THESAURUS MEDICINAE PRACTICAE, EX Praestantissimorum tum veterum tum recentiorum MEDICORUM Observationibus, Consultationibus, Consiliis & Epistolis, summa diligentia collectus Ordine (que) Alphabetico dispositus.

Studio & Opera THOMAE BVRNET Scoto-Britanni, M. D. & Medici Regis Ordinarii.

LONDINI, Excudebat G. R. Pro Roberto Boulter ad Insigne Capitis Turcae exadversum Mercatorio Re­gali in Vico vulgò Cornhill dicto, 1673.

Illustrissimo Nobilissimoque Principi, D. IO­ANNI LAVDERIAE Duci, Marchioni MARCIAE, Comiti LAVDERIAE, Vicecomiti METELLAN [...], Baroni de THIRLESTANE, MVSSELBVRG, BOLTON, &c. Serenissimo CAROLO II. M. BRITANNIAE, FRANCIAE & HIBERNIAE MONARCHAE, ab Intimis & Sanctioribus utriusque Regni Consiliis, ejusque Secreti in SCOTIA Consilii PRAESIDI dignissimo, nec non Nobilissimi Ordinis Periscelidis Equiti, nunc vero in Summis Scotorum Comitiis Lega­to REGIS Celsissimo, MOECENATI suo Munificentissimo Salutem & Fausta omnia O. O. P. Q.

NOn diu multumque mihi deliberandum fuit (Illustrissime Princeps) cuinam po­tissimùm hunc qualemcunque laborem, has studiorum primitias consecrare di­careque deberem: neque enim ullius praeter illustre [Page] tuum volui, nec sanus scilicet aliud potui exop­tare Patrocinium. Si temeritatis hîc nimiae vi­dear, aut impudentiae incurrisse crimen, quod tantae Celsitudinis Viro Levidense plus satis fate­or, tuaeque Dignitati planè impar audeam of­ferre munusculum, sperare tamen licet, pro sin­gulari tibi innata humanitate, non solùm illud mihi facilè condonatumiri, verùm etiam donari­um te hocce Literarium, quod votivae instar Tabulae ad tuos Tholos humillimus appendo, hi­lari vultu, benignisque oculis conspecturum. Eam quippe Heroicam apud te virtutem splen­dere unanimes unoque omnes ore testantur & proclamant, qua haud minus laeta & exporrecta fronte exigua ab infimis, quam magna à summis accipere soleas. Confirmato in hunc modum erectoque prae verecundia vacillante animo, mul­tisque insuper validissimis rationum momentis ad id impellentibus, minimè diutius dubitavi, qua potui animi submissione, has Celsitudini tuae Lu­cubrationes inscribere. Ob id quidem praecipuè quod Tu (Celsissime Legate) magni illius Moe­cenatis exemplo, hominum Literatorum, bona­rumque Artium summus semper Fautor ac Pro­motor extiteris, Musarumque quinetiam & politi­oris Literaturae ferventissimus Cultor; nec non adeò praeterea sis omni exquisitissimae Doctrinae [Page] genere non leviter modo tinctus, sed planè me­dullitus imbutus, ut nihil quod ad Artes & Scientias in universum pertineat te Musarum de­licias latere existimandum. Neque olim dun­taxat hic tuus in Libros & Literas ardor, sed hodie idem inter Aulae tum Illecebras, tum gra­vissimas occupationes etiamnum continuatus. Ra­rum profectò & fortè unicum Nobilitatis exem­plar. Hic certè centenis vocibus totidemque linguis mihi opus foret, verbis ut decet expri­mere puris, quae enitent ac praelucent in te uno tot augusti animi perillustres Virtutes. Promp­tissimum tuum & sublime ingenium, acerrimum judicium, incomparabilem prudentiam, admiran­dam facundiam, incredibilem memoriam, stupen­dam eruditionem attoniti demirantur omnes: ita ut citra vel minimam captatae gratiae suspicio­nem, rectè veréque dici possis, inter Nobiles Doctis­simus, inter Doctos Nobilissimus. Non mirum igitur quod dum Genevae Iuvenis, aliquandiu subsisteres, hanc Indolis altitudinem, mirandas (que) animi dotes optimè pervidens expertissimus Belli Dux, sagacissimusque Ingeniorum Arbiter, Illu­strissimus Heros Henricus Rohanus (cujus ibi­dem jucunda & perutili consuetudine familiari­ter utebaris) tantam de te tamque praeclaram opinionem conceperit, spebusque surgentibus quam [Page] plurimùm tribuerit. Haud vanum fuisse Summi Viri Augurium satis superque eloquuntur ac praedicant, quae exinde per sex prope lustra, mag­na omnium admiratione & laetitia, multa egre­gia & maxima in publica Regni administratione gratissimorum officiorum genera, Principi fide­liter & Patriae praestitistti feliciter. Verùm cum Eloquentiae hîc uberioris penuria captumque si­mul superans argumenti gravitas, in ipso rei dicendae aditu, calamum mihi necessariò sistant, huic equidem muneri, cui ritè perficiendo vel M. Ciceronis eloquium longè impar videri possit, stu­dio lubensque memet subtraho, ne scilicet virtu­tibus tuis latè & ubique splendentibus tenebras potius quam lucem affunderem: quicquid enim dixero, minus vtique & infra erit; atque vetat pudor Laudes tuas eximias culpa exilis deterere ingenii. Sed ad Cumulum demum accedit, quam reticere nequeo, sanè non debeo, summa illa qua paternam semper Familiam complexus es benevo­lentia. Manent alta & grata mente reposta nunquam quoad vivam oblivioni tradenda, quae tu quidem innumera, Illustrissimusque ac verè Nobilissimus Comes Celsitudinis Tuae Parens [...] in charissimum Patrem meum fusè dum viveret contulistis beneficia, quanto insuper me ipso Prognatum omnium licet immeritissimum fa­vore [Page] dignari voluisti, quanta item prosequi gra­tia, abundè mihi perspectum habetur. Meritò itaque tam justis inductus rationibus, non hunc modò tenellum Ingenioli nostri primigenium foe­tum, verum meipsum quoque tibi cum illo hu­millimè devovendum putavi. Patiaris ergo ob­nixè rogo (Haeros Nobilissime) hoc perexiguum gratitudinis Symbolum, debitaeque in te meae ob­servantiae qualecunqne monumentum, sub Illu­strissimi Tui Nominis felicissimis auspiciis in pub­licum prodire. Nec dedigneris illud cum suo pariter Authore in tuam benignè Clientelam re­ceptum, contra Criticorum & Malevolorum Mor­sus, insigni qua polles authoritate tueri, nostris­que porro favere conatibus. Diu interim vale (Celsissime Princeps) ac feliciter vive, nec nisi serus in Coelum redeas, diu (que) laetus intersis Populo Britanno. Vota haec toto animo fundit

Celsitudinis Tuae Devotissimus Cliens, THOMAS BVRNET.

PRAEFATIO AD LECTOREM.

NIhil Hominibus (Lector Benevo­le) datum est, aut dari potest in hoc mundi Theatro degenti­bus Sanitate vel utilius, vel pre­riosius. Haec sola inter omnia scilicet Dei Opt. Max. natura­lia dona ut acquiratur, nostrum praecipue mere­tur studium; quippe quae Divitiis, Honoribus, Voluptatibus, imo Scientiae ipsi & Prudentiae longe praeferenda videtur. Sine hac nemo us (que) adeo felix, minimè sapit vita, reliqua plus aloës quam mellis habent. Quis enim eâ privatus, licet alias omnibus Animi ac Fortunae bonis quam maxime afflueret, non statim millies [...] optaret mori, quam languescens morborum­que [Page] ferocium quotidíe insultantium vehementiâ oppressus, miseram in multos annos protrahere vitam? at illâ tanquam itineris suavissimâ Duce perpetuùm comitatus, placide fert quivis quas­cunque hujus brevis vitae laboriosas Aerumnas. Ita verissimum est, quam bene valere melius in vita nihil. Hanc vero nobis felicitatem votis quidem omnibus expetendam promittit simul & praestat praeclarum Dei munus medendi facul­tas, quae vel propterea, ut in summo honore atque pretio ubique habeatur, jure merito po­stulat. Vix certe dici potest, quam misera foret & miseranda Mortalium conditio, nisi quotidi­anis ipsorum aerumnis continuo subveniret sa­lutaris haec Disciplina, ejusque cultor industri­us Medicus; qui id unice agit, sollicitéque cu­rat, ut prosperam valetudinem sartam tectam tueatur & conservet, amissamque cito, tuto, & jucunde restituat. Ob quae egregia indies in ge­nus humanum collata beneficia, Antiqui pene omnes, Medicos tanquam aliis multis merito an­teponendos, laudibus immensis ferebant ad Coe­lum, & ipforum plurimis divinos plane decerne­bant Honores: Quod Ethnicorum hominum fa­ctum, cum Superstitiosi nimium, veri Dei nescii, Idolorumque cultores fuerint, laudare equidem nequeo, imo è contra vitupero & abominor: [Page] quid ni tamen affectum & judicium approbem? quippe qui hoc ipso omnibus testatum volebant, quam recte senserint, docto Medico multùm cele­ri atque fideli nullum meritis satis dignum prae­mium persolvi posse. Sicut enim (ait Seneca) Medicinae apud aegros usus, etiam apud sanos ho­nos est. Ingratitudine ergo ipsâ ingratior vide­tur, & ipsâ prope vitâ indignus, qui Medicinam Artium Nobilissimam, alteram, secundum Deum, vitae Parentem, Tutricem & Vindicem non amat, non honorat, non suspicit & veneratur; praeser­tim cum ejus adminiculo & praesidiis nunquam ulli non sit opus. Hanc autem Artem saepius laudatam, satis pro dignitate nunquam, quae Plutarcho Authore, nulli Liberalium nitore, co­piâ, aut jucunditate cedit, Cedro haud indignis eruditissimis scriptis exornarunt plurimi omni aevo praestantissimi viri; qui in ea excolenda tam fortiter feliciterque desudarunt, ut nihil jam am­plius defiderari possit. Sed cum varia sint ac diversa hominum ingenia, nec voto fere vivatur uno, nil mirum eandem omnes in Medicina illu­stranda non tenuisse viam. Quibusdam magis placuit Institutiones & Controversias Medicas docte pulchréque exarando, immortale sibi & duraturum comparare nomen. Alios plus de­lectavit Hippocratem & Galenum summos illos [Page] Medicinae Antistites, Commentariis, Notis atque Scholiis, mira ingenii dexteritate adjectis, elegan­ter enucleare, dilucidare & explicare. Non pauci porrò potius doctissimis in lucem editis medendi methodis & medicinis practicis tam uni­versalibus quam particularibus, famae suae con­sulere maluerunt. Aliqui rursus in Chirurgia expolienda, alii in Materia Medica locupletanda, & Pharmacopoeis tam Chymicis quam Dogma­ticis instruendis, quidam item in rebus Anato­micis & Anthropologiis describendis, vel con­senuisse amarunt. Multis denique iisque minime contemnendis plus cordi fuit, magis (que) arrisit uti­lissimum illud per Observationes, Consultationes & Consilia Scriptionis genus. In tanta hac exi­miorum ingeniorum varietate, doctorum viro­rum suffragiis abunde jam ratum atque confirma­tum habetur, excellentes hos quos ultimo loco posui, artisque usu celeberrimos Authores, prae caeteris quibuscunque longè maxima laude dig­nos censendos, ac ob summam ex tali scribendi modo perceptam utilitatem, de genere humano quam optime meritos; adeò quidem, ut recte vi­deantur omnibus praeripuisse palmam. Singulari etenim hoc artificio, id Artem hanc jucundissimam exercentibus facillimum effectum, quod in ea om­nium semper difficillimum judicatum est, univer­salia [Page] nimirum praecepta dextrè appositéque parti­cularibus applicare. Longum quippe est (ut ait eleganter nec minus verissimè Morum incompara­bilis Praeceptor Annaeus Seneca) ad Scientiam vel Artem iter per Praecepta, breve & efficax per ex­empla: nullaque re nos magis quam exemplo doceri alicubi etiam annotavit trium Imperatorum Medicus doctissimus Crato. Hanc proinde prae­cipue ob causam, mihi semper mirum in modum placuerunt Observationes & Consilia Medicorum illustrium, majoremque ex assidua horum lectione, quam Practicorum Libris, sperari posse Medici­nae Candidatis profectum, haud male fortassis huc usque existimavi. Nihil enim iis ad re­ctum aut faciliorem Artis usum utilius vel conducibilius hactenus excogitari potuit. Ita ut vere quis audeat affirmare, absque experien­tia & observatione (quibus tanquam fulcris Me­dicinam stabiliri noster saepe testatur Galenus) methodum universalem probatum ut decet, ex­pertumque Artificem efficere non posse. Hinc luce meridiana clarius videtur hoc summe utile scribendi genus aliis omnibus plurimùm ante­cellere. Quaecunque enim ad actionem referun­tur eadem semper optima esse oportet. Neuti­quam ergo mirandum, si verbis satis exprimi nequeat, quam grande illi & immensum prae­sentibus [Page] posterisque contulêre beneficium, qui in observationibus super difficillimis casibus con­scribendis felicissimè simul & doctissimè tam stre­nuam navarunt operam. Si omne tulit punctum qui miscuit utili dulce, hi certè egregia hac laude fraudari minime debent, qui utiles cum sint ut ni­hil supra, non minus etiam jucundi esse volue­runt. Idcirco monendi hîc veniunt Filii Artis, seriôque rogandi, ut post positum pro virili, nec sine fructu Medicinae tyrocinium, omnibusque ad eam addiscendam requisitis probè praecognitis, hùc tandem praecipuè sua studia convertant. Nullam quippe operam vel tempus facile perdent, maléve collocabunt, quod Consiliis & Historiis Medicis attente legendis necessariò impendendum, è con­tra perquam utilem & frugiferum, ut credere est ae­quum, hunc indies deprehendent laborem, ne (que) un­quam erit, cur ejus illos in posterum poeniteat.

Verum enimvero cum hanc apprime necessari­am materiam tractantium tantus jam hodie existat numerus, quorum operibus evolvendis vix quidem ullius suffecerit aetas, paucisque tantum suppetat illorum copia, optandum utique foret, quem­piam laborioso huic oneri sustinendo idoneum iri repertum, qui ex singulis prius diligenter perle­ctis optima quaeque curiosè & cum judicio excer­peret, ritéque postea omnia in ordinem dispone­ret, [Page] & in unum corpus demùm redacta, juvandae Reipublicae Medicae causa in publicum proferret. Nae ille quisquis fuerit proficuum valde nulloque non aere redimendum aggrederetur opus. At quod vehementer dolendum, qui id attentaret inveniri hactenus nemo potuit. Fatendum quidem est Cla­rissimum aeternâ (que) memoriâ dignissimū Io. Schenc­kium hanc olim metam recte attigisse; sed praeter­quam quod superiore, quo vixit ille, seculo, rari erant numeroque pauci, qui utile hoc argumentum ex proposito pertractarint, potiusque ex practicis aliisque mixtis, quam Observationum & Consilio­rum Authoribus videatur aureum suum composu­isse Librum, minimam sane ejus partem morborum curationibus insumptam voluit. Quare, ut ad insti­tuti nostri rationem propius accedam, operae pre­tiumme haud aspernabile, nec ingratum facturum speravi, si quem declinarunt alii, hunc ego lubens mihi sumerem laborem. Quo nunc tandem ali­quando utcun (que) defunctus, an rectè aut secus me­met gesserim, aequis rerum aestimatoribus judican­dum relinquo. Invidorum enim & obtrectantium censuram nihil moror, parvi (que) pendo. Certe quam potui jam à multis retroactis annis in conquiren­dis undique his toties laudatis Scriptoribus sum­mam diligentiam adhibui, & si non omnes (ar­duum prorsus id fuisset) quam plurimos [Page] tamen, eosque ni fallar optimos & experien­tissimos sedulò nec oscitanter consului: singulos enim à capite ut dicitur ad calcem usque studi­ose oculis perlustravi, quaeque inter legendum notatu digna, ut saepe fiebat, subinde occurre­bant, ea rite excerpta in diarium protinus retuli, omnia denique ob faciliorem eorundem usum, per ordinem, ut videre licet, Alphabeticum, disponere placuit. Et sic demum post infini­tos propemodum exantlatos molestissimos labo­res, ad postremum emersit, quem nunc Medicae Artis Candidatis exhibeo Medicinoe Practicae Thesaurus ditissimus. In quo quidem Morbo­rum ac Symptomatum pene omnium tam inter­norum quam externorum insignes & multiplices curationes existunt; plurima quinetiam rara, multa [...], non pauca à Chymicis petita, omnia verò utilia longoque usu probata propo­nuntur remedia. Ubique fere Affectuum de­scriptionem breviter perstrinxi, & ad majorem operis authoritatem suum cuique observationi & consilio proprium fideliter assignavi Autho­rem, cujusque porro ipsissima verba, nihil fere immutando, ut plurimùm apposui, parùm soli­citus quod quaedam aliquando seu Typothetarum incuriâ, seu aliàs, minùs recte dici videantur, cum quilibet judicio valens ea nullo negotio de­prehendere [Page] ac corrigere possit. Nihil mihi in hoc lucubrandi genere multarum licet vigilia­rum, praeter conquirendi digerendique laborem vendico. Absit igitur me quisquam existimet vanâ auram popularem aucupandi ambitione inductum, quicquid est quod nunc in lucem datur, propalare voluisse. Quid enim ex ali­enis Scriptis laudis captarem? in mustaceo utique hoc esset Laureolam quaerere. Longè sane alia mihi mens, aliud consilium fuit, ho­nestiorque hujus speciminis propositus finis, nimirum, ut ejus in lucem publicam emissione, non solum multorum hominum saluti consule­rem, studiumque meum bene de omnibus pro­merendi posteritati notum facerem, verum etiam ut conatu hoc qualicunque alios rebus omnibus instructiores ad tantum tamque prae clarum opus aliquando suscipiendum ac melius perficiendum excitare possim. Quos scopos si assecutos fuero, non mediocri perfundar gau­dio. Atque haec (Amice Lector) in vestibulo praefari libuit, quae ut aequi bonique consulas amantissime rogo. Dumque alii rectiora▪ & meliora proferant, tu interim his nostris Labo­ribus, ab animo Reipublicae Literariae mo­dis omnibus inserviendi cupidissimo sus­ceptis, [Page] benevola mente & feliciter fruere, ad Supremi Numinis Gloriam, tuum insu­per proximique Commodum ac Utilita­tem.

Vale.

Ad Lectorem.

OPus hoc qualequale (Lector cujusque­modi es) Encomio nullo indiget, mul­tò minùs nostro, quod usque eò non crevit, ut magni ab ullo penderetur; nec meâ multum refert quoquomodo habear, quùm in mensa extrema sedeam, & in locum elatiorem induci nullatenus anhelem. Non enim me inter id genus hominum numerari velim, qui primos se om [...]ium rerum esse vo­lunt, nec sunt. Si verò pondus haberem, & in honoris gradu praeter caeteros essem, Consangui­neo meo charissimo intimè à me amato forte non deesset Elogium. Quid autem? Certè utut haec sunt, non dubito quin se satis praedi­cet, & omnibus, praeterquam inconsultis futu­rus sit gratus. Qui improbat, aliud hoc opere praestantius edat. Quibus aeger est animus, per me licet omnia effutiant: parùm enim re­fert [Page] quid illi proferant, qui è capite & corde la­borant Proculdubio tamen optimi & sanissimi omnes illum jure laudandum existimabunt. ‘Non interest (refert Celsus) quid faciat morbum, sed quid tollat.’ Et hoc & illud hîc pulcherrimè descriptum reperies. Atqui in hoc adeò labo­ravit Author, ut (quantum conjectura augura­mur, nisi nos omnia fallant) si ad eum compa­retur Clarissimus Schenckius (absit invidia) ni­hil est. Attamen in proposita sibi raritate pri­mas Hic teneat, & sint Huic suae laudes prorsus intactae, & à me nunquam negandae, imo etiam agnoscendae. Ne quis igitur virum, de Repub­lica Medica, & tota Literaria ita promeritum, ver­bis iniquis elevare me velle cogitet, hoc enim nefas perpetratu foedum existimarem. Est illud praeceptum verè aureum, & à lumine Naturae nobis insitum, [...]. Habemus etiam ali­ud penitùs divinum, [...]. Quod nos om­nes ad unum enixius observare firmissimè tene­mur. His tamen non obstantibus astruo, Huic, Illum in hoc palmam praeripuisse, quod potio­rem ac utiliorem Medicinae partem excolendam elegerit, ex qua proventum multò uberiorem Lector quisque Medicus acquirere potest.

Esto quòd quis dicat, nihil hic novi se repertu­rum, [Page] subjicio ego pervulgatum illud verissimum tamen adagium. Nullum est [...]am dictum quod non dictum sit prius. Eadem semper luditur Fabula. Omnium hominum sapientissimus (uno tantum excepto) divinitùs inspiratus idem protulit. Ip­sius verba haec sunt; [...]

Non est tamen quod quis dicat, speret aut timeat quemlibet ita adjutum, licet alias paulùm modò instructum, & Literulis leviter imbutum Medicam artem rectè aut dexterè hinc aggressu­rum. Hoc ne minima quidem ex parte me tan­git, nam ut videre mihi videor, non ita se res habet. Sub Syngrapha Hippocratis ratum & [...]ixum est illud quod habetur in Aphorismis. [...].’ ‘Ars est longa, cum ob ingenii humani imbe­cillitatem, sed maximè ob rerum quas ipsa Medicina continet obscuritatem ac multitudi­nem: ut quae variis partibus constet (qua­rum unaquaeque est Ars magna per sese) quae tantis involutae sunt difficultatibus, ut si vita nobis quadruplo longior concederetur, ne ipsa quidem sufficeret ad eas Artes per discendas.’ [Page] Ita Hollerius in locum. Et Lud. Mercatus in Prooemio lib. De Indicatione Medica, haec habet de occasione, quae (teste Hollerio) Curationis anima dicitur. ‘Tanti igitur est momenti in re Medica occasio, ut sola vim & efficaciam ab auxiliis auferat, aut ipsis praestet. Saepe enim leve auxilium opportunè adhibitum, veh [...]mentis­simos curat affectus, ut de Victu refertCelsus. Sic Gal. se jactat Febres jugulasse, semel sangui­ne misso: quae quidem auxilia, nec majora qui­dem, inopportunè adhibita, non solùm emolumen­ti quicquam non adferunt, verùm obesse saepe est compertum, & necessum.’ Deinde quod ad ex­perientiam attinet, audiatur rursus Hollerius. ‘Periclitatio item ac observatio tum eorum quae in morbis fiunt, tum remediorum fallax & peri­culosa: quod multa fieri saepe putantur, Na­turae lege, quae sunt planè symptomatica, & con­tra Naturam. Deinde quod nullus morbus omnibus idem, nec ullum remedii genus parem vim ha­beat in singulis ad medendum.’ Ita igitur fieri potest, ut experientia sit aequè fallax & peri­culosa in expertis, ac in non expertis, si nem­pe indiscriminatim & non adhibita ratione & ju­dicio exercitetur. Pulchrè admodum de hac re scripsit celeberrimus Fernelius, lib. 2. De abditis rerum causis. Ipsius verba mih [...] hîc [Page] inserere placuit. ‘Olim Empirici ad unumquem­que morbum magna remediorum sylva comparata, quodlibet nullo delectu ad curationem adhibe­bant. Id si forte parum profuisset, continuò ad alterius opem concurrebant, subinde facta mutatione, dum morbus vel sponte, vel Naturae beneficio, quam remediis potius sanesceret, po­stremo adhibitum totius curationis causam fuisse persuasi. Haec ratio tantam remediorum sylvam peperit, nihil ut toto observetur orbe quod non in Medicinae usum accommodetur. Medendi viam quae uni remediorum multitudini fidit, parum tu­tam intelligensHippocrates, ipso Artis quasi vestibulo dixit, Experimentum fallax: id ni­mirum quod nec ratione, nec methodo, nec ju­dicio suffultum stabilitumque sit’. Unde Hippo­crates in alio Aphorismo subjunxit haec [...].’ Et rursus in alio Aphorismo haec habet. [...].’ Plura mihi in hanc rem suppetunt, immò multa alia quilibet his adjicere potest, modò Holleri­um, Heurnium, & alios in Aphorismos Glosso­graphos consulat, satis superque igiturhactenus dictum.

Quo progrediar non habeo, nam Author ipse instituti sui rationem ita palàm fecit, in praefa­tione [Page] ad Lectorem (quam ut consulas rogo) ut nihil ultra mihi dicendum reliquerit. Quo ideo spectat haec nostra Oratio? Certe nimius sum▪ quippe quod apud animum meum nihil protulisse, sed penitus & in totum à scribendo me cohibuisse decreveram. Et licet aliquoties sum­mopere quaedam praefari solicitarer, (inscio ta Authore: nam inter illum & me super hac re, nihil unquam excogitatum; & quanquam mihi per illum licere praefido, me tamen hoc factu­rum hucusque in totum ignorat.) Nihilo seci­us animus meus fixus & prorsus immotus mane­bat, propositique silentii tenax. Quid est igi­tur quod nunc sponte meâ in alíena messe me propalarem.

Ne multis mor [...]r, subcuratio hujus operis in me est translata: suscepi: Cognato Vicarius successi: quantumcunque potui sudavi, ut emen­datè emitteretur. Nihilominus contra spem cul­pulae quaedam elapsae sunt, praesertim in limine, & primo Libri ingressu; eas recolligere, & in Tabellam disponere coepi: earumque numerus cum Libro usque & usque increvit: maxima tamen ex parte tales fuere, ut tabellae adscribere dedignarer. Condolui, praesertim de Soloecis­mis perpaucis: hujusque rei indignatio à me haec invito extorsit, & sic aqua adversa advehor [Page] per flumen. Verbo tenus (ut vela contraham) Hoc me solatur, quod in tantam molem, errata quaedam irrepere posse, etiamsi summa adhibea­tur diligentia, nemo rei typographicae assuetus ignoret. Quanto autem magis si trutinentur, & Authoris â praelo longinquitas, & Deligati alia interim agentis, negotia varia, ita ut ei usque­quaque praesto esse minimè vacaret. Sine ja­ctantia tamen vere asserere possum, vix alium à me perlectum Librum (pensandis pensatis) magis hoc inculpabilem. Neque me exactorem aestimari velim: agnosco errare humanum; sed magis humanum condonare; & adhuc multo ma­gis, condonata tegere, reficere & resarcire.

Ne plura. Nihil aliud mihi faciendum pu­tavi, quam ut Lectorem exorarem, ut errata orthographiae leviora (quae sensum non per­vertunt, & quorum, con­tra atque fieri solet, ex­empla aliquot ad mar­ginem hîc ascripta in­venies 1. Literarum defectus, ut, Galina­ceus pro Gallinaceus, &c. 2. Commutationes▪ ut c. pro s. [...]. pro [...]. pro [...]. & e contra, &c. 3. Transpositiones ut. [...] pro [...], &c. 4. Inversiones quae satis patent. 5. Duplicationes, ut, annis. pro anis. & alia hujuscemodi. Huc referri etiam possunt sylla­barum & verborum duplicationes, & modorum & temporum varia­tiones, licet haec inter hactenus recensita non cadant, nec saepe oc­currant.) ut & puncta­tionis notas, nec non Epigraphas, quibusdam in locis transpositas, aut [Page] perperam collocatas (quae omnia Lectori candido nullo negotio, imo perpendenti cuique prima fa­cie elucebunt) emendet, condonet & ignoscat.

Quantum ad caetera omnia à me percepta, quae sensum uspiam perturbare, evertere, aut corrum­pere; vel etiam dedecorare judicantur; licet ejuscemodi ut plurimùm sint, ut ad capita in margine enumerata pertinere videantur: Majoris tamen haec ponderis existimavi, quam ut in uni­versum omitterentur. Talia itaque Tabula sub Au­thorum nomina collocata exhibebit, ad quam in formam sibi debitam sunt revocanda.

Vale. Gulielmus Burnet. S. B. Med. D.

Nomina Authorum Practicorum ex quorum Ope­ribus hoc Opus conflatum est.

  • ABrahamus Seyller.
  • Achilles Gasserus.
  • Adolphus Occo.
  • Adrianus Spigelius.
  • Albertus Bottonus.
  • Amatus Lusitanus.
  • Ambrosius Paraeus.
  • Andreas Dudithius.
  • Andreas Gallus.
  • Andreas Libavins.
  • Anselmus Boetius.
  • Antonius Benivenius.
  • Antonius Valetius.
  • Apollonius Menaburus.
  • Augustinus Thonerus.
  • Balthasar Scheiderus.
  • Bartholomaeus Montagnana.
  • Benedictus Sylvaticus.
  • Bernardus Stieberus.
  • Carolus Oslevius.
  • Caspar Hoffmannus.
  • Caspar Naevius.
  • Christophorus Guarinonius.
  • Daniel Sennertus.
  • Dionysius Pomaret.
  • Dominicus Panarolus.
  • Epiphanius Ferdinandus.
  • Felix Platerus.
  • Franciscus Arcaeus.
  • Franciscus Chomel.
  • Franciscus Glissonius.
  • Franciscus Ioel.
  • Franciscus Sylvius.
  • Franciscus Valeriola.
  • Fredericus Deckers.
  • Gabriel Fallopius.
  • Georgius Hieronimus Velschius.
  • Gregorius Horstius.
  • Gulielmus Ballonius.
  • Gulielmus Fabritius Hildanus.
  • Gulielmus Romanus.
  • Gulielmus Rondeletius.
  • Helideus de Paduanis.
  • Henricus ab Heers.
  • Henricus Petraeus.
  • Hercules Saxonia.
  • Hieronimus Capivaccius.
  • Hieronimus Cardanus.
  • Hieronimus Donzellinus.
  • Hieronymus Fabritius ab Aquapen­dente.
  • Hieronymus Heroldt.
  • Hieronymus Mercurialis.
  • Hieronymus Reusnerus.
  • Horatius Augenius.
  • Horatius Reserus.
  • Iacobus Hollerius.
  • Iacobus Horstius.
  • [Page]Ieremias Martius.
  • Ioannes Baptista Montanus.
  • Ioannes Crato.
  • Ioannes Fernelius.
  • Ioannes Fienus.
  • Ioannes Hartmannus.
  • Ioannes Helmontius.
  • Ioannes H [...]u [...]nius.
  • Ioannes Loselius.
  • Ioannes Marfinus.
  • Ioannes Naevius.
  • Ioannes Petrus Faber.
  • Ioannes Petrus Lotichius.
  • Ioannes Rhodius.
  • Ioannes Sigismundus.
  • Ioannes Varandaeus.
  • Ioannes Wierus.
  • Ioannes Vdalricus Rumlerus.
  • Ioannes Zecchius.
  • Isbrandus de Diemerbroeck.
  • Iulius Caesar Baricellus.
  • Iulius Caesar Claudinus.
  • Iulius Caesar Scaliger.
  • Laelius à Fonte.
  • Lazarus Riverius.
  • Ludovicus Mercatus.
  • Marcellus Cumanus.
  • Marcellus Donatus.
  • Martinus Acacia.
  • Martinus Rulandus.
  • Matthias Glandorp.
  • Mauritius Cordaeus.
  • Nathanael Hodges.
  • Nicolaus Tulpius.
  • Ozias Aimar.
  • Paulus Barbette.
  • Petrus Andreas Matthiolus.
  • Petrus Bayrus.
  • Petrus Borellus.
  • Petrus Estanove.
  • Petrus Forestus.
  • Petrus de Marchettis.
  • Petrus Monavius.
  • Petrus Pachequus.
  • Philippus Salmuthus.
  • Raymundus Mindererus.
  • Reinerus Solenander.
  • Rembertus Dodonaus.
  • Robertus Boyle.
  • Rodericus à Castro.
  • Rodericus à Fonseca.
  • Samuel Formius.
  • Simeon Iacoz.
  • Thomas Bartolinus.
  • Thomas Erastus.
  • Thomas Moufetus.
  • Thomas Willis.
  • Victor Trincavellius.
  • Wolfgangus Hoeferus.
  • Zacutus Lusitanus.

ERRATA.

PAg. 2. col. 1. lin. 22. lege solidato. 32. mortario. col. 2. lin. 2. discutiendos. 3.2.35. -verem. 6.1.1. fract. 8.2.15. -vatam. 9.2.19. novacula. 35. Fabarum. 11.2.24. Caruncula lachrymalis. 12.2.21. Ceruss. 13.1.25. tenerae. 2.34. -dito [...]. 17.2.18. propol. 18.1.4. drachm. iij. 21.1.17. an. drachm. ij. 35. eccoprotico. 23.1.20. cinam. unciam j. 24.1.19. impetere. 25.1.32. temere. 26.1.30. -rum. 29.2.31. comb- 31.2.14. fundo. 33.1.31. -onis. 34.2.20. pulvillos. 40.1.25. -rudines. 45.2.22. mell. ros. 48.1.31. melil. 55.1.3. -gati. 57.2.22. -dem. 70.1.38. adde Liberos. 72.2.15. -ta. 81.2.3. -onem. 87.2.3. -tyri. 89.2.15. unc. ij. 90.2.8. Em-. 21. tussilag. 92.2.30. ingeniti. 93.1.14. dr. vj. 97.1.25. entem. 106.2.33. affecta-. 107.1.20. -cerat. 113.1.11. diu. 38. uvis. 119.1.18. unc. semi [...]. 125.1.7. valet. 137.1.2. desid-. 140.1.15. carnes. 146.1.15. hydrot- 147.1.22. an. 156.1.7. -tare. 158.1.15. propius. 165.1.29. Medicum. 176.1.23. -itum. 2.4. bregm- 199.2.21. mitis. 201.2.31. -das. 203.2.12. deturp- 206.2.11. chyl- 229.1.27. horum- 241.1.13. extrin. 20. [...]- 262.2.13. -rh [...]ae. 269.2.22. -teria. 273.1.30. psyll. 280.2.25. -ditatem. 302.2.3. multo. 324.2.15. enim. 16. etiam. 325.3. num. 331.2.18. inerant. 334.2.28. absump- 339.2.39. -rimam. 343.1. ult. omnes. 379.2.9. an. unc. iij. 10. ros. unc. ij. 380.2.27. el. dr. vj. 388.1.26. -rum. 409.2.8. croci scrup. j. 412.2.13. -dam. 441.2.3. illitio- 11. -didi. 445.1.18. sumach. 2.19. -bantur. 448.1.17. -tam. 2.14. repert- 462.1.24. dele cum. 472.1.8. leg. de quo quot- 473.2.23. -b [...]bat 477.2. ult. quas. 492.1.19. flatuum copia. 498.2. ult. -rari. 500.2.26. -lemus. 516.2.7. utiliss- 519.1.9. in pro M. 533.1.26 -ratus. 534.1.25. an. unc. iiij. 535.1.34. & pro ex 35. ex pro &. 542.20. mosc. pro pulv. 24. pulv. pro mosch. 600.2.11. pilos. 621.2.25. an. unc. semis. 635.2.29. igne. 655.2.34. reparat- 694.1.25. Sol. drachm. j. ol. 698.1.27. -strale. 714.1.29. -ridiem. 720.2.25. aliique. 743.2.11. quadringentas. 777.1.15. adeo. 806.2.3. drachm. ij. 833.2.6. unc. ij. 847.2.27. Langii. 853.1.2. unc. iij. 854.2.9. phyma. 858.1.20. -f [...]at. 887.1.33. continui. 917.1.12. purgantes. 928.1.25. [...]t pro &.

MEDICINAE PRACTICAE. Liber Primus.
De affectibus cum Litera, A. incipientibus.

Sectio prima. Pro Abdominis Abscessu

PUer quidam tumore ventris laborans, hydropicus censeba­tur, & cum umbilicus valde promineret, apertio tandem facta est, ex qua puris lauda­bilis octo vel decem librae profluxêre; sicque omnino aeger curatus est.

Advertant tyrones in pueris fre­quenter tales abdominis abscessus ge­nerari, qui hydropem mentiuntur, & si maturè a perito artifice aperiantur, aegros a certo interitu plerumque libe­rari. Petrus Estanove. Observ. 2.

Puella quaedam ventris tumorem patiebatur octo mensium spatio, cum doloribus assiduis, quibus ad extre­mam maciem perducta fuerat: Hy­dropica abomnibus censebatur. Ego vero ad cam vocatus, & ventrem dili­genter explorann, absoessum latentem invenio intra musculos Hypogastrii, eumque caustico potentiali aperio, un­de, 15. aut 20. librae puris laudabilis effluxêre intra plures dies sicque aegra perfectè curata est. Petrus Estanove, Observ. 3.

Sectio secunda. Pro Abdominis Musculorum inflammatione

INflammatio musculorum abdominis ex iis est, quae rarissimè contin­gunt: idcirco & medicum judicio falli facilè contingit.

Scriba quidam, cum ruri haud pro­cul Antwerpi [...] esset, dexteri lateris cum febri dolore correptus, sed juxta, ac paulo infra nothas costas: medicum accersivit, qui venae sectione imperata, eclegmata, linimentaque praescripsit, qualia pleuriticis adhiberi solent (pleu­riticum enim morbum esse existima­bat) ab his verò cum malè aeger ha­beret, febrisque intenderetur, domum vehi postulavit. Ad quem deinde vo­catus, hominem offendi febricitantem quidem, sed debilem, & viribus parum [Page 2] valentem, dextrum hypochondrium nonnihil dolentem, ventre verò vehe­menter distento, ac veluti hy [...]ropici alicujus tumente. Exhibui mox pur­gans medicamentum, sed in exigua quantitate, quod cum foeliciter cessis­set, postridie idem, sed in majore quantitate propinavi: quo expurgatis multis vitiosis humoribus, sinistra ven­tris pars tota subsedit: dextrae verò tu­mor perm [...]n [...]it. Et cum non modo tumida haec pars relicta esset, sed & durior, ac digitis renitens, cata­plasma admovi, quo tumore intra paucos dies emollito, nusquam verò apparente loco, per quem pus erup­turum sperari poterat, Sectionem ad­hibuimus, diligenter caventes ne peri­tonei membrana vulneraretur: qua circa inferiorem ventris partem facta, mox copiosum effluxit pus; quo de­inde expurgato, vulnereque olidato, aeger sanitati restitutus est: adhibita interim bona victûs ratione, & paucis remediis. Rembertus Dodoneus Cap. 29. Observ. Medicin.

Sectio tertia. Pro Abdominis musculorum Scirrho.

℞. AMmoniac. Galban. bdellii. an. part. aeq. terantur in morturio cum ol. Lil. deinde adde mucilag. Sem. foenugraec. lini & fi­cuum ad pondus omniū praedictorum contundantur omnia simul, donec in unum coeant: & F. Cataplasm.

Hoc medicamentum ad Scirrhos emolliendos & discutiendas omnium s [...]ne efficacissimum est. Io. Zecchius, consult 48.

Sectio quarta. Pro Abdominis musculorum tumore.

NUper vidi mulierculam, cujus abdomen Saxo durius erat, sub musculorum tamen Idaea ac charactere. Emplastrum jussi admoveri de muci­lag. rubicundior cum evasisset locus, ac cum cedere videretur aliquantulum, jussi pertundi, satisque altum infligi vulnus: erupit maxima puris copia; evasit.

Musculi illi abdominis crassissimam membranam habent, quae nisi pertun­datur, non unquam ferè spontè erum­pere poterit pus. vidi propterea non s [...]ctos illos tumores in saxa abiisse· to­tumque mesenterium in saxum ferè inde commigrasse Io. Heurnius ad Aphor. Hippoc. 7. Sect. 6.

Sectio quinta. De Abortu.

ABortiunt adeo frequenter, mulieres ut si quis id diligenter examinet, facilè inveniet, plures esse uteri deperdi­tiones, quam partus legittimos si intra septimum a conceptione diem exclu­datur genitura, effluxio nuncupatur, se [...] falsum germen; post diem vero [Page 3] quadragesimum, abortus dicitur: qui nihil aliud est quam violenta & in­tempestiva immaturi foetus foras ex­clusio, expultrice uteri irritata, vel mole, vel pondere, v [...]l morsu. Hinc ex parte uteri abortûs triplex est cau­sa, moles nimia, pondus aliquod, aut morsus. Moles, ubi amplius distendi uterus recus [...]t; pondus, quum supra vires ejus est, quod continet; morsus demum, ubi, vel humores, qui in membranis continebantur, his ruptis, in ipsum uterum effunduntur, vel eti­am totus foetus putrescit. Ab his ita gravatur & irritatur expultri [...] uteri facultas, ut ad expellendum protinus in [...]urgat. His praeterea adde matricis morbos omnes similares, organicos & communes, qui, si graviores sunt, abortiendi ansam quam maximè sup­peditant; praecipuè verò uterus ob pituitam & mucos humidior & laxi­or, qui foetum commodè continere ne­quit. Dispositiones etiam omnes ma­ternae insigniores, abortûs grande in­vehunt periculum.

Ex parte autem foetus tres aliae sunt abortus causae; foetus nimirum imbe­cillitas, nutricatus inopia, & vinculo­rum quibus utero alligatur laxitas. Causae abortus procatarcticae sunt, — aeri; constitutiones inclementiores si­bi invicem inaequaliter succedentes, quales annotavit Hippo [...]rates Aphor. 12. Sect. 3. nimia ciborum ingestorum copia, longa & arcta jejunia, cacochy­morum ciborum usus, vigiliae immen­se, vehementiores animi perturbatio­nes, labor vehemens, violenta corporis commotio, ex cursu, saltu, clioceis, lapsu ex alto, gravioris oneris sublati­one, & ex gravi ad ventrem ictu, vestium coarct [...]tiones ab assulis illis ligneis, eburneis, aut balaenaceis, quas mulieres vestibus ad sternum subjiciunt ad corporis venustatem, evacuationes item immodicae per vomitum, alvi flu­xum, & sudores, sanguinis etiam per nares, haemorrhoides, sed potissimum per uteri venas, immoderata prosusio, tetri omnes odores, ut extinctae luce [...] ­n [...]; & similium, Cathartica vehe­mentiora, & menses moventia, largior denique phlebotomia postremis potis­simum mensibus.

Subsectio prima. Pro Abortu.

NIhil melius scio quam in victu non errare, nè vitiosi humores in corpore colligantur; deinde ut vi­tet affectuum immoderationem, iram, curas, vehementes corporis motus, & quicquid sanguinem potest commo­vere. Ad Sanguinem sistendum si forte stuat, & sanguinis boni adsit copia, suaderem & ego, ut caeteri me­dici venae sectionem, nec moveret me Hippocratis authoritas, qui venae secti­oni in gravidis tan [...]opere adversatur, eum nostro tempore diaeta alia sit, quam olim fuerit, & experientia teste­tur, [...]aepe multos grividarum morbos venae sectionem postulare, & ferri ab iis sine incommodo. aliqui ad sanguinem sistendum praedica [...]t pulvere ranae us [...]ae in olla recenti, in sacculo de collo ap­pensum, experiri licet, contra abortum utilis est hic pulis, manè sumptus in ovo sorbili.

[Page 4]℞ rad. bistort. ℈i. gran. Kermes. sem. plantag. portulac. an. ʒss. cori­andr. praep. ℈ij. sacchar. ad pondus omnium, fiat pulvis. Io. Crato, Consil. 32. lib. 4.

Subsectio secunda. Ad abortum praecavendum.

INter intrinseca pulvis hic noster, si frequenter ex vino propinetur, magnopere profuturum non dubito.

℞ spec. diamargarit. utriusque ℥ss. pulv. cancr. fluviatil ʒij. coagul. lepor. pulv. ʒj. corall. rubr. ℈ij m. f. pulvis. cujus ʒj. ex vini albi ℥iij. vel ex aq. plantag. horis 4 ante cibum, bis terre in hebdomada exhibeatur.

Inter extrinseca, quae lumbis, spina dorsi libera relicta, & locis apponun­tur, est imprimis unguentum celebra­tissimum comitissae appellatum. proba­tissimum est subscriptum ceratum, quod saepius foeliciter usurpatur.

℞ thuris. mastich. ladan. an. ℥ss. lapid. haemat. boli armen. coagul. lepor. ras. ebor. an. ʒj. resin. pini. q.s.f. Cera­tum S.A. quod applicatum lumbis non immutetur, nisi 10. dierum spatio ad­haeserit. detineatur tribus a conceptu mensibus, deinde auseratur. detur quandoque pulvis corall. rubr. ad ʒj. ex ovo sorbili, quod remedium licet vulgare sit, ad hoc tamen officium effi­cacissimum est Io. Zecchius, Consult. 94. & 86.

Subsectio tertia. Pro Abortu frequenti.

MEnsibus absolutis, quando cer­tum est eam nondum concepisse, ad matricem corroborandam, & ex­purgandam, & ut habilis ad concep­tum fiat, incessione sequenti utatur, singulis noctibus cubitum itura, idque per dies 4. vel. 5. continuos, sedendo in eam per horam antequam lectum ingrediatur.

℞ Rad. Lil. valerian. bryon. ann. ℥iij. herb. matricar. calamenth. fol. lauri, rubi. bacc. juniper. an. mj. flo. lavend. ros. sambuci an. pj. balanst. ℥ss. bacc. Lauri. pj. Coq. in aq. pluvi­ali, addendo mensuram unam vini ru­bri & tantundem aq. fabrorum extin­ctiones ferri & aluminis ℥j.

Post incessionem suffitum excipiat utero in Sella, qui fiat ex trochiscis gal­liae, & aliptae moschatae: manè tertio quoque die capiat de sequenti con­fectione magnitudine nucis moschat. superbibendo parum vini generosi.

℞ Conserv. fl. rosmar. majoran. scabios. an. ℥j. spec. diambr. diamosch. an ℈j. ras. ebor. ʒss. nucis mosch. ci­nam. an. ʒj. sem. sileris mont. ʒss. cum syr. de betonica f. Electuarium.

Quando vero menses tempore con­venienti non fluunt, suspicioque est, illam concepisse, nihil adhuc agendum, donec altero mense, quoque menses non rediisse certum sit, tuncque incipiat illis, quae conceptum retinent, & ute­rum firmant, uti. Primum Ceratum [Page 5] sequens lumborum regioni noctu cubi­tum itura applicet, illudque tota nocte retineat, idque saltem ab initio tribus noctibus semel, & post mensem quartum alternis noctibus, & quo magis uterus crescit, eo frequentius, mutando aliquoties locum, ita ut quando quater in lumbis gestavit, postea in ventre sub umbilico totidem noctes ferat.

℞ Rad. bistort. sem. Coriandr. an. ʒij. nuc. Cupress. santal. rubr. Hypo­cist. an. ʒj. ladan. mastich. an. ℥ss. thur. bdelij an. ʒij. corall. succin. an. ʒj. pulverisanda pulverisentur, & ex­cipiantur oleo mastichino, addendo caerae & terrebinth. q.s.f. Cerata qua­drata duo vel tria ad usum.

Interea utatur tabulis, quae mirè ad abortum praecavendum sunt utiles, capiendo unam alternis vel ternis die­bus mane.

℞ sem. Coriandr. praep. ʒij. rad. bistort. ras. eboris. corall. rubr. an. ʒj. succini. crystalli. an. ℈j. cocci infect. ℈ss. sacch dissolut. in aq. ros. ℥iiij. f. tabulae pond. ʒj. lapides aetites, lazuli, jaspis, brachiis alligati proprietate ju­vare creduntur· caveat, cum uterum ge­stat, a nimio motu, tussi, sternutatione, ab aromatibus nimiis & vino generoso. Foelix Platerus Observ. lib. 3. pag. 744.

Subsectio quarta. Pro Abortu.

ADmoveatur regioni uteri ceratum infra scriptum, mihi pluries ex­pertum, & ad octavum usque mensem gestetur.

℞ mastich. ℥j. ladan. ʒvj. rad. bi­stort. ʒv. nuc. cupress. hypocistid. sang. draconis, ros. rubr. santal. rub. Corall. rubr. menth. siccae, Corriandr. praep. gall. mosch. terrae sigillat. an. ʒij. ol. olivarum cerae citrin. tere­binth. clarae picis. an. q.s.m.f. Cera­tum.

Sed & quae a proprietate abortum prohibent, non sunt negligenda; quare intus pulvis Cancrorum fluviatil. co­agulum leporinum, lapis aquilinus pul­veratus & ex vino nigro austero datus non improbatur. Iulius Caesar Claudi­nus Consult. 34.

℞ gran. Kermes. ℈j. sental. rubr. ʒss. caryophil. nucis mosch. an. ℈j. rad. tormentill. ʒss. margarit. corall. rubr. praep. an. ℈j. fol. auri. num. iij. manus ch. perlat. ʒiij. f. pulv. fu­mat ad ʒj. cum pauco vino rubro. Ro­dericus a Fonseca, tom. 2. consult. 71.

Mulier quaedam pituitosa natura saepius abortierat, cum vero medicina­rum usum iniit, feliciter gestationem perfecit. Iohannes Heurnius, ad aphor. Hippoc. 45. Sect. 5.

Subsectio quinta. Ad abortum praecavendum.

MUlier quaedam Monspeliensis tres abortus consequentes passa erat, variis gestationis temporibus· jam ve­rò a duobus mensibus gravida, patie­batur dolores circa umbilicum & lum­bos, qui abortum minabantur· alter me­dicus duo Emplast. praescripserat lum­bis & umbilico admovenda ex mass. [Page 6] Empl. pro factur. unde melius habuit ad aliquot dies, postea verò iidem do­lores reversi· Vocatus ego advertens mulierem juvenem & sanguineam, ve­nam secari jubeo, unde intra paucas horas a doloribus & metu abortus om­nino liberata est. Sanguis erat valde serosus· tandem ad praecautionem prae­scribo rhab. pulv. ʒj. cum jusculo, ite­randam femel in septimana per men­sem, unguentum astringens lumbis & ventri admovendum pridie purgatic­nis, & opiatam astringentem postridie rhab. quibus tamen non usa est. Sym­ptomata illa accesserant eo prorsus tempore, quo menstruas purgationes paci consueverat extra graviditatem, tertio deinde mense eadem symptoma­ta redierunt, & venae sectione statim liberata est, quarto itidem, quinto, sexto, septimo, & octavo, iisdem sym­ptomatibus periodice recurrentibus, iterata est venae s [...]ctio, & statim libe­rabatur; ultima venae sectio celebrata fuit octo diebus ante principium noni mensis, cum eodem fructu, & in fine noni mensis peperit filium benè habi­tum & vitalem, sed palidiusculum. Lazarus Riverius, Observ. 53. Cent. 1.

Valde efficax est sequens opiata.

℞ cons. ros. ℥ij. cortic. citri condit. ʒvj. pulp. dactyl. myrabol. condit. an. ℥ss. Coral. praep. margar. praep. & ras. eboris an. ʒj. cum Syr. Cydon. f. opia­ta de qua capiat frequenter magnitudi­nem castaneae. Q [...]mprimum dolo­res & tormina apparuerint in ventris fundo, versus pubem, in lumbis & osse sacro eorum sedationi incumbendum est, tam sumptis quam admotis, pro vari [...]tate causarum adhibitis. Si ob cruditates & flatus excitentur (quod fr [...]quentissimum est) exhibendus erit pulvis ex aromatico rosato & sem. Co­riandri compositus· imo aqua impe­rialis exhiberi poterit, si major sit pi­tuitae & flatuum congeries, eodem tempore applicentur abdomini carmi­nantia ut sacculi ex sem. anis. faenicul [...] faenugraec. florib. Chamoem. Sambuc. anthos, & stoechados compositi, vel placenta rosacea frixa in sartagine cum vino generoso & pulv. nucis mosch. & coriandri conspersa. Si hisce dolores non cesserint injiciatur Clyster ex vino & oleo confectus in quo philonij rem. ʒij. dissolvi poterunt; aut etiam nar­cotica per os, in minima dosi exhibe­ri, ad fraenandum flatuum & humo­rum impetum. Sequentia duo reme­dia pro secreto habentur, & soetum certò retinere creduntur si antequam foetus a cotyledonibus divulsus fuerit, usurpentur.

℞ fol. auri numero xij. Spodij. ʒj. germina trium ovorum non subventa­neorum ms. probè, postea dissolvantur in dimidio cyatho▪ vini albi, & detur manè per triduum.

Eodem tempore sequens cataplasma admoveatur.

℞ thuris masculi pulv. ℥ij. album, ovorum num. v. agitentur simul super prunas semper movendo ne concres­cant· addendo terebinthinam, ne nimis adhaereant postea stupis excipiantur, & quantum ferre poterit, calidissima umbilico applicentur bis in die, manè & ferò, per triduum praedictum. La­zar. Riverius, cap. 17. lib. 15. [...] me­dica.

Subsectio sexta. Pro abortus praeservatione.

ABortum ex vitiosis humoribus ad uterum à toto corpore confluen­tibus, suaque pravâ qualita [...]e aut copiâ foetum en [...]cantibus, aut cotyledones relaxantibus fr [...]quenter concitari, res est manifesta. Foeminae plures hac ip­sa de causa saepè abortiebant, ex iis quaedam faetum trimestrem, s [...]ptime­strem, lacerum tamen, & omni putri­lagine infectum multoties enixae, nullo alio praesidio, quam excitato cauterio in brachio, aut crure feliciter pepere­runt. Hoc ad originem fluxionis ex­erce· hujus enim ope ante conceptio­nem adaperti, illae foetus sanos, nulla­que labe faedatos legitimo tempore in lucem edidêr [...]. Zacutus Lusitanus, ob­serv. 159. lib. 2. de praximed. admir.

Occultam proprietatem habere co­rium equi marini pro retinendo foetu in utero, certus sum; ex quo si fiat Zona, & toto gestationis tempore juxta carnem Cinguli modo feratur, abortus non continget, quod auxilium pluribus incassum tentatis, praestantis­simum semper inveni. Si haberi ne­quit, utere zorâ ex lupino corio paratâ, quam huic usui esse mirabilem fidissi­mo experimento adinveni. Zacutus L [...]sitanus, observ. 161. lib. 2. prox. med. admirand.

Faemina quaedam primaria Lipsiae aliquoties periclitata de abortu, sub medium gestationis tempus utebatur vino malvatico, cum panis frustulo eo­dem imbuto, manè jejuno ventriculo. Ita insigniter roborato foetu foeliciter initebatur; vinum malvaticum cum amygdalis celebratur ad idem apud Senertum. Lib. 4. instit. med. part. 2. cap. 2. Hier. Reusnerus, observ. 109. & Schol.

Ubi metus est abortus propter con­cussionem vel casum ventris inferioris, gravidam dispone in lectum, ut quies­c [...]t, & singulis diebus manè exhibe cum ovo recen [...]i cocto gallaturas nu­mero 7. vel. 8. cum serico Kermisino ad ℈j. ineiso minutissimè, vel tuntundem granorum Chermes. Ventri autem pro confortando foetu impone sacculum è foliis cupressi, majoran. & rosmarin. in vino & aqua coctis. Sic conservabi­tur foetus ad justum pariendi tempus, ex obstetrice gallica. parte 1. cap. 2. Wolfgangus Hoeferus, lib. 7. Hercul. medic. cap. 3.

Subsectio septima. De abortus causa insolita.

MUlier quaedam ad quinti mensis finem ferè, signis omni­bus foetus vivi apparentibus, gra­vida fuit. Circa finem vero quin­ti mensis, foetus primò imbecilliter ac languidè movebatur, ita ut vix per­sentiri potuerit; deinde paulatim & intra paucos dies omninò cessabat mo­veri; mammae quoque antea lacte turgebant, nunc subsidebant, aliaque signa aderant, ex quibus foetum in utero mortuum esse facillimè conjice­re licuit, tandem circa finem octav [...] [Page 8] mensis parturientium doloribus cor­repta, enixa est masculum, quem per tres ferè menses▪ mortuum gestaverat. Hujus autem abortus causam nullam aliam invenire potuimus, quam ma­lam conformationem vasorum umbili­calium. Chorda enim ut vocant um­bilicalis quae communiter & in omni­bus ulnarum aliquot longitudine esse solet, in hoc abortu v [...]xspithamae erat longitudinis· hinc perspicuum fit cre­scentem foetum in utero materno pau­latim placentam ab acetabulis ab­straxisse & separasse; abstract [...] autem hepate uterino necessariò moritur foe­tus. Fabritius Hildanus, observ. 50. Cent. 2.

Subsectio octavo. De Abortu revocato.

MUlier quaedam 13. hebdomade impraegnationis, cervisiae coctu­rae adsistens, situlamque pleniorem im­prudentius tollens, abortum ferè reje­cit, ruptis membranis & exitum em­bryone moliente, fortè empiricus prae­sens ad omnia audax, huic incommo­do succurrere satagens, suasit sine mo­ra & situ praegnantis, & manus dex­teritate, reponendum foetum. Capite igitur gravidae declivi, elatisque cru­ribus, obstetrix subtili manuum opera embryonem proditurum intrusit, sta­timque peracta operatione in lecto composuit matrem, ut foetus repositus solitum loc [...]m repeteret. Fluxêre ta­men Lochia ad tertium diem. ad membranae rup [...]ae generationem suasit idem congressum cum marito; hinc retentus foetus justo tempore deinde fuit exclusus, adhuc superstes. Tho­mas Bartholinus. Hist. 37. Cent. 4.

Sectio sexta. De aceto.

VErmes sunt in aceto copiocissimi tam viventes quam mortui; vi­ventes per acetum ut pisces vagantur, mortui verò in fundo resident, rursus mortui qui sunt in fundo paulatim corrumpuntur, & tanquam nubem ef­ficiunt, ex qua vermes renascuntur: & sic in his animalibus phoenicis histo­riam renovatum vides. Quo acetum est acrius, eo copiosiores habet vermes. Si acetum coletur, aut filtretur, ha­bebimus limpidum abs (que) ullis vermibus ferè per triduum, quo transacto ver­mes denuo oriuntur. Si vini quanti­tas exigua 4. vel 5. guttarum in libram aceti infundatur omnes vermes inter­ficit. Si etiam in aceti libras duas misceas theriacae ʒj. omnes interimit, ultimò mixtâ theriacâ cum aceto in vase clauso, exponatur vas soli per mensem, semel in die agitando, & post modum relinquendo, ut theriaca in fundo remaneat, quo peracto dili­genter coletur, & habebimus acetum non solum semper sine vermibus sed summoperè utile ad pestem & febres malignas· vermes hi [...] in aceto observan­tur beneficio microscopii. Dominicus Panarolus, observ. 36. pentecoste 4.

Sectio septima. De Achoribus.

AChores sunt capitis ulcera manan­tia, tenuissimis foraminibus cu­tem perforantia, ex quibus glutinosa fanies effluere solet. Causa proxima est, humor acris, serosus, nitrosus & mordax crasso admistus: remota, ma­lum regimen in sex rebus non naturali­bus, praesertim in cibo & potu. Pu­erilis aetas est huic morbo maximè ob­noxia, sed mulieres & viros acrius & molestius infestat. Achoribus affinis est alius affectus, qui favus latinis, graecis [...] dicitur. Haec statuitur inter ipsos differentia, quod in achoribus fo­ramina sint minora, in Favis verò ma­jora, & quod humor, qui è favis, ema­nat, fit melli consistentiâ similis, unde modò meliceris, modo Cerium dicitur.

Subsectio prima. Pro Achore seu tinea crustosa in puero 13. annorum.

Puerum hunc sequentibus remediis ita curavimus.

℞. fumariae Miij. scabios. beton. borrag. acetos. viol. agrimon. an. Mj. sem. endiv. acetos. anis. an. ʒj. rad. enul. ℥ss. fol. sen. ʒvi. Epithim. ʒj. uvarum passarum exacinat ℥ss. liquirit ʒiij.f. omnium decoctio in aq. com­munis & fumariae an. pt. aeq. & q.s. pro lb j. in colat. dissolv. Syr. de fumar. ℥iij. Syr. de Epithymo, borag. & staechad. an. ℥ss.m.f. apozema, capie­bat bis in die erat facilis solutionis; quotidie enim ter ad minus hoc deco­cto alvus solvebatur, aliquando & quinquies alvum deponebat. Deinde ut hoc capitis lavacro uteretur man­davi.

℞. sumar. betae. lapath. acut cum toto, chelidon. cum toto malv. fol. Heder. arbor. rad. althaeae, an. Mj. flor. Chamoem. melilot. & furfur an. Mss. coq. in aq. q.s. pro lb iij.

Deinde ut crustae melius emolesce­rent, jussi ut post lotionem in ungeret caput infrascripto linimento.

℞. mucilag. foenugraec. sem. lini cum aq. malv. extract. axung. gallinae, porcinae, ol. ex vitell ovorum an. ℥ss. Croci ʒss.Ms. pro linimento ut artis est. Iisque saepius reiteratis, caput deinde radi jussimus novaculo, conti­nuando lotionem & inunctionem manè & hora quarta pomeridiana.

Post sex deinde dies paravimus ite­rum apozema purgans sicut antè, ad­dendo polipod. q.℥ss. ras. ligni sanct. quart. j. ex quo sumebat aliquando se­mel, aliquando bis in die, si alvus mi­nus responderet. Novacula rursus a­braso capite, ut materia magis foras evocaretur, ad lotionem hanc plus de­tergentem deve [...]imus.

℞. Fumiterr. scabios. Caul. rub. be­tae, fol. Heder. arbor. malv. ras. ligni Guajac. an. Mss. rad. enul. Chelidon. alth. an. ℥j. flo. Chamoem. furfur. an. pij. farin. faburam lupinorum an. ℥jss. Coq. in aq. pro lb iiij. Post lotionem hoc linemento inungi man­davimus ad detergendum & magis ex­siccandum.

℞. pulv. rad. enul. camp. litharg. [Page 10] auri & argent. Ceruss. alumin. roch. combust. an. ℈jss. terantur subtilissimè & incorporentur cum linimento prius d [...]scripto; addendo ol. vitell ovorum q.s. & cerae albae modicum ut in un­guenti formam coeat.

Post quinque ru [...]sus dies propina­vimus infusum fol. orient. Epithym. & rhei in aq. fumar. scabios. & beton. addendo cassiae & confect. Hamec. an. ʒij. Syr. de fumar. ℥ss. quo sexies multa & varia excrementa deposuit. die sequenti rursus exhibuimus, & ad­huc sexies dejecit. Postea lotionibus dictis urinam antiquam adjecimus, & inter bulliendum vitrioli exiguum, quo ter tantum caput ablui imperavi­mus, eo quod robustius medicamentum esset, caeterū post istam lotionem caput infrascripto unguento inungebatur.

℞. Litharg. auri & argent. cum aceto acerrimo & ol. ros. nutriti ʒij. ceruss. ablutae cum aq. Solan ʒj. alum. roch. combust. ʒss. fuligin. furni, rad. enul. exsicc. & in pulverem tri­tae vel combustae chartae exustae an. ℈ij. ol. ex vitell. ovorum axung. galli­nae, porcinae, an. ℥ss. ol. laurin. ros. & aceti exigui q.s. incorporentur in mortario S.A. ut in formam unguenti mollioris coeant.

Istud unguentum est apud me mag­ni praetii, & mirabile magnaeque effi­caciae, ut patet ex illis quae ingrediun­tur. Galenus sola charta combusta, & aceto diluta locum affectum illine­bat, & uno aut altero die, hoc medi­camento utens exsiccante, plurimos curavit.

Tand [...]m▪ unguento ultimo praescrip­to adjunximus argenti vivi cum saliva extincti ʒj. vitriol. rom. optimè cal­cinat. ℈j. & bis inungebatur. his dictis remediis ab achore seu tinea humida liberatus est puer spatio duo­rum ferè mensium. Petrus Forestus, obs. 17. lib. 8. de exter. capitis vitiis.

Subsectio secunda. Pro Achore in puero octo annorum.

POst lotiones & universalia remedia praecedenti observatione dicta, to­pico remedio sequenti fuit curatus.

℞. succ. fumar. ℥ij. succ. scabios. borrag. Chelidon. succ. rad. enul. lapath. acut. an. ℥j. cum pauxillo fae­cis ol. antiq. & ol. ros. addendo ax­ungiae porcinae q.s. & aceti exigu­um. bulliant. lento igne ad succorum consumptionem, in fine addendo pulv. litharg. auri & argenti, pulv. ireus, lupinorum an. ℈j. pulv. ros. lign. guaiac. ℈ss. benè incorporentur & f. linimentum. S.A. Expertus sum etiam valere decoctum guajaci, ut in morbo gallico uti solemus, cum op­tima victus ratione; interea adhiben­do lotiones, linimenta, & unguen­ta, in observatione praecedenti prae­scripta. Petrus Forestus. obs. 18. lib. 8. de externis capitis vitiis.

Subsectio tertia. Pro achoribus in puero 15. annorum.

COntra hoc malum sequens lixivi­um inveniebam.

[Page 11]℞. absinth. fl. Chamoem. s [...]rpill. ma­tricar. an. Mss. ba [...]. Lauri rad. Ireos an. ℥j. rad. asar. ℥jss. incidantur & sacculo condita, coq. in lixivio ex lig­ni juniperini cinere facto. Hoc luna decrescente caput lavabatur quotidie, ac brevì sanitatem recuperavit. Mar­tinus Rulandus, cura [...]. 54. cent. 1.

Quendam achoribus tineisque per multos annos turpiter affectum, (cui varia fuerant incassum applicata re­media) praemisso cathartico, linimen­to ex oleo in quo ad exactam coctio­nem bufo, sive rana terrestris ebullie­rat, optime curavi. quippe simplici hoc remedio per paucos dies in capite utens, sanus, & capillatus [...]actus est, durante autem linimento pili emor­tui, vulsellis à chirurgo extirpabantur. Iulius Caesar Baricellus. in bortulo ge­ [...]iali.

Sectio octavo. De Aegilope.

INter nares & majorem oculi angu­lum oriri solet abscessus [...] graece, i. e. oculus caprinus dictus, quod caprae huic, vitio peculiariter fint obnoxiae. Exiguum quoddam est tuberculum, cum vel sine inflamma [...]io­ne, inter magnum oculi canthum & nafi os situm, quod ruptum si negli­gatur in fistulam abit usque ad os ip­sum progredientem. Secundum pau­lum ab Aegina, priusquam tuberculum in ulcus erumpat, Anchilops, post eruptionem, si in fistulam tendat, Ae­gilops, vocatur: aliis verò authori­bus, & ante & post eruptionem, Ae­gilops dicitur· aliqui hoc vitium fistu­lae lachrimalis nomine indigitant, sed perperam, nam licet saepè saepius in fistulam mutatur, propriè tamen lo­quendo, Aegilops fistula non es [...], neque semper necesse est ut in fistulam transe­at· si fiat cum inflammatione, pro pa­rente agnoscit affluxum sanguinis ad angulum oculi majorem ob nimiam ejus in corpore plethoram si absque inflammatione appareat, a vitiosis fit humoribus in eam corporis partem de­latis, frequentius autem ab humore pituitoso crasso & viscido.

Causa veròo fistulae est, quod aegilops non sat citò aperiatur, vel quod post apertionem, pus non liberè effluat, sed diutius cohibeatur; quo fit, ut in sub­jectas partes semper agens, easdem ero­dat, exedat, atque excavet. Ab­sumpta in angulo caruncula, lachry­malem fistulam mentitur, adeo ut multi decipiantur: nam ex foramine, quod conspiciunt, perpetim fluunt la­chrymae & pituita; verum non est fistula, quia locus iste, non est prae­ter, sed secundum naturam, foraminu­lentus, eique foramini incumbit dicta caruncula ad cohibendas istas humidi­tates.

Subsectio prima. Pro Aegilope in sistulam lachry­malem terminante.

CHirurgus suo tempore insignis Domicellam quandam religiosam ex Aegylope fistula lachrymali laboran­tem, hoc modo sanavit· optima victus ratione praescripta, & pharmacis uni­versalibus adhibitis, tum etiam venae sectione praemissa brachij & pedis, orificiū ulceris tenta aperuit ex gentia­na radice confecta, & orificio successivè satis aperto pro ulceris mundificatione sequens medicamentum praescripsit.

℞ mell. communis ℥ij. viridis aeris. ʒss. aq. rutae ℥iiij. aes viride pulverise­tur, & cum aliis lento igne decoqua­tur, ad tertiae partis consumptionem. Colatura tepidè & suaviter per syrin­gam imponebatur: si acrius videba­tur, aq. rutae ulcus abluebat omni die, & post lotionem exiguum unguaenti apostol. admovebat. hoc modo tribus continuis septimanis procedebat, su­perponendo etiam emplastrum conve­niens, & oculum rosac. aqua defen­debat. Postea pro tertia intentione per­ficienda, nempè incarnandi atque ci­catri [...]andi, ulcere jam satis repurgato, illud collyrium praescripsit.

℞. thuris, sarcocoll. aloes, sang. drac. balaust. antimon. alumin. an. ℈j. virid. aeris. gr. v. subtiliter pulverisentur, & cum aq. rutae fiat collyrium satis li­quidum. Imponebatur leviter cum ru [...]ae stipite, deinde exsiccabat. con­tinuebat ter in die tribus septi­ [...]anis; postea bis in dic minorando tentam· deinde tantum lavabat, dia­palma super imposita, & panno lineo raro loco compressionis· atque hoc mo­do foeliciter absolvebat curationem.

Iacobus de Carpo. Chirurgus suo tempore expertissimus, ad fistulam la­chrymalem sequenti collyrio utebatur.

℞. aloes, myrrhae, Croci an. pt. aeq- infundantur in aq. vitae quin quies sexiesve distillatae q.s. per noctem & diem, deinde coletur, & colaturae add. theriac. opt. & camphorae q.s.f. Col­lyrium. Petrus Forrestus. obs. 15. lib. 11. de morbis ocul.

Amatus Lusitanus ceratum contra aegilopes describit curatione 68. cent. 5. & multis laudibus effert, quod ita se habet.

℞. pulv. testarum Cochlearum ʒij. myrrh. aloes lotae, thuris, an. ℥ss. Sar­cocoll. sang. drac. Cerass. an. ʒiij. opoponac. aceto soluti, & lapidis hae­matit. an. ʒjss. Croci ℈ij. cerae & re­sinae an. ℥iij.M. simul ad ignem S.A. & fiat ceratum, angulo oculi applican­dum. Lazarus Riverius, cap. 15. lib. 2. prax. medic.

Subsectio secunda. Pro Aegilope.

AEGilops avena est, cujus farina cum floribus Labruscae, i. vitis sylvestris, cataplasmata, à principio, quando apparere incipit, sanat.

Aliud: quo non solùm incipientes sed & disruptas aegilopas, etiam prae­sente mala intemperie, brevi tempor curatas vidi, foramine etiam ad os per [Page 13] veniente, unà cum inflatione.

℞. mellis puri, aloes hep [...]tic. an. ℥ij. Myrrh. ℥j. Croci ʒss. aq. lb. ij. coq. lento igne ad consumptionem medietati [...]· in hac decoctione calente infundatur p [...]r­va spongia nova, quae expressa & in subtili petia bene munda involuta lige­tur desuper, & videbis mirabilem effe­ctum sicut ego saepe expertus sum. Pe­trus Bayrus, cap. 26. lib. 3. practic.

Aegilops u [...]i ophthalmia primò cu­rari amat; nam & saepè ei ophthalmia conjuncta est adhibe ergo imprimis generalia, venae sectionem, purgatio­nem, cucurbitulas, & alias revulsiones ibi dictas· tum repellentia applica, de­inde digerentia· quod si inflammatio ad suppurationem tendat, ea juvari de­bet cataplasmate ex farina tritici, lacte, ovi vitello & modico croco. Non est autem expectandum, donec disruptio p [...]r se fiat, sed ante completam matu­rationem scalpello vel cauterio aperien­dus locus est, ne ex longa mora internae hae partes tenòre corrumpantur· qua propter ratione loci latum quoque to­ramen fieri debet, ut exitus puri de­tur aperto tuberculo, imponatur pe­niculus melle rosaceo imbutus, vel ae­giptiaco unguento, si sordet ulcus. Est herba quaedam veteribus dicta Aegi­lops, estque eadem atque avena; hu­jus farina cum plantag. aut parietaria, aut portulaca in modum cataplasmatis opposita est specificum ad aegilo­pem.

Chalmeton, insignis Chirurgus hoc velut praestantissimum commendat.

℞. aq. vitae, vel vini opt. mell. ro­sat. colat. an. ℥j. myrrhae ʒij.M.F. li­nimentum, quo manè & vesperi locus lineatur. Vopiscus Fortunatus Plem­pius, Ophthalmograph. lib. 5. cap. 17.

Quando cauterio aegilops aperitur, applicetur fronti & oculo spongia aq. ros. madida, vel stupa cum albumine ovi. Dolorem ex cauterio lenit vitel­lus ovi cum oleo rosaceo, per unum vel tres dies appositus, ruptum ulcus­culum abstergatur, melle rosaceo, vel oxymel. simpl. laudatur thus cum stercore recenti columbino & erui fa­rina cum melle. Fortius est unguen­tum aegiptiacum, aes viride per se so­lum pro secreto habetur. Daniel Sen­nertus. practic. lib. 1. part. 3. sect. 2. cap. 3.

Sectio nona. De Affectione Hypochondriaca.

ACcepit haec affectio Nomen à lo­co affecto, Hypochondriis scili­cet. Mirachialem vocant barbari; Diocles verò ab Hippocrate fama & authoritate s [...]cundus, affectum flatu­lentum nominavi [...]. Describi potest quod sit colluvies quaedam variorum humorum, imprimis atrabilariorum, saepè etiam pituitosorum, & bilioso­rum, in venae portae arteriae coeliacae & mesentericae ramis, ob vitium lienis absque putredine collecta; è qua va­pores horum naturam redolentes, va­ria & plurima symptomata excitant· qualia sunt, ventriculi cruditus, & [...], flatus ventris rugitus, ructus acidi, saliva multa, vomitus pituitosi; [Page 14] cardialgiae, alvus adstrictior, aestus in hypochondrijs quasi inflammatorius, quem interdum sequitur malarum & totius faciei rubor ob vaporum aseen­sum. Urina modò tenuis, modò tur­bida crassa & rubra, in hypochondrio sinistro distentio, & non rarò pulsatio, & dolores vagi, respiratio difficilis, pectoris dolor, cordis palpitatio verti­go & oculis obversans caligo, vigiliae pertinaces, animi anxietas, phantasia perturbata, in quibusdam etiam metus & tristitia.

Pars hic primario affecta jure credi­tur esse lien, cujus fermentum, plus, aut minus commotum, supra recensita symptomata producere solet, ob solos aliquando diaetae errores nullo antè in ventriculo vel liene vitio existente, hoc malum generari potest; existimant (que) praestantissimi medici hanc ipsam in diaeta peccandi hodie licentiam causam esse, cur pauci ab hoc malo immunes sint.

Subsectio prima. Pro affectione hypocondriaca cum Lienis tentione.

EXterius Lieni & toti abdomeni deobstruentia conveniunt, prop­terea soleo hujusmodi oleo foeliciter uti.

Accipio utrumque oleum amygda­linum, cum modico vini cretici iisque in duplici vase incoquo spicam, absinth, rutam, corticem cappar. rad. filicis maris, Calamenth. puleg. origan. Ca­pill. ven. Ceterach. liquiritiam, althae­am, nucem mosch. Schaenanth. quous­que absumatur vinum, deinde totum ventrem hoc oleo in ungi, aut etiam embrocari jubeo postea devenio ad Ce­ratum Sacrum. Iulius Caesar Clau­dinus. consult. 74.

Subsectio secunda. Pro affectione Hypochondriaca.

SEntiebat nobilis quidam Burgun­dus, à longo tempore, tensionem in sinistro hypochondrio, cum rugitu & murmure, & quia corpus nonnihil macrum fiebat, faciesque decolor, gra­viora metuens, cum post remedia mul­ta, quibus jam usus fuerat, non re­mitteret malum, meum expectivit consilium huc veniens, judicavi cau­sam in venis Mesiraicis, lienem copiosè ambientibus potius, quam ipso liene contineri, esseque illicilluviem, unde tetri vapores & flatus gignantur cum obstructione horum ductuum· quibus emendandis hisce fuit usus.

Syrupum sequentem praescripsi.

℞. rad. Cichor. foenicul. apii veri, Irid. an. ℥j. Enulae. ʒvj. asar. ʒij. rad. liquiritiae ℥jss. cort. tamarisc. rad. Cappar. Sambuc. Ebul. an. ℥j. Herba­rum Endiviae, Chamaepit. chamaedr. eupator, veronic. capill. ven. Ceterach. bugloss. utriusque fumar. summit. lupul. asparag. an. Mj. flo. bugl. utri­usque genist. tamarisc. an. p.j. Sem. anisi foenicul. an. ʒij. Carui, petrosel. an. ʒj. Cicer. rub. p.j. passul. enucle­at. ℥jss. prunorum paria v.F. decoctio in aq. & tertia parte vini & in Colatu­rae [Page 15] lb. viij. Infunde fol. Sen. mund. ℥iij. rad. polipod. ℥ij. turpeth. ℥ss. Sem. Cartham. conquass. ℥jss. Miro­bol. Citrin. & Chebul. an. ʒiij.F. ite­rum decoctio addendo rhabarb. in panno ligat. ℥ss. spic. Schaenanth. an. ʒj. Cinamomi ʒij post levem ebulliti­onem colentur, adde succi pomorum odor. ℥iiij. Sacchar. q.s. decoquantur ad Syrupi consistentiam. Capiat ℥iss. pro vice per se, vel cum jusculo cice­rum rubr. & rad. petrosel. si non ope­ratur sufficienter, dissolve in uno hau­stu, diagridii rectè praep. gr. iij. conti­nuet illius usum aliquot dies, postea hebdomadatim, dein menstruatim.

Pilulis sequentibus utatur interdum loco Syrupi.

℞. aloes ʒij. rhab. agar. an. ʒjss. extract. absinth. ℈j. gummi ammon. dissol. in oxymel. squill. ʒss. mastich. ℈j. rad. Gentian. summit. Cent. min. an. ℈j. rad. asar. ʒss. Spic. ℈ss. lima­tur. chalib. praep. ʒss. diagrid. ʒj. cum resina laricea. F. Massa. pil. capiat ℈ij. vel ʒj. pro vice. Emplastrum hoc sinistro hypochondrio applicet.

℞. Emplast. de baccis Lauri, de me­lilot. an. pt. aeq. malaxentur oleo de cappar, extende supra corium subdu­catur Sindone rubra nè nimium adhae­reat. Hac ratione se integrè fuisse sa­natum per alios, quos ad me cons [...]lii causâ ablegavit, mihi significavit. Foe­lix Platerus, observ. lib. 2. pag. 469.

Post ritè purgatum corpus, pro mi­norum vasorum obstructione reseran­da, per dies aliquot, usum pulveris de limatura chalybis praescripsimus, qui fiebat hoc modo.

℞. limatur. Chalyb. (ex acubus detritae quae saepius cum vino eluatur, ac deinde in q.s. aceti acerrimi in cru­cibulo igne circulari tam diu coq. do­nec omni absumpto aceto limatura ig­niatur, & candescat, quae post mo­dum in marmore levigetur) ʒvj. spec. diarrhod. abbat. diacroc. an. ʒjss. pul. Cinamom. Caryophil. an. ʒss. rad. li­quiritiae. ʒij. Croci ℈ss. manus ch. perlat. ℥j.M.F. pul. dos. ʒss. quoti­die bis vacuo stomacho in haustu vini medicati sumenda. Gregorius Horstius, observ. 27.

Sectio decima. De Albugine.

ALbugo est macula alba, in cornea oculi tunica, quae si tenuis est, & superficiaria dicitur nebula; si crassa & pro [...]undior propriè vocatur albugo, graecè [...]. Gignitur cum pitui­ta inter corneam collecta, ejus perspi­cuitatem tollit, visumque impedit; vel, dum post vulnus, vel ulcus cor­neae cicatrix manet, quae in nigro oculi alba apparet, a qua cornea ita densa redditur, ut speciebus visibilibus tran­situs denegetur. Capivaccius putat solam eam esse veram albuginem, quoe à cicatrice fit, sed hoc non est necesse dicere, cum ab humore crasso & len­to exsurger [...] etiam possit.

Subsectio prima. Pro Albugine.

PRaemissis universalibus evacuatio­nibus ad materiam concretam emolliendam, fotus admovendus est, cum spongiis mollioribis, ex decocto foenugraeci, meliloti▪ chelidoniae, & foeniculi paratus. Vel ejusdem decocti vapor ut & sequentis oculis excipia­tur.

℞. rad. althaeae ℥j. fol. malv. Eu­phras. Chelidon. maj. an. Mj. Sem: lini & foenugraeci an. ʒiij. flo. melilot. p.j.F. decoctio in aqua fontis, cujus vapor recipiatur in oculum manè & serò.

Potenter albuginem discutit succus foeniculi recenter extractus, cui bal­sami peruviani gutta una admista sit. Idem praestat oleum ex linteis com­bustis cum saliva pueri mistum, & penna illitum. Elicitur hoc oleum lintea accendendo, & inter duas patinas suffocando, materiâ refrigeratâ, gut­tae illius olei patinae adhaerentes inve­niuntur. Lazar. Riverius, cap. 7. lib. 2. Prax. Medic.

℞. mellis albi lb. j. summitat. foe­nicul. flor. Sambuc. & Euphrag. an. p.j. sacchar. cand. ℥ij.F. destillatio in Bal. M. & aqua insundatur in oculum. Rodericus a Fonseca, Tom. 2. Consult. 55.

Subsectio secunda. Pro Albugine.

PUellae cujusdam sinister oculus ad­modum rubebat, pruriebatque la­chrymae (que) continuò ex illo fluebant, & quia jam diu hic affectus duraverat, albugo in oculo nata, mediam ferè iri­dis partem obtexit ita ut de visus amissione, esset periculum jussi cucur­bitulas cervicis regioni aliquoties ap­plicare, & cataplasma sequens oculo clauso imponere, continuoque gestare, & bis in die renovare.

℞. pulp. pomorum odor. acidulo­rum quart. jss. incid. minutim, & in aq. ros. & foenicul. coq. donec in pul­tem redigatur cui contus [...]e, adde mu­cilag. sem. foenugraec. ℥ij. album ovo­rum numero iij. cortic. granat. pulv. ʒj. lapid. haematit. exactè triti. ʒss. ol. rosac. parum M.F. cataplasma.

Hujus remedii per dies 5. usu, ocu­lus ad colorem statumque natu [...]lem rediit, albugoque & macula penitus sublata sunt. Foelix Platerus, observ. lib. 1. pag. 113.

Sectio undecima. De Alopecia.

ALopecia & Ophiasis congeneres sunt morbi, & pilorum Sympto­mata, quae definiri possunt, quod sint, capillorum defluvium ar [...]atim factum, a pravo & corrupto humore pilorum [Page 17] radices erodente, ortum habens. Utri­que affectui. commune est quod are­atim pili decidant: unde etiam sub a­reae nomine, tanquam subgenere, uter (que) comprehenditur. In hoc verò diffe­runt, quod alopecia nullam certam fi­guram habeat, sed sub qualibet ex­tendatur; Ophiasis verò serpentis mo­re tortuosè serpat, & modò ab occipi­tio extenta utrinque ad aures usque serpendo vergat, latitudine ferè duo­rum digitorum; modò aures praeter­vecta ad ipsam usque frontem progre­diatur, donec se duo capita in ante­riorem partem committant. Praete­rea Ophiasis sedem in capite perpetuo habet, & infantibus solum acci­dit, & ad lepram dispositis. Alope­cia verò non minus barbam reliquas (que) corporis partes pilosas, quam caput occupat; nec minus etiam alias aetates quam infantiam infestare solet; & nunquam nisi ope medicamentorum evelli potest; cum Ophiasis absque ul­lo externo auxilio, suaque sponte fre­quenter desinat. Nomen accipit A­lopecia [...], quod vulpibus annosis familiaris sit haec pas­sio, oborta per aetatem scabie. Ophi­asis verò à serpentis figura dicitur.

Causa ut [...]iusque mali est, humor pravus & acris pilorum radices ero­dens, cujuscunque ille sit generis, ple­rumque tamen fit hoc malum à pituita salsa adusta & corrupta. Quod au­tem nunc Alopecia nunc Ophiasis ex­citatur, seu pili nunc aream rectam, nunc tortuos [...]m constituunt, causa est materiae copia & qualitas: Si enim sit copiosior & tenuior, in pluribus & majoribus locis aequaliter pilos erodit; si paucior & cum crasso mista humore, inaequaliter & tortuosè fit pilorum de­fluvium. Differt Alopecia à calviti [...] quae [...] graecè dicitur, quod haec ex humorum pilos nutrientium penuria proveniat, illa verò à vitiosis & corruptis, humoribus oboriatur.

Subsectio prima. Pro Alopecia.

POst ritè purgatum corpus, jussi ut unguentum tale, quo Rondoleti­us utitur, componeretur.

℞. Ol. abrotani ℥ij. pinguedinis ursi vel cuniculi, vel talpae. ℥j. vel an. ℥ss. ciner. pellis ursi, vel echini ter­restr. aut marin. ʒiij. nucum ustarum abrotan. usti an. ʒj. propl. ℥ij. Mell. ℥j. incorporenter omnia simul, & fiat unguentum, quod non nimium adhae­reat, nec pilos relictos sua tenacitate a­vellat. Petrus Forestus, obs. 2. lib. 8. de externis capitis vitiis.

Subsectio secunda. Pro Alopecia in Iuvene quodam ex Lue gallica.

POst venam sectam & assumptum catharticum, ut sudor eliceretur ad decocta deuenimus.

℞. S [...]rsapar. selectess. in partes mi­nutas concisi ℥iij. lign. sanct. cum cortic. limat. ℥jss. rad. Chinae. ℥ss. fol. Sen. ℥ss. polipod. q.℥ss. turbith. gum­mos. rhapontici an. ʒjss. rad. asparag. foenicul. petros [...]lin. apij. an. ʒij. fol. fu­mar. [Page 18] virid. agrim. veronic. Salv. beton. majoran. chamaepit. chamaedr. an. Mj. borrag. bugl. scabios. an. Mss. sem. anis. Cartham. an. ʒiiij. bacc. juni­peri ʒj. bacc. Lauri ʒjss. liqui­ritiae ras. ʒiij. macerentur omnia in aq. pluviali optima, herbis radicibusque concisis, & seminibus mediocriter contusis ut artis est per 24 horas. Deinde F. omnium deco­ctio in aq. lb xv. & in Bal. M. coq. ad lb viij.

De hoc decocto sumebat bis in die manè, & hora quarta pomeridiana, sudabat egregiè, & quotidiè alvum bis aut ad minus semel deponebat. Pro potu ordinario fiebat hoc deco­ctum secundum.

℞. Aq. purae lb xxx. projiciantur supra residuum decoctionis supra­scriptae fortiter expressae, addendo lig­ni sanct. cum cortice ℥j. Sarsapar. ℥jss. Coq. rursus in B.M. ad lb xv. pro po­tu ordinario. In fine curationis pro Alopecia, ut hoc lavacro capitis utere­tur mandavi, (caput radere nolebat, quod tamen praestitisset.)

℞. Fol. Marrhub. abrotan. verben. an. Miij. centaur. herb. capill. an. Mj. lupinorum fabarum an. ℥ij. fl. rosmar. Mj. decoq. in aq. communi pro lb iij. addendo ℥vj. decoctionis secundae Ex Sarsa. Deindè cum cineribus testa­rum nucum, amygdal. amar. cineribus pilorum hominis sani, Cinerib. abro­tan. usti, & pilorum caprae an. ℥j. fiat lixivium ut artis est, quo lavetur ca­put.

Deindè hoc linimento loca depilata inungat.

℞. Cineris testar. nucum, amyg­dal. amar. ciner. abrotan. ust. Pili cre­mati hominis. an. ʒj. nucum cumbu­starum cum testis ℈ijss. cineris apum ℈ij. ol. laurin. ℥jss. unguenti martiati axung. porcin. ursi. an. ℥j. ol. nucum ℥ss. ol. juniper. terebinth. an. ʒij. myrrh. ʒj. Euphorb. ʒjss. mellis ℥jss. optimè incorporentur ut fiat unguen­tum.

Post aliquot dies, imperavi ut huic un­guento adderetur aliquid Emplastri de ranis, in quo intrat argentum vivum· tetrum odorem lixivium habebat ob crines combustos, qui facilè corrigitur adjecta alipta, vel Gallia Moschata.

Alium quendam unà cum uxore A­lopecia ex lue gallica affectum, post decoctum guaiaci solo adipe ursi capi­te inuncto curavimus. Petrus Forre­stus, obs. 4. lib. 8. de externis capitis vitiis.

Subsectio tertia. Pro Alopecia.

HAec quae sequitur compositio om­nes alias, vi sua praecellit, faciens ad profluvium capillorum, & ad ca­pillos rarescentes, & in calvitium pro­labentes, estque omninò admirabilis.

℞. Murium domestic. ustor. pan­nicul. ampelini (i. e. Linei) usti, adipis ursin. medullae cervin. cortic. arundi­nis. an. pt. aeq. haec omnia arida levi­gentur, & sufficienti melle admixto, ad crassitudinem mellis redigantur, postea adeps & medulla liquefacta ad­dantur, & pharmacum ipsum in aere­am pixidem reponatur, ex eoque alo­pecia, donec capillos producat, de­fricetur. [Page 19] Gal. lib. 10. de comp. med. secundum locos. Amatus Lusitanus cent. 4. curat. 14.

Sectio duodecima. De Alvi adstrictione.

NOvi illustrissimas & formosissi­mas dominas, quae caeterae sanissi­mae, & quotannis uterum gerentes, nunquam nisi vigesimo, vel serius die, alvinas fóeces deponerent; nec quid­quam inde incommodi etiam puerperae sentiebant.

Vixi cum sacerdote religioso, om­nium quos novi mortalium ingeniosis­simo, linguas enim orientales, Haebre­am, Syram, Arabicam, autodidactos ita calluit, ut eas publicè, in celeberri­ma Germaniae academia docuerit, summa cum laude. Hic nunquam nisi post 24. diem, alvi beneficium à pue­ro sensit, sanissimus, nec ullum un­quam expertus pharmacum.

Generosus quidam jam multos an­nos ita vivit, ut foecum alvinarum ni­hilo plus per anum quam per oculos excernat. accumbit sub meridiem mensae opiparae, convocatis ut pluri­mum aliquot nobilibus; comedit, bi­bit, nihil à quoquam accumbentium discrepans. Sub horam primam sur­git à mensa, pridianum prandium re­vomit, retentis accuratissimè omnibus recens inges [...]is; postridie illa, ut hi­sterna egesturus, putidissima, atque ab alio stercore non differentia, in vomiti­one conatus nullus, mora nulla, simul & semel magnam qua ntitatem exsto­machat abluto aquis odoratis ore, ad mensam redit: ventriculum interim quod illi in sequentis diei meridiem sa­tis sit, resumere cogit, jentacula, coe­nasque ignorat, solo prandio conten­tus. Sic jam ultra 20 annum conti­nuat.

Saepè mihi in mentem venit, duos illi, ut animantibus ruminantibus esse ventriculos, quorum unus altero re­cens impleto vomitu se depleat. Hen­ricus ab [...] Heers. obs. 29.

Amicus quidam meus non solùm 10.15. aut 20. dierum spatio incolu­mis sine foecis dejectione servatus est, sed contigit aliquando, alvum, ita ex­siccatam fuisse, ut usque ad tres menses sanus▪ perfectè extiterit. Dominieu [...] Panarolus, observ. 1. Pentecoste 1.

Sectio decima tertia. Pro Alvo constipata in viro quodam.

CUm nullis medicamentis solvi po­terat alvus, & jam per dies 14. ex toto suppressa erat, ipsi statim dedi mox ante cibum ʒj. sequentis [...]lectua­rii, e. Zizibus dicti devorandam, quo certè alvus continuò fuit emollita, mo­ta & subducta, nec de novo alvus sup­pressa fuit.

Electuariume. Zizibus [...] sic se habet.

℞. Polipod. q. recent. benè mundat ℥viij. fol. orient. rad. althaeae an. ℥ [...]iij. [Page 20] anisi ℥ss. fiat omnium decoctio S.A. in aq. font. donec veniat ad lb [...]j. plus mi­nusve; postea cola cum levi expressi­one. Colaturae expressae adde pulpae Zizibi (i. e. jujub) lotae cum vino al­bo potenti & maceratae in dicta de­coctione, postea per setaceum trans­missae, lb j. Sacchar. albiss. ℥iiij. bulli­ant iterum ad cidoneati consistentiam. In defectu Zizibi, ponatur uva passa detractis arillis.

Hoc. Electuarium communicatum est, ab excellentissimo. D. Doctore Alexandro Petronio. Martinus Rulan­dus, curat. 79. cent. 10.

Hier. Thrivaerus, comm. in aphor. 20. sect. 2. Hippocr. scribit, rusticos jamdu­dum nosse experientia, si nudis pedi­bus humi obambulent, ventrem per­tinacem solvi· atque ejus rei historiam refert. Brassavolus, cap. 6. tract. de me­dic. purgant. dum scribit Ferrariensium ducem Borsium in alvi duritiem inc [...] ­disse, & per triduum nihil excrevisse, & consultum ea de re medicum eo tempore insignem, Michaelem Savo­narolam, suasisse clysterem injici, quo nihil proficiente, jussit pavimentum, quod erat marmoreum frigida aqua copiosiore conspergi, & ducem l [...]cto surgere, ac nudis pedibus ambulare: non 50. passus perrexerat dux, & per ventrem dolorem ac [...] sen­tire cepit, sedem petiit, & potentissi­mè excrevit; quo facto jussit Savona­rola, aqua in qua herbae calidae essent decoctae, ducis pedes, ac crura ablui; quod consilium, Dux centum aureis remunerari jussit.

Hoc procul dubio accidit ob pedum, quem cum partibus nervosis & mem­branosis, qualia etiam sunt intestina, habent consensum, & ob intestinorum refrigerationem; sicut aliàs etiam si venter frigori exponatur, dolor coli­cus, & alvi excretio copiosa excitari solet.

Verùm Brassavolus hoc periculosum auxilium esse putat, & non tentan­dum; cum tormina inducere possit, & Diarrhaeam. Nonnullis ex solo pur­gantium odore alvus laxabatur. No­vi medicum, cui si in vola manus, po­mum colocynthidis contineret, donec incalesceret, alvus laxabatur. Daniel Senertus, cap. 4. Sect. 2. part. 2. lib. 3. practicae.

Cuidam alvi faeces durae in podice substiterunt, nec egredi & si vehemen­ti conatu propellere tentaret, pote­rant, adeo ut podicem, cum cruciatu, nimium aperirent & veluti divelle­rent, huic ut mederer, sternutationem movi, & eum tussire jussi, prius po­dice fomentato cum oleo, quibus co­natibus & impetibus Scivalon propul­sum & ejectum est, reliquaque excre­menta subsecuta sunt. In multis aliis, quibus ob duritiem excrementa aegrè per podicem feruntur, tussim impe­rando, ea ut prodirent, quae alio co­natu exprimi non poterant, effeci. Foelix Platerus, obsv. lib. 1. pag. 225.

Sectio decima quarta. Pro Alvo duriore.

SEni cuid [...]m, qui singulis tribus septimanis, aut aliquando mense alvum semel reddeba [...], hoc conscilium dedi ut pinguibus jufculis uteretur, in quibus & malva incocta esset. Ro­mana quaedam mulier urtica tenel [...]a ex oleo & sale commesta alvum sibi red­debat. Petrus Forestus, obs. 24. lib. 21. de mensentirii & in [...]estin. affectibus.

Linimentum hoc illitum umbilico alvum movet, nec post se detrimentum relinquit.

℞. Ol. amygdal. d. rec. pingued. anser. butyr. maial. unguenti dialth. an. ℥ij. colocynthid. gr. xvi. salis ℈jss. spec. hierae simpl. ℈j. diagrid. gr. iiij.M. pro linimento. Reinerus Solenander. consil. 29. sect. 3.

In tardissima alvi dejectione à qua­cunque caus [...] procedente mirabilis est effectus essen [...]ia salis tartari cum spiritu vini extracta, & ad consistentiam redacta, cujus guttae ij. usque ad iiiij. vel viij. singulis die­bus vesperi, horis duabus à coena in haustulo vini vel alio liquore exhibe­antur, donec spontè subsequatur lu­bricitas alvi. Hoc foelicissimè usus sum in melancholia hypochondriaca. Io. Har [...]manus, pract. Chimiatrica. pag. 189.

Vidi duos qui nullo antimonio, aut alio exprototico nè quidem hellebo­ri extracto alvum laxabant, cum meo consilio propriorum ungu [...]um, prae­segmina, & rasuram bibissent, vomitu juxta secessuque abundè se deplebant. Henricus ab Heers. obs. [...]9.

Cum quidam sint, qui non possunt nisi purgationibus, Clysteribus sup­positoriis, ptifanis, vel aliis iritanti­bus remediis alvum exonerare, reme­dium jucundum & facillimum hic in­serere volui, quo alvi pigriores benig­nè excitantur: torreatur mica panis, oleo olivarum irroretur, & mane dig­lutiatur, & videbis effectum si bis vel ter idem facias. Petrus Borrellus, obs. 14. cent. 2.

Sectio decima quinta. De Alvi pertinaci obstructione.

VIr quidam corpore athletico post viscerum intemperiem & gravem morbum per 18. dies, alvum habuit suppressam, cui ter injecti clysteres, sed in ventre restitantes, & alia medica­menta exhibita, non potuere ad obse­quium sollicitare. Tandem cum om­nia videret esse conclamata, nec ullam superesse sanitatis vitaeque diuturnioris spem, amicos convocat, insciisque me­dicis aliquot vini rhenani Cyathos ebi­bit, solitas delicias, ultimum ita vale illis dicturus. Dehinc tamen post vi [...]ni, cujus usu assueverat, haustum sic­catosque calices, murmure in ventre oborto, liberaliter soluta alvus, aeger­que medicis stupentibus, celeri pede ad se & sanitatem rediit, diuque f [...]perstes inter amicos pancraticè vixit. Thomas Bartholinus. Histor. 40. cent. 5.

[Page 22]Quidam sutor per mensem aut ul­tra, [...]oeces alvi non excreverat, multis clysteribus, ac potionibus purgantibus frustrà usurpatis, tandem interiit; aperto cadavere, omnia intestina in­venta sunt foecibus, aut alimentis, vel potulentis, omnino repleta, instar sanguiculorum vulgò (boudius) quod judicatum fuit à facultate intestino­rum expultrice abolita provenisse. Sa­mauel Forminus, obs. 18.

Cum longa alvi suppressio, an ideo ad acerrima clysmata recurrendum? nequaquam, imò blandiora saepius re­petita magis conferunt, vehementio­ra saepe▪ volvulos intulerunt, efficiunt enim ut puncta acrimonia medicamen­ti intestina, motum peristalticum su­um infernè sursum immutent. Guliel­mus Ballonius. Epid. & Ephaemer. libro primo.

Sectio decima secta. Pro Alvi fluxu in puero.

PUer quidam 4 annos natus, diu­turno alvi fluxu laborabat, cum in appetentia & dejectione virium. Ori­go illus alvi fluxus erat ex prava victus ratione, eum enim plurimis cibis in­gurgitabant, & merum aliquando ei exhibebant. Indè calor nativus ita attritus est, ut alimenta in cruda & pituitosa excrementa converterentur; nihil enim ferè, nisi meram pituitam dejiciebat, quo tempore eum videre cepi: cum tamen antea flava, viridia, aeruginosa, & sanguinolenta re [...]ecisset. Instituta victus ratione, praescribo me­dicamentum ex Syr. de cich. cum rheo ℥j. [...]um rhei ʒss. per triduum exhi­bendum, deinde tincturam corallio rum manè & serò sumendam ad cochlearia duo; intra 5. dies melius ha­buit, & continuatis remediis, paucis diebus restitutus est. Lazarus Riveri­us, obs. 88. cent. 2.

Sectio decima septima. Pro Alvi fluxu cholerico febribus intermittentibus superveniente.

QUi febribus intermittentibus bili­osis, & malignis laborant, prae­cipuè duplici tertiana, propter multi­tudinem materiae biliosae furentis in choleram morbum incidunt, recurren­te paroxismo, cujus impetum si non fraenaveris medicamentis infrà à me describendis, morietur aeger intrà du­os aut tres paroxismos.

Vir quidam literis apprimè tinctus, e­jusmodi febre laborans, vix potuit à pa­roxismo servari, cui supervenerat cho­lera morbus; frigus marmoreum, pul­sus minutulus, & fermè deficiens, ocu­li concavi, aliaque horrenda sympto­mata. Tandem post innumera adhibita remedia, à faucibus orci rediit. Ego ut crastinam tempestatem averterem, jussi aegrotum panatellis crassiusculis & gelatinis recreari, ut froenum injici­retur humoribus sequenti die saevituri [...]. Epithemata praescripsi, & opiatas ex conserva rosarum bugl. borrag▪ myro­bal saccharo conditis, marga [...]tis▪ [...]ri­bus [Page 23] verò horis antè paroxismum, Cly­sterem hunc mirabilem injiciendum curavi, sine quo actum erat, de meo a­mico.

℞. Ros. rubr. Mj. Coq. in jusculo capitis & pedum vervecis, in colaturae lb. j. dissolve theriacae recentis ʒij. vi­tellum ovi j.F. clyster, quem retinuit ad reditum usque paroxismi, qui alvi fluxum reduxit, sed minorem multò. Huic methodo inhaerens multos de­ploratos servavi. Petrus Pachequus, observ. 4.

Sectio decima octava. Pro Alvi nimia profusione a me­dicamento cathartico.

IN nimio alvi profluvio hoc maxi­mè juvare solet.

℞. Theriac. ʒss. aq. theriacal. ℥ss. aq. Cinamom. aq. Card. ben. ℥ij.Ms. homo hydraleo tepido immittatur.

Ultrajecti quidam in officina me­dica, me praesente, purgandi causa, hel­lebori albi radices siccas masticabat, & vorabat: dicebat se saepius id fecisse innoxiè: tandem nimia alvi profusi­one enecatus fuit. Iohannes Heurnius, ad aphor. 1. Hippoc. Sect. 5.

Sectio decima nona. Ad Alvum sistendam.

ELectuarium hoc mihi semper cum successu familiare fuit.

℞. Sem. ros. oxalid. plantag. por­tulac. an. ℈j. corall. rubr. c.c. usti. an. ʒj. amyli, tragacanth. an. ʒss. Sacchar. rosat. veter. ℥iiij. cum Syr. de rosis siccis q.s.F. Electuarium, cujus ℥ss. detur tribus saltem horis ante prandium. Iohan. Zecchius, consult. 37.

Sectio vigesima. De Amaurosi.

AMaurosis (quae species est caecita­tis, & gutta serena vulgò dicitur) affectus est oculi, in quo visio prorsus deperditur, nullo sensibili vitio in oculo apparente: generatur ut pluri­mum à nervorum opticorum obstructi­one perfecta; aliquando etiam ab eo­rum adstrictione & compressione, vel ab humore pituitoso, sanguine, pure, aliave materia circa nervos illos colle­cta & cumulata, vel à tumoribus qui­buscunque in iis partibus genitis. Huic morbo affinis est alius affectus, qui ambluopia vocatur, quae visus est he­bitudo, citra manifestum oculorum vi­tium. In hoc conveniunt, quod in utroque illaesus conspiciatur oculus, pupilla clara & nitida existente: in eo verò differunt, quod in amaurosi, visio tota pereat, in ambluopia duntaxat imminuatur. Haec eandem cum amau­rosi agnoscit sui causam, sed imbecillio­rem, obstructionem nimirum nervo­rum imperfectam, spirituum item ino­piam, & crassitiem. Apud authores practicos confunduntur saepè hi duo affectus.

Subsectio prima. Pro Amaurosi seu visus im­becillitate.

COmes quidam Lotharingus de vi­sionis imbecillitate conquere­batur, quod res exactè, sivè pro­pinquas, sivè distantes, dijudicare non posset, obstare dicens veluti fumum, seu nubeculam quandam, quae sibi visum obscuraret. Cum omnia diligenter inquirerem, nihilque in pu­pilla obscuri appareret, & non semper in eodem statu permaneret hic visionis defectus, sed nunc major, nunc minor esset, à vaporibus potius, quam vitio in oculo hoc evenire judicavi, atque ostendi, vapores non oculum subire, uti credebat, sed cerebrum, juxta ner­vorum opticorum exortum, impetire. Usus jam erat multis evacuationibus & diversionibus, & inter reliqua etiam setaceum in cervice gestabat.

Praescripsi illi pilulas sequentes.

℞. Fol. Sen. (oculis appropriata esse creditur) ʒij. sem. foenicul ʒj. turbith. ʒij. pil. sine quibus, & Lucis. an. ʒij. cum Syr. de sumaria, quae & ipsa oxydorsica, est. F. Massa. Capiat ʒj. singulis mensibus ter sinè custodia, cum leviores sint.

Cuburbitulas applicet menstruatim, duas collo, duas scapulis sine scarificati­one, continuando per triduum.

Paretur vinum hoc Euphragiatum, vision [...] convenientissimum, de quo nonnunquam haustum in mensae prin­cipio, vel manè bibat jejunus: sic enim ejus vis, per vapores cum vino rectiùs ad caput ascendit.

℞. Fol. Euphrag. sicc. ℥j. rad. foe­nicul. ℥ij. fol. Caryophyllatae ʒvj. be­ton. verben. majoran. an. ℥ss. flo. ros­mar. ʒij. sem. Foenicul. ℥ss. gran. ju­niper. ℥j. incidantur, & in doliolo collocentur, affunde vini albi generos. mensuras 10. v [...]l 12. serventur ad u­sum vel vindemiarum tempore affunde mustum recens, & sinito effervescere. Poterit & cinamomum ad gratiam addi.

Pulverem sequentem mensura unius cochlearis, noctu cubitum [...]urus, prae­cedenti laevi coena, sumat, superbiben­do parum vini, vel projectum in vi­num cum eo bibat.

℞. Sem. Coriand. praep. ʒij. sem. foenicul. anis. an. ʒj. carui, Sileris mont. an. ʒss. Sinapi ℈j. fol. Eu­phrag. majoran an. ʒss. Cinamom. ʒij. maceris. ʒss. Caryophill. ℈j. Sac­char. ros. tabell. ℥iij. fiat pulvis subti­lissimus.

Sal in mensa ad manum habeat▪ quo ova recentia, vel etiam alios cibos quan­doque saliat.

℞. Salis puri ℥ij. sem. Carui ʒj. fol. Euphrag. majoran. an. ℈j. nuc. mosch. ʒss.F. pulvis.

Comedat frequenter jecora capra­rum juniorum assa, confrixa caryo­phillis & Cinamomo. Haec & illi & alteri cuidam, admodum profuerunt. Felix Platerus, obs. lib. 1. pag. 106.

Subsectio secunda. Pro Amaurosi ad principem quendam.

IN victus genere, inter alia haec ce­lebria habentur.

Raparum in cibo usus accutiores red­dit oculos. Passerum & columbarum esum visum mirificè tueri ferunt, nu­cis moschatae in cibis pro condimento, & extra cibum mane mediocris ufus confert. foenicul. herba in jusculis inter olera, & semen frequenter à cibo inter bellaria diu mansum & deglutitum ju­vant, in cibis & cum cibo uti hoc sale commisto licebit, quo observatum est oculos caligantes & hebetiores mirificè recreari.

℞. Nucis mosch. macis, cinamom. opt. cardamom. an. ℈j. fol. & fl. Eu­phrag. sicc. ʒij. vel ʒiij. salis commu­nis ℥j.F. omnium pulvis ad usum. vino mediocri, non admodum fumoso, aut generoso, non dulci, neque crasso, non musto, uti juvat.

Euphragiati vini continuus usus plurimos restituit hoc vitio laborantes, etiam senes, qui ocularium ope diu antea vix difficulter viderant.

Arnoldus de villa nova medicus ce­leberrimus, mirum in modum laudat, & ego aliquoties in operibus artis ve­rum comperi. Non tenerè haec her­bula in floribus, oculorum characte­rem, & signaculum à natura impres­sum habet.

Euphrasia benè ass [...]rvata sicca pro magnitudine vasis quantitate conveni­enti musto injicitur dum effervescit, cum defaecatum expurgatumque vi­num est, asservatur remedio probatissi­mo.

Si ventriculus ferre potest, nec con­coctio labefactatur, cum simplicis pu­ri puti vini in mensa usus fuit, mag­no commodo haustus aquae fontis purae prandium & coenam claudat, nam ita minus vaporum è cibo in cerebrum fertur. Aristoteles in Probl. scribit, eos acutius videre qui aquam bibunt.

Praeparanda quoque ex flosculis Eu­phrasiae recentibus, & saccharo, con­serva aestate, cum frequens Euphrasia floret, eo modò quo rosacea conserva apparatur, ex florum parte una, sac­chari duabus, & si haberi tum possunt rorismarini flores, etiam istorum par­tem addere licebit; ista conserva ma­ne & vesperi sumenda juglandis quan­titate, potissimum vesperi, cum de­cumbendum erit: ita juvatur conco­ctio, tolluntur viscerum obstructiones, visus hebes non solum instauratur, ve­rum & caeteri sensus vegetiores fiunt, & memoria confirmatur.

Ad corporis quoque & capitis ab excrementis purgationem laudo, ut celsit. tua subscriptis pilulis utatur, subinde noctu cum decumbendum erit, deglutienda una atque altera pilula, ternis aut quaternis quibusque diebus, ita semper aliquid excrementitium paulatim, & quasi insensibiliter à ca­pite abducitur, & si quando in ocu­los major humorum influxio urgeat, illarum pilularum, statim ℈iiij. plus minus, i. [...]. xj. pilulae post mediam noctem, vel summo mane deglutian­tur. [Page 26] Pilulae hae esse possunt.

℞. Massae Pil. Hier. cum agar. ʒij. aloes rosac. ʒj. pil. Lucis, asajeret. an. ℈ij. rhab. opt. aq. Cinam. irrorandi ℈j. cum Syr. ros. solut. F. pasta mollis instillando ol. foenicul. gutt. v.F. pilu­lae molles ex qualibet ʒj. pil. numero viij. super pulvere nucis moscatae.

Oculis quae insequuntur tutissimè, & cum singulari juvamento admoveri possunt manè cum nullum efficacius medicamentum ad manum est, masti­centur grana aliquot foeniculi, item a­liquando tantillum cinamomi, i [...]tis jam infecta saliva tingantur & illinan­tur leviter oculi summo digito. Item foeniculi & cumini semen pinsatur in pane, is calens è furno extractus, & discissus admoveatur ita oculis, ut va­pore istius oculi madescant. Vel hor­deaceus panis calens è furno extractus dividatur medius, & asperso ad inte­rius latus foeniculi & carui seminum pulvere, adhibeatur ita oculis, ut fixi in panem intuitu oculi vapore ipsius humectentur, ita absumpta in oculis excrementitia humiditate, lentoreque ipsius & crassitie tenuata & abstersa, vaporibus crassis discussis, visus mi­ram in modum facili remedio recreatur & reficitur.

Verum quia haec etiamsi paratu fa­cilia sunt, non tamen semper haberi possunt, praescribam hic ordine tria, quae apparari in tempore, & in usus adservari possunt. Primum hoc esto.

℞. Succ. rutae per residentiam de­purati ℥ijss. succi euphras. ℥ij. succ. foenicul. defaecat. ℥vj. Mell. virgin. puriss. ℥ijss. mista ponantur in ampul­la vitrea menses tres ad solem secus pa­rietem, deinde coletur succus, insti [...]le­tur quotidie, si res ferat, digito una gutta in oculum quemque. Alterum hoc sit.

℞. Chelîdon maj. verben. rutae, faenicul. Euphras. ros. an. Mj. vel ij. herbas recenter mane cum rore lectas & selectas minutim conscinde & im­pone in vitream cucurbitam, & len­to igne per Bal. M. destilletur aqua pro oculis humectandis.

Tertium quod etiam Antonius Va­letius in Hollerium sed paulò aliter ad­notavit, erit s [...]quens, quod ego etiam antea à Bairo monitus, jam dudum in simili casu comperi efficax fu­isse.

℞. Ovum recens, coq. sub cineribus ad duritiem, tum dividatur medium, & ejecto vitello impletur tribus par­tibus sacchar. candid. duabus partibus vitrioli romani, & unà parte lapidis calaminaris, exactè pulveratis & mix­tis, deindè ambabus partibus ovi aptè colligatis, maceratur in aq. rosac. par­tibus duabus, & aq. foenicul. & Eu­phras. utriusque parte una, ea quanti­tate, qua mergi largè ovum possit, id­que dies tres vel quatuor, deindè per tenue linteum mundum exprimitur li­quor cum affusa aqua, & servatur in vitreo vasculo pro collirio, ex eo quo­tidie oculis cum digito aut penna in­stillando.

Si forte aliquando ex novo sangui­nei humoris influxu malum exacerba­tum fuerit, ita ut rubore, calore, do­lore oculi infestentur, juvabunt sequen­tia. Veris tempore cum salix floret, [Page 27] inciso cortice fluit liquor quidam, vel detracto cortice abstergitur, is oculis instillatus aut illitus, mirum quam su­perfluam humiditatem absumendo la­chrymas oculorum sistat, & hebetem visum exsuscitet, recreetque, deinde hoc collyrio uti licebit, quod dolores lenit, ruborem discutit, calorem & hu­moris acrimoniam temperat, & influ­xum exsiccat, & arcet, visumque re­creat.

℞. Gum. arabic. tragacanth. ce­russ. lot. an. ℈ij. lap. Calamin. tutiae praep. an. ℈j. vitriol. rom. ℈ss. Cam­phor. gr. iij. Sarcocoll. nutritae ʒss. amyli. cortic. ovorum pulver. an. ℈j. thur. alb. gr. viij. cum album, ovi F. trochisci exigui.

℞. Horum trochiscorum 4. aut 5. includantur puro tenui linteo, & inji­ciantur in vitrum affusis aquis rosac. partib. tribus, foenicul. pt. una, quan­tum visum fuerit, tum adde tantillum sacchar. candidi & bene tecta asserva; ista aqua laventur saepe oculi noctu & interdiu.

Hic monere celsitudinem tuam vo­lo, ut primo vere imperet, ut fol. Cy­toniorum integra, illaesa, colligant, eaque diligenter adservant, ne situ, pulvere, aliisve inquinamentis oblae­dantur horum foliorum licebit subinde manipulum integrum accipere, inco­quere purissima aqua: ea saepe nume­ro oculi hebetes laventur; mirum quam istos praeservant, ruborem discutiunt, & influentem humorem arcent, quod sine ullo incommodo fieri potest. Ad humorem etiam capitis absumendum, cerebrumque & ipsius partes roboran­dum, vesperi inspergantur sincipiti tria aut 4. grana pulvisculi Caryophil vel rorismarini: foliorum nam mirum quantae sit hoc leve remedium effica­ciae. Rinerus Solenander. consil. 8. sect. 2.

Subsectio tertia. Pro Amaurosi in puero.

HOc malo cum premeretur puer. quidam, & illaeso apparente ocu­lo, videndi actione prorsus careret, & distillatione à capite per multos annos, per oculos excreta copiosa materia, crassa & sordida, laboraret, hunc ob­structione instrumenti, hoc est visua­lium nervorum, per quos vis visiva ad chrystalloidem fertur, esse affectum deprehendimus. Vitium hoc ab om­nibus putatur incurabile. Nos hoc ordine curationem sumus exorsi. in­stituto regimine recto, celebratisque auxiliis universalibus, quorum ope mu­cosa excrementa sunt evacuata, per 30. dies sudationes imperavimus ex radice Chinae. Deinde cucuphis exsiccanti­bus & lavacris supra caput admotis, rasis prius pilis, usi sumus. Masti­catoria & errhina medicamenta non praetermisimus, quorum ope, tenax per os & nares excernebatur humor. Ut aures spirarent, quae cum oculis maximè consentiunt, causticum retro ipsas affiximus, & simul setonem [...]u­chae indidimus, ut per has partes va­cuaretur humor in oculos delapsurus. toto, & capite bellè repurgatis à levio­ribus collyriis incepimus; primum [Page 28] fuit verbenae dococtum, pulvis ossis sepiae, succus rutae, & foeniculi depu­ratus, aq. stillatitia ex raphanis & eo­rum foliis, mel cum marrhubii succo, decoctum Euphrasiae, Chelidoniae. His factis inditum est testitudinis fel, cum saccharo candido commistum, vinum album in quo aurum quinquies erat ignitum, at cum lucem jam aliquan­ [...]isper videret, hoc deinceps auxilio, quod licet videtur contemptibile, est tamen mirabilis efficaciae, visum recu­peravit.

℞. Frustula porcinae carnis vetustae, ea in minutissimas taleolas seca, serva in ollula parva aenea adjecto sale & odorifero vino albo, post 10. dies aqua stillabit, quam ad recuperandum vi­sum, roborandos nervos visuales au­ferendam obstructionem, mirificam opem praestare fidissimo experimento adinveni. Zacutus Lusitanus, obser. 56. lib. 1. prax. admirand.

Subsectio quarta. De Amaurosi a tumore globoso ner­vos opticos premente.

GAllus quidam jurium studiosus Basiliae versans, dolore capitis correptus est, mox secuta febris, qua cessante, cephalalgiae reliquiae aliquae nihilominus remanserunt, cum vigiliis & capitis imbecillitate, tandem in oc­culo sinistro, visio obscurari coepit, & post mensem etiam in dextro oculo, secutaque est paulo post in utroque o­culo omnimoda amaurosis, seu coeci­tas, nullo vitio in oculo apparente. Postmodum etiam caecus ille, convulsi­onibus laboravit, quae illum per vices, tota hyeme affligebant; quibus initio veris cessantibus, supervenit tussis, fe­bris hectica, expu [...]tio purulenta, & tabes, qua diu molestatus & consump­tus, tandem expiravit. Corpore per anatomen aperto, pulmonum vitium deprehendimus; verum cum causam caecitatis, apertâ c [...]lvaria in cerebro perquireremus, invenimus cerebrum, aqueo copioso humore irriguum, par­temque illius anteriorem, sinistra prae­sertim in sede, tumidiorem, à qua cum portio adimeretur, inventus est tumor seu globus quidam glandulae seu stru­mae instar, inclusus in cerebri substan­tia, ab ea tamen separatus, propriaque membrana dura contentus, per quam venae aliquae capiliares dispersae erant, ovi gallinaceae magnitudinem supe­rans, inaequalis & formam pineae nucis exprimens, cujus interior substantia, albida & aequalis, ovi albumen cocti­one induratum, referebat, sed duriot illo erat. Hic, cono obtusiore, non­nihil sursum prominebat, bast verò la­tiore, ventriculo cerebri, anteriore se­de innitebatur, & pondere suo, quod erat ʒxiiij. nervorum opticorum ex­ortui in cerebro, incumbebat, eosque comprimebat. Quam causam fuisse caecitates, quod spiritus animalis tran­situs ad oculos fuerit impeditus, con­clusimus; cum alioquin in nervis op­ticis, nulla obstructio, aut aliud viti­um, uti nec in oculo apparuerit. Hinc conjicere licet, graves & diuturnos ce­rebri vitio accedentes & incurabiles morbos, ab ejusmodi, occultis in ce­rebro [Page 29] latentibus tumoribus, aut vitiis, frequenter accidere, & cum rarissimè haec sectione indagentur, medicos, qui causam, cerebri intemperiei, aut humo­ribus attribuunt, atque hisce remedia accomodando, oleum & operam per­dunt, latere. Foelix Platerus. obs. lib. 1. pag. 108.

Sectio 21. De Ambustione.

AMbustio est solutio continui, epi­dermidis & cutis ut plurimum, nonnunquam etiam carnis musculosae, venarum, arteriarum, nervorum, &c. vi ignis impressa, quam sequuntur, mox dolor acerbissimus, inflammatio, pu­stulae, & si combustio profunda, cor­pusque cacochymicum fuerit, ulcus foetidum & malignum. ambustionum tres sunt gradus seu species, levissima nimirum, mediocris, & insignis. Si materia quae urit, non usque adeo diu corpori adhaeserit, aut levis fuerit, tunc tantummodo elevantur pus [...]ulae, estque hic primus gradus; cujus signa sunt, cutis rubicunda, dolor pungitivus, & nisi statim remedia adhibeantur, cuticulae à vera cute separatio, cum vesicarum eruptione, in quibus aqua alba & limpida continetur.

Secundus gradus censetur, si mate­ria paulo diutius adhaeserit, aut vio­lentiore calore praedita fuerit, tunc enim non solum elevantur pustulae, ve­rum etiam ipsa cutis aduritur, exsicca­tur, & contrahitur, nondum tamen facta est crusta vel eschara: dignoscitur haec species, quod praeter partis affectae ruborem & dolorem, ilicò & ipso mo­mento eleventur pustulae, in quibus continetur aqua subtilis, & flavescens, aegerque de tensione cutis conquera­tur.

Tertius gradus dicitur, si res ignita diutissimè adhaeserit, & violentissi­mum calorem in se continuerit, tum non solum cutis verum etiam caro, ve­nae, arteriae, nervi, &c. Comburun­tur, contrahuntur, & in escharam sic­cantur. Hujus signum est, si subjecta cutis nigra, vel saltim livida conspici­atur, & si scalpello pungatur, obtusè sentiat, dura nimirum, & exsiccata existente crusta, quam demum decidu­am▪ succedit ulcus profundum & pu­t [...]idum.

Subsectio prima. Pro Ambustionibus.

INter selecta medicamenta combu­stionibus facientia, hoc primatum obtinere certum est.

℞. Lauri folia, super quae porcinam pinguedinem ignitam de alto cadere facies quousque folia ipsa in cinerem vertantur: eo verò cinere pinguedine obvoluto ac in unguenti formam re­dacto, cumbustam, particulam inun­ges bis in die, & eam intra tres dies sanam reddes. Amatus Lusitanus, eu­rat. 92. cent. 2.

Puella quaedam aqua ebulliente su­per ventrem ad umbilicum excocta fuit, undè vesiculae ortae sunt, & tan­quam [Page 30] mortua jacebat· ad eam vocatus, unguento populeone totum ejus ven­trem illiniri feci, & vitis folia super addere, quo remedio intra 4. horas, puella ad se rediit, & paucis postea di [...]bus, ex toto sana evasit. Quod v [...]rò intus intestina, ex aquae ingenti caliditate, tumuerint, unde sympto­mata praedicta ortum traxerunt, pro c [...]rto crediderim. Ulcera tamen po­stea ex unguento, à calce saepe lota, parato, sana sunt reddita. Amatus Lusitanus. curat. 34. cent. 4.

Optimum axilium est lutum super impositum, quam citissimè; mirificè enim, ut saepius vidi, dolorem mitigat, cruciatum lenit, & cutem tuetur. Do­minicus Panarolus. observ. 22. Pente­coste. 3.

Sebsectio secunda. Pro Ambustione.

AD Ambustionem utimur muca­gine sem. Cydon. cum aq. ros. extracta, ut in nepotulo meo, qui ex igne oculum combustum habens, hoc modo pluma admota curatus est.

Mulieri cuidam in sronte ab igni combustae, applicata est ex alterius mulieris consilio, haec mixtura, qua ilicò dolor intensissimus sedatus est, & ipsa combustio curata.

℞. Mell. farinae tritic. an. part. aeq. vitellum ovi unius, probè inter se mi­sta apponebantur.

Elideus praeceptor m [...]us, si nihil ali­ud ad manum esset, utebatur succo caepe, quo ambustionem obliniebat: dicebat succum caepe multum conferre combustionibus à proprietate occulta hoc etiam sequenti utebatur.

℞. Ol. Hyperic. ℥j. calcis bene lo­rae extinctae. ℈ij. Ms. & illiniatur lo­cus affectus, donec sanatus sit. Idem quoque ad ambustionem primum ap­plicabat albumen ovi, illud enim facit ne vestigium relinquatur. Deinde ac­cipiebat calcis decies lotae, lythargir auri. an. pt. aeq. & cum oleo Hyperici faciebat unguentum, quo ungebat lo­cum. Petrus Forrestus. obs. 16. lib. 2. obs. Chirurg.

Mulieres Delphenses in famulis cere visiariorum, applicant folia hederae ar­boreae cocta in aqua & sic curant eos quando ab igne vel aqua calente, quod saepe fit, adusti sunt. Mulieri con­sului, ut cruri combusto folia hederae decocta in cerevisia apponeret, & ilicò optimè fuit curata. Petrus Forestus. obs. 18. lib. 2. obs. Chirurg.

Subsectio tertia. Pro Ambustione.

PRimum & praecipuum negotium in combustionibus est, ut Chirur­gus impediat, ne pustulae oriantur, si enim id fieri possit, non est quod aeger postea ullam molestiam vereatur, ita­que quam primum quis igne, aqua, aut oleo fervido, aut simili, quapiam re combustus, ac combustio levis fue­rit, illicò locus ambustus aqua, aut proprio sputo madesiat, & ad ignem admoveatur, ut incalescat, quantum ferre poterit, vel in aquam calidam [Page 31] immergat locum ambustum: aut si id fieri nequit, intingatur spongia, aut linteum reduplicatum in aqua calida, & applicetur: calor enim ille externus Empyreuma, hoc est calorem ab igne in parte combusta relictam, ad se at­trahit ut Aristoteles & experientia te­stantur: estque ignis, teste Fernelio, proprium inusti mali alexiterium. Cae­pae etiam in mortario cum sale contu­sae, & ilicò loco combusto applicatae, Empyreumata extrahunt, nec sinunt ut pustulae eleventur, possunt & in ta­leolas scindi, & loco ambusto imponi unus ad alterum, donec tota pars com­busta sit cooperta. Sequens quoque unguentum Empyreuma potenter ex­trahit, nec sinit pustulas clevari.

℞. Caepae crud. ℥jss. salis, saponis albi venet. an. ℥j.M. in mortario, fiat­que unguentum cum ol. rosac. & a­mygd. d.

Anno 1604. Cum dulcissima mea conjunx s [...]pam in magno aheno co­queret, ac ipsam spatula agitare vellet, ex improviso dextram ad carpum us (que) in sapam ebullientem immittit, ea au­tem manui tanto tenacius adhaerebat, quanto magis ad consistentiam & spis­situdinem cocta erat, ideoque i [...]icò ex­ortus est dolor vehementissimus, non solum in ipsa manu, verum etiam toto brachio. Sapâ ablotâ calidâ aquâ, un­guentum jamjam descriptum (quod opportune tum temporis in promptu mihi erat) applicui [...] totum brachium oleo rosaceo inunxi, & fascia posca intincta involvi, saepiusque omnia il­la reiteravi. Hinc divino favore, ex tanta combustione nulla secuta est cutis exulceratio, praeter duas parvas pustu­las, una in pollice, altera in digito in­dice, quae tamen parvo negotio un­guento basilicone curatae fuerunt.

In combustionibus verò universali­bus procedatur, quemadmodum se­quenti exemplo declaratur.

Anno 1605. Paterniaci tinctoris cu­jusdam famulus, in ahenum tinctu­râ calidâ plenum incidit. Hinc totius quidam corporis, combustio secuta est, sed quia tinctura non omninò fervida, illae potissimum partes corporis, quae faecibus tincturae in funda aheni in­haeserant, veluti brachia & facies, combustae fuerunt, accersitus ilicò to­tum corpus, facie excepta, unguento hoc in unxi.

℞. Saponis liquid. lb ss. caepae crud. ℥ij. S [...]l. ℥jss. ol. vitell. ovorum ℥j. ol. ros. & amygd. d. an. ℥iij. mucil. sem. Cydon. ℥ij.M.F. unguentum. Ocu­lis sequens instillavi collyrium anodi­num.

℞. Aq. ros. ℥iij. aq. plantag. ℥j. sem. cydon. & foenugraec. an. ʒss.M. maneant in infusione supra cineres ca­lidos per horam deinde exprimantur, addaturque lactis muliebris parum, & oculis calidè instilletur.

Reliquis verò partibus faciei un­guentum quoque ex sapone, solidum tamen, & spissum, ne ad oculos per­flueret eosque laederet, applicui. Hu­jus autem unguenti haec est descrip­tio.

℞. Gummi elemi ʒj. ol. de vitell. ovorum ros. an. ʒiij. saponis alb. ve­net. ℥ij. dissolvatur gummi cum oleis, omnia in mortario diligenter commis­ceantur, [Page 32] fiatque unguentum, quod super lint [...]um extensum, applic [...]tur to­ti faciei. De quatuor in 4. horas, rei­terentur unguenta, collyrium verò singulis horis. Eodem quoque die san­guinem ex vena basilica ad ℥x. ex­traxi, erat enim vir robustus & pletho­ricus; sequenti verò die pharmacum exhibui: quo etiam die, ut & tertio, simili unguento totum corpus bis in­unxi, & faci [...]i; unguentum quod prae­scripsi, applicui; oculisque collyrium frequentissimè instillavi. Et sic hic ex tanta combustione plenissimè sanatus fuit.

Si facies pulvere bumbardico com­busta, & grana pulveris cuti infixa fuerint, ilicò extrahendus est pulvis, quantum fieri poterit, idque acu aut aliquo alio instrumento acuto. Postea expectandum est, ut pustulae eleven­tur, sic [...]nim quod reliquum est pul­veris in cute, parvo negotio extrahi, & cutis mundificari poterit.

Si verò Chirurgus in principio non advocatus fuerit, ita ut cutis jam ci­catrizata, maculae verò nigrae ex pul­vere relictae fuerint, necesse est denuo exulcerare cutem; id autem commo­dè fiet sequenti vesicatorio.

℞. Cantharid. numero vj. fermenti ℥ss.M. in mortario cum gutta una aut altera aceti, fiatque unguenti instar, de quo F. parva emplastra, quae maculis applicentur, cum primum pustulae fuerint elevatae, incidendae sunt forfi­cibus, postea acu aut instrumento ali­quo acuto eximendus est pulvis tan­demque applicandum est sequens un­guen [...]um.

℞. Butiri sine sale ℥j. ung. basilic. ol. Lil. alb. de vitell. ovorum an. ʒij.M.F. ung. Quotiescunque Chirur­gus tractat ulcera, prospiciat, ut ni­gredinem pulveris diligenter abstergat, aut cum decocto foenugraeci, & flo. meliloti abluat, postea applicet prae­scriptum unguentum; atque ita procedat, donec ulcera satis sint mun­dificata. Ego hoc in casu aliquotics usus sum pulvere praecipitati, idque maximo cum fructu aegrotantium, circumcircá verò ulcera doloris lenien­di gratia, sequens applicetur unguen­tum anodinum.

℞. Ol. amygd. d. rosac. cerae alb. an. ℥j. liquefiant & misceantur, postea adde Caphurae ℈j. mucilag. sem. Cy­doniorum parum M.F. unguentum. Si pulvis in oculos impulsus fuerit, ab­luendi sunt lacte muliebri, aut aq. ros. tepida.

Si verò combustio altius penetrave­rit, ita ut non solum pustulae eleventur, verum etiam cutis combusta, siccata & contracta fuerit, tunc neque caepae, sapo, sal, & quae ex hujusmodi fiunt medicamenta, multò minus frigida & sicca, sed quae cutem emolliunt, & lu­bricam reddunt erunt applicanda: ea autem sunt temperata, calida scilicet & humida. Itaque hoc modo proce­dendum. Imprimis pustulae omnes forficibus incidantur, quo aqua acris & calida effluere possit, epidermis item ubicunque separata est, abstrahatur, ne sub ipsa pus colligatur. Et quia ilicò humores & sanguis ad locum affectum affluunt, necesse est, ut affluxui illi hu­morum defensivis adversetur· applice­tur [Page 33] itaque unum ex sequentibus de­fensivis, ad latitudinem palmi mino­ris supra locum ambustum.

℞. Pulv. boli armen. sang. drac. gallarum, Croci martis, àcaciae. an. ℥ss. ol. ros. ℥iij. cerae novae ℥jss.F. ung. S.A. addendo parum aceti. Vel.

℞. Farin. hord. argill. fornac. an. ℥ij. coq. cum aceto & aq. ad formam Cataplasmatis, in fine admisce albu­mina ovorum numero ij. hoc defensi­vum singulis diebus bis aut ter reitere­tur, ne in parte affecta exsiccetur, & dolorem excitet.

Toti verò loco ambusto imponatur sequens unguentum.

℞. Ung. Basilic. ℥j. ol. rosac. Lil. alb. an. ℥ss. vitell. ovorum numero ij.M. Sequens quoque unguentum com­bustionibus summoperè convenit, do­lores mitigat, cutem emollit, & humo­res affluxos resolvit.

℞. Butyr. recent. fine sale, pin­gued. Gallin. rec. an. ℥j. cerae novae, ol. Lil. alb. an. ℥ss. liquefiant simul, postèa admisce croci ℈j. mucilag. sem. Cydon. ℥j.M. in mortario fiatque un­guentum.

Utor ut plurimum emollientibus, usque ad finem curationes.

Praeparo quoque unguentum ad om­nes combustiones praeftantissimum hunc in modum.

℞. Butyr. rec. & lot. in aq. ros. ℥iij. ol. viol. de vitell. ovorum, amygd. d. an. ℥ss. farin. hord. ℥jss. Croci ℈j. mucilag. sem. Cydon. ℥j. cerae q.s.F. unguentum. Hoc emollit, dolorem lenit, & paulatim cicatricem inducit. Sed quia combustiones, imprimis quae in cutis sunt superficie, vehementissi­mò sensu sunt praedi [...]ae, videant Chi­rurgi ut blandè ulcera abstergant; ego nè abstergendo ulcera, excitem dolo­res, tela subtilissima, qualis est cam­briacenfis, cooperio totam partem ambustam, nec illam amoveo, donec ulcera sint sanata; per hanc enim te­lam pus facillimè effluit, & virtus me­dicamentorum ad ulcera pervenit. Guliel. Fabritius Hildanus. cap. 6. & 7. lib. De Combustionibus.

Adeps porci bulliens guttatim super lauri foliis projicitur, & hoc oleo am­bustum locum inunge, & intra tres dies curabitur, quasi quodam incanta­mento, licet pars ambusta maxima fuerit, quovisque modo. Petrus Bo­rellus. obs. 76. Cent. 1.

℞. Corticem viridem Sambuci, aut prima Sambuci germina, contundan­tur, coq. in butyr. rec. q.s. colentur, ut fiat Linimentum, ambusto membro illinendum. Daniel Sennertus. pract. lib. 5. part. 1. cap. 18.

Sambuci cortex interior, ambustis impositus, ad ardorem igneum ex­tinguendum, efficax esse perhibetur. Io. Raius. Catalog. plantarum Angliae.

Sectio 22. De Aneurismate.

ANeurisma (quod barbaris depra­vata voce emborisma, & mater sanguinis dicitur) arteriae est dilatatio, vel tumor tactu mollis, pulsans, di­gitisque [Page 34] cedens, ab arteriae tunicae in­terioris quidem apertione, exterioris verò dilatatione ortum habens.

Hujus affectus causa proxima, quae est interioris arteriae tunicae apertio, & exterioris dilatatio, originem suam d [...]bet sanguinis impetui vehementi, externae etiam cuilibet violentiae arte­riam nimium distendenti; saepissimè item Chirurgi imperitiei, arteriam pro vena, vel cum vena secantis, tum enim exteriore tunica utpote molli coalescente, & interna duriore manen­te aperta, per foramen sanguis erum­pit, & externam distendit.

Subsectio prima. Pro Aneurismate in flexura cubi­ti a male instituta venae Se­ctione.

CErata plura in usum hic vocan­tur, sed inter caetera laudo ego il­lud Montagnanae, ex scoria ferri, in suo antidotario, quod ita se habet.

℞. Scoriae ferri. ʒv. mumiae, tra­gacanth. gummi arab. an. ʒiij. thuris, acaciae, Sandarach. an. ʒiss. piscium glutinis, gallarum, cupress. an. ℥j. visc. q.℥iij. gypsi. ℥ij. resin. lb jss.F. Ceratum cum succo consolid. maj. ace­to & cera rubra.

Emplastrum etiam ex cortice ulmi cocto sapa excepto, & apposito, deten­toque ad ficcationem, est miri usus; quemadmodum fotus cum spongia madefacta in aceto decoctionis scoriae ferri. Iul. Caesar Claudinus, consult. 67.

Subsectio secunda. Pro Aneurismate ex incisa arteria in Brachio.

QUidam Ludimagister cum propter scabiem ex humore melancholi­co ortam, sibi venam basilicam dex­tram à barbitonsore incidi curasset, ar­teria quoque simul compuncta fuerat. Unde paulatim aneurisma exortum est, cui cum mensis spatio & ultra, me­dicamenta multa (frustra tamen) ad­hibita fuissent; ad me tandem pa­terniacum venit. Eo loci, ubi venae sectio facta fuerat, deprehendi tumo­rem, magnitudine ovum anserinum adaequantem, pallidum, & utcunque durum, in quo pulsatio non tantùm digito persentiebatur, verum etiam oculis conspicebatur: talis enim erat pulsatio, ut pulvisculos▪ & fascias cir­cumpositas in altum protuderet. Bra­chium quoque extendi non poterat. dolor tamen non erat adeò ingens, ni­si cum brachium extendere vellet. Ego cum curatu difficilimum hunc affectum animadverterem, manum quidem ad­movere recusavi; precibus tamen ipsi­us commotus, curationem sic aggressus fui.

Instituta primò optima victus rati­one, applicatoque tumori duro, em­plastro nostro de cicuta, Clysterem injeci, & appropriatis catharticis, cor­pus à pravis humoribus exoneravi, qui spiritum & sanguinem in aneurismate contentum, ad interiora adeo revoca­runt, ut postea nulla nobis nec appa­reret, [Page 35] nec sentiretur pulsatio, tumor quo (que) multùm imminutus conspicie­batur. Unde tum sequens emplastrum applicu [...].

℞. Empl. diacalciteos, ℥ij. pulv. mastich. ros. rub. myrtill. rad. Symph. maj. an. ʒj. cum olei ros. q.s. forme­tur emplastrum. Postea pulvillum, aut potius nodulum ex linteo multo­ties reduplicato formavi, & tumori imposui, fasciaque firmiter ligavi, id­que in eum finem, ut tumor reprime­retur, & sanguinis vitalis, ex ipsa ar­teria in externam membranam dilata­tam, influxus impediretur. Atque his remediis brachium dei beneficio, brevi in integ [...]um restitutum fuit. Guil. Fabritius Hildanus. obs. 44. cent. 3.

Sectio 13. De Angina.

ANgina (quae graecis [...] & [...] dicitur ab [...] stran­gulo) symptoma est faucium & larin­gis proprium, idque terrificum, & lethale, tum ob doloris acerbitatem, tum propter interceptionem officii ad vitam tuendam necessarii, & oppressi­onem partis, cujus officio vita carere nequit, nam & deglutitionem impedit ad vitam necessariam, & respiratio­nem tollit, sine qua ne ad punctum quidem temporis animal vivere potest· definitur quod sit affectus phlegmono­des fauces, i. e. summas gulae, guttu­risque partes, per quas tum cibi potus­que tum Spiritus introitus est, prae­cludens.

Alia vera est & Legittima, alia no­tha.

Verae 4. sunt species, una quam om­nium periculosissimam censuit Hippo­crates, ubi neque in faucibus, neque in cervice quicquam apparet, hujus quippe inflammatio penitus abstrusa, graviora infligit symptomata non sine metu praesentis strangulationis. Hac vidit Fernelius sublatum aegrotum ho­ris 18. constante mente, integrisque sensibus· angina latens haec species di­citur.

Altera est, quum interiores laryngis fauciumque musculi manifesta pleg­mone tentantur; haec aequè ac superi­or symptomatis saeva est, sed minore tamen fit periculo, quod manifesto se proferat tumore.

Tertia fauces interiores unà cum cervice occupat, in qua foris tumor, atque rubor est conspicuus, cum calo­re & dolore; Symptomata huic nihilo sunt quam caeteris leviora, sed tamen spes salutis melior, quod inflammatio foras prosiliens evocari digerique pos­sit.

Quarta omnium levissima, atque tuti [...]ima censetur, quae non interiores fauces, sed solum cervicem ejusque musculos prehendit, quorum tamen tumore, interiores laringis musculi comprimuntur, introitusque omnis coarctatur.

Omnium causa est fluxio biliosa aut sanguinea, quae in has sedes influens, vel erysipelas, vel phlegmonem pa­rit.

Dividi aliter solet angina in [...], & [...] [Page 36] [...] dicitur, quando interni gutturis musculi inflamman­tur, cum maxima respirationis angu­stia; [...] verò, quando in­flammantur externi; [...] rursus, quando phlegmone internos faucium musculos apprehendit, & deglutitio­nem potissimum impedit, [...], demum externas faucium par­tes & mentum obsidente inflammati­one.

Angina notha febris est expers· fit cum pituitosa destillatio, in fauces cer­vicisque musculos decumbit, ac tum fortassis tumor inest, sed sine rubore, ardore, & febre.

Alia adhuc est anginae species, quae nullo fit quidem proprio faucium affe­ctu, sed quum cervicis vertebrae intro luxatae, fauces ac gulae gutturisque in­troitus premunt, ac arctius coangu­stant; dignoscitur, quod cervix ponè excavatur, aegrè & cum dolore inflecti­tur, casus quoque aut ictus anteces­sit, vel humor praeter naturam verte­brarum vincula laxavit.

Subsectio prima. Pro Angina in viro quodam ex sanguinis repletione.

SAnguine extracto, & clystere in­jecto, hoc gargarisma praescripsi. ℞. Fol. Plantag. Mj. fl. ros. rub. pj. gallam omphacitidem (1. viridem) crasso modo contusam. Sem. Cydon. ʒj. bulliant in lb j. aq. plantag. adden­do aq. solani equiseti. an. ℥ij. colaturae immisce diamor. dianuc. an. ℥jss. fiat gargarisma· quo cum gargarisasset, lo­qui potuit, quod antea minimè pote­rat; deinde hoc sequenti usus [...]st.

℞. Fol. plantag. b [...]llid. min. an. Mj. fl. ros. rubr. p.j. balust. ʒj. hord. communis, p.j. coq. in lb ij aquae com­munis ad. lb j. cui adde lb j. aq. plan­tag. & aq. Scabios. ℥iij. sem. lini, foe­nugraec. malv. (cum jam in augmento essemus) an. ʒj. gallam unam crasso modo contusam· nidum hirundinis cum plumis incisum (ad resolutionem aliqualem) ebulliant haec semel, fiat le­vis colatura, addendo diamori dianuc. an. ℥jss. mell. rosat. colat. ℥ss.M. eo plurimum delectabatur, cum se leva­men inde sentire fateretur.

Secundo die mane, glande alvo ex­onerata, venas sub lingua incidere ju­beo, crassissimo sanguine ac nigerrimo effluente; & melius habere coepit, & spiritum liberius ducebat: eodem ta­men die, guttur inunximus linimento sequenti, simul etiam cataplasmate im­posito.

℞. Ol. amygd. d. ℥j. pingued. Gal­lin. butyr. rec. in aq. viol. & camom. loti an. ℥ss. mucilag. sem. Lini. foenu­graec. malv. alth. extract. cum aq. Chamaem. an. ʒij. cerae citrinae modi­cum. F. linimentum, Lana succida su­perposita.

℞. Rad. althaeae. ℥jss. fol. malv. viol. an. Mj. flo Chamaem. melil. an. p.j. coq. in aq. ad mollitudinem, pisten­tur, adde farinae sem. foenugraec. lini. hordei an. p.j. nidum hirundinis in pulverem redactum, ol. amygd. d. vi­ol. butyri rec. an. ℥ij. ol. Chamaem. ℥j. [Page 37] F. Cataplasma, & amota lana, calidè apponatur.

Istis praesidiis cum paucis aliis, mor­ti addictus, luci fuit restitutus. Pe­trus Forrestus, obs. 16. lib. 15. de fau­cium, gutteris, gulae, & asperae arteriae aff [...]ctibus.

In Angina periculosa festinandum est; veteres eodem die, & sanguinem mittebant, & medicamenta exhibe­bant. Ego sane (inquit Trallianus, lib. 4. cap. 1.) novi me, cum usus val­de urgeret, venam mane aperuisse: diluculo linguae subjectas secuisse; & vesperi ex cremore ptisanae lachrymam scammon. exh [...]buisse; atque ita laque­um ex inflammatione ortum vix potui dissolvere. Et alium quendam novi me, postquam duorum brachiorum in cubito venas secuissem, repurgasse, sequenti die non expectato. Petrus For­restus, obs. 13. lib. 15.

Subsectio secunda. Pro Angina cum tumore in faucibus.

VOcatus ad quendam, cui gutturis regio adeo intumuerat, ut ne ver­bum proloqui posset, & ferè suffoca­retur, tumore in faucibus manifestè apparente, cum adhaerente tenacissima pituita & [...]entore. Statim cucurbitu­las cum sca [...]ificatione scapulis adhibur & gargarismum sequentem suasi.

℞. Aq. Solan. plantag. an. ℥iiij. Syr. viol. mell. viol. an. ℥ss. diamori. ℥j. aceti flo. papav. rhaead. ʒij. fiat gar­garism.

Applicuit collo sequens cataplasma in illius ambitu sub mento.

℞. Farin. hord. fabarum an. ℥iiij nid. hirund. ℥ij. stercor. canis sicc. ℥jss. mellis ℥ij. ol. rosac. q.s. fiat Cata­plasma. Hisce vixdum per diem usur­patis, melius habere coepit, & è sum­mo periculo evasit. Foelix Platerus, observ. lib. 2. pag. 412.

Subsectio tertia. Pro Angina.

PRotinus alvi excrementis per a­crem injectum Clysterem depositis, cephalic [...]m dextri brachii venam in­cidere juffi; hoc etiam gargarisma praescripsi.

℞. Syr. de [...]ibes, rob. mororum an. ℥j. aq. plant. stipit. ros. an. ℥viij.M.F. gargarism. quo saepe utatur.

Foris etiam ubi tumor in collo ap­parebat, locus oleo Chamaem. superad­dita succida lana, fotus fuit. Vesperi verò ex sinistra Saphena sanguinis, ℥vj. fuerunt extractae· sequenti verò die, cucurbitulae ad primam vertebram & scapulas sunt applicitae; tum olei v [...]ce, quod foris admovebatur, emplastrum hoc apponi jussimus.

℞. Rad. alth. fol. malv. an. Mj. rad. Lil. alb. numero ij. ficuum ping. numero x.F. decoctio in aq. donec molescant, dein in mortario optimè pi [...]tentur, & per fetaceum transmit­tantur, quibus postea adde, farin. hord. sem. Lini foenugraec. an. pj. Ci­neris▪ hirund. ℥ij. stercor. cannin. arid. & alb. ℥ij. farin. Chamaem. pjss. de­cocto [Page 38] praedicto omnia excipiantur, & F. emplastrum cui adde ol. Chamaemil. rosac. an. ℥jss.M. & ad ignem parum tractetur, & collo affecto applicetur. Porrhò hujus Emplast [...]r vice stercus caninum aridum pistum & melle ex­ceptum, & dolenti parti [...] admotum praestantissimum est remedium. Item Cinis hirundin. cremat. esficax quoque rem [...]dium est, si modo cum melle ad­moveatur. Emplastrum etiam ex nido hirundin. magnam in hoc casu habet praerogativ [...]m. Nec sunt audi­endi qui ex nido integro, tanquam ex terra frigida, empl [...]strum fieri formi­dant; cum revera terra nidi hirundi­nis cum paleis, & caeteris in eo conten­tis, discutiendi vires habeat. Quan­quam prisci Graeci nunquam quod le­gerim, nido isto in hoc affectu usi fue­rint, sed potius cinere hirundinum. Amatus Lusitanus, Cent. 3. curat. 28.

Subsectio quarta. Pro Angina gravi in viro quodam.

CLysterem primùm paulò acriorem in hunc modum praescribo, quod adstricta alvo esset.

℞. Herb. 4. emoll. fol. Caul. rubr. hyssop. Cent. min. an. Mj. polip. q.℥j. sem. Cartham. contus. ʒx. agaric. in petia ligat. ʒiij. sem. melon. cum cortic. contus. ℥j. sem. anisi, & anethi. an. ʒiij. flo. Chamoem. & melil. furfur. Macri. an. p.j.F. omnium decoctio. in cola­turae lb j. dissol. Catholic. ℥j. hierae gallen. ʒv. ol. viol. & Liliorum a [...]. ℥ij. mell. ros. col [...]t. ℥ij.F. Clyster.

Ingentem excrementorum copiam dejecit aeger, à qua alleviationem sen­sit, ejecto Clystere sanguinem eodem die bis è cubito detraho ad ℥xx. quod & aeger valentissimis viribus esset, & morbus quoque magnus. Interea gar­garismate astringente, & repellente, uti aegrum jubeo.

Sequenti die è venis sub lingua san­guinem detraho, & Cucurbitulas cum scarificatu, sub vesperam admoveri scapulis jubeo, à quibus mirificè se le­vatum sensit, & paulò tum facilius re­spirare coepit. Interim in omnimoda abstinentia aegrum contineo; nec per primos tres dies, quicquam aliud prae­ter aquam mulsam sumere jussi, neque etiam solidiora alimenta sumere potu­it, ut qui etiam mulsam ore sumptam per nares rejiceret, quod anginosis fre­quens esse solet. Infernas partes vin­culis deligo, collo & cervici haec im­pono.

℞. Ol. Chamaem. viol. Liliorum & Cheirini, an. ℥ij. ol. amygd. d. rec. ℥iij. axung. Gallin. rec. ℥j. butyri rec. sine sale ℥j. Croci. ʒj.F. linimentum, quod calidum collo & cervici, mollibus lanis pinguibus intectum admoveri jubebam. Ubi verò ad tertium diem ventum est, mox propinare medica­mentum solvens satago, sed frustra id tentatum est: quare dabam alternis diebus Clysterem suprascriptum, à quo alleviari se plurimum aeger sentie­bat.

Cum autem ad quartum diem ru­bor aliquis cum dolore ac tentione fo­ras ad maxillam dextram se proderet, bonum id esse sum, ex Hippocr. & [Page 39] Galeni sententia, arbitratus. itaque na­turae motum secutus, foras humorem [...]v [...]care st [...]dui, in hunc modum.

℞. Fol. plantag. Hysop. Caul. rubr. an. Mss. Caric. ping. numero xij. uvarum pass. exacin. numero xx. li­quirit. rasae ℥j. ros. rubr. p.j. hord. cum cortice pss. fiat omnium decoctio in aq. hordei in colat. lb jss. adde dia­mor. & dianuc. an. ℥jss. oxymel. sim­pl. Syr. viol. an. ℥ij. mell. ros. ℥j.M. fi [...]t Gargarism. quo saepe utatur.

Foris verò ad tumorem prominen­tem evocandum, & suppurandum ta­li sum usus Cataplasmate.

℞. Fol. malv. alth. cum radic. an. Mij. fol. Caul. rubr. viol. hyssop. an. Mj. caric. ping. numero xxx. fl. Chamaem & melil. an. pj. sem. Lini. & foenugraec. an. ℥j. Capitum Lilio­rum alb. ℥ij. furfuris pj. fiat omnium decoctio in aqua, pistentur & cribren­tur. Cribraturae adde nidi hirund. in ol. Lil. praebulliti & cum toto probè in morta [...]io maccrati, & postea cribrati ℥iij. farin. sem. Lini & foenugraec. fa­rin. frumenti an. ℥j. Coquantur farinae cum oxymel. ad convenientem gluti­nositatem. Postea adde axungiae Gal­linae rec. butyri rec. sine sale an. ℥j. Croci ʒj. ol. Lil. ℥iij.M.F. Cataplas­ma; mirificè profecto humorem fo­ras evocavit, atque ad suppurationem deduxit; intra▪ biduum namque sup­puratus ferè, qui foras subsederat tu­mor▪ fuit; cui tamen tertio post die canini stercoris sicci ʒiij. adjunxi, quod si quid aliud, vel Pauli vel Avi­cennae testimonio, huic affectui maxi­mè prodest, occulta quadam vi & pro­prietate. Suppurato tumore ad 7. diem c [...]n [...]enti ferro apperiri jussi▪ quod id ulceribus & absce [...]sibus plurimum conferat, exsiccando, & virus malum ignis potentia corrigendo. Pus foeti­dissimum, virulentum & copiosum prodiit, ulcus mundificari curavimus, unguento ex melle rosato, succo apii & absinth. farin. hord. myrrha & ari­stoloch. postea probè deterso ulcere, quod intra 20. diem contigit, ad s [...]r­cotica & cavum ulcus implentia nos contulimus unguento ex thuris polline, myrrha, iride, aloeque confecto, addi­to Chalciteos emplastro, sicque dei nu­tu integre curatus fuit, magna omni­um admiratione.

Interim dum haec facio, reliquorum praesidiorum, quae juvare posse sum arbitratus, minimè obliviscor; nam quum devorare potuit aeger, purgans medicamentum, & catapotia dedi, ad deducendum humorem, quae quidem foeliciter operabantur. Exhibui etiam rasurae dentis apri ʒj. ex oleo amyg­dal. d. & Sacch. cando, quod in hoc affectu, prout & in pleuritide, prae­sentaneum est remedium atque arca­num. Franciscus valeriola, observ. 10. lib. 2.

Praestantissimum est hoc cataplas­ma, quo in alio, angina praefocativa correpto, secundo tertiove die sum u­sus, à quo secuta est tumoris suppura­tio, respirandi & deglutiendi facilitas, & ab eo aeger mirificè se alleviari sen­tiebat, ita ut perpetuò loco affecto ad­haerere juberet.

℞. Nidorum hirund. cum toto nem­pè stramine, luto, & stercore hirund. [Page 40] numero ij. bulliant in ol. Chamaemel. & Lilior. Pistentur & setacio cribro transmittantur, adde stercoris canis ossa commedentis. ʒij. Osypi humidi ℥j. ol. Liliorum q.s. fiat puls in mo­dum cataplasmatis, & loco affecto ca­lidè admoveatur. Est enim in hoc ca­su praesentaneum remedium; sicuti cinis crematarum hirund. devoratus ad ʒj. pondus, ex hydromelite, vel etiam illitus, ut Diosaerides & Galenus affirmant. Franciscus Valeriola, obs. 10. lib. 6.

Venae sectione peracta, mox insti­tuenda purgatio, praecipue si bilis in corpore abundet, ut illâ pharmaci irri­tatione, motus humorum fiat [...]. recentiores hic laudant sal pru­nellae in oris collutionibus.

Si dolor sit vehementior, utilissi­mum est Lac. Postquam venae sectio in cubito, & purgatio est instituta, ad derivationem, etiam venae narium, & sub lingua sunt, aperiantur, aut hi­rundines venis narium, frontis, post aures & cervici applicentur. Non­nulli & scarificationes aurium adhi­bent. A proprietate prodest fungus Sambucinus coctus & bibitus, & foris etiam impositus. Lignum quoque hederae à proprietate valere dicitur. unde Io. Marquardus scribit, quod comedens ex cochleari de ligno he­derae, vel bibens ex vase hederaceo· nunquam, vel rarò in apostema gut­turis, vel uvulae incidat. Commendant etiam tanquam expertum lupi guttur, seu asperam arteriam, si angina labo­rans per eam bibat. Commendantur & exuviae serpentis in ol. amygd. d. coctae, si in oleo illo linteum tingatur, colloque circumponatur. Cochleae item cum testis ustae, & Cancri usti; item rasura dentis Castorei an. ℈j. vel ʒss. in aq. scabios. propinata. Daniel Sen­nertus, practic. lib. 2. part. 1. cap. 24.

Si abscessus intus in ore rumpatur, decocto hordei, aut hydromelite de­tergitur. Si aliquando ulcus sordi­dum reddatur, tunc ad potentiora re­media confugiendum est, in hunc mo­dum.

℞. Fol. Scabios. & agrimon. an. Mj. nuc. cupress. ʒj. rad. ireos florent. & aristoloch. rot. an. ℥ss. myrrh. ʒss. ros. rub. pij. coq. in hydromelite ad. lb j. Colatura colluantur frequenter ulceratae partes. Si non sufficiat, ad collirium Lanfranci deveniendum erit, quod mirabilis est efficaciae. Lazarus Riverius, prax. medic. lib. 6. cap. 7.

Anginam magnam & periculosam, non omissis, quae ex universalium ge­cere conveniebant, hoc gargarismo percuravi.

℞. Semper viv. Mss. fl. prunell. p. iij. salis armoniac. ℈ij. decoq. in aq. lb iiij. ad casum unius· & utere▪ pro gargarismo. Hieronymus Reufnerus, observ. 57. Vidi cuidam angina de­plorata laboranti, aquam è stercore vaccino destillatam, exhibitam ita pro­fuisse, ut mox convaluerit. Hieronymus Reufnerus. obs. 191.

℞. Fl. Chamoemel. Miij. aceti & olei an. pt. aeq. decoq. pro Cataplas­mate quo calidè applicato extrinsecus ad locum affectum. intra horae spatium apostema disruptum est, ac per os sani­osa & cruenta multa rejecit, & mox [Page 41] convaluit. Martinus Rulandus. Cur. 56. Cent. 4.

Mulier quaedam superstitiosè buty­rum mense maio asservabat, & colli­gebat tribus diebus rogationum, [...]iris è lacte vaccae quae marem peperisset, mu­lieribus, quae foeminam. Urgente malo inungebat collo, cervici, & partibus vicinis, carpo plurimùm fricando at­que hac ratione non paucos sanitati re­stituit. Iac. Hollerius. cap. 23. lib. 1. de morbis internis.

Subsectio quinta. Pro Angina ad suppurationem tendente.

GArgarismate usi sumus ex decocto ficuum, foenugraec, & alth. cum spica, croco, & melle, & rosis in exigua quantitate admixtis. Similiter em­plastrum sequens maturativum nonni­hil, & rumpens, extrinsecus admovi­mus.

℞. Alth. ℥ij. rad. Lilior. ℥j. ficuum pinguium numero v. fol. malv. Mij. fl. melilot. & Chamaemil. an. p.j. coctis & con [...]usis adde nidum hirun. farinae hord. Mss. ol. Chamaemil. amygd. d. butyri rec. an. q.s.F. ad modum em­plastri. Eo vix ad horam imposito, collo & maxillae usque ad aurem, in­tus ruptum est apostema, deinde solo abstersorio gargarismo utens convaluit. Petrus Forrestus. obs. 23. lib. 15.

Facta maturatione secunda succedit intentio, nimirum appostematis rup­tio, quae modò cum medicamentis, modò manu Chirurgica perficitur. Maturantibus itaque addimus aliqua acria, ut hirundinis excrementa vel ci­nerem, aut stercus caninum. Fer­mentum quoque foris rumpit cum sale & oleo. Plurimum etiam facit ad ruptionem vociferatio, & fortis motus gutturis in transglutiendo· violenta etiam transglutitio crustae panis, hoc enim saepè contulisse compertum est. Quidam, ut empirici, si neque haec ju­verint, candela cerea in guttur demis­sa, abscessum rumpunt, ut fecit A­matus in quodam anginoso tentandi causa, unde repentè pus effluere coepit per os, & aeger liberatus est, cum me­dici eundem pro deplorato relique­tint. Alii Scalpello aperiunt, deinde prono capite Saniem expurgant, & sic tertia succedit intentio repurgandi, & ulcus detergendi cum aqua mellis vel hordei decocto cum melle. Quarta intentio consolidandi perficietur hoc gargarismo.

℞. Aq. decoctionis ros. rub. Gall. myrti [...]l. lb j. thuris. sang. drac. Sarco­coll. an. ʒss. Syr. ros. si [...]c. ℥j.M. Non­nulli addunt pulverem pilor. lepor. combust. Petrus Forrest. Schol. obs. 23. lib. 15.

Dum regalia celebrantur & vino hyppocratico aromatiti indulgetur, cuidam juveni, qui illud vinum bibe­ [...]at, de nocte angina oborta, cum stran­gularetur, jugulum gladio aperuit, sa­niei plurimum emanat, convaluit. Hîc fortuna plurimum potuit; an urgente necessitate idem fieri potest. Guilielmus Ballonius. lib. 1. Epidem. & Ephemerid. pag. 11.

Subsectio sexta. Pro Angina.

A Provisione habita totius corpo­ris seca venas sub lingua, & si non juvat, jugulares in collo externas; & gulae insuffletur pulvis hirundinum, & foris admove emplastrum ex nido hirund. cum aceto. si ad pus abeat.

℞. Myrrhae ʒij. sinapi ʒj. morsus diabol. scabios. an. Mj. coq. ex aq. ad lb. j. colat. adde mellis optimi, & dia­nuc. an. ℥ij. fiat Gargarism.

Ad ruptionem etiam facit hoc Em­plastrum.

℞. Farin. tritic. hord. sem. foenu­graec. an. ℥ij. rad. Lil. alb. ℥iij. ficuum numero vj. Levistic. Chamaemel. me­lilot malv. an. Mss. fermenti acris ʒij. decoctis ut decet ex aqua F. cataplas­ma· dolorem sedans est quod sequi­tur.

℞. Medullae pomorum sub prunis coctorum ℥viij. butyri rec. ℥ij. pin­gued. gallin. ℥jss. lactis muliebris ℥iij. farinae hord. ℥j. bulliant ad spissitudi­nem in fine adde vitell ovorum nume­ro ij. & parum croci F. cataplasma anodinum. Ioannes Heurnius, ad Hip­pocr. Aphor. 43. sect. 2.

Cum in gutture morbilli magis emergerent, non sine magno dolore & calore, ut sese suffocari clamaret; mandavi, ut continuò cum lacte ca­prino, & aqua plantag. simul mixtis tepidè gargarisaret: quod miraculi, instar profuit. Praes [...]rvat enim maxi­mè ab angina & suffocatione; estque oris & gutturis praestantissimum re­medium, cum signa exanthematum se produnt. Petrus Forrestus, obs. 17. lib. 1. de febrib. Ephemeris.

Ex Hippocratis consilio omnia ad­movebimus ut foras prodeat in collum materia: tale est Emplastrum quod coquitur ex nido hirund. ex decocto malvarum meliloti, ficuum, fl. Sambu­ci; additur theriaca & crocus. Ita litus ex adipibus, & oleo amygdalino, cum croco. Io. Heurnius. ad Hippocr. Aphor. 37. sect. 6.

Summis laudibus ad anginam com­mendatur filum purpureum, quo vi­perae strangulantur, in quem finem nonnulla intorta fila, patavio mecum attuli, quibus viperas strangulatas vi­di. Collo circumliganda sunt. Gale­ni est observatio, lib. 6. de simpl. medic. facult. lit. G. in. glycisida, cui consentit Aeginaeta. lib. 3. de re medica. Cap. 26. Thomas Bartholinus. histor. 73. cent. 4.

Subsectio septima. Pro Angina.

SArtor quidam angina laborabat, qua deglutitio impediebatur; ei secta fuerat vena, Clysteres injecti, & admotum vesicatorium.

His non proficientibus, me vocant, advertens eum vix tantillum jusculi ex cochleari magno conatu deglutire, ac per consequens medicamentum pur­gans haurire non posse, praes [...]ribo aq. benedict. ℥ij. quibus purgatus est plu­ries per vomitum & secessum, eo­demque die ab angina liberatus. [Page 43] Lazarus Riverius. observ. 24. cent 2.

Juvenis quidam fossor angina labo­rabat ita vehemen [...]i, ut nec loqui, nec deglutire posset, respiratio tamen inte­gra maneb [...]t. cum ad eum vocatus sum, injectus fuerat Clyster, statim verò sanguinem mitti jubeo ad ℥x. postea admovetur v [...]sicatorium posteriori c [...]rvici▪ cucurbitulae scapulis admov [...]n­tur cum scarificatione, & 4. horis à ve­nae sectione exhibentur aquae bened. ℥ij. quibus purgatus est per vomitū & per alvum, & indè loqui ac deglutire coepit, ac paulò post integre curatus est. Lazarus Riverius. obs. 10. cent. 2. vide ejusdem obs. 60. cent. 4.

Subsectio octava. Pro Angina notha in matrona.

PRaemissis clystere & venae sectione hoc Linimentum paravi.

℞. Ol. Chamaemell. melil. an. ℥j. nidi hir [...]nd. pulv. ʒss. alb. graec. ʒj. pingued. hirci. ℈ij. Cerae. q.s.F. un­guentum super linteū duplicatum ex­tensum, collo calidè applicetur, ab ejus usu dolor abiit, deglutitioque facilis & integra rediit, & ipsa aegra integrè convaluit. I [...]. Petrus Lotichius, obs. 1. cap. 7. lib. 2.

Subsectio nona. Pro Angina.

ILlustris mulier Gabriela Gousier domina à Saultono, cum angina autumnali omnium periculocissima detineretur, venit in mentem me le­gisse apud Aetium lib. 15. cap. 6. aga [...]i­cum occultos absc [...]ss [...]s absorbere, vel foras materiam evocare; statim agari­cum in taleolas con [...]isum in decocto radicis althaeae, ficuum, cum momento Zinziber. & quarta parte vini albi ma­ceravi, addidi Syrupum de althaea, & potionem: aegrotae dedi monuique ne illam statim deglutiret, sed aliquod tempus in imis faucibus contineret, si hac potione vitam sibi redimere vellet, obsequitur aegrota, interim dum cum illa sermonem confero, ecce magna puris albi copia, tam putridi & gra­veolentis ore rejicitur, ut filia quae ad matrem cum pelvi adstabat, excipien­di puris ergò, praegravi ejus foetore, conciderit animo. ad aegrotam postea rediens [...]am & vocis vitio & respira­tione difficili, & gravi deglutitione, & febre levatam reperi, & ab omni vitae periculo tutam, qua nunc fruitur in­columis. Iacobus Dovynetus. apolog. lib. 3. cap. 1.

Hispanus quidam cum acutissimâ anginâ in horas strangulari videretur, & omnia universalia & localia per ve­nam sectam, scarificatas in collo cu­curbitulas, acres Clysteres, essent cele­brata auxilia, & ipse nigricante facie velut emortuus jaceret: periti [...] [Page 44] medici jugulares secandas imperârunt, adsuit Chirurgus secandi arte dexterri­mus; illas sanguine ad caput ruente, vaporeque multo impletas, turgen­tes & conspicuas resecuit, irreparabili sanguinis fluxu sequuto, aegroque lap­so in omnimodam vi [...]ium jacturam, spes salutis abest; quum de eo ob vio­lentum sanguinis fluxum, jam d [...]spe­rarent omnes, vocatus accurro, Em­plastrum Galenicum ex aloe, thure, pilis leporis exactissimè trituratis & mixtis cum candido ovi, superimpo­no, quo ipse ad arteriarum & jugula­rium haemorrhagias foeliciter utitur; sicque collo commodè ligato, aegrum jamjam exhaustum refocillo, qui post horas aliquot, respirare & loqui coepit, & à morbo immunis revixit. Nec mireris ad tam periculosum remedi­um nos confugisse, quando enim salutis unica est via, haec licet cum periculo tentanda; cum satius sit aegrum peri­clitari, quam spe adempta certò perire, ut monet magister; nam malo nodo malus cuneus quaerendus est, raroque crudele malum nisi crudeli depelli po­test auxilio. Zac. Lu [...]itanus. obs. 95. lib. 1. prax. admir.

Anginâ caninâ cum foemina quae­dam nullo apparente tumore graviter corriperetur, magna cum violen [...]ia re­spirans, ita ut in horas strangulari vi­deretur, & neque cephalicae, aut ve­narum sub lingua fectio, in occipite Scarificatae cucurbitae, acria clysteria il­li opem ferre possent, tandem eodem die quo omnia ob procrastinationis pe­riculum acta sunt, sub mento scarifica­ta cucurbita summo fuit auxilio, assum­ptis deindè Syrupis, excretaque per sputum pituita crassa & multa, altero die melius habuit. Zac. Lusitanus. obs. 94. lib. 1. prax. admirand.

Juvenis quidam 20. annos natus, pituitosus, post celeriorem deambu­lationem, avidè hausit [...]rigidam ce­revisiam, undè intra horam deglutitio admodum difficilis, fauciumque dolor & tumor apparuêre, vocatus venae sectionem levem institui jussi, sequen­tique gargarismate curatus est.

℞. Aq. fl. Sambuc. ℥iiij. myrrh. pulv. ʒss. Sp. vini rectificat. ʒiij. Spirit. Salis. armoniac. ℈j. succ. ta­raxic. express. ʒij.M. pro gargarism. Puella 20. circiter annorum, subitò in maximam respirandi difficultatem in­cidit, cum [...]aucium tumore & dolore, ut ne guttulam quidem liquoris de­glutire poterat; vocatus statim venae sectio celebrata fuit ad ℥vj. moxque sequens apozema pro gargarismate praescripsi, undè levamen quoddam observavit.

℞. Fl. ros. rub. ℥j. bacc. Lauri ex­cort, sem. Levistic. an. ʒjss. coq. in aq. communis lb j. vase optime clauso in colat. dissolv. Mell. ros. ℥j. aq. theriac. simpl. ʒv. Sp. salis armoniac. ℈j.M. pro gargarism. Sequenti die clyste­rem purgantem injici curavi, undè op­timè dejecit, eodemque die collo se­quens cataplasma bis de die renovan­dum applicari jussi.

℞. Nid. hirun. num. j. fl. Sambuc. p.iij. coeparum sub cineribus coctarum nu­mero ij. coq. ex cerevis. tenui. contu­sis adde albi graeci ʒiij. olei oliv. q.s.M.F. Cataplasma, quo quarto die ab­scessus [Page 45] fuit ruptus, ulteriusque usa su­it solummodò melle rosac. pro linctu. Fredericus Deckers. Obs. ad cap. 1. l. 2. praxeos Barbetianae.

Subsectio decima. Pro Angina Latente.

ANgina laborabat Nicolaus Rota, nullus tamen rubor aut tumor, vel intus in gula, vel extra videbatur; & ipse nihilominus vix spiritum trahens, quicquid praeterea edendum sumeret, per Os statim & Nares rejiciebat: quare cum arescente corpore, pallente jam facie, ac vertentibus oculis, spes omnis sublata esset, & Medici, quibus cura demandata fuerat, aegrum am­plius non adirent; me licet juniorem convocant, aegrum ostendunt, & quae­cunque acta fuerant exponunt; at ego cum & aegrum ipsum ad mortem ten­dere, & medicos quaecunque opportu­na fuerant praesidia adhibuisse intelli­gerem, coepi ipse mecum cogitare, sa­tiùs ne esset, aegrum ipsum Deo & Naturae, ut caeteri Medici, incuratum dimittere, an aliquod licet insolitum, utile tamen auxilium experiri: Ve­rum adhortantibus his qui aegro assiste­bant, consilium capio, & locum al­tioribus plagis sub ipsis Maxillis, ac etiam supra collum incido, ex quo cum sanies multa prorumperet, adeò morbus levatus est, ut faucibus ipsis spiritum simul & cibum capien tibus, facilis dein ad bonam valitudinem aegro daretur regressio. Antonius Bene­venius. Cap. 38, lib. De abditis Mor­ [...]orum & Sanationum Causis

Sectio 24. Pro Ani Abscessu & Vlcere.

RUpto abscessu, & pure effluente' locum affectum continuò deter­simus cum decoct. hord. & melle Ro­sac. cum satis detersum videretur, mandavi, ut hoc unguento incarnante & consolidante, & cicatricem indu­cente inungeretur.

℞. Ung. alb. Camphorat. ℥j. tutiae. Lytharg. an. ʒj. Sarcocol. thuris. balaust. an. ʒss. ducatur in mortario plumbeo, donec fuscum fi [...]t; inunga­tur, vel super p [...]nnum lineum indu­ctum apponatur. Ad idem quoque valet unguentum de plumbo, quo sae­pius utor, non solum ad ulcera, sed ad rhagades ani. Ita describitur apud Montagnanam.

℞. plumbi usti ℥ij. Lythargyr. ℥j. ceruss. lotae, aceti, an. ℥ss. ol. Rosac. ℥iij. mell. rec. ℥j. [...]ell. ovor. num. iij. myrrh. ℥ss. cerae, q.s. fiat unguen­tum.

Valet in omnibus excoriationibus, inflammationibus, & ulceribus frau­dulentis, & corrosivis, & antiquis gangraenis crurum & aliarum parti­um.

Utitur & Montagnana pro ano gan­graenato, hoc unguento.

℞. ung de cerussa lb j. plumbi usti ℥ss. thur. myrrhae an. ʒij. lythargyr. despumat ℥jss. incorporentur in mor­tario ultima contritione. Petrus For­restus. Obs. 13. lib. 23. De Sedis & Ani vitiis.

Sectio vicessima quinta. Pro Ani Fistula.

SI incommodum quod adsert Fi­stula, non magnum sit, nec mul­tum saniei effluat, nec foetor adsit ma­gnus, multi medici suadent, eam non attingendam esse, cum Natura inter­dum superfluos corporis humores per eam expellat, & vitium haemorrhoi­dum suppleat. Quicquid tamen di­cant Autores, quod fistulae cura di­mi tenda est, bonum est, ut omni die abluatur decoctione agrimoniae. folio­rum olivae, & aluminis usti, per sy­ringam quatuor aut quinque vicibus immissa: leviter deinde cum pannis lineis exsiccetur; & si foramen sit ni­mis angustum, aperiatur cum medul­la Sambuci, aut Gentianae, ne sanies in ea retineatur, & partes vicinas cor­rumpat: Et [...] easdem melle madefe­ceris supersperg [...]do pulv. aluminis usti, melius erit, & citius aperietur; & semper lavetur cum dicta lotione, in qua reperitur faepè juvamentum magnum, vel repurgetur cum colly­ [...]io apud Valescum descripto, lib. 2. cap. 4. De Fistula Lachrymali, quod ita se habet.

℞. Aloes, thuris, an. ʒj. Sarcocol. balaust. sang. dracon. antimon. alu­min. an. ʒjss. aerugin. aeris quartam partem ʒj. De isto collyrio distempe­rato cum vino, vel decocto gallarum, quod melius est, gut [...]ae tres vel plures in fistulam distillentur & utatur; & mundificet cum mel [...]e & vino & virid. aeris, donec consumatur caro mortua, quae apparet in fistula & occultetur caro sanguinea, ulcus probe repurga­tum, curetur incarnativis. Si istis non curetur, tunc chyrurgia curanda e [...]it, cauteriis actualibus; cum cautio­one tamen, cauterisando superficiem fistularum; id tamen fieri non debet, si fistul [...] intestino, aut vesicae propin­qua existat. Alii utuntur incisione. Sed non nisi à Chirurgo peritissimo talia sunt peragenda. Petrus Forrestus. Schol. observ. 15. lib. 23.

Sectio 26. Pro Ani condylomatibus.

QUi Condylomata patiebatur, ex quibus interdum humiditas aquosa tenuis emanabat, huic jussi, ut folia viridia rutae cataplasmatis instar loco affecto apponeret. Egregiè enim illud ad condylomata & haemorroides facit. Si neque illa juvarent, impera­vi ut pulvis subtilissimus conficeretur, ex ferrugine ferri, qui cum succo tap­si barbati mixtus c [...]m bombace appli­cetur. Omnia quae Condylomatis conducunt (teste Aetio) adstringen­tia esse oportet. Petrus Forrestus, Obs. 8. lib. 23.

Condylomata, omnis (que) generis verrucas, ficus, mariscas, & mora ani prorsus tollunt cineres stercoris muri­um cum vino cocti & applicati insen­sibiliter. Idem faciunt Conchylia juxta fluminum littora reperta oblonga, cal­cinata, [Page 47] & cum vino cocta & applicata. Sic crocus metallorum cum aqua· Foe­niculi distemper [...]tus, & in petii ap­p [...]ica [...]us, dolores primò s [...]d [...]t, & d [...] ­inde ipsa Condyloma [...]a consumit. Io­annes Hartmannus. prax. Chimiatr. pag. 203.

Sectio 27. Pro Ani Intertrigine.

QUibus ex equitatione Ani inter­trigin [...]s contingunt, argentina herba contusa commodè apponitur: Hujus h [...]rbae succo, si nates lini [...]ntur frequenter, mirabiliter juvat. Alii febacea candela ad ignem leviter cale­facta, intertrigin [...]s inungu [...]t, ut equi­tes facere consueverunt. Petrus Forre­stus. Obs. 13. lib. 23.

Sectio 28. Pro Ani procidentia ex Tenesmo praecedenti.

CUm manu molliori intestinum rectum prolapsum introduci non posset, Spongia Anum fov [...]ri jussi­mus cum decocto Malvae adjecto bu­tyro, & ubi detumuerat, cum pars stercore inquinata esset, vino· rubro abluere mandavimus; deinde ut mol­libus manibus imponeretur; ubi verò intestinum repositum esset; fovere jussimus decocto adstringente & ro­borante ex gallis, cort. granat. ros. plantag. & balaust. in aq. Chalibeata decoctis. & podicem inunximus oleo myrtino, pulvere superinsperso, ex myrtil. ros. corn. Cerv. usto & gallis; quibus subsidiis curatus fuit, Petrus Forrestus. obs. 2. lib. 23.

Reposito ut decet intestino, ad ad­stringentia accedendum, tum interna, tum externa. Inter interna laudabile est decoctum radicis prunellae sylve­stris in Cerevisia vel Aqua, quod sae­pius haustum in die per aliquod tem­pus leniter adstringit, sed ita, ut al­vus quoque libera simul sit, quam in ejusmodi casibus semper oportet esse talem.

Externa sunt varia, sed elegans est, quod fit ab assere querno apprimè lae­vigato, & cum Mastiche, postquam ille incaluerit ad ignem, illito & sta­tim ano supposito, supersedendo, ad tolerantiam tamen ipsius caloris: quod si autem intestinum repositum, nullo modo velarte intùs manere, aut haerere possit, hoc unicum est praesens reme­dium.

℞. Scarabaeos in stercore equino natos, mortifica in vitro clauso ad so­lem, benè exsiccentur & F. pulvis tenu­issimus, de quo sparge super intesti­num prolapsum, & quoquomodo poteris repone, nunquam egredietur amplius; praesertim si deinceps de­coctum radicis prunellae sylvestris ad tempus usurpatum fuerit. In proci­dentia etiam oculi prodest hoc reme­dium ex Scarabaeis petitum. Alumi­nis usus propter nimiam stipticitatem cautè evitandus. Ioannes Hartman­nus. prax. Chinnatr. pag. 205.

[Page 48]Infantes ani procidentia imprimis ob refrigerationem laborantes, quod & in adultis fieri potest, bonum est supra truncum quercus recenter caesae, calefactum, & secundum rectitudi­nem ligni erectum; collocare; idque ideo quia ejusmodi truncus de ligno recenti maxima astringendi vi praedi­tus est. Foelix Platerus. Prax. Med. Tom. 3. lib. 2. c. 2. p. 578.

Sectio 29. Pro Ani Prolapsu.

QUinquagenarius quidam, cum Musto oneratus, ex oppido do­mum rediens, in via alvum exonerare vellet, ac sese inclinaret, prolapsum ipsi est intestinum; & quia tunc aer frigidiusculus erat, exortus est dolor maximus, ita ut ulterius ad suos pro­gredi, neque ad oppidum redire pos­set: Verum fortè [...]ortuna à praetere­unte quodam semianimis repertus, mihi adductus fuit; tum intestinum rectum prolapsum, & ad magnitudi­nem ovi ostrutii tumefactum reperi; dolor ingens aderat, & excrementa continuò, ea (que) liquidia & viscida ef­fluebant: In curatione sic processi; primò sequens applicui fomentum.

℞. fol. & fl. Verbasci albi, fl. Cha­maem. Melit. rad. & fol. Alth. an. Mj. sem. lini & foenugraec. an. ℥ss. anisi. ℥j. coque in lacte vaccino rec. mulcto. in decocto isto linteamina reduplicata intinxi, & per horam integram calidè applicui. Deindè toti intestino se­quentem inspersi pluverem.

℞. Ros. rub. cort. granat. nuc. cu­pres. mastic. thuris, croci martis, plum­bi usti, an. ℥j.M.F. pulvis.

Tandem caput aegri in terram in­clinavi. pedes verò ut in altum à du­obus viris fortibus elevarentur operam dedi; mox indice meo dextro linteo molli & suavi involuto, & decocto praescripto intincto, nec non in cen­tro ejus quod prolapsum fuerat, posi­to, intestinum in locum suum foelici­ter reduxi; altero die os sacrum & coccygis sequenti linimento inunxi.

℞. Ol. lumbric. ros. an. ℥j. ol. ex floribus ℥ss.M. Sequenti die Syr. ros. solut. compos. cum rheo. agar. & Sen. corpus leniter purgavi, venamque in brachio incidi; & sic in pristinam sanitatem restitutus fuit, nec postea amplius prolapsum est intestinum. Guil. Fabritius Hildanus. Observ. 76. Cent. 3.

Sectio 30. De Aphthis.

QUae in oris interna superficie fiunt ulcera, ac ignei caloris quid­dam obtinent, Graecis [...] (fortè [...], accendi) Latinis, Lactucimen, Barbaris, Alcola nomi­nantur.

Sunt ulcera non admodum cava in quamvis, oris partem serpentia, in pa­latum, in gingivas, in linguae latera, & radicem.

Oriuntur ut plurimum infantibus, puerisque lactentibus, quibus admo­dum [Page 49] familiare est malum, quum scili­cet aut lac nutricis vitiosum fuerit, aut non probè ipsum infans concoxerit, ex qua lactis acrimonia & putredine, sursum elati halitus, partes illas mol­liores & delicatas facilè exulcerant: fiunt etiam aliquando in iis, qui ad perfectam aetatem pervenerunt; & tum causae sunt tenues, serosi, & a­cres humores, in toto corpore redun­dantes, & ad supradictas partes de­lati. In febribus frequentes sunt Aph­thae, nonnunquam & sine febre gra­ves, quales saepè mensibus suppressis observantur. Eas etiam venerea lues & hydrargyri perunctio solet excita­re. Ex pustularum colore praesagien­tia signa sumimus: albicantes enim ac rubentes tutiores sunt, & curatu fa­ciles; lividae autem, aut subnigrae perniciosae, & saepe lethales haben­tur.

Subsectio prima. Pro Aphthis Puerorum.

NOs linctu utimur ex diamoro, succo granat. & melle; hoc eti­am addam quod à Pharmacopaeo ac­cepimus. Multi Infantes cum Ant­werpiae ex Aphthis morerentur, ex vetulae consilio, ranulam vivam ori puerorum admovebant, suctione ma­lignitatem attrahentem, eâque defessâ & mortuâ, alteram ori imponebant; deindè rursus aliam, si opus esset; quo praesidio, & pueri, & infantes evadebant. Idem in pueris suis, tum aliis expertum narrabat Petrus For­restus. Obs. 21. lib. 14. De Affectib. Labiorum gingiv. dentium, oris & lin­guae.

Juvenis biliosus cum in Aphthas incideret, valdè ignitas & flavas, postquam ex infuso rhab. purgatus esset, collutionem praescripsi, quae re­frigeraret, & fervorem restringeret in hunc modum.

℞. fol. plantag. bellid. min. portul. semperviv. solan. an. mj. fl. ros. rub. pj. sem. Cydon. ʒjss.F. decoctio in aqua in colat. lb j. dissolv. diamor. ℥ij. succ. mali punici acid. ℥ss.M.F. collutio. Postea adjeci ad majorem [...]efrigerationem, succum solani, & aceti modicum: Deindè ut magis abstergeret, in decocto adjeci horde­um integrum, etiam mellis rosati nonnihil, ut citra mordacitatem ma­gis discuteret. Petrus Forrestus, Obs. 22. lib. 14.

Hic Syrupus mirum in modum pr [...] ­dest.

℞. fol. viol. fragar. semperviv. bellid. min. plantag. portulac. an. mj. Sem. Cydon. ʒj. Coq. in aq. communi, co­lat. fortiter expressae add. sacch. q.s. & Coq. ad consistentiam Syrupi. S.A. ut melius abstergat, loco Sacchari, mel addi potest. Petrus Forrestus. Schol. Obs. 25. lib. 7. De Febrium Symp­tom.

Subsectio secunda. Pro Aphthis.

FIlius meus quatuor annos natu [...], passus est fluxionem acerrimam in linguam & fauces, ut [...]nfinitis ulceri­bus scaterent, iisque albicantibus, & admodum dolorificis, cum magna in­flammatione. non poterat cibum, aut jusculum capere, nec lac sugere; die­bus ac noctibus ejulabat insomnis, ma­cilentus, ac ferè consumptus. Ex re­mediis non profuit mel rosaceum cum Sp. Vitrioli, quod alias mirificè con­duxerat; aderat alvi fluxus copiosus, quo bilem porraceam ejiciebat, vesica­torium valdè profuit; sed dolores & clamores perseverabant, & continuò aeger per os humorem serosum & a­crem emittebat, dolore & inflamma­tione magis ac magis attrahente, tan­dem exhibui Laudan. gr. j. cum juscu­lo, eoque dolor sopitus est, somnus levissimus consiliatus, qui postmodum perseveravit moderatus & suis horis adveniens. Hinc coepit convalescere, & fluxio illa humoris per os emanan­tis omninò cohibita est: Sequenti tamen die purgans medicamentum exhibitum est, quod multum etiam profuit. Lazarus Riverius. Obs. 43. Cent. 2.

Quaedam mulier laborabat Aphthis contumacissimis, quae neque venae se­ctionibus, neque purgationibus mul­tis, neque julepis refrigerantibus, ne­que illitu ex spiritu Sulphuris curari potuerant; noctes insomnes traduce­bat, & vix cibum devorare poterat, quia omnes oris partes hujusmodi ul­cusculis scatebant: sumpsit noctu Lau­dani gr. iij. ídque remedium continu­avit per triduum, & sic fluxio acris in oris partes defluens cohibita est, ac consequenter oris ulcera paucis diebus percurata sunt. Lazarus Riverius. obs. 35. cent. 3.

Colluatur os faepe decocto Satureiae in vino, vel etiam decocto Veronicae, quod praestans est, praesertim si adji­ciatur aliquid mellis rosati. In Aph­this contumacibus hisce decoctis adde aliquid spiritus Vitrioli, & non resi­stent. In Aphthis ex Lue venerea omnem absolvunt nodum aquae virides infra sectione de ozaena describendae, im­primis si loco aq. simplicis, assumatur aqua persicariae, Ioannes Hartmannus. prax. Chimiatr. pag. 123.

Lingua infantium, & oris partes, quae pustulis sunt conspersae, eluantur & confricentur bis terve post suctio­nem lacte bubalino, vel caprino, in quo auriculae judae vel fungi sambuci­ni sunt incocti; cum ipsis itaque fun­gis & lacte, aut foliis salviae virenti­bus in eodem lacte madefactis pustu­lae confricentur & abstergantur: qui­bus abstersis partes oris pustulosae in­ungantur, aut melle rosaceo, aut dia­moro, aut rob. ribium, omnium au­tem certissimum & praestantissi­mum remedium ad Aphthas, cujus­cunque coloris, tam in infantibus, quam adultis est, eas prius diligenter ablutas & abstersas oblinire sequenti remedio.

℞. mellis Rosac. ℥ss. ol. vitriol. [Page 51] ʒj.M▪ fiat Linimentum. Franciscus I [...]el. Sect. 7. lib. 2. Practicae.

Sectio 31. De Apoplexia.

APoplexia morbus est gravissi­mus, qui primò caput obsidet, & protinus ac subitò sensu & motu universum corpus privat, ita ut exitus spiritus animalis à cerebro prohibea­tur, & vitalis aditus à corde ad cere­brum praepediatur. [...], i. e. à percutiendo nomen habet, quòd, qui ea laborent, veluti de coelo percussi videantur. Avicenna Apo­plexiam definit, quod sit otiositas sen­sus & motus per interceptionem Spi­ritus sensitivi & motivi ab oppilatione ventriculorum cerebri. Ejus plures sunt causae; fit enim aliquando à ce­rebri phlegmone, nonnunquam à glu­tinosa pituita, cujus nimia abundan­tia repletur cerebrum, ut in Apoplexia hyberna & senum; fit etiam à lympha crassiore, nervos magna ex parte ob­struente, uti etiam ab effuso in cere­brum sanguine. Duplex est secun­dum Hippocratem, una fortis, altera debilis; distinguuntur majore & mi­nore difficultate spirandi, at omnis morbus est maximus, utpotè in qua Symptomatum summa sunt omnia, quae hominem ad exitium praecipi­tant, antequam remedia convenienter adhiberi possint.

Subsectio prima. Pro Apoplexia pituitosa in Sexa­genario.

SArtor quidam pallidi coloris extra urbem existens, subitò Apoplexia correptus, in domum sine sensu ac mo­tu fertur; qui cum pituita abundaret, & venae non apparerent, sectionem venae praetermisimus. Sed ut subitò materiam à capite divertendo avelle­rem, ut hic Clyster infunderetur man­davi.

℞. cent. min. puleg. calamenth. origan. beton. rutae, salv. mercurial. hyssop. an. Mj. fol. Lauri, fl. staechad. & anthos. an. p.j. sem. anis. foenicul. cartham. contus. an. ʒij uvarum pass. enucl. ℥j. colocynth. ʒjss. coq. in aq. communi, in colat. lb j. dissolv. elect. hierae simpl. benedict. lax [...]t. an ℥ss. hier. logad. diacolocynth. an. ʒjss. ol. chamaem. rutac. an. ℥j. ol. anethi, ℥ss. ol. castor. ʒij.ss. salis gemm. sal. communis, an. ʒj.M.F. Clyster: In­terim dum Clyster parabatur, etiam alvus irritata est ad solutionem glande infra scripta.

℞. troch. alhand. ℈ij. spec. hierae picr. ℈j. sal. parum, mellis q.s.F. sup­positorium.

Adhibui etiam frictiones; & vin­cula tum femoribus, tum brachiis in­jeci, quibus adhibitis, tendeb [...]t in pa­ralysin: Sed non expectata digestione, ut has pilulas devoraret praecepi.

℞. Pil. coch. ʒj. castor. ℈j. cum syr. de staech. fiant pil. 7. quas, cum [Page 52] non potuit devorare, dedimus solu­tas cum aq. beton,

Cum ventrem egregiè solvissent, coepit melius loqui. Exhibui tunc Syr. è Staechade, & Oxym. scillin. Et postea cum pilulas devorare pos­set, praedictas diglutiendas dedi. Nu­cham quoque inunximus oleo Samp­fuchino & Nardino simul mixtis. De­inde pro particulari evacuatione, pala­tum inunximus cum theriaca & sina­pi; etiam masticatoriis quoque adhi­bitis, & errhinis cum succo betae, rutae & majoranae, & sternutamento hunc in modum praescripto.

℞. Nigell. piperis alb. nuc. mosch. an. ℈j. helleb. alb. pyrethr. castor. an. ℈ss.M.F. pulvis. pauxillum ejus ca­lamo insuffletur in nares. Ultimò ad majorem resolutionem & capitis ro­borationem, theriac. mithridat. & oxymel scillinum, dedimus; & impe­ravimus ut ex hoc sequenti condito su­meret subinde.

℞. Cons. flo. Rorismar. beton. salv. an. ℥ij. mithridat. ʒij. theriac. el. ʒj. spec. diamb. diamosch. plirisarchont. an. ℈jss. diacori, ℈ij. oximel Scillin. syr. è staech. an. ℥ss.M. bibebat & hoc Claretum.

℞. salv. majoran. hysop. beton. an. Mj. fl. rosmar. staech. an. p.j. liquir. ras. ʒiij. coq. in aq. q.s. in colat. ℥ix. dissolv. mellis despum. syr. è staech. an. ℥j. clarificetur & aromatizetur cum ʒiij. cinam. fiat claretum pro tribus dosibus.

Exterius verò spinam totam in­ungebat, & crus paraliticum his o­leis.

℞. ol Nardin. sampsuch. an. ℥j. ol. vulp. ℥ss. ol. caryophil. gutt. v. tem­pore inunctionis addebatur aliquid a­quae vitae rectificatae, & sic hic fuit tandem egregiè curatus. Petrus For­restus. Obs. 77. lib. 10. De cerebri mor­bis.

Subsectio secunda. Pro Apoplexia a delapsu ex sub­limi.

THeologus quidam ferè sexagena­rius, scalam domi descendens decidit, capite pavimentum feriens; subitò collapsus instar mortui jacet, sine voce, nec videns, nec audiens; quinetiam tactu, motuque privatus, cum stertore quodam, pulsu adhuc in­tegro, sine febre, mox vomitus sub­sequitur.

His signis perdurantibus, progno­sin facillimè fecimus, nimirum affe­ctum lethalem esse; secundum Aphor. 42. Sect. 2. Ne tamen quicquam, quod Christiana Charitas requirebat, inter­mitteretur, aliquid tentandum esse judicavimus, propterea quod inter­dum etiam in desperatis casibus, bene­dictio divina luculenter praeter spem, dum ex officio extremè laborantibus succurrimus, nobis apparere soleat. Hinc revulsionem à capite variis medi­is instituendam, & deinde omni in­genio facultatem animalem excitan­dam esse putavimus. Pro primo statim venae sectionem instituimus in brachio dextro, sanguinis ℥viij. extractis, propterea quod suspicio esset, sangui­nem [Page 53] ex concussione capitis, eò confer­tim affluxurum. Quanquam verò sanguinis missione dextrè peractâ, re­spiratio levior videretur, in caeteris ta­men nulla mutatio sequebatur, undè non tantùm extremorum frictiones, & ligaturas dolorificas ordinavimus, sed paulò post clysterem sequentem suasi­mus.

℞. Fol. beton. Salv. prim. veris, Cent. min. Calamenth. mont. an. Mjss. fol. Sen. ʒvj▪ pulp▪ Colocynth. ʒjss. coq. in aq. & vino ad tertias, in colat. lb j. dissolv. elect. hierae simpl. Indi maj. an. ℥ss. ol. rut. de castor. aneth. an. ℥j. sal. gemm. ʒss.M.F. Clyster. Praeter haec remedia revulsio­num, partem affectam quoque non negleximus, quam ob causam, pro se­cundo, non tantum aq. apoplecticam Langii cum spiritu ceras. nigr. permi­stam, aliquoties infudimus corrobora­tionis gratia, sed etiam oleo succini verticem, tempora, & nares inuxi­mus, ac tandem sternutatoriis ex ca­storeo & similibus (quae post universa­lia & revellentia rectius, quam in prin­cipio adhibentur) naturam excitare conati sumus, sed frustra, sensim eti­am vitali facultate remittente. Grego­rius Horstius. obs. 13. lib. 2. de mor­bis capitis.

Subsectio tertia. Pro Apoplexia.

ADdam hic descriptionem istius a­quae vitae contra appoplexiam, palalysin, epilepsiam, reliquosque ca­pitis morbos frigidos, unà cum con­fectione quibus palatini comites ele­ctores uti consueverunt.

℞. Fl. Lil. Conval. M.viij. vini ge­neros. alb. lb iiij. post 4. vel 5. dierum infusionem in vitrea boccia, & quoti­dianam agitationem, distillentur in Balneo M. deinde.

℞. Fl. staech. arab. M.j. fl. Lavend. Mjss. fl. rosmar. Mj. Caryophil. nuc. mosch. an. ʒijss. cubeb. ʒij. visc. q. ʒiijss. rad. paeoniae ℥ss. rad. dictamn. alb. ʒiij. findantur radices, & caetera conscindan [...]ur, & commisceantur su­prascriptae aquae destillatae, quae rursus indita in vitream bocciam per dies 7. ad solem, & saepius agitata, deinde de­stillentur in Balneo M. & servetur a­qua diligenter.

Confectio vel tabulatum hoc sit.

℞. Sem. paeon. excortic. ℥ss. mar­garit. ℈j. macis. ʒss. fol. auri, nume­ro vij. Sacch. finiss. in aq. suprascripta soluti. ℥v.F. rotulae. Reinerus Sole­nander, consilio 14. sect. 3.

Extractum Salviae pro magno secre­to exhibent Chimici. Confectio ana­cardina, ut in omnibus cerebri frigidis morbis, sic & hic summopere proba­tur: qua potius quam theriaca, aut a­liis opiatis utemur; per se eam exhi­bendo, vel cum aqua vitae dissolvendo. Foelix Platerus. cap. 1. lib. 1. tom. 1. prax. med. pag. 49.

Sunt qui theriacam aut mithridatiū bibendū exhibent, magno quidem er­rore, quoniam in illis tametsi diu serva­tis, vis opij non omnino periit, ut tace­am antidota [...]a composita esse ex mul­tis quae astringunt; at astrigentium & [Page 54] frigidorum quantumvis hebetata fa­cultas suspecta est, quoniam humor unde morbus hic committitur, cerebri corpus imbuit, & altius impingitur his medicamentis. At ubi fu [...]rit cere­brum expurgatum, tutò dantur, quo­niam cerebo imbecillo ex morbo prae­c [...]denti robur addunt. Guil. Ronde­letius. cap. 22. lib. 1. prax.

Sternutamentum provocare (quod pervulgato errore statim faciunt om­nes) noxium est, quia humor pituito­sus in corpore cerebri est, non in ejus ventriculis; itaque sternutatione non potest excuti. Praeterea agitatione capitis & pectoris cerebrum oppletur, humoribus ad se tractis. Quare ster­nutatio non conducit, sed etiam laedit plurimum. idem. ibidem.

Quidam in appoplexiam cadit, om­nibus modis agitatur, pulvis hierae in­jicitur in nares, an ita agendum? ob­servatum est apoplecticum injecto si­mili pulvere Epilepticum exti [...]isse, quae calidiora in os & nares, ad sternuta­mentum excitandum injiciuntur, quia cruda omnino materia est, amoven­da sunt. Guil. Ballonius. lib. 1. Epid. & Ephemer. pag. 6.

Subsectio quarta. Pro Apoplexia terminante in pa­ralysin cum sopore inex­pugnabili.

VIr quidam temperamento phleg­matico sanguineus, 55. annorum praeterpropter, posteaquam pra [...]e­dentibus diebus Symposiis operam de­disset, in prandio, inter cibum po­tumque incipit balbutire, mox inse­quens apoplexia terminatur in para­lysin lateris dextri, quam comitatur inexpugnabilis dormiendi cupiditas. Secundo die morbi adveniens, aegrum omninò [...] reperio soporique de­ditum, faci [...] tamen sana, & omnia in­telligentem, solum latere dextro im­mobili, & paralytico: praemisso morbi curatu difficilis prognostico, ilico hunc clysterem injiciendum curavi.

℞. Rad. angel. Z [...]doar. an. ℥j. fol. rutae, cent. min. origan. serpill. beton. mercurial. an. Mj. fl. Sambuc. cent. min. Cordial. omnium an. pss. sem. Cumin. anis. a [...]. ℥ss. bacc. Laur. ℥ss. fol. Sen. el. ℥j.F. decoctio in colat. ℥x. dissolv. diaphaen. diacathol. an. ℥j. bened. Laxat. ℥ss. ol. Chamaem. aneth. irin. an. ℥j. Sal. gemm. ʒj.F. clyster statim injiciendus. Interius accepit per vices cochlear unum hujus aquae apoplecticae.

℞. Aq. hirund. apoplect. Lang. an. ℥j. aq. poeon. Lil. convall. an. ℥ss. ol. succini gutt. vij.M. diligenter ad vi­trum. Postea vertex, totumque sinci­put una cum nucha, illinebatur primùm cum ol. succini calidè, deinde cum hac aqua.

℞. Aq. Salv. rosmar. Lavend. an. ℥jss. aq. vitae opt. ℥j. ol. Salv. Succin. destill. an. ℈ss.M. ad vitrum. post fo­tum cum hac aqua illinebantur partes illae cum his oleis.

℞. Ol. Lumbric▪ Laurin. an. ℥ss. ol. cos [...]in. nardin. an. ʒiij. ol. vulpin. ursin. an. ʒj. ol. ros [...]ar. Lavend. an. ℈ss.M. ad fictile.

Sequenti die cum in soporem subin­de [Page 55] relaberetur, injectus est alius clyster paulo acrior, additis spec. de hiera, ʒij. diacolocynth. in petia liguti. ℈ij. sed ne (que) hic quicquam promovit, tam­etsi per horam mediam & paulo ultra subsisteret, ideoque elapsa hora, ex in­dito suppositorio, tandem bis terque dejecit. A meridie contra soporis augmentum sequentibus pugnatum est.

℞. Rad. Angelic. imperator. Ze­doar. tormentill. dictamn. an. Mj. fol. Satureiae (quae contra veternum peculi­aris) Mij. Lavend. Rutae, serpill. majo­ran. an. Mss. coq. in. q.s. vini & aceti vinosi, pro decocto. petiae duplicatae hoc liquore impregnatae, tam fronti, quam nuchae calidè adhibeantur, & saepius renoventur.

Succus rutae cum aceto acerrimo mi­stus, ex spongia subinde naribus ob­jectus.

Intus de hac mixtura ori ingestum.

℞. Oxymel. scillit. ℥ss. mithrid. el. ʒij. Castor. pul. ℈j. cum confectione anacardina fiat mistura.

Oleo etiam sequenti paulo fortiori, praeeunte aqua suprascripta, juxta cum spina dorsi, nucha calidè fovebatur.

℞. Ol. Laurin. petrol. an. ℥j. ol. Castor. laterin. an. ʒij. Euphorb. pul. ℈j. cerae rubrae & aceti parum M.F. Linimentum.

Pulvis pariter sternutatorius naribus insufflatus est. Gargarismi etiam ten­tati. Denique ut in tam magno pene (que) desperato morbo, nullum remedium alias salutare, praetermitteretur, Cly­steriis, suppositoriisque nihil aut pa­rum efficientibus, sequentes pilulas ca­pitales pro revulsione ac minoratione repletionis istius apoplecticae praescrip­si.

℞. Extract. pil. Coch. ℈j. gummi gutt. lax. el. gr. v. castor. el. gr. iiij. ol. Succin. gutt. iij. Syr. de Staech. q.s.F. pil. numero v. inaurentur. quia de­glutiri non poterant, sic dissolutas propinavi.

℞. Aq. paeon. Salv. an. ʒx. dissolv. pil. praedict, adde aq. Cinam. perlar. an. ʒj. Sp. vitrioli, gutt. iij.M.F. haustulus brevis. Elapsa hora excre­vit aliquoties materiam duram, ni­gram, foetentemque· pro majore re­vulsione, ab utraque parte nuchae ap­plicata sunt vesicatoria, sed omnia prae­sidia frustranea, Iohannes Petrus Lo­tichius. obs. 10. cap. 1. lib. 2.

Subsectio quinta. Pro Apoplexia forti ab ebrietate.

ANglus sexagenarius virginum An­glarum Leodii agentium, Sym­phoniae organisque praefectus, media quadragesima ebrius, in penuarium hospitii pugilum, in quo potarat, de­lapsus, occipite contuso, osse tamen calvariae integro, vera, & forti apo­plexia correptus fuit. Medicis omni­bus illum soli prognostico relinquenti­bus, rogavi patres & virgines Anglas, quibus tum ordinariam medicinam faciebam, paterenturne me aliquid tentare, remediumque nullo modo an­ceps experiri? illis annuentibus, aegro validè concusso & agitato, Clysterem protinus acerrimum injicio, quo dua­bus [Page 56] horis cessante, & glande acri evo­cato cum insigni evacuatione, toti capiti raso cataplasma ex fimo co­lumbino, euphorbio, pyrethro, & sinapi applicò; hinc multae magnae (que) vesicae cum se surrigerent, omnibus forcipe sectis, aquae flavissimae pluri­mum effluxit, suppositis rubrorum caulium foliis contusis, multa jam no­cte domum redeo. Postridie specie­rum hier. Colocynth. ʒij. Castor. ʒss. rutae ℈j. cum aq. antapoplectica propinavi; quae potio cum ex voto successisset, cucurbitulas humeris cum scarificatione applicui; unde minuto stertoré, salivaque circa os omnino sic­cata, in spem erectus, vesicis capitis non amplius fluentibus, novas in nu­cha, & vicinia, sed solis cucurbitis excito in hunc modum. Capio lati o­ris cucurbitam vitream, quam stupa ardente ut fit munitam applico; cum per horae quadrantem haeserit detraho; novamque cum flamma maxima ad­pono, paulo post in junioribus & eu­sarcis. (In senibus aut densa cute praeditis tardius) vesiculae surgunt parvarum acicularum capitella vix ae­quantes: quibus omnibus horae spatio coeuntibus, surgit vesica maxima ori­ficio cucurbitae par vel major; tum si cucurbita vitrea non habet fora­men cera obductum, quo acu perfo­rato, flatu exéunte sponte sua cadit, plerumque vitrum cultro percussum frango, alioqum veficam, dum manu avellitur, lacerans, dolorem saevum excitat. Hoc modo innoxiè & intra horarium spatium, certò certius sur­gunt vesicae, cum alia vesicantia, post multas horas saepe spem nostram elu­dant. Est hoc meum inventum, & quod sciam ante me nemini usitatum· usitatis deinde remediis usurpatis & continuatis, ab hoc malo tandem, ut & succedente linguae paralysi, liber evasit.

Alium Anglum apoplecticum in cu­jus caput, magna porta, cum trabe cui adhaerebat, deciderat, ita curavi; illius capiti raso post universalia impo­sui Emplastrum Alexandri Benedicti, quod etiam Valeriola commendat. obs. 9. lib. 5. quod quia fidum inveni, hic describam.

℞. Gummi hederae, cerae, terebinth. an. ℥iij. resinae purgatae, ℥ss. Succ. Co­rymbor. hederae, ℥iiij. ammoniac. ℥ij. ol. ros. ℥ijss. farin. fabarum q.s.F. Ceratum. Henricus ab Heers. obs. 21. lib. 1.

Subsectio sexta. Pro Apoplexia.

PRovisione habita totius corporis, rade caput ea parte ubi sunt futurae & impone illi Emplastrum ex sinapi, castoreo, & aceto forti. Brachia & crura illico stringe vinculis; jubeque fricari manus & pedes nitro cum sale, sub lingua ponatur castoreum. Dein­de Saphena vena utriusque pedis ape­riatur. Hinc manus vena tundatur: tandem nasi, vel jugulares. postridie Clyster repetatur.

℞. Castor. & Euphorb. an. ℈j. id totum infletur radici linguae. id extra­het pituitae maximam copiam per pa­latum [Page 57] horae spatio. Ioannes Heurni [...]s. ad Hippocr. aphor. 42. sect. 2.

Medicus apoplecticum aggressurus, ante omnia consideret, an in aegro ad­huc signa aliqua vitae adsint; quibus cognitis ad curam sese statim accingat. aegrum hinc inde agitare, & membra ejus fricare mandet, abrasis capillis verticem statim & nucham inungat oleo succini, statimque si os clausum sit, illud aperiat, apertumque conser­vet. Capiti saepius admoveat lami­nam ferream ignitam. Per os si fieri potest, exhibeatur cochlear unum hu­jus aquae antapoplecticae meae compo­sitionis, quae ad praeservationem & curationem unice prodest.

℞. Flor. Lil. convall. mense maio cum exortu folis collectos (maturos & adhuc roridos statim in vitrum ingere sine lotione) eosque recentes sine api­culis, saltem protuberantes flores ab­scerptos in vino generoso▪ malvatico vel alio dulci digere ad solem, in vitro optimè clauso, relinque tamdiu, do­nec etiam lavendula floreat, cujus flo­res caeruleos sine calicibus, & apiculis diligenter separatos, aequali pondere, conjunge cum florib. Lilii Convallium in idem vitrum, quod firmiter clau­sum relinque usque ad mensem sep­tembrem· tandem per alembicum ex B. destilletur, & quae primo loco egre­ditur aqua spirituosa diligenter reser­vetur. Est enim pretiosa, & tam prae­servando quam curando apoplecticis prodest (reliqua etiam usui esse potest, sed tam virtuosa non est, facit impri­mis ad frictiones membrorum) haec aqua diu durat & fragantissima est. Si nimiam sentit sanguinis abundanti­am, venam brachii, immisso tamen prius Clystere acriore, aperiat. Hinc ad vomitoria aquam scilicet benedi­ctam confugiendum, ubi notandum, quod in duplici semper quantitate, prout sopitae vires, exhibenda. Inte­rim continuanda exhibitio aquae apo­plecticae. Ioannes Hartmannus. prax. Chimiatr. pag. 75. & 80.

Fortissima apoplexia correpta fuit mulier quaedam 48. annorum, habitu corporis [...] ac carnoso, concidit subito. Seniores medici vocati nihil spei superesse judicabant: tandem. 16. ab invasione horis vocatus accessi, tum temporis adhuc juvenis; obser­vavi gravissimam cum difficili admo­dum respiratione apoplexiam: pul­sum fortem & magnum, tentandam esse curationem existimavi· itaque san­guis illo die bis, & quidam satis copi­osè, detractus, semel è brachio dex­tro, deinde ex pede: Enemata quo­que hoc ipso die satis acria duo injecta, deinde singulis diebus singula· adhi­bita & localia quaedam· ita tandem octavo aut nono die suos domesticos agnoscere coepit, & nonnihil balbuti­re. Postea purgantibus medicamentis per os exhibitis, deinde [...] apophlegmatismis, aliisque similibus usa, meliusculè habuit; verum eous (que) perduci non potuit, ut mentis ac sen­suum integrè compos fieret, aut pedi­bus consisteret. Mansit reliquo tem­pore impotens: sedebat ac gestabatur in sedili, ita tamen aliquot annis su­pervixit. Rembertus Dodonaeus. cap. 8. observat. Medicinal.

[Page 58]In apoplexia summum & unicum remedium, habentur cucurbitulae ca­piti impositae; quod remedii genus D. Fracastorius apoplexia correptus nuti­bus suis indicasse fertur: sed non in­tellectus periit. Daniel Sennertus. cap. 33. part. 2. lib. 1. Practicae.

Spiritus Salis dulcis ritè praepara­tus magnae est efficaciae, continuò in vino potuve assueto ad gutt. x. vel xv. assumptus. Paulus Barbette. prax. lib. 1. cap. 2.

Ego vero spiritum salis armoniaci, cum aq. Serpilli, & Lavendulae destil­lata assumptum, ad praeservationem scilicet praeferrem. Fredericus D [...]ckers. notis ad cap. 2. lib. 1. prax. Barbet­tian [...].

Aqua distillata è nucibus moschatis, auribus, palato, naribus, ebibita, om­nium est remediorum accommodatissi­mum; quod si fiat, cum aqua vitae destil­latio, multo erit efficacior· hoc praesi­dium Senectensem Episcopum horas jam 20. jacentem excitavit.

Rhazes fartaginem calefieri, dum candeat, interdum laudat, & de prox­imo admoveri capiti. Iacobus Holleri­us. cap. 7. lib. 1. de morbis inter­nis.

Ab hinc 4. annis, praesidem Valen­tem, qui ab obstructione venarum ju­gularium, & carotidum arteriarum apoplecticus pene conciderat, liberali sanguinis detractione curavi· hunc eti­am in apoplexia totam noctem dor­mire permisi; quoniam abs (que) stertore dormire visus est, unde melius habuit· nam si cum stertore dormi [...]t apople­cticus, statim excitandus est. Ludovi­cus Duretus. in annotat. ad cap. 7. lib. 1. Iac. Holler. de morbis internis.

D. Screvelius anno 1639. comme­moravit mihi quod Hagae comitis tra­ctasset Chyrurgum quendam apople­cticum, qui statim ac corripiebatur morbo, clamabat pellis humana: Screvelius quaerebat quid ea vellet? collo appensam dicebat, eo modo enim ante tempus aliquod apoplecticum Germanum sanatum vidisse qui sub­inde cutem humanam expetebat: quum cum ipse à Petro Paaw ana [...]omiae Professore Leydensi petiisset, ilicò collo appendebat, & apoplexia plane Libe­rabatur. Ottho Heurnius. ad cap. 3. lib. 5. pathologiae. Io. Fernelii.

Subsectio septima. Pro Apoplexiae praeservatione.

SI propter intemperiem frigidam, totius cereb [...]i, huic morbo aliquis est obnoxius, singulis diebus aliquid assumendum est, quod spiritus anima­les & calorem naturalem refocillet, & temperamentum cerebri conservet.

Nihil ad hoc ambra convenientius: itaque his orbiculis singulis diebus uti convenientissimum.

℞. Sacch. albiss. in aq. ros. & la­vend. dissol. ℥iiij. ol. anis. destill. gutt. iij. ambr. gris. gr. iiij. Ms. & F. con­fectio in rotulis. Vel,

℞. Spec. diambr. diamosch. d. an. ʒj. Sacchar. albiss. in aq. borrag. solut. ℥iiij. ol. anis. gutt. ij.M.F. rotu­lae.

Nucem etiam moschatam tos [...]am, [Page 59] & frustulatim incisam, saepe in ore detineat. Nam haec cereb [...]i intempe­riem frigidam corrigit.

Inchoante apoplexia, plerique om­nes subito sanguinem mittunt, sed hoc certum, occidere missionem cum non liberat.

Suffitum etiam ex succino statim factum, quidam vehementer probant, rationibus verò eos destitui, satis ostendere eruditi medici possunt. Ster­nutatoria quoque periculosa sunt, uti­lia tamen si in loco adhibeantur. Con­cutere partes superiores maximè colli, rectum est. Deraso capillo cucurbitu­lam vertici imponere utilissimum esse, magnus medicus experientia didicit. De aquis vitae mortiferis nihil dico. Magna est varietas, summa in usu va­nitas, atque non minus interdum quam ebrietas, quae hujus mali mater est, nocent. Ioannes Crato. consil. 5. lib. 1.

Habeo pro singulari experimento, in arcenda apoplexia, usum subscrip­tarum pilularum de quibus ℈j. ad no­ctem novilunii & plenilunii exhi­beo etiam aestivo tempore· debet au­tem coena frugalior antecedere.

℞. Cubeb. calamenth. mastich. nuc. mosch. Caryophil. an. ʒj. ambr. ʒss. mosch. gr. vj. cum succo majoran. formentur pilulae. Abraham Seyler. Epist. 4. lib. 6. Epist. Cratonis & alio­rum medicorum a Scholtzio editorum.

Subsectio octava. De Apoplexia ex cerebo fluido.

ANus quaedam Monspessuli subitò apoplexia tacta, expiravit; cu­jus calvariam, cum aperiremus, cere­brum in menynge crassa hinc inde fluctuare deprehendimus, quod & dissectâ durâ matre, instar liquoris ali­cujus spissioris, & albi pultem referen­tis, per faciem universam defluebat. Felix Platerus. observ. lib. 1. pag. 16.

Sectio 32. Pro Apum ictu.

ABapum aculeo ictus in cute ex­trema indicis, cum intollerabili cruciabar dolore, autoritate Dioscori­dis inductus, accepi folia viridia ipsius lauri, & fortiter pistillo ligneo in mor­tario lapideo contudi, & emplastri modo, hora nona ante meridiem loco affecto apposui, & sensi statim at­tractionem vehementem, ita ut ante prandium magna ex parte dolor ille ingens cessaverit; post meridiem au­tem nullum vestigium doloris in digito relictum est· hora tertia pomeridiana emplastrum cum amoverem, vidi acu­leum prorsus extractum, & radicitus ab emplastro evulsum, ita ut supra carnem digiti icti jaceret. Denuo Emplastrum per totam noctem ad­movi, & manè abjiciendo, nullo alio [Page 60] medicamento utens, sine dolore tum Sanus evasi. Petrus Forrestus. obs. 34. lib. 6. observ. Chirurg.

Sectio 33. De Apostemate circa genu cujus purulenta materia per se­cessum excreta est.

VIr quidam apostemate circa genu regionem torquebatur, quo sup­purato, illud ferro apperire, medicis annuentibus, Chirurgus decrevit: sed jam labente in more sole, & in occa­sum die, tumoris sectio procrastinata fuit· manè redeuntibus medicis & Chirurgo (mirandum dictu) tumorem evanuisse, & pus per secessum evacua­tum repererunt· legas & consideres lector, quomodo & per quas vias ma­teria purulenta in cavitatem hypo­chondrii, inde per intestina remeans, per anum excreta fuerit. Dominicus Panarollus. observ. 42. Pentateuche 1.

Sectio. 34. Pro Appetentia canina.

APpetentiam caninam (hujus cau­sa succus vitriolatus in ventricu­lo, non ergo imperandus est vomitus, ne moto humore sequatur Cholera, nec dandi sunt succi vitriolati acidi, ne m [...]lum augeatur) tollit essentia melis­sae cum spiritu vini extracta; cujus dosis cochlear. j. misce cum aliquot guttis ol. carui, praemittenda tamen sunt universalia, quae succum vitrio­latum seu bilem minuunt, & per infe­riora seducunt. sic extract. Rhabarba­ri, mechoacannae, item pancymagogon vegetabile maximè hic laudantur. vi­telli ovorum indurati saepius comme­sti, à specifica proprietate [...] solvunt. Io. Hartmannus. prax. Chi­miatr. pag. 168.

Curabitur fames aucta, exhibendo ea quae acidum succum in corpore tem­perant, infringunt, & emendant, ejus­demque augmentum praeveniunt· po­tentissimè succum acidum infringunt salia lixiva, tum fixa, tum volatilia, ut & alia alterutro abundantia, co­rallia, margaritae, oculi cancrorum, creta, lapis haematites, Succinum, Cha­libis limatura, & similia. Eundem succum acidum obtundunt pinguia & oleosa omnia. Eum pariter temperat Spiritus volatilis ex vino, aliisve para­tus, eum denique diluunt & enervant aquea quaevis copiosè usurpata· ab­stinendum ab usu acidorum. Exem­pli loco sunto sequentia.

℞. Corall. rubr. praep. marg. praep. an. ℈j. Cretae alb. ℈ss. Sacch. alb. ʒiij.M.F. pulvis in vj. doses dividend. & bis in die tribus saltem quatuorve post cibum assumptum horis, ex vini potentioris cochleari assumendus· cui forma liqui­da magis arridet, capiat subinde se­quentis misturae cochleare unum.

℞. Aq. menth. ℥ij. aq. Cochlear. tinctur. Cinamomi cum spiritu vini rectificato per infusionem paratae. an. [Page 61] ℥ss. syr. absynthii, ℥j.M. Vel.

℞. Ol. macis, granorum juniper. an. ℈j.M. in vitro.

Hujus olei guttas ij. vel iij. sumat aeger aliquoties in die, ex vini malva­tici, alteriusve generosi, aut praemis­sae misturae cochleari.

Utatur quoque fame aucta pressus, jusculis tum pinguioribus, tum ad ge­latinae consistentiam proximè acce­dentibus, nulloque acido conditis; null [...] hîc purgantia praescribo, quoniam nul­la sunt hactenus mihi nota, quae hu­mores acidos educant blandè. Francis­cus Sylvius. cap. 2. sect. 16. lib. [...] Prax. Med.

Villanovanus refert quendam hoc affectu percitum, panem calentem, amurca olei imbutum, comedisse: & mulierem bovis liquatum adipem, cum pari calentis olei quantitate, duabus vicibus bibisse, & in tantum cibi fa­stidium utrumque incidisse, ut nihil per 5. dies comederint, & à priori affectu liberati sunt: Narcotica me­dicamenta sensum ventriculi nimis exquisitum obtundendo, famem il­lam caninam possunt imminuere. In­ter ea theriaca recens magis est ex usu; quia praeter vim narcoticam, humo­rum etiam malignam qualitatem, quae à nonnullis in hoc affectu subesse cre­ditur, virtute alexiteria corrigere va­let. Narcotica tamen rarò & non nisi summa urgente necessitate usurpanda sunt. Ambra grisea ad gr. v. vel vj. cum ovo sorbili sumpta, non solum ventriculum roborat, sed etiam pro­prietate specifica huic affectui pro­desse creditur. Lazarus Riverius. cap. 2. lib. 9. prax. Med.

Sectio 35. Pro Area.

POst universalia remedia, commo­dè hoc Linimentum ex cinere a­pum, & oleo myrtino paratum prae­scripsimus, quo Helideus praeceptor meus Bononiae, uti solebat. At locus affectus prius lavari debet Lixivio ali­quo convenienti; si caput etiam rada­tur, & pulvere apum fortiter frice­tur, capillos evocat, uti famulo cui­dam evenit.

Alter etiam juvenis cum calvus es­fet, neque tegmen à capite deponere auderet, ob crinium defectum, Em­plastrum ex muscis tritis, terebinth. & vitell. ovorum concinnatum apposi­tum est; quo remedio capilli in maxi­ma copia creverunt. Nonnullis pro­fuit liquor à limacis rubris sale asper­sis stillans, cum oleo ovorum mixtus, loco prius panno aspero fricato. Petrus Forrestus. Obs. 1. lib. 8. De externis capitis vitiis.

Sectio 36. De Argento vivo sine noxa de­glutito.

HYdrargyrum in occluso vase re­conditum, cum casu mulier ebi­bisset, statim timore perculsa, ad me consilii causa properavit, atque in iti­nere magnam illius, & in hypocausto [Page 62] meo quoque involuntariè per secessum elapsi copiam excrevit, nec quid mali postea est passa. Felix Platerus. Obs. lib. 3. pag. 900.

Agrestem novit Praevotius, qui ad deturbandam alvum argenti vivi ℥ij. quovis die acciperet, quas rejectas & probe lotas iterum consueto more u­surpabat. Ioannes Rhodius. Obs. 85. cent. 3.

Quidam sibi violentas manus infer­re cupiens, libram dimidiam argenti vivi deglutivit, sed sine noxa, quod tamen contra vulgarem sententiam est, valde enim nocuum creditur, at mo­dò crudum sit, pondere suo subitò transit ad anum, & Catalauni illum sic puerulis adversus vermes, quos mirè fugat, propinant. Petrus Borellus. Observ. 29. cent. 2.

Sectio 37. Pro Aronis punctura.

EGo cum Aron herbam degustarem, atque linguae punctionem maxi­mam sentirem, statim commanducato Millesolio, punctio illa cessavit. Pe­trus Forrestus. Schol. obs. 10. lib. 30. De Venenis.

Sectio 38. Pro Arsenici Veneno.

MUlierem quae illud sumpserat, statim ad vomitum coegi, & butyrum cum oleo communi una cum Cerevisia, quae ad manum erant, pro­pinavi, mox oleum amygd. d. dedi in magna copia, & egregiè vo­muit; quod oleum cum saepius cepis­set, maximè contulit: Nam qua­dam proprietate (ut in aliis experti sumus) Arsenici excoriationi resistit. Mox theriacam dedimus, & sic fuit curata: quod si non habuissent haec remedia successum, dedissem propri­um antidotum, quod est ʒj. Crystalli veri, sublimissimè triti, cum oleo A­mygd, d. dedi etiam pinguia jura. Petrus Forrestus. Obs, 23. lib. 21. De Intestinorum Affectibus.

Butyrum cum valde oleosum sit na­tura, & emolliens, & largius potum resolvat ventrem, contra hoc vene­num utiliter usurpatur. Sic puer qui arsenicum sumserat cum jure piscium, quia Butyrum copiosè ante ederat, ab omni malo liberatus est. Alii etiam pueri hoc veneno intoxicati, butyrum copiosè cum cerevisia sumentes, me­lius quoque habuerunt. Sic & cani­lus meus domesticus, cum Arsenicum in uvis passis pro gliribus occidendi [...] repositum devorasset, maxima (que) angu­ [...]tia afficeretur, copiosè butyrum de­vorandum dedimus, quo valde vo­muit, & illicò restitutus est. In aliis etiam quamplurimis experti sumus in hoc casu, butyrum prae caeteris valere. Petrus Forrestus. Schol: obs. 8. lib. 30. De Venenis.

Sumptis venenis crodentibus, non est praesentius remedium lacte bovino, si bibatur in magna quantitate, ad exi­gentiam sitis; quia saepe sequitur sitis [Page 63] ingens tali sumpto veneno. Hoc mo­do liberavi octo liberos rusticos ad la­cum Benacum, qui ruri absentibus parentibus, ranas captas in oleo frixe­rant, involutas prius farina, quae ar­senico ad capiendos mures infecta e­rat, & has postea ederant. Deinde etiam Psaltriam illam & Meretricem Veronensem, quae comederat pis [...]es frictos in oleo cum sale & agrest [...], quae omnia à marito suo insecta erant veneno, ad hoc ut omnes in domo oc­cideret, & unà etiam amasium nobi­lem, qui casu retentus erat apud ami­cos, ut non interesset huic prandio. Ubi notandum, quod ipsa Meretrix, & pater, & canicula, qui statim lac biberant, liberi omnes evaserunt. Ma­ter, quae primò bibere noluit, donec videret rem in deterius vergere, & post ipsa etiam bibit, evasit & ipsa; ita tamen ut paralytica esset in utroque gen [...]. Ancilla (quam non voluerat in­terficere maritus, tanquam insontem, sed jusserat ex aedibus ire, aliamque dominam magis honestam quaerere) cum non vellet bibere, sola est mor­tua. Io. Baptista Montanus. Consil. 367.

Sectio 39. Pro Arteria incisa.

ORta, ut assolet, inter Commen­sales lite, cum quidam è convi­vis arreptum calicem in Alphonsi Hi­spani familiaris nostri faciem proje­cisset, & incisâ arteriâ, ac cute dila­ceratâ sanguis copiosior erumperet, multa quidem, sed frustra, adhibita sunt medicamenta: cum ea sit arteriae conditio, ut incisa coire aut sanescere citra ustionem non possit; quare cum sanguis eò semper vehementius flue­ret, quo plura experirentur auxilia, & homo jam venis exhaustis, prorsus deficeret, ad m [...] tandem mittunt ro­gantes, ut si fieri possit, amicum à morte praeripiam. Veni igitur ad eum, vulnus inspicio, virtutem probo, nul­lum superesse praesidium judico, prae­ter ustionem solam: quare ea qua po­tui diligentia incisam arteriam can­denti ferro inuro, & statim suppres­sus est sanguis; quo inhibito, reli­quum curae facilem satis & expeditum habuit ad sanitatem regressum. Anto­nius Benevinius. cap. 49. lib. De abdi­tis morborum & sanationum causis.

Sectio 40. De Arthritide

ARthritis, seu morbus articularis, (quem guttam Barbari dicunt) articulorum plurium est dolor subinde recurrens, quem humoris serosi & a­cris fluxio in eos decumbens, excita­vit: Partes affectae sunt membranae, tendones, & ligamenta à periostio or­tum ducentia, ac proinde sensu prae­dita; ab illis enim omnibus firmatur articulus. Conjuncta Arthriditis causa unitatis est solutio, antecedens verò humor serosus, salsus & tartareus, ab alimentis tartaro impraegnatis, prop­ter [Page 64] partium concoctioni prospicienti­um imbecillitatem, non ritè digestis, originem suum trahens. Ad articulos ut pervenit humor hic salsus & sub­tilis, partes sentientes partim ob loci angustiam distendendo, partim verò ob sui acrimoniam lancinando & vel­licando, saevissimos & acutissimos parit cruciatus, qui vix ac ne vix qui­dem sopiri queunt, quamvis vel ipsi­us Apollinis auxiliares adhibeantur manus. Hinc est quod etiamnum nun­cupetur medicorum opprobrium.

Subsectio prima. Pro Arthritide in Muliere.

QUaedam b [...]ne habita & crassa admodum mulier annorum 25. quae semel adhuc tantùm pepererat, cruciatu magno affligebatur circa coxendicis articulum, mox etiam in poplite, tandem in manibus, pedibus­que, & in dorfi regione atque cervi­cis, ipsiusque mandibulae articulo: tumor cum rubore in certis locis se manifestabat, adeoque torquebatur, ut ex contactu, decubitu, & sessio­ne dolores intolerabiles pateretur. Vocatus ego à vino illam abstinere jussi, illiusque loco aquam coctam & lac amygdalinum bibere. Pilulas has quoque exhibui.

℞. Pil. sine quibus ℈ij. cum aq. salviae formentur.

Sequenti die inungere jussi loca do­lentia.

℞. ol. Chamaem. Lil. amygd. d. an. ℥j. unguenti dialth. ℥ss.M. Ungan­tur manibus madefactis prius Aqua vitae.

Sequente die permanente summo dolore, sub vesperam bibit sequentem julepum.

℞. Syr. papav. julep. rosat. aq. ros. an. ℥ss.M. quievit & sudavit, sicuti post narcotica sumpta fieri solere, jam saepe observavi; quia verò sudor pro­fuerat, ut deinceps quoque sudaret ordinavi ita.

℞. Lig. Guaiac. ℥j. Sarsaeparil. ℥ss. rad. liquiritiae, ℥j. passul. ℥iij. fiat de­coctio in mensura jss. (seu lb vj.) aq. ad tertiae partis consumptionem. aro­mat. cinamom. bibat de hoc decocto summo manè, sudet. Usa fuit dies aliquot, & tolerabilius ferebat dolo­res.

Iterum redeuntibus doloribus, sumpsit tabulas meas opiatas, & placi­dè dormivit, iterumque sudavit, ab eoque tempore coepit malum mitesce­re. Ad tollendas mali reliquias, de­tracto primum sanguine, quia corpus plethoricum erat, dedi sequens Apo­zema.

℞. Lig. Guaiac. ℥ij. lig. Sassaphras. ℥j. rad. enul. ℥ss. fol. Chamaepit. Mj. fl. anth. Salv. an. p.j. fol. Sen. ℥jss. sem. Coriand. ʒj. sem. Foenic. ʒij. sem. Cartham. contus. ℥j.F. decoctio in Colat. lb j. infunde agarici troch. ʒiij. zinzib. ʒss.F. expressio, aromat. cinamomi ʒiij. fiat apozema [...]ro. 4 vel 5 dosibus; addendo sacchari ℥jss. Inde melius habuit, & iterum sanitati restituta est. Praemonita pri­us, ut parcè coenaret, aliquando quo­que coenam omitteret. Felix Platerus. Obs. lib. 2. p. 491.

[Page 65]Aqua frigidissima dolentem locum perfundere docet Hippocrates, quod, cum admodum repellendum & refri­gerandum, fieri potest. Nivem etiam adhibitam aliquibus profuisse constat. Acetum quoque frigidum infusum, vel cum panno in eo madefacto, appli­catum, saepeque repetitum, aliqui val­de laudarunt. Felix Platerus. Praxeos Med. Tom. 2. c. 16. p. 643.

Aliqui cum inceperunt hoc morbo laborare, frequenter in aqua frigida nataverunt, & sic evaserunt morbum, roboratis partibus, & vasis constrictis, & repulsis humoribus ad partes inter­nas. Guil. Rondeletius. cap. 81. lib. 3. Prax. Med.

Subsectio secunda. Pro Arthritide & praecipue Gona­gra in Muliere.

INter alia plurima quibus utebatur, decoctum hoc illi inprimis profuit.

℞. Lig. Guaiac. ras. lb ss. rad. enul. ℥ss. ebul. ℥j. hermodactil. ℥ss. sen. ℥iij. agarici. ℥ss. zinzib. ʒj. mellis lb ss. vini poculum j. aquae mens. ijss. Coq. ad consumptionē medietatis. aromat. cinamom. ʒj. bibit dies aliquot cum levamine singulis diebus poculum j.

Cumque gonagra potissimùm illam excruciaret, deque hoc dolore prae­sertim prae aliis conquereretur, aquam hanc, qua genu inungeret praescripsi.

℞. Aq. vitae compos. ex speciebus calidis, herbis capital. aromatib. & castor paratae ℥jss. aq. vitae simplicis ℥iij. opii dissolut. in aq. vitae. ʒj. cro­ci, storac. liquid. an. ℈j.M. qua aliquo­ties usa tantum levaminis sensit, ut qui­ete fruens, nullo se usam remedio quod citius & rectius quam hoc dolo­rem sustulisset, praedicaret· verum cum postea nonnihil dolor denuo erupisset, & prius medicamentum absumptum esset sequens ordinavi.

℞. Aq. vitae compos. ut. prius ℥iij. Croci Storac. liquid. an. ʒj. ol. spicae ℈ss. castor. ℈j.M. Utatur. quod ita profu­it, ut nunquam dolorem amplius in genu senserit. Felix. Platerus. obs. lib. 2. pag. 496.

Dolenti genu in viro quodam, hoc Cataplasma valde profuit.

℞. Medull. panis lb j. Coq. in lacte, adde farin. sem. papav. nigr. ℥j. psyl­lii, ℥ss. lini. ℥j. ol. chamaem. ranarum an. ℥ij. croci ℈j. curatus sic fuit. Pla­terus. obs. lib. 2. pag. 496.

Subsectio tertia. Pro Arthritide generali.

ADvocatus quidam, post varios morbos, quibus à teneris erat obnoxius, & tandem post dysenteri­am, & podagram, in Arthriditem, plurimis articulorum locis simul affe­ctis & dolentibus, inciderat; cujus causam cum illi exposuissem, curati­onem sequentem praescripsi.

℞. Hermodactyl. veri ʒij. agar. rhabar. an. ʒj. myrobal. citrin. chebul. an. ʒss. rad. pentaphyl. aristol. rot. an. ʒss. spic. mastich. succin. an. ℈j. cubeb. zinzib. an. ʒj. diagridii, ℈j. extract, chamaepit, ʒj. resin. Laric. q. [Page 66] S.F. massa pilul. Sumat bis in septi­mana. ad ʒss.

Multum ille successum pilularum praedicavit. Electuario etiam sequen­ti usus est.

℞. fol. Chamaedr. chamaepit. an. ℥ss. fol. salv. beton. thymi, an. ʒj. sem. hyperici. ʒij. rad. acori. veri, pen­taphyl. an. ʒj. succin. ebor. cineris cranii hominis. an. ʒjss. margar. ʒss. mellis anthos ℥iiij.F. Electuarium, capiat ʒj. alternis diebus manè super­bibendo aq. hyper. & chamaepit. ℥ij. dulcorando eas cum hydromelite vero, quod malvaticum vinum refert; ut sudaret quoque altero die, quoties pi­lulis praecedenti usus esset. Felix Pla­terus. obs. lib. 2. pag. 498.

℞. Ol. Laurin. ℥ji. ol. lumbric. ℥jss. aq. vitae. ℥ss. camphorae, ℈j. opii, ℈ss. Coque, & illinat locos dolentes manè & vesperi, pannoque tepido partes obvolvat. Felix Platerus. obs. lib. 2.493.

Subsectio quarta. Pro Arthritide ex materia calida in viro quodam 40 an­norum.

PRopinata Cassia, venam in bra­chio secari jussi; deinde Cassia dissoluta, cum succo solani apposita, juxta Avice [...]. Egregiè profuit. Si succus deficit, Petrus Bayrus, Caroli 2. Subaudiae Ducis Medicus, ejus loco aquam accipit, & unà cum Cassia infusa, petias ex panno in iisdem in­fundit, & aestate frigidè, hyeme cali­dè frequenter applicat. Si dolor non suisset sedatus, locum affectum obli­nissem. juxta eundem, cum vit [...]llo ovi soluto cum ol. rosac., aut cum san­talis rubris, succo solani, portulac· aquae lenticulae, succo radicis salicis. Oleum de ranis etiam mirabiliter pro­dest. Conferunt haec in Arthridite calida, remittendo dolorem, & pro­hibendo fluxum humorum ad locum dolentem. Plurimi antiqui & moder­ni utuntur in forti dolore linimentis ex opio. Sed illud non laudo cum Bavero; quia impingunt materias in parte affecta, quae postea tardè aut nunquam resolvuntur. Ego potiùs utor (quod etiam idem B [...]y [...]us com­mendat) lacte calido cum pannis ex lino infuso, unum post alium saepe im­ponendo, id multis pros [...]it. Petrus Forrestus. Obs. 2. lib. 29. De Arthriti­de & extern. partium affectibus.

Electuarium Caryocostinum mira­bile est ad auferendum dolores junctu­rarum, subitò solvens sine molestia, ignitum calorem extinguens, & con­temperans membra patientis in tan­tum, ut à Sella, redeat ad locum pro­prium sine alterius auxilio; sicut in meipso expertus sum. Correptus fui à doloribus juncturarum, 8. aut 10. vicibus, qui omnes meas juncturas minimo tempore, citissimè & furiosè occupabant: Cepi itaque de eo ℥ss. in aurora involvendo in nebula made­fact [...] in vino albo, illinc ad duas ho­ras incepit operari fortiter, absque ul­la molestia. Eram adeò impotens, quod solam linguam movere poteram, & quando ibam ad sellam, oportebat me habere quatuor homines, qui me [Page 67] ponerent super eam, & maxima cum difficultate; postquam solutus est ven­ter 4 sedibus, in quinta sensi me à do­loribus multum alleviatum, & cum auxilio Dei, abs (que) alterius adminiculo ivi ad sellam, & ab eadem redii, & eodem die ambulavi liberè per Musae­um meum: Sequenti verò die liber evasi; & illudmet expertus fui dua­bus aliis vicibus. Tandem cogitavi longè praestantius esse uti regimine praeservativo, quam expectare, quod dolores me surriperent; nam sta­tim cum sentiebam me habere signa repletionis, capiebam de dicto Eect. ut supra, & hoc ter aut quater in an­no, ita quòd sunt modò plus quàm 26 anni, quibus nullo modo à dictis do­loribus fui molestatus, & adhuc eun­dem modum observo. Gal. secundo ad Glauconem, hujus electuarii mentionem facit. Petrus Bayerus. lib. 18. Practicae suae. cap. 1.

Post universalia remedia, solo la­ctis cremore oblinendo partes affectas, dolorem mirum in modum sedavimus. Chirurgus quidam Leydanus lenticu­lam aquae & fl. chamaem. decoquebat in lacte, addendo parum hordei sari­nae in fine ad modum Cataplasmatis, & apponebat ad sedandum dolorem cum maximo miraculo; in progressu addebat plus de farina hordei. Qui­dam curati sunt ex testudinum carne applicata. Quidam podagrae ingen­tes dolores patiens, capram intra cu­biculum suum apportari, ac ut ex ea lac supra membrum dolens emun­geretur curabat, quo dolores diminui & meliusculè se habere evidenter sen­tiebat. Nec quidem injuria, nam lac sic recens emulctum dolores mitigat & remittit, est autem remedium hoc, ut refert Amatus cent. 6. curat. 41. Tur­carum principibus commune & fami­liare satis. Petrus Forrestus. observ. 3. lib. 29. De arthritide, &c.

Subsectio quinta. Pro Arthritide ex materia pitui­tosa in muliere.

HUic pilulas ex hiera & agarico exhibuimus, crassosque humores extenuavimus cum oxym. simpl. & compos. postea purgavimus cum infu­so agarici, & oxymel. deinde deco­ctum Sarsaeparillae dedimus & locis affectis imponi jussimus (juxta Bene­dictum Veronensem) rapas concoctas, & contusas, idque calidè. Nam rapae ferventis calor impositus prodest, uti & radix cucumeris sylvestris ex aceto cocta & illinita, & menthastrum tritum impositum, quae egregiè juverunt.

℞. Ol. Lumbric. Lilior. aneth. ru­tae. an. ℥iij. vini alb. & sapae. an ℥iij. ranarum numero xxx. salis. ℥j. decoq. ad ossium separationem facta forti ex­pressione, adde terebinthinae, & Cro­ci parum, F. linimentum quo ungan­tur partes affectae. Petrus Forrestus. obs. 8. & Schol. lib. 29.

Subsectio sexta. Pro Arthritide.

QUidam gravissimos dolores arti­culares, podagricos, & Chira­gricos, [Page 68] saepissimè levabat caulibus ru­bris, apud ignem calefactis, & locis affectis impositis. Butyro recenti aut majali caules primò oblinebat, deinde applicabat, & Saepius renovabat. Se­quenti quoque experimento, post u­niversalia remedia, plurimi à dolore tum podagrae, tum Chiragrae, ac morbi articularis liberati sunt.

℞. Stipites duos Sambuci, 10 vel 12 digitorum, à quibus extrahatur medul­la interior, tum impleantur crasso sale, & luto, utrinque foramina Sigillentur, ne sal excidat, postea in tegula ignita saepius circumvolvendo comburantur, & fiat pulvis: cui addatur ol. Laven­dul. & rosac. q.s. ut coeant in unguen­tum, quo loca affecta & dolorosa in­ungantur, hoc remedio multi sanati sunt. Petrus Forrestus. observ. 10. & Schol. lib. 29. De Arthritide, &c.

Retulit mihi Vastelius, quondam pensionarius Mechliniensis, se, cum in lecto decumberet ex doloribus articu­lorum, ut nulla membra movere pos­set, bibisse decoctum Cerevisiae in qua radix lappae incocta erat: quo epoto, cum nullis remediis à medicis curari posset, plurimum minxit lotium al­bum instar Lactis, & à doloribus cu­ratus fuit. Petrus Forrestus. observ. 7. lib. 29.

Multos curavi post universalia re­media, libo lini decocto cum aqua malvae vel Chamaem, aliquando cum lacte.

Hoc Empiricum propriè in decli­natione, aut in materia frigida, post purgationes, egregiè commendatur: & est Berttrutii.

℞. Adipis ranarum lb jss. butyri rec. ℥vj. ung. martiat. agrippae, dial­thaeae. an. ℥iij. ol. Chamaem. aneth. Castor. an. ℥ij. ol. ros. ℥iiij. ol. costin. terebinth. an. ℥j. ol. communis anti­quiss. lb j. Cerae. ℥j. Sevi castrati ve­tustissimi lb j. Euphorb. ℥ss. resin. pi­ni ℥ij. thuris ℥j. conficiantur omnia simul ad formam unguenti, ad ignem calidè inungantur, est mirabile. Petrus Forrestus. obs. 12. lib. 29.

Inter externa remedia utilis est sal tritus oleo dulci commixtus. atque artubus affricatus quo tempore dolo­res non urgent; nam partes quascun (que) dolore affectas, non esse irritandas, sed in quiete detineri debere apud omnes constitutum est. Hier. Mercurialis. consult. 75. tom. 1.

Arthriticos dolores omnis generis; ischiadicos, & podagricos, curabat vetula quaedam Ulmensis, miro effectu in plurimis, hac ratione.

℞. Senecion. agrimon. artemis. Scolopendr. sumitat. juniper. hederae; filicis. an. Mij.F. decoctio in aq. font. q.s. & ex hac fomentum pro pedibus, aegro undique probè tecto, ne vapor à pedibus convertatur, postea inungit hoc linimento.

℞. Pingued. Canis. Ol. Lini, Lauri­ni, medull. cerv. an. ℥ss.F. linimen­tum.

Nobilis quidam nullum praestantius experimentum testabatur doloribus podagricis, quam pinguedinem erina­cei inunctam, quod Chirurgi cujusdam Austriaci summum secretum saepe foe­liciter usurpatum viderat. Hier. Reu­snerus. obs. 115.

Subsectio septima. Pro Arthritico dolore.

℞. PUlv. ros. ℥ij. mastich. ℥j. Croci. ʒj. Camphor. ʒss. farin. hord. lb ss. bulliant omnia lento igne in vi­no albo, usque ad eorum convenien­tem inspissationem, eadem continuò cum spatula commiscendo, & de hoc calido membra omnia diligenter em­plastrentur, & circumligentur. Hoc medicamen non solet me decipere in­confortando membra, sedando dolores, resolvendo & exsiccando materias. Dico etiam, quod si magna quantitas pulveris Hermodact. teratur cum lacte caprillo, & spongia iis infusa cali­dis, fomententur membra, confert so­lenni juvamento. Bartholomaeus Mon­tagnana. consil. 238.

℞. Ol. rosat. omphac. an. ℥jss. mastich. Sandarach. an. ʒss. Croci. ℈j. conquassentur in mortario, & liniatur cum iis membrum decies in die· & in­fundantur in ipso panni linei qui­bus membrum circumligetur. Et si velis hoc medicamen solennius effi­cere, tunc cum eo conquassetur ℥ss. aceti. Ipsum enim dato quod sit tri­gidum, confert in Emplastris Sciae & dolorum juncturarum, eo quod penetrare facit alias medicinas, ver­sus finem augmenti ita agendum.

℞. Lactis vaccin. lb j. Croci. ʒj. vitell. ovorum numero iij. albumina duo ovorum, farin. hord. ℥j. Conquas­sentur haec omnia in mortario, & Em­plastrentur membra intincto in iis co­to. Cum autem dolores vehementissi­mè molestant, erit hoc conveniens ano­dynum.

℞. Vitell. ovorum numero x. Con­quassentur in frixorio, & super cineri­bus calidis coq. levissimè, cum lb ss. ol. rosat. usque ad inspissationem ad­dendo Croci. ʒij. hoc remedio vidi dolores in instanti sedatos. Et si reno­vetur saepe, non fuit mihi necessarium recurrere ad alia auxilia; & non est mirabile, in hoc enim composito la­tet virtus anodynitatis, melior fere quam reperiri possit· taceo hic narco­ticorum applicationem, quae nunquam mihi placuit. Bartholom. Montagnana. consil. 242.

Non abs re fuerit, si semel saltem in mense caperet ex elect. caryocosti­no ʒij. vel ʒiij. vel ad summum ℥ss. manè horis 4. ante prandium· quod maximè commendatum est in hoc ge­nere morbi, ficut experimento fuit saepisfimè comprobatum. Non solum solvet alvum, sed etiam materias mor­bificas educet. Hieron. Capivaccius. consil. 26. lib. 7. Consil. Cratonis & aliorum medicorum à Scholtzio edito­rum.

Subsectio octava. Pro Arthritide.

IN principio consulo, ut viae per quas humor illabitur, astringantur; nimirum si in pedibus dolor est, ob­volvatur crus aliquo astringenti medi­camento qualicunque, exempli gra­tia, fascia madefacta in posca quae ma­licorium incoxerit, vel gallas alumen­ve dissolverit; vel illita unguine ex rosaceo vel myrtino oleo, admixto ace­to, [Page 70] albumine ovi & pulvere aliquo ad­stringenti· hoc quanti sit momenti in omnibus defluxibus, si sint in princi­pio, vix credi potest; quare miror hoc tempore fere à plerisque mediois omit­ti. In principio etiam, munita hoc modo via, exhibere soleo magno cum successu, purgans aliquod medicamen­tum, pro ratione humoris: doctus primum ab Alex. Tralliano. lib. 11. cujus opinionem etiam ex Galeno combro­bare possum; licet à multis hoc tem­pore reformidetur: quasi quae exagi­tata sit, non amplius moveri debeat materia, ne magis magisque in partes imbecillas labatur. Cum tamen eo tempore fluens illa materia, haud sit furenti vel turgenti dict [...]e ab Hippoc. dissimilis, quam primo & quarto a­phor. libris, jubet nulla interposita mo­ra evacuari à corpore. Sanè si nulla alia ratione conveniret, saltem revulsi­onis & aliquando derivationis vices sustentaret· quapropter & si vomitus sollicitaretur non improbarem. Prae­terea nolo tibi hoc ignotum, me hic foeliciter uti solo & simplici diachalci­tide: cujus facultates vide apud Gal. lib. 1. de comp. medic. sec. genera. Hoc illitum supra allutam applico juncturis, quae pati solent, & jubeo ut continuò applicitum circumferant, sub noctem auferentes si lubet, & exsic­cantes manè reponant· testorque hic Genuenises esse praedivites mercatores, quibus aliàs cum soleat esse res cum podagra, jam se hujus usu integrum quinquennium reddiderunt. Reinerus Solenander. consil. 19. lib. 1.

Subsectio nona. Pro Arithritide ad virum quendam.

PRo praeservatione sanguinis missi­onem, & purgationem, certis an­ni temporibus, tibi proficua judico; ut & usum decocti ligni Guajaci. Inter utrumque tempus purgationis, vide­retur mihi consultum esse, uti aliquan­do leviori purganti medicamento, quod prima solum vis [...]era aliquando aggravata expurgaret, quare sit usus hujus electuarii frequens.

℞. Succi foeniculi depurati lb ij. mellis despumat. lb j. coq. lento igne usque ad succ. consumptionem· frige­facto adde hermodactyl. ℥jss.M. dosis Castaneae magnitudo bis terve in heb­domada cum decocti annisi, foeniculi, carui, sen. agar. ℥jss. hujus loco velim aliquando in ingressu mensae assumeres cochlear unum Syr. de spina Cervina, quem saepe in hac dispositione proficu­um cognovi; exhibeatur dissolutus in vino vel jure carnium, & quoniam fe­re solùm serosum humorem educit, & aliqua ex parte biliosum, minus pitui­tosum & crassum; poteris aliquando uti his pilulis videlicet [...]emel in men­se.

℞. Agar. troch. hermodact. an. ʒjss. turbith. el. ʒj. troch. alhand. ℈jss. myrobal. Chebul. Citrin. an. ℈iiij. rhei, mastich. Zinzib. an. ℈ij. spe. hierae simpl. ℥j. cum melle rosac. f. pasta pro pilul. quae crassa & viscida recrementa educunt petissimum. Ut [Page 71] artus firmentur, ad vigilandum ne pe­des, vel [...]aeteri a [...]tus ullo frigo [...]e pre­mantur, aut humore madescant, ab­stergendi tam vesperì quàm manè sic­ciore linteo. Lavandi item singulis 14. diebus aqua chalibeata, salsa, in­coctis rosis salvia, iva, verbas [...]o, ar­ [...]emisia, vel id genus similibus. Post ablutionem perungendi oleo rosaceo omphacino, intrito sale. Ad mali praesentis curationem jam veniendum. In principio influens humor statim va­cuandus venit, & revellendus, quod commodissimè fieri potest vomitu & medicamento purganti: quod licet quibusdam non probetur, tamen ego multa experientia didici mirum in modum prodesse; neque novum illud est, & inusitatum: etenim Trallianus lib. ij. expressis verbis jubet exhiben­ [...] solutiva non solum praeservationis ratione, per morbi intervalla, sed in ipsis mali paroxismis. Intercipiantur viae, ut dictum est supra, quoties me­dicamentum purgans per os assumen­dum erit: nam sic fiet, ut exagitatus & ad motionem expeditus humor, minus illabatur in juncturas. Si do­lor vehemens accesserit, utatur hoc ca­taplasmate quo frequenter foeliciter usus sum in magnis doloribus tam ischiadis quam podagrae.

℞. Cicutae, parietar. Lapath. malv. an. quantum placet· coque in vino al­bo bono· coctis & contu [...]is adde axun­giam porcinam recentem, & subtilissi­mè tritum furfur. Et F. Cataplasma· applicetur loco dolenti· postquam fluxio destitit & dolor cessavit, humo­ [...] resolutio tentanda est sotu cum de­cocto rad. alth. flo. [...]aechad. Lavendul Calamenth. Chamaem. mel [...]. & salis momenti, & hoc ceroto.

℞. Diacalci [...]. ʒiij. diachyl. irea [...]. ʒj. Emplast. è melilo [...]. vel oxycro [...]. (ubi magis resolvere velis) ʒss. emol­liantur instillato oleo vulpino, & ex­tend. super alutam.

In hunc usum etiam mirè valet de­coctum vulpis integri adjectis ranis, & lumbricis, & herbis paulo ante di­ctis· hisce addam (licet quae hactenus scripsi sufficiant) hoc naturale remedi­um, cujus ego experimentum vidi hisce meis oculis. Episcopus quidam mihi familiariter notus, graviter la­borabat arthritide: cum ubique auxi­lium imploraret, remediaque undique conquireret, intelligit monachum quendam eodem morbo laborantem, remedio sequenti curatū esse. Accipia­tur testudo mafcula (cognoscitur inter caetera ex caudae difcrimine, & leni sub inferiore testa incisura) ubi luna fue­rit maximè lumine diminuta, prius­quam cum sole conjungatur: ampu­tentur vivae crura omnia, ea consuta in sacculos, ex pelle haedina angustos, al­ligentur membris patientibus, ita ut dextrum crus testudinis dextro cruri aegrotantis respondeat, sinistrum sini­stro: item anterius crus dextrum, brachio dextro applicetur, sinistrum sinistro· quo loco alligari debeant non expressit Siculus medicus cujus fuit experimentum certissimum: Mona­chus verò supra genua suspenderat, & in brachiis supra cubita. Quibus postquam usus esset, coepit paulatim melius habere, genua quae humore mi­rum [Page 72] turgida fuerant, caeterique pedum articuli egregie detumuerunt, adeo ut membra jam agiliora sine scipione le­varentur. Aptavimus his intellectis idem remedium Episcopo, ex quo tempore coepit paulatim melius habe­re, sed cum statim mihi abeundem fu­it, intelligere non potui an penitus convaluerit. De differentia testudinis nihil addidit Monachus: Si quid ta­men inde auxilii sperandum sit, arbi­tror in podagra frigida, applicandas terrestres; in calida, aquaticas. Nam illud discrimen observare sol [...]o, in un­guento quodam quod ex testudinibus ad arthritidem compono, quo alias sum foeliciter usus. Nolim hoc aut simile remedium parvi fieri, quod ab usu communi, aut à ratione alienum videatur: nam multa sunt in rerum natura, quae experientia talia compro­bat; licet ratio nihil inveniat, quo illa dijudicet. Reinerus Solenander. consil. 20. Sect. 1.

Subsectio decima. Pro Arthritide.

UT articuli firmiores fiant ac ro­borentur, & eorum laxitas con­stringatur, solent medici à Galeno edocti, quietis tempore extra paroxis­mum artus confricare oleo crudo, vel rosaceo intrito sale. Inungantur eti­am hoc linimento, quod valde pro­bo.

℞. Ol. omphacin. ℥ij. ol. mastich. ℥j. Sal. bene [...]orrefact. ʒij. boli armen. ʒiij. Sang. drac. hypocystid. thuris, mastich. an. ʒijss. terantur quaelibet per se prius subtilissimè, tum cum ole­is in mortario exacte laevigata Misce pro linimento.

Probant multi partium pati solita­rum lotiones ex aqua aluminosa, quae mihi magis placerent, si alu­mini salis aliquid, & sulphuris modicum adjiciatur, ut Guainerius ha­bet: nam ita sulphuris vi resolvente, & emolliente, aliorum efficacia tempe­ratur.

Conscindunt aliqui ligni juniperini scobem aut ramenta, aqua pluvia cha­lybeate sufficiente coquunt, donec a­qua ex ligno tingatur, & cum ea fiat crurum, pedum, & articulorum lotio. Ita enim vidi aliquoties incipiens ma­lum percuratum discussumque.

Andernaca in fine secundi dialogi de balneis, lotionem pedum ad podagram habet, quam dicit multis valde profu­isse; lixivium parat ex fagi cineribus, & ter aut quater colat; deinde tan­tundem vini admiscet, aluminis po­stea ℥ij. adduntur: omnia in fictili vitreato conjuncta calefiunt ad ignem, sed ita ut non effervescant, deinde transfunduntur in vas in quo pedes consistere poterunt: hi autem tam al­tè lavacro insistent, ut aqua supra talos excedat; extrahit humidam pituitae materiam in articulis haerentem, quae deinde linteo puro abstergi debet: tam calidum erit lavacrum, quam pe­des ferre possint· adhibeatur manè & vesperi ante cibum. Cum malum mi­natur accessionem, & post ipsam, utile esse potest, idque in septimana quater aut quinquies; nec deterreat si pedes [Page 73] tumidos inde rubentesque fieri con­spiciat· haec Andernacus. Huic simile est quo ego foeliciter aliquoties usus sum. Adnascitur ad radices quercus fungi rubri quaedam species, quemad­modum hypocistis sub cysto, quare etiam hypodryn hunc fungum nomi­nare soleo: hunc concisum minutim in laminas cum trito sale, in ollam te­staceam indo, ita interspergens salem tritum, ut particularum strata quaeli­bet salem intermedium recipiant. Sic permixtim conditum fungum in penu subterran [...]o sepono· ita resolvitur & magna ex parte liquescit in muriam: [...]a muria confri [...]antur, & illinuntur partes pati solitae· quem ego primum isto uti vidi, is in doloribus utebatur, & profuit multis· verum quia siccat ve­hementer; & discutit, laxatamque ab affluxo humore partem mirificè ro­borat, & confirmat, principio utilior priusquam dolor invaluerit, ejus usus esse possit, aut jam declinante paroxis­mo ad materiam absumendam, parti­que robur & firmitudinem addendam, potissimum si tum aliquoties interpo­natur fotus, & lotio partium, ex de­cocto verbasci, absinth. Chamaem. herb. paralys. Salv. Chamaepit. artemis. rosmar. melilot. ros. & id genus alia­rum, quae incidere, abstergere, discute­re, siccare mediocriter, & roborare va­lent.

In ipso paroxismo materia jam ar­ticulos obsidente, purgatio adhiberi debet; exhibeatur tum Electuarium quod Bayrus Caryocostinum vocat, mirisque laudibus effert; vel in usum vocentur pilulae sequentes, quas Rha­fis commendat eo encomio, quod in­cedere non valentes, faciant ire pe­des.

℞. Aloes hepat. purioris ℥ss. ros. rubr. abscissis unguibus ℈ij. hermoda­ctyl. albor. a cortice mundator, ʒjss. diagrid. ʒj. cum aqua Ivae, vel succo caulium, vel Syrupo ex decocto Ivae cum melle facto, F. Massa. Dosis. ʒj. Reinerus Solenander. consil. 24. & 25. Sect. 4.

Subsectio undecima. Pro Arthritide.

INter topica hoc singulare est.

℞. Ranas v. Lumbric. terrest. elotor. vino ℥iij. coq. in ol. ros. quo aut illine molliter articulum dolentem, aut saepius riga. Egregium hoc est, quod subscribo. Canicula castretur, saginata deinde mactetur, atque aqua calente depilata amputetur caput: tum in simplici aqua egregiè coquatur, tandem omnis ex refrigerato jure pin­guedo innatans auferatur, serveturque in usus ad illitiones, aut.

℞. Istius pinguedinis ℥iij. aq. ros. vel aq. verbasc. ℥vj.M. ad lentum ig­nem, coq. ad aquae consumptionem· pinguedine dolentes articuli perlinan­tur. Memini Elidaeum Bononiensem sem celebrem medicum hoc saepius uti.

℞ Ol. vitell. ovorum ol. ros. an. ℥j. vitell. ovorum numero ij. ad­ditis aliquando opii & croci an. gr. iij.

Amatus Lusitanus tanquam singu­lare [Page 74] probat, quod scribit Turcis mag­natibus familiare esse remedium, ni­mirum quod introductam in cubicu­lum capram emulgeant in locum do­lentem. Sed quia aliquid periculi ti­mendum est ex applicatione hujus re­medii, foemineum ex uberibus lac sine periculo salubrius meo judicio emulge­ri potest.

Novi Chirurgum Parmensem qui cum suffarcinatum omni exempto pin­gui ex rubro catulo praepinguem anse­rem, consutumque in veru torruisset, extillata pinguedine vaseque excepta, articulos dolentes foelici successu illine­bat. Comperi in rusticis vaccinum stercus tum etiam expressum ex eo li­quorem, cum guttula dilutioris aceti saepe profuisse. Reinerus Solenander. consil. 4. Sect. 5.

Obvolvuntur cuidam arthritico manus & pedes Cataplasmate ex rapis, simila, & lacte parato· reponitur in [...]ella in conclavi inferiore; abeunt do­mestici digressi in hortum aedibus con­tiguum; Sus autem quaedam foribus non clausis aedes ingreditur, hinc hy­pocaustum, & olfaciens pultem illam aegrum aggreditur, conatur pultem vorare, & eum prosternit cum sella in pavimentum. Hic dum se à sue defen­dere nequit, diu multumque domesti­cos inclamat, qui tandem accurrunt, & suem abigunt: eo verò die dolores imminuuntur, deincepsque paulatim donec prorsus cessarent, neque un­quam redirent. Philippus Salmuthus. obs. 48. cent. 1.

Pro leniendo dolore foeliciter mihi succedit, praeter illitum factum cum oleo rosaceo completo, & vitello ovi, irrigatio facta cum decocto verbasci, nec non Embrocha ex lacte, ac illitio ex oleo ranarum partibus dolentibus adhibita. Iul. Caesar Cla [...]dinus. con­sult. 6.

Pro Articulis linimentum ex com­muni sale usto, & in pulverem deducto cum oleo ros. completo, in plumbeo mortario usque adeo ducto ut unguen­ti consistentiam subeat, [...] omnem controversiam primas parte▪ obtinet. Io. Zecchius. consult. 5.

Pro Arthritide optimum mihi re­medium hoc.

℞. Vivas ranas, has coque in buty­ro insulso, hoc illinat se.

In Arthritide calida maximo succes­su utor fotu aquae seminis ranarum. Io. Heurnius. ad Hippocr. Aphor. 1 [...]. Sect. 3. & 25. Sect. 5.

Subsectio duodecima. Pro Arthritide.

USum Betonicae sibi faciat famili­rem, singularem enim habet pro­prietatem in Arthritide, ad ipsius Symptomata mitiora reddenda.

Dominum Rofetum olim Syndi­cum Genevensem quotidiano betoni­cae usu, ab arthritide, qua in juventu­te vexatus fuerat, tandem in senectut [...] curatum fuisse, ex ipsius ore intellexi▪ Diversis autem modis betonica uti po­terit· primò foli [...]s adhuc tenellis in acetariis, & cum jusculis & carne co­ct [...]s; item conserva ipsius, aut etiam extracto.

[Page 75]Generosus quidam Bernensis ex sic­catam betonicam in pulverem redigit, [...]oque pulvere saccharo permix­to ad▪ ʒj. vel▪ ʒjss. utitur cum fru­ctu.

Al [...]i tabellas ex pulvere betonicae cum s [...]ccharo aqua betonicae dissoluto praeparant, & ad usum reservant. Me­dicamenta autem ex betonica duabus vel tribus horis post brevem coenam sumenda [...]unt; noctu enim propter vaporum abundantiam qui in somn [...] sursum elevantur, vis medicamenti facilius quam interdiu, ad cerebrum elevatur, & ad nervos pervenit. F [...] ­britiu [...] Hildan [...]s. obs. 32. cent. 6.

Aliquando comedat folia Salviae vel sola & sine condimento, vel cum mo­dico salis, olei, ac vini respe [...]sas, & ca­piat quando it cubitum. Hie [...]. C [...]pi­va [...]eius. consil. 26. lib. 7. consil. C [...] ­nis & aliorum medicorum à Scholt [...]i [...] editorum.

Rustici nostri pice seu axungia Nor­wegica illinunt affectas manus à cubito ad digitorum extrema, & pedes à ge­nubus ad summos pedum digit [...], quo­tiescun (que) arthritici d [...]lores insurgunt, idque spacio 14. dierum. testantur tum non solum mitigari dolor [...]s articulo­rum, sed tophos ipsos resolvi exciden­te tartaro impacto, & vel in totum auferri molestum malum, vel indue [...]s aliquot annorum d [...]i▪ quibus e­lapsis, si recurrat affectus, repetunt eadem fo [...]li [...]itate, eodemque modo pi [...]is [...]nunctionem.

In Insula nostra Samo inter rusti [...]os pervulgatum est remedii genus, [...]r­rante ejusdem Insul [...] pr [...]fecto [...] fidei viro▪ aquae exinde extillatae plus in [...]sse virium [...]lius me monuit, facili & parabili in Septentrione remedio prompta subest ratio. Resina enim haec ex abiete, pinguibusque pini, lignis per de [...]cen [...]um eliquata, insignem vim resolvendi, emoll [...]ndique habet. Bal­samum suum Sulphuris ad tophos ar­ti [...]ulorum emolliendos & discutiendos Rulandus (cent. 2. curat 92.) mi [...]è laudat, cui substituunt [...] Ag [...]rtae & pro balsamo sulph [...]is ad nos deferunt sub sigillo, resinam pini, pretio quidem illo inferiorem, neutiquam virtute. Thomas Bar [...]hol [...]us. Histor. 95. cent. 6.

Partes dolentes illinentur oleo ca­tellorum, deinde integentur pelle arie­ [...]ina recens detracta. Guil. Ballonius. consil. 3. lib. 2.

Mul [...]i sunt quibus arthriticae fluxio­nes sunt, & propter dolorem [...]ubinde sibi detrahi sanguinem patiuntur. An non peccant? Ita sanè. quia corpus & refriges [...]it, & ner [...]i debilitantur, & quod majus est, fa [...]ltas retentrix in­firma [...]ur. G [...]il. Ballonius. lib. 2. Epi­dem. & Ephimer.

Ioanni Picquet fluxio arthritica & valde dolorosa. Incredibilis humorum [...]abies, mox in has, mox in illas partes. quia nervi, & arteriae, & venae sa [...]ie quadam s [...]a [...]ebant. Phlebotomiâ quin­quies celebra [...]â melius habebat. Pru­denti [...] est medici videre, an non securè vena his in morbis aperiatur, an verò prudenter praetermittatur. Si faculta­ti [...] retentriei [...] imbecillitas est, pru­denter omittitur. Si Cacochymi [...] est, immò virulentia, quae tantae [Page 76] tragoediae author sit, audacius id faci­endum. Guil. Ballonius. lib. [...]. Epidem. & Ephimer.

Subsectio decima tertia. Pro Arthritide.

PHarmacopaeus quidam Cratiano Po­litanus decumbebat ex doloribus articulorum, qui pedes & brachia, ali­asque partes affligebant, cum tumore, inflammatione, & febricula: à 20. di­ebus hoc affectu laborabat, eique no­vies proprio nutu secta fuerat vena, aliquoties etiam purgatus fuerat; tan­dem meo jussu, illi exhibetur pulvis in jusculo ex Calomelanos. ℈j. diagrid [...]i. gr. viij. Caryophil. numero j. blandè & copiosè purgatus est, ac mult [...] me­lius habuit; deinde sump [...]it manè & serò julepum refrigerantem, in cujus dosi matutina infundebantur Sen. ʒiij. cum Sem. Cori [...]ndri. ʒss. frigidè per biduum. Postea sumpsit eundem pul­verem pari successu & integrè [...] cura­tus est. Lazarus Riverius. obs. 31. cent. 1.

Domina quaedam arthritide univer­ [...]ali laborans, liberata fuit, beneficio croci metallorum. Petrus Pachequus. obs. 31.

Dolor arthriticus citissimè fedatur, [...]ovendo partem aqua foliorum fraxini destillata in alembico plumbeo. Samu­el Formius. obs. 39.

Franciscus Alexander Medicus de Francisco Pechio scribit, eum jam quin­quagenarium morbo articulari gravi­ter afflictum totis annis 20. turri in­clusum fuisse, vixisse autem sola aqua & pane. Eâ diaetâ beneficio naturae materiam absumptam, & motu & exercitio articulos adeo roboratos, ut liberatus nullos unquam dolores poda­gricos senserit. Ex quo perspicuum est immoderationem in victu hujus mor­bi quasi matrem esse. Io. Crato. Consil. 21. lib. 4.

Scio quosdam existimasse se juva­mentum sensisse, si aliquoties in anno, non tamen doloribus affecti, venam secarent in pede, vel Cucurbitulas ad­hiberent; verum quam facti sunt mi­seri, memini initio venam secare in brachio rectissimum est, sed tamen si saepe redeat malum propter intempe­rantiam minimè rectum. Io. Crato. lib. 4. Epistol.

De balneo ex ovis formicarum, res omnibus vetulis in Silesia nota, exsic­cat multum, si lubenter utitur incessi­onibus non poterit nocere· utuntur etiam mulieres ad impraegnationem. Io. Crato. lib. 4. Epist.

Ostetrix Gallica idem balneum componit, ex integro formicarum ma­jorum globo, unà cum ovis, parte terrae ab ipsis collecta, & segmentis quibus inhabitant: ita ut haec omnia sacco inclusa aqua fervente calefiant, & aeger insidens tam diu duret, donec vires ferunt· vix unquam fallit. Wolf­gangus Haeferus. Herculis Medici. lib. 4.

Multi confidunt senecione in ea la­vantes 15. diebus, semper dimidiam horam ante coenam. Multi etiam sa­lutariter utuntur ligno Juniperi, & in eo aliquot di [...]bus lavant, & maximè [Page 77] laudant ad roborandos articulos. Im­primis autem laudatur hoc unguen­tum.

℞. Duas ollas supra aequalite [...] re­spondentes. in medio pone orbem in­crustatum ustum, sed plenum forami­nibus, & ita infima olla terrae insodia­tur, huic primae impone ollam alte­ram, quae supra terram emineat, in hanc insere ossa contusa calvariae equi­nae (alii ossibus humanis utuntur) & cum bene argilla munitum vas est, ig­nis incendatur undique (sicut cum de­stillatur lignum juniperi) tum effluit succus in inferiorem ollam, quo illine deorfū articulos. Dolorem in paroxis­mo lenit in magna inflammatione Em­plaftrum factum ex aq. rosarum, & veronicae, pauco alumine, camphora, & fimo vaccae nigrae loco affecto im­positum. Item.

℞. Mastich. thur. myrrh. ammo­niac. opopanac. bdellii. mumiae. an. ℥ij. vitriol. lb j. mellis. lb ij. tartar. ℥jss. Sp. vini lb iiij. destill. Id praebet optimum balsamum; lenit mirificè, si penna illinatur, etiam intollerabilem dolorem. Item olei rosacei lb j. ranae duae· & pugillus unus lumbricorum in vino lotorum, ad ignem coquantur, exprimantur, & applicentur. Item urina pueri distillata penna illita, mo­dò prius putrefacta sit ante destillatio­nem. Oleum etiam hyoscyami com­mendavit imperatori Maximiliano E­lector Palatinus· dolorem quidem se­dat, sed articulos depravat· juvat Ca­tellus dolores podagricos. Io. Crato. Consil. 26. lib. 2.

Adrianus Spigelius apud Moravos in usu, & nobile experimentum pro sa­nandis illico doloribus podagricorum, ulmariae cum radicibus & floribus de­stillatae aquam esse scribit: quae & Si­lesiis in frequenti usu est commodum etiam est decocto parietariae partem af­fectam fovere. Daniel Sennertus. tra­ctat. de arthritide. cap. 5.

Ad dolorem sedandum, & materi­am arthritidis resolvendam laudatur liquor limacum in hunc modum com­positus.

℞. Limacum integrorum. Mj. conjice in manicam Hippocratis; super illos injice salis communis Mj. super sa­lem, sem. Ebuli subtilissimè triti Mj. & sic vicissim limaces, salem, semen; donec omnium sigillatim 4. vel 5. stra­ta confeceris. Manica dependeat in cella vinaria humida· & post paucos dies distillabit ex ea liquor lubricus, & pinguis, quem soli exponito per quatriduum, & [...]ocum affectum eo illi­nito. Riverius. cap. 1. lib. 16. Prax. Med.

Subsectio decima quarta. Pro Arthritide nodosa.

IN Arthritide nodosa jam facta, longè facilius esse consilium dare, quam consulta exequi, ipse optimè scio· ne tamen morbus gravior emer­gat, cavendum· optimam victus ratio­nem imprimis requiri manifestum est. Cruditas vitanda, & cum nausea ad­est, à cibo abstinendum, ac si fieri potest, vomendum· vomitu enim ad praecautionem in morbis articularibus [Page 78] nihil conducibilius. Monentur me­dici ratione & observatione, ut mor­bis articularibus obnoxiis interd [...]cant usum pomorum, caponum frequen­tem, ans [...]rum & Carpionum· nam po­ma humore▪ folvunt, & fluere faciunt; & caponum caro humorem quendam habet, quem ad articulos natura ex­trudit; piscium verò humidiorum par est noxa; sed caponum caro, licet ni­mium etiam nutrire videatur, tamen parcior usus nequaquam reprehendi potest. Non minus nocent quae re­plent corpus cruditatibus, quam quae vel materiam ipsam fundunt, vel ad articulos deducunt; itaque vina po­tentia & acetosa fugienda, nec prius bibendum quam cum solidior cibus ingestus fuerit· valde enim noxium est sumpto saltem jusculo, aut pauco cibo vinum bibere, multò verò magis, ina­ni & jejuno ventriculo▪ vel jam con­coctionem cibi elaborante, vino se ob­ruere.

Cum autem in exactissima etiam victus ratione, semper aliqua superflu­itas colligatur, medici annuas purga­tiones, vernas atque autumnales prae­scribunt, ac Galenus affirmat, se mul­tos ita tutos reddidisse, praesertim verò s [...]ctione venae adhibita.

Rarò curatur Arthritis, quod ut plurimum haeredita [...]ium sit malum, vel intemperantia accersitum, ad quam cum redeant homines, non mi­rum si morbus quoque revertatur. An aliquo modo possint dissolvi to­phi, & quibus Medicamentis, cum maximè curationi obstare videantur, magnam haec difficultatem habent. Quidam magnae eruditionis & autho­ritatis viri existimant, atque sic prae­scribunt posse solvi tophos, si caseus putridus, cum jure in quo fuilla perna cocta fuerit imponatur.

Iulius S [...]aliger, Pulverem piperis usti addit· quidam coccognidium cum myrrha & aceto tritum adhibent, ut erumpant emollita· haec experiri mi­nimè laboriosum. Sed inter optima remedia & tutissima, quae partes etiam affectas roborant & calorem innatum fovent; hoc ponendum, & diligenter singulis annis cum amplius fieri ne­queat usurpandum· videlicet ut tem­pore vindemiae immergantur pedes at­que manus affectae vinaceis post ex­pressionem calentibus adhuc, vel musto calido calefactis manè per 15 dies. Et­si enim hoc remedium non planè t [...] ­phos discutit, tamen articulis maxi­mum robur addit· ac possum nomi­nare virum praestantem, cui hoc me­dicamentum communicavi, atque ab eo praeclaro munere sum donatus, qui planè incedere non poterat, & isto re­medio, beneficio dei, restitutus est. Quo autem uvae maturiores, eo plus adjumenti vinaceorum usus affert· alia remedia non addo, nisi fortè vigenti­bus at (que) urgentibus doloribus catulum parti affectae, vel destillatum fol. ver­basci cum thure & myrrha modica ad­hibere velit. Fomentationes ex arte­misia, origano, Chamaemel, & ab­sinth. Cessantibus jam doloribus prae­clarè juvant. Io. Crato. consil. 34. lib. 7.

Subsectio decima quinta. Pro Arthritide vaga Scorbutica.

HIc affectus idem planè est cum eo quem Westphali, Frisii, Geld [...]i, item & Hollandi, apud quos saepe vi­di, De v [...]ren, v [...]l lopen de varen appel­lant. Se prodit cum vagis doloribus in omnibus corporis membris valde ex [...]ruciantibus, potissimùm in dorso & lumbis. Doloris speciem statuunt ipsi aegri exedentem corrodentemque, qui vermiculum, musculos, & alias partes subitò ac nonnunquam mo­mento variis simul locis permeantem depascentemque arguere videtur.

Ejus causa propria & proxima est tartarus scorbuticus resolutus & cum fluxili materia humorum singulari proprietate nervosum ac musculosum genus petente, permixtus. Curatur hic morbus in Westphalia per lumbri­cos, ejus alexipharmacum tantopere à Wiero d [...]cantatum hoc modo.

℞. 9 Lumbricos in mortario contusos cum 2. Cochl. vini, per pan­num expressos: his addatur dimidia vini menfura sumantur cochl. 3. manè meridie & vesperi.

Medicus Campensis apud For [...]est [...]m, pra [...]missa conveniente evacua [...]ione, hanc potionem proponit.

℞. Rad. Succisae. ℥j. aristol. rot. ʒiij. fol. Salv. beton. an. Mj. abrotan. rut [...]e, vincpervinc· Sabin. an. pj. Coq. in aq. fluminis ad med. cum hujus de­coct. ℥iiij. trajiciantur lumbrici terre­stres circulis in collo insigniti, vino prius abluti & triti, numero v. deinde admisce theriac. ʒss. pulv. Cinnam. ʒj. Sacch. q.v. exhibe manè calidè ad sudorem, per aliquot dies. Quidam etiam talpae adustae pulverem in hoc affectu exhibent cum vino aut cerevi­sia, qui tartareas quidem collectiones promptè dissolvere potest: qua rati­one Gesnerus exterius etiam cinerem talparum cum melle subactum strumis convenire statuit. Henricus Petraeus. & Gregorius Horstins. observ. 8. lib. 8.

In hoc affectu aqua Lumbricorum magistralis in Pharmacopoeia Londinensi praescripta, egregie convenit· quin spi­ritum & salem C. Cervi, spiritum san­guinis, flores salis armoniaci, cum bono successu saepius adhibui· porrò pulveres testacei S [...]oculi crancrorum, Corallia, margaritae, & vegetabilia quae arthritidis antidota feruntur, ut radix aristoloch· fol. Chamaepit. Cha­maedr. & similia antiscorbuticis con­juncta, morbi hujus sanationi condu­cunt· inter externa, oleum Lumbri­corum, ranarum, & bufonum non ra­rò sunt valdè proficua. Accepi à viro insigni huic morbo valde obnoxio, quod aqua è contentis ventriculo bovis nuper mactati exemptis per destillati­onem prolicita, levamen certissime ad­ferret, si ei petiae calidae intingantur, atque pro fotu applicentur. Thomas Willis. Tractatu de Scorbuto.

Subsectio decima sexta. Pro Artuum doloribus ex Lue venerea.

EMpirici rationale hoc remedium introduxerunt.

℞. 40 Ovorum vitellos coctione induratos & dissipatos, cum ℥vj. py­rethri in pulverem redacti, contundi­to & per retortam destillato lento pri­mum igne, postea vehementiori: li­quorem qui fluxerit, cum ℥j. castorei, & ℥ss. thuris alb commisceto, adjectis hermodactyll ʒvj. & ut ante destilla­to· tertio liquorem cum foecibus suis subigito, & Lauri baccas adjicito, & destillato. Si saepius id feceris, oleum elicies in discutiendis morbi hujus do­loribus nulli remedio conferendum. Cuidam qui in tibia dolorem ex hac lue habebat, cum nullo modo curari posset, Amatus (Cent. 5. curat. 72.) theriacam veterem apposuit, & dolor evanuit, ut mus conspecto fele. Petrus Forrestus. Schol. ad observ. 23. lib. 32. de Lue venerea.

Sectio 41. De Asthmate.

ASthma (quod Graec [...]ab [...], i. e. anhelare nomen habet, Lat. verò Suspirium dicitur) [...] species est. Definiri potest, quod sit crebra, densa & anhelosa respiratio, citra febrem ut plurimum, cum summa thoracis contentione conjuncta. Causa ejus proxima consistit in angustia pul­monum, quae à lento, crasso, viscido­que humore, fistulis & cavernis pul­monum tenacissimè impacto, easque coarctante, originem trahit· tenues e­tiam ac serosi humores, dummodò copiosi sint, hoc malum non rarò effi­ciunt. Crudum item tuberculum, & calculi in pulmone haerentes saepe sae­pius suas agunt partes in hoc affectu producendo. Haec omnia asthma in­ferre folent, asperam arteriam vel obstruendo, vel, si in levibus arteriis, ac substantia pulmonum subsistant, comprimendo· materia autem morbi­fica sive obstruens, sive comprimens, aliquando in pulmonibus, ob visceris debilitatem, sensim colligitur, ali­quando aliunde affluit, à capite per modum catarrhi; quod rarius, vel ab arteria pulmonali.

Subsectio prima. Pro Asthmate ex congestione hu­moris viscosi in pulmonibus, ad generosum quendam.

UT humor hic expectaretur, remedia quaedam praescripsi: in­ter quae haec fuerunt praecipua.

℞. Spiritus Anisi. part ij. mellis scillit. part j. aq. Cinamom. part ss.M.F. julepus, capiat semicochl. pro vice.

℞. Oxymel. veri ex hydromel. malvatic. parati part j. mellis scillit. part. ij. Syr. de hyssopo, & de liqui­rit. [Page 81] tantundem, capiat eodem modo. Vinum medicatum, ut interdum bi­bat.

℞. Rad. liquirit. ℥iiij. rad. ireos. ℥ij. rad. euul. ℥j. rad. angelic. ℥ss. Scyl. praepar. ℥j. porrorum bulborum praep. ℥ij. Siliquarum ℥iij. Sem. foe­nicul. anisi. an. ℥j. sem urtic. angelic. an. ʒij. sem. Nast [...]r. ʒj. mellis lb ss. sacchar. lb j. cinamom. ʒvj. spirit. anisi. ℥ss. vini generosi mens. viij. Ser­vetur in dolio ad usum.

Novem exactis septimanis post hoc datum consilium, ad me nobilem equi­tem ablegavit, significans mihi per literas, ab eo tempore quo ceperit remediis meis, & praesertim oxemelit. & julepo uti, de die in diem se melius habuisse, neque ullas defluxiones sen­sisse, & nunc sine omni impedimento, libere spiritum ducere, neque angusti­am ullam pectoris aut in pulmonibus sentire. Felix Platerus. obs. lib. 1. pag. 178.

Subsectio secunda. Pro Asthmate anniversario.

ANte omnia materiam viscidam pituitosam incidendam & prae­parandam esse diximus, qua de causa digestivum sequens ordinavimus per octiduum.

℞. rad. helen. ℥ss. liquirit. petro­sel. an. ʒvj. fol. marrnhb. alb. capill. ven. beton. an. Mjss. sem. foeniculi ʒij. caric. ping. numero v. passul. min. ʒvj.F. decoctio in seri q.s. in colat. lb ss. dissolv. syr. de prassio. de liquirit. an. ℥jss.M. pro tribus dosibus, jejuno stomacho assumendis. Hoc praemisso peccantis materiae evacuationum hoc diluto agarici instituimus.

℞. Agar. opt. ʒiij. zinzib. ℈j. cremor. tartar. ℈ss. trita per noctem macerentur in sero lactis cum aq. ve­ronicae aequaliter permisto. Manè co­letur, & adde oximel. Scillit. ℥ss. elect. caryocostin. ʒjss.M. pro haustu. Taliter praeservatione, causae antece­dentis respectu, instituta, quoad ip­sum pectus, adeoque causae proximae gratia commendavimus usum frequen­tem pil. de terebinthina cum oxyme­lite diuretico, balsamoque sulphuris terebinthinato: quibus aliquot annis mediocriter valuit. Gregorius H [...]rstius. obs. 5. lib. 3. De morbis pectoris.

Subsectio tertia. Pro Asthmate.

FIat diversio per Clysteria; deinde procuretur dilatatio pectoris cum oleo amygd. d. id continuo paulatim lambendo. Fuit quidam domesticus patris mei, qui [...]emper cum sentiret venturum paroxysmum asthmaticum, bibebat haustum olei simplicis, & sa­nabatur. Io. Baptista Montanus. consil. 123.

℞. Loch. de pino, ℥jss. penidiar. ℥ss. incorporentur simul in mortario, ut fiat Electuarium de quo saepius in die & nocte teneat in ore ad quantitatem fabae sensim deglutiendo. Si fastidia­tur Loch. illius loco in ore teneat fru­stum confectionis diapenidionis. Omni [Page 82] etiam sero quando vadi [...] ad lectum, à Principio capillorum usque ad summi­tatem capitis ponat de hoc pulvere sparso inter capillos quantitatem 4. granorum hordei. Et cum reponit se­cundum, cum pectine deponat pri­mum.

℞. Sandarach. (i. e. gummi juni­p [...]r [...]) ʒij. caryophil. ʒj. macis. ℈ij. rosar. fl. nympheae. viol. cortic. papa­ver. an. ʒss. lign. aloes. ℈j.F. omnium pulvis per se.

Ultimum remedium est, ut pectus [...]jus omni sero in ingressu lecti, ante & retro ungatur hoc unguento secun­dum omnem ambitum costarum.

℞. ol. viol. amygd. d. an. ℥j. pin­gued. anat. butyr. rec. an. ℥iiij. croci ℈ij. cerae. q.s. fiat unguentum. Bar­tholomaeus Montagnana. consil. 101.

Millepedes si panno lineo involuti, in vino macerentur, & expressi potui dentur, magnum in asthmate remedi­um aliqui se expertos esse praedicant. Urinae propriae potus plurimumjuvare creditur. Oleum amydalar. recens bibitum plurimum confert; vel buty­rum recens affatim sumptum. Caricae parum assae, & in aqua vitae maceratae, & esitatae conveniunt. Ceparum vel porrorum radices coquantur sub cine­ribus, & comedant pauperes cum melle & butyro. Laudatur & hoc plurimum.

℞. Croci ℈j. vel ℈ss. mosch. gr. j. detur cum vino albo. Felix Platerus. practic. tom. 1. lib. 2. cap. 4. pag. 391, & 392.

Asthmati [...]is extremis vomitorium [...]atis validum succurrit; qua ratione superioribus septimanis honestam foe­minam, [...]m ex suffocatione expiran­tem, pulsu formicante, frigidisque sudoribus praesentibus, vitae restitutam fuisse memini, mox Syrupi emetici ℥j. exhibitâ, cujus operatione, mate­riae tenacis ac viscidae librae aliquot re­jectae fueruu [...]. Gregorius Horstius. obs. 3. lib. 10. De Phamaceuticis.

℞. aq. benedict. ℥j.F. potio, quae paucis horis ex toto contumax cujus­dam senis asthma removit, & sanita­tem ipsi reddidit, licet octogenarius erat. Martinus Rulandus. curat, 85. cent. 7.

Mulier quaedam anhelosa erat, & su [...]piriosa, difficillimè trahens spiri­tum, adeo ut ob pectoris angustiam, suffocationem timeret; hujus affines, cum ad me petendi consilii causa ad­venissent, potionem deploratae talem mitto.

℞. seri lactis bene despumati ℥vj. extract. esulae ℈ijss. permixta, colata­que bibit; multoties egessit, & Dei misericordia continuo sanitatem acqui­sivit, ut renunciatum mihi fuit ab ae­grota: cibis me jussu utebatur calefa­cientibus & humectantibus, vino au­tem hyssopite. Martinus Rul [...]ndus. curat. 90. cent. 2.

Subsectio quarta. Pro Asthmate.

℞▪ P [...]. de agar. ʒss. sulphur. triti, ℈ss. gummi ammoniac. ℈j. cum aqua tussilag. F. pil. ix. devoren­tur manè horis 5. ante cibum▪ die▪ [Page 83] sequenti fiant quae sequuntur.

℞. Gallum antiquum ʒ. aut 4. an­norum▪ cum virgis, ut irritetur, fla­gelletur, sed leviter ne occidatur; de­in decolletur, & deplumetur, demum exenteratus & vino ablutus, infarcia­tur his medicamentis.

℞. sem. Cartham. ℥j. sem. an [...]s▪ aneth. an. ʒij. rad. enul. liquirit. an. ʒvj. polipod. ʒx. passul. ʒvj. ficuum ping. numero vj. fol. tussilag. marrhub. hyssop.. an. ʒiij. tartar. alb. ʒiij▪ss. agar. candid. ʒjss. Contundantu [...] omnia crassiusculè▪ & in ventrem gall [...] intromittantur, & suatur locus ne exi­re pos [...]nt.

Deinde coquatur Gallus in lb. 40 aquae, quousque caro ab ossibus sepa­retur. Facta galli forti expression [...], caro ejus & ossa projiciantur, & de­coctum per linteolum coletur, & ac­ri exponatur, donec faciat residentiam, deinde quod clarum est per se asserve­tur.

℞: praedicti juris clari ℥vj. oxymel. scillit. ℥ss. pulmon. vulpis subtiliter tusi, ʒss.M.F. hau [...]tus sumendus ma­ne calidus jejuno stomacho, reiteran­do per octo dies continuos. Dum sumit magnificus Dominus hunc po­tum, fiat quotidie vesperi horis dua­bus ante coenam Clyster infra scri­ptus.

℞. juris galli praescripti turbidi lb j. hierae simpl. Gal. ʒvj. agar. praep. ʒ [...]j. ol. aneth. ℥ij. vitell. ovi numero j. sacchar. rubr. ℥j. Sal. ʒj.M.F. Clyster.

His factis, si morbus ad [...] pers [...] ­verabit, sumat alternis dieb [...]s hoc al­terum medicamen [...]um, quod:

R. Sulph. vivi in aq. tussilag. infusi, & in tenuiss. pulv. triti ℈j. terebinth. lotae in aq. tussilag▪ mel. despumat. an. ℥ss.M.F. bolus. Ioannes Nefius. consil. 7. lib. 2. consil. Io. Cratonis & a [...]iorum medicorum à S [...]holzio edito­rum.

Praemissis universalibus ad humorem pulmonibus impactum detergendum expectorantibus utendum erit Suffiti­bus, Syrupis & Eclegmatis. [...] ex multis [...] solebant antiqui: at ego nullum praestantius novi quam ex foliis siccis tabacci factum: mirum certè remedium est, quod non modo potenter expectorat quicquid in ipso thorace continetur, sed etiam roborat pulmones. Debet autem fieri jejuno stomacho quinque aut [...]ex continu [...]s matutinis ante prandium horis qu [...]n­que. Syrupum ego expectorantem sic soleo praeparare.

℞. rad h [...]enii, & polipod▪ q. ma­cerator. in vino albo dulci horis 12. an. ℥ij. passul. Corinthiac. ℥ss. Sebest. numero xv. farfar. pulmonar. Sa [...]u­reiae, & calamenth. an. mj. folium unum magnum tabacci, liquititiae ra­sae, ʒij. sem. u [...]ic. & bomba [...]. an. ʒ [...].ss. Coq. in mulsa dil [...]tissima ad lb jss. & cum Sacchar. fini tantundem F. Syrupus perfecte coctus. Hoc utor exhibendo cum cochleari eo modo quo eclegmata [...]olen [...] sumi, addendo­que oleum sulphuris hac proporti­one.

℞. Syr. de Helenio (sic enim voco) ℥iiij. ol. Sulph. ʒj.m. pro Eclegmate. Soleo etiam foelici semper successu [Page 84] praeparare Syrupum ex Tabacco hoc modo.

℞. decoctionis fol. tabacci lb jss. Sacchar. fini tantundem F. Syrupus optimè coctus: De quo exhibeo lambendo cum mulsa diluta, facta ex decoctione hordei, sumendo hujus Sy­rup. ℥ij. & mulsae ℥iiij. & verò habe­re vim magnam pro sanando Asthma­te semper novi. Horatius Augenius. tomo 2. Epistol. & Consult. lib. 4. E­pistol· ultima.

Vinum quo pro sanando Asthmate Ludovicus pater utitur, hujusmodi est.

℞. vini dulcis, melicrati cocti, an. lb. x. pul. fol. tabacci siccator. in um­bra. ℥jss. rad. polipod. q. recent. ac minutissimè concisi. ℥iij. cort. rad. helenii incis. ℥iiij. macerentur horis 48. postea colenter per manicam Hip­pocr. & conservetur vinum in loco frigido.

Dabat ℥vj. pro vice singulis diebus. horis 5. ante p [...]andium. Ego verò ex­hibeo illud frequentius more Ecleg­matum, sic.

Sumo illius vini ℥iiij. & admisceo diair. Nicol. ℥ij. & loch efficio agitan­do leviter apud ignem, ac ubi▪ refrige­ratum fuerit, addo ol. Sulphuris ʒj. & semper observavi pro viscidis & maximè crudis humoribus expecto­randis conferre. Horatius Augenius. tomo 2. Epist. & Consult. lib. 3. E­pist. 6.

Subsectio quinta. Pro Asthmate ad virum quen­dam.

OMnem aeris inclementiam devi­tet, animo & corpore quiescat, ita tamen ut moderato exercitio sin­gulis diebus ante cibum utatur; ab immodicis vigiliis caveat, alvus, si libe­ra non fuerit, altero quoque die cly­stere aliquo ducatur. Panis quotidi­anus sit modico sale vel foeniculo con­ditus, vino utatur tenui, non vinoso, atque ligni visci querc. aut salsae deco­cto attemperato. Inter alimenta, tria maximè proficua commendantur, quae & alimenti & medicam. vices gerunt. jus caulium cum hyssopo & butyro re­centi, hordei cremor, cum melle vel saccharo, atque cicerum alborum cremor, cum amygd. d. lacte, saccha­ro & butyro. Quod ad pharmaciam attinet, corpus quamprimum est ab omnibus excrementis purgandum. Ea­propter alvo lenita, ex medulla Cas­siae recenter cum oleo amygd. d. ex­tractae ℥j. & spec. hier. simpl. ℈iiij. apparandi erunt humores noxii in to­to, & praesertim in cerebro & thora­ce concepti, Syrupo de Betonica, de Hyssopo, & Oxymelite simplici, vel Scillino, aquis stillatitiis parem vim retinentibus additis. Hi deinceps praeparati purgandi erunt pil. cochiis & de aga [...]ico.

Licet praesens affectus à sanguine non pendeat, nihilominus ut medica­menta exhibenda in corporis penitiores [Page 85] partes promptius penetrare possint: ante praescriptam purgationem, si san­guinis ℥vj. vel ℥vij. ex cubiti dextri vena detrahantur, emolumentum non ignobile laborantem hunc indè percep­turum non diffidimus.

Corpore hunc in modum evacuato, ad medicamenta cerebrum & pulmo­nes exsiccando roborantia sine mora confugiendum. ut,

℞. Conserv. anthos, beton. an. ℥ij. pulv. liquirit. ʒij. boli armen. pulm. vulp. praep. an. ℈ij. syr. hyssop. q.s.F. elect. cujus ℥ss. tribus horis ante prandium, & totidem dormiturus devorabit. Theriaca item & mithri­datium, cum diamoscho d. vel amaro, in hunc usum interdum vicissim ad­minjstrari utiliter poterunt. Thorax quoque universus, hoc tempore illinen­dus erit ol. amygd. d. cum recenti bu­tyro & croci modico, partibus afpe­riore linteolo molliusculè perfricatis: Propinetur etiam decoctum ex Sarsa cum modico ligni guaiaci. 20. saltem diebus.

Ad materiam in thoracem dilapsam summovendam, ammoniacum aceto mulso in mortario liquatum, saepe & modicè devoratum, non ignobilem o­pem praestat, quippe quod calefaciendi moderatè, siccandi, detergendi, & pulmonum cavernulas dilatandi vim obtineat, unde materiae in pulmoni­bus tenaciter impactae eductio per spu­tum sequitur, & per halitum dige­stio.

Verumenimvero inter alia medica­menta huic operi opportuna, unum est illudque efficacissimum, quo quidem semper foelici cum successu usi sumus. Est autem hujusmodi;

℞. Terebinthin. clarae ℥j. ammoni­ac. ℈ij. sulphur. purgati ℈j.M. & F. pilulae molles, quarum una singulis duabus horis deglutiatur ex Syr. de hyssopo ℥ss. Hic unum maximi mo­menti memoriae mandandum, videli­cet in asthmatica accessione, nec ca­thartico medicamento, nec errhinis utendum esse, ne materia nimium a­gitata largius cum suffocationis peri­culo in pulmones praecipitetur. Io. Zecchius. Consult. 38.

Ad lambendum ut sputum facilè reddatur, in usum vocetur electuar. de pulm. vulp. mixtum cum elect. de iride & de pino cum Syrupo Hyssopi non praeterirem sem. urticae, quae quo­ties miscui cum his electuari [...]s, mihi visa sunt valde profuisse. Christopho­rus Guarinonius. Consult. 228.

Subsectio sexta. Pro Asrhmate.

℞. LOch de pino ℥ij. boli armen. ℈iiij. Syr. de liquirit. q.s.F. Eclegma, cujus ℥ss. paulo plus mí­nusve sumat dum it dormitum: Hoc enim quam maximè fluxionem in tho­racem arcet & sistit, simulque excre­menta pulmonum dissipat.

℞. Conserv. beton. viol. loch. de pi­no, an. ℥jss· pulm. vulp. praep. & in pulv. redact. ʒjss. terebinth. lamina ferrea ignita siccatae & pulveratae ʒj. liquirit. pulv. Ireos an. ℈ij. Syr. de hyssop. q.s.F. electuarium. Sumatur [Page 86] ℥ss. spatio 15. dierum, immediatè ante haustum juris g [...]lli antiqui, decocti cum herbis & radicibus thoracicis, & cephalicis, una cum ligno indico & visco. q. Quod jus ita sumptum cum electuario praecedenti, incredibilem u­tilitatem afferet; ita enim peccantium humorum reliquiae, in cerebro, & pulmonibus, vel etiam in toto corpore, facilè digeruntur & dissipantur.

In Asthmatis paroxysmo ad evitan­dum suffocationis periculum, si nil a­liud prohibeat, quam primum s [...]cetur vena cubiti; sectâ venâ. Sicyae affigan­tur spondilis & thoraci sine scarisicati­one; dein statim talis propinetur bo­lus.

℞. Ammoniac. ℈ss. croci. Sulphur. aq. viol. saepius levigat. an. gr. v. mosch. gr. ss.M. & cum oxymel simpl. F. bolus mollis; ab hoc sumpto bolo, 5. vel 6. horis, malo non cedente, vini albi potentis subdulcis ℥iij. vel ℥iiij. cum ℈j. croci, & grano medio Moschi propinentur, sitque potio actu calida. Radix etiam ari in vino albo excocta mediae unciae pondere, cum loch. de pino, vel cum syr. de hyssopo, eclegma­tis modo exhibita, paroxysmum asth­maticum mirificè sedare solet. Si ad­huc malum non remittatur, ad capi­tis inustionem Hippocratico more, vel saltem ad Sinapismos, aut Phaenigmos sincipiti de more admovendos confu­giendum. Toto autem accessionis tempore sola ptisana hordeacea cum melle propinabitur; bibendumque il­li [...]rit saepe & modicè, ut humectatis viis, facilius sputa evocentur. Io. Zec­ch [...]us ▪ Consult. 45.

Quia flores sulphur, in omni asth­ma [...]e efficaciam habent praecipuam, ideo hoc Loch. instituimus.

℞. Diatragac. frigid. diair. an. ʒiij. Sacch. cand. penidior. an. ʒss. flo. sulph. ʒij. syr. capill. ven. tussil. an. q.s.F. Loch. Roderic. à Fonseca. tom. 1. Cons. 11.

Inter cibos medicatos convenit po­mum dulce, quod cavetur à parte su­periori, & in illo intromittatur pulv. thur. masculi ʒj. Sacch. cand. ʒss. de­inde obturatum suo operculo, & invo­lutum charta madida, concoquatur sub calidis cineribus, postea mundetur, & detur patienti per horam ante coe­nam ad aliquot dies: Est enim re­medium praestantissimum, ad omnes affectus pulmonis, quia lenit, matu­rat, & sputum adjuvat. Quod si hu­ic pomo intromittatur etiam ℈j. flo. sulph. erit adhuc praestantius; sed tunc sufficit ʒss. thuris. Rodericus à Fonseca. tom. 2. Consult. 85.

Flores Rosmarin. & defectu eorum folia, si coquantur cum vino optimo- & melle, ad dimidiae partis consump­tionem, capianturque ante somnum, asthmati mirè conferunt, vocemque clarificant optimè. Petrus Borellus. obs. 46. cent. 4.

Non improbo suffumigium ex Sty­race, Benzoino, Thure, & Myrrha, sicuti nec improbatur extrinsecus cau­terium in ipso medio thorace. Vide­bitur vobis immanis operatio. sed quid dicetis, si Aetium legatis, qui in hoc casu octo facit inustiones, quas tamen ego minimè probo. Non ta­men displicet, in suffocationis peri­culo [Page 87] fricatio thoracis ad rubificatio­nem, & propterea sinapismi, & dro­paces, quae vim hahent rubificandi & attrahendi, in hoc casu probantur.

Praemissis totius, & capitis evacua­tionibus, ac revulsionibus convenien­ti [...]us, laudo ut per 5. dies continuos praebeatis ℥ss hujus electuar. 3. in die naturali, videl. 3 hor. ante prandium, 2. hor. ante coenam, [...] hor. 6. post coenam.

℞. penid. ℥iij. mann. el. ℥ij. ol. a­mygd. d. rec. ℥j. fl. cass. noviter ex­tract. ℥ss. pulmon. vulp. praep. ʒij. ducantur in mortario, & F. electuar. alvum servat lubricam, & partes tho­racis dilatat.

℞. rad. ireos. sem. bombac. an. ʒjss. pulv. calamenth. serpentar. cent. maj. an. ʒj. succ. enul. pulmonar. an. ℥j. oxymel. Scillit. syr. de farfara. an. q.s.M. pro lambitivo; eo singulis uta­tur horis ad educendam materiam jam emollitam. Ubi satis superque emol­lita est materia, atque etiam pro ma­jori parte educta, alia conveniunt re­media quae humorum reliquias consu­mant, & pulmones roborent inter quae probatissimum est hoc.

℞. Terebinth. venet. lotae in aq. hyssopi. ℥ij. ammoniac. ʒij. penid. ℥ss. pulmon. vulp. praep. ʒj. botryd. pul­veris. aristoloch. an. ʒjss.M. omnia & ducta in mortario redigantur in for­mam elect. dosis est ℥ss. pro vice. Ex­siccat. simul & detergit; finem impo­nam proponendo descriptionem. E­lect. quod habeo in lib. meis manu­scriptis, tanquam secretum optimum: Habet enim omnes scopos, dilatandi thoracem, emolliendi sputum, atte­nuandi & incidendi, exsiccandi & corroborandi.

℞. Butyrum rec. in aq. farfar. decl­es loti. ℥iiij. nuclei pini, passul. dactyl. amygd. amar. an. ℥ij. hyssop. ireos, thymi, satureiae, serpentar. prass. pu­leg. calament. sem. urtic. an. ℥ss. ci­namom. caryophil. zinzib. galang. piperis nigr. anis. cardamom. an. ʒij. ligni aloes, nucis mosch. an. ʒj. mulsi dilu [...]i lb iiij. Infunde passul. & dactyl. per triduum in praedicto mulso; de­inde coq. lento igne, & exprim. huic expresso succo adde butyr. jam pro­pos. & iterum bulliant in lb ij. mellis despumat. & in fine adde ipsos nucle­os pini, amygd. & ℥j. pulm. vulp. praep. hujus electuarii datur ℥j. ubi maximè urget morbus, in mitiori af­fectu, ℥ss 4 hor. ante cibum saltem 30 dierum spatio. Hercules Saxonia. pra­cticae parte prim [...]. cap. 27.

Subsectio septima. Pro Asthmate.

SEnex septuagenarius, à multis an­nis asthmaticus, ad eam redactus erat angustiam, ut vix spiritum ducere posset. etiam erecta cervice, & hiante ore continuo sterteret, neque ullo mo­do quiescere posset, quin statim suffo­cari videretur. sequentium remedió­rum usu stertor desiit, facilior respira­tio fuit, & aeger mulum levatus est.

℞. aq. Cinam. ℥ij. oxymel. scillit ℥jM. utatur ex cochl [...]ari frequen­ter.

℞. rad. enulae camp [...]n. sacchar. con­ditae [Page 88] ʒiij. sacch. cand. ℥ss. Syr. de hys­sop. ℥ [...]j. gummi ammoniac. aq. vitae dissolut. ʒss.M.F. loch. de quo ca­piat Cochlear unum manè & serò, sensim lambendo. Lazarus Riverius. obs. 21. cent. 3.

Elixir proprietatis apud Paracelsum curat Asthma, Epilepsiam, Apoplexi­am, Paralysin, Atrophiam, Tabem. Ita paratur.

℞. aloes lucidae. myrrhae opt. & cro­ci opt. an. ℥j. duo priora terantur ac­curatè, crocus verò quia non teritur, nisi exsiccatus, potius conglobetur tundendo; ponantur in vitro capacis­simo & forti, sigilleturque liquato collo vitri, & destilletur moderato calore, ne vas dissiliat, donec vidcas totam offam in fundo coaluisse, & circulari oleum clarum, cum aqua in parietibus vitri; tum aperiatur collum vitri, & infunde lb j. aq. cinamom. & destilla per arenam madidam, cui a­qua bulliens sensim affundatur, donec non amplius è rostro alembici quic­quam stillet. Hoc medicamine tam quartanam, quam continuam statim absolvi; adeo ut qui noctu susceperat sacrosanctum viaticum, & olei extre­mam unctionem, me in prandio con­vivam circa lectum habuerit. Ioannes Helmontius. Tractat. cui tit. Re ep­ta Injecta.

Quaedam orthopnoica erat, magna copia pituitae putris in pulmone; pur­gatione & ventris inferioris, & multa a­nacatharsi melius habuit: In difficul­tate spirandi non est formidanda eti­am frequens & magna purgatio. Guil. Ballonius. Epidem. lib. 2.

In Asthmate à crassa & viscida ma­teria, in duobus expertus sum sequens lambitivum Gesneri.

℞. sulph. pulverisati, & saepissimè cum aq. tussilag. loti. ℥j. diapenid. ℥viij.M. optimè contulit.

Mulieri cuidam saepius bene profu­it sequens apozema, in angustia pe­ctoris & dypsnaea.

℞. passul. Corinth. ℥iij. dactyl. nu­mero xij. ficuum numero viij. jujub. numero x. sem. foenicul. anis. an. ʒvj. [...]oenugraec. ʒiij. rad. ireos. ℥ss. fol. hyssop. prass. capil. ven. an. mj. liqui­rit. ℥jss. polypod. q.℥j. coq. s.a. in lb viij. aq. font. ad medias; deinde adde mellis despumat. lb j. coq. iterum ad consumptionem lb j. postquam re­frigerata fuerit, coletur & servetur in vitro. Dosss ℥iij. manè, calidè, quam­diu durat. Achilles Gasserus. ob­serv. 11.

Asthma diuturnum in Patricio quo­dam, cum aliis non posset, tandem curatum est aqua salis armoniaci, quae paratur hoc modo.

℞. fol. sempervivi xx. aut xxx. Contunde in mortario adfuso aq. fon­tanae momento, col. cum expressione, sicut emulsiones fieri solent, & adde salis armoniaci ℈ij.M. plurimis étiam aliis contulit egregiè.

Idem praestat Spiritus ejus vi scilicet diuretica. Ieremias Martius. Observ. 92.

Praemisso vino emetico, quod Pul­monum & Pectoris mala mirè suble­vat; exhibeatur sequens Pulvis à ℈ss. ad ʒj. per singulos dies, manè ac ve­speri, usque ad morbi declinationem [Page 89] cum vino albo, vel jusculo.

℞. Cardui Bened. sinap. Sylvestr. an. ℈ij. piper. longi. ℈j. fol. Sen. mund. ʒij. anis. ʒss. diagrid. ℈ss.f. pulvis subtiliss. hisce paucis perplures pristinae, integraeque sanitati restitui­mus. Martinus Rulandus. curat. 8. cent. 6.

Subsectio octavo. De Asthmate raro.

VIvit hic puer quadrimus qui ab ineunte aetate pectoris quadam angustia, adeoque graui asthmate, affligitur statis periodis, menstruis fere, nunc citius nunc tardius, prout in vi­ctu vel excedit, vel modum servat: in paroxismo tam graviter angitur, ut jamjam suffocari & ànimam agere vi­deatur, qui paroxismus ante non cessat, quam materiam crassam visci­dam, compactam, gravissima tussi, & summis conatibus per os excernat· saepius autem hactenus excrevit talem materiam, unitam, albissimam, arbo­ris radices, caudicem & ramos, omni ex parte referentem, quam si [...] mihi liceret [...] nuncuparem· ubi autem viscida illa materia coacervetur, & coaguletur, si dicere cogar, in ipsa aspera arteria (qua parte ad pulmones pervenit bifidia & in minores ramos dispersa quos bron­chia pulmonum vocant) sedem repo­nam; ubi paulatim partim ex natu­rali pulmonum debilitate, partim à defluxionibus à capite factis colligitur. Gregorius Horstius. obs. 4. lib. 3. De [...]orbis pectoris.

Pro Asthmate nunquam [...]allibile remedium habetur potio sequens.

℞. Ammoniac. ʒjss. aq. hyssop. ℥iiij. vini rhenani. ℥ij.M. ut decet. tantâ efficaciâ à suffocatione liberat, ut praeclarius remedium non viderim.

Commendatur etiam in hoc affectu Elixir proprietatis cum aq. tussilag. vel hyssop, exhibitum. Philip. Grulin­gius. cap. 1. part. 2. lib. 2. Practic.

Asthmaticus quidam, assumpto al­ternis diebus hoc Syrupo. & excreto per sputum viscido humore, convaluit.

℞. Fol. Necotian. virid. aut ficci Mj. Aristol. rot. enul. canp. an. ℥j. hyssop. mont. capill. ven. fl. viol. an. Mj. passul. exacin. ℥iiij. liquirit. ras. & contus. ℥jss. sem. foenugr. ℥j. caric­ping. numero vj. dictam. origan. prass. scabios. an. Mj. sem. urtic. aneth. an. ʒij. anisi. ʒj. ligni guaiac. Smilac. asper. rad. Chin. an. ℥j. tussi­lag. Mj. Strobil. numero xx. dactyl. numero x. coq. S.A. ad lb iij. colat. adde succi Scillae. ℥ss. succ. Enul. & hyssop. an. ℥j. bulliant quousque succi absumantur· adde balsami aut olei de liquidamber. ℥ij. & cum melle & Sac­charo▪ F. Syrupus. Zacutus Lusitanus. obs. 123. lib. 1. Prax. Admirand.

Quidam difficulter spirabat, anhe­losus erat, macruerat, omnes accusa­bant pulmones· aperto cadavere, nil commemorabile in pulmone repertum est· cor (quod admirabile est) majusculi capitis magnitudinem adaequabat. adeo increverat, ut omnis sanguinis & spiritus, eò facta sit [...] & [...] Guil. Ballonius. lib. 2. Epidem. & Ephem. pag. 144.

Sectio 42. Pro Atrophia.

QUidam Atrophia laborans mala citria summoperè appetens unum integrum & magnum 4 librarum pon­dere comedit, quod ut scimus com­manducatum à quolibet sano difficilli­mae concoctionis est; tamen hic aeger citro devorato meliusculè habere in­caepit & convaluit. Indulgeant quan­doque medici aegrorum voluptatibus cum modo & mensura, multoties enim natura à nullo edocta id quod est sibi utile maximoperè appetit. Dominicus Panarolus. obs. 36. Pentecoste 2.

Atrophiam evacuationes acres non tollunt sed exasperant, si tamen col­luvies interiora viscera gravat, praeser­tim ventriculum, vomitus lenes sunt imperandi, maximè ab aqua benedicta· ejus nimirum peculiaris vis haec est, ut non tantùm saburram climinet, sed etiam ventriculum ad concoquen­dum instige [...]. Unde post aquae bene­dictae usum, semper videmus appeti­tum corroborari, augerique, licet ali­quandiu ille sepultus, parum aut ni­hil omnino effecerit· hoc itaque au­xilium moderatè institutum, in princi­pio hujus curationis multum prodest.

Deinde humectantia imperanda sunt, sed ita ut viscerum obstructiones simul expediantur· inter externa in hoc casu laudabilia, pro pueris est bal­neum ex decocto capitis & pedum vervecis in aqua tam diu ebulliendo praeparatum, ut consumptis omnibus carnibus ossicula tantùm possint eximi· hoc atrophiam puerorum laudabiliter solvit, si septies, octies, novies, in eo laventur, semel atque iterum de novo praeparato· à balneo spina dorsi vel, oleo oliv. aut unguento resumptivo tota inungenda est· in victu dentur humectantia, juscula & brodia, rarò assa. Enulsio amygd. d. cum aq. tussilag. & beton. & quandoque cum sem. papav. alb. & melonum maximè utilis est.

Adultis atrophia laborantibus, prae­ter balneum aquae dulcis, aqua destilla­ta ex sanguine suillo, & plantis re­frigerantibus & humectantibus mirifi­cè podest· aqua ista sic paratur.

℞. Sang. suilli. lb ij. frica manibus ut omnes fibrae auferantur, adde fol. beton. tussilag. ros. rub. malv. an. Mj. fol. Lactuc. Mss. sem. melon. ℥j. aq. tuss. lag. lb ij. destilla in B. aromati­zetur cum tabul. manus ch. perl. ℥iij. ad singulas libras· de hac aqua bibat saepi­us. Lac. etiam humanum ex uberibus haustum mirificè prodest· iis qui ex sumpto philtro atrophia laborant, lac equarum auxilium est praestantissi­mum; semper tamen cum pauxillo sacchari exhibendum. Consumptio­nem corporis desperatam, nihil profi­cientibus aliis remediis, hoc modo ali­quando curavi.

℞. Mellis. Virgin. q.f. inunge ol­lam non vitreatam recentem intrinse­cus, postea olla plantetur in acervum fo [...]micarum, ita ut oreficium ollae te­gatur cribro mediocriter laxo, & sic formicae currunt per cribrum, & c [...] ­dunt in mel, in eodem haesitantes, nec recurrentes, atque sic nihil palearum [Page 91] vel impuritatum aliarum intromitti­tur. Supra collectas formicas in fun­de Spirit. vini. q.s. digere vase clauso in B. per unum atque alterum diem, dein destilla primo lentè, donec nimi­rum Spiritus vini prodeat, quo ablato, reliquum ebulliente B. destilla, & re­serva. Hujus aquae cochlear. j. quali­bet semptimana ter vel quater jejuno ventriculo, cum pane tosto exhibi­tum, atrophiam corporis mirabiliter tollit· interim totum corpus, vel tan­tùm partes distantes (manus brachia & pedes) aliquoties eodem liquo­re inungendae sunt. Io. Hartmannus, Pract. Chimiatr.

Atrophiam seu extenuationem membrorum, in pluribus hoc modo cu­rabat Nobilissima quaedam matrona.

℞. Sapon. venet. minutim concisi, & Lumbric. terrest. an. pt. aeq. inde in vitrum, deinde adde salis quantira­tem alterutri ex praedictis parem, & in sartaigine probè calefactam; obtu­ratumque vitrum in massam farinace­am compinge, & ad instar panis in cli­bano excoque· exempto postmodum ex pane vitro reperies oleum, seu po­tius viscum quendam, qui illitus & atrophiam & contracturas sanat. Ie­remias Martius. obs. 60.

Vir quidam obesus & pinguis, ex febrili calore, & diuturna hepatis in­temperie sicca, conniventibus cuta­neis meatibus, non nutritus in atro­phiam incidit, cui, non proficientibus aliis remediis, 15. diebus continuis ad normam Galeni picationem applicui; cujus usu ita impinguatum est corpus, ut paucis auxiliis adhibitis ad pristi­num statum fuerit redactum. Picato­res dicuntur illi, qui ferulis picae illitis partem debilem concutiebant, & sic motu & calore sanguinem & nutri­mentum ad partem attrahebant, & hac ratione membrum gracillimum impinguabant. Zacutus Lusitanus. obs. 136. lib. 1. Prax. Admirand.

Cum pueri & adultiores cachectici vocantur, ferè pro conclamatis relin­quuntur, & quod ad summum maciei ventum sit, ne medicamentulo qui­dem, locum relictum putant, sed soli prognostico: at longè secus res habet· nec fraudari laude debita debet Ferne­lius, qui meo quidem judicio, de atro­phia aliquid memorabile confignavit. Bilis flavae & atrae circa jecur profusio atrophiae causa saepius est· vix enim a­trophia vera observatur, in qua viscera praeter intemperiem, non multorum biliosorum humorum colluvie scate­rent, & earum copia distenderentur· & cum haec causa naturalem spiritum & calorem proterat, vix laudabilis san­guis gigni potest; ac in cachexia quidē medicamento locum relictum putant, quod vitiosa sit nutritio, in atrophia autem ad folam [...] confugiunt: at si circum viscera colluvies est istius bilis, quae fovet intemperiem, frustra alimentis eam tollere nitaris. Guil. Ballonius. Epidem. lib. 1. pag. 12.

Passularum usus in atrophia, ad corporis nutritionem, & ad impin­guandum commendatur· in hunc mo­dum praeparentur.

℞. Passul. exacinat. in aq. bugl. borrag. & vino albo infufarum lb j. sic­centur, deinde disponantur in vase vi­treato, [Page 92] Sinapizando saccharo tenuissimè pulverisato, serventur in loco calido, & utatur iis frequenter. Guil. Rondelet. cap. 27. lib. 2. Practic.

Aqua Cochlearum recte destillata atrophiae medetur; valenter nutrit, illa saepe saepius foelici cum successu semper sumus usi. Proposuimus sin­gulare remedium, & quo aliàs ipse summa cum languentium utilitate, foelicissimoque successu sum usus, sed quoniam non fuere cuncta prae mani­bus non fuit factum. Remedium hoc singulare ad impinguandum partim est è Cardano desumptum, & partim ex nostro marte inventum, & à nobis aqua mirabilis dicitur, cujus haec est descriptio, quae mihi semper secreta fuit, nunc autem ad Languentium commoditatem & studiosorum curio­sitatem publicandam esse censui.

℞. Sanguinis porcini juvenis & adulti nuper decollati lb ij. terebinth. venet. lb j. liquirit. ras. lb ss. passul. Mv. ficuum ping. numero 50. rad. Ireos. ℥iij. pinear. mundat. Miij. fol. tabacc. Mij. micae panis. lb ss. destil­lenter in vase vitreo in duplici vase, & in vase vitreo optimè obturato serve­tur, in loco frigidissimo. Mirabilis est haec aqua sumpta ad ℥ij. cum mo­dico saccharo, alb. per 15 dies, impin­guat valde, & restaurat omnes hecti­cos, etiam morituros, sed morituri postea redeunt ad consumptionem sta­tim; est gustui grata, maximaeque ac incredibilis efficaciae.

Inter caetera quae maciem arcent, sunt somnus longus, gaudium, laetitia, quies, è contra curae, sollicitudo, anxie­tas, & nimia venus, Corpora siccant. Cibi saliti & herbacei fugiantur tan­quam parum nutrientes, acetum max­imè improbatur, nam praeterquam quod vitam breviat, corpora etiam ex­siccat· approbamus aquae dulcis Bal­nea, inunctiones universales ex ol. amygd. d. rec. & pinguedine gallinae cum rosaceo, & juscula restaurantia. Si nactus fueris aegrotum aliquem di­vitem, & supradicta remedia non ju­verint, tuto confugere poteris ad bal­neum lactis, quod tantopere laudat Avic. in macilentis, consumptis, hecti­cis, arefactis, & marasmo confectis. Epiphanius Ferdinandus. Histor. 20.

Sectio 43. De auditus difficultate.

AUditus difficultas (quam graeci [...] & [...] dicunt) symptoma est quoddam aures infe­stans, in quo debiles soni neutiquam, magni verò obscurè percipiuntur· qui hoc vitio laborant, surdastri vo­cantur· easdem sui causas cum surdita­te sed leviores agnoscit· de quibus, cum ad caput de surditate ventum fue­rit, explicatius dicemus. Impraesen­tiarum dicimus, hujus symtomatis causam esse posse, aeris ingenti crassi­tiem, & impuritatem quae ortum su­um debet, tum aeri externo nebuloso, tum etiam crassae victus rationi. Infar­ctus etiam nervi auditorii à quolibet humore non minus bilioso, quam pi­tuitoso, accusari hic jure potest.

Subsectio prima. Pro Auditus difficultate.

OBservata victus ratione, saepe corpus infuso Senae purgetur; cum Sena omnium sensuum organa praecipuè mundet· infusum ita fiat.

℞. Passul. ℥j. galang. incis. ʒj. decoq. in aq. purae q.s. pro duabus dosibus. Infund. fl. borag. viol. an. pj. fol. Senae el. ℥j. stent in infusione per noctem, & manè calefiat, ac pro du­abus potionibus exprimatur.

℞. Expressionis ℥iiij. Syr. rosat. solut. ℥j. mannae Calabrinae. ℥vj. Ms. sic pro uno & altero haustu. Caput deinde hoc apophlegmatismo expurge­tur.

℞. Rosmar. origan. salv. rutae. an. Mss. ros. rubr. pss. rad. Zinzib. incis. ʒjss. pyrethr. ʒiij. Coq. in lb ij. ad medietatis consumptionem. Colat. adde aceti rosac. acerrimi ℥j. detur pro gargarismate quo matutinè os abluat. Isto modo evacuato capite, decoque in aqua & vino origanum, atque in de­cocto calido, spongia madefacta & ex­pressa auri affectae adhibeatur. Injici­atur deinceps per calamum una vel altera gutta aq. Cardui hoc modo de­stillatae.

℞. Fol. Cardui mundator & sic­cor. Mj. aspergantur spiritu vini, & in vas vitreum quod bocciam appel­lant, imponantur; atque aq. Cardui q.s. affundantur; suppositoque alem­bico vitreo destilletur in arena; de­stillatum in vitro clauso servetur· cum uti voluerit, parum de eo in argenteo cochleari calefiat, injectum auribus, in adversam partem caput declinet exi­guo tempore, deinceps rursus elabi sinat· aurem perpetuo lana Xylina quae odorem vel ex moscho vel am­bra contraxerit, concerpta muniat· caput non refrigeret, & ne auribus ventus molestus sit caveat· cum auris mundanda est, non confricet auriscal­pio, sed linteolum molle intortum in­star turundae imponat, atque hoc mo­do mundet. Io. Crato. Consil. 2. lib. 4.

Commendatur imprimis balsamum purum orientale, si inticta bombyce auribus imponatur· ego aquam cardui rectè destillatam balsamo praefero. Io. Crato. consil. 5. lib. 2.

Pro auditus difficultate jussi eum a­quam ex fellibus auribus indere, ea (que) interiora madefacere, nec diutius reti­nere, sed postquam effluxit aures bombyce moschata obturare. Aqua ex fellibus detersiva ita paratur.

℞. Rad. raphan. porr. Coepar. an. ℥j. Cyclamin. ℥ss. helleb. alb. ʒj. fol. origan. sicc. ʒiij. rutae. majoran. an. ʒij. fl. Lavend. ʒj. sem. saenicul. Cu­min. an. ʒj. bacc. Lauri numero xv. contusis adde fellis vaccin. ʒj. (fortè ℥j. vini alb. q.s. ad pultem formand. destill. in B.M. & sevetur aqua. Suffitum etiam excipiat ex decocto bacc. Lauri, sem. Carui, rad. Caryo­phill. iridis, fol. rutae, Salv. beton. myrrhidis, spondylii. an. cum vino. Felix Platerus. obs. lib. 1. pag. 125.

Subsectio secunda. Pro Auditus difficultate.

PRo digerenda pituitosa materia te­naciter in auditus organo impa­cta, gravis auditionis proxima causa, nullum praestantius remedium occur­rit, quam liquor ex anguilla emanans, dum torretur, cum ol. anisi sensim in aurem affectam hora somni instilla­tus: ejusdem fere valoris est succus Scyllae cum ol. Lilliorum. Ego au­tem saepius foelici cum successu in inve­terata etiam surditate expertus sum theriacae aquam stillatitiam singulis 8. horis in aures instillatam.

Hoc etiam remedium in hoc casu optimum est.

℞. Aloes ʒj. Colocynthid. interio­ris. Euphorbii. an. ℈j. mosch. ambr. an. gr. vij. terantur subtiliss. & cum felle vaccino M. & F. trochisci, qui siccentur, atque usus tempore super cote fricentur, & cum succo raphani in aurem instillentur. Io. Zecchius. consult. 43.

Anguillae pinguedo, quae dum assa­ [...]ur, excidit, infundatur calide in au­res· aliud est, allium frictum & tusum per noctem intra aures apponatur, aliud quod & Hippocratis est, Galba­num aceto dissolvatur, & addito mel­le auribus applicetur, aliud. Incave­tur Cepa, & impleatur oleo, ponatur sub cineribus, ut ebulliat: contunda­tur & exprimatur succus in aures. Per intervalla adhibeantur quae emolliunt, quale est oleum amygd. d. procuret noctu in auribus gossipium tenere cum pulvere moschi odorati, aliquan­do etiam Zibethi. Rodericus à Fonseca. Tom. 1. Consult. 13.

℞. Card. bened. asperge aquam cardui & fac. ut denuo destillet. hoc liquore linteolum imbutum Crato sur­dastris immittit in aurem, si doleant, vel non audiant. Nihil ex omnibus medicamentis, quae expertus est, se conducibilius comperisse fatetur. Ca­rolus Oslevius. lib. 3. Epistol. Cr [...]tonis & aliorum medicorum à Scholtzio edi­torum.

Sectio 44. De Auris dolore.

SOlet auris dolor tantum saepe sa­cessere negotium, ut mortem non­nunquam solus accersat, vel saltem ce­rebri affectus magni momenti, veluti delirium, phrenitidem, carum, & apoplexiam. Hic enim dolor, aliter quam qui oculos molestat, quam ci­tissimè cerebrum in concensum trahit. Graecis [...] dicitur. Est quidam naturae tristis perceptio, afflictis parti­bus sentiendi vi praeditis, à solutione continui ortum ducens. Partes affe­ctae sunt membrana & nervus audito­rius. Causae internae sunt, phlegmo­ne, materia putrida & purulenta, ex rupto in aure abscessu, humores calidi sed saepius frigidi, vermes & flatus· externae sunt, aer ambiens, percussio, animalcula, pulveres, Lapilli, & grana quae intumescunt.

Subsectio prima. Pro Auris dolore intensissimo in Muliere.

CUm pilulis Cochiis & aureis illam purgassem, & cucurbitulas sca­pulis cum scarificatione, & ventosam in nucha apposuissem; hoc Cataplas­mate imposito, miraculi instar ab om­ni dolore liberata est.

℞. Caepe numero j. sub cineribus ferventibus decoctum, ol. chamaem. ℥jss. butyr. rec. ol. aneth. an. ℥ss. croci, ℈j. Contusa emplastri modo, auri dolenti apposita sunt. Petrus Forrestus. obs. 1. lib. 12. De Aurium morbis.

Auris dolorem ex inflammatione sic curavi.

Praemisso clystere emolliente & re­frigerante sanguinem detraxi ex vena cephalica ejusdem lateris: Postea, cum fervens esset inflammatio, ovi candidum tenue cum lacte muliebri tepidum infudi. Aliquando etiam usus sum ol. viol. in quo aselli in­fusi sunt & expressi. modò etiam rosa­ceo solo, modò lacte admisto, aut al­bo ovi.

Similiter extrinsecus lanam jam di­ctis imbutam imposui, cavendo ta­men ne calefierent.

Pars quoque dolens hoc fotu fove­batur.

℞. Malv. bismalv. viol. lactuc. sa­lic. an. Mj. sem. Cydon. malv. an. ʒj.ss. flo. Chamaem. melilot. an. pj. fl. ros. rubr. pss.F. decoctio, qua pars levi­ter & tepidè cum spongia madefacta & expressa foveatur: Talis fotus op­timè conveniebat, ut materia digera­tur, & sic paulatim materia fuit reso­luta sine abscessu. Petrus Forrestus. obs. 5. lib. 12.

Quidam aurem dolentem ex per­cushone ita curavit; medullam panis albam calidè tritam cum melle appo­nebat, quae frequenter superposita do­lorem sedabat: Particula etiam thuris infundatur in lacte donec dissolvatur, & guttatim in aurem mittatur: Hoc enim ilico dolorem tollit ut expertum est. Petrus Forrestus. Observ. 7. in Schol. lib. 12.

Subsectio secunda. Pro Auris dolore atroci ab hu­more bilioso.

PRaemissis purgatione & venae se­ctione, ad topica remedia con­fugiendum est: quorum omnium mox praescribenda efficacissima tutisfi­maque sunt ad mitigandum dolorem, cui quam maximè studendum est.

℞. Ol. rosac. omphac. nymphaeae, amygd. d. an. ℥ss. succ. solatri depu­rati ℥j.M. omnia exactè, & in aurem sensim instillentur actu tepida, vel a­deps anseris butyro recenti liquatus cum oleo rosac. in aurem pariter instil­letur· vel (quod omnium optimum est) ovi nuper nati album, cum lacte muliebri, & ol. rosac. subactum cum opii gr. iij. & croci tantundem, si te­pidum in aurem instilletur, mirificè dolorem omnem mitigabit.

Ubi verò doloris causa frigido mor­bo [Page 96] accepta fertur, vel inflammatio ad suppurationem tendit, Benedicti Victo­rii Faventini emplastrum ex caepa, foe­licissimo cum successu administratur, quod hujusmodi est.

℞. Caepae sub ignitis cineribus ex­coctae numero j. butyri rec. ℥ij. ol. chamaem. & rosac. an. ℥j. croci ℈j. omnia simul confusa & probè subacta ad emplastri formam redigantur, quod temperatè calidum dolenti parti appli­cetur. Io. Zecchius. Consult. 62.

Subsectio tertia. Pro Auris Dolore, Apostemate & Vlcere.

HUic in consilium post multa fru­stra tentata Medicamenta, ad­hibitus, jussi, ut manè ac vesperì in aurem laesam 3, vel 4, guttas olei sulphuris tepidi, priore rejecto, inji­ceret; & postea in sano latere horas aliquot decumberet, quod cum fecis­set indies, omnis dolor mitigatus, ul­cus abstersum curatumque fuit paucis diebus cum omnium admiratione. Cum eodem sulphuris Balsamo ad e­undem modum administrato, sanavi auris dolorem intensissimum in alio. Martinus Rulandus. curat. 85. cent. 1.

Subsectio quarta. Pro auris dolore.

DIvinus Senex, lib. 2. epid. sect. 6. sic profatur; gravissimos auri­um dolores affixa cucurbitula tollit. Haec memoranda sententia summam at tulit opem, misero cuidam, qui ex dolore auris atroci malè habens; om­nibus praesidiis destitutus, vigil, debi­lis, & amens factus, continuò febri­ens, in horas moriturus sperabatur. Hic cum ex venae sectione, cucurbitu­lis, costis, humeris, collo affixis, re­vellentibus clysteriis, expurgantibus, caeterisque revulsoriis auxiliis, sicut & anodynis intra aurem inditis, nullam sentiret utilitatem, cucurbitulâ scari­ficatâ juxta aurium glandulas applica­tâ, levatus est: extracto enim copio­so sanguine, inflammationeque reso­luta, hujus auxilii beneficio omnino, sanus permansit. Zacutus Lusi­tanus. Observ. 69. lib. 1. prax. admi­rand.

In doloribus aurium, folia Nicotia­nae viridia, vel etiam exsiccata, sed iterum humectata, mirificè prosunt. Io. Hartmannus. pract. Chimiatr.

Tonsori cuidam aurem vehementer dolenti, Pyroticum in saevitia doloris radici auris adhibitum est; multò ala­crius dolorem tulit. Guil. Ballonius. lib. 2. epid. pag. 260.

Oleum è ligno coryli acerbissimos aurium dolores subito sanat.

Si alia non prosint, necessarium est, ut aegro hora somni exhibeantur Lau­dani opiati gr. iij. Daniel Sennertus. lib. 1. pract. part. 3. sect. 2. cap. 8.

Sectio 45. De Auris Sibilo, Sonitu & Tinnitu.

HAec tria [...], aurium so­nitus [...], sibilus, & [...], tinnitus, unum eundemque af­fectum designant; qui nihil aliud est, quam depravata auditio, ob internum sonum in ipsis auribus praeternaturali­ter excitatum & perceptum, etiam cum foris omnia silent. Pars affecta est meatus auditorius, ea maximè sui portione, qua nervum quinti paris expansum excipit, prope cavitates labyrinthum & cochleam dictas: quae nervi expansi portio, vel finis potius pori [...], ubi dilatato nervo conjungitur, auris praecipua pars est. Hujus symptomatis causa (quam a­liqui in facultatis audiendi debilitatem malè referunt, quidam etiam in ejus­dem sensum nimium exquisitum, qui Galeno [...] dicitur, levissimam impulsionem in­ternam percipiente) alia non est quam vapor aut flatus, quivel ab aliis partibus transmissus, vel in ipsis auribus geni­tus, congenitum aurium aerem agitat & impellit, unde sonitus excitatur: prout verò flatus multus est, vel pau­cus, crassus, vel tenuis, celeriter aut tardè movetur, varios sensorio sonos representat, variasque appellationes sortitur.

Subsectio prima. Pro Aurium Sibilo.

AD Aures ut calefierent, & tollerentur vapores ad eas de­scendentes, non dimitterem remedi­um tantopere celebratum in hoc casu à Scribonio Largo, in quo accipitur una pars olei de Pice, & duae partes olei amygd. d. vel olei communis; quod expertus sum tollere etiam surditatem factam à vaporibus ex cerebro ad au­res missis. Io. Baptista Montanus. Ap­pendice ad Consil. x.

Subsectio secunda. Pro Aurium sonitu a causa frigida.

℞. OL. nardin. ℥iij. ol. de origano, ℥v. Pulp. colocynthid. subti­liter pulver. ʒx. fol. origan. & lign. aloes an. ℥ss. omnia in vase vitreato diligenter commixta bulliant lento igne ad tertiae partis consumptionem, dein cum expressione decenti colentur bis per pannum spissum, & reponan­tur in vase vitreo radiis solis exposito. Infundatur una vel duae guttae hujus olei auribus affectis bis in die ante prandium, & ante coenam. Hoc me­dicamen est sublime valde: In ejus enim laudibus convenerunt omnes il­lustres viri, quod ipsum est de melio­ribus medecinis ad omnes aegritudines frigidas materiales, vel immateriales organorum auditus. Bartholomeus Montagnana. consil. 8.

[Page 98]℞. Mass. pil. coch. sine quibus an. ℈j. ol. macis gt. iij. diagridii praep. gr. ij. cum aq. origani F. Pilulae. numero. ix. Sumantur ad tempus sin­gulis septimanis, postmodum bis in mense. Ad confortationem cerebri, ca­pitisque usumineat istius cucuphae.

℞. Rad. Ireos, cyper. an. ℥ss. ange­lic. ʒijss. fl. ros. rubr. fol. majo­ran. lavend. staechad. arab. gran. tinct. an. ℈ij. sem. nigellae, coriandr. praep. an. ʒjss. caryoph. nuc. mosch. an. ʒj. mastich. thuris alb. an. ʒj. styrac. calam. benjoin. an. ʒiij.M.F. Pulvis crassiusculus pro cucupha. Externè de liquore sequenti guttae aliquot auri utrique tepidè instillentur, vel cum bombace indantur.

℞. Ol. amygd. amar. aneth. rutac. chamaemill. an. ʒss. hellebor. alb. castor. el. an. gr. iij. sem. cumini in­fusi & expressi. ʒss.M. diligenter pro liquore. Hujus liquoris usum praece­dat hic fotus.

℞. Fol. Majoran. rutae, absynth. hyssop. an. Mss. fl. malv. melilot. chamaem. an. mj. sem. cumini, rutae, anisi, an. ʒijss. coq. in. q.s. aquae pro fotu, cujus vaporem per infundibu­lum manè auribus excipiat. Io. Petrus Lotichius. obs. 1. cap. 3. lib. 2.

Subsectio tertia. Pro Aurium tinnitu ex spiritu flatulento & crasso humore.

HOc Oleum praestantissimum est. ℞. Colocinth. ʒss. succ. rutae, & amarac. an. ℥j. cumini, carui, an. ʒij.F. decoctio in vino & oleo amygd. amar. ad vini consumptionem: Ex­primantur omnia & colentur: Uta­tur hoc oleo frequenter in aurem inji­ciendo, & semper habeat aures obtu­ratas bombace moschatelino.

Aliud Rondeletii praestantissimum, maximè si cum surditate sit aurium tinnitus.

℞. Rad. hellebor. alb. ʒiij. fol. Lau­ri & Rutae, an. Mss. fol. fraxini, Mj.F. decoctio in ol. amygd. amar. vel nucum (quod efficacius erit) & vino albo vel malvatico: decoque ad vini consumptionem: Exprimantur for­titer & colentur, injiciatur colatura in aurem. Petrus Forrestus. Schol. obs. 10. lib. 12. De Aurium Morbis.

℞. Millepedum numero xxx. la­ventur & bulliant in ℥ij. olei amygd. amar. & ℥iiij. aceti optimi usque ad aceti consumptionem; facta diligenti expressione, colatura servetur ad u­sum; vesperi guttam unam tepidè auri instillet, deinde bombacem mos­chum redolentem auri imponat. Io. Baptista Montanus. Appendice ad cons. xj.

Suffumigia hic probantur, quae quamvis plura esse possunt, ego seligo illud quod fit ex absynthio, in aceto & aqua salita decocto, ea tamen ratione, ut fumus per cannulam in aures exci­piatur. Aqua theriacalis instillata in usu esse solet, ut & medicamentum quod paratur ex ovis formicarum c [...]m succo cepae contritis, cum sit unà au­ditus diminutus. Iul. Caesar Claudinus. consult. 138.

Hoc medicamentum est praestantis­simum.

[Page 99]℞. Hellebor. alb. castor. an. ʒij. costi, ʒjss. rutae, ℈ij. amygd. amar. ℥j. euphorb. ʒss. coq. omnia lento igne in duplici vase: colentur, & tepidè auri instillentur. Helideus de Padua­nis. consil. 63. lib. 6. consil. Cratonis, & aliorum Medicorum, à Laurentio Scholtzio editorum.

In tinnitu, sonitu & sibilo, mul­tum praestat panis recens coctus, statim ex clibano sumptus, & inferiore cru­sta ablata, immissoque spiritu vini bo­no, si ad aurem applicetur, ut vapor ille intrò recipi possit. Io. Hartmannus. Prax. Chimiatr.

Sectio 46. Pro Aurium fluxu.

IN fluxu aurium perpetuo, inque colluvie, laudatur urina puero­rum destillata, immissaque in aurem ad guttas aliquot usque ad x: Relin­quitur immissa urina aliquandiu (ma­nè quotidie jejuno ventriculo) postea inclinato capite denuo emittitur. In hoc casu necessariò sunt purgationes capitis. Detur praeterea decoctum Guai­aci pro potu. In Pueris, qui propter humiditatem potissimum huic morbo obnoxii sunt, non deproperandum ad curam, sed malum aetati crescenti re­linquendum. Io. Hartmannus. Prax. Chimiatr.

Finis Libri Primi.

MEDICINAE PRACTICAE. Liber Secundus.
De Affectibus a Litera B. incipientibus.

Sectio prima. De Bubone.

BUbo in genere est inflammatio glandularum sub axillis, & in inguinibus cum dolore, tu­more subduro, calore, rubo­re & febre. Ortum habet à sanguine in glandulis supradictis effuso, qui ta­men semper humorem aliquem vitio­sum, naturam ad excretionem stimu­lantem, conjunctum habet. Ejus variae sunt differentiae, alius est benig­nus, cujus causam hactenus recensui­mus, alius malignus, qui rursus pro materiae malignae varietate, pestilens est vel venereus. De quibus in­fra.

Subsectio prima. Pro Bubone pestifero.

IN Bubonibus pestiferis evapora ma­dente stupa ex decocto fl. Cha­maemill. melilot. fol. malv. scabios. morsus diaboli. Tandem opoponax ex aceto coquatur, ut solvatur, ac se­taceo transmittatur, & cum oleo late­rino itreum coque ad melliginem, in­de fit Emplastrum; vel.

℞. Consolidam maj. & scabiosam, adde ficus detractis pelliculis externis, cum rad. Liliorum bis ex aqua coctis ac croco adjecto. F. Emplastrum. A­pertum Ulcus purgetur succo necotia­nae & senecionis, card. ben. & pim­pinellae. Io. Heurnius. ad Aph. Hip­pocrat. 55. sect. 4.

Pro Bubone pestilentiali juvat hoc Emplastrum.

℞. Gum. Galban. aceto dissoluti, empl. diachil. cum gummi & oxycroc. an. ʒij.M. saepe ab ipso principio us­que ad perfectam suppurationem hoc [Page 101] solum Empl. imposuimus: quod om­nibus intentionibus satisfaciebat, eo­que solo tumores non rarò ad integram sanationem perveniebant. Isbrandus Diembrock. lib. 3. De peste. cap. 12.

Subsectio secunda. De Bubone exitiali.

IN quodum Peste infecto habebat Bubo in circuitu circulum quen­dam diversi coloris, ut Iris in coelo spectatur, quod signum evidens erat mortis. Id enim in hac Peste Del­phensi quotidiana experientia consta­bat, quibuscunque Bubo vel Anthrax cum tali circulo appareret, tales fere omnes moriebantur. Petrus Forrestus. Obs. 20. lib. 6. De Febribus Epidemi­cis.

Subsectio tertia. Pro Bubone.

JUveni cuidam 15. annorum Bubo & Apostema enatum erat sub alis sine febre. Perunxi manè & vesp [...]ri oleo nostro Sulphuris; ac desuper ap­plicavi Emplast. Diasulphuris: qui­bus statim emollitum, maturatum, ruptum, mundificatum, & consoli­datum fuit intra decem dies. Martinus Rulandus. curat. 3. cent. 4.

Quidam natus annos 9. supra 10. habebat inguinum permagnam inflam­mationem, cum dolore, propter quam aegrè movit pedes, non potuit stare, hunc ita curavi.

℞. Pingued. porci lb j. absinth. contus. q.s.m. ac F. pulticula; quam applicabam manè ac vesperi per tres dies, unde tumor emollitus, ac cum dolore diminutus fuit. Post tres dies Bubonem perrupi oleo sulph. & desu­per imposui empl. diasulphur. ex quo­rum usu intra quatuor dies rectissimè convaluit. Interea dum ambulare coepit, accepit talem Potionem.

℞. Decoct. Senae ℥iij. Syr. è Rh [...] ­barb. ℥j.M. pro haustu qui magnope­rè prosuit. Martinus Rulandus. curat. 23. cent. 8.

De Sambuco venit in mentem quod­dam remedium, quod tibi reticere non debeo, praesertim cum singulari modo aliud agens, in scripto libro meo repererim, & certo experimento com­probatum legerim; accipiendi sunt fl. Sambuci, & cum his contundenda eruca, atque fimus columbinus, vel piper. Si Sambucus non sit recens, aliquid aq. Sambuci admiscendum ac fingendum Cataplasma, idque Bubo­ni applicandum; abjiciendum, postea­quam tribus horis jacuerit, in ignem, atque ter repetendum. non ratione ca­rere videtur remedium & autor sanctè affirmat, magno & manifesto successu se eo usum. Io. Crato. Epistol. ad Camerar. lib. 5. consil. & Epist, &c.

Subsectio quarta. Pro Bubone Pestilenti.

SAphyrus saturato colore caeruleus, & Hyacinthus fulvo colore praeg­nans, si circum Bubonem pestilentem­que escharam in gyrum volvatur per [Page 102] moram, è regione solis vel luminis tractim circumducendo, facit, ut idem circulus dein ater fiat, & isthac reli­quum virus tanquam per caminum foras exhalet. Ego Saphyrum prae­fero hyacintho· bufones saepe applicui bubonibus, & escharis tam in pectore, capite, mammillis, quam alibi, tam in viris quam mulieribus: & ubique non sine prompto juvamine, & doloris mitigatione, sed nunquam vidi ap­plicatum bufonem tantillum intumu­isse. Io. Helmontius. Tract. cui titulus, tumulus pestis.

Sectio secunda. Pro Bufonibus in ventre genitis.

FIlius cujusdam agriculae ad me con­silii causa venit, conquerens de maximis rosionibus & doloribus in­ferioris ventris, ab aliquo tempore miserè afflictus. Conjeci causam in lumbricos, eaque intentione dedi Spec. diaturb. cum rheo. ℈iiij. & ecce à prandio ad me rediens, ranam seu po­tius bufonem colore subnigro & par­vis pustulis refertam ad me tulit: & cum terna sede, hoc animal simul re­jectum & evacuatum esse dixit· verum levamen nullum sentiens, ulteriorem opem imploravit; quare manè rursus sequenti spec. diaturb. cum rheo. ℈iiij. additis troch. alhand. gr. iiij. dedi: & adhuc tria non absimilia priori anima­lia cum materia foetidissima ejecta fue­runt, patiens (que) sanitatem recepit pristi­nam, verisimile videtur rusticum istum vel niscium seminarium aliquod bufo­num aquaticorum hausisse, cujus rati­one pedetentim postea principio isto vi caloris actuato, tales species progenitae fuerunt. Gregor. Horstius. observ. 29. lib. 9.

Finis Libri Secundi.

MEDICINAE PRACTICAE. Liber Tertius.
De Affectibus à Litera, C. incipientibus.

Sectio prima. De Cachexia.

CAchexia, quae malus est atque vitiosus corporis habitus, & via quasi ad hydropem, est par­tium carnosarum, subcutanea­rumque universi corporis mollior laxi­orque constitutio, & quasi inflatio· cum foedo totius cutis colore, vel pal­lido, vel livido, vel plumbeo. Con­trahi solet hoc malum ex alimentis impuris, pravis, & corruptis. Si autem haec vitio non sunt, ventriculi aut viscerum, vel imbecillitas vel im­puritas accusanda. Imbecillitas di­minutam concoctionem cruditatem (que) parit, quae in habitum corporis utili­oris vice alimenti delata, quanquam apponi & quadantenus partibus ag­glutinari potest, tamen iis perfectè non assimilatur· hinc vitiosa, non au­tem vera & legittima fit nutritio. Im­puritas viscerum, vitiosum▪ corrup­tumque sanguinem profert, qui de­mum in singulas partes evectus, pro dissipata corporis substantia inutiliter reponitur, indebitam sic efficiens nu­tritionem. Causae externae sunt cibi mali succi, crebra helluatio, lucubra­tiones nimiae, nocturnae vigiliae, sup­pressae evacuationes mensium & hae­morrhoidum, nimia sanguinis, per vul­nera, menses, hemorrhoides, nares, vel alterius materiae, ut in diarroeha, & dysenteria longa, evacuatio. Carceres & loca subterranea, si quis diu in iis vivere cogatur· veneni haustus & ve­nenati animantis morsus. Ad hunc morbum inducendum faciunt etiam febres diuturnae, hepatis & Lienis ob­structiones pertinaces, tumores duri & scirrhosi. Corripiuntur maximè hoc malo senes, ob imbecillitatem caloris nativi· & mulieres ob retentionem mensium; sicut & pueri ob ingluvi­em, ac voracitatem. Cachexia etiam aliquando originem habet ex renum ulcere in calculosis, quando purulenta materia propter ureterum obstructio­nem, in renes regurgitans, & sangui­nem inficiens, totum corporis habitum inquinat.

Subsectio prima. Pro Cachexia.

COlore ex luteo fusco deformata erat mulier quaedam, cum com­pressionis circa praecordia (ut cachecti­ci solent) dolore. Imprimis verò de summa imbecillitat [...] membrorum con­querebatur· urinae crudae· & albae erant cum me consul [...]ret, obstructiones in venis meseraicis adesse judicavi· vinum hoc illi 9. Maii. praescripsi.

℞. Rad. aperit. an. ʒiij. rad. rha­phont. ℥ss. cort. rad. Sambuc. ℥j. ab­sinth. ℥ss. Chamaep. ʒij. summit. Cent. min. sem. foenicul. an. ʒj. sem. petro­sel. ʒij. fol. Sen. ℥jss. agar. ℥ss. Zin­zib. ʒj. limatur. Chalib. praep. instar castaneae. Infunde in vini alb. Mens. jss. bibat aliquot matutinis· cum ter bibisset, & nullam operationem sen­tiret, jussi in postremo haustu dissol­vere El. de succo ros. ʒij. diaphoen. ʒj. syr. ros. solut. ℥j. bibit bonum haustum & admodum purgata fu­it.

Reversa 18. Maij. ordinavi se­quens.

℞. Conserv. flo. Cichor. fl. bugl. capil. ven. & rad. apii. an. ℥j. pulv. pellic. stomac. & intestin. gallinae. ʒj. limatur. Chalib. praep. ʒij. cum Syr. de 5. rad. F. Electuarium, sumat in­star castaneae manè alternis diebus superbibendo ad ℥jss. aq. sequen­tis.

℞. Aq. cent. min. ℥iiij. aq. Endiv. ℥ij. misce.

Hisce continuatis 2. Iunii ad me ve­niens, urinamque salubri similem ostendens, successum medicamentorum laudabat, utpotè quae nullam amplius in membris sentiret debilitatem, ci­bumque bene appeteret & concoque­ret; faciesque melius colorata, genae­que parum rubescentes, etsi fusco colo­re à natura praedita esset. Felix Plate­rus. obs. lib. 3. pag. 603.

Praeterire non possum pulverem me­um cachecticum, qui ob foelices suc­cessus imprimis in infantium cachexia febre lenta comitata, usualis in nostris officinis factus est.

℞. Rad. & sem poeon. excortic. an. ʒj. fl. ros. rubr. ʒss. nuc. mosch. pa­rum tost. ℈ij. baccarum lauri parum tostarum. ʒss. Spic. Schaenanth. Cro­ci. an. ℈j. pellicul. ventriculi & inte­stin. gallin. praepar. ʒj. Croci martis aperitiv. ʒjss. Cinamom. ℈j.f. om­nium pul. tenuissimus. Felix Platerus. Pract. Tom. 3. lib. 1. cap. 2. pag. 119.

Subsectio secunda. Pro Cachexia.

℞. SEri caprin. ℥v. succ. Ir [...]os de­purat. ℥ss. mellis rosat. ʒvj. Zinzib. gr. v. coq. simul & colatura jejuno ventriculo bibatur. Est hoc medicamentum pro purgandis redun­dantibus succis in cachexia accomoda­tum, mihique valde familiare. Cassia etiam interdum cum hierae simpl. spe­ciebus utiliter datur· licebit quoque frequenter clysteres iterare, ad cruda [Page 105] excrementa congesta evocanda. Io. Z [...]hius. consult. 21.

℞. Rad. Cichor. petrosel. foenicul. & capparum. polipod. q. sem. Cartham. an. ℥ss. hyssop. prass [...]i alb. origan. a­grimon. Ceterach. cuscut. adiant. an. Mj. sem. anis. soenicul. endiv. melo­num. an. ʒj.f. decoctio ad. ℥xv. in co­latura infunde per noctem fol. Sen. mundat. ℥iiij. agarici alb. ℥ij. epi­thym. ℥ss. gingib. ʒij. bulliant parum manè & fiat expressio. in qua dissol­ve sacchar. alb. lb j. paretur Syrupus mediocriter coctus, non clarificatus, capiat quinto aut sexto quoque die ℥ij. pro dosi cum pari portione aq. hordei, aut vini albi; huic dosi quandoque utiliter addetur rhei el. ʒj. Si diebus interjectis alvus non facilè descendat, moveatur his pilulis.

℞. Aloes opt. pul. hierae simpl. rhei el. agar. trochisc. an. ʒj. cum Syr. absinth. malaxentur simul, & f. massa, capiat pilulas duas aut tres pro dosi hora una antè cibum. quum nec Syrupo nec pilulis utitur conferet vinum ab­sin [...]hii pontici, quod etiam dilutum sit decocto cichorii· aut si id fortè fastidi­et, hoc utetur Electuario, quod & ro­borandi & praeparandi vim obtinet.

℞. Pulv. Elect. aromat. rosat. maj. & diamargar. frigid. an ʒij. ras. ebor. & C. Cerv. an. ʒiij.f. Electuarium per tabellas ponderis ʒiij. capiat unam ma­nè & per horam ante coenam. Ventri­culus & praecordia hoc foveantur un­guento.

℞. Ol. nuc. mosch. ol. menthae. ol. absinth. & amygd. amar. an. ℥ss. ce­rae parum· fi [...]t linimentum, ungatur manè & ante coenam; & superpona­tur scutum ex bombace· victus impere­tur euchymus, attenuans, & modera­tè calefaciens: isque non admodum plenus; ne vires imbecillae copia ob­ruantur: quocirca abstinendum à mul­tis sorbitionibus, & ab humidis, ut quae nimium implent, cruditatas ge­minant, obsistuntque curationi. maxi­mè vero ab immoderato potu abstinen­dum: atque si sitis premat, arte fal­lenda est. Ioannes Fernelius. consil. 33.

Omnis Cachexiae foelicissimum auxilium est pulvis cachecticus, qui sic fit.

℞. Chalib. praep. partem unam. Cassiae lign. part. 3. Sacchar. albiss. part. 4. M.F. pulvis. Ejus tantum, quantum mucrone cultri arripi potest, (seu ℈j.) detur ter quotidie, manè je­juno ventriculo, hora tertia vespertina; & ituro cubitum· is enim pulvis solus praemissis saltem vel vomitoriis, vel purgantibus, aliquando sufficit. Io. Hartmannus. Prax. Chim.

Sectio secunda. Pro Cacochymia a morbo relicta.

IN omni cacochymia à morbo re­licta hoc pharmaco ferè utor, nam variè flecti potest ad naturam aegro­rum, & ad variam materiam morbifi­cam.

℞. Rhab. opt. ʒj. vel ʒij. vel ʒjss. agar. rec. troch. ʒss. vel ʒj. aut ejus loco [Page 106] fol. Sen. ʒij. vel ʒiij. Cinamom. ℈j. Zinzib. ℈ss. vel anisi ʒss. macera haec tota nocte in vini albi, & aq. Endiv. an. ℥jss. Colat. adde mannae ʒvj. vel ℥j. Syr. ros. laxat. ℥j.f. potio. Io. Heur­nius. ad Aphor. 9. Sect. 2.

Sectio tertia. De Calculo.

EXistunt in corporibus nostris fodi­nae, non illae quidam ad aedifican­dum instructae, sed potius ad diruen­dam totius corporis fabricam. Nulla est corporis nostri pars, in qua lapides ge­nerari nequeant; generantur in capite, in lingua in pulmone, in corde, ventri­culo, jecore, vesica bilaria, liene, intestinis, mesentereo, & utero: at per antonomasiam & catexochen cal­culi cum dicuntur, in renibus aut vesi­ca generati intelliguntur, quia in his partibus frequentius generantur. Si vesicam calculus obsideat, dicitur af­fectus [...] & [...], si verò renes calculo laborent, [...] appellatur. Calculum definimus, quod sit corpus solidum & durum ex humore terrestri & salso, in renibus potissimum & ve­sica stupore affectis, in lapidis formam concretum, obstructiones & distentio­nes inferens. Causam materialem (re­jecta veterum opinione de calore ma­teriam crassam & viscidam exsiccante, indurante & in lapidem convertente) statuo succum lapidescentem. i. e. ter­restrem materiam justa proportione sali mixtam, efficientem verò spiritum lapidificum succo illi insitum. Suc­cum hunc lapidescentem, qui in omni passim terra invenitur, cum alimento attrahimus; s [...] itaque vel ob coctricis, vel excretricis facultatis debilitatem, vel ob ejus succi in alimento copiam, omnis in ventriculo secerni & indè ex­pelli non possit, per ductum thoraci­cum unà cum chylo transit in cor, indè cum sanguine in aortam delatus, per arteriam tandem emulgentem pellitur in renes; ubi in minutissimis arteriae ramulis extremis, aut carne iis proxi­ma haeret, ibidemque continuo san­guinis appulsu rotatus, arenularum formam paulatim induit· quod si re­num sensus scabritie earum irritatus, stimulum sentiat, expellit ocius cum seroso humore arenulas· at quibus flac­cidi renes, sensusque obtusi, in iis & generantur arenulae, & retinentur, donec unitae demum in calculos con­crescant; qui denique naturam magis stimulando, etiam sui excretionem promovent· eodem modo se habet ge­neratio calculi in vesica. Si enim tem­peries vesicae non rectè sese habeat, urina, quae clara fieri debebat, partibus ejus omnibus exactè mixtis, turbida evadit, & partes terreae & tartariae a quosis non exactè permistae ad fun­dum vesicae subsident, atque ibi vi insi­ta ad coagulationem tendentes, in la­pidem c [...]e [...]nt. Calculi causae antece­dentes sunt praeter partium affecto­rum stuporem sive obtusum sensum, crapula & cruditates, intempestivus mox à sumpto cibo corporis motus, cibi omnes qui crassum, ac lentum succum praebent, vina immatura, au­stera, nigra, crassa, & dulcia, impri­mis mustum, cerevisia recens foeculen­ta [Page 107] & crassa. Diuturna etiam equitatio, saltus & motus omnis qui fit inclinato dorso, veneris item immoderatus usus. Huc etiam pertinet hereditaria ad cal­culum generandum dispositio. Quod autem lapidosa coagmentatio aliis po­tius fiat in renibus, aliis in vesica, cau­sa est, robur vel debilitas harum parti­um· quibus renes debiliores facilius in nephritidem incidunt, quibus hi vali­diores, potius vesicae calculo corripi­untur· pueri frequentius vesicae, seni­ores renum calculo laborant.

Calculi renalis signa sunt 1. dolor circa lumbos fixus 2. urina plerumque cruda tenuis & aquea ob obstructionē, aliquando cruenta ubi se movere inci­pit calculus, & angustiam papillarium processuum perrumpens carnem dila­rat. 3. torpor cruris è directo 4. do­lor testis ejus lateris in quo nephritis, ejusque sursum retractio. 5. nausea & tanta ventriculi subversio, ut omnem fastidiant cibum, & injectum statim eructent.

Lapidis vesicae signa propria sunt. 1. Mistio crebra adeo ut tandem assi­duò meiendum sit, vixque possit uri­na cohiberi. 2. Urinae suppressio ob­viam quidam impulso calculo. 3. te­nesmus, quod vesicae cervici consenti­at anus. 4. Dolor alias universum pu­dendi ductum alias glandem solam af­fligens, isque acerrimus sub emictionis finem, cum calculus urinae cursu inci­tatus, quasi proditurus Sphincterem violentius comprimit. 5. Pudendi pruritus & erectio. 6. Sabulosa in uri­nis subsidentia· per vocem Sabulosa seu [...] intellige Sabulum crassum, cui veluti terra pinguis sit admixta, hoc est lutosum sive argillosum quid, veluti narium mucus matulae fundo te­naciter inhaerescens, signum sanè lapi­dis majoris in vesica concreti pathog­nomonicum.

Subsectio prima. Pro Praeservatione a calculo & Podagra.

TOto anno rhabarbari usum fami­liarem sibi proponat, ita ut saltem ter in mense assumat ex eo ad ℈ij. vel ʒj. sive mandendo & deglutiendo abs­que alterius rei commistione, sive per­miscendo vel cum saccharo rosato vel cum passulis. Asfiduus usus sacchari rosati in praeservandi ratione prae cae­teris omnibus mihi summoperè proba­tur, vix enim quicquam magis saluta­re à nobis excogitari potest, & quod sine ullo nocumento, aut perturbatio­ne, omnes corporis partes juvet, prae­cipuè autem renes. Hoc salutare auxi­lium ita est temperatum, ut si latiores facti sint renes, ad convenientem na­turae suae statum illos deducat: quod si obstructi sint & pleni, abstergat; si incaluerint, refrigeret· ventriculum autem ab omnibus excrementis prae caeteris mundum reddit ac roborat; ipsam quoque abigit destillationem· maximè igitur mihi probaretur, si quotidie manè per horam unam ante prandium mediam ejus uneiam sume­ret. Consultum etiam mihi videretur, si aliquando ut bis aut ter in mense ℈j. aut ʒss. opt. rhei illi adjungere­tur. Io. Baptista Montanus. Cons. 267. & 268.

Subsectio secunda. Pro Calculo Renum.

SI pertinax adsit dolor, manè & vesperi tribus horis ante cibum, hoc decoctum sumet.

℞. Juris pulli lb ij. rad. alth. ℥j. fol. malv. Mj. gran. alkikengi. numero x. cicer. rubr. gr. xx. cinam. crasse contusi. ʒss.M. bulliant ad dimidium & colentur. in colatura dissolve▪ ol. amygd. d. rec. & sacchar. opt. an. ℥j. totum bibat calidè. Io. Baptista Mon­tanus. Consil. 272.

Viro quodam sexagenario calculo renum laboranti persuasi, ut clyste­rem sumeret, quod, nisi doloris vehe­mentia illum ursisset, nunquam fecis­set.

℞. Rad. alth. ℥ij. rad. petrosel. foenicul. an. ℥j. fol. malv. viol. parie­tar. an. Mj. flo. Chamaem. melilot. Sambuci. an. pj. sem. Lini, foenugraec. an. ℥j. Sem. carui. ℥ss.f. decoctio. in colat. lb j. dissolve bened. Laxat. ʒij. cass. cum Sena ʒiij. ol. Chamaem. ℥jss. ol. scorp. ℥ss. mell. viol. ℥j. f. Clyster.

Hoc injecto melius habuit, eo verò reddito, dolor circa inguina urgebat, è quo calculum descendisse judicavi. Jussi regionem inguinum ol. Chamaem. inungere. insessionem postea ordinavi ex decocto malv. viol. & Chamaem. ex quo levamen sensit, versus noctem dedi narcoticum· benè dormivit. ma­nè rediit dolor; jussi repetere balne­um, post cujus usum calculum ejecit, liberatusque est.

Recidivam passus sequens ordinavi.

℞. Rad. liquirit. ℥j. rad. ononid. foenic. an. ℥ss. polipod. ʒvj. sem. ani­si. ʒij. alkikeng. ʒj. passul. numero x. prunorum vulgar. numero v. Sen. ℥ss. f. decoctio in Colat. ℥iiij. dissolv. cass. rec. extract. Syr. rosat. solut. cum rheo. an. ℥ss.M. bibat. dejecit. non remittente dolore, Clyster denuo bis est injectus. incessione quoque iterum usus est· julepum postea hunc praescri­psi.

℞. Aq. parietar. ℥j. aq. foenic. fl. fabarum, julepi rosac. an. ℥ss. capiat una vice, inde convaluit· imperavi po­stea ut deinceps decoctum cicer. rad. petrosel. cortic. fabarum, & rad ono­nid. in jusculo manè frequenter, prae­servationis gratia biberet. Felix Plate­rus. obs. lib. 2. pag. 465.

Quidam sequentium usu saepius cal­culum mictione ejecit, eoque ad prae­cautionem, ne subsisteret, doloremque nephriticum induceret, utebatur· pul­verem sequentem bis in septimana cochlearis unius quantitate sume­bat.

℞. Rad. liquirit. ℥ss. nucleorum persic. sicc. ℥j. sem. anis. foenic. an. ℥ij. sem. alkikengi. ʒj. sem. milii solis. ʒss. lapill. Cancr. ʒij. sacchar. cand. ℥ss.M.F. pulvis tenuissimus.

Superbibat interdum decoctum ci­cer. rubr. petrosel. cortic. fabarum ad­dito butyro rec. & pauco sale. Pilu­las sequentes deglutivit interdum.

℞. Resin. laric. vel abietin. limpi­dae q. voles. fubigatur pulvere liqui­rit. & sacch. candi. F. pasta. ex qua parvae formentur pilulae, capiat ad ʒj. vel plus. Felix Platerus. obs. lib. 2. pag. 467.

[Page 109]Syrupus ad Renum calculum fran­gendum, si tamen non fuerit confir­matus, sed sriabilis extiterit, ad are­nulas etiam expurgandas, detergendos renes & vesicam, & ad suppress [...]m uri­nam, sic fiat.

℞. Rad. Saxifrag. rusci, levistici, eryngii, ononid. alth. foenic. petrose­lin. graminis. an. ℥ss. raphan. sylve­stris. ℥ij. fol. beton. pimpinell. cyma­rum absinth. urtic. puleg. nasturt. ca­lamenth. polygoni minor. helxines. an. Mj. halicacabi. numero xx. sebe­sten. numero xv. cort. rad. Lauri. ʒiij. sem. ocymi, bardanae, petrosel. seseleos, dauci, milii solis. an. ʒij. uvarum pass. liquirit. an. ʒvj. capill. ven. polytri­chi. an. Mj. coq. in aq. capill. ven lb x. in duplici vasce donec vj. supersint. & cum Sach. fini. lb iiij. & mell. despu­mati lb ij.F. Syrupus perfectè coctus & aromatizatus ℥j. Cinamomi, & ℥ss. nucis mosch. curavi usu hujus Sy­rupi fere sexcentos à calculo renum. Modus utendi est, ut praemissis univer­salibus, dentur ℥iij. cum ℥vj. decocti­nis rad. eryngij & cardui stellati flore purpureo, factae in duplici vase ex aq. graminis, continuetque diebus 15 hora ante prandium quinta. Hactenus non inveni aliquem, qui ex hoc decocto cum Syrupo suprascripto non fuerit praeservatus. Horatius Augenius. Tom. 1. Epist. & consult. lib. 12. Epist. 2.

Subsectio tertia. Pro Calculo renum.

NIhil aeque (ut longa experientia experti sumus) in calculosis alvo existente duriore vel obstructa, confert quam statim Clysterem injicere. Imò hoc adeo aliquando juvare comperi­mus, ut aliis medicamentis non opus sit. quemadmodum evenit cuidam do­minae Abbatissae, quae cum frequenter dolore nephritico admodum vehemen­ti ex calculo renum asficeretur, & se­mel dolore affligente ex medici cujus­dam consilio infusum rhei & fol. Sen. accepisset, unde pessimè habuit, me tandem dolore supra modum aucto, vocavit, statim proposui ut enema anodynon & emolliens injiceretur, quo injecto, omnis dolor miraculi instar evanuit· talis erat Clyster.

℞. Rad. malv. cum foliis. Mij. rad. alth. ℥jss. fol. mercurial. parietar. betae, caul. rubr. an. Mj. fl. Chamaem. meli­lot. sumit. aneth. an. pj. sem. lini, foe­nugraec. an. ʒij. sem. anis. foenic. an. ʒj.F. decoctio in Colat. ℥xij. dissolv. Cas­siae rec. extract. diacathol. an. ℥ss. bened. Laxat. ʒij. vitell. unius ovi. ol. amygd. d. Chamaem. aneth. an. ℥j. Salis. ʒjss. M.F. Clyster. Petrus Forrestus. obs. 22. lib. 24. De Renum morbis.

Mitigato d [...]lore & repurgatis primis viis, ea quae calculum protruderent & expellerent dedi in hunc modum.

℞. Sem. Milii solis petrosel. mace­don. & communis, sem. saxifrag. & chaerefol. an. ʒss. sanguin. hirci praep. ℈j. succ. liquirit. ℈ij. trochifc. alki­keng. sine opio ℈ss. terebinth. lotae in aq. foenicul. & apii, deinde parum to­stae ʒij.F. pilulae admodum exiguae ex ʒj. quibus multa fragmenta lapillorum & arrenularum expellebat. Petrus Forrestus. obs. 19. lib. 24.

Subsectio quarta. Pro Calculo Renum cum Vrinae retentione.

INjectus est Clyster emolliens & do­lorem sedans, deinde hic fotus praescriptus est.

℞. Rad. Alth. mund. ℥iiij. fol. malv. parietar. Chaerefol. fl. Chamaem. melilot. an. Miiij. sem. lini, ℥j. sem. malv. Petrosel. an. ʒijss.F. decoctio in aqua, incisis prius incidendis, & contusis contundendis pro lb iij. pro fotu. Reliquiae deinde pistentur, & duobus sacculis quadratis includantur, qui post fotum calidè alternatim lum­bis, inguinibus & pectini applicen­tur· quibus dolor multum mitigabatur, & lotium fluere cepit. Praescripsi tunc ut ex hoc decocto sumeret ad libi­tum.

℞. Rad. ononid. foenicul. petrosel. liquirit. ras. an. ℥ss. sem. alth. malv. an. ʒjss. cicer. rub. ℥j. sem. 4. frigid. maj. an. ʒj. ficuum ping. numero v. Sebest. numero iij. hord. mund. ℥j. gran. al­kikeng. numero vij.F. decoctio. in colat. lb j. dissolv. Syr. de Limonib. de quinque rad. an. ℥j.F. apozema, cujus usu calculos reddebat fed exigu­os. Deinde ut calculos melius expel­leret, & ipsi magis comminuerentur, dedi cochlear unum atque alterum no­strae destillationis contra calculum, quae fit ex rad. ononid. & raphan. Sylvestris cum vino Rhenano in Bal. M. destillatis. Dabam ℥ijss. pro vice c▪ m ʒss. ocul. cancr. pulverif. & ut adhuc viae laxiores fierent, imperavi quoque ut renes & obliquè ad inguina descendendo pectinem inungeret hoc unguento.

℞. Ol. Lil. alborum, amygd. amar. an. ℥ss. pingued. gallin. capon. an. ʒiij. unguenti de alth. ʒij.M.

Postea ut renes magis purgarentu [...], & viae urinales, exhibui hunc bo­lum.

℞. Cassiae rec. extract. ℥j. sem. anis. pulv. ℈j. Sacchar. Candi. asperso. F. bolus.

Si dolor adhuc rediret, jubebam ut flores Chamaem. decoqueret in cerevi­sia, & ex ea cyathum sumeret.

Deinde uno aut altero interposito die sumpsit & hunc pulverem.

℞. Pulv. spec. justini ℈ij. ocul. cancr. ℈ss.F. pulvis, detur cum cya­tho uno decoct. infrascriptae, de qua etiam absque pulvere aliquando sume­bat.

℞. Rad. alth. ononid. petrosel. foe­nicul. lappae, apii, an. ℥ss. agrimon. parietar. choerefol. capil. ven. polytrich. an. Mj. fl. rosmar. chamaem. an. pj. sem. anis. foenicul. carui, ammeos, dauci (nam valde ventositatibus homo cras­sus & obesus erat obnoxius) an. ʒjss. sem. petrosel. ʒj. sem. malv. ʒss. ju­jub. sebest. an. numero v. gran. alki­kengi, numero vj.F. decoctio in aq. communi & vin. rhenano, an. p▪ ae. ad lb j. coletur, clarificetur, prius cum saccharo albiss. condulcorato ad sapo­rem delectabiliorem, cum ℥ij. cina­mom. elect. F. claretum. Multos cal­culos ad magnitudinem parvi pisi, & cicerum modò citrinos, modò subru­fos [Page 111] expellebat: iisque expulsis eo tem­pore convaluit. Petrus Forrestus. obs. 23. lib. 24.

Hedera terrestris insusa in aqua vi­tae, eam efficacem reddit ad calculos pellendos, estque singulare quorun­dam experimentum.

Vini acidi largo potu se quidam in­ebrians, urinamque etsi micturiret, quamdiu ferre poterat, retinens, tan­demque impetu quodam reddens, hac ratione calculos retentos in ureteribus, eumque affligentes, propellebat, saepe­que emingebat: Sic & alius urbis nostrae civis, largiore potu vini diu­retici calculos ex ureteribus propel­lens ʒss. ponderis saepe per urinas red­didit, quorum multos, hoc remedii genere, sine magnis cruciatibus ex­cretos, mihi monstravit. Succus Li­monum ad ℥j. per se, addito ad gra­ti [...]m, si quis velit, saccharo, propina­tus plurimum efficit; vel si cum vini malvatici aut alterius efficacis haustu ad ℥iij. aliove liquore convenienti bi­batur. Felix Platerus. Prax. med. tom. 2. cap. 12. pag. 499.

Subsectio quinta. Pro Calculo Renum.

QUum calculo renum laboraret mulier quaedam cum intollera­bili dolore, ob retentam urinam, vo­catus ego in auxilium, haec subsequen­tia remedia adhibeo.

℞. Parietar. virid. Miiij. cum bu­tyro recenti & oleo anethino, & exi­guo scorpionis adjecto Cataplasma fi­at. Clystere prius immisso, pectini apponebatur· continuò bibebat ex de­cocto sequenti.

℞. Sem. malv. alth. an. ʒiij. ci­cer. rub. ℥iij. caric. ping. numero ix. sebest. numero viij. sem. 4. frigid. Maj. an. ʒij. hord. mund. ℥ij. liquirit. ras. ʒvj.F. decoctio in aq. pluvialis lb iiij. ad lb ij. Colaturâ ad libitum utebatur; post cujus usum minxit, & lapillos multos ejecit, perfectamque valetudinem consequuta est.

Mulieri cuidam cum meire non pos­set, Medici adstantes oculos cancro­rum pulverisatos dederunt, & hoc modo urinam provocabant. Petrus Forrestus obs. 25. lib. 24.

Praecedentibus Clysteribus aliisque lenientibus, dolore etiam mitigato, comminuentia lapidem exhibemus; inter quae commendatur sanguis hir­cinus, dosis à ℈j. ad ʒj. cum vino dulci coquatur aut aqua apii, & biba­tur. Quomodo autem antiqui sangui­nem hirci parabant, vide apud Aetium, cap. 12. Tetrabibl. 3. sermon. 3.

Inter alia quae à tota substantia con­ducere creduntur, est passerculus qui­dam inter sepes & murum victum quaerita [...]s, Troglodites appellatus, qui sale conditus, & in cibo crudus acceptus morbum perfectè sanat, in posterumque generari prohibet. Aetius etiam hoc ex Marciano medico Aphro efficacissimum scribit. Leporis pel­lem in ollam conjice, & in furnum demitte, atque ubi usta fuerit, ut pro­bè conteri posset, acceptam tere, & ex ipsa cochlear unum cum vino jejunis [Page 112] in solij calidae aquae inscensu praebe. Si verò velis experimentum Pharmaci ipsius accipere, ex eo in vinum conji­ce, & in vinum item lapidem ex flu­mine acceptum injice, & contectum per paucas horas sine, & in grumos lapis dissolvetur. Alii leporem totum in ollam novam reponunt optimè clausam, quam in furno tam diu de­siccari permittunt, ut indè pulvis fieri possit. Cuj [...]s à ʒj. ad ʒij. cum aliquo diuretico praebent. Alii lepo­r [...]m jugulantes in fua pelle sanguinem reponunt, & eam cum sanguine in furno tamdiu deficcari permit­tunt, quo inde pulvis fieri possit. Hoc pulvere Medicus Sarace­nus apud Guainerium dicitur mira­bilia praestitisse, praegnantem leporem jugulabat, deinde lepusculos è ventre extractos, & evisceratos sanguine ma­tris implebat, & in furno, eo modo quo supra dictum est desiccari permit­tebat, & pulvere indè parato utebatur

In calculosis magna cum utilitate saepe usus sum decocto rad. Lappae & Ononidis, sed & sola radice Lappae in cerevisia decocta Calculosus quidam sibi ipsi lotium provocabat. Quidam terna allii capita decocta manè assume­bat; eodem die rupto calculo protinus urina profluebat, & dolore levabatur. Manardus in aureo petasone, ex muli­erculae cujusdam consilio cinerem fa­barum cum vino pictaviensi instar lixivii colabat, cujus duo aut tria cochlearia ad summum fimo columbi­no pauco immixto potabat, cum ex calculo mingere non posset, idque cum in dil [...]culo sumpsisset in continente minxit, & una lapidum fragmenta cum urina exibant· referebat adeo ve­hemens esse medicamentum, ut per totum corpus sudor efflueret, tamen arcanum infallibile est, & ex eo sem­per mingebat: stercore columbino non solum veteres ad comminuendum lapidem usi sunt, sed & Neoterici, te­ste Guainerio, qui commendat pulve­rem stercoris palumborum rubeorum, qui prius tamen nutriendi sunt semine lini, aut pane in quo semen foeniculi coctum sit; deinde hoc stercus per di­em & noctem in aceto infusum, & iterum exsiccatum, & in pulverem redactum, cum cinamomo exhibitum ad ʒj. egregiè confert. Vel,

℞. Hujus fimi columbini sic parati. ʒj. origani ʒss. sacchar. ʒij.F. pul­vis pro una dosi quocunque modo de­tur mirabiliter operatur.

Nobilis quidam cum calculo labora­ret, & dolor in rene & uretere illum lancinaret, post injectum enema sump­sit oleum amygdalarum d. cui succus Límonis immixtus erat, & pectini apponebat sacculum ex cumino, qui­bus praesidiis calculus expellebatur. I­dem alio tempore cum exiguum no­strae destillationis (de qua supra dictum est) praegustasset, miraculi instar cal­culos unà cum lotio reddebat. Petrus Forrestus. Schol. obs. 25. lib. 24.

Subsectio sexta. Pro Calculo Renum.

SAevissimo huic morbo per rectam victus rationem occurrendum [Page 113] est. Removeatur igitur à mensa cibo­rum varietas, & cruda quae delectant cum periculo. Uvas passas majores unà cum acinis dentibus comminutas, in prima mensa comedat, vel quod tu­tissimum est, & in multis magno suc­cessu approbatum, aliquot nuces avel­lanas ad ix. vel x. perpurgatas ante prandium vel coenam comedat· com­pertissimum enim habemus non pau­cos saevis cruciatibus calculi die affe­ctos, usu avellanarum liberatos. Ab hoc malo praeservat radix eryngii, caro Cynosbati cum saccharo in modum E­lectuarii redacta: Item succus vero­nicae cum saccharo spissatus, cui semi­na viol. admisceantur. Haec tutissima & usu atque experientia comprobata sunt remedia. Consulo etiam usum Rhei cum carne passularum per setace­um cribratarum, vel morsulos è Rha­barbaro. Plurimum enim hepar at­que renes juvant, & ventriculum ta­men non laedunt, ut etiam roborent. foris multa adhiberi possunt, sed duo mihi▪ maximè probantur. Primum hoc unguentum.

℞. Succum malvarum, & misc. lento igne cum adipe cuniculi praeser­tim eo quod ad renes reperitur. Hoc saepe inungantur lumbi.

Secundo, Misceatur unguentum ro­saceum Mesues cum oleo amygd. a mar. & utatur ut prius. Addam lau­datum à peritissimis medicis, cujus usus singulis annis in vindemia est. Accipiantur vinacei praelo expressi, atque adhuc calentes ex uvibus matu­rioribus & matutinis horis, ac ante coenam dimidium horae renibus quin­que diebus apponantur. Hoc reme­dium excellentem Medicum autho­rem habet, & rationi maximè con­sentaneum est: cum enim in renum affectione à calculo, tenuare atque mollire Hippocr. jubeat, & vinacei mo­derato suo calore materiam tenuent, substantiam etiam renum molliorem reddant, ut calculi per eam facillimè transeant, & robur astringente facul­tate addant; sanè non video quid ad rectam praeservandi rationem in isto usu Vinaceorum, nisi immo [...] fortè renes sint calidi, desiderari queat. Ap­plicetur etiam parti dolenti hoc Cata­plasma, quod refrigeratum statim rur­sus in sartagine calefiat.

℞. Malv. parietar. virid. an. Miij. raphan. sine radicula, petroselin. cum toto. an. Mj. coq. in s.q. aq. purae & additis tribus caepis, ac oleo amygd. d.q.s.F. Cataplasma. Deinde con­tunde cum ol. Scorpion. amygd. amar. ad formam emplastri extendatur, ac renibus si dolor est renum, vel vesicae applicetur· nam calculum frangit at­que emollit. In gravi renum dolore & calore hoc Emplastrum ut facilius calculum elidat, prodesse saepe ani­madverti.

℞. Cancros numero ix. bulliant in q.s. aq. purae vel lactis, & contun­dantur, ac rursus coquantur, succus (que) exprimatur. Eo succo imbuatur pa­nis albi medulla, & additis duobus o­vorum vitellis, butyr. rec. & ol. viol q.s. commisce omnia in mortario, & extendantur in panno lineo, & reni­bus ac ureteribus applicetur.

Intra corpus ad viarum lenitionem [Page 114] & calculi attenuationem, prodest de­coctum rad. alth. & petrosel. cum her­ba Veronicae addito melle vel Sacchar. vel butyro rec. vel ol. amygd. d. De­coctum etiam hederae terrestris cum veronica, ononidis etiam radices op­timae sunt· ad Balnea autem & inses­sus nequaquam deveniendum, nisi ista non contulerint, & corpus fuerit cly­steribus vacuatum; tunc enim si gra­viter in viis impactus calculus haereat, nec praedictis remediis cedat, iis locus esse posset. Io. Crato. consil. 17. lib. 5.

Subsectio septima. Pro Calculo Renum ad Marchio­nem quendam.

REmedia pauca, tuta tamen, & usu in multis salutaria comperta praescripturus sum. Lenita prius de­center alvo, alternis diebus, vel ali­quoties tantum singulis septimanis Syr. de succis 2. vel 3. cochlearia manè assumat. Ita fit.

℞. Succ. veronic. lb ss. heder. ter­rest. ℥iij. portulac. ʒjss. (fortè ℥jss.) exprime ex herbis viridibus prius vino lotis, & coque lento igne: ubi resede­rint post coctionem, adde Sacchar. q.s.F. Syrupus commiscendo Spec. aro­mat. rosat. ʒj. quod ad localia atti­net, in dolore renali plurimum Em­plastrum hoc conferre usu comperi.

℞. Cancr. numero xij. Coq. in aq. simplici, & contunde, postea expri­me, imbuatur eo panis albus, adde vitell. [...]vor. numero v. ol. amygd. d. & scorpion. an. ℥iij.M. & fiat Em­plastrum quod regioni renum applice­tur.

Cataplasma è parietaria ureteribus & vesicae apponendum hoc modo fa­cio.

℞. Parietar. Miiij. coq. in s.q. ol. amygd. d. & adde Cepas sub cineribus coctas, numero iij. ol. Scorpion. ℥ss.M. Hoc mirificè dolores sedari & cal­culum elidi magno (beneficio Dei) suc­cessu comperi. Urgentibus doloribus bibat hoc decoctum.

℞. Rad. alth. ʒij. passul. maj. ʒiij. fol. veronic. heder. terrest. an. pj.F. decoctio in aq. purae, q.s. & detur bo­nus haustus cum Saccharo. Solum etiam decoctum rad. alth. ad leniendas vias bibere cum butyro & melle utile est.

Ad subducendam verò materiam valde probo, usum terebinthinae Ci­priae coctae, sed cum parum aut nihil educat, ad ʒj.℈j. rhei optimi aqua Cinamomi aliquoties affusi, & pauxil­lum succi liquirit. admisceri velim. nam quantum rhabarbarum renibus, imprimis verò hepati & ventriculo in substantia datum prosit, sciunt omnes periti Medici. Exhiberem id ante coenam. Io Crato. cons. 84.86, 87. l. 6.

Aqua destillata ex urina humana vel tauri, nisi ab hoc abhorreat aeger, mirum in modum convenit ad fran­gendum calculum & ciendas urinas. Ex portulaca succum exprimito, eum resiccatum in catapotia redigito, & ʒj. exhibeto. ad miraculum usque lapidem expellit.

Apozema seu Syrupus ad expur­gandas arenulas ex renibus.

[Page 115]℞. Rad. 5. commun. an. ℥jss. rad. Cyper. asar. an. ℥j. rad. bardan. pim­pinell. Saxifrag. an. ℥ss. fol. beton. Mj. agrimon. endiv. cichor. cum toto an. Mjss. capill. ven. Mss. sem. dauci ameos, carui, saxifrag. an. ʒij. sem. milii solis sem. bardan. & bismalv. an. ʒjss. sem. 4. frigid. maj. an. ʒj. cicer. rubr. pij. fl. genist. pj. fl. cord. an. pij.F. decoctio ad lb j. in colat. dissolv. Syr. de raphano. ℥iij. oxymel. scillit. ℥jss. Sacch. q.s.F. Syrupus mediae de­coctionis, aromatizetur cum ʒij. in­terioris cinamom. & ʒj. Scaenanthi. Martinus Acacia. consil. 80. lib. 6. consil. Cratonis & aliorum Medicorum a Scholtzio editorum.

Facta evacuatione statim propine­tur oleum amygd. sic praeparatum.

℞. Ol. amygd. d. ℥iij. amar. ℥ij. sacch. alb. duri pulveris. ℥ss.M. Si aeger propensus esset ad vomitum, ole­um minimè exhibeatur: statim enim per vomitum redderet: sed ejus loco bibantur aquae è flor. Sambuci ℥iiij. aut ℥vj. cujus talis est descriptio.

℞. Vini malvat. opt. ac potentis lb iij. nucleorum persicorum, numero C. cerasorum acerborum, numero CC. fl. Sambuc. rec. albor. sine ramis ℥viij. nuclei crasso modo contundantur; & unà cum floribus in vino malvatico in­fundantur: seorsim tamen fiant duae infusiones, altera cum nucleis, altera cum floribus. Integrum diem duret infusio, deinde S.A.F. destillatio in vitreis organis. aqua collecta in vitro servetur, aut vase vitreato, quod pro­bè obturatum servetur. Haec aqua repentè diminuit lapillum, ut cum u­rina excernatur. Praesentaneum eti­am remedium est, si in vino malvati­co infundantur quatuor aut quinque guttae ol. vitrioli▪ & bibantur. in jus­culo etiam decoctionis petroselini mis­ceri possunt. Idem praestat raphanus derasus in vino albo per aliquot horas infusus, deinde vinum colatum biba­tur. Singulare est ad comminuendum lapidem, si radix ononidis pulverisata sumatur. Idem praestat illius aqua destillata, sicut & aqua destillata è flo­ribus fabarum, & agrimoniae, & è li­monibus incisis. Hier. Donzelinus. consil. 83. lib. 6. consil. Cratonis & aliorune medicorum a Scholtzio editorum.

Mulierem curavimus quae 2. mensi­um spatio, plus quam 400. calculos excrevit per urinarios meatus, diffe­rentis tamen magnitudinis, propinato spiritu vitrioli cum aqua graminis ad aciditatem. Dominicus Panarollus. obs. 34. Pentecoste. 2.

Nos oleum petroleum naturale non artificiale externè supra renes unctum summoperè laudamus· experiantur Medici maximum enim remedium habebunt. Dom. Panarollus. obs. 2. Pen­tecoste 2.

Subsectio octava. Pro Calculo Renum ad Abbatem quendam.

SI tibi aetas constans est, & vires firmae, habitusque corporis non planè longitudine morbi & dolo­rum acerbitate attritus & dissolutus, omnino tibi autor sum, ut cures inter­nam [Page 116] brachii venam aperiri, ejus nimi­rum quod è directo respondet magis affecto reni. Eam verò quantitatem demi velim, quae praesenti medico, con­sideratis cum judicio rebus omnibus necessaria visa fuerit. paucis deinde in­termissis diebus, aperies venam in poplite, aut circa talum alterutrum, si alter ex renibus plus altero laboret; aut venis circa talum in utro (que) pede a­pertis, si ex aequo renes sint affecti, sanguinem demes: quarum prior avertit humorem à parte dolente, & evacuat; posterior magis à loco affe­cto educit: Ex posteriore evacuatio­ne hac, mirum quam soleant morbo hoc laborantes levari, quod ego fre­quenti experientia cognovi; primum­que ex Hippocrate didici. 6. Epid. Sect. 1. Aphor. 5. Post hanc sanguinis e­vacuationem (nisi vehementes dolo­res praesentes alia remedia interponere nos cogant) velim corpus evacuari, non una vice, sed reiteratis, idque in­terpositis diebus, aliquando duobus aut tribus, aut pluribus prout visum fuerit praesenti & curationem admini­stranti medico, qui hoc ex virium corporis tui cognitione, & nocentium in corpore humorum multitudine fa­cilè dignoscet. Praescribo hic in eum usum pulverem solutivum, qui sine detrimento optimè educit eos humo­res, qui solent calculo materiam prae­bere, divertit humores à renibus, eos (que) expurgat. Estque hic pulvis in Gallia hac multis probatus, qui eo se subinde à gravissimis renum item & coli dolo­ribus liberant. Pulvis hic esto.

℞. Fol. Sen. ℥ij. rhab. opt. ʒss. (fortè ℥ss.) turbith. ʒjss. hermodact. ℈ij. gr. v. polipod. ʒss. cinamom. zinzib. milii solis. saxifr. sem. Genistae. an. ʒj.F. omnium pulv. subtiliss. dos. a. ʒj. ad ʒjss. in vino albo· etiam in ipsis gravissimis doloribus cum juva­mento & tutò exhibui.

Si verò dolor malè & graviter ha­beat, is hoc modo tolli à me solet, sin­gulis diebus per os velim hanc potio­nem manè epotari & aliquando vespe­ri ante coenam reiterari.

℞. Nucleos Persicos numero xiiij. succ. liquirit. ʒj. lactis sem. frigid. maj. extract. ex aq. malv. vel capill. ven. ℥ijss. vini malvatic. ℥iijss. mixtis omnibus, contusis nucleis, & dissolu­to succo; F. potio· vel hujus loco ex­hibeatur hic pulvis, quem ego exper­tissimum habeo.

℞. Cineris leporis integri combusti in furno S.A. partem decimam (le­pus suffocari [...]ebet▪ ne vel sanguinis gutta ex eo pereat) saxifrag. ℥ss. bacc. lauri, ʒiij. sem. viol. fructus integri lappae maj. an. ʒj. fol. quercus, ℥ij.F. pulvis subtiliss. dos. ʒj. in vino albo manè jejuno ventriculo. Verum mul­tò erit efficacior, si sequenti aquarum mistura dissolvatur, quae hoc modo fit.

℞. Aq. ex stercore bovino Majo mense distillatae, ℥iiij. vini malvatici vel albi potentis, quod per 24. horas raphanos incisos in vase vitreo infude­derit ℥ij. aq. fragor. destil. ℥j. Succ. aurant· vel limon. ʒiij.M.F. potio in aurora.

Ut Palato gratius sit Medicamen­tum, admisceri potest paululum Syr. [Page 107] Capill. ven. Haec sunt remedia quibus ego in ea dispositione semper sum m [...] ­gno cum successu usus. Exterius ap­plicari debent quae leniter discutiunt, quae laxant, quae dolores mitigant. laudo maximè si dolores vehementes sunt, aliquando balneum aq. dulcis, aliquando insessiones in oleo, a­liquando fomenta ex decocto pa­rietar. alth. malv. Chamaem. me­lil. Cap. ven. beton. sem. foenugraec. lini, Coriandr. foenicul. & petro­sel.

His quaedam subjungam paratu fa­cilia, quae in promptu semper esse pos­sunt, quibus etiam alias, hunc mor­bum perfectè curavi. imprimis maxi­mè laudo usum frequentem nucleo­rum persieorum, vel si haberi non pos­sunt amygd. amar. Do edendos 10. vel 12. manè in principio prandii, vel paululum ante illud, vinum album imbecille, in exigua quantitate superbi­bendo. Item probatus est mihi pul­visculus virgae aureae vel artemisiae, vel calam. aromat. pondere ʒj. in vino al­bo in aurora exhibitus; sed sit ipso­rum frequentior usus. Item accipio radices alth. elotas & exenterates ut ita dicam, insundo vino albo· dein de­stillo, ex aq. destillata propino tempo­re doloris cyathum dimidium, & ju­vantur. Item accipio aliquando co­lumbum juvenem, deplumo, abscindo caput pectus integrum cum alis ause­ro, crura item & coceygis ossa, ejicio­que intestina omnia, relinquo solum dorsum ipsum & quod ipsi interius adhaeret, exsicco in furno in cratere ligneo, pulvero, [...]umque ad ʒj. vel ʒij. exhibeo in vino albo n [...]n sine magna utilitate. Passer troglodites, ferè ab omnibus, licet malè dictus re­gulus, quocunque modo exhibitus, me experiente, juvat calculosos. Rei­nerus Solinander. Cons. 15. Sect. 1.

℞. Liquirit. ras. rec. ʒiij. lapid. judaic. ocul. cancr. an. ʒj. sem. milii solis rhab. opt. an. ℈iiij. sem. foenicul. anis. mastich. Cinamom. galang. an. ℈ij. Macis, Caryophill. an. ℈j. gran. junip. ʒij. Mithrid. ʒjss. Conserv. ros. ℥ss. add. gran. alkikengi deglubato [...] numero xij. vini malvat. lb iiij. indita in vitrum relinquantur per dies 16. tum coletur· hujus vini capiat manè cochlearia 2. vel 3. aut per se aut in a­lio aliquo convenienti liquore, ut aqua graminis, alkikengi vel Capill. ven. solet hic liquor calculum è renibus ex­terminare. Reinerus Solinander. Cons. 11. Sect. 3.

Subsectio nona. Pro Calculo Renum.

PEracta idonea humorum praepa­ratione, pro arbitrio medici ordi­narii, & secta vena brachii (quod res agatur cum juvene multo sanguine praedito ac succi pleno) ad renum ex­purgationem paretur sequens medica­mentum.

℞. 4. Sem. frigid. Maj. an. ℈j. liquirit ras. ℈j. sem. pimpinell. & ocymi. an. ʒss. petrosel. maced. ℈ss. nuc. mosch. pulv. aromat. rosat. an. ℈j. Sacch. albiss. dissolut. in aq. alki­keng. q.s.f. confectio in tabellis pon­deris [Page 118] ʒij. quarum unam manè capiat tribus horis ante cibum superbi­bendo aq. ononid. ℥iiij. hoc efficacissi­mum tutissimumque est praesidium ad expurgandos renes, si corpore ante praepurgato, tertio quoque die decem dierum spatio, semel in mense, vel ter­tio quoque mense ad usum deducatur. Interim hepatis & renum regio ex­trinsecus hoc fotu refrigerentur.

℞. Ol. Viol. rosac. in aceto & aq. rasac. lotorum an. ℥j. mucilag. alth. extractae in aq. Lactuc. & parietar. ʒvj. cerae alb. q.s.f. linimentum pro renum & hepatis unctione manè & vesperi.

Licet terebinthinae usus in hac la­borantis constitutione eatenus suspe­ctus sit, quatenus jecoris calore prom­ptè inflammatur, si tamen diureticis minimè Calefacientibus misceatur, re­nes urinarios (que) meatus expurgat hunc in modum.

℞. Cass. cum aq. viol. rec. extract. ʒvj. terebinth. clarae ℥ss. pul. liquirit. ℈ij.M.F. bolus. Exintervallis qui­busdam. 4. horis ante prandium pre­pinetur. Lenita prius alvo vel phar­maco clementer subducente, vell molli clystere. Clysteriorum enim usus ad supervacanea excrementa à renibus ad alvum detrahenda mirificè confert· quemadmodum & vomitus à coena bis, vel saltem semel in mensè, aversionis gratia utilissimus est: sicut & cauteri­um in altero brachio excitatum.

Ad comminuandum & deturban­dum calculum, quae sequuntur primas obtinent partes.

℞. Lapid. judaic. lyncis an. ʒj. nucl. mespil. ʒss. tragacanth. gummi ceras. & persicor. an. ℈j. terantur om­nia & cum terebinth. ℥j. incorporen­tur, cujus tertiam partem capiat horis 5. ante cibum. deinde statim superbi­bat. ℥vj. jusculi hujus.

℞. Mali citri minutissimas in partes dissecti numero j. sem. bardan. melon. alth. an. ʒss. cicer. rubr. piij. rad. li­quirit. ℥j.M. & in gallinae ventrem exenteratum ponantur. Deinde in q.s. aquae bulliant ad carnium integram cocturam, & jusculum percolatum sorbendum exhib [...]atur, ut jam dixi­mus. Omitto nunc Elect. Lython­tripum justinum & ducis Nicol. tan­quam omnibus nota. Quod si deci­duus calculus in ureteribus resisteret, fotus, balnea, secta vena ad malleolos, Sicyae affixae à renibus incipiendo, & ad inguina per obliquam iliorum posi­tionem procedendo praesentaneo erunt remedio. Io. Zecchius. consult. 8.

Subsectio decima. Pro Calculo Renum.

ALvum quotidie lubricam natur [...] non operante arte procuret, vel leniente Clystere vel his nostris usitatis pilulis.

℞. Aloes non lotae. agar. troch. rhei, spe. hierae an. ʒv. terebinth. igne exsiccat. & in pulv. redactae. ℈iiij. cum Syr. de absinth. f. pilulae. ex cujus ʒj. formentur pil. vj. quarum duae bis vel etiam ter in hebdomada dentur hora una ante coenam. Omne studi­um impendat in congrua ciborum & [Page 119] potuum, tum quantitate, tum quali­tate, ratione observanda. quod si se­mel tantum in hebdomada consueti ci­bi & potus dimidium circumcidere non gravabitur, incredibile auxilium inde sibi comparabit. ut excrementa in renibus aggregata ad intestina inviten­tur, semel saltem in mense hanc aversi­onis rationem habebit.

℞. Terebinth. ℥ss. pul. liquirit. q.s.f. bolus quem capiat tribus horis an­te cibum.

Ad calculos frangendos & arenulas deturbandas non ignobilem locum ob­tinet nostrum medicamentum pluries foelici semper cum successu oblatum & comprobatum quod.

℞. Sem. Melon. mundat. ʒss. ossis dactil. cerasor. mespill. an. ℈j. sem. milii solis. rad. liquirit. gummi cerasor. an. ℈ss. sem. alth. viol. alb. apii & as­paragi an. gr. v. pulv. lepor. Aetii. ʒij.M. omnia & in tenuiss. pulverem re­digantur, cujus ʒj. cum juris, cicer. rubr. ℥vj. & butyri rec. ℥j. propinetur. horis. 5. ante prandium, duobus vel tribus diebus continuis semel in mense immediatè post ritè praescriptam pur­gationem. Multa alia in hunc usum administrari solent, nempe oleum a­mygdal. d. & amar. & amygda­lae ipsae amarae ante omnem ci­bum commestae; aqua etiam ex ra­phano, limonibus, amygdalis amaris & ononidis radice stillaticia. Nec non etiam limonum succus ad 4. vel 5. un­cias cum totidem aquae ononidis & modico sacchari datus: sed ab hoc medicamento caveant, qui frigido im­becilliorique sunt ventriculo.

Ad refrigerandos & temperandos renes duo remedia efficacissima & tu­tissima paratuque facillima mihi valde familiaria proponam. Primum fre­quens usus conserv. ros. & viol. cum santal. rubr. in hunc modum.

℞. Conserv. ros. & viol. an. ʒiij. santal. rubr. pulv. ʒss. Syr. viol. ʒij.M. capiat duabus horis ante cibum, in­terdum bis in die.

Alterum est aquae limpidae, exco­ctae, tepidae 6. vel 7. unciarum mensu­ra ante omnem cibum bis vel saltem se­mel in die potus· nihil enim adeo renes à recrementis vacuos & temperatos reddit· igneus etenim ipsorum calor aquae tepore tandem extinguitur, ita ut in posterum calculos procreare non possint. Io. Zecchius. consult. 17.

Subsectio undecima. Pro calculo Renum.

TOto corpore expurgato sanguine­que detracto, medicamenta tum interna, tum externa adhibenda sunt, quae meatus laxare, ac renum corpo­ra mollire valent· inter quae.

℞. Ol. amygd. d. rec. ol. amygd. amar. an. ℥iiij. vel v.M. & per os je­juno ventriculo exhibeantur vel.

℞. Milii solis, saxifrag. Capill. ven. an. Mj. cicer. rubr. contus. pj. rad. ery­throdani (i. rubiae Maj.) & petrosel. an. ℥j.F. decoctio. S.A. in colat. ℥viij. dissolv. terebinth. clarae ℥ss. pro­pinetur horis 4 ante cibum. quo etiam tempore partes dolentes usque ad pe­ctinem oleo Scorpion. & amygd. d. in­ungantur. dolore adhuc persistente, re­num [Page 120] lumborumque regio inungatur infrascripto unguento.

℞. Ol. Chamaem. aneth. amygd. d. & scorpion. an. ℥ss. adipis anser. bu­tyr. rec. an. ʒj. cerae q.s.f. unguen­tum. Si adhuc dolor vehementer ur­geat ad narcotica veniendum. Clyster quoque utiliter injicitur tum ad vasa emollienda, tum etiam ad dolores de­mulcendos; est hujusmodi.

℞. Decoctionis rad. & fol. alth. malv. parietar. fl. Chamaem. sem. aneth. apii. pe [...]rosel. senecion. ℥jx. ol. rutac. & scorpion. an. ℥iij. butyr. ℥ij. philon. rom. ʒj. terebinth eodem de­cocto calente dissolutae ℥j. cum vitell. ovi sine sale f. Clyster. Post haec, ut calculus à rene per ureteres in vesicam detrahatur, tota haec regio calentibus manibus, oleoque Scorpionum inun­ctis pluries assiduè perfricetur: mox Sicyae sine incisione assigantur sursum à rene affecto incipiendo, & deorsum ad inguina obliquè descendendo· quo etiam tempore non quiescere, sed exer­ceri ex Hippo r. sententia convenit· propterea motus vel equo, vel curru, vel quovis alio modo concitatior ex usu erit.

Postremò verò danda sunt quae cal­culum conterant. Ut,

℞. Sem. Bardan. ℥j. fructuum al­kikengi numero v. rad. foenicul. saxi­frag. an. ʒj. bulliant in vini albi ℥viij. ad consumptionem quartae partis. in colat. adde Sacch. ʒij. Croci gr. v.f. potio summo manè exhibenda simul (que) illinantur renes sequenti oleo.

℞. Parietar. Mij. cepas albas de­cofficatas numero v. contund. & si­mul bulliant in ol. Chamaem. Cola­tum oleum usui servetur. Io. Zecchius. consult. 24.

Vir quidam cum jam duobus pene mensibus renum calculo laboraret, irri­tis auxiliis, jussi ut inuncta manu cum ol. Lileac. quis secundum ureteres eam deduceret, appositis etiam cucurbitu­lis supra natem lateris dolentis: intra­que tres horas, lapidem satis magnum, ut postmodum apparuit, detrusit in vesicam· sequenti die, vino è radice graminis epoto, lapidem ejecit & li­beratus est. Hier. Cardanus. de curat. admirand. curat. 14.

Hircinum sanguinem frangere in renibus & vesica lapidem tam verum est, quam meridie lucere· quam pluri­mos enim ejus vi comminuimus. Sed & Leporino fit hoc idem. Iul. Caesar Scaliger. Exercit. 344. numero 8.

Subsectio duodecima. Pro Calculo Renum.

SExagenarius quidam ob reprobum alimenti usum, in calculum renum incidit· hic praeter purgationes varias, paratas praesertim ex terebinthina abi­etina, cujus vi mucilaginosam per al­vum pituitam excernebat, usu assiduo aquae concoctae cum ligno illo indico, quo aqua caeruleum dilutiorem colo­rem contrahit, & vocatur à Monardo Nephriticum, biennio sanus evasit. Postea exasperato malo, fupprimitur omninò urina, adsunt ureterum & re­num cruciatus immanes; vocantur de novo medici; quorum consilio, ene­matis [Page 121] emollitur alvus, expurgantur excrementa, discutiuntur flatus, mini­strantur unguenta fomenta, & empla­stra, superiores & inferiores venae se­cantur, ano hirudines admoventur, balneum applicatur oleagineum, lapi­dem comminuentia [...]uxilia imperan­tur, omnia licet utilia, citra commo­dum tamen celebrantur, nam aucta gravitate in lumbis, & per 18. dierum spatium retenta urina, per intervalla jam Epilepsia vexabatur, demum cum nulla essent praetermissa, quae calculi comminutionem pollicerentur, & aeger conclamatus esset, toto corpore tumi­dus, diroque dolore in ilium regione oppressus, ex praescripto medicorum oleum amygd. d. rec. paratum cum guttulis▪ balsami permixtum lambere coepit; cujus auxilii ope, aliquantulum recreatus, per sedem viscidum humo­rem & per urinam arenulas minutissi­mas excrevit, & in eodem auxilio per­sistens, cum urina cruenta, calculum [...]urpureum, oblongum, asperum, du­ [...]issimum, nucleo dactyli magni simi­ [...]em, excrevit, liberèque jam urinam [...]eddens, majorem quantitatem amyg­dalini usque ad ℥iij. & balsami usque ad ℥ss. assumens. Decem dierum spa­ [...]io 65. calculos emisit, duros, ciceris [...]orma & magnitudine· tandem restau­ [...]atis viribus sensim & sine sensu con­valescere coepit. Hujus etiam solius auxilii beneficio in posterum praeserva­tus fuit. Nam jejuno ventriculo a­mygdalini ℥ss. 6. balsami guttulis per­mixtam absorbebat; cujus praesidii ope sabulosam urinam excernens in multos annos vitam produxit· magna ergo est balsami pro hoc morbo & aliis frigidis curandis vitiis vis atque potestas: cujus usu se liberasse virum quendam qui erat in conditione mor­tis à lapide gloriatur. Avenzoar. lib. 2. Theizir. Tract. 2. cap. 7.

Si verum balsamum desit, ejus loco utere stacte. 1. Myrrhae praetiosissima gutta, vel orientali, aut eo quod ex Peruvianis ins [...]lis afferri solet, quod mirabiles praest [...]re utilitates veterum & juniorum diligentissimi literis com­mendarunt.

Memini me pluries calculos magnos renum cavo tenaciter impactos, usu stillatitiae aquae ex nicotiana viridi extractae in potum exhibitae per uri­nam deturbasse. Si ea desit ejus de­cocto utere cum utilitate multa. Za­cutus Lusitanus. obs. 66. lib. 2. Prax. Admirand.

Jam verò summo dei Opt. Max. be­neficio ad nos affertur ex America lapis quidam nobilissimus, & velut gemma, Lapis nephriticus vocatus, qui ita ge­status, ut corpus humanum nudum tangat, tum a paroxismo liberat, tum praeservat: quod nos quotidie verissi­mum esse experimur, quare nephriti­ci, hunc gestabunt. Hier. Donzelinus. consil. 83. lib. 6. Consil. Cratonis & aliorum medicorum à Scholtzio edi­torum.

Quidam Nobilis Lutetiae, lapidem habuit mollem, laxum efformatum ad instar mortarii, per quem transco­lata aqua & epota mirum in modum juvabat calculosos & urinam suppres­sam. Ia. Hollerius. Schol. ad cap. 48. lib. 1. De morbis internis.

[Page 122]Sexagenarium immunem à renum calculo servavi annos 16. (cui alio­qui obnoxius erat) largo salis marini usu, quod deinceps in multis confir­mavi. Io. Helmontius. Tractatu de Lithiasi cap. 3.

Consiliarius quidam cum per quin­denas singulas soleret miserè calculi dolore decumbere, usus deinceps cere­visia cui semen dauci incoctum est, li­ber à calculo per aliquot annos vixit. Idem Tract. de Lithiasi. cap. 7.

In Monasterio prope Bruxellam fon­tes spirant aliquot, qui saxa parieti ap­ponunt, unco namque & securi fre­quenter saxa adnata decutiunt. Ibi monachi quaeruntur se strophas sive tormina pati, nisi semine Dauci ce­revisiis incocto utantur quotidie· odor enim seminis dauci, odorem saxati­lem domat & comprimit. Idem Tract. de Lithiasi. cap. 1.

Baro quidam nostras dum per ali­quot annos in sua Angliae Legatione, pluries calculis renum summo cum do­lore infestatus fuisset, meque suadente, uteretur bis hebdomadatim liquore Aroph Paracelsi (quod sonat Aroma Philosophorum) per 18. deinceps an­nos à Lithiasi liber. Tandem anno 83. vitae defungitur, ejusque cadaver dis­sectum ne arenulam quidem aut La­pillum ostendit. Idem Tract. de Li­thiasi. cap. 7.

Rarissimum diureticum ex lapide cancrorum colligitur etiam vulnerari­um ac febrifugum, modo resolvatur in formam pristini lactis: quod quam sit excellens & potens, vix cuiquam quam perito persuaderi potest. Io. Helmontius. Tractat. de Lithiasi. cap. 7.

Calculos imminuunt, frangunt & expellunt quae sequuntur.

℞. Aq. fragrar. & Saxifrag. an. ℥ij. vini alb. generosi. ℥vj. ol. amygd. d. ℥ij. spirit. vitrioli ʒj.M. pro tribus dosibus. Prima detur calidè quantum ferre potest. Post horas 6. detur se­cunda pari modo, si etiam haec ineffi­cax (quod rarò contingit) tertia pro­pinetur. Paratu facilior fit julepus ex aq. Saxifragae & Syr. viol. cum spirit. vitrioli gutt. 15. vel 20. Pilulae se­quentes sunt efficacissimae.

℞. Salis prunell. crystall. tartar. salis baccarum hederae & fol. nasturt. an. pt. aeq. cum Syr. appropriato vel tere­binthina F. Massa pilul. de qua capiat ʒj. singulis diebus manè.

Cinis corticum ovorum adustorum à ʒss. ad ʒj. exhibitus cum vino albo potenter expellit calculum in urinae meatibus haerentem. Chimici suos sa­les ad calculorum exclusionem maxi­mè praedicant. Inter quos non infi­mum locum obtinet sal siliquarum & stipitum fabarum, cujus ʒss. cum vi­no albo egregiè operatur. Idem prae­stat tartarum vitriolarum eadem dosi. Ab iisdem etiam spiritus salis lauda­tur, illiusque guttas aliquot manè cum jusculo aut alio liquore exhibent. Pro potu utatur aeger vino tenui & pauci­fero, cum decocto rad. Eryngii quod quidem decoctum pro potu ordinario à Cratone commendatur· & nos egre­gios illius vidimus effectus. Sed ma­rinum vulgari multò praestantius est. Lazarus Riverius. lib. 14. Pract. cap. 1.

Subsectio decima tertia. Pro Calculo Renum.

IN Renum obstructione à calculo totali, vel etiam ubi ureteres & ve­sica à calculis in eam regionem detru­sis omninò fuerint obstructi, ut ne gut­ta quidem urinae prolabi possit, prae­sentissimum est remedium, si urina hirci recentissima ex vivente adhuc hir­co cum vesica extracta potanda detur calidè ad cochlear unum; & omentum cum intestinis statim ventri, pubi & peritoneo fuerit applicatum. Sic nimi­rum calculus repentè consumitur sine laesione vasorum & patiens liberabitur. Convenientius in hoc affectu nihil est, quam si Mercurius dulcis semel atque iterum justa dosi exhibeatur; quinimo nephriticus dolor rarò infestare solet eos, qui pilulis mercurialibus singulis mensibus utuntur. Hac nimirum ra­tione ductus amplificantur, & calculi deinceps sponte excernuntur. Quod si interim specificum ludi humani (i. e. ut opinor calcul. ex humano cor­pore exsect.) certa sua quantitate as­sumptum fuerit (quod nempe non tan­tum calculum renum & vesicae sed universi corporis tartarum extermi­nat) minus deinceps nephritici dolores extimescendi fuerint. Io. Hartmannus. Prax. Chimiatr.

Ad veram duelech. resolutionem liquationemque primatum obtinet lu­dus Paracelsi. Hic nempe est lapis. Saxifragrorum apex & calculosorum desiderium. Io. Helmont. Tract. de Li­thiasi. cap. 7.

Dissolvitur terebinthina cum vitel­lo ovi, addito vino Hispanico & Syr. de alth. Fernelii, & sic soluta candicat lactis instar, exhibeturque in calculo à medico quodam percelebri. Sanguis vituli cervini inspissatus & exsiccatus. ʒj. pondere calculum mirificè pellit. exprimento certo vel.

℞. Malorum Citriorum q.v. abjice quod intus est acidum; reliquum ra­sum, comminutumque stet in vase vi­treo 24 horis.

Postea ℞. Expressi lb j. fruct. alki­keng. recent. numero 64. contusa M. & stent iterum 24 horis simul: dein ex vitro destillentur per arenam, ut de lb j. remaneant ℥jx.

℞. Hujus aq. destillat. ℥ij. vini rhenan. ℥jss. Sacchar. cand. pulv. ʒiij.M. haec est aqua à Lotharingiae duce missa principi cuidam, tunc secreta· & magnatibus in magno usu, & mi­rabilis in expellendo calculo, si corpus prius clystere, vel alio leniente phar­maco purgatum, & ejus 2 vel 3 coch­learia ante prandium, & modicam deambulationem sumpta fuerint. Wolf­gangus. Hoeferus. Herc. Medic. lib. 3. cap. 4.

In omnimoda urinae à calculo sup­pressione, testae ovorum calcinatae ad ℈ij. vel ʒj. assumptae, omnia reliqua medicamenta praecedunt. Cocheni­lia tinctorum ex India occidentali in vino rhenano assumpta ad ℈j. mite quidem & suave est medicamentum, sed magnae efficaciae. Paulus Barbette. Prax. lib. 4 cap. 8.

Post justam emollientium, laxanti­um, anodynorum, viasque dilatantium [Page 124] tam internorum quam externorum usurpationem, tum maximè commen­datur sequens pulvis cum aqua pe­troselini aliave specifica exhibi­tus.

℞. Sem. thlaspi minim. tartar. vi­triol. an. ʒjss. ocul. cancr. sal. stipit. fabarum, genist. ononid. stercor. Columb. an. ʒss.M.F. pul­vis dosis ad ℈j. imò aliquando ad ʒss.

℞. Cicer. rubr. hord. mund. an. ℥ij. sem. viol. purpur. papav. alb. ur­tic. malv. an. ℥ss. ocul. cancr. contus. & in petia ligat. ʒij. bacc. Junip. ℥j. ficuum ping. numero ix. sebest. nume­ro vij. fruct. alkikeng. numero iiij. liquirit. ras. ʒvj. coq. in lb iij. aq. com­munis, in colaturae lb ij. dissolve Syr. papav. errat. de 5. rad. diacnic. an. ℥jss. Spirit salis armon. ℈ij.M. de hoc apozemate Sexagenarius quidam nephriticus bis terve de die assumens haustulum, instillatis prius guttis ij. balsami sulphuris juniperini, varios excrevit exiguos calculos.

Omnibus commendamus spirit. sa­lis armoniac. tanquam specificum cum vino rhenano, spirituve diuretico: ad praeservationem, ut & curationem ip­sam, universalibus nempe praemissis, usurpatum. Fredericus Deckers. No­tis & observ. ad cap. 8. lib. 4. Prax. Barbe [...]tianae.

Subsectio decima quarta. Pro Calculo Renum & Vesicae.

INter medicamenta composita lapi­dem comminuentia, est hoc Electu­arium: cujus usus omnem lapidem renum & vesicae indubitanter frangit, & expellit, imò ab ejus generatione praeservat.

℞. Asari, polii montani. Chamaedr. phu. & mei, rad. asparag. petrosel. apii, dauci, spic. nardi & acori an. ʒjss. rad. Saxifrag. ʒij. vitri combust. sang. hirci praepar. Lap. Spong. an. ℥ss. ci­neris leporis totius combusti in olla rudi ℥ss. mellis despumat. lb ij. Succ. milii solis lb ss. acet. Scillit. ℥iij. Sacch. rubr. lb ss. Mel. Sacch. Succus & ace­tum Scillit. omnia simul lento igne coquantur ad succi & aceti consump­tionem, & residui inspissationem, & cum infrigidari inceperit, reliqua pul­verisata superaddantur, & F. Electu­arium. cujus ℥ss. accipiatur diebus continuis manè 5. horis ante cibum. Sumatur cum ℥ss. aq. apii Sylvestris. & videbis quod non eris ab ipso de­ceptus. Bartholomaeus Montagnana. Con­sil. 182.

Subsectio decima quinta. Pro Calculo Vesicae.

PRo atterendo excludendoque cal­culo.

℞. Decoct. Cicer. rubr. cum rad. Sc [...]lopendr. & alth. ℥vj. vini alb. po­tentis [Page 125] ℥ij. aquae extillat. ex cepis albis. succi limon. rec. express. an. ℥ss. Sacch. albiss. pulv. ʒij.M.F. potio tribus horis ante cibum exhibenda. Hoc sa­nè medicamentum nulli fortasse alio in hoc opere cedit· ad idem etiam maximè volet hoc quod.

℞. Terebinth. ignis vel solis vi sic­catae & in pulverem redactae ℈ij. la­pid. Judaic. vitri usti sem. genistae an. ℈j. terebinth. clarae & liquidae ʒiij.M.F. bolus capiendus 4. horis ante ci­bum. superbib. ℥iiij. aq. Saxifrag. & ℥ij. vini albi cum sacch. albiss. ʒj. In­terim illinantur singulis 6. horis pu­bis & perinaei partes hoc linimen­to.

℞. Pingued. cunicul. pingued. an­ser. ol. Scorpion. an. ℥j. succ. parietar. depurat. vini albi potentis an. ℥ss.M.F. linimentum, superadditis ʒij. lapid. Judaici cum praedictis probè suba­cti.

Sanguis etiam vulpis & hirci calens, tum per fistulam argenteam injectus, tum etiam pubi & perinaeo illitus, maximam vim habet ad calculum at­terendum in vesica; modo hic vetu­state non obduruerit. Omnium ex­trinsecus admovendorum efficacissi­mum erit Lavacrum hujusmodi.

℞. Flo. Chamaem. melilot. aneth. abrotan. saxifrag. fol. caulium, sene­cion. parietar. scolopendr. malv. alth. rad. petrosel. foenic. ononid. viol. an. Miij. sem. lini, milii solis an. ℥ij. foe­nugraec. anis. ammeos, an. ℥j. bul­liant omnia in q.s. hydraelei, vel aq. dulcis, in qua prius exactè excocta fu­erint capita 2. vervecis, & usui ser­vetur pro lavacro; quo cum utitur, si sumpserit hanc potionem mirifice conducturam speramus.

℞. Rad. enul. ℥ss. gran. alkikeng. ℥ij. bacc. Juniper. ℥j. liquirit. ʒvj. Omnia tufa bulliant in vini alb. ℥ix. ad consumptionem tertiae partis; co­lat. adde sacchar. finiss. ʒj.F. potio calidè exhibenda. Io. Zecchius. con­sult. 31.

Subsectio decima sexta. Pro Calculo Vesicae.

QUoniam Medicamenta lapidem comminuentia, nihil fermè o­perantur ob lapidis grandioris duriti­em, unica Chirurgia superest, quae eum detrahendo miserum aegrotantem à tam gravibus tamque assiduis mole­stiis à doloribus pene intollerabilibus liberare possit. Sed cum hoc opus maximum sibi junctum habeat peri­culum, potissimum in sene molliore corpore & Cacochymia laborante, jure optimo clarissimi viri recusarunt hoc praesidii genus. Sed cum ex gra­vissimorum virorum decretis, in prae­cipiti casu magis ex usu sit, ac longè melius, praefidium aliquod generosum, licet anceps, administrare, quam de­mittere aegrum mori, omnibus ad ae­grotantis statum praesentem & futu­rum attinentibus, diligenter summa (que) opera expensis, in eam venio sententi­am, ut ad cervicis vesicae incisionem deveniretur; parva facta sectione, eo consilio, ut lacerato musculo Sphin­ctere per vulnus licet parvum admo­dum, [Page 126] urina perpetuò involuntarie sensim praeterlaberetur. Hoc enim o­pere peracto, dolores prorsus cessare solent, ut in nonnullis à me suit ob­servatum, ac praesertim in Nobilissimo quodam Savonense, de Reariis annum agente 72, qui deinceps foelicem sem­per duxit vitam. Siquidem in redden­da urina, geminam ob causam, dolo­res excitabantur, tum quoniam uri­nae egressurae impetu calculus quasi proditurus dum dimovetur affectas partes lacerando ingentissimos parit cruciatus; tum etiam quia sub micti­onis finem, Sphinctere musculo sese colligente & constringente, in causa est ut subjectae partes nonnihil ulcera­tae à duriore lapide premantur velli­centurque; at nunc utraque doloris causa confertim aperto loco cessat, quandoquidem neque urina ibi colligi­tur, sed sensim continuò educitur, ne­que commemorati musculi compressio adstrictio (que) amplius locum habet, mo­do imposita tenui argentea aut plum­bea fistula vulnus apertum asservetur, quasi in fistulam callosam abeat. Pro­fecto cum ars naturam imitari studet, observaverim (que) ego non semel in lithi­asi affectis, disrupto ea in parte abscessu sponte nato, ob causas jam dictas, do­lores molestiasque omnes in urina red­denda cessare, à natura edoctus, opus hoc non potui non semper cele­brare: nostrum autem novum hoc consilium, qualecunque fuerit, si a­pud aliquem authorem modernum hu­jus aetatis reperias, scias velim id to­tum à me accepisse. Ioannes Zecchius. Consult. 58.

De ista inventione medicandi calcu­losis senibus gloriatur Zecchius in suis Consult. sed longè ante natum Zecchi­um, tali curatione palliativa uteban­tur medici Parisienses, jam à centum annis usitata. Io. Riolanus. Enchirid. Anatom. lib. 2. cap. 30.

Subsectio decima septima. Pro Calculo Vesicae incipiente in puero quinque annorum

IN consilium adhibitus, hoc modo cum ipso processi. 1. Institui op­timam victus rationem, nimirum ut aer sit calidus, panis benè fermenta­tus & coctus, non recens, neque ni­mis durus. Jusculis utatur carnium castratorum, pullorum, gallinarum, aut caponum, quibus aliquid rosmarin. salviae, & majoran. nonnihilque salis ratione saporis addi poterit, radices foenicul. petrosel. & quaecunque uri­nam insigniter movent, cibis minimè addantur; dum enim urinam movent, succum indigestum simul ad venas me­saraicas ac hepar secum ducunt. Ex quibus obstructiones viscerum, & materia calculosa augetur. Viscidi, glu­tinosi, crassi, & qui difficilis sunt dige­stionis cibi nullo modo sunt offerendi, uti nec salsi, & qui pipere, zinzibere, caryophillis, raphano, cepis & ejus­modi rebus conditi sunt cibi. Legu­mina quoque oriza, fructus crudi, pisces, caseus, lac, & lacte confecta edulia summoperè vitanda. Vino uta­tur albo & tenui decoct. agrimon. & veronicae diluto. Postea corpus se­quenti [Page 127] potiuncula expurgavi.

℞. Rad. foenic. petrosel. eryng. marin. an. ℥ss. fol. agrimon. veron. cuscut. an. Mss. sem, anis. ʒj. coq. in aq. ad consumptionem tertiae partis. in colat. ℥ij. dissolv. Syr. ros. compos. cum rhab. agar. & sena. ℥ss. elect. dia­cartham. ʒss.M.F. potiuncula su­menda quatuor horis ante prandi­um.

Purgato corpore sequentem prae­scripsi Syrupum magistralem, de quo singulis diebus duabus horis ante pran­dium ex cochleari sumebat ℥j. obser­vata interim optima victus ratione, & per intervalla expurgato corpore, nunc praescripta potiuncula, nunc pulv. rad. mechoac, ℈ij. sumptis cum jusculo carnium. Syrupi autem haec est de­scriptio.

℞. Rad. foenic. petrosel. gramin. saxifrag. eryng. marin. an. ℥j. fol. a­grimon. veron. herniar. capill. ven. cuscut. an. Mj. fl. 3. cordial. genist. & fl. chamaem. an. pj. sem. milii solis. bismalv. anis. & sem. 4. frigid. maj. an. ʒij. liquirit. ras. & uvarum passul. exacinat. an. ℥ij.F. decoctio ad con­sumpt. tertiae partis. colat. adde sacch. miscellan. lb jss. mell. puri & despu­mati. lb ss.F.S.A. Syrupus, aromati­zetur pulv. Cinamom. el. ʒij.

Per menses quoque aliquot sequenti semicupio ex rad. herb. & s [...]m. emol­lientibus, luxantib. lenientib. & flatus discutientibus per intervalla uteba­tur.

℞. Rad. & fol. alth. rad. & fol. malv. rad. foenicul. petrosel. eryng. marin. an. ℥ij. herb. parietar. viol. ve­ronic. flor. chamaem. melil. genist. sambuc. an. Mj. sem. foenugraec. lini, an. ℥j. sem. petrosel. anis. foenicul. ge­nist. an. ℥ij. coq. in q.s. aquae pro se­micupio. Ex simili quoque decocto, quotiescunque alvus non respondebat, addito vitello ovi, parumque elect. bened. laxativ. & ol. rutac. enemata praeparavimus & exhibuimus.

Imum ventris & perinaeum non ei solum balneo egresso, verum etiam singulis diebus semel aut bis sequenti unguento inunximus.

℞. Ol. Scorpion. amygd. amar. an. ℥j. ol. Lil. alb. & ung. dialth. an. ℥ss.M. fiat unguentum.

His adhibitis remediis Dei singulari beneficio, paulatim convaluit, neque posthac ullum mali hujus vestigium sensit. Guil. Fabrit. Hildanus. Obs. 71. cent. 3.

Subsectio decima octava. Pro Calculo Vesicae.

MUlta usurpavit remedia toto an­no per intervalla, ac tandem calculum excrevit nucis avellanae magnitudinem aequantem, sed figu­rae oblongae olivam referentis: at ve­rò tanta difficultate ferebatur per vir­gae canalem ut intra 15. tantum horas à vesicae orificio ad balani radicem pervenerit, ubi meatum angustiorem inveniens, nullo modo eum pervade­re potuit, atque adeo necessum fuerit balani incisione illum extrahere, quae in parte inferiori, prope fraenum cele­brata est. Remedia quibus praecipue [Page 128] calculi exclusio adscribitur, talia fu­ere.

Post evacuationes universales, usus est per mensem integrum pilulis ex sa­libus bacc. hederae & nasturt. aquat. crystallo tartari & minerali part. ae­qualibus cum terebinth. in massam pi­lul. redactis. De qua sumebat ʒj. ma­ [...]è si [...]gulis diebus. Postea verò per novem dies sumpsit aquae ceparum al­bar. in vino albo destillatarum, ℥iij. cui addebatur sal ex capite mortuo elici­tum, & nono die praedicti calculi ex­cretio contigit. Lazarus Riverius. obs. 14. cent. 4.

Puero Mercatoris cujusdam 7. an­norum calculo vesicae. laboranti, Li­thotamus Italus, sine sectione lapidem eximere volens, digitum sinistrae ma­nus medium butyro inunctum in po­dicem immisit (quae ratio calculum inveniendi omnium est optima & tu­tissima) ac dextra manu ventrem in­feriorem in regione pectinis premens, digitoque podici intruso calculum propellens, vi illum ex vesica in cervi­cem illius impulit: ubi cum ob mag­nitudinem subsisteret, & tactu supra podicem deprehenderetur, illic secti­one facta supra lapidem, cochleari ferreo mox exemit, qui si minor fuisset, per meatum penis facilè exprimi vel exugi potuisset. Felix Platerus. obs. lib. 3. pag. 894.

Bartho. Turrianus in Iatro 6. lib. 4. Vesicae calculum jam sectioni destina­tum fregit propinato pulvere Crystal­li, vel potius substantia ejusdem reso­lubili. Fit autem Crystallus solubilis, si vel minimum novies in fornace fi­guli calcinetur; tunc abit in friabilem substantiam, & in cella positus liques­cit, olei tartari instar. vel lapis Cry­stalli ignitus septies extinguatur in aq. vel spiritu urticae minoris.

Vesicae calculus comminuitur Em­plastro ex caepa alba cocta, pectini im­posito teste Io. Praevotio med. Patavino. Schroderus commendat urinae spiritum, vel è calculo humano factum, quem & ego saepius probatum reperi. Wolf­gangus Hoeferus. Herc. Med. lib. 3. cap. 4.

Gerardus Boot, medicus doctrina & experientia praeclarus, Molinaeum quendam vesicae calculo laborantem, aqua Persicariae destillata ad integram sanitatem perduxit, de ea haustum singulis matutinis exhibendo. D. Ro­bertus Boyle. in aureo suo Libro, De V­tilitate Naturalis Philosophiae, Parte secunda, Sectione tertia.

Subsectio decima nona. Pro Calculo Vesicae.

CAlculum in vesica existentem du­rum & antiquatum, frangère nemo potuit: molliorem, tophaceum, friabilem, recentem cum difficultate frangemus in juvene, non in sene, ubi aperti sunt meatus, non adstricti, ubi vires validae sint, & aegrotus medico pareat, medicusque suo munere perfun­gatur: at etiam si conditiones adsint hujusmodi, rarò tamen hoc opus me­dicamentis absolvitur. Ego bis in hanc usque diem fractum vidi, primum casu, mox deliberatione, atque matu­ra [Page 129] consultatione addita. Casus fuit. Filium Zanetts Pontificii Typographi Romae expurgandum susceperamus, Doctissimus quidam Medicus & ego, ut postea tutior ad ipsam sectionem accederet (jam enim cum Nursino ar­tifice de pretio convenerat) tentaverat ante, omnia remediorum genera tum à medicis Venetis, tum Florentinis ex­cogitata, cum (que) nullam consequeretur utilitatem, secari cupidus, sacerdotem jussit accersiri, ut sumptis Ecclesiae sa­cramentis, si ex sectione moreretur, a­nimae fuisset consultum. Religiosus fuit ex societate Jesu, qui audita confessione ab aegroto, & cognito morbo, proponit illi pharmacum, ut dicebat magni usus, de quo & in seipso & in aliis periculum fecit· experiri placuit· ne (que) facti poeni­tuit. Eodem remedio in renum calculo usus sum bono semper successu. Vidi e­nim circuitus illos nephriticos fuisse none sine assistentium admiratione sa­natos. In affectu vesicae nunquam sese mihi obtulit occasio experiundi, nisi semel sed aequali cum superioribus eventu, variato tamen exhibendi mo­do. Describam primùm pharmacum ab ipso Jesuita traditum, mox verò aliud· sed imprimis illud remedium approbo, quia nihil deesse video, quod possit ad hujusmodi opus perficien­dum expotari: vim agnosco simplici­um egregiam, componendi rationem exquisitam conspicio· ac eo magis probo, quod pro basi continet antido­tum in quo summa vis inest ad fran­gendum calculum· habet autem Jesui­tae pharmacum ita.

℞. Pulv. millepedum praep. ʒj. ad sumum ℈iiij. aq. vitae ℥ss. juris ci­cer. rubr. ℥ix. vel ℥x. capiat calidum horis ante prandium 5. enemate ute­batur emolliente ante medicamenti potum· instituebat simul emollien­tem victum· effectus medicamenti fu­it: horarum duarum spatio, totum corpus incalescebat, angustiebatur ae­grotus, sitiebat, ac ferè loco stare non poterat, aliquando circa pubem dolores urgebant, urinae hora quinta coepe­runt crassiores reddi, sed non multae. Secundo die à pharmaco contingebant eadem, sed urinae copiosiores & crassi­ores. Tertio sabulum apparuit mul­tum. Septimo tandem adeo plenae sa­bulo visae sunt, ut rectè quis diceret, eas nihil esse quam sabulum aqua disso­lutum, omnia in meliorem statum re­digebantur, ita ut qui proximè incidi debebat, liber ab omni malo nono fue­rit die, & hic adhuc vivit, ab eo mor­bo dei benignitate liber.

Ego verò juvenem annorum 28. calido & sicco temperamento curatu­rus, duxi minuendam quantitatem aq. vitae, & ubi singulis diebus datum alteri fuit antidotum, huic alternis dare jussi· ac pro refrigeratione totius corporis aquam fragariae, & fabarum ad ℥x. propinabam intermedio die cum. gutt. vj. ol. calcanthi & ℥j. julepi violati· hoc autem modo pharmacum indicabam.

℞. Pulv. assellor. praep. ʒj. aq. vi­tae ʒij. decoct. cicer. rubr. ℥viij.Ms. & capiat tepidum 6. horis ante ci­bum; sed cum excalefaciebam igne pharmacum, ibi non erat aqua vitae, verum ubi ab igne remotum erat, mi­scebatur. Dedi medicamentum in [Page 130] Balneo decoctionis herbarum emolli­entium, univ [...]rsalibus praecedentibus· praeparantur Millepedes ad renum & vesicae calculos hoc modo.

℞. Assellorum quam volueris quan­titatem, vinoque albo generoso abluito diligenter, mox in ollam conjicito no­vam vitreatam, lutoque illam incrus­tato, demum in furno exsiccentur, ita ut possint in tenti [...]m pulverem redigi: tum verò affunde vini ejusdem gene­rosi quantum poterunt imbibere, & rursus exsiccato, ac tertio imbibito & exsiccato ut supra, quartò verò pulve­rem irr [...]rato hoc qui sequitur liquo­re.

℞. Aq. fragor. ℥iij. Spirit. vitri­ol. ʒjss. iterum pulvis exsiccetur & tenuissimè contritus in vase vitreo, au­reo, vel argenteo usui servetur. Quod ad ipsam incisionem attinet, si fiat ig­nitis cultris multo foelicius succedet· hanc rationē secandi, mea persuasione, adhibebat Romae quidam ex meis disci­pulis, ac omnes ferè sanitati restituebat. Horatius Augenius. Epist. & Consult. Tom. 2. lib. 9. Epist. penult.

Wilhelmus Laurembergius Professor. Rostochiensis ut ipse de se refert prove­cta jam aetate calculo vesicae laboravit, qui cum varias molestias exhiberet, & nucem ponticam aequare deprehende­retur, ac citra sectionem exire non pos­se putaretur; ipse verò periculosissi­mo huic auxilio sese subjicere nollet, de aliis remediis cogitare cepit· pri­mo ergò liquorem illum nephriticum celeberrimum [...]agnoque apud princi­pes in pretio & usu habitum expertus est, qui ita paratur.

℞. Salis tartar. alb. ʒj. affund. aq. petrosel. lb j.M. & per chartam bibu­lam transcoletur, & liquori color cro­ceus corticibus aurantiorum concilie­tur. usurpavit etiam gemmam illam Indicam, Igiada Hispanis dictam, ad calculum frangendum celeberrimam: sed utriusque remedii nullam vim de­prehendit· ergò inter reliqua quae ad calculum comminuendum commen­dantur, pharmacum ex asellis experiri voluit, ad imitationem Augenii in hunc modum.

℞. Pulv. asell. praep. ʒj. Spirit. ju­niper. ʒij. juris Cicer. rubr. ℥x.M. quo manè assumpto, prima & se­cunda vice à sumpto medicamento tri­bus aut 4 horis, quandam pectoris compressionem percepit, & quasi im­minens animi deliquium, ut necesse haberet theriacae ℈j. potioni admisce­re· atque ita remedio hoc totos 15. dies ufus est. Sed toto hoc spatio ne minimum quidem Sabuli expurga­ri reperit· itaque alia addenda ratus, sequenti medicamento usus est.

℞. Assel. praep. ℥ij. lepor. praep. sang. hirci praep. Spong. ros sylvestr. fem. viol. purpur. an. ℥j. Spec. Lithontrib. ʒij.M.F. antidotum. Hujus antidoti accepit ʒij. decocti diuretic. ℥x. Spirit. juni­per. ʒij. quod medicamentum ubi manè hora 5. hausisset, secunda vice, post horas plus minus 4. sub pubis osse ad regionem ostii vesicae, magnos sen­tire cepit dolores. Paulò post parum urinae profluebat, & cum ea lamellae ex­iguae instar Squammae piscis subrubrae, quae licet aliquam visciditatem habere viderentur, ad tactum tamen in sabu­lum [Page 131] resolvebantur, ita ut manifestò appareret tunicam vel crustam esse à majore calculo solutam. Cujus medi­camenti usum cum continuaret, inter­dum tertio, interdum quarto, non­nunquam quinto die, hujusmodi la­mellae crassiores, & fragmenta saepè grandiuscula profluxerunt, & praeser­tim ubi lavacro aquae dulcis uteretur; cum verò & à calculo, & ab ejus frag­mentis, orificium vesicae esset saucia­tum, ad leniendum dolorem medica­mentis usus est· atque ita horum me­dicamentorum usu 17. septimanarum spatio à calculo isto liberatus est. De­coctum diureticum hoc fuit.

℞. Rad. Liquirit. ʒvj. alth. gra­minis. ononid. an. ℥ss. baccarum hali­cacab. numero xx. cicer. rub. ℥iiij. uvar. pass. ℥j. sem. 4. frigid. Maj. an. ʒj. hord. pij. Coq. in aq. alkikengi. ononid. fragor. fl. fabarum an. lb jss. colatur. adde Syr. de alth. ℥iij. Da­niel Sennertus. Pract. lib. 3. part 8. Sect. 1. cap. 2.

Ptisana fructus Cynorrhodi feu rosae Sylvestris in furno siccat. & pulverat. multos à calculo liberavit· sed diu ea ptisana utendum est. Petrus Borellus. obs. 22. cent. 3.

Subsectio vicesima. Pro Calculo Vesicae.

PRincipes Germaniae contra Lithia­sin quotannis in majo bibunt quo­tidie haustum liquoris è cortice vulne­ratae betulae· quem liquorem praeser­vant à corruptione aeris illi affundendo ol. oliv. Vulneratur cortex betulae prope terram in trunco menfe martio, circa tempus quo solet vulnerata vitex plorare novellum liquorem è terra haustum. Sed is liquor betulae est pene infipidus.

Sin autem ramus aliquis spissitudi­nis 3. digitorum ad semidiametrum vulneretur, inditaque lana repleatur, statim flet liquorem non ingratum ac subacidum, qui etiam in ipso Lithiasis tormento solatur afflictos ad 3. vel 4. cochlearia assumptus. Tenellos etiam, subnigricantesque betu [...]ae ramulos (unde Scopae & virgae nostratium fi­unt) qui tumentes gemmas nondum frondosas habent, malleo super incudē vel lapidem conquassatos jussi conco­qui aquae ad cerevisiam fabricandam destinatae; cui cerevisiae si post modum dauci semen aut beccabungam associa­verim, sortitus sum effectus ad Lithia­sis praecautionem optabiles; potentio­resque ad huc, si isti cerevisiae liquor iste martialis è superioribus ramis collectus insusus fuisset, post sedationem maxi­mam ebullitionis suae, quam vina & cerevisiae incadis sponte tollerant. Com­peri namque imprimis quod ejusmodi potus è betula diureticorū metū tolle­ret, eo quod dolores Lithiasis atq, con­tracturas laxet, tam in Lumbis quam intestinis (hinc namq, unica Lithiasis etiam colicos dolores suscitat, non mi­nus ac si somes ejus intestinis inesset) prod [...]st etiam dysuriis & stranguriis senilibus· calorem item jecoris mi­tigat primum, deinde tollit. Io. Helmontius. Tract. de Lithiasi. cap. 8.

Cardanus scribit sua aetate, virum [Page 132] per Longobardos oberrasse, qui pau­cis diebus, quodam poculo pas­sim securè, certò atque breviter sana­bat quotquot calculum in vesica habe­bant· additque judicium, se non dubi­tare hunc virum in inferis esse, quod moriens artem suam mortalibus in­viserit,

Pistor quidam habebat filiolam, quae saepius cruentum meieret, medi­oque filo suspendebatur lotium: erat autem pallidum cum multo sedimine ac glutinoso· sicque septimum vix­erat annum· villica quaedam narrat pistori, idem sibi olim contigisse· jus­sit adferri vesicam tauri embrionis nondum nati; vesicula ista plerumque repleta est liquore saporis non quidem urinalis, sed alieni; cujus singulo ma­ne bibit ℥ij. cum totidem vini albi. Superstes diu vixit calculi nescia. I­dem remedium juvit aliquot puellas pauperes. Idem ex embrione hirco tentatum ac foelicius adhuc successit. Io. Helmontius. Tract. de Lithiasi. cap. 7.

Ad calculum in vesica incidendum magni sunt momenti hae pilulae.

℞. Sem Milii solis petrosel. Saxi­frag. & Chaerefol. an. ʒss. Sang. hirci praep. ℈j. succi liquirit. ℈ij. trochisc. alkikengi sine opio ℈ss. terebinth. lo­tae in aq. foenic. & apii, deinde parum tostae. ʒij.F. pilulae admodum exi­guae, & singulis diebus capiat ℈ss. aut paulo plus. Ludovicus Mercatus. Con­sult. 6.

Sectio 4. Pro Caloris naturalis debilitate.

INter medicamenta, ab omnibus medicis doctis, ad roborandum ca­lorem naturalem in visceribus, & toto corpore, & spirituum generationem, maximè commendatur ambra. Ita.

℞. Ambrae ʒss. Sacch. ℥vj.M. su­matur in jusculo vel quomodocunque: alias commendatur Spiritus vini ex optimo malvatico confectus, si manè aliquot guttae cum mica panis usur­pentur. Ioan. Crato. Consil. 14. lib. 4.

Sectio 5. De Calvitie.

CAlvities (quae graecis [...] dicitur) defluvium est capillorum, quod a sincipite plerumque incipit ac continuo tractu per medium caput, in occiput vergit, ex defectu alimenti or­tum habens; ejus causa est inopia hu­midi calidi pinguis· senectutis comes est perpetuus· haereditarium aliquando est malum: à veneris etiam frequenti­ori usu producitur· fit quoque secun­dum. Hippoc. 6. Epid. Sect. 3. Aph. 1. Calvities ex consumptione ipsius cere­bri, procedente nimirum aetate, cere­brum abscedit ab osse cranii, quod pri­vatum humiditate, nequit amplius pilos alere, qui alimento destituti de­cidunt· quae haereditaria est, & se­nectutis [Page 133] vitio curationem nullam ad­mittit.

Subsectio prima. Pro Calvitie in Adolescente.

COnsului ut decocto ulmi ex dulci lixivio caput lavaret, & locum affectum Squilla aut coepa fricaret, & deinde hac etiam decoctione ablueret, quae ex abrotano & agrimonia para­tur· demum verò ut hoc unguento in­ungeret, quod ex labris vulpis cum pelle in cinerem redactis & ex cinere stercoris caprae, apum & muscarum, & succis dictarum herbarum & oleo de­coctionis muscarum constabat, cera modica adjecta, post succi consumpti­onem ad formam unguenti paratum. Erat hoc Experimentum Gisberti Hor­stii praeceptoris mei. Urina calida per se lota juvat· alteri verò solo lixi­vio hederae arboreae, cum caput lavâs­set crines restituti sunt. Petrus For­restus. Observ. 6. lib. 8. de vitiis ca­pitis exterioribus.

Subsectio secunda. Pro Calvitie post tineam rema­nente, ad virum excellentem.

CAlvities haec non ex senio, sed ex­ulceribus capitis manantibus or­tum duxit; vera cute hinc inde exesa, & per dropacum applicationes & de­tractiones absumpta, in cujus locum cicatricosa & callosa cutis nata est. Cum autem in cicatrice pili vix un­quam nasci possint, & jam diu perse­verarit malum, difficile erit arte, illic denuo pilos educere. Tamen cum cu­tis capitis spissa & capillosa sit, in qua semina adhuc fortè pilorum latere subtus possunt, praecipuis expertisque remediis id tentandum esse, ut pili crescant, censerem· omissis multis aliis hoc modo procederem.

Caput manè foveat dominus cum spongia intincta in vino albo, in quo decoctum sit abrotanum cum Cha­maem. & S [...]lviae floribus; ut sic pori sensim aperiantur, quod & alioquin capiti, tantum abest ut obsit, ut poti­us prosit. Hoc pacto alternis diebus per mensis spatium & ultra caput fo­veat; fricando & pectinando post fo­tum. Deinde inungat caput noctu, s [...]quenti unguento.

℞. Ol. Myrtin. amygd. d. an. ℥j. cortic. rad. Cannar. ustar. verarum. Capill. ven. veri usti & polytrichi. an. ℥ij. cap. murium ustor. apum com­bustarum, & Cantharid. rubrar. ma­culis nigris. an. ʒj. ladan. ʒij. Mell. ℥j. cum cera F. Linimentum. Hoc Lini­mento nihil est efficacius, quod si non juverit, nihil juvare poterit· utetur illo alternis noctibus, & quando spissè adhaeret; abluere poterit lixivio, in quo abrotanum decoctum fuerit. Ubi mensis spatio usus fuerit, postea hoc decoctum parari curet.

℞· Cap. ven. polytrich. cortic. rad. cannar. fol. Myrti. fol. Sen. fl. Cha­maem· ros. rubr. fol. Lapathi acuti. an. Mj. lign. guajac. lb ss. abrotan. Mij.F. decoctio. qua singulis noctibus caput lavet cubitum iturus, continuando [Page 134] diu; vel saltem cum spongia foveat. at (que) nisi succedat mensibus aliquot elapsis, rursus unguento priori caput inungat noctu & manè, & hoc decocto ablu­at· haec prae caeteris omnibus (si quid effici in hac re potest) efficacis [...]ima sunt remedia, quae fideliter communi­care volui, à deo successum domino optans. Felix Platerus. observ. lib. 3. pag. 597.

Sectio 6. De Cancro.

CAncer (graecè [...] & [...]) est tumor durus, rotun­dus, inaequalis, colore livescens, aut nigricans, venis circum circa turgidis & repletis, dolore ac interdum calore gravis· in qualibet corporis parte nasci solet, in facie, labro, ore, oculis, in vulva, cole, & ano; at maximè in fae­minarum mammis, quae, quia sungo­sae & inanes, illius materiam promptè excipiunt, ex utero etiam in eas facilis est decursus· causa est bilis adusta & atra in venis haerens, nec ob crassitiem penetrare potis, quae suppressis men­struis aut haemorrhoidibus originem suam saepissimè debet. Ejus signa sunt, tumor in principio ciceris mag­nitudine, cum dolore & calore, hinc fabae, deinde juglandis, & ovi magni­tudinem aequat, tandem in amplio­rem molem attollitur, pars conspicuè livescit aut nigricat, venae in ambitu crasso nigroque sanguine turgent, ita ut cancri fluviatilis pedes referre vide­deantur.

Cancer alius est non ulceratus, à mi­tiore materia proveniens, qui & occul­tus dicitur, alius est ulceratus & ero­dens ab acriore materia oriundus· tunc quidem corruptae carnis speciem tumor exhibet cum foetore, sor­dida illuvie, horrido aspectu, la­bris praeduris & inversis. Morbus est periculosus & gravis & qui raro curatur.

Subsectio prima. Pro Canco Mamillae.

UNiversum corpus per medica­menta melancholiam respicientia purgavimus· sanguis etiam missus est· quibus peractis hoc topicum adhibi­tum est.

℞. Succ. plantag. solan. semperviv. an. ℥ij. pulv. plumbi usti & saepe aq. rosac. lavat. ℥j. thuris. ℥ss. in mortario plumbeo cum pistillo plumbeo saepe omnia tractentur, & ad solis radios quousque optimè incorporentur, ex­ponantur: in quo lini pannus imbu­tus mamillae applicabatur & saepe in­novabatur· quo remedio melius se ha­bere dixit, & meritò sanè, quia medi­camentum hoc humoris infringit acu­tiem & ejus hebetat saevitiem: Uni­versus enim noster conatus eo dirige­batur, ut cancer hic remora [...]etur, in altumque amplius non cresceret· in quem finem praedicti medicaminis vice, laminam plumbi mamillae figu­rae concinnè adaptatam imponeret, [Page 135] neque alia remedia supra locum lae­sum permitteret, consului. Novi enim ipse nonnullas▪ mulieres cancros in mamillis habentes, solo bono vitae ordine, absque ullo medicamentorum topicorum irritamento per longum vi­vere tempus, ita incolumiter prosperè, & sanè, ac si nullum paterentur mor­bum. Amatus Lusitanus. Cent. 3. curat. 32.

Subsectio secunda. Pro Cancro Mammae.

FOnticuli in utroque crure excitati erunt maximi usus· pro purgati­one infusum hellebori nigri & agar. troch. cum Syr. de polipod. etiam at­que etiam laudo. & quoniam humor hic atrabilarius continuo indiget irri­tamento, ego maximè hortor nostram patientem ut familiariter aliquo phar­maco dejectorio utatur. In hunc fi­nem pulvis hellebori nigri praeparati & succo ros. ter aspersi ac in umbra exsiccati ex ovo sorbili ad ℈j. datus, & vinum Sena medicatum in prima mensa aliquot intervallis bibitum, mi­hi summopere arrident. Quod attinet medicamenta topica, ego omnibus anteporo medicamentum Galeni ex succo Solani & plumbo usto simul in mortario plumbeo agitatis, paratum, quod eo praestantius erit, si addatur oleum rosatum completum, succus virgae aureae aut etiam tabaci, omni­bus pariter in mortario dicto confu­sis.

Quae secreta qualita [...] hic agunt sunt interna vel externa, interna u [...]i lac in quo cancri fluviatiles sunt inco­cti. Externa sunt, primum pulvis Bufonis cum fermento in olla vitreata ex furno siccati. Secundo folia Lilij contrita & apposita. Tertio Linimen­tum ex pulvere cancrorum fluviatili­um ac tutia praeparatum cum pingue­dine gallinae exceptis. Quarto aqua stillaticia stercoris bubuli mense majo collecti. Iul. Caesar Claudinus. Re­spons. Medicinal. 35.

Subsectio tertia. Pro Cancro labrum superius obsidente.

VIr quidam Monspelii degens circa finem hiemis correptus fuit exi­guo tuberculo labrum superius obsi­dente, quod in dies incrementum ca­piens, in tumorem cancrosum tandem degeneravit· in auxilium vocatus, cu­rationem sic aggressus sum.

℞. Rad. bugl. & cichor. an. ℥j. fol. agrimon. borrag. ceterach. & veronic. an. Mss. coq. cum pullo gallinaceo. in colat. dissolv. crem. tartar. ʒj.F. jus­culum: quod capiat manè pe [...] 12 dies in quarto quoque jusculo dissolv. Syr. sequentis. ℥ij.

℞. Succor. rec. express. & per re­sidentiam depurator. borrag. bugl. fu­mar. cichor. lb iij. Succ. veronic. & p [...]mor. redolent. an. lb j. Sen. mund. ℥vj. Epithym. ℥ij. rhab. el. & agar. rec. troch. an. ℥j. Zinzib. & Caryo­phill. an. ʒj. Infund. & decoque ut art [...]s est· donec colaturae supersint [Page 136] quart. v. in quibus dissolve Sacch. al­biss. quart. v. fiat Syrupus perfectè co­ctus, postremae dosi jusculorum adde extract. hellebor. nigr. gr. iiij. capiat cum regimine· hoc medicamentum summa cum vehementia aegrotantem expurgavit, non solum per alvum sed etiam per vomitum: verum eodem die tumor valde imminutus apparuit, & doloris expers.

Post usum jusculorum, usus est bal­neo tepido per triduum; hirudines hemorrhoidibus admotae; causticum utrique tibiae inustum; serum lactis cum Epithymo per mensem usurpatū, & balneū iteratum singulis septimanis.

Post 15 dies ab assumpto extracto hellebori nigri, idem remedium itera­tum est, eadem dosi cum diapruni so­lutivi. ʒiij. cujus operatio fuit priori similis, & eodem die tumor imminu­tus apparuit.

Topica omnia tumorem exaspera­bant, excepto unguento ex ranis viri­dibus▪ quod maximè laudatur ab A­quapendente, Chalmetaeo & aliis, & in hoc affectu plurimùm praestitit: ita ut illius curationem duobus praesertim remediis tribuendam esse existimem, extracto Scil. hellobori nigri, & un­guento de ranis viridibus· non parum tamen contulit Syrupus Magistralis quo bis in septimana utebatur.

Intra mensem à curationis principio tumoris portio suppurata est, & spon­tè aperta cum pure satis laudabili; ul­ceri & tumori universo admovebatur continuò unguentum praedictum, & sensim tumor imminutus ac tandem sensim resolutus est, & ulcus ad cica­tricem perductum. Unguenti de ranis compositio haec est.

℞. Ranas virides in aquis puris de­gentes, q.v. in vas fictile vitreatum, multisque exiguis foraminibus in fun­do pertusum conjicito, earumque ora butyro impleto, vas ne quid exhalet luto diligenter oblinito, & cooperito, cui alterum effossa terra conclusum su­perponito, ignem in ambitu ad d [...] ­stillandum accendito, oleum seu liquo­rem illum stillatitium colligito, & cum pulvere ranarum mifceto, ut fiat lini­mentum. Lazarus Riverius. observ. 97. cent. 1.

Subsectio quarta. Pro Cancro ulcerato.

INter caetera praestantissimum ac tu­tissimum auxiliū in hoc affectu Gui­doni à Cauliaco praedicatur arsenicū sub­limatum. Hoc (inquit Theodoricus) can­crum, lupum estiomenon, noli me tan­gere, fistulam, & tales omnes pessimos morbos primo die occidit & extirpat. quin & ipse Valescus refert de quodam medico & Chirurgo qui cancrum & ulcera tibiarum antiqua succo Solani vel plantag. fovebat, in eo posito pul­vere arsenici, pannumque in eo made­factum superponebat, & sanabantur multi▪ Caeterum magna locorum cir­cumstantium interim dum haec admo­ventur, cura semper habenda est, ne sci­licet ea inflammatione occupentur; quod incommodum facile evitabis, ip­sum arsenicum justa quantitate & le­gittimo modo adhibendo, partesque vicinas & carcinoma cingentes un­guento de bolo & suc [...]o solani il [...]inen­do· [Page 137] ubi autē arsenicum effectum quem sideras, praestiterit, (quod ex loci in­flatione sine tumore & mora triduana deprehendes) dolor mitigandus erit, & crustae casus procurandus hoc Em­plastro.

℞. Decoct. alth. malv. viol. lb j. sa­rin. hord. q.s.m. bulliant ad spissitu­dinem, quibus adde ol. ros. viol. an. ℥jss. lutea ovorum 2. Croci parum.

Hoc unguentum ad cancros ulcera­tos magnopere probo.

℞. Plumbi usti & loti. pompholig. thur. an. ℥v. absinth. ℥j. ol. ros. lb ss. cerae. ℥jss. succ. Solan. q.s. ad unguen­ti crassitudinem.

Confert etiam unguentum Diapom­pholigos à Galeno maximè commen­datum. Petrus Forrestus. Schol. obs. 6. lib. 4. Obs. Chirurg.

Cancrum pectoris per appositum causticum arsenicale feliciter, manum admovente chirurgo nostro Baulero, radicitus extirpavimus, & locum ex voto vicissim consolidavimus. Gregor. Horstius. in Epistola annexa observa­tioni 35. lib. 7. De Morbis Contagio­sis.

Mortificatus arsenico cancer facilè f [...]natur, etiam solo herbarum (agrimo­niae & aliarum) fotu. Defensivum doloris est, solutum sulphuris, & si­mul sanativum· in hujusmodi morbis sulphur solvimus spiritu terebinthi­nae, & in solutum aliquoties dejici­mus hydrargyrum ferventem, vel re­ductum sublimati liquorem ei jungi­mus. Nobile evadit medicamentum, qui laborem & periculum fugiunt, in­coquunt sulphur unà cum arsenico, vel hydargyro sublimato, & eadem o­pera prodit Medicina. Andreas Liba­vius. in Epistola ad quendam annexa observ. 2. lib. 9. Obs. Gregor. Horstii. de Chirurg. Casibus.

Subsectio quinta. Pro Cancro.

CUratio Cancri, qua quidam foe­liciter usus est à magno quodam viro mihi communicata, talis est.

℞. Rad. Serpentar. maj. mense ju­nio collectae, transversim incisae, & fi­lo lineo trajectae, & ad umbram ex­siccatae, suspensae nè parietem attin­gat, in subtilem pulverem redactae quantum volueris, cui adde arsenici non splendentis tertiam partem, fuligi­nis camini parum, omnia bene com­misc. & subtilissimè pulverisentur, & serventur in pixide lignea. Si ulcus sit valde putridum, arundniaceo cul­tro scalpendum est, ut parum sangui­nis exeat, & pulvis subtiliter insper­gendus, atque gossipium saliva made­factum, superponendum, protestan­dumque est, quod per diem & noctem unam, dolorem molestum excitabit, atque pars intumescet, sed quanto tu­midior evadet eo melius· non est remo­vendum medicamentum· sed faciet escharam, quae sponte perse post octavū diem cadet; si post Escharam elapsam, immundum remanebit· ulcus, mun­difica cum melle rosato, succo apii, & parum farinae hordei, vel unguento isi­dis, & superponatur unguentum de tutia. Si verò aliqua radix remane­ret; [Page 138] rursus appone pulverem praedi­ctum; & pro removenda Eschara ni­hil addes, sed naturae permittes. Sed antequam aggrediaris curam, purga corpus competenti purgatione, & re­ctam victus rationem praescribe. Ca­rolus Oslevius, in Epistola ad Laurent. Scholzium. lib. 3. Epist. Cratonis & aliorum Med. à Scholzio Edit.

Placet hic cancri ablationem & cu­ram, ab amico mihi communicatam, subjungere.

℞. Arsenic. alb. subtiliss. pulverati pt. 1. rad. ari pulveratae part. iiij. fuligin. parum, ut in trium horum mistione, pulvis modicè cinereus, vulgò griseus fiat, qui ad usum servandus, & quo vetustior eò melior evadit, ac in quintū us (que) annum durat. Hic pulvis exul­cerato cancro ad crassitiem dorsi cultri, cavendo ne bonam carnem tangat, in­spergatur, in medio tamen paulò spis­sius, ob mediam cancri radicem, com­muniter reliquis majorem: huic asper­so pulveri gossipium extensum, & sa­liva bene madidum, ut cum pulvere eo melius adhaereat, alias nihil opera­bitur, imponatur: inspergendus au­tem pulvis postquam aeger jam pastus fuerit, & exulceratus cancer, nullis aliis quam ligneis instrumentis tangen­dus. In adhibitione hujus pulveris cautelae aliquot notandae veniunt, ob diversos effectus ejusdem, aliis enim dolorem creat, aliis non item, pene­trat usque ad venas seu radices cancri, iisque firmiter adhaeret, ut sine ruptio­ne harum adimi amplius nequeat; quare semel tantum inspergendus, quia ejus vis, donec omnia secum auferat, durat. interea nulla alia medicamenta imponenda, quia hoc sine noxa fieri non posset, nisi in ambitu circum circa, ad latitudinem 2 digitorum transversorum, defensiva, seu potius repellentia & inflammationem impe­dientia quale hoc esse potest.

℞. Boli armen. ol. ros. an. q.s. ace­ti ros. parum Misce. Solet quandoque ob penetrationem & vim medicamen­ti, ruptio venarum, eamque effusio magnae sanguinis copiae, & simul ma­teriae flavae & acris, subsequi, quae ubi contigerit, nullum medicamentum, praeter lintea duplicata imponenda, & quoties madida, renovanda: fluxio enim haec ultra unum aut alterum di­em non extenditur, hacque omnis aufertur dolor· his factis expectanda cancri sua sponte cadentis, à sana car­ne separatio, quae continget intra 18. aut 20. dierum spatium: minima namque rupta radix ante hoc tempus, vi illata, totius curae reiterationem mi­natur· separatione hac secuta, ulceri sequens pulvis inspergendus.

℞. Thuris puriss. mummiae, ma­stich. myrrh. aloes Sarcocoll. an. ʒj. opopon. opt. ʒss. laventur omnia aq. plantag. & ros. fiat pulv. tenuiss. qui acrior reddi poterit, aucta thur. ma­stich. myrrh. & Sarcocoll. quantitate· pulvere crasso insperso ulceri, tale un­guentum supra telam extensum impo­natur.

℞. Lythargyr. auri ℥ij. mumm. ℥j. ol. ros. ℥jss. aceti ros. parum· pulverata in mortario plumbeo agitata incorpo­rentur, & si duriusculum adhuc sit un­guentum, addito ol. rosac. mollius [Page 139] reddatur. Haec 2 semel in die applicare usque ad plenam ulceris consolidatio­nem sufficit, emanabit ex eorum usu, primis diebus, materia viscosa, tenax & alba, quae indies optimè extergen­da, usque ad absolutam curam, quae auxiliante deo, his omnibus ritè ad­ministratis promittitur. Felix Plate­rus. Practic. Tom. 2. cap. 17. pag. 751.

Hic est pulvis quo Antonius Fuchius Italus multos cancros per Germaniam, Poloniam & Angliam non sine admi­ratione curavit, atque inde non exi­guum lucrum fecit, & ob id Medicus cancrorum vulgo nominatus fuit. Ro­dericus a Castro. lib. 1. De Morbis mu­lierum. cap. 21. & 22. & Daniel Sen­nertus. Practic. lib. 4. part. 3. Sect. 1. cap. 7.

Vir quidam meis diebus in tractu Juliacensi cancrum quemlibet sanabat insperso pulvere indolente, atque tum demum Emplastro incarnante solida­bat; cujus ars secum sepulta est. Io. Helmont. Tractat. de Idaeis Morbosis.

Subsectio sexta. Pro Cancro Vlcerato.

FIlia Geropii Becani, Medici Antwer­piensis tulit in sinistris temporibus, 50 amplius annos, durum ac inaequa­le carcinoma; sed sine ulcere, ullave gravi noxa· verum increscente paula­tim, post tot annos, tum dolore, tum pruritu, sivè ex adversa ma­riti sui fortuna, sivè ab atra bile eò uberius effusa, imposuit tumori im­providè, ex consilio Empirici, nescio quae adurentia medicamenta, quibus cutem erodentibus, corcitabatur non modò malum hactenus quietum; sed degenerabat brevi in carcinoma ulce­ratum, cum Labiis inversis, crusta ci­nerea, sinu deformi tubere inaequali, colore livido, sanie cadaverosa, dolore, vigiliis, animi deliquiis ardore, pruritu, aliisque conclamati cancri notis· cui nulla cumprodesset Medicina, applicu­it tandem blandiens hoc ceratum, quod usus comprobavir, qualicunque carci­nomati summè utile.

℞. Ol. rosat. ℥ij. cerae alb. ʒvj. plumb. usti ac loti. ℥ss. oleum cum ce­ra liquefiat; & addito plumbo, agi­tentur 6. horas in mortario plumbeo, ut fiat ceratum. Praeter quod vidi­mus ulceratis cancris ab aliis foeliciter admoveri pulverem concinnatum ex plumbo liquefacto cum mercurio vivo, cui siquidem tantillum Mercurii vitae insperseris, rediges omnia in pulverem friabilem ulcerato cancro adprimè uti­tilem. Nicolaus Tulpius. cap. 47. lib. 1.

Famula quaedam compescuit malig­num carcinoma in femore, ingentis molis, ultra annum 17. solo plumbi unguento· cujus litu, nihil simili tu­mori utilius. Nicolaus Tulpius. cap. 51. lib. 3.

Nobili cuidam & electae mulieri prope castellum Neuveum degenti tota pars faciei dextra, cancro eoque ulce­roso obsessa fuit diutissimè, & saevis exagitata cruciatibus, à Medicis frustra petitis auxiliis, tum Gallis & I [...]lis, [Page 140] tum etiam Germanis & Hispanis, ex­terisque aliis quibusque: vulgaris cujusdam barbitonsoris remedio hoc sequenti & Euporisto persanata fuit. Pullos illa Gallinaceos in partes tenues & latas concidebat, quas saepiusculè commutando, interdiu admovebat af­fectae parti. Ab hoc unico tandem eoque praestanti remedio, reliquis qui­buslibet frustra (ut diximus) tentatis, curationem recipiens, pristinam vale­tudinem recuperavit. Mauritius Cor­daeus. Comment. 7. in lib. 1. Hippocrat. De Morbis Mulierum.

Alii admovent canes pullorum, co­lumbinorum sectas & adhuc tepidas. Lazarus Riverius. cap. 12. lib. 2. Prax. Med.

Vetula quaedam mulier cancrum ha­bebat in mamma sinistra, quem per 13. annos gestaverat, in quo exigui tumo­res cancrosi adnascebantur, qui mul­tò acerbiores dolores excitabant, prop­tera quod exulcerati fuerant, quam to­ta cancri ipsius moles, qui tamen exigui tumores sublati sunt frequenti applicatione aquar. pap. rhaead. plan­tag. & rosar. cum melle ros. permix­tar. ab initio, deinde solis aquis admo­tis.

In alia etia mulieri ulcus cancrosum in mamma patiente, idem remedium ulcus protinus sustulit, & ad cicatri­cem perduxit. Samul Formius. obs. 21.

Quaedam mulier quinquagenaria la­borabat cancro in mamma sinistra, ul­cerari incipiente. Juvenis Chirurgus extraneus sequens remedium admo­vit.

℞. Aq. fortis ℥j. sublimati crudi. ℥iiij. sal. ammoniac. ℥ij. arsenic. ʒj. ponantur omnia in alembico & destil­lentur ad siccitatem. addendo aceti de­stillati par pulveri pondus, destilletur iterum acetum, donec materia ad pastae consistentiam redeat· primò cancrum diligenter abluebat vino calente, cum linteis eo imbutis, & fortiter sricabat, ut pars irritaretur. Deinde extende­bat pastam supra plumaceolum Sextu­plo minorem ipso tumore, quod reme­dium supra partem relinquebat, per 24. horas, & fiebat eschara plumaceolo Sextuplo major, ita ut cancrum om­nino absumeret, & decisa eschara, ul­cus carne implebatur, & ad cicatri­cem perducebatur. Quod si dicta eschara tumorem universum non ab­stulisset, sed quaedam illius radices sub­sisterent, illas absumebat pulvere prae­cipitati rubri, cum alumine usto per­mixti· ad ulcus verò carne implen­dum, linteis tantùm detritis utebatur. Hoc notatu dignissimum est, quod admoto parti medicamento, febris ac­cendebatur, vomitus & alvi fluxus excitabatur, & urinae fluxus provoca­batur, quae Symptomata per biduum, aut triduum perseverabant, natura ir­ritata à venenata medicamenti delete­ria qualitate.

Eodem remedio cancer in nasi ex­tremitate obortus, qui nasi apicem ex­ederat, in quodam milite curatus fuit. Samuel Formius. obs. 20.

Subsectio septima. Pro Cancro mammae sinistrae.

VEna aliquoties in anno, prout plenitudo adfuerit, praecipue au­tem vere & autumno, incidenda est; non autem in brachio, sed in pede si­nistro, ut sanguis deorsum trahatur· praestat tamen sanguisugis aperire ve­nas haemorrhoidales, facilè enim per hanc viam sanguinem atrabilarem & humores adustos evacuari posse, me­dicis notissimum est· fonticulos etiam suadeo unum in crure dextro, alterum in brachio sinistro· non est quod de to­picis multum sis sollicitus· quod si ta­men dolor supervenerit sequens adhi­beatur linimentum.

℞. Ol. rosac. amygd. d. de vitell. ovor. sine magna assatione vitell. ex­tract. an. ℥ij. rad. Scrophul. herb. ro­bert. an. Mss. ranarum, gamarorum an. numero vj. incidantur & conquassen­tur in mortario postea cum praedictis oleis coquantur lentissimo igne ad hu­miditatis fere consumptionem· colatu­ra agitetur in mortario plumbeo cum pistillo plumbeo per aliquot horas· ser­vetur in vase vitreo ad usum· inuncto loco affecto, sequens applicetur un­guentum supra alutam extensum.

℞. Gummi elemi. cerae novae. an. ℥j. ol. rosac. de vitell. ovor. amygd. d. an. ℥ij.M. simul lento igne & perco­lentur· deinde in mortario plumbeo admisceantur sequentia. tutiae praep. plumb. squammos. c. Cervi usti & praep. gammaror. ranar. calcinat. an. ʒij. Lithargyr. auri loti & subtiliss. pulveris. ℥jss.M. & agitentur cum pi­stillo plumbeo ad minimum per horas 6. admiscendo paulatim succi sequenti­um, quantum suscipere poterit un­guentum.

℞ Rad. Scrophul. maj. Mij. ari. Mj. herb. roberti, Solani. an. Miij. inci­dantur & contund. in mortario, ex­trahaturque succus per praelum ad u­sum praedictum· hoc habe pro secreto: est enim praestantissimum in hujusmo­di affectibus· hac methodo, si non sa­nabis affectum, ferocitatem tamen ip­sius adeò refraenabis ac edomabis, ut aegram sine magno incommodo cum ipso senescere posse non dubitem.

Quam infestus & periculosus in af­fectibus cancrosis sit mercurius subli­matus & arsenicum, non rarò in praxi observavi· quadragenario cuidam vi­ro▪ robustissimo tumore cancroso ad carpum laboranti, cum pulvis ille ad cancrum arsenici tantillum admittens tantopere à Penoto celebratus, applica­tus fuisset, supervenientibus saevissimis symptomatis, intra paucos dies extin­ctus fuit. Guil. Fabrit. Hildanus. obs. 22. cent. 6.

In mammae cancro arsenicum & sublimatum mulierem diebus 6. sustu­lisse notavi, perinde ac si id hausisset· horis circiter tribus ab insperso pulve­re, vehementi rigore concussa, vomi­tione mox tentari coepit, & crebris a­nimi defectionibus corripi cum pulsu langudo; quae dein sensim aucta, obor­to partium extremarum frigore, & fa­cie reliquoque corpore supra modum intumescente, miserè illam jugulârunt. [Page 142] Periculosus omnino istorum usus, nec c [...]te ad Chirurgiam necessarius, cum sine fructu ullo pernitiosa sint. Io. Fer­nelius. Method. Medendi. lib. 6. cap. 18.

Subsectio octava. Pro Cancro.

NOn contemnendum auxilium cancris non ulceratis venit ex la­mina plumbea argento vivo oblita; nam & testatur Galenus plumbum ul­ceribus malignis & inveteratis esse u­tile remedium: quin & ejusmodi la­minas plumbeas Hydrargyro oblitas malignis ulceribus, quae reliquorum remediorum vires eludunt, velut quod­dam alexipharmacum esse, quo ipso­rum cocoethia dometur & absumatur antiqua fide & doctrina testis est Cauli­acensis Guido. Ambros. Paraeus. lib. 7. cap. 32.

Unguentum tale fieri potest.

℞. Ceruss. lotae. plumbi usti loti. an. ℥ss. Lithargyr. tutiae praep. an. ʒiij. Succ. Solan. Scabios. tapsi bar­bat. an. ℥j. ol. ros. de ranis, cerae, an. q.s.

Vel folia urticae recent. contusa im­ponantur; ut ex urtica succus expri­matur, & cum pompholige mixtus ap­plicetur. Vel,

℞. Ol. ros. ℥iij. Succi Solan. ℥ij. succ. urtic. ℥j. Sacch. Saturni, ℥ss. agi­tentur in mortario plumbeo pistillo ligneo donec nigrescant, F. unguen­tum· probatissimum sibi hoc semper fuisse. Fr. Arceus scribit.

℞. Ol. rosac. omphac. an. lb ss. saevi hircin. vitulin. ung. rofat. populeon. an. ℥ijss. Succ. Solan. plantag. ace­tos. an. ℥jss. vin. granat. ℥ijss. bulli­ant omnia lento igne ad consumptio­nem Succorum & vini. postea colen­tur. add. Ceruss. ℥ijss. Lithargyr. ℥v. plumbi usti. antimon. an. ʒx. tutiae Alexandr. ℥jss. Camphorae S.A. tri­turatae. ʒj. cerae alb. q.s. fiat unguen­tum molle, videlicet liquefactâ cerâ cum oleis, & in colatura ponantur reli­qua mineralia ducendo corpus ipsum unguenti per horas duas cum pistillo in mortario plumbeo· atque hoc op­timum omnium in hoc genere medi­camentorum est. Daniel Sennertus. Pract. lib. 4. Part. 3. Sect. 1. cap. 7.

Ego habui à quodam Monacho Medicamentum mira faciens ad Can­crum, ex duobus tantum constans medicamentis; quorum alterum est arsenicum crystallinum sublimatum, cujus Natura haec est, ut applicitum parti, si ipsum linteolo applicetis, ita cuti adhaeret, ut amplius auferri non possit, nisi simul etiam carnem à me­dicamento victam suppositam auferas. Alterum ingrediens est radix dracun­culi siccata & in pulverem redacta, & cum arsenico mixta: & hoc pro maxi­mo secreto vobis patefacio, atque ex­perientia à me pluries comprobato. Gabriel Fallopius. cap. 5. lib. De Tu­mor,

Hoc habeo in usu ad Cancros, & ad omnes carnes· superfluas.

℞. Arsenic. crystallini & citrini, an. ʒss. aristol. aerugin. aeris, an. ʒiij. opii [Page 143] ℈ij. axung. q.s. (scil. ℥jss.) tritis t [...]ren­dis, F. Unguentum. Gabriel Fallopius. cap. 18. Tract. De Vlceribus.

℞. Theriac. veter. ℥j. succ. Can­cror. ℥ss. succ. lactuc. plantag. Solan. & ol. Ros. an. ℥jss. fugitiv. extinct. cum terebinth. ℥j. vitell. ovor. sub ciner. coctor. numero 4. camphorae, ʒss. Pistentur omnia in mortario plumbeo & F. unguentum. Ambrosius Pareus. lib. 7. cap. 32.

Barth. Turrianus in Iatrob. discur­rens pulchrè de Cancri generatione, cognitione & curatione, tandem sub­jungit omnibus topicis praeponendum oleum vel aquam ex cancris fluviatili­bus, tanquam appropriatum reme­dium. Wolfgangus Hoeferus. cap. 1. lib. 5. Hercul. Medic.

Mortificat cancrum certo experi­mento aqua ex cochleis hoc modo de­stillata. Cochleae quae in vineis re­periuntur, in vase terreo adsperguntur sale, ita spumantes moriuntur. Mor­tuae cum testis, spuma & tota substan­tia, S. a. destillantur in aquam, quae duo­decim diebus soli exponitur, ut mutetur in oleum· id Cosmeticum est insigne, & ter applicitum mortificat cancrum. Hieron. Reusnerus. obs. 132.

Serum caprinum destillatum sum­moperè commendo, cum quo matuti­nis horis quotidie praebendam censeo ʒj. cineris cancrorum fluviatilium, cujus familiaris usus est Florentiae. Be­n [...]dictus Silvaticus. obs. 31. cent. 2.

Sectio septima. De Canis Rabidi Mors [...].

INter omnia bruta animantia canes frequentius in rabiem efferuntur; non ob temperamentum calidum & siccum, ut vulgò asseritur; sed po­tius ob peculiarem proprietatem & in­clinationem qua prae caeteris praediti sunt, ad hoc malum contrahendum. In furorem acti à veneno intus genito in quosvis notos sive ignotos prosili­unt, & dentibus mordent; qui com­municato per morsum veneno, confi­mili rabie tentantur, & saeva patiun­tur symptomata. Ubi quis à cane ra­bido dimorsus est, nihil molestiae sen­tit praeterquam ex vulnere dolorem; interim vis veneni intro subiens, spi­ritus, sanguinem, humores, partisque substantiam contagione labefactat: hinc sensim serpit longiùs in partes princi­pes, sed tam segniter, ut raro ante diem vigesimum, interdum post quatuor, sex aut octo menses, aliquando non nisi anno symptomatis se prodat. Post quinquennium etiam erupisse scribit Fracastorius. lib. 2. De Morbis contagiosis. cap. 10. Per has moras, nec febris, nec ullum aliud malum sentitur, nesciente aegro, quanta intus pernicies lateat, quam mox tum ferè percipit, quum ea ad cor pertingit, quo ubi pervenit, incredibili cruciatu hominem affligit; cor & praecordia vellicantur, moeror, metus & tristitia irae conjuncta apparere incipiunt, co­gitationes corrumpuntur, secum lo­quitur [Page 144] & murmurat, nec stare nec quiescere potest, sed more furentis huc illuc agitur, manibus corpus di­lacerat; sitit immensè, sed illud maxi­mum incommodum accedit, quod a­quam & liquida omnia adeo reformi­dat aeger, ut potius emori elegat, quam bibere, aut ad aquam deduci, Oculi & Facies plerumque rubent, raucescit vox, spumat aliquando, oculi torvi aspectu sunt, alios dente petit, ac de­mum vitam miserabiliter efflat.

Ob aquae metum, qui hoc malum semper comitatur, dicitur affectus Graecis [...], non solum per morsum communicatur canis rabidi venenum, sed etiam aliquando per solius salivae contactum, per canis item halitum & osculum ipsi illatum. His signis rabiosus canis deprehendi­tur. Est corpore gracilis & macilen­tus, cauda demissa, oculis rubentibus, spuma ex ore fluente, lingua foras ex­erta, & tanquam bile colorata, ci­bum & potum aversatur, in omnes notos pariter & ignotos sine latratu irruit, eofque mordet, saepe velociter currit, mox subitò subsistit, non solum maximo aestu, sed etiam per maxima frigora canes in rabiem agi solent.

Subsectio prima. Pro Canis rabidi morsu in puero duorum annorum.

CUm extra urbem in praedio vicino casus hic accideret, protinus pu­erum parens rusticus adduxit, medi­cam opem implorans, ne gravius quid innocenti filio sit expectandum. Mox enim à principio laborandum in hoc malo, quo malignitas morsu venenato inflicta funditus extirpetur, & ne ser­pat interius, antidotis appropriatis prohibeatur. Idcirco indicationem utramque respiciendo, primùm exte­rius ordinavimus collutionem mundi­ficantem & extrahentem. Sic.

℞. Theriac. veter. ʒij. fol. rutae, Mss. Syr. aeetos. citri ℥j. cum hydro­mel. q.s. leviter bulliant, & per ex­pressionem colentur; cum colatura vulneratae partes durius fricentur & e­luantur.

Mox apponatur cataplasma ex allio, sale & terebinthina subactum.

Ast interius quoque cito remedio opus esse statuebam, quam ob causam canis rabidi jecur coctum ad ℥ij. in particulas dissectum puello dedimus, experimento confirmati, quod primis 24 horis post morsum nondum absolu­tis, antidotum sit praesentissimum. Ne quid verò ad miserabilem Hydro­phobiae morbum praecavendum inter­mitteretur, mox in officina parabatur pulvis alexipharmacus contra rabiem caninam quem habet Palmarius. qui.

℞. Fol. rutae, verben. salv. min. plantag. polipod. absinth. vulgar. menth. artemis. melissophyl. beton. hyperic. cent. min. an. q.s. Legantur omnia ubi sunt efficacissima. Siccentur in umbra: hujus pulveris externus & internus usus fuit, juxta praescriptum authoris· Exterius ʒjss. pulveris cum hydromelite coquebatur pro vulneris detersione; Interius quotidie ℈j. cum [Page 145] saccharo permixtus in jusculo vel so­litariè cum hydromelite, vel syr. de succo citri dabatur· non neglecta inte­rim in aquam quotidiana laesi puelli immersione.

His remediis Dei gratia liber fuit aeger ab ulterioribus gravioribus symp­tomatis.

Sicut & alius septem annorum puer, qui similiter à cane rabido demorsus, meam opem primo statim die implo­rabat; at neglectis vulneribus hisce per caninam rabiem inflictis, Nobilis cujusdam ministrum, necnon alium Baronis in vicinia Sartorem, hydro­phobia succedente, miserabili delirio vitam cum morte commutâsse recor­dor. Quare si unquam, sanè verum hic illud principiis obsta. Gregorius Horstius. obs. 23. lib. 7. De Morbis ma­lignis.

Subsectio secunda. Pro Canis rabidi morsu prope cu­bitum in Adolescente.

PRimò morsum scarificavi scalpello, cucurbitulamque cum largiore flamma apposui, & quantum fieri potuit, sanguinem extraxi. Deinde [...]otum brachium posca in qua dissoluta erat theriaca, parumque salis marini ablui; saliva enim canis rabidi in par­te aliqua cutis exsiccata, nisi maturè & diligenter abluta & abstersa fuerit, rabiem excitare potest. Postea caute­rio actuali morsum undique ac profun­dè inussi. Hic monitos velim Chirur­gos Tyrones, ut diligenter prospici­ant, ne nimis leviter & superficialiter inurant hujusmodi morsus, sed ut po­tius in excessu, quam in defectu pec­cent. Quum enim morbus sit extre­mus, extremum quoque requirit remedium; expertus loquor. Post inustionem, non usque adeo so­licitus fui de leniendo dolore, quia enim omnis dolor ad se attrahit san­guinem & humores ex corpore, veri­simile est dolorem prodesse hujusmodi ulceribus, dummodo levis fuerit. Ita­que post ustionem vulneri imposui gossipium madefactum aq. vitae in qu [...] dissoluta erat theriaca: postea sequens emplastr. supra linteum extensum ap­plicui.

℞. Caepae aliquantum sub prunis coctae, fermenti, farinae, sinapi, an. ℥j. theriac. ℥ss. fol. rutae & scord. an. Mss.M. in mortario addendo parùm mellis.

Sequenti die scalpello escharam, un­dique quantum fieri potuit incidi, de­inde jam memorata medicamenta ap­plicui, atque sic usque ad casum es­charae processi.

Postea ne labia ulceris coalescerent bis in die pisum imposui, quemadmo­dum fit in fonticulis, & praescriptum emplastrum applicui; atque hoc mo­do ulcus ad tres menses apertum reti­nui. Interim tamen per intervalla singulis scilicet hebdomadibus bis tér­ve ulceri sequentem inspersi pulve­rem.

℞. Pulv. praecipitati. lapid. bezoard. pulv. rad. angelic. an. ℈j.M. Miri­ficè enim malignitatem ad se ex pro­fundo attrahit, & veneno adversatur pulvis ille.

[Page 146]Per os alexipharmaca veluti theria­cam, mithridatium, C. C. u [...]tum & praeparatum, & lapidem bezoardi­cum, propinavi. Sequens quoque pulvis ad ʒj. cum aq. bugloss. aut borrag. exhibitus summoperè laudatur à veteribus & modernis Medicis.

℞. Ciner. cancror. fluviatil. ℥x. rad. gentian. ℥v. olibani. ℥j.M.F. pulv. tenuiss. venam non incidi, ne (que) phar­macum folutivum exhibui, ne vene­num ab externis ad interiora traherem. Et sic divino numine curatus fuit. Guil. Fabrit. Hildanus. obs. 87. cent. 1.

Potionem hanc dydroticam contra morsum canis rabidi expertam pro tri­bus vicibus propinavi.

℞. Myrrh. gentian. an. ʒj. theriac. ʒjss. ocul. cancror. ust. ℈ij. aq. gen­tian. & Scabios. an. ℥jss. M.F. haustu­lus hydroticus.

Externè vulneri applicet rutam cum allio & pauca theriaca mixtam. Io. Petrus Lotichius. obs. 1. cap. 5. lib. 6.

Matrona quaedam Nobilis pluries à cane rabido demorsos curabat, urendo vulnus clavicula▪ ignita, & exhibito hoc pulvere.

℞. Rutae veronic. plantag. latifol. rad. gentian. an. pt. aeq. F. pulvis da­bat quantum nux juglans dimidiata caperet manè per quinque dies conti­nuos. Ier. Martius. obs. 37.

Nuper cujusdam militantis in Prae­torio mater vidit in quiete, ut radicem Sylvestris rosae, quam Cynorr [...]odon vocant, blanditam sibi aspectu pridie in frutecto mitteret filio bibendam: in Lacetania res gerebatur, Hispaniae proxima parte: casuque accidit, ut milite à morsu canis incipiente aquas expavescere, superveniret Epistola o­rantis ut pareret religioni: servatus (que) est ex insperato, & postea quisquis auxilium simile tentavit. Plinius, Nat. Hist. lib. 25. cap. 2.

Subsectio tertia. Pro Canis rabidi morsu.

HUjus curationis exemplum habes apud Amatum Lusitanum, cent. 5. curat. 45. de puero annos 12. nato, à cane demorso in crure. Sequenti enim die puer eadem hora rigore, suc­cedente ingenti postea febre correptus est; ad quem vocatus Amatus, & ac­cito Chirurgo locum demorsum scari­ficare jussit, non sine profundioribus incisuris, & calido vino lavare: opti­mè absterso loco affecto, hoc empla­strum admovit: caepam unam acrem accipiebat, alliorum caput five radi­cem mediam, theriacae opt. ℥ss. fol. Marrhubii foetid. meliss. an. pss. rubeae min. ℥ss. fermenti, ℥ss. omnia pisten­tur, & loco affecto superponantur, quibus puer sanitatem brevi obtinuit. Nostri verò demorsos à cane rabido ad Oceanum mittunt, ut ibi ter aqua ma­rina immergantur, idque in principio vulnere inflicto, antequam in hydro­phobiam incidant. Novum hoc non est remedium. Ejus enim meminit Celsus. lib. 5. cap. 27. Puero 10. an­norum Delphensi, cum à cane rabido [...]orsus esset, ne in hydrophobiam incideret, consului, ut in mari im­mergeretur, [Page 147] & cum ab immersione domum rediisset, mandavi, ut deco­ctionis radic. Gentian. in vino. ℥iijss. adjectis ℈ij. theriac. opt. ebiberet, & nihil mali amplius sensit. Chirurgo imperavimus ut vulnus probè tracta­ret, neque subito occluderet. Imo multis postquam mari immersi effent, solam theriacam exhibui. Petrus For­restus. Schol. ad observ. 28. lib. 10▪ De Cerebri Morbis.

Vidi non procul Gandavo transna­tantem navem & in ea senem nudum funibus vinctum, habentem pondus in pedibus: subter axillas zona cinge­batur, quá ad antennam ligatus erat. Rogavi quid sibi vellet istud spectacu­lum: Unus è Nautis dixit, senem illum jam hydrophobum, & à rabien­te cane demorsum fuisse pridem. Peri­vi quorsum illum ad mare veherent, at necem ejus intenderent? Quinimo (ait Nauta) mox sanus rediturus; il­lamque esse maris benedictionem, quod ejusmodi rabiem extemplò sanaret: Arrham obtuli ut me socium & testem assumerent. Cum navigatum fuisset per miliare Itali [...]um, duo viri subdu­cta cauda antennae elevarunt ejus cus­pidem, & senem in altum sustulerunt, inde verò in mare praecipitem dedere, eratque subter aquas ad spatium mise­rere· quem dein adhuc binies submer­serunt ad spatium salutationis angeli­cae, tum collocârunt illum super vas teres supino dorso chlamyde tectum. Ego suspicabar illum obiisse, sed me­tum risit Nauta. Nam solutis vincu­lis, coepit omnem muriam rejicere quam inspiraverat; & mox revixit, qui dein rabie liberatus, sospes vixit. Referebat Nauta Batavos cruda halece salsa triduo renovata, & ad morsum rabientis applicata, omnem auferre metum rabiei. Ubi vero id negli­gentia impedivisset, spectato saltem submersionis modo omnes sanari. Man­sit id mihi alta mente repostum, per­fuadens id in aliis amentiis non fore inutile. Io. Helmontius. tractat. cui Titulus, Daemens Idaea.

Subsectio quarta. De Cani [...] rabidi Morsu & Sa­liva.

BAldus eximius ille Jurisconsultus, à caniculo suo in labiis morsus, neglecto morsu post quatuor menses rabidus periit.

Matronae cuidam obviam venit ca­nis rabiosus, qui vestem ejus dentibus arripiens, huc & illuc trahebat, donec tandem veste lacerata, cute tamen mulieris illaesa & intacta, canis aufu­git. Illa verò nescia canem rabiosum fuisse, laceratam vestem filo (prout Sarcinatrices facere solent) dentibus abscisso, resarcire coepit: unde nul­lum quidem per tres menses sensit in­commodum, postea verò sensim me­lancholica facta, imaginationibus, visionibus horribilibus, & pavoribus agitari coepit, & paulò post aquam▪ & vinum odisse; & quod pejus est, in­star canum latrare, domesticos non ag­noscere, dentibus arripere, donec tan­dem in ea miseria animam efflaret. Guil. Fabrit. Hildanus obs. 86. cent. 1.

[Page 148]Honestae cuidam faeminae in forum eunti, canis rabiosus obviam venit, illiusque pedes furenter ac violenter petit· ipsa periculum hoc ut evitet, in­clinat sese, & genua paululum flectit, unde canis vestem, & quidem hujus potissimum fimbriam mordicus arripe­re, aliquantum latrare, & statim au­fugere. Quo facto, foemina adhuc perterrita, haeret primò, an canis ra­bidus fuerit: recollecta autem mente, de rabie ejus suspicatur, cum ipsi an­tea familiaris admodum, imò dome­sticus ferè extitisset. Domum igitur se confert, subque tecto vestem lace­ram ligno suspendit. Postquam verò eam quarto die repetit, atque resarci­re cogitat, res mira! vermes capite catulis prorsus similes, iis in fimbriae locis, qubius canis dentes infixerat, enatos reperit, eosque ceu miraculum novum, vicinis quibusdum convocatis conspiciendos praebet. Phil. Salmuth. obs. 83. cent. 2.

Sectio octava. De Cantharidum praeparatione tutissima.

TUtissimum per infusionem mo­dum aperiam. Scrupulus Can­tharidum in pulverem redactus infun­datur in ℥iij. vel 4. vini rhenani, vel spiritus vini, stetque in infusione per aliquot dies, deinde per chartam bibu­lam filtretur ut ex substantia Canthari­dum nihil admisceatur· ex colato liquo­ [...]e cochlear unum, septem aliis seu vi­ni seu cerevisiae admisceatur, & ex hoc m [...]xto primo die unum, altero 2 cochlearia, & sic deinceps propinen­tur· in Gonorrhaea virulenta, lotii sup­pressione, & calculo, foelicem hujus praeparatae potionis eventum expertus est. D. Iac. Kotzbue Medicus experien­tissimus. Thomas Bartholinus. histo. 82. cent. 5.

Sectio nona. Pro Cantharidum veneno ad vi­rum quendam.

POst assumptum venenum▪ ab ore ad vesicam usque cuncta erodi sentiebantur, picem ore expirabat, praecordia inflammabantur, urinam aegrè reddere poterat, sanguinem cum lotio subinde emittebat, & animo de­ficiebat, & mente abalienabatur. huic ol. amygd. d. rec. extractum cum bu­tyro ut vomeret, dedi. Mox P [...]isanae cremorem, & malv. sem. lini, foenu­graec. & rad. alth. decoctum per cly­sterem infudi, mandabam. Deinde emulsionem sem. 4. frigid. maj. cum lacte dedi. Paulo post etiam mulsam, jus gallinaceum pingue exhibui; do­nec acrimoniâ mitigatâ melius habere coepit· Alteri copiosè lac dedimus. Langius cuidam imperavit, ut post vo­mitum & clysterem, fingulis horis plenum lactis caprini aut bubuli cya­thum biberet, & ita curatus fuit. Pe­trus Forrestus. obs. 6. lib. 30. De Venenis, & obs. 7. & Schol. lib. 24. De renum Morbis.

Sectio decima. Pro Capillorum casu a relaxatio­ne meatuum cutis.

CUm hic affectus à nullius materiae vitio, sed à sola cutis relaxatione & meatuum amplitudine proveniat, sola adstringentium admotione curan­dus venit.

Hoc quod sequitur singulare reme­dium ad hoc vitium deputatum est.

℞. Polytrich. capill. ven. an. Mss. fol. myrti. ros. absinth. an. Mj. coq. in olei dulcis & vini rubri austeri an. quart. iij. donec vinum consumptum si [...]· colatum & expressum oleum repo­natur.

℞. Hujus olei ℥iij. ladan. ℥jss. ma­stich. ℥ss. ladanum & mastich. subi­gantur in mortario pistillo calido, pau­latim oleum infundendo. Deinde con­sperge & probè misce pulveris capill. veneris ℈iiij. ut fiat linimentum. Quo illinantur loca depilata. Nigellametiam urito, aquaque subactam illinito. hujus enim usus ad eliciendos pilos mirificè probatur, sive capiti, five mento, im­primis autem si superciliis adhibeas· his remediis pili egregiè restituun­tur. Petrus Forrestus. obs. 7. lib. 8.

Vidi, cui mentum calvum erat, hir­sutum factum ex crebro fotu decocti capil. veneris, quos nonnulli idcircò polytrichon vocant, quod multitudi­nem pilorum producant. Facies au­tem sic. radi curabis mentum novacu­la, & sequentibus diebus fricabis non­nihil cum panno aspero, postea lava­bis saepius decocto capill. ven. in aq. fluviatili facto. Hier [...]n. Reusnerus. obs. 22.

Sectio undecima. Pro Capillorum defluvio.

AD firmandas radices capillorum & humores contemperandos, utile erit hoc unguentum.

℞. Ol. ovor ℥ss. ladan. ʒvj. pin­gued. ursi. ʒij. chartae ustae. nuc. avel­lan. ust. an. ʒss. pulv. gran. myrthi. ℈j.M.F. unguentum; eo ungatur manè, postea vesperi ante coenam ab­luatur caput lixivio in quo abrotan. & capill. ven. decoquantur. Ad ean­dem intentionem stercus caprae in ci­nerem redigatur, & misceatur cum oleo ovorum, addaturque guttula una olei Caryophyll. vel pulvis ejusdem propter majorem efficaciam & odoris gratiam. Io. Crato. consil. 8. lib. 4.

En [...] quoddam singulare in producendis capillis, ut illi decide­rint·

℞. Spumam carnis bubulae, potius macrae quam valde pinguis in aqua de­coctae, & illam collige in ollulam mundam, & ea locum depilum inun­ge. Ego nuper admodum in quodam cuj superciliorum pili ex morbo om­nino deciderant, feliciter usus sum. Petrus Monavius. Epist. 34. lib. 2. con­sil. & Epist. Cratonis & aliorum à Scholtzio editorum.

Sectio 12. Pro Capillorum in fronte proven­tu in Virgine.

DRopacem talem praescripsi.

℞. Resin. laric. vulgar. circi­ter 4. Cochlearia, adde mastich. subti­liss. tritae instar avellanae. dossolv. ad ignem, & parū eo (que) continuò agitando. Postea effunde in lebetem aqua frigi­dissima plenum, deinde manibus ma­laxentur & in magdaleonem rotun­dum formentur, qui in aqua, ne adhae­reat, confervatur, hujus portiuncula dilatata supra cutem pilosam applica­ta, ubi adhaeserit, iterum detrahatur, pilique in Emplastro evulsi haerebunt. Et si quid de Emplastro in cute rema­neat, ol. amygd. d. perfricatione, re­cedet· confuetum est remedium Vene­tis matronis, quo pilos evellunt.

Sequens etiam psilothrum ordina­vi.

℞. Calcis vivae. ℥j. auripigmenti, ʒj. pulverisatis subtiliss. adde album. ov. numero j. & lixivii tonsorum parum, incorporentur in formam linimenti, eoque cum digito intincto ungatur pars cutis pilosa· & in quarta horae parte abluatur lixivio & fricetur· cu­jus vires cum puer Pharmacopaei ex­periretur, pili recesserunt; sed dolor aliquis inde subortus, & rubedo, quae tamen diu non remanserunt. Felix Platerus. obs. lib. 3. pag. 591.

Sectio 13. Pro Capitis contusione ex casu.

PUer quidam ex altissimo gradu cubiculi cecidit, ita ut os cranii a­pertum esset, & sentiretur motio ce­rebri, non erat tamen ruptio in cute contusa.

Ad hunc casum mirabilem accitus M. Iodocus Bruxellensis Chirurgus. Primo inunxit totum caput ol. ros. ca­lido, & desuper aspersit pulverem myrtillorum & super pulverem posuit pannum lineum simplicem intinctum dicto oleo calido. Deinde super haec omnia, compressam (ut vocant) qua­druplicem calefactam: & sic omni die fiebat apparatus, sic continuando per 14 dies· tandem cum his remediis, nullis aliis adhibitis coepit convalescere; postquam totum caput rectificatum videbatur, praecepit matri ut acciperet tortellam rosaceam vino albo aspersam, capitique calide imponeret ad resolu­tionem & roborationem. Et ita in­fans hic factus est sanus. In hunc mo­dum & alii etiam curati sunt sine in­cisione & trepano. Petrus Forrestus. obs. 42. lib. 6. Obs. Chirurg.

Sectio 14. Pro Capitum puerorum crustis.

SI contingat aliquibus insantibus, fieri crustas vel rupturas in capite, [Page 151] in facie, vel alia quacunque corporis parte, tunc fiat remedium hoc infalli­bile.

℞. Vitell. ovor. elixatos usque ad duritiem numero xvj. myrrh. ʒj. rad. aronis. ʒss. hellebor. nigr. gr. iiij. com­minuantur, vel digitis ovorum vitelli frangantur· Deindè in ferrea farta­gine ponantur, & commisceantur cum praedictis pulv. & coq. super carboni­bus ignitis absque flamma, usque quo incipiant spumae fieri, tunc exprima­tur oleum, seu liquor, & colligatur, idque toties coquendo & exprimendo, quoties spumam emittat· tunc demum abjiciantur faeces. Et collectum o­leum in vase stricti orificii, & clauso ore servetur· cum hoc oleo omnes cor­poris partes affectae liniantur saepius in die· cadet enim crusta & remove­bitur, & sanabitur infans. Barthol. Montagn [...]na. consil. 298.

Sectio 15. Pro Capitis & Ventriculi debilitate.

SUadeo has pilulas ad capitis & ventriculi evacuationem.

℞. Pil. Mastich. ℈ij. aloes rosat. ℈j. cum Syr. ros. F. pil. ix. quas ante coenam quadrante horae diglutiat, se­quenti coena moderatissima· Io. Crato. Consil. 1. lib. 4.

Sectio 16. De Capitis dolore.

DOlor capitis Symptoma est ter­rificum propter excellentiam & dignitatem partis affectae, cujus officio vita carere nequit· prae omnibus aliis corporis partibus, caput maximè do­loribus expositum est, cucurbitae enim instar cunctis superpositum, passim in se rapit, viscerum subjectorum inqui­namenta.

Est verò dolor capitis molesta quae­dam & tristis sensatio partium capitis membranosarum, à solutione continui producta. Partes affectae sunt, cutis capillosa, pericranium, diploe. i. e. du­plicatura illa medullosa ossis cranii, ut in lue venerea inveterata, menynges, nervi, venae, & arteriae.

Causa Proxima & conjuncta, ut aliorum dolorum omnium, est solutio continui; antecedentes sunt, quaecun­que continuum solvunt, ut intempe­ries nuda calida, frigida, & sicca, ple­thora, bilis, pituita, melancholia, fla­tus, vapor & aliquando vermis. Cau­sae externae sunt, aer calidus ambiens, frigiditas nimia, ventus, odor gravis, percussio, ictus, & casus. Dolet caput vel per [...], vel per [...] seu propria ip­sius capitis affectio, fit quando causa morbifica continuum solvens, dolo­remque creans, in ipso capite consistit, ibidem genita & cumulata ex vitiosa alimenti concoctione· [...] fit quando aliunde materia morbifica ad [Page 152] caput fertur: à toto corpore nimirum ut in febribus, à ventriculo, ab he­pate, liene, utero, renibus, intestinis, & genitis in his vermibus, per arteri­as & coeca corporis spiracula. Dolor capitis alius est pungitivus, ab ac [...]i & bilioso humore alius gravativus à pi­tuita multa & melancholia, tensivus alius, à flatibus, alius denique pulsato­rius, à tenui biliosoque sanguine, vel à spiritu redundante arterias disten­dente. Rursus dolor alius est exter­nus, alius internus; externus cutem pilosam & pericranium obsidet, ma­nusque pressu exacerbatur. Internus menynges afficit, & ad radices usque oculorum pertingit. Denique alius est, recens, levis, & facilis solutu, qui [...] dicitur, alius verò inve­teratus & contumax est, qui levibus de causis suscitatur, & [...] vo­catur· Si partem capitis dimidiam occupet dolor, [...] nuncupa­tur.

Subsectio prima. Pro Capitis dolore cum contusione.

UNguentum Alabastrinum valet in omni dolore capitis, & re­solvit mirabiliter omnes contusiones, hujus multae sunt descriptiones. No­stra qua nos utimur ita se habet.

℞. Cimarum rubi, Mij. fol. rutae. pj. fl. Chamaem. ℥iiij. lapid. alabastr. subtiliss. pulveris. lb ss. ol. ros. lb j. ce­rae alb. ℥jss. vini alb. lb ij. ponantur si­mul in olla nova vitreata, stent per dies tres, postea bulliant ad vini consump­tionem, ponatur ab igne, & sine in­frigerari: tunc adde albumina ovo­rum numero iiij. conquassentur, & benè misceantur; deinde cola per pan­num lineum rarum mulcendo mani­bus, & exibit unguentum quod valde pretiosum est. Utor eo in omnibus capitis doloribus, & in omnibus con­tusionibus, & dentium doloribus· adeò efficax est, ut omnes dolores à contusi­one mitiget· habeo quidem hoc un­guentum pro arcano non solum ad quosvis capitis dolores, sed & dentium, ut sibi par non habeat: verum etiam in omnibus aliis doloribus mitigandis & resolvendis, praecipue verò à contu­sionibus, vel casu, aut compressione o­bortis. Petrus Forrestus. Scol. obs. 33. lib. 9. De Capitis doloribus.

Subsectio secunda. Pro Capitis dolore.

FAmulus quidam capite supra mo­dum dolebat· cum nulla remedia juvarent, tandem ad collum, verbe­nam viridem aliquo modo tritam, ut ab adstantibus non cognosceretur, ap­pendebam, idque nocte, dormiente & inscio, antequam malum invaderet, & astantibus mandabam, ne aeger à som­no solutus herbam collo suspensam di­moveret· qua hujus herbae solius sus­pensione, miraculi instar, hi [...] aeger cu­ratus est. Verbena à collo suspensa a­moveri non debet, nisi exsiccata tan­dem per se cadat. Petrus Forrestus. obs. 52. & Schol. lib. 9.

Subsectio tertia. Pro Capitis dolore.

PRo externo remedio laudo unum, quod & magni viri est, & ipsa e­tiam experientia comprobatum.

℞. Serpill. verben. ros. an. ʒij. de­coque in oleo communi in duplici va­se, & hoc oleo inungat sibi caput ante & retro. Consilium etiam do, ut ae­grotae caput ungatur spuma decocti primi ligni sancti. Io. Baptista Mon­tanus. Consil. 20.

Ob figuram capiti cerebroque ae­mulam, nux juglans capitis affectibus confert. Singulare inde ad dolores capitis remedium nuper in Anglia de­tectum· primo vere antequam folia in nuce juglande prorumpant, terram circa radices fodiunt, & ex radicibus incisis emanantem liquorē extrahunt, cujus aliquot guttas propinant magno cum successu, in doloribus capi­tis. Thomas Bartolinus. Histor. 97. cent. 3.

Fernelius affirmat se sequentium pi­lularum tantam vim experiendo cog­novisse, ut nullam Cephalalgiam vel Hemicraniam offenderit, quam non curarit.

℞. Aloes opt. ℥ss. pulv. elect. de gemmis, trium santal. ros. rubr. an. gr. vj. cum Syr. absynthii. & viol. f. Mas­sa. datur ʒj. bis in hebdomada, hora una vel duabus ante coenam. Io. Cra­to. Epist. 14. lib. 5. Consil. & Epist. Cratonis & aliorum medicorum à Scholtzio Editorum.

Agricola quidam cruciabatur saevis­simo capitis dolore, contra quem atro­c [...]m morbum ego pauca haec remedia adhibui.

℞. Aq. benedict. aq. fontan. an. ℥j. commixtas ebibit, recteque ore atque alvo purgatus fuit, ac indies convalu­it· sequenti die Cephalicam venam secui.

℞. Cancror. vivor. numero xx. aceti ros. ℥v. contundantur in morta­rio ut fiat Epithema: quod tepidè ad­movebatur saepius affecto capiti sta­tim ab initio curationis, ac ad rele­vandum cruciatum plurimum profi­ciebat. Martinus Rulandus. Curat. 73. Cent. 1.

In doloribus capitis quibuscunque im­primis usus aq. benedictae ventriculo jejuno stata dosi exhibitae multum prodest· purgatio fiat per diasenam laxativam, & mercur. dulcem.

In omni dolore capitis tanquam ar­canum appropriatum aqua verbenae destillata commendatur, saepe assump­ta, ad ℥iiij· cum gutt. iiij. Spiritus vi­trioli.

Juvat etiam verbena tota contusa & capiti imposita· radix plantag. collo suspensa dolori capitis à proprietate medetur. Caeteris non proficienti­bus ad laudanum opiatum recurren­dum est. Io. Hartmannus. Prax. Chi­miatr.

Subsectio quarta. Pro Capitis dolore.

ILlustrissimus princeps Ianethinus Doria Classis Hispanicae praefectus afflictus est, in arce Monspeliensi, ubi bello captus detinebatur, febre haemi­tritaeo, quae inter caetera Symptoma­ta, capitis dolorem gravissimum infe­rebat, eumque continuum, & extra accessionem aeque molestum, qui ta­men post 4. phlebotomias in brachiis celebratas, eodem vigore perseverans, intra horam sublatus est sanguinis mis­sione ex malleolo dextro· tam promp· tus effectus observatione dignus suit; ut tyrones videant, quam bona fiat revulsio à capite per Saphenae apertio­nem. Lazar. Riverius. observ. 40. cent. 3.

Mulier quaedam Fontinianensis a­trabilario temperamento donata, an­norum 40. post abortum non ampli­us passa est purgationes menstruas, in­dè gravissimus capitis dolor per 4. menses eam afflixit, nihil conferenti­bus venae [...]ectionibus hirudinibus fron­ti & temporibus admotis▪ aliisque re­mediis· vocatus ego praescribo aperti­onem arteriae temporalis, quae optimè celebrata fuit, neque sanguis saltu egre­diebatur ob exilitatem arteriae, & sanguinis crassitiem, sed guttatim: extractus fuit ad ℥v. ruber & floridus· tum vulnus occlusum fuit emplastro ex fola mastiche, cum Ligatura simplici; postquam alia ligatura, quae in vulne­ [...]ibus capitis solet fieri, per 5. horas ad­haesisset; liberata est à dolore capitis sine recidiva. Laz. Riverius. obs. 56. cent. 2.

Patronus quidam celeberrimus cum circa meridiem s [...]se soli nimium expo­suisset, correptus est paroxismis febris tertianae duplicis satis levibus, & circa vesperam recurrentibus; hoc tamen Symptoma in paroxismo urgebat, nempe capitis dolor intensus, qui tri­bus primis diebus cum febre cessabat, matutinis horis. Interim secta fuit vena bis, & purgans medicamentum semel exhibitum· quibus non obstanti­bus dolor capitis & aestus plurimum increvit, & continuus factus est post quartam accessionem· ut autem grave hoc Symptoma tolleretur, venam frontis aperiendam consului: ex ea (que) sanguinis ℥vij. eductae sunt, à qua ve­nae sectione dolor capitis statim valde remissus est, & sequens paroxismus multò levior rediit, cum exiguo ca­pitis dolore· at postero die manè do­loris omninò expers fuit. Lazarus Riverius. obs. 21. cent. 2.

Conferunt hic plurimùm pilulae Eustachii Rudii, quae in Italia olim magno in pretio habitae sunt. dos. ℈j. Lazarus Riverius. cap. 16. lib. 1. Prax. Medic.

Subsectio quinta. De Capitis dolore Lethali.

CUm essem Lodovae invisi filiam Mercatoris. 7. annos natam, quae à duobus mensibus affligebatur gravis­simo capitis dolore circa frontem & supercilia, qui fingulis propemodum horis recurrebat, ita acutus, ut illa fibi cultro c [...]put aperiri frequenter postu­laret. Jam verò à duobus diebus in­ciderat ter aut quater in paroxismos Epilepticos cum spuma in ore· à me­dico ordinario, praescripta fuere mul­ta remedia, praesertim purgationes per apozemata, cucurbitulae, & vesicato­rium cervici; sed omnia frustra.

Cum essemus de hoc casu consilium inituri, relatum nobis fuit, eam novo paroxismo fuisse è vivis ereptam, & post mortem puris aliquid per nares ef­fluxisse. Indè conjiciendum fuit in cerebro abscessum latitare, sed eo aper­to nihil inventum fuit, praeter serosum humorem in cerebri substantiam & ventriculos effusum.

Hic casus mihi in memoriam revo­cavit historiam cujusdam virginis, quae cum simili dolore per multos men­ses cruciata fuisset, & multa remedia frustra tentâsset, à quodam Chirurgo totum caput deraso capillitio, vesica­torio contectum est, instar Cucuphae, & vesiculis excitatis, magna serosi hu­moris copia effluxit, & ita liberata est· quod remedium huic etiam prodesse potuisset. Lazar. Riverius. obs. 37. cent. 1.

Subsectio sexta. Pro Capitis dolore.

VIr quidam Coloniensis dolore capi­tis tam acerbo tamque immani laboraverat, ut domesticorum suorum per cubiculum gressus & passus (quan­tumvis exutis calceis, & substrata are­na per pavimentum cubiculi incessis­sent) sufferre non potuerit. videbantur enim sibi, quotiescunque ingredienti­um in cubiculum gressus perciperet, cultelli cerebro infigi. Post multa frustra adhibita remedia, tandem ego in consilium adhibitus, ei setaceum suasi quod & applicui: hoc adeò foe­liciter successit, ut indies manifestam doloris mitigationem persenserit. Guil. Fabrit. Hildanus. obs. 7. cent. 4.

Chirurgus quidam Ultrajectinus im­placabili dolore particulae capitis labo­rabat, à nullis remediis juvabatur· tan­dem jussi cauterium potentiale admo­veri· curatus fuit citra aspectabilis ma­li aliquam effusionem, indicibili qua­dem qualitate vel aura sine dubio fati­gatus is fuerat, in ea parte. Ioannes Heurnius. ad Aphor. Hippocr. 39. Sect. 4.

Ego per terebrationem in plerisque cephaleam curavi.

Cum vir quidam nobilis annum e­gisset in summa doloris capitis acerbi­tate, me tandem ad se vocavit, ut sibi opem ferrem· ibi cum diffuso per to­tum caput dolore, certò dignoscere non possem, in quonam loco stabulare­tur humor morbificus, ut conjectura [Page 156] id investigarem, deraso capillitio, toti capiti cataplasma curavi admoven­dum: hinc post aliquod tempus, a­motum Cataplasma, in una parte ma­gis desiccatum apparuit, unde facilè deprehendi, in ea capitis parte lati­tere causam dolorificam, quam pars Cataplasmatis magis exsiccata conte­gerat, tum terebra caput perforari praecepi. Sed postquam ad diploem usque, excisa scilicet superiore cranii lamina, perventum est, magna statim humoris, colore atque consistentia, mellei copia foras erupit, indeque do­lor quievit, & per dei misericordiam sanatus homo, ad hunc usque diem au­ra & luce vitali fruitur. Erat autem abscessus ille intra utrumque os calva­riae consistens, vera [...], quae à melle nomen habet. Ludovi [...]us Dure­tus in Annotat. ad cap. 2. lib. 1. Iac. Hollerii de Morbis internis.

Nobilis juvencula Patavii ultra an­num dolore capitis veluti perforante ac fixo mirè cruciabatur. Medicus, quod erat suspicatus aliquid membra­nis incumbere, bono eventu cranium terebra tentandum censuit· ipso enim aperto, puris foetidi guttula vix ae­quans milii granum excidit· neque ex eo dolor unquam molestus fuit. Io. Rhodius. obs. 69. cent. 1.

Illustris quaedam domina implaca­bilibus capitis doloribus tenebatur; suspicabantur humorem esse frigidum, rebellem, efferatum tamen, & jam in flatulentam naturam versum. Sectae sunt venae brachiorum, purgatum corpus, vesicae suillae admotae lacte ple­nae, nil proficitur· tandem interbastan­tur Sacculi semini lini pleni, vino & aqua incoquuntur, applicantur· do­lores cessant· non longè post repetunt. eadem usurpantur· tandem cum nil proficeretur, saepè adhibentur galli exenterati miraculo convalescit. Guil. Ballonius. lib. 1. Epidem. & Ephe­mer.

Subsectio septima. Pro Capitis dolore a verme.

CUm multi ignoto morbo vita de­cederent, tandem medici unum hoc morbo interemptum inciderunt, & in ejus cerebro invenerunt, vermem rubrum brevem, quem cum multis medicamentis vermes occidendi vim habentibus occidere non possent, tandē frustra raphani incisa in vino malvati­co ebulliebant, quo vermis occideba­tur· atque hoc eodem remedio deinde simili morbo quasi epidemico affectos omnes curabant. Petrus Forrestus. Schol. obs. 2. lib. 9. De variis capitis dolori­bus.

Excipiatur naribus & ore hiante ta­lis fumus.

℞. Cent. min. marrhub. beton. an. ʒij. zedoar. ʒss. angelic. Succin. an. ʒij. antimon. crud. ℥j. minii. ʒjss. boli armen. ʒj. Aristol. rot. ʒij. ab­sinth. ʒiij.M.f. pulvis carbonibus in­spergendus. Loco dolenti applicetur hoc Emplastrum.

℞. Aloes, pulver. lumbric. cujus­cunque descript. an. ʒij. fell. taurin. ʒj. ol. absinth. cerae an. q.s.f. Ceratum· quod Emplastrum cum applicuisset, & [Page 157] fumum naribus ter quatérve excepis­set, servus ille apud Hildeshemium, vermes lanuginosi vivi 13. per fauces, nares, & aures prodierunt, atque do­lores remiserunt. Per nares etiam excipiatur vapor è lacte ut ita vermes exeant, commendatur & tabacci suc­cus, & fumus naribus attractus ad ver­mes in capite occidendos. Cognos­cuntur vermes ex dolore diuturno nul­lis remediis cedente, maximo prae­sertim cum caput movetur, & lanci­nante; foetore, qui per nares & os exhalat, sternutatione, frequenti ver­tigine. Daniel Sennertus. cap. 18. part. 1. lib. 1. Practicae.

Subsectio octava. Pro Capitis & Brachii dolore ab humore pituitoso· in Comi­tissa quadam.

PRo potu utatur hydromelite, fiat ex 12. partibus aquae & una mel­lis optimi· coquatur ad consumptio­nem quartae partis: decocto adhuc calido existente, infundatur hyssopus, Salvia, coriandrum, cinamomum & id genus alia, contusa vel concisa & tenui Syndone involuta. Statim à cibo suadeo hujus pulveris capiat coch­lear unum, & non superbibat.

℞. Coriandr. praepar. ℥ij. sem. foe­nic. anis. mastich. an. ℥ss. menth. hor­tens. cinamom. gran. myrti, liquirit. an. ʒij. cortic. citri ℈iiij. sacch. ros. tabul. ℥x. pulveris. subtiliss. & misce­antur. Hic pulvis concoctionem ad­juvat, stomachum roborat, flatus dis­cutit, caput exsiccat, cerebrum con­fortat, & cattarrhos sistit.

Purgato, ut decet, corpore summo­perè laudarem, ut per aliquot dies decocto ligni guaiaci uteretur in hunc modum.

℞. Ligni guaiac. lima attriti. lb j. aq. lb. xij. Infunde per 24. horas. Deinde coque lento igne ad mediae fe­rè partis consumptionem; sub finem coctionis adde uvarum Corinthiac. ℥ij. liq [...]irit. ras. ℥ss. Hujus decocti colati accipiat manè hora quinta lb ss. & cooperta solicitet sudorem, somno maximè si potest. Abstersa diligenter manè circa 8. vel 9. horas, fricetur, & deinde surgat. Hora decima prandium sumat, quod velim esse par­cissimum, nimirum ex unica aut alte­ra avicula assa, vel ex paucis buccis carnis alicujus assae, cum paucis uvis passis, & modico vino egregiè diluto· à prandio prospiciendum ne somnus obrepat. Hora deinde quarta decum­bat, assumat eandem quantitatem decocti, sollicitet sudorem; post sex­tam si placet exurgat è lecto, & paulò post coenet, sed multò minus quam in prandio; quare carnibus abstineat, & assumat solum aliquot amygd. vel uvas passas, cum pauco biscocto pane, & vice potus, bibat secundum decoctum. Tempus determinatum quo fieri velim hanc curationem, & diaetam servari, nullum praescribo; sed si solum in dies 3. vel 4. fiat, non poterit non egre­giè prodesse, & quo longius protraha­tur, eo fuerit consultum magis: in­terim ad roboranda membra, utatur hoc electuario nucis magnitudine sum­mo [Page 158] manè superdormiendo.

℞. Theriac. bonae vel mithridat. vel aureae alexandr. ℥j. conserv. ros. ℥iiij. cons. fl. salv, ℥ij.M. mirum quam hoc omnibus membris conferat, caput exsiccat & roborat, ventriculum & hepar confortat, uteri etiam affectibus utilissimum est. Reinerus Solinander. consil. 5, 6. sect. 1.

Sectio decima septima. Prr Capitis fluxione.

PUrgato evacuatoque toto corpore, & aliqua ex parte capite ipso, ad peculiarem cerebri purgationem per masticatoria & errhina proprius acce­dendum.

℞. Sem. nigell. rom. sem. anis. cori­andr. an. ʒj. pyrethr. caryophill. an. ʒss. mastich. ʒij.M. pulveris. omnia, & cum cera. F. Masticatorium. vel.

℞. Agar. ʒss. pulv. diambr. gr. vj. cubeb. lign. aloes. an. ℈j.M. & cum aq. Iridis. F. trochisci siccati in sole, commansi jejuno ventriculo.

Caput purgant & roborant simul. Purgant etiam cerebrum errhina in hunc modum.

℞. Aq. Maioran. ℥iij. pulv. mofch. gr. ij.F. errhinum. vel majoranae suc­cus depuratus per nares è vola manus tepidus deducatur.

Ad firmandam capitis fluxionem his utere.

℞. Diatragacanth frigid. ℥ij. boli armen. imparatae. ʒj. terr. sigillat. ℈j. cum Syr. papav. vel myrtino. F. pilu­lae parvae in ore continendae hora som­ni. vel.

℞. Boli armen. lotae cum aq. ros. terr. sigillat. lotae cum decocto papav. an. ʒj. diatragacanth. frigid. cum ovi album. dissolut. ℥ss.M. & cum Syr. de rosis rub. sicc. q.s.F. pilulae, quarum unam vel duas dormiturus ore conti­neat. Io. Zecchius. consult. 72.

Sectio decima octava· Pro capitis gravedine, a fluctuati­one in eo a pituitae & serosi humoris copia.

NObilis quidam strenuus & robu­stus, lautè vivens, & intempe­ranter, de capitis gravedine conquere­batur, apoplexiamque ne supeveniret, admodum metuebat, ut (que) eam praeve­niret, ad me consilii causa venit. Nar­rabat jam diu se, in capite pondus ali­quod sentire, & veluti fluctuationem, sensumque aliquem, atque si caput magnum, & cavum esset, & se non­nunquam aperiret, rursumque mar­supii alicujus instar, constringeret· remittere interdum malum, alias exa­cerbari: per caetera bene se habere, nisi quod totus esset melancholicus, & ad omnia munia obeunda, segnis & tardus; à pituita & serosi humoris copia, intra calvariam collecta, haec provenire, de multis circumstantiis interrogans, deprehendi & judicavi. Cum itaque in omnibus se obtempera­turum pollicitus esset, statim cu [...]am aggressi sumus.

[Page 159]Primum hoc minorativum propina­vimus.

℞. Diaphaen. ʒij. diacathol. ℥ss. syr. ros. solut. ℥j. aq. cinamom. pa­rum. F. potio; dejecit aliquoties. Se­quenti die vena aperta fuit brachii, erat enim corpore quadrato, & pletho­ricus. Diebus sequentibus hoc apoze­mate usus est.

℞. Rad. foenic. ℥j. rad. Ireos, ℥ss. acori veri, Cyperi, enulae, an. ʒij. li­quirit. ʒvj. fol. foenic. verben. beton. fumar. euphras. an. Mj. thymi, hysso­pi, an. Mjss. fl. staechad. anthos, bor­rag. an. pj. sem. foenic. ʒij. sem. carui, anis· sesel. [...]iler. montan. rutae, an. ʒj. passul. par. x. Sen. ℥ij. polipo [...]. sem. cartham. an. ℥j.F. decoctio in colat. q.s. pro iiij. dolib. infunde agar. t [...]och. ℥ss. turbith. ʒij. rhei. ʒjss. cinamom. ʒij. spicae ʒj. in express. add. sacchar. q.s. aromat. cinamomo. F. Apozema. bibat 4. matutinis. Singulis vicibus admodum dejecit.

Interea cucurbitulas in utroque late­re ternas in collo & Scapulis cum flamma, matutino tempore apposuit, tribus vicibus, & quarta scarificati­onem simul adhibuit, ut hae naturam quoque unà cum purgantibus, ad re­vulsionem materiei à capite sollicita­rent & adjuvarent· absolutis hisce sic purgatus fuit.

℞. Rad. Ireos. ℥ss. rad. liquirit. ℥j. fol. salv. majoran. an. Mj. fl. lavendul. anth. an. pj. passul. enucleat. ℥j. sen. ℥ss. sem. anis. ʒj. sem. cartham ʒij.F. decoctio. in colat. ℥v. dissolv. el. de succo ros. & diaphaen. an. ʒjss. syr. ros. solut. ℥j.F. potio. addendo parum aq. cinam. egregiè rursum purgatus fuit, & levamen in capite santire ce­pit.

Errhinum deinceps aliquandiu è manu naribus attraxit.

℞. Succ. majoran. rad. betae, fol. anagallid. an. ℥ss. pulv. rad. pyrethr. ʒj. vini albi. ʒij. misce.

Tabulas sequentes de nuce moscha­ta ʒjss. quantitate matutinis aliquibus sumpsit, & aquas majoranae & men­thae, vino permixtas, superbibit.

℞. Nuc. mosch. numero iij. vel ℥ss. rad. pyrethr. ʒj. fol. majoran. salv. fl. lavend. anthos an. ʒss. sem. nigell. ℈j. cinamom. ʒjss. caryophil. gala [...]g. an. ʒss. sacch. in aq. falv. solut. q.s.F. Tabellae ad cerebri & nervorum cor­roborationem, & frigidae intemperlei eorum correctionem utilissimae.

Finito prandio pulvere digestivo usus est. Cucupham noctu capiti im­posuit sequentem.

℞. Rad. Ireos, angelic. an. ʒij. aco­ri veri, cyperi, an. ʒj. fol. majoran. rosmar. fl. ros. lavend. an. ʒss. nuc. mosch. caryophil. an. ʒj. sem. coriandr. praep. ʒjss. sem. nigell. ʒss.F. pulvis pro cucupha. Cum jam omnia salva essent, discedenti, ut elect. hoc alter­nis diebus manè uteretur, consului­mus.

℞. Conserv. majoran. fl. staechad. un. ℥jss. fl. beton. ℥ss. ros. ℥j. anthos, ʒvj. cort. citri condit. zinzib. condit. an. ℥ss. pulv. rosat. novell. pliris ar­chont. an. ʒss. cinamom. ʒij. cum syr. de beton. F. electuarium. Per vi­ces purgetur ut ante. Interea ut lau­data victus ratione uteretur, decenter [Page 160] se exerceret, imperatum: & t [...]in balneo sicco hebdomadatim jejunus sumpto prius rob. de Sambuco, sudaret. Felix Platerus obs. lib. 2, pag. 363.

Sectio decima nona. Pro Capite tuberoso.

VIdi cui erat totum caput tubero­sum, cauterio id ad os usque aperuimus: quod exesum erat, ferè usque ad diploen abrasimus sensim: iterumque aliam partem aperiebamus ad os, ita sensim totum ferè caput e­jus abrasimus, evasit· hujusmodi ossis caries in luc venerea saepe evenit. Io. Heurnius. ad aphor. 2. Sect. 7.

Sectio vicesima. De Carbunculo.

CArbunculus ( [...] Graecè di­ctus, quod accensae instar car­bonis nos adurat) est tumor inflam­mationi affinis cum vel sine pustulis ex sanguine adusto ferventissimo partem corrumpente ortum habens. Causa conjuncta est, atra bilis malignitatis particeps. Generatur in corpore à prava victus ratione, succedente vene­nata aeris constitutione, quae praepa­ratum jam corpus attingens, contractae prius cladis hunc quasi characterem inurit.

Alius est pestilens, alius non, omnis tamen malignus; qui sine pustulis o­ [...]itur, pruna: qui cum iisdem, ignis Persicus dicitur. Dignoscitur quod non semper eandem occupet fedem, sed modò hanc, modò aliam partem obsideat: ut plurimum oritur à pustu­la exili seminis milii magnitudine, praecedentibus pruritu, ardore, & do­lore vehementi aegrum ita, & praeci­pue circa vesperam vexantibus, ut à frictione partis vix manus continere queat· ardoris vi sensim increscente, crusta aliquando nigra, aliquando ci­nerea, quasi ab ardente ferro obduci­tur; caro etiam circumvicina ipsi con­sentiens summè inflammatur. Valida adest febris, adsunt & nausea, vomitus, appetitus dejectio, tremor, cordis pal­pitatio, & animi deliquia. In pesti­lenti carbunculo adsunt omnia haec symptomata, sed quam in alio multò graviora.

Subsectio prima. Pro Carbunculo Benigniore.

PRimò secetur vena è directo par­tem affectam respiciens. Deinde supra locum affectum scarificatio rectè accommodatur, plagis ob succi crassi­tiem altioribus. Sunt qui praecipiant ipsos scarificatatus in crustaceo ulcere duntaxat esse faciendos: ipsas verò incisiones aqua salsa calente statim perfundunt, ne in illis sanguis coeat & concrescat, sed foras egrediatur. Interdum etiam erodens medicamen­tum imponunt, cujusmodi est Arse­nicum, quod ea in re inter caetera principatum obtinet. Caeterum la­boranti [Page 161] particulae valde repellentia haud quaquam admoveri debent. Ad­hibenda quidem sunt remedia, quae modicè reprimendo, etiam dissipare & digerere possint; cujusmodi est ca­taplasma ex arnoglossa, quod sic pa­ratur.

℞. Arnoglosf. lentium, panis furna­cei. an. part. aeq. coq. in aqua. his gallas Avic. addit. Alii ex foliis plan­tag. coctis, lente cocta, pane clibanite, & ol. rosac. conficiunt. (Panis cliba­nites ex Galeno erat valde laudatus, quoniam summa coctus diligentia, ita ut omni sui parte crustam referret) ut verò radicitus carbunculus divellatur ab adjacentium commercio hoc sequens probatur.

℞. Malum punicum acidum, ma­lum punicum dulce, hordei Mj. fol. plantag. Mij. coq. in posca, donec rumpatur hordeum; & contundantur. Postea adde pulpam mali cydonii sub prunis cocti, vel alterius mali acidi, & F. Emplastrum. Item nucis avella­nae veteris vel etiam non veteris me­dulla carbunculos maturat & rumpit. Alii nucleos juglandis viridis idem posse contusos cum carnibus cydonio­rum vel aliorum malorum acidorum contendunt. Optimum autem fuerit perpetuò circumjacentibus partibus unguentum ex bolo armen. sosae. vel myrtaceo oleo & aceto confectum in­ducere, ne scilicet intro, qui jam fluxit humor recurrat. Supra verò ipsum ulcus crustosum valens aliquod medicamentum & quod vehementer exsiccet imponendum est. In com­muni usu est unguentum Aegyptiacum· si hoc parum proficiat, ad acriora & quae ignis vires habeant deveniendum erit; cujus generis sunt radix dracun­culi vel aristolochiae ex aceto trita & imposita, cal [...], arsenicum, & Sanda­racha. Haec proficiunt satis, si pro­tinus à viva corruptam partem resol­vant: quo facto quicquid corruptum est & emortuum, quamprimum avel­lere & radicitus extirpare oportet. Caeterum cogimur aliquando (victis scilicet malo medicamentis) malignum carbunculum cauterio actuali extirpa­re: finis adurendi est, dum ex omni parte sensus doloris est post haee crusta ulceribus inducta auxiliis ad id acco­modis resolvenda est, ut hoc Empla­stro.

℞. Farin. hord. frumenti. an. ℥iij. decoct. malv. viol. rad. alth. an. q.s. butyr. rec. axung. suill. liquefact. an. ℥ij.F. Emplastrum· cui ab ebullitione remoto addantur duo ovorum lutea. Post Crustae ablationem, locus mun­detur & detergatur hoc medicamen­to.

℞. Terebinth. ℥iij. syr. ros solut. ℥j. mellis ros. ℥v. bulliant simul. q.s. & ab igne ablatis addatur ovi luteum, farin. hord. & frumenti, an. ʒvj.M. purus factus locus implentibus medicamen­tis curari debet. Consolida major in­ter duos lapides contrita, divino quo­dam (ut referunt) miraculo anthracum sanat, & ex toto intra diem unum in­terimit. Petrus Forrestus. Schol. obs. 11. lib. 1. Obs. Chirurg.

Monialis quaedam passa est Carbun­culum in pede malignum & saevum. Post multa frustra ab aliis tentata re­media, [Page 162] hanc ita sanavimus.

℞. Stercor. vaccin. lb j. aceti, ℥iij. ol. rosat. ℥iiij. croci, ℈ss.M. pro Emplastr. quod singulis tribus horis applicabatur tepidè· hoc mitigatus dolor, extractus calor, remotus tumor, & morbus extirpatus est. Martinus Rulandus. curat. 85. cent. 10.

Subsectio secunda. Pro Carbunculo in Muliere in in­feriori labri dextri parte.

AD eam secundo die vocatus, ve­nam tundere jubeo è directo partis qua malum infestabat, pluri­mumque sanguinis detraho, quod & benè habita & aetate florens, & viri­bus pollens aegra erat· loco deinde in quo carbo insidebat prius scarificato, tale imposui medicamentum.

℞. Vitel. ovor. numero ij. rutae vi­rid. & Scabios. (á proprietate namque carbonibus prodesse omnes volunt) an. Mj. ficuum sicc. numero vj. fermenti acris, ℥j. piper, ʒj. Pistentur omnia, & in formam Cataplasm. reducantur: admoveri jubebam pustulae: quod biduo carnem putrem à sana diduxit. Item hoc altero usus sum.

℞. Succor. Sumphit. maj. scabios. & calendul. an. ℥j. theriac. el. & ve­teris ℈iiij. (venenum namque ad se trahit) sal. ʒj. ovi viiell. duo, incor­porentur simul & applicentur. Hoc a­pud me arcanum est, nec me unquam fefelli [...].

Calendulae namque succus mira pro­prietate ad carbones pestilentesque bu­bones valet, ut Alex. Benedictus de pe­ste testatur. Escharam porro ex a­dipe suillo, butyro loto, farina tri [...]i­cea, cum basili [...]one unguento decide­re feci.

Postea verò amota eschara, ulcus de­tersi hoc unguento.

℞. Succ Calendul. absinth. scabios. & apii, an. ℥j. myrrh. el. rad. Irid. flor. aloes, sarcocoll. an. ℥j. (vel potius ʒj) mellis rosac. ℥ij.F. Linimentum. Op­timè detergit, & carnem generat. lo­cis circumjacentibus repellens hoc adhibui.

℞. Unguenti de bolo, ℥vj. omni­um santal. 3jss. pulv. myrtill. & ros. an. ʒij. ol. ros. & myrtin. an. ℥jss. aceti rosac. ℥ij. album. ov. numero j. agitentur simul. F. Linimentum, Hisce integrè sanata fuit, sed deformis re­mansit contorto ore. Franciscus Vale­riola. observ. 3. lib. 6.

Subsectio tertia. Pro Carbunculo Pestilentiali.

UT virulenta materia tutò & citò suppuretur, necessarium erit, ut Angeli Salae emplastrum attracti­vum ruptorium pestilentiale sit in promptu, quod ita fit.

℞. Gummi Sagapen. ammoniac. Galban. an. ℥iij. terebinth. coctae, cerae virgin. an. ℥iiijss. magnetis arsenical. subtil. pulver. ℥ij. rad. aronis pulv. ℥j. gummi depurentur cum aceto Scylli­tico & ad consistentiam emplastri co­quantur; & postea ponderentur; de­inde cum rebus aliis F.S.A. Emplastr. [Page 163] quod excellentissimum & specificum est ad extrahendum virus pestiferum ex profunditate ad extra, praec [...]vendo ne vicissim ad interiora regurgitet, & cor ipsum suffocet, ut credam inter omnia topica simile remedium non inveniri.

Hoc emplastro Carbunculus obdu­catur▪ quod paucis horis venenum ex­trahet. Praeparatio magnetis arsenica­lis antea dicti talis est.

℞. Arsenic. crystalin. sulphur. vivi, antimon. crudi. an. part. aeq. haec tria in mortario ferreo pulver. dein in vase fortissimo vitreo ponantur ad ig­nem arenae, donec vitrum optimè in­calescat, & praedicta solvantur, atque liquentur instar picis, quod observabi­tur, quando filum quoddam immitta­tur ad fundum, quod extractum po­stea instar terebinth. trahetur, ubi sa­tis coctum erit. Postea remove vi­trum ab igne, & ubi refrigeratum est, rumpe, & subtiliter petram istam rubicundam, quam inuenis, pulverisa, quam ad usum serva ut supra. Gregor, Horstius. observ. 32. lib. 7.

Sectio 21. Pro Cardialgia cum impedimen­to veluti bolo in fau­cibus.

CUidam foeminae, de dolore sto­machi, cum nausea, ac difficul­tate aliqua deglutiendi, ac si buccella in faucibus haereret, jam longo tem­pore conquerenti, cum saepe varia ac inter reliqua etiam vomitoria exhib [...] ­ta, nihil effecissent, illaque unice vo­mere cuperet, & adhuc robusta es­set, dedi aquam destillatam ex nucibus vi [...]idibus, cum raphano prius in aceto maceratis, qua alias vomitum movere solitus eram, sed in illa nihil effece­rat, itaque addidi vini albi, in cujus ℥ij. stibii vitreati pulv. gr. iij. macera­ta per noctem fuerant, ℥jss. ut bibe­ret· quo facto copiosissimam materiam quinquies emomuit, & postea ab ejus­modi cardialgia & impedimento in faucibus, penitus liberata est. Felix Platerus. observ. lib. 2. pag. 438.

Matrona quaedam honesta ac pia, cum ultra annos duos de dolore ven­triculi conquesta fuisset, nec ullis re­mediis ventriculum roborantibus, aut per inferiora purgantibus sanari potu­isset: tandemque ex consilio medici cujusdam celeberrimi, vomitivum acce­pisset, frustum corii laridi fumo ex­siccati, quod ante duos annos inopi­nenter cum difficultate tamen de­glutierat, maxima cum admiratione adstantium evomuit, & brevi plenis­simè convaluit· utinam semper causae morborum tam facilè debellari possent. Guil. Fabritius Hildanus. obs. 33. cent. 4.

Filiolus meus Cardialgia seu p [...]ssi­one cardiaca, iufantibus familiari malo, affligebatur; illi secretum ex­perimentum nostrum magno c [...]m fructu applicatum est.

Mucago. sem. Cydonior. miscea­tur cum pingued. Gallinae, atque hoc linimento ter in die ungatur orificium stomachi, deorsum versus costas spuri­as. [Page 164] In plerisque sequitur hanc uncti­onem dejectio excrementorum vires­centium & foetidorum, qua Cardialgia cessat. Hieron. Reusnerus. obs. 71.

Quidam Cardialgia laborans, in­sumpto sequenti haustulo, statim sa­nus factus est· nam multos acres, mor­daces, & virulentos humores, qui juxta os ventriculi obhaerebant, vomi­tu projiciebat.

℞. Aq. benedict. nostr. ℥jss. vini absinth. ℥jss.M.F. haustulus, quo solo sanitatem recuperavit. Martinus Rulandus. curat. 50. cent. 5.

Sectio 22. De Carie Ossium.

CAries Graece [...], est soluti­onis continui in osse species ab erosione facta. Causa est humor acris & erodens.

Subsectio prima. Pro Carie ossium, ubi de Euphor­bii usu.

IN Vlcerum curatione nihil fermè occurrit, quod Chirurgo majo­rem pariat molestiam, atque plus ne­gotii facescat quam si ulcus cariem in osse sibi adjunctam habeat, praecipuè si profunda fuerit, propter humorem ossi imbutum· ad hujus autem humo­ris exsiccationem & ossis decidentiam tum ab antiquis, tum neotericis me­dicis ac Chirurgis praestantius cauterio actuali nihil excogitatum est, quo & ego non rarò maximo cum fructu, u­sus sum. Post cauterium actuale, eu­phorbium hoc in casu secundum sibi locum vindicare facilè concedo· quan­doquidem non solum quia acre est & calidum in quarto gradu, humores ossi imbutos exsiccat; sed videtur oc­culta quadam facultate hic convenire. non immeritò itaque à Dioscoride A­vic. & recentioribus medicis in cariosis ossibus prae aliis medicamentis celebra­tur. Ego etsi hactenus in cariosis os­sibus euphorbio maximo cum fructu usus fui; una tamen mihi occurrit difficultas, nimirum an verum eu­phorbium, cujus Dioscor. mentionem facit, hodie ad nos advehatur? Scri­bunt enim Dioscor. & Avic. beneficio euphorbii cariem uno die abscedere, id quod nostrum vixspatio 40. dierum praestat: neque proximam carnem adurit, quemadmodum Dioscor. & A­vic. de suo euphorbio scribunt. Hinc verisimile est, aut textum Dioscor. a­dulteratum esse, aut euphorbium an­tiquorum apud nos non extare. Cae­terum Dioscor. & Avic. monent, ut si quando quis euphorbio uti voluerit, propter ejus summam acredinem at (que) caliditatem, ossium circumjacentem carnem linimentis aut ceratis diligen­ter ac probè communiat, ne contactu carnis inflammationem excitet.

Vesalius in sua Chirurgia, & Fallop. in tractatu de ulceribus non minus hac de re solliciti sunt. Hinc factum ut à multis annis Euphorbio uti non ausus fuerim propter metum inflammationis [Page 165] aut doloris; deinde non exigua erat molestia, circumjacentem carnem, quotiescunque ulcus curare necesse fu­it, ita diligenter munire. Paulatim tamen experientia contrarium me do­cuit, nimirum Euphorbium nostrum etsi linguam & nares vehementer velli­cet, in ulceribus tamen etiamsi copio­sè iis inspergatur nullam inflammatio­nem aut dolorem excitare; foelici ita (que) cum successu in ossa cariosa carne de­nudata, etiam immunitis ulcerum la­bris, quotidie aut alternis di [...]bus eo in­sperso utor. Ante aliquot annos cum haec coram Dom. Abele Roscio medico doctissimo narrarem, miratus fuit. Quapropter petii, ut ille ipsemet Eu­phorbium optimum ex officina phar­maceutica sibi eligeret, & in pulverem redigi euraret, quo facto, puerum 14 annorum natum, & ulcere in anterio­re parte cruris (in quo anterior pars os­sis tibiae longitudine spithamae denu­data erat) laborantem accessimus. tum temporis ulcus implevi pulvere Eu­phorbii, deinde filamentis siccis & em­plastro diapalmatis superimpositis, in alterum usque diem reliqui, quo denuo mediū ad aegrū duxi, qui dum nullam, ne (que) pulsus ne (que) urinae mutationē per­ciperet, multò minus dolorem aut in­flammationem aliquam adesse videret, rei novitate obstupuit, quod oculari demonstratione viderit, Euphorbii sae­vitiam atque acrimoniam in ulceribus tantam non esse, sicuti à doctissimis medicis divulgatum atque proclama­tum. Guil. Fabrit. Hildanus. obs. 92. cent. 2.

Subsectio secunda. Pro Carie ossis cum ulcere.

PUer 15. annorum ulcus habebat ve­tustum in metapedio, quod a perito Chirurgo per annum integrum curari non potuit, alter Chirurgus junior, cui postmodum aeger commissus fuit, dila­tato ulcere cariem percipit, pulverem Catagmaticum imponit ad tollendam cariem, sed frustra. Postea oleum Sulphuris admovet, & frustra· postea me consulit, jubeo imponi prima ap­plicatione pulverem Euphorbii cum plumaceolo ex linteo detrito facto, multae educuntur exiguae ossium Squil­lae. Secundo die Plumaceolum nudum admovet; tertio die eundem pulve­rem denuo applicat, & plures iterum Squillae egressae sunt, ut deinde os mundum & à carie repurgatum appa­ruerit, atque ulcus postmodum intra breve tempus curatum fuerit. Laza­rus Riverius. observ. 76. cent. 2.

Ossibus cariosis mandibularum ut ignis & ferrum, item oleum vitrioli, & aqua fortis adhibeantur, non sua­deo, idque propter gravissimas causas; sed inspergantur pulveres rad. Aristo­loch. rot. Irid. flo. angelic. thuris, cor­ticum pini & similium, quae separati­onem ossium cariosorum accelerant, aut misceantur cum succis praedictis & melle rosac. ad formam linimenti. quod si mandibula aliquo in loco extra os denudata fuerit, applicarem pulverē Euphorbii quod mirandas habet pro­prietates in hoc casu. Ulceribus tamen [Page 166] in ipso ore existentibus, quia inde ad linguam & fauces facilè pervenire po­test, ut inspergatur non suadeo. Guil. Fabrit. Hildanus. observ. 21. cent. 4.

Commendatur in hoc affectu à Be­nedicto Bolognino, unguentum ex aga­rico in hunc modum.

℞. Salis. agaric. tartar. an. pt. aeq. f. pulvis & cum melle unguentum. Si ita non possit os desquammari, ca­riesque, tolli, ferrum candens (quod quamvis ipsa bile amarius videtur me­dicamentum, ipso tamen sanguine du [...]cius commodum quod insequitur existit) sine cunctatione adhibendum. Extremis namque morbis extrema se­cundum Hippocr. appropriata conve­niunt remedia. Mathias Glandorp. cap. 25. lib. de Paronychia.

Sectio 23. De Carie Gallica.

CAries Gallica ulcus est in pudendo malignum, ex foedo concubitu contractum.

Subsectio unica. Pro Carie Gallica in pudendo.

℞. A Q. plantag. ℥iij. pulv. Squam­mae aeris adustae & lotae. ʒj.M.F. injectiones in virgam per Syrin­gam tepidè. Hoc medicamentum fa­cultatem habet exsiccandi sine morsu· eo melius habere cepit, & cum minore dolore & ardore mingebat· quia ta­men perseverabat sanies & ardoris sensus, recurrimus ad praecipitatum, quod omnium medicamentorum op­timum pro sananda carie gallica jure merito censeri debet· & ut moderatius fieret medicamentum, cum butyro re­centi miscuimus in hanc formam.

℞. Praecipitati correcti & praepar. ʒj. butyr. rec. ℥j.M. quo intingebat linteolum angustum & stylo obvolu­tum intra virgam mittebat, & ad par­tem affectam applicabat, extrahendo stylum & relinquendo linteolum, ita tamen ut pars linteoli foris penderet ut extraheretur. Rodericus à Fonseca. Tomo. 1. Consult. 35.

Fernelius describit aquam mirabi­lem, ad cariem malignam, quam vo­cat divinam. Fit ita.

℞. Sublimati opt. gr. xij. aq. plan­tag. ℥vj. recoque supra cineres calidos in phiala vitrea ad dimidias. Hoc li­quore styli acumen illinatur, ut post­modum attingantur ulcera bis vel ter in die supra posito unguento de tutia. Rodericus à Fonseca. Tom. 2. Consult. 59.

Vidi quendam patientem Carolos (i. cariem) in virga; accepi lac muli­eris tepidum & ablui membrum & sa­natus est· aliquando etiam curavi u [...] ­cera virgae cum succo millefolii, & a­liquando cum succo summitatum Sambuci· pulvis cariei ligni multum etiam prodest, maximè verò salicis. Ego Marcellus curavi multos patientes Carolos & ulcera virgae cum tumefa­ctione praeputii, & dolore vehementis­simo, primò facta purgatione, & diae­ta, & defensivo supraposito, & cum [Page 167] oleo rosato ungendo. Cum Syringa injicio intra praeputium lac vaccae, ca­prae, vel si habeam, mulieris ab uberi­bus mulctum, tepidum. Marcellus Cumanus. obs. 20. & 21.

Sectio 24. Pro Carne superslua.

EGo uti soleo linamentis excerptis ita paratis.

℞. Aq. plantag. ros. Solan. an. ℥iiij. opij. ℈j. medullae panis. ℥ij. mercurii sublimat. ℈iiij. sublimatum supra por­phyritem teratur: deinde M. & bulliant ad medietatis consumptio­nem, & colentur per pannum crassius­culum. Fila excerpta bulliant aliquan­diu in hoc liquore, postea eximan­tur, exprimantur, siccentur ac serven­tur ad usum. Seplasiarii nostri in offi­cinis ad manus habent alumen ustum quod optimum est Squammam aeris, aeruginem aeris, pulverem Hermo­dactylorum, pulverem Asphodelorum. praecipitatum omnium optimum, quia agit sine dolore. Ex compositis un­guentum Aegyptiacum, apostolorum & isidis, quae omnia carnes superfluas ex­edere solent. Gabriel Fallopius. cap. 18. Tractat. de Vlceribus.

Sectio 25. De Carne Lateris ablata & Restituta.

AB itinere Brasiliensi ad nos redux Chirurgus haud vulgaris experi­entiae, & jussu regio à nobis examina­tus, sancta fide asseveravit, ictu tor­menti ablatam esse, nauclero in navi, qua vehebatur, magnam carnis por­tionem in sinistro hypochondrio, ut hiatu manifesto viscera interiora illaesa paterent; se verò carne vervecina, quae fortè ad manus erat, laesum locum re­plevisse, & hac Chirurgia curtorum hominem restituisse. Thomas Bartholi­nus. Hist. 59. cent. 6.

Sectio 26. De Carunculis in meatu Vrinario.

QUi Gonorrhaea laborant ulcera patiuntur in meatu Urinario▪ quae si negligenter, tractentur, carun­cula, seu excrescentia quaedam carnea ex iis exurgit, difficultatem inferens Urinae. Dignoscitur malum, quod tenuem Urinae cursum efficit, nec ut in sanis urina pleno foramine ac fluore prorumpit, sed quodam quasi filo exit· adhaec dolor in mictionis fine crude­lius quam dum urina profluit, discru­tiat. Exploratur etiam Cathetere im­misso.

Subsectio prima. Pro Carunculis in collo vesicae.

℞. VIridis aeris, auripigmenti, vi­trioli, alumen. roch. an. ℥ij. omnia haec aceto acerrimo perfusa in­ter duos porphyrites lapides, quam ac­curatissimè ducantur, in laevoremque tenuissimum reddantur, & soli aestiva­li exponantur. Haec rursus sic exsic­cata aceto affuso ducenda sunt & laevi­ganda solique exponenda, quousque pulvis subtilissimus evadat, & ab iis omnis prorsus acrimonia extincta sit; quod opus 8 dierum spatio conficies· hoc parato pulvere.

℞. Ol. rosac. ℥iiij. Litharg. ℥ij. ad ignem f. coctura quousque Emplastri acquirat consistentiam, tunc ab igne deposito, adde praedicti pulveris. ℥ij. & spatula M. & ad ignem omnia tra­ctato, quousque medicamentum duri­usculum evadat, ita ut si candelae cae­reae vel plumbeae virgulae haereat, non diffluat etiamsi digitis tractetur. Hoc enim Emplastrum hujus Lernaei & Herculei morbi clava existit, quod hymnis multis & laudibus variis de­cantari meretur. Nec solum huic morbo prodest, sed varios alios arcet & explodit, nam polipos unicè curat, & extuberantes carnes in aurium me­atibus & aliis locis repertas unicè ex­tirpat & re [...]ecat.

Praeter hoc Emplastrum cereae can­delae numero xx. in promptu erant, quae ex alba caera paucula resina tere­binthina adjecta parabantur longitu­dinis 12. digitorū transversorum, cras­situdinis verò prout nobis meatus uri­narius ferre videbatur. Nec minus ex plumbo 3 vel 4 plumbeas virgulas paratas habuimus, quibus quando ca­runculae refractariae & difficiles sunt, candelarum vice utimur· iis sic in or­dinem dispositis candelam ceream u­nam vel alteram per circuitum exca­vatam eo modo quo fusi in cuspide, ne fila decidant, excavari solent, ex prae­dicto Emplastro inunctam per urina­rium meatum aegrotante optimè se­dente immittimus, ac per 6. vel 8. di­es singulis diebus unam vel alteram ut decet innovatam candelam continuò aeger in urinario meatu insertam habe­at, neque absque ea nisi meiendi tem­pore agat necesse est. Septimo die in aegroto nostro carunculas defecisse ma­nifestissimè deprehendimus ex his sig­nis: primò quod candela jam facilè penetrabat. Secundo ex multitudine caruncularum putridarum extra emis­sarum & humoris purulenti eff [...] uentis. Tertio ex urinae expedita ejaculatione· extirpatis igitur ac ex toto eradicatis carunculis per 8. sequentes dies nihil per Siphonem injecimus, sola candela crassiuscula sicca absque alicujus rei inunctione immissa contenti. Nam et­si carunculae extirpatae sint, non tamen ex toto portiunculae quae Emplastrum subterfugiunt, brevi illo tempore de­poni potuerunt; sed ut magis exactè excernantur longiori indigent tempo­re, quas ad fundum vesicae non sine ulcerum vellicatione & aegrotantis de­trimento, si per Siphonem quid inje­cerimus, rotrocedere faciem [...]s· reliquis [Page 169] igitur 7. diebus urinarium meatum per candelam ceream crassiusculam patefactum servavimus, per quem uri­na abstergendi exsiccandique vim ha­bens liberè & expedite exeat secum caruncularum reliquias nonnullas ex­cernens. Quod unum hac in curatione tanquam praecipuum adnotandum de­crevi. Elapso igitur hoc tempore, quo & caruncularum & crassioris pu­ris effluxus cessavit, ad nonnullorum liquidorum abstergendi vires habenti­um injectionem per Siphonem deveni­mus in hunc modum.

℞. Hordei integr. pij. rad. aristol. rot. ℥jss. fol. plantag. pj.f. decoctio in aq. lb ij. ad medias. Colaturae adde mell. rosac. collatitii ℥ij.M. & cum Syphone per fistulam urinariam injice bis vel ter in die, & virgulam plum­beam aut candelam ceream remittat. Hoc decocto abstersorio nos utimur continuò & in nostro hoc aegrotante intra 6. dies opus peregit· quod si for­tiori opus fuerit, ad aquam Lanfranci viridem pro ulceribus exacte abster­gendis pervenimus, quae ita ha­bet.

℞. Alumin. roch. virid. aeris an. ℥ss. auripigmenti. ʒj.f. decoctio in aq. fontis vel plantag. lb ij. quousque lb ss. absumatur; per saccum laneum coletur. Hanc aquam camphora alte­ratam per Siphonem in meatum injici­mus· deinde post plures elapsos dies hoc cicatrizans medicamentum injici­mus.

℞. Ceruss. ℥j. alum. roch. lithar­gyr. an. ʒij.F. decoctio in aq. caudae equinae. lb ij. ad medias, colatura per manicam laneam trajecta injiciatur. Iis medicamentis hic vir intra mensem ex toto sanus evasit. Si ut aliquando dolor superveniat, urinarius meatus colluatur lacte aut aqua rosacea cam­phora admixta, aut decocto sem. lini & foenugraeci· quod si acerrimus do­lor sit, ut eum aeger pati nequeat, ad opii unum aut alterum granum deve­nimus dissolutum in aqua. ros. Ama­tus Lusitanus. cent. 4. curat. 19.

Subsectio secunda. Pro Carunculis in meatu urinario.

POst celebratas universales evacuati­ones, partes urinae famulantes fo­mentis, balneis, ac unguentis relaxan­tibus fotae sunt, deinde ad opus Chi­rurgicum accessimus hoc modo. Can­delas cereas albas quibus parum tere­binthinae immixtum erat, paratas ha­bebat Chirurgus longitudinis 12. digi­torum transversorum, crassitudinis ve­rò prout meatus urinarius ferre posse videbatur. Eas Chirurgus sequenti unguento oblinebat & bis in die impo­nebat· unguentum illud erat ex lib. 1. pag. 20. De secretis Alexii Pedemon­tani ad ulcus sanandum carnosum eti­amsi fuerit inveteratum· cujus haec erat descriptio.

℞. Faeces ex melle destillato, vel his deficientibus sumito mellis ad ju­stam crassitudinem cocti. Deinde po­nito in ollam ad cremandum vel in fi­guli vel vitrarii fornace, donec auri co­lorem assumat· haec materia valet ad [Page 170] omnes plagas nam carnem putridam atque mortuam consumit, postea mundificat, & absque ullo dolore per­sanat.

℞. Hujus pulveris ℥j. stercoris ca­nin. ℥ij. tartar. alb. ʒss. Sacch. albiss. alumeni usti, tutiae an. ʒj. terantur omnia atque cribrentur. Deinde.

℞. Fol. olivae rec. contund. in mor­tario lapideo optimè, adjiciendo pa­rum vini albi, postea benè expresso succo, addatur tantundē succi plantag. ponanturque ad ignem infundendo paulatim praedictos pulveres & conti­nuò miscendo, postremò parum cerae viridis adjungatur & parum mellis ro­sac. f. unguentum molle atque in usum servetur. Est autem valde pretiosum ad carnem consumendam consisten­tem praesertim in locis valde sensibili­bus, quae fortia medicamenta respuunt propter dolorem. Modus verò uten­di est hujusmodi. Syringa parva vino albo impleatur in quo rosae siccae & fol. plantag. cocta, deinde parum lactis muliebris vel caprini adjectum fuerit· ponatur in virgam quae vino optimè lavetur, deinde candelam ceream par­vam sumito, & in ejus mucrone prae­dicti unguenti parum affigito atque sic in virgam immittito quousque ul­cus pertingat, & unguentum ibi re­linquat· hoc bis in die faciendum, ma­nè scilicet & vesperi, & sic admirabi­lem effectum videre licebit: nam pau­cis diebus absque ullo periculo aeger sanabitur. Hoc tamen non juvante usi sumus experimento Amati Lusita­ni descripto cent. 4. curat. 19. quo foeliciter curatus fuit aeger noster. Pe­trus Forrestus. Observ. 10. lib. 25. De Vesicae Morbis.

Subsectio tertia. Pro Carunculis urinam suppri­mentibus.

CAruncula, quia pepasmi expers est, si impedimentum fecerit, con­sumi debet, abstergeri ulcus & claudi­ne moriatur aeger (inquit Hollerius) cogimur carunculam illam absumere & rumpere. remedio carunculis est oleum cucumeris asinini remixtum cum unguento rosato, cui pauca gra­na sublimati vel praecipitati adduntur; candela cerea immittetur docta manu; vel haec adduntur unguento de tutia: quidam 30. ferè annis ita laboraverat, urina semper tenui filo fluente. his re­creatus fuit. Io. Heurnius. ad aphor. Hippoc. 82. Sect. 4.

Pro caruncula in meatu urinario in­ter alia unum familiare habeo secretum arsenicum nimirum, quo utor hoc mo­do. Emollio optime ipsum super la­pide pictorio cum succo limonum, postea soli, donec siccatur, expon [...], deinde ipsum diluo aceto stillaticio, & iterum sub sole sicco, & hoc quater fa­cio. Ultima vice abluo aq. [...]osac. de­inde cum aliquo cerato misceo ut cum diapalma vel diachylone, vel cum ol▪ ros. & cera, & facio Emplastrum pro ratione duritiei carunculae, & mini­mam portiunculam hujus▪ medicamen­ti pono in extremitate candelae, & quo­tidie semel aut bis in meatum urinari­um foelicissimè intromitto. Gabriel [Page 171] Fallopius. lib. De Tumoribu [...]. cap. 38.

Carunculam meatus urinarii certis­simo experimento in pluribus sustulit Antonius Fuchsius Medicus Noribergensis oleum succini cum vitello ovi mixtum applicabat candela cerea, & meatui immittebat▪ securum sanè remedium, & reliquis omnibus praeferendum, si respondeat eventus. Hieronymus Reus­nerus. obs. 91.

Sectio 27. De Caro.

CArus Graecè [...] à toto capite nomen habet, [...] enim caput dicitur. Definitur quod sit sopor longus profundus & inexpugnabilis cum sensus & motus & imaginationis ablatione, servatâ tamen spirandi li­bertate. In hoc affectu laeditur cere­brum secundum partem anteriorem, & magis secundum ventriculos quam se­cundum substantiam. Causa est spiri­tuum animalium in organa sensus & motus prohibitum exercitium ob an­gustiam meatuum cerebri. Arctantur verò cerebri sinus multis de causis; primo ob confidentiam, cum nimirum vi morbi animales spiritus exhauriun­tur, quod non sine calamitosa vi eve­nire solet; atrocitati etiam dolorum ascribitur per morbos acutos, quo­rum potentia disjectis spiritibus con­sectaria infertur sinus conniventia. Secundo ob obstructionem ab humore pituitoso frigido & crasso. Tertio ob compressionem ab ictu vehementi, & importuna cranii perforatione· fit etiam Carus arteriis Carotidibus & musculis temporalibus affectis. saepe quoque ex intus genitis malignis hu­moribus in malignis febribus accidit. à vaporibus etiam ex intestinis à ver­mibus elevatis, ut & ex utero, oritur. Distinguitur Carus (quem Latini so­porem, Arabes Subeth vocant) à Le­thargo, quod consectarius sit vehe­mentiori febri, at febris Lethargo consectaria sit. Praeter [...]a Lethargic [...], si stimulentur, à somno excitantur, excitati respondent, contra Carotici, quantumvis pungantur, aut non exci­tanturaut nihil respondent. Ab apople­xia differt, quod illaesa sit respiratio, in apoplexia autem semper laedatur. Discriminatur ab Epilepsia quod nullus adsit motus nec spuma in ore unquam appareat; à Syncope verò quod pulsus magnus & validus sit, & color quan­doque floridus, quum in Syncope sit pulsus languidus & facies cadaverosa. Distinguitur etiam ab uteri suffocati­one, quod praefocatae mulieres intelli­gunt, recordantur, & sine omni respi­ratione subsistunt, in Caroticis con­trario modo s [...] habet.

Subsectio unica. Pro Caro in quinquagenario.

QUia conatus aderat vomendi vo­mitorium illi sequens exhibui.

℞. Syr. acetos. simpl. oxymel. simpl. ol. amygd. d. an. ℥j. aq. nucum & raphani. an. ℥ij. bibit & multum pi­tuitae vomuit.

Tempora inungere jussi sequenti­bus oleis.

℞. Ol. nuc. mosch. ʒjss. ol. Salv. majoran. an. gutt. iij.M.

Hisce factis cum jam esset vesti­mentis exutus & in lectum positus, admonui de Clysmate, verum cum nol­let uxor admittere, suppositorium hoc illi imperavi.

℞. Mell. q.s. pro duobus supposi­toriis coquatur addendo salis ʒj. rad. pyrethri, troch. alhand. an. ʒss.f. 2. suppositoria. quorum unum mox in­datur, aliud sub vesperam.

Naribus intrusi pennam succo se­quenti intinctam.

℞. Succ. rutae, majoran. an. ʒij. castor. ℈ss. aceti ʒj.M. utatur fre­quenter.

Ad materiam à capite revellendam, non metuens illius prolapsum in ner­vos, modo à cerebro descenderet (satius enim duxi paralysin sequi quam apo­plexiam in quam facilè abire potuisset) spinam dorsi inunxi sequenti linimēto.

℞. Ol. de castor. de Euphorb. & de piperib. an. ʒij. ol. costini. ℥ss. ce­rae parum. f. linimentum. Cum alto sopore premeretur & continuo, con­cesserunt tandem ut hic Clyster injice­retur.

℞. Rad. Irid. rec. ℥ij. enul. angelic. an. ℥ss. galang. ʒij. fol. Salv. rutae. beton. origan. an. Mj. fl. anthos. stae­chad. primulae veris. an. pj. Bacc. Lau­ri. ℥ss. Sem. erucae, Sinapi. an. ʒij. sem. foenic. ʒiij. agar. ℥ss. rad. esulae. ʒij. furfur pj.f. decoctio. in colat. lb j. dissolv. Succ. rutae ℥ss. succ. mercurial. ℥j. bened. Laxat. hier. Logad. an. ʒij. castor. troch. alhand. an. ʒss. mell. anthos. ol. rutac. an. ℥j. Sal. gemmae. ʒj.f. Clyster.

Alternis diebus uno Clystere, altero suppositiorio utebatur: quibus adhi­bitis commovebatur; nam alias sem­per nisi excitaretur, dormi [...]bat: ex­citatus, juscula in os infusa, deglutie­bat, nec cibum nec potum alias expe­tebat. Vesicatorium nuchae apposuis­sem, sed non concedebat uxor: ideo cucurbitulas 6. cum scarificatione, collo, humeris, & scapulis affixi. In­terim spinam indies inungebat, & se­quens aqua illi aliquoties cum cochle­ari infundebatur.

℞. Aq. Lilii Convall. rosmar. Ci­nam. an. ℥j. pulv. pliris arch. dianth. an. ʒss. castor. ℈ss. ol. majoran. gutt. ij. agitentur. capiat cochlear unum vel 2. Diebus aliquot elapsis, ut ma­teria à capite deturbaretur, cum per os melius res admitteret. ordinavi po­tionem sequentem.

℞. Tabell. diacartham. ʒij. diagri­dii. gr. vj. Syr. rosat. solut. ℥j. aq. Ci­nam. q.s.f. parva potio. Purgatus hoc medicamento, coepit minus torpo­re premi, meliusque quae offerebantur [Page 173] admittere, adstantesque cognoscere. quare mox iterum hoc modo illum per vi [...]es purgavi.

℞. Rad. Ireos. ℥ss. rad. angelic. imperator. galang. an. ʒij. fol. majo­ran. salv. spicae celt. beton. an. Mj. fl. anthos. staechad. an. pj. sem. foenicul. ʒiij. carui. ʒj. fol. Sen. ℥jss. sem. car­tham. ℥j.F. decoctio in colat. lb j. ca­lente adhuc infunde turbith. ʒiij. agar. ℥ss. zinzib. ʒj. sal. gemmae, ʒss. stent per noctem. F. expressio, dissolve sacchar. q.s.F. potio pro tribus par­vis dosibus. aromat. cinamom. ʒij. bi­bit per triduum & bene purgatus fuit.

Cucupham capiti apposui.

℞. Rad. Ireos. angelic. an. ʒij. fol. majoran. fl. anthos. staech. lavend. an. ʒj. sem. coriandr. ʒss. nuc. mosch. ʒij. storac. calamit. ʒiij.F. pulvis. insua­tur pileolo nocturno.

Cum jam os colluere posset, garga­rismum hunc praescripsi.

℞. Rad. Pyrethri. ℥j. angelic. ℥ss. rad. Ireos rec. ℥ij. sem. Staphysagr. ʒij. fol. salv. rosmar. an. mj. nuc. mosch. ʒiij. caryophyll. ʒij. piper, ʒss. coq. in vini mensura j. pro caput pur­gio.

Comedebat etiam manè tabell. di­anthos gutta, ol cinam. singulis tabel­lis prius affusa.

Cum in melius omnia vergerent, & jam federe posset, denuo illum purga­vi pilulis quas jam deglutire pote­rat.

℞. Pil. coch. & aurear. an. ℈j▪ cum aq. Salviae, F. pilulae. Egregiè hoc medicamento purgatus est. Videban­turque jam omnia in declinatione esse, verum subitò in convulsiones incidit, quas tamen, etsi omnes eum deplora­tum censerent, non lethales, nec ali­quid mali portendere, dixi, materiam enim à cerebro in nervorum principi­um descendisse, & cum acris fuerit, convulsiones potius quam paralysin excitasse. Pulsibus sequens appli­cui.

℞. Aq. ros. ℥ij. aceti rosac. ℥ss. caryophill. ʒss. spec. cordial. ʒj.M. irrorati panni applicentur. Julepo quoque sequenti usus est.

℞. Julep. rosac. ℥jss. aq. cinamom. ℥j. aq. borrag. bugl. paeon. Lil. convall. aq. epilep. compos. an. ℥ss. manus Christ. ʒvj.M. capiat frequenter.

Alterum paroxismum habuit, sed pergens in usu Julepi, denuóque pur­gatus, exhibitis etiam iis quae Epilep­siae resistunt, convulsiones non ampli­us supervenerunt· & benè deinceps se habuit; hac ratione restitutus, Carus ab eo tempore nunquam amplius illum invasit. Felix Platerus. observ. lib. 1. pag. 7.

Sectio 28. De Castorii mira vi.

NOta vis Castorii in hystericis af­fectibus & pellendo foetu. Sin­gularis alia innotuit mercatoribus no­stris in Insulis Ferroensibus Sereniss. re­gi Danorum. subjectis. Noxium Cetae genus à navigiis suis ut arceant pisca­tores [Page 174] Ferroenses, injecto castorio a­quam marinam inficiunt, qua turbata dictum factum, quasi castorium aver­faretur, Cete fundum petit. Eadem vis & homines apta est profundo ma­ris submergere. Egregius Urinator quidam in iisdem Insulis Castorium fortè secum portans, navigio ad res suas curandas se commisit. Nau­fragium mox passus cum sociis, praeter expectationem, subitò abyssum maris petit, alias natare doctissimus, reliquis comitibus salvis, sine castorio navigan­tibus, ut fortissimam pellendi vim ha­bere videatur. Bona fide mihi haec retulit ampliss. urbis nostrae consul. Christoph. Iohannaeus istarum Insularum peritissimus. Thomas Bartholin. hist. 17. cent. 2.

Sectio 29. De Casu.

CAsus graecè [...], est ubi cor­pus ob gravitatem ab altiori lo­co deorsum cadit & collabitur. Causae sunt improvidentia, imbecillitas poten­tiae loco motivae & spirituum in cere­bro perturbatio. Procatarcticae seu externae causae sunt impulsus violen­tus, constitutio in loco praecipiti, &c. In casu violento non una sed plures cor­poris partes afficiuntur; Symptomata quae subsequi solent, sunt vasorum ruptiones, sanguinis extravasati in a­liqua corporis parte concretio, ibidem­que doloris sensus, difficultas respira­tionis, articulorum luxatio, & ossi­um confractio; foris autem partium collapsarum tumor & lividitas· ad casum praecipitem referendae sunt plagae & verberationes violentae fustibus il­latae.

Subsectio prima. Pro Casu ad puerum quendam.

℞. VIni rubri, lb x. cui superadde ros. rubr. sicc. rosmar. sumi­tat. myrti, an. Mij. in cacabo ad ig­nem fiat decoctio: in hoc vinum stip­ticum Syndon immergatur, & parum manibus exprimatur, & eo calido op­timè aeger involvatur, & in lecto op­timè cooperiatur, quo remedio copi­osissimè sudavit, & sanus factus fuit. Est autem hujus generis remedium a­pud Hispanos in omni lapsu admodum frequens & usitatum, à scribentibus de casu & offensione praetermissum, quum tamen potissimum sit. Amatus Lusitanus. cent. 3. curat. 9.

Subsectio secunda. Pro Casu.

JUvenis quidam 20. annorum cum per vimineum septum instar cancel­lorum tortum saltaret, cecidit supra palum circa dorsum, sine cutis tamen laesione: unde sequutus est dolor in­gens circa renes & spinam inferiorem, ut incedere non posset. Id [...] locum dolentem inunximus oleo ros. insper­so pulvere myrtillorum; & sangui­nem ex Basilica, quia juvenis erat, [Page 175] ne febris aut inflammatio superveni­rent, detrahere mandavimus. Dein­de statim mummiae & spermatis ceti, an. ʒss. cum cerevisia buryrata calida propinavimus. Mox ut sequentem potionem sumeret, jussimus.

℞. Foenic. cum toto Scabios. rubiae tinct. caulium rub. parietar. malv. cum rad. chaeresol. petrosel. sanicul. valerian. agrimon. bugl. & borrag. an Mj. sem. nigell. (unice confert ad casum ut experti sumus) sem. anis. an. ʒj. concisa & conquassata, coq. in cerevisia communi pro lb ij. colatura saccharo dulcoretur, in qua puppa se­quens pendeat.

℞. Mummiae, spermatis ceti, an. ℈. nuc. mosch. troch. alkikeng. sine opio, a [...] ℈ss.F. Puppa exprimenda dum potio sumitur. Decoctum aro­matizetur cum ʒjij. cinamom. bi­bat de eo bis in die hora sexta matu­tina, & hora quarta à meridie. Quar­to die ita eundem purgavimus.

℞. Fol. sen. ʒiij. Infund. in decoct. pectoral. ℥v. adde elect. è succo ros. post fortem expressionem ʒjss. oxy­mel. simpl. ʒv. mumm. nuc. mosch. an. ℈ss.F. potio. Deinde ad majorem resolutionem inunximus hoc un­guento.

℞. Unguenti de althaea. ℥ss. ol. chamaem. aneth. an. ʒij.M. quibus dolor sedatus est, & perfectè curatus fuit. Petrus Forrestus. observ. 29. lib. 6. observ. Chirurg.

Subsectio tertia. Pro Casu ab alto in quodam.

HAec quae sequuntur ex praescripti­one Florentiolae egregie contule­runt.

℞. Rhab. ℈ij. rub. tinctor. gr. xv. cum vino stiptico. F. Pilulae, quibus utebatur in principio▪ postea in pro­cessu exhibebatur illi medicamentum sequens.

℞. Cassiae rec. extract. ʒvj. mum­miae, ℈j. rub. tinctor. ʒjss. rhab. el. ʒj. pulverisanda pulverisentur & dis­solvantur cum cassia in decocto cice­rum rubr. & fiat potus.

Hic Pulvis contra casum in usu est apud Colonienses, cujus autor suit Zit­tardus medicus insignis.

℞. Mummiae, scabios. pilosel. hy­peric. an. ʒss. costi dulcis & amari. nuc. mosch. an. ʒjss. terrae sigillat. bol. ar­men. an. ℈iiij. rub. tinct. rhapont. sem. nigell. an. ʒvj. spermat. ceti, rhab. an. ʒij. agar. troch. cumini praepar. an. ʒj.M.F. Pulvis. Dosis est ʒj.

Elidaeus Praeceptor meus pro san­guine coagulato è corpore hominis ex­pellendo, tum à casu, tum à percus­sione & concussione, sequenti remedio utebatur.

℞. Mummiae, rhab. el. an. ʒj. ru­biae tinct. ℈ij.M. cum decocti pulli nigri, ℥iij. vel capiat cum aliqua aqua convenienti; at pulla nigra coqui de­bet cum pennis & visceribus, eâdem prius strangulatâ, nec aliter occidi de­bet: Nam ita decocta plurimum prae­stat [Page 176] in hoc affectu proprietate quadam occulta. Petrus Forrestus. obs. 31. & Schol. lib. 6. obs. Chirurg.

Subsectio nona. Pro Casu ex Fenestra ad somnam­bulonem quendam.

PRaemissa venae sectione & injecto Clystere, ad sanguinem colle­ctum dissolvendum & expectoran­dum, exterius adhibui decoctum la­ctis cum meliloto, fl. chamaem. an. M.iij. marrhub. anthos, an. Mij. quod comprehensum aliquot vesicis bubulis, per vices calidum epithematis loco partibus dolentibus applicare jussi. In­terius diebus aliquot matutino tempo­re pinguedinem humanam (quam tum temporis à recenti corporis huma­ni sectione copiosam in promptu ha­bui) in jusculo cerevisiae ad. ℥ss. exhi­bendam dedi, quo remedio dolores & punctiones internae leniebantur & san­guis concretus ad exituū praeparabatur, ita ut consequenter per tussim & screa­tū concreti sanguinis frusta copiosè sa­tis, & cum facilitate rejicerentur. Post octiduum cum adhuc suspicio aderat de sanguine concreto, aliquoties pul­verem ex iis quae sanguinis grumos dissolvunt, ut sunt oculi cancri praep. rad. rub. tinct. sperma ceti, & similia, exhibui, & sudorem provocavi· & sic praeter spem multorum intra 14. dies Juvenis hic perfectè convaluit.

In hoc Juvene observatione dignum quod licet ex contignatione domus tertia ad altitudinem 14. ulnarum de­ciderit, inventus tamen fuerit, quod ad membra externa omni ex parte il­laesus, capite excepto, cui vulnus in­flictum erat ad os usqu ebrg matis si­ne ossis & periostii laesione. Guil. Fa­britius Hildanus. obs. 84. cent. 2. ex Epist. Gregor. Horstii ad Hildanum.

Subsectio quinta. Pro Casu.

MUlier quaedam ex altiori delapsa loco diu jacuit semimortua· tan­dem cum ad se rediisset, exhibui ante omnia contra sanguinem coagulatum hunc Potum.

℞. Succ. cancri vivi contusi. ℥ss. vini albi, ℥iiij.M. haec Potio expulit sanguinem coagulatum. Postero die ab assumpto potu venam medianam me jubente secuit. Quarto à venae sectione die balneo aquae dulcis chali­beatae usa fuit, atque his paucis mox valere rectè coepit. Martinus Rulan­dus. cent. 5. curat. 12.

Mulier quaedem quinquagenaria ab equo sternace sub bigas lapsa, rotis ca­put, pectus, totumque corpus miserè contundentibus deplorata videbatur. Ego advocatus, devotè Deum implo­rans, talem medendi curam instituo.

Primò posthabitis omnibus saphe­nam secandam suasi. mane dein sudo­rem hoc modo provocandum cura­vi.

℞. Vini rubri stiptici, lb. x. ros. rubr. sicc. rosmar. sumitat. myrti, an. Mij.F. decoctio in cacabo ad ignem· in hanc postea sindonem▪ vel linteolum [Page 177] immergebam; eoque extremitate di­gitorum leviter expresso, aegram un­diquaque calidè & optimè involve­bam; atque sic in lecto arctè conte­cta, diu multumque sudavit. Conti­nuabat hoc donec revalesceret. In prandio & coena potus erat decoctum Caerefolii cum saccharo. Martinus Ru­landus. curat 74. cent. 6.

Pro casu & contusione commune remedium est, si ovi vitellum crudum cum aceto concussum ebibendum de­tur; prohibet enim concretionem san­guinis.

Rustici Buphthalmi herbam cum floribus luteis instar calendulae in ce­revisia incoquunt, & tepidum haustum ejus decocti exhibent, qui omnes ob­structiones & sanguinis concretionem ex lapsu dissolvit, vasorumque rupti­ones persanat. Idem praestat pilosella herba cum rad. in cerevisia cocta & bibita. Nautae in praecipiti casu tan­quam praesentissimo remedio utuntur ʒj. olei salis marini in calida cerevisia soluta & bibita. Quomodo autem hoc oleum ex sale conficiatur, non­dum explorare potui. Milites in ca­stris ad violentas plagas casusque prae­cipites exhibent ʒj. aut ʒss. pulveris nit [...]ati bombardici cum haustulo vini, aceti, aut cerevisiae, qui tum ratione nitri, tum carbonis salicis, discutit omnem concretum cruorem & colluvi­em. Nam & carbo tiliae, in pulve­rem redactus, & per se exhibitus in casu praecipiti mirum in modum con­fert. usitatum etiam remedium est quod sequitur.

℞. Unguenti rubei potabilis ℥j. aut ℥ss. in aceto calido dissolvatur, & e­bibendum propinetur. Franciscus Ioel. Practicae, lib. x. sect. v.

Sectio 30. De Catalepsi.

CAtalepsis & Catoche vocabula sunt synonyma, affectum desig­nantia qui Latinis vulgò congelatio dicitur. [...] vocatur à [...], i. e. prehendi; [...] verò seu [...] à [...]. i. e. detineri: quod aeger hoc malo repen­tè corripiatur, correptusque eo situ permaneat.

Definitur quod fit subita sensuum omnium motus & mentis praehensio, qua qui corripiuntur, rigidi in eo sta­tu, in quo praehensi fuerunt, apertis ac immotis oculis, statuae alicujus in­star, permanent, & nec sentiunt, nec vident, nec audiunt, respiratione & pulsu salvis manentibus. Causa est spirituum animalium congelatio seu immobilitas, à vapore congelante & figente ortum habens; vapor hic fixa­tivus similis est naturae fulminis & spi­rituum illorum qui in terrae motibus, alias etiam è terrae cavernis erumpen­tes, homines & bruta repentè rigida reddunt. Rarus est affectus hic, & admiratione dignus, hinc est quod vulgus eo detentos in ecstasin à Deo raptos existimant.

Subsectio prima. Pro Catalepsi.

VIr annorum 50. asperrima hyeme cum diu in parte capitis poste­riori dolorem persensisset, neque me­dicum tamen in consilium adhibuisset, sedens in cella, in eodem statu perma­nens, subitò Catalepsi correptus est, & mente detentus, & veluti fixos oculos in astantes ac palpebras ve­luti immobiles penitus habebat, vo­ce insuper ac sensu privatus, nihil audiebat neque respondebat. Man­davi ilico ut Clystere acutum fie­ret.

℞. Fol. mercurial. betae, salv. ru­tae, puleg. an. Mj. fl. staech. chamaem. melilot. an. pj. polipod. q. fol. sen. an. ℥ss. cent. min. Mss. rad. alth. ℥j. sem. cartham. ℥ss. (aliqui ad­dunt colocynthid. vel hellebor. nigr. ʒj.) F. decoctio in aqua (alii deco­quunt cum gallo veteri [...]) colaturae adde confect. hamec. ℥ss. hier. Lo­gad. ʒvj. troch. alhand. ℈j. mellis anthos, ℥j. ol. rutac. chamaem. aneth. an. ℥j. sal communis, ʒjss.M.F. Clyster. Mox suppositorium prae­scripsimus, quod filo alligato im­mitteretur, si clyster non retineretur, aut praeter expectationem in corpore obhaereret.

℞. Pulv. hier. Logad. ℈ij. tro­chisc. alhand. ℈j. diagrid. gr. nume­ro iij. salis communis & gemmae, an. ʒss. mellis q.s.F. suppositorium.

Statim ab alvi eductione exhibui ʒj. theriacae praestantissimae, & ℈j, mithrid. cum aq. card. bened. & be­ton. an. ℥jss. ultro in os ingerendo· frictionibus etiam utebar, ut & li­gaturis fortibus brachiorum, pedum & crurum. Partem quoque capitis posteriorem inungi mandabam un­guento infra scripto.

℞. Ol. aneth. chamaem. lilior. an. ℥jss. adjice hyssopi, thymi & serpilli, parum & coquantur in duplici vase. deinde fortiter colentur. Colaturae adde castor. ℈jss. cerae modicum. F. unguentum molle. Nonnulli totum corpus anethino oleo inungunt maxi­mè in hyeme, & castor. ʒj. cum aqua mulsa ori insundunt: cum hisce non­nihil ad se rediisset, & melius quid sumere posset, ne iterum rediret ma­lum, & ut ex toto convalesceret, prae­scripsi decoctum praeparans apii, foe­nicul. calamenth. aneth. fumar. bugl. borrag. meliss. Syrupis de epithymo, è staechade, & de succo fumariae adje­ctis: Postea huic decocto adjicientes senam, epithymum, polipodium, ut similiter purgaret: & ad roboratio­nem capitis consului, ut acciperet Di­ambram pliris archonticum, conser­vam rosmarini, & similia; quibus tandem bene habuit. Petrus Forrestus. obs. 42. lib. 10. De Cerebri Morbis.

Subsectio secunda. Pro Catalepsi.

AD Fratrem Capucinum catalep­ticum factum vocatus, invenio illum aphonon. uno genu terrae inni­tebatur, alterum seu flexurus curva­bat; brachiorum sinistrum pendebat ad genu, dextrum in aerem elevatum diductis digitis, viam praetereuntibus, ut olim Mercurii statuae, oftentare vi­debatur; utrumque omni gelato mar­more frigidius; patebant oculi, sed irretorti, & quicquid sudario illos perstringerem inconnivi. Os hiabat cum respiratione satis libera, pulsus in utroque brachio sat magni. Cum ad satietatem spectassem, dixi accerserent alios medicos, meque cum statuam exuisset aeger, cum illis revocarent, in casu enim ad hunc mihi diem inviso nihil tentaturum nisi consultis seniori­bus. Volebam tamen injici interim validissimum clysterem, sed Apothe­carius negabat se ulla ratione, ob stri­ctas nimium nates injicere posse, glan­dem ergo praescripsi ex speciebus hierae colocynth. sale gemmeo & muscerda; jussique excipi felle, loco mellis, ut acrius pungeret: aegrè immisit, sed cum bonis aegri rebus, validè enim so­luta alvo, multisque bombis emissis, degelatus membra movit, surrexit, ambulavit, omnium praeteritorum ig­naris [...]imus· tum fricatis naribus (ptar­micum enim potentissimum insufla­veram ante horas aliquot, sed sine ef­fectu) iisque motu calefactis, saepe sternuit, multumque pituitae vitreae aut glaciei, ut verius loquar, excussit. Cum sub vicesimam horam ad se re­diisset, laconicum seu stupham Germa­nicam paucis horis struendam procu­ravi; credebam enim algidissimum hoc corpus non nisi in aere perpetuò aequaliter calido servari & curari pos­se. Cum illud ingressus esset, flatibus in cerebrum delatis discutiendis in­cumbendum duxi, unáque novorum generationem impediendam statui. Injecto ergo sub vesperam validissimo Clystere· qui praeter calida quaeque recipiebat etiam helleborum, turbith. trochisc. alhand. omnibus in jure ve­teris galli decoctis, colaturae remisce­bam hieram. colocynth. confect. ha­mec. elect. de baccis Lauri, theriacam, & aquam vitae rectificatissimam; po-, stridie eccoprotico commodè purgato cerebelli regionem radi jussi, [...]otam (que) cum tota spina decocto lavendul. lau­ri, acori, staechad. ex malvatico inco­ctarum, inungebam primum castoreo, aurea alexandrina, melle anacardino, theriaca, oleo petroleo & succini solu­tis. Huic inguini superponebam em­plastrum Paracelsi iisdem oleis recens subactum. dabam cibos convenientes. bibebat hydromel dilutissimum, cui sassaphras, foeniculum & anisum in­coxerat, miscebatque vinum fulvum. Indies sumebat conditum, ex conserv. acori, staechad. nuc. mosch. zinzib. Chinensis theriaca cum conserv. pleres arch. Sicque cum Deo toto. biennio liberrimus à congelatione fuit. saepe tamen postea hic frater Catochomenos factus est, sed tandem ita convalui [...], [Page 180] ut duodecim annis mali nihil senserit. quoties enim rigente parum collo, ma­lum secuturum praesagit, statim oleo calido nucham totamque spinam in­ungi curat, & ita malum avertit. Miror itaque Dodonaeum & ex illo He­urnium scripsisse neminem secundo si­ne pernicie certa hoc morbo corripi posse. Henricus ad Heers. obs. 3.

Sectio 31. De Cataracta.

INter oculorum affectus, qui plu­rimi sanè sunt, non infimum te­net locum suffusio, quae Graecis [...] & [...], Barbaris aqua, vul­gò Cataracta dicitur. Est humoris praeter naturam juxta pupillam, inter corneam tunicam, & crystallinum hu­morem concretio, visum impediens· incipiente malo, morbus est in via, cum antiquatum est, ad morbos in num. re­fertur. Causa suffusionis incipientis est humor tenuis & serosus, confirma­tae verò humor crassus & lentus· hu­mor qui maximè hic peccat est pitui­ta, interdum tamen & alii miscentur humores· viae per quas humores in oculum decurrunt, sunt nervi optici, vasa omnium tunicarum, & uvea tuni­ca à qua transudat aliquando aliquid: locus affectus est to [...]um illud spatium quod intercedit inter corneam & chrystallinum, quia in toto illo spatio concrescere potest suffusionis materia. Suffusio verò alia est vera, alia notha; vera est quam hactenus descripsimus, ab humore in ea oculi parte, ob viti­atam ipsius nutritionem collecto, or­tum ducens, vel aliunde per vias ante dictas à cerebro defluens. Spuria seu notha dicitur, quae fit à vaporibus à ventriculo, aliisque partibus inferiori­bus, vel à toto corpore, ut in febri­bus in oculos per consensum translatis· quae vera est suas habet aetates: incipi­ente malo humor tenuior adhuc, intu­entium aciem fugit, sed culices, fumi, & corpuscula quaedam pilorum aut lanarum, vel aranearum texturis simi­lia oculis obversari videntur: Hic gradus appellari solet Imaginatio. pro­cedente & augescente fuffusione pu­pillae color marinus apparet, aut ipsa similis est vitro contaminato, vel aeri nebulis repleto, & tunc aqua & aquae descensus dicitur: cum verò malum est perfectum, & materia in pupilla omnimodè concreta, aeger (que) amplius non cernit, & pupillae color albus aut alterius coloris apparet, non translu­cens amplius, cataracta vocatur. Fit hic affectus aliquando sed rarò ab hu­moris aquei condensatione, & tunc incurabilis prorsus est. Causae exter­nae sunt austrina & pluviosa constitu­tio, insolatio, fumus, ictus, contusio, intempestivae lucubrationes, balneum, cibi evaporantes, immodica venus, & alia hujusmodi. Oculorum etiam prominentia ad hunc affectum produ­cendum non parum conducit.

Subsectio unica. Pro Cataracta.

REtulit mihi medicus quidam in­geniosus, se in Hollandia vidisse mulierem quandam, vera suffusione laborantem, ex consilio cujusdam Empirici, succo millepedum brevi sa­natam; incipiendo scilicet à tribus pro vice, augendo indies usque ad ix. tum iterum gradatim numerum dimi­nuendo usque ad 3. & rursus augendo ut ante, & sic vicissim.

Alia item mulier ab imminente & minitante suffusione ejusdem. medica­menti ope prorsus liberata est. Con­tundebat quidem illa primum 5. mille­pedes, postea 10. tum 15. dein 20. (quo▪ tidie augendo numerum per quinque donec ventum fuerat ad 50) in vino albo vel tenui cerevisia, fortemque expressionem jejuno ventriculo bibe­bat. Honoratissimus D. Robertus Boyle. in nunquam satis laudato libro de uti­litate naturalis Philosophiae. cap. 5. sect. 5. part. 2.

Quercitanus aquam praescribit quae (ut experientia comperi) efficacissi­ma est in hoc affectu. habet autem sic.

℞. Croci metall. ʒj. aq. Chelidon. ℥v.M. hujus aquae tepidae 3 vel 4 guttas homine resupino jacente intra oculos infunde, & hoc fiat ter aut qua­ter in die continuando per multos dies hanc aquam expertus sum ego visio­nem restituisse cuidam qui eam offus­catam habebat per plures menses· ha­bet autem hoc egregium ut sine morsu validissimè abstergat, quod vix in alio medicamento reperies.

Aliquando cogitavi inunctionem argenti vivi, eâ ratione, qua adhibe­tur in morbo gallico, magna efficacia posse extirpare cataractas incipientes & increscentes: & aliquando experiri decrevi. Rodericus á Fonseca. Tom. 1. Consult. 19.

Sectio 32. De Catarrho.

OMnium ferè malorum quae cor­pori succrescunt, caput radicem ac fontem dici debere ab Hippocrate & veteribus haud immeritò proclama­tum est, cum Catarrhus ab eo defluens tam multorum sit causa. Paucae enim sunt corporis partes tutae ab ejus incur­su; aures, oculos, nares, os, fauces, pul­mones, latera, brachia, humeros, lum­bos, glandulas, coxendicem, crura, & quas non partes invadit. Hinc fiunt A­poplexiae, caecitates, pleuritides, phthi­ses, paralyses, surditates, anginae, or­thopnoiae, tusses, raucedines, vomitus, inappetentiae, jecoris, vesicae, & re­num phlegmones, dolores colici & ili­aci, alvi profluvia, & arthritides. Ita à Catarrho quaeque aegritudo nasci po­test; adeo ut ilias morborum & uber­rimus, omnium ferè querelarum fons dici mereatur. Latinis dicitur distil­latio, graecis verò [...]. Latissi­mè sumptum catarrhi nomen, omnem [Page 182] significat è capite versus inferiora fluxionem: Cum autem strictius su­mitur, definitur quod sit humoris ex­crementitii è capite defluxio in pala­tum, os, ac pulmones, ab expultrice cerebri stimulata ortum ducens.

Causa materialis est, humor pitui­tofus, interdum insipidus, nonnun­quam acidus, falsus & acris, aliquan­do etiam corruptus & substantia pec­cans, ut in Catarrho contagioso & ma­ligno· gignitur & colligitur haec ma­teria in capite, vel labefactata faculta­te alteratrice ipsius cerebri ob intem­periem praecipuè humidam & frigi­dam, ratione cujus non potest caput alimentum cerebro destinatum conco­quere, nec rursus superflua indè nata dissipare, vel partium inferiorum vitio; plerumque enim ex partibus infernis exhalant, & per studia & negotia sta­tim à cibo suscepta attrahuntur ad ca­put vapores & fumi crassi, quos cere­brum, quia nec arcere adventantes, nec dissipare receptos potest, jure hos­pitii retinet: Capite in hunc modum plurima pituita vel vaporibus in aque­um dernum humorem condensatis, re­pleto, insurgit tandem expultrix ce­rebri aggravata, quae se exonerare cu­piens, onus quo nimium premitur, confertim ad partes subjectas protru­dit. Externae causae quae excremen­titium hunc humorem aut multipli­cant, aut exprimunt, & ad defluxio­nem excitant, sunt aer frigidior, venti bor [...]ales, medicamenta frigida capi [...]i applicata, aeris repentina ex calido in frigidum, vel contra mutatio, vi­ni meracioris immoderatus usus, a [...]r item calidus humores fundendo; hinc est quod tempore verno catarrhi fre­quentiores sunt, Calor etiam Balnei, frictiones capitis intempestivae cum pannis calidis, motus animi & corpo­ris vehementes, calor solaris caput fe­riens, somnus diurnus, nimiae vigiliae, & lucubrationes nocturnae. Catar­rhus alius est frigidus, alius Calidus, alius subdulcis, alius falsus: alius est suffocativus, quando tanto impetu in pulmones irruit, ut suffocationis maxi­mum impendeat periculum, alius de­nique contagiosus.

Subsectio prima. Pro Catarrho.

℞. LAdani, gummi elemi Sandarach. oliban. storac. liquid. & sicc. resinae. an. q.s. & part. aeq. M.F. Cerotum. S.A. capiti prius raso ap­plicandum.

Valet contra decursum Catarrhi mirabiliter, si supra commissuram co­ronalem ponatur. Vel aliud ita.

℞. Aloes, puleg. Calamenth. mon­tan. cort. citri. an. pt. aeq. f. pulvis in­corporetur cum Ladano & modico acaciae ut F. ceratum, & est expertissi­mum, & longè praestantius priore. Barth. Montagn. cap. 3. Antidotarii.

Catarrhus multis nunc fami­liaris est, ac sola victus ratione, quam Hippocrates tutissimam medicinam ap­pellavit, curari potest. Decoctum ra­parum cum butyro & Saccharo mul­tum juvat, ac si quid flatulenti est in rapis, id aniso adjecto, vel guttula [Page 183] una olei anisi corrigi potest. Thuris etiam granum unum sub noctem as­sumptum roborat & exsiccat. inuncti­ones pectorales non satis probo; nam etsi ad expectorandam materiam, quae in praesens adest, faciant, tamen laxiores partes & magis fluxionibus obnoxias efficiunt. Io. Crato. consil. 3. & 4. lib. 4.

Si tota causarum vis ex subjectis partibus pendet, illarum intemperies mutanda. Si quod magis existimo, caput infirmum est, illud roborandum· à cibo sumantur ea, quae ascensum va­porum remorantur· est pulvis pepticus Sylvii. Sunt coriandri praeparata se­mina. est confectio diacydonites fine specibus· huic potest Saccharum rosa­tum cum bolo armena admisceri. Va­cuationes in morbis pectoralibus à ca­tarrho non probo, & mediocri doctri­na praediti, atque usu artis praestan­tes medici causas intelligunt. quid enim faciunt ad coctionem, quid ad vacuationem materiae in pectore? quid ad derivationem, cum magis commoveant? quid ad capitis & ven­triculi robur? quid ad hepatis tempe­riem corrigendam? posse quaedam contradici scio· verum in morbis pe­ctoralibus, tutissimum esse abstinere à medicamentis purgantibus reipsa comperi. Ad Catarrhum sedandum hora decubitus sumat de sequenti E­lectuario ad magnitudinem casti­niae.

℞. Conserv. ros. ℥j. thuris mascul. ℈ij. nucis condit. tostae. ℈j. Syr. aro­matici rosat. ℈ss.M.F. Electuarium. Io. Crato. consil. 1. & 2. lib. 2.

Subsectio secunda. Pro Catarrho.

QUantum ad medicinalia, jubebit sibi parari lb x. vel xij. Sacch. rosat. & hoc singulis diebus utatur an­te cibum manè ad ℥ss. nihil enim ad catarrhum convenientius, confortat caput & ventriculum, & hepar refri­gerat. Semel etiam in hebdomada ac­cipiat ejusdem sacchar. rosati ℥ss. cum ℈ij. rhab. tribus horis ante prandium. pro pectoris dolore utatur oleoterebin­thinae. Io. Baptista Montanus. consili­orum appendice ad consil. 15.

Ut impediantur evaporationes ad caput ascendentes utiles sunt hae pilu­lae de succino. D. Cratonis.

℞. Pulv. succini. mastich. an. ʒij. aloes succotrin. ʒv. agar. albiss. ʒjss. Aristol. rotund. verae. ʒss. cum Syr. de succo beton. q.s.f. massa. pil. uta­tur ʒj. bis in mense, & sumat eas post primum somnum. Petrus Monavius. Epist. 27. lib. 2. consil. & Epistol. Cratonis & aliorum medicorum à Scholtzio editorum.

℞. Pulv. ossium humanorum com­bustorum ℥j. Cinamom. el. contus. ʒj. Sacchar. albiss. q.s. Ms. fiat pulvis. dosis. ʒj. antè somnum in vino albo exhibenda, aut manè in jusculo calido. augeri etiam potest dosis ad libitum. Ossa ad albedinem comburantur in fornace, & postea in pollinem redi­gantur, & in porphyreo lapide cum tantilla aq. rosar. confricentur. Si hu­mana ossa non placent, Sumantur bu­bula. [Page 184] horum ego usum in catarrhis, ac omnibus fluxionibus quotidie salu­berrimum deprehendo. Thus item hora somni integrum deglutitum opti­mum· proficuum etiam hic est vinum absinthites. Hieronymus Donzellinus. cons. Craton. & al. med. à Scholz. edi­torum.

Dum fluxio urget & copiosa est, probarem hoc Emplastrum, si capite raso in loco commissurae coronalis ap­poneretur.

℞. Mastich. gummi Juniperi. nuc. mosch. an. ℈j. Caryophill. subtiliss. pulv. ℈ss. ladani puriss. ʒvj. diducan­tur in mortario cum pistillo calido. in­corporentur pulveres, addito oleo ma­stichino, fiatque massa pro usu· inter edendum removeatur. Caspar Naevius. consil 12. lib. 6. Consil. Cratonis & aliorum medicorum à Scholzio edito­rum.

Subsectio tertia. Pro Catarrho.

NE materia quae in thoracem prae­ceps delabitur, spiritum interclu­dendo suffocet, fluxio quamprimū in­hibenda, medicamentis partim revel­lentibus, partim sistentibus. quae revellunt & allò deflectunt sunt Cly­steres acriores, extremorum frictiones, ligaturae, cucurbitulae, cruribus, coxis, & natibus affixae, vesicantia duo, u­num in interna dextri cruris paulò subtus genu parte, alterum in brachio sinistro. Sed prae caeteris ad praecipi­tem fluxionem firmandam, vesicantia aut Sinapismos commissurae coronali sine mora applicarem. Inter ea quae fluxionem sistunt incrassando & torpi­dam reddendo, primum locum te­nent hae rotulae.

℞. Diatragac. frigid. ℥ij. boli ar­men. imparati▪ ʒj. terrae sigillat. ℈j. Syr. de papav. q.s.F. massa. ex qua formentur parvae rotulae ore detinen­dae. Io. Zecchius. consult. 26.

Spiritus Sulphuris & vitrioli ad guttas iij. vel iiii. exhibitus manè & serò cum liquore idoneo contra omnes fluxiones magnas vi [...]es habet, praeser­tim verò eas quae à calida viscerum in­temperie ducunt originem. Potest e­tiam in minori dosi potui permisceri, quia cum eo venas omnes pervadit, & motum humorum cohibet.

Benedictus Faventinus sequentibus pilulis usus est in Catarrho salso, foeli­cissimo cum successu.

℞. succi liquirit. ʒij. aloes lot. ʒj. pil. de Cynogloss. ʒss. Cum Syr. viol. F. Massa pilularum de qua capiat ℈j. hora somni. Lazarus Riverius. Prax. lib. 1. cap. 15.

In omnibus catarrhis & defluxioni­bus tum prohibendis, tum etiam ca­put ab iisdem praeservandis, prodest aqua Serpilli, cum vino generoso albo destillata, quotidie sumpta ad coch­lear unum, vel ij. pro ratione aegri. Catarrhum quemvis sistit Sacculus ex Succino & spiritu vini paratus, si Epi­thematis instar, decenti ligatura sutu­rae coronali imponatur. Hujus usus magni est momenti in catarrho suffo­cativo. Item ex Chamaepit. pulveri­sato, [Page 185] ol. succini asperso. Io. Hartman­nus. Pract. Chimiatr. pag. 92.

Cum perenniter illabitur Catarrhus à materia effera, qui tabem tandem afferat; ille qui sequitur Syrupus mi­raculosè dicitur prodesse.

℞. Fl. & Germin. Salicis, urticae mortuae. an. M.iiij. summit. vimin. rubr. fol. bursae pastoris. an. M.ij.F. decoctio in lb iij. aq. ros. tussilag. & burs. pastor. cum Sacchar. lb jss. ad me­dietatem. Sumat ℥jss. cum aqua vi­minis rubr. destillat. Guil. Ballonius. consil. 22. lib. 1.

Subsectio quarta. Pro Catarrho & Capitis dolore.

IN cibo cavenda varietas. à piscibus & omnibus sumosis, ut oleribus crudis, allio ac coepis praeparatis, sumo maceratis, sale conditis, leguminibus & lacticiniis abstinendum. Potus sit cerevisia▪ benè & maturè defaecata· singula cavenda in cibo & potu prae­scriberc difficile est. Prudentes est suae valetudinis diligentes custodes facilè observare possunt, à quibus cibis offen­dantur, quibus juventur, quae errata in victu bonae valetudini noceant, quae non admissa prosint. Dolendum est homines plerumque ita vivere, ut ju­mentis, imprimis equis ac canibus, plus quam sibi ipsis parcant. Proinde vera est admonitio Arabis illius, quam in consilio regi suo praescripsit, homi­nes, si sic seipsos gubernarent, ut suo­rum equorum curam habent, minus aegrotaturos· affectiones animi & ce­rebri labores, imprimis cavendae, maximè a cibo. hinc Celsus praecepit; quibus caput infirmum est, iis ne cogi­tationem quidem à cibo tutam. maxi­mè autem a coena ab iis temperandum, nec in multam noctem lucubrandum, multò minus inter commessationes sedendum.

Interdum matutinis horis pedes ab­luat decocto be [...]on. & rosmar. & vino cui parum aceti affundatur, atque sale soleas pedum confricet. Nam hoc modo & tumor sinistri pedis minus molestus erit, & caput etiam juvabitur. manè autem cum lecto surgit, eluat os aqua salviae, & interdum hoc garga­risma adhibeat.

℞. Fol. Origan. Salv. rosmarin. an. Mj. ros. rubr. pj. pyrethri. Zinzib. an. ʒjss.F. decoctio. in colat. adde aceti acerrimi. ℥j.M. hoc gargarisma pitui­tam per os extrahet, & cerebrum ro­borabit.

Cum autem rectissimè cerebrum per nares evacuetur, manè per nares hanc aquam attrahat.

℞. Guaiac. comminut. ℥j. aq. purae lb iij. affundatur aqua calida & per no­ctem macerentur, deinde coque ad medietatis consumptionem, sub finem injiciendo majoran. ros. rubr. an. pj. colentur & F. errhinon. Si hoc non satis per nares evacuat, hoc quod sequi­tur magis evacuabit.

℞. Majoran. pj. Zinzib. sem. ni­gell. an. ʒj. agar. albiss. ʒjss.F. deco­ctio, in aq. lb j. ad tertiae partis con­sumptionem, & naribus infundatur, vel vola manus attrahatur. mundatis sic ore, palato & naribus, caput quo (que) [Page 186] mundandum, & leviter confricandum pectine humectato isto oleo.

℞. Ol. amygd. d. rec. in quo folia rosar. ebullierint. ʒj. ol. Caryophyll. gutt. iij. macis. ℈ss.M. sic (ut spero) caput & vacuabitur & roborabi­tur.

Cum autem generale sit medicorum praeceptum, ne partis alicujus vacuati­onem, priusquam totum corpus per­purgatum sit, tentemus, & comper­tissimum sit senam omnia sensuum instrumenta atque caput etiam vacu­are, velim dominum jam & deinceps in autumno isto infuso Senae uti.

℞. Passul ʒvj. beton. meliss. Ma­joran. fl. viol. borrag. an. pj. galang. ʒss. fol. Sen. ʒv.f. omnium infusio s.a. in q.s. aquae. postea decoq. in Co­latur. ℥iiij. dissolv. Syr. ros. solut. mannae calabrinae. an. ℥j.M.F. potio. hoc infuso utatur bis in anno. Si for­tè aliàs alvus adstrictior, sumat hora dimidia ante coenam ʒj. pilul. masti­chin. Ad roborandum autem caput de sequenti Electuario singulis diebus accipiat ad castaneae magnitudi­nem.

℞. Conserv. ros. lb ss. fl. anthos. & borrag. an. ℥j. Spe. aromat. rosat. ʒij. ambr. mosch. an. gr. vj. Succini albi pulver. ℈j.M. Io. Crato. consil. 1. lib. 6.

Subsectio quinta. Pro Catarrho.

PRimo usus sum pilulis ex succino Cratonis, vel solis ad ℈j. vel adje­ctis ad ℈j. vel ℈jss. pilul. de aloe ro­sat. hujus quae sequitur descriptionis.

℞. Aloes ros. ℥jss. mastich. Xyloa­loes, liquirit. ras. ros. rubr. an. ʒj. Ci­nam. ʒij. rhab. ʒjss. spic. ʒss. cum succo ros. F. Massa. modum exhibendi talem observavimus, ut viz. una do­sis manè hora septima, altera à meri­die hora tertia, & sequente die hora septima matutina tertia absorbeatur. hunc ipsum modum etiam nunc obser­vo in meo principe, qui singulis men­sibus supradictis pilulis utitur maximo cum juvamento. Ad suffitum deinde linteorum quibus caput exsiccatur, hunc pulverem praescripsi.

℞. Mastich. ℥ij. Sandarach. styrac. succin. citrin. benjoin. thuris. an. ℥j.F. pulvis grossus carbonibus inspergen­dus. Io. Bilgerus. in Epist. ad Gregor. Horstium ad observ. 12. lib. 2. observ. Gregorii Horstii.

Utimur percommodè pilulis aloeti­cis in catarrho sive Francosurt. sive a­liis; sed praestat, ut tres doses, tribus vicibus ita sumantur: prima Scilicet ante vel à parca coena, altera subse­quente die manè, tertia eodem die ves­peri. Sic ut expertus sum ego, non possunt non copiosè & suaviter evacu­are, cum una dosis, alteram quasi pel­lat. Si Catarrhi nimis tenues sint, post pilulas aloeticas praescripto modo sum­ptas, [Page 187] tertio die sumatur ℈ss. pilul. Faventini ante somnum. Wolfgangus Haeferus. cap. 5. lib. 1. Herc. Medici.

Nil magis sistit catarrhum immode­ratissimum, quam sequens Rulandi Ca­taplasma.

℞. Fermenti acrioris ℥ij. Carabes pulvera [...]ae ʒij.F. Cataplasma quod vertici, raso capillitio admoveatur. Petrus Pachequus. obs. 60.

Flante austro hiemali tempore cor­reptus sum Catarrho cum raucedine. tertio die sumpsi ptisanam laxantem cum Mannae ℥j. quarto quievi, & rau­cedo valde imminuta erat. quinto, tussis sicca aderat, ratione cujus venam aperui. Sexto, tussis perseverabat. Ideo sumpsi calomelan. gr. xx. cum resin. jalapae gr. viij. medicamentum toto die nihil praestitit, sed tantum circa vesperam duas sedes movit perexigu­as. tussis tamen omnino discussa est. Lazarus Riverius. obs. 46. cent. 3.

Cum ex Catarrho satis diuturno, molesta tussi laborarem, quae noctu potissimùm ingravescebat, & aliquot purgationibus non cessaret, sumpsi laudan. opiat. gr. iij. quibus tussis seda­ta est. illa tamen rediit post biduum, quare iterum sumpsi ejusdem laudani gr. ij. & tussis omnino sedata est. La­zarus Riverius. obs. 69. cent. 3.

Inter medicamenta cerebrum per nares evacuantia, apud me praesentissi­mum remedium habetur oleum nigel­lae, si eo interiora narium illinantur. Petrus Forrestus. obs. 129. lib. 10. De Cerebi Morbis.

Subsectio sexta. Pro Catarrho ferino ad mulierem quandam.

EX omnibus remediis, unum maxi­mè profuit, nempe bolus ex lauda­ni gr. iij. cum conserv. ros. à quo per 12. horas tussis & catarrhus omnino sedabantur, & aegra se curatam praedi­cabat ob summum levamen, quod ex eo remedio percipiebat. Idem bolus postea per morbi decursum ter sed di­midiata dosi, est exhibitus, & semper cum insigni juvamine, tandem per plures dies consequentes, sumpsit di­midiati praedicti boli partem quartam, cujus unius ope, omnia Symptomata sedata sunt. Lazarus Riverius. obs. 74. cent. 13.

Subsectio septima. Pro Catarrho ad pectus delabente.

UT Catarrhus magno cum impetu ruens intercipiatur.

℞. Spec. diatragacanth. frigid. Sac­char. albiss. an. ℥ss. bol. armen. ℈ss. cum mucilag. tragacanth. ex aq. ros. f. trochisci bechiarum instar. aut pilulae hae fortiores parentur.

℞. Boli armen. cum aq. ros. abluti. ʒij. amyli. ℈iiij. tragacanth. gummi arabic. an. ℈j. Sacchar. cand. ʒvj. Syr. viol. q.s.f. pilulae.

Materia verò viscida pulmonibus impacta & imbibita, abstergatur inci­datur & expectoretur.

[Page 188]℞. Spec. diair. simpl. diapenid. an. ℈iiij. rad. Ireos, paeon. enul. an. ℈j. pulmon. vulp. praepar. ℈ij. liquirit. ℈j. sacch. cand. ʒiij. sacch. albiss. ℥v. in aq. hyssop. dissolut. F. confectio in tabulis, aut si quid fortius requiratur, substituatur Loch.

℞. Loch. de pulmon. vulp. ℥j. sani & exper [...]i, de pino, an. ℥ss. spec. diapenid. ℈iiij. diair. Solomon. ℈ij. pulv. liquirit. sem. urtic. rom. rad. enul. camp. pulm. vulp. praep. an. ʒss. succ. liquirit. myrrh. an. ℈ss. cum syr· de liquirit. vel hyssopo. F. Loch. Caspar. Hoffmannus. consil. 29. pag. 105. lib. 6. consil. Cratonis & aliorum Medicorum à Scholtzio editorum.

Subsectio octava. Pro Catarrho praecipiti.

LAudo injectà Clysmata in initio mitiora, pedetentim ad paulo a­criora progrediendo· utatur frictioni­bus dorsi, scapularum, brachiorum & crurum. Inspergatur capiti pulviscu­lus ex Caryophyllis & Sandaracha A­rabum. Si vehementior urget destil­latio, vesperi exhiberem ℈j.ʒss. vel ℈ij. plus minus philonii cum conser­va rof. vel pilulam j. vel jss. vel ij. mi­nutim concisas, cum conserv. ros. ex his quarum descriptio nunc sequitur.

℞. Thuris mascul. succi liqurit▪ an. ʒj. opii, croci, myrrh. an. ℈j.M. cum syr. papav. alb. F. pilulae parvae; ex unaquaque ʒj.ix. istis in pernici destillationeà capite atque irrita tus­s [...], saepènumero cum juvamento sin­gulari sum usus & utor quotidie. Sed solum darem cum Catarrhus urgere videtur· recens theriaca, si ad manus esset, vel recens Mithridatium in hunc finem exhiberi potest. Vidi in urgen­te Catarrho, cum viderentur suffo­cari aegri, quod acetum infusum vel assumptum fluxus impetum retinuerit, & respirationem reddiderit liberio­rem. Reinerus Solinander. consil. 4. Sect. 3.

Subsectio nona. Pro Catarrho ad Pulmones de­cumbente cum tussi diuturna.

℞. GUmmi-gutt. gr. viij. tartar. vitriol. gr. iiij. ol. succini gutt. iij. cum syr. ros. solut. F. pil. 5. inau­rentur. Serosos & catarrhosos humo­res utiliter evacuant.

Pro materiae pulmonibus jam impa­ctae attenuatione & expectoratione, & thoracis dilatatione singulis matutinis utatur hac tragea.

℞. Spec. plir. arch. diacumin. an. ʒjss. diair. Solom. diapenid. an. ʒj. pulm. vulp. praep. fl. sulphuris, an. ʒss. spermat. ceti, ℈j. sacch. cand. alb. ℥jss. vel. q.s. ad gratiam. F. Tragea vel Pulvis: assumatur cum his Syrupis.

℞. Syr. de veronic. de scabios. an. ℥j. loch. de farfaro, ℥jss. julep. viol. ℥j. ol. foenic. gt. ij.M. singulis noctibus sumat de pulv. Haly à veteribus tam decantato recens verò à Domino For­resto emendato, & à me quoque cum fructu aegrorum experto qui.

℞. Sem. papav. alb. ʒjss. gummi [Page 189] tragacanth. arabic. farin. orob. an. ʒjss. sem. alth. portulac. cucum. melon. ci­trull. bombac. an. ʒijss. ciner. cancr. fluviatil. corall. alb. ufti. fuccin. li­quirit. an. ʒjss. sacch. penid. ad pon­dus omnium. M.F. pulvis. assumat cum Syr. jujubino & de papav. an. ℥jss. julep. viol. ʒx.

Alternis diebus utatur manè his ro­tulis contra tabem praeservantibus.

℞. Pulm. vulp. praep. fl. sulphur. praep. an. ʒss. sacchar. ros. vet. ʒjss. pinear. rec. amygd. d. excorticat. an. ʒj. sacch. penid. dissolut. in aq. vero­nic. & scabios. an. q.s.F. rotu­lae.

Ad eandem intentionem facit se­quens linimentum.

℞. Unguenti refumptivi, ʒiij. ol. amygd. d. rec. express. ol. viol. an. ʒij. mucilag. sem. alth. tragacanth. ex­tract. cum aq. viol. an. ʒj. croci tusi, ℈ss. mosch. gr. iij. cerae, q.s.F. lini­mentum.

Si tussis valde sit molesta, sumat cochl. ij. de hac mistura, manè & ve­sp [...]ri calidè.

℞. Oxymel. scillit. ʒiij. aq. vitae optimè rectificat. aq. anisi, spirit. Ju­niper. an. ℥j. spec. diair. Solom. ʒss. ol. anis. gutt. v. laudan. opiat. gr. iij. mosch. el. gr. ij. sacch. cand. albiss. ʒiij.M. diligenter. colatura detur ad vitrum. Superassumat tabul. j. spec. diatragac. frigidi. Io. Petrus Lotichius. obs. 1. cap. 1. lib. 3.

Subsectio decima. Pro Catarrho salso.

DUo potissimum remedia puto fore efficacissima, quae in me ipso ac multis aliis fuerunt (ut dixit Asclepi­ades) [...]. Primum est bolus armena orientalis rubra, quae sola & simplex in lingua posita & pa­lato admota, nocte praesertim, quo tempore solet fieri distillatio, sistit ac siccat Catarrhum, & capiti robur addit mirum in modum ut videatur [...], incantamentum· vim habet theriaca­lem admirabilem. Alterum est theriaca recens optima, quae vires habet insig­nes ad acres destill [...]tiones. Tertium addo ossa humana combusta, Crani­um tamen est praestantius.

℞. Pulv. ossium humanorum com­bust. ℥j. corall. alb. ras. ebor. an. ʒj. camphor. ℈j.M.F. pulvis subtiliss. dosis ʒj. in vino aut jure. Hieronymus Donzellinus. consil. 15. pag. 43. lib. 6. consil. Cratonis & aliorum medicorum à Scholtzio editorum.

Ex his quae mihi innotuerunt per informationem datam, apparet hunc nobilem Dominum laborare Catarrho difficili & salso, qui destillat ad tho­racem & pulmonem, & est causa ul­ceris pulmonis, quod comitari solent febres lentae, cum maxima totius cor­poris macie. Ad profligandum hunc affectum triplici utor instrumento, Diaeta, Pharmacia & Chirurgia. E­ligatur itaque aer in activis tempera­tus, vel saltem ad modicam frigiditatem [Page 190] inclinans, in passivis ad siccum. Evi­tetur aer ventosus, pluviosus, valde frigidus & calidus. Caveat Solis & Lunae radios, hi enim Catarrhum mul­tiplicant. Caput & thorax diligenter pannis muniatur, ut tamen non aestu­et, neque frigeat nimium; exercitium sit moderatum. Singulis diebus stu­deat excernere superfluitates faecum & urinae: Somnus sit nocturnus, diurnus enim pessimus; fugiat coitum & ani­mi accidentia; panis sit ex optimo frumento, benè fermentatus, sed sine sale; carnes sint facilis digestionis, bo­ni nutrimenti, & paucarum su­perfluitatum. Evitetur Caseus anti­quus, sed novus convenit, & lac quo­vis modo assumptum, sic oriza cum lacte cocta, & ova sorbilia. pisces conveniunt saxatiles; evitentur allia, caepe, porrhum, raphanus, aromata salsa & acetum. Potus sit aqua cum saccharo & sem. coriandri decocta. quantum ad medicamenta, vere & au­tumno capiat hoc digestivum calidè in aurora per decem dies.

℞. Aq. viol. farfar. & tussilag. an. ℥ij. Syr. viol. papav. an. ℥ij.M.

Postea purgetur corpus hoc medi­camento.

℞. Mannae, el. ℥iij. dissolv. in de­cocto pectorali; in quo bullierint a­gar. troch. ℈ij.F. Potio.

Quod si sanguinem expueret, vel etiam non expueret, laudarem ineun­te vere sanguinis missionem è basilica dextra: haec enim à sputo sanguinis praeservat. manè & vesperi si sanguine expueret, Capiat ʒj. Philonii persici, aut tantundem nostri Electuarii ad sputum sanguinis quod est mirabile.

℞. Sem. Hyosciami alb. papav. alb. an. ʒx. terrae sigill. corall. rubr. an. ʒv. sacch. ros. antiquiss. q.s.F. Electuari­um.

Divertatur Catarrhus cum ligatu­ris & frictionibus brachiorum & tibi­arum, & cucurbitulis sine scarifica [...]io­ne ad coxas; & lavando crura tali lavacro.

℞. Ros. rubr. fl. nympheae vi [...]l. be­ton. Chamaem. an. Mj. coq. in s.q. aq. pluvialis, & abluantur crura. Revel­latur etiam Catarrhus ad cutis capitis superficiem, sicut fecit Galenus in illa Nobili Romana quinto methodi, hoc medicamento securo & tuto.

℞. Cantharid. abscissis alis & ca­pitibus. ʒj. caricar. ping. numero j. fermenti parum. cum aceto scillitico F. Pasta. Manè abraso capite super su­tura coronali imponatur, dimittatur per horas octo. ubi excitaverit vesi­cam, acu rumpatur, & locus inunga­tur butyro, superposito folio caulis supra cineres calefacto, mane & vespe­ri ne fiat unio partium. Si hoc non suffecerit, fiat cauterium actuale in sutura coronali candente ferro, & de­cisa eschara impofito grano ciceris diu detineatur locus apertus. hooremedio multos actu Phthisicos pristinae sanita­ti restitui· etsi autem videri possit abominandum medicamentum, tutissi­mum tamen est, & sine aliqua noxa adhibetur; cum quo etiam plurimos Catarrhos ad thoracem delabentes compescui.

Consulo etiam ut in Majo bibat lac asininum vel caprinum cum saccharo, [Page 191] (nihil enim melius in talibus pulmo­num dispositionibus, & catarrho calido & acri) inchoando ab ℥iiij. & paulatim ascendendo ad lb j. cum modico Saccharo ne acescat in ventriculo, & capra in thalamum in­troducenda est, ne lac corrumpatur. Epoto lacte non est indormiendum, neque exercendum corpus. Manè & vesperi capiat de elect. sequenti, quod Pulmones confortat, ne recipiant ca­tarrhos exulcerantes.

℞. Pulmon. vulp. praep. & exsiccat. ℥ij. succi liquirit. capill. ven. an. ʒss. diapenid. cum sacchar. sine specieb. ca­lidis diatragacanth. frigid. an. ℥j. cum syr. myrtino, q.s.F. Electuar. & est D. Mesue. Vesperi inspergatur synci­put isto pulvere.

℞. Gummi Juniper. ros. rubr. myrtill. thuris, mastich. corall. rubr. santal. omnium, an. ʒss.F. pulvis. Helideus de Paduanis. consil. 7. lib. 3. consil. Cratonis & aliorum Medicorum à Scholtzio editorum.

Praeferimus reliquis omnibus reme­d [...]is in Catarrho salso diacodium liqui­dum. Capiat vero cochlear. j. hora decubitus, & si necesse sit etiam manè. Sed non sumat nisi salsedo vel tenuitas Catarrhi postulet. In continuo etiam usu praecipuè matutinis horis esse de­bet saccharum rosatum ad ℥ss. cui plurimum confidimus; idque magno­perè commendamus. Ad haec bis vel ter in septimana hora decubitus, ad magnitudinem cerasi rubri boli arme­ni optimi accipiat. Plurimum enim ad descensum Catarrhi conducit. Io. Baptista Montanus. consil. 156.

Subsectio undecima. Pro Catarrho & Tussi infan­tis.

INfans quidam undecimestris tenta­batur Catarrho cum tussi assidua & febre, pituitam frequenter evome­bat, multum lac sugebat, & parum mingebat. Post multa remedia cum perexiguo fructu usurpata, jussi ut in­ungeretur regio renum oleo scorpio­num Matthioli ter in die, unde urinae copiosiores redditae, & catarrhus im­minutus. Dicit enim Mercatus lib. De Morbis Puerorum, cap. 8. in pueris con­tingere catarrhum aliquando ex vitio & imbecillitate renum non trahenti­um serosum humorem, unde fit ut ille sursum translatus, fiat materia Catar­rhi, Lazarus Riverius. observ. 55. cent. 1.

Subsectio duodecima. Pro Catarrhis puerorum stran­gulationem minitantibus cum Epilepsia.

QUando ad statum vel vigorem morbi ventum est, soleo ego exhibere sperma ceti quantitate pisi in lacte muliebri dissolutum, & jubeo in­stillare in os pueri; postea moneo ut somno committatur· hoc remedio multis profui, quos etiam ferè pro de­ploratis habuerunt mulieres· nam fluxiones intercipit, & suffocationis paroxysmos mitigat. Sed tamen ex­hibere [Page 192] non soleo, nisi caeteris non ju­vantibus. Epilepsiae accessum sequen­tibus remediis arcere solemus. Ap­pendimus juxta Galeni & medico­rum consilia grana Paeoniae excortica­ta collo & brachiis puerorum. Sma­ragdum etiam integrum & minimè laesum cordi applicare solemus. Qui­dam etiam corallia rubra & alcis un­gulam ita usurpare solent; ad intra verò conservam paeoniae aut beton. exhibemus· aut facimus destillatio­nem, harum conservarum in aqua flor. tiliae, & de ea nonnunquam unam atque alteram guttam instillamus· a­versiones fiant frictionibus & ligatu­ris, si aetas permiserit. Vidi apud Italos cauteria actualia ad coronalem suturam capitis applicata fuisse bimu­lis & trimulis, atque contulisse. Io. Naevius. consil. 24. lib. 3. consil. Cra­tonis & aliorum Medicorum à Scholtzio editorum.

Subsectio decima tertia. Pro Catarrho suffocante ad fau­ces labente.

SUasi ut venam semel in anno ape­riret veris tempore. Et ut scari­ficatione uteretur in scapulis ter vel quater in anno. Pedes item frequen­ter noctu cubitum iturus calido deco­cto Salviae & Chamaemillae foveret, vel in illud imponeret. Purgaret cor­pus bis in anno pil. sine quibus ad. ℈ij. pro vice.

In ipso paroxysmo utilis est aqua, quae fit ex aqua vitae bene praeparata, cui saccharum candum tanta quan­titate ut parum dulcescat, additum sit, & parum aq. Cinamom. cum pauca aq. ros. & cochl. j. vel ij. mox sumat. Postea lac caprinum tepidum, in quo sempervivum ma­jus decoctum sit, & radix altheae, ore & faucibus contineat. Extrinsecus collo commodè circumdaretur lana nigra succida oleo liliorum inuncta, calefacta panno cannabino involuta; vel si perseveret malum, poterit tale Emplastrum collo circumdari.

℞. Nidi hirundin. ℥vj. pulverisetur, & coq. in vino albo, addendo pulv. bacc. lauri. ℥j. mellis ℥ij. ol. lilior. ℥iij.F. instar Emplastri, quod supra pan­num extensum tepidè collo circumde­tur. Felix Platerus. obs. lib. 1. pag. 185.

Ad diversionem Catarrhi suffocati­vi fortissimo lixivio & panno asperio­re cubitum confricarem, atque hoc modo exulcerarem istas partes, quae ne consolidentur, sed plurimum materiae efflueret, operam darem; non absque dolore fit, sed ob utili­tatem aequo animo ferat. Io Crat [...]. consil. 20. lib. 6. pag. 61.

Sectio 33. Pro Cephalaea antiqua.

PRo Cephalaea illa antiqua, Empla­strum sequens raso capiti, pileoli instar in verticis regione tota, & occi­pitii appositum, continuò gestabat. parabatur illud ex una parte Empla­stri de ranis (quod mirè efficax in Ce­phalaea sananda) & media parte Em­plastri de betonica & de alabastro. Fe­lix Platerus. observ. lib. 2. pag. 368.

Sectio 34. Pro Cephalaea biliosa.

VIctus ratio sit tenuis & qualitate frigida; mox antecedens causa revellatur clystere refrigerante in quo Cholagoga sint dissoluta, vel potione paulò valentiore, quoniam bilis hic quasi turgens est & furiosa. Deinde se­cta vena brachii sanguis adimendus ad calorem eventandum, simulque ad se­dandum dolorem, ejus causa nonnihil imminuta: parcè tamen detrahatur, quod eo vacuato, laxatis veluti habe­nis, bilis excandescat. Interim topi­ca etiam ab initio non sunt omittenda, à mitioribus ad valentiora fiat pro­gressus. ut,

℞. Ol. viol. nympheae, an. ℥j. aq. plantag. viol. aceti albi. an. ʒij.M. pro litu frontis & temporum. Vel,

℞. Ung. popul. infrigid. Gal. an. ʒij. ol. nymph. ℥j. aq. ros. plantag. an. ℥ss. aceti albi. ʒij.M. pro linimento.

Quod si dolor non cedat, ad nar­cotica parcè sumenda admovendaque confugiendum; reiterandaque erit purgatio cholagogis, apparatis prius humoribus biliosis syrupis & aquis convenientibus. Caeterum quoniam vigiliae laborantem hunc magnoperè torquent pro conciliando somno.

℞. Unguent popul. ℥ss. opii. cro­ci an. gr. iij. cum oleo nymph. F. li­nimentum pro pulsibus.

Illud unum quod nunquam fallit, hic addere placet praesidium ad bilio­sam Cephalaeam edomandam.

℞. Fol. mollium hederae, fol. plan­tag. viol. an. pt. aeq. & cum oxyr­rhodino terantur, & fronti tempori­busque imponantur· quod si his non cedat malum, caput stillicidio ex la­cte vaccino tepido subjiciatur; vel ex hydrelaeo parato ex oleo viol. & rosac. nec non ex aqua in qua praebullierint flores Chamaemill. melilot. aneth. sem. faenugraec. lini & hujusmodi alia anodyna temperataque medica­menta simplicia. Quibus addenda sunt aliqua adstringentia & roboran­tia ut rosae & plantag. folia. Io. Zecchius. consult. 56.

Sectio 35. Pro Cerebri Commotione.

STatim vena in brachio aperienda, simulque caput crinibus abrasis oleo ros. vel myrtino inungendum· aut tale Cataplasma capiti imponen­dum.

℞. Farin. hordei, fabarum. an. ℥vj. ol. rosac. ℥iij. aceti. q.s.F. Cataplas­ma quod capiti applicetur, & saepius renovetur. Clysteres injiciendi & re­petendi, atque aliae revulsiones per frictiones partium extremarum, cu­curbitulas scapulis appositas instituen­dae. Post quartum diem repellentibus discutientia admiscenda sunt, quale est hoc Cataplasma.

℞. Absynth. Mj. florum ros. rubr. chamaem. an. pj. farin. fabar. ℥j. sang. dracon· ʒij. mummiae, ʒiij. cum. ol. ros. q.s.F. Cataplasma. Tandem sola discutientia usurpanda; ex rad. alth. cyperi, cal. aromat. fol. salv. major. beton. fl. staechad. chamaem. quibus ad caput roborandum. fl. ros. rub. addant [...]r. Alexander Benedi­ctus Emplastrum ex gummi hederae valde commendat, eoque senem de­crepitum octogenarium, qui ex capi­tis percussione obmutuerat, praeter omnem opinionem se sanasse refert; idque etiam fracta· calvariae ossa, quod vix credibile est, ferruminare scribit. Paratur hoc modo.

℞. Gummi hederae ℥iij. resinae pu­rae, ℥ss. cerae, ℥iij. ol. ros. ℥ijss. am­moniac. ℥ij. terebinth. ℥iij. succi co­rymb. hederae. ℥iiij. farin. fabarum, q.s.M. pulli quo (que) columbini vel galinacei, vel catuli per medium dissecti, vel pul­mones animalium calidi capiti admoti insignem discutiendi vim habent. Dani­el Sennertus. cap. 20. sect. 1. lib. 1. Prax. medic.

Sectio 36. De Cerebri fungo.

QUemadmodum in stirpibus arbo­rum humores semiputridi per corticem extuberantes in fungos coa­lescunt, sic fracta exemptaque porti­one aliqua cranii, ac dura matre lae­sa, statim humores cerebri circa pla­gam affluunt, qui sive ossis sive aeris frigiditate condensati inst [...]r fungi con­crescunt, atque interdum adeo intu­mescunt, ut extra cranium emineant. Affectus autem ille Gale [...]o [...] fun­gus à similitudine appellatur. Est ve­rò caro mollis, levis, pallida, & spongiosa, quae quidem citò excres­cit, lento veró pede retrocedit. Potest etiam ex flatu procrea­ri.

Subsectio unica. Pro Cerebri fungo Cranii fra­cturae succedente.

FUngus hic intra 24 horas ita ex­crevit, ut magnitudine ovi galli­nacei extra Cranium emineret: illum tamen infra scriptis medicamentis foe­liciter divino favore persanavi.

In principio singulis, deinde alter­nis, ac tandem tertio quoque die se­quens enema injeci.

℞. Rad. & fol. alth. malv. parietar. mercurial. flor. chamaem. melil. fl. & fol. beton. an. Mss. sem. faenugraec. li­ni, anis. an. ℥ss. coq. in aq. ad con­sumptionem tertiae partis. in colat. lb j. dissolv. bened. laxativ. hierae picr. compos. an. ʒiij. vitellum ovi, salis, p.j. ol. chamaemil. ℥ij.M.F. Enema.

Bis verò in die somentationem se­quentem vulneri applicui.

℞. Fol. & fl. beton. salv. chamaem. melil. ros. sumitar. majoran. rosmar. an. Mj. sem. anis. faenugraec. an. ℥j. incid. & contundantur pro fotu. ha­rum herbarum. q.s. indatur sacculo ejus magnitudinis, ut mediam ferè partem capitis cooperiat, qui filo in­tertextus, coquatur in vini & aquae, an. pt. aeq. & applicetur calidè. Post fotum diligente [...] abstergendum est ca­put linteis calidis, deinde sequentem pulverem inspersi fungo atque toti­vulneri.

℞. Rad. caryophyllat. angel. calam. aromat. an. ʒss. rad. aristol. rot. irid. fl. ligni guaiac. an. ʒij. fl. Salv. sumi­tat. majoran. rosmar. an. pj.F. omni­um pulvis tenuissimus. Deinde se­quens Emplastrum applicui.

℞. Emplast. de beton. ℥iiij. gum­mi clemi dissolut. in ol. rosac. ℥j. pulv· ros. myrtill. an. ʒj. mastich. calam. a­rom. an. ʒjss. ol. rosac. q.s.F. Empla­strum. His fungus paulatim & intra 14. dies subsidit. Guil. Fabritius Hil­danus. ob. 15. cent. 1.

Consului ut inspergerent pulveres ex Spica & S [...]aenantho, quorum usu attritus est. Hoc remedio saepius fun­gos sanavi, ac proinde tanquam arca­num vobis propono. Petrus de Marchet­tis. observ. 6.

Sectio 37. Pro Cerebri inflammatione & Sphacelo.

HUjus morbi tanta est saevities, ut intra quaternionem primum ple­rumque enecet. illico incumbit saeva cum Cephalalgia, cujus dolor spinam ac occiput etiam occupat; ilicoque dejicit sensus cunctos· aegri tamen exiliunt ac se jactant pedibus, mani­bus, totoque corpore; maximè cun­cta involant manibus, ita ut quaedam mulieres ne propriis quidem capillis parcant, imo unguibus propriam fa­ciem defoedant, mox productiore morbo movendi vis in languorem abit. In silentio perenni perseverant, vixque puncti respondent. Febris acerrima comitatur; nec cibum nec potum ad­mittunt: ortum ducit à retorrido [Page 196] sanguine in cerebrum translato: un­de ineunte morbo facies cum tumore rubet, oculi cum rubore fixi videntur. Nam· in hoc malo ipsa cerebri substan­tia inflammatu [...]· unde tandem gan­graena. quae dum absoluta constitit, redintegrari cerebrum nequit. quae in procinctu est, & in [...] ob vim phlegmones, praecipiti calamitate trahit aegrotum, ob morbi potentiam & partis occupatae principatum. quod si ad quartum pervenerit diem, spes est morbum posse domari: nam viri­um id robur denuncia [...]. Curatio erit materiae ex cerebro evacuatio, ut (que) al­giosum evadat cerebrum· habita pro­visione totius corporis, materia à ca­pite repellatur; dein discute eam: dein flectatur ad algorem cerebrum. Verum tanta mali hujus est calamitas, ut vix haec perficias, antequam in gangraenam cerebrum trahatur· acce­dit quod vix intro remedia ac alimen­ta admittant. quare viribus adniten­tibus, seca internam in brachio venam, a leni clystere, abstine ab acri glande in tam feroci febre. Capiti actu frigi­da deinde admove, ut oleum ros. com­pletum cum pauco aceto· vel potius rigetur caput decocto actu frigido, en­div. lactuc. viol. portulac. parietar. vel ex his fiat Cataplasma cum oleo nympheae, & pauco aceto rosaceo. frigida admove, aestuantia remove. ita agatur ineunte morbo, Si aesti­vum fuerit tempus. fiant etiam re­vulsiones per cucurbitulas: ac fotus fiat ex decocto salicis viol. nymph. la­ctucae, malv. parietar. & fl. melilot. Cervici & humeris admove Canthari­des; & hirudines pone ad aures. S [...] ­ca venam in fronte· narium venae re­cludantur, ut copiosè sanguis effluat; tunc junge oxyrrhodino oleum cha­maem. & fove decocto malv. fl. cha­maem. melil. sem. faenugraec. & lini rad. alth. inclinato malo admove sternutatoria. alvus mollescat enema­te. Si urina detenta fuerit, illine o­leo Scorpionum pubem, & admove parietariam coctam, post quartum di­em redeant ad paucam cibi copiam· jus pulli laudatum cum sem. melonum. absit vinum: tandem validius pur­gentur jam▪ recreatis viribus. Io. He­urnius. ad Aphor. Hippoc. 50. sect. 7.

Sectio 38. De Cervi Lachryma.

TAntae creditur esse efficaciae Cer­vi lachryma in sudore ciendo ut si gr. v. vel vj. potui dentur, totum corpus ferè solvi judicemus. De hac loquens Abinzoar. lib. 1. tract. 13. cap. 6. Se tria grana Azir filio· regii magistri equitum, in lacte vel aq. cu­curbitae vel rosac. exhibuisse retulit, illumque à virulento ictero liberasse. Haec autem in cervis ante centesimum annum (testimonio Scaligeri) nulla est, temporis verò progressu generatur, & in juglandis molem accrescit. Di­citur magnam habere ad venenum effi­caciam, ut in Asia foelicissimo successu saepè experiuntur. Iulius Caesar Bari­cellus. hortul. genial.

Sectio 39. De Chalybis praeparatione.

HOc modo tutissimè sumatur Cha­lybs.

℞. limaturae Chalybis q.s. pone in Cruci [...]ulo donec excanduerit, sed citra fusionem, aufer ab igne, & limaturam in vase vino albo repleto extingue, & ablue. abluta limatura ponatur in um bra supra petiam lineam novam ad ex­siccandum. quo facto.

℞. Istius limaturae Chalybis hoc modo praepar. ʒj. vini albi lb x. pona­tur limatura in parvo sacculo lineo in vas vini quod recipit ipsius lb x. vas diligentissimè obturetur, ne exhalet a­liquid. & relinquatur per 24. horas, quo tempore elapso utere hoc vino chalybeato in prandio, ante prandium, in coena, vel quomodo libet, & excel­lentissimè paulatim operationes suas perficiet, si saltem per mensem inte­grum ipsius usus prorogetur. & in hoc nulla convenit regula in faciendo vel non faciendo exercitio. Solum aegro­tus eo tempore ab aceto & acidis absti­nere debet: acetum enim & Chalybs, infensissimi sunt hostes, & ex istis du­obus potius venenum quam medica­mentum praeparatur. quoniam verò aliquando limatura temporis mora, nigredinem contrahit, & sacculum in­ficit, ideo debemus singulis 8. vel 10. diebus eam extrahere, cum vino albo abluere, sacculum novum conficere, & denuo ut prius reaptare. Notandum est aegrotantem eo tempore quo vino utitur Chalybeato, debere nullum ali­ud vel in prandio, vel in coena sumere vinum, graviter enim erraret: eo solo debet uti, quandoquidem ut saepius observavi, nec colorem, nec saporem variat, nec odorem. haec recepta ut au­divi à fide dignis à Serenissimo Hetru­riae duce Emanavit; quicquid sit, op­tima est ratione & experimento con­firmata. Dominicus Panarolus. obs. 32. Pentecost. 5.

Sectio 40. Pro Chlorosi.

AUrifabri filia annos duo de viginti nata sexennio ferè foedos colores patiebatur. nil artis remediis contra contumax malum proficit [...]r. Dum peregrè profectura curru Succussorio devehitur, nauseabunda tandem vomit incredibilem humorum variegatorum copiam. animam agere videtur. intra 4. vel 5. dies deperditus faciei color re­cuperatur, nulla ope medica, sed solo vomitu spontaneo revocatus. ut mi­rum non sit si tantoperè in omni reple­tionis specie vomitiones Hippocrates commendaverit. Itaque credibile est à variis humoribus iisdem corruptis malum hoc ali ac foveri. Guil. Ballo­nius. lib. De Virginum & Mulierum morbis.

Inter caetera in antiquis obstructio­nibus in usum vocetur radix Enul. camp. in taleolas sectae & in vino albo maceratae. miraculo enim creditur foe­dos [Page 198] virginum colores tollere, idem ibi­dem.

Vocatus ad virginem nobilem icte­ricam, cachecticam, verminosam, Ca­tameniis olim fluere solitis destitutam, praemissis purgationibus, decoctoque tartari, rubiae tinct. mercurial. &c. Sa­phaenam aperui. tandem exhibito Mon­speliensium ad pallidos colores pulvere, quem Schyronii vocant, menses copi­osè provocavi, quibus fluentibus, icte­rus, & cachexia brevi cessere. Formu­la pulveris quem saepe fidum expertus sum est haec.

℞. Rubiae ʒjss. Sabinae. mufcerdae an. ℈j. Croci. ℈ss. lumbricor. vino lo­tor. & ustor. ʒj. (ego vermibus illis quos suspectos jam tum habebam bora­cem substitui) macis. fol. Lauri. an. ʒss. spec. aromat. rosat. ℈j. limaturae Chalybis ʒiij. rad. Enul. ʒj. Sacchar. duplum omnium Dosis ʒj. cum vino albo dulci. Henric. ab Heers. obs. 6. lib. 1.

Sectio 41. De Cholera Morbo.

CHolera Morbus (quae [...] potius quam [...] i. e. intestinis nomen suum mutua­tur) nihil aliud est, quam assidua & violentissima humoris pravi, vehe­menti cum perturbatione, per superi­ora & inferiora rejectio, à facultate ventriculi expultrice nimium irritata originem trahens. Causa hujus mali proxima est humor acris & biliosus ex­ustus & corruptus; qui in ventriculo genitus vel aliunde accedens, sua acri­monia & malignitate, expultricem ita stimulat, ut tandem sine mora intentis viribus conetur, retentrice facultate debili non resistente, per utrumque ductum tam molestam sarcinam depo­nere. Causae [...] sunt a­limenta prava substantia praedita co­piosius assumpta, qualia sunt, carnes porcinae, anguillae, allia, coepe, fungi melones, cucumeres, mala persica, & precocia, cerasa & alii fructus fugaces, praesertim si jejuno ventriculo, aut eo cibo repleto sumantur, & affatim illis sumptis bibatur. In vitio etiam sunt cibi pingues & acres, venena item & venenata medicamenta. tribuitur hic affectus ventriculo potius quam inte­stinis, quia causa morbifica magis in ventriculo quam intestinis conti­netur. Duplex statuitur Cholera, humida quam hactenus descripsi­mus, & arida, quae est Spiritus flatulenti sursum deorsumque excretio cum ventris inflatione ac strepitu, & lumborum ac laterum dolore· cujus causa non solum in calorem ventriculi nimium, & alimenta prava referenda est, sed etiam in bilem atram pravos­que humores ventriculo substratos. re­censetur Cholera humida inter perper­acutos morbos, utpote quae doloris atrocitate & excretionis vehementia, subitam inferre soleat mortem, ac in­tra 24. horarum spatium hominem è medio tollere. à Sicca non tantum im­minet periculum.

Subsectio prima. Pro Cholera acutissima cum Syn­cope in muliere.

STatim accitus, frictiones adhibui & ligaturam brachiorum. mox à Syncope relevata hoc sequens medica­mentum propinavi.

℞. Decoct· hord. non excortic. ℥iij. Syr. ex infus. ros. rub. ℥j.M. quo facilè vomuit, & secessum habuit. noluimus enim in principio ea, quae efferebantur cohibere. quinimò cum adhuc nauseabunda esset, hoc te­pidè propinavimus & evomuit. Nam sola aqua tepida cum Syr. acetos. simpl. satis officium suum in tali casu praestitit. Postea hunc Syrupum de­di.

℞. Aq. decoct. hord. Mund. ℥iij. Syr. de ribes. Syr. Cydonior. an. ℥ss. Syr. ros. rub. ℥ss.M.F. juleb. Jussi etiam ut ad majorem roborationem & constrictionem ventriculi, frequenter sumeret ex condito sequenti.

℞. Conserv. ros. antiq. conserv. acetos. rob. de ribes. an. ℥ss. diacy­don. sine specieb. ʒvj. sem. acetos. sem. citri pulv. an. ℈j. manus ch. perlat. ʒij. spec. triosantal. ℈ij. cum Syr. conserv. myrobal. emblic. & Syr. menth. F. conditum mediocriter molle. de quo sum [...]bat instar dimidiae casta­neae per horam ante pastum manè & vesperi. Etiam extrinsecus hoc un­guento ventric [...]lo roborato ac tempe­ratè calido inuncto manè & vesperi ante pastum.

℞. Ol. myrtill. cotoneor. an. ℥ss. ol. mastich. ʒij. corall. rubr. ros. rubr. hypocist. acaciae. an. ℈j. Santal. citrin. ℈ss. cerae exiguum F. unguentum. & sic tandem curata est. Petrus Forrestus. obs. 47. lib. 18. De Stomachi Affecti­bus.

Probatissimum & praesentissimum in Cholera humida remedium est Cry­stallus, ut testatur Langius. lib. 3. Epistol. cujus ʒss. vel per se exhiberi potest, vel cum Electuariis appropria­tis aliisque medicamentis. Daniel Sen­nertus. Pract. lib. 3. part. 1. Sect. 2. cap. 13.

Subsectio secunda. Pro Cholera Morbo.

JUvenis quidam bilioso temperamen­to praeditus, incidit aestate media in febrem tertianam, quae duabus pri­mis accessionibus satis mite apparuit, sed in tertia accessione, tanta fuit hu­moris biliosi malignitas, & ferocia; ut concitato vomitu, atque al­vi fluxu frequenti, cum maxima viri­um jactura, summum aegro periculum impenderet. vocatus ad eum praescri­bo clysterem ex jusculo cum conf. al­cherm. ʒiij. theriac. rec. ʒj. quo sta­tim vomitus & alvi fluxus sedatus est. quia verò in hujusmodi febribus ma­lignis saeva illa Symptomata in singulis maroxismis redire solent, & aegrum [...]ecunda, vel tertia invasione de medio tollere; ad praecautionē praescripsi victū incrassantem, & laudani gr. iiij. duabus horis ante paroxysmum sumenda; sic (que) [Page 200] symptomata praedicta non rediere, le­vis accessio fuit, & julepis refrigeranti­bus, incrassantibus, atque alexiphar­macis curatio absoluta est. Laz. River. cent. 3. observ. 78.

Mulier quaedam correpta est Cho­lera morbo 23. die Iulii, circa meri­diem, & ad vesperam usque vigesies alvum deposuit, cum gravissimis do­loribus, non solum intestina, sed etiam ventriculum infestantibus, ita ut se­quenti die, etiam vomitu premeretur, multosque humores acres & biliosos excerneret. Maritus à me consilium petiit. dum alia remedia pararentur, consulo ut aegra oxycrati cyathum as­sumeret, cujus adeo efficax fuit opera­tio, ut vomitus & alvi fluxus statim cohibi [...]i fuerint, & alia remedia omis­sa, dictitante aegra, se à morbo libera­tam & pristinae valetudini restitutam. Lazarus Riverius. cent. 4. obs. 8.

Mercator quidam Monspeliensis sep­tuagenarius, gravi cholera morbo cor­reptus 4. praecipuè remediis intra 7. dies liberatus est. Clystere ex lacte con­fect. de hyacintho, conserv. ros. & vitell. ovor. fotu ventriculi adstrin­gente & roborante, cum sacculis in vi­no rubro maceratis, julepo ex decocto plantag. & portulac. cum Syr. Cydo­nior. & confect. de hyacintho manè & serò exhibito; & laudano cujus gr. j. singulis noctibus in julepo dissolveba­tur. Pro miraculo habita est haec cu­ratio in tam provecta aetate. Lazarus Riverius. cent. 4. obs. 53.

Subsectio tertia. Pro Cholera Sanguinea.

LAterarius quidam media dum aestate uxorem suam formosam noviter nuptam, nimio libidinis ardo­re accensus aliquando cognosceret, val­de periclitatus est: nam copiosissimè per vomitum & secessum sanguis ex­cernebatur, cum calor & motus ora venarum aperuissent. istum morbum Choleram sanguineam appellavi. San­guine ad 12. circiter libras ejecto maxima aderant Symptomata, nempe pulsus deperditio, cum dejectione viri­um, facies Hippocratica, sudor frigi­dus, & jam desperatus erat. tamen propinatis cum vino granator. Lapid. Haematitis. ℈iiij. statim sanatus est, magna omnium admiratione. Do­minicus Panarolus. obs. 11. Pentecoste 1.

Sectio 42. Pro Cicatrice in facie auferenda.

IMperavi uxori meae ut sudore vel madore effluente ex ovo dum assa­tur cicatricem suam saepius liniret, quo valde dealbata & rectificata est. hoc erat Nicoli secretum, quod tamen hoc tempore valde commune & vul­gare factum est nostra & aliorum me­dicorum opera, qui saepius eo usi su­mus. expertum hoc (ait Rondeletius) à dominis Thocano & Fabr [...] medicis, [Page 201] sed nos usi sumus in uxore antequam Rondel. legissemus. oleum etiam de myrrha optimè cicatrices dealbat. For­restus. obs. 4. & Schol. lib. 31.

Sectio 32. De Cicutae veneno.

NOn est hoc venenum quod Athe­nienses Socrati tribuerunt, ut po­nit Conciliator, sed fuit quoddam ve­nenum compositum, quod Cicutam vocarunt; ut in historiis legi Romano­rum, nam & de hoc Valerius Maxi­mus mentionem facit. Cicutae Bezoar est pulvis Gentianae cum vino datus, theriaca verò est ex conferentibus. Per initia autem per vomitum excutere o­portet, & quod ad intestina prolapsum est, expurgabimus. tum ad vini me­raci potionem veluti praesentissimum remedium transibimus, per intervalla illud exhibentes.

In quibus intervallis lac vaccinum, aut asininum, aut absynthium cum pipere communi & castoreo, rutam (que) cum mentha in vino exhibebimus. to­tum praeterea corpus calefacere condu­cit, & praesertim praecordia. ad vehe­mentiorem item motum ac cursum ae­ger cogatur. Petrus Forrestus. Schol. obs. 10. lib. 30. De venenis.

Cum Rusticus quidam vinitor suas coleret vineas, ligone fortè fortuna erutis Cicutae radicibus, secumque domum delatis, pastinacae radicis loco decoxit, comeditque in coena unà cum uxore, mox statim ambo ivere cubi­tum. Media autem nocte, à somno expergefacti, omni penitus amissa ra­tione, huc atque illuc per domum in tenebris vagabantur, amentia & furore ducti: unde caput, faciem, & oculos, in parietes percusserunt, ut manè ac­curentibus vicinis, partim percussio­nibus tumidi, partimque effuso sub cute sanguine liventes, tumentibus ad­modum oculorum palpebris, horren­dam ac monstrosam ostenderint faci­em. Vocor ego statim ad Curam, per­contatisque domesticis, quibus eduliis in caena victitassent, reperi hos Cicu­tae esitasse radices, quas pastinacae esse crediderant. quandoquidem mihi in propinquam vineam abeunti, ostende­runt illi locum, ubi rusticus ille radices effoderat, ibique inveni alias Cicutae radices, quae jam folia emittere incipi­ebant. qua re perspecta, celeriter ad aegros redii, quos quidem non multo post tempore deo adjuvante, in pri­stinam mentem & sanitatem resti­tui.

Decepta quoque his radicibus est, superioribus annis quaedam nobilis Matrona, quae radices proprio in horto effossas toti familiae decoxit, ac prae­buit esitandos carotarum loco.

Quinetiam Monachum Francisc [...] ­num curavimus, qui plurimis mensibus modò amentiâ modò surore agebatur, quod Cicutae folia, hortensis petro­selini vice, pis [...]ium quorundam juscu­lis imposita, comedisset. Caveant igitur omnes, ne in haec veniant discri­mina. Petrus Andreas Matthiolus. com­ment. ad cap. 11. lib. 6. Diascorid.

[Page 202]Cicutae folia necarunt Franciscum Tr [...]polinum, Praeceptoris mei Pom­ponatii praeceptorem, virum sui saecu­li phoenicem; loco petroselini hausit in jusculo posita ab ancilla. itaque a­mens, sine sopore, discipulis suis sui triste desiderium reliquit. Iul. Caesar Scaliger exercitatione, 152.

Anno Christi 1665. Generosa & nobilis Domina de Àlva, socrus mea plurimum colenda, in oppidulo ad Fortham sito quod Cul-ros dicitur cum familia degens; fortè per famulae im­prudentiam, ipsa cum omnibus dome­sticis jusculum in prandium sorbendo hauserat, in quo coctae fuerint (pasti­nacae loco) cicutae radices.

Infoelicis hujus insortunii haec di­cebatur causa, quod nimirum depositas in horto domui adjacente non ita pri­dem effossas pastinacae & cicutae radi­ces, sed locis satis dissitas, pueruli po­stea illic colludentes confuderint & unâ miscuerint; ac famula fandem rei cu­linariae praeposita, speci [...]i similitudine decepta, vice pastinacae cicutas colle­gerit, & in prandium destinaverit, innocentissimè quidem illa, sed peri­culosissim [...] sanè errore: vix enim ab­solverant perniciosum illud ferculum, cum ecce suas vires, virulentum ve­n [...]num exere [...]e coepit; omnes quippe plurimum exagitavit teneb [...]icosa ver­tigo, guttu [...] malè habuit, ariditas & constrictio difficilis, cum quasi stran­gulatione ex suppreffo nimi [...]um spiri­ [...]u & suffocatione, adfuit etiam men­tis perturbatio & alienatio, ita ut ab­surda plurima quorum postea ad se revers [...] neutiquam meminer [...]nt, tum quidem verborum nimium prodigi af­ [...]atim effutiebant. Miseranda prorsus fuit tunc temporis totius familiae con­ditio, vix enim se invicem agnoscebant, nec quid dicerent, vel facerent satis noverant. Vocatus ego in auxilium E­denburgo, quod circiter 14. millia pas­suum à Cul-ros distat, quam primum potui advolavi, totis viribus omnibus­que affectibus secundum artis praescrip­ta, sublevaturus (fub deo) tam charae familiae, cui me natura prius, nunc verò Sors melior tam arctè ligaverat. Ut eo circa nonam matutinam diei se­quentis perveni, omnes deprehendi non sine maxima laetitia propemo­dum restitutos; inciderant quippe antè nostrum adventum, licet non in medicum, in medicinam tamen. Sin­gulis enim (consulente potissimum nobilissimo illustrissimoque Domino Comite de Kinkairne, cui ob egregiam tum praestitam operam multum se de­bere haud inviti fatentur) propinata est potio emeti [...]a ex infusione croci Metall. injecti sunt etiam Clysteres purgantes: post sic probè tam per vo­mitum quam secessum evacuatam ma­teriam cicutae venenatam, de vino Hi­spanico magnis repetitisque haustibus biber [...]nt omnes, cum corporis exerci­tio ad caloris excitationem, quia in somnum aderat summa propensio. theriaca tandem exhibita est. tantum habuere haec praesidia successum, ut an­ [...] di [...]m Cr [...]stinum cessarint omnia re­ce [...]sita Symptomata, & ad se paulatim re [...]erint, si [...]e ulla nostra opera, nisi quod illis ad recuperatam sanitatem ulterius confirmandam, vinum medi­catum [Page 203] bibendum praebui, in quo infuderint rutae & absynthii summita­tates cum pulvere radicis Genti­anae.

Cicutam intro assumptam vene­num esse idque aliquando letiferum, sancivit jam olim Galenus. lib. 3. de Simpl. Medic. facultat. cap. 18. & lib. 5. cap. 14. Primo item cap. lib. de succor. bonitate & vi­tio.

Consentiunt Paulus Aegineta. lib. 5. cap. 41. Aetius Tetrabibl. 4. Ser­mon. 1. cap. 63. Actuar. Method. Med. lib. 5. cap. 12. Scribon. Largus. lib. de Compos. Med. cap. 47. Dioscor. lib. 4. de Materia Medica. cap. 79. & lib. 6. cap. 11. Plutarch. Symposiac. lib. 3. quaest. 5. circa finem. Coelius Rhodigin. lib. 23. Lect. Antiq. cap. 10. lib. item 28. cap. 31. & 35. Iul. Sca­liger. exercit. 152. Santes Ardoynus. lib. 3. de Venenis cap. 62. Caspar Hoffmannus. lib. 2. de Medicam. Offi­cin. cap. 67. Mathiolus. in lib. 6. Dioscorid. cap. 11. Daniel Sennertus. lib. 6. Pract. part. 7. cap. 6.

Sectio 44. De Cingulo Mercuriali.

CInguli Mercurialis usus frequenti­or multis est justis de causis suspe­ctus. inimicus enim plerisque est Mercurius, imprimis imbecillioribus & convulsionibus obnoxiis. Scabio­sis tamen & cutis prurigine laboranti­bus audacter Empirici applicant, quos eo nomine castigat Mindererus Thre­nod. Med. cap. 14. P. Hechsteterus dec. 3. obs. Med. cas. 7. damna recenset illorum qui cingulo isto ad scabiem te­merè usi sunt. Rusticus in urbe no­stra cingulo mercuriali sanitati quos­dam restituit feliciter, qui pura cor­pora crebro medicamentorum à medi­cis praescriptorum usu obtinuerant. Filiam Civis Haf [...]iensis totius capitis scabie diu deturbatam cingulo persa­navit. Eodem cingulo integrae sanita­ti restituit generosum quendam vi­rum, qui ex male curata pedis fractu­ra per plusculos annos intollerabiles dolores expertus fuerat, & inveterata ulcuscula in parte affecta.

Mercurii cingulum alii ita confici­unt, Mercurium saliva aut Saevo ex­tinctum albumine ovi excipiunt, illi­nuntque supra gossipium, quod in cinguli modum confuunt: Noster ve­rò mercurium cum oleo juniperinó su­bigit, & in massam compingit, corio­que in cinguli formam refecto illinit, quo medium corpus constringi [...]. com­mendatque ad omnes affectus malig­nos, cancros, ulcera mal [...] moris & an­tiqua. ita audaces saepe fortuna juvat. Thomas Bartholin [...]s. Histor. 79. cent. 3.

In [...]ermedi camenta mon [...]ro [...]a, qui­bus Empirici moderni nobilissimam artem Chirurgicam, maximo morta­lium damno defoedarunt, Zona mer­curii non infimum locum apud vulgus obtinuit, praecipuè in scabie, & iis, qui in perigrinationibus à pediculis immunes esse cupiunt. Cingulum hoc duorum transversorum digitorum [Page 204] latum, & ex limbo panni adaptatum, mercurio crudo, axungia porcina vulgari modo extincto, imbuitur, nu­disque lumbis induitur: infeliciter ces sit honestae cuidam matronae illius usus. Guil. Fabritius Hildanus. obs. 93. cent. 5.

Sectio 45. Pro Clavis pedum.

ABscindantur Clavi decrescente luna, pedibus aliquandiu pri­mum aqua calida lotis, deinde admo­veantur folia hederae contusa, & singu­lis diebus iteretur remedium manè & serò. intra 15. dies clavus extrahitur. Unde colligere est attractivam vim hederae inesse potentissimam. Samuel Forminus. obs. 35.

Succus hederae terrestris superposi­tus clavum curare dicitur: idem prae­ [...]iat & succus Chelidon. & habetur pro praesentaneo remedio. vel ammo­niaco & galbano in aceto dissolutis in­star cerati appositis utere. vel succum tithymali pluma instillato. sic enim plurimos curavi. Petrus Forrestus. obs. 12. & Schol. lib. 4. Obs. Chirurg.

Sectio 46. De quadam gravida Clysterum usu nutrita.

NObilis quaedam ac pia, Matrona cum utero gestaret, febre cor­ripitur, ex qua cum restituta esset, ab omni cibo & potu ita abhorruit, ut spatio sex hebdomadum nihil ferè per os assumere posset: quapropter D. Auberius medicus doctissimus jussit, ut singulis diebus bis jusculum carnis castratorum, caponum, gallinarum, & similium in quibus vitella ovorū dis­soluta erant per alvum injiceretur, quorum beneficio ita fuit nutrita, ut foetum ad constitutum tempus usque gestarit, foeliciterque peperit. Ab­surdum itaque est, quod multi ab hoc remedio tantopere abhorrent, ac ple­rumque potius mori cupiunt, quam Clysteres admittere: foeliciter pepe­rit puellam, cui ego cum decimum circiter annum attigisset, & Catarrho ad oculos post variolas affecta fuisset, setaceum applicui unde convaluit. Gu­il. Fabrit. Hildanus. observ. 30. cent. 4.

Sectio 47. De Coeliaco Morbo.

[...] & [...] af­fectus sunt cognati, secundum magis & minus duntaxat differentes. In hoc conveniunt▪ quod in utroque sit ciborum inconcoctorum excretio. Di­stinguuntur verò per hoc, quod Lien­teria (i. e. Laevitas intestinorum) sit praepropera & cita cibi nullo modo mitificati nullamque alterationem, nec in substantia, nec in colore adepti, per alvum excretio. Coeliaca verò passio assumptorum aliquo modo sed leviter tantum transmutatorum è ventriculo per intestina transitus. Causa utrius­que est, retentrix ventriculi & intesti­norum facultas laesa, in Lienteria qui­dem penitus abolita, in coeliaco morbo solum diminuta· aboletur vel immi­nuitur retentrix ventriculi facultas ab iisdem causis, prout vel graviores sunt vel leviores. Frequentissima est in­temperies frigida & humida, cum hu­more pituitoso conjuncta▪ ventriculum relaxante, ejusque internam superfici­em rugosam oblinente, ita ut alimen­ta in eo retineri nequeant, sed incon­cocta per intestina praeterlabantur; fit etiam ob expultricem ventriculi & in­testinorum à mordacibus humoribus irritatam, qui vellicando ad praematu­ram excretionem excitant. Hanc fa­cultatem pariter stimulat inflammatio & ulcus ventriculi, venenum item as­sumptum, aut maligna qualitas ventri­culum obsidens. Coeliaca passio quan­doque pro causa agnoscit, laesam Chy­li per spongiosam intestino [...]um cru­stam in lacteas venas trranscolatio­nem. Gravibus quinetiam & lethali­bus morbis saepe succedit Lienteria, ut videre est in dysenteria, & febribus malignis ob nimirum summam reten­tricis imb [...]cillitatem. Mala sunt haec non contemnenda, quod universo corpori nutrimentum subtrahant.

Subsectio prima. Pro Coeliaco Morbo.

POst vomitum & purgationem sto­machale scutum ita paravimus.

℞. Ladani puri & bene olentis, ʒjss. lign. aloes ʒss. mastich. thuris, a [...]. ʒij. nuc. mosch. macis, piper. longi, caryophyll. cal. arom. menth. an. ʒj. cum cera & resina. q.s. ad ignem. M.F. ceratum stomachale, quod in pan­no scarlatino ad scuti figuram exten­datur adjecta ʒss. Galliae mosch. & ventriculo admoveatur. Hoc enim ad ventriculi malam intemperiem pro­pulsandam multum▪ conducit, veluti ad concoctricem, & retentricem facul­tates ipsius ventriculi malè affectas ro­borandas & instaurandas, quod unum nobis praecipuum in hac curatio [...]e propositum est. Deinde hoc condito usi sumus.

℞. Diacydon. cum speciebus, lb j. theriac. opt. ℥j. diacinnamom. ℥ij. in mortario marmoreo omnia rectè pi­stentur, & cum aromatica Cydonior. miva. F. conditum, de quo singulis [Page 206] diebus ℥j. jejuno stomacho comede­bat, & desuper pro posse dormiebat, & ad quatuor sequentes horas cibum non capiebat· iis autem & optimo victu intra viginti dies melius de ven­triculo habere coepit. Victum talem institui, capi aut gallinae vel perdi­cis succum bibebat, quem sic extrahe­re mandabamus. Alitem exentera­tam accipe, & ipsam optima & pura mastiche cum cinnamomo el. & paucu­lo pane refarci, & ad ignem in veru coque, quam sic non exactè assam tor­culari exp [...]imes, & succum multum in­de extractum, aegro potandum dabis, non nisi pulvisculo spe. diamosch. dul­cis, & diambrae adjecto. Est sanè succus hic optimus, quia concoctu facilis, ventriculum minimè gravans, & pau­cas vel nullas gignens superfluitates. Mastiches etiam & cinnamomi ratione ventriculi malas qualitates emendat, & ejus facultates vitiatas ac debiliores redditas roborat & instaurat. Post hunc verò succum ebibitum parum pulli aut alterius alitis, benè elixae comedebat, ac tandem parum vini ru­bri generosi adstringentis bibebat· ini­tio etiam cibi semper parum diacy­don. praegustabat, ut ventriculum ad ea quae postea comedere debebat, sta­biliret. Amatus Lusitanus. cent. 3. curat. 87.

Subsectio secunda. Pro Coeliaca Affectione in In­fante.

PUer quidam Princeps annum na­tus, post ablactationem mense uno cum dentire inciperet, alvi fluore cepit corripi; dejiciebat quater vel quinquies in die materiam pultis in­star huic qua pasci solebat, ex farina & lacte coctae, non admodum dissi­milem, & veluti clylosam, bile tamen tinctam, admodumque acrem, & foe­tidum odorem spirantem. Cum non cessaret hic fluxus diebus tribus se­quentibus, sed augeretur potius, in­fansque nonnihil calere & fitire inci­peret; vocatus ego, vitio ventriculi hoc accidere, quod singultus diu per­severans saepe comprobabat, & quandam Lienteriam cum coeliaco morbo sub­esse judicavi.

Primùm Syrup. Cydonior. ex cochl. exhibui, cui interdum pulverem corall rub. & tantillum pulv. rad. tor­mentillae permiscui, eundemque syr. cum aq. ros. rec. stillata alioquin pro­pinavi· ventriculi & ventris regionem oleo mastichino indies bis inungere jussi. terque tantum in die pultem exhibere, cujus portioni interdum co­rallos miscui. aquam quam bibebat, prius in vitro decoquere jussi, postea­que panem tostum huic indere, eam­que, sed si fieri posset, rarius exhibe­re. Adhuc non cessante fluxu, jussi orizam cum lacte decoquere, verum cum respueret, pultem cum lacte in [Page 207] quo silices albi extincti essent, coquere jussi. Lac amygdalinum interdum loco aquae propinavi: & cum admodum singultiret, Syr. cydon. quo delectaba­tur, exhibui, statimque singultus ces­savit. Cataplasma ex illis quae ad ma­num habere poteram, sic paravi.

℞. Cydonia, & pyra sicca, p.ij pa­nis parum tosti ablata circumferentia nimium usta, laminas ij. decoq. in vino rubro, donec mollescant, con­tund. addendo pulv. ros. rubr. absynth. an, ʒj. mastich. boli armen. an. ʒij. ol. mastich. ℥j.M. & extend. super pannum, & ventriculi ac ventris re­gioni apponantur, repetanturque ter in die, quando ad dormiendum fas­ciis involvitur. repetitum altero die fuit, additis ol mastich. ℥j. ol. cydon. nardin. an. ℥ss. pulv. mastich. ℥j. sic­que mox postea expurgata omni il­luvie malum cessavit. Felix Platerus. obs. lib. 3. pag. 855.

Sectio 48. De Colica.

COlica ab intestino colo nomen ha­bet, quod in eo maximè crude­litatem suam exerceat: ejus saepe tan­ta est atrocitas, ut multi immisericor­diter ab ea tractati, levandi doloris causa se confoderint. Est tristis sen­satio intestinorum praecipuè coli cum faecam retentione, à solutione conti­nui oriunda.

Causa proxima est solutio continui; vix enim potest tantus dolor ab in­temperie originem suam trahere. Cau­sae materiales sunt, flatus, excrementa indurata in intestinis coercita, humores praesertim biliosi ac pituitosi, interdum inflammatio, quandoque vermes, & [...]lia quaevis materia seu frigida seu ca­lida; quaecunque etiam intestina vio­lenter comprimere, vel obstruere, vel erodere potis est, aut impensè altera­re; quod materiae malignae denegan­dum non est: cum haec interdum do­lorem colicum accersere possit. Mate­ria verò ipsum faciens, aliàs in cavita­te, aliàs intra intestinorum tunicas continetur, quandoque in utroque ex dictis locis.

De triplici potissimum colica men­tio fit apud medicos; De flatulenta nimirum, pituitosa & biliosa· quae à flatibus oritur, dolorem habet maxi­mè vagum, qui non diu in eodem lo­co persistit, sed modò sursum, modò deorsum, modò ab uno latere in op­posi um divagatur, & distendendo ex­cruciat. Bilis rursus colicam cum mordacitatis sensu inducit, & plerum­que sitim & oris amaritudinem comi­tem habet· inter pituitosas, ut crudelissi­mam eam refert Galenus, quae à pitu­ita vitrea intestinis tenaciter impacta, ortum ducit, quae pali infixi vel tere­bri perforantis speciem exhibet· hunc comitatur affectum frequens nausea & vomitus, excrementorum retentio, ita ut interdum ne flatum quidem supra vel infra excernere possunt; & saepe dolor modò in una parte, modo in a­lia vehementius infestat: per quae figna non ineptè à dolore nephritico [Page 208] distinguitur; sed manifestius multo, si dolor locum renibus altiorem occu-Parit, & rejecta per sedem pituita vi­trea, vel faecibus induratis, aut alia materia, dolor quieverit: haec enim Colicam satis manifestant, ut alia▪ & praecipuè doloris situs & stabilitas, cruris stupor è directo, & arenula­rum vel calculi exclufio nephriticum indigitant.

Subsectio prima. Pro Colico dolore ex pituita crassa.

UT hic Clyster injiceretur man­davi.

℞. Rad. alth. ℥j. fol. malv. mer­curial. an. Mj. fol. rutae. fl. Chamaem. & melilot. an. Mss. sem. anis. foenic. carui. an. ʒij.F. decoctio in jure pulli pingui. in colat. lb j. dissolv. Cass. hierae picrae. an. ℥ss. bened. Lax­at. ʒij. ol. amygd. d. ol. aneth. & Chamaem. an. ℥j. salis gemmae. ʒj. salis communis. ʒss.M.F. Enema. nihil effecit. glandem adhibuimus sed frustra.

Ad ructus verò expellendos sume­bat ex decocto fl. Chamaem. in cerevi­sia. nihil juvabat. Ideo ad Clysteres fortiores transivimus, non tamen u­num Clysterem super alium statim im­mittendo, ut stolidi facere solent; qui singulis horis ferè indifferenter enema injiciunt: quod minimè fieri debet. Ideo expectavimus in alterum diem, & tunc decocto superiori addentes, fi­cus pingues & passulas, & ℥j. fol. Se­nae. & post colaturam eadem lenientia & laxantia, addendo butyri ℥j. & lo­co ol. aneth. rutaceum, clysterem de­nuo injecimus, qui tamen nihil effecit. Ideo sex vel pluribus horis intermissis, in eodem decocto decoximus pulp. colocynth. in nodulo raro ligatae, ʒj. agar. el. ℥jss. & hujus decocti acce­pimus lb j. addendo bened. laxat. ℥j. cass. ℥ss. hier. picr. ʒiij. philon. ro­man. (ob ingentem dolorem) ʒss. ol. chamaem. aneth. amygd. d. an. ℥j. sa­lis communis, ʒjss. salis gemmae, ʒj· F. Clyster. injiciatur moderatè cali­dè· quo quinquies egessit valde pituitosa cum flatibus multis, & do­lor ex parte sedatus est. Die vero sequenti in diluculo exhibui ℈ij. the­riac. opt. & spec. diagal. ℈ss. cum ℥iij. aq. hyssop. idque calidè egregiè. dolo­rem sedabat sudore subsequente. sed hora sexta post meridiem cum dolor iterum rediret, hoc fotu rursus cessa­vit, nec amplius rediit.

℞. Fl. chamaem. & melilot. an. Mj. sem. malv. lini, carui, aneth. an. ʒiij. coq. in aq. pro fotu cum spongia. Do­lore non redeunte, ad reliquias ven­tositatum depellendas, tum ructus auferendos, ad ventriculi & intestino­rum roborationem, ex elect. sequenti sumebat omni mane, ad magnitudi­nem castaneae.

℞. Conserv. fl. anthos, ℥ij. cons. ros. spec. diacumini, & diagalang. an. ʒij. cum syr. menthac. fiat ad modum conditi. Hisce praesidiis in longum tempus sanatus est. Sal gemmae pro­prietate quadam, ut saepe experti su­mus Scybalas emollit. Petrus Forte­stus. [Page 209] obs. 5. lib. 21. De Mesenterii & Intestinorum Affectibus.

Si ex pituita crassa malum originem habeat, & dolor vehementissimus fu­erit, praestat initio uti clystere ex oleo communi, Paulo authore. Saepe enim vitream simul cum faecibus pituitam expulit, ac dolorem subitò finivit talis Clyster· vel uti licet eodem o­leo, in quo prius decocta fuerit ruta, seu semen aliquod quod fla­tum dissipet; liquato prius in prae­dicto oleo, adipe anserino vel gal­linaceo· Fotus etiam in hunc mo­dum praescribatur.

℞. Rad. alth. ℥jss. fol. malv. alth. an. Mj. fl. chamaem. melilot. summi­tat. aneth. an. Mss. sem. faenugraec. lini, an. ℥ss. sem. anis. cumin. fae­nic. an. ʒij. bulliant in hydraeleo· & cum spongiis duabus alternatim, partibus dolentibus applicentur. De­tur quoque postea medicamentum diatrion piperion & theriaca. Ubi verò pituita satis est extenuata, purgans medicamentum exhibeatur, ut hiera. Petrus Forrestus. obs. 7. lib. 21.

Rondeletius nobilem Matronam cu­ravit, cum gravissimo dolore coli de­tineretur ex pituita, & nihil ad ma­num esset, solo vino hippocratico in­jecto, eodem modo & rusticus qui­dam curatus fuit. Petrus Forrestus. in Schol. obs. 7. lib. 21.

Subsectio secunda. Pro Colica Biliosa.

FRigida aqua usus sum in iis quo­rum vires robustas & partes prin­cipes illaesas deprehendi: ac scio me levasse omnino dolorem & totum mor­bum, ne reverteretur amplius, pro­hibuisse.

Amatus. cent. 1. curat. 2. Histori­am habet de Muliere colica ex calida causa laborante, quae ex potu aquae frigidae, subito incantamenti instar dolore laevata est, non amplius redue­unte.

Idem quoque in filio Falconis colica à causa calida laborante, gelidam de­dit, & insuper pannum lineum frigi­da aqua immersum, ac manu pressum umbilico ad moveri jussit: nec non dia­papav. in rotulis dabat, ac desuper a­quam Endiviae· quibus paucis intra triduum sanus factus est, non sine multorum admiratione, & artis me­dicae decore. Petrus Forrestus. Schol. obs. 12. lib. 21.

Religiosus quidam obnoxius erat co­licae biliosae diuturnae & contumaci, quae saepe recurrebat. cujusdam consilio, sumpsit manè frustum butyri recentis, superbibendo parum vini. hoc reme­dio per longum tempus continuato, ab affectu liber & immunis evasit. Laz. Riverius. obs. 71. cent. 2.

Subsectio tertia. Pro Colico Dolore.

INter alia decoctum fl. chamaem. commodè exhibui· quod quidem si quid aliud hypochondriis ac reliquis visceribus quae circa hypochondria sunt, gratum existit. Condensata cor­pora rarefaciens, indurata emolliens, ac tensa relaxans; doloresque sedat ac mitigat. Decoquantur cum cere­visia. Hoc decocto saepius nos dolo­rem mitigavimus, praesertim si cum pituita etiam flatus adessent. Petrus Forrestus. obs. 16. lib. 21.

Dedi usitatum meum ad dolores co­licos sedandos remedium.

℞. Ol. amygd. d. rec. expr. ℥jss. vini malvat. ℥ss. syr. papav. ʒij. pro uno haustu. Felex Platerus. obs. lib. 2. pag. 450.

℞. Cassiae rec. extr. ℥ss. spe. hier. ʒss. ol. amygd. d. rec. q.s.M.F. bo­lus. Egregium est hoc medicamen­tum ad pituitae eductionem, nec sinit post ejus usum alvum indurescere. Quidam redactus erat ad extremam maciem ut [...] hominis esse videre­tur, & laborabat simul perpetua ob­structione & duritie alvi, & colica subinde recurrente, cum hoc aliquoti­ [...]s usus esset, redierunt intestina ad of­ficium suum. Caspar Hoffmannus. consil. 12. lib. 3. consil. Cratonis & aliorum Medicorum à Scholtzio edi­torum.

Si adest dolor colicus, injiciatur per Enema oleum amygd. d. cum vino malvatico· apponatur ventri rete castrati coctum in oleo adjecto chelidon. maj. contuso cum rad. si haberi possunt. Prosunt etiam Ca­tuli lactantes ventri appositi, qui si veteribus Latinis Medicis fides est adhibenda, malum ad se trahunt, atque ipsi deinceps colicis doloribus moriuntur. Ventrem etiam Anatis vivae deplumatum malum ad se tra­here, si ventri apponatur, experien­tia constat. Idem praestat rana viva apposita. Magni etiam Medici aquam frigidissimam apponunt, nolim tamen ullum temerè ad hoc remedii genus pervenire. Per os magno cum ad­jumento datur album quod in fimo gallinaceo reperitur ex optimo vino. Quidam adjiciunt membranas inter­sepientes nucleum in juglande. Io. Crato. consil. 13. lib. 3.

Subsectio quarta. Pro Colico Dolore.

JAcobus. Finckius avunculus meus, suspiciendus colico dolore torque­batur, canis milesius ventri impositus, qui cum incaluisset, urgebat exitum, vomuit vehementer, & tormina avun­culi remiserunt.

Ancilla ejusdem in dolore denti­um, eundem canem genis apposuit, sensitque levamen, sed canis dolorum impatientia hinc inde cursitare & la­trare coepit. Thomas Bartholinus. hist. 53. cent. 6.

Colica oritur ex flatibus verum est, sed hic protinus aliqui festinant [Page 211] ad flatus discutiendos, adhibent fo­menta, illinunt unguenta, dant per os flatus discutientia, &c. quae sanè in colica leviori faciunt quod debent, hoc est, discutiunt flatus: sed in vehemen­ti tantum abest, ut prosint primùm administrata, ut plurimùm etiam no­ceant, quandoquidem pituitam in in­testinis contentam in flatus dissolvunt, & morbum augent. Sicut memini accidisse Doctori cuidam, quem re­media contra Colicam apta, non apto tempore usurpata, pene enecarunt. habent flatus discutientia suum lo­cum, & iis omnino opus est, sed an­tequam ea adhibeantur, necesse est vias inferiores aperiri, stercora arida obstructionem facientia educi, & sic­citatem intestinorum emendari. Ad hoc medicamentum nullum magis ido­neum est quam Clysteres lenientes, mollientes, & si viscida materia adsit, etiam incidentes & abstergentes· ne (que) protinus si unum Enema successu ca­ruerit, desistendum est ab ulteriore usu illorum, sed insistere oportet, donec obstructio à retentione faecum exorta tollatur. cur autem non recipienda sint olea in Clysteres non video, cum lubricitent intestina, eaque molliant· multo magis metuo siccitatem, quae non usurpatis oleis relinquitur. Gale­nus certè cum ex phlegmate vitreo in­testina ipsi veluti terebro perforaren­tur, fatetur in illa sua colica, injecto per Clysterem oleo rutaceo, magnam frigidissimae pituitae, i. e. vitreae copiam excrevisse & convaluisse· Adscribam verba Langii popularis mei medici ex­pertissimi ex epistolis ejus.

Si Colon (inquit) flatu grosso aut phlegmatis vitrei frigore & cruciatu intollerabili divellitur, si oleo subtilio­ris substantiae, quale est Sabinum (in quo ruta aut semina cumini, dauci, anisi, decocta fuerint) cum Clystere infuderis, patientem confestim ab hu­jus doloris colici carnificina liberabis. Avena in sartagine frixa, & sacculo indita, egregium est fomentum in do­loribus Colicis. Marchionem quen­dam ex magnis doloribus relevavi hoc uno, cum nihil reliquorum adesset ad manum. Attenuat flatus & vim habet etiam laxandi. Caspar Hoffmannus. consil. 14. lib. 3. consil. Cratonis. &c.

Subsectio quinta. Pro Colico Dolore.

OLeum amygdalinum cum vino malvatico haustum, usitatum & pervulgatum est remedium: verum ego ʒss. spermatis ceti addo· atque hoc inter efficacia & secreta remedia habeo, sed videndum ne sperma vetus sit & rancidum.

Galenus in dolore à ventositate or­to, cucurbitam magnam cum multa flamma ventri ad umbilicum admovet, & ita subitò auxilium ferre affirmat, ut incantamenti simile videatur. In pau­peribus allium cum sale contusum saepe magno successu ventri apponitur. In Colica & Iliaca plurimum valet extra­ctum Calam. aromat. ad ℈j. cum syr. aliquo sumptum. Item Mithridati­ca Antidotus, cum succo Cytoniorum in Lienteria. Io. Crato. cons. 21. lib. 5.

[Page 212]Ad colicum dolorem prodest pro praeservatione Zona ex intestino Lupi exsiccato, ea cingatur die ac noctu. Si verò infestat colicus dolor,

℞. Succ. parietar. urin. pueri, an. ℥v. ol. rutac. vini cocti. an. ℥iij. ovo­rum lutea ij. sal ʒj.F. Clyster. Heli­deus de Paduanis. consil. 63. lib. 6. pag. 365. consil. Craton. &c.

Per superiora multa dari medica­menta in colicis, non ita semper con­venit, salubrior multò est crebrior Clysterum usus. Utatur aliquot die­bus ante coenam & prandium ʒj. se­quentis pulv, saepissimè à me in colica experti cum vino albo.

℞. Cinamom. inter opt. ʒiij. ga­lang. cal. aromat. an. ʒj. bacc. lauri, ʒjss. cumini, ʒij.C.C. usti, ʒjss. sem. rutae, ʒss. anis. foenicul. an. ℈iiij. caryoph. ʒj. pulverisatis singulis subtilissimè & mistis adde spec. dianis. ʒjss. sacchar. albiss. ʒv. ℈ij.F. pulvis.

Emplastrum denique in torminibus celebre sequens est.

℞. Emplast. de baccis Lauri. ℥iiij. de melilot. ℥j.M. malax. cum modi­co ol. chamaemel. & rutac. ut fiat massa. Io. Naevius. consil. 89. pag. 649. lib. 6. consil. Cratonis, &c.

Urgentibus doloribus, injiciatur Clyster ex decocto veronicae hoc mo­do;

℞. Veronicae, Miij. fl. Sambuci, Mj. absynth. p.ss. coq. in lacte, vel quod melius est, in jure capi. in co­ [...]at. lb jss. dissolve sacchar. ℥iij. aloes. ʒjss. myrrh. ʒj.M.F. Clyster. Io. Crato. consil. 99. pag. 652. lib. 6.

Imprimis commendatur decoctum veronicae, quae à proprietate colicis medetur; ea coquitur in jusculo gal­linaceo, & librae juris decocti adjicia­tur vini malvatici, lb ss. myrrh. ʒss. & tanquam Clyster imponitur. rectè etiam decoctum veronicae ex vino albo cum ℈ss. myrrhae, per os inchoanti­bus & urgentibus doloribus datur. Io. Crato. consil. 10. lib. 1.

Subsectio sexta. Pro Colico Dolore.

NUllum praestantius aut divinius remedium pro eo propulsando invenimus quam lupi intestinum: in pollinem enim redactum & vino ge­neroso exceptum ac calidè epotum, brevi opus suum confecit, & ipse aeger sanns evasit. Amatus Lusitanus. cent. 3. curat. 12.

Plurima sunt quae pro praeservatio­ne & curatione doloris colici, ab oc­culta proprietate operantia, à medicis praescribuntur auxilia. Lupinum ster­cus summè laudat Galenus & apposito exemplo confirmat. lib. 10. De simpl. med. facult. titul. Stercus Lupinum. Sic pudendum tauri specifica virtute mirificè juvat. Plurimos notavi mi­setrimè hoc tormento concussos, qui solum hoc auxilio sanitati sunt resti­tuti. Alii ab eo hujus vi sunt prae­servati: utere eo in pulverem redacto ℈j. quantitate in malvatico dissoluto. Zacutus Lusitanus. observ. 26. lib. 2. prax. admirand.

Propinetur cum vino vel liquore convenienti, stercus lupinum in sub­tilissimum [Page 213] pulverem redactum ad ℈j. pondus. mira dum dictu! acerbissi­mos dolores citò hoc pulvere evanuisse vidimus, qui in colicis▪ omnibus dolo­ribus tam à frigida quam calida causa ortis summoporè auxiliatur: non ope­ratur qualitate manifesta, sed tantum occulta, ut pluries experti fuimus. Dominicus Panarolus. observ. 36. Pentecost. 3.

Si dolor Colicus urgeat, fotus ex Chamaemelo & seminibus Lini & faenugraec. utatur. valet quoque equi­num stercus. Guil. Ballonius. consil. 117. lib. 1.

Urinae potum ad gravissimos mor­bos frigidos propulsandos summè esse ex usu, unanimiter authores confir­marunt. hanc ego à puero impube ex­tractam saepe ℥viij. quantitate cum melle despumato permixtam, actu calidam patientibus dolorem colicum caeteris non conferentibus auxiliis ex­hibui. omnes excretis flatibus per in­feriorem & superiorem ventrem, rup­taque copiosè alvo superstites eva­sere. Zacutus Lusitanus. obs. 27. [...]. 2. Prax. Admirand.

Adolescens biliosissimus vigente hy­eme in Colicum dolorem incidit i [...]a atrocem, ut ingenti dolore sitique op­pressus velut amens, t [...]es dies insomnis duceret. vocatus usus sum sectione ve­nae, refrigerantibus Clysmis, frigidis julapiis, & aliis quae furentem & a­crem bilem mulcerent, ac lenirent: sed cum dolor ingravesceret, sitis ur­geret, ex nive Emplastrum parti do­len [...]i impono, & gelidissimam cum fac­charo ad sa [...]etatem bibendam offero; non transierat hora, quin fe s [...]num [...] re­pentè exclamaret, ita ut codem victu frigido nutritus, à dolore secu [...]us eva­serit. Zacutus Lusitanus. obs. 25. lib. 2. Prax. Admirand.

Subsectio septima. Pro Colico dolore.

℞. TEsticul. equor. vino generoso optimè laventur. Deinde in taleolas incidantur, & in fumo exsic­centur sensim non multum ealido, ne comburantur. usus tempore.

℞. Testium sic siccatorum ʒj. in pulverem reducatur cum ʒss. sem. anis. contus. & in vino vel jure exhibe· quod debet fieri post aliquam evacua­tionem per Clysteres.

Hoc est singulare quoddam remedi­um ad dolores colicos tum curandos, tum praecavendos. à proprietate sub­stantiae operatur; & illud expertus fui in m [...]ipso, & in multis aliis, & tan­quam secretum inter mea secreta prae­cipuè habeo.

In eandem intentionem exhibetur etiam pulvis jecoris lupi exsiccati cum magna utilitate▪ Rodericus à Fonseca. Tom. 1. consult. 57.

Ubi morbus non cedit, quidam ex­hibent. ℥iij. ol. rec. amygd. d. cum vino albo. & aq. parietar. Deinde ex­hibent glandem plumbeam argento vi­vo illitam in formam pilulae, qua rati­one quidam liberatus est, in summa desperatione. Sed ut arbitror fuisset convenientius exhibere ℈ss. argenti [Page 214] vivi crudi. Rodericus à Fonseca. Tom. 2. consult. 81.

Hic Venetiis, maximè celebre pro leniendis doloribus colicis est placenta ex pluribus ovis contusis, cum pulvere cumini in sartagine cum ol. Chamaem. confecta, quae ad locum dolentem ap­ponitur. Balneum etiam universi corporis ex oleo, caeterorum omnium mea sententia est praestantissimum. Lae­lius à Fonte. consult. 146.

Nescio qua bona fortuna in radicem imperatoriam, quae species est chamae­leontis albi, & vulgò Cardopatia ap­pellatur, incidi: eam Cyatho vini imposui, & singulis diebus ante coe­nam haustum dedi, & coeperunt dolo­res conquiescere. Cum autem radix illa aliquid malignitatis, praesertim cum est humidior, haberet, itaque cum triduo sumpsisset, & dolores jam re­mitterent, ʒss. Myrrh. in vino exhi­bui. Dedi etiam theriacam cum cal. aromat. extracto. & secundum divi­nam benignitatem contulerunt haec re­media. Io. Naevius. Consi. 100. lib. 6. Cratonis, &c.

Subsectio octava. Pro Colico dolore.

AUlicus quidam incidit in dolo­rem colicum gravissimum: ad cujus sublationem, primò injectus est Clyster emolliens & purgans, postea carminans & evacuans, cum terebin­thina a quo levatus est, sed brevi dolor rediit. tandem in decocto carminante dissolvi jubeo aq. benedict. ℥iiij. dia­phaen. ℥j. à quo quater dejecit pituito­sa multa & omnino liberatus est.

Eodem Clystere & alter à simili do­lore sanus evasit. Lazarus Riverius. obs. 67. cent. 1.

Vir quidam quadragenarius gravis­simo dolore colico correptus est, qui neque Clysteribus laxantibus, & car­minantibus, etiam cum aq. benedicta; ne (que) fomentis ac semicupiis intra 24. horas usurpatis sedari potuit: eoque continuo. saeviente sequentes pilulas praescripsi.

℞. Aloes opt. ʒj. diagrid. gr. viij. laudan. opiat. gr. v.F. pil. vj. deau­ratae. has sumpsit media nocte, manè hora quarta dolor protinus quievit, & per diei decursum purgatus est quin­quies. sicque omnino liberatus. Laza­rus Riverius. obs. 1. Cent. 2.

Juvenem quendam 18. annos na­tum colico dolore acerbissimo laboran­tem invisens, statim praescribo ad im­manem dolorem coercendum, quem vix sustinere poterat, laudan. opiat. gr. vj. quibus intra duas horas dolor omninò sedatus est, nec in posterum rediit. Lazarus Riverius. observ. 12. cent. 1.

Mulier quaedam subitò correpta est doloribus vehementissimis ventriculi & lienis regionem occupantibus, qui neque fomentis, neque purgatione, se­dari potuerunt: sed phlebotomia ce­lebrata, satis larga manu è brachio si­nistro statim evanuerunt. Lazarus Ri­verius. obs. 44. cent. 1.

Mulier quaedam sexagenaria dolo­ribus colicis acerbissimis conflictata, post duos clysteres frustrà injectos, [Page 215] sumpsit intestini lupi pulverat ʒj. cum vino, & statim dolor evanuit. Post 10. vel 12. dies, licet per apoze­mata purgata fuisset, dolor redilt acer­bior quam antea, ac licet in clystere philonii ʒij. dissolutae fuissent, dolor non quievit, praedictus pulvis iterum fuit exhibitus, & dolor imminutus est, ac post trium horarum spatium omni­nò ferè sublatus. Sed postridie rediit acerbior quam antea; exhibita fuerunt laudan. gr. v. & dolor omninò subla­tus est, nec amplius rediit. Lazarus Riverius. obs. 86. cent. 1.

Si Clysteres dolorem non solvant, in iis pertinaciter insistendum non est, sed satius est leni aliquo medicamento uti. observatum est, cum aeger quidam triginta clysteres sine fructu accepisset; alium medicum mannae ℥jss. cum ol. amygd. d.℥ij. in jusculo gallinae pingui exhibuisse, & aegrum à dolore liberasse. in dolore tamen qui fit à pituita crassa fortiora medicamenta exhibenda. Gal­banetum Paracelsi humori discutiendo idoneum est, si totus venter eo illina­tur. illius descriptio à Cratone talis proponitur.

℞. Gummi elemi, hederae, galba­ni; ol. laurin. an. part. aequales. di­stillentur in arena per retortam; ser­ventur seorsim, primùm aqua, deinde oleum clarum, tertiò oleum crassum instar mellis, quo imprimis utendū est.

Ad colici doloris qui in paralysin degenerat, curationem, alvo variis clysteribus soluta, primisque viis ca­thartico apertis, demittatur aeger in balneum tepidum, ex decocto emolli­entium paratum, bis, ter, quater, quin­quies in die, ut acrimonia humoris tem­peretur, postero die cathartico accomo­dato humor ille purgetur. Deinde repe­tatur balneum. id (que) alternis diebus faci­endum, si vires aegri ferre queant, donec expurgatis humoribus, & sedato dolore aeger in tuto sit. interim Clysteres conti­nuentur, praesertim qui ex lacte paran­tur, ad dolorem demulcendum; quibus cassia, oleum violac. & Lilior. admi­sceri poterunt. venter ol. Chamaem. aneth. amygd. d. lilior. cum bùtyro frequenter inungatur. neque omitten­da est, ab ipso morbi initio, phlebo­tomia, eaque purgationi praemitten­da, ac saepe iteranda, si sanguis prava qualitate infectus appareat, aut si do­lor rheumatismi particeps esse videa­tur. Denique omnia remedia quae in colica biliosa proposita sunt, hic etiam aptari poterunt. quibus non conferen­tibus, nonnulli medici. confugiunt ad potionem sequentem, quam licet sor­didam & delicatorum hominum ore indignam exhibent, & dolorem sta­tim mitigare affirmant.

℞. Stercoris equini ℥j. minutim di­vidatur & infundatur in aq. papav. rhaead. lb j. in qua guttulae 7. vel 10. spiritus vini dissolutae fuerint. fiat cola­tura cum expressione levi, & paren­tur potiones tres satis amplae sumendae horis exacerbationis doloris. Si verò affectus in paralysin degeneret, lenien­da est spina dorsi & partes paralyticae, balsamo resolvente & nervos roboran­te. Galbanetum Paracelsi hic praeci­pue confert, si partibus praedictis; tum etiam umbilico, admoveatur Lazar. Riverius. lib. 10. Prax. Medic. c. 1.

Subsectio nona. Pro Colico dolore.

FIliolus meus Carolus in aetate 4. mensium correptus fuit colico do­lore saevissimo, qui clamores & ejula­tus continuos ab eo extorquebat. Ex­hibui pulv. el· diamosch. d.℈ss. cum lacte. quo dolor quievit per horae qua­drantem, & iterum rediit cum pari sae­vitia; injectus fuit Clyster ex decocto anisi & Chamaem. cum vitello ovi, & saccharo, eoque dolor omnino subla­tus est.

Post octiduum eodem dolore affectus est, ita acerbo, ut priori deterior appa­reret. sumpsit pulverem sed frustra: injectus fuit Clyster praedictus etiam frustra. tandem admoveo fotum toti ventri ex decocto anisi & Chamaem. in aq. vitae. prima applicatione dolor omnino desiit. sequenti iterum rediit dolor, eoque aliquantulum praedictis remediis mitigato, postero die manè exhibita fuit Syr. ros. ℥j. quem assu­mendo, vomuit pituitam instar albu­minis ovi, sed nihil ferè dejecit. tor­mina recurrebant. iteratus Syrupus cum ʒj. infus. Senae, etiam parum prae­stitit. tandem exhibui pulverem comi­tis. ad ℈ss. cum lacte, eoque blandè ac copiosè purgatus est, & ab hoc affe­ctu omnino liberatus. Laz. Riverius. obs. 27. cent. 2.

Quidam gravissimo colico dolore excarnificatus triduum integrum, cum nullis anodynis levaretur, sumpta ʒj. pulv. intestini lupi cum paueo vino generoso, incantamenti instar in pri­stinam valetudinem erectus fuit. Mille alios colica laborantes hoc unico me­dicamento restitui, nullo inj [...]cto cly­stere, aut cathartico sumpto; quod admirationem fovet. Petrus Pachequus. obs. 2.

Quidam retulit mihi se colico dolo­ri obnoxium fuisse per multos annos, quo frequenter affligi solebat, ab eo (que) liberatum sequenti remedio, una tan­tum vice assumpto, ita ut nunquam de­inceps in eum inciderit, & plurimos alios, quibus idem remedium commu­nicavit, fuisse etiam liberatos.

Hoc remedium est dolii obturamen­tum, ex subere confectum quod per plures annos huic usui inservierit, at (que) adeo probè vino imbutum fit, illud au­tem suber igne comburendum est, ejus­que cinis exhibendus cum vino albo. ʒj. pondere, urgente dolore. observ. 7. observationum à Riverio hinc inde decerptarum.

Nobilis quidam 40. annorum tam saevissimis coli & ilei intestinorum do­loribus torquebatur, ut mortem sibi ip­si consciscere omnem captaret occasio­nem. Ego accitus dolorem hunc imma­nem multis ritè adhibitis pharmacis demulcere sedulò dedi operam, sed fru­stra, tandem tale decerno Enema.

℞. Juris pisorum ℥viij. aq. nostrae benedict. ℥ijss. Sacch. ℥ss. ol. commu­nis ℥iiij.M. simul. S.A. & injiciatur quavis hora recrudescentiae doloris ca­lidè. Ex hujus Clysteris repetitione miraculose omni sopito dolore, & cau­sa doloris noxia exclusa convaluit. Martinus Rulandus. curat. 22. cent. 6.

[Page 217]Vir quidam coli dolore infestè cru­ciatus, liber & sanus illico evasit per sequens infusum catharticum.

℞. Trochisc. alhand. pulv. ʒj. seri lactis. ℥x. macerentur per noctem in loco calido, fiatque infusio: de qua colata bibit calidè ℥v. sedens in balneo aq. dulcis. tantundem bibit & fecit se­quenti die; & statim sanatus est. Martinus Rulandus. curat. 61. cent. 10.

Subsectio decima. Pro Colico dolore.

IN Colica & Iliaca flatulenta, reme­dium specificum est mixtura spiri­tus vini & spiritus salis an. ʒss. vel ℈ij. in aq. communi tepida sudoribus exinde provocandis data. illicò nimi­rum sitientes spiritus colicae admini­stros potat, ac in vapores resolvit. Patiens quiescat, licet id ei difficile: motu enim crescit malum. In Colica ponatur magnes super umbilicum & statim cessabit dolor. Io. Hartmannus. Pract. Chimiatr.

Vir quidam patiebatur saevissimum & crudelissimū dolorem colicum, cum cibi potus (que) vomitu. hunc ita sanabam.

℞. Spiritus vitae aurei. ℥j. hoc valde est expurgatus. atque inde quievit do­lor. Martinus Rulandus. curat. 5. cent. 3.

Studiosus quidam 18. annorum af­fligitur colico dolore. Sanatur à me unico die hoc modo.

℞. Extract. Esulae. ʒss. aq. font. clarae. ℥iiij.M. Fiat. haustus colandus. calaturam bibit calidam, qua probè expurgatus est cum colici doloris re­missione, altero die iteravit hunc hau­stum, & integram obtinuit sanitatem. Martinus Rulandus. curat. 45. cent. 7.

Aurifaber quidam colica & diarrhaea subinde corripi solitus, hoc facili re­medio illicò se curat, sedendo nimirum per satis longum tempus super incu­dem probè calidam. Honoratiss. D. Robertus Boyle. libro de utilitate na­turalis Philosoph. Part. 2. Sect. 5. cap. 14.

℞. Jusculum cum allio & oleo oli­varum, & calidè hauriatur cum vini opt. dimidia parte. saepè enim exper­tum est. Petrus Borellus. obs. 92. cent. 4.

Multos qui colica graviter afflicti essent, curabat medicus quidam ex­perientissimus facillimo hoc remedio. Stercoris ovilli globulos vj.vij. aut ix. solvebat in vino opt. colabat, & forti­ter expressum infusum propinabat. quibusdam praeterea exhibebat magno. emolumento pulv. compositum ex part. ij. rasurae ossium dactylorum, & part. j. pulv. ovorum ex quibus pulli fuerint exclusi. Hieronymus Reusnerus. obs. 178.

Syrupus ex aqua vitae paratus cum Saccharo in crudis humoribus tormina excitantibus mirificè contulit. In co­lico dolore praesertim circa ventricu­lum vexante, conferre dicunt juscu­lum exsucco amygd. d. cum granis a­liquot piperis longi ex vino Hippocra­tico pauco.

An in colicis doloribus sectio venae? imo praesens remedium si à bile esse videtur. cavendum à medicamentis [Page 218] validis, & usu linteorum impensè calidorum. tepore juvantur & ther­masmate. Syrupus violatus confert, imo & usus lactis recens mulcti aut calidi Guil. Ballonius. lib. 1. Epid. & Ephe­mer.

Vidimus cuidam acerbitate doloris colici detento placatos esse dolores ad­hibito umbilico modico Emplastro caustico, & veluti escharam faciente, & intus foras evocante. quomodo etiam in doloribus dentium deforis extremo maxillae inferioris Escharoticon miro profectu applicant quidam. Pericula ista nos debent cautiores & scientiores reddere ad excogitanda affinia reme­dia, sed illis aliquanto tutiora. Idem ibidem.

Efficax ad Colicam est oleum Sapo­nis. Quod sic paratur.

℞. Saponis hispan. part. j. calcis vivae part. ij. distillentur per alembi­cum vel retortam, oleum ab aqua se­paretur, cujus guttae vj. vel vij. umbi­lico cum gossipio imponantur. Sen­nertus. Pract. lib. 3. part. 2. sect. 2. cap. 2. & instit. lib. 5. part. 3. sect. 3. cap. 6.

Sectio 39. De Columellae inflammatione.

GUrgulio quod figura columnam referat Graece dicitus [...], La­tinis Columella. saepè haec pars inflam­matione laborat, figura duntaxat se­cundum longitudinem & magnitudi­nem mutata. Si enim inferior ejus pars crassa & orbicularis ad uvae simi­litudinem evadat, non amplius colu­mella sed uvula dicetur. Inflammatur columella ob effusos copiosius in par­tem humores: qui effunditur humor sanguis est imprimis tenuis, aut pitu­ita sanguine mixta. Adest tumor, dolor, ardor, & rubor, cum deglutien­di difficultate, & suffocationis quo­dam periculo, interdum & cum fe­bre.

Subsectio unica. Pro Columelae inflammatione.

PRaemissis Clystere & venae sectio­ne, hoc gargarisma (cum essemus in principio) ad fluxionem reprimen­dam praescripsi.

℞. Aq. plantag. lb jss. aq. Equiseti. lb ss. fl. ros. rubr. p.j.ss. gallarum con­tritarum numero iij. ebulliant unica forti ebullitione colat. adde diamori ℥iij.M. Postea venas sub lingua secari feci. & uvulam etiamnum inflamma­tam, & propendentem pulvere alu­minis usti & boli armeni simul mixtis sublevavi. Hoc deinde gargarismo u­tens convaluit.

℞. Plantag. bellid. min. fl. ros. rubr. an. p.j. balaust. ʒiij. coq. in a­qua ad lb j. adde aq. plantag. lb j. sem. Cydon. ʒj. sem. malv. ʒss. rursus bul­liant. addendo diamori ℥ijss. Mell. ro­sat. colat. ℥ss.M. pro gargarismo. ju­bebam quoque ut ex dianuco lambe­ret, quo utebatur Galenu [...] in Hortula­no. Petrus Forrestus. obs. 1. lib. 15. de faucium, guttur. gulae▪ & asperae ar­teriae affectibus.

[Page 219]Mulieri cuidam tonsillae vehementer tumebant, columella inflammata & valde laxata erat, ut vix deglutire & respirare posset. illam curavi in hunc modum.

℞. Aq. font. ℥ij. olei vitrioli tot guttas quot acidam multum reddant. In hac aqua intinctam pennam ad fau­ces tumentes immittebat aliquoties in horas singulas: cujus usu ore permulta phlegmata continuò emittebat & ex­puebat. Post aquae immissionem ex praecepto meo Succinum album car­bonibus imposuit, & per insundibu­lum ore fumum excepit. & sic cum multorum stupore intra diei spati­um sanitatem obtinuit. Nam mox sine molestia deglutivit, facilè respira­vit, benè dormivit, tumor & inflam­matio profinus sablata fuit. Marti­nus Rulandus. cent. 2. cur. 97.

Sectio 50. De Comate.

[...] (quasi per Syncopen pro [...] à [...] dormio) & [...] i. e. in somnum propensio & inclinatio, pro eodem accipiuntur; & nihil aliud sunt quam profunda & nimia in somnum delatio & propen­sio, somno subsequente vel non. Si sequatur somnus dicitur coma somnu­lentum, in hoc aegri aperire oculos ne­queunt, & non solùm in somnum in­clinationem perpetuam habent, sed & profundius dormiunt, difficulter etiam excitantur. si nequeunt dormire, vo­catur affectus Coma [...] seu vi­gil. quod est cum aegri clausos habent oculos ut dormire videantur, cum ta­men vigilent. Causa comatis som­nolenti est quicquid spirituum anima­lium ad sensus organa influxum prohi­bet; ut sunt intemperies cerebi frigi­da & humida praesertim cum materia, quae vapor est saepius quam humor: copia etiam calidorum & putridorum vaporum ad caput exhalentium, velà toto, ut infebribus, vel à parte aliqua, ut ventriculo, intestinis & vermibus in iis. Haec enim cerebrum replent, ca­nales spirituum animalium ad sensu­um organa obstruunt, & spiritus ipsos torpidos reddunt, unde facilè ob­repit somnus hic praeter naturam. Probabilis etiam est, nec improbanda eorum opinio, qui hujus mali causam vaporibus adscribunt narcotici; spiri­tibus animalibus torporem inducenti­bus.

Differt hic affectus à Caro, quod in Comate interrogati respondent, in Caro vero nequaquam. Coma vigil fit ex certamine biliosi & pituitosi hu­moris in cerebro, unde soporis & vi­giliarum est mixtio, bilis enim vigili­as, pituita verò soporem inducit. Po­test quoque hujus Comatis causa assig­nari vapor narcoticus simul & men­tem turbans. Sunt enim plurima narcotica, quae & somnum inducunt, & diliria excitant. Qui Comate vi­gili laborant, oculis conniventibus somnum captant, dormire tamen non possunt, aut si dormiant, mox exci­tantur, delirant, corpus varie movent, [Page 220] temerè è lecto surgunt, moxque ite­rum decumbunt, aliquando adstantes invadunt.

Subsectio prima. Pro Comate seu Subeth pue­rorum.

PUer quidam 5. annos natus, cras­sus & obaesus, subitò incidit in co­matosum affectum; cui convulsiones interdum superveniebant. Vocatus statim praescribo clysterem ex hiera di­aphoenicone & aqua benedicta. Quo multum purgatus est. Rejecto Cly­stere, exhibeo salis vitrioli, ʒss. & provocato cum penna vomitu, mul­tam pituitam excrevit, ac paucis post horis liberatus est. Lazarus Riverius. obs. 28. cent. 4.

Puella quaedam 8. annorum comate detinebatur cum convulsionibus fre­quentibus, cui medici multa remedia adhibuerunt, clysteres nempe, fricti­ones, cucurbitulas, vesicatoria, sternu­tatoria, & similia. ego vitrioli albi ʒj. cum jusculo exhibui, & vomitu exci­tato ilicò liberata est.

Filius cujusdam hortulani 5. vel 6. annos natus, eodem affectu cum con­vulsionibus detinebatur, cui exhibui aq. bened. Rulandi. ℥ss. unde supra & infra purgatus est, & ab affectu libera­tus. Samuel Forminus. obs. 11.

Subsectio secunda. Pro Comate.

SAcerdotem juvenem robustum co­mate vidi correptum à recediva fe­bris, clystere acerrimo cum Colocyn­thidis ʒiij. Mell. ros. ℥ij. & sale, sine efficacia indito, Praevotius 7. Vesican­tia imperavit. quibus parum proficien­tibus, ad occipitis inustionem ventum; à qua melius habuit. Io. Rhodius. obs. 36. Cent. 1.

Commune est omnibus Cataphoris remedium aceti acerrimi perfusio su­per laminam ferream ignitam, quae multos fumos acres excitat, qui nari­bus attracti, cerebrum exsiccant, som­numque expellunt. efficacius erit si ad­datur semen nigellae vel rutae aut ca­storeum. Guil. Rondeletius. Pract. lib. 1. cap. 19.

Qui in somnum profundissimum cadebat, pro apoplectico falsè habeba­tur. hunc autem difficulter ligaturis fortibus ac vinculis injectis, ac demum solutis, tum frictionibus excitare po­tuimus. Sed injecto acri clystere cum multis molestiis & vellicationibus ex­citatus est. srigidum & humidum ha­bebat cerebrum, pituita refertum. Post exhibitum oxymel Scyllinum & Syru­pum è Staechade, has pilulas commodè devoravit.

℞. Pil. Coch. ℈ijss. Castor. ℈ss. cum Syr. è Staechade F. pilulae v. qui­bus alvus egregiè turbata est. demum adhibita theriaca ad ʒj. vigil. factus est, & à somno excitatus ad mentem [Page 221] rediit. Petrus Forestus. obs. 33. lib. 10. De Cerebri morbis.

Subsectio tertia. De Comate somnolento ex vini nimio usu.

SAcerdos quidam si apud Convivas paulo largius vinum hausisset, co­mate soporifero detinebatur, adeo ut neque tympanis valde sonantibus, nec quovis horribili strepitu aut sonitu, vel exclamationibus à somno exper­gisceretur: imo in mensa sedens, som­niculosus, stupidus & immotus mane­bat: & si annuli à digitis detrahe­rentur, & modò in hanc, modò in aliam partem propulsus, & si in do­muni ab aliis ferebatur nullo modo excitabatur. Huic viro ego Apo­plexiam, aut aliud gravius malum ob hoc accidens praedixi: nec me fefellit prognosticum, postea enim ab Apo­plexia extinctus est. Alios etiam no­vi, qui ubi largiter potassent, ilicò Coma soporiferum incurrebant. Pe­trus Forestus. Schol. obs. 34. lib. 10.

Sectio 51. Pro Condiendo Funere Magna­tum.

IN Italia hic ordo servatur, pri­mùm Pharmacopolam jubent, ut haec simplicia adornet, quorum postea in conditura usus erit.

℞. Ros. rubr. absynth. sicc. lavend. nuc. cupress. salv. an. Miij. cal. aro­mat. spic. nard. an. Mj. myrrh. mastich. aloes. an. ℥jss. cinnamom. macis, nuc. mosch. caryophyll. croci, an. ℥j. alu­min. roch. acatiae, an. ℥ij. sal commu­nis, lb j. cumini, furfur. torrefact. an. lb j. Contusa omnia grosso modo serventur ad Condituram. Item,

℞. Aq. vitae, lb x. aceti acerrimi, lb xv. stup. canabin. vel cotti, lb viij. Spongias magnas numero iiij. ista om­nia apparata habere decet.

Administratio autem conditurae hac ratione perficitur.

Inciso ventre longitudinaliter, & la­titudinaliter detracto etiam sterno, & serra ablato Cranio, auferuntur omnia interranea omnium trium cavitatum. Postea totum corpus intus aqua frigida primò eluitur, ac spongiis abstergitur. secundò, aceto acerrimo. tertiò aqua vitae diligentissimè. Deinde facta cum sicca spongia abstersione, pulvis inspersus infricatur ea ratione qua su­illam carnem sale condimus. Tandem faldellae ex stupa aut coto aqua vitae immersae, & rursus manu expres­sae undequaque carni applican­tur, [Page 222] insperso una pulvere, quibus ca­vitas ventris, pectoris & capitis tota adimpletur; ac demum consuitur cutis. Postremò omnium linteo in­cerato calente adhuc, cadaver obvol­vitur, ita tamen, ut digitus à digito sit separatus. Denique cadaver linteo incerato involutum, pro Colophone pici navali illinitur. Conservatur cadaver hac ratione conditum ad de­cem vel duodecim annos, quod si diu­tius adservari velis, omnes musculi totius corporis longitudinaliter incisi, & praescripto modo eloti, pulvere e­runt aspergendi & apprimendi.

Ita paratur Linteamen inceratum.

℞. Cerae novae lb ij. resin. pini, te­rebinth. an. lb j. gummi arabic. ℥vij. colliquatis omnibus immerge lintea­men, vel tantum telae lineae quantum sufficit ad involutionem totius corpo­ris, quo extracto insperge cumini pul­verati pulverati, ʒviij. (potius ℥viij.) salis communis. ℥iiij.

R. Picis nigr. resin. pini, an. lb iiij. styrac. liquid. ℥ij. solutis omnibus ad ignem illinatur totum corpus lintea­mini in cerato jam involutum. hac ra­tione & hoc modo ipse aliquoties & vidi in Italia, & feci nostrorum prin­cipum corpora condiri. Reinerus So­linander. Cons. 14. Sect. 4.

Sectio 52. Pro Conditura Corporis Nobilis Viri.

℞. VIni sublimati mensur. ij. pro abluenda post exenterationem tota cavitate interiore pectoris & ab­dominis, quae statim post factam ab­lutionem terebinthin. undiqua (que) asper­gatur, ut pulveres & herbae injiciendae melius adhaereant. Postea sequenti­bus impleatur.

℞. Fol. rosmar. lauri, hyssop. ab­synth. menth. rutae, salviae, serpill. puleg. origan. scordii, fl. rosmar. ros. lavendul. chamaem. staechad. spicae communis an. Mij. sem. carui, foenicul. an. lb jss. rad. Gentian. caryophyllat. angelic. valerian. an. lb j. incidantur crassiusculè.

℞. Aloes lotae, lb ij. myrrhae, lb ss. mastich. thur. an. ℥ij. benzoin. styrac. calamit. ladani, cinnamom. caryoph. nuc. mosch. macis, croci, an. ℥j. mum­miae, ℥ijss, crasso modo contusa M. cum praecedentibus. Haec omnia ca­pacitati injiciantur, corpusque suturis occludatur. ac sequentibus oleis totum corpus inungatur.

℞. Ol. absynth. rutae, spicae, cha­maem. an. ℥iiij. ol. juniperi, laurin. an. ℥ij. ol. petrol. ℥jss. ol. terebinth. ℥j.M.

Ad incerationem indusii, quo cor­pus post inunctionem induatur.

℞. Terebinth. lb iij. cerae, lb xv. dissolve cum oleo pro cerato.

[Page 223]Pro replenda capacitate Narium & Aurium.

℞. Ol. nuc. mosch. express. ℥ss. ol. ca­ryoph. destill. ℥jss.M. Gregor. Horstius. Appendice ad observ. 9. lib. 3. De Mor­bis pectoris.

Sectio 53. De Contusione.

COntusio in quacunque corporis parte sit, nihil aliud est quam interna membri continui solutio & collisio, extrinseco plerumque integro apparente. Fit à re gravi, dura & obtusa, eam sequitur aliquando [...] sanguinis scilicet subter cutem effusio.

Subsectio prima. Pro Contusione sine Vulnere.

VIr quidam dum canem fortiter percuteret, ex improviso ceci­dit super coxam; insignem dolorem ex contusione cum pateretur, oleo ro­saceo & myrtino imprimis locum af­fectum ut inungeret mandavimus▪ quo dolor omnis tandem cessavit, nul­la subsequente inflammatione, aut partis collisae nigritie. Soleo enim in contusione ex casu aut collisione, ne fi­at inflammatio, echymosis, seu san­guinis sub cutem aggregatio, modo nulla sit carnis ruptio, uti ab initio so­la olei rosac. inunctione cum myrtino. quae multis ita profuerunt, ut non o­pus fuerit aliis remediis· alioquin po­stea inungere soleo cum unguento A­labastrino.

Doctor Ias [...]n qui de uteris Librum edidit, in offensione & contusione absque vulnere, & casu, nautis in mari degentibus, quibus remedia ad manus non essent, imperabat, ut peplum in muria (vulgò pickle.) calida immer­sum & expressum apponerent· nec alio remedio quam hoc ad contusionem offensionem & casum utebatur.

Quidam contusionem pedis hoc Empiastro curavit.

℞. Stercoris vaccin. absynth. an. Mj. furfur. Mss. fl. chamaem. ℥ij. cum ol. chamaem. F. Emplastrum. Petrus Forrestus. obs. 28. lib. 6. Observ. Chi­rurg.

Subsectio secunda. Pro Contusione.

ADolescens quidam ex alto ceci­derat, ita ut omnia membra admodum contusa fuerint, & brevi moriturus videretur· pater ipsius acce­pit favos cum melle & coxit in vino ad consistentiam unguenti, quod ex­tendit super corium vervecis receuter mactati, eoque aegrum involvit· rei­terata per triduum operatione, aeger omninò curatus est. In contusionibus particularibus, extenditur unguentum super linteum, & applicatur, statim curat. Laz. Riverius. obs. 29. cent. 3.

Sectio 54. De Convulsione.

COnvulsio (Graecè [...], Cel­so Distentio nervorum) est par­tium quae sponte nostra (non sua) mo­ventur, praeter voluntatem sursum ad principium suum contractio, quam rigor, figurae depravatio & acerbissi­mus dolor consequitur. pars affecta est Musculus, qui proprium est vo­luntarii motus instrumentum, medi­antibus tamen nervis & musculorum fibris. Causa proxima (rejecta perce­lebri veterum opinione de repletione & inanitione, quae tot difficultatibus involuta, animum veritatis avidum satiare nequit) est expultricis faculta­tis partium in musculo nervosarum à re quapiam molestante irritatio, animali ibidem facultate in consensum tracta & motum perficiente. Causae materiales sunt quivis humores, ne ipsa quidem pituita excepta, dummo­do occultam aliquam & nervis inimi­cam dispositionem acquisiverint· vapo­res etiam & humores maligni, ut in febribus saepe, & cholera morbo· quaecunque tandem nervos vellicare possunt, convulsionis causa rectè sta­tuuntur. Convulsio aut est totius cor­poris, aut est partium plurium vel pauciorum· quae totius est corporis, tres constituit species: prima dicitur [...], quando caput, cervix & spina dorsi in anteriora convellitur. Secunda [...]. quando eaedem partes in posteriora contorquentur. Tertia est [...], in qua cervix & reliquum corpus rigidum ac in neu­tram partem flexile apparet· hae speci­es Spasmi ut sunt rarissimae, ita etiam periculosissimae. Est praeterea alia species convulsionis quae flatulenta vocari solet; Italis verò Crampa, vul­gò etiam Cramp. Accidit plerumque musculis humerorum & tibiarum di­gitisque manuum & pedum, & cum maximo fit dolore: excitatur à flatu; non tam periculosa est, facilè enim imò sola frictione tollitur.

Subsectio prima. Pro Convulsione.

PRo purgatione exhibuimus has Pilulas.

℞. Pil. Coch. & foetid. an. ʒss. castor, gr. iij. fiant pil. vij. Pro di­versione Clysteribus fortibus uti man­daveram, sed non admittebat. Inte­rea & ventosis siccis, etiam cum scari­ficatione in spatulis & natibus cum u­sus essem, ad masticatoria & apo­phlegmatismos accessimus. Haec non solum divertunt, verum etiam pro­priam materiam è capite educunt. De­inde reliquias materiae remanentis dis­solvimus atque consumpsimus, intus & extra membra convulsa roboran­do, theriacâ assumptâ & mithridatio, diamoscho & conserv. fl. salviae & ro­rismar. & exterius spinam dorsi tum membra convulsione laborantia, in­ungendo oleo vulpino, vermium terrestrium, atque pelle arietis calen­te [Page 225] contracta membra involvendo. Membra quoque detinendo in deco­ctione catellorum in vino & oleo de­coctis· neque experimento Nicoli neglecto, quod resolvit & dolorem remittit. Anser pinguis evisceratur, in quo minutim incisus positus felis, cum lardo, myrrha, & thure consu­tus, in veru rotetur vase aceto repleto supposito, in quo prima pinguedo de­stillans abjiciatur, sed quae paulò post exstillat, usui reservetur. Postea an­ser bulliat in dicto aceto & maxima pinguedo inde separabitur, & aceto supernatabit, quae miscenda cum pri­ma· qua convulsa membra inungan­tur. Refert Gatinaria se ea quendam curasse, cui pedes convellebantur, & in plurimis aliis usum fuisse. Novimus qui solo balneo ol. communis cum de­coct. vermium terrestrium à dolore liberati fuerint. Petrus Forrestus. obs. 104. lib. 10. De Cerebri morbis.

Matrona quaedam convulsionibus brachii sinistri cum maximis doloribus correpta fuit, & per dies aliquot labo­ravit. Ego tandem vocatus brachium & nucham sequentibus oleis inun­xi.

℞. Ol. Lumbric. vulpin. lilior. an. ℥ij. ol. philosoph. & terebinth. an. ℥ss. pingued. human. ℥j.M. circa car­pum cingulum, ex corio humano ap­plicui. his convulsiones cessarunt. Fa­brit. Hildanus. obs. 9. cent. 3.

Si ex repletione fuerit convulsio, evacuationem requirit, quapropter victus tenuis instituendus, corpus ex­purgandum, & vena secunda, parsq (que) affecta, totaque spina dorsi sequenti linimento inungenda est.

℞. Ol. lumbric. vulpin. an. ℥ij. ol terebinth. cerae, de castoreo. an. ℥ss. axung. human. ℥iij. succi lumbricor. ℥j.M. applicetur calidè. Guil. Fabrit. Hildanus. lib. De Gangraena. cap▪ 26.

Subsectio secunda. Pro Convulsione.

JUvenis toto corpore convulsus erat, ita ut spina dorsi non posset infle­cti. Sequenti remedio statim expeditè ambulavit.

℞. Butyri rancidi, laridi veteris, an. ℥iij. bdellii, ammoniac. an. ℥j. myrrh. castor, an. ʒiij. fl. staech. an­thos. an. p.j. nuc. mosch. caryophyll. an. ʒj. catum parvum exenteratum, ex­coriatum, & in frusta concisum. His infarciatur anser, & consuatur, & torreatur in veru, primus qui defluet succus abjiciatur. Secundus colligatur in vase aceto semipleno, pro litu spi­nae convulsae. Remedium est divinum. Petrus Pachequus. obs. 8.

Ab inanitione cum Nobilis vir acer­bissimis doloribus, à convulsionis vi natis, ferè necaretur. D. Guillandinus eum jussit totum cado olei immergi, unde praeclarè recreatus fuit. Coral­lum proprietate juvat convulsionem ab inanitione. Io. Heurnius ad Hippocr. aphor. 26. sect. 2.

In convulsione à repletione, utiliter calida & sicca in usum duces, ut de­coctum paeoniae, ligni guaiacini, sar­saeparillae, lign. sassafras, theriacam, [Page 226] mith [...]idatium, castoreum, & talia cae­tera. Io. Heurnius. ad aphor. 57. sect. 4.

Ubi à plethora nata est convulsio, venae sectio solatio est: ubi ab exhau­stu balneum tepidi olei convenit. Io. Heurnius, ad aphor. 39. sect. 6.

Puerum quendam 17. menses na­ [...]um convulsione opisthotano laboran­tem tribus auxiliis brevi sanavi; ab­stinentia à carnibus, vino, & ovis, linteis in oleo chamaem. & liliaceo madefactis perpetuò impositis cervici, partibusque quae contrahebantur; & medicamento, quod constabat ex mithridatio, triplo. sacchar. rosaceo, & electuario de moscho cum marga­ritis, hyacinthis, smaragdisque orien­talibus. Hieronym. Cardanus. curat. 15. De admirand. curationib.

Nullum remedium utilius est, quam Embrocatio partis posterioris capitis, nuchae, & colli, cum oleo violac. de­center calido; sicut ego feci, dum es­sem in servitiis illustrissimi Domini mei, Domini Caroli Secundi, Subau­dioe Ducis, in illustrissimo Ludovico Principe Pedemonti, illustriss. Ducis fi­lio. qui dum esset in cunabulis passus est Erysipelas in tota tibia cum bubone in coxa, & [...]ebre valde intensa, à qui­bus cum convaluisset, incurrit statim in spasmum à siccitate causatum, cum continuis maximisque cla­moribus, torquendo caput ad po­steriora, & nullo modo poterat sugere lac. Ego igitur perfudi nucham, & totam partem capitis posteriorem, & collum cum oleo violato decenter ca­lido, permittendo cadere oleum ab al­to, manu exprimente petiam in eo in­fusam, per spatium quartae partis uni­us horae, & sic embrocando dormire cepit. Mox pannis decenter calidis abstersi caput leviter fricando, & eum dormire permisi: qui post [...]tres aut quatuor horas per se excitatus, sugit lac absque ulla difficultate. redeuntibus iisdem symptomatibus semel aut bis, eodemmet remedio iterato, cum gra­tia Dei sanus factus est. Petrus Bayrus. practic. lib. 2. cap. 20.

Cum medicinam discebam Patavii, vidi adolescentem, cujus intestina to­tumque abdomen convellebatur, testes & vasa spermatica sub osse pubis ab­scondebantur, rugitus aderat, & ten­sio hypochondriorum. Frigida huic erat temperies, & ventriculus frigidus cum madore. Anhelosus erat oppres­so â diaphragmate, ac mente in pa­roxysmo exuebatur. Praeceptores mei adhibebant flatus discutientia, & at­tenuantia: ac ea quae evincere pos­sunt materiam frigidam coquendo ac purgando, & roborabant tandem in­testina. Primum injectus Clyster ex decocto anethi, cum hiera, melle ro­sac. & ol. chamaemeli. Dein decocto agrimoniae, petrosel. praeparabatur. Postea pilulis aureis ac alephanginis purgabatur. alternis diebus Clyster re­petebatur: foris oleo rutae & castor. ungebatur. Interdum accipiebat unam pilulam ex castoreo cum Syr. beton. haec inaurata erat. Bibebat vinum Salviatum & ex betonica, dianisum illi in deliciis erat: fricabantur crura. Io. Heurnius. cap. 26. De Morbis Ca­pitis.

[Page 227]Quaedam mulier passa dolores bra­chiorum, humerorum, genuum cum contractione, cum non posset ullis re­mediis sanari; tandem vetula asperso malvatico ignito lateri, & adjectis foliis lauri, nepitae, staechad. majoran. rorismarin. origan. salv. Jubebat ex­ciperet fumum; & excitato sudore, convaluit, Solenander. consil. 15. sect. 5.

Subsectio tertia. Pro Convulsione flatulenta.

HOc Linimentum optimum est. Accipiatur omnis pinguedo cani [...]ulae prius mactatae· cui adde fl. chamaem. lavend. an. Mij. chamaepit. rosmar. hyssop. an. p.j. lumbric. vino lot. numero vij. castor. ʒij. terebinth. & mellis. an. ℥j. istis simul concisis & tusis suffarciendus anser subpinguis deplumatus & exenteratus, elotusque vino, qui deinde suffixus veru assetur ad ignem, atque inde extillans pin­guedo in suppositum vas quod genero­sum vinum admixta pauca aqua vitae contineat, excipienda, postea auferen­da, diligenterque asservanda pro usu. Paratu & hoc facile est ad hujus­modi spasmum juvansque subinde compertum.

℞. Axunglam seu pinguedinem vulpinam (defectu ipsius caninam substitue) immisce grana aliquot pi­peris crassè tusa & cum tantillo gene­rosi vini vel aquae vitae, coque ad vi­ni exhalationem lento igne· pingue­dinem per lineum pannum expressam adserva, ista illita confricentur spasmo convulsa membra manibus calentibus. Reinerus Solenander. consil. 23. sect. 2.

Subsectio quarta. Pro Convulsionibus in Puero.

PUer quidam decem annos natus correptus est convulsionibus Epi­lepticis saevissimis, ut omnes corporis partes atrociter convellerentur, & paroxysmi identidem recurrerent, nul­laque propemodum adesset intermis­sio. In tanto periculo & tam praeci­piti affectu, exhibeo salis vitrioli ʒss. in aq. beton. dissolutam, qua vomitus statim concitatus est, aegerque mul­tam rejecit pituitam, & statim con­vulsiones cohibitae sunt. Attamen post aliquot horas redierunt sed longè breviores ac leviores, ideo purgatio in­stituta est ex diacarthami ℥ss. syr. ros. ℥j. cum aq. beton. eaque exhibita est sub vesperam, cum manè affectus [...]um corripuisse [...]. Per noctem benè purga­tus est. Postea ei exhibitae sunt ol. succini & spiritus vitrioli. an. gt. v. in aq. beton. remissiores fuere paroxysmi, sed nocte insequente aliquantum fre­quentiores rediere. Postridie manè exhibetur potio ex aq. card. ben. & scord. an. ℥j. aq. theriac. Baudero [...]. ℥j. sal. card. ben. ℈j. confect. alkerm. ʒj. cujus beneficio convulsiones omni­no sublatae sunt· ne tamen iterum suc­crescerent bezoardicum joviale bis exhibitum est, octo horarum spatio ad gr. xij. & sic omnino liberatus est. potio alexipharmaca & bezoardicum joviale exhibita sunt, quia magna erat [Page 228] malignitatis suspicio. Laz. Riverius. obs. 59. cent. 4.

Subsectio quinta. Pro Convulsione.

℞. SPiritus C. Cervi, aut fuliginis, vel sanguinis humani, vel salis armoniaci q.s. sumantur gutt. x. ad xij. manè & vesperi in cochleari jula­pii sequentis superbibendo haustulum ejusdem.

℞. Aq. Lumbric. limacum. an. ℥vj. aq. jugland. simpl. ℥iiij. aq. raphan. comp. ℥ij. Sacch. albiss. ℥ij.F. jula­pium. dosis cochlearia 4. vel 6. bis in die.

℞. Millepedum mundator. lb j. Caryophyll. concisorum ℥ss. superaf­funde vini albi lb ij. destillentur in cu­curbita vitrea dosis ℥j.℥jss. bis in die.

℞. Pulv. Millepedum praep. ʒiij. sem. ammeos. ʒj.F. pulvis dividatur in x. partes. sumatur dosis bis in die. vel assellis xij. contusis cum vino al­bo affuso exprimatur succus F. hau­stus, sumatur bis in die. Thomas Willis. cap. 5. De morbis Convulsi­vis.

Virgo quaedam 16. annos nata, pul­chra & [...], patre tamen paraly­tico progenita, sine causa evidenti, circa brumae solstitium, malè habere coepit: primò per aliquot dies Cepha­lalgia & vertigine, haud gravi tamen modo afficiebatur; deinde in brachio uno, & mox in altero tremorem, & subitam contractionem persensit; cu­jusmodi spasmi isto die saepius repe­tentes, vix punctum temporis dura­bant; postridie juxta sororem suam in Cathedra sedens, subitò exiliens, sal­tum unum, & alterum, multosque ali­os successivè ad distantiam plurium pedum mira agilitate perficiebat: dein cum Camerae extremum li­mitem attigit, aliquandiu in eodem loco, & qualibet vice ad miram altitu­dinem saliens perstabat: cum saltati­oni ulteriori crura deficerent, in ter­ram concidit▪ ac statim caput mira cum violentia huc illuc conjecit: quamprimum ab hoc motu prae lassi­tudine cessaret, statim manus & pedes idem furor invasit, ut necesse haberet membra haec parietes aut postes percu­tiendo, vel pavimentum contun­dendo validissimè exercere: quan­do ob pudorem, aut verecundiam, amicis aut adstantibus debitam, se magna vi ab▪ his motionibus co­hiberet, (usque enim animo consta­bat & sobriè loquuta erat) statim affe­ctu interius transmisso, insigni cordis oppressione, cum gemitu, & singultu valde stridulo, plurimùm infestabatur; dein cum se relaxaret, statim, aestro ad artuum exteriorum musculos trans­misso, aut saltare, aut caput, vel bra­chia immaniter huc illuc conjicere, aut etiam in Camera rapidissimè cur­sitare, vel humum pedibus contun­dere cogebatur. die quinto à quo haec domina primo, aegrotaverat adveni­ens, vomitorium ex infusione Croci metall. vino scillitico, & sale vitrioli propinabam, à quo septies evomuit bilem aeruginosam in magna copia, [Page 229] cum admistione humoris acerrimi & quasi vitriolici: postrid [...]e sanguis è vena Saphaena ad ℥x. detrahebatur. Praeterea sumebat bis in die antidota ex pulveribus lapidum pretiosorum, cranii humani. & rad. poeon. maris. horum usu intra septimanam sanari vi­sa, per plures exinde dies affectionibus praedictis immunis degebat: attamen post binas hebdomadas, instanti pleni­lunio, ejusdem morbi recidivam solito atrociorem patiebatur. Coepit hoc tempore, ex aliorum praescriptis, re­media antihysterica, & statis quibus­dam intervallis purgantia, sine quovis tamen juvamine. Denuo accersitus, siquidem robusto corporis habitu, & spirituum efferatione insigni praedita videretur, emeticum fortius propina­bam, à quo decies evomuit bilem in­star aeruginis viridiscentem, cum pitu­itâ instar aquae stygiae acerrimâ, & su­bitò alleviabatur. Exhibui post haec, quovis manè haustum vini albi cum aq▪ ceras. nigr. dilutum, asellis contusis superaffusum, & fortiter expressum. Hoc usu statim curari visa, per mensem & amplius integrè valebat: cumque postea affectus redituri quaevis prael [...] ­dia unquam persensit, mox vomitorii, & ejusdem millepedum expressionis usu, morbi insultum avertebat. & sic intra tres menses, sanitatem pristinam ita recuperabat, ut plures nunc annos affectionibus ejusmodi Spasmodicis immunis degeret. Idem de morbis convuls. cap. 9.

Subsectio sexta. Pro Convulsione rara.

VIr quidam militaris ex ictu tor­menti bellici vulnus accepit in brachio dextro, quo totum brachium abscissum est, superstite tantum parte, quae humero vicina est, ad 4. transver­sorum digitorum longitudinem. Cu­rato brachio & vulnere optimè con­solidato, quadam convulsionis specie correptus est, qua retrahebatur caput versus partem dextram, & mandibulas frequenter agitabat. Medici & Chi­rurgi convocati, uno ore censuerunt in extremitate ossis à tormento bellico praecisi, aliquam eminentiam acutam adesse, quae nervum aliquem feriendo, talem convulsionem produceret, & ideo rescindendam iterum esse ossis ex­tremitatem, ac diligenter adaequan­dam. Haec operatio, sedulò celebrata, nihil tamen profuit. Fortè fortuna cum ei occurissem, & ille incommoda sua mihi enarraret; in mentem venit, aliquod virus venereum intus latens hunc affectum forsan posse producere. Et ilico ab eo quaesivi num morbum a­liquem venereum unquam antea paf­sus esset. respondit se per aliquod tem­pus antequam vulneratus esset gravem passum esse gonorrhaeam, quae tamen curata prorsus fuerat. Hoc meam con­jecturam auxit, ita ut aegro consulue­rim remedia luis venereae experiri, quibus ille hujus morbi curandi cupi­dissimus, se lubenter submisit. prae­missis igitur purgatione universali & [Page 230] diaeta sudorifera, frictiones ex unguen­to mercuriali celebravi, à quibus ptyalismus provocatus est, & post ter­tium diem ptyalismi convulsiones illae desierunt, neque ab eo malo amplius ullo modo aeger conflictatus est. Ozias Aimar. Chirurgus Celeberrimus. obs. 10.

Subsectio septima. De Convulsione unguibus incaute resectis.

NObilis quidam venetus dum prae­scinderet ungues, laeso nervo successit inflammatio & convulsio, tandemque tertio mense interitus. Io. Rhodius. obs. 50. cent. 1.

Nervo manus punctiuncula tacto, Praevotius convulsionem mortiferam animadvertit. Io. Rhodius. obs. 51. cent. 1.

Sectio 55. De Cordis Calculo.

NOn semel in corde lapides reperti sunt; quod quidem mirum, sed non sine variis optimorum authorum testimoniis. id autem fieri potest, quo­niam quae in corde generantur, ut la­pilli & ossa non ei vim inferunt, ut ex­terna accidentia. Petrus Borellus. obs. 88. cent. [...].

Subsectio prima. De Cordis Calculo.

RAri quidem Calculi in intestinis sunt, at rariores longè qui in ip­sa cavitate cordis solidissimi reperiun­tur: qualem ego aliquando in sectione nobilissimae faeminae conspexi: pon­dus, cum à Bibliotheca mea absim, ad­scribere non possum. curavi autem tunc temporis exactè eum depingi, & historiae calculorum Io. Kentmanui ad­jeci. totam cordis cavitatem adimple­bat, corpore incurvo, colore cineritio, in cujus apice 2. veluti rostra promine­bant. Bernbardus Stieberus. in Epist. ad Gregor. Horstium. post obs. 47. lib. 4. obs. Greg. Horstii.

Mercatoris cujusdam filia in febrem biliosam continuam incidit, cum dolo­re capitis, intumescentia ventris, & cardialgia frequenti; omnibus praesi­diis irritis, naturae tandem debitum solvit. Post mortem à collegis meis aperitur; abdomen ichore foetido re­pletum, omentum putrefactum, lien atque hepar Schirrho laborans, pulmo­nes pleurae adnati, cor duplo majus bu­bulum referens, inveniuntur. quodque notatu dignum, circa valvulas dextri ventriculi calculus ex tartaro concre­tus, instar minoris castaneae nucis com­pressioris membranosae valvularum substantiae adnatus conspicitur, vehe­mentioris [...] procul dubio causa proxima. Gregor. Horstius. in Epist. post obs. 47. lib. 4.

Nobilissimus juvenis D. Carolus Co­mes [Page 231] de Balcarras 11. annos natus cum tota aestate praecedente (licet ante ab infant [...]a usque salubriter satis vixisset) sebris quotidianae impetum sustinuis­set, quam finitam subsequutae sunt fre­quentes intro assumptorum vomitio­nes, ut & nonnulla circa appetitum symptomata; praeclusâ tandem ob­structâ & interceptâ sanguinis & spi­rituum officinâ suffocatus obiit. disse­cto cadavere praesente medico ordina­rio, vix credibile est, quam magnus Calculus duarum prorsus unciarum ponderis, ejusdemque pariter cum cor­de figurae ventriculos ipsius ambos un­diquaque occupans sit intus reper­tus.

Vir quidam Nobilis fideque dignissi­mus mihi aliquando narravit in Nobi­lissimi illustrissimi (que) D. Georg. Huntileae, Marchionis dissecto post obitum corde lapillum fuisse repertum.

Subsectio secunda. De Cordis Calculo.

NUper in Caesaris corde, qui palpi­tatione frequenter corripi solitus erat, veluti lapillus quidam niger re­pertus fuit. Thomas Erastus. consil. 10. lib. 3. consil. Cratonis. &c.

In Imperatoris Maximiliani secundi corde secto inventi sunt tres lapilli quantitate pisorum; unus interim ma­jor altero, colore rubigineo, frequen­ter verò cordis palpitatione gravi affi­ciebatur, dum viveret. Io. Wierus. lib. 4. de praestigiis daemonum. cap. 16.

Leydensis quidam juvenis compota­tionibus nimium deditus, in crebras in­de cordis anxietates incidit, postea in Lypothymias, & cordis palpitati­ones. Cibi potusque erat avidissimus, sed commestum saepe regerebat. Unde debilitas secuta ipsum decumbere jussit. tum praedicta mala quotidie au­gescere, atque palpitatio tanta suborta fuit, ut in vehementiori animi com­motione, ab astantibus audiri posset; quod ipsi tum valde dolorificum erat. eumque tandem vita privavit. thorace aperto, inventum fuit cor bovino non multò minus, quippe communem magnitudinem quater circiter excede­ret. increverat autem cor aequaliter fe­rè circa substantiam & cavitates, ipsa (que) substantia naturali erat solidior. Sed in villis septi intermedii tres calculi re­periebantur pisi circiter magnitudine, non admodum adhuc solidi, sed arena­cei & novaculae cedentes. Otho. Heur­nius. Hist. 28. obs. Rarior.

Quidam audacissimus latro palpita­tione cordis frequenter corripi solitus, à magistratu apprehensus, rotae est affixus. Nos hujus cor visendi cupidi, postquam corpus in 4. partes est dis­sectum, pulsans adhuc incidimus, & in ventriculo ejus dextro tres reperti la­pilli ciceris magnitudine, coloris cine­rei, oblongi, pondo unius dragmae, quos aliquot viri docti & curiosi, non tam viderunt quam admirati sunt. Za­cutus Lusitanus. obs. 141. lib. 1. Prax-Admirand.

In muliere, quae 4. mensium spatio incredibili urinae cruciatu laboraverat, duo calculi reperti in corde cum mul­tis abscessibus, integris tenibus & ve­sica. [Page 232] Iacobus Hollerius. lib. 1. De Morbis internis. cap. 29.

Sectio 56. Pro Cordis dolore a verme in ventriculo proveniente.

FAber quidam lignarius cum a cor­dis dolore ferè perpetuo duobus jam annis graviter urgeretur, ac prop­terea quod eo saepius in mortis discri­men adductus fuerat, peritissimos quosque nostri saeculi medicos, sed frustra consuluisset. tandem ad nos ve­nit oratum, ut si quo modo possem, tanto malo succurrerem; coepi itaque mecum cogitare, an id fortè ex malo habitu cordis, sive ille calidus frigi­dusve esset, an siccus, simplex aut mixtus. sed horum nullus certis indi­ciis ostendebatur. Cordis enim natu­ra nobilis tanto tempore hujusmodi injuriam non tollerasset: cum nullum aegritudinis genus imprimi in corde possit, quin hominem ad festinam mortem diducat. opinanti igitur mihi malignam aliquam & noxiam mate­riam in ventriculo detineri; quae quod vicinus sit locus cordi, ad ejus cervi­cem ascendens hominem afflictaret; visum est eam quoquomodo propel­lere; quare medicamento vomitio­nem fieri jubeo. Eo etsi corrupta ac putrens materia expellitur, non tamen dolor remittitur. consulo igitur, ut i­terum vomitum experiatur; quem u­na intermissa diecula validiorem exhi­beo: expulsaque eo est crassior pitui­ta, & cum ea vermis longitudinis di­gitorum 4. capite rubro, laevi, rotun­doque, quod pisi magnitudinem non excederet, caetero corpore lanugine quadam contecto, cauda furcata ad si­militudinem novae lunae: pedibus nixus quatuor, duobus in dexterio­rem totidem in sinisteriorem partem coaptatis. Admiratus vermis formam medicis eruditioribus ostendo. nullum invenio qui monstrum simile se vidisse unquam fateretur. aderat tamen seni­or quidam sed medicae artis imperitus, qui testatus est se similem vidisse ver­mem vomitu quoque propulsum ab Alexandro quodam coenobita: qui statim ut ille aiebat, projecto eo, mor­tuus est. vocitabat autem hoc mon­strum cordis vermem. at contra aeger noster, ut primùm vermem ipsum e­vomuit ad pristinam reversus est sani­tatem. Antonius Benevenius. cap. 2. de abditis morborum & sanationum causis.

Vermes vomitione rejici haud inso­lens est, nobisque non rarò visum, te­statur & idem Amatus Lusitanus. cu­rat. 5.6. & 10. cent. 1.

Generari autem posse in ventriculo, ut Amatus existimat, difficile fuerit affirmare: verisimilius est ex intesti­nis ad ventriculum pervenire. Annotat. ad cap. 2. Benevenii.

Sectio 57. De Cordis osse.

IN filii Typographi palpitatione cordis saepius laborantis medio cor­dis dissecto, os tribus articulis constans, cavumque & arenosa quadam materia repletum inveni. Felix Platerus. obs. lib. 3. pag. 636.

Phthisici cujusdam defuncti cor tam vastum [...]rat, ut saepe in bob [...]s non majus sit aut ponderosius. In si­nistro ventriculo inventum fuit os nonnihil spongiosum & friabile calcu­lis nonnullis per urinam excretis haud absimile, triquetrum & propemodum cordis picti figuram representans vel literam Y. Thomas Bartholinus. histor. 50. cent. 1.

Cadaver Vrbani octavi Pontif. Ro­mani 1644. Romae apertum fuit a Io. Tr [...]tlo Anatomico insigni ad Polli [...] ­cturam. repertum in sinistro cordis ventriculo os triangulare literam. T. Referens, & 5. Calculi in vesi [...]fellea, singuli magnitudine nucis avellanae. Thomas Bartolinus. Histor. 45. cent. 2.

Sectio 58. De Cordis Palpitatione.

PAlpitatio Cordis▪ (Graece [...]) est immoderata & violenta cordis concussio, quod sibi molestum est studentis excutere. il­lam efficit facultas motrix à re molesta & aliena irritata. quae irritant sunt vapores & flatus in febribus malignis, mensium suppressione, & melancholia hypochondriaca, cor subeuntes, hu­mores etiam putridi & acres, vel nimi­um▪ copiofi, calculi item, ossa, & vermes, talia enim aliquoties in ipsius cordis ventriculis generantur, & tum palpitationem necessariò inducunt: tumores denique in pericardio exorti, & sanguis in vulneribus ad cor effusus spirituum etiam vitalium defectus, & calor in corde praeter naturam, ut sem­per vehementiorem aliquem motum, ita etiam palpitationem, quae motus est depravatus, excitant. Causae ex­ternae sunt vehemens corporis commo­tio & exercitatio, nimia excandescen­tia & ira, crapula, veneni assumptio, baln [...]a calidiora, & animi passiones. aegros ad interitum, per syncopen non rarò praecipitat, amoto nimirum cordis motu.

Subsectio prima. Pro Cordis Palpitatione.

JUvenis quidam vulneratus fuit in dorso sub scapula sinistra, vulnere Thoracem transeunte; qui mox febre valida continua acuta correptus est, & in cordis palpitationem adeo vehemen­tem & violentam incidit, ut etiam extra domum, in qua aeger decum­bebat, à tranfeuntibus, palpitatio cor­dis exaudiretur: ut in vita similem [...]asum neque audierim neque viderim, neque à praeceptoribus meis observa­tum [Page 234] compererim. Ad hunc juve­nem cum ingressus essem, hanc gra­vem palpitationem animadverti ortum habere ex sanguine intus remanente, vel ibidem concreto. Venam sinistri brachii statim tundere feci, & ilicò à detractione sanguinis, inscio Chirur­go, melis [...]am viridem & borraginem accepi, contrivi herbas ne ab astantibus cognoscerentur, easque supra tegulam mundam ignitam posui aqua rosacea & aceti momento irroratas, quas cum cordis regioni admovissem, miraculi seu incantamenti modo ilicò cessavit cordis palpitatio omnibus admiranti­bus. Hoc autem arcano, nulli nisi vero Pythagorico revelando aliquando uti videram praeceptorem meum Eli­d [...]um Paduanum in nosocomio Bononiae. Verum is solo Melyssophyllo utebatur, nos borraginem adjecimus. Petrus Forrestus. obs. 1. lib. 17. De cordis & Mammillarum affectibus.

Juvenis quidam multo sanguine a­bundans cum subitò in cordis palpi­tationem incidisset; statim venam se­cari jussi. in mentem enim venit illud Galeni dictum. lib. 5. de locis affectis cap. 2. quod palpitatio cordis, pluri­bus integra valetudine degentibus, tum adolescentibus, tum adultis, subitò sine alio accidente manifesto evenire visa est, atque omnes eos sanguinis de­tractio juvit. leniente deinde medica­mento corpus purgavi. Postremò theriacam dedi ad ℈ijss. superbibendo parum aquae melissae. Exterius etiam hoc Epithema cordi apposui.

℞. Aq. meliss. & borrag. an. lb ss. aq. ros. ℥ij. maceris, Caryophyll. Ci [...]na­mom. lign. aloes, cortic. citri an. ʒss. Sem. ocymi. ℈j. croci. gr. v. vini o­doriferi. ℥iij. ambr. mosch. an. gr. iij.F. Epithema cordiale quibus remediis, vel his similibus, non solum hic juve­nis, sed alii multi convaluere. Petrus Forestus. obs. 2. lib. 17.

Subsectio secunda. Pro Cordis Palpitatione.

ROndeletius optimum medicamen­tum parat & alimentum ex cor­de porci (in quo inditi sunt Caryophyl­li) in veru assato, fed prius in aqua cocto, ut caro tenerior fiat. vel.

℞. Cord. porci, numero ij. cord. Cervi, vel bovis, numero iij. Caryo­phyll· galang. maj. & min. sem. basili­ci. an. ℥ss. macis. ʒiij. fl. bugloss. bor­rag. an. pj. fl. anthos. piij. temperen­tur in vino malvatico per noctem, & destillentur omnia in alembico. aqua servetur usui.

℞. Aq. praedictae. ℥iiij. Sacchar. parum▪ F. julepus. Aqua illa valet in omni [...]assione cordis à materia frigida flatuosa vel à vaporibus, vel à melan­cholia. Sed in materia calida adde aq. rof. part. aeq. & utatur cum aqua bugl. v [...]l borrag. Dosis hujus aquae est ℥ss. superbibendo vini hippocrati­ci. ℥ij. Petrus Forestus. Schol. obs. 5. lib. 17.

Pro Palpitatione cordis hac aqua usus sum; quae cordi, cerebro, nervis (que) accomodatur.

℞. Cordis Cervi, vel hirci, porci domestici, vel Sylvestris an. lb j. ab­luantur [Page 235] vino malvatico, & incidan­tur in parvas portiones, addendo fol. meliss. majoran. an. Mj. fl. bugl. bor­rag. viol. ros. scabios. Caryophyll. hor­tens. an. pj. sem. ocymi. ʒj. sem. Citri. ʒss. Caryophyll. ʒij. cinnamom. ʒvj. macis, Santali citrini. lign. aloes. an. ʒj. incidantur & contundantur. adde vini malvatici lb ij. succi limonum ℥j. vel in illius defectu Syr. illius. de­stillentur in Baln. M. donec. aqua non amplius odorem spiret. tunc enim sa­tis est. servetur ad usum benè obtura­ta, & rectificetur in calore solis vel alio. Felix Platerus. obs. lib. 1. pag. 236.

Exterius theriaca vetus cum vino generoso & croci modico, cordis regi­oni illita, palpitationibus insigniter succurrere solet. Hieroymus Mercurialis consult. 112. Tom. 1.

Subsectio tertia. Pro Cordis Palpitatione.

PUrgatione peracta, sine qua visce­ra attemperari nequ [...]unt, ad ro­boranda viscera, cor nimirum, & ven­triculum, tantisper refrigerata, & ad jecur impensè calidum attemperan­dum exhibeatur hoc conditum.

Conserv. ros. cons. fl. Cichor. bor­rag. & bugl. an. ℥j. spec. triasantal. diamarg. frigid. diatrion. pipereon. an. ʒj. Syr. de Cichor. mivae Cyto­neor. aromaticae. Syr. de cortic. citri. an. ℥jss. Spec. diambr. diamosch. d. an. ℈j.M.F. Electuarium addendo fol. auri puriss. numero x. cujus ʒvj. vel ℥ss. praebeantur duabus horis ante prandium, cum uno vel altero haustu vini albi generosi, decem diebus con­tinuis. Linimentum pro cordis regi­one ex theriaca vino albo generoso li­quata cum croci modico quam maxi­mè probo. Io. Zecchius. consult. 29.

Exterius admotum hyacinthum gemmam, regioni cordis, tum etiam corollam ex rubro corallio, sinistro brachio supra manum aliquoti [...]s cir­cumvolutam continuò gestatam ma­nifesto experimento comperimus eos juvisse, quibus cor tremit & palpitat. Unguentum etiam hic addam quo a­liàs olim praescribente Antonio Guaine­rio insigni medico, ad cordis angusti­as, ego foeliciter sum usus in cordis palpitatione.

℞. Ol. è fl. nymph. luteae. ℥jss. fl. nymph. luteae ʒj. corall. rubr. santal. citrin. sem. acetos. an. ℈ss. margarit. praep. lign. aloes odori, ossis è corde cervi an. gr. vij. Camphor. gr. iij.F. omnium pulvis M. & cum cera alba lota in aqua nymphaeae. q.s.f.s.a. un­guentum cordiale, quo illinatur cor­dis regio. Reinerus Solenander. consil. 10. sect. 3.

Maximilianus 2. Imperator nullum expertus est praestantius remedium in cordis palpitatione, quam theriacam extra adhibitam. negari certè non potest, medicamenta externa, ut sunt unguenta, bal [...]ama, Epithemata, ar­teriis & cordi applicata multum pro­desse aegrotis morbi gravitate & diu­turnitate debilitatis. Sed adverten­dum, tali [...] medicamenta cordialia, etsi cor in medio fitum est, melius appli­cari non in medio pectoris, quod car­tilaginosum est, sed paulò infra ma­millam [Page 236] sinistram, quo vergit cordis mucro. Wolfgangus Hoeferus. Hercul. Medic. lib. 2. cap. 1.

Extra applicentur Sacculi è melissa fl. lavend. rosmar· borrag. bugl. & a­liis cordialibus parati ac vino albo & a­qua ros. irrorati. ut

℞. Fl. ros. rosmar. an. ʒij. lavend. ʒj. sem. angelicae, cortic. citri, caryo­phyll cinam. macis, an. ʒss. croci ℈j. mosch. ambr. an. gr. vj. cum Syndone rubra F. Sacculus qui vino albo & aq. ros. irrotatus, regioni cordis tepide ap­plicetur. Daniel Sennertus. Pract. lib. 2. part. 4. cap. 4.

℞. Conserv. meliss. anthos. fl. bor­rag. & Caryophylli nostratis. an. ℥j. conf. alker. & theriac. veter. an. ʒj. pul. el. diambr. & diamosch. d. an. ℈j. cum Syr. de cortice Citri fiat opi­ata qua utatur frequenter.

℞. Aq. bugl. ros. & fl. aurantio­rum. an. ℥ij. Syr. Caryophyll. ℥jss. aq. Cinam. ℥ss. Spirit. ros. ʒij. confect. Alkerm. ʒj.M. dentur cochl. ij. per intervalla.

℞. Unguent. rosac. ℥ss. ol. Cinna­mom. & Caryoph. an. gutt. vj. mosch. ambr. an. gr. iiij.M.F. linimentum quo illinatur regio cordis.

Clysteres purgantes & carminantes frequenter injecti, flatuosam materi­am potenter evacuant & discutiunt. Quidam practici admovent thoraci cucurbitulas sine scarificatione, quibus magnam vim tribuunt discutiendis ac digerendis flatuosis spiritibus, qui in partibus internis inclusi continentur. Alii hypochondriis admovent, quando in iis locis mali minera refidet. Alii commendant rhaponticum verum. ad ℈ij. cum vino exhibitum, aut vinum in quo eadem radix m [...]cerata fuerit. Lazarus Riverius. Prax. Med. lib. 8. cap. 2.

Sectio 59. De Corde pilis referto.

LAtro quidam è patibulo quo sus­pensus fuerat, veluti jam mortu­us, sed qui tamen adhuc viveret, de­positus atque curatus convaluit: ve­rum ut erat homo ingenio malo pra­voque ad eadem statim scelera revolu­tus, pro quibus antea extremum pro­meruerat supplicium, iterum capitur, atque suspenditur. Hominis admira­ti nequitiam, mortui cadaver inciden­dum curavimus: & inventum est cor ejus ob eximiam caliditatem undique pilis refertum. Hoc idem inventum est in corde Aristomenis graeci, qui so­lus perhibetur integras acies pugnando in fugam vertisse. Est ergò non tan­tum scelesti ingenii signum sed quan­doque etiam rarae fortitudinis. Anto­nius Benevenius. cap. 38. lib. de ab­ditis morborum & sanationum causis.

Sectio 60. De Corio humano.

CElebres sunt corii humani praepa­rati in medicina usus, Cingula e­nim inde conficiuntur & lora, quibus per medium discinctae puerperae foeli citer foetum enituntur. Hystericas quoque passiones, seu uteri adscensum Corij humani cingulum comprimit; quod non semel expertus sum, & apud non paucas hystericas isto vinculo gra­tiam merui. in spasmis manuum pe­dumque ex eodem corio auxilium sae­pe petitur. circa carpum cingulum ex corio humano matronae convulsio­nibus brachii sinistri correptae post in­unctionem applicuit cum successu. Hil­danus. cent. 3. obs. 9.

In viro sexagenario aulico Epilepsiae Paroxysmum sedatum esse corio huma­no quo collum cinxerat meminit Be­cherus. lib. 2. Microc. Med. cap. 1. Thomas Bartholinus. Hist. 87. cent. 3.

Sectio 61. Pro Cornea male affecta a Scoria Chalybis.

RUsticus quidam cum Chalybem e­meret, optimum (que) eligere vellet, & proinde ut fieri solet, frustum contra [...] allideret, Scintilla ipsi in illam corneaepartē, ubi iris conspicitur, pro­filiit, ibidem (que) membranae firmiter in­haesit, idque non sine dolore maximo. cum frustra per plures dies adhibita fuissent remedia, en uxor mea remedi­um longè aptissimum excogitat. In­terim enim dum ego ambabus mani­bus palpebras aperio, illa magnetem oculo quam proximè aeger id sufferre potuit admovet▪ id cum aliquoties & quidem repetitis vicibus fecissemus (non diu enim lucem qua tamen hac in re summoperè opus fuit, sufferre potu­it) tandem Scoria ex oculo nobis om­nibus videntibus ad lapidem prosiliit. Postea applicato collyrio anodyno brevi convaluit. fuit haec quidem cu­ratio ingeniosa satis. Guil. Fabrit. Hildanus. obs. 21. cent. 5.

Quaedam mulier infimae sortis ma­culam habebat in oculo, cui consilium dedi, ut bis in die succi rutae guttam u­nicam in oculum instillaret, quod cum satis diu continuasset macula prorsus absumpta est. Samuel Formius. obs. 28.

Sectio 62. De Coxendicis Dolore & Luxatione.

COxendicis dolor (graecè [...]) arthritidis species est coxam occu­pantis. pars affecta licet praecipuè sit coxae articulus, quandoque tamen in lumbis, summa nate, & osse facro con [...]it. Dolor enim atrox in omni­bus illis locis perpetuò se prodit, & in femur quoque tibiamque & extre­mum [Page 238] pedem deducitur, mediantibus nervis lumborum & ossis sacri partes has infernas pertingentibus. Eandem pariter cum Arthritide agnoscit cau­sam· non nisi difficulter curationem admittit hoc malum, propter cavita­tis ossis ischii profunditatem, & mate­riae multitudinem· si diu perseveret, coxae tandem luxationem infert, quam nullae machinae curare possunt.

Subsectio prima. Pro Coxendicis dolore.

UT Anodynis primum solvatur tentandum, fotu nimirum ex decocto fl. chamaem. melilot. faenu­graec. sem. lini, absynth. & origan. cui quidem vel consimili medicamen­to saepius repetito, si dolor non cesse­rit, ad validiora localia transeundum. Inter quae Emplastrum ex Sulphuris & picis partibus aequalibus sedi affectae admotum, gestandumque donec spon­te sua decidat. Galenus ex Androma­cho. lib. 10. De comp. med· sec. locos cap. 2. magnoperè extollit. Ceratum etiam nobis valde familiare huic operi accommodatissimum conficitur ex bdellio, ammoniaco, opoponac, myr­rha & resina pini· omnium autem efficacissimum est, quod à Galeno ex Democriti monumentis. lib. 10. De comp. med. sec. loc. cap. 2. mirificè ce­lebratur. Paratur autem ex Iberidis radice exactè contusa atque suilla ax­ungia veteri excepta, linteoque den­siore Emplastri modo affecto lo­co admota, ibique per tres horas detenta· caeterum in affectu contu­macissimo, rebelli, & aliis remediis ex arte administratis minimè cedente, ad validiora ut ad phaenigmos etiam & inustiones Hippocratis more consugien­dum; corpore tamen iterum atque iterum exactè perpurgato, omnibus praegressis aversoriis auxiliis. In cu­rationis principio, corpore saltem se­mel nonnihil purgato, venam secan­dam omnino consulo. Sanguinem ex vena poplitis vel malleoli lateris affecti detrahendum nemini in dubium revo­cari debet· quod misso ex hac vena sanguine, insignis derivatio obtinea­tur. Sanguis quoque è venis, quae in sede sunt per hirudines admotas evo­catus, mirum in modum ischiadicis opitulatur. Cauterium etiam paulò subtus genu in parte exteriore lateris affecti inustum derivationis causa sum­moperè commendamus; quemadmo­dum & alterum in brachio opposito aversionis gratia. Io. Zecchius. consult. 43.

Ad Dolores coxendicis praestantissi­mus est balsamus sulphuris terebinthi­natus, fi paucis ejus guttis pars affecta illinatur, quo saepius una nocte curavi homines miseros. Franciscus Sylvius. prax. medic. lib. 1. cap. 50. paragr. 24.

Subsectio secunda. Pro Coxoe Luxatione.

CAput femoris si excidat, nun­quam in suam capsulam potest reduci, sique hoc tentetur, frustrane­us erit labor. tendines enim & liga­menta per affluxum aliorum humo­rum emollita, & lubrica facta, caput femoris retinere nunquam possunt. Hinc facilè intelligitur Adolescentem hunc, cui coxa excidit, perpetuò claudicaturum. Inanis etiam est & inutilis labor, quando aegrum calidi­oribus unguentis ad tabem membro­rum usitatis, ex pyrethro, euphorbio, sem. sinapi similibusque excruciant: quamdiu enim causa tabis, quae est est dislocatio, abundantia mucoris quae vasa obstruit, & distortio vaso­rum non tollitur, tabi mederi non poterit quispiam. Rebus sic stantibus, coxarum restitutio naturalis fieri nequit. Optimum ergò si coxa totumque crus omnibus remediis quantum possibile corroboretur. Ob­servanda autem in hac cura sequentia. 1. Quod aegrotus in diaeta omnes ci­bos [...]rigidos humidos pituitam gene­rantes, omnesque superfluitates fugi­at; talibusque vescatur quae boni sunt nutrimenti, hisce miscenda semper sunt quae nervosas roborent partes, ut sunt rosmarinus, salvia, majorana, cortex Citri, aurantiorum· ex hisce memoratis herbis F. decoctum· eae­demque herbae cerevisiae imponantur, & bibat. 2. Coxa extensionibus & rebus acribus non vexetur, potius ro­boretur, quod commodè fit, non [...] ­mollientibus, sed potissimum astrin­gentibus· inde perspicere in proclivi est, quod olea recommendata uti o [...]. lumbric. aneth. chamaem. lilior. alb. &c. morbo sint inconvenientia; licét lumbrici singularem quandam posside­ant proprietatem in talibus affectibus. 3. Quia ob vitam sedentariam exerci­tiorumque defectum copiosa genera­tur pituita, & ad locum affectum tan­quam imbecillem partem defertur, cor­pus saepius purgetur benignis & pla­cidis medicinis· vomitus etiam si in­terdum accedat, non nocebit. Corpo­re diaeta & purgationibus praeparato; fiat sacculus tantus quantus totam te­gat coxam ex sequentibus herbis, & ad latitudinem pollicis impleatur, in­terbastetur, terque, quaterque bulliat, & imponatur.

℞. Fol. & fl. beton. rosmar. salv. prim. veris lavend. origan. absynth. an. Mj. ros. gran. juniperi, musci querni. an. Mij▪ sem. anis. ℥ij. inci­dantur omnia grosso modo. de his herbis q.s. sacculo indatur, addatur salis Mss. & in duabus mensuris aquae coquatur, calidéque imponatur. hic sacculus tres vel quatuor dies efficax est.

Coxa ita manè & vesperi fomenta­ta; totum crus, coxa & os sacrum succo lumbricorum inungatur, & tan­tisper fricetur, donec benè absorptus fuerit. Succus hoc modo praepare­tur.

℞. Craffissimorum lumbricorum, Mij. vel iij. singulis sordes extrahan­tur, [Page 240] & exprimantur digitis (non e­nim vino abluendi) concidantur mi­nutissimè, postea injiciantur cyatho stanneo vel argenteo, affundantur aq. fl. lavend. & baccar. juniperi (quae non cum vino sint destillatae) an. ℥iij. salis ℥j. cyathus obturetur vesica hu­mectata ne quidpiam expiret: deinde aquae imponatur & coquatur quatuor vel quinque horas· refrigerato cyatho vesica auferatur, & succus per pan­num crassum exprimatur, indatur (que) vitro angusti orificii, addaturque ali­quid ol. amygd. d. vel lumbric. hoc modo per multos conservatur dies. U­tilissimus etiam est hic succus in tabe membrorum, corroborat nervosas par­tes, reseratque obstructiones arteria­rum & venarum. Coxa & crure hoc succo benè inuncto, Emplastrum se­quens molli inducatur corio, totique imponatur coxae.

℞. Empl. diapalm. ℥iiij. cerae no­vae, ℥ij. gummi elemi, tacamah, an. ℥j. mastich. oliban. an. ʒx. lumbric. terrestr. subtiliss. pulverator. ℥jss. pulv. ros. rubr. myrtill. balaust. ivae arthetic. fl. hyperic. an. ʒij. Dissol­vantur gummata lentissimo igne in s.q.ol. lumbric. & percolentur per linteum, postea commisceantur om­nia cum emplastro supradicto, & cera liquefacta fiatque massa addendo non­nihil ol. gran. juniperi & spicae.

Balneo ex herbis ad sacculum prae­scriptis addito pauco sale & alumine, commodè etiam uti poterit, totumque crus in eo lavare; finito balneo per horam in lecto quiescat, succoque fri­cari, & Emplastrum imponi curet. In usu balnei & sacculi corpus sit qui­etum, ne natura impediatur: si ite­rum ambulare incipiat, calceus altior in quantum crus brevius paretur, ne corpus plus imbecilli quam sanae incum­bat parti· hoc processu, divina juvan­te gratia, plures sanavi, quod sine fulcro sive baculo incedere potuerint. loco succi lumbric. inservire possunt aquae betonic. salv. prim. veris, laven­dulae, gran. juniperi sine vino praepara­tae. In meipso, enim expertus sum, vinum internè & externè usurpatum, nervosis nocere partibus. Ustio etiam coxae non contemnenda, sed magni facienda, egregios enim & foelices suc­cessus in coxarum affectibus inde secu­tos esse verissimè vidi. Guil. Fabrit. Hildanus. obs. 100. cent. 6.

Spigelius os coccygis à partu luxa­tum nobili matronae sola fascia resti­tuit. Io. Rhodius. obs. 80. cent. 3.

Sectio 63. De Cranii depressione & fra­ctura.

CRanii fractura (graecè [...]) solutio est continui in cranio à vi exteriore facta· ejus se­cundum Hippocr. lib. De Capitis Vul­neribus, quinque sunt species. Pri­ma dicitur [...] & [...] [...] vel [...], frango) latinè verò rima seu fissura: à re gravi & contunden­ti, aliquando & ab incidenti & acut [...] provenit. Aceidere solet ossibus du­rioribus, mollia enim cedunt, & non [Page 241] finduntur. haec vel conspicua est, vel adeo plerumque tenuis, ut sensum prorsus lateat, quae medio modo se habet, [...] appellatur, seu capil­laris. rursus vel brevis est vel longa, recta vel curva, in externa lamina, il­laesa interna. vel è contra in interna, integra manente externa· aliquando deni (que) totum cranium rimam contra­hit. Secunda species vocari solet [...] & [...] [...] & [...] contundo) latinè contusio seu collisio. Fit dum ab irruente violenter intrin­secus, aut obstante duro aliquo & ob­tuso corpore, os ita contunditur, & deprimitur, ut licet ejus continuitas integra foris ad sensum appareat, in­tus tamen multae latent divisiones in osse contuso. Tertia est [...] seu [...], latinè, depressio, cum os finditur. & simul introcedit, ita ut fragmentum intus detrusum cerebrum vel pungat, vel comprimat; quod si in sublimi, dum extrahitur telum, at­tollatur Galeno dicitur [...] & [...] [...] fornix, testu­do.) Quarta est [...], latinè sedes seu vestigium, cum telum acutum cranium ita laedit, ut sui vestigium relinquat· huc pertinet punctura à stylo, cultro, vel alterius rei acutae cuspide facta, nunc externam saltem, nunc utramque cranii tabulam pene­trans; incisio pariter ab instrumento acuto, & benè scindente, ita ut suum naturalem situm adhuc obtineat, & vestigium in osse inciso appareat. De­dolatio etiam huc refertur, quae graecè dicitur [...], est cum aliquid de superficie cranii abscinditur. Quintam speciem vocat Hippoc. [...], i. e. Infortunium, Paulus verò ab Aegina, [...], Latini autem contrafissuram seu resonitum. & est cum in alia parte cranium percutitur, & in alia findi­tur, aut in eodem osse, aut in diver­sis: accidit dum percussione impulsus aer intra diploen conclusus parti alteri cranii allisus ipsum perfringat.

Subsectio prima. Pro Cranio depresso.

IN pueris saepissimè hujusmodi de­pressiones cranii abrasis crinibus, & apposita cucurbita, naribus (que) & ore clausis, quemadmodum Ambr. Paraeus Chirurgus aeterna laude dignissimus, lib. 10. cap. 5. rectè docuit, in natu­ralem situm reposui· vel emplastrum aliquod tenaciter adhaerescens, veluti ex pice, resinna, colophonia, & gum­mi elemi in medio ossis depressi appli­cetur, vel hoc quod tenacius adhae­ret.

℞. Farin. tritici, ℥j. ichthyocoll. in aq. beton. & salv. dissolut. ʒss. pulv. mastich. thur. farin. volatilis, sang. dracon. gypsi, an. ʒjss.M. coque in aq. beton. & salviae, ad justam con­sistentiam applicetur calidè. quam­primum undique agglutinatum & ex­siccatum fuerit emplastrum, vi aufe­ratur; sic enim attracta cute & peri­cranio, cranium depressum simul ele­vabitur· id si prima vice minus suc­cesserit, ab opere tamen minimè desi­stendum, sed denuò novum empla­strum applicandum, & ut antea vi [Page 242] auferendum. Sit Emplastrum ejus magnitudinis, ut tantum tertiam cir­citer partem impressionis cranii coo­periat, sic enim in ablatione minor erit dolor, & facilius impressum cranium elevabitur. Si hinc dolor aliquis ori­tur, locus inungendus est oleo ros [...]c. aut myrtino, & de vitell. ovor. habe­at praeterea emplastrum in medio fu­niculum, quo à Chirurgo apprehendi possi [...]. Dum vero Chirurgus empla­strum aufert, os & nares infantis claudendae sunt, sic inflato cerebro propter retentionem in ipso spirituum, cranium impressum facilius in situm naturalem relevabitur. Guil. Fabri [...]. Hildanus. obs. 5. cent. 2.

Puellula quaedam 18. menfes nata per scalas decidit, & capite illiso in lapi­dem, facta fuit cranii depressio inter suturam fagittalem & coronalem magnitudinis dimidiae nucis· ad quam vocatus, raso capillitio, parti cucur­bitulam admovi sine scarificatione, & consequenter iterū admovi cum scari­ficatione. Postea applicui cataplasma ex furfure, pane, cum rofis & vino compo­situm, id (que) iteravi bis in die, per quin (que) vel sex dies, iterando cucurbitulae applicationem sine scarificatione, ante fingulas admotiones Cataplasmatis; deinde per quatuor aut quinque dies folum Cataplasma admovendo, tumor à cucurbita excitatus discussus est; & depressio [...]blata apparuit, atque os ad suum naturalem locum restitutum. Samuel Forminus. obs. 14.

In mulcis Cranii depressio curata est, admota post unam vel alteram phlebotomiam, supra depressionem cu [...]urbitula cum multa flamma; ad­dita interdum incisione, & multis a­liquando scarificationibus, & inter­dum sine illis. D. Des Grands prex. obs. 3.

Subsectio secunda. Pro Cranii fractura.

UNdecimo die morbi cum aeger pro deplorato habebatur, crani­um cum successu perforatum fuisse ob­servavi. Historiam hic recensere non gravabor.

Anno 1586. Sexagenarius quidam in bregma sinistrum percussus fuit, cum cranii fractione & depressione· cecidit mox in terram, cibum indige­stum evomuit, & loquelam amisit. Curatio ab initio Barbitonsori com­missa fuit: quum verò omnia in pe­jus ru [...]re vidissent adstantes, Ianum Antonium Saracenum Medicum longè celeberrimum, & Ioannem Griffoni­um Ch [...]rurgum peritissimum praecep­torem meum fidelissimum in consi [...]i­um vocarunt. Pervenimus itaque ad ae­grum decimo die morbi sub v [...]speram, ipsumque ardentissima febre laboran­tem, delirantem, & absque loquela in venimus: vulnus angustum & fra­ctura cranii aderat: verum ets [...] rem in augustiis positam satis superque nobis palam esset; adfiantium tamen petitionibus commoti, facta prius pro­gnosticatione, curationem sic aggres­si sumus· injecto enemate & exone­rata al [...]o [...]rines abrasimus, totumque caput ol. rosac. & myrtill. inunximus: deinde cutem & pe [...]icranium in for­mam [Page 243] crucis incidimus, craniumque denudavimus, necnon pulvillis ex stupis suavibus praeparatis & albu­mini ovi intinctis vulnus implevimus. Sequenti die ossiculis nonnullis quae à prima tabula separata erant, extractis, cranium perforavimus, & quod aspe­rum in osse instrumento lenticulari, laevigavimus. Postea pannum Seri­ceum melle rosaceo parumque ol. ro­sac. (propter dolorem immensum) tinctum cerebro imposuimus. totum vero vulnus sequenti digestivo imple­vimus,

℞. Terebinth. lotae in aq. beton. & salv. ℥j. ol. rosac. ℥jss. ol. de vitell. ovor. ʒij. gummi elemi lentissimo igne cum supradictis oleis dissoluti & percolati. ℥j. croci pulveris. ℈j. vitell. ovor. numero ij.M.F. Unguentum. quo imposito vulneri, Emplastrum Basiliconis applicuimus; totumque caput & collum ol. rosac. & myrtill. inunximus. Eo die iterum Clysterem injecimus, optimamque victus ratio­nem praescripsimus; atque ista me­thodo per dies aliquot processimus. Interim pus per factum foramen efflu­xit, & febris reliquaque symptoma­ta paulatim remiserunt sedato dolo­re & inflammatione, melli rosato quod membranae imponendum erat, guttulam unam aut alteram aquae vitae admiscuimus, & vulneri sequens mun­dificativum imposuimus.

℞. Pulv. rad. caryophyllat. angelic. aristol. rot. irid. fl. an. ʒj. extract. salv. beton. an. ℈ij. gummi elemi in oleo rosac. dissolut. ʒij.M. & F. cum mel­le ros. q.s. parumque aq. vitae un­guentum in mortario. Tandem se­quens Emplastrum applicuimus.

℞. Emplastr. de beton. ℥iiij. gum­mi elemi in oleo rosat. dissolut. ℥j. pulv. ros. odorifer. myrtill. an. ʒj. mastich. cal. aromat. angelic. caryo­phyllat. an. ʒjss. cum q.s. ol. rosac. parumque cerae fiat emplastrum.

Interim dum vulnus hac methodo curavimus, singulis aut alternis diebus, alvo spontè non respondente, clysteres injecimus: per intervalla quoque sy­rupo rosat. solut. comp. cum rheo. a­gar. & sena, manna item, & cassia corpus leniter expurgavimus. Sic di­vino favore, magna cum admiratione adstantium sanitati restitutus fuit. Guil. Fabrit. Hildanus. obs. 4. cent. 4.

Emplastrum de betonica cujus hic fit mentio, describitur in hunc modum à Foresto. lib. 6. obs. Chirurg. obs. 43.

℞. Terebinth. resin. pini cerae no­vae. an. ℥iiij. pulv. betonic. ℥jss. ma­stich. thu [...]is, an. ℥ss. mummiae, ʒiij.F. massa. S.A.

Ante annos 10. vocatus fui à quo­dam rustico ut ipsius inviserem soro­rem, quae vulnus contusum in dextro osse bregmatis, cum fractura & im­pressione Cranii acceperat. Evomuit mox ab initio biliosum humorem, & cibum indigestum; sinistrum latus re­solutum est: in dextro autem convul­siones patiebatur· abrasis crinibus, fragmenta aliqua cranii & portiuncu­lam ad instar fabae ex cerebri substan­tia digitis extraxi. altero die advenit Slotanus, qui dilatato vulnere denuò extrahit fragmenta quaedam ossis, & [Page 244] portiunculam ipsius cerebri, ad nucis avellanae magnitudinem. Postea ali­quoties ipsemet Slotanus me praesente de cerebri substantia detraxit· & ta­men convaluit plenissimè. Guil. Fabrit. Hildanus. obs. 13. cent. 1.

Sectio 64. Pro Cruribus exulceratis leviter, & excoriatis in superficie in hydropico.

HUic cum multa & varia, sed fru­stra, medicamenta praescripsis­sem, tandem jussi ut decocto plantag. & ungul. caballin. in vino foverentur membra, & folia ejusdem ungulae ca­ballin. in decocto madefacta, & mol­l [...]ter expressa apponerentur· quo facto egregiè curatus fuit. Alii etiam quam­plurimi per nos eodem remedio eo­dem morbo laborantes sanati foeliciter fuere. Petrus Forestus. obs. 1. lib. 7. Obs. Chirurg.

Sectio 65. Pro Cruris ulcere inveterato & maligno.

MErcator quidam cum ulcus ma­lignum in crure haberet, nec ullo modo curari posset, quidam ei consilium dedit, ut agrimoniam her­ [...]am superponeret bis in die, manè & serò, atque ita miraculi instar, intra novem dies sanitati restitutus est. valet eadem herba, tum ejus succus cum fi­lamentis impositus ad vulnera tam re­centia quam antiqua. Alius quidam cum eidem intestinum rectum proci­deret, ac ex hemorrhoidibus doleret, pulvere hujus herbae assumpto tam in potu quam cibo, brevi sanitatem▪ re­cuperavit. Alius etiam cui lapis in vesica erat, cum crebrò herbam hanc cum ovis comedisset, lapis per frusta cum lotio tandem expulsus est. Petrus Forestus. obs. 3. lib. 7. Observ. Chi­rurg.

Ulcus cum quidam diuturnum ac malignum in crure haberet, nec id ul­lo modo curari aut consolidari posset, ac varia Chirurgi medicamenta adhi­buissent, etiam pulverem praecipita­tum subinde inspergentes, tandem su­perveniens quidam medicus cortices granatorum in tenuissimum pulverem contundebat, ac ulceri inspergebat, atque hoc unico tam simplici medica­mento vir ille ab ulcere curatus fuit. Petrus Forestus. obs. 2. lib. 7. obs. Chi­rurg.

℞. Litharg. cadmiae fossilis, cerus­sae, an. ʒij. thur. myrrh. an. ʒjss. rad. aristol. ʒj. aerugin. aeris sublimati, an. ʒss. argenti vivi, ʒiij. extincti cum terebinth. ℥jss. mellis, ℥ss. ol. rosac. & succ. plantag. an. ℥ij.F. instar Em­plastri, excellens est Emplastrum, quo Plura crurum ulcera perversa sanavi. Felix Platerus. obs. lib. 2. pag. 560. & ejusdem praxeos, tomo secundo, pag. 837.

Sectio 66. Pro Cutis externa excoriatione in infantibus.

QUidam utuntur oleo raparum, vel ex oleo raparum & cera virgi­nia linimentum facio, quo commodè admodum saepe usus sum. Sed illud experimentum infallibile habetur, quo obstetrix quaedam utebatur in infanti­bus.

℞. Ol. raparum farin. tritici volati­lis, vel siligineae, an. part. aeq. M. un­guenti instar· & super petiam lineam raram, tenuem & antiquam liniatur, locisque corrosis applicetur: curabun­tur eo Infantuli instar miraculi· vel loca corrosa aqua communi tepida ablue, deinde cerussa subtiliter pulveri­sata inspergatur, brevi cutis reparabi­tur: etiam cerussa sola inspersa sine lotione.

Quidam à casu in tibiam cute nu­datam & corrosam incidit, nostro consilio membranam intus succingen­tem ovum gallinae valde tenuem & mollem loco dolenti apposuit, & ilicò sanus factus est; & alii plurimi cum eo. Petrus Forestus. obs. 27. lib. 29. De Arthritide & externarum partium Affectibus.

Finis Libri Tertii.

MEDICINAE PRACTICAE. Liber Quartus.
De Affectibus à Litera, D. incipientibus.

Sectio prima. De Dentium affectibus.

DEntes variè affici solent, mo­do enim exerti aut longiores prominent, modo atterun­tur, aut mandendo, aut ex­ternarum causarum vi. Stupeseunt a­liquando frigidioris & acidi humoris influxu, & acerborum crudorumque fructuum esu. Nigrescunt etiam & foedo lentore obducuntur, detergendi incuria, frequenti dulcium esu, masti­catione fructuum nigrorum, humo­rum vitio sursum expirantium propter viscerum impuritatem, & hydrargyri illitu in lue venerea. Hinc est quod foeminae faciem pingentes fucis ex mercurio plerumque dentes malè co­loratos habeant. Vacillant quandoque mobilesque fiunt externa vi concussi, & quum eorum radi [...] multo humore madet laxiorque fit alveolus; defectu etiam alimenti, ut in senibus, & in­unctione hydrargyri; & à succis pra­vis gingivas erodentibus. Dolore pa­riter conflictantur acerrimo, qui grae­cè dicitur [...], quae nihil ali­ud est quam tristis dentium sensus ab ipsorum continui per humores soluti­one proveniens.

Causa est humor frigidus vel cali­dus, serosus, salsus, & acris, qui vel in maxillae membranam, vel in denti­um nervum, vel etiam in corpus de­cumbit. fluxionis hujus materiae prin­cipium plerum (que) est è capite, aliquan­do etiam ab inferioribus partibus pro­cedit. Si humor in dentibus putrescat, vermes inde generari solent, qui dolo­ris dentium etiam causa sunt. Corro­duntur pariter dentes & cariem pati­untur ab acribus humoribus ad ipsos defluentibus, Ita ut frangantur, & fru­stulatim excidant.

Subsectio prima. Pro Dentibus dealbandis.

INter omnia quae dentes praeservant à putredine, & dealbant, maximè commendatur oleum vitrioli, si cum a­qua misceatur, cum purae & integrae carni sit innoxium, & corruptam sal­tem tollat. vituperant autem multi il­lud, quia verum illius usum ignorant: qui verò eo uti sciunt, foeliciter in magnis morbis adhibent: gutta u­na vel altera saccharo vel mel­le rosae. admista mirificè deter­get dentes, & gingivas putridas cum ulceribus oris plurimum juvat. Eadem vi, qua c [...]mphora, propter partium tenuitatem praedita est, & cum refrigerantibus datum refrigerat, cum calfacientibus eorum calorem au­get, atque universi corporis substan­tiam minori no [...]a, quam Camphora, quae humido radicali inimica est, per­meat. Io. Crato. consil. 8. lib. 5.

℞. Fol. rosmar. ℥ss. siccentur, in pulverem redigantur, adde panis albi in pulverem combusti ʒij. corall. rubr. ʒj. alabastr. ʒss.M.F. Pulvis. quo quotidie dentes fricentur. [...] est optimum medicamentum. Post fri­ctionem os aqua rosmari colluatur. Roderions à Fons [...]c [...]. Tom. 1. consult. 46.

Optimum est remedium, & saepe experientia comprobatum ad dentium radices carne obducendas, dentesque firmand [...] & dealbandos opiata se­quens. Parum aluminis in olei Sul­phuris ℥j. pone. adde Conserv. bu­gloss. vel ros. ℥vj. & deterso dentium tartaro ope Scalpelli lignei, admove­atur opiata, & intra 15. dies, si haec saepe fiant, dentes firmabit, dealbabit, & carnem gingivarum producet. Pe­trus Borellus. obs. 65. cent. 2.

Subsectio secunda. Pro Dentium Dolore.

PRaemissis venae sectione, scapula­rum scarificatione, & medicamen­to lenitivo, quibus dolor multum se­datus est, ad sequens topicum tandem devenimus.

℞. Mastich. staphysagr. an. ʒj. sem. hyosciami. ℈j.F. duo globuli in panno lineo raro, unum post alterum masticabat, & pituita ex ore defluen­te, ab omni dolore liberata est aegra, cum quadam admiratione, hoc reme­dio nunc juvante, quod prius dolo­rem inferebat, idque ob causam ante­cedentem nunc per evacuationes ablatam: cum in iis adhibendis reme­diis ordo servandus sit, quem Empi­rici ignorant. Petrus Forestus. obs. 3. lib. 14. De affectib. Labiorum gingi­varum dentium oris &c.

Cum juvenis essem in dente mola­ri insignem dolorem habui, dens cum corruptus esset, & Chirurgus eum extraheret, extrahere non potuit, vi­debatur tamen paululum elongatus, & dolor cessabat ad 4. vel 5. annos. Sed postea redeunte dolore, extractus [Page 248] est idem dens, & ab eo tempore us (que) in senectutem, nullo unquam dolore dentium laboravi. Quanquam postea anno aetatis meae 63. cum alius dens mihi doleret etiam molaris, ac attritus & corruptus esset, & aliquo modo vi­deretur mobilis, deliberabam ob do­lorem insignem, ut idem extrahere­tur, propter senium tamen non aude­bam, Cum Bononiae contigerit eo tempore, quo studiis ibidem in Italia impallescerem, quod Dentarius in fo­ro publico cum in sene detraheret den­tem, subitò extinctus est. ob ingen­tem tamen dolorem accessi Chirur­gum, qui eundem extraxit, qui equi­dem omnino corrosus erat, quan­quam radicitus inhaereret. dente ab­lato, statim dolor cessavit: neque un­quam postea ullo dolore affectus sum. Petrus Forestus. obs. 4. lib. 14.

Famula nostra cum asperrima hyeme lintea exposita lavaret, vento boreali flante, ex frigore dolorem dentium incurrebat, cum lana succida oleum Chamaem. & aneth. circa dolentem locum exterius admovebam: inun­gebam quoque unguento Alabastrino. illud enim egregiè valet in omnibus doloribus dentium, ut experti saepe sumus ex quacunque causa. Auri in­stillari jussi castorei exiguum cum nar­do in oleo coctum, quo & Aetius uti­tur. Postea maxilla inflata, quod bonum erat signum, materiam foras evocari, continuando inunctionem, dolor cessavit. Aetius commendat suffitum ex canis mortui dente, ita ut fumus inde progressus ore excipiatur. Deinde dentem ustum exiguo aceto tritum in ore retinendum praebet. Pe­trus Forestus. Schol. obs. 5. lib. 14.

Corpore expurgato, imperavi ut supra dentem dolorosum radicem la­pathi acuti poneret per taleolas con­cisam; quo remedio dolor multos an­nos affligens illicò sedatus est, cum tanto successu, ut eodem remedio in aliis quam plurimis (praecedentibus tamen universalibus praesidiis) prospe­rè usus fuerim. Habui illud à rustico quodam Petrus Forestus. observ. 6. lib. 14.

Subsectio tertia. Pro Dentium Dolore.

CApe opium in pauca quantitate, & manu calefactum, ita ut mol­lescat ut cera, circumpone denti do­lenti, aufert omnem dolorem stupefa­ciendo. Item.

℞. Camphorae modicum, in aceto bulliat parum: deinde teneat aeger in os. valet ad omnem dentis dolorem. Bartholomaeus Montagnana. consil. 87.

Omnium praestantissimum est ole­um buxi, quod tanquam incantamen­tum, illicò dolores sedat, ad miracu­lum usque, & pro maximo secreto habetur; ita ut hoc solo ditari aliquis possit. in foramen dentis gutta una vel altera injiciatur: ilicò dolorem tol­lit; ideo nihil praestantius reperiri po­test. Aliud remedium ad hoc fit ex oleo Champhorae, cujus gutta si intra foveam dentis instilletur, mirificè do­lores sedabit. tertium est.

℞. Aq. plantag. ℥j. vitrioli rom. [Page 249] contus. gr. ix.M. madefac. linteo­lum in liquore calido, quo dentes & gingivae madefiant. possunt dentes ca­vi aduri per stylum aureum vel argen­teum ignitum, & ita firmatur erosio, cessat dolor, nec redit, sed franguntur dentes. Rodericus à Fonseca. Tom. 1. consult. 46.

Nil praestantius oleo terebinthinae chimico cum pulvere Camphorae; cu­jus etiam oleum chimicè paratum est efficacissimum. item vitellum ovi assi applicatum prodest, ut & theriaca il­lita. Exterius interim confert panis calidus nuper è clibano extractus, qui magis proderit, si cum sale, anisis, & pulvere florum anethi factus fue­rit. Iul. Caesar. Claudinus. consult. 20.

Episcopus quidam Ecclesiae Lau­ginganae dentium dolore infestissimè cruciabatur. cui ego supra dentes do­lentes crebrò admovebam sequentem aquam lana vel linteolo exceptam; quâ statim omnis dolor evanuit, & plurimum ex ore phlegmatis pro­fluxit.

℞. Aq. solan. ℥iij. ol. vitriol. rom. q.f. ut acida reddatur. probè diluan­tur. Martinus Rulandus. curat. 9. cent. 1.

Illustrissima quaedam princeps tor­quebatur miserè dentis cavernosi do­lore: pro quo fraenando, molliendo & pellendo usa fuit multis variisque medicamentis in tali casu expertis & probatis, sed sine successu. vocatus tandem ego, guttas aliquot olei Cam­phorae gossipio parvo excipio, ac den­tis cavernae applicari jubeo. Quo facto cruciatus ilicò praeter omnem expectationem inhibitus & suppressus ex toto fuit, neque amplius rediit. hoc enim oleum certò domat, & abolet omnem dolorem. Martinus Rulandus. curat. 3. cent. 2.

In dentis cavernulam imposui ole­um heraclei ligni, & confestim ex to­to evanuit dolor: nam oleum istud humores extrahit, vermes dentibus in­natos necat, & doloris omnem cau­sam ex qua ortum trahit dolor, tollit. Martinus Rulandus. curat. 51.52, 53. cent 3.

Subsectio quarta. Pro Dentium Dolore.

PUrgato primùm corpore, cum do­lor in dextro latere magis urgeret, allium contusum carpo dextro appo­sui, unde cuticula abscessit, dolorque in eo latere remisit. verum in sinistro latere, dolor non solùm dentium regi­onem occupabat, sed & temporum, totaque mala illic dolorem patiebatur, eumque intollerabilem, punctiones (que) in aure sentiebantur. itaque cucurbi­tulas binas scapulis utrinque adhibui; allium etiam sinistro carpo applicatum fuit. in aures aqua ros. cum album. ovi & lacte conquassata, additis guttis 4. Extracti opii. immisit. temporibus oxyrrhodinum adhibitum addito oleo chamaem. Lotiones item crurum ex decocto herbarum capitalium factae. Hisce remisit aliquo modo dolor. re­diit tamen. quare repetii cucurbitulas, rursusque purgavi, & postea scarifica­tione [Page 250] uti jussi. & hanc oris collutio­nem praescripsi.

℞. Rad. bistort. pyrethr. an. ℥j. rad. ireos. ℥ss. herb. hyssop. agrimon. Salv. beton. majoran. an. Mj. fl. an­thos. pj. Sandarach. pulv. ʒvj. piper. long. Zinzib. an. ʒij. bulliant in aqua, addito aceto donec decoctum acescat. utebatur eo tantùm tempore, quando dolor urgebat, aliò minimè, semper­que profuit. temporibus hoc Epithe­ma, cum stupa canabina, quoties do­lor ingruebat, appositum fuit.

℞. Aq. ros. ℥iiij. aq. lavend. ℥j. la­ctis. ℥ij. album. ovi agitat. numero j. pulv. sem. Cumini. ʒij. extracti opii liquidi. gut [...]. iiij. quoties applicuit, levamen sensit.

Naribus succum betae & fol. majo­ran. cum penna indidit, unde sternu­tatio secuta est. redeunte dolore pur­gavi illam denuo extract. Cydon. ʒj. unde septies dejecit.

Cucurbitulae duae majores scapulis iterum adhibitae. Carpo brachii sinistri allium contusum bis apposui, & por­tionem illius in aurem partis affectae immisit: quae adjumentum aliquod adferebant. jussi tandem ut dentem cavum malorum horum causam evel­leret, quo facto, postea ab ejusmodi doloribus, liberata fuit. Felix Plate­rus. obs. lib. 2. pag. 397.

℞. Rad. pyrethr. ʒij. rad. angel. ʒss. sem. staphysagr. ʒj. cubeb. ℈j. nuc. mosch. ʒj.F. pulvis adde Sac­char. ℥ss. & cum infus. gummi tra­gacanth. F. rotulae. masticet expuen­do.

℞. Rad. alth. pentaphyll. an. ℥ij▪ rad. galang. ʒij. liquirit. ℥jss. Salv. beton. an. Mj. fl. ros. malv. an. pj. fl. antho [...]. pss. hord. pj. nucis mosch. ʒij.F. decoctio in aqua & vino ad lb iij. in colatur. dissolve diamor. ℥ij. mell. an­thos. ℥jss. aceti Scill. ʒj.F. gargaris­ma quo saepè fauces gargarizet. Felix Platerus. obs. lib. 2. pag. 403.

Mira vi praedita est nicotiana nuper huic orbi illata. Cum ego ipse ante annum vehementer ex dente labora­rem, hanc decoxi ex aqua, adjectis chamaem. floribus, tepidi hujus decocti cochlear ore tenebam, expuebam, ac idem agebam horis duabus: dolor mitescebat: postridie cum ex more meo hortulum in suburbiis accessissem, in­clinatoque capite quid graminis evel­lerem, liquor croci flavedinem refe­rens copiosè è naribus meis affluxit, nicotianae odor [...]m referens; ac omnis dentium dolor evanuit. Mihi toto vi­tae curriculo nec sanguis, nec quid praeter serosam pituitam, è naribus fluxit unquam. At nihil ego vidi hoc effluxo liquore flavedine altiore tin­ctum. Io. Heurnius. lib. 1. Methodi ad Praxin.

Parva quaedam lamina ferrea à sere­niss. Farnesta gente tanquam arca­num quoddam pro sedando dolore dentium haberi potest. qua quidem la­mina si confricentur extremitates in­fernae aurium usque ad incalescentiam partis, sedabitur dolor. Benedictus Syl­vaticus. obs. 2. cent. 2.

Subsectio quinta. Pro Dentium Dolore.

MUlier quaedam gravida septime­stris, & biliosi temperamenti, tan­to dentiū dolore correpta est, ut frustra tentatis omnibus remediis, per multos dies insomnis & clamitans cum la­chrymis, & vigiliis continuis, quae­libet remedia, imò ferrum & ignem experta, ad desperationem ferme ad­ducta fuerit. ita ut coactus fuerim ipsi exhibere nocturnis horis (quia tunc praecipuè intollerabilis ipsi dolor erat) laudan. opiat. gr. iiij. quibus cum pauca quantitate confect. de hyacin­tho assumptis, post horae quadran­tem placidè per aliquot horas dormi­vit, ac sine dolore expergefacta, reli­quum graviditatis tempus jucundè transegit. Lazarus Riverius. obs. 90. cent. 4. vel Simeon Iacoz.

Infinitos à dolore dentium liberavi, denti corroso admovendo tantillum gossipii oleo buxi imbuti. illud autem oleum extrahitur per retortam igne reverberii, scobem illius prius infun­dendo per 24. horas in vino albo, & omnia simul destillando. primùm e­greditur aqua ac [...]da, quae etiam ad eundem affectum confert, simplici ab­lutione dentis, mox egreditur oleum usui diligenter reservandum. hoc eti­am remedio foeliciter usus sum.

℞. Sem. plantag. ʒij. tormentill. ʒiij. rad. hyoscyami albi ℈iiij. omnia exsiccata redigantur in pulverem sub­tilissimum addendo opii gr. j. inclu­dantur nodulis qui macerentur in de­cocto sequent.

℞. Fl. Sambuci. Mj. ros. rubr. pij. bulliant in aceto ad usum dictum.

Hi noduli in decocto dicto macera­ti, intra dentes leviter comprimun­tur, & detinentur, & intra exiguum temporis spatium multus humor effluit per os, & dolor aufertur. Samuel Formius. obs. 40.

D. Leseq. Medicinae Doctor, se curatum vidisse retulit dolorem den­tium sale fraxini, quo impletur digi­tale mulierum, aut quid simile, & applicatur arteriae temporum, ubi sen­titur pulsatio, & intra breve tempus nodum facit in arteria, quo fluxus intercipitur. obs. 11. observationum hinc inde decerpt [...]rum & Riverio com­municatarum.

Subsectio sexta. Pro Dentium Dolore.

ANno 1647. Gravissimo dentium dolore afflictus sum, qui cum circa mediam noctem intollerabilis e­vasisset, frustulum tabaci ore assum­psi, & diu leviter masticavi, donec vomitus excitatus est: quo omnia a­limenta in coena assumpta rejecta sunt, & cum iis multa pituita, dolor verò intra duas horas evanuit. Laz. Riveri­us. obs. 31. cent. 4.

Anno 1645. Correptus sum fre­quenti & molesta salivatione cum do­lore dentium acerbissimo. Sumpfi resinae jalapae gr. viij. quibus optimè & blandè purgatus, serosam illuviem [Page 252] in corpore redundantem, doloresque in diversis corporis partibus excitan­tem, 7. dejectionibus, in maxima co­pia excrevi. & sequenti die à praedi­ctis doloribus, & molestissimo ptya­lismo immunem me sensi; attamen post. 2. menses reversus est dolor den­tium, & ptyalismus, qui sumpto eodem medicamento intra 24. horas prorsus evanuerunt. Simeon. Iacoz. obs. 15.

Cum ego olim cum aliis à viro pri­mario sat lauta coena exceptus essem, quidam gravi dentium dolore infestari coepit, ut incoenatus abire constituerit; jussi aliquantulam sustinere patientiam, & paulisper morari; interea modicum Camphorae adferri curavi cavitati▪ dentium inserendum, cum subitaneo levamine, ut animo hilari compotare licitum usque ad metam. Augustinus Thonerus. obs. 1. De Dentium Dolore. lib. 2.

Bursa pastoris contusa & auribus in­dita avellanae magnitudine optimum est remedium, & saepe expertum: est enim quidam aurium cum dentibus consensus. Allium etiam contusum cum salis momento, & pollici admo­tum vesicas efficit, è quibus apertis aqua fluit, qua fluxio à dentibus de­rivatur, & dolor eorum tollitur: quod non minus mirum est, quam cum Galenus è contra digitorum im­potentiam motus admoto in dorso Emplastro ad nervorum origines cu­ravit. Petrus Borellus. observ. 27. cent. 3.

Emplastrum ex pice burgundica cum pulvere nucis mosch. arteriae temporali admotum multis contulit, eosque a dentium dolore liberavit. Petrus Borellus. obs. 68. cent. 4.

Anno 1648. Tumores quidam ge­narum cum dentium dolore populari­ter grassati sunt, à fluxione Catarrho­sa ob pluvias immodicas, at omnes breviter curati sunt, qui ficum inver­sum calefactum, saepe renovando, in­terius admoverunt; tumor enim citò maturatus in ore aperiebatur, & cum sputo evacuabatur. Idem obs. 86. cent. 1.

Subsectio septima. Pro Dentium Dolore.

ILlustrissima quaedam princeps tem­pore hyemis patiebatur dolorem dentium diuturnum ac gravem, denti­bus maximè erosis, cavisque existen­tibus, remedia quibus foelici cum suc­cessu usus sum, fuere sequentia.

℞. Extract. panchymag. Croll. ℈jss. gumm. gutt. laxat. gr. iiij▪ (erat enim difficilioris solutionis) ol. succin. anis. stillat. an. gt. ij.M.F. pilulae nume­ro xxj. pro una dosi. accepit in auro­ra, & sufficienter excrevit. praemisso hoc minorativo, noctu antequam Cu­bitum se conferret, accepit▪ pro catar­rho sistendo v. vel vj. de istis pilu­lis.

℞. Oliban. selectiss. mass. pil. de Cynoglossa an. ℈ss. laudan opiat gr. iss. ol. carui succini an. gutt. iiij. cum Syr. papav. f. pil. numero xxv.

Interdiu utatur istis morsulis contra catarrhos, pro lubitu accipiendo ali­quoties.

[Page 253]℞. Oliban. el. nuc. mosch. an. ʒj. mastich. liqurit. pulv. an. ℈ij.C.C. u­sti praep. ʒj. coriandr. praep. ʒjss. con­serv. ros. antiq. ʒvj. sacch. aq, ros. so­lut. lb ss.℥ij.F. confectio in morsulis. Si dolor urgeat, placetur istis topi­cis.

℞. Aq. salv. beton. verben. an. ℥jss. aceti, fl. caryoph. rosac. an. ℥ss. ol. succini, caryophyll. an. gt. iij. laudan. opiat. aceto scyllit. solut. gr. iiij. cam­phorae solut. gr. ij.M.F. gargaris. vel sic fiat.

℞. Rad. alth. pyrethr. bistort. ire­os, ras. ligni sanct. an. ℥ss. fol. hyssop. salv. verben. beton. an. Mss fl. anthos, sambuc. an. p.j.F. decoctio in colat. lb ss. dissolve aceti rosac. ʒvj. laudan. opiat. gr. v. ol. caryophyll. gutt. v.M.F. gargarism. atque his Deo bene­dicente, immanis ac diutinus dolor remisit, placarique coepit. Io. Petrus Lotichius. observ. 4. cap. 4. lib. 2.

Ex unico alumine inveni solatium, quod ignita scutella fusum in pulve­rem redegi, cumque nuce moschata & mellis, q.s. in mortario in linimenti formam permiscui; quo per vices partem dolentem inunxi non vano successu, sopiti enim dolores & nox quieta fuit. Thomas Bartholinus. hist. 54. cent. 5.

Vidi os brachii bufon is statim primo contactu odontalgiam tollere. Io. Hel­neontius. tract. cui tit. Butler.

Quicunque excavatos dolentesque dentes digitis eximere sine omni mo­lestia & cruciatu cupit, is dissolvat ʒij. gummi ammoniac. aut galbani cum sufficiente lacte esulae aut hyoscy­ami, & coquat lento igne donec la [...] absumatur· ex his gummatibus con­formet globulos, & erosis foramini­bus dentium imponat per noctem & sic sine dolore eximere dentes poterit. Franciscus Ioel. pract. lib. 2. sect. 6.

Si dentes sunt cavi & dolent, vel etiam citra cavitatem in dentibus do­lentibus praestans est oleum cayophyll. in cujus ʒj. camphorae, ℈ss. solutus fuerit· hujus compositi gutta una vel altera in gossipio (praesertim moschum redolente) cavo denti immissa, vel e­tiam dolenti alioquin applicata, om­nem dolorem aufert. Io. Hartmannus. prax. Chimiatr. pag. 120.

Carolus piso (qui existimat dolorem dentium à seroso humore ut plurimùm fieri) lib. De Morbis ab illuvie serosa. Refert seipsum dolore dentium per multos dies afflictum, ab assumpto medicamento purgante, post sesqui­horam, sinceram aquam ad lb j. & amplius evomuisse, tanto successu, ut postea vel decem annis ab hujusmodi dolore immunis prorsus fuerit· quo e­doctus experimento, simili affectu la­borantibus, medicamenta serosos hu­mores educentia praescripsit foelici suc­cessu.

Praemissis venae sectione & purga­tione, cucurbitulis item cum & sine scarificatione scapulis, & vesicatoriis▪ nuchae vel pone aures admotis & ap­plicatis; ad fluxionem etiam inhiben­dam, adstringentia temporibus utili­ter applicantur. Q [...]alia sunt Empla­stra ex gummi Elemi, vel mastiche so­la, supra pannum sericum liquata▪ cum pistillo aeneo calefacto, Emplastrum [Page 254] de mastiche officinar. vel contra rup­turam· radix consolidae maj. recens, contusa & admota tempori in formam Emplastri, fluxionem efficaciter in­tercipit. In aures quoque immittun­tur medicamenta ad dolores denti­um, quia venulae per quas fertur ali­mentum ad dentes, per illas partes excurrunt. Ideo infunditur oleum amygd. amar. in aurem vicinam den­ti dolenti, aut excipitur fumus aceti, in quo pulegium aut origanum cocta sint. Alii acetum in aurem infundunt, quo fluxio cohibetur efficacissimè, & in fluxione calida praecipuè confert. In frigida verò fluxione, succus allii cum theriaca mixtus, & in aurem tepidè instillatus, mirum in modum dolorem compescit. Idem praestat allii bulbus detracto cortice in formam supposito­rii scissus, & in aurem intrusus.

Irritis omnibus aliis remediis, Dens praesertim si valde exesus fuerit, ferro extrahendus est, eo enim extirpato, statim dolor cessat, non amplius re­versurus. Evulso dente, ea pars à qua extractus est, digitis undequaque comprimatur, ut ad naturalem situm statim redeat: postmodum aeger os colluat oxycrato tepido, caveatque ab a [...]re frigido. Si ver [...] sanguis in tanta cop [...]a effluat, ut vix cohiberi queat, (quod interdum contingit ex vena vel arteria discissa) [...]istitur ut plurimum ille sanguinis fluxus, apposito globulo solidiori ex linteo confecto, & digitis per horam unam a [...] alteram compres­so· quod si non suc [...]dat vitriolum ustum admovendum est, & linteum in aceto maceratum superimponen­dum, digitoque comprimendum, do­nec crusta inducta fuerit. Postremum remedium est cauterium ignitum, quo sanguis erumpens statim cohibetur. Si quis meticulosus Chirurgi manum r [...]fugiat, ea sunt tentanda remedia, quae ab authoribus passim proponuntur, & dentis casum promovere censentur: qualia sunt, pasta ex lacte tithymali, & thuris pulvere simul mixtis cum pauco amylo, in cavum dentis immis­sa; radix ranunculi, cortex radicis mori, cinis vermium terrestrium, py­rethrum aceto infusum, radix cucume­ris agrestis aceto infusa, & simi­lia.

Sed prae caeteris efficacissimam vim obtinet ad dentium casum promoven­dum helleboraster, si ejus folio con­trito dens confricetur: Sed diligen­ter cavendum est, ne alii dentes hoc remedio tangantur, eorum enim ca­sum promoveret.

Quidam rusticus cum dolore denti­um acerbissimo premeretur, suasit al­ter ut helleborastro dentem confrica­ret: ille incautè hoc utens remedio, majorem partem dentium maxillae af­flictae confricuit, & intra paucas ho­ras omnes propemodum deciderunt. Si quis igitur [...]am vehemens remedi­um experiri cupierit, suaserim ut re­liquos dentes [...]era diligenter obducat. Lazarus Riverius. prax. medic. lib. 6. cap. 1.

Subsectio octava. Pro Dentium dolore.

MIles strenuus aestatis tempore li­quatis crudis succis, in tribus molaribus superioribus dextri lateris immani dolore est concussus, ita ut rabie quadam, & doloris saevitie pres­sus, furibundus veluti, & amens, è domo vociferans exire vellet. huic re­vellentia primò omnia facta sunt prae­sidi [...], mox anodyna, soporifera, imò ipsum opium dentium cavo applici­tum. Sed incassum omnia tentata: nam vehementius dolor aegrum vexa­bat. Demum nive, qua aquam bi­bendam refrigerabat, fortuitò in ore detenta, eaque iterum atque iterum accepta, à dolore intra horam immu­nis evasit; & plures alii, qui hoc prae­sidium sunt experti, doloris saevitiem effugêre. Zacutus Lusitanus. obs. 85. lib. 1. prax. admirand.

In dentium dolore à flatibus solent nostrates mulierculae, pro magno se­creto rapi sub cinere calente assi infi­mum orbiculum calidissimum post aures applicare. magna certè efficacia revellit, & dolorem sedat, ut ego, qui ejus rei, experientiam & feci, & ab aliis factam observavi, testari pos­sum. Io. Fienus. lib. De Fla­tibus. c. 16.

Si à ventriculo dolor est, medetur vomitus, idque subitò, sicut gravissi­mos dolores dentium videmus subitò, simul ac evomuit aliquis, tolli. Io. Cra­to. lib. 4. epist. ep. penult.

In acerbis dentium doloribus pyro­tica ex usu sunt, quoniam educitur quaedam sanies tenuis· & mirum tam exigua materia & pauca excreta, tam acerbos dolores dentium sedari. Guil. Ballonius. lib. 1. epidem. & ephimer. pag. 87.

Dens à cadavere extinctis viribus defuncto, quemlibet dentem hominis vivi, solo attactu marcessere excidere­que facit· quod non item praestat dens à cadavere violenta nece interempto, vel acuto mox morbo extincto. Io. Helmontius. tract. cui tit. Tumulus Pe­stis.

Io. Heurnius mulierem quandam pipere aquatico denti dolenti indito protinus dolorem sed [...]sse testatur. Lau­dat idem Sandaracham albam (gum­mi Juniperi) in aceto coctam.

Dentium etiam dolori ut secretum remedium hoc adhibuit.

℞. Rorismarini hederae▪ arbores­cent. an. Mj. coque ex posca, tepidè ore retineatur. In notis ad cap. 8. lib. 5. Patholog. Io. Fernelii.

Subsectio nona. Pro Dentium eruptione in denti­tione.

AD dentitionem facilitandam, ce­rebro cuniculi vel leporis in vi­no cocto, vel butyro recenti cum mel­le permixto, gingivae infantium levi­ter & saepe ungendae: quod si solidi­ores & duriores dentium protrusio­nem remorari velle videantur, unde [Page 256] saepe gravissima accidentia & sympto­mata supervenire solent, imprimis convulsiones & diarrhaeae lethales, morsque ipsa; tunc sine mora scalpel­lo, aut incisorio alio acuto aperiri pote­runt, quod tutò & sine metu inflamma­tionis, doloris, aut haemorrhagiae fiet. qua operatione Chirurgum magnum & celebrem, & suos & multos alios infantes dentientes, à gravissimis sym­ptomatibus liberasse in Galliis vidi. Felix Platerus. prac. tom. 2. cap. 8. pag. 336.

Fricare gingivas cum cerebro lepo­ris, facit nasci dentes infantium sine dolore· verum utrum crudo vel cocto utendum sit non dicunt authores. co­ctum non bene permiscetur melli: ideo mulierculae crudum accipiunt, & cum cochleari uno mellis concuti­unt. Sed valde fluidum est; ideo mi­nus mellis accipio; ut in crassius lini­mentum coeat, meliusque frictione gingivis adhaereat. Petrus Forestus. obs. 8. lib. 14.

In eruptione difficili dentium apud pueros maxillae saepius inungantur bu­tyro recenti, & facilius prodeunt· quod si nec hoc modo prodire vide­antur, & necessitas urgeat, accipe sanguinem è crista gallinacei recentem, & cum digito semel tantum, vel ad summum bis inunge gingivas, & sine difficultate aliisque accidentibus tan­dem prodibunt. Io. Hartmannus. pract. Chimiatr. pag. 121.

Subsectio decima. Pro Dentibus mobilibus.

℞. VErnicis mastich. an. ℥j. gum­mi elemi, terr. sigillat. bol. armen. an. ʒjss. gummi dissolvatur in aceto scillit. & reliqua pulverisen­tur, postea cum oleo terebinthinae ad­dita modica cera fiat linimentum. tum manè fricentur dentes cum panno li­neo intus & extra, suaviter tamen, deinde laventur cum vino aromatico, postremò fricentur leniter cum prae­dicto linimento. Io. Baptista Monta­nus. consil. 113.

℞. Mellis. ℥ss. Sandarac [...]. seu ver­nic. ammoniac. alumin. scissil. thuris, an. ʒss.M. bulliant in aq. vitae, ℥iij. aceti alb. ℥j. unica ebullitione. dein co­letur· colaturae calenti adde croci, gr. ij. & cum bombace hoc liquore calido imbuta dentes & gingivae fricentur. Hoc quidem praesidium non solum mobiles dentes confirmat & robo­rat, verum etiam congelatos in pri­stinum statum restituit, dolorem se­dat, & rheuma desiccat. Io. Zecchius. consult. 72.

Mobiles dentes firmiores reddit hic pulvis.

℞. Corall. utriusque an. ʒij. ma­stich. tragacanth. gummi arabic. an. ʒj.M.F. pulvis. Io. Crato. consil. 8. lib. 5.

Subsectio 11. Pro Dentium nigredine.

HOc unum praestantissimum judi­co, tum ad abstergendos mun­dificandosque dentes, tum etiam à pu­tredine conservandos: quod hujusmo­di est.

℞. ossium dactylorum, ʒij. corall. rubr. ʒj. farin. lupin. ʒiij. scyllae assat. ʒvj. rad. Irid. ʒiij. contundenda con­tundantur, & omnia mis. cum opti­mo melle, ut F. trochisci parvi, exsic­centur in umbra: Postea usus tem­pore dissolvantur vel in aceto scyllit. vel in vino albo, & cum eo liquore abluat singulis diebus manè dentes, & foveantur tenendo in ore istum liquo­rem, sed prius diligenter fricentur panno albo subtili mundo. Aliud den­tifricium optimum.

℞. Cortic. ostreor. combustor. & pulverisat. ʒiij. vernicis seu sandarach. arabum. ℥ss. rad. Irid. ʒij. rad. aristol. gentian. cent. maj. an. ʒij. terantur omnia per se. Deinde M. & excipi­antur cum oxymel. scillit. F. trochisci parvi. & postea usus tempore, fricen­tur dentes cum illis, & laventur cum aceto scillitico, vel dissolvantur tro­chisci cum vino, & fiat sicut supra di­ctum est.

Aliud praestans remedium, quod dentes mirum in modum abstergit, & à putredine praeservat, prius frictis dentibus, sola gutta olei vitrioli liniat dentes, & postea perfricentur cum panno asperiore, statim enim decidunt sordes per plurimum tempus in iis col­lectae. Io. Baptista Montanus. con­sil. 111.

Montanus retulit se didicisse Romae ex quadam muliere, se formae atque virium integritatem oleo vitrioli ac­ceptum debere. ipsi enim significavit, se ex ejus usu dentes quos in juventute pessimos habuerat, nunc pulcherri­mos habere & firmissimos; gingivas etiam firmas. Addiditque quod vide­retur sibi ob ejus usum tardius senes­cere. Usa erat autem singulis diebus una aut altera guttula, gingivas & dentes leniter fricando. Io. Baptista Montanus. cons. 113.

Subsectio 12. Pro Dentibus nigris.

NOs Matronae cuidam imperavi­mus ut cum oleo vitrioli gutta 1. aut altera aquae admixta dentes fri­caret; hoc enim modo & flavi & ni­gri albissimi evadunt. Oleum etiam vitrioli vacillantibus dentibus pro­dest.

At pumex ignitus vinoque albo bis extinctus, & tertia vice ignitus reli­ctus donec refrigeretur, absque alia extinctione, demum tritus & ablu­tus albissimos facit dentes: nec eo ma­gis celebre experimentum invenitur. Imò si dentes eo quamvis non com­busto sed trito fricentur albissimi eva­dunt. Petrus Forestus. obs 13. lib. 14.

Cinis tabaci ad dentes abstergendos & dealbandos mirè efficax est. Laza­rus Riverius. lib. 6. prax. med. cap. 2.

Subsectio 13. Pro Dentium stupore.

VIr quidam stupore dentium fre­quenter corripiebatur. huic por­tulacam commanducandam proposui: nam secundum Paulum, stupori bene facit portulaca commesta: huic etiam profuit. Nuces pineae, avellanae quo­que aut juglandes commanducatae prosunt, ut & caseus commestus. Pro­dest etiam si sale dentes confricentur. Petrus Forestus. obs. 9. lib. 14. & Schol.

Subsectio 14. Pro Dentibus vacillantibus.

UTatur hoc Gargarismate.

℞. Aq. ros· vel plantag. lb ss. mu­riae olivar. condit. bene percolatae, ℥ij. vel ℥iij. alumin. ʒij. vel ʒiij. aceti ro­sac. ℥j. huic immisceri poterit oxymel scillit. parum· aut si gratius habere velis mellis rosac. parum. oxymel scil­liticum in istis omnibus ex defluvio in os fauces & gingivas affectibus valde utile est. quare author sum etiam si a­maricet, ejus tibi multum esse usum. Est enim singularis ei facultas ad den­tes confirmandos & stabiliendos, humores exsiccat, influxum omnem arcet, dealbat dentes, atque omni putrilagine absumpta, anhelitum ex ore corruptum emendat. Reinerus So­lenander. consil. 29. sect. 2.

Est hic pulvis efficax.

℞. Rad. cyperi, sumach. gallar. ba­laust. ros. rub. an. ℈iiij. alumin. ℈ij.C.C. usti, ℈ij.F. omnium pulvis sub­tiliss. quo dentes gingivaeque fricentur leviter. Hoc modo solent brevi con­firmari. Paratu facilis etiam hic est, & tamen ita applicatus utilis.

℞. Gallae coctae in aceto ad aceti consumptionem & exsiccatae, ʒij. ma­licorii, myrrhae, alumin. usti, C.C. usti, an. ℈jss.F. pulvis subtilis. Usus idem qui superioris. quod si pulverum horum affrictus gingivarum infirmitas mobilitasque dentium non patitur, a­cetum in quo alumen solutum sit, qui­dam ore continendum propinant; quod etsi utile sit, tamen quia acerbi­us esse videtur, licebit hoc decocto subscripto in os sumpto dentes gingi­vasque fovere, non enim colluere uti­le est.

℞. Gall. ʒij. myrrh. ʒj. malicor. rad. Ireos, an. ℈j. rad. cyperi, alumin. an. ℈j.C.C. usti, ℈ss. aceti, q.s. coquantur, & aceto excolato ore contento, foveantur dentes & gin­givae.

Mitius hoc est, paratu facilius & plurimis profuit. Myrrhae quantum vis, incoque vino, & addito oleo olivarum dentes & gingivas fove, firmat dentes, confortat, & ne cor­rodantur aut dissiliant efficit. Reinerus Solenander. consil. 24. sect. 3.

Subsectio 15. Pro Dentium Verme.

DEntium vermes decoctum corti­cum fraxini interimit· Item decoctum rad. urticae, quod etiam dolorem dentium tollit. Io. Crato. cons. 8. lib. 5.

Mihi secretum suum communicavit Rusticus Empiricus. Saevum nempe cervinum linteo exceptum & ad ig­nem liquatum imbibitumque & gin­givis impositum; quo & vermes at­trahi expertus est, & dolores mitigari. Thomas Bartholinus. hist. 96. cent. 3.

Sectio secunda. De deglutione depravata.

CUidam sexagenario deglutitio a­deo depravata fuit, ut liquida omnia, praesertim vinum non sine suffocationis metu deglutire posset, reliqua verò quamvis solidissima, facil­limè ad ventriculum descendebant. Rarum hunc affectum praecessit catar­rhus & paralysis sinistri lateris. Cum itaque liquida sorbere non posset, & solidis non satis nutriretur, tandem ad summam imbecillitatem, lapsum­que virium pervenit. Ego ad ipsum vocatus, primo pilulis (quas facillimè deglutiebat) corpus leniter expurga­vi; deinde omnia quae ad vires in­staurandas requirebantur exhibui· & quia ut dictum est, liquida imprimis vinum sine suffocationis metu, sorbe­re non potuit, juscula utcunque spissa praeparavi, additis vitellis ovorum: pro potu lac amygdalarum dedi. hinc factum ut liquida facilius quam antea sorberet. Verum enimvero non diu post meum abitum, catarrhus denuo maximo cum impetu ad▪ latus sini­strum & laryngem delapsus est, & de novo paralysin istius lateris induxit, quapropter cum nihil liquidi degluti­re posset, nec solidis satis reficeretur corpus; vires quinetiam propter lon­gitudinem morbi (antea enim femo­ris os sibi fregerat) prostratae essent, brevi naturae debitum persolvit. Guil. Fabritius Hildanus. obs. 34. cent. 5.

Sectio tertia. De Diabete.

RArissimus est hic affectus quem Galenus bis tantum vid it. [...] Graecis dicitur [...], transire, quod citò transfera­tur materia urinae. Vocatur etiam hydrops ad matulam, quod qui eo la­borant, perpetua mictione matulas impleant. & [...], propter sitim huic affectui junctam. Est autem Diabetes immoderatum urinae proflu­vium, quo assumptus potus nihil mu­tatus profunditur.

Hujus mali causa proxima est at­tractio renum depravata, cum reten­tione debilitata propter intemperiem calidam excedentem; quam affluxus humorum acrium mordacium & sal­sorum [Page 260] renum parenchymati impacto­rum infert. Locus affectus renes sunt.

Signa sunt, assidua oris siccitas, si­tis intensa, urinae copiosissimum pro­fluvium, corporis extenuatio, visce­rum aestus & ardor. Malum est ple­rumque lethale, & vix unquam cura­tur.

Subsectio prima. Pro diabete.

SOmnum solito longiorem praece­pimus & quietem, nam quodvis exercitium & immodicus motus, & animi affectus immoderati vitandi. tota vitae ratio omnino frigida esse oportet, alimentis crassis utendum, cibi sint crassi, bonique succi morda­citate carentes ac frigidi. Dedimus igitur ptisanam, & sorbitionem ex a­lica, pedes vervecinos, vitulinos, suil­los, bubulos & h [...]edinos. caseum item recentem citra salem, & lac per sili­ces aut ferrum ignitum scissum, seroso humore adempto, ova etiam sorbilia. & ex oleribus intybum, portulacam & lactucam; inter pisces saxatiles; inter fructus, pyra, poma & castane­as. Quod ad medicamenta attinet, â venae sectione abstinuimus in valde vetula & exangui, quae alias convenit in principio in cubito. Syrupos ex portulaca, de ribes, acetosae, myrti­num, rosac. & nymph [...] exhibui­mus, qui bilem contemperarent. Tan­dem ad hoc Electuarium deveni.

℞. Carnis cotoneor. conserv. con­solid. maj. ros. vet. an. ℥ss. mucag. gummi tragac. & sem. cotoneor. cum aq. ros. extract. an. ℥ss. bol. armen. terr. sigill. an. ʒj. amyli. ʒiij. cum Syr. myrtino & papav. an. q.s.F. opi­ata. Capiat bis in die & semel in nocte. lumbos inunximus hoc linimento.

℞. Ol. ros. omphac. cotoneor. nymphaeae, an. ℥ss. succi plantag. ℥j. santall. omnium ʒjss. cerae & aceti parum fiat linimentum. Lumbi quo­que interdum unguento popul. inun­gebantur. His tamen non obstanti­bus naturae debitum persolvit. Petrus Forestus. obs. 4. lib. 24. De Renum Morbis.

Honestus quidam civis urinae deti­nebatur profluvio: subinde uno die amplius quam urnam 40. librarum reddebat. b [...]bebat non minus· ut qui propter assiduam urinae profusionem, assidua quoque siti premeretur. Cum autem huic nulla prodessent remedia, & vix ulla sibi adhiberi pateretur, pau­cis diebus deficiens, è vita commigra­vit. Morbum hunc diabetem fuiss [...] apparet, quem Galenus comparat laevi­tati intestinorum seu lienteriae: quem­admodum enim per hanc cibus as­sumptus citò dejicitur; ita & in dia­bete potus velocissimè per vias urina­rias descendit. Rembertus Dodonaus. lib. obs. c. 32.

Diabetis specificum positum est in marte: essentia croci martis à Crollio descripta multùm hic prodest. Felici­us operatur tinctura Smaragdi (de qua infra sectione de Dysenteria) tin­ctura Corallorum, item sal Corallo­rum mirabiles in diabete potestates ha­bent. [Page 261] Io. Hartmannus. pract. Chimiatr. pag. 268.

Erastus valde commendat Syrupum ex rad. Sumphyti maj. & prunis Sylve­stribus confectum, quem se summa cum felicitate in affectibus huic malo similibus usurpasse testatur.

Narcotica, ut theriaca recens, Syr. de papav. & laudanum opiatum, pru­denter usurpata, in hoc affectu pluri­mum prodesse poterunt. Pro potu utatur aeger aqua ferrata cum Syr. aci­dis & astringentibus: vel decocto pru­norum Sylvestrium & corticis interio­ris quercus. quo remedio fere solo se hunc morbum in puero curasse testatur Erastus. Lazarus Riverius. Prax. Med. lib. 14. cap. 6.

Subsectio secunda. Pro Diabete.

PUer quidam 7. annorum usu aci­dularum Griesbachensium in tantum urinae profluvium incidit, ut an un­quam simile visum sit, valde dubitem. Hinc sitis talis supervenit, ut singulis noctibus plus quam libras x. aquae (quantitatem vini, quod admisceba­tur, non observarunt adstantes) ebibe­ret, & eodem modo protinus, nihil alteratam, iterum emingeret. Ego cum alio Clarissimo medico in consili­um adhibitus, victus rationem refri­gerantem & insigniter nutrientem praescripfimus. Loco vini & aquae, quibus antea, copiosè usus fuerat, lac amygdal. & juscula castratorum, ca­ponum & pullorum, in quibus vitella ovorum dissolvebantur, propinavimus. carnem assatam castratorum, perdi­cum, caponum, turdorum, alaudarum, & similium avicularum dedimus. Hac cum per dies aliquot usus fuisset victus ratione, & vires nonnihil re­collegisset, Syrupo rosato solutivo com­posito cum rhab. & myrobal. citrin. corpus leniter expurgavimus, & per intervalla potiunculam sequentem ex­hibuimus.

℞. Rad. tormentill. bistort. Sym­phyt. maj. plantag. an. ʒij. fol. agri­mon. veronic. ros. rub. an. Mss. coq. in aq. ad tertiae partis consumptio­nem. in colat. ℥ij. dissolv. Syr. de ros. siccis. ʒij.C.C. usti & praepar. corall. praepar. trochisc. de spodio an. ℈j.M.F. potio. De praescriptis pul­veribus quoque non rarò cum lacte amygdalino dedimus. renes unguentis & oleis refrigerantibus & adstringen­tibus, veluti oleo rosac. myrtillorum, mastiches, unguento rosac. & comi­tissae inunximus. His cum per aliquot dies usus fuisset remediis, & victus ra­tione, plenissimeque restitutus esse no­bis videretur puer, domum me contu­li. Post meum abitum, cum victus rationem non observasset, & loco la­ctis amygd. vinum aqua dilutum ite­rum bibisset, denuo in eundem mor­bum incidit, & quidem tam graviter, ut naturae debitum persolverit. Guil. Fabritius Hildanus. obs. 53. cent. 5.

Duo diabete labo [...]antes qui ita squalidos habebant renes, ut folia nym­phaeae illis imposita, momento tempo­ris chartae pergamenae instar durissima redderentur; postquam plurima fru­stra [Page 262] usurpata praesidia, tandem lactis asinini chalybeati potu unius mensis spatio nutriti, & philonio persico ex intervallis assumpto à tanto malo, me jubente, fuere immunes. Zacutus Lu­fitanus. obs. 80. lib. 2. Prax. Ad­mirand.

Mulierem quandam diabete labo­rantem istis paucis & facilibus reme­diis liberavi.

Manè & vesperi aegra residebat in Balneo aq. dulcis; in qua ferrum vel ignitus Chalybs aliquoties extinctus erat. Post egressum Balnei, regioni­bus renum ac vesicae applicabat planta­ginem aqua chalybeata decoctam. Ci­bum praescribebam siccantem, & ex Chalybeata aqua vel lacte coctum. Martinus Rulandus. curat. 98. cent. 2.

Diabitem curatum vidi hoc medica­mento.

℞. Cancror. fluviat. in clibano sic­cat. & pulv. ʒj. thuris masculi ʒss. Sacch. modicum. detur in potu. Achil­ [...]es Gasserus. obs. 36.

Sectio quarta. De Diarrhoea.

DIarrhoea (quae communiter sump­ta omne alvi profluvium deno­tat) propriè sic dicta, eft immoderata frequens ac jugis alvi dejectio, qua non ut in lienteria, crudum alimen­tum, nec ut in dysenteria, cruenta colluvies, sed humores excrementitii & sinceriores quantitate & qualitate molesti sine inflammatione, exulcera­tione, aut vehementi doloris sensu profluunt. eam gignit humorum co­pia & pravitas facultatem ventriculi & intestinorum expultricem nimium irritans. Adjuvantes causae sunt er­rores in victu commissi, cibi mali suc­ci, venenati & facilè corruptibiles, nimiaque copia ingesti, cerevisia etiam recens, aeris intemperies, omissa cor­poris exercitatio, & cutis totius cor­poris adstricta.

Diarrhe plurimae sunt differentiae, ratione materiae, biliosa est & pituito­sa, melancholica & serosa; ratione loci, unde materia profluit, alia est à toto corpore, alia à parte aliqua pe­culiari, ut cerebro, ventriculo, intesti­nis, mesenterio, hepate, liene, & ute­ro. Denique ratione modi & causae ef­ficientis, alia est critica, naturâ in fe­bribus, apparentibus signis concocti­onis, rectè agente; alia symptomatica. Dentitio in pueris alvi fluxum inducit.

Subsectio prima. Pro Diarrhoea.

QUi diuturno alvi fluxu laborabat, & omnem suam substantiam fru­stra in medicorum ope consumpserat, consilii causa, ut ab hoc malo liberari posset, me accessit: cui consilium de­di, ut mespila etiam immatura in maxima copia devoraret, quibus com­mestis alvi profluvium paucis diebus cessavit. Idem evenit mercatori Ze­lando, qui cum multis mensibus labo­rasset profluvio, & tandem etiam dy­senteria, [Page 263] neque ab ullis medicis curari posset, tandem mespilis commestis ex Ioannis Spirinchii Medici Lovaniensis consilio, sanitatem consecutus est: & medico trecentos aureos pro sola mespilorum praescriptione numeravit; quibus solis in pristinam sanitatem fu­erat restitutus. Petrus Forestus. obs. 1. lib. 22. De Diversis generibus Proflu­viorum alvi.

Convenientissima sunt remedia quae parantur ex rhab. myrobal. & mastich. ex quibus hae pilulae confici possunt, quae in omni fluxu ventris juxta Ron­delet. tutò dantur.

℞. Myrobal. citrin. chebul. an. ʒss. Mastich. ℈j. Spic. nardi gran. vj. cum Syr. rosat. F. Pilulae. Dosis pro prima vice ʒss. deinde ʒj. si opus fue­rit reiteratione. Petrus Forestus. obs. 2. lib. 22.

In pauperibus si fluxus non constrin­geretur, post Universalia remedia, so­leo commodè exhibere ʒj. sem. plan­tag. exsiccati cum cerevisia vel ovo sorbili. idque post detersoria medica­menta. Petrus Forestus. observ. 3. lib. 22.

Qualiscunque fuerit redundans hu­mor clysteribus utendum. Ego se­quentibus foelicissimè saepe usus sum.

℞. Decoct. hord. non decortic. ac torrefacti lb j. Sacch▪ rubr. ℥j. vitel­lum unius ovi F. Clyster. Sal non imponendum, propter ejus mordaci­tatem.

Hoc etiam praecedente corporis eva­cuatione foeliciter usus sum.

℞. Decoct. hord. torrefact. ℥viij. succi plantag. ℥iiij. ol. rosac. omphac. an. ℥ij. vitellum ovi unius. Sach. rubr. ℥jss.M. frigidè potius quam tepidè aut calidè injiciantur. In fine etiam tali usus sum (quibus omnibus jam di­ctis etiam praeceptor meus Benedictus Faventinus utebatur.)

℞. Lactis vaccin. lapidati vel Cha­libeati lb j. succ. plantag. ℥iiij. Sacch. rub. ℥jss. vitell. ovor. numero ij.F. Clyster. Petrus Forestus. obs. 9. lib. 22.

Medicus quidam Hibernus celeber­rimus in Diarrhoea prae omnibus aliis quibuscunque sequens commendat re­medium.

℞. Butyri insulsi. q.v. bulliat len­to igne ad tertiae vel mediae partis con­sumptionem subinde despumando. ex­hibeatur de eo aegrotanti satis magna quantitas. Mitigat plurimùm acri­moniam humorum, & ab eorundem corrosione intestina defendit. D. Ro­bertus Boyle. lib. De Vtilitat [...] Philoso­phiae Experimentalis. Part. 2. Sect. 5. cap. 18.

Subsectio secunda. Pro Diarrhoea in praegnante.

℞. MAstich. el. ℥ij. dissolv. in oleo rosac. ac cum cerae ℥ss. vel q.s. fortiter commisceantur, quousque venerint in formam linimenti, deinde infundantur telae lineae mundae q.s. ex­siccentur, post applicentur ventri.

Hoc Emplastrum per biduum aut triduum supra ventrem geret, singu­lis tamen diebus renovando; quod si fluor non cessarit, applicabis sequens [Page 264] cerotum linteo superinductum, quod etiam per dies aliquot gestabit.

℞. Oriz. torrefact. ℥ss. mastich. cortic. thuris. an. ℥ij. gallarum quer­cin. cupress. an. ʒijss. gummi torrefact. ʒiij. myrtill. ℥ss. pulveris. pulv. & cum resina & cera sufficientibus F. Cera­tum. Remedia illa duo multis profu­erunt praegnantibus Diarrhoea laboran­tibus.

De condito etiam sequenti saepius in die ad quantitatem nucis castaneae de­glutire poterit, & maximè ante ci­bum. Sistit enim fluxum ventris, & ventriculum misellae roborabit.

℞. Conserv. ros. antiq. diacyton. simpl. cum sacch. sine speciebus. an. ℥jss. rad. tormentill. ℈ij. sem. sangui­nariae. ʒss. nuc. condit. torrefact. ℈ij. ossiū dactyl. ʒss. Smaragd. orient. praep. corall. rubr. praep. an. ℈j. cum miva cydonior. simpl. q.s.f. conditum. Poterit etiam quandoque cochlear u­num bibere balsami puerorum, si em­bryonis senserit debilitatem. Pluri­mùm enim laudatur à praegnantibus u­surpatum ubi senserunt foetus imbecil­les esse. Hoc tamen admonitum vo­lo, ut ubi videris fluorem ad sistendum inobedientem futurum, ne multum urgeas. ferunt enim nonnunquam praegnantes ejusmodi diarrhoeas usque ad partum citra noxam; excluso tan­dem foetu sponte sua desinunt. Io. Naevius. consil. 32. lib. 3. Consil. Cra­tonis & aliorum Medicorum.

Subsectio tertia. Pro Diarrhoea.

VIr quidam robustus, aestate me­dia correptus est diarrhoea bilio­sa valde urgente, cum siti intensissima. Vocatus ad eum, praescripsi sal prunel­lae in potu ordinario, tum etiam in ju­lepis ex aq. lactuc. & portulac. para­tis, ter in die sumendis; & intra 24. horas convaluit. Laz. Riverius. obs. 33. cent. 1.

Correptus sum diarrhoea biliosa tanta acrimonia praedita, ut anum eroderet, ardoremque urinae concita­ret, translata materiae portione ad uri­nas. Dysenteria erat in procinctu. In­gressus semicupium tepidum illico li­beratus sum. Laz. Riverius. obs. 59. cent. 2.

Auspicanda est curatio ab humoris peccantis evacuatione, quod fiet medi­camento, quod purgando astringat, quale est hoc.

℞. Rhab. el. ʒj. myrobal. Citrin. ʒss. Santal. citrin. ℈ss. Infund. in aq. plantag. in express. dissolv. rhab. pul. ʒss. Syr. ros. ℥j.F. potio. Vomitus etiam interdum convenire poterit, quia revellit, & evacuat materiam morbificam.

Si sanguinis redundantis in dicia fu­erint, & robur virium, phlebotomia initio celebranda est. Corpore suffici­enter evacuato tum medicamentis pur­gantibus, tum ipso alvi fluxu, astrin­gentia & roborantia erunt, tum per [Page 265] os assumenda, tum per Clysterem in­jicienda, tum ventri admovenda: quorum formulae à curatione dysente­riae erunt repetendae.

Folia plantaginis in jusculis decocta ad hunc affectum utilissima sunt. In contumaci alvi fluxu, Clyster ex jus­culo & theriaca recenti utilis. suffitus etiam tapsi barbati in cathedra perfo­rata receptus, insignis est efficaciae. Syrupus Corallorum ad idem est effi­ [...]ax, & multò magis illius tinctura, vel magisterium. Conserva Cynor­rhodi per se ad diarrhoeam biliosam u­tilissima est, tum etiam si opiatis astrin­gentibus permisceatur.

Pilulae de bdellio bis aut ter in sep­timana, vel alternis diebus usurpatae; ad diuturnos & contumaces alvi flux­us sistendos utilissimae sunt. Utilissi­mae etiam hae tabellae.

℞. Ras. ebor. ʒiij. confect. alker. ʒj. sacch. in aq. ros. dissolut. ℥iiij.F. tabellae.

Mercurius diaphoreticus per aliquot dies ad gr. xij. exhibitus, omnes cor­poris impuritates aufert, quae contu­maces interdum alvi fluxus parere con­sueverunt.

Decoctum granorum juniperi in vino paratum, multum etiam confert materiam alvi fluxum committentem derivando ad urinae vias. ita fit.

℞. Granorum juniperi Mj. vini ru­bri lb jss. bulliant ad duarum tertia­rum consumptionem. colaturam capiat manè per triduum. Lazarus Riverius. Prax. Med. lib. 10. cap. 5.

Subsectio quarta. Pro Diarrhoea.

PIlulas has pro causa & minera diar­rhoeae averruncanda, ordinavi.

℞. Myrobal. Citrin. ℈ij. rhab. el. & parum tosti. ℈j. Spicae gr. iiij. cum Syr. ros. laxat. F. pil. ix. inaurandae. habuit eo die dejectiones aliquot, ces­santibus à meridie torminibus. Circa vesperam regionem stomachi & umbi­lici calidè hoc linimento inunxit.

℞. Ol. Cydon. menth. omphac. an. ℥ss. ol. nuc. mosch. ʒss. ol. mastich. mac. Caryophyll. an. gt. iij. sumach. balaust. an. ℈ss. cum cerae q.s.F. lini­mentum.

Postea commendavi han [...] pulticu­lam.

℞. Farin. tritici. ℥j. vitell. ovor. numero iij. pulv. Cinnamom. nuc. mo­schat. an. ʒj. coq. omnia cum vini ru­belli. ℥iij. vel q.s. ad pultis consisten­tiam, adde Sacch. finiss. q.s. ad gra­tiam.

Laudabat successum remediorum, appetentia ciborum, alvoque ad pri­stinam consuetudinem redeuntibus. Nihilominus majoris praeservationis ergo praecepi, ut de pulvere sequenti per aliquot dies sumeret manè & ves­peri.

℞. Margarit. praep. ʒss. corall. rubr. terr. sigill. C.C. praep. an. ℈ij. croci martis. ℈jss. sem. plantag. pa­pav. alb. an. ʒj. serici crudi. ℈ss. spec. diatrion. santal. anis. saccharo cooperti. an. ʒss. sacchar. ros. tab. ad pondus [Page 266] omnium M.F. omnium pulvis. His ille paucis diebus à Diarrhoea tum epi­demica liberatus est: sicut etiam iis­dem remediis & plurimi alii restituti sunt. Io. Petrus Lotichius. obs. 1. cap. 7. lib. 4.

Vidi nobilem pleuriticam: huic ad statum ferè immanis fluxus alvi super­venit. Praescripsi illi usum Syrupi Myrtillor. ac summi dei beneficio ser­vata fuit. Io. Heurnius. Ad Aphor. Hippoc. 16. sect. 6.

Subsectio quinta. Pro Diarrhoea Biliosa in Dysente­riam Commutata.

EVocatus è Galliis ab illustrissimo meo principe, Lugduno media ae­state discessi, idque in magno aestu: hinc factum est, quod in itinere labore fatigatus, aestuque confectus incide­rim in diarrhoeam biliosam, quae sta­tim in dysenteriam commutata est. non subveniente consilio, cum Clyste­rum pertaesus essem, captans ex tem­pore consilium, sumebam ferè singulis noctibus, statim à dejectione, cum dolor acerbius lancinaret, ℈ij. & am­plius theriaces non admodum veteris (quam tum fortè Lugduno mecum in viam attuleram) dissolvendae in vino rubello. quo assumpto, qualibet vice, statim sedato sopitoqu [...] dolore, occu­pabat me somnus, corporeque in su­dorem resoluto, videbar planè persana­t [...]s. eoque paucis vicibus reiterato, pe­nitus restitutus, persanato ulcere, ni­hil amplius incommodi sens [...]. Satis jam constat quid theriaca possit; quam illa fluxus inhibeat, quantum dolores sedet.

Utile est hoc Emplastrum ad hepar, quod saepe in omni fluxu tam hepatico quam dysenterico excoriativo, in an­tiqua diarrhoea, & similibus mirum in modum comperi juvisse.

℞. Eupator. Schaenanth. an. Mj. spic. Ind. pss. mastich. macis. an. ℥ss. lign. aloes odori. ʒiij. myrobal. Cheb. Emblic. torrefact. an. ℥j. bol. armen. terr. Sigill. haematitid. an. ʒvj. cori­andr. praepr. ℥jss. Spod. ʒij. ros. ℥j. Spec. trionsantal. sine Camphora. ℥ss. Scoriae ferri praep. ℥j. farin. hord. ℥ij. ol. mastich. Myrtill. an. q.s. ad im­pinguandum F. Emplastrum cum modico aceti in bona forma, & super­pone ab osse Xyphocide supra totum ventrem, usque ad os pectinis. remo­veatur quandoque ne pondere nimis gravet.

In hoc quidem stringentia atque li­gantia sunt; quia tamen multis hepa­ticis & roborantibus temperata no [...] formidanda in actu ipso comperi.

Addam hoc paratu facile & verè [...], quod in fluxu pernici vidi profuisse. Incoquuntur flores rosma­rin. leviter acri aceto, expressi ventri calentes imponuntur. Addam & alia comperta.

Omnem fluxum observavi à matro­nis Neapolitanis, tam diarrhoeam & lienteriam, quam dysenteriam, flux­umque hepatic [...]m curari.

Destillabant poma granata acida, nec dum satis matura. aquae extillatae propinabant ℥ij. vel ℥iij. quibus ad [Page 267] manus non fuit extillata aqua, deco­quebant poma, decoctumque exhibe­bant, haud dissimili effectu. Memi­ni fuisse mulierem, quae cum sex men­ses fluxu hepatico co [...]uctata esset, nec posset curari; quodam consulente, ut manè ʒj. pulveris medii corticis frax­ini cum tantillo malvatici sumeret; quod cum tertium fecisset fluxum re­stitisse. Addam & hoc quod saepe nu­merò plebeis praescribo, qui ferè ut hic homines sunt, ab iis medicamentis quae à pharmacopola porriguntur ab­horrere solent; quod compertum est contra fluxum ventris diuturnum.

Accipio turturem pinguem deplu­matam, abluo leviter, exenteratam in­farcio cerae novae ℥j. percoquo in aquae q.s. eam edendam porrigo, jusque bibendum. atque ex offis èdendum. comperi istud verum & salutare in quodam Lucense Peraccino qui diu gravissima diarrhoea laborabat. atque ab eo tempore subinde utor. Ego de­lector id genus Euporistis, atque di­ligenter ea observata adnotare so­leo. Reinerus Solenander. Consil. 9. sect. 4.

Sectio 5. Pro Digitorum in manibus contractione.

POst diuturnum colicum morbum, & resolutiones contractionesque se­cutas in manibus & pedibus in Nobili quodam Sene, remanserunt in utraque manu contracti digiti, internodiis du­obus exterioribus adeo astrictis, ut incurvati in volam manus digiti nulla vi extendi amplius possent· Mu [...]tis u­sus remediis, & thermis, nihil profe­cit; durante & jam per biennium per­severante malo. meo tandem utens consilio; hoc pacto curationem incho­avi. purgato prius decenter corpore per triduum vino cathartico nervis si­mul accommodato; dextrae manui se­quens Emplastrum applicui.

℞. Gummi ammoniac. ℥ij. galban. opoponac. bdell. an. ℥j. dissolv. in aq. vitae. adde Styrac. calamit. ℥ss. axung. anser. medull. cruris vituli. an ℥j. thu­ris ʒij. rad. Ireos. ʒj. hermodact. ʒj. laric. & resinae communis. an. q.s.F. Emplastrum super alutam extend. & manus interiori sedi universae applice­tur. & in plicaturam astrictorum di­gitorum imprimatur. Fuit Empla­strum scissum in partes tot, quot digiti erant, chirothecae instar, singulis digi­tis petiis obvolutis, ut exactè illis jungeretur. Postea pittacium ex pan­no duplicato formatum, firmiter im­pressum, & asserculum panno invo­lutum transversim collocatum, & om­nia fascia probè coercita sic ut Empla­strum undique se digitis incurvatis ac­commodaret, eosque nonnihil extror­sum permeret. totam noctem sic col­locatam retinuit, aliquotque noctibus continuavit. manè verò hisce impedi­mentis remotis, singulis digitis plum­beam massulam chorda plana appen­sam, quae illos sensim extenderet, ge­stavit. suffitu insuper manè usus est ex trochiscis sequentibus carbonibus [Page 268] ignitis impositis, parato.

℞. Marcas. ℥jss. myrrh. mastich. an. ʒij. Storac. benjoin. an. ʒj. rad. I­reos. ʒss. cum laricea F. trochisc. hisce vix dum octiduo usus est, cum digi­tos, premendo tamen eos, extendere posset. Emplastrum rursus sinistrae quoque manui, tribus noctibus tan­tum apponens, eos etiam digitos jam cedere nonnihil sensit. quibus ad me scriptis, jussi ut articulorum roboris causa, bis aut ter manum decocto Sal­viae in lixivio, in quo Chalybs extin­ctus esset, foveret, usuque horum per­geret: & ut utramque manum digi­tosque ante Emplastri appositionem hoc unguento illiniret.

℞. Ol. Lumbric. Lilior. an. ℥ijss. ol. chirin. irin. an. ℥ss. Lithargyr. ℥j. coq. parum. adde gummi ammoniac. in aq. vitae solut. ℥j. Styrac. ʒij. laric. ℥ss. cerae q.s.F. unguentum. Interea licet omnia in melius tenderent, spes (que) esset integrae restitutionis, nolens am­plius apud nos subsistere, thermas adiit. Piperinas, Sed irrito conatu, nam earum usu, digiti amplius a­stringi potius quam relaxari coeperunt. Felix Platerus. obs. lib. 1. pag. 147.

Sectio 6. Pro Dorsi dolore.

SEptuagenarius quidam cum longo morbo attenuatus & debilitatus, immensos dorsi dolores jam diu senti­ret, nec quicquam proficerent medica­menta, obiter eum invisens hoc consi­lium dedi, ut dorsum hoc balsamo (sic enim vocare soleo quod balsameon alias dicitur) manè & vesperi illini­ret.

℞. Aq. vitae rec. extill. ℥jss. aq. vi­tae comp. ℥ss. ol. spic. gt. iij. hoc re­medio per triduum cum esset usus, ita profuit, ut dolor omnis evanesceret, & integrè convalesceret. itaque illud multis laudibus extollere non desiit, mihique ut annotarem occasionem de­dit. Felix Platerus. obs. lib. 2. pag. 515.

Sectio 7. Pro Dracunculis Puerorum.

HOc unum remedium experiri li­buit mulierculis Polonis valde u­sitatum: quod mihi profectò miraculi loco est, idque eo magis, quod nul­lam ejus rei causam investigando re­perire possum. injiciebatur in labrum aquae calidae, in quo pueri lavabant, panis in micas friati manipulus, cine­ris item parum: elotis pueris, aqua percolata, panis ille in massam com­pingebatur: quae in diversas partes manibus distracta, magnam subtilissi­morum pilorum vim oculis offerebat primo die; subsequentibus autem die­bus pauciores pili, postquam conva­luerunt, prorsus nulli apparuerunt. hos illae caninos, aliae vermium pilos vocant. & morbi causam ad hos refe­runt. Praeterea humeros & brachiola [Page 269] inunximus farina aceto permixta (Sen­nerius linimentum pro harum partium frictione ex farina triticea & melle conficit) vix peracta unctione, & abluta statim eminebant ex cute tu­bercula quaedam pusilla instar seminis papaveris coloris cinericei (quae ab illis vermium capitula esse dicuntur) ea statim cultello seu novacula abrade­bantur, nisi id ocyus fieret, recon­debantur iterum, & intra cutem se recipiebant. Hi quoque sive vermiculi, sive alio quovis nomine vocentur, pri­mò multi sese proferebant, postea pau­ciores, postrema unctione prorsus nulli, Cum in vestris medicis quae­rerem, altum ubique silentium repe­ri. In uno inveni dracunculos ab A­rabibus vocari. Andreas Dudithius. epist. 12. lib. 3. consil. & epist. Crato­nis, &c.

Qui hoc morbo laborant infantes contabescunt ferè, & licet satis com­edant, & alias benè valeant, non nu­triuntur, & pruritum molestissimum in dorso percipiunt. Generantur hi vermes in dorso praecipuè, & in bra­ [...]hiis nonnunquam & in aliis partibus externis ex materia viscosa subter cu­tem conclusa, & ob prohibitam trans­pirationem in hoc vermium genus transmutata. Sennerius. practic. lib. 2. part. 2. cap. 24.

Commemorat in Saxoniae historia Albertus Crantzius, Henricum quintum Imperatorem morbo illo quem dra­cunculos appellant, ipsique congeni­tus fuerat, extinctum esse Anno 1125. Io. Wierus. lib. 2. observ. cap. 1. De Varenis.

Sectio octava. De Dysenteria.

CRuentarum dejectionum apud Ga­lenum quatuor statuuntur diffe­rentiae, una est, quum sanguis purus & affatim, propter membrum aliquod abscissum, aut sanguinis intermissam consuetam evacuationem, aut ali [...]m similem causam per alvum excernitur: alia cum liquor aquosus loturae carnis recens mactatae prorsus similis, in flu­xu hepatico dicto, dejicitur. Tertia verò est nigri & splendentis sanguinis excretio & melancholica appellatur. Quart [...] demum est Dysenteria, quae [...]· in hoc fluxu intestina primariò affici satis indicant torsiones ventris ac tormina nimium molesta. Definiri potest, quod sit alvi frequens, cruenta & purul [...]nta, cum dolore ventris & intestinorum exulceratione, à matria acri erodente & intestinis peculiariter adversa, de­jectio. Pro causa proxima agnoscit humores quoscunque acres peculiarem & occultam dispositionem obtinentes, qua intestinis duntaxat infesti sunt, eaque exulcerant; non secus ac pulmo marinus pulmoni, & Cantharides ve­sicae sunt insestae, easque non verò alias partes exulcerant. Causae remotae sunt cibi pravi & insoliti, fructus au­tumnales, uvarum [...]sus, musti potus, venenata & violenta pharmaca, aquae per plumbeos & veteres canales fluen­tes, aer vernus, post hyemem siccam [Page 270] & aquiloniam, pluviosus & australis; calidus etiam & siccus, plerumque enim in fine aestatis & autumni ini­tio morbus hic excitatur, & in regio­nibus calidis potissimùm viget· con­tagium denique non rarò suas agit partes in hujus affectus productione. Pars affecta sunt intestina nunc tenuia▪ nunc crassa, nunc utraque. Si in te­nuibus malum consistat, sequentibus signis ut plurimùm se prodit; tormi­na secessum longè praecedunt, dolor acutior est, ac circa & supra umbili­cum se ostendit, alvinae faeces & san­guis plurimùm confunduntur, quia diu simul iter agunt. Cum afficiun­tur crassa, non tantus urget dolor, & inferius subsistit, quin etiam statim à torminibus excernuntur excrementa, quibus insuper potius supernatat cru­or, quam illis intimè permisce­tur.

Subsectio prima. Pro Dysenteria in tenuibus inte­stinis.

CUrationem instituimus auxiliis illis quae per os assumuntur, ita jubente Galeno, lib. 6. De locis aff. Ideo huic aegro dedi primò rhab. opt. ʒj. infusi cum ℥iii. decoct. hord. non excortic. syr. deribes. ℥ss.M. Postea imperavi, ut bis aut ter in die ex istis Syrupis caperet cochl. j.

℞. Syr. cotoneor. myrtin. de rosis siccis, de succo portulac. an. ℥j. deinde ad majorem restrictionem, dedi hunc pulverem.

℞. Myrobal. cytrin. ℈j. rhei pa­rum torrefact. ℈j. dabam cum syr. co­toneor. Memini me hunc pulverem quondam viro cuidam dysenterico de­disse, cum cyatho uno cerevisiae com­munis, & ad miraculum eo curatus fuit. semper ante cibum sumebat ʒij. vel. ʒiij. diacidon. sine speciebus. vi­ctu demum constringente utens, prae­ter opinionem convaluit. Petrus Fore­stus. obs. 33. lib. 22. De diversis gene­ribus profluviorum alvi.

Subsectio secunda. Pro Dysenteria.

HOc detergens Enema & simul dolorem mitigans injectum fu­it.

℞. Decoct. hord. aliqualiter torre­fact. lb jss. dissolv. sacchar. rubr. ℥jss. ol. ros. omphac. ℥iij. adip. renum ca­prae. ℥ij. ovi vitellum. F. Clyster la­vans & dolorem mitigans. ter copio­sè indè alvum expurgavit, & tormina magna ex parte sedata sunt. Ideo & sequens injeci Enema, quod et dolo­rem sedaret, & simul constringeret, & intestina roboraret.

℞. Lactis vaccini in quo lapides ig­niti saepius extincti essent, ℥viij. succi plantag. ℥iiij. ol. rosac. omphac. ℥ij. vitellum unius ovi. F. Clyster. fri­gidè injiciebatur. Hoc praeceptor me­us Benedictus Faventinus utebatur. quo quidem secundo clystere tormina ces­sarunt, & juvenis hic statim à princi­pio magno cum meo honore conva­luit, optima victus ratione praescrip­ta. [Page 271] Petrus Forestus. obs. 31. lib. 22.

Mercator quidam Delphis habitans temperatura biliosa triginta annos na­ [...]us, per longam perigrinationem, multosque perpessos labores, ex Gallia reversus, & nunc paulò tranquillior, cum uxorem duxisset, & delicatè ma­gis viveret in fluxum diutumum ven­tris incidit, mox in dysenteriam lap­sus; per sex integros menses, cum miserè vitam duxisset, doloribus ac torminibus sub umbilico pene extin­ctus est· verum cum hic experimenta multorum, ac muliercularum frustra, ac diu, multumque tentasset, tandem nostram opem expostulavit, omni spe destitutus. qui equidem cum haec sub­sequentia remedia eidem per me fu­issent praescripta, praeter omnium opi­nionem sanitatem consecutus est. Om­nium primò injectum est hoc Ene­ma.

℞. Decoct· hord. parum torrefact. lb j. ol. rosac. ℥iij. sacch. rub. ℥jss. vitellum unius ovi. M. Materia eo cly­stere utcunque detersa, dolor quoque nonnihil mitigatus est. Mox altero die sequens Enema infusum, recipiens lactis bubuli chalybeat. lb j. sacch. rub. ℥jss. 2. vitella ovorum. Deinde & tertium· ita.

℞. Decoct. hord. torrefact. lb j. ol. ros. cotoneor. an. ℥jss. ovo­rum vitellos numero ij. sacch. rub. ℥iss.M. Iis tormina cessarunt, & facta est excrementorum mutatio in meliorem statum. injectis demum clysmis his acres materias eluentibus, per superio­ra haec propinavimus; & primò ab­stersorium hoc medicamentum.

℞. Decoct. hord. communis, ℥vj. syr. ex infus. rosar. ℥iij.M. conficie­batur ex rosis omphacinis non valde apertis, affusis septies vel pluries, at­que abjectis, ut ego parare soleo; in eo enim inest vis doloris sedandi mira, & etiam oblinendi.

Purgavimus autem hoc modo.

℞. Fol. plantag. Mj. fl. ros. rub. ʒj. myrobal. cytrin. ʒiij. myrobal. chebul. indor. an. ʒjss. schaenanth. ʒj. bulliant in aqua in colat. ℥iij. adde rhab. el. ℈ijss. syr. infus. ros. & co­toneor. an. ℥ss.M.F. potio. quinqui­es eduxit. Deinde & hoc praescriptum est.

℞. Hord. commun. p.j. sem. plan­tag. fl. ros. rub. an. ʒj. bulliant in a­qua in colat. ℥iij. dissolv. syr. cotone­or. & infus▪ ros. an. ℥ss.M. Postea de­di ℈ijss. rhab. parum tosti cum de­coct. plantag. & fl. ros. Deinde & ea quae magis constringerent.

℞. Sem. plantag. exsiccat. & pulv. ʒj. trochisc. de carabe, de spodio. an. ʒss.C.C. usti ℈jss. corall. rubr. ℈ss. pulverisentur subtilissimè & dividan­tur in tres partes, & detur una dosis. cum vino rubro, altera cum decoct. sem. plantag. fl. ros. & centinod. ter­tia cum decocto vini rubei in quo bul­lierint rosae, sem. plantag. & centino­dium. Hoc etiam condito usus est.

℞. Conserv. ros. vet. ʒvj. diacy­don. sine speciebus ℥ss. troch. de spo­dio, ℈iiij. syr. cotoneor. rob. de ri­bes, syr. myrtin, an. ℥ss.M. Insuper victu convenienti utens probè conva­luit [Page 272] à Dysenteria deplorata. Unicè etiam prodest vinum decoctionis Gna­phali, tam potum quam loco fomen­ti adhibitum· & nihil praestantius quam ʒj. coaguli leporis pota ex sapa: & stercus canum sola ossa vorantium, cum lacte chalybeato, ut saepius ex­pertum est. Petrus Forestus. obs. 35. lib. 22.

Subsectio tertia. Pro Dysenteria.

NOs foelici cum successu per mul­tos annos ipsum rhabarb. tostum in principio morbi, tam evacuationis gratia, quam corroborationis, per vi­ces aliquot exhibuimus hoc modo.

℞. Decoct. hord. tost. ℥iiij. rhei tosti & pulver. ℈iiij. syr. rosat. solut. acetos. citri. an. ℥ss.M.F. haustus; qui reiteretur per biduum. Cum ad consolidationem ulceris (post suffici­entem ejusdem abstersionem) acce­dendum esse putavimus; aliquoties pulverem emplasticum ex cera alba cum aequali parte gummi arabici tenu­iter incisa & pulverisata in pomo assa­to solutum, quantitate ʒj. exhibuimus magno cum successu.

Si verò neque sic fluxus sanguinis sistatur, sequens narcoticum per os exhibeatur.

℞. Cons. ros. antiq. ʒij. laudan. opiat. gr. iij. conf. alkerm. ℈ss. syr. papav. errat. q.s.F. El [...]ctuarium mol­le. hoc modo in nostro aegrotante conciliata quiete, rariores exinde de­jectiones & somnus interveniens ef­fectum medicamenti comprobabant. victum instituimus convenientem, ut sunt juscula gallinarum cum ossibus minutissimè incisarum & contusarum, additis succis citri, bexberorum & si­milibus; oriza cum lacte chalybeato, cydonia, pyra, magis assata quam co­cta. Gregorius Horstius. obs. 19. & 20. lib. 4. De morbis infimi ventris.

℞. Rhab. ʒjss. pistetur & macere­tur in aq. plantag. ℥iij. per aliquot horas, tandem facta colatura & leni expressione, rhei praedicti substantia aliis ℥iij. aq. plantag. denuo infunda­tur, quibus pulp. Cassiae noviter ex­tractae, ℥ss. dissolvito & pharmacum parato, ac aegrotanti propinato, quo multa egessit. Caeterum prima infu­sione rhab. Si quas partes exasperan­tes, & ulceribus adversas habet, om­nino amittit, & mitius ac securius redditur, quam testa ustum aut assa­tum, ut multi dare folent. Amatus Lusitanus. Cent. 2. curat. 44.

Subsectio quarta. Pro Dysenteria.

CLysterem hunc abstersivum & le­nientem imperavi.

℞. Lactis chalybeat. lb j. dissolv. vitell. ov. numero ij. mell. rosat. ℥jss. laric. dissolut. in his duobus ʒij.F. clyster· quo non diu retento, sed re­jecto, potionem postea hanc bi­bit.

℞. Syr. de ros. rub. siccis ℥j. syr. de papav. ℥ss. aq. plantag. ℥j.M. cum adhuc non cessarent sedes, & sitiret [Page 273] admodum, prostratus (que) esset, amylo co­cto refectus fuit & lacte amygd. d. quod cum aqua chalybeata parabatur, addito sacch. ros. tab. clyster astringens dein talis injectus fuit, & sub vespe­ram repetitus.

℞. Hord. oryzae. an. p.j.F. de­coctio in lacte pro duobus clysteribus. dissolve in u [...]o vitell. ovor. numero ij. sacch. rub. axung. hoedi, an. ℥j. lari­ceae, ʒj.F. clyster. Pulverem hunc quoque duabus vicibus sumpsit, cum lacte amygd. d. paulò antequam cly­sterem admitteret.

℞. Troch. de carabe, ʒj. rad. tor­mentill. ʒss. sacch. ros. rab. ʒij.M. venter hoc unguento inunctus fuit.

℞. Ol. myrtill. ℥j. mastich. ℥j. bol. rub. ʒj. ros. santal. an. ʒj. cerae, q.s. fiat unguentum.

Clyster astringens dein talis injectus fuit.

℞. Rad. bistort. tormentill. an. ℥j. consolid. maj. ℥ij. equifeti, plantag. agrimon. an. Mj. fl. ros. rubr. p.ij. hord. mund. orizae, an. p.j. sem. anis. ℥ss. sem. acetos. ʒij. sem. plantag. ʒi.F. decoctio in sero lactis, dissolv. sacch. rub. ℥jss. mell. rosat. ℥ij. mucilag. sem. cydon. ℥jss. sem. phillii. ℥j.M.F. Clyster. sub noctem alius fuit inje­ctus.

℞. Orizae parum torrefact. p.j. gallar. conquassat. ℥ss. balaust. ℥j. ros. rub. p.j. sem. plantag. ʒij. rad. bistort. ℥jss. rad. consolid. maj. ℥ij.F. de­coctio, in aq. chalybeata in colaturae lb j. dissolv. succi plantag. ℥ij. lap. haematit. ʒij. sang. dracon. ʒj. axung. haedin. mell. ros. an. ℥j.F. clyster. co rejecto, tab. meas narcoticas sumpsit; & noctem quietiorem habuit. Cras ante prandium idem Clyster injectus fuit. postea usus est hoc suffitu.

℞. Rad. thapsi barbati, bistott. an. ℥ij. gallarum. ℥j. plantag. Mj. ros. rub. fl. chamaem. an. p.j. coq. in aqua fabrorum extinct. ferri pro suffitu. Feliz Platerus. obs. lib. 3. pag. 893.

Qui navigant in Indiam Orienta­lem ex usu putridarum carnium in­cidunt interdum in Dysenteriam, quibus praesentaneum est remedium, a [...]lium cum saccharo & succo Citrio­rum: ut & placentulae in sartagine coctae ex ovis gallinaceis & argentina. I. & Ottho Heurnius. ad cap. 10. lib. 6. patholog. Io. Fernelii.

In Dysenteria potus exiguus semper esse debet, quod remedium edocta a­liqua bruta, ubi alvi fluxu tentan­tur, sibi ipsis ex toto potum natu­rali quodam instinctu interdicunt. Hier. Mercurialis. consult. 90. tom. 2.

Subsectio quinta. Pro Dysenteria in gravida.

NObilis quaedam mulier gravida in Dysenteriam incidit. consi­lium sequens dedi.

Lac amygdalinum cum aqua cocta chalybeata paratum, loco vini bibat. orizam coctam cum jure gallinae fre­quenter comedat. & pultem [Cadle] cum vino rubro in quo aurum extin­ctum sit, ovis & saccharo coctam.

Electuarium hoc manè & vesperi [Page 274] sumat, quantitate nucis mosch.

℞. Pulv. rad. tormentill. ʒij. sem. lapath. ʒj. corall. ʒjss. conserv. ros. & carn. cydon. an. ℥ss. cum syr. cydon. F. Electuarium.

Julepi hujus cochl. 2. superbibat; atque circa meridiem totidem su­mat.

℞. Syr. cydon. ℥j. syr. fragor. ce­ras. acid. de papav. (ad sensum in­testinorum nonnihil obtundendum) an. ℥ss. aq. ros. & plantag. an. ℥ij.M.F. Julep.

Inungat ventris regionem oleo ab­synth. mastichino & cydon. pedes abluat vino rubro stiptico. sic restituta fuit. Felix Platerus. obs. lib. 3. pag. 861.

Praegnans mulier quum gestatio­nis nonum mensem ingrederetur, dy­senteria lethali corripi coepit, quae nullis praesidiis domabatur, at cum pa­reret, ilicò dysenteria restricta est, & illa paulatim sanitatem consecuta fu­it. Dysenteria ante partum salubris ab Hippocrate judicatur. quod verum esse historia nostra testatur· ita enim Hip­pocrates lib. De morb. popular. quinto memoriae commendavit. Epicharmi uxori ante partum dysenteria, dolor, alvi egestiones subcruentae mucosae a­derant; ubi peperisset, statim sana e­rat, diversionis fortè ratione. Amatus Lusitan [...]. cent. 2. curat. 51.

Subsectio sexta. Pro Dysenteria.

NE detur potus chalybeatus ut fie­ri solet, non enim is astringit, ut falsò existimant medici, sed turbat al­vum.

Ante septimum diem priusquam ulceraintestinorum probè extergantur, astringentia per os non conveniunt, nec foris etiam applicanda sunt. In morbi enim initio talia vel in mortem vel graviores morbos praecipitare, multis exemplis potest ostendi.

Tutus est usus pulv. tragacanthi in ovo sorbili cum pul. corall. & nuc. mosch. hoc modo.

℞. Pulv. tragacanth. ʒj. nuc. mosch. corall. an. ʒss.M.F. pulvis. Foris admoventur multa, ut Emplast. de crusta panis diaphaenic. & similia. Ad opiata non nisi in summa necessi­tate deveniendum, prius tamen quam manifestus sit virium lapsus. Io. Crato. consil. 22. lib. 5.

Aqua chalybeata in dysenteriis ab omnibus ferè qui in medicina clarue­runt, praeter Ioannem Cratonem lau­datur. Cujus quoque sententiae fave­re videtur Felix Platerus in epistola quadam ad me scripta. Ego ut inge­nuè fatear, doctrinam & praxin prae­ceptorum meorum imitans, per mul­tos annos aquam chalybeatam dysen­tericis quoque praescripsi· tandem ve­rò cum ea quae Crato hac de re ob­servavit, mihi innotuissent, ac proin­de loco aquae chalybeatae aegris lac [Page 275] amygdalatum aut decoctum aliquod conveniens exhibuissem, omnia pro­fectò longè feliciùs mihi successerunt: ita quidem ut observationem Cratonis verissimam esse reipsa expertus sim.

Hoc decoctum pro potu propi­no.

℞. Agrimon. Mj. veronic. Mss. rad. bistort. & ras. C.C. an. ℥ss. coq. in lb ix. aq. font. donec tertia pars sit absumpta, idque fortissimo igne & in vase aperto· herbae & radices sint ex­siccatae. recentes enim decoctum red­dunt ingratum.

Lumbricos terrestres lotos & con­cisos, cumque carne castratorum co­ctos, si aegro corundem juscula exhi­hibita fuerint, mirum in modum dy­sentericis prodesse, saepissimè expertus sum. Dolores enim leniunt, & quae in intestinis sunt ulcera aut vulnera facultate quadam specifica consolidant· quod & clarissimus D. Wierus, libro De Scorbuto testatur. Sed quia urinas simul insigniter movent, non nisi pri­us expurgato corpore hujusmodi jus­cula exhibenda sunt: & quidem pau­lò ante pastum: diuretica enim reli­quis cibis minimè sunt permiscenda. Lac etiam muliebre summoperè con­venit. Guil. Fabrit. Hildanus. lib. De Dysenteria. cap. 7.

Ego sanctè affirmare possum confe­ctione alkermes nihil praestantius me unquam reperisse, etiam in ipsis in­fantulis dysenteria laborantibus. Non ergo ob lapidem Lazuli qui debita dosi purgat, rejicienda videtur, cum in exigua illa quantitate qua exhiberi solet, impossibile prorsus est, ut alvum moveat. Singulae enim dragmae con­fectionis, duo duntaxat grana cum dimidio lapidis Lazuli in se continent. Certè hanc confectionem omnibus ali­is cordialibus praeferendam esse, ex­perientia semper fidem mihi fecit. Guil. Fabrit. Hildanus. obs. 23. cent. 6.

Ad dolorem sedandum, in dysente­ria saepius utor oleo amygd. d. cui tan­tum sacchari miscelanei admisceo, quo formam elect. acquirat. De hoc E­lectuario aeger singulis ferè momentis aliquantulum sumat. Si aliquid olei rec. ex vitell ovorum admisceas, prae­stantissimum habebis medicamentum, non solum ad doloressedandos, verum etiam ad excoriationem & ulcera in­testinorum curanda. Guil. Fabrit. Hildanus. lib. De Dysenteria. cap. 9.

Subsectio septima. Pro Dysenteria.

MUlier medica quaedam annosa (sunt enim authore Galeno, lib. 6. De locis aff. cap. 5. & mulieres me­dicae quaedam) mirabile consuluit re­medium.

Jussit pomum integrum (cotoneum magis laudarem ob vim adstrictoriam) excavari, implerique cavitatem cera alba vel citrina selectissima, & indi­to operculo prunis admoveri pomum donec omnifariam liquesceret cera & pomi substantiae intermisceretur, tum (que) pomum sic paratum esitare aegrum ju­bebat ante omnem cibum, & profectò optimè contulit· nam cum clam me dies aliquot hoc esset usus remedio, [Page 276] mihique postea rem omnem de [...]exisset, & ecquidnam mihi de tali adhibito remedio videretur, rogasset, ingenuè quidem respondi, non malum mihi omnino auxilium videri, cum virtu­tem habeat emplasticam, qua agglu­tinare ulcera intestinorum posset; quin & dysentericis opitulari ex Dio­scoride affirmavi: nec me propterea remedium improbare velle, quod esset à muliercula excogitatum, cum & Gal. ipse veritus minimè sit, nec dedecori sibi fore putavit à plebeio homine in­ventam [...]umariae herbae vim, ad stoma­chum roborandum & ventrem lubri­candum in monumenta sua referre, & tanquam exploratum probare, ut lib. 7. De simpl. facultat. cap. De Fumaria, Franciscus Valeriola. obs. 4. lib. 3.

Ilico praescribe julapia ex aq. cichor. cum emulsione sem. cichor. & endiv. misce syr. de ribes· & alternis diebus propina rhei & myrobalan. an. ʒss. cum syr. de ribes. Io. Heurnius. ad aphor. Hippoc. 23. sect. 7.

Principem vidi quae querula fuerat ante de splene: in febre dejecit alvo c [...]u­entam atram materiam copiosè bis aut ter; trepidabat illa ad conspectum ex­crementi; ver um in bonam spem eam erigebam. evasit. non erat haec dysente­ria ab atra bile, nec diuturna, nec illa quae est cū ulcere intestinorum, sed cru­enta, quae ilico placatur, nam splenem e­vacuat. Io. Heurnius. ad aph. 48. sect. 6.

Optimum remedium est infusum rhabarbarum in decocto ros. sicc. rad. plantag. & mirobal. ex aqua endiv. cum pauco cinnamomo. expressio fiat valida· praebeatur cum syr. de ribes vel de rosis siccis. Sumatur bis in sep­timana. Intermedi [...]s diebus lac à vac­ca calens datur ter in die cum saccharo rosato. Dolor si urget, lac clysmo in­fundatur cum butyro rec. & vitello ovi. Coquatur in lacte tapsus barbatus & rosae· tandem ut stringas lactis dimi­dium excoque· Bibat ter in die. Io. Heurnius. ad aphor. 3. sect. 6.

Quendam vidi, quem dysenteria longissima ad tabē tantam deduxerat, ut ei lac sugendum muli [...]bre medici p [...]aescripserint. Sed miraculo quasi curatus optimè & breviter fuit, usu aquae pro potu ordinario, in qua suber bullierat: usus est etiam utiliter syru­po Corallorum & conserva Cynnor­rhod. Sed aqua suberata praecipuum ejus curae fuit instrumentum. Petrus Borellus. obs. 57. cent. 1.

Subsectio octava. Pro Dysenteria venenosa.

NObilis quidam Lusitanus devora­tis tribus pyris ab amasia por­rectis, in fluxum incidit ventris diu­turnum, cum diris symptomatis. Plu­rima ex abstergentium primò, deinde adstringentium sylva medicamina pa­rantur, extra admota, intus assumpta, & per sedem infusa, sed frustra: cum tandem de veneno suspicio esset, pro­pinantur cardiaca & alexipharmaca; at malum solum smaragdo trita, & conserva cydon obvoluta conquievit. Hanc alternis diebus jejuno ventricu­lo assumebat, superbibita aqua, in qua tragacanthum prius erat inco­ctum. smaragdi, quantitas erat pondus [Page 277] duodecim granorum· quam cum quinquies devorasset à fluxu immunis evasit. Zacutus Lusitanus. obs. 91. lib. 3. prax. admirand.

Subsectio nona. Pro Dysenteria.

PUerulus quidam bimulus dysente­ria contumaci laborabat: post mul­ta alia remedia frustra usurpata, exhi­bui extract. Corallorum ℈ss. cum aq. plantag. & eodem die fluxus cohibitus est. Lazarus Riverius. obs. 66. cent. 1.

Adolescens quidam 20. annorum laboravit dysenteria per 12. dies, quam nullo remedio oppugnate conatus est, donec ad Xenodochium deductus, sumpsit ex praescripto medici Xenodo­chii Salis vitrioli ʒj. in aqua dissolu­tam, multa evomuit biliosa & pituito­sa; sicque facta est revulsio humoris ad intestina defluentis, & hoc solo re­medio curatus est. Lazarus Riverius. obs. 9. cent. 3.

Alvum c [...]actam vomitio solvit, & plus aequo fluidam sistit: illam quidem humectando, hanc vero siccando. Hip­pocr. Libro de diaeta.

Uxor mea mense Augusti incidit in gravem dysenteriam, ab assumpto pridie pharmaco leviori. Circa horam somni exhibeo laudani gr. ij. cum con­serv. ros. Postridie hora secunda po­meridiana, cum perseveraret affectus, exhibeo ejusdem laudani gr. ij. conti­nuavit alvi fluxus sine sanguinea de­jectione, qui per 5. vel 6. dies perse­verarit, ac tandem medicamento ex infus. rhab. & myrobal. cum rheo pulv. & Syr. ros. omninò sublatus est. Lazarus Riverius. obs. 84. cent. 2.

Puer quidam 8. annos na [...]us dysen­teria tenebatur, cum multo sanguine, dejectionibus viridibus & porraceis admixto, & febre continua. tertio morbi die sumpsit infusum rhei ad ʒj. in aq. plantag. cum Santalo citrino, dissolvendo rhei pul. ℈j. Syr. rosac. ℥j. optimè purgatus est, multa excre­menta rejecit sine sanguine, & febris ferè expers fuit toto illo die. Postridie sanguinem purum rejici [...]bat, frequens erat dejectio, cum dolore ventris & febre, quae perseveravit usque ad diem octavum, licet omnia remedia ordina­ria, interna & externa adhiberentur, tum etiam Clysteres varii. Septimo die extractum Corall. ter exhibitum fuerat ad ℈j. cum aq. plantag. & Syr. Cydon. sed frustra. Octavo die cum & febris & fluxus ingravescerent, ac merus sanguis excerneretur, circa meridiem secta fuit vena, & sanguis ad ℥v. detr [...]ctus. nocte omnia eadem. postridie manè exhibui laudan. gr. ij. cum extract. Corall. aq. plantag. & ros. & Syr. Cydon. alvus omnino sup­pressa est per 4. horas; & placidè dor­mivit, sensim tandem convaluit. La­zarus Riverius. obs. 37. cent. 2.

Quidam dysentericus omnia reme­dia respuens, solo usus est Pimpinellae decocto cum aqua & butyro confecto, cujus Scutellam sumebat manè & se­rò & intra triduum curatus est.

Plurimùm valet Pimpinella ad de­purandum sanguinem, & levem habet astringendi vim, ideo non est mirum Si dysentericis conferat. Laz. Riverius. obs. 84. cent. 3.

Subsectio decima. Pro Dysenteria.

DOmina quaedam dysenteria gravi correpta est, mense julio, aestu maximè saeviente. ad eam vocatus tertio die morbi praescribo clysterem detergentem, & venae sectionem. quarto purgata est medicamento ex rhab. ʒjss. myrobal. ʒss. infus. in aq. plantag. dissolvendo rhab. pulv. ℈j. Syr. ros. ℥j. bis dejecit humores ex­crementitios; sed in reliquis dejectio­nibus, quae frequentes erant, muco­sum quid sanguine perfusum. Vesperi exhibui laudani gran. ij. quibus tormi­na parum remiserunt, & dejectiones paulò rariores fuere. Quinto tormi­na eadem, dejectio frequens eaque sanguinea: Clysteres ex lacte, & vi­tell. ovor. frequenter injiciebantur. Vesperi iterum sumpsit laudan. ad gra. iij. cum conserva ros. & ilico dolores sedati sunt. ac semel tantum in hora dejiciebat. Dormivit per intervalla. Sexto die dejectiones iterum fre­quentiores cum doloribus intensis. rursus secatur vena: & post 3. horas sumpsit decoctum intestinorum verve­cis, cum pulveris granorum actes. ʒj. dolores omnino sublati sunt, & deje­ctionum intervalla multò longiora reddita: statim etiam à venae sectione totus venter inungebatur oxyrrhodino ex ol. rosac. aceto & aq. ros. parato, quod admovebatur singulis horis ad sedandam intestinorum inflamma­tionem; & hoc remedio multum le­vabatur. Vesperi injectus fuit Cly­ster ex lacte cum ℥iiij. succi plantag. ad eandem intestinorum inflammatio­nem demulcendam. noctu etiam ex­hibitus fuit julepus ex aq. plantag. cum ʒj. pulv. gran. actes. Postmo­dum per triduum sumpsit manè deco­ctum myrobal. quo integrè curata est. illud decoctum ita compositum fuit.

℞. Cort. myrobal. chebul. ℥j. ci­trin. ℥ss. passul. corinth. ℥ij. coq. in aq. lb ij. ad tertiae partis consumptio­nem. in colat. dissolv. Sacchar. ℥j. cla­rificentur & aromatizentur cinam. ʒij. capiat in iiij. doses manè & sero. Laz. Riverius. obs. 2. cent. 3.

℞. Juris intestinorum aut capitis castrati ℥viij. Sacchar. rub. ℥ij.M.F. Clyster.

℞. Ossis sepiae ust. pulv. ʒij. Spon­giae pice imbutae & in ollula ustae & in cinerem redactae. cortic. ovor. indu­rat. pellicula ablata interiore an. ℥ss. margarit. praep. boli armen. an. ʒj.M.F. pulvis. dosis ʒj. in lacte vel chaly­beato vel cocto, aut in aqua polygoni. certò vobis polliceor, hunc pulverem recentes omnes dysenterias nisi fluxio admodum urgeat, licet valde cruentas, statim sanare. Hercules Saxonia. Pract. part. 2. cap. 19.

Subsectio undecima. Pro Dysenteria.

CIvis Haffniensis honestus secreto suo aliquot mille dysentericos ser­v [...]sse se gloriabatur. ad praeservatio­nem vinum vel cerevisiam absynthites commendabat. ad curationem praesen­tis fluxus seu albi seu sanguinei, libram semis calidae cerevisiae propinavit a­dultis aegris, cui summitates absinthii & sal album incoxerant, & nucem moschatam tritam cochleari ultimo su­perbibendam dabat. Infantibus verò pro ratione aetatis cochlearia hujus potus tria. 4. vel 6. miscuit. ap­plausum à multis meruit hoc secreto. Thomas Bartholinus. Hist. 65. cent. 2.

Saepe contulit pulvisculus stercoris canini per triduum cum ossibus nutri­ti, cum lacte caprillo haustus. Nos saepissime glande ex opio facto & inte­stinis inserto tormina abstulimus, & dysentericum profluvium cohibuimus, & somnum aegroto conciliavimus. Cre­bro autem glans ex opio podici insera­tur, sed ultra quadrantem horae in in­testinis non est dimittendus, sed rur­sum appenso filo eximendus. Francis­cus Ioel. Pract. sect. 3. lib. 4.

Memini frixis equorum ungulis in butyro, iisdem dein pulveratis, seda­tum fuisse frequenter pylori furorem, stetisse dysenterias, atque medelae be­nignitatem sensisse, olido illo remedio adhuc intra stomachum detento. Sin autem ungula sit jumenti lascivientis, dysentericis certam perniciem allatura dicitur. Io. Helmontius. Tractat. cui titulus. Pylorus rector.

Linteum in leporis (venando per canum morsum interempti) sanguine tinctum, siccatumque & in vino carp­tim exhibitum curat dysenteriam: & siccum Erysipelati appositum illud sa­nat. Milites Germani leporem fumo siccatum praebent in potu, & curatur dysenteria non fallaci eventu. Io. Helmontius. Tract. cui Titul. Potestas Medicaminum.

An in fluoribus dysentericis assiduus Clysmatum anodynorum usus tutus? nequaquam, & in hoc valde medici decipiuntur, cum intestina abluendi lacte finem non faciunt; dum enim sic intestina proluuntur & diluuntur, e [...] ­foeminatio & mollitudo adfertur ipsis intestinis, unde fit [...] quam Gale­nus [...] vocat. Guil. Balloni­us. lib. 1. Ephemerid. & Epid.

Quidam dysentericos certò curabat fumo gingiberis per anum in sella per­forata [...] recepto. alius verò praetulit fu­mum C. Cervi. Nobilis Robertus B [...]yle. lib. De utilitate naturalis Philosophiae. part. 2. sect. 5. cap. 14.

Crystallus in tenuissimum pollinem redactus, ac cum vino propinatus dy­senteriam curat, ac albos uteri fluxus sistit, fluxum praeterea cholericum, vel coeliacum citissimè & à proprietate tanquam Bezoar aliquod compescit. Anselmus Boetius. lib. 2. De lapid. & gemm. cap. 74.

Dysentericum quendam ita curavi. Glandes quercinas in aceto forti con­coquendas jubeo, quarum nidorem & fumum ano per sedem perforatam ex­cepit. Hinc sedabatur dolor, fluxio [Page 280] sistebatur, & paucis, diebus integras vires redintegrabat. Martinus Rulan­dus. obs. 40. cent. 7.

S [...]udiosus quidam in Dysenteriam incidit cui opitulatus sum his paucis praesidiis. cibus, quo meo monitu vesce­batur, aut siccans erat, aut tostus, aut assatus, aut in aqua vel lacte chalybea­to decoctus. Potui dabatur à me lac amygd. dulc. exaq. chalybeata confe­ctum. Praeter haec sacculos calidiss. ex furfuribus in forti aceto coctis fa­ctos crebrò ano applicari jussi, & sic bidui spatio convaluit. Martinus Ru­landus. curat. 18. cent. 5.

Subsectio duodecima. Pro Dysenteria.

Dysenteriam saepius à se curatam notavit. Io. Praevotius in adver­sariis suis, exhibito ʒj. pondere, ex vino aut ovi vitello, pulvere rad. fili­pendulae, quem ante ipsum secreti lo­co commendaverat. Ludovicus Mercae­t [...]r. lib. 1. de recto praesidiorum usu. cap. 14. est sanè huic plantae insignis vis adstringendi. Georg. Hieronymus Velschius. obs. 44.

Pro arcano habeo a viro illustrissi­mo, argentinae folium plantis pedum admotum, omnes dysenterias intra 24. horas sistere. notavi aeris mutationem mirè ad dysenteriae curam conferre.

Vidi enim D. Solierium Mercatorem Nemausensem dysenteria ferè mo [...]ien­tem, qui curari nunquam potuit, nisi aeris Castrensis, cum suo immutati­one; postquam statim curatus suit, pinguisque evasit, licet antea tabe con­fectus esset. Petrus Borellus. obs. 13. cent. 1.

Tormina sedabuntur haustu aquae verbasci cui parum aq. juniperi admix­tum. Fiant sacculi etiam è verbasco aqua [...] incocti, & ventri dolenti impo­nantur. Philippus Michael. consil. 94. lib. 7. consil. Cratonis. &c.

In dysenteria à proprietate spcifica juvat essentia seu tinctura Smaragdi fit hoc modo.

℞. Particulas seu recrementa Sma­ragdi. tere (non in mortario nisi fer­reo) in pulverem tenuiss. super por­phyrio, superfunde urinam puerorum simplici destillatione paratam, & in loco calido tincturam extrahe, quam toties affuso menstruo recenti collige, quoties illa in idem mittitur. tincturas omnes collectas & filtratas, ablato per destillationem menstruo, reduc in pulverem griseum, quem de novo cum Sp. vini extrahe in summam viri­tatem, Spiritu vini denuo ablato ad aliqualem consistentiam, relinquitur essentia vel tinctura Smaragdi in fun­do: cujus gr. ij. iij. iiij. ad viij. vel x. in aqua plantag. vel tormentillae ex­hibita omnes dysenterias miraculosè [...]istunt & ventriculum roborant; es­sentia etiam Crocimartis à Crollio de­scripta hic plurimùm valet. Io. Hart­mannus. Pran. Chimiat [...]. pag. 192.

Sectio 9. De Dyspnoea.

DIfficultatis spirandi (quae [...] vocatur) apud scriptores medi­cos; tres gradus reperiuntur: inter­dum non est vehemens & dyspnoea no­minatur, generis nomine retento: a­liquando vehemens est, cum sono & strepitu, & asthma dicitur. aliquan­do vehementissima est, & cum aegri nequeunt supini decumbere sed cogun­tur vel erecti vel sedentes manere. & orthopnoia appellatur. Eadem est omnium causa, quae prout augetur vel diminuitur, hunc vel illum producit affectum. Vide supra Sectionem de Asthmate.

Subsectio prima. Pro Dyspnoea in hydropica.

HYdropicae matronae magna dysp­noea laboranti, & pedibus tumi­dis, exhibui Succi iridis ℥ss. cum Sac­char. ℥ss. & vini hippocrat. ℥j. vo­muitque inde viscosae tenacissimaeque pituitae matellam semiplenam, sedes (que) ternas habuit; meliusque postea spi­rare & sperare coepit. Felix Platerus. obs. lib. 1. pag. 177.

Dyspnoea vehementi laborabat mu­lier quaedam disposita ad hydropem, quod ex tumore pedum & urina aquea cruda conjiciebam. praescripsi illi vi­num sequens.

℞. Rad. iridis. ℥j. rad. Enulae. Scil­lae praepar. an. ℥ss. Marrub. Mj. cort. rad. Sambuc. & ebuli. an. ℥j. fol. Sen. ℥jss. agar. ʒij. zinzib. ʒj. conquassen­tur, & infund. in vini lib. iiij. coq. parum in duplici vase. bibit cubitum itura haustum per dies 6. cessavitque dyspnoea, & tumor pedum evanuit, pulchreque curata fuit. Felix Platerus. obs. lib. 1. pag. 178.

Subsectio secunda. Pro Dyspnoea.

CUratio in eo consistit, ut crassa & viscida in pectore contenta inci­dantur, attenuentur, & educantur, ita tamen ut tenuis catarrhi qui accedit, aliquando habeatur ratio. ad inciden­dum exhibui oxymel. cum aq. cinamo­mi, ad eandem intentionem & simul etiam roborare pectus ac maturare crassiorem materiam studens, Syru­pum è succo Cardui, veronicae & sca­biosae. ad tenuem catarrhum Syrupum violaceum cum bolo armena, quae in morbis pectoralibus mirificè convenit. ad educendam materiam in pectore, eamque attenuandam movendamque etiam alvum, nihil convenientius no­stro hoc oxymelite.

℞. F [...]l. Hyssopi, veronic. scabios. marrhub. origani puleg. card. ben. an. Mj. rad. ireos incis. ʒvj. Zinzib. ʒss. agar. albiss. ℥ss. infund. in aceti lb jss. aq. veronic. card. ben. an. lb ss. stent in vase vitreo obturato loco calido per triduum. deinde lento igne decoq. & exprimantur.

[Page 282]℞. Expressionis lb jss. mell. opt. lb ss. coq. iterum lento igne & despu­mentur usque ad Syrupi formam, ac in vase vitreo conserventur. imponi poterit cinamomum, Caryophyllus, calamus aromaticus, pulverisata om­nia & in petia linea ligata, ita ut diu­tius conservetur, & sapor suavior fiat; de hoc assumat 2. vel 3. cochlearia paulatim sorbendo, ubi vel difficultas spirandi molestior, vel alvus adstrictior fuerit.

In ore autem ratione tenuioris catar­rhi teneat istos orbiculos.

℞. Boli armen. orient. praep. ℥ss. cum aq. tussilag. vel viol. addito parum mucilag. tragacanthi F. Orbiculi. Io. Crato. consil. 8. lib. 4.

Hoc Emplastrum tanquam efficacis­simum raso capiti (ut sine labore rur­sum avelli queat) applicetur, ita ut illi agglutinatum haereat, vel si hoc displiceat, interposita tenui syndone proximè illud attingat. dies nectesque gestet, cum opus est▪ renovando. de­scriptio haec est.

℞. Rad. Ireos. galang. cyperi. an­gelic. an. ʒij. rad. pyrethr. agar. rhab. rad. Scillae. an. ʒj. Sen. ʒij. majoran. ʒj. Sem. Cor [...]andr. bacc. Lauri. Cary­ophyll. nuc. mosch. macer. an. ʒj. Sem. nigell. Sinapi an. ʒss. benjoin. Storac. an. ʒiij. chalcanth. albi. ʒss▪ lap. ca­lamin. ʒij. alumin. ʒj. ol. nuc. anti­quiss. addendo gutt. aliquot ol. major. & Salviae per destillationem, lariceae resinae & cerae q.s.F. Emplastrum. Fe­lix Platerus. obs. lib. 1. pag. 176.

Sectio 10. De Dysuria.

[...]. i. e. meiendi difficultas, est urinae cum magno cruciatu & labore excretio. à stranguria affectu cognato differt, quod in Stranguria seu urinae stillicidio vesica non expe­ctat, ut urina tota colligatur; sed sta­tim tanquam mordentem expellit: in Dysuria verò expectat quidem, atque aliquando diutius quam oporteat, sed cum excernenda est, percipit aeger do­lorem aut tantam difficultatem, ut sae­pe, nisi locum vesicae comprimat ma­nu, aut diu & magno conatu enitatur, liberè non profluat. Praeterea in stran­guria nec libera est nec liberalis [...], guttatim enim redditur; in Dysuria au­temliberalis est sed non libera, aut si li­beralis non est, est libera. Causa ejus vel in urina consistit, vel in vesicae cervi­ce: in urina quod acrior evas [...]rit, vel ratione victus calidioris, vel humorum acrium permixtione, ut bilis & piruitae salsae; puris etiam ex rupto abscessu manantis. In vesicae cervice vel exul­ceratio est, vel inflammatio, quam transiens urina acrius ferit. Dysuriae nomine aliquando indigitatur affectus qui ardor urinae dicitur, easdem enim uterque agnoscit causas.

Subsectio unica. Pro Dysuria.

A Crimonia urinae & vesicae imbe­cillitas hujus affectus solet esse causa; aliquando tamen à plethora na­scitur. Ubi acrimonia fatigat, utatur emulsione Sem. 4. frigid. & papav. albi ex sero lactis, vel decocto jujub. & liquirit.

Si sit ab imbecillitate, vino utatur tenuicum nuce myristica, vel folia ribes nigri illi immacerentur. Sumat myr­rhae pulv. ℈ss. cum Syr. viol. id saepe agat. vel bibat lixivium factum ex ci­neribus rosmarini ex vino albo factum. Io. Heurnius. Ad Aphor. 36. Sect. 6.

Phlebotomia hic, ad hepatis alia­rumque partium intemperiem corri­gendam, necessaria est. eaque pluries repetita, pro plethorae magnitudine, aut inflammationis periculo; ex bra­chio dextro primùm ad evacuationem, & revulsionem: postmodum vero ex venis inferioribus ad derivationem à parte affecta. Purgatio etiam conve­nit, sed ex lenientibus tantum & re­frigerantibus composita, [...] urinae maximè exasperaret. Ideo multi bolum ex cassia simplici non au­dent transcendere. & illa certè reliquis praeferenda. magis tamen refrigerans efficietur, si pulpa tamarindorum eti­am adjiciatur. vel dilutum Cassiae ex decocto lactucae, portulac. & summi­tat. malvae paratum, ad plures dies, exhiberi poterit, ut acres humores in partes urinarias confluentes ad intesti­na sensim deriventur. Vomitus blandis remediis concitatus praestantissimus est: revellit enim à parte affecta, & incommoda arcet, quae a purgantibus per inferiora induci consueverunt. Se­mel igitur aut bis in septimana prori­tandus. Clysteres frequenter injician­tur in hunc modum.

℞. Rad. alth. ℥j. fol. malv. viol. lactuc. an. Mj. fl. nympheae & hord. mund. an. pj. coq. in colat. lb j. dissolv. cassiae rec. extract. ℥j. ovum integrum unum. ol. viol. ℥ij.F. Clyster. Muci­lagines sem. alth. cydon. foenugraec. clysteribus utiliter admisceri possunt ad dolorem leniendum▪ verum ad con­temperandum dolorem & ardorem, Clysteres ex lacte puro, vel cum prae­dictis admixto▪ ita e [...]ica [...]es esse con­sueverunt, ut quosdam viderimus ae­grotantes, qui in diuturnis doloribus ex hoc solo remedio, & semicupio ex decocto herbarum refrigerantium pa­rato, levamen susceperint. Per os ex­hibeatur quod sequitur.

℞. Aq. portul. lactuc. ros. & nym­pheae. an. ℥j. Syr. viol. & nymph. an. ʒvj. Sal. prunell ʒj.M.F. julep. saepe iterandu [...]

[...] parentur in hunc modum.

℞. Rad. alth. ℥ss. sem. malv. Mj. liquirit. ℥ss. sem. cydon. ʒj.F. cum pullo jusculum. Conveniet etiam non parum serum lactis caprilli magno haustu exhibitum. imo & majori effi­cacia, absente febre, lac integrum, prae­sertim asininum, propinari poterit, quod non solum detergit, sed etiam dolorem mulcet, & humorum acrimo­niam contemperat.

[Page 284] Amatus Lusitanus curat. 58. cent. 6. dicit quandam mulierem dysuria labo­rantem, post multa frustra usurpata remedia, tandem usu conservae flor. malvae fuisse persanatam. sumebat au­tem conservae ℥j. manè & vesperi su­perbibendo aq. malvae ℥iij. Idem cu­rat. 59. dicit senem quendam ab excre­to lapillo dysuria laborantem, eadem conserva, eodem modo usurpata, intra triduum fuisse liberatum. Conserva fl. althaeae est ejusdem vel majoris efficaciae.

Dolore admodum urgente non in­utile est, dum urina redditur, penem demergere in lac tepidum, vel deco­ctum malvae, & sem papav. albi. Imò & aqua sola tepida non parum condu­cit ad hujusmodi dolorem & ardorem minuendum. Potus sit decoctum leve malvae cum Syr. viol aut conserva ro­sac. agitatum. Ad eundem verò ar­dorem leniendum, fiunt etiam injecti­ones in vesicae ductum, ex lacte, emul­sione sem. frigid. aqua plantag. Sero lactis; quibus addi potest liquor al­buminis ovi probè concussi, vel tro­chis. alkikengi. ℈j.

Externa etiam remedia ad hujus­modi ardores temperandos non parum conducunt, qualia sunt balnea vel se­micupia, & fomenta pubi & perinaeo admota ex decocto herbarum refrige­rantium parata. Linimenta ex ol. ros. nympheae, unguento rosac▪ refrigeran­te Galeni, populeone cum Camphora & mucilag. psyllii extract. in aq. plan­tag.

Finis Libri Quarti.

MEDICIN AE PRACTICAE. Liber Quintus.
De Affectibus à Litera; E. incipientibus.

Sectio prima. Ad Ebrietatem praecavendam.

INterrogatus saepenumero, cum tot annos ab aegris plurimis frequen­ter accersitus Principibus, Nobilibus, & aliis Magnatibus, apud quos splen­didè vivitur, quomodo mihi cavere potuerim, quo minus ab illis ad po­tandum invitatus, uti moris est, inde noxam nullam contraxerim, & ad hanc grandem & vegetam aetatem salvus pervenire potuerim. Respondi id quod & verum erat, me in convi­viis, quae in multas horas protrahun­tur, ab initio ad horam unam vel eti­am duas à potu abstinere posse, idque eo facilius, quod sitis me non urgeat, donec ad satietatem ferè comederim▪ tuncque ventriculo cibis referto, etsi quandoque liberalius bibens, nullam offensam inde me hactenus sensisse· quod cum & alii quidam, me suaden­te, fecissent, se quoque contra ebrie­tatem egregiè fuisse praemunitos, mihi sunt fassi. Felix Platerus. obs. lib. 1. pag. 41.

Sectio secunda. De Ectropio.

[...] [...] verto) affe­ctus est inferioris palpebrae, qua invertitur & deorsum trahitur, ut in­ternae palpebrae pars cum deformitate videatur, & instar rubrae carnis ap­pareat, ne (que) cumsuperiore committitur, sed pendet atque▪ hiat. Causae hujus mali variae sunt. Primò, Incremen­tum carnis vel tumor in parte interna palpebrae, ob quae invertitur palpebra. Secundò, Vulnus vel ulcus in palpe­bra inferiore malè curatum, ita ut pal­pebra in agglutinando deorsum nimis retracta sit. Tertiò, Paralysis vel [Page 286] convulsio inferioris palpebrae, ob quam attolli nequit· quod in palpebra infe­riore est Ectropion id in superiore est [...], seu oculus leporinus; est verò affectus superioris palpebrae, quae ita sursum adducta est, ut oculum totum tegere non possit, sed per som­num etiam aliquantum apertus mane­at. Dicitur hoc vitium Plinio Cory­bantiasmus. Causae hujus affectus sunt plures: nam vel potest in utero palpebra ita fuisse conformata, vel à consuetudine istum positum accepisse, cum Infantes in cunis sursum vel retro continenter spectant, vel à convulsio­ne, vel à vulnere, ulcere, & cicatri­ce potuit imminuta aut sursum retra­cta fuisse.

Subsectio unica. Pro Ectropio.

RUsticus quidam hoc vitio labo­rans, ad nos venit. Habebat e­nim palpebras inversas supra seipsas & extra. Ego ex materia salsa ma­lum contractum existimabam· facta sectione venae, per pilulas illum bis terve purgavi. Deinde ut oculum Ia­varet praecepi vino albo, cui alumen de [...]ocha in exigua quantitate semel ebullitum erat. Postea palpebram li­nimento subsequenti inungeret jus­si.

℞. Axungiae porcinae colat. ℥j. tutiae praepar. ʒij. camphorae, ℈ss.M. simul, & lavetur novies in aqua ros. somni t [...]mpore inungatur. Hoc mo­do Gisbertus Horstius praeceptor meus Nobilem Romanam Matronam cura­vit, cum multis annis ex catarrho ca­lido & salso & inversione palpebra­rum laborasset. alioqui & hoc ut ute­retur praecepi, quod saepe experti su­mus ad oculorum rubedinem.

℞. Butyri rec. novies loti in aq. communi. postea novies loti in succo plantag. deinde ter in aq. ros. ℥ijss. tutiae praep. lotae semel in aq. ros. aloes lotae in aq. plantag. aut solani. Sief al­bi cum opio, an. ʒiss. camphorae lotae, ℈j.M.F. unguentum. vesperi inun­gatur, & aqua calida abluatur. Hoc unguento plurimum adjutus fuit. Pe­trus Forestus. obs. 41. lib. 11. De mor­bis oculorum & palpebrarum.

Sectio tertia. De Empyemate.

[...] [...] pus, & [...] putrefacio) i. e. suppuratio, est puris in thoracis capacitatem colle­ctio, in cujus illuvie pulmo totus mergitur. eò autem confluxit, vel ex angina, vel peripneumonia, vel quod frequentius contingit ex pleuri­tide. His enim non bene tussi expur­gatis, abscessus exoritur, è quo tan­dem rupto, pus saepe universum in thoracis capacitatem influit.

Subsectio prima. Pro Empyemate ob destillatio­nem a capite.

AD intercipiendum & siccandum destillationem Sacchar. rosat. antiquum cum bolo armena, tum the­riacam aut recentem, aut saltem cum conserva viol. exhibitam hora somni summis laudibus extollo· capiti etiam Emplastrum de betonica cum portione cerati sacri, vel ceratum Montagnanae applicitum maximè commendo· pro expurganda deinde materia in thora­ce contenta, exhibeatur lohoc de pul­mone vulpis, vel de caulibus, cum pul­vere pulmonis vulpis. Verum & per vias urinae, expurgantia propono, in quem finem terebinthinam cum pul­vere rubiae tinctorum omnibus praefe­ro. jus quoque paretur cum rad. ape­rientibus, capill. vener. adiantho se­minibus melonum, adjecto syr. de li­quirit. & capill. ven. his omnibus non sufficientibus dissipanda est materia jure galli non valde antiqui, in cujus ventre china sit incocta, cui si expe­ctorantia diuretica & purgantia im­misceantur, medicamentum parabitur plurimi usus. Si haec non conferrent, & Chirurgus peritus audaxque mul­tum in promptu sit, ad ustionem tho­racis tantoperè ab Hippocrate celebra­tam devenire non haesitarem. Iul. Cae­sar Claudinus. consult. 82.

Subsectio secunda. Pro Empyem ate ex pleurisi.

CUm suspicio esset futurae suppura­tionis, ad illam promovendam, emplastrum praeceptoris mei Faventini ad maturationem faciens, ut loco af­fecto apponerent, consului, quod ex foliis malvae cum rad. viol. rad. al­thaeae, lilior. alb. & enul. camp. fl. chamaem. melil. constabat, bullitis ac colatis & adjectis farina faenugraec. frumenti, & in fine exiguo fermenti, pingued. porci, butyro & oleo com­muni ad impinguandum emplastrum. Usus est etiam intus decocto ficuum, uvarum pass. liquir. rad. malv. alth. sacchar. adjecto. Aliis item commo­dis remediis per quatuo [...]decim dies· dein aliquot diebus interjectis, dolor coepit sedari, & erosa membrana ac perrupta sanies non admodum multa in pectus collecta est. Tandem ne in tabem transiret, consului statim ab eruptione, ut ter quaterve in die, a­quam hederae terrestris (post decocta hordei mel rosac. syr. viol. & infus. ros. & alia eclegmata pectus repurgantia) ad ℥iiij. pro vice sumeret. id enim jux­ta Benedictum Faventinum praeceptorem meum, disruptum apostema pleuriti­cum à sanie repurgat, ne ex empye­mate in tabem aeger incidat. Petrus Forestus. obs. 40. lib. 16. De pectoris & pulmonis morbis.

Senem curavi qui ex pleuritide em­pyema est passus. febre assidua, tussi sicca, sputo sanici copiosae, difficultate [Page 288] spirandi laborabat, & tabidus prorsus factus erat. Medicis jam deploratus videbatur, & mirum erat, ex quo loco tanta puris copia emana­bat, nam quotidie libras duas ex­cernebat. Huic praeter alia quamplu­rima auxilia, lactis asinini potus per tres menses exhibitus miro fuit auxi­lio· hujus enim ope, puris copia om­nino est imminuta; refectum corpus, feb [...]icula evanuit, tussis nulla. Zacutus Lusitanus. obs. 119. lib. 1. prax. ad­mirand.

Apud nos Juvenis quidam à me fu­it liberatus, qui per annum pus in thorace collectum post pleuresin gesta­vit, & quasi absumptus erat, ustus fuit, & per vulnus purgatum pus. Multos hoc modo curavi, quorum nomina supprimo. Guil. Rondeletius. prax. med. cap. 15. lib. 2.

Subsectio tertia. Pro Empyemate.

PUer quidam quinque annorum fe­bre continua laborabat, per duos ferè menses perseverante, cum tussi frequenti ac molesta, ita ut ad tabem vergere crederetur. Tandem vocatis in consilium medicis, relatum fuit illum conqueri de dolore lateris sinistri, praecipuè cum manu contrectaretur· tum etiam relatum fuit, illum in febris principio persensisse aliquem dolorem in illo latere, qui tamen intra paucos dies delituerat· idcirco pleuriticus non fuit judicatus à medico ordinario. Suspicio fuit Empyema aliquod ibi latêre, atque ut res [...]arior evaderet, decretum fuit, admovendum esse per aliquot dies Cataplasma emolliens & attrahens, quo per triduum admoto, apparuit elevatio quaedam in parte, & in ea fluctuatio subobscura percipieba­tur· convocato iterum consilio, de Empyemate nemo amplius dubitavit. Apertione facta pus [...]opiosum effluxit, ejusque vacuatio per duos menses continuata est, donec tota materia evacuata, aeger tandem pristinae sani­tati restitutus fuerit. Lazarus Riverius. obs. 75. cent. 2.

Si aperto thorace pus debitè non fluat, sequenti emplastro eliciendum est, quod ex omnibus abscessibus po­tentissimè pus attrahit, & foras edu­cit.

℞. Resinae pini rec. clarae & odo­ratae. lb ss. ol. laurin. & terebinth. an. ℥j. gummi elemi, ℥ij. primò resina & gummi in igne liquentur, donec simul misceantur. postea adde terebinthinam & oleum, omniaque simul bulliant tantillùm, & per linteum crassius transcolentur. Massae istius portio extendatur super alutam, & fiat em­plastrum, quod mutetur semel tantum in die hyemis tempore, bis autem in die in aestate. Perfore [...] in medio duabus aut tribus incisuris oblongis, ut pus attractum effluat. Dum pus aperto thorace per intervalla educitur, utatur aeger bis in die potione hac vul­neraria, quae sanguinem expurget, ul­cera detergat, & putredinem inhibe­at.

℞. Sanicul. bugulae, scabios. be­ton. hyperic. card. ben. pilosell. pim­pinell. [Page 289] vinc. pervinc. agrimon. plan­tag. an. Mj. sem. hyperic. card. bened. an. ʒss. flor. cordial. an. p.j. coq. in hydromel. an lb jss. cujus capiat ℥vj. singulis diebus. Hoc eodem decocto poterunt fieri injectiones in thoracis cavum. Lazarus Riverius. prax. med. lib. 7. cap. 4.

Servus quidam ex curru decidit, laesus est thorace, praesertim dextra in parte. Dolores remediis non cesserunt. cogitabant de sectione inter quintam & sextam costam. Divisae sunt senten­tiae. tandem vicit pars minor, & pe­riclitandi occasionem captant ex de­speratis penè rebus· applicatum cau­terium, fluxit per dies plus minus vi­ginti aut viginti quinque materia sani­osa ferè ad pintas 15. ut retulerunt Chirurgi. convaluit. Guil. Ballonius. lib. 2. Epidem.

Cum summus Hippocrates passim hoc remedium usurpet, nunquid sa­tius est aliquo remedio cruento & ancipiti certam mortem (si aliter faci­as, & id remedii genus omittas) re­dimere? Humanum est, & offiicii plenum aliqua ratione miserorum ae­grorum dolores levare, atque id magis si cum aliqua salutis spe. Guil. Ballo­nius. consil. 6. lib. 2.

Enatum ex pleuritide Empyema, cū alia non profuissent, frequenti potio­ne ex syrupo althaeae, oxymelite sac­charino & manna cum oleo amygd. d. rec. & aq. scabios. feliciter curatum, Ro­mae accepimus à Mathia Baccono An­glo· pure nimirum alvo proclivius quam ore, expurgato. Georg. Hiero­nymus Velschius. obs. 29.

Subsectio quarta. De Empyematis expurgatione.

CLarissimus Bauhinus noviter ad me scripsit se peculiarem & in­signē ramū ad cordis ventriculi sinistri ostium ex arteria venosa propagatum observasse; qui supra pulmonem si­nistrum elatus, ac mox reflexus, arte­riae magnae truncum descendentem comitatus, & in eum sub diaphrag­mate implantatus sit: per quem vo­micam pulmonum & per urinas & per alvum evacuari posse minimè du­bitat in iis scilicet qui sani evadunt; at in iis qui moriuntur, posse puru­lentam materiam, etiam corde me­diante, ad vias urinarias promoveri non negat. Gregorius Horstius. obs. 11. lib. 3. De morbis pectoris.

Sectio quarta. De Epilepsia.

INter Symptomata terrifica quibus non solum aegri, verùm etiam ii qui praesto adsunt, exterrentur, prae­cipuum obtinet locum id quod à su­bito casu & totius corporis correptio­ne nomen habet, & Epilepsia dicitur, nimirum ab [...], i. e. corri­piendo, deducto vocabulo. Est vero totius corporis praeternaturalis con­cussio & motus convulsivus cum men­tis & sensuum omnium oblaesione. Hoc infausto morbo qui corripitur, su­bito [Page 290] concidit; nec audit, nec videt, nec expeditus praeteritorum recorda­tur· concussione ex ore spumae moven­tur, & solutis musculis, interdum vel urina, vel stercus, vel genitura praeter voluntatem exit. Haec abso­lutae & fortis Epilepsiae signa sunt, ple­rumque levior existit, cujus non tam expressa sunt symptomata. Causa hujus affectus proxima est humor aut vapor specifica & occulta vi cerebro infensus, ejusque membranas nervo­sumque genus crudeliter vellicans· eo verò feriente, cerebro rursus contra pugnante, quasi colluctatione qua­dam & demicatione fit Epilepsia. Haec autem materia, modo in ipso cere­bro, modo in ventriculo, nonnun­quam & in aliis distantioribus locis delitescit; è quibus furtim per caecos ductus in cerebrum prorepit. Ante­cedentes causae sunt omnia illa quae specificam hanc cerebroque adversam materiam apta nata sunt suppeditare; ut sunt succi quicunque in corpore vi­tiosi, cranii caries, secundina cor­rupta & vermes. Ad Epilepticam etiam dispositionem facit haereditas, & in eclipsi lunari nativitas. Procatarcti­cae seu externae causae sunt, cibi excre­mentitii, & facilè corruptibiles· fru­ctuum horariorum crudorum, & la­ctis nimia ingurgitatio, carnes hoe­dorum, hepar hircinum, coturnices, passeres, anguillae, isti enim cibi à proprietate Epilepsiam e [...]citare cre­duntur: quibus annumerandum venit apium; huc referuntur etiam radii lunae, olfactus rerum foetidarum, ut bituminis, picis, cornuum, sulphuris, corii caprilli, allii, apii, & gagatis, cujus suffitu antiqui servos emendos, an essent epileptici explorabant; ter­ror item ex tonitru, tubarum clango­re, bombardarum fragore, aut oc­currente re aliqua improvisa & terri­bili, &c. Varias obtinet appellationes, vocatur enim morbus puerilis, hercu­leus, comitialis, lunaticus, divinus, sonticus & caducus.

Subsectio prima. Pro Epilepsia.

CAlcearius quidam annos 50. na­tus Epilepsia repentè correptus erat, vociferabatur, ster [...]ebat & spu­ma ad os ferebatur, & concussio totius corporis valida aderat· ad eum acci­tus, ne ex concussione linguam sibi amputaret, inter dentes ligneum cu­neum intromittebam, ad anhelitum facilitandum & spamam & humidi­tates extra mittendas ad os: fortesque deinde frictiones membrorum extre­morum & ligaturas dolorosas adhibeo, ut ita aegrum miserè afflictum à pa­roxismo excitarem, rutam quoque intra manus meas contritam naribus aegri applicabam, & succum quantum potui naribus infundebam, nares (que) con­stringebam & digitis contorquebam· quibus remediis mox à paroxismo libe­ratus fuit. Verū ne postea rediret, cum hic valde pituita abundaret, & etiam ex parte succo melancholico, post ex­hibitam hieram pic [...]am, hoc decocto utebatur.

℞. Beton. hyssop. [...]. an. Mj. [Page 291] Salv. majoran. fol. Lauri, an. Mss. vel loco fol. lauri. ℥j. bacc. lauri, rad. bugl. borrag. poeon. polip. q. an. ℥ss. thymi, epithymi, an. ℥j.F. decoctio in aq. q.s. colat. adde squillae, ʒj. cra­nii human. ʒjss. nuc. mosch. ʒj. ite­rum bulliant & denuo colentur. hujus decocti accipiebat omni mane ℥iiij. oxymel. scillit. ℥jss.M. deinde & hoc decoctum descriptum est.

℞. Beton. salv. majoran. hyssop. an. Mj. fl. staechad. anthos. an. p.j. sem. poeon. saenic. an. ʒiij. rad. poeon. ℥ss. fol. sen. ℥j. agar. alb. ʒij. epithymi. ʒjss. polipod. q.℥ss. sem. cartham. contus. ʒiij. uvar. pass. exacinat. ℥j. liquirit. ras. ℥ss. coq. in aq. communi pro ℥ix. fortissimae expressioni adde syr. de staechade oxymel. scillit. syr. de beton. an. ℥j.M. pro tribus dosibus matutinis. Postea & has pilulas de­glutivit.

℞. Pil. coch. de hiera simpl. an. ℈j. agar. troch. pil. aggregat. an. ℈ss. troch. alhand. gr. v. cum melle antho­sato. F. pilulae vij. corpore ita expur­gato, quotidie ex infrascripto medi­camento sumens, ad magnitudinem fabae majoris, epilepticos paroxismos quos antea crebrius habuerat, amplius non patiebatur.

℞. Hirundin. deplumatar. & lotar. in vino & in furno exficcat. numero v. pulverisentur subtiliter; quibus adde conserv. fl. poeon. luna decrescen­te paratae, conserv. fl. [...]erb. paralys. an. ℥j. rad. poeon. collect. luna decrescen­te, exficcat. & pulv. ʒiij. conserv. an­thos. ℥ss. probe misce cum oxymel. scillit. exiguo adjecto aceto scillitico, F.s. a. opiata. sapor non arridebàt, tamen sumens curatus fuit. Alium Epilepticum novi, qui corde hirundi­nis solo pulverisato utebatur. nostro aegroto magis profuit hirundo cum re­liquis pulverisata; cujus usu liberatus fuit. Petrus Forestus obs. 53. lib. 10. De Cerebri morbis.

Subsectio secunda. Pro Epilepsia.

PUerulus duorum mensium Epilep­sia continuo affligebatur, ita ut me vocari jusserint, quem cum specta­rem miserè afflictum, ex Galeni testa­mento sacculum hunc quadratum col­lo suspendi ut furculam stomachi nu­dam attingeret.

℞. Rad. poeon. virid. ℥ss. sem. poeon: maris nempe nigri, ʒjss. radice conci­sa, & semine contuso, haec in saccu­lum concludebam, bombace interje­cta & Syndone coopertum & intersu­tum, ad collum cum filo fericeo rubro suspendi mandavi, ut ventriculi os at­tingat: & ut ibidem suspensum ad a­liquot dies permaneret· hoc suspenso­rio miraculi instar, paroxysmi cessa­runt, neque amplius reversi sunt. eo­dem remedio eoque solo plurimi alii convaluere· ante hoc tempus & postea in aliis hujus suspensorii maximam esse vim & praeclaram experti sumus. Petrus Forestus. obs. 59. lib. 10.

Puer trium annorum cum Epilepsia corriperetur, simul vermes mortuos cum excrementis subinde ejiciebat. Existimavi, quod ex tetris vermium [Page 292] [...]umis in cerebrum elatis hic Epilepsi­am incurrerit. quare cum eidem pul­verem sequentem cum aquis destillatis dedissem, optimè deinde habuit.

℞. Sem. contra vermes, pulv. rad. paeon. agar. troch. an. ℈ss. diamosch. dulc. ℈j. syr. acetos. simpl. ℥ss. aq. ab­synth. melissae, an. ℥j.M. Dedi ilico in intervallis paroxismorum, & jussi ut continuò sumeret parum sem. ze­doar. saccharo incrustati. iisque sump­tis hic statim melius habere coepit; & ejectis vermibus ab Epilepsia liberatus est. Petrus Forestus. obs. 65. lib. 10.

Pro Epilepsia in puero duodecim annorum. Praemissis universalibus commendare soleo sequens Electuari­um solidum.

℞. Coagul. leporis, ʒij. sem. poe­on. maris ℥ss. visci q.ʒv. sang. mus­tel. praep. ʒjss. sem. anis. cinnamom. caryophyll. an. ℈jss. corall. rub. ℈j. cranii humani anterioris partis adusti, ʒvj. pulverisatis omnibus cum sacch. fino in aq. poeon. dissoluto. F. tabellae ponderis ʒiij. capiat unam pro vice tribus horis ante prandium. Mu­stellae sanguis hoc modo praepara­tur.

Mustella decollata totus sanguis as­servatur in vase vitreo; mox ubi con­creverit, dividitur in partes minutas, & umbrae aestivo tempore expositus, si [...]cari sinitur. Mustellae sanguis prae­stantissimus censetur pro Epilepsia sa­nanda; imò hoc certissimè tibi dicere possum, vidisse me sanatum epilepti­cum 25. annorum solo hujus sangui­nis usu, potati scilicet statim atque è [...]enis exiit ad ℥ij. cum ℥j. aceti. Cu­r [...]to diligenter ut copiam habeas testi­culorum apri, aut saltem verris, i. e. suis domesticae venere utentis, ac si­mul testiculorum galli; exsiccabis illos in furno: mox in pulverem te­nuissimum rediges. Sint pulveris a­pri ℥ij. galli ℥j. Deinde addito du­plum sacchari fini. De hoc pulvere continuò sumat puer tuus in omnibus ferculis; nam experieris Pharmacum absolutissimum. Referebat mihi Lu­dovicus pater solitum sese dare ʒiij. hujus pulveris cum aq. betonic. decem continuis diebus sine saccharo, & sa­nasse mulierem, quae passa fuit Epi­lepsiam annis octo. praecipiebatque ut omnino mense integro abstineret à po­tu vini. Nunc tibi communico a­quam verè praestantem pro hoc mor­bo aut omnino propulsando, aut certè magna ex parte mitigando.

℞. Fl. lavend. Mviij. fl. lil. convall. Miiij. macerentur 6. diebus in lb xxv. vin. fla­vescentis ac generosi. mox destillentur in M.B. lento igne sine fumo. tum verò postea aq. destil. addito spec. diamosch. d.℥ss. visci, q.℥j. sang. mustell. prae­par. ʒvj. rut. sicc. Mj. cubeb. & sem. citri, an. ʒiij. macerentur haec qua­triduo: ac quod destillaverit, postea usui reservetur. Exhibeatur hujus a­quae, ℥ss. ex cochleari mane post E­lectuarium solidum superius descrip­tum· antequam invadat Epilepticus insultus, detur ℥ss hujus aq. cum ℥iij. juris pullae, in quo decocta sit radix poeon & semina. Equidem accessio­nem si non removet, saltem retardat. observes tempus invasionis, & antea quam invadat, diebus quatuor aut [Page 293] quinque, aquam exhibeas ante cibum horis tribus. Cum verò noveris jam proximè instare accessionem, eandem propinabis; nam aut non revertetur accessio, aut certè quotidie magis bre­viorem faciet. Haec medicamenta a­pud me potiora sunt. Horatius Au­genius. Tom. 2. Epist. & Consult. lib. 8. Epist. 2.

Subsectio tertia. Pro Epilepsia.

INter alia commendavi hunc pulve­rem cum jure pulli ad ʒj. saepe in aurora sumendum.

℞. Sem. poeon. pulv. cranii human. an. ʒiij. caryophyll. nuc. mosch. sem. Citri. an. ʒj.M.F. pulvis usui ser­vandus. Forestus. obs. 61. lib. 10.

Juvenis quidam Epilepticus post­quam bene purgatus esset, nostro jussu continuò comedebat radices poeoniae virides per longum scissas & in sarta­gine frictas, quae valde profuere: ut & etiam alteri puellae, quae ab illarum esu ab epilepsia admodum gravi curata fuit.

Empiricus quidam post universalia remedia, nucham candela cerea in­censa cauterii instar inurebat, & ra­dices poeoniae in patella cum butyro frictas continuò comedendas dabat: & ita juniores & magis adultos magna cum admiratione curabat. Petrus Fo­restus. Schol. obs. 61. lib. 10.

Praemissis lenitivo, venae sectione, & julepis alterantibus, utatur hac me­dicina.

℞. Cons. Hamec. ℥ss. troch. alhand. gr. x. Syr. rosat. fol. ℥ij.M.F. potio. detur in aurora.

Pro purgatione peculiari ter in mense sumat una hora ante coenam pilulas è sequenti pasta.

℞. Rhei el. ʒij. Caryophyll. Cinna­mom. an. ℈ij. aloes. ℥ss. agar. opt. ʒiij. sem. poeon. ʒiss.M. cum melle rosato F. magdaleon. de quo sumat ʒj. singulis vicibus. accipiat etiam in­terdum una hora ante cibum myroba­lan. chebulum unum conditum. Io. Baptista Montanus. consil. 37.

Ego summopere laudarem cauteria in brachiis, imò hoc est familiare re­medium. & vidi anno praeterito No­bilem senem qui solo cauterio sanatus est. Laudatur poeonia ob singularem quandam occultam vim. Ego tamen saepe eam exhibui, sed semper coactus sum ad alia remedia devenire, nec un­quam ita efficacem expertus sum. de­tur tamen cum non possit obesse. Io. Baptista Montanus. confil. 50.

Post purgationes universales, man­davi ut uteretur decocto guaiaci, in unaquaque libra addendo ℥ss. rad. poe­on. adjecto etiam Hyssopo, & oxy­mel. Scillit. ℥jss. ad dies 40. hoc enim modo, multi curati sunt. Petrus Fore­stus. obs. 58. lib. 10.

Setone ad cervicem adhibito, Hol­lerii medici undequaque doctissimi de­creto, Adolescentem quendam 20. an­nos natum, morbo caduco, cujus in­sultibus ante crebrò prehendebatur, li­beravi: derivatis, ut credere par est, illa arte ichoribus mali fomitibus. Am­bro [...]iu [...] Paraeus. lib. 10. cap. 25.

[Page 294]Puer quidam singulis 15. diebus E­pilepticus concidebat. Per affectum capitis hoc fieri Medicorum praestantis­simi Frisimelica, Montanus, Odus, & Francanzanus existimarunt. Sed quo plura pharmaca exhibuerunt, eò affe­ctus magis crevit, ita uta in 24. horis paroxismos haberet plures centum & quinquaginta, leves tamen, quia par­va commotio capitis cum bulla circa froena labiorum aderat. unde tandem cognoverunt morbum esse, non per affectum capitis, sed per consensum à ventriculo, quare cum illum pharmacis exagitare desisterent, & roborarent, puer egregiè convaluit. Victor Trinca­vellius. consil. 25. lib. 1.

Paretur potio ex cerasis nigris ma­turis, accipiendo libras ducentas ho­rum cerasorum, contundantur cum ossibus, deinde affundantur librae cen­tum aquae fontis, in qua infundantur, per diem naturalem librae duae ligni buxi incisi, & ligni arboris tiliae; nec non libra semis radic. poeon. & tan­tundem radic. Lilior. Convallium, factaque infusione per diem naturalem in aqua calida, & ebullitione ad ter­tiam partem, aqua praedicta calida co­lata affundatur cerasis contusis, & fiat Ebullitio ad duos dies, postea coletur, & succus seu vinum recondatur in do­liolo, impositis iisdem lignis, quae subsidebunt, & succus clarescet, in usum continuum prandii & coenae. Be­nedictus Sylvaticus. obs. 46. cent. 1.

Facta universali totius, & particu­lari capitis expiatione, laudo aquam stillatitiam hunc in modum para­tam.

℞. Sex paria Hirundinum, & toti­dem picarum lanugine tectarum, ra­dicum poeon. maris luna decrescente sub signo leonis collectarum, ligni visci quercini, buxi raspati. an. ℥iij. Sassa­phras incisi. ℥j. fl. Lilior. convallium fl. Hyperici, tiliae arboris, primulae ve­ris, rorismarini. an. pij. incidantur pulli cum visceribus, & lanugine, con­tundantur radices, & imponantur in vase vitreo, affundendo succi Ceraso­rum nigrorum, de ruta capraria, ace­tosae, limonum, aceti scyllitici. an. ℥iiij. vini albi generosi lb ij. macerentur tri­duum in Bal. M. additis floribus prae­scriptis in maceratione, factaque for­ti expressione, & colatura, destillen­tur, & servetur aqua; cujus dosis sin­gulis matutinis erit ad ℥iij. cum tri­bus guttis ol. Buxi, & spiritus Salis. Praemisso bolo hunc in modum pa­rato.

℞. Terebinth. cipriae lotae in aq. Lavendul. castor. an. ʒjss. sem. poeon. pulv. cardamom. cranii human. an. ʒjss. ungul. alcis pulver. ℈ij. cum ox­ymel. Scyllit. F. boli x. quorum singu­lis diebus sumat duos, & superbibat, aquam supra scriptam. Benedictus Syl­vaticus. obs. 47. cent. 1.

Subsectio quarta. Pro Epilepsia.

PEr aliquot annos autumno & vere purgetur hoc modo.

℞. Flor. Cassiae ʒx. spec. hier. ʒij. cum Saccharo F. bolus. sumendus tri­bus ante prandium horis. Item.

℞. Oxymel. Scillit. Syr. de beton. an. ℥j. aq. poeon. ℥iij.M. pro uno julepo & sic pro aliis septem. Post ultimum Syrupum die immediatè se­quenti accipiat infrascriptam medici­nam manè cum custodia.

℞. Confect. hamec. ʒiij. cortic. rad. hellebor. nigr. ℈j. Syr. rosat. so­lut. ℥iij. cum aq. poeon. F. potio. & haec pro evacuationibus tam autumni quam veris.

Mediis temporibus utatur ter vel quater in mense pilulis suprascriptis consil. 37. item utatur frequentissimè hoc electuario, bis aut ter in septima­na, ad cochlearia duo tribus horis ante prandium.

℞. Oxymel. Scillit. ℥ij. mithridat. opt. ℥j. succi rad. poeon. rec. ʒiij▪ sem. poeon. sem. citri an. ʒij. pulv. Cranii human. ʒijss. Sacchar. rosat. ℥ss.M. Cum julepo rosato F. lambitivum. item quandoque ubi Electuarium fasti­dierit sumat ʒj. infrascripti pulveris in brodio pulli circa auroram.

℞. Sem. poeon. pulveris humani cranii. an. ʒiij. Caryophyll. nucis mosch. sem. Citri an. ʒj.M.F. pulvis ad usum. Duo cauteria in cruribus continuò teneat aperta. Io. Baptista Montanus. consil. 41.

Ut praeservetur puer ab Epilepsia quae imminere videtur, abstineat om­nino à vino, bibat aquam decoctam cum cinnamomo, tormentilla, & poeo­nia. utatur frequentissimè Agarico, & faciat hoc sibi familiare, ut evacue­tur caput. sit dosis pro vice ʒss. Io. Baptista Montarus. consil. 46.

Mirabilia scripsit Galenus de poeonia & maximè experimentaliter cum dixit, quod volens experiri juvamentum e­jus, suspendat eam collo patientis, & nunquam evenit ei paroxysmus; cum autem eam deposuit, reversus est pa­roxysmus. Et ego iterum depono me hanc experientiam oculo meo saepe vi­disse.

Hoc Electuarium quod sequitur in usum vocetur; cujus experientiam, apud deum testor, millies me vidisse sanavisse homines ab Epil [...]psia, & in­ter alios socium domini Archangeli, qui paroxysmis Epilepticis decies in die vexabatur.

℞. Pyrethr. staechad. costi. an. ʒx. agar. ʒv. sem. carui, anethi, ass [...]e foe­tid. aristol. rot. an. ʒijss. succi squill. mell. el. an. lb j. & ℥ij. eoq. simul Scyl­la & mel lento igne usque ad bonam viscositatem, deinde superadditis spe­ciebus F. Electuarium. cujus dosis sit omni mane ʒiij. & tardetur post ipsum cibus ad minus 4. horis. Bartholom. Montagnana. consil. 43.

Subsectio quinta. Pro Epilepsia.

℞. HErb. paralys. 1. primulae veris quantumvis. minutim conci­datur, Caryophyll. rad. poeon. & py­rethr. an. pt. aeq. cum melle F. Electu­arium. de quo sumat quotidie cochlear. j. vel alterum: hoc Electuario testa­tur Nicolaus Florentinus se liberasse ab Epilepsia virum quadragenarium. hic pulvis etiam optimus est.

℞. Ras. Cranii human. ℥j. ras. un­gul. alcis. C.C. an. ʒij. visci querni. rad. & sem. poeon. rad. tormentill. sem. dictamn. alb. an. ʒjss. corall. u­triusque praep. ras. Ebor. margar. praep. an. ʒj. fol. auri, num. xxx. Sacch. opt. ℥ij.M. terantur omnia in mortario mar­moreo, ut F. pulvis Epilepticus. de­tur ad ℈ss. cum aqua Lilior. convall. vel cardui sancti. in accessione appo­natur naribus succus rutae agrestis, qui prae caeteris mirificè excitat Epilepti­cos; injiciatur in nares imò per os assumptus solet ab Epilepsia praeserva­re. quando ne sic cedit accessio, ab­raso capiti applicetur vesicatorium.

Ad excitandos in accessione epilep­ticos accipiatur succi rutae ℥ss. castor. ʒj.M. intromittatur intra nares. Rode­ricus à Fonseca. Tom. 2. consult. 80.

Laudatur oleum buxi, cujus gutt. iij. in conserva poeon. dantur jejuno stomacho & in ipsa quoque accessione cum aqua florum tiliae exhibetur. Mi­rabile est hoc oleum, quia narcoticum est, nam narcotica sensum stupefacien­do solent prohibere accessionem. ita exhibetur in accessione.

℞. Aq. poeon. ℥iij. ol. buxi gutt. x.M. dato. Potest etiam exhiberi an­te accessionem & praecavebitur. Est hoc oleum idem cum oleo ligni hera­clei, quo Martinus Rulandus ad mira­culum usque curabat hunc morbum, & etiam dolorem dentium. Habes secretum pretiosum & maximum ad Epilepsiam & dolorem dentium à me expiscatum cum magno labore, hoc idem remedium convenit etiam in ver­tigine. Rodericus à Fonfeca. Tom. 1. consult. 15.

Post purgationem praecipuè com­mendo, ut ipsi infirmo inscio, pulvis ossium humanorum ʒj. ponderis in aq. poeon. manè frequenter exhibeatur. In abstinentia vini diu persistat. & si factu illi facile erit, semel aut bis in mense, semperque post novilunium & plenilunium, à coena vomat. Hier. Mercurial. Consult. 72. Tom. 1.

Illud pro Colophone addam, eam esse morbi comitialis vim, ut quanto plus Medicinis tractetur, eo acerbior fieri videatur, ac propterea praeter as­siduam temperatae vitae rationem, ali­orum remediorum usum aut nullum, aut parcum esse debere. Hier. Mercuri­alis. Consult. 92. Tom. 3.

Muri domestico vivo detrahatur cu­tis, & capite, cauda, pedibus, & in­testinis [...]bjectis, truncus reliquus in lamina ferrea exuratur, & re­digatur in pulverem, cujus pauxillum quotidie detur ex aq. fl. tiliae. Hier. Reusnerus. obs. 152.

Mulier quaedam 20. annos nata, [Page 297] integrum per annum laboraverat mo­tibus Epilepticis, non quidem vehe­mentibus, sed à septima matutina in horam nonam vespertinam duranti­bus, cum spuma oris, sine loquela, sen­suumque manifesto usu. praescripsi ip­si hasce pilulas unica pro vice.

℞. Castor, salis artemis. an. gr. iiij. resin. jalap. gr. vj. aloes succotrin. gr. ix. ol. majoran. gutt. ij.M.F. pil. numero v. deaurentur. pro voto illis purgata usa est bis quotidie haustulo sequenti.

℞. Sapon. Hispanici albiss. ʒss. coq. ex lacte vaccino. & colat. ℥iij. dentur usui. miratu dignum erat hoc remedio assumpto paroxysmum indies gradatim, deque hora in horam ita ivisse imminutum, ut trigesimo die plenissimè curata exiverit, manserit (que) restituta. Paulus Barbette. Praxeos. lib. 1. cap. 1.

Juvenem quendam Epilepticum hoc solo condito purgante curavi, sed non ante septimum mensem.

℞. Elect. è succo ros. ℥j. pulv. ja­lap. ʒj. spirit. salis rectific. ℈j. ol. rosmar. gt. viij.M.F. conditum mol­le. de quo sumat nucis mosch. magni­tudinem ter in hebdomada. loco spiri­tus salis poterit substitui Spiritus Salis armoniaci, aliusve salis volatilis oleo­si; vel ex hisce duobus mixtis & binis ternisve cohobationibus junctis destil­lati spiritus ℈j.

Pilulae sequentes in Epilepsia con­veniunt.

℞. Extract. rhei, aloes lucid. resin. jalap. an. gr. vj. salis succini. gr. iij. olei Lavendul. gt. ij.M.F. pilulae iiij. deaurentur pro una dosi. Paulus Bar­bette. Prax. lib. 1. cap. 1.

Commendantur hic Spiritus C. Cer­vi, salis dulcis, ut & nitri dulcis, ast omnibus ferè antecellunt salis armo­niaci flores albi, rubri, flavi, vel ejus­dem salis spiritus, qui non tantum pi­tuitam incidit, verum etiam acido austerum corrigit, estque valde vola­tilis ac penetrantissimus; quo ipsi melancholici redduntur hilares, quod quidem centies observavimus: atque non tantum puerorum, ast quoque a­dultorum Epilepsias varias hujus be­neficio, justo vehiculo mixti, annu­ente divino mumine, curavimus.

Ad Epilepticum quendam vocatus inter alia remedia, quibus tandem an­nuente deo opt. max. curatus est, hunc julepum praescripsi.

℞. Aq. beton. fl. tiliae. an. ℥ij. aq. foenic. vitae Matthiol. antepilept. Lan­gii an. ℥j. Spirit. Salis armoniac. ʒss. tinctur. castor. gutt. x. fl. hyperici ʒj. Laudan. opiat. gr. iiij. ol. Succini gr. v. Syr. staechad. ℥j.M. cujus singulis diebus ad minimum cochlear unum atque alterum quater assumebat. Fre­dericus Deckers. Notis ad Prax. Barbet­tianae. lib. 1. cap. 1.

Infantes plures motibus convulsivis Epilepticis afflictos sequenti mixtura cochleatim usurpata sanavimus.

℞. Aq. fl. tiliae foenic. an. ℥j. Syr. Staechad. diacod. an. ℥ss. Spir. sal. ar­moniac ℈ss.M. idem ibidem.

Subsectio sexta. Pro Epilepsia.

CIvis cujusdam Lavingani filia de­cem annos nata, per tres menses quotidie incurrebat in Epileptica Sym­ptomata. rogatus ego à puellae matre, gravi, saevo, & longo huic morbo cu­rationem talem adhibeo.

Purgato rectè capite propinabam per 5. dies manè jejuno stomacho & in ipsa accessione tres guttas olei ligni he­raclei: cujus usu mox cum omnium admiratione, Dei que laude omnino li­beratur à Chronico & quotidiano ma­lo: quod jam annis multis amplius non rediit. Laus soli Deo & gloria; qui contra morbum comitialem pecu­liarem & occultam huic oleo vim & facultatem indidit. Martinus Rulandus. curat. 6. cent. 2.

Puer quidam Lavinganus 7. anno­ram torquebatur graviter Epilepsia di­es noctesque. sed ex hac aegritudine sa­nus factus est isto remedio.

℞. Olei ligni heraclei. gt. vij. has meo consilio ante & in paroxysmo ex­hibuerunt per 7. dies. atque efficacia ejus Epilepticus paroxismus postmo­dum non visus est amplius, sed liber ab hoc malo & incolumis semper man­sit. Martinus Rulandus. curat. 86. cent. 4.

Consul quidam quinquagenarius gravi Epilepsia correptus erat, in ipso paroxysmo dedi 13. guttas antepilepti­ei nostri: quo adstantibus omnibus obstupescentibus confestim quievit, ad se rediit, & convaluit. convales­cunt & sanantur per idem oleum eti­am innumeri alii ex hoc horribili mor­bo. Martinus Rulandus. curat. 32. cent. 10.

Vir quidam Triginta annorum le­vem passus Epilepsiam, à nobis cura­tus fuit foeliciter & integrè hac rati­one.

℞. Pulv. Sen. Laxativ. ʒjss. vini. ℥v. commixta stabant per noctem; manè exhauriebat, multaque ac varia excernebat. Pulvis hic Senae laxati­vus, non est pulvis Senae Montagnanae qui passim in officinis prostat. sed est pulvis senae laxativus Io. Wieri, cujus descriptio haec est.

℞. Fol. Sen. tartur. alb. an ℥j. sem. anisi, Caryoph. cinamom. galang. an. ʒj. diagrid. ʒij.F. omnium pulvis subtiliss. S.A. dosis est à ℈ss. ad ʒjss. in substantia ad summum cum conve­nienti liquore. Dosis in infusione est ad ℥ss. educit per inferna bilem tam flavam quam atram, & pituitam, at (que) inde natos morbos curat foeliciter: quare in officinis parari suadeo, cum usus ipsius sit maximus & salutaris & tutissimus in omni morbo, ut sum perdiu expertus. Martinus Rulandus. curat. 3. cent. 10.

Mulier quaedam epileptica me con­sulto & maximè Deo implorato ad sanitatem reducta est hac via.

℞. Aq. fl. tiliae, ℥vj. trochisc. al­hand. ʒss.M.F. infusio. S.A. pro duabus vicibus colandis ac per duos continuos dies bibendis. post bonam per alvum factam purgationem, sep­tem dies in lecto sudavit, capiendo [Page 299] de hyssopi decocto calente ℥vj. his ita peractis, liberata ex toto fuit. Marti­nus Rulandus. curat. 66. cent. 10.

Mulier quaedam sexagenaria sexies facta est epileptica. haec à me per Dei gratiam adjuta ac sanata est se­quenti solo, facilique remedio.

Vino sublimato imposuit, meo jussu, hyssopum, de quo manè & noctu cu­bitum abitura bibit tria cochlearia, vel ad ℥ij. hoc cum singulis diebus per septimanam fecisset convulsio haec ex toto intermisit, & nunquam reversa est. Martinus Rulandus. curat. 95. cent. 10.

Erat qui Epilepticos multos etiam provecta aetate, & qui diu laborave­rant, post purgationes, hoc pulvere percuraret.

℞. Crystall. praepar. ʒj. corall. rub. ℈ij. margarit. or. ℈j. smaragd. praep. ʒss.M.F. pulvis. cujus pars dimidia est una dosis ex aqua taraxaci.

Alius Empiricus hoc foeliciter ute­batur. in acervis formicarum reperitur aliquid simile thuri, quod pulverisa­tum dabat Epilepticis ex aqua poeon. vel florum tiliae. Hieron. Reusnerus. observ. 15.

℞. Corvos juvenculos ferè implu­mes, mense Martio exclusos, statim­que nido extractos in ollam novam conjice, probéque lutatam clibano impone ut comburanrur corvi, quos tere in pulverem, qui plures annos ef­ficax servari potest. capiat de eo pa­rum in liquore appropriato semel in die. Est hic pulvis corvinus summè secretus.

De corvis Conradus Gesner [...]s lib. 3. De Avib. pag. 341. haec habet.

Medicus quidem celebris nostra ae­tate, corvos duos mense Martio è ni­do combustos, in levissimum pollinem redactos epilepticis propinabat bis vel ter in die, ʒj. pondere exhibito cum aq. decoct. castor. & paulo post cere­brum corvi in stillaticio liquore ver­benae haustum epilepticis prodesse nu­per amicus quidam ad nos scripsit. Hi­eron. Reusnerus. obs. 13. & schol.

Subsectio septima. Pro Epilepsia.

FAbro claustrario annorum circiter viginti, apud ejusdem artis opi­ficem Bernae operanti, tumor exiguus subortus est in vola manus dextrae, sub radice minimi digiti, cum dolore, qui tumore crescente augebatur. Post di­es aliquot, nihil gravius sentiens, su­bitò corruit, epilepsia praehensus, con­vulsus, sensibus sublatis, motuque inordinato aliquandiu agitatus. finito paroxysmo ad se rediens, munia con­sueta obivit. verum exactis diebus 14. paroxysmus rediit; ab eo, diebus octo post, denuo recid [...]v [...]m passus. quo magister perterritus, eum à se dimisit. itaque in patriam ad nos reversus, Magistratu sumptus pro remediis sol­vente, sic cura fuit instituta.

Purgatus fuit primum hoc pacto.

℞. Rad. poeon. rec. ℥ij. polipod. ℥jss. fol. sen. ℥ij. epithymi, ℥ss. sem. foenic. ʒij. fumar. Mj.F. decoctio in aq. & vino pro tribus vicibus sumen­da.

[Page 300]Inde pulvere usus est sequenti.

℞. Cranii hominis triti, ʒij. rad. poeon. ungul. asini, an. ʒjss. cineris hirundinum, ℈j. visci querni, ʒss. ras. eboris, ʒj. sacch. ad pondus omni­um. fiat pulvis. capiat singulis matu­tinis cochl [...]ar unum superbibendo aq. fl. poeon. ℥jss.

Denuo purgatus fuit sequenti mo­do.

℞. Tartar. vini, ʒij. diagrid. ℈ss. sem. anis. ℈j. rad. poeon. ʒss. sacch. alb. ʒvj.F. pulvis tribus vicibus su­mendus.

℞. Sem. ocymi, hormini, poeon. palmae Christi, an. ʒjss. visci, q. rad. poeon. an. ʒj. corall. utriusque ʒjss. cineris ungul. asini, & cranii anterioris humani, an. ʒss. spec· di­amargar. frigid. ℈j. sacch. dissolut. in aq. beton. & poeon. q.s.F. tabulae, dosis ʒj.

Postea haec opiata praescripta.

℞. Theriac. veter. ʒvj. rad. & sem. poeon. visci. q. an. ʒij. sem. hor­mini, & ocymi, an. ʒj. cranii homi­minis, ℥ss. cum melle scillitico. F. o­piata. detur ʒj. cubitum ituro, & continuet.

Cauterium postea inustum cervicis posteriori regioni. à quo tempore li­cet praeludia quaedam paroxysmi sen­tiret, non tamen eo usque ut caderet, invaluerunt.

Postea pilulae sequentes ordina­tae.

℞. Castor. assae foetid. an. ʒj gummi ammoniac. sagapeni dissolut. in aceto scillit. an. ℈ij. fellis bovis. ℈j. ol. succini, gutt. viij. cum succo rad. poeon. F. pilulae pond. ℈ss. ca­piat unam nocte cubitum iturus ali­quoties. iterum etiam fuit purgatus sic.

℞. Pil. aggregat. ʒj. cum aq. poe­on. F. pilulae. dejecit per biduum octies.

Ut vinum sequens biberet injun­ctum.

℞. Rad. poeon. ℥iiij. ireos. enul. camp. an. ℥ss. fol. salv. majoran. cha­maepit. an. ʒij. sem. poeon. ʒiij. sem. foenic. ʒj. incidantur pro duabus men­suris vini, bibat singulis matutinis haustum. Ab eo tempore quo fonta­nella fluebat, sex septimanarum spa­tio, à paroxysmo liber fuit: & post vini praescripti usum, dicebat convul­sivos illos motus seu palpitationes in pedibus cessasse, saltem in brachio re­manere. quare etiam brachio cauteri­um fuit applicatum. ulcere inducto, dicebat se noctu ter aut quater sensisse convulsionem levem in digitis, sed non alibi. quapropter iterum pilulis aggregativis fuit purgatus. denuó (que) vinum prius praescriptum bibit per di­es duodecim. cauteriumque tertium in sura pedis dextri fuit appositum, denuóque pilulis purgatus.

Cum adhuc sentiret reliquias ali­quas, incepit hoc uti Electuario.

℞. Rad. poeon. pyrethri, an. ʒj. hyssop. sem. poeon. an. ʒij. mell. scillit. q.s.F. Electuarium. utatur singulis matutinis.

Postmodum sentiebat tantùm, ut exponebat ab ulcere manus, vaporem per brachium ferri, & per cauterium brachii, & nuchae, & surae pedis eva­porari, [Page 301] alioquin graviorem paroxys­mum non sentiens. Felix Platerus. obs. lib. 1. pag. 24.

℞. Conserv. fl. poeon. ℥jss. conserv. majoran. meliss. beton. & fl. rosmar. an. ℥j. calam. aromat. zinzib. cortic. citri condit. an. ℥ss. pulv. sem. & rad. poeon. visc. q. an. ʒj. ras. ebor. ʒss. cranii hominis pulver. subtiliter, ʒjss. cinnamom. ʒij. nuc. mosch. ʒj. sp. plirisarch. ʒss. cum syr. cortic. citri. F. Electuarium. capiat alternis diebus, ʒj. manè jejunus superbibendo julepi sequentis ℥j.

℞. Aq. salv. meliss. an. ℥ij. vini alb. ℥j. sacch. rosat. perlat. ʒij.M.

Balsamolaeo sequenti fricet Spi­nam.

℞. Gummi galban. bdelli in aq. vit. dissolut. an. ℥ss. benzoin. ℥j. styrac. liquid. ʒj. fol. rut. chamaepit. fl. stae­chad. lavendul. an. ʒij. rad. costi, ℥ss. castor. ℈j. infundantur incisa & pul­verisata in aq. vitae. Stent in mace­ratione in calore per dies aliquot ante usum. Haec profuerunt Epileptico cuidam cordis palpitatione simul eti­am laborante. Felix Platerus. obs. lib. 1. pag. 236.

Subsectio octava. Pro Epilepsia.

PEr triduum ferè paroxysmis epi­lepticis corripiebatur puella in­fans. jussi succum rut. cum aceto for­tissimo permixtum in spongia naribus adhibere; cujus usu statim ad se redi­bat, sed mox iterum recidivam patie­batur, brevibus tamen quando haec naribus admovebat paroxysmis. Em­plastrum hoc cordis regioni applicavi­mus.

℞. Theriacae veteris. ʒj. rad. poeon. pulv ʒss.M. Item pulve re rad. poeon. capilli conspergantur. & sic praeter omnium spem ev [...]sit. Felix Platerus. obs. lib. 1. pag. 29.

Pueris applicetur cauterium actuale in parte capitis posteriore, & maximè iis qui obesiores sunt; estque prae­stantissimum remedium. Florentiae ubi pueri valde sunt obnoxii huic mor­bo, etiam mulieres admovent caute­ria actualia, ut torrem ignitum: id­que habent in communi usu, edoctae quotidiana experientia. Rusticae pu­eros sacerdotibus deferunt, ut caute­rio vel carbone ignito partem illam posteriorem urant, quod quidem maximè confert, si epilepsia facta fu­erit per idiopathiam. In antiqua E­pilepsia aqua sequens mirificè con­fert, & potissimùm in Paroxysmo da­ta, illos subitò excitat.

℞. Hirundin. numero XL. rut. Mij. castor. ℥j. vin. alb. lb iij. destillentur in Bal. M. & aqua servetur usui· ex ea dentur cochlearia duo in paroxysmo, vel manè extra paroxysmum, praece­dente universali purgatione totius corporis & capitis. Valet etiam intus assumpta & extrinsecus apposita in convulsione & paralysi, sed magis in paralysi, & efficacior est oleis. Guil. Rondeletius. cap. 36. lib. 1. Methodi curand. morbor.

℞. Sanguinis è vena aperta hominis sani collecti, lb ss. rad. poeon. rec. inci­sae, [Page 302] ℥ij. sem. poeon. ℥ss. hyssopi, rutae, an. Mj. cranii humani, ℥j. eliceatur p [...]r destillationem aqua. cujus datur ℥j. ad praecautionem. Felix Platerus. pract. tom. 1. lib. 1. cap. 2. pag. 73.

Sanguinem ex homine sano decolla­to haustum Epilepsiae praesens remedi­um plurimi commendant. Plurimi nostratium inter familiaria secreta ha­bent sanguinem ipsius Epileptici. Ex­trahunt enim secta vena brachii in ip­so convulsionis paroxysmo parum san­guinis, illumque ovo sorbili mixtum, aegro sorbendum propinant. quod ex­perimentum non paucos & in urbe nostra, & extra illam ab insultu epi­leptico statim liberavit, & planè dein­ceps immunes reddidit. Sed post haustum liquorem, cordialia, pulve­rem bezoarticum, aliaque addunt, ut ad sudorem componatur aeger, ita e­nim à sanguine proprio materia con­vulsionis mota & turbata per sudo­rem discutitur, & evacuatur· pro amuleto Epilepsiae habetur Lapis ne­phriticus collo suspensus. Thomas Bar­tholinus. hist. 78.

Experientia comprobatum est pri­die D. Ioannis Baptistae sub radicibus artemisiae evulsae carbones reperiri, quorum ʒi. si in pulvisculum rediga­tur▪ & cum aqua stillatitia fl. tiliae, aut fl. lil. convall. ebibenda offeratur, pro­tinus ab Epilepsia aegrum liberatum iri. Franciscus Ioel. pract. lib. 1. sect. 3.

Quidam multa perhibent de carbo­nibus pridie D. Ioannis Baptistae sub radicibus artemisiae evulsis, sed hallu­cinantur Authores, non enim sunt carbones, sed radices artemisiae anno­sae emortuae, mtlto sale volatili con­stantes: & semper ferè sub artemisia reperiuntur, adeo ut tantum supersti­tio quaedam sit, quod radices illae an­nosae emortuae pridie D. Ioannis Bap­tistae circa duodecimam nocturnam evelli debeant. Fredericus Deckers. notis ad cap. 1. lib. 1. prax. Barbetti­anae.

Ad Epilepsiam inter multa alia com­mendatur pulvis secundinae. Idem ibi­dem.

Quidam ultra viginti epilepticos u­no anno sanavit hac ratione. Cane vivo dissecto, fel poculo excipiebat, & cystin felleam aceto eluens miscebat, mixturam potiunculae instar aegroto exhibebat; quam si fortè vomitu re­jiceret, ex alio cane repetebat. Elige­bat autem juvenibus bimulum, seni­oribus trimum, foeminam foeminis, & viris marem. Ieremias Martius. obs. 45.

Insuave quidem remedium, sed quod spes sanitatis jucundius effecerit, quam crudelissimum sanguinis huma­ni potum· caeterum eodem felle cani­no cum duplo vini cretici seu aq. pi­carum aut flor. tiliae feliciter usum Lu­dovicum Hermannum idem hic Martius alio loco adnotavit. cum aceto su­mendum, probé (que) à potione sudandum mo [...]et. Franciscus Hildeshemius. De Capitis morbis, Spicileg. 7. Hier. Vel­schius notis in observ. 45. Ier. Mar­tii.

Epilepsia saepius remedio arcano curata ab avo meo Petro Gassero, fu [...]co [Page 303] nimirum aquilegiae cum succo vermi­um terrestrium aequis portionibus ad ℥j. diebus 40. continuis dato. Achilles Gasserus. observ. 55.

Dum anno 1659▪ medicinae studiis Monspelii incumberem, unus ex prae­ceptoribus meis clarissimus Dominus Salienus, Practicus consummatissimus, perpetua (que) memoria dignissimus, mihi tanquam secretum insigne Empla­strum sequens ad Epilepsiam benignè communicavit; quo aiebat se pluri­mos etiam provectae aetatis Epilepti­cos sanitati integrae restituisse, praemis­sis scilicet universalibus.

℞. Gummi ammoniac. gummi ju­niperi, thuris & mastich. an. ℥ij. sem. poeon. maris suo tempore collect. & nuc. mosch. an. ʒiij. corall. rubr. praep. ras. eboris & C. Cervi, an. ʒj. malaxentur cum Styrace liquida, for­menturque in Emplastri massam in se­quentem usum.

℞. Mass. Emplast. praescript. q.s. extend. super alutam vel pannum seri­ceum rubr. & formetur Emplastrum magnitudinis & figurae debitae, admo­vendum vertici & suturae coronali ca­lidè, detonso prius capillitio, ibidem­que diu gestandum.

Hac etiam aqua hirundinaria in eo­dem affectu feliciter utebatur.

℞. Hirund. adhuc in nido existent. numero viij. rad. poeon. visci. q. an. ʒiij. fol. rutae, Mj. fl. lil. conval. p.ij. castor. caryophyll. macis, an. ʒij. cum sufficienti quantitate vini albi, aceti scillit. & aq. meliss. super cineres ca­lidos infund. per 24. horas. Dein de­stillentur. atque in vase vitreo optimè clauso servetur aqua. dosis pro majo­ribus ab ℥i. ad ℥ij. pro junioribus ab ℥ss. ad ℥j.

Subsectio nona. Pro Epilepsia.

NObilis quidam Danus in gravem Epilepsiam incidit, ex transla­tione peccantis materiae a partibus ex­ternis ad internas; de dolore enim in aure interno prius conquestus erat, quo remittente, protinus successit hic af­fectus· non tantùm ruta contusa & in aceto macerata laborantem à parox­ysmo excitamus, guttulis etiam olei succini aliquot naribus per pennam im­missis, sed lenito quodammodo pa­roxysmo pro corroboratione cochlear unum atque alterum de spiritu cer [...]s. nigror. item aliquid syr. fl. poeon. cum spiritu vitrioli permixtum, & similia exhibuimus: capiti verò raso Empla­strum Cratonis applicare jussimus. quod,

℞. Succin. alb. thur. mastich an. ʒjss. galbani, opopon. an. ℈j. visci, q. ʒij. ambrae gris. gr. vj. mosch. gr. iij. sem. poeon. ʒss. ladan. ʒjss. ol. nuc. mosch. parum. ol. ros. q.s. extend. in corio, aspergatur pulvis cubeb. & su­turae coronali imponatur.

His remissionem gravissimorum symptomatum introduximus, ut ae­ger mentis compos vicissim reddere­tur, & adstantes cognosceret, cum iisque loqueretur ad tempus, donec gravibus recidivis remorantibus, se­quenti die naturae debitum solveret. [Page 304] Gregorius Horstius. obs. 21. lib. 2. De Morbis capitis.

Puer quidam duodecim annorum perfecta ratiocinatione & articulato sermone destitutus, post paraly sin dex­tri lateris in Epilepsiam incidit. ad e­ [...]m vocatus ante omnia Phlegma, se­rososque humores evacuandos esse cen­sui. quare pulverem hunc purgantem praescripsi.

℞. Rad poeon. ℈ss. crem. tartar. ℈jss. spec. diaturbith. cum rhab ℈j. diagrid. cum ol. foeniculi praepar. ℈ss. sem. anis. coriand. praep. an. ℈j.M.F. pulvis divisus in duas partes pro dua­bus dosibus.

Ad cerebrum roborandum utatur interius per vices hoc pulvere corrobo­rante.

℞. Pulv. marchionis, ʒjss.C.C. ust. praep. corall. rub. praep. an. ʒss. sacch. ros. tabul. ℥ss.M.F. Pulvis.

Spinalem medullam & partes laesas hoc linimento inungat.

℞. Ol. de castor. lumbric. rutac. an. ℥jss. unguenti nervini, ʒvj. ol. foeni­cul. destill. ℈ss.M. pro linimento. Hisce aliisque ejus generis per semestre diligenter adhibitis, Dei gratia, non tantum ratiocinationis & loquelae de­fectus corrigebatur, sed etiam pristino vigori restitutus puer, nihil amplius de subitaneo lapsu vel insultu conque­rebatur. Gregorius H [...]rstius. obs. 41. lib. 2.

Durante accessione alvus est irritan­da glandibus & clysteribus acribus.

In os etiam vi apertum instilletur quod sequitur medicamentum.

℞. Ungul. alcis, ʒjss. sem. poeon. lign. visci, q. an. ʒij. beton. ʒiij. cra­nii human. castor. an. ʒjss▪ cum oxy­mel. scillit. F. pasta. cujus ʒj. ex aq. hyssopi in os infundatur, vel palato affricetur. Iulius Caesar Claudinus. consult. 130.

Ut morbi causam praescinderemus, singulis mensibus per diacydoniten purgatorium à nobis excogitatum pu­erum (qui trium erat annorum) pur­gabamus, quod avidissimè puer ipse comedebat. Et ita habet.

℞. Cydon. mundat. lb ss. mell. vel sacchar. lb ss. aqua vel vino liquefiat, & fiát conditum ad ignem, cui adde spec. diaturbit. ℥ij.M.F. diacydoni­ten purgatorium. cujus dosis sit pro vice ad ℥ss. optimè eo egerebat. ita enim Galeno monente, pueri qui phar­maca renuunt, purgandi sunt. Ama­tus Lusitanus. cent. 4. curat. 22.

Subsectio decima. Pro Epilepsia.

POst evacuatum corpus per venae sectionem & purgationem, ver­no, aestivo, & autumnali tempore, de­cocto radicum Cichorii uti rectissi­mum. hyeme mithridatica antidotus cum syr. de succo Cardui, vel syrupus Cardui conveniens erit. destillatum autem cardui & millefolii cum syr. vi­ol. toto anno probo. decoquere etiam in iis lignum Guaiacinum cum ligno visci, q. & per dies viginti vel qua­draginta, bibere vere & autumno uti­lissimum. Medicamentum de Cin­nabare non praescribo, cum Fernelius [Page 305] in libello suo De Lu [...] Venerea, tam di­ra symptomata usum Cinnabaris con­secuta referat. Mihi, ne quid dissimu­lem, non persuadet, cum bono suc­cessu me eo usum esse Viennae vere af­firmare possim. Stercus pavonis ex destillato cardui vel millefolii magis probo. Hepar ranarum & perdicum commestum plurimi commendant. Sed ego ut dixi nihil carduo & millefolio efficacius reperi. Io. Crato. cons. 4. lib. 1.

Ante paucos dies Thessalus ille pu­ero cuidam pulverem epilepticum ex cinnabare viva confectum dedit. non velim hoc facere, si omnes homines mihi authores essent, cum robusta eti­am corpora vix illius usum ferant, & quam graviter ferant viderim. Sed cum audacia illi pro scientia sit, atque in arte sua medica Fierovantum nebulo­nem pessimum, qui Venetiis ejectus est, magistrum habuerit, haec atque alia ab eo designari non novum. Io. Crato. epist. 7. lib. 1. epistol.

Decoctum radicis Sassaphras, aut solum, aut cum vino singulare. Fru­stulum aloes perpetuò gestandum, ut cutem attingat. Lupi etiam corium ea parte desumptum, qua spinae ad­haeret, latitudine duorum digitorum in cinguli formam effingendum, ven­trique & lumbis circumcingendum, & semper gestandum, ut corium attingat cutem, pilis exterius positis.

Cum primum pullus equinus in lu­cem prodit, vomitu materiam quan­dam rejicit, quam nisi quis praeripiat, mater statim devorat. haec materia siccata & pulverisata, à morbo comitiali liberat certo experi­mento, ut mira quaedam res videatur. Chalcanthini olei ritè praeparati gt. v. in jusculo manè sumptae per multos dies plurimos ab hoc morbo libe­rant.

Theriaca etiam tam idoneum est morbi hujus remedium, ut ea sola quo­tidie liberentur multi: aqua etiam theriacalis plurimùm prodest. Hier. Donzellinus. consil. 38. lib. 6. consil. Cratonis & aliorum Medicorum â Schol [...]zio. editorum.

Praescripseram nuper cuidam puero Emplastrum suturae coronali apponen­dum. is tentatis multis remediis, be­neficio Dei convaluit. Pharmacopoei conjunx Emplastrum hoc aliis pueris epilepticis adhibuit. itaque tam mul­tus de eo sermo, ut etiam senes bono successu uterentur. Descriptio Em­plastri haec est.

℞. Succin. alb. thur. mastich. an. ʒjss. galban. opoponac. an. ℈j. visci, q.ʒij. ambr. gris. gr. vj. mosch. gr. iij. sem. poeon. maris, ʒss. ladani, ʒjss. ol. nuc. mosch. parum. aspergatur pul­vere cubebarum, & extend. super a­lutam. Io. Crato. epistola ad Iorda­num. lib. 4. epist. Cratonis, &c.

Subsectio undecima. Pro Epilepsia.

QUae à tota proprietate huic affe­ctui sunt accommodata non sunt negligenda. ex quibus omnibus con­fectum quoddam medicamentum no­strum saepius foeliciter à nobis usur­patum hic describere non grava­bor.

℞. Sem. poeon. cranii hominis combusti, fl. anthos, cort. citri, an. ʒij. visc. q. rad. tormentill. ras. eboris, an. ʒj.M.F. omnium pulvis. cujus ʒj. cum aq. poeon. ℥iiij. jejuno ventriculo sex vel septem diebus continuis ante diem accessionis consuetae propinetur. Io. Zecchius. consult. 2.

Vomitus bis saltem in mense post Plenilunium & novilunium à coena excitatus mirificè hoc affectu laboran­tibus conferre solet. Sed omnibus praestare videtur medicamentum no­bis saepe ac saepius comprobatum, quod tale est.

℞. Cranii hominis violenta morte defuncti, sem. poeon. an. ℥ss. rad. tor­mentill. lign. visc. q. ras. ebor. an. ℈ij. conserv. anthos. ros. conserv. acori, an. ʒx. syr. de staechade. q.s.F. electuari­um. cujus detur ℥ss. quatuor horis ante prandium alternis diebus.

Experientia compertum est Sma­ragdum cum corallo gestatum, ita ut carnem contingat, epilepticas accessi­ones coercere. Io. Zecchius. consult. 44.

Curat Epilepsiam acori radix con­tusa & potui indita. Fimus Ciconiae bibitus, & pulvis cranii humani, si detur cum succo rutae vel cum decocto poeon visc. q. tormentill. & cubeb. Su­mitur etiam quotidie ℈j. castor. cum decocto prassii per 14· dies id agi­tur. Pulvis lumbricorum terrae cum vino potus. Contunde rad. pyrethri cum melle ita ut fiat Electuar. detur ʒj. & superbibat decoctum staech. hoc agat semel septem dierum spatio, sed toto anno. Si ab utero sit Epilepsia, quae puellabus frequens, sumat bis in mense pilulas foetidas. Io. Heurnius. ad aphor. 45. sect. 2.

Radicem poeon. collo appendimus, ac in sorbitiunculis eam coquimus. Damus mel Scillae vi imbutum. hysso­po ac roremarino cibos coqui jube­mus.

Cuidam juveni à manu repebat quid per humeros in cervicem & caput; mox cadebat. Post provisionem ha­bitam totius corporis, phaenigmos ad­hibui manui· tum malum incipiebat ab humeris: illis caustica admovi; ac ut theriaca uteretur quotidie manè ad ℈j. jussi. Mox à labris, à lingua invadebat & à genis. genis phaenig­mos admovi, perennique theriacae usu summi Dei beneficio evasit. Sed diu mutus perseverabat, at loquela rediit tandem. Io. Heurnius. ad aphor. Hip. poc. 7. sect. 5.

Subsectio duodecima. Pro Epilepsia gravissima cum pul­su intermittente.

CUm advenissem hominem veluti in agone mortis reperi, pulsus adeo erat variabilis, ut nunquam si­milem in homine qui evaserit, me ob­servasse ausus sim affirmare. jam enim erat magnus & celer, jam tardus, ra­rus, inaequalis, formicans, parvus, & languidus. sed & (quod omnibus ad­mirabilius est) aliquoties adeo inter­mittebat & quiescebat, adeoque defi­ciebat pulsus, ut aeger jam animam ef­ [...]udisse videretur, non enim ictum u­num aut alterum, verum quatuor aut quinque, aut etiam plures intermitte­bat, & ita quidem ut facillimè passus quatuor aut quinque, quiescente pul­su, per cubiculum fecisses. interim dum ita quiescebat pulsus, corpus apo­plecticorum more, planè sine motu & respiratione jacebat; oculi aperti & fixi erant, & vix signum ullum vitae in ipso observari potuit, nisi quod par­tes corporis, imò ipsae quoque extre­mitates suo calore naturali fruebantur. Ego cum advenissem protinus nares, labia & tempora succo rutae (maximas istius succi in Epilepsia esse vires te­stantur viri docti) in quo nonnihil theriacae dissolutum erat, inunxi. re­gioni cordis & carpis epithema calidè applicui, & pulverem epilepticum & aliquantum confect. alkerm. cum aq. lil. convall. poeon. & beton. exhibui. Sequenti die cum iterum praescriptam potiunculam sumpsisset, praeter meam & adstantium opinionem melius se habuit: deinde observata victus rati­one expurgatoque corpore, brevi re­stitutus fuit. In hoc autem casu vide­mus quid natura valida etiam praeter spem & opinionem Medici praesta­re potest. quandoquidem ego ut ingenuè fatear, cum pulsum ut di­xi, non solum variabilem & summè imbecillem, verum etiam omni­nò intermittentem in ipso obser­vassem, mortem in propinquo esse adstantibus significavi; ille tamen quia juvenis & robustus adhibitis remediis idoneis, intra dies quatuor sanitati re­stitutus fuit. Respexi autem in prog­nostico meo non solum ad ae quae quo­tidie in praxi accidere observamus, verum etiam ad locum illum Galeni, lib. 2. De praecognitione ex puls. ubi ita scriptum reliquit, si arteria duorum pulsuum tempus moretur, haud scio an quisquam superstes esse possit. & eo­dem libro, naturalis arteriae motus sanitatem refert, vitiosus morbum, intermissus mortem. Guil. Fabritius Hildanus. obs. 2 [...]. cent. 4.

Subsectio tredecima. Pro Epilepsia.

CUm Piscator quidam bis, ter & saepius quotidie Epilepsia corripe­retur, nec radix poeoniae, cranium hu­manum, alcis ungula, aliaque reme­dia, à multis authoribus enumerata juvarent; accidit fortè ut legerem in Fabii Columnae historia Plantarum, cap. De Phu. haec verba. Praeter has vires plantae huic tributas, addo & hanc proprietatem jamdiu in multis, atque in memetipso expertam, quod pulv [...]ris [Page 308] radicis plantae hujus spontè ortae ex­tirpatae antequam caulem edat, coch­learii dimidium cum vino, aqua, la­cte, aut alio quovis decenti succo se­mel sumptum, aut bis Epilepsia cor­reptos liberet; hunc pulverem amicis dono dedi, qui deinde divino prius numine fautore glorificato, ejus usu illis restitutam sanitatem affirmarunt. Haec sunt ipsius verba: & sicut ipse jubet, ita dedi, & sanatus est aeger, & in posterum foeliciter hoc remedio usus sum. Dominicus Panarolus. obs. 33. Pentecoste 1.

Pulvere sem. saponariae ante parox­ysmos sumpto semel in mense per tria novilunia ad ʒj. observavi paroxysmos valde minui tum numero, tum vio­lentia; idque in filia viginti & quin­que annos nata tentavi cum foelici suc­cessu. Nota etiam herbam hanc sig­naturam hujus proprietatis habere, spumam enim, si in aqua fricetur, sa­ponis instar emittit (unde ei nomen inditum) sicque spumantibus epilep­ticis confert. Rutae M.j. in vini am­phora infusus, & per tres dies manè sumptus idem praestat. Petrus Borellus. obs. 18. cent. 1.

Pavi stercoris pulvis cum vino ad ʒj. luna silente deglutitus praestantissi­mum est remedium (si semel in men­se sumatur per aliquot menses) ad sa­cri morbi paroxysmorum saevitiam comp [...]s endam imoad curandam om­ninò. Petrus Borellus. obs. 15. cent. 3.

Adrianus Spigelius memoravit No­bi [...]em Pa [...]avinum 19. annorum saepius epilepsia conflictatum; quum à gravi de scalis lapsu, Fabritius ab Aquapen­dente cranio terebram admovisset, nunquam ex eo malum percepisse. Io. Rhodius. obs. 66. cent. 1.

Caesarem Palavicinum aliumque No­bilem melancholia & comitiali morbo alternatim laborantes, & frustra à medicis vexatos somniferis & lotioni­bus capitis; solo potu pulveris chry­solithi ex vino, octo dierum spatio sic liberavi, ut nunquam morbus redie­rit. Hieron. Cardanus. curat. 3.

Dedit mihi Rex P [...]loniae Sigis [...]n­dus Augustus integrum p [...]dem poste­riorem dextrum animantis illius â se caesi. eo ipso tempore quo dextram au­rem ungue pedis illius scalperet; quod quidem tempus suit inter duos divae Virginis Mariae festos dies immediatè sese consequentes interjectum. Nam haec omnia religiosè observanda di­cunt, si unguis ille id quod creditur vulgò, efficere debeat. totum in mul­ta frusta concisum distribui amicis; nemo tamen unquam adjutus est. ex­pertus ego sum in aliquot comitialibus frustra: quaesivi ex infinitis etiam su­perstitioribus, fabulas esse comperi. quae ratio igitur est, ut tantum mor­bum tam leviusculo amuleto pro [...]ligari muliebriter credamus. Andreas Dudi­thius. Epist. 24. lib. 6. consil. & epist. Io. Crat. &c.

Subsectio decima quarta. Pro Epilepsia.

ANcilla Epileptica usu oxycrati liberata est; cujus cyathum su­mebat manè singulis diebus· & ante tempus invasionis acetum purum. Cu­rato morbo doloribus artuum correpta est, qui usu thermarum curati sunt. Lazarus Riverius. observ. 10. cent. 4.

Puella duodecim annorum epilepsia frequenter corripiebatur, ad cujus cu­rationem multa remedia frustra tenta­ta fuerant. cum autem pleuritide cor­repta fuisset, pluries ei secta fuit vena, & ab eo tempore epilepsia nunquam correpta est. inde colligere licet, venae sectionem ad epilepsiae curationem plurimum conferre. Lazarus Riveri­us. obs. 38. cent. 4.

Puer quidam trimulus patiebatur insultum epilepticum à quo liberatus fuit fumo tabaci, quem minister tubu­lo attrahebat, & insufflabat in os pu­eri apertum, vomitus indè illi conci­tatus est, & paroxysmus solutus. La­zarus Riverius. obs. 60. cent. 2.

Pueri fermê omnes, qui alvum ad­strictam habent, obnoxii sunt convul­sionibus, ut ex Hippoc. didici & ex­perientia. filius meus adstrictione alvi perpetuò laborans convulsus periit. Petrus Pachequus. obs. 50.

Praemissis universalibus decocto guaiaci se multos epilepticos curasse refert Iachinus. Continuetur autem per triginta vel quadraginta dies. sin­gulis dosibus decocti sudorifici aliquot guttae Spiritus vitrioli addantur, qui­etiam specificus creditur ad epilepsi­am.

Sequens opiata ad hunc affectum specifica est.

℞. Censerv. fl. anthos. poeon. bug­loss. an. ℥ss. cort. citri condit. ʒij. pulv. visc. q. sem. poeon. decrescente l [...]na collecti & ungul. alcis, an. ʒss. cranii humani non humati ad albedi­nem calcinati ʒjss. cotall. praep. mar­gar. praep. & C. Cervi, praep. an. ℈iiij. lapid. Bezoard. veri ℈j. diamosch. d. & diatriasant. an. ℈ij. th [...]riac. vet. & confect. de hyacinth. an. ʒj. spiritus vitrioli, gt. xv. cum syr. conditurae corticis citri. F. opiata, de qua capiat ad magnitudinem avellanae, superbi­bendo aq. cinnamomi parum.

Sequens verò efficaci [...]ima est ad morbum radicitus tollendum, post diligentem corporis purgationem.

℞. Conserv. fl. beton. & anthos. an. ℥ijss. rad eryngii condit. & mithri­datii, an. ℥j. pulv. ligni sassaphras, ʒvj. castor. ʒiij. cranii humani non huma­ti, ungulae alcis, an. ʒij. rad. & sem. p [...]on. sem. nigell. rutae sylvestr. & rad. pyrethr. an. ʒj. oxymel. q.s.F. opiata, de qua capiat ʒij. vel ʒiij. re­liquas omnes efficacia superat opiata M [...]nt [...]gn [...]nae, cujus beneficio multi epileptici liberantur. (ejus descripti­onem vide supra Subsect. 4.)

Si caetera non profuerint, extre­mum remedium erit sinciput terebello perfodere, vitatis suturis, ut hoc ve­luti spiraculo aura maligna exhalare possit. hoc remedio aliquando despe­ratae epilepsiae curat [...]e sunt; & sine [Page 310] periculo celebrari potest, si periti Chi­rurgi manus adhibeatur.

Si conjectura sit, vapores ad cere­brum exhalantes à partibus inferiori­bus affectum producere, vel fovere, utilissimum erit causticum sincipiti ad­movere, vitatis suturis: refert enim Carolus piso, duos epilepticos hoc cau­terio fuisse curatos. tum etiam si à partibus inferioribus affectus produ­catur, aquae acidulae mirabiles saepe effectus producunt, & morbum inter­dum radicitus tollunt, si prius evacua­tiones universales, & venarum inferi­orum sectiones celebrentur.

Peculiariter verò ab utero proce­dens Epilepsia curationem sortitur pulvere granorum actes à Quercet. de­scripto per triduum exhibito ad ʒj. cum aqua hysterica.

Utatur aeger pro potu ordinario hydromelite, vel bocheto ex guaiaco & rad. poeon.

Crato cinnabarim nativam epilepsiae magnetem vocat, ex eaque talem pul­verem parat.

℞. Cinnab. nativae pellucidae lima­tae & in tenuissimum pulverem tritae, ℥ss. corall. rub. & margarit. praep. an. ℈ij. croci orient. ℈j. fol. auri, nu­mero xv. terantur omnia subtilissimè super lapidem, & M. dosis in ipsa ac­cessione à gr. vj. ad ℈j. cum aquis ap­propriatis. Lazarus Riverius. prax. med. lib. 1. cap. 7.

Si pueros, ut saepe fit, Epilepsia praehendat, primò Suppositorio vel Clystere alvus solvenda est. Postea & fere eodem tempore, purgans medi­camentum exhibendum satis validum pro aetatis robore, ita ut non dubite­mus in· puerulis unius anni electuari­um diacarthami ad ʒij. exhibere, si fiat ex lacte corrupto.

℞. Hier. picr. ℈ss. vel ℈j. pulv. de gutteta ℈ss. cum liquore specifi­co, vel cum melle rosato dentur. Cu­curbitulae scapulis & lumbis admove­antur, & cum scarificatione, si puer sit grandior. Vesicatorium applicetur posteriori parti cervicis. Si purgatio non rectè processerit, aut parum pro­fecerit, vomitus provocandus est vitri­olo albo praeparato, vel etiam sale vi­trioli. quod bis, ter & quater exhibe­ri poterit, si affectus protrahatur. Pulvis epilepticus de gutteta vulgò nominatus, frequenter exhibeatur cum lacte, jusculo & panatellis, à ℈ss. ad ℈j. cujus haec est descrip­tio.

℞. Rad. poeon. sem. ejusdem, di­ctamni albi, visci q. an. ℥ss. sem. atriplicis, ʒij. cranii humani, ʒiij. corall. rubr. praep. hyacinth. praep. an. ʒjss. ungulae alces, praep. ℥ss. moschi, ℈j. fol. auri, ʒj.M.F. pul­vis.

Spina dorsi & membra quae contra­huntur, inungantur sequenti linimen­to.

℞. Ol. rutac. lumbric. an. ℥ij. ol. castor. ʒj. aq. vitae, parum. F. Lini­mentum.

℞. Theriac. vet. ʒj. confect. al­kerm. & de hyacintho, an. ℈j. aq. beton. salv. majoran. & cinnamom. an. ℥ss.M. Foveantur nares, tem­pora & aures. ejusdem aquae cochlear unum per os poterit exhiberi.

[Page 311] Skenkius exotericorum experimen­torum, cent. 5. ex Georgio Kufnero, haec habet. Pro Epilepsia puerorum expertum medicamentum. Detur de moscho fino parum, ex mero subtili, bis vel ter in die· & sic perfecte cu­rantur.

Dum haec omnia fiunt, Clysteres semel aut bis in die injiciendi sunt, in hunc modum compositi.

℞. Rad. aristol. rot. polipod. q. sem. cartham. an. ℥ss. sem. poeon. cu­mini, an. ʒiij. fl. chamaem. & anthos, an. p.j. coq. ad lb j. de colatur. cape lb ss. hier. pi [...]r. ʒiij. mell. anth [...]s▪ ℥j. ol. rutac. & lilior. an. ʒiij.F. Cly­ster.

Inter specifica est fel catelli lacten­t [...]s, quod ab Vntzero his verbis praedi­catur. Sume catellum parvum ni­grum adhuc sugentem (pro foemella epileptica sume catellam) [...]umque strangula, ac interfice. ex interfecti & per sectionem aperti corpore extrahe totam cystim felleam vix tres vel quatuor guttas sincerae▪ bilis in se ha­bentem. illum biliosum succum omnem puerulo, in paroxysmo E­pileptico, cum pauxillo aquae florum tiliae propina, & miraculi instar vide­bis illum ab hoc morbo è vestigio sanari & curari. Lazarus Riverius, prax. med. lib. 1. cap. 8.

Subsectio decima quinta. Pro Epilepsia.

QUidam ab aliquot annis Epilep­ticus, si quando prehendendus esset paroxysmo, auram quandam fri­gidam ex crure, itemque ex brachio quasi ascendere sentiebat, moxque concidebat. Suafi itaque post adhibi­ta varia medicamenta, ut sentiens va­poris ascensum, partem ligaret; id quod praestitit, sicque semper paroxys­mum inhibuit. Philippus Salmuthus ▪ obs. 90. cent. 1.

Rusticus quidam longo tempore morbi comitialis paroxysmis frequen­ter conflictatus, nullo remedio curari potuit; donec febre quartana superve­niente, ab eo liberatus fuerit. Ita e­nim Hippoc. Aph. 9. Sect. 6. lib. 6. Epid.

Quartana laborantes nullo magno morbo corripiuntur, si prius autem corrip [...]antur, & quartana superveniat, liberantur. Galenus in Comment. no­mine magni morbi Epilepsiam intelli­git. Philippus S [...]lmuthus. observ. 84. cent. 2.

Nobilissima quaedam domina Epi­lepsia penè haereditaria diu afflicta, ir­ritis omnibus remediis ab excellentissi­mis medicis praescriptis, tandem solo pulvere veri visci querni ad ʒj. quan­titatem in aq. ceras. nigr. vel cerevisia singulis matutinis per dies aliquo [...] cir­ca plenilunium exhibiti, sanitatem ob­tinuit. Licet nullam habuerat medi­camentum sensibilem operationem, ta­men [Page 312] post primum diem, nisi unum paroxysmum passa est. D. Robert. Boyle. Tractatu de Vtilitate Naturalis Philo­sophiae. part. 2. sect. 5. cap. 7.

Inter alia ungula alces circumferen­da est in annulati digito. Guil. Balloni­us. consil. 60.

Retulit Iacchinus in Epilepticorum curatione, se semel viscum quercinum ea ratione qua ligno guajaco utimur, per dies 40. propinasse, & profuisse quidem▪ non tamen morbum abstulisse. neque licuisse iterum id remedii in fa­ciliori morbo experiri. Iul. Caesar. Baricellus in hortul. genial.

Ungula alcis praesentanea vi pollet adversus morbum comitialem, quod multis experimentis comprobatum ha­beo, licet mihi ratio visa sit obscurior. semel atque iterum contigit, ut muli­ercula quaedam in aedium nostrarum vestibulo, tanquam fulmine icta, con­cideret; quod ubi essem conspicatus, accedo propius, atque annuli gesta­men, cui alcis particula inserta erat, digito qui infimo proximus est infero, illa è vestigo erexit se in pedes, potu (que) refocillata iter inceptum alacriter pere­git. Levinus Lemnius. lib. 2. De Oc­cultis Naturae Miraculis. cap. 3.

Petr [...]s Merenda scribit, in comitiali morbo admodum vehementi, exiguo intervallo saepius repetente, nec aliis remediis cedente, se quam plurimos per admota collo prope scapulas rubi­ficantia medicamenta, donec vesicae excitarentur, brevi temporis spatio ad pristinum rationis usum frequenter perduxisse, & ab accessionibus liberas­se, qui deinde decenti curatione, ad integram sanitatem perducti fuerunt. Sed hoc faciendum est post purgati [...] ­nem, nisi morbus urgeat. sed neque haec, neque setones, neque cauteria conveniunt circa caput, nisi morbus cerebro sit essentialis, ut fiat diversio à cerebro. Iacobus Hollerius. lib. 1. De morbis internis. cap. 15. in Scho­liis.

Subsectio decima sexta. Pro Epilepsia.

ILlustris Neogamus amore formosis­simae puellae, quam jam quintum deperibat annum, potitus, in arcem milliari à Leodio dissitam eam ducit, ibi cum amore se pulcherrimo ad sati­etatem explet, depleri facultatem ani­malem, purissimam (que) spirituum par­tem absumi non sentiens, Epilepsia corripitur. advolo ego citato equo, atque à paroxysmo excitato; album pavoninis excrementis derasum, in decocto millefolii (erat casu ad ma­num) propino, à cujus sumptione cum aliquot horas liber fuisset, ite­rumque corriperetur, antepilepticum Sereniss. Ernosti principis mei, quod oleum heracleum, qui ingenti pretio ipsi vendiderat Chymista indigitabat, Leodio adferri curavi; quo bis terve sumpto, per omnem vitam ab Epi­lepsia immunis fuit. ejus olei, quod sae­pe fidum expertus sum, descriptionem hic ponam.

℞. Vitrioli veneris, aut viridis ae­ris calcinati, lb jss. cranii humani, un­gulae alcis, an. ℥ij. visci querni (ma­lim [Page 313] colurnum) sem. poeon maris, an. ℥j. cum spiritu vini rectificatisfimi lb ij. digere in retorta & distilla S.A. ingratissimum est hoc ole­um, & odore & sapore, sed mirae ef­ficaciae, si cum aqua convenienti su­matur. Huic omissis universalibus, quia ob virium imbecillitatem mortem timebam, solis antidotis consului, monuique meminisset, dicere stagiri­tam naturae ocellum, synusiam seu coitum esse parvam epilepsiam, à par­va autem ad majorem proclivem esse transitum. Henricus ab Heers. observ. 18.

Puella quaedam ab ebriis duobus ad stuprum sollicitata, in epilepsiam ex subito terrore & animi consternatione incidit gravissimam. Ad illam accer­situs, duas quae lecto adstabant famu­las rogo, quoties concideret? jam vi­debis inquiunt. adhuc loquebantur, cum saevissimè convulsa fuit. lecto af­fixus, observo illam duos utriusque pedis pollices confricare, nec ullam in illis movendis, quoties paroxysmo li­bera erat, quietis partem interponere. extemplo curo fieri butyrum antimo­nii, ex aequis antimonii crudi & mer­curii sublimati concinnatum partibus: quo utrique pollicum applicito, vesi cisque magnis excitatis, iisque abscis­sis, demum carne ad ossa ablata, ab omni paroxysmo, trid [...]o liberrima fuit: quarto die cum levissimè con­vulsam domestici dicerent, sumpto antepileptico, ex cranio hominis, pa­vonino excremento, vesica apri cum lotio in furno siccata, visco colurno, ol [...]o succini inodoro, aquisque ei rei dicatis adprimè facto, nunquam po­ste [...] vel umbram convulsionis sensit, Henricus ab Heers. obs. 24.

Subsectio decima septima. Pro Epilepsia.

PRaemissis universalibus vomitivis & catharticis exhibeantur speci­fica qualia sunt. Primò, Hepata ra­narum quae sic parantur. ex quadra­ginta ranis viridibus aquaticis vivi [...] jecinora exime, & sigillatim pone su­pra folia brassicae capitatae ad eam par­tem qua terram respiciunt, ita ut se invicem contingant; postea in ollis de­vitreatis & recentibus superius tectis, exsiccentur ad lentum ignem, ita ut in pulveren tenuissimum teri possint, à foliis cautius separata. Postea divide pulverem integrum in quinque partes aequales, & usui serva. partem unam exhibe patienti jejuno ventriculo in haustulo aquae vel spiritus appropriati, cum luna ingressa est cancrum: ves­peri duabus horis à coena alteram par­tem, atque sic consequenter postero die manè tertiam, vesperi quartam; tertio die ultimam partem manè. ubi tamen observandum, semper ante & post sumptionem pulveris duabus ho­ris ab omni cibo & potu abstinendum esse. Si patiens post sumptam hanc medicinam in fronte & temporibus sudet, testimonium est operationis ex­quisitae· itaque si post tertiam, quar­tam & quintam exhibitionem sudor provocetur totius corporis, vel in le­cto, vel laconico, effectus sperandi [Page 314] sunt uberiores. Hic pulvis mense Majo, Iunio, & Iulio, usque ad medie [...]a [...]em Augusti, tantum con­fici potest, extra haec tempora ranae inutiles sunt. ultra annum non durat. vix dici potest quantum emolumenti ab hac medicina simplici accedat. Hoc remedio restitutus est Fredericus quar­tus Palatinus, qui ab anno quindeci­mo aetatis ad vecesimum sextum epi­lepticus fuit.

Secundò, Amuletum ex frutice s [...]mbuci in salice inventi· colligatur frutex quolibet mense, melius tamen Septemb. & Octob. quando maturuerint grana sambuci ante plenilunium die­bus duobus, & reservetur usui (ser­vari potest annos duodecim) tenerio­res saltem surculi sufficiunt. usus talis est. Seca surculum unum tenuiorem in taleolas tenues, & quantum fieri potest integras: earum novem redi­gantur in nodulum, vel ex linteo vel serico confectum, & cum simplici filo lineo suspendatur collo usque ad orifi­cium ventriculi, ut rectè nodulus eò pertingat. applicetur post universalia, & relinquatur tamdiu donec spontè sua citra omnem vehementiam rum­patur filum, & nodulus videatur ca­dere, quem deinceps neque patiens, neque ullum animal nudis manibus vel pedibus tangat, sed mediante ali­quo instrumento vel forcipe, vel alio, sepeliatur subtus terram, eo in loco, ubi neque homines neque animalia pertransire possint. Secus si tetigerit, morbus epilepticus denuò invadet e­um; vel alios antea morbum non passos corrumpit, id quod studiosè est evitandum. Hoc amuleto curari pos­sunt ii, qui longissimo tempore hoc morbo laborarunt. In adultis soleo ex majoribus surculis excavatis facere cannas, per quas tempore gestationis amuleti omnem suum potum hauri­unt. Io. Hartmannus. pract. chimiatr. pag. 67.

Hartmanni amuleto ex frutice sam­buci in salice inventi, plurimi epilep­tici salutem suam debent. Medicus quidam nostrae urbis exercitatissimus plusculos solo isto amuleto restituit, praemissis praemittendis.

Sartor Juvenis Haffniensis tumido ventre diu aquam inter cutem college­rat. nullis adjutus medicamentis, trans­misso ad cerebrum fero copioso, epi­lepticus evasit: urgebat viginti & quatuor horis paroxysmus, & miserè torquebatur; sed appenso amuleto, imminutus primum paroxysmus, mox planè remisit. hydrops verò tractu temporis alvi fluxu superveniente de­tumuit. Thomas Bartholinus. hist. 69. cent. 4.

Subsectio decima octava. Pro Epilepsia.

ANno 1598. Juvenem Lausannae ▪ quindecim annos natum, cu­randum habui, qui singulis ferè die­bus, semel ad minimùm, accessionem epilepticam pati [...]batur, cuique ob id multa, sed frustra, praescripta adhi­bebantur remedia. Ego purgato cor­pore pilulis aureis & cochiis, instituto­que regimine optimo, setaceum ipsi [Page 315] adhibui. hinc accessiones remiserunt, & paulatim ab Epilepsia liberatus fu­it, corpore ejus post leniter aliquoties purgato. Guil. Fabrit. Hildanus. obs. 41. cent. 1.

Inter amuleta praecipuè commenda­tur Smaragdus· nam si è puerorum collis pendeat, eos ab epilepticis pa­roxysmis tutari creditur; digitis etiam gestatus comitialem morbum impedi­re omnes authores asserunt, eamque habere facultatem, ut si morbus ita vehemens sit, ut superari à gemma non possit, eam in partes diffringi, ita­que vel tollere morbum, vel frangi quasi pugnando à potentiori devictam. Anselmus Boetius. De Lapid. & Gemm. lib. 2. cap. 53.

Refert Arnoldus Villanovanus grana x. corall. rubr. ex materno lacte in­fanti primùm nato exhibita ante om­nem alium cibum vel potum, efficere ne unquam in vita epilepsia corripia­tur: quod [...]amillus Leonardus medi­cus Pisaurensis. frequenter se expertum fuisse testatur. Ansel. Boetius. De La­pid. & Gemm. lib. 2. cap. 154. & W [...]lfgangus Hoeferus in hercul. medic. lib. 7. cap. 6.

Caesar in Epilepticis hoc remedium pro maximo secreto habet, & ait D. Petrum Cavizerum etiam homines pro­vectae aetatis, & qui diu hoc morbo fuerint obnoxiii, post purgationes cu­rasse.

℞. Crystall. praep. ʒj. corall. rub. praep. ℈ij. margar. orient. ℈j. sma­ragd. orient. ʒss.M.F. Pulvis. cu­jus media pars est dosis in aq. taraxici. bis feci periculum, aegri liberati sunt ab Epilepsia, sed postea tamen obie­runt. Crystalli usum non existimo esse tutum, & Smaragdus, quo vulgo utuntur, non est verus. Io. Crato. E­pist. 14. lib. 5. consil. & epist.

Crato existimat crystalli usum non esse tutum. verum contra probatur ab aliis medicis, ut Antonio Guainerio, Io. Langio, & Anselmo Boetio· & ex­perientia aliquoties docuit, ejus usum non solum tutum, sed & utilem esse.

Nec refert, quod aegri, qui ex usu pulveris antea descripti ab Epilepsia liberati sunt, tandem obieri [...]t; alia enim obitus causa, non Crystallus esse potuit. Daniel Sennertus. practic. lib. 1. parte 2. cap. 31.

Semen poeoniae maris collo subnex­um vim habere experimur, & ungu­lam alcis vel appensam, vel annulo inclusam vidimus Epilepticam accessi­onem cohibere. Io Fernelius. con­sil. 1.

Sectio quinta. De Epinyctide.

[...] (sic dicta quod noctu oboriatur, & noctu hominem vehementius excruciet) pustula est pessima, circa quam vehemens inflam­matio conspicitur, cum ingenti dolo­re; subrubra est, & quadantenus li­vescens, noctuque potissimum affligit. Sponte exulceratur, ex eaque subcru­enta sanies emanat. speciem habere cognoscitur carbunculi, causamque [Page 316] fimilem, sed quae nullius malignitatis particeps, levior existat: quemadmo­dum & ejus pustula carbunculo mi­nor: fabae enim est magnitudine.

Subsectio unica. Pro Epinyctide.

PUrgato prius decenter corpore, brassicam crudam contusam im­ponere mandavimus, quae sola satis­fecit ad curandum hunc affectum; imponitur etiam Cicuta cum melle trita, solanum etiam per se, & cum Coriandro viridi; hyoscyami item folia cum melle pertrita admoventur, aut olivae folia cum aqua cocta. Petrus F [...]restus. obs. 16. lib. 1. observ. Chi­rurg.

Sectio sexta. De Epiphora.

[...] [...] fero) est immo­derata tennis humoris fluxio la­chrymarum specie in oculos praeter naturam facta. humor qui fluit, mo­dò frigidus est & aqueus, nullo dolo­re molestus, modò acer est aut salsus, dolorem, ardorem & ruborem, imò nonnunquam palpebrarum exulcerati­onem inferens, Symptoma eff in ex­c [...]etis. Hujus affectus causa proxima est humor excrementitius, à capite vel aliunde à parte aliqua corporis in angulos ocul [...] influens. Causae dispo­nentes sunt partis affectae imbecillitas, roburque mittentium.

Subsectio unica. Pro Epiphora.

PUellae cuidam novem annorum ex uno oculo lachrymae ultro efflue­bant, quae frigidae erant, neque ocu­lum corrodebant. Erat autem puella pituitosa & catarrho obnoxia. prae­missis unive [...]salibus ut sequenti colly­rio uteretur mandavi, quod omnibus convenit in quibus malum perseve­rat.

℞. Aloes, nucis cupr. thuris, ma­stich. myrrh. an. ʒij. tuti [...]e praep. sar­cocoll. nutrit. an. ʒiss. sang. drac. berber. sumach. ros. rub. an. ℈j. pul­verisentur tenuissimè & excipiantur aqua foenic. & fiat collyrium, cujus ope ab hoc malo liberata est. Petrus Forestus. obs. 11. lib. 11. De morbis O­culorum.

Epiphoram calidam in muliere quadam ita curavi. corpore repurga­to & vena secta, collyrio sequenti u­tebatur.

℞. Troch. alb. rhasis sine opio, ʒj. aq. ros. vel peculi ros. ℥iij. aq. foenie. (ne ob▪ refrigerationem obtundatur a­cumen visus) ℥ij.M.F. Collyri­um.

Si illud non juvaret, consului ut sequenti uteretur.

℞. Ceruss. ablutae, sarcocoll. nu­trit. licii, acaciae, thuris, an. ʒj. os­sium myrobal. adustor. corall. alb. rub. an. ʒss. margarit. ℈ss. succi mali pu­nici [Page 317] ad dimidii absumptionem cocti, q.s.F. Collyrium. Solus etiam ma­lorum punicorum succus coctus, do­nec dimidium absumatur, lachrymas calidas curat. In hac Epiphora com­mendantur etiam cauteria retro au­res. Rondeletius potius laudat caute­rium supra commissuram. Vetula quaedam in Italia cum oculos haberet lippientes, lachrymantes & saniosos, cum intenso dolore & prurigine, & nullis remediis posset curari, tandem raso capiti emplastrum vesicatorium impositum est; excitatisque vesicis ac ruptis, butyro imposito, ac de­mum caulis folio. quo praesidio per­fectè curata fuit. Vesicatoria etiam in collo egregiè prosunt. Petrus Fo­restus. obs 12. & Schol. lib. 11.

Pro singulari experimento habetur hoc unguentum.

℞. Aerugin. aeris, gr. xij. campho­rae, ʒj. tutiae praep. ℥ss. butyr. rec. quod cum aqua ros. liquefiat. & pa­rum bulliat, ʒvj.M. decenter ut fiat unguentum. Indatur pisi mag­nitudo in oculi canthum majorem: leviterque inungantur palpebrae. Est ad Epiphoras & pruritus oculorum singulare experimentum. Felix Pla­terus. tom. 2. prax. med. pag. 279.

Sectio septima. De Erysipelate.

[...] (Latinis ignis sacer, vulgo rosa) tumor est biliosus cum ardore vehementi per corporis summa diffusus, nec tumore manife­sto extuberat, nec partem attollit, nec penetrat in subjectam carnem, sed latè diffunditur, nulla collectione cir­cumscriptum, quamcun (que) partem pre­hendit, vehementer mordicat & urit. Color inest ex rubro flavescens, qui pressu subtersugit, moxque redit. do­lor nec pulsans, nec admodum vehe­mens est. Est autem duplex, únum quod simplex Erysipelas dicitur, solo rubore & ardore, nulla exulceratione molestum; alterum quod ignis sacer appellatur, atque exulceratum ery­sipelas. ejus origo est è ferven­te tenuissimoque sanguine qui vulgò biliosus appellatur· cum febre semper invadit. Erysipelas nothum aliud est phlegmonodes, quod tumentius qui­dem sed minus fervidum existit, aliud oedematodes, & aliud scirrho­des.

Subsectio prima. Pro Erysipelate.

HOc pro arcano accepimus, si sperma ranarum Martio mense collectum, in Alembico destilletur, & ille liquor destillatus cum petiis lineis applicetur Erysipelati, egregiè pro­desse.

B [...]ned. Faventinus in Erysipelate, si tumor adesset, sanguinem mittebat è [Page 318] Basilica; si autem esset absque tumore, tantum cuti inhaerens, à phlebotomia abstinebat.

Detur haec potio.

℞. Cassiae, ℥j. el. de succo ros. ʒjss. cum aq. endiv. F. potio. ab evacua­tione statim alterandum est in hunc modum.

℞. Syr. de ros. de succo endiv. de succo acetos. an. ℥ss. aq. plantag. & ros. an. ℥j.M. deinde haec appo­sui.

℞. Succ. plantag. solan. semperviv. an. ℥vj. aq. ros. ℥iij.M. cum petiis in­fusis appone. cum vero dilutae petiae incipiunt calefieri, statim eas amovere oporte [...]. Praeceptor meus valde at­tramentum commendabat, si eo Ery­sipelas intingeretur, ob frigida & styptica ingredientia atramenti· vel inungebat petiam unguento de cerussa & apponebat. vel,

℞. Ung. de cerussa ℥vj. succ. plan­tag. ℥ij. aq. ros. ℥j.M. & eo extenso supra petiam Erysipelati apponatur. vel hoc quod sequitur valens in aug­mento.

℞. Lithargyr. argenti, ℥vj. succ. plantag. ℥iij. ol. ros. ℥ij. aceti opt. ℥j.M. Omnia in mortario plumbeo benè ducantur quousque fiat unguen­tum; participans de colore plumbi. extend. super petiam, & apponatur. permutentur haec manè & vesperi, tamdiu donec certus fueris de aug­mento & statu ejusdem. Cum verò declinare coeperit; quod cognosces ex mutatione coloris ad album vel ru­brum, tunc siste gradum ab applica­tione frigidorum ob metum morti­ficationis partis, & illorum loco hoc fotu foveatur.

℞. Fl. Chamaem. melil. faenugraec. an. Mss. bulliant in aq. q.s. & fa­cta quotidiana fomentatione cum pe­cia madefacta in liquore dicto, ablua­tur locus cum modico vini albi odori­feri calidi. Hoc enim est quod pro­hibet futuram membri mortificatio­nem ex Erysipelate. Petrus Forestus. obs. 1. lib. 2. Obs. Chir.

Subsectio secunda. Pro Erysipelate puro in Crure.

POst exhibitū infusum rhei cum sero lactis & syr. viol. terram cimoli­am ex furno cum butyro instar pultis mixtam circa suram apposuimus, & statim Erysipelas curatum est.

Cum haec colligerem cognata quae­dam mea erysipelate legitimo in crure sinistro circa talum ad suras sursum ascendente correpta est. Ad hoc cu­randum, epo [...]o hoc pharmaco quin­quies alvum deposuit.

℞. Fol. sen. ʒiij. sem. anis. ʒss. in­fund. in ℥v. decocti communis. facta ebullitione levi & fortiss. express. adde syr. ex infus. ros. ℥j.M. cruri autem apposuimus pultem ex lacte & pane siligineo contrito &. pulvere terrae ci­moliae quae exterius furnis circumduci­tur, estque grisea, & vocatur apud nostrates vulgari nomine Cley: cum ter quaterve hoc emplastri modo ap­posuissemus, dolor sedatus est, & ru­bedo evanuit, & ab Erysipelate cura­ta [Page 319] est. In alio etiam prosuit terra haec Cimolia in parte externa furni colle­cta, & cum butyro trita instar pultis apposita. Hoc enim arcano etiam plu­res alii ex Erysipelate phlegmonoso cu­rati sunt per me. alii quoque hoc se­quenti experimento usi sunt ad Erysi­pelas tam purum quam phlegmono­sum, quod constat ex vitellis ovorum duris & sale contritis. Hoc enim so­lo remedio plurimi curati sunt. Petrus Forestus. observ. 2. lib. 2. Obs. Chi­rurg.

Subsectio tertia. Pro Erysipelate Cruris.

JUssi illinire locum rubentem hoc li­nimento.

℞. Succ. Solan. plantag. an. ℥j. ol. viol. ros. an. ℥ij. aceti rosac. ℥ss. coq. ad succorum consumptionem. adde unguenti populei & de cerussa an. ℥ss. camphorae, ℈j. cerae alb. pa­rum. F. Linimentum. quo illinat crus ubi rubet, & postea involvat corio canino. mitigabitur dolor & rubedo: Sed post biduum vehemen­ter iterum recruduit malum. itaque quia spissius adhaerebat prius unguen­tum aliud praescripsi.

℞. Succi solani plantag. an. ℥ij. aceti ros. ℥j. lariceae. dissol. in vitello ovi, q.s. vitell. ovi, numero j. ol. ros. viol. de nymphea, an. ℥j. probè agi­tentur. & illinat locum affectum. Fe­lix Platerus. obs. lib. 2. pag. 347.

℞. Ol. ros. & vinum antiquum ae­quali mensura; in eo ferventi dupli­catum linteum immergere jussi, ex [...]pressumque calidum tibiae obvolvere. statim dolor remisit· aliquoties per bi­duum eo usa, liberata ab ardore & rubore fuit. Idem hoc in aliis ten­tatum remedium egregiè profuit. Fe­lix Platerus· observ. lib. 2. pag. 517.

Praeclarum remedium est stercus re­cens bubulum, si in sartagine coqua­tur cum aceto, adjectis fl. chamaem. & sambuci, ut F. Cataplasma. quod tepidum admovetur. ex aceto rosato & aqua ranarum coquitur myrrha, & ea aqua admovetur. Io. Heurnius. ad aphor. Hippoc. 25. sect. 6.

Subsectio quarta. Pro Erysipelate.

AD praeservandum ab Erysipelate medicamentum hoc tibi com­mendatum volo.

℞. Fl. Sambuc. rec. vel siccat. Mj. lactis vaccae rub. ℥viij. vel ℥ix. coque moderato igne, ne ebulliendo quicquam effluat▪ inde cola: excola­tum lac bibe manè tepidum qualibet decrescente luna, idque licebit prout commodum fuerit, bis, ter, quaterve facere, at (que) per annum integrum quali­bet decrescente luna continuare. Affir­mant qui experti sunt, ab istius annuo usu homines nunquam postea Erysipe­late tentari. neque omni penitus ratione haec experientia destituitur. Statim ut morbus invadens deprehenditur, ad naturae motum adjuvandum, quod in­tus noxium est, & quasi in venis tur­get, [Page 320] ab internis visceribus ad cutem excutiendum. in quem finem aliqui theriacam, aut mithridatium optima ratione exhibent. Ego in ista prima humoris motione, priusquam in ex­tremis aliquid rubere incipiat, atque ita de morbo adhuc incertus sum, pro­pinare soleo subscripti electuarii (cu­jus mihi etiam in peste usus est) ʒj. vel ʒjss. vel ʒij. secundum corporis aegro­tantis constitutionem, robur, & aeta­tem, in paucis unciis aq. cichor. vel card. bened. vel scabiosae. qua potio­ne levi sudore moto fluctuans humor excutitur.

℞. Theriac. Andromach. ℥j. bol. armen. praep. vel terrae sigill. verae, vel istius ex Silesia recens importatae ℈iiij. gran. juniper. rec. rad. tormen­till. sem. card. bened. an. ʒss. spec. elect. de gemmis. diamarg. frigid. an. ℈j. ras. eboris, vel ossis de corde Cer­vi. sem. acetos. corall. rub. praep. an. ʒss. cum syr. acetosit. citri, q.s.F. E­lectuar. liquidius S.A. mirum in mo­dum huic morbo convenire ingredien­tia docent, & usus ipsius compro­bat.

Ubi jam in parte aliqua effloruit tumor Erysipelatodes, Medici statim frigida & humida, ut Solani & sem­pervivi succos adhibent tam diu do­nec coloris rubicundi vigor deserbuit & remissus sit. tunc enim ad leviora discutientia transeundum est. in prin­cipio igitur hoc & leve & tutum est locale.

℞. Aliquot folia crassulae maj. (quae cotyledonis species est) & applicentur parti ita ut exterior foliorum pars de­tracta pellicula cuti jungatur. Tutum est hoc remedium & mihi saepenumero utile compertum; quin & paratu facillimum est & elegans quo & ca­lor extinguitur, & dolor mitigatur. juvat etiam aqua in Majo destillata ex rec. stercore bubulo applicata: quae & suo tempore in aestate bibita multos juvit.

Utile est Emplastrum quod vocant Diapompholigos admotum quocun­que tempore sive sit simplex, seu ex­ulceratum Erysipelas. nihil pingue, nihil oleosum adhibendum, aut quod gravet sua mole, aut alioqui cutis me­atus impediat vel obstipet· nam ista solent ad suppurationem vel putredi­nem (quod Hippoc. autore 20. Aphor. Sect. 7. valde malum est) causam da­re, atque in isto morbo naturae impe­dire motum. Aliqui foeliciter hoc utuntur, supra & infra ruborem filo serico rubente partem tumentem cir­cundant, atque ex stercore vaccino, albuminib. ovorum & pauco bolo ca­taplasma imponunt.

Ubi jam calor deferbuerit, utiliter sicci panniculi linei calfacti imponun­tur, qui maduerunt in subscripto li­quore, & in umbra exsiccati sunt.

℞. Saponem album venetum dis­solv in aq. scabios. calente, atque ista imbuantur panni linei mundi, & ex­siccentur, istis admotis discutitur & resolvitur tumor rubens. Imminen­tem morbum aliquoties praecaveri vidi usu hujus medicati cibi. accipiunt absynthii paucas cimas, pauca folia taraxici, caput monachi vocant, & tantundem chamaedryos vulgaris à [Page 321] Fuchsio depictae, recenter manè lectas omnes minutim concisas immiscent recenti ovo, coquunt in placentulam mollem cum tantillo butyri vel olei olivarum, vel subigunt tantum ad le­vem ignem. hac vescuntur manè no­vem ex ordine in Majo diebus, inci­pientes ab ipsis Maji calendis. Isto modo novi nonnullos ab isto morbo se liberos integrum annum servasse, qui aliàs saepius affligi isto solebant. Cum hoc medicamentum hepar ita disponat, ut minimum istius tenuis, biliosi, pinguis fluxilis humoris inge­neret, ego mei fidei commissis author esse soleo, ut non solum novem pri­mis, verum etiam singulis in Maja di­ebus quotidie eo utantur▪ [...]nam ita ab obstructionibus hepar liberatur, quod in eo & vicinis partibus biliosum inhaerescit, abstergitur, refrigeratur hepar mediocriter, & inter humidita­tem & siccitatem, quandam temperi­em, atque totum hepatis corpus [...] quendam & robur acquirit, ut porrò massam sanguineam ingeneret magis stabilem, minusque fluxilem, pingue­dine sanguinis absumpta, abstersaque tenui bile· qui utebantur sine potu sumebant: ego quibusdam permitto, ut post esum parum vini absynthi­tis bibant. Reinerus Solenander. confil. 12, & 13. sect. 5.

Subsectio quinta. Pro Erysipelate.

ERysipelati applicare jussi Cataplas­ma ex lb ss. micae panis albi, ter­rae Cimoliae ex parte furni externa ℥ij. cum pauco croco, & vitello ovi co­ctum in s.q. lactis vaccini ad consi­stentiam. Sed mulierculae melius suis experimentis confidentes, feli vel cato nigro prehenso, auriculam vulnerarunt, atque exinde stillantem cruorem parti Erysipelatosae induxerunt, superimpo­sito linteo sicco: unde ilico Erysipe­las recedere visum. Io. Petrus Lotichi­us. obs. 9. cap. 7. lib. 1.

Erysipelas odore lintei leporino cruore tincti sanatur, si siccum allige­tur. Io. Helmontius. tractat. cui tit. Imago fermenti impraegnat massam se­mine.

Probatissimum vulgi remedium u­num Chartae huic adsuam, quod nun­quam fallere experientia inter nostros docuit. urinam propriam melle suba­ctam summo manè continuis tribus diebus assumunt, & exinde tutos se ab Erysipelate per vitam sciunt. Mel sanè humores calidos temperat & ex­purgat, urina verò vehiculi loco adhi­bita, sale suo abstergit bilem. Li­thargyrum tritum inter duas peti­as externè Erysipelati imposi­tum, & dolorem mitigat & tollit E­rysipelas. Vidi effectum▪ & aliis au­ctor fui ut uterentur, quia etiam Cra­to id probavit. Cavendum quidem in hujusmodi morbis à refrigerantibus [Page 322] & adstringentibus, caeterum multo­rum foelicem eventum usus compro­bat, quorum rationes ignoramus. Tho­mas Bartolinus. histor. 72. cent. 6.

Erysipelas recens quamcunque par­tem invaserit externa discutientia re­quirit moderata. Sanguis menstruus in aceto rosac. dissolutus, & calidè ap­plicatus subitò solvit; praesertim si su­dores quoque moveantur ex bezo [...]rdi­co tum simplici tum composito in aqua Senecionis. Nonnullis aqua sperma­tis ranarum ad extinguendum ignem sacrum familiaris est, sed saepè malo cum successu: est enim nimis frigida. Io. Hartmannus. prax. chimiatr. pag. 385.

Rusticus quidam Erysipelate phleg­monode in sinistra manu laborans, ex tonsoris consilio per aliquot dies ma­num & brachium oleo rosac. inunxit: unde dolores, inflammatio, aliaque symptomata magis magisque ingraves­c [...]bant; ita ut tandem gangraena cor­repta sit tota manus. is cum ad me ac­cessisset, scarificatione aliisque reme­diis quae ad gangraenae curationem spectant, curatus fuit. Ex quibus perspicuum est, oleum maximè in­flammationibus adversari. Guil. Fabrit. Hildanus. obs. 82. cent. 1.

Quidam Erysipelas in seipso & aliis plurimis curavit secreto praestantissi­mo, quod sic habet. accipiebat folia & ramusculos Sabinae, & in pulverem crassiusculum redactis quotidie ter suffiebat membrùm affectum. Si verò exulceratio adjuncta esset, ceram vir­gineam in aqua calida manibus tra­ctatam, emplastri modo, solam im­ponebat. Hieron. Reusnerus. observ. 124.

Subsectio sexta. Pro Erysipelate.

SI Patiens sit Plethoricus, & venas habeat amplas & tumidas, & bi­lis soveatur à sanguine, tunc vena he­patica, aut mediana dextri brachii est incidenda. Novi ego Comitem, qui ex Erysipelate mortuus est, prae timo­re & pusillanimitate medici, qui san­guinem ipsi verebatur detrahere.

Si Plethorae signa non adsint, su­persedere possumus venae sectioni, & quamprimum naturae laboranti sub­venire potiuncula leniter purgante quae dicata sit bilis expurgationi. Post­quam pravis humoribus corpus expur­gatum est, sive una vice sive pluribus, sequenti die sudoriferum est exhiben­dum, ut natura partim per sudores expellat humores peccantes residuos, partim materiam contentam & impa­ctam digerat, si fortè eadem aut im­becillis nimium, aut cutis densior ex­isteret. Sequens ergo sudoriferum propinetur.

℞. Aq. Sambuci, ℥iij. sem. apii, ℈ij. terrae sigillat. ℈ss.M. Utilis eti­am pro hac intentione est Syrupus S. Ambrosii. ut & theriaca cum aq. car­dui exhibita. Inter externa procul absi [...]t refrigerantia. Nonnulli adhi­bent linteum, quod adhuc lotionem expertum non est, sed recens à texto­re venit. ad hoc opus probatum est remedium & admodum utlle, si sapo [Page 323] conquassetur in aq. flor. sambuci, aut in ejus defectu in aq. communi, & linteum intingatur, & continuò ex­siccetur, & tepidè applicetur loco af­fecto, & quamprimum incipit exsic­cari, iterum renovetur. Multi Ery­sipelas tantum suffumigant mastiche, thure, aut hyperico. possumus etiam miscere partem unam saponis veneti, & duas fimi vaccini in aqua, & ex iis conficere cataplasma quod Erysipelati applicetur. Varia etiam possunt com­parari remedia ex solo Sambuco. nam praecipio, ut statim Erysipelate in­cipiente cortex sambuci abrada­tur, & circumcirca membro patienti obvolvatur, renovando idem ter in die· alioqui miscere soleo ʒj. theriacae cum ℥iiij. aut ℥v. aq. flor. sambuci, & linteum immergo, illudque expres­sum tepidè impono Erysipelati, quod saepius à me probatum est, potes [...]que commodè adhiberi capiti, aut collo, aut lateribus seu costis. Similiter possumus internae corticis tiliae Mj. aut alterum minutim concidere, & per noctem macerare in aq. fl. sambu­ci, eique linteum intingere, quod le­viter expressum imponitur, & exsic­catum iterum recens adhibetur. Ex quo facilè patet, similia ferè adhiben­da esse in Erysipelate, veluti ad ambu­sta. Est etiam secretum praestans, fi Erysipelas inungamus leviter pluma intincta in felle carpionis, superpo­nendo linteum nitidum seu exsicca­tum. Nonnulli accipiunt vitellos ovi numero vj. addunt parum salis, & pauxillum boli armeni, ex iis empla­strum conficiunt, imponuntque affe­ctui, quod ardorem extrahit.

Quod si per negligentiam aliud (que) infortunium contingat cutim abscede­re, & Erysipelas in ulcus transeat, af­fectui inspergendus est pulvis lapidis calaminaris, vel diapalma imponatur, vel sequens Sp [...]radrapum.

℞. Ol. olivarum lb ij. ebulliat in vase terreo vitreato, adde ceruss. su­per porphrite levigatae ℥iiij. agita continuò & ebullire fac usque ad ni­gredinem, deinde admisce Lithargy­rii aurei similiter levigati, ℥ij. & agita donec spissum evadat. Deinceps ab igne remove & agitando misce ℥j. myrrhae pulveris. in quo petiae lineae immergantur, eaeque laevigentur, ser­venturque ad usum. Io. Wierus. obs. lib. 2. cap. De Erysipelate.

℞. Lixivii facti ex cineribus fagi, lb iiij. album ovor. numero iij. cam­phor. ʒij. his mixtis linei panni mun­di imbuantur, & in umbra exsiccen­tur, atque unus ad ignem calefactus parti applicetur, & per diem ter aut quater mutetur. Victus sit refrigerans & humectans, sed tamen simul in­crassans. quapropter vitentur calida & sicca, ut aromatica, acria, salsa, pinguia, oleosa, dulcia, butyri mul­tus usus, porrhum, caepe, raphanus, sinapi, sale macerata, & sumo indu­rata. abstinendum etiam à vino po­tentiore, cerevisia crassa, carne suilla & anserina. Sit contra usus frequens cichorei, ptisanae hordeaceae, & om­nium ex hordeo paratorum: convenit & oriza, lactuca, acetosa, portulaca, endivia, quae in acetariis adhibean­tur, aut cibis reliquis misceantur. [Page 324] acetum ipsum quoque admittitur, sed sit passulatum, rosac. vel sambuci­num. utilis quoque est agresta, suc­cus ribium, berberorum, cydonior. cerasorum. Nec serum lactis inutile est. Conceditur & vinum absynthi­tes. Vitandus est corporis & animi nimius motus. Somnus, si in cruri­bus sit Erysipelas, sit mediocris: Si verò in facie sit, quantum fieri potest à somno temperandum est, Daniel Sennerius. lib. 2. De Febrib. cap. 16.

Sectio octava. Pro Excrescentia carnea in fau­cibus.

SArtor quidam Monspeliensis, cum pisces comedendo spina satis in­signis faucibus infixa esset, eam ex­trahendo sibi fauces laniavit, unde temporis progressu exorta est paula­tim excrescentia carnea in faucibus juxta uvulam, nucis magnitudinem superans, ad cujus curationem Em­piricum vocavit, qui oleo vitrioli frequenter admoto tumorem absump­sit, & ad perfectam cicatricem per­duxit. Samuel Formius. obs. 46.

Sectio nona. Pro Excrescentia carnea in Vl­cere.

PUlverem▪ illum corrosivum descri­ptum à Bertapolia, qui· minuit carnem mollem & sine molestia, in­spergebamus; cujus haec est descrip­tio.

℞. Cortic. granat. gallam & spon­giam adustam, & fiat pulvis. ipsa e­tiam spongia adusta sola carnem mi­nuit sine dolore & aegri molestia.

In alio etiam usi sumus, & in mul­tis frequentissimè unguento aegiptiaco, corrodit etiam carnem sine mordicati­one, ut enim pulvis solus hermo­dactyl. valent etiam & cortices aspho­delorum & unguentum apostulorum. Petrus Forestus. observ. 9. lib. 7. Obs. Chirurg.

Sectio decima. De excretione critica.

OBservavi interdum quaedam ex­creta mole parva, attamen vi magna fuisse, ac aegros liberasse. id e­venit quamplurimis dum pestilens illa febris quam Hungaricam appellabant, grassabatur anno 1572. Manabat tunc quibusdam hac in febre sanguinis sub­stillum ê naribus exiguum, verum illud erat purpureum roseoque fulgore micans: [...]erus namque is sanguis e­rat [Page 325] arterialis nimia flamma incandes­cens. ita illi evadebant. unde saepe me­cum cogitavi, nam salutariter in his arteria aperiri potuisset. Sed quis au­det? doctiores quaeso hac de re cogi­tent. Io. Heurnius. ad aphor. Hippocr. 23. sect. 1.

Sectio undecima. De Excretione Pilorum.

DOctor Echtius mihi retulit se vi­disse puerum per alvum veros pilos excernere. Reinerus Solenander cons. 15. sect. 5.

Sectio duodecima. De Exomphalo.

[...] umbilici prominentia, symptoma est pueris familiare, in quo umbilicus in tumorem sine in­flammatione attollitur. accidit hoc malum, vel ob umbilici ligaturam per­peram factam, cum nimirum pars ejus major quam debebat, relicta est; vel quia relaxatur peritonaeum, aut rumpitur, ob fletum, tussim, vocife­rationes, risum, cursum, saltum, &c.

Subsectio unica. Pro Exomphalo.

EGo pro umbilico extante vel ex­omphalo in pueris nuper natis, quatuor rotulas ad formam Stuferi ro­tundas ex corio rubro conficio, oxycro­ceo obductas. hoc enim expertissimum remedium est, ut expertus sum etiam in adultis; una autem rotula maneat affixa per quatuor pluresque dies ante­quam amoveatur, deinde altera ad­moveatur. M· Ioannes Tiengius Me­dicus percelebris accipiebat pecias tres rotundas ex panno lineo, primam magnitudinis denarii, secundam qua­drantis, & tertiam Stuferi; inungen­do primam cum oleo ovor. & ita ro­tulam unam ponendo supra aliam, & ultimò emplastrum hoc glutinans dili­genter ligabat, supraponendo pluma­ceolum aptum supra ventrem, ita ut umbilicus nullo modo eminere aut ex­ire posset, usque ad perfectam cura­tionem. & ita puerum duorum vel trium annorum affectum magna emi­nentia umbilici curavit. Emplastrum tale est.

℞. Gummi arab. tragacanth. ma­stich. boli armen. sang. dracon. glutin. pisc. glut. ex corio boum, an. ʒij. thuris, ʒiij. picis graec. ℥j. picis navalis, ʒij. mu­miae, ʒiij. glutinis Carpentariorum, ℥ss. Item contere semen psyllii, in­funde ipsum in aquam pluvialem deco­ctionis caudae equinae & consolid. & dimittatur in ea donec incrassetur & pinguescat, cui deinde superadde pul­verem [Page 326] Squinanthi, gallarum balaust psidiae, & [...]uc. cupress. item liquefi­ant pix navalis & graeca ad ignem, & cum liquefactae fuerint, addantur glu­tina, & iis calefactis postea adde a­quam psyllii cum pulveribus; quibus incorporatis deponatur ab igne, & cum infrigidari coeperint, fiant ex iis magdaliones manibus prius oleo rosac. inunctis, vel ceratum. Petrus Forestus. obs. 28. lib. 27. De scroti & testium vitiis, ac De ramicum speciebus.

Intra corpus infantulo exhibeatur ℈j. pulveris rad. Scrophulariae cum lacte. Franciscus Ioel. Practicae, lib. 9. sect. 4.

Umbilici Eminentia & crassities in pueris innumeris ferè curata est ca­taplasmate ex sanicula, in vino cocta umbilico apposita cum ligatura stricti­ori: & rad. consolid. maj. contusa dorso è regione umbilici admota. A­chilles Gasserus. obs. 93. vide Hieron. Reusnerum. obs. 96.

Finis Libri Quinti.

MEDICINAE PRACTICAE. Liber Sextus.
De Affectibus à Litera, F. incipientibus.

Sectio prima. De Faciei vitiis.

CUtis faciei speculum est morbo­rum corporis, qualis enim hu­mor dominatur in visceribus, talis efflorescit in facie. Hinc est quod plu­ra sint ejus, quam reliquarum partium cutanearum vitia. interdum foedatur pustulis ardentibus ob biliosum sangui­nem intus immodicè auctum: suffun­ditur non rarò pertinaci rubore ob sur­sum elatos calidos vapores. Aliis eti­am quandoque inficitur coloribus: pallida est in [...] virginum; ad flavedinem vergit in ictero, dehone­statur praeterea gutta rosacea, varis, lentigine, impetigine, de quibus om­nibus infra fusius dicetur.

Subsectio prima. Pro Faciei & Oculorum flave­dine ab ictero.

ACcipe fumum ex aceto calido in quo decocta sit herba rosmari­na. Math. Ratzenbergerus. consil. 73. lib. 6▪ Consil. Cratonis, &c.

Subsectio secunda. Pro Faciei maculis.

PUella alioqui venusta cum faciem maculis quibusdam deturpatam haberet, me consultandi causa acces­sit, huic ut talis aqua conficeretur, mandavi.

℞. Albumina ovorum ad duritiem cocta vitellis abjectis, eaque more chi­mico destillato, & aquam inde prove­nientem usui servato. haec enim aqua omnem maculam faciei delet. Petrus Forestus. obs. 1. lib. 31. De Fucis.

Subsectio tertia. Pro Faciei pustulis.

QUidam contraxit in facie permul­tas pustulas magna feritate ex­tuberantes, quae universam faciem foedissimo infestarunt colore: is meo monitu manè & vesperi cubitum abi­turus sulphuris oleo omnes infectiones perunxit ad calentem fornacem vel focum; quo omnes pustulae intra sep­tem dies absque aliorum medicamen­torum usu evanuere, nec unquam post repullularunt. Martinus Rulan­dus. curat. 91. cent. 1.

Juvenis quidam cui facies tota qua­si rubra, pustulosa, & morpheatica erat, ut ferè de emendatione turpitu­dinis istius desperaret, me aliquoties conveniens confilium avidè corroga­vit. motus ejus precibus, apozema di­gestivo-purgans pro tribus matutinis tale injunxi.

℞. Rad. enulae, liquir. cichor. la­path. acuti, an. ℥j. fol. fumar. scabios. endiv. summit. lupul. an. Mj. flor. 3. cordial. an. ʒj. polipod. epithym. rhab. monachor. an. ℥ss. fol. sen. sem. cartham. contus. an. ℥j. sem. anis. soenic. an. ʒjss. passul. corinth. ficuum, an. ℥ss.F. decoct. in s.q. seri lactis caprilli pro tribus dos. in colat. ℥v. dissolv. crem. tartar. ʒijss. spec. diaturb. cum rhab. ʒj. syr. [...]o­sat. laxat. ℥ss. aq. cinnamom. ʒj.M.F. apozema. absoluto apozemate ve­nam aperiat cubiti dextri. inde rubor & pustulae faciei notabiliter remise­runt. per aliquot postea septimanas in usum vocavit singulis diebus lac ca­prinum recens, abstinebat interim à vino, cibis salsis, multúmque aroma­tizatis, Hoc etiam utebatur condi­to quotidie aliquot vicibus.

℞. Conserv. flor. & rad. cichor. ℥j. conserv. acetos. acetosell. borrag. vi­ol. an. ℥ss. troch. de camphora, ℈j. spec. diarrh. diatrionsant. an. ʒss. cum spiritu vitrioli, & Syr. de pomis redol. F. conditum gustui gratum. Externè faciem illiniat hoc cosme­tico.

℞. Lithargyr. auri pulv. ℥ss. alu­min. ʒss. boracis, ʒjss. ceruss. ʒij. aceti, ℥j. aq. ros. plantag. an. ℥jss. bulliant lento igne ad tertiae partis consumptionem. colat. adde succi limon. ʒij.M.F. lac virginale. hisce tandem curatus est. Io. Petrus Loti­chius. obs. 1. cap. 3. lib. 6.

Subsectio quarta. Pro Faciei rubore.

REfert Eruditus quidam practicus se novisse celebrem medicum, cui nasus & facies tota rubore foedo & pustulis deformata erat; eum his du­obus auxiliis curatum. quod quinque mensibus, verno videlicet uno, aestivis tribus. & uno autumnali, continuò vinum decocto cichorii diluerit, & ante pastum horis matutinis fructu ro­sae caninae cydoniati more cum saccha­ro factae usus sit. Vinum decocto ci­chor. insuavius reddi non est dubium. ut hoc incommodum effugiamus, pos­ses pro p [...]imo haustu decoctum cichor. [Page 329] separatim bibere,, & deinceps vino uti. quod ad topica attinet, imprimis utile existimatur interdum faciem no­ctu illinire sanguine leporino, & ma­nè aqua fragorum, vel aqua è floribus verbasci cum succo limon. destillata abluere.

Utile etiam est rubeatae faciei case­um recentem imponere.

Si verò pustulis facies deformata sit, exprimatur mense Majo ex Scrophu­laria herba, cum radice lota succus, & cum ol. amygd. d. misceatur, atque insoletur, eoque facies inungatur. vel fiat unguentum ex eadem herba hoc modo.

℞. Scrophulariam cum radice be­ne lotam, incidatur, ac addito buty­ro Majali optimè depurato, coqua­tur, & exprimatur, atque expressum in vitro usui servetur. hoc unguento etiam ulcera leprae similia, inuncta sa­nantur. Io. Crato. consil. 19. lib. 3.

Ut faciei rubor tollatur, primum facilioribus remediis utendum. com­mendatur succus pomorum acetosorū, si eo vesperi facies inungatur, & manè aqua, in qua amygdalae & semina me­lonum ita comminuta sint, ut quasi lac appareat, abluatur. quod si hoc non prodest, accipiatur ovum inte­grum, & impone quatriduò aceto for­tissimo, donec corticem molliorem redditam appareat. & tunc accipe al­bumen ovi, eique admisce thuris ma­stich. ceruss. an. ʒj.F. unguentum. quo ungatur facies. rectè etiam ista aqua & magno successu adhibe­tur.

℞. Lithargyr. praep. ℥ss. aceti, ℥iiij. bulliant usque ad tertiae partis con­sumptionem, & in alia olla bulliant salis, alumin. an. ʒss. thuris, ℈j. in aq. ros. lb ss. commisceantur deinde omnia posteaquam per linteolum fue­rint colata, & habebis lac quo faciès abstergatur. hoc caeteris non conferen­tibus, non solum maculas rubras faciei tollit, verum etiam pustulas aufert. potest eo manè & vesperi uti. Io. Cra­to. consil. 8. lib. 4.

Decoctum rad. taraxaci plurimùm valet si ante cibum sumatur; & ablu­tio faciei cum aq. fragorum, cui aliquid sulphuris pulverisati in linteo­lo imponatur. Io. Crato. consil. 26. lib. 4.

Subsectio quinta. Pro Faciei rubore.

COntra Faciei rubedinem hoc ex­pertum habetur.

℞. Albumin ovor. numero centum. terantur in mortario, adde vitrioli rom. alb. pulverisati, ℥j.M. & de­stillentur in alembico lento igne, & a­qua facies abluatur. hoc similiter & rubedinem & pustulas tollit; radix scrophulariae bulliat in aq. fontis, & co­laturâ saepius lavetur facies. Petrus Fore­stus. obs. 3. lib. 31.

In studioso Patricio facie rubra squa­lida, pustulis referta laborante, cura fic fuit instituta. praeparavi materi­am.

℞. Syr. acetos. simpl. de Cichor. an. ℥jss. aquae cichor. acetos. an ℥iiij.M. [Page 330] F. julepus pro tribus vicibus. purga­tus fuit hoc modo.

℞. Aq. endiv. cichor. an. ℥iij. aq. acetos. bugloss. an. ℥ij. infund. fol. sen. ℥jss. epithym. ʒij. tamarind. ℥ss. bulliant in duplici vase in colat. parum expressa, infunde rhei, ℥ss. spicae, ℈j. rursum fiat expressio; adde syr. de fumar simplici, ℥ij. syr. diaser. ℥j. bi­bat tribus vicibus.

Inungat faciem sequenti.

℞. Unguenti citrini, ʒj. sublima­ti, ℈ss. ol. de tartaro, succi limon. an. ℥ss. lithargyr. ʒj. ceruss. ʒjss.M. cum pauco pomato. inungat. exulceraba­tur nonnihil, quare jussi rarius uti. po­stea hanc aquam praescripsi.

℞. Aq. ros. plantag. fl. faba­rum. an. ℥iij. aquae acetos. ℥ij. alumi­nis ʒ [...]j.M. haec plurimum profuit. e­jus diutino usu rubedo ex parte cessa­vit, pustulaeque sanatae sunt. exactis multis annis, mihi iter facienti per ip­sius patriam, hanc adhuc laudavit a­quam. faciem tamen subrubram non­nihil semper retinuit, erat enim origi­nale: sed nec tophis nec pustulis in­aequalem, sed planam. Felix Platerus. obs. lib. 3. pag. 618.

Facies seni cuidam ebrio rubris ma­culis commaculata & inflata, crustis (que) flavis per barbam serpentibus defoeda­ta fuit; adeo ut Elephantiasin metue­ret. vix octiduum hoc remedio usus convaluit, & postea recedivam passus, iterum eodem sanatus est. post purga­tionem factam cum cathol. ℥ss. con­fect. hamec. ʒiij. & aq. fumar. illinat faciem hoc liquore.

℞. Lithargyr. auri pulv. ℥j. alu­min. ʒj. borracis, ʒiij. ceruss. ℥ss. ace­ti, ℥ij. aq. ros. & plantag. an. ℥iij. bulliant lento igne ad consumptionem tertiae partis. postea coletur. adde suc­ci limon. ℥ss. Felix Platerus. obs. lib. 3. pag. 627.

Subsectio sexta. Pro Faciei pustulis.

PRaestantissimum remediū est men­struum (virginis, vel alias juvēculae boni habitus) in aqua calida solutum, quo si per dies aliquot sub vesperam eundo cubitum facies lavetur, & spontè exsiccetur, pustulae cadent suc­crescente nova cuticula, & rubor eva­nescet.

In iisdem pustulis & morphea to­tius faciei radicitus extirpandis miri­ficè valet oleum bufonum, quod fit hoc modo.

℞. Bufones vivos (propter signa­turam macularum in bufonibus) nu­mero iij. vel iiij. coque in ol [...]i oliva­rum lb ij. per integram horam. po­stea cola. hoc oleo illine faciem aliquo­ties, sed singulis diebus semel. post aliquot dies cadunt pustulae & mor­phea sanatur. omnium fortissimum est hoc oleum, ideoque caeteris nihil proficientibus, ad id accedendum. Io. Hartmannus pract. Chimiatr. pag. 117.

Subsectio septima. Ad Faciem decorandam.

MAgnae virtutis est haec aqua, qua Maria Medecea Regina Mater ad Faciem decorandam utebatur.

℞. Tres Capones albos statim post jugulationem axungia detracta, minu­tissimè concisos, caseos duos recentes ex lacte caprino excoctos, pulpam sex limonum corticibus detractis, albu­mina ovorum, numero viij. unà cum putaminibus, boracis, sulphur pulv. an. ℥ss. camphor. lb j. aq. fl. fabarum & nymphaeae, an. lb j. collocentur in Bal. M. atque in rostrum alembici a­liquot grana moschi. aqua exstillans servetur ad usum. hac noctu ante somnum lavetur facies. Felix Plate­rus. prax. medic. tom. 3. lib. 1. cap. 2. pag. 153.

Sectio secunda. Pro Fame ingenti in viro quodam ex verme Cucurbitino.

VIR quidam opimo praeditus tem­peramento, multoque sanguine abundans, anno suae aetatis 26. fames­cere multùm coepit, mox sensim, in­dies augescente fame, ad eum statum pervenit, ut inexplebilis omnino red­deretur: atque licet opiparè viveret, & multùm ederet, faturatus tamen à mensa nunquam discedebat, imò co­gebatur hora una, aut, quod summum erat, duabus à cibo transactis, denuo comedere: neque alimenta vomebat unquam, neque alvus fluebat illi, sed contra, siccior quotidie evadebat. Vo­catus ad curationem accedo libenter, putans observaturum affectum memo­ria dignum, & certè vanum non exti­tit judicium· nam statim atque conve­ni aegrotum, non quidem comeden­tem, sed devorantem video, ita ut fu­erit mihi admirationi maximae. ac rursus à prandio horis non dum duabus praeteritis, famescentem vidi ita, ut omnino cogeretur cibari, alioquin sta­tim animo delinquebat. contemplor omnia, quae secundum naturam, & praeter naturam inderant in aegroto, & facta in omnibus, ut par erat, dili­genti consideratione, dico nullam ad­esse refrigerationem oris ventriculi, nullam melancholiae naturalis fluxio­nem ad ventriculum, ut existimabant medici quidam, sed suspicari me ver­mem cucurbitinum mali causam existe­re, omne alimentum depascentem. hanc conjecturam praeter alia compro­babant haec duo: Unum quod aegro­tus dicebat se sentire aliquid moveri in inferiore ventre, & veluti manum quandam extendi ad ventriculum, ac omnem cibum ex eo rapientem. Ali­ud verò, quod in pueritia multùm fu­erit obnoxius vermibus, retuleritque pater illius sese recordari illum anno 17. suae aetatis, supra viginti vermes glomeratos ejec isse. Data mihi fuit sanandi hominem provincia; quae foe­licem admodum successum habuit in hunc modum. primum omnium, ho­ra [Page 332] quinta ante prandium exhibeo illi lb iss. ol. amygd. d. rec. hoc potissi­mum consilio, ut emolliendo alvum viam ad exitum vermi pararem: qui [...] verò nolebam concitari vomitum, quo perperam & intempestivè ante usus fuerat, non unico haustu, sed quatuor vicibus totam exhibui quantitatem▪ jubens ut sextam horae partem inter unam ac aliam sorbitionem interpone­ret: nec minori indigebamus in mag­no corpore, multo potui assueto, quantitate. hora prandii statim ante cibum dedi bolos duos ex ʒj. spec. hi­erae, & ℈j. rhei: ac statim jussi ut sumeret ℥vj. decoctionis sebesten. hu­midum paravi cibum, sed acidum. Fu­it panis contritus in jure pullae cum ℥iij. succi limonum. hisce peractis, jam coepit mitificari fames, neque e­nim duarum horarum post cibum spa­tio, esurivit. hinc non ille modo, sed omnes benè coep [...]runt sperare, maxi­mè quod usque ad sextam à prandio si­ne appetitu mansit. ante coenam pa­rari jubeo clysterem ex lactis caprini lb ij. exhibeo ʒjss. pilul. ex aloe non lota, statim ante coenam, cum eadem quantitate decoctionis sebesten. in contrito pane decem amygdalas ama­ras dissolvo. noctu emollita illi alvus, excrementa erant pituitosa, admodum viscida, subcineritia. nocte quievit, parum esurivit. eadem repeto secun­do die remedia nulla fames hora coe­nae, sed fere nausiabundus videbatur, emollitur alvus nocte media, ac paulo post sentit aegrotus exire aliquid soli­dum, ac tangens, esse intestinorum portionem retur, clamans, vocarime jubet, accedo. ille statim, morior, inquit, nisi manus porrigas adjutri­ces, en intestina ex ventre prosiliunt. video cucurbi [...]inum vermem, ac ri­dens; bono sis animo, dixi, jam sa­nus evasisti. Intestina non sunt ex ano prodeuntia, sed vermis ille, qui famem inexplebilem efficiebat, devorabatque omne alimentum. Erat longitudo il­lius cubitorum 25. adhuc vivens mo­vebatur. latitudo erat digiti minimi. erant plus quam mille cucurbitini ver­mes adhaerentes illi muco aut mem­branulae. ac una ferè vixit hora, & sic convaluit non sine admiratione as­sistentium, ac artis nostrae honore. Horatius Augenius. tom. 2. epist. & consult. lib. 6. epist. 6.

Sectio tertia. De Favo.

VIde supra lib. 1. Sect. 7. De Acho­ribus.

Subsectio unica. Pro Favo in Puero lactente.

INfans quidam in capite Favum habebat cum ingenti pruritu. Im­peravi ut caput leviter balnearetur cum decocto faenugraec. malv. & al­thaeae. Deinde ut inungerent solo oleo ros. in quo Camphorae exiguum im­mixtum sit. alioqui si istis non cura­retur, jussi pararent oleum descriptum [Page 333] à Montagnana consil. 298. (cujus de­scriptionem vide supra, sect. 14. lib. 3.) quod egregiè valet ad crustas & erup­tiones puerorum. valet enim ad favum tineam & achores. Nam ea quae ad crustas capitis puerorum â Neotericis practicis scripta sunt valere. eadem quoque conferunt favis achoribus, & tineis. Petrus Forestus. obs. 24. lib. 8. De exterioribus vitiis capitis.

Praestat in pueris uti levibus, quale hoc est à Bayro saepius expertum, tam in favis quam achoribus, nempe caput abluere cum decocto fl. salicum, fol. parietar. betae▪ albae & lentium, & post ablutionem inungere unguento subsequenti.

℞. Lithargyri cum oleo ros. & aceto nutriti, ℥j. fol. rutae viridis, ℥ss. (vel ceruss. ℥ss.) staphisagr. ʒij. vitrioli, ʒj. (vel aloes succotrinae, myrrh. fuliginis oris furni tuthiae, an. ʒjss.) probè M. in mortario cum aceto & ol. rosac. (vel myrtino) diu agitando, ut fiat unguentum in­star nutriti. eo inungatur caput & est mirabile. Petrus Forestus. obs. 25. & Schol. lib. 8.

Sectio quarta. Pro Faucium ulcere.

CUidam in palato juxta uvulam ul­cus obortum ex defluxione, ut aiebat, spatio temporis adeo invaluit, ut magna illius portione absumpta, uvula simul perderetur, unde vocem nonnihil raucam edebat, potusque quandoque in deglutitione per narium amplitudinem ascendens effundebatur, licet multa tentasset remedia topica & generales purgationes saepe repetitas, & sudores usu decocti guaiaci, nihil­ominus tamen exulceratio haec persi­stens, ulterius serpebat; duraveratque tunc cum ad me venit per biennium. dissicilem fore curationem praedicens, nec uvulam amissam reparari posse, cu­ram sic aggressus sum, ut potionē hanc vulnerariam, prout in praxi mea de­scribitur, per mensis spatium manè quotidie biberet jussi. Potio ita se ha­bet.

℞. Pyrol. sanicul. consolid. arte­mis. alchymill. sanguisorb. pilosell. agrimon. millefol. vinc. pervinc. an. Mss. coq. in vino rubro ad tertias dul­corando melle ut fiat potio vulneraria. Postea aqua viridi exulcerata loca in faucibus cum penicillo in ea madefacto tangat femel in die, cautione adhibita ne quid illius deglutiat, & ideo statim postea lacte caprimo cum Chalybe ustu­lato os colluat & expuat; in cujus la­ctis poculo uno, mellis, ℥j. aluminis usti, ʒj. mista fuerint. aqua viridis sic parabatur.

℞. Aerugin. aeris, ʒj. alumin. ℥ss. vitriol. minii, an. ʒj. coq. in vini alb. ℥iiij. aq. vitae, ℥ss. reponatur ad usum. post illius per aliquot dies usum, collu­at saepe os vino in quo fol. Ligustri co­cta sint.

Mastichen, thus, myrrham, carbo­nibus ardentibus inspergat, fumum (que) interdum per infundibulum in os in­tromittat. hisce tantum effecimus, ut exulceratio nulla amplius conspicieba­tur, [Page 334] sed omnia sana; & ipse optimè contentus à me discessit. Felix Plate­rus. obs. lib. 2. pag. 404.

Sectio quinta. De Febre continua.

FEbris est motus inordinatus san­guinis, ejusque nimia effervescen­tia, cum calore & siti, aliisque pluri­mis symptomatis, quibus oeconomia naturalis variè perturbatur. alia est continua, alia intermittens; de inter­mittente infra.

Continua est cujus accessio ad plures dies sine [...] protenditur; sua habet remissionis & exacerbationis tempora, intermissionis vero nequa­quam.

Tribus modis sanguis effervescens febrem continuam inducit. Primus est, cum subtilis & spirituosa sanguinis portio nimis incalescit, & excandes centia quadam afficitur, quae idcirco reliquas cruoris partes exagitat, & in orgasmum incitat, & sic in toto cor­pore fervor & incalescentia solitò ma­jor excitatur. Quoniam verò spiri­tus solummodo in culpa sint, eorum aestus & inordinatio intra breve tem­pus solent sponte sedari; hinc est quod haec febris intra diem termine­tur, rarò ultra triduum extenditur, ideóque febris Ephemera, aut Synno­chus plurium dierum appellatur. Se­cundus effervescentiae modus est, quan­do pars sanguinis sulphurea sive oleosa nimis calefacta fervorem concipit, tunc enim & immodicè in vasis effervescit, & plurimùm in corde accensa, desta­gratione sua, calorem valde intensum in toto corpore producit; & sic hu­jusmodi febris inducitur quae Synochus putrida vulgò nominatur. quae symp­tomatica est vel essentialis; Sympto­matica dicitur, quae ab alio quodam morbo in corpore prius excitato ori­ginem ducit, cujusmodi habetur fe­bris, quae ab angina, pleuritide, peri­pneumonia, à vulnere, ulcere, aut abscessu quopiam in parte principe, aut ejus vicinia dependet. Essentialis di­vidi solet in causum, quotidianam, tertianam, & quartanam, juxta di­versimodam sanguinis dyscrasiam, suc­cique nutritii degeneris supplemen­tum, citius aut tardius ad turgescen­tiae plenitudinem assurgens. Tertius ver [...] gradus (qui & distinctam febris continuae speciem constituit) à fermen­to quodam maligno & venenato exci­tatur, quo cum sanguinis massa im­buitur, & spiritus & pars sulphurea unà fervorem concipiunt, eorumque excandescentia non prius sedatur, quam aut materia ista maligna assump­ta sit, & foras eliminetur, aut à ve­neno ejus corruptivo, sanguinis coa­gulatio & velut putrefactio quaedam inducatur, qua & circulatio impedi­tur, & spiritus vitalis extinguitur: & juxta hunc modum fiunt febres malig­nae, variolae, morbilli, & etiam pe­stis.

Differt autem effervescentia febris continuae ab illa quae intermittentem constituit, in hoc quod in ea spiritus aut sulphuris aut utriusque inordina­tiones [Page 335] propria [...] suaque spontè sine alterius miscela fervorem concipi­ant, & immaniter ebulliant; secus se habet in febre intermittente.

Clarissimus Fr. Sylvius existimat febrium omnium continuarum causam esse bilem aut lympham (sub qua suc­cum pancreaticum, ipsamque adeo salivam comprehendit, quatenus cum ipsa def [...]runtur ad cor) aut utramque vitiosam, & in dextro cordis ventri­culo effervescentiam talem excitantem, unde continuò pulsus producatur fre­quentior.

Febrem ephemeram inducunt nimi­us corporis motus, animi perturbatio­nes, calor ambiens puta Solis aut Ae­stuarii, vini potus, ciborum piperato­rum esus, vigiliae, labor▪ immodicus, bubo, aut vulnus, in puerperis lactis proventus. ad eam disponunt tempe­ties corporis calida, habitus athleticus, vita sedentaria, & exercitii desuetu­do.

Febris putridae causae procatarcti­cae sunt, temperies calida & humida, habitus corporis athleticus. aetas juve­nilis, victus lautus & opimus. vino­rum divitum potus assiduus, tempe­stas verna aut aestiva, corpus cachochy­micum, & vitio [...]is succis refertum. prae caeteris verò observatione constat, quod crebra sanguinis missio, homi­nes febri aptiores reddat, ex eo nimi­rum quod hac ratione sulphur in san­guine copiosius congeratur, subducatur verò sal quod ipsum ab efferatione cohibere debet. quae latentem hujus febris diathesin in actum deducun [...], sunt praecipuè [...] impedita & crapula; haec non solum fermentatio­nem immodicam sanguini inducit, sed simul etiam materiam nitrosulphure­am adustioni & incendio aptam velut pabulum sanguini flagranti submini­strat; propter illam verò sanguinis massa mole aucta turgescit ac veluti fermento quodam de novo inspirata fervorem concipit, & immaniter ebul­lit.

In hac febre quatuor licet observare tempora, quibus velut totidem stadiis ejus cursus peragitur; sunt autem haec, initium, augmentum, status, & declinatio. haec in quibusdam citius, in aliis tardius & longiore tempore solent absolvi. Initium computari debet, à quo sanguis fervefieri, ejus (que) sulphur aestum concipere incipit, usque dum in totam cruoris massam ardores & encandescentiae diffunduntur. tunc est quod plerumque rigor aut horror infestat, ob nimirum crudi succi cum sanguine admixtionem. Augmentum erit cum febris incendium totam occu­pavit sangui [...]is massam. h.e. sulphur seu oleosa sanguinis pars jamdiu excal­facta, & per partes effervescens tan­dem instar foeni madidè repositi post longam incalescentiam simul tota in flammam erumpit, ejusque massa re­crementis seu particulis adustis, quae & fermentationem adaugent, aggra­vatur. hoc tempore aegri de siti intol­lerabili quaeruntur; insuper dolor ca­pitis, vigiliae pertinaces, saepe etiam deliria, phrenitis, & motus convul­sivi infestant; alimenta quaevis fasti­dio sunt, aut vomitu rejiciuntur: accedunt oris amaror, sapor ingratus, [Page 336] linguae scabrities, pulsus vehemens & citatus, urina summè rubicunda, ple­rumque turbida & contentis saturata. Status est illud morbi tempus, in quo natura crisin seu materiae adustae & à deflagratione sanguinis residuae expulsionem molitur. Post enim san­guinis & succi alibilis deflagrationem, materia haec adusta in tanta copia congeritur, ut turgescentia sua natu­ram ad expulsionem irritet, quae Crisis dicitur: cujus causa inde po­tius petenda est quam à Lunae in­fluentiis. Declinatio Crisin sequitur, quo tempore sanguis languente incen­dio minus effervescit, & vel spiritu vitali adhuc praepollente, quod re­liquum est materiae istius adustae sub­igit, & paulatim excernit, do­nec pristino vigori restituatur; vel eodem spiritu nimis depresso, recrementis adustis adhuc inficitur, idecque turbidus & depauperatus evadit, ut nec succum nutricium assimilet, nec circulationi, neque in corde accensioni pro lampade vitae sustentanda, idoneus perstet. Thomas Willis. lib. De Febribus.

Subsectio prima. Pro Febre Synocha simplici.

JUvenis quidam Nobilis bene habitus & sanguineus mense Majo pila pal­maria ludens, seque vehementer ex­ercens, adhaec cum antagonista con­tendens, atque excandescens, postea domum reversus in febrem incidit Sy­nocham, itaque Chirurgo accersito, vena brachii aperta, sanguinisque ℥viij· detractae suerunt. statimque ad san­guinis fervorem extinguendum jule­pum hunc propinavi.

℞. Aq. endiv. & acetos. an. ℥ij. succi limon. ʒj. syr. de ribes & de agresta. an. ℥j. julep. viol. ℥jss. capiat mediam partem statim à venae sectio­ne, alteram sub noctem. ut aquam fontis, quam summè expetebat, inje­cta tamen prius crusta panis, affatim biberet concessi. quia nox inquieta fu­it ob turbulenta insomnia & caput do­lebat, oxyrrhodinum fronti & tempo­ribus applicui.

℞. Aq. ros. ℥iiij. aq. plantag. vi­ol. & lactuc. an. ℥ij. aceti rosac. ℥j. album. ovor. numero j. ol. rosac. ℥j. agitentur ut fiat oxyrrhodinum.

Pulsus cum nihilo remissior esset, iterum crastino die missus est sanguis ex sinistro brachio bona quantitate. Sub vesperam quia alvus non respon­debat, & ut calor magis restinguere­tur clysma inject [...]m fuit tale.

℞. Fol. malv. viol. acetos. lactuc. endiv. an. Mj. fl. viol. nymphaeae. an. pj. sem. cucurb. conquassat. ℥ss. sem. psyllii, ʒij.F. decoctio in colat. lb j. dissolv. sacch. rub. ℥j. cassiae rec. ex­tract. ℥ss. succi lactuc. ℥ss. ol. viol. ℥ij. salis parum. F. Clyster. hujus usu bis ejecit. post mediam noctem facies & pectus madere coeperunt, indéque somnus subsequi, moxque inter dor­miendum egregiè sudare: & postea febris eum penitus dereliquit. Felix Platerus. obs. lib. 2. pag. 277.

Subsectio secunda. Pro Febre ardente.

PAuper quidam quadraginta anno­rum correptus est ardente febre cum symptomatis solitis. illum pau­cis & nullius pretii remediis sequenti­bus sanum feci.

℞. Aq. card. bened. ℥vj. rad. asari pulver. ℈ij.M. pro haustu. hausto hoc calidè in lecto, sudavit multum, vomuitque nonnulla biliosa. sequen­ti die basilicam cubiti dextri aperuit, & copiosè sanguinem misit. pro cibo da­bantur juscula. potus erat aqua deco­ctionis fragrariae. atque his sanè mox subventum est misero. Martinus Ru­landus. curat. 55. cent. 9.

Experientia longa observavimus in cutandis febribus omnibus, & iis e­quidem quae nullis pharmacis solvi & tolli potuerunt, illas mox & certò so­lutas & sublatas esse aqua benedicta. Martinus Rulandus. curat. 68. cent. 9.

Paupercula quaedam febre ardente lethifera laborans, mox adjuta est & liberata per emptu facilia & utilia ista catapotia.

℞. Pil. sine quibus, aurear. an. ℈ij. agar. troch. ℈ss. cum syr. ros. solut. F. pil. ix. quarum operatio fuit bona & salutaris. potus erat decoctum ra­dicum cichor. Martinus Rulandus. curat. 69. cent. 9.

Vir quidam triginta annorum ar­dente febre extorrescebat. accesserat pertinax vigilia, lingua arida, spiri­tus difficilis, cibi fastidium, vehe­mens sitis, ab omnibus erat despe­ratus, urina fuit rufa, turbida & spu­mosa. hujus deplorati hominis curam suscepi talem. Cibus erat liquidus, sorbilis, humectans, potus aqua jule­pizata julepo violato. hoc purgatori­um propinavi.

℞. Decoct. aperitiv. cum rhab. ℥iij. syr. rosat. solut. ℥ij. syr. de rhab. ℥j.M. pro haustu: quo alvus multa bilio­sa & varia egessit, & febris sese mox inclinavit. urinaque coepit naturalis fieri. Sequenti die post hanc evacua­tionem, basilicam venam me admo­nente pertudit. his ita peractis prae­ter omnium hominum opinionem Dei misericordia iterum incolumis restitu­itur. Mart. Rulandus. cur. 46. cent. 10.

Juvenem quendam 19. annorum febre continua periculosè laborantem mox annuente Deo, sanum feci per sequentem potionem & poculum.

℞. Aq. font. vini. an. ℥iiij. bulli­ant. simul & semel. postea infundan­tur in calice nostro chimico per horae quartam partem, deinde invocato no­mine Domini, accepit calicem saluta­rem, ebibitque infusum, & post horam evomuit multa phlegmatica & biliosa, ac alvo quoque consimilia excrevit, & statim melius habuit, melior etiam u­rina, & quatuor dierum spatio sana­tus fuit. victus ratio fuit humectans, potus decoctum hordei saccharatum. Martinus Rulandus. curat. 27. cent. 9.

Subsectio tertia. Pro Febre continua putri.

JUvenis quidam biliosus 25. anno­rum, cum tempore verno à cibo, operi rustico valde intentus esset, in febrem continuam eamque putridam incidit. Secundo die à morbi initio ad eum accitus, cum alvum strictio­rem haberet, minorativum medica­mentum sequens propinavi.

℞. Elect. lenitiv. & cathol. an. ʒiij. syr. rosat. solut. ℥ij. aq. cichor. ℥iiij. quo multa biliosa evomuit, simulque ter alvum excrevit. sequenti vero die, ℥viij. sanguinis ex vena brachii dex­tri extractae sunt, cum robustus esset. hora quarta pomeridiana hunc jule­pum ebibit.

℞. Aq. lactuc. cichor. endiv. an. ℥j. syr. de endiv. viol. oxysacchar. simpl. an. ℥ss.M. pro capitis dolore fronti oxyrrhodinum admovi. cumque malè dormiret tempora inunxi oleo viol. & papav. simul mixtis. cum à sanguinis detractione, aliquantulum sudasset, & benè egessisset, quarto die melius habere visus est. quinto autem cum signa coctionis in urina appare­rent, neque alvum deponeret. rhabarbari insusum sequens de­di.

℞. Rhabarb. el. ʒjss. spic. ℈ss. infund. per noctem facta prius leni ebullitione in aq. endiv. ℥v. fortissimae expressioni adde syr. rosat. solut. ℥ij.M. quo op­timè excrevit, ita ut febris sexto die minus illum affligeret, & urina crassi­or facta valde subsideret; septimo au­tem die per sudorem crisis subsecuta est, & sanitati restitutus fuit. Petrus Forestus. obs. 1. lib. 2. De Febribus conti­nuis.

Puella quaedam septem annos nata, laborabat febre continua non admo­dum vehementi, sed quae per interval­la, scilicet circa vesperam exacerba­batur. incepit febris cum vomitu pitui­toso. quem deinde secutus est alvi fluxus etiam pituitosus, per unum tantum diem perseverans; urina erat pallida & turbata, anhelitus acidus & graveolens. Praescribo potionem ex infuso ʒj. rhei cum syr. rosac. ℥j. quam paulò post assumptionem evomuit, cum pituita crassa & valde putrida; deinde circa vesperam clysterem ex ca­tholic. duplic. ℥ss. injiciendum curo: quo & reliquiis medicamenti simul operantibus, quinquies dejecit tota nocte materiam pituitosam, biliosam, & valde foetentem; manè febris per­exigua, & meridie febris expers, ac sanitati restituta est.

Ex hac observatione colligere est, quantum aberrent illi medici, qui in omni febre continua indiscriminatim à venae sectione inchoandam esse cura­tionem existimant. cum saepe in pue­ris dictae febres à putridis humoribus, in prima regione stagnantibus orian­tur; qui purgatione facilè educuntur. in hac autem puella vomitus pituitosus & alvi fluxus talem humorum redun­dantiam indicabant. Lazarus Riverius. obs. 57. cent. 1.

Subsectio quarta. Pro febre summe maligna cum pul­su intermittente.

NObilis quidam incidit in febrem summae malignitatis, quam statim ab invasionis principio comitabatur continuus vomitus mate­riae biliosae, vehemens linguae ariditas, sitis, inquietudo, intollerabilis aestus ventriculi, cum frequenti eructatio­num repetitione, quae per intervalla gulae communicabat angustias & coar­ctationem difficillimam; pulsatio ar­teriarum deprehendebatur valde inae­qualis & inordinata usque ad septi­mum diem, quo percipi coepit inter­mittens, sed hic nondum arripui de­sperationis ansam, licet haudquaquam me lateret Galeni de hoc signo judici­um prorsus formidabile.

Ad medelam huic affectioni prae­standam accitus, neglecta sanguinis detractione, quam hoc anno in qui­buscunque malignis & pestilentibus morbis crudeliter grassantibus pericu­losam compereram, ilico exhiberi ju­bebam antidotum hoc cum aq. card. bened.

℞. Theriac. el. ℥iij. rad. tormentill. bacc. junip. sem. card. bened. an. ʒjss. bol. armen. praep. ℥ss. diamargar. frigid. ℈ij. sem. acetos. citri, ras. ebo­ris, an. ʒj. syr. acetos. citri, q.s.F. conditum. unde provocato abundè sudore meliusculè habuit, tertio die observata maxima humorum putredi­ne, & apparentibus incendii adustio­nisque gravioris indiciis, ordinavi de­coctum ex hordeo, carduo bened. & scabiosa confectum, admixto saccha­ro & aceto in formam syr. acidi quo assiduè utebatur. quandoque haustum ex stillaticia card. ben. & oxalidis a­qua bibebat. Nutriebatur ptisana subacida▪ avenato in aqua cum paux­illo aceti praeparato, ac tandem juscu­lo pulli gallinacei simplici in quo vi­tellus ovi erat dissolutus, assumpsit quoque succum mali punici. Quinto die contecto diligenter corpore, exhi­bitaque aqua hordeacea dulcorata, co­piosissimè profluxit sudor, qui mirè aegrotantem sublevabat anxietatis continuae molestiis. Sexto per se­cessum prodibant excrementa penitus biliosa cum foetore magno, adeo ut natura materiae peccantis diminutio­nem paulatim moliri jam videretur▪ sed impedita fuit ab insultu noctis subse­quentis, qua symptomatum omnium concursus ingruebat tanta & vehemen­tia & celeritate, ut aeger condito ul­timae voluntatis testamento migratio­nis è vita momento intenderet. Sep­timo rediens manè in acerbo consan­guineorum astantiumque luctu citra ullam dilationem digitis carpo admo­tis pulsum percipio intermittentem tertia quaque pulsatione, qui primo quidem contactu terrorem incussit, at examinatis interea caeterorum acci­dentium praesagiis, indeque certa con­valescentiae spe data, quicquid discri­minis portendebat variata illa cordis & arteriarum motio. id totum retuli ad acerrimum naturae cum vi morbi concertationem· neque profectò con­jecturam [Page 340] meam eventus rei fefellit, quoniam reliquo diei decursu expul­trix facultas occupabatur planè in exo­nerando stomacho à noxia materiae ad­ustae multitudine, animadversione ha­bita primò ad virtutis corroboratio­nem, odoratui mala arantia aq. rosac. & acetum rosac. obtuli. Deinde ad juvandum naturae conatum in ciendo vomitu exhibui aquam tepidam cum ol. communi & arantiorum succo mix­tam; inde serosa quidem, recrementa nonnulla remanarunt. Sed quum mi­nera mali nondum attingeretur satis ab imbecilliori hoc medicamento, aut ejus tenacissima malig [...]itas infringere­tur, sequenti die (qui octavus nume­rabatur) deliberato animo, & pulsus intermissione quamvis perseverante, ministravi potionem purgantem se­quenti modo confectam.

℞. Rhei el. pulv. sen. laxativ. an. ʒjss. infund. seorsim in aq. endiv. ℥ [...]ijss. horis x. post fortem expressi­onem colat. adde syr. ros. solut. ℥j.M. & quia mentio incidit pulveris senae solutivi, cujus usum in hac infe­riore Germania ego primus introduxi ejus descriptionem lubenti communi­catione obiter subjungam, ut quibus visum fuerit in suis praeparent phar­macopoliis.

℞. Fol. sen. purgat. tartar. alb. an. ℥j. sem. anis. caryophyll. cinnam. ga­lang. an. ʒj. diagrid. ʒij. comminuan­tur minutissimè in pulverem. S.A. dosis est ʒij. in substantia & ℥ss. in infusione. Ex suprascripti pharmaci assumptione sexies aeger per alvum ex­crevit flava, biliosa, adusta, soetida, cum sedatione omnium symptoma­tum: ut etiam testaretur sensibili per­ceptione sese liberari ab ingenti ponde­re incensi glomeris per intestinorum longitudinē â ventriculo delabētis. Po­stea roboravi intrinsecus cons. ros. ex­hibitione, foris verò illinitione olei ros. immaturi. convaluit probè nobilis hic post universalem corporis evacuatio­nem: saltem pulsus intermittens per­durabat adhuc in nonum usqe diem, quo commutabatur in parvum, rarum, & tardum, qui necessariò debilitatem sequebatur ex mutua naturae & aegri­tudinis colluctatione natam. Proin­de manifestissimè apparet hanc praedi­cendi cautionem à medicis esse obser­vandam, ne animo penitus perculso & commoto de valetudinis recupera­tione confestim diffidant, si quando ejusmodi pulsus sensui occurrat, cum causae quidem morbificae magnitudi­nem & ancipitem oppugnantis naturae luctam denotet, non tamen mortis propinquitatem, nisi plurium letha­lium signorum tanquam [...] accessione confirmetur artificiosa con­jectura. Ioannes Wierus. lib. 1. obs. obs. 4.

In febre maligna hodie frequentis­simus est lapidis bezoardici usus; cu­jus (ut liberè loquar) nunquam evi­dentem ullum fructum conspexi; ve­runtamen usurpari facilè concedo, quod ex iis fit, quae si non juvent, nec etiam obsunt: quaeque exerceri à me­dico indulgebat Hippocr. Hier. Mercu­rialis. consult. 5. tom. 3.

Ut ingenuè dicam, dum Venetiis praxim exercerem, maximam lapidis [Page 341] bezoardici copiam consumpsi, nec e­gregiam operam sensi. Scio plurimos quibus exhibui, fuisse sanatos, sed non retuli in lapidem: Scriptores dicunt, quod eo sumpto sudor copiosus exci­tetur, post quem statim sublevantur. Ego tamen non vidi sudorem prorum­pentem: vel si apparebat, erat sudor imperfectus. itaque quantum ad me, abjeci omnem spem hujus lapidis in his febribus. Hercules Saxonia. lib. De Febribus. cap. 38.

Subsectio quinta. Pro Febre putrida maligna.

IN eam facilè sententiam descendo, ut quamprimum mittatur sanguis quamvis à nonnullis venae sectio in fe­bre maligna virium causa, veluti valde suspecta improbetur, habeo tamen ra­tiones quae id mihi semper persuase­runt.

Contra malignitatem ita pugnan­dum est.

℞. Margarit. alb. non persorat. C.C. usti, sem. citri mundati, an. ʒj. boli ar­men. orient. ℈ij. sacchar. albiss. ℥ss.M.F. pulvis subtilis cujus ʒj. bis in die detur in cibis.

Placet nunc confectionem quan­dam huic operi maximè opportunam longo usu à me comprobatam recense­re. Est autem hujusmodi.

℞. Bol. armen. or. ʒj. corall. rubr. ℈ij. macis ℈ss. rad. angelic. tor­mentill. fol. dictam. rec. an. gr. v. sem. citri mund. margarit. alb. an. ʒss. rad. Scorzoner. condit. ʒij. sacch. albiss. in aq. vel decocto Sonchi disso­lut. q.s. ut fiat confectio in rotulis ʒij. ponderis. quarum una singulis sex ho­ris jejuno ventriculo offeratur. prae­terquam enim quod venenosos illos halitus aut humores eadem contagio­ne infectos mirificè corrigere & extin­guere valent, temperatae admodum sunt, & ita omnibus humoribus indif­ferenter spiritui venenoso materiam praestantibus in omni aetate, tempera­mento, & anni constitutione necnon in utro (que) sexu maximè sunt accommoda­tae. delirio succurrendum est venaesecti­ne, vesicantibus, oxyrrhodino cucur­bitulis scapulis affixis, clysteriis, fricti­onibus & ligaturis dolorificis partium inferiorum: & somnum concilianti­bus. pro linguae ariditate, scabritie & si [...]i, lactucae & oxalidis folia aq. frigi­da madefacta ore contineantur; ne­que unquam gelida pro abluendo ore illi denegetur, vulgatissimum enim est veterum illud praeceptum, cave ne exsiccentur fauces aegri. in hunc u­sum efficacissimum est hoc condi­tum.

℞. Sem. citrull. sem. portulac. vi­rid. sem. papav. alb. an. ʒj. rad. li­quirit. tragacanth. an. ʒjss. cum mu­cagine sem. cyton. aq. rosac. extract. F. globuli in ore detinendi. Io. Zec­chius. consult. 47.

Pro potu sit decoctum C.C. veri cum hoc syr.

℞. Syr. acid. citri, ℥jss. rob. de ber­beris & de ribes, an. ℥j. sp. vitrioli gutt. vj.M. Ad fervorem restinguen­dum hunc julepum exhibui.

℞. Syr. acid. citri, è succo acetos. [Page 342] an. ℥ss. sal. prunell. ℈jss. aq. acetos. ℥ij. aq. cichor. endiv. an. ʒvj.M. non parum contulit tinctura rosar. ita prae­parata,

℞. Aq. endiv. lb j. aq. acetosell. ros. an. lb ss. fl. ros. rub. ℥ss. spirit. vitrioli ʒss. infunde tepidè in vase vitreo per horas x. colat. adde julep. rosat. ℥ij. de qua bis in die haustus of­feratur. ad refrigerium, roborandum, & malignitati resistendum valde ac­commodata. In febribus continuis & malignis primas tribuo aquae acetosel­lae quae & alterando, & malignitatem resistendo suo merito principatum ob­tinet. Augustinus Thornerus. lib. 1. ob­serv.

Subsectio sexta. Pro Febre maligna.

UNgula alcis summoperè in epi­lepsia commendata mirabilio­rem virtutem possidet, ut saepius nos experti sumus, contra venena & fe­bres malignas, eo modo sumpta quo lapide Bezoar utimur. Sudorem fa­cillimè movet. Nos exhibuimus in minutissimas partes lima reductam cum conserv. de acredine citri ad sep­tem granorum pondus, mirabilesque effectus in morbi malignitate supe­randa aegrotis peperit. Dominicus Pa­narolus. observ. 33. pentecoste. 3.

Vir quidam incidit in febrem ma­lignam quae ipsum ad convulsiones & delirium perduxit, cum summa pul­sus inaequalitate, unde brevi moritu­rus videbatur. Ex variis quae illi ex­hibita fuerunt, maximè profuit aqua theria [...]alis nostra in febris-pestilentis curatione descripta ad ℥iiij. exhibita cum bezoardici jovialis, gr. xij. à quibus sudor copiosus excitatus est, & aeger veluti miraculo liberatus. Laza­rus Riverius. obs. 66. cent. 4.

Compositio aquae theriacalis Riveri­anae talis est.

℞. Limones recentes & succulen­tos, numero xij. cortices & semina eximantur, succus exprimatur, eique adde cortices praedictos & semina. suc­ci scordii, lb iij. succi acetos. rutae caprariae, scabios. & card. ben. an. lb j. ras. C.C. ℥iiij. theriac. vet. ℥vj. cor­tices limonum in tenues laminas divi­dantur, semina contundantur, & her­bae quae minus habent succi inter con­tundendum fucco limonum irroren­tur. omniaque destillentur in B.M. hujus aquae detur ℥j. per se vel cum a­liis liquoribus permixta.

Matrona quaedam Sexagenaria fe­bre maligna laborabat, cum summa virium dejectione ex continuo alvi fluxu ad lienteriam tendente, & totius corporis refrigeratione singulis diebus recurrente, & per plures horas per­severante. Cum remedia ordinaria, quae pro febre maligna alvi fluxu· & corroboratione virium vulgo praescri­bi solent, sedulò ac continuò per bi­duum usurpata, nihil profuissent, & aegra in pejus rueret, ita ut die unde­cimo morti proxima ac veluti in agone constituta videretur, ad bezoardicum joviale tanquam alexipharmacum exi­mium, & potens diaphoreticum con­fugiendum esse censui; illius gr. xij. [Page 343] exhibul. ab eo tempore non amplius dejecit. perfrigerationes non redie­runt, & intra biduum febris expers suit, ac postmodum brevi convaluit. Lazarus Riverius. obs. 56. cent. 4.

Subsectio septima. Pro Febre maligna.

POst Monspelii obsidionem an. 1623. grassata est per plures menses fe­bris ad modum maligna, ex qua media ferè pars aegrotantium interibat. pe­culiariter verò quibuscunque parotides superveniebant. (quod circa nonum vel undecimum morbi diem solebat contingere) omnes interibant. cum autem plures hujufmodi vidissem, ne­que ullis alexipharmacis liberare potu­issem, cogitare coepi ideo censeri le­thales parotides, quod pars illa non sit capax recipere totam materiam morbificam, quae intus manens, in­terimit; & supplendum esse naturae opus. ac quanquam aegrotantes pul­fum haberent parvum & frequentissi­mum ac pene formicantem, ut in a­gone mortis versari viderentur, quae etiam brevi succedere solebat: atta­men hanc C. Celsi sententiam animo revolvens, multa scilicet in praecipiti periculo rectè fieri, quae aliàs essent omittenda, & satius esse anceps reme­dium in uno aut altero experiri, quam tot aegros certo exitio relinquere; sanguinis mission [...]m praescripsi parti­tis vicibus, propter virium imbecilli­tatem bis aut ter eodem die, & sequen­ti die purgationem. qua via omne quibus haec remedia administrata sunt, foeliciter evaserunt, neque ullus dein­ceps interiit. Lazarus Riverius. obs. 43. cent. 1.

Vocatus ad quendam febre maligna laborantem, praeter remedia ordina­ria & julepos cardiacos cum sale pru­nellae ter in die exhibendos hunc pul­verem praescribo.

℞. Salis prunellae, ℥ss. camphorae ʒss.M.F. pulvis. qui dividatur in quatuor partes, quarum unam capiat tertia quaque hora. noctu hunc pul­verem sumpsit, & manè multò meli­us habuit, jubeo iterari pulverem cum aliis remediis, & eodem die à praesentaneo vitae periculo liberatus est, & paucis postmodum diebus om­nino convaluit. Lazarus Riverius. obs. 18. cent. 2.

Aromatarius quidam viginti & quatuor annorum laboravit febre ma­ligna, ex qua tandem circa undeci­mum morbi diem incidit in delirium, & paucis postmodum diebus in motus tremulos & convulsivos nervorum, qui phrenitidi lethali supervenire so­lent per mensem ferè integrum deli­rium perseveravit, convulsiones verò per dies duodecim, tandem evasit post multorum remediorum usum. ea quae magis profuere, sunt sectio venae fron­tis, & julepi compositi ex aq. card. bened. ℥iiij. aq. theriac. ʒiij. bezoard. mineral. ℈ij. camphorae, gr. xij. qui quinquies fuere exhibiti. Lazarus Ri­verius. obs. 62. cent. 2.

Subsectio octava. Pro Febre maligna.

ANcilla quaedam febre maligna laborare coepit, quae eam ad deliria & convulsiones deduxit: quia paupercula erat, & parcebat sumpti­bus, paucis remediis curata est in se­quentem modum. Quater secta fuit vena, cucurbitulae pluries admotae hu­midae & siccae: pro potu utebatur decocto radicis acetosae, in quo dissol­vebam bis in die salis prunellae, ʒj. spirit. sulphuris. gutt. xv. In juscu­lis sumebat frequenter bezoard. mine­ral. ℈j. die undecimo morbi exhibui spiritus fuliginis, ʒij. in aq. card. ben. & parum sudavit. die duodecimo exhibui ejusdem spiritus ʒiij. cum ea­dem aqua & copiosè sudavit, eodem­que die febris remissa est, deliria & motus convulsivi desierunt. & intra paucos dies postmodum convaluit. La­zarus Riverius. obs. 36. cent. 3.

Virgo quaedam viginti annos nata, correpta & febre maligna, quae eo usque processit non obstantibus reme­diis ordinariis, ut circa undecimum morbi diem in delirium & nervorum contractiones inciderit, quibus acce­debant interdum Leipopsychiae. in gravi illo periculo praeter epithemata & pullos columbinos, aliaque robo­rantia interna & externa, sequentia remedia praescripsi; quae in his affe­ctibus maximae solent esse efficaciae. nempe vesicatoria quinque cervici, brachiis, & femoribus admovenda; julepos ex aq. card. bened. ℥iij. aq. theriac. Bauderon, ʒiij. bezoard. mi­ner. ℈ij. camphorae, gr. vj. qui julepi per biduum usurpati fuere manè & serò. tum etiam praedictum bezoard. miner. exhibebatur in singulis jusculis ad ℈j. hisce remediis intra paucos dies, à gravi illo morbo liberata est. Laza­rus Riverius. obs▪ 73. cent. 2.

Mulier quaedam triginta annorum sese mihi curandam obtulit. laborabat febre maligna à duobus diebus, cum dolore capitis, inquietudinibus ferè continuis, sitique intensa, maculis quibusdam lividis circa pectus & dor­sum apparentibus. ter intra biduum sanguinem eduxi ad ℥viij. singulis vi­cibus. cumque interna omnia remedia adversaretur, ad externa animum con­tuli. quinto itaque morbi die cata­plasma ex cochleis cum suis testis con­tusis, stupisque superpositis utrique pedi circa plantas applicandum curavi. admotum est hoc remedium circa ho­ram tertiam pomeridianam, inclinan­te autem die, coepit aegra sentire do­lorem quendam molestum & grav [...]m in utroque femore & tibia, qui ad mediam usque noctem duravit, ea saevitia, ut aegra de removendo cata­plasmate perpetuò cogitaret. Media autem nocte sudor totum corpus inva­sit, tanto foetore, ut illum sustinere vix posset, mutato indusio, amota sunt è pedibus cataplasmata tetrum a­deo odorem exhalantia, ut astantes fermè inficeret. manè aegram ala [...]rem invenio, febre, aliisque symptomatis valde imminutis, & brevi post omnino convaluit. Io. Martinus. obs. 8.

Subsectio nona. Pro Febre purpurata.

VOcatus ad invisendum virum quendam febre continua labo­rantem ab octo diebus, in quorum spatio ter ipsi vena secta fuerat, & purgans medicamentum semel exhi­bitum, ex praescripto medici ordinarii; invenio pulsum valde frequentem & inaequalem, unde suspicor febrem esse malignam, simulque eum detegi jubeo, & totum corpus invenio exanthema­tis purpureis refertum. urinae erant satis laudabiles concoctionis rudi­menta quaedam ostentantes. Praescrip­simus cucurbitulas multas secundum spinae longitudinem applicandas, tum siccas, tum humidas, epithemata, in­unctiones ex oleo scorpion. Mathioli, confectionem de hyacintho in jusculis, & julepos refrigerantes cum cardiacis. pro potu utebatur ptisana vulgari, in quam nodulus C.C. mergebatur. haec remedia continuavit usque ad undeci­mum morbi diem, cum tamen omnia in pejus ruerent, aegerque delirio, & convulsionibus correptus fuerit. dicto die undecimo leviter sudavit sine fru­ctu. Delirium cum stupore quodam conjunctum erat: ideo vesicatorium cervici admotum est, & cucurbitulae continuatae partibus inferioribus.

Julepi sequentes praescripti sunt.

℞. Hord. integri, p.j. rad. bugl. ℥ij. fol. borrag. pimpinell. scord. an. Mj. sem. citri, acetof. an. ℥ss. tama­rind. ℥ij. fl. borrag. bugl. ros. rub. an. p.j. dictamn. cretic. p.ss.F. decoctio in aq. lb vij. ad tertiae partis consump­tionem. in colat. dissolv. sacch. alb. lb j.F. julep. de quo capiat ℥viij. manè & serò, addendo unicuique dosi salis prunellae, ʒj. spirit. vitrioli, ℈ss. Pro potu praescripta fuit tinctura ros. in jusculis, pulv. ex margarit. corall. ras. ebor. C.C. & lap. bezoard. at postre­mis diebus instante decimo quarto die, cum omnia in pejus ruerent, loco pul­veris illius, substitui bezoardicum mi­nerale purum, cujus ℈j. sumebat in singulis jusculis. Cum verò circa ves­peram, febris, delirium, & convul­sio plurimùm intendi consuevissent; duabus horis ante exacerbationem hunc pulverem exhibuimus.

℞. Salis prunellae. ʒss. bezoard. miner. ℈j. camphorae, gr. vj.M. capiat cum aq. card. ben. & exinde melius habuit. decimo sexto die cum appareret concoctio in urinis, medi­camentum catharticum exhibitum est ex senae ʒij. rhei, ʒjss. in decocto refrigerante infusis. addendo colaturae mannae, & syr. rosac. an. ℥j. quo blandè purgatus est. eodem die pu­stulae quamplurimae animadversae sunt instar variolarum ad suppurationem tendentes, magno quidem numero circa vesicatorium, tum sparsae per dorsum, lumbos, & nates. die se­quenti praedictae pustulae majori ex parte ruptae apparuerunt, & ad exsic­cationem tendentes. verum in parte anteriore circa hypochondria & pectus pustulae perexiguae, pellucidae, & di­aphanae, humore seroso refertae, infi­nito propemodum numero prodiere. [Page 346] febris valde remissa, & delirium valde imminutum. decimo octavo somnus multus fuit, & ferè continuus diu no­ctuque usque ad diem vicesimum. pur­gatus est iterum die vicesimo secundo, & postea febris omnino desiit, ac pau­cis postmodum di [...]bus perfectè conva­luit. Lazarus Riverius. observ. 21. cent. 1.

Raphanus quia magnam vim habet attrahendi malignitatem materiae, uti­le est scobem ejus pedibus sale & aceto prius mundatis alligare. idem etiam occipitio apponi potest, si vehemens capitis dolor adsit. Io. Crato. consil. 16. lib. 3.

Subsectio decima. Pro Febre maligna.

CIrca potum hoc annotandum, vini usum in hac febre aliquando esse proficuum, utpote insigne cardiacum, & malignae qualitati maximè adver­sum.

Inter revulsoria remedia meritò re­feruntur frictiones partium extrema­rum cum linteo asperiori frequenter repe [...]tae. Sed praecipuè commenda­tur illa, quae fit in to [...]o corpore cum linimento Aetii, quod in hunc modum componitur.

℞. Ol. amygd. d. & aq. fontis, an. ℥iij. salis nitri, ʒij. bulliant ad aquae consumptionem, & manibus hoc oleo inunctis perfricetur calidè totum cor­pus manè & serò. Hoc linimentum cutis poros aperit, ut natura commo­dius vapores venenatos ad eam trans­mittere valeat.

In maxima virium imbecillitate potiones merè cardiacae componi po­terunt in hunc modum.

℞. Aq. naph. & rosar. an. ℥jss. confect. alker. ʒj. syr. de pomis, ℥j. succi limon. ʒiij.F. potio.

Si Febris non sit intensa, aq. cinnam. ad ʒj. vel ʒiij. addi poterit, & inter­dum ambra grisea ad gr. v. vel viij.

Emulsiones parari poterunt sic.

R. Amygd. d. excortic. ℥j. sem. melon. cucurbitae, napi, citri, & card. ben. an. ʒij. contundantur in mortario, marmor. sensim affundendo decoct. ju­lepi sequentis, lb jss. syr. de limon. ℥iij. salis prunellae, ʒiij.F. emulsio pro tribus dosibus, bis aut ter in die sumen­dis.

Haec julepi forma in febris initio convenire poterit.

℞. Rad. acetos. bugloss. tormentill. an. ℥j. fol. endiv. cichor. acetos. pim­pinell. an. Mj. tamarind. ℥j. coquan­tur ad lb j. in colat. dissolv. syr. de li­mon. & granat. an. ℥jss.F. julep. pro tribus dosibus bis in die sumendis: addendo unicuique dosi confect. de hy­acinth. ʒj. lapid. bezoard. gr. vj. & spiritus sulphur. q.s. ad gratam aci­dit.

Medici Mouspelienses utuntur in hac febre tanquam ale [...]ipharmaco utilissi­mo, nulla calefaciendi vi praedito, tro­chiscis viperinis, eosque exhibent à ℈j. ad ʒss. cum aquis cordi [...]libus vel julepis. U [...]ilis etiam hic est radix quam contrayervam nominant. cujus [Page 347] ℈j. vel ʒss. exhiberi potest in pulve­rem redacta cum aq. card. ben. Laza­rus Riverius. cap. 1. sect. 3. lib. 17. prax. med.

Servus cujusdam Archiepiscopi fe­bre petechiali laborans eo devenerat, ut nulla spe superstite, de vita esset conclamatum. ille vero mortis candi­datus, qui mori se intelligebat, misso ad Episcopum nuncio, supplex vini haustum expetit ante fatalem horam▪ quod illi ilico concessum fuit largiore quam expetierat, mensura. Post hau­stum vini rhenani in sudorem solutus, quievit, & judicata est cum salute fe­bris. Similia exempla plura apud nos memoriae occurrunt. Thomas Bar­tolinus. hist. 7. cent. 6.

Ego certè testari possum, me, cum extremè febre pestilenti decumberem, animique deliquia singulis momentis haberem, quatuorque dies & noctes absque omni somno habuissem, omnes­que astantes de mea salute desperarent, sex guttulis tincturae coralli cum de­coctione violarum ex cochleari propi­natis, extemplo & quasi miraculosè fuisse liberatum. quamprimùm enim ad duo cochlearia tincturae sumpse­ram, cordis spiritus ita recreari, & na­turae gratissimum quippiam accessisse, ac omnia praecordia subiisse sensi, ut ilico quasi luce depulsis tenebris, mor­bi vim, medicaminis efficacia, mani­festè abigi perciperem. Sudorem e nim & crisim (cujus tamen nulla in­dicia praecesserant) movebat, macu­lasque quamplurimas purpureas ad cu­tem pellebat. quibus sudore continuo deletis, brevi pristinam valetudinem recuperabam. Anselmus Boetius. lib. 2. De Lapid. & Gemmis. cap. 154.

Subsectio undecima Pro Febre continua in puerulo octodecim mensium, cui a secto Linguae fraeno Sanguis in ven­triculum effluxit, ibique pu­trescens, Febrem excitaverit cum saevissimis Symptoma­tis.

QUam primùm vomitus provoce­tur cum ℥iij. ol. amygd. d. ut putridus in ventriculo contentus san­guis evocari possit, mox à vomitu, Clysteriolus quam primum injiciatur ex jure pingui & saccharo, vel melle despumato, ut faeces, & ejusdem cor­rupti sanguinis reliquiae ab intestinis detrahantur. Propinato vomitorio, sanguinis concreti purulentique nota­bilem copiam evomuit, adhaec unà cum rejecto clystere sanguinis corrupti grumos permultos excrevit. & sic statim remissa fuit febris: cessarunt (que) omnia symptomata, neque in poste­rum quicquam mali persensit. Sanguis in ventriculum fluxit, quod ab opere chirurgico, non statim pronum situave­rint infantem, ut ex ore potuerit pro­tinus profluere. Io. Zecchius. cons. 46. & append.

Subsectio duodecima. Pro Febre maligna cum vermi­bus in Muliere.

AB umbilico inuncto sequenti li­nimento, & pilulis deinde de­voratis, novem vermes ejecit, & sic praeter omnium spem sana evasit.

℞. Ol. ovor. lilior. fellis bubul. succi cepae assatae, butyri rec. an. ʒij.M.F. linimentum.

℞. Aloes succotrinae, ℈jss. spec. diatragac. frig. gr. v. cum syr. viol. F. pil. iij.

Sorbebat autem supra pilul. (ne a­loe febrilem calorem augeret) cochl. j. syr. de limon. Petrus Forestus. obs. 4. lib. 6. De Febribus malignis.

Subsectio decima tertia. Pro Febre publice grassante cum gutturis dolore molestissimo ex Catarrho pene fuffocan­te.

PLurimum profuit ad dolorem gut­turis gargarismus subsequens, quo in meipso usus sum tum in aliis, ita ut cum illo septies tantum gargarisas­sem, dolor ille subitò cessarit, simul & angustia pectoris miraculi in­star.

℞. Aq. plantag. lb j. aq. scabios. lb ss. fl. ros. rubr. p.j. fem. cydon. ʒj. bulliant leviter & colentur. adde di­amor. dianuc. an. ℥j. terrae sigill. verae pulver. ʒj.M. quo cum usus essem videbar quasi liberatus ab hoc malo, ita ut nocte subsequente opti­mè dormirem. Petrus Forestus. obs. 1. lib. 6.

Subsectio decima quarta. De Febre stata.

ARchitectus quidam singulis annis stato die, hoc est, quo natus fuerat, febre implicabatur, quae ex pu­trescente bile genita suum circuitum servans decimum quartum non trans­grediebatur diem, donec senio confe­ctus, & eadem ex more complicitus febre natali suo die vi morbi prostra­tus, naturae concessit. Antonius Bene­venius. cap. 84. lib. De abditis morborum & sanationum causis.

Subsectio decima quinta. Observatio circa lotium in Febri­bus acutis.

RAro evenit, ubi urinae nigrae minguntur, in febribus acutis, si alia adsint signa mala, ut evadant, ut accidit nostrae puellae, quae per to­tum morbi decursum lividam & ni­gram urinam mejebat. Sic & Philis­cus apud Hippoc▪ 1. epid. aegrot. 1. qui prope murum decumbebat, tertio die nigra minxit, & quarto urinae nigrae, & quinto. sexto demum die obiit. Si­lenus etiam aegrotus secundus, qui in Platamome prope Eualcidem habitabat, primo die urinam nigram minxit, ex [Page 349] alvo biliosa, sincera, spumosa, & multa effluxerunt. Secundo die se­cessus plures, tenuiores, spumosi, u­rinae nigrae, nox molesta, parum de­liravit. tertio omnia exacerbata, se­cessus tenues subnigri, urinae turbatae, subnigrae. Undecimo & hic quoque mortuus est. Sed hic notandum, u­rinam nigram tum praecipuè esse mali ominis, cum non semel sed saepius per totum morbi decursum se ostentet. Nam & Herephonti apud Hippocratem, cui urinae nigrae tenues in principio, cum post octavum melioris coloris es­sent, & parvam subsidentiam habe­rent, & nono sudaret, judicatus est morbus. idem pariter fuit exitus fe­bris uxoris Epicratis quae decumbebat prope Archegetem.

Cum igitur lotium in praedicendo tantam vim habeat, videndum nun­quid bonum sit aut malum. Petrus Forestus. Schol. obs. 6. lib. 2. De Feb. continuis.

Sectio sexta. De Febre intermittente.

IN Febre intermittente non minus intensa & violenta, durante sal­tem paroxysmo, adest sanguinis effer­vescentia, quam in continua. hoc ta­men illi prae continua, peculiare est, quod quaedam [...] seu intermis­sionis habeat tempora, quod quilibet paroxysmus à frigore aut r [...]gore ple­rumque incipiat, & in sudorem desi­nat, quod accessiones statis periodis, certisque temporum intervallis rede­ant, ut non sit automaton horologi­cum exactius. Effervescentia verò sanguinis hanc febrem constituens u­nicè dependet à succi nutricii assimila­tione, ipsius sanguinis vitio, praepedi­ta: Dum enim succus nutricius cum sanguine non assimulatur, licet ejus particulae velut heterogeneum quod­dam & non exactè congener in sangui­nis massa persistant, adhuc tamen cum eo sine tumultu aut perturbatione cir­culantur, donec iis ad turgescentiam cruoris massa saturatur; tum proti­nus ebullit illa & effervescentiam fe­bril [...]m concipit, qua vel subigitur, vel foras protruditur quod heterogeneum est: cujus consortio cum sanguis li­beratur, sequitur accessionis febrilis intermissio; postea demum à novo hujus succi supplemento novus induci­tur paroxysmus. Causa verò rigoris & frigoris, quae in paroxysmo hujus febris excitantur, haec videtur esse, ni­mirum succi nutricii in materiam ni­trosam & acetosam degeneris fluor & turgescentia, quo spiritus & calor suffusi obtunduntur (inde in toto corpore frigoris sensus percipitur) & corpora nervosa irritata in tremores cientur. Postea autem cum particu­lis hisce nitrosis aliqua ex parte in su­perficiem corporis protrusis, earum gravamine & oppressione sanguis non­nihil liberatur, spiritus vitales se recol­ligunt, & emicare incipiunt, & sic calor succedit intensissimus, qui usque persistit, donec materia ista fermenta­tiva penitus combusta, subacta & sub­tiliata [Page 350] sudore aut transpiratione insen­sili evaporet. quod verò statis tem­porum intervallis accessiones plerum (que) repetant, ratio talis reddi potest, quod nimirum aequalis succi nutritii portio sanguini in vasis confluo continuò ut plurimùm suppeditatur.

Franciseus Sylvius febrium omnium intermittentium causam esse putat, succum pancreaticum aliqua sui parte in uno pluribusve pancreatis ductibus lateralibus obstructis stagnantem, ac mora sua ibi acriorem factum, atque acrimonia ista acida per pituitam plus minusve viscidam & notatae obstructi­onis causam, via vi parata penetrantem ac in tenue intestinum effusum, vitio­samque ibi cum bile atque pituita ef­fervescentiam excitantem. Dividitur Febris intermittens in tertianam, quar­tanam & quotidianam. Tertiana est cujus paroxysmus tertio quoque die repetit, & si exquisita est, cum rigo­re vehementi incipit, cui succedit ca­lor acris & mordax, qui in sudorem exolvitur, atque intra duodecim ho­ras accessio finitur.

Causae ad hanc disponentes sunt temperamentum calidum & biliosum, aetas juvenilis, praefervida victus ratio, aeris constitutio calidior, vigiliae, cu­rae, irae, jejunia, exercitatio nimia. Febri tertianae interdum icterus super­venit, eamque solvit. Scribit Haly & vulgatissima docetur experientia in tertiana laborantibus, si ulcera aut pustulae in labiis & naribus erumpant, finem febris praesagire, est enim quae­dam veluti crisis. Alvi etiam fluxus tertianae superveniens, materia jam concocta, eam solvit. Quotidiana rursus est, cujus accessio quolibet die redire solet. ut plurimum nocturnis horis invadit, idque sine rigore, sed cum frigore tantum, aut levi horrore, calor deinde, transacto frigoris tem­pore, mitis est, ac minimè deurens, paroxysmus diutius protrahitur, & saepe horas octodecim aut vìginti solet durare. Quartana denique illa est quae paroxysmos habet quarto quoque die recurrentes. incipit cum oscitatio­ne, pandiculatione, & gravitate to­tius corporis, quam sequitur frigus, postmodum horror & rigor quo ossa confringi videntur; unde dolor qui à quartanariis percipitur, [...] no­minatur. Calor deinde succedit satis molestus, sed remissior quam in terti­ana. Sudor plerumque accessionem concludit. Febris haec longissima esse consuevit, & quae autumno incipit, ut plurimum tota hyeme perseverat, nec nisi accedente vere finitur. imò non­nullae ad annum unum vel plures ex­tenduntur. aestivae tamen breviores sunt: ad hanc febrem disponunt, tem­pus autumnale, loca maritima, aetas declinans, temperies melancholica, & quae ob malam victus rationem affe­ctioni hypochondriacae obnoxia est. Causa verò harum periodorum febres has constituentium ascribenda videtur diversae sanguinis constitutioni, qua nimirum à debita temperie in diathe­sin modo acrem, modo acidam aut au­steram pervertitur: quo diversa enim hujus dyscrasia succus alibilis recens advectus, plus aut minus à maturati­one desciscit, & in materiam citius [Page 351] aut tardius fermentescere aptam dege­nerat. Thomas Willis. lib. De Febri­bus.

Subsectio prima. Pro Febre tertiana exquisita.

IN principio mensis Iunii, cum tempus valde calidum esset, ac im­pensè circa aegros curandos ipse labo­rassem, vigiliis, curis, & solicitudine, plus aequo occupatus, in tertianam ve­ram & intermittentem lapsus sum. in paroxysmi principio & augmento à somno & potu abstinebam. die verò sequenti intermissionis post primum paroxysmum ter in die ex julepo se­quenti sumpsi.

℞. Fol. acetos. endiv. viol. lactuc. scariol. an. Mj. prunor. damasc. nu­mero xv. coq. in sero lactis pro ℥ix. col. adde syr. viol. ex multiplici infusione ros. de endiv. an. ℥j.M.F. julepus. eo alvus nonnihil solvebatur. Cibus erat panata vel pomum acidum coctum. po­tus cerevisia tenuis tempore intermissi­onis, tempore febris ptisana ex hordeo mundato & liquir. parata. post se­cundum paroxysmum die quietis hac leniente medicina usus sum.

℞. Flor. ny [...]phaeae, viol. borrag. an. p.j. prunor. damasch. numero xiij. tamarind. ℥ss. c [...]q. in sero la­ctis in colat. ℥iijss. dissolv. diaprun. simpl. cassiae rec. extract. syr. viol. an. ℥ss.M. inde habui sex sedes valde co­piosas ac bilios [...]s. Postea tertius redi­it paroxysmus adeo violentus, ut in statu delirarem. Die verò subsequen­te, nempe quieto, cum urina aliquo modo tincta spectaretur, & crassior, ex basilica brachii dextri ℥iiij. sangui­nis extraxi: sed adeo inde debilita­bar, ut quasi syncopen futuram prae­sentirem, nisi Chirurgo im perassem, ut ilico venam constringeret. at mo­dico vino rhenano sumpto deliquium animi intercipiebam, ut non fuerim syncopen passus. Alteratio tamen il­la adeo profuit. ut postea non ampli­us paroxysmum habuerim. Petrus Fo­restus. obs. 2. lib. 3. De Febre intermit­tente.

Virum quendam febre tertiana labo­rantem Dei auxilio & sequenti medici­na mox liberavi.

℞. decoct. card. bened ℥iij. extract. esul. ℈ij.M. pro haustu, quo multa biliosa phlegmate permixta egessit: per sequentes novem dies in aurora & longè ante paroxysmum accepit decocti sequentis ℥vj. calidè & in lecto stragulis benè contectus sudo­res graveolentes & acres emisit; ac eo penitus remisit febris, sanusque evasit decem dierum spatio. Est au­tem decoctum tale.

℞. Fl. centaur. min. M.iij. coq. in aq. q.s. ad dimidias. Martinus Rulan­dus. cur. 97. cent. 1.

Subsectio secunda. Pro Febre Tertiana.

AD Generosum quendam febre tertiana correptum vocatus, in hunc modum cur [...]tionem instituo. Primò longè à remisso paroxysmo ve­nam hepaticam pertundo. Sequenti­bus diebus sex horis ante paroxysmum jejunus assumebat aquam hanc fri­gidè.

℞. Aq. fontis, ℥vj. spirit. vitrioli, gutt. v. vel vj.M. ut F. potio aut aqua acetosa, quae dentes non contrahat in stuporem, per hujus primi potus effi­caciam & Dei potissimum misericor­diam febris arcebatur, atque ex toto quiescebat, nec unqum postea reverte­batur. verum nihilominus per sequen­tes tres dies febri dicatos aqua ista da­batur ante ut dixi accessionem. Marti­nus Rulandus. curat. 100. cent. 1.

Alium febre tertiana laborantem curavi in sequentem modum.

℞. Aq. bened. aq. fontis, an. ℥j. commixtas frigidè exhausit, atque suprà, & infra rectè multumque purgatus fuit. exhibui potionem hanc septem horis ante paroxysmum. se­quenti die secari jussi dextri lateris basilicam, & sanguinem ad decem uncias fluere. Interea supra pulsus manuum per octo dies ligavi sequens Epithema manè, quod per diem reti­nebat, noctu removebat. Est autem hoc.

℞. Rutae, Salviae, bursae pastoris, an. Mj. cum aceto rosac. contere­bantur in formam pultis, & adapta­bantur ad pulsus. post quae remedia, accessio febris ex toto recessit, nec in posterum rediit. cibus dabatur refri­gerans & humectans, sed rarò & par­cè. potui dabam decoctum hoc ad sa­tietatem quoties urgebat sitis.

℞. Cichor. Miij. rad. cichor. ℥iij. liquirit. ras. ℥ss. passul. corinthiac. ℥iij. coq. in aquae q.s. ad tertias. & sic om­ninò convaluit. Martinus Rulandus. curat. 94. cent. 2.

Subsectio tertia. Pro Febre Tertiana.

ALternis diebus febrili paroxysmo corripiebatur Puella Nobilis jam nubilis. Purgavi illam die quie­tis hoc pacto.

℞. Rad. cichor. dentis leonis, an. ℥j. rad. rhapont. ℥ss. absynth. cha­maedr. chamaepyt. an. ʒjss. fl. cordial. p.j. fol. sen. ℥j. sem. anis. ʒjss. in­fund. in aq. & vino. coque parum in duplici vase. colaturae denuo infunde rhab. ʒij. cinnamom. ʒj. expri­matur. bibat unam dosim, alteram tertio post die quo apyretosest. Cum non remitteret, jussi in principio pa­roxysmi aquam sequentem bibere.

℞. Aq. Cichor. cent. min. & gen­tian. an. ℥j.M. die febris elapso repe­tatur hujus aquae potus. pulsibus ap­plicari jussi in utroque carpo se­quens.

℞. Cortic. intern. nucis arboris, maceretur in aceto forti, & ligetur supra pulsus, unde nigra macula, & [Page 353] postea cutis excoriatio secuta. parox­ysmus post mitior fuit.

Jussi tertio aquam bibere, & pul­sibus sequens apponere.

℞. Fol. thlaspi, bursae pastoris, & plantag. an. q.s. contund. cum sale & aceto, & applicentur. vix bis hoc fa­cto, febris cessavit, ipsaque sana fa­cta est. Felix Platerus. observ. lib. 2. pag. 288.

Nobilis adolescens mense Martio fe­bre correptus, duobus diebus conti­nuis paroxysmum habuit, postea al­ternis diebus paroxysmos aliquot, qui horis nunc tribus, nunc quatuor anti­cipabant. purgatus fuit, postea vena secta, iterumque purgatus. caeterum cum non cessaret febris, eumque mise­rè affligeret, dedi illi ante paroxysmi adventum sequentem julepum.

℞. Aq. plantag. ℥ijss. syr. de pa­pav. ʒiij. bibat. Pulsibus applicet in carpo, & temporibus unguentum po­puleonis subactum cum telis aranea­rum. superveniente paroxysmo sta­tim sudor erupit, calorque longè mi­tior subsecutus· Postea denuo instan­te paroxysmo, haec duo remedia re­petii, addendo ad julepum aquam Nicotianae. Sudavit iterum mox ab initio, & vix frigus persensit. calor etiam mediocris fuit. postea tandem febris illum deseruit. Felix Platerus. observ. lib. 2. pag. 293.

Ob inordinatum thermarum usum, in febrem incidi tertianam intermit­tentem; sequenti die à secundo pa­roxysmo hausi ʒj tartar. vitriol. cum gr. ij. diagridii in aliquot cochlear. vi­ni absynthii. calidi, cujus operatione bilis evacuatio egregia est subsecuta. Cum autem propter plenitudinem mo­derandam sollicitus essem, die pa­roxysmi tertio venae sectionem insti­tui, idque cum successu, signis con­coctionis sese offerentibus: quam ob causam spem bonam de quarto parox­ysmo non futuro suscipiebam. Quid fit? Natura ab onere ulteriore libe­rata sub noctem diarrhaeam producit biliosam criticam, qua sanitati, Dei gratia, ab acuto morbo restituebar. Gregorius Horstius. obs. 10. lib. 1. De Febribus.

Subsectio quarta. Pro Febre tertiana.

OMnibus ad curationem paratis, & evacuationibus tam per san­guinis missionem quam per pharmaci­am adhibitis, quum semel in paroxys­mo (vigente ardentissima febre) ni­mia siti cruciaretur, me rogat, ut illi gelidam bibendam traderem, cui lu­bentissimè obtemperans ad satietatem usque concedo. à cujus potu multam flavam, citrinam, sive pallidam di­ctam bilem evomuit, & melius habuit, ita ut intra viginti dierum spatium sa­nitati fuerit restitutus Magnificus ille & liberalis vir, qui tunc pro hac cu­ratione mihi trecentos largitus est au­reos ducatos. Amatus Lusitanus. cu­rat. 3. cent. 1.

Pharmacopaeus quidam quinquage­narius laborabat febre tertiana inter­mittente. bis fuit purgatus, bis etiam phlebotomia celebrata. postea ante [Page 354] paroxysmum, sequens potiuncula ei exhibita est.

℞. Aq. cichor. ℥iij. salis absynthii, ʒss. spirit. sulph. gt. xij.M. ab hac potione accessio non rediit, sed per u­rinas plurimùm suit evacuatus. Laza­rus Riverius. cent. 1. obs. 20.

Studiosus medicinae post quinque accessiones febris tertianae, secta vena bis, & semel purgato corpore, sump­sit initio paroxysmi, aq. bened. ℥j. accessio fuit cohibita, tum etiam ope­ratio medicamenti per duas horas, postea vomuit quinquies aut sexies si­ne molestia, accessio brevior solito fu­it, & in fine illius purgatus est per al­vum pluribus vicibus, & omnino cu­ratus est. Lazarus Riverius. cent. 2. obs. 57.

Gratianopoli vocatus sum ad equi­tem quendam ordinis Divi Iohannis, sebre tertiana laborantem; erat tunc temporis in tertia accessione. prius ta­m [...]n quàm tres illae accessiones ordi­nem coepissent, per aliquot dies sine typo febricitaverat. praescripsi ad diem sequentem, qui erat intermissionis dies, calomelanos Turqueti ℈j. diagrid. gr. v. in forma pilul. quibus valde purgatus est; redeunte circa vesperam ciborum appetentia, qua prius desti­tutus fuerat. die verò accessionis sum­psit ante paroxysmum julepum se­quentem.

℞. Aq. cichor. ℥iij. sal. absynth. ʒss. spirit. sulph. ℈j.F. julepus. quem hausit duabus horis ante paroxys­mum, & corpore probè contecto sudavit copiosissimè, sicque à febre li­ber evasit. Lazarus Riverius. cent. 1. obs. 26.

Subsectio quinta. Pro Febre tertiana duplici.

COnsiliarius quidam annum agens 63. febre tertiana duplici labo­rabat à quinque septimanis, in qua­rum decursu multa remedia admini­strata fuerant ab alio medico; quater secta fuerat vena, pluries purgatus e­rat, & multi julepi aliaque remedia exhibita. morbus tamen in pejus ru­ebat, & accessiones graviores evade­bant, ita ut eo die quo ego vocatus sum, ipsum attonitum, & comatoso quodam stupore affectum invenerim, & adstantes de ipsius salute maximè dubitarent. tanta autem erat virium prostratio, ut nulli evacuationi locum esse censuerim. Primo igitur die quo ipsius curationi incumbere coepi, jule­pum sequentem exhibui hora una an­te accessionem.

℞. Aq. cichor. ℥iij. sal. absynth, ʒss. spirit. sulph. ℈j.M.F. julepus. Se­cundo die idem remedium iteratum est, hora etiam una ante accessionem. Tertio item die eadem hora sumpsit & accessio perexigua fuit. Quarto die manè sumpsit sequentem potio­nem.

℞. Sen. mund. ʒij. sal tartar. ʒss. spirit. sulphur. ℈ss. aq. cichor. ℥vj. infund. frigidè per noctem, & colaturam capiat cum regimine. pluries purgatus est cum eupho­ria. & eo die accessio non apparuit, neque deinceps, & ita perfectè curatus [Page 355] est. Lazarus Riverius. observ. 2. cent. 4.

Gravida quaedam septimestris cor­repta est febre tertiana duplici, quae per mensem eam afflixit; nulla appa­rente remissione, quod periculum non exiguum portendebat. Docet enim experientia quotidiana mulieres gravi­das, hujusmodi febribus laborantes, difficillimè curari, & non paucas ab­ortu interveniente de medio tolli. ter ipsi secta fuerat vena, purgans medi­camentum bis exhibitum, & multi julepi aperientes & refrigerantes pro­pinati, tandem venae sectione hora ante paroxysmum celebrata, & ex­hibito immediatè ante venae sectio­nem, julepo ex decocto fl. chamaem. & crem. tartari parato, febris omnino sublata est; accessio enim quae post venae sectionem expectabatur, non comparuit, neque deinceps. La­zarus Riverius. observ. 72. cent. 4.

Patronus quidam Sexagenarius, febre tertiana laborans, post usualia remedia tandem curatus est secta hora una ante paroxysmum vena, praemisso decocto chamaem. & cre­mor. tartar. & admotione carpis emplastri Strobelbergeri. Lazarus Ri­verius. obs. 12. cent. 4.

Subsectio sexta. Pro Febre tertiana.

A Spiritu sulphuris cum aqua ex­hibito, copiosè sudor provoca­tur, quod multis experimentis nobis innotescit, qui plures tertianas febres curatas vidimus eodem remedio in summo accessionis aestu, & urgente siti exhibito, unde copiosi sudores provocabantur, à quibus non solum paroxysmus, sed etiam totus morbus integrè solvebatur. Hac dosi exhi­beo.

℞. Aq. frigid. lb j. spirit. sulph. gt. xx.M. Lazarus Riverius. obs. 19. cent. 1.

Retunt mihi D. Chomel. se omnes propemodum tertianas curare solitum, exhibendo per horam ante accessio­nem bonum haustum decocti chamae­mell. & cremor. tartar. & statim ab assumpto remedio sanguinem detra­hendo. Si non sit ad manus decoctum, aquae frigidae cyathum exhibet; & idem fere succedit effectus. putat aquam illam assumptam per phleboto­miam ad venas rapi, & materiam e­bullitioni proximam diluere, unde accessio impeditur. Franciscus Chomel. obs. 3.

Vir quidam febre tertiana notha correptus est, quae cum per mensem perseverasset, sumpsit meo consilio vomitorium ex ʒj. salis vitri­oli in aqua dissoluti, à quo ter aut qu ater excitatus suit vomitus, nec fe­bris [Page 356] amplius apparuit. Simeon Iacoz. observ. 14.

Civis quidam Monspeliensis febre tertiana laborans, sumpsit aq. bened. ℥j. & à febre liberatus est. hujus eti­am medicamenti operatione latum lumbricum excrevit septem pedum longitudinem aequantem. Samuel For­mius. obs. 12.

Initio ducatur alvus ita.

℞. Elect. lenitiv. ʒvj. diacathol. ʒij. cum aq. cichor. F. haustus. de­in cum apyrexia adest modicè adima­tur sanguis si opus est. ac praepara ju­lapiis per triduum. mox purga rha­barbaro cum manna & syr. rosat. lax­at. Io. Heurnius. ad aphor. Hippocr. 59. sect. 4.

Maxima damna sibi adferre solent febricitantes, dum potant ineunte pa­roxysmo. usu mihi compertum est, inde plerumque ex febribus intermit­tentibus periculique expertibus, nasci continuas ac lethales febres. Io. Heur­nius. ad aphor. 62. sect. 7.

Ad inhibendum paroxysmum.

℞. Rad. gentian. ℥j. summit. cent. min. serpill. an. ʒiij. bulliant in vino. bibat haustum duabus aut tri­bus horis ante paroxysmum, in lecto maneat, & cooperiatur, ut sudet. Succus crudus herbae plantag. ad ℥iij. cum tertia parte circiter succi por­tul [...]c. dimidia ferè hora ante pa­roxysmi invasionem ebibitus ad eam sistendam prodest. vel pulvis hic mirè in omnibus febribus, uti & pe­stilentialibus commendatus.

℞. Sacch. cand. ʒiij. zinzib. ʒij. camphor. ʒj.F. pulvis. detur ʒj. cum aqua calida. alter.

℞. Pulv. cancror. fluviatil. cranii hominis, ras. ebor. an. ℈j. cinnam. ʒss. croci, ℈j.F. pulvis. detur ʒj. cum vino. exercitium si ita institua­tur, ut corpus ante invasionem pa­roxysmi incalescat & sudet. paroxys­mos diuturnarum febrium nonnun­quam sistit. hoc autem motu corporis eundo, equitando, currendo ante ad­ventum paroxysmi, donec corpus in­calescat, perficitur. panis etiam ma­ceratus aliquoties in aceto, & pulsibus applicatus prodest. Felix Platerus. prax. med. tom. 2. cap. 2. pag. 149, 150.

Perfamiliare remedium febris inter vulgus nostrum ex pipere percrebuit: quo cum successu usum magnum olim Selandiae Episcopum D. Io. Resenium seniorem accepimus, in ipsa accessione piper cum spiritu vini exhibent. vel absynthium in aceto coctum cum pau­co pipere tribus diebus continuis pro­pinant. quanquam malè multis cesse­rit, non paucis tamen profuit, sive quod vomitum provocarit, sive quod horrorem febrilem discusserit. Thomas Bartolinus. hist. 48. cent. 5.

Ad febrem tertianam intermitt [...]en­tem epidemiam sudorifera maximè profuere paroxismo instante cum a­lexipharmacis exhibita praemissis ex methodo praemittendis. Innotuit in horum censu virtus unicornu nostri Groenlandici, quod non solum ʒss. pondere cum aquis appropriatis ante paroxysmum exhibitum sudorem largum procuravit, sed· febrem ple­rumque extinxit, expertus id reme­dii [Page 357] novi genus sum magno successu in plurimis. Thom. Bartolinus. hist. 56. cent. 2.

Subsectio septima. Pro Febre tertiana.

PRo minorativo has pilulas de­di.

℞. Extract. pil. coch. ʒss. diagrid. praep. gr. iij. ol. anis. foenic. an. gt. ij. cum aq. cinnam. F. pi [...]. vij. degluti­vit involutas pulpa pomi sub cinerib. assi. & mediocriter inde d [...]posuit. Se­quenti die in ipsa accessione istud ex­pulsivum exhibui.

℞. Aq. cinnam. card. bened. an. ʒx.C.C. usti praep. ℈ij. confect. al­ker. ʒss. lapid. bezoard. gr. vj.M.F. haustus hydroticus. sudavit. & visus paroxysmus brevior. Sequens parox­ysmus multùm anticipavit. in limine ejus dedi cochlear. 2. hujus pulveris ex cerevis. calente.

℞. Salis absynth. gr. xvj. pulv. fol. centaur. min. ʒijss. sacchar. alb. ℥iss.M.F. pulvis.

Pro potu ordinario utatur hoc de­cocto.

℞. C.C. usti & praep. ℥ij. coq. in lb vj. aq. fontis. deinde impone in cantharo cinnam. el. & fracti, & s [...]cch. albiss. an. q.s. superaffundatur decoctum effervescens, & sinatur sponte sua refrigerari. paroxysmus rursus anticipavit, sed mitior fuit. exhibui iterum dosin pulveris supra­scripti, & pulsibus hoc sequens un­guentum applicavi.

℞. Ung. popul. ℥ij. tel. aranear. ʒijss. opii thebaic. aceto solut. gr. iiij. ol. foenic. gt. ij.M. fiat unguentum. paroxysmus non reversus est. Ad re­liquias febris discutiendas, unica vice illum purgavi, ita.

℞. Elect. diacydon. lucid. laxat. ʒjss. exhibe. habuit aliquot sedes, be­nè tulit, & ad pristinam sanitatem rediit. Petrus Lotichius. obs. 1. cap. 5. lib. 1.

Alteri, paroxysmi leve quoddam praeludium sentienti dedi ʒss. sequen­tis pulveris mei antifebritici.

℞. Pulv. fl. & fol. cent. min. ʒij.C.C. usti praep. ʒjss. sal. absynth. card. bened. cent. min. an. ℈j. manus Chr. perlat. ʒij.M.F. pulvis. ante sequentem paroxysmum ita acce­pit.

℞. Pulv. antifebritici suprascripti, ʒj. syr. de papav. ʒiij. cum vino albo, q.s.F. haustulus.

Abinde sudore copiosè insecuto pla­cidè dormivit, & sese liberatum prae­dicavit. illo pulvere contra quascunque intermittentes febres foeliciter hacte­nus utor. Io. Petrus Lotichius. obs. 2. cap. 6. lib. 4.

Vulgo exhibitur theriaca ad ʒj. cum vino albo ante accessionem tribus vicibus repetendo.

U [...]i theriacae caliditas timetur, sola primùm exhibetur, & desuper aquae plantag. Cyathus propinatur. hoc frequenter utebatur Varandeus prae­ceptor meus tanquam specifico, id ip­sum praestare potest vini hippocratici cyathus unus ante accessionem exhibi­tus, eoque remedio gratissimo multi [Page 358] curati sunt. In vulgari usu habetur, & saepe foeliciter succedit, potiuncula confecta ex aquis ros. plantag. & aq. vitae, singulis ad cochlearis mensuram, exhibenda ante accessionem.

Zecchius in frequenti usu habebat pilulas sequentes, quae ad aperiendas obstructiones, hepar roborandum, & viscerum dyscrasias tollendas sunt ef­ficacissimae.

℞. Trochisc. de rhabarb. de eupa­tor. & de absynth. an. ʒss. pulv. el. diarrhod. ℈j. cum syr. de absynth. F. massa pilul. de qua capiat ʒj. manè per triduum, superbibendo jusculum ex cichoraceis & capillaribus para­tum. In eundem finem maximè lau­datur à Montano decoctum cichor. & chamaedrios in jusculo, quod dicit es­se admirandum in febribus longis ab obstructione pendentibus. Lazarus Riverius. cap. 3. sect. 2. lib. 17. prax. med.

Multas tertianas intermittentes, tertia, secunda, imò prima exhibiti­one sequentis haustus, praecesso pur­gante, curavimus.

℞. Aq. card. ben. ℥ij. theriac. simpl. ʒij. sal. absynth. ʒss. spirit. salis armoniac. ℈ss. syr. papav. errat. ʒiij.M. pro hausiu. quo multùm su­darunt, & ut plurimùm prima vice febris recessit. Fredericus Deckers. no­tis ad cap. 3. lib. 3. prax. Barbetti­an.

Ad febres tertianas specificum est spiritus salis armoniac. cujus gutt. iij. usque ad vij. in aq. cent. min. vel ci­chor. horis quinque vel sex, ante pa­roxysmum sudoribus inde profluenti­b [...]s dantur. aqua item rad. imperato­riae pro specifico habetur, & fit hoc modo.

℞. Rad. Imperator. & vini gene­rosi, an. digerantur invicem in B.M. sub alembico coeco, postea destilla ex alembico per arenam in fine cavendo, ne Empyreuma redoleat. hujus exhibe patienti die quietis, & postero tribus horis ante paroxysmum, atque ita eti­am tertio die jejuno ventriculo cochl. j. ut sudores, si possit, moveat. rarò post specificum paroxysmus redit. Io. Hartmannus. prax. chimiatr.

Io. Heurnius in tertiana intermit­tente maximo cum successu hoc sem­per usus est.

℞. Nucem moschatam ustam adde tantum nucleorum persicorum, & a­mygd. amar. F. pulvis. cujus ʒj. su­matur cum vino, ante febrem. In no­tis ad cap. 11. lib. De Febribus. Io. Fernelii.

℞. Vini albi optimi haustum unum, bulliat ad dimidiae partis consumpti­onem, & sic hauriatur: multas tibi vomere faciet aquas. Sic multos ter­tiana febre laborantes curavi. Petrus Borellus. obs. 56. cent. 3.

In accessionibus, contra praeceptum Hippocratis, dare cibum oportet bilio­sis, quibus os ventriculi biliosis hu­moribus tentatur facilè, & exquisiti­oris sensus est, febribus syncopalibus laborantibus, morbo extenuatis, & fa­melicis & melancholicis: alioqui fa­cilè iis deficeret animus. Guil. Balloni­us. lib. 1. Epid. & ephem. pag. 62.

Subsectio octava. Pro Febre quartana.

EXhibentur per aliquot vices in au­rora ℥ij. aq. fl. chamaem. destilla­tae ex succo eorundem. haec aqua est praestantissima, vimque magnam ha­bet ad febres solvendas, ita ut jure merito dici possit febrifuga. aperit e­nim obstructiones, & ventriculum roborat. Alii pro secreto habent maxi­mo & experto exhibere ʒij. pulv. fol. betonic. in ovo. die accessionis horis quatuor ante illam, & ter aut quater repetunt aliis diebus: & certò in quartana inveterata mira praestat. Ro­dericus â Fonseca. tom. 1. consult. 65.

Henricus Vergerius Medicus Doctis­simus pro febre quartana propulsanda, aquam quandam vomitoriam ex ace­to & herba acetosa destillatam in ipsis accessionibus, videlicet, cyathum u­num propinabat, atque ita vomitum irritabat· ad idem malum utebatur e­tiam aqua rosac. ex pallidis rosis pro­vincialibus dictis destillata, quam & Amatus pro experimento indubitato pro quartana convenire tradit. cent. 2. curat. 97.

Quidam etiam recentiores Practici, in initio hujus febris vomitum provo­cant, & ante paroxysmum, vel initio paroxysmi: hujus remedii tanta vis est, modo rectè instituatur, ut multi hoc unico praesidio convaluerunt. Pe­trus Forestus. obs. 35. & Schol. lib. 3. De Feb. intermittent.

Quidam Gentianam experti sunt a­liquot diebus acceptam, quartana la­borantes mirabiliter juvasse, Christo­pharus Guarinonius. consult. 270.

Empiricum Parisiensem plurimos quartanarios decocto radic. lappae maj. ex vino albo, magno successu curare solitum, acc [...]pimus inter observatio­nes Celeberrimi Viri Pauli Marquardi Slegelii. nimirum eadem quartanae & luis venereae quandoque remedia ob­servantur. Sic illam cum tibiarum ulceribus hydrargyrofi curatam narrat Ballonius. lib. 2. epid. & ephem. pag. 131.

Hanc vero in Henrico tertio Gallia­rum Rege eodem decocto Bardanae à Petro Pena deletam testatur. Samuel Formius. obs. 41. Georgius Hieronymus Velsebius. obs. 4.

Decoctum Sarsaeparill. in sequentem modum paratum, ebibitum (praemis­sis tamen debitis evacuationibus) quartanas brevi curat, paucis diebus etiam cujuscunque speciei hydropem sanat.

℞. Salsaeparillae contusae & incisae ℥iij. Decoquantur in aq. lb xvj. cum se­nae ℥ss.F. Decoctio lento igne quous (que) absumantur lb iiij. tunc adde epithy­mi ℥ss. hermodactyl. contus. ℥ij. qui prius cum modico parati decocti dis­solvantur, & parumper insuper bul­liant. deinde amoveantur ab igne, vas optimè claudatur quousque deco­ctum frigescat, fiat colatura▪ qua u­tatur pro potu in prandio & coena, quantum aegro satis est. hoc deco­ctum ad vigesimum diem usque bi­bendum erit. hoc enim temporis spa­tio [Page 360] quartanas curat, & in diebus de­cem hydropem. Franciscus Arcaeus. cap. 8. lib. De Febrium curandarum Ra­tione.

Doctor Medicus certò affirmavit▪ vidisse se quendam quartanarium, cui in decursu febris ulcuscula apparue­runt maligna, consilio quorundam frictiones ex hydrargyro usurpantur. Sanantur ulcera, imò & febris ipsa quartana. Guil. Ballonius. lib. 2. E­pid. & ephem. pag. 158.

Hoc unum subjicere libet, quod ab amico ceu secretum quid accepi, & in multis casibus non inutile depre­hendi.

Sumatur cor leporis, & eo modo quo pulmo vulpis solet, praeparetur, postea in pulverem redactum, atque in tres aequales portiones divisum, tri­bus vicibus exhibeatur, hora una aut circiter ante invasionem, vino albo, aut alio convenienti liquore dissolu­tum. Vidi ego semel atque iterum post hujus amuleti assumptionem, fe­br [...]m deinceps non magis apparuisse, aut saltem paulatim evanuisse.

Verum hoc non statim ab initio mor­bi, sed ubi jam manifesta coctionis sig­na apparent, faciendum est. Petrus Monavius. ep. 62. lib. 5. consil. & epist. Cratonis & aliorum Medicor. à Scholt­zio editorum.

Subsectio nona. Pro Febre quartana.

QUoniam in hoc levissimum & se­curissimum experimentum inci­dimus, quod quisque experiri poterit, literis id mandare placuit, quod ita se habet. Cum frigore quartanarius tor­queri coeperit, cyathum stillatitiae aq. rosar. ebibat, quo multa & biliosa evomet, & sanus evadet. ita enim multis evenisse observavimus. proxi­mum est hic citare aliud contra quar­tanae ingens frigus remedium, quod ex Galeno habetur, & saepe à nobis in usu habitum, & pro vero compertum, grana v. vel vj. piperis integra deglu­tienda frigoris tempore aegrotanti cum pauculo vino generoso dabis, quo auxilio repetito, aeger bene habebit, ut nostro accedit aegrotanti, cui quar­tana post tres desiit paroxysmos. A­matus Lusitanus. cent. 2. curat. 97.

Postquam multa & varia medica­menta quae tum atram bilem, tum splenem respiciebant, daremus, tan­dem propinato pharmaco atram bilem respiciente die paroxysmi quatuor ho­ris ante accessionem, multa & nigra excrevit, ac liber à quartana eva­sit.

Hujus evacuationis die paroxysmi ratio assignatur talis, quia commotio­ne agitata materia facilior ad expulsi­onem redditur, quam divinus senex contemplatus, in quartana febre die paroxysmi pharmacum dare man­dat. lib. De Affectionibus. non longè [Page 361] à principio (si verò quartana appre­henderit, siquidem impurgatus fuerit, primum caput purgato, & interposi­tis tribus aut quatuor diebus pharma­cum sursum versus purgans dato in ip­sa apprehensione, & interpositis die­bus rursus aliud deorsum purgans da­to in ipsa apprehēsione) nos verò hodie hora paroxysmi vomitum proritamus, ac cum purgandi tempus instat die pa­roxysmi pharmacum damus, quibus multa & egregia consecuti sumus, adeo ut rarò quartanam incuratam hoc in­cedendi ordine dimiserimus. Amatus Lusitanus. curat. 4. cent. 1.

℞. Aq. fl. cent. min. & rad. gen­tian, an. ℥j. julep, rosat. ℥jss.M. bi­bat initio paroxysmi, & spinam dorsi oleo chamaem. & aneth. inungat. bis julepum exhibui quo fugata est fe­bris.

Alteri in principio paroxysmi hau­stum aq. tabacci exhibui, & valde profuit. Felix Platerus. observ. lib. 2. pag. 302, & 304.

Aliqui pro singulari remedio sin­gulis matutinis exhibent hanc aquam destillatam ad ℥ij. vel ℥iij.

℞. Aceti fortiss. lb iij. panis albi calentis adhuc detracta crusta lb j. pulv. pyrii ℥ij.M. & destillentur in B.M. Similiter laudant quidam & hanc.

℞. Aq. Meliss. lb ss. aq. vitae lb j. medull. ebuli lb ss.M. destillentur. dentur ℥ij. per dies aliquot manè aut serò. Felix Platerns. practic. tom. 2. cap. 2. pag. 138.

Subsectio decima. Pro Febre quartana.

SI alvus sit adstricta rectè adhibe­ri enemata humectantia ex deco­cto veronic. & card. bened. judico. ac verè affirmo, me magni nominis vi­rum solo usu enematum (cum alia re­media omnia aspernaretur) liberasse. Sed hoc fit in illis, qui initio paroxys­morum tormina ventris sentiunt. di­ligenter autem observandum est quae pars corporis in ipsa invasione laborare videatur, eaque diligenter fovenda, ut calor innatus (qui est omnium acti­num naturalium opifex) adjuvetur. Audivi haec à medico excellentissimo, qui quartana ferè confectus, ab Em­pirico isto modo est curatus. primùm parti quae initio paroxysmi assicieba­tur fomenta adhibebat, processu tem­poris, quod materiam educeret. Ex­istimabat autem Emplastrum quod ad­hibebat fuisse ex helleboro composi­tum. Nunc quid in plurimis rectum usu atque experientia compertum sig­nificabo. multis diebus quartana labo­rantibus solum decoctum raparum do. admonitus sum de hoc excellentissimi Medici Guainerii consilio, qui scripsit se Abbatem quendam foelicius rapis quam aliis medicamentis curasse. Sic autem exhibeo, mundandas ab exte­riore cortice, deinde decoquendas cu­ro, primum jus tempestivè abjicio, aliam aquam puram affundo, & do­nec diffluant rapae decoquo, exprimo succum accuratè, & addo butyrum [Page 362] recentissimum absque sale cum saccha­ro, si flatulentus est aeger, adjicio ca­ryophyllos leniter incisos. Matutinis horis do quinque nucleos persicos mundatos. in ista curatione persevero plerumque diebus quindecim. ante ac­cessionem decoquo in Vino Naccarino herbam illam quam Matthiolus appel­lat Clinopodium, & exhibeo. & ne quid in paroxysmo bibant veto. viri­bus omnibus rationibus consulo. vi­ctus rationem exactam non requiro. à lacticiniis tamen & piscibus abstinere jubeo· hoc modo servavi plurimos. Ubi valde contumax morbus est, in augmento paroxysmi, iis qui promptè evomunt aquam ros. tepidam exhibeo, & non solum arteriis in brachiis & pe­dibus, verum omnibus articulis radi­ces urticae contusas & cum aceto ma­ceratas adhibeo. Io. Crato. consil. 26. lib. 5.

Ubi emicuit natura, & cum urina non sit inflammata, purgetur Elect. Indo, & confect. Hamec. & altero die sumat ex aceto vel vino ʒj. hujus pul­veris.

℞. Zedoar. galang. zinzib. an. ʒj. sumat ante paroxysmum. quidam ip sa hora novilunii scindunt venam si­nistram salvatellam. Sed id non aga­tur die paroxysmi.

Thaddaeus ter ante ternos paroxys­mos draghmam dabat rad. Gentianae rec. ex malvatico vino frigidè. Io-Heurnius. ad aphor. Hippocrat. 25. S [...]ct. 2.

Vidi D [...]cem militum, qui cum diu quartana afflictus fuisset & emaciatus tandem concreti sanguinis magnam copiam per sedem deposuit, postridie obiit. Io. Heurnius. ad aphor. 23. sect. 4.

Communicavit mihi quidam amicus meus Medicinae Doctor singulare quoddam experimentum in quartana, quo se quam plurimos restituisse glori­abatur. estque hoc.

Accipe cor leporis ita praeparatum ut pulmo vulpis praeparari solet, postea dividatur in tres partes aequales, & patienti paulo ante paroxysmum, aut etiam in ipso paroxysmo cum vino de­tur. continuetur hoc tribus vicibus, ut dictum est. & paroxysmus prorsus evanescet. Petrus Monavius. Epist. 34. lib. 2. epist. Cratonis & aliorum Me­dicorum à Scholtzio editorum.

Si in febribus intermittentibus qui­buscunque apparente aliqua, etiamsi non perfecta, in urinis coctione, aegro ipso die paroxysmi medicamentum purgans dederis, ita ut effectum suum ante paroxysim invasionem compleat, (horis scil. quatuor aut quinque ante­quam paroxysmum adve [...]turum pu­tas) videbis febrem post illum pa­roxysmum non amplius reverti, sed prorsus tolli quasi incantatione qua­dam. Probavi jam saepius & in pluri­bus semper eventus respondi [...]. In tertianis post tertium aut qu [...]artum pa­roxysmum hoc facio. In quotidianis tardius▪ in quartanis tardissimè ac vix ante tricesimum diem. Petrus Mo­navius. ep. 37. lib. 2. Epist. & Consil. Cratonis & aliorum Med. &c.

Subsectio undecima. Pro Febre quartana.

ILli occurretur diligenti usu jusculi sequentis.

℞. Rad. borrag. ʒij. rad. cichor. cortic. cappar. an. ʒj. Incid. & coq. in jusculo gallinae juvenis macro. pro 2. dosibus. diebus quietis hora una ante prandium assumendo. repetantur octi­es herbae superius ordinatae. tempera­bit humorem melancholicum, obstru­ctiones jecoris & lienis reserabit. imò materiae formaeque febrili resistet egre­giè. Balthas Scheiderus. cons. 39. lib. 7. consil. Cratonis & aliorum à Scholtzio editorum.

℞. Pulv. sem Hyperic. ʒij. cineris Calvariae ʒj.M. pro tribus dosibus, u­surpandis 3. horis ante prandium cum aq. agrimoniae. Inungatur lien se­quenti oleo.

℞. Ol. Chamaem. & de cappar. an. ℥j.M. Io. Sigismundus. cons. 40. lib. 7. consil. Cratonis, &c.

Quidam ante triennium quartana laborabat diu, dicebatque mihi se mul­tis remediis usum esse, sed unum hoc profuisse, accepisse vinum sublimatum diligenter, quod aquam vitae appel­lant, & madefecisse petiam lineam, ac adveniente quartana, imposuisse ventriculo. hoc modo se eam depulsis­se. videtur mihi satis tuta esse medica­tio, praesertim in ventriculo frigido. Io. Crato. epist. ad Camerarium. lib. 5. cons. & epist. Cratonis, &c.

Consiliarius quidam à febre quar­tana liberatus est casu rarissimo. cum secta illi suisset vena, paul [...] post oc­clusum vulnus, & ligatum brachium, fluere coeperunt ex vulnere guttulae quaedam aquae limpidissimae quae fasci­am penetrabant & indusia saepe mu­tare cogebant. perseveravit ille fluxus per multos dies, donec febris quartana cessaverit. Notandum est illum post multos annos ex hydrope interiisse. Lazarus Riverius. obs. 70. cent. 3.

Aromatarius quidam febre quarta­na satis diuturna laborans, quae mul­tis adhibitis remediis non cesserat, miscuit cum ptisanae potus ordina­rii cyathis tribus mixtionem ex ambaro & moscho, quam pro con­ficiendis muscardinis paraverat sac­charo addito, in qua erant utri­usque gr. viij. & in calore acces­sionis ptisanam sumpsit in tres do­ses singulis vicibus agitando ne pulvis in fundo remaneret, unde copiosissimi sudores oborti sunt, qui moschum redolebant, & ille perfectè curatus est. Lazarus Rive­rius. obs. 35. cent. 4.

Subsectio duodecima. Pro Febre quartana.

MUltos quartana detentos curavi vomitibus; abstinentia cibi di­ebus accessionis, purgatione, inuncti one dorsi hora frigoris cum ol. scorp. & pinguedine anseris & gentianae succo.

Alios verò curavi succo rad verbas­ci in potu dato. Hieron. Cardanus. cu­rat. 24.

Aranea viva quam fieri potest mag­na inter duas testas nucis juglandis occlusa ac colligata, & collo appensa, & per quatuor dies gestata, specifica virtute à quartana liberare creditur. Similiter etiam Cantharides quatuor telis aranearum involutas & collo ap­pensas quartanam tollere proditum est. Urina patientis in paroxysmo emissa, & cum farinae q.s. subacta, & in massam redacta, & in clibano pa­nis modo cocta, si famelico cani, masculo quidam, si masculus est ae­ger, & foemellae si foemina projicia­tur, comedendaque praebeatur, idque ter aut quater reiteretur, patiens qui­dem liberabitur à febre, sed laborabit canis. novem item piperis grana inte­gra plures dies deglu [...]ita à quar [...]ana febre liberant. Franciscus Ioel pract. tom. 5. lib. 1. sect. 2.

Praemissis aliquoties alterantibus & catharticis ad eorum usum accedo quae à proprietate huic febri apponuntur, & putredini resistunt, qualia sunt Elixir. propriet. specificum febrile Crollii, gentiana, cent. min. theria­ca, arcanum duplicatum Minsichtii, radix China China, à ʒss. ad ʒij. in vino (quae nihil aliud esse videtur quam gentiana indica frutex, respectu no­strae herbae) & spirit. salis armoniaci admirandarum in hoc affectu virium. hac methodo plures à quartana Dei auxilio foeliciter à me sunt restituti. Wolfgangus Hoeferus. lib. 6. cap. 3. Hercul. Medic.

Plurimum commodi ex haemorrhoi­dibus apertis sperandum est.

Inter sudorifera imprimis commen­datur asarum, si folia cum radice in pulverem redigantur, & pulveris hu­jus ℈iiij. cum aliquot gran. piperis hora una ante paroxysmum cum vino generoso exhibeantur: aegerque in le­cto stragulis coopertus vomitum & su­dorem expectet. quin & finito pa­roxysmo plerumque alvus dejicitur. idque bis vel ter repetatur. Proposuit hoc medicamentum Pedemontanus. lib. 1. Secretorum.

Laudatur & hoc quod sequitur.

℞. Mithridat. ℈iiij. succi plantag. depurati ℥ij.M. detur ante accessio­nem.

Memini ante biennium hic civem quendam, cum toto autumno & hy­eme quartana laborasset, tandemque acutissimos in sinistra scapula dolores perciperet, mulieris cujusdam persua­su, ranunculam carpo applicasse, & pustula excitata, à febr [...] & dolore li­beratum [...]uisse. Daniel Sennerius. lib. 2. De Febrib. cap. 20.

Elucescentibus Pepasmi signis singu­lis hebdomadibus, duabus horis ante [Page 365] Paroxysmum sumat theriacam.

Sanguis emitti poterit, si homo succi plenus sit, ex brachio vel manu sinistra. Si is crassus & niger effluit, elabatur pro aegri viribus: sin tenuis ille fluxerit, ilico supprimatur; nam indicat crassum sanguinem solum circa hepar latere.

Aquae dulcis balneum huic febri u­tile est.

Trochiscis sequentibus unica exhibi­tione hyemis tempore multi à quarta­na liberati sunt.

℞. Sem rutae, petrosel. myrrh. the­riac. rec. an. ʒj. opii, ℈ss.F. trochisci parvi. dabis unum cum aqua ante pa­roxysmum. Prosunt etiam quotidia­nis. vinum fortissimum in quo deco­cta est agrimonia quartanam tollit. idem facit millefolium cum vino. Io. Heurnius. cap. 25. lib. De Febribus.

Ad cohibendum paroxysmum, ho­ra una ante illius invasionem, purgan­tia leviora utiliter exhibentur, quae sollicitando naturam potius, quam purgando, humores revellunt. eo nomine hoc praescribi potest.

℞. Sennae mundat. polipod. q. thy­mi, epithymi an. ʒj. fl. borrag. p.j.F. decoctio ad ℥iij. capiat hora una ante paroxysmum.

Quercetanus in pharmacopoea maxi­mè l [...]udat pilulas de Sagapeno, quarum unam tantum exhibet initio paroxys­mi, continuando ad aliquot dies; & pa [...]ò post inungendo spinam dorsi linimento composito ex theriaca, aqua vitae, & oleo laurino, vel de spica, ex hibendo duabus horis post pilul. devo­rationem jusculum cum rad. aperienti­bus. dictae autem spinae inunctiones ad rigorem leniendum utilissimae sunt. sunt enim in frequenti usu, quando rigor est vehemens, fiuntque non so­lum ex praedictis, sed etiam aliis quam plurimis medicamentis; ut oleo ane­thino, chamaem. irino, costino, ruta­ceo, de piperib. cum aqua vitae, theri­aca, caryophyllis, castoreo, sinapi, pipere, aliisque permixtis. Efficaci­us operantur haec linimenta, si hora una ante paroxysmum spina ad ignem inungatur; deinde aeger in lectum calidum deferatur▪ & lateres calentes vino perfusi odorifero, ac linteis in­voluti plantis pedum, volisque manu­um admoveantur.

His accedent fotus & linimenta hy­pochondriis adhibita, ad pravam vis­cerum diathesin corrigendam (quae novam continuò accessionibus mate­riam suppeditat) humoremque valde impactum emolliendum & attenuan­dum; quae in hunc modum praescribi poterunt.

℞. Rad. Alth. lilior. enul. camp. cortic. rad. cappar. & median. tama­risci, an. ℥j. fol. malv. althaeae, parietar. borrag. bugl. pimpinell. absynth. an. m.j. sem. lini & petrosel. an. ℥ss. [...] chamaem. melilot. aneth. an. p.j.F. decoctio in tribus partibus aquae & u­na vini albi sub finem additi, qua fo­veantur hypochondria, bis in die lon­gè à pastu.

℞. Unguenti de althaea, ℥jss. ol. lilior. alb. chamaem. rosac. & absynth▪ an. ℥ss.F. linimentum, applicandum post [...]otum.

Ac denique balneum aq. tepidae vel [Page 366] solius, vel in qua emollientia & tem­perantia bullierint, vel ex hordeo & amygdalis, ut vulgò fieri solet, ad hunc affectum expugnandum erit con­venientissimum. Siquidem viscerum intemperiem corrigit, atrae bilis sicci­tatem ac fervorem emendat, dura e­mollit, vias reserat & laxat, & cru­dos humores concoquit. quapropter frequens illius usus erit convenientis­simus Lazarus Riverius. cap. 5. sect. 2. lib. 17. prax. med.

Subsectio decima tertia. Pro Febre quartana.

ANno 1571. multi quartanarii de­cubuerunt; qui sine remediis derelicti sunt, omnes pene convalue­runt: quibus curiosè adhibita rmedia, ii fere interiere, praesertim si macilen­ti biliosique forent, ut febres istae po­tius à bile essent usta quam à faece san­guinis. Sic cum quartanis agendum mitissimè, ne officiosa sedulitas plus ob­sit quam prosit. Guil. Ballonius. lib. 1. epid. & ephem.

In quartana & tertiana intermit­tente.

℞. Salis absynth. card. bened. an. gr. xv. tartar. vitriol. gr. vj. sacchar. perlat. ʒss.M.F. pulvis immediatè ante paroxysmum assumendus. cortex Indicus China China dictus multos curavit, sed nec tam tutò, nec tam citò, nec tam jucundè quam supra dicta salia; interim magno constat pretio. Paulus Barbette. cap. 3. lib. 3. prax. med.

Nuperis annis in Europam delatus est cortex arboris Peruvianae, cujus pulvis ad febres quartanas & tertianas efficacissimus depraedicatur. cortex hic vocatur China China, seu China febris, colore est ferrugineo, sopore a­maro, à Gentiana non valde dissimi­lis. hoc modo in usum vocatur. Su­muntur ʒij. subtilissimae tritae & per cribrum pollinarium trajiciuntur tri­bus circiter horis ante paroxysmum infunduntur in phiala vini albi gene­rosissimi & ingruente febrili horrore, universa dosis praeparata assumitur, & aeger lecto committitur. proficuum hujus pulveris usum experta sunt Ro­mae aliquot hominum millia. rarò eve­nit, ut post iteratam sumptionem per­fecta valetudo non obtineatur. Secus si contingat, tertio exhibeatur, ut firma deinde & longa sanitas sequa­tur. quod recidiva subsequatur cras­fioribus pulveris partibus Antimus Co­nygius in defensione ejusdem c. 8. im­putat, quae à subtilioribus segregandae sunt, ut sola pulveris virtus sine vitio exhibeatur. ut autem segregentur, quum altè & arctè insint, longa ma­ceratione opus esse, 40. scil. vel 50. ho­rarum, expresso deinde per telam laxi­orem diluto, pulverem in diluto ita exhibitum justa mensura ʒij. sed ma­jore vi & nisu expresso febrem fugare citra ullum recidivae periculum ipse Conygius expertus est; monet idem per destillationem ex eodem pulvere liquorem parari posse qui eadem vi polleat, & longè facilius sumatur. Thom. Bartolinus. histo. 50. cent. 5.

Non ita pridem invisebam Genero­sum [Page 367] quendam pessimè per aliquot menses à febre quartana tractatum, quae cum elusisset omnes etiam prae­stantissimorum medicorum conatus, author illi tandem fui, ut corticem Peruvianum in usum vocaret, cujus tam mirandos effectus saepius observavi. non repugnante candido & doctissi­mo suo Medico ordinario, bis ejus pulverem ex vino, ut fieri solet, as­sumpsit, tanto quidem cum successu, (licet in hyeme essemus tempestate anni omnium minimè favente) ut per primam dosim paroxysmus multùm imminutus, per secundam penitus ab­latus fuerit. Honoratiss. D. Robertus Boyle, in aureo suo tractatu De utilita­te Naturalis Philosophiae. part. 2. sect. 3.

Si credendum erit magno Digbaeo ▪ culpandus potius Medicus quam No­bilis haec Medicina, fi post ejus exhi­bitionem unquam revertatur febris. nam cum illum confulerem super hac re, sanctè mihi asseveravit, ex trigin­ta aut eo circiter quartana detentis, quos hoc solo remedio curavit, ne vel duos relapsos fuisse. idem ibidem. part. 1. sect. 2.

Usus pulveris corticis Peruvianae hunc morbum certissimè curare per­hibetur, cujus virtus seu operatio fine quavis evacuatione solummodo in hoc consistit, quod paroxysmos febriles ingruentes inhibeat. vulgaris exhi bendi modus est, ut hujus in pulverem triti ʒij. vino aut tenui aut generoso in vase cooperto per duas horas in­fundantur, ac dein ingruente paroxys­mo, aeg [...]oto intra lectum composito, liquor cum pulvere propinetur. Haec potio non ra [...]ò accessionem imminen­tem tollit, saepe tamen istac solito more habita, proximè succedentem praecavet. utcunque sive prima, sive secunda aut tertia puriodo paroxysmus inhibetur, atque morbus curari visus sit, intra viginti aut triginta dies sae­pissimè redire solet. Dein pulvere hoc rursus exhibito, pro temporis circiter ejusdem spatio, morbi insul­tus denuò protelatur: atque hoc ritu novi plures quartana laborantes, toto autumno & hy [...]me accessiones febril [...]s tantum rariores pertulisse, hostemque ita in praecinctu detinuisse, donec ve­re ineunte, tempestatis anni, & alius pharmaciae ope, sanguinis diathesis in melius alteretur, adeoque affectus iste sensim evanesceret: qui hac ratione crebras inducias quartanae procura­bant, alacres & vividi ad negotia quaevis expediti degebant, cum secus enerves & pallidi in languorem & vi­tiosum corporis habitum redigerentur. vix unus è centum hoc remedium in­cassum tentavit. imò si in dimidia aut minore quantitate, scil. ad ʒj. aut ʒss. pondus sumatur, accessiones saepissimè tollit. non tantum in febre quartana, verum in aliis intermittentium specie­bus cum fructu adhibetur. vulgò prae­cipitur, ut hujus usui purgatio lenis praemittatur, at in quibusdam valde imbecillis & lecto affixis sine praevia pharmacia, hic pulvis solitariè sump­ [...]s eff [...]ctus laudabiles proc [...]ravit. Tho. Willis. c [...]p. 6. De Febribus.

Viscus oxyacantho innatus pulveri­satus, & vino albo aut Hispanico infu­sus, [Page 368] & duabus ante paroxysmum horis exhibitus, dosi subinde repetita, si o­pus fuerit, febrem quartanam non ra­rò fugat & perfectè sanat. Io. Raius. Catalog. Plantar. Angl.

Subsectio decima quarta. Pro Febre quotidiana.

AFfinis quidam meus gratis innu­meros febricitantes febre quoti­diana & tertiana detentos pericarpio sequenti curavit; quosdam prima vi­ce, alios secunda, pertinaces tertia. Re­medium tale est. Novem Pentaphylli folia radicitus colligit, postea incipi­ente paroxysmo, arteriae brachii dex­tri tria folia cum sale, superque his tria alia folia cum sale, rursusque de­super alia tria folia cum salis pugillo in medio foliorum imponit. & sic mille ad minus febre detentos curavit. mul­tique etiam quartana detenti quatuor folia eodem pacto imponendo curati sunt. Petrus Borellus. observ. 32 cent. 1.

Malo non cedente ad Generosum aliquod auxilium consugiendum est. quale est hoc.

℞. Lign. guaiac. ʒij. lign. visc. quern. ʒj. lign. sassafr. ℈j. insund. om­nia horis duodecim in juris pulli gal­lin. lb j. deinde bulliant ad consumpti­onem tertiae partis sub finèm adden­do cichor. beton. & menth. viridis an. folia duo. colaturae ℥vij. dentur horis quinque ante prandium per dies ali­quot continuos. Io. Zecchius. consult. 22.

Ad digestionem humorum pituito­sorum ordinatum hoc claretum.

℞. Aq. cichor. absynth. foenic. an. ℥iij. syr. de cichor. cum rheo ℥jss. syr. de quinque rad. ℥j. de granat. acid. ʒvj. crem tartar. ʒss. spirit. vitriol. gutt. vj. aromatizetur cum spec. di­arrhod. abbat. ℈ij. cinnamom. el. ℈j.M.F. julepus instar clareti. pro tribus vel quatuor dosibus matutinis & ves­pertinis. paroxysmus anticipavit & fuit paulo brevior ex usu clareti quod continuabat. Sequenti die ex hac po­tiuncula purgante ter vomuit, & per inferiorem gutturem copiosè evacua­vit.

℞. Gummi gutt. gr. viij. tartar. vitriol. gr. vj. spirit. vitriol. gt. ij. aq. cinnam. ℥j.M.F. haustulus. Postea sequens expulsivum in accessione fe­bris accepit.

℞. Aq. card. bened. cent. min. an. ℥j. aq. cinnamom. ʒj. syr. de papav. ʒiij. sal. absynth. gr. viij. pulv. fol. cent. min. ʒss. spirit. vitriol. gt. iiij.M. diligenter. F. haustulus. Paroxys­mus vix tres horas duravit. horum usu continuato intra paucos dies à fe­bre immunis evasit. Io. Petrus Loti­chius. obs. 2. cap. 4. lib. 1.

Curatur ferè haec febris ut tertiana, diuturna & notha; ita tamen ut inter praeparantia humores, & obstructio­nes aperientia, seligantur ea, quae ma­jorem attenuandi & incidendi vim ob­tinent. tum etiam in hac febre pecu­liaris ventriculi ratio habenda est, qui plerumque graviter laborat; ideoque roborantibus tam internis quam ex­ternis reficiendus est. Imprimis au­tem [Page 369] maximè conducit Cataplasma se­quens.

℞. Absynth. & menth. virid. an. lb j. crustae panis assatae & in aceto rosac. insus. lb ss. pulp. cydonior. vel cydoniati cum melle confecti ℥ij. mastich. ℥ss. macis & nuc. mosch. an. ʒij. omnia pistentur fortissimè cum oleo cydoneor. F. cataplasma, quod calidè applicetur ventriculo ante pa­roxysmum.

Zacutus Lusitanus duo remedia proponit, quibus se febres pituitosas contumacillimas expugnasse gloria­tur. unum est decoctum chamaem. in hunc modum compositum.

℞. Fl. chamaem. p.iij. comar. absynth. pont. p.ij. coq. in aq. lb iij. ad mediae partis consumptionem co­laturae adde sacchar. alb. ℥iiij. capi­at manè singulis diebus ℥v. vel vj.

Alterum est decoctum Chinae & Guaiaci ad 25 dies exhibitum. Laza­rus Riverius. cap. 4. sect. 2. lib. 17. prax. med.

Duobus abhinc annis febre quoti­diana violenta laborabam, à qua libe­ratus sum carpis applicando sequens.

℞. Salis marini, lupul. anglic. an. M.ij. passul. corinthiac. ℥iiij. probè misceantur & contundantur. D. Ro­bert. Boyle, lib. De utilitate Natural. Philosoph. cap. 10. sect. 5. part. 2.

Sectio septima. De Febre Hectica.

FEbris Hectica, id est, habitualis vel in habitum conversa febris, est calor praeter naturam in cordis substantia solidisque partibus ardens & haerens, easque absumens, arefa­ciens, & ad extremam macilentiam totum corpus deducens, tres ejus constituuntur gradus. Primus est cum rorida humiditas abs [...]mitur & exsiccatur: Secundus, cum carnosa & adiposa substantia depopulatur & perit, in eo est evidens corporis ex­tenuatio. Tertius, cum fibrosa & membranosa substantia colliquatur, corpusque ita marcescit, ut facies suc­cedat Hippocratica, & ossa pellibus tantum circumtecta appareant. hic verus est marcor & hectica [...] nominata, quae & immedicabi­lis existit. Causae hecticae internae sunt febres ardentes & diuturnae, he­patis item; ventriculi, pulmonis, renum, aliorumque viscerum diutur­nae inflammationes & ulcera. Ad externas referuntur quaecunque reli­quas febres generare possunt, dum­modo tales sint, quae vel plurimùm humidae substantiae in membris solidis absumere, vel maximum & diutur­num calorem excitare, vel utrumque praestare aptae natae sunt· ad quam rem imprimis facit subjecti ad calo­rem hunc praeternaturalem recipien­dum, promptitudo & dispositio, ac continua & vehemens calefaciendi [Page 370] actio. Tales verò sunt calor Solis aut Ignis, exercitium vehemens, cibi & potus calefacientes, excretiones im­modicae, ut in diarrhaea & dysente­ria; animi pathemata vehementio­ra, ac denique inedia. Corporis ca­lidior & siccior habitus ad hanc fe­brem suscipiendam aptior est. Inci­piens hectica non facilè cognoscitur, cognita autem facilius curatur. Re­liqua genera, difficulter curantur, li­cet facilè cognoscantur. Omnium Hecticarum signa communia sunt, calor toto corpore aequalis, ex quo non dolent, nec se febricitare intelli­gunt, debilis primò apparens, ob vaporum paucitatem, postea si ma­num diutius admoveas, acerrimus & mordax propter subjecti siccitatem & soliditatem; in arteriis major quam in reliquis partibus ob cordis com­munionem; hora una aut altera post cibum sumptum increscens nec aliter effervescens quam calx viva, si aquam aut aliquid tale superinfundas; pulsus parvus, fre­quens, & celer, urina oleagino­sa cum sedimento farinaceo.

Subsectio prima. Pro Febre Hectica.

PRae caeteris ad lactis asinini usum quam primum tanquam ad sa­cram anchoram consugiendum. Hoc enim tam generosum praesidium, ut decet de more administratum, & febrem hecticam evincere, & corpus universum humectare, refrigerare, simulque reficere valebit.

Necessarium etiam erit ut vesperi duabus horis ante coenam quotidie sese aquae dulcis tepidae balneo paulo minus horae spatio immergat: & ita simul lacte & lavacro diebus pluri­bus continuis utatur· lactis asinini loco, si non illi conveniat, juris pul­li gallinacei more nostro parati ℥vj. vel viij. horis quatuor vel quinque ante prandium non minori fructu sumere poterit.

℞. Sacchar. rosat. ℥iiij. sacch. viol. ℥ij. carnium testudin. nemora­lis contusar. ℥iij. includantur ventri pullae prius per aliquot dies nutritae hordeo in lacte excocto. elixetur pulla in s.q. aquae, donec carnes contabuerint; in fine adde fol. lactuc. hyssop. cichor. an. p.j. rad. farfar. ℥ij. coletur & ut diximus exhibeatur. Ad remittendum immensum totius corporis morbosum calorem fiat ta­le unguentum.

℞. Mucilag. sem. psyll. sem. cy­toneor· sem. malv. an. ℥jss. butyri rec. loti. ol. viol. loti, an. ℥j. cerae alb. q.s.F. unguentum, quo tepido [Page 371] cum lactis muliebris modico manè & vesperi ante cibum tota illinatur dor­si spina.

Alvus lubrica singulis diebus ser­vetur clysteribus citra caliditatem e­mollientibus. corporis & animi quies omni industria quaeratur, retineatur­que. Somnus pro viribus concilie­tur· quod ad alimenta spectat, sor­bitiones prae caeteris in usu sunt ha­bendae: & ex his quae commodè a­lant, facilè conficiantur, refrigeran­di, humectandique vi praedita sunt, & pauca gignant excrementa: inter quas primum locum obtinent ptisana hordeacea cum modico cytonior. suc­co, ova sorbilia, pulli gallinacei jus­cula, in quibus carnes contabuerint: cancrorum fluvialium & testudi­num nemoralium carnes in lacte bu­bulo elixae, & ejus generis aliae. Vinum praevalidum suspectum habetur, quod & caput feriat, & universum corpus vehementer excalefaciat: paucife­rum tamen, probéque dilutum aqua cum mica panis excocta, in virium & ventriculi gratiam tutò concedi potest semel saltim in mensa: in re­liquis verò potionibus aqua ex coch­learum & testudinum carnibus per a­lembicum vitro extracta utilissima semper erit· inter edulia etiam quae multùm & commodè nutriunt, pedes suilli, & vervecis exactè elixi, buty­rum & lactaria cum saccharo mixta maximè conveniunt. Sed prae caete­ris tum ad hoc & multa alia, tum ad roboranda simul praecipua viscera, confectio haec nostra non ignobilem obtinet [...].

℞. Carnium Capi, carn. testudin. elix. an. ℥ij. amygd. d. pinearum avellan. an. ℥j. sem. frigid. min. an. ʒj. margarit. santal. alb. rubr. & ci­trin. an. ʒss. conserv. borrag. rosar. an. ℥jss. sacch. albiss. dissolut. in aq. ros. & viol. q.s.F. confectio in morsellis in ultima mense devorandis.

Unum autem alicujus momenti non est silendum, videlicet ante ci­bum immediatè jus parvae pullae om­ni pinguedine semota ad ℥v. vel vj. hectica laborantibus utiliter propina­ri, quo solidae partes humectentur. Sic Coementarii aqua parietem asper­gunt, priusquam calcem aut caemen­tum admoveant, ut paries tenacius ac firmius incrustetur. Io. Zecchius. consult. 28.

Aqua ex sanguine lactentis vituli vel agni balneo M. praeparata miri­ficè in hoc affectu accommodatur. Laelius à Fonte. consult. 126.

Subsectio secunda. Pro Febre Hectica cum initiis tabis in muliere quadam.

COmmendata victus ratione hu­mectante & nutriente, sic prae­eunte divina benedictione, proces­sum est.

℞. Sem. papav. alb. ℥ss. gummi arabic. tragacanth. farin. amyli▪ an. ʒj. sem. alth. malv. portul. bombac. an. ℈iiij. sem. 4. frigid. maj. rec. & excortic. an. ʒiij. ciner. cancr. flu­viatil. corall. alb. ust. succ. liquirit. spodii, ros. rub. an. ℈iiij, spec. dia­tragac. [Page 372] frigid. diair. Solom. an. ʒiij. cinnam. ℈ij. pulm. vulp. praep. ℥j. incisis & non contusis sem. omnibus­que loco calente exsiccatis. M.F. pulvis dividendus in tres partes.

℞. Pulv. praescript. partem unam, sacch. rosat. vet. ℥j. pinear. rec. a­mygd. d. rec. excorticat. an. ʒv. sacch. penid. lb j. aq. tussilag▪ veronic. ros. odor. an. q.s. ol. cinnam. gt. vj.F. rotulae, è quibus diglutiat manè in lecto numero ij. vel iij. elapsaque hora sumat cochl. j. sequentis mistu­rae· quae.

℞. Aq. tussilag. lb jss. syr. jujub. lb ss.M. Noctu vero in ingressu lecti de hocce capiat.

℞. Pulv. praescripti partem secun­dam, syr. jujub. de papav. loch. de farfara, an. ℥j.M.F. Elect. cum fol. auri.

℞. Pulv. praescripti partem terti­am, sacch. penid. ℥ij.M. ad Scatu­lam. Familiarem sibi faciat usum ist ius pulveris interdiu.

℞. Fl. ros. ʒijss. fl. viol. bugl. borrag. & nymphaeae, an. ʒjss. santal. rub. ʒijss. corall. ʒij. caryophyll. ℈jss. sem. citri, ocymi, an. ʒjss. camphorae ℈j. conquassatis omnibus. F. Sacculus pyramidalis è syndone rubro, isque interbastatus; irroretur sequenti mistura.

℞. Aq. ros. odor. lb ss. spirit. ros. ʒj.M. tepidè ista irroratus sacculus admoveatur cordis regioni. hisce re­mediis diligenter cum insisteret, re­ctius habuit, convaluitque. Io. Pe­trus Lotichius. obs. 6. cap. 2. lib. 1.

Subsectio tertia. Pro Febre Hectica.

INfanti cuidam trium annorum a­trophia & hectica laboranti, cui brachia & pedes flaccescebant, venter verò tumidus erat, sequentia consu­lui. Primò de hoc lacte cancrorum detur infanti manè & vesperi calidè cochl. j. vel ij.

℞. Cancror. fluviatil. viv. nume­ro v. bene lotis & mundatis affunde lactis caprini, q.s. contunde parum­que coq. Postea per linteum succus expressus edulcoretur sacch. cand. q.s.

Si tussicula adsit, succus raparum sub cineribus coctarum & expressa­rum sacch. cando edulcoratus propi­netur. Deinde fiat balneum ex aq. dulci fontana tepida in qua caput, & pedes agni cocti sint. in eo ponatur infans per horam dimidiam & am­plius si ferre possit. ante ingressum assumat parum lactis caprini rec. & calidi vel lactis cancrini ut supra. Pro divitioribus parari potest balne­um è solo lacte caprillo, vel vaccino, vel dimidiis partibus lactis & aq. dulcis. Tertio quoque die renovetur balneum, & caput & pedes agni tam diu coquantur, donec caro ab ossibus separetur. Post egressum è balneo pectus cum spina dorsi hoc linimen­to calidè inungatur.

℞. Adip. capon. anser. an. ʒj. ol. vi­ol. ʒij. ol. amygd. d. rec. exp. ʒjjss. mucilag. sem. psyll. cum [...]. extr. [Page 373] ʒss. cum pauca cera. F. linimentum. extra usum balnei etiam manè & ve­speri fieri potest haec inunctio. Io. Petrus Lotichius. obs. 3. cap. 2. lib. 1.

Habui hecticum in curatione diu, qui siccatus & tabidus, nec balneo, nec lactis potu, aliisque innumeris humidis & reficientibus auxiliis un­quam potuit restitui· tandem mor­bi pervicacis pertaesus, ad ranarum usum accessi. Stillaticiam aquam ex illis extractam in balneo Mar. cum syr. violaceo permixtam pro potu quotidiano bibendam obtuli· eas e­lixas cum oleo, sale, saccharo, & salsamentis, in coena & prandio de­gustabat· interdiu illi erat pro fre­quenti usu jus album, factum ex il­larum contusa carne, cum amygda­lis, lacte, butyro, farina hordei, sac­charo, vitellis ovorum: quae omnia respersa cinnamomo, & rosacea ir­rorata, ad ignemque percocta, con­ditum faciunt suavissimum, quod optimè nutrit, humectat, impin­guat, coquitur facilè, citò distribui­tur· hoc modo gubernatus hic aeger, trium mensium spatio pristinam re­cuperavit sanitatem. Zacutus Lusita­nus. obs. 36. lib. 3. prax. admirand.

In hectica simplici, quia adjecti­one & humectatione opus est, nec evacuatio sanguinis; nec aliae purga­tiones instituendae; sed potius cum medicamentis, tum diaeta corpus hu­mectandum. Quae intra corpus as­sumuntur medicamenta imprimis humectare, & simul refrigerare de­bent, qualia ex violis, borragine, bug­losso, nymphaea, rosis, endivia, ci­chorio, sem. quatuor frigidis, amyg­dalis, papav. parantur. Utilis est sequens mistura.

℞. Sacch. albiss. lb jss. amyli sub­tiliss. pulveris. ℥iiij. ol. amygd. d. rec. express. ℥iij. dissolv. sacch. super igne cum aq. ros. vel viol. & cum in­ceperit inspissari, adde nunc amylum, nunc oleum amygd. d. & cum spa­tula continuò agitentur, fiatque mixtura.

Io. Anglicus hunc Syrupum com­mendat & aureum appellat.

℞. Ungul. caballin. umbilic. Ve­neris. capill. ven. lenticul palustr. en­div. hepatic. cichor. viol. lactuc. sem. lactuc. papav. alb. portulac. frigid. maj. malv. ficus passul. pineas, a­mygd. santal. omnia genera, flor. vi­olar. ras. ebor. pruna damascena, cassiam fistul. liquirit. ex quibus sin­gulorum q.s. coquit in aq. hord. q.s. & cum sacch. albiss. q.s. parat syrupum quem aegro manè & vesperi propinat.

Inter ea quae extra corpori appli­cantur, imprimis laudatur balneum aq. dulcis· quod refrigerat simul & humectat, & propterea convenien­tissimum est.

Maxima verò curationis spes in diaeta consistit· aer sit mediocriter frigidus· cibus sit refrigerans, & humectans, facilis coctionis, boni succi, paucorum excrementorum, & qui non mox discutiatur· tales autem sunt, ptisana, vel ejus cremor, ova recentia, pulli gallinacei, caro hoe­dina, pisces optimae notae, &c. Con­diantur autem lactuca, endivia, sem. [Page 374] frigid. & papav. Imprimis verò lac convenit, & vix quicquam ad cu­randam hecticam eo est convenienti­us, quod non solum alit, sed etiam medicamenti rationem habet. Est enim frigidum & humidum, facilis coctionis, optimi nutrimenti, ac summam vim habet substantiam cor­poris nostri humectandi & refici­endi. Inter lactis genera, commen­datur primo loco humanum, utpote quod nostrae naturae sit familiarissi­mum; secundo loco constituunt Me­dici lac asininum, quod tenuis est substantiae, & facilè in totum corpus distribuitur: tertio caprinum, quarto vaccinum· ne in ventriculo lac coa­guletur, ei saccharum vel sal admis­cendum est. Daniel Sennertus. cap. 3. lib. 3. De Febribus.

Subsectio quarta. Pro Febre Hectica marasmode.

VIctu humectante & restaurante usi sumus. Hoc inter alia jus restaurans praescripsimus.

℞. Capon. deplumat. minutissimè incisum prius lotum cum vino & aq. rosac. carn. vervecin. non pinguis ex armillo lb j. succor. trium granator. medii saporis, pedes duos ovillos pri­us coctos (ut melius instar gelatinae adhaereant ob alvi fluorem quem sem­per metuebamus) coq. in poculo stricti orificii bene obturato, in bal­neo M. ut artis est per horas septem vel octo. & jus expressum ac concre­tum usui reservetur, & ablata pin­guedine, que jus conservat, cum o­pus est, singulis tribus horis capiat tria vel quatuor cochl. ut melius sa­por placeret, adjecimus vini rhenani exiguum, pauco cinnamomo pulve­risato insperso, adjecto quoque sacch. rosat. perlato.

Hoc item restaurans denuò à no­bis praescriptum.

℞. Capum. deplumatum, purga­tum▪ pedem porcinum, à pilis opti­me repurgatum, pedes duos ovillos coctos, vini rhenani odoriferi lb j. manus Ch. perlat. ℥iij. cinnamom. select. ℥ss. coq. in balneo M. ut artis est ad horas octo, & usui reservetur. Sapor hujus restaurantis ei valde ar­ridebat. Postea haec pasta regalis praescripta est.

℞. Pulp. capon. & perdic. an. ℥iij. amygd. d. excortic. aq. calida rosac. ℥iij. pinear. rec. lotarum in aq. ros. ℥ss. pistach. ʒij. terantur ultima con­tritione addendo gummi arabic. tra­gacanth. an. ʒss. diarrhod. abbat. di­atragac. frigid. an. ℈jss. pulv. Haly. diapenid. an. ʒj. conserv. viol. bor­rag. an. ℥ss. conserv. ros. uni [...]s anni, ʒij. pulv. cinnam. el. ʒj. manus ch. perlat. ℥iij. adjecta exigua aq. rosac. F. Pasta regalis, foliis auri obducta. Sapor valde placebat. Petrus Forestus. obs. 9. lib. 4. De Febr. Hecticis.

Sectio octava. Fro Febre alba in Virgine.

PRaemissis lenitivo & venae secti­one ita purgetur.

℞. Agar. rhei. an. ʒj. salis tar­tar. ʒss.F. infusio S.A. in decoct. Senae, q.s. ut fiat potio.

Sal tartari praeterquam quod ob­structiones aperiat, hoc peculiare ha­bet, quod infusionibus purgativis additus, vim medicamenti auget. Rodericus à Fonseca. tom. 1. con­sult. 6.

Sectio nona. Pro Febre verminosa cum alvi fluxu.

PUella quaedam duodecim anno­rum febre continua laborabat cum alvi fluxu molestissimo, quo ma­terias excernebat colore cineritio in­fectas, quales apparere solent ple­rumque in verminosis affectibus. prae­scripti sunt clysteres detergentes ex rebus dulcibus parati, tum potus vulgares contra lumbricos, & rha­barbarum pulveratum bis iteratum; ex omnibus tamen his nullum leva­men obtinuit, imò febris & alvi flux­us in deterius vergebant, ut jam de salute puellae dubitaretur· tandem se­quentem julepum ipsi praescripsi.

℞. Rad acetos. gram. & cichor, an. ℥j. fol· endiv. cichor. acetos. portulac. & hyperic. an. Mj. scord. & absynth. pont. an. Mss. fl. cordial. p.j. coq. in aq. hord▪ ad quartaria v. in colat. dissolv. syr. limon. ℥iiij. spir. vi­trioli gt. aliquot ad levem aciditatem. F. julepus pro quatuor dosibus manè & serò sumendis· intra illud bi­duum quo julepo usa est, febris & alvi fluxus omnino quieverunt, & perfectè curata est. Si quis miretur tam levi remedio sublatum esse hunc affectum, sciat hypericum & scordi­um mirabili efficacia putredini resiste­ [...]e, & lumbricorum generationem prohibere, nedum genitos enecare· & verè testari possum me hujusmodi julepis in infinitis pene puerulis lum­bricis laborantibus cum foelicissimo successu usum esse. Lazarus Riverius. obs. 16. cent. 1.

Sectio decima. Pro Ficu cancroso seu tumore Scirrhoso in cancrum degene­rante in oculi dextri orbita▪

TUmor hic ovo anserino major erat, extra palpebras promi­nebat, partemque faciei cooperiebat; eum comitabatur magna oculi & vici­narum partium inflammatio, capitis dolor, & oculi quoque dolor acutis­simè pungens, accessit & febris, sitis, lipothymia, & vomitus. His ego statim coepi occurrere; itaque post [Page 376] praescriptam legittimam victus ratio­nem, jussi lenientem Clysterem inji­ci. Postridie purgatum fuit corpus; sequentibus diebus propinatum fuit julapium sequens.

℞. Aq. borrag. acetos. & beton. an. ℥ij. syr. de succo citrior. & gra­nat. an. ℥jss.M. pro tribus dosibus. à purgatione secta fuit vena cephali­ca respondens parti affectae, & mis­sus sanguis ad ℥vj. paucis post die­bus admovi hirudines venis jugulari­bus sub aurem ad idem latus, necnon & scapulis cucurbitulas modo siccas, modo cum scarificatione. Pedes lavi decocto herbarum calidarum rosmar. salv. majoran. origan. menth. cum sale· ita mitigata sunt, imminutaque paulatim symptomata. Statim etiam partem affectam ablui gossipio imbu­to stillaticia hac aqua, quae multum potest adversus cujuscunque partis cancrum.

℞. Rad. scrophul. maj. herb. ro­bert. an. Mij. arnogloss. maj. solan. bugl. sylvestris borrag. portulac. eu­phras. betonic. an. Mj. ranar. aqua­til. album. ovor. diu agitator. an. numero xij. sem. cydon. & faenu­graec. aliquantum conquassator. an. ℥j. his seminibus affunde aquam ros. & euphras. an. lb j. incidantur om­nia & conquassentur, & destillentur in alembico plumbeo· & quoniam ingens fuit affluxus, praeter revulsi­ones admovi fronti sequens unguen­tum ad fluxionem intercipien­dum.

℞. Farin. hord. ℥ij. pulv. ros. rub. myrtyll. balaust. nuc. cupress. & fl. beton. an. ʒij. acaciae. ʒj. cum oleo rosato, pauca cera & aceto fiat un­guentum. Hoc defensivum adhibui tribus vel quatuor diebus, ad sisten­dum fluxionis impetum; deinde su­persedi, ne plus satis refrigeraretur caput· hac methodo sedavi ad tem­pus tum capitis tum ulceris dolores acutissimos, caeteraque symptomata: crescente nihilominus indies tumore, hac curatione palliativa seu fucata in­valida existente, ad reprimendam morbi vehementiam, ut perfectè sanandum aegrum supererat chirurgi­ca operatio, ut simul & semel extir­petur quicquid vitiosum est in parte affecta, quae meo judicio omnium minimè periculosa est. Decreta tan­dem est per initam consultationem plurium medicorum, mali extirpatio per incisionem, cui facilè assensit magnanimus aeger, sed prius prae­scripta est aegro victus ratio congrua ad reparandas vires, praescriptus est etiam potus laxativus: exhibitus etiam bis est hic potus cordialis, die operationem praecedente, & ipso die mane quo instituta est.

℞. Aq. bugl. viol. ros. meliss. an. ℥j. syr. cortic. citri, & de succo acc­tos. an. ℥j. conf. alkerm. ʒj. pulv. diambrae ʒss.M.F. potio pro dua­bus dosibus· exterius etiam super corde ante & post operationem ap­plicitum est scutum sequens.

℞. Fl. 3. cordial. an. p.ij. me­liss. majoran. an. Mss. sem. & cortic. citri. sem ocymi, an. ʒij. pulv. el. diamargar. frigid. el. è gemmis & diamosch. d. & diambr. an. ʒss. cro­ci [Page 377] ℈j. excipiantur gossipio, & cum syndone rubra F. scutum interpun­ctum pro regione cordis· ante & diu post operationem, unctus est sto­machus hoc unguento.

℞. Cerat. stomach. Gal. ʒiij. pulv. arom. rosat. ʒj. caryophyll. & nuc. mosch. an. ʒss. ol. nardin. & mastich. an. ℥ss.F. linimentum pro stomacho ante cibum.

His praescriptis, & praemissis so­lennibus precibus pro foelici successu, & tribuenda aegro patientia ac viri­bus, ipsemet sumpto recenti ovo, & cyatho vini, cathedram accommoda­tam sibi elegit, & ultro sedit, ita ut quum mollis quispiam cathedrae al­ligandus foret, necesse duntaxat ha­buerim adstantium duobus brachia, tertio caput committere: tum cru­mena ex utra (que) parte aperta ad hanc operationem à me inventa, totam ex­crescentiam sive ficum tam altè quan­tum fieri potuit, versus nervum opti­cum apprehendi, & inclusi, crumenu­lam (que) constrinxi, & sinistra mea non­nihil attraxi.

Crumena haec fit ex corio tener­rimo. Sic apprehenso & crumena incluso fungo, cepi sub palpebra su­periore ad majorem oculi canthum, cultello hic figurato (quem ipse in­veneram & nominatim praepararam ad eam operationem) separare con­junctivam, adactoque ferro ad op­ticum usque nervum percurri oculi ambitum, quae erant separanda dis­jungens; eodemque instrumento op­ticum secui, tum & eum qui secun­dae conjugationis est: & tam dextrè (sine jactantia sit dictum) me gessi, ut vix decem passus fierent, dum fi­cus ille cancrosus totam oculi orbi­tam implens, & in faciem latè pro­minens, intactis palpebris radicitus erutus sit. porro etsi adnata tunica, quae praecipuè incidenda erat, exqui­sitissimo sensu sit praedita, non usque adeo tamen dolorifica fuit operatio· injeci ilico copiosè pulverem nostrum ad sanguinem sistendum, stupis quin­etiam albumine ovi madefactis & praedicto pulvere conspersis oculicap­sulam implevi, ita ut vix ℥ij. sangui­nis extillarent· deinde fasciis involuta est orbita, & defensiva ad frontem & collum circumcirca adhibita. Pul­vis noster sanguinem sistens ita de­scribitur. lib. De Gangraena. cap. 19.

℞. Farin. volatil. ℥vj. sang. drac. thur. an. ℥j. bol. armen. orient. terr. fi­gill. an. ℥ss. gypsi ℥jss. ranarum aquatil. praepar. (mirificè enim & proprieta­te quadam occulta sanguinem si­stunt) ℥ij. musci cranii human. ℥j. pilor. leporin. minutissimè incisor. ʒij. pulv. album. ovor. sole canicu­lari exsiccat· spumae maris spongiae novae torrefact. an. ℥j.M.F. pulvis subtilissimus. Ranae autem ita prae­parandae sunt; accipio ranas aquatiles suspendo illas in cucurbitam, ita ta­men ut fundum non attingant, ne in carbones comburantur. & aqua quae exstillat odorem gravem acquirat, accenso igne aquam in arena clemen­ter extraho, & ad usum reservo· est enim pretiosa in ulceribus malignis & cancrosis, item in polypo, ozaena, aliisque pudendorum & sedis ulceri­bus, [Page 378] inflammationem extinguit, & malignitatem corrigit. ignem non extinguo, usque dum omnino exsic­catae fuerint ranae, nec ulla amplius extillet aqua· illam tamen quae circa finem extillat separatim colligo, o­dorem enim graviorem habet, & in ulceribus oris & narium minus grata est. Ranas ita exsiccatas in catillum fusorium projicio & in albissimos ci­neres comburo· valent non solum ad sistendum sanguinem, verùm etiam in omnibus ulceribus & sordidis & malignis, si iis inspergantur· mun­dificant. abstergunt & corrigunt malignitatem. Ipso operationis die non est retectum vulnus metu hae­morrhagiae. postridie tantum appli­catum ex concerptis filamentis dige­stivum sequens.

℞. Terebinth. lotae in aq. beton. ℥ij. gummi elemi, ℥ss. dissolv. in ol. ros. ℥j. adde vitell. ovor. numero ij. croci ʒss.M.F. digestivum. Insu­per admovi emplastr. basilicum, in­unxi totum caput & collum ol. myr­till. & rosac. fronti & collo defensi­vum applicui. sex diebus continuavi digestivum & basilicum· exin dige­sto vulnere, pro digestivo adhibui mundificativum sequens.

℞. Terebinth. lotae in aq. beton. ℥ij. gummi elemi in ol. rosac. dis­sol. ℥ss. rad. aristol. rot. irid. fl. an. ʒij. cum melle rosac. F. mundifica­tivum. tum applicui emplastrum de betonic. eoque ipso incarnavi vulnus· cicatricem induxi pulvere ficco ex cerussa, lithargyro. C.C. usto, alu­mine & radice irid. superinducto emplastro diapalma▪ victus rationem aeger adeo accuratè & lubens observa­vit, ut supra decimum quartum di­em vino sibi temperarit, contentus ptisana, cui adjectum erat paucum coriandrum praeparatum, atque sic adductis tandem concinnè palpebris à ficu cancroso ejusque omnibus symp­tomatis vir genere & virtute impri­mis verò pietate Nobilissimus perfa­natus est. Guil. Fabritius Hildanus. obs. 1. cent. 1.

Sectio undecima. Pro Fissuris & Rimis in volis manuum ex Lue Venerea.

POst universales purgationes, & universalem curationem factam per lignum, ut sequenti unguento uteretur consului.

℞. Ol. Tart. vitr. an. ℥j. tart. vitr. a­lumin. an. ℈j. axung. porcin. rec. ℥iiij. succi limon. ℥j. probè commistis. F. linimentum. deinde hoc quod fortius est utatur.

℞. Unguenti enulati ℥iij. argenti vivi ℥j. sublimati ʒj.M. ungatur manus. Petrus Forestus. obs. 26. lib. 32. De Lue Venerea.

Sectio duodecima. De Fistula.

FIstula est ulcus smuosum, angu­gustum, callosum, & aliquate­nus indolens· ut plurimùm ex absces­fibus parùm dextrè curatis oritur. Fit in omni ferè corporis parte. plu­res sunt ejus differentiae, aliae pro­fundae sunt, aliae rectae, aliae flexae & tortuosae sunt, aliae intra carnem desinunt, aliae ad os aut cartilaginem penetrant, aliae ad nervos, aliae ad venas & arterias perveniunt; aliae praeterea fimplices sunt, aliae verò ab uno ore incipientes duplices triplices­ve fiunt.

Subsectio prima. Pro Fistula in dorso a Scapula ad lumbos pertingente.

PUrgato corpore potionem hanc vulnerariam praescripsi.

℞. Rad. consol. maj. ʒij. rad. bi­stort. aristol. rot. dictamn. alb. an. ʒjss. herb. pyrolae ʒiij. consolid. Saracen. ʒij. fol. alchimill. agrimon. equiset. beton. fl. hyperic. ros. rub. an. ʒj. sem. hyperic. perfoliat. an. ʒij. ocul. cancr. ʒij.F. omnium pulvis. cujus sumatur tertia pars, & coq. in mensuris quatuor vini albi, & men­sura una aq. plantag. coletur & ser­vetur ad usum. addendo Sacchari quartar. j. aq. cinnam. ℥j. bibat de eo manè jejunus cyathum unum, & sub vesperam horis duabus ante coe­nam tantundem; ita continuando donec reliquae pulveris partes con­sumptae fuerint. Interea dum hoc decocto utitur, injectionem sequen­tem per Syringam in ulcus indies in­fundat.

℞. Succ. apii officin. succ. plan­tag. & agrimon. an. ℥ij. succ. ta­bacc. ℥jss. mell. ros. ℥iji. vini rub. ℥j. dissolv. chalcanth. alb. aluminis tartari, an. ʒij. vel plus dum sordi­dum adhuc est ulcus. aerugin. aeris, au­ripigmenti. an. ʒss.F. injectio. Cum supra & infra pateret ulcus, ut sicca­retur, fumus per canalem infundibuli in humilius ulcus suit intromissus, tam diu donec per superius ulceris foramen prodiret, sicque interiores omnes cavitates pervasisset.

℞. Mastich. thuris, an. ℥ss. myrrh. ʒij. benjoin. storac. an. ʒiij. sarcocoll. pic. resin. pini gummi elemi, an. ʒj.F. Pulvis carbonibus inspergendus pro fumo. Postquam curam hanc per injectionem & suffumigationem a­liquot septimanis continuasset, in­tegrè sanatus fuit. Felix Platerus. obs. lib. 2. pag. 568.

Subsectio secunda. Pro Fistula inferioris maxillae a dentis dolore.

INstituta optima victus ratione, sequentem exhibui potiuncu­lam.

℞. Pulv. passavant. ʒj. detur cum decocto beton. salv. rosmar. & ma­joran. Postridie venam in cubito incidi; deinde materiam in capite sequenti decocto praeparavi, & leniter purgavi.

℞. Fol. & fl. beton. scabios. ve­ronic. cuscut. agrimon. an. Mj. sum­mitat. rosmar. major. fl. salv. & prim. veris, an. Mss. sem anis. & foe­nic. an. ʒij. liquirit. ℥j. coq. in aq. ad consumptionem tertiae partis. hujus colaturae per triduum in aurora cali­dè ad ℥iiij. melle despumato dulcora­tae exhibui. Postea,

℞. ejusdem decocti colaturae lb ij. fol. sen. ℥ij. agar. rec. troch. rhei el. an. ʒij. maneant in infusione horas duodecim. deinde iterum leniter ca­lefacta, fortiter exprimant [...]r; ex­pressioni adde Syr. beton. & rosat. so­lut. comp. cum rheo agar. & sena. an. ℥j.M.F. potio pro quatuor ma­tutinis. tandem sumpsit sequentes pilulas.

℞. Mass. pil. aurear. & aggrega­tiv. an. ℈jss. troch. alhand. & dia­grid. an. gr. iiij. cum syr. de staech. F. pilul. quinque, quae diluculo su­mantur.

Praeparato satis corpore, radices dentis in alveolo à barbitonsore re­licti effodi, callositatem verò fistulae unguento quodam caustico absumpsi, & ulcus unguento de succo apii mun­dificavi, tandemque cicatricem em­plastro diacalciteos, & pulv. alumi­nis usti induxi, sicque curationem spatio triginta dierum foeliciter ab­solvi. Guil. Fabritius Hildanus. obs. 32. cent. 3.

Quia pulvis passavanti excellens est, nec omnibus notus, ejus descrip­tionem hic annectere placet.

℞. Fol. sen. mundat. ʒiij. turbith. gummos. ʒij. rhei el. ʒj. liquirit. sem. anis. foenic. an. ʒss. spic. indic. gr. viij.F. omnium pulvis tenuissi­mus· detur à ℈ij. ad ℈iiij. Guil. Fa­britius Hildanus. obs. 80. cent. 2.

Io. Schroderus lib. 2. Pharmacop. Med-chymic. cap. 77. pulverem pas­savanticum in sequentem modum describit.

℞. Fl. borrag. viol. an. ℈ij. zinzib. spic. nard. an. ʒj. liquirit. sem. anis. an. ʒij. diagrid. ʒiij. rhei. el. ʒv. turbith. gummos. ℥j. sen. ℥ij.M.F. Pulvis. Purgat omnes humores noxios, maximè bilem.

Subsectio tertia. Pro Fistula.

STudiosus quidam octodecem an­norum in pectore diu habebat Fistulam, ex qua effluebat multum aquosum pus. Haec à me curata sic fuit· manè & vesperi postquam exi vit omne pus, injeci per Syringam oleum heraclinum, ac postea forami­ni fistulae turundam majorem impo­sui, ut maneret aperta· atque tali processu quotidie penitus consanuit. Martinus Rulandus. curat. 39. cent. 8.

Domina quaedam juvencula fistu­losis ulceribus pluribus locis prorum­pentibus multum debilitata, post expertissimorum Chirurgorum irri­tos planè conatus, & cum ab omni­bus pro deplorata haberetur, tandem brevi temporis spatio sequentis reme­dii usu integrè curata est.

℞. Absynth. & menth. an. Mj. millepedum bene contusor. (demptis prius capitibus) 300. Sacculo om­nia includantur, qui suspendatur in cerevis. tenuis pintis viij. peracta fer­mentatione, capiat haustum de ea bis terve in die· plurimùm praestant mille­pedes in fiftulis & mammillis exulce­ratis modo non sint cancrosae. D. Rob. Boyle. lib. De Vtilit. Natur. Philos. par. 2. sect. 5. cap. 5.

Sectio decima tertia. De Fistula Lachrymali.

VIde supra lib. 1. sect. 8. De Aegyl [...]pe.

Subsectio prima. Pro Fistula Lachrymali.

HOnesta quaedam & pia matrona triginta circiter annos nata, humidissimo cerebro praedita, cum inflammatione oculorum saepissimè, dolore verò capitis continuò vexare­tur, tandem quoque Fistula lachry­malis in dextri oculi cantho exorta est; ea cum ad annos circiter duos aegram excruciasset, tandem me in consilium vocavit· purgato corpo­re, reliquisque universalibus adhibi­tis, & collyrio appropriato quotidie in oculum instillato, Setaceum nu­chae quoque adhibui· hinc dolor ca­pitis non diu post ex toto remisit· & fistula intra menses quatuor plenissi­mè sanata fuit. laboraverat autem (quod annotatione dignum est) ma­trona illa per annos aliquot menstru­is albis quamobrem nunquam utero gestaverat, adhibito verò Setaceo, paulatim remisit fluxus, ac paulò post concepit, ac filiam peperit. Guil. Fabritius. Hildanus. observ. 19. cent. 4.

Ante omnia instituenda est opti­ma victus ratio. Secundo, purgan­dum est corpus, secund [...]m humoris [Page 382] praedominantis naturam. Tertiò, caput corroborandum, idque medi­camentis tam per os sumptis, quam exterius admotis. Convenit deco­ctum lign. guaiaci, sassaphras, ra­dic. chinae, & sarsaeparill. addita be­ton. salvia, rosmar. majoran. & pri­mula veris. Conveniunt quoque conserv. beton. rosmar. salv. majo­ran. primulae veris, paeoniae, conf. alkerm. cortices citri, species dian thos, aromat. ros. & hujusmodi. Capiti inspergatur pulvis benjoin. styrac. calamit. mastich. thuris, suc­cini albi granorum kermes, rad. irid. florent. fl. beton. anthos, majoran. & rosar. rub. ex quibus pileolus sive c [...]cupha parari quoque poterit. quar­to, Materia quae ad oculum fluit, ad alia loca trahenda est· in quem finem, cucurbitulae scapulis frequenter appo­sitae conveniunt, uti quoque vesicato­ria post aures. Omnium verò prae­stantissimum est Setaceum, materiam enim ad oculos fluentem, potenter ad se trahit & evacuat, caput ab omni­bus excrementitiis humoribus expur­gat, & egregiè corroborat. Quid plura? tanti est momenti, ut inve­teratam fistulam lachrymalem sine hoc praesidio vix curari posse, in ali­quibus observaverim: amovet etiam causam antecedentem mali. Purga­to itaque corpore, applicandum est Setaceum, nec quicquam circa fistu­lam tentandum, nisi Setaceum prius ad tempus aliquod fluxerit, materi­amque ad fistulam decumbentem ad se traxerit· postea dilatanda est fi­stula turundis ex rad. gentianae, aut spongiis praeparatis· quo facto, pul­vis praecipitatus quam diligentissimè praeparatus, inspergendus, aut fila­mentis imponendus est ulceri, quod emplastro ex solo gummi elemi, in alutam aut telam extenso, obtegen­dum. Ego fortiori pulvere isto non utor, ne os, si forsan adhuc sanum fuerit, à suo periostio detega­tur. Saepissimè enim fistulas lachry­males, etiam inveteratas, sanavi, in quibus caries in osse reperta non fuit· quapropter festinandum non est, sed sensim procedendum, insperso pul­vere praedicto bis, vel semel in die, prout ulcus fuerit humidum: ut plurimùm tamen dum pulvere isto utor, semel tantum in die ulcus de­ligare soleo. Stylo ab initio cariem ossis curiosè perquirere non est ne­cesse: Si enim os cariosum fuerit, pulvis iste carnem, quia mollis & flaccida est, absumet: Sin sanum fu­erit os, sanum illud relinquet pulvis, & ulcus non solum mundificabit, sed & ad cicatricem perducet· habet e­nim diversas hasce facultates pulvis iste, ut ego saepius observavi. Si os cariosum inveneris, quantum fieri potest detegendum est, postea eu­phorbium in subtilissimum pulverem redactum copiosè insperge. Nihil e­nim in ossibus cariosis, imò & in fi­stula lachrymali euphorbio est prae­stantius. Aliqui cariem ossis fistulae lachrymalis cauterio actuali corri­gunt, quod non improbo, mihi ta­men, laus sit Deo. praecedens me­thodus cum euphorbio, semper tam foeliciter successit, ut cauterio actuali [Page 383] nunquam usus fuerim. Satis mun­dificato ulcere, & praedicto pulvere praecipitato ferè carne repleto, bal­samum tolutanum filamentis applica­re poteris; cicatricem enim planam & pulchram sacit. Per totum au­tem tempus curationis, sequens col­lyrium oculo bis aut ter in die instil­landum, & linteum reduplicatum, & collyrio madefactum, applicare convenit, sintque omnia fasciâ dili­genter ligata, ut oculi motus quoad fieri potest, impediatur. Motus e­nim humores attrahit, & consoli­dationem impedit. Collyrium tale est.

℞. aq. rosar. plantag. an. ʒjss. aq. euphras. & valerian. an. ℥j. sem. cydon. contus. ℈j.M. maneantque in infusione horas sex vel octo. cola­turae adde tutiae praepar. plumbi squammos. diligenter praepar. C.C. usti praepar. an. ʒj. camphorae. ℈j.M. omnia diligenter in mortario fiatque collyrium quod tepidè applicetur. Guil. Fabritius Hildanus. observ. 3. cent. 6.

Puer quidam tredecim annorum, ab annis quatuor fistula lachrymali ex sinistra parte, quae pro deplorata habebatur, laboravit: non enim os solummodo cariosum, verum etiam glandula ita erosa erat, ut quoties­cunque puer ploraret, lachrymae per ipsam fistulam copiosè extillarent. Est praeterea puer adeò morosus & impa­tiens, ut cauterium actuale, quod summum optimumque censetur esse remedium fistularum lachrymalium, nunquam ipsi applicare potuissemus; quapropter de aliis remediis nobis cogitandum fuit· itaque instituta op­tima victus ratione, corpus secun­dum humoris praedominantis natu­ram, & aegri tollerantiam expurga­vimus; deinde setaceum nuchae ap­plicuimus: post dies aliquot optimè fluente setaceo, manum fistulae ad­hibuimus hoc modo. Primò, quia angustissima, nonnihil de caustico meo, quod absque dolore erodit, ap­plicuimus. Post casum escharae fi­stulam unguento escharotico, & spon­giis praeparatis, usque ad ipsum os dilatavimus· tandem euphorbium per se fistulae inspersimus, & quidem in copia; deinde emplastrum ex solo gummi elemi applicuimus. his ea qua fieri potuit diligentia, per septimanas aliquot adhibitis re­mediis, squammula ossis sese ob­tulit, & extracta est: & postquam per paucos dies semiguttulam balsami to­lutani, semel in die cum filamentis ulceri imposuissemus, brevi plenissi­mè consolidata fuit fistula, quae huc usque clausa est, oculo & visu planè illaesis. Setaceum quoque, non diu post consolidatam fistulam cicatrice obduximus. Guil. Fabritius Hilda­nus. obs. 22. cent. 5.

Subsectio secunda. Pro Fistula Lachrymali.

VIrgo quaedam Nobilis ex aegilo­lope fistulam lachrymalem contraxit, in majore oculi angulo, osse illic vitiato, & pure continuò ex eo angulo fluente, cum multis la­chrymis. frustra per anni spatium à Iudaeo & Chirurgis afflicta, & per diaetam extenuata, tandem ad me deducta est. Purgavi eam primùm pilulis capitalibus ex cochiis & ag­gregat. Postea applicui sex c [...]curbi­tulas collo utrinque sine sectione per biduum, tertio die cum scarificatio­ne.

Injectione dein hac usus sum.

℞. Lixivii lb jss. aceti ros. rub. balaust. an. ℥ss. gallar. ℥j. fol. rutae Mss. decoq. pro ablutione & injectio­ne cum Syringa, in fistulam oculi an­guli.

Postquam aliquoties usa fuisset, semper portio illius in nares descen­debat· tandem portio ossis maxillae superioris, in oculi angulo ad nares, cum magna parte carnis putridae foe­tidissimae per nasum in palatum eru­pit, quo facto, nullum pus nec la­chrymae amplius ex oculi sede efflux­erunt, sed omnia per nasi amplitudi­nem in palatum deciderunt. Dein unguentum hoc immittebat in ul­cus.

℞. Aloes, thuris, sarcocoll. sang. drac. an. ʒj. antimon. crudi, plumbi usti, & loti, tutiae, lapid. haematit. an. ʒij. balaust. aristol. rot. an. ʒjss. alumin. ʒij. aerugin. aeris ℈j. pulveri­sentur subtilissimè, excipiantur mel­le & terebinthina. Fiat unguentum.

Persistebat in usu unguenti & lixi­vii, bis (que) in die Chirurgus meo jussu administrabat. Post dies aliquot applicui cauterium in nucha, & ex­empta eschara apertum retinui.

Dedi quoque Potionem hanc pro quinque dosibus.

℞. Fol tanaceti caul. rub. agri­mon. filicis maj. filipendulae, pim­pinell. ceterach. an. Mj. fol. myrthi Mss. rad. liquirit. ℥j. cicer. rub. p.ij.F. decoctio ad lb jss. addendo sacchar. q.s. pro quinque dosibus. Purgavi denuò pilulis. Incipiebat sanari ulcus, sed intrinsecus tunica succinctum, metuens autem ne apertus maneret sinus, cauterii portiunculam intrusi, quod mirè urebat, sed ilicò remitte­bat. Postea ad carnem generandam hoc Sarcotico sum usus.

℞. Aristol. rot. rad. ir os, cor­tic. thuris, an. ʒjss. mastich. myrrhae, sarcocoll. aloes, lap. calaminaris, an. ʒj. mellis q.s.F. unguentum.

Integrè sanata, ita ut tantum par­va fovea illic citra incommodum, a­ciculae capitis instar remaneret, for­mam tamen minimè defigurans. Post octodecim annos ad me scripsit, cum esset Abbatissa facta, & catarrho laborasset, metuens ne recidivam pa­teretur, sed nihil subsecutum. Felix Platerus. obs. lib. 2. pag. 385.

Sectio decima quarta. De Fluore albo.

FLuor albus (graecè [...] dictus) est humoris excremen­titii tota natura à sanguine alieni, to­tius vel partis alicujus vitio collecti, inordinata ex utero excretio· qui excernitur humor, modò liquidus est & albicans lactis sero aut ptisanae cremori persimilis, modò citrinus, aut pallidus, modò subviridis & adeo acris & adurens, ut quascunque par­tes attigerit, erodat aut leviter ex­ulceret, atque is rursùm modò gra­veolens est, modò etiam nullo odore molestus. Virgines rarò hoc malum infestat, frequentius adultiores, non­nunquam & gravidas· in quibusdam quotidie. in aliis post mensium pur­gationes, nonnullis evenit inter duas purgationes tantum. Causa autem quae corruptum istum humorem assi­duò gignit, aliàs in utero, aliàs in corpore toto, vel aliqua parte con­sistit; neque enim semper hìc cul­pandus est uterus, si labefactata sint mulierum viscera, si nimirum refri­gerata sint, aut ferventiora, aut ob­structa, aut schirrhosa, cruditates, malum habitum, humores corruptos, acres & serosos subministrant, qui saepe naturae robore in uterum ferun­tur, & per illum effluunt: atque haec fluoris uterini causa admodum frequens est· altera causa ex utero ra­rius contingit· ea (que) vel intemperies est, ferèque frigida, vel imbecillitas ab uteri gestatione, à partu & abortu, à contusione, aut ab alia causarum externarum vi contracta, vel erosio, vel exulceratio ex inflammatione aut ex abscessu derelicta· his quippe cau­sis oblaesus uterus, proprium alimen­tum malè conficit, & excrementa plurima congerit, quae foras elabun­tur & excidunt. Causae externae sunt, aer frigidus & humidus, moe­ror, vita sedentaria & otiosa, hinc est quod rusticae mulieres raro hoc morbo tententur. Alimentorum e­tiam humidorum & frigidorum ni­mius esus, sed prae caeteris frequentes cruditates, quae ut ait Avic. sunt om­nium morborum mater. Vidit Fer­nelius puellam octavo aetatis anno hoc malo obsessam. Differt hic fluor à Gonorrhaea; quod haec in minore quantitate excernatur, albidior sit & crassior, & longioribus intervallis effluat.

Subsectio prima. Pro Fluore albo.

PUrgato decenter corpore, manè & vesperi ante pastum per decem dies utatur hoc balneo.

℞. Fol. Lauri, origan. calamenth. puleg. menthastr. Sabin. an. M.ij. artemiss. meliss. nepet. beton. majo­ran. an. M.iiij. rad. rub. tinct. cype­ri, an. ℥iij. rad. rusci, asparag. an. ℥ij. spic. nard. (exsiccat enim humi­ditatem) junci odori, an. ℥j. sem. rutae, dauci, anis. soenic. sesel. an. ℥ss. rad. valerian. ℥ij. coquantur in aq. pro [Page 386] balneo. Si valde fluant humiditates albae, ne concitatior fiat fluxus, styp­tica magis addantur. Si adhuc flu­or non vincatur, semel in hebdomada accipiat has pilulas.

℞. Pil. mastich. agar. troch. an. ʒij. cortic. myroball. cheb. ℈ij. exci­piantur melle ros. ex ʒj.F. pil. vj. dentur iiij. pro vice. Succini farina cum ovo sorbili detur. Haec sunt quae ad album fluorem prosunt, & praeci­puè hic pulvis, quo multae matro­nae Nobiles post universalia remedia sanatae sunt.

℞. Faucium Lucii piscis, capitis caponis in furno exsiccati, an. ℥ss. ossium dactylorum ʒij. coriandr. prae­par. sem. anis. torrefact. an. ʒj. rad. nymph. ʒss. sacch. ros. ℥iij. datur ʒj. cum vino rubro. Petrus Forestus. obs. 23. lib. 28. De morbis Mulie­rum.

Ad evocanda ab utero ad alias partes recrementa, tria valde profu­tura praesidia occurrunt, diuretico­rum usus, repetita ex rhabarbaro purgatio, & ligni guaiac. decoctum. quod ita fit.

℞. Ligni guaiac. ℥j. rad. sassa­phras. ʒij. santal. omnium ʒj. in­fund. in aq. chalybeat. lb iij. horis 12. deinde bulliant ad consumptionem tertiae partis. sub finem ebullitionis adde fol. plantag. menth. matricar. artemis. foenicul. capill. ven. an. p.j. sumac. rad. petrosel. an. ʒj. colati ℥vij. vel. viij. exhibe in aurora, & sudor molliusculè provocetur, idque vigin [...]i saltem diebus continuis prae­st [...]ndum· quo tempore cauterium cruris dextri parti interiori affixum, non possum non summoperè laudare. Io. Zecchius. consult. 35.

Hujus mali maxima habenda est ratio, cum mulieres quas exercet, steriles ut plurimùm reddere soleat, vel eti [...]m gravidis abortum p [...]rere. remediis usitatis peractis, si vitium adhuc pertinaciter persistat, Electua­rio mihi hoc in casu saepe foelici cum successu usurpato utatur.

℞. Gummi arabic. tragacanth. corall. utriusque, an. ʒij. ciner. puta­min. ovor. C.C. sem. aneth. succin. an. ℈iiij. mellis rosat. q.s.F. Ele­ctuarium. cujus ℥ss. horis duabus an­te coenam devoranda exhibeatur; superbibendo aq. plantag. ℥iiij. vini subrubr. ℥ij. Io. Zecchius. consult. 97.

Subsectio secunda. Pro Fluore albo.

PRo revulsione laudo vomitum cum diasaro Fernelii ad ℥ss. de­tur ex aqua mulsa. vel.

℞. Rad. asari ʒss. detur cum oxy­mel.

Pro derivatione materiae per al­vum conveniens est medicamentum jalapa, in hunc modum.

℞. Jalap. pulv. ʒj. cinamom. pulv. ℈ss.M. & cum jure pulli. F. potio. Deinde pro praeparandis hu­moribus sumat singulo quoque ma­nè tria cochlear. oxymel. simpl. per v. aut vj. dies. deinde sumat ʒss. hydragog. min. Fernel. vel in bolo cum sacch. vel cum pauco vino. his [Page 387] peractis ad exsiccandum corpus & roborandum ventriculum, decoctum Salsaeparill. cum pauco ligno guaiac. confectum sumat per 15. aut 20 dies, & procuret sudorem semel in die, ut materia revellatur ad cutem; id quod Galenus procurabat facere in uxore Boethi. lib. De Precognitione, fricando corpus melle cocto, & etiam linteis primò lenibus, postea asperio­ribus. derivetur quoque materia ad urinam, quod fecit Galenus ex de­cocto rad. asari & apii· venter quo (que) si tumet & madet, arena calida ex­siccari debet: id quod Gal. in uxore Boethi fecit. victus denique sit ex­siccans, & quam minimum bibat. Rodericus à Fonseca. tom. 1. con­sult. 4.

Nonnunquam evenit mulieribus pituitosum profluvium, cum pituitae per alias partes denegatur exitus, haec per dorsum ad uterum defluit. Sic­cabimus in his caput, & ficcabimus illam pituitam decocto guaiaci & syrupo Montagnanae. Nam fotu & suffumigiis curationem recipiunt, in­quit Hippoc. De morbis Mulierum. Io. Heurnius. ad aphor. 56. sect. 5.

℞. Fimi asinini M.iiij. maceren­tur aq. rosac. magma▪ rejiciatur, & cum sacch. F. Syrupus· cujus in hoc affectu admirabilis vis est. Paretur etiam Syrupus ex succo urticae mol­lis. Pro suffitu plurimùm valet ra­sura ebor. carbonibus injecta. com­mendatur hoc facilè paratu. Accipi­tur ebur tenuissimè in lapide porphy­rio pulverisatum, & propinatur ex aqua chalybeata. Guil. Ballonius. comment. ad Hist. 2. lib. 2. con­sil.

Nos saepius hoc remedio hunc morbum sanavimus, nempe nucis pineae decocto cum ligni visci quer­cini portione in potu administrato: mirabile remedium est huic morbo, sicuti nos pluries observavimus. Do­minicus Panarolus. observ. 48. pente­cost. 2.

Fluore albo mulier quaedam me­diae aetatis laborans diuturno & co­pioso sic curata est.

℞. Pilul. assaj [...]ret & foetid. an. ℈j. cum succo artemis. F. pil. v.

℞. Pulv. aromat. rosat. ʒj. ras. ebor. & C.C. an. ℈j. cortic. citri. sicc. diamargar. calid. an. ʒss. ga­lang. cyper. an. ℈j. ciner. spong. combust. & lotae aq. pecul. ros. ʒss. sacch. ℥j.F. pulvis. Capiat cochl. j. mane ante ingressum balnei. Bal­neum tale ordinavi.

℞. Rad. bistort. lapath. an. lb j. gallar. malicorii an. Mij. fl. chamaem. melil. ros. rub. fol. absynth. an. Mj. aluminis ℥ij. sal. ℥j. tartar. p.j.F. decoctio pro incessione in balneo. U­tatur indies hora una in hypocausto calido· & sic fuit pulchrè sanata. Felix Platerus. observ. lib. 3. pag. 781.

His pessis saepe usus sum in fluore uterino ad expurgationem illu­viei.

℞. Fell. vaccae ℥j. rad. asar. agar. cinnam. an. ʒj. succ. mercurial. ℥j. coq. cum melle pauco reliquisque permistis. F. instar unguenti ad sac­culos implendos. Felix Platerus. obs. lib. 3. pag. 782.

[Page 388]Menses albi praemissis universali­bus, quibusdam appropriatis emen­dantur, qualia sunt apud obstetri­cem gallicam, pag. 83. sem. citrulli, si singulis di [...]bus numero xij. deglu­tiantur, superbibito haustu lactis. vel,

℞. Camphor. ℈ss. scobis ebor. ℈ij. aq. ros. nymphaeae, an. ℥jss.M. & repetatur saepius pro dosi. Wolfgangus Hoeferus. cap. 1. lib. 7. Hercul med.

Mulier quae integro biennio fluxu albo laboraverat, accepit nucem moschatam, ejusque assatae & di­visae partem ss. manè, alteram ss. vesperi adsumpsit; sicque continu­ando sana [...]a est. Hoc ipso remedio utebatur quoque Tho. Erastus in si­stendis mensibus nimiis & fluore albo. Ceu singulari experimento. Hieron. Reusnerus. obs. 101.

Quaedam jam aliquot annis flu­xu albo conflictata hac ratione con­valuit, accipiebat cineres sarmento­dum vitium, & aquae injiciens pe­des fomentabat vesperi immediate antequam cubitum iret, primoque die deglutiebat grana juniperi tria, altero v. tertio vij. semenque prae­terea urticae adsumebat. Idem. obs. 103.

Subsectio tertia. Pro Fluore albo.

MUlier quaedam quadragenaria diuturno fluore albo laborans, post multa remedia frustra tentata, ptisana laxante per mensem inte­grum singulis diebus usurpata, pro­tinus liberata est.

P [...]isane compositio talis fuit.

℞. Sen. mundat. ʒj. sem. cori­andr. praep. liquirit. ras. an. ʒjss. aq. fontis in qua tamarind. ʒiij. ligni lentiscini, ʒj. bullierint cyathum u­num, infundantur frigidè per noctem, & colaturam capiat manè duabus horis ante pastum. Lazar. Riverius. obs. 81. cent. 3.

Mulier quaedam à septem mensi­bus fluxu muliebri seroso laborabat, quam curavi intra quinque septima­nas exhibendo singulis octo diebus gr. viij. resin. jalapae: educta scilicet serosa illuvie, à qua pendebat affe­ctus. Deinde recidivae occasio subla­ta est usu sequentis opiatae.

℞. Cons. ros. antiq. ℥ij. cons. ab­synth. ℥j. pulv. elect. triasant. & a­romat. rosat. an. ʒj. corall. rub. praep. ʒss. theriac. vet. ʒij. cum syr. de rosis siccis fiat opiata de qua su­mebat ad magnitudinem avellanae singulis diebus hora somni per lon­gum tempus. Simeon Iacoz. ob. serv. 8.

Hic Syrupus bonus est & utilis in hoc affectu.

℞. Fl. Artemis. matricar. meliss. [Page 389] betonic. salv. origan. eupator. asari, an. Mij. cumini anis. ammeos. sem. rutae, carui, an. Mj. enulae siccae Miiij. cal. aromat. galang. zedoar. cinnam. an. Mss. bistort. gall. mosch. dotonic. viol. citrinar. an. ʒij. liqui­rit. ℥ss. bulliant omnia in lb xij. aq. usque ad medietatis consumptionem. Deinde cum forti expressione colen­tur, colaturae addatur aceti lb ss. sacch. lb xv. coquantur ad debitam consi­stentiam ut F. Syrupus. cujus dentur manè ℥ij. cum aq. absynth. beton. & meliss. an. ℥j. & tardetur cibus post ipsum horis quatuor. Barthol. Montagnana. consil. 214.

Puella quaedam octodecim anno­rum fluore albo diu laborans, post multa & varia remedia quibus per annum integrum usa est, hoc uno sa­nata est. Sorbebat jejuno stomacho ovi vitellum recentem aq. rosacea ex­ceptum, & intra quindecim dies sa­na evasit· caeterum album ovi prae­dicta aq. rosac. concussum, & jejuno stomacho ebibitum non solum ad al­bum fluorem facere, sed gonor­rhaeam sanare satis sumus ex­perti. Amatus Lusitanus. curat. 12. cent. 4.

Sectio decima quinta. Pro Fluxu post Abortum.

NOstrae Mulierculae in fluxu pos [...] abortum hoc pro arcano ha­bent, carnem fumo induratam ad minus vetustate annum excedentem, quam minutissimè c [...]ncisam in pa­tella terrea supra ignem torrent & exsiccant, ut in pulverem rediga­tur, dant cum vino rubro styptico. feruntque hoc remedio deploratas mulieres ex fluxu enormi post ab­ortum restitui. Vulgares mulier­culae experimentum aliud habent ad hoc sanguinis profluvium & nimiam evacuationem in puerpe­ris, nempe nucem juglandem ex­si [...]catam in pulverem redigunt, & tribus vicibus cum cer [...]visi [...] aut vi­no rubro exhibent. Quo remedio fluxum enormem restringunt· hoc modo Matrona Rotallera Nobins in Hagacomitis dicitur curata.

Hic etiam Pulvis bellè profuit.

℞. Margarit. non perforat. spo. dii an. ʒjss. coriandr. praep. C.C. ust. an. ʒij. cortic. median. castan. ʒiij. se [...]. ros. ʒij. lapid. haematit. pilor. lepor. combust. an. ʒj. sacch. ros. ad pondus omnium. cinnam. quantum placet pro sapore. Su­matur in die cochlear unum. Pe­trus Forestus. schol. obs. 16. lib. 28. De Mulierum morbis.

Sectio decima sexta. Pro Fluxu Hepatico.

OMnium primo dedimus infu­sum rhei, myrobalan. citrin. & chebul. Postea hoc decoctum propinavimus.

℞. Marrhub. absynth. rom. fl. ros. rub. menth. sicc. & rubr. an. Mj. sem. sanguinar. plantag. coriandr. praep. an. ℥j. myrobal. citrin. ℥ss. rhab. el. ʒjss. schaenanth. ℈ss. rad. cichor. apii, petrosel. an. ℥ss. cal. aromat. incis. santal. rubr. an. ʒj. coq. in aq. Chalyb. ad lb j. in colat. adde syr. myrtini ℥jss. syr. de menth. de cichor. cum rheo an. ℥ss.M. pro quatuor dosibus.

Deinde dedi semel ʒj. rhei pulv. in modum pilul. cum syr. de rosis siccis. postmodum imperavi, ut bis in die ex hoc condito sumeret ad magnitu­dinem castaneae.

℞. Cons. ros. antiq. ℥ij. spec. a­romat. rosat. sine moscho ℈ijss. my­robal. citrin. parum assat. & pulv. mastich. an. ℈j. cum syr. myrtino. F. conditum. Cum fluxus nondum cessaret, & jam ultra quatuor menses durasset, & valde aeger debilitaretur, sequens apozema praescriptum est.

℞. Marrhub. absynth. rom. menth. sic. fl. ros. rub. an. Mj. sem. myrtill. plantag. an. ʒjss. cinnam. el. santal. rubr. cal. arom. an. ʒj. coq. in vino rubro styptito, aq. equiset. & me­liss. ad lb ij. colat. adde syr. de menth. myrtill. cotoneor. an. ℥ij.M. sume­bat bis in die· quia circa stomachum dolebat. ceratum stomachicum appo­sui, & hepatis regionem inunxi un­guento santalino & ol. absynth. Po­stea cum neque his adhuc fluxus re­mitteretur, omni manè per tres dies hunc pulv [...]rem dedimus cum ovo sor­bili, qui multùm juvabat.

℞. Sem. plantag. nucis mosch. ma­stich. pulv. C.C. ust. an. ℈ss. cin­nam. el. gr. v.F. pulvis subtilissimus. Sed cum fluxus in totum non cessa­ret, myrobal. cheb. parum tostos, cum rheo tosto ad ℈ijss. cum aq. plantag. & syr. de ros. rub. sicc. propinavi. & omni manè capiebat ad magnitudi­nem castaneae ex elect. sequen­ti.

℞. Cons. ros. antiq· diacydon. si­ne speciebus, an. ℥ss. nuc. mosch. mastich. an. ℈j. troch. de Carabe, de spodio, an. ℈ss.C.C. usti. pulv. pulv. fl. ros. rub. cortic. granat. ba­laust. an. ℈ss. corall. rub. gr. iij. se­ric. combust. gr. ij. cum syr. myrtill. menth. an. q.s.F. elect. moderatè liquidum, cujus usu fluxus coepit cessare. Petrus Forestus. obs. 21. lib. 22. De Profluviis alvi.

Ad hepar roborandum ejusque in­temperiem corrigendam paretur ju­lepus in hunc modum.

℞. Rad. cichor. gram. acetos. an. ℥j. fol. endiv. agrimon. cichor. plan­tag. cuscut. an. M.j. absynth. pont. Mss. santal. rub. ʒjss. ras. ebor. & spodii, an. ℈ij. coriandr. praep. ʒj. ros. rub. p.j. coq. ad lb jss. in colat. dissolv. syr. cydonior. & de aceto simpl. an ℥ij.F. julep. pro quatuor [Page 391] dosibus serò & manè sumendis. vel.

℞. Aq. plantag. ℥iij. Syr. de ros. rub. sicc. ℥j. spir. vitrioli q.s. ad grat. acid. F. Julep. frequenter ite­randus.

Fit syrupus praestantissimus ex tin­ctura rosar. facta in aq. ros. & cum sacch. rosat. redacta in syrupum.

Utilis etiam opiata sequens.

℞. Cons. rad. cichor. ℥j. cons. ros vet. ℥ss. pulp. passul. corinth. ʒvj. croci martis ʒj. corall. praep. ras. ebor. & C.C. an. ℈j. cum syr. de ros. sicc. F. opiata, addendo spir. vitriol. ℈ss. de qua capiat magnitu­dinem castaneae tribus horis ante pastum. Potest etiam addi hepar lupi praeparatum; quod ab autho­ribus commendatur tanquam speci­ficum.

Passulae majores vel corinthiacae, quia hepati amicae, in hoc affectu commendantur, ideo magna copia cum seminibus sunt comeden­dae.

Syr. corall. ad hepar roboran­dum & fluxum cohibendum prae­stantissimus est; at longè praestan­tius illius tinctura.

Succus urticae per se ad ℥ij. vel cum aqua & aceto exhibitus manè per triduum fluxum sistit, & san­guinem corruptum purificat. La­zarus Riverius. prax. med. lib. 10. cap. 8.

Sectio decima septima. Pro Fluxu Narium vehementi in Febre continua.

CUm mihi nihil ad manum esset, & subita restrictione opus es­set (plus enim quatuor libris sangui­nis ex naribus fluxerant▪ & vires valde prostratae fuerant) accepi atramen­tum quod ibi in promptu erat, cum aceto rosac. & cum fuligine fum [...]rii simul mixta cum lana succida in­volvens, naribus indebam· quo re­medio fluxus sanguinis narium ces­savit· interim & aq. plantag. frigi­dissima testiculos fovebam, & san­guis restrictus est. Petrus Forest [...]s. obs. 32. lib. 7. De Symptomatis Fe­brium.

Sectio decima octava. De Foetu mortuo.

SAEpe extinguitur in utero Foetus. Extinctionis causae sunt pluri­mae: alimenti nimirum defectus vel pravitas, vel etiam copia à qua suffo­catur: casus item, ictus, saltus, tussis, sternutatio, quibus solvuntur acetabula, per quae foetui alimen­tum suppeditatur: animi etiam pa­themata, medicamenta foetum ene­cantia, morbus acutus & longus, partus denique difficultas. Foetus mortui signa sunt, defectus motus infantis, refrigeratio imi ventris, [Page 392] ichores ab utero fluentes, facies pal­lida, anhelitus foe [...]idus, mammarum extenuatio, ventris concidentia & mollities, quod decumbente in latus matre, in id devolvatur ac decidat foetus, magisque etiam gravitet· quandoque etiam superveniunt ani­mi deliquia, capitis dolores & con­v [...]lsiones· quamprimum expellendus est foetus, aliàs praesentissimum exi­tium praegnanti inferet.

Subsectio prima. Pro Foetu mortuo ejiciendo.

DEdi tredecim guttas ex oleo he­racleo bibendas, & simul um­bilico, me jubente, imposuit gt. xv. de eodem oleo. Hoc facto, adjuvan­te Deo op [...]. max. intra dimidiam ho­ram peperit facilè, & foetum ejecit dudum mortuum, & ipsa incolumis evasit. Martinus Rulandus. curat. 57. cent. 3.

℞. Myrrh. el. ʒj. sem. nigell. lu­pin. rad. rub. tinct. an. ʒss. croci, aloes, borac. an. ℈j. cum syr. artemis. fiat pilul. massa. dosis ʒss. harum usu menses promoti sunt.

Postea Pessarium subdere tale jussi.

℞. Agar. ʒij. rad. asar. ʒj. myrrh. ʒiij. succ. mercurial. ℥jss. mell. ℥jss. decoq. succus cum melle ad spillitu­dinem convenientem, pulveresque permisceantur. Sacculus (que) pro pessa­rio impleatur, quod cum unam no­ctem saltem retinuisset, mox chorda umbilicalis propendere coepit. Felix Platerus. obs. lib. 1. pag. 227.

℞. Cinnamom. el. myrrh. an. ʒss. aristol. long. (ea enim partum magis rotunda adjuvat) ʒj. pulv. diambr. & diamargarit. trigid. an. ʒss. fiat omnium pulvis· cujus de­tut ʒj. vel ℈iiij. ex aq. decoctio­nis hyssop. & phaseolorum· mirè namque partum facilitat. Quod ad topica remedia attinet, nullo magis quam oleo calente secundum Deum levata uxor mea fuit. In hunc mo­dum adhibito.

℞. Rad. alth. fol. malv. hys­sop. calamenth. artemis. cum flo­ribus suis. q.s. coquantur in olei q.s. Deinde in vesicas suillas oleum illud calens infundibulo injiciatur. tumentibus modicè vesicis suillis, atque muliebricis locis admotis, confestim paupercula aegra levamen sentire se affirmavit, graveque pon­dus ad pudendi ostium descendere, quod paulò etiam post obstetricis ope foras prodiit; er [...]t autem mola semiputris cum faetu illi alligato. Franciscus Valeriola. obs. 1. lib. 1.

Subsectio secunda. Pro Foetu mortuo excludendo.

INstituta per aliquot dies victus ratione optimè nutriente & con­fortante, ad foetus mortui exclusio­nē sequenti methodo progressus sum. Primùm constituto die insessionem adhibui ex malv. alth. puleg. hyssop. menth. mentastro, artemis. melil. serpill. origan. thymo, rad. alth. [Page 393] malv. lil. alb. aristol. rot. sem. carui, cumini, foenic. bacc. juniper. fl. cha­maem. & cent. min. Sacculis inclu­sis, & in aq. decoctis, quibus sac­culis postea subinde quoque loca mu­lieb [...]ia foveri jussi; subsequente inun­ctione emolliente. Tandem etiam Cataplasma ex decocto colocynthid. succo rutae & myrrha, cum farina hordei concinnatum umbilico impo­sui, & intra corpus pulverem ex suc­cini albiss. ℈j. unicornu veri ℈ss. ol. succini. gt. iiij. ex brodio caponis exhibui: sicque post decem horas, obstetrice suo quoque officio probè sungente, enixa est soetum masculum perfectum, sed nigra putrilagine ob­ductum. Gregorius H [...]rstius. obs 37. lib. 5.

Mulier quaedam, cui à perverso marito violenta manu super umbili­cum vehemens illatus est ictus, post quem exanimis immobilem soetum persensit, pluribus celebratis remedi­is, hoc solo unguento posito super ventrem & in perinaeo, foetum ex­clusit.

℞. Medull. colocynth. succ. co­locynthid. virid. an. ℥j. succ. rutae ℥jss. euphorb. ℥ij. unguent. arta­nit. ℥iij. myrrh. ʒvj. ol. de castor. ol. rutac. an. ℥j. coq. ad succi con­sumptionem, & fiat unguentum. Zacutus Lusitanus. obs. 162. lib. 2. prax. admirand.

℞. Troch. de myrrh. ℈jss. borac. gr. xv.F. pulvis. exhib. cum aq. artemis. ℥ij. puleg. ℥ss. hoc solo li­berata est mulier quaedam. Augustin. Thonnerus. obs. 1. De Foetu excludend.

Tonsoris mei uxor obstetricis in­curia agrippam peperit, relicto in matrice integerrimo puelli capite: adveniens ego post 17. horas, per os, testium equi praeparator. boracis, an. ʒj. croci ℈j. cum aq. lil. alb. propino. Mirum dictu visuque! Patiens humi super pulvinaria jacens quadrante post horae, sternutatorio ex peto naribus admoto, ita se con­cu [...]lit, caputque relictum tanto im­petu ejecit, ut illud per cubiculum ad octodecim pedes sphaerae instar ligneae se rotaverit. Secretum de equinis testibus, communicavit mi­hi anno 1600. Patavii Horatius Au­genius, cum illum in praxi comita­rer. Gesnerus etiam hoc tanquam mysterium habendum scribit in epist. ad Gasserum. Illa supervixit, & ter post, ut decies ante, sed eadem for­tuna peperit. Henricus ab Heers. obs. 14.

Stercus equinum in vino expres­sum, & percolatum subitò Foetum & Secundinam expellit. Io. Hart­mannus. Practic. Chimiatr. pag. 299.

Sectio decima nona. De Fractura.

FRactura (graecè [...] & [...] frango) conti­nuitatis ossium est solutio à violentia quadam extrinsecus irruente accidēs. Causae internae nullae sunt, externae verò ea omnia quae contundere vel dividere ossa possunt. Facit etiam ad faciliorem ossium fracturam eo­rundem constitutio fragilis, sive ea sit naturalis, sive à carie luem vene­ream subsequente acquiratur. Fracturarum plures sunt differentiae, alia est per transversum, ita ut nullo pa­cto extrema cohaereant, & haec [...], à fracti caulis similitudi­ne, appellatur. Dicitur etiam [...] & [...], à similitudine fractae radiculae & cucumeris. Alia est quae [...], i. e. comminu­tio dicitur, quando os in plures par­tes conteritur, quae & [...], i. e. nucatim a quibusdam vocatur, quod sit facta in modum contusarum nu­cis testarum; alia rursus est secun­dum longitudinem, quae Fissura nuncupatur, Galeno verò [...], i. e. asseris modo. Alia demum est magna, alia parva alia simplex, alia multiplex, alia est sola, alia est cum carnis contulione & vulnere· à parte denique aff [...]cta variae petuntur differentiae, ut alia est fractura cra­nii, alia humeri, alia brachii, &c.

Subsectio prima. Pro Fractura Brachii in Sene decrepito.

CUrationem hoc modo institui, clementer expurgato corpore, illam victus rationem, quae multum nutrit (omissis tamen cibis viscosis, qui mihi in fracturis mirum in mo­dum suspecti) sanguinemque opti­mum procreat, calidum nativum & humidum radicale instaurat, prae­scripsi. Singulis quoque diebus je­juno stomacho, ad ʒij. sequentis pulveris ex jusculo carnis recentis ex­hibui.

℞. Lapidis osteocoll. diligenter praepar. ℥j. cinnam. el. ʒiij. sacch. ℥ij.M.F. pulvis tenuissimus, bra­chium usque ad scapulam sequenti linimento quotidie bis inunxi.

℞. Ol. lumbric ℥ij. ol. gran. junip. ʒij. succi lumbric. ℥j.M.F. linimen­tum. Sed ante omnia primò ossa in locum suum, ea qua fieri potuit dili­gentia, reposui. Post inunctionem sequens applicui Emplastrum.

℞. Empl. Vigonis ad fractur. ℥ij. empl. oxyc [...]oc. ℥ss. lapid. osteocoll. praepar. ℥jss. lumbric. praepar. & in subtilissimum pulverem redactor. ℥j. cum q.s. ol. lumbric. F. Emplastr. fracturam de tertio in tertium, aut de quarto in quartum diem solvi, & medicamenta renovavi. Reliquum ve­rò brachium quotidie semel aut bis, ut dictum est, ad scapulam & nu­cham usque inunxi· hisce adhibitis [Page 395] remediis, callus intra paucos dies, usque adeo procreatus suit; ut colli­sio ossium non amplius perciperetur, & brachium intra quatuor septima­nas restitutum fuerit: & sic natura in hoc decrepito veluti assopita exper­gefacta, & calor nativus ferè extin­ctus in ista parte iterum beneficio praedictorum medicamentorum ac­census fuerit· quantùm valeat in fra­cturis ossium osteocolla seu lapis os­sifragus non rarò expertus sum. re­peritur in campo quodam arenoso prope Darmstadium ▪ Eligitur qui sub terra absconditur extra terram prominens est invalidus nulliusque momenti. Guil. Fabrit. Hildanus. obs. 90. cent. 3.

Lapis osteocolla, qui & Sabulosus dicitur, singulari quadam virtute & proprietate occulta generandi callum praeditus est: idque ego cum in a­liis tum praecipuè in quadragenario quodam observavi, is quum utraque focilia ad m [...]lleolum sibi transversim confregisset, me advocandum jussit. Ossa in situm naturalem reposita, sin­gulis matutinis horis jejuno stomacho ʒj. hujus lapidis in marmore cum aq. rad. sumphit. praepar. exhibui, primis diebus cum ptisana, aut jus­culo carnis recentis, postmodùm ve­rò cum vino· iis quae fracturae ap­plicui eundem lapidem pulverisatum & praeparatum admiscui· inde fa­ctum est, ut spatio triginta dierum plenisfimè restituta sit tibia, ita ut sine adminiculo incedere potuerit. Guil. Fabrit. Hildanus. observ. 90. cent. 1.

Lapis hic cautè & in senibus tan­tùm, aut extenuatis, & quibus lan­guet calidum nativum adhibendus est, ne aliàs callus superfluus genere­tur multo labore diminuendus. Guil· Fabritius Hildanus. obs. 91. cent. 1.

Subsectio secunda. Pro Fracturis.

EGo jam à multis annis magno cum successu sequenti utor em­plastro in fracturis.

℞. Empl. Slotani. ℥vj. cerae nov. ℥ij. coloph. gummi elemi pinguissimi an. ℥j. dissolv. lento igne. Postea in­sperge sequentes pulveres, rad. con­solid. maj. balaust. nuc. cupress. ros. an. ʒj. mastic. thuris, an. ʒi [...].M. adden­do ol. rosac. q.s. ut F. ceratum. In ad­ultis & extenuatis ad ℥j. hujus em­plastri, tantundem osteocollae praep. admisceo. Singulis quoque diebus manè tribus ante pastum horis, de eodem lapide cum jusculo carnis vel vino albo exhibeo· multùm enim curationem lapis ille accelerat. In juvenibus verò, & qui optima cor­poris sanitate fruuntur, lapis ille sive per os datus, sive exterius adhibitus minimè convenit· non autem statim ab initio, neque primis diebus ap­plicandum est praedictum emplastr. multò minus oxycroceum, ne afflux­us humorum ad partem laesam sequa­tur· ab initio itaque postquam os fractum in fitum suum repositum est, sequens applico Cataplas­ma.

[Page 396]℞. Rad. consolid. maj. tormen­till. bistort. an. ℥ss. boli alb. ℥j. ba­laust. ʒj. nuc. cupress. gallarum, ros. rubr. an. ʒij.F. omnium pulvis te­nuiss. cui admisce farinae hordei ℥vj. hujus pulveris accipe quantum opus est pro membri fracti magnitudine, ex quo cum posca formetur cataplas­ma in mortario vel alio vase sine ca­lore ignis, addendo vitellum ovi cum albumine, parumque olei rosac. ap­plicetur membro fracto & renovetur ab initio tertio vel ad summum quar­to quoque die, donec Symptomata non amplius sunt metuenda. Tunc Emplastr. Vigonis, vel meum appli­cari poterit, & de sxe [...]o vel decimo in decimum diem reit [...]rari. Guil. Fa­britius Hildanus. Cista militar. classe 15.

Emplastri palmei sive Slotani qui primus ejus author fuit, haec est de­scriptio.

℞. Adipis porcin. rec. ℥xij. ol. rosac. rec. & fragrantis, minii, an. ℥xx. chalcitid. ust. sed non ad rube­dinem, aluminis usti, an. ℥ij. adi­pis cervini ℥iiij. mastich. thuris in tenuiss▪ pulver redacti, an. ℥ij. fiat emplastr. S.A. agitando bacillis sali­ceis & succulentis. Guil. Fabrit. Hil­d [...]nus. in consilio De conserv. valetu­dine, in Epistola ad Croquerum.

Curationes illas ossiu [...] confracto­rum per lapidem, quem Erastus sa­bulosum vocat, quis non penè fabu­las esse judicet? Multo etiam magis, unguentum illud, quo telorum in­u [...]ctione, vulnerati sanantur, ridi­culum videatur: & tamen fide digni amici nostri utrumque sanctè affir­mant. Sunt alia sexcenta, quae fi­dem omnem superant, non tamen ideo falsa sunt· quare vehementer in iis [...], & ubi ratio repugnat, ex­perientiae, cum admiratione subscri­bo. Andraeas Dudithius. epist. 25. lib. 6. consil. & epist. Cratonis & aliorum à Scholtzio editorum.

Subsectio tertia. Pro Fractura humeri.

OSse per Chirurgum reposito, em­plastrum hoc adhibitum est.

℞. Farin. fabar. farin. ciceris, hordei, farin. volatil. molendini, an. ℥ss. mastich. tragacanth. gummi a­rab. mummiae, bol. armen. myrtill. pulveris. an. ʒiij. album. ovor. v. conqu [...]ssata in vino styptico▪ nigro. succi plantag. aut vini styptici q.s. ad incorporandum. F. Emplastrum. Hoc constringit, repercutit, roborat, & firmat. Deinde stupas longas, latas, aqua prius balneatas & ex­pressas toti brachio circumvolvebat, & fascia latitudine quatuor digito­rum, aut quandoque duabus praepa­ratis alligentur dicta, adjectis feru­lis quatuor aut sex, interim facta re­stauratione, etiam pannus lineus in­fusus in ol. ros. prius apponatur. De­inde reliqua jam dicta, ut emplastr. stupae & ferulae injectis fasciis ut mo­ris est· non solvebatur ad quinque dies. Interim brachium inungebat, necnon & sp [...]tulam & loca vicina aliquo defensivo; & sanguis de­tractus [Page 397] est ex brachio opposito. atque ita Chirurgo procedente, ut in reli­quis fracturis, hic tandem curatus est. Petrus Forestus, obs. 8. lib. 8. Obs. Chirurg.

In principio fracturae dislocationis & torsionis juxta Io. de Vigo hoc me­dicamentum apponi potest.

℞. Album. ovor. numero iij. ol. rosac. omphac. ol. ros. compl. an. ʒx. ol. myrtill. ʒjss. farin. volat. farin. hord. an. ʒvj. bol. armen. subtiliss. triti, s [...]ng. drac. an. ʒiij.M.F. Emplastr. Est mirabile primis die­bus. Transacto autem nono aut de­cimo die; nullo contradicente symp­tomate, ut est dolor, apostema, pruritus, tunc supra fracturam & dislocationem utilissimum est hoc in rascriptum apponere.

℞. Albumin. ovor. numero iiij. ol. myrtin. ol. rosac. an. ℥ij. tere­binth. clàrae ℥jss. myrrh. aloes, an. ʒij. sang. drac. bol. armen. an. ʒss. farin. volatil. ℥iij.M. & u­tere, in fractura & dislocatione est singulare remedium. Petrus Fore­stus. obs. 3. lib. 8. Obs. Chirurg.

Ubi callus justae magnitudinis ge­neratus fuerit, medicamentis robo­rantibus confirmandus est. Ideo ta­le Emplastrum imponendum est.

℞. Ol. rosac. ℥ij. cerae ℥ijss. resi­nae pulveris. ℥iij. colophon. mastich. thuris, an. ℥ss. nuc. cupress. rad. ery­throdan. i. rubiae tinctor. an. ʒj. cro­ci ʒss.M.F. ceratum quod super lin­teum vel alutam extendatur, & applicetur. Daniel Senner [...]us. practic. lib. 5. part. 5. cap. 1.

Sectio vicesima. Pro Fuci Vulnere.

CUm die quodam apud am [...]co▪ commorarer, unus ex iis in superiore labro à fuco vulneratur, statim intumuit vulnus, cum maxi­mo patientis dolore· sine mora, mus­cas contritas apposui, quo brevi do­lor sedatus est, tumorque evanuit. Iul. Caesar. Baricellus. hortul. geni­ali.

Sectio 21. Pro Fungorum veneno.

PRinceps quaedam magni nomi­nis, cum quodam die in p [...]an­dio fungos comedisset, sub v [...]spe­ram dolore torminibusque maxi­mis ventris, nec non cardial­gia correpta fuit; mox quoque vomitus & fluxus ventris supervene­runt. Primò excrementa & fungos excrevit, mox quoque mucum qui intestinis adhaeret, sanguinemque de­jecit; leipothymiae frequentes & viri­um prostratio aderant, & ita qui­dem, ut excrementa involuntariè simul & sudores frigidi profluerent. Medici etsi summam adhiberent diligentiam, morbus tamen medi­ [...]amenta praecellere, eaque respuere videbatur: totam itaque noctem veluti in agone contrivit. Sequen­ti die, cum princeps (quem pere­egrè [Page 398] absentem ilicò acciverant) ad­venisset, protinus ad gr. xxxx. lapid. bezoard. or. in pollinem redacti ex vino albo propinavit, post semiho­ram sudor calidus & universalis su pervenit, & intellectus rediit, mox somnum quoque repetiit, cujus be­neficio vomitus simul & fluxus san­guinolentus cessarunt, & intra pau­cos dies integram valetudinem recu­peravit. Guil. Fabrit. Hildanus. obs. 34. cent 4.

Plur [...]mos Romae fungorum esus interfecit. huic veneno remedium optimum proposuimus toties quo­ties opus fuit, semper cum victo­ria; videlicet oxymel cum theriaca. duplici modo Fungi noxii sunt, aut ob pravam qualitatem quam habent à sua natura, aut ob len­torem & crassitiem, seu viscosita­tem quandam, qua mediante maxi­mopere laedunt. viscositas incisione, & prava qualitas indiget alexiphar­maco· administrando theriacam cum oxymel. tam simplici quam scyllitico, his indicationibus satisfa­cimus, ut pluries experimento com­probavimus. Nullus enim hoc re­medio sumpto interiit, sed omnes, placente Deo, convaluerunt. Do­minicus Panarolus. obs. 45. pente­cost. 3.

Sectio 22. De Furunculo.

FUrunculus [...] Graecis appel­latus, tuberculum est acutum, cum inflammatione ac dolore, ovum columbinum magnitudine non ex­cedens, oritur à sanguine crasso & vitioso· rarò solitarius crumpit, sed plerumque plures simul.

Subsectio unica. Pro Furunculis in dorso.

POst sanguinis missionem & pur­gationem, solo pane nigro fru­mentaceo cum butyro manso & val­de pingui apposito, facilè ad sup­purationem perveniebant: vel solo diachylo apposito, vel, ut aliàs ex­pertus sum, beta vel caulibus buty­ro illitis appositis erumpebant, & facilè sanabantur. Sed & hoc Ca­taplasma ad furunculos exper [...]um est, & alia apostemata ex adustione sanguinis.

℞. Fol. malv. acetos. an. Mj. ficuum ping. numero vj. uvarum passarum amotis arillis ℥j. bulli­ant, Pistentur in mortario adden­do fermenti acris ℥jss. axung. porc. rec. fine sale q.s.F. Cataplasma. Dissipat etiam Furunculum ac con­coquit triticum commansum & im­positum, pingues item ficus dis­sectae.

[Page 399]In eo nullum est periculum, e­tiamsi nulla adhibeatur curatio, ma­turescit enim per se, atque crumpit; sed dolor efficit, ut potior medicina sit, qua maturius liberet. Propri­um ejus medicamentum est Galba­num, vel resina, vel fermentum. ex­presso pure, nulla ulterius curatio ne­cessaria est. Petrus Forestus. obs. 9. & schol. lib. 1. Obs. Chirurg.

Finis Libri Sexti.

MEDICINAE PRACTICAE. Liber Septimus. De Affectibus à Litera, G. incipientibus.

Sectio prima. De Ganglio.

[...], tumor est praeter natu­ram▪ concolor, durus, renitens, & indolens, at si violenter premas, stuporis sensum exhibet: frequenter pellicula propria includitur, nonnun­quam etiam ea omnino caret· circa partes membraneas, ossa, tendines, nervos, & articulos ut plurimùm e­nascitur. Si extra has partes oriatur, quibusdam nodus appellatur. Pro causa agnoscit ictum, extensionem aut laborem nimium, à quibus ner­vus vel tendo nimis extenditur, vel etiam secundum membranam quasi rumpitur, hinc facilè partis nervosae nutrimentum exudat, & circa ejus substantiam adhaerescit, & tandem à facultate partium earum formatrice in hanc substantiam m [...]tatur· à lenta etiam & viscida pituita oriri volunt plerique.

Subsectio prima. Pro Ganglio in summa sinistra manu.

DIssolvi & dissipari debet tumor iis quae digerunt & resolvunt, sed videndum est ut ita tracterur, ne tenuiore parte extracta, quod reli­quum est viscosum & crassum con­crescat. quare necessarium est omni­no, ut uno eodemque tempore ap­plicentur tumori, quae emolliunt, in­cidunt, digerunt & resolvunt· in hunc usum applicarem sequens cer [...] ­tum.

℞. Empl. oxycroc. ℥j. ammoni­ac. ping. bdellii, solutor. in aq. vitae, an. ʒij. rad. ireos ℈j. lumbric. vino lotor. & dissolut. numero iij. com­mixtis omnibus cum pauco oleo tere­binth. & cera nova. F. ceratum. ex­tend. super alutam, applicetur tu­mori, & fascià arctissimè constrin­gatur. huic cerato si lamina plum­bea [Page 401] superligetur, videtur mihi ex usu fore. Avicenna & secuti eum ante nos plerique plumbeam laminam si­mili aliquo emolliente & digerente medicamento illitam imponebant: quod sanè ego non improbo· & quia humor viscosus est, difficilis resolu­tioni, membranis & tendonibus ad­natus, arbitror maximopere profu­turum si singulis quatuor, quinque, vel sex diebus soluta fascia, ablato cerato, suffumigetur tumor suffitu acerrimi aceti, quod Satureiam, vel Origanum, vel quid simile incoxe­rit, affusi pyritidi, vel lapidum mola­rium frustis candentibus. Deinde absterso sudore, & compresso, & frictionibus exercitato tumore, rur­sus ceratum imponatur. Mirum quantum commodum hoc praestet, & expeditum sit, id genus morbis re­medium, attenuat, incidit, discu­tit, resolvit, partem roborat & fir­mat. Ex Galeno, bractea tenuis plumbi probè ganglio alligata planè ipsum dissipat. Reinerus Solenander consil. 24. sect. 1.

Subsectio secunda. Pro Ganglio in poplite utriusque cruris pugni magnitudine.

HOnesta quaedam matrona ali­quot annos in poplite in utro­que crure tumorem gerebat, pugni magnitudine in uno, in altero paulo majorem, concolorem, molestiam potius quam dolorem afferentem, flexionem tamen articuli illius, & sic incessionem aliquo modo impedi­entem. quem tumorem cum inspice­rem, Ganglion esse judicavi. Plum­bariis thermis, ut eos extirparet, aliisque remediis, sed sine fructu, usa fuerat. Ad fortiora transeun­dum esse docui, illique primum hunc fotum praescripsi.

℞. Lixivii, urinae, & vini an. p [...] ▪ aeq. adde ad mens. j. hujus liquo­ris, aq. vitae ℥j. spirit. junip. ʒj. cum spongia intincta fomententur tumores calidè. Postea apponatur hoc emplastrum.

℞. Rad. bryon. irid. rec. an. lb ss. bulbor. lilior. ℥ij. coq. in aceto for­tiss. & contund. & pistentur. ad­dendo ol. lilior. ℥ij. gummi ammo­niac. in aq. vitae solut. ℥iij. pulv. rad. ireos. ʒij. redigantur in formam em­plastri vel cataplasmatis· continua­bat fotum & emplastrum indies, do­mum reversa spatio trium mensium, unde admodum imminuti tumores, adeo ut licet aliquid adhuc appare­ret, tamen nullum ferè impedimen­tum amplius adferrent. Felix Plate­rus. obs. lib. 3. pag. 703.

Subsectio tertia. Pro Ganglio.

JUvenis quaedam mulier Ganglion habebat in facie Cerasi magnitu­dine, infra oculum, supra Zygoma, quod intra mensem discussum est, admota lamina plumbea hydrargyro illita & emplastro infixa, ut melius haereret: eaque super Ganglion ad­mota, [Page 402] una cum emplastro, splenium satis solidum superimponebam, de­inde fascia alligabam quae semiphale­ra à Galeno nominatur. Samuel For­mius. obs. 16.

Mulier quaedam ictum frontis pas­sa est, quem tumor nullus subsecutus est, ante quindecimum diem, quo tumor obortus est magnitudine nucis juglandis, sed mobilis, nuncque do­lebat, nunc mollescebat, nunc mi­nuebatur, nunc augebatur, & sic per longum tempus cum maximo in­commodo permansit: curatus tan­dem fuit aq. vitae cum rutae succo mixtae admotione, linteisque arctè fronti appositis. Petrus Borellus. obs. 15. cent. 1.

Sectio secunda. De Gangraena.

GAngraena (vulgò ignis S. Anto­nii) incipiens est partis corrup­tio ad [...] tendens, quae cum jam eo processit, ut pars corruptione extincta & emortua sit, [...], i. e. sideratio nuncupatur· adeo ut duo haec mala non nisi magnitudine differant: in Sphacelo enim pars omni sensu & vita destituitur, in Gangraena vero nondum adhuc adest perfecta partis corruptio. Causa utri­usque est caloris nativi in parte de­structio, quam infert frigus nimi­um, venenata qualitas, prohibita transpiratio, calor externus vehe­mens, alimenti & caloris influentis defectus.

Subsectio prima. Pro Gangraena ex inflammati­one.

POst praescriptam victus rationem, ad arcendam defluxionem, pro primo scopo Chirurgus applicet loco affecto defensivum sequens.

℞. Farin. hord. ℥iiij. bol. armen. alb. ℥ij. pulv. gall. virid. nuc. cu­press. cortic. granat. an. ʒjss. cam­phor. ʒj. cum oxymel. F. cataplasma. Hoc mihi usitatum est· oleosa enim omnia suspecta sunt in Gangraena, poros quippe obstruendo transpira­tionem inhibent, & vapores putri­dos in parte affecta retinent· cessante defluxione possunt defensiva inter­mitti, ut inna tum calidum minore negotio penetrare queat in partem affectam. Secundus scopus est aliò revellere & derivare humores in par­tem affectam affluentes, idque quam citissimè, adhibitis purgationibus, phlebotomia, cucurbitulis, hirudi­nibus, aliisque id genus remediis: Tertius scopus est, ut pars in pristi­num ac naturalem statum restitua­tur; id fiet evacuato accuratè san­guine, & caeteris humoribus parti affectae impactis, ac in ea conclusis, itaque quamprimùm prospiciendum est quid facto opus sit, & scalpelli acie tentandum, fitne Gangraena profundior, an superficiaria· tum pro diversitatis ratione, scarificatio­nes [Page 403] levius aut altius imprimendae: dein satis magna sanguinis quantitas sinenda effluere· quinetiam si quae sit in parte affecta grandior insignior (que) vena, ea audacter & sine mora inci­denda, sic enim sanguis & humores exonerantur, pars affecta refrigera­tur, & aperitur pororum obstructio. id tamen nequaquam aggrediendum nisi morbus gravissimus, & aeger ju­venis, & vires firmae fuerint. ner­vos autem majores, tendines & ar­terias nefas attingere, nisi maxima & insignis adfuerit corruptio; alioquin metuendum à convulsione, motus de­perditione, doloribus acutissimis, sanguinis profluvio, & spirituum vitalium resolutione, Syncope, imò & morte. Praeter scarificationes Avic. & alii Scriptores jubent apponere hirudines, quo plus depleatur san­guinis & humorum. id quod & ip­se soleo facere, quoties potissimum sanguis parcus educitur scarificatio­ne· evacuato sanguine, abluenda pars aceto & sale marino simul li­quatis, haec enim putrefactioni plu­rimùm repugnant· at si profundior fuerit gangraena, efficacior adhiben­da lotio, qualis est ea quae sequi­tur.

℞. Lixiv. fortiss. aceti opt. an. lb iij. scordii utriusque absynth. rutae, lupinor. contus. an. Mss. rad. ari­stol. rot. vincetoxic. an. ℥ss. sal. marin. ℥iiij. coq. ad consumptionem tertiae partis. in colat. dissolv. aloes, myrrhae, an. ℥ss. aq. vitae ℥ij. cam­phor. ʒss. quoties remedia permuta­re necesse fuerit, lavare oportebit partem fotu illo tepido· nam prae­terquam quod plurimùm resistit pu­tredini, etiam revocat innatum cà­lidum, resolvit & exsiccat corruptos humores inibi conclusos. Insuper toti parti affectae scarificatae impo­nendum unguentum Aegyptiacum Mesues.

Quod si corruptio major est, so­leo idem unguentum sic compo­nere.

℞. Aerugin. ℥iiij. mell. opt. & cum decoct. absynth. & scord. despumat. ℥xvj. aceti scillit. ℥vj. alumin. roch. sal. armoniac. an. ℥j. succ. rutae, scordii utriusque & alliariae, an. ℥iij. coq. ad spissitudinem mellis. Dein­de admisce theriac. opt. mithridat. an. ℥ss. camphor. (plurimum enim penetrat & putredinem inhibet) ℥j. Sic praeparatum unguentum non so­lum resistit putrefactioni, sed & temperat ac minuit vaporum malig­nitatem, qui perpetuò attolluntur à parte obsessa gangraena, & laedunt principes· breviter Aegyptiacum prae­stantissimum & primarium est in gangraenae remediis, separatque mor­tuam carnem à viva & laudabili, gig­nens escharam· ubi tota pars Aegyp­tiaco contecta fuerit, insuper appli­candum cataplasma sequens, quod & ipsum resistit putredini; exsiccat humores excrementitios doloresque sedat.

℞. Farin. lupin. lentium, faba­rum, lolii, sal. marin. an. ℥iij. pulv. summit. absynth. scord. utriusque al­liar. rutae, an. ℥j. coq. in oxymel. simpl. & F. Cataplasma; refrige­rato [Page 404] adde aloes, myrrh. an. ℥j. aq. vitae, ℥iij.M. praedictae autem fari­nae, imprimis lupinor. mirum in modum in Gangraena aliisque pu­tridis ulceribus conveniunt. Exsic­cant enim, discutiunt, & putredi­ni resistunt. In praeparatione au­tem diligenter prospiciendum est, ne diu farinae hae cum reliquis pulveri­bus coquantur· fieret enim nimis vis­cosum & glutinosum, ac proinde in­utile cataplasma.

Haec autem remedia omnia, ablu­tio, cataplasma, &c. tepidè sunt ad­movenda, linteisque praeterea cali­dis obvolvenda pars affecta, etiamsi Gangraena orta sit ex inflammatione. Sic enim pene extinctum & inter­mortuum innatum calidum revoca­tur, & quasi rursum accenditur in parte affecta.

Chirurgus quoties ad aegrum ac­cedet, his remediis excitatae escharae summam partem tollere conabitur aut scalpelli acie incidet, usque ad partem sanam, quo detur medica­mento penetrandi via, ad corrigen­dum quicquid depravatum & corruptum est· nec alia procedat me­thodo donec videat morbum supera­tum & evictum· id verò ex eo de­prehendet, quod malum non latiu serpet, & circa ipsum apparebit cir [...]culus exactè rubens & exquisiti sen­sus: separationem enim carnis mor­tuae à viva naturae & medicamento­rum beneficio fieri indicat. Corri­gitur etiam corruptio & caro emor­tua cauterio actuali nempe ferro ig­nito, quod uti supremum remedium, ita quoque maximum putatur: qua­propter in curatione Gangraenae & Sphaceli, potentiali ab authoribus classicis dignitate & praestantia prae­ponitur. Eschara his remediis facta, curandum quamprimùm ut excidat. Ad id utile est unguentum sequens, itemque ad ulcus abstergendum & mundificandum.

℞. Farin. erui. rad. aristol. rot. irid. fl. vincetoxic. angelic. an. ℥ss. theriac. ʒii. cum s.q. mell. rosat. F. unguentum.

Mundificativum nostrum de succo apii, ad mundificanda & incarnanda Gangraenae ulcera· aliaque sordida & maligna sic praeparatur.

℞. Succ. apii. scord. arnogloss. maj. rutae, an. ℥iiij. mell. rosat. lb j. coq. ad consistentiam Syrupi· tum admisce farin. lupin. pulv. rad. ari­stol. rot. angelic. vincetoxic. theri­ac. an. ℥ss. aq. vitae ℥j.M.F. un­guentum. quod servetur in vase vi­treo.

Si Gangraena in Sphacelum de­sinat, unica curandi ratio erit, ut pars sincera & sana conservetur, de­fensivis applicatis, ne mortificatio altius serpat, & extirpetur omne il­lud quod corruptum est. Amputa­ [...]io membri fieri debet in parte sana, cum satius sit sincerum aliquid rese­care, quam emortuum quippiam re­linqui. Guil. Fabritius Hildanus. lib. De Gangraena & Sphacelo.

Quidam ante membrorum ampu­tationem semper exhibent Philonium Persicum metu haemorrhagiae, ad re­tinendum sanguinem, & cum suc­cessu [Page 405] quidem· verum Philonium uni­co tantùm die naturali valere notum est; quotidiè ergò illud assumendum foret, cum magno corporis detri­mento. Satius verò est, ex Hippocra­tis sententia, tertio, vel quarto die venam secare. Philippus Salmuthus. obs. 80. cent. 1.

Si proveniat ex frigiditate ego u­tor hoc medicamento optimo & di­vino quo plures sanavi.

℞. Rapum unum domesticum, unam satis crassam radicem raphani. optimè deradantur, cum verò sunt derasa.

℞. Pulv. sem. sinapi, ℥j. caryo­phyll. ʒiij. ol. sem. lini. ol. nuc. jug­land. vetuss. an. q.s.M. in mortario, & F. Emplastrum, & calidum su­perponatur, aut tepidum, & opti­mum est. Gabriel Fallopius. lib. De Tumoribus. cap. 26.

Subsectio secunda. Pro Gangraena pedum.

STatim supra pedes imponere o­portet quae calefaciunt actu & potentia, nisi putredo solidas partes occupaverit. Emplastrum tale est.

℞. Radicem unam raphani hor­tens. & aliam rapi· terantur in mor­tario, add. Sinapi ℥j. pulv. caryoph. ʒiij. ol. sem. lini & jugland. veter. an. q.s.F. Emplastr. quod calidum applicetur pedibus per unum diem, in loco calido jaceat. Hoc emplastro solent curari ij. quorum pedes in tri­remibus per hyemem siderantur à frigore, & qui iter hyeme per loca frigida conficiunt. Sed si magna sit putredo, usque ad partes internas se extendens, ilicò scarificanda loca altis & profundis sectionibus, & procurandum sanguinem defluere, qui in partibus putruit, deinde quae valde siccent sunt apponenda, & la­vandae partes aqua salsa, in qua Ae­gyptiacum dissolutum fuerit· bene calida sit lotio, & idem unguentum postea apponatur. Si haec non ju­verint, abscindantur partes. Rode­ricus a Fonseca. tom. 2. consult. 11.

Vir quidam Nobilis Gangraenam patiebatur in tibia, quae eo proces­serat, ut medici & Chirurgi partem amputare decreverint. quod ad se­quentem diem distulissent, post eo­rum discessum, adductus fuit Em­piricus, qui Gangraenae curatio­nem pollicitus est, & cum aeger se illi commisisset, per totam no­ctem partem affectam fovit aqua in qua Calx & Creta alba deco­ctae fuerant, & manè Gangraena apparuit protinus ablata. Samuel Formius. obs. 24.

Sectio tertia. Pro Genu tumido.

BIennium totum tumorem im­mensum mollem & laxum mu­lier quaedam rustica in genu habebat, qui quo minus rectè stare vel incede­re posset, admodum illam impedie­bat. Sequenti remedio brevi sana­ta est.

℞. Radices brion [...]ae recentes & irid. in talcolas sectas una cum bul­bis lilior. & narcissi vulgaris prato­rum· incid. & contund. & in vino ad­dita etiam aqua vitae coq. ut fiat cata­plasma, cujus portio calidè cum pan­nolineo indies tumori imponatur, de­rasa semper prius remanentia, quae siccata tumori adhaeret. Felix Plate­rus. obs. lib. 3. pag. 704.

Mulier triginta annos nata ab octo mensibus tumorem patiebatur partem femoris inferiorem occupan­tem & ipsum genu, nullus rubor a­derat, sed dolor eam infestabat, ut claudicare cogeretur. Multis remedi­is resolventibus adhibitis, tumor in eodem statu permanebat. tandem in duobus locis, parte scilicet interna & externa elevatio satis insignis ap­paruit, eaque circumscripta cum mollitie & fluctuatione, ita ut puru­lentam materiam adesse omnes exi­stimarent, admotum est causticum potentiale parti magis tumenti, quae erat exterior, postmodum scalpello incisâ escharâ, & aperto tumore· flatus quidam emanavit, & nihil ali­ud. Simile exemplum habetur a­pud Zacutum Lusitanum. lib. 2. prax. admirand. obs. 163. ubi docet ex Gal. & Avic. hujusmodi tumores in genu saepe à medicis aperiri, pus intus latêre existimantibus, & nihil aliud tamen quam flatuosum spiri­tum egredi. Lazarus Riverius. obs. 13. cent. 3.

Auriga quidam genu inflatum du­rum ac scirrhosum habebat, post fe­brem chronicam, non tamen sine dolore; qui cum per tres menses in­cedere non posset, variisque usus es­set remediis, tandem appositum est furfur minutissimè contritum & cri­bratum cum melle linimenti instar· quo non solum dolor (qui diu ho­minem afflixerat & consumpserat) remissus est, verum etiam sedatus est, & paulatim durities evanuit, & de­inde ambulare potuit, & paucis die­bus ad pristinam sanitatem restitutus est. Cataplasma ex furfure utile est ad tophos & Scirrhos in quacunque corporis parte fuerint.

Mercator quidam cum per totum crus ab ipsa coxa doleret, nec ullis remediis dolor sedari posset, tandem nescio quis eidem consuluerat, ut ra­dices morsus Diaboli contunderet, succumque exprimeret (qui olei in­star mucilaginosus est) ac eo crus to­tum inungeret, quo facto brevi ab omni dolore liberatus est. Petrus Fo­restus. obs. 28. lib. 29. De Arthritide, &c.

Sectio quarta. Pro Gibboso.

GIbboso cuidam Puero Nobili, cui spina dorsi extrorsum ad­modum extuberabat, thoracem fer­ream qualem armati ferre solent, ex tenuissimis laminis fabricatum, atque intus forisque ne nimium illum pre­meret, pannis suffultum, indutum ut gestaret docui. quo facto, cum eum integri anni spatio, dies noctesque gestasset, eique sic assuevisset ut non magnam inde sentiret molestiam, sen­sim pressa illa curvatura, spina recti­tudinem iterum suam naturalem est adepta, posteaque semper recto cor­pore incedens, procerus admodum est factus. Felix Platerus. obs. lib. 1. pag. 164.

Puellula quaedam octodecim men­sium excrescentia vertebrarum dorsi laborare coepit. Ad eam vocatus, tertiam & quartam vertebras lum­borum ex [...]uberantes inveni ad ovi A­natis magnitudinem, quas secunda & quinta nonnihil sequebantur, ita ut in maximum gibbum excreverit spina, praecipuè versus sinistrum la­tus: quapropter sinistrum crus dex­tro longè imbecillius fuit. In cura­tione sequenti modo processi.

Primò dorsum totumque crus se­quenti aqua ad nervos corroboran­dos inunxi.

℞. Aq. gran. juniper. sine vino destillat. aq. salv. beton. lavend. an. ℥ij. pulv. rad. bistort. tormentill. ros. an. ʒij.M. fiat (que) infusio in ampul­la magna per dies octo vel decem. Dein per inclinationem à pulveribus separata aqua ad usum reservetur. Post inunctionem, sequens Emplastr. quo ego etiam in fracturis ossium utor, applicui.

℞. Emplastr. Slotani ℥v. cerae novae ℥ij. lapid. osteocoll. ℥j. pulv. rad. consolid. maj. terr. sigill. an. ʒiij. pulv. balaust. nuc. cupress. rosar. odorif. an. ʒj. misceantur lentissimo igne, fiatque emplastrum: adden­do ol. rosac. aut mastich. q.s. to­tum autem praecipuumque artifici­um in curatione gibbi, in hoc consi­stit, ut extuberantia vertebrarum reprimatur retrorsum, alioquin om­nia frustra tentantur. In hunc ita­que finem laminam ferream, ali­quantùm incurvatam, & ejus qui­dem longitudinis & latitudinis, ut to­tum gibbum cooperiret, in thora­cem ex reduplicata tela ita adaptavi ut extuberantes vertebras reprimere posset. Laminam tamen carbaso obtexi, ut puellae minus esset molesta, thorax nudo corpori induatur, & ita quidem adaptandus est, ut totum ventrem ad muliebria usque compre­hendat: Per medium ventrem ligu­lâ oblongâ constringatur: circa pe­ctus quidem mediocriter, ne meta­phrenum. & costae constringantur; post costas verò mendosas, usque ad imum ventris arctissimè, quo lami­na ferrea extuberantes vertebras re­primere possit. Ne autem thorax à scapulis sursum trahatur, fasciae duae transversum digitum latae, in u [...]ro (que) [Page 408] inguine annectendae erunt thoraci, quae descendentes per perinaeum, ite­rumque ascendentes subter nates, in utroque latere thoraci ligulis anne­ctendae. Emplastrum autem & inun­ctiones de quarto in quartum, aut etiam de sexto in sextum diem re­novavi· coxam verò totum (que) crus sin­gulis diebus, praescripta aqua inun­gere jussi· sic divino favore, intra menses sex, gibbus depressus fuit· thoracem verò, laminamque propter imbecillitatem & mollitiem membro­rum in secundum usque annum ge­stavit. Nunc cùm annum aetatis tertium attingit, quàm bellè se ha­be [...]. Guil. Fabritius Hildanus. obs. 67. cent. 5.

Sectio quinta. Pro Gingivis excrescentibus.

Foelici successu sal. prunellae aut spirit. salis nitri, ut & salis com­munis, cum penicillo aut gossipio, gingivarum carni luxurianti affrica­tur· quae nisi juvent oleo vitrioli solo vel misto leviter madefaciendae. Felix Platerus. pract. tom. 3. cap. 3. pag. 350.

Commendatur hic peculiariter a­quilegia, & unguentum ex aquile­gia paratum in hoc malo utile est· Imprimis verò efficax esse sequens linimentum, multo usu compertum est.

℞. Pulv. fol. aquileg. salv. menth. crisp. nuc. mosch. an. ℥ss. (nonnul­li etiam rutae & myrrh. tantundem addunt) alumin. ust. ℥j. mell. puriss. ℥iiij. vel. q.s. mel leni igne despume­tur· despumato & calenti pulveres infpergantur. F. linimentum. quo gingivae inungantur. Vel,

℞. Mell. opt. ℥ij. aceti vini ℥j. flor. aeris ʒj. alum. ℈j. bulliant do­nec rubefiant; adde pulv. Sabinae, nuc. mosch. an. ʒss.C.C. praep. ℥ss.F. linimentum. Daniel Sennertus. Pract. lib. 2. part. 1. cap. 16.

Sectio sexta. De Glaucomate.

[...] [...], caesius) est crystallini, aut vitrei, aut etiam aquei humoris in glau [...]um ceu caesi­um colorem mutatio. Oritur vel ab humore viridi humoribus oculi com­misto, eorumque alborem seu pellu­ciditatem nonnihil opacante, vel ex certa lucidi & opaci proportione, quae nobis ignota est. Humorum exsiccatio & condensatio hunc affe­ctum producere nequit. In glauco­mate incipiente uti & in suffusione per fumum, aut per nebulam aegri se videre arbitrantur. Cum confirma­tum est malum, visum omnino tol­lit. Si ab alieno humore affuso oria­tur, curari poterit, aliàs insanabile est.

Subsectio unica. Pro Glaucomate.

FIat ablutio ex Scribonio Largo cum aq. marina; vel aq. sali­ta, vel cum aq. stillatitia ex mica pa­nis actu calente, aspersa pulvere Eu­phrasiae. chelidon. sem. foenic. rutae, tutiae praepar. bol. arm. & salis, at­que madefacta succo rutae, facta ma­ceratione per viginti quatuor horas. Fiat praeterea instillatio ex felle pis­cium mixto cum aquis foeniculi vel chelidon. inter caetera tamen valet fel perdicis, cum croco, thure, & rosis in vino· huc referenda aqua ar­dens (vitae) cum decocto gallarum, vel gutta una aut altera ol [...]i chal­canth. cum aq. malv. Iul. Caesar Claudinus. cons. 74.

Sectio septima. De Gonagra.

GOnagra Arthritidis species est in genu consistens. Vid. supra, lib. 1. sect. 40.

Subsectio prima. Pro Gonagra.

GEnu dolenti hoc Cataplasma valde profuit.

℞. Medull. panis lb j. coq. in la­cte, add. farin. sem. papav. nigr. ℥j. sem. psyll. ℥ss. lini ℥j. olei chamaem. ranar. an. ℥ij. croci ʒj. curatus sic fuit. Felix Platerus. obs. lib. 2. pag. 496.

Mulieri Gonagra laboranti ut a­quam hanc qua genu tantopere do­lens inungeret, praescripsi.

℞. Aq. vitae compos. ex specie­bus cali [...]is, herbis capital, aromatib. & castor. paratae ℥jss. aq. vitae simpl. ℥iij. opii dissolut. in aq. vitae ʒj. croci, styrac. liquid. an. ℈j. ea aliquo­ties usa, tantum levaminis sensit, ut quiete fruens, nullo se usam remedio, quod citius & rectius quam hoc do­lorem sustulisset, praedicaret. Felix Platerus. obs. lib. 2. pag. 498.

Innumeris ferè experimentis com­probatum est, radicem Sigilli beatae Mariae probè contusam & admotam, genuum tumoribus & doloribus mirè conferre, praecipuè Gonagricis, idque à Chirurgo quodam Nemausensi acce­pi, verumque esse comprobavi. Sed in podagricis primò corpus evacu­andum est jalapio, & tandem causa conjuncta hoc topico tolletur. Petrus Borellus. obs. 10. cent. 2.

Subsectio secunda. Pro Gonagra.

PRopinavi duabus horis ante ci­bum pro evocando sudore, de sequenti hydrotico poculum unde modicè sudavit.

℞. Limatur. guaiac. ℥iij. sarsae­parill. ℥ij. rad. chin. ℥j. rad. enul. ℥ss. fol. chamaepit. Mj. fl. rosmar. salv. beton. an. p.j. passul. enucleat. ℥ss. sem. anis. ʒijss. coq. in mensur. iij. aq. font. limpidiss. ad casum medietatis. Colatura edulcoretur sacch. & julep. Cinnamom. an. q.s. ad gratiam.

℞. Ol. laurin. lumbric. terrae, an. ℥j. ol. vulpin. ursin. an. ℥jss. adipis human. ℥jss. ol. salv. rosmar. an ℈.ss. cerae q.s.F. linimentum pro regio­ne dolente.

℞. Aq. vitae destillat. è spec. arom. & herbis capital. & castor. ℥iij. aq. vitae simpl. ℥ij. spir. junip. ℥j. aq. salv. rosmar. an. ℥ij. ol. salv. succini, an. gutt. iij. ol. spic. gt. iij. croci styrac. liquid. opii thebaic. aq. vitae solut. an. ℈j.M.F. aq. anodyna & arthritica pro fotu partium dolenti­um ante unctionem.

Quod si ranae aliquot vivae cum o­leo oliv. communi vel ol. lumbric. vel butyro rec. decoquerentur eoque calidè foverentur articuli, praestans quidem id foret.

P [...]o humoribus electivè evacuan­dis in usu sint pil. sequentes, de qui­bus singulo mense cap. ʒss.

℞. Hermodactyl. veror. excor­tic. ʒij. turbith. gummos. ʒjss. a­gar. troch. mechoac. alb. an. ʒij. rhei el. ʒjss. diagrid. praep. ʒj. eu­phorb. ℈j. rad. aristol. rot. chamae­pit. an. ʒjss. fl. staech. herb. paralys. an. ʒj. spic. indic. zinzib. alb. an. ℈jss. cum succo chamaepit. F. pilulae parvae. Io. Petrus Lotichius. obs. 7. cap. 1. & obs. 1. cap. 2. lib. 6.

Sectio octava. De Gonorrhoea.

GOnorrhoea (à [...] genitura & [...], fluo) est invita & nimia seminis profusio citra venerem, aut colis ten­tiginem, quam efficit tum spermatica­rum partium imbecilla retentio, ob intemperiem humidam & frigidam, tum etiam seminis ipsius vitium. quando vel copiosum nimis est, ex Veneris intermissione, & ciborum benè nutrientium nimio usu, vel rur­sus acre est & calidum excretricem stimulans· vel denique crudum, aquo­sum & tenue retentricem primariò laedens. Gonorrhoea alia est benig­na, quam hactenus descripsimus, alia virulenta Luis Venereae soboles, cujus indicium est, quod principio virus album aut subcitrinum è vasis sperma [...]icis sine sensu excidit, vigi­lanti pariter & dormienti, quod tempore putret & acrimoniam ad­sciscit, ductum penis in transitu ex­edit & exulcerat· unde dolor exori­tur qui in tentigine quasi funem pe­ni [Page 411] subtendit, & in emictione tan­quam in dysuria acrius stimulat· ori­tur à spermaticorum vasorum & te­stium imbecillitate ex venenata lue contracta, quae efficit, ut quicquid in his vasis colligitur, in foedum vi­rus facescar, quod dein contagione alium quemvis contaminat.

Subsectio prima. Pro Gonorrhoea.

PRaehabitis purgationibus accom­modatissimum atque efficacissi­mum remedium erit quod sequi­tur.

℞. Menth. sicc. ʒiij. sem. lactuc. ʒij. sem. rutae, viticis, rad. ireos, an. ʒj. sacch. albiss. ʒj.M. simul inque tenuissimum pulverem redigantur, cujus ʒjss. cum aq. plantag. tribus ante prandium horis per aliquot di­es offeratur. Ioannes Zecchius. cons. 16.

Mulier quaedam cum Gonorrhoea laboraret, hoc uno decocto, à proflu­vio seminis, & urinae ardore, post universalia remedia adhibito, ex in­continenti per me curata fuit.

℞. Liquirit. ʒvj. sem. myrtillor. coriandr. praep. plantag. agn. cast. an. ʒj. sem. papav. alb. ℈ij. sem. hyoscyam. ℈ss. hord. mund. M.j. acaciae, sumac. an. ℈j. semina con­tund. crasso modo & bulliant omnia in aq. chalybiata pro lb jss. colat. ad­de troch. alkikeng. ʒj.M. Sumebat cyathum bis in die, neque aliis me­dicamentis opus habuit.

Benedictus Faventinus Praeceptor meus hoc in simili casu magno cum successu & experientia utebatur: Si & Gonorrhoeae adesset dolor & ar­dor, dabat tepidè septem diebus la­ctis ovilli ℥iij. aq. plantag. vel succi ejus ℥j. boli armen. ʒj.M. Petrus Fo­restus. obs. 15. lib. 26. De Penis Vi­tiis.

D. Bontius in Gonorrhoea, ut I. Heurnius inter secretiora remedia sua, annotavit, usus fuit his Pilulis.

℞. Sem. lactuc. papav. an. ʒiij. rad. nymphaeae ʒiij. ros. rub. ʒj. corall. rub. ʒij. camphorae ʒss. sem. agn. cast. ʒj. cum muccagine traga­canth. F. massa ex ʒj. fiant Pilulae vij. In Notis ad cap. 13. lib. 6. Patho­logiae Io. Fernelii.

Subsectio secunda. Pro Gonorrhoea.

VIr quidam Gonorrhoea antiqua laborans, à me consilium peti­it· cui primùm praescripsi purgatio­nem ex Mercurii dulcis ℈j. cum pil. coch. min. eadem quantitate; & sequenti die venae sectionem. De­inde bolum ex rhab. pulv. ʒj. cum terebinth. ʒiij. quem continuavit per quinque dies, eoque purgabatur ter aut quater in die· iterum sump­sit Pilul. Mercuriales, & praedictum bolum per alios quinque dies· ac tandem aquam sequentem per octo dies.

℞. Menth. sicc. ℥iij. s [...]m. [...]actuc. rutae, agn. cast. an. ℥ijss. ireos. fl. ℥ij. [Page 412] dictamn. cretic. ʒx. sacch. albiss. lb ij. omnia pulverentur addendo tere­binth. venet. ℥v. vini albi generosi ℥xxx.F. destillatio in balneo M. ca­piat cochlearia duo manè duabus ho­ris ante cibum. His remediis à con­tumaci illo affectu liberatus est. La­zarus Riverius. obs. 25. cent. 1.

Juris quidam utriusque Doctor Gonorrhoea laborans, à me consili­um petiit· illi bolum praescripsi ex rheo & terebinth. per quinque dies sumendum· & cum nondum fluxus cessaret, postea usus est aqua ad Go­norrhoeam Quercitani in illius Phar­macopoea descripta· prima exhibi­tione omnino sublatus est fluxus, & ideo per tres aut quatuor dies tan­tum illius usum continuavit, neque amplius rediit affectus. Lazarus Ri­verius. obs. 36. cent. 1.

Vir quadraginta annorum ex im­puro concubitu Gonorrhoeam con­traxit, cui ab initio praescripsi bo­lum ex cassiae ℥j. rhei pulv. & cry­stall. tartar. an. ʒj. Sequenti die vo­lebam sanguinem mittere ex pede, quod ipse aeger renuit. Emulsiones praescriptae sunt ad tres aut quatuor dies, quibus urinae acrimonia tem­perata est fluxu eodem modo perse­verante. Postmodum ptisana laxante usus est per septem dies continuos, in hunc modum praescripta.

℞ Tamarind. ℥ij. aq. fontis lb iv. coq. ad lb iij. in colat. infund. frigidè per no­ctem sen. mund. sem. coriand. liquirit. & ros. rub. an. ʒij. capiat cyathum unum manè hora una ante pastum. Hoc remedio fluxus valde imminu­tus est, ad quem omninò delendum bolum sequentem praescripsi.

℞. Terebinth. venet. ʒiij. rh [...]i pulv. ʒj.F. bolus· quem capiat ma­nè per quinque dies· deinde aqua superius descripta usus est per sep­tem dies, Hoc modo Gonorrhaea cu­rata est· quia tamen exigua quaedam humiditas in extremitate glandis frequenter apparebat, ut in fine hu­jus morbi plerumque fieri consuevit. ad eam prorsus cohibendam & ex­siccandum sequentes pilulae prescrip­tae sunt.

℞. Gummi arabic. tragacanth. carab. mummiae, bol. armen. an. ʒj. pulverentur, & cum syr. de rosis sicc. F. pilul. massa de qua capiat ℈j. singulis diebus manè, duabus horis ante pastum per octo vel novem di­es, & ita fluxus omnino cohibitus est. Lazarus Riverius. obs. 74. cent. 2.

Conserva fructus brusci à ʒij. ad ℥ss. per aliquot dies exhibita Go­norrhoeas multas curavi.

Idem praestat aqua ejusdem fructus destillat. Samuel Forminus. observ. 47.

In Gonorrhoea commendatur pul­vis sequens.

℞. Fol. menth. mumiae, corall. rub. agn. casti, carabes, an. ʒj.M.F. Pulvis· de quo accipiat aeger ali­quid manè jejuno ventriculo cum ovo tremulo. Vehementius sistit pro­fluvium seminis pulveris ossis Sepiae ℈j. cum conservae ros. ʒij. bis vel ter sumptus. Excellentissimum est Ma­gisterium ejusdem cum conserv. ros. [Page 413] antiqua à gr. vj. ad ℈ss. sumptum. Tinctura etiam corall. mirabiliter prodest.

In Gonorrhoea virulenta interdum inflammantur testes cum maximo tu­more. in eo casu praesētissimum reme­dium est Cataplasma ex foliis rutae & ebuli aceto coctum, & applicatum. Io. Hartmannus. Practic. chimiatr. pag. 265.

Sectio nona. De Graviditate falsa.

VIdua quaedam postquam mari­tus peste sublatus fuisset, indi­cia conceptionis sensit, menstruorum nimirum primum suppressionem, mox ventris tumorem & mammil­larum incrementum, tandem etiam commotionem in interioribus ven­tris, quam illa, quae prius sexies pe­pererat, non ab alio quam ex foetus commotione fieri▪ certò sibi persua­debat: ita ut exacto decimo à mari­ti obitu mense, partui se accingeret, & nihil aliud quam pariendi tempus expectaret· verum cum etiam unde­cimus, & duodecimus quoque à ma­riti decessu mensis praeteriissent, omnesque eam gravidam, ut & ipsa quoque se esse pro certò haberent, caeperunt multi de ipsa, ac si aliud inter [...]a fortè commisisset, malè sus­picari: alii verò qui eam probam esse mulierem sciebant, de conceptu du­bitare· quibus sic se habentibus, illa exacto mense duodecimo mensibus sensim rursum fluentibus, subsiden [...]e & evanescente paulatim ventris mo­le, & mammillarum tumore, ad pristinam rediit integritatem, nec molam nec aliud quidquam, nisi pu­rum sanguinem profudit.

Aliis quae se uterum gestare puta­bant, idem evenire vidi; quibus cum venter intumuisset, citra alium affectum, tempore partus praeteri­to, vel etiam tardius, superveniente mensium fluore, demum se decep­tas cognoverunt. Sicuti Marchionis cujusdam conjugi▪ de qua an gravi­da esset, non solum ipsa, sed & me­dici, egoque cum illis dubitabamus, idem contigisse memini. Felix Plate­rus. obs. lib. 3. pag. 658, & 659.

Sectio decima. Pro Gulae dolore ab ossiculo illic haerente.

SCriba quidam cum in artocreate pullos columbinos, confractis ut solent, prius ipsorum ossibus, co­ctos comedens, ossiculum simul ex parte deglutivisset, illic ubi abrup­tum fuit, acutum, aesophago infix­um haesit, unde tantus dolor subor­tus, ut miserè cruciaretur, mox se­cuta inflammatione & tumore, qui etiam foris in collo apparebat. Cum variis instrumentis illud eximere Chirurgus studeret, apprehendere tamen, cum non esset conspicuum, [Page 414] minimè potuit, deorsum propellere longè minus, cum tunc dolor admo­dum exacerbaretur· vocatus jussi eum jusculis & lacte nutrire, crassiora e­nim deglutire minimè poterat, tu­mori extrinsecus, cum mollis esset, Cataplasma maturans apposui, quo exactis diebus aliquot, maturari & in abscessum converti coepit, quo a­perto, unà cum pure ossiculum quo­que prodiit, & exemptum est. Po­stea sanato ulcere, nihil mali ampli­us passus est. Felix Platerus. obs. lib. 2. pag. 413.

Sectio undecima. Pro Gummis & Doloribus Gal­licis.

QUidam ad Gummata & Dolores hanc Potionem instituunt.

℞. Ras. lig. Sancti (dummodo aeger sit pituitosus) lb j. aq. lb xiiij. persistat in infusione per diem, deinde bulliat ad consumptionem lb iiij. tunc adde polipod. ℥ij. cichor. Mj. aloes succotrin. ʒiij. bulliant rur­sus per horam, postea adde fol. sen. epithymi, an. ℥ss. colocynth. ʒvj. sacchar. ℥viij. demum bulliant quo­ad remaneant lb vij. colentur· adde moschi gr. ij. Sumat hanc Potionem manè & vesperi ad sudandum, per viginti dies. Hoc est Secretum a­pud quosdam eximium certè pro Gummatis & Doloribus Gallicis. Sena à proprietate, morbum Gal­licum oppugnat. Rodericus a Fon­seca. tom. 2. consult. 61.

Sectio duodecima. De Gutta Rosacea.

GUtta Rosacea, rubedo est Faciei maculosa, seu potius rubor cum tuberculis, quibus tota Facies defoe­datur, ac si guttis roseis conspersa es­set. cognoscitur visu. Ortum dat sanguis crassus & fervidus, ad faciem delatus. Hoc malum saepe contra­hunt, qui poculis & ebrieta [...]i nimi­um dediti sunt. quibusdam vitio na­turae obtingit.

Subsectio prima. Pro Gutta Rosacea.

℞. LIthargyr. auri ʒj. ceruss. ʒ [...]j. axung. anser. & gallin. an. ℥ss. argenti vivi cum saliva extincti ʒij.F. unguentum, cum quo sero inungatur facies, & manè lavetur cum aq. furfuris. Item pineae nuces recentes pistae cum crema lactis in modum unguenti coeant, quo in­ungatur Gutta rosacea. Mirabile habetur. Vel,

℞. Lithargyr. bene triti & pulve­ris. lb j. aceti fortis lb iiij.M. Stent ita per duos dies. Postea coq. ad consumptionem tertiae partis· deinde adde aq. fl. fabarum lb ij. & simul ponantur in alembico & destillentur. Postea istae aq. destillatae adde gum­mi [Page 415] tragacanth. & arabic. q.s. ut F. unguentum, quo facies ungatur. Pe­trus Forestus. schol. obs. 9. lib. 2. Obs. Chirurg.

Subsectio secunda. Pro Gutta Rosacea.

PUellae Nubili facies admodùm desoedata erat jam multos annos pustulis siccis flavescentibus serpen­tibus, accedente rubore, ita ut de lepra suspecta esset. Vocatus ego veris tempore, primo venam aperui brachii. Scarificatione postea, ad­hibitis cucurbitulis in scapulis, jussi uti singulis mensibus. Vesicatorium quoque nuchae applicui, quod mag­nam illic vesicam excitavit, & quod admirandum, ut aliquandiu sangui­nem minxerit, fecit. Bibit aliquoties hoc decoctum.

℞. Summitat. lupul. rec. fumar. rec. an. Mj. fol. sen. ʒiij. coque in sero caprino, colaturam bibat uno haustu, & aliquoties repetat.

Unguentum pro facie sequens praescripsi.

℞. Lithargyr. auri, ceruss. an. ʒij. unguenti citrini ℥jss. thuris alb. ma­stich. an. ʒjss. rad. serpentar. ossis sepiae, an. ʒj. ol. tartar. ℥ss. succi limonum ℥j.M. Inungat faciem. Manè abluat aqua flor. fabarum· re­cesserunt hac ratione pustulae, sed ite­rum de novo obortae sunt. Denuò itaque eam phlebotomia uti jussi, al­teroque mox die scarificationibus. Purgavique de novo sic.

℞. Fol. lupul. fumar. an. Mj. fl. cordial. pj. sem. anis. ʒij. fol. sen. ℥j. epithymi ℥ss. decoq. in sero lactis. bibat duabus vicibus· sed in posteri­ore dissolvat conf. Hamec. ʒij.

Electuario deinde hoc utatur.

℞. Conserv. fl. cichor. viol. an. ℥j. conserv. fl. bugl. nymphaeae, an. ℥ss. pulv. triosantal. duplicato rheo ʒij. diarrhod. abbat. diamarg. frigid. an. ʒss. medull. sem. melon. ʒij. Syr. conserv. cortic. citri q.s.F. Electuar. capiat alternis diebus bolum.

Postea illinat faciem singulis no­ctibus hoc unguento.

℞. Spec. unguenti citrin. ℥jss. camphor. ʒss. boracis usti ʒj. ossis sepiae ʒss. rad. serpentar. ʒj. lactis virginal. parati ex lithargyr. cum a­ceto & aq. fabarum ℥iij. succi limon. vel arantior. ol. de tartaro, de fru­mento an ℥ss. fugitivi ʒj. (plus ad­didissem, sed valde denigrabat) mis­ceantur benè, siccabatur saepè, sed rursum succis molle reddebatur. ma­nè abluat hac [...]aqua.

℞. Cuspid. rosar. p.j. fl. viol. Mj. furfur. ℥ij. cicer. rub. conquass. p.ss. rad. ireos, ℥j. rad. lilior. ℥ij. rad. ser­pentar. cyclamin. an. ℥ss. add. aquae mensur. ss. eliciatur aqua, quam cum faciem ea lavat, aqua fabarum diluat. absumpto semel unguento & denuò parando addidi lithargyri & borac. an. ʒj. & hac ratione curata fuit. Felix Platerus. obs. lib. 3. pag. 619.

In Gutta rosacea saciei sananda cuidam Doctissimo viro, qui jam fu­erat purgatus & sanguinem detraxe­erat. [Page 416] Sequentia jam usurpanda, & autumni tempore repetenda praescri­psi.

Hoc mense Majo frequenter lac ca­pri [...]um manè bibat. in quo decoq. rad. lapath. fol. Mercurial. fumar. teneritates Sambuci & Lupulorum. Unguat faciem unguento sequen­ti.

℞. Lithargyr. quart. j. infund. in aceto fortiss. saepe moveatur, & acetum effundatur· residentia suma­tur, cui adde camphor. dissolut. in aceto ʒss. pomatae q.s.F. linimentum. Manè hoc decocto abluat.

℞. Fabar. conquassat. parum, & orizae an. p.j. decoq. in sero lactis, & eo abluat faciem· quod si non sit sa­tis efficax unguentum. succum gra­natorum illi permisceat. Reversus ex Italia, cum illum inspicerem, vix amplius apparebat rubedo, dicebatque imprimis profuisse unguentum ex Li­thargyro. Felix Platerus. obs. lib. 3. pag. 617.

Finis Libri Septimi.

MEDICINAE PRACTICAE. Liber Octavus. De Affectibus à Litera, H. incipientibus.

Sectio prima. De Haemoptoe.

SPutum sanguinis (graecè [...], & [...] ab [...] San­guis, & [...] sputo) in genere qui­dem omnem sanguinis per os rejecti­onem significat. Propriè tamen san­guinis cum tussi ex pulmone, thora­ce, & aspera arteria excretionem de­notat. Hujus causa conjuncta est va­sorum illarum partium [...] & [...]· antecedens ve­rò sanguis, tum quantitate, tum qualitate peccans. externae sunt vi­ctus plenior, mensium aut haemor­rhoidum suppressio. exercitatio ni­mia, clamor ingens, ictus, casus, vulnus, & alia quam plurima· ex qua parte profluit sanguis, his dig­noscetur signis· si levissima tussi, & leviter spumosus excernitur, ab aspera est arteria, si verò majore cum tussi, majore quantitate, & cum majore spumae copia rejicitur, à pul­mone prodit· à thorace verò qui exit, praeterquam quod maximam tussim infert, lividus est & nigricans· ex ore & gingivis simplici expuitio­ne sine tussi excernitur, & ex guttu­re cum rascatione & screatu. Omnis sanguinis per os effusio terrifica est, & in malis ducenda.

Subsectio prima. Pro Haemoptoe.

VIr quidam Patritius hyeme me­dia, derepentè in copiosissi­mam sanguinis floridi è pulmonibus rejectationem incidit, ita ut una no­cte, sanguinis heminas plusquam quatuor ore excreverit; unde palli­dus & propè sine viribus redditus, pulsu exiguo & intersecto, voce tre­mula, deliquiis crebris oppressus, moriturus in horas sperabatur. Ad hunc nos vocati, qu [...]m graviter ur­geret affectus, huic protinus ac celeri [Page 418] manu succurrendum duximus· itaque protinus è cubiculo turbam omnem, quae multa officii causa affinium & sanguine conjunctorum aderat, lo­cum dare jussi, forasque prodire, prae­ter eos qui aegro necessarii erant· ig­nemque qui tum ob frigoris incle­mentiam succensus multus in cubicu­lo erat, extingui jussi. Mox verò quum adstricta esset alvo aeger, mol­lem clysterem indere jubeo: atque interea dum apparatur clyster, pos­cam devorandam atque gargarisan­dam do. Silentium aegro impero, ut ne quicquam loqueretur, sed nutibus quae sibi opus essent significaret, at (que) etiam ut ne magno respiratu utere­tur· nam & locutio & respiratio vehemens, thoracem atque pulmo­nes exagitant, & ob id sanguinem promovent. Protinus verò clysteri soluta alvo, sanguinem è vena me­dia dextri brachii auferri venae secti­one jubeo, non affatim, sed bis eo­dem die, quatuor inter unam & al­teram sectionem interpositis horis. Sic namque jubet Galenus, & eo pa­cto melius avertitur sanguis, serva­turque virtus· quin & crastino ejus diei iterum, sed leviter sanguinem detraximus, quod & aeger viribus valeret florenti aetate esset & copioso sanguine abundaret. Ubi haec peracta sunt, mox vinculis fortioribus crura, brachiaque deligavimus, & multa posca os colluere, ac portionem etiam devorare jussimus: ut si quid intro concreti sanguinis esset, dissolvere­tur· multos namque thrombos de­orsum clysteris usu dejecit, sanguine in ventriculum per gulam delabente. frictionibus etiam crurum ad diver­sionem usi sumus· quum vero san­guis nimium proflueret, sistere eum ante omnia potionibus datis adstrin­gentibus, glutinantibus & refrigeranti­bus coacti sumus. Hac itaque potio­ne bis, ter etiam in die data, usi fu­imus.

℞. Lapid. haematit. cum aqua plantag. lot. corall. rubr. similiter loti, an. ℈iiij. terr. sigillat. ʒij. mar­garit. splendid. ʒjss. sem. plantag. arillorum uvar. exsiccat. an. ʒj.M. redigantur omnia in tenuissimum pollinem, adde troch. de carabe ʒj. atque ex hoc pulvere ad sistendum sanguinem efficacissimo ʒjss. ex aq. plantag. & peculi rosar. & ℥ij. syr. de ribes dari jussi. quum adhuc san­guinis ingens profusio perstaret, com­pescendam validiore praesidio censu­imus. Dedi igitur sequentem po­tionem.

℞. Philon. persic. ʒj. lapid. hae­matit. ʒss. syr. cydon. ℥ij. aq. plan­tag. q.s. diluendis reliquis. F. po­tio. dabam dormituro, ut & som­nus conciliaretur, & eadem opera sanguis sisteretur· in jusculis sem. pa­pav. alb. & rhois obsoniorum in pan­no lineo raro ligata injici jubebam. Conditum hujusmodi ad virium ro­bur praescripsi.

℞. Conserv. ros. antiq. ℥ij. con­serv. symphyt. maj. ℥j. margarit. se­lect. corall. rubr. loti cum aq. ros. & subtiliss. pulver. an. ʒj. man. ch. perl. ℥j. conserv. bugl. ℥j.M. cum sacch. opt. F. conditum auri foliis conte­ctum. [Page 419] Interdum Electuario ex mar­garitis confecto utebar.

Extra verò ad sanguinis motum compescendum cervici & collo, tum & pectori linimenta admovi, & un­guento hoc sum foeliciter usus.

℞. Ol. mastich. cotoneor. & myr­till. an. ℥j. sevi hircini aq. rosar. di­luti ʒjss, pulv. pilor. leporis minu­tissimè incisorum, corall. rubr. bol. armen. sang. drac. oliban. mastich. an. ʒj. cerae alb. q.s.M.F. unguen­tum, quo thoracem illiniri & colli atque cervicis partes jubebam. clyste­res lenes ad excrementorum subdu­ctionem (imbecillus namque viribus erat) parari hujusmodi jubebam.

℞. Decocti caponis lb j. in quo bulliat hord. p.j. sem. melon. cum cortice contus. ℥j. in colatura dis­solv. mell. rosat. colat. ℥ij. vitell. ovor. numero ij. sacch. rubr. ℥j.M.F. Clyster· interdum catholici ℥j. non­nunquam verò cassiam cum saccharo admiscebam. Quoniam verò bilis multa sanguini mista, fervorem & profusionem non parum augebat, hanc confestim nulla expectata mora evacuandam duximus; hac data po­tione.

℞. Rhei elect. subtiliss. pulver. ʒj. rhei elect. in aq. endiv. cum tan­tillo cinnamom. per noctem infusi & manè fortiter expressi ℈iiij. (quia obstructa hic vir viscera habebat, infusum etiam rhei dare visum est, ad obstructiones aperiendas) syr. ex in­fus. rosar. ℥ij. decocti pectoralis. q.s. fiat potio.

Interdum etiam ad sistendum san­guinem confectione de styrace usus sum, cujus haec est descriptio.

℞. Passular. exacinatar. & cribro setaceo transmissarum ℥j. liquirit. ras. & subtiliter pulveratae ʒvj. xylo­aloes, nucis myristicae, an. ℈ij. gr. xv. cumini tantundem. styrac. cala­mit. ʒj. bol. arm. praep. ʒjss. sacchar. in aq. beton. dissolut. q.s.F. Electu­arium in tabulis.

Hac methodo, hisque cum paucis aliis ejusdem generis praesidiis, magna cura & sedula opera adhibitis cura­tus est hic vir praeter nostram & om­nium opinionem, nutu Dei opt: max. qui sanat languores nostros. Franciscus Valeriola. obs. 2. lib. 2.

Subsectio secunda. Pro Haemoptoe.

VIrgo quaedam quadraginta an­norum à sex circiter annis va­letudinaria, saepiusque sanguinis exi­guum cum pituita expuere solita, tandem circa secundam noctis horam dum lateri dextro incumberet, ob maximâ copiâ in os & asperam arte­riam, affluentem sanguinem, à somno excitata, de suffocatione repentina pe­riclitabatur, tussi & vomitu quasi, copiosissimum sanguinem excreavit. Accedens summo manè ex relatis & rejectis, venam pulmonum resera­tam à fluxione fortè salsa, quam re­ferebat in ore sensisse, vel ob pletho­ram, è qua tanta sanguinis copia pro­dierit, cognovi· quaproptér praescrip­si ei pulverem sequentem, de quo [Page 420] cum brodio statim cochl. j. & post­modum cum syrupis portiunculam sumat.

℞. Sacch. ros. tabul. ʒij. corall. rubr. ʒss. succin. sem. hyosciam. an. ℈j.M.F. pulvis tenuissimus. I­tem

℞. Syr. jujubin. & myrtill. an. ℥jss.M.

Circa octavam matutinam, me praesente, dum lateri dextro incum­bere conabatur, sanguinis copiosa profusio, cum tussi, vomitu, horrore, & virium prostratione, eodem planè modo rediit, ut prius nocte ei acci­debat· repraesentabat sanguinem è pulmonibus elapsum, spumosum & rubicundum, unciarum circiter quin­que. postmodum expuebat cruen­ta. Circa tertiam exhibui ei julepum ex syr. praescriptis cum aq. plantag. & portul. q.s. Post coenam sumpsit julepum ex syr. de plantag. cum aq. plantag. rosarum parum & portulac. gargarisavit prius os aceto rosac. & aq. pura, sicuti & postmodum fre­quenter· loco potus bibit lac amyg­dalinum. Post mediam noctem ho­ra secunda eodem modo rediit expuitio, cum tussi & conatu vo­mendi, dixit se sentire semper ar­dorem in gutture praecedere, subse­quente statim copioso sanguine salso. Sumpsit de pulvere praescripto, sed nihilominùs horis duabus elapsis, re­diit cruenta illa expuitio, cum hor­rore & virium prostratione· illo die manè ebibit potiunculam ex syr. plantag. & portulac. an. ℥ss. syr. myrtill. ʒiii. terr. lemniae verae ʒj. aq. plantag. & burs. pastoris, an. q.s. Postea jecori adhibita fuit cucurbita magna sine scarificatione bis reitera­ta· ante somnum bibit hunc ju­lep.

℞. Aq. plantag. & portul. an. ℥jss. syr. plantag. & portulac. an. ʒij. syr. papav. alb. ʒjss. terr. lemniae ve­rae ʒj.M. Illa nocte foeliciter satis dormivit, nec expuitio illa sangui­nis copiosa rediit· mirè medicamen­tum hoc praedicabat. manè bibit coch. j. pulv. praescripti cum syr. de plantag. portulac. & aq. plantag. & portulac. reiterata fuit cucurbita sine scarificatione in regione hepatis. Sub noctem bibit julepum priorem cum syr. papav. placidè quievit, nec am­plius excreavit sanguinem· ut grumi sanguinis è corpore expurgarentur, & dissolverentur, praescripsi potio­nem hanc.

℞. Rhei subtiliss. pulveris. ʒss. syr. ros. solut. cum infus. rhabarb. & mannae elect. an. ʒvj. cum aq. plan­tag. & portulac. q.s.F. Potio adden­do aq. cinnam. ʒij. ter copiosè deje­cit.

Tandem ut sanguis si quis in pul­monibus remansisset facilius excreari posset, praescriptum fuit hoc Lo­hoch.

℞. Syr. de portul. ℥j. de plantag. ℥ss. tab. diamargar. frigid. ʒj. terr. sigill. lemniae verae, & pulv. supra praescript. an. ʒss.F. lohoch. de quo lambat frequenter cum baculo liqui­rit. Postea praescripsi tabulas sequen­tes, de quibus singulis noctibus unam vel duas in ore, ut spontè diffluerent, continuit

[Page 421]℞. Sem. hyosciam. alb. subtiliss. pulveris. ℈ij. gummi arabic. ℈j. co­rall. rub. ʒss. viol. rec. numero x. succ. berber. ʒij. aq. ro [...]. & plantag. an. q.s. sacch. ℥ij.F. tabulae. Hisce omnino restituta est· nec ab aliquot septimanis quicquam cruenti in spu­to apparuit. Felix Platerus. observ. lib. 3. pag. 789.

Subsectio tertia. Pro Haemoptoe.

QUidam profusè sanguinem pu­rum aliquot dies cum tussi per os effundebat, idque sequente mox summa imbecillitate cum vitae discri­mine. Dedi illi troch. de alkikengi cum opio, ut aliquot noctes cum la­cte caprino dissolutos biberet. Pro­fuerunt plurimùm; sicque à mortis imminentis periculo, vel subsequen­tis phthisis, uti ferè ea sequi solet, & à lethali morbo sanus evasit. Felix Platerus. obs. lib. 3. pag. 792.

Quaedam tussiendo excreabat san­guinem satis copiosè, catarrho simul affecta, alvusque ei constipata erat: valdè phthisin metuebat, quam venam ruptam in pulmonibus sequi solere, ex lectione practici cujusdam Ger­mani didicerat, adeo ut vix eam con­solari potuerim· exhibui ei mannae ℥jss. cum jusculo, quam & pectori prodesse dixi· excrevit placide & co­piosè. Sanguinem postea detraxi è mediana; jussi manè & vesperi su­mere tabulas in haemoptoica passione utiles ex semine hyosciami· in prae­cedente subsectione descriptas. Desiit sanguinis haec excretio, sed mox re­diit; jussi tabulas repetere, idque factum est tertiò: sed post tabularum usum continuatum nihil amplius cru­enti apparuit. Felix Platerus. observ. lib. 3. pag. 793.

Manè & vesperi si sanguinem ex­pueret, capiat ʒj. philon. persic. aut tantundem nostri electuarii ad spu­tum sanguinis quod est mirabi­le.

℞. Sem. Hyosciam. alb. papav. alb. an. ʒx. terr. sigill. corall. rubr. an. ʒv. sacch. rosar. antiquiss. q.s.F. Electuar. Helidaeus de Paduanis. con­sil. 7. lib. 3. consil. Cratonis & alio­rum medicorum à Scholtzio edito­rum.

Novi nostratem quendam Lemo­vicum Haemoptoicum, qui cum al­ternis temporibus multùm rejectasset sanguinem, nec ullis potuisset reme­diis sanescere, ad Iulium Caesarem Scaligerum, Medicorum suae tempe­statis facilè Principem, confugit, ex quo pulverem accepit, cujus usu bre­vi convaluit; hujus formulam, quia mihi communicavit, libet hic adscri­bere.

℞. Spodii, ros. rubr. bol. arm. terr. sigill. haematit. an. ʒv. corall. rubr. carab. margarit. non perforat. an. ʒijss. gummi arabic. tragacanth. an. ʒij. sem. papav. portulac. sem. ros. rub. sem. arnogloss. C.C. com­bust. an. ʒiij. acaciae, succi barb. hir­cin. succ. liquirit. an ʒij. amyli tor­refacti ʒiij. terantur, misceantur, & fiat pulvis, cujus dosis sint ʒiij. Da­tur [Page 422] cum aqua pluviali.

Hoc remedium tandem descrip­tum rep [...]ri apud Serapionem. cap. 25. tract. 2. Antonius Valetius. ad cap. 27. lib. 1. De morbis intern. Iac. Hol­lerii.

Subsectio quarta. Pro Haemoptoe.

COnsiliarius quidam Monspeliensis circa noctem incidit in sputum sanguinis spumosi cum tussi, & mag­nam illius quantitatem excrevit tota nocte. Sequenti die manè vocatus, venae sectionem praescribo ad ℥viij. Deinde julepum ex aq. plantag. syr. de ros. sicc. & sale prunellae. Postea injectus fuit clyster, cucurbitula ad­mota regioni hepatis, lohoch incras­sans & astringens usurpatum· hora decima iterata fuit venae sectio ad ℥vj. syrupus ex succo portulac. eti­am praescriptus· post meridiem re­diit sanguinis sputum, magna copia scilicet ad lb j. iteratus fuit julepus, oxycratum admotum testibus, epi­thema refrigerans hepati, linimentum refrigerans [...]idem parti, & lumbo­rum regioni, cucurbitula hypochon­driis frequenter iterata, & circa ves­peram sanguis denuo missus ad ℥vij. praescripti julepi ex infusione mille­folii, &c. qui magnae sunt efficaciae in hunc modum.

℞. millefol. fl. albo & fl. luteo. an. M.j. rad. tormentill. rec. & cum fol. si haberi possit, sin minus siccae ℥j. pimpinell. maj. M.j. conserv. ros. rub. lb ss. aq. fontis lb xvj. ponantur in olla vitreata quae cum suo opercu­lo diligenter lutetur, ut vapores non expirent. coq. postea in balneo M. bulliente per horas xvj. colatura ser­vetur in vase vitreo; de qua capiat ℥vj. mane, meridie & vesperi.

Pro potu utebatur conserva ros. cum decocto hord. & liquirit. ad noctem praescriptus est hic syru­pus sequens.

℞. Syr. de ros. sicc. de succo por­tulac. & papav. alb. an. ℥j.M. capiat cochl. j. Singulis duabus horis, ita ut intra noctem tres illae unciae absu­mantur· mirum in modum profuit hic syrupus, & sequenti die fuit ite­ratus; ut per longiora intervalla su­meret cochl. j. Sequentibus verò die­bus nihil amplius sanguinis excrevit, & omnino convaluit. Lazarus Ri­verius. obs. 83. cent. 1.

Vir quidam militaris temperamen­to sanguineo & bilioso praeditus, tri­ginta annos natus, ab octo mensibus incidit in sanguinis excretionem per os, quem vomitu rejecit prima vice ad lb viij. à quo affect [...] frequenti phlebotomia liberatus est. Idem ta­men vomitus sanguinis post aliquod tempus semel atque iterum recurrit, sed minori copia, & jam per inter­valla sputa cruenta, & sincerum sanguinem per sputum rejicit. Huic sequentia praescripta fuêre remedia· injecto clystere laxante aperiatur primùm vena basilica cubiti dextri, deinde die sequenti vena malleoli si­nistri & mittantur singulis vicibus sanguinis ℥vj. vel vij.

[Page 423]℞. Fol. plantag. M.j. tamarind. ℥ss. coq. ad ℥vj. in colat. infunde rhab. elect. ʒj. myrobalan. citrin. ʒss. santal. citrin. ℈ss. in express. dissolv. mann. & syr. rosae. an. ℥j. rhei. pulv. ℈j.F. potio, quae detur postridie ultimae venae sectionis· die sequenti applicentur duo caustica posteriori parti cervicis inter tertiam & quar­tam vertebram.

℞. Rad. bistort. tormentill. sym­phyt. maj. an. ℥j. fol. plantag. pim­pinell. pilosell. vinc. pervinc. an. M.j. santal. rubr. ʒij. coq. ad lb jss. in co­lat. dissolv. syr. de ros. sicc. ℥iv.F. julep pro quatuor dosibus matutinis, addendo unicuique dosi salis pru­nellae ℈j.

Finitis julepis, reiteretur potio purgans praedicta. addendo pulv. ja­lapae ℈j. & totum rhab. infunden­do.

℞. Rad. consolid. maj. ℥j. fol. plantag. pimpinell. bugul. prunell. & pilosell. an. M.ss. coq. cum jusculo colli vervecini, & colaturam capiat manè tribus horis ante prandium continuando per duodecim dies.

Post quartum quodlibet jusculum, capiat potionem purgantem praedi­ctam.

Finitis jusculis, utatur opiata se­quenti.

℞. Conserv. rosar. & rad. sym­phyt. an. ℥j. troch. de carabe, & de terr. sigill. an. ʒss. corall. praep. mar­garit. praep. lapid. haematit. an. ʒj. gummi arabic. & tragacanth. an. ℈j. cum syr. de rosis sicc. F. opiata. de qua capiat magnitudinem avellanae duabus horis ante pastum, superbi­bendo parùm aquae potus ordinarii, quae erit ptisana confecta ex decocto hord. & liquirit. vel aqua ferrata in qua pimpinella vel pilosella infunda­tur.

Utatur per quindecim dies lacte caprillo vel ovillo leviter chalybe­ato.

Quam primùm aggressus est ho­rum remediorum usam, sanguinis sputum cessavit, neque unquam am­plius in toto eorum decursu compa­ruit neque deinceps. Lazarus Rive­rius. obs. 12. cent. 3.

Exhibeantur medicamenta quae oscula vasorum reserata occludant vi emplastica & astringente: ita tamen, ne nimi [...] astrictione sanguinem in pectore retineant· quin potius ea in­terdum permisceantur, quae sangui­nem extravasatum & concretum dis­solvant & expectorent· inter quae praestanti [...]sima s [...]nt sequentia.

℞. Liquoris albumin. ovi fortiter agitati ʒij. sacch. rosac. ℥j. amyl. ʒiij.M.F. lo [...]och, quo utatur ex cochlea­ri frequenter.

℞. Spirit. vitriol. ℈ss. aq. plantag. ℥iv.M.F. potiuncula: subitò sistit sanguinem tussi vel vomitu reje­ctum·

Syrupus coralliorum ad cochl. ij. singulis diebus exhibitus, omni san­guinis fluxui convenientissimus est· at tinctura ejusdem cum succo limo­num recenti extracta, potentius ope­ratur.

Quercetanus in Pharmacopoea se­quentem aquam describit ad Hae­moptysin, [Page 424] quae est magnarum viri­um.

℞. Rad. bistort. symphyt. maj. tormentill. an. ℥j. fol. centinod. mil­lefol. veronic. pyrolae, sanicul. burs. pastoris cum rad. an. Mj. summitat. rubi lentisci, an. M.ss. granor. su­mach. myrtill. sem. plantag. be [...]ber. papav. alb. an. ʒvj. flor. nymphaeae, cucurbitae. cydon. ros. rub. an. p.ij. con­tusis & commixtis omnibus, mace­rentur per quatriduum ad ignem balnei, in succorum depurator. plan­tag. portulac. acetos. agrimon. an. lb. ij. Dein fortiter exprimantur. His adde acaciae, hypocistid. an. ℥ij. terr. sigill. bol. armen. verae, an. ℥ss. elect. diatragac. frig. ʒij. m [...]cerentur de­nuò per quatriduum, dein per cine­res ad siccitatem destillentur· hujus aquae capiat aeger cochl. ij. vel iij. per se aut cum syr. convenienti.

Oleum de carabe chimicè extra­ctum potentissimè penetrat, astrin­git, & siccat, si guttae duae in potu dentur cum aq. plantag. ut docet Ce­salpinus in speculo artis medicae.

Amatus Lusitanus succum urticae mirè praedicat his verbis. Qui san­guinem ex pectore rejectarunt, & à Medicis tanquam deplorati sunt ha­biti, solo urticae succo convaluerunt. Post multa autem machinata remedia, nullum ita contulit ut sanguis cohi­beretur, ac urticae succus, quem ad quin (que) vel sex dies ebiberunt· singulis scilicet diebus ℥iv. jejuno stomacho· imo & ipsam urticam incoctam jure pulli aut vervecis saepè comede­ [...]ant.

Pilulae sublinguales usitatissimae sunt, & in sequentem modum com­poni possunt.

℞. Mucag. gummi arabic. & tra­gac. extract. cum aq. plantag. ʒij. mumiae, mastich. an. ʒj. sacch. rosat· q.s.F. pilulae sublinguales, quarum unam teneat in ore perpetuò.

Quia verò astringentium usu spu­tum supprimitur, & difficultas spi­randi exoritur, per intervalla recur­rendum est ad ea quae pectus leniunt, & nihilominus sanguinis sputum co­hibent· qualia sunt ea quae compo­nuntur ex gummi arabico, tragacan­tho, amylo, & syr. de rosis sicc. cy­don. myrtill. jujub. de succo portul. aut plantag. Lazarus Riverius. prax. med. lib. 7. cap. 6.

Subsectio quinta. Pro Haemoptoe.

PRaemissis venae sectione & debita purgatione soleo maximo cum fructu praebere singulo manè ʒss. plus minusve seminis papav. alb. cum ℥ss. sacch. rosat. antiquiss. quod remedii genus compluribus in­signe juvamentum attulisse scio. Hier. Mercurialis. consult. 15. tom. 1.

In hoc casu saepissimè expertus sum magnopere profuisse semen hy­osciami alb. cujus pulvis acceptus cum sacch. rosac. antiq. & syr. de portulac. solet mirum in modum fluores sanguinis compescere. Hier. Mercurialis. cons. 42. tom. 2.

[Page 425]Civis quidam Monspeliensis Hae­moptoe laboraverat per triennium, qua sanguinem rejiciebat per inter­valla satis magna copia· tandem post multa remedia, per mensem inte­grum manè sumpsit amylum in aqua decoctum (& sine calce paratum) instar panatellae; & ab eo tempore sanguinis sputo nunquam correptus est. Lazarus Riverius. observ. 11. cent. 4.

Andreae Baillaeo consulis regii filio annorum viginti, magna sanguinis per os rejectio. Valde pulmonibus metuitur· omni arte pulmonibus stu­detur· fortè fortuna dum hypochon­dria manu blandè continguntur, pul­sus percipitur, ac veluti [...]· nec non ab hypochondriis decurren­tis sanguinis ac partes superiores af­fectantis cursus percipiebatur, ac si manu sanguis duceretur· pro [...]t par­tes superiores petebat, horror quidam excitabatur: at tum confertim reji­ciebatur è pulmonibus· talis rejectio erat haemorrhagiae loco, quae juve­nibus erat familiaris. Relictis tum praesidiis quae pulmoni dicabant, conversum est ad hypochondria slu­dium. Expurgata innumera colluvie praerepta est ei rejectioni sanguinis occasio· quod notandum valde est. Guil. Ballonius. lib. 1. Epid. & Ephem. pag. 62.

Syrupus ex stercore asinino in om­ni rejectione sanguinis plurimùm confert. Lavatur primùm aqua ro­sac. in eadem incoquitur cum sacch. rosac. & fit Syrupus. Guil. Ballonius. consil. 22. lib. 1.

Quater in anno corpus purgan­dum erit sequenti bolo.

℞. Cassiae rec. extract. ʒvj. rhei el. pulveris. ʒjss. elect. diatragac. srigid. aut sacch. alb. q.s.F. bo­lus.

Saepe etiam sub noctem ad lecti in­gressum uti conserva rosacea expedi­et. Si tamen accideret sputum hoc sanguinis repetere, commodum vi­deretur post blandam alvi mollitio­nem mittere sanguinem è basilica dextra, quae est lateris fluxioni ma­gis opportuna. Die sequenti haustu­lu [...] rhab. torrefacti potare in hunc modum.

℞. Rhei el. torrefact. ʒjss. syr. ros. sicc. ʒvj. aq. plantag. ℥iij.M.F. potio.

Utatur quoque frequenter, atque adeo omnibus horis hac familiari opi­ata, donec sanguis consistat.

℞. Conserv. ros. sicc. ℥j. bol. arm. ʒiij. terr. sigillat. ʒij. corall. rubr. [...]arab. C.C. usti, an. ʒss. syr. myrtill. q.s.F. opiata.

Ad praecautionem, etiam si san­guis non erumpat, hoc condito saepe utendum.

℞. Conserv. rosac. & symphiti. an. ℥ss. troch. de carabe & de terra figill. an. ℈j. corall. rubr. margarit. elect. an. ℈ss. sacch. rosat. q.s.F. conditum. Capiat cochleare unum hora una ante pastum. Usus boli ar­men. perutilis erit si sanguis rursus erumpat.

Deinde ipso suppresso sequenti sy­rupo pu [...]mones corroborandi, lenien­di, & detergendi.

[Page 426]℞. Passul. mundat. ℥j. polipod. q. liquirit. ras. an. ʒij. tussilag. sca­bios. pimpinel. centinod. an. M.j. sem. althaeae & bombacis, an. ʒj.F. decoct. ad lb j. in express. dissolv. sacch. alb. quartaria tria. F. Syrupus mediocriter coctus: utatur omni hora ex cochleari sine aquis. pulmo­nes roborat & deterget. Io. Fernelius. consil. 22.

Sectio secunda. De Haemorrhagia Narium.

[...] (ab [...] sanguis, & [...] vel [...] frango, rumpo) immodica est & praeterna­turalis sanguinis è naribus profusio apertis, ruptis, vel exesis venis aut arteriis eò desinentibus· eas aperit per anastomasin, sanguinis copia & acredo, rumpit verò per [...], vul­nus, contusio ex ictu, aut violenta quavis evidenti causa· exedit demum per [...], sanguinis vel cujusvis humoris exuperans acrimonia; per eas denique in [...] transudat sanguis ob vasorum tunicae raritatem & sanguinis tenuitatem. Haemor­rhagia alia est critica, alia ex consue­tudine naturali, alia etiam omninò praeter naturam· in duobus primis generibus sanguis supprimi non de­bet, nisi viribus metuitur.

Subsectio prima. Pro Haemorrhagia Narium.

VIdimus Pithueris anno 1545. pu­ellam annorum octodecim pau­perculam per quatuor integros dies sanguinis fluxum è naribus adeo e­normem habuisse, viribus prostratis, mensibus ad longum tempus retentis, humi prolapsam, ut nulla spes salu­tis superesse videretur. Ad quam vi­cini cum omnia tentassent remedia, me tandem ad eam perduxerunt· sta­tim arrepto utroque brachio circa carpum, ubi pulsus tangitur, aquam frigidissimam ex poculo stricti orifi­cii embrochae instar continuò stilla­vi, fimumque porcinum naribus ob­jeci, & ut ore repleto aqua frigidissi­ma, succum urticae per nares attra­heret, mandavi· nucham autem aq. plantag. frigida lavari permisi, quan­quam hoc remedium febricitantibus sit suspectum; haec autem non fe­bri [...]itabat. His remediis fluxus ces­savit· viribus postea paulatim recrea­tis ut venam saphaenam secaret con­sului ad menses revocandos.

Alteri puellae cui & menstruae purgationes ad quatuor menses re­strictae non procedebant, & sanguis è naribus per tres continuos dies fluxerat, saphaena ejusdem lateris inci­sa non proficiente, irritisque omnibus aliis auxiliis uti solitis, tandem ut ventosa magna absque scarificatu sub mamilla dextra ad hepatis regionem (è dextra enim nare fluebat sanguis) [Page 427] applicaretur, mandavi: quo proti­nus fluxus enormis cessavit, cum pro mortua & deplorata prius habere­tur.

Alia etiam mulier cum profluvio sanguinis narium admodum vehe­menti & diu perdurante detineretur, neque ullis remediis restringeretur, tandem cinere chartarum albarum combustarum naribus demisso, prae­ter spem sanata est. Addam & indu­bitatum experimentum ad sangui­nem è naribus fluentem cohibendum, quod ipsimet vidimus saepius exper­tum in Nobili matrona. Haec cum sanguis è naribus supra modum flue­ret, frustum cretae albae digito annu­lari continebat è regione naris sun­dentis sanguinem, donec incalesce­ret, & statim sanguis supprimebatur: ut diversis vicibus in eadem Domina spectavimus. Petrus Forestus. obs. 10. lib. 13. De Nasi Affect.

Subsectio secunda. Pro Haemorrhagia Narium.

VIr quidam cum mustum in coe­na largius bibisset in. multam satis noctem, & in fine etiam vinum Hispanicum, die subsequenti manè in fluxum sanguinis narium enormem incidit, ita ut ultra sex libras ferè san­guinis è nare sinistra profuderit· cum debilior fieret, me vocavit; ut de ve­na incidenda mentionem feci, id pro­tinus amici aegro dissuadebant, cum sauguis è naribus largius profusus es­set; à nobis tamen persuasus, cum sanguine repletus esset, & pulsus sa­tis constaret, eo praesidio ad diversio­nem usus est. Secta ergo vena bra­chii sinistri cum hoc anacolema fron­ti circumligassem, & stercus porci­num (asininum si reperiri potest ma­gis laudatur) recens cum bolo arme­na mixtum, ne perciperetur quid es­set ad olfaciendum naribus objecissem ab enormi sanguinis fluxu praeter a­stantium opinionem curatus est.

Anacolema tale erat.

℞. Aq. ros.℥iiij. aceti rosac. ℥jss. bol. armen. ʒj.M. srigidè cum pan­no lineo inculcato fronti alligabatur: & ubi incalesceret, novum denuò id­que frigidè apponebatur, neque aliis remediis uti necessum fuit. Petrus Forestus. obs. 12. lib. 13.

Cavendum ne ventosam umbilico applicemus, ne nobis accidat quod mulieri acciderat, Gatinaria referen­te, quae obiit ventosa pinguedine re­pleta. Id. Schol. obs. 12. lib. 13.

Vir quidam Generosus sanguinis narium profluvio cum extremè labo­raret, neque remedia commodè ad­hibita juvarent, circiter lb xii. sangui­nis ex utraque nare per vices effluxe­re. Cum ad eum accitus essem, ut duas ventosas absque scarificatione, unam supra hepatis regionem, alte­ram supra lienis locum poneret, man­davi; quibus parum videbatur fluxus subsistere. Verùm post meum disces­sum, uxor cum videret sanguinem iterum ex utraque nare cum impetu erumpere, & quod ventosae hypo­chondriis impositae nullo modo juva­rent, alias duas, unam supra [Page 428] pedem dextrum, alteram supra si­nistrum affigi jussit, & dictu mirum, sanguis praeter spem subitò restrictus est· verùm cum aliquanto tēpore ven­tosae cuti adhaererent, aeger in animi deliquium incidit, quare iisdem de­tractis, aqua in faciem conspersa ex­citatus est, & odore vini recreatus, ad se rediit: & à fluxu sanguinis na­rium per ventosas miraculi aut incan­tamenti instar, praeter omnium opi­nionem restitutus est. Petrus Forestus. obs. 14. lib. 13.

Subsectio tertia. Pro Haemorrhagia Narium.

PRimò digitum annularem cum auriculari constringo. Postea ad­moveo fronti, cervicique hoc Cata­plasma.

℞. Argill. ust. & contus. M.vj. aceti acris q.s.M. pro cataplasmate, quod duplici linteo inductum fronti atque cervici crebrò admovebam actu frigidum· & sic intra paucas horas ingentem, diuturnum, continuum­que sanguinis fluorem per Dei grati­am compescui. Fumum etiam ex e­lectro albo accenso per nares clauso ore excipiebat aeger manè ac vesperi per dies aliquot: quo sanguis quo (que) cohibitus, ac vires animales & vitales roboratae valde fuere. Victus ratio­nem observabat frigefacientem & sic­cantem· potus erat aqua chalybeata. Martinus Rulandus. curat. 27. cent. 2.

Vir quidam in sanguinis per nares fluxum valde copiosum incidit, ita ut intra diem circiter decem sangui­nis librae profluxerint. Consultus mox fluxum repressi sequentibus re­mediis. Olfaciebat stercus suillum, quo olfactorio statim remissius fa­ctum est profluvium· praeterea lintea aqua chalybeata frigidissima imbuta applicabam fronti, collo toti cervici & scapulis, item ad hepatis regionem· his factis fluxus desiit & rectè habere coepit. Martinus Rulandus. curat. 57. cent. 10.

Cum praeter naturam sanguis im­modicè fluit, revulsionibus, diversio­nibus per sanguinis missionem, cu­curbitulas & ligaturas, remediis item astringentibus & à proprietate quadam sanguinem reprimentibus sistitur. Quidam compressione quae fit in curvatione vehementi digiti minimi in dextra manu si ex dextra nare fluat, vel in sinistra si ex sini­stra, reprimi sensent. Aliqui arcti­us digitum istum serico rubro ligant; sed hoc remedii genus, ubi vel mag­na est intemperies in sanguine, vel venarum mala compositio parum profuturum videtur. Inter medica­menta à proprietate sanguinem repri­mentia, lapis qui in capite carpio­num reperitur, tritus, & in pollinem redactus, praesertim si cum lanugine, quae in malis cydon [...]s haeret, appli­cetur, imprimis commendatur· item herba atque radix fragorum axillis subjecta, vel collo appensa· radix eti­am ista & lapillus carpionis in ore teneatur. Sed in fervore sanguinis aquam▪ fragorum bibere, & genitales partes aquae frigidae, cui acetum ad­mistum [Page 429] sit, imponere, & cum aqua fragorum sanguinem qui effluit lami­na ferri candente exceptum, & pul­verisatum assumere, vel pulverem istum cum pulvere lapidis carpionum mixtum ut dixi, imponere rectius est. Io. Crato. consil. 7. lib. 5.

Haemorrhagia narium si modera­ta, & per intervalla advenerit, ad tuendam sanitatem conducit, & à dolore capitis, aliisque morbis gra­vissimis liberat, ideoque non illicò sistenda est. Sin verò immoderata fuerit, protinus cohibenda, ne vires simul cum sanguine dissolvantur, partesque nobiles refrigerentur ac debilitentur· inde enim sequitur ca­chexia, icteritia, hydrops, & hujus­modi morbi curatu difficiles· statim igitur turundae ex carbaso paratae, a bumine ovi imbutae, ac pulvere no­stro ad sanguinem sistendum (cujus descriptionem vide supra lib. 6. sect. 9.) conspersae, naribus immittantur lapis quoque qui in capite carpionum reperitur, in pulverem redactus, & turundis inspersus à nonnullis com­mendatur. Muscum tamen, qui craniis hominum aeri expositis, ad­nascitur, in subtilissimum pollinem redactum multò praestantiorem esse, non rarò expertus sum. Postea lin­teum replicatum, & posca imbu­tum, aut desensivum aliquod fronti & naso applicandum, quale hoc est quod sequitur.

℞. Farin. hord. ℥iij. sang. drac. bol. arm. terr. sigill. croci martis, cortic. granat. an. ʒj. succ. prunor. sylvestr. inspissat. & aceto dissolut. ℥ss. & cum album. ovi, aceto, pa­rumque aquae aut omphacio, in mor­tario fiat defensivum, quod supra linteum extensum, fronti & naso frigidè applicetur, saepiusque posca irroretur, ne exsiccetur, & incales­cat.

Si verò hisce fluoris impetus non sistatur, cucurbitulae cum magna flamma, scapulis, cervici, natibus, & coxis primo absque, deinde verò cum scarificatione erunt applicandae. maximo quoque cum fructu musculo anteriori cubitum flectenti, qui à nonnullis biceps appellatur, cucurbi­tulas cum flamma admovi· brachia & crura for [...]iter liganda, ut sanguis ad longinqua trahatur.

Juveni cuidam Lausannensi, prop­ter maximam haemorrhagiam de vi­ta periclitanti, non solùm genitalia linteis aqua & aceto madefactis, ve­rùm etiam totum ferè corpus involvi· brachia & crura arctè ligavi, pulve­remque nostrum ad sanguinem sisten­dum naribus imposui· hinc sangui­nis fluor remisit, & brevi conva­luit.

Est & vena poplitis aut malleoli è regione naris sanguinem fundentis incidenda, dummodo id absque usu aquae calidae fieri possit.

Sequenti quoque potione foeliciter utor: temperat enim fervorem san­guinis, fluoremque sistit.

℞. Aq. fragor. & centinod. an. ℥j. syr. granat. aut de acetosit. citri ℥j. succ. berber. ℥ss. terr. sigillat. bol. arm. verae & praep. an. ʒj.M. fiat potio, frigidè exhibenda. Vel,

[Page 430]℞. Aq. plantag. & ros. an. ℥jss. troch. de terr. sigill. ʒj. syr. de ros. sice. & de succo acetos. an. ℥ss.M.F. potio.

A vino, & ab eo, quod actu aut potentia calidum est, item à tussi, vociferatione, colloquiis, ambulati­onibus, & quavis motione corporis, aeger abstineat· hac methodo multos foeliciter sanitati restitui. Guil. Fa­britius Hildanus. obs. 15. cent. 2.

Est usnea cranii humani in pulve­r [...]m redacta (ut ego multoties ex­pertus sum) in haemorrhagia narium praestantissima, per se, aut nonnullis aliis, veluti terra sigillata, pulvere ranarum praepar. & similibus mix­ta, applicata. Craniis suspensorum us­nea non adnascitur. Guil. Fabritius Hildanus. Epist. 27.

Sanguinem restringit muscus cra­nii humani in manu retentus. D. Robertus Boyle, tractot. De Vtilitate Philosoph. Natural. part. 2. sect. 5. cap. 14.

Subsectio quarta. Pro Haemorrhagia Narium.

JUvenis quidam robustus ac pletho­ricus, cum sub sole tempore die­rum canicularium supra modum in­caluisset, posteaque sponsam suam, quam noviter duxerat, ardentius, quam sibi pro conservanda bona vale­tudine conveniebat, amplexus fuis­set, haemorrhagia maxima narium correptus est. Vocatus ego, omnia, quae profutura existimabam praesidia, praescripsi & admovi, sed frustra· quam ob rem cum hominem propter ingentem ebullitionem ac fervorem sanguinis, in maximo versari pericu­lo, probè cognovissem, extremo huic affectui, extremum potius remedi­um (in quo tamen spes aliqua) ad­hibendum esse, quam immaturam mortem expectare, adstantibus & a­micis suasi· labrum itaque frigida impleri jussi, in quod totum corpus immersi. Sic frigefacto ac inspissa­to sanguine, fluxus paulatim restri­ctus fuit. Postea per dies aliquot se­quens julapium bis in die exhibui.

℞. Aq. bugl. & acetos. an. ℥ij. syr. de succo limon. ℥j.M.F. julep. victus regimen tenue & refrigerans observavit, & sic brevi convaluit. Guil. Fabritius Hildanus. obs. 17. cent. 2.

Quidam haemorrhagia correptus est adeo immodica ut vires dejiceret· ad eam cohibendam cum multa u­surparentur remedia, hoc unicum profuit, nempe oxycratum per na­res frequenter attractum, quo statim cohibitus est sanguinis fluxus, eoque post biduum denuo prorumpente, oxycratum iterum simili modo usur­patum confestim cohibuit. Lazarus Riverius. obs. 23. cent. 1.

Vir quidam robustus contumaci haemorrhagia ad extrema redactus fuerat, post multa remedia frustra tentata· tandem cujusdam medici consilio, è lecto in pavimentum de­latus est supra mattam laneam, & totum corpus contectum linteis oxy­crato madidis per longum tempus, [Page 431] donec rigore correptus est, tunc e­nim ad lectum deportatus & rigorem febris subsecuta est, quam sudor ex­cepit, à quo curatus est. collum eti­am iisdem linteis obducebatur. La­zarus Riverius. obs. 5. cent. 4.

Episcopo cuidam quinquagenario circa vesperam oborta est haemorrha­gia, quae per quatuor horas perseve­rans, sanguinis ferè lb ij. aequavit. adhuc affatim fluebat, & vires con­cidebant· igitur cogitandum fuit de cohibenda haemorrhagia, & praescri­pta fuit venae sectio revellens in bra­chio dextro, sal prunellae in aqua frigida dissolutum, frontale adstrin gens, acetum in aurem instillandum, succus urticae sumendus, cucurbitu­la regioni hepatis admovènda, lin­teum in aceto madefactum, quo fri­gidè cervix erat obvolvenda, & liga­turae extremorum: quibus nihil pro­ficientibus, aeger se alvum deponere velle dixit, nec potuit cogi, ut in le­cto dejiceret; praemonuimus si è lecto surgeret cum tanta exolutione virium, fore ut in syncopem rueret, at tamen eam cohibendo sanguini fo­re perutilem· ita ferè successit, nam postquam surrexisset animi deliqui­um passus est, à quo statim excitatus est vino exhibito, & aqua frigida in faciem projecta, postea copiosè de­jecit, & postquam in lectum dela­tus fuisset, sanguis multo minore impetu fluebat, postquam verò pau­lulum quievisset, exhibitum est sal prunellae ad ʒjss. in aqua frigida dis­solutum· quo assumpto, statim san­guinis fluxus omnino suit cohibitus, nec aliis [...] opus fuit. Lazarus Riverius. obs. 48. cent. 1.

Subsectio quinta. Pro Haemorrhagia Narium.

REvulsionibus quae in usum voca­ri solent, aliquandiu usurpatis, si fluxus nihilominus perseveret, ad repellentia veniendum remedia, qua­lia sunt ea quae anacollemata vulgò nominantur, fronti & temporibus applicanda, quae ita componi po [...]e­runt·

℞. Bol. armen. terr. sigill. sang. drac. thur. mastich. aloes, an. ʒj. fa­rin. volatilis, & pilor. lepor. minu­tim incis. an. ʒss. album. ovi, nume­ro j. succ. plantag. & solan. an. q.s.F. cataplasma fronti & temporibus applicandum.

In casu urgente promptissimè pa­rari potest cataplasma ex bolo arm. sola, cum album. ovi & aceto subacta, fronti ac temporibus apponendum.

Efficacissimum etiam paratur ca­taplasma ex gypso cum aceto suba­cto, & ad crassitiem duorum digi­torum fronti & temporibus admoto· & si prima applicatio non succedat, iterabitur, & certò curare credi­tur.

Faba aut numisma argenteum ra­dici narium inter cilia admotum, & fascia arctè alligatum, ut fortiter par­tem comprimat, eundem fluxum cohi­bet· animadvertendum est, an in tem­poribus, aut fronte venae aut arteriae tumeant: tum enim eas numismate [Page 432] aliquo, aut faba sicca per medium in longitudinem secta comprimere, fascia interveniente, optimum & supremum remedium est.

Praeter repellentia dicta, in usum revocanda sunt, quae ipsas venas a­pertas occludere & conglutinare so­lent· in quem finem multa remedia in nares immitti consueverunt. Ga­lenus thus & aloem in pulverem re­dacta albumine ovi excipit, & cum linteolo, aspersis prius pi [...]is leporinis, in nares immittit.

Vel turunda in hunc modum pa­rari potest.

℞. Thuris, aloes, sang. drac. fa­rin. volatil. telae aranear. & pilor. leporin. minutim incisor. an. ʒss. excipiantur succo plantag. & gossi­pio, fiantque turundae in nares fre­quenter immittendae.

Potentèr etiam sanguinem fluen­tem cohibet gossipium atramento infectum, quod in thecis scriptori­is asservari solet, si aliquantulum expressum, & in turundae figuram efformatum in nares immittatur.

Tandem haemorrhagia omnibus remediis pertinaciter obsistente, ad escharotica veniendum est, quae ve­narum extremitates apertas combu­rendo crustam inducunt, & sangui­nem inhibent. In iis tamen magna cautio adhibenda est, quia dum es­chara decidit, vasorum apertio ple­ru [...]que renovatur, & sic fluxus re­dintegrari solet. Inter escharotica autem principem locum obtinet vi­triolum ustum, quod praeterquam quod escharam inducit, ad quemvis sanguinis fluxum cohibendum est ef­ficacissimum· si mitius remedium habere desideres, vitriolum aliis per­miscendum est in hunc modum.

℞. Bol. arm. sang. drac. thur. aloes, gypsi, vitriol. ust. sarcocoll. mastich. an. ʒj.F. pulvis subtiliss. vitriolum album mitius operatur, quam vitriolum ustum, neque valde escharcticum est: haemorrhagiam ta­men potenter cohibet, orificia vena­rum constringendo, si in nares cum turunda ex gossipio confecta, im­mittatur.

Optimum est hepar & lienem epi­themate refrigerante, vel etiam oxy­crato tepido fovere, ad sanguinis e­bullientis fervorem temperandum.

Denique in contumacissimo affe­ctu & aliis remediis non cedente, ad narcotica est veniendum, & inter caetera laudanum ad gr. iij. exhibi­tum, principem locum obtinet. Ca­vendum tamen est, ne aegro va [...]de debili exhibeatur, periculum enim est ne calor nativus admodum debi­lis, narcotica vi omninò suffoce­tur.

Inter specifica succus urticae miris laudibus effertur ad quemlibet san­guinis fluxum ex quacunque parte prodeuntem, maxima efficacia co­hibendum: & ideò tum per os exhibetur ad ℥iiij. semel atque ite­rum, tum per nares attrahitur; tum fronti & temporibus admove­tur, in formam cataplasmatis cū fari­na subactus, vel tota urtica contusa dictis partibus admovetur; nonnulli asserunt radicē urticae in ore detētam [Page 433] sanguinis fluxum statim constringere. Fimus porcinus inter praestantissima specifica etiam recensetur, si adhuc calens fronti & temporibus admove­atur, vel olfaciendus praebeatur, vel siccus in nares immittatur. Posterio­ris formula talis esse poterit.

℞. Stercoris porcini exsiccat. ʒiij. pulv. rosar. ad foetorem auferendum ʒss. excipiantur succo plantag. in eoque intingatur bombax in nares immittendus.

Finkius testatur bufonem exsicca­tum & pulverisatum in syndone ru­bra, axillis suppositum, vel mani­bus retentum, ut incalescat, sangui­nem statim figere, eumque veluti Gorgonis conspecto capite, statim rigescere· alii bufonem sub dio sus­pendunt, donec caro universa ab­sumpta sit, os femoris denudatum ser­vant, idque nari inditum, haemor­rhagiam in instanti cohibere asserunt. Dum remedia praedicta in usum re­vocantur, de omnimoda causae abla­tione cogitandum est, quae ut pluri­mùm solet esse humor tenuis, serosus aut biliosus in sanguine redundans, eique motum praeposterum concili­ans, naturamque ad illius excretio­nem irritans; unde fit ut humore illo evacuato, & sanguine repurgato, natura eum tanquam amicissimum & familiarissimum, ac vitae thesaurum retineat, neque amplius excernat· ideo purgatio instituenda est, bis terve iterata, si opus fuerit ex pur­gantibus adstrictione praeditis, & re­frigerantibus composita, in hunc aut similem modum.

℞. Tamarind. ℥ss. fol. plantag. Mj. coq. ad ℥iiij. in cola [...]. infund. rhei el. ʒj. myrobal. citrin. ʒss. spic. nard. gr. vij. in express. dissolv. syr. rosac. ℥j. rhei pulv. ℈j.F. po­tio.

In affectu inveterato & frequen­ter recurrente, talis purgatio semel in septimana repetita erit efficacissi­ma; interim julepi adstringentes post singulas purgationes exhiberi poterunt.

Cibi sint incrassantes & pauci nu­trimenti, & sub forma liquida ex­hibeantur, ut sunt juscula refrige­rantia, hordeata, avenata, & ory­zata, cum aqua non jusculo para­ta.

Masticatio enim haemorrhagiam promovet.

Si vires sint debiles, juscula carni­um & panatellas exhibere oportet in quibus amylum sine calce pa­ratum, aut gummi arabicum dissol­vantur. Lazarus Riverius. prax. med. lib. 4. cap. 7.

Subsectio sexta. Pro Haemorrhagia Narium.

MEmini expertissimum Virum Emanuelem Vaezium Avun­culum meum quatuor Lusitaniae Re­gum Medicum cubicularium, quique sanguinis fluore per nares jam septua­genarius saepe divexabatur, stercus asininum modicè exsiccatum in cap­sula semper ad manus habuisse, cui medicamento nullum aliud simile re­perisse, [Page 434] saepissimè referebat, praeser­tim si succo urticae commixtum, cum siccum jam erat, aut recens per se naribus adhiberetur. R [...]dericus à Ca­stro. lib. 1. De Morbis. Mulieribus. cap. 5.

Memini me virginem Pragae curas­se, quae sex annis haemorrhagia labo­raverat ita vehementer, ut vix un­quam hebdomada praeteriret, quin aliquoties illi sanguis efflueret. Haec cum nullis remediis juvari posset, à me consilium petiit· qui praetermissis aliis omnibus, quae à Medicis prae­scribi solent, utpote quibus ad nau­seam jam diu usa suerat, Jaspidem, cujus facultas ad hujusmodi sympto­mata mihi experientia nota erat, illi commodato do, ut collo appensam gerat· paret illa, sanguinisque fluxus ilicò sistitur· gestat per aliquot heb­domadas, nec rediit fluxus. Cum itaque se prorsus curatam opinare­tur, deponit gemmam: post paucos dies redit fluxus; iterum appendit Jaspidem, cujus beneficio mox libe­ratur. Cum verò singularem hujus­modi facultatem & divinam mirare­tur (ut mihi retulit) experiundi gra­tia aliquoties à collo deposuit gem­mam, ac semper animadvertit redire fluxum, nec curari, quin iterum ap­penderet. Observavit tamen, non statim seposita Jaspide redire, sed post multas prius elapsas hebdoma­das; appensa tamen, statim sisti, ita ut nulli aliae causae fluxus inhibitio as­cribi ab illa potuerit quam Jaspidi· tandem cum per aliquot menses à corpore gemmam deposuisset, nec unquam haemorrhagia rediisset, mi­hi illam reddidit. Postea cum illam saepius convenirem, affirmavit non redire amplius fluxum, ac se omnino curatam esse. Erat Jaspis rubra. Anselmus Boetius. lib. 2. De Lapid. & Gemmis. cap. 102.

℞. Sem. hyosciami albi, & pa­pav. alb. an. ʒij. conserv. rosac. ℥j.F.S.A. Electuarium, dosis, quanti­tas nucis moscatae vel juglandis. Hoc simplici remedio Medicus quidam praeclarus enormes haemorrhagias na­rium, uteri etiam, & aliarum parti­um saepissimè curabat. D. Robertus Boyle, tract. De Vtilitate Naturalis Philosophiae. part. 2. sect. 5. cap. 6.

Aperiam quod mihi cum maxima languentium utilitate semper adhibe­re profuit· Bursa pastoris contrita si cum ovi albumine & aceto commi­sta fuerit, & fronti applicetur, con­festim sanguis constringetur, ut mihi non semel in infirmorum cura conti­git. Iulius Caesar Baricellus. Hortul. Genial. pag. 160.

Cuidam febricitanti, die septimo haemorrhagia copiosissima accidit, ita ut prae immenso sanguinis dispendio aeger ferè viribus exolveretur· atque opis medicae pro sanguine sistendo maximè incumberet necessitas: in hunc finem cum venaesectio in bra­chio, ligaturae epithemata tum capi­ti, tum imo ventri adhibita, & quamplurima alia remedia incassum tentabantur: tandem mulieris illuc casu occurrentis suasu, nari stillanti ferrum ignitum admovebatur, & derepente à vapore sanguinis torre­facti [Page 435] in nares suscepto, istius fluxus sistebatur; hoc remedium postea in plerisque bono cum successu usurpa­tum novi. Thomas Willis. lib. De Fe­brib. cap. 11.

A proprietate haemorrhagiam si­stit stercus suillum pro odore naribus objectum. Parens meus admiscuit fragmenta ollae veteris pulverisata, & sic ad miraculum stitit sanguinem.

Medicus quidam celeberrimus hae­morrhagiam narium sic curavit.

℞. Pulv. astringent. ʒj. album. ovi conquass. q.s. aceti parum. M. applicetur fronti & circa collum.

℞. Aq. spermatis ranarum, plan­tag. nymphaeae, syr. corall. an. ℥j.M. bibat frigidè.

℞. Carnis bubulae recentis, asper­ge aceto forti, & impone nuchae ca­pitis. Wolfgangus Hoeferus. Hercul. Medic. lib. 1. cap. 10.

Haemorrhagiam narium sistit pul­vis bufonis exsiccati in nares insuffla­tus, vel laciniis inditus, aut bufo in­teger sub axillis gestatus. Io. Hart­mannus. Pract. Chimiatr. pag. 114.

Vir quidam haemorrhagia insigni cruciatus, cum curari non posset, tandem relatum ei fuit, quendam virum secretum admirandum ad hae­morrhagias insigniores statim sisten­das habere, sola herbae contusae ap­plicatione, eoque remedio innume­ros curatos fuisse; remedium igitur hoc habendum curavit aeger noster, missa ergo fuit herba contusa & aqua in phiala, herbam plantis pedum & volis manuum applicandam esse, ne (que) viginti & quatuor horis amovendam scribebat secreti possessor, & mantile aqua frigida madefactum testiculis involvendum, naribusque indendas interioris cepae partis turundas in a­qua supradicta madefactas, naribus primò eadem aqua mundatis· haec omnia facta fuerunt tanto cum suc­cessu, ut nihil melius exoptari pos­set. Ego verò remedii addiscendi desiderio flagrans portionem herbae asservaveram, qua diligenter explo­rata, manifestissimè secretum agno­vi, folium enim herbae malè contu­sum & ferè integrum inveni, aquam­que ex eadem herba esse percepi· ut autem miseris aegris prodesse possim, libenter eam nominabo. Urtica com­munis haec herba tantae virtutis est, haec enim ut saepe ab illo tempore ex­pertus sum miros ad hoc produxit ef­fectus, imò in vulnere equi magni pretii haemorrhagia pereuntis, quod e­tiam praestat si fronti admoveatur. Pe­trus Borellus. cent. 1. obs. 95.

Otho Heurnius stupam sequenti a­qua madefactam naribus inditam po­tenter haemorrhagiam compescere tradit.

℞. Aceti fortiss. ℥j. croci martis ℥j. colcotharis ℥ss.M. In Notis ad cap. 6. lib. 5. Pathologiae Io. Ferne­lii.

Sectio tertia. Pro Haemorrhagia ex dente a­vulso.

DOmina quaedam cum sibi den­tem avulsisset, tam copiosa haemorrhagia successit, ut fermè mo­reretur, irritis omnibus remediis. Vocatus jussi ut emplastr. contra rupturam satis magnum tempori denti avulso respondenti admovere­tur· item ut alveolo è quo dens ex­tractus erat, parum colcotharis pul­verisati adhiberetur cum cotono & digito contineretur. His factis intra horulam substi [...]it sanguis. Petrus Pa­chequus. obs. 28.

Sectio quarta. Pro Haemorrhagia ex Vulnere.

CUm miles quidam vulnus acce­pisset in brachio, quo radius & cubitus transversim secabantur, tan­ta secuta est haemorrhagia, ut post varia astringentia admota, tum eti­am caustica & escharotica, fluxus tamen sanguinis per intervalla recur­reret, ita ut Medici & Chirurgi de brachio penitus amputando cogita­rent. Ego verò cui aeger commissus fuerat, linteum complicavi in for­mam cylindri, longitudinis trium digitorum transversorum, & crassi­tiei pollicis, quod perpendiculariter in vulnus demisi: deinde plumaceo­lis reliquum vulneris spatium imple­vi, & quia cylindri extremum extra brachii superficiem pollicis crassitie eminebat, splenia quatuor admovi, quae cylindrum aequabant firmabant­que: ipsi verò cylindro quintum splenium, idque quadratum appo­sui, ac denique fascia arctè ligavi: & ab eo tempore sanguis amplius non effluxit, vulnus autem non detexi per quatuor aut quinque dies, donec caro intus enata venae orificium im­pleverit. Samuel Formius. obs. 1.

Cum equus commendatori cuidam mordicus digitum abstulisset, san­guinisque fluor, multis frustra ten­tatis, non sisteretur, jussi eum in pulli gallinacei vulnus, recenter jux­ta podicem sectum, intrudere, & sic quam diu caleret retinere, fluorque statim substitit. Felix Platerus. obs. lib. 3. pag. 772.

Haemorrhagia à vena secta quam nemo sistere valuerat, solo aluminis tactu curata est. Petrus Borellus. cent. 4. obs. 7.

Rusticus quidam vulneratus in manu, arteriae laesae solutionem pa­tiebatur, ubi haemorrhagia sanguinis arterialis cum saltu frequenter inva­debat, nullisque remediis communi­bus corrigi potuit, hic tandem ad collegam meum D. Stromajerum ac­cedens, auxilium in hac periculosa haemorrhagia defiderat▪ cui pauxil­lum magisterii opii ad arteriam vul­neratam opponitur, quo ad miracu­lum usque contumax haemorrhagia mox restinguitur· vulnere post em­plastro stictico Crolliano facillimè [Page 437] consolidato. Gregorius Horstius. obs. 12. lib. 9.

Sectio quinta. De Haemorrhoidum dolore & fluxu.

[...] licet quandoque pro omni sanguinis ex quacunque parte effusione accipiatur; in specie tamen usurpatur, pro s [...]nguinis è ve­nis ani fluxu. Definiri potest, quod sit sanguinis per venas & arteri [...]s ani profluvium, aut in illis tumor ab in­fluente sanguine. Haemorrhoides a­liae sunt caecae, quae tument cum maximo dolore, quia partes illae acu­tiore sunt sensu, & sanguinem non reddunt: aliae sunt apertae, ex qui­bus in egerendi conatu sanguis copio­sè eructa [...]ur· aliae rursus sunt inter­nae, quae à ramo splenico venae portae oriuntur, & in musculis ani, & in­testino interiore cum socia arteria terminantur, & unica est· aliae ex­ternae, quae à venae cavae ramo epi­gastrico procedunt, & in externas intestini recti partes disseminantur, & hae duplices sunt, cum duabus co­mitibus arteriis. Hic sanguinis pro­fluxus moderatus si sit, salutaris est, & à gravissimis morbis liberat, sed si nimium fluat, aut fluxus consuetus supprimatur, in quamplurimos mor­bos praecipitat· profluit sanguis in haemorrhoidibus ob reseratum vaso­rum orificium, à plethora, sanguine vitioso & adusto, ob tunicam etiam eorum devisam ab acri intus in ipsis humore, aut exterius ab alvo trans­eunte, post fortium purgantium u­sum. Causa caecarum haemorrhoidum est sanguis tum quantitate tum qua­litate peccans, qui si viam non in­veniat, & vasorum extremitates ape­rire nequeat, in iisdem congeritur, easque replendo tumorem efficit cum inflammatione & dolore maxi­mo, qui sua acerbitate omnes inten­tiones curativas ad se trahit.

Subsectio prima. Pro Haemorrhoidum dolore.

NObilis quaedam Matrona in pu­erperio doloribus haemorrhoi­dum ferè semper valde affici solebat; quae cum multis frustra tentatis re­mediis, à dolore minimè liberari posset, tandem consultum fuit, ut suberem lignum combureret, & ci­nerem ejusdem cum vitello ovi, & oleo rosaceo linimenti instar simul commisceret, quo remedio ut nobis retulit, dolores haemorrhoidum mi­raculo quodam semper sedabat. Ego autem in haemorrhoidibus in quibus cruciat dolor, commodè saepe oleo ovorum solo usus sum, aliquando vitellum ovi cum rosaceo, aut viol. oleo subegi: atque iis tantum ute­bar. Petrus Forestus. obs. 5. lib. 23. De Ani Affectibus.

Tria adhuc remedia mihi valde fa­miliaria & probata haemorrhoidum dolori mitigando destinata propo­nenda [Page 438] duxi, oleum ex vitell. ovor. rec. extractum, oleum balsaminae, & unguentum populeonis cum opii modico ac ovorum vitello· quibus digito exceptis anus liniatur. Io. Zecchius. consult. 37.

Pro hoc malo tollendo balsamum sulphuris ad ℥ss. exhibeo· quo calido haemorrhoidas saepe maximè post ex­cretionem perunxit, ac statim ab acerbissimo & odioso isto dolore liber sanusque factus est· nam valet hoc balsamum certò in hoc vitio, nec unquam fallit, ut experimenta innu­mera docuerunt. Martinus Rulandus. curat. 87. cent. 1.

℞. Unguenti popul. ℥j. opii tor­refact. pulver. ℈j.M. applicetur par­ti. Ad sedandos dolores secretum est oleum sem. lini; item medulla cruris vituli. Unum tamen prae cae­teris tanquam secretum propono, & experientia comprobatum est, & est balsamum sulphuris, in quo pessulae intingantur, & applicentur tepide loco affecto· fit balsamum sulphuris ex floribus illius cum terebinthinae spiritu. In eandem in [...]ntionem oleum buxi non minorem efficaciam habet in hunc modum.

℞. Ol. sem. lini ℥ss. ol. buxi ℈j.M. illinantur eo haemor [...]hoides.

Si balsamum sulphuris non reperi­atur, misceantur flores sulph. cum terebinth. multoties in aqua rosac. lota, & loco balsami sulph. impona­tur· habent enim haec vim dissolven­di, laxandi & aperiendi haemorrhoi­des caecas ut effundant sanguinem, quod praecipuè procurari solet in hoc affectu in quē usum etiam aliquando applicantur hirudines· aperit quo (que) haemorrhoides lac ficulneum, si con­fricentur folia ad invicem & appo­nantur. Rodericus a Fonseca. tomo 1. consult. 27.

Hic non celabo quod à Castrensi quodam pastore edoctus saepissimè expertus sum. Si quis haemorrhoi­dum caecarum insano dolore torquea­tur minimum quid Scrophulariae, vel radicis, vel foliorum, cum cibo aut potu capiendo, statim dolore li­beratur, sive ipsam plantae substanti­am siccam aut viridem, sive decoctum ejus adsumat. Henricus ab Heers. obs. 20.

Refert Otho Heurnius Radolphum Secundum Imperatorem cum imma­ni haemorrhoidum dolore cruciare­tur, vapore Casei Hollandici Eda­mensis prunis impositi ab Empirico quodum curatum. In Notis ad cap. 11. lib. 6. Patholog. Io. Fernelii.

Subsectio secunda. Pro Haemorrhoidum dolore.

CUm aliis multis & selectis medi­camentis non juvabatur, ad ba­lanum ex sevo hircino cum opio con­sectum confugimus, quo dolor eva­nuit, nec postea rediit. Amatus Lu­sitanus. curat. 91. cent. 2.

Post multa & varia à medicis ten­tata praesidia, hoc remedio à nobis praesentato usus fuit, & brevi ab illo infestissimo dolore liber evasit. Ha­buit autem hoc topicum sic.

[Page 439]℞. Arantium pomum, id cultro excava, in quo oleum rosac. & la­vendulae semina insunde, & ad cine­res calidos admove, & calidum ap­plica & saepe innova· est enim mi­rum. Amatus Lusitanus. curat. 6. cent. 3.

Protinus herbae linariae cum flori­bus M.j. aut ij. conquisivi, quibus contusis, & cum adipe porcina co­ctis linimentum fieri curavi: cui expresso & parumper refrigerato vi­tellum ovi permiscui, quo postea cum gossipio vel lana parti dolenti applicetur; quod hujusmodi dolores ad miraculum usque confestim sistit. hoc tanti fecit benè meritus & cele­bris in Hassia Medicus D. Io. Wolfius ut (quemadmodum ex ore ipsius ha­beo) tanquam secretum aliquod il­lustrissimo suo Principi Ludovico se­niori Hassiae Lantgravio toties roga­tus, non revelare vellet priusquam ipsi annuatim bovem saginatum pro­mitteret, qua promissione facta, non tantum herbam linariam ei monstra­vit, sed etiam addendo versiculum consuetum, differentiam hujus ab esula patefecit· nimirum quod Esula lactescat, sine lacte Linaria crescat. alter per jocum versiculum invertit hoc modo.

Esula nil nobis, sed dat Linaria Taurum. Gregorius Horstius. obs. 50. lib. 4.

Religiosus quidam mense Augusti correptus est dolore haemorrhoidum acerbissimo cum tumore insigni, at (que) inflammatione. Vocatus ad eum, venae sectionem praescribo ex brachio sinistro, praemisso clystere, postea fotum anodynum cum cataplasmate de mica panis, quod ferre non pote­rat propter exquisitissimum partis sensum. Secundo die iteratur phle­botomia ex brachio dextro, sumpsit julepos emollientes, & aliquantulum laxantes, ut alvus liquida servaretur, siquidem faeces induratae dolorem ad­modum exacerbare solent· julepi erant hujusmodi.

℞. Fol. lactuc. bugloss. & sum­mitat. malv. an. M.j. liquirit· ras. & passul. mundat. an. ℥ss. fl. bugl. bor­rag. viol. an. p.j. coquantur ad ℥viij. in colatura infunde cassiae rec. extract. ℥j. colentur iterum & clarificentur, addendo syr. viol. ℥j. capiat bis in die.

Parti verò sequens unguentum admotum est.

℞. Ol. rosac. & viol. an. ℥j. un­guenti popul. ℥ss.F. Linimen­tum.

Cum autem tumor & dolor per­severarent, admotae sunt duae hiru­dines haemorrhoidibus extractusquo sanguis ad ℥iiij. & tensio atque in­flammatio aliquantulum remissa est▪ Postea suffumigium sequens praescrip­tum est.

℞. Sempervivi maj. M.j. vini alb. lb ij. bulliant, huj [...]s decocti fu­mum recipiat in cathedra perforata. Deinde sequens unguentum parti ad­moveatur.

℞. Unguenti rosac. ℥j. mercur. crudi ʒ [...]j.M. fiat unguentum· quam­vis Mercurius eximiam vim habeat emolliendi, & tumorem discutiendi [...] [Page 440] durities tamen in parte permanebat· ideo ad molliendum, ac discutien­dum tumorem, duo remedia prae­scripta sunt; primum fuit suffumi­gium aceti in quo silices igniti ex­tinguebantur, quo scirrhosos tumores emolliri Galenus docuit. Alterum fuit sequens linimentum post susfitum admovendum.

℞. Ol. amygd. amar. ℥ij. bdell. & styrac. liquid. an. ʒij.M.F. lini­mentum.

His dolor & tumor singulis die­bus multùm imminuebatur· cui rei etiam multùm contulit decoctum millefolii, quod per biduum sump­sit pro potu ordinario cum pauco vi­no.

Quia verò alvus continuo adstri­cta erat, ad eam laxandam, & simul causam antecedentem per epicrasin auferendam pilulae praescriptae sunt sequentes.

℞. Mass. pilul. de bdellio ʒij. sen. mundat. rhei el. & agar. rec. trochisc. an. ʒj. cum syr. rosat. so­lut. F. massa pilul. de qua capiat ʒj. Singulis diebus manè, donec massa assumpta fuerit· & hisce per aliquot dies continuatis omnino convaluit. Suffitus ex aceto ad tu­morem discatiendum mirè profuit. Lazarus Riverius. obs. 7. cent. 3.

Subsectio tertia. Pro Haemorrhoidum dolore.

VIr quidam sexagenarius dolore haemorrhoidum molesto con­flictabatur, cum tumore & inflam­matione partis, qui multis remediis non cesserat. Praescripsi fotum ex aq. rosar. in cujus ℥vj. sal. Saturni ʒj. dissolvebatur: qui fotus pluries in die iterabatur. Postmodum cata­plasma admotum est ex cepa alba sub cineribus cocta, & cum butyro subacta partibus aequalibus· intra biduum inflammatio sedata est, & tu­mor magna ex parte resolutus. La­zarus Riverius. obs. 58. cent. 4.

Ego à muliere stipem emendican­te didici infundere millefolium in a­qua fervente, & bibere infusionem i [...]lam per mensem integrum, aut diutius, & omnes tali affectu labo­rantes sanati sunt. Tandem hoc ip­sum remedium reperimus apud Ar­noldum De Villa Nova. cap. De Hae­morrhoidum doloribus. Id ipsum re­medium ad fluxum illarum immode­ratum valde confert, si praedicto Ar­noldo credendum, & ratio etiam sua­det. Petrus Pachequus. obs 5.

Succus vermicularis (sedum mi­nus intelligo) linteolis saepius ma­defactis applicatus benè facit· mitius est, si cum hoc succo unguentum populeum misceatur, appliceturque ita dolorem sedat & pruritum tol­lit.

Elegans est remedium si crassulae [Page 441] majoris (cotyledonis speciem arbi­tror) radix turgentibus primo vere foliis contundatur in pila, teraturque cum oleo rosac. vel violac. sepona­turque in loco subterraneo aliquan­diu, tum coquatur in duplici vase ad lentorem, isque illinatur & appona­tur. Scrophulariae etiam radicem verno tempore tundo, & cum re­centi butyro sub [...]ctum, sepono ali­quot septimanas, tectam in subter­raneo loco, deinde coquo & reservo ut unguentum istis doloribus aptum. Soleo etiam aestate flores verbasci re­centes legere, & indere in ampullam vitream, eamque seclusam exponere Soli, ita paucis diebus solvuntur in liquorem· hic illitus calidè dolentibus haemorrhoidibus, item fluentibus, mirifice utilis est; quod comperi ip­so usu probatissimum. Si verò sine insigni calore aut acrimonia pressae aut tensae doleant, tum non utile est refrigerantia adhibere· ea enim dif­flatum impediunt, & impactum san­guinem magis compingunt: sed tum prodest laxantia discutientiaque ad­movere, quae si praeter istas facultates, etiam habeant quod dolorem sopiant, profutura sunt magis. Hic convenit semicupium in aqua mediocriter ca­lida, quae incoxit rad. & fol. althaeae, malvae, rad. scrophular. fl. aneth. meliloti, chamaemeli, & sem. lini. inde abstersus locus dolens illinatur oleo momordicae, quod efficacissi­mum est: vel oleo ex floribus arbo­ris persicae, quo ego sum in isto casu usus magna cum laude. Si desunt, commodissimum erit oleum ex fl. Sambuci. Sic medius cortex Sam­buci oleo simplici, vel lini, vel nu­cum incoctus efficit oleum ad illisio­nem in tumore & dolore haemor­rhoidum salutare, Si memini Alexi­us Pedomontanus id idem quoque an­notavit.

Ego accepi lardum vetus rasum, cum cera recenti aut propoli, ubi ha­beri potuit, & pauco oleo lini, ad­diti corticem Sambuci interiorem tu­sum, inde simul cocta, & colata in aquam frigidam, assumpsi ad un­guendum dolentes haemorrhoides, non inutile, ubi efficacius defuit· pa­ratu etiam facile est & commodum, cepa alba cocta vel porrum, & bu­tyro subacta, vel vitellus ovi cum ro­sac. utilia etiam sunt, quibus si tan­tillum croci addatur, [...]ffi caciora fi­unt medicamenta.

Facit aliquando doloris acerbitas, ut stupefacientia adhibere sit necessa­rium, sic opium aliquando admisce­mus linimentis· dextrè tamen id a­gendum, ne podex narcoticis refri­geratus, non praestet officium. Avi­cenna Philonium quod Tarsense de­scribit, applicat. Ego saepenumero recentibus theriaca vel mithridatio admotis & dolorem compescui, & siccata discussaque influxa materia tumorem sustuli. Sunt praeterea alia medicamenta quae & nimium fluen­tibus, & quia astrictae sunt, dolen­t [...]bus utilia sunt. Ego adhuc ado­lescens, vidi Tarquinium Schnellen­bergium Medicum Empiricum omne vitium haemorrhoidum curantem chelidonio minore, is secretè inte­gram [Page 442] herbam siccatam in manipulos collectam cerevisiae macerabat, eam­que propinabat, & aquam ejus destil­latam adhibebat lotione & fotu ex­terius per linimenta. Postea illa herba ego multis modis ad hunc af­fectum foeliciter sum usus· succus frequenter illitus expeditius juvat, quam aqua; herba etiam tusa appo­sita medetur. flores quidam, alii her­bam commiscent, ovi vitello coquunt, & in placentula manè edunt· huic herbae ego ad haemorrhoidum vitium mirabilem efficaciam tribuo.

Novi Chirurgum apud nos, qui in haemorrhoidum dolore, tumore, & fl [...]xu, crassulam maj. nec non scrophulariam herbas integras cum rad. utriusque part. aeq. puta M.j. concisas macerat cerevisia, eamque offert manè & vesperi bibendam· his si chelidonii minoris tantundem ad­deretur, potio redderetur efficacior: in harum enim trium herbarum radici­bus, characterismum affectus hujus evidenter natura impressit.

Adscribam medicamenta duo, o­leum & unguentum, quibus ego u­sus sum antehac, & utor foeliciter, utrumque implicitae rationis, in al­tero tamen scientiae evidentia major. Conficitur oleum ex bruchis sterco­rariis autumno hoc modo, quod ole­leum Scarabaeorum vulgari nomine voco.

℞. Ol. lini lb j. bruchos stercora­rios vivos, bene pastos, numero 56. eos ordine comprimo, conteroque inter duos politos lapides, atque con­tritos, injectosque in oleum coquo lento igne in vase terreo tecto, ad tertiae partis olei aut medietatis con­sumptionem· inde colatum oleum asservo, in eoque tutiae optime laevi­gatae, aut pompholigos aliquid dissol­vo, quo inungo haemorrhoides si in conspectum veniunt, sin intus in ano latent, jubeo guttatim per anseri­nam pennam instillari, dolores sedat, & haemorrhoides mirum in modum persanat.

Unguentum ad eundem affectum hoc modo conficio.

℞. Ol. viol. ℥ij. asellor. in sub­terraneis & humidis locis degentium ℥j. (si mediocres sunt 100 aselli ut plurimùm ℥j pendent) istos tusos in­do oleo, atque in vase terreo leviter coquo, tum addo cerae albae rec. ℥ss. deinde colo, & exprimo in aquam frigidam, atque subactum bene, re­frigeratumque recondo in usus. Si latent, linamentum in formam glan­dis involutum isto oblitum suppono, atque splenium eodem inductum superaddo. Si exterius prominent, unguentum in splenio superdare sa­tis est. Desiccat hoc idem, discutit (que) magis. Si una aut altera radix ser­pentariae vel ari decorticati & tusi o­leo simul incoquatur· his ego magno aegrorum commodo uti soleo, quae omnia lubens tibi communicare vo­lui. Reinerus Solenander. consil. 20. sect. 4.

Subsectio quarta. Pro Haemorrhoidum dolore.

AD hujus affectus curationem, primò sanguis detrahendus est ex venis brachii, ut fiat revulsio à parte affecta· qua sufficienter celebra­ta, derivationis gratia vena malleoli etiam aperienda est.

Interdum ad humoris acrimoni­am demulcendam, emulsiones quatu­or semin. frigid. exhiberi poterunt.

Inter topica Quercetanus valde commendat oleum nucum expres­sum,, in quo bullierint millepedes in oleo communi, eoque dulci, pos­sunt etiam aselli decoqui, & dolorem mirabiliter sedant. Vel,

℞. Mucilag. sem. psyll. ℥ij. ol. viol. ℥iij.F. linimentum. Vel,

℞. Mucilag. sem. psyll. & [...]aenu­graec. cum vino extract. an. ʒij. bu­tyr. rec. ℥iij. sevi haedini ℥j. agi­tentur simul in mortario plumbeo. F. linimentum· vel butyrum solum in mortario plumbeo ductum ad Solem donec nigrescat, est egregium reme­dium. Pomata etiam recens parti admota est valde anodyna.

Cataplasma etiam ex medulla pa­nis albi in lacte decocti, addendo ole­um rosac. & vitellos. ovorum com­modè usurpatur.

Portulaca contusa & admota do­lorem seda [...], tumorem imminuit, ulcera consolidat, & excrescentias carneas absumit.

Cepa alba sub cineribus cocta, & cum butyro rec. subacta instar Cata­plasmatis, dolorem sedat, & tumo­rem discutit.

Fotus admoventur eidem parti, ad dolorem sedandum, ex decocto tap­si barbati, malv. bismalv. parietar. sem. lini, faenugrae [...], althaeae, fl. cha­maem. & anethi in lacte parato· vel in hydraelaeo, vel jusculo intestino­rum vervecis· insessus ex eodem de­cocto, aucta quantitate simplicium, parari potest· aqua frigida pro fotu utilissima.

Ad tumorem discutiendum con­venit fotus ex alumine in vino rubro decocto. Aquapendens admovet spon­giam ex aqua calcis expressam, & su­pra partem alligat.

Ad haemorrhoides absumendas & exsiccandas convenit suffumigium ex pulveribus lolii, tapsi barbati, scro­phulariae, super prunas conjectis· at efficacius fiet suffumigium, si sulphur simul uratur. imò verò ex sulphure solo suffumigium paratur, & per tu­bulum exceptum haemorrhoides cae­cas, & latentes potenter exsiccat· mi­rum in modum confert injectio se­quens frequenter usurpata.

℞. Succi plantag. ol. viol. an. ℥iiij. balsami naturalis ℥ss.M.F. Injectio in anum.

In communi usu est pulmo haedi­nus ex animali adhuc calens parti ap­positus.

In iis qui huic affectui valde ob­noxii sunt causticum tibiae utilissimè admovetur. Lazarus Riverius. prax. med. lib. 10. cap. 11.

Succus ceparum cum aloe mistus [Page 444] & panno asperiore fricando applica­tus aperit haemorrhoides. Io. Hart­mannus. Practic. chimiatr.

Habet sudor morientium mirificas vires mortificandi haemorrhoides & excrescentias. Io. Helmontius tract. cui tit. Latex humor neglectus.

Ad caecas haemorrhoides, quibus subinde adfligebatur avus meus, hoc pulv. experimento suo utebatur.

℞. Antimonii pulver. ʒij. hermo­dactyl. ℥ss. boli arm. ʒj.M.F. pul­vis. applicetur cum cottone quoties egeritur. Achilles Gasserus. observ. 42.

Obstetrix Gallica lib. 3. pag. 24. medetur dolori haemorrhoidum eti­am gravidis & parturientibus mole­lesto, hoc unguento.

℞. Milleped. q.s. contund. & probè misc. cum pulpa pomorum a­cidorum cocta, & applica cum lin­teo bis in die manè & vesperi. Wolf­gangus Hoeferus. lib. 3. Hercul. med. cap. 5.

Subsectio quinta. Pro Haemorrhoidibus nimium fluentibus.

SI profluvium grave est, internam venam in brachio secare poterit, quod id remedium expeditum est, & efficax. Si profluvium diu duravit, virosque attrivit, ne spirituum fiat subita eductio, partiri sectionem in vices decet▪ ita & viribus minus in­commodi inferetur, & revulsio fiet iteratis retractionibus evidentior· sin nec ita impediatur profluvium cucur­bitulae sine vel cum scarificatione affi­gendae: affixae hypochondriis potissi­mum sinistro, profluvium egregiè re­tinent, illud praecipue quod ex por­tae venae ramo derivatur; & scapu­lis primum, deinde lumbis admotae efficaciter fluxum retinent, qui ex cavae venae propaginibus derivatur· exhibeatur demum potio purgans ex iis, quae faeculentum, crassumque, item biliosum humorem & ichorem melancholicum ducunt, & membra interim ab obstructione vindicata corroborant· inter alia author sum ut rhabarbari usum sibi familiarem faciat. Si profluvium diutius pro­trahi incipiat ex floribus verbasci & ovo placentulas confectas quotidie edat· & vesperi cum decumbendum est, suffitum ano excipiat è sella per­forata à concisi verbasci foliis molari ignito lapidi injectis, excitatum· tum plantaginem & verbascum simul tu­sas ano admoveat, vel calendula tu­sa succo porrorum incocta impona­tur, quod est singulare· hoc modo saepe firmantur nullo efficaciori ad­hibito. Si gravior urgeat sanguinis profusio, utatur istis pilulis, quibus in hoc affectu efficaciter uti so­leo.

℞. Pilul. è bdellio ʒj. troch. è terr. sigill. troch. è carabe, an. ℈j. cum mucilagine sem. cotoneor. ex aq. ros. extracta. F. massa, & ex qualibet ʒ. pilulae ix. ex his digluti­endae iij. manè ante prandium, & vesperi ante coenam totidem· non est quod quem terreat in harum pi­lul. exhibitione Rondeletii censura [Page 445] vulgare nostrum bdellium myrrham esse arbitrantis· nam hic fidem facere possum, me in usu istarum ut sunt praescriptae, atque cum usitato bdel­lio compositae, effectum quem pro­mittunt tam evidentem deprehendis­se, ut de compositione dubitare vix queam; nisi quis putet ab adjectis siccantibus & astringentibus hoc qua­lecunque quod recipiunt myrrhae ob­tusum superatumque esse. Exhibui in hoc casu aliquando troch. è carabe solos cum decocto sumach. Cum ali­as profluvium fuit instantius, & hu­mor eo delatus calorem induxit, ap­plicui ad anum quod sequitur.

℞. Succ. plantag. ℥ijss. aq. ros. ʒvj. pulv. sumat part. ijss. fl. ver­basc. rosmarin. siccat. an. part. j. re­dige S.A. in emplastr. Si postulat necessitas, licebit sanguinem drac. bolum armen. malicorium & id ge­nus alia addere. Ista enim foris adhi­bita minus nocent,, licet intus fri­gidiora omnia sunt suspecta▪ atque omnia ista utilia sunt, undicunque sanguis profluat; quod si constet ex cavae venae propaginibus prodire, jam licebit inferiorem lumborum & dor­si partem unguento comitissae vel si­mili astringente & refrigerante illini­re.

Memini me in M.S. antiquo li­bro legisse quod tria semina genistae quotidie manè sumpta, & haemor­rhoidum & sanguinis è naribus pro­fluvium sistant, cui licet nulla mani­festa ratio subsit, nisi quis putet, ideo hoc fieri quod ad urinae vias avertant, indicare tamen id tibi volui, quod experimentum sit facile & sine ullo periculo. Novi qui sanarunt quos nimium profluvium ferè confecerat, ut hydropis periculum adesse videre­tur, exhibita herbae chelidonii aqua destillata, sed quia acris est admo­dum, libentius utor herba ista cere­visia vel etiam vino macerata. Reine­rus Solenander. consil. 20. sect. 4.

Subsectio sexta. Pro Haemorrhoidibus nimium fluentibus.

PUlvis bufonis combusti vel ranae terrestris positus supra haemor­rhoides, dicitur eas stringere à pro­prietate. Petrus Forestus. schol. obs. 6. lib. 23. De Sedis & Ani vitiis.

Cuidam mediae aetatis nimia prae­cipitatione fundebatur haemorrhoi­des. Cum Medici & Chimici cun­cta tentassent, nec successissent, jussi ut una intacta, reliquae tangerentur colcothare; ita appellant crassamen­tum illud à vitrioli olei destillatione relictum· ilicò constitit, vivit· prae­stitisset tamen sensim aliquaque die id actum fuisse. Io. Heurnius ad aph. 12. sect. 6.

A proprietate quadam valet cin­gulum ex foliis recentibus hellebori nigri conquassatis, nudo corpori cir­cumdatum· hoc foeliciter usus sum· praestat idem in immoderatis fluxi­bus mensium, & sanguinis arteriosi post partum gravissimum saepe mag­no conamine profluentis. Laudatur etiam hic essentia croci Martis. Io. [Page 446] Hartmannus. pract. chimiatr.

Cum saepenumero per multos dies, imò etiam menses gravi haemorrhoi­dum fluore opprimor, adeo ut vires vacuationis hujus copia dejiciat, & pro sanguine nigro ac crasso, ruber jam fluat, hunc fluxum sisto adaptan­do crebrò alternos sacculos calidos ex rubro panno & contusis glandi­bus, vel quercinis foliis in forti ace­to multùm decoctis factos, quibus ocyus fluor consistit. Martinus Ru­landus. cent. 1. curat. 7.

Pinguedo anguillae quae dum tor­retur exudat unguentis addita, pro­prietate quadam agens, ipsa effica­ciora reddit.

Fungus qui crepitus lupi nomina­tur, siccatus levissimus & subtilissi­mus in podicem insertus, admodum fluorem sistit· uti & telae aranearum, & leporis pili subtilissimi.

Sanguis humanus, vel aliorum ani­malium fervidus adhuc injectus, mi­rabiliter sanguinem ex alvo profluen­tem cohibet. Pulmo etiam arietis modò exemptus, tepens adhuc & cruentus podici subjectus, magnam in sanguine sistendo habet efficaciam. oleo vitrioli venam tangere, efficax est remedium, vel in extremo peri­culo aqua forti appellata· cauterium actuale extremum erit remedium. uti & si vena volsella apprehensa, atque elevata, & filo sericeo vel seta cum acu subducto ea vinciri possit.

Haemorrhoidum, ut & mensium, & post partum sanguinis immodera­tum fluxum, proprietate quadam oc­culta sistunt folia hellebori nigri re­centia conquassata, & cum fascia corpori, ut nudum corpus tangant, cinguli instar circumligata, reiteran­da toties quoties priora siccata fue­rint. Felix Platerus. prax. tom. 3. pag. 646.

Subsectio septima. Pro Haemorrhoidibus nimium fluentibus.

COnsiliarius quidam immodico haemorrhoidum fluxu laborabat à quinque vel sex diebus, quo san­guinis ℥viij. vel x. singulis diebus profundebat· post venae sectionem, julepos refrigerantes & incrassantes, aliaque remedia interna & externa frustra exhibita, cum res urgeret, & aeger admodum debilitaretur, prae­scripsi succum urticae levi ebullitione depuratum ad ℥ij. cum pauco sac­charo, & hoc solo remedio fluxus omnino cohibitus est. Lazarus Rive­rius. obs. 81. cent. 4.

Purgatio blanda humores biliosos sanguini impetum conciliantes ad intestina derivat; eaque fieri debet expurgantibus astringendi vi praedi­tis, ut rhabarbaro, myrobalanis, & tamarindis. Docet Mercurialis ta­marindos praecipuè, ad compescen­dum hujusmodi sanguinem fluentem, miram quandam potestatem habere, tam decoctos, quam in substantia u­surpatos.

Inter topica fotus ex verbasci de­cocto in aqua ferrata vel vino astrin­gente parato convenientissimus est: [Page 447] haec siquidem planta haemorrhoidum fluori & dolori appropriata est· in usu fomenti diligenter observandum, ut frigidè vel saltem tepidè admoveatur· magis composita decoctio in hunc modum praescribi potest.

℞. Rad. bistort. lb ss. fol. plantag. verbasc. summitat. rubi, & quercus, an. M.ijss. granor. sumach. balaust. gallar. virid. & malicorii, an. Mj. myrtill. ʒss. rosar. rubr. p.ij. alu­min. ℥j. coquantur in tribus parti­bus aquae ferratae, & unà vini rubri austeri pro fotu. ex hoc decocto, au­cta dosi simplicium, potest fieri inses­sus, quo utatur aeger subfrigidè.

Unguentum comitissae ad fluxum cohibendum utilissimum est, eoque inungi debet dorsum & haemorrhoi­des, vel in rem praesentem tale com­poni poterit.

℞. Ol. rosat. omphacin. & myr­till. an. ℥ij. succi plantag. & tapsi barbat. an. ℥jss. aceti vini rubr. ℥j. bulliant ad succorum consumptio­nem, deinde adde bol. arm. sang. drac. thuris & scoriae ferri subtiliss. pulver. an. ʒj. cerae q.s.F. unguen­tum,

Rondeletius magis probat unguen­ta quae sine oleis parantur, quia magis astringunt, eaque in hunc modum parat.

℞. Succ. plantag. bursae pastor. & tapsi barbati, an. ℥ij. syr. acetos. simpl. ℥iij. coq. simul leviter. postea misce sang. drac. ℥j. bol. armen. terr. sigill. & radic. bistort. subtiliss. pulv. an. ʒjss. ceruss. lotae ℈ij.M. ad for­mam linimenti.

Si haemorrhoides sint exulceratae, sequens parari poterit.

℞. Ol. rosac. ℥ij. thuris & aloes, an. ʒj. sarcocoll. sang. drac. bol. arm. an. ʒss. spodii, carabes, an. ℈j. amy­li ʒiij. succ. plantag. ℥j.F. unguen­tum.

Cataplasma dictis partibus utiliter admoveatur in hunc modum.

℞. Bol. armen. aloes, mastich. thu­ris sang. drac. an. ℥ss. oss. myrobalan. indor. & gallar. an. ʒj. subigantur cum albumine ovi & succo plantag. F. Cataplasma.

Suppositoria huic usui sunt valde idonea, quia peni [...]ius in partem de­mittuntur. Horum forma talis est.

℞. Colophon. thuris, an. ʒiij. bol. armen. ℥ss. ceruss. plumbi usti, an. ʒj. acaciae ʒss. subtiliss. trita ex­cipiantur sevo hircino pro formandis suppositoriis.

Injectiones per syringam in anum fiunt ex succo plantag. aliisve supra­dictis ad fotum propositis. Suffitus etiam in eundem finem utiliter usur­pantur, ex decoctis fotuum praedi­ctorum parati· quibus addi potest sequens.

℞. Thuris, aloes, mastich. ros. rubr. myrtill. & absynth. an. ʒss. troch. de carab. ʒj.F. pulvis crassi­or carbonibus injiciendus· cujus fu­mus recipiendus est in cathedra per­forata per infundibulum amplum, cujus angusto orificio aptetur tubulus ex ligno, vel argento, in anum de­missus. Suffitus ex decocto tapsi bar­bati omnium fere utilissimus est.

[Page 448]Toto curationis tempore utatur aeger pro potu ordinario aqua ferra­ta vel decocto millefolii.

Curato fluxu de praecautione co­gitandum est ne iterùm redeat· quod fiet victus ratione convenienti, phle­botomia bis aut ter in anno usurpata, purgatione usuali cum caustico tibiae admoto, aliisque hujusmodi, quae varianda sunt, juxta varias corporum dispositiones. Praeterea aquae mine­rales vitriolatae, aluminosae, & fer­ratae, erunt convenientissimae.

Fonseca commendat ad praecautio­nem hujus affectus decoctum lentisci, vel ejusdem infusionem in vino, pa­ratum in hoc modo.

℞. Rasur. lentisci ℥ij. infundan­tur in lb xij. vini per viginti quatuor horas in loco tepido. Deinde co­lentur, & de hoc vino bibat pro po­tu ordinario per mensem integrum. Habet enim vires sistendi haemor­rhoides, tum etiam ventriculum ro­borandi. Lazarus Riverius. prax. med. lib. 10. cap. 10.

Sectio sexta. De Hemicrania.

VIde supra, lib. 3. sect. 16. De Ca­pitis Dolore.

Subsectio prima. Pro Hemicrania per consensum ventriculi.

MUltis peractis remediis ad de­coctum ligni buxi confugi­mus, quo multum sudavit, & ita valuit ut intra viginti dies ab ejus potu aeger optimè habuerit, nec am­plius in eundem morbum reciderit. Caeterum scire decet lignum buxum. Europaeis frequens & Cerdonibus satis notum, lignum guaiacum esse quod superioribus annis ex Peru & Insulis noviter expertis asportari coepit. quod tamen ex Insulis iis adfertur pingui­us, & per consequens calidius est, nostrum verò moderatiorem sortitur temperaturam, ac proinde iis qui calidiori sunt temperatura, & mor­bo calidiori affliguntur, praecipuè in aestate, liberalius ejus decoctum da­mus guaiaci decocti vice· nec enim aliter inter se differunt hae arbores quam Soli diversi ratione. Nostrum verò hoc lignum buxum unicè iecur plus justo calidum emendat, & sudo­rem egregiè evocat. ut saepe experi­entia compertum habuimus. Amatus Lusitanus. cent. 3. curat. 36.

Subsectio secunda. Pro Hemicrania graviter affli­gente.

PEractis venae sectione & purgati­one, pro discutienda materia à capite, placet fotus ex spongia made­facta in decocto chamaem. anethi, beton. verben. in vino austero atque aqua parato. Verùm ea hora qua do­lor ingruere solet, caput oxyrrhodi­no muniendum· ad dolorem lenien­dum confert unguentum alabastri­num, oleum etiam ex vitell. ovor. cum lumbricato· imò verò frustum carnis super carbones ignitos excale­factum maximè prodest· ad qualita­tem autem pravam (si quae subsit) delendam, & dolorem proprietate recondita tollendum, omnibus prae­fero linimentum ex theriaca mediae aetatis in succo betae nigrae & aceto liquata: nec usus ejusdem theriacae recentioris, vel pilul. de cynoglossa per os qualibet hora dolor insaevierit inopportunus mihi censetur. Iul. Cae­sar Claudinus. Consult. 76.

℞. Aq. vitae opt. salv. lavend. an. ℥jss. camphor. croci, an. ℈j.M.F. fotus, quo foveatur calidè locus af­fectus.

Postea applicetur capiti ea parte raso hoc Cataplasma.

℞. Medull. panis albi lb ss. sem. faenugraec. lini. an. ℥j. furfur. sarin. fa­bar. an. Mj. coq. in s.q. lactis vacci­ni ad consistentiam Cataplasmatis· adde vitell. ovor. numero ij. croci, camphor. an. ℈j.M.F. Cataplas­ma.

Cum alvus aegrè ferretur praescripsi hunc pulverem.

℞. Agar. albiss. ℥ss. mechoac. ʒj. cinnamom. ʒss.M.F. pulvis pro duabus dosibus. sed ecce ! cum ma­ritus unica vice integrum pulverem praebuisset, alvus copiosè soluta, ae­graque valde allevata fuit. Io. Petrus Lotichius. obs. 4. cap. 1. lib. 2.

Quia interna nollebat admittere medicamenta hoc oxyrrhodinum vel potius emulsionem loco affecto & fronti applicavi.

℞. Amygd. d. depilat. & nucle­or. persic. an. ʒvj. sem. canab. pa­pav. alb. an. ʒv. spec. diarrhod. ab­bat. zedoar. caryophyll. pulv. an. ℈ss. camphor. aceto solut. gr. v. opii pa­riter aceto solut. gr. iiij. acet. rosac. ℥j. aq. verben. beton. ros. an. ℥iij. spirit. rosar. (ad gratiam odoris) ʒjss.M. diligenter. F. emulsio· ilicò sae­vissimus dolor placatus est. Io. Pe­trus Lotichius. obs. 6. cap. 1. lib. 2.

In dolore hemicranico à causa cali­da oriundo, & in dolore illo, qui à Gordonio, clavus nominatur, qui est dolor fixus in temporibus, arterio­tomia mirificè prodest, quam tutò celebravi in plurimis, vulnus alligan­do simplici splenio ex linteo compli­cato confecto, & aqua frigida made­facto, ut in vulgari phlebotomia, fascia superinducta, quae à Galeno le­pus sine auribus nominatur, neque ulla unquam secuta est haemorrhagia· item vidi cephalaeam diuturnam ca­ratam in nosocomio admoto caustico [Page 450] potentiali super arteriam tempora­lem. Decisa enim eschara cauterii potentialis supra venas & arterias admoti, nullus sanguinis fluxus e­mergit, quia provida natura, dum escharae separationem molitur, simul novam carnem generat, qua venarum oscula teguntur. Samuel Formius. obs. 31.

Non silendum praesens hemicraniae pertinacis remedium Adriano Spige­lio in semetipso aliisque exploratum, nimirum incisio venae quae inter indi­cem pollicemque excurrit. Io. Rho­dius. obs. 76. cent. 1.

Sectio septima. De Hepatis morbis.

HEpar, cujus officium est san­guinem è vena portae excep­tum ab humore felleo separare, de­puratumque in venam cavam dedu­cere, compl [...]ribus variisque patet affectibus· qu [...]les sunt intemperies calida & frigida, obstructio, scirrhus, inflammatio & dolor, &c. obstructio jecori admodum familiaris est, nul­lumque viscus hoc aequè vitio tenta­tur, quod vena portae per ejus sub­stantiam in ramos tenuissimos dissi­pata facilè obliteretur. Ejus causae sunt, Prima, Ineptior partis permea­bilitas ob [...]rigus, res astringentes, contusionem, compressionem & li­gaturam. Secunda, Sanguinis ad permeandum ineptitudo ob copiam, cras [...]tiem & visciditatem. Tertia, Partis à plenitudine oppressio, ob victum pleniorem, intermissa exer­citia & evacuationum consuetarum suppressionem· hunc affectum osten­dit gravitas, & distentio cum obtu­so dolore, dextro insidens hypo­chondrio, tum praecipuè manifesta, quum quis mox à cibo exercitatio­nem subit.

Scirrhus hepatis tumor est in illa parte praeter naturum durus ac reni­tens, doloris expers, nisi fortè du­rius prematur· [...]x contumaci & in­veterata obstructione ferè femper, aliquando sed rarò ex inflammatione originem trahit· non subitò fit, sed pedetentim. Primò enim tenues je­coris venas implet & infarcit humor obstructionis author. auctus dein in omnem visceris substantiam redun­dat, eamque perinde atque venas ob­struens; hinc multò plenior cumu­latus, jecur in amplam molem, ut turgidum appareat, diftendit: de­nique siccatus, & vi caloris tenui parte dissipata, reliquus totus obdu­rescit: cojus permistione jecoris sub­stantia labefact [...]tur, verusque scirrhus tandem emergit, tactu deprehendi­tur, praesertim fi gracile & adipis expers sit abdomen, idque facilius erecto vel in dextrum latus inclinato aegro, quam decumbente supino, tum enim non nisi pressu animadverti potest; jecoris situ & figura circum­scribitur: facilis praeterea est decu­bitus dexter, finister verò gravis, quod moles quaedam veluti suffocans in ventriculum & praecordia incum­bat.

[Page 451]Jecoris inflammatio, quae Graecè [...] dicitur, est ejusdem tumor calidus ab impetuosa praefervidae ma­teriae affluxione exortus cum febre continua, dolore gravativo, sensu (que) ponderis affligens· ejus signa sunt gravitas dextra praecordiorum parte, dolor à jugulo ad costas nothas pro­tensus, tussis exigua, eaque sicca, difficultas spirandi, febris acuta, a­norexia, sitis inexhausta, color to­tius corporis ad flavum declinans. Tumor hic facilè in abscessum desi­nit, qui fi contigerit, certam mor­tem praenuntiat· ideo medicis quam maximè curae est, ne ad hoc malum morbus deveniat· abscessus quum jam fit, dolores, febris, & caetera symp­tomata invalescunt, rigores saepe nul­lo ordine invadunt, quos sequitur caloris exacerbatio, confecto pure, omnia quidem remittuntur, vires tamen relinquuntur multò imbecilli­ores, pulsus frequens, parvus & lan­guidus, crebraque animi defectio· rupto abscessu puris illuvies prorum­pit, cujus tetro vapore aeger tandem de medio tollitur· intemperie etiam, tum calida, tum frigida detinetur hoc viscus; in calida adest cibi, maxi­méque carnis fastidium, & nihilomi­nus inedia plurimùm incommodat, sitis vehemens, corpus universum, praecipuè manuum & pedum palmae calent, in frigida major est cibi cupi­ditas, sitis nulla, faciei color albus, habitus corporis mollis, & dejectio­nes crudae.

Subsectio prima. Pro Hepate calido.

INter omnia remedia, quae hacte­nus ars invenire potuit ad hepar praecalidum refrigerandum atque ro­borandum, primas obtinet tinctura coralliorum: cujus cochlearia duo aeger sumere poterit singulis diebus manè duabas horis ante pastum. Ita praeparatur.

℞. Corall. rubr. crassiusculè triti ℥vj. reponantur in vase vitreo, quod matracium vocant· iisque affundatur succus limonum, ut supra materiam quatuor digitis emineat; (in penu­ria succi limonum, substitui poterit succus berberorum) vase bene clauso ponantur in B.M. per quatuor aut quinque dies continuos, & tincturam separa à faece, & in alio vase serva ad usum dictum· gustui gratior fiet tin­ctura, si cum sacchari candi pari quantitate reducatur in syrupum; sed multò inefficacior evadet· at me­lius addetur saccharum cuilibet dosi exhibitionis tempore. Ad eundem usum valde commendatur conserva ex fructu cynorrhodii confecta, cu­jus sumat singulis diebus ad nucis magnitudinem. Uti etiam poterit Electuario sequenti.

℞. Elect. triasantal. quadrupli­cato rheo in tabell. redacti ℥iiij. ca­piat tabellam unam ponderis ʒij. su­perbibendo parum potus ordina­rii.

Tinctura etiam rosarum ad usum [Page 452] praedictum utilissima erit.

Haec quatuor remedia in usu con­tinuo ita habenda sunt, ut manè al­terutrum sumatur horis duabus ante pastum, vesperi verò alterum, in in­troitu lecti, postridie verò alia duo iisdem horis, ita frequenter remedia immutando, ne natura nimium iis­dem assuescat. Lazarus Riverius. obs. 49. cent. 1.

Si reperiri posset aliquod pharma­cum, quod uno eodemque tempore stomachum foveret, jecurque refri­geraret, maximum esset inventum· cichorium sylvestre duas hasce facul­tates possidet in cibis administratum, nam amaritudine qua pollet ventri­culum, roborat sicut reliqua amara, & bilis fervorem compescendo im­mensos aestus ipsius hepatis coercet. Hoc remedio plurimos sanatos vidi­mus, Dominicus Panarolus. obs. 47. pentecoste 3.

Quia hepar hab [...]s natura calidum, contemperatione aliqua interdum indiget, utque ea hepatis refrigeratio sine ventriculi incommodo institua­tur, suadeo, ut utrique membro, etsi dissimiliter affecta sint, sic consulas, ut saccharo rosato aliquot grana pi­peris per medium incisi indas, & si­mul deglutias· ita piper calefaciet ventriculum frigidum, nec ultra pro­gredietur, & sacch. rosacei frigidita­tem inhibebit; saccharum verò ro­sac. postea hepar contemperabit. Ca­spar Hoffmannus. consil. 9. lib. 3. consil. Cratonis & aliorum Medico­rum à Scholtzio editorum.

Curatio consistit in correctione illius intemperiei, per refrigerantia remedia, & biliosi humoris, qui ab ea producitur, eamque vicissim fo­vet, aliorumque morborum causa existit, evacuatione· ac primùm ve­naesectio hepar maximè refrigerat, biliosi sanguinis portionem educit, & obstructiones à bile solvit· mittendus igitur sanguis est è basilica dextra, quantitate plenitudini ac virium ro­bori respondente, vel una vice, vel per intervalla, pro affectus magnitudine, & duratione; idque praemisso clyste­re, vel medicamento primas vias ex­purgante.

Deinde bilis educenda est cholago­go medicamento benigniore, per in­tervalla repetito, aut apozemate in plures doses exhibito, aut syrupo magistrali, aut etiam syrupo de ci­chor. composito quadruplicato rheo, qui convenientissimus est. Siquidem innoxiè biliosos humores expurgat, jecur refrigerat & corroborat, ejus (que) obstructiones aperit.

Apozema bilem evacuans ita com­poni poterit.

℞. Rad. acetos. gram. cichor. oxy­lapath. an. ℥j. fol. endiv. cichor. den­tis leonis, & capill. ven. an. M.j. sem. 4. frigid. maj. an. ʒiij. liquirit. ras. ℥j. fl. cichor. bugl. viol. an. p.j. sen. mundat. ℥ij. tamarind. ℥j. ma­cis & caryophyll. an. ʒj. coq. ad quartar. v. in colat. dissolve expressi­onem ℥ss rhei in praedicto decocto cum cinnam. infusi, syr. de cichor. compos. & rosat. solut. an. ℥ij.F. apozema clarificatum & aromatiza­tum ʒij. santali citrini, pro quatuor dosibus matutinis.

[Page 453]Syrupus magistralis componi po­test ex materia praedicti apozematis, triplicata dosi purgantium, & addi­ta sacchari quantitate decocto aequa­li.

Usitatissimus apud nos est syrupus ex succis summae efficaciae ad chronicos omnes morbos, qui à calida he­patis intemperie▪ & bilis flavae aut exustae proventu oriuntur; & in se­quentem modum praeparatur.

℞. Succor. recenter expressor. & per residentiam depuratorum ex fol. endiv. cichor. acetos. fumar. borrag. & bugloss. lb iij. succi pomorum re­dolentium recenter expressi & depu­rati lb ij. polypod. q. rec. lb ss. sennae mundat. ℥viij. epithymi ℥iij. agar. rec. trochisc. ℥ss. macis & caryoph. an. ʒss. infundantur & decoquan­tur ut artis est, donec colaturae lb jss. supersit· in qua dissolv. rhab. el. in praedictis succis, cum spica infusi & express. ℥j. sacchar. alb. lb jss.F. sy­rupus perfectè coctus, clarificatus & aromatizatus. ʒij. pulv. elect. tria­santal. servetur in vase vitreo. dosis ℥ij. vel iij. bis aut ter in mense cum jusculo pulli, foliis endiviae, cichor. & acetos. alterato, vel cum sero la­ctis.

Ad hepatis refrigerium sequentia utilissima sunt.

℞. Radic. acetos. cichor. gramin. & lapath. acut. an. ℥j. fol. endiv. cichor. acetos. capill. ven. an. M.j. flor. cichor. borrag. bugl. an. p.j coq. ad. lb j. in colat. dissolv. syr. de limon. ℥iij.F. julepus clarus pro tribus dosibus bis in die sumendis· si magis refrigerare studeas, adde sin­gulis dosibus spiritus sulph. aut vi­trioli. q.s. ad gratam aciditatem. Potest etiam misceri salis prunellae ʒj. ad majus refrigerium.

Sanguis cichor. & chamaedrios ad sanguinem depurandum, obstructi­ones reserandas, & hepar refrigeran­dum utilissimus est, in syrupum re­dactus in hunc modum.

℞. Aq. cichor. in B.M. paratae. q.v. folior. cichor. partes duas, cha­maedr. part. j. macerentur simul & digerantur per triduum in B.M. Po­stea exprimantur: liquori adde no­va folia cichor. & chamaedr. dige­rantur iterum per triduum, deinde exprimantur, & infusiones illae octi­es vel decies repetantur. Liquor eva­det rubeus instar sanguinis, cui adde parem liquori sacchari quantitatem· & F. Syrupus.

Utilis est sequens opiata.

℞. Conserv. fl. cichor. viol. nym­phaeae & bugloss. an. ℥j. pulv. elect. triosantal. ʒjss. cum syr. de limon. F. opiata, qua utatur frequenter.

Balneum aq. tepidae frequenter u­surpatum totum corpus refrigerat & humectat, multò potentius & utili­us quovis alio remedio, in emaciatis praesertim corporibus.

Serum lactis ad idem est efficax, si ad quindecim dies aut plures usurpetur· elicitur autem com­modè per lactis ebullitionem, affun­dendo parum aceti vel succi limo­num, & postea colando. Amatus Lusitanus ipsum praeparat in hunc modum.

[...]
[...]

[Page 454]℞. Seri lactis lb j. syr. acetos. valde acidi ℥iij.M. & facta una ebul­litione, capia [...] more aq. mineralium, seil [...]eet per duas aut tres vices postea deambulando· antiqui eo utebantur ad lb. v.

Quercetanus verò in hunc modum praeparat.

℞. Seri lactis lb ij. succ. limon. ℥ij succ. pomor. redol. recent. extract. ℥iij. omnia simul cum albumine ovi prius agitata ad ignem clarificentur, addendo parum sacchar. de colat. ca­pe ℥vj. vel viij. continuando per quindecim▪ aut viginti dies.

At si emaciatum & consumptum fuerit corpus, lac integrum & prae­sertim asininum in plures dies exhi­beri poterit. decoctum Chinae cum succo limonum paratum, huic etiam us [...]i confert, praesertim si obstructi­ones adsuerint. ita fiat.

℞. Rad. Chinae tenuiter incisae ℥j. aq. fontis lb vj. succ. limon. ℥iij. macerentur per viginti quatuor hor. Deinde coq. ad tertiae partis consum­tionem. Postea colentur per manicam Hippoc. capiat ℥vj. manè & vesperi, vinumque eo diluatur.

Denique aquae minerales vitriola­tae utpote aperiendi & refrigerandi vi praeditae erunt utilissimae. Perse­verante affectu, haemorrhoides per hirudines aperientur semel aut bis in mense.

Ac tandem exterius regioni hepa­tis epithemata & unguenta refrige­rantia admoveantur· epithemata fi­ant ex aq. acetos. cichor. ros. plantag. aceto & caphura· quibus ad robur partis additur pulvis triasantal. Un­guenta verò sint rosaceum, refrige­rans Galeni & ceratum Santali­num. Lazarus Riverius. prax. med. lib. 11. cap. 1.

Subsectio secunda. Pro Hepatis dolore.

DOminum Sangermanum dolor ad gibbas hepatis vexabat· ir­rita omnia fuerunt remedia ex arte comparata, & cum naturae totum negotium relinqueretur, rusticus ad­vocatus est, hic similem affectum se aliquando curasse asseveravit, aeger confidenter ei sese credit· accipit ra­dicis hederae pulverisatae ʒj. aut ʒij. potui dat cum decocto capi aut pulli, non longè post juvatur plurimùm. ejusmodi remedia à veteribus sunt praescripta, à nobis neglecta; & ea­dem magno nostro vituperio cum summa laude usurpant Rustici. Aeti­us caput scripsit de iis quae purgant cavas & gibbas partes jecoris. Guil. Ballonius. lib. 1. Epid. & Ephem. pag. 41.

Vidi pistorem quendam qui cum in itinere se fatigasset, ac in gramine dormuisset, querebatur de aliquo at non valido dolore hepatis· febricita­bat non ardenter· interdum Leipo­thymia tentabatur. cum obiisset, he­patis parenchyma, intacta ac integra membrana, in pus merum degenera­verat. Io. Heurnius. ad aphor. 45. sect. 7.

Subsectio tertia. Pro Hepatis Inflammatione.

VIr quidam crapulae deditus in­flammatione jecoris correptus est. Huic febris continua aderat, & dolor valde gravis in hypochond [...]io dextro, cum tussicula quadam [...]nani▪ dolor ad claviculam ascendebat. Ha­bebat etiam sitim inexhaustam, nau­seam, cibi fastidium & singultum▪ cum lingua arida in principio, postea nigra & aspera, & lotio rubro, quae omnia inflammationem hepatis indi­cabant: ad hunc accitus, venam ili­cò tundere feci ad ℥viij. Sequenti die cum non satis alvus responderet, le­nitivum sequens ut exhiberetur man­davi.

℞. Cassiae rec. extract. ℥j. rhei pulv. ℈j. fiat bolus· quo quatuor sedes biliosas habuit, ita ut ex hac levi purgatione & sanguinis detracti­one febris mitior evaserit, dolore pa­rum diminuto· inunximus etiam re­gionem hepatis unguento santalino, & pannum lineum eodem unguento inunctum apposuimus sine calesacti­one· interea & hoc decocto uteba­tur.

℞. Endiv. Cichor. cum toto▪ dentis leonis cum toto, aceto [...]. viol. lactuc. novell. an. M.j. fumar. agri­mon. cap. ven. borrag. bugl. an. M.ss. chamaepit. chamaedr. (cum esset etiam quaedam obstructio) an. M.ss. rad. gram. petrofel. an. ℥ss. sem. qua­tuor frigid. maj. & min. an. ʒj. sem. ani [...]. ʒss. tamarind. ℥j. prunor. da­masc. numero xiij. uvar. pass. exac [...] ­nat. [...]j. li [...]uirit. ra [...]. ʒij. hord. mun­da [...]. p.j.l. decoctio in aq. pro lb jss. colat. adde syr. de cichor. cum rheo ℥jss. fyr. viol. de limon. de endiv. ex infusione ros. communium, an. ℥ss.M. quo apozemate cum usus es­set, febris valde diminuta est, & al­vum quotidie deponebat. Mo [...]bo magis inclinante, pro dolore usus est sequenti epithemate bis aut ter in die, atqe ita dolor omnis evanuit, neque ad apostema deveni [...], de quo metue­bat, sed sanus cum nostra laude, ab astantibus pro d [...]plora [...]o habitus eva­si [...].

℞. Endiv. virid. cic [...]or. an. Mj. fl. chamaem. melilot. & ros. rubr. an. M.ss. summitat. absynth. p.j. coq. in aq. communi pro lb jss. in fine adde aq. absynth. endiv. an. ℥j. aceti opt. ℥ij. spec. triosantal. ʒjss. iterum bulliant, & F. epithema pro hepatis regione· eo peracto, inun­gatur linimento infrascripto.

℞. Ol. amygd. amar. chamaem. an. ℥ss. ol. ros. unguent. santal. an. ʒij.M.

Quod ad victum attinet, tenuis­simum adhibuimus, in principio nil nisi cremorem ptisanae, & poma co­cta administrando, abstinendum à dulcibus, quibus tum jecur, tum lien intumescunt· à valde etiam a­stringentibus abstinendum. Petrus Forestus. obs. 7. lib. 19. De Hepa­tis Affectibus.

Quidam febre acuta corripitur· do­lor ad hypochondrium dextrum· sa­tis [Page 456] colligebamus non esse pleuritim· tamen summa erat difficultas ducen­dae animae, & quae in horas incres­ceret. Spes erat eam sedatam iri uno medicamento· contra aucta est; metus suffocationis· revera phlogo­sis erat pituitosa circa eas partes, & nisi terna sectione venae provisum fu­isset, metus erat abscessus. Guil. Bal­lonius. consil. 91. lib. 1.

Indubitatum auxilium in hepatis inflammatione & corruptione adfert hepar galli nigri vivi exemptum & adhuc calens in ℥v. aceti rosac. vel aceti simpl. minutissimè contritum, resolutumque, & à fibris colatum, tepidumque exhibitum. Franciscus Ioel. pract. sect. 1. lib. 5.

Subsectio quarta. Pro Hepatis inflammatione.

SEnator quidam Pate [...]niacensis quadragenarius, constitutione corporis gracilis, & natura biliosus, ob exercitia nimis violenta, cum su­pra modum incaluisset, inflammati­one hepatis cum dolore ventris cor­reptus fuit. Advocatus ego, aegrum febre acuta, cum linguae ariditate, tus [...]icula sicca, respirandi difficultate, cibi fastidio, siti maxima, nausea, vomitu, inquietudinibusque labo­rantem offendi: duritiem quoque è regione hepatis manifestam persensi· inflammatio enim praecipuè gibbum hepatis occupabat· in curatione itaq, processi· victus rationem refrigeran­tem & humectantem praescripsi· loco vini, decocto agrimoniae & veroni­cae, admixto nonnihil syr. de succo citri & acetosae, u [...]endum jussi. mox sequens enema ordinavi.

℞. Rad. & fol. alth. malv. viol. pariet. agrimon. & veron. an. M.j. fl. chamaem. melilot. an. M.ss. sem. anis. foenic. an. ℥j. lini & faenugraec. an. ℥ss.F. decoctio in colat. lb j. dissolv. sacch. rubr. ℥ij. catholic. ℥j. vitell. ovi. ol. viol. & ros. an. ℥j. sal. p.j.M.F. enema· quo rejecto, ve­nam in brachio dextro incidi, & ad ℥vij. sanguinis extraxi. Exterius totum latus sequenti linimento tepi­dè inunxi.

℞. Ol. ros. & viol. cerati santal. an. ℥j. ol. absynth. ℥ss.M.F. Lini­mentum. Post duas à coena horas, ad inflammationem internam arcen­dam, & somnum provocandum, nonnihil laudani ipsi exhibui, adeo ut ea nocte, & sequenti die melius­culè habere coeperit: symptomata enim multùm, uti & vires aliquo modo refocillatae fuerunt· quaprop­ter sequentem potiunculam ordina­vi.

℞. Fol. agrimon. veronic. cuscut. scabios. an. M.ss. sem. anis. foenic. an. ʒij. liquirit. ras. ℥j. coq. in aq. in colat. ℥iiij. dissolve elect. diacathol. ʒvj. syr. ros. solut. compos. cum rhab. agar. & sena. ℥jss.M.F. po­tio. qua clementer expurgatus fu­it.

Victus rationem interim optimam observabat: pro potu ordinario ute­batur decocto agrimon. & veronic. lacte amygdalino, & emulsionibus [Page 457] sem. 4. frigid. maj. oleis convenienti­bus quotidie inungebatur, clysteres quinetiam urgente necessitate injeci­mus, corpusque per intervalla infu­sione rhei, cum syr. ros. solut. com­pos. purgavimus· & sic divino favo­re dolor, reliquaque symptomata re­miserunt· tandem hepar, partesque nobil [...]s sequentibus tabellis corrobo­ravimus.

℞. Spec. diarrhod. abbat. ʒij. a­romat. rosat. troch. è rhab. an. ʒj. sacch. dissolut. in decocto agrimon. & veron. ℥iiij.M.F.S.A. tabellae· de quibus sumantur ʒiij. horis tribus ante prandium. His plenissimè con­valuit. Guil. Fabritius Hildanus. obs. 48. cent. 2.

Hominem intemperie frigida ven­triculi, & calida intemperie hepatis laborantem cognovi, cui ab Empiri­co quodam plurima tam emplastra quam unguenta, eaque praecali­da, veluti è pipere, cardamomo, o­leo caryophyll. cinnam. & similibus praescripta, atque cartilagini xyphoi­di admota fuerunt; inde inflamma­tione hepatis correptus, vix ab ea­dem liberari potuit· tandem verò Dei beneficio, iis quae hepar refri­gerant & corroborant, veluti julepo ex aq. cichor. endiv. agrimon. vero­nic. cum syr. de sueco limon. acetos. & unguento santal. exterius applica­ [...]o, sanitati eum restitui. Guil. Fa­britius Hildanus. obs. 46. cent. 2.

Pro potu utatur aeger decocto hord. & graminis cum tantillo li­quirit. vel syr. viol. aut capill. ven.

Exterius conveniunt sequentia to­pica.

℞. Aq. endiv. cichor. acetos. plan­tag. & rosar. an. ℥iij. aceti rosac. ℥. pulv. el. triasantal. ʒjss. camphor. ℈ss.F. epithema regioni hepatis te­pidè frequenter admovendum. Vel,

℞. Fol. endiv. cichor. scariol. plantag. bugloss. borrag. & fl. nymph. an. Mj. absynth. roman. M.ss. ros. rubr. p.ij. santal. rub. & citrin. an. ʒij. coq. ad lb jss· in colat. dissolv. aq. rosar. lb ss. aceti rosac. ℥j. camphor. ℈j.F. epi­thema.

℞. Ol. rosac. ℥ij. ol. absynth. ℥ss.M. abluantur oxycrato, & inunga­tur eadem regio post usum epithema­matis. Vel,

℞. Ol. rosac. & myrtini, an. ℥ij. succi endiv. & cichor. an. ℥j. acet [...] ℥ss. bulliant ad succorum consump­tionem. Deinde adde pulv. santali rubri & ros. rubr. an. ʒj. cerae alb. q.s.F. unguentum.

Vel unguentum rosac. solum aut refrigerans Galoni oxycrato lotum potest admoveri.

In progressu morbi, mitescente fe­bre ac dolore, resolventia cum refrige­rantibus permiscenda sunt aequali, vel inaequali dosi, prout morbus ad statū aut declinationem, magis vel minus accedere videtur, quae à medico pru­denti temperari debet· ut eorum ma­teria innotescat, nonnulla exempla annotabimus.

℞. Ol. ros. ℥ij. ol. absynth. ℥j. ol. chamaem. ℥ss. pulv. trium santal. ʒj. spic. na [...]d. ʒss. cerae, q.s.F. li­nimentum.

℞. Farin. hord. ℥iij. santal. rubr. [Page 458] ℥ij. ol. rosac. ℥iij.M. cum decocto endiv. & cichor. F. cataplasma.

In declinatione, febre profligata, resolventia erunt admovenda, addi­tis emollientibus, ne qua durities su­persit, & nonnullis adstringentibus ad robur partis conservandum.

℞. Rad. alth. ℥iij. rad. cyperi, & cal. aromat. an. ℥ss. fol. malv. viol. agrimon. an. M.j. absynth. utrius­que an. M.ss. sem. lini. fae­nugraec. anis. foenic. an. ℥ss. flor. chamaem. melilot. aneth. an. p.j. spic. nard. schaenanth. mastich. an. ʒjss. fiat omnium decoctio, qua so­veatur pars affecta calidiusculè.

℞. Ol. chamaem. lilior. & amygd. d. an. ℥j. olei absynth & nardin. an. ℥ss. pulv. schaenanth. rosat. novell. & absynth. an. ʒj. cerae q.s.F. lini­mentum, in declinatione usurpan­dum.

Si durities partis persistat, gummi ammoniacum in aceto dissolutum, praedicto linimento addere conveni­et, vel etiam sequens emplastrum e­rit admovendum.

℞. Empl. de meliloto & diachil. ireati, an. ℥j.M. extend. super alu­tam. F. emplastr. ad formam semilu­nae admovendum parti affectae. Vel,

℞. Gummi ammoniac. in aceto [...]emolliti ℥j. ladani & mastich. an. ʒij. ol. absynth. & cerae, an. q.s.F. Emplastrum.

Si inflammatio ad suppurationem vergat, quod cognoscetur ex febris & doloris intensione, maximum est periculum, & pauci evadunt· atta­men suppuratio adjuvanda est em­plastris praedictis, quae materiam re­solubilem resolvent, & suppurabilem suppurabunt; tum etiam admotis cataplasmatis emollientibus: intus verò exhibendum jus pulli alteratum malva, althaea, caricis, prunis· rup­to abscessu, si pus album effluat per alvum, aut urinas, abstergendum est aqua hordei, vel sero lactis, cum melle rosac. Si verò suppuratio ver­gat in partem externam, cultello ig­nito apperienda est, secundum Hip­pocratem· & si pus effluat album & coctum, spes est sanationis. Si ve­rò rubrum, foetidum, foeculentum, & instar amurcae▪ tendit aeger ad in­teritum. Lazarus Riverius. prax. med. cap. 2. lib. 11.

Memini me apud Suetonium & Plinium legisse Augustum vitiato je­core laborantem, fomentis calidis si­ne fructu à medicis tractatum esse, accito autem Antonio Musa, eum fri­gidis remediis fuisse sanatum: quam rem libenter commemoravi, quod cum viderim à solertissimis medicis remedia calorifica huc usque admini­strata, aut nullam aut exiguam me­dicinam contulisse, in ea sum senten­tia, ea medendi ratione paulisper omissa, ad refrigerantia moderatè po­tius omnem curam esse converten­dam, ita tamen ne calore nativo he­betato, ulla vis inferatur. Hieronymus Mercurialis. tomo 2. consult. 59.

Subsectio quinta. Pro Hepatis intemperie frigida hydropem minitante.

PRaescribenda victus ratio, quae calefaciat, moderatè siccet, in­cidat, attenuet, ex iis quae facilè concoquantur & subigantur· ex usu erit hoc conditum, quod ex condit. cortic. arantiorum. rad. enulae, rad. cichor. spec. arom. rosat. diarrhod. &c. confectum est· item maximè probo electuarium hoc quod Arabes de vino, Graeci Cyphoides vocant, hoc modo secundum Hollerium praepara­tum.

℞. Passul. corinth. lb ss. coq. in vino veteri generoso ad pultis consi­stentiam, tusas excerne per setace­um, tum admisce conserv. anth. cor­tic. citri condit. cinnam. an. ʒj. spec. arom. rosat. diamargar. calid. dia­cinnam. an. ℈ij. lign. aloes odor. ʒss. croc. ℈ss.M. dosis ℥ss. Rei­nerus Solenander. cons. 2. sect. 3.

Subsectio sexta. Pro Hepatis obstructione.

DIgestione facta, semel atque ite­rum pulverem hunc purgan­tem cum fructu praescripsimus.

℞. Spec. diaturb. cum rheo ʒj. tartar. vitriol. ℈j.M.F. pulvis. in brodio pisorum assumendus. Grego­rius Horstius. obs. 30. lib. 4.

Rusticis & agrestibus hominibus hepatis & lienis obstructionibus la­borantibus, epotandum dedi propri­um lotium magno successu, illud e­nim extergit & incidit· illud etiam calidum cum canabina stupa applica­re juvat. Hepar etiam vulpis com­estum à quadam proprietate conve­nit, ut & corallium valde t [...]itum. Prodest etiam urtica mortua quae la­mium dicitur· ea quomodocunque assumpta, induratos & obstructos lienes liberat. Ego soleo eam exhi­bere manè incoctam ovo in formam placentulae. Hoc medicamentum didici à Monacho Hetrusc [...], qui so­lùm singulis diebus hujus herbae ali­quot folia contrita & ovo incocta exhibebat edenda, & permu [...]os cu­rabat. Ego postea solos ipsius pul­veres foeliciter in vino albo in eodem affectu exhibui· debet in usum voca­ri illa duntaxat lamiae species, quae in foliis maculam habet albicantem. Est etiam filicis decoctum efficacissi­mum in hoc casu, id quod antiquis cognitum. Gal. lib. 8. De comp. med. S. loca, feliciter exhibet in hepatis obstructione, & optimum pharma­cum vocat. Reinerus Solenander. consil. 12, 13. sect. 1.

Studiosus quidam ex intempesti­vis lucubrationibus in gravissimas ob­structiones hepatis & lienis incidens, quae eum ad extremam m [...]ciem per­duxerunt, cum potiones purgantes, apozemata aperientia aliaque reme­dia parum contulissent, pilulis se­quentibus à me praescriptis intra mensem restitutus est.

℞. Aloes opt. & gummi ammo­niac. [Page 460] in aceto soluti & per setaceum trajecti atque iterum inspissati, an. ʒiij. sen. mundat. & myrrhae el. an. ʒjss. croci ℈ss. cum oxymel. scillit. F. massa. pilul. de qua capiat ℈ij. al­ternis diebus duabus horis ante pa­stum. Lazarus Riverius. obs. 34. cent. 1.

In omnibus hepatis obstructioni­bus dextrè demoliendis principes partes obtinet Mars seu ferrum, cu­jus scobs cruda (à ℈ss. ad ʒss.) saepi­us ingesta, mirum quantum valeat in talibus affectibus. Martis praepa­rationes excogitatae sunt multiplices: simpliciores verò quo fuerint, eo me­liores: simplicitate ipsa natura gau­det· est pulvis cachecticus simplex e­legantis virtutis in omnibus obstru­ctionibus internis. Ille sic fit.

℞. Chalyb. praep. part. j. cass­ligneae. part. iij. sacch. albiss. part. iiij.M.F. pulvis (chalybs in bra­cteas tusas tantisper tunditur super incudem donec prorsus in scoriam a­beat, postea subtiliter pulverisetur; incus benè mundetur undique) ejus tantum, quantum mucrone cultri arripi potest, feu à ℈ss. ad ℈j. detur ter quotidie, manè jejuno ventricu­lo, hora tertia vespertina, & ituro cubitum; tamdiu donec omnis ob­structio fuerit expedita, etiam ad aliquot septimanas.

Essentia croci Martis quoque lau­dabilis est. Io. Hartmannus. pract. Chimiatr.

Subsectio septima. Pro Hepatis obstructione.

PRae caeteris omnibus medicamen­tis ad delendas obstructiones in­veteratas maxime conferunt remedia ex tartaro, vitriolo & chalybe con­flata. Sal tartari maximam habet de­obstruendi vim, & apozematis opia­tis ac pilulis aperientibus utiliter ad­misceri potest, sed praecipuus illius usus est in ptisana laxante, quae fit ex sennae ʒij. in aq. frigidae ℥viij. infu­sis, cum ℈j. vel ʒss. salis tartari, à quo sennae tinctura potenter extrahi­tur; ut ptisana haec multò potentius purget, quam ptisana vulgaris; & ad multos dies continuata, omnes obstructiones solvat; quo effectu non rarò quartanas contumaces hujus pti­sanae usu per quindecim dies conti­nuato radicitus curatas vidimus. Si salis tartari metuatur acrimonia, cor­rigi potest spiritu sulphuris aut vitri­oli, ut pro ʒss. salis sint guttae xv. spiritus. Spiritus tartari usus ex hy­dropis curationibus in observationi­bus nostris descriptis elici potest, sub nomine spiritus diuretici.

Vitrioli spiritus usurpatur in apoze­matis syrup [...], aliis (que) remediorum for­mulis. Vitrioli efficaciam ostendunt a­quae naturales acidae & vitriolatae, quarum usus frequentissimus & uti­lissimus est, in omnibus morbis ab obstructione oriundis.

At Spiritus vitrioli cum sale, aut spiritu tartari permixtus, valde [Page 461] commendatur à spagyricis, ex iis conficiunt tartarum vitriolatum.

Denique ex chalybe varia praepa­rantur medicamenta, tum à dog­maticis, tum à spagiricis, quae evi­denti effectu obstructiones brevi re­solventia, omnes coegerunt ad usum eorum frequentem. Vinum chalybea­tum hoc modo confici potest.

℞. Limatur. chalyb. ℈iv. rad. e­ryng. enulae camp. an. ℥jss. santal. citrin. ℥j. corall. rubr. ras. ebor. an. ʒvj. caryophyll. nuc. mosch. cinnam. an. ʒij. fl. genist. anth. & epithym. an. p.ij. vini albi generos. lb vj. ma­cerentur per octiduum in B.M. vel retrò furnum. Deinde transcolen­tur per manicam Hippocr. ut vinum optimè clarificetur, de quo capiat ae­ger ℥ij. vel iij. manè duabus horis ante pastum, per quindecim dies, aut plures, si opus fuerit. Vel in hunc modum fieri poterit.

℞. chalyb. praep. cum sulph. ℥j. rad. enulae, cort. med. tamariso [...], an. ℥ss. sen. ℥iij. epithym. ℥j. faeculae brioniae, & cinnam. an. ʒij. pulv. triasant. ʒjss. aq. agrimon. & vini alb. an lb j. infundantur per tri­duum in B.M. colaturae capiat ℥iij. vel iiij. tribus horis ante pastum.

Syrupus ex chalybe ita praeparatur.

℞. Limatur. chalybis in aceto maceratae ℥ij. cort. med. tamarisc. ℥ss. ceterach. M.ss. cinnam. ʒiij. aq. absynth. & agrimon. an. lb ss. vini albi lb j. infund. per dies sex in loco tepido colaturae adde sacch. lb jss. fiat syrupus. capiat aeger ℥ij. vel iij. manè singulis diebus. In praedicta praeparatione chalybis, maceratur in aceto ad Solem, donec acetum ex [...]ic­cetur; idqùe tertiò repetitur· postea laevigatur in marmore.

Tabellae ex chalybe ita fiunt.

℞. Chalyb. praep. cum sulph. ℥ss. confect. alker. ʒij. ambr. gris. ℈j. sacch. in aq. naph. & rosac. dissolut. ℥iiij.F. tabellae. capiat ʒij. singulis diebus manè.

Opiatae sequentes praestantissimae sunt.

℞. Conserv. fl. tamarisc. & capill. ven. an. ℥jss. conserv. rad. enul. ʒvj. chalyb. praep. cum sulphure vel aceto ʒj. salis tamarisci ʒj. spiritus vitri­oli ℈ss. cum syr. conditurae citri. F. opiata. de qua capiat ʒij. aut iij. sin­gulis diebus mane. Vel,

℞. Chalyb· praep. cum sulph. ℥j. sen. mund. rhei el. & agar. rec. trochisc. an. ʒij. diarrhod. abbat. ʒj. croci ℈j. cum syr. rosat. solut. F. opiata. de qua capiat ʒij. manè, tribus horis ante pastum, continuando per quindecim dies.

Pilulae ex chalybe reliquis remedi­is non cedunt, & ita concinnari pos­sunt.

℞. Chalyb. praep. cum sulph. ℥ss. aloes opt. sen. mund. agar. troch. & rhei el. an. ʒj. pulv. el. diarrhod. ab­bat. ʒss. croci ℈ss cum. syr. ros. solut. F. pilulae, ex quarum ʒj. formentur pilulae sex deauratae, quas capiat manè singulis diebus, tribus horis ante pastum, continuando per quin­decim dies.

In omnibus medicamentis chaly­beatis hoc perpetuò observandum, ut post eorum assumptionem deambula­tione [Page 462] corpus exerceatur, ut hujus be­neficio medicamenti vires in actum melius reducantur, ac in partes ob­structas transmittantur· eaque deam­bulatio continuanda est per duas ho­ras· quibus transactis, capiat aeger jusculum in quo herbae & radices a­perientes nonnullae decoctae fuerint. Praeter omnia praedicta remedia Chy­mici commendant purgationes mer­curiales ex Mercurio dulci praeser­tim cum pilulis ordinariis· quia Mercurius valde penetrat, & obstru­ctiones aperit.

Bezoardicum Minerale plurimùm etiam commendatur, & cum Mer­curio dulci exhibitum· miranda prae­stat· in hūc modum praescribi poterit.

℞. Bezoard. mineral. gr. xij. mer­cur. d. gr. vj. conserv. ros. ʒj. vel ij.F. bolus, qui detur per plures dies.

Pro potu ordinario utatur aeger a­qua ex infusione chalybis parata, cum vino tenui. vel utatur cum levi decocto tamarisci, agrimon. ceterach. cap. ven. pimpinel, iisque simul mix­tis, aut seorsim usurpatis, etiam cum vino. Quidam laudant decoctum rad. cynosbati pro potu ordinario, quod potenter aperit, & roborat· potentius operatur infusio limaturae chalybis facta in vino albo, cum a­quis praedictis, aut etiam cum aq. simplici permixta. Hoc enim solo remedio quamplurimae virgines à chlorosi liberantur· & adhuc poten­tius operatur vinum istud chalybea­tum, si praeter potum ordinarium, meracum manè sumatur ad ℥iij. La­zarus Riverius. prax. med. lib. 11. c. 3.

Subsectio octava. Pro Hepatis Scirrho.

CUm ex mensibus retentis hoc malum provenerit, tota cura consistere videtur in eorum evacua­tione: per octo ergo dies ante tem­pus mensium purganda erit bis aut ter per pomum coctum in quo ra­dix hellebori nigri ad ʒss. affigatur (ut infra in Sectione De Podagra vi­dere est) singulo quoque mense re­petat eandem purgationem. Solet e­nim hoc medicamentum prae caeteris movere menses, sed continuare opor­tet per tres aut quatuor menses juxta tempus consuetae purgationis. Prae caeteris verò efficacissimum remedi­um est ad omnes viscerum scirrhos usus chalybis in hunc modum.

℞. Chalyb. praep. pulv. ℥ss. rhei, agar. an. ʒij. spec. hier. simpl. ʒj. diarrhod. abbat. ℥ij. mell. despumat. q.s.F. electuarium· cujus sumat sin­gulo quoque manè ʒij. per quinde­cim dies. Rodericus à Fonseca. tomo 1. consult. 61.

Pro topicis in usu erunt emplastr. diachyl. de meliloto & ceratum à me saepe cum successu usurpatum. quod,

℞. Empl. de mucilag. ℥iij. bdell. ℥j. ammoniac. ℥v. (gummi solvan­tur in aceto acerrimo) bulliant in ol. absynth. ℥ij. cum vini alb. ℥iiij. adde spic. nard. ʒij. cum cera alb. q.s, F. ceratum emolliens & digerens ob­structiones & tumores scirrhosos ac­praesertim [Page 463] jecoris. Io. Zecchius. con­sult. 11.

Domina quaedam Cache [...]ia labo­rans, cum duritie hepatis palpabili, sequentibus pilulis per viginti dies u­sa perfectè restituta est.

℞. Chalyb. praep. cum sulph. ℥ss. aloes opt. sennae mund. agar. troch. & rhei el. an. ʒj. pulv. el. diarrhod. [...]bbat. ʒss. croci ℈ss. cum syr. rosat. solut. F. massa pilul. de qua capiat ʒj. singulis diebus manè leviter de­ambulando· & post tres horas capi­at jusculum in quo solia & rad. pe­trosel. bullierint. quia hae pilulae non purgabant, bis aut ter addita sunt uni dosi diagridii gr. iiij. Lazarus Riverius. obs. 68. cent. 1.

Hepatis tumore scirrhoso diutur­no premebatur Nobilis vir, cui nul­lum auxilium prodesse potuit, licet praeter providentiam totius ex ebeno sudorifica tentasset, uteretur medica­mentis chalybeatis, balnea naturalia admitteret, & varia unguenta & em­plastra parti apponeret· hic solùm conservâ ex marrhubii floribus cum melle paratâ quadraginta diebus ad ℥j. diluculo assumptâ, & desuper a­qua ebibita, quae è foliis & radici­bus ipsius, vitreis organis stillar, sa­nitati integrae fuit restitutus: nam sensim ac sine sensu emollitus & re­solutus est tumor. Zacutus Lusitanus. lib. 2. prax. med. admirand. observ. 48.

Scirrhi curatio fiet primùm causae antecedentis ablatione per remedia obstructionibus reserandis idonea· postmodum verò materia indurata emollientibus & aperientibus discu­tienda est· in hunc finem maximè convenient pilulae ex chalybe supra descriptae, praecipuè si iis addantur bdellium, ammoniacum & sagape­num. Si durities contumacissima su­erit, sequentes pilulae ad multos dies erunt usurpandae.

℞. Gummi ammoniac. in aceto solut. & traject. atque iterum inspis­sat. ʒij. bdell. styrac. an. ℈iiij.M. capiat. ʒj. alternis diebus· interme­diis diebus utatur opiata vel tabellis roborantibus & aperientibus in ob­structionis curatione descriptis.

Sequentes verò pilulae ad scirrhum emolliendum ac dissolvendum mira­bilis sunt efficaciae.

℞. Aloes opt. & gummi ammo­niac. in aceto solut. & traject. per setaceum atque iterùm inspissat. an. ℥ss. mercur. d. ʒij. diagrid. ʒj. cum oxym. scillit. F. massa pilul. de qua capiat ʒss. quatuor horis ante pran­dium· singulis diebus per viginti aut triginta dies.

Quidam Practici commendant u­sum terebinthinae in hunc modum praeparatae.

℞. Terebinth. lotae cum vino al­bo ℥jss. sacch. pulver. ℥ss. capiat ʒj. singulis vel alternis diebus: est enim remedium aperiens, urinam mouens & alvum emolliens.

Toto curationis decursu utatur ae­ger pro potu ordinario vino albo, aut clareto tenui ex infusione chalybis parato.

Exterius admoveantur fomenta, unguenta & emplastra in sequentem modum composita.

[Page 464]℞. Rad. alth. brion. lilior. an. ℥j. fol. malv. viol. parietar. absynth. a­grimon. an. M.j. sem. lini, faenugr. aneth. an. ʒss. fl. chamaem. melilot. ros. an. p.j. coq. in tribus partibus aquae & una vini albi sub finem addi­ti; vel in aqua & aceto, colaturâ fo­veatur regio hepatis mane & serò. Si scirrhus sit contumacior, addantur decocto rad. ireos nostr. cucum. ag­grest. & ebuli. & paretur decoctio in aqua decoctionis intestinorum verve­cis & vino albo.

℞. Ol. lilior. chamaem. melilot. & amygd. d. an. ℥j. ol. ros. & absynth. an. ℥ss. gummi ammoniac. in aceto solut. ʒiij. cerae ʒij.F. linimentum quo inungatur dicta pars post fo­tum.

Si fortius linimentum deside­res,

℞. Succor. bryon. & cucum. ag­grest. an. ℥ij. ol. de cappar. & tama­risc. an. ℥iij. vini albi ℥j. bulliant ad succorum & vini consumptionem; deinde adde absynth. pulv. ʒij. gum­mi ammoniac. in aceto solut. ℥ss. ce­rae parum. F. linimentum.

℞. Mass. empl. de mucilag. ℥j. empl. de melilot. ℥ss. gummi ammo­niac. in succo absynth. liquati ʒiij. malaxentur cum oleo absynth. & li­lior. F. emplastrum post inunctionem admovendum.

Utiliter etiam parti admoventur folia hyoscyami in aceto decocta, ad­dito oleo amygd. amar. & in for­mam cataplasmatis redacta.

His etiam addere licet semicupia, ex emollientibus, digerentibus & ro­borantibus parata, qualia pro fotu de­scripta sunt; iisque alternatim aeger uti poterit.

Ac denique causticum tibiae dextrae inurendum, ut materiae peccantis portio per id loci· derivetur. Laza­rus Riverius. cap. 5. lib. 11. prax. med.

Sectio octava. De Hernia.

[...] (Latinis Hernia, ramex) licet apud Graecos cujuslibet partis tumorem significet, illam ta­men recentiores medici scroti tumo­ribus accommodarunt. Cujus sex sunt species pro materiae vel illapsae, vel inuatae v [...]rietate discretae [...] ex quibus duo sunt verè dicti ramices [...] nimirum, seu hernia inte­stinalis, & [...], i. e. hernia omentalis. Enterocele dicitur, quan­do intestina, praecipuè ilium è sua se­de prolapsa, ad inguen vel scrotum delabuntur. Epiplocele rursus, quum omentum ad eadem loca detruditur· Si verò eae partes in inguine subsi­stant, nec inferius descendant [...] appellatur; si ad scrotum us­que perveniant, [...] prolabi­tur tum intestinum, tumomentum ob productionem peritonaei laxatam aut ruptam à cursu, casu ex alto, sal­tu, vocis contentione, equitatione dura, vomitu, tussi, & gravioris one [...]is elevatione▪ Sunt praeter has [Page 465] duas veras, quatuor aliae reputatae ramicum species, nimirum [...], hernia ventosa, [...], hernia aquosa, [...], hernia carnosa, & [...], hernia varico­sa. Prima est tumor scroti flatulen­tus ob flatus inibi contentos, qui vel à vicinis intestinis & abdomine trans­mittuntur, vel ob imbecillitatem partis in eo colliguntur· pueris max­imè hoc malum est familiare. Hy­drocele rursus tumor est scroti ab a­qua in eo contenta, quae ab hydrope originem ducens ex abdomine influ­it in scrotum. Sarcocele verò nihil aliud est quam carnea quaedam moles in scroto enata, idque in tumorem attollens; oritur ex sanguine impu­riore ad testes & scrotum copiosius affluente, & à natura nunquam otio­sa in substantiam carni similem mu­tato. Hic tumor non nisi ferro cura­tur. Quarta demum species est cirso­cele, seu hernia varicosa, in qua vasa testiculos nutrientia varicum more dilatantur ob sanguinem crassum & adustum iis effusum.

Subsectio prima. Pro Hernia Inguinis.

PUella quaedam duodecim anno­rum per dimidium anni hernia inguinali laborans, quum à medicis quantumvis doctis, quorum opera usa fuerat, sanari non potuerit, ad me accedens, in hunc modum cum ea processi· ut sequentem bolum om­nium primò devoraret praecepi.

℞. Cass. rec. extract. ʒvij. sem. dauci. pulv. ℈jss. sacch. asperso. F. bolus. Deinde hoc fotu usi su­mus.

℞. Rad. alth. ℥ij. fol. malv. fl. chamaem. melilot. summit. aneth. an. M.j. sem lini ℥ss.F. decoctio in aq. pro lb jss. quo fotu sine magno nego­tio intestina in locum suum reducta fuere. Deinde jussimus, ut quotidie locus affectus inungeretur oleo ovo­rum, myrteo, & hyperici simul mix­tis, & ut mox emplastr. contra rupturam applicaret per plures dies. & ut subligaculis ad hoc aptis utens, rectè cincta semper procederet· prae­terea praecepi, ut interea perpetuò uteretur cerevisia in qua decocta esset radix consolid. maj. adjecto exiguo saccharo ad saporem· istis continua­tis haec tandem rectè curata fuit. Petrus Forestus. obs. 11. lib. 27. De Scroti & Testiculorum vitiis.

Inter arcana Io. Tiengii medici quondam Amstelrodamensis hoc erat, quod quidam potans tribus septima­nis ex decocto rad. sigilli Mariae in vino curatus sit à ruptura. Ego eti­am foelicissimè utor rad▪ sigilli Mariae vel Solomonis. Petrus Forestus. obs. 15. lib. 27.

Avenzoar refert de Juvene quo­dam qui hoc malo laborabat, decu­buitque duobus mensibus in dorso suo, & cum bono regimine sine me­dicinarum applicatione liberatus est. Idem. obs. 7. lib. 27.

Danda opera ut alvus sit lubrica· tumorem totum inungat terebinthi­na, sed prius foveatur decocto ab­synth. [Page 466] ex vino. sacculus etiam parvus ex foliis absynthii apponi poterit. Io. Crato. consil. 17. lib. 7.

Oleum hyperici compositum, quo utor per se illitum subinde calidum, minū in modū in hoc affectu efficax at (que) utile comperi, quemadmodum in omnibus aliis ruptis, convulsis, re­cens vulneratis, maximè ubi mem­branae aut nervosi generis aliquid oblaesum est. Oleum ita fit.

℞. Ol. opt. lb jss. sem. & fl. hy­peric. ℥ix. vini Hispan. vel malvat. ℥viij. rad. tormentill. ʒiij. myrrh. gummi elemi, sarcocoll. thur. aloes, an. ʒjss. lumbric. lotor. vino ℥iij.M.S.A. contusa bulliant ad dimidii consumptionem in duplici vase, de­inde exprimendo coletur oleum: in eo dissolve croci ℈iiij. ol. abietin. (resinam vel lachrymam abietis ita vocant) vel ejus loco terebinthin. purae lb ss. fl. maturor. hyperic. M.j. infunde mista per dies sex aut octo, ad Solem diligenter obturata, Solis calore deficiente, post panem extra­ctum, imponantur furno, deinde diligenter prioribus floribus expres­sis infundantur secundo, tertio, quar­to, alii recentes hyperici flores, prio­ribus exemptis; atque ita compara­tum oleum servetur in usus.

Emplastrum sequens continuò ge­ratur.

℞. Empl. contra ruptur. ℥j. ma­stich. glutin. piscium, sarcocoll. an. ʒij. pulv. rad. osmund. regal. sang. drac. an. ʒj. thur. alb. pulv. rad. con­solid. maj. mumiae, an. ʒss. gummi dissolvantur in aceto & cū olei hype­ric. supradicti q.s.F. empl. S.A. Rei­nerus Solenander. consil. 14. sect. 4.

Subsectio secunda. Pro Hernia intestinali oscheo­cele.

NOvimus illustriss. Principem, qui jam annos circiter viginti & tres intestinorum satis magnum ramicem perfert solius fasciae aptae be­neficio, & tamen sine ullo valetudi­nis dispendio omnes principum acti­ones etiam vehementes & graves in venationibus, equitatione frequenti etiam in succussante equo, in longis & difficillimis perigrinationibus, in intenso frigore subire solet. Si quan­do tussiendum erit, item quotiescun­que alvus egerenda, maximè si ea durior fuerit, inguen oblaesum reti­nendum, atque utraque aut saltem altera manu adducendum compri­mendumque· in cibo cuncta, quae ventrem flatibus implere nata sunt, & distendunt, vitanda· quod si acci­dat ut ileum intestinum vel quid a­liud procidat & descendat in scrotum, & mora ibidem flatibus aut induratis faecibus ita distendatur, ut difficulter reduci possit, ex usu erit (quod in ista necessitate subinde factum utile comperi) ut ex stercore ovillo dulci lacte incocto fotus adhibeatur, tum etiam idem cataplasmatis in modum apponatur, reitereturque ut postea blandis manibus contrectatum redu­catur. Ego fidem facio me aliquo­ties isto fotu praedicto, cum res alio­qui [Page 467] videretur in praecipiti esse, pro­lapsa & aliquandiu extra corpus exi­stentia intestina reposuisse, antea ten­tatis frustra aliis remediis· quaprop­ter hoc te celari nolui· quidam ab her­nia sanatus fuit perfoliatae usu, non ta­men sine apta fascia. Ego non paucos hernia affectos juvenes in quiete de­gētes fasciae commodae ope percuravi, non admodum multis adhibitis medi­camentis· ad hernias probantur sym­phytum majus, sanicula, jacea alba & nigra, sigillum Solom. quinquefoli­um, tormentilla, filix, pilosella, cu­jus integrae herbae pulverem Majo collectae, infantibus & pueris herni­osis continuò in cibis, in lacticiniis, puerilibus (que) pultibus exhibitum com­peri mirum in modum profuisse. Quidam perfoliata ad rupturas sa­nandas foeliciter utuntur. Novi qui hunc affectum novem ex ordine die­bus cinere lactantis leporis in vino rubro vel decocto consolid. maj. ex­hibito sanarun [...].

Caspar Peucerus, Vir & pietate & doctrina insignis narravit D. Adol­pho Occoni medico & mihi, se puero­rum hernias recentis coagulati & in caseum formati lactis impositione curâsse. Scribit Hollerius se hernia­riae herbulae succo expresso affuso vino exhibito novem diebus perfectè hunc morbum curâsse, & Antonius Valetius, qui luculentis exercitatio­nibus Hollerii praxin ornavit, testa­tur aquae ejus herbae stillaticiae unico haustu percuratum Parisiis adolescen­tem, cui citatior saltus insignem her­niam induxerat; adhibito tamen, ut scribit, emplastro. Vocatur haec her­ba Holleriana, quod Hollerius primus ejus in hoc affectu efficaciam observa­verit. Praescripta haec omnia ex simplici medicina desumpta remedia tam exterius admota, quam intro assumpta in propriè dictis herniis prodesse mirificè possunt· quae ta­men in praesenti casu maximè profu­tura arbitror, haec insequentia ex praenominatis selecta notare placuit· itaque reducto intestino applicetur ceratum hoc triquetrúm inguini su­perposito splenio (quod fasciae an­nexum inguen ne dehiscat aut laxe­tur continere debet) ut totum in­guen contegat, prius nudato loco pilis.

℞. Nuc. cupress. gallar. an. ʒj. balaust. hypocist. veri, an. ℈ij. ma­stich. ℈iiij. rad. consolid. maj. pulv. perfoliat. herniar. an. ℈ijss. bdell. ʒjss. boli armen. ʒij. sang. drac. ℈iiij. pic. graec. ℥j. resin. pini, ʒvj. cum terebinth. cera & oleo vitell. ovor. vel hyperic. magistr. q.s·F. ceratum. hoc foeliciter usus sum.

Verùm usitatum illud commune Arnoldi de Villa Nova ex pelle arie­tina dictum mihi prae caeteris omni­bus maximoperè probatur.

Recordor me medicum exercita­tum vidisse, qui assumpto quantum volebat gummi elemi, affundebat a­cetum, eo macerabat donec acetum in superficie obduceretur, alba pin­guedine, tum affusis olei paucis gut­tis (oleum è vitell. ovor. vel hyperic. magis probarem) coquebat gummi lento igne liquatum ad formam cero­ti. [Page 468] Quando ego ipsius usum commo­dum scio, improbare haud queo. E­go hoc in pueris aliquoties foeliciter sum usus.

℞. Perfoliatae viridia folia, & rad. consolid. maj. contero ut planè subacta simul sint & laevigata, addo cerae novae vel propolis tertiam par­tem, vel paulò plus: concorporata & bene commixta induco pittatio, ut inguini affecto sub splenio imponi possint· te autem suadeo, ut hoc quod sequitur simplicissimo uta­ris.

℞. Consolid. maj. radicem solam ab omni sorde ablutam, munda ni­hil interim abradens, istam exquisi­tè tritam, & laevigatam, calefactam leviter induc pittatio aliquo lineo al­bo & impone emplastri modo ingui­ni rupto sub splenio· mutetur bis in die, inducto alio. Observavi intra dies quindecim ista ratione co­alescere· possunt consolid. maj. ra­dices saccharo condiri, subindeque exhiberi. Reinerus Solenander. cons. 13. sect. 4.

Aetius jubet papyrum (nos char­ta emporetica uti poterimus) triduo in aqua macerari atque in globo co­act [...]m inguini apponi, reposito pri­us intestino. Solet enim triduana adhaesione à delapsu vindicare· sed erit efficacius si aqua astringenti ut puta rosac. myrtac. papyrus vel charta maceretur. hoc remedio ait Paraeus se multos sanasse. Rodericus a Fonseca. tom. 2. consult. 36.

Subsectio tertia. Pro Hernia intestinali.

NOnnulli hanc curam ut certissi­mam, nec sine ratione com­mendant.

℞· Rad. cichor. fl albo. part. iij. pulsatill. part. ij. sem. perfoliat. part. j.F. pulvis. de quo in prandio & coe­na quan [...]um tribus digitis primori­bus capi potest, in jure carnis capiat aeger, usque dum integrè restitua­tur.

℞. Rad. enulae, sanicul. consolid. maj. solidag. sarracenicae, agrim. an. q.v.F. decoctio in vino & aqua ad medietatis consumptionem· hoc de­cocto calido petiae madefiant, iisque quotidie locus affectus saepius fomen­tetur, & postea sequenti unguento inungatur.

℞. Ol. vitell. ovor. pulv. tor­mentill. an. q.s.F. unguentum.

Refert Paraeus quendam Chirur­gum hoc modo hernia laborantes cu­rasse. magnetem in tenuissimum pul­verem redigebat, & in cibis exhibe­bat· inde vero locum rupturae, per quem descendebant intestina, melle inungebat, & ferri limaturam as­pergebat, atque id per dies decem usurpabat, fascia simul adhibita. Si aliqua fuit efficacia, proculdubio ex vi magnetis ferrum attrahentis de­pendebat. Daniel Sennertus. practic. lib. 3. part. 2. sect. 1. cap. 6.

Filiolus cujusdam pharmacopoei hernia intestinali laborans hac ratio­ne foeliciter curatus est.

[Page 469]℞. Beton. auric. muris, veronic. alchymill. pyrol. solidag. sarrac. a­grim. sanicul. an. M.ss. rad. caryo­phyllat. ℥ss. incis. & contus. coq. in M.ij. aquae ad consumpt. medietatis. bibat mane & vesperi haustum. po­stea,

℞. Lapid. magnet. mastich. an. ʒij. lap. calaminar. sang. drac. an. ʒj. ferri ℥ss. bol. armen. ℥ss. vini subli­mat. quart. j.M. in hoc pannus du­plicatus intinctus herniae forti [...]er adli­gabatur bis quotidie, manè & vespe­ri cum fascia· brevi convaluit. Hie­ronymus Reusnerus. obs. 95.

Enterocelem adsumpta limaturâ ferri atque empl. magnetico apposito in seipso sanatam narrat Thom. Cam­panella. lib. 6. Medicin. cap. 20. art. 2. quam tamen carandi rationem fru­straneam doctissimè ostendit Atha­nasius Kircherus. lib. 3. De Magnete. part. 7. c. 2. & contra Paraeum ur­get Vop. Fort. Plempius. schol. in Eb [...]. Sin. lib. 2. tr. 2. c. 2. quanquam non magnetismi ratione, sed propter vim siccandi admittat author Enchiridii medic. pract. cap. De Enterocele. qua ratione hic quoque probari debet. Hieron. Velschius. notis ad obs. 95. Reusneri.

Generosus quidam Bernensis sexa­genarius spatio viginti annorum in­signi ac maxima hernia intestinali la­boraverat, ad quam curandam, tum me, tum alios in Gallia & alibi ex­pertissimos adhibuerat Medicos & Chirurgos, sed frustra; tandem cum de sanita [...]e recuperanda ne quidem cogitaret amplius, & subligaculis, ne ingravesceret malum, uteretur, incidit in morbum, à quo ultra men­ses sex lecto affixus fuit. Post mor­bum hunc ne minimum quidem in­dicium praecedentis hern ae sensit, nec amplius utitur spleniis aut subligacu­lis. Ex his manifestum fit, qu [...]etem & decubitum in dorso, unicam esse ponacaeam herniarum. Guil. Fabri­tius Hildanus. obs. 54. cent. 5.

In Enterocele Babonocele & Epi­plocele valet balsamus salis gemmae, arcanum summu [...] in rup [...]uris, qui hoc modo fit.

℞. Salis gemmae lb ij. fluat in ig­ne (in tigillo) & postea solvatur in aqua pluviali destillata, filtretur, & vicissim coaguletur; has operationes liquefactionis, solutionis, filtratio­nis, & coagulationis tantisper repe­te, donec sal gemmae ad summam subtilitatem fuerit perductum, quod inde cognoscitur, quando ejus parti­cula ad candelam admota, statim li­quescit· serva in vitro bene clauso. cura sic fit.

Repositis, si opus est (ut in Ente­rocele & Epiplocele) partibus pro­lapsis, locus affectus lavetur cum a­ceto destillato acerrimo, vel cum spiritu vini quotidie bis. post fomen­tationes statim inungatur locus cum arcano salis gemmae· ad intra exhi­be singulis diebus mane jejuno ven­triculo essentiae consolid. maj. coch­lear unum cum guttis ij. balsami sa­lis gemmae.

Si intestina & reliqua prominentia difficulter reponi possint, etiamsi e­mollientia per insessiones & fomenta­tiones [Page 470] fuerint adhibita, ut foelicius absolvatur cura, coeteris non negle­ctis, sic procede. Post adhibitas fo­mentationes quotidianas patienti ex­hibe per tres aut quatuor dies cor tal­pae exsiccatum & pulverisatum (quo­tidie cor unum) mense Majo colle­ctum cum aqua cinnam. & foelicem videbis operationem. inungatur lo­cus cum balsamo sulphuris. Io. Hart­mannus. practic. chimiatr.

Subsectio quarta. Pro Hernia intestinali & omen­tali.

POst universalium & ordinariorum remediorum usum, exhibeatur cochlear j. sequentis pulveris, mane & vesperi, hora una ante cibum, continuando usque ad perfectam sa­nationem.

℞. Cortic. myrobal. indar. chebul. an. ʒjss. nasturt. portulac. plantag. sumach. an. ʒss. corall. rubr. lapid. haematit. carab. an. ℈j. cinnam. el. ℈iiij. sacch. rosat. ℥iiij.F. pulvis. Io. Fernelius. consil. 66.

Quae de cura herniae intestinalis dicta sunt, applicari quoque possunt herniae ex omenti prolapsu ortae· ii­dem enim in utriusque curatione sunt scopi. Daniel Sennertus. pract. lib. 3. part. 2. sect. 1. cap. 6.

Subsectio quinta. Pro Hernia hydrocele.

VIr quidam herniam aquosam, [...] vocant Graeci, patie­batur, quam citissimè removi oleo sulphuris· quo totum ramicem per­ungebat mane ac vesperi, & applica­bat sacculum ex calentibus cineribus factum. Martinus Rulandus. curat. 82. cent. 8.

Paretur cataplasma ex stercore vaccino rec. & tertia parte pulv. bol. arm. ad idem maximè valet & mihi valde probatum est cataplasma nunc describendum.

℞. Stercor. caprae ℥jss. cochlear. cum suis testis contusis ℥j. cumin. pulv. sulph. pulv. an. ʒij.M.F. ca­taplasma, parti affectae applicandum, & saepe renovandum· quod si hisce non cedat malum, punctione cum phlebotomo vel sectione tandem u­tendum est. Io. Zecchius. consult. 63.

Infans quidam undecim menses natus, laborabat hernia aquosa dex­trum testem occupante, ita ut testis ovi exigui magnitudinem aequare vi­deretur. vocatus ego, sequens prae­scribo cataplasma.

℞. Farin. farin. lb ss. decoq. cum vino generoso ad pultis consistenti­am, deinde adde oxymel. simpl. ʒiij.F. cataplasma, admovendum serò & manè· intra octo dies hoc solo re­medio tumor omnino discussus est. Lazarus Riverius. obs. 4. cent. 2.

[Page 471]℞. Fol. origan. rutae, absynth. chamaem. an. M.j. baccar. lauri, ℥j. sem. anis. foenic. cumin. an. ℥ss. coq. in s.q. aq. & aceti pro fotu, quo fo­veatur scrotum ter in die cum spon­gia. Postea applicetur hoc empla­strum.

℞. Empl. de bacc. lauri, sterc. ca­prin. an. ℥jss. cochlear. contus. cum testis. ℥ss. sem. cumin. sulph. an. ʒij. malaxentur cum olei rutac. chamaem. an. q.s.F. Emplastrum. Hisce puer convaluit. Io. Petrus Lotichius. obs. 10. cap. 3. lib. 6.

Vir quidam Nobilis hydrocele la­borans, ita sanitatem obtinuit. primò, consilio D. Ferrandi peritissimi me­dici, & meo, jalapio purgatus fuit, postea fotus emollientes & discutien­tes admoti, & tandem lanceola per­foratus, in parte decliviore scroti, vi­tando testiculum, & lineam intersti­tium inter testiculos facientem, ictus autem transversi digiti profundita­tem attigit antequam aqua exiverit, quae iteratis vicibus extracta fuit, cla­ra & non foetida, eaque ad libras du­as, cura haec satis rara fuit, cum pau­cis post diebus ad negotia iverit. Pe­trus Borellus. obs. 4. cent. 1.

In Generoso quodam Viro, quam omnis periculi plena sit scroti, & ery­throidis membranae in hydrocele per scalpellum apertio, teste non sublato, compertum est· ab aliquot annis si­nistra parte hydrocele huic molesta fuerat: frustra cataplasmatis, ac ali­is remediis crebrò usus· tandem te­merarii Chyrurgi consilio acquies­cens, aperiri sibi scalpello tumorem permisit· effluxit citò omnis humor tumor quoque subsedit; sed cum te­stis ipse omninò esset corruptus, vi­cinas partes facile infecit· subsecuta mox scroti universi, ac etiam penis cum tumore & ingenti dolore gan­graena. Delirium cum vehementi febre propter doloris magnitudinem supervenit: ac non ita multò post mors accessit· ren hujus sinister cor­ruptus fuit, & seminalis in erythroi­den descendens valde ampla & mul­tùm patens. Rembertus Dodonaeus. obs. 40. vide etiam obs. 39.

Subsectio sexta. De Hernia Omphalocele.

IN oppidulo quodam mulierem inspexi, cui ex hernia omphalo­cele, universa penè intestinorum mo­le, è peritonaei cavitate procidente, tumor immensus ac velut novus ven­ter, à vero ventre flaccido & depres­so, & in hunc tanquam saccum ina­nito appensus propendebat, quem & fasciâ circumductâ, ut onus hoc sub­levaret, collo suspensum gestabat. Felix Platerus. observ. lib. 3. pag. 759.

Subsectio septima. Pro Hernia sarcocele.

JUvenem quendam hernia sarcocele laborantem absque incisione faci­lè ita curavi.

℞. Pulv. sen. laxat. ℥ss. vini, ab­syn. h. lb jss. macerentur pro infuso. De quotidie bibit ad ℥iij. colatas. Post sufficientem purgationem, ute­batur ante & post meridiem balneo aquae, in qua coquebatur tartarus ad ℥iij. ante & post balneum inungeba­tur tumor oleo sulphur. nostro· motus rarus erat, quies verò in lecto multa· a [...]que his s [...]nè remediis tumor in­dies decrevit, & per Dei grati­am spatio quatuor hebdomadum ex toto evanuit. Martinus Rulandus. cu­rat. 66 cent. 9.

Chirurgus quidam insignis contra herniam tam carnosam quam aquo­sam emplastro sequenti foeliciter uti­tur, quod singularis loco secreti me­cum communicavit, eoque nobilius aliud in hoc affectu remedium se non habere disertè profitebatur.

℞. Gummi ammoniac. ℥iss. bdell. ℥j. farin. sem. sinap. sem. urtic. lap. spong. an. ℥j. aristol. rot, ʒvj. sulph. ℥ss. terebinth. ℥j. spirit. vini. ℥jss. ol. olivar. ℥iiij. cerae ℥vj. M.F.S.A. emplastrum. extend. super alutam, & loco affecto applicetur, continuo gestando. Si hoc non juverit substi­tua [...]ur cerotum de pelle arietina tam à Medicis Augustanis commendatum· intus verò de sequen [...]i pulvere quo alias contra hernias prodesse soleo, aliquot mensibus assumat.

℞. Pulv. rad. consolid. maj. ℥ss. pulv. herniar. ℥j. perfoliat. ʒvj. spong. combust. spongiae, cynosbat. adnascent. an. ʒiij. lap. spong. ʒij. spod. terr. sigill. an. ʒjss. cinnamom. foenic. d. an. ʒj.F. pulvis.

Aliquando etiam assumpsit de se­quenti pulv. contra strumam, qui Arnoldo de Villa Nova ascribitur.

℞. Spong. combust. pilae marin. tost. oslis sepiae, piper. long. nigr. zinzib. cinnamom. salis gemmae, py­rethr. gallar. lap. spongiae, an. ℥j.M.F. pulvis. Io. Petrus Lotichius. obs. 9. cap. 3. lib. 6.

Vir quidam Sarcocele laborans, quum cataplasma ex althaea farina fa­barum & lacte caprino frustrà usur­passet, jussus est à Gassero decocto lentium in ac [...]to facto locum fovere, deinde suffire cum thure, & superpo­nere emplastrum de me [...]iloto cum ficubus contusis mixto; cumque non statim resolveretur tumor, thermas ferinas cogitare coepit, quas ipsi Gas­serus dissuadere noluit. Sed his ipsis quoque non satis operantibus, quod unicum supererat remedium, ad se­ctionem devenit, quam testiculi ja­cturâ, tandem admittere cogebatur. Io. Vdalricus Rumlerus. observ. 91.

Alius quidam hernia carnosa labo­rans, à Chirurgo quodam curatus fuit, fotu testiculorum ex vino subli­mato, & imposito cataplasmate ex absynth. malv. chamaem. rad. alth. & sem. lini, an. part. aeq. conscissis & [Page 473] in lacte caprillo coctis. Alius etiam eodem affectu laborans, sectionem postulavit, sed Chirurgi praes [...]ntia territus, mutavit sententiam, & e­mollientium ac resolventium usu con­tinuato, ramice in abscessum trans­eunte, & suppurato, foeliciter tan­dem percuratus fuit. Idem. observ. 92.

Medicus quidam praeclarus in li­teris ad Praev [...]tium datis, testatus est, visam à se curatam sarcocelen tam contumacem, ut omnia frustra ten­tata fuerint, solo emplastro illo Para­celsi, quod in tract. De Cur. Vulner. Chirurgiae minori adnexo copiosè describitur, & fodicationis altérum appellatur: quo scirrhos etiam du­rissimos & diuturnos sanatos, idem Praev [...]tius deinde in secretis adnota­vit. Georgius Hieronymus Velschius. observ. 68.

Sectio nona. De Herpete.

[...] (ab [...] serpo) tumor est in superficie partis alicujus ex­citatus, cutem serpentibus minimis pustulis exasperans ac rodens, du­plex est, unus simplex, qui [...], seu miliaris dicitur, alter ferus, qui [...] seu exedens nuncupatur. Signa sunt, tumor latus sine omni ferè altitudine, durities quaedam, dolor, & ustionis sensus. Herpes exedens ruptis pustulis veram cutem exulcerat, rodit, atque depascit, ser­pit in latum & altum, ex eoque ul­cuscula m [...]nent arida: qui simplex est, summam tantùm cutem exaspe­rat, & sub una epidermide consistit, exiguas illic pustulas excitans, quae minimum extant aut prominent, milio haud absimiles. Uterque in vi­cina, quasi in orbem quoquoversùm serpit, seque diffundit, ac pl [...]rum (que) medium sanescit, extremis longius procedentibus. Utriusque herpetis causa est bilis flava, sincera & acris, à reliquis humoribus secreta, quae te­nuitate qua pollet, partes omnes prae­cipuéque carnosas transgreditur dum densiorem cutem attingat.

Subsectio prima. Pro Herpete Esthiomeno.

RUstica mulier quinquagenaria hinc inde in coxis, brachiis, utroque genu, & cubito, pectore & fa­cie, maculas habetas elevatas, rubras, scabras, asperas, latè serpentes, & de novo hinc inde erumpentes; ad me veniens hoc pacto sanata est.

Praescripsi vinum purgans pro quatuor vel quin (que) matutinis, quo be­ne purgata fuit. Deinde jussi scabras maculas sem [...]l in die madefacere se­quenti aqua penna ea intinct [...].

℞. Sublimati ʒjss. lithargyr. ʒij. borac. ʒss. camphor. ℈j.F. pulvi [...]. adde aq. ros. & plantag. an. ℥iiij. coquantur. ab illius usu dolorem a­liquem percipiebat, qui tamen mox remisit: statimque crustis subluteis [Page 474] maculae hae obduci coeperunt crassis & duris▪ quae cremore lactis aliquo­ties emollitae deciderunt, remanente subtus cute sana. Felix Platerus. obs. lib. 2. pag. 544.

Post corpus decenter purgatum▪ & venam apertam, jussi hac aqua herpetem madefacere.

℞. Lithargyr. ʒvj. ceruss. ʒiij. vitriol. alb. ʒij. aq. ros. ℥ij. aq. sublimat. ℥ss. aq. virid. (cujus de­scriptionem vide supra. lib. 6. sect. 4.) ʒij.M. diligenter. Postea hoc un­guento inungere.

℞. Unguent. popul. & pomphol. an. ℥j. succ. lapath. & acet. scillit. an. ℥ij. litharg. ℥ss. tartar. ʒij. rad. serpentar. ʒj. lap. calamin. ʒiij. ce­russ. ℥ss. lar [...]ceae parum. ol. de tarta­ro ʒij.F. instar nutriti. Hoc facto aliquandiu, sanatus fuit. Idem. obs. lib. 2. pag. 546.

Alteri ad herpetes hoc unguen­tum praescripsi.

℞. Succ. rad. lapath. cyclam. serpentar. an. ℥jss. limon. ℥j. litharg. auri ʒij. sulph. thur. an. ʒj. cry­stall. borac. vitriol. an. ʒss. fugi­tiv. extinct in succo limon. ℥ss. te­rebinth. dissolut. in ol. rosac. q.s. adde ol. tartar. ʒj.F. instar nu­triti. Felix Platerus. obs. lib. 2. pag. 548.

Subsectio secunda. Pro Herpete miliari.

ILicò pharmacum hoc illi propina­vi.

℞. Syr. rosat. solut. ℥iiij. dia­phaen. ʒiij. infusion. tamarind. ℥iij.M.F. potio· qua multa liquida bi­liosa egessit. Postea syrupos alteran­tes calidam intemperiem exhibui­mus per aliquot dies.

Tum haec topica medicamenta sunt applicata.

℞. Succ. plantag. solan. an. lb ss. aceti rosac. ℥ij.M. in quibus pan­nus lineus intinctus superponatur m [...]lo, & saepe innovetur. Sed cum malum perseveraret, cataplasma hoc applicatum fuit.

℞. Plantag. ros. solan. caud. e­quin. an. M.j.F. decoctio in aq. q.s. facta colatura praedictas herbas in mortario tere, quibus adde farin. hord. lentium. an. ℥iij. vini grana­tor. acidor. ℥iij. praedicti decocti q. ad mediocrem spissitudinem sufficit. M.F. cataplasma· applicetur. at quum exulceratae pustulae fuerunt, ad unguentum de plumbo devenimus. quo sanus ex [...]ctè factus est. Amatus Lusitanus. cent. 2. curat. 37.

Ego in pueris pustulas miliares seu herpetes in facie habentibus accipio cretam, oleum oliv. acetum vini. ex omnibus aequas portiones, & lini­m [...]nti instar commisceo & foelicissi­mè inungo. quo linimento si utaris, videbis subitaneam admodum cura­tionem, & perbrevem ac salutarem. Ad Phlyctaenas etiam hoc conducit. Mulierem quandam herpete labo­rantem curavimus applicatione foli­orum farfarae. Petrus Forestus. obs. 7. lib. 2. Obs. Chirurg.

Nos (inquit Valescus, cap. De Cu­ra [Page 475] formicae miliaris) vidimus & sci­mus unam mirabilem experientiam qua, sine alia medicina quacunque praeter diaetam & purgationes, multi tempore meo curati fuerunt gratia D [...]i.

℞. Lanam succidam ovis vel mu­tonis, torrefac in cacabo super ignem, donec sit nigra & arsa· tunc pulveri­setur & distemperetur cum aq. rosar. vel cum aq. peculi, donec sit quasi incaustum cum quo scribimus, & de hoc incausto bene spisso cum pluma circumliniatur formica, i. e. herpes, & fiat haec linitio bis in die aut ter. nempe in diluculo, vesperi, & in principio noctis; & panno lineo contineatur non stringendo. Non vidi me hercule medicinam in isto casu magis expertam; constatque ra­tione, quia desiccat & stringit· in quot locis incipit, in tot fiat linitio, quia aegram partem curat desiccan­do, & sanam defendit stipticando & roborando. Idem. schol. obs. 7. lib. 2. Obs. Chirurg.

Miror cur in herpetibus, inflam­mationibus, in quibus humectandi & refrigerandi consilium est, non po­tius ad aquam solam recurrimus, quam ad aquam & succum plantag. & similia. Guil. Ballonius lib. 1. E­pid. & Ephem. pag. 106.

Io. Heurnius pro herpete miliari hoc secretum habuit.

℞. Faecem vini inter duo lintea, & applica. Notis ad cap. 4. lib. 7. pa­thol. Io. Fernelii.

Herpetem miliarem aqua calcis vi­vae calidè in petiis applicata mitigat: fortius operatur si alumen dulce, vel saccharum Saturni in eadem ante ap­plicationem dissolvitur. Sudores praeterea sunt necessarii. Decoctum Persicariae, ut & folia rubi idaei in aq. & vino decocta herpetes praeser­tim tibiarum, non tantum mundifi­cant, sed insuper sanant. Balsamum sulphuris complementum absolvit. Io. Hartmannus. pract. Chimiatr. pag. 387.

Ego foeliciter utor aquis therma­rum, quae brevi tempore sanant her­petem miliarem, ubi non adsunt hae aquae, sumatis marinam, aut aquae salitae adjiciatis sulphur & alumen, & in hac detineatur membrum. Her­petes verò exedentes sic curo· quoad totum corpus exhibeo serum capri­num, interdum sarsae decoctum· quo­ad partem affectam, utor aquis ther­malibus Patavinis, aut D. Petri: & foelici successu hoc applico cera­tum.

℞. Succ. tabaci ℥iij. cerae, citrin. noviss. ℥ij. resin. pini ℥jss. terebinth. ℥j. ol. myrtin. q.s. ad formandum ceratum molle. Hier. Fabrit. ab A­quapend. lib. 1. De Tumor. cap. 28.

Saepius expertus sum unguentum enulatum cum Mercurio in hoc affe­ctu curando plus caeteris omnibus praestitisse. Ambrosius Paraeus. cap. 14. lib. 7.

Sectio decima. De Hordeolo.

HOrdeolum (Graecè [...]) tu­berculum est in summa palpe­bra succrescens prope cilia, oblongi­usculum, quod suppurascens simile est grano hordei, unde & nomen ac­cepit. Ortum habet ab humore pi­tuitoso & crasso cum sanguine mixto. Cognatum huic malum est grando, Graecè [...], quod est tubercu­lum rotundum, translucidum, atque huc & illuc mobile, ejus materia du­rior est, & quasi lapidescens.

Subsectio unica. Pro Hordeolo.

COnsului ut adipe gallinae calida liniret, & oculum saepe fove­ret aqua calida decoctionis hordei & chamaem. Postea cum sanguine co­lumbi vel perdicis liniret· verùm cum nec axungiam gallinae, nec caponis ferret ob salsedinem, sub noctem hor­deolum cerevisia colluebat, & manè saliva jejuna inungebat· quo remedio cessavit salsedo quam ex axungia ca­ponis contractam existimabat. existi­mo axungiam prius lotam aqua ros. salsedine amota m [...]lius hordeolum curare· at nostra matrona continu­ando lotionem cerevisiae & manè in­ungendo cum propria saliva ab hac molestia sanata [...]uit. Prodest etiam si abs [...]isso capite muscae reliquo cor­pore fricetur hordeolum, vel si Gal­banum cum modico nitri subactum, vel Sagapenum aceto tritum appona­tur. Petrus Forestus. obs. 45. lib. 11. De Morbis Oculorum & Palpebra­rum.

In Hordeolo hordeum jejuno ven­triculo saepius masticatum applicetur. Io. Hartmannus. pract. chimiatr. pag. 101.

Sectio undecima. De Hydrocephalo.

[...] seu hydrops capitis nihil aliud est, quam magnitu­do capitis aucta ab humore seroso. Hujus causa conjuncta est humor se­rosus & aqueus, qui qnandoque col­ligitur inter cutem & pericranium, & tum tumor est mollis, pellucidus, dolorisque expers; aliquando rursus inter pericranium & cranium cum dolore affligente; interdum etiam inter cranium & membranas, & in­ter eas & cerebrum, & tum tumor ad tactum mollis non est, dolor est major, totum caput tumidius, & frons ipsis projecta est. Infantibus malum hoc accidit frequentius quam adultis, ex eo quod saepe saepius circa pa [...]tum ab obstetricibus, infantis ca­put parùm dextrè tractetur, & in­cautè comprimatur, tum etiam quod seroso & aquoso sanguine aliquando i [...]tero alatur foetus ob matris in di­aeta errores.

Subsectio prima. Pro Hydrocephalo.

PUerum septem annorum hydroce­phalo laborantem, sola olei hy­perici continua inunctione, addito pulv. myrtill. curavimus. Alius eti am eodem modo convaluit.

Amatus Lusitanus cent. 1. cur. 60. puerum quindecim dies natum hoc malo correptum intra tres dies hoc medicamento curavit.

℞. Pulv. absynth. chamaem. & melilot. an. ℥ij. butyr. rec. ol. cha­maem. an. ℥iiij. cerae parum. ad ignem F. unguentum, quo inungatur locus· & sic intra tres dies sanitati fuit resti­tu [...]us.

In hoc casu expertum hoc quoque habetur quod,

℞. Mell. lb ss. sal. ℥ss. pulv. ori­gan. ℥iij.M. & tepide locus inunga­tur. Petrus Forestus. obs. 6. lib. 3. obs. Chirurg.

Medicamentis absumentibus aquo­sum humorem, simulque etiam af­fectam partem roborantibus uten­dum. qualia sunt sequentia.

℞. Ros. rub. furfur. melilot. an. M.j. fl. anth. chamaem. salv. beton. staech. an. p.j. bulliant. in s.q. aq. addita vini austeri quarta parte, quo decocto modicè calente, infantis ca­put singulis saltem octo horis irrige­tur quinque vel septem diebus conti­nuis. dein,

℞. Ol. chamaem. aneth. an. ℥j. pulv. absynth. ros. rubr. an. ʒvj. sulph. exactè pulver. ℥ss. cerae, q.s.F. linimentum, quo ter in die caput infantis liniatur, & lana succida ob­tegatur. interposito interdum prae­scribendi nunc cataplasmatis usu.

℞. Mell. lb ss. origan. M.j. sal. ℥ss. cum modico vini austeri & cro­ci, gr. iiij. vel v.F. cataplasma capi­ti infantis de more adhibendum. De Chirurgia nihil proponendum duco, quod tumorem hunc praesidiis prae­scriptis ex arte administratis omninò cessurum putem· verùm si punctione seu incisione pro educenda aqua opus erit, aqua sensim ac paulatim, non autem tota simul [...]vocetur, ne infan­tis vires dejiciantur. Io. Zecchius. consult. 64.

Hier. Fabrit. ab Aquapendente, in pueris qui infantiam excesserunt, in hydrocephalo maximo, ut remedi­um efficacissimum, laudat aquam calcis vivae, si eâ calidâ spongia im­buatur, & capiti imponatur, ac hoe solo remedio se hydrocephalum cu­rasse scribit. Idem commendat spi­ritum vini primae destillationis, cum parte quarta aq. scabios. cum spon­gia impositum. Monet autem hie spongiam novam esse recipiendam, & arcte fasciâ capiti alligandam, ac ne refrigeretur, calido linteo super­posito moderatè calefaciendam esse. Exsiccant & thermae sulphur [...]ae ubi earum est copia, si spongia in iis ma­defiat, & capiti imponatur; in defe­ctu verò coquantur in aqua sal, sul­phur, & alumen, & eodem modo applicentur. Avicennas usurpat coch­leas, qu a coquit in decocto artemis. [Page 478] staech. calamenth. vel ebul. easque ita coctas contundit, & calidè capiti raso applicat. S [...]d ante usum discu­tientium & exsiccantium medica­mentorum evacuanda est aqua è toto corpore (si per aetatem fieri possit) hydragogis, sudores & urinam mo­ventibus. Adultioribus pil. coch. ex­hiberi possunt, vel succus irid. vel gr. ij. elaterii cum pil. convenienti­bus· per sudorem serosum humorem evacuant decoctum lign. guaiac. sar­saeparill. sassafras, vel balneum laco­nicum & sudatorium· per urinam evacuant decoctum beton. rad. foe­nic. asparag. sem. anisi, & alia. Da­niel Sennertus. pract. lib. 1. part. 1. cap. 28.

In [...]ns recenter in lucem editus hy­dr [...]c [...]phalo laborabat, totum caput occupante, cum magna suturarum dilaratione· ego sine ullo medica­mento, aut alio remedio hunc affe­ctum curavi sola fascia Guidonis in form [...]m cucuphae concinnata, qua totum caput obvolv [...]batur duabus extremitatibus in globulos obvo­lutis: quotidie dicta fascia reno­vabatur & intra quindecim aut viginti dies tumor prorsus eva­nuit. Samuel Formius. obs. 6.

Sectio duodecima. De Hydrope.

[...] Latinis aqua intercus in specie accipitur pro tumore abdominis, & triplex est, Ascites, Tympanites & Anasarca. Ascites, (Graecè [...], quod totus venter instar [...], seu utris pleni turgeat) praecipua hydropis species, est tumor abdominis ab humore aquoso & se­roso in abdominis capacitate colle­cto ortum habens, cui & femorum ac pedum, nonnunquam & scroti tumor accedit. Hujus affectus cau­sa proxima & continens est humor a­quosus & serosus· cujus autem par­tis vitio aqua in abdomine colligatur non omnes consentiunt: jecur non semper in vitio esse, docet anatomi­ca hydropicorum inspectio, multò minus culpabitur continuò lien· ex nuper detectis vasis lymphaticis luce clarius est ab horum vasorum obstru­ctione aquam in abdominis cavita­tem effundi; dum enim ab humore aliquo viscido & crasso occluduntur, humor serosus qui alias ad chyli re­ceptaculum ferri consuevit, retror­sum ire cogitur, ac reverberatus partes unde veniebat intumescere fa­cit, quae indies in altitudinem ele­vantur, donec nimium praegravatae tandem rumpantur; & sic serum in abdominis cavum nullo negotio ef­fluit· ab hepate etiam malè affecto aqua intercus quandoque contingit, si nimirum scirrho, obstructione, vel infl [...]mmatione laboret; tum enim à visceris molesto pondere· facilè rum­puntur vasorum lymphaticorum te­nuissimae tunicae. Renes item obstru­cti, vefica oblaesa, & uterus malè affectus, hydropem accersere aliquan­do possunt· aqua, quae ut plurimùm in abdominis cavitate restagnat, in­terdum [Page 479] vesiculis variae magnitudinis excipitur. Secunda hydropis species est Tympanites, cui nomen à tympa­no inditum, cujus sonum refert venter flatibus extensus si manu percutiatur. hydrops etiam siccus vocatur. In hoc tumet abdomen ex multo flatu in il­lius capacitatem concluso. Saepe eti­am intestina in hoc affectu flatibus distenta deprehenduntur· rarò solus flatus reperitur, sed plerumque aquae permixtus. Generantur flatus in Tympanite ut plurimùm inter me­s [...]nterii & intestinorum tunicas à ca­lore debili, vel ab eodem nimio & torrefaciente in chylum crudum & crassum saas partes agen [...]e. Ana­sarca denique quae & [...] & [...] dicitur, & cum cachexia affinitatem quandam habet, est molis corporeae praeter naturam per totum corpus aequale incremen­tum, vitio alimenti exortum. Cau­sa est tumor pituitosus in totum cor­poris habitum effusus, à viscerum debilitate & intemperie productus, ob quam pro bono sanguine, cru­dus & pituitosus generatur, qui cum substantiae partium sufficienter agglu­tinari nequeat, necessariò sequitur prava nutritio. Alii causam referunt in vasorum lymphaticorum obstru­ctionem, ratione cujus humor sero­sus à partibus neutiquam separatur. Ascitis signa sunt, intumescentia ven­tris, pedum & plerumque etiam scroti, aegro circumvoluto de latere in latus, murmurantis & fluctuan­tis aquae sonitus observatur; urinae paucae sunt & crassae, interdum & rubrae; sitis adest magna, tussis sic­ca, tandemque respiratio difficilis, caeterarum partium extenuatio, & febris continua & lenta. In tympani­te venter percussus, instar tympani sonum edit, moles abdominis minus gravis est quam in Ascite, major ta­men est inflatio, tormina praecesse­rant circa umbilicum, & lumborum dolor; aegro supino jacente, venter distentus ac duras manet, neque dum se convertit aeger, ad latera de­volvitur; ructus & crepitus crebrò prorumpunt, borboragmi & rugi­tus obmurmurant. In Anasarca de­nique non solùm ven [...]er, crura & tibiae, sed etiam manus, brachia, pe­ctus, facies, & totum corpus intu­mescit, vestigiumque imprefii digiti aliquamdiu remanet, color cutis pal­lidus & cadaverosus, carnes molles & laxae, urinae tenues & albae, re­spiratio difficilis, febrisque continua & lenta non raro consequitur.

Subsectio prima. Pro Hydrope Ascite.

COlonus quidam hydrope diu la­borans, cum nihil opis à me­dicis aliis sentiret, me consilii causa accessit, cui imperavi, cum non fe­bricitaret, ut continuò allium com­ederet, quo factum est, ut multùm aquositatis per urinam profuderit, atque ex insperato eo remedio sanus evasit. alii etiam plurimi ita curati sunt· possunt contundi allii capita viridia, succusque per pannum cum [Page 480] jure vervecis aut pulli colatus biba­tur. Novi & alios hoc solutivo sub­inde exhibito, multum aquae per in­tervalla per alvum reddidisse, & sa­nos factos esse.

℞. Fol. sen. ℥ss. sem. anis. ʒj. fol. M [...]zereon. ʒjss. rad. irid. virid. pa­ [...]ùm contus. ʒiijss. soldanel. ʒss. in­fund. per noctem in ℥ix. seri la­ctis.

Facta ebullitione, mane hujus fort. express. ℞. ℥vj. mell. rosat. colat. syr. de eupator. an. ℥j.M. pro duabus dosi­bus. Ego cum video urinam supra modum tinctam esse, loco mezereon. pono ʒjss. rhei opt. addendo spicae ℈j. quo saepe cum magna soelicitate usus sum in nosocomio Delphensi.

Elidaeus praeceptor meus hoc ute­b [...]tur.

℞. Rhab. el. pulv. ʒj. pulv. solda­nell. ʒij.M. exhibebat unica vice cum decocto aut aqua convenienti. Petrus Forestus. obs. 27. lib. 19. De Morbis hepatis.

Cuidam hydrope laboranti inter reliqua pharmaca nullum magis ju­vabat quam sequens medicamen­tum.

℞. Succ. ireos ℥ss. aq. casei ℥ijss. mell. crudi ℥ij.F. levis ebullitio, & coletur, in colat. dissolv. spic. nard. ℈ss. cinnam. ℈j. diagrid. gr. iij.M. [...]tur in aurora. ex eo semper ha [...]ebat ad minus octo sedes valde aquosas. Petrus Fo-restus. observ. 30. lib. 19.

Quidam hydropicus inflatus ven­tre, manibus, pedibusque & facie, à medicis destitutus, & tanquam de­speratus, adiit littus marinum, & naviculâ per aliquot miliaria ascen­dit in altum maris: & provocato vomitu, post vomitum exercitio u­tens, sanitati restitutus est. Idem. schol. ad obs. 32. lib. 19.

Ad aquosos humores educendos, imprimis confert squamma aeris, vel aes ustum; quo Iacchinus se primum, quod sciat, nostra aetate usum resert; cum tamen Baesdorpius antea eo u­sus sit in Imperatore Carolo quinto hydropico, qui cum alii Medici de­sperarent, se unum remedium habe­re profitebatur Carolo Imperatori, sed eo se potius malle uti in Rustico quam in Imperatore· cui Imperator respondit (ut nos à fide dignis acce­pimus) cogita te Rusticum prae ma­nibus habere, modo Imperatorem ita c [...]raveris; atque eo utens, illum sanavit, addit Iacchinus, quod u­trumque optimè debet conteri, atque in catapotia conformari ex melle· do­sis à ʒj. ad ʒjss. admisce caryophyll. vel cinnamom. Idem. schol. ad obs. 37. lib. 19.

Mirabilis est historia vetulae mulie­ris ab hydrope curatae, quae talis est. Vetula quaedam hydropica à Medicis destituta, ab altera vetula edocta ca­piebat ranas rubetas dictas, easque vivas in ollam novam conjiciebat, superinfuso oleo olivarum, illisque sic decoctis, eo oleo ventrem inun­gebat, deducendo manus versus in­feriora à stomacho incipiens versus inguina, idque calidè; & secundo die tumor descendit ad inferiora, ita ut mirum in modum intumuerunt [Page 481] pedes, sed quum prosequeretur inun­ctionem, tertio die penitus delituit tu­mor qum nulla sensibili evacuatione. Laudat Gradus, si in balneis arte pa­ratis imponantur ranae vivae, mira­biliter enim ad se attrahunt aquosi­tatem. Sed topica non administran­da nisi praecesserint universales pur­gationes. Idem. schol. ad obs. 35. lib. 19.

Matronae cuidam hydropicae prius bene per pil. tres exiguas ex mezereo descriptionis Donati ab Altomari, re­purgatae, post aliquos fotus conveni­entes pro cruribus inflatis, sequens etiam cataplasma cruribus supra mo­dum inflatis apposuimus.

℞. Rad. ebuli rec. M.vj. rad. bri­on. lb j. cortic. exter. sambuc. M.iiij. fol. cucum. asinin. M.ij. caulium rub. M.vj. fol. malv. M.ij. fol. alth. M.iij. furfur. macr. M.v. fl. cha­maem. M.iij. fl. melilot. M.ij. ab­synth. exsicc. M.iij. decoq. in aq. font. q.s. pistentur, addendo unguen­ti agrippae ℥iij. farin. hord. lb ss.F. ca­taplasma ut artis est. hoc cataplas­mate crura involvebamus usque ad genu: quo multa aqua effluxit abs (que) corrosione. Est egregium & pro ar­cano retinendum. Petrus Forestus. obs. 39. lib. 19.

Subsectio secunda. Pro Hydrope Ascite.

℞. SUcc. rad. irid. ʒiij. elater. gr. iij. (non transeas gr. v. ad summum) agar. praep. ʒj. lact. ca­prin. q.s.M.F. potio. Praestat saepi­us iterare hoc medicamentum, quam semel validè evacuare. Io. Baptista Montanus. consil. 259.

Vidi Venetiis religiosum quen­dam hydropicum ex ascite & tympa­nite, qui fuit curatus. adfuerunt me­cum excellentissimi medici plurimi, scilicet, Papiensis, Eugubinus Trinca­vella, & alii. Habebat is, ut dixi, ascitem cum tympanite, & tabem cum febre hectica, opportebat tunc exsiccare & humectare, quare era­mus in maxima discordia, ego vole­bam ut multum biberet, sed quae a­perirent, quia habebat plurimas ob­structiones, praeterea ut humectare­tur, quia ad tabem pervenerat· ordi­nabam ergo syrupum acetosum cum omnibus quae provocant urinam. Eu­gubinus nolebat quicquam esse biben­dum, & narrabat de quodam histo­riam, qui per sicca fuit curatus. Pa­piensis ut litem dirimeret. conclusit neque liberaliter, neque omnino ni­hil esse bibendum. res extrahebatur usque ad noctem, deducebant No­biles unumquemque medicum ad su­am cymbam, ibi tum Papiensis quod antea dissimulaverat, conversus ad magnificum quendam dixit, si vul­tis curare hunc Dominum, profectò [Page 482] non aliud erit faciendum quam quod consuluit Baptista Montanus. Io. Bap­tista Montanus. consil. 263.

In Hospitali ventre tumente & pedibus aegrotabat pauper, cui hoc vino medicato subvenimus.

℞. Rad. irid. ℥jss. cort. rad. sam­buc. & ebul. an. ℥j. absynth. sicc. ʒij. fol. sen. ℥j. sem. carui ʒj. vini men­sur. j. coque leviter in duplici vase, bibat mane haustum aliquoties· mul­tum & frequenter inde minxit, sen­simque tumor ventris & pedum sub­sedit sanitatique restitutus est. Felix Platerus. obs. lib. 3. pag. 633.

Hydropico cuidam Sartori propi­navi succum ireos ut biberet ad ℥ij. addito melle, unde plurimùm & sae­pius minxit & dejecit, & postquam repetiisset bis vel ter detumuit venter, pedesque subsederunt, ipseque sana­natus est. Felix Platerus. obs. lib. 3. pag. 634.

Ad serosum humorem per urinas & alvum educendum vinum medica­tum sequens ordinavi.

℞. Rad. quinque aper. an. ℥ss. rad. irid. ℥jss. rad. asari. ʒij. cortic. rad. sambuc. cortic. ebul. an. ℥j. ab­synth. sicc. ʒiij. majoran. ʒij. fol. visc. q.ʒvj. fl. genist. ʒj. sem. foenic. ʒij. petrosel. ʒj sem. ebul. ʒjss. sem. heder. ʒij. fol. sen. ℥ij. fol. soldanell. ℥ss. rhei el. ʒiij. spic. schaenanth. an. ʒss. arefiant omnia, & incidantur, & sacculo includantur, & infund. in vini albi lb viij. bibat de eo haustum unum mane duabus horis ante pran­dium continuando aliquoties. Idem. obs. lib. 3. pag. 639.

Cum seni cuidam hydrope labo­ranti, pedes mire intumescerent, & vix spirare nisi erectus posset, fcari­ficatio cruribus fuit adhibita, unde mensurae aliquot seri, pedetentim ef­fluxerunt, liberiusque spiritum dux­it: sed rursum recrudescente malo, & repetita scarificatione, fluente a­qua, semper melius habebat, donec gangraena in pedibus suborta (uti frequenter fieri solet) e [...]m con [...]ecit. Felix Platerus. obs. lib. 3. pag. 649.

E pedibus in hydrope ascite tu­mentibus, sponte aquam è phlyctae­nis, seu vesiculis illic na [...]is, quae dis­ruptae aquam profundebant, vel sca­rificatione facta, è plagis ad multas saepe mensuras sensim effluxisse, ali­quosque sic liberatos fuisse, licet in aliis, mortis imminentis sit indicium, multoties observavimus. Sed quod magis rarum, in quodam hydropico, ex scroto mirè tumefacto, aquaque pleno, nu [...]la apertura facta, supra mensuras tres vel quatuor sensim ex­stillasse vidimus, qui tamen minimè mortem evasit. quod paracentesi [...] in scroto ubi tutius fieret, plurimum profuturum in i [...]lis, qui curari pos­sunt, nobis ostendit. Felix Platerus. obs. lib. 3. pag. 650.

In Xenodochium Basiliense addu­cta fuit puella pauper annorum de­cem ascitica, ventre in immensum tu­mente, pedibus item inflatis reliquo corpore penitus absumpta, summa­que dyspnaea laborans, ita ut penè suffocaretur, prominebat illi umbi­licus vesicae instar pellucidae, quam [Page 483] Chirurgus scalpello leviter discin­dens, me jubente, aperuit, unde magno impetu aqua prosiliit, quam cum sensim aliquot dies emittere­mus, ipsaque statim ubi venter pa­rum subsedisset, spiritum facilè du­ceret, eamque tanquam bene haben­tem Chirurugs negligeret, factum ut aquâ rursum se colligente, venter de­nuò intumuerit, vesicaque apparue­rit, qua rursum dissecta, cum denuò aquae effluxus pateret, & turundâ immissa foramen ne coalesceret a­pertum retineretur, atque indies a­quae aliquantum educeretur, tandem ventre in pristinam formam remean­te, pedumque tumore evanesente, marcoreque corporis per cibum & potum emendato, ex Xeno in noso­dochium translata, ibique aliquot septimanas permanens, integrè sana cum matre discessit. Felix Platerus. obs. lib. 3. pag. 651.

Subsectio tertia. Pro Hydrope Ascite.

VIro cuidam hydropico singulis quatuor diebus exhibui sequen­tem haustum, qui miraculosè depel­lit hydropes.

℞. Aq. absynth. ℥v. extract. dia­colocynth. ℈ij. ad ignem dissolvan­tur· haec potio multas aquositates, multos flatus, multos quoque alios vitiosos humores quavis vice sine do­lore & molestia eduxit, ac mirum in modum profuit. Martinus Rulandus. curat. 3. cent. 3.

Puerum quendum novem anno­rum (ut & alios multos hydropi­cos) sanavi per solam potiunculam hanc.

℞. Extract. esulae quantitatem nucis mosch. aq. ℥iij.M. facta simul ebullitione. Macerentur per noctem. Manè colatum bibit frigidè, quo per alvum plurima pituitosa & aquosa excrementa expulit. Pro residuis a­quositatibus propellendis exhibui die sequenti iterum eandem potionem, cujus operatio bona & multa confe­stim sanitatem integram reddidit. Martinus Rulandus. curat. 63. cent. 3.

Mulier quaedam ascitica à me op­timè & brevi curata est taliter.

℞. Seri lactis ℥v. extract. esulae ʒij.M. pro haus [...]u, quem bibit ma­nè, & tertio post die repetii [...]· & hoc sanè omnes aquositates ex toto corpore exturbavit, adeo ut paucis elapsis diebus sanitatem iterum ob­tinuerit. Potus erat serum lactis, sed sitim, meo jussu, perferebat quan­tum potuit. Martinus Rulandus. cur. 94. cent. 3.

Virum quendam hydropicum ita curavi.

℞. Aq. terr. sanct. ℥vj.F. potio, quam in lecto benè contectus bibit calidè, ac sudor emanavit è toto cor­pore per tres horas, & post sudatio­nem, egessit quoque multoti [...]s mul­tas per alvum aquositates, & intra biduum annuente Deo, omnibus ad­mirantibus, tumor abdominis, cru­rum & pedum, & reliqua omnia symptomata evanuerunt. Haec aqua est optimum medicamentum hydro­ticum [Page 484] & hydragogon. Martinus Ru­landus. cur. 88. cent. 3. Descrip­tionem aq. terrae sanctae. vide infra sectione De Podagra. subsect.

Mulierem as [...]iticam brevi tempore ita curavi.

℞. Aq. fontan. syr. ros. solut. an. ℥iij.M. pro h [...]ustu, quem srigidè bibit mane, & per duas horas ante coenam repetiit· atque melius se ex utroque haustu habere aiebat. sed tu­mor non imminutus: quare

℞. Extract sul. ʒjss. aq. acidu­lae ℥vj.M. Macerentur per noctem: manè colatum bibit, quod sedes a­quosas plurimas fecit· attamen ven­ter parum detumui [...] ideoque post duos elapsos dies dedi spiritus vitae aurei ℥j. syr. è Sena ℥ss.M. pro haustulo, qui eduxit alvo copiosi [...]si­mas aquas· & exinde omnis tumor remisit, atque ex insperato intra mensis spatium ex toto sana facta est. Pro potu dabatur vinum cui impo­nebatur absynthium & enula campa­na. Martinus Rulandus. cur. 47. cent. 4.

℞. Aq. absynth. capill. ven. an. ℥ijss. diaturb. cum rheo ʒvij.M. pro haustu, cujus virtute vir quidam hydropicus excrevit ad, libras 30. ichorum & aquositatum, & melius statim habuit, & brevi omnino con­valuit Mart. Rulandus. cur. 86. cent. 9.

Mulier quaedam gravida ascite morbo correpta, per Dei misericordi­am ex toto sanata est spatio decem dierum, sic,

Balneabat & lavabatur jussa meo decem dies continuos in aqua chaly­beata: ex quo balneo omnis aqua intercus evanuit sine foetus detrimen­to, sed cum matris foetusque salute. Idem. cur. 97. cent. 4.

Subsectio quarta. Pro Hydrope Ascite.

CUm materia haec nulla indigeat concoctione, ad expulsionem sic orsus sum.

℞. Succi ireos ℥ij. m [...]ll. rosat. co­lat. ℥j.M. & jejuno stomacho biba [...], quo aquae illius quotidie parum emit­tebat. Postea vero octo interpositis diebus, catapotia ex nitro Alexan­dri cum troch. alhand. mixta propi­navi in hunc modum.

℞. Pil. de nitro Alexandri ℈ij. troch. alhand. ℈j.M.F. pilul. v. cum quibus multum aquae egere­bat, quibus saepè, interjecto temporis spatio inter unam & alteram propi­nationem, usus fuit· nam sensim & paulatim vacuandus est humor iste. mirum etiam in modum profecit hoc conditum.

℞. Rad. ireos per tyrocnestim tra­jectae ℥ss. zinzib. ℈ss. mell. quantum ad spissitudinem sufficit. M. quo saepe utebatur & optimè abs (que) anxie­tate & dolore aquositatem illam de­ponebat. Amat Lusit. cur. 30. cent. 1.

℞. Elect. hydragog. min. Fernel. ℥ss. vini albi ℥iij.M. sumat in auro­ra per intervalla. item,

℞. Terebinth. vino albo lotae ℥ij. sacchar. opt. ʒvj.F. electuar. sumat ʒij. pro vice. Potest fieri po [...]abile, si cum luteo ovi & vino dissolvatur [Page 485] in mortario. Est medicamentum po­lychrellum, quod alvum & urinas movet, & calefaciendi vim habet· detur bis in septimana. Inter vali­diora sunt semina ebuli, cujus pul­vis cum cinnamomo datur, ad. ʒij. in vino· purgat sursum & deorsum valide; est (que) primum medicamentum, eoque Bovius hydropes curabat, ex­hibendo in jusculo per intervalla· po­test etiam absumi aqua quae est in ab­domine iis quae discutiendi vim ha­bent· inter quae poti [...]simum locum habet incessus in balneis sulphureis, dum vires valent. praeterea in tritici acervo insideat, ita enim attrahitur humiditas; ut etiam si inspergatur arena fervida ad littus maris sub ar­dente Sole. Saccharum absynth. pontic. viridis Matthiolus proponit tanquam optimum remedium. cu­jus haec sunt verba· Absynthium ponticum efficacem vim obtinet ad aquam intercutem, ut mihi jam sae­pe experimento est compertum: e­quidem quosdam novi hydropicos quasi deploratos, qui ex longo esu comarum ejus, quae saccharo adser­vatae fuerant, sanitati restituti sunt. Parandi ratio haec est.

℞. Florescentium jam comarum rec. absynth. lb j. sacch. albiss. lb iij. demptis caulibus & pediculis tundi­to in mortario lapideo, deinde iis optimè tusis, saccharum in pulv. tritum adjicito, rursus omnia simul tantisper tundito, donec in unum corpus redigantur; mox ad usum re­condito. Ex absynthio ita parato, patienti prius purgato, datur quoti­die ℥ss. tribus horis ante cibum. Ro­dericus a Fonseca. tomo 2. consult. 39.

Purgato prius corpore, ex cujus­dam▪ consilio singulis matutinis in aurora, unum ve [...] alterum haustum propriae urinae [...] cum spa­tio quatuor [...], & interim [...] aliquoties purgatus fuisset, tumor ventris & ti­biarum paulatim subsidit, tandem (que) plenissimè convaluit. Guil. Fabritius Hildanus. obs. 51. cent. 3.

Cosmus Slotanus Chirurgus prae­stantissimus virum ascite laborantem curandum habuit. medicamenta per­multa tum interna, tum externa, ei absque fructu adhibita fuerunt· tandem verò adeò copio [...]è in scrotum delapsus est humor serosus, ut extin­cto calore nativo, secuta sit gangrae­na· adhibitis quae ad gangraenae cu­rationem spectant, decidit scrotum, ita ut testiculi nudi conspicerentur. Hinc tantùm effluxit humoris serosi, ut à morbo liberatus sit aeger, & diu supervixerit sanus, atque liberos ali­quot procrearit. Testes autem na­tura obduxerat callosa quadam sub­stan [...]ia, quae eos vice scroti obtege­bat, & ab externis injuriis vindica­bat. Guil. Fabritius Hildanus. obs. 48. cent. 1.

Subsectio quinta. Pro Hydrope Ascite.

PRopter materiae ventriculo & he­pati [...] quae tenuitatem, promptitu [...]em & copiam, non re­quiro longam multamve concoctio­nem; sed statim ad aquei humoris evacuationem festino· & praeter alia, hic mihi in usu est gratiola herba, quam licet valde amaram, & propte­rea minus delicatam, in substantia exhibere queunt alii ad ʒij. cum pulv. cinnamom. & sem. anisi momento, saccharo & vini haustu; ego tamen in vino decoquo Mj. ejus parvum, seu ℥ss. cum uvis passis acinis exemptis, & à forti expressione admixta canel­la, aniso & sacch. hora matutina propino, vel hac ratione apparari po­test.

℞. Gratiol. ℥ss. soldanell. ʒj. sem. anis. ʒij. passul. enucleat. ℥ss. bulli­ant cum vino ad remanentiam ℥v. liquor expressus exhibeatur. Po­tens illud est pharmacum, quo sero­sarum & aquearum superfluitatum librae non pauciores octo quandoque expurgantur. proximum potentia & bonitate catharticum succedit succus rad. irid. depuratus, qui cum ovi vi­tello diligenter commixtus, albumi­ne prius effuso, ex testa tepidè sor­beatur· vel paretur sequens hau­stus.

℞. Succ. irid. per residentiam de­faecati ʒiij. vel ℥ss. syr. ros. solut. ℥j. cinnam. el. ℈j.M.

Dantur item pil. aggregat. ℈ij. cum gr. ij. elaterii. cortex sambuci & ebuli interior flavescens vulgò hic usurpatur. redigitur & ebuli cortex in pulverem, ejusque ʒj. cum aq. li­nariae ℥iiij. propinatur, unde per urinam, vel etiam sedem, aqua cu­tim subiens potenter expellitur. fran­gulae à clariss. Matthiolo descriptae u­tilitas non vulgaris: cujus interior cortex decoquitur cum eupator. ab­synth. rom. cuscuta, veron. rad. ci­clior. sem. apii & foenic. adjecto po­stea cinnamomo. Efficax hic item yi­tis sylvestris radix. Sunt qui olei vi­trioli guttam in vini cyatho hydro­picis propinant, idque magni arcani loco habent. porrò hoc observan­dum, singulis septimanis ad mini­mum semel tentandam esse evacua­tionis repetitionem ne venter mox denuò saburrae aqueae affluxu exun­det· quando autem paulatim ven­trem & hepar exonerari desidera­mus, aut propter humoris delin­quentis abundantiam, aut labefacta­tam viscerum virtutem, aut plurium symptomatum concursum; tunc ex hoc condito quotidie vel alternis die­bus hora matutina sumatur ℥ss.

℞. Succ. irid. ℥ss. canell. galang. an. ʒij. caryophyll. macis, an ʒj. ze­doar. ℈ij. soldanell. el. ℥ss. in pul­ver. trita, M. cum melle despumato ad elect. formam. è baccis quoque sambuci & ebuli à semine expurgatis, & per colum trajectis, succus cum pauco melle despumato, vel saccharo coctione inspissatus hic utilis· stilla­titia item utriusque aqua artificiosè [Page 487] extracta ad ℥vj. hausta commenda­tur. Prima adhaec arborum harū ger­mina vel fol. adhuc tenella leviter bul­lita in acetariis hic cum successu as­sumuntur, quae in eundem usum eti­am olerum more coquuntur. Uri­nam cientia hic unicè prodesse con­stat, inter quae efficax est imprimis oleum è juniperi baccis purè extra­ctum, & cum vino sumptum. Da­tur à plerisque petroleum cum vino, quod urinam, sudorem & vomitum movet. Memini adhaec quod Romae marito ascite diutius excruciato, pul­verem bufonis usti, ut veneno tolle­retur, sumptuum pertaesa uxor ex­hibuerit· unde copiosum hic lotium reddidit· hinc ipsa denuò eundem propinat pulverem, ut citius aerum­nosam sumptuosamque vitam cum subita commutaret morte, qui ab u­beriore aqua confertim per vesicam exoneratus, praeter conjugis expecta­tionem convaluit. Sunt item qui propinant decoct. rad. aperient. ℥iiij. cui admixtae fuerint sem. lini ʒiij. Correctoriae scilicet, & cantharides duae simul decoctae, sed prius simul colantur· interim ad viscera robo randa hanc praescribo mixtio­nem.

℞. Conserv. rad. enulae ℥jss. cons. absynth. rom ℥j. spec. diacinnamom. ʒjss. dialacc. ʒj. ol. juniper. ℈ij. cum syr. de eupator. q.s.F. condi­tum. in usu etiam sint zinzib. condi­tum, radices pimpinell. conditae, conserv. absynth. rom. cons. rad. he­lenii, & rad. eaedem conditae· aliquo­ties vini sublimati u [...]um permitto, maximè in hyposarca. Caeterum duo etiamnum reliqua sunt praecipua to­tius curationis capita, quae si ritè ob­serventur, mirè conducunt, Pri­mum est in toleranda siti constantia, quam stricta adeo lege impero, ut aegris non ultra lb jss. vini in quemli­bet diem permittam: minori mole­stia hic obedire queunt, si ex angu­sti oris vitro bibant, humectata ete­nim saepius vini stillantis mom [...]nto lingua pro uptius fallitur sitis, nec ejus copia gravatur ventricu [...]us. Al­terum & [...]erè maximum erit sudor; quem quomodocunque, quantum fieri poterit, extorquere oportet. The­riaca postridie purgationis, cum vino calido propinata, huc facit· extrin­secus sudoris profluvi [...]m multiplici­ter molior, idque pro aegrotorum diversa conditione· tenuioris siqui­dem fortunae hominibus consulo, ut mensae incubans corpus universum in clibanum, recenti pane extracto, e­tiamnum tepentem, immittatur, sic ut caput extra praefurnium pulvinari innixum liberè respiret, ne calidioria­re suffocationis periculū subsequatur. Ut is quo (que) citius promoveatur & ti­biarum inflatio simul discutiatur, are­nam in lebete vel cacabo calefactam, sive etiam cineres quercinos eodem modo calentes in sacculum infundo, cui colligato imponuntur crura tu­mida mane & vesperi. Alius sudo­rum exprimendorum modus mirè utilis & certior existit, si cupa ido­nea prius igne vasi imposito incales­cat, tecta lodice, aut panno denso, v [...]l operculo ob tumidum corpus [Page 488] commodo· in hac super sedecula in­sideat aeger, thorace & collo ita mu­nito, ne quid vaporis exhalet: De­inde sequens decoctum in cacabo vel vasculo aptiore fervidum intra tibias collocetur, in quod subinde igniti silices immittentur, ut novus copiosi­orque denuo excitetur halitus, qui semper in ventre tumido quam fieri potest calidissimè excipiatur: ne ta­men primi semper fervoris violentia urat cavendum sedulò· quo autem constantius diutiusque hoc sudoris ef­fluvium toleraverit aegrotus, eo suae valetudini consulet rectius. Postea linteo calido coopertus, in contigu­um lectum calentem deponatur, ne praepediatur sudoris fluxus· interim exhibeatur quod vires roboret, vel reficiat· decocti jam dicti materia esto; rad. & folia sambuci & ebuli, raphanus, absynth. puleg. ruta, abro­tan. marrhub. hedera, rosmarinus, majorana, origan. salvia, calamenth. lauri folia, thymus, hyssopus, cen­taur. min. nasturtii species, bacc. junip. anethum, chamaem. quae ad­mixtis sulphure potissimum & sale, in lixivio & vino, aut in lixivio so­lo bulliant· vel suffitus hic exci­tetur solo acri lixivio, ex sarmen­torum cineribus, vel quercinis parato. Io. Wierus. observ. 5. lib. 1.

Subsectio sexta. Pro Hydrope Ascite.

INter medicamenta quae aquam e­ducunt, primum obtinet locum succus iridis depuratus à ʒij. usque ad ℥ss. bis in septimana cum mell. ro­sat. ℥ij. in aurora datus· hac lege ut inter has evacuationes jecur corrobo­retur hoc medicamento.

℞. Spec. diarrhod. abbat. troch. de rheo. hepat. lupi praep. an. ℈j. cum syr. de absynth. F. bolus, in aurora dandus. Succus etiam cucum. sylv. siccatus (quem elaterium vocant) omnium efficacissimè purgat, atque cum minori molestia & violentia, si hujus tria vel quatuor grana cum pi­lul. aloephang. ʒss. in bolum cum syr. absynth. redigantur, & in aurora exhibeantur. Medicamentum au­tem ex cantharidibus paratum, licet ex Galeni placitis aquosum humorem hunc per urinam valenter expurget; mihi medicinam facienti semper fuit suspectum.

Hydragogum quod sequitur egre­giè aquas subducit.

℞. Soldanell. ℥ij. bulliant in a­quae scolopendr. ℥ix. ad consumpti­onem tertiae partis, in colat. adde pulv. sem. ebuli ʒjss. vel ʒij. vi­ni albi ℥jss. haec potio alternis diebus maximo cum successu in aurora foelicissimè exhibetur. Sub­inde etiam injiciatur clyster sequens.

℞. Soldanell. M.j. mercurial. malv. flor. chamaem. an. M.ss. sem. [Page 489] anis. foenic. carui, dauci, an. M.j. bulliant in aq. q.s. in colat. lb j. dis­solv. benedict. laxat. ℥j. elect. ex bacc. lauri ʒj. ol. rutac. ℥iij. sacch. rubr. ℥jss. sal. com. ʒiij.F. clyster. Hic Clysmus non solum aquam cor­ruptam expurgat, verum etiam & flatus, qui aquoso humori semper junguntur (unde ventris distentio & dolor) mirificè discutit· propte­rea & toto etiam curationis tempore alternis saltem diebus utiliter injici poterit· inter cataplasmata ventri ad­hibenda, quod sequitur maximè va­let. Emplastrum videlicet ex cochle­is cum testis suis exactè contritis cum aqua ardenti, oleo irino & oleo ex [...]erebinthina destillato paratum.

De Chirurgicis auxiliis, nihil ha­beo quod proponam, quandoqui­dem venaesectio hydropicis omnibus nocentissima censetur, nisi inter mor­bi initia, ex consueta aliqua sangui­nis salubri excretione pendentis, ne­que etiam de perforatione, vel usti­one cogitandum judico, quoniam praeterquam quod opus hoc periculo maximo plenum est, nihil facit ad morbi fomitem tollendum, viscerum nempe tumorem. Ioannes Zecchius. cons. 77.

Subsectio septima. Pro Hydrope Ascite ex hepatis scirrho.

CLysterem paravi ex urina pueri impuberis, in qua modicum fermenti incoqui jubebam, cum anisi, aneth. & foenic. semin. adjecta mel­lis despumati ℥j. hoc clystere miri­ficè allevabatur, nullo enim magis quam hoc detumescere ventrem, a­quosa excerni, & flatuosa discuti sen­tiebat· estque hic clyster mihi in e­jusmodi affectibus familiaris atque probatus. Utebar interdum hoc de­cocto praestantissimo, cui ego secun­dum Deum, primas in hac curatio­ne partes tribuo.

℞. Rad. irid. rec. bene. purgat. & contus. ℥j. fol. soldanell. ℥ss. cin­nam. el. ʒij. sem. anis. ʒj. infund. omnia in vino albo, & aq. capill. ven. per noctem, & F. levis ebullitio, ad­de in fine rhei el. ʒj.F. fortis expres­sio· quam semel in hebdomada su­mere jubebam. Fovebam ventrem sequenti fotu.

℞. Rad. irid. rec. ℥iiij. rad. ebul. lb j. fol. ejusd. M.ij. eupator. veri absynth. origan. puleg. calamenth. rutae, an. M.j. malv. & alth. cum rad. an. M.jss. soldanell. M.jss. fl. chamaem. melilot. anthos, fl. thymi, an. p.j. sem. cuscut. ℥j. sem. lini, faenugraec. alth. an. ℥jss. sem. anis. aneth. foenic. cumin. an. ℥j. furfur. p.ij.F. omnium decoctio in aqua marina & vino rubro potenti, & cum spongia infusa & expressa foveatur tumidus venter ante cibum· post fo­tum ungatur oleo aneth. rutac. & cheirino, adjecto polline cumini, galangae, anisi, & baccar. lauri· in­terdum emplastro de baccis lauri u­sus sum, duritiem hepatis curavi, admoto cerato santalino, cui mastix, spica indica, schaenanthus, absynth. [Page 492] coma, cum pauco gallinaceo adipe essent conjuncta, & ex oleo mastich. excepta· hoc curationis ordine tan­tum profecimus, ut Deo opifice, mulier, quae ab omnibus deplorata habebatur, in integram valetudinem fit restituta. Franciscus Valeriola. obs. 2. lib. 1.

Subsectio octava. Pro Hydrope Ascite.

IMprimis usus sum hoc clystere, in aq. s.q. incoquebam fermenti acris ℥jss. addito salis communis pu­gillo, facta colatura, urinae pueri impuberis ℥iiij. injiciebam, & ol. rut. ℥iij. mell. despumat. ℥j. mirum profectò quantum ab hoc clysmate aeger allevaretur, ut à quo ingens a­quei humoris & flatuum effundeba­tur· nec mirum, nam urinam ho­minis acritudine sua hydropicis con­ferre scripsit Avicenna, quod poten­ter aquas detrahat.

Ad deobstruendum hepar & sero­sum humorem solvendum hoc sumus apozemate usi.

℞. Corti [...]. foenic. petrosel. apii, gram. rusci, asparag. rad. rubiae tinct. in vino albo & potenti per noctem temperatar. an. ℥ij. rad. irid. rec. ℥ij. rad. as [...]r. cort. rad. tama­risc. & cappar. an. ℥j. fol. agrim. ci­chor. utriusque ceterach. capill. ven. an. M.j. soldanell. M.jss. sem. anis. foenic. ammeos, an. ʒiij. sem. me­lon. contus. ℥j. passul. enucleat. pa­ria x. cinnam. el. conquassat. ʒiij. cicer rubr. p.ij. fl. trium comm. an. p.j.F. omnium decoctio. in co­lat. lb ij. adde fyr. de quinque rad. de byzantiis, & de eupator, an. ℥iiij. clarificetur, & aromatizetur cum fantal. cit [...]in. cinnam. el. & rad. irid. an. ʒj. hoc apozemate dies to­tos octo uti aegrum jubebam, & ter­tio quoque die clysterem qualem su­pra descripsi injici jubebam. Ubi jam abundè meatus infarctu libera­tos percepissem, purgans quod sequi­tur medicamentum dedi.

℞. Decocti praecedentis ℥v. adde rad. irid. rec. & benè purgat. & con­tus. ℥j. fol. soldanell. ʒij. cinnam. el. ʒjss. sem. anis. ʒj. rhei el. ʒjss. infund. omnia simul in dicto decocto & modico vini albi per noctem, & bulliant unica ebullitione, postea for­titer exprimantur, expressioni adde syr. de cichor. cum rheo, syr. ros. solut. an. ℥ij.M.F. potio. quae profectò assumpta plurimùm profu­isse est visa, aquam enim copiosè absque molestiâ detraxit, unde mirè se adjutum aeger testabatur. Hoc purgationis genere repetitis vicib [...]s ter sum usus· ad tumorem ventris dis cutiendum post fotum convenien­tem emplastr. sequens admove­bam.

℞. Sterc. vacc. lb j. sterc. caprin. lb ss. bulliant simul in aceto fortiss. & in mortatio terantur addendo sulph. ignem non experti ℥iiij. alum. ℥j. succor. thymeleae & ebuli rec. extract. an. ℥iij. farin. lupin. & o­robi, an. ℥ij. pulv. soldanell. ℥iij. anis. foenic. cumin. an. ʒij. sal. com­munis [Page 493] torrefact. ʒiij. terebinth. ℥iiij. pic. naval. ℥vj.M.F. emplastr. ven­tri apponendum, quo mirificè juva­batur· partim enim solutione aquam hydropicorum solvit, partim in hali­tum digerit atque siccat, & flatuum copiam exhaurit. Sed inter caetera p [...]aesidia primum in curatione locum decocto ligni sancti jure tribuendum censeo, quo totos quadraginta di [...]s vir hic usus est meo consi [...]io· & sic annuente Deo integrae sanitati resti­tutus est. Franciscus Valeriola. obs. 5. lib. 2.

Subsectio nona. Pro Hydrope Ascite.

A Potu omninò quantum fieri potest abstinendum. Novi e­nim ego non postremi nominis me­dicum Hispanum publicè Bononiae profitentem, qui solo esu alimento­rum assorum & abstinentia potus omnis per 40 dies continuata, curatus est, absque ullo prorsus me­dicamento· quod si à potu abstinere omninò non potest, bibat quantum siti remittendae satis erit, id tamen parcè. Porrò bibendum vinum tenue quod urinam provocet· dulcia ac mu­stum perinde ac pestis fugienda· ace­tum mirificè hydropicorum sitim ex­tinguit & compescit. expertus ego sum acetum aqua chalybeata dilu­tum, sola oris ablutione sitim fregis­se. Cavendum tamen ne quid aquae in viscera descendat· imo quorun­dam est opinio aquam hydropicis vel solo iutuitu nocere. Prandium sit mediocre, coena parcior; secundae mensae & fructus omnes vitentur· poterit tamen degustare juglandem, amygdala, mala punica, pyra cocta, & caricas interdum, non tamen quo­tidie, idque modicè· lectus sit non admodum mollis, praesertim anasar­ca laborantibus, qui semper satis superque lecti secum circumferunt, puta molem illam oedematicam, & in toto corpore humorum colluviem. Si autem fieri posset ut ex herbis exsic­catis conficerentur lectuli, ut ex ori­gano, puleg. calamenth. urtica, hys­sopo, & similibus, incredibile dictu, quantopere p [...]odessent per somnum; quod & medicorum declarant libri, qui multos in acervis frumenti obvo­lutos, vel arena absconditos, vel furfure calido obtectos, à somno fir­mos surrexisse narrant. tanta vis est in exsiccantibus medicamentis. Inter evacuantia salutare est quod se­quitur.

℞. Hier. picr. ℥ss. rhei el. ℈ij.F. bolus. exhibeatur insuper rheum infusum in succo ireos hoc pacto pa­ratum.

℞. Succ. ireos rec. per residenti­am depurati ʒvj. rhei el. ʒj. contund. parum rheum, & per noctem in praedictum succum infundatur, facta forti expressione, adde succi cycla­min. depur. ʒjss. syr. capill. ven. ℥j. aq. cuscut. ℥ij.M.F. potio, quae cum valde abstergens est, non solum in­ternos sed externos meatus aperit, & primum quidem per secessum copio­sissimè evacuat, deinde etiam sudores [Page 494] elic re consuevit. Postea ad paratu facile, & in talibus casibus mihi do­mesticum remedium devenirem, quo uno curata est mulier quaedam, & cu­jus unius ejus vir tanquam miraculo­si meminerit. Remedium tale est.

℞. Milii excortic. ℥ij. aq. font. clar. lb j. in mundo vase bulliant donec tantum ℥iij. vel ad summum quinque supersint, colentur, & cum aliquali vini meracioris portione mis­ceantur, ut F. potio exhibenda cali­dè· copiosissimè sudabit, si texeris diligenter, ut illa mulier sudavit, cu­jus sudore permaduit totus lectus. Usa est hac potione per octo dies, & convaluit. Vocatur haec potio Sy­rupus S. Ambrosii. Usus sum eodem syrupo in pueris hoc affectu laboran­tibus saepe semperque cum successu. Inter externa laudatur epithema ex caprino fimo & urina pueri conse­ctum. Laudat Galenus emplastr. ex cochleis cum suis testis contusis, ven­tri impositum, quod aquam exhau­rit. hoc composito uti soleo.

℞. Limac. cum testis contusar. lb j. cumin. torrefact. & subtiliter pulver. sem. carui, ammeos, salis usti, an. ʒj. pulv. rad. irid. farin. lupin. an. ℥j.M.F. emplastr. S.A. ventri apponendum· donec sponte decidat. vel cerotum quod ego experientia non solùm mea, verùm etiam alio­rum comprobata mirabile inveni.

℞. Cerae, picis navalis, an. ℥ii. alumin. liquid. sulph. vivi bitumin. nitri rufi (si haberi queat) an. ℥ss. terebinth. ℥jss. ol. veter. ℥iiij. aceti q.s. ut fiat ceratum. Medicamen­tum rurale est quod sequitur, & ruri summo usui esse potest.

℞. Fimi vaccin. arid. & tusi ℥ss. sulph. vel salis ʒj. aceti q.s.M. & apponito ventri, cui ex Archigenis sententia, addi possunt ova gallin. rec. cum suis testis contusa, ac bras­sicae succus. Ubi autem fimum ani­malis in emplastro apponendum le­gis, ibi non recentem, sed aridum sumendum esse putabis.

Ubi in hydrope maximum juva­mentum per urinae vacuationem spe­ratur, idque in natura imbecilli, tali uti poteris pharmaco, quod & alvum subducit & urinam ciet.

℞. Terebinth. clarae ℥ss. aq. adi­anth. lb j.M. & bulliant ad totalem aquae consumptionem, & adde can­tharidum abscissis alis pedibusque & capitibus subtiliter pulver. ℈j. ma­stich. cinnam. an. ℈ss. rhei opt. pulv. ℈j. cum oleo amygd. d. rec. F. massa, cujus ʒij. tuto dari possunt. Hoc experimentum bis hoc anno mihi occurrit. primum quidem in Xeno­dochio De la vita in puero decem an­norum diu tympanite laborante, qui tanquam à medicis derelictus in lecto se continebat· cumque ad ea, quae per os dantur, propter aetatem & longum morbum, & virium imbe­cillitatem non admodum aptus esset, tale jussi apponi emplastrum, quoti­die affixis sine scarificatione cucurbi­tulis in abdomine, miraculoséque convaluit intra octo vel decem di­es.

℞. Rad. cumcum. asinin. optimè contus. & in aceto sciillitico pe [...] vi­ginti [Page 495] quatuor horas macerat. lb j. mell. despumat. lb ij.M. & bulliant ad consistentiam cerati, in fine adde cu­mini subtiliter pulver. ℥iiij. singulis diebus, amovebatur emplastrum, & abdomini optimè terso, cucurbitulae affigebantur, dein rursus emplastrum apponebatur· quumque non sincerus esset tympanites, sed una cum flatu aqua adesset, in modica tamen quan­titate, paulatim una discussus est fla­tus, & in halitum digesta aqua, sa­natusque est· cujus exemplo motus quidam non infimi gradus vir, cujus nepos ex filio simili morbo vexatus, à primario quodam medico tanquam deploratus derelictus erat, jussit me accersiri, & simili modo curatus est.

Alium in Hospitali Della-vita hoc modo curavi.

℞. Brassic. marin. subtiliter pulv. ℥ss. rhei el. subtil. pulv. ʒij. spec. di­alacc. diacurcum. an. ʒj. hepat. lupi praep. limatur. chalyb. cum aceto scillit. saepius lotae, an. ʒss. mell. de­spumat. q.s.M.F. electuar. cujus cochl. j. per horas duas ante prandi­um suma [...] & similiter ante coenam tantundem· alvus inde semel aut bis in die mota· quodque excernebatur aqueum erat. Victor Trincavellius. consil. 32. lib. 3. & Horatius Reserus. consil. 74. lib. 6. consil. Io. Cratonis, &c.

Subsectio decima Pro Hydrope Ascite.

ELaterium apprimè idoneum, at in exigua quantitate dandum, & valde vetus, & cum rebus ven­triculo amicis. ut cum hiera pilul. aloephang. de tribus, & cum rha­barbaro. Christopherus Guarinonius. consult. 563.

Hoc hydragogum exhibui quod mirabile est in educenda aqua hydro­picorum, & nunquam me fe [...]ellit, semper enim foelicissimo successu sum illo usus: & quoniam solet esse a­marum, ideo sapa vel saccharo dul­corandum est. & est hujusmodi.

℞. Rad. cucum. agrest. ℥iiij. rad. ireos & sambuc. an. lb ss. turbith. ℥j. incidantur radice [...]· lign. sassafr. ℥ss. in [...]unde per viginti quatuor horas in vini opt. lb vj. bulliant ad consump­tionem medietatis, colatura servetur usui. dosis ℥vij. advertendum, ut sit magis tutum hoc auxilium, ponen­dum esse pulverem corrigentem in historia tympanitis infra describen­dum. hoc vinum sumebat semel in hebdomada, & semper evomebat lb j. vel ij. aq. citrin. & tantundem per secessum: & in ascite maximè vomitus convenit. Exhibuimus quan­doque rad. mechoac. ad ℥ss. in vino maceratam, & benè res cedebat. Est enim haec radix maximè huic affectui proficua, & crassos & serosos educit humores· & memini me quendam hydropicum hac sola radice curasse. [Page 496] Volebam devenire maximè cum se­mel urina fuit suppressa in hoc casu ad extremum illud remedium, quod ponit Hippocr. lib. 4. De Ratione Vi­ctus, & lib. De intern. Affect. scil. ad pulv. cantharidum ablatis cap. & alis ad ʒss. in furno exsiccatis & in vino exhibitis; sed quoniam melius habuit de suppressione urinae, ideo non deveni. Nam ad hoc remedium tuncest descendendum cum alia non profuere remedia, & spes est in an­gusto, & tunc (inquit Cappivaccius) quod desperati à morte ad vitam re­vocantur. Volebam hominem im­mittere seu cooperire usque ad collum ac [...]rvo tritici, sed ratione paupertatis non fuit factum. Est enim mirabi­le remedium, & à Plinio & Galeno commendatum· dicit namque Plinius lib. 22. cap. 25. tantam vim inesse tritico, ut cados plenos siccet; & re­fert Sextum Pomponium Praetoris pa­trem Hispaniae citerioris principem, cum horr [...]is suis ventilandis praeside­ret, correptus dolore podagrae, mer­sit in triticum totum pedem & tibi­am, levatusque siccatis pedibus mi­rabilem in modum surrexit. Gal. noster idem confirmat exemplo agri­colarum (lib. 1. De Nat. Facultat. cap. 14. & 3. cap. 15.) qui in carris transvehunt frumentum, & cum vo­lunt aliquid frumenti furari immit­tunt in frumentum vas aliquod ficti­le aqua plenum, & sic frumentum majus & ponderosius evadit, & aqua ferè tota à vase absorbetur à tritico, & nos quoque hanc experientiam domi fecimus, & verum invenimus, quinimò ab iis qui carros gerere so­lent, idem accepimus. quare si fru­mentum hanc habet vim attractri­cem in rebus inanimatis, & minus porosis, multo quidem magis habe­bit in corporibus nostris animatis & magis porosis· statim igitur ad hoc remedium est condescendendum, nam satis est praesentaneum, & melius est, ut radiis Solaribus sit triticum excal­factum: habent enim radii solares vi­vificum calorem; quinimo juvat hy­dropicos, ut teneant ventrem disco­opertum sub calidis radiis solaribus. dummodo non adsit ventus, quod in aestate & canicularibus fieri potest. E­piphanius Ferdinandus. hist. 38.

Vir quidam in urbe nostra ex hye­mis praegressae injuriis & sedentaria vita asciten contraxit, abdomine in ingentem molem elevato. pedibus tumidis, scroto & praeputio valde distentis· circa solstirium aestivum, forte tabaci fumum cum amicis per fistulam hausit. Exinde successit vo­mitus, soluta alvus, serum copiosè per aliquot dies expurgatum, sen­simque & abdomen de [...]umuit, & pedes, scrotumque ad pristinum sta­tum rediere. Thomas Bartolinus. hist. 17. cent. 6.

Generosa quaedam matrona anno­rum sexaginta, in ascitem incidit. Omnia pro· aquae expurgatione ten­tavimus, sed irrito conatu· tandem solo unicornu nostro non tantum largissimè in sudorem est soluta, quem nunquam ferè antea ex voto naturâ etiam provocatâ, voluit excitare; sed tumor quoque universus subsedit, [Page 497] & ad consueta munia prompta redi­it, & adhuc, laus Deo, benè valet. Thom. Bartholinus. hist. 46. cent. 5.

Hiera picra cum speciebus diatur­bith. cum rhab. plurimos summi Dei beneficio, ab hydropis rudimentis vindicavit· alternis diebus copia nu­cis avellanae ingeritur. Io. Heurnius. cap. 26. lib. 2. meth. ad prax.

Subsectio undecima. Pro Hydrope.

SYrupi mei ex rheo cum mecho▪ ac. cui in isto aut simili affectu qui nauralia viscera insedit, multum tribuo, descriptionem, quae mihi jam multo tempore usitatissima fuit, hic subjungam.

℞. Rhei opt. ʒvj. fol. sen. ʒx. mechoac. albiss. ℥ss. fl. viol. rec. pj. cinnam. inter ʒj. zinzib. alb. ℈ijss. aq. beton. cichor. & bugloss. an. ℥iiij. rhab. & mechoac. pulveribus irroratis aqua cinnamomi. infund. omnia S.A per noctem· mane ebul­litione & expressione facta, colentur, & cum sacch. albiss. ℥v. vel vj. syr. ros. solut. ℥ij.M.F.S.A. syrupus. cujus aliquando bibat ℥ij▪ mane in exiguo haustu juris pulli, cui paucae passulae demptis gigartis, pauca folia rosmarini & macis tantillum inco­cta sint. Hujus syr. usus tutus est, neque insuavis, nisi dulcedine sua molestus sit, istam molestiam si mo­derare velit, immiscebit pulv. hier. ℈ij. vel ʒj. Reinerus Solenander. cons. 6. sect. 3.

℞. Spec. diarrhod. abbat. ʒiij. diacurcum. ʒij. limatur. chalyb. vel acuum (lotae primum aqua, deinde v [...]no, postea aceto, tu [...] in crucibulo cum a [...]eto in mediis carbonibus co­ctae, donec acetum absumptum sit, & chalybs igniatur) subtilissimè in marmore tritae ℥jss. rad. cichor. condit. ʒx. conserv. absynth. ℥j. epi­thym. rec. ʒj.C.C. ust. sem. portu­lac. anis. an. ʒss. cinnamom. ʒj. cu [...] syr. de succo cichor. cum. rheo, q.sF.S.A. conditum· ejus usus est, ut sumat cochl. j tribus vel quatuor horis ante cibum· ut alvus interdum utiliter ducatur, & visce­ribus interim robur accedat, uta­tur hac mistura.

℞. Passul. corinthiac. select. ℥j. lotar. primum aqua, postea vino, in quo parum macerentur, tum inster­ne exemptas linteo panno mundo, ut mador superfluus exsugatur. Postea asperge rhei minutim pulverati ℥ss. cinnamom. pulv. ʒj. aut ij. sacch. albiss. ℥iij. aut iiij. passulae cum istis pulveribus & saccharo tuso confusae & commistae indantur in vitrum aut aliud vas vitreum, vel argenteum poculum, & in sese compressae ser­vantur. dosis ℥ss. aut ℥j. è cochlea­ri prout vel magis vel minus movere velis. Sumantur ante cibum, & diu mandantur, antequam deglu­tiantur. Reinerus Solenander. cons. 21. sect. 3.

Cuidam ascite deploratae laboran­ti sequentibus remediis succurre­bam.

℞. Spec. diaturbith. cum rheo [Page 498] ʒss. pulv. mechoac. nigr. ℈ss. ex­tract. diagrid. gr. iiij. sal. chamaem. gr. iij. sacch. rosat. tab. gr. v. ol. anis. gt. j.M. detur bis· à cujus usu aliquoties alvum exoneravit, cum multa seri ejectione. Postea ad se­quentia alterantia & aperientia per­ventum est.

℞. Aq. locustar. sambuc. (quae in hydrope mihi valde familiaris) urtic. min. an. ℥iij. aq. cichor. cha­maem. agrimon. an. ℥jss. syr. de ci­chor. cum rheo ℥jss. syr. de eupator. compos. de soldanell. an. ℥j. tartar. vitriol. ℈iiij.M.F. julepus. pro quat [...]or dosibus.

Tandem hoc apozema, cujus u­sum in hydropicis alias maximo cum successu saepius sum expertus, fuit ordinatum.

℞. Cortic. inter rad. frangul. ebul. sambuc. cichor. urtic. an. ℥j. levistic. polipod. an. ℥ss. liquir. ʒvj. irid. ℥ss. fol. gratiol. cuscut. agerati, agrimon. an. Mj. absynth. rom. M.ss. flor. calthae, chamaem. cyan. viol. sambuc. an. Mss. sem. melon. ʒiij. petrosel. levistic. foenic. an. ʒij. fruct. alki­kengi numero xj. acinar. sambuc. ℥j. medull. sem. cartham. ℥jss. cal. arom. ʒss. passul. min. ℥ij. incisa & contusa coq. in s.q. aq. ad tertias. addendo in fine spec. arom. rosat. di­arrh. abbat. an ʒj. sacch. cand. ℥jss. iterum bulliant, colentur, clarifi­centu [...] lb ij. quibus adde arcani vitri­oli ʒj. usurpetur haustus quotidie bis, duabus horis ante cibum. Hoc apozemate continuato fiant evacua­tiones intermediae cum pulvere ca­thartico praescripto. His aliisque perfectè convaluit aeger. Petrus Cru­cius. Epist. ad Horstium, post obs. 32. lib. 4. obs. Gregor. Horstii.

Subsectio duodecima. Pro Hydrope Ascite.

AQua intercutem cum vehemen­tius urgeretur puer, tantaque intus contracta esset, ut alvum nul­lam in partem movere posset, omni auxilio medicorum destitutus, teme­rariam sibi libertatem vindicavit· quare aquâ quantum poterat epotâ, in ultimum fese mortis discrimen malè sanus praecipitavit. Verùm si­ve id aquae contractae impulsu, sive ope naturae factum sit, soluta est umbilici unitas: indeque tanto im­petu aqua profluere coepit, ut supra ventrem cubitos tres ascenderet· quo fanè vitam finisset, nisi circumassi­stentes opposita manu aquam fluere non permisissent· hinc medico accer­sito, & aqua paulatim educta, ac curioso victu, & caeteris quae ad rem facerent injunctis, brevi tempore, in pristinam redactus est sanitatem. An­tonius Benevenius. cap. 12. lib. De ab­ditis Morborum & Sanationum Cau­sis.

Rustico, quem aqua intercutem malè habebat, opem nostram expo­stulanti, sanari illum, cum morbus jam inveterasset, minimè posse re­spondi· instanti tamen ut aliquod saltem consilium ei praeberemus, sub­ridens, inquam, amice, si curare de­sideras, [Page 499] opus est, ut non ultra bibas, quam ut vitam sustineas· discessit, & anno peracto, iterum interrogat, an ipsum noverim; nego me hominem nosse· at ille tua ope curatus, inquit, ad te revertor, scire cupiens an adhuc mihi liceat aliquid bibere, cum hacte­nus nihil biberim· admiratus, inter­rogo, quare & cujus consilio: cui ille, inquit, tuo; & rem omnem ab initio narrat. Jussi igitur paulatim vino assuescere, sed mero potius quam lymphato. Antonius Benevenius. cap. 13. lib. De abditis morb. & sanat. causis.

Accidit interdum casu & fortuna sanari nonnullos, quos medicina cu­rare non potest. Mulierem scimus, quae dum ascite adeò laboraret, ut nulla de salute ejus superesset spes, nescio quo spiritu impulsa, de emi­nente quodam loco ad terram devol­vitur, & utero ad lapidem eliso dis­sectoque ita prorsus omnis effusus est humor, ut quae puerum octimensem gestare videbatur, enixam crederes. Sed nec multo post aut tempore aut labore idoneis ad hanc rem adhibitis praesidiis, penitus sanata est mulier. Anton. Benevenius. cap. 109. De abditis morborum & sanationum causis.

In Urbe nostra juvenis quidam Hydrope laborans, spontè natura bi­nis vomitibus excitatis, ingentem a­quae copiam evomuit, quo facto ven­ter detumuit, & Hydrope liberatus fuit. Avicenna in cura hydropis vo­mitum maximè laudat; qui tamen si copiosus sponte natura viribus imbe­cillioribus existentibus supervenerit, mortem accelerare consuevit, quem­admodum colligimus ex historia à Nicolo descripta. Meminit enim cu­jusdam hydropici, qui continuò evo­mens aquam, extinctus est.

Piscator quidam cum laesio hepatis non esset insignis, tumore tamen in­genti venter intumesceret, ex assiduo labore soluta hydrops, & detumefa­ctus venter, perfecteque sanatus, nul­lis medicis adhibitis auxiliis. Mar­cellus Donatus. cap. 21. lib. 4. histor. medic. mirab.

Sunt qui veluti arcanum probant lapidem serpentis. Coluber aquaticus à cauda funiculo constringatur, atque ita suspendatur, ut sit subjectum vas aqua plenum· evomet coluber lapi­dem, qui totam illam aquam vase contentam consumet. Lapis allige­tur, & apprimatur ventri hydropici; paulatim aquam consumet.

Cuidam hydropico Negotiatori in Angliam profecto hieme, tumor cum miraculo quodam subsedit, evanuit (que) morbus, nec rediit. Cuidam per sudo­res sponte excitatos, & quasi destil­lantem aquam, curatio. Cuidam ad vi­vū resectis unguibus pedū, exercitio & frictionibus, paulatim humor illuc defluxit, & convaluit. Ia. Hollerius. lib. 1. cap. 39.

Subsectio decima tertia. Pro Hydrope ascite.

A Fide digno medico mihi rela­tum est, Canonicum quendam ex Hydrope periculosè decumben­tem, à medico suo petiisse, ut halecis [Page 500] esum sibi indulgeret· annuit medi­cus, sed hac conditione, ne intra dua­rum horarum spatium, quicquam po­tulenti post esum halecis assumeret, & integrum halecem, si posset, assu­meret· aegrotus paret. Quid fit? aeger tandem ad urinae emissionem stimulatus, tam largè ipsam profudit, ut per horae ferè quadrantem nulla mictionis quies interveniret, ipsum (que) abdomen sensibiliter magis magisque subsidere deprehenderetur.

Commendatur ad hunc affectum spiritus vitae aureus Rulandi, qui ple­risque nihil aliud est, quam essentia troch. alhandal. commodior videtur haec esse ejus praeparatio.

℞. Rad. esulae praep. lb j. epithym. ℥vj. rad. polipod. ℥iiij. zedoar. zin­zib. caryophyll. mastich. an. ℥j. cin­nam. ℥ss. passul. min. ℥j. sacch. alb. lb jss. trita infund. in vase vitreato, in vini alb. rhen. & vini malvat. an. lb iijss. adde spirit. vitriol. ʒj. stent per dies quatuordecim, in infus. quo­tidie agitando: postea destillentur: destillatum faecibus reaffundatur, & denuo destilletur, idque tertia vice repetatur. Daniel Sennertus. practic. lib. 3. part. 6. sect. 2. cap. 3.

Cave tu ne cauteria inuras Hydro­picorum facilè corporibus· novi hoc evenisse in Doctore medico celeberri­mo, qui cum ab aqua fatigaretur, in­uri suis cruribus ulcera jussit: at illa mox in gangraenam abibant, ac homi­nem abripiebant. Io. Heurnius ad Hippoc. aph. 8. sect. 6.

Fieri non potest ut invalidâ medi­cinâ trahatur in intestlna humor ille qui natat inter peritonaeum & inte­stina· qui enim succo ireos vel dia­turbith, aut brionia vel soldanella ex­istimant se id efficere posse, fallun­tur· haec enim venis conceptam a­quam facili nisu effundunt, non ab­domine natantem. quare elaterio opus est; hujus grana aliquot remisce­re cum pil. alephang. vel euphor­bium remixtum in parva copia cum cassia▪ rec. extracta praebeo. Io. Heur­nius. ad aphor. 14. sect. 6.

Ut Hydropi foeliciter medicina fiat, adsit viscerum integritas· non adsit haectica intemperies, nam signi­ficat longa die viscera prostrata esse. Ineunte morbo aqua copiosè expella­tur, libereque efferatur, amota omni cruditate· dantur 6. vel 7. gr. opt. elaterii cum pil. alephang. ruen­te nimium alvo, propinentur 2. vel 3. grana opii· cum theriaca & syr. citri· nam motis sudoribus seda­turimmanius profluvium. Io. Heur­nius. ad aphor. 29. sect. 7.

In Hydrope imperare solemnis fa­mem & potus accisionem: ex ipso epidauro vix praestantius remedium petas· Italum medicum Hydropicus accessit agricola, imperat medicus, ut toto anno temperet à potu, fecit, con­valuit. Praescribitur etiam decoctum lign. guaiac. sassafr. & sarsaparillae. Io. Heurnius. ad aphor. 59. sect. 7.

Mulier quaedam Monspeliensis sexa­genaria Hydrope cum asthmate cor­repta est, ita ut totus venter, femora & tibiae valde intumuerint· prae­scripsi, post quaedam alia remedia, de­coctum guaiac. cum fen [...], agar. tur­peto, [Page 501] & hermodactyl. per quindecem dies continuos usurpandum. Postea sequentibus duobus remediis per mensem continuatis, integrè restituta est.

℞. Rad. enul. camp. apii. foenic. irid. siccar. an. ℥jss. rad. valerian. gentian. asar. scyll. an. ℥j. cortic. me­dian. sambuc. & lign. sassafr. an. ʒvj. fol. absynth. agrimon. chamaedr. cap. ven. siccor. an. ʒij. sumit. cent. min. & fl. genistae. an. ʒj. sem. pe­trosel. ameos, aneth. an. ʒjss. cinnam. ʒij. conquassentur omnia; & infund. in vini albi lb iiij. per aliquot dies. Deinde hujus vini capiat ℥ij. vel ℥iij. singulis diebus manè duabus horis ante pastum· quarto vel quinto quo­que die capiat dosin pulv. sequentis hydrotici.

℞. Senn. turbith gummos. hermo­dactyl. sem. ebuli. rad. jalapp. & me­choac. an. ʒj. cremor. tartar. ʒij. gut [...]. gumm. ʒss. pulv. diambr. diar­rhod. abbat. & sem. foenic. an. ℈j. sacch. cand. ʒiij.F. omnium pulvis· cujus ʒij. infund. per noctem in vini praedicti ℥iiij. capiat. Lazarus Ri­verius. observ. 67. cent. 2.

Subsectio decima quarta. Pro Hydrope ascite.

PAstor quidam Hydrope ascite la­borans, hisce usurpatis, sanitatem recuperavit. Primo die purgans me­dicamentum exhibitum est ex sena, agar. manna & syr. rosato. Secundo die detractus est sanguis ad ℥viij. Tertio sumpsit bolum ex calome an. gr. xxiv. jalap. ℈j. cum conserv. ros. Quarto sumpsit calomel. gr. xxiv. cum jalap. ʒss. quo septies purgatus est· & primum crassa & nigra excre­menta, postmodum serosi humoris copiam excrevit· crura & tibiae val­de detumuerunt. Quinto die idem remedium iteratum, ut & sexto, ea­dem fuit operatio, sed paulo minor; crura, tibiae, & scrotum omninò de­tumuere· sed venter in eodem sta­tu permanebat. Septimo, clyster in­jectus est ex pulpae colocynthid. ʒjss. furfur. M.j. in vino albo decoctis. Octavo, iteratus est idem clyster. Nono, sumpsit dosim pulv. hydrotici praecedenti observatione descripti ex vino albo. Decimo, sumpsit julepum hunc aperientem.

℞. Rad. apii. petrosel. enulae. camp. an. ℥j. cort. median. fraxin. & tamarisc. an. ℥ss. rad. asar. ʒiij. fol. a­grimon. ceterach. cap. ven. cichor. chamaedr. cent. min. & absynth. utri­usque an. Mj. sem. anisi petrosel. an. ʒiij. fl. genist. & sambuc. an. p.j. coq. ad quart. v. in colat. dissolv. syr. de limon. ℥iiij.F. julep. pro iv. dosibus matutinis, addendo unicuique dosi sa­lis diuretici (seu salis tartari) ʒj. spi­ritus diuretici (seu spiritus tartar.) ʒss. Post secundam dosim julepi rei­teretur pulvis hydroticus; iterum ju­lepus, & iterum pulvis· iterum jule­pus per alios quatuor continuos dies· sit potus vinum album ex infu­sione chalybis paratum· convaluit, & ab illo tempore pancraticè vixit. Lazarus Riverius. obs. 23. cent. 3.

[Page 502]Mendicus quidam hydrope à tri­bus mensibus laborans, cum propter inopiam medicis auxiliis uti non posset, ex rusticae mulieris consilio usus est per mensem integrum de­cocto rad. brusci: purgatus est bis aut ter simplici senae infuso; & his solis praesidiis perfectè curatus est. Lazarus Riverius. obs. 52. cent. 3.

Mulier quaedam ascite laborabat, cum inops esset, hunc tantum pulve­rem ei praescripsi.

℞. Sen. mundat. crystall. tartar. & rad. jalap. an. ℥ss.F. pulvis· de quo capiat ʒj. cum jusculo singulis diebus· hoc remedio per viginti dies usurpato integrè liberata est. Laza­rus Riverius. obs. 73. cent. 4.

Puella octo annos nata, hydrope laborans, usa est conserva ex passulis in omni pastu· & intra duos menses liberata est. Illa autem conserva fie­bat ex passulis in vino albo decoctis ad putrilaginem, & per setaceum trajectis, iterumque recoctis ad opia­tae consistentiam. Lazarus Riverius. obs. 44. cent. 4.

Rusticus quidam incidit ex Febre tertiana in hydropem universalem: à quo eum liberavimus succo ireos ad ℥iij. cum mannae ℥jss. intra septem dies ter exhibito· inde venter omnino detumuit, maximaque sero­sae illuviei copia per alvum & urinas excreta· alter hydropicus curatus est solo vino juniperino· singulis enim matutinis sumebat ejus ℥vj. Simeon Iac [...]z. obs 82. cent. 4. observ. River.

Mulier quaedam ob suppressos menses hydropica facta sequentium remediorum usu convaluit. Primò sumpsit per quatuor dies ptisanam laxantem ex infus. ʒij. sen. cum ʒss. sal. prunell. & gutt. xv. spir. sulph. per campan. deinde sequentium jus­culorum usum aggressa est.

℞. Rad. aspar. gram. & cichor. an. ℥ss. rad. chinae in taleol. sectae. ʒj. fol. agrimon. ceterach. bugl. & ci­chor. an. M.ss. crystall. tartar. ℈ij. coq. cum quarta parte galli veteris· in colat. dissolve sal. absynth· & ta­marisci. an. ℈j. sacch. rosac. ʒij.F. jusculum· quod capiat per duodecim dies tribus ante prandium horis. Finitis jusculis, iterum sumpsit ptisa­nam laxantem praedictam per tri­duum· ac deinde opiatam sequentem, cujus miros effectus saepe vidi­mus.

℞. Conserv. fl. tamarisc. & cap. ven. an. ℥jss. cons. rad. enulae camp. ʒvj. chalyb. praep. cum. sulph. ℥j. sal. tamarisc. ʒj. spirit. sulph. per camp. ℈ss. cum syr. conditurae citri F. opiata· de qua capiat ʒij. aut ʒiij. singulis diebus manè: Postea deam­bulando, & continuando per quinde­cim aut viginti dies. Simeon Iacoz. observ. 10.

Puella quaedam hydrope lethali torquebatur, jubentibus nobis potus cujuscunque fugam, ut fieri debet; tantam aquae quantitatem aliquando bibit, ut rumpi videretur. Sed quo­niam ut aiunt, fortuna pueris & stultis auxiliatur, alvi fluore oborto, pristinae sanitati restituta convaluit. Dominicus Panarolus. observ. 24. Pentecoste. 2.

Subsectio quindecima. Pro Hydrope Ascite.

HYdropicus quidam multis vesi­catoriis admotis multis parti­bus, curatus est. Simeon Iacoz. obs. 21.

Rusticus quidam triginta annorum à tribus mensibus hydrope laborans, tandem vitam cum morte commuta­vit· dissecto cadavere, ingens aqua­rum copia fluxit: jecur optimè con­stitutum, & naturali temperie prae­ditum invenimus, lienem verò cor­ruptum, & totam ferè ipsius substan­tiam pici liquatae similem. Simeon Iacoz. obs. 6.

Homuncio quidam veterum calce­orum instaurator in hydropem asci­ten incidit, quo cum à sex mensibus detineretur, & umbilicus promine­ret ad magnitudinem ovi gallinacei, paracentesis facta est in medio exom­phalos, & aqua per partes educta, admota cannula ex aurichalco con­fecta, in cujus extremo lamina erat lata, ne in ventrem mergeretur, fo­raminibus utrinque pervia ut alligari posset· & ita curatus fuit. In hac operatione advertendum, ne hydro­pici aperiantur, nisi exomphalos ap­pareat, quasi naturâ viam illam ad exclusionem aquarum affectante· ali­oqui omnes qui aperiuntur, non prominente umbilico intereunt. Sa­muel Formius. obs. 4.

Sal millepedum à celebri medico foeliciter usurpatur in hac curatione, quem iulepis aliisque remediis aperi­entibus admiscet, praemissa purgati­one cum succo ireos nostratis, quem si aeger vomitu rejiciat, pro deplora­to habendum esse existimat. Hydro­picus quidam curatus est solo usu salis prunellae in potu ord [...]nario per mensem integrum· cujus spatio aqua universa in abdomine contenta, eva­cuata est. obs. 9, & 8. inter Observa­tiones Riverio communicatas hinc in­de decerptas.

Rusticus quidam hydropicus fa­ctus, abscessum passus est in dextra parte abdominis, eoque aperto, in­finitus propemodum vesicularum a­qua repletarum numerus egressus est, ut ducentarum numerum excederet, idque per plurium dierum spatium, & sic omnino curatus est. observ. 15. ibid.

Nisi viscera interna sana & illaesa fuerint, parum ant nihil ut pluri­mùm, incisionem aegrotis profuisse usus atque experientia edocuit· te­stantur id quoque viri docti. Eva­cuatur enim tantummodo aqua, quae in vacuo ventre continetur: radix verò & origo mali in visceribus re­manet. Contra si umbilicus in hy­dropicis paulatim naturae beneficio in tumorem elevatur, & tandem e­rumpit, aut inciditur, commodissi­mam esse viam expurgandi humo­rem serosum hydropicorum, ac sae­pissimè aegrotos ipsos hoc beneficio à morbo liberatos fuisse, viri docti observarunt. mihi quoque hujus rei exempla occurrerunt. Guil. Fabri­tius Hildanus. obs. 47. cent. 1.

[Page 504]Ego insensibilem aquarum evacua­tionem molior magna spongia nova, quae totum abdomen comprehendat, expressa in aqua calcis vivae, & su­perligata: quo medicamento pluries hydropeam curavi sine ullo aquae sen­sibili exitu: viscerum etiam frigi­dam & humidam intemperiem tol­lit, ita ut etiam lien [...]m· induratum aliquando sanaverit. Hier. Fabritius. ab Aquapendente. cap. 54. part. 1. Chirurgiae.

Syrupus de rhamno cathartico ad ℥j. exhibitus, aquas mirabiliter edu­cit· Rheum à nonnullis commenda­tur, quia purgando humores noxios, hepar valde roborat· & Stocherus se multos curasse refert usu rhei ad ʒj. vel ʒij. tertio aut quarto quoque die exhibiti cum decocto aperiente· tum etiam apud Scholtzium in Epistolis, habetur insignis historia cujusdam hydropici solo usu rhei perfectè sa­nati, quod singulis diebus deglutie­bat eâ quantitate, quae necessaria vi­debatur ad alvum subducendam (hi­storiam vide infra, lib. 15. sect. 8. De Rhabarbari El [...]gio) purgationum vi­ce clysteres injici possunt, quibus fla­tus discutiantur, aquae educantur, & venter imminuatur.

Sequens clyster insignem aquarum copiam educit.

℞. Pulp. colocynthid. ʒj. in­fund. per noctem in vini albi ℥iij. colat. adde decocti intestin. vervecis lb j. olei communis ℥ij. salis petrae fusi ℥j. aceti fortis cochl. j.F. clyster. Vel,

℞. Pulp. colocynth. ʒj. furfur. macr. M.j. decoq. in vino albo & F. clyster. Vel,

℞. Decocti emollient. lb j. vini emetici turbidi ℥iiij. diaphaen. ℥j.F. clyster.

Inter roborantia, quae toto curati­onis decursu nunquam omittenda, praecipu [...] recenseri debet aqua cinna­momi· cujus cochl. j. manè vel ante coenam interdum exhiberi poterit. Lazarus Riverius. prax. med. lib. 11. cap. 6.

Subsectio decima sexta. Pro Hydrope.

INterdum hydropici patiuntur lo­tii suppressionem: unde non tantùm augetur aquositas in abdo­mine, sed etiam imminet mors re­pentina· quare in promptu habere oportet remedium aliquod potens, ut est usus cantharidum. Possumus exhibere cantharidem unam inte­gram, cum ℈j. vel pulv. rutae vel spicae· superbibendo aliquid pingue, ut juris pulli pinguis ℥iiij. vel vj. hoc modo utiliter & tutò dantur cantha­rides in hydrope & aliis lotii suppres­sionibus. Ego ab omnibus desertos cantharidum usu restitutos vidi. Hier. Capivaccius. practic. lib. 3. cap. 19.

Novi Comitissam de Falaix, quae dum juvencula hydrope tumeret, sua­su cujusdam Medici, abstinuit ferè per solidum annum à potu, solidiore cibo & jusculis contenta: & evasit sana, vivitque modò septuagenaria. [Page 505] Authores aliquot commendant bu­fones vivos utrinque renibus alliga­tos, solvere hydropem per lotium. Saltem vidi rusticum hydropicum sa­natum alligata anguium senecta per ventrem & renes. Mercur. praecipitat. curat omnem hydropem. Observa­vi si antimonium in liquorem verta­tur, ac postmodum in pulverem, qui tantum per sudorem purget, haberi remedium, quod omnem hydropem modestè tollit· non frustra commen­dat fimos Paracelsus, cum sintsalia ci­borum putridorum, quibus datum est resolvere materiam occasionalem hy­dropis. Io. Helmontius. tractat. cui tit. Ignotus Hydrops.

Hoc hydropico prodesse vidi, ra­tionem tamen non perspicio. Soleis pedum adhibebat folia hyoscyami, ita ut non solùm ex pedibus, sed uni­verso corpore aqueus humor extra­heretur. Verùm hoc non velim ad­hiberi. Io. Crato. consil. 33. lib. 5.

Ad hydropem mirificè facit fuccus cochleariae herbae ad ℥j. quotidie sumptus. Praeferunt quidam cru­dum eo qui saccharo coquitur. Io. Crato. epist. ad Camerar. lib. 5. Con­sil. & Epist.

Pro hydrope & paralysi pilu­las lunares unicè commendat D. Robertus Boyle, in aureo suo tractat. De Vtilitate Philosoph. Experimentalis. cum mica panis efformantur in pilu­las minoris pisi magnitudine, qua­rum una aut altera vel etiam tres pro varia aegrotantis constitutione, in pomo tosto sumendae. Descriptio­nem vide citato libro.

Spiritu aperitivo Penoti foeliciter usus sum in hydrope· cujus haec est compositio nonnihil à me immutata.

℞. Vitriol. ungaric. ad rubedi­nem calcinati lb iiij. silicum è flumi­nibus collector. & optimè calcinat. lb v. tartar. ad albedinem calcinat. lb j. mista, inque tenuissimum pul­verem tusa reponantur aliquandiu in locum humidum, ut per deliqui­um in liquorem aliquantum abeant, postea destilla per alembicum in are­na ter, singulis vicibus, capiti mor­tuo in pulverem redacto, reaffuso humore destillato· extremò per re­tortam igne aperto, sed ab initio len­to, primùm phlegma destilla, postea verò spiritum acidum auctioribus ig­nis gradibus elice. Ex capite mor­tuo calcinato salem extrahe, & cum eo, ablato prius phlegmate per bal­neum, spiritum acidum circula vel digere· tandem cum argilla in pastil­los toto circulato redacto, ex retorta igne nudo, gradibus tamen observa­tis spiritum alkalisatum provoca, quem [...]dmodum fieri solet cum spi­ritu tartari· sale proprio fortificato· dosis est à ℈j. ad ʒij. in vino vel alio liquore convenienti. Io. Hartman­nus. pract. chimiatr. pag. 210.

Puellam quandam octodecim an­norum hydropicam ex febre tertiana intermittente malè curata, ita cu­ravimus.

℞. Rad. ireos, petrosel. enul. camp. an. ʒiij. cortic. median. sam. buc. fol. eupator. cannabin. an. M.j. soldanell. M.ss. bacc. juniperi ℥j. sem. foenic. d. cinnam. cortic. citr. [Page 506] an. ʒjss. concisa & contusa insuan­tur sacculo & cum pintis iiij. vini rhenani per quatriduum infundantur· hujus ter de die ad ℥iij. instillatis spirit. salis armoniaci gt. vj. assume· re jussi. Post octiduum circiter pur­gatio fuit instituta haustu purgante simulque diuretico, & subinde pul­vere sequente parum diminuto.

℞. Rad. mechoac. ʒss. jalap. ℈j magist. tartar. vitriol. sal. sambuc. an. gr. vij. ol. garyophyll. junip. an. gt. ij.M.F. pulvis.

Item corroborans simulque diure­ticum conditum subinde ad nucis moschatae quantitatem fuit usurpa­tum.

℞. Conserv. absynth. menth. an. ℥j. cortic. citr. condit. ℥jss. spec. di [...]calamenth. ʒij. sal. sambuc. ʒj. spirit. nitri ℈ss. ol. still. cinnam. gt. v. macis, gt. x.M.F. conditum. Fredericus Deckers. obs. ad cap. 4. lib. 4. Praxeos Barbettianae.

Bufo discissus & renibus impositus hydropicorum aquas per meatum u­rinarium expellit. Io. Wierus. lib. 3. cap. 35. De praestigiis Damonum.

Vir quidam fide dignus, retulit mihi se multos ascite laborantes cu­ratos vidisse sequenti remedio.

Silices colligebantur albissimi, qui circa flumina reperiuntur & fracti aliquantulùm pellucent, crystalli instar, illi autem super prunas inca­lescebant, & candentes in vino albo extinguebantur, hujus vini cyathum unum aegri sumebant mane usque ad perfect [...]m curationem, quae intra mensem perficiebatur· hujusmodi si­licum calcinatorum sal in vino albo exhibitus, foelicius, ni faltor, opera­retur. obs. 8. inter observ. Riverio communicatas.

Hydropica mulier cum nullis re­mediis levari potuisset, sola ptisana herbae ceterach. curata fuit; ejus au­tem ptisanae valde coloratae prae co­pia plantae tres haustus mane quotidie sumebat; sic enim jecur, ubi saepe fons & origo hydropis est corrobora­tum, & ad pristinam temperiem de­ductum fuit, adeo ut non aquosum amplius sed bonum sanguinem pro­duxerit· alios epoto succo satureiae curatos fuisse pro certo mihi relatum fuit. Veronicae aqua mane epota ad ℥vj. per tres dies, ad hydropicos cu­randos valde etiam utilis est. Petrus Borellus. obs. 53. cent. 2.

Inter diuretica quae ad hunc affe­ctum utilia censentur, praecipuum locum obtinet succus chaerefolii· cu­jus ℥ij. exhibentur manè cum vino albo per plures dies. Riverius. prax. med. lib. 11. cap. 6.

℞. Aloes opt. ʒijss. gumm. gutt. gam. subtiliter pulver. & cum mal­vatico dissoluti & laevigati ʒjss. dia­gryd. eodem modo praep. ʒj. gumm. ammoniac. ʒjss. tart. vitriol. ʒss. cum syr. ros. solut. F. massa, dosis à ℈ss. ad ℈j. educunt aquas potenter. hae sunt illae pilulae ex quibus Bontius Principis Auriaci Medicus maximam sibi famam acquisivit. Io. Schroderus. lib. 2. Pharmacop. Med. Chym. cap. 73.

Subsectio decima septima. Pro Hydrope Anasarca.

PUella quaedam trium annorum a­nasarca totius corporis inflata, penitus abhorrens ab omni medica­mento, per usum mercur. dulcis cum gr. aliquot magist. jalap. restituta fu­it, morti proxima: quae repetitis vi­cibis sine molestia copiosè praedictis evacuata fuit; subsequente quoque balnei medicati usu corroborationis gratia. Gregorius Horstius. Epist. 2. ad obs. 32. lib. 4.

In principio Anasarcae seni cuidam paratum est hoc balneum sudoriferum pro tumore pedum.

℞. Rad. ebuli ℥iiij. fol. salv. be­ton. rosmar. an. M.iij. bacc. lau­ri, M.ss. bacc. junip. M.jss. incisa & contrita, coq. pro balneo. Gregor. Horstius. obs. 35. lib. 4.

Maximum arcanum in hoc morbo est gratiola, quae semper in copia tum purgantibus, tum aliis medica­mentis admiscenda. Potest etiam ex ea fieri extractum vel sal, ex quibus componuntur pilulae hydropicae.

℞. Extract. gratiolae, mechoa­cannae, an. ℈j. sal. gratiolae, gr. vj.F. Pilulae· purgant per alvum & u­rinam. Si non satis purgant, adde extracti troch. alhand. cum spir. vi­ni malvatici facti quantum visum fu­crit. Possunt etiam hîc nonnun­quam adhiberi scarificationes in pedi­bus, femoribus & natibus. Io. Hart­mannus. pract. Chimiatr. pag. 245.

In Anasarca sectio venae commo­da videtur, si sit à mensium recent [...] suppressione. Sed cum morbus ab ea suppressione natus, jam affectus est, imbecilla ea est quae à suppressione ista sumitur indicatio: nam conta­minata est sanguinis molisque corpo­ris oeconomia, succrevitque cacho­chymia quae ex se catharsin indicabit. Guil. Ballonius. consil. 24. lib. 1.

Vir quidam vexabatur vermibus longis, corpus praeterea totum intu­mescebat, & humore circumlueba­tur, aderat ciborum fastidium, sitis inexhausta, faciei tumor, & color albus, urinam reddebat rubeam & pauculam. Coepi huic mederi in istum modum.

℞. Extract. esulae ℈ij. juris piso­rum ℥v. mixta, colataque potioni da­bam singulis tribus diebus; & cum aliquoties sumpsisset, vermes ore longos, teretes ac magnos ejecit, alvo verò aquositates omnes dejecit· & intra mensem, Dei auxilio praeter spem omnium integram sanitatem adeptus est. Victus ratio erat te­nuis, vinum bibebat subtile & al­bum, frequenter etiam hoc decoctum diureticum.

℞. Baccar. Junip. contus. M.iij. decoquantur in aquae fontanae q.s. ad tertias. Martinus Rulandus. cur. 64. cent. 2.

Subsectio decima octava. Pro Hydrope Tympanite.

OPtima proposita victus ratione, statim nulla expectata coctio­ne, devenimus ad vinum nostrum [...] & hydragogum, quod semper mirabile adinveni.

℞. Rad. cucum. agrest. seu asi [...]i­ni, sambuc. ireos, & soldanell. an. ℥iij. incid. optimè, & infund. per duodecim horas in lb vj. vini albi & clari, deinde bulliant ad consumpti­onem tertiae partis· quo tempore ad­de cumini, anisi, sem. foenic. amme­os, dauci, seseleos, rutae, aneth. an. p.j. cortic. citr. ʒij. cinnam. el. ℥ss. tragac. & mastich. an. ʒj. [...]ulliant S.A. & coletur, & servetur. dosis ℥vj. vel viij. hoc vinum partim est ab Aetio desumptum, & partim ex nostra inventione; & ut ingenuè satear, mirablle est ad educendos flatus, [...]um per os, tum per secessum, & multoties sum expertus: evacuat per vomitum aquam citrinam, & quandoque per secessum, & tantam ructuum & flatuum copiam movet, ut certè sit incredibile· & testor De­um, quod assumptis à nostra aegrota bis pro vice ℥vij. istius vini, fuerit sequuta evacuatio ad lb iij. aquae ci­trinae, & infinitus ructuum & flatu­um proventus, & tumor minor satis erat· & iterum illud bis exhibuimus singulis quinque diebus, & eadem se­quuta sunt, cum n [...]ra tumoris de­tumefactione. Est hoc vinum mi­rabile & innoxium, nam si quae sim­plicia sunt in ipso deleter [...]a, tamen adsunt corrigentia· quare tutum est & saluberrimum remedium tum in Ascite, tum in Tympanite. Epipha­nius Ferdinandus. histor. 41.

Ad serositates una cum flatibus sensim evacuandas, potionem sequen­tem praescripsi.

℞. Rad. irid. ℥j. cortic. inter. sambuc. ebuli, an. ℥ss. rad. foenic. pe­trosel. an. ʒvj. fol. cent. min. agri­mon. marrhub. alb. an. M.j. solda­nell. M.ss. fl. chamaem. genist. an. p.ij. sem. foenic. car [...]i, an. ʒjss. fol. sen. ʒx. turbith. opt. ʒij. sem. cartham. ponderos. summitat. sam­buc. in vere collect. an ʒiij. fiat decoctio in s.q. vini & aquae· stent in infusione per noctem· mane co­lentur ℥xij.

℞. Colaturae ℥iij. syr. de spina cervi [...]a ℥j.M.F. haustus, qui reite­retur per quatriduum. Gregor. Hor­stius. obs. 33. lib. 4.

Est specificum in tympanitide li­quor ex floribus tapsi barbati (eo modo paratus quo liquor ex floribus cichor. de quo infra lib. 13. sect. De Ophthalmia) cujus ℈j. aliquoties & quotidie sumptus in decocto semmis & rad. foenic. ventositates expellit. Foelicius id exequemur, si simul fiat fomentatio ventris hoc modo.

℞. Urinae pueri lb iiij. lapidis pru­nellae ℥iij. bulliant invicem ad ignem lentum usque ad casum tertiae partis urinae· hoc modo restitui viduam ab omnibus Medicis relict [...]m· in reliquis progrediendum ut in Ascite. Io. [Page 509] Hartmannus. practic. Chymiatr. pag. 237.

Sectio decima tertia. Pro Hypercatharsi.

BAro quidam post sumptum pul­verem diacarthami, centies e­vacuatus est. Hunc sanum fecimus injiciendo hunc clysterem.

℞. Jusculi capi lb j. sacch. ros. ℥j. laudan. gr. v. vitell. ovi numero j. superpurgationem statim compes­cuit· loco laudani addatur aliquando theriac. rec. ʒjss. Petrus Pachequus. obs. 23.

Sectio decima quarta. Pro Hypochondrii dextri du­ritie.

AD duritiem quae est in dextro hypochondrio, coquant attri­plicem Romanam, quam Spinachiam vulgò vocamus, in aqua simplici, & admixto oleo amygd. d.F. Cata­plasma parti, in qua Scirrhus esse existimatur, applicandum. Io. Cra­to. consil. 67. lib. 7.

Sectio decima quinta. De Hysterico Affectu.

[...], suffocatio uterina, affectus est foeminis familiaris, quo suffocari & quasi strangulari videntur. Per unum symptoma de­finiri nequit, nunc enim est respira­tio difficilis, nunc etiam Syncope, nunc quoque animalium, aliarum (que) actionum laesio, cum totius corporis refrigeratione, à vapore maligno ex utero ad partes superiores elevato, or­tum habens· huic vapori originem praebent non solum semen & sanguis, sed & alii in utero vitiosi & corrupti humores, dummodò malignam ac venenatam naturam induerint. In­vadit hoc malum per paroxysmos, qui nunc frequentius, nunc rarius re­deunt, nunc breviore, nunc longiore tempore durant, pro materiae copia, quae nunc citius, nunc tardius colli­gitur, nunc etiam citius, nunc tar­dius discutitur. Familiare est virgi­nibus aetate jam provectioribus & libidinosis, ac in Venerem pronis, ut etiam viduis in quibus semen cor­rumpitur, & pravam hanc qualita­tem induit· quandoque & ve [...]ulas cacochymicas sanguine menstruo & semine destitutas hic affectus corri­pit, ut & praegnantes, quibus nimi­rum pravi humores, postquam con­ceperunt, in corpore retinentur; & puerperas etiam, quando scilicet lo­chia non satis fluunt, aut post partum laboriosum, vel abortum, sanguis aut [Page 510] pravi humores in utero relinquuntur ex semine corrupto ut plurimùm graviora excitantur symptomata, quam ex sanguine menstruo, aut a­liis humoribus corruptis· affectum imminentem indicant murmur abdo­minis cum ructu vel nausea, lassitu­dines, oscitationes, & pandiculatio­nes, tristis aspectus, & pallor faciei· ingravescente affectu sensus strangu­lationis urgere incipit, quasi ex gran­diori bolo devorato, quem in fauci­bus se habere putant. Respiratio in­tercipitur, & suffocatio augetur· ac tandem actiones omnes vitales & a­nimales depravantur, imminuuntur vel abolentur. Hinc deliria, con­vulsiones in facie & artubus, & non­nunquam in toto corpore; vertigo, oculorum inversio aut rotatio, apho­nia, & [...] cum pulsu obscuro & nullo, aliaque symptomata gra­via· in quibusdam uterus sensibiliter agitatur, & quasi conglobatur, & in variis abdominis partibus globi instar percipitur. Declinante vero affectu, seu paroxysmo hysterico, humor qui­dam è locis muliebribus effluit, inte­stina obmurmurant, oculi attollun­tur, genae rubore suffunduntur, acti­ones animales restituuntur, corpus incalescit, suspiria profunda emit­tuntur, sicque aegra sensim restitui­tur· distinguitur à Syncope, quod pulsus aliquis ut plurimùm adhuc fentiatur, sudor frigidus non erum­pat, nec facies tam pallida, sed po­tius t [...]mida, & aliquando rubicunda sit, & odoratis juventur. Ab apo­plexia quod sentiant, si pungantur, absit stertor, & post accessionem me­minerint eorum quae dicta aut facta sunt. Ab Epilepsia denique quod primo invasionis tempore motus con­vulsivi perpetuò non sint conjuncti, nulla circa os spuma reperiatur, & post paroxysmum plerumque acto­rum recordentur. Quidam volunt non uterum sed hypochondria esse partem in hoc morbo primario affe­ctam· ejusque causam proximam sta­tuunt flatus, halitus, & vapores aci­ditate & austeritate praecipuè peccan­tes ob vitiosam succi pancreatici aci­dioris, bilis acrioris, & salivae visci­dioris in tenui intestino effervescenti­am. Alii rursus hîc accusant colluvi­em serosam juxta nervorum origines congestam, unde spiritus animales labe quadam affecti, tandem in ex­plosiones cientur; & sic existimant hunc affectum praecipuè ac prima­riò esse convulsivum, & à cere­bro nervosoque genere affectis po­tissimùm dependere. Alii denique suffocationis hystericae ortum ascri­bunt sanguini tenuiori & flatulen­to cum effervescentia quadam in vasa pneumonica & cordis impetu­osius irruenti; indeque omnia re­censita symptomata deducunt.

Subsectio prima. Pro Hysterica Passione.

℞. AQ. vitae ex opt. vino semel destill. lb ij. infund. cin­nam. caryophyll. pulv. anis. sem. foenic. cal. arom. an. ʒss. persistant in infusione per tres dies. Deinde [Page 511] coletur· adde sacch. opt. q.s.F. syrupus de quo sumat ℥j. in aurora per ali­quot dies· hic syrupus mirificè con­fert passionibus hystericis. Rodericus â Fonseca. tom. 2. consult. 92.

Virgo quaedam nobilis & nubilis frequenter hystericis accidentibus in­festabatur, cum incipiente cardialgia, unde valde circa praecordia angeba­tur; postea delirabat, corpus concu­tiebat, inde sine respiratione, ac si ex­pirasset, aliquandiu jacebat; donec vomitu superveniente, somnoque correpta, eoque perfecto, ad se redi­bat. Cum aliquando praecautionis gratia diacydonites lucidum scam­moneatum illi ut extra paroxysmū eo uteretur, dedissem, illa (que) cum paroxys­mi incipientis praeludia sentiret, etsi hoc non jusseram, sponte purgans il­lud, quod ob gratiam libēter sumebat, assumpsit, & mox superveniente de­jectione per alvum à paroxysmo li­berata fuit. Caeterum cum nihilo­minus post tempus aliquod elapsum, denuo hoc malo corriperetur, quo jam annos aliquot per vices graviter molestata fuit, sequentibus pilulis ali­quoties usa, curata fuit.

℞. Pil. de hiera aggregat. an ʒj. sem. viticis myrrh. castor. an. ℈j. cum syr. de artemis. F. massula. ca­piat. ℈ij. pro dosi, in novem pilulas formatos. Felex Platerus. observ. lib. 1. pag. 188.

Alteri mulieri hystericis accidenti­bus laboranti, haec praescripsi.

℞. Spec. hier. ʒj. mechoac. rhei. an ʒjss. turbith ʒj. tartar. alb. ʒss. zinzib. ℈j. myrrh. castor. an. ℈ss. sem. vitic. dauci. an. ℈j. diagrid. praep. ℈j. cum syr. de artemis. q.s.F. massa pilul. capiat ʒss. vel ℈ij. heb. domadatim.

Vinum hoc in principio men [...]ae bibat.

℞. Rad. valerian. mei an. ʒvj. imperator. angelic. an. ʒiij. herb. sic­car. meliss. majoran. artemis. thymi. an. ʒjss. absynth. ʒij. fl. rosmar. paeon. lavend. an ʒj. sem. cumini. ʒj. sem. paeon. ʒij. sem foenic. ʒiij bacc. lauri junip. an. ℥ss. infund. in mens. xij. vini· & de eo bibat.

Postea sumpsit de hoc pulvere ad praecautionem aliquoties.

℞. Sem. cumini ʒss. rad. impe­rator. ʒj. piper. ℈j.M. sumat ʒss. pro vice cum vino malvatico. Sicque restituta fuit Platerus. obs. l. 1. p. 189.

Virgo quaedam nobilis mensium instantium tempore saepius hystericis accidentibus infestabatur; inter alia quam plurima praescriptum est hoc Emplastrum.

℞. Galban. ℥j. styrac. liquid. ʒj. cum ol. nardino [...]. Emplastrum. ex­tend. super alutam conspergatur pulv. caryophyll. & uteri regioni applice­tur. Felix Platerus. obs. lib. 1. pag. 190. legatur tota observatio.

Subsectio secunda. Pro Hysterico affectu.

NOstrum experimentum quod nunquam fefellit est, ut devo­ret moschi optimi gr. v. cinnam. ca­ryophyll. nuc. mosch. an. ℈j. vino [Page 512] odoratissimo dissoluta. Horatius Au­genius. epist. 7. lib. 12.

Mulier quaedam saevissimis sym­ptomatis affligebatur; dolore capitis, ructu, corporis contractione, dolore inguinis, stridore dentium, aliquando in terram cad [...]ns, sine voce, ore clauso, ut ape [...]ire non posset: atque haec ex matricis vitio omnia, ut lace­raret etiam vestimenta sua, & cade­ret in syncopen. Remediis multis frustra factis, superveniens mulier quaedam vetula, dedit tredecim gra­na moschi, & totidem pulv. sang. drac. vulgaris ex ℥iiij. aq. fl. aran­tiorum. Sanata est▪ nec unquam in posterum istos dolores perpessa est· idem medicamentum in simili casu à me exhibitum semper profuit· exhibi­tum autem aliquoties. Reinerus So­lenander. consil. 15. sect. 4.

Statim ubi futurae suffocationis signa comparuerint, ac imprimis in­sultus & intumescentia hypogastrii, mulieri ebibendus praebeatur sequens haustus tepidus.

℞. Stercor. rec. caballi avena nu­triti. M.ij, coquantur in vino rhe­nano, exprimantur, ac colentur, pro potu. Venter autem circa umbilicum vinciatur ac subligetur fascia linea latiore, aut cingulo ex corio cervi in ipso coitu cum cerva necati confecto, quod singularis efficaciae esse in hoc casu experientia testatur. Franciscus Ioel. practic. lib. 8. sect. 1.

Priapus & cervi & tauri justo aestus tempore exsectus, singulare se­cretumque in suffocatione uteri & colica remedium subministrat· pro hysterica ita procedendum [...] in ipso paroxysmo, pulveris quantum c [...]ltri apex capit in cerevisia calente, vel aqua appropriata exhibe bibendum· nisi fallit experientia, brevi sedabitur affectus· ad praecautionem povem or­biculi exinde abscindendi, & terni suo linteo involuti imponantur poto­rio scypho, ex quo per hebdomadas tres bibat aegra, ab alio potu interea abstinens· eo remedii genere quam plurimae desperatae sanitatis, & coli­ca passione miserè excruciatae ad se redierunt. Thom. Bartholinus. histor. 50. cent. 6.

Mulier quaedam hysterico affectu laborabat, cum vomitu & alvi fluxu, summaque virium dejectione, ut mo­ribunda videretur. Post multa reme­dia usurpata, nempe fomenta robo­rantia ventriculo admota, pullos cor­di applicitos, epithemata eidem parti apposita, cucurbitulas femoribus & pubi affixas, clysterem ex jusculo & theriaca injectum, tum aquam cin­nam· exhibitam: sumpsit tandem potionem sequentem, quae mirum in modum ipsi profuit.

℞. Aq. artemis. ros. & fl. aran­tior. an. ℥j. aq. cinnam. ʒiij. confect. de hyacinth. ʒj. pulv. el. diamar­gar. frigid. ℈ss. croci. gr. iv.F. potio. Lazarus Riverius. observ. 32. cent. 1.

Cuidam hoc affectu laboranti prae­scribo clysterem hystericum in hunc modum.

℞. Ol. rutac. ℥iiij. aq. vitae. ℥j. vini generosi ℥ix. galban. ʒij.M.F. clyster. injiciendus praemisso clystere laxante. Applicui deinde (Empla­strum [Page 513] de galbano; & potiunculam exhibui ex aq. nophae ℥ij. cum gr. iv. castor. hic nibilo melius habuit, imo verò fluxus mensium cohibitus est; sequenti die dum nausea urgeret, ex­hibeo potionem ex sale vitrioli ad ʒj. cum aqua appropriata, qua ingen­tem pituitae viscidae copiam evomuit cum labore. Tertio die jubeo aperiri venam malleoli, unde multum levata est. Sed quarto die animi defectibus & languoribus afficiebatur, ut se va­pores ad cor· ascendentes percipere as­sereret▪ aperta est vena alterius malle­oli sine fructu, quinto demum die ex­hibita est, potio sequens hystericis convenientissima.

℞. Mosch. & sang. drac. an. gr. xiij. aq. naph. ℥iv.F. potio. hoc re­medio maximè levata est· & toto die melius habuit. At fexto, & septimo, redierunt symptomata. Octavo sum­psit pil. foetid. ʒj. quibus optimè purgata est, & ita benè habuit, ut nullis aliis remediis opus fuerit. La­zarus Riverius. observ. 65. cent. 1.

Subsectio tertia. Pro Hysterico affectu.

MUlier quaedam cum hysterica suffocatione premeretur, & fa­ciem hàberet rubicundam, injecto clystere ex oxycrato parato, confe­stim liberata est: ita ut aliis reme­diis quae ipsi praescripta fuerant, non indiguerit. Lazarus Riverius. obs. 83. cent. 3.

Ancilla uxoris [...] subitò cor­repta est dolore attrocissimo latus dextrum & lumbos tam immaniter infestante, ut illa continuò ejulare co­geretur· cum nulla febris adesset, existimavi affectum esse hystericum. Ideo statim oxycrati cyathum exhi­bui, quem post horae quadrantem vo­mitu rejecit, cum multa pituita. Se­dato vomitu, alterum oxycrati cya­thum hausit, & statim dolor proti­nus evanuit, eaque prorsus liberata est. Lazarus Riverius. obs. 6. cent. 4.

Mulier quaedam per multos an­nos variis affectibus hystericis vexa­ta est, qui epilepticos insultus refere­bant. Multa tentavit remedia à mul­tis medicis praescripta, sed omninò incassum· tandem cujusdam mulie­ris confilio sumpsit carnem lupi in pulverem redactam, & frustulum e­jusdem carnis salitae semper gustavit, à quo tempore immunis omnino fuit à praedictis affectibus. Lazarus Ri­verius. obs. 31. cent. 2.

Virgo quaedam viro matura moti­bus quibusdam convulsivis affligeba­tur; ex quibus conjeci illam suffo­catione laborare· sequenti remedio in momento liberavi.

℞. Ass. foetid. ʒij. castor. foecul. bryon. an. ʒj. sem. rutae ℈j. croci ℈ss. laudan. Parac. gr. viij. cum syr. de artemis. F. massa pilu [...]. de qua capiat ʒj. Petrus Pachequus. obs. 10.

In uteri strangulatu habeas singu­lare remedium: julos sive catulos ju­glandis in pulverem exsiccitos con­tunde! datur ad ℈ij. cum. gt. ij. ol. [...]uceini, in eo affectu nihil unquam novi praestantius. Thomas Moufetus. [Page 514] epist. 33. lib. 3. consil. & epist. Cra­tonis & aliorum medicorum à Scholt­zio editor.

Contra matricis suffocationem un­guem alcis praesentaneum esse reme­dium, & ab aliis audivisse, & pericu­lo facto me cognovisse fateor· nam accersitus ut medicam manum adhi­berem cuidam mulieri suffocatione oppressae, data hujus unguis rasura cum radice zedoariae, aliisque auxiliis ex arte adhibitis, optatum finem cum honore sum consecutus· cum praeterea intelligerem eandem saepe­numerò eo ipso morbo tentari, ut partem hujus unguis collo appensam, jugitur portaret, injunxi· quod cum sedulo fecisset, quamdiu ego interfui, tribus nempe mensibus, ea semper molestia caruit· unde mihi multoties gratias egit. Apollonius Menabenus. cap. 10. de Alee.

Unguentum viride fit ex sclarea (i. e. hormino) in butyro cocta. Utor in hystericis inungendo ventrem in­feriorem· addidi interdum tacama­hacam, & animadverti esse efficacius, vel post usum unguenti, adhibui em­plastrum umbilico. Io. Crato. epist. ad Camerarium. lib. 5. consil. & epist.

Inter caetera, quod omnium maxi­mè solet mulieres praefocatas quasi momento revocare, est evaporatio facta ad nares, ex pulvere verruca­rum, quae tibiis equorum adnascun­tur, quae si in calente furno exsiccen­tur & in pulverem redigantur, & na­ribus suffumigium fiat, tanquam praesentaneo remedio, & magna astan­tium admiratione, solent mulieres quasi à mortuis revocari· ad praeser­vationem assiduus usus castorei ad ʒj. singulo die exhibiti cum decocto ar­temis· matricar. aut etiam vino plu­rimùm conducit, ut longo illius usu, non paucae mulieres à tanto sympto­mate in posterum praeservatae fuerint. Albertinus Bottonus. cap. 46. De morb. Muliebr.

Nicolaus Florentinus narrat se plu­ribus experimentis probasse, ovum antiquum in nido conservatum, si conquassetur, & supra parvum lin­teum apponatur utero, miro quodam modo restituere uterum. Hieronymus Mercuriali [...]. lib. 4. De morb. Muliebr. cap. 21.

Nuper in uxore mea experti su­mus, praefocatione matricis graviter laborante, quanta vis castoreo insit, ut epotum repentè cruciatus omnes tol­lat, jactationes reprimat, matricem in sedem suam retrahat, ibique sistat; morbum denique omnem cum acer­bis, periculosisque symptomatibus propellat. Andreas Dudithius. epist. 16. lib. 3. consil. & Epist. Cratonis & aliorum medicorum à Scholtzio edi­torum.

Subsectio quarta. Pro Hysterico affectu.

ILlustrissima quaedam domina af­fectibus hystericis multùm ob­noxia, variis remediis frustrà per multos annos usa, tandem usu se­quentis pulveris libera evasit per [Page 515] quindecim annos· sumebat autem il­lius circiter ʒj. cum vino vel pane hostiario bis aut ter in septimana, & saepius etiam, si affectus urgeret.

℞. Rad. gentian. dictam. alb. tor­mentill. pyrethr. rhapontici, bistortae, aristol. rot. carlinae, bacc. lauri, ange­lic. imperator. sem. coriandr. praep. sem. anis. gran. junip. mastich. bol. arm. orient. terr. sigill. an. ℥iijss. croci orient. ʒijss.M.F. pulvis te­nuiss. ad usum reservandus.

Utitur praeterea hoc pulvere adver­sus omnia venena, pestem, febres in­termittentes, & inappetentiam foeli­cissimo cum successu, ut nos saepè vidimus. Simeon Iacoz. observ. 22.

Fumus tabaci ori & naribus aegro­tantis insusflatus, eam à paroxysmo citissimè liberat· quando affectus pro­ducitur à sanguinis menstrui copia & retentione, vena in talo, etiam in ipso paroxysmo, aperiri potest. Philippus Hoechstetterus. observ. part. 2. Non­nullis historiis ostendit, venaesectio­nem in pede plurimùm profuisse. Ita ut virgo quaedam monialis, quae aphona, & convulsa per biduum fue­rat, post duas horas à venaesectione fari coeperit, comedere, ac bibere. Existimamus ergò venaesectionem posse celebrari, si praeterea pulsus fue­rit validus, & manifestae plenitudinis notae appareant, alias abstinendū esse.

Camphorae gr. iv. dissolvantur in ol. amygd. d. & umbilico indantur admoto desuper emplastro ex galba­no liquato· vel moschi gr. iij. exci­piantur cotone pauco oleo humecta­to, & intrudantur in foramen umbi­lici. Deinde▪ admoveatur empla­strum parvum ex galbano. hoc quae­dam mulieres pro secreto utuntur.

Ad vapores malignos, paroxys­mum hystericum producentes, discu­tiendos, multa per os exhiberi so­lent; è quorum numero est theriaca vetus ad ʒj. exhibita cum aq. arte­mis. puleg. melissae troch. de myrrha ad ℈ij. vol. ol. succini ad gt. v. vel. vi. cum iisdem liquoribus.

Pilulae in frequenti usu esse con­sueverunt, quarum praecipuae ita componi possunt.

℞. Castor. myrrh. ass. foetid. an ℈j. faeculae bryon. ℈ss. sem. rutae & croci. an. gr. vij. cum syr. de arte­mis. F. pilulae xij. capiat tres vel qua­tuor, quas si aegra devorare nequeat, dissolvantur in aqua artemis. ad ve­hementissimum paroxysmum se­quentes utilissimae sunt, eumque cer­tò sedare solent.

℞. Ass. foetid. ℈j. castor. gr. vj. laudan. gr. iij.F. pil. iij. vel iv. ca­piat statim.

Pilulae foetidae maj. licet purgantes sint, tamen in paroxysmo utiliter exhibentur ad ʒss. blande enim e­vacuant, nec nisi sedato prius parox­ysmo purgare consueverunt; ita ut ab operatione nullum sit metuendum periculum.

Aquae etiam multae exhiberi solent in paroxysmo, ut aqua vitae, cinnam. & theriacalis· haec potiuncula in communi usu habetur.

℞. Aq. cinnam. ℥ss. aq. naph. ℥iv. castor. gr. iv. M.F. potio. oleum succini ad gt. iij. vel iv. exhibi [...]um [Page 516] cum aq. fl. arantior. vel alia specifi­ca, paroxysmum hystericum citissimè discutit.

In forma pulveris duo parari pos­sunt remedia efficacissima, & à nobis pluries experta· unum fit ex secun­dina primi partus in camino exsicca­ta, & in pulverem redacta· cujus do­sis est ʒj. in liquore idoneo; confe­stim liberat à paroxysmo· alterum fit ex duabus partibus sulphuris, & una nucis moschatae· rediguntur in pulverem, & ʒj. pondere exhibentur.

Pulvis granor. actes seu sambuci Quercetani cum vini cyatho sumptus ʒj. pondere, epilepsiam hystericam submovet, illiusque recursum impe­dit secunda exhibitione· in pulveris illius defectu, fuligo camini exhi­bere potest eadem dosi, in ovo sorbili.

Pro potu ordinario bibat aegra le­ve decoctum cinnamomi, vel carui, vel anisi. Vinum ordinariè biben­dum non est tempore paroxysmi, sed tantùm extraordinariè; quando sci­licet ratione virium summè collapsa­rum, complicatae syncopes, vel instan­tis mortis, cogimur ad praesentane­um illud auxilium recurrere, jam omnibus aliis frustra tentatis. La­zarus Riverius. Prax. medic. l. 15. c. 6.

Castoreum non omittendum, imò frequens ejus usus cum aqua mulsa, vel artemis. decocto fugat hoc ma­lum. Nec hic omitti debent pilulae de sagapeno, tum in paroxysmo, tum extra paroxysmum. Guil. Ballonius. c. 10. l. De Mulier. & Virginum morbis.

A Chymicis valde commendatur oleum stanni quod umbilico hysteri­c [...]e immissum statim suffocationem sistit· intra verò à gt. j. ad. ij. ad sum­mum iij. repetitis vicibus exhibe­tur.

Mercatus foeminis quae ex menstruo­rum suppressione hoc malo laborant, tutissimum & ultissimum praesidi­um esse existimat sanguinis è talo missionem. Verum enim verò cum in suffocatione uterina maxima sit viri­um prostratio & totius corporis re­frigeratio, adeo ut saepe de vita despe­retur, nullo modo venaesectio tutum est remedium. Daniel Sennertus. practic. lib. 4. part. 2. sect. 3. cap. 4. & Io. Hartmannus. practic. chy­miatr.

Subsectio quinta. Pro Hysterico affectu.

ESsentiae succini gt. v. vel vj. epotae, ut & si ea inungatur umbilicus, mira in uteri suffocationibus levan­dis facient, quod saepe foelicissimè mihi successit· haec autem essentia facillimè retortae ope, educetur ex succino albicantiore pulverato, & arenae immixto, intra enim tres ho­ras ignis gradibus successivè adhibi­tis, copiosè satis fluet in vas recipi­ens subjectum. Petrus Borellus. ob­serv. 66. cent. 2.

Sequentem mixturam optimo cum successu saepius usurpavimus.

℞. Aq. antihysteric. nostr. ℥ij. (ex fol. puleg. menth. rutae. an. M.ij. fl. lavend. p.ij. sem. sevistie. bacc. laur. an. ℥ss. myrrh. ʒjj. nuc. mosch. [Page 517] ʒj. vini gallic. pint. iij.M. post bre­vem in calore infusionem destillen­tur per balneum M.) aq. cortic. citr. ℥i. theriac. simpl. ʒvj. spirit. salis armoniac. ℈j. tinctur. castor. ʒj. ol. succin. gt. iv. syr. de arte­mis. ʒvj.M. hujus mixturae sub­inde assumat cochl. j. alterumve· vel cochleatim in aegrotantis os sen­sim fundatur· tempora & nares inungi jubeo oleo succini, vel nari­bus spiritum: salis armoniaci admo­veri curo. Subinde huic mixturae laudan. opiat. (ex mente Hippocr. qui succum papav. hoc. in casu prae­scribit. lib. 2. De morb. mulier.) gr. j. vel ij. addidi, nec infoelici cum suc­cessu.

Pro diversitate symptomatum nonnunquam aliquantulum mutavi­mus; ex. gr. si calorem universi cor­poris genarumque ruborem observa­remus▪ loco spit. salis armoniac. & ol. succini, addidimus spir. nitri dul­cis (qui non tantùm flatus discuti­endi, ast quoque bilem acriorem temperandi vi praeditus est) ʒss. si vero corporis frigus, & faciei pal­lor; superiori mixturae adhuc o­lei macis still. gt. iij. admisceri cu­ravimus· extra paroxysmum se­quentem pulverem foelici cum suc­cessu praescripsimus.

℞. Resin. jalapp. diagrid. an. gr. iv. mercur. dul. gr. iij. tart. vitriol. sal. armoniac. an. gr. vj. ol. mac. gt. ij.M.F. pulvis. Fredericus Deckers. notis ad cap. 9. lib. 4. prax. Bar­bett.

Mulieri cuidam suffocatione uteri vexatae ita ut apoplectica videretur, sine pulsu, voce, & respiratione sensibili, dedi potionem salis mei vitrioli cum aqua salviae, qua potione multa evomuit, & ejecit, & tan­dem locuta est, & novit omnes, & perfectè liberata fuit ab illa suffo­catione intra horam. Petrus Ioannes Faber. curat. 39.

℞. Spirit. c. cervi gt. xij. ad xv. vel xx. sumantur in haustulo jula­pii sequentis.

℞. Aq. puleg. artemis. an. ℥iv. aq. bryon. comp. ℥jj. castor. no­dulo ligat. & in vitro suspensi. ʒss. sacch. albiss. ℥j.M. Thomas Wil­lis. cap. 10. lib. De morb. Convul­sivis.

Subsectio decima sexta. Pro Humeri tumore laxo.

AD illum digerendum mul­tùm valet emplastrum ex cochleis cum testa optimè tritis & contusis parti affectae impositum· quod quid [...]m magnopere celebratur à Galeno lib. 11. de Simpl. med. fac. cap. de Cochleis· sed omnibus maximè prae­stat emplastrum Auicenne in hunc modum.

℞. Aristol. rot. ammoniac. b [...]ll. sem. sinapi, sulph. ignem non exper­ti, s [...]lis, sem. urticae. an. ʒij. ol. an­tiq. & cerae q.s.M.F. cataplasma quod laboranti parti admoveatur. Io. Zecchius. consult. 49.

Finis Libri Octavi.

MEDICINAE PRACTICAE Liber Nonus. De Affectibus à Litera, I. incipientibus.

Sectio prima. De Ictero.

[...] (sic dictus, vel [...], Viverra, quod ejus o­culi flavo tingantur colore, vel ab ictero ave, quae & galgulus dicitur, quam, si ab icterico spectetur, pro­tinus mori tradunt, aegro sanato) Latinè, Aurigo, Regius Morbus, & Arquatus appellatur. Est bilis per summa corporis effusio. Causam re­fero in meatus cystici & pori bilarii obstructionem: hinc enim est quod bilis cystidi felleae & intestinis desti­nata, sed ab illis propter ductus ob­structos repudiata, in sanguinem re­gurgitet, èquo in cutem ubique de­ponitur. Icterus alius. est flavus, alius niger; uterque ab una & eadem causa producitur; in hoc differunt, quod in nigro, cysti fellea diutius ob­structa, [...]ilis particulae tam copiosè accumulentur, ut sanguini & sero incoctae, colorem non amplius fla­vum, at saturatiorem, i. e. nigrum inducant. In Ictero dejectiones albi­cant, sed non semper, urinae crasses­cunt, & ex rubro ferè nigricant; repentè hominem adoritur, sine fe­bre ut plurimùm, & sine magna vi­rium jactura. Fit etiam Icterus ob pravam hepatis diathesin ab intem­perie ejusdem calida, cum vel sine inflammatione; fit etiam in febribus per modum criseos, ut & ob epotum venenum, & ob venenatorum ani­malium morsum, quorum vi sanguis totus pristinam amittens puritatem in citrinum humorem corrumpitur, quo tandem cutis inficitur. Dignos­citur Icterus per colorem totius cor­poris flavum, maxim [...] in albi [...] ocu­lorum conspicuum, corporis item pruritum & segnitiem, linguae ama­rorem, vomitum quandoque bilio­sum & singultum.

Subsectio prima. Pro Ictero.

FIliola mea unicum annum nata, morbo regio oppressa est, quàm paucis diebus hoc solo decocto cura­vi.

℞. Hord. mund. passul. an. ℥j. fragar. M.ij. coq. ad lentum ignem. M.s.q. aq. fontis, quoad rubella fiat ac dulcis potio; quam continuò bibebat. Valet enim optimè deco­ctum hoc in Morbo regio. Martinus Rulandus. cur. 6. cent. 1.

Rusticum quendam quadraginta sex annorum ictero laborantem hoc modo brevi curavi.

℞. Juris pisorum ℥vj pulv. sen. laxat. ʒjss.M.F. haustus manè bi­bendus, qui fomitem icteri alvo so­luta prolectavit blandè. Pro potu u­tebatur decocto fragariae. Pertusa est hepatica, & sic convaluit, Deo sit Gloria.

Alteri ex oculis Ictericia remota est aqua rosarum, qua oculos manè, meridie & vesperi lavabat. Martinus Rulandus. curat. 32. cent. 7. & cur. 30. cent. 8.

Nobilis quaedam Matrona non fe­bricit [...]ns & benè valens, subitò Icte­ro correpta est, excrementa alba & dutiora erant· ad me, consilii causa accedens, his duobus remediis, mi­raculi instar statim convaluit.

℞. Syr. infus. ros. pallid. cum se­na ℥jss. diacathol. ʒij. aq. agrimon. ℥ij.M. detur manè. alvum egregiè deposuit· mox quotidiè Cerevisiam bibens expresso nodulo infrascripto in Cerevisia dependente conva­luit.

℞. Marrhub. exsiccat. M.j. rhei opt. incisi ʒj. schaenanth. incis. gr. v. croc. orient. gr. iij▪ spec. diarrhod. abbat. ℈j.M.F. nodulus filo astri­ctus.

Cognata quaedam nostra so [...]o de­cocto foliorum buxi in sero lactis, si­ne aliis remediis, ab Ictero curata fuit.

Scribit Dioscorid. succum marrhub. è foliis contusis expressum naribus, Regium Morbum expurgare.

Mulier quaedam Nobilis Ictero la­borans, ex oppilatione cystis fellis, admodum diuturno, multis remedi­is adhibitis per medicos doctissimos, curari non potuit; illi continuum u­sum Syrupi è succo solo marrhubii cum sacch. confecti, admodum com­mendavi, quo cum diu usa esset, ab omni flavedine icteri, qua per duos annos & ultra afflicta esset, cu­rata fuit: ita ut illum syrupum pro curando Ictero semper in summo ho­nore habuerim. Sic quoque exsic­cata herba in nodulo egregiè profuit. Petrus Forestus. obs. 19. & schol. lib. 19. De Hepatis Affectibus.

Collige stercus anserculi tempore veris, sicca ad moderatum Solem· hujus pulveris dato ad ʒss. aut ʒj. in inveterato morbo: per hoc reme­dium omnis Aurigo tollitur, si per tres aut quatuor dies exhibeatur. I­dem facit pullorum excrementum album pulver. ad ʒj. amygdalae ama­rae [Page 520] numero vj. jejuno ventre manè assumantur. Rodericus a Fonseca. to­mo 2. consult. 34.

Tempore aestivo potes quandoque haustum aquae betulae benè asservatae sumere; ea primo vere colligenda, arboris betulae trunco inciso, aut ra­mo aliquo amputato, nam largè profundit aquam priusquam folia prorumpant, statim autem cum ger­minare occeperit, nihil humoris ex­tillat· aqua ista limpida est, sapore grata, sitim sedat, interim obstructi­one [...] tollit, ut & Icterum sanare, & calculum è renibus curare valeat. Reincrus Solenander. consil. 10. sect. 3.

Quidam Ictericus sanatus est eden­do omni die pugillum unum absynth. Idem. cons. 15. sect. 5.

Subsectio secunda. Pro Ictero.

MUlier quaedam post febrem in­termittentem tota evasit icte­rica, alvusque penitus constipata· persuasi ut vino sequenti alternis ute­retur diebus.

℞. Rad. aper. an. ℥ss. cortic. rad. sambuc. ʒvj. rad. asar. ʒij. absynth. ʒiij. summit. cent. min. ʒij. fl. cordial. an. ʒj. sem. foenic. petro­sel. cuscut. an. ʒj. fol. sen. ℥iij. tur­peth. ʒiij. agar. ℥ss. zinzib. ʒss. tartar. vini alb. & limatur. chalyb. in nodulo ligatae, an. ℥ss. infunde in vino· coque parum in duplici va­se, & utatur. Dejecit egregiè hujus vini usu, in quo aliquandiu perman­sit, sensimque flavities [...] coepit, urinaeque ad naturalem colorem redi­re, alvusque respondere. Postea ut viscera simul roborarentur, obstru­ctionesque solverentur, Electuarium hoc praescripsi.

℞. Conserv. fl. cichor. fl. bugl. capill. ven. an. ℥j. pulv. pellicul. stomachi & intestini gallinae ʒj. troch. de eupator. ℈j. limat. chalyb. praep. ʒij. cum syr. de bugl. F. elect. capiat alternis diebus superbibendo parum vini diluti aq. endiv. sic resti­tuta fuit, & licet gravida tandem es­se deprehenderetur, nihil horum usu mali passa est, sed filium mox sanum & benè habitum peperit. Felix Pla­terus. obs. lib. 2. pag. 352.

Urina pueri ad ℥v. aliquoties pro­pinata probatur, quàe saccharo vel melle dulcorari potest. Stercus anse­rinum decoquunt alii in aqua & vi­no, & colaturam propinant. Sal­viae folia saepius sumpta quendam curârunt. Pediculos alii numero xj. devoratos juvare credunt. Pulvis, quem pro singulari remedio in Ictero quidam laudant, & in tres partes di­vidunt, tribus (que) diebus continuis, ma­nè in decocto cicerum aut pisorum exhibent, talis est.

℞. Sem. aquilin. ras. C. cervi, croci, or. an. ʒj.M.F. pulvis tenu­issimus, dividatur in tres doses. Fe­lix Platerus. practic. tom. 3. cap. 2. pag. 140, 141.

Vinum laxativum per triduum in hunc modum ordinavimus.

℞. Rad. cichor. ℥j. liquir. ʒvj. [Page 521] cortic. rad. frangul. ʒij. fol. sen. ʒx. rhei ʒj. sem. foenic. ʒjss. passul. min. ℥j. macis, cinnam. an. ʒss. spic. ind. ℈ss. fiat infusio in lb jss. vini, & lb ss. aquae. post viginti quatuor horas, su­matur pro haustu tertia pars, adden­do ℈j. crem. tartar. propter majo­rem apertionem· hac evacuatione lenitiva praemissa, ad obstructiones venarum minorum reserandas, se­quenti formula potionem aperientem & digerentem praescripsi.

℞. Rad. cichor. ℥j. rad. foenic. petrosel. an. ʒvj. fol. agrimon. mar­rhub. alb. an. M.jss. sem. foenic. anis. an. ʒij. cicer. tubr. ʒvj. coq. in s.q. seri lactis caprini ad tertias. co­laturae ℥x. adde syr. de cich. cum rheo, de eupator. an. ℥jss.M. pro tribus vicibus. Gregorius Horstius. obs. 36. lib. 4.

Pro reserandis obstructionibus, hunc julepum digestivum assump­sit.

℞. Aq. absynth. cichor. endiv. an. ℥ij. syr. de cichor. cum rheo ℥jss. syr. cap. ven. de duabus radic. an. ℥ss. spirit. vitriol. gt. iiij.M.F. haustus. Sequenti die pro evacuatione bilis, dedi quod sequitur cum malvati­co.

℞. Gummi gutt. laxativ. gr. ix. tartar. vitriol. gr. iiij.M.F. pulvis. excrevit eo die egregiè. Postea sump­sit M. & v. de sequenti liquore dua­bus horis ante cibum.

℞. Lumbric. terrae probè lotorum numero vj. coq. in aq. graminis a­spa [...]. haeder. terrestr. an. ℥j. in colat. dissolv. sacch. cand. ʒj. spirit. tere­binth. gt. iij.M. Pro ulteriore ob­structionum deoppilatione bibat per biduum de hoc julepo.

℞. Aq. petrosel. apii, gram. an. ℥ij. syr. de cichor. cum rheo ℥jss. syr. byzantin. & de quinque radicibus, an. ℥j. succin. tenuissimè pulv. ℈ss. spirit. terebinth. gt. iij.M.F. jule­pus.

Iterum purgetur pulvere priore. Juscula fiebant cum rad. foenic. ci­chor. & petrosel. aurigine nondum cedente, de hoc nodulo bibit vino infuso.

℞. Marrhub. sicc. M.j. rhei el. ʒj. agar. rec. troch. ʒss. schaenanth. gr. vj. croci gr. iij. spec. diarrhod. ab­bat. ʒj. incid. ad nodulum. Vel sic,

℞. Marrhub. sicc. M.j. rad. ape­rient. an. ʒj. bacc. junip. concis. M.ss. croci ℈ss. incid. pro nodu­lo.

℞. Rad. alth. malv. foenic. cichor. enulae, an. M.ij. fol. marrhub. cent. min. agrimon. absynth. chamaedr. an. M.ijss. fl. chamaem. melil. sam­buc. an. M.jss. sem. cumini, foenic. an. M.ij. furfur. M.iij. Coquantur in aq. communi pro incessu. Io. Pe­trus Lotichius. obs. 4, & 5. cap. 2. lib. 4.

Exhibeatur potio digestiva ut an­te. Pro potu ordinario bibat de hoc nodulo in vino suspenso.

℞. Rad. cichor. foenic. polipod. an. ʒj. fol. cent. min. absynth. mar­rhub. sicc. card. bened. an. p.j. fl. 3. cordial. an. p.ss. rhei el. ʒjss. spec. diarrhod. abbat. ʒss. fol. sen. el. ʒij. [Page 522] pulv. chalyb. praep. ℈j. spic. schae­nanth. an. gr. iij. cinnam. el. ʒss. in­cid. & conquass. ad nodulum seri­ceum.

Sequens pulvis anti-ictericus pro tribus matutinis inserviat.

℞. Pulv. lumbric. terrae praep. sterc. anserin. verno tempore collect. an. ʒjss. ras. ebor. spec. diarrh. abb. diatriosantal. an. gr. xv. sacch. finiss. ʒvjM.F. pulvis dividendus in tres partes. Interdum de elect. sequen­ti ad libitum capiat.

℞. Conserv. cichor. cent. min. an. ℥ss. conserv. viol. ʒvj. pulv. lum­bric. praep. spec. diatriosantal. an. ℈j. spir. salis rectificati gt. v.M. ad fi­ctile. Io. Petrus Lotichius. obs. 6. cap. 2. lib. 4.

Subsectio tertia. Pro Ictero.

ICterum à folliculi fellis obstructio­ne ita vinces.

℞. Rhei ʒij. cinnam. ℈j. agar. troch. ʒss. zinzib. ℈ss. infund. vino tenui & aq. endiv. colaturae adde mannae el. ʒxij.F. haustus. Dein­de,

℞. Lumbric. terrae pulver. ℈j. dia­spolitici. gr. viij. cum syr. byzanti­no. F. Pilulae iij. & superbibat deco­ctum absynth. ex vino, si non febri­citer, alioqui ex aqua· & pro pótu utatur solo illo decocto. Io. Heurni­us. ad aphor. Hipp. 64. sect. 4.

Vidi quendam statae aetatis robu­stum virum, qui saepè genio indulge­bat: hic in pleuritidem tractus fuit· à vena secta expuebat flava admo­dum & crassa. Quarto die in Icte­rum abiit, excrementis biliosis nimi­rum urina & alvi. Septimo, suda­vit vehementer purgabatur interdum manna cum rhab. & quia virulenti aliquid adesse videbatur, conquere­batur enim validè de dolore ad zi­phoiden cartilaginem, jussimus de­cocto pectorali & cichoraceo incoqui scordium & aliquid marrhub. utque interdum ℈j. vel ʒss. theriacae sume­ret, evasit. Io. Heurnius. ad aphor. Hippoc 42. sect. 6.

Puer quidam quatuordecim annos natus Ictero tenebatur foedislimo: huic sequentia remedia praescripsi­mus.

℞. Fol. sen. ℥ss. sem. anis. ʒj. summit. absynth. pont. fol. agrim. an. M.ss. liquir. ras. ʒij. flor. genist. cichor. an. p.ss· coq. ad ℥iij. in co­lat. dissolv. rhei in aq. absynth. cum cinnam. infus. & express. ℈iiij. e­lect. è succo ros. ʒii. syr. rosat. solut. ℥j.F. potio. capiat manè.

℞. Rad. rub. tinct. ℥ss. fol. che­lidon. maj. M.j. summit. cent. min. p.j. cinnam. ʒss. croci ℈ss. infund. per noctem in vini albi ℥viij. colat. adde sacch. albiss. ℥ss. capiat mane per quinque dies post praedictam po­tionem. Deinde reiteretur potio laxans praescripta. His solis reme­diis perfectè convaluit. Lazarus Ri­verius. obs. 6. cent. 1.

Infans quidam natus ex matre fe­bre [Page 523] tertiana laborante, ipse in lucem editus quatuor accessiones ejusdem febris passus est. Deinde factus est Ictericus: erat tantum bimestris cum ad illum curandum vocatus sum. Dubitavi admodum quid fieri posset in tam tenero corpusculo. Tandem hunc syrupum praescripsi.

℞. Rad. rubiae tinctor. & cheli­don. maj. an. ℥ij. fol. chelidon. maj. cent. min. & absynth. pontic. an. Mij. cinnam. ʒij. croci ʒss. coq. in aq. fontis ad lb j. in colat. dissolv. sacch. alb. lb j.F. syrupus, de quo capiat exiguum cochlear manè per viginti dies, & perfectè restitutus est. Lazarus Riverius. obs. 17. cent. 1.

Quod ad phlebotomiam spectat, licet ea improbetur à Galeno, quem­admodum ratione ipsius affectus non prodest: tamen si multitudo sangui­nis in venis contineri videatur, illi­us imminutio utilissima est.

Gesnerus laudat radicem urticae in hunc modum praeparatam.

℞. Rad. urticae lb j. croci ℈j. con­tundantur diligenter, & cum vino albo succus extrahatur. De quo ca­piat aeger ℥iiij. per quatuor aut quinque dies mane: postea tegatur ut sudet.

Dum interna remedia exhibentur, illinatur regio hepatis sequenti lini mento.

℞. Succor. apii, petrosel. & ci­chor. an. ℥j. aceti ℥ss. olei tamarisc. ℥ij. bulliant ad consumptionem suc­corum & aceti. Deinde adde san­tal. citrin. & spic. nard. an. ʒj. cerae q.s.F. linimentum. Sublatis ob­structionibus flavus ille color brevi evanescet, discusso humore cuti im­bibito, per solum nativi caloris mi­nisterium· ut tamen promptius eva­nescat, parari potest balneum aquae tepidae, corpus in eo confricando sac­culo farina hordei & fabarum refer­to. Lazarus Riverius. prax. med. lib. 11. cap. 4.

Subsectio quarta. Pro Ictero.

CUidam Icterico egregiè contulit quod sequitur.

℞. Fol. marrhub. ceterach. cap. ven. cuscut. card. ben. cichor. cum toto, an. M.j. rubiae tinctor. ℥j. ve­sicar. alkikengi, numero x. rhei el. ℥ss. caryophyll. ʒjss. incid. crass. harum specierum partem ss. coq. in mens. j. vin. & quarta parte aq. ad con­sumptionem aquae· dentur manè ℥v. calidè, & duabus post coenam horis totidem frigidè. Hieron. Reusnerus. obs. 76.

Vir quidam amplissimus totus Ic­tericus, evacuatione facta, hoc pul­vere diutius adsumpto, plenè sana­tus est.

℞. Rhei el. ʒj. alb. graec. ʒij. lumbric. terrae sicc. ℥ss. spec. diar­rhod. ʒjss. cinnam. ℈ij. sacch. ℥ij.M. Solo etiam decocto euphras. in vino plurimi curati sunt, interpositis ca­tharticis solutivis: & pulvere mille­pedum siccat. cum ammoniaco & spec. diarrhod. exhibito. Achilles Gasserus. obs. 77.

[Page 524]Ego post bilis purgationem sequen­tibus remediis Icterum ex bilis re­gurgitatione ortum foelicissimè sem­per curavi.

℞. Rad. chelidon. maj. ree. opti­mè lotar. & concisar. M.ij. gran. junip. M.j. simul in mortario conte­rantur, contritisque adfundatur vini rhenani lb j. quibus simul suba­ctis benéque agitatis, validissimè exprimantur, & colentur· cujus ℥iiij. manè & ante coenam [...]bibantur. Vel,

℞. Croci pulv. ʒj. cujus singu­li scrupuli in ceram novam & mun­dissimam in tenuissimamque lami­nam extensam involvantur, & in globulum formentur, singulique glo­buli in pomum excavatum imponan­tur, & torreantur vel ad ignem, vel in cacabo, donec cera fimul & cro­cus in pomi carnem resoluti fue­rint, ex his pomis unum per tridu­um manè devoret aeger. Franciscus Ioel. sect. 1. lib. 5. practic.

Nuper mihi communicavit pro se­creto infallibili ad Icterum, infusio­nem lentis palustris in vino albo per novem dies, ℥vj. manè praebendo. Novi hominem qui prognostico re­lictus, imp [...]rtuno usu cent. min. in potulentis, & haustu decoctionis fortis in vino omni manè ab Ictero convaluit. D. Bates. referente Io. Rajo in Catalago Plantarum An­gliae.

Jam diu aegrotaverat quidam toto corpore ex viridi flavescens; dedi pilulas primùm aggregat. quae pa­rum moverunt· itaque praefcripfi se­ [...]uens decoctum.

℞. Rad. sambuc. & cichor. [...]ec. an. ℥j. limatur. ferri in petia ligatae, instar nucis· coq. in vino & aqua· bi­bit per triduum, atque egregiè suit purgatus.

Jussi eo absoluto, sudare in balneo, sumendo bis rob. sambuci, & lixivio se abluere.

Cum octiduo exacto ad me veni­ens, urinam adferret, adhuc ea tin­cta erat, jussi ho [...] decoctum reitera­re; quod ita profuit, ut mox disce­dens gratias egerit. Felix Platerus. obs. lib. 3. pag. 610.

In Belgio Rustici foeliciter Icterum curant eupatorii canabini decocto. D. Regemor [...]r referent [...] Io. Rajo in Catalogo Plantarum Angli [...], &c.

A solo cannabis semine in lact [...] bubulo pingui ad crepaturam circiter cocto & colato, atque bis, terve in die ad ℥v. aut vj. sump [...]o, plures curavi, ac vidi curatos Ictericos· à quovis etiam Sapone ad ʒj. circiter in calente lacte dissoluto, & sacc [...]a­ri tantillo edulcato, atque bis aut se­mel saltem in die usurpato aliquotics curavi foeliciter Icterum. Franciscus Sylvins. prax. med. lib. 1. cap. 46. paragr. 74, & 75.

Subsectio quinta. Pro Ictero nigro & flav [...].

BInas Infufiones in vino fieri cura­vi, quarum una praepararet, altera purgaret· primae infusionis haec erat formula:

℞. Rad. cichor. aspar. an. ℥j. rad. [Page 525] foenic. cortic. fambuc. ebul. dulcis amarae, an. ʒvj. rad. rubiae maj. ʒiij. fol. absynth. M.j. chamaedr. ceterach. chamaepit. an. M.ss. fl. genist. borrag. an. p.j. sem. cuscut. ʒij. conquass. omnia, addendo limatur. chalyb. praep. ʒiij. adde vini alb. lb iiij. stent in infusione benè obturata. Altera infusio sic parabatur.

℞. Rad apii levistic. foenic. pe­trosel. gram. cichor. rad. ireos, ru­biae maj. an. ℥ss. cort. cappar. tama­risc. fraxin. an. ʒij. cort. rad. sam­buc. & ebul. an. ℥j. fol. absynth. ʒiij. chamaedr. chamaepit. ceterach. eupa­tor. an. ʒij. sem. petrosel. apii, cus­cut. an. ʒj. fl. cordial, p.j. fol. sen. ℥jss.F. infusio in lb viij. vini albi ad­dendo agar. troch. & rhei cl. an. ℥ss. spic. ℈j. limatur. chalyb. in panno ligatae ℥ss. stent per viginti qu [...]tuor horas ante illius usum. Sumebat per biduum infusionem praeparantem, tertio die purgantem. Postea has pilulas praescripsi.

℞. Gummi ammoniac. in aceto scilit. dissolut. ʒjss. rhei ʒss. rad. asar. gentian. troch. de cappar. an. ℈j. ciner. lumbric. limatur. chalyb. praep. an. ʒss. cum terebinth. F. massa pilul. capiat ℈ij. atque sic fa­ctum est, dum uno die infusionem praeparantem, altero purgantem, tertio die pilulas sumeret, ut tandem excrementa tingi croceo & atro co­lore inciperent, aegraque aliquandiu in horum usu continuando, praeter ommum spem, integre restituta fuit, successum & laudans, & Tiberaliter remunerata. Felix Platerus. obs. lib. 3. pag. 612.

Si mulieri utero gerenti ac [...]idat Icterus, utatur optima victus ratio­ne, & applicetur sequens medicamen­tum carpis & plantis pedum, & cu­rabitur.

℞. Fol. visc. q.M.ij. fol. cheli­don. marrhub. an. M.ss. contund. in mortario addito pauco vino, & applicetur. Guil. Rondeletius. pract. lib. 3. cap. 34.

Mictionem supra stercus equinum recens egestum, dum calet, ab aegro factam, plures sanasse Ictericos, qui­dam mihi pro certò affirmavit. Phi­lippus Gr [...]ilingius. practic. lib. 3. part. 5. cap. 1. Felix Platerus. pract. tom. 3. pag. 143.

Crato Lapidem Bezoar exhibuit in Ictero nigro, & minxit aeger tam ni­gra, quam atramentum, hinc re­ctè judicatur, lapidem hunc esse diu­reticum, & non semper alexiphar­maci vices gerere. Wolfgangus Hoe­ferus. in Herc. medic. lib. 3. cap. 2.

Sectio secunda. De Ileo.

[...] (ab [...], i. e. convol­vendo) latinis volvulus dicitur, barbaris verò miserere moi· [...] etiam nominatur, [...], quod qui ventri ma­num admovet, quasi chordae intensae, & duriter convolutae speciem senti­at. Est verò dolorifica ac peracuta intestinorum potissimùm ilei passio, [Page 526] ad quam, suppressa omnimodè al­vo, convolutiones, tensiones, & hor­rendi variorum humorum, ac tan­dem faecum vomitus succedunt· ori­tur atrocissimus hic affectus potis­s [...]mum ab obstructione & adstricti one intestinorum· causae obstruentes sunt faeces lapidis instar induratae, calculus aliquando ibi genitus, ver­mes conglobati, pituita crassa & vi­scida· adstringentes seu coarctantes internam intestini cavitatem sunt, in­flammatio, alii (que) tumores magni, inte­stini complicatio, & ingressus in partē proximam, ejusdem in scrotum de­scensus in hernia. Haec enim omnia, cum excrementis per inferiora dene­gant exitum, motum peristalticum intestinorum invertendo, miseran­dum hoc symptoma inducere que­unt· aliquando etiam à flatibus in­testina mirum in modum distenden­tibus originem habet. Hujus affe­ctus signa sunt, vehementissimi cir­ca umbilicum excruciantes dolores, alvi summa adstrictio, ita ut nihil per inferiora descendat, maxima quandoque ventris murmura, infla­tio & distentio vehemens, ructus, & assumptorum. vomitiones, & proce­dente. malo etiam stercoris: brevi morituris, sudor frigidus copiosus, extremorum refrigeratio, cordis tre­mor, inquietudo & animi deli­quium.

Subsectio prima. Pro Ileo.

IMperavi ut ℥ij. ol. amygd. d. rec. sumeret· hoc unicè valet & mul­tis profuit· dedi autem calidè, non tepidè ne evomeret. Petrus Forestus. obs. 16. lib. 21. De mesenterii & in­testinorum affectibus.

Mulier quaedam Romae cum de­plorata haberetur, & stercus per os evomeret, neque ullis remediis sana­ri posset, tandem sumpsit omni die jusculum malvae, & sanitati restituta fuit; ut constat ex arcanis Cornelii medici Roterodamensis· nihil aeque stercora dura emollit, quam juscula pinguia. Idem Schol. observ. 21. lib. 21.

Quidam ileosum conclamatum à summa desperatione liberavit gallina­ceo fimo ex vino albo vel syrupo e­poto. Idem Schol. obs. 23. lib. 21.

Vir quidam ileo laborabat cum ve­hementissimis doloribus supra & in­fra umbilici regionem, & gravibus vomitibus non solùm ciborum sed & stercorum, & alvi per septimanas octodecim continua suppressione· ego hujus viri misertus, curam ita in­stitui.

℞. Olei sem. lini. ℥vj. troch. al­hand. ʒjss.M. & fiat ebullitio par­va. Postea inunxi umbilicum benè hoc clystere, ac reliquum per sipho­nem injeci· hoc facto post duas horas cepit egerere stercora durissima, mu­cosa, purulenta, foetidissima, varia & plurima, ac rectè mox habuit; ci­bum [Page 527] & potum non evomuit, non am­plius doluit: & quod mirum intra diem sanatus est. Martinus Rulan­dus. curat. 99. cent. 10.

Cum p [...]r superiora multa evome­ret, per inferiora verò nulla remitte­ret; post plures injectos clysteres, quibus nihil egessit, ad hoc artifici­um devenimus, quo scopum obti­nuimus, & aegrum ab orci faucibus liberavimus. Follem fabrilem ano indidimus, & eo flatum in ventrem immisimus, quo extracto, infusum emolliens, cum troch. alhand. para­tum, per clysterem subito ejaculari fecimus, quo stercora illico dissoluta ac colliquata fuere, & demum edu­cta· sic enim in hoc morbo operan­dum suadet Hippocrates. Amatus Lu­sitanus. curat. 100. cent. 1.

Cum ad consilium biduo ante mortem vocarer, negaret (que) medicus chymicus ipsi sanguine junctus se al­terius medici praesentiam passurum; suasi qui me. consulebat fratri, darent patienti argentum vivum crebro per corium transitu perpurgatum, quod saepè vidi sine noxa, momento citi­us, eductis secum obviis faecibus per intestina transiisse; à cujus usu, ne frigore suo interranea laesisse posset, statim clysterem ex puro cretico vino injiciebam: sicque aliquot coli nimia tensione morituros, cum Dei gratia liberavi. Sed medicus maluit homi­nem in certa morte relinquere, quam remedium, quod inexpertus judica­bat periculi plenissimum, tentare. Pilas alii in hoc casu aureas, argen­teas, aut etiam si illa desint, plum­beas praescribunt· sed argentum vi­vum pilis omnibus expeditius, velo­cius, intestina percurrit, perpurgat­que· vivunt hodie multi; qui norunt centurionem non ita pridem mortu­um, cui cum princeps commessabun­dus, in media compotatione, risum captans, selibram argenti vivi in ca­paci poculo vino pleno propinandum curasset, ips [...] obducto amystide va­se, praesentibus omnibus, neque enim, adhuc ferè bibens, fugere poterat, at­que in cachinnos effusis, largissimè & cum faenore pridianae coenae, per anum innoxiè reddidit: ultraque triginta annos sanus vixit; dicens cum inter pocula rideretur, se clyste­ris compendium fecisse aliis idem e­venisse scio. Henricus ab Heers. obs. 2. lib. 1.

Subsectio secunda. Pro Ileo.

COgente necessitate ad mercuri­um erat condescendendum, quod à Massaria Capivaccio, Paraeo, & Mariano Sancto ad aethera com­mendatur, & in hoc morbo est reme­dium indicatissimum, nam juvat mi­rum in modum ratione ponderis & fluxibilitatis & penetrantiae, neque ejus malitia timenda est, nam non est verè venenum, exit enim facilè è corpore, in & Gallia Cisalpina, inquit Matthiolus, exhibetur mulieribus ae­grè parturientibus, & pueris etiam in casu verminoso· quare tutò descen­dere possumus ad hoc remedium ur­gente [Page 528] necessitate, nam extremis mor­bis extrema sunt applicanda remedia. Epiph [...]nius Ferdinandus. hist. 74.

Dux quidam strenuissimus cum post lusum parvae pilae, sudore ma­didus, sitique oppressus, aquae nive nimium infrigidatae calicem ebiberet, ilicò ab [...]jus potu, in sublimioribus intestinis torsionem sensit: cum in­tensissimo cruciaretur dolore, mul­taque jam tentaret efficacissima auxi­lia, iisque nec faeces, ructum crepi­tumve emitteret, imò vomitionibus faedis oppressus in malis esset, nullo alio praesidio quam librae hydrargyri potu potuit levari: à quo & faeces excrevit, & ex dolore melius ha­buit; quo sedato, & clystere ex gene­roso vino injecto, perfectam conse­cutus [...]st sanitatem· optimum sanè remedium est, nam anodynum est, & suo pondere intestinum aperit, & obstruentes saeces deturbat, & cum vehementer sit humidum, tenuibus (que) constet partibus, & valdemobile, irri­tat naturam, & stercus valida ven­tris perturbatione propellit· Autho­re Avicenna Argentum vivum pluri­mi qui bibunt non laeduntur eo, egre­ditur enim cum dispositione sua per inferiorem regionem. Zacutus Lufi­tanus. obs. 35. lib. 2. prax. ad­mir.

Quidam ex castanearum cruda­rum ingluvie multa, in omnimodam incidit faecum retentionem, ita ut ventris tumore, doloreque immani oppressus fuerat. hic cum in agone esset, & frigido sudore madidus, stercus per os ejiceret, variaque in­terna & externa expertus esset in­ [...]assum auxilia: tandem duodecim parvas pilulas plumbeas quibus sclo­petarii ad enecandos passeres utun­tur, devorandas dedi; quibus dolor aliquantisper conquievit; sed post tres horas iterum increvit, cumque iterum octodecim pilulas propina­rem, faeces reddidit, & injecto cly­stere ex aq. vitae & urina pueri à do­lore immunis evasit· nec mireris, nam hoc catapotium transvoratum volvulosos juvat, quoniam intestina involuta, implicita & vincta explicat suo pondere, & aperit, faeces impel­lit, & obstruentia excludit lenitque dolorem: in quem usum Mercatus lib. 3. de morb. intern. cap. 16. chaly­bis limaturam propinat. Zacutus Lu­sitanus. obs. 34. lib. 2. prax. admi­rand.

Subsectio tertia. Pro Ileo.

NArrat sanctus Marianus multos se novisse, qui in ileo despera­to, imminente morte liberati sunt, haustis argenti vivi cum aqua sola lb iij. pondere enim suo intestinum velut vinctum expedit & evolvit, praedurasque & obstruentes faeces deorsum deturbat. Addi [...] & valuisse in colico affectu apud alios id medi­camentum, ℥iij. pondere haustum. Ambros. Paraeus. lib. 17. cap. 65.

Intestinum si elapsum fit in scro­tum, ilicò reponatur, antequam fe­bris & singultus supervenerint: si [Page 529] [...]nim illa supervenerint, ac si vi re­ponatur, ante septem ferè horas mo­riuntur. si in hoc morbo fluant, su­dores foetidi, anhelitusque & ructus oleant malè, lethale. si superum inte­stinum inferiori illapsum sit, clysmis ac glandibus acribus deorsum fiat motio· sin infernum se superno in­truserit, globulo plumbi devorato ab­actio fit. Io. Heurnius. ad aphor. Hippoc. 10. sect. 7.

Pharmacopaeus maximo ilei tertio quoque die dolore torquebatur: quo faeviente febris aderat satis vehemens, & umbilicus una cum circumvicinis partibus in t [...]morem attollebatur· injecto autem in ipsis doloribus ene­mate satis acuto, expurgatisque vi­tiofis, admodum viscidis, crassis, foe­tidisque faecibus, dolor conquievit, febrisque cessavit. Quod cum saepius contingeret, & nec definerent hu­jusmodi tertianae exacerbationes, nec e [...]emata, nisi cum adhiberentur, pro­dessent, de aliis remediis delibera­tum. Tentata quaedam sunt, sed cum nec his dolores integrè sedaren­tur, pilu [...]ae iliacae occurrerunt, quae à Rhasi lib. 9. ad Almansorem descri­buntur· harum ℈j. in die quietis ex­hibitus, admodum pravos & vehe­menter foetentes humores eduxit: quibus expurgatis, ilei dolor mul­tùm sopitus· cum autem in univer­sum non cessaret, eaedem in paulò majore dosi exhibitae: quibus, reli­quis humoribus eductis, ilei dolor omninò conquievit. Rembertus Do­donaeus. observ. 36.

Medicus quidam longo usu fami­geratus, hydrargyri ℥iv. cum melle rosac. solutivo propinatis, iliacum dolorem ab inversione intestini de­ploratum compescuit. Io. Rhodius. observ. 80. cent. 2.

Neminem volvulo perire sivi; po­tandos nimirum dedi aliquot globu­los plumbeos musquetarum, ut sui solo pondere durum istud excremen­tum propellant· quo plures hauri­untur, & majores, eo tutior & ce­lerior sequitur sanatio, modò aeger stet vel ambulet. Io. Helmontius. tract. cui titul. de flatibus.

Vir quidam ileo laborans à quin­que diebus, ut faeces per os rejiceret, multis remediis frustrà tentatis, sum­psit mercurii cum sulph. extincti, & in formam pulveris redacti ℥j. in globulo cerae inclusam. Statim post exhibitionem fotus continuò adhibi­ti, & clysteres frequenter injecti. Post aliquot horas frustula quaedam cerae in rejecto clystere apparuere, quod indicio fuit apertam fuisse vi­am, & medicamento purgante exhi­bito aeger à morbo proisus liberatus est. Franciscus Chomel. obs. 1.

Volvulum hydrargyro propinato plures curatum prodiderunt· nemo tamen hoc modo, quem Petro Penae familiarem notavit Petrus Asselinaeus Gallus medicus Venetus, foelici succes­f [...] commendatum. Purgabat enim primò hydrargyrum à plumbagine fua, coquendo cum vino & aceto, trajiciendoque postea per alutam· tum tenuisfimam membranam, in qua aurum extensum erat, in noda­lum compingebat filo ligatum: ea [Page 530] hydrargyri, ut supra, defaecati, ses­quiunciam includebat, & glutine ex trag [...]can [...]h. facto obserabat, lento­que igne siccatam, educto filo, melle aut syrupo intinctam pilulam aegroto devorandam exhibebat· sic glutine in ventriculo statim dissoluto, hy­drargyrum copiosè alvum ducebat· bis autem sumpto tali globulo quen­dam sanatum viderat. Georg. Hieron. Vlesc [...]ius obs. 43.

Ventris saevum dolorem ex ileo lenivimus sacculo ex suillo stercore aceto decocto confecto. Martinus Rulandus. curat. 74. cent. 7.

A violentis & vehementer pur­gantibus in hoc malo omninò absti­nendum erit, quod haec excitant fla­tus, & augent malum. Sanguis ves­pertilionis hypochondriis illitus mi­rifica experientia ilei dolores sistere creditur. Franciscus Ioel. practic. lib. 4. sect. 3. c. 6.

Mulier quaedam ex hernia umbi­lici in iliacam passionem incidit, ita ut vomitiones continuae contento­rum in alvo subsequerentur; in qui­bus sistendis nihil quidquam prosuit, excepto elixere proprietatis Parac. cujus gt. v. vel vj. in brodio exhibi­tis, ad miraculum per viginti qua­tuor horas, enormes vomitiones si­stebantur, quanquam aegra, quod in­testina inflammata nullatenus reponi possent, naturae debitum solvere co­gebatur. Gregor. Horstius. obs. 15. lib. 4.

Si à faecibus induratis, vel à crassa & viscida pituita obstructio intesti­norum dependeat, emollientia, & re­laxantia remedia interna & externa erunt usurpanda. Primo igitur in­jiciantur clysteres ex decocto alth. malv. viol. chamaem. melilot. cum sem. lini & foenugraec. vel ex oleo communi solo, ad lb j. vel ex decocto intestin. & omenti vervecis, in quo dissolvatur butyrum, mel & sal gem­meum· quibus decoctis, si flatus ad­fuerint, ut plerumque solent, carmi­nantia & discutientia addere conve­nit. His demùm clysteribus emolli­tâ aliquantisper materiâ, purgantia prius mediocra, mox paulò vehe­mentoria erunt admiscenda; ac tan­dem ad vehementissima transeundum erit. Interim fomenta & linimenta emollientia toti ventri erunt admo­venda, diuque continuanda, omen­tum castrati in aqua fervente cale­factum, ventri applicandum; & quod utilius multò, balnea emollien­tia administranda, quae efficaciora erunt, si ex solo oleo componantur· ac denique si vehemens dolor & fla­tuum copia adfuerit, reliqua remedia in colici doloris curatione proposita usurpari poterunt.

Quae fit ab inflammatione inte­stinorum, curanda est venaesectione frequenter repetita, si vires ferant, tum in brachio, tum in pede. Laza­rus Riverius. prax. medic. lib. 10. cap. 2.

Sectio tertia. Pro imbecillitate virium a nimia sanguinis profusione post par­tum.

EX vervecum cordibus extrahi succum jussi, qui in hujusmodi virium defectionibus instaurandis miras profectò & excellentes vires habet· extrahendi autem hujusmodi succum haec est ratio· accepto ver­vecis corde finditur medium, & pro­bè aqua eluitur, ut qui intro conclu­sus est sanguis detergeatur, & quic­quid sordidum in eo est auferatur, ul­timo loco aq. rosac. probè con [...]ove­tur; & in taleolas oblongas disseca­tur, inque vitreato vase testaceo cum caryophyllis aliquot imponitur, sine ullo liquore, probeque operculato vase luto sapientiae, in calentem fur­num extracto pane inditur, quoad calore contabescens in succum eli­quetur ac dissolvatur, inde post ex­trahitur, & aperto vase, sumitur in­ventus succus, & aegrae propinatur· mirum profectò quantoperè refici­endis ex inanitione viribus valeat: prout & quae ex ovorum vitellis, vino, sacch. & cinnamomo sorbitio paratur, quam Italorum vulgus Sam­baion vocat (& Solenander ovum Lom­bardicum) qua & ipse uti aegram mo­ribundam, & viribus exhaustam jus­si, unde mirificam sensit opem; spi­ritibus utique & nativo calore san­guineque auctis ac instauratis. Vi­telli namque ovorum nullo negotio in sanguinem vertuntur, multoque amplius vinum, omnium enim, Au­thore Galeno, velociter & maximè nutrientium praecipuum est vinum, saccharum verò dulcedine sua à na­tura facilè complectitur, & gratum est; prout cinnamomum aromati­citate sua cor & membra omnia con­firmat. Franciscus Valeriola. obs. 6. lib. 6.

Sectio quarta. Pro imbecillitate virium dig­noscenda per oppressionem fa­cta ab ea quae per dissolutio­nem fit.

UBi virium imbecillitas ob reso­lutionem facta est, tunc pul­sus continuus est, parvus, languidus, ac valde frequens; ubi verò ob op­pressionē sive. gravationem contingit, tunc pulsus varius est, ac confusus, aliquando funditus perit, aliquando intercidit, aliquando sublevatur; nec minus illi evenit, quam bajulo onus ferenti, qui cum plus à pondere, quam pro virium suarum ratione gravatur, aliquando opprimitur, aliquando intercidit, aliquando sublevatur, in­terdum in varios torquetur motus· & secundum Galenum lib. De introd­in pulsus. Inaequalitates hae oppres­sarum virium maximè propriae exi­stunt. Amatus Lusitanus. cent. 2. curat. 8.

Sectio quinta. De Immictione.

VIde infra lib. 18. sect. 28. De Vrinae incontinentia.

Subsectio unica. Pro Immictione ad puerum quendam.

SIngulis matutinis exhibeatur ʒj. hujus pulveris duabus horis ante jentaculum.

℞. Glandes bene exsicc. numero xij. sem. papav. alb. ℥ss. portul. plan­tag. an. ʒij. ag. cast. melon. cucum. cucurbit. citrull. excortic. balaust. sant. citrin. an. ʒj. liquir. ras. ʒiij. sacch. albiss. ℥iv.F. omnium pulvis· quo sumpto ad doses duas cum cere­visia m [...]nè, ita sanatus est, ut per men­ses sex urinam in lecto non reddide­rit. Hic proponam medicamentum paratu facile, quo ego in artis ope­ribus foelicissimum virum prosperè in hoc casu Romae usum observavi. D. Gilbertum Holandum medicum. is accipiebat guttur galli, urebat ut non consumptum, sed tostum exsiccatum­que teri posset, exhibebat pulvifculū sub noctē ante coenam cum tantillo vini rubelli subastringentis, aut si vi­no uti non posset, in haustu dilutis­simae poscae· illud nulla manifesta causa, sed proprietate quadam sanat ipsum affectum. Gal. in medic. loca­libus, inter alia propinat cerebrum & testiculos leporis cumbustos. Item cochleam cum sua testa combustam potu dat· sic recentiores stercus lepo­ris praebent, item cinerem murium tostorum ex vino rubro. Laudant e­tiam cinerem ossium dactylorum, item avellanas assas exhibitas ante lecti introitum· sic pulverem etiam cortic. ovorum potum manifesta qualitate juvare tradunt. Scribunt vesicam scrophae aut apri tostas in pulvere exhibitas utiles in hoc affe­ctu. Hier. Brunswecensis. in libro quem pro thesauro pauperum conscripsit, notat in hoc affectu vesicam caprae tostam pulveratam in vino exhibi­tam prodesse· verùm inter omnia guttur galli exhibitum in pulvere, cujus efficaciam ego vidi, tuo filio probo. Author etiam sum, ut sequens emplastrum pectini & perinaeo uno eodemque tempore admoveat, ut na­turae eo modo exterius quoque sub­veniatur.

℞. Ladan. mastich. an. ʒij. lig. aloes styrac. calam. cinnam. terebin. an. ʒj. myrtil. rad. cyper. an. ʒss.F. empl s.a. cum succo menthae & equiseti vino rubro aspersi. q.s. applicetur pectini & perinaeo. Reinerius Sole­nander. consil. 11. sect. 4.

Sectio sexta. De impetigine.

IMpetigo (grecè [...]) cutis est asperitas dura ac sicca cum in­genti prurigine· à scabie distat, quod sicca sit, omnisque humoris & sanici [Page 533] expers. oritur ab humore seroso te­nui & acri cum crassiore humore per­mixto. duplex est; una simplex & mitis, in qua minus & per minimas pustulas cutis exasperatur, tardeque serpit· Altera quam [...] seu fe­ram graeci appellant, in qua cutis magis exasperatur & exulceratur· haec difficilius curatur & in lepram transire potest.

Subsectio prima. Pro Impetigine & Serpigine.

DUo filioli mei patiebantur diu in brachiis ventre, ac cruribus feras, tristes atque flebiles impetigi­nes, quas manè & vesperi juxta ignem illinebam oleo sulphuris: quo intra paucos dies dolor, pruritus, omnisque infectio submota est, nec unquam postea recruduit. Martinus Rulandus. curat. 83. cent. 1.

Vide hujus olei seu balsami sul­phuris descriptionem infra lib. 16.

Vir quidam in facie & cruribus impetigine laborans, post universalia remedia, curatis fuit hoc lavamento.

℞. Malv. cum toto, fol. salicis he­der. arbor. & lappae· an. M.j. coq. in vino. Laventur eo crura, & ap­ponatur fol. lappae; ad idem valet & fol. hederae appositum· sed & hoc commodè usus est, & ego in aliis quam plurimis expertus sum.

℞. Fol. salic. heder. arbor. lapp. ungul. caball. an. M.j. coq. in vino Pictaviensi. Deinde apponatur fol. ung. caball. valet egregiè ut experti sumus, etiam si in facie sit, sinapi re­center molitum, & supra linitum, quod quidam pro maximo arcano tenuerunt; etsi apud antiquos quos­dam authores ejus quoque mentio fiat. Petrus Forestus. obs. 10. lib. 2. obs. Chirurg.

Pro hoc malo depellendo quod fa­ciem & maximè mentum deturpa­bat, quidam infallibili remedio ute­batur, sinapi rec. mollito, quo loca impetiginosa oblinebat. atque eo remedio tum ipse curatus est, tum plurimi alii post eum, quibus hoc communicavit consilium. Petrus Fo­restus. obs. 12. lib. 2. obs. Chir.

Mulier quaedam impetigine in crure graviter affecta, cum per chi­rurgos plurimos curari non poterat, ex consilio cujusdam mulierculae ac­cepit butyrum & ferri squammam quae inter cudendum excutitur, quam pulverisabat, & cum pice navali (vul­go Tarr) componebat linimentū, in­unguens crus leniter, & curata fuit. Sed postea ut ipsamet mihi retulit loco squammae ferri, accepit carbones fabriles eosque pulverisatos cribro excipiebat, illumque pulverem una cum butyro & pice navali bulliebat in olla leniter donec in linimentum coiret· quamvis autem foetorem satis molestum ex se remitteret hoc un­guentum, egregiè tamen ad rem fa­ciebat, adeo ut hoc solo remedio à foeda illa impetigine tandem sanata sit.

Dum Romae agerem, post febrem, qua corripiebar, malignam, die septi­mo in fronte apparuerunt impetig­nes [Page 534] quasi per modum crisis; inter Gisbertum Hirstium & me conclusum est, ut incuratas sinerem, juxta a­phor. 20. sect. 1.

Tandem tamen cum post aliquot dies viderem eas per se non evanesce­re, sed turpiores evadere, magisque intumescere, omni manè propria sa­liva, idque jejunè, simul etiam in die saepius perfricavi; nam hoc contra serpiginem & impetiginem praeser­tim hominis jejuni valde commenda­tur; & ita tandem coeperunt sanari ac evanescere absque ullo alio reme­dio, neque ullum vestigium pustula­rum in fronte remansit, aut impeti­go ista reversa est. Petrus Forestus. obs. 13. lib. 2. obs. Chir.

Subsectio secunda. Pro Impetigine.

POst universalia remedia unguen­to infrascripto egregiè curatus est.

℞. Plumb. usti minii. an. ℥ij. pulv. praecipit. ʒxij. litharg. auri ℥iiij. antim. camphor. an. ʒiiij. unguent. alb. camphorat. ℥xvi. omnia commiscen­do probè ducantur cum pistillo cali­do quam diutissimè in mortario ad unguenti consistentiam· hoc utor soelicissimè in scabie illa dicta haer­worm quae species proculdubiò est impetiginis ac serpiginis valde ferae. Leviter autem inungitur, sed purga­tionibus & universalibus remediis semper praecedentibus; appellamus autem unguentum album camphora­tum cum antimonio· sed & Alema­riae in officina tale unguentum para­tum habebamus ad hanc serpiginem Haerworm dictam.

℞. Picis naval. vulgò Tarr ℥j. butyr. majal. axung. porcin. an. ℥ss. mell. terebinth. an. ʒijss. aceti vini ʒiss. sal. vitriol. rom. tartari, cartha­mi· an. ʒj. aeris ust. sulph. an. ʒij. fu­lig. camin. vel cacabi ʒiij.M.F. un­guentum s.a. Petrus Forestus. obs. 14. lib. 2. obs. Chir.

Sulphur cum aceto foeliciter adhi­betur: maximè probatur unguen­tum hoc nostrum, quod ad omnem impetiginem & scabiem tollendam mirifice valet.

℞. Terebinth. lotae ℥ij. ceruss. ℥ss. butyr. rec. ℥j. sulph. ℈ij. ol. ros. ℥v. album ovor. numero ij.F. ungu­entum· cui adde camphor. & mosch. an. gr. v. item paretur linimentum in hunc modum.

℞. Pulv. lithargyr. pulv. tartar. an. ʒij. sulph. pulv. ℈ij. ol. nucum. ℥iij. aceti rosac. ʒvj. cerae q.s.F. li­nimentum. Ubi verò partes jam an­tea illitas lavare voluerit, aqua uta­tur▪ chalybeata in qua fraxini folia praebullierint· primùm deturbare vi­tiosos succos oportet, & salubri vi­ctus ratione uti, mox localia reme­dia exhibere exsiccantia, incidentia & detergentia. Io. Zecchius. con­sult. 79.

Domina quaedam laborabat foeda feraque impetigine utriusque manus, propter quam taedio maximo afficie­batur· venaesectionem, cathartica & omnia alia remedia respuebat· hanc paucis dicbus sic curavi.

[Page 535]℞. Unguenti rosat. ℥iij. praecipi­tati alb. ʒiij.M. pro litu partium. hoc remedio praedicta Domina Ma­tronam quandam magni nominis, ut mihi retulit, eodem morbo affli­ctam curavit. Petrus Pachequus. obs. 48.

Mulier quaedam fera impetigine laborans, cum summo dolore irritis omnibus remediis, sequenti cata­plasmate mirum in modum fuit leva­ta.

℞. Putria poma numero vj. per setaceum transmittantur, quibus ad­de ol. ros. ℥ij. lactis muliebris pa­rum. F. Cataplasma, parti dolenti admovendum. Longa experientia didici putria poma dolorem magis le­nire quam cocta. Petrus Pachequus. obs. 55.

Impetiginem incipientem prae­sertim in facie & collo, saliva jejuni superillita loco aliquantulùm agitato tollit. Oleum tartari per deliquium factum cum ana olei cerae diligenter mistum impetigines & mundificat, & curat. Io. Hartmannus. pract. chimiatr.

Rustici accipiunt domos (seu ni dos) vesparum quas terunt, & su­perponunt, & ita impetigines curant. Ego verò curo puellos cum butyro loto in aq. viol. postea hoc butyrum misceo cum succo plantag, ex linitur ita facies. Infantes crustosi & foeda muliere inunguntur cum lactis flore. Si sunt Bothores (i. e. pustulae) ac­cipe fructus alkikengi ex frica desu­per, & est mirabile. Sola fricatio radicis lapatii contusi aliquantulum, & in aceto bono diu macerati delet impetiginem; expertum à me saepius. Marcellus Cumanus. obs. 24.

Mitem & recentem impetiginem sanat saliva jejuni hominis illita, ut & liquor qui ex viridibus lignis, dum uruntur, exudat; utile est etiam ole­um ovorum. Daniel Sennertus. pract. lib. 5. part. 1. cap. 30.

Sectio septima. Pro impotentia ad Venerem.

SUmat ʒss. pulv. sem. [...]rucae cum vino dulci ante cibum, vel ℈j. pulv. priapi tauri exsiccati ante ci­bum cum vino.

℞. Formic. alatar. ʒiij. olei de Sesamo & lil. alb. an. ℥j. infund. formicae in oleis, & per sex dies So­li exponantur, deinde colaturae adde euphorbii ℈j. piper. rutae, an. ʒj. si­nap. ʒss. & iterum Soli per dies octo exponantur. Cum hoc virga testi­culi & inguina inungantur & est op­timum.

℞. Salis stinci vel carnium ejus positarum supra renes ʒj. sem. crucae, ʒss.M. accipiatur cum ovis sorbili­bus, & bibatur vinum dulce post. Barthol. Montagnana. consil. 202.

Utile est linimentum ex moscho & ambra cum oleo nuc. mosch. vel oleo caryophyll. sed omnium efficacissi­mum est quod sequitur.

℞. Ol. sesamini, lil. alb. an. ℥j. formic. alatar. ʒjss. simul bulliant. mox coletur. adde euphorb. ℈ss. [Page 536] sem. rutae, piper. an. ʒss. sinapi ℈j. iterum bulliant· & colatura utatur pro linimento partium affectarum & vicinarum. Io. Zecchius. consult. 42.

In usum vocetur haec opiata à Rondeletio commendata.

℞. Testicul. vulpis in hydromel. decoctor. ℥j. contusis adde pinear. & avellanar. infusar. in pauco lacte & melle, an. ℥ss. carnis leutrae, ster­cor. muris, mosch. an. ʒss. cum syr. conserv. cortic. citri. F. opiata. su­mat praeterea saepe ex hoc Electua­rio.

℞. Zinzib. rec. condit. rad. eryng. rec. condit. rad. pastinac. condit. an. ℥j. pinear. praepar. pistacior. avellan. assatar. diasatyrionis an. ℥ss. sem. bauciae (i. e. pastinac. sylvestr.) na­pi, an. ʒij. testicul. vulpis, cerebel­lor. passerum, an. ℥ss. cum syr. con­serv. zinzib. viridis, F. electuarium. capiat cochl. j. & superbibat vinum dulce· egregie profuit hoc electuari­um: ut & eryngiorum radices cum melle conditae. jussi autem ut fre­quenter comederet castaneas molles, dactylos, erucam, ut & fabas recen­tes excorticatas, in aqua coctas, aquâ­que ablatâ contusas, adjecto oleo a­mygd. d. pipere albo, & zinzibere exiguo; in usum vocentur cibi deli­catiores. quique maximè alunt, vi­numque bibatur meraciusculum. Se­quens opiata à Rondeletio commenda­tur.

℞. Cortic, citri, zinzib. virid. an. ℥j. conserv. eryng. ℥ss. carnis leutrae, testic. vulp. priapi tauri, vel cervi, an. ʒiij. pulv. diamosch. d. & diambr. an. ℈j. cum melle in quo ʒj. cantha­ridum integrarum prius maceratar· in lacte dissolvantur; fiat opiata. ca­piat ad quantitatem avellanae, super­bibendo parum vini malvatici, dua­bus horis ante coenam, quae pauca sit. Ego abhorreo cantharides, ob gravia accidentia quae inferunt. ideo postea paravi sine iis. Lactis pondo cum cinnamomi ℥j. continuis diebus quadraginta si bibatur, reficere id in­firmitatem virilium tradunt: etiam consumptos Venere reficit· tenuioris fortunae homines ova cum caepis & butyro frigunt· sed regum impensa est, virilitatem opobalsamo, & re­num partes cum mero diluto moscho inungere· sed quia opobalsamo care­mus, possumus naturalia hoc oleo in­ungere.

℞. Pyrethr. ʒij. cinnamom. ʒj. euphorb. ʒss. tunde cum oleo sesa­mino, adjecto exiguo oleo caryo­phyll. & mosch. gr. v. Petrus Fore­stus. obs. 18, & 19. lib. 26. De Penis & Virgae vitiis.

Ad Venerem augendam, mumiam Satyrionis per chymicum aliquem conficiendam curet. Hanc Caesarei quidam & Regii medici, nuperis Im­peratoribus & Regibus multo in usu delitiisque fuisse mihi adfirmarunt in Spa. Formula ejus haec est· ineunte vere, vel autumno medio, aut exe­unte, hoc est floribus foliisque vel nondum natis vel deciduis, radices Satyrii collectas aquae purae injice, du­obus quibus constant orbiculis divul­sis; quotquot innataverint, ut inu­tiles abjice; quae fundum peti [...]rin [...], [Page 537] contunde in mortario lapideo pilo ligneo, sensim micam panis albissimi & recentissimi addendo; & propter lentoris dilutionem affunde spiritum vini è malvatico extractum, irroran­do paulatim suavissimè: dein optimè mixta pone in alembico caeco, clausa­que digere in balneo per sex septima­nas· tum praelo exprime; expressum iterum per mensem digere in alembi­co· innatabit liquor rubini aemulus: hunc inclinando cautè collige, abje­ctisque faecibus, cuique selibrae adde salis margaritar. ℥ss. olei nuc. mosch. anisi, cinamomi, an. ʒss. dosis guttae xx. in vino, jusculo, vel conserva cor roborante. Henricus ab Heers. obs. 9.

Ad ignaviam genitalium expertus sum boracem officinalem ciceris mag­nitudine in ovo sorbili manè crebrò acceptum, erectionem & coeundi potestatem facere. Hieronymus Mer­ [...]urialis. tomo 1. consult. 48.

Sectio octava. De Inappetentia.

INter symptomata ventriculum af­fligentia praecipuum locum obti­net Inappetentia (Graecè [...] ab [...] appeto) quae nihil aliud est quam prostrata ciborum omnium ap­petentia ex defectu suctionis sensus in orificio ventriculi superiore ortum ducens. defectum suctionis inferunt alimenti in corpore abundantia, cras­si & lenti humores sive ex cibis in ventriculo geniti, sive aliunde afflu­entes, cibi pingues ac viscidi, intem­peries tam calida quam frigida, ob­structio vasorum lacteorum consueta evacuatio, ut mensium, vel haemor­rhoidum suppressa, aut consuetum in­termissum exercitium, cerebri demum & nervorum vitia, in quibus scilicet facultas animalis vel concidit, vel depravata est ut in Apoplexia, Le­thargo, phrenitide, mania, & simi­libus contingit; in paralysi etiam propter obstructionem nervorum à sexto pari prodeuntium. Francis­cus verò Sylvius in Praxi sua Medica nuper edita, vult hujus symptomatis causam frequentiorem & graviorem esse salivam viscidiorem & pinguio­rē, adeo (que) ad promovendam alimen­torum in ventriculo reliquiarum fermentationem planè ineptam. quin­imò pituitam in tenui intestino simi­lem producentem, à qua succi pan­creatici aciditas blanda obtunditur, cujus halitus acidiusculi & grati ad superius ventriculi orificium appel­lentes, famem excitare solent: ali­am etiam causam esse bilem pinguio­rem ab intestino tenui, ad ventricu­lum assurgentem, atque tum alimen­torum reliquias, tum salivam cor­rumpentem, & sic gratam ipsarum aciditatem obtundendo appetitum prosternentem. Praeterea inter res non naturales abolent famem aer ae­stuans, somnus nimius, corporis qui­es & segnities, curae extremae & alvi fluxus. Hae causae, si leviores fuerint▪ diminuent tantùm famem, cum gra­vissimae, in totum abolebunt.

Subsectio prima. Pro Inappetentia vomitu & ven­triculi imbecillitate.

CUm materia Catarrhi in ventri­culum delabitur, saepè Inappe­tentiam, Nauseam & Vomitum con­ciliat· contra haec mala ita agen­dum.

℞. Aloes lotae & succo rosar. ali­quoties imbutae, ʒj. rhei el. cum aq. cinnam. aspersi ℈iiij. extract. rhab. ℈ss. agar. troch. ℈ij. pulv. mastich. ℈ss. dissolvatur agaricus oxymelite. & omnia cum syr. con­servationis zinzib. misc. ac fiat mas­sa pilul. aloem in exigua quantitate sumpsi, quod haemorrhoides fluerent. Caeterùm ℈iiij. alvum quater placi­dissimè subduxerunt. Ventriculum de quo querebatur, tali unguento inunxi, & subitò melius habuit.

℞. Ol. nostri stomach. ℥j. nuc. mosch. ʒj. masti [...]h. pulv. ℈j.M. Descriptio olei nostri stomachalis haec est.

℞. Ol. absynth. lb ss. summitat. absynth. M.j. caryoph. santal. citrin. an. ʒij. ros. rubr. ʒj. macis ʒss. ma­stich. ʒijss. vini odorat. lb ss. coq. ad vini consumptionem, & aestatis tem­pore collocetur in Sole, hieme in lo­co calido. Cum vomitiones molestae essent, ordinavi sequens scutum sto­machale.

℞. Ladani puri ʒiij. mastich. ʒij. lign. aloes, santal. citrin. galang. ca­ry [...]phyll. nuc. mosch. an. gr. vij. ol. stomach. & cerae q.s. aspergatur spe­ciebus arom. rosat. & obducatur syn­done. Io. Crato. cons. 13. lib. 5.

Subsectio secunda. Pro Inappetentia

MIles quidam chronica febre ma­lè mulctatus, incipiens jam aliquantisper respirare ab accessioni­bus, supplex à me petiit, ut appe­tentiam in se planè dejectam revoca­rem, alioquin intra quatriduum in­dubiè periturum· ego praescripsi po­tionem ex ℥ss. diaphaenic. cum ab­synth. vulgaris & agrimon. decocto. Postea sequentibus veluti cote, appe­tentiam acui.

℞. Fol. Agrimon. absynth. vulg. cent. min. an. M.ss.F. omnium de­coctio· de colat. capiat. lb ss. cum pauco saccharo. juffi ut novem dies huic decocto indulgeret. Sed post dies quinque rediit ad me, enixè ro­gans ut caninam appetentiam usu medicamenti nostri excitatam obtun­derem, quod praestitimus abstinendo à potione nostra amara, illique con­sulendo ut butyro & vino generoso uteretur. Plures eodem remedio in talem affectum incidisse testis sum. Petrus Pachequus.

Vir quidam Consularis apud Del­phenses, cum inappetentia laboraret, ad incitandum appetitum; una cum Vergetio Medico Haghano, sequentia praescripsimus.

℞. Syr. de limon. de acetos. ci [...]ri, an. ℥ij. syr. acetos, simpl. syr. ros. ex [Page 539] mul [...]is infus. vel sacch. rosac. an. ℥j. syr. menth. ℥jss.M. capiebat om­ni mane duo cochlearia, pauco vino rhenensi addito· egregiè profuit. Ve­rùm post dis [...]essum alterius medici, cum medicamenta abhorreret, ma­cerabam per noctem absynth. romani [...]omam, & dentis leonis radicem u­nam atque alteram, paululum contu­sam, in vino rhenensi; mane vinum expressum propinabam. & dictu mi­rum vir septuagenarius vermem mor­tuum, postea & vivum deje­cit, & appetitus miraculi instar, rediit. Petrus Forestus. obs. 8. lib. 18. De Stomachi Affectibus.

Juvenis quidam macilentus ob bi­liosos humores cibum aversabatur; eum hoc modo curavimus. Cum mordaces humores biliosi ventricu­lum lancinarent, & hic nauseabun­dus, & in vomitum satis proclivis esset, statim jejuno ventriculo▪ eme­ticum blandum exhibui. Deinde pro levi purgatione propinavi syr. ros. pal [...]id. ℥ij. cum ℥iij. seri lactis· qua potione brevi benè excrevit biliosa. Bilioso humore evacuato, & intem­perie ventriculi calida syr. acetos. ci­tri & granator. acidor. alterata; im­peravi d [...]inde ut persicam in princi­pio pastus assumeret; haec enim maximè appetentiam incitat, si à causa calida prostrata sit. Syrupus de persicis hunc in modum fit, quo uti possumus in tali casu.

℞. Succi persicor. nondum ple­nam maturitatem assecutor. lb iiij. decoq. ad dimidii consumptionem: p [...]rmittantur fae [...]s subsidere: Dein­de adjiciàntur succi malorum puni­corum ℥vj. sacch. q.s. simu [...] perfe­ctè coquantur, depurentur, adjectis­que santalis citrinis q.s. suaviore odo­re reddantur· dantur ex hoc syrupo ℥ij. manè & vesperi duabus horis ante pastum. Si Persica desint, pro illis substitui potest succus pomorum acidorum redolentium. Exterius fo­tus & unguenta adhibui, deinde apposui ceratum santalinum, victu quoque refrigerante utens, & mode­rato somno· rectè deinde valuit. Pe­trus Forestus. observ. 9. lib. 18.

Subsectio tertia. Pro Inappetentia.

CUratio hujus affectus, si ab a­liarum partium vitio depen­deat, ab earum curatione desu­menda est. Si verò ex proprio ven­triculi vitio contingat, ad calidam vel srigidam illius intemperiem cum materia conjunctam reducenda est.

Calida intemperies curanda est pri­mùm humoris biliosi expurgatione, blandè & frequenter repetitâ· eaque componi poterit ex rhab. myrobal. tamarind. syr. rosac. vel. de cichor. comp. cum rheo· aut si aeger. sit ad vomitum proclivis, blandis vomito­riis provocandus erit. idem humor alterabitur julepis aut jusculis refrige­ [...]antibus, in quibus non omittendu [...] est spiritus vitrioli, aut sulphuris· quandoquidem acida omnia, praeter­quam quod bilem valde contempe­rant, appetitum etiam maximè [...]x­ci [...]are [Page 540] valent. Unde fit, ut acetaria ae­statis tēpo▪ ead excitandam appeten­tiam frequēter usurpētu [...]· vel simul & semel humor ille biliosus alterari & expurgari porerit apozemate conve­nienti, cui ratione ventriculi addi poterunt absynth. pont. M.ss. myro­bal. citrin. ℥ss. post purgationem ad ventriculum roborandum conve­nient miva cydoneor. aut cydonia­tum ipsum, vel syr. cydon. cum syr. de absynth. mixtus. tabellae diamar­gar. frig. vel triasantal. vel etiam diarrhod. abbat. Si obstructionis sus­picio fuerit, vel opiata sequens.

℞. Conditur. lactuc. & cucurbit. an. ℥j. conserv. acetos. ros. fl. ci­chor. & bugloss. an. ℥ss. santal. rubr. corall. praep. margar. praep. an. ʒss. troch. de spodio & sem. acetos. an. ℈j. cum syr. de limon. F. opiata. cujus capiat ad magnitudinem casta­neae manè & serò, superbibendo pa­rùm vini dilutissimi.

Exterius verò sequenti unguento regio ventriculi inungatur.

℞. Ol. rosat. myrtini, & cydonior. aceto rosac. lotor. an. ℥ij. santal. omnium, corall. rubr. coriandr. praep. ros. rubr. an. ʒj. gran. kermes & spodii, an. ʒss. cerae albae, q.s.F. linimentum· quo subtepido inunga­tur dicta regio bis aut ter in die, ad­dendo a [...]eti rosac. parum unctionis tempore. vel eidem parti admovea­tur placenta rosac. aceto irrorata, aut in eodem parùm macerata, quae re­movenda erit priusquam incalescat. Denique in perseverante affectu plu­rimùm proderit balneum, vel semi­cupium refrigerans & humectans bis aut ter repetitum.

Si à frigida intemperie producatur inappetentia, curatio instituenda est per evacuationem humoris morbifici, & ventriculi corroborationem. Vacu­atio potest fieri per vomitum, si aeger sit nauseabundus, & facilè vomat, alias per secessum, idque pilulis prae­cipuè, quae hîc magis conveniunt, quia diutius in ventriculo morantur. ut docet Galenus. lib. 4. De sanitate tuenda. cap. 7. qui etiam valdè com­mendat pilulas de hiera, quae exhibe­ri possunt ad ℈ij. vel ʒj. manè dua­bus horis ante pastum; vel in hunc modum componi possunt.

℞. Aloes elect. succo absynth. di­ligenter nutritae ℥j. agar. troch. ʒij. rhei pulv. & vino albo irrorati ʒj. nuc. mosch. spic. nard. an. ʒss. sal. tartar. mastich. & cinnam. an. ℈j. cum syr. de absynth. F. massa pilul. ex cujus ʒj. formentur pilulae vj. de­auratae· capiat summo manè, si ve­lis integrè purgare· vel· sumat ʒss. horis duabus ante prandium, bis aut ter in septimana. Possunt acui dia­grydio, si validius purgare volu­mus. Validiores pilulae non conve­niunt, quia humores ab aliis parti­bus ad ventriculum alliciunt.

Si pilulae devorari non possint, fi­at infu [...]io fol. senae, myrobal. rhei & agar. in vino absynthite vel decocto stomachico.

Terebinthinae usus opportunissi­mus est, quia viscera omnia com­modè repurgat, maximè si ex ea & rhab. pilulas confeceris.

[Page 541]Post purgationem sufficientem, ad roborantia veniendum est, tam in­terna quam externa, quae in sequen­tem modum praescribi poterunt.

℞. Syr. de absynth. ℥j. capiat mane jejuno stomacho per plures di­es. vel illius loco vinum absynthites substitui poterit.

℞. Conserv. anthos, menth. cort. citr. condit. nuc. mosch. condit. an. ℥ss. myrobal. condit. numero j. con­fect. alker. ʒiij. tunicar. interior. ventric. gallinae praep. ʒij. pulv. a­rom. rosat. & cinnamom. an. ʒj. cum syr. de mentha. F. opiata; vel cum sacch. rosac. F. conditum. U­tatur manè, superbibendo parum vini generosi. Dictis remediis utili­ter additur sal absynthii; vel oleum menthae arte chymica extractum· vel sal absynth. & cortic. arantior. vel al­terutrum ad ʒss. in vino vel jusculo dissolutum exhibeatur. Sequens etiam Syrupus efficacissimus est.

℞. Syr. cydon. & condit. cort. ci­tri, an. ℥ij. aq. cinnam. ℥j. ol. sulph. gt. xij.M. capiat cochl. j. per inter­valla. Aqua clareta frequentissimo in usu apud multos habetur, cujus compositio talis est.

℞. Cinnam. crass [...]usculè triti ℥ij. macerentur in lb j. aquae vitae per se in vase vitreo· in alio vase vitreo per se & seorsim macerentur sacch. albiss. ℥vj. aq. ros. lb ss. stent haec omnia seorsim in infusione per duos aut tres dies, agitando quolibet die pluries haec duo vasa· tandem simul misceantur materiae in ipsis conten­tae, & per manicam transmittantur▪ colatura servetur in vase vitreo benè obturato· sumat cochl. j. aut ij. jeju­no stomacho.

Apud Parisienses maximo in pre­tio habetur syr. de absynthio penae· in maxima frigiditate ventriculi aq. cinnamom· sola praestantissima est. Non minoris efficaciae est Syr. cin­nam. cum aqua vitae confectus prout describitur à Quercetano in Pharma­copoea.

Ad idem praestat spiritus mastiches, ita compositus.

℞. Mastich. ℥iij. galang. ℥j. spi­rit. vini lb ss. digerantur ac destil­lentur.

Utile est etiam Elixir proprietatis à Crollio descriptum. cujus gt. xij. aut xv. cum vino exhibitae mirè stomachum roborant.

In affectu inveterato plurimùm conducit decoctum ligni guaiac. aut sassafras, in plures dies sump­tum, cum levi fudore, aut sine eo in debilioribus. Aquae etiam ther­males sulphureae & nitrosae, quales nostrae Bellilucanae, magna copia per plures dies sumptae, crassos & muci­laginosos humores, omnemque ven­triculi & intestinorum illuviem po­tenter abstergunt & evacuant.

Balsamum Peruvianum ad robo­randum ventriculum praestans & esfi­cax est remedium, si ejus guttae ali­quot cum vino Hippocratico, vel alio, hora una ante cibum exhibeantur.

Exterius verò admoveantur fo­menta, linimenta & Emplastra in sequentem modum.

℞. Rad. cyper. galang. ireos, flo [...]. [Page 542] cort. citri sicc. an. ℥ij. fol. menth. hyssopi, salv. rosmar. & majoran. an. M.j. s [...]m. anis. bacc. lauri, nuc. mosch. caryophyll. cinnam. an. ʒiij. fl. staech. schaenanth. rosmar. an. p.j. incidenda incidantur, & contun­denda contundantur, ut artis est, in­cludantur duobus sacculis interpun­ctis, qui macerentur in vino gene­roso, & applicentur regioni stoma­chi calidè vicissim.

℞. Ol. absynth. menth. nardini, an. ℥ss. ol. nuc. mosch. ʒij. lign. a­loes, macis, cinnam. an. ℈j. cerae pa­rùm F. linimentum· quod praestanti­us evadet, si addideris olei caryo­phyll. gt. vj. mosch. & ambr. griseae, n. gr. vij.

Fiat etiam linimentum ex ol. nuc. pulv. & balsamo Peruviano; vel ex ol. absynth. mastic. & balsamo Pe­ruviano.

℞. Mass. empl. de mastich. ℥j. mosch. aromat. rosat. ʒj. ol. nuc. mosch. q.s.F. Empl. scutiforme, ap­plicandum regioni stomachi.

Crato sequens emplastr. miris lau­dibus effert.

℞. Ladan. ℥ij. cerae ℥iiij. ol. nuc. mosch. ʒiij. Fiat emplastri massa ad usum.

Admonet Galenus hujusmodi em­plastra diutius non esse in parte deti­nenda, quia tandem calorem dissol­vunt. Lazarus Riverius. lib. 9. prax. med. cap. 1.

Sectio nona. Pro Intestini recti ulcere.

BAlsamus quo ulcus in Spa. percu­rabatur, quando à me inventus, & semper cum optimo successu usur­patus, reticendus mihi non vide­tur. Sumo fl. tapsi, hyperici fol. prunellae. an. M.j. hos incoquo olei ex sem. hyperic. torculari expressi, & vini rubri veteris pari quantitati, ad vini omnimodam exhalationē, hoc est dum liquoris gutta igni injecta si­ne ullo stridore flammam concipit, eoque solo, si praesens urgeat necessi­tas, utor: alioqui eosdem flores sae­pius immacero, & post quadraginta dierum insolationem, aut ignis calo­rem iterum exprimo, quod quo sae­pius facio, efficacius multo oleum comper [...]o, cui remisceo lapidem cala­minarem septies vino, demum in hoc oleo post ignitionem, extinctum, Henricus ah Heers. obs. 10.

Sectio decima. De Ischiade.

QUi [...] Articulum cruciare so­let dolor [...] Graecis, Barba­ris verò Schiatica nuncupatur. Ar­thritidis species est, sed omnium ve­hementissima: hoc sibi prae aliis pe­culiare habet, quod non in sola coxen­dice sedem habeat, sed altius ad sum­mam etiam natem, qua nervi à lum­bis [Page 543] & osse sacro emergentes feruntur in crura· hinc est quod dolor atrox, praeterquam quod in dictis locis se ostendit, in femur quoque tibiamque & extremum pedem exporrigitur; quocunque nimirum ab affecta cox­endice deductus nervus pertingit· rarò tumor inest conspicuus, rarius calor, aut rubor, quia humores afflu­entes in partes profundiores multa­que carne contectas sese insinuant· hujus doloris causa eadem est cum ar­thritidis causa, de qua supra lib. 1. sect. 40.

Subsectio prima. Pro Ischiade.

PUer quidam diu ischiade labora­bat: cum multis & diversis re­mediis frustra usus fuisset, me tan­dem vocari jussit. Imperaviut ex ve­na schiatica sanguinis missio fieret è directo coxendicis affectae. Deinde exhibui hoc apozema purgans simul & partes nervosas corroborans.

℞. Herb. paralys. salv. beton. ma­jor. ivae arthetic. chamaepit. chamaedr. an. Mj. fl. rorismar. staechad. an pj. fumar. Mjss. sem. anis. foenic. an. ʒij. fol. sen. ʒvjj. agar. ʒjss. rhei el. ʒss. zinzib. alb. ℈j. schaenanth. ℈ss. pas­sul. exacinat. ℥j. liquirit. ras. ℥ss. coq. in aq. pro ℥ix. fortissimae ex­pressioni adde syr, è staechad. mell. ros. colat. an. ℥jss.M. pro iij. dosibus matutinis· satis eo medicamento al­vo soluta, praecepimus ut inungeret locum affectum oleo vulpino & lum­bric· quae cum non juvarent, sequens ceratum apposui.

℞. Oxycroc. ʒvj. picis sulph. an· ʒiij. ol. lumbric. exiguum F. cera­tum, extend. supra corium rotun­dum, & syndone rubra. coope [...]iatur, & coxendici apponatur. Fuit semel reiteratum cum ℥ss. sulph. & istis praesidiis curatus erat· multos alios curavi, ad quos curandos aliud prae­stantius remedium non inveni, quam ceratum illud ex sola pice & sulphure paratum.

Mulier quaedam cum intensissimo dolore ischiatico laboraret, & omnia remedia nihil profuissent; tandem nobis relatum fuit eodem tempore, quod quidam per quatuordecim dies intollerabili dolore schiatico afflictus urticam coctam cum cerevisia cata­plasmatis insta [...], ex cujusdam consi­lio, applicuisset & ita ab omni dolore miraculi instar curatus fuerit; quare & huic mulieri idem remedium ad­hibui, quo etiam dolor in ea sedaba­tur, verùm non statim sed paulatim. Petrus Forestus. obs. 20. lib. 29. De arthritide & extern. partium affecti­bus.

Guainerius se expertum pluries ait, si cum urticis mordentibus tam serò quam manè coxa verberetur inductis pustulis, deinde aqua salsa lavetur, hoc medicamine plures restitutos esse. Rhases ex allio & cepe locum confricari jubet, & postea cum aq. falsa lava [...]i. Praeceptor meus Benedi­ctus Faventinus apponebat quatuor ventosas cum scarificatione supra na­tes, & cauterium actuale cruri lateris [Page 544] affecti. Petrus Forestus. Schol. obs. 22. lib. 29.

Oxycroceum ceratum in aluta ex­tensum admovendum erit, quod so­let mirabiliter prodesse. Cataplasma etiam ex rad. helenii decocta impo­situm, usque ad ruborem, quod certè mirabiliter fecisse expertus sum: & quod non videatur ita posse, vidi emplastrum ex semine lini & melle hominem liberasse. Christophorus Gua­rinonius. consult. 252.

Subsectio secunda. Pro Ischiade.

DOlores illi sapientum omnium concordia clysteribus acutis sa­nantur.

℞. Rad. hermodactyl. ℥j. rad. ra­nuncul. ℥ss. fol. chamaepit. fl. staech. hyperic. sem. rutae cumini, an. Mjss. chamaem. melil. sem. aneth. an. Mj. croci non contriti ʒj. coq. omnia si­mul in lb v. aq. usque ad medietatis consumptionem, in colat. express. ℥xij. dissolv. ol. castor. ℥iij. salis indi ʒij. hier. colocynth. ℥ss.M.F. cly­ster, injiciatur· inest huic clysteri mag­na virtus ab hermodactylo sigillata. Bartholomaeus Montagnana. consil. 257.

Sicca totum corpus & partes fir­ma· hoc optimè fit, à provisione ha­bita totius corporis, decocto sarsaepa­rillae, & ejus electuario quod alibi descripsimus. Sarsa enim una dolo­res potenter placat. Io. Heurnius ad aphor. 59. sect. 6.

Urantur priusquam fiat tabes cru­ris, vel claudicatio. Uredo madorem exhaurit, & laxitatem contrahit: foras trahit materiam etiam phaenig­mus· cauteria diu aperta fluant: tri­bus locis admove· cave à tendinibus & nervis· si aliunde influit, purga, sicca totum & partem. Ita in pue­rorum vacillantibus genubus siccan­tia emplastra admove. Io. Heurnius. ad aphor. 60. sect. 6.

Consiliarius quidam rigido hieme coxendico dolore vexabatur: inje­ctis clysteribus, sumpto medicamen­to purgante, & admoto emplastro parti affectae, dolor nihilo secius per­severabat· tandem aperta est vena malleoli è directo partis affectae, & intra paucas horas dolor remissus est, ac postmodum omninò desiit, ut se­cundo à venaesectione die ad consue­ta munia transire, & per urbem pe­dibus ire potuerit. Lazarus Riverius. obs. 25. cent. 2.

Si secetur vena malleoli ad exte­riorem partem vergens, illincque san­guinis ℥viij. vel ix. plus minusve pro aetatis & virium ratione detrahantur, eadem ferè hora (quod mirum vide­tur) coxendicum dolorem, vel etiam vetustissimum delere solet. Quinimò sanguis quoque è venis sedalibus per hirudines admotas evocatus, mirum in modum ischiadicis opitulatur: quippe quod sanguinis in coxendi­cum venis contenti copia educatur; harum enim partium maximus est venarum consensus. In hunc etiam usum cauterium paulò subtus genu in parte exteriore lateris affecti inustum [Page 545] derivationis causa summopere com­mendamus; quemadmodum & alte­rum in brachio opposito aversionis causa à coxendice. Io. Zecchius. con­sult. 43.

Purgationes fortiotes hic locum habent, nam leviores humores magis ad partem affectam praecipitant. ideo conveniunt maximè pulveres arthri­tici, caryocostinum, pilulae de her­modactylis & similia. Mercurius dul­cis cum scammonio, vel aliis purgan­tibus exhibitus satis frequenter, hu­morem ischiadem efficientem poten­ter eradicat. Vomitoria à multis prae­feruntur purgantibus per alvum, cum per locum à parte affecta remo­tiorem, humores vitiosos evacuent· asarum reliquis praefertur à Ronde­letio.

Post sufficientem purgationem, ad topica veniendum est· & quidem re­pellentia quod attinet, illa minimè conveniunt, quod metuendum sit, ne humores ad partem affectam magis promoveantur; sed statim initio re­solventia admovenda sunt: primò mitiora, & minus calida, postea ve­hementiora in hunc modum.

℞. Rad. bryon. lb ij. rad. ebul. lb j. bacc. juniperi lb ss. fol. ivae arthetic. menth. major. salv. anth. fl. chamaem. melil. an. M.iiij.F. decoctio pro se­micupio, quod ingrediatur bis in die per biduum, aut triduum· in prin­cipio parari poterit decoctum ex a­qua sola, postea ex aqua & vino albo· ex. eodem decocto potest foveri pars dolens calidè frequenter· sacculi eti­am parari poterunt ex sale milio & furfure frixis in sartagine cum vino generoso, & calidè applicari· vel componi etiam poterunt sacculi effi­caces ex solis granis juniperi contu­sis, & praedicto modo in sartagine ca­lefactis.

Inunctiones quoque convenient ex ol. chamaem. aneth. lilior. irino, nar­dino, & rutac. quae partes exterio­res relaxando, motum humorum ad eas conciliabunt, ut sic internae mi­nùs afficiantur· oleum scorpion. Mat­thioli inunctum, est etiam valde ef­ficax.

Unguentum de alth. partes exte­riores laxat & materiam morbificam blandè discutit: ideò circa initia eo inungi poterit totum crus & tibia usque ad extremum pedem, juxta ignem luculentum. In progressu se­quens potentius & calidius admove­ri poterit.

℞. Ol. lumbric. de later. & de te­rebinth. an. ℥ij. ol. vulpin. ℥j. gum­mi ammoniac. & sagap. aq. vitae so­lutor. an. ʒvj. castor. ʒiij. euphorb. ʒij. cerae q.s.F. unguentum.

Oleum de lateribus solum post sex cucurbitulas parti dolenti, & in am­bitu ejus admotas, calide impositum, postea tegendo linteis valde calidis, contumacem dolorem ischiadicum uno die curavit.

Lacuna in Dioscorid. unguentum sequens tanquam mirabile commen­dat.

℞. Succor. rad. & fol. ebuli an. ℥j. ol. chamaem. ℥vj. bulliant ad suc­cor. consumptionem· deinde adde cerae q.s. aceti guttulas aliquot ad pe­netrationem· [Page 546] fiat unguentum.

Cataplasma ex iberide multùm laudatur ab authoribus· in hunc mo­dum componi poteri [...].

℞. Iberid. M.iv. decoq. in vino, & contund. addendo farin. lupin. oro­bi & fabar. an. ʒiij. pulv. rutae sicc. fl. chamaem. & rad. costi. an. ʒj. ol. terebinth. ℥ss. ol. lumbric. q.s.F. cata­plasma· non p [...]rum etiam conducit panis recenter è furno extractus val­dè calens, per medium sectus, aqua vitae irroratus & admotus.

Emplastra verò in frequentissimo usu sunt, & hac in re plurimum pos­sunt· in sequentem modum.

℞. Picis navalis ℥ij. sulph. subti­lissimè triti. ʒiij. mastich. ʒij. tere­binth. ℥ss.M.F. empl.

℞. Picis navalis ℥ij. gummi am­moniac. bdell. in aceto dissolut. an. ℥j. sulph. vivi [...]urbith hermodactyl. an. ℥ss. castor. ʒj. terebinth. parum· cerae q.s.F. empl.

Si malum pertinaciter haereat, em­plastrum vesicatorium applicandum erit, vel solum, vel, ut miti [...]s agat, cum aliquo ex praedictis, aequis parti­bus permixtum: sic enim per longi [...]us tempus in parte poterit detineri· [...]oto curationis decursu clysteres fre­quenter injiciendi sunt, ut materiae morbificae portio ad intestina derive­tur; tum etiam ad doloris causam proximam discutiendam· sequens a­liquando profuit.

℞. Vini generosi lb ss. ol. nucum, & rutac. an. ℥iij. ol. terebinth. ℥ss.M.F. clyster. inji [...]iendus quoties do­lor urge [...].

Clyster verò sequens humores à parte affecta potenter extrahit.

℞. Pulpae colocynth. ʒj. furfur. macr. Mj. vini alb. lb jss. coq. ad lb j. ex colatura F. clyster, qui servetur per horam. Lazarus Riverius. lib. 16. prax. medic. cap. 2.

In ischiade prodest, si salvia re­cens in tegulam cavam ignitam posi­ta, saepeque ne aduratur, agitata, sis semicocta, aceto perfundatur, tegu­laque linteis involuta, sub aegri co [...]a ponatur, vaporque inde suscitatus ex­cipiatur. Felix Platerus. tom. 2. pra­ctic. cap. 16. pag. 659.

Subsectio tertia. Pro Ischiade.

COxendicis dolore intolerabili premebatur quidam· vocatus ego, cubiti & tali venam seco, vomi­tum moveo, foveo partem relaxanti­bus unguentis, per alvum clementer expurgo, applico mirabile unguen­tum ebulorum Lacunae, cucurbitu­lam magnam cum scarificatione super ancham appono, caustica imprimo, nulla profuere· tandem ex Pauli con­silio, coxae octo magnas hirudines impono· tanta ab his animalculis se­cuta est evacuatio, ut post decem ho­ [...]as sine dolore remanserit quod auxi­lium in chiragra, podagra, & gona­gra saepè post vacuatum corpus foeli­citer sum expertus. Zacutus Lusita­nu [...]. lib. 2. prax. admirand. obs. 168.

Experimentum alicujus matronae medicatricis non conte [...]end [...] cer­tum [Page 547] sumitur ab urtica: si eâ locus affectus in ischiade ad rubedinem us­que caeditur, & spiritu vini abluitur. Wolfgangus Hoeferus. lib. 4. herc. me­dic. cap. 1.

Sectio undecima. De Ischuria.

[...] symptoma est, in quo prorsus u [...]ina supprimitur· du­plex est, una vesica plena, alia eadem vacua existente· haec posterior multis de causis contingit; vel ob obstructas ab humore viscido & crasso arterias emulgentes, vel rursus renum vitio calculis obsessorum, vel denique ob ureteres à calculo, pituita, sanguine concreto, vel pure obstructos & ad­strictos· impediunt haec omnia quo minus ad▪ vesicam urina descendat· quae vesica plena existente contingit ischuria, pro causa agnoscit vel lae­sam vesicae facultatem expultricem ob nervi illius partis paralyfin, aut obstructionem; vel colli vesicae à cal­culo, crasso▪ humore, purulenta col­luvie, sanguinis grumo & tuberculo obstructionem.

Subsectio prima. Pro Ischuria.

℞. AQ. malv. ℥iv. spirit. tere­binth. ℈ss.M. exhibe· postea paravi balneum in quo insideret, ex aq. dulci tepida in qua incoxerint parietaria chamaem. parthenium, be­ton. apium & petrosel. addito oleo communi· antequam balneum ingre­deretur, dedimus alterum diureti­cum ex aq. cortic. fabar. ℥iv. cum gt. viij. spir. vitrioli· sequenti die succum raphani exhibui ad ℥iv. quem evomuit: serò verò aquam ca­pill. ven. ad ℥iv. cum gt. vj. ol. cam­phorae. Rodericus à Fonseca. tom. 1. consult. 87.

Mirabile est hoc experimentum quo usus est quidam ex ischuria in lecto decumbens adeo vehementi, ut quinque diebus urina suppressa ma­neret, qui cum nullis remediis cura­ri posset; tandem duas tresve squiba­las fimi equini ponderantes ℥ij. cum vino calido rhenano colabat per pannum lineum, quam colaturam una dosi, cum frustra multa tentas­set remedia, sumebat, & ex inconti­nenti mingebat· alius etiam cum la­boraret ex calculo, & omnimoda urinae suppressione, idque per plu­res dies, eandem potionem sumens, statim miraculi instar lotium excre­vit, & convaluit· foeliciter etiam i­dem medicamentum tertio cessit. Petrus Forestus. Schol. obs. 19. lib. 25. De vesicae morbis.

Pharmacopoeus quidam Parisiensis ischuria laborans, post multa reme­dia per quatuor dies frustra usurpa­ta, sequens sibi ipsi composuit, à quo urina· provocata est, & liberatus fuit.

℞. Vini alb. canarini ℥iv▪ succ. limon. ℥j. spiritus terebinth. ʒij. [Page 548] pro uno haustu. Samuel Formius. obs. 42.

Efficax remedium ad ischuriam expertus sum in tribus aegrotantibus ex cerebro picae exsiccato & cum vi­no albo propinato, intra horam uri­nae fluxus promovetur. Samuel For­mius. obs. 33.

Devenimus ad pulv. unius cantha­rid. integrae cum pulv. pellis leporis combustae· sed res è voto non suc­cessit. Epiphanius Ferdinandus. hi­stor. 97.

Post mitiorum usum exhiberem gr. ij. cantharidum cum ℥ij. ol. amygd. amar. Christoph. Guarinonius. con­sult. 238.

Mercator quidam ab octiduo stag­nantem urinam passus, jam morti vicinus, diureticum sumpsit è succo millepedum, & succo conchyliorum nigrorum, cui granum unum can­tharid. in coxerat, integro haustu bi­bitum. Io. Helmontius. tract. cui tit. De Lithiasi.

Subsectio secunda. Pro Ischuria.

SOleo ego accipere cucurbitam in qua diu conservatum fuerit ole­um, & eam curo poni in aqua fer­venti, ac deinceps virgam pueri jubeo conjici in os cucurbitae, & hujusmo­di remedium efficacissimum esse ex­pertus sum ad provocandam urinam puerorum. Hier. Mercurialis. lib. 2. De morb. puer. cap. 20.

Empiricus quidam in retentione u­rinae pudenda aliquandiu in aceto ca­lido dependere jubebat, & mictio­nem mirè promovebat. Medicus quidam in eadem nihil efficacius uti­liusve praedicabat sua experientia, quam pulmonem haedi. Hier. Rens­uerus. obs. 93.

Nobili cuidam [...] fuit· sup­presso urinae profluvio lethargus, d [...] funere cogitatur: largissimè, proflu­it urina, brevi tamen moritur· und [...] hoc? quia suppreffio omnis excre­menti serosi potissimum partes nobi­les inquinat: & tametsi ejus cursus redierit, non perinde meliore loco sunt res aegrotantium. G [...]il. Ballo­nius. lib. 1. epidem. & ephem. pag. 10.

Si omnia desperata fuerint urina hirci calidè epota, cum toto omento & intestinis ad ventrem applicatis subitò urinam retentam propellit, & calculum simul, si ille obstructiones facit, foras mittit. Io. Hartmannus. pract. chymiatr. pag. 270.

Finis Libri Noni.

MEDICINAE PRACTICAE Liber Decimus. De Affectibus à Litera L. incipientibus.

Sectio prima. Pro Labiorum pustulis, decortica­tione & fissuris.

PRobatur unguentum Laurentii Lazari Medici & Chirurgi ex­cellentis, quod omnes scopos perfi­cere potest, & sic se habet▪

℞. Lithargyr. arg. plumb. usti, an. ℥j. myrrh. aloes, tutiae praep. an. ℥ij. pingued. vituli ℥j. succ. solani, plan­tag. vini granat. an. ℥ss. bulliant omnia ad succor. consumptionem· deinde colentur; quibus adde cerae alb. q.s. ac reliqua omnia in tenuis­simum pollinem redacta, atque per pannum transmissa adde, & fiat un­guentum in mortario plumbeo re­formatum, quo panni linei subtilis­simi imbuti parti affectae appli­candi, & bis in die permutandi. Hier. Capivaccius. consil. 50. lib. 7. consil. Cratonis & aliorum Medico­rum à Scholtzio editorum.

Matrona quaedam Nobilis à causa externa vento boreali fissuras labio­rum, & siccitatem incurrebat· cui consilium dedi ut unguento pomato albo omni vesperi, cum cubitum i­ret, labia inungeret, quo praesidio u­tens, alio non indigebat.

Quemadmodum & altera mulier sequenti unguento commodè illini­vit, quod ex rec. axung. gallinae ce­ra alba, aq. rosac. saepius lotis consta­bat.

Aetius ovi pelliculam internam fissuras labiorum agglutinare tradit. Petrus Forestus. obs. 1. lib. 14. De Morb. Labiorum, Gingivarum, Den­tium, &c.

Sectio secunda. Pro Labro exulcerato & can­croso

LAbro exulcerato subscriptum un­guentum, & nihil praeterea ali­ud appona [...].

℞. Tutiae opt. praep. ℥j. succ. solan. plantag. depurat. an. ℥ij. ol. rosac. complet. ℥iiij. teratur tutia diligentissimè in mortario plumbeo cum pistillo plumbeo. postea paula­tim addantur succi, & ol. ros. sem­per magis & magis confricando cum dicto pistillo per totum diem, ulti­mo addatur modicum cerae liquefa­ctae & F. linimentum· quo saepius utpote decies etiam in die labium inungat, atque imponat fol. plan­tag. Io. Baptista Montanus. consil. 116.

Juvenem quendam, qui ex Lue Venerea labia ulcerata, inflata, nigra, tumida, dura, carcinomatis instar, habuit, curavi universalibus ad mor­bum venereum & hoc decocto, pan­no eo imbuto labiis apposito.

℞. Lign. sanct. p.ij. bulliant in pinta una aq. solan. deinde colentur· add. alum. ʒj. rursusque ebulliant se­mel, & colentur. Petrus Forestus. obs. 2. lib. 14.

Sectio tertia. Pro Lacte deperdito.

MAtronae cuidam in primo puerperio, cum propter res adversas in summam tristitiam & moerorem incidisset, mammae ita exaruerunt, ut ne guttulam qu [...]dem exugere posset infans· illa [...] ego se­quentibus remediis restitui. Primò, ut se exhilararet, admonui; deinde corpus pulvere Senae Brassavolae leni­ter expurgavi. Postea singulis die­bus in aurora ad ℈ij. pulv. lumbric. terrestr. praepar. cum decocto auga­lact, liquirit. & summit. foenic. rec. propinavi; & mammas ol. lumbric. bis in die inungere jussi· his per ali­quot dies adhibitis remediis, & op­tima observata victus ratione, lac copiosè ad mammas iterum profluxit· eadem methodo multas alias matro­nas foeliciter curavi. Guil. Fabritius Hildanus. obs. 27. cent. 4.

Sunt qui nutricibus ad augendam lactis copia [...] pollinis lapidis galacti­tis (qui & lac Lunae appellatur, & in montibus Helveticis reperitur) ʒj. è jure exhibent. Potest autem com­modius ex lacte amygd. cui immix­tus hic pollen aliquot horis fuerit, co­lato propinari, cum pauco saccharo, & aqua foenic. Aiunt enim mamillas evidenter hoc auxilio turgere, & re­pleri lacte. Anselmus Boetius. lib. 2. De Lapid. & Gemm. cap. 229.

Sectio quarta. Pro Lactis exsiccatione in puer­peris quae proles suas nutrire nolunt.

QUaedam Obstetrices mammas oblinunt melle· aliae linteum aceto inculcatum, in quo prius ebul­lierat crocus hortulanus, commodè applicant. Sunt qui prohibent lactis generationem in mamillis cum un­guento populeo, aut panno lineo succo menthae imbuto. Matronae Venetae inhibent lactis proventum à par­tu▪ emplastro ex melle, croco, tere­binth, confecto, & mammis imposi­to, atque eo tempore juscula. non su­munt, neque vinum album bibunt, neque tenue. Aqua etiam marina prodest fotu. Obstetrices Delphenses lac exsiccant in puerperis panno lineo oleo raparum intincto, undique ma­millis imposito, aliumque pannum lineum melle illinitum primo panno superimponunt; interim sub parte inferiore incipiendo mamillas debitè constringunt, u [...] minus propendeant. illud in cognata nostra experti sumus. Petrus Forestus. obs. 20. lib. 17. De Cordis & Mamillarum Affectibus.

Tale conficiatur Emplastrum.

℞. Cerae alb. flav. ping. gallin. axung. cervin. an. ℥ss.M. & liqua­tis adde camph. myrrh. ass. foetid. an. ʒss. croci ℈j. in eo tingantur lintea formam mammarum habentia, sed perforata, ut papillae exeant. Sic gestentur sex septimanis. Aliae im­ponunt chartam caeruleam cum bu­tyro recenti, & linteamina intingunt in alb. ovi cum pauxillo croci & cam­phorae, & exsiccata superponunt chartae. Wolfgangus Hoeferus. lib. 7. Herc. med. cap. 5.

Sectio quinta. Pro Languentibus in Venere con­cessa.

IN hoc affectu â Medicis efficacia censentur haec simplicia cinnam. Selectum acre comestum semper ante cibum. Galanga item eodem modo assumpta. Zinziber item conditum ante cibum acceptum. Croci etiam frequens usus in cibis utilis est, ut & erucae. Porrum parit [...]r aqua coctum comestum ex pauco o­leo & aceto, aut quocunque modo in cibis usitatum efficax in hac re com­pertum. Sic pastinac. sem. pulverisat. ex vino bibitum utile inventum. Ad hoc etiam valet eryngium, ut & pa­stinacae radices tam sylvestres quam domesticae· item siseris radices. In­ter caeteras herbas Satyrion est, cu­jus radices superiores, ut cr [...]i [...]res, succulentiores & pinguiores sumi de­bent, coqui arte, cum melle desaeca­to praeparari ut in annum conditae asservari possint· ex his quotidiè aut quotiescunque lubebit, sumenda una aut altera radix; gratae sunt stoma­cho, roborant interna viscera, tol­lunt obstructiones, & maximè effo­tas partes excitant, corpusque alen­do vegetum reddunt.

[Page 552]Licebit in hunc usum cum magno juvamento hoc tragema ex aromati­bus conficere, atque eo uti comeden­dis ovis salis loco.

℞. Cinnam. opt. ʒij. salis stinci, vel interioris ejus partis conditi, quae cir­ca renes est ℈ij. galang. piper. long. an. ʒj. borac. ℈jss.F. pulvis subti­lissimus.

Quod subscribo singulari efficacia saepe compertum est valere.

℞. Cinnam. inter. ℥ss. galang. ʒj. cirdamom▪ sem. pastinac. erucae, an. ʒijss. croci ℈j. pulverisentur quae­li [...]et per se. M. serventur ut sit usus cum cibis. Ego quandoque consului aestate potissimùm, ut in hoc casu as­sumerent lac dulce cum sacch. & pi­pere, & profuit· assumunt una vi­ce lactis ℥iij. sacch. ℥j. piper. ʒss. externè licebit his uti.

℞. Ol. nuc. mosch. aut macis ex­pressum· affund. gt. ij. vel iij. ol. ca­ryophyll. still. ita molescit ut illini possit. Deinde additur utiliter Zib­bethi quantum placet, cum aliquot granis mosch. efficiturque linimen­tum odorum gratum, & in hunc usum efficax, eo illinantur partes in­fernae, virga, scrotum, perinaeum & quae circumvicinae sunt magna utili­tate.

Sine magna impensa quidam ad­servant fel apri sylvestris eo si quando illinunt virilia magnam delectatio­nem & efficaciam in congressu ex­periri se fatentur diligenter adni­tendum ne extrema frigescant, aut mad [...]ant, potissimum pedes. Reine­rus Solenander. consil. 17. sect. 4.

Uxorem duxerat quidam, cum qua rem minimè habere poterat· pulve­rem sequentem praescripsi.

℞. sem. eruc. ℥ss. piper. ʒj. zin­zib. cinnam. an. ʒss. borac. ʒjss. cau­dar. scinci. ʒss. cantharid. ablatis alis. numero vj.F. pulvis subtiliss. addendo sacch. ℥j. capiat ʒjss. cum lacte cubitum iturus.

Hoc unguento u'atur.

℞. Rad. pyret [...]r piper. zinzib. sem. sinap. an. ʒj. [...]uphorb. ʒss. ol. lau­rin. ℥ij. ol. de spica ℈j. cerae parum F. unguentum· inungat regionem inter anum & testes· laudabat suc­cessum. Felix Platerus. obs. lib. 1. pag. 257.

Alteri efficacissimum hoc & extre­mum exhibui remedium.

℞. Sem. eruc. ʒjss. sem. sinap. na­sturt. rad. pyrethr. cinnam. zinzib. piper. an. ʒss. croci ℈ss. borac. ℈ij. scincor. praep. ʒss. mosch. gr. iv.F. pulvis subtiliss. capiat ʒss. si reliqua non juvent. Idem. obs. lib. 1. pag. 256.

Sectio sexta. De usu Laudani opiati.

AD generosum Comitem & Do­minum D. Philippum Comitem à Sleichen in Ochrdorf vocatus, dum de praxi mea sollicitè perquireret, sciscitatur num laudanum Para [...]elsi mihi in usu esset (erat enim excellens chymicus) annuo ego▪ & recte qui­dem inquit ille, perge modo & mi­rabilia [Page 553] experieris· ego enim nuper habui quendam nobilem aulicum de­crepitum ferè: ille ultra anni spatium lecto affixus tantos cruciatus nephri­ticos & calculosos cùm perpetuo uri­nae ardore & difficultate perpessus est, ut omnes medici & alii ipsum tan­quam deploratum planè derelinque­rent. Ego misericordia commotus, inquit D. Comes, extremis morbis ex­trema etiam medicamenta applican­da duxi, jubeo itaque ipsi singulis diebus initio, postea verò, morbo quodammodo mitescente, alternis, hora somni exhiberi granulum sal­tem laudani opiati veri, & quidem cum aquis & syr. appropriatis diu­reticis & lenientibus· quo facto non solùm magna arenularum copia quo­tidie per urinam excreta & dolores ardentes mitiores redditi sunt; fed etiam totum corpus indies vegetius apparuit, omnesque vires recollectae, ita ut post mensis spatium ad pristi­nam valetudinem totus redierit, plu­resque annos postea sine omni morbo quietè ac placidè supervixerit. Gre­gor. Horstius. obs. 3. lib. 10. De Phar­maceuticis.

In colicis doloribus vehementis­simis, evacuatione per clysterem prae­missa, nihil usu laudani praesentius· pro haemorrhagia etiam narium con­tumaci praesentissimum est remedi­um· eadem ratione menstruis super­fluis omne reliquum medicamento­rum genus eludentibus dextrè per correctum opium succurritur, quod ante sexennium amantissima mea conjunx experiebatur, quae mortis fe­rè faucibus hoc modo per Dei gra­tiam eripiebatur, fervore sanguinis ad temperiem usu laudani redacto· quae tormina non tantùm, sed etiam dejectiones excedentes sanguinis, non­nunquam etiam laudabilis, dysente­riae generent notum est: quibus plu­res naturae debitum solverent, nisi per opiatorum usum eisdem succur­reretur· quod superiori anno nobilis foemina confirmavit, quae judicio astantium ad extrema redacta, per gr. iij. vel iv. laudani nostri sic refecta fuit, ut brevi post pristinae sanitati re­stitueretur· at articulorum doloribus vehementissimis totius massae sangui­neae fermentatione quasi concurrente, nec non affluxu ferventissimo par­tem affectam affligente, quid mel [...]us quam ebullitionem istam [...] si­stere, somnum amicum introducere, & caloris nativi vim adjuvare, qui alias vigiliis continuis & doloribus dissipatus extrema minatur: at hoc praestat usus laudani; cujus ratione podagricum confirmatum ita refe­ctum memini, ut postea somno ju­vante, dolores brevi remiserint, & rarius redierint· in phreneticis etiam & melancholicis ad maniam tenden­tibus nihil utilius laudano, ut multa quae poteram producere exempla ostenderent. Gregor. Horstius. epist, 2. ad obs. 3. lib. 10.

Sectio septima. De Lentigine.

LEntigo (Graecè [...] à [...] lens) macula est in facie potis­simum, in manibus & brachiis, non­nunquam & in pectore emergens, lentis magnitudine, colore fusco, crebris quasi guttis dispersa: his fa­miliaris qui ru [...]o sunt pilo· sine omni dolore est ac molestia, hieme aliquan­do deletur, & aestate revirescit· ali­quando continuò remanet· oritur ex adusto sanguine in cutem effuso.

Subsectio unica. Pro Lentigine.

COnsului ut aqua è cochleis de­stillata uteretur; illa enim mi­rum in modum lentigines delet, quemadmodum panis è furno calidè extractus calatho vimineo contectus olla supposita, si inde rore defluente lentigines liniantur· mirabile enim est· vel▪ solo oleo tartari liniat. Pe­trus Forestus. obs. 4. lib. 5. obs. Chirurg.

Abluatur facies aqua fl. sambuci & fabar. cui aliquid camphorae in spir. vini dissolut. additum sit· effica­cissi [...]a est aqua scrophulariae destil­lata· laudatur etiam oleum ovorum· vel,

℞. Fl. fabar. rec. q. v. affund. lactis capr. q.s. stent in infus. per di m & noctem. Postea colentur & exprimantur, atque in colaturam no­vi [...]lores injiciantur, iterumque per diem & noctem in infusione stent, & colentur· id quinquies repete. Postea adde medull. panis rec. q.s. ut F. in­star pultis & lacte caprino addito destill. aqua ista facies manè & vespe­ri abluatur. Daniel Sennertus. practic. lib. 5. part. 3. sect. 1. cap. 3.

Sectio octava. De Lepra Arabum & Grae­corum.

LEpra alia est Graecorum, alia Ara­bum. Lepra Graecorum nihil ali­ud est quam scabies craffa quae cutem altius in orbem disquammat· à sca­bie solùm differt affectus magnitudi­ne. in psora seu scabie furfures tan­tùm, in lepra hac etiam squammulae decidunt, modò pallidae modo nigrae· oritur à pituita salsa & bile adusta. Vix cedit remediis; & nisi maturè obviam catur in lepram Arabum seu elephantiasin Graecorum degenerare potest: quae non incommodè ita de­finitur, est cachexia foeda, admodùm contagiosa, cancrosum totius corpo­ris habitum ex adustis atrabilariis humoribus iisque malignis inducens & generans· vel tumor totius corpo­ris cancrosus, ex atra bile, venenata qualitate infecta, & in totum habi­tum corporis effusa, exortus, multa symptomata inferens. Interdum est haereditaria, ab impuro parentum vel avorum semine communicata; inter­dum [Page 555] contagio contrahitur, quando (que) etiam spontè proprioque vitio produ­citur, cum possibile sit, ut in corpore humano qualitas venenata generetur· incipientis hujus leprae signa sunt segnities, difficilis respiratio, alvi sup­pressio, lotium subjugale, foetor re­spirationis, sudoris, totiusque corpo­ris, eructatio molesta, veneris appe­titus inexplebilis, raucedo vocis, mo­res melancholici, somnia turbulenta & incubus. ubi confirmatum est ma­lum signa alia adsunt, quae partim univoca sunt, partim aequivoca· uni­voca sunt, extuberationes in pleris (que) corporis partibus, sed in facie magis, praesertim secundùm frontem, unde aures acuminatae fiunt, nasus simus, labra crassa, & per consequens fa­cies horrida, satyris depictis similli­ma, oculorum rotunditas, & color faciei ex rubro livens· signa aequivo­ca sunt, extremorum & crurum po­tissimum extuberationes, foedus cutis color morpheae similis, capillorum defluvium, musculorum praecipuè pollicis consumptio, stupor abolitus (que) sensus tactus in externis partibus sca­bies, impetigines, gutta rosacea, ex­tuberationes rotundae & durae sub lingua, palpebris, auribus, puncturae acuum, seu ulcerosa lassitudo sub cute, cutis crispá instar implumis anseris, cutis unctuosa, fanguis thrombosus, niger, livescens· ex his omnibus no­tis, vel multis simul concurrentibus, vel paucis, sed essentialibus & pa­thognomonicis explorantur ele­phantiaci. Incipiens lepra Arabum curabilis est licet maxima cum diffi­cultate; confirmata verò & invete­rata curationem planè respuit· voca­tur elephantiasis, quod cutis ea labo­rantium tumida, scabra, rugosa, tu­berosa, & inaequalis, ut elephantum, reddatur.

Subsectio prima. Pro Lepra Arabum seu Elephan­tiasi Graecorum incipiente.

℞. RAd. acetos. lapat. acut. enul. camp. polipod. q. sem. car­tham. passul. mundatar. an. ℥ss. en­div. cichor. plantag. bugloss. borrag. lupul. fumar. cuscut. ceterach. cha­maedr. chamaepit. an. M.j. fl. viol. p.jj.F. decoctio ad ℥xvj. in [...]olat. infund. per noctem epithym. ℥ss. fol. sen. mund. ℥v. agar. alb. ℥ij. zinzib. ʒij. mane bulliant parùm & F. ex­pressio, in qua dissolve succor. depu­rator. fumar. & plantag. an. ℥iv. sacch. alb. lb jss.F. syrupus perfectè coctus· dosis ℥ij. vel ℥ijss. cum sero lactis, quinto aut sexto quoque die.

℞. Conserv. bugl. borrag. an. ʒij. ras. ebor. &c. cervi an. ℈j. mithri­dat. veteris ʒij.M. pro duabus do­sibus post purgationem horis tribus ante cibum.

Post tertiam aut quartam purga­tionem vena interior brachii sinistri secetur, detrahaturque sanguis ad ℥x. deinde si qua ratione fieri potest, [...]ese­rentur haemorrhoides: primum qui­dem fotibus emollientibus, deinde suppositoriis ex hiera simplici cum succo mercurialis, vel cum felle: aut [Page 556] si foris conspicuae sint, & intumes­cant, affixis hirudinibus, ut ita san­guis ater & melancholicus emanet· cum sic corpus diligenter praepara­tum evacuatumque fuerit, perutilis erit balnearum usus ex aq. dulci, us (que) ad multos dies continuatus, mane je­ [...]uno stomacho; sed ea ratione, ut non admodum calidae sint, verùm duntaxat tepidae, ut corpus tantùm humectetur, non autem sudores eli­ciant. Victus observandus refrige­rans & humectans: cremor hordei maximè conducit· juscula parentur è pullis gallinaceis, carne vitulina aut vervecina cum bugl. borrag. oxalide, lactuca & plantagine· si quae partes in cute existunt nigricantes aut livi­dae, nullo vel obtuso sensu praeditae, his affigantur cucurbitulae exiguae cum scarificatu, eoque satis alto, ut sanguis promanet, sensusque revoce­tur. Io. Fernelius consil. 70.

Cuidam ad elephantiasin vergenti ita consultum est· jussus est in totum abstinere vino, aut eo dilutissimo uti· vescatur carnibus elixis, & pullis nu­tritis pasta ex carne colubrorum fa­cta· Theriaca bis aut ter septimana utatur ad ʒj. cum aqua melissae· bis mense catholico cum ʒiij. confect. hamech. purgetur· aperiatur vena ba­silica sinistra· balneis aq. dulcis uta­tur. Guil. Ballonius. consil. 61. lib. 1.

Praemisso lenitivo aperiatur vena brachii sinistri, & extrahantur san­guinis circiter ℥x. plus minus· tota etiam hac aestate velim singulis men­sibus circa novilunium hirudines ap­p [...]icari venis sedalibus, ut inde duae aut tres sanguinem exugant, quoad sponte sua cadant· etenim ferè ex a­lio nullo remedio majus juvamentum sperare debet: quare ei Author sum, ne ullo modo hoc remedium post pri­mam purgationem intermittatur: sed hac aestate & sequenti autumno etiam, singulis ut dictum est mensi­bus reiteretur. Postquam octo diebus ex ordine usa suerit syrupo praepa­rante & digestivo, assumat hoc phar­macum.

℞. Confect. hamec. ℥ss. el. è suc­co ros. ʒjss. fol. sen. ʒj. polipod. q.ʒij.F. infusio in decocto liquir. fl. & fruct. cordial. cum pauco cinnam. q.s. syr. ros. solut. ℥j.F. potio· quae saepius prout opus fuerit reiteretur· purgato corpore; volo utatur singu­lis diebus manè hoc electuario ad quantitatem nucis juglandis.

℞. Conserv. fl. borrag. ros. an. ℥jss. diarrhod. abbat. theriac. opt. an. ℥j. cum syr. de pomis q.s.F. ele­ctuar. quo assumpto ingrediatur bal­neum aq. dulcis egelidae in quo in­coxerint rad. acetos. vel lapath. maj. fumaria, lupini contusi furfuribus mixti, & in panno lineo ligati, quo in balneo sordes abstergi velim· in balneo moretur per horae spatium, post decumbat· post horam unam aut alteram, absterso sudore, crura & caeteras partes infectas inungat hoc linimento.

℞. Succ. solani succ. scabios. a­cet. rosac. an. ℥j. succ. rad. lapath. succ. rad. enul. an. ʒvj. ol. ros. ℥iv. cortic. helleb. nigr. in petia ligat. ʒiij. coq. omnia ad succorum ferè con­sumptionem [Page 557] deinde helleborus abji­ciatur, adde butyr. rec. ℥jss. pingued. viper. si haberi possunt, si non loco ejus theriac. bonae ℥j. plumb. ust. ℥ss. lithargyr. ceruss. an. ʒij. thur. ʒjss. styrac. calam. sal. nitri an. ʒij. omnia M. & cum succo limonum agitentur tamdiu in mortario plum­beo donec formam linimenti accepe­rint. Post balneum absolutum, pla­ceret hoc remedium, quod apud quosdam pro experto secreto in hoc morbo conservatur· accipiunt mil­vum deplumatum, postea abscisso capite, pedibus, atque eo eviscerato, interiora omnia, caput & pedes in ollam rudem conjiciunt, quam te­ctam luto oblinunt, & in furnum calidum imponunt. Ubi omnia com­busta sunt, extrahunt, quodque in ea inveniunt, pulverant, atque ex eo pulvere manè in aliquo liquore propinant· quod verò reliquum est avis, partiuntur in tres partes, & quo­modocunque coctum, edendum prae­bent aegroto, eo ordine, ut tertia dies postremam partem avis absumat· quo remedio testantur quidam hunc morbum alias novem dierum spatio persanatum esse· A me verò alias in Italia hoc sequenti experimento cu­ratus est hic affectus. Accipio duas vel tres viperas, si haberi requeunt, to­tidem alios serpentes, conscindo vi­vos & adjecto multo hordeo deco­quo in aqua quoad hordeum tumeat aut crepet, hordeo eo & ipsa serpen­tum carne pullos gallinaceos multos continuo alo, nec aliud alimentum supp [...]dito; solent pulli postquam ali­quot dies enutriti sunt, implumes e­vadere, & tandem rursus plumis ve­stiri: ubi igitur per multos dies ita alti sunt, paulatim incipio aegrum horum carne, & carnium eorum jus­culis alere· hoc remedium compro­batum est experientia. Reinerus So­lenander. consil. 25. sect. 1.

Subsectio secunda. Pro Lepra Arabum.

VAlescus de Taranta castrationem in hoc casu valde probat, nec ego eam improbandam censeo; testi­um enim amputatione evirantur ho­mines in morbum proni, sicque in foe­mineam naturam degenerant, & he­patis sanguinem assantis ardore re­stincto, humidi & frigidi evadunt: quae temperies elephanticorum in­temperiei calidae & siccae toto est ge­nere contraria· adde quod sublatâ elephanticis gignendi facultate, tolli­tur ea hujus mali contagio quae per prolis propagationem in humanum genus serpit & effunditur. Paraeus. lib. 20. Chirurgiae. cap. 13.

Elephas, lues venerea & struma ali­quid habent cognatum & [...], tres has hydras unus alexicacos Her­cules hydrargyrosis vincit & oppri­mit. Guil. Ballonius. lib. 1. epid. & ephem. pag. 15.

Lac asininum arcet elephantiasin, caro asinina proritat & advocat· un­de hoc? an quia carnes crassum suc­cum generant [...]; lac autem serosum & tenue? hoc autem videtur absur­dum. [Page 558] Nam Hippocr. lib. 2. De Diaeta, ita scripsit: quorum animalium lac tenue est, & sanguis similiter, eo­rum etiam carnes sunt consimiles. I­dem lib. 2. epid. pag. 186.

Neaponi cum subsisterem narravit mihi Marius Schipanus summus ibi­dem medicus, Principem Neapolita­num Caraffam pro curanda lepra vesci solitum carne asini pulli. Thom. Bar­tolinus. histor. 33. cent. 6.

Accommodatissimum remedium erit lactis potus, asinini imprimis, velut magis detergentis, & tenuioris substantiae, quotidie manè ad lb ij. cum sacch. & cremore tartari, quo dejectorium fiat. Benedictus Sylva­ticus. consil. 100. cent. 4.

Multi, ut ait Aetius, castratione se ab hoc morbo vindicarunt· hac ratio­ne juvenem hoc anno liberavimus, qui incipiebat, & ultra principium fuerat progressus. utatur carne erina­cei terrestris, exsiccata in furno· haec non elephantiacis tantum, sed & ca­checticis, nephriticis, convulsionibus obnoxiis, & iis qui aqua intercute laborant, convenit, ut testatur Gale­nus. Potest in locum carnis vipera­rum substitui· servetur igitur caro erinacei terrestris, quae si multa habe­ri potest, ad formam placentae redu­catur, comedat manè ante alia om­nia, vel si velit, elixet cum salvia & borrag· & de ea comedat. Guil. Ron­deletius. consil. 53. lib. 7. consil. Cra­tonis, & aliorum medicorum à Scholt­zio editorum.

Tanquam certum remedium ul­mi usus in curanda recenti elephan­tiasi à Iacob [...] Doyvineto. lib. 1. cap. 7. praedicatur. Vidit enim adolescentem tali affectu laborantem, & decoctio­nis ulmi usu (factis faciendis) conva­luisse· ea quidem pro omni potu ute­batur in quolibet pastu, cum pauco vino albo, & tanti sudores move­bantur graveolentes, ut vix illos cu­stodes ferre possent· ita viscera pur­gabantur, & magna urinae copia ex­cernebatur, quibus excretionibus sa­nus factus est. Iul. Caesar Baricellus, in hortulo geniali pag. 306.

Subsectio tertia. Pro Lepra Graecorum.

PRaemissis universalibus remediis hoc unguento liniatur, quo & al­tera puella à nobis curata fuit, quae pro elephantica habebatur.

℞. Lithargyr. aur. & argent. ma­cerat. per noctem in aceto acerrimo, an. ʒj. sulph. vivi ʒss. hellebor. nigr. ℈j. salis nitri ℈ij. succ. limon. ℥j. butyr. rec. axung. porcin. an. ℥ss. ol. rosac. q.s. cum modico cerae F. unguentum. Petrus Forestus. obs. 9. lib. 4. obs. Chir.

Cuidam nobili viro leprae impli­cito, multa remedia frustra adhibui, secui venam, praeparavi, purgavi, tandem helleboro albo usus, topica praeclara admovi, theriaca pugnavi, omnia frustra· tandem usu cucume­rum evasit· his conditis etiam uteba­tur toto anno. Io. Heurnius. ad a­phor. 20. sect. 3.

Curationem quod attinet, cum le­pra [Page 559] haec summa sit scabies, eadem eti­am, quae scabies, medicamenta po­stulat; fortiora saltem. Imprimis hic utile est sudores provocare decocto sarsae aut guaiaci. Daniel Sennertus. practic. lib. 5. part. 1. cap. 28.

Franciscus Gadius templi collegio praepositus jam biennio & atra bile morbo, & Graecorum lepra detineba­tur; nec ullis auxiliis, quanquam à clarissimis viris curatus, levari, ne­dum sanari potuerat: adeoque eum morbum molestè ferebat, ut dicere soleret, malle se mori, quam tam graviter affligi: hortabaturque me, ut etiam periculosa tentarem reme­dia, quandoquidem secura nihil pro­fecissent· verùm foelicior fui ego, quam illi expediret· namque ptisanae usu assiduo, & carnium testudinum, levissimis alioqui medicamentis, salis interdicta consuetudine, eum sex mensium spatio, ita ab utraque affe­ctione curavi, ut nunquam postea re­dierint· sed ut dixi, expediebat il­li ut potius Themison aliquis fuissem, quam Hippocrates· septimo enim post aut ad summum octavo anno, qui rex vocabatur apud suos, ab eisdem captus, misera multa primùm passus, & sub terram vivus defossus, ut cri­mina fateretur, tandem in vinculis in excelso atque edito loco animam reddidit. Hier. Cardanus. cur. 1. lib. De curat. admirandis.

In hoc morbo nihil melius est pti­fana hordeacea, quae sic fit· horde­um infundatur in aqua multa, duo­decim horis coquatur, donec disrum­patur, tundatur, cribretur, coqua­tur cum jure pulli vel testudinis, do­nec non amplius ampullas emittat, quod post tertiam horam vix contin­gere solet: id autem in vase terreo· testudines etiam in aqua diu coquan­tur cum modico aceti albi, croc [...], & borrag. & perseveret in hujusmodi cibo per sex menses.

Purgato praeparatoque corpore, missoque sanguine bibat per annum ter, quater, sexies in mense hanc aquam.

℞. Sang. porci rec. lb iv. plantag. lb j. ranar. sine capite & cute lb jss. cancror. chelas & caudas ad lb ij▪ rad. & fol. lapath. acut. lb ij. destillentur omnia s.a. & de hac aqua capiat, ℥iv. singulo manè, & sudet si potest, nam calidè bibenda est· ex privatis auxi­liis est hoc.

℞. Viperas veras, & abscissis ca­pite & cauda, ad tres digitos, coq. in pauca aqua, deinde contund. & cum furfure & farina pinsentur, gal­linisque tribus aut quatuor edendae praebeantur: cumque id factum fuerit per quindecim aut viginti dies occisae gallinae, exenteratae, atque de­plumatae, coquantur juxta morem, & jus illud bibat, & carnes edat, & postmodum quiescat in lecto, donec exciderint crustae. Hier. Cardanus. consil. 3. lib. 4. meth. med.

Sectio nona. De Lethargo.

LEthargus ( [...], i. e. oblivione & inertia) sopor est praeter naturam continuus, inexpugnabilem dormiendi necessita­tem cum omnium rerum oblivione, imaginatione & ratiocinatione laesa, inducens; comitante etiam lenta fe­bre continua· vel est delirium inter­missionis expers cum febre, sopore, & celeri oblivione conjunctum. ejus causam adscribunt antiqui omnes pi­tuitae lentae & viscidae in cerebri sub­stantia redundanti & putrescenti: unde vapores ad cor continuò delati non impensè calidi lentam illam fe­brem excitant: sed cum vix fieri pos­fit, ut tota pituita putrescat, pars quae non computruit, sua frigiditate soporem inducit. Alii volunt hunc affectum à vapore narcotico oriri, fe­brisque pituitosae symptoma esse, & non primarium affectum. aliquando à pituitoso sanguine inflammationem faciente producitur. Signa Lethargi seu Veterni haec sunt; lenta febre torquetur aeger, in somnum perpetuò labitur, ignavus est & obliviosus, ad [...]tentoream acclamationem oculos quidem aperit, sed statim iterum claudit; crebro oscitat, & ore hian­te persistit, velut os claudere oblitus, urinam reddit jumentorum lotio si milem, ad meiendum à natura sti­mulatus, matulam expetit, sed ma­nu tenens meiere quandoque oblivis­citur. Lethalis ut plurimùm est mor­bus.

Subsectio prima. Pro Lethargo.

JUvenis quidam viginti quatuor an­norum valde pituitosus, cum uno atque altero die capitis gravitate la­borasset, adeo fuit somniculosus, ac in somnum propensus, ut quaecun (que) agens dormire semper cuperet. ac as­siduè in somnum dilaberetur, tan­dem accedente febre in Lethargum incidit. Cum ad eum intrassem, ili­cò hunc clysterem injiciendum cura­vi.

℞. Fol. branc. ursin. alth. an. M.j. fol. betae, malv. mercurial. parietar. fl. chamaem. an. M.ss. furfur. p.ss.F. decoctio. in colat. lb j. dissolv. cass. ℥ss. diaphaen. ʒiij. mell. ros. colat. ℥j. ol. chamaem. ℥iij. sal. ʒjss.M.F. clyster· at minimè admittens, glande acuta ex pulv. hier. picr. & troch. al­hand. adjecto melle & sale, alvum mox deposuit. Postea juvene satis robusto existente, eodem die, cum adhuc in principio morbi essemus, vena cephalica cubiti dextri secta fuit ad ℥vj. qua detractione febris pluri­mùm fuit diminuta. Deinde usi sumus hoc oxyrrhodino leviter repel­lente & nonnihil discutiente.

℞. Aq. chamaem. ℥iij. aq. ros. ol. ros. an. ℥j. ol. chamaem. ℥j. acet. opt. ℥ss▪M. fronti tepidè adhibui. inte­rim ad ea remedia me contuli, quae aegrum à somno excitarent, ut sunt [Page 561] asperae frictiones, vincula injecta, tractio pilorum pectinis atque barbae, & castorei odoratus. Post quartum diem pro purgatione dedimus pilul. ex hier. & cochias, cum magis exci­tatus esset. Tertio die adhibitis cu­curbitulis natibus & humeris ad diversionem, ad topica magis discu­tientia devenimus hoc modo·

℞. Ol. lil. unguent. alabastr. an. ʒiij. cui etiam tandem adjecimus ol. castor. ʒij.M. per os exhibuimus theriac. ʒj. cum ʒjss. conserv. bugl. sex horis ante pastum. quae medica­menta cum juvarent, ab aliis fortio­ribus abstinuimus; quale est castore­um, quod auctoritate Mesues datur à gr. iij. ad iiij. ex oxymel. Ego sa­nè (inquit Trallian.) novi multos eo morbo victos, hoc solo remedio mortem evasisse· per se exhibitum proficit, adhuc autem magis cum oxym [...]l. Sed his quibus usi sumus remediis, aeger noster post septimum diem sanitati restitutus est. Petrus Forestus. obs. 9. lib. 10. De Cerebri Morbis.

Vir quidam crassus desidem agens vitam, crapulae & inexplebili inglu­viei deditus, cum hieme sese musto implevisset, in Lethargum gravissi­mum incidit. Vocatus ego, sangui­nem ex cephalica mediocriter detra­here jussi, deinde clyster injectus, & ea exhibita quae excitarent· neque ullo modo sinebam eum dormire, semper in officio sedulus, ut ita ho­minem morti destinatum, ex tenebris in lucem revocarem. Strepitus & inclamationes admisimus. Imò ali­qui scropham in cubiculum deferunt, pedibusque ligatis in altum levatis ad lectum aegri ligant, ut hoc garri­tu excitetur, vel tympanis sonanti­bus, aut serrae stridore. Cum jam à somno utcunque excitatus esset, pur­gavimus cum infuso senae & agar. & frontem capillis crematis adjecto a­ceti exiguo illinivimus, quod & huic malo antipharmacum est ab hoc so­pore cum aliquando evigilasset Dio­genes, medicusque rogaret, quid age­retur? rectè (inquit) nam frater fratrem amplectitur; ipsum affectum mortis germanum innuens. P [...]t [...]us Forestus. obs. 10. lib. 10.

Subsectio secunda. Pro Lethargo.

MUlier quaedam honesto loco nata, cum aliquot diebus ca­pitis gravitate laborasset, adeo fuit somniculosa ac in somnum propensa, ut quaecunque agens dormire semper cuperet, ac assiduè in somnum dila­beretur, à quo initio excitari potuit, tandem verò accedenti febre non po­tuit. Remediorum usum haec neg­lexerat; nec medicum accersiri ad­mittere voluerat· itaque non prius vocatus, quam omni sensu destituta, in gravissimum soporem delapsa es­set. detractus illi mox sanguis fuit è vena dextri pedis, enemata injecta, cucurbit [...]lae natibus & humeris ad­motae, topica multa alia adhibita· verùm his non proficientibus, tandem mors supervenit· capit [...]s hujus cra, [Page 562] nii osse sublato, abscessus in anterio­re cerebri parte repertus, & pus in­teriori cranii ossis parti adhaerescens: quod & è naribus paulò ante mor­tem profluxerat. Rembertus Dodonae­us. cap. 7. observat. suarum.

Si Lethargicis febris superveniat, Lethargus solvitur· quod si spontè febris non accedat, licebit eam arte facere, inungendo pulsibus oleum è scarabaeis factum ad modum olei Scorpionum· sic enim certo experi­mento febris excitatur ephaemeram aemulans, & altero statim die dispa­rens· licebit tentare secundum aph. 57. lib. 4. & 51. lib. 6. Wolfgangus Hoeferus. lib. 1. Herc. med. cap. 6.

Sectio decima. Pro Lichene seu Impetigine in palmis manuum.

JUvencula quaedam octodecim an­norum cum Lichenem in palmis manuum & circa interstitia digito­rum admodum foedam haberet, nec ullis remediis cura i posset, tandem universalibus factis evacuationibus, hoc nostro unguento eam curavi.

℞. Lithargyr. aur. & argent▪ per noctem in aceto acerrimo infus. & macerat. an. ʒss. sulph. vivi ʒj. pulv. helleb. nigr· ℈j. succ. limon. ʒj. ax­ung. porcin. & butyr. loti in aq. ros. an. ℥ss. cerae modicum. F. unguen­tum molle, S.A. Petrus Forestus. obs. 5. lib. 5. Obs. Chirurg.

Sectio undecima. De Lienis Affectibus.

LIen, qui veluti promptuarium quoddam est pro recipienda ter­restri & limosa parte sanguinis, ut ulterius cocta & exaltata in fermen­tum abeat, effervescentiae gratia san­guini denuo remandandum, quam plurimis infestatur morbis, quales sunt, obstructio, tumor distendens, scirrhus, dolor, inflammatio, vul­nus, ulcus, &c. obstructione fre­quenter laborat, idque ob easdem omninò causas, quas in hepatis ob­structione proposuimus. Dignosci­tur gravitate & renitentia in sinistro hypochondrio, cum dolore quando­que praesertim à longa ambulatione & cursu· faciei etiam color lividus percipitur, & reliqua melancholiae dominantis indicia apparent.

Scirrhus Lienis est tumor ejus du­rus ab humore crasso indurato ortum habens· eandem habet cum hepatis scirrho causam, utriusque eadem prorsus est diagnosis, nisi quod in lienis scirrho durities & renitentia in sinistro percipiatur hypochon­drio.

Dolor interdum lienem affligit, citra febrem & duritiem, isque à flatu exoritur, qui non solum lienis substantiam, quae ferè insensilis est, sed etiam membranam ipsum vestien­tem distendit. Distinguitur à coli­co dolore, quod gravis sit, & in uno loco fixus.

[Page 563]Inflammatio lienis ejusdem est na­turae cum hepatis inflammatione· in eo tantùm differt, quod rarius fit à sanguine puro, frequentius à sangui­ne crasso & melancholico· easdem etiam habet causas, tam conjunctas quam antecedentes. Signa ejus sunt tumor & dolor in sinistro hypochon­drio, ad diaphragma & sinistrum humerum protensus, gravitas etiam & pulsatio in eodem hypochondrio, febris assidua, cibi fastidium, sitis, lentor nigricans linguae adhaerens, molestus dexter decubitus, propter visceris gravitatem ventriculo incu­bantis; interdum etiam sinister, si tumor ingens fuerit. tumor interdum lienis figuram retinet, interdum to­tum sinistrum hypochondrium im­plet; interdum etiam insra umbili­cum apparet, multiplicata materia, & inflammatione vicinas partes prae­cipuè umbilicum occupante,

Subsectio prima. Pro Lienis dolore, duritie, & inflammatione.

DEtur primò vomitus cum vino emetico. Deinde exhibe hoc electuarium spleneticum.

℞. Ras. chalyb. praep. ℥j. scolo­pendr. ℥j. spic. nard. lap. lazul. an. ℈ij. cinnam. ℥ss. cum melle cocto despumato. F. elect. cujus sumat cochl. j. manè tribus horis ante ci­bum; & vesperi alterum cochl. du­abus horis ante coenam. Rodericus a Fonseca. tomo 2. consult. 75.

Multis & variis tentatis remediis, aeger tandem hoc unguento sanus fa­ctus est.

℞. Ol. communis lb iij. medull. cruris bovis lb j. butyr. rec. lb ss. succ. bryon. succ. cyclam. an. lb j. bulliant ad lentum ignem usque ferè ad succi consumptionem. colat. ad­de pulv. ceterach. cort. cappar. tama­risc. sem. agn. cast. an. ℥iij.M.F. unguentum. Est hoc unguentum mirabile quo omnes doctissimi Medi­ci Ferrarienses usi sunt. inter quos numerare est Savanarolam, Vgonem de Senis, Leonicenum, Bonaciolam, Manardum, Brassavolam, & omnes hodiè ibi artem medicam exercentes, cum quibus nos per septennium ibi­dem agentes, eo quoque saepè usi su­mus, & magnum ex ejus usu obser­vavimus juvamentum. Amatus Lusi­tanus. cent. 1. curat. 86.

Curatur dolor lienis clysteribus carminantibus, purgatione conveni­enti, fomentisque emollientibus ac discutientibus, aceto adjecto· tum etiam linimentis compositis ex ol. lil. chamaem. cappar. absynth. cum mo­dico spicae & aceti.

Si post horum remediorum usum dolor persistat, cucurbitula sinistro hypochondrio erit admovenda, mo­dò nulla inflammationis, aut fluxionis suspicio fuerit. Lazarus Riverius. prax. med. lib. 12. cap. 2.

Inflammationis lienis curatio ea­dem instituenda est, quae in hepatis in­flammatione fuit proposita. Si sequen­tes tantùm adhibeantur differentiae. primò, quod venaesectio, liene in­flammato, [Page 564] in brachio sinistro cele­branda est, sed non ita frequenter, ut in hepatis inflammatione· quod verò de apertione salvatellae ab autoribus circumfertur, quam lienem peculiari­ter exonerare aiunt, superstitiosum est & jam ferè in usu practico obsolevit. U [...]ilius multo è basilica vena ad om­nes implendas indicationes, sanguis detrahitur. Secundò, quod topica, quae in inflammatione hepatis hypo­chondrio dextro admovebantur, hic sinistro applicentur. Tertiò, quod in dictorum topicorum usu, astrin­gentia non sint tanta cura, & tam diu continuanda: quia cum lien sit pars minus princeps, illius robori tantoperè studendum non est. La­zarus Riverius. prax. med. lib. 12. cap. 1.

Subsectio secunda. Pro Lienis obstructione.

MUli [...]r quaedam obstructione Li­enis cum levi tumore non ad­modùm duro laborans, sequentibus medicamentis utens egregiè habu­it.

℞. Endiv. cichor. cum rad. cete­rach. cap. ven. cuscut. scolopendr. an. M.j. summit. lupul. M.ss. cort. rad. cappar. tam [...]risc. an. ℥ss. sem. agn. cast. ʒij. sem anis. carui, an. ʒj. fol. sen. ℥jss. epithym. ʒiij. uvar. exaci­nat. ℥j.F. omnium decoctio pro lb jss. adde ℥iij. aceti in decoctione. in colat. dissolv. oxymel. simpl. syr. de quinque rad. & de scolopendr. an. ℥j.M.F. julepus. Deinde secta est vena lienaris in manu sinistra, quod egregiè profuit. Postea denuò purgata est. pilulae iij. ex ℈j. am­moniac. aceto dissolut. exhibitae sunt, supersorbendo oxymel. scillit. ℥ [...]ss. hoc enim solo vidi praeceptorem me­um Elidaeum Bononiae curasse quen­dam spleneticum tribus annis eo ma­lo detentum. Jussi quoque ut ute­retur vino decoct. rad. filicis, quo & idem praeceptor meus uti folebat. Idem dedit Amatus, cent. 6. ad sple­nis duritiem post universalia reme­dia, ad viginti dies minuit enim lie­nem, ut & fotus aceti acerrimi in quo lapis pyrites candens extinctus fuit, quod acetum spongia exceptum ad Gal. mentem optimum est reme­dium.

Utebatur etiam Elidaeus hoc un­guento & cerato.

℞. Succ. brion. succ. cyclam. an. lb j. dialthaeae ammoniac. in aceto so­lut. ol. cappar. amygd. d. an. lb ss. omnia in duplici vase bulliant, adde cerae q.s. ut F. unguentum.

℞. Pingued. anser. mucilag. alth. an. ℥j. pulv. tamarisc. ceterach. rad. cappar. rad. filic. an. ʒj. refin. colo­phon. ʒij. cerae, resin. pini, an. q.s.F. ceratum· commendabat pulverem tamarisci in furno exsiccati cum ein­nam. in cibis, & in potu dabat pulv. rad. filicis. Petrus Forestus. obs. 2. lib. 2. De Lienis Morbis.

Cum Villicus quidam Lienosus siti maxima torqueretur, jus cum tribus aut quatuor guttulis spiritus vitrioli sumens, ad temperandum immodi­cae [Page 565] sitis aestum, ex hac potione ven­tre soluto plus quam quadragies, siti & obstructione lienis liber convaluit. ita in multis casibus res eveniunt in­expectatae. Dominicus Panarolus. obs. 21. pentecoste 2.

Curatio eadem huic morbo com­petit, quae in hepatis obstructione supra fuit proposita, addendo ea quae peculiariter lienem respiciunt, & hu­mori melancholico praeparando ex­purgandoque dicata sunt. His au­tem pilulae de ammoniaco sequentes, tanquam efficacissimae addendae sunt, & in frequenti usu habendae.

℞. Ammoniac. pinguis in aceto scillit. soluti ℥j. extract. aloes ℥ss. crystall. tartar. ʒj. myrrh. croci, an. ʒss. mastich. benjoin. sal. fraxin. & absynthii, an. ℈j. cum oxymel. scil­lit. F. massa pilul. dosis ʒss. bis in septimana, purgationibus interje­ctis.

Prae caeteris autem remediis, quae ex chalybe componuntur, ad lienis obstructiones reserandas sunt effica­cissima.

Amatus Lusitanus. curat. 61. cent. 5. Curationem proponit obstructi­onis lienis, à quartana febre relictae, quae sublata est decocto rad. chinae per viginti dies, post convenientes purgationes usurpato. Lazarus Ri­verius. lib. 12. prax. med. cap. 3.

Pilulae tartareae Bontii hic conve­niunt, quae sic parantur.

℞. Aloes succotrin. el. ʒiij. gum­mi ammoniac▪ cum aceto [...]cillit. de­purat. ℥jss. tartar vitriol. ℈jss.F. massa. S.A. dosis à ℈j. ad ʒj. manè. vel ante coenam ℈ss. maximi sunt levaminis in morbis tartareis, ut sunt affectus hypochondriacus, obstru­ctio lienis mesenterii, &c. incidunt enim tartaream mucilaginem, eam (que) per dejectionem expurgant· tantae sunt apud Hollandos aestimationis, ut piaculum habeant communes eas red­dere. alio modo etiam ita parantur· recipiunt extractum rhei paratum ex rhei el. ℥ss. & corrigentibus, specie­bus diamarg. frig. & diarrhod. ab­bat. an. ʒj. in succo citri per noctem maceratis, in colatura dissolvuntur species superiores, fitque S.A. mas­sa, & sic hepar magis respiciunt. Io. Schroderus. lib. 2. Pharmacop. med. Chym. cap. 73.

Sacratissimus Imperator Ferdinan­dus tertius, pro cura verna, ex con­silio medicorum, solius limaturae chalybis crudae in vinum passulatum insusione utebatur, quam malè cola­tam & filtratam frigidè bibebat, & in curru vectus celeriter, quia pedi­bus uti non poterat, sese per horam exercebat. Wolfgangus Hoeferus. Herc. med. lib. 3. cap. 3.

Subsectio tertia. Pro Lienis Scirrho.

POst universalia remedia, impera­vi, ut hoc arcano Praeceptoris mei Faventini uteretur ad quindecim dies, quo omnis durities splenis dis­solvitur.

℞. Rad. filicis ℥ss. rad. cuscut. ʒij.M. & bulliant in ℥viij. vini albi [Page 566] potentis ad tertiae partis consumptio­nem· colatura patienti detur. Po­stea ut hoc unguento regio lienis in­ungeretur mandavi; quo & alii cu­rati sunt, & magni pretii apud me habetur.

℞. Ol. cappar. ℥j. ol. lil. alb. a­mygd. d. chamaem. butyr. rec. an. ℥ss. succ. brion. cyclam. an. ℥ss. ebul­liant olea ad consumptionem succo­rum: adde ammoniac in aceto so­lut. ʒijss. pingued. gallin. medull. crur. vitul. oesyp. humidi an. ℥ss. pulv. cort. rad. tamarisci, cappar. ceterach. rad. filicis, an. ʒj. pulv. sem. agn. cast. genist. an. ℈j. cerae parum. F. unguentum. Petrus Fo­restus. obs. 8. lib. 20.

Ceratum meum de ammoniaco, quo ego utor, fuit impositum· cu­jus haec est descriptio.

℞. Ammoniac. dissolut. in aceto, ℥j. dialth. & empl. de melil. an. ℥ss. furfur. ʒj. pulv. rad. bryon. sicc. pulv. rad. ireos sicc. an. ℥ss. pingued. anatis, anser. gallin. an. ʒiij. bdell. galban. an. ʒjss. ol. irini ʒjss. bulliant leniter in mucilagine sem. lini, faenugraec. an. q.s. adde cerae ℥ss. terebinth. & resin. pini, an. ℥jss.F. ceratum S.A. Pluri­mum emollit & resolvit duritiem scirrhosam; ut hoc ipsum pro arca­no habeam, ac in officina pro me semper paratum inveniatur. Dein­de lien fomentabatur cum aceto in quo lapis molaris vel pyrites candens extinctus sit. Idem. obs. 10. lib. 20.

Virum quendam à multis annis scirrho lienis graviter laborantem, di­vino favore foeliciter & brevi, his quae sequuntur medicamentis, sani­tati restitui. Instituta itaque primò optima victus ratione, sequens leni­tivum exhibui.

℞. Fol. agrimon. veronic. cuscut. scabios. fumar. an. M.ss. sem. anis. & fol. sen. an. ʒij.F. decoctio in colat. ℥iiij. dissolv. confect. hamec. ʒiij diacathol. ℥ss.M.F. potio.

Purgato corpore, sequens prae­scripsi apozema.

℞. Rad. foenic. aspar. lapat. a­cut. scrophular. polipod. q. saniculae cort. inter. rad. frangulae, an. ℥j. fol. agrimon. veron. cuscut. scabios. cete­rach. fumar. scolopendr. cap. ven. cochlear. nasturt. aquat. an. M.j. fl. genist. sambuc. an. M.ss. sem. foe­nic. anis. an. ℥j. liquir. ras. uvar. pass. exacinat. an. ℥jss. fiat decoctio S.A. in colat. lb j. dissolv. syr. de scolopendr. de epithymo, an. ℥jss. aq. cinnam. & aceti, an. ℥j.M.F. a­pozema pro tribus matutinis. Inte­rim loco affecto sequentem applicui sacculum.

℞. Rad. alth. malv. cum toto, an. ℥j. fl. chamaem. melil. sambuc. fol. cochlear. na [...]turt. aq. an. M.ss. incidantur & contundantur, ind [...]n­turque sacculo, quo filo intertexto, & in aq. cocto, calidè bis aut ter quotidie applicetur. Post fotum to­tum latus unguento meo, ad splen [...] induratos inunxi, emplastrum (que) me [...] de cicuta supra alutam extensum ap­plicui. Hisce scirrho emollito, se­quentem potiunculam propinavi.

[Page 567]℞. Confect. hamec. ʒiij. extract. hellebor. nigri gr. vj. aq. cinnam. ℥ss. cum decocto praescripto. F. potiun­cula, sumatur mane. Corpore hac potione tam per superiora quam in­feriora (absque tamen ulla violentia) probè expurgato maximum levamen persensit. evomuit enim multùm hu­moris adusti, nigri, & melancholici, procul dubi [...] ab elleboro ventriculum versus attracti. quapr [...]pter ne imper­fectum relinqueremus opus incep­tum, denuò apozematis praescripti doses sex vel septem exhibui, interim quoque fomentationibus, inunctio­nibus, & emplastro praescripto usi sumus· per intervalla quoque poti­unculam ex confect. hamech. & ex­tracto ellebori propinavi. Sic divi­no favore plenissimè convaluit, mul­tosque deinceps annos incolumis supervixit. Guil. Fabritius Hilda­nus. obs. 49. cent. 2.

Unguentum ad splenes induratos ex oleo amygd. d. ol. de cappar. pin­guedine humana, ursi, caponis & anseris, in quibus succus cochlear. nasturt. aq. & tamarisc. coxerit, con­ficio. Addo nonnunquam nonnihil gummi ammoniaci dissoluti aut in praedictis succis, aut aceto scillitico. Idem. pag. 657. Ibi etiam habetur descriptio empl. de cicuta.

Mirabile est Emplastrum ex cicu­ta cum ammoniaco aceto dissoluto. Accipe cicutae M.iiij. ammoniac. lb ss. infunde aceto acersimo dies octo. Deinde bulliant dum ammoniacum solvatur, hinc per pannum fortem lineum validè exprimatur, iterum (que) expressus liquor ebulliat quinquies, & adjecta cera, cum oleo amygd. d.F. unguentum. Hoc sit pro secreto; nam omnem duritiem mollit. Io. Heurnius. lib. 2. Method. ad praxin. cap. 10.

In lienis scirrho remedium habco probatum, ceratum nimirum com­positum ex duabus partibus ammo­niaci in aceto dissoluti, una succi ta­bacci, dimidia resinae pini, terebinth. & succ. ebuli, una olei de cappar. & cerae novae q.s. ad empl. seu cerati formam adipiscendam, quod emol­liente & digerente sua facultate plu­rimos obduratos lienes sanavit· di­cam vobis & aliud, quod ostendit a­liquando experientia· curabam quen­dam nobilem, cujus custos domus e­rat hydrope affectus ex scirrho lie­nis, quem habebat permagnum, cui ego ordinavi spongiam ex aqua c [...]l­cis vivae expressam. Sanato domino non amplius accessi, neque ille me adivit, sed expertus indies magis spongiarum earum utilitatem, perpe­tuò usus est spongiis jam propositis, quousque tum ex hydrope, tum ex scirrho lienis fuerit curatus. Hier. Fa­brit. ab Aquapendente lib. 1. Chirurg. cap. 51.

Curatio scirrhi lienis eadem omni­no est cum ea quae pro hepatis scirrho fuit proposita· ex remediis pro he­patis scirrho propositis, magno in praetio habendae sunt pilulae ex aloe, ammoniac. & merc. dulci· quae ta­men non abundè satisfaciunt· opiata sequens utramque paginam imple­bit· nisi morbus prorsus sit incura­bilis.

[Page 568]℞. Gummi ammoniac. opoponac. bdell. an. ʒij. dissolv. in vino albo, colentur, & coq. deinde adde con­fect. hamech. diaphaen. an. ʒij. ca­thol. duplicat. ℥ss. pilul. foetid. ʒij.F. opiata· de qua capiat ℥ss. addendo merc. d. gr. xx. continuando per plu­res dies consequentes; sicque tumor & durities evanescet· convenit venae­sectio in principio, at morbo inve­terato minimè prodest. Lazarus Ri­verius. prax. med. lib. 12. cap. 4.

Puella septem annos nata correpta suit febre quartan [...], & post curatio­nem ipsius incidit in tumorem du­rum & scirrhosum lienis· curata fuit solo usu aq. stillat. tamarisci, cum o­leo vitrioli: sumebat singulis matu­tinis horis jejuno ventriculo, istius aquae ℥iv. cum ol. vitriol. gt. vij. & intra mensem perfectè curata fuit. Io. Faber. curat. 67.

Sectio quarta. Pro Lienis tumore.

NOvi vetulam quandam (cum viginti annis splenetica fuisset) tumore lienis duriusculo laborantem solo continuò esu capparum conva­luisse. Petrus Forestus. obs. 2. lib. 20.

Multos nos tali vitio affectos cura­vimus; inter quos unum, quem, cum septennio hoc morbo vexatus frustra multa consilia ac pene infinita praesi­dia expertus fuisset, solo tandem cap­pari, qui tali aegritudini aptissimus cibus est, solaque illius aquae, in qua faber ferrarius saepe candens ferrum extinguit, annua potione liberavi­mus: tanta scilicet in ejusmodi aqua contra hoc vitium inest vis atque virtus· unde & compertum est ani­malia quae apud fabros educantur per­quam exiguos habere lienes Antoni­us Benevenius. cap. 105. libri de oc­cultis morborum & sanati [...]num causis.

Ad purgandum humorem melan­cholicum maximè laudantur pilulae de ammoniaco, quae pro secreto ha­bentur in hoc morbo· quae sic fi­unt.

℞. Extract. aleos cum aq. endiv. ʒj. gumm. ammoniac. in aceto scil­lit. solut. myrrh. praep. an. ʒj. ma­stich. spec. triosant. an. ℈j. croci, ℈ss. sal. absynth. ʒj. cum syr. de suc­co ros. F. massa pilul. cujus accipiat per intervalla ʒj. plus minusve· usus harum pilul. non solùm in hoc affe­ctu, sed in omnibus obstructionibus ventris, in quartanis, cachexiis prae­cipuus habetur. Rodericus à Fonseca. tom. 1. consult. 28.

Suadeo ut sinistram hypochondrii regionem integat hoc emplastro, quod non solùm mollit, discutit, humo­resque in splene contentos resolvit, & dolorem, si quis est, leviter sopit, verùm etiam viscus roborat & con­solatur.

℞. Ammoniac. ping. ℥ij. aceti ℥vij. vini alb. ℥iij. coq. ad humoris consumptionem· tum adde empl. de meliloto ℥jss. mastich. ʒij. pulv. cete­rach. pulv. fl. chamaem. calam. arom. sem. cumin. an. ʒss. ol. cappar. par­tes ij. ol. absynth. & nardin. an. part. j. cerae novae q.s.F. emplastr. [Page 569] extend. q.s. super alutam, & appli­cetur lienis regioni. Reinerus Sole­nander. consil. 21. sect. 3.

Sectio duodecima. De Lienteria.

VIde supra libro tertio sect. 47. De coeliaco morbo.

Subsectio unica. Pro Lienteria.

VIr quidam lienteria laborans singulo die jejuno ventriculo sumens ℥ss. sequentis electuarii nihil superbibendo curatus fuit.

℞. Sacch. rosat. ℥vj. theriac. opt. ʒvj. cum miva cytonior. q.s.M.F. elect. eodem modo fuit curatus teste Amato Lusitano. cent. 2. cur. 56.

Nobilis quidam Anconitanus senio confectus, qui cum per plures dies semicrudum cibum per secessum e­mitteret, & multa praesidia tentata illum non juvissent, hoc elect. ultimò refectus fuit, & sanitatem obtinuit· usus est sacch. rosato antiquo. Petrus Forestus. obs. 24. lib. 22. De diversis generibus profluviorum alvi.

Sectio decima tertia. De Linguae calculo.

SOrorcula quaedam Delfia annos nata viginti & tres, cum circa os maxillae inferioris prope mentum longo tempore doleret, sub lingua in musculosa carne laxiore versus radi­cem▪ Chirurgus qui illam quotidie invisebat cum duritiem diu sensisset, abscessum in lingua futurum spera­bat: huic ficum aridam per medium scissam continuò, ad suppurationem promovendam, loco dolenti appo­nit· & praeter spem tumore jam e­mollito, lapillus quidam insigniter durus ultrò exivit absque incisione ad magnitudinem nucis avellanae for­mae tamen longioris ut vidimus· il­lo lapillo expulso statim omnis do­lor cessavit, nulla suppuratione; aut sanie vel pure subsequente; & quod dictu mirum est, labris vulneris per se rursus unitis, absque ullis medica­mentis. Istis etiam diebus lapillum ex lingua prodeuntem vidimus pau­lò ampliorem ab alio quoque tandem expulsum· res admiratu digna, l [...] ­pillo erumpente, nec saniem nec san­guinem subsecutum fuisse, linguam­que ita per se coalitam· fortè, cum & vulnera linguae facilè per se coales­cant, ut constat in perjuris & iis ma­leficis, quibus lingua clavo perfodi­tur, facilè coalescit & conglutinatur ob mollitudinem carnis. Petrus Fo­restus. obs. 26. & Schol. lib. 14.

Intumuerat mulieri cuidam ad­modum [Page 570] lingua, ita ut eam movere, aut loqui non posset, uti neque ali­quid deglutire, rupto tandem spon­tè abscessu procidit calculus tophace­us, durus & magnus. Felix Plate­rus. obs. lib. 3. pag. 896.

Vir quidam quadraginta anno­rum graves & frequentes in fauces & tonsillas fluxiones patiebatur: tan­dem animadversum est lapillum sub lingua concretum fuisse, qui facilè extractus est, aegerque ab eo tempo­re fluxionibus praedictis vexatus non fuit. Petrus Estanove. observ. 5.

Sectio decima quarta. Pro Linguae & Labiorum re­solutione.

NOndum hic affectus paralysis dici debet, licet, nisi debitè tra­ctetur, in illum possit terminari. Aer diligendus purus, qui calida & sicca qualitatibus superfluum capitis humorē absumere discutereque vale­at. Suffitus in aedibus utiliter quando­que excitantur· ad hoc benè facit ex albo succino puriore scilicet, tenuio­ra ramenta paucis carbonibus injice­re· minus gravis est, & tamen per­bellè siccat roboratque cerebrum o­dor ex indico succino, animen vo­cant, excitatus· ex caryophyllis quo­que admitti potest· utilis & gratus est qui ex sequenti pulvisculo compo­sito movetur, siccat egregiè, calefa­cit mediocriter, & roborat internas partes capitis.

℞. Benjoin. ʒij. lign. aloes, ʒjss. storac. calamit. ℈iiij. anim. ʒss. thur. sandarach. arab. (i. e. gummi juniperi) an. ℈ij. caryophyll. ʒss. contusa M. pro suffitu; quo suffumi­getur nocte dormituro tegumentum capitis, eundem excitando super car­bones· addo hic aliud quod in id ge­nus capitis affectibus cavendis saepè profuisse comperi· conficitur ex succini globulis minutis colla­ris corona, ea circa cervices collum circumdatur aliquot spiris, retine­turque continuò sub interula ad cu­tem. haec enim corporis tepore cale­facta insensibili latentique vaporatio­ne expirat, ita cerebri humiditates siccantur, absumuntur, & retinentur, additurque capiti robur· in aeris ob­servatione advertendum est, ne ex­ponatur caput aestu solari, multoque minus radiis lunaribus· vi [...]andus eti­am percolatus aer & qui per rimam, vel exiguam aliquam fenestram quasi luctando inspirat· nam ita ad [...]ene­stram desedisse, ventumque penetran­tem cervice, capitisque altera parte excepisse, saepenumero vidimus in ita dispositis magnum malum dedisse. Victus instituendus exsiccans & mo­derate calefaciens· sint cibi assi potius quam elixi; codiantur rore marino, satureia, serpillo, salvia, origano, ma­jorana, arantiorum & limonum corti­cibus· cinnamomo etiam nuce mosch. mace, cardamomo, & galanga· ob­servarunt medici, potissimum ex Arabum familia celebriores, esum co­lumborum sylvestrium medicinam propriam esse ad relaxationem omni­um [Page 571] membrorum (ut loquuntur illi) ad privationem sensus & motus, ad tremorem & amissionem loquelae· compertum etiam est leporis cere­brum in frigidis cerebri & nervorum morbis utiliter comedi· assum com­edi potest, conditum cinnam. & nuce mosch. singulis mensibus semel purgetur his pilulis.

℞. Pilul. aloephang. ʒij. aloes ro­sac. ℈ij agar. opt. ʒss. rhei irroran­di aq. cinnam. ℈j. zinzib. alb. sal. gemm. an. gr. ij.M. cum syr. rosat. folut. F. pasta ex ʒj.F. pilulae ix. do­sis ʒj. Interea temporis quandoque vesperi horis à parca coena tribus, cum decumbendum fuerit, diglutian­tur duo aut tres ex iisdem pilulis, ter­nis nimirum, quaternis, quinisve die­bus quibuslibet· quod fi alvus quan­doque astrictior fuerit, hora una ante coenam ex praedictis pilulis una aut altera diglutienda· vel in usum vo­cetur. haec pilul. massa: etenim tam serosos quam lentos frigidosque hu­mores, quibus cerebrum gravatum minus expedite sensibus internis at­que externis utitur, qui itidem verti­ginis & paralyseos similiumque id ge­nus morborum causas praebere solent, sine molestia educit, atque evacuat. Novi qui vegetam memoriam visum­que expeditum in multos annos ha­rum usu, quod scilicet vesperi à coe­na decubituri, unam earum, longo tempore continuantes, diglutierant, conservarunt· pilulae hae sunt.

℞. Turpeth. gummos. colocynth. agar. opt. an. ℈ij. rad. asar. caryo­phyll. cubeb. nuc. mosch. mastich. an. ℈j. cal. aromat. succin. albiss. an. ℈ss. fol. sen. epithym. cretens. an. ℈j. sal. gemm. myrobal. chebul. pulp. sem. cartham. an. ℈ss. aloes opt. ad pondus omnium, cum succo salviae ad ignem depurato q.s.F. massa· & ex qualibet ʒ. pilulae numero vij. vel viij. ex istis singulis diebus, alternis, vel ternis quibus (que) sine discrimine di­glutienda una vel altera sub vespe­ram horis aliquot à coena· quod si exquisitius purgare corpus quando (que) in animo est, pilul. istarum tutò à ʒj. ad ʒjss. sumere licet. Purgato de­center corpore, hoc unum adscribam, quo assumpto resolutam linguam ali­quoties restitutam scio.

℞. Mithrid. vet. ℥j. rad. acor. con­dit. opt. triti ʒij. nuc. mosch. zin­zib. alb. an. ʒss. sal. communis ℈j. subigantur omnia in mortario cum pistillo instillando continuo succi sal­viae ad ignem defaecati q.s.F. elect. consistentia solidiusculum· ex eo avel­lanae instar in ore retentum diu lin­gua volutatum tandem deglutiatur· interim profuerit aliquando caput per nares purgare levi hoc errhi­no.

℞. Aq. majoran. ℥jss. pulv. nuc. mosch. ℈j. mell. rosac. colat. ʒij. dissolve· attrahendum tepidum ma­nè è vola manus in nares· item apo­phlegmatismi loco teneat in ore a­quam melissae quae ex melissa irrora­ta vino generoso aspersoque caryo­phyll. pulvere destillata erat· in quo­dam enim generosissimo viro com­peri aliàs hanc aquam, cum primùm admoveretur, in restituenda loque­la [Page 572] vehementer profuisse. Reinerus Solenander. consil. 14. sect. 2.

Sectio decima quinta. Pro Linguae Vulnere.

PUella quaedam exerta lingua in terram cadens, partem illam quae inter dentes erat ferè ex toto absci­dit; vocatus ego sequentibus remediis curationem tentavi, atque foeliciter absolvi.

℞. Fol. & fl. ligustr. plantag. ros. rub. an. M.j. cortic. granat. balaust. an. ℥ss. coq. in lb ij. aq. chalyb. ad tertiae partis consumptionem, in co­lat. dissolv. acaciae ʒij. syr. de ros. sicc. ℥ij.M.F. gargarisma, quo saepius interdiu abluatur lingua· in ore con­tinenter tenebat syr. de ros. sicc. de cydon. syr. conservat. cerasorum, de ribes; vescebatur jusculis carnium re­cent. hordeaceis, lacte amygd. d. & similibus· his Dei beneficio ple­nissimè fuit curata, neque ullo modo depravata fuit loquela. Guil. Fabrit. Hildanus. obs. 28. cent. 1.

Sectio decima sexta. De Lochiis per alvum ex­purgatis.

LOchiorum post partum expurga­tio copiosior nonnunquam est justo, parcior nonnunquam, inter­dum planè intercepta. Pro diminuto vel cessante fluxu lubrica alvus con­fert, cujus rei causam non rarò ad­miratus sum· novi puerperas quibus nulla lochia post partum successerunt, magno vitae discrimine· injecto verò clystere simplici, alvoque soluta con­valuerunt, quibus diarrhaea loco san­guinei purgamenti fuit saluti· quum uxor mea charissima foeliciter filio­lum meum Casparum enixa esset, par­cissimè praeter morem lochia fluxe­runt, sed continua ferè aliquot die­rum diarrhaea sine ulla virium jactu­ra purgata fuit. Dubitavi per quas vias retracta sit materia ad intestina; longae viae sunt, nec hic per alvum cruor decurrit· ig [...]tur verò mihi fit simile per alvum revelli & evacuari serum quo alioqui diluitur sanguis & impregnatur ad venas uteri patentes deducendus. Thom. Bartolinus. Histor. 19. cent. 3.

Sectio decima septima. Pro Lochiorum fluxu immodico.

MUlier quaedam post abortum à sanguinis fluxu immodico summam patiebatur virium dejectio­nem· illi praescribo frictiones & li­gaturas partium superiorum, cucur­bitulas sub mammis, epithemata & pullos columbinos, fotus manuum cum vino calente, in quo confectio alkerm. dissoluta sit, & sequentem potionem.

℞. Aq. plantag. naph. & ros. an. ℥j. syr. corall. ℥j. sal. prunell. ʒj. sang. drac. ℈ss.M.F. potio, quae statim [Page 573] fuit exhibita, antequam reliqua re­media fierent, & intra horae qua­drantem dolores ventris & lumbo­rum quieverunt, & fluxus imminu­tus est, ut aliis remediis non indi­guerit. Lazarus Riverius. obs. 69. cent. 1.

Curatio fluxus sanguinis immodi­ci in illius cohibitione tota versatur· summa tamen cautio adhibenda est, ne quod per hujusmodi purgamenta excerni consuevit, intus retineatur, & gravissimorum affectuum causa e­vadat. Ideo si affectus non vehemen­ter urgeat, à levioribus incipiendum erit, ad potentiora, si opus fuerit, sensim progrediendo· ac primùm san­guinis impetus cohibendus est ali­mentis incrassantibus, ut panatellis, gelatinis, oryza, amylo, cum jusculis pedum vituli, pyris, cydoniis coctis, carnibus assis succo granatorum as­persis. Cibus paulò copiosior exhi­beatur, non tamen una vice, sed po­tius frequenter, cum hoc modo calor & spiritus, qui expulsionem in utero adjuvant, ab utero ad ventriculum avocentur, & vires instaurentur. Vi­telli ovorum huic usui conveniunt: nam & facilè coquuntur, & calorem ad ventriculum avocant· potus sit a­qua ferrata, vel extinctionis auri, vel in qua parum mastiches bullierit· ven­ter fascia mediocriter constringatur: quia hoc modo comprimuntur vasa, & fluxus immodicus impeditur· lumbis admoveantur lintea oxycrato made­facta· si diutius duret fluxio, pulvis vel opiata ad plures doses praescribi potest in hunc modum.

℞. Lapid. haematit. ℈iiij. pulv. bol. arm. corall. rubr. margar. praep. an. ʒj. sem. plantag. coriandr. praep. & gran. sumach. an. ℈ij.M.F. pul­vis tenuissimus· de quo capiat ʒj. cum decocto centinodiae & syr. cydo­niorum.

℞. Conserv. ros. rad. symphyt. an. ℥j. bol. arm. troch. de carabe, & co­rall. an. ʒj. cum syr. corall. vel de ros. sicc. F. opiata de qua capiat ad mag­nitudinem castaneae, superbibendo pa­rùm aquae potus ordinarii.

Exterius verò fotus & unguenta utiliter admovebuntur in hunc mo­dum.

℞. Sumitat. lentisc. rubr. plantag. cupress. olivae polygoni, an. M.j. rosar. rubr. p.jj. granor. myrti ℥jss. nuc. cupress. numero vj. cortic. granat. p.ij. coq. in aq. chalybeata & vino rubro astringente, & colaturâ fovean­tur partes muliebres valdè tepidè & ferè subfrigide.

℞. Unguenti comitiss. ℥ij. succ. plantag. ℥j. agitentur simul, & fiat linimentum, applicandum post fo­tum.

Injectio in uterum etiam potest fie­ri ex succo plantag. à Galeno laudato, vel decocto fotus praedicti.

Reliquis remediis non conferenti­bus, venaesectio in cubito praesentane­um est remedium, si paulatim & per quaedam intervalla sanguis educatur; sic enim multas deploratas convalu­isse experientia docuit.

De somno peculiariter hic anno­tandum, dum sanguis copiosè effluit, eum esse penitus arcendum· multae [Page 574] enim ex eo de medio tol [...]untur, quia calor ad interiora retractus majorem fluxum efficit· & si aliquando is con­cedendus sit aliquis ex ministris sem­per adesse debet, qui aegrotantis pul­ [...]um & respirationem observet. La­zarus Riverius. prax. medic. lib. 15. cap. 21.

Sectio decima octava. Pro Lochiis suppressis.

IN puerpera lochiis suppressis la­borante· recte usus sum hoc de­cocto.

℞. Hord. mund. M.j. liquir. ras. ℥ss. schaenanth. ʒjss. coq. in aq. pro lb j. id quidem vel in febre non ob­est, & simul purgationes sopitas ape­rit· debilioribus ʒj. schoenanth. in jure pulli bullire jubeo· hoc enim mo­do Florentiola medicus Bononiensis u­tebatur· valet & jus cicerum. Muli­eres Bononienses dant jus columbae in quo bullierit schaenanthum ad purga­tiones promovendas; estque remedi­um Nicoli· at in robustioribus puer­peris, si menses diu retineantur, ve­na tali incidenda· ut in quadam cum maximo successu fecimus, menstrua purgatione subsequente: etiam su­mendo ʒj. pulv. dominarum cum aq. artemis. Petrus Forestus. obs. 82. lib. 28. De morbis mulierum.

Hunc potum sibi reddat familia­rem aliàs à me expertum.

℞. Fl. chamaem. M.jss. pulv. cor­tic. arant. sicc. ʒj. coq. in s.q. cere­vis· cujus colaturae sacch. finiss. pa­rum misceri potest· ab eo aliquoties assumpto melius habuit. Io. Petrus Lotichius. obs. 21. cap. 1. lib. 5.

Purgatio convenire potest septem vel novem diebus à partu, ex infus. rhei, agar. aut senae; vel cum jusculo laxante ex herbis ac rad. aperient. cum sena parato; vel cum mannae ℥jss. in jusculo dissolutae. Lazarus Riverius. prax. med. lib. 15. cap. 22.

Nobilis mulier pudicitiam suam prostituerat, uteroque conceperat. conceptus ferè trimestris. Cum de ea re nulli suboleret, fortè cum joco multa faceret patereturque in vici­num lectum conjicitur. in ejus ven­trem incidit juvenis, qui impetu lap­sus, & sua ipse mole opprimens, tan­tam utero vim intulit, ut illisus fue­rit foetus· ingens copia sanguinis fluit. Qui aderant nil tale de con­ceptu cogitabant. Advocatus medi­cus, de amissa pudicitia ne cogitare ausus, totum id ad pressum istum re­ferebat, ideò rogatus ut omni ra­tione sanguinem cohiberet, & sup­primentia, & sectionem venae recens enixae adhibuit. Sequenti die rheum praescribit. nihil inde alienum conse­cutum· an urgente necessitate recens enixas ad solennia remedia adigere audebis. Guil. Ballonius. lib. 1. Epid. & Ephem. pag. 53.

Sectio decima nona. Pro Loquela amissa.

PUella quaedam feptem annorum, [...]um variolis gravissimè correpta fuisset, circa quartum diem morbi loquelam ita amisit, ut ne minimum quidem vocis articulum, aut fonum a­liquē edere posset. Ego [...]um in confili­um adhibitus essem, & hujus morbi causam investigare vellem, ne minimū quidem linguae vitium inveni, illam [...]nim absque omni difficultate move­bat, protrudebat (que), atque ex una in alteram partem circumducebat. Ex his signis, malum in ipsis recurren­tibus nervis esse haud difficulter con­jeci· recurrentes enim nervos vocis praecipua esse organa post Galenum asserunt Anatomici, quapropter illis interceptis aut sectis mutum statim ut reddatur animal necesse est. In curatione autem sic processi. Primò, syr. ros. solut. cum rheo, agar. & se­na, necnon duobus granis gutt. ga­mandr. dissolutis in decocto beton. salv. prim. veris, corpusculum ut per intervalla expurgaretur, suasi [...] De­inde quae cerebrum partesque princi­pes roborant, ut sequens facit elect. praescripsi.

℞. Conserv. fl. beton. prim. veris, salv. rorismar. an. ℥ss. confect. al­kerm. ʒij. spec. dianth. & de gemm. an. ℈ij. cum syr. de beton. q.s.F. Electuar. de quo sumat aegra quoti­die ter aut quater praecipuè jejuno s [...]omacho, & post coenam ad magni­tudinem castaneae.

Exterius fotum sequentem anteri­ori parti colli ubi nervi recurrentes descendunt, iterum que recurrunt, bis in die applicare jussi.

℞. Fl. beton. salv. rori [...]mor. prim. veris, summitat. majoran. hype [...]ic. centaur. an. M.ss. ros. rub. ivae arthe­tic. an. M.j. gran. junip. ℥ij. incid. & contund. omnia grosso modo, po­stea indantur sacculo ejus magnitudi­nis, ut anteriorem partem colli ad sternum usque cooperire possit, is a­quae incoctus applicetur calidè, fo­menteturque collum spatio unius ho­rae, idque bis in die. Deinde inun­gatur collum sequentibus aquis de­stillatis.

℞. Aq. beton. prim. veris, salv. lavend. an. ℥ss. spirit. junip. sine vi­no praep. ℥j. theriac. opt. ʒij.M. his non diu adhibitis remediis, loquelam paulatim recuperavit, & nunc opti­mè valet puella. Guil. Fabritius Hil­danus. obs. 14. cent. 6.

Relatum est Maximilianum Frede­rici ▪ iij. Imperatoris filium usque ad nonum suae aetatis annum prorsus e­linguem & mutum fuisse, sed tamen beneficio natur [...], non solùm sermo­nem acquisivisse, verùm etiam fuisse eloquentissimum· nam in ipso exi­stimandum est vitium originem dux­isse ex larga humiditato, quae aetatis progressu consumpta suit. Hieronimus Mercuriali [...]. lib. 2. De Morb. Pueror. cap. 8.

Sectio vicesima. De Loquela absque Lingua.

SAlmuri ex Variolis quidam expuit totam linguam, nec tamen lo­quendi promptitudinem amisit, quanquam exactè aliqua literarum elementa proferre nesciverit. Sunt enim literae quae sine linguae allisu e­nunciantur, & vel à gutture eructan­tur, ut A. vel à Labiis, eduntur ut B. Thomas Bartolinus. Hist. 22. cent. 2.

Sectio vicesima prima. De Lue Venerea.

LUes Venerea (quae & Morbus Gallicus, Italicus, Siphilis, & Pudendagra dicitur) totius substan­tiae morbus est, occultus & contagio­sus, tuberculis, maculis, ulceribus, cruci­atibus & doloribus sese prodens. Causa efficiens est occulta & venenata quali­tas contagione & attactu contracta; & in humore aliquo velut in subjecto inhaerens· haec autem perniciosa la­bes, licet variis modis se diffundit, venereo tamen concubitu maximè propagatur in genus humanum. Per totum corpus disseminato malo, saeva pullulant symptomata, animum tri­stitia detinet, corpus lassitudo, pallor faciem, pustulae circa frontem prmò, deinde per totum corpus erumpunt, dolor adest vehemens & vagus, mo­dò in capite, modò in musculis, mo­dò circa artus, ac praecipuè sub no­ctem molestans, foeda se prodit Go­norrhoea, circa pudenda oriuntur ul­cera & bubones, destillationes con­tingunt pravae, quae modò palatum, & uvulam, modò fauces & tonsil­las erodunt: Labia quibusdam con­sumuntur, quibusdam nasus, quibus­dam oculi, aliis pudenda tota, lan­guent omnia membra, nullum adest desiderium cibi, nullus somnus, sed moeror & iracundia continua, & a­mor decubitus; febricula aliquando, sed rarò comitatur, pilorum accidit defluvium, & dentium casus. Cum denique inveteratum evadit malum, adsunt ulcera fistulosa, callosa, can­crosa, tophi in variis corporis parti­bus, ossium caries, imprimis in cra­nio, ossepalati & nasi, febris hecti­ca, tabes, cachexia, epilepsia, surdi­tas & coecitas; exostoses etiam su­perveniunt, quae duplici modo fiunt, vel per modum adhaesionis materiae crassae & viscidae ossi affixae, vel rur­sus per modum excrescentiae os [...]is ab interno meditullio: quamvis enim os sua natura durum sit, tamen vir­tute veneni extenditur & augetur carnibus in ipso osse genitis carcino­matosis & exquisitissimo sensu prae­ditis, & tunc lues immedicabilis est.

Subsectio prima. Pro Lue Venerea.

MUlieri cuidam virulentia venerea affectae cum nodis & ulceribus in fronte consului ut ab absumpta cassia, vel elect. le­nitivo, altero die ex vena jecoraria sanguinem mitteret. Deinde ut hic Syrupus pro digestione ad octo dies sumeretur.

℞. Syr. de fumar. de succo bugloss. an. ℥ij. aq. fumar. bugl. an. ℥ij.M. vel melius cum decocto fumar. bugl. beton. & liquir. Dein­de ut hoc solutivum caperet.

℞. Confect. hamech. ℥ss. syr. ros. solut. ℥ij. cum aq. praedictis, vel de­cocto fiat potio. Postea ut parum sanguinis detraheret ex vena cephali­ca ob capitis insignem dolorem & gummata in capite. Tandem redeun­do ad syrupos; postea ut sic iterum purgaretur praecepi.

℞. Confect. hamech. ʒvj. dia­phaen. ʒij. syr. ros. laxat. ℥j. cum aquis vel decocto. F. potio. his per­actis, ut ad decoctum ligni hoc mo­do perveniret consuluimus.

℞. Lign. guaiac. circumquaque buxei coloris, intus autem nigrescen­tis, serra vel lima in scobem redacti lb j. infund. in aq. fontis vel fluviati­lis lb xiiij. per spatium viginti quatu­or horarum, in olla fictili vitreata & bene operta. Postea admoveatur lento igni, & decoquatur ut remane­ant lb viij. colatum inde in vas vitre­um stricti orificii, & exquisitè oper­tum, & servetur· hujus decocti ℥vj. vel paulo plus bibat horis quatuor an­te prandium, atque interim se conti­nebit in cubiculo tepido, è quo non recedet, donec totum tempus potio­nis transierit· quod si stragulis & ve­stibus bene contecta in lecto per u­nam horam, vel duas sudaverit, op­timum erit. Surget deinde vestibus benè munita, & leniter inambulabit, vel aliquo hilari opere se exercebit, & exactis quatuor horis à potione pran­debit. Prandium erit primis decem diebus, panis benè fermentati & bis­cocti ℥iiij. vel v. aut plus, carnis vervecis, vel pulli gallinac. vel per­dicis assatae ℥iiij. vel paulò plus. Po­tus sit cerevisia communis benè defae­cata, vel vinum oligophorum probè lymphatum pro consuetudine. quod si poterit ab his abstinere, bonum es­set pro potu uti secunda aqua deco­cti ejusdem ligni, superinfusa aqua ad lb xx. usque ad quartae partis consumptionem. Somnum diutur­num evitet, & maximè animi per­turbationes. Septima hora post pran­dium totidem rursus uncias ejusdem primi decocti eodem modo potabit, & post quatuor horas coenabit. Ea­dem prorsus ratio cibi & potus tam in coena quam in prandio esse debet. quidam hic post primos decem dies non amplius carnem, sed ejus vice passul. ℥iij. & in prandio & in coena assumere jubent, & transactis vigin­ti diebus ab hac strictiori diaeta, rur­sus ad eandem cibandi normam re­deunt, quam in primis decem die­bus observarunt. Deinde ut magis [Page 578] proficua & tutior procedat curatio, singulis octo diebus, sumet una ho­ra ante prandium, cass. rec. extract. ʒx. vel saltem ℥j. quo die à decocto ligni abstinebit. quod si interim dum decocto utitur, non egerat, si opus est, glande ventrem irritabit, vel al­vum enemate ex decocto ligni ejus­dem cum ℥iii. mell. ros. leniter solvet. Usus decocti continuandus est per quadraginta dies. Pustulae verò, a­postemata & ulcera ungantur circum­circa cum spuma decocti primi, nam comfortat membra, digerit materi­am & rectificat, spuma sit calida, ungaturque bis in die, aut ter etiam in dolorosis locis, quoniam mitigat dolorem. Petrus Forestus. obs. 9. & schol. lib. 32. De Lue Venerea.

Magna est controversia de ligni praeparatione· dum quidam volunt ut decoctum fiat cum vino, alii verò in aqua· in biliosis & calidis tempe­raturis decoctio est in aqua simplici, vel endiviae facienda· sed in obaesis, frigidis & pituitosis cum vino fieri potest. unde Augerius ait, hodie & primum & secundum decoctum cum vino fit, & plurimùm confert, prae­terquam in biliosis & calidis tempe­raturis, aetatibus & temporibus, in quibus praestat aqua. Sed quomo­docunque fiat, sive cum vino, sive cum aqua, spuma diligenter colli­genda est· hac enim illinenda sunt ulcera, callositates, pustulae & loca dolentia. Spumae loco utuntur aliqui ramentis ligni in vino antiquo & o­leo veteri coctis· praestat oleum ex ligno ipso, vel ex baccis lauri vel ju­niperi chymicum. Petrus Forestus. schol. obs. 7. lib. 32.

Subsectio secunda. Pro Lue Venerea.

POstquam satis purgatus esset, se­quenti unguento quinquies eum illevimus.

℞. Pulv. baccar. lauri excortic. ℥iiij. argenti vivi sicut decet extin­cti ℥jss. ol. laurin. ℥vj.M. omnia bene incorporando· inunximus au­tem juncturas manuum, pedum, & genu; & cum valde robustus esset, etiam eodem unguento penna oblevi­mus ulcera crurum (habebat enim crus adeo ex Lue ulceratum à genu usque ad pedem, ut os denudatum esset, cujus etiam corruptionem me­tuebamus) & brevi sanitatem is re­cuperavit, omnibus admirantibus, qui hominem prius viderant. Profu­it autem ipsa inunctio etiam in loco ulcerato in homine robusto, & prius per universalia remedia bene pur­gato: quod postea minus mirabar cum Chirurgos, audaciores tamen, in Nosocomio Delphensi noverim, qui suo unguento gallicano subinde to­tum corpus inunxere, & potissimùm eas partes in quibus dolores infestant & ulcera eminent· in hoc solo tamen homine robusto ulcera oblevi, in aliis suffecit solas iuncturas inunxisse.

Conficiatur hoc modo unguentum efficacissimum quod nunquam Ron­deletium fefellit.

℞. Unguenti martiati & aregon. [Page 579] an. ℥iij. axung. porci non salitae nec liquatae lb j. ol. chamaem. aneth. an. ℥j. ol. laurin. ℥j. argenti vivi ℥v. te­rebinth. resin. an. ℥ij.M.F. un­guentum· quo ungantur partes ex­tremae, & sensim provocetur sudor cooperiendo vel apponendo lateres. Si unà adsint ulcera, cum multis pa­pulis & ulcusculis, addantur thus, mastich. iris, aerugo & alia hoc mo­do.

℞. Axung. porcin. lb j. butyr. rec. terebinth. lot. in aq. vitae, an. ℥ij. re­sin. & unguenti martiati, an. ℥iij. ar­genti vivi ℥v. thur. mastich. irid. an. ʒiij. virid. aeris ʒij. ol▪ laurin. & irin. an. ℥iij. lithargyr. auri ℥j.M.F. li­nimentum. Petrus Forestus. obs. 12. & schol. lib. 32.

Multi curati sunt in Nosocomio Delphensi hoc unguento quo commu­niter utebantur.

℞. Sulph. vivi ʒj. argenti vivi ʒvj. ceruss. tartar. alb. cinnab. an. ℥ss. lithargyr. auri & arg. plumbi, an. ʒij. salis ʒj. rad. helleb. nigri & alb. baccar. lauri, camphorae, an. ʒij. ol. laurin. ℥iiij. axung. porcin. ℥iij. succ. fumar. rad. lapath. acut. enulae, scabios. chelidon. borrag. an. ℥iij. bul­liant cum oleo axungiae ad succorum consumptionem, deinde admisce ar­gentum vivum cum saliva extinctum & teliqua. Hoc unguento indiffe­renter pro omnibus utebantur quin­que diebus semel in die, manè scili­cet in cubiculo valde calido & parvo, inungebant brachia, & crura & in­guina, & semel umbilicum tantùm, & tunc faciebat fluxum. Idem. obs. 13. lib. 32.

Hoc unum ante oculos habendum, quod ubi plus gummositatum vide­tur, plus pinguedinum unguento ad­dimus; ubi verò minus gummosita­tum & plus pustularum & ulcerum, plus pulverum apponimus. In deli­catis quoque parum argenti vivi ad­dimus; veluti quando complexio calidior fuerit, multum butyri & ol. rosac. aut succi plantag. res cali­das fugiendo, adjungimus.

Hoc sequenti Amatus curat. 76. cent. 2. Monachum atheromate in capite ex virulentia venerea conde­coratum curavit.

℞. Thur. mastich. myrrh. cin­nam. zinzib. piper. long. sandarach. graec. minii, an. ʒij. rad. pyrethr. floris salis nitri antiquorum, an. ℥ss. cineris tamarisc. ℥ij. butyr. rec. ℥vj. pingued. porcin. lb j. argenti vivi cum succo limon. extincti ℥iij.M. & in mor­tario omnibus benè pistis F. unguen­tum· quòd vires habet tum exsiccan­di & abstergendi, tum subtiliandi & comfortandi, quo semel in die jeju­no stomacho, ejus juncturae ac cor­pus demptis capite, pectore, alis ac ventre, illinebantur. fuit hic (in­quit Amatus) sexies illitus, & mul­ta pituitosa & mucosa per os emisit, in quo ulcera (ut plerumque evenire solet) floruere, sed gargarismo ex rebus stypticis con [...]ecto sana facta sunt, & ipse ab orci faucibus liber. Idem. obs. 14. lib. 32.

Nos experientia didicimus, quod ferè quinto vel ad summum sexto die, etiamsi tantum semel in die in­ungantur, alterationes oris fiunt cum [Page 580] evacuatione, & ego multos curavi quos nisi quinquies illinivi semel tan­tùm in die, & rarò ultra quinque dies inungere jubeo. Mirabile est quod Nicolaus Massa refert se unum sanasse, qui à pluribus jam inunctus fuerat, & non sanatus, quem per tri­ginta septem dies inunxit & liberatus fuit· & ideo (inquit) non potest dari certa regula de numero dierum unctionis· sed valde miramur quod toties ille ausus fuit inungere. Fiat unctio ante focum in cubili clauso, postea juncturae stupa canabina calida cooperiantur & ligentur, & ingre­diatur lectum, cooperiaturque co­opertoriis ut sudet per duas horas: quod si per sudorem nimiam patia­tur las [...]itudinem, detur cyathus unus brodii gallinae vel carnis· experien­tia didici quod si in robustis tertio aut quarto die venter non fluat, si levi manu unica vice inungant ventrem, maximè circa umbilicum, quod fa­cilè illis venter fluat, sed hoc nisi se­mel in constipatis faciendum puta­mus, ne venter nimium ex unctione postea perturbetur. Petrus Forestus. schol. obs. 14. lib. 32.

Subsectio tertia. Pro Lue Venerea.

CUm benè purgatus esset, ad suf­fitum devenimus· hunc quo Chirurgus alias usus esset, & nunc paratum habebat, praescripsimus.

℞. Cinnabar. ℥ij. oliban. benjoin. myrrh. an. ℥j. gall. mosch. ʒjss. the­riac. el. ℥ss. styrac. liq. q.s. ad in­corporandum. F. suffitus. omni ma­ne fiebat suffitus, sed cum post terti­um diem venter strictus maneret, quarto die hoc pharmacum sump­sit.

℞. Confect. hamech. ℥ss. elect. de succo ros. ʒj. diagrid. gr. ij. Solvan­tur cum ℥iiij. aq. foenic. F. potio. octies multa & varia egessit· quinto die denuò ad suffitum pervenimus, donec egregiè pituita ab ore deflue­ret, & os ac guttur ulcerarentur: & tunc praescripsimus aq. solan. equiseti plantag. endiv. an. lb ss. diamori, mell. ros. colat. an. ℥ijss.M. pro gar­garismo. post fumigium adhibitum foeda ulcer [...] quae habuit in membris genitalibus planè curata fuere. Petrus Forestus. obs. 17. lib. 32.

De suffumigiorum usu lege apud Rondelet. lib. De Morbo Gallico, ubi etiam describitur hoc fumigium ad Ulcera Venerea.

℞. Cinnabr. ℥j. benjoin. styrac. myrrh. oliban. oppopan. an. ℥ss. mastich. maci [...], thur. an. ʒij. excipi­antur terebinthin [...]. F. fumigium. At ego (inquit Rondeletius) in ulceribus addo sandarach. vel auripigmentum, potissimùm cum ulcera in pulmoni­bus vel naribus, vel aliis partibus in­ternis opinor esse.

Fit autem suffitus in hunc modum· aeger cubiculo clauso in sellula nudus collocatur; (nos autem aegrum no­strum in cupa ad hoc parata subtus cum tabella lignea perforata, ut fu­mus ascenderet, capite extra cupam elato & cervice undique pannis tecta) [Page 581] sic ut tanquam sub conopaeo seu pa­pilion [...] totus pannis optimè circum­tectus sit, ut ne os quidem extet: tunc accensis carbonibus, uritur cin­nabrium cum thure & caeteris corre­ctivis· quo suffitu incalescit aeger mi­rum in modum ac sudat per horam integram ferè. toties autem id ten­tandum, donec sicut in inunctioni­bus gingivae putrescere & os ulceri­bus affici, & animus deficere quo­dammodo coeperit. Inter sudores, si deficere videatur, permittetur ut caput tantillùm è pannis explicet, modo id saepe non faciat. fiat suffitus semel, bis, ter in die, pro anni rati­one, aegrotantis viribus, & caeteris circumstantiis, ad evitandum animi deliquium, impones prius epithema cordiale· hoc remedium desiderat vires robustas, quia fortè est & peri­culosum. Utimur suffumigio ad cu­rationem ulcerum humidorum quae difficilè cosolidantur, vel etiam cum ulceris consolidationem accelerare volumus, ut fecit Rondeletius in quo­dam Nobili, quem quatuor diebus curavit. Petrus Forestus. schol. obs. 17. lib. 32.

Quidam utuntur pilul. Barbaross. descriptis à Rondel. lib. De Morbo Gal­lico, quas praebent illis qui non pos­sunt ferre decocta. Fiunt in hunc modum.

℞. Rhei agar. an. ʒij. aloes ℥j. argenti vivi ʒiij. extincti cum succo ros. cinnam. ambr. an. ℈j. myrrh. mastich. an. ʒj. dum terebinth. exci­piantur & ex qualibet ʒ. fiant pil. viij. capiat proprima dosi ʒj. dem­de ʒjss. postremo ʒij. Possunt eti­am aliter fieri ita.

℞. Ladan. hypocist. an. ʒj. aloes ℥j. ambr. mosch. an. ℈j. arg. vivi vino loti ʒij. incorporentur cum syr. ros. solut. F. pilulae. capiat ʒj. Rode­ricus a Fonseca. tomo 2. consult. 88.

Subsectio quarta. Pro Lue Venerea.

PUella quaedam octodecim anno­rum penes Nobilem Herum Lue Venerea laborantem serviens, & cum ejus [...]em Concubina lecto communi utens, post varia symptomata noctur­norum dolorum, angustiae pectoris, & similium, tandem undique pustu­lis Gallicis & Condylomatibus in partibus obscoenis inficitur. Haec in Nosocomium recepta, ita sanitatem obtinuit· per triduum hic pulvis di­gestivus quotidiè bis in brodio deco­ctionis rad. petrosel. fuit exhibi­tus.

℞. Magist. tar [...]. vitriol. ℈ij. pro dosi una. Quarto die purgatio fuit instituta per mercur. dulc. ℈j. dia­grid. correct. gr. viij. cum conserv. ros. vitriolata. F. bolus. quo assump­to bis tantum per secessum operatio subsecuta fuit, corpore per digestivum praemissum mediocriter etiam respe­ctu primarum viarum purificato. mox igitur ad ligni decoctum accessi­mus hoc modo.

℞. Lign. guaiac. quod singulari proprietate contra hunc morbum [Page 582] pugnat; sarsaeparill. majoris digesti­onis & incisionis gratia, an. lb ss. cortic. lign. ob singularem siccandi vim ℥jss.F. decoctio (facta prius infusione per viginti quatuor horas in tribus aq. pluvialis mensuris, qua­rum quaelibet quatuor libras habeat) lento igne, vaseque clauso coque ad consumptionem tertiae partis, ubi tempore medio coctionis majoris in­cisionis & detersionis gratia addan­tur rad. helen. ʒvj. baccar. juniperi, liquirit. ras. an. ℥ss. hujus decocti bi­bat ℥vj. cum sulph. aurat. diaphore­tic. gr. xij. continuando ejus usum per triduum, eoque sudorem in lecto provocando. postea iterum purgetur hoc modo.

℞. Mercur. dulc. ℈j. diagrid. corr. gutt. gamandr. an. gr. vj. croci me­tall. ritè praep. gr. iij.M. & cum pauxillo conserv. rosac. exhibeatur haustu calido brodii pisorum superad­dito, cujus operatio semel per vomi­tum absque difficultate, & fexies per alvum successit· intermisso de­mum unico die, per sex dies conti­nuos rursus sumpsit decoctum sudo­riferum cum gr. xij. sulphur. aurati diaphoretic. subsequente tandem hoc cathartico.

℞. Merc. dulc. gr. xxvj. croc. me­tall. gr. v. diagrid. gr. viij.M. pro dosi· qua sexies per alvum tantum e­vacuatio facta est· hinc per octiduum reiteratum fuit decoctum sudorife­rum, ut supra cum additione; sub­sequente etiam superiore cathartico· repetitum rursus per aliud octiduum decoctum ut supra; & rursus institu­ta fuit purgatio per merc. d.℈j. gutt. gamandr. gr. ix. croci metall▪ gr. vj. cons. rosac. ʒij.M. aliquando adhi­bitum fuit balneum sudoriferum. hu­mectata etiam aliquoties fuere con­dylomata, externae pustulae & exul­cerationes aqua caustica mercuriali· atque his remediis tam internis quam externis restituta nostra aegra post du­os menses ad suos sana rediit. Grego­rius Horstius. obs. 3. lib. 7.

Foemina praegnans ad mensem quintum viginti quatuor annorum, rhagades & fissuras exulceratas in partibus obscoenis, exulcerationem in ore malignam, cum praeeunte lassi­tudine totius, & doloribus artuum nocturnis patitur· conclusum est, cum praegnans esset medio gestatio­nis tempore, quo purgationes potius, quam in primis vel ultimis mensibus conceduntur, patientem hanc luis curationem subire posse· mox igitur praeparationis gratia, sequens pulvis exhibebatur.

℞. Cremor. tartar. ℈j. faeculae Aronis, brioniae, an. ℈ss.M. pro do­si· die sequenti purgabatur sic.

℞. Merc. d.℈j. diagrid. corr. gr. vij.M. cum conserv. rosac. quo sumpto quater per secessum operatio sequeba­tur· die sequenti quietem concessi­mus, corroborandi foetus gratia bal­sami embryonum cochlearia aliquot concedendo. Deinde per novem di­es potionem sudoriferam ex decoct. ligni ℥vj. cum sulph. aurat. diaphor. ℈ss. Sumebat quotidie sudoris pro­vocandi gratia, postea materiam in­tus digestam per alvum exturbare co­nati sumus sequenti bolo.

[Page 583]℞. Merc. d.℈j. diagrid. praep. gr. vj. conserv. rosac. vitriol. ʒij.M. hoc septies per alvum operante, se­quente biduo sudoriferum reitera­tum fuit· exhibitum deinde propter obstructiones alvi hoc purgans.

℞. Merc. d.℈j. diagrid. praep. gr. vj. aloes succotr. gr. iv. cum aq. beton. F. pilulae parvae· quibus as­sumptis sexies alvus deponebatur, evanescente bilis eructatione, capi­tisque dolore· consequenter deco­ctum cum sulph. aurato per noven­dium fuit continuatum; vicissim po­stea instituta evacuatione per bolum sequentem.

℞. Merc. d.℈j. diagrid. gr. vij. conserv. ros. vitriol. ʒij.M. tandem sudores eodem decocto per octiduum adhuc continuavit· adhibitis interim exterius quoque necessariis remediis, ubi propter oris exulcerationes fre­quens fuit usus sequentis mundifica­tivi.

℞. Mell. ros. colat. ℥ij. rob. mo­rorum dianuc. an. ℥jss. unguenti ae­gyptiaci, ʒiij.M. post usum conve­nientis gargarismatis frequenter ad­hibeatur· partibus obscaenis sequens unguentum frequenter fuit adhibi­tum.

℞. Unguenti alb. camphor. ℥ss. merc. dulc. ʒj. optime misceantur; sic penitus divina benedictione, resti­tuta, sanguinem, hactenus tot sudo­ribus incalescentem, temperare cona­ta fuit venaesectione septimo circiter gestationis tempore instituta, foetus potissimùm gratia, quo faciliori tran­spiratu, conveniens partus tempus ex­pectare posset, quod incidebat nono mense, quo puellum sanum & ad­huc viventem peperit. Gregorius Hor­stius. obs. 4. lib. 7. Vide Guil. Fa­britium Hildanum. obs. 97. cent. 5.

Subsectio quinta. De Lue Vinerea.

MUltas gravidas, in quibus erat luis venereae suspicio, aut qua­rum foetus ex patre inquinato susce­ptus fuerat, decocto ligni sancti, radic. chynae ligni sassafras, aut radic. sarsaeparill. per quadraginta dies as­sumpto cum diaeta convenienti foeli­citer percuravimus· imò plurimas in quibus major erat istius mali la­bes, vidimus inunctiones ex hydrar­gyro, aut emplastra mercuriata cum sputationibus constanter & impune sustinuisse ab Empiricis instituta· ubi enim adsunt causae morbificae, adver­sus quas valentioribus remediis est pugnandum, non est dubium quin natura mediocriter robusta magis le­vetur ex eorum usu, quam opprima­tur: quia concurrit simul cum illis ad conflictum istum perficiendum, & post partam victoriam foelicius con­quiescit, quam si pessimarum illarum dispositionum insultibus ad finem usque im [...]nationis conflictetur. Io. [...] lib. 2. De morb. Mu­lier. cap. [...].

Celebris quidam medicus in Gal­liis ita procedebat in hujus luis cura­tione· primo vomitorium per biduum exhibet· tertio die purgatio per ex­tractum [Page 584] catholicum instituitur. quarto aurum diaphoreticum cum theriaca & pulvere serpentum exhi­betur· postea totum corpus aqua mercuriali sudorifera inungitur, lin­teis aeger involvitur, & sudor quoti­die provocatur· auri diaphoretici descriptio talis est.

℞. Mercur. vivi opt. & purifica­ti, ℥jss. auri puri, ʒj. hoc solvatur a­qua regis; mercurius verò aqua for­ti· conjunge solutiones, & distilla aquositatem per balneum· in fundo remanebit praecipitatum quod edul­coretur aqua calida· descriptio aquae mercurialis sudoriferae talis est.

℞. Mercur. sublimat. ʒij. arsenic. alb. ʒj. euphorb. ʒij. spirit. vini opt. lb ij. aq. ros. ʒxij. digere per viginti quatuor horas. Postea toti corpo­ri penna illinatur. Gregorius Horstius. obs. 13. lib. 7.

Dom. Petrus Fuhrmannus in luis venereae curatione hunc ordinem ser­vavit· disposuit corpus primùm ad evacuationem per nodulum, triduo post, vomitorium suum valde sibi in usu medico familiare administravit· tum de merc. dulci gr. xxx. plus mi­nus pro subjecti habilitate, in con­serv. rosac. & confect. alkerm. exhi­buit· & si postridie salivare cepe­runt aegri (quod symptoma ipsis fa­miliare esse solet in [...] illius vi­tiosae commotione) [...] ulteriore remediorum applicatione, aegros in­terim tenuissimè aut omninò non ci­bans, donec saliva fluere desiit· si vero tertio die à prima mercurii exhi­bitione nondum saliva fluxit, iterum exhibuit praedictum mercurium, sed aucta dosi ad gr. vj. vel viij. si pari­ter hac exhibitione nihil secutum est, tertia vice dedit, temporis simul & augmenti observata proportione· dum fluxit saliva quievit· conquerentibus autem de faucium & palati exulce­ratione & vacillatione dentium (quod malum nemo adhuc à mercurio arte potuit avertere) gargarismum [...]ecit ex astringentibus aquis & alumine· ulcera si adfuerunt, euravit elui aquis veronicae & rosar. in quibus aliquid mercurii sublimati communis solu­tum fuit· finito palati fluxu, de­coctum ligni dedit, & sudoribus discussit si quid fuit residuum. Hic Dom. Fur [...]anui erat modus. Andreas Schiling. in epist. ad Gregor. Horstium. pro observ. 12. lib. 7.

Scatebat quidam è grege mendica­bulorum lue venerea, aliquot diebus universum corpus equino fimo obruit, ut tantum esset qua respiraret· erat stercus stabularium equino lotio sae­pius perfusum, quodque jam compu­truerat· effecit ille hac arte, ut totum virus exprimeret; addidit aliquoties enchriston ex axungia larigna & hy­drargyro· nec alia vitae lex servata, quam mantica offerebat, atque his re­mediis curatus est. Iac. Hollerius. lib. 1. instit. Chirurg. cap. 2.

Ab initio curationis ad finem us­que continuus debet esse usus deco­ctionis sequentis pro potu & pro su­doribus movendis.

℞. Rad. sarsaeparill. ℥iiij. rad. chinae. ℥ij. polipod. q. & cichor. an. ℥ss. infund. in aq. lb x. per quatuor [Page 585] horas· coque deinde sub finem ad­dendo pulv. tartar. alb. ʒiij. fol. fra­gar. pimpinell. an. M.j. liquir. ℥ss. cinnam. ʒj.F. ebullitio & paretur s.a. decoctum quod praecipuum est alexiterium luis venereae, nec ingra­tum gustui ut olim ex guaiaco para­bantur· cogatur aeger si fieri potest haurire hujus decocti ad lb iiij. vel vj. in die St. Iacques.

Subsectio sexta. Pro Lue Venerea.

VIdi juvenem, qui cum à recenti hoc morbo convalescere per po­tionem guaiaci ex aqua non potuis­set, ab antiquo liberatus est per po­tionem ejusdem ex vino· soleo ego recipere ligni guaiaci lb j. aquae lb vij. & facta maceratione totos tres dies, decoquere usque ad aquae ferè con­sumptionem, deinde conjicere vini lb iijss. & colaturam facere per tor­culare expressum· vinum enim de­coctum mutat omnino vires. Chri­stophorus Guarinonius. consult. 315.

Ex juniperini ligni admodum odo­rati & nonnihil acris decoctione pau­peres lue hac infectos aliquos sanavi: sumendo scobis vel rasurae illius non tantum, quantum guaiaci, cum effi­cacius fere sit, sed mediam vel tres saltem illius partes, & cum aquae lb ij. eodem penitus modo uti guaia­cum coquendo, & utendo: cui & guaiacum, china, & sarsa addi pos­sunt· egregium sanè sudatorium & innoxium.

Chymicus & Empiricus insignis foelici successu sequenti electuario lu­em hanc curabat; continuando usum ejus in robustioribus manè & vesperi per quindecim dies.

℞. Cortic. guaiac. ℥iiij. lign. ejus­dem, ebeni, quercus, aut buxi. an. ℥vj. sarsaeparill. ℥vj. hermodactyl. ℥iiij. turbith. gummos. ℥ij. caryophyll. ʒij. anisi ℥j. sassaphr. ℥iij. fol. sen. ℥vj. aquae lb viij. stent in cineribus ca­lidis per diem unū aut alterum, colen­tur, postea iterum affundatur aquae ea­dem quantitas, bulliant ad tertiae partis consumptionem, expressione facta, prima infusio cum hoc decocto misceatur; per evaporationem lento igne factam ad syrupi consistentiam inspissatis, addantur mell. opt. despu­mati & inspissati parum ℥iiij. pul­verum sarsaeparill. fol. sen. hermo­dactyl. an. ℥ss. turbith. gummos. rad. jalap. an ʒiij. caryophyll. ʒj. extract. scammon. ʒij.F. electuar. dosis à ʒjss. ad ʒij. & ʒiij. aeger quamdiu hoc electuario utitur, bibat deco­ctum factum ex sarsaparill. china her­modactyl. aniso, caryophyll. & guai­co. Felix Platerus. prax. medic. tom. 3. pag. 429. & 438.

Auriga militaris uxorem lue vene­rea infecit· haec verò remedii penu­ria in ulcus excedens sese distendit· unum saltem vidi, ab aure in cervi­cem, humerum, & cubitum, pone per omoplatas, totum latus costarum & thoracem devastans· exhibeo coral­latum Paracelsi per albumen ovi pa­ratum, & viginti sex diebus tota con­valuit· ingentia enim ulcera festinato [Page 586] impetu pelle tegebantur. Io. Hel­montius. tractat. cui tit. De causis & initiis naturalium.

Lues venerea facilè sequenti reme­dio curari potest absque sudoribus, absque ptyalismo, absque inunctio­bus, licetque nec cubili nec cubiculo immorentur· modus est ejusmodi.

℞. Antimon. & sarsaeparill. an. ℥vj. antimonium nodulo inclusum in sex aquae amphoris, in quibus sit sar­saparilla, cum quadraginta nucum putaminibus & hylis, suspensum co­que ad tertias· ejusque decocto uta­tur aeger, capiendo ter in die, manè meridie & vesperi, haustum sumen­do longè à cibis· antimonium au­tem quater utile esse poterit. Petrus Borellus. obs. 96. cent. 2. Videatur Lazarus Riverius. obs. 29. cent. 4.

Subsectio septima. Pro Lue Venerea.

PRaemisso minorativo, consului ut sanguinem mitteret ex cubito dextro· deinde sequens apozema pro quatuor matutinis injunxi.

℞. Rad. cichor. polipod. enul. an. ʒx. liquirit. ras. ireos, an. ℥j. fol. fu­mar. scabios. bugl. cich. dent. leonis acetos. capill. ven. chamaedr. chame­pit. an. M.j. epithymi ℥ss. sem. anis. cartham. contus. an. ʒiij. passul. enu­cleat. ℥ss. prunor. damasc. p.x. fol. sen. mund. ℥j. rhei el. agar. troch. an. ʒij. rhab. monach. rhapont. an. ʒvj.F. decoctio in s.q. aq. fontis ad ℥xj. in colat. dissolv. syr. de polipod. epi­thym an. ʒvj. syr. diasereos ros. solut. an. ℥jss. crem. tartar. ʒij. aq. cinna­mom. ℥j.M.F. apozema· bene ex­crevit, beneque tulit.

Corpore sic rite purgato, assumpsit mane in lecto probè tectus ℥v. de­cocti hujus sudatorii· & ab hora sexta usque ad septimam, cum copia sudor motus est.

℞. Limatur. lign. guaiac. ℥iiij. cortic. lign. ℥ijss. rad. sarsaepar. ℥ij. aq. fontis lb x.M. infund. per horas viginti quatuor, bulliant ad consum­ptionem medietatis· colat. adde fol. cichor. fumar. cuscut. an. M.j. bull. unica ebullitione· colatura servetur pro decocto.

℞. Resid. dicti decocti, aq. lb xv. coq. ad tertias· adde sem. anis. co­riandr. praep. cinnam. an. ʒj. passul. enucleat. ℥iiij. colatura sit potus or­dinarius· vitetur vinum sicut vene­num· hora rursus tertia pomeridia­na assumat decocti sudoriferi ℥iiij. expectando sudores in lecto· & fic indies provocetur sudor bis· interim contra faucium & palati ulcera hoc praescriptum gargarisma.

℞. Diamor. dianuc. an. ʒvj. mell. rosat. colat. ℥j. alumin. ust. vitriol. alb. an. ℈j. aq. prunel. plantag. & ros. an. ℥iij.M.F. gargarisma.

Pro condylomatibus anique ficu­bus unguentum tale subministravi.

℞. Terebinth. ʒvj. thur. ma­stich. an. ʒj. myrrh. minii, an. ʒj. ol. nuc. laurin. an. ℥ss. cerae q.s.F. un­guentum.

Per tres septimanas sudoriferis de­dit operam; subinde alvum ex su­dore [Page 587] constipatam catharticis solven­do· cum verò curationis per sudores pertaesus esset, semel in die pro dis­cutiendis luis reliquiis ante fornacem in juncturis brachiorum, axilla­rum & lumborum regione inungeba­tur sequenti unguento, inunctusque linteo obvolutus, lectoque impositus sudorem ciebat.

℞. Unguenti martiati axung. por­cin. pingued. gallin. an. ℥j. mercur. vivi opt. agitati ʒvj. thuris mastich. an. ʒij. lithargyr. minii an. ʒjss. tar­tar. vini alumin. an. ʒj. aq. vitae ʒij. ol. laurin. ℥jss. ol. spic. gt. vj. cam­phor. gr. v.M.F. unguentum· post­quam per quatriduum inunctionibus usus fuisset, sputatio admodum copi­osa secuta est, ita ut unius ferè horae spatio pelvim impleret. Interim con­tra fauces inflammatas & tumidas usus est praescripto gargarismate· ad reliquiarum evacuationem has pilulas sumpsit.

℞. Pil. de agar. sine quibus, an. ℈j. pil. foetid. de hermodact. an. ℈ss. diagrid. praep. gr. iij.M.F. pilulae numero xiij. deaurentur· & sie tan­dem convaluit. Io. Petrus Lotichius. obs. 3. cap. 5. lib. 6.

Quantitas argenti vivi in unguen­to, haec ferè observatur, ut pro lb j. unguenti excipiantur ejus ℥ij. quae media erit argenti vivi, pro decenti actione edenda, in corpore non ni­mium debilitato, quantitas▪ quam & augere vel minuere pro ratione constitutionum atque operationis modo licebit. Felix Platerus. prax. medic. tom. 3. cap. 4. pag. 442.

Singulis vicibus ℥ij. vel ℥iiij. un­guenti usurpentur· tempus inunctio­nis commodissimum est vernum, at­que autumnus· hiems & aestas mi­nus commoda sunt· instituenda est inunctio tempore matutino jejuno stomacho; & incipiendum à parti­bus inferioribus, & ad superiores transeundum. Rarò bis eodem die inunctio instituitur· tamdiu conti­nuanda inunctio, donec salivatio vel alvi fluxus, vel alia evacuatio succe­dat, ac symptomata minuantur & cessent· & quidem si alvi fluxus acci­dit, is non statim supprimendus: ne tamen intestina aliquid damni pati­antur, cavendum, infundendo per clysteres lac chalybeatum, vel su [...] ­cum ptisanae cum lacte, vel decoctum hordei, & postea si opus sit, venien­dum ad astringentia.

Sudores nonnulli promovendos censent· verùm si natura ad salivatio­nem tendat, sudorem ciere non con­venit, ne contrarii motus fiant. Si verò natura spontè ad sudores ten­dat, nec id prohibendum· ultra tres dies una vice vix continuanda inun­ctio· nonnunquam etiam statim gra­via sequuntur symptomata, ut mag­na oris ulcera, linguae ac faucium [...]u­mores ac inflammatio, deglutitio lae­fa, dentium commotio, maximus vi­rulenti humoris ex ore fluxus, diar­rhaea vel dysenteria, & tunc statim ab inunctione cessandum. Ubi inun­ctio jam perfecta est, sputumque be­nè procedit, partes inunctae abluan­tur vino, in quo salvia fl. staechad. rorismar. chamaepit. fol. laur. cala­menth. [Page 588] origan. cocta fuerint: postea imponendum aliquod emplastrum nervinum.

Tandem inunctione peracta danda opera, ne mercurius in corpore re­linquatur, & aliquid mali vel ori vel aliis partibus attrahatur· ideoque la­conico sudores promovendi, aurei nummi in ore retinendi, auri ramen­ta potanda, vel pilulae ex auri foliis paratae deglutiendae· imbibitur enim mercurius ab auro, & cum eo è cor­pore evacuatur, atque ita ne quid ma­li excitetur, praecavetur· post inun­ctionem, à curatione non statim de­sistendum, sed decoctum ligni, ut­pote morbi hujus alexipharmacum, adhuc diebus aliquot propinandum· quod si intermittatur, facilè recidiva subsequi solet. Daniel Sennertus. pra­ctic. lib. 6. part. 4. cap. 21.

Medicus quidam clarissimus ar­gentum vivum in corpore delitescens foeliciter evocabat in plurimis, sive aurifabri fuissent, sive ex lue per un­ctiones curati, hoc suffumigio; grana juniperi q.v. coquebat in aq. vase probè clauso, ad quartae pàrtis con­sumptionem· vapore deinde suffumi­gabat aegrum, & toto corpore, & ore praecipuè excepto· plura huic in­tentioni vide apud Zacut. Lusit. lib. 2. prax. admir. obs. 136. & Bened. Sil­vatic. cent. 1. consult. 35. Hieron. Reusnerus. observ. 174.

Subsectio octava. Pro Lue Venerea.

A Me curata est lues venerea in pluribus decocto ex sudoriferis & purgantibus per viginti dies usur­pato· si haec non sufficerent, ad fri­ctiones ex unguento mercuriali veni­ebam· multi in media hieme, hoc so­lo decocto curati sunt, quibus diaeta sudorifica administrari non poterat, propter aeris inclementiam. Lazarus Riverius. observ. 78. cent. 1.

Puer triginta menses natus lue ve­nerea laborans, & foeda scabie totum corpus occupante, sequentibus reme­diis curatus est.

℞. Ras. lign. guaiac. ℥ij. aq. font. lb ij. infund. per viginti quatuor ho­ras, deinde bulliant ad tertiae partis consumptionem, colaturae capiat ℥iij. singulis diebus manè, duabus horis ante pastum, corpus tegendo paulò plus solito, & continuando per viginti dies.

℞. Diagrid. pulver. gr. vj. calo­melan. gr. v. fiat pulvis tenuiss. de­tur cum cochleari uno vel altero pa­natellae saccharatae, superbibendo pa­rùm jusculi, continuetur hoc reme­dium quinto quoque die, augendo do­sin utriusque medicamenti, juxta ope­rationem.

℞. Residentiam praedicti decocti, aq. fontis lb iij.F. bochetum pro po­tu ordinario addendo sacch. & liqui­rit. q.s. ad saporis gratiam· his re­mediis per mensem continuatis pro­bè [Page 589] convaluit. Lazarus Riverius. obs. 95. cent. 2.

Mercator quidam lue venerea la­borans ab aliquot mensibus à me cu­ratus est, sine ullo alio remediorum apparatu, per opiatam Neapolitanam Renodaei, cui addebam singulis die­bus mercurii praecipitati albi cum spiritu sulph. praep. ℈ss. & per in­tervalla exhibebam calomel. turqueti seu merc. d. sexies sublimati ℈j. cum resin. scammon. gr. xij. in forma pi­lulari, cum usu Bocheti ex decocto guaiaci & sarsae per viginti dies· mul­tos etiam alios curavimus usu solius opiatae praedictae cum mercurio prae­dicto & decocto sarsaeparillae per lon­gum tempus· quibus autem alvus multùm movebatur, illi tantùm al­ternis diebus sumebant praedictae opi­atae ℥ss. Simeon Iacoz. observ. 91. cent. 4. obs. Riverii.

Puellae duae quarum major vix at­tigerat quintum, minor verò tertium aetatis annum, laborabant lue vene­rea per contagium suscepta cum ul­ceribus multis in ore & pudendis, nec non pustulis & foeda scabie per to­tum corpus erumpentibus· frustra exhibitum fuerat decoctum guaiaci­num per mensem integrum à perito chirurgo. Vocatus ego, intra quin­decim dies praedictas puellas curavi mercurio praecipitato albo; exhiben­do scilicet singulis diebus majori pu­ellae gr. vj. minori verò gr. iv. au­gendo tamen utriusque dosin ali­quando juxta operationem, quae ta­lis fuit, ut utraque singulis diebus bis aut ter alvum deponeret, nec vo­mitus ullus nec ptyalismus unquam subsecutus est· perseverabant per di­ctum tempus in usu Bocheti. Si­meon Iacoz. observ. 16.

Mulier lue venerea infecta, puellum peperit pustulis & ulceribus in variis partibus affectum, qui curatus fuit praecipitato albo ad gr. ij. vel. iij. ex­hibito cum saccharo & lacte singulis vel alternis diebus continuando per mensem integrum· incepta est reme­dii exhibitio quindecimo nativitatis die. Samuel Formius. observ. 26.

Henricus tertius Gallorum rex lue venerea laborans à medicis ordinariis curari non poterat. Monitus fuit Penam tunc temporis Lutetiae medi­cinam facientem, multos ab hoc mor­bo liberare remedio peculiari quod à quodam Turca didicerat; illum vo­cari jussit, ab eoque curatus est. Re­medium tale erat.

℞. Rad. bardanae in taleolas sectae, ℥viij. vini alb. & aq. fontis, an lb ij. bulliant ad mediae partis consumpti­onem, addendo sub finem sen. mund. ℥j. vel ℥jss. pro dispositione aegro­tantis· colaturae capiat manè lb ss. sudores provocando cum silicibus majoribus calidis linteis obvolutis, quorum unus admoveatur plantis pe­dum, duo tibiis, duo cruribus, duo juxta medium parte exteriore, & duo juxta humeros, probè tegendo aegrum; sudores còpiosi excitantur per horam unam cum dimidia, & circa vesperam alvus solvitur bis aut ter· hoc remedium praemissis uni­versalibus usurpabatur per spatium quindecim aut viginti dierum. Postea [Page 590] capiebat mane singulis diebus deco­ctum bardanae sine sena & sine ullo regimine per mensem integrum aut dies quadraginta. Samuel Formius. observ. 41.

Curatus à me est puer quinque an­norum praecipitato albo ad gr. iv. ex­hibito singulis diebus per viginti dies cum panatella· per inferiora tantùm purgabat, neque ullus unquam secu­cutus est ptyalismus. Samuel Formius. obs. 51.

Chirurgos interdum errare con­tingit in luis venereae curatione, quando post ordinaria remedia con­venienter usurpata, aegros perfectè curatos non esse existimant, quod ad­huc quaedam symptomata luem vene­ream comitantia, apparere non de­sinant, unde aegros interdùm in no­va tormenta conjiciunt, & in atro­phiam aut tabem praecipitant· cum tamen illa symptomata spontè dispa­reant, aut levibus quibusdam topicis remediis discutiantur.

Dum essem Lutetiae apud D. Helo­tum Chirurgum peritissimum, No bilis quidam Parisiensis, tempera­mento melancholicus se illi curan­dum tradidit, qui praeter dolores no­cturnos, aliaque luis venereae sym­ptomata, tumorem patiebatur in cervice ex pituita & melancholia genitum· post inunctionem ex un­guento mercuriali, copiosus fuit pty­alismus, & omnia luis venereae sym­ptomata prorsus abolita sunt, uno excepto tumore, cujus duae tertiae partes discussae fuerant· existimabat aeger se non esse curatum propter tu­morem superstitem· ab alio tamen Chirurgo seniori ad hanc rem vocato confirmatus suit, & admoto em­plastro de vigo quadruplicato mer­curio, tumor discussus est spatio uni­us mensis.

Alter vir Nobilis curae meae com­missus, absoluto ptyalismo, se non curatum esse putabat, quod ulcus in cervice & regione oesophagi remane­ret· hoc tamen ulcus remediis vulga­ribus intra mensem curatum est, sine ullo remedio luem veneream respici­ente. Dionysius Pomaret. obs. 16.

Sectio vigesima secunda. De Lumbricis.

LUmbrici (graecè [...]) ex omnibus corporis partibus in­testina maximè occupare solent· ex crassa & lenta pituita, quae in intesti­nis frequens, corrupta praeparataque est, ab uberrimo insito calore susci­tantur, vitamque sumunt, eorum animalium exemplo, quae ex putri materia coelestis caloris ope vitam habent· pro varia putrescentis mate­riae figura, variae sunt lumbricorum species· Alii sunt longi & teretes, qui in superioribus gracilioribusque inte­stinis gigni solent· hi omnium fre­quentissimi sunt, sursum quandoque irrepunt in ventriculum, inde per gu­lam, os ipsum conscendunt, è quo hiante etiam prosiliunt· Alii rursus breviores sunt & lati, qui saepè mira serie inter se cohaerent, cucurbitini [Page 591] dieuntur· interdum mutuo horum adhaesu contexitur latus ille vermis, quem ob similitudinem [...] ap­pellant, quod fasciis & vittis mulie­rum similis tam longus ac latus exi­stat, ut per omnia praecipuè verò crassiora extendatur intestina· Alii denique sunt exigui & tenues, Ascari­des dicti, quibus ferè sedes est in re­cto intestino. omnibus materiam suppeditat cruditas & crapula, & eorum usus quae facilè putrescunt. Pueri quam adulti his saepius affli­ctantur. Lumbricorum signa sunt oris foetor ad aciditatem vergens, dejectiones stercori bubulo similes, febres aliquando, quae pluries in die exacerbantur, cum anxietate, animi deliquio, nausea, vomitu, & siti in­explebili; genae alternatim rubent & livescunt, narium pruritus adest, & dentium stridor, capitis item gra­vitas & sopor, deliria etiam & con­vulsiones epilepticae; tussis adest sic­ca, dolor in ventre plerumque affli­git, inflatur etiam & distenditur venter, horrifica est in somno exper­giscentia, fames adest nonnunquam canina; corpus interdum decrescit, pulsus est inaequalis· Ascarides ex pruritu ani molesto cognoscuntur, & faeces non rarò iis conspersae ap­parent· gravissima ut plurimùm infe­runt symptomata, minus tamen noxiae sunt Ascarides.

Subsectio prima. Pro Lumbricis puerorum.

INter medicamenta interna est ole­um hoc quo ego foelici cum suc­cessu uti soleo.

℞. Absynth. pontic. santoni [...]. ab­rotan. hyssopi, thymi, an. ℥j. rutae, cardui, menth. prassii, cent. min. an. ℥ss. corallin. ℥ij. flor. hyperic. ℥jss. succi glaregi ℥ij. rad. ireos, enulae, gentian. dictamn. alb. an. ℥j. tormen­till. myrrh. C. cervi usti, an. ℥ij. agar. rhei, aloes, an. ℥ss. cardamom. lu­pin. an. ℥jss. sem. brassic. portulac. co­riandr. praep. an. ℥j. amygd. amar. ℥j. sem. citri ℥ss. sem. secalae ℥ij. se­best. ping. ℥ijss.M. incisis incidendis; & contusis contundendis, omnia in vase vitreo ponantur, addaturque olei olivarum dulc. tantum quantum possit omnibus supernatare, & pe [...] quadraginta dies vas Soli subjiciatur, vel si citius hoc parandum sit, bulli­ant omnia in B.M. per duodecim ho­ras continuò, deinde oleum coletur absque forti expressione· cujus ego soleo ʒj. pueris exhibere, adultis ve­rò ʒij. & mirificè prodest; & eo magis si partes etiam pulsatiles inun­gantur. Vinum etiam infusionis Mercurii miri est usus. Iul. Caesar Claudinus. consult. 64.

℞. Rhei, agar. troch. an. ʒss. oxymel. simpl. aq. gramin. an. ʒvj.M.F. potio parva. Vel,

℞. Agar. praep. rhei el. an. ʒss. oxymel. s. syr. de endiv. aq. gram. [Page 592] an. ℥ss.M.F. potio· quantum ad evacuationem non credo aliud esse praestantius remedium quam agari­cum & rhab. Utilis etiam est hiera. Clysteres non facerem nisi ex lacte & saccharo. Io. Baptista Montanus. consil. 221, & 222.

Si Lumbrici molesti sunt, neque ulla febris urget, detur puero ℈j. vel ʒss. ex sequenti pulvere in vino di­lutissimo, vel lacte, vel sero ipsius, vel jure carnium mediocriter salita­rum, vel julepo aliquo· & differat cibum in horas duas vel tres.

℞. Sem. Santonic. corallin. an. ʒij. dictamn. alb. rhei, bistort. tor­mentill. an. ʒj.M.F. pulvis, qui a­ceto acerrimo irroratus paulatim in umbra siccetur, serveturque in usus. Remedium est probatissimum, etiam in lenta aliqua febre haud culpan­dum: Lumbricos interficit, atque ad eos expellendos excretricem facul­tatem commovet▪ uno eodemque tempore quod etiam sine hujus pul­veris usu fieri utiliter poterit, appli­cetur ventri hoc emplastrum.

℞. Farin, lupin. pulv. cent. min. pulv. fl. staechad. an. ℥ss. aloes, fellis tauri, an. ʒijss.M. cum oleo absynth. F. Emplastrum, ventri applicetur. Ego saepenumerò foeliciter usus sum hac arte; à xyphoide cartilagine ad umbilicum usque abluo aut rigo to­tum ventrem aqua vitae in qua ma­duerit absynth. tum madentem lo­cum inspergo pulvisculo myrrhae, & applicatum duplex calens linteum fascia obligo. Puerum pronum in ventrem decumbere aliquandiu per­mitto. Lumbricos iste fotus non in­foeliciter fine incommodo, & non magno negotio excludit· experimen­to constat optimum esse lapidem bu­fonis appensum puero. Reinerus So­lenander. consil. 30. sect. 3.

Subsectio secunda. Pro Lumbricis.

AD enecandos Lumbricos utatur Vir Generosus per biduum vel quatriduum hoc pulvere.

℞, Coriandr. praep. ℥jss. sem. portulac. citri, limon. an. ʒij. zedo­ar. ʒj.C.C. usti ℥j.M: F. pulvis. dosis ʒss. ut mortui educantur uten­dum his pilulis.

℞. Aloes rosat. ℥j. myrrh. el. ʒj. cum syr. ros. sol. F. pilulae mediocres. dosis ʒss. vel potione hac.

℞. Decocti sebest. ℥iiij. rhei el. ʒj. maceretur in eo prius aqua cin­nam. humectata; & expressum de­tur. Io. Crato. consil. 13. lib. 1.

Puerulus quidam trium annorum per multos dies vexatus est alvi fluxu & nausea ferè perpetua, cum febre acutissima quae à Lumbricis in ven­triculo & intestinis contentis, exori­ri videbantur. Post varia frustra ten­tata remedia, cum jam aeger in sum­mo vitae periculo versaretur, ipsi ex­hibui calomelan. turqueti gr. xij. sta­tim cessavit nausea, & toto ferè die dormivit, at noctu vomitus & alvi fluxus multo graviores excitati sunt; in excrementis inveniebantur frustu­la vermium putrefacta in maxima [Page 593] copia· mane dormivit & toto die se­quenti; neque amplius vomuit, & in­tra viginti quatuor horas febris expers apparuit, atque ita curatus, ut aliis remediis non indiguerit. Lazarus Riverius. obs. 28. cent. 1.

Puer quidam quatuor annorum Lumbricis ita laborabat, ut gravi ventris dolore torqueretur, cum summa virium dejectione, ita ut pulsus non perciperetur. Tertio die quatuor Lumbricos mortuos per os excrevit, cum vomitu humoris ni­gri. praescribo ipsi potentia ad Lum­bricos remedia, tum interna, tum externa, quae nihil profuerunt. tan­dem jubeo ut exhibeantur calomelan. gr. viij. cum diagrid. gr. vj. quo me­dicamento alvus soluta est, excrevit­que materiam viscidam, glutinosam, putridam, cum duobus Lumbricis, ter alvum deposuit, & maximè le­vatus est, & intra paucos dies omni­nò convaluit. Lazarus Riverius. obs. 5. cent. 2.

Puella trium annorum laborabat febre acutissima cum magna anxie­tate, & virium prostratione. Voca­tus ad eam circa vesperam, judico eam ex Lumbricis laborare, & prae­scribo potiunculam ex hierae ʒss. syr. rosac. ℥ss. cum aq. portulac. q.s. quae nocte eam purgavit, & inde pluri­mùm levata est, postridie praescribo julepos sequentes.

℞. Fol. acetos. portulac. & endiv. an. M.j. summitat. hyper. & scor­dii. an. pj. coq. ad lb j. in colat. dis­solv. syr. limon. ℥iij.F. julepus, ca­piat ℥iij. mane, meridie, & vesperi. intra biduum omnino curata est. La­zarus Riverius. obs. 16. cent. 2.

Nostrates mulierculae putant om­nes pueros vermibus laborare; sed cum nullus rejicitur vermis, eos di­cunt in humores putridos fuisse con­versos, nec malè, nam ut vermes in phiala conclusi, & fimo calente ob­ruti, brevi convertuntur in pastam, cur in corpore nostro, cujus calor fi­mi calori respondet, non idem fiet, vermibus enecatis ab amaris medica­mentis? certè hoc videtur mihi ra­tioni consentaneum. Petrus Pache­quus. obs. 57.

Puellus quatuor annorum Lum­bricis valdè obnoxius, laborabat in­appetentia, nausea, pruritu narium, siti, inflatione ventris, cum ejusdem torminibus & febre: quam cum ver­minosam esse ex praecedentibus signis esset manifestum, exhibui merc. dulc. gr. xij. diagrid. gr. v. Post duas ho­ras ab assumpto remedio, viginti cir­citer Lumbricos simul glomeratos per alvum rejecit, & praedicta om­nia symptomata evanuerunt, aeger (que) convaluit. Simeon Iacoz. obs. 11.

Subsectio tertia. Pro Lumbricis.

NIsi magnis experimentis prae­stantissimum remedium ad pu­erorum Lumbricos comprobassem, haud auderem hic inter arcana sele­cta reponere: quippe tanta est ejus virtus & potentia, ut mortuos ferè pueros è vermibus ad vitam trahat▪ [Page 594] hac industria paratur· in libris singu­lis aq. fontis, ol. sulphur. vel vitrioli aliquot guttulae addendae sunt, ita ut aqua acidula fiat, quae pueris, natu­que majoribus danda est, diu noctu (que) ad placitum, est enim praestantissimae virtutis. Iul. Caesar Baricellus. Hor­tul. Genial. pag. 44.

In Lumbricis necandis non modo portulacae aqua stillaticia aptissima judicatur, verum etiam illius semen. Narrat enim Arnoldus de Villa-Nova quendam puerum, dum esset in mor­tis periculo constitutus propter Lum­bricorum multitudinem, ʒss. sem. portulacae cum lacte sumpsisse, atque Lumbricos multos emisisse, sicque fuisse liberatum. Iul. Caesar Baricel­lus. Hortul. Genial. pag. 89.

Hydrargyrum, quod à multis ve­nenum existimatur, foelicissimo suc­cessu contra vermes exhibetur: tan­taeque certitudinis illud in Hispania reputatur, ut mulieres tenellis pueris, qui lactis vomitu laborant, ad quan­titatem granorum iij. in substantia propinare audeant, hac enim via mor­bus cessare videtur frequentatis expe­rimentis. Ego quidem viduam mu­lierem curavi, quae novem dierum spatio vomitibus continuis ex vermi­bus laboraverat, & ferè triduo non comederat, nec cibum retinere valu­erat. huic cum ℈ij. hydrargyri mor­tificati cum tantillo cydonii propi­nassem, absque ulla molestia per al­vum centum & plures emisit vermes, & eadem die liberata est, & solita exercuit domi & foris negotia, mag­na omnium admiratione, cum prius debilis & emaciata esset· aliis etiam exhibui & bono semper eventu: do­mique continuò aquam habeo, in qua hydrargyrum infusum retineo, illamque puerulis pro vermibus li­bentissimè concedo, nec adhuc quem­piam ex illa noxiam recepisse exper­tus sum. Usus est hoc remedio ad vermes necandos Matthiolus, Horatius Augenius, & pler que alii celebres viri, qui omnes hujus auxi­lii maximè extollunt beneficium. da­tur pueris in substantia ℈j. grandio­ribus ℈ij. vel ʒj. corrigitur & mor­tificatur in mortario vitreo cum sacch. rubro, ubi tam diu conteritur, donec in partes invisibiles dissolva­tur: ne autem in pristinam formam iterum redeat ol. amygd. d. gt. ij. addere oportet, & cum sacch. violato, rosato, vel cydoniato jejuno stoma­cho languentibus propinatur. Iul. Caesar Baricellus. Hortul. Genial. pag. 212.

Aqua communis bullita cum ar­gento vivo, pauco & innoxio potu omnes interimit vermes, tam in in­testinis, quam alibi: in ulceribus autem si aqua ista affundatur. Io. Hel­montius. tractat. cui titul. Sextuplex Digestio Alimenti Humani.

Quia saepè non nisi magno labore & longo tempore verminosi affectus in nonnullis pueris expugnari pos­sunt, quam plurima remedia, eaque praestantissima, ab autoribus inventa & usurpata sunt, tum interna, tum externa· inter interna sunt pulveres, quorum praecipui sequuntur.

℞. Sem. contra, seu santonici ℥ss. [Page 595] corallin. ʒiij. ras. C. Cervi ʒij.F. pul­vis. Vel,

℞. Sem. contra, corallin. & C. cervi usti, an. partes aequales. Vel,

℞. Pulv. hier. simpl. ʒij. sem con­tra, scord. cent. min. corallin. an. ʒj.M.F. pulvis. Vel,

℞. Rhei & agar. an. ʒj. troch. al­hand. ℈j. diagrid. ℈ss. corallin. C. cervi ust. an. ℥ss. myrrh. zedoar. fl. tanaceti, an. ℈j. sal. absynth. & tar­tar. an. ʒss.F. pulvis tenu [...]ssimus· do­sis omnium erit à ℈j. ad ʒj. pro ae­tate puerorum in liquore idoneo.

Mulierculae vulgò pueris à Lum­bricis malè habentibus exhibere so­lent semen contra saccharo incrusta­tum, vel nudum semen cum melle permixtum· quod remedium prae­stantissimum est: Siquidem Lum­brici dulcium rerum avidi mel devo­rant, & cum melle semen quo inter­ficiuntur· quia verò illud semen val­dè calidum est, temperari potest in aceto infundendo per duas horas, postea verò cum melle cocto misceatur ad formam opiatae, quam Amatus Lusitanus praedicat tanquam primum adversus Lumbricos remedium.

Inter topica ventri admovenda, utile est sequens cataplasma.

℞. Farin. Lupin. ℥ij. myrrh. alo­es, an ʒij. fellis bovis, q.s. ol. ab­synth. ℥ij.F. cataplasma.

Interim toto morbi decursu clyste­res frequenter injiciendi sunt, pri­mùm attrahentes [...]umbricos ex dulci­bus compositi, qui non solùm ex de­cocto liquirit. passul. & ficuum pa­rari possunt, sed etiam ex jusculo pul­li admixto saccharo & melle rosac. vel ex lacte, si febris abfuerit· at si lumbricos in crassis jam intestinis es­se conjiciamus, quia tunc. vix ampli­us in tenuia possunt ascendere, medi­camenta illos enecantia per clysterem infundere possumus in hunc mo­dum.

℞. Rad. gram. ℥j. fol. betae, malv. mercurial. & portulac. an. M.ss. co­rallin. p.j. coriandr. praep. & sem. contra, an. ʒij.F. decoctio in cola [...]. lb j. dissolv. ol. rosac. ℥ij. cass. ex­tract. ʒvj. spec. hier. ʒij. mell. viol. ℥j.F. Clyster. Lazarus Riverius. prax. med. lib. x. cap. 9.

Vidi quendam pro tabido habitum & quasi conclamatum, qui potu pul­veris corticum aurantiorum ad ʒj. per tres vices, in vino, curatus fuit, ejectione innumerorum vermium. Petrus Borellus. cent. 1. obs. 90.

Subsectio quarta. Pro Lumbricis.

NOn probo consilium vel vulgi, vel medicorum, verminosis pueris vermes vino lotos, in tegula siccatos exhibentium; certò enim mihi persuadeo experientia edoctus, materiam illam vermium putrem, putri puerorum pituitae remixtam, à magno illorum calore iterum anima­ri. ut videmus muscas submersas multis diebus mortuas, si non pre­mantur, sed simpliciter extinguan­tur, soli denuo expositas, novo ca­lore iterum vitam volatumque, ut & [Page 596] pediculorum pelles in puerilibus ca­pitibus & vestibus relictas, amissam inter ungues & pectinem animam recuperare. Henricus ab Heers. ob­serv. 9.

Inter omnia medicamenta vermes necantia facile principatum obtinet juxta Sennertum Corallina herba, sive muscus marinus, ex qua in Italia circumforanei suum pulverem confi­ciunt, & ad miraculum usque ver­mes necant. dosis ʒj. Utilis etiam est pulvis ex sem santonic. sem. tana­ceti, & rad. primulae veris, estque hic pulvis agyrtarum nostrorum in Germania. Wolfgangus Hoeferus. Herc. med. lib. 7. cap. 6.

Puer quidam quatuor annos natus in febrem incidit gravem & inordi­natam, cum capitis dolore, tussi, si­ti, tremore in somno, & vocifera­tione; ex quibus verminationi eum obnoxium esse conjecimus. qua de causa tanaceti semen cum syr. viol. tribus matutinis exhibuimus: unde plures quam centum, pedalis lon­gitudins, Lumbricos excrevit, & subito à febre, tussi, reliquisque symptomatis fuit liberatus. Iac. Wec­kerus. De Observationibus propriis re­ferente Schenkio. lib. 3. obs. medi­cin.

℞. Pomum aurantium aut ci­trium parvum, excava tantam par­tem, quae capiat theriac. ℈ij. aloes ℈j. croci gr. vj. assa pomum, & succum exprime, quo regio ven­tris inungatur. Utilis est & theria­ca aceto vel limonum succo dissolu­ta illita.

Ascarides quia sunt in intestino recto, suppositoriis rectissimè edu­cuntur, quibus admiscentur resinae· iis enim vermes adhaerent & educun­tur. Daniel Sennertus. pract. lib. 3. part. 2. sect. 1. cap. 5.

Ad consumendam omnem Ascari­dum materiam, nec non delendam intestinorum ad haec animalcula pro­creanda proprietatem, vix quicquam utilius excogitari potest, quam si a­loes succotrinae ℈j. singula quaque hebdomada devoret.

Aloen enim extremas intestino­rum partes arcana quadam facultate eluere atque expurgare longo usu probatum est. Sic etiam non parum conferet, si singula hebdomada cly­ster ex decocto absynth. lupin. hord. & corallin. injiciatur, ac frequenter anus lupinorum decocto foveatur. Laudo quoque ut ex linteo tenue col­lyrium fiat atque ano imponatur hocce linimento inunctum.

℞. Fell. taurin. ʒj. pulv. lupin. ʒjss. ol. absynth. ℥j. vini alb. ʒiij.M. ad ignem. Hier. Mercurialis. to­mo 1. consult. 13.

Unguentum ex argento vivo, re­sina, & axungia factum, si podici illinatur, vel illud illi imprimatur, aut suppositoriis illitum intrudatur, prae omnibus remediis ad vermes As­carides dictos delendos essicaciffimum est. Felix Platerus. prax. med. tom. 3. cap. 13. pag. 891.

Subsectio quinta. Pro Lumbricis latis.

FOrtioribus medicamentis opus est, ut lumbrici lati interficiantur· quapropter etsi in teretibus purgan­tia▪ cum interficientibus commodè admisceantur; praestat tamen in latis, nulla iis purgantia primùm admisce­re, cum purgantia non sinant medi­camenta vermes interficientia diu in intestinis haerere, sed ea citò per al­vum secum educant. Si verò prius exhibeantur medicamenta, quae ip­sum debilitent, totus rotundus factus ad pilae figuram exit, & homo sa­nus evadit. Commendatur hic im­primis filix, è qua recenti aqua de­stillata datur; vel pulvis ʒss. ponde­re, infantibus; natu majoribus ʒj. adultis ʒiij. cum aqua galegae, quae sine ullis molestiis vermem & lentè & citò, si velis, enecat. Commen­datur & cortex radicis mori, & co­rallina duplici pondere. Utilis est & theriaca aceto vel succo limonum dis­soluta. Decoctum etiam cent. min. lupin. scordii: sicut & usus aloes cum croco & myrrha, atque usus hierae cum scammonio. Daniel Sennertus. pract. lib. 3. part. 2. sect. 1. cap. 5.

Mulier quaedam viginti annorum, saepissime dolore ac torminibus ven­tris, imbecillitate ventriculi, nausea, item eructationibus & cibi fastidio vexata, me in consilium adhibuit. tum pulvere quodam laxativo (qui recipit rheum turbith & sennam) & syr. ros. solut. compos. cum rheo, agar. & sena exhibito, Lumbricum latum per secessum unà cum excrementis excrevit· quem cum mihi monstras­fet, attonitus fui. Est enim Spitha­mas viginti longus, latus grana sex, crassus verò grana duo. Post excre­tionem hujus Lumbrici, iterum ex­purgato corpore, & quae partes prin­cipes roborant, per dies aliquot ex­hibitis, convaluit foemina illa, & huc usque bellè se habet. Guil. Fabritius Hildanus. obs. 70. cent. 2.

Legantur Observationes tres pro­ximè sequentes ubi plures tales de Lumbricis latis referuntur histo­riae.

Sectio vicesima tertia. Pro Lupia.

PUella quaedam laborabat tumore scirrhoso nucis juglandis mag­nitudine, superiorem metacarpii par­tem occupante, qui discussus est meo consilio, admota super partem af­fectam lamina plumbea hydrargyro illita, eâque per octo dies gestata tu­mor disparuit, nec amplius est rever­sus. Simeon Iacoz. obs. 9.

Frater quidam Capucinus Lupiam habebat in genu, post longum tem­pus ad summam mollitiem tandem perducta fuit, cujus ratione apertio­nem suadebam, ille verò renuit, in­quiens se Lupias huic similes resolu­tione curatas vidisse foliis acetosae [Page 598] charta madida involutis & sub cine­ribus coctis; quae postmodum cum cineribus per cribrum trajectis, in­corporabantur in formam cataplas­matis; quod ille per plures dies ap­plicuit calidè, & tumor prorsus eva­nuit, quod ego valdè miratus sum· & postea duas alias Lupias in eadem parte eodem remedio curavi. Dionysi­us Pomaret. obs. 3.

Finis Libri Decimi.

MEDICINAE PRACTICAE Liber Undecimus. De Affectibus à Litera M. incipientibus.

Sectio prima. Pro Macilentis.

QUidam jubent corpus verberari cum virgulis quousque rubeant eorum carnes, id enim calorem robo­rat & attrahit· ad digerendum & ad perfectius convertendum nutri­mentum attractum, non desunt qui easdem virgulas prius inungant oleo olivarum. Dixit Avicenna quod fla­gellatio corporis cum corrigiis molli­bus moderatè facta semel omni die, post cibi digestionem, impinguat corpus vehementer cutem rubifican­do, & nutrimentum ad membra at­trahendo· qui vult impinguari, uta­tur optimo vino, gaudeat, laetetur, abstineat à sanguinis missione & pur­gatione, utatur baln [...]o post cibum completa prima digestione, non to­leret famem, mult [...]m comedat, pa­rum bibat, & praesertim vinum gene­rosum, non [...]ascatur, neque si [...] sol­licitus, vel tristis, co [...]tum aversetur, multùm dormiat & in lecto molli [...] haec omnia ut & vina dulcia & cibi unctuosi hominem pinguiorem faci­unt. Puellae Venetae cum matrimonio copulandae sunt, lautè admodum tra­ctantur, ut habiliores fiant; utun [...]ur tritico cum lacte nutrito, longius in diem dormiunt, valde otiosae extra aerem vivunt; ut tandem caponum instar pinguescant, ideo & unctuosis & dulcibus vescuntur [...]ibis, ut ita magis delicatulae ac venustae suis sponsis dedicari possint. Petrus Fo­restus. obs. 11. & Schol. lib. 31. De Fucis.

Sectio secunda. Pro Maculis Infantium.

SOlent tenella infantium corpora, dum in utero existunt materno, maculis quibusdam, naevis, lituris▪ verrucisque quae à matris imagina­tione fiunt, commaculari: haec porrò [Page 600] quasi sigilla imprimuntur, & diffi­culter post ortum elui possunt pro iis delendis principatum habet caryo­phyllata, cujus vis & potentia in hu­jusmodi maculis extricandis mirabilis judicatur: sumitur autem planta haec cum suis radicibus in fine mensis Maii, atque à terrestreitate emunda­ta in alembico destillatur; ex aqua stillata si infantium liturae maculaeque saepius lavantur, absque dubio eva­nescunt. Iul. Caesar Baricellus. Hortul. genial. pag. 266.

Macula foetui impressa admota manu cadaveris longa tabe extincti, omnique vitae proprietate exuti, do­nec [...]rigus partem maculatam pene­traverit, (quod fit spatio unius mise­rere) de caetero spontè evanescit. Io. Helmontius. tract. cui tit. Demens idaea.

Sectio tertia. De Madarosi.

[...] (in [...] glaber) nihil aliud est quam defluvium pilorum palpebrae· oritur à vitiosis & acribus humoribus ad ciliorum ra­dices confluentibus, & pilorum ra­dices erodentibus· post febres malig­nas saepe accidit.

Subsectio unica. Pro Madarosi.

REpurgato corpore, ut hoc un­guento palpebras liniret prae­cepi.

℞. Stercor. lepor. & sterc. hircin. an. ʒj. cortic. avellan. ustar. ʒiij. pingued. ursi vel caprin. q.s.F. un­guentum· avellana etiam adusta & cum adipe ursina vel caprina incor­porata nasci facit pilas. Petrus Fo­restus. obs. 46. lib. 11. De morb. ocul. & palpebr.

Sectio quarta. Pro Mammarum Inflammatione.

PUerpera cum lactare infantem in­ciperet, sensit immensum crucia­tum in mamilla dextra, cum rubore & duro tumore renitente, in ambitu papillae; adera [...]que febris· mox cog­noscere potui inflammationem esse· jussi primum inungere hoc un­guento.

℞. Mucilag. sem. psyllii ℥ss. bol. armen. ʒij. olei rosac. aceti rosac. an. ʒij.M.F. unguentum· die se­quenti cataplasma applicui ex farina hordei, lacte & ol. rosac. post duos dies addidi huic cataplasmati ol. cha­maem. lil. farinae semin. lini & faenu­graec. portionem; quia suppurabatur· sequenti die dolor augebatur & fe­bris, pure genito· applicui hoc cata­plasma.

[Page 601]℞. Farin. hord. fabar. an. p.j. sem. lini faenugraec. an. pss. fl. chamaem. p.j. rad. lil. & ireos, an. ℥ss. coq. & contund. addendo ol. chamaem. ℥ij. croci ℈j.F. cataplasma· sequenti die reiteretur addendo ficuum numero x. farinae orizae ℥j. caulium malvar. co­ctarum & contus. unà cum lardo ʒvj. apparebat abscessus acutus, pure ex contactu refugiente· jussi fermen­tum cum pulpa caeparum coctarum applicare· sequenti die spontè rup­tus est abscessus, puris magna copia profluente ad dies binos: imposui turundam cum terebinthina & mel­le, tandem pauco immisso balsamo integrè curata est. Felix Platerus. obs. lib. 2. pag. 521.

Puerpera alia mammae inflamma­tione laborans, intra paucos dies sana­ta est his duobus remediis· primis diebus facta fuit embrocatio ex dua­bus partibus olei rosati completi, & una omphacini: sequentibus diebus admotum est bis in die unguentum de althea. Lazarus Riverius. obs. 41. cent. 1.

Juvenis mulier circa nonum gravi­ditatis mensem correpta est tumore mammae sinistrae cum tensione, rubo­re & puisatione. Vocatus Chirurgus cataplasma de mica panis statim ad­movet, unde tumor admodum incre­vit· vocatus ego cataplasma praescri­bo ex farina fabarum cocta in oxy­crato, saepè immutandum, quia in­tra paucas horas exficcatur· intra duodecim horas inflammatio ablata est, tumorque admodum imminutus, & intra paucos dies omnino eva­nuit. Lazarus Riverius. observ. 74. cent. 4.

Sectio quinta. Pro Mammarum duritie & tumore.

SEquenti linimento quo ego cum maximo fructu in tumoribus mamillarum utor, locus affectus in­ungi poterit.

℞. Gummi ammoniac. ℥j. ol. amygd. lil. alb. ping. gallin. an. ℥ij. succ. cicutae ℥iiij. acet. scillit. ℥ij.M. maneantque in infusione horas vigin­ti quatuor, in loco calido, postea coq. s.a. colatura cum forti expressi­one servetur ad usum· in preparati­one autem hujus linimenti, danda est opera ut lentissimo igne coquatur, neque humiditas succi & aceti omni­no inter coquendum absumatur, nul­lius enim valoris esset medicamen­tum· singularem habet efficaciam in tumoribus ex viscida materia ortis in quacunque parte corporis fuerint· linimento isto calidè inuncta mamma sequens poterit applica [...]i empla­strum.

℞. Empl. de mucilag. & de me­lilo [...]. an. ℥ij. gummi ammoniac. in aceto scyllit. dissolut. ℥jss.M.F.s.a. emplastr. addendo parum cerae si o­pus est. Gul. Fabri [...]. Hildanus. obs. 25. cent. 3.

Virginis cujusdam mamma tumuit, indurata fuit, doluitque vehementer· illam hoc modo curavi· manè & [Page 602] vesperi inunxi mammam affectam balsamo sulph. nostro. Postea appli­cavi empl. diasulphuris nostrum (cu­jus descriptionem vide infra libro 18. sect. 22. De Vlcere subsect. 4.) qui­bus indies tumor, durities & dolor diminutus fuit, ac paucis interpositis diebus ad suppurationem pervenit, apertaque est in multis locis, & brevi ad optimam sanitatem reducta est· nam haec duo remedia valent ad m [...]mmarum omnia vitia etiam ulcera cancrosa. Martinus Rulandus. curat. 2. cent. 8.

Cataplasma ex caulis virentibus foliis & aristol. rot. oleo communi veteri incoctis super mammam scir­rhoso tumore affectam die noctuque gestabit, ita ut singulis octo vel sex horis permutetur· si tumor in carci­noma videatur degenerare, utendum erit oleo rosac. completo cum porti­uncula lithargyri in mortario plum­beo diu agitati. Io. Zecchius. con­sult. 14.

Mulier Nobilis puerpera laborans tumore mammae sinistrae praeduro ex concretione lactis, irritis omnibus remediis ex arte per mensem inte­grum usurpatis, curata est sumendo ʒj. p [...]lv. millepedum praepar. in jus­culo per triduum· hujus autem pul­veris eximias dotes saepe vidimus & audivimus ab expertis in hujusmodi tumoribus ex lacte concreto, nec non etiam in cancro mammarum ac reli­quarum partium, ut contigit cuidam viro, qui patiebatur ulcera multa profunda in multis corporis partibus, praecipuè verò in tibiis, à quibus bre­vi tempore curatus est, sumendo ʒj. praedicti pulveris per septem vel octo dies alternos, praemissis tamen prae­mittendis. Simeon Iacoz. observ. 89. cent. 4. obs. Riverii.

Sectio sexta. De Mania.

[...] ( [...] ab in­saniendo) latinis furor seu in­sania, delirium est intermissionis ex­pers sine febre, sed cum furore & fe­rina quadam rabie conjunctum· ori­tur à dispositione spirituū fervida & ignea· concomitante forsan maligna & venenata qualitate· hanc dispositi­onem produci volunt authores à bile atra· qui hoc malo laborant feroces sunt & effraenes, & nisi vinculis co­hibeantur, vestimenta propria dilace­rant, & in obvios quosque immanis belluae instar dentibus, unguibus & pugnis impetum faciunt: nec sibi ipsis parcunt· vigilant praeterca per· tinacissimè, stupendum adest corpo­ris robur· imminentem maniam osten­dunt aurium tinnitus, gravitas capi­tis, splendores oculis obversantes, tristes & longae curae praecedentes, ira ex levi occasione, oculi fixi, in ob­scoenum & ineptum risum nimia proclivitas, consueti haemorrhoidum & mensium fluxus suppressio· ali­quando fit mania à causis externis, quales sunt, philtrum, solanum, cere­brum felis; canum, vel luporum mor­sus: aliquando etiam per consensum [Page 603] fit, & uteri imprimis, & tunc dicitur [...], de quo infra lib. 18. sect. 3 [...].

Subsectio prima. Pro Mania.

IUvenis quidam dissolute vivens puellam praedivitem contra pa­rentum voluntatem abductam sibi matrimonio copulavit, ipsius (que) boni▪ mox dilapidatis, cam pessime tracta­vit▪ adeo ut saepe desperabunda seip­sam interficere cogitare [...] ▪ tandem ad insaniam redacta, vestes dilacerabat, [...]laque catenis vincta, etiam stra­men in [...] vidi, minu­tim unguibus [...] deoque devecta ad Empiricum quendam ru­sticum▪ qui [...] curare solebat, [...] septimana, venis di­versis i [...]plo [...]is aper [...]is, atque univer­so [...] ill [...] s [...]guine detracto, ab eo fuit cura [...]. Inde domum reversa de­bilis & pallida, mortuo marito, alte­ri nupsit, cum quo ad quadraginta annos vixit sana, sterilis [...]. Felix Platerus. obs. lib. 1. pag. 86.

Viriquidam quad [...]genarius à mul­ti [...] annis melan [...]holiae adeo obnoxius fuerat, [...]t administratione re [...] fami­li [...]ris [...] à magistratu interdictum fuerit▪ tandem [...] cum [...] omnia dilace [...]n [...], & frequenter se­ipsum [...] vin­culis [...] mo [...]i­busque continuò ferè sudoribus nunc frigidis nunc calidis madidus erat. ego cum advocatus essem, clysterem acrem infudi, deinde venam in cubi­to dextro incidi, eodemque die post coenam nonnihil laudani in aq. bor­rag. dissoluti exhibui; frontem & tempora o [...]. rosac. & viol. inunxi· ea nocte utcunque quietior fuit· postero die ad· ℈j. extracti melanagogi ex decocto polip. fol. sen. beton. cuscu­tae sca [...]ios. aliisque appropriatis ex­hibui· [...]omoit bis tervo, alvus quin­etiam quater aut quinquies sub­ducta fuit· hinc impetus ille maniae aliquomodo remisit, eodem die post coenam iterum som [...]i [...]erum confecti­oni [...] mixtum exhibu [...]· quie­vit satis benè ea nocte, & altero die penitus me [...]e constabat· post ali­quo [...] dies cum melanagogum aliquo­ties reiterassem, & extractum helle­bori nigri semel atque iterum exhi­buisse [...], ita restitutus fuit, ut ab eo tempore & usque nunc rebus suis do­mesticis quam prudentissimè prospi­ciat. Gull. Fabritius Hildanus. obs. 9. cent. 4.

Retulit mihi nuper quidam vicinae ecclesiae pastor, in suo pago intra tri­duum sanatum fuisse maniacum, ex­hibito canis cerebro cocto (addebat unius coloris canem esse debere) affir­mabatque sibi praeterea alios tres no­tos esse, qui eodem medicamento sint sanati· commendatur etiam ce­rebrum a [...]ietis nondum venerem ex­perti, si nimirum. caput uno [...], [Page 604] cerebrumque postea cum farina, ad­ditis cinnamomi, zinzib. nuc. mosch. macis, caryophyll. an ℥ss. (forsan ʒss.) super prunis misceatur, & in partes tres divisum manè exhibeatur, ita ut post sumptum medicamentum dua­bus horis nihil comedat aeger, ac in caeteris quoque rectam diaetam obser­vet. Daniel Sennertus practic. lib. 1. part. 2. cap. 15.

Subsectio secunda. Pro Mania.

FRequentibus phlebotomiis inter­jiciendae sunt purgationes in hunc modum.

℞. Lapid. lazuli ʒjss. diagrid. ʒss. turbith. ʒj. senae ℥ss. epithym. crem. tartar. an. ʒij. cinam. & cortic. citri an. ℈j. croci ℈ss.M.F. pulvis· cu­jus dosis erit ʒj. vel ℈iiij. cum jus­culo, vel liquore appropriato.

℞. Ramentor. hellebor. nigr. ℥j. infund. per triduum in aq. pluviae ℥iiij. decoq. lento igne ad tertias· co­laturae adde mellis opt. despumati ℥ij.M. capiat cochl. j. cum jusculo pingui. vel,

℞. Extract. helleb. nigr. ℈ss. syr. viol. ℥j. pro una dosi· omnia medica­menta ex helleboro confecta, ut vi­num, syrupus, & oxymel, ad hujus affectus curationem plurimum con­ferunt. Unde olim ferunt Melam­pium Amythaonis medici filium, vino helleborato Praeti Argivorum regis fi­lias, quae se [...]oves existimabant, libe­ [...]sse.

Balnea aquae tepidae frequenter & post singulas purgationes usurpanda sunt.

Ordo medicamentorum purgan­tium hoc in morbo talis est, ut pri­mo apozema alterans & purgans per tres aut quatuor dies exhibeatur, post venaesectionem in utroque brach [...]o celebratam· deinde purgantia medi­ocria ex potionibus, pulveribus, aut syr. magistrali bis in septimana exhi­beantur· vehementia verò bis in men­se, interjectis continuò venaesectio­nibus· diebus autem intermediis bal­nea, julepi praeparantes, aut juscula alterantia, tum etiam opiatae robo­rantes exhibeantur· pr [...]ter julepos vulgares, sequens [...] s [...]ccis paratus erit utilissimus.

℞. Succ. borrag. bugl. & pomor. redol. an. ℥iij. aq. [...]umar. & cichor. an. ℥iiij. sacch. al [...] ▪ ℥vj. coq. depu­rentur & aromati [...]en [...]u [...] santalo citrino· capiat ℥vj. manè & se­rò.

Opiata in sequentem modum con­cinnari poterit.

℞. Conserv▪ [...] viol. bugl. an. ℥j. conserv. fl. tamarisci, & caryophyll. hortens. caulium lactuc. condi [...]. cor­tic. citr. condit. an. ℥ss. myrobal. em­blic. condit. numero 1. confect. al­kerm. & de hyacinth, an. ʒiij. pulv. elect. diamarg. frig [...]i & letif. Gal. an. ʒj. corall. praep. margar. praep. an▪ ʒss. cum syr. de pomis redol. F. opiata· de qua capiat ad magnitudinem casta­neae, superbibendo parum julepi aut aquae appropriatae. Inter specifica hoc unum adjiciemus, quod in illustri [Page 605] quadam familia Monspeliensi, pro se­creto gentilitio, & haereditario habe­tur, illiusque descriptio talis est.

℞. Fol. meliss. M.j. incid. minu­tim. & infund. in spiritus vini ℥iiij. deinde adde margarit. praep. ʒss.M. dosis cochl. ij.

Denique cauterium suturae coro­nali applicatum maximè probatur à Gordonio, ejusque utilitatem confir­mat historia cujusdam maniaci; cui cum esset vulnus inflictum capiti cùm cranii fractura, quamdiu fuit vulnus apertum, tamdiu benè habuit; vulnere sanato reversa est mania. La­zarus Riverius. prax. medic. lib. 1. cap. 13.

Quidam Adolescens maniacus, ad cujus curationem potentissima reme­dia usurpata fuerant, ita ut ventum fuerit ad usum antimonii, trepanum, & arteriotomiam temporum; cum haec omnia nihil conferrent, castratio­nem consului, qua usurpata, remissa fuere omnia symptomata, & furor omnino cessavit, manente tamen de­lirio melancholico, ita ut mania in melancholiam versa fuerit. Samuel Formius. observ. 32.

Subsectio tertia. Pro Mania.

MAniae cura perfecta talis est, exhibeatur vomitorium ex aq. bened. post▪ vomitorium per ali­quot dies capiat decoctum anagalli­dis flore purpurto (sine omni addi­tamento) vinum nullo modo exhi­beatur. Praeparetur lixivium tale.

℞. Herbar. cephalic. cum flor. q.v. coq. in aq. fontana. Deinde ℞. bacc. laur. rad. hellebor. nigr. an. q.s. con­tund. invicem crassè, & insuantur sacculo interbastato & longiori· sac­culum coque aliquantulum in prae­dicto lixivio· tandem per novem dies continuos accipe singulis diebus istius lixivij lb ij. calefac, & cum lin­teolis in eo madefactis & leviter ex­pressis sove caput rasum per integram horam, postea sacculum istum applica suturae coronali (quamdiu calet) cum bona ligatura, patiens incumbat lecto, & si fieri potest, quiescat· tunc mira expurgantur, per omnia capitis emunctoria; & alvus simul aliquan­tum fluit (hinc colligitur à quibus­dam usum hellebori apud veteres ex­ternum potius fuisse quam inter­num) sic nimirum fuligines inhae­rentes cranio· & cerebro mirabiliter dissolvuntur, quod sane nulla alia re­media praestare poterunt· ultimum in hoc morbo refugium est cranii a­pertio cum trepano.

In insania, mania, melancholia eti­am, tanquam specificum laudatur san­guis asini· hâc aestate fabrum quen­dam lignarium restituit hic sanguis ex venis post aures captus, in quem linteola munda, nulli usui antea ex­posita, macerentur & exsiccentur· usus est talis▪ ex his laciniis cape quantitatem duos digitos latam & unum pollicem longam, macera in haustu aq. fontanae, donec col [...]r ex­eat· hanc aquam da epotandam aegro­tanti triduo integro manè semel, & [Page 606] quantum fieri potest, fudorem evoca quem elicit hic sanguis. Io. Hari­mannus. practic. chymiatr. pag. 55. & 56.

Faber quidam lignarius amens fa­ctus toto anno ita permansit, utcun (que) solita implorarentur remedia; cum curru vinctus ad fuos rediret, solutis vinculis è plaustro desiliit in stagnum profundum; tandem extractus pro cadavere, & in currum depositus, & deinceps per annos octodecim à ma­nia liber vixit· idem remedium in aliis maniacis aliquoties deinceps ten­tavi, nec me fe [...]ellit eventus, nisi quo­ties formidine praecoeiter amentes ex aqua extraherem· fabri exemplo didici perinde fore sive in aqua dulci vel falsa submersio contingat. Io. Helmont [...]us. tract. cui tit. Demens ida [...].

Aliis non juvantibus tentari pote­rit hujus morbi curatio per transfu­sionem sanguinis vitulini▪ ex arteria vituli crurali, in venam aliquam bra­chialem maniaci; qualis nuper Pa­risiis in maniaco, ope tubuli, unâ par­te arteriae vituli, & alterâ venae ma­niaci accuratè inse [...]ti▪ foeliciter fuit facta· haec chirurgia etiam in aliis morbis curandis jam satis frequenter adhiberi fertur. Henricus Regius. prax. medic. lib. 1. curat. 15.

Sequenti medicamento, quod mi­raculosum effectum habet, dixit mi­hi D. Abrahamus vir longe optimus, se bonum sibi nomen in Moravia comparasse.

℞. Spec. diambrae ℥ij. infund. in vino destillato quatuordecim dies, ut latum digitum superemineat· adde opil▪ ʒvj. mumiae ʒss. succi hyoscya­mi ℥j. corall. rubr. carabae, an. ℈ij. croci ℈j. mosch. gr. xvj. ambrae gr. xij. affuso rursus spiritu vini, ut super­emineat latum digitum· digerantur post fornacem per mensem, quotidie agitando· dosis ℈ss. pro aegri consti­tutione· maniacis, in vigiliis extre­mis, colicis, in febribus ardenti­bus, phrenesi & peripneumonia de­sperata exhibetur. Carolus Oslevius. epist. 53. lib. 3. consil. & epist. Crato­nis, &c.

Sectio septima. Pro Manus ictu & Paralysi.

ICtum à pede equino in manu ami­ci, ut & alterius dolorem & im­potentiam manuum curavi, praescri­bendo ut saepe manus totas in recens jugulati bovis vulnus immitterent, quo peracto benè se habuerunt· ca­lor enim ille naturalis nostrum excitat & expergefacit, vel benignitate sua poros aperit, & humores torpidos fluxiles reddit, qui aliter quasi coa­gulati residebant, unde corrumpi & gangraenam accersere potuissent. Pe­trus Borellus. obs. 55. cent. 2.

Sectio octava. Pro Marcore.

MEdicus quidam meticulo [...]us veritus ob imbecillitatem ve­nam [Page 607] ferire mulieri cuidam acerbissi­mè ex latere dolenti, auxit tantoperè febrem & inflammationem in mem­brana costas succingente conceptam, ut ex retorridi sanguinis aestu, ipsa non secus emar [...]uerit ac si laborasset immedicabili tabe. quam etiam non obscure videbantur designare, sputa ita frequentia ac sordida, ut copia, capacem pelvim, & foetore spatiosum facilè replevissent conclave· re autem ipsius jam planè desperata, & mor­bo ultra quartum mensem in ipsum saeviente; apparuit ipsi quasi ex ma­china Deus: excitando nescio quod crudorum ostreorum desiderium· quod eò quoque lubentius concessi­mus, quo minus hactenus profuissent potiones concinnatae ex humidis ac frigidis herbis· qua spe etiam mini­mè excidimus. Vix enim comede­ [...]at cruda haec ostrea, quin protinus imminuerentur non tantùm calor ac [...]ebris, sed etiam usque eo pernicio­sistimus hic morbus, ut brevi integrè convaluerit; extincto ab algido ac viscido ostreorum succo pertinacissi­mo illo incendio: quo proculdubiò conflagrasset miserrimè universum ipsius corpus· non temere itaque Cel­su [...]; quos ratio non restituit adjuvat temeritas; neque certè inconsideratè agere videtur, qui circumspectè ce­dit naturae inclinationibus, & obli­quat prudenter sinus, ubi non licet rectum tenere cursum: satius quip­pe est anceps remedium experiri, quam nullum: dubia namque spes certa desperatione potior. Nicolaus Tulpius. cap. 8. lib. 2. Obs.

Sectio nona. De Melancholia.

MElancholia morbus, del rium est febris expers cum metu & moerore sine causa manifesta conjun­ctum· vel est imaginationis & ratio­cinationis depravatio à phantasmate melancholico exorta, quo detentus, uni cogitationi, absque furore & fe­bre, cum tristitia & metu, inhaeret. Ejus origo dependet à certa quadam spirituum animalium dispositione ex humoris melancholici permistione producta, ad quam sequitur phantas­ma tenebricosum dictum, quod intel­lectui postea objecta obversans, hoc delirium & animi angorem excitat· quos malè habet hic morbus tristes sunt & solitarii, formidulosi & per­tinaces, quidam phantasias quasdam sibi faciunt, quae nec sunt nec esse possunt, falsa multa imaginantur, ti­ment non metuenda, sine causa moe­rent animumque macerant, sunt ta­citurni, morosi, & suspicaces, praeter solitum inediam tolerant, crebrò su­spirant, respiratio est tarda & rara, ut & pulsus, absurda loquuntur. A­lia est per primarium cerebri affe­ctum; alia per consensum cordis & totius; alia rursus quae hypochon­driaca dicitur, & per circuitus re­dit; alia denique est quae per uteri sympathiam fit.

Subsectio prima. Pro Melancholia.

ILlustrissimo cuidam Anglo Melan­cholia laboranti dedi pulverem illum benedictum à Michaele Pascha­lio & Pereda descriptum, qui quia plurimos juvit, multi Authores ali­enae gloriae cupidi, illum suae inven­tionis esse volunt. Est autem hic.

℞. Summitat. epithymi ℥ss. la­pid. lazuli praep. agar. troch. an. ʒij. scammon. ʒij. (forsan ℈ij.) caryoph. numero xx.M.F. pulvis pro v. do­sibus· has ut erat robustissimus, & Viribus constantissimus, diebus qui­nis continuis sumpsit· bibit postea spadanum fontem, sed exiguo cum fructu, quia nec affini medico, nec mihi auscultabat· ad suos enim re­versus, crescente malo, maniacus factus, locis munitis coerceri debuit. Henricus ab Heers. obs. 27. lib. 1.

Saepius reiteretur venaesectio pro tostis & exustis humoribus alterandis· ad somnum promovendum exterius compositum sperniolae cum aqua ros. dissolutum applicetur fronti tempo­ribusque linteis humectatis in eo; sed simul etiam interius laudan. opiat. ad gr. iiij. vel v. praescriberem. Quid praestent haec remedia, post univer­salia,, pluribus exemplis confirma­rem, sed sufficiat unum. Illustris foemina vidua cum quadragesimali jejunio sese per septimanas aliquot af­flixisset, sub finem Martii melancho­licas anxietates patitur, alvo simul adstricta, timore metuque penitus oppressa, cum pervigilia & delirio sine febre. Vocatus ego quampri­mùm clysterem ordino, cujus opera­tio sequitur optata, qua desinente, circa noctem laudan. opiat. gr. iiij. (sat enim delicata erat mulier) ex­hibeo sine succedente somno. Se­quenti die venaesectionem instituo in brachio ad ℥vij. cum successu, repe­tito circa vesperam enemate, cum subsequente laudano opiato, cujus gr. v. assumptis bene dormivit per no­ctem· postmodum evacuationem quo­que tentavimus laxativo minerali cum diagridio permisto, reiteratis aliquoties venaesectionibus tam in brachio quam pedibus: non negle­ctis aliis quae symptomatum lenien­dorum gratia necessaria videbantur· ut hoc modo menstruo spatio perfe­ctè restitueretur, Deo clementer me­dicamentorum operationem benedi­cente. Gregor. Horstius. in epist. a [...] obs. 18. lib. 2.

Subsectio secunda. Pro Melancholia.

OPeram det ut quotidie benefici­um ventris habeat, id si non fieret, quarta unciae pars bonae tere­binthinae assumenda erit· hujus usus ad multa utilis futurus est. Utatur saepissimè sacch. rosato maximè ma­tutino tempore ad ℥ss. Item singulis septimanis bis sumat ʒss. rhei, idque vel masticet atque deglutiat, vel in pulverem redigat, & [...]um uvis pas­sis [Page 609] aut saccharo rosac. accipiat. Io. Baptista Montanus. cons. 24.

In usum vocetur emulsio nostra margarit. quae sic fit.

℞. Margarit, praep. ʒij. chryso­lithi praep. ʒj. commisceantur cum julepo rosato, & addantur aq. bor­rag. è flor. in vitreo vase destillatae ℥iiij. syr. de borrag. ℥ij. aq. cinnam. ℥ss.M. Sumat de hoc singulis die­bus tria cochlearia maximè dum ma­lum molestat. Io. Crato. consil. 34. lib. 7.

Praecautionis ratione purgetur melancholia, venaque secetur, si san­guine circumfluit. Victum qui e­vincere potest crassitiem succorum instituat: Cum autem in corrupte­lam rapitur melancholia, quòd eva­cuata non fuit, enthusiasmum pro­fert, & spectra miranda ab indicibili qualitate. Cum [...] diutur­nam animadverteris quae zelotypiam facit, cave ne armorum illi copia fi­at, admonui aliquando amicos fru­stra; nam id ridebant, de quodam qui postea se & uxorem interfecit cul­tello. Io. Heurnius. ad aphor. 23. sect. 6.

Valescus de Taranta, & alii valde laudant hic pulverem Haly, quem ipse his verbis commendat: posito, inquit, quod aliae medicinae non va­leant, ista valet nutu Dei misericor­dis, & est medicina coronata quae secretissimè teneatur, ut intellectus humanus deperditus hoc medica­mento instauretur. Paratur autem hoc modo.

℞. Epithym. ℥ss. lap. lazul. agar. an. ʒij. scammon. ʒj. caryophyll· numero xxx.F. pulvis, qui semel in septimana datur à ℈ij. ad ℈iiij. in aqua vel syr. aliquo convenienti· vix tamen iste pulvis, nisi corpus antea benè humectatum sit, satis commo­dus est, cum valde siccandi vim ha­beat. Daniel Sennertus. pract. lib. 1· part. 2. cap. 11.

Juvenis quidam triginta annorum melancholia detinebatur pertinacissi­ma: cranio diligenter aperto à Iul. Casserio Placentino Anatomes & Chi­rurgiae peritissimo, praesente Io. Prae­votio; etiam si nulla esset puris mem­branae incumbentis suspicio, cerebro tamen eventilato ad sanitatem rediit. Io. Rhodius. obs. 43. cent. 1.

Nonnulli laudant trepanationem; nam casu fortuito multi sic curati sunt, fracta calvaria; quod mihi non videtur omnino rejiciendum. Visa est mulier melancholica & maniaca nostro tempore, cui ob casum aper­tum est cranium, unde effluxit aqua, & curata est ab insania· quar [...]si pari ratione trepanetur, vapores atri, & si quid est aliud praeter naturam in cerebro vacuantur. Cauteria etiam posita supra suturam capitis corona­lem multùm laudantur; sed oportet diutius remanere, ut os capitis ustio­nem sentiat. Guil. Rondeletius. cap. 41. lib. 1. practic.

Bibat vinum dilutum cum aqua helenii· helenium miram habet pro­prietatem ad hilaritatem & gaudium excitandum; quod multi pro secre­to habent· ideo conserva illius▪ & a­qua destillata plurimùm valent. Guil. [Page 610] Rondel [...]tius. cap. 9. lib. 1. pra­ctic.

Subsectio tertia. Pro Melancholia Hypochon­driaca.

PRimùm optima in hac affectione tenenda victus ratio, quae nisi observetur. in medicamentis spes erit dubi [...]. Utatur itaque cibis boni suc­ci, ut est vitulina caro, pulli, pipio­nes, aves nemorales· palustres om­nes, ut anates, anseres, carnes cervi­nas, suum tam sylvestrium, quam domesticarum relinquat· non come­dat sumo macerata, non salsa admo­dum aut aromatibus superflue condi­ta; abstineat à leguminibus, oleri­bus, rapas tamen benè coctas, & con­ditas caryophyllis comedere poterit. non misceat multos cibos, sed duo­bus ferculis, elixa videlicet carne & assa, contentus sit· ante cibum inter­dum pruna vel passulas sumat, quae prius in vino vel aqua sacchari mace­ratae intumuerint· nimium non in­gerat, maximè in coena, quam par­cissimam esse convenit. Nutrimen­to utatur, neque imbecilli & tenui omninò, neque crasso & fumoso. Pis­ces ferè omnes, frixa in sartagine, o­va cum bu [...]yro cocta, & lacticinia fugiat. Vinum maturum & ten [...]e bibat, sed parcè. Post sumptum ci­bum accipiat cochl. j. pulveris pep [...]i­ci· à cibo exercitia, quae cibum prae­cedere debent cavenda; etiam graves animi cogitationes, frictiones matu­tinae universi corporis [...]um ol [...]o a­mygdalino, balnea quoque in aqua dulci maximè commendantur. ut al­vus sit in officio opera danda. Quod ad medicamenta attinet, omnium fortiorum pharmacorum usum dis­suadeo. Scio probari hieram Logadii, qua usum fuisse Ptolomaeum Regem ad omnia vitia melancholica audimus. Verùm saepe audacia ista infoeliciter cedit. Usum syrupi de pomis cum helleboro non improbo, imò maxi­mè suadeo· ex apertione haemorrhoi­dum magnam levationem sentiret. Aperientia in hoc malo & obstructi­ones tollentia maximum quoque auxilium ferunt: inter ea primum locum ego tribuo radici cent. maj. quam vulgus Rhaponticum vocat. Succus sanguineus è recenti radice exprimitur, cum sacch. in formam Syrupi redigitur, ac de eo singulis diebus manè sumuntur cochl. duo vel tria. Bibat etiam aliquando ante coenam haustum vini in quo radix centaurii maj. minutim incisa per viginti quatuor horas fuerit macera­ta. Io. Crato. consil. 107. lib. 6.

Meo atque aliorum exemplo didi­ci nihil esse convenientius, nihil eti­am coctioni accommodatius quam gestare ceratum ex una parte ladani purisfimi, & duabus cerae composi­tum· suavissimè enim fovet calorem innatum, & ad flatus difcutiendos, atque coctionem plurimùm facit: ini­tio nonnihil molestum videtur, sed temporis progressu plurimùm juvat. Ego praepotenti Deo, qui mihi h [...]c medicamentam ostendit, gratias ago; [Page 611] certè flatulenta melancholia laboran­tibus nihil eo utilius. Io. Crato. consil. 14. lib. 2.

Etsi sciam omnes ferè practicos consulere fortissima & validissima medicamenta purgantia; tamen à Mesue persuasus, idem facere debile medicamentum repetitum & minore periculo, quod fortè semel & con­fertim facit, sane cur mihi aliud per­suaderi patiar, veras causas non vi­deo· nihil dico quot & quos simi­liter affectos curaverim, licet hoc ve­rè possem, sed nunquam me lapide Lazuli vel scammoneatis usum esse verè affirmare possum· itaque in bo­nam partem accipiant Medici, si nec nunc probem. Senam tutam esse scio. ea ad hunc modum crebrò vel singulis saltem septimanis semel uta­tur.

℞: Passul. min. ʒvj. fl. borrag. vi­ol. meliss. an. p.j. galang. incis. ʒvj. fol. sen. ʒvj.F. decoctio & infusio per noctem, manè rursus ebulliant, & fortiter exprimantur· in expressi­onis ℥iiij. dissolv. syr. ros. solut. de pomis, mannae alexandrinae, an. ℥ss.M.F. potio. syr. de pomis. Haec est descriptio.

℞. Fol. scolopendr. puleg. me­liss. chamaedr. an. M.j. fl. borrag. sebest. ceterach. summitat. thymi, staech. an. M.ss. fol. sen. el. epithym. an. ℥j. cort. helleb. nigr. ℥ss. succ. pomor. lb jss. succi agrimon. fumar. an. lb ss.F. horum infusio & deco­ctio, colaturae adde sacch. q.s. aro­matizetur cum caryophyllis. In Pilu­lis & electuariis quae nimium siccan­tia medicamenta habent, exiguam spem pono. Pulverem Haly scio à multis commendari. verum dictum Mesues statuentis esse gradum sapien­tiae ad medicinas fortes non devenire, nisi ubi debiles non contulerint, mihi in animo est, utatur igitur qui volet. Io. Crato. cons. 16. lib. 2.

Ut humoris melancholici copia mi­nuatur sequens syrupus fingulis, aut alternis matutinis assumatur.

℞. Succ. pomorum redol. meliss. an. lb ss. infunde fol. sen. ʒix. cortic. helleb. nigri ʒvj. sem. ocymi contusi ʒij. macerentur, & facta forti ex­pressione, cum sacchari q.s.F. syru­pus· quindecim diebus cochlear u­num praedicti syrupi assumat.

Omnibus vespertinis horis de ele­ctuario subscripto nucis juglandis quantitate utatur.

℞. Amygd. d. excortic. ℥ij. nuc. jugland. excort. ℥jss. nucleor. persi­cor. mundat. ʒj. contund. cum aq. meliss. & adde sem. ocymi ʒj. citri ʒijss. margar. ʒj. conserv. meliss. beton. an. ℥iij.M. & cum syr. de cortic. citri, F. Electuarium. Lixi­vium fiat è majorana, asaro & ver­bena, quo quotidie ante coenam ca­put lavetur. Potui infundatur ana­gallis floribus luteis· item incoqua­tur jusculis & cibis, aut ejusdem conserva à cibo as [...]umatur. Io. Cra­to. consil. 103. lib. 6.

Subsectio quarta. Pro Melancholia Hypochon­driaca.

℞. SEri caprilli ℥iiij. fol. sen. ʒj. cinnam. ℈j. infund. per no­ctem, manè facta ebullitione exhib. serum. hoc est medicamentum prae­stantissimum in hoc morbo; quia non solùm alvum movet, sed etiam at­temperat jecoris calorem praesertim si serum in majori copia bibatur. Rodericus a Fonseca. tomo 2. con­sult. 82.

Usitatis medicamentis non profi­cientibus, ad medicamentum ex cha­lybe confugiendum erit, quale est me­dicamentum chalybeatum nostrum saepius foelici cum successu usurpa­tum.

℞. Conserv. ros. ℥ss. limatur. chalyb. praepar. pulver. ℈ij. spec. diarrh. abbat. ℈j. caryophyll. gr. iij.M. & cum syr. bysantino, F. bolus. capiat quinque horis ante prandium viginti saltem diebus continuis. Io. Zecchius. consult. 81.

Jurium Doctori hoc affectu labo­ranti sequens consilium dedi.

His Pilulis successivè utatur.

℞. Aloes ʒij. rhei ʒj. epithym. rad. asar. an. ʒss. gummi ammoni­ac. in aceto soluti ʒj. spic. ℈j. dia­grid. ʒss. cum terebinth. F. Massa pilul.

Frequenter à cibo in fine mensae, capiat pulverem sequentem, in pran­dio vel coena, alternis ad minimùm diebus, ut concoctio juvetur, flatus & vapores discutiantur.

℞. Sem. coriandr. praep. ʒij. sem. anis. foenic. an. ʒj. sem. carui ʒss. 3. fl. cordial. an. ʒss. fol. meliss. ℈j. ma­jor. ʒss. sach. ros. tab. ℥ij. Fiat pul­vis. Ventriculus item & hypochon­dria sequenti oleo ter in septimana, manè ungantur.

℞. Ol. aneth. chamaem. an. ℥j. ol. de cappar. ℥ss. irin. ʒij. succ. ab­synth. ℥j. aceti ℥ss. coq. ad succor. consumptionem, ut F. instar lini­menti.

℞. Conserv. ros. cortic. citri con­dit. an. ℥j. conserv. majoran. an­thos, bugl. meliss. an. ʒj. confect. alkerm. ʒij. pulv. elect. de gemmis, diamargar. frigid. an. ℈j. cinnam. sem. ocymi, an. ʒss. syr. de papav. ℥j.F. Electuar. capiat tertio quoque die cubitum iturus magnitudine nu­cis mosch. vel paulo plus, si vigiliae urgeant, angores & perturbationes quibus egregiè resistit. Vindemiarum tempore fundantur musti rec. mensu­rae xij. supra sequentia.

℞. Cortic. tamarisc. ℥iiij. cortic. cappar. ℥ij. sarsaepar. ℥iij. fl. bugl. borrag. an. p.ij. fol. meliss. absynth. an. M.j. incidantur, & effervescant in dolio· hoc vinum bibatur in men­sae principio, aliquando etiam ma­nè, post exhibitum prius jusculum. balnei sudatorii usum interdum non improbarem; uti nec lotiones capi­tis ex lixivio, in quo herbae capitales coxerint, caveat à vehementioribus purgationibus, cum irritent potius malum. Si Hoemorrhoides fluerent [Page 613] nullum esset praestantius remedium, quae sanguisugis admotis, promove­ri poterunt· domum reversus, post horum usum, uxorem duxit, quod illi etiam profuturum suaseram; & sic melancholiam illam deposuit. Fe­lix Platerus. obs. lib. 1. pag. 62.

Pro alio hoc morbo laborante se­quentia ordinavi.

℞. Rad. cichor. ℥j. rad. foenic. ireos, cortic. tamarisci, an. ℥ss. enul. camp. fol. absynth. an. ʒiij. major. chamaepit. chamaedr. an. ʒij. fl. cor­dial. an. ʒj. sem. anis. foenic. petro­sel. an. ʒjss. fol. sen. ℥jss. sem. car­tham. contus. ℥j. contund. & inci­dantur, & sacculo includantur, qui infundatur in vini albi q.s. usus est per quinque dies. Deinde pilulis usualibus uti jussi.

℞. Aloes ʒij. myrrh. ʒss. gummi ammoniac. in aceto solut. ℈j. agar. rhei, an. ʒjss. rad. asar. gentian. an. ʒss. mastich. ℈j. spic. sem. petrosel. an. ℈ss. cum [...]ucco absynth. instar ex­tracti inspissati, F. massa pilul. capiat ʒss. vel paulò plus semel in septima­na. utatur pulvere peptico post pa­stum.

Pilulae sequentes multis in hoc ca­su admodum profuerunt.

℞. Aloes ʒjss. rhei, agar. an. ʒj. zinzib. mastich. gentian. an. ℈j. gum­mi ammoniac in aceto dissoluti ʒss. summitat. absynth. & cent. min. an. ℈j. limat. chalyb. ʒss▪ terebinth. q.s.F. massa pilul. capiat ʒss. pro vice. Felix Platerus. obs. lib. 1. pag. 65, & 69.

Subsectio quinta. Pro Melancholia Hypochon­driaca.

AD obstructiones sensim aperien­das, & humorem melancho­licum sensim expurgandum ac con­temperandum, laudat Fonseca pilu­las sequentes quas diatartarum appel­lat.

℞. Sen. mundat. pulverat. & sal. tartar. an. ʒj. cinnam. pulv. ℈ss. cum syr. de limon. fiat massa. cujus capiat pilul. iij. pond. ʒss. per ho­ram ante coenam· non minus effica­citer senna infundi poterit cum sale tartari, & gutt. aliquot spirit. vitrio­li in liquore idoneo. Testantur ali­qui decocto absynth. aut vino absyn­thite per triginta aut quadraginta di­es usurpato melancholiam hypochon­driacam fuisse curatam. Succus bugl. ad humorem atrabilarium contemperandum efficacissimus est. ideo illius ℥ij. cum sacch. ʒij. vel cum vini opt. aequali portione per de­cem aut duodecim dies manè utiliter exhiberi poterit. Ad dictas obstru­ctiones aperiendas nonnulli Autho­res commendant decoctum rad. chi­nae, ut in lienis obstructione dictum est. Decoctum rad. cynosbati pro potu ordinario à quibusdam pluri­mùm laudatur; aperit enim & ro­borat partes omnes naturales. Laza­rus Riverius. prax. med. lib. 12. cap. 5.

Melancholicis pulvis fumariae s [...] ­pius [Page 614] exhibeatur & liberantur. Mag­ni nominis Medici est haec aqua se­creta melancholiae hypochondriacae covenientissima.

℞. Fl. borrag. bugl. staechad. an. ℥ss. rorismar. major. meliss. an. ℥ijss. rad. bugl. ʒij. paeon. ʒj. aq. bugl. borrag. an. ℥iij. syr. granat. ℥ijss. pulv. cinnam. galang. caryo­phyll. croci sem. ocymi, an. ʒj. superfunde vini rhen. lb iij. stent in infus. per duos vel tres dies, deinde destill. in B. Io. Hartmannus. pract. chimiatr. pag. 59.

Sectio decima. Pro Memoria diminuta & pene abolita.

VAria remedia praescripsimus & inter caetera hoc conditum.

℞. Rad. acor. veri, seu galang. maj. condit. conserv. fl. beton. cons. fl. anthos, an. ℥j. cons. fl. primulae veris ℥ss. cubeb. cinnam. nuc. mosch. pulv. an. ʒj. cum syr. de staech. F. conditum. Sumebat (prius adhibitis universalibus remediis) omni manè ad magnitudinem castaneae. Deinde inter alia topica hoc sequens experti sumus multùm profuisse; omni ma­nè nucham & occiput fortiter frica­bat cum aqua hederae arboreae, ter quaterve destillata in alembico vitreo calidè· qua frictione cum diu usus esset, & longo tempore ter in septi­mana manè sumpsisset myrobalanum chebulum unum conditum, tandem cum admiratione memoriam recepit. Erat hoc experimentum Io. Tyengii Medici Amstelodamensis, ut in ejus Libro manu sua scripto inveni· quan­quam hujus arcani primus inventor fuerit Nicolaus Florentinus. Petrus Forestus. schol. obs. 32. lib. 10. De Morbis Cerebri.

Si aliquis sanus existens memori­am habet imminutam, utatur vino roremarinato.

Quidam hoc exhibent ad memo­riam.

℞. Pulv. acori, piper. long. an. ʒj. cum melle crudo, inunctis prius ma­nibus butyro, F. pilulae. exhib. ad ʒss. per aliquot dies. Rodericus a Fon­seca. tom. 2. consult. 93.

In forma pulveris hic singularis ad memoriam conservandam praedi­catur.

℞. Thuris masculi ℈ss.F. pulvis. capiat per se, vel cum vino, aut a­qua convenienti frequenter. Si pi­per addatur, laudatissimum erit re­medium hoc modo paratum.

℞. Thur. masc. ʒxv. piper. ʒv.F. pulvis. Detur omni manè ʒj. per dies quadraginta. zinziber conditum manè sumptum probatur. pyrethri item radix dum recens est condita zinziberis instar comesta magni fit. Cujus decoctum contra oblivionem Paracelsus probat. Confectio ana­cardina ad memoriam reparandam praecipuè inventa fuit, praesertim si sine castoreo, ob ingratiam paretur, uti docet Gordonius. cujus ʒss. vel ʒj. vel plus etiam cum aqua aliqua conveni­enti, [Page 615] ut foenicul. & apii, secundum Gordon. exhibetur· quae si nimium corpus accendat, sic parabitur.

℞. Confect. anacardin. ʒj. con­serv. major. & anth. an. ℥ss.M. ca­piat semel vel bis in septimana ʒj. pro vice. Felix Platerus. practic. tom. 1. lib. 1. cap. 1. pag 7. & 8.

Bened. Faventinus syr. suum de aro­matibus commendat, quem ita descri­bit.

℞. Fol. & fl. sampsuchi, thymi, puleg. serpilli menthae, calamenth. hort. sisymbr. rorismar. salv. beton. an. M.ij. coq. in s.q. aq. ad. con­sumptionem tertiae partis, colat. in­fund. cinnam. nuc. mosch. macis, spic. nard. folii, zinzib. an. ℈j. ambr. mosch. an. gr. ij. bulliant ad quartae partis consumptionem & cum sacch. s.q.F.s.a. syrupus· cujus ℥ss. cum aq. fl. citri ℥iij. misceantur pro una dosi, & sic pro aliis quinque vel sex.

Laudatur hoc electar. Mesue tan­quam expertum & utile.

℞. Mell. anacardin. thur. rad. cy­per. acor. an. ℥j. piper. rot. & long. an. ℥ss. myrobal. cheb. ind. an. ℥j. mell. q.s.F. elect. dosis à ʒj. ad ʒij. vel,

℞. Conserv. lil. convall. beton. salv. anthos, an. ℥j. conserv. laven­dul. ℥ss. spec. diambr. diamosch. dulc. an. ʒj. sem. carui caryophyll. cubeb. nuc. mosch. an. ʒss. ol. cin­nam. gt. ij. cum syr. de staech. vel s.q. sacch. in aq. rosar. dissoluti F. elect.

Utilis est aqua sequens Vidi Vidii, quam mirificè memoriam comforta­re, & ingenium acuere scribit, si ma­nè ʒij. sumantur.

℞. Spir. vini opt. lb v. aq. bugl. meliss. beton. staechad. fl. lilii convall. an. lb ss. fl. anthos, ros. rubr. bugl. majoran. an. M.j. spec. diaplir. dia­castor. an. ʒiij. confect. anacard. ℥j. infundantur prius flores, post species, stent in digestione per mensem. Po­stea destillentur. Aquae vitae duae pretiosissimae quas Casparus Peucerus describit in suo tractatu de memoria, & ex aulis principum accepit. Prima,

℞. Cubeb. ℥ij. concid. minutim & infund. vini sublimati lb jss. vel lb ij. insolentur calido loco, reponan­turque octiduum vase vitreo bene ob­turato, adde fl. salviae min. anthos, borrag. bugloss. an. ʒij. ros. rub. sicc. lil. convall. an. ℥ss. meliss. cort. citr. rec. beton. flor tunicis, an ʒss. santal. citr. rub. an. ʒij.F. omnium pulvis, & sic infus [...] tepido loco asserventur, macerenturque tamdiu, donec liquor injectorum vires omni ex parte ex­sorbuerit, ac combiberit, quod sa­pore deprehenditur, fitque ferè spatio duorum mensium· nihil obfuerit si integram aestatem solis radiis expo­sueris· tandem per manicam Hippocr. trajiciantur· si libet adjici possunt moschus, ambra, ut aqua tanto fiat fortior· dosis cochlear. j. aut ss. jejuno stomacho. Altera aqua.

℞. Cinnam. ℥ss. zinzib. ʒij. san­tal. omnium an ʒiij. caryophill. ga­lang. nuc. mosch. an. ℈iiij. macis cu­be [...]. an. ʒss. cardamom. ʒjss. zedoar. sem. nigell. an. ʒjss. anis. foenic. pa­stinac. sylvestr. ocymi rad. angelic. caryophyllat. liquirit. cal. aromat. va­lerian. min. fol. hormin. thymi cala­menth. [Page 616] puleg. menth. serpill. majo­ran. an. ʒj. fl. ros. rob. salviae beton. anthos, staech. bugl. borrag. an. ʒij. cortic. [...]itri, ʒiss. spec. diambr. ʒiij. arom. rosat. diamosch. d. diarrh. abb. an ʒij. terenda terantur, & infund. lb vj. aq. vitae praestantiss. sinantur in vitreo vase per dies quindecim conti­nuos stare· deinde destillentur per alembic. in B.M. arcte occlusis com­missuris· in aquam extillatam po­nantur santal. incis. ʒj. mosch. ambr. in pet. ligat. an. gr. iv. vel v. julepi rosati, lb ss. stentque ita per dies quin­decim· postea aqua separetur· prae­sentanea auxilia sunt aquae hae ad re­parandam memoriam.

Multum etiam prodest, praesertim apud senes, in memoria deperdita re­stauranda pulvis Trithemii, qui ita paratur.

℞. Macis, cubeb. caryophyll. an. ʒvj. fol. senae el. chamaepit. zinzib. alb. crystall. tartar. an. ʒv. rad. cal. aromat. gentian. sem. cumin. siler. mont. anis. petrosel. spic. indic. spic. nard. an. ℥ss. magist. corall. perlar. an. ʒij.F. omnium pulvis s.a. dosis, ʒj. hunc accipiat primo mense manè & vesperi ante cibum ho [...]s tribus, in vino vel etiam brodio: secundo mense tantùm manè: tertio mense, manè ter in septimana, quarto mense bis in septimana, & sic deinceps per aliquot menses.

Marcilius Ficinus è tribus illis mu­neribus, quae magi Christo obtule­runt, confectionem auream parat, memoriae conservandae, ingenio acu­endo, sensibus vegetandis, spiritibus (que) fovendis & roborandis utilem.

℞. Thur. ℥ij. myrrh. ℥j. auri fo­liati ʒss. cum vino F. pilu [...]ae, quarum aliquot sub auroram sumantur. Da­niel Sennertus. practic. lib. 1. part. 2. cap. 5.

Post convenientem cerebelli ex­purgationem, memoriam vehemen­ter corroborare & amissam restaura­re chimici non sine rationibus asse­runt, si quis singulis septimanis bis aut ter ℈ss. olei vitrioli rectificati cum haustu vini generosi jejuno ven­triculo ebiba [...]· crassos enim spiritus discutit & clarificat, lentos humo­res in cerebello extenuat, ipsumque cerebellum ad convenientem tempe­riem reducit· restituit etiam amis­sam memoriam aqua vitae nostra quae sic conficitur.

℞. Aq. stillat. juniperi lb iiij. fl. li­lii convall. M.ij. fl. salviae, M.j. ma­cerentur in sole diebus quatuorde­cim· deinde exprimantur, ac colen­tur, colato liquori rursus indantur rorismar. lavend. an. ℥ij. spec. dia­mosch. d. diambrae, an. ʒij. sacch. candi in aq. lavend. foluti lb j. quibus simul mixtis, macerentur per men­sem, ac tandem destillentur in balneo arenae· hujus aquae cochlea [...] j. per hebdomadam sumptum illustrat spi­ritus animales, & mirifice corroborat memoriam, praeservat ab apoplexia & epilepsia & hisce malis correptos brevi sanitati restituit, si eam vel in­tra corpus assumant, vel eâ foris af­fectae partes inungantur; memoriam etiam corroborat, si ea saepius occi­put inungatur. Franc. Ioel. pract. [Page 617] lib. 1. sect. 2. paragrapho 5.

Commendatur in memoriae de­fectu oleum myrrhae temporibus & sincipiti inunctum· quod Horstius sic conficit. coq. ova ad duritiem, vi­tellum exime, & cavitatem imple myrrha pulv. & resolvetur myrrha in oleum quod in cella servabis sub are­na· confortatur etiam memoria, in­unctione fellis perdicis. Wolfgangus Hoeferus. lib. 7. Herc. Medic. cap. 6.

Sectio undecima. De Mensium fluxu immoderato.

MEnsium fluxus immodicus, ex­cretum est sanguinolentem ab utero, copia, vel tempore excedens, propter vasorum illius nimiam aper­tionem per anastomosin, diapedesin, vel diaeresin· causas easdem habet cum narium haemorrhagia· proca­tarcticae sunt, exercitia validiora, ali­menta [...] copiosius assumpta, vehementes animi passiones, aer ca­lidior, abortus frequentes, partus la­boriosi, vociferatio, casus ex equo, vio­lenta rhaedae agitatio, ponderis gra­vis elevatio, nimia sternutatio, me­dicamenta acria intempestivè exhibi­ta, venēna denique, caustica, septica & id genus alia· hujus symptomatis signum certissimum est imbecillitas virium, adest etiam corporis [...], inappetentia, [...], pedum tu­mor oedematosus, vultus cadavero­sus, cordis anxietas, pulsus parvus & languidus.

Subsectio prima. Pro Mensium fluxu immoderato.

VIctus rationem praescripsi con­venientem, quae restauraret, & simul alia quae ad menses sistendos fa­cerent· turturem quoque accepi mo­deratè pinguem, ab intestinis & fae­cibus repurgatum, eum deplumatum lavari jussi cum vino rubro astringen­ti & aqua rosac. deinde ℥j. mastich. in ventre ponebam, ac assuebam ne elabi posset· atque ita veru ad ignem rotabam, & inter assandum loco bu­tyri aceto rosac. aspergebam, pingue­dinemque ex eo defluentem collige­bam, usuique reservabam. Post per­fectam assationem, turturem ab igne & veru depositum in ollam novam vitreatam conjiciebam luto philoso­phico obturatam, & in furnum cali­dum demittendo, ut turtur perfectè exsiccari posset, una cum ossibus & carne in pollinem tenuissimum redi­gebam· hujus pulveris magno com­modo omni manè dabam cochl. j. modò cum aq. plantag. modò cum alio decoc [...] constringente· & pin­guedine reservata imum ventre [...], tum pectinem, inguina, & regionem renum quotidie ut inungeret manda­vi· erat hoc unum ex arcanis praecep­toris mei Elidaei practici Bononiens [...]s clarissimi· hoc pulvere eum uti vidi foelicissimè in multis matronis nobili­bus; omnem enim diarrhaeam sanat, ventris diuturna profluvia, omnem (que) humiditatem consumit; album tum [Page 618] rubrum fluxum menstruum restrin­git, matricisque dolorem sedat. Mu­lier quaedam Romana longo tempore ex hoc malo decubuerat, nec sanari potuerat, donec tandem consilio ve­tulae, nonis vicibus ʒj. pulv. ossium humanorum ex vino rubro assumptâ sanata est. Petrus Forestus. obs. 10 lib. 28. De mulierum morbis.

Adhibeatur experimentum illud Guainerii quo matronam quandam curavit, quae ob elevationem gravis oneris diu talem fluxum patiebatur· dabat ille ʒj. tribus vicibus stomacho vacuo cineris stercoris caprarum cum aqua pluviali· aliam etiam curavit afinino stercore quod à proprietate sanguinem stringere scribit· succum ex eo recens excreto exprimebat, & dabat cum syr. myrtino & aq. plantag. aliquot vicibus. Petrus Fo­restus. obs. 16. lib. 28.

Matronae cuidam quae fluxum muliebrem & menses copiosos ita ha­bebat, ut in syncopen quasi incide­ret; nec ullis modis restringi possent, mulier quaedam exhibuit tria co­chlearia aq. plantag. cum tribus cochl. vini rubri adjiciendo vitellum unius ovi, leviter tandem ebulliendo· singulis diebus omni manè totum su­mebat superdormiendo: vix duobus diebus aut tribus cum sumpsisset, fluxus ille enormis cessavit, & sani­tati fuit restituta· hoc eodem reme­dio postea, & plures à foedo illo malo liberatae sunt per [...]e Deo adjuvante. Petrus Forestus. Schol. ad obs. 18. lib. 28.

Fiat primùm revulsio, quae fit duo­bus modis, aliquando aspectabili, ut emisso sanguine, aliquando inspecta­bili, ut vinculis, cucurbitulis. Post cucurbitas adhibitas, danda sunt a­stringentia, ut pars confirmetur, mea­tus claudantur, & sanguinis impetus prohibeatur· itaque mammis adhibe­bimus cucurbitam revulsionis ergò, cum largiore copia, vel longo tempo­re, ultraque dies septem effluat san­guis· potest etiam sanguis auferri ex brachio, si plenitudo sanguinis adsit, & succus plantag. admoveri· nos hunc pulverem maximo successu pro­pinamus.

℞. Sem. hyosciami alb. sem. pa­pav. alb. an. ʒj. haematit. corall. rubr. an. ʒss. camphor. ℈ss.M. sumat ma­nè & vesperi ʒss. Ioan. Heurnius. ad aphor. 50. sect. 5.

Subsectio secunda. Pro Mensium fluxu immodico.

INter alia remedia mulieri cuidam praescripta, quae ex immodico fluxu mensium ad extrema redacta fuerat, sequens julepus mirum in mo­dum profuit.

℞. Flor. chamaeleont. spic. nard. sang. drac. subtilissimè pulver. an. ℈j. aq. plantag. & ros. an. ℥jss.F. jul [...] ­pus· hujus cochl. duo dabantur bis in hora· extractum corallii cum aq. plan­tag. profuit etiam non parum. La­zarus Riverius. observ. 32. cent. 2.

Exhiberi jubeo in inopia aliorum remediorum ʒj. pulveris ex putami [...]. ovor. combustis in jusculo; unde fluxus [Page 619] imminutus est intra paucas horas, ac sequenti die iterato remedio, omninò suppressus est. Alteri suasi ut succi urticae depurat. ℥iiij. manè & sero sumeret per biduum; bis assumpto remedio sanguinis fluxus valdè im­minutus est & ante viginti quatuor horas omnino cohibitus· eodem tem­pore admovebat uteri regioni forum ex spongia in aceto & vino rubro austero madefacta· hoc remedium a­lias in simili casu cum pari successu à me usurpatum est. Simeon Iacoz. obs. 86. cent. 4. observ. River.

Mulier quaedam rustica mensium fluxu immodico laborabat; cum re­media non suppeterent, nec aegro­tantis fortuna eorum sumptus ferre posset, exhibui statim succi urticae ℥v. aut vj. & jussi admoveri parti hypogastricae praedictum succum cum farina tritici subactum instar cata­plasmatis, circa mediam noctem u­trumque reiterari jubeo; aegra matu­tinis horis melius habuit, & sangui­nis fluxus omnino cohibitus est, ac sensim absque alterius remedii ope convaluit. Simeon Iacoz. obs. 7.

Experimento comperi, quod ta­men ab aliis annotatum est, decoctum capitum rubentium rosarum quibus semen continetur, nunc in vino, nunc in aqua chalybeata factum aliquoties propinatum superfluos mulierum menses sistere. Dioscorides in hoc ca­su exhibet x. vel. xij. rubentia grana paeoniae maris, & menstruum proflu­vium istis sisti compertum est· adver­tendum ne imprudens pharmacopoe­us pro his granis semina paeoniae sub­stituat· sunt enim grana illa rubentia quae in maris paeoniae siliquis semina amplexu suo undique stipant & fir­mant; quaeque dehiscentibus siliquis gratissimo aspectu malum granatum reclusum aemulantur. Reinerus Sole­nander. consil. 4. sect. 4.

Subsectio tertia. Pro Mensium fluxu immodico.

DIaeta sit incrassans ficcans, cum stipticis, sicut oriza, lac coctum, carnes assatae, vinum stipticum· in­jiciatur succus stercoris asinini in matricem, secretum est hoc, & valet à proprietate· ad idem fiat cum eo epithema supra dorsum· ad idem va­let emplastrum ex stercore asini re­centi factum· ad idem etiam valet balneum aquae decoctionis aluminis pulverati, & est experimentum in­fallibile vetularum· & etiam potui data stringit menstrua rubra & alba· cero [...]um ad constringendum men­strua alba.

℞. Resin. pini ℥j. opoponac. gal­ban. an. ʒj. musci ℈ss. dissolv. gum­mi in succo fol. hederae & cum mo­dico aceti & cerae q.s.F. cerotum à medietate spinae usque ad finem ejus, & assiduè portetur, & est remedium divinum· ego experientia habeo quod si quassetur pulv. gypsi lb j. cum ʒx. gummi arabici torrefacti & quatuor albuminibus ovorum, & cum faldel­lis de cotto emplastrentur partes prae­dictae, omnem muliebrem fluxum ab­scindit uno die.

[Page 620]Experimentum probatum ad con­stringendum omnem fluxum men­struorum, est hoc.

℞. Stercoris asini, desicca & pul­veriza, & involvatur pulvis in pan­no sericeo vel lineo subtili, & vulvae imponatur· hoc enim mirabiliter o­peratur à forma specifica ut puto· bur­sa pastoris contusa & mulieri supposi­ta experimentum optimum est ad constringendum quemlibet sangui­nem à matrice fluentem· ad constrin­gendum menstrua alba, aqua plan­tag. bibita manè per aliquot dies, est res probata, qua multae c [...]ratae sunt· ad idē herba umbilicus veneris quo­cū (que) modo sumpta, vel in pulvere, vel in aqua, vel alio modo; incomparabile est in constringendo menstrua alba· dixit mihi mulier fide digna, quod in constringendo menstrua accipiebat herbae polytrichi M.j. decoquebat in optimo vino videlicet in lb iij. us (que) ad consumptionem medietatis· postea ex dicto vino tepido exhibebat ma­nè patienti ℥iij. & in tribus diebus curabatur· expertus sum & ita inve­ni ut dixit mihi. Item,

℞. Unam bonam pullastram mag­nam, depluma, & exentera benè ab interioribus, & imple eam totam cumino, & bulliat donec caro ab os­fibus separetur· juris colati capiat mediam scutellam manè & serò per septimanam, & curabitur optimè; experimentum bonum est ad con­stringendum menstrua & maximè alba. Ad constringendum menstruum [...]uxum est hoc probatum saepissime.

℞. Aq. plantag. in qua lavatus sit lapis haematites, usque ad rubedinem aquae, postea cum illa aqua misce e­lect. Athanasiae magnae, ℥ss. & da pa­tienti manè, reiteretur, & liberabi­tur. Ad constringendum menstruum expertum.

℞. Stercor. caprar. montanar. combure, da bibere in vino rubro stiptico· dosis ʒss. ad ʒj. & curabi­tur optime. Ad constringendum menstrua alba & rubra experimen­tum verum & expertum.

℞. Stercor. asini rec. torculati ʒiij. cum syr. myrtino & aq. plantag. F. potio mane, & continua per ali­quot dies, & curabitur· & est ve­rum experimentum. Ad constrin­gendum menstrua rubra & alba da pro vice ʒjss. pulv. ossium dactyl. & dicitur expertum· item comedat omni die unum ovum recens cru­dum, & post mediam horam bibat ℥ij. olei communis dulcis; & sic con­tinua per novem dies & erit curata, & est expertum saepe· ad idem fac cingulum ex pilis vel lana asini & eo cingatur mulier & statim cessabit fluxus· & si ponatur super caput stringit fluxum narium· ad idem suc­cus porri mirabiliter valet, & stringit etiam haemorrhoidas.

Experimentum pluries probatum ad constringenda menstrua.

℞. Florum nucum quando sunt maturi & cadere incipiunt cochlear j. vel ʒj. in forma pulveris cum vino optimo calido jejuno stomacho per plures dies exhibeatur· ex hoc medi­camine omnes habentes fluxum men­struorum sanantur· specifica etiam vi [Page 621] suffocationibus etiam uteri medetur· ad constringendum menstruum ru­beum antiquum accipe succi plantag. cyathum unum, impoue ʒj. colopho­niae pulver. & tribue aegrae, id fiat quater & erit curata infallenter, Deo dante. Reinerus Solenander. consil. 8. sect. 4.

Obstetrix quaedam Caesarea conjugi meae secundinam exsiccatam & pul­veris. intra corpus exhibuit, cum post abortum menses tam violenter flue­rent, ut nulla arte cohiberi potuerint, & sic paulò post restitere· sed si ejus pulveris nimium quaepiam sumpserit, aiunt eam sterilem omnino fieri. Wolfgangus Hoeferus. lib. 7. Hercul. medic. cap. 1.

Ancilla quaedam cum fluxu men­struorum ita laborasset per aliquot dies, ut nullo modo sisti posset, jaspi­dem rubram femori alligari jussi, quo facto, subito mensium fluor substitit nec rediit. Anselmus Boetius. lib. 2. De lapid. & gemm. cap. 102.

Curatio mensium fluxus immodi­ci, eadem fere esse debet cum ea quae ad immodicum haemorrhoidum flux­um fuit proposita. Primo phleboto­mia revulsionis gratia in brachio cele­branda est, partitis vicibus, & digi­to per vices foramini admoto· magna copia detrahendus est sanguis, quan­tùm vires ferre possunt· testatur enim Hollerius comment. ad aphor. 50. sect. 5. se multas vidisse mulieres, quae detracto multo sanguine è vena convalue [...]unt, cum nullis aliis reme­diis posset reprimi fluxus sanguinis· frictiones, ligaturae & cucurbitulae ad revulsionem etiam conveniunt; prae­cipuè verò mammis juxta aph. Hip­pocr. citatum; mulieri, (inquit) si placet menstrua sistere, cucurbitulam quam magnam ad mammas appone· si tamen admota cucurbitula difficul­tas spirandi oriatur, subitò auferen­da est. Purgatio pariter eadem, ut in dicta curatione, convenire potest: ea­que semel, aut bis in hebdomada e­rit repetenda, donec impuritati visce­rum & venarum sit provisum· pur­gatio etiam per vomitum potenter revellit, & ab Hippoc. laudatur 2. De morb. mulier. blanda autem de­bent esse vomitoria, & frequenter iterata; aut etiam digito in os im­misso vomitus provocari poterit· de­inde ad remedia incrassantia & astrin­gentia veniendum erit, additis etiam narcoticis si urgeat necessitas· inter alia sequentia à doctissimis viris ex­perta sunt.

℞. Cortices duorum ovor. recent. ustos, thuris, mastiches, an. ʒss. mar­garit. praep. corall. rubr. praep. cara­bes, an. ʒij. lapid. haematit. smarag­di, praep. an. ℈ss. farinae hordei sine furfure, p.ij. album ovor. numero 2. & si opus fuerit, adde parùm aquae chalybeatae, & fiant duae placentae, quae in furno coquantur, ut possint in pulverem redigi· dosis à ʒss. ad ʒj. cum jusculo pedum vervecis summo mane· hoc pulvere multas mulieres hoc affectu satis antiquo curatas fuisse testatur Io. Michael Paschalius. lau­datur quoque solus pulvis corticis ovi ad ʒj. exhibitus in aurora per ali­quot dies, & habetur pro secreto.

[Page 622]Nostrates mulieres vulgare reme­dium habent ex floribus chamaeleon­tis, quibus lac condensare solent· ex­hibent cum jusculo, aut alio liquore· aliae utuntur coagulo haedi, vel lepo­ris ad ℈ss. quod & sanguinem fluen­ [...]em sistit, & concretum in utero dis­solvit· succus millefolii hic etiam con­venit, si ejus ℥ij. vel iij. exhibeantur cum syr. corall. aut alio convenienti· aqua ex tenerrimis & rubentibus quercus foliis extracta praedictum profluvium sistit. Inter specifica re­censentur radix filipendulae, & cor­tex radicis mori, quorum pulveres exhibentur ad ʒj. cum liquore ido­neo· lac chalybeatum per plures dies epotum in affectu inveterato mul­tùm prodest: humorum enim acri­moniam contemperat, eosdemque in­crassat, corpus reficit & fluxui resi­stit· hoc commendat Avicenna, Rha­sis, aliique Arabes; & Augenius ad coelum extollit· aquae minerales aci­dulae, vitriolatae, ferratae vel alumi­nosae, in fluxu diuturno cohibendo, causis ejusdem auferendis & visceri­bus roborandis plurimùm conferunt· chymici tincturam corall▪ valde com­mendant, ut & vi [...]riolum martis. Ludovicus Septalius decoctum cortic. arantiorum tanquam remedium cer­tum commendat, utpote quo infini­tas propemodum mulieres ab hoc morbo liberavit· ita parat.

℞. Aquae lb vij. in quibus incoque cortices trium arantiorum acidorum aliquantò adhuc subviridium, ad dua­rum partium consumptionem, ex co­latura ℥viij. vel ix. manè potandae dentur.

Inter externa, fomenta in hunc mo­dum parari poterunt.

℞. Rad. bistort. tormentill. cortic. granator. an. ℥ss. fol. plantag. centi­nod. burs. pastor. equiseti, an. M.j. nuc. cupress. balaust. gran. myrti, su­mach. an. ℥j. bulliant in aq. ferrata & vino austero· colaturâ foveatur regio pubis valdè tepidè· item spon­gia marina in aceto forti bulliat, quae supra pubem mulieris posita men­strua potenter sistit· semicupium ex priori decocto fotus paratum, aucta dosi, etiam convenit; sed cavendum ne calidum administretur, sed poti­us subfrigidum· efficacissimum est balneum decoctionis aluminis; sed sterilitatem inducit· linimentum post fotum vel semicupium admovendum est pubi, perinaeo, & lumborum re­gioni, in hunc modum compositum.

℞. Ol. myrtini, de mastich. & cy­don. an. ℥j. bol. armen. sang. drac. & carabes, an. ʒj. aceti cochl. j.F. linimentum· vel admoveri poterit unguentum comitissae, vel ceratum sequens summè efficax.

℞. Picis navalis, ℥ss. thuris mas­culi ℥j. mastich. ℥ss. terebinth. ℥j. sang. drac. rosar. rub. an. ʒij.F. ce­ratum renibus applicandum.

Emplastra etiam umbilico & lum­bis utiliter admoventur▪ ex massa empl. contra ruptur. pro matrice, de mastiche, solis aut simul mixtis· vel ex massa emplastri de Vigo pro fra­ctur. quod praestantissimum est, & absque calefactione operatur.

Benignè operatur, & specifica [Page 623] quadam vi potius quàm astrictione, cataplasma ex urtica cocta in fartagi­ne, pubis regioni admo [...]um.

Suffitu ranarum combustarum te­statur Io. Michael Paschalius se foe­minam quandam curasse, quae sep­tem ferè mensibus hoc fluxu labora­verat. Idem etiam suffitum ungulae mulae hunc fluxum mirificè sistere expertum▪ esse scribit. Lazarus Riverius. prax. med. lib. 15. cap. 3.

Sectio duodecima. De Mensium suppressione.

MEnsium suprpessio est sanguinis menstrui ob ejus vitium vel viarum angustiam praeter naturam retentio· Causae ex definitione pa­tent. Sanguis fit suppressionis mensi­um causa cum peccat quantitate au­cta secundum Gal. 10. method. cap. 2. ut in plethora, vel quantitate diminu­ta, ut in inedia, vel corporibus se ni­mium exercentibus; vel rursus qua­litate, ut cum crassus est; vel deni (que) motu, cum qui [...] fluere debet versus uterum, aliò cursum de­flectit, ut in haemorrhagia narium, vomitu & sputo sanguinis. Augu­stia vasorum per quae sanguis effluere debet, alia est & praecipua suppressi­onis causa· angustiam hanc efficiunt, primò & omnium maximè obstru­ctio, secundò, constipatio, tertiò, compressio à tumoribus uteri & vici­narum partium. quartò, coalescentia à carne facta, vel membrana aliqua in utero suborta, vel à cicatrice ab ulcere malè curato superveniente. Dignoscitur mensium defectus ex ip­sius foeminae relatione.

Subsectio prima. Pro Mensium suppressione.

℞. RAd. apii▪ petrosel. valerian. foenic. an. ℥j. fol. meliss. ar­temis. calamenth. puleg. matricar. an. M.j. sabin. M.ss fl. chamaem. rosmar. an. p.j. sem. anis. carui, dau­ci, an. ʒjss. sem. nigell. [...]egregiè menses educit, ut & ejus farina in panno ligata & suppo [...]ita, ut Gradus & Gattinaria testantur) ʒj. fol sen. ʒvj. agar. ʒij. zinzib. alb. ʒss. li­quir. ras. ℥ss. uvar. exacinat. ℥j.F. omnium decoctio in aqua pro ℥viij. stent infusa pe [...] noctem, manè for­tissimae expressioni adde syr. de arte­mis. de quinque radic. an. ℥j.M. pro duabus dosibus. Deinde ho [...] modo purgetur.

℞. Pilul. foetid. aggregat. an. ℈j. agar. troch. pil. mastich. an. ℈ss. cum syr. de artemis. F. pilulae. Dentur post mediam noctem· tandem paulò ante tempus mensium, extrahatur sanguis ex Saphaena: Sumatur etiam subinde ʒj. pulveris dominarum ad­jecto ℈j. pulv. sabinae cum vino rhe­nano· his peractis aperti sunt men­ses & recte se habuit. Pulveris do­minarum quo tunc utebamur haec e­rat descriptio.

℞. Sesel. cumini, foenic. an. ℥ijss. curcumae ℥iij. nuc, mosch. cal. arom▪ [Page 624] an. ℥ss. galang. zedoar. cassiae ligneae, macis, caryophyll. anthos, an. ʒij. cinnamom. ℥ss. croci ʒj.M. Sed & hoc modo ab aliis paratur.

℞. Cinnam. el. curcumae, saccha­ri, an. ℥ij. zinzib. caryophyll. ma­cis, nuc. mosch. an. ℥ss. baccar. ju­niperi, l [...]uri, galang. an. ʒij. sem. zedoar. croci, an. ʒj.M.F. pulvis.

Alius pulvis Dominarum▪

℞. Rhei ʒijss. galang. ℥j. rad. ze­doar. [...]eminis siler. mont. cinnam. nuc. mosch. an. ʒvj. macis ℥ss. ca­ryophyll. ʒij. cumini, foenic. cal. a­rom. granor. junip. bacc. lauri, an­nis. an. ℥ss. sacch. cand. ℥ij.F. pul­vis. Amstelodami apud quosdam in usu erat hic ultimus, sed primus mi­hi magis placet; quo commodè fre­quenter usus sum. Petrus Forestus. obs. 2. lib. 28. De Mulierum Mor­bis.

Praemissis universalibus dedi ʒj. pulveris dominarum cum vino me­nano▪ & aperti sunt menses. Hoc modo hic pulvis parabatur.

℞. Sem. sesel. ammeos, cinnam. an. ℥ijss. cumini, ℥iij. sem. foenic. apii, carui, nuc. mosch. cal. arom. galang. an. ʒjss. zinzib. mac. caryo­phyll. an. ʒj. croci ʒiijss.F. pulvis. Idem. obs. 4. lib. 28.

Post universalia exhibita, instante mensium tempore accipiat pulv. seq▪ ʒj. cum cyatho uno decoctionis sa­binae & artemis [...]ae.

℞. Pulv. dominar. infra descri­b [...]ndi, ʒij. trochisc. de myrrha ℈j.M. sumpsit calidè, & aperti sunt menses. Pulvis dominarum ita se ha­bet.

℞. Cumini ℥j. curcumae ʒij. cin­nam. nuc. mosch. gran. paradys. cal. arom. galang▪ zedoar. sem. foenic. l [...] ­vistic. apii, carui, aristol. rot. baccar. lauri, sem. nigell. an. ʒj.F. pulvis. Petrus Forestus. obs. 7. lib. 28.

Subsectio secunda. Pro Mensium suppressione.

MEnses evocantia haec placent, fal sabinae chymicum ad ℈j. ex decocto pulegii exhibitum; casto­reum etiam devoratum ad idem con­ducit. Sicut & medicamentum quod fit ex aequis portionibus boracis mi­neralis & cassiae ligneae in formam potus cum aqua adianthi exceptis. Oleum item vitrioli romani ad ℈ss. in vino decoctionis betonicae & ma­tricariae exhibitum. Postremò est vinum chalybeatum, quod sic com­ponitur.

℞. Vini albi generosi lb xij. aq. stillat. matricariae lb iij. fol. dictamn. [...]retic. pulegii, calamenth. origan. sa­bin. an. p.j. (fortè Mj.) rad. rubiae, maj. cyper. an. ℥j. cinnam. macis, sem. dauci, an. ʒij.M. bulliant in duplici vase ad quintae partis con­sumptionem. Deinde addatur lima­tur. chalybis praep. lb j. & omnia re­ponantur in vase vitreo bene obtura­to, vasque in stupha furnaria per de­cem dies continuos detineatur, & quotidie vas agitetur. dosis est ab ℥iij. ad ℥vj. Iul. Caesar Claudinus. cons. 128.

Ubi crassities in vitio est, diaetam [Page 625] ineat attenuantem succos, suffitusque fiat aromatum, & pessi praescriban­tur· potio instituatur ex vino cui in­coxit calamentha vel pulegium, au [...] abrotanum. Sed prius purgetur cor­pus, quod familiaribus his pilulis e­go maximo cum successu facio.

℞. Aloes ℥j. myrrh. gentian. ari­stol. dictamn. croci, an. ʒss. rubiae maj. mithrid. an. ʒj. cum syr. de ar­temis. F. Massa. Capiat pro dosi pi­lulas iiij. vel v. quotidie manè decem vel duodecim matutinis continuis an­te solitum tempus purgationis men­struae. Io. Heurnius. ad aphor. 36. sect. 5.

Nobilissimam vidi puellam anno­rum viginti, cui non ex sententia respondebant menses· huic glandula in mamma induruerat. Author e­ram ut menses excitarentur, ac mol­lia remedia imponerentur· illa ad Empiricum abiit, qui cauterium im­posuit, ac mammas cum thorace ex­edit, ut anima thorace prodiret. Io. Heurnius. ad aphor. 40. sect. 5.

℞. pulp. cassiae ℥j. spec. hier. sim­pl. ʒij. cum sacch. F. bolus. Sumen­dus tribus horis ante prandium.

℞. Syr. de absynth. oxym. scillit. an. ℥j. decoct. beton. & rad. petro­sel. ℥iiij.M. pro uno julepo; & sic pro novem. Postea,

℞. Agar. praep. ʒij. cass. rec. ex­tract. ʒvj.M.F. bolus dandus in au­rora.

Facta evacuatione tunc accipietur coma absynth. quantum scilicet ma­nu capi potest, & decoquatur in aq. cichor. cujus decocti ℥v. aut vj. ho­ris 4. ante prandium pe [...] plures dies accipiet· atque interim bis in septima­na accipiet pilul. aloeticam ex aloe pu­ra, & non lota pondere ℈j. hora ante coenam & iisdem temporibus manè & vesperi ante coenam abluen­tur illi crura ex decocto pulegii ma­joranae, fol. lauri & chamaem. sitque aqua calida: eodem tempore dum in balneo commoratur, applicentur ven­tosae sine scarificatione, sub utroque poplite, & ita perseveretur per mul­tos dies. Ultimò his non juvantibus sanguis quoque mittatur à Saphaenis, qui quidem in hoc c [...]su ultimo loco est mittendus, & non in principio, si­cut plurimi faciunt.

Efficacissimae quoqu [...] erunt hae pi­lulae, ubi aloe non satis perfece­rit.

℞. Myrrh. croci, aloes, agar. an. ʒj. pulveriz. omnia per fe, deinde M. postea aspergantur cum succo majoranae, permittantur exsiccari, & ita iteretur sexies, postea cum syr. de absynth. F. magdaleon. ex ʒj.F. pilulae ix. sumendae tribus horis ante prandium. bis in septimana; hoc eti­am utatur suffumigio intra uterum: erit enim remedium efficacissimum ad uterum roborandum & aperien­dum.

℞. Caryophyll. nuc. mosch. cal. arom. sem. ocymi, fl. major. an. ʒj. ladan. el. myrrh. styrac. benjoin. an. ℥jss. pulveriz. pulverizanda & liquan­da liquentur. Deinde cum oleo [...]picae odorato & modico cerae vel picis co­lophoniae. F. trochisci parvi ponde­re ʒj. serventur pro suffumigiis. Io. [Page 626] Baptista Montanus. consil. 307, & 308.

Subsectio tertia. Pro Mensium suppressione.

MEnses movet decoctio splenis bovis Quercetani in Pharma­copoea, jus etiam pu [...]li in quo co­quuntur cicera rubra, rad. apii & pe­trosel. cum ʒj. sal. tartari & gt. iij. essentiae croci.

℞. Pulv. rub. tinctor. sacch. pulv. an. ℥j.M. divid. in tres partes, cujus una detur tempore mensium cum vi­no calido summo diluculo in lecto, in quo permaneat benè cooperta per horas quinque: Si non fluxerint Menses, rursus in secunda periodo exhibeatur altera pars: Si adhuc non apparuerint, rursus in tertia detur tertia pars. Rodericus à Fonseca. tomo 2. consult. 23.

Supputando ab eo tempore quo ultimo desierant menses, dedi octi­duo prius quam denuo expectaren­tur. de sequentibus pilulis ℈ij.

℞. Aloes ʒj. rhei ʒjss. diagrid. ℈j. myrrh. rad. asar. an. ʒss. spicae ℈j. croci ℈ss. cum syr. de artemis. F. massa pilul. Post tres dies menses supervenerunt. Felix Platerus. obs. lib. 1. pag. 245.

Sit frequens usus sequentium pilul. hystericarum.

℞. Aloes succotr. ʒiij. myrrh. opt. ℈j. extract. cal. aromat. card. bened. an. ℈ss. extract. croci, gr. viij. rad. gentian. aristol. long. di­ctamn. an. gr. v. cum rob. sambucino. F. massa pilul· quarum ʒss. per dies aliquot continuando frequenter in impuritate uteri & mensium obstru­ctione à crassis & pituitosis humori­bus proveniente cum fuccessu utor· plurimùm etiam profuturum spero, post convenientem infimi ventris fo­mentationem & inunctionem, si se­quens emplastrum gestetur.

℞. Rad. cyperi rot. cal. arom. he­lenii, an. ʒj. rad. levistic ʒss. fol. meliss. scordii, pulegii, an. M.ss. ma­stich. ℥ss. thur. ʒij. myrrh. ʒjss. sto­rac. liq. ℥j. tacamah. ℥ss. ladani opt. ℥jss. cum cera & terebinth. F. Em­plastrum. Gregorius Horstius. epist. 3. obs. 4. lib. 5. De Morbis Mulie­rum.

Sumat tribus vicibus istam poti­unculam alias satis efficacem.

℞. Troch. de myrrha boracis. an. ℈ij. cinnam. el. ℈j. ol. succini de­still. ℈ss. aq. puleg. ℥iij.M.F. hau­stulus tepidè accipiendus. Io. Pe­trus Lotichius. obs. 14. cap. 1. lib. 5.

Innumeris comprobavi experien­tiis marrhubii albi summitates in vi­no albo infusas per noctem triduò e­potas, mirè ad menstrua provocanda, stomachum roborandum, & cachexi­am ac foedos virginum colores arcen­dos, appetitumque restituendum va­lere. Petrus Borellus. obs. 14. cent. 4.

Iacchinus Doctissimus lignum In­dicum coxit, & dictamnum adjun­xit; unde mulieri toto quinquennio non purgatae, ac sterili purgationem evocavit; ut & deinde conceperit. [Page 627] Petrus Forestus. obs. 1. lib. 28. De Morbis Mulierum.

In ambobus cruribus subtus genua in parte interna duo cauteria magno­pere laudarem; quippe quae & ra­tione & experientia compertum est, magnam vim habere ad profligandos menses, & ad sanguinem ab excre­mentis expurgandum. Hier. Mercu­rialis. consult. 8. tom. 1.

Subsectio quarta. Pro Mensium suppressione.

SI à nimia copia sanguinis supres­sio oriatur, illius quantitas mi­nuenda est phlebotomia in brachio larga manu celebrata· Si enim venae inferiores prius aperirentur, trahere­tur magis sanguis versus uterum; u­bi majorem obstructionem & disten­tionem vasorum efficeret. Sublata plethora, sanguis ad inferiora retra­hendus est, apertis venis inferiori­bus circa illud tempus, quo an­tea laborans purgari consueverat; tum etiam frictionibus, ligaturis, cucur­bitulis tam siccis quam scarificatis.

Inter menses moventia, maximè laudantur pilulae Montagnanae, quae ita se habent.

℞. Troch. de myrrha ʒjss. sem. pe­trosel. castor. cinnam. an. ℈j. mosch. gr. x. cum succo apii. F. pilulae. xxij. deauratae· capiat duas manè, vel in ingressu lecti per aliquot dies. Vel,

℞. Troch de myrrha ʒj. castor. ℈ss. cum succo artemis. F. pilulae par­vae. Inter familiaria remedia & eu­porista habentur flores lavendulae cum melle per multos dies comesti, vel conserva fl. calendulae ad ʒij. exhibi. ta. Maximas habet vires sanguis hirci sylvestris, tum etiam domestici, ad menses suppressos educendos, jux­ta praeparationem & dosim in pleu­ritidis curatione propositam· in cali­dioribus naturis cremor tartari per plures dies usurpatus in jusculo menses suppressos promovet. Chy­mici commendant tartarum vitriola­tum, spiritum tartari, sales artemisiae, melissae, rad. chelidon. & valerianae· aqua theriacalis sequens ad hunc u­sum mirè est efficax.

℞. Theriac. ℥v. myrrh. rub. alex­andrinae ℥ijss. cinnam. el. croci ori­ent. an. ʒss. camphor. ʒij. affunde optimum vini spiritum ad eminenti­am trium digitorum, & in leni calo­re tincturam extrahe· cui per incli­nationem effusae adde spiritus tartari sextam partem. dosis cochl. j. cum vino aut aqua appropriata.

Purgationes per intervalla repe­tantur; pilulae de hiera simplices & compositae Galeno maximè laudan­tur; quia praeterquam quod educunt convenienter humores superfluos, ha­bent etiam facultatem vias aperiendi & expurgandi uterum. Lazarus Riverius. prax. med. lib. 15. cap. 2.

Utilia hic sunt mercurius d. pan­chymagogon vegetabile, extractum senae, mechoacannae, rhabarbari, & hellebori nigri. Inter specifica sunt essentia crocimartis, pulvis cachecti­cus ex chalybe praeparatus, de quo supra lib. 8. sect. 7. subsect. 6. Pro Hepatis obstructione, & extra­ctum [Page 628] splenis bovis. cujus dosis est ℈j. in aqua appropriata. Io. Hart­mannus. practic. Chymiatr. p. 281.

Subsectio quinta. Pro Mensiunt suppressione.

AD Mensium provocationem & alvi quo (que) humectationē ac so­lutionē plurimū prodesset, si malvam parietariam & mercurialem coque­rent in aqua, & coctis herbis ac pro­bè comminutis affunderent oleum o­livarum recens vel butyrum sine sale, atque hoc quasi cataplasma inferiori ventri & pectini singulis diebus im­ponerent. Io. Crato. consil. 99. lib. 7.

Cum tempus Mensium appropin­quat ad fortia aperitiva deveniatur· inter quae est illud quo ego liberavi duas virgines hoc anno, quarum una caruerat mensibus per annum cum quadrante. Est tale:

℞. Herb. Sabinae M.ss. bulliat in vini q.s. & coletur diligenter per fil­trum. Deinde,

℞. Terebinth. opt. cypriae ℥j. la­vetur ter decocto suprascripto. de­inde semel lavetur aceto scyllitico. postea admisce pulv. rubiae tinctor. car yophyll. macis, an. ʒj. ol. amygd. amar. ℥ss.M. cum saccharo ad pixi­dem. De hoc medicamine septem diebus ante tempus mensium sumat quotidie ʒj. five in oblata, sive in medulla pomi assati, & superhauriat haustum cicer. rubr. cum pauco cro­ci; adventantibus mensibus vesperi & manè laventur & fricentur pedes cum decocto artemis. puleg. & si o­pus est, fiat phlebotomia Saphenae· Hieron. Herold. epist. 38. lib. 6. con­sil. & epist. Cratonis & aliorum me­dicorum à Scholtzio editorum.

Est nobis secretum singulare in mensium suppressione desperata in pluribus foeliciter expertum, syrupus nimirum de Sabina, quem nos syr. haemagogum appellamus.

℞. Puleg. M.ijss. artemis. M.jss. beton. calamenth. an. M.ss. sabinae M.iij. satureiae, melissae, menth. abrotan. an. M.ss. cent. min. M.j. sem. anis. foenic. an. ʒiij. rad. pe­tros. aspar. asari, an. ʒvij. polip. ℥jss. helenii ℥ss. zedoar. ʒjss. dictamn. ʒj. macis, nuc. mosch. an. ℈j. caryo­phyll. ʒss. aq. beton. puleg. artemis. an. lb ij. satureiae lb jss. coq. S.A. co­lat. infunde rhei el. ʒvj. Stent per noctem, manè fiat fortis expressio, & cum sacch. q.s. coque ad syr. consistentiam. Hier. Reusner. obs. 194.

Puella quaedam viginti annorum pituitosa, melancholica, ex moerore in menstruorum suppressionem cum suf­focatione hypochondriaca incidit. Curata suit sequentibus.

℞. Rad. imperator. dictamn. alb. an. ℥j. acori ℥ss. fol. artemis. puleg. calamenth. mont. an. M.ss. sabin. M.jss. fem. dauci, fesel. an. ℥ss. bacc. juniper. ʒv. cinnam. acut. cortic. au­rant. an. ʒij. concisa & grosso modo contusa insuantur sacculo, & affun­dantur vini Gallici pintae iij. Bis de die assumpsit ℥iij. instillatis gt. vj. spiritus salis armon. Post sufficien­tem alterationem semel purgationem sequentibus pilulis instituimus.

[Page 629]℞. Mass. pil. foetid. maj. ʒss. sal. volatis. armon. gr. vj. ol. macis still. g [...]. ij.M.F. pilulae numero vij. Fre­dericus Deckers. not. ad cap. 11. lib. 4. prax. Barbettianae.

Mihi maximè probatur aqua quae fit ex pane ferè ad fermenti naturam redacto & mediocriter cocto & cali­do, cui ablato cortice, mellis ℥xij. addantur pulv. sem. urticae, dauci, ammeos, anisi, & foenic. an. ʒj. troch. Galliae, mosch. myrrhae, rubiae, an. ℈j. cotulae foetidae ʒss. quae omnia in­fund. in lb iij. decoctionis (quae re­cipit phaseol. rubr. cicer. rubr. an. p.ss. bacc. junip. ℥j. rad. rubiae, rusci, raph. sylv. asparagi, apii oreoselini, an. ℥ss. chamaedr. rec. M.j. ammeos, a­nis. foenic. an. ℥ij. coq. S.A.) dein­de destill. in B.M. cujus ℥ij. summo manè laboranti exhibe, addito syr. capill. ven. de duabus radic. an. ℥ss. hoc praesidium maximi momenti esse censeo. Lud. Mercatus. lib. 1. De Morb. Mulier. cap. 9.

Sectio decima tertia. Pro Mercurii sublimati veneno.

MUlier quaedam Nobilis argento vivo sublimato epoto, diris cruciatibus afficitur, erosione ventris maxima percepta, cum nausea, vo­mitu, animi deliquiis. Vocatus ego protinus oleum copiosum butyro rec. admi [...]tum mihi dari praecipio, ea in­vicem commisceo, & miserae aegro­tanti devorandum in manus do, ju­beoque ut mox impositis ori digitis, pennaque oleo & butyro imbuta, vo­mitum promoveat, quod cum ipsa effecisset, concitatus est vomitus. eo­dem momento clysterem injici jubeo ad acrimoniam in intestinis genitam & tormina compescenda· à clystere injecto & emisso dolores utcunque remitti visi sunt, sed paulo post cum pari acrimonia redierunt, tumque ex lacte & oleo viol. multo clysterem a­lium parari jubeo, quem iterari eti­am sub vesperam jussi· mirè hoc cly­stere injecto & repetito dolores seda. ti sunt. Ubi vomitu & clysteribus ve­nenum è visceribus detrusissem, po­tionem hanc dari praecipio ad veneni compescendam vim.

℞. Cathol. ℥j. rhei. el in aq. en­div. cum pauco cinnam. infus. & express. ʒij. elect. de succo ros. ʒiij. pulv. crystall. puriff. ʒj. (est enim peculiare antidotum adversus argenti sublimati vim deleteriam) syr. viol. & de limon. an. ℥j.F. potio cum decocto communi medicinae; quam postridie ab accepto veneno sumpsit, levamenque ab illa non minimum sensit. Ad veneni seminaria fran­genda potiones & antidota quotidie dabam. interdum semel interdum e­tiam bis. Erant autem ejusmo­di.

℞. Pulv. crystal. puriss. ℈iiij. pulv. diamarg. frigid. pulv. theria­calis Guidonis, pulv. rosatae novellae, an. ℈ij. syr. cytonior. & de nym­phaea, an. ℥j. interdum violaceum addebam· ex aqua decoctionis sca­biosae [Page 630] oxalid. & portulac. potionem, quae vice alexipharmaci esset, propi­nari jubebam; quoad se vis & impe­tus veneni remisisset ad octo conti­nuos dies potionibus iis sum magno & foelici successu usus· porro in jusculis etiam (quae ego ex pinguissi­mis capis & gallinis, pinguique ca­strato parari jubebam) crystalli polli­nem & diamargar. frigid. tenui pan­niculo contentum & illigatum in­fundi imperabam, ut in jusculum cry­stalli vis ebullitione transiret; anti­dotum utique praesens noxae à vene­no illatae removendae· & sic tandem Dei clementia, & mea qualiounque opera integrè sanata fuit. Fran­ciscus Valeriola. obs. 6. lib. 1.

Ut virulenta mercurii erosio frae­netur, aeger frequenter lac rec. mul­sum bibat, in quo etiam semina psyl­lii macerari possunt, vel aquam tepi­dam decoctionis hordei· confert e­tiam multum butyri recentis sine sale esitare· nonnulli imprimis commen­dant oleum tartari, vel sal. absynth. ʒij. pondere sumptum· neque im­meritò· ut enim in praecipitatione magisteriorum per oleum tartari, à corporibus solutis omnis vis corrosi­va tollitur per praecipitationem; ita etiam dum sal tartari vel absynth. sa­lem aquae qua mercurius solutus est, ad se allicit, argentum vivum in su­am pristinam naturam redit, & non plus quam argentum vivum crudum nocere potest· si retentio urinae adsit, ut saepe fit, balneo aq. calidae uten­dum. Daniel Sennertus. practic. lib. 6. part. 7. cap. 17.

Sectio decima quarta. De Mesenterii abscessu.

IUvenis quidam alvi torminibus vexabatur: inque dies magis ma­gisque dolor vim capiebat: tantum­que aberat ut hujusmodi doloris ab­ditae causae comprehendi possent, ut nunquam ullis praesidiis tolli, aut saltem levari hoc malum potuerit· omnia enim viscera sana videbantur, jecur, lien, & intestina omnia nullam doloris notam ostendebant· sed ille nihilominus, magis magisque indies, quam ut tolerari posset, urgente do­lore ipso, tandem è vita discessit· quare mortui corpore inciso, ut sci­licet tanti mali causas dignosceremus, & sanis omnibus, ut putabamus, in­ventis visceribus, jubeo intestina a­moveri· quae dum gladio discindit minister, in abscessum magnum in­currit· quo praeciso, materia multa nigrior foetensque profluxit, encausto sutorio similis· ex quo manifestam ejus mortis causam deprehendimus· atra enim bilis eò confluens hujusmo­di abscessum paulatim effecerat. An­tonius Benevenius. cap. 33. lib. De ab­ditis morborum & sanationum causis.

Vir quidam febre valida correptus cum vomitu, decimo quarto die transacto in alvi cruentam excretio­nem▪ devenit, ita ut sanguinem niger­rimum corruptum pessimè olentem ad quindecim librarum pondus ex­cerneret, unde animi deliquio correp­tus omnes eum proximè moriturum [Page 631] existimavimus: nihilominus cibis per intervalla optimis refectus vires re­sumpsit, ita, ut etsi febre continua, licet non ita intensa & uniformi, con­tinuo vexaretur, nihilominus suae sa­lutis spem nobis praeberet; sed tamen cum quotidie faeces conspersas san­guinolenta saniosaque materia excer­neret, indiesque magis, ac magis ema­ciaretur, infinitis· propemodum prae­sidiis adhibitis (nam septem medici illius curae incumbebamus) sexage­simo tertio die (proh dolor) occubuit, cum tamen postremis diebus ingens urinae profluvium supervenisset, ita ut quinque libras urinae & amplius quotidie per plures dies extramitte­ret. Cadaver dissectum fuit, ut tanti mali causa innotesceret, atque in me­senterio, in parte superiori, ulcus sor­didum ad spithamae longitudinem adinventum; unde ea in parte col­lectum abscessum conjecimus, illo (que) disrupto putridum sanguinem ea in copia profluxisse non dubitavimus· sed quod mirum est, nunquam antea per totum aegritudinis tractum, prae­terquam extremo die, quo illi ven­ter intumuit, de illius partis dolore conquestus est. Marcellus Donatus. lib. 4. Histor. medic. mirab. cap. 7.

Novimus nos quandam, cui in­flammatio in mesenterio nata fuit, & initio malè habuit, sed postea­quam inflammatio suppurata & in abscessum conversa, melius habens, sana sibi visa est· interim singulis die­bus per anum bis terve purulenta, ad­modum foetida, sincera, nullisque ex­crementis permixta redduntur· & quidem nunc quartus agitur annus à quo sic se habet. Rembertus Dodo­naeus. annotat. ad cap. 33. libri Bene­venii. De abditis morborum causis.

Sectio decima quinta. De mictione Lactea.

COntigit mihi dum adhuc puer essem, ut frequenter inter me­jendum ardor me infestaret· adultior factus rariùs ea molestia divexabar· in virili aetate in matrimonio viventi aliud accessit: sub vesperam cum uri­nam reddebam, erat ea quae primum prodibat, valde turbida, & veluti lactea, quae quiescens nonnihil, mate­riam albam lactis crassioris instar, in fundo, cochlearis unius vel duorum mensura deponebat; quae cum urinâ agitatâ confusa, eam turbidam redde­bat, accedente interdum ardore & stranguria quadam inter mejendum· hoc accidens plus quam per viginti annos, citra alium renum aut vesicae affectum duravit, magisque frigoris tempore me afficiebat· dubius qua­lis haec esset materia, eam quandoque exsiccavi, tuncque sal quoddam re­praesentabat pellucidum; in fibras scissum, quod gustui salsum erat· me­tuens ego ne calculi essent praeludia, cum primario Imp. Maximiliani tunc temporis medico Cratone ea de re contuli, qui calculum renum subse­cuturum judicabat, mihique sano & alacri atque ad multos principes praxeos causa vocato, terrorem in­cussit· [Page 632] verùm Dei gratia, nihil inde mali secutum; sed jam pene qua­draginta ab eo tempore annos, neque hoc accidenti, aliisve renum aut ve­sicae morbis infestor. Felix Platerus. obs. lib. 3. pag. 836.

Sectio decima sexta. De mictione Sanguinis.

MIctio cruenta est sanguinis una cum urina excretio· vel à re­nibus excidit, vel à sphinctere cervicis vesicae musculo, qui à renibus defluit· urinae toti exquisitè permiscetur, cu­jus causa, si neque casus, neque ictus praecesserint, omnino ad calculum referri debet, qui per exercitationem validam, renem ejusque vasa obte­rens sanguinem profundit· sola san­guinis mictio saepe renis calculum patefecit, qui aliàs nullis indiciis se prodebat, ut ne subesse quidem pu­taretur· qui porro sanguis à sphincte­re musculo in vesicae capacitatem in stillatus mictionem cruentam reddit, urinam non aequabiliter perfundit, ac subsidens in imo in grumos concre­scit· ejus portio aut grumus inter­dum citra urinam excidit, dolor ple­rumque mejendo premit, & penis radicem quasi adurit· nec ab uretere, nec à vesicae corpore multus potest emanare sanguis.

Subsectio prima. Pro Mictione sanguinis.

IUvenis cum sanguinem serosum & tenu [...]m mejeret, consultandi causa ad me accessit· statim iis usus sum quae renes debiliores factos ro­borarent, venasque constringerent, adhibita vict [...]s ratione proba, & si­mul lacte caprino utens, postea etiam ovillo, cum nihil melius eo existimet Avicen [...]a confirmandis renibus vale­re. dabam jejuno ℥vj. quibus admisce­bam boli arm. ʒj. ac sic mictus san­guinis desiit, & juvenis tandem sani­tati restitutus est. Petrus Forestus. obs. 10. lib. 24. De renum morbis.

Rusticus supra lumbos cadens, san­guinem primò satis purum minge­bat, postea etiam multum ac cras­sum· cum doleret circa renum regio­nem, proculdubiò venae in renibus perruptae erant· ad hunc accitus, jussi, ut statim sanguis ex vena basilica è regione loci dolentis ad aversionem detraheretur· deinde hoc linimentum ad repellendum & constringendum praescripsi, ut eo locus dolens inun­geretur.

℞. Ol. rosac. omphac. myrtini, an. ℥j. boli arm. sang. drac. traga­canth. gummi arab. an. ʒss. pulve­riz. omnia subtiliter, & cum oleis praedictis misce instar linimenti, vel cera adjecta F. ceratum. Petrus Fo­restus. obs. 11. lib. 24.

Saepius sanguinis mictum solo lacte ovillo sumendo ℥iiij. & ʒj. boli ar­meni [Page 633] veri curavi· hoc idem exper­tum à Gattinaria, qui tamen praeci­pit ne post ejus assumptionem aliquis dormiat, neque se exerceat· si longo tempore duret, constringentibus uten­dum tam intus quam extra, ut in nobili muliere quae ultra duos annos laboravit mictu sanguinis, quaeque à me curata fuit, longo tempore admo­to lumbis unguento comitissae. Petrus Forestus. schol. obs. 13. lib. 24.

Secetur cubiti vena, deinde. ut in­tercipiatur, & incrassetur sanguis, succum plantag. proposui, & deco­ctum equifeti per plures dies assu­mendum, amplius lac ovinum cum bolo armena· exterius convenit in­sessus factus cum decocto chalybeato plantag. portulac. equiseti, poligoni, bursae pastoris, symph. maj. malicorii & sumach. convenit & unguentum comitissae. Iul. Caesar Claudinus. consult. 36.

Vesperi sub horam somni capiat has pilulas, & assumat postea lac cha­lybeatum, vel aquam plantag.

℞. Succi portulac. incrassat, ʒss. gummi arab. qs.M.F. pilulae xj. Abraham Seylerus. consil. 93. lib. 7. consil. Cratonis & aliorum medic. à Scholtzio editorum.

Subsectio secunda. Pro Mictione sanguinis grumosi.

GRumos praeclarè solvit rubia tinctor· cum sem. nasturtii & spermate coti cum mummia ut fiat pulvis. Io. Heurnius. ad aphor. 80. sect. 4.

Dentur remedia quae grumos ac a­renulas solvunt; tale est vitrum vi­cies ustum ac in terebinthina extin­ct [...]m potui datum. Io. Heurnius. ad aph. 39. sect. 7.

Pro sanguinis grumosi dissoluti­one conveniet posca tepida, bibita per intervalla, ex aqua malvae & ace­to non valde acri· acetum verò sit in minima quantitate, ut vix gustu sen­tiatur. Laz. Riverius. prax. med. lib. 14. cap. 4.

Sectio decima septima. Pro Mictione puris ex vesica ul [...]erata.

LAc asininum hic summè prodest, & emulsio sem. psylli [...] papav. & quatuor sem. frigid. maj. Io. Heur­nius. ad aph. 81. sect. 4.

Sectio decima octava. Pro Mictione purulenta ab ulcere sordido in penis ductu in­terno.

AD ulceris abstersionem & sana­tionem hasce tabulas prae­scripsi.

℞. Amygd. d. mund. castan. mun­dat. glandium mund. orizae mund. an. ℥j. rad. alth. consolid. maj. liquir. an. ʒij. sem. plantag. portulac. malv. alkikengi, gummi prunor, ceras. & [Page 634] arabici, an. ʒj. succini puri ʒjss. boli puriss. oculi cancri, spodii ex ebore usto, an ʒij. terebinth. parùm cocti ut pulv. queat. ʒiij. succi liquir. ℥ss. omnia pulverisata & commixta ex­cipiantur infus. gummi tragac. fact. in aqua ros. & plantag. add. sacch. quart. j. formentur tabulae pond. ʒij. unam pulveriz. cum lacte caprino al­ternis diebus ad minimum bibat; plurimum profuturas experientia me docuit, multaque ejusmodi ulcera & diuturna & sordida iis curata fuisse· quorum loco si ad manum non sint, etiam troch. alkikengi sine opio, & troch. Gordonii usurpari possunt· sed haec compositio est longè utilior. Felix Platerus. obs. lib. 3. pag. 816.

In alio eodem affectu laborante ad abstersionem purulentae materiae & consolidationem hoc ordinavi.

℞. Resin. laric. vel terebinth, ℥ss. dissolv. in vitello ovi ut artis est, adde mellis puri ℥j. sacch. ros. tab. ℥ij. vini generosi ℥vij.M. bibat de lacteo illo liquore ad ℥j. alternis diebus· cujus operationem ad vesicam usque & ul­tra pertingere ex urinae violaceo o­dore deprehendi potest.

Injectionem dein abstersivam se­quentem praescripsi, quam per cana­lem in ductum penis injiceret.

℞. Rad. liquir. ℥ij. cortic. fabar. ℥j. cicer. rubr. p.j. fol. plantag. sicc. M.j.F. decoctio in aqua, addendo parùm lixivii, & in colat. lb j. dis­solve lariceae dissol. in melle ℥ij. un­guenti aegyptiaci tantum quantum [...]erre poterit· utatur ab initio, donec pus minui sentiat, & partem admo­dùm sensilem fieri, adeo ut aegrè in­jectionem illam acrem ferat. Postea utatur sequenti injectione.

℞. Ramulorum equiseti fol. plan­tag. sem. hyperici, an. M.j. rad. con­solid. bistortae bulbor. narcissi, an ℥j. cortic. granat. ʒiij. coq. in lb j. aq. extinctionis ferri fabr. in colat. lb j. dissolv. troch. alb. rhas. sine opio ℥ss. boli arm. ʒj. succi attriti à lapidè ga­lactite & haematite ʒj. pro inje­ctione.

Fumum ut per canalem brevem in virgam obiter intrusum per alembi­cum eò directum, in ductum penis immiteret suasi ex sequentibus tro­chiscis carbonibus impositis.

℞. Picis navalis ʒij. thur. mastich. an. ʒj. sandarachae gummi benjoin. an. ʒss. cum resina aliqua liquida F. trochisci. Postremò jussi ut cande­lam ceream tenuem, flexilem & lon­gam sensim in ductum hunc aliquo­usque intruderet inunctam balsamo chirurgorum, nonnunquam addendo parùm vernicis coctae. Felix Platerus. obs. lib. 3. pag. 819.

Sectio decima nona. De Mola.

MOla (graecè [...]) est caro quaedam inutilis, informis, in­articulata in muliebri utero, ex im­perfecta conceptione loco foetus geni­ta· hujus causa est semen utriusque parentis effoetum & debile à sangui­nis copia obrutum, ita ut nequeat [Page 635] virtus plastica suas agere partes in foetus formatione: & sic loco foetus emergit rudis & indigesta moles· li­cet communis sit sententia fine viri congressu non generari molas, inter­dùm tamen, licet rarò, in viduis sme virilis seminis concursu eas fieri posse docent medicorum observationes· molam aliquae quatuor quinqueve an­nos, interdùm & totam vitam, utero gestarunt· at plerumque levius ad­haerescens, tertio vel quarto mense excidit· in mola ut in vero conceptu, sistuntur menses, mammae turgescunt, cibi adest fastidium, & venter sen­sim attollitur: atque his signis à scir­rho distat· à foetu autem vero per se­quentia discernitur, foetus post quar­tum mensem blandè movetur, secus mola, quae aut gravitate figitur, aut impetu quodam provolvitur lapidis instar, in quodcunque latus se con­vertat mulier· in mola rursus ad in­cessum gravior fit mulier, eique quasi pondus ex utero propendet, artus gracilescunt, dolorque ventrem saepè compungit, quorum nihil adest in le­gittimo foetu· in foetu praeterea ven­ter praecipuè versus umbilicum attol­litur & acuminatur, & versus latera utrinque molliter coarctatur: in mo­la verò in omnem dimensionem aequa­liter attollitur· graviora denique quae molas quam quae verum foetum utero gestant, habent symptomata· si tau­dem post decimum mensem venter adhuc tumeat, nec hydropis signa ad­sint, de mola non levis suspicio est· da­tur etiam mola aquosa & ventosa.

Subsectio prima. Pro Mola.

℞. ASs. foetid. ʒss. sem. rutae cass. lign. ras. lapid. dactyl. bora­cis, an. ʒjss. croci ʒss. myrrh. the­riac. diatessar. an. ʒj.M. detur ʒj. cum aq. sabinae vel vino rhenensi· cum hac confectione, quam de assa foetida vocat Io. Tiengius, mulierem curavit à mola quam per annum gestaverat· & aliam etiam mulierem eodem me­dicamento liberavit à foetu mortuo, exhibendo manè & vesperi ante ci­bum ad ʒj. donec ab omnibus foetus partibus fuerit repurgata· aliquando exhibuit cum decocto artemis. ali­quando cum succo verbenae & prassii mixto cum vino rhenensi, modo eti­am cum vino decoctionis verbenae & prassii, & semper (inquit) gratia Dei benè successit. Petrus Forestus. schol. obs. 63. lib. 28. De mulierum morbis.

Ad molam excutiendam, qua labo­rabat mulier quaedam, & symptomata alia satis exitialia eam insequi solita tollenda, machinor ejusmodi.

℞. Sabinae, pulegii fol. senae, an. Mss. coq. lento igno in seri lactis q.s. manè & vesperi ex hac infusione una vice ℥viij. ebibit calidè.

Postridiè praeter meam spem mo­la est expulsa & à multis gravissimis accidentibus liberata foemina. Mar­tinus Rulandus. cur. 78. cent. 6.

℞. Myrrhae castor, an. ℈j. sabinae, boracis, an. ℈j. fellis bovin. ʒss. ol. [Page 636] succini, gt. iv. croci gr. v. cum succo sabinae· F. pilulae xiv. pro duabus do­s [...]bus. Io. Petrus Lotichius. obs. 16. cap. 1. lib. 5.

Hic conveniunt ea medicamenta quae in mensibus suppressis, partu difficili ac foetu mortuo usurpari so­lent. Daniel Sennertus. pract. lib. 4. part. 2. sect. 4. cap. 9.

Subsectio secunda. De Mola in vidua.

MOlam carneam aliquot annis (plus minus quindecim) in u­tero olim gestavit honesta quaedam vidua· existimabat uterum prola­psum, quod in ostio uteri propen­dere aliquid sentiret· profluebant sta­tis temporibus menses, & subinde copiosiores quam par erat· tandem quodam tempore, supervenientibus nonnullis partus doloribus, rudem excrevit▪ & informem carneam mo­lem, pedem ferè longam, latam semi­pedem, tres quatuorve digitos altam· sunt verò & aliae à recentioribus dictae molae, per quas venter disten­ditur non minus quam gravidis▪ una collectis in utero flatibus; altera aquo­ [...]is humoribus uterum implentibus· hanc molae speciem vidimus nos in vidua quadam, quae desuncto mari­to, cum se gravidam relictam ex­istimaret, nonis mensibus adimpletis, supervenientibus partus doloribus, non nisi aquosos humores enixa est▪ à quibus liberata, lacte ubera repleta haud aliter, quam si foetum pepe­risset. Rembertus Dodonaeus. lib. obs. medicinal. cap. 49.

Subsectio tertia. De Mola aquosa, carnea & ven­tosa.

NObilis urbis nostrae mulier, in­dubiae honestatis, matrona quin­quaginta sex annos nata, carnoso ac sanguineo corporis habitu donata, cum jam per aliquot annos menstruae purgationes defecissent, molas tan­dem plures carnosas edidit, fluenti­bus velut in naturali partu mensibus copiosè & maximis cum cruciatibus, interposito nonnunquam duorum, a­liquando trium vel unius mensis spa­tio: diligenterque perconta [...]a, se nullum seminis profluvium in somnis, nec ullam oblectationem perpessam constanter affirmavit· fluebant inte­rim menses, albi, erant carneae mo­lae nonnullae ad pugni crassitudinem, aliae minores, durissimae nonnullae, aliae minus durae.

Iacobus de partibus historiam re­fert de mola aquosa per haec verba· novi quandam generosam dominam, quae se praegnantem esse credidit, & ita medici visitantes eam existima­bant· dum venit pariendi tempus, providerat de bona obstetrice, & compatribus & commatribus· multa aqua prodiit à matrice ipsius; & sic illa & medici fuerunt illusi, & ilicò venter penitus detumuit. Molam ventosam se vidisse Vlisbonae in qua­dam Hebraea testatur Valescus de Ta­ranta [Page 637] in suo Philonio cap. de mola· huic enim, cum se praegnantem esse exi­stimaret, praeparata sunt omnia, quae parturienti necessaria esse consueve­runt, dumque obstetrices vulvam & uterum pertractarent, tanta ventosi­tas sine alio humore exivit à matri­ce, ut mirum videri possit. Marcel­lus Donatus. cap. 25. lib. 4. Hist. med. mirab.

Sectio vicesima. De Morbillis.

MOrbilli (graecè [...]) maculae sunt aut tubercula perexigua, rubra, cum febre conti­nua à facultate expultrice & sangui­nis peculiari ebullitione excitata, in cute erumpentia· causam ferè ean­dem habent & eadem signa cum va­riolis, de quibus infra, lib. 18. sect. 1.

Subsectio unica. Pro Morbillis.

MAtrona quaedam Nobilis febre continua correpta est, cum tussi & raucedine· per triduum sym­ptomata non valde urgebant· quarto die cum febris intensior evasisset, san­guis detrahitur, & julepus refrige­rans exhibetur· eodem die totum corpus morbillis conspersum appa­ruit· vocatus ego die quinto, prae­scribo circa vesperam julepum ex aequis partibus aq. ulmariae & card· ben. cum bezoart. mineral. gr. xx. duabus horis ab assumpto julepo co­piosè sudavit, febris valde imminu­ta, & portio morbillorum discussa est: post sudores alvus soluta est magna excretione. Postridie mane idem julepus iteratus est ac copiosius sudavit post duas horas, ac febris om­nino sublata est, omniaque prope­modum exanthemata discussa sunt. Lazarus Riverius. obs. 76. cent. 3.

Mulieri cuidam in morbillorum eruptione ingens pruritus & punctio in plantis pedum ac volis manuum aderant, pro quo symptomate miti­gando, quum maximè eo intolera­biliter affligeretur, ut se potius mori velle diceret quam illum pruritum & punctionem ferre, jussi ut pedes & manus continuò teneret in aqua calida, quo consilio pruritus tum pun­ctio cessarunt▪ & melius per cutem in volis manuum & pedum morbilli emergebant· hujus rei experimen­tum notatu dignum ab ipso Astario Papiensi medico accepimus, quod etiam arcanum à Nicolo Florentino medico sui temporis insigni mutua­vit, cum scribat de variolis & mor­billis; si fuerit punctio plantae pe­dum aut palmae manuum, ponantur dicta membra assiduè in aqua calida ut dicit Nicolus; & ego vidi multùm conferre. Petrus Forestus. obs. 42. lib. 6. De febr. Epidemicis.

Chirurgus cum ad virginem quan­dam viginti quinque annorum, quae in Morbillos incidisset, & continua febre acuta laboraret, vocatus esset, [Page 638] ad venaesectionem peragendam, fortè fortuna unà simul accitus aedes intra­bam, & sanguinis missionem inhibui, licet omnia jam ad sectionem parata essent, eo quod sanguis è naribus flu­eret, & jam per quinque dies Mor­billi foras expulsi essent· tamen cum natura paulò segnior sanguinem è na­ [...]bus profunderet, setis porcinis sub­stillum sanguinis ad fluxionem sti­mulandum censui, cum animadver­terem quod natura per cum locum Crisin tentaret: quod cum non pos­set, id nos perficere hoc modo posse rectè arbitrabamur: & illud quidem non sine auctoritate feci, insequendo Canonem illum quem posuit Guaine­rius suo tempore Practicus insignis in curat. Variol. scribens ita. Nota ta­men, quod si naturam perceperis sanguinis narium fluxum tentare, ip­sam juvare debes cum seta, vel ali­quo ejusmodi narium fluxum sangui­nis provocante: phlebotomiam, si opus fuerit, dimittendo· quod cum ego fecissem, sanguis bene fluxit, & febris desiit, & paucis diebus à mor­bil [...]is quoque sanata est, postquam statim à prima nostra vocatione usa esset sequenti decocto, Variolas & Morbillos evocante.

℞. Lentium excortic. ℥j. hord. decortic. p.j. caricar. numero vij. laccae, tragacanth. an. ʒj. passul. ℥ss. jujub. numero vij. rad. foenic. ℥ss.F. decoctio in aqua communi pro lb jss. colaturae addendo oxysacch. simp [...]. ℥ij.M. Petrus Forestus. obs. 48. lib. 6.

Sectio vicesima prima. Pro Morbis Chronicis.

IN Morbis chronicis & contumaci­bus nihil praestantius sale tartari; spiritu sulph. per camp. & merc. dul­ci sexies sublimato· iis enim curan­tur febres intermittentes, diuturnae, quartanae, chlorosis, cachexia, me­lancholici affectus, & contu [...]aces viscerum obstructiones, irritis aliis omnibus· infund. sal. tartari & spi­rit. sulph. cum. ʒj. vel ʒij. senae (a­liquando rad. jalap. ʒss.) in aq. fon­tis sola aut decocto appropriato· hoc saepissimè usus est Riverius. Simeon Iacoz. obs. 97. cent. 4. obs. Ri­ver.

Plurimi morbi inveterati & ferè ad desperationem vergentes, ut puta menses albi, & suppressio menstruo­rum in mulieribus, internae obstru­ctiones, capitis imbecillitas, catar­rhus, ventriculi dolor, hepatis refri­geratio, podagra, & alii▪ roremari­no coronariō curati fuerunt, si vin­demiarum tempore ipsius tenellae summitates cum musto (absque ig­ne) bulliant dum imponuntur in doliis. Dominicus Panarolus. obs. 26. pe [...]tec. 3.

Sectio vicesima secunda. De Morbis gravissimis ex levis­simis causis ortis.

OPerarius quidam in pago quo­dam circa sepes occupatus, pe­dem spina sibi punxit· ab initio, cum affectum neglexisset, exortus est dolor maximus, inflammatio, febris, delirium, aliaque symptomata gra­vissima, tandemque gangraena & sphacelus; qui cum ad genu perve­nisset, & tibia abscissa non fuisset, extinctus fuit aeger.

Matrona quaedam honesta cum a­picem indicis dextri spina punxisset, & ab initio affectum neglexisset, post gravissimos dolores secutus est spha­celus: cum verò digitum ad carpum abscidissem, restituta fuit. Guil. Fa­britius Hildanus. obs. 2. cent. 5.

Sectio vicesima tertia. De Morphaea.

CUtis vitiis annumeratur Vitiligo, quae nihil aliud est quam fo [...]dus cutis color, ex malo particulae habi­tu proveniens· nutrimentum rectè assimilare non valentis. Ejus duae sunt species, una Alphus Graecè, A­rabicè Morphaea dicitur, in quo sum­ma duntaxat cutis foedatur dispersis & non continuatis maculis colorem cutis mutantibus. Duplex haec est, alba quae Alphus, & nigra quae Melas appellatur. Alia est [...], Arabicè Albara vocata, quae macula est con­tinua & cutis & carnis, subjectae colorem immutans· in hac pili de­cidunt, aliique albi & lanugini simi­les succrescunt; si acu feriatur, non sanguis sed humor aqueus & albus effluit. Omnium efficiens causa est humorum impuritas. Hae cutis af­fectiones hoc seculo non amplius aut rarissimè conspiciuntur· & si quando occurrant, iisdem remediis profli­gantur quibus Elephantiasis seu Le­pra curatur.

Subsectio unica. Pro Morphaea.

CUm tota viri cujusdam cutis val­de maculosa & defoedata esset, ita ut Lepra laborare videretur, hoc decoctum eidem praescripsi.

℞. Fumar. virid. M.iij. scabios. lapath. acut. acetof. dent. leon. bugl. borrag. summit. absynth. summit. lu­pul. an. M.j. cuscut. meliss. agri­mon. an. M.ss. rad. enulae camp. la­path. acuti, rad. malv. an. ℥ss. rad. foenic. ℥j. sem. 4. frigid. maj & min. an. ℈j. sem. anisi ʒij. fol. sen. ℥jss. epithymi, polipod. q. an. ℥ss. rad. helleb. nigri ℈ijss. cortic. rad. cap­par. & tamarisci, an. ʒij. prunor. da­masc. quart. j. uvar. passar. exacinat. hord. communis, an. M.j.F. omnium decoctio in sero lactis pro lb iij. per noctem insusa fortiter omnia expri­mantur, [Page 640] & saccharo apozema dulco­retur.

℞. Myrobal. omnium ʒj. agar. opt. & rhei, an. ʒss. spic. schaenanth. zinzib. an. ℈ss.F. puppa· pendeat in dicta decoctione, dum potio su­metur· ex qua sumebat semel in die aut bis prout alvus responderet· qua potione optimè deinde se habuit. in­terim huic consuluimus, ut bis in anno purgaretur. Quantum enim valeat annua purgatio in atrabilariis morbis docet Gal. comment. 47. aph. lib. 6. & in lib. quos purgare opor­teat. Petrus Forestus. obs. 2. lib. 5. Obs. Chirurg.

Mulier quaedam vitiligine affecta, insuper faciem habens valde rubram & pustulosam, ex qua furfures & squammae decideb [...]nt, post plu­rima praescripta decocta sangui­nem depurantia, faciem oblinebat oleo raparum mixto cum aqua: quo remedio crustae decidebant furfura­ceae, tum squammae; & facies pau­latim pristinum, praeter opinionem, nitorem recepit. Habetur autem hoc pro arcano, & quod mirabile erat, illud oleum raparum concussum cum aqua fluviatili cutem nitidam in facie effecit. Interim non defistebamus nos interius medicamenta repurgan­tia & corrigentia sanguinem exhibe­re. At altero viro qui Morphaeam nigram ex humore melancholico ha­bebat, post humoris peccantis eva­cuationem, omissa tamen phleboto­mia, quae augeret causam, ut Prae­ceptor meus Bened. Faventinus dicere solebat, mandavimus ut omnes par­tes Morphaea affectas inungeret se­quenti oleo calidè omni vesperi cum iret dormi [...]um.

℞. Ol. de tartaro vini albi poten­tis ℥iiij. Deinde etiam hoc sequenti unguento.

℞. Ol. tartar. ℥ij. ol. amygd. a­mar. ℥j. succi lapath. acuti ℥jss. cerae q.s.F. unguentum. Vel fiat hoc un­guentum.

℞. Tartar. fuligin. oris furni, an. ℥j sal. nitri, sulph. an. ℥ss. auripig­menti, alumin. scissil. helleb. alb. an. ʒij. omnia ista pulverizata incorpo­rentur cum succo fumar. & lapath. [...]cuti· F. unguentum mediocriter li­quidum. Vesperi fiat inunctio▪ & se­quenti mane abluatur locus cum aqua furfuris. Io. Tiengius Medicus Am­stel. curavit minorem quendam ple­thoricum Morphaea laborantem cum magna maculatione cutis livida, cum impotentia eundi vel movendi crura, & brachii impotentia, hoc modo· Corpore decenter purgato, accepit colocynth. ℥j. & decoxit in aceti & aq. fabar, an. lb ss. eaque calefacta spongia illi immersa, balneabat loca hac labe foedata, & brevi tempore maculae singulae fuerunt deletae. alter etiam cui eandem balneationem ex­hibuit curatus pariter est. Si istis non curetur Morphaea, curetur curatione leprae. Petrus Forestus. obs. 3. & schol. lib. 5. Obs. Chirurg.

Sectio vicesima quarta. Pro Morsu Humano.

QUum phreneticam quandam mulierem tractandam haberem, & linguam, an arida esset, explora­re vellem, illa digitum incauti & ni­mis curiosi medici dentibus arripuit; atque adeo dentes digito impressit, ut sine violentia eum inde extrahere non potuerim· hinc statim dolor ve­hemens non solùm in ipso digito, sed per totum brachium exortus est: ap­plicatis tamen iis quae sequuntur pau­latim dolor sedatus est: & quinque vel sex dierum spatio digitus conva­luit· primò diligenter sanguinem ex morsibus expressi, mox aceto acer­rimo ablui tum morsus, tum etiam totum digitum; postea theriacam dissolutam in aqua vitae cum gossipio morsibus imposui; ac empl. basilico apicem digiti, totam verò manum linteo reduplicato ac in oxycrato ma­defacto involvi: atque his remediis quotidie bis vel ter reiteratis Dei be­neficio convalui. Guil. Fabritius Hil­danus. obs. 84. cent. 1.

Sectio vicesima quinta. De Mydriasi.

[...], i. e. pupillae dilata­tio, oculi affectus est, in quo pupilla seu foramen uveae tunicae ni­miùm ampliatur· ut plurimùm à primo ortu contrahitur: aliquando etiam oritur ab impuris & turbidis oculorum humoribus, per quos sub­intrans lumen infringitur, unde co­pioso opus est, ut aliqualis fiat visio, copiosum verò subire nequit, nisi per diductiorem pupillam. Causae externae sunt ictus violenti, casus ab alto, diuturna in loco tenebricoso mora, &c. Dicitur hic affectus etiam [...].

Subsectio unica. Pro Mydriasi.

PRobatur lotio cum vino subauste­ro decoctionis rosar. & euphras. in quo modicum aluminis fuerit dis­ruptum. Iul. Caesar Claudinus. cons. 72.

Praemissis universalibus, collyrio sequenti in oculum ter quaterve in die instillato, pupilla dilatata paula­tim ad pristinum suum statum rediit, & visum qui antea impeditus erat, probè retinuit.

℞. Fl. ros. rub. sicc. ℈ij. croci, spic. nard▪ cortic. thuris, an. ℈ss. pompholig. spodii, acaciae, an. ℈j. in pollinem redacta; ligentur in no­dulo panni linei rari, & nodulus con­jiciatur in aq. ros. ℥iij. quando eo ute­batur, nodulus fortiter exprimebatur. Petrus Forestus. obs. 28. lib. 11. De Morbis Oculorum.

Sectio vicesima sexta. Pro Myrmeciis.

REmedium optimum in memet­ipso experientia edoctus pro­bavi, si myrmeciae (verrucarum spe­cies sunt) tangantur sudore illo qui emanat ex lignis quibuslibet dum u­runtur, minima est res, sed quando (que) ex rebus minimis pulchrae observati­ones oriuntur. Advertendum autem est quod non subitò evanescunt, sed cum semel aut bis illas sudore te [...]ige­ris, processu temporis intra tres aut quatuor menses ad summum, dum amplius nihil cogitas, Myrmecias ex abrupto fugatas videbis, nec unquam renascentur. Domini [...]us Panarolus. obs. 43. pentecoste 2.

Finis Libri Vndecimi.

MEDICINAE PRACTICAE Liber Duodecimus. De Affectibus à Litera N. incipientibus.

Sectio prima. Pro Narium Cancro.

MOrbus hic in naribus vix cura­bilis est, sed praemissis uni­versalibus, & bile atra evacuata, mi­tigantia saltem requirit. Adhibenda ergo oleum rosac. modico camphorae addito, solani succus· antiqui dra­cuntii semen tritum cum melle im­mittebant. Utile est hoc medicamen­tum.

℞. Succi Solani ℥iiij. pompholig. ʒj. ceruss. lotae, aq. ros. & iterùm exsiccat. ʒss.M. pauco oleo rosac. adjecto, & cera alba liquata in mor­tario plumbeo cum pistillo plumbeo. Chymici, ut ad aliarum partium, ita etiam ad narium cancrum com­mendant liquorem Arsenici, qui ita paratur.

℞. Arsen. albi nitri puri, an. q.v. fluant simul in tigillo in igne circula­ri posito, cavendo fumum (ideo (que) sub dio ventum observando commo­dissimè fit haec operatio) ubi refrixe­rint, tantundem nitri iterum adda­tur, idque bis vel ter repetatur· ar­senicum hoc modo fixum in humido loco resolvitur in liquorem· hujus pauxillum ut gustu saltem sapor pa­rum percipiatur, in aqua plantag. dissolvatur, qua cancer oblinatur. Daniel Sennertus. practic. lib. 1. part. 3. sect. 4. cap. 2.

Vir quidam cum nasi rubedine in­star Cancri aliquot annis vexaretur, ac frustra Chirurgorum ope usus es­set, ad nos tandem venit oratum, ut si quo modo possem, huic turpitudi­ni opem ferrem. Huic consului ut secta vena, & corpore repurgato ab atra bile, à cibis atram bilem gignen­tibus abstineret, & hoc linimentum praescripsi.

℞. Succi solani ℥iiij. pulv. dia­pomphol. ʒj. ceruss. ablut. cum aq. rosac. & iterum siccat. ℈jss. ducan­tur pauco oleo rosac. adjecto, & cera alba liquata in mortar. plumbeo cum pistillo plumbeo, donec ad spissitu­dinem [Page 644] linimenti concrescant· quo op­timè postea se habuit· & miraculi instar curatus est. Petrus Forestus. obs. 6. in schol. lib. 13. De Nasi Affecti­bus.

Sectio secunda. Pro Nattis.

NUper erumpentes si dentibus le­viter comprimantur Nattae, sen­sim marcescunt & pereunt· quod bis observatum Patavii, semel in No­bili Foemina, cujus erumpentem Nattam dentibus vicina mulier ap­prehendit; & semel in [...]ilia summi Jurisconsulti. Thom. Bartolinus. hist. 40. cent. 3.

Sectio tertia. De Nephritide.

VIde supra, lib. 3. sect. 3. De Calculo.

Subsectio prima. Pro Nephritide.

FRequenter bibat cyathum aquae decoctionis rubiae tinctor. rec. calidae, cum ℥ss. penidii duabus ho­ris ante coenam· quibus ex tali potu contingit nausea, dare soleo ad com­edendum radicem praedictae herbae rec. longitudine digiti medii· & sanè in oppilationibus renum medicinam huic parem vix invenies; sed nisi cum magna difficultate meliorem. Bartholomaeus Montagnana. con­sil▪ 4.

Ad exterendum & excernendum lapidem exhibuimus syr. de althaea Fernel. ad ℥jss. cum aqua fabar. deni­que curavi ut singulo manè ℥ss. te­rebinth. lotae cum aq. raphani assu­meret. Est enim optimum medica­mentum; quia omnia viscera deter­get, & ipsum lapidem egregiè dis­solvit & pellit. Rodericus à Fonseca. tomo 1. consult. 14.

Doloribus maximè insaevientibus, theriaca cum speciebus elect. Iustini data, miri est usus. Exterius autem nil praestantius fotu ex parietariae succo, aqua ardenti, & oleo scorpio­num· embrocha etiam ex oleo scorp. amygd. amar. & aneth. maximè pro­sicua esse solet. Iul. Caesar Claudinus. cons. 7.

Quidam Monachus articulari morbo & Nephritide corripi solebat, qui cum nullo remediorum genere ex multis [...]entatis bene valeret, tandem meis monitis, assiduo terebinthinae esu, intra 6. menses liber à dictis mor­bis fuit: erat autem terebinthina nu­cis magnitudine, quam singulis die­bus jejuno stomacho saccharo admi­stam deglutiebat. Amatus Lusitanus. cent. 1. curat. 63.

Foris emollit axungia cuniculi cum succo malvae cocta. Ad vacu­andam autem materiam usu terebin­thin. [Page 645] cum rheo & pulv. liquir. nihil convenientius; non solùm enim ma­teriam ipsam expellit, sed etiam re­nibus & ureteribus laesis auxiliatur. Io. Crato. cons. 12. lib. 2.

Singulis septimanis ex sequenti pilul. massa ʒij. vel. ʒiij. suman­tur.

℞. Terebinth. aq. simplici & ul­timo rosar. novies lotae ℥j. rhei opt. & subt. pulv. ʒiij. cinnam. el. ʒj. pulv. fuccini alb. ceterach. liquirit. an. ℈j.M.F. magdaleon, de quo formentur pilulae mediocres· hae sa­tisfacient ad re [...]ovendam materiam Calculi, si temperanter tamen vixe­ris· plurimis profuisse scio, postquam corpus mediocriter pilulis praescrip­tis purgatum fuerit, cum post medi­um noctis hanc potionem biberint.

℞. Aq. fragar. ℥v. syr. viol. ℥j.M. Quidam etiam singulis noctibus aquam frigidam bibebat. atque gra­vissimos cruciatus Calculi, quos an­tea perpessus fuerat, effugit; manè verò ne frigida potio noceret, aliquot grana piperis integri assumebat. Io. Crato. consil. 9. lib. 1.

Subsectio secunda. Pro Nephritide.

ILlud nunquam è memoria excidat nihil praestantius pro arcendis re­num calculis esse, quam aqua tepida, vel jus pulli gallinacei, aut vituli, aut vervecis, quinque vel sex unciarum mensura, immediatè ante cibum ma­nè & vesperi, modicè calidum po­tatum. Pro excludendo materiam renibus adhaerescentem calculis gig­nendis idon [...]am quatuor diebus con­tinuis sorbitionem hanc omnium ele­gantissimam quatuor horis ante prandium absorbeat.

℞. Rad. alth. ℥j. summitat. bras­sic. p.j. liquir. ℥ss. cicer. rubr. ℥iij. bulliant S.A. in aq. ononid. q.s. co­lat. ℥vij. adde syr. cap. ven. ℥jss. mellis cocti & despumati ℥ij. tere­binth. clarae in eodem decocto can­denti dissol. ʒij.F. potio. detur mo­dicè calida. Hic unum apprimè necessarium minimè praetereundum duco; videlicet cassiae medullam pas­sim ubique locorum in proposito af­fectu ab omnibus indifferenter usur­patam non usque adeo tutam esse, nisi ventriculo primaque regione prius vel inedia, vel vomitu, vel ventris dejectione expurgatis; quan­doquidem inter medicamenta diu­retica haec non ignobilem obtinet lo­cum. Io. Zecchius. cons. 13.

Vidua quaedam dolore nephritico vehementissimo vexabatur, cum u­rinae acrimonia & frequenti micturi­tione: huic neque clysteres cum aqua benedicta, neque cum terebinth. ne­que cum laudano, neque semicupi­um, neque laudanum assumptum quicquam profuere, dolore clamoso per biduum perseverante· tandem a­perta fuit vena malleoli, & statim sanguine misso dolor ingens quievit; superstite tamen dolore obtusiori. Lazarus Riverius. obs. 15. cent. 2.

Medicinae quidam studios [...] cor­reptus est dolore nephritico valde [Page 646] urgenti· urinae erant rubrae & san­guinolentae. primùm injectus est cly­ster ex decocto emolliente cum dia­phaen. ℥j. aq. bened. ℥iiij. qui parum praestitit. Sequenti die missus est san­guis ad ℥x. quia erat plethoricus· dolor tamen perseverabat. Tertio die iteratus est clyster praedictus, qui eum toto die purgavit blandè, & per dilucida intervalla, eodemque die à dolore prorsus liberatus est, excretis duobus calculis perexiguis. Clyster praedictus ad dolores colicos & ne­phriticos praestantissimus est, ut in a­liis centuriis videre est. In hac au­tem curatione hoc annotandum, quod si prima vice injectus clyster votis non respondeat, semel atque iterum repetendus sit. Lazarus Rive­rius. obs. 7. cent. 4.

Subsectio tertia. Pro Nephritide.

VIr quidam quinquagenarius ne­phriticis doloribus valde obno­xius, sumpsit per duodecim dies de­coctum radicis card. asmini & li­quir. quo multos lapillos & arenulas excrevit, & postmodùm per plures annos ab affectu liber permansit· erat autem radicis ℥ss. cum liquir. ʒij. in singulis dosibus. Lazarus Riverius. obs. 77. cent. 3.

Quidam nephriticos dolores non alio remedio quam frigidae fotu com­pescuit. Io. Rhodius. observ. 23. cent. 3.

Convenientius in hoc affectu nihil est, quam si mercurius dulcis semel atque iterum justa dosi exhibeatur: quinimò nephriticus dolor rarò infe­stare solet eos, qui pilulis mercuriali­bus singulis mensibus utuntur. hac nimirum ratione ductus amplifican­tur, & calculi deinceps sponte ex­cernuntur. Io. Hartmannus. practic. Chymiatr. pag. 255.

℞. Troch. alkikengi cum opio ℥ss. oculi cancri & succini albi, an. ℈j. sacch. penid. ℥j.M.F. pulvis. cujus capiat manè ʒj. in lecto. De­inde istam aquam nephriticam com­mendavi, de qua preservationis & curationis ergo gustet manè duabus horis ante cibum.

℞. Aq. parietar. saxifrag. an. ℥jss. aq. fragor. stillat. ℥j. spirit. sal. recti­fic. ℈ss. spirit. terebinth. correct. gt. iiij. sacch. candi ℥j.M. diligenter fiat haustulus. Io. Petrus Lotichius. obs. 2. cap. 3. lib. 3.

Observavit Io. Heurnius. in cada­vere D. Marnixii Aldegundii, cum illud Leydae aperiretur anno 1594. in altero rene, calculos parvos septua­ginta. in altero octoginta· qui nun­quam tamen de ullo Nephritidis symptomate conquestus fuerat; ita firmiter carni renum impacti haere­bant. Not. ad cap. 12. lib. 6. pathol. Io. Fernelii.

Sectio quarta. Pro Nervi punctura ab acu in digito.

LAurentius Bruninck chirurgiae Doctor accitus, applicuit pun­cturae linamentum, (plagellam vo­cant barbari) inunctum cum unguen­to Guidonis de euphorbio, quod ita se habet.

℞. Cerae, resinae, picis, an. quart. 1. euphorb. ℥j. terebinth. ol. commun. an. ℥ss.M.s.a.F. unguentum· in­flationi manus apposuit emplastrum ex resolventibus & roborantibus, de­inde vinum stypticum in quo coque­rentur absynth. chamaem. & sal. po­stea inunxit digitos cum unguento dialth. balneando manum cum jure intestinorum, & eam ponendo in bo­bus aut similibus animalibus rec. ma­ctatis· & ita mulier haec sanitati re­stituta fuit. Petrus Forestus. obs. 38. lib. 6. obs. Chirurg.

Pro nervorum ligamentorum & juncturarum torsionibus hoc ceratum [...]de conducit.

℞. Sigill. solom. ℥iiij. rad. alth. ℥j. fol. plantag. M.ij. omnibus bul­litis, deinde pistatis, & cribratis ad ignem cum cera alba sufficienti F. ce­ratum; addendo ol. rof. myrtill. an. ℥ij. terebinth. clarae. ℥jss. agrippae· dialth. an. ℥ss. bol. arm. ʒvj. sang. drac. ʒiij. thuris ʒj. santal. omnium ʒij valet autem post septimum diem. Petrus Forestus. obs. 3. lib. 8. obs. Chirurg.

Sectio quinta. Pro Nocturnis Caloribus.

NOcturni hi calores nullam aliam habent causam quam difficulta­tem coctionis & distributionis cibi­radices cichor. cum singulari qua­dam vi ventriculum corroborandi, & jecoris obstructiones reserandi pol­leant, earum continuum usum com­mendo· nullum certè in hoc morbo­rum genere nobilius experientia fre­quenti inveni· bibatur igitur semper hora una ante cibum decocti hujus bonus haustus: qui nisi est sapore a­mabilis, utilitate tamen acceptus sit, & magnifiat· sub noctem verò, si va­pores ex laboriosa coctione, in ven­triculo & corde anxietatem quan­dam concitent, emulsionis margar. sequentis cochl. duo vel tria assu­mantur.

℞. Aq. borrag. è flor. in vitro de­still. lb j. margarit. dilig. praep. ʒiij. aq. cinam. ℥j.M. in mortar. marmo­reo· hanc adeo extollit Montagnana ut se hac plurimos & senes exactae aetatis, & in morbis gravissimis aegros conservasse glorietur. Io. Crato. con­sil. 65. lib. 6.

Sectio sexta. De Nyctalopia.

NYctalopia affectus est secun­dum quosdam in quo interdiu [Page 648] quis videt, sed noctu aut vesperi ni­hil· secundum Hippocratem verò ocu­li vitium est, in quo è contra noctu melius cernitur, interdiu autem de­terius· utriusque affectus assignanda est causa· nocturna fit caecitudo, ex eo quod propter oculi humorum & corneae tunicae crassitiem & impuri­tatem, multum lumen ad visionem requiratur· huic causae aliquando conjungitur pupillae non naturalis coarctatio· diuturnae rursus caecitatis immediata causa est requisitio pauci luminis ad visionem cum hoc, quod oculus non possit multum lumen to­lerare ob corneam nimis tenuem, & humores nimis raros & limpidos· hanc causam adjuvat quandoque pu­pillae nimia dilatatio; quam efficere potest longa mora in tenebricoso car­cere.

Subsectio unica. Pro Nyctalopia.

INter topica utebatur frequentissi­mè sanguine turturis & columbi; quae sunt Dioscoridis remedia; & ipse foelicissimo cum successu usus sum ad multos annos, & dicti sanguines te­pidi oculis instillabantur. Epiphani­us Ferdinandus. histor. 51.

Quendam patrem familias nycta­lopem factum vidimus, qui post oc­casum solis, quotidie caecus redditus in ludibrium apud domesticicos vene­rat, cum magna honoris & rei dome­sticae jactura, qui ferè ad desperatio­nem ductus, tandem convaluit, su­mendo aliquoties ante cibum hepar anguillae super carbones assatum· hoc remedio postea nos simili malo labo­rantes foeliciter ad sanitatem perduxi­mus. Dominicus Panarolus. obs. 49. Pentecoste 3.

Finis Libri Duodecimi,

MEDICINAE PRACTICAE Liber Decimus tertius. De Affectibus à Litera O. Incipientibus.

Sectio prima. Pro Obaesitate.

NObilissimae Dominae adeo obaesae ut vix incedere posset, à medi­cis consultum est, ut iter unius mi­liaris subinde jejuna pedestri itinere absolveret. sed cum prae asthmate am­bulare amplius non posset, magis ei profuit purgatio frequentior· aurifa­ber quidam cum extremè obaesus fo­ret, ita ut proximus suffocationi vi­deretur, huic sequens pulvis etiam in cibo datus est, & ita liberatus fuit.

℞· Tartar. ℥ij. cinnam. ℥iij. zin­zib. ʒj. sacch. ℥iiij.F. pulvis. Gil­bertus Horstius hoc sequenti pulvere, modo per se, modo in condi [...]is, in obaesis commodè usus est.

℞. Tartar. vini albi aut rubri ℥ij. cinnam. ℈iiij. zinzib. ʒss. sacch. ℥iiij.M. haec etiam subsequentia maximè extenuare obaesos expertus erat; ce­pe, allium, nasturtium, porrum, se­men rutae, & potissimùm acetum scyllinum· utantur larga ventris so­lutione, urinam ac sudorem provo­cent: labore multo tum veloci utan­tur antequam comedant; famem to­lerent, diu vigilent, sitim patiantur, in balneo aereo sudent, dormiant pa­rum, & in lecto duro, multùm co­eant, & morentur sub sole· haec omnia corpus pingue macrescere fa­ciunt. Petrus Forestus. obs. 10. & Schol. lib. 31. De fucis.

Purgato corpore, quoniam praeci­puus scopus propositus est, ut caro & pinguedo deterantur, simu [...]que continuò perspirationi & exinanitio­ni via paretur, ad eos absolvendos conducturum id remedium esse con­fido, quod haec faciendi insignem po­testatem habet; cujusmodi est ligni guaiaci & sarsae decoctum pluribus diebus cum tenui & exsiccanti diaeta, sudorisque provocatione assumptum· hoc enim (si modo prudenter admi­nistretur) minimè dubitare oportet, quin blandè exsiccet, sudoremque [Page 650] provocando cutis meatus aperiat, & consequenter faciendae insensibili transpirationi magnopere auxilietur· post cujus usum non parùm mihi ar­ridet eorum consilium, qui diureticis utendum esse commendant, ut aspara­go, apio, foeniculo, porro· similiter quoque facere non possum, quin lau­dem usum ejus lava [...]i quod vim ha­b [...]at exsiccandi, quale est aqua mari­na, qua tepida utatur. Hier. Mercu­rialis. tom. 3. consult. 112.

Abstineat à potatione inter pran­dium & coenam, nam talis corpora multum pinguefacit· laudant aliqui maximè in aestate per plures dies cy­athum unum aceti manè, nam po­tenter corpora siccat & emaciat; sit ejus ergò assiduus usus maximè in condimentis & acetariis· verum hoc fugiant qui imbecillos habent articu­los nec non & uterum· hyeme ut e­jus nimia acredo refrangatur, im­miscendae sunt uvae passae· sint in as­siduo usu cappares cum aceto condi­ti, & olivae· cauteria maximè pro­bantur, praesertim in tibiis, cum sen­sim evacuent totum corpus, frictiones etiam commendantur asperae pannis asperis donec cutis rubeat· sit assidu­us usus linguae ovis 1. seminis fraxi­ni, ad ʒj. cum vino exhibiti. Ex Plinio hydropicos curat, & corpore obaesos ad maciem reducit. Arabibus etiam maximè commendatur. Epi­phanius Ferdinandus. histor. 82.

Sectio secunda. Pro Obaesitate.

NObilem virum adeo pinguem vidi, ut equo insistere n [...]quiret, quin statim sopiretur, nec loco ferè moveri posset: ille tamen nunc huc & illuc vadit, mole illa deperdita, & pristinum habitum recuperavit, quod sola masticatione fol. tabaci peractum fuit, ut ipse mihi asseveravit, pituito­sis enim & trigidis corporibus utile est· folium lauri linguae impositum aquas multas etiam educit. Petrus Borellus. obs. 11. cent. 2.

Multi quibus crassior est corporis habitus & pinguior aqualiculus, ejus extenuationem summopere exoptant, ut deambulationibus, & variis cor­poris motibus & inflexionibus libe­rius & absque molestia vacare possint· tenuis diaeta saepe parum profuit, imo plurima multis intulit damna, humo­res enim exacuit & inflammat, fe­bremque saepius excitat· à quibus­dam usus aceti commendatur, sed ventriculum & intestina laedere po­test, cum sit membranosis omnibus partibus infensum· eo tamen foelici­ter usus est ad corporis sui extenua­tionem & imminutionem Chiapini­us Vitellius Cetonae Marchio generalis Castrorum praefectus in Hispaniarum regis exercitu Belgico ut videre est apud Stradam decad. 1. lib. 8. De bello Belgico. Mirum fuit (inqui [...]) ho­minem obaesitate praetumidu [...] [...]a va­luisse non modo vi mentis, sed etiam [Page 651] corporis expeditè sese inflectentis a­gilitate: ut in praeliis ad ducis pru­dentiam non magnopere in illo desi­derasses bellatoris dexteritatem· quod enim sub mediam fermè aetatem, in­crescente adeo mole, ut fascia è collo demissa sustinendus venter esset im­modicè projectus, videret tardiorem quotidie reddi se ad belli munia; ho­mo ad militiam cuncta referens, vino sua sponte sibi interdicto, acetum exinde bibere ad vitae usque finem perseveravit; effecitque ut detume­scente abdomine, defluenteque ven­tris pelle, qua ipse se thoracis instar involvebat, octoginta septem libra­rum decrevisse pondo compertus sit. Novi ego hominem qui ex obaeso & crassissimo gracilior evasit, detracta scilicet panis portione, quem quoti­tidie copiosum comedebat· huic in panis locum major carnis quantitas ad esum exhibita est. Isaacus Cattie­rus. obs. 13.

Sectio tertia. Pro obstructione venarum mese­raicarum.

℞. TErebinth. cypriae ʒss. lave­tur aq. absynth. & rutae per vices quater· deinde adde pulv. cin­nam. nuc. mosch. an. ʒss. ol. amygd. d. rec▪ ʒij.M. non reperi melius re­medium in difficilibus & antiquis tum▪ meseraicarum venarum, tum hepatis▪ & renum obstructionibus. Hier. Herold [...]. epist. 38. lib. 6. epist. & consil. Cratonis. & aliorum à Scholtzio editorum.

Corrollarii loco electuarium quod­dam transmitto, quod in obstructio­nibus viscerum maximo usui est, & praesertim in morbo virgineo· com­municavit autem mihi illud Ducis Bavariae medicus praestantissimus, & se multa centena eo lucrifecisse dice­bat, & ferè domi suae, ne innotes­cat parare solere· haec autem est de­scriptio ex illius [...].

℞. Limat. chalyb. ℥viij. molatur super porphyrite subtilissimè cum aceto, deinde siccetur ad solem, aut ignem, & sic septies iteretur. ℞. li­matur. sic praepar. ℥vj. cinnam. nuc. conditae, an. ʒiij. rhei. el. ʒij. syr. aromat. rosat. ʒvj. mell. opt. sacch. albiss. an. lb j. ℥j.M. cum lento igne, & F. electuar· qui hoc electuarium assumit exercitio utatur· dosis sit in­star castaneae vel ℥ss. praecedat autem purgatio universalis. Potest uti ad dies triginta, vel quadraginta· in visce­rum, lienis maximè, obstructionibus magnam vim possidet· etiam foemi­nis & virginibus decoloribus rectè datur· feci ego in una atque altera periculum. Petrus Monavius. epist. 33. & 34. lib. 2. epist. & consil. Cra­tonis, &c. à Scholtzio editorum.

Sectio quarta. De oculi cicatrice in pupilla vi­sionem impediente casu deleta.

PUellae cum ex cicatrice in corneae media sede nata, visus impedire­tur, chirurgus sacch. cand. pulverem oculo inspergere volens, ad eam ex­tergendam, errore quodam pixidem eam arripuit, in qua sublimati pulvis continebatur, quem cum imprudens oculo inspergeret, tanta suborta est inflammatio, ut periculum esset de oculo· ea tamen sanata, tantùm ab­fuit ut quid obfuerit, ut potius mul­tùm profuerit: nam cicatrice penè universa detersa, remanente levi dun­taxat macula, visum recuperavit· quod indicio est, globum oculi, fortia quo­que perferre posse medicamenta, cum cornea ipsius tunica sit durissima & insensibilis. Felix Platerus. obs. lib. 1. pag. 113.

Sectio quinta. Pro Oculi dolore.

PRaemissis universalibus remediis caseus ovillus recens pluries in a­qua frigida lotus, tandem albumine ovi permistus & oculo appositus mi­ [...]ificè profuit. Petrus Forestus. obs. 5. lib. 11. De morb. ocul. & palpebr.

Sectio sexta. Pro Oculorum hebitudine.

MOntanus praeceptor meus ad hanc intentionem cuidam praestanti viro hunc syrupum prae­scripsit.

℞. Succi verbenae, euphras. ros. foenic. rutae, chelid. an. ℥iij. purifi­centur s.a. & cum sacch. F. syrupus· aromatizetur moscho. membranis densatis & crassefactis (ita enim fieri solet in hebitudine in senibus) valde prodest collyrium quod sequitur, ha­beoque de eo certam experientiam.

℞. Fol. euphras. rutae chelidon. maj. b [...]ton. verbenae, an. M.j. sem. foenic. siler. mont. an. ℥ss. rad. cal. aromat. ʒvj. absynth. hort. M.ss. flor. cyani rosar. an. M.jss. thuris aloes, myrrhae, an. ʒij. aq. ros. lb ij. vini mal­vat. aq. rutae, an. lb j. urin. pueri lb ss. in­fund. omnia per dies quinque· postea s.a. destillentur in vase vitreo, ac destillatum vitro benè cooperto ser­vetur usui. Io. Crato. consil. 3. lib. 2.

Sectio septima. Pro Oculorum rubore & dolore.

QUidam in hoc casu maximopere commendant aquam simplic [...] in qua vitriolum album & saccharum candum dissoluta sunt· ego verò plu­rimùm prodesse comperi eam aquam quae à nive M [...]rtii dissoluta in vase [Page 653] vitreo provenit· nam haec etiam abs­que alia ulla re adhibita in affluxu ca­lido loco collyrii est· ad rubedinem autem peculiariter commendatur a­qua fragorum, illis prius in eo vase in quo destillantur putrefactis in fi­mo· aqua etiam è tormentilla destil­lata rubores tollit, & initio fluxio­num prodest· laudatur & hoc col­lyrium.

℞. Aq. [...]enic. euphras. ros. an. lb ss. sacch. candi, ℥j. vitriol. alb. ℈ss.M. & per filtrum aliquoties transfun­datur· dolor isto modo sedabitur· noctu totus oculus inungatur isto un­guento, cujus mirificam efficaciam expertus sum & pro secreto habui.

℞. Butyrum si haberi potest men­se M [...]jo factum, aut aliud recentissi­mum diligenter elotum, vel loco illi­us medullam bovinam è cruribus, vel cervinam; atque huic admisce lapid. calamin. in tenuissimum pulverem triti quantum accipere poterit, atque ut dixi hora decubitus applicetur· re­peti autem potest aliquoties noctu ista inunctio, si praesertim dolor ve­hementer urgeat· manè abluitur aq. ros. & foenic. in qua particula pomi dulcis sit decoct [...]. Io. Crato. consil. 5. lib. 5.

Aurifaber quidam fluxum lachry­marum ex oculo sinistro diu perseve­rantem cum rubore t [...]more & obscu­ritate illius oculi, patiebutur· ali­quando haec cessabant, mox i [...]erum revettebantur, eratque antiquus & confirmatus affectus· tandem accersi­tus, ordinavi pilulas sequentes.

℞. Pil. aurear. coch. an. ʒss. cum aq. foenic. F. pilulae· dejecit admodum, atque eo ipso die lachrymae cessarunt, & oculum aperire potuit· vesicato­rium dein nuchae applicui· empla­strum pro ruptura ad arcendam de­fluxionem u [...]rinque temporibus qua­drantis thaleri magnitudine admovi· ad cohibendam item defluxionem se­quens ordinavi collyrium.

℞. Cortic. granat. contus. ℥j. bol. arm. pinguis, ʒij. coq. in aq. plantag. & peculi rosar. an. part. aeq. in colat. ℥iiij. dissolv. lap. haemati [...]. ʒij. diu agitando ut penitus dissol­vatur· adde vitrioli albi ℈j. cam­phor. ℈ss.M. diligenter ut fiat colly­rium· in quo parvam spongiolam madefaciat & exprimat, atque oculo clauso applicet, saepe repetendo· cum aliquoties usus esset, ut melius ope­raretur addidi.

℞. Aq. plantag. solan. an. ℥iij. tutiae, ʒij▪ mucilagin. sem. psyll. fact. cum aq. rosar. M. cum p [...]iori colly­rio, & utatur, & sanatus est. Felix Platerus. obs. lib. 2. pag. 377.

C [...]ro vitulina recens abluta singu­lare empiricorum in dolore oculo­tum est remedium· caseus recens non salitus applicatus idem facit· albu­men ovi agitatum donec aquae insta [...] fluat, spumâ ademptâ, plerumque ad doloris sedationem usurpatur· tum per se, tum caeteris additum medica­mentis· pomorum etiam dulcium as­sorum prius ad ignem, vel sub cine­ [...]ibus, vel decoctorum pulpa, cum dolor sedandus, valde est utilis sunt qui ex semiputridis pomis pa [...]um assis pulpam praeferunt· quando verò [Page 654] fluxus reprimendus, poma acida, py­ra austera vel cydonia eodem modo parata sumuntur. Felix Platerus. pra­ctic. tom. 2. cap. 4. pag. 270.

In doloribus▪ oculorum [...]olia nico­tianae applicentur. Io. Hartmannus. pract. chymiatr. pag. 10.

Sectio octava. Pro Oculi rubore & dolore.

FOmentum istud meum ophthal­micum (quo toties cum successu usus sum) tepidè applicari jussi.

℞. Sem. faenugraec. conquass. ʒjss. sem. euphras. anis. foenic. an. ℈ij. fl. euphras. beton. meliloti chamaem. an. p.jss. tutiae praep. sarcocoll. nutrit. sief. alb. an. ʒj. incid. & conquass. omnia & coq. in lact. vaccin. rec. q.s. & sacculis includantur pro fo­tu. Io. Petrus Lotichius. obs. 7. cap. 2. lib. 2.

Io. Heurnius oculorum rubedinem dolorificam miraculi instar hoc secre­to remedio curavit.

℞. Phlegma aluminis, applica· extillatur in balneo· in notis annexis cap. 5. lib. 5. patholog. Io. Fer­nelii.

Sectio nona. Pro Oculi macula cum catarrho & metu suffusionis.

PRo conservatione oculi, velim u­tatur hoc collyrio abstergente.

℞. Aq. rosar. lb iiij. sem. faenu­graec. ℥j. rad. alth. numero 6. bulli­ant ad consumptionem [...]rtiae partis, fiat fortis expressio· colaturae adde aloes opt. pulverizatae & sacch. can­di rosati, an. ʒij. bulliat iterum cum his ad ignem clarum ad consi­stentiam mellis: deinde servetur ad usum in vase vitreo bene obturato· usu istius collyrii corroboratur ocu­lus & mundificatur, & abstergun­tur humores· hoc mihi habeo fami­liare, quod semper foeliciter succe­dere expertus sum. Io. Baptista Mon­tanus. consil. 145.

Aqua mellis oculorum maculas certissimè delet, si penicillo illas tan­gamus; sed oculorum dolor, si quis sit, primò mulcendus; est enim do­lorifica quod notandum. Petrus Pa­chequus. obs. 43.

Quaedam mulier infimae sortis ma­culam habebat in oculo; cui consili­um dedi, ut bis in die succi rutae gut­tam unicam in oculum instillaret, quod cum satis diu continuasset, ma­cula prorsus absumpta est. Samuel Formius. obs. 28.

Sectio decima. Pro Oculo perforato.

QUatuor annos natam puellam vidimus, cui dum nodum in panno solvere acuto gladio niteretur, resiliens mucro oculum dextrum per­cussit: quo perforata ipsius oculi tu­nica, plurimus statim inde fluxit hu­mor: quare & si visum prorsus a­miserit, ipsum tamen haud multò post ritè curata recepit· tanta enim inest vis tenellae illi aetati, ut hunc ipsum oculi humorem (quod saepè accidit) in integrum reficere possit. Antonius Benevenius. cap. 74. lib. De abditis Morborum & Sanationum cau­sis.

Quindecim annorum adolescen­tem cum Dom. Ioanne Griffonio Chi­rurgo praestantissimo curavi, cui acus sutoria perforaverat adnatam mem­branam prope iridem: hinc factum, ut humor aqueus statim effluxerit, & adolescens illico visum planè amise­rit. Oculo imposuimus in primo apparatu albumen ovi cum aqua ro­sac. & nonnihil croci: fronti autem defensivum ex bol. arm. terra sigill. cum oleo rosac. paucaque cera & ace­to in formam unguenti redactum atque injecimus statim enema. Se­quenti die catharticum exhibuimus, & anodynis ad septimum usque & amplius vulnus tractavimus. De­inde collyrio ex aqua euphras. sacch. & tutia praeparata cicatricem indu­ximus. his curatus fuit nullo super­veniente symptomate: haud multò post curationem visum quoque re­cepit. Curavi etiam puerum cui in­fixa sagitta perforata fuit cornea, qua parte conspicitur iris; effluxit nonnihil humoris aquei, unde con­tracta est cornea; & puer protinus visum amisit. Vulnus curavi ad mo­dum supra dictum: puer hic quo (que) non multò post visum recepit. Omni­no his aegrotis crystallinus humor compunctus non fuit: est enim ille humor praecipuum visus instrumen­tum, ac sua propria continetur mem­brana arachnoide; qua dilacerata, amplius humor crystallinus officium facere nequit· effluxit autem in his aqueus tantum humor, qui cum sit excrementum aliquando renasci­tur, praecipuè in pueris. Id autem hic notandum, vulnerata pupilla vi­sum recipi non posse, quamvis hu­mor crystallinus sit illaesus, & aqu [...] ­us renascatur; inevitabilis enim ci­catrix impedit, quo minus radii eo­rum quae visui objiciuntur, ad hu­morem crystallinum perveniant. Guil. Fabritius Hildanus. observ. 26. cent. 1.

Franciscus Plazzonus duodecim annorum puero medebatur cui cor­nea pertusa, humor aqueus oculi to­tus effluxerat. Sed intra binos men­ses spontè sic praeparatus fuit, ut o­culi usus ipsi omnino fuerit redditus, ob reliquarum partium constitutio­nem humidam. Idem. Gal. lib. 1. De Symptom. Causis, cap. 2. annotavit. Io. Rhodius. obs. 82. cent. 1.

Sectio undecima Pro Oculi tumore carneo.

IN muliere vetula paupere, tumor in oculi sinistri latere juxta pu­pillam ante biennium exortus; cum oculi immenso ardore & dolore; a­deo accrevit ut medium ferè occupa­ret oculum, prominebatque ad avel­lanae majoris magnitudinem, carnem ex rubro nigricantem repraesentans, adeo deformi colore, ut pavorem in­spicientibus incuteret· tandem sup­puratione facta per dies quatuorde­cim, ater ex eo effluxit sanguis, re­manente nihilominus carne illa ex a­tro rubente & nunc virescente. Ad me consilii gratia veniens, jussi ut pomum putridum applicaret, exigu­am spem sanationis habens· verùm cum non proficeret, jussi ut sumeret cortices granat. pulverizaretque & adderet fol. plantag. rec. eaque simul in aq. fabrorum ferrata decoqueret, addendo albumen ovi, simulque de­coquendo, & sub finem pulv. vi­trioli albi ea quantitate, quam ocu­lus perferre posset, hocque cataplas­ma noctu oculo imponeret, illius (que) usum continuaret. Post duos men­ses reversa, vidi tumorem media ex parte absumptum, quapropter in hu­jus applicationis usu, pergendum es­se consului: quod cum adhuc men­sibus duobus fecisset, tumor omnis praeter omnem spem evanuit. Felix Platerus. obs. lib. 2. pag. 387.

Sectio duodecima. Pro Oculi vulnere.

LIthuanus quidam qui ab omni­bus medicis, agyrtis, anubus, veneficis, chymicis, in tota quam obi­erat Europa & Asia, secreta ut voca­bat prece vel pretio, vel permutatio­ne, plurima collegerat; inter alia gallum gallinaceum, utraque illum manu tenens, mihi obtulit, jussi [...] (que) me oculum saepius acutissimo scalpel­lo punctum, interque digitos pres­sum, orbitae cranii reponere: affu­dit illi liquoris guttas duas, obliga­toque capite cistae inclusit, è qua post horas octo eduxit, utroque oculo ita sibi simili, ut nec ego, qui secueram, nec adstantium ullus, sectum oculum à sano posset distinguere. Succus ille erat is, ut mihi fatebatur, qui in vesicis ulmorum Majo mense in­venitur, quique nisi tum colligatur, in granula quaedam rubra vermisor­mia mutatur. Hanc ego artem lu­dicram, nullique unquam profutu­ram dicens, cum scire non possemus, an cum oculi externa pulchritudine visus servaretur: Cum tamen ali­quot annis succum hunc colligi cu­rassem, est enim vulneribus sanandis commodus; casu duabus sororibus à prandio colludentibus, junior adul­tioris linteum suentis brachium vi elevans, acum in media [...] pupill [...]m altè adigit· extemplò, à patre prin­cipis consiliario accitus, observo a­queum humorem, & partem vitrei [Page 657] effluxisse: applico oculo tumenti vesicarium ulmi succum sub quar­tam pomeridianam; jubeo sub me­diam noctem linteum admotum no­vo liquore imbui, quem Othonnam certius, quam tot ignotarum herba­rum succos nominarent Botanici. Manè testor Deum & Fidem exter­na sanam offendi, sed illius oculi lu­mine captam· etiam nunc vicesimo ferè post anno, nullus excaecatum o­culum à vidente, etiam si curiosè in­daget, discriminare potest; imò mul­tis annis cum marito orbitatis ejus inscio vixit. Henricus ab Heers. obs. 4. lib. 1.

Ad Oculorum vulnera Beryllum aliqui celebrant, sive illa pupillae, si­ve alteri parti inflicta fuerint. Redu­citur Beryllus contusus & tritus in pollinem exactissimè ut impalpabilis sit. Deinde lentis quantitate pulvis quotidie manè, supino jacente aegro, in oculum, donec sanctur, infundi­tur, ac praecipitur ut aeger immotus aliquandiu supinus permaneat. Si pupilla vulnerata fuerit, etsi com­modè sanari non possit, tamen ita e­mendatur [...]ut oculus deformis non fiat. Si laesio extra pupillam fuerit, praeclarè sanat beryllus, quemadmo­dum etiam omnes oculorum contu­siones. Suaderem ad contusiones & sugillata, ut infusio fieret aqua ver­basci: Si adjuncta esset inflammatio, aqua rosar. plantag. euphras. vel si­mili. Si vulnus esset, aqua beton. tormentill. vel plantag. Anselmus Boetius. lib. 2. De Lap. & Gemmis. cap. 71.

Sectio decima tertia. De Oedemate.

[...] (in [...] tumeo) tu­mor est laxus, frigidus, mol­lis & doloris expers, ad digiti com­pressionem cedens; nec calor, nec rubor, sed genuinus vel albidus dun­taxat color inest. Duplex est, unum collectum & circumscriptum, quod propriè Oedema nuncupatur; alte­rum diffusum & expansum, dicitur­que tumor oedematosus. Ejus cau­sa statuitur pituita· in omnibus par­tibus excitari potest, sed praecipuè in manibus & pedibus; ut in hy­dropicis, cachecticis & phthisicis videre est.

Subsectio unica. Pro Oedemate.

ACcitus ad virum quendam qui crura oedematosa habebat, ma­teria pituitosa commodè praeparata & evacuata, hoc topicum appli­cavi.

℞. Fol. malv. rosmarin. fl. staech. mont. majoran. fl. chamaem. ivae, an. M.ss. sal. nitri, Salis gemm. alumin. an. ʒij. bulliant in s.q. aq. cineris sive lixivii, ad tertiae partis consum­ptionem. Colatura manè & vesperi oedemata fomententur, sed & alteri▪ cui crura maximè oedematosa erant, hanc lotionem fieri mandavi.

℞. Aquae cineris lb xx. fl. cha­maem. [Page 658] rad. ebuli, an. M.j. sal. com­munis lb ss. aceti opt. ℥iiij.M. & bu [...]liant usque ad consumptionem medietatis· colatura usui servetur. Aliis etiam saepius commodè sequens praescripsi.

℞. Aq. maris lb xx. aceti opt. lb ij. bulliant usque ad consumptionem quartae partis. Deinde ipsa dicto usui servetur. Quod si aeger noster istis remediis non fuisset curatus, per­venissem ad extremum illud reme­dium quod Praeceptor meus Benedi­ctus Faventinus praescribit, & est cauterizare membra affecta cum a­ctuali cauterio in pluribus locis: ip­so enim non solum extrahetur aquo­sitas pituitosa talem progignens affe­ctionem, verùm etiam membra ex­onerata confortabuntur, ut inde nu­trimentum melius concoquere vale­ant, & superfluum secernere. Ali­quando etiam apponit ille parti affe­ctae emplastrum vesicans. Petrus Forestus. obs. 1. lib. 3. Obs. Chi­rurg.

Victu exsiccante & ad calidum vergente praescripto, materiam pitu­itosam commodè praeparavimus, mox & purgavimus cū polipod. agar. turpetho, & id genus aliis. Tan­dem ad localia devenimus juxta A­vic. qui incipit curationem à frictio­ne cum aspero panno, ponitque ex­siccantia super apostema, ut spongi­am novam adhuc retinentem virtu­tem aquae marinae, infusam aceto a­quae commixto, idque calidè; in ea enim spongia teste Avic. & Gal. 2. ad Glauconem, virtus inest exsiccati­va & resolutiva. haec autem à prin­cipio fiunt· in augmento adduntur fortiora resolutiva, ut spongia alia nova infusa in lixivio cineris vitis & modico aceto: in declinatione ad­huc fortiora adduntur, ut salis gemm. exiguum, nitrum & lixivium cineris fici & quercus cum alumine & sul­phure, & fimilia. Deligare verò spongiam debes ab inferiore parte in­cipiens ac supra finiens. Sit autem arctatio mediocris velut in ossis fra­ctura· & primae quidem injectiones fasciae, quae scilicet infernè incipi­unt, magis arctandae, quae deinceps sunt magis remittendae; sed ita ut nulla pars deligationis sit laxa· ve­rum [...]um supradictis non resolvere­tur, & videretur quod apostema ali­quo modo elevabatur, & dolor cre­scebat, ad maturativa scopum con­vertimus sic.

℞. Rad. alth. lil. alb. cepar. alb. summitat. malv. senecionis & lapath. acuti, an. part. aeq. omnia ista invo­luta stupis madefactis coquantur sub caldario, deinde addantur caric. ping. numero 10. axung. porcin. q.s. fer­menti ℥ij. incorporentur & F. cata­plasm. Dicit enim Valescus, quod res bullitae in aqua non tantum ma­turant apostemata frigida, sicut co­ctae sub prunis, vel frixae in pate [...]la cum sola pinguedine. Ubi jam ma­turum videtur apostema, nullo modo tardandum erit, donec sponte ape­riatur, quia fortasse nunquam id con­tingeret: ideo ferro candenti aut caustico aliquo medicamanto fiat a­pertio, qua pus excernatur· aperto [Page 659] apostemate fiat ejus mundificatio, cum mundificativo ex succo apii & melle. Valet etiam unguentum a­postol. post verò detersionem & mun­dificationem curetur ut reliqua ulce­ra sordida. Cuidam hoc experimen­to oedema resolutum est, quo Bene­dictus Praeceptor meus commodè uti solebat.

℞. Salv. sicc. rosmarin. beton. an. ℥ss. carui, dauci, anisi, foenic. an. ʒij. pulver. omnia subtiliss. & prae­dictus pulvis superaspergatur spon­giae siccae ad quantitatem membri oe­dematosi, eamque illi superalliga­bis, & sic manè & vesperi continu­ando videbis dissolutum oedema, Pe­trus Forestus. obs. 2. & schol. lib. 3. Obs. Chirurg.

Sectio decima quarta. Pro Opii veneno.

POst vomitum ex oleo, & acrio­ris clysteris infusionem, detur in potu vice una post aliam vinum decoctionis castorei & piperis· nam secundum G [...]ainerium hujus Bezoar est ʒj. castorei cum vino: & ex con­ferentibus est bibere optimum vinum, & cum nitro & sapone extrema fri­care, & cum helleboro albo, seu pi­pere naribus immisso sternutationem provocare. Sumat etiam ex theriaca optima. Prodest etiam vinum in multa quantitate sumptum. di [...]unt experimentatores quod haec confe­ctio sequens sit ejus propria theriaca.

℞. Assae foetid. sabin. piper. ca­stor. myrrh. an. q.s. trita confician­tur cum melle; detur cum vino ge­neroso, non permittantur dormire. Petrus Forestus. schol. obs. 10. lib. 30.

Sectio decima quinta. De Ophthalmia.

OPhthalmia est adnatae seu albae oculi tunicae inflammatio cum rubore, ardore, dolore & lachrymis. Ejus causa proxima est tum sanguis purus, tum humores calidi, acres & vitiosi, sanguini permisti, in oculi tu­nicam adnatam sese effundentes. An­tecedens verò, Plethora & cachochy­mia. Ophthalmia aliquando conta­giosa est. Sub hoc affectu continen­tur Taraxis, Xerophthalmia & Che­mosis. Taraxis, i. e. conturbatio, est oculi levis inflammatio cum exi­guo dolore & rubore, quae ut plu­rimum à sole, igne, fumo, vento, pulvere & vini potu ortum ducit. Ophthalmia etiam Notha dicitur. Xerophthalmia est inflammatio sicca sine lachrymis, aut materia effatu digna effluente: Oritur ab humore pauco, salso & nitroso. Chemosis verò magna est inflammatio non ad­natam solùm tunicam, sed & carne­am & palpebras obsidens, ita ut qua­si invertuntur, nec claudi possunt, albumque supra oculi nigrum intu­mescit; pueros haec magis quam a­dultos apprehendit.

Subsectio prima. Pro Ophthalmia biliosa.

PRaemisso lenitivo, ad humores a­cres & mordaces contemperan­dos syrupos incrassantes & infrigi­dantes hoc modo propinavi.

℞. Aq. solan. plantag. cichor. an. ℥ij. syr. de ros. rub. sicc. de nym­phaea & papav. an. ℥j.M.F. julepus pro duabus dosibus. Postea etiam purgavi cum infuso rheo, adjecto syr. viol. oculis verò candidum ovi liquo­rem instar aquae concussum infunde­bam· hoc enim modo acris fluxio si­ne offensa eluitur juxta Gal. 13. meth. & cum dolor urgeret, accipie­bam aq. albuminis ovi ℥ij. lactis mu­liebr. ℥iij. succi plantag. ℥j.M. pan­ni lintei duplicati in eo infusi oculis imponebantur· interea & collyrii alb. rhasis ʒss. modo cum lacte muliebri foluti, modo cum aq. rosac. oculis instillabam. Fovebam etiam oculos cum decocto fol. malv. viol. & sem. [...]aenugraec. Medicamento illo ex ovi liquore, quo nos usi sumus, veteres magna consideratione utebantur, cum minimè mordens sit & glutinosus· & p [...]opterea lenit asperitates omnes quascunque acris fluxio excitat; de­inde cum crassus sit & lentus humor constantius quam tenuis & aquosus in loco permanet; cumque absque rosione sit, si modicè incalescat, do­lorem maximè lenit. Petrus Forestus. obs. 2. & schol. lib. 11. De Morbis Oculorum, &c.

Mulier quaedam de oculi dolore in­genti cum rubore conquerebatur, & palpebrae non solùm inflatae, sed in­flammatae, ac rubedine affectae con­spiciebantur. optimo victus ordine instituto, post ventris lenitionem, huic vena cephalica in brachio è di­recto oculi affecti secta fuit: postea etiam cucurbitulae cum scarificatione in parte colli qua jungitur cranio, ap­positae fuere: etiam sanguisugae post aures applicatae; & medulla panis, simul & pomorum dulcium, cum lacte muliebri & aqua rosar. mace­rata oculo imposita sunt; atque ovi albumen concussum cum colly [...]io alb. Rhasis quod opium recipiebat, in­stillatum· pilulas quoque lucis devo­ravit, & à dolore liberata est· Alte­ram quoque, cum acerbè ab oph­thalmia conflictaretur, pomum co­ctum cum aqua rosarum & lacte mu­liebri mixtum cum oculo continuò apposuissemus; deinde collyrium Rhasis album cum aqua ros. solutum instillassemus, tandem ab omni dolo­re liberavimus. Idem. obs. 5. lib. 11.

Cum tribus integris mensibus, nempe Octobri, Novembri & Decem­bri, constitutio austrina permansis­set, multae inflammationes oculorum cum rubedine, & ophthalmiae non verae populariter grassatae sunt. Om­nibus ferè purgationes profuere; po­stea & cucurbitulae scapulis oppositae cum scarificatione· quibusdam verò propter pruritum & acres humores purgationibus tum cucurbitulis prae­cedentibus, collyria ex aqua albumi­nis [Page 661] ovorum cum aqua rosac. egregiè contulerunt. Sed hoc collyrium se­quens prae aliis omnibus valdè com­modum fuit.

℞. Ceruss. lotae ℥j. amyli ʒvj. gummi tragac. sarcocoll. tut. praep. an. ℥ss. camphor. opii, an. ʒj. aq. rosar. q.s.F. massa usui servanda, at­que hujus portio exigua dissolvebatur cum aqua ros. ubi usus postulabat, & collyrii instar pluma in oculum affe­ctum stillabatur, praecedentibus ta­men purgationibus. Infiniti hoc so­lo remedio convaluere. Petrus Fore­stus. obs. 4. lib. 11.

Subsectio secunda. Pro Ophthalmia.

AD fluxiones oculorum valet maximè crocus metallorum in hunc modum.

℞. Croci metall. ʒj. aq. euphras. ℥iiij. crocus tenuissimè pulverizetur ut fiat pulvis impalpabilis, & misce cum praedicta aqua. Deinde corpore supino existente quater in die instil­lentur intra oculos quatuor guttae te­pidè. Rodericus a Fonseca. tomo 1. consult. 1. Pro alia ophthalmia,

℞. Aq. ros. ℥vj. aloes lotae, tu­tiae praep. an. ʒj.M.F. collyrium, cum linteolo vel spongia foveantur oculi. Rodericus a Fonseca. tomo 2. consult. 55.

℞. Aq. ros. plantag. an. ℥ij. troch. alb. Rhasis sine opio ʒjss. tutiae praep. ℈ij. sarcocoll. nutrit. ℈j.M.F. col­lyrium. Si dolor simul urgeat, adda­tur praescripto collyrio emulsio sem. papav. & mucago psyllii, & si ad­huc non cedat dolor, Rhasis collyri­um cum opio usurpandum. Io. Zecchius. cons. 69.

Multis frustra tentatis remediis in patre meo ophthalmia detento, se­quenti applicatione curatus fuit.

℞. Album. ovi, & cum alumi­nis frustulo tamdiu agitetur, donec pultis consistentiam acquirat. Postea linteo subtili involvatur, & oculo clauso palpebrae imponatur saepe re­novando. Petrus Borellus. obs. 31. cent. 1.

Rusticus quidam ophthalmia in­veterata laborans, ex medici praescrip­to, victu refrigerante & aquae potu longo tempore usus fuerat. sine ullo levamine· tandem ab alio rustico persuasus fuit, ut victum illum refri­gerantem desereret, & meri potui indulgeret. Post assumptum primum meri cyathum, se oculis melius habere sensit, & intra paucos dies eodem potu continuato ab Ophthalmia prorsus liberatus est. Idem aliis duo­bus contigisse mihi relatum est; quod confirmat aphor. Hippocr. do­lores oculorum interdum meri potio­ne curari: quando scilicet ophthal­mia fit à sanguine crasso & pituitoso oculorum tunicis impacto, qui meri usu liquatur; attenuatur & re­solvitur. Lazarus Riverius. obs. 25. cent. 3.

Quidam laborabat à longo tempo­re inflammatione, quae tum adnatam, tum utramque palbebram occupa­bat; affectus non erat continuus, [Page 662] sed recurrens, post varia usurpata frustra remedia, tandem praescripsi duo cauteria inter duas scapulas ge­standa, nec non cucurbitulam utram­que amplectentem applicandam, ur­gente nimirum fluxione· quod cum praestitisset, sani omnino illius oculi evasere· non parum ad curationem contulit unguentum sequens, quo in initio usus fuit, purgato prius cor­pore, sectaque vena.

℞. Virid. aeris gr. xij. camphor. & lapid. calamin. an. ʒss. tutiae praep. ℥ss. butyr. rec. aq. ros. lot. ℥ij.M.F. unguentum. Io. Mar­sinus. obs. 7.

Oculorum inflammationem & exinde exortos dolores nullo alio remediorum genere sedare nuper potuit collega nuper noster inter pri­mos aestimandus, quam nivis glo­bulo, quem in horto obambulans applicuit· irruentem enim ad corne­am tunicam cruorem frigore suo nix repellit, & eodem dolorem miti­gat. Thomas Bartolinus. cap. 25. De Nivis usu.

Subsectio tertia. Pro Ophthalmia.

PUella quaedam post Variolas oph­thalmia ex utroque oculo adeò laborabat, ut de visu periclitaretur. Multa ipsi, sed frustra, praescripta fuerunt remedia. Ego tandem cum Clarissimo D. Manlio Medicae facul­tatis in Academia Coloniensi Profes­sore primario, ad consilium vocati, setaceum ipsi consuluimus, & appli­cavimus, cujus beneficio, & Divino favore, brevi curata fuit. Guil. Fa­britius Hildanus. obs. 41. exempl. 2. cent. 1.

Legantur etiam duo insequentia exempla; ubi in oculorum Affecti­bus ulterius ostenditur setacei prae­stantia & summa utilitas.

Aqua aluminis destillata in alem­bico supra cineres, & oculo cum lin­teis ea madidis admota, inflammati­onem efficaciter temperat. Crollius & reliqui chymici miris laudibus effe­runt sal saturni in aqua ros. dissolu­tum, cui etiam salis ammoniaci gra­na aliquot addunt· hujus formula ta­lis esse poterit.

℞. Salis saturni gr. xij. sal. am­moniac. gr. iij. aq. ros. ℥iij.M. in­stillentur in oculum manè & serò· in vulgari usu habetur aqua ex vitriolo albo, in hunc modum.

℞. Vitriol. alb. ℈j. aq. ros. vel plantag. ℥iiij. vitriolum pulveratum in aqua ad ignem dissolvatur, coletur aqua per linteum, & in oculos in­stilletur· si acrimonia sua nimium eos vellicet, additione aq. ros. vel plantag. ad libitum temperabitur· sequens minoris acrimoniae particeps est, & magis resolvit.

℞. Rad. ireos fl. & ros. rubr. an. ℈j. aq. ros. & plantag. an. ℥iij. bul­liant lento igne ad tertias· colaturae adde vitrioli albi pulver. gr. viij.F. collyrium.

Praeftantissimum etiam & paucis notum ad discutiendas ophthalmias remedium paratur ex oleo, seu liquo­re, [Page 663] qui ex linteis accensis, & inter duas patinas suffocatis elicitur; cu­jus liquoris gutta una cum saliva pu­eri permiscetur, & pennae apice ocu­lis admovetur.

Aqua foenic. sola cum vino astrin­gente permista utiliter admovetur pro fotu ad ruboris & inflammationis reliquias discutiendas & oculum ro­borandum· ovum etiam ad duritiem coctum, detracta testa, & per me­dium sectum, calidè oculo admotum ruboris reliquias absumit· fotus ex decocto hyssopi soli ruboris reliquias etiam efficaciter discutit. Ad oph­thalmias inveteratas aqua sequens magnae est efficaciae.

℞. Aloes opt. & tutiae praep. an. ʒvj. sacch. albiss. ℥j. aq. ros. & vini albi non acidi, an. ℥vj. infund. in am­pulla vitrea benè clausa ad solem per quadraginta dies· hujus aquae non colatae instillentur guttae aliquot in oculum.

Vesicatoria quoque in hoc affectu utilissima sunt, tum posteriori parti cervicis, tum ponè aures admota· sed ante omnia statim ab initio vena se­canda est, praemisso clystere; eaque è directo partis affectae aperienda, saepeque iteranda phlebotomia, do­nec sufficiens evacuatio & revulsio facta fuerit: docetque Avicenna in vera ophthalmia sanguinem mitten­dum esse usque ad leipothymiam. Gal. vero lib. De curat. per sang. missio­nem, refert historiam cujusdam oeco­nomi, qui à gravissima ophthalmia liberatus est sanguine detracto, pri­mùm ad lb iij. deinde verò post qua­tuor horas ad lb j. moderanda ta­men est ista sanguinis missio, juxta temperamenti, aetatis, sexus, virium, & speciei ophthalmiae rationem. La­zarus Riverius. prax. medic. lib. 2. cap. 8.

Vetula quaedam in Italia oculos habens lippientes, lachrymantes & saniosos cum intenso dolore & pru­rigine, cum nullis remediis posset cu­rari, tandem raso capiti emplastrum vesicatorium impositum est, quo prae­sidio perfectè curata suit; ut ex ar­canis Gisberti Horstii praeceptoris mei Romae exaravi· si per venas extra cal­variam descendat fluxio in oculos, post universalia remedia, cauterium aliqui in temporibus vel post aures applicant, remedia restringentia & emplastra adstringentia supra tem­pora & frontem apponunt; prius· tamen corpore & capite repurgatis. Petrus Forestus. schol. obs. 12. lib. 11.

In ophthalmia & plerisque oculo­rum affectibus secreta est aqua ex fl. caeruleis de cichor. quae fit hoc modo· collige flores cichor. quando sol leo­nis principium obtinet, recentes in vitrum inde, & illud replendo, etiam fortiter quantum fieri potest compri­mendo, postea orificium diligenter claude subere vel vesicula quintupla, & circumcirca applica farinam sub­actam, ex qua panis pinsitur, ita ut tres vel quatuor digitos extet· tan­dem in clibano pinse instar alterius panis, sed tantùm massa illa est super asserculum in clibano ponenda (ne rumpatur vitrum) & pro coctione fortiore relinque, donec panis exima­tur, [Page 664] prospice tamen ut haec massa be­nè cocta sit· exime & exprime, & invenies flores in aquam rubentem & pinguiusculam conversos· hanc de­stilla per alembicum ex B. (aqua haec nisi destillata non servatur) & hac in affectibus oculorum tantùm palbebras externè singulis diebus bis illine manè & serò· albugines, nubeculae, ungues, suffusiones, caligo, imò ipsa caecitas mirificè tolluntur. Io. Hartmannus. practi chymiatr. pag. 100.

Sectio decima sexta. Pro Ossiculis & aliis rebus gut­turi infixis eximendis.

QUam periculosa sit mora in hac re satis constat; subitò igitur diligentia adhibenda, ut quicquid gutturi infixum est quam primum extrahatur· ideoque statim oleum amygd. d. aut olivarum (cave tamen ne substituas butyrum) in oesopha­gum in [...]undendum· deinde digito aut penna; aut simili aliquo instrumento in os immisso vomitus provocandus: hic enim saepius secum expellit quic­quid gutturi inhaeret. postea speculo oris lingua depressa (si ossiculum sese visui praebeat) rostro corvino incur­vato apprehendendum atque extra­hendum est· si vero profundius fue­rit, nec rostro apprehendi possit· non­nulli spongiam novam avellanae mag­nitudine, e [...]mque compactam filo longo & forti alligatam & oleo a­mygd. d. inunctam aegro diglutien­dam suadent, filum digitis tenente chirurgo· fieri enim sic potest ut de­glutita aegro spongia, secum simul in ventriculum depellat id quod guttu­ri inhaerebat, aut retracta filo eadem, simul nonnunquam extrahatur vo­mituve rejiciatur· sed nihil praestan­tius aut aptius ad extrahenda ossicula & spinas piscium è gutture, hoc se­quenti instrumento, quo ego foelici­ter usus sum, tum alias, tum praeci­puè in quodam qui inter caenandum ossiculum triangularis figurae fed cras­sum diglutivit· hoc profundius oeso­phago inter ultimam vertebram col­li, & primam metaphreni se adeo insinuârat, ut id neque deglutire ne­que rejicere posset· penè suffocatus ad me ducitur· ego oleum amygd. d. oesophago satis copiosè infudi, & undique exterius collum eodem oleo inunxi· postea jussi ut ei tenerentur manus & caput; ego interim depres­sa prius lingua speculo oris instru­mentum inferius describendum in gulam intromisi usque ad ossiculum, sensimque & modicè circumducto ex una in alteram partem instrumento, donec id paulatim ad latus ossiculi profundius depulerim, deinde retra­hendo ossiculum simul suo loco amo­tum & extractum fuit· & brevi con­valuit· descriptio instrumenti est haec· est fistula argentea aut aenea incurva­ta crassitie pennae oloris, longitudine verò unius pedis cum dimidio aut circiter; est & undique perforata· in sua extremitate habet spongiolam novam avellanae magnitudine firmiter alligatam: hac fistula in oesophagum [Page 665] immissa, & circumducta quemad­modum antea diximus, postea ex­tracta, ossiculum aut quicquid simile fuerit extrahimus· si enim accidit ut foramen aliquod fistulae ossiculum aut spinam excipiat; tum simul cum fi­stula extrahitur, sin minus asperitas ossis spongiae adhaerebit, & suo loco amovebitur; quod & ego experien­tia comprobavi, antequam haberem fistulam perforatam· non tamen ossi­culum aut spina prima vice, dum in­tromittimus fistulam extrahitur, nec propterea ab incepto opere desisten­dum: aliquoties enim quinquies aut sexies fistulam intromittere coactus fui, donec tandem ossiculum suo loco amotum & extractum, vel (si aliter fieri non potuit) in ventriculum de­pulsum fuerit, quod & periculo va­cat, praestat tamen per os extrahere si fieri possit· in hac operatione circum­spectè agendum ne instrumentum in asperam arteriam loco oesophagi im­mittatur, quod valde periculosum esset· itaque ut chirurgus harum par­tium anatomiam sciat necesse est· in­cumbit autem oesophagus vertebris colli, aspera verò arteria anteriorem partem occupat· itaque quam pri­mùm chirurgus linguam speculo de­presserit, extremitatem instrumenti sui [...]bi spongia (quae oleo oliv. vel amygd. d. prius inungenda) alligata est, vertebris imponat, ac leviter le­niterqe deorsum immittat, sic enim ratione spongiae instrumento alligatae epiglottis (h. e. operculum laryngis) deprimitur, & aspera arteria claudi­tur, usque dum instrumentum im­missum sit profundius· si in asperam arteriam quidpiam illapsum fuerit, sternutatorium admovendum est na­ribus· ab acidis & tussim provocan­tibus, contra opinionem quorundam omninò abstinendum; tussis enim fua spontè satis accidit, acida verò, oeso­phagum & asperam arteriam coar­ctant, constringunt, & angustiora ef­ficiunt· quapropter continuò ore t [...] ­neat syr. de liquir. de polytrich. & viol. aut (quod ego expertus sum) oleum amygd. d. saccharo ad partes aequales commistum, post extractio­nem ossis, guttur saepe abluendum est decocto hord. aut aq. plantag. cum melle rosac. & diamorone· si dolor adsit, sumat ter aut quater interdiu cochl. j. olei amygd. d. exterius eti­am inungendum est collum oleo ro­sac. & myrtino· antequam verò ego praedictum instrumentum ex D. Gual­tero Ryffio ejus inventore mutuatus es­sem, cathetere quo utimur in affecti­bus vesicae (cui spongiam annexi) cum successu usus sum: si catheter quoque ad manus non fuerit, filo ferreo non­nihil incurvato spongiolam firmiter annecte & utere· haec in eum finem scribo, ne chirurgus propter penu­riam instrumenti operationem (quae moram non admittit) procrastinet. Guil. Fabritius Hildanus. obs. 36. cent. 1.

Sectio decima septima. Pro Ossis tutela.

ABradendum est os si superficie tenus à natura sua degenerabit· ac ireos pulvis oss [...] imponendus: ni­hil enim aeque ac solitarius hic pulvis solet os ab omni putredine tueri. Io. Heurnius. ad aph. 69. sect. 7.

Sectio decima octava. De Ozaena.

[...] (in [...] oleo) ulcus est na­rium vetustum, putridum & graveolens· causa est humor acris, & interdum, ut in lue venerea, malig­nus· oritur etiam aliquando à suffu­migiis è mercurio & cinnabrio in­cautè adhibitis· dognoscitur ex ef­fluente sanie & crustis decidentibus; laborans praeterea non solùm ipse sibi grav [...]olet, sed & astantibus tetri spi­ritus contagione molestus est.

Subsectio unica. Pro Ozaena.

QUod si asini lotium naribus tra­here placebit, minimè damno; quod arcanam vim contra narium foetorem habere sit à plerisque existi­matum. Hier. Mercurialis. tomo 1. consult. 69.

In ulceribus narium post sufficien­tem detersionem, nihil efficacius inve­ni suffumigio, quod partes illas pro­fundas attingit & siccat· parandum autem ex potentissimè resiccantibus hoc modo.

℞. Ladan. puri hypocist. mastich. myrrh. an. ʒiij. styrac. rubr. & cala­mit. cortic. thuris sandarach. auripig­menti, an. ʒij. excipiantur omnia terebinth. & fiant trochisci, quibus suffiatur aeger serò & manè in cubicu­lo· optimum est etiam parare cande­las ex cera rubra, nam fuligo talis candelae plurimùm juvat exsiccatio­nes; maximè si contineatur in cubi­culo bene clauso & angusto· quod autem fuligo recipiatur, experimur, cum diutius in studio moram trahi­mus noctu, nam postea sputum & excrementa narium fuligine illa de­nigrata redduntur· hac ratione nos ulcus curavimus, quod neque ab Ita­lis neque à Gallis Medicis curari po­tuerat. Guil. Rondeletius. practic. lib. 1. cap. 65.

Praestans est aqua viridis mihi usi­tata, quae non tantum in Ozaenis, sed in omnibus ulceribus foetidis Nari­um, Palati, Uvulae, Gingivarum, & Linguae mirificè valet. Estque ta­lis.

℞. Mell. rosat. ℥ij. sulph. vivi, alum. crudi, aerug. aeris, an. ℥j. albi graeci, comar. sabinae, an. ʒss. sam­buci ʒj. fol. hyperici, rorismar. rutae, plantag. salv. puleg. an. M.ss. haec coq. in vini & aq. lb ij. ad consum­ptionem unius digiti transversi (in Aphthis puerorum temperetur aqua tabacci & solani, an. secus acrior [Page 667] est) nota: aerugo aeris non simul co­quatur, sed in fine addatur, & re­linquatur donec refrixerit. postea coletur & usui servetur· hujus coch­lear calefiat supra candelam, postea cum penicillo eadem aqua intincto tangatur locus exulceratus· in foeti­dis ulceribus palati, faucium, uvulae, immittatur aqua haec cum stupis· mirabiliter non tantùm mundificat, sed insuper etiam consolidat impri­mis ulcera palati & faucium ex lue venerea orta· mirabilis quoque est scorbuto oris. Io. Hartmannus. pract. chymiatr. pag. 110.

℞. Succi geranii, solani, sempervi­vi, an. part. aeq. lithargyr. auri, plum­bi usti, lap. calam. ceruss. an. ʒij. in­dantur in mortarium, affuso cochl. j. ol. rosac. & succi superioris alterna­tim probe agitando donec in unguen­tum coeat· sic habebis in Ozaena eti­am malignitatem spirante, unguen­tum pretiosum· turundae eo illitae naribus indantur. Guil. Fabrit. Hil­danus. obs. 22. cent. 2.

Finis Libri decimi tertii.

MEDICINAE PRACTICAE Liber Decimus quartus. De Affectibus à Litera P. Incipientibus.

Sectio prima. Pro Palpebrarum scabie.

PRaemissa purgatione, & cucurbi­tulis cum scarificatione scapulis admotis, jussi ut aq. ros. aloe exigua immixta, collyrii instar, palpebras saepius obliniret; si neque juvaret, ut myrrham cum lacte muliebri misce­ret, quo palpebras inungeret: sed & hoc linimento ad pruritum palpe­brarum & ruborem commodè saepè usi sumus.

℞. Cadmiae lotae in aq. ros. ʒss. sang. drac. ʒij. virid. aeris ℈j. aloes hepat. ℥iij. (forte ʒiij.) F. pulvis ut alkool. adde ol. communis ℥iij. lari­di sine sale ℥ij. incorporentur omnia· postea adde camphor. subtiliss. pulv. ʒj.F. unguentum. Amicus quidam noster cum palpebras inferiores rubras & exulcer [...]tas haberet, sequens illi linimentum paravi ex unguento ro­sac. pauca adjecta tutia praep. quo, cum petiis lineis ad hoc aptatis appo­sito, unica nocte (quod mirabile fuit) ab illa molestia liberatus est. Petrus Forestus. obs. 42. lib. 11. De morbis ocul. & palpebrarum.

Sectio secunda. De Panno.

PAnnus seu Zebel Arabum, est ex­crescentia quaedam supra adna­tam tunicam, non ita dura nec mem­branosa ut unguis, sed mollior, & veluti quaedam venularum textura sanguine turgentium· oritur à san­guine venulis adnatae impacto, eas­demque turgefaciente· eandem ferè cum pterygio seu ungue curationem obtinet, & inter utrumque maxima intercedit affinitas· in hoc tamen dif­ferunt, quod in pterygio excrescen­tia est membranosa, non totum ocu­lum, sed partem ejus, unguis forma cooperiens, in panno verò totus ob­tegitur oculus.

Subsectio unica. Pro Panno.

ADdam collyrium quo quidam fuit curatus à panno totam conjunctivam cooperiente cum car­nositate satis crassa, ut aspectu abo­minabile idem malum fuerit.

℞. Lapid. haematit. ʒij. vitrioli alb. virid. aeris ustor. an. ʒiij. myrrh. croci, an. ʒj. piper. long. ʒss. sacch. cand. ℥ss. pulver. subtiliss. ut alcool & cribrentur, ac pyxide ad usum re­ponantur· de isto pulvere ʒj. accipia­tur, & dissolv. in ℥j. vel ℥ij. aq. ra­phan. & applicetur bis terve in die, prout aeger tolerare possit ad momen­tum vel tempus exiguum· si reme­diis non curat [...]r ad opus chirurgi­cum deveniendum est. Petrus Fo­restus schol. obs. 6. lib. 11.

Sectio tertia. Pro Papillis absconditis & la­tentibus.

PHialam vitream (ut Amatus jubet cent. 5.) oris non admodum la­tam circumferentiam habentem, fer­venti aqua impleri jubemus; ac ilicò ab ea aquam totam deponi, cujus phi­alae sic calentis os ad papillam admo­vemus (mirum in modum attrahit) qua attractione papillae formatae ma­nent· quamvis hujus phialae attractio prius dolorem pariat, facilè tamen il­lum contemnunt mulieres, cum tan­tum inde juvamentum se consecutas videant. Petrus Forestus. schol. obs. 25. lib. 17. De cordis & mamillarum affe­ctibus.

Sectio quarta. Pro Papillarum fissuris.

PApillae aliquando finduntur vel ulcerantur, ut puerperae & nu­trices pueros prae ingenti dolore su­gere non permittant. Mulieris cu­jusdam papillarum fissuras habentis oleo lil. in quo pulvis tutiae immixtus esset, papillae inunctae sunt, insperso deinde pulvere tut [...]ae exiguo, & su­perimposito folio viol. viridi, ne ca­misia adhaereret; quibus praesidiis sa­na facta est· uxori fratris mei axungia canina inuncta sola profuit· & anno sequenti etiam pomatum album· sed & in alia usus sum foeliciter unguento ex pulv. tutiae lotae in aq. ros. & un­guento rosac. simul mixtis. Quidam solo saccharo papillis insperso uxo­rem suam curavit superimposita ar­gentea capsula ad papillae formam e­levata ne camisiae adhaereret· saccha­rum enim vim abstergendi & mundi­ficandi habet; ideo ulcera levia ac vulnera minuta nequaquam effatu digna, curat· hic etiam vulnera in manu leviter cultelloincisa solo sacch. insperso curabat. Amatus ad papil­larum dolores & fissuras hoc unguen­tum commendat. cent. 6. curat. 38.

℞. Unguenti popul▪ unguenti de [Page 670] plumbo, an. ℥j. opii thebaic. gr. v.M.F. unguentum; & eo inunge pa­pillas: quas, cum puero lac dare vo­luerit mulier vino diluto lavet, & postea iteret· est sanè remedium hoc certum & indubitatum. Petrus Fo­restus. obs. 28. & Schol. lib. 17.

Sectio quinta. De Paralysi.

[...] [...], i. e. resolvi) est motus & quandoque sensus in parte una vel pluribus abo­litio ob denegatum spirituum anima­lium influxum· causae sunt illae om­nes, quae spirituum influxum in ner­vos & musculos impedire possunt; ut sunt humores pituitosi, & etiam biliosi, vapores item narcotici, ut in paralysi scorbutica & in aurifa­bris & speculorum artificibus, à contactu hydrargyri· praecisio etiam nervorum, luxatio vertebrae & alio­rum articulorum, nervos compri­mendo paralysin inducere solent· cau­sae procatarcticae sunt aeris & aquae frigus, medicamenta & vina narco­tica, somnus in loco humido, vel ae­dibus calce recens obductis, mora sub radiis lunae, crapula & ebrietas, ve­nus nimi [...], casus ab alto, capitis vel cervicis percussio· alia est quae om­nes, excepto capite, partes obsidet, & [...] dicitur, alia rursus dimidium duntaxat corporis, & [...] nominatur: alia denique uni­cam tantùm partem occupat paraly­sis particularis dicta· ad partem affe­ctam dignoscendam, requiritur ana­tomica nervorum cognitio.

Subsectio prima. Pro Paralysi.

FAmulo Zythepsae alioqui seni ex debili apoplexia paralytico haec sequentia adhibuimus remedia· im­primis cum sanguinis copia cum multa pituita commisceretur, & fa­cies rubicunda esset, viribus utcun (que) constantibus, ex brachio dextro sano (nam sinistrum & crus paralysi affe­ctum erat) minutionem sanguinis moderatam fieri jussimus, ne cor­pus calore destitueretur. Nullum e­nim aptius est remedium circa prin­cipium teste Aetio, si nihil sit quod prohibeat, quam venaesectio à parti­bus sanioribus; sed moderata, ut idem consulit, ne refrigerentur aegri· ubi verò paralysis sensim genita est, & jam dudum facta, venaesectio non ita convenit· deinde clystere immis­so, humorem infestum decocto se­quenti concoximus.

℞. Fol. hyssopi salviae majoran. herbae paralysis, ivae artheticae fol. lauri· an M.j.F. omnium decoctio. in colat. lb j. adde syr. de prassio, hys­sopi, è staechade an. ℥j.M. pro tribus dosibus matutinis· Interea jussi, ut hoc melicrato uteretur ad aliquot dies loco cerevisiae pro po [...]u.

℞. Hyssop. M.iiij. salv. rorismar. an. M.ij. coq. in aq. pro lb jss. adda­tur mellis q.s.F. melicratum pro potu· [Page 671] mox exundantiam materiae minue­bam his pilulis.

℞. Pilul. hier. alephang. agar. troch. an. ℈ [...]. cum aq. salviae, F. pi­lulae v. Hic autem & cassiam & mannam, serum lactis, & syr. ex infus. ros. utpote minus efficacia fu­gere oportet, quamvis non debeamus statim uti validis admodum purgan­tibus medicamentis in principio. Po­stea has Pilulas praescripsi.

℞. Pil. foetid. coch. an. ℈j. tur­bith. el. & castor. an. ℈ss. troch. al hand. gr. ij. cum. aq. salv. F. pil. vij. Sumantur sub ingressum lecti. Cor­pore prius satis repurgato, deinde iis quae à capite propriè materiam deducunt, usus sum, sic;

℞. Nuc mosch. pyrethr. pip. alb. an. ʒj. hyssopi ʒss. uvar. pass. ʒj. cum melle adjecta mastiche. F. pastilli mansiles, seu masticatorium· & suc­cis betae, majoran. rutae, brassicae, cum melle despumato naribus attra­ctis, fiebant errhina. Postea utebar conditis ex rad. acori, paeon. conserv. anth. salviae, mithridatio, theriaca, diamoscho, & diacastoreo valde ex­iguo, adjectis. Sumat etiam in di­luculo theriac. ʒj. cum vino ad su­dorem eliciendum. Ultimò ad topi­ca veniendo, nucham & membra pa­ralytica, prius confricata panno as­pero unguento aregon. martiat. oleo costino, nardino, & felino inunge­re mandavimus. Ita conficitur o­leum felinum·

℞. Praepinguem felem in culina saginatum, quem detracta pelle ex­enterato, & projectis interaneis, capiteque truncato, totam noctem in aq. vitae mersum sinito. manè totam cavitatem foliis▪ laurin [...]s, salv. ruta, lavendula, roremarino, infarcito; in ipsam praeter [...]a carnem lardum defigito, insertis quoque affatim ca­ryophyllis; in veru lento igne tor­reto, quod destillat pro commodissi­mo linimento usurpamus; & mem­brum affectum deinde diligenter pel­libus vulpinis aut felinis involvimus. hisce remediis tum hic, tum alii mul­ti convaluere; etiam in quibusdam paralyticis commodè utentes decocto guaiaci, adjectis herbis nervos robo­rantibus, ut est herba paralysis, iva arthetica, betonica, lavendula, ros­marinus▪ nonnullis jubentes, ubi a­lia remedia non satis conferunt, u [...] thermas sulphureas, aut aluminosas accederent. Augustus (attestante Sue­tonio) quoties nervorum causa ma­rinis, Albulisque calidis utendum esset, contentus hoc erat, ut insidens ligneo solio. manus ac pedes alter­natim jactaret. Solium adornetur ex decocto vulpis vivae, sulph. sali [...], salviae, ebuli. menthae, artemisiae, lauri, & similibus. Vulpes viva au [...] mortua in oleo decocta, discutiendi vim oleo conciliat, adeo ut humores altè fixos in cutem extrahat. Nos ca­niculos vivos in oleo aliquando in partes discissos decoximus, & ad pa­ralyticum, post universalia remedia utiliter uti sumus. Petrus Forestus. obs. 82. lib. 10. De Cerebri Mor­bis.

Subsectio secunda. Pro Paralysi.

PRaemissis universalibus, ad su­doris provocationem utatur de­cocto rad. bardanae: sudorem enim egregiè movet. Bettus, cum agerem Bononiae in Italia, hac sequenti inun­ctione in paralyticis commodè ute­batur.

℞. Lumbric. terrestr. lotor. in a­qua (melius in aq. vitae) & in fur­no exsiccator. & pulverizat. lb j. pulv. zinzib. galang. an. ℥ss. confice cum oleo lil. vel costino. Est mirabile p [...]r eundem expertum. Petrus Fore­stus. obs. 83. lib. 10.

Post universalia remedia alienum non erit membra affecta inungere cum pinguedine ex catellis rufis ad ossium separationem coctis in aqua, collecta post refrigerationem· ea e­nim pinguedine foelicissimè usus sum in Praetore Leidano, qui ex colico dolore inciderat in resolutionem pe­dum. Valet etiam decoctum ligni & salsaeparillae, quo nos etiam foe­liciter usi sumus in Mercatore. I­dem. schol. obs. 85. lib. 10.

℞. Pulv. pyrethr. ℥j. bulliat cum lb j. olei oliv. ad tertiae partis con­sumptionem. Cum isto oleo calido laesa membra quater aut saltem ter in die ungantur· magnificè confert.

℞. Rad. poeon. hermodactyl. ar­tanitae, rutae, an. ℈j. coq. in duabus situlis aq. marinae ad consumptionem tertiae partis· ut fiat fotus, quo benè calido cum spongia foveantur partes stupidae ante unctionem. Bartholomae­us Montagnana. cons. 48.

Frequens illinitio facta super membrum affectum cum theriaca di­atessaron est de meis expertis. Bar­thol. Montagnana. cons. 244.

Pro paralysi trium digitorum ma­nus fiant inunctiones in cervice ex oleo terebinth. bis in die manè & se­rò, & iisdem utatur ad digitos lae­sos. Rodericus à Fonseca. tomo 1. consult. 82.

Inungantur partes affectae per mensem unguento de bdellio, quo nullum praestantius aliud pro hac complenda operatione comperitur· ita fit.

℞. Bdell. ʒvj. euphorb. ℥ss. ca­stor. ʒiij. sagapeni ℥ss. cerae ʒxv. ol. sambuc. ʒx. bdellium & sagape­num dissolvantur in aq. rutae agrest. deinde addantur caetera, & fiat un­guentum S.A. Amatus Lusitanus. curat. 22. cent. 4.

Subsectio tertia. Pro Paralysi.

SAcrificus quidam septuagenarius senex optimi habitus & mag­narum virium, sed vino generoso nimium se implere solitus, derepen­tè sub noctis medium cum oris tor­tura in dextrae partis resolutionem incidit, crure dextro, ac itidem bra­chio resolutis. ad hunc vocatus, sta­tim [Page 673] hunc clysterem injiciendum cu­ravi.

℞. Fol. malv. bismalv. viol. bliti mercurial. branc. ursin. an. Mj. fol. hyssop. cent. min. & salv. an. M.ss. agar. in petia rara ligati ʒiij. sem. anis. aneth. carui, rutae, an ʒij. po­lipod. q. conquass. ℥j. fl. staech. & anthos, an. p.j. furfur. macri, p.ij.F. omnium decoctio in colat. lb j. dissolv. catholic. ℥j. elect. Indi maj. ℥ss. ol. rutae & aneth. an. ℥ij. mell. anthos ℥j. salis gemm. ℈ij.M.F. clyster· quo injecto, mira aquosae & spumosae pituitae copia educta est· tum verò ipso die, post duas ab ac­cepto clystere horas è media sinistri brachii vena sanguinem ad revulsio­nem detraho, idque moderatè ad ℥vj. tantum: (erat enim licet senex, sanguine plenus) misso sanguine, & uno die aegro quiescere jusso, altero post die pilulas has leves devorandas propino.

℞. Pilul. asajeret & cocciar. an. ʒss. agar. troch. ℈j. mastich. dia­grid. an. gr. j.M. & cum aq. salv. F. pilul. vij. capiat tribus hor. post levem coenam. Postea sequens apozema ner­vos calefaciens & pituitam attenu­ans sumere jussi, octo totis continua­tis diebus, & mox à syrupo elect. diamoschi tabellam devorandam da­bam.

℞. Rad. poeon. maris ℥j. rad. aco­ri veri▪ galang. enulae camp. an. ʒss. summitat. hyssop. salv. majoran· prim. veris, chamaedr. chamaepit. an. M.ss. cubeb. & sesel. an. ʒij. bacc. juniperi ʒiij. liquirit. ras. & contus. ℥ss. ras. lign. sanct. ℥iiij. infund. rad. & lignum in aq. & vino albo & sensim lento igne decoq. Postea ad­ditis herbis & seminibus, F. decoctio, addendo in fine fl. salv. staechad. an­thos & bugl. an. p.j. cola [...]. add. syr. capill. veneris, mell. rosat. mell. an­thos, an. ℥iiij. sacch. q.s. ut fiat syru­pus clarificatus & aromatizatus cum cinnam. el. ʒiij. nuc mosch. ʒjss. pro quatuor aut sex matutinis. Sy­rupus hic sudorem movebat, quem ego naturae motum adjuvans, stragu­lis bene cooperto aegro, promove­bam. Finito syrupo, & coctione jam in lotio apparente, pilulas se­quentes dedi.

℞. Pil. coch. & foetid. an. ℈ij. troch. alhand. & mastich. an. gr. ij. cum aq. salviae, F. pil. ix. in crasti­num pilul. quae foeliciter operatae sunt, conservam anthos cum mithri­datio in aurora dedi, quinque post horis aegro abstinere jusso. Postea o­piatam talem confeci, qua alternis diebus utebatur ad quantitatem ca­staneae magnae, aqua salviae desuper epota.

℞. Conserv. anth. & staechad. an. ℥jss. conserv. acori, ℥j. cons. sal­viae ℥ss. zinzib. conquass. ʒiij. pulv. diamosch. d.ʒj. mithrid. el. ʒij. pulv. nuc. mosch. ʒj. sem. poeon. & gran. juniperi, an. ℈ij. cerebri lepor. assati ʒj.M. & cum oxym. scillit. F. in modum opiatae capiat ut dictum. Mirificè se ab hac juvari aeger testaba­tur, quòd, ut affirmabat, calorem infundi membris jucundum ab hoc medicamento sentiebat, à quo maxi­mè [Page 674] juvab [...]tur. Ad topica deinde me converti, ubi prius errhinis uti ae­grum jussi ex d [...]cocto sampsuchi & betae nigiae cum agarico, & mo­mento gingiberis; addita in colatu­ra s [...]cci anagallidis flore purpureo ℥j. primùm loca affecta & nervorum radices circa dorsi spinam inungi j [...]ssi sequentibus oleis, ut à leviori­bus inchoarem, ut fieri sanè de­bet.

℞. Ol. chamaem. lil. albor. an. ℥ii. ol. ch [...]i [...]ini & laurini, an. ℥j.M. inungatur iis calidè tota dorsi spina. Deinde hac efficaciore usus sum unctione, cujus usu plenè fuit hic vir Dei adjutorio liberatus.

℞. Salv. majoranae, lauri, beton. rorismar. primul. veris. an. M.j. rad. acori veri, ireos rec. an. ℥iij. ol. vulpin. de nuce indica, & rutac. an. lb j. ol. terebinth. lb ss. vini potentis­simi lb j. aq. vitae lb ss. coq. simul ad vini consumptionem & colentur. co­lat. adde sagapeni, opoponac. bdell. an. ʒij. castor. ℥ss. macis, nuc. mosch. styr. calam. benjoin. an. ʒiij. pip. long. pyrethr. an. ʒj. axung. cati pinguioris, axung. serpentis, anser. an. ℥j. propol. cerae ℥ij. medull. cruris vaccae ʒij. succor. ebuli, salv. & meliss. an. ℥iiij.M. & cum cera q.s. in praefatis oleis liquata reducan­tur omnia ad formam unguenti me­diocris consistentiae quo universam dorsi spinam inungi calidè jubebam; desuper admotis lanis mollibus fu­migatis sequenti suffitu ad exsiccan­dum.

℞. Thur. mastich. gummi juni­peri, an. ℥jss. gummi hederae & ni­gellae torre [...]actor. an. ℥j. benjoin. sty­rac. cal. an. ℥ss. coriandr. macis nuc. mosch. an. ʒj. fl. anth. staechad. an. p.j.F. suffimigium, omnibus gros­so modo con [...]usis, quo lanae pluri­mùm suffiantur, & calidè spinae ad­moveantur post unctionem· ab hac unctione motum brachio & cruri af­sectis restitutum fuisse, inducta sani­tas fidem indubiam fecit. Mox enim ubi dies totos viginti unctione usus suisset, assumptis interea usualibus pilulis, & confectione suprascripta, optimaque victus ratione servata, in­tegrae valetudini, recuperato sensu, & motu, restitutus est· quod ego profectò pro miraculo habeo, cum sit aegritudo ipsa suapte natura fermè incurabilis, & fuerit aeger septuage­narius· quod ergo in tanta aetate convaluerit à tanto morbo aeger hic, id Dei immensae potentiae adscriben­dum; qui sit benedictus in secula. Franciscus Valeriola. obs. 4. lib. 4.

Subsectio quarta. Pro Paralysi.

PRaemissis praemittendis, cervix & articuli brachiorum quoti­die calidè inungantur sequenti un­guento.

℞. Unguenti martiati aregon. an. ℥j. ol. vulpin. de piper. de euphorb. an. ℥ss. pingued. leporis ℥j. vini mal­vatici ℥ij.M. coque ad vini con­sumptionem, ac fiat unguentum. Abraham Seylerus. consil 49. lib. 6. [Page 675] consil. Cratonis & aliorum à Scholt­zio editorum.

Recens quidam scriptor vehemen­tem iracundiam paralytico salutem aliquando attulisse scribit; quod de Tito Vespasiani filio memoriae prodi­tum est. Valde nocet gravis & attenta cogitatio, animique tristitia. Utilis est vomitus, qui hoc modo provoce­tur, perforetur raphanus, in cujus foraminibus inserantur frustella hel­lebori albi; ac sic sub terra defossus, lateat dies aliquot, deinde abjiciatur helleborus, lavetur, contundatur, ac de succo sumat aegrotus. Unus è pra­cticis post evacuationes, stufas siccas adhibendas suadet, post quas theria­cam dari jubet, idque compluribus diebus. Alius quod mihi quidē maxi­mè ad rem facere videtur, consulit, ut à stufa exeunti collum fricetur, nec non spinalis medulla, vel iridis radice recenti atque incisa, vel caepa lilii, donec pars ea fricando rubescat, de­inde verò longa spongia foveatur. Spongia autem in decoctum sequens infundatur.

℞. Fl. chamaem. ivae, salv. stae­chad. majoran. herb. paralys. cala­menth. an. M.j. vini alb. lb iiij. aceti acerrimi lb j. bulliant· haec fomen­tatio bis in die fieri potest pro aegro­tantis viribus· post spinae fomentatio­nem inungatur eadem spina sequenti unguento.

℞. Ol. euphorb. de piper. vulpi­ni, an. ℥j. mastich. sabin. nuc. cupress. an. ʒj. cerae, q.s. quo etiam unguen­to laesae partes inungi possunt· etsi e­nim Gal. caeterique medici scribunt remedia laesis partibus non esse admo­venda; sed eo unde oriuntur nervi: mihi tamen videtur sic illud accipi­endum ut praecipuè adhibeantur re­media nervorum origini· Sed iidem non negant, nonnullius esse utilitatis, si laesis etiam membris applicentur, praesertim cum peccantes humores latè sese fuderunt, atque in concava nervorum influxerunt: itaque eos resolvere oportet. Aliis probatur un­ctio viperae, qua ego quidē plurimùm fido, si tamen fiat sequenti modo, Viperae caput & cauda simul ampu­tentur; quae mox in ollam variè per­tusam mittatur· olla verò ipsa in a­liam ollam integram inseratur, quae luto circumquaque obducta, ita ac­curatè contegatur, ut nihil inde ex­halet· moxque in vas aeneum aqua plenum indatur, deinde tribus horis bulliat. Unguentum quod inde in integram ollam stillat, ad sanandam Paralysin valet, si eo & spina & re­laxatae partes inungantur. Sudoris provocatio hic m [...]gno esse usui vide­tur· excitetur syrupo S. Ambrosii, qui nervos & universum corpus ma­gna vi, largoque sudore, peccanti­bus levat humoribus. Hunc ego mul­tis saepè exhibui, ubi videlicet nec sarsaparilla, nec China, ne (que) lignum sanctum sudorem ullo modo provo­care potuerunt: hoc verò uno reme­dio tam largè sudarunt planè, ut con­valuerint· quod mihi quidem accidit, qui Praelato cuidam curiae Romanae, viginti quinque dies bis in die sal­samparillam cum exhibuissem, nec alio quovis modo sudorem elicere [Page 676] possem, hoc demum syrupo tantum sudoris emanavit, malum ut omne evanuerit. Sumatur igitur milium, quod probè purgatum ac decortica­tum, primo videlicet involucro depo­sito, deinde in olla cum aq. s.q. bul­liat, quoad coquendo tumescat & crepet. Postea ℥vij. vel ℥viij. hujus decocti sumantur, & cum ℥iij. vel iiij. vin. graec. misceantur ut fiat potio· quam calidam totam sumat aegrotus in aurora, mox probè undique te­gatur, ac sudorem expectet; idque octo decemve aut amplius etiam di­ebus, si res postulabit, frequentetur. Io. Crato. consil. 50. lib. 6. p. 204.

Subsectio quinta. Pro Paralysi.

QUidam habent pro secreto illini­re membra affecta pinguedine quae decidit ab ansere masculo anti­quo in veru cocto, in cujus ventre prius bdellium, galbanum, opopo­nax, ammoniacum, & caro vulpis fuerint consuta· quinimò ego sina­pismis aliquando foelici cum successu usus sum. Iul. Caesar Claudinus. cons. 70.

Pelles vulpinae calcem non exper­tae, & pulvere nucis mosch. cardam. & ivae, in aq. ardenti prius macera­tor. deinde in umbra exsiccator. suf­fumigatae ac applicatae sunt maximi usus. Ad capitis alterationem haec extrinsecus adhibi [...]a mihi probantur. primùm est cucupha duplicata flori­bus capitalibus, ligno aloes, nuce mosch. & similibus referta. Alterum est lotio facta cum lixivio parato ex cinere juniperi & decoctione herb. capitalium sampsuchi & caryophyllo­rum. Iul. Caesar Claudinus. con­sult. 135.

Subsectio sexta. Pro Paralysi leviori.

VIctus ita instituatur, ut calefaci­at mediocriter, siccet, leviter incidat, attenuet & detergeat· ita­que abstinendum ab herbis & omni­bus cibis humidis, flatulentis, fru­ctuum, raparumque esu· item à ci­bis lentis & viscidis, ut sunt excre­menta animalium, lactes, intestina, capita. Utilis est caro vervecina me­diocriter salita, assa potius quam e­lixa. Carnes assandae configantur ca­ryophyllis, cinnam. cortic. arant. ro­remarino, salvia, hyssopo, majora­na, origano, ruta, & similibus; quibus etiam elixae condiri possunt· Columbas & maximè sylvestres in id genus affectibus prodesse singulari experimento compererunt medici. Piscium usus sit rarior, ut & vini, nam in hoc affectu suspectum est. Potus sit hydromel hoc modo para­tum.

℞. Aq. puriss. mens. xxvj. mellis puri mens. jss. coq. lento igne & de­spuma continuò, ubi despumata fue­rit, & reducta coctione ad mens. cir­citer xx. tum adde rad. ireos, fl. vel enulae ℥ij. fl. lupul. M.ij. ubi colata ferè refrixerit, addendum & immis­cendum [Page 677] faecis cerevis. aliquid, ita de­faecabitur fermentata, & faece cerevi­siae, sed gratum saporem representa­bit. Vesperi inspergatur tantillum pulvisculi caryophyll. sincipiti inter capillos ad suturam coronalem. Si timetur caryophyll. caliditas, contu­si prius crassè mergantur in aq. ro­sac. & deinde exsiccati pulverizen­tur, atque istius pulveris sit usus· manè exerceatur caput pectine ebur­neo, vel quod melius est, ex guaiaci ligno facto· atque inde linteis siccis quidem non admodum calentibus fricetur & tergeatur caput. Condu­cet etiam, ut singulis septimanis, aut saltem diebus quatuordecim, paucis diebus ante plenilunium & novilu­nium deglutiantur post primum som­num xj. pilulae ex hac subscribenda pilular. massa, quae ℈iiij. benè ponde­rent. Sunt istae in hoc affectu aptissi­mae, & sine incommodo assumi po­terunt.

℞. Pilul. de hiera, ʒiij. pil. sine quibus agar. rec. troch. an. ʒj. ca­s [...]or. gr. ix. cum melle rosac. F. mas­sa mollis, & ex qualibet ʒ. pilulae numero ix.

Utatur hoc pulvere ad ʒj. quan­titatem in vini vel jusculi modico, vel aq. card. ben. vel intingatur mor­sellus panis assus vino, atque insper­so illo pulvere edatur mane.

℞. Sem. poeon. coriandr. praep. nuc. mosch. visci q. an. ℥ss. galang. cubeb. rad. tormentill. an. ʒjss. piper. long. sem. erucae, zinzib. alb. an. ʒj. sum­mi [...]at. rorismar. ʒij. sacch. albiss. ℥iijss.F. pulvis subtiliss. Potest a­liquando sumi vesperi à coena quan­tum tribus digitis continere poterit aeger· ubi hujus pulveris fastidium obrepit; utatur hoc electuario singu­lis matutinis ad quantitatem nucis juglandis, quod & gratius est, & mi­nus calidum & siccans.

℞. Conserv. fl. anthos ℥jss. cons. fl. bugl. ℥j. cortic. citri vel arantior. condit. rad. eryng. condit. zinzib. in India condit. an. ℥j. rad. cichor. condit. ʒx. sem. eruc. piper. long. an. ʒss. spec. diambr. ʒjss. cum syr. conservatarum nucum myristicarum. M.F. Electuarium. Reinerus Sole­nander. consil. 13. sect. 2.

Primo loco veniat usus pilul. à Matthiolo consignatarum, quas ego in hoc affectu & in ipsa vera Paraly­si, si modò longus & continuus ea­rum sit usus, in multis aegris magno juvamento sum expertus. Compo. fitio autem haec est.

℞. Chamaepit. fl. beton. fl. stae­chad. rec. fl. primul. veris, an. ʒj. agar. rec. troch. ʒij. turbith. gum­mos. ʒjss. rhei opt. aq. cinnam. ir­rorandi ʒj. troch. alhand. ʒss. dia­grid. ʒj. zinzib. alb. sal. gemm. an. gr. viij. spic. indic. gr. vj. pulv. hi­er. simpl. ℥ss. cum succo chamaepit. F. pasta pilul. mollis, & ex qualibet dragma pilulae ix. ex istis quotidie vesperi, quando decumbendum e­rit à parca caena, deglutiendae pilulae ij. vel iij. quod si hoc singulis diebus fieri nequit, danda opera ut fiat plu­rimùm. Nam istarum usu excremen­torum in corpore proventus prohibe­tur, & qui à capite & aliunde ex­crementitius [Page 678] humor ad partem affe­ctam & d [...]biliorem continuò affluere consuevit, [...]vertitur. Si verò quan­doque corpus evacuatione ex profes­so opus habere judicabis, tum post istas tres vesperi assumptas pilulas, deglutiendae summo mane insequen­ti aliae octo vel novem· & differendus [...]ibus in horas quatuor vel quinque. Non minus quam praescriptarum pi­lul. velim frequentem imò quotidia­num usum esse hujus electuarii.

℞. Galang. zinzib. nuc. mosch. an. ʒjss. cass. lign▪ vel. cinnam. ʒij. cubeb. rad. poeon. an. ℈v. herb. pa­ralys. (i. e. primul. veris) sem. abro­tan. rad. acor. vulg. an. ʒiijss. ma­joran. fl. anth. salv. an. ʒii. beton. ʒjss. piper. long. & alb. croci, an. ℈jss. fl. staech. ʒj. mell. anthos, & rosat. an. ℥ix. syr. conserv. zinzib. & nuc. myristic· an. lb ss. aq. cha­maepit. vel aq. card. ben. ℥iij. coq. simul lento igne ad consistentiam, tum adde caetera per se quaelibet pul­verizata & prius mista; F. elect. S.A. Sit hujus elect. usus matutinus, ita ut quotidie post elutum os, ex­purgatisque caeteris sensoriis, ejus ʒij. plus minus▪ sumantur, horis tribus vel quatuor ante cibum, vel per se solidum è cultello deglutiendo, vel solutum in aq. chamaepit. vel ro­rismar. vel betonicae, vel card. ben. vel in tantillo vini ex praescriptarum aliqua medicati· Quod ad externa attinet, author tibi sum, ut subscri­bendo oleo calente, postremam lum­borum partem circa & paulò supra os sacrum, & deinde extrema crura moderatis frictionibus jam calfacta, diligenter illinas, & ubi illeveris par­tes istas pellibus vulpinis, vel pan­nis, ab aeris humidioris & frigidio­ri injuria defendas. Oleum hoc esto.

℞. Ol. amygd. amar. lb ss. aq. rorismar. ℥j. vini malvatic. ℥j. py­rethr. tusi ʒvj. croci ʒiij. sandar. a­rab· bacc. lauri, an. ʒj. coq. in du­plici vase, ad liquoris casum· oleo percolato adde ol. castor. ℥jss.M. & utere ut praescriptum est. Reinerus Solenander. consil. 16. sect. 2.

Subsectio septma. Pro Paralysi linguae.

SUb lingua teneatur castoreum vel salviae succus, vel ipsum casto­reum cum paeoniae succo· prodest eti­am castoreum, caryophyllus & nux mosch. cum vino hausta· utilis est etiam linguae frictio, ac palati, adhi­bitis theriaca & mithridatio· narra­tur quendem foemi [...]ae, quae usum lo­quendi amisisset, gr. xxx. paeoniae, depositis corticibus exhibuisse, mox (que) illam loqui coepisse· prodest etiam sanguinis missio è venis sub lingua, quae fricetur postea nasturtio & casto­reo· emplastrum quod è canino ster­core & adhibito aceto fit, occipiti impositum usum loquendi restituit. Io. Crato. consil. 50. lib. 6. p. 229.

Post apoplexiam Mercator▪ qui­dam senex resolutus aliquandiu per­mansit in uno latere, & paralysin lin­guae pas [...]us est: curatus postea ali­quomodo, [Page 679] ut ambulare denuo potu­erit, remanente tamen linguae reso­lùtione, loqui ut intelligeretur, quid vellet, minimè potuit, eratque jam inveteratum malum· à me consilium efflagitans, has pilulas praescripsi.

℞. Pil. coch. foetid. an. ℈j. cum melle scillit. F. pilulae· postea ut se­quentibus per vices uteretur jussi ter quaterve in mense ʒj. sumendo.

℞. Agar. troch. ʒij. turbith. gum­mosi in hydromel. infus. ʒss. myrrh. sarcocoll. in succo rosar. nutritae, an. ℈ij. castor. ℈jss. mastich. sal. gem. an. ℈j. aloes ℥ss. cum melle scillit. F. massa· masticatione sequenti manè utatur saepè.

℞. Cubeb. nuc. mosch. sem. sina­pi, an. ʒj. caryophyll. galang. piper. long. an. ʒss. salis communis ℥j. ex­cipiantur cera F. formulae· abluat postea os aqua salsa· nares intrinse­cus unguento hoc ad eo divertendam materiam illinire jussi.

℞. Troch. alhand. diagrid. an. ʒj. rad. hellebori, alb. ℈j. castor ℈ss. mell. scillit. q.s.F. unguentum· un­gatur pars posterior capitis rasa & cervicis nuda hoc modo.

℞. Ol. de piper. de euphorb. an. ℥jss. cerae rubr. q.s.F. linimentum· postquam his aliquandiu usus fuisset, jussi postea frequenter lambere elect. ex melle scillit. & anthos, [...]invicem mixtis· colluere deinde hoc decocto os, atque aliquandiu in eo retinere.

℞. Nuc. mosch. ℥j. rad. galang. costi▪ an. ℥ss. zinzib. ʒij. se [...]. sinapi, ʒiij. deco [...]. in vino & melle· pro oris collutione· victus rationem idoneam praescripsi, & ut interdum jejunus in balneo sudaret, nitereturque loqui· hac ratione etsi non perfectè verba proferre posset, tamen ut intellige­retur, balbutiendo loquebatur. Fe­lix Platerus. obs. lib. 1. pag. 133.

Balbuties, lingua stupore affecta, quendam molestavit, quod clysterem sumpserit, in quo fuerit parùm opii dissolutum; verùm ut in ebriis re­mittente narcosi vini, loquelam rursus integram redire videmus; ita in hoc aegro, postquam opii vis discussa fuit, balbuties cessavit. Felix Platerus. obs. lib. 1. pag. 136.

Mulier quaedam octo supra sexa­ginta annos nata linguae paralysi la­borans, meo consilio infundebat per noctem flores lavendulae in vino adu­sto vel sublimato· postea per aliquot dies manè, & ante introitum lecti assumebat unciam: unde statim lo­qui indies rectius cepit. Martinus Rulandus. curat. 55. cent. 4.

Viro cuidam paralysi linguae cum inquietudine totius corporis tentato talia exhibeo auxilia.

℞. Aq. fontis ℥vj. ol. vitrioli q.s. ad aciditatem aquae concilia idam· ex hac aqua singulis horis lentè absor­beat cochlear unum· & quia inde ar­ticulatè loqui cunctaretur, ad mine­ram mali exhauriendam potionem hanc catharticam praescripsi.

℞. Extract. colocynthid. magni­tud. nucis avellanae· seri lactis ℥ij.M. & calidè bibat· insecuta est co­piosa per alvum evacuatio, perma­nente nihilominus linguae impedi­mento; quare altero, à purgatione [Page 680] prima, die, evacuationem corporis cacochymici iterum repeto sic.

℞. Spiritus vitae aurei ℥j. syr. li­quir. ʒj.M. hoc mira aquosae & sero­sae superfluitatis copia educta est, sermone in integrum restituto· ante tamen purgationem hanc, ut & in ipsa operatione, linguam paralyti­cam guttatim perlino oleo nostro he­raclii, cum foelici sanitatis successu. Martinus Rulandus. curat. 53. cent. 7.

Subsectio octava. Pro Paralysi.

REmedium singulare atque in­signe exercendum in hoc lan­guente curabamus, quod erat, opti­mè purgato corpore, admovere pun­gentes urticas, seu corpus lacerare urticis, maximè totum corpus; quod non est nostrum inventum, sed à Celso proponitur. lib. 3. cap. 27. & testor Deum me hoc genere remedii pluribus esse usum, & semper maxi­ma cum foelicitate, & nunquam vo­tis sum deceptus. Epiphanius Ferdi­nandus. histor. 47.

Vulgare hoc est quod multis pro­fuit.

℞. Aq. vitae simpl. in ea macera aliquandiu flores calendulae, macim, castoreum, cum momento croci· ejus exhibent cochl. j. eodem liquore re­soluta membra perfricare juvat· ac­cipiunt alii fol. salviae aliquot M. in­coq. diligenter vino, donec dimidium ejus, aut ex tribus partibus duae ab­sumptae sint· hujus colati vini exhi­bent manè ℥j. aut ℥ij. dissoluto in eo castor ℈j. aut ℈ij. spina dorsi ad partem affectam, cum frictione in­caluerit, inungatur manè oleo costino benè praeparato, cui adderem ali­quantulum ol. stillat. nuc. mosch. & caryophyll. conveniet etiam oleum la­terinum, petroleum, & oleum tere­binthinae & juniperinum. Reinerus Solenander. consil. 20. sect. 2.

Fiat frequens inunctio partium af­fectarum cum oleo vulpino facto per decoctionem vulpis in aqua colligen­do ipsum cum supernatat· & hoc est singulare remedium. Bartholomae­us Montagnana. consil. 244.

Comes quidam post natationem ab aqua exiens, in pedibus & manibus sine sensu & motu remansit· vocatus ego, pro tanto malo, post plurima in­cassum adhibita praesidia, unguen­tum paro praestantissimum, cujus effi­cacia plures resolutione universali & particulari vexatos ad sanitatem (Deo duce) perduxi· hoc applicito per mensem à paralysi liber, perfectam consecutus est sanitatem· hujus reme­dii descriptionem sic accipe.

℞. Salv. major. laur. beton. ro­rismar. origan. calamenth. serpill. an. Mss. rad. acor. veri, ireos rec. an. ℥jss. bacc. lauri, pyrethr. cubeb. nuc. mosch. trion. piper. an. ʒss. carnis scillae ℥j. rad. cucum. agrest. ʒij. cha­maepit. chamaedr. an p.j. sulph. vivi pulver. ℥ss. ol. castor lb ss. ol. lauri, rutac. an. ℥ij. aq. vitae lb ss. aq. fl. arant. ℥iij. vini potentiss. lb ij. coq. omnia ad vini consumptionem cola [...]. adde sagapen. opopon. bdell. an. ʒij. [Page 681] castor ʒij. mac. nuc. mosch. styrac. calam. caryophyll. agallochi, an. ʒij. piper. longi pyrethr. an. ʒss. balsami ℥ij. ol. de liquidamber ℥j. unguenti martiat. aregon. agripp. an. ℥j. ol. de laterib. terebinth. an. ℥ij. ol. ma­cis, de ligno guaiac. an. ℥j. ol. de pi­per. rorismar. anis. salis, angelicae, sulph. de thymo, an. ℥j. ol. de eu­phorbio ℥jss. axung. cati sylvestr. ax­ung. anser. an. ℥ij. pingued. taxi ʒiij. pingued. viper. ʒj. ol. vulpin. ℥j. medull. crur. vaccae ʒij. succ. ebuli, salviae, meliss. an. ℥ij.M. omnia, & cum cera q.s. in praefatis oleis liqua­ta reducantur ad formam unguenti mediocris consistentiae. Zacutus Lu­sitanus. observ. 37. lib. 1. prax. me­dic. admirand.

Inter externa maximè laudabilis est essentia foliorum tabaci viridium cum malvatico facta sola infusione sine destillatione, si praemissis sudo­ribus membra paralytica eâ diutius fricentur· spina etiam & partes af­fectae inungi possunt galbaneto. Para­celsi quod sic fit.

℞. Galban. lb ss. inde in cucurbi­tam satis amplam, & ei affunde spi­ritus terebinthin. lb j. digerantur in loco calido per octo dies· postea per alembicum ex cucurbita non nimis alta destillentur ad siccitatem, quod si odoratius & praestantius desideres, rectifica ab aromatibus nuce mosch. & canella. Io. Hartmannus. pract. chymiatr. pag. 85.

Viro cuidam paralytico sequentia praescripsi, quibus etiam convaluit· singulis diebus bis, ter, quaterve as­sumpsit sequentis decocti, ℥iiij.

℞. Ras. lign. guaiac▪ ℥iij. cortic. ejusdem ℥j. lign. junip. ℥ij. aq. font. lb vij. coq. s.a. per horas tres, tum adde bacc. junip. ℥j. rad. angel. ℥ss. fol. major. salv. anthos, an. Mss. sen. mund. ℥j. hermodactyl. ʒvj. coq. ul­terius, vase optimè clauso ad colat. lb iiij. quibus adde aq. antiparalyt. theriac. an. ℥jss. spirit. sal. armoniac. ʒj.M. servetur in cantharo lapideo optimè clauso· singulis ferè septima­nis sequentes assumpsit pilulas.

℞. Mass. pil. foetid. maj. ʒss. re­sin. jalap. troch. alhand. an. gr. iv. ol. rorismar. gt. iij.M.F. pilulae vij. bis etiam de die calidè inungi sequenti linimento curavi nucham, cervicem, spinamque dorsi.

℞. Unguenti martiat. ʒss. ol. fl. chamaem. hyperic. an. ℥j. bacc. junip. castor· & laurin. an. ʒij. succ. express. cochlear. ʒiij. alumin. plumos. ʒj. spir. sal. armoniac. ʒij. aq. vitae Mat­thiol. ℥ss.M.F. linimentum· hisce omnibus per duos circiter menses u­surpatis, linimento parum aliquando mutato, additis nimirùm ol. spic. ʒij. succi urtic. urent. min. ℥ss. se­quens praescripsi vinum medicatum.

℞. Fol. chamaedr. chamaepit. an. M.j. fol. prim. veris Mss. rorismar. salv. fl. anthos, an. p.ij, rad. impera­tor. angelic. ireos fl. helleb. nigr. sem. cartham. an. ʒiij. hermodact. ℥j. (omnium nervosarum partium ani­ma vocatur ut crocus pulmonum) a­gar. albiss. ʒiij. cardam. cubeb. an. ʒij. sal. tartar. ʒjss. concisa & crassè contusa insuantur sacculo, cum vini [Page 682] gallici pint. vj.F. vinum medicatum; cujus, post justam insusionem tepidam ter quotidie assumpsit ℥iij. quibus semper instillavit. spir. sal. armoniac. gt. viij. quibus omnibus quarto mense curatus. Fredericus Deckers. observ. ad cap. 3. lib. 1. prax. Barbettianae.

Exemplum paralyseos antiquae metu & ira curatae habetur apud Va­leriolam. obs. 4. lib. 2.

Sectio sexta. Pro Paraphimosi.

SPonsus quidam juvenis cum pri­ma nocte sponsam suam nimis arctè amplecteretur, tanta cum vio­lentia fraenum ei abruptum, & prae­putium retrorsum fuit detrusum, ut maximus dolor & intumefactio to­tius membri virilis inde secuta sit· cum symptomata indies ingravesce­rent, me tandem in consilium voca­vit: primò itaque victus rationem te­nuissimam & refrigerantem praescri­psi, deinde corpus cholagogis medi­camentis expurgavi· & venam in brachio incidi, sanguinemque satis lautè extraxi, aderat enim maxima plethora· regionem renum unguento refrigerante bis in die inungere jussi· loco verò affecto sequens cataplasma applicui.

℞. Farin. hord. ℥iiij. pulv. ros. myrtill. an. ʒij. balaust. nuc. cupress. an. ʒj. coq. in aq. ros. & plant. pa­rumque aceti rosac. & F. cataplasma, addendo vitellum unius ovi· appli­cetur tepidè & bis in die· his per dies aliquot adhibitis remediis, cum do­lores qui ab initio acerbi & magni e­rant remisissent, appetitus ad vene­rem, & erectio membri ipsum adeò vexavit, praecipuè noctu, ut tota cu­ratio inde impediretur· quotiescun (que) enim membrum virile erigebatur, praeputium adeo constringebat bala­num, ut mirum in modum indè auctus sit affectus· cum ita (que) hac de re anxius essem, jussi ut per dies ali­quot consortium atque familiarita­tem uxoris, imò ipsius praesentiam planè evitaret· deinde corpus iterum cholagogis purgavi, & lumbos oleis sequentibus inungere jussi.

℞. Ol. viol. nymph. ros. an. ℥j. ol. hyoscyam. per express. ʒij. cam­phor. in aceto ros. dissol. ℈j.M. in mortario· his ita peractis, post caenam cum dormitum iret, dosin laudani exhibui· melius ea nocte quievit, mi­norque fuit membri erectio· quum itaque aliquoties exhibitionem lauda­ni iterassem, inunctiones quinetiam lumborum, & applicationem cata­plasmatis continuassem, tumor mem­bri brevi remisit, ut non diu post praeputium & retrorsum detrahere, & antrorsum reducere, balanumque obducere posset aeger· convaluit, & ab eo tempore liberos aliquot ex ux­ore sua recepit. Vide atque etiam vide, candide lector, ne praedictum cataplasma applices, si paraphimosis ex impuro congressu cum scorto, ac­ciderit· materia enim maligna ad interna viscera repelleretur, hinc maligna ulcera sequerentur. Guil. [Page 683] Fabritius Hildanus. observ. 56. cent. 5.

Sectio septima. Pro Paraphimosi Infantium.

ACcidit nonnunquam ex prava victus ratione nutricis, ut hu­mor acris ad genitalia infantis de­cumbat, ibique pruritum excitet: mox propter confricationem genita­lium, & acrimoniam urinae conflu­unt humores circa balanum & prae­putium, qui ut plurimùm flatulenti & pituitosi sunt. Cum itaque penis sit pars corporis porosa & mollis, fa­cillimè humorem istum excipit, & quidem adeò copiosè, ut mirum in modum extendatur praeputium. Pla­cet hic adscribere remedia, quibus ego multos Infantulos hoc malo la­borantes foeliciter per Dei gratiam sanitati restitui. Primò nutrici vi­ctus rationem quae tenuis sit, & re­frigerans praescribo. Deinde secun­dum humoris praedominantis natu­ram ipsam expurgo, ut plurimùm tamen sequenti potiuncula.

℞. Rad. cichor. lapath. acut. po­lipod. an. ʒj. cortic. rad. frangul. ʒij. fol. scabios. veronic. agrimon. an. p.j. fl. cordial. an. p.ss. fol. sen. & sem. anis. an. ʒij. coq. in aq. ut co­lat. redeat ad ℥ij. in quibus dissolv. el. de succo ros. ʒij. syr. ros. solut. com­pos. cum sen. rheo & agar. ℥ss.M.F. potio· si pituita in corpore praedo­minium obtinet, loco el. de succo ros. ʒiij. elect. diacarthami substituo· si plethora adest, venam in brachio in­cido· hujùs medicamenti beneficio, infans quoque purgabitur· sin verò ablactatus fuerit à ʒj. ad ʒiij. syr. ro­sat. solut. compos. ipsimet infantūlō cum ptisana aut decocto agrimon. & veron. exhibeo· ab initio si dolor & inflammatio adfuerint, sequens appli­co cataplasma.

℞. Micae panis alb. ℥iij. pulv. ros. rub. balaust. an. ʒij. croci ℈j. butyr. rec. ℥j. ex quibus omnibus cum lacte vaccino F. cataplasma· sub finem ad­dendo vitellum ovi· hisce remediis adhibitis, & prout necessitas urge­bat, iterata potione purgante, ali­quot infantulos paraphimosi laboran­tes sanitati restitui; si verò morbus adeo fuerit contumax, ut praedictis praesidiis non cesserit, applicetur se­quens cataplasma.

℞. Farin. fabar. ℥ij. pulv. summi­tat. absynth. fl. chamaem. sambuc. an. ʒiij. pulv. sem. faenugraec. ʒij. cumi­ni ʒiij. coque cum vino rubro auste­ro ad formam cataplasmatis quod ca­lidè applicetur bis in die· si excoria­tio aliqua adfuerit, loco vini accipio decoctum fl. chamaem. melil. sambuc. & ros. excoriationem quinetiam se­quenti unguento inungo.

℞. Ol. rosac. ℥jss. ceruss. lotae, tutiae praep. c. cervi usti & praep. co­rall. praep. plumbi squammosi, an. ʒjss. camphor. dissolut. in aq. rosar. ʒss.M. & agitentur in mortario do­nec formam linimenti acquirant. Guil. Fabrit. Hildanus. observ. 58. cent. 5.

Sectio octava. De Paronychia.

[...] (ab [...] unguis) latinè panaritium, est tumor calidus ex sanguine adusto, & atrabilario, in extremis digitis ad latera unguium ortus, & propter viciniam nervorum gravissimos dolores excitans.

Subsectio prima. Pro Paronychia.

IN principio post phlebotomiam & universalia remedia, ponatur digitus per longum tempus in ovo putrido; id enim plurimos curasse experientia constat· alii eum in mus­culis putribus tenuere optimo cum successu & magna cum laude, ut au­dio· cum apostema jam perfectum esset, & incisionem admittere nol­let, quod optimum est remedium, ad­hibui unguentum apii seu hyperici Philippi Hermanni, quod propriè e­duci▪ materiam viscosam ex ossibus, & panaritium per se curat, & est no­bile experimentum non solùm ad pa­naritium, sed & contra vulnera & omnia ulcera· cujus haec est descri­ptio.

℞. Succi hyperic. & apii, an. lb ij. succi senecion. vulgò cruciatae dictae, millefolii, absynth. an. lb j. succ. che­lidon. persicar. an. lb ss. mell. despu­mat. lb v. ol. hyper. lb ij. terebinth. lb j. farin. tritici, q.s. alumin. usti ℥jss. succi coq. s.a. & reliqua addan­tur, & coq. ut artis est, ad consisten­tiam unguenti mollioris, & usui re­servetur· arcanum est contra paro­nychiam· quo solo aromatarius qui­dam ab hoc morbo curatus est. Pe­trus Forestus. obs. 16. lib. 5. obs. Chirurg.

Mulierem quandam paronychia gravissimè laborantem cum febre, li­pothymia, aliisque symptomatis in se­quentem modum curavi. Primò qui­dem digitum lacte vaccino, in quo flores chamaem. meliloti, semen faenu­graec. & cydon. incocti erant, ali­quantulum fomentavi· deinde super­ficiem cutis paulatim dissecui· abrasa cute, maculae quaedam rubicundae ap­parebant, quibus acie cultelli incisis, guttulam unam aut alteram aquae ru­fae sub cute inveni· illa vacuata, lin­teum madefactum aqua vitae, ubi nonnihil theriacae dissolutum erat, applicui· his statim sedatus est do­lor: atque hoc unico remedio altero die sanatus fuit digitus· reliqua quo­que symptomata, purgato leviter corpore, sopita fuerunt· hujus cura­tionis cum primùm periculum in ux­ore mea fecissem, & ex voto succes­sisset, postea in supradicta matrona, ac multis aliis, maxima cum utilitate aegrorum administravi· & semper ad ungulam sub cute nonnihil ichoris inveni· sed necesse est, statim ab ini­tio fi [...]t incisio haec: alioquin ex do­loris vehementia cito concurrunt hu­mores, qui inflammationem ac tu­morem excitant, atque subjectam carnem, imò etiam ossa erodunt· va­cat [Page 685] autem eo modo facta incisio omni periculo, nec est dolorifica, neque nervos aut tendines offendit, quum sit superficialis· alius verò modus a­pud practicos passim usurpatus, inci­sio nimirum quae fit à superficie ad centrum & versus os valdè periculo­sa est. Guil. Fabrit▪ Hildanus. obs. 97. cent. 1.

Puerulus quidam angebatur à dua­bus paronychiis duos affligentibus di­gitos cum acerbo cruciatu· pro his sanandis talis per me curatio est adhi­bita· manè & vesperi inungebam hos abscessus oleo sulphur. & desuper applicabam emplastr. diasulphuris· per quae citissimè maturati, ruptique sunt, ac iisdem remediis iterum con­solidati ac sanati in paucis diebus. Martinus Rulandus. curat. 87. cent. 3.

Subsectio secunda. Pro Paronychia.

VIdi cui paronychia digitus ob­sessus erat, distinctus fortè ad brachii amplitudinem, perque noctes aliquot insomnes torserat miserè: huic cruor & recens pellis talpae cir­cumdata, manè crastino die digitum cum nocturna quiete restituerant. Io. Helmontius. tractat. cui titul. Butler.

Virgo quaedam paronychiam pa­tiebatur in indice manus sinistrae, quae ipsam vehementer afflixerat per qua­tuor dies· jussi ut digitum immitte­ret in aurem felis, & intra duas horas doloris expers fuit· sentiebat per in­ [...]ervalla attractionem digiti in cavita­tem auris, ac subinde dolor totum brachium invadebat usque ad hume­rum; eo denique tempore felis voci­ferabatur, ut credibile sit, eum dolo­re affici à veneno attracto· tota ma­nus intumuit, ac postmodum detu­muit, excepto digito, qui tumefactus remansit, sed doloris expers· sublato dolore, digitus extractus est, & sup­puratus apparuit, ac deinceps solo empl. diapalma curatus. Lazarus Riverius. obs. 63. cent. 4.

Mulier alia eodem remedii gene­re à panaritio curata est· hinc colli­gere licet in capite felis esse vim quan­dam magneticam panaritii qualitati­bus familiarem, cujus beneficio vene­num in tumore illo latens ad se tra­hat. Idem. obs. 19. cent. 4.

Vocatus fui ad mulierem quan­dam quae jam duodecim noctes cum clamoribus duxerat insomnes occa­sione paronychiae in pollice manus prope unguem lateraliter, nullo tu­more, nullaque digiti inflatione ex­istente· quidam chirurgus curam hu­jus passionis penitus ignorans, bis fe­cerat quasdam superficiales incisiones, in quibus caro excreverat· rogavit me instantissimè, ut ejus curam susci­perem· crastino die feci incisionem cum rasorio lateraliter ab ungue us­que ad os, à summitate digiti ad jun­cturam exclusivè: deinde applicavi album ovi cum vitello agitatum in­tus & extra vulnus· statim cum re­cessi, coepit dormire: & dormivit toto die usque ad noctem: cessavit omnis dolor, neque unquam postea doluit ea causa, sed brevi temporis [Page 686] spatio, Deo favente, fuit sanitati resti­tuta, absque digiti deformitate· vera igitur curatio hujus aegritudinis est, facere incisionem secundum modum dictum, usque ad os inclusivè: quia statim cessat omnis dolor, neque est aliud remedium, quin os & junctura perdatur. Petrus Bayrus. practic. lib. 20. cap. 9.

Chalmeteus expertus est ovi albu­men cum oleo violato mixtum magis dolorem arcere, quam narcoticum.

Frater meus cum Galliam peragra­ret quendam paronychia laborantem sub cura habuit, & sequenti modo curavit· primò, secundum method. clariss. Hildani lacte vaccino in quo fl. melil. chamaem. sem. lini saenugraec. & cydon. cum rad. alth. incocti e­rant, aliquoties fomentavit, deinde superficiem cutis paululum dissecu­it, qua ablata, rubicundae nonnullae conspectae maculae, quibus incisis, una aut altera guttula aquae emana­vit citrinae: cum verò materia co­piosior profundius & altius esset posi­ta, ad os usque cultello vulnus inci­dit, maximaque copia puris benè cocti altero die effluxit, statim lin­teum in aqua vitae theriaca permista, madefactum applicuit; deinde folia brassicae (sequenti decocto imbuta, & ex illis tentas factas vulneri immisit) superimposuit.

℞. Rad. apii ℥ss. mell. opt. ℥j. vi­ni alb. generosi lb ss. coq. simul, do­nec mel sit despumatum, & tertia pars consumpta. Postea sumantur folia brassicae ac carbonibus superim­ponantur, statimque ne comburan­tur, amoveantur, inde enim mollio­res & humidiores quodammodo, & quo decocto facilius & commodius immergi possint, redduntur· hoc me­dicamentum (ut frater refert) chi­rurgorum in Galliis primariorum se­cretorum omnium est secretissimum· manui verò & carpo defensivum ex oleo rosato, bolo armena, & albumi­ne ovi cum stupa canabina apposuit, digitumque affectum oleo ros. indies inunxit· paulatim vulnus adhibitis sarcoticis incarnari coepit· ad indu­cendam cicatriccm unguentum au­reum imposuit, & diapompholigos applicuit· atque ita, divina favente gratia, quam brevissimè feliciterque curam absolvit. Mathias Glandorp. obs. 9. & cap. 23. method. cur. pa­ronych.

Sectio nona. Pro Parotide e qua calculi exem­pti fuerint.

NObilis quidam puer tumorem juxta aurem ovi magnitudine, jamdiu habebat, in ambitu durum, in­aequalem, in medio moll [...]m, ubi pressus cedebat, ex quo materiam quandam inesse deprehendi: dolor alioquin nullus, nisi quod pruritum interdum sentiebat. Corpore pur­gato, usus est sequentibus. Fotus fiebat ex decocto rad. ireos, brioniae, indies bis. Postea applicabat sequens emplastrum.

[Page 687]℞. Gummi ammoniac. in aceto fortiss. dissol. empl. diachyl. ireat. an. ℥j. malaxentur· quo facto duo­decimo circiter die, sponte se aperu­it tumor, purulentamque & spis­sam admodùm materiam copiosè to­ta septimana reddidit, multumque subsedit. Restabat adhuc in humili­ore sede, exigua durities, cujus cau­sa, cum Chyrurgi maturantia adhibe­rent, tentaque immissa ulcus aper­tum servarent, tandem tentae fundo, cum extraheretur, sabulosa materia penitusque terrea, grani milii ma­joris instar adhaerens apparuit, postea­que plus quam triginta ejusmodi grana terrea, ejusdem magnitudinis, aliquando etiam majora prodierunt; sicque repurgato ulcere, cessanteque duritie, ulcus consolidatum fuit. Felix Platerus. observ. lib. 3. pag. 707.

Sectio decima. De Partu difficili.

UT Partus naturalis is dicitur, qui salvis soetus & soetae rebus, facilè, celeriter, & sine symptoma­tum vehementia, statuto tempore perficitur: sic contra, ille non na­turalis & difficilis censetur, qui cum matris, vel foetus, aut utriusque pe­riculo, tardè & difficilè fit. Cau­sae autem difficicilis & laboriosi par­tus, vel sunt in matre. vel foetu, vel in viis per quas egreditur infans. Mater accusari potest, si debilior & imbecillior sit, ita ut vires non suffi­ciant ad ferenda partus tormina, & ad exprimendos conatus. In foetu causa est, si mortuus est, aut ita de­bilis, ut nihil vel parum praestare pos­sit ad promovendum partum; si rur­sus magnus est, vel secundum totum corpus, vel secundum caput; ad­huc si non unus, sed gemelli vel plu­res sint, vel foetus molam cohaeren­tem habeat: vel denique si in depra­vata & non naturali figura sese offe­rat. In viis verò causa est, cum vel membranae sunt crashores & den­siores, quam ut infans eas facilè dis­rumpere possit; vel partes muliebres angustiores sunt. Partus difficilis signum est, si dolores partus sunt languidi, & per longa intervalla re­currant; & dolores ad dorsum poti­us quam versus pudenda vergant.

Subsectio prima. Pro Partu difficili.

MUlieri cuidam circa tres dies in partu difficili haerenti, hic pulvis ad provocandum partum per tres vices exhibi [...]us est.

℞. Cinnam. el. ʒjss. ossium da­ctyl. ʒss. sem. viol. ℈ij. rad. di­ctamn. alb. ℈ss.F. pulvis subtiliss. in partes tres divisus· quo ter cum vino assumpto, & admotis linimentis & sacculis appropriatis, fo [...]liciter tan­dem peperit. Alia cum octo diebus in difficili▪ partu valde angeretur, à Tiengio Medico curata fuit, ubi nono [Page 688] die accepisset ʒj. pilul. de assa foeti­da (de quibus supra lib. 11. sect. 18. subsect. 2. Pro Mola.) cum cyatho uno decoctionis sabinae, idque ter, post prandium, hora quarta, & sub noct [...]m hora octava· quibus eadem nocte, Dei nutu, peperit filiam, & salva mansit. eodem modo & aliam aegrè parientem liberavit· & alteri etiam cum iisdem secundinam edu­xit, singulis tribus horis ad ʒss. ex­hibendo. Petrus Forestus. obs. 73. lib. 28. De Mulierum Morbis.

Mulier quaedam cum filiam pepe­risset, & secundam prolem parere non posset, his infrascriptis remediis per me, nutu Dei, aliam foemellam peperit.

℞. Cinnam. pulv. ʒj. cass. lign. doronic. roman. an. ℈ss. nucleum u­num dactyl. sabinae ℈j. perlar. fi­nissimar. ℈ss.F. pulvis· partiatur in duas partes. Detur cum vino mal­vatico.

℞. Ol. amygd. d. lil. alb. sesamin. butyr· rec. pingued. gallin. anatis, an. ℥ss.M. inungatur venter inferi­or. Sumpto pulvere, & prius una dosi, & hora post altera, post horas quinque peperit. Idem. obs. 76. lib. 28.

Cuidam pro partu facilitando, partu instanti, consilium dedi, ut quinque aut sex grana juniperi cum ficubus sumeret, quibus cum quin­quies, aut pluries usa esset, mox co­namina partus apparuere, adeo (quod & dictu mirabile est) ut illa ipsa cum maxima facilitate gemellos pepererit. Petrus Forestus. schol. obs. 69. lib. 28.

Subsectio secunda. Pro Partu difficili.

MUlier quaedam cum toto biduo parere non poterat, & ob tantam difficultatem & angustiam, foetus stercus emitteret; Ego in con­silium adhibitus, exhibui olei succi­ni gt. xxx. cum vini ℥ss. umbilico simul ol. lign heracl. calentis gt. xx. imposui· hoc facto, intra mediam horam, alacri & erecto animo facilè per Dei praesens auxilium, peperit infantem integrum & incolumem. Martinus Rulandus. curat. 66. cent. 3.

Medicamenta partum facilitantia, dicuntur quae vel facultatem sopitam excitant, vel impedimenta remo­vent· quae facultatem irritant intus assumpta plura esse possunt. Inter caetera haec mihi probantur· Primum paratur ex pulvere boracis minera­lis, cortic. casf. fist. cinnam. & croci, cum aq. artemi [...]. dato· alterum ex the­riac. diatessar. fruct. sabin. pulverat. cū syr. de. artemis. in bolum. accept. qui­bus addo troch. de myrrh. cum pulv. cinnam. & croci in lixivio dulci, vel vin. Hisp. exhibitos. Et si ab his medi­camentis dolores non promoveantur, laudo potum aquae tepidae cum melle crudo. In usum etiam vocetur pul­vis castraturae scrophae, vel testiculor. equi siccator. ex aq. matricariae. ex­terius etiam ad irritationem conve­nit cataplasma ex artemis. & saturcia in vino cretico coctis, ac imo ventri adhibitis, adjecta pulpa colocynthi­dis. [Page 689] Linimentum quoque pro pe­ctine, dorso, & locis interfoemineis maximè conveniens, paratur ex suc­co colocynthid. rutae, felle tauri, ac oleo cheirino. Huc etiam referen­da sunt aliqua, quae à proprietate indita operantur, inter quae seligo corrigiam ex pelle cervi illustrissimae patienti cinctam, lapidem aetiten à brachio ad femur tempore pariendi translatum: sed & cinis quoque un­gulae asini, vel equi, partibus infer­nis illitus ad idem valet· quae impe­dimenta removent, i. e. viarum an­gustiam & siccitatem, sunt emol­lientia & relaxantia, quae satis nota sunt. Iul. Casar Claudinus. cons. 107.

Subsectio tertia. Pro Partu difficili.

NUper cum mulierculae quaedam parere non poterant, in ipsa parturigine jussi plurimis mollem clysterem injici intestinis, ac ilicò pe­perere: ita ut jam apud nos id agere incipiant mulieres Nobilissimae. Cly­ster fit ex decocto herb. emollient. ut malv. alth. parietar. thapsi barba­ti, chamaem. artemis. colat. adde sacch. oleum amygd. d. & ʒj. salis. Io. Heurnius. ad aph. 34. sect. 5.

Ubi parturigo non succedit ex sen­tentia, salutaris est sternutatio· ete­nim ad inferna validè propellit dia­phragma, compresso epigastrio: hinc ad inferna pellitur valido nisu uterus. Nos parum piper. & galang. naribus ut sorbeat jubemus: misce­mus interdum parum hellebori albi, maximéque quid euphorbii. Sed an­tea propinamus hoc remedium, quo summi Dei beneficio plurimas libe­ravi.

℞. Cinnam. el. ʒijss. myrrh. opt. ℈ij. succini albi ʒiss. rubiae tinct. ca­stor. an. ℈j. boracis ℈ss. croci gr. v.M.F. pulvis subtiliss. capiat ʒj. cum vino albo & saccharo· eliso foe­tu, cum secundinae retinentur, hoc pulvere propinato, ilicò redduntur. nam tunc haemorrhagiae metu, non fovemus. Io. Heurnius. ad aphor. 35. lib. 5.

Uxori gregarii militis difficili par­tu pene enectae, dedi pulverem testi­um equi, in aqua lilior. alb. cum croco, pudendo saponem nigrum applicandum curavi. dimidio qua­drante citius puerum croceo colore tinctissimum enixa est. Henricus ab Heers. obs. 14. lib. 1.

Non praeteribo auxilium prae­stantissimum, cujus ope plures in a­gone positae, foetus vivos vel mortu­os foeliciter excluserunt laborioso partu oppressae. Hoc constat ex bo­racis officin. ʒj. tenuissimè pulveri­zata; quam si cum ℥iij. aq. artemis. aut sabin. aut generosi vini bibas, miram invenies utilitatem· debilibus sufficit ʒss. aut ℈j. Zacutus Lusita­nus. obs. 158. lib. 2. prax. admir.

Saepius compertum est, quod olei oliv. potu ante partum facilitatur mi­rè partus· nec tormina ulla patiuntur puerperae, vias enim lubricas & mol­les reddit oleum. Debet etiam to­picè extra idem oleum admoveri. Petrus Borellus. obs. 25. cent. 2.

Subsectio quarta. Pro Partu difficili.

NOvi remedium, quo foetus alio­qui per diem & horas in partu staret, eoque potu sumpto, mox in­fra horae quadrantem mulier partu­rit· hoc autem remedium in jecore & felle anguillae siccatis & pulvera­tis consistere scripsi alibi. Io. Hel­montius. tract. cui titul. Astra necessi­tant non inclinant, nec significant de vi­ta, corpore vel fortunis nati.

Mulieres observavi in partu diffici­li aliquot dies periculoso, oblato po­culo, mox ad summum ante semiho­rae spatium enixas· idque ducenties & amplius probatum. Pharmaco ni­mirum adhuc in stomacho existente apertum est os pubis, & valvae ossis sacri in lumbis, foetusque statim pro­pulsus. Notavi scilicet stomachum elaves uteri gerere. Hoc medica­mentum lubens in bonum proximi evulgavi, ne deinceps parturiens pe­riculum vitae subeat. Est autem je­cur simul cum felle anguillae ficcatum pulveratumque in vino potum, magnitudine avellanae, donum Dei in hoc simplici, ut cum mulier jam parere debuerit, in dolore propter serpentis invidiam; Deus anguillae aquae serpentis visceribus pacare vo­luit illius maledicti rigorem· idem fortè atque melius hepar serpentum efficeret, sed in anguillae experimen­to nunquam [...]efellit eventus. Io. Hel­montius. tract. cui tit. Ius Duumvi ratus.

Nos remedium optimum dabimus experimento pluries comprobatum dono receptum à Serenissimo Duce Guisano, videlicet anguillae jecur in furno panis exsiccatum, ut in pulve­rem redigi possit· dosis ipsius est me­dietas ponderis unius aurei· detur in liquore convenienti prout medico li­buerit· mirificè partum facilem red­dit. Dominicus Panarolus. obs. 21. pentecoste 3.

Jecur anguillae ad partum facili­tandum ab Helmontio & Panarolo valde commendatur. Novi famo­sum Empiricum qui hoc solo ferè se­creto magnam sibi famam acquisivit; illud exhibui medici cujusdam uxori aegrè parienti, & à marito & obste­tricibus pro deplorata habitae· una­quaeque dosis plurimùm auxit cona­tus parturiēdi antea ferè consopitos; ita ut tandem feliciter peperit. Co­actus fui ad duplum dosis Helmontii pervenire, nimirum ad magnitudi­nem nucis juglandis in vino rhena­no. D. Robertus Boyle, lib. 2. De V­tilitate Philosoph. Experimentalis. cap. 18. sect. 5.

Subsectio quinta. Pro Partu difficili.

PArtus tempore sumat ℈iiij. bo­racis ex aqua matricariae Hora­tius Augenius. tomo 2. lib. 8. E­pist. 3.

Nobilis mulier pleuritic [...] praeg­nans, habuit aliquid commemora­bile· doluit latus, febris continua [Page 691] erat. Uterum ferebat jam octo men­ses cum dimidio· dubitabamus an partus accelerandus foret; alii è mal­leolo tundendam venam putabant, tamen ex brachio sanguinem detra­ximus, planè corruptus erat· tan­dem pariendi sese occasio obtulit, vi­res erant infirmae, dolores suos & tormina (ut politico verbo utar) devoraverat. Dedimus decoctum fol. senae, folia erant pauca quanti­tate, ut non tam alvum subducere­mus, quam cum leni alvi subducti­one tormina excitaremus· excitatis ita torminibus feliciter peperit. Fo­lia senae exhibere solemus.

℞. Matricar. artemis. nepetae an. p.j. hyssop. p.jss. mercurial. p.j. sem. citri, poeon. an. ʒss. cinnam. ʒj.F. decoctio, in qua bulliant fol. sen. ʒij.F. fortis expressio, adde vi­ni albi parum· tormina excitat. Guil. Ballonius. cons. 20. lib. 2.

Si partus tardior est, fel gallinae sumatur, maximè nigrae, & umbi­licus ungatur· item in vino detur consolida regalis· ne sint in eo loco, ubi paritura est, pyra· impediunt e­nim partum. Artemisia cocta in vi­no, dextro femori propè muliebria applicetur; magni fit & lapis aqui­lae, si sinistro cruri applicetur; sed statim à partu removendus est. Idem scribitur de matrysylva & polipodio, si pedibus alligentur· vehementia verò ut est borax non probo; nisi vel foetus mortuus sit, vel mola ad­fuerit. Si foetus sit mortuus, sume oleum lini cum pinguedine aliqua in qua castor coctum sit, & unge ven­trem. Io. Crato. consil. 40. lib. 5.

Hoc expulsivum praescripsi, quo alias foeliciter usus sum.

℞. Troch. de myrrha, rad. di­ctamn. alb. succin. an. ℈j. borac. sem. viol. an. ℈j. magist. perl. ℈ss.M.F. pulvis tenuiss. in tres partes dividendus· assumatur cum aq. ar­temis. & puleg. an. ℥ij. Io. Petrus Lotichius. obs. 18. cap. 1. lib. 5.

Cingat se nudam mulier spolio serpentis, & pariet facillimè. Rasu­ra ossium dactilorum cum vino pota, mirabiliter liberat parturientes. Dare parturienti lac alterius mulieris faci­litat partum· corallus coxae appen­sus idem facit. Petrus Bayrus. practic. lib. 15. cap. 9.

Inter alia ab Authoribus commen­datur secundina siccata, ut & vasa umbilicalia, quae hoc modo praepa­rari possunt.

℞. Secundinae vel chordae umbi­licalis in furno sicccatae & pulveri­zatae ʒij. cinnam. ʒj. croci ℈ss. cum succo sabinae. F. trochisci· dosis ʒij. in convenienti liquore. Daniel Sen­nertus. practic. lib. 4. part. 2. sect. 6. cap. 4.

Hippocrates lib. 1. De Morbis Mu­lierum, in difficili partu sanguinis missionem ex talo ut extremum au­xilium commendat, virium habito respectu· quamvis à practicis nostris nunquam in usum revocetur hujus­modi remedium, & videatur maxi­mè reformidandum, cum in partu vires unicè necessariae sint, quae à ve­naesectione infringi possunt· tamen si à plethora difficultas pariendi ori­atur, [Page 692] quod innuere videtur Hippocr. non est dubium, quin maximè con­ferre possit, cum venae plurimo san­guine refertae omnes vias interiores angustiores efficere soleant. Lazarus Riverius. prax. med. lib. 15. cap. 18.

Subsectio sexta. Pro Doloribus a Partu.

SI partum ingens dolor sequitur, coque rorifmar. & ventri impo­ne calidè· vel muniatur venter pelle agnina vel arietina, dum adhuc ca­let, & recens detracta est. Item em­plastr. hoc sedabit dolores.

℞. Tres vel quatuor caepas benè coctas in aqua, eas in mortario com­minue· adde cumini contus. M.j. fl. chamaem. M.j. farin. hord. q.s. ut fiat puls; & si materia id requirit, adde parum aquae in qua caepae inco­ctae sint. Extendatur in linteum, & umbilico applicetur· quod si sic e­tiam dolor non desinat, adde farin. sem. lini M.j. & minus farinae hord. cum verò exsiccatum est, mutetur de novo. Io. Crato. consil. 40. lib. 5.

Exhibuimus cerevisiam in qua flo­res chamaem. decocti erant· hoc e­nim licet simplici remedio, tanquam arcano uti soleo, semper maximo cum successu. Miraculi enim instar dolores post partum compescit. Ma­trona quaedam dolores post partum mitigabat bibendo ℥vj. olei amygd. d. rec. express. cum sacch. In Ita­lia Matronae capiunt ℥iij. ol. amygd. d. Hoc ilicò vidi à dolore post par­tum liberatas, & commodè eo in multis usi sumus. Petrus Forestus. obs. 75, & 81. lib. 28.

Mulier quaedam saevissimis à partu exercebatur doloribus, qui post a­lia remedia huic praesidio cesse­runt.

℞. Galban. ass. foetid. an. ℥j. pa­retur emplastr. rotund. cum quatuor granis moschi in medio· admovea­tur paulò infra umbilicum, & dolor evanuit. Petrus Pachequus. obs. 11.

℞. Nuc. mosch. anis. cinnamom. an. ℈j.M.F. Pulvis. detur cum vi­no albo.

Sequens Pulvis statim post partum sumptus, à torminibus mirè praeser­vat· ita ut si primiparae exhibeatur, in sequentibus partubus nullo modo à dictis doloribus torqueri creda­tur.

℞. Rad. consolid. maj. exsiccat. ʒj. nucleor. persic. & nuc. mosch. an. ℈ij. succini ʒss. ambr. gris. ℈ss.M.F. Pulvis, de quo capiat ʒj. cum vino albo; & si febris adfuerit, cum jusculo. Lazarus Riverius. prax. med. lib. 15. cap. 23.

Subsectio septima. De Partu per os.

JUvenis quaedam Foemina in Civita­te Imperiali Infantem digiti lon­gitudine, maximis cum doloribus, summoque vitae periculo per os eni­titur· mortuum mulieres adstantes scatulae includunt & sepeliunt. Am­plissimus [Page 693] verò Senatus postquam hoc rescivit, refodere Infantem, eumque in honestorum quorundam virorum praesentia aperire jubet: quem omni­bus membris humanis, tam internis quam externis verè constare cognos­cunt. Puerpera ea de re interrogata & examinata, constanter affirmavit, maritum semper cum illa per os coi­visse, & sperma in fauces immisisse: sibi (utpotè à natura planè simplici, sicque à marito facilè persuasae) pri­mò quidem de alio coeundi modo nihil prorsus constitisse, donec à vi­cina, quacum de eo aliquando com­municasset, aliter edocta fuisset; at­que se ita à marito delusam postmo­dum animadvertisset. Maritus, seu impurus potius & sceleratus nebulo, (qui sutor suit)fuga sibi consulens, decem septimanas ante Infantis ex­clusionem clam uxore militatum abi­it; alias rogo forsan impositus fuis­set. Philippus Salmuthus. obs. 94. cent. 3.

Sectio undecima. Pro Pectoris abscessu.

TUmore ad suppurationem verso, pus attraximus beneficio se­quentis emplastri.

℞. Resin. pini rec. clarae & odo­ratae lb j. ol. laurin. & terebinth. an. ℥ij. gummi elemi ℥iiij.F. empl. S.A. extendatur q.s. super alutam, & vulneri apponatur. Mutetur hiemis tempore femel tantum in die, aestate verò bis· & mirabilia videbis. Vide Paraeum lib. 10. De Vulnerib. Pectoris & Thoracis. cap. 32. Debet emplastr. in medio perforari incisuris duabus aut tribus longis, ut pus attractum facilè effluat. Petrus Pachequus. obs. 54.

Sectio duodecima. Pro Pectoris conquassatione ex nimio pondere elevato.

VEnâ sectâ, loco dolenti apposi­tum est oxyeroceum, & bre­vi curatus fuit. Quidam pelle ovina recens dilaniata sale conspersa, ae­grum calidè apud ignem involvunt, & dimittunt ut sudet, quantum fer­re potest. Sed mox deposita pelle, oblinunt oleo rosac. myrtill. & cha­maem· & antequam pellem depo­nunt, dant hanc Potionem.

℞. Rhab. el. ʒj. mummiae ʒss. rubiae tinct. gr. iij.F. Pulvis. dissolv. in aq. endiv. ℥iij. vini alb. ℥j. adde syr. acetos. simpl. ℥j. vel ℥ss.F. Po­tio. Sed & haec Potio egregie con­ferre traditur iis qui ex nimio pon­dere levando quid mali sentiunt in corpore.

℞. Butyri rec. ℥ij. casei virid. o­villi ℥j. liquefiant simul supra ignem, & exprimantur per pannum, aut se­taceo excipiantur. Tunc,

℞. Cerevis. Gedana aut alterius optimae lb j. spermat. ceti, nuc. mosch. [Page 694] an. ʒj.M. cum butyro suprascripto, & F. Potus. capiat bis in die. De­inde & haec applicentur loco affe­cto.

℞. Fol. viol. M.ij. contund. ad­de furfur. tritici macri, M.j. axun­giae porcin. ℥ijss. aq. vitae ℥ss. vel pa­rum plus. M. & appone. Hac Po­tione foelicissimè in conquassatis uti soleo.

℞. Fol. sen. ʒiij. in [...]und. in ℥v. decocti communis; fortiss. express. adde el. de succo ros. ʒiij. mummiae, nuc. mosch. an. ℈j. oxymel. simpl. ℥ss.F. Potio. Petrus Forestus. obs. 32. & schol. lib. 6. Obs. Chirurg.

Sectio decima tertia. Pro Pectoris Dolore.

COntra Pectoris compressionem doloremque per vices de sequen­ti haustulo expectorante assump­sit.

℞. Aq. hyssopi, anis. & tussilag. an. ʒvj. syr. jujub. ℥j. oxymel. scilit. ʒvj. spec. diair. ol. ʒj. Sol. anis. gt. v. sacch. cand. ʒij.M. diligenter, cola­tura detur pro haustulo· interim re­gio pectoris externè inungebatur un­guento resumptivo ad ℥j. cum ol. foe­nic. gt. iij. Pro Potu ordinario bibat decoctum C. cervi praep. cum sacch. in hunc modum.

℞. C. cervi usti & praep. ℥j. hord. p.ij. coq. in aq. mens. jss. de­coctum effervescens fuperaffunde pas­sul. min, ℥jss. sacch. cand. ʒiij. cin­nam. integr. ʒj. sem. anis. ʒiij. si­natur sponte refrigerari, & servetur potui. Io. Petrus Lotichius. obs. 1, & 2. cap. 3. lib. 3.

Sectio decima quarta. De Pectoris vulnere admirando.

VIrquidam melancholia, tentati­onibus (que) variis diu vexatus, tan­dem proprio gladio se confodit, infra quartam costam in thoracē adacto, & sub nona costa intergo exeunte· quod vulnus tamen intra menses duos sa­natum est. Verùm accidit, ut post menses aliquot, iterum de absurdis cogitationibus conquereretur, & po­stea malè haberet, primò aquam, & quicquid cibi assumpsisset, post viri­dia, tandem nigra quater, eaque mag­na copia rejiciens vomit [...], cum sudo­ribus frigidis & leipothymia, ac de­inde post ultimum vomitum expira­ret· corpus apertum est, deprehen­sumque vulnus per pulmones & dia­phragma penetrasse; pulmonis ferè nihil repertum est in sinistro latere confosso. Ventriculus totus ascende­rat in sinistrum thoracis latus, & cor cum capsula de sede sua depulerat in dextrum latus, ubi & vivus ille jube­bebat observari cordis pulsum. Dani­el Sennertus. obs. 33. cent. 2. Obs. Chirurg. Hildani.

Sectio decima quinta. Pro Penis ulcere.

DEdi illi ab initio trochisc. alki­kengi sine opio, ut ʒj. conti­nuatis diebus cum lacte biberet· post dies quatuordecim reverso, cum non­dum cessaret, hoc decoctum ordi­navi.

℞. Rad. petrosel. ℥j. alth. ℥jss. li­quirit. consolid. an. ℥ij. bistort. ℥ss. fol. plantag. alchymill. an. M.j. fl. malv. arbor. p.j. sem. lini, cydon. an. ʒij. glandium ℥j. nucleor. persic. ℥jss. coq. in vini mensur. j. (rectius enim sic ad vesicam penetrat vis medica­menti) bibat noctu haustum cubitum iturus, praecedenti levi caena· manè bibat lac caprinum vel ovillum; comedat orizam hordeum· ulceri in glande adhibeatur hoc unguentum.

℞. Cadmiae fossilis ʒjss. sulphur. argenti vivi, an. ʒj. cum terebinthina ducantur in formam unguenti, ad­dendo parum axungiae porci· & sic restitutus fuit. Felix Platerus. obs. lib. 3. pag. 779.

Sectio decima sexta. De Peripneumonia.

PEripneumonia phlegmone est pulmonum cum febre acuta, spi­randi difficultate & tussi· pars affecta est pulmo, vel totus, vel ejus pars dextra vel sinistra· causa est sanguis in pulmones copiosius irrumpens, ibi­dem inflammationem concipiens· ex­ternae sunt, exercitium vehemens, praesertim post quietem longam, & corpore repleto; clamor & vocis in­tentio nimia, ira, aer frigidus & a­quilonius, australem praecipuè se­quens, aquarum etiam lacustrium & stagnantium usus· huc etiam perti­nent medicamenta venenata, & humorum aliquando malignitas, ut in peripneumoniis epidemiis· signa sunt, pectoris angustia cum dolore gravativo & spinam attingente, spi­ritus difficultas, & quidem major quam in pleuritide, febris acuta, tus­sis molesta▪ & genarum rubor. spu­tum in principio nullum processu au­tem temporis, aut cruentum, aut bi­liosum, aut spumosum.

Subsectio prima. Pro Peripneumonia.

VEnam aperire (quod ab initio admodum conduxisset) cum jam quartus esset dies, & non ampli­us cruenta expueret, nolui· jussi i [...]a­que hoc julepo tribus uti vicibus sta­tim manè, iterùm sub vesperam, & circa medium noctis.

℞. Julep. viol. ℥iij. syr. de jujub. ℥j. aq. viol. ℥ss. manus ch. ℥ss.M.F. julepus. Unguentum etiam resumpti­vum in panno lineo extensum lateri dolenti applicavi· quinto die quia excretio fuit nonnihil cocta & urina tincta, hunc julepum praescripsi.

℞. Julep. viol. ℥ij. syr. de jujub. [Page 696] oxymel. simpl. syr. de tussil. an. ℥j. aq. tussil. viol. an. ℥jss.M. utatur frequenter· pulverem quoque hunc exhibui.

℞. Oculi cancri ʒjss. manus ch. perl. ʒij.F. pulvis subtiliss. capiat mediam partem manè, cum julepo, alteram sub vesperam· unguento re­sumptivo manè & vesperi inungatur latus dolens; quia tenax erat materia quam expuebat, hunc syrupum prae­scripsi.

℞. Oxymel. simpl. ℥j. oxym. sci­lit. ℥ss.M. capiat frequenter lam­bendo· ob dolorem hunc fotum in usum vocavi.

℞. Rad. alth. ℥j. lil. rec. ℥iij. fl. chamaem. melil. ros. an. p.j. sem. lini faenugraec. an. ℥ss. sem. carui ʒij.F. decoctio in vino & aqua; infun­datur colatura in vesicam, quae semi impleatur, & strictè ligata ne quid effluat, loco dolenti tepidè applice­tur· cujus usu mitigatum malum se­quenti die, quo & continuavit fo­tum. Ut promoveretur expectora­tio purulentae materiae, & coquere­tur, eclegma hoc ordinavi.

℞ Tab. diair. diamargar. frigid. a [...]. ℥ss. lohoch sani & experti ʒiij. sacch. cand. ʒij. syr. de liquir. q.s.F. lohoch. capiat cum baculo liquirit. lambendo. Item,

℞. Ol. amygd. d. rec. expr. ℥ij. sacch. cand. ℥j. oxym. scilit. ʒij.M. capiat aliquoties· pectori cataplasma hoc ad concoctionem materiae appli­candum praescripsi.

℞. Caricar. incis. paria ij. mic. pani [...] p.j. coque in lacte· adde farin. sem. lini ℥ij. contusis adde ol. viol. amygd. d. an. ℥jss. croci parum. M. illinatur eo pannus linteus, tepideque applicetur· quia postea excretio non tam promptè succederet· mutavi eclegma hoc pacto.

℞. Tab. diatragac. frigid. oxym. scilit. syr. liqui [...]. de hyssopo, penid. an. ℥ss.M. item teneat in ore sacch. penidium. Felix Platerus. obs. lib. 2. pag. 424.

Subsectio secunda. Pro Peripneumonia.

TEertio die vocatus statim venae­sectionem praescribo· hinc si al­vus non est aperta, lenitivum prae­mittatur, alias statim ad usum illo­rum procedendum quae materiam ad expectorandum praeparant, ac febris ardorem temperant, qualis est haec potio.

℞. Aq. beton. fragar. ungul. ca­ballin. an. ℥j. syr. viol. liquir. an. ℥ss. spirit. vitriol. gt. iij.M.F. haustus· post hanc potionem refrigerantem & praeparantem, addatur lambile pro majore maturatione materiae, quod

℞. Syr. viol. de liquirit. de jujub. hyssop. an. ℥j. syr. de prassio ℥ss. aq. hyssop. fragar. an. parum F. lambi­le· quibus post biduum continuatis, tertio die post venaefectionem, purga­tio lenitiva instituatur diluto agar. hoc modo.

℞. Agar. ʒij. zinzib. ℈j. sal. gemmae, gr. iij. affunde aq. veronic. & vini q.s. stent in loco calido per noctem [Page 697] manè leviter bulliant, & expriman­tur ℥jiss. in quibus dissolve el. diacar­thami ʒij. oxymel. scilit. ℥ss.M.F. haustus· post purgationem materia magis praeparetur per continuum u­sum incidentium & alterantium, quotidie bis usurpata potione pecto­rali.

℞. Rad. ireos, alth. an. ℥ss. liquir. ʒv. sem. anis. foenic. urtic. an. ʒj. fol. praff. hyssop. major. an. M.j. tragacanth. ʒj. cubeb. passul. an. ℥j. nucleor. pinear. pistach. an. ℥ss. dactyl. caryc. an. numero 6. fiat dococtio s.a. colatura dulcoretur cum sacch. cand. q.s.F. potio ad vices aliquot. Gregorius Horstius. obs. 7. lib. 3.

Quidam sexagenarius laborabat peripneumonia pituitosa· cum mul­ta pituita refertus videretur, clystere injecto, & semel tantùm venaesecti­one celebrata, purgans medicamen­tum fuit exhibitum ex infuso rhei cum manna & syr. ros. quo optimè purgatus est quarto die morbi; & postridie à febre aliisque symptoma­tis liberatus apparuit. Unde patet purgationem in peripneumonia in­terdum convenire quamvis ut pluri­mum ante septimum diem usurpata perniciosa sit. Lazarus Riverius. obs. 98. cent. 1.

Peripneumoniae curatio pleuritidis curationi simillima est· in ea utram­que paginam implet phlebotomia, quantum vires ferre possunt, semel aut bis in die, donec morbus mitescat· cum enim pulmo multo sanguine abundet, & à corde aestuante magnam illius copiam attrahat; minimè veren­dum est, ter, quater, quinquies, & sexies sanguinem detrahere· mitti vero debet sanguis è basilica utraque, si totus pulmo aequaliter afficiatur; vel ab alterutra quae lateri affecto magis respondeat· mulieribus peri­pneumonicis, quibus sanguis mēstru­us actu fluit, à talo primò, & mox intra sex horas à brachio sanguinem mittere oportet; nisi adeo urgeat pe­riculum, ut cogat primo accessu san­guinem è brachio fundere· quo in casu, toto venaesectionis tempore, & parùm ante illud, cucurbitulae femo­ribus sunt affigendae. Posteaquam verò non videntur vires ulteriorem venaesectionem ferre posse, cucurbi­tulae admovendae sunt scapulis & dor­so, tum siccae, tum maximè scarifica­tae, quan [...]um vires ferre possunt· cly­steres etiam emollientes & lenientes revulsorii sint: ne tamen in iis vehe­mentiora cathartica misceant [...]r, me­tu alvi fluxus, qui in hoc morbo pe­riculosus est· si humor crudus & pi­tuitosus à capite irr [...]ens morbum effi­ciat, vel foveat, vesicatorium nuchae admotum summoperè proderit· pur­gat [...]o in hoc affectu non convenit, nisi declinante morbo· Lazar. Riverius. prax. medic. lib. 7. cap. 3.

Sectio decima septima. De Pernionibus.

PErniones (graece [...], in [...] hiems) sunt tumores tem­pore Hiberno in calcaneis digitisque [Page 698] pedum ac mannum exorti· causa est frigus Hibernum partem debilitans, & ratione doloris quem infert, sangui­nem attrahens· dignoscitur, quod praecesserit ab aere refrigeratio, adsit pruritus & dolor cum rubore, tumo­re & aliquando exulceratione· diu­turnum est malum, & quamvis ae­state cesset, hieme tamen recurrit.

Subsectio unica. Pro Pernionibus.

FOtus calidi cineris maximè lau­datur· quo remedio testatur Fal­lopius se liberatum fuisse à pernioni­bus quibus singulis annis vehementer affligebatur· fovebat pedes cum ibat dormitum· alii solent inungere lo­cum affectum oleo cerae & terebinth. frequens usus est, ut excavetur ra­pa usque ad fundum· infunde ol. ros. & terebinth. an. ℥j. supra cali­dos cineres ponatur rapa, bulliat ad medietatem & inungantur loca hoc liquore bene calido· sed prius pedes apponat ad fumum aquae ferventis· si ulcerentur perniones, imponatur un­guentum de tutia magistrali, vel eti­am diapalma, Rodericus à Fonseca. tomo 2. consult. 12.

Consilium dedimus ut rapam fer­ventem contusam imponeret· vulga­res apponunt cutem extractam ab halece sumo induratam· curantur etiam cum decocto raparum, si in eo immergantur· curantur & apposito diapalma. Petrus Forestus. obs. 15. & Schol. lib. 5. obs. Chir.

Sectio decima octava. De Pede sponte deciduo.

PEs puellae cuidam sphacelatus me­dia linea à sana distingueba­tur. Chirurgis in rescindendo crure difficilioribus, siquidem tenuioris fortunae puella laboris pretium non posset solvere, natura operarii vices supplevit· pes enim sua spontè se­cundum lineae à natura designatae ductum, decidit· nullaque haemor­rhagia subsequente, optimè conva­luit· quemadmodum mihi testis est D. Olaus Wormius nunquam satis lau­dandus. Thom. Bartolinus. Histor. 69. cent. 1.

Sectio decima nona. De Peste.

PEstis (graecè [...]) morbus est communissimus, peracutissimus, perniciosissimus & maximè contagi­osus ex maligno & occulto spiritibus calorique nativo tota substantia in­festissimo inquinamento ortus, à quo omnium viscerum & imprimis cordis functiones laeduntur· tres ha­bet causas, quarum secunda à prima, tertia à secunda descendit· prima & primaria pestis causa est justissima summi Dei ira, à quâ promanat illud [...], quod huic morbo inesse ani­madvertitur, cujus Hippocrates saepè mentionem facit· secunda causa quae [Page 699] à prima originem sumit, est malig­nissimum, occul [...]um, venenosum & naturae humanae infensissimum pesti­lens seminarium coelitus demissum, quod minima quantitate aeri infu­sum, instar subtilis cujusdam fer­menti sese per aerem dilatat, eumque inquinat· tertia causa est contagium, quod morbi est primò soboles, postea causa· causae secundariae seu corpora ad pestem disponentes sunt, malignae siderum conjunctiones, aeris & coeli maximi ardores & squalores, sicci­tates diuturnae, hiemis & veris te­pores, putridarum rerum foedissimae exhalationes, aliaeque similes. Pestis symptomata sunt, exanthemata, bu­bones, carbunculi, capitis dolor, phrenitis, sopor, vigiliae, anxietas, magna virium prostratio, visus tur­bulentus, cordis palpitatio, linguae siccitas, vomitus, singultus, lumbrici, fluxus alvi, haemorrhagia narium, mensium profluvium, sanguinis mi­ctus, sputum cruentum, dolores la­teris, hepatis, renum, aliarumve par­tium· licet febris de essentia pestis non sit, ejus tamen saepius est comes. Aliquando pestis sine praeviis indiciis invadit, nonnunquam etiam signis evidentibus adventum suum praenun­ciat; qualia sunt, plurima & ferè continua nocturna fulgora, sine plu­viis & tonitruis, coelo non nubiloso existente, venti austrini diuturniores, maximae aestatis fervores, & siccitates diuturnae, hiemem tepidam & humi­dam consequentes, avium fuga, in­fectorum maxima copia, mulierum gravidarum frequentes abortus, mor­bi epidemii mali moris, ut varioli, morbilli, febres malignae & purpu­ratae, & dysenteriae contagiosae; pueri in lusibus suis mortuorum sepulturam agentes· maculae purpureae, nigrae, virescentes, violaceae, quocunque morbi tempore appareant, semper le­thales esse solent.

Subsectio prima. Pro Peste.

ANtidotum contra pestem quam­vis vulgare, attamen saluber­rimum tibi mitto, quod etiam pue­ris ad fabae magnitudinem, vel paulò amplius tutò exhiberi potest; estque illud quod in sanctuariis Mithridatis Cn. Pompeius invenit, de quo elegan­ter sanè cecinit serenus. Poeta. Ego ut in meliorem formam compositio redigatur, accipio pondera aequalia tum rutae, tum ficuum ac juglandi­um. & jubeo prius unumquodque simplex per se fortiter pistillo ligneo in mortario lapideo contundi, alioqui durior fit mixtura, non lenis, sed in­epta propter ficuum resistentiam, ut experti sumus· mox unumquodque per se contusum, iterum sortiter cum pistillo in mortario commisceo, super­infundendo syr. de acetosit. citri q.s. donec compositio delicatior, melior (que) ac mollior fiat, adjectis deinde in fine aliquot grumis salis etiam tritis· haec mixtura licet simplicissima ac paratu facillima, saluberrima tamen existit· experientia enim didici tam in meip­so, quam in omni mea familia, hoc [Page 700] tempore pestis, egregiè ad pestis prae­cautionem valere; qua antidoto tum ego ac mei singulis diebus usi sumus. Ego omni manè è lecto surgens, cum multos infectos inviserem, antequam domo exirem, ad parvae nucis magni­tudinem ex hac sequenti confectione sumebam.

℞. Confectionis nostrae suprascri­ptae de nucibus, ℥jss. theriac. antiq. & mithridat. an. ʒij. boli armen. ve­ri, terrae sigill. verae, an. ℈jss. cum syr. de limon. & hieme, cum syr. de cortic. citri, q.s.F. mixtura· aliquan­do addebam aliquid aq. theriac. Gui­donis· & iis dabam ad praecautionem in quorum aedibus aliqui peste obiis­sent, ad ʒj. in hieme cum vino, in vere cum aqua scabios. card. ben. in aestate cum aq. acetos. vel post assum­ptum antidotum, has aquas superbi­bendo. Petrus Forestus. obs. 16. lib. 6. De febrib. Epidemicis.

Nos imperavimus Pharmacopaeo nostro ut talem pulverem nobis para­ret, quo foelicissimè usi sumus in pe­ste Delphica, tam ad praecautionem quam curationem in multorum salu­tem· & quanquam hunc pulverem pro maximo secreto habeamus, nefas tamen esse duximus ejusdem descri­ptionem nobis solis retinere, quin potius volumus omnibus communem facere, ut quivis junior Medicus, tum alii omnes ad mortalium utilitatem eo rectè uti possent· descriptio pul­veris haec est.

℞. Rad. dictamn. tormentill. bol. arm. veri, praep. (praeparatur autem cum lotione aq. scabios.) terr. sigill. verae, an. ʒvj. rad. gentian. rad. pe­tasitid. beton. an. ʒij. santal. rubr. ʒj. ras. ebor. cort. citri, corall. rubr. offis de corde cervī, rad. zedoar. an. ʒss. margarit. puriss. been utriusque, an. ℈ij. fragment. 5. lapid. pretios. an. ℈j. succini, ramentor. unicornu veri. an. ℈ss. fol. auri & argenti, an. numero iij.M.F. pulvis tenuiss. ad praecautionem dabam ℈ij. usque ad ʒj. modo cum vino diluto, modo cum aq. oxalid. vel scabios. aut card. ben. aliquando adjiciens syr. de limon. vel acetos. citri, in peste ad curationem dabam ʒj. vel ℈iiij. plus aut minus cum iisdem aquis & syrupis· at fre­quentius tantùm dedi ʒj. idque cali­dè ut sudor provocaretur· interea imperabam ne dormirent saltem per quatuor horas ab hausto medicamen­to· pauperibus dabam pulverem ra­dicis petasitis cum magno juvamine. Petrus Forestus. schol. obs. 16. lib. 6.

Subsectio secunda. Pro Peste.

ILlico peste correptis sunt remedia adhibenda, morbi enim maligni­tas nullas dat inducias, frustra ferè auxilia omnia adhibentur, si malum diem naturalem fuerit transgressum: id quod experientia, proh dolor, vi­dimus, & pro compertissimo habui­mus· ubi igitur vires, plethora, ac aetas consentirent, si malum jam pri­mò invasisset, neque septem vel octo horas praeteriisset, venaesectionem ad­hibebam· quibus verò malum duode­cim [Page 701] horas vel diem naturalem per­transisset, nullo modo sectionem ve­nae adhibebam· experientia enim vi­dimus, quibus post duodecim horas vel diem naturalem venaesectio fieret, quod commorirentur· ante 7 vel 8 horas sectione venae tempestivè adhi­bita, melius curabantur· si aetas non admitteret venaesectionem, cucurbi­tulas cum scarificatione satis profun­da, collo, homoplatis, lumbis, nati­bus, cruribus, semper loco proxime affecto apponere jubebam: quae eti­am in pestilentibus febribus à quibus­dam magis laudantur· post sectionem venae, ilicò dabam pulverem meum contra pestem, ad sudandum· quo remedio aliquando in ipso initio tu­mor pestilens si non esset magnus de­litescebat, veneno per sudorem foras expulso: ita ut aliis remediis topicis ad tumores opus non fuerit· quod si pulverem vomitu rejicerent, sine mo­ra, abluto ore cum aqua & aceto, ali­um ingerebam, idque aliquando bis vel ter, donec retinerent· qui enim retinebant facilius evadebant, qui au­tem rejiciebant, vitae periculum subi­bant· interea femper vires corrobo­rabam cum conditis, electuar. putre­dini resistentibus; epithematis cor­dialibus nequaquam neglectis· non purgabam ante tertium diem, & hoc rarius; sed in quarto frequentius, id­que medicamentis levioribus. Petrus Forestus. obs. 17. lib. 6.

Mulier quaedam ex peste decum­bens sub ala sinistra bubonem habe­bat· eodem die quo febre pestilenti correpta esset, ad eam accitus, venam è directo bubonis in brachio sinistro aperiri jussi· mox pulverem meum liberantem post duas horas à venae­sectione, hoc modo praescriptum ex­hibui.

℞. Pulv. nostri contra pestem, ʒj. aq. acetos. scabios. card. ben. an. ℥j.M. sudores vestibus coopertae satis emanabant· secundo die hos syrupos ebibit.

℞. Aq. scabios. borrag. acetos. an. ℥ij. syr. de limon. de acetos. citri, de succo acetos. an. ℥j.M.F. jule­pus, pro ij. dosibus.

Tertio die ita fuit purgata.

℞. Fol. sen. ʒiij. rhei el. ʒj. sem. anis. ʒss. schaenanth. ℈ss. infund. per noctem facta prius levi ebulliti­one, in aq. acetos. ℥v. manè fortissi­mae expressioni adde syr. infus. ros. ℥j.M.F. potio brevis· qua alvum ter quaterve doposuit· pro robora­tione conditum sequens est praescri­ptum.

℞. Conserv. bugl. borrag. & ros. an. ℥ss. spec. liberant. descript. Cordi ℈ij. spec. diarrhod. abbat. ℈j. ma­nus ch. perl. ℥j. cum syr. de limoni­bus, deacetos. citri an. q.s.F. con­ditum· quo continuò utatur.

℞. Theriac. ℥ss. terr. lemn. san­tal. rub. an. ʒj. aq. ros. & aceti pa­rum, fiat ad modum unguenti pro regione cordis; roborat enim, cor munit, & venenum à corde propellit. Interim statim buboni applicari jussi­mus maturativum simul & attracti­vum ex radic. lil. alb. enulae camp. scabios. coepis simul coctis & contusis adjectis butyro, theriaca veteri, di [...] ­chylone [Page 702] & ammoniaco in aceto scil­lino soluto, & galbano simul mixtis; unde factus est abscessus, eoque citi­us per chirurgum aperto, ac sanie probè effluente, mox adhibitis mun­dificativis aptis, haec ipsa brevi con­valuit. Petrus Forestus. obs. 19. lib. 6.

Erant in hac peste lenticulae istae ni­grae (quae quod minutae erant, & piperis instar nigri, vulgus appella­bat Pepercoorn) adeo lethales, ut u­bicunque apparerent, non diu post mors subsequebatur; ut saepissimè observavi, mortem, iis apparentibus, sine errore semper praedicendo. Idem. obs. 36. lib. 6.

Subsectio tertia. Pro Peste.

NEminem (quod notandum) eo­rum qui fonticulos in brachiis & cruribus habuerunt (praeter unum aut alterum summè cacochymicum) peste obiisse memini· & proinde prae­sentaneum praeservativum esse tem­pore pestis cum in aliis multis, tum etiam in memetipso observavi. Ego enim duos habeo, alterum in brachio sinistro, alterum in popli [...]e dextro· in hac etiam Lausanensi, nullum eorum qui aut vomitu, aut fluore alvi labo­ravit, evafisse scio· sic & omnes fe­rè, quibus vena secta fuit, obierunt. Guil. Fabrit. Hildanus. observ. 23. cent. 4.

Amuleta ex arsenico, pulvere bu­sonum aliisque confecta, & tempore pestis collo appensa, maximam ad praeservationem vim habere, non est quod dubites. Cosmas Slotanus Chi­rurgus longe celeberrimus, Praecep­tor meus, magni semper ea solebat facere, maximamque ac longam eo­rum se habere experientiam, non ra­rò mihi affirmavit, eaque cujusvis aetatis hominibus appendebat. Ego quoque postea non rarò cum fructu iis usus sum. Sed quid sentis de usu muriae in peste? Novisiae ad Rhenum Jurisconsultum quendam cognovi, qui me praesente retulit se maximo cum fructu domesticis suis, & amicis muriam in peste saepissimè exhibuis­se· accipiebat autem muriam carnis porcinae, eamque ad ignem in lebete coquebat, & probè despumabat, do­nec ab omni immunditie & sordibus expurgata esset. Postea in vas ficti­le infundebat, in eoque relinquebat, usque dum refrixisset, tum in ampul­lis bene clausis eam conservabat, & non nisi post annum exhibebat· quam primùm autem aliquis peste correp­tus esset, haustum hujus muriae ei propinabat, & ut in lecto sudaret, ab omnique alio potu per aliquot ho­ras abstineret, injunxit. Retulit hoc genus remedii in nonnullis per sudo­res, in aliis per vomitum, in reliquis per alvum, aut per vomitum & per alvum simul, tam affatim evacuare, ut major pars eorum qui illud sump­serint, sanitati restituta fuerit. Ego etsi nunquam periculum fecerim, ne­que facere auderem, nisi tuam senten­tiam hac de re prius intellexero, at­tamen in robustioribus corporibus [Page 703] remedium hocce forsan non omnino rejiciendum esse arbitror· quandoqui­dem ratione salis, putredini humorum summoperè adversari, nullum est du­bium; reserat praeterea obstructio­nes viscerum, noxiosque humores, nunc per alvum, nunc per sudorem, nunc verò per urinas educit. Guil. Fabritius Hildanus. obs. 34. ad Sen­nertum. cent. 2.

Quid de Lapidis Bezoardici usu in peste censeam, scire cupis? scio quos­dam esse qui non usque adeo magni faciunt medicamentum hoc, praeser­tim in Peste. Ego tamen illud non solùm in hoc morbo, verum etiam in Variolis, Morbillis, febribus malig­nis, imò & in contumacissima quar­tana, praestantissimum esse, cum in memetipso, tum in aegris meis, non rarò expertus sum. Guil. Fabritius Hildanus. obs. 29. cent. 6.

Non tacebo maximum & prae­stantissimum remedium, quod & praeservat, & maximè curat omnes Peste affectos, de quo multi scripse­runt & experientia comprobarunt. Remedium tale est.

℞. Vitriol. alb. praep. (i. e. pulv. & ter infusi in aq. ros. totiesque ad Solem exsiccati add. aliquid cam­phor.) dictamn. alb. rad. tormentill. an. ʒij.M.F. Pulvis tenuissimus. Detur ad ʒj. cum ℥ij. aq. plantag. vel rosar. vel acetos. mane & vesperi. Rodericus à Fonseca. tomo 2. con­sult. 1.

Subsectio quarta. Pro Peste.

VIrgini cuidam P [...]ste laboranti propinavi ilicò sequentem Po­tionem.

℞. Aq. theriacal. nostrae ℥ij. elect. de ovo ʒj.M. bibit, nec eam vomu­it, quod pro bono signo habetur· multumque postea sudavit. Sudore peracto, jussi ut cochl. j. vel ij. syr. de limon. cum aequali portione syr. de acetos. citri, permixti, per se, vel cum aqua cocta diluti, biberet, sae­pèque ut reficeretur, repeteret: jus­culaque efficacia & congelata sume­ret. Sequenti die bubo in inguine apparebat, anthraxque paulò subtus in femore erupit· denuo igitur ex­pulsivam hane Potionem illi propi­navi.

℞. Aq. theriac. nostrae ʒvj. julep. ros. ℥j. syr. de limon. ℥ss. de agresta ʒij.M. bibit, rursumque sudavit. Sudore peracto, tab. diamargar. frigid. sumpsit. Epithema pulsuum & cordis regioni tale cum serico cher­mesino admotum fuit.

℞. Aq. ros. ℥ij. aq. scabios. acetos. an. ℥j. aq. meliss. aceti ros. an. ℥ss. pulv. diamargar. frigid. ʒss. succi pomor. ℥ss.M. faepe iteretur· anthraci cata­plasma hoc impositum.

℞. Fol. scabios. pulpae ficuum, an. ℥ss. contund. adde ol. lil. ℥ss.M. Cum adhuc periclitaretur, Potio­nem cordialem, & quae veneni vim inf [...]ingeret talem exhibui.

[Page 704]℞. Aquae theriac. bugl. scabios. calend. syr. de agresta, an. ℥ss. pulv. diamarg. frig. ʒss.M. ad suppuran­dum bubonem, cum ad suppuratio­nem tenderet, hoc cataplasma prae­scripsi.

℞. Herb. malv. M.j. fl. chamaem. p.j. ficuum ℥ij. coq. Pistentur, adde pulv. rad. alth. ℥ss. farin. sem. lini & faenugraec. an. ℥ij. vitell. ovor. nu­mero ij. empl. diachyl. dissolut. in ol. lilior. ℥j. sal. ʒij.F. cataplasma. Postea sensim coepit convalescere. Felix Platerus. obs. lib. 2. pag. 333.

Aqua theriacalis nostra quae tanto­pere profuit, ita paratur.

℞. Rad. tormentill. lappae maj. pimpinell. succisae valerian. maj. an. ℥iiij. rad. imperator. angelic. di­ctamn. genti [...]n. serpentar. an. ℥j. caepar. mundat. à cortice, nuc. virid. an. ℥vj. fol. scabios. verben. calend. cum flor. rutae, acetos. card. ben. an. M.ij. camphor. ʒjss. aq. vitae ℥j. vini albi generosi mens. jss. seu lb vj. aceti rosac. ℥ij. mithrid. ℥j. destil­lentur· dosis maxima ℥ij. Felix Pla­terus. obs. lib. 2. pag. 340.

Ad praeservationem sequentibus Pilulis per vices utantur.

℞. Aloes, rhei, an. ʒij. agar. myrrh. an. ʒj. rad. gentian. zedoar. an ℈j. croci ℈ss. pulveriz. & cum syr. ros. solut. cum sena, fiat massa Pilul. Felix Platerus. obs. lib. 2. pag. 339.

Presbyter Vesantinus Ydeleyus saepi­us Peste infectis inserviens, in suo Li­bello De Peste, mirè propria experi­entia inductus, ad praeservationem laudat urinam propriam, mane, je­juno adhuc stomacho, semper post quintum aut sextum diem, ad cyathum unum epotam: cujus mul­tis nauseosi remedii vices supplere posset balsamum urinae, à Chymicis tanquam remedium [...] de­scriptum. Pulvis sequens Hispania­rum Regis secretum esse dicitur.

℞. Myrrh. select. mastich. bol. arm. terrae sigillat. lign. aloes, cary­ophyll. maceris, croci, an. part. aeq. F. Pulvis· capiat singulis matutinis. Amuleta pro praeservatione magni quoque fiunt, ut avellana perforata eousque, ut nucleus eximi possit, re­pleta argento vivo, obturataque & collo suspensa: quod mirè juvare à Marcilio Ficino exemplis adhibitis probatur; quam aliqui appensam, ita ut cordis regionem attingat, esse volunt. Felix Platerus. pract. tomo 2. cap. 2. pag. 163, 166, 171.

Subsectio quinta. Pro Peste.

IMprimis valent quae simul malig­nae putredini resistunt, & mate­riam ad cutem pellunt, atque sudo­res movent, ut hic Pulvis.

℞. Sem. napi citri, an. ʒj.C.C. ossis de corde C. an. ʒss. zedoar. ℈j.M.F. Pulvis· de quo detur ʒj. in aq. scabios. cum syr de succo scordii· nec dedisse hunc pulverem semel sa [...]is est, sed continuò in cibo & potu, & fer­culis aspergatur Pulvis margarit. co­rall. terr. sigillat. & bol. arm.

[Page 705] Hippocrates ab Athenarum Urbe Pestem quae ex Aethiopia in Graeciam pervasit, incensis sylvis, & ignibus factis odoriferis depulit. Siccus enim aer sive constitutione coeli sicca, sive arte siccior redditus, admodum pro­gressioni hujus mali adversatur. Aer ergò non modo omni excrementorum publicorum amotione, verùm etiam igne & fumo publicè privatimque omni studio purgandus· hoc rectè quibusdam fieri videtur, si ex tor­mentis bellicis majoribus Pulvis sul­phureus incensus vespertinis ac matu­tinis horis, multis in locis emittatur, esseque rationi consentaneum appa­ret, neque experimento caret· pri­vatim verò suffitus ex ligno & bac­cis juniperi, rorismar. lauri foliis & absynthio fieri possunt.

Si cum aegro nobis est negotium, facem ex taeda vel lychno cereo cum resina facto, ut uberior sit flamma, praeferre utile est. Faciem autem at­que manus aceto rosac. aqua mixto abluere debemus· ori atque naribus admovenda spongia magna quae pri­us aceto rosac. in quo ruta cum uno & altero grano camphorae affusa a­qua rosac. macerata fuerit, imbuta est· ea semper nobiscum circumferen­da, noctuque ad lectum collocanda erit. In ore quidam continuò gestant rad zedoar. sive angelic. in aceto ma­ceratae· sed cortices citri exsiccati tu­tissimi sunt atque suavissimi· vel isti orbiculi in ore retineantur.

℞. Sem. citri excortic. ʒiij. cor­tic. citri sicc. lign. aloes, santal. ci­trin, an. ʒss. caryophyll. zedoar. nuc. mosch. an. ℈j. sacch. ℥jss. aquae ros. moschatae in qua parum tragacanth. solvatur q.s.F. orbiculi parvi. Qui­dam cordis regionem isto unguento inungunt mane.

℞. Theriac. opt. ʒvj. croc. cam­phor. an. ʒss. cum succo limon. F. linimentum. Sunt qui existimant venenum veneno pelli, & corpora ad venena posse assuefieri; ut Carpus Chyrurgus Bononiae faciebat, qui Ar­senicum in linteolo circa cordis regi­onem gestabat. Praeterea tutissimum semper est curare, ut corpus excre­mentis vacet, & quantum fieri po­test, sit à superfluis humoribus mun­dum, quod praestabunt pilulae Ruffi ad ʒj in septimana bis sumptae. Sed mihi magis istae probantur.

℞. Aloes rosat. ℥j. myrrh. croci, an, ℥ss. agar. troch· ʒij. rhei el. ʒj. bol. arm. ℈ij. lign. aloes, dictamn. alb. margarit. an. ℈j.M. & cum suc­co citri, F. pilulae parvae· sumantur bis in septimana ad ʒj. Hoc etiam in loco medicamentum planè regium, quod in pervetusto Libro scriptum, ac valde commendatum reperi, verè­que commendari posse puto, recen­sebo.

℞. Vini malvatici, mens viij. de­stillentur suavi igne per cineres octi­es· huic spiritui vini injiciantur rad. tormentill. serpentar. an. ℥j. angel. zedoar. an. ℥ss. cort. citri opt. cin­nam. an. ʒj. stent ita per biduum vel triduum in vitro bene clauso, lo­coque calido, deinde abjectis istis prius expressis [...] linteolum tri­plex fusis, in [...] hic [...] vini [Page 706] vitro in quo imponantur haec linteo­lo subtili ligata.

℞. Spermat. ceti recentiss. ambr. el. rhei opt. an. ʒij. mosch. puri ʒss. vas optimè claudatur & divinum medicamentum usui servetur. ejus autem gutta una aestivo tempore cum sacch. rosato ad praeservationem su­mitur; hieme verò gutta una cum mica panis deglutitur. Haec etiam aqua in praeservatione & curatione Vratislaviae & multis aliis pro­fuit.

℞. Carlin. zedoar. gentian. angel. tormentill. boleti cervini, an. ℥ij. tri­um santal. ℥j. camphor. ℈ij. mosch. ℈j. theriac. opt. mithrid. praestan­tiss. an. ℥iij. aff [...]nd. lb iij. spiritus vini, ubi per mensem integrum in loco calido vitro bene clauso stete­rint, colentur per triplicem pannum lineum, & in alio vase optimè clau­so aqua ista usui servetur· haec prae­stantissima aqua etsi ad praeservatio­nem cum aliis commista, ut cum aq. card. ben. scabios. scordii, sumi po­test, tamen in curatione magis est illius usus. Hiberno tempore guttae duae vel tres sumi possunt.

Praeservativa, quibus alios foelici­ter usos esse scio, plurima recitare possem, sed duo Electuaria quibus me bis in P [...]stilentia, beneficio Dei, conservavi, alternis diebus ad mag­nitudinem castaneae de iis sumens, subjiciam.

℞. Su [...]ci cydon. ℥iij. conserv. borrag. ros. an. ℥ijss. mithrid. opt. ℥ss. margarit. dissolut. ʒj. hyacinth. spec. elect. de gemmis, liberant. corall. dissol. an. ℈iiij. extract. card. ben. scabios. veron. scordii, an. ʒij.M.

Alterum Electuarium.

℞. Maceris ℥j. injiciatur aceto fortiss. vini opt. vel quod melius est, limonum succo per viginti quatuor horas, siccetur rursum, & minutim incidatur, huic adde theriac. opt. ℥ss. conserv. borr. ℥ij. cort. citri conditi ℥j. sem. citri excortic. card. ben. rec. an. ʒjss. spec. liberant. ʒj. extract. xyloaloes ʒss.M. Pro curatio­ne nihil esse efficacius duabus istis a­quis hactenus propositis certissima mihi experientia edoctus persuadeo; prima aqua datur ad ℥j. cum aq. card. scabios. vel scordii· addito pulvere sequenti ad ʒj.

℞. C.C. unicornu, an. ℈i. terr. sigill. ʒss. margarit splendid. sma­ragd. ignem sustinentis, an. ℈ss. camphor. gr. vij. lapid. bezoar. gr. v. Altera aqua datur infectis ab ℥jss. ad ℥iij. cum iisdem aquis. Io. Crato. consil. 28. lib. 5.

Subsectio sexta. Pro Peste.

CErtum est Deum sibi reservasse soli remedium contra Pestem. M [...]lta usu tot annorum didici, sed nulli rei praeter divinae benignitati commendare salutem meam in tali periculo possum· quare de expertis remediis in hoc casu non libenter scribo. Pueris nihil utilius quam bolus armena cum pauxillo tormen­till. & corticibus citri in pulverem [Page 707] redactis, qui inspergatur cibo, pul­tibus & potui· quoties exeundum est domo particulam corticis citri in ore gestare profuerit· quisquis ex poculo suo bibat, non cum alio· Fa­mulis aliquot baccae junip. in aceto maceratae dentur ut eas masticent: odorent etiam acetum cui campho­ra & ruta sit injecta. In curatione plurimùm potest camphora cum the­riaca vel mithridat. sed ne fortissimo quidem homini ultra tria grana camphorae dentur, nec qui infectus est ulli remedio soli fidat, sed singu­lis sex horis mutet. Io. Crato. consil. 23. lib. 4.

Certissimo experimento didici in­fundere supra ambram optimum vi­num malvaticum destillatum, & di­ligenter obturare, & mane aliquot guttas cum pane sumere, esse excel­lentissimum remedium praeservati­vum in Peste. Io. Crato. consil. 30. lib. 4.

℞. Cortic. citr. santal. lign. aloes, an. ʒss. styrac. calam. ladan. an. ʒj. gall. mosch. alipt. mosch. an. ℈ss. ambr. gris. gr. iij.M. & cum muci­lag. tragac. F. orbiculi redolentes manibus gestandi· quam minimùm in publicum prodeat, & cum exeun­dum est, corticem citri, vel angeli­cam in aceto praeparatam in ore ge­stet· licet vera Pestis antidotus soli Deo nota sit, ideoque divinum auxi­lium praecipuè implorandum, ad praeservationem tamen imprimis uti­le puto Elect. de nucibus hoc modo factum.

℞. Nuc. jugland, numero xx. ca­ric. ping. numero xv. rad. tormen­till. pimpinell. bacc. lauri, an. ʒijss. cortic. citri, galang. macis in aceto praep. an. ʒjss. fol. absynth. rutae, scabios. an. M.j. fl. borrag. M.ss.C.C. bol. armen. terr. sigill. an. ʒij. myrrh. el. ʒj. croci ʒss. cum lb iij. mell. despumat. F. electuar. de quo sumat mane, vel cum in publicum prodit, ad magnitudinem castaneae. Io. Crato. cons. 20. lib. 1.

Cibi omnes aceto, succo limonum, & citrior. condiendi; potui quoque citriorum cortices imponendi, & cum cibis sequens Pulvis in aceto aut vi­no dissolutus usurpandus.

℞. Margar. alb. praep. ʒij. corall. rub. praep. bol. arm. orient. an. ʒj. cinnam. el. ʒiij. sacch. q.s.F. Pul­vis. Caveantur vina fortia, dulcia, & crassa. Ad evacuationem putri­dorum & excrementitiorum humo­rum sufficiant Pilulae sequentes ad ʒj. semel in septimana.

℞. Aloes ʒvj. myrrh. ʒiij. croc. ʒj. rhei el. ʒij. agar. troch. ʒj. ca­ryophyll. sem. citri, an. ℈j. tor­mentill. santal. rubr. an. ʒjss. bol. arm. or. ʒiij. camphor. ℈ss. pul­verizata. Excipiantur syr. acetos. ci­tri, & F. massa pilul. Antequam domo quis egrediatur, sub sinistra mammilla hoc unguentum illinen­dum est.

℞. Theriac. opt. ʒiij. croci, cam­phor. an. gr. xv. cum s.q. succi li­mon. & acet. rosac. F. linimentum. Io. Crato. consil. 17. lib. 3.

Pluribus, duobus istis electuariis prosui, quorum primum quod electu­ar. [Page 708] liberantis nomino, ita fit.

℞. Conserv. ros. opt. ℥vj. conserv. nymphaeae ℥iij. mithrid. opt. theri­ac. an. ʒvj. pulv. tormentill. sem. citri, an. ʒjss. margar. praep. ʒiij. succin. alb. praep. hyacinth. praep. an. ℈iiij. bol. arm. praep. ʒiij. croci torrefact. ʒss. extract. angelic. ℈ss. succ. cytonior. ℥iiij.M.F. Electua­rium.

Secundum voco Elect. Salutis, & ita fit.

℞. Macis praep. in aceto vel succo limon. ℥jss. mithrid. opt. ʒiijss. the­riac. el. ʒij. xyloaloes ℥j. spec. libe­rant. Ferdinandi. terr. sigill. pulv. succini alb. praep. an. ʒjss. cort. citr. sicc. & pulv. ʒj. conserv. ros. bor­rag. nymph. an. ℥jss. cum. syr. ace­tos. citri, q.s.F. electuar. Pro cu­ratione illud subjiciam in gratiam vulgarium, infectis utiliter dari ta­naceti decoctum.

℞. Fl. tanaceti, q.s. bulliant in aq. & aceti aequis partibus optimè; bonum subinde haustum ebibat: camphora adjecta idem efficacius red­dit. Io. Crato. consil. 46. lib. 7.

Imperator Ferdinandus hoc tabu­latum magnifecit, & multis com­municavit, & ex eo Liberantis Divi Ferdinandi dicitur.

℞. Cinnam. el. ʒij. ros. rubr. sem. portulac. ras. ebor. coriandr. praep. an. ʒjss. ras. C.C. sem. citri, excor­tic. arantior. limon, an. ʒiij. lign. a­loes, nuc. mosch. marathri, anis. sem. bombac. excortic. serici crudi, gra­nor. juniper. praep. in aceto, rad. tormentill. rad. herb. tunicae, rad. morsus diaboli, an. ʒij. dictamn. cret. & vulgar scabios. borrag. bugl. an. ʒss. oss. de corde C.℈ij. bol. orient. praep. ℥ij. santal. trium, an. ℈j. mar­garit. smaragd. saphyr. sardonii, hy­acinth. granat. an. ʒss. pulveriz. omnia S.A. & sacch. dissolut. in aq. acetos. q.s.F. confectio in tabulis quadratis, possunt quovis tempore usurpari.

Maximiliano Secundo Imperatori laudatissimae memoriae à me praescri­ptae sunt hae tabellae, quas multi ma­gni Nominis & Dignitatis Viri sibi plurimùm profuisse testantur.

℞. Bol. armen. in aq. scabios. lot. ℥ss. margarit. praep. corall. praep. an. ℈iiij. sem. card. bened. excortic. citr. excortic. an. ʒss. hyacinth. praep. ℈ij. smaragd. praep. ℈j. spec. libe­rant. terr. sigillat. C.C. an. ʒij. fol. auri, numero xv. ambr. gr. vj. sacch. lb ss. in s.q. aq. ros. & cinnam. dis­solut. addita conserva ros. parum. F. confectio in tabulis quadratis.

Ad curationem prodest hoc Ele­ctuarium.

℞. Scord. ʒiij. tormentill. di­ctamn. alb. zedoar. gentian. angelic. caryophyllat. an. ʒj. croci, camphor. an. ℈ij. pulveriz. omnia seorsim, & commisceantur, & aspergantur aq. card. in qua dissolv. theriac. ʒij. & cum syr. de succo scord. & cardui, F. electuar. datur in aqua cardui ad ʒj. vel plus etiam efficaciam ejus possem verissimis testimoniis ostendere, & facili sumptu paratur, & paratu fa­cile est. Io. Crato. lib. De Pestilentis Febris Curatione.

Subsectio septima. Pro Peste.

AUdi vero quae de venaesectione in hoc casu ex Victorio Faventino celeberrimo practico memoriae causa aliquando annotavi· in febre (in­quit) pestilentiali, si non apparuerint signa sanguinis abundantis, cave à phlebotomia sicut à diabolo; si verò ea apparuerint, cum robore virium & aetate commoda, si tu non phlebo­tomabis, sanguis justus erit super te & filios tuos. Io. Wolfgangus. epist. 10. ad obs 33. lib. 7. obs. Gregor. Hor­stii.

Genuinum Alexipharmacum pestis apud Deum solum repositum cum Cratone credo, & cum Heurnio inge­nuè fateor, quod in peste nihil pesti­lentius multis remediis. Gregor. Hor­stius. practic. lib. 7.

Ad praeservationem sumatur sin­gulis matutinis ad minimum cochl. j. sequentis antidoti.

℞. Nuc. jugland. excortic. nume­ro x. ficuum numero x. fol. rutae, M.ij. bacc. junip. Mss. concisis & contusis affunde aceti vini opt. q.s. ad eminen­tiam duorum aut trium digitorum· stent per viginti quatuor horas· quibus verò amara non sapiunt, vel etiam qui colicis doloribus & suffoca­tione matricis conflictantur, item praegnantes & pueri, hi omnes ex ro­tulis his meis contra pestem mane duas, interdiu aliquando unam de­glutiant.

℞. Cortic. citr. ℈ij. Ossis de corde C. margarit. praep. an. ℈ss. saphyr. praep. gr. iij. ol. macis gt. jj. ol. cinnam. gt. v. spec. liberant. ℥ss. diarrhod. abb. ʒij. sacch. clarific. lb j. aq. scord. card. ben. an. ℥ij. aq. cinnam. ℥ss. coq. sacch. ad aq. consumptionem & F. rotulae, s.a.

Si de infectione cuidam constat, il­le mox de antidoto mea, quae sequi­tur, accipiat ʒjss. in aceti vini cochl. vj. quod si vero infra viginti annos constitutus sit, sumat ʒj. in cochl. iiij. annos autem natus decem, ʒss. in cochl. iij. quem aciditas aceti offen­dit, misceat acetum cum aq. card. ben. sudoremque provocet pro virium tolerantia, ad minimum usque ad u­nam horam, ad summum verò ad tres; sudoremque faciei semper abstergat, lectumque mutet· viresque syr. ace­tos citri, & post semihoram jusculo jucundo restauret.

℞. Pulv. scord. sem▪ rutae gentian. an. ℈iiij. theriac. mithridat. an. ℥jss. conserv. ros. ℥j. cum syr. acetos. citri q.s.F. electuar. dosis ut supra· qui­vis antidotum hoc ad duas vices in promptu habeat, ut si prima vice il­lud vomitu rejecerit, aliam dosim substituere queat· praeterea duabus horis post cibum, aut septem horis post invasionem pestilentiae antido­dum meam, aut theriacam secunda vice reassumat infectus, denuo sudet, viresque ut antea reficiat· tandem ad reliquiarum pestilentium omni­modam discussionem altero vel tertio die, singulis sex horis, sumat duas aut tres ex rotulis nostris contra pestem [Page 710] supra descriptis.

Accidit verò ut peste correpti communiter in principio somno pro­fundo indulgeant, quo malignitas ad cor retrahitur, ipsique infecti in sum­mo vitae discrimine versantur; quo tempore ruta & acetum naribus ad­hibeantur, omnique ingenio somnus excutiatur· proruente bubone, opus est accersere chirurgum, qui localia modo debito administret, in cujus defectu, praeparentur sacculi ex fol. alth. M.ij. rad. alth. & lil. alb. an. ℥ij. fol. agrimon. scord. an. Mss. ficuum numero 2. & duo decocti alterna­tim parti affectae imponantur, in promptu quoque sit diachyl compos. post fomentationem tribus vicibus in die, applicandum· post emollitio­nem bubonis aliqualem, accipiatur cepa theriaca imple [...]a, & assata, quae contusa cum ficubus, melle & farina permisceatur & adhibeatur: qui si apertus fuerit, huic mixturae vitel­lus ovi adjiciatur· corrosiva & inci­soria nonnisi summa necessitatis ur­gentia in actum ducantur. Anthraces egregiè tritico à sanis masticato & il­lito mitigantur; si deinde saphyrus ipsi eminus admoveatur, & in or­bem circumtrahatur· carbunculos eosdem tandem maturat, & ad sup­purationem perducit, ambesionem (que) inhibet unguentum meum, quod hoc modo se habet.

℞. Terebinth. lot. in aq. ros. ℥ij. butyr. non saliti ℥iij. theriac. opt. mithrid. an. ℥ss. vitell. ovi. numero 2. M.F. linimentum· tempore bubo­num & exanthematum, rotul [...] meae alexiteriae, & viribus non obstanti­bus, purgationes lenitivae in usum veniant. Deus omnium verè resipis­centium Christianorum clementissi­mè misereatur. Iacobus Horstius. obs. 28. lib. 7. obs. Gregor. Horstii.

Praeter communia consueta, magno cum successu in principio syrupus e­meticus exhibeatur, quem des [...]ribit Angelus Sala libello suo de peste, vo­catque oxysacchar. vomitivum contra pestem; cujus descriptio talis est.

℞. Vitri antimonii hyacinthini more Matthiol. praep. & subtiliter pulver. ℥j. cinnam. el. zedoar. lign. aloes resinosi opt. sem. angelic. an. ʒij. croci anglio opt. ʒss. aceti ro­sac. ℥xviij. omnia haec vitro capaci infundatur, optime claudantur, ut nihil expiret; & digerantur in B.M. per viginti quatuor horas. Postea balneo refrigerato coletur diligentis­simè, vel per chartam bibulam filtre­tur, ut fiat pellucidum· postea tan­tum sacch. cum. aq. ros. solvatur quantum est pondus praedicti liquo­ris, coque saccharum ad consisten­tiam confectionis man. ch. & postea calidum adhuc pedetentim cum di­cto liquore permisce, & servetur ad usum· longo enim tempore conser­vatur· quanquam verò à ʒij. ad ʒvj. vel ad summum ad ℥j. author hoc ipsum medicamentum praescribat, nos tamen observavimus, tutò in adultis ℥j. dari posse· primis viis hoc modo per tolerabilem vomitionem purifi­catis, citius alia medicamenta ma­lignitatem per sudorem expellentia retinentur. Medicamentum est tu­tissimum, [Page 711] cujus beneficio plerique convaluerunt, qui primis statim die­bus, eodem cacochymiam circa pri­mas vias evacuarunt; superaddito postea diaphoreticorum usu: inter quae duo potissimum experta nota­vimus, nimirum aquam alexiphar­macam Dom. Plateri (de qua supra subsect. 4.) & bezoardicum minerale, cujus efficaciam non tantum in febri­bus malignis, sed etiam in ipsa peste praesentissimam observavimus; cujus ℈ss. ad summum, ita malignitatem pestiferam expugnasse recordamur, ut anthraces & bubones postea natura protinus separaverit· oxysacchar. etiam Salae ipsis insantibus minimè noxium est, modo cum prudentia medica praebeatur. Gregor. Horstius. obs. 30. lib. 7.

Subsectio octava. Pro Peste.

CElebratissimus & in Xenodochiis multa laude conspicuus est hic pulvis Dri. Hesso adscriptus.

℞. Sacch. cand. ʒiij. zinzib. alb. ʒij. camphor. ʒj.M.F. pulvis· dosis ʒj. ex liquore convenienti· ego pro zinzib. zedoariam substituerem· sanè camphora mirabile est & efficax pe­stis alexiterium, & meo quidem judi­cio plus (tempestivè data) virium obtinet, quam vel pretiosa quae libet medicamenta bezoardica· attamen in magnis capitis & ventriculi dolori­bus hac cautè utendum· hoc infigni­ter, ac momentanea quasi vi semel admirabunde profuisse vidi.

℞. Smaragd. praep. lap. bezoard. or. an. gr. vij. hyacynth. praep. gr. iij.M.F. pulvis· porrectus fuit à me ex liquore convenienti, mulieri cui­dam pestilenti febre correptae, omnia alia remedia aversanti: quo assum­pto, abactis saevorum symptomatum seditionibus, & in salutem converso morbo, evasit. Inter approbata phar­maca quibus debellandi facultas à Deo concessa est, primas tenet aqua illa theriacalis clarissimo D. Stapedio inventore, cujus tam in praeserva­tione, quam in curatione tanta vis est, ut nobilia quantumvis medicamen­ta alia, multùm superet, ac longo post se intervallo relinquat· ejus haec est descriptio.

℞. Theriac. Andromach. mithrid. Damocratis an. ℥vj. pulv. elect. de bolo apud Ioubertum bezoard. apud Nicolaum, an. ℥ij. aq. vitae per bal­neum bis destillatae, vini malvatic. aceti rutac. an. lb j. succ. rad. pimpi­nell. limon. an. ℥vj. simul in balneo rorido destillentur lento igne, ac stil­laticio huic liquori in phiala vitrea conservato immisce theriac. veteris ℥vj. maneantque sic simul omnia, ut in fundo theriaca quiescat· haec aqua quo vetustior eo melior existet· datur adultis ℥j. & ut ab ejus assumptione sudent praecipitur, reiteraturque die sequenti, & tertio, quousque bubo aut carbunculus eruperit, aut is ipse maturior factus vel apertus sese expurgaverit· junioribus dimidia do­sis suffecerit· quandoquidem verò haec aqua ob magnam theriacae quan­titatem [Page 712] satis pretiosa existit, ideo ejus author aliam hac viliorem astruxit, quae sic habet.

℞. Conditi pro familia Stapediana lb ij. aq. vitae semel in balneo extra­ctae, vini malvar. aceti rutac. succ. rad. pimpinell. limon. an. lb j. è bal­neo liquor evocetur; cui permiscean­tur theriac. veter. ℥iiij. resideatque per quietem in fundo theriaca· datur paulo majore pondere· si corpora ro­busta sint, alioquin aequalis usus fue­rit· conditum pro familia Stapediana hoc modo concinnatur.

℞. Granor. juniper. ℥vj. caric. ping. numero 12. nucleor. nuc. ju­gland. ℥viij. conserv. fl. borrag. bugl. an. ℥ij. theriac. veter. mithrid. opt. an. ℥ij. rad. tormentill. gentian. pim­pinell. angelic. zedoar. an. ℥j. cum syr. de limon. F. conditum, ex rad. bardanae & vincetoxic. unà cum cor­ticib. fraxini liquor sudori eliciendo percommodus distillatione provo­catur, quem aquam bardanae com­positam nominare consuevimus: me­dicamentum sanè insigne quo Clinici ac medici Genevenses summa cum uti­litate usi sunt, seseque ejus assumpti­one à pestilentis morbi insultibus tutos reddidere· ea sic componi­tur.

℞. Rad. bardan. rec. vincetoxic. rec. cortic. median. fraxini, an. lb ij. minutim incisa infund. horis viginti quatuor in vini albi odoriferi & ace­ti rutac. an. lb v. postea destillentur in B.M. addendo post destillationem li­quori in excipulum transfuso, ol. sulph. acidi rectificati q.s. pro ma­nifesto acore; adjiciendoque in sin­gulas libras camphorae in nodulo liga­tae ℈ss.

Cognita sunt mihi ac jamdudum perspecta sulphur. ac vitrioli in peste pellendâ remedia; quae in dirae hu­jus luis emollitione supremam lau­dem merentur, cum nulla sit putre­do, cujus vires horum spiritus non frangant, nulla infectio quam illi non superent, nulla humorum de­pravatio, quae per illos non corri­gatur· sane (ut liberrimè loquar) si mihi vitriolatorum medicamento­rum usus vel interdiceretur, vel in­hiberetur, ego ad pestis curationem nunquam vel saltem inermis accede­rem· pro praeservatione hoc vino e­go usus sum.

℞. Fol. absynth. M.jss. scordii card. ben. an. M.j. dictam. cret. Mss. cortic. citr. ℥ss. rad. pimpinell. ℥jss. incisa grosso modo M.F. nodulus, qui immergatur vino, de quo pote­tur haustus unus post sumptum jenta­culum. Raymundus Mindererus. lib. De pestilentia, cap. 15. & 20.

Subsectio nona. Pro Peste.

EGo sacculos ex arsenico hic pro multis ordinavi: etiamsi Crato noster valdè repugnet. Multi proce­res in aula cordis regioni applicatos continuo absque ulla noxa circumfe­runt. Retulit mihi quoque nuper Chirurgus Aulae nostrae jam senior, se in multis pestilentibus constitutio­nibus [Page 713] fuisse, & sua manu infectos plurimos tractasse; semper tamen à contagione immunem permansisse, quod secum gestaverit radicem plan­tag. maj. sacculo inclusam, & cum filo regioni cordis adaptatam· ut res celetur, pulveris lavendulae aliquid admiscere solet; & hinc inde distri­buere· quicquid sit, saepe etiam par­vis gratia rebus inest. Petrus Monavi­us. epist. 37. lib. 2. epist. & consil. Cratonis, &c.

Insigne praeservativum paratur ex sacch. cando & spiritu salis dulcis hoc modo.

℞. Sacch. candi albi pulveriz. ℥iiij. imbibe cum spiritu salis dulcis ad formam elect. cujus dosis omnibus diebus mane jejuno ventriculo ʒj. omnem putredinem abarcet, & ven­triculum cum visceribus reliquis in optima conservat dispositione.

Spiritus Salis dulcis sic fit.

℞. Spiritus vini & spiritus salis, an. destillentur ter vel quater, uni­entur inseparabiliter & edulcescent. Io. Hartmannus. practic. Chymiatr. pag. 366.

Antidoti non inutilis haec forma esto.

℞. Theriac. el. ℥j. bol. armen. veri cum aq. card. ben. aliquoties loti ʒij. spec. diamargar. srigid. ℈iiij. sem. citri, scord. scabios. an. ʒj. ras. mo­nocerot. ℈j. cum syr. de succo acetos. F. conditum· cum aqua card. bened. usurpandum. Celebratur quoque in morbis pestilentibus non inidoneum Canonici cujusdam, qui contra Pe­stis saevitiem, eo usuram haud vulga­rem fecit apud Principes & Civita­tum Respublicas insignes, quod sic se habet.

℞. Spec. laetific. Galeni, terr. si­gill. an. ʒj. bol. arm. praep. ℥ss. the­riac. ℥iij. conserv. ros. borrag. bugl. an. ℥j. syr. viol. q.s.F. Electuarium. Io. Wierus. lib. 1. Observ. obs. 3.

Quidam cui demandata erat cura tertiae partis Urbis Peste afflictae, om­nes ferè curavit vomitorio composi­to ex ʒij. cujuslibet vitrioli, mellis ℥ij. & aq. ℥vj. simul mixtis; quod ex­hibebat statim, ac apparebant ali­qua signa morbi imminentis, vel prae­sentis; ita ut vix decem aut duode­cim obierint in suis partibus, cum in reliquis pauci evaderent· quod de­notat vires & necessitatem vomitus in tali casu. Simeon Iacoz. obs. 99. cent. 4. Observ. River.

Cum Pestis saevissima grassaretur Monspelii anno 1630. duo aegrotan­tes Peste correpti, ad me miserunt, ut quid acturi essent, praeciperem. Ego in memoriam revocans me legisse a­pud Paraeum muriam encrasicholo­rum piscium (Anchoes vulgò dicto­rum) nonnullos Peste affectos libe­rasse; consilium dedi, ut eandem sumerent. Unus muriae scutellam sumpsit solam, alter eam urina per­mixtam, & uterque liberatus est, ob­orta evacuatione vehementi per vo­mitum & secessum. Samuel Formius. obs. 37.

In eadem Urbe, tres ejusdem fa­miliae, maritus nempe, uxor & so­ror illius, Peste correpti sunt· ster­cus proprium cum propria urina dis­solutum [Page 714] & linteo colatum hauserunt, unde gravissimus vomitus & alvi fluxus obortus est; & omnes à Pe­ste immunes evaserunt. Samuel For­mius. obs. 38.

Chirurgus Hispanus, cognomento Guardiola, Xenodochii infectorum Praefectus in obsidione Ostendana, ostendit mihi frustum succini ruben­tis, quod sibi toto triennio dixit u­nicum fuisse Zenexton· cujus arca­num erat; quod scilicet ad septem pulsus principales fuisset confrictum usque ad calorem: nimirum utrin (que) ad tempora, ad carpos, malleolos, & ad sinistram mammam. Ego vidi illum semper praeservatum, caeteris coadjutoribus è medio sublatis. Vidi e [...]iam frequenter venenatorum vulne­rum, dissoluto in spiritu vini succi­no, factas sanationes alioqui peni­tus desperatas. Nil stomacho, inte­stinis, nervis, imò & cerebro grati­us est succino in vini spiritu reso­luto.

Hibernus Butlerus me conscio Lon­dini aliquot millia Peste curavit. jus sit enim Bufonem magnum mense Iunio post meridem captum, tibiis suspenderem propè focum, illique subtenderem patinam è cera flava· tandem à triduo suspensionis Bufo evomuit terram & aliquot insectas ambulantes, nimirū muscas ni [...]ētibus alis subviridi colore quasi deauratis· mox autem à vomitu Bufo obiit: nec ante triduum evomuit, licet pronus penderet. Dixit autem mihi quod sat remedii haberem curandis 40. millibus Peste correptorum, promi­sitque mihi se ostensurum rei cardi­nem; sed repentè in exilium pro­scriptus abiit· saltem ego has sordes vomitu rejectas, itemque exsiccatum Bufonis cadaver separatim in pulve­rem tundi jussi; & cum tragacan­tho trochiscos formavi: quibus fe­liciter usus sum tam ad praecautio­nem Pestis, quam ejusdem sanatio­nem. Dein Iulio mense decrescente Luna veteres Bufones cepi, quorum oculi scatebant albis vermibus, ni­grisque capitibus prominentibus, adeo ut uterque oculus totus in ver­mes transformatus esset, fortè quin­quaginta numero, in singulo oculo­rum foramine. Vermes erant densè compacti, quorum capita foris emi­nebant, & quoties aliquis egredi co­naretur, statim Bufo apposita manu egressum vetabat. Hos Bufones ad vomendum coactos, ut dixi, per sus­pensionem, reperi dare excellentissi­mum Zenexton. Vermes enim in pa­tinam ceream deciduos, simulque cum eo quod per vomitum rejecit in trochisch. parvulos redegi, addito cadavere Bufonis, & cerea patina· ge­stati autē trochisci ad mammam sini­stram, arcebant contagium, & loco infecto alligati, statim virus extrahe­bant· erantque trochisci promptio­res ac validiores, si in usum aliquo­ties recidissent, quam recentiores.

Hippocrates omne vinum quod in Peste dabat, suffiebat hoc modo· po­culum stricti colli lychnio ardentis sulphuris suffiebat, vinum ad tertiam partem affundebat, ac poculum arctè conclusum agitabat, dudum conquas­sando [Page 715] sursum & deorsum; donec vi­num omne gas sulphuris in se com­bibisset. Dabat etiam vinum salsum fervidum, non autem tepidum, ut nauseam compesceret, & sudores po­tenter cieret; addebatque sulphur, ad gr. xxiv. ut suo velut odore Pe­stem interimeret· quia sal abstergit, à putredine praeservat, & sulphur venenum cohibet· hinc sudorem prae­scribebat triduo ad minimū· quotidie autem sudabant bis, & vice singula per diei sextantem, si poterant: pri­mis diebus plus ac deinceps conse­quenter minus. Inter sudandum tollebat omnem potum, peracto su­doris termino, hordei cremore ciba­bat, & pro potu exhibebat vinum graecum picatum, cui inerant pauca grana salis & sulphuris. folia autem asari, aceto macerata, calida super­ponebat Buboni, plantis pedum & manuum, quae post horas duodecim singulas, sepeliri jussit. Hispania ra­rò Peste affligitur, ex eo quod uta­tur picato vino, cum enim doliis ca­reant, plerumque vina coriis picatis conservant. Odor picis suffumigio plurimis provinciis Peste contamina­tis familiaris. Hodie magni fit anti­dotus Orvietani pro Peste. Io. Hel­montius. tractatu De Peste.

Memini me haud infrequenter in Germania Rusticos quosdam obser­vasse, qui quotquot in campis Bufo­nes deprehenderent, eos mox stipi­tibus infixos Solis aestu torrefacerent, pellemque servarent: cum itaque fa­cti rationem instantius urgerem, di­xerunt se pelles Bufonum exsiccatas in tempus Pestis conservare; hoc e­nim unicum iis domesticum contra Pestis virulentiam remedium super­esse; siquidem ulceri pestifero ap­plicatis pellibus bufoniis, statim se extracto veneno à morte liberari. Athanasius Kircherus. lib. De Peste. sect. 3. cap. 6.

Subsectio decima. Pro Peste.

ANcillae peste correptae cum duo­bus anthracibus incipientibus, praescripsi hunc haustum sudorife­rum, à quo benè & tota ferè nocte su­davit cum magno levamine.

℞. Extract. card. ben. sal. absynth. an. ℈j. sal. card. ℈ss. theriac. ʒj. aq. nostrae theriacal. aq. card. ben. an. ℥j. ol. vitriol. gt. xv.M.F. haustus.

Ad sitim hoc julapium praescri­psi.

℞. Aq. card. bened. lb j. aq. sca­bios. acetos. an. lb ss. syr. de succo citri ℥ij. ol. vitrioli q.s. ad gratum acorem. M.F. julep. statim post meridiem reiteratus fuit prior hau­stus sudoriferus, à quo cum rursus optimè sudasset, anthrax qui in me­dio ossis sterni erat se extendit ad la­titudinem semidaleri Imperialis, tunc pulticulam nostram ad carbunculos illi imponere, & ter de die renovare jussi, quae ita se habet.

℞. Rad. consolid. maj. sicc. fol. scord. sicc. an. ʒij. rad. altheae sicc. farinae, sem. lini cribratae, pollinis farinae tritici, an. ℥ss.F. pulvis subti­lis, [Page 716] cui affunde aq. q.s. coq. aliquan­tum ut mucilagines solvantur, & compositio ad pulticulae crassioris formam deveniat. cui adde mell. te­rebinth. unguenti Apostol. an. ʒiij. pi­cis, liq. unguenti basilic. an. ʒij. vitell. unius ovi, croci or. ℈j.M. interdum addebantur theriac. ʒij. hanc pulti­culam ob eximiam utilitatem in fre­quenti usu habuimus, & ex multis tentatis nihil invenimus, cum quo carbunculorum separatio & curatio citius ac melius perageretur· super linteum pinguiusculè extendebatur, & imponebatur· anthraces tandem à vicinis partibus separati sunt; qui­bus extractis, unguentum mundifi­cativum de apio cum unguento Apo­stol. mistum ter quaterve impositum fuit. Deinde cum unguento aureo cavitatibus carne repletis, & empla­stris ad cicatrizationem perductis, ae­gra convaluit.

Aqua theriacalis qua semper cum foelicissimo & admirabili successu usi sumus ita parabatur.

℞. Rad. imperator. petasitid. an­geli [...]. carlin. valerian. an. ℥ijss. rad. enul. camp. cort. arant. sicc. an. ℥iij. fol. scord. absynth. an. ℥ij. card. ben. ℥iij. fl. ros. rubr. ℥ss. staech. ʒiij. bacc. junip. ℥ijss. granor. cardamom. min. ʒv. cinnam. el. ℥j. haec omnia su­mantur sicca, conscind. simul & gros­so modo contundantur, iisque affun­dantur in cantharo lapideo vini albi, Rhenani vel Gallici tenuis. lb xxij. aq. ros. lb ij. vase bene obturato stent in infusione decem diebus, tunc addan­tur hae virides herbae & recentes conscissae, fol. rutae, M.vj. tanaceti, M.iiij. meliss. rorismar. pimpinell. an. Mjss. Maneant simul in infusio­ne adhuc per octo vel decem dies quotidie baculo commovendo: po­stea affunde succi citri lb ij. & stent adhuc per quatriduum, postea super ignem leviter semel ebulliant, & co­lentur, & in torculari fortissimè ex­primantur, colatura expressa destil­letur in B.M. per Alembicum vitreum. Haec est nostra aqua theriacalis, quae maximarum est virtutum, quae non tantum veneno pestilenti resistit, cor à malignitate defendit, & sudores movet, verùm etiam in debilibus j [...]m l [...]bescentes vires miro modo corrobo­ [...]at. Mirum dictu quam insignes ejusdem effectus in hac Peste, aliis (que) febribus malignis comperti fuerimus· Illud quod post destillationem in fun­do cucurbitae remanet, adjecta aqua card. ben. attenuandum, & per char­tam emporeticam colandum est, quae colatura lento igne exsiccanda est ad extracti consistentiam, quod usui servandum. Hoc extractum Magi­strale vocavimus, Isbrandus Diemer­broeck. hist. 1. lib. 4. cap. 3, & 13. & 5. lib. 3. De Peste·

Subsectio undecima. Pro Peste.

MUlier quaedam triginta anno­rum Peste correpta, carbun­culum habuit in latere dextro supra costas spurias: aderat etiam febris cum maxima anxietate & inquietu­dine, [Page 717] sumpsit varia sudorifera & an­tidota, quibus non obstantibus mor­bus in eodem statu continuavit usque ad diem quartum; tuncque men­struorum fluxus copiosior accessit ex­tra ordinarium periodi tempus· quod cum mihi indicasset, statim tale su­doriferum exhibui.

℞. Corall. rubr. praep. terr. sigill. C.C. usti, an. ℈j. diascord. ʒj. aq. theriac. aceti vini rubri, an. ℥j.M. pro uno haustu. Jussi etiam ut sae­pius de die comederet particulam hujus conditi.

℞. Spec. diatrium santal. ℈ij. troch. de terr. sigill. ℈jss. fl. sulph. ℈j. conserv. anthos ʒiij. conserv. ros. rub. ʒv. diascord. ʒjss. syr. granat. acid. q.s.F. electuar. his duobus me­dicamentis fluxus ille paulatim rur­sus imminutus est, sed tamen ante diem quintum non omnino substitit. carbunculus impositione pulticulae nostrae ad anthraces, brevi separatus, & aegra pristinae sanitati restituta est· in hac peste Noviomagensi, menstruo­rum fluxus criticus (qui alioquin sa­lutaris esse solet) periculosus erat, nam multoties observavimus, si in ipso principio antidotis astringenti­bus (statim enim ad ea confugiendum erat) paulatim non cohiberetur, quod postea ut plurimum nullis remediis coerceri posset, sed aegras dejectis vi­ribus citissimè occideret. Isbrandus Diemerbroeck. histor. 10. lib. 4.

Dominus Colberry Nobilis Anglus cum Noviomagum venisset, simul ac urbem ingrederetur, insolitum quen­dam foetorem percepit, à quo ipsi nausea facta fuit, & caput doluit. Postridie manè è somno expergefa­ctus valde nauseabundus fuit, & do­lorem cum dura ten [...]ione in parotide post aurem sensit· ipse pestem me­tuens, summo manè ex massa pil. Ruffi, quam semper secum portabat, quatuor pilulas confecit, easque de­glutivit: à quibus post sex horas al­vus ter quaterve dejecit, & [...]imul eti­am cessavit dolor post aurem. Me­ridie tamen prandere non. potuit· cir­ca vesperam rursus tres quatuorve spontaneos secessus habuit, quos mag­na cordis anxietas cum debilitate in­secuta est· sequenti nocte magnus al­vi fluxus una cum febre supervenit, mane consilium meum expetiit. Ex­hibui hoc sudoriferum hora sexta matutina.

℞. Terr. sigill. bol. arm. corall. rubr. praep. C.C. usti, an. ℈j. ex­tract. rutae ℈jss. salis scord. ℈j. the­riac. diascord. an. ℈ij. aq. theriac. ℥ij.M.F. haustus· hinc per tres quatuorve horas fortiter sudavit cum levamine, & alvi fluxus usque ad meridiem substitit· statim post meri­diem alvus rursus emota est· tunc eundem haustum rursus assumpsit; & multoties illo die ac sequenti no­cte particulam hujus conditi come­dit.

℞. Troch. de terr. sigill. fl. sulph. C.C. usti. an. ℈j. spec. diatrium santal. ℈ij. diascord. conserv. ros. rub. mivae cydon. an. ʒiij. syr. gra­nat. acid. q.s.M.F. conditum.

Ad sitim usus est hoc julepo.

℞. Aq. card. ben. lb j. aq. scabios. [Page 718] lb ss. conserv. ros. ℥jss. rob. acaciae ʒij. ol. vitriol. q.s. ad gratum aco­rem. M. & post horam colentur per linteum, & fiat julepus. Verum his nihil imminutus est alvi fluxus. Po­stea sudoriferum tali modo praepara­tum est.

℞. Rad. tormentill. ℥ss. ras. san­tal. rubr. ʒjss. cortic. granat. ʒj. fol. pimpinel. vi [...]id. M.ss. rutae, card. ben. & scord. sicc. an. p.j. sem. card. plantag. an. ʒj. fl. balaustior. rosar. rubr. an. ʒjss. aq. q.s.F.S.A. de­coctio ad lb j. ℞. hujus decocti ℥iij. troch. de terra sigill. ℈ss. C.C. usti ℈j. theriac. ʒj. diascord. ʒss.M.F. haustus· quo assumpto, fortiter su­davit, & alvi fluxus aliquantum im­minui visus est, qui tamen statim post sudorē aequè magnus rediit: atq, tunc primùm sanguinolentae dejectiones, postea sanguis purus absque dolore defluxit, hinc viribus totaliter pro­stratis, ipsius animae effluvium inse­cutum est. Mercurialis & alii mag­ni Medici ex decreto Avicennae, Pe­stis curationem à purgatione incipi­endam esse statuunt· verum minimè recipiendum est illud consilium, cum ratio & experientia contrarium do­ceant. Ratio, quia salutaris naturae motus hoc pacto interturbatur, ac vires maximè dejiciuntur: Experi­entia, quae hactenus docuit omnes aegros pestiferos, qui purgantia sump­serunt, subsequenti ut plurimùm le­thali diarrhaea, vel exitiali virium prostratione, fuisse extinctos. Si par­va pilul. Ruffi quantitas in praedicto aegro naturae motum adeo interturba­verit, ut ad veneni expulsionem per commodas vias reduci non potuerit, quae non mala à purgantibus fortio­ribus metuenda sunt? Isbrandus Die­merbroeck. hist. 13. lib. 4.

Subsectio duodecima. Pro Pestis praeservatione.

AD Peste afflictum invisendum vocatus, simul ac cubiculum ejus intrarem, statim pessimum ex­crementorum (alvi enim fluxu labo­rabat) foetorem naribus percepi, à quo graviter affectus fui. Post bre­vissimam visitationem domo rursus egressus, ilicò me vertigine, nausea, & cordis anxietate affectum sentii, ita ut pestilens contagium me concepis­se non dubitarem· quapropter post­positis omnibus negotiis, statim me domum contuli, atque tabaci opti­mi quinque sexve fistulas fumisucti­one exhausi; cujus usu omnia prae­dicta symptomata ita penitus evanu­erunt, ut neminimum quidem mali amplius sentirem· tunc rursus foras prodire, & reliquos aegros invisere volens, theriac. ʒj. praesumpsi· atque ita deinceps optimè valui. illud ipsum durante hac Peste mihi ter quaterve accidit, ut statim simulac me aliquam contagionis labem concepisse arbitra­rer, eodem modo ad copiosiorem tabaci usum confugiens, liberatus fu­erim. Tabacum pro insigni prae­servativo remedio semper habui, e­jusque fumum in ipso conceptae luis principio mihi aliquoties insigniter [Page 719] profuisse comperi· referunt etiam quondam Londini ab horribili peste illic saeviente immunes fuisse omnes illas domus in quibus tabacum ven­debatur· verum Noviomagi illa foe­licitas omnibus tabaci Mercatoribus non contigit: nam aliquos ex iis peste correptos fuisse novimus· in aedibus tamen primarii tabaci Mercatoris Thomae Pieters Angli, qui numerosam liberorum, famulorum & ancillarum familiam alit, neminem, quod scio, pestis invasit; praeter unam ancillam, quae & ipsa brevi convaluit. Isbran­dus Diemerbroeck. histor. 17. lib. 4.

Durante hac peste, mirabantur multi, quomodo fieri posset, ut ego, qui quaslibet aedes infectas, & omnes aegrotos indiscriminatim invisebam, à tanta malignitatis & contagii vio­lentia non laederer, ac proinde me­um vivendi ordinem plurimi dili­gentissimè considerabant: quem, ut omnibus cognitus esse possit, hic de­scribam· omnes animi vehementes motus, quantum poteram, inhibe­bam ac fugiebam· intr [...]pidus planè vivebam, nec pericula, nec mortem, nec aliud quippiam timens: mihi eodem redibat, aedes ne infectas, an non infectas adirem· nec terrori, nec irae, nec maerori locum concedebam· si fortè meipsum aliquomodo contrista­tum perciperem (quod [...]risti illo tem­pore interdum fieri non erat alienum) tunc tribus qu [...]tuorve vini haustibus assumptis cor exhilarabam; atque ita citissimè omnem melancholicum luctum fugabam· in victu utebar ci­bis euchymis, abstinendo studiosissi­mè ab iis quos aliis noxios fuisse ani­madverteram, quales erant carnes porcinae & haleces· semel aut bis in septimana cubitum iturus deglutie­bam unam aut alteram pilul. ex anti pestilentialibus nostris· potus mihi erat cerevisia ordinaria, ut & vinum tenue album, quo interdum usque ad hilaritatem, nunquam ad ebrietatem utebar· manè inter horam quartam & quintam aegros invisurus, nihil omninò assumere poteram (quod ta­men ipsemet valde improbabam) nec cibi, nec potus, nec medicamenti, sed ad omnia nauseabam, ac proinde prae­missis piis precibus, me meamque sa­nitatem Deo opt. max. commenda­bam, & solummodo aliquot grana cardamomi min. masticando, jejunus primos aegros invisebam usque ad ho­ram sextam· tunc vel theriac. vel diascord. pauxillum, vel corticem arant. conditam, vel ut plurimum rad. helenii condit. tria quatuorve frustula assumebam· post horam septi­mam frustum panis cum butyro & caseo ovillo viridi jentabam superbi­bendo haustum cerevisiae· inter octa­vam & nonam saepè quidem, sed ta­men non quotidie, data occasione, haustum vini absynthitis bibebam· circa decimam, si per otium liceret, fistulam unam tabaci exsugebam: statim post prandium duas tresve fistulas, nec pauciores post caenam; saepe etiam intermediis horis post meridiem hic illic, ubi occasio daba­tur, adhuc duas tresve fistulas sume­bam· si verò ab aegrorum foetore me vel tantillum alteratum sentirem, sta­tim [Page 720] postpositis omnibus negotiis quantumvis necessariis, qualicunque diei hora foret, duarum triumve ta­baci fistularum fumum suctione tra­hebam· nam ut verum fatear, taba­cum pro primario praeservativo in peste semper habui, neque aliud me­lius pro ordinario usu hactenus in­ventum fuisse existimo, dummodo illud sit melioris notae, ex maturio­ribus foliis infunes coactum. Isbra [...] ­dus Diemerbroeck. cap. 12. lib. 2. De Peste.

Subsectio decima tertia. Pro Peste.

QUidam pestilenti febre, absque ullo externo pestis signo, cor­reptus est, cum summa anxietate, siti & capitis dolore· statim in ipso prin­cipio advocatus Chirurgus, sanguinis uncias aliquot extraxit· aeger inter Chirurgi manus animi deliquio cor­reptus est; quod cum diutius perdu­raret, advocor, inveni aegrum sudore frigido perfus [...]m, praedixi mortem; intra horae quadrantem expiravit. Forestus scribit in peste Delphensi ve­nae [...]ectiones profuisse, si intra duode­cim vel viginti horas celebratae fuis­sent, aliàs noxias fuisse· nos verò in hac peste omnes venaesectiones etiam in ipso morbi principio factas valde noxias fuisse non tantum in praedicto aegro, sed in plurimis etiam aliis ob­servavimus. Isbrandus Diemerbroeck. histor. 33. lib. 4.

Vir quid [...]m fortis peste correptus vomuit, capite doluit, ingenti sopo­re & cordis anxietate pressus est· hunc haustum statim exhibui.

℞. Theriac. ʒj. salis communis ℈ij. aceti vini fortiss. ℥iij.MF. hau­stus· ab hoc assumpto per sex horas vigilare jussi· vehementer sudavit, simulque b [...]bo in inguine dextro eru­pit. Postridie eodem haustu reitera­to, iterum copiosè sudavit, atque ab anxietate & capitis dolore in totum liberatus fuit· duo carbunculi satis magni sinistrum femur invaserunt, quibus a Chirurgo s.a. tractatis aeger brevi convaluit, tumore inguinis sen­sim evanescente· eodem modo cum foelicissimo successu multis pauperio­ribus in ipso morbi principio exhibui solius aceti ℥iij. vel iiij. cum salis marini p.j. & optimè saepius pro­fuit· interdum etiam theriac. ʒj. ad­miscui· sed notandum, non omnibus promiscuè acetum esse exhibendum; ab ejusdem usu arcendi sunt illi qui in pectore aliquod vitium habent, ut sunt tussiculosi, asthmatici & similes, qui ab aceto pes [...]imè afficiuntur. Is­brandus Diemerbroeck. hist. 42. lib. 4.

In hac peste semper lethale signum erat si fonticuli exsiccarentur, nec ul­lus, quod scio, evasit, in quo exsicca­tio haec visa fuit. Idem. annotat. ad hist. 51. lib. 4.

Etsi Niddanus, Simonius, Mercuri­alis, aliisque clarissimi Medici amule­ta ex arsenico & sublimato confecta, tanquam divinum remedium ad pe­stis praeservationem extollant, nos ta­men in ha [...] peste nimini illa profuisse animadvertimus. Idem. annot. ad hi­stor. 44. lib. 4.

[Page 721]Fonticulos ad praeservationem à peste inter praestantissima subfidia semper habuimus & multoties obser­vavimus, si quid veneni jam intus conceptum esset, illud per eosdem vel spontè naturae, vel medicamento­rum ope insigniter & citò evacuatum fuisse. Idem. annot. ad histor. 110. lib. 4.

Eques quidam audax & maximè temerarius peste cum magna febre ac debilitate correptus, bubonem in in­guine, & tres anthraces in corpore habuit· a quibus omnibus malis, cum optimè summi Dei auxilio sanatus esset, & jam rursus foras prodiret, nullas Deo gratias egit, sed satis im­pie gloriatus fuit, se ipsa peste nequi­orem & fortiorem esse; imò se neque pestem neque diabolum curare· audi­vit Altissimus, impia impiissimi ho­minis verba· quid fit· tandem quinta circiter post perfectam sanationem hebdomada, rursus de novo peste cor­reptus est: & ante diem sextum vi­ctrici pesti duram subjecit cervicem· multi negant illos qui à peste semel evaserunt, rursus peste corripi posse· inter quos est Matthias Vn [...]zerus, qui & has subjungit rationes, quia hu­mor ille pestifero veneno fomitem substernens habilem, totus in illo mor­bo evacuatus & dissipatus fuit, ut non facilè contagionis labem suscipere queat· vel quia cor antidotis in pri­ma peste munitum porro qualitate alexiteria perfruitur, qua venenum pestis à se longè propulsare valeat: vel quod cor pugnae priori cum pesti­lenti veneno assuetum, nunc iteratos crudelis tyranni insultus eludat· mi­nasque despiciat· verùm has omnes rationes ipsa experientia facillimè e­vertit. Isbrandus Diemerbroeck. hist. 37. lib. 4.

Avenzoar inter alia commendat adversus pestem odorem urinae hirci à proprietate· & ego cum annis prae­teritis pro Caesaris Maximiliani vale­tudine Viennam ivissem, & quadam die pranderem apud Reverendissi­mum Hungariae Cancellarium, vidi in ejus aedibus servari magnum hircum; hujus rei cum causam quaesivissem, mihi responsum est, id fieri pro peste. Unde adnotavi hoc remedium Aven­zoar etiam tempestate nostra alicubi adhiberi· sed magis laudo ut odores grati quaerantur· auctor est libro pri­mo Herodianus, Commodum Impera­torem, quo tempore maxima illa pe­ste Roma affligebatur, Medicorum Consilio, Laurentum, ubi silvae è lau­ro complures visebantur, secessisse: valere enim plurimum ad evitandam aeris contagionem, tum odores lauro­rum, tum ipsarum amaenitatem um­brarum· addit, in ipsa quoque urbe de Medicorum sententia plerosque unguentis suavissimis nares atque au­res opplevisse, suffituque & odoramen­tis usos esse, quòd meatus sensuum o­doribus illis occupati non admittant aerem tabificum, vel admissum ma­jore vi longè superent.

Commendari cauteria ad praeser­vandum à peste, invenio apud Nico­laum Florentinum; sed dicam quod ego vidi experientia; possum testa­ri, me innumeros peste extinctos vi­disse, [Page 722] nec unquam vidisse quenquam qui haberet cauterium, prae [...]er unum tantum, atque ille erat sacerdos. In­terrogavi etiam hac de re multos M [...] ­dicos, qui testati sunt neminem se vidisse: quod quidem argumentum esse potest, hoc genus auxilii magno­perè conducere, & summa cum ra­tione; quandoquidem per cauteria, tanquam per cloacas, continuò icho­res pravi, & pu [...]redini obnoxii edu­cuntur. Hieron. Mercurialis. lib. De Peste. cap. 22. & 23.

Subsectio decima quarta. Pro Peste.

IMprimis celebranda venae sectio necne meritò ambigendum? quam reverà hîc pede sicco tranf [...]issem, ut­pote exi [...]iosam, nisi quidam, nescio audaciae magis, an imperitiae pervica­ces, non solummodò parcâ manu sanguinem mitti curassent, sed & ite­ratis vicibus copiosam ejus eductio­nem usque ad deliquium nuper sua­sissent.

Siquid veterûm authoritas, siquid Neotericorū experientia valeat, si de­nique calculum nostrum adjicere li­ceat, Phlebotomia in verâ & exqui­sitâ peste semper suspecta, ne (quod abundè comprobatum) una cum cru­ore purpureo anima effluat; tam in­gens discrimen concomitari experti sumus hanc evacuationem: proinde satis mirari nequeo quâ acti insaniâ hi vitae humanae proditores, carnifi­cinam exercentes, deliramenta sua alieno damno firmare audeant.

Verum non is sum qui inficior, phlebotomiam in febre malignâ & pestilentiali aliquandò locum habere, & re deploratâ ob nimium mensium vel lochiorum fluxum revulsionis gratiâ consultò tentandam; summo tamen sit piaculo illam in peste verâ, & exquisitâ, celebrare: unicus tan­tùm (uti memini) omnium quotquot, aegrè evasit, qui dominante peste nu­perâ sanguinis detractionem subivit.

Quod ad vomitionem attinet, cra­pulâ praecedente, in ventriculo sabur­râ noxiorum humorum congestâ, ur­gente nauseâ, ore etiam amaricante, consentiente thoracis, & cervicis con­formatione, in morbi infantia pro­desse queant emetica remedia; inter quae illa eminere videntur quae ven­triculum abundè nimis sarcinatum ci­tra catharsin subvertant, viz. syr. Diasari Fernelii, syr. scabios. compos. oxym. scillit. sal praesertim vitrioli, &c. Antimonii praeparationes non aequè arrident.

Qui de meo consilio serum cerevi­siale, foliis cardui, scordii, ulmariae, petasitidis, &c. incoctis, addito oxy­melite simplici, nullo licèt emetico praevio, a [...]fluentèr hausêre, levamen inde, & emolumentum illicò expe­riebantur.

Sin verò vomitio urgeat sympto­matica, omninò exulant remedia emetica, ne medicus, (agyrtarum more qui theorematum medicinalium ignari) symptomata promoveat, quae vires ob irrita conamina prosternere possent, & mineram morbi etiam a­liunde [Page 723] in ventriculū alliciant, illam (que) inibi figant, unde mox vomitionis impetus immaniter procellosi, nullo quidem artificio compescendi.

Solvenda alvus necne, res quidem magis nodosa, & inter medicos dif­sentionis plenior: reverà pestium quarumcunque varietas, tempera­mentorum dissonantia, morbi com­plicationes variae, tempestatis incerti­tudo, quò minùs regulas tradam hâc in re generales, quam maximè ob­stant.

Ego autem alvo suppressâ satius duxi illam glandibus educere, quorū usum purgationi intestinorum com­modiorem, & tutiorem comperi.

Caeterùm medelae cardo ex omni­um quotquot Authorum, & practi­cantium placito, & consensu, in hoc praecipuè vertitur; nimirùm in citis­simâ veneni pestilentialis expulsione, quam mirè, & unicè praestare valent Alexipharmaca: foecibus itaque pri­ùs ablegatis, ad haec correpti, tan­quam ad sacrum Asylum, confugi­ant.

Inter simplicia vegetabilia, super­eminent radices Asari Virginiani, sive Serpentariae Virginianae. Dosis radi­cum in alkool v.e.a. reductarum à gr. iiij. vel vj. ad ℈ij. ex vehiculo idoneo.

Secundum jure merito locum me­rentur radices Contrayerva, è quibus etiam lapis oppidò celebris conficitur, cujus descriptionem paulò post tra­dam: dos. harum radicum subtilissi­mè pulveriz. à ℈j. ad ʒj. ex aq. an­gelicae, scordii, [...]alendulae, vel vino, &c.

A me autem gratitudo exigit, u pauca hîc de zinzibere subnectam, cujus pulverem, atque condituram, mul totiès cum faustis aegrorum rebus ex hibuimus; nempe hunc ad provocan­dam diaphoresin, atque illam ad vim contagii pestilentialis praecaven­dam.

Ad nos misit trochiscos ex Angli [...] Americana vir dignissimus, è carne anguis caudâ crepitante, nostro idio­mate Rattle-Snake, confectos, à quibus commodi, & levaminis plus aegris, quàm à nostris domesticis ob­tigit.

Ex voto etiam cessit spir. cornu cervi ad ℈ij. vel ʒj. ex aq. epidemi­ca.

Spiritus hic prout flammifer, actu­tùm se per universum corpus diffun­dere potens est, ratione volatilitatis salinae qualitatem pestis salino· malig­nam corrigendi vim habet.

Quotiescunque res in angustum ad­ducta, ad mineralia confugiendum, quae vi, & armis hostem pestilentia­lem foràs projicere perhibentur, inter quae agmen ducunt bezoarticum mi­nerale, sulphur auratum, atque au­rum vitae, &c. praeparationes ex alio­rum chartis depromantur.

Sequuntur Medicamenta quaedam composita.

Spiritus Theriacalis.

℞. Radic. asari Virgin. ℥ss. contra­yerv. ℥j. tormentill. scorzon. petasi­tid. an. ℥j.p. sem. cardui, calendul. angelic. citri an. ʒiij. quibus praep. [Page 724] affunde spir. vini, aceti opt. an lb ss. dissolve theriac. ven. lb ss. adde croci Ang. ʒjj.M. indantur organis vitreis, & post octiduanam super cineres di­gestionem, distilla, in rostro alembici suspendendo caphurae ʒiij. dos. ad cochl. v. vel. vj.

Oleum Diaphoreticum.

℞. Salis absynthii, vel scordii, sive rutae ℥ij. flor. sulphuris ter, quaterve sublimat. ℥j. ol. juniperi lb j. invicem M. per biduum calore mediocri benè occlusa relinque, dein per retortam distilla, etiam alterâ vice distilla, di­gerendo per biduum, addendo salis absynthii ℥j. dos. ad cochl. j. vel ij. ex aq. angelicae, vel scordii, sacchara­tâ, ad olei v.a.e. commixtionem.

Aeetum Antipestilentiale.

℞. Radic. scorzon. Hispan. cheli­don. maj. an. ℥ij. contrayerv. ℥j. an­gelic. tormentill. an. ℥j.p. fol. scor­dii, melissae, scabiosae, an. M.ij. sum­mit. rutae p.ij. dictamni cret. Mss. flor. sambuci, calendulae an. p.iij. gr. junip. ℥ij. ras. c.c. eboris an. ℥j. sem. rutae, cardui, citri an. ʒij. portulac. ʒv. cinnam. opt. ℥ss. caryophyll. ʒiij. theriac. Androm lb ss. quibus s [...]a. praep. affunde aceti ex vin. albo acerrimi lb v. vitro opt. obturato digere per triduum▪ bis, terve de die conquassan­do, tum cautè distilla, suspensis cam­phorae, & croci an. ʒij. in rostro alemb. dol. ad cochl. v. vel sex.

Caeterùm quia correpti plerumque erant nauseabundi, & ad vomitionem proclives, sicuti & potabilium quan­titas ventriculum sarcinando, ejus subversionem irritare consuevit; re­media solidae formae locum habent, & hâc ex parte potiora videntur, vo­mitu nimirum aegrè excutienda, ut­pote adhaerentia ventriculi parietibus, velut iis agglutinata: hujus generis prae manibus sit massa sequens, unde ex tempore boli conficiantur.

℞. Elect. de ovo mineralis ℥j. the­riac. Androm. ℥ss. pulv. serpentar. virgin. ʒv. cuchianellae ʒiij. croci pulveriz. ʒss. cum syr. è succo melis­sophyll, vel citri, coagmentetur massa, dos. ad ʒij. addendo salis cardui, ab­synthii, vel scordii ℈j. plus, minusve pro symptomatum vehementia.

Cl. & toto terrarum orbe Celeberr. The­odori de Mayerne praeparatio Elect. de ovo Mineralis.

℞. Ovum vulgariter ut in Phar­macopoeia Londin. praep. de quo sume, & sem. sinapios vel erucae an. ℥j. an­tidoti Saxonicae ℥ss. lapid. prunellae ʒv. antimonii diaphoret, fixifsimi, & croci metallorum simul ustorum ʒiij. pulv. scordii, rutae, zedoar. an. ʒijss. theriac. ven. veteris ℥iiij. philonii Tur­neri ℈vij. gr. ij.M. & cum spir. the­riac. ʒiij. & mellis despumati q.s.F. Elect. molle, dos. ad ℈iiij. vel ʒij. ad vires praesidii hujus promovendas ad­jiciantur corda, & jecinora vj. vipe­rarum v.a.e. praep. N.B. in hâc si­militer, ut & in caeteris antidotis, diu­turna fermentatio perquàm necessa­ria, [Page 725] ut se invicem penetrent, & inti­miùs associentur tot simplicia.

Sin verò alvus fuerit nimis cita, & lubrica, commodissimè exhibeatur la­pis contrayerva, qui sic conficiendus.

℞. Pulv. radic. contrayerv. rec. ℥j. serpentar. virgin. ʒijss. extract. rad. angelic. tormentill. an. ʒij. pulv. c.c. philosophicè calcin. chelarum cancrorum praep. pulv. corall. rubr. an. ʒjss. antimonii diaphoret. vel potius diaphor. Iovis ʒiij. cuchianellae ʒss. croci ℈j. (aliqui addunt lapid. bezoar. orien. ℈ij.) ambrae grys. ℈ss. cum gelatinâ spoliorum serpentum, vel c.c. fingantur globuli s.a. exiccandi, dos. ad ℈ij. vel ʒj. è vehiculo idoneo, &c.

Huc insuper spectat Orvietano, cu­jus confectio haec.

℞. Cardui bened. totius eupatorii maj. & min. an. ℥ss. scordii, aristolo­chiae utriusque, an. ʒv. viperinae, h.e. echii, gentianae, bacc. junip. bistortae an. ℥j. bacc. lauri, tormentillae, dicta­mini albi an. ℥ss. carlinae, angelicae, an. ℥jss. rhabarb. imperator. scorzon. Hispan. valerianae an. ℥ss. morsus dia­boli, calami aromat. an. ℥iiij. theriac. Androm. opt. ℥iij. corda, & jecinora duodecim viperarum, terantur te­renda subtilissimè, & cum s.q. mel­lis despumati fiat Elect. per tres men­ses fermentand. dos. ad. ʒj.

N.B. Haec & consimilia medica­menta, sive Galenica sive Spagyrica quorum praeparatio, & digestio non citiùs, quàm coquantur asparagi, ab­solvi queant, ut sint in promptu, & prae manibus expedit, ille enim [...], qui in morbum peracutissimum arma parat, haud ante spatium semestre acuenda.

Insuper non minùs sudoris, quam typorum qualiumcunque spiramentis ad vires multùm prostratas, & propè deficientes refocillandas (modò non impedierat fastidium) idonea admi­nistrari alimenta jussi, viz. panem vi­no ferè inebriatum, ova sorbilia (nisi stomacho aliena erant) succo citri, granatorum, vel aceto sambucino im­mersa, item aquas Analepticas, juscu­la, gelatinas, atque etiam vina gene­rosa.

Jusculi praeparatio, viz. è pulli gallinacei brodio, incoctis rad. scor­zon. fol. pimpinell. u [...]mar. lujul. sum­mit. borrag. ras. c.c. dactylis, cum frustulo panis alb. & tantillo croci in nodulo; pinguedo non separanda, nisi diarrhaeâ urgente, vel nauseante stomacho: è dicto jusculo quando (que) emulsio parabatur, viz. cum sem. ci­citri, plantag. & amygd. excorticatis addendo sacchari perlati q.s.

Aqua de Cordibus Cl. Mayerni prius laudati.

℞. Radic. carlinae ℥vj. zedoar. scorzoner. imperator. gentian. vince­tox. valerian. tormentill. bistort. pe­tasitid. dictamni, bardan. pimpinell. totius an. ℥iiij. fol. cardui oxytriphyll. scordii, an. M.v. ulmar. scabios. mors. diaboli, meliss. pentaphyll. menthae, rutae, bugloss. flor. celendu [...]. hyperic. an. M.iiij. limones & aurant. cum corticibus an. numero 20. flor. sal­viae, [Page 726] rorism. an. M.ij. corda verve­cina numero 6. corda viper. numero 20. vini generos. Hispan. lb xx. infu­sione debita peractâ, fiat distillatio cauta in B.M. hujus aq. dos. ad cochl. iiij. vel v. dulcor. (si ita visum) cum sacchari perl. q.s. Nathanael Hodges. De peste. sect. 7.

Subsectio decima quinta. Pro Peste.
Remedia Externa.

INter praesidia externa eminent [...] sive vesicantia; ho­rum frequens, & prospera applicatio, de eorum usu controversias variè agi­tatas dir [...]mit.

Vesicantia partibus variis admove­bantur, viz. vertebris colli, brachiis versus humerum, cruribus, & suris internis, vasa cujuscunque generis calfacientia, liquores reddentia magè obsequaces, & fluxiles, naturae segni­tiem extimulantia, & unà cum serosâ colluvie, noxi [...]sque humoribus per ulcerum portas sat amplas miasmata pestifera vi quidem inexpugnabili e­ducentia, ut hîc taceam à partibus no­bilioribus revulsionem insigniter prae­stitam, atque derivationem à vicinis.

Ut celeriter, ut certò remedia ve­sicantia excitent vesicas, sint acerrima omninò expedit: massa sequens in praxi nostrâ fuit admodum familiaris & efficax.

℞. Picis navalis ℥v. galbani colat. ℥j. cerae ℥jss. quibus simul liquatis, & ab igne semotis, adde pulv. canthari­dum praep. ʒvij. vel ℥j. fermenti ve­teris, sem. ameos an. ʒiij. euphorbii ʒj. cum aceti scillit. q.s. incorporen­tur, assiduè agitando, quousque co­gantur in emplastri massam: eventus ab hujus emplastri applicatione sem­per ex fententiâ cessit; parte cui ad­movendum erat hoc emplastrum ace­to ad ruborem priùs fotâ, quò po­tentius se exereret vis ulceratoria.

Non tamen omnibus indiscrimi­natim admoveantur emplastra haec, putà ubi urget urinae ardor ejusve in­continentia, ubi adest sphincteris ve­sicae inflammatio, vel ulceratio, ubi haemorrhagia, si mulier in utero ha­beat, vel si instet fluxus menstrualis; postremò vesicantia non applicanda in summâ virium exolutione. Hoc in­super memorabile, scil. bubonibus, vel carbunculis ad suppurationem ver­gentibus, summâ cum cautelâ vesi­cantia esse administranda, ne forsan avocatione, depraedatione, vel nimiâ liquoris colliquatione & tantum non fusione, è quo pus confici solet, cae­tera medendi conamina, & naturae studia se liberandi, in irritum ca­dant.

Praeter remedia vesicantia, haud perditi operis erit emplastra applica­re subpedanea, ego usus sum empl. sequenti, quod constabat è massâ empl. de beton. comp. adjecto fre­quenter duplo euphorbii, pulvere croci, & theriacâ Londin. empl. hoc plus commodi aegris praestitit, quàm cataplasmata, quae tamen nonnullis magis placuere. Verum haec, & reli­qua [Page 727] ejusdem ordinis remedia non eo consilio applicabantur, quasi virtute attractiva seminarium pestilens alli­cerent, quin potius benefica apud saniores habita erant, eò quod in plantis pedum, ubi eximia vasorum omnifariorum conglomeratio; calo­re partes sovere valent extremas, li­quores reddunt magis fluxiles, & fermentabiles, calorem nativum fe­rè morientem & extinctum exus­citant; atque hinc corpus universum ob consensum amicissimum vivi [...]i­cis delibutum influentiis: Epicarpia etiam iisdem de causis non omitten­da.

Quod ad Bubones atttinet, explo­randum imprimis, an Bubo mobilis, vel stabilis? an durus, vel mollis, & tactui cedens? an depressus, vel in mucronem elevatus? an parvus mag­nusve? an contractus, vel patulus, latiusque serpens? an cum cruciatu, & punctione, vel indolens? an de­nique cum inflammatione, vel sine illa? Varietasque haec varium exigit medendi modum.

Cataplasmatum licet usum com­mune omnium suffragium egregiè beneficum fore persuaferit, calorem nempe naturalem languentem, & propè extinctum mirè excitantium; partes circumquaque vicinas hume­ctantium, cutim insuper dilatanti­um, humores denique acres contem­perantium, & demulcentium; quo­niam verò ab iterata eorum renova­tione plurimùm detrimenti aegris ac­cidisse observavi, sequens ceratum illorum vice substituere placuit.

℞. Empl. oxycrocei ℥iij. galbani colat. gum. carannae, an. ℥j. picis na­valis ℥ij. è l [...]quatis simul cum ol. cha­maem. & liliorum, v.a.c.F. massa pro Empl.

Ausus sum asserere empl. haec plus millies Chyrurgicae manûs vicem sup­plevisse, quae spatio triduano aut sae­pius immutabantur. Quocunque modo disruptis, vel incisis buboni­bus, ad ulcus abluendum, & deter­gendum, lixivium paretur è cineri­bus scordii, betonicae, bugulae, sa­niculae &c. dissolvendo q.s. theriac. Londin. Mixtura autem sequens huic muneri accommodatissima, con­stans scil. è rad. aristoloch. rotun. myrrha, aloe, & croco infuf. & so­lut. in sp. vini q.s. colaturae adden­do tantillum ol. terebinth. Porrò ad promovendam digestionem, & putrefactionem inhibendam, Cata­plasma sequens conficiatur, viz.

℞. Mellis ros. ℥j. terebinth. cum vitello ovi solut. ℥ss. theriac. Lond. ʒiij. farinae triticj ℥ijss. cum ol. hy­perici & sambuc, an. q.s. coq. in Cataplasmatis consistentiam: Vel,

℞. Ung. basilic. p. duas, lini­menti Arcaei p. tertiam, ol. terebinth. ʒss.M.S.

N.B. Detergentia neutiquàm u­surpanda, nisi ulcus sit sordidum.

N.B. Ad sedandam doloris vesa­niam, & inflammationem tollen­dam, opiata, & repellentia censen­da omninò perniciosissima, viz. vene­num pestilens tergiversari, & se in­tus recipere cogentia; quin & parti­bus ab eorum usu plus nimis refrige­ratis [Page 728] impendere sphacelationem quis ignorat?

Ulcus non prius claudendum, quam ab omni sorde penitus expur­gatum fuerit, & cuncta prorsùm cessaverint symptomata.

N.B. Multiplici quidem observa­tione mihi constitit ulcera haec vene­no devicto & extincto, citiùs multò tutiúsque sanata fuisse, quàm caetera à causis aliis quibuscunque oriunda: In curationis interim administratione benè cautus fit Chyrurgus, ne tumor callum labiis obducat, haud levi ne­gotio extirpandum: ulceris probè mundati foveae hi [...]ntes sarcoticis re­pleantur juxta methodum vulgarem. Ne eandem cantilenam saepe occi­nam, Parotides simili ritu, ac Bubo­nes tractandae

Quod superest, In Carbunculorum medela ad tres potissimùm scopos collimare Chyrurg. interest.

1. Vigilanter prospiciendum, ne la­ [...]è nimis serpat Carbunculus, gangre­nae instar superexcurrens, & nesciens cancellos.

2. Tentanda quamprimùm Car­bunculi separatio.

3. Ulcus dextrè consolidandum.

Primae satisfaciunt intentioni re­media, quae fortuitam pororum re­serando constrictionem aliqualem e­gressus veniam p [...]rticulis veneficis concedunt; item quae ardorem leni­re, & calorem natutalem sufflamina­re, & tueri valent.

Verum Curatio Anthracum juxta illorum indolem, progressum, & partis affectae situm instituenda alia, atque alia; nunc mitius, nunc as­perius eos tractare expedit.

Minimè incommodum erit cata­plasma ex allio sub cineribus assato, cum fuligine, theriac. Lond. & ol. terebinth. vel,

℞. Fermenti veteris ℥ss. allii assa­ti ℥ij. stercoris columbini ℥j. confec. sinap. ʒv. euphorbii ʒij. cum s.q. saponis nigri, F. Cataplasma.

N.B. In horum Cataplasmatum applicatione utpote acerrimorum, cautela quidem summa adhibeatur, ne dolor ab eorum usu auctus sit im­patibilis, ne humores colliquentur, & in partes debiliores secernantur, & deponantur, ne demum hoc pacto eschara figatur.

2. Escharâ nondum deciduâ, ubi etiam nulla inchoatae separationis vestigia, unguenta & oleaginosa neu­tiquam probanda; Carbunculo au­tem scintillante, & latius dissemina­to, ad remedia acerrima transire haud inconsultum.

Caeterum in eschara amove [...]da, tum igne, tum cultro res peragatur: Cauteriis actualibus nil sane efficaci­us comperi.

Separatione quocunque modo in­choatâ, nimirum vel suapte sponte, vel ignis, aut cultri ope; pensi sit proximi carbunculum delibrare, fre­quentissima itaque ex butyro rec. ol. samb [...]c. vel lil. alb. illinitio ins [...]itua­tur. Eschara gradat [...]m, & non prae­properè laxanda, scilicet expectatâ aliquandiu ejus maturitate. Post an­thracis decorticationem, tabi evacu­ationem, usumque mundificantium [Page 729] remediorum, & ulceris digestionem auspicari rerum ordo suadet, caeteris juxta methodum in bubonum cura­tione traditam cautè praestitis.

Postremò incarnatio sensim indu­cenda, & ulcus tardè confolidandum, quo festinantius clauso, haud infre­quens veneni pestilentialis reliquias quasdam subinde vagas, & plerum­que exitiosas evadere.

Quoniam verò loca Carbunculis adornata à confluentibus affatim hu­moribus mundari nequeant, unde cu­ratio tarda, & quandoque improspe­ra, remedia circumquaque defensiva affigantur, quae partium constringe­re laxitatem, vasa obstructa resera­re, & pristinum liquoribus transi­tum praebere, quae demum spirituum, & caloris fugam sistere possent: Quod si, cautelâ licet adhibitâ, spa­celatio immineat ad seq. ilicò em­brocationem confugere oportet.

℞. Cinerum absynthii, scordii, cardui, centaur. min. an. ℥iij. è qui­bus paretur lixivium, indendo flor. chamaem. sambuci, meleloti, an. M.j. liquoris limpidi lb ij. adde spir. vini ōpt. lb ss. dissolve theriac. Lond. ℥ij.M.S. pro fotu p. affectae bis de die, quàm calidissimè, exin Cataplasma conficiatur è theriac. Lond. cum E­lix. proprietatis. Nathanael Hodges. De Peste. Sect. 7.

Subsectio decima sexta. Ad Pestem.

MAtrona quaedam familiae toti superstes, integra adhuc va­letudine, pectoris regionem lustra­vit, quam maculis fatalibus obsitam prospiciens, nihil minus, quam Luis invasionem ex hisce indiciis hariola­ta, brevi exanimata erat, nullo alio symptomate morbum, vel mortem praemonstrante.

Juvenis insuper habitu eusarco, & valenti corpore, postquam ex im­proviso stigmatibus pestiferis inustum detexerat, id genus fucata, & emen­titia conjiciens signa, quod bellissi­mè valeret; quem tamen intra tri­horium succubiturum verissimè Me­dicus judicavit.

Civis quidam, actis Londini nego­tiis, rurale praesidium petiturus, e­quum subitò languescentem & succu­biturum persensit; apertis itaque faucibus, quo studiosiùs os, & lin­guam contemplaretur, & morbi tam repentini causam detegeret, vir bo­nus incautè anhelitum equi foetidis­simum hausit, mox aegrotare coepit, & intra biduum expiravit. Natha­nael Hodges. De Peste. sect. 2. De Pestis Aitiologia & Contagio.

Puella quaedam quindecim circiter annorum admodum extenuata, ut ossa praet [...]r, ac cutim, vix quid su [...]peresse videretur, haec cum nil ali­menti per spatium quatuordecim di­erum sumpserat, diu habebatur ab [Page 730] omnibus pro deplorata; ego ad ma­trem ipsius, duosque alios in domo illa Peste laborantes vocatus, cor­reptorum in me curationem suscepi, quibus statim convalescentibus, tan­dem hanc semimortūam Lues inva­sit; quae modò velut extincta jacuit, calore febrili mirè animata, artus movere coepit, & remediorum ope alexipharmacorum, quae tamdiu e­linguis, de tumoribus hic illic dolo­rificis conquerebatur; Bubones au­tem emersuri (quantum conjecturâ assequor) ob succi defectum, mini­mè suppurati erant, sed ob copiosis­simam transpirationem valdè benefi­cam subsidentes evanuere; intra du­as septimanas (Deo annuente) puella praeter spem, & opinionem omni­um, in integrum restituebatur, tabe indies discedente.

Virgo altera ultra decimum sex­tum agens aetatis annum, à teneris unguiculis tam scrophulosa, ut stru­mae multiplices & obstinaces, nullo remediorum genere tolli poterint; haec tandem Peste afficiebatur, tumo­ribusque strumosis supervenêre Paro­tides, quibus suppuratis, & pus af­fatim effundentibus, tam à Lue, quàm à morbo contumacissimo & diutur­no liberabatur aegra.

Quidam Podagrici, aliisque affe­ctibus inveteratis vexati, auspicatâ [...]âc associatione, restituti erant: re­verà omnes ferè Luem perpessi, cu­ratione v.a.e. administratâ rectiùs postea valuêre; planè ut non modò venenum aliquando, sed ipsa Pestis vim obtinuerit medicamenti. Idem. Sect. 4. De Luis cum aliis morbis complicatione.

In Juvene quodam utramvis pone aurem amplissima emersit Parotis, è quibus suppuratis, sectisque, sanies u­bertim emanavit, ulceribus brevi à manu Chirurgica dextrè expurga­tis; carne interim musculosâ penitus absumptâ, visu quidem non minùs jucundum quam mirabile, venas ju­gulares externas cum subjectis arte­riis, nervum recurrentem, tendines, oesophagum, omnimodum denique vasorum apparatum nudum, & illae­sum conspicere, aegrotus tamen (fa­vente Numine) & carne foveas ad­implente integrae sanitati restitueba­tur.

E mulieris ubere mox à partu Carbunculus prodiit, infans tamen toto morbi stadio lactens, nil hausit incommodi, puerpera etiam (coelo annuente) omnibus v. a. e. fide prae­stitis brevi convaluit.

Ad puellam correptionis perendiè accercitus eram, quae citra difficulta­tem spiravit, extrinsecus calor mitis, & admodum blandus, interiora uti­que manifesto non conflagrarunt in­cendio, pulsus haud inaequalis aut irregularis, nullus denique eam tor­sit cruciatus; è contra verò omnia tam pacata, tam serena, perinde acsi nulla aegritudinis procella jactaret, nedum impenderet vitae jactura: re­verà mihi non constitit de causa aegri­tudinis, quam simulasse morbum suspicabar, donec thorace nudato indubia hic illic stigmata pro more compuncta, partem sensu vacuasse [Page 731] indicaverint, meritò habita prope­rantis fati arrhabones; eâdem nimi­rum nocte puella expiravit, vix dum vel suo, vel astantium judicio valetu­dinaria.

Paulò post viduam invisi sexage nariam à qua (confecto ferè prandio haud parco, quippe praeter carnes o­villas stomachus adhuc latrans pul­lum gallinaceum expetivit) tolli men­sam jussi: posteaquam nonnulla de statu ipsius praesenti percontatus fu­issem, se nunquam toto vitae curri­culo saniorem asseveravit, admotis exin digitis arteriae, intermissionem crebram cum formicatione deprehen­di, collo demum & pectoris regio­ne lustratis, innumera detexi ecthy­mata, signa proh nimium manifesta mulierem bene pransam apud inferos coenaturam. Nathanael Hodges. sect. 5. De Pestis signis manifestis.

Subsectio decima septima. Pro Pestis praecautione.

SEquuntur Antidota quaedam ad Pestis praecautionem.

Electuarium Antipestilentiale Insig­nissimi Mayerni.

℞. Jugland. virid. lb ij. ficuum, Prunor. an. lb j. macerentur in ace­to, & pulpa trajiciatur, cui adde pulv. subtiliss. rutae lb ss. viperinae virgin. ℥jss. rad. contrayerv. ℥iij. petasitid. zedoar. an. ℥ijss. sacchar. perlat. lb j. syr. è succo kermes, ℥j. syr. calendul. caryophyll. an. q.s. ut F. Elect mol­le, addendo fol. auri quadraginta· dos. ad quantitatem nucis juglandis maj. mane & vesperi.

Elect. aliud in usum pauperum.

℞· Conserv. [...]ujul. galeg. an lb ss. calendul. lb j. theriac. Lond. ℥iij. bol. armen. vitriol. ℥iiij. cum syr. limon. q.s.F. Elect. dos. ad ʒij. vel iii.

Confectio Antipestilentialis.

℞. Rad. scorzon. Hispan. petasitid. contrayerv. an. ℥ij. helenii, tormen­till. an. ℥ss. angelic. chelidon. maj. an. ℥jss. bacc. junip. praep. lb ss. sum­mit. rutae, p.j. sem. card. citri, an. ʒij. quibus praep. affunde p. duas a­ceti sambuc. & tertiam spir. vini opt. infusione peractâ & expressione, liquor igne lento evaporetur ferè ad mellaginem: extracti lb j. adde the­riac. Londin. ℥ijss. bol. arm. terrae sigillat. an. ℥j. flor. sulph. ʒv. succi kermes, ℥ij. conserv. lujulae, lb j. cum syr. limon. q.s.F. Elect. molle, dos. ad quantit. nucis myristicae maj. ter, vel saepius de die.

Pilulae Antipestilentiales.

℞. Extract. rad. helenii, angelic. contrayerv. an. ℥j. adde extract. alb. glycyrrh. ʒiij. flor. sulph. ad quatu­or saltem vices sublim. ʒij. C.C. philosoph. calcin. sem. citri pulveriz. an. ʒjss. salis scordii, absynth. an. ℈ij. cum s.q. picis liquidae, F. massa pro [Page 732] pilulis, dos. ad ʒss. vel ℈ij. mane & hora somni.

Elixir Proprietatis Antipestilentiale.

℞. Croci Angl. opt. ℥ss. extrah. tincturam cum aq. ulmariae, scabios. cardui, vel melissae, s.q. additis spir. sulphuris aliquot guttis ad leviuscu­lam aciditatem: liquor per chartam emporeticam agatur, in colatura ad lentum B. calorem dissolve Aloes pellucidae è vesica ℥iiij. per setaceum linteum haud ita rarum trajiciatur liquor; deinde F. condensatio ad eundem calorem, acquisitâ pilularum molliuscularum consistentiâ, adde myrrhae purissimae ʒvij. flor. vel ma­gisterii praecipit. Benzoin ʒiij. salis C.C. ʒij. cum syr. sambuc. q.s.F. massa unde pilulae formentur. dos. ad ℈ij.

Tabellae Sublinguales.

℞. Extract. rad. angelic. & con­trayerv. ℥j. extr. alb. liquirit. ʒiij. flor. sulph. myrrhat. h.e. cum myrrh. sublim. ʒv. ol. cinnam. gutt. viij. sac­charum crystallin. ad duplum omni­um pondus, cum mucilag. gum. tra­gacanth. aq. scordii parat. q.s.F. tabellae parvae sublinguales.

Haustus sequens magnarum virium ba­bitus.

℞. Aq. ros. rubr. camphoratae ℥ij. aceti opt. ℥j. in quibus dissolve bol. a [...]m. opt. ℈ij. adde syr. scabiosae simpl. ʒiij.M.S.F. haustus. Nathanael Hodges. sect. 8. De Pestis praecautio­ne.

Sectio vicesima. Pro Philtris.

BAronis cujusdam Bohemi filius ac­cepto Philtro totus contabuit, tan­demque mortuus est. Cadavere se­cto, inventum est in ejus stomacho quiddam durum cornu assimile, un­de pater in filii memoriam cochlear fieri curavit, quo longo post tem­pore usus est· tandem illud casu quo­dam in succo Nasturtii aquatici dis­solutum fuit· inde experientia com­probatum, Nasturtium istud mag­nam vim contra philtra habere· eo­dem praesidii genere alius quidam nobilis usus est, atque ex simili mor­bo restitutus. Omnia philtra etsi in­ter se variè differant, hoc tamen com­mune habent, quod humorem effici­ant melancholicum. quae igitur me­dicamenta humorem illum clementer evacuant, & spiritus tristes recreant, haud dubiè in tali affectu proderunt plurimum. Petrus Monavius. epist. 23. lib. 7. consil. & epist. Cratonis & ali­orum à Scholtzio editorum.

Nobilem praecipuum filia Hospitis cujusdam deperit: abeuntique po­mum pulcherrimum offert· illi suspe­ctum est hoc donum, ac à se projicit· post triduum recordatur illius, & a­spicit; tunc illud prorsus nigricans [Page 733] apparet· expectat per aliud triduum, tum ranulas perplures ibi reperit· re­dit ergo in hospitium illud, mor­bum simulat & ingentia tormina; virgo lacte calido uti jubet: ille illud ranis affundit, quod avidè assumunt, ac paulatim increscunt· ille verò in­dies majores cruciatus simulat; un­de virgo miserta, jubet urinam equi­nam jam jam excretam & adhuc ca­lidam ebibere· ille illam ranis affun­dit, & moriuntur. Post aliquod tempus serva alterius Nobilis miser­rimis cruciatibus conflictatur, ac suspicio est de Philtro ab equite quo­dam exhibito· propinatur urina equi­na, & revomit duas lacertas, item­que duas ranas. Philippus Salmuthus. obs. 70. cent. 1.

Experientia didici Calculum mi­crocosmo exsectum, & in pulverem comminutum, cum aqua vel succo Nasturtii aquatici propinatum Phil­tro potatis, vel erotico amore fu­rentibus multum profuisse. Henricus ab Heers. obs. 13.

Studiosus quidam accepit à qua­dam malefica placentas, quas come­dit, ab ea autem discedens mox in itinere delirare coepit, & domum abductus magis insanivit, & in ma­niam devenit· pro hac levanda in­sania ad me studiosi veniunt, maniam significant, Philtrum enarrant· con­tra quod ego dedi aq. benedict. ℥vj. quam jussi ei statim exhibere; qua assumpta, statim rejecit Philtrum sive venenatas placentas devoratas, quae projectae in terrani cum astanti­um admiratione effervescebant & ebulliebant veluti cibus ad ignem ef­fervens & ebulliens. Rejecto ita ve­neno hoc ex insperato continuò in­sania depulsa est, & intra biduum intellectus ex integro restitutus est, rectèque Deo Omnipotente annuen­te, convaluit. Vinum absynthiacum bibit aliquot dies. Martinus Rulandus. curat. 91. cent. 3.

In Philtris necessaria sunt emetica. Postea, exhibe à ℈jss. ad ʒj. pulv. Secundinae cum aq. theriac. addendo cochl. j. aut alterum succi Nasturtii aquatici, bis diebus duobus continu­is. Io. Hartmannus. practic. chy­miatr. pag. 60.

In Montibus Pyrenaeis fuit Nobilis quaedam Mulier quae Sagarum incan­tamento pomum acceperat venena­tum, à cujus esu remansit per tres annos integros tabida, summo cum dolore ventriculi, & nausea perpe­tua, absque tamen vomitu ullo. Multos convocavit Medicos in con­silium, tum Civitatis Tolosae, tum Monspelii, ut sanitatem amissam re­stituerent, sed in vanum omnia: ta­bidam & hecticam in ultimo gradu judicabant omnes· advenit tandem ut Saga illa à qua pomum venenatum acceperat, mortis supplicio adjudi­cata fuerit, variis convicta crimini­bus, palamque fassa est, se praedi­ctam dominam pomo venenato à Daemone sibi tradito in incurabilem morbum perduxisse, ni Summus Deus opem ferret· itaque post mor­tem Sagae illius & notitiam sui mali vocavit me, historiamque narravit, dixitque mihi se semper in ventriculo [Page 734] sentire motus varios & diversos ani­malium quorundam morsusque eo­rundem. Miseram hanc aegrotan­tem benignissimis ego refocillavi ver­bis, animumque titubantem, & de sanitate despondentem, ad quandam spem salutis reduxi. Postea dedimus medicamenta chymica sequentia. Dissolvimus salem vitrioli in aq. sal­viae, & potandum dedimus summo mane; à cujus sumptione post duas horas vomuit nigra multa cum vero sabulo nigro, & tandem vomuit ra­nam vivam squammosam, maxima cum difficultate & deliquio animi. Sequenti die, iterata dosi ejusdem salis vitrioli vomuit eadem nigra & sabulosa, & tandem summa cum difficultate & animi deliquio vomuit Serpentem squammosum parvulum, & crocodilum parvulum magnitu­dine digiti, & longitudine palmi· refocillata fuit potione aq. cinnam. & theriae. & postquam vires recol­legit, à dolore ventriculi & morsu se sublevatam esse dixit; & indies deinde melius se habuit. & sanita­tem recuperavit pristinam, habi­tumque tabidum reliquit, recupe­rato vivido & florido corporis co­lore Io. Faber. curat. 94.

Sectio vicesima prima. De Phlegmone.

[...] (in [...] uro) Latinè in­flammatio, tumor est partium carnosarum à sanguine praeter natu­ram affluente ortum habens, in quo dolor est vehemens, rubor per sum­ma vigens, calor veluti deurens, ten­sio & renixus, & cum malum incre­verit, pulsationis sensus· causa prox­ima est sanguis per modum fluxionis in carnem impactus; antecedens ve­rò ejusdem exuberantia, ob immode­ratam vasorum repletionem· evi­dentes denique causae sunt occasiones externae, ut contusio, disruptio, fra­ctura, vulnus, ulcus spontaneum, luxatio, &c. quae quatenus dolorem in laborante particula excitant, fluxi­onem accersunt· phlegmone alia est vera & pura sanguinis naturalis & benigni soboles; alia spuria ex san­guine illaudabili per aliorum humo­rum admixtionem facta: cujus tres sunt differentiae, phlegmone nimi­rum erysipelatodes, oedematodes, & scirrhodes· judicatur per resolutio­nem, vel suppurationem, aliquando etiam per corruptionem; vel in scir­rhum denique abit.

Subsectio prima. Pro Phlegmone.

RUstica quaedam mulier magnam phlegmonem in brachio habe­bat, huic cum menstrua deficerent, facta est phlebotomia in crure ex lo­co opposito. Postea applicuimus par­ti affectae quae repellerent.

℞. Aceti opt. ℥iij. album ovi. ℥j. aq. ros. ℥jss. ros. rub. pulv. ʒss.M. & petias lineas in hoc liquore made­factas loco affecto applicato· hoc ute­batur [Page 735] Benedict. Faventinus Praeceptor meus. vel.

℞. Unguenti de c [...]russa ℥ij. succ. plantag. succi semperviv. an. ℥j. aq. ros. ℥ij.M. & cum petiis lineis ap­ponito· at cum haec valde repellen­tia ob insignem dolorem minus juva­rent, apposui emplastrum ex mica panis cribellati, oleo rosac. & lacte· quod in omnibus inflammationibus cum rubore saepe experti sumus, & dolorem sedare, & fluxum materiae inhibere· dolor vero illo apposito mitigari coepit, & inflammatio ces­sare. Interim statim post sanguinis missionem corpus purgavimus· in alia ad inflammationem. brachii, in­unximus primò unguento rosac. Po­stea cum dolor intenderetur, cata­plasma sequens imposuimus.

℞. Malv. M.iiij. pistentur ad mollitudinem; add. farin. hord. ℥ss. ol. viol. ros. unguenti popul. an. q.s.F. eataplasma· septies fuit reiteratum. Postea etiam brachium inunximus unguento populeo, oleo viol. amygd. d. ros. an. part. aeq. imposito deinde iterum cataplasmate suprascripto, tandem benè habuit & à phlegmone curata est· alteri hoc cataplasma egre­giè profuit & dolorem sedavit.

℞. Farin. tritic. q.s. coq. in aqua addendo ol. rosac. q.s. & parum cro­ci· hoc etiam maturat· hoc item em­plastro commodè saepe usi sumus ad dolorem sedandum, & tumorem & tensionem remolliendam, & materi­am insensibiliter resolvendam.

℞. Farin. sem. lini faenugraec. sem. aneth. fl. chamaem. melilot. bismal. coq pistentur & incorporentur cum mu­cilag. sem. althaeae & butyro recēti, po­test addi in processu farina fabarum. Petrus Forestus. obs. 5. lib. 1. obs. Chirurg.

Ubi cognoveris resolventia non complere opus suum, statim debes sollicitare ipsius phlegmones suppu­rationem, quam complebis sequenti emplastro.

℞. Rad. malv. fol. viol. an. M.jss. rad. alth. minutim incis. ℥ij. rad. lil. alb. ℥jss. bulliant omnia in aq. ad medictat. consumptionem· deinde adde mucil. sem. caulium ℥jss. farin. frumenti ℥ss. fermenti ℥j. pingued. porci [...]. bu­tyr. rec. lact. mulier. an. ℥j. ol. lil. alb. amygd. d. an. q.s. ad impingu­andum emplastrum, quod calidum loco dolenti apponatur· ad idem egregiè maturans & suppurans.

℞. Lactis vaccin. lb j. medull. panis subtiliter trituratae lb j. succi caulium ℥iij. croci ʒss. ol. lil. alb. ℥iij.M. & calidè apponito· matu­rata verò phlegmone (cujus indicia erunt mollities cum undositate appa­rens, carentia doloris, & tensionis privatio·) debes te praeparare ad il­lius disruptionem· quod si patiens ferro vel igne terretur, disrumpatur sequentibus.

℞. Diachyl. simpl. ℥ij. fermenti ℥j. ol. amygd. d.℥ss.M. grosso mo­do· extend. supra corium, & in me­dio pone stercor. columb. subtiliter pulver. ʒj. & phlegmoni applicato; stercore apposito in loco in quo habi­lior erit ejus disruptio· secundum in­genium est hoc ruptorium.

℞. Fermenti ℥ss. salis ℥j. aceti [Page 736] opt. ℥ij. pulv. cantharid. ℈iiij. om­nia simul benè misce, & in mortario benè ducantur, quousque fiat pasta, cujus ʒss. vel secundum quantitatem phlegmones disrumpendae applicabis apostemati, superposito emplastro su­pradicto· rupto apostemate, sic ut plurimum medicaberis.

℞. Terebinth. ℥ij. vitell. ov. nu­mero 1. optimè agitentur simul quo­usque F. forma unguenti, in quo ten­tam factam ex pecia vel ejus filis ad quantitatem foraminis affecti intin­ges, & foramini impones; tum verò ipsum unguentum extendes supra peciam, & totum apostema teges: factaque idonea ligatura non multùm stricta, ne prohibeatur eventatio spi­ritus & caloris ad membrum, & ma­teriae residuae maturatio: sic continu­abis per tres dies, donec materia fue­rit sufficienter evacuata, & labia vul­neris optime digesta. Postea ad ma­jorem mundificationem & abstersi­onem, appones unguentum sequens, & tentam intinctam in eo.

℞. Terebinth. ℥ij. mell. ℥j.M. & usui serva; semper superponendo unguentum digestivum prius factum· mundificata phlegmone, quod pote­ris videre ex privatione generationis saniei & alterius malae materiae cur­rentis ex ulcere, & sufficienter ab­stersa, indigebit tunc ulcus incarnati­one & consolidatione· ideo cum se­quenti unguento procedes.

℞. Terebinth. ℥ij. mell. ℥jss. thur. mastich. myrrh. aloes, an. ʒj. sarco­coll. ʒss. pulverizanda pulver. & omnia in mortario benè ducantur & agitentur, quousque F. unguentum· & sic continuabis usque ad veram ipsius consolidationem· haec Precep­tor meus Faventinus admonebat· si verò vehemens dolor inflammationi accesserit, modis omnibus is mitigan­dus est, quod si anodynis non demul­cetur ad narcotica transeundum erit· inter quae hyoscyamum admirandam opem saepè contulisse frequenti expe­rimento praeter quorundam authori­tatem comprobatum est· itaque folia ejus sub calidis cineribus coquito, re­centi axungiae misceto & admoveto· hoc vehementes dolores mulcet, & phlegmonosos tumores ad suppura­tionem perducit. Petrus Forestus. schol. obs. 5. lib. 1. obs. Chir.

Subsectio secunda. Pro Phlegmone.

VIr quidam vexabatur in meta­carpio & gibbo manus phleg­mone seu apostemate calido· exhibui balsamum sulphur· ut eo manè meri­die ac vesperi apostema probè illini­ret, & linteola superimponeret cum levi ligatura· quod cum fecisset, sta­tim maturationem, mox disruptio­nem, & tandem perpaucis diebus consolidationem & optatam curati­onem consecutus est. Martinus Ru­landus. curat. 90. cent. 1.

Plurimos, cum paterentur aposte­mata, seu phlegmones, sanos feci in­tra paucos dies solo emplastro dia­sulph. (cujus descriptionem, vide lib. 18. sect. 22. subsect. 4.) admovi au­tem [Page 737] illud manè & vesperi, unde ci­tissimè ad suppurationem venerunt. Deinceps ultra rupta, & indies bis mundificata, mox ad consolidationem perducta sunt· quia in hoc empla­stro miranda & celeris inest vis emol­liendi, suppurandi, rumpendi, abster­gendi & conglutinandi. Martinus Rulandus. cur. 94. cent. 1.

Cuidam laboranti phlegmone ery­sipelatode in facie, folia hederae ar­boreae in aqua quae à tectis tegulatis caeruleis defluit cocta, & humida su­pra faciem posuimus· hoc experimen­tum habuimus à Chirurgo quodam seniore, quod in seipso, tum sua ux­ore saepius, ad guttam quoque rosa­ceam in facie expertus fuerat· & ego in quam plurimis· semper enim mihi foeliciter successit applicatio fol. hede­rae post universalia adhibita remedia· eodem modo & fol. tussilag. cocta in aq. & apposita egregiè prosunt, ut expertus sum: quanquam in herpete magis conveniant. Petrus Forestus. obs. 6. lib. 1. obs. Chirurg.

Sectio vicesima secunda. De Phlyctaenis.

[...] & [...] (in [...] bullio·) pustulae sunt & vesiculae à ferventibus & acerrimis humoribus in cute excitatae, iis similes quae ab igne vel ferventi aqua excitantur· ig­nis sylvestris nomine à quibusdam do­nantur· infantibus interdum in toto corpore erumpunt, rarò viros infe­stant· proveniunt à bilioso & fervido humore, cum salso & seroso mixto mulieribus nonnunquam accidunt ob sanguinem corruptum & retentum.

Subsectio unica. Pro Phlyctaenis.

INfantulus cum haberet phlyctaenas in facie, succo plantag. & solari eas oblinire jussimus: postea adhibi­ta etiam creta & aceto linimenti in­star, & decocto rosarum ablui jussi­mus: interim ut nutrix cibis frigidis alteratis cum succo acetos· vel agresta uteretur, mandavimus; & ut serum lactis biberet, quo & puerulus postea alvum exoneravit· atque his remediis infantulus brevi convaluit. Petrus Fo­restus. obs. 8. lib. 2. obs. Chir.

Sectio vicesima tertia. De Phrenitide.

PHrenitis delirium est perpetuum & continuum cum febre conti­nua ab inflammatione membranarum cerebri originem petens· ejus causa est sanguis biliosus è vasis elapsus, & in membranis cerebri intercepta tran­spiratione putrescens· causae externae effusionem adjuvantes, sunt aeris fervor, radii solares, meri potus, ira, percussio, contusio & vulnus· signa sunt, delirium perpetuum, vigiliae, febris continua, respiratio parva & frequens, si ex septi transversi inflam­matione proveniat, sed magna & ra­ra in vera phrenitide· alia est vera, quam hactenus descripsimus, alia spu­ria, quae paraphrenitis appellatur, quae [Page 738] est dum calida intemperies cerebro communicatur, vel à toto corpore, ut in febribus ardentibus, vel ex cujus­dam partis inflammatione, ventriculi v.g. hepatis, pulmonis, & potissi­mùm diaphragmatis; quod inflam­matione affectum delirium verae phrenitidis aemulum excitare solet· est phrenitis acutissima affectio, quae ut plurimùm in septem diebus inte­rimit.

Subsectio unica. Pro Phrenitide.

PUerpera juvencula non benè post partum purgata, in grave deli­rium subitò incidit, cum febre acu­ta· phrenitidem veram esse statim judicavi· venam ut aperiret suasi, sed ob inquietudinem fieri minimè po­tuit· itaque scarificationem scapulis & humero adhibere jussi· dein ob vigilias & inquietudinem dedi syr. de papav. oxyrrhodinum item fronti apposui· postea gallinam per medium dissectam tepentem & cruentam ca­pitis vertici imponi jussi, quo facto, vapor copiosus & spissus, ita ut con­spici posset, mox ab ea sede evapo­rabat, & cum gallina removeretur, tosta esse videbatur, quod mirè pro­fuit· nam sequenti die ad se redire coepit, & adstantes agnoscere, & ra­tioni consentanea loqui: itaque jule­pum refrigerantem & humectantem, nam adhuc febricitabat, praescripsi, quo bis terve usa, accedente idonea viven [...]i ratione, mox convaluit. Fe­lix Platerus. obs. lib. 1. pag. 93.

Vir quidam per aliquot dies stre­nuè vino generosiori sese ingurgitans, paulò post subitò grave delirium pa­titur cum febre continua & vigiliis perpetuis· sexto die morbi sero ni­mis, quod vulgi proprium, medicam implorabant opem adstantes, ipsum­que laborantem ab eo tempore dies noctesque insomnes habuisse refere­bant· mali procatarcticam causam in­telligens non desperandum esse duxi, sed eò allaborandum ut primo som­nus conveniens procuretur, deinde ut intemperies calida & sicca corriga­tur, & tertio ut principalium visce­rum corroboratio non negligatur· pro primo statim ad narcotica con­fugi propter nimiam caloris & spiri­tuum effervescentiam & mobilitatem in subjecto calido sicco, quam ob cau­sam sine ulteriore deliberatione, mox sequentem syrupum exhibui.

℞. Syr. papav. errat. ℥j. laud. opiat. gr. iij. aq. lactuc. ℥ss.M. de­tur una vice, quo assumpto, somno & quiete prehendebatur aeger, quam continuabat per noctem integram· die sequenti expergefactus sua sponte, mentis omnino compos erat, nec actorum recordabatur; de siti verò conquerebatur, quam ob causam, pro secunda & tertia intentione, pro re­fectione & alteratione, emulfionem sem. papav. alb. amygd. d. cum aq. acetos. & similibus ordinavimus, vi­ctumque refrigerantem & humectan­tem instituimus, quibus intra paucos dies perfectissimè convaluit. Grego­rius Horstius. obs. 25. lib. 2.

[Page 739]Sub phrenitidis finem gallos exen­teratos applicabis capiti, valent enim ad digerendum: at cum humores ad­huc moventur ac sursum rapiuntur, nocent plurimùm. Guil. Ballonius. lib. 1. epid. & ephem. pag. 5.

Dux strenuus cum phrenitide mag­na laboraret, & ob ferocissimos vali­dosque corporis motus, illi nulla re­vellentia possent administrari auxilia, quidam ex adstantibus suavi cantu eum demulcens, pennam ad radicem multùm fissam, nostro consilio, & in stellae effigiem paratam intra na­res ex improvisò intromisit, ac forti­titer circumduxit: quo facto tanta ex nare dextra secuta est haemorrha­gia (erat enim juvenis, quadratus & sanguine turgens) ut copiosissimam aequaret phlebotomiam, qua copia excreta, natura à sarcina levata, re­siduum humorem per sudorem, alvi (que) fluxum detrusit, & aeger paulisper ad se rediens convalescere coepit. Za­cutus Lusitanus. obs. 13. lib. 1. prax. admir.

Mulier quaedam in phrenitidem incidit, cui opem ferens, cucurbitulas dorso, occipitique scarificatas appo­nendas impero, ex fronte, nasique venulis sanguinem exhaurio, & alia revellentia auxilia procuro· sed cum debilis esset, nec ad ferendam cepha­licae sectionem, aut purgantium me­dicamentorum usum, vires essent sa­tis, & nullus videretur esse remedio locus, in casu conclamato, ad cucur­bitulam, in sincipite scarificatam ac­cessi, ex qua cum sanguis copiosè emanaret, contra medicorum vota sa­na evasit. Zacut. Lusitanus. obs. 14. lib. 1. prax. medic. admir.

Sectio vicesima quarta. De Phthiriasi.

[...] [...] pediculus in [...] corrumpo) Latinis pedicu­latio, est pediculorum acervatim pro­ventus, qui ut plurimùm in sordidis capitibus generantur· pediculorum causa efficiens est vis seminalis in ma­teria idonea latens, quam calor ut causa adjuvans excitat & in actum deducit· materiam suppeditant ci­borum promiscuorum & variorum usus, ficuum esus, vestium sordes, corporis mundatio neglecta, & omis­sa capitis pectinatio.

Subsectio unica. Pro Phthiriasi.

QUendam Phthiriasi totius cor­poris laborantem ita curavi­mus. Primò ejus causam venaesecti­one & purgatione deposuimus, non solum semel, sed bis & ter: ac po­stea sequentibus topicis remediis bre­vi ab hac foeda Lue liberatus fuit aeger.

℞. Lupin. amaror, p.iij. sem. sta­physagriae p.ij.F. decoctio in aceto acerrimo· quo decocto universum corpus à capite ad pedes usque lave­tur, a [...] ▪ postea linimento sequenti, [Page 740] corpore benè terso & exsiccato illi­natur.

℞. Sem. Staphysagr. part. ij. san­darach. graec. part. j. nitri fini part. ss. in aceto acerrimo, cum oleo rapha­nino omnia accuratissimè pista misce­antur, & ex iis fiat inunctio· qui­bus brevi assecuti sumus scopum, nec amplius in eandem foedationem aeger devenit. Ex hac foeda labe multi sunt mortui, ut Scylla, Phaerecides, Enni­us, & ut nonnullis placet, Plato iis quoque adjungendus venit. Novi­mus autem nos Olyssiponae hominem quendam non ignobilem ex hoc mor­bo miserrimè obiisse, ita enim per universum ejus corpus pediculi scate­bant, ut duo ejus servi Aethiopes ni­hil aliud curae haberent, quam ex e­jus corpore pediculorum cophinos plenos ad mare, quod praedictam ci­vitatem praeterlabitur, portare. Porro apud Hiberniam & Islandiam scimus homines semiferos subuculis croco infectis vestiri, ut pediculos fugent; quas per sex menses & amplius gesta­re solent. Amatus Lusitanus. curat. 58. & Schol. cent. 3.

Cum puer quidam valde pediculis scateret in capite, huic primùm con­sului, ut caput ablueretur aqua mari­na, deinde decocto absynth. lupin. cent. min. & propria urina admixta. Postea superaddidi hoc linimentum quod ex axungia porcina succo ab­synth. pulv. lupin. staphysagria exi­gua adjecta, & oleo veteri constabat: quo illito capite, omnes pediculi fu­gati sunt· si verò cimices seu morpi­ones in barba, aut locis secretioribus sint prope virilia, vel muliebria, hoc infrascripto unguento commodissumè uti soleo.

℞. Axung. porcin. ol. laurin. sa­ponis nigr. an. ℥ss. argenti vivi ex­tincti cum saliva hominis jejuni ℈j. (ad omnia enim pediculorum genera occidenda nullum est praestantius re­medium quam argentum vivum in quacunque parte fuerint) myrrh. aloes an. ʒss. staphysagr. ℈ij. sapon. gallici, ℈ij. in mortario reducantur ad formam unguenti. Petrus Forestus. obs. 14. lib. 8. De externis capitis vi­tiis.

Panno quo au [...]ifabri vasa deaurata extergere solent, fi caput confricetur, statim pediculos enecat. Franciscus Ioel. practic. lib. 1. sect. 4.

Sectio vicesima quinta. De Phthisi.

[...] (in [...] corrumpo) Latinè tabes, in genere pro omni totius corporis extenuatione, quacunque de causa id fiat, accipitur· verùm usus obtinuit apud Medicos, ut in specie & frequentissimè pro ea corporis consumptione sumatur, quae ulceris pulmonis soboles existit· ita defini­ri potest calamitosum hoc sympto­ma; est pulmonis exulceratio, qua sensim corpus universum liquescit: vel, est pulmonum à materia acri, erodente, cum febre lenta, tussi, sputo cruento & purulento, exulceratio, qua sensim totum corpus consumitur [Page 741] & extenuatur. Phthiseos causa est, praeter vitiosam pulmonum constitu­tionem, tum acris & salsa è capite destillatio, tum etiam humor acer à vicinis partibus in pulmones ejectus, ut in pleurae, mediastini, diaphrag­matis & asperae arteriae inflammati­one suppurata, quae in empyema con­vertitur· ex ipso item pulmonis vi­tio pravi humores generantur phthi­sin inducere valentes· ex rupto prae­terea vel eroso illius vase, aut ex vul­nere aperto, sanguine in pulmonem effuso, ibidemque putrescente, hoc malum quandoque contrahitur· an­tecedentes causae sunt humores vitio­si in toto corpore collecti, qui ubi à causis externis commoventur, ad ce­rebrum transmittuntur, & inde in pulmonem defluunt· huc pertinet mensium, haemorrhoidum, aut alte­rius evacuationis consuetae suppres­sio· causae externae sunt contagium, aer impensè calidus aut frigidus, aer item autumnalis· ad phthisim dispo­nuntur, qui pectus habent angustum & depressum, collum oblongum, & scapulas alatas· ejus signa sunt, tus­sis diuturna, sputum primò cruen­tum, deinde purulentum, febris len­ta & continua quae tamen noctu ex­acerbatur, totius corporis extenua­tio, respiratio difficilis; confirmato malo pus foetidum redditur, fauces [...]ono implentur, capilli defluunt, un­gues incurvantur, malae livescunt, extrema & pedes intumescunt, su­pervenit denique diarrhaea.

Subsectio prima. Pro Phthisi.

ULcus in hoc morbo abstergen­dum est, abstergit autem lac asi­ninum & humanum; sed magis nu­trit humanum, asininum magis ab­stergit: & ideo Galenus ubi curat ul­cus, laudat magis lac asininum, ubi tabem, humanum. Io. Baptista Mon­tanus. consil. 181.

Costarum regionem inunximus hoc unguento de lacte dicto quod optimum est, nec quicquam foetet.

℞. Gummi tragacanth. gummi arabic. an. ʒj. infund. in aq. rosac. per diem & noctem addatur ol. viol. ℥jss. butyr. rec. ℥ss. camphor. ʒj.M. & in mortario cum lacte muliebri F. unguentum. Amatus Lusitanus. curat: 92. cent. 1. isto unguento uti etiam consuevit in hecticis Io. Crato consil. 98. lib. 7. camphoram ad ℈j. dun­taxat admiscendo.

Pro derivatione fiat Cauterium vel setaceum in occipite; postea etiam in brachio. Praeterea aliquod decoctum exhibendum quod sine ca­liditate exsiccandi vim habeat, & inter caetera praestantissimum est de­coctum santali citrini: nam mirabi­liter praecavet erosionem pulmonis antequam fiat, & postquam facta est, quantum fieri potest corrigit· ita con­ficitur.

℞. Aq. cichor. acetos. an. lb iiij. santal. citrin. minutim concis. ℥iiij.F. infusio per unum diem, deinde fiat [Page 742] coctio in balneo M. ferventi, obtu­rato vase per tres horas, postea aufe­ratur ab igne, ut refrigeretur & co­letur· cujus decocti sumat quovis manè ℥iij. & bibat in potu per qua­draginta dies· solet enim praecavere fluxiones ad pulmones. Rodericus à Fonseca. tom. 1. consult. 58.

Subsectio secunda. Pro Phthisi.

REfert Valescus se monachum quendam phthisicum curasse cum pulvere Haly; quo & nos usi sumus in fratre meo ex tabe & hectica laborante, qui & eo curatus fuit, cum pus longo tempore subinde ex­pueret. Avicenna narrat historiam de muliere phthisica, cujus jam para­bantur funeralia, quam curavit cum sacch. rosac. Petrus Forestus. obs. 55. lib. 16. De pectoris & pulmonis morbis.

Aqua ex cochleis, testudine, cru­ribus ranarum destillata efficacissima ad hunc morbum perhibetur. Idem. obs. 53. lib. 16.

Monacha quaedam phthisica pro deplorata habita sequenti remedio intra duos menses sanitati restituta fuit. Pullum exenteratum capiebat, ac in ventre ℥iij. sacch. rosac. pone­bat, demum aqua, lento igne in ol­la cooperta coquebat, illoque deco­cto, supra cineres per totam noctem ollam relinquebat: manà verò ex pullo contuso cum suo jure manens in fecto sumebat, superdormiens· quo quidem remedio sana evasit. Alius Monachus, cui offa prae macie cre­pitabant, ut postea lecto decum­bere coactus fuerit: is quoque à Me­dicis pro deplorato habitus, duo ova recentia igne adverso affabat in foco calido tantùm, ut albumina vix co­alescerent, albuminibus rejectis, vi­tella in scutella ponens, addebat pulv. sulph. vivi ad fabae majusculae quantitatem, sacch. cando asperso eadem mensura, & salis momento; quae simul mixta cum vitellis ovorum capiebat hora una ante cibum, & desuper bibebat vini optimi dulcis cyathum unum: modò sumebat a­quam roris solis unà cum vitellis ovo­rum; interim & pro tussi utebatur syr. de liquir. viol. diatragac. frig. eclegmatis modo: & aliis confectio­nibus destillationem inhibentibus. Idem destillabat limaces teneros ante ortum solis in vinetis collectos: cu­jus & cochlear cum duobus vitellis ovorum subinde capiebat: ita ut macie consumptus pinguis paucis mensibus evaserit, & praeter spem sanus factus sit. Forestus. obs. 58. lib. 16.

Pulvis descriptionis Haly contra tabem valde commendatur; qui ita se habet.

℞. Sem. papav. alb. ʒx. gum­mi arab. tragac. & amyli, an. ʒiij. sem portulac. alth. malv. an. ʒv. sem. cucumer. melon. cucurb. citrull. sem cydon. mundat. an. ʒvij. spodii, succi liquirit, an. ʒiij. penid. ad pon­dus omnium. F. Pulvis. Felicissi­mè ego & diverso modo hoc pulvere in multis usus sum; modò cum vi­tello [Page 743] ovi, modò cum syr. papav. vel jujub. cum eo etiam conficio mor­sellos & confectiones in tabulis. Hic pulvis complet omnes intentiones; prohibet enim descensum pituitae ad pulmones incrassando ob sem. papav. alb. in magna quantitate admixtum, ratione gummi arab. & tragac. lenit pectus, & materiam humectat, ut facilius per tussim extrahatur, exsic­catur autem pulmo à spodio. Petrus Forestus. schol. obs. 58. lib. 16.

Subsectio tertia. Pro Phthisi.

CUncta illa quae acerrimum catar­thum obtundunt in usum du­cantur: modeste purgentur rhab. a­gar. ac syr. ros. solut. Dein pulvis Haly in usum ducatur, qui Pulvis in­scribitur ad tabem. Utantur ptisana colata cum conserva rosata dormi­turi, & emulsionibus sem. frigid. & aqua destillata ex cancris fluviatili­bus· abstineant à salsis & acribus. Lac caprillum in usum veniat. Io. Heurnius. ad aphor. 10. sect. 3.

Plurimos à rupta vena partium spirabilium Phthisicos tractavi juve­nes, sed maxima eorum pars inte­riit. Unus servabatur usu rad. Chinae & sarsae, quarum decocto miscebamus guttulas sex vel septem ol. sulphuris, sed in aliis non successit. Idem. ad aphor. 9. sect. 5.

Summa religione tabidis pharma­ca praescribantur. Cave ne validis alvum moveas: sed da illis potius aq. cancrorum cum gutt. quibusdam ol. sulph. Io. Heurnius. ad aphor. 14. sect. 5.

Magno successu quidam utebatur in potu & omni cibo conserva rosar. rubr. solaque ea victitabat nonnun­quam; adeo ut Venetorum Pharma­cothecas omnes eâ manierit. Quae­dam (inquit Arculanus) comedit quadragintas libras sacch. rosat. & curata fuit. Potiones fiunt ex capill. Veneris, marrhubio, hyssopo, iride, liquir. & passulis· hoc mihi saepe in usu feliciter fuit.

℞. Brassicam rubram conscissam, inde poculo, & diu in balneo coque: mane eo liquore utatur; sed hic suc­cus alternis diebus recentari debet, nam facillimè putrescit. Idem. cap. 7. De Morb. Pectoris.

De hoc syrupo singulis matutinis, vel saltem alternis diebus, mane cum è lecto surgit, ad. ℥j. plus minusve per se sensim deglutiendo sumat, vel dilutum aqua limacum & portulac. julepi instar bibat.

℞. Succ. depurat. portulac. lb ss. plantag. bugl. utriusque an. quart. j. aq. distillatae è vivis limacib. & ra­nis, an. ℥iij. aq. scabios. viol. ros. an. ℥j. sacch. puriss. lb j. coque ad syr. consistentiam. Felix Platerus. obs. lib. 3. pag. 738.

℞. Rad. consolid. ʒij. rad. alth. ʒj. rad. liquir. ʒiij. sem. plantag. ʒj. sem. hyoscyami ʒss. oculi cancri ʒj. gummi Arab. tragacanth. an. ʒss. sacch. rosat. tab. ℥iiij.F. Pulvis· ca­piat ʒjss. mane & vesperi cum lacte [Page 744] caprino. Felix Platerus. obs. lib. 3. pag. 737.

In Phthisicis summopere com­mendatur lac muliebre; quod iisdem viribus cum lacte asinino & caprino instructum, peculiariter etiam prae iis ad nutritionem & refectionem cor­poris tabidi felicius operatur, utpote quod naturae nostrae magis simile & familiare, in corporis substantiam citius & melius convertitur· à mu­liere sana aegro sic propinari debet, ut illud è mammis ipsius indies bis terve bona mensura exugat· hac ra­tione aliquos restitutos novimus, ex iisque unum non solum convaluisse, sed tantas etiam vires recepisse, ut ne lac sibi in posterum deficeret, nutri­cem de novo impraegnarit. Felix Pla­terus. praxeos tomo 3. pag. 499.

Subsectio quarta. Pro Phthisi.

POst omnis generis lenientes pur­gationes, varia expectorantia & alia quae adversus maciem celebran­tur auxilia, cum febris hectica & colli­quans jugiter corpus absumeret, lac muliebre, ut affatim ex ipsis mammil­lis sugat, consului· tantum ex ejus potu per mensem exhibiti, persensit utili­tatem, ut eo, & unguento ex eodem lacte parato, pinguiusculus factus, perfectam consecutus fuerit sanita­tem. Unguento totum corpus un­gebat tribus post coenam horis, quod omnibus resumptivis praestantius est. hujus unguenti descriptionem, cujus usu tabidos saepe impinguari vidi, candidè acceptam refero Amato non ignobili Medico, qui lib. 1. cent. cu­rat. 92. eam sic proponit.

℞. Gummi tragac. & arabic. an. ʒj. infunde in aq. ros. per diem & noctem. add. ol. viol. ℥jss. butyr. rec. ℥ss. camphor. ʒj.M. & in mor­tario cum lacte muliebri fiat unguen­tum. Zacutus Lusitanus. obs. 129 lib. 1. prax. admirand.

Mulier quaedam cum ex salsa di­stillatione & haemoptoisi in ulcus pulmonis incideret; cum nec ex la­cte asinino, caprillo, carne testudi­num, expectorantibus, resumptivis, cardiacis, & infinitis propemodum remediis, opem sentiret ullam, tan­dem rhodosacchari usu assiduo con­valuit· ita enim eo utebatur; cum hac conserva farinam subigebat, pa­nemque cum ea delibutum esitabat, carnes selectas cum ea coctas edebat, pullos gallinaceos assos, prius bene conserva saginatos pro coena habebat· vitellos ovorum interdum cum con­serv. rosac. assumebat· jejuno etiam ventriculo jure pulli gallinacei prius rhodosaccharo saginati utebatur. de­mum nullum ferculum offerebatur, quod rosam non redoleret, adeo ut ni timerem dici mendax, exponerem quantitatem quam comedit haec mu­lier de sacch. rosac. cujus solius usu septem mensium spatio ita recreata est & speciosior facta, ut in facie vi­vidus ac roseus conspiceretur color. Maxima ergo est pro curandis phthi­sicis rhodosacch. vis atque potestas: nam modicè refrigerat ob febrem, ob [Page 745] ulceris saniem deterget, & ob solu­tionem continui glutinat. Zacutus Lusitanus. obs. 130. lib. 1. prax. ad­mirand.

Frequens sit usus ovorum rec. edi­torum sorbilium, quae praestat subin­de à nido è gallina glocitante adhuc calentia sine ullius ignis coctura sor­bere· sit & multus recentis butyri usus. Reinerus Solenander. consil. 28. sect. 2.

Mulier quaedam tantam lactis co­piam quotidiè fundebat è mammis, ut non solum duos pueros optimè lactaret, sed etiam butyrum è lacte suo conficeret pro pharmacopoeo, qui eo ad curam Phthisici utebatur tan­quam arcano optimo ad tabem; nul­lum enim est remedium eo praestan­tius. Petrus Borellus. obs. 82. cent. 3.

Subsectio quinta. Pro Phthisi.

PRo siccando ulcere pulmonis, & abstergendo, syrupus Symphyti Fernelli maximè convenire videtur· praeparatur quoque potio ad haec ex­siccanda ulcera, quam Lacuna in suo Dioscoride dicit esse admirabilem, ca­pite De Ebeno, quam tamen ille in­differenter describit ex decocto ligni sancti in hanc formam.

℞. Ras. lign. sancti lb j. rad. ari­stol. rot. pulver. ℥ss. liquir. passul. exacinat. caric. ping. cortic. limon. hyssopi, an. ℥j. infund. in aquae lb xv. per diem, deinde coq. ad medietatem, in colat. dissolv. mell. opt. lb jss. & coquatur mediocriter in formam apo­zematis clarificati· cujus dantur sin­gulo manè ℥iiij. quia tamen deco­ctum hoc calidum nimis esse videtur propter febrem, ego in secunda co­ctione, dum fit apozema, adderem succi limonis depurati ℥ij. ita enim corrigitur caliditas ipsius. Solet e­nim succus limonis omnium deco­ctorum caliditatem infringere. Cer­tum est in ulceratis pulmonibus & fere desperatis tabidis, cum nullis a­liis remediis cederet affectio, solum decoctum ligni guaiaci sanitatem ali­quando restituisse· id aliquibus ex­emplis Schenckius in suis observatio­nibus testatum reliquit; & Andreas Lacuna in suo Dioscor. cap. De Ebeno, hoc prae caeteris remedium proponit & laudat. Rodericus à Fonseca. tom. 1. consult. 5.

Philippus Ingrassia in consilio pro Duce Terraenovae, scribit se Pannormi curasse mulierem quandam, quae ex sanguinis copioso sputo à pulmone regurgitante in Phthisin lapsa erat, pluribusque insequentibus mensibus non contabuit modo, sed continuò pus malè olens expuebat, praesertim (que) per intervalla quaedam, non majora quidem duabus hebdomadis maxi­mam puris quantitatem inde colle­ctam saepenumerò quatuor librarum expuebat. Haec cum vix per men­sem ligni sancti decoctum absorbuis­set, ita sanata fuit, ut salva super­vixerit, nec amplius recidivaret; licet decimus quartus ageretur annus dum haec scribebat Ingrassia. Marcel­lus Donatus. cap. 10. lib. 3. Hist. med. [Page 746] mirab. Ubi adhuc plures habentur historiae Phthisicorum ligni gua [...]aci decocto curatorum.

Uxor cujusdam consiliarii phthi­sica interiit, & post unum aut alte­rum mensem illi [...]s ancilla, quae diu noctuque illi ministrabat, in simi­lem affectum incidere videbatur· la­borabat enim febre l [...]nta, cum tussi sicca diu noctuque perseverante, ma­cie totius corporis, inappetentia & vigiliis. Vocatus ad eam, praescribo venaesectionem & purgationem uni­versalem ex apozemate, & balnea tepidà cum victus ratione incrassan­te & refrigerante; quae nihil contu­lerunt· tandem mecum reputans af­fectum procedere ex maligna quali­tate impressa pulmonibus & cordi per contagium, praescribo decoctum guaiaci, ad quindecim dies cum vi­ctu analeptico, sine sudore, quo re­medio perfectè curata est, & febris, tussis, aliaque symptomata omnino desierunt. Lazarus Riverius. obs. 99. cent. 1.

Subsectio sexta. Pro Phthisi.

MUlier quaedam viginti quinque annos nata gravi fluxione in pulmonem decumbente, ab aliquot mensibus detinebatur, cum tussi mo­lesta dies noctesque affligente, vigi­liis perpetuis, dolo [...]e pectoris, febre lenta, alvi constrictione & macie to­tius corporis, ita ut Phthisica om­nino videretur. Vocatus ego, prae­misso clystere molliente, jubeo san­guinem detrahi ad ℥vij. Mox duo caustica adhiberi interscapulio juxta spinam dorsi· ptisanam laxantem praescribo per quinque dies continu­os usurpandum· cujus descriptio haec est.

℞. Tamarind. ℥ss· aq. fontis lb iij▪ coq. ad lb ij. in colat. infund. frigi­dè per noctem sen. mund coriandr. & liquirit. contus. an. ʒij. ros. rubr. ʒj. colaturae capiat cyathum unum mane hora una ante pastum. Paucis hisce remediis ita restituta est, ut post quindecim dies è lecto surrexerit, & ad consueta munia sese conferre coe­perit [...]; lacte demum asinino per men­sem usurparo integrè convaluit. La­zarus Riverius. obs. 78. cent. 2.

Puella phthisica & ad extremam maciem perducta, ex consilio Medi­ci Solis passulis victitavit cum pane comestis; & pro potu utebatur deco­cto hordei & liquir. sicque intra octo menses restituta est optimè, & probè impinguata. Lazarus Riverius. obs. 43. cent. 4.

Phthisim per contagium commu­nicatam curavimus praeter omnium spem sequentibus remediis· ac primò potione ex manna & syr. ros. in de­cocto pectorali, sequenti die appli­cita sunt duo caustica posteriori parti cervicis: postmodum juscula exhi­bui per quindecim dies cum rad. chi­nae, fol. bugl. tusfilag. pulmonar. & passul. corinthiac. quae per intervalla purgantia reddidi. Utebatur etiam continuò conserva ros. & saepe sub noctem syrupo fluxionem cohibente [Page 747] ac tussim sedante, ex aequis partibus syr. viol. de rosis siccis, & de pa­pav. Simeon Iacoz. obs 92. cent. 4. Obs. River.

In Phthisi sacch. rosac. sum pluri­mùm usus, cujus miram vim in Phthisi levanda esse Avicenna narrata tabidae mulieris historia plenissimè docet· quod & ego pluries foe [...]ici successu in multis expertus sum: ha­bet enim siccandi, & modicè etiam de­tergendi vim, at (que) etiam glutinandi, unde mirificè pulmonum ulcera ju­vat, & ex consequenti natam inde tabem curat. Franciscus Valeriola. obs. 5. lib. 5.

Mulier quaedam distillatione ad pectus per annos aliquot laborarat, & ita quidem vehementer, ut quamvis multis variisque remediis, cum à Medicis doctis, tum etiam ab Em­piricis praescriptis usa fuisset, exigu­um tamen fructum inde acceperit· tandem usque adeo auctum fuit ma­lum, ut non solum materiam puru­lentam copiosè, verùm etiam san­guinem expueret; & in hecticam cum totius corporis extenuatione & prostratione virium incideret. Ego tandem cum in consilium adhibitus essem, praeter convenientem diae [...]am, & exhibitionem medicamentorum, tam per os assumptorum, quam ex­terius applicatorum, nuchae quoque setaceum adhibui, cujus beneficio bre­vi maxima cum admiratione eorum, qui ipsam antea cognoverant, ita re­stituta fuit aegra, ut etiam deinceps proles aliquot procreaverit: cum tamen antea per annos aliquot, & praecipuè ab eo tempore, quo distil­latione praedicta laboraverat, utero non gestasset. Guil. Fabritius Hilda­nus. obs. 38. cent. 3.

Subsectio septima. Pro Phthisi.

CUravi Phthisicos nonnullos pla­nè desperatos, & incipientes plurimos. Summa curationis haec est· exhibeo ipsis decoctum ligni guaiacini per duos tresve menses▪ prius evacuato corpore, si aegroti sint cacochymi, per mannam syr. rosat. solut. per enemata, prout ne­cessitas expostulare videtur· in deco­cto aliquando macerari jubeo sanicu­lam, pedem leonis, quinquefolium & veronicam· vini aliquid interdum concedo. Victus ratio est, ut caveat à salsis & acribus. Cibi sint lenti, quales sunt nervosae carnium partes, pedes, aures, rostra animalium benè cocta; gelatinae etiam ex his conse­ctae, sed sine aromatibus· carnes comedent juvenes, & cochleas benè coctas, testudines nemorales, horde­um, orizam, milium in lacte chaly­beato cocta: ex fructibus prosunt a­mygdalae dulces, ficus, uvae passae, pineae, pistachia, pyra, cydonia. Expectorantia sunto humida, ex specieb. diaireos simpl. sacch. cando, & sulphure sublimato· mane sumant de electuario isto, hora una vel alte­ra ante prandium.

℞. Carnis perdicum coct. lb ss. limac. coct. ℥v. amygd. d. pinear. [Page 748] pistac. an. ℥j. passul. enucleat. ʒx. bol. arm. orient. terr. sigill. corall. rub. ust. an ʒj. gummi arabic. tra­gac. an. ʒij. sem. papav. alb. ʒvij. quatuor sem. frigid. maj. & min. an. ʒij. conserv. consolid. maj. ℥jss. fl. hyperic. M.j. in lapideo mortario & simili pistillo contundantur, & mi­stis add. hypocistid. ʒv. diathamar. diarrhod. abb. an. ℈ij. macis ʒj. pulv. fol. sanguisorbae, C.C. usti, an. ℈ij. sacch. ros. tab. lb ss. cum syr. de consolid. q.s.F. Electuarium, &c. Thomas Erastus. consil. 8. lib. 3. con­sil. Cratonis & aliorum Medicorum à Scholtzio editorum.

Syrupus ex succo hederae terrestris commendatur à Quercetano, ejusque descriptio talis est.

℞. Succi heder. terrestr. lb ijss. di­geratur ut purificetur ad ignem B.M. huic succo depurato adde sacch. ro­sat. lb j. penidiat. ℥iiij. coq. in syru­pum quo utatur aeger ex cochl. huic syrupo idem Quercetanus flores sul­phuri; admiscet ad consistentiam lo­hoch, de quo exhibet quater in die, eoque se multos Phthisicos despera­tos & proclamatos restituisse gloria­tur.

Syrupus sequens eximias vires ha­bet.

℞. Succ. heder. terrestr. veronic. & card. ben. depurat. an. ℥viij. in quibus bulliant leviter fol. adianth. polytrich. scabios. & lactuc. an. M.ss. in colat. dissolv. sacch. albiss. lb jss.F. syrupus perfectè coctus, addendo in fine extract. juniperi ʒiij. succ. liquir. & extract. card. bened. an. ℈iiij. capiat aeger cochl. j hora una ante prandium, & ante coenam, & in ingressu lecti.

Crollius valde commendat Elixir proprietat. Chymici medicamenta ex sulphure, ut flores, lac, & balsa­mum maximè laudant. Illorum usus commodissimus talis esse pote­rit.

℞. Fl. sulph. & thuris pulver. an. ℈j. includantur pomo excavato· co­quatur pomum & saccharo consper­sum comedatur ab aegro, mane per octo aut decem dies. Vel,

℞. Conserv. ros. antiq. diamarg. frigid. diapenid. an. ℥j. fl. sulph. pul­ver. ʒiij. cum melle despumato, F. opiata de qua capiat magnitud. avel­lanae bis aut ter in die. Laudant e­tiam nonnulli Antimonium diapho­reticum. Balsamum Peruvianum ad ulcera pulmonum sananda mul­tùm conducit, si ejus gutta una cum saccharo in pilulam redacta singulis diebus exhibeatur. Pulvis pimpinellae ad ʒj. cum jusculo singulis diebus ex­hibitus, maximae etiam creditur ef­ficaciae.

Pilulae Ruffi à nonnullis commen­dantur, tanquam efficacissimae, su­mendo ℈j. singulis diebus. Verùm in sequentum modum compositae mirabiles edunt effectus.

℞. Mass. pilul. Ruffi ℥j. antimon. diaphoret. & gummi guaiac. an. ℥ss. cum balsamo Peruviano. F. Massa. de qua capiat ℈j. per mensem inte­grum.

Suffumigia etiam utiliter usurpa­ri poterunt ad ulcus pulmonis poten­ter [Page 749] exsiccandum, & illa ore, naribus­que frequenter attrahenda sunt. Compositio talis esse potest.

℞. Gummi hederae ʒjss. thuris ʒj. myrrh. ʒss. succin. ℈j. benjoin. styrac. an. ʒss. hypocist. ℈ij. sem. coriandr. ros. rub. santal. rub. an. ℈j. pulverentur, & excipiantur mucilag. gumm. tragac. vel resina laricea. F. Trochisci super prunas in­jiciendi· vel simplicius fiant suffumi­gia ex thure, myrrha, mastiche, ben­joino. quae semper sint in thalamo, ut siccus aer & odoratus attrahatur. Lazarus Riverius. prax. med. lib. 7. cap. 7.

Subsectio octava. Pro Phthisi.

SAnavi Adolescentulam quandam postquam velut Phthoe pessima laborantem, ipse ego pro deplorata reliqueram. Aderat febris vehemens, spirandi difficultas, maxima tussis, puris sputum copiosum· itaque cum caetera auxilia non valerent, jussi ut sola Ptisana pro cibo uteretur, aqua (que) cum saccharo confecta: acciperet autem fingulo mane ℥iiij. decocti caudarum & chelarum Cancrorum in aqua hordei, cum ʒij. sacchari· con­valuitque perfecte & sanata est. hoc eodem auxilio multos admodùm cu­ravi, qui integrae sanitati restituti sunt. Erat autem illa filia unius qui ex Phthoe vera obierat. Hier. Car­dan [...]s. curat. 8. sect. 3. Method. med.

Honoratissimus D. Robertus Boyle, lib. 2. De Vtilitate Philosoph. Expe­rimentalis. sect. 5. cap. 6. Pro Phthisi & Tussi plurimum extollit balsamum sulphuris crassum, quod ita fit.

℞. Fl. sulphur. ℥ss. ol. oliv. vel nucum, vel sem. papav. alb. ℥ijss. bulliant in vase vitreato semipleno igne convenienti adhibito, continuò spatula agitando, ut ritè dissolvan­tur flores, & sanguineam rubedinem acquirat mistura· horulae spatio pa­ratur. Balsamum ab igne remotum, adhuc agitandum est, donec friges­cat· exhibeantur mane [...]liquot guttae cum sacch. rosac. Valet etiam in Ar­thritide, Contusionibus & T [...]mori­bus quibuscunque externè illitum. I­dem Medicum quendam novit, qui Phthisin, sulphuris, succini, & beto­nicae vel tussilaginis fumo, feliciter cu­rabat.

Spiritus salis dulcis, ut & simplex liquor tartari, incomparabilis sunt efficaclae, guttatim in cerevisia, jus­culo vel vino assumpti. Paulus Bar­bet [...]e. prax. lib. 3. cap. 2.

Sectio vicesima sexta. De Phygethlo.

[...] (in [...] gigno) Latinè Panus, Phlegmone est in adenum locis emergens, maximè verò in cer­vice, in alis, aut inguinibus; qui in inguine nascitur, peculiari nomine Bubon nuncupatur. easdem cum Phlegmone agnoscit causas, & iisdem [Page 750] signis innotescit· ferè autem fit hic tumor post febres, aut dolores ali­cujus partis, maximéque eos qui ventrem infestarunt.

Subsectio unica. Pro Phygethlo sub alis.

DEtracto sanguine ex vena bra­chii ejusd [...]m, Cataplasma ex atriplice, malva, rad. alth. cum butyro & farina frumenti apposui­mus: ruptoque abscessu paulò post convaluit. Curatur Phygethlon ut caeterae inflammationes. Petrus Fo­restus. obs. 7. lib. 1. Obs. Chyrurg.

Sectio vicesima septima. De Phymate.

[...] (in [...] nasco,) tumor est gelandularum rotundus, Phy­gethlo minor ac planior, minusque rubens ac dolens, qui statim augetur, & in suppurationem abit· à sanguine pituitoso proficiscitur. Pueros maxi­mè affligit.

Subsectio unica. Pro Phymate versus pubem.

ID statim factum est acuminatum, & augebatur, & ad suppuratio­ [...] festinabat. (nam Phyma est tu­mor acuminatus, qui statim a [...]ge­tur, teste Galeno secundo ad Glauc. cap. 2. & ad suppurationem festi­nat; quod tuberculum, ad similitudi­nem eorum quae ex terra nascuntur; appellant) cum plerumque in Pueris absque medicatione suppuretur, & ad sanitatem perducatur, diachylon cum gummi applicari mandavimus; ut & alteri emplastr. de mucilag. quibus facilè ad suppurationem de­venerunt Phymata, & curata sunt. In Pueris hoc vitium saepius nascitur, & facilius tollitur; in juvenibus ra­rius oritur, & difficilius curatur: ubi aetas induravit, ne nascitur qui­dem; at tamen in senioribus con­speximus· quin & Amato evenit. Curatur etiam tritico manso & im­posito. Forestus. obs. 8. lib. 1. Obs. Chir.

Sectio vicesima octava. De Pica.

Foemina quaedam gravida libras aliquot zinzib. maxima volupta­te, fine ullo incommodo, una vice devoravit; nec quod mirum erat, ardorem in faucibus ullum se sentire mihi sassa est, multò minus in ventri­culo. Felix Platerus. obs. lib. 1. pag. 239.

Sectio vicesima nona. Pro Pilorum defluvio.

OLeum caryophyll. chymicum praestans est remedium, si pars depilata leniter inungatur. Roderi­cus à Fonseca. tomo 2. consult. 60.

Post purgationem universal [...]m, lo­cum depilem ut lavaret mandavi se­quenti lotione, scilicet vino infusio­nis rorismar. & abrotani· deinde ut inungeret unguento sequenti.

℞. Ol. ovor. myrtin. liquoris de­stillantis è limaceis rubris, an. ℥ss. ciner. capill. human. talpae, an. ʒij. ciner. apum, muscar. an. ʒj. ciner. abrotan. ʒss. pingued. cuniculi ℥ss. propol. ℥ss. ladan. puri, ʒiij. faecis olei sem. lini ʒij. mell. despumat. ℥ss. incorporentur omnia, & redigan [...]ur in unguentum, quo pili regenerati sunt. Petrus Forestus. obs. 6. lib. 31. De fucis.

Sectio tricesima. De Pleuritide.

PLeuritis morbus est thoracis om­nium molestissimus & acutissi­mus, quo nullus frequentius in ho­minum vitam invadit. Est autem phlegmone ejus membranae quae co­stis fubtenditur, ut plurimum à te­nui biliosoque sanguine· ortum ha­bens, cum febre continua, dolore lateris punctorio, tussi vehementi & spirandi difficultate· causatur à san­guine sive puro, sive humoribus ca­lidis & biliosis admisto in membranas esfluente· causae remotae sunt, caco­chymia, plethora, suppressae sangui­nis consuetae evacuationes, alvi fluxús intempestiva detentio, contusio pe­ctoris à lapsu, aut ictu violento, ve­hemens exercitium, & ab exercitio largus haustus frigidus, vini meracio­ris ingurgitatio, aestus nimius, & fri­gus nimium. Pleuritidis signa patho­gnomonica sunt, dolor lateris acu­tus, respiratio difficilis, frequens & parva, febris continua, tertianae ty­pum plerumque observans, & tussis initio sicca, postea humida, cum spu­to colorato & cruento· quibus adde pulsum durum loco serrini, qui me­rum figmentum est· alia est vera quam hactenus descripsimus, alia no­tha, quae inflammatio est musculo­rum intercostalium externorum: haec oritur aliquando à sanguine in ex­ternos illos musculos effuso, aliquan­do etiam à fla [...]ibus; interdum quo (que) à destillatione· dignoscitur vera à notha, quod in illa aeger in partem lateri dolenti oppositam decumbere non potest, ob membranam suspen­sam pondere concepto gravatam; in spuria verò difficilis est decubitus in latus affectum.

Subsectio prima. Pro Pleuritide.

℞. FLor. chamaem. melil. rosar. an. M.j. contund. grosso modo, & in aqua coq. pro fomentatione lo­ci affecti cum spongia. Item,

℞. Ol. chamaem. ol. sem. lini, an. ℥j. ol. ros. compl. aneth. an. ʒij.M. cum modico cerae F. linimentum, post [...]omentationem, aper [...]atur vena è basilica sinistri lateris, ubi erat do­lor, & extrahatur sanguis ad ℥vj. do­nec mutaretur color. Deinde,

℞. Syr. viol. ℥ij. penid. ℥i. syr. de liquir. ℥ss.M. pro lambitivo. Item,

℞. Aq. scabios. & helenii, an. ℥ij. syr. viol. & tussilag. an. ℥j.M.F. jule­pus· sumatur bis in die manè & ves­peri.

℞. Ol. amygd. amar. adipis anse [...]. an. ℥jss.M. pro unctione totius pe­ctoris ad facilitandam tussim & re­solvendam materiam· adeps anseris additur propter penetrationem, quia hic inter omnes adipes maximè pene­trat, est enim subtilissimarum parti­um· relaxat, resolvit, & habilitat pe­ctus ad motum. Io. Baptista Monta­nus. consil. 172. & 174.

Internam ejusdem lateris, ubi do­lor erat, secare jussi venam, sangui­nemque ad lb ij. fluere; paucis tan­dem admotis ad locum dolorosum topicis medicamentis, intra septem dies s [...]nitati restitutus fuit· erant ve­rò illa vesica bovina semiplena aqua, in qua incoctae fuerint chamaem. me­lil. viol. parietar. ros. malv. sem. lini & faenugraec. an partes aequales, cum multo viol. & rosac. oleo. Amatus Lusitanus. cent. 1. cur. 12.

℞. Aq. benedict. aq. hyssop. an. ℥j. syr. de hyssopo, ʒiij.M.F. potio· qua epota, ore & alvo rectè purga­tus fuit, ac statim se revalescere asse­veravit· sequenti die post assumptam purgationem basi icam venam ejus la­teris, ubi haerebat dolor, pertundere jubebam, ex qua multum sanguinis extractus est, & longè rectius habe­re coepit· ab initio curationis latus dolore affectum perungi singulis ter­nis horis jubebam sequenti linimen­to.

℞. Unguenti de alth. ℥ij. ol. amygd. d.℥ss.M. ad ignem· ut F. linimen­tum· peruncto loco calida applicen­tur lintea· vice potus utebatur i [...]to decocto.

℞. Hord. mund. ℥iij. card. mariae, hyssop. an. M.j. liquir. ℥ss. ficuum, numero 6. passar. uvar. ℥iij. sacch. ℥j. coq. in aq. s.q. ad tertias. Marti­nus Rulandus. curat. 25. cent. 2.

Ad antecedentem causam tum re­vellendam tum derivandam phlebo­tomiam institui in vena hepatica affe­cti lateris· dolor inde se remisit· à venaesectione ad proximam causam extirpandam conversus suadeo hanc potionem.

℞. Aq. card. ben. ℥vj. elect. de succo ros. ʒvij.M. haustu foeliciter operante, quatuor dierum spatio convaluit. Martinus Rulandus. cu­rat. 26. cent. 7.

Subsectio secunda. Pro Pleuritide.

AD pleuriticum quendam quar­to die vocatus, cum eodem die alvum ex se deposuisset, illicò venam basilicam ejusdem lateris, ubi dolor erat, secare feci, sanguinisque ℥viij. extrahere; à qua sanguinis missione dolor nonnihil evanuit, qui tamen sub noctem redibat ex parte; sed fotu sequenti plurimùm mitigatus est, loco affecto simul inuncto.

℞. Fl. chamaem. melilo [...]. malv. an. M.j. sem. faenugraec. ℥ss.F. de­coctio in aq. pro lb j. pro fotu cum spongiis expressis ut artis est.

℞. Ol. amygd. d. chamaem. pin­gued. gallin. butyr. rec. an. ℥ss. cerae modicum F. unguentum· unde do­lor multum sedatus est· interea ute­bamur lambitivo in hunc modum parato.

℞. Syr. jujub. viol. an. ℥j. syr. liquir. ℥ss. diatragac. frigid. ℥ss.M.F. eclegma· die sequenti eum purgavi­mus cum ℥j. diacathol. & seri lactis ℥iij. quo quinquies alvum deposuit, & coepit melius habere, & facilius expuere, lambitivo ex syr. jujub. & liquir. adjecto sacch. penid. utens· & ita paucis diebus hic sanus evasit· pro potu ptisanam confectam ex hord. mund. passulis & liquir. capiebat. Petrus Forestus. obs. 26. lib. 16. De pectoris pulmonisque morbis.

Hippocrates Anaxioni pleuritico octavo die venam secuit· sic ego ali­quando in muliere pleuritica octavo die venam secari feci, quae postea aliis adhibitis remediis sana evasit· itaque si tardius vocati fuerimus ad pleuri­ticos, & omissa fuerit venaesectio, etiam post quartum diem sanguinem mittere licet, modo vires adsint, ac dolor ac febris urgeat, & sputum nondum maturuerit. Idem. obs 33. lib. 16.

Licet multi aliter sentiant, semper mittendus est sanguinis ex latere af­fecto. Idem. schol. obs. 32. lib. 16.

Ego ut ingenuè fatear, nunquam, aut saltem rarissimè optatum succes­sum vidi ex sectione venae in oppo­sita parte facta, facilè enim sic ex sim­plici pl [...]uritide duplex sequetur, quod & nonnullis maximo eorum damno accidisse memini· tutius itaque erit ex eodem latere venam secare· egre­giè enim materia peccans, & in par­te affecta conjuncta hoc modo eva­cuatur. Guil. Fabrit. Hildanus. obs. 30. cent. 5.

Sal prunellae in aquis portulac. fra­gor. & acetos. satis bona quantitate exhibitum, idque repetitis vicibus, pleuritidem citò ad expuitionem fa­cilitat· hederae terrestr. aqua si ad ℥iiij. à pleuritico bib [...]tur, idque in die quater repetatur, à purulenta ma­teria pectus expurgari, & ab empye­mate & phthisi praemuniri tradunt. Vulgus pro singulari remedio in pleu­ritide aquam, cui cultrum, quo la­niones animalium guttura solvere so­lent, per aliquot horas imposuerunt, exhibet. Felix Platerus. prax. tomo 2. pag. 381.

Subsectio tertia. Pro Pleuritide.

SUtor quidam juvenis & biliosus pleuritide laborans, post multas phlebotomias, aliaque remedia ordi­naria, die quinto, perseverante fe­bre intensa, & lateris dolore, sumpsit pomum coctum cum ʒj. thuris, su­perbibendo aq. card. bened. ℥iiij. & postea tectus est, sudavit parum sine febris imminutione, sequenti die multum sudavit; & inde convaluit. Lazarus Riverius. obs. 56. cent. 1.

Puerulus quidam quinque anno­rum correptus est pleuritide lateris sinistri, cum febre acutissima. Post remedia ordinaria per quinque dies usurpata, & quatuor phlebotomias, jussi ut cucurbitulae duae lateri dolen­ti applicarentur, cum profundis scari­ficationibus: contigit autem ut ex scarificationibus illius cucurbitulae, quae dolentem locum propius attin­gebat, sanies multa effluxerit per to­tum diem, simulque dolor, ac febris desierit· jussi ut admoverentur folia betae supra loca scarificata, & per duos dies saniei fluxus continuatus est, ac denique in fine verum pus è vulneribus emanavit· atque ita aeger omnino curatus est· credo scarifica­tiones ad locum pleuritidis pervenis­se, & materiam morbificam per ea vulnera emanasse. Lazarus Riverius. obs. 39. cent. 3.

Puer quidam duodecim annorum laborabat pleuritide lateris dextri; quinquies secta fuit vena, & alia re­media ordinaria administrata usque ad septimum diem· febris erat intensa cum inquietudine magna, dolor valde urgebat· exhibita fuit die septimo, fuligin. camini pulv. ʒss. cum aq. card. ben. intra duas horas ab assum­ptione, omnia symptomata valde re­miserunt, aegerque multo melius ha­buit, & postmodum sensim conva­luit. Lazarus Riverius. observ. 79. cent. 2.

Multos & praecipue mulieres ex pleuritide ad extrema ferè redactos, restitutos vidimus usu pomi Querce­tani semel aut bis sumpti intra vigin­ti quatuor horas, unde praeter spem, vel copiosus sudor, vel anacatharsis libera sequebatur· plurimos certè no­minare possem quibus ferè desperatis hoc remedii genus praescripsi, nec un­quam alium quam felicem even­tum ex eo animadverti: multisque qui hoc apud aegros observaverant, ita successisse multoties audivi. Si­meon Iacoz. obs. 88. cent. 4. obs. River.

Puella quaedam atrabilaria saevis­simo pleuritidis dolore excarnificata, jam undam lethaeam bibebat; à qua eam extraximus sic.

℞. Ol. amygd. d. ℥ij. laudan. gr. iij.M. paulò post quievit dolor & melius habuit. Petrus Pachequus. obs. 20.

Omnes pleuritici qui vomunt sta­tim in principio· morbi, evadunt, ut in infinitis observavi, levata pleu [...]a ab humorum farcina vomitûs beneficio. Idem. observ. 29.

[Page 755]Ut in anginâ, conclamatis omni­bus, in gutture foris sectio fieri po­test, fortassis idem & in pleuritide factitari potest inter quintam & sex­tam costam· exigua enim puris eva­cuatio magna affert commoda mor­talibus. Guil. Ballonius. lib. 2. epid. & ephem. pag. 249.

Subsectio quarta. Pro Pleuritide.

HIrcum suspendo cornibus, & crura posteriora reflecto ad cor­nua: testes abscindo, & recepto inde cruore exanguem dimitto pro lani­one· hic autem cruor siccatus, est in­star vitri, difficillimaeque trituratio­nis, atque longissimè ab hircino san­guine officinarum differens· assum­tus autem ʒj. pondere, confestim so­pit & curat pleuritidem abs (que) venae­sectione, nec te deseret unquam. Io. Helmontius tract. cur tit. Sextuplex digestio alimenti.

Sunt mea remedia quae neminem in pleuritide & peripneumonia dere­linquunt, pulvis de virga cervi, vel tauri, vel cruor hirci, vel succus ci­chorii sylvestris, flores papav· sed po­tifsimùm laudo cruorem hirci, non quidem venalem, séd qualem supra descripsi· à venali cruore (qui nil nisi ovillus est) dignoscitur, quod venalis facilè teratur, ejusque pulvis sit puni­ceus, hircinus autem verus difficilli­mè teritur, estque picei coloris illius pulvis· hujusmodi praesidia Archeo amica, atque domestica naturae huma­nae, causam immediatam in Archeo corrigunt, tolluntque acorem, & ad diaphoresin disponunt cruorem, do­lorem pacant, quia aciditatem extin­guunt. Io. Helmontius. tract. cui tit. Pleura furens.

Vidi Rusticum omnes pleuriticos tertio potu sanantem· utebatur enim stercore jumenti pro viro, & caballi pro muliere, quod diluebat in cerevi­sia, ac colaturam expressam propina­bat. Io. Helmontius. tract. De fe­bribus.

Administretur cum jure, aut aliquo convenienti liquore stercus columbi­num in pulverem redactum ʒss. pon­dere· est hoc pleuritidi remedium optimum & apud magnates aliquos inter secreta principalia celebratur. Dominicus Panarolus. obs. 14. Pen­tecoste 4.

Dux Arschotensis aestate, dum gal­linae per gramina aluntur & pascun­tur, id album quod in stercoribus earum apparebat in pulverem sicca­tum redigebat, & dabat ℈j.

In magnis pleuritidis doloribus venaesectio etiam copiosa, formidari non debet, quam in hoc casu. Io. Heurnius in viro florentis aetatis ad libras 4. felici cum successu instituit· notis ad cap. 11. lib. 5. pathalog. Io. Fernelii.

Adrianus Spigelius nostra memoria quendam cum discrimine à lateris dolore decumbentem servavit aperta lateris vena, quae in conspectum ve­nit. Io. Rhodius. obs. 17. cent. 2.

Io. Praevotius sinistri lateris pleuri­tidem plerumque per urinas depon [...] [Page 756] observavit; ideo hoc in casu foeliciter diuretica exhibebat mitiora; è qui­bus diacuminum ipsi erat familiare· diaphoretica nunquam voto succedê­re. Io. Rhodius. obs. 13. cent. 2.

Inter remedia interna mirum in modum confert aqua fl. chamaem. stillaticia: partem enim lenit, resol­vit, aperit, & sudorem movet. Laeli­us à Fonte. consult. 147.

Urina hominis vasis accuratè clau­sis, in stercore equino per sex hebdo­madas fermentata, leni calore spiritum per destillationem suppeditat, qui semel aut iterum rectificatus magnum est pleuritidi & utile remedium· à decem usque ad triginta guttas sumi potest, cum liquore convenienti. D. Robertus Boyle. lib. 2. De utilit. phil. natural. sect. 5. cap. 5.

Subsectio quinta. Pro Pleuritide.

MUlier quaedam pleuritide acu­tissima laborans, nullo alio auxilio magis levata est quam deco­cto fl. papav. rubei, quo utendum omni die cum syr. hyssop. jubebamus, calida accepta potione· mirabiliter enim flores hujusmodi levandis late­rum doloribus valere experientia quotidiana docet, & mihi familiare & expertum id remedium esse solet. Franciscus Valeriola. obs. 10. lib. 5.

Pro pleuritide ad suppurationem tendente decoctum tabaci mirum est medicamentum· testor Deum, me anno elapso▪ à morte ad vitam revo­casse quandam meam vicinam, quae jam erat per tres menses pleuritica suppurata cum febre hectica, quae ab istius decocti adsumptione, per tres vices, & ab ejus fumo per fistulam accepto tribus diebus plus quam sex libras puris albi tussi evomuit, & nunc libera & sana est· decoctum ita paratur.

℞. Fol. tabaci ℥j. bulliat. in aq. dulcis lb ij. ad medietatis consumpti­onem, addendo sub finem fol. malv. & branc. urfinae & viol. an. M.j. colatura cum sapa misceatur, & de­tur calidè pluries· fumum tabaci as­sumat quandoque a [...]te decoctum, & quandoque post. Epiphanius Ferdi­nandus. histor. 32.

Inungatur pars affecta unguento de althaea, & postea cumini pulvis insper­gatur· vel post inunctionem brassicae folium ad ignem calefactum, & in­unctum admoveatur. Faventinus miscet unguentum de althaea cum oleo amygd. post inunctionem asper­git pulv. cumini, & superimponit folium caulis, & miris laudibus ef­fert· item gallina viva per spinam secta pulvere ireos conspersa, & ad­mota multùm prodest. Panis recens è furno extractus, per medium se­ctus, & in butyro recenti liquato madefactus, & admotus, materiam lateri impactam potenter resolvit.

Oleum sem. lini, vel amygd. d. rec. sine igne extractum, cum sac­charo mixtum, & exhibitum, egregiè tussim lenit, & dolorem pleuriticum demulcet.

Inter specifica, quae usupari pos­sunt, [Page 757] sunt rasura dentis apri, cinis priapi tauri, vel cervi, flores papav. rub. corallus praeparatus. Querceta­nus in Pharmacopoea laudat pomum excavatum, & thuris masculi ʒj. re­pletum, & ad ignem coctum, quod aeger deglutiat, superbibendo aq. card. ben. ℥iij. postea verò benè contectus sudet· hoc remedium post tertium morbi diem usurpandum esse vult, eoque multos asserit fuisse restitu­tos.

Fuligo camini ad ʒj. exhibita mul­tum confert, sed multo magis spiritus fuliginis. Lazarus Riverius. prax. medic. lib. 7. cap. 2.

Subsectio sexta. Pro Pleuritide.

EQuitem quendam Gallum qua­tuor docti Medici curabant pleuritide affectum, quae ob parvum dolorem, mitem tussim, lenissimam febrem, expectorantibus solis, fomen­tisque curanda visa est· sed cum haec symptomatum lenitas cum interna malignitate conjuncta esset, quinto die malitia manifestè deprehendi coe­pit, nam ablato omnino dolore, deli­rare visus est, insomnis, vigil, & co­hibito sputo, lipothymia ex interval­lis vexabatur· huic malo cum occur­rerem, & aeger viribus esset penè ex­haustus, symptomataque vehemen­tius invalescerent, loco spretae phle­botomiae cucurbitulas scarificatas sca­pulis impono, quibus aliquantisper levatus, respicere coepit; cui deinde redintegratis viribus super partem affectam cucurbitulam cum scarifica­tu impono, qua detracta hirudines sex circumcirca admoveo, quae tan­tam utilitatem attulerunt, ut intra decimū septimū diem, concocto spu­to, & facilè excreto, pristinam recupe­raverit sanitatem. Zacutus Lusita­nus. obs. 113. lib. 1. prax. admir.

Quidam pleuritide vera laborans, extracto è cubito sanguine, accepit hunc julepum pectoralem.

℞. Aq. scabios. tussilag. papav. rhaead. an. ℥jss. syr. jujub. julep. viol. an. ℥j. syr. de hyssopo de liquir. an. ʒiij. ol. foenic. gt. iij.M.F. julep. latus dolens inungebatur sequenti li­nimento.

℞. Unguenti resumptivi ℥jss. ol. foenic. salv. an. gt. ij.M. punctivis doloribus valde urgentibus sequens fomentatio profuit.

℞. Fol. rutae absynth. menth. ar­temis. abrot. fl. chamaem. aneth. an. M.j. sem. anis. cumini, an. ℥jiss. bacc. lauri salis communis tostor. an. M.jss. conquass. & incidantur ut F.ij. sac­culi interbastati in vino coquendi, al­ternatimque applicandi· exhibeatur hic julepus contra sitim.

℞. Aq. fontis lb ij. cinnam. el. ℥j. sacch. lb ss. cruda trajiciantur per ma­nicam Hippocr. F. claretum absque coctione. Io Petrus Lotichius. obs. 3. cap. 3. lib. 3.

Subsectio septima. Pro Pleuritide notha.

IN corporibus frigidis ac pituitosis saepe gravissimi dolores laterum à flatibus oriuntur fotibus mitigandi; si venam pertuderis necabis. Vidi for­mosissimam mulierem, quae cum fla­tibus obnoxia esset, ac cum coenasset liberalius, noctu in acerbum lateris dolorem conjecta fuit, ilico à secta vena periit. Io. Heurnius ad aph. 33. sect. 6.

Incredibile est dictu, quam mul­tos trita vulgataque medendi via, ac praesertim in pleuritide perdidit· nam audito lateris doloris nomine, si quis aliud praeter venaesectionem remedi­um tentet, [...]· imò quod pertinet ad dolores lateris, nullus ho­die non medicus est· quamquam hic multorum carnificina & frustranea sanguinis (in quo vita sedet) eductio, spirituumque evacuatio committitur magno artis vituperio, ut etiam hac una medendi pleuriticis via bajuli, carnifices, sutores, ac universa mulie­rum garrulitas Medicorum celebrium industriae obstrepat ac sese opponat· imò si quis de latere queritur, quo­cunque id modo fiat, ne articulo ho­rulae differre fas sit· at non novit im­prudens mulier, & impudens barbi­tonsor, nugigerulaque mediastina mulier multis ex causis dolores late­rum oriri, in quibus ut aliquando ve­nam non secare nefastum est, ita ean­dem aperire crudele impium ac igno­rantiae plenum sit· nam nulla est cau­sa tam exilis, tamque parum efficax, quae non dolorem in latere excitet· ac aequumne est tanquam causa eadem sit, ac idem malum, remedium idem usurpare, & omnibus eundem cothur­num attribuere. Guil. Ballonius. lib. 1. epid. & ephem. pag. 79.

Cum dolores vagabundè tenent nothas costas, & continuatione mem­branarum attingunt aliquando mam­mas & partes sterni anteriores, cautè videre oportet, an propter vapores ex visceribus clatos dolores surgant, an causa ipsa à partibus superioribus pendeat, an verò in thorace ipso sit· vulgo enim secatur vena undelibet do­lor sit, atque id quidem male· quis enim nescit, si dolor iste agnoscat causam in ventre inferiore, non modo non prodesse phlebotomiam, sed eti­am nocere saepe, quod attractio fiat à partibus inferis, & si nondum adsit pleuritis, ea per sectionem venae ac­celeretur. Guil. Ballonius. lib. 1. epid. & ephem. pag. 88.

Sectio tricesima prima. De Podagra.

ARthriditis species est, de qua su­pra, lib. 1 sect. 40.

Subsectio prima. Pro Podagra.

PRo doloribus cito mitigandis, compescendis ac penitus submo­vendis, lintea meo monitu duplicata in aqua mea Antipodagrica intincta, & parum expressa, tepidè applica­bat partibus affectis & dolentibus; idque reiterabat quoties lintea siccata fuerant· quo solo epithemate pau­carum horarum tempore ex toto li­beratus est à dolore· & haec sanè a­qua divina neminem hactenus in re­levanda & tollenda Podagra, Gona­gra, Chiragraque fefellit: sed om­nes ad sui salutem, cum Dei laude, usi sunt felicissimo & indubitato cum profectu. Martinus Rulandus. curat. 98. cent. 3.

Aquae nostrae Antipodagricae com­positio haec est.

℞. Aq. terrae sanct. lb 1. aq. Mar­tis lb ij. liquoris Mercurii ℥ss. croci metall. ʒj.M. & facta ebullitione, conserventur in vase vitreo pro usu. Martinus Rulandus. curat. 35. cent. 5.

Cum circumferantur spuriae & mendosae descriptiones aquae antipo­dagricae Rulandi, adlubescit genui­nam, & [...] huc adscribere, praesertim cum ad miraculum aqua illa operata & probata dicatur.

℞. Aq. terr. sanct. lb j. aq. Mar­tis lb ij. liq. mercur. ℥ss. croci metall. ʒj.M. & ebullitione facta in vitro serventur.

Verùm cum ingredientium com­positiones in paranda illa aqua diffi­cultatem nobis parere queant, nisi explicatius tradantur, necesse est ut ordine eorum conficiendi modum huc adscribamus. Aqua itaque ter­rae sanctae sequenti paratur modo.

℞. Boli orient. ℥viij. terr. sigill. ℥iij. aq. levistic. lb v. macerentur per dies novem in loco calido. Postea distill.

Aqua Martis ita componitur.

℞. Aquae per vesicam destillatae lb viij. in quibus infunde scoriar. ferri praep. lb ss. stent infusa per dies sex, ac per Alembicum evocen­tur.

Liquoris Mercurii haec est praepa­ratio.

℞. Mercur. sublimat. ℥iiij. qui­bus affunde aceti fortiss. ℥iij. & per noctem macera. crocus metall. quo­modo conficiatur omnibus notissi­mum est. Io. Loselius. De Podagra. sect. 2. membr. 2. artic. 2. sub­sect. 2.

Quando dolor est into [...]rabilis u­tatur hoc.

℞. Opii ℥ss. croci ʒj. terantur ista cum lacte vaccino & cum medul­la panis similaginei, donec totum cum lacte incorporetur ad similitu­dinem emplastri, & super loco po­natur· illinatur etiam locus theriaca. Bartholomaeus Montagnana. consil. 245.

Subsectio secunda. Pro Podagra.

AD Praeservationem,

℞. Ras. ossium, corp. huma­ni, diagrid. hermodactyl. turbith. an. part. aeq. de quo medicamento exhibe ʒss. pro dosi mane per aliquot dies. Vocat Paracelsus hoc medica­mentum mirabile ad Podagram pro­pter proprietatem ossium corporis humani. Debet autem deleteria ejus vis corrigi addendo pulverem cin­nam. anis. & foenic. Secundum me­dicamentum quod prae omnibus in Podagra laudatur, est hellebo [...]us ni­ger, in quo praecipuè consistere vide­tur cura Podagrae cujuscunque, & ejus debet esse usus frequens. Sunt au­tem diversi praeparandi modi; pri­mus in pomo, in quod infigimus rad. helleb. nigri ad ʒss. Postea charta madida pomum involvitur, & co­quitur sub cineribus, deinde extra­ctis radicibus, datur pomum mun­dum cum saccharo edendum; & est rarum medicamentum ad mollien­dam alvum non solùm in hoc morbo, sed ad sanitatem tuendam in his qui alvum siccam habent. Alius modus est, ut fiat extractum radic. ex aqua vitae, & est optimus praeparandi modus· dosis à ℈j. ad ℈ij. exhib. cum sacch. rosac. alius modus est in substantia ita,

℞. Pulv. rad. hellebor. nigr. ʒj. zinzib. mastich. ros. rub. cinnam. a­nis. dauci, camphor. pulver. an. ℈j.M.F. Pulvis. de quo sumat ʒj. Si per intervalla purgandus est· si fre­quenter, ℈j. sufficit.

℞. Calcem vivam per quinque vel sex dies immerge in aq. fontis, ut sal ejus elicias, & aqua superemineat calci, ad quatuor aut quinque digi­tos.

℞. Hujus aquae lb iiij. & in eam laminam chalybis ferventis extingue duodecies. Postea in e [...]ndem im­merge aes ustum in pulverem reda­ctum ad ℥ss. cinabrii ʒss. & stent per quatuor aut quinque dies, in quibus aqua viridem acquirit colorem ex vi­triolo interno aeris usti; in hac aqua lintea replicata madefiant, & loco dolenti applicentur; & mirabiliter sedant dolorem. Hanc aquam pu­tat Quercetanus esse illam Martini Rulandi mirabilem. Rodericus à Fon­seca. tomo 1. consult. 7.

Vir quidam crapulae deditus, Po­dagra in pede sinistro afficiebatur. exhibita cassia ad faeces communes educendas, sanguinem ex brachio sinistro ad ℥viij. extrahere jussi· pur­gato deinde leviter corpore, petias lineas infundi jussi in aq. ros. & So­lani cum oleo ros. omphac. & me­dullam panis cum lacte, cassia, & vitello ovi crudo apponi. Quale & illud est à Leonello commendatum.

℞. Cassiae noviter extract. ℥ij. pulv. hermodactyl. ʒss. vitellum ovi unius, M. cum ol. rosac. ad formam linimenti· & haec huic aegro profue­re. Petrus Forestus. obs. 6. lib. 29. De Arthritide & externarum partium Affectibus.

[Page 761]Valet ad Podagram cinis caulium cum axungia rec. porcina unguenti instar. Celebris quidam Medicus cineres stipitum caulium miscebat cum axungia & cera, & compone­bat unguentum. Cuidam Podagri­co post universalia, viscum querci­num in cerevisia communi decoxi, & colaturam panno lineo intinctam loco affecto imposui· quo solo reme­dio dolor sedatus est. Oleum ligni quaiaci mirabile est pro Arthriticis. Iodocus Philippi Regis Chirurgus sa­ponis nigri ℥j. cum vitello unius ovi mixtam applicabat Podagricis & Chiragricis miro successu cum stupa; & per tres dies non amovebat. Petrus Forestus. obs. 15. lib. 29.

Subsectio tertia. De Podagra.

FRatres duo Viri Primarii Vesunti­ni, diu Podagra haereditaria af­flicti cum summo cruciatu, ad me consilii causa venerunt: quibus prae­ter regimen idoneum praescripsi, ut de elect. meo Antipodagrico sume­rent [...]d ℈j. singulis matutinis jejuni, ad quadraginta dies continuando.

Electuarium hoc ita fit,

℞. Sarsaepar. ʒvj. sem. hyperic. ℥j. fol. chamaedr. chamaepit. an. ℥j. fl. beton. ʒj. rad. aristol. rot. ʒvj. angelic. ʒij. [...]ryophyll. ʒj. croci gr. vj. ras. C.C. ebor. an. ʒj. succi­ni ʒj. corall. ʒss. ad pulver. ℥j. Su­mantur sacch. cocti cum q.s. aq. ros. ℥iiij.F. Electuarium instar opiatae. Deinde suasi ut pilulas sequentes sin­gulis mensibus pondere ʒj. assume­rent.

℞. Hermodactyl. excortic. ℥ss. aloes turbith. mechoac. an. ʒj. rhei el. myrobal. citrin. chebul. mastich. an. ʒj. euphorb. ℈ij. rad. aristol. rot. ℈j. sem. hyperic. zinzib. sem. cumini, an. ʒss. sal. gemm. ℈ss. cum succo chamaepit. F. Massa. addendo diagrid. praep. ʒss. formentur ex ʒj. pilulae aliquot, menstruatim ut di­ctum sumendae. Septennio post, ad me reversus fratrum alter, statim mi­hi aperuit, se & fratrem suum, ab eo tempore, quo medicamentis prae­scriptis à me usi fuerunt, jam toto elapso sexennio, aliquotque mensi­bus, Podagra nunquam laborasse, nec ulla illius sensisse indicia, seque tantum pilulis fuisse usum, per anni spatium, omisso Antipodagrico, il­lisque effectum hunc tribuere. Felix Platerus. obs. lib. 2. pag. 506. & 904.

Mulier quaedam Podagrica, con­tinuò hoc affectu infestata, dum in matrimonio esset, vidua postea facta, consilio meo, ut si non curari posset, saltem mitius ab ea affic [...]retur, usa est. Post corporis purgationem, jussi pedes Podagrae obnoxios saepe im­mergere in sequenti lixivio mane & vesperi.

℞. Ossium diversorum combusto­rum cum ligno quercino cineres, per quos coletur aqua fabrorum extincti­onis ferri, addita mensura una vini rubri & urinae pueri, fiat lixivium satis efficax. in quo decoq. pruna syl­vestria siccata ad p.j. vel ij. salv. [Page 762] chamaepit. an. M.j. salis p.j. utatur frequenter purgato corpore. totum biennium ab hoc hoste libera fuit· Postea nubens eo iterum corripitur, à quo etiam, quia medicamenta neg­lexit, ad extremum vitae usque af­flicta fuit. Felix Platerus. observ. lib. 2. pag. 508.

Subsectio quarta. Pro Podagra.

OLim in Aula frequens fuit syru­pus de spina cervina, qui do­mesticus appellatus fuit, quo multi Aulici in Podagra & aliis morbis, cum leniter purget, & serosa educat, pro praeservatione cum fructu usi sunt· eum syr. singulis septimanis exhiberem semel, vel certè singulis quatuordecim diebus. Io. Crato. con­sil. 20. lib. 4.

Docti Medici omnes ab experi­mentis didicerunt, ea corpora, quae multum urinae emittunt, & sudant frequenter, minus à Podagra tentari· in quibus verò illa duo excrementa, sudor inquam & urina detinentur, ii ad hunc affectum maximè proclives sunt. His de causis moveor, ut sassa­fras, quod nuper inventum est, usum ad praeservationem nequaquam im­probem, si facultatem habet urinam & sudorem ciendi· an verò quod ali­qui gloriantur, id insit ei ligno ex­perimento nullo observavi. Ego & ratione & experientia multiplici ad­ductus rasuram C. cervi ligatam in petia & impositam potui certum habeo & urinam provocare, & cor­pora, modo ad id proclivia sint, fa­cile ad sudorem disponere, si praeser­tim mane in lecto se contineant, & membra foveant, quod qui faciunt, à Podagra ferè liberi sunt. Io. Crato. consil. 21. lib. 4.

Vomitus quantum scriptis omni­um Medicorum commendetur in hoc morbo sciunt eruditi, & habet pro­fectò magnam utilitatem, non solum ratione evacuationis crudorum hu­morum, verum etiam diversionis· proinde si aeger in mense semel saltem possit vomere, utile hoc sanitati futu­rum esset.

Si haberemus oleum ex ossibus humanis, & oleum cerae, anteferrem omnibus aliis medicamentis topicis. Tumori qui est in genu adhibeat hoc medicamentum quinque diebus.

℞. Vitell. ov. numero vj. ad ju­stam duritiem coctos. adde croci ʒj.M. & tumori superimponat mane, retinendo quatuor vel quinque horis. Utatur deinde ad oedemata & tumo­res tam in manibus quam pedibus, hoc unguento.

℞. Pingued tauri ℥ij. sal. usti ℥j. ol. oliv. ʒvj.M. probè in mortario.

Ad removendos tophos in junctu­ris hoc unguento utatur.

℞. Mucilag. radic. alth. sem. li­ni, ol. chamaem. pingued. anser. ol. vulp. in qua vulpecula viva sit cocta, olei lumbric. an. ℥ss. salis triti ʒij. croci ℈j.M.F. unguentum molle, quo ungantur juncturae, semper in­spergendo pulv. lumbric. terrestr. lotor. in vino, & combustorum. [Page 763] Unum addam à Veteribus Medicis excogitatum medicamentum, quo Arthriticos posse sanari affirmant, si per integrum annum ejus usus conti­nuetur; vel ut mense Ianuario assu­matur ad ℈ij. per quindecim dies, Februario totidem & tantundem· Martio per duos dies· Majo tribus di­ebus· Iunio uno solo die· Iulio duo­bus· Augusto uno· Septembri duobus, Octobri duobus, Decembri duobus Sumatur in diluculo in aquae ivae ar­theticae vel beton. cum syr. de iva arthetic. vel betonic. Pulvis ita se habet.

℞. Aristol, ℥j. centaur. ʒiij. gen­tian. ʒvj. mei. ʒv. hyperic. ʒvj. pe­trosel. macedon. ℥ss. agar. albiss. ʒij. rhapont. veri vel ejus loco rhei el. ʒj.F. omnium Pulvis. Hoc reme­dium, ut dixi, est veterum Medico­rum, & à multis, ubi alia remedia non contulerunt, expertum; quod ego, qui veterum Inventa amo & veneror, non improbo, imò ejus usum commendo. Io. Crato. consil. 15. lib. 1.

Unum addam, in quo non omnem aliquam tamen spem auxilii pono, videlicet ut ingravescente dolore, ad pedem affectum ponatur catellus. Catellum enim existimant non tan­tum calore suo facere ut diffletur ma­teria, & digeratur, sed mali vim ad se pertrahere, ita ut interdum quo (que) mori animadversum sit. Io. Crato. cons. 34. lib. 5.

Podagra mirè levatur si catelli cum Podagrico recumbant, morbum enim contrahunt, adeo ut vix ince­dere queant, aeger verò levamen sus­cipit. Petrus Borellus. observ. 28. cent. 3.

Subsectio quinta. Pro Podagra.

SI fluxiones fuerint copiosae & frequentes, & totum corpus vi­deatur siccandum, consulo ut per multas septimanas singulo mane, su­matur ʒj. pulveris mei Podagrici, qui talis est.

℞. Chamaedr. chamaepit. cent. min. aristol. salviae, betonic. an. ℥j. lign. guaiac. opt. & nigri ℥viij. sin­gula seorsim in tenuissimum pulve­rem redigantur, & diligenter misc. Hoc uno remedio perfectissimè cura­tur Podagra, nisi quis in vivendi ra­tione per omnia velit Sardanapalum imitari. Hieron. Donzellinus. consil. 106. lib. 6. consil. Cratonis & alio­rum à Scho [...]tzio editorum.

Ad pedes utatur hoc linimento, remedio profectò, ut vetustissimo, sic & optimo & decantatissimo quamvis familiari & domestico.

℞. Salis communis (vel potius salis juniperi) in tenuiss. pollinem re­dacti ʒj. ol. rofac. ℥j. reducantur ad formam linimenti· quo fricet pedes mane & sero; tali enim frictione in­situs calor augetur, & siquid praeter naturam est, discutitur, [...]crementa­que consumuntur, & affecta mem­bra fiunt robustiora, & adversus af­fectionem firmantur. Andr. Gallus. consil. 19. lib. 7. consil. Cratonis, &c.

[Page 764]Confert mirificè usus radicis ar [...]e­mis. si cibis incoquatur instar rad. petrosel. Multi enim solo earum usu ab articulorum doloribus liberati sunt. Pedes ne materiam recipiant, laventur saepius mane & vesperi hoc lavacro.

℞. Fol. artemis. absynth. origan. fl. chamaem. an. M.ij. alumin. salis, an. M.j.lixivii parati ex cineribus fa­gi, q.s. Haec simul calefiant ad ignem, & cum opus est pedes immittantur, ut liquor supra talos emineat· resol­vit, absumitque materiam nervis, articulisque adhaerentem, revocat calorem extinctum & incessum ad­juvat reparatque· etiam hoc lavacro utendum cum tumor vel rubedo in pedibus apparent, & ubi incessus in­hibetur. Confert haec aqua ad sopi­endum dolorem, si alia non contule­rint.

℞. Aq. plantag. sambuc. an. lb ss. aq. solani, vini distillati, an. ℥iij.M. vel applicetur aqua tapsi barbati, in qua aliquid thuris ebullierit. Pin­guia omnibus modis evitanda, quod sua humiditate membra relaxent, & idonea ad recipiendos humores red­dant. Ad corroborationem articulo­rum lotiones pedum singulis septi­manis bis vel ter adhibitae multum faciunt. Sumatur lixivium in quo chalybs extinctus sit· adjiciantur fl. chamaem. herb. paralysis, absynth. ar­temis. ped. columb· & una atque al­tera ebullitione facta, addatur pa­rum salis & aluminis. Abrahamus Seylerus. consil. 29. & 33. lib. 7. cons. Cratonis, &c.

Pinguibus non utor libenter, sed in materia calida & vehementissimis doloribus oleum ranarum, quod hoc modo fit, plurimum prodesse obser­vavi.

℞. Ol. puri lb j. ranar. fluviatil. numero iij. fl. verbasci M.ij. injician­tur ranae vivae in oleum donec mori­antur. & coquantur in olla vitreata lento igne, clauso operculo, usque ad carnis dissolutionem. Deinde con­tundantur, & rursus bulliant oleo percolato, addantur terebinth. opt. ℥iiij. misceantur lento igne, & ser­ventur usui. Io. Crato. consil. 34. lib. 5.

Non facili remedio cedit hoc ma­lum· quare decoctum sarsaeparillae praescribimus, si homo humidus fu­erit; vel si ficcus, chinae radicum; si frigidus, guaiaci aut sassafras ad quadraginta dies. Si phlegmone sit valida, foris fovebimus aqua sperma­tis ranarum. Io. Heurnius. ad. aph. 49. sect. 6.

Subsectio sexta. Pro Podagra.

NOvi ego senem quendam apud nos: is sibi ipsi in Podagra hoc modo felicites medicinam facie­bat. Cum tumor & dolor magnus, locus rubens, accipiebat salem, cine­rem, urinam pueri, & acetum, in iis commistis & agitatis madefactum & expressum pannum laneum album applicabat aliquoties. Sedato jam magna ex parte dolore, morbo de­clinante [Page 765] incoquebat sulphur vivum & pulverem hellebori albi, oleo sem. lini, eoque affecta loca illinebat· quorum usum non improbo, quod ratio non refragetur, & experientia ipsa saepenumerò profuisse compere­rit. Reinerus Solenander. consil. 24. sect. 4.

Ad praeservationem, post vernam purgationem, ut aliquot dies deco­ctum chamaedryos assumat author sum. Commendarunt hoc Genuen­ses mirum in modum Carolo quinto Caesari, quod ibidem in multorum articularibus morbis saluberrimum inventum esset. Constat quosdam hoc decocto postquam dies sexaginta bibissent, penitus liberatos & resti­tutos, cum antea non solum pedum sed & manuum articulos isto morbo haberent diu occupatos atque impe­ditos. Hoc modo paratur.

℞. Chamaedr. dum floret, lectae & benè asservatae M.j. vini medio­cris lb iij. coq. in duplici vase S.A. horas quinque, excolati vini bibe ma­ne haustum, corpore ad sudoris pro­curationem composito. usus sit à purgato corpore in multos ex ordine dies, ad Maji usque initium· ab au­tumnali purgatione, loco chamaedr. utatur ad dies octodecim decocto sassafras hoc modo.

℞. Rad. Sassafras cum cortice ℥iiij. rad. sarsaeparill. ʒxiiij. cichor. ℥iss. liquir. ras. ℥ss. passul. corinth. lotar. ℥jss. aq. puriss. lb xij. coq. lento igne S.A. ultra consumptionem tertiae partis· bibantur colati decocti mane ℥vj. plus minus; adhibita cura ut sudor sine multa difficultate sollici­tetur· evacuatione ritè administrata, statim ad localia veniendum quae le­viter repellant, discutiant, roborent, & planè ita constituta sint, ut leni­endo dolorem sopire valeant. Hic Medici varia praescribunt. Quidam lactis vaccini rec. & ol. ros. an. lb j. miscent, incoquunt medullam panis triticei q.s. ut F. Cataplasma, ad­dendo vitellos ovorum tres, cum mo­dico croci, illudque innoxiè appli­cant quocunque morbi tempore· in omnibus topicis Narcoticorum usus, qualis opii, suspectus esse debet, nisi ab valde in artis operibus perito Me­dico, urgente necessitate, adhibean­tur. Novi Cardinalem podagricum, qui ad doloris levationem nullum ef­ficacius invenit auxilium sequenti· accipiebat malvam cum radic. minu­timque concisam incoquebat vini & aceti partibus aequis ad tertias, tum adjiciebat furfures secalis crassiores, & post levem coctionem, contusa appli­cabat calidè articulis dolentibus; quod ego item comperi saepius juvis­se. Item suffarcinatur gallina absyn­thio, & brassicae foliis, licet & rapas addere, coquitur, jus per linteola ap­plicatur utiliter· fotus ex solo jure raparum profuit multis. Curavi ci­vem quendam Novesiensem doloribus podagricis diu miserrimeque confe­ctum, solo emplastro ex foliis brassi­cae & faenugraeci farina cum aceto subactis; quo non solùm à doloribus liberatus est, sed planè persanatus est. Compertum scribit Plinius, Sex­tum Pompeium pedibus acervo tritici im­mersis [Page 766] persanatum esse· habet hoc remedium suas rationes, sed eviden­tiores hoc, quod sequitur, unde & majus juvamentum percipere liceret, si illius loco hujus usus esse posset· nam discutit eleganter, calorem na­tivum excitat, & maximum mem­bris robur addit· est autem hoc: sin­gulis annis nimirum tempore vinde­miae, partes affectae uvarum vinaceis post recentem pressionem & levem fermentationem adhuc calentibus, aut calido musto calfactis immer­gendae mane per dies quatuordecim· isto novimus, post praescriptorum quorundam usum, restitutos, qui diu multumque cum isto morbo confli­ctati, ita affecti erant, ut incedere vix difficulter possent· ad omnia ista hoc unum addam quod in quodam pervetusto libro annotatum reperi, nimirum, podagricum toto anno à morbo liberum futurum, si in Mar­tio, luna decrescente, marrhubium col­ligat, contuderit, atque affuso vino succum expresserit, eumque succum per triduum biberit· experientia fa­cilis est & tuta. Reinerus Solenander. confil. 1. & 2. sect 5.

℞. Fol. & fl. sambuc. virid. an. lb j. fol. tabac. ℥iij. contund. & opti­mè macerentur in aqua ardente, id­que per tres dies in balneo M. deinde destillentur· hac aqua bis in die fo­veatur pars dolens. Laelius à Fonte. consult. 135.

Fiat embrocatio ex oleo rosato te­pido, vel lacte vaccino tepido, aut fiat tal [...].

℞. Ol. rosat. lactis vaccin. an. lb ss. quibus adde panem tritum, bul­liant ad ignem donec veniant ad spissitudinem, & tunc remove ab igne, & adde tria ovorum lutea be­nè miscendo, & actu tepida appone· in progressu adde ol. chamaem. dolo­res tales mirificè mitigat stercus bo­vis cum oleo rosato calefactum & ap­positum· Ad preservationem laudo vomitum duobus diebus continuis singulis mensibus, si sit facilis ad vomitum, alias non· laudo etiam cau­terium potentiale, sed magis actuale in tibia dextra. Victor. Trincavellus. consil. 97. lib. 3.

Subsectio septima. Pro Podagra.

PUrgetur caryocostino praestantissi­mo Medicamento ab ℥ss. usque ad ʒv. ex aqua ivae· hoc Pharmacum pro sanandis doloribus articulorum adeo insigniter confert, ut si quis ip­sis inchoantibus statim exhibeat, mi­ro quodam modo fluxionis cursu in­tercepto, aut omnino evanescant Do­lores, aut mitiores evadant. Datur gratia praeservationis bis aut ter in anno, adeo foelici successu, ut ego quam plures sanasse profitear solo hu­jus usu: sumque expertus in meipso, & Ludovico patre meo, qui cum quo­tannis doloribus molestaretur articu­laribus, postquam hoc uti coepit fa­miliariter, nunquam redierunt Dei opt. max. benignitate· pro revulsi­one sunt qui cauterium proponant vel in cubito vel in crure opposito· [Page 767] & certè utrumque rectè factum pu­taverim· posset ipsi alterutrum impo­ni· at quod experientia didici, maxi­mè proficuum est cauterium in eodem pede factum sub genu loco assueto in parte potissimùm exteriore· etenim fluxio quae à capite solet irruere in subjectas partes, antequam ad articu­lum pollicis pertingat, ex emissario fortassis evacuabitur· circa particu­lam affectam hoc utitor emplastro, quod efficacissimum invenies pro ro­bore partis, & pro discutiendis ex­crementis quae confluxerunt.

℞. Cortic. granat. crasso modo contus. M.ij. coq. in vino tamdiu do­nec dissolvantur; mox adde summi­tat. tenerior. rubi, fol. semperviv. an. M.j. contund. omnia fortiter & co­lentur per setaceum; ac tum adde farinae hord. cribellatae, ℥jss. farin. sem. faenugraec. ℥ss. & cum vino decoct. praedict. F. emplastrum· imponatur nocturno tempore, manè autem ablu­atur locus ex vino rubro decoctionis rad. ebul. & gallar. cupress. contusar. Horatius Augenius. epist. 3. lib. 10. tomo 3.

Quando à doloribus minus vexa­tur, optimum erit, si oleo omphaci­no cum sale ad unguenti formam re­dacto, partes dolentes inungeret, eas­que interdum aceto, in quo iva bul­lierit lavaret: quo uno remedio mag­num Agrippam esse curatum scripto­res perhibent· hieme si diacorallio ad ʒj. usque adeo ab Alexandro Tral­liano celebrato, uteretur, non parum esse profuturum sperarem; quanquam saepenumero irridere consuevi eam superstitionem & diligentiam, qua putavit tanquam necessaria utendum esse iis, qui à simili medicamento fructum optant: ille enim numerus dierum interpolatus quid utilitatis secum afferat sanè ignoro· quemad­modum illud existimo ratione non carere, quod quantò frequentius ute­tur, eò uberior fructus ab ipso spera­ri jure potest. Hier. Mercurialis. tom. 3. consult. 21.

Sunt magni Medici qui usum bras­sicae singulariter commendant, & la­borantibus podagra tunc cum adest dolor, solam brassicam edendam prae­scribunt· hoc certum est quo victus parcius alimentum praebet, eo salu­briorem esse· parti affectae applicanda sunt initio, quae eam roborant, & af­fluxum nimium prohibent: itaque scobem C. cervini sumat, in aquam verbasci ponat, & percolatam aquam pedibus applicet. Deinde sola aqua verbasci utatur, vel succo, qui in vase vitreo floribus verbasci repleto, & so­li exposito, repe [...]i [...]ur: nam iste succus est longè potentior. Postremò folia tabaci calefacta apponi possunt. Io. Crato. consil. 22. lib. 7.

Ego omnibus mellis acidi usum praeferrem, aut in jusculo aliquot olei vitrioli guttulas dissolverem· scio il­lius praestantiam· aliqui ab eo ut me­tallico & corrodente abhorrent, sed temerè· In corpore humano aliam vim & effectum habet: quod quoti­die in gingivis exulceratis experimur; putridam enim consumit carnem, sa­nam abstergit & corroborat· mel aci­dum tale est.

[Page 768]℞. Mellis rosarum, vel quod in hoc corpore convenientius est, syrupi de betonica ℥iij. his adde olei vitrio­li gt. ix. capiat primum de hoc unum cochlear manè jejuno ventriculo, de­inde duo cochlearia, postea tria: & sic eo uti pergat, ab uno scilicet denuo incipiendo· usus illius est tutus & suavis, & ventriculum humidum mirificè adjuvat, & pituitam è cor­poribus removet. Io. Crato. consil. 28. lib. 7.

Subsectio octava. Pro Podagra.

UTiliter intra corpus aliquot gut­tulae spiritus salis armoniaci propinantur, ad sudorem moven­dum, naturam confortandam, tarta­rum resolvendum ac expellendum. Paracelsus pro indubitato anodyno commendat eundem spiritum, qui cum spiritus vini anatica portione mistus, & plumaceolo bis vel ter lo­co dolenti adhibitus, confestim do­lores sopit· aliqui camphorae nonni­hil addunt.

Magnae Britanniae regis Iacobi em­plastrum contra podagram, sequenti modo conficitur.

℞. Ol. è pedibus bubul. & ovill. è floribus sambuci, ol. lini rec. ex­press. an. lb ss. ol. lumbric. hyperici composit. an. ℥viij. minii plumbi alb. an. ℥xij. lithargyr. auri & ar­gent. an. ℥viij. coq. ad empl. consi­stentiam, tum adde cerae flavae, colo­phon. an. ℥iiij. tacamah. ℥iij. opo­ponac. ℥j. in vino malvatico solvan­tur, colentur, atque ad suam consi­stentiam reducantur, postea empla­stro addantur: hinc ab igne remotis, cum refrigescere incipiunt adde cam­phorae in ol. hyperic. solut. ℥ss.M. Io Loselius. lib. De podagra.

Purgatio per arcanum corallinum podagram in sui semine interimit. Io. Helmontlus. tract. cui tit. Volupe viventium morbus antiquitus putatus.

Apud Moravos Olmutienses nobile nuper hoc experimentum didici pro sedandis illicò doloribus podagrico­rum.

℞. Herbam barbicapram (quae a­lias dicitur ulmaria) ea cum suis radi­cibus floribusque destillatur, & in hac panni linei madefacti imponun­tur podagricis, vel cum penna illini­tur articulus dolens.

Sutor quidam Viennae natura bilio­sus, podagra circa magnum pedis pollicem atrociter corripitur; mul­tis remediis frustra tentatis, tandem omni dolore liberatur cataplasmate saepius de die renovato ex stercore vaccino recenti in sartagine cum bu­tyro frixo, quo postea & alios ab im­manibus doloribus sanavit· expertus fui fel piscis cyprini inunctum pro­fuisse podagricis. Sed communiter in omni ferè arthritide, à quacunque causa oriatur, soleo foeliciter uti ca­taplasmate ex vino & panis medulla facto· si sit causa calida vinum ru­brum capio, cui addo oleum rosa­ceum, si frigida vel mixta, vinum al­bum cum pulvere flor. chamaem. fur­furibus bene tritis, & oleo rosac· hoc [Page 769] cataplasma non modo omnem fluxio­nem repellit, sed & influxum non mediocriter digerit. Adrianus Spige­lius. lib. De arthritide.

Nos hactenus habuimus in usu car­nem bubulam, cujus frustum cru­dum sine pinguedine parti dolenti su­perligavimus, idque manè & vesperi mutavimus, atque ita foeliciter dolo­rem sedavimus. Io. Hartmannus. pract. chymiatr. pag. 313.

Sectio tricesima secunda. Pro Pollicis vulnere.

QUidam in pollice à cultro vulnus passus est, subitoque balsamo quodam sanatus fuit· paucis post die­bus acerbum dolorem in eadem parte sensit, ut non solùm cibo & potu, sed etiam somno privaretur: cum verò ob inflammationem & tumorem, gangrenae imminentis, digitique am­putandi instaret periculum, contra meum & Chirurgorum consilium, qui digitum aperiendum esse diceba­mus, ne periostium corrumperetur, remedio sequenti usus est, quo mira­culosè sanatus perfectissimè fuit.

℞. Vini albi haustum unum, mel­lis ℥iiij. ovor. vitell. numero iij.M. & leniter super ignem lignea spatula agita, donec vinum▪ in fumum abie­rit, & quod residuum est unguenti consistentiam acquisiverit· hoc reme­medio multa vulnera & ulcera despe­rata curata fuerunt. Petrus Borellius. obs. 96. cent. 1.

Sectio tricesima tertia. Pro Pollutione nocturna.

PRohibuimus spectacula, veneris (que) colloquia, lectiones impuras, ima­ginationes foedas, & tactus impudi­cos, somnum supinum, ne in molli quoque pluma decumberet: suasi­musque ut jejunaret in pane & aqua, si posset, & ut à cibis delicatis, & iis abstineret quae semen augent· praece­pi ut sub lumbis laminam plumbeam perforatam portaret· imperavi etiam, ut illi sanguis satis copiosè detrahe­retur; & vomitus concitaretur. Ruta commanducata crebrò per somnia venerem imaginantibus prodest· prae­terea ut pollutionem arceret, consu­lui ut imitaretur illud exemplum, quo Nobilis quidam ex consilio mu­lieris, (apud Leonellum) cum per qua­tuor menses passus esset continuò pollutionem, curatus fuit· quando dormitum ibat Nobilis, ligabat fi­lum ad collum, quae chordula descen­debat usque ad collum virgae, & cum ea virgam ligabat non multum strin­gendo, & quando in somno inflaba­tur, & erigebatur membrum, pro­pter ligaturam chordulae dolorem virgae incurrebat, & sic excitabatur, ut semen in somno non rejiceret, & ita fuit curatus. Petrus Forestus. obs. 17. lib. 26. De penis vitiis.

Sectio tricesima quarta. De Polypo narium.

POlypus est carnosa in naribus ex­crescentia, ex radicibus quibus­dam tenuibus pendens, & nunc è naribus propendens, nunc etiam in palatum descendens· oritur ab hu­moribus crassis & viscidis, pituita im­primis sanguini permista è cerebro in nares defluente· signa sunt manifesta, caro enim excrescens polypi piscis carni similis est. h.e. tumescens, laxa, rara, mollis, colore varia, nunc enim alba, nunc rubea, nunc cineritia, nunc livida conspicitur· molestissi­mum est malum, narem enim ob­struit, respirationem intercipit, lo­quelamque obscurat & impedit.

Subsectio unica. Pro Polypo narium.

PRaemissis venaesectione & purga­tione, jussi ut guaiaci de cocto ute­retur cum tenui victu; nam multis guaiaci usus profuit· deinde partem attingat fortiter astringentibus & pa­rum causticis; qualis est aqua se­quens utilissima in principio adhibi­ta, Authore Rondeletio.

℞. Uvar. immaturar. lb iij. cor­tic. malor. granat. balaust. sumach. an. lb ij. macerentur omnia in aceto & destillentur; deinde adde alumin. lb j. vitriol. ℥iij. destillentur iterum omnia si [...]ul· & aqua illa tangatur pars affecta· quidam utuntur aqua separationis auri· vel si nimium ve­hemens sit, utere medicamento ex punicis malis confecto, quod sic se habet· accipiantur tria mala granata, ex tribus generibus eorum, acidis sci­licet, dulcibus & austeris, eaque ma­tura, ac recentia terantur simul in mortario. Deinde succus exprima­tur, & coquatur in linimenti for­mam· specillum ex lana vel linteo confectum eo succo imbuatur, & fre­quenter in narem demittatur· hoc re­medium siccat & astringit sine mor­su, & excrementitium humorem ab­sumit. Puer quidam quinque anno­rum in nare altera polypum habebat. Carpus ille insignis Chirurgus hoc Medicamento Galeni ex punicis usus est, & puero rhei el. pulv. ℈j. exhi­buit: deinde usus est unguento suo ad polypum valente.

℞. Cerae alb. ℥iij. ol. ros. ℥ij. bu­tyr. antiq. ℥vj. simul liquefiant ad ignem, deinde extrahas, & pone in aqua & benè laventur duabus vici­bus: cui addantur ova numero 2. cum ℥ss. sublimati M. nimis forte est, fortasse ʒss. imposuit· praeterea tan­gebat aqua vel spiritu vitrioli, & cu­ratus est. Petrus Forestus. obs. 8. lib. 13. De nasi affectibus.

Unguentum sequens cum petia linteoli naribus intrudat, illic ubi in­ter polypum & nares adhuc patet adi­tus, repetatque bis in die.

℞. Unguenti aegyptiac. ℥ss. cor­tic. granat. gallar. an. ʒss. ol. vitriol. ℈j.M. deinde irroret nares sequenti liquore, capite adeo resupinato, ut na­res subire posset.

[Page 771]℞. Ol. vitriol. ℈j. alumin. usti ʒj. aq. plantag. ℥j. m. post dies quatuor­decim, aliquousque jam absumptus erat polypus. Verum ut penitus au­ferretur, sequenti dein usus est.

℞. Sublimati ʒj. coq. in aq. fa­bror. ℥iij. ad consumptionem me­dietatis· adde ol. vitrioli ℈ss. alu­min. ʒj.M. & cum penicillo intin­cto saepè tangat polypum· & sic pe­nitus ablatus est polypus. Felix Pla­terus. obs. lib. 3. pag. 665.

Mihi est quaedam aqua destillata maximè polypis proficua: quae sic conficitur.

℞. Succi rad. ari & fol. rorismar. an. part. aeq. pulv. fol. rorismar. & rad. ari exsiccat. an. bonam quanti­tatem vitriol. ℥ij. omnia in plumbeo alembico destillentur· & aqua utere. Epiphanius Ferdinandus. hist. 7.

Gentianae pulverem siccissimum cum scrosulariae succo in turundam aptatum in utramque narem quam potui altissimè adegi; bis in die mu­tatis turundis· est hoc pro polypo fi­dum experimentum, & quod antea etiam feliciter cesserat. Henricus ab Heers. observ. 28.

Sectio tricesima quinta. De Porrigine.

[...] (in [...] furfur) La­tinis furfuratio & porrigo, affe­ctus est, in quo scalpentibus, furfu­ribus similia, ex capitis cute deci­dunt· oritur a [...] humoribus serosis & ichoribus biliosis & pituitosis, ad ca­put cum alimento pilorum delatis.

Subsectio unica. Pro Porrigine importuna.

JUvenis quidam Melancholicus por­riginem diu passus est: illi enim tenues & furfuraceae squammulae ex capitis & universi corporis superfi­cie continu ò resolvebantur, pluribus ulceribus relictis, è quibus sanies quae­dam virulenta ex intervallis per to­tum corporis ambitum emanabat· quod malum cum non solum sit foe­dum & molestum, [...]ed periculosum, & facilè in lepram commigret, idcir­co illi citissimè auxiliares manus ad­hibere oportet. Post infinita prope­modum ufitata remedia, tandem so­lo urinae balneo omnimodam consecu­tus est sanitatem, in quo prius fur­fures & fumaria erant incocta· nec sine ratione, nam urina vehemer [...]ter abstergit, & potenter repurga [...]; quo pacto scabiem, sorditiem, pruri­tumque nitrosa qua pollet facultate persanat. Zacutus Lusitanus. obs. 3. lib. 1. prax. admirand.

Sectio tricesima sexta. De Potus frigidi noxa.

ELegans quidam juvenis quum pi­la luderet, & sudore respersus, ac totus madidus ad puteum pro siti arcenda venisset, exhausta frigida, il­lico [Page 772] in terram cecidit & obiit· alte­rum novimus, qui quum non minus corporis totius adapertis poris, ma­didus domum reverteretur, cyathum frigidioris aquae ebibit & mortuus quoque fuit· sed alterum vidimus qui cum domum pervenit, vigenti maximo aestu, cellam vinariam in­gressus fuit, & calicem meracioris vini frigidi exhausit, & exanimatus cecidit, & vitam cum morte commu­tavit. Amatus Lusitanus. cu [...]at. 62. cent. 2.

Sectio tricesima septima. Pro Priapismo.

A Principio vena secatur, deinde ad revulsionem hoc vomito­rium commendatur.

℞. Rad. asar. ℥j. bull. in aq. ℥x. ad medietatis consumptionem· cola­tùrae adde oxymel. simpl. ℥ij.F. eme­ticum capiat tepidè· deinde post le­vem purgationem imperavi ut deco­ctum sequens sumeret.

℞. Rad. nympheae cum fl. alb. ℥ss. portulac. lactuc. menth. an. M.j. rutae ʒiij. sem. agn. cast. ʒjss. fl. nympheae alb. p.j.F. decoctio in a­qua· in colat. lb j. adde syr. menth. ℥ij. syr. nymph. ℥ss.M. valde id commendabat; & ideo saepius reite­ratum fuit· praeterea imperavimus ut lumbos inungeret sequenti un­guento.

℞. Unguenti refrigerant. Gal. ro­sac. santal. an. ℥j.M. & ut totum priapum inungeret unguento rosac. at nihil aequè profuit ac radix nym­pheae decocta & pota eo modo, ut superius dictum est· in cibo utendum est portulaca cum aceto, utile etiam est succum limonis sumere, eoque ci­bum condire· bibat aquam, parum comedat· prodest frigida abluere pe­des, & refrigerare renes; his enim partibus refrigeratis nunquam penis distenditur aut erigitur. Petrus Fo­restus. obs. 9. & Schol. lib. 26. De penis vitiis.

In priapismo praesentissimum est o­leum rutae destillatum inunctum, & intro sumptum guttulis aliquot. Io. Hartmannus. practic. chymiatr. pag. 264.

Sectio tricesima octava. De Pruritu uterino.

PRuritus uterinus ardens est scal­pendi & coeundi tentigo cum maximo desiderio & dolore· oritur ab humore salso, seroso & adusto· differt à furore uterino, quod furor virginibus magis contingat, & absque dolore & pruritu se prodat; pruritus verò annosis & vetulis accidat, neque sempe [...] coeundi desiderium conjun­ctum habeat.

Subsectio unica. Pro Pruritu uterino.

PAraeus hunc affectum in quadam muliere curasse scribit aegyptiaco unguento aqua marina aut lixivio dissoluto, & injecto; atque eodem medicamento madefactis linteolis ex stupis canabinis in uterum immissis sanitatem recuperasse· hoc etiam conveniens erit.

℞. Rad. lapath. acut. enul. camp. an. ℥j. contusae decoq. in aceto, per setaceum trajiciantur, additis ol. irin. ℥j. myrrh. ʒj. lithargyr. ℥ss. cerae q.s.F. unguentum· quo made­fiant linteola, & intromittantur· si ita attenuando & extergendo adhuc non sedatur pruritus, quae vim ha­bent narcoticam in usum vocentur.

℞. Unguenti popul. ℥j. conquas­setur cum aceto scillitico, adde opii pulverisati gr. viij.M. applicetur te­pidè. Rodericus à Fonseca. tomo 2. consult. 68.

Ut vulvam lavaret praecepi cum hoc decocto.

℞. Fol. plantag. lapath. acut. cum rad. an. M.j. coq. in aq. plantag. post lotionem hoc linimento inungatur.

℞. Lithargyr. auri per diem ac noctem in acerrimo aceto macerati ʒj. ol. viol. q.s.F. linimentum mol­le· & ita à foeda illa passione libe­rata fuit· fuit hoc linimentum secre­tum praeceptoris mei Elidaei. Petrus Forestus. obs. 50. lib. 28. De morbis mulierum.

Sectio tricesima nona. Pro Pruritu totius corporis.

POst repurgatum corpus ab hu­more salso & acri, ut hoc un­guento uteretur mandavi.

℞. Rad. lapath. acut. enul. camp. an. ℥j. decoq. in aceto· & contusa per cribrum tenue transmittantur· quibus adde ol. irin. ℥iiij. salis ℥j. myrrh. ʒij. litharg. ℥jss. cerae parum F. unguentum· si hoc non sedatur pruritus, addatur parum argenti vi­vi, quod pruritum sedat. Post exsic­cationem & discessionem materiae, remanet sensus ille pruritus, quem auferes oleum hyoscyami unguento immiscendo· vel fiat sic.

℞. Unguenti pompholig. ℥ij. ol. hyoscyam. ℥jss.F. unguentum· quo ungatur pruriens· hoc refrigerando pruritum aufert mirum in modum. Post horum usum, utile est corpus balneo detergente frequenter abluer [...], Petrus Forestus. obs. 9. lib. 5. obs. Chir.

Sectio quadragesima. De Psydrachiis.

[...] & [...] sunt par­vae quaedam in capite pustulae ve­sicis similes super cutem eminentibus· oriuntur ab humore, ex sanguine, bile & salso nitroso (que) humore mixto.

Subsectio unica. Pro Psydrachiis.

PSydrachia, nempe pustulas par­vas in cute capitis puer habebat, similiter in fronte, similes vesicis emi­nentibus in superficie rubicundas & asperas: quas inungere jussi cum hu­midae essent, & virus effunderent cum magno pruritu, unguento se­quenti.

℞. Lythargyr. ceruss. an. ʒjss. cretae alb. sulph. an. ʒij. cum oleo myrtino F. unguentum. Petrus Fo­restus. obs. 26. lib. 8. De exterior. ca­pitis vitiis.

Sectio quadragesima prima. De Pterygio.

UNguis oculi (Graecè [...], i. e. parva ala) est nervosa & duriuscula membranula, plerumque ex angulo sese obtendens, & saepe pu­pillam obtegens· membranula haec plerumque est albicans, non tamen semper, sed aliquando rubicunda, ci­trina, & subnigra: oritur frequentis­sime ab angulo majore juxta nasum, rarius à minore, rarissimè ab alterutra palpebra· pars affecta est tunica ad­nata, interdum tamen ita invalescit, ut corneam & pupillam integat. Causa unguis est humor lentus è ca­pite distillans, qui supra adnatam consistens ob viscositatem facilè con­crescit in tunicam.

Subsectio unica. De Pterygio.

POst universales celebratas evacua­tiones, ad medicamentorum ad­motionem in oculo ipso condescendi­mus· praecipuè ad hoc sequens, quo universa cura clausa est.

℞. Ovum cujus album per fora­men extrahatur, vitello manente; & vice albi ejecti ovum per praedi­ctum foramen sale nitro fino pulve­risato impleatur, postea verò totum ovum maza coopertum sub cineribus calidis dimittito, quousque totum durum satis evadat: depositis deinde crustis, ex vitello & sale nitro mix­tam materiam in subtilem pollinem redige, cujus pulvisculum melle ex­ceptum oculi ungui admove, & bis in die innova· brevi enim opus com­plebis· memini etiam me, huic si­miles oculorum ungues aqua forti ar­gentariorum rosacea temperata cu­rasse. Amatus Lusitanus. cent. 3. cu­rat. 82.

Detracto sanguine, & corpore ri­tè pilulis purgato, fomentis usi sumus primum emollientibus & inflamma­tionem tollentibus, ex decocto malv. fol. viol. sem. malv. saenugraec. cydo­nior. & papav. postea admisimus de­tergentia; & ea quae ad pterygion confirmatum valent: tandem cum ad fortiora detergentia coacti fuimus accedere, hoc sequenti collyrio uteba­mur.

℞. Succ. foenic. ℥iiij. succi cheli­don. [Page 775] ℥iij. succi rutae, ℥ij. succ. malv. ℥ijss. aloes ʒvj. vitrioli ℈iiij. aerugin. aeris ℈j. zinzib. ci [...]nam. an. ℈ss. fel­lis anguil. ℥ss. fellis tauri, bubul. aut porci ʒij. sacch. cand. ʒiij. mell. opt. ℥ss. bulliant succi addendo reliqua & depurentur, & F. collyrium s.a. quod cum saepius bis in die in oculum stil­laretur, licet caecus per integrum ferè annum, paulatim visum recepit, & tandem integrè pterygio liberatus est magno cum nostro honore; at Dei benignitate. Petrus Forestus. obs. 6. lib. 11. De morbis oculorum, &c.

Praemissis universalibus remediis, imprimis aqua calida oculum fove­bamus: deinde abstergentia medica­menta admovebamus, & hoc colly­rium, quod ab initio saepe juvisse ac­cepimus.

℞. Lactis muliebris, croci, fellis caprae, an. part. aeq. aliquantulùm ad ignem bulliant in ovi testa. guttas ij. in oculum instillato· multis in quatu­or diebus unguem erosit, & pannum abstulit. Empiricus quidam ad pan­nos & pterygia consumenda hoc col­lyrio utebatur.

℞. Salis gemm. ʒj. aq. ros. & foe­nic. an. ℥j.M. Praecepi quoque ut hac aqua destillata oculum ablueret linteolo molliori, vel guttulas aliquas instillaret.

℞. Exta lupi piscis, ac una cum felle, jecore & reliquis visceribus im­minutas partes concidito, adjecto Mj. fol. foenic. vel sem. ejusdem contusi, & in alembicum distilla, ac usui re­servato· visum acuit, & unguem ab oculo removet. Hac aqua Domina de Hoochstraten in pauperibus frequen­ter usa est. Petrus Forestus. obs. 7. lib. 11.

Quod sequitur tutissimum experi­entia & ratione confirmatum est.

℞. Chalcanth. roman. ʒij. virid. aeris ʒj. in tenuissimum pulverem re­digantur: deinde sume unum ovum, aut duo coquantur dum indurescant· emundata à cortice scindito per me­dium, extrahitoque vitellum, in cu­jus loco imponito pulveres supra­dictos. Deinde ligato divisum ovum, ac triduo macerato in ℥v. aq. mellis stillaticiae. & ℥ijss. vini albi· ovum postea in liquore exprimito; liquo­rem expressum instillato quater sin­gulo quoque die ad gutt. v. aut vj. in omnibus partibus pterygii: nam oportet singulas tangere. Validius erit si adauxeris vini copiam, & a­quam mellis diminues· hujus Phar­maci usu D.O.M. benignitate à si­nistri oculi pterygio fui ego ipse sa­natus. Si adeo contumax fuerit mor­bus atque rebellis, ut medicamentis non cedat, ad manualem operam accedendum est; atque uncinis, acu­bus & filis prorsus extirpandus. Ho­ratius Angenius. epist. 12. lib. 11. tom. 3.

Inter remedia minus vehementia, sequens cum fructu usurpari poterit.

℞. Ossis sepiae ℈j. sacch. cand. ʒj. vitrioli ℈ss. tuthiae praep. ʒss.M.F. pulvis subtilissimus ungulae insper­gendus. Lazarus Riverius. prax. med. lib. 2. cap. 18.

Sectio quadragesima secunda. De Pulmone praeciso.

CUidam infligebatur prope Ur­bem Brielam, ingens vulnus sub papilla sinistra· sed eo ob temu­lentiam floccifacto, neque implorata alicujus ope, erupit postridie ex hi­ante vulnere non exigua pulmonis pars, adaequans magnitudine sua tres transversos digitos· quod grave infortunium non permovit tamen ho­minem temerarium, plagam hanc cum cura habere· sed contulit se ni­hilominus satis inconsideratè Amstel­redamum; bidui itinere inde distans· nec coercens pendulam pulmonis partem fasciis, nec implens vulnus linamentis usque dum reficeretur in nostro valetudinario, in quo ilico imperatum, emortuam pulmonis partem, filo prius constrictam, for­cipe excidere: coalescente residuo lobo, in ipso vulnere· cujus orae co­aluerant tam firmiter intra diem de­cimam quartam, ut vix quicquam impedimenti manserit, praeter levem tussiculam, interpolatis vicibus dun­taxat molestam. Partem autem hanc lanci impositam vidimus pen­dere circiter ℥iij. grande mehercules pondus in viscere tam raro ac levi. Creditum hactenus ut non servatur, cui pulmo medius vulneratur: ita utique vix restitui, qualemcunque ipsius plagam· sed usus, qui omnium Magistrorum superat praecepta, do­cet evidenter nihil hic trepidandum· sed cautè decurrendam semitam, quam nobis praeivere veteres. Praeci­de (inquit Celsus, lib. 5. cap. 26.) quicquid ex jecinore, liene, aut pul­mone extremo dependet. Nicolaus Tulpius. cap. 17. lib. 2. Obs. Med.

Sectio quadragesima tertia. De Pulsuum Observatione.

PUlsuum differentias quae verè possunt cognosci & percipi à Medico, non scio plures quam istas sex. Si Galenus potuit alias obser­vare & cognoscere, bene est; hoc scio, quod omnes nos non alias cog­noscamus, quam illas communes. Quod de aliis dicunt alii forsitan est impostura. Sex pulsus sunt, 1. Mag­nus & parvus. 2. Velox & tardus. 3. Frequens & rarus. 4. Aequalis & inaequalis. 5. Vehemens & de­bilis. 6. Plenus & vacuus. Nugas puto esse reliquas quatuor differen­tias à Galeno traditas, quas certè im­possibile est cognoscere. Quidam di­cunt se posse pulsum serrinum perci­pere, quod splendidum est mendaci­um. Sicut Medicus quidam dixit ae­grum habere serrinum pulsum, & al­ter doctior eum, se deprehendere posse negaret, tandem & ipse profes­sus est, nec se deprehendisse, hoc ta­men ideo dixisse, ut si fortè alter cognovisset, ne ipse minus scire vide­retur; sed quando tu non cognoscis, [Page 777] (inquit) neque ego cognosco· haud aequo animo patior me interpellari inter tangendum & explorandum pulsum, quod nihil tantam requirat diligentiam & attentionem, quam pulsus· ut mirum sit alios confabu­lari interim, & tamen omnes pulsu­um differentias assequi. Ego nescio an possint esse tam ingeniosi, & tan­ta celeritate discurrere. Io. Baptista Montanus. consil. 256. & 257.

Multum abest ut de pulsu inter­mittenti in pueris pertimescendum esse existimem: quoniam si quid est; quod in deò tenella aetate facile in quasvis formas mutetur, planè pul­sus est; ut meritò Medici elegantio­res, vix in pueris pulsum tangere, aut saltem aestimare videantur· ne (que) unquam apud Veteres observare mihi licuit inaequalitatem pulsus intercep­tionemve inter certa gravis alicujus puerorum mali indicia esse relatas, quemadmodum in viris observatum quidem est. Hieronimus Mercurialis. tom. 1. consult. 13.

Sectio quadragesima quarta. De Pulsu tangendo.

CApitaneo ob facinus commissum Venetiis manus ambae abscissae fuerunt; ita ut cum postea aegrota­ret, pulsus arteriarum in ipsis bra­chialibus deprehendi non poterant· quaesitum tandem fuit inter Medicos praesentes, ubi nam arteria tangi de­beret· variè responsum fuit: altero prope cor asseverante, altero verò in temporibus: demum conclusum cum Galeno fuit, quod ubi carpi pul­sus occultatur tarsi arteria tangenda est, i. e. arteria in pede ad secundum digitum post maximum sita. Unde rectè eos Medicos facere mihi visum est, qui cum de obitu aut virium pro­stratione suspicantur, ad illam tan­gendam arteriam accedunt: quum caeteris pulsatilibus prima deficiat, quia longinquior à fornacis calore sit. Sic enim Galenus. lib. 3. De Anatom. administr. Amatus Lusitanus ▪ cent. 1. curat. 96.

Sectio quadragesima quinta. Pro Pupillae ruptione.

IN divulsione & ruptione pupillae, item corn [...]ae omnium optima est aqua ex albumin. ovorum quae sic fit. Coquantur ova ad duritiem. deinde iis per medium dissectis, eximantur vitelli, postea cum quibusdam albu­minibus ad duritiem coctis, & te­nuiter quasi in pultem cum cultello sectis cavernas reliquorum ovorum comple, partibusque debitè conjun­ctis & filo colligatis in cucurbitula praecise in medium ex filo suspende· clauso orificio cucurbita in B.M. col­locetur, & coquantur: videbis al­bumina secta paulatim in liquorem destillare, quem probè exfundo cu­curbitae collectum (est nimirum satis [Page 778] exiguus) ad vulnera oculorum re­centia cum pluma saepius applica. Qualiacun (que) etiam vulnera citra ali­quam cicatricem consolidat, estque magnarum virium, pterygiis oculo­rum item feliciter adhibetur. Io. Hartmannus. practic. chimiatr. pag. 98. & 102.

Sectio quadragesima sexta. Pro purgando corpore.

NOn ego transcenderem in pur­gatione usum Cassiae & rhab. augendo & minuendo dosim, prout purgatio benè succederet, & virtus toleraret. Nulla enim purgatio est tam exquisita quae perfici non possit his benedictis medicamentis; Si mo­ [...]osim pro. viribus metiamur. Nul­lus praeterea humor est in humano corpore redundans, qui his duobus medicamentis educi non possit; sive ille sit crassus & viscidus, sive terre­us & adustus, sive subtilis & bilio­sus; ut quotidiana experientia de­prehendimus, & ut testatur apud Graecos, Actuarius; apud Arabes ve­rò Mesue.

Sit exemplum tale.

℞. Fl. Cassiae ʒx. rhab. pulv. ℈ij.M. cum sacch. F. bolus. Io. Baptista Montanus.

Petis ut purgans aliquod nomi­nem, quod aut nullius saporis, aut certè non ingrati sit, & abominabi­lis· inter simplicia nullum novi, quod hac in parte radici mechoacan prae­ferre possem. Jam saepè illud exhi­bui delicatis personis; quae à menti­one etiam rhei, agarici, aut aliorum abhorrent· dosis illius est ʒss. ad ʒj. aut ℈iiij. in pulverem redigo, & admixto pauculo gingib. stimuli gra­tia cum uno atque altero cochleari vini dulcis seu malvatici propino· blandè expurgat, & ferè agarici vi­res aemulatur; nisi quod ventriculo minus infestum est. Si degustaveris, fermè nullum odorem aut saporem percipies: & tamen in evacuando non segne est. Jussi etiam aliquando, ut eadem radix pani, quem vocant Martio, incoqueretur, & sic a [...]gro ignoranti, non sine fructu, exhibui. quo plus candoris habet, eo melior est· è compositis blandè & sine mo­lestia corpus expurgantibus plu [...]i­mùm tribuo pafsulis laxativis vulgò dictis; quibus hic in aula nihil est frequentius· Constant autem exin­fusione fol. sen. in qua passulae in s.q. macerantur, & deinceps syr. rosat. solutivus affunditur· interdum etiam rhei aliquid adjicitur: sed in com­muni, ne nauseam pariat, omittitur. Electuarii cujusdam lenientis descrip­tionem subjungo; quae nuper me Authore in Officina suae Majestatis parata est.

℞. Fol. sen. mund. ℥iiijss. rhei el. ℥jss. infunde in vini malvat. lb iiij. succi cydonior. depurat. lb ij. mane bulliant S.A. exprimantur fortiter: expressioni adde pulpae pomor. re­dolent. arte coctor. lb vj. brodii, zin­zib. lb j. brodii cydonior▪ aut mivae [Page 779] lb ss. sacch. lb iij. coquantur ad for­mam diacydoniati. Sub finem de­coctionis adde mannae el. in vino malvatico dissolutae ℥vj. distribua­tur in capsulas· non tantum sine mo­lestia, sed etiam cum voluptate assu­mitur. Totam massam hanc in duas partes distribui; & alteri pro singu­lis unciis grana aliquot diagridii ad­jeci, ut in validioribus plus operare­tur, à ℥ss. ad ℥j. tuto exhiberi po­test. Petrus Monavius. epist. 28. lib. 2. epist & consil. Cratonis & aliorum à Scholtzio editorum.

Pulvis ex radice mechoacan. con­fectus prodest in morbis chronicis & inveteratis· in Podagra, Asthmate, Hydrope, & aliis morbis à materia frigida originem ducentibus· dosis ejus à ʒj. ad ʒij. propinatur cum cerevisia, vel immiscetur conser­vis & electuariis solutivis. For­mantur inde etiam Catapotia· insu­sum parum aut nihil virium exerit. Abraham Seyler. epist. 8. lib. 6. epist. & consil. Cratonis, &c.

Sectio quadragesima septima. De Purgatione solo odore Medi­camentorum.

MEdicus quidam Lipsensis suo tempore praeclarus, quoties purgare corpus vellet, Pharmacopo­lia ingressus, quando nimirum Ele­ctuaria purgantia recens parabantur, & illa olfecit tantum: deinde do­mum reversus intra eam se continu­it; non aliter autem atque alius qui Pharmaco usus, sexies quoque vel septies excrevit. Philippus Salmu­thus. obs. 8. cent. 3.

Finis Libri decimi quarti.

MEDICINAE PRACTICAE Liber Decimus quintus. De Affectibus à Litera. R Incipientibus.

Sectio prima. De Rachitide.

RAchitis (morbus Veteribus in­cognitus, quo tamen hodiè in tota Britannia nullus frequentior) est intemperies frigida & humida toti­us spinalis medullae calvariam egres­sae, omnium nervorum inde orto­rum, & partium omnium membra­nosarum ac fibrosarum universi cor­poris, cum defectu & torpore spiri­tuum, & partium tono vitiato· cau­sa & partes primario affectae ex ipsa definitione patent· ejus signa & sym­ptomata sunt, laxitas & mollities partium primo affectarum, debilitas & languor seu enervatio partium motui inservientium, ignavia & tor­por artuum, caput justo majus, faci­es plenior & floridior, partes muscu­losae macie confectae, protuberantiae quaedam & nodi circa nonnullos ar­ticulos, maxime in carpis, ut etiam in talis, & extremitatibus costarum, ossium nonnullorum incurvatio, quae frequentius accidit ossibus cubiti, ti­biae, femoris & humeri; pectoris a­cuminatio & angustia, gibbositas, subtumida quaedam abdominis re­pletio & hypochondriorum tensio, tussis frequens, respiratio difficilis, & multa alia pulmonum vitia, ut & eo­rum infarctus, tumores duri, absces­sus, inflammationes, coalescentia cum pleura, pulsus exilis & debilis· quo­rum omnium communis causa vide­tur esse inaequalis & improportiona­ta nutritio, Causae antecedentes sunt, praeter labem à Parentum semine consimili diathesi imbuto, foetui im­pressam, humores vitiosi in corpore redundantes, pituitosi, biliosi, at praesertim melancholici: procatar­cticae verò errores in usu rerum non naturalium commissi. Hoc morbo corripiuntur Infantes à nono mense usque ad secundum annum cum di­midio.

Clarissimus Franciscus Glissonius de Rachitide doctissimum omnibusque absolutum numeris conscripsit Tra­ctatum, [Page 781] ad quem Lectorem remit­timus.

Subsectio prima. Pro Rachitide.

CHirurgica praesidia in hoc affe­ctu communiter recepta ac probata, & prae caeteris famosa, duo praesertim sese offerunt; scarificatio aurium, & fonticulus· quod ad sca­ [...]ificationem aurium attinet. Em­pirici nostrates, qui hunc affectum tractant, eam pluris faciunt quam quis facile putaret· solemniter quip­pe in sua praxi eam celebrant, absque ea vix felicem curationem sperant. Nos verò, licet hoc remedii genus non improbemus, vidimus tamen absque ejus usu nonnullos pueros fe­liciter sanatos· plerumque bis vel ter, interpositis septem circiter dierum intervallis, hanc operationem repe­tunt· rarius lanceola aut acutiori scalpello· frequentius ordinario ob­tusiorique cultello id perficiunt, ni­hil dolorem ejulatumque infantis morantes· in concha auris ut pluri­mùm hanc scarificationem institu­unt; aliqui verò eam ad interiorem & exteriorem alae sive pinnae aurium circumferentiam, imò ad Helicen usque extendunt. Haec operatio non nisi praemissis universalibus fieri de­bet. Fonticulus in hoc affectu mul­tùm probatur, atque hoc solo ferè praesidio nonnullos puellos liberatos fuisse novimus· excitandus est inter secundam & tertiam colli vertebram; potiusque per simplicem incisionem acuto scalpello factam, quam aut cau­terio actuali vel potentiali.

Praeparatis & evacuatis morbi causis, vel saltem ita edomitis, ut ad tempus ulteriorem curationem non impediant, statim ad haec alterantia specifica procedendum est; quae quidē jugulum quasi ipsius morbi petunt. Sunt autem ea vel simplicia vel com­posita; simplicia quae nobis hactenus innotuerunt, sunt sequentia. Radix seu potius spicae radicis osmundae re­galis; radix filicis maris, item turi­ones vel potius gemmae ejusdem vix dum è terra prorumpentes; radices graminis, cichor. asparag. rub. tinct. cryng. herbae capillares, ceterach. lingua cervina, hepatica, agrimonia, cuscuta, betonica, veronica mas, folia & cortex tamarisci, cortex rad. cappar. flores & folia lamii, borrag. salv. rorismar. abrotan. absynth. che­lidon. maj. crocus, radic. curcum. sarsaparill. sassafras, chinae, triasan­tala, lignum guaiacum, ejusque cor­tex: flores sulph. chalybs praep. cro­cus Martis, sal chalybis, vinum cha­lybeatum, syr. chalyb. vinum album Gallicum & Rhenanum, sperma ceti, moschus ambra grysea, castoreum, vermes terrestres, jecora ranarum & pullorum corvi, millepedes vino albo lotae & in clibano siccatae ac pulveri­zatae, & similia.

Ex his medicamenta composita conficiemus in hunc modum.

Apozemata & cerevisiae medica­tae.

℞. Rad. osmund. regal. spicas [Page 782] numero vj. herb. veronic. maris, ling. cervin. ceterach. cap. ven. he­patic. an. Mj. salv. anth. an. M.ss. passul. min. ℥iij. liquir. ℥ss. macis ℈ij. coq. in lb vj. aq. fontis S.A. in colat. lb iij. dissolv. syr. capill. ven. ℥iij.M.F. Apozem. capiat puellus haustulum hujus quotidie manè▪ hora quarta pomeridiana, tum etiam no­ctu, si potum petierit· imò si volue­rit, utatur eo pro potu ordinario· tussi & obstructione pulmonum si­mul cum hoc affectu graviter affli­ctis maximè convenit.

℞. Fol. osmund. regal. ling. cer­vin. hepatic. ceterach. fl. tamarisc. rad. filic. maris, an. M.j. passul. min. ℥ij. santal. alb. & rubr. lign. sassafr. an. ʒij. sem. coriandr. ʒj. macis ℈j. fol. salv. M.ss. coq. in s.q. aq. font. S.A. ad lb iij. colatura edulcoretur sacch. vel melle, pro potu ordinario. Hepaticis hoc affectu laborantibu [...] succurrit.

℞. Sarsapar. incis. & optimè contus. ℥iij. rad. chinae in taleol. con­cis. ℥j. infund. & coq. S.A. in lb vij. aq. font. ad lb iiijss. tum adde radic. sassafr. ʒij. osmund. reg. ling. cervin. ceterach. cap. ven. lamii, an. M.ss. liquir. ʒij. macis ʒj. coq. ad lb iij. colaturae adde mell. vel sacch. ℥iij.M. pro potu ordinario. Conducit praecipuè iis qui Lue Venerea labora­re suspecti sunt, ut & strumosis.

℞. Rad. sarsapar. ℥viij. rad. chin. ℥ij. lign. sassafr. ℥ss. ras. ebor. ℥j. osmund. reg. veronic. maris, ling. cer­vin. ceterach. capill. ven. hepatic. summitat. lamii, an. Mij. concisa & contus. S.A. coq. in congiis iiij. ce­revisiae rec. ad unius consumptio­nem, sublatis ab igne adde cong. j. ejusmodi cerevisiae· agitentur simul baculo, & deinde colentur. Ingre­dientia eadem sacculo ex tela rara in­cludantur cum frusto ferri in ejus fun­do reposito, & suspendantur in ce­revisia, tum addito fermento, fiat fermentatio cerevisiae ad perfectam usque depurationem. Liquor limpi­dus post aliquot dies depromatur pro potu ordinario.

℞. Vini chalyb. ℥ss. syr. de cichor. cū rheo ʒij. bibat aeger quotidie ma­ne per quinque aut septem dies, aut plures, nisi fluor alvi, aut ventriculi debilitas prohibuerint· in quo casu, loco syr. de cichor. cum rheo, adda­tur syr. de rosis siccis.

Juscula & panatellae.

℞. Scolopendr. ceterach. hepatic. capill. ven. salv. an. Mss. cortic. ta­marisc. santal. rubr. an. ʒij. indantur ventri pulli majusculi, aut gallinae, vel galli veteris, & consuto ventre, coq. cum. ℥ij. passul. min. in s.q. aq. fontis additaque suff. quant. farinae avenaceae purioris, F. jusculum per­fectè coctum.

℞. Rad. chinae in taleol. concis. ℥ij. sarsapar. alb. & medullos. incis. & contus. ℥iij. infunde per noctem in lb x. aq. font. mane post levem ebullitionem, inde colaturae ling. cer­vin. veronic. an. Mj. macis ʒss. pas­sul. corinthiac. ℥j. & cum carne ver­vecina, vitulina, vel capon. addita farina avenacea. F.S.A. jusculum. Quod si tenuiora juscula desiderentur, [Page 783] loco farinae, crusta panis incoqui; sin verò crassiora, mica panis cum vitellis ovorum admisceri poterit· porrò ob debilem puelli coctionem nonnunquam cochlearia aliquot vi­ni addantur. Panatellae ex ejusmodi jusculis colatis, iterumque cum mi­ca panis coctis, additis tandem, ut ab igne sublatae fuerint, butyro & sacch. q.s. conficiantur.

Pulveres & Electuaria.

℞. Rad. Filic. mar. vel potius gem­marū ejusdem vixdum è terra pro­rumpentium, & in umbra siccat. spic. osmund. reg. an. ʒij. macis, sem. anis. an. ℈ss. croci gr. ss.F. pulvis· dosis à ℈ss. ad ℈j. in lacte, sero la­ctis cerevisiato, apozemate aliquo, jusculo, panatellis, &c.

℞. Medullos. part. rad. sarsapar. ʒij. rad. chinae ʒj. rad. sassafr. ℈j. sem. carui & coriandr. an. ℈ss. rad. filic. maris, osmund. reg. an. ℈ij.M.F. pulvis usurpandus ut prior.

℞. Milleped. aq. prius, deinde vino albo lot. in clibano post extra­ctum panem siccat. q.v.F. pulvis· dosis à ℈ss. ad ℈j. in jusculis, &c. ut supra· eodem modo praeparata je­cinora ranarum, & pullorum corvi pulveris. praescribuntur.

℞. Fl. sulph. ℈ij. spec. diarrhod. abbat. diatrionsantal. an. ℈ss. croci gr. ss. sacch. crystallini ℥iij. pulverata subtilissimè cum aq. ros. rub. q.s.F. pasta lento calore siccanda, quae de­nuò, ubi usus fert, in pulverem re­dacta exhibeatur ad ʒj.

℞. Conserv. ros. rubr. ℥jss. cons. fl. borrag. lamii, salv. anth. an. ℥ss. chalyb. praep. ʒj. cinnam. liquir. an. ʒss. croci ℈ss. santal. rubr. ℈j. pul­verat. pulverandis, F.S.A. electu­arium cum syr. de cich. cum rheo, vel de absynth. q.s. capiat aeger ʒss. ℈ij. vel ʒj· quotidie mane vel per se; vel in cochl. seri lactis cerevisiati vel decocti alicujus appropriati, vel etiam vini.

Remedia extrinsecus applicanda sunt, liquores, olea, linimenta, un­guenta, & emplastra; liquores in hoc affectu longo usu probati, sunt omnia propèvini genera; imprimis verò vinum Moscatellinum: Alii potius commendant vinisque praefe­runt Cerevisiam Gedanensem, seu Prussiacam, quae quidem ad consoli­dandas & firmandas partes pluri­mum, ad sanguinis autem aequatio­nem, ejusdemque aequalem distribu­tionem parum aut nihil potest· idem esto judicium de vino Alicantico, ut & de vino rubro. Aliqui loco vini utuntur aq. vitae vulgari, quae nihilo inferior vino creditur. Decocta quo­que in eundem usum ita parari que­unt.

℞. Rad. osmund. reg. fol. salv. fl. calendul. fol. lauri, scolopendr. ve­ron. maris, an. M.ss. rorismar. ros. rubr. sicc. an. p.j. coq. in aq. font. & aq. vitae vulgar. an. lb j. ad tertiae partis casum· colatura servetur ad usum· verùm liquores hi rarò aut nunquam soli adhibentur, sed o'eis, linimentis, vel unguentis, aequis fe­rè partibus admixti, & quidem co­ram luculento igne tepidi usurpandi, calida nutricis manu donec exsiccen­tur [Page 784] affricti. Olea quae maximè pro­bantur, sunt, oleum vermium terrestr. chamaem. flor. calend. veronic. ma­ris, è pedibus bovinis, vulpium, ca­tellorum, hirundinum. Unguenta ita componantur.

℞. Fol, salv. rubr. veronic. mar. anagall. fl. calend. an. M.ij. rad. os­mund. regal. ℥vj. butyr. Majal. lb iij. vini alb. lb ss. concisae herbae & con­tusae radices, coq. S.A. ad vini ab­sumptionem· dein F. expressio dum adhuc calent, cui adde ol. nuc. myri­stic. per express. ℥jss. misc. diligenter; & post subsidentiam abjectis faecibus, F. unguentum purum, reponatur in olla vitreata ad usum. Vel,

℞. Fol. chamaem. becabung. na­sturt. aquat. cochlear. hortens. vero­nic. maris, cardiac. cap. ven. ling. cervin. ceterach. lauri summitat. menth. rubr. salv. rubr. rosmar. bac­car. hederae, an. M.ss. rad. osmund. reg. ℥iiij. vini moscatellin. lb ss. bu­tyr. Majal. lb iij. incidenda incisa, & contundenda contusa, coq. omnia ad vini absumpt. exprimato dum ca­let, & separato impuro sedimento. F.S.A. unguentum. Franciscus Glissonius. Tractatu De Rachitide.

Subsectio secunda. Pro Rachitide.

PRo rachitide optimum est medi­camentum & potens specificum ens veneris, quod sic fit.

℞. Vitrioli Gedanensis optimi (si Hungaricum vel Goslariense haberi ne­quit) q.v. calcinetur ad obscuram ru­bedinem, tum frequenti affusione a­quae calidae, ablatis ita salinis particu­lis, exactè dulcescat, siccetur quam optimè, & in tenuissimum pulverem reductum cum aequa portione purio­ris salis armoniaci subtiliter pulveri­sati exquisitè misceatur: mistura po­natur in vitream retortam tertiam partem ea plenam, sublimetur in B. arenae, dando ignem per gradus ut artis est, per decem▪ vel duodecim ho­ras, sub finem ita augendo, ut fun­dus retortae (si fieri possit) planè ex­candescat· sublimatum exemptum, nisi fuerit satis flavum, sed aliquo­modo pallidum, capiti mortuo com­missum & cum eo probè commixtum, denuo sublimetur, luteo demum de­bitoque colore imbutum, rursus semel sed per se exaltetur· dosis est à duo­bus vel tribus granis ad decem vel duodecim (aliquando in robustioribus ad viginti vel triginta) in aqua destil­lata vel tenui cerevisia· quovis tem­pore, dummodo vacuus sit ventricu­lus exhiberi poterit; ego tamen ut plu­rimum hora decubitus propino· ope­ratur (quando sensibilis est operatio) per sudorem, & aliquomodo per u­rinam· plus quam centum pueruli rachitide laborantes, de quorum maxima parte conclamatum fuit, hoc solo exaltato colcothare curati sunt. In febribus etiam aliisque morbis ad conciliandum somnum utiliter exhi­betur: in dolore etiam capitis, suppres­sione mensium, lumbricis, & ad ap­petitum excitandum miras. exerit vires. D. Robertus Boyle. tractatu De [Page 785] utilitate Philosophiae experimentalis, part. 2. sect. 5. cap. 6.

Sectio secunda. De Ranula.

RAnula, graece [...], tumor est ranae formam referens, qui sub lingua ex molli carne, cui lingua incumbit, cuique quasi vinculo alli­gata est, nonnunquam exoritur· cau­sa est sanguis viscidus & pituitosus ad mollem illam oris partem conflu­ens, ibidemque mollem & laxum tumorem excitans; qui si aperiatur, profluit ex eo mucus ovi candido persimilis· aliquando & lapilli ex apertis ejusmodi tumoribus excer­nuntur· pueros hoc malum maximè infestat.

Subsectio unica. Pro Ranula sub lingua.

RAnulam sub lingua patiebatur juvenis quidam, quem sic cu­ravi· corpore repurgato pulvere se­quenti tumorem fricari jussimus.

℞. Cortic. granat. hyssop. sicc. sal. communis an. ʒij.F. pulvis· ali­quo modo detumescere coepit· hoc modo Io. Teyngius Medicus Amstelod. curavit juvenculam duodecim anno­rum ranulam quantitatis nucis ma­jusculae sub lingua inflatam, tensam, & mollem habentem intra duos dies: puella pulverem sub lingua tenebat· id medicamentum Nicolo Florentino tribuitur, qui tamen in adultis loco salis communis utitur sale armonia­co· nos etiam cum sale tosto & gem­mae fricari jussimus· hoc etiam de­cocto usi sumus, sub lingua saepè contento.

℞. Balaustior. alumin. gallar. an. ℥ss.F. decoctio in aq. & sic absque Chirurgi opera fuit curatus hic juve­nis. Mulier quaedam curata est à ranula hoc lavamento.

℞. Aq. plantag. lb ss. balaust. ʒjss. alum. ʒss. mell. rosac. ℥ss. bulliant pro lotione. Mulier quaedam rustica longo tempore batrachon sub lingua habuerat, ut non alia spes curandi superesset; nisi ut scalpello utrinque tumor aperiretur, quod cum Chi­rurgus dextrè administrasset, humo­re effluente quantum potuerat, & posca, exiguo sale addito, ore paucis diebus colluto, curata tandem fue­rat. Petrus Forestus. obs. 29. lib. 14. De affectibus labior. gingiv. dentium, oris, & linguae.

Si affectus sit inveteratus, & ul­cus praedictis remediis ex [...]iccari ne­queat, tangatur oleo sulph. bis in die, temperato tamen cum aq. rosac. ita ut ad unam guttam olei quinque vel sex guttae aq. rosac. misceantur: ita enim intemperies corrigetur, & ex­siccabitur pars, quae ad roborationem, vino nigro admixto alumine saepè abluenda est· si post haec remedia morbus redeat, ad cauterium actuale veniendum, cujus administrationem docet Pareus. Lazarus Riverius. prax. medic. lib. 5. cap. 2.

Sectio tertia. De Raucedine.

[...], Latine raucedo, est vocis insolita & non naturalis gravi­tas & asperitas· accidit à nimia humi­ditate membranarum asperam arte­riam constituentium, à catarrho è cerebro delabente· generatur quo (que) per accidens ob nimium clamorem, ventorum borealium fumorum & pulverum inspirationem.

Subsectio unica. Pro Raucedine.

℞. SYr. viol. de liquir. an. ℥j. oxy­mel. scillit. ℥ss. aceti scillit. ʒiij.M.F. lohoch. quod lambebat manè ante & post cibum, & ante in­troitum lecti· atque hoc solo remota est raucedo intra viginti quatuor ho­ras. Martinus Rulandus. curat. 35. cent. 4.

℞. Ol. amygd. d. rec. penidiar. an. ℥iij.M.F. lambitivum· de quo lambebat singulis diebus saepe & pa­rum, vacuo tamen stomacho ne im­pediatur coctio. Io. Baptista Monta­nus. consil. 121.

Raucedine puella diutissimè labo­ravit, ut vix cum loquebatur, intelli­geretur; varia cum frustra tentasset, tandem hoc remedio sanata fuit.

℞. Succi liquir. ʒij. myrrh. ʒj. gummi tragacanth. ℈j. sacch. candi & penid. an. ʒj. cum affusa aqua ros. F. morselli· tencat unum in ore, cu­bitum itura; sinatque spontè dissolvi & cubet in dorso. Felix Platerus. obs. lib. 1. pag. 216.

℞. Syr. capill. ven. ℥ij. syr. de li­quir. ℥j. sperm. ceti ℈j. aq. foenic. ʒvj. (fortè ℥vj.) M.F. potio pro ij. dosibus matutinis, quae raucedinem apprimè mitigabit. Postea assumat pilul. de agar. coch. & aur. an. ℈j. cum gr. j. diagrid. eclegma deinde sequens lambitione per arteriam in thoracem instilletur.

℞. Loh. sani & expert. ℥ij. loch. de pino ℥j. sperm. ceti ʒss. cum syr. de liquir. q.s.F. eclegma· substitu­antur denique trochisci sublinguales.

℞. Spec. diatragac. frig. ʒij. dia­papav. ʒj. cum syr. viol. F. massa· ex qua formentur pilulae ad formam bechicarum· haec cum Deo raucedi­nem penitus abigent. Io. Naevius. consil. 81. lib. 7. consil. Cratonis, &c.

Vir quidam Nobilis raucedine & erosione amygdalarum propter catar­rhum salsum & acrem laborans, D. Kueffer & alii cuidam Medico se­niori, Medicis celeberrimis, se curan­dum commisit· ex his Dn. Kueffer suasit, ut ad humores acres revellen­dos & evacuandos, setaceum fieret· haec cum alter Medicus, cujus opini­onem semper magni fecerat aeger, acriter repugnaret, & altercatio inter ipsos orta esset, & per menses aliquot perseverasset, mirum in modum ad­auctus fuit morbus· tandem mortuo seniore Medico, D. Kueffer iterum aegro applicationem setacei proponit, cumque id sine meo consilio admit­tere [Page 787] n [...]let aeger, D. Kueffer, sic pe­tente aegro, ad me venit, Lausannam, ubi cum omnia exposuisset, petiit ut secum Argentinam me conferrem, ubi praedictum aegrum, ex deplorata raucedine, foeliciter restituimus· praecipuum autem praesidium, quo post Deum, restitutus fuit, setaceum censendum est cervici adhibitum. Guil. Fabritius Hildanus. obs. 24. cent. 6.

Subsectio quarta. Pro Renis dolore.

℞. OL. nardin. ℥v. fol. parietar. rec. ultimatè contritae lb j. coq. ambo simul in sartagine, in fine add. croci ℥j. & fiat cataplasma. ex­tend. super pannum, & applica cali­dè· sedabit dolorem ferè in instanti.

℞. Theriac. ʒj. dissolv. cum ℥jss. aq. milii solis & bibat patiens ter in septimana, est nobile & infallibile re­medium. Scribit quoque Avicenna theriacam conferre doloribus renum pluribus de causis. Bartholomaeus Montagnana. consil. 14.

Epoto uno cyatho ex nostro confi­lio cerevisiae in qua fl. chamaem. in­cocti essent, & expressi, statim mira­culi instar, ructibus emissis, omnis dolor evanuit. Petrus Forestus. obs. 1. lib. 24. De renum morbis.

Sectio quinta. De Renum ulcere.

[...] ulcus renum est continui solutio in carnosa sub­stantia contingens· aliquando conse­quitur abscessus non rectè curatos, ictum item vel casum renum vasa dis­rumpentem. Idem praestat profluen­tis materiae acrimonia renes exedens· sed frequentius ac ferè semper à cal­culo intus coercito producitur, qui vel pondere renem contundit, vel at­tritu comminuit exeditque· ulceris signa sunt, dolor lumborum gravati­vus, pus urinae permistum, urina, quae liberè profluit, redditur alba▪ turbida, lactis sero persimilis, quae tandem quiete sedimentum purulentum mu­cosumve deponit· si calculus origi­nem dederit, tum urina cruenta saepè conspicitur, priusquam purulenta e­vadat.

Subsectio prima. Pro Renum ulcere cum ardore urinae.

OMnium primò medicamentum sequens propinavi.

℞. Cass. rec. extract. ℥j. terebinth. el. decies lotae in aq. viol. ʒjss. (tere­binthina torreatur, ut pulverisari pos­sit) cum sacch. asperso, & pulv. li­quir. F. bolus· quo ter alvum depo­suit cum magno juvamine· sangui­nem quoque detraxi ex cubito· vi­ctus [Page 788] rationem & vitae institutum in hunc modum ordinavi. Aerem eli­gat ad siccum inclinantem, in activis temperatum, aut paululum calidum; valde enim calidus ardorem urinae auget, & frigidus teste Hipp. ulceribus mordax· somnum moderatum con­cessimus, & consueto longiorem, cum immodicae vigiliae hic valde ob­sint, quietem injunximus, & ut omnem delassationem, ac efferven­tem gestationem, maximè quae fit equo, vitaret, praecepimus· hic enim perpetuum otium (ex Aetii decreto) confert· vice autem exercitii, aegrum decumbentem molliter fricare singu­lis diebus manè convenit· repletio­nes omnes declinet, alvum mollio­rem semper habeat clysteribus leni­entibus· nihil enim hic praestantius quam ut natura faeces quotidie excer­nat· & sicuti animi immodici affe­ctus hic locum non habent, ita omni­bus renum & vesicae affectionibus coitus quoque infensissimus· jussimus etiam ne super mollem culcitram plumeam cubaret· nihil edat quod salsum, acre, amarum, acetosum, vel nimis dulce aut praepingue sit· oleosa enim hic maximè damnantur· pro cibo imprimis commendavi ptisanae cremorem, hordeatum, avenatum, amygdalatum, & subinde orizam. Est etiam idoneus cibus amylum ip­sum, aut similago lota cum lacte co­cta: lac quoque ovis permixtum· imò ova gallimarum tepida & mol­lissima, si edantur, valde proficiun [...]. Concessi quoque ut oleribus uteretur, sed coctis, malva, intybo, portula­ca, lactuca. Summoperè co [...]men­davi aviculas montanas teneram car­nem habentes, & carnem gallinarum, phasianorum, & perdices assas prae­cipuè, vel juscula eorundem. Pro potu utendum vino albo adstringenti diluto, aut aqua in qua hordeum torrefactum, & radix liquir. fuerint decocta, vel lac caprillum, ovillum, aut amygdalinum· lactis usus in hoc vitio maximè laudatur· asininum praesertim, quod repurgare & sana­re dicitur· quo nos in Domina qua­dam commodè usi sumus. Secundi meriti equinum est. Postrema laus bu­bulo & ovillo debetur· nam bene alunt, quia pinguiora sunt. Exhi­beatur ad ℥iiij. addita salis mica & mellis exiguo. Jejunis datur, nec ni­si concocto priore aliud assumi debet· haec pro victu praescripsimus· has etiam potiones praescripsimus ad do­lorem & humores acutos, salsos, mi­tigandos & contemperandos.

℞. Hord. mund. p.j. lactuc. malv. viol. portulac. intyb. an. M.j. sem. 4. frigid. maj. an. ʒjss. fl. viol. nym­phaeae, an p.j. sem. papav▪ alb. ʒij. jujub. sebest. an. numero vij.F. de­coctio in colat. lb j. dissolv. syr. viol. nymphaeae, an. ℥j. syr. cap. ven. pa­pav. an. ℥ss.M.F. apozema. Postea continuò bibebat ex decocto malv. cum toto & sem. quatuor frigid. maj. in [...]ero lactis, adjecto melle rosac. ad detersionem· ac satis ex eo minge­bat· manebat tamen urina valde fae­culenta, mucosa & purulenta, & dolor non sedabatur· quare ad majo­rem detersionem dedi subinde pilulas [Page 789] ex terebinthina lota cum aqua foeni­culi, deinde rursus exsiccata, & su­per laminam ignitam parum tosta, ut pulverizari posset· ex eo pulvere cum succo liquir. pilulas componebam ad magnitudinem cicerum· tres pro vice sumebat; superbibendo decoctum malvae antedictum· & iterum dedi cassiam in bolo· pilulas dictas per du­as septimanas continuavit, sed cum nondum dolor mitigaretur, aeger desperans de sua salute, taedio reme­diorum affectus, omnia deinceps praesidia relinquere voluit· quare ad­hortando ut curationem prosequere­tur, consului, ut singulis septimanis, semel sumeret ʒiij. vel ℥ss. cass. rec. extract. cum ℈j. troch. alkikengi, & ut omni die sumeret ex sequenti ele­ctuario ad magnitudinem castaneae, & immediatè superbiberet cyathum unum seri lactis.

℞. Sacch. viol. ℥iiij. conserv. ros. unius anni ℥ss. sem. malv. ʒij. sem. papav. alb. ʒj. sem. quatuor frig. maj. an. ʒjss. sem. hyoscyam. alb. ℈ij. pulv. liquir. ʒij. gran. alkikengi cum suis vesicis exsiccatis, & subti­liter carpellatorum (ut Pharmaco­poeorum more loquar.) ℈iiij. succ. liquir. ℥ss. bol. arm. veri, troch. de terra sigill. an. ʒss. cum syr. capill. ven. & viol. F. electuar. liquidum moderatè. Cum his usus esset per septimanam unam, coepit dolor miti­gati, & urina minus mucosa exibat, minusque ardorem inferens, indies in melius mutabatur. Cum ergo quotidie melius haberet, sero lactis relicto, lacte bubulo utebatur, & un­guento rosac. lumbi inungebantur. Postea cum ulcera satis videbantur repurgata (ex eo quod pus cum uri­na in minori quantitate excerneba­tur, neque faeculentum erat, sed sub­albidum, laeve & aequale) ad resic­candum & glutinandum, cum lacte ovillo aut vaccino aliquid boli arme­ni veri inj [...]imus, & dedimus con­servam ros. quibus ad tempus utens, & subinde solo lacte vaccino, rectè deinde habuit. Petrus Forestus. obs. 37. lib. 24. De Renum Morbis.

Subsectio secunda. Pro Renum ulcere.

QUidam aquae tepidae potu & o­lei communis ante pastum vo­mitum incitant; quo solo remedio saepe repetito, referunt hunc affectum curatum fuisse: cum vomitus humo­res ad renes defluentes revellat & a­vertat· verùm cum à cibo melius vo­mant, Rondele [...]ius jubet id à cibo fieri, & ut aquam tepidam bibant cum pauco oleo, simul inungendo os ven­triculi oleo lilior. ad ejusdem relaxa­tionem, unde minori molestia vo­munt· quod & nos fecimus in rusti­co quodam Renum ulceratione labo­ran [...]e, & ex vomitu videbatur levior factus· at iis tantum haec jubenda sunt, qui sacilè vomunt, aliis enim ea quae vomitum excitant, ulcus ir­ritant. In fine curationis pro cicatri­oe inducenda & consolidatione, sum­psit noster Rusticus manè singulis di­ebus ad quinque pluresve dies ʒss. [Page 790] boli armeni veri cum cyatho uno la­ctis vaccini rec. mulcti. Hoc autem erat unum ex arcanis Praeceptoris mei Elidaei, quo in pauperibus pro renum ulceratione curanda utebatur; quod & ulcus repurgat, & simul con­solidat· quo cum quinquies vel circi­ter sumpsisset, ulcus tandem probè consolidatum est. Petrus Forestus. obs. 38. lib. 24.

In inveterato renum ulcere qui­dam consulunt usum decocti sudori­feri: ita Rondeletius. post eva­cuationes utile erit promovere sudo­res, vel ingressu laconici vel guaiaci­no cremore, qui movet sudores, ul­cera terget, copiam urinae minuit: sic in omni ulcere renum & vesicae juvat, & haec quaestio est de apicibus artis. Guil. Ballonius. cons. 66. lib. 3.

Indi in exulcerationibus renū & ve­sicae alcē plantam probe tusam & cum lacte mixtam propinant non sine magno successu, & aegrorum com­modo (aliquot dies continuè) & ili­cò curari Garcias affirmat.

Practici solent aliquoties pilulas aloeticas in hoc ca [...]u exhibere non sine patientis commodo (ex aloe cum pulvere lumbric. terrestr. & cha­lybe praeparato) per aliquot septima­nas. Nonnulli terebinthinam Vene­tam ʒj. pondere cum vitello ovi dis­solutam, & postea in brodio gallina­rum discussam exhibent saepius· in ali­quot exemplis observatione depre [...]ē ­di, mercurium dulcem hic multùm posse, si primùm exhibeatur (justa dosi aliquoties in septimana, ut bis vel [...]er pro viribus aegrotantis) ut non tantùm impuritates totius corporis, sed imprimis renum eluantur· huic si succedit spiritus mercurii dulcis, nulla ulceratio refragatur. Spiritus mer­curii dulcis est talis.

℞. Mercur. sublimati crystallini (non mercurii d.) q.v. tere in pul­verem impalpabilem, superfunde in cucurbita non nimis alta opt. spir. vini. abstrahe per alembicum ex cine­rib. reaffunde destillatum liquorem, ac denuò distilla, perge per cohobia tamdiu, donec tandem distillatum spir. vini oleum quodammodo albi­cans videatur per alembicum transi­re, quod alio excipulo collige. Su­per caput mortuum residuum in cu­curbita funde alium spir. vini recen­tem, procede simili ratione ut antea, donec nempe omnia in oleum seu spiritum albicantem prodierint. Hic spiritus mercurii exulcerationibus re­num & vesicae mirabiliter operatur si ejus guttae ij. vel iij. quotidie semel atque iterum in aq. radic. nymph. equiseti, plantag. exhibeantur· con­solidationem tempestivè absolvit quod sequitur.

℞. Conserv. ros. part. ij. sem. hy­per. part. j.M. exhib. quantitate a­vellanae vesperi in fine curae per ali­quot dies. Hoc modo etiam invete­ratissimae exulcerationes tolluntur fe­liciter. Io. Hartmannus. pract. Chymiatr. pag. 253.

Succo chalybis quosdam renum & vesicae ulcere laborantes Summi Dei beneficio curavi. Lotus vino cha­lybs tenuatus lima, vino dulci poten­tique immaceratus liquescit. Coch­learium [Page 791] sumunt manè remixta aqua cap. ven. lac. asininum etiam confert. Io. Heurnius. ad aphor. 6. sect. 6.

Sectio sexta. Pro Resolutione crurum a laeso dorso.

A Principio parti percussae tale apponendum est medicamen­tum.

℞. Absynth. virid. M.j. contund. in mortario; adde integrum ovum, i. e. luteum cum albumine sine cor­tice & agita· atque oleo rosac. M. omnia in mortario, & facto empla­stro apponatur loco affecto. Hoc est optimum medicamentum in om­nibus contusionibus, quia habet fa­cultatem leviter repellendi, sedandi dolorem, & leviter resolvendi· in eundem usum potest applicari dia­palma oleo rosato dissolutum. Rode­ricus a Fonseca. tomo 2. consult. 28.

Sectio septima. Pro respirationis difficultate cum suffocationis periculo.

EXhibui pulveris croci ℈j. cum vini cretici (vulgò malvatici) duobus cochlearibus, quo assumpto subitò restitutus, liberè respiravit ab omni suffocatione liber. Rembertus Dodonaeus. cap. 19. Medicinal. Observ.

Sectio octava. De Rhabarbari elogio & usu.

NOn est aliud medicamentum humano corpori ita familiare, sicut Rha quod Barba [...]um vocant, cujus frequens etiam usus nihil incommodat prorsus; id si mane masticetur pondere unius scrupuli, deinde deglutiatur, non tantùm al­vum ipsam molliorem atque obedi­entem reddit, sed ea etiam masticati­one caput expurga [...], sensus omnes ve­getissimos reddit, ventriculum & re­liqua membra si quid aliud miran­dum in modum corroborat, citra in­signem excalfactionem. Materias tam pituitosas, quam biliosas & adu­stas à corpore ejicit, neque propterea aliquam noxam ex longo ejus usu corpori affert, sicut reliquae faciunt medicinae. Est enim omni ex parte medicina tutissima, & nullius pror­sus nocumenti. Dentes etiam, prae­ter alias utilitates, ab omni put [...]edi­ne & nigredine conservat, gingivas solidas reddit; anhelitum commen­dat, adeoque divinum omnino re­medium est. Habeo ex Montano Hy­dropicum quendam facie, ventre, pedibus, atque adeo toto corpore in­tumuisse, atque in summo fuisse pe­riculo, ita ut plerique de ipsius salu­te desperarent, is fato nescio quo monitus, coepit uti Rhabarbaro mo­dicè primùm, ex quo subducebatur alvus, & serositas sine molestia, & optimè habere coepit; is augebat [Page 792] pondus quotidie, ita ut à drachmis ad uncias deveniret, atque eas devo­raret, & tandem integras libras; contigit ut evacuarentur humores noxii, corroborar [...]tur membra, & non tantum hydrope liberatus, atque adeo omnibus pro miraculo habitus est, sed membra quoque robustiora exinde facta, calor totius corporis optimus, & functiones corporis om­nes rediere, vixit sanus & incolumis citra ullam infirmitatem ad primum usque senium: quo tempore à servo sicario vulnus lethal [...] accepit, super­vixit tamen, & ex integro coaluit vulnus magna omnium admiratione, & praeter expectationem vixit ad ul­timum usque fenium· tandem inter­rogatus, quonam pacto tantum cor­poris robur sibi conciliasset, ut à le­thalibus aegritudinibus evaserit, re­spondit frequenti usu Rhabarbari. A­dolphus Occo. epist. 10. lib. 2. epist. & consil. Cratonis, &c.

De frequenti usu Rhabarbari, ut liberè tecum agam, vehementer hae­reo: non enim te latet Galenum ple­risque in locis aloem puram senibus damnasse, quod solos biliosos seu te­nues succos, qui in senibus minimè abundant, educat, idem quoque di­cere possum de rheo, quod & expe­rientia, & scriptorum authoritate constat vix solam bi [...]em expurgare. Hieronymus Mercurialis. cons. 73.

Sectio nona. De Rheumatismo.

RHeumatismus affectus est Ar­thritidi affinitate junctus, in quo non solùm articuli (ut in Arthri­tide) sed etiam totum corpus, media scilicet inter articulos spatia, mus­culi nimirum, eorumque membranae, totusque corporis habitus, atrocis [...] ­mo torquentur dolore. Oritur ab humore seroso summa acrimonia praedito, cum flatibus quandoque conjuncto. Corporis etiam partes internae, ut ventriculus, intestina, uterus, pulmo, rheumaticum hunc affectum aliquando experiuntur.

Subsectio unica. Pro Rheumatismo.

JUvenis quidam laboravit Rheuma­tismo universali, omnes prope­modum corporis articulos infestante, cum febre assidua. Praecipua reme­dia fuere venaesectio decies usurpa­ta, & julepi refrigerantes & incras­santes, quibus bis aut ter accesserunt leves purgationes· tandem malo per­severante exhibitus est bolus ex con­serva ros. cum calomel. gr. xx. ex­tract. jalap. gr. vj. tertio quoque die: multa serosa & porracea dejiciebat; quo remedio quater usurpato dolores omnino subla [...]i sunt. Tumores oe­dematosi articulorum praesertim pe­dum [Page 793] remanentes, emplastris resol­ventibus & roborantibus discussi sunt. Lazarus Riverius. cent. 3. obs. 41.

In alio hic affectus sublatus fuit in­tra quindecim dies septem venaese­ctionibus in principio celebratis, & aqua papav-rhead· mane & serò ex­hibita· remittente· verò dolore, pur­gatus fuit ter pulvere arthritico alter­nis diebus. Idem. obs. 42. cent. 4.

Sectio decima Pro Rhyade.

RHyas est carunculae anguli ma­joris absumptio vel imminutio, a qua & angulus latior evadit. Fit ab humoribus acribus & erodentibus, vel à medicamentis cathaereticis, pro fistulae lachrymalis curatione adhibi­tis, cui ut plurimùm hic affectus succedit. Curatur sarcoticis & con­solidantibus medicamentis, qualia sunt sequentia.

℞. Ros. rubr. p.j. nuc. cupress. myrtill. an. ʒij. aloes ʒjss. vini au­steri lb j. coq. ad quartae partis con­sumptionem· hoc decocto abluatur pars frequenter. Vel,

℞. Aloes thuris, an. ʒj. sang. drac. ʒss. ros. rubr. granor. sumach. an. ℈j. aquae ros. lb j. bulliant ad quartae partis consumptionem. F. in­ [...]ar collyrii.

Rhyadi opponitur Encanthis, quae est ipsius carunculae immodicum in­crementum: oritur à [...]anguine re­dundante ad partem translato, & ulcere istius partis non satis maturè exsiccato. Curatur exedentibus me­dicamentis, à mitioribus ad potenti­ora progrediendo· igitur alumen ustum prius admovendum est, quod si non sufficiat, ad unguentum apo­stol. vel Aegyptiacum, vel vitriolum ustum progrediendum. Quod si nec haec sufficiant, ferro abscindenda est caruncula, vel cauterio actuali ab­sumenda. Lazarus Riverius. prax. med. lib. 2. cap. 16.

Sectio undecima. De Rosmari penis viribus.

ROsmari penis osseus spithamas meas tres aequat, crassus polli­ces duos, utroque extremo tubero­sus & spongiosus. Os pudendi calcu­losis singulare esse remedium experi­entia comprobavit. Pulvis quoque ex eodem partum promovet, & se­cundinam promptè expellit· quod si ex extrema penis spongiosi parte tu­berosa & spongiosa sugatur cerevisia stranguriam statim sedare in urbe nostra compertum est. Thomas Bar­tolinus. histor. 43. cent. 2.

Sectio duodecima. Pro Ructu.

PIlularum Iliacarum Rhasis singu­larem facultatem saepius in ru­ctu molestissimo compertam habui­mus. Hispano cuidam Militi adeo molestus ac difficilis erat assiduus ru­ctus, ut in extremis versari videre­tur, cum ad eum vocarer. Usus fue­rat admodum multis remediis, sed frustra omnibus· huic initio exhibui­mus pilulam unam pondere gr. x. per quam vitiosis ac foetidis humori­bus nonnullis expurgatis, melius ha­bere videbatur: Postea paucis die­bus interpositis data grana quinde­cim, tertio verò ℈j. quo assumpto & expurgatione pravorum humo­rum succedente, qui antea lecto af­fixus veluti moriturus jacuerat, sur­rexit, & quocunque libuit, ambu­lavit, & cibum potumque cum ap­petentia assumpsit. Rembertus Dodo­naeus. cap. 36. Medicin. observat.

In ructibus vulgò commendatur vinum absynthites· sal & spiritus absyn [...]hii potiora sunt. Si ructus fuerint foetidi & nidorosi, primum subsidium petitur à vomitu per a­quam benédictam cum aqua menthae & anisi. Io. Hartmannus. pract. chy­miatr. pag. 174.

Mercator quidam Lusitanus in ru­ctum incidit adeo molestum ac im­portunum, ut nec momento tempo­ris, vel solus, vel in corona homi­num esse posset; quin adstantes ru­ctus violenti sono audito, intertur­baret. Plurimis frustra usurpatis au­xiliis, tandem Ambari usu in mero dissoluti omnino convaluit· hoc po­tu jejuno ventriculo usus fuit toto anno, assumptis quatuor granis Am­bari cum▪ Falerni unciis duabus per­mixti. Zacutus Lusitanus. prax. med. admirand. lib. 2. obs. 8.

Sectio decima tertia. De Ruminatione humana.

COndiscipulus quidam meus sem­per post horae quadrantem, quando nimirum à mensa surrexera­mus, regerebat cibum indigestum & exactius comminuebat· voracissimus erat: hinc avidè cibum ferè inte­grum, vixque praemansum deglutie­bat; & post ad rumen more pecudum revocabat, atque ruminatum ventri­culo commodius concoquendum red­debat. Philippus Salmuthus. obs. 100. cent. 1.

In Coenobio D. Iustinae Patavii, Monachus quidam cum voluptate cibos ruminavit. Io. Minadous, cae­terique primi nominis Medici bruto­rum more gemino ventriculo praedi­tum putabant· ipso morte sua de­functo, Francisc. Plazzonus Antisti­te ac Minadoo praesentibus oesopha­gum reperit undiquaque carnosum instar musculi, reliquis universi cor­poris partibus se rectè habentibus. Io. Rhodius. obs. 59. cent. 2.

Nobilis quidam Patavinus nullo [Page 795] non tempore ab assumpto cibo circi­ter horam plus minus cibum in os attrahere & rursus mandere rumina­reque cogebatur, ita quidem ut haec actio minime de suo arbitrio nutuque dependerit, sed vel invitus ad rumi­nandum impulsus fuerit, ab insigni quadam oblectatione, qua, ut ipse fatebatur, ruminandi cibum tene­batur. Dicebat praeterea, omnem cibum, sive solidum, sive mollem, se semper ruminare, & dum assume­bat, deglutire absque ullo fere den­tium officio, quamvis dentes sortitus esset in utraque maxilla, ut alii ho­mines, & os aliquanto latius ac gu­lam, propter quam causam Literam S. aegrè proferre potuerat· sibi insu­per videbatur quasi bolum [...]uendam intra os continere, quod expeditam illi locutionem impediret; cujusmo­di ferè boli, sed deglutitionem remo­rantis, exemplum habet incompara­bilis ille Philosophus & Medicus Fe­licissimus D. Platerus. lib. 2. obs. Ti­tulo De Dolore Cordis. Huic tamen Nobili ruminatio, motusque maxil­lae ad latera longè mitior obtigerat ac caeteris. Cum aegrotabat, nequaquam ruminabat; sed ab omni ruminatio­ne tunc temporis cessabat, ut boves quoque faciunt, cum aegrotant· quod tanquam signum morbi illorum in­fallibile tenent Rustici. Post ipsius obitum aperto cadavere, inventus est ventriculus ingentis magnitudinis, & interna superficie valde asper· haec historia ab Aquapendente proponitur, qui etiam subdit patrem hujus Nobi­lis paulò supra frontem in capite cor­niculum durissimum crassitie digiti manus minimi, longitudine verò o­livae Hispanicae habuisse insculptum & extuberans, substantiae ungui per­simile· ex quo ille conjecturam facit, parentis semen aliquam habuisse af­finitatem cum cornigeris animalibus, neque mirum fuisse, genitum filium simile quid à Parente contraxisse. Io. Burgawer. epist. ad Horst. pro obs. 9. lib. 4. observ. Gregorii Horstii.

Finis Libri decimi quinti.

MEDICINAE PRACTICAE Liber decimus sextus. De Affectibus à Litera S. incipientibus.

Sectio prima. De Sanguinis fluxu ex poro.

NOvi hominem robustum admo­dum, qui saepe mecum con­questus est de certo sanguinis fluxu, quo singulo quoque mense graviter afflictaretur· interroganti mihi qua parte corporis flueret, id se nescire respondit· admi [...]atus hominis ver­bum; detege, inquam, locum unde fluat· deposito pallio ilea dextra o­stentat, ubi subjacet jecoris pars ima· diligenter locum oculis lustro, si fo­ramen aut cicatrix in parte sit: om­nia aequabiliter posita, levem & mol­lem carnem, nullam asperitudinem cicatricisve notam inspicio· ab ho­mine decipi suspicor. quod ille ad­vertens, paucis, inquit, diebus hunc tibi scrupulum demam; instat enim tempus quo sanguis fluere consuevit· reversus perendie uno superposito di­gito locum fluxus contegebat; quo amoto, non secus emanavit sanguis, ac si ex incisa vena proflueret· nec prius fluor ille cessabat, quam sangui­nis libra emitteretur· quo evacuato, nullus discernere poterat, unde eva­cuatio facta esset; existimabam ve­nulam foraminibus cutis sua cervice inhaerescere, indeque stato tempore sanguinem evacuari. Curavi itaque hominem sola sanguinis missione ex vena jecoris fingulo quoque mense, curiosoque victu injuncto, protracta cura est ad sextum usque mensem, & tandem convaluit. Antonius Beneveni­us. cap. 4. De abditis morborum & sanationum causis.

Simile exemplum & inter rara Ia­cobi Hollerii habetur. Novimus, in­inquit, quendam cui è regione he­patis, vena per intervalla dehiscebat, quae sanguinem funderet· restitante sanguine vestigium non apparebat. Remb [...]rius Dodonaeus. annotat. ad cap. 4. Libri Benevenii.

Sectio secunda. De Sanguinis sputo.

VIde supra lib. 8. sect. 1. De Hae­moptoe.

Subsectio prima. Pro Sanguinis sputo.

NOs ad constrictionem dedimus lapidis haematitidis curiosè laevigati & in pulverem tenuissimum redact [...] ℈ij. cum aqua sola tepida, & egregie contulit. Hoc enim modo Traltian [...] dabat in iis in quibus san­guis copiosè non evacuabatur; alio­qui in his qui largius sanguinem re­jiciebant, cum succo mali punici, vel succo polygoni dabat. Exhibuit eti­am hunc lapidem iis qui pus expuere inceperant: ac mi [...]um est▪ quomo­do ulcus [...]xsiccârit sanaveritque· & ideo in catarrho ac [...]i corrodente ute­b [...]u [...] Alterum etiam asperam ar­teriam expuentem hic lapis curavit, ipso Tralliano non admodum speran­te. Nos verò hunc lapidem contri­tum in tenuissimum pollinem cum aqua plantag. vel bursae pastor. saepè transfusum, & deinde colatum, ut aqua rubedinem acquir [...]ret, accepi­mus, immixto syrupo portulacae vel myrtill. ac ita ad sanguinis sputum commode exhibuimus. Petrus Fo­restus. obs. 17. lib▪ 16. De pectoris & pulmonis morbis.

Cuidam valde tussicuti▪ cum spu­tum sanguinis redderet, post venam sectam ad ℥iiij. imperavimus, ut paulatim lambendo hunc linctum de­glutiret: quod egregiè profuit.

℞. Conserv. ros. antiq. elect. dia­tragac. frig. an. ℥jss. bol. armen. ver. cum aq. rof. lot. ʒiij. amyli ʒij. ex­cipiantur cum syr. jujubino & myr­teo, & fiat eclegma. Multis etiam profuit ʒj. philonii perfici cum aq. plantag. & portulac. ante cibum propinata· uti & jus frigidum de­coctorum jujuborum in quo candens ferrum extinctum fuerit. omnia actu frigida sumenda. Petrus Forestus. obs. 11. lib. 16.

Cuidam ex casu sanguinis sputo laboranti, post venam sectam, sta­tim sequentem potum propinavi.

℞. Mummiae ℈j. rhab. torrefact. bol. armen. spod. terr. sigill. an. ℈ss. syr. cydonior. ℥ss. aq. plantag. ℥iij.M. Hanc potionem commendabat unic [...] Guainerius in sputo sanguinis ex casu. Idem. obs. 13. lib. 16.

Ad quendam accitus sanguinis sputo ex casu è scala laborantem, ili­cò quod sequitur exhibui.

℞. Mummiae, spermat. ce [...]i, an. ʒss. decocti pectoral. ℥iiij. mell. ro­lac. oxymel. S. an. ℥ss. pauco adje­cto butyro, F. Potio. Vena statim secta fuit in brachio; pectusque in­unctum oleo rosac. & myrteo, & sic sanitati restitutus fuit. Petrus Forestus. obs. 15. lib. 16.

Subsectio secunda. Pro Sanguinis sputo.

FIat sibi appropriatus hic Pulvis.

℞▪ Troch. de carabe & de terra sigill. an. ʒss. mummiae, boli armen. sang. drac. an. ℈ss. gummi arabic. tragacanth▪ torrefact. an. ℈j.F. pul­vis. Sumatur ʒj. cum aq. plantag. & portulac.

℞. Aq. plantag. ℥ij. aq. ros ℥j. mivae cydon. ℥j.M.F. julepus. Ca­piat pluribus diebus.

℞. Margarit. perforat. corall. rub. haematitid. sem. portulac. glu­tin. piscium. an. ʒj. troch de carabe ʒjss. cum melle viol. F. pilulae ex ʒj. ix. de quibus capiat tres duabus horis post assumptionem potus prae­dicti. Barthol. Montagnana. consil. 104. & 112.

Medicamenta quae hoc tempore mihi videntur opportuna ad sangui­nis grumos dissipandos, ejusque vi­tiosum motum emendandum, diri­gantur oportet· idcirco continua o­ris collutio ex posca, ejusdemque po­tus veluti pitisando factus, itemque coagulum leporinum ex eadem pos­ca cum saccharo ad lambendum ex­hibitum pro grumis dissolvendis pro­bantur. Simulque eodem tempore rhabarbarum cum aqua viol. irrora­tum, & postea dilutum cum decocto myrobalan. citrin. sem. plantag. ace­os. tamarind. ac passul. Propina­um mihi maximè placet. Deinde pro [...]pprimendo sanguine, praeter phi­lonium persicum cum conserv. viol. mihi sunt in usu, primò pulvis testae ovi è quo pullus exierit, ex aqua plantag. datus. Secundò, Succus plantag. vel per se, vel cum sero chalybeato bibitus. Tertiò, Medi­camentum quod fit ex ℥ij. sacch. viol. & ℥ss. sem. hyoscyami alb. datum ad ʒj. vel ʒij. Plurimùm etiam ad supprimendum sanguinem conducet immergere scrotum in gelidam. Maximus enim est consensus inter spiritualia, & genitalia membra. Iul. Caesar Claudinus. consult. 114.

Praeclarè hic praebetur decoctum rad. consolid. maj. ex lacte & pulv. haematitid. corall. boli, sem. hyoscy­ami, sem. papav. cum conserva ros. Io. Heurnius. ad aphor. 13. sect. 5.

℞. Conserv. ros. ℥iij. conserv. be­ton. ℥j. boli arm. ʒij. sem. hyoscyam. alb. ʒj. syr. de ros. rub. sicc. q.s.F. electuar. cujus ℥ss. exhibeatur vesperi hora somni. Diacodion in rotulis cum bolo arm. in ore assiduè detineatur. Io. Zecchius. consult. 34.

Primo die venam cubiti dextram secare jussi, deinde subsequentem syrupum quater exhibui.

℞. Fol. plantag. centinod. burs. pastor. an. M.jss. sem. plantag. pa­pav. alb. lactuc. an. ʒiij. decoq. in s.q. aq. ad tertias, in colat. lb j. dissolv. syr. papav. alb. & myrtin. an. ℥iij.M. pro quatuor vicibus. Dum uteretur sy­rupis, de sequenti quoque electuario ad castaneae quantitatem vesperi se cubitum conferens, assumpsit, & post usum syr. tempore matutino tantundem etiam sumpsit, & spatio septem dierum convaluit.

[Page 799]℞. Sacch. ros. ℥ij. sem. papav. alb. & hyoscyam. an. ℥ss. pulv. boli arm. corall. rubr. an. ʒiijss. opii ʒss. cum syr. myrtin. q.s.F. electuar. Abrahamus Seyllerus. consil. 51. lib. 6. consil Cratonis & aliorum Medico­rum à Scholtzio editorum.

Subsectio tertia. Pro Sanguinis sputo.

ANtiqui omnes ad sistendum san­guinem proponunt porrorum succum tanquam experimentum pro­batum. Ego scio aquam stillaticiam eorum & hyperic. & pimpinellae certò sanguinis profluvium cohibuis­se; & hoc pro arcano teneri à sum­mo quodam Italiae Principe. Me­dicus etiam summi experimenti con­terraneus noster, in sua Empirica, tradit pro certò aquam cyclaminis id virium habere. si ad ℥iij. vel iiij. aquae exhibeantur. Christophorus Gua­rinonius. consult. 482.

Ad sputum & vomitum sanguinis plurimum valet hic syrupus.

℞. Fol. virid. plantag. M.xij. rad. consolid. maj. ℥vj. utriusque se­orsim exprimatur succus, tum mis­ceantur, & cum sacch. q.s.F. syru­pus. S.A.D. Robertus Boyle. tractat. De utilitate Philos. Experim. part. 2. sect. 5. cap. 6.

Ut praeservetur à sputo sanguinis, primum omnium abraso diligenter capite suturae coronali vesicatorium adhibendum est, & octavo quoque die innovandum per mensem unum cum dimidio· serosos & acres hu­mores è cerebro defluentes in pulmo­num substantiam hac ratione citra in­commodum revellemus: interim bi­lis vacuanda levibus cholagogis. Sac­charum praeterea rosac. post coenam sumptum opitulabitur, si ipso ad multos menses obstinate utatur· ad acres▪ humores in toto corpore con­temperandos lac asininum valde ac­commodatum est praesidium. Sumat ℥v. recenter munctum hora matuti­na addito saccharo· ne aut in gru­mos vertatur, aut in qualitatem ni­dorosam aut acidam. Caeterum pro humoribus, si qui remanserunt, è thorace detergendis, atque pro pul­monibus praeservandis, ne rursus in eundem incidant affectum, haec ju­dicantur praestantissima. Syrupus ex symphyto & pulmonaria hoc modo praeparatus.

℞. Rad. & cimarum consolid. maj. & min. an. M.iiij. fol. pulmonar. M.iij. ros. rubr. plantag. pimpinell. polygon. scabios. tussilag. an. M.ij. è tusis omnibus recentibus exprimatur succus· coq. ad lb iij. & addendo sacch. fini lb ijss.F. Syrup [...]s. Hic e­nim blandè malos omnes humores detergit in pulmonibus existentes ci­tra metum erupturi sanguinis saepè lambendo sumendus est. Efficax prae­terea est conditum ex conservae rosac. & symphyt. an. ℥ss. troch. de cara­be de terra sigill. an. ℈j. corall. & margarit. elect. an. ℈ss. cum syr. supradicto, aut myrtino. F. condi­tum, sumendum cochl. j. pro vice hora una ante cibum. Horatius Au­genius. [Page 800] tomo 2. lib. 3. epist. 1.

Vim adstringendi & sanguinem sistendi salviae inesse, cum aliis expe­rimentis demonstrabat Veslingius in Horto Patavino, Plantarum vires spectantibus exponens, tum maximè hoc suo, quo sputum sanguinis ea­dem herba cum melle exhibita sana­tum testabatur, remedio ex Aetio desumpto: apud quem, Tetrab. 1. Serm. 1. Orpheus, dato, inquit, sangui­nem expuentbus succi salviae cyathos ij. jejunis cum melle bibendos & san­guis ilicò cohibebitur. Est autem hic Orpheus, teste Plinio, primus qui in­ter Graecos de Herbis scripserat. Cui addamus experimentum Andreae Shi­lingii Professoris olim Argentinensis Celeberrimi, qui Ph [...]hisicos saepius lacte caprillo salviato cum visco querno aliisque pneumonicis mixto insigniter levatos adnotavit. Georgius Hieron. Velschius. observ. 37.

Succus Salicis bibitus stringit flu­xum sanguinis jejuno stomacho. Si­militer facit gummi ejus· bombax ejus, qui crescit quando florescit, si­stit etiam fluxum sanguinis. M [...]rcel­lus Cuman [...]. observ. 37.

Sectio tertia. De Scabie.

[...] Scabies, est aspredo quaedam cutis, seu ejusdem levis exulcera­tio pruriens, ac interdum rodens, ex humidiore quavis pustula, sive palli­da, sive livida, sive nigra, cum ca­lore & dolore orta; quae rupta ul­cusculum in cute ostendit humidum, aut etiam sanie purgata interdum a­ridum. Hujus causa necessariò debet esse humor crassus, salsus, acris & mordax. Nullus enim alius ad cu­tem protrusus, symptomata qualia in scabie videntur, producere potis est. Talis autem est tum atra bilis, tum pituita salsa, quibus sanguis corruptus ut plurimùm commisce­tur. Ejus generationi favent cibi pravi succi, acres, salsi, & facilè corruptibiles, intemperies etiam vis­cerum calida & sicca; ut & victus incontinentia, & corporis immun­dities· aliquando generatur criticè post quoscunque morbos· alia est re­cens, alia inveterata; alia totum corpus occupans, alia saltem manus & crura: alia est ab humore atrabi­lario, quae sicca, alia à pituita salsa, quae humida appellatur. Notissimus est affectus, nec ullis signis ut digno­scatur indiget· magis ob turpitudi­nem molestat, quam ob aliquod im­minens periculum; è contra, à plu­rimis saepe praeservat morbis· pericu­lo non semper vacat· in senibus con­tumax est, & curatu difficilis, diutur­nior in lepram migrare potest. Sic­ca quam humida aegrius curatur.

Subsectio prima. Pro Scabie.

POst lenitionem ex cassia, & san­guinis missionem, per aliquot dies, modo semel, modo bis in die sumebat haustum ex sequenti deco­cto.

℞. Fumiterr. virid. M.iij. sca­bios. viol. summitat. lupul. absynth. endiv. cichor. cum toto, borrag. bugl. acetos. agrimon. dent▪ leon. scolopendr. cap. ven. an. M.j. cort. rad. foenic. apii, liquir. an. ℥ss. sem. quatuor frig. maj. & min. an. ʒss. sem. anis. ʒj. fol. sen. ℥j. epithy­mi & polipod. q. an. ʒiij. helleb. nigr. ʒss. uvar. passar. exacinat. hord. mund. an. p.j. prunor. numero xv. cicer. rubr. ʒj.F. omnium decoctio in sero lactis pro lb ij. colatura sacch. dulcoretur. Sed & haec puppa pen­debat in decoctione, exprimenda dum potio sumeretur.

℞. Rhei, myrobal. omnium. an. ʒj. spic. schaenanth. an. gr. v. F. pup­pa. membra scabiosa omnia linimen­to sequenti inungebat.

℞. Succ. fumiterr. lapath. acut. succ. plantag. acetos. an. ℥ss. tere­binth. lotae in aqua equiseti ℥j. li­thargyr. argent. ʒj. cerass. ʒiss. pin­gued. porcin. butyr. rec. an. ℥ss. ol. rosac. q. s. F. limentum S. A. & his hic vir curatus fuit· caeterum hujus uxor cum simul quoque eadem sca­bie inficeretur, & supradictis praesi­diis illam curare non poteramus; tandem hoc unguentum contra sca­biem transmissum est, quo innumeri curati dicebantur, cujus haec est de­scriptio.

℞. Rad. lapath. acut. in mortar. pisti, M.j. pulv. zinzib. ℥j. bacc. lau­ri, aristol. rot. an. ℥ss. cum pinta di­midia cremoris lactis, coquantur per horam dimidiam in olla nova▪ & re­digantur in unguentum. Vesperi eo se inungebat apud ignem· cum isto unguento omnia loca scabiosa inun­xisset, integrè ab omni scabie liberata est, cum antea curari nullis unguen­tis potuisset· & hoc solo unguento sanata est, quo & infinitos alios sub­inde curavi· quare & hoc ipsum in­ter arcana remedia mea pono. Petrus Forestus. obs. 10. lib. 5. Obs. Chi­rurg.

Juvencula quaedam sexdecim an­norum cum novem annis scabie infe­cta fuisset, nec ullis remediis curari posset, ad me tandem consilii causa venit· huic saepius decocta sangui­nem purificantia praescripsimus, quae conficiebantur ex borrag. bugl. ace­tos. & similibus in sero lactis deco­ctis. Deinde corpore ritè expurga­to, eam nudam per horam in balneo sequenti posuimus, idque quinque diebus continuando.

℞. Lapath. acut. cum. rad. fu­mar. malv. scabios. viol. hederae ar­bor. furfur. opt. sal. communis, an. M. ij. coq. in aq. communi pro lava­cro, facta abstersione totius corporis, lectum calidum intrabat & sudabat: sic materia sufficienter ad cutem pro­pulsa, tunc tandem eam inunximus [Page 802] unguento ad scabiem in praecedenti observ. descripto· eo cum aliquandiu inuncta fuisset à foeda scabie curata est. Petrus Forestus. obs. 11. lib. 5. Obs. Chirurg.

Quendam scabie & pruritu totum corpus foedante laborantem ita sani­tati restitui.

℞. Decocti senae ℥iiij. confect. hamec. ʒvj.M.F. potio; qua rectè & copiosè expurgatus est. Postea venam brachii aperuit, multumque sanguinis emisit.

A sanguinis missione septimo die tale ipsi ordinabam balneum.

℞. Alumin. ℥v. sal petrae ℥iij. sulph. vivi ℥ij. redigantur in pulve­rem: qui coquebatur in aqua fluvia­li quanta sufficit; tertio quoque die renovabatur· balneabat mane & ve­speri. & intra viginti dies ab ista foe­da lue & symptomatibus liber sanus­que evasit. Potus erat decoctum melissae saccharatum. Martinus Ru­landus. curat. 80. cent. 3.

Subsectio secunda. Pro Scabie.

POst purgationem,

℞. Rad. lapath. cum fol. nu­mero iij. hord. cum cortice suo, p.iij. rad. alth. ℥ij fol. malv. M.ij. rad. helleb. nigr. ℥j. bulliant omnia simul in aq. s.q. ad dimidiae partis con­sumptionem. Deinde fiat fortis ex­pressio. colaturae adde ol. ros. ℥iij. tere­binth. ℥ij. sal. nitr. ℥ss. bulliant omnia simul ad aq. consumpt. deinde addan­tur succi limon. ℥vj. removeantur (que) ab igne, dumque incipit refrigerari, ad­de vitel. ovor. numero iiij. conserve­tur postea in vase mundo & bene co­operto, & illinet loca scabiosa omnia, scalpendo prius apud ignem, & sic fi­at alternis diebus vesperi ante introitū lecti, septem vicibus; ultimo ingre­diatur balneum, & mundificetur to­tum corpus, postea mutet vestes & Chirothecas. Io. Baptista Montanus. consil. 372.

℞. Resinae terebinth. lotae ℥ij. butyr. rec. ℥j. sal. ʒij. ol. rosac. co­stin. sulph. vivi, an. ℥v. ovor. lutea ij.M.F. Linimentum. Hoc linimen­tum multum profuit. Postea sequens pro abstersione institutum.

℞. Sulph. vivi ℥ij. bacc. lauri ℥j. baccar. juniper. ℥v. sal. ʒiij. contund. omnia & ligentur in petia & impo­nantur in oleo in olla recondito, & sic aliquantulum bulliant. Postea accipiatur illa petia, & cum ea frice­tur corpus, quando vadit dormitum, seu singulis noctibus, seu alternis. Io. Baptista Montanus. cons. 376.

Inter topica remedia scabiei conve­nientia, hoc primatum obtinere tan­quam expertus confirmo, quod ha­bet.

℞. Rad. enul. campan. virid. lb ss. pingued porcin. ℥v. in mortar. mar­moreo pistentur, & ad lentum ig­nem parum bulliant, & F. unguen­tum· quo aeger pustulas inungat. est enim admirandae virtutis unguentum hoc, ut incantamento ejus opus simi­le videatur: cujus vires si expertus fueris, nobis consenties. Amatus Lu­sitanus. [Page 803] cent. 2. curat. 98.

Quam primùm sanguis copiosè per sectam venam in cubito, non quidem unica vice, sed repetitis vi­cibus educatur· cuti tum hirudines, tum cucurbitulae parvae seu corniculi dicti (quod magis probo) numero­si tamen appliciti mihi quam maxi­mè arrident; sicuti & fonticuli in bra­chiis & femoribus inusti non impro­bantur. Purgetur deinde cum infuso hellebori nigri, agar. troch. & sen. cum syr. de polipod. Demum in par­tes vocetur medicamentum quod & authoritate gravissimorum virorum, & experientia ipsa est praestantissi­mum, & me nunquam in similibus casibus fefellit. Est autem pilosellae decoctum ad quadraginta dies ebi­bitum· sal quoque theriacale in con­serva borrag. assumptum mihi non displicet▪ quod scio etiam cum fru­ctu aliasab egregio patiente assump­tum fuisse· Quod ad externa, un­guentum quod mihi in scabie ferina atque contumaci est in usu proficuo non subticebo; quod ita se habet.

℞. Alumin. roch. usti, chalcanth. usti, an. ℥v. aristol rot. virid. aeris, an. ʒij. picis naval. ℥j. pingued. ana­tis ℥v. succi enulae ℥j. ol. rosac. com­plet. butyr. antiq. an ℥iij.M. & F. unguentum. S.A. Probo item medi­camentum quod conficitur ex sulph. succo tabaci, unguento rosac. oleo tartari & camphora· & cum Avi­cenna ad inunctionem ex hydrargyro ascendere non abhorrerem. Iul. Cae­sar Claudinus. consult. 47.

Subsectio tertia. Pro Scabie.

QUidam scabie vulgari in mani­bus & pedibus infestatus, sic curatus fuit. Sumpsit primùm pur­gans sequens.

℞. Catholic. ℥ss. confect. hamec. ʒij. syr. de fu [...]ar. ℥j. cum aq. fu­mar. & endiv. an ℥iij.M.F. Potio. Sequenti die secta fuit vena brachii. Deinde apozemate hoc usus est.

℞. Rad. liquir. ℥ij. rad. lapath. (quod Rhab. monach. vocant) ℥jss. rad. polipod. ℥ij. cort. tamarisc. ℥ss. fol. endiv. mercurial. fumar. sum­mitat. lupul. an. M.j. fl. bugl. bor­rag. scabios. an. p.j. passul. paria x. prunor. numero x. epithymi ℥ss. sen. ℥iij. sem. cartham. contus. ℥j. sem. anis. foenic. an. ʒij.F. omnium de­coctio. in colat. q.s. pro iiij. vel v. vicibus adde sacch. q.s. aromatiz. ʒij. cinnam. absoluto apozemate ad­huc semel purgetur sequenti poti­one.

℞. Rad. liquir. polipod. an. ʒvj. sen. ℥ss. sem. anis. ʒj. fl. cordial. p.j.F. decoctio in colat. ℥v. infund. rhei ℈iiij. agar. ʒj. spic. zinzib. an. ℈j.F. expressio. dissolv. syr. ros. solut. ℥jss.F. Potio. Absoluta purgatione, ca­piat cubitum iturus mithrid. ʒj. Vel,

℞. Conserv. cichor. bugl. ros. an. ℥j. spec. triosantal. ʒj. cum syr. de endiv. F. elect. superbibat semper a­quam [...]umar. & acetos. sumat electu­ar. [Page 804] alternis diebus quod intemperiem sanguinis contemperabit. Balneo de­in hoc utatur.

℞. Rad. bryon. lapath. acut. fol. scabios. malv. mercurial. parietar. viol. hederae, salicum, an. M.ij. de­coq. in aq. pluviali: add. aquae ex­tinctionis ferri & lixivii, an. mensur. aliquot· tartar. ℥ij. sulph. ℥j. sal. M.j. ut F. balneum, in quo sedeat per ho­ras duas in die· dein in lecto se sic­cet: à balneo ungatur ita.

℞. Ol. ros▪ viol. an. ℥ij. succ. la­path. acut. & plantag. an. ℥j. aceti ℥ss. butyr. rec. ℥ss. coq. ad succ. con­sumptionem. adde litharg. ʒiij. rad. serpentar. ʒj. sulph. ʒ [...]j. cerae q.s.F. Unguentum· restitutus mox fuit. Felix Platerus. observ. lib. 2. pag. 534.

Adolescens quidam foeda scabie torquebatur a qua liberari nequiverat venae sectionibus & purgationibus multis intra sex menses per interval­la usurpatis· tandem ei exhibetur merc. d. ℈j. cum diagrid. ℈ss. qui­bus optimè purgatus est, & à foeda illa scabie intra paucos dies liberatus. Lazarus Riverius. obs. 62. cent. 1.

Quidam Empiricus decocto stibii calcinat. cum sarsaparilla additis eti­am aliis, perniciosas sanabat scabies. Platerus. practic. tom. 2. cap. 17. pag. 767.

Certissima experientia comproba­tum est ad omnia genera scabiei in capitibus infantium, plurimùm opi­tulari camphoram, si super ferrum candens aduratur, & in pulverem redigatur, & scabiei insp [...]rgatur, aut cum pinguedine veteri suilla commisceatur, & capiti inungatur. Franciscus Ioel. practic. lib. 9. sect. 2.

Nihil vilius detritis calceis. Novi tamen puerum Melitensem toto cor­pore crustis foedis obsitum, qui ad­sperso cinere combusti corii calceo­rum cum oleo rosac. convaluit. Tho­mas Bartolinus. histor. 73. cent. 6.

Ad magnam illam scabiem quae in tibias excutitur, post morbos lon­gos, & praecipuè febrem quartanam, doloribus saevissimis inunctam, nihil inveni in tota medicina efficacius quam sequens unguentum.

℞. Unguenti basilici ℥iiij. te­rebinth. ℥ij. olei ros. ℥iiij. vitell. o­vorum numero iij. cerae tantillum. F. unguentum, quo inungantur par­tes scabie laborantes. Petrus Pache­q [...]us. obs. 35.

Subsectio quarta. Pro Scabie.

QUidam Scabie perpetua sicca il­la quae perpetuo pruritu vexat, mirum in modum vexabatur dies ac noctes· somnum capere non poterat, cibum respuebat, vertigine tentaba­tur identidem. Cracovienses quidam Medici aliquot annis hominem vari­is medicamentis (alioqui macrum, siccum & melancholicum) excarni­caverunt. Fuit qui sarsamparillam, deinde chinae radicem, alias guaia­cum praeberet: denique hydrargyro unctus fuit: sed haec frustra omnia, [Page 805] non potuit morbus his armis propul­sari· tandem consilio Itali cujusdam Io. Pedemontani, qui tum in Dacia ei, qui nunc Polonorum Rex est, mi­nistrabat, ad Antimonii grana iiij. deventum est. Quid multa? Mor­bus tam diuturnus, tam pertinax paucis mensibus depulsus est· jam sex anni abierunt· etiam nunc benè valet. Addam hoc quoque quod mihi magis mirum videtur; is, quem dixi Pedemontanus, jam à quindecim annis singulis ferè mensibus decem, duodecim, quatuordecim, cum lu­bet & necesse esse putat, grana ebi­bit· morbosum se fuisse antea ait, post usum stibii rectè semper valuisse; ita­que magis ut imminentibus morbis obviam eat, quam ut praesentem ali­quem curet, stibio se tam frequenter uti affirmat. Andraeas Dudithius. ep. 17. lib. 6. consil. & epist. Cratonis & aliorum à Scholtzio editorum.

℞. Olei glandis unguentar. ℥iij. spiritus salis ʒss. mosch. vel zibeth. gr. ij. cerae q.s.F. unguentum· quo facilè & jucundè (cum bonum spi­ret odorem) scabies curabitur. Pau­peres & Milites illam mirè fugabunt sola saponis nigri lotione; at non diu cuti inhaerere debet, sed citò ab­luendus ne cutem excoriet. Deco­ctio malvarum cum alumine ad libi­tum est etiam optima ad scabies cu­randas, si ter ea corpus abluatur tepi­dè. Petrus Borellus. obs. 7. cent. 2.

Sectio quarta. Pro Scapularum dolore.

EGo autem scio à posteriori expe­rientia doctus, quod oleum de pyrethro & de Euphorbio omnes an­tiquos Scapularum dolores potenter curant. Montagnana. consil. 20.

Emplastrum ex tacamahaca utili­ter hic adhibetur. Gummi enim hoc praeterquam quod blandè emollit at­que per halitum digerit, adstringenti etiam qua pollet facultate mirum in modum partem corroborat. Io. Zec­chius. consult. 100.

Sectio quinta. De Scirrho.

SCirrhus (graecè [...]) tumor est praeter naturam durus ac re­nitens, concolor & indolens. Du­plex est, unus velut incipiens, in quo digitis presso, inest doloris sen­sus, alter verò confirmatus & ex­quisitus, qui omnis doloris omnis (que) sensus est expers· ejus causa est cras­sus viscosusque humor particulae ita impactus & insertus, ut non nisi ae­grè solvi dissiparique potest.

Subsectio unica. Pro Scirrho.

VIro cuidam Scirrho legitimo in crure laboranti victum tenuem & boni succi praescripsimus, sangui­nem quoque detraximus. Exhibitis deinde syrupis de fumaria, de epi­thymo cum decoctis appropriatis, cum sena humorem melancholicum saepius purgavimus. Deinde hoc ce­ratum, ut applicaretur mandavi­mus.

℞. Axung. anat. anser. gallin. an. ʒiij. ammoniac. in aceto solut. ℥j. bdell. galban. an. ʒj. dialth. emplast. de melil. an. ℥ss. bulliant in mucilag. sem. lini, faenugraec. & alth. an. ℥jss. quoad formam cerati induant. Valet in omnibus scirrhis & duris tumori­bus ex melancholia non naturali grossa & congelata· quale hoc quo­que est ceratum à nobis exper­tum.

℞. Diachyl. alb. gummati dialth. unguenti Agripp. an. ʒij. ol. lil. alb. ʒj. pingued. anat. ʒij. dissolv. & M. ad ignem· addito ammoniac. bdell. & ladani, an. ℈j. dissolut. in aceto. F. ceratum. Fertur & hoc emplastrum expertissimum esse ad resolvendum omnem duritiem in una septima­na.

℞. Sem. sinap. sem. urtic. sulph. spumae maris, aristol. bdell. ammo­niac. ol. aneth. an. part. aeq. cum cera & modico aceti. F. Emplastrum· at sequens expertum habetur ad scir­rhum cancrosum.

℞. Tutiae ℈ij. antimon. pl [...]mbi usti, lithargyr. argenti, an. ʒj. suc [...]. plantag. centinod. solatri, an. ℥ss. bulliant simul omnia ad succor. con­sumptionem. Deinde conterantur in mortario plumbeo diligenter, quo­ad colorem fuscum induant. Petrus Forestus. obs. 3▪ lib. 4. Obs. Chirurg.

Post universalia remedia lapidem molarem candentem accepi, & asper­so aceto, locum, ut sudaret, suffumi­gavi; postea emplastrum de mucila­gin. deinde de ammoniaco commo­dè apposui. Idem. obs. 2. lib. 4. Obs. Chir.

Sectio sexta. De Scorbuto.

SCorbutus est prava quaedam to­tius corporis [...] à sanguine crudo & ichoroso specifica quadam corruptione infecto ortum ducens, conjunctam habens crurum debilita­tem, maculas, gingivas tumidas ac sanguinolentas & dentium laxita­tem· ejus causa est crudus & ichoro­sus sanguis in toto corpore, potissi­mùm tamen in hypochondriis, speci­fica quadam corruptione peccans. Hoc malum accersunt diaetae vitium & rerum non naturalium vitiosus u­sus. Incipientis signa sunt, lassitu­do spontanea, in inferioribus parti­bus gravitatis sensus, crurum debili­tas, [Page 807] angustia pectoris, & respiratio difficilis▪ vires sumenti, adest in gin­givis rubedo & pruritus, facies pal­lida, pu [...]sus parvus & inaequalis, dentes vacillant: ipsum ingravescen­tem indicant praeter enumerata, gin­givarum corruptio, & oris graveo­lentia, in cruribus maculae purpu­reae & rubrae▪ Fallit saepe Scorbu­ [...]us sub imagine falsa plurium morbo­rum, quos furtim producit, quales sunt, dolores colici, capitis, para­lyses, convulsiones, arthritides, al­vi fluxus & constipationes, lipothy­miae, pleuritides, apoplexiae, epi­lepsiae, hydropes, soporosi affectus, & febres omnis generis.

Subsectio prima. Pro Scorbuto.

PRaemissis venaesectione & purga­tione, hoc decocto utatur.

℞. Cortic. rad. cichor. petrosel. an. ℥ss. scolopendr. cichor. ceterach. beccabung. cochlear. fumar. agri­mon. absynth. rom. an. M.ss. fl. cor­dial. an. p.j. sem. anis. ʒj. sen. endiv. agni casti, an. ʒss. uvar. passar. enu­cleat. p.j. cortic. rad. cappar. ʒiii.F. decoctio in aqua pro lb jss. colaturae adde syr. sceletyrbici nostri, syr. de fumar. de endiv. de cichor. cum rheo, an. ℥ss.M.F. apozema pro quatuor dosibus· syr. sceletyrbicus noster conficitur ex fucco beccabungae & cochleariae cum saccharo. Nullum eo praestantius Empiricum in scorbu­ticis inveni. Gingivae sanguifluae abluantur cum decocto plantag. con­solid. min. ros. cimarum rubi, becca­bung. & cochlear. in colat. add. mell. rosat. & rob. diamor. Possunt eti­am gingivae solo succo cochlear. con­fricari; vel cochlear. & beccabunga coq. cum lacte, & ejus decocto gin­givae saepe abluantur. Noster verò patiens sola aqua distillata beccabun­gae & cochlear. saepè abluens gingi­vas fuit curatus. Petrus Forestus. obs. 11. lib. 20. De Lienis Morbis.

Cum Scorbuto vir quidam ad de­sperationem diu laborasset, nos eum restituimus hoc julepo saepius exhi­bito.

℞. Syr. sceletyrb. nostri ℥iij. aq. cochlear. ℥iiij. aq. beccabung. ℥j.M. pro duabus dosibus· fuit saepè reite­ratum, cum continuò sumeret.

Syrupus sceletyrbicus, quem nos primùm in usum deduximus, hoc modo paratur.

℞. Succ. cochlear. beccabung. an. lb iij. sacch. opt. lb ij. cum ovi albu­mine depuretur. coq. simul & F. syr. S.A. Cum tanta utilitate hoc nostro syr. usi sumus, ut etiam nunc à Bra­bantinis Medicis & Flandricis expe­tatur, ut maximam copi [...]m hujus syrupi pro amicis annuatim confici jubeamus. Idem. obs. 12. & schol. lib. 20. De Morbis Lienis.

℞. Diasen. ʒvj. mell. rosat. solut. ℥iij. cum decocto sen. fiat Potio· quae vacuavit humorem melancholicum & pituitosum.

℞. Chalyb. praep. & p [...]lv. ʒvj. rhei, agar. troch. sal. tartar. an. ʒij. spec. diarrhod. abb. ℥j. pulv. rad. [Page 808] capp. citri, tamarisc. an. ʒj. cum melle ros. F. electuar. ex quo sumat. mane quatuor horis ante cibum ʒij. superbibendo ℥j. vini albi generosi. Rodericus à Fonseca. tomo 1. con­sult. 2.

Subsectio secunda. Pro Scorbuto.

℞. FOl. sen. ʒij. rhei el. ʒjss. cor­tic. hellebor. nigr. ʒss. cete­rach. p.ss. sem. anis. zedoar. galang. an. ℈j.F. infusio per noctem in s.q. seri lactis in loco calido, mane ebul­liant, in colat. ℥iij. dissolv. syr. ros. solut. cum rheo ℥j. crem. tartar. ℈jss. aq. cinnam. ℥j.F. hauftus. Praemisso ejusmodi cathartico saepius repetito, properandum erit ad illa media quae Scorbuticam corruptionem alterant, & radicem morbi respiciunt; quam ob causam fiat potio sequens.

℞. Herb. cochlear. Mij. anagall. aq. nasturt. aq. an. Mj. acetos. min. M.ss. absynth. sedi min. rutae, an. p.j. seri lactis caprilli distillati q.s. in mortario marmoreo herbae recentes contundantur, & exprimatur suc­cus, qui lento igne depuretur, & in vitris benè clausis conservetur.

℞. Istius succi ℥iiij. syr. de fu­mar. ℥j. aq. cinnam. cochlear. j.M.F. haustus. Hic Potus per quatuor­decim dies continuetur quotidie bis, non neglectis intermediis evacuatio­nibus, quo non tantum materia pec­cans attenuetur, sed simul etiam per alvum educatur.

Ulceribus rebellibus prospicien­dum erit hoc unguento de a­pio.

℞. Succi apii, meliss. cochlear. an. ℥ss. succ. chelid. maj. ʒv. mellis q.s. coq. & adde pauxillum thuris, myr­rhae & aloes, ut F. unguentum pro mundificandis ulceribus. Gregorius Horstius. ad obs. 35. lib. 7. De Morbis contagiosis & malignis.

Primò primas vias bolo eluerem ex cassia & hiera S. Gal. Deinde hoc syr. sceletyrbico praepararem materi­as ad aliquot septimanas.

℞. Succ. cochlear. beccabung. an. lb iij. sacch. opt. lb ij. cum ovi albu­mine depuretur, coq. ad consistenti­am syrupi.

℞. hujus syr. rec. ℥jss. aq. cochl. ℥ij. aquae nasturt. ℥j. aq. borrag. ℥ss.M.F. haustus. mane fumendus· ve­speri imperarem conservam cochlear. suberbibendo aquam ex succo coch­leariae distillatam. Si opus purgati­one, expedietur illa clysteribus fre­quentibus, ex appropriatis & refri­gerantibus, qui hic mirè conducunt· quod si clysteres nocturni sumeren­tur, & noctu retinerentur, plurimùm lucri nobis inde sperandum, & quam feliciter id evenerit mihi testari pos­fum· attemperatis succis, & exhau­sto à saburra corpore, de Lapide Be­zoardico orient. cogitandum; in quo certam, Dei gratia, fpem salutis po­nere possemus· tantum enim sudorem moveret quam vix ligni decoctum· & sanctè affirmo, me hujus ope quam plurimos Scorbuticos per Dei grati­am restituisse in integrum. Guil. Ro­manus. [Page 809] Epist. ad Petrum Crusium, post observ. 35. lib. 7. obs. Hor­stii.

Subsectio tertia. Pro Scorbuto.

CUratio à sanguinis missione in­choanda erit in initio, si ejus fuerit plenitudo; vires, aetas, & re­liqua consenserint· copiosam autem detractionem hic dissuaserim· per haemorrhoides si legitimè vacuen­tur, commodum erit. Quum verò rarò advocetur Medicus, nisi altas malum egerit radices, invalue­ritque, & lituris in tibiis se morbus prodiderit, à sectione venae abstinen­dum consuluerim. Hinc leniter cor­pus evacuetur cum foliis senae expur­gatis ad ℥ss. vel ʒiij. vel minus si epithymi tantundem adjunxeris, cum paucis passulis corinth. sem. foenic. & zinzib. an. ʒss. quae simul sub vespe­ram in seri lactis s.q. leniter efferve­ant, & macerentur noctu: Deinde mane post fervorem unicum forti ex­pressione coletur serum, quod pro­pinetur· potest & ℥ss. sequentis pul­veris eodem modo infundi, colatura­que expressa exhiberi.

℞. Fol. sen. mundat. ℥j. epithym. tartar. alb. an. ℥ss. cinnam. caryo­phyll. galang. sem. anis. an. ʒj. dia­grid. ʒijss.M.F. Pulvis. Purgato suaviter corpore, singulis diebus bis, hora nimirum matutina, & quarta pomeridiana assumentur ℥iiij. succi expressi ex herbis sequentibus, ad­miscebiturque sacchari puri quantum voles, & canellae parum.

℞. Cochlear. sisymbr. cardami­nes, nasturt. hiemal. an. part. aeq. beccabung. partem mediam. Hae vi­rides in mortario lapideo cum pistil­lo ligneo contundantur, expriman­turque· eae potissimùm in hoc morbo extirpando singularem sunt sortitae ex ratione praerogativam, quum pri­mae tres incidant, extenuent, & per urinas expurgent; quarta aliarum vires contemperet. Contusae item illae in lacte caprino rec. vel in ejus penuria, vaccino decoquuntur, & à forti expressione propinatur. Feli­cem quoque successum expertus sum, si quando in lactis sero illae herbae de­coquerentur· succorum tamen exhi­bitio praestat. Absynthium vulgare admixtum confert plurimùm; uti­literque adjunxi saepenumerò fuma­riam & chamaedryn. Nummularia quandoque ob laxa viscera, & disso­lutas compages miscetur. Hoc re­medio infinitos esse curatos intelli­go.

℞. Comar. absynth. vulgar. sicc. gran. juniper. contus. an. M.j. lact. caprin. lb iiij. coq. ad tertiae partis consumptionem exprimendo, colen­tur, deinde admisce croci in pulver. redacti ʒj. Deinde ebulliant fervore uno aut altero, secundò, colentur. Decocti hujus datur haustus tepidus ter in die, hora matutina, tertia po­meridiana, & quando cubitum itur· Mulierem novi in Scorbuti curatione celebrem, quae corpore vacua [...]o, hanc propinabat potionem.

[Page 810]℞. Beccabung. sisymbr. Carda­min. an. M.iij. vel iiij. contusis her­bis admisce sem. erucae, rad. ireos vulgaris recentis, an. ℥ss. zinzib. ʒij. piper. long. ʒj. simul per colum tra­jiciantur cum vini rubri lb ij. ex hoc potu commoto singulis diebus hora matutina calidè offerebat, deinde ae­gro diligenter contecto eliciebat sudorem, novem in ea curationis ra­tione impendens dies. Io. Wierus. obs. 1. lib. 1. Obs. Medic.

Subsectio quarta. Pro Scorbuto.

NOn incommodè exhibetur pul­vis senae nostrae descriptio­nis.

℞. Fol. sen. el. ℥jss. crem. tartar. ʒvj. cinnam. ʒiij. caryophyll. ga­lang. an. ʒss. diagrid. ʒj.M. Hu­jus pulveris ʒij. vel iij. pro ratione virium, in s.q. seri lactis per noctem infundi possunt, & colatura mane exhiberi. Referunt quidam in Nor­vegia ad hunc morbum profligandum felicissimè usurpari fructum chamae­rubi cujusdam, qui sub nomine chamaemori Norvegicae à Carolo Clusio, in Historia Planta [...]um rarior. lib. 1. cap. 5. describitur.

Eugalenus multos Scorbuticos se curasse testatur solo decocto cochlear. & beccabung. in lacte vel sero lactis, ut & decocto absynthii.

Aquae nostrae Scorbuticae haec est descriptio.

℞. Cortic. tamarisc. fraxin. rad. cappar. rad. polipod. q. aperient. an. ℥j. gentian. ʒvj. helenii ari, cortic. citri. an. ℥ss. chamaedr. chamaepit. card. bened. an. M.j. troch. de ab­synth. de cappar. an. ℥j. sem. eruc. ℥ss. contundantur· contusis adde rad. raphan. sylvestr. acerr. lb jss. na­sturt. aq. cochlear. beccabung. fu­mar. an. lb iij. & cum prioribus con­tundendo misceantur, & S.A. dige­rantur, & affusa vini rhenani, aq. cuscut. card. ben. an. s.q. distillen­tur. Daniel Sennertus. pract. lib. 3. part. 5. sect. 2. cap. 6.

Cum quidam Scorbuto tam miserè laboraret, ut maculis toto pectore & cruribus diffusis, membrisque rigen­tibus vix incedere posset, jussus est ab Otthone Heurnio potu quotidiano uti ex vini lb iij. quibus brassicae ru­brae concisae M.iiij. cum gingib. ℥ss. & cinnam. ʒij. immacerati fuerint. Jucundissimum hoc remedium, & vinum Hippocraticum ferè aemulans, imprimis si saccharum adjiciatur, in­tra quindecim dies circiter perfectam sanitatem restituit. Georg. Hieron. Velschius. obs. 55.

Remedium sequens cum bono suc­cessu, ego saepius expertus sum.

℞. Summitat. genist. M.iij. mi­nutim incis. coq. in cerevis. fortior. lb iij. ad medietatem· exhibeantur ℥ij. aut iij. bis in die. Aquae distil­latae hic plurimùm possunt; harum dispensationes quaedam in nostra Pharmacopoea, perquam utiles & concinnae habentur, ut sunt aq. ra­phan. composita, lumbric. & lima­cum magistralis.

[Page 811]Vinum antiscorbuticum simplex egregii usus ad hunc modum parare soleo, verno aut aestivo tempore.

℞. Fol. cochlear. sereno coelo colle­ctor. q.v. succo è contusis expresso, do­liolum iij. aut iiij. congior. capax im­pleatur: flor. cerevisiae cochl. j. vel ij. impositis per duos dies fermenta­re sinatur. Dein vas occlusum in cella vinaria per sex menses colloce­tur: deinde liquor clarus ac instar vini Hispanici flavescens, in utres ex­hauriatur, ac usui servetur· per plu­res annos incorruptus perdurat. Dosis ℥iij. vel iiij. bis in die.

Vina medicata, quorum cyathus unus aut alter horis Medicis, aut eti­am inter prandendum quotidie assu­mantur, ad hunc modum paren­tur.

℞. Fol. cochlear. M.iiij. rasur. raphan. sylv. ℥iiij. cortic. winteran. contus. ℥ss. cortices exteriores qua­tuor aurantiorum & totidem limon. ponantur in vase idoneo cum vini albi, rhenani, aut tenuioris Hispa­nici lb xij. Vas obturatum servetur in loco frigido· vinum effundatur cla­rum quoties opus est.

Usitatius est cerevisiam medicatam Scorbuticis pro potu ordinario con­stanter bibendam praescribere. Pare­tur cerevisia pro doliolo iiij. congior. capaci. vice flor. lupuli incoquantur summitat. pini vel abietis M.iij. Post fermentationem in dolio peractam, imponantur fol. cochlear. M.iij. rad. lapath. acut. praep. ℥iiij. cortices iiij. aurant. Postquam per septimanam subsidentiâ inclaruit, potui expona­tur. Thomas Willis. tract. De Scor­buto. cap. 7.

Spiritus salis dulcis, armoniaci, cochleariae, omnibus reliquis prae­stant medicamentis· Paulus Barbette. prax. lib. 4. cap. 3.

Sectio septima. Pro Scorpionis ictu.

FAmulum habui qui à Scorpione ictus, tanto subito ac tam frigido sudore toto corpore perfusus est, ut algentissima nive atque glacie sese opprimi quereretur. Verùm cum algenti illi solam theriacam ex vino potentiore exhibuissem, ilicò curatus est. Antonius Benevenius. cap. 56. Libri De abditis Morborum & Sanati­onum causis.

Sectio octava. De Scrophulis.

SCrophula seu Struma, Graecè [...], est scirrhosus glandularum tumor membrana peculiari conclu­sus. Universas saepe glandulas occu­pat, maximè eas, quae sunt in cervi­ce, collo, axillis, inguinibus & mammis· in mesenterio quoque non rarò stabulatur. Si in gutture sit, bronchocele vocatur. In hoc diffe­runt scrophulae à reliquis glandulosis tumoribus, quod plures sunt, & ra­dices [Page 812] profundiores agunt. Earum causa est pituitosus, coenosus & gyp­seus humor. Dividuntur in benig­nas & malignas. Benignae sunt abs­que inflammatione & dolore, contra verò malignae.

Subsectio prima. Pro Scrophulis.

POterit aeger ex infrascribendis pi­lulis per quadraginta dies singu­lo mane ex monitu Io. de Vigo, unam deglutire.

℞. Euphorb. zinzib. turbith. succ. rad. ireos, agar. an. ʒj. contusa M. & formentur pil. numero xl. quod ad externa strumas discutit lupinor. ama­ror. farina ex oxymel. cocta & illita. Ad idem etiam praeclarè facit bubu­lum stercus aceto incoctum, & deli­nitum· id enim tumores scirrhosos omnes instar cataplasmatis appositū mirificè dissipat. Petrus Forestus. obs. 10. in schol. lib. 3. Obs. Chir.

Cum quidam Scrophulam in collo haberet, consului illi, ut ab omnibus frigidis abstineret, & ut omni septi­mana semel sumeret ex sequenti pul­vere ad pondus unius Floreni Rhe­nani.

℞. Turbith. el. ʒiij. zinzib. ma­stich. an. ʒj. sacch. alb. ʒvj.F. pul­vis. Mane bibat saepius ex decocto rad. scrophular. filipend. & pimpi­nellae· bis in die inungat se cum isto unguento.

℞. Empl. oxycroc. ℥ss. ol. cha­maem. lil. alb. an. ℥j.M. Quidam lolium cum furfure, sem. lini & stercore columbino cum modico vi­no decocta pultis instar apposuere, quod duritiem mirabiliter resolvit; & à proprietate valere volunt agri­moniam collo suspensam; radicem­que asphodeli contusam & imposi­tam: fed egregiè confert pinguedo distillans ex ansere, inuncta· at hoc unguentum mirabile habetur ad scro­phulas.

℞. Arsenic. rubr. ʒij. argenti sublim. ʒss. rad. serpentar. rad. be­ton. panis porcin. an. ʒss. aloes he­pat. ʒj.F. omnium pulvis, & cum axungia F. unguentum· dissolvit e­nim Scrophulas. Ego tamen cum cautione, si in collo fint; vel sub ax­illis, eo utendum suaderem· sed po­tius hoc sequenti uti vellem, quod ad Scrophulas, Glandulas & Nodos duros facit.

℞. Medull. crur. vituli ℥ij. bu­tyr. rec. dialth. an. ℥ss.M.F. un­guentum. Ad glandulas in collo valet egregiè farina filigin. cum mel­le apum, emplastri modo. Cum juvencula quaedam pateretur Scro­phulas in collo, Laurentius Bruninck Chirurgiae Doctor ad eam accitus, istud emplastrum apposuit.

℞. Ciner. caul. rubr. combust. sal. tosti, an. part. aeq. cum melle fiat emplastrum super ignem, diu ad­motum fuit, sed parum aut nihil profuit, quare praescripsit fotum par­tim maturativum, partim resoluti­vum: mox eodem emplastro apposi­to, citò suppuratae sunt, natura fa­ciente duo vel tria foramina quae tan­dem [Page 813] per concavitates intercutaneas in unum congregatae sunt; hoc vi­so, forcipe aperuit in modum crucis, ac labia deinde abscissa coepit primò mundificare cum unguento aegyptia­co, deinde cum dulcibus▪ & bene valuit cum populeo· unde facta est incarnatio, & per alumen ustum su­perflua caro corrosa. Haec sequen­tia pro Scrophulis egregiè juvant.

℞. Scrophul. filipend. pimpinell. fl. genist. pilosell. caulium rubr. agri­mon. rubr. maj. an. M.j. aristol. rot. rad. spatul. foetid. raphan. an. ℥j. e­nulae ℥ss. sem. coriandr. ʒjss.F. de­coctio ad lb ijss. in duabus partibus vini albi, & una parte aquae· dulco­retur cum sacch. & F. Potus.

℞. Ammoniac. galban. in aceto dissolut. an. ℥j. bdell. ℥ss. medullae cervi, axungiae anatis, an. ℥jss. mu­cilag. alth. faenugraec. sem. lini, an. ℥ij. lithargyr. ℥ss. pulv. ireos ℥j. olei aneth. cerae. an. q.s.F. emplastr.

Sed & hoc remedium mirabile ha­betur, valens à forma specifica in qua­libet specie Scrophularum.

℞. Succi rad. irid. euphorb. an. q.s. confice triginta pilulas ad quan­titatem cicerum, & da unam omni die triginta diebus· nam mirabiliter valet ad eas removendas. Sed adde de spica & mastice q.v. est enim cor­rectorium euphorbii. Ego tamen cum magna cautione ob euphorbium iis utendum suadeo. Pulvis rad. pen­taphylli exhibitus per aliquot dies, praeservat à Scrophulis, sumatur cum optimo vino; idem praestat ra­dix filipendulae & agrimoniae.

Confidenter affirmat Tagantius Christianissimo Francorum Regi divi­nitus peculiari dono esse indultum, ut quam plurimos strumosos solo ma­nuum attactu integrae sanitati restitu­at.

Rex etiam Edvardus (ut referunt Historiae) solebat solo tactu sanare strumosos· quod immortale munus jure velut haereditario ad Reges po­steriores manavit· nam Reges Angliae nunc etiam tactu, ac quibusdam hymnis, non sine ceremoniis prius recitatis strumosos sanant. Petrus Fo­restus. obs. 11. & schol. lib. 3. Obs. Chirurg.

Subsectio secunda. Pro Scrophulis.

ACcipe quam promisi descriptio­nem emplastri ad Scrophulas & scirrhosos tumores emolliendos, resolvendos & discutiendos efficacis­simi, & olim à Clarissimo Viro D. Lamberto Wolfio Medico Celeberrimo & Cosma Slotano Chirurgo praestan­tissimo pro Aulico quodam praescri­pti, maximoque cum fructu, me praesente, usurpati.

℞. Rad. bryon. cyclamin. helen. cucum. agrest. an. ℥j. coq. in vini al­bi & aceti, an. q.s. deinde pistentur, & per setaceum percolentur· colatu­rae admisce pulv. rad. irid. myrrh. oliban. mastich. croci aristol. rot. an. ʒjss. fl. chamaem. melil. sambuc. an. p.j. opopon. sagapen. ammoniac. bdell. galban. in aq. vitae dissolutor. [Page 814] an. ℥ss. gummi hederae, styrac. calamit. an. ʒiij. euphorb. ʒv. sem. staphy­sagr. ʒijss. argent. vivi, saliva homi­nis extincti ℥ij. ol. lil. de vitell. ovor. oesypi, an. ʒv. adip. anser. anatin. suill. medull. cruris vituli, an. ℥j. mucilag. sem. lini, faenugraec. rad. alth. an. ℥j.M. & cum s.q. cerae fla­vae & terebinth. F. emplastr. Guil. Fabritius Hildanus. obs. 38. cent. 3.

Mulierem quandam Scrophulis laborantem ita tractavi.

℞. Pilul. coch. ℈ij. cum aq. cin­nam. F. pilulae ix.

℞. Empl. de melilot. ℥ss. malaxe­tur oleo cheirino; tumori impona­tur.

Ad discussionem Scrophularum.

℞. Aq. vitae ℥jss. fl. chamaem. ʒss. sem. faenugraec. ʒj. lavendul. ʒss.M. bulliant parum, colentur, hoc decocto, noctu fomentetur tu­mor spongia calidè. Cum tumor adhuc non cederet, ita egi.

℞. Sem. sinapi ʒj. sem. urtic. ʒss. sulph. vivi ʒjss. gummi ammoniac. in aq. vitae solut. ʒij. empl. diachyl. ireat. ʒij. malaxentur oleo lil. F. em­plastrum· post fotum admovendum· hoc emplastro Scrophulae imminui coeperunt▪ Cum postea de [...]ovo Scrophulae increscerent, denuo iilam purgavi.

℞. Lign. guaiaci ℥iiij. sarsapar. ℥ss. fol. beton. M.j. rad. enul. ʒij. fol. sen. ℥jss. sem. cartham. ℥j. sem. anis. ʒij. foenic. ʒj.F. decoctio in colat. lb ss. dissolv. agar. ʒiij. zinzib ʒj. cinnam. ʒjss.F. expressio, adde syr. ros. so­lut. ℥ij.F. potio pro tribus dosibus. Finita purgatione,

℞. Conserv. majoran. ʒss. theri­ac. ʒj.M.F. bolus· capiat jejuno stomacho. Cataplasma sequens tu­mori adhiberi jussi.

℞. Rad. ireos, ℥iiij. incid. minu­tim decoq. in vino albo· pistentur. Adde farin. fabar. & hord. an. ℥ijss. mell. ℥iiij.M.

℞. Ol. lil. & cheirin. an. ℥j. succ. rad. irid. ℥ss. aq. vitae ʒij. coq. cum oleis succus, adde gummi ammoni­ac. in aceto forti solut. F. linimentum. inungat eo Scrophulas ante cataplas­matis applicationem. Ad sudores movendos.

℞. Lign. guaiac. ℥jss. sassafr. ℥j. rad. liquir. ℥ss. stent in infusione in mensur. iij. aquae, coq. lento igne ad consumptionem tertiae partis· adde sacch. ℥j. cinnam. ʒj. Capiat noctu cubitum itura ℥iiij. Jussi laminam plumbeam tenuissimam supra Scro­phulas ligare· & fortius adhuc em­plastrum praescripsi.

℞. Sem. sinapi, urticae, spumae maris, rad. aristol. rot. & pyrethr. an. ʒss. scillae praep. pulp. colocynth. an. ℈j. sulph. vivi ʒj. pulverizat. diligenter adde gummi ammoniac. bdell. in aceto fortiss. disfolut. an. ℥ss. cum pauca cera & oleo lilior. F. em­plastrum, supra corium extensum Scrophulis applicetur.

℞. Lapid. spong. spongiae com­bust. corall. utriusque, an. ʒss. ossis sepiae & rad. pimpinell. an. ℈j. cin­nam. ʒj. zinzib. caryophyll. an. ℈j. sacch. rosat. tabul. ℥iij.F. pulvis. Ca­piat ʒij. pro vice, absumit enim scro­phulas. [Page 815] Fomententur durae glandulae sub mento ante emplastri applicatio­nem sic.

℞. Fol. caulium rec. rubr. fol. hy­oscyami, chelidon. urtic. mortuae pimpinell. an. M.j. rad. raphan. ℥j. rad. aristoloch. rot. ℥ss. incid. om­nia, & decoq. cum aceto rosac. & foveatur pars affecta. Persistebat in usu empl. ultimo descripti quod con­tinuò gestabat· tandē ut quae reman­serat Scrophula tolleretur, jusfi reite­rare Cataplasma prius praescriptum addendo sulph. vivi ℥ss. aq. vitae ʒij. euphorb. ʒss. ol. lilior. ℥j. Fiat Ca­taplasma· nondum penitus ablata Scrophula applicavi emplastr. de Vi­go. Felix Platerus. obs. lib. 3. pag. 686.

Subsectio tertia. Pro Scrophulis.

℞. SPongiae in furno adeo exsic­catae ut comminui possit, pul­verizatae ʒj. Datur jejunis aliquot septimanarum spatio· potest admisto saccharo & aromatis gratus, ut liben­tius sumatur, reddi, Probatur vi­num in quo talpa decocta fuerit. Inter externa, pinguedinem quae distillat ab ansere dum assatur, prius infarcto multis muribus, valde quidam appro­babat. Butyrum in quo scrophul. rad. contusa macerata fuerit aliquandiu, vel cocta, commendatur. Hoc Mat­thiolus ita parare docet, radicem Au­tumni tempore effossam, repurgatam, tusam, cum butyro recenti opercu­lato fictili, in uliginoso loco, per quindecim dies reponit & dimittit, postea lento igne butyrum illud li­quefacit, & percolatum asservat. E­adem scrophulariae radix, uti & mu­res aliquot vel conjunctim, vel sepa­ratim in oleo sic macerari vel coqui ad eundem usum poterunt. Felix Pla­terus. pract. tom. 3. cap. 3. pag. 323. & sequentibus.

Tres Bufones in oleo olivarum in vase terreo eoque lutato cocti, oleum faciunt praestantissimum ad Scrophu­las· sed cujus vapores dum fit noxii sunt, quare ab iis cave, & probè va­sa tua lutentur. Scrophulae primò arsenico admoto vesicante excorien­tur. pars deinde sublimati admotio­ne corrodetur; & tandem oleo dicto utere, quod adhuc praestantius erit, si in eo salem bufonum infuderis. Hinc forsan orta sunt antiqua Galliae insignia, quae erant tres bufones, jux­ta multos Authores, cum Reges Gal­liae hujus morbi curam suscipiant. Petrus Borellus. obs. 38. cent. 4.

Quantam Scrophulis laborantibus opem ferat Paronychia folio rutaceo (quae Bauhino est sedum tridactylites▪ seu alsine petraea) luculenter osten­dit Nobilis D. Robertus Boyle Tracta­tu suo aureo De utilitate Philosophiae Experimentalis, part. 1. sect. 2. Ubi refert se juvenem quendam vidisse, hoc morbo graviter afflictum, sine dolore, paucisque diebus vilissimae hujus Plantae in cerevisia infusae bene­ficio quam optimècuratum· sine ul­la sensibili evacuatione humorem peccantem consumit, dolores sedat, [Page 816] discutit tumores, & ulcera sanat; ita ut ad hunc affectum oppugnan­dum mirabiles prorsus virtutes pos­sideat.

Juvenis quidam viginti annorum longo tempore scrophulis in collo la­borabat· ejus curationem institui à lu­nae oppositione us (que) ad conjunctione, à conjunctione verò ad oppositionem intermisi· quia in rectè curandis stru­mis, haec tempora crescentis videli­cet Lunae & decrescentis, sunt obser­vanda Medico. Curatus autem à me sic fuit· per singulos dies bis, mane nempe & vesperi perungi curabam totam strumam calente oleo sulphu­ris, postea calida lintea circumplica­bam. Praeter haec singulis quatuor diebus exhibui mane spiritus vitae aurei ℥j. quo multùm expurgatus fuit à phlegmaticis humoribus· atque his paucis subsidiis tumor indies de­crescebat; & in quadraginta diebus totus evanuit, nec amplius recrudu­it· id quod etiam in multis aliis feli­citer & veraciter sumus experti. Martinus Rulandus. curat. 87. cent. 8.

℞. Cineris spong. marin. ossis se­piae, piper. long. cinnam. sal. gemm. pyrethr. nuc. cupress. gallar. cortic. quercus, fl. ros. rub. an. ℥ss.M.F. Pulvis· dosis ℈ij. vel ʒj. Paulus Barbette. prax. lib. 2. cap. 2.

Inter alia plu [...]imùm valet spiritus salis armoniaci toties meritò laudatus internè, ut & externè justo vehicu­lo mixtus. Fredericus Deckers. not. ad cap. 2. lib. 2. prax. Barbettianae.

Sequens medicamentum mirificè valet ad sanandum Scrophulas aper­tas.

℞. Ol. laurini ℥j. ceruss. pulver. & aq. vitae laevigat. ℥j. alumin. ro­chae ℥ss. salis communis ʒij.M.F. unguentum. Hier. Fabrit. ab Aqua­pend. opera Chirurg. part. 2. lib. 1. cap. 29.

Sectio nona. Pro Scroti gangraena.

VIr quidam honestus annorum circiter quadraginta, vino obrutus, cum repentè in Scroti tumo­rem, cum febre acuta & virium su­bita dejectione, incidisset, à Chi­rurgo vocato remedium petiit; qui cum livorem istius partis cum ulce­ratione totius penis, imò periculum, quod manifestam gangraenam depre­henderet, notaret, de cura sollicitus, petiit consilium Medici. Ego voca­tus, injecto prius clystere, quoniam alvus à biduo non responderat, prae­scripsi cataplasma ex scordio, ruta, farina lupin. orobi cum oxymel. vino & similibus. Per os exhibui diase­nam Fracastorii; & subinde aquam theriacalem, quòd malignitatem cor­di communicatam observarem, sine hac enim vix respirare potuit. Die sequenti, deposito cataplasmate, cu­ticulam quam Epidermidem vocant, feparatam vidimus: tertio die scro­tum sponte apertum; & circa vespe­ram aquae lb x. effluxerunt· quarto die testes ex toto nudatos conspexi­mus; deciderat enim scrotum à pe­ctine [Page 817] usque ad perinaeum. Hic quod facto opus deliberavimus, resiccan­tibus & incarnantibus remediis, qua­tuordecim dierum spatio tantum pro­fecimus, ut non tantùm testes scroto muniverimus, sed & natura scrotum novis pilis vestiverit, glans peni re­dierit integra, omnia ulcera penis consolidata fuerint, & officium viri deinceps patiens praestare potuerit. Ego nec quisquam Medicorum no­strorum, similem nec vidit nec audi­vit: Luis Venereae nulla suspitio· nunc inculpata fruitur valetudine. Ego Naturam potius in conservatio­ne speciei quam individui sollicitam esse dixi: Studet enim perpetuitati, ut cum individuum servare non pos­sit, speciem conservet, quod praestat partibus quibus sobolescimus. Petrus Holtzemius. obs. 76. cent. 5. Obs. Chi­rurg. Guil. Fabrit. Hildani. in se­quenti observatione consimilis habe­tur Historia.

Sectio decima De Secundina derelicta.

POst Partum non rarò subsistunt Secundinae, quae nisi quam pri­mùm expellantur. puerperae certis­simam minantur ruinam. Retinen­tur verò ob nimiam tunicarum den­sitatem & crassitiem, propter quam uteri parietibus firmius adhaerent, ob earundem rursus intumescentiam, vi­rium ex partu laborioso exolutio­nem, & oris uteri occlusionem. Causae externae sunt aeris frigiditas, odoramenta, terror aut timor subi­tò adveniens, & imperitae obstetricis error, umbilicalem chordam praeci­dentis antequam secundina ex utero egressa fuerit.

Subsectio prima. Pro Secundinis retentis.

MUlieri cuidam post partum, diutius in utero non sine periculo vitae secundina relinque­batur. Meo monitu oleo ligni juni­perini gutt. xxx. sumpsit. Post qua­rum sumptionem mox secundinae prodiere salubriter. Martinus Rulan­dus. curat. 74. cent. 8.

Aliam quandam mulierem morti ferè aegrotantem ob secundinam à partu diu retentam, ilicò liberavi, secundinam solvi, & expuli, impo­nendo super umbilicum de oleo hera­clio ʒij. Martinus Rulandus. cur. 20. cent. 8.

Alteri mul [...]eri in simili casu con­stitutae ex oleo nostro purgatorio tredecim guttas umbilico impono, mox olei succini gutt. octodecim, cum vini cochleari propino· quibus peractis statim secundina est projecta, & mulier sanata. Idem. curat. 95. cent. 3.

℞. Boracis ʒj. capiat cum ℥iij. vini albi, aut detur tantundem troch. de myrrha. Petrus Forestus. schol. observ. 80. lib. 28. De Morbis Muli­erum.

[Page 818]Hoc pro mirabili secreto & expe­rimento accepimus ad secundinam extrahendam, ad menses etiam sup­pressos, ad uteri suffocationem, ad molam quoque & foetum mortuum educendum, atque expertum dicitur in iis quae per quatuordecim dies vel plures secundinam à partu retentam habuere, quae nullis modis ab ea ex­onerari poterant, donec hoc secreto ab obstetrice, quae id à Judaeo Medi­co acceperat, curarentur. Sumebat fo­lia levistici viridia, contundebat, & succum exprimebat cum vino opti­mo Rhenensi, ejusque cyathum u­num propinabat. Hieme verò con­tundebat semina ejusdem, & modicè in vino ebulliebat, demum colabat cum expressione, & exhibebat quam foelicissimè. Petrus Forestus. schol. obs. 32. lib. 28.

Subsectio secunda. Pro Secundina retenta.

POrri succus cum vino epotus mi­rificè ad secundinam educen­dam valet. Sed quod omnium effi­cacissimum hoc in casu semper felici cum successu comprobavimus, est hujusmodi.

℞. Borac. mineral. ℈ij. troch de myrrha ℈j. succi sabinae q.s.F. bo­lus devorandus superbibendo decocti artemis. ℥iiij. Io. Zecchius. consult. 68.

Ex obstetricum imperitia saepius accidit secundinam post partum re­linqui in utero, sed semper cum ma­tris maximo per [...]culo. Usu pulveris quem Forestus commendat (è trochisc. de myrrha sem. viol. rad. dictamn. & rasura dactyli) quasdam Dei gratia liberatas scio. Gregorius Horstius. obs. 38. lib. 5. De Morbis Mulierum.

Pulvis He [...]rnii supra descriptus, Subsect. 3. Sect. 10. lib. 14. utiliter hic exhibetur.

Cuidam, quae in seundinarum re­tentione inciderat, praescripsit Chi­rurgus quidam, ut ex capillis ipsius nonnihil abscinderetur, comburere­tur, & vino dissolutum propinare­tur; quod cum praestitisset aegra, secundinas feliciter expulit. Io. Mar­finus. obs. 5.

Remedium illud ad Secundas pel­lendas [...] jam aliquo­ties nobis mirè successit. Gonradus Gesnerus. Epist. annexa tractat. Io. Bauhini De Plantis à Sanctis denomi­natis.

Singularis profectò equi testiculo­rum ad secundas depellendas est pro­prietas, adeo quod testatur Gesnerus in Epist. Rusticum quendam in quin­quaginta puerperis feliciter hoc u­sum fuisse remedio. Usus est & Ho­ratius Augenius in pluribus mirabili eventu. Praestantissimum idcircò à gravibus authoribus judicatur reme­dium, nam & plurimis jam deplora­tis profuit. Capiuntur testiculi equi castrati, & frustulatim concisi in fur­no exsiccantur, quorum pulvis quan­tum capitur tribus digitis è jure bi­bendus datur: idque si opus est, bis aut ter repetitur. Iul. Caesar Bari­cellus. in Hortul. Genial. pag. 297.

[Page 819]D. Hieron. Animaeus antecessor meus, Vir in praxi Medica, & im­primis quidem in affectibus Mulie­rum valde acceptus, vel ideo quo­que, quia, quod maximè desiderant Mulieres, remedia facilè parabilia & domestica ipsis familiariter praescri­psit, & quidem multa Germanice. Is, inquam, pro secreto post se, reliquit ad pellendas secundinas, emplastrum ventri apponendum ex albumine o­vi & rubrica, quod quia valdè a­stringit, meritò in dubium vocari posset, utrum non potius foetus tu­nicas intra uterum cohiberet, quam expelleret· sed quia musculos ven­tris constringit, qui antea ob partu­riendi conatum & extensum uterum relaxati & in opere suo debilitati sunt, ideo credibile est tale empla­strum juvare. Musculi enim abdo­minis constricti & in se redeuntes, uterum quoque superius deprimen­do, ad expellendas secundinas apti­ores reddunt. Wolfgangus Hoeferus. lib. 7. Herc. Medic. cap. 5.

Sectio undecima. Pro Semine extinguendo.

℞. SEm. rutae (quae licet in foemi­nis genituram suscitet, in vi­ris tamen extinguere experientia compertum est) sem. viticis, rad. i­rid. an. ʒj. sem. lactuc. ʒijss. menth. sicc. ʒiij. sacc. ℥j.M.F. pulvis, cujus ʒj. ex vino albo tenui detur duabus horis ante prandium per aliquot di­es· hoc medicamentum est mihi valde familiare, & huic intentioni maximè accomodatum. Io. Zecchi­us. consult. 42.

Sectio duodecima. Pro Serpentis ictu.

RUsticus quidam à Serpente in stomacho vulneratus, verbasci foliis contritis & admotis brevi tem­pore curatus fuit. Notanda ergo est illius plantae vis, & credibile est quod de Mustela fertur, quae à Ser­pente vulnerata ad hanc herbam ac­currens, curatur. Petrus Borellus. cent. 1. obs. 27.

Sectio decima tertia. De Serpigine.

SErpigo species est herpetis qui [...] dicitur· de quo vide supra, lib. 8. sect. 9. De Herpete.

Subsectio unica. Pro Serpigine.

PRo Serpigine Puerorum maximè faciem occupante, hoc arca­num proponam· Creta pulverizetur, & misceatur cum succo sempervivi ad crassitiem linimenti, quo locus [Page 820] inungatur: statim exsiccat serpigi­nem & phlyctaenas, eo remedio diu ante nos Chirurgus quidam Delphen sis▪ commodè▪ in pueris utebatur. Petrus Forestus. schol. obs. 5. lib. 5. Obs. Chirurg.

Ad Serpiginem caput occupantem tria hic praescribam diversa medica­menta, inter se paululum differentia, quorum alterum altero efficacius erit, istis te uti ita velim, ut uno post al­terum ex ordine illito, diligens ob­servatio fiat quodnam utilius sit ma­gisque conveniat; nam isto comper­to, [...]um eo ad sanationem usque pro­cedendum. Primum hoc sit.

℞. Sulph. vivi ʒss. ceruss. ʒjss. alum. crudi ʒss. camphor. ʒss. mer­cur. sublimat. gr. iiij. aq. plantag. ros. an. ℥iij. vini sublim. ℥j.M.S.A. Utere pro litu ad locum affectum cum penna. Alterum hoc esto.

℞. Rad. lapath. acut. concis. & mace [...]ati [...]n aceto ʒvj. rad. chelidon. ʒij. alumin. usti, salis, an. ʒj. ce­russ. ʒjss. camphor. ℈ss. diapom­phol. axung. suill. an. ℥ss. cum suc­co plantag. F. linimentum ducen­dum in mortario plumbeo diu; quod leviter illinendum. Tertium sit hoc.

℞. Butyr. rec. insulsi ℥jss. succi rad. lapath. acut. concis. & macerat. in aceto ℥jss. succ. rad. scrophular. ℥ss. coq. ad succor. ferè consumpti­onem· tum adde ceruss. ʒj. alumin. ʒss. camphor. ℈j. sulph. & thur. an. ℈ss. album. ovi numero 1. subigantur in mortar. plumbeo ad formam lini­menti. Addam & quartum, aquam nimirum albam quam in serpigine comperi utilem, licet subacris videa­tur.

℞. Alumin. crudi ʒj. ceruss. ʒjss. camphor. ʒss. mercur. sublim. ℈ss. aq. vitae & plantag. an. ℥ij.M. illi­natur penna. Applicentur etiam folia pinguia crassulae maj. est enim verè medica & salubris ad id genus affectus herba. Reinerus Solenander. consil. 2. sect. 2.

Sectio decima quarta. De Singultu.

SIngultus (Graecè [...] in [...] singultio) est motus convulsivus ventriculi studentis excutere quod si­bi molestum est. Ejus causa est ma­teria acris ventriculi orificium irri­tans & vellicans· Quidam volunt esse diaphragmatis & nequaquam ventriculi affectum, ex eo quod vo­luntarius esse potest, & omni tempo­re pro lubitu excitari; ut plurimum tamen produci ab affecto prius ven­triculo ab acribus halitibus, vel flati­bus, vel humoribus undecunque ac­cedentibus, & quacunque demum via ad membraneum diaphragmatis centrum penetrantibus.

Subsectio prima. Pro Singultu.

VIr quidam post febrem continu­am & fluxum ventris ac vo­mitum incidit in singultum· huic cum ab omnibus pro deplorato habe­retur, decoxi semina anethi, carui, portulac▪ & papav. alb. in cerevisia tenuiore, ex quo decocto tantum u­num cyathum bibens, miraculi instar, prae omnium opinionem à singultu liberatus est. Alius laborabat singul­tu per triduum, pro quo Io. Tien­gius decoxit. M.j. sem. aneth. in no­dulo ligati in pintis duabus cerevisiae, quam aeger bibebat calidè; prius ta­men illum purgaverat. Post sumptum anethi decoctum, stomacho applica­bat sequentes sacculos in aqua calefa­cta positos.

℞. El. chamaem. melilot. aneth. an. M.j. origan. calamenth. rutae, an. M.ss. incid. & F. duo sacculi· quibus remediis cessavit singultus. Oportet in singultu curando causam prius a­nimadvertere. Sic ille, qui singul­tum habebat ex ventositate, sequen­ti remedio evasit.

℞. Philon. ℈j. diagalang. ℈ij. detur cum vino. Alteri & hoc se­quens profuit.

℞. Theriac opt. ʒj. pulv. dictamn. ʒss. exhibitum fuit cum vino.

Novi vetulam octuagenariam, quae per semiannum subinde singultiebat; remediis nihil juvantibus, nisi devo­rato loch sano, quo se tantùm juvari asserebat. Petrus Forestus. obs. 12. lib. 18. De Stomachi Affectibus.

℞. Sem. aneth. ℈ijss. sem. papav. alb. sem. portulac. an. ℈jss.M. fiat puppa quae pendeat in cerevisia ordi­naria, & fiebat hujus puppae expres­sio, cum cerevisiam biberet, & sin­gultus repressus fuit. Idem. obs. 29. lib. 6. De Febribus Epidemicis.

A Febre acuta quidam singultu la­borans capiebat saepissimè ex julepo sequenti.

℞. Hord. mund. M.j. sem. qua­tuor. frigid. maj. sem. papav. alb. an. ʒj. sem. portulac. lactuc. an. ʒss. sem. a [...]is. aneth. foenic. an. ʒj. fl. cordial. p.j. liquir. ras. ʒiij. coq. in aqua pro lb j. colatura aromatizetur cum spec. diatragac. frig. diarrhod. abbat. triasantal. an. ℈j. addendo syr. viol. ℥jss. syr. acetos. citri, ex infus. ros. an. ℥j.M.F. julepus· quo sin­gultus cessavit. Idem. obs. 31. lib. 7. De Symptom. Febrium.

Subsectio secunda. Pro Singultu.

SIngultum hunc ob corrupti hu­moris acrimoniam & maligni­tatem in ventriculi tunicis residuam fieri statim collegi; quam ob causam pro ejusmodi materiae evacuatione, tartar. vitriol. ℈iiij. cum vino ab­synth. praescripsi. quo laudabiliter operante, sed nec dum expultrice stimulata quiescente, julapium Fo­resti in hoc casu commendatum (cu­jus descriptionem vide [...]ubsect. su­periore) [Page 822] ordinavi. De quo saepius haustum concessimus, donec ad u­sum laudani opiati accederemus, hu­jus gr. iij. cum ʒss. theriac. & ʒj. conserv. ros. permista dedimus· quo ipso ad miraculum usque periculo­sum symptoma cessavit. Gregorius Horstius. obs. 25. lib. 1.

Remedio est si puppa ex anethi se­mine ac papaveris potui immittatur. Io. Heurnius. ad aphor. 13. sect▪ 6.

Causa tollitur vomitu & purgati­one. Inter purgantia hieram Galeni, qua non sufficiente, hieram [...]a [...]hii summis laudibus extollo. Ubi verò symptoma maximè viget, ego sum­mo cum successu diaphaenico cum philonio romano uti soleo. Ab usu horum ad evacuantia ins [...]nsibiliter est deveniendum, quae cum motu, id praestant sunt sternutatoria, quorum materia satis nota est· quae [...]ne mo­tu▪ sunt diatrionpipereon, diagalan­ga, sed praecipua sunt sal theriacale, & sal absynth. quae hic sunt magnae efficaciae▪ quibus non con [...]erentibus, ab usu olei ex chalcantho in vino ge­neroso da [...]i non abhorrerem. Quan­do symptoma urget, ad medicamen­ta quae ipsum respiciunt descenden­dum erit: ideo mivam, cydon. sim­plicem atque aromatizatam laudo▪ sicuti theriacam, (vel quod magis probo) diagalangam, aut mithrida­tium cum philonio roman. ca [...]toreum etiam ex mulsa datum est praestantis­ [...]imum, quod alligatum etiam ex Tralliano, veluti amuletum convenit. Medicamenta etiam externa in eun­dem ufum [...]nt usurpanda; ideo pro­fusio ipsius ventriculi facta cum oleo, in quo castoreum, styrax & mastiche, una cum vino cretico in duplici vase ad consumptionem vini coquantur, est maximi usus. Linimentum quo­que ex mithridatio liquato in aqua ardenti mihi est ex usu· quibus non conferentibus una cum Avicenna sina­pismos probo. Iul. Caesar Claudinus. consult. 18.

Subsectio tertia. Pro Singultu.

PUer annorum circiter decem de ventriculi dolore conquestus, fi­ne ferè intermissione, idque per octi­duum dies noctesque singultiebat· ad me adductus, aquam nucum viridi­um cum raphano in aceto prius ma­ceratarum extillatam propinavi, qua­lem vomitionis excitandae gratia ex­hibere sol [...]o. Verum etsi minimè vomuerit, tamen statim singultus desiit, & cum [...]ub noctem denuò haustum bibisset, ab hoc symptomate perverso penitus [...]uit liberatus. Felix Platerus. obs. lib. 1. pag. 217.

Chirurgus quidam aeger factus, mox singultire coepit, adeo conti­nuatis vicibus dies noctesque, ut nec dormire, nec rectè loqui, aut cibum capere posset, ad extremum hoc pa­cto debilitatus, cum nil juvisset, & jam quasi in agone esset, dedimus illi non [...]ine metu, ipso tamen [...]ummo­pere rogante, vomitorium satis vali­dum chymisticum, quod ad manus erat, unde immensam bilis aerugino­sae [Page 823] & nigrae copiam evomuit aliquo­ties, cessavitque singultus, ipseque sensim convaluit. Felix Platerus. obs. lib. 1. pag. 218.

Adolescens quidam febre hemitri­taeo correptus, singultu etiam per­petuo afficiebatur. Dedi vomitorium sequens.

℞. Rad. raphan. ℥ij. sem. attri­plic. aneth. an. ℥j.F. decoctio in co­lat. ℥iiij. dissolv. syr. acetos. simpl. ol. oliv. an. ℥j. bibat & fauces irritet digito vel penna ut vomat. Jussi ven­triculi regionem fomentare decocti­one absynth. in vino, addito pulve­re caryophyll. item ventriculo ap­ponatur crusta panis in vino made­facta & pulvere caryophyll. aspersa· cum longioribus jam intervallis sin­gultiebat, dedi iterum tale vomito­rium.

℞. Ol. amygd. d. ℥jss. ol. aneth. ʒij. aq. nuc. virid. ℥iij.M. bibit, & denuo vomitio secuta est. Postea ventriculum inunxit ol. nucis mosch. & sumpsit conserv. rosar. Deinde aliquoties purgatus tandem convalu­it. Idem. obs. lib. 2. pag. 314.

Extra maximè convenit fotus ex aceto valde acri cum castor. piper. si­napi bene calido per spongiam ven­triculo applicatus. Rodericus a Fonse­co. tom. 2. consult. 27.

Puell [...] cuidam tredecim annorum singultu laboranti exhiberi jubeo ca­lomelan. gr. xvj. diagrid. gr. viij. quo solo remedio affect [...]s in totum sub­latus est eodem die. Lazaru [...] Riveri­us. cent. 3. obs. 42.

Vir quidam febre maligna labo­rans gravissimo singultu & ferè assi­duo torquebatur. Vocatus in con­silium, laudani gr. ij. praescribo cum emulsione quatuor sem. frigid. maj. in qua falis prunellae ʒj. disso­luta fuit; intra horam cessavit sin­gultus, nec amplius rediit. Lazarus Riverius. obs. 78. cent. 4.

Extemporaneum pro singultu re­medium est thoracis compressio. Io. Hartmannus. pract. chymiatr. pag. 176.

Sectio decima quinta. Pro Siti intensa.

EPiscopus Lodovensis cum per ali­quot dies Arthriticis doloribus conflictatus esset, subito dolores val­dè imminuti sunt, eodemque tem­pore febris eum corripuit, cum siti inextinguibili, ita ut postquam duos cyathos aquae bibisset, fitis nullo mo­do imminuta appareret. Existimavi hos affectus provenire ex retentione humorum, qui ad articulos antea ferebantur. Ad horum affectuum cu­rationem praescripsi clysterem laxan­tem & refrigerantem bis in die ite­randum, tum etiam Phlebotomiam bis in die per biduum, & in singulis haustibus potus ordinarii, qui erat ex decocto hordei & graminis, dis­solvebam salis prunellae ʒj. spir. vi­triol. gt. xij. hisce remediis intra bi­duum sitis illa ingens extincta est, & febris admodum remissa· ac paucis postea diebus, blandis purgationibus, [Page 824] cum jusculis refrigerantibus, per in­tervalla usurpatis integrè restitutus est. Lazarus Riverius. obs. 27. cent. 3.

Vir quidam febre continua labo­rans, tam intensa siti vexabatur, ut crederet se esse unum ex bajulis illis Pariensibus qui aquam per urbem cir­cumferunt, clamabatque diu, ac no­ctu sic (de l' eau) sed cum sitis ejus nullis potuisset extingui remediis, cessavit sumpta ʒjss. salis prunellae cum aq. communi. Alteri etiam eo­dem affectu laboranti idem profuit remedium. Petrus Pachequus. obs. 24.

Sectio decima sexta. Pro Spasmis Periodicis.

MUlier quaedam in difficili partu convulsionibus corripiebatur, sanum tamen & salvum foetum enixa est. Postea spasmi manuum pedum (que) recurrunt eodem ferè horae momen­to vespertino, quo primùm in partu invaserant, servantque statum istud tempus per plusculas hebdomadas. Consultus ego dedi Pulverem Mar­chionis in aqua hirundin. & cerasor. paroxysmo imminente circa vespe­ram in lecto sumendum; quo itera­tis vicibus sumpto, à spasmis libera­ta fuit. Thomas Bartolinus. histor. 39. cent. 3.

Sectio decima septima. Pro Sphacelo.

FErmentum quod cerevisiae calenti post quinque vel sex horas de­mitur, sphacelum sistit, experimento mulierculae Batavicae, quae Pistori, cui sequenti die crus amputandum erat, fermento super linteum illito, non sine Chirurgorum admiratione summa, naturalem cruri colorem con­ciliavit, continuatoque ejus per ali­quot dies usu, ab omni labe miserum vindicavit· imminentem ex frigore gangraenam faece cerevisiae melioris extinctam in ancilla nostra vidi. Tho­mas Bartolinus. histor. 41. cent. 5.

Sectio decima octava. De Sterilitate.

STerilitas (Graecè [...] & [...]) concipiendi est impotentia, partium genitalium, seminis, uteri, & sanguinis menstrui vitio proveni­ens· Ejus causae aliae sunt internae, aliae externae· internae sunt, vel ex parte u­teri, vel ex parte seminis & menstruo­rū vel ex parte habitus corporis. Cau­sae ex parte uteri, sunt ejus cervicis ni­mia angustia vel amplitudo, ipsius etiam uteri immodica intemperies, sive calida nimium; semen exurens, seu sicca supra modum, illud arefa­ciens, sive demum humida, ob fluo­rem album praecipue, omnium fre­quentissimam sterilitatis causam; in uliginoso enim & madido utero se­men germinare nequit. Praeterea ste­rilitatem [Page 825] inducunt uteri tumores om­nes, praesertim hydrops, ulcera i­tem, obliquitas, perversitas & oris ejusdem clausura ob malam confor­mationem, coarctatio etiam ob o­mento pinguiusculo. Seminis vitio impeditur conceptus, quando vel nullum est, vel paucum, vel intem­peratum, aut aliena & inimica con­ceptui qualitate praeditum, vel quia semini virili improportionatum ex­istit. Sanguis item menstruus hanc calamitatem infert, ob ejus longam retentionem, vel immoderatum pro­fluvium. Nimia denique corporis obaesitas vel gracilitas hic etiam par­tes agunt. His addunt Authores oc­cultam quandam dispositionem, qua nonnullae Mulieres steriles reddun­tur, sine ulla manifesta causa. Causae externae sunt nimius motus, nimia item quies, passiones animi, coitus invitus, amor enim conciliat genitu­ram, intempestivus & nimius concu­bitus, Pharmaca etiam conceptum impedientia, fascina per Diabolorum mancipia inducta.

Subsectio prima. Pro Sterilitate.

COmitissa quaedam primo Matri­monii anno Filiam peperit, po­stea annis penè duodecim sterilis per­mansit. Subinde uterinis morbis divexabatur, nec menses decenter & ordine fluebant· ut curam illius sus­ciperem rogatus, eam sic aggressus sum. Postquam itaque à mensibus repurgata fuerat, primùm faeces hac ratione expurgatae sunt.

℞. Catholic. ℥j. dissolv. in aq. meliss. & cichor. q.s. ut F. Potio. capiat. Altero die vena brachii aper­ta fuit· tertio, quarto, quinto, & sex­to diebus continuis praeparante hoc syrupo usa fuit.

℞. Rad. aper. in vino albo mace­rat. an. ℥j. rad. rub. ℥ss. artemis. matricar. nepet. puleg. utriusque fumar. summitat. lupul. an. M.j. ci­cer. rubr. p.j. fl. bugl. anth. leucoij. an. p.j. sem. sesel. siler. mont. foenic. an. ʒjss. passul. ℥ij.F. decoctio, in colat. adde sacch. q.s. aromatiz. ʒiij. cinnam. & ʒj. santal. citrin. F. apo­zema pro quatuor dosibus.

Septimo denuo purgata fuit sic.

℞. Pilul. aggregat. ℈ij. aurear. ℈ss. cum vino malvat. F. pilulae ix. Octavo, ut vires recolligeret, sump­sit hunc bolum.

℞. Conserv. rosmar. ʒj. ras. e­bor. ℈j. mosch. gr. ij.M.F. Bolus. Hisce peractis deinceps alternis die­bus hoc electuario usa est bolum illi­us sumendo.

℞. Conserv. Satyrion. conserv▪ rad. eryng. an. ℥j. pistac. pinear. mundat. conserv. fl. anthos, an. ℥j. cortic. citr. condit. zinzib. condit. an. ℥ss. sem. eruc. bulbi, an. ʒjss. ras. e­bor. ʒij. coagul. lepor. rasur. cornu caprae, priapi tauri pulv. an. ʒj. pulv. diambr. diamosch. an. ʒss. cinnam. caryophyll. macis, nuc. mosch. an. ℈ij. cum syr. conserv. zinzib. F. E­lectuar. interim topica matricalia [Page 826] adhibui remedia, pessaria duo pri­mùm, quae duabus noctibus in sinu uteri retineret.

℞. Spec. tripher. magn. sine opio, spec· benedict. agar. crasso modo tri­ti, an. ℥j. sem. nigell. roman. ʒij. cum succo mercuriali, F. Pasta, im­pleantur duo sacculi & utatur.

Cum instaret septimana, qua men­ses fluere debebant, saphaenam ape­rire jussi, & ut menses sic expecta­ret. Absoluta mensium purgatione, curam denuo aggressus sum. Insessi­onem talem illi praescripsi.

℞. Rad. alth. M.ij. rad. valerian. enulae rubiae maj. an. M.j. fol. majo­ran. artemis. nepet. chamaedr. cha­maepit. fol. lauri, vinc. pervinc. pu­leg. origan. an. M.j. fl. chamaem. meliss. sambuc. an. p.ij. sem. lini, fae­nugraec. an. ℥j. sem. carui, ℥ss. bul­liant in aq. adde lixivii mensur. ij. sedeat in hoc balneo noctu cubitum itura per horam unam, ventremque inferiorem ad umbilicum usque im­mergat calidè· dein egressa & ab­stersa calidis pannis, in sellam perfo­ratam sedeat, in eaque fumum se­quentem per quartam horae partem imo ventre excipiat.

℞. Troch. gall. & alipt. mosch. an. ʒss. styrac. calam. ladan. benjoin. an. ʒiij. lign. aloes, santal. citrin. an. ℈iiij. rad. paeon. ʒss. mosch. ambr. an. ℈ss. cum laricea, F. trochisci pro fumo ponder. ʒij. imponatur u­nus carbonibus· surgens è sella & in lectum decumbens, inungat regio­nem sub umbilico sequenti unguen­to.

℞. Ol. nardin. moschael. an. ℥iij. pingued. gallin. anser. an. ℥j. fol. lign. aloes, zinzib. zedoar. an. ʒij. ma­cer. nuc. mosch. caryophyll. an. ʒiij. ros. staechad. schaenanth. an. ʒss. ca­stor. ʒj. mosch. zibeth. an. gr. vj.F. unguentum. inungatur, & postea dormiat. Hunc processum balnei suffitus & inunctionis eo modo per dies septem continuet· verum duo­bus postremis diebus, postquam hisce usa fueri [...], & in lectum se compo­suerit, pessarium hoc in sinum uteri immittat, totaque nocte retineat.

℞. Mastich. ʒjss. styrac. liquid. ℈iiij. cicer. rubr. ʒss. vitell. ovor. crud. q.s.F. duo Pessaria. Post u­sum postremi Pessarii, ea nocte cor­pus membraneum crassum, latum, & fibrosum rejecit, quod, quia inde mirè se lavatam sentiebat, multis an­nis geftasse, & pondus & gravamen inde sensisse praedicabat. Jussi ab usu omnium medicamentorum abstine­ret, donec mensium tempus praete­riret, quod cum advenisset, nec men­ses fluerent, statim se gravidam sus­picabatur; jussi emplastrum sequens in pectinis regione noctu gesta­re.

℞. Mass. empl. pro matric. ℥j. de mastich. ℥ss. hypocyst. acaciae an. ʒj. ros. rubr. ʒss. santal. omnium an. ℈j. styr. calam. benjoin. troch. gall. & alipt. mosch. an. ʒj. malaxentur oleo moschaeleo, F. emplastr.

Ex nausea, vomitu & mensium retentione gravidam esse quoque o­pinatus sum, nec me opinio fefellit; nam mox ventris & mammillarum [Page 827] intumescentia ejus rei fuerunt indici­um, filiaque post nata [...]id confirma­vit. Haec cura laudem non exiguam mihi apud magnates peperit. Felix Platerus. obs. lib. 1. pag. 270.

Subsectio secunda. Pro Sterilitate ob uteri humidi­tatem.

℞. CInnam. cardamom. maj. croci, caryophyll. macis, cyperi, nuc. mosch. cumini, lign. aloes, pi­per. long. cass. ligneae, an. ℈ij. cu­beb. doronic. an. ℈iiij. ambr. mosch. balsami, an. ʒj. sacch. albiss. lb jss. vini malvatic. aq. bugl. & meliss. an. q.s.F. electuar. de quo capiat omni sero quando vadit dormitum cochl. j. Est hoc expertissimum, quod cum hoc quod calefacit, exsiccat matri­cis humiditates, ad impraegnationem solemniter disponit, & non sòlet me decipere.

℞. Galliae mosch. castor. bdell. ladani coagul. lepor. nuc. mosch. an. ℥ss. coq. diu in aqua, in qua lave­tur aut suffumigetur cum ea.

℞. Testiculum verri exsiccatum unum, testiculor. vulpis paria iiij. testicul. lepor. par. v. galli paria vj. matric. leporis x. cerebra passerum, 60. rad. pastinac. sylv. carduorum, satyrionum, omnium cum sacch. con­ditor. ras. ebor. an. ℥iijss. cinnam. e­lectiss. ℥iij. veretri tauri non nigri, pinear. dactyl. nucis indae, an. ℥ij. piper long. zinzib. fl. rorismar. an. ℥ss. sem. sesel. ʒj. sem. urtic. caryophyll. croci, macis, galang, cyperi, nuc· mosch. cass. lign. cubeb. doronic. ne­pit. sem. mercurial. masculi, fol. indi, mosch. ambr. an. ʒj. sacch. alb. dis­solut. cum aq. nepit. lb vj.F. ele­ctuar. quod prolificativum est mira­bile à me expertum· utatur mane je­juno stomacho, & etiam quando in­tendit copulari viro. Barthol. Mon­tagnana. consil. 207.

Purgato ut decet corpore, ego maximè comprobo hanc confectio­nem, si ejus ℥ss. cum vino generoso tribus vel quatuor diebus continuis jejuno ventriculo, ante mulieris cum viro concubitum propinetur.

℞. Mosch. ambr. an. gr. iij. ca­stor. ʒss. lign. aloes, cinnam. caryo­phyll. ras. ebor. an. ℈ij. spic. piper. long. an. ʒss. doronic. zedoar. ga­lang. an. ʒj. sacch. vel mell. q.s.F. mixtura S.A. Utilem etiam imò omnium efficacissimam hunc in usum confectionem nunc describendam in­veni.

℞. Satyrii ʒij. spec. diamosch. d. ras. ebor. an. ℈ij. uteri lepor. ficcat. & pulv. ʒss. succi salviae depurat. succ. herb. tabac. an. ℥ss. sacch. al­biss. in aq. artemis. q.s. fiat confectio in rotulis· cujus ʒij. mulieri exhibe­antur desinentibus mensibus, tribus diebus continuis hora una ante coe­nam, superbibendo ℥ij. vini gene­rosi.

℞. Zinzib. cinnam. spic. nard. an. ʒj. nuc. mosch. macis, benjoin. sty­rac. an. ʒj. caryophyll. ladani, an. ʒss. castor. ℈j. cum terebin th. F. trochis­ci, quibus uterus suffu migetur.

[Page 828]Si adhuc non concipiat, repurga­to iterum leniter corpore, guaiaci decoctum triginta diebus aut pluri­bus accipiat in hunc modum para­tum.

℞. Lign. guaiac. ℥v. salsaeparill. ℥j. aquae communis lb ix. infund. ho­ris viginti quatuor. Deinde bulliant ad consumptionem medietatis; in fine add. artemis. matricar. salv. be­ton. an. p.j. coletur & usui servetur. Io. Zecchius. consult. 67.

Capiat saepius in die de morsulis his conceptionem facilitantibus.

℞. Rad. satyr. rec. eryng. an. ʒij. pinear. mundat. pistaceor. an. ʒijss. cortic. citri, zinzib. an. ʒj. sem. eruc. siler. mont. pastinac. sylv. cinarae, an. ℈ij. coagul. lepor. priapi tauri, an. ʒss. cinnam. caryophyll. an. ℈j. cum sacc. ros. tab. solut. in aq. meliss. ros. & bugl. q.s.F. confectio in rotulis. Io. Petrus Lotichius. obs. 14. cap. 1. lib. 5.

Subsectio tertia. Pro Sterilitate.

INter alia si vino myrrhato, quod Veteres in deliciis habuerunt, hoc tempore non careremus, insessus ex eo factos cunctis aliis anteferrem; sed si loco ipsius vinum generosum capiatur, eique myrrha aristolochia, artemisia, rosa, & cupressus inco­quantur, atque ex ipso percolato in­ [...]essus utero de more paretur, mag­nam utilitatem esse sequuturam cre­do; sic enim simul & nimiae humi­ditati, retentricis infirmitati, uteri oris obliquitati, & consequenter sterilitati succurri posse sperandum est. Hieron. Mercurialis. consult. 93. tom. 1.

Peracta corporis purgatione, & muliere à menstruis mundata, statim mane & serò per duos dies sumat hanc evaporationem, quae mirabilis est, & nunquam vana est inventa, nam mundificat matricem, & eam ad con­ceptionem disponit, & continet quam plurima simplicia juvantia ma­nifestis & occultis qualitatibus.

℞. Sabin. lauri, rorismar. fol. ci­tri, matricar. menth. sysimbr. bi­stort. rad. petrosel. liquirit. foenic. aspar. meliss. absynth. orig [...]n. quatu­or anodyn. salv. sambuc. matrisylv. an. part. aeq. sem. anis. cumin. cubeb. galang. an. ʒj. bull. in aq. in vase be­nè obturato, & post accommoda embotum per cannam perforatam, & sumat fumum in utero. His pluries fa­ctis duobus diebus, coeat cū viro suo mane. Si adhuc non concipiat muli­er suflumigetur hoc mirabili suffitu mane & serò per duos dies à men­struis.

℞. Mosch. ambr. an. gr. x. lign. aloes ʒss. gummi olivar. ʒij. cin­nam. el. ʒj. myrrh. ʒss. gall. mosch. gr. xv. pulv. sassafr. ʒij. terebinth. & gummi pini. q.s.F. suffitus.

Hoc facto, utatur nocte mulier hoc Pessario.

℞. Pulv. liquir. & matric. lepor. exsiccat. an. ʒj. stercor. lepor. & cumini, an. ʒij. spicae, myrrhae, & amomi, an, ℈j. coagul. lepor. ʒjss. [Page 829] ladan. q.s. contundenda contund. & in petia ligentur, & imponantur. Ad omnem sterilitatis causam valet ex Democrito, ut tam vir quam muli­er per aliquot dies bibant ad lb ss. ju­ris galli veteris cum ʒj. pulv. testicu­li verris seu apri siccati in umbra; & est secretum rarissimum & valde ex­pertum. Uterus leporis siccetur, & cum vino detur in potu, vel decocto sassafras, per decem dies, maximè cum à menstruis mulier est purgata· vel ex Rhasi & Avic. urina Elephan­tis mirabilis est, maximè de sero bi­bita cum mulier est vicina conceptui. Ad idem valet radix bistortae vel im­peratoriae cum vino bibita plures di­es. Ad idem ex Savanorolla dens Pueri septem annorum in auro vel argento gestatus in brachio, vel lapis aquilae. Ad eandem intentionem valent infrascripta simplicia, quovis modo sumpta, vel in pulvere, vel in elect. nimirum satyrion herba, radix lapathii, matrix leporis, porci, ra­sura eboris, coagulum leporis & ster­cus ipsius, & vulpis, sem. sesel. pa­stinaca, urtica. Sic Galenus. 3. De Remediis paratu facil. cap. 190. Le­poris uterum frige, tritumque assi­duè propina; & cum stercore vul­pis & saevo bubulo inunge mulieris virique genitalia. Mihi maximè fa­miliaris est haec conserva.

℞. Pulv. ras. ebor. ʒj. pulv. sesel. dauci, an. ʒij. coagul. lepor. ℈ij. conserv. borrag. & anthos, an. ℥ij.M. Post menstrua sumat mulier. Foecundissimas quoque reddit mulie­res, ut ex Historiis Aegyptiorum h [...] ­betur, haustus succi salviae domesti­cae ad ℥iiij· cum modico sale, maxi­mè post menses. Epiphanius Ferdinan­dus. histor. 95.

Subsectio quarta. Pro Sterilitate.

Summae efficaciae creditur secun­dina mulieris exsiccata & in pulverem redacta. ad ʒj. exhibita. alii pro secreto habent pulverem ex hepate & testiculis porcelli, quem solum scropha edidit; eumque ste­rilitatem arcere asserunt, tam in vi­ris quam mulieribus.

Matthiolus in Dioscorid. Ammi semen praedicat his verbis; ammi le­gitimi semen, quod ex Alexandria affertur, mirificè praestat ad mulie­rum sterilitatem, nam compertum est hujus tantum seminis auxilio plures prolificas affectas· siquidem si propinetur mane ʒj. pondere ex vino meraco, aut carnium jure in tenuem pulverem contritum, alter­nis diebus, tribus horis ante cibum, futuram pollicetur prolem. Sed opor­tet maritum cum uxore rem habere iis tantum diebus, in quibus illa se­men non ebiberit.

In quibus mulieribus viscerum ca­lefactio timerur, rasura ebor. erit utilissima ad ʒj. cum vino albo sum­pta, per quatuor aut quinque dies post purgationem menstruam. Essen­tia satyrionis hic maximè excellit, si [Page 830] ea ad ℈j. vel ij. usque ad ʒj. in vino malvatico exhibeatur· ejusdem etiam sal valde efficax est ad ℈ss. cum vino malvatico post purgationes menstru­as exhibitum.

Aqua stillaticia sequens est valde efficax.

℞. Cinnam. caryophyll. nuc. mosch. mac. an. ℥j. cubeb. piper. long. galang. zedoar. sem. ammeos, sesel. an. ℥ss. gran. juniper. ʒj. vini albi generosi, aq. rorismar. marjo­ran. meliss▪ an. q.s. stent in digestio­ne per sex dies, postea distillentur, ac mane & vesperi cochlear. j. vel ij. exhibeantur. Lazarus Riverius. prax. med. lib. 15. cap. 15,

Sterilitatem experimento abolet, teste Mermanno, hoc vinum medica­tum.

℞. Lign. indic. lb ss. sars. parill. ℥jss. sassafr. rad. chinae, liquirit. an. ℥ss. cortic. lign. ʒv. turbith. ʒiij. rhei el. ʒij. fol. sen. ℥jss. zinzib. cal. arom. an. ʒjss. rad. ireos ʒij. fol. ve­ronic. beton. an. M.j. affund. vini rhenani lb x. & bibat quotidie lb ss.

Vel praemissis purgationibus, bal­neis, suffitu, &c.

℞. Ol. nardin. moschael. an. ℥jss. ol. cheirin. ʒx. spec. diambr. dia­mosch. d. styrac. liq. an. ʒij. ambr. mosch. zibeth. an. gr. iiij. cum pauca cera. F. linimentum, quo uteri re­gio illinatur. Wolfgangus. Hoeferus. herc. med. lib. 7. cap. 1.

Lemnius refert obaesas mulieres sa­le vegetabili destitutas steriles, mo­derato salis condimento foecundas fi­eri. Idem. lib. 2. cap. 1.

Imprimis hic utiles sunt thermae naturales sulphureae bituminosae, a­luminosae, nitrosae, ad quas plerum­que foeminae steriles tanquam ad A­sylum confugiunt, & quidem saepe non sine fructu. Daniel. Sennertus. practic. lib. 4. part. 2. sect. 4. cap. 2.

Pilularum ex terebinthina usus ve­re & autumno, frequenti satis ex u­su, sterilitati medetur. Nobilis mu­lier Medicorum consilium secuta, hac arte & ingenio sterilitatem vitasse se affirmavit· frequenter devorabat pi­lul. unam ex terebinth. optima prae­sertim ineunte vere, per tres men­ses, & exacta aestate, initio autumni, per tres alios menses: quod creditu non est difficile; maximas enim do­tes & opportunitates terebinthina est consecuta: ut facilè in pilul. for­mam reformetur, in decocto conve­niente elixanda est, ut facili­us ducatur, & consistentiam acqui­rat formandis pilulis utilem. Guil. Ballonius. consil. 30. lib. 3.

Mulierem quae nunquam concepe­rat, quamvis innumeris medicamen­tis usa esset, Io. Ves [...]ingius, à morte sectam, vidit tumore uteri laborasse, membrana propria materiam sebo similem continente, quem ideo in­ter sterilitatis causas meritò referen­dum censebat; ejusmodi steatoma uteri fundo adnatum visum quoque notavit. Io. Rhodius. cent. 3. obs. 46. Georg. Hieron. Velschius. obs. 72.

Sectio decima nona. De Sternutatione.

STernutatio (Graecè [...] in [...] sternuo) est flatuosorum spirituum, acriumque vaporum ce­rebrum offendentium violenta & in­voluntaria per nares expulsio. Cau­sae internae sunt humores & vapores à cerebro ad naresdelabentes. Exter­nae verò radii lucentis Solis, vapores è cepis, allio, sinapi, raphano, &c. & medicamenta ptarmica naribus admota.

Subsectio unica. Pro Sternutatione molesta.

JUssi ut per nares saepe attraheret lac tepidum, quod cum ter quaterve fecisset, miraculi instar, statim cessa­vit sternutatio. Credebam enim ex acris Catarrhi descensu ad nares ster­nutationem irritari; neque mea opi­nio me fefellit, nam ex lacte tepido per nares attracto, salsedo & acri­monia, quae nares pungebat, miti­gata fuit, & sternutatio molesta ab­lata. Petrus Forestus. obs. 127. lib. 10. De Cerebri morbis.

Sectio vicesima. Pro Stomachi ardore.

CUratio hujus mali duobus perfi­citur: Primum est, ut ardor ille sedetur; alterum, ut causa tol­latur, ne idem malum revertatur. Prius perficitur iis quae fervorem hu­morum temperant, & ebullitionem tollunt· unde datur conserva rosar. fructus acidi, & eorum succus, ut malum citrium, granatum, berberis, vinum absynthites, panis medulla, aceto, & aliis succis acidis imbuta. Vel,

℞. Conserv. ros. vitriol. ℥ss. cy­don. condit. ʒii. rob. ribes ℥ss. spec. diatrion, santal. diarrhod. abbat. an. ʒss. syr. cydon. q.s.F. Electuar.

Imprimis verò utilia sunt, quae istam ebullitionem tollunt, humorem quasi imbibendo & praecipitando, vel ut facilius deferveat, faciendo, aut ejus qualitatem tollendo· in quem finem praecipuè commendatur creta alba, quam vulgus etiam inter [...] numerat, nux mosch. bolus arm. oculi cancri, C. cervi, lapides carpionum, grana thuris. Hinc se­quentia commendantur,

℞. Nuc. mosch. ʒj. cretae ʒij. sacch. ʒiij.F. pulvis. dosis ʒss. vel ʒj.

℞. Nuc. mosch. macis, rosar. an. ℥ss. sacch. alb. ℥j. cretae ʒij.F. Pulvis. Vel,

℞. Nuc. mosch. ʒss. croci gr. ij. C. cervi usti ℈ij. cret. ʒss. sacch. in [Page 832] aq. portulac. dissolut. q.s.F. rotulae. Vel,

℞. Cretae ℥j. bol. arm. ℈ij. ros. rub. margar. praep. an. ʒss. macis ℈j. sacch. alb. in aq. ros. dissolut. q.s.F. Morsuli. Vel,

℞. Conserv. ros. vet. ℥j. ocul. can­cri praep. bol. arm. an. ʒss. cum. syr. cons. nuc. mosch. F. Electuar. Daniel Sennertus. practic. lib. 3. part. 1. sect. cap. 16.

Sectio vicesima prima. Pro Stomachi dolore.

AD virum quendam accitus sto­machi dolore vehementi labo­rantem, cum decoctum flor. chamaem. in cerevis. communi praebuissem, e­missis ructibus, & in sudorem solu­tus, incantamenti instar omnis dolor evanuit; ut nullis aliis praesidiis opus suerit uti. Petrus Forestus. obs. 20. lib. 18. De Stomachi Affectibus.

Praeceptor meus Elidaeus hoc se­quenti medicamento utebatur.

℞. Electuar. de dactyl. seu dia­phaenic. ℥ss. philon. rom. ℈ij. cum aqua chamaem. fiat Potio. Hoc eti­am in simili casu adhibuit.

℞. elect. diaphaenic. ʒvj. philon. rom. ʒj. aq. fl. chamaem. ℥iij.F. Po­tio.

Nos mulierem quandam simili do­lore correptam, cum elect. diaphae­nic. & alia non juvarent, hoc solo fotu curavimus

℞. Rad. alth. ℥ss. fl. ros. rub. chamaem. summit. absynth. an. M.j. coq. in aq. chamaem. & aq. com­munis, q.s. pro lb jss. in fine ad­dendo vini Rhenens. opt. aq. ros. & aceti, an. parum. F. Fotus· quo om­nis dolor cessavit· adeo illud medica­mentum approbavit, ac divinum appellabat, ut memoriae inscri [...]erem, ut alios simili malo laborantes à do­lore curarem. Alia etiam mulier dolore stomachi intolerabili crucia­ta, post remedia universalia, hoc se­quenti fotu ab omni dolore incanta­menti instar fuit liberata.

℞. Absynth. commun. & roman. fl. chamaem. ros. rub. menth. exsic­cat. an. M.j. sem. sumach. myrtillor. an. ℥ss. fl. melil. p.j. coq. in aq. pro lb jss. colat. add. spec. diarrhod. ab­bat. ℈ijss. aromat. rosat. ℈j. aq. ros. ℥ij. aceti ros. ℥jss. iterum semel bulliant, & F. fotus pro ventriculo. Petrus Forestus. obs. 22. lib. 13.

De expertis ad stomachi dolorem est hoc.

℞. Pulv. Caryophyll. ℈ij. aq. decoct. origan. ℥iij· sacch. alb. ℥j. detur ca­lidum in potu in aurora. Solet se­dare stomachi dolores, & singultum à frigido provenientes. Barth. Montag­nana. cons. 10.

Pro stomachi dolore causato à je­coris fervore, & ventriculi algore, nullum mihi tutius medicamentum videtur rheo; quod & crudam pitu­itam & bilem clementer expurget, obstructionesque mirificè summove­at· quare si bis saltem in mense bo­lum ex rhei ʒj. & tantundem spec. hier. gal. melle rosato solvente. para­tum [Page 833] devoraverit, nulla purgatio tu­tior efficaciorque deprehendetur ad doloris praecautionem. Io. Zecchius. consult. 54.

Sectio vicesima secunda Pro Stomachi Exulceratione.

CUm aliquando vir quidam ab imperito medico purgantem medicinam hausisset, cui ad accele­randam evacuationem acria quae­dam & erodentia fuerant admista; tantus dolor ventriculi ortus est, ut trium hebdomadum spatio per os nihil ferè sine immani loci exulcera­ti dolore assumere potuerit, & fame penè enecaretur· medicis incassum laborantibus, tandem quod propria ratio & experientia suggessit, usus est tragacantho cum aq. fl. roris­mari misto, cujus fragranti tenaci­tate ulcus consolidatum, & multos postea annos vixit incolumis. Tho. Bartolinus. hist. 21. cent. 6.

Sectio vicesima tertia. Pro Stomachi imbecillitate.

℞ CAssiae ℥ss. spec. hier. ʒij cum sacch. F. bolus. sumat in au­rora. nullum est medicamentum prae­stantius ad ducendos vitiosos humo­res in ventriculo hiera ipsa. Sequen­ti die pro praeparatione humorum sumat in aurora ℥j. oxymel. simpl. postea reiteretur bolus hierae. prae­terea pro roborando ventriculo ex­terius utatur hoc linimento.

℞. Ol. nard. mastich. an. ℥jss. vini gener. ʒij. bulliant ad con­sumptionem vini. deinde adde ma­stich. cinam. pulv. absynth. an. ʒj. cum cera. F. linimentum. quo illi­natur stomachus ante cibum. Rode­ricus à Fonseca. tom. 1. consult. 67.

Sectio vicesima quarta. De Stranguria.

[...] (in [...] gutta & [...] urina) est urinae gutta­tim facta cum vel sine dolore & continuo ad mingendum stimulo, ex­cretio· Causae sunt humores acres, calculus, intestini recti, uterique inflammatio, pus à renibus ad vesi­cam transmissum, quae omnia expul­tricem vesicae facultatem, propter affectum sphincterem, sttimulando, hunc introducunt affectum. causae externae sunt vini, cerevisiaeque fae­culentae potatio, crudorum alimen­torum leguminumque esitatio, &c. mixtus est affectus ex ischuria & dysuria.

Subsecttio unica. Pro Stranguria.

MIhi adhaesit Stranguria cum insigni dolore, ultra tres sep­timanas; [Page 834] & nihil aeque juvit, ac decoctum malvae cum syr. viol. quo & alios multos postea simili malo laborantes curavi. Verum cum postea urina facilè esflueret ob debilitatem vesicae nimis fortasse relaxatae, à de­cocto illo abstinui; & vesicam ro­boravi inunctione olei myrtei & mastich. Petrus Forrestus. obs. 4. lib. 25. De vesicae morbis.

Quidam stranguria laborans, consulente Antonio Harvero Medico Haghano, brassicam rubram decoxit cum jure vervecis, eoque jure utens, insperso pauco pulvere nuc. mosch. curatus suit· fortè ex frigiditate hoc malum contraxerat. Chirurgus Har­lochius Delphensis hoc modo strangu­riam tollebat.

℞. Flor. chamaem thymi. an. q.s. fol. senae ʒij. coq. in aq. chamaem· hujus expressionis cyathum propi­nabat· ad causam frigidam recte va­lere arbitror. verum Pharmacopoeus meus, cum aliquando stranguriam pateretur, ex largiore potu vini; capiebat aquam rosac. cum album. ovi concussam, & ad medium scu­tellae ebibebat, quo seipsum, tum alios curabat. alius cum modo dy­suria, modo stranguria afficeretur, ex mulierculae consilio decoxit fl. cha­maem. cum lacte bubulo; & ita seip· sum curavit. lac ardorem mitigabat, & flores chamaem. lotium provoca­bant. Petrus Forrestus. obs. 3. lib. 25.

Mihi semper profuit vinum rhen­anum ad stranguriam propter recen­tem cerevisiam illatam. quod si in pagis degens, ubi▪ vinum non esset, apud aegros, cogebar cerevisiam bi­bere recentem, sumpta nuce myri­stica, ab hoc malo levabar. cum ex cerevis. rec. stranguriam quidam in­currissent, solo sevo candelae umbili­co inuncto, se ipsos curabant· alii solo cochleari oxymel. epoto, id malum à se depellebant· sed & foli­orum ribes nigrae odor, multoque magis eorundem decoctum id viti­um emendare expertum habemus. idem. obs. 2. lib. 25.

Stranguriam lapides cancrorum sanare docet Io. Helmontius tract. à sede animae ad m [...]rbos.

Datur decoctum malv. & emul­sio 4. sem. frigid. & papav. alb. Io. Heurnius ad aphor. 22. sect. 3.

Mane & principio mensae utatur hoc potu ordinario.

℞. Sem. alth. malv. ad. ʒiij. cicer. rubr. rec. ℥iij. sem. 4. frig. maj. an. ʒiij. hord. mund. p.ij. caric. ping. num. ix. sebest. rec. num. vij liquir. ras. ʒvjF. decoctio in aq. lb. iiij. ad medietat· consumptionem, quotidie mane & vesperi ʒss. sequentis pulv. admittat.

℞. Trochisc. alkikengi. cum opio ʒiij. oculi cancri. ʒj. sacch. penid. ℥ss.M.F. pulvis. superbibat de hoc liquore.

℞. Syr. jujub. viol. an. ℥ss. spi­rit. terebinth. gt. v. aq. parietar. viol. alth. an. ℥jss.M. pro mitiga­tione doloris penem affligentis, hoc fomento utatur.

℞. Fl. malv. verbasc. viol. alth. an. M.I. sem. lini. faenugrec. an. ℥jss. farin. fabar. ℥ij. coq. in s.q. [Page 835] lactis vaccin. pro fotu. Hoc verò in­ungatur.

℞. Mucilag. sem. lini. faenugraec. extract. cum aq. portulac. an ℥ss. pomac. opt. ℥ss. vitell. ovor. num. ij. camphor. ℈ss. opii. gr. v. butyr. rec. & insulsi. q.s.F. linimentum. Io. Petrus Lotichius. obs. 9. cap. 5. lib. 4.

Sectio vicesima quinta. De Strumis.

VIde supra sectione Octava. De Scrophulis.

Subsectio prima. Pro Strumis in collo.

PRaemissis debita purgatione & venaesectione, hoc topicum ad­hibeatur.

℞. Lentium cum aceto excoctar. ℥iiij. succ. apii. depur. ℥ij. sem. co­riandr. ʒij. cum adipe porci mas­culi F. cataplasma extend· super lintea, & bis in die affectis locis ap­plicetur. Item

℞. Puvl. fol. & rad. tussilag. ℥ij. farin. sem. lini. ℥j. cum adipe suillo F. cataplasma. Interim ut el [...]ctua­rium nostrum in hunc usum maxi­me probatum sumat etiam atque etiam hortamur· est tale,

℞. Ossium. gallin. elixat. ossium [...]ertebr. human. an. ℥ss. troch. de viper. ʒij. scord. margarit. an. ʒss. mell. despumat. q.s.F. electuar. su­mat bis in die ad ℥ss. manè & ves­peri dum it dormitum. Io. Zeechius consult. 70.

Lenita alvo melle rosato solut. & manna, vel hiera Gal. cum cassia, humores sunt praeparandi decocto rosmar. betonic. borrag. scrophu­lar. adjecto syr. de beton. de cichor. & oxymel. simpl. postremo humo­res sunt deturbandi infuso agar. & rhei, vel catapotiis cochiis. demum exhibeatur decoctum ligni sancti cum roremar. scrophular. cichora­ceis & santalis albis per plures dies. Pro tumore resolvendo laudo maxi­me emplastrum. diachyl. magni ireati. si in suppurationem abit, applicetur diachylon gummatum· facta suppu­ratione, apertoque loco, ad mundi­ficationem, à melle cum pulvere myrrhae & ireos, vel ab unguento ba­silico & apostol, non est receden­dum· quo in casu nec pulvis aspho­deli aut floris aeris improbatur, mox pro implenda carne uti licebit unguento diopompholig. vel de be­ton. vel isidis; tandem ad cicatricem inducendam utatur unguento infra­scripto, quod est in frequenti usu clarissimis viris.

℞. Ol. laurin. aq. vitae ceruss. pulver. an. ℥j. alumin. ℥ss. salis com­mun. ʒij.M.F. unguentum. Iul. Caesar Candinus consult. 112.

Subsectio secunda. Pro Struma coxae innata in­gentis magnitudinis.

MUlierem quandam· struma coxae inna [...]a multos annos miserabiliter vexabat. Ad eam jam magnitudinem excreverat, ut occu­pante ea coxam ipsam· ac crus, am­bulare non posset, quo factum ut jam quinquennio misera in lecto jaceret· nec ex Medicis ullus inve­niebatur, qui aut ferro aut alio quo­vis medicamento tollere tam ingens malum auderet· quare omni spe destituta, me cum junior adhuc essem ad se vocans, operam nostram deposcit, lachrymis urget, & pre­cibus, ut quamlibet miserabile, ali­quod tamen ei praesidium afferam: mori se malle quam in tanta mise­ria & calamitate vitam ducere· mo­verunt me, fateor, infelicis mulieris lachrymae: ac propterea rem sanè arduam, & quam nullus qui saperet attentasset, aggressus, strumam ip­sam ea potissimum parte, qua coxae pendebat, vinculo diligo· & quoni­am resecanda crassitudo palmo ple­nior erat, singulis quibusque diebus vinculum ipsum arctius necto, do­nec pars media resecaretur· tum candenti ferro, quod superest scindo, sanguinem supprimo, & mulierem ferè mortuam resumens molli cubi­culo recreo; ac curiosa dein observa­tione, idoneisque medicamentis rite pro [...]dens, divino tandem auxilio eam in pristinam sanitatem reduco. Tanta autem fuit praecisae carnis mo­les, ut pondus 60. Librarum excede­ret. Antonius Benevenius. cap. 14. lib. De mirandis morborum & sana­tionum causis.

Subsectio tertia. Pro Strumis.

POst venaesectionem· & purga­tionem foveatur pars affecta spongia in aqua calcis expressa & arcte alligata per decem dies, exci­piatur suffumigium ex lapide pirite extinctó in aceto fortissimo, bis in die per infundibulum cujus tubu­lus totum tumorem contineat; postea applicetur emplastrum de Vigo qua­druplicato mercurio, cujus singulis unciis addatur vitrioli romani ʒj. & tantundem gummi ammoniac· in a­ceto soluti. Lazarus Riverius. obs. 76. cent. 1.

Virgo quaedam decem annos nata tumores duros & strumosos patie­batur in tribus digitis, qui curati fuerunt suffitu aceti supra silices can­dentes conjecti mane & serò per mensem integrum continuato, hoc remedium à Galeno miris laudibus effertur ad tumores scirrhosos dis­cutiendos. Samuel Formius. obs. 49.

Puella quaedam quatuor annos na­ta laborabat scrophulosis tumoribus circa collum & aures valde eminen­tibus· consuluit aliquis parentibus ipsius, ut eam pediculis corripi sine­rent, qui tandem ulcera toti capiti [Page 837] inferre possent, per quae materia morbifica, humor scilicet pituitosus in magna copia ritè evacuatus est per aliquot menses; & aegra tandem liberata fuit absque alio remedio. Si­meon Iacoz. obs. 20.

Armoricus quidam à pluribus an­nis strumis circa collum & sub utra­que axilla laborans tandem ab il­lustriss. D. Gabriele Harduin [...] de Sainct Iacques nosocomii· charitatis Lutetiani Medico ordinario in hunc modum curatus est. Praemissis uni­versalibus cataplasma ex foliis cucu­meris asinini leviusculè contusis, partibus tumentibus admovit; prae­scriptaque dieta tenui, nec non mo­dice exsiccante altera die opiata se­quens praescripta est.

℞. Turbith. hermodact. an. ʒij. rad. utriusque scrophular. ℥j. rad. angelic. ʒij. fol. senae ℥ss. scammon. crudi ℈iiij.F. omnium pulvis, & excipiatur cum syr. ros. pallid. do­sis ʒij. addendo cuilibet, mercur. sublimati dulcis gr. xx. qua alter­nis diebus per xv. dies repetita, nec non renovato cataplasmate disparue­runt tumores omnes scrophulosi, abs­que sectione, aut eradicatione ulla· & sic sanus & incolumis evasit. Lazarus Riverius. obs. 10. Inter observationes hinc inde decerptas.

Novi plures qui in strumosis tu­moribus digitalis floribus valde con­fidunt: quos quidam in butyro ma­jali quot possunt immittentes cu­rant insolandos per aestatem; alii cum adipe porcino miscent, & fub terra defodiunt per quadraginta dies. Utrique flores cum unguento reservant, unà linteis indu­cunt & tumoribus applicant: hosce tumoribus discutiendis vel maturandis ulceribus detergendis vel explendis sufficere, ferunt se exper­tos. quinto & sexto quoque di [...] dia­carthamo purgant, interim continuo decoctum herbae robertianae praebent· pars ulceris rubens parte unguenti tenuiore inungatur; pars autem un­guenti crassior linteamini imponatur, quod nunquam mutetur· sunt qui novella & primò erumpentia plantae digitalis germina accipiunt, eorum­que succum expressum in butyro co­quunt ad succi consumptionem; at­que hoc novo succo addito bis terve repetunt. D. Bates referente Io. Rajo. Catalogo plantar. Angliae.

℞. Fol. lamii albi M.J. calefiat in­ter duos lateres calidos, & tumori ap­plicetur· eum unius noctis spatio ut plurimùm aperit. Electuarium fl. genistae pulv. & melle rosato ex­ceptum ad scrophulas expertum, si eo quis utatur continuò. Io. Rajus. Catal. plantar Angliae.

Homines fide digni observarun▪ strumas aliosque tumores aboleri, si pars affecta affricetur ad manum ca­daveris humani, ita enim sensim evanescere tumores, prout sensim putrescit cadaver; quod tardius hi­eme, citius aestate contingit. Tho. Bartholinus. histor. 66. cent. 3.

Nos pluries vidimus, praemissis vniversalibus, brevi tempore & faci­liter strumas curatas, non alio me­dicamento, quam aloe, si nempe ipsi­us [Page 838] folia (praesertim aestate, tunc enim abundant copioso humore) sub ci­neribus calidis aliquantisper posita, per longum & per medium dis­secta super strumas quotidie appo­nantur: mundant etenim & ab­stergunt ulcus, humorum putredini summoperè resistunt & vulneraria facultate praedita citissimè ulcus ad sanationem perducunt. Dominicus Panarolus. obs. 22. pentecoste 4.

Sequenti remedio pluries unico mense strumas evanuisse praegrandes vidi: ac subitò praefocationem à ve­nenoso fungo illatam curari.

℞. Spongiae marinae in carbonem combustae ℥iij. ossis sepiae usti piper. long. zinzib. pyrethr. gallar. salis gemmae, calcis testarum ovor. an. ℥j.M. cum aqua stillata ex praefatis spongiis. & exsiccetur paulatim. Ac­cipe hujus pulveris ʒss. cum sacch. ℥ss. decrescente Luna, ut paulatim liquatus deglutiatur, vel fac illin­ctum & boccium disparebit. alii de­fectu spongiae sumebant pilosam ex­crescentiam sylvestribus rosetis in­nascentem, exteriori cortici casta­neae persimilem, hirtam hispidam­que, cujus solius pulvere utebantur feliciter. Item usus sum hoc un­guento instrumis & scirrhis.

℞. Ol. laurin. ℥viij. oliban. ma­stich. gummi arabic. resin. abiegn. an. ℥iij. destilla tum iterum destilla cum cineribus clavellatis. Io. Helmontius tractat. cui tit. Tartarus non in potu.

Sectio vicesima sexta. De Studendi modo.

POst prandium quiescas à studiis donec tres horae elapsae fuerint, neque post caenam studiis incumbas: siquidem in multam noctem studia protrahere, & matutino tempore in lecto stertere, non solum fluxiones parit verum etiam ingenio officit. Io. Crato consil. 13. lib. 4.

Sectio vicesima septima. Pro Sublimati veneno.

VIr quidam famulam percussit, quae ira percita, hinc inde vindictam quaerens in mentem revo­cat suam dominam sublimatum cum argento vivo pro fucandis genis coxisse, ac in mortario sub lecto re­posuisse, ad quod accedens, ejus por­tiunculam ʒss. pondere accepit, quam duobus pullis prandio destina­tis, altero asso, altero verò elixo, clam indidit: ex quibus cum he­rus ac uxor uterum gerens, filii & servi, simul & catus quidam come­derent, omnes in vomitum & symp­tomata gravissima inciderunt; qui­bus per totum illum diem ac sequen­tem noctem miserè laborarunt. vo­catus ego, vidensque omnes angi, ac in vomitum pronos, causam unicam [Page 839] ac communem omnibus esse dixi, eamque venenum fuisse certus eram. proinde nulla data mora ad evo­mentia medicamenta confugimus; inter quae numerare licet lapidem bezoar, sed praecipuum vomitorium, & quod inter caetera palmam obti­nuit, ut experientia tunc deprehen­di, fuit aqua naphae, cujus, singulis sin­gulas libras tepidas bibendas propi­navimus, à cujus potu omnes multa evomuere, & melius habere visi sunt. At postquam satis evomuerunt, ad theriacam devenimus, & hoc con­ditum.

℞. Conserv. acetos. citri ℥iiij. smaragd. ℈ij. scordii. ℥ss. terr. lemn. ʒiijM. & cum syr. de ace­tos. citri F. conditum. & fol. auri in­auretur. iis remediis, & jusculis pinguibus, nonnullis etiam adhibitis clysteribus, veluti cordi admotis e­pithermatibus, sanitati intra triduum fuere restituti. Amatus Lusitanus. cent. 1 curat. 64.

Sectio vicesima octava. De Suffocatione uterina.

VIde supra lib. 8. sect. 15. De hysterico affectu.

Subsectio prima. Pro Suffocatione uteri.

GAlbanum dissolvimus cum mo­dico aceto, & in corio rotundo extendimus, & umbilico mulieris apponimus. hoc remedio infinitas praefocatas curavimus, & à paroxys­mo excitavimus. pessus etiam in hunc modum paretur.

℞. Gall. mosch. ℈ij. cinam. folii macis, caryophyll. an. ℈j. ambr. mosch. an. gr. iii. ladan. styrac. an. q.s. cum aq. ros. mosch. F. veluti suppositorium utero inden­dum. Petrus Forestus obs. 31. & schol. lib. 28. De morbis mulierum.

Cum viderem virginem suffoca­tione uteri ex semine retento mise­rè torqueri, imperavi ut emplastrum contra matricem quo nos uti sole­mus, pudendo muliebri apponerent; quod cum fecissent, ilico ad miracu­lum cessavit uteri suffocatio. empla­stri nostri haec est descriptio.

℞. Gall. mosch. alipt. mosch. sty­rac. calam. ladan. puriss. mastich. an. ℥j. xyloaloes, xylobalsam. carpobal­sam. galang. cyper. an. ʒiij. ros. rub. ℥jss. cerae novae lb ss. pulver. pul­verizentur & cum terebinth. q.s.F. emplastrum ut artis est; hujus accipio ℥j. & obduco in circuitu galbano in forma rotunda, & umbilico appono; & inveni saepe magnam utilitatem quotidiana experientia. Alia muli­ere suffocatione uteri laborante, cum neque emplastr. contra matricem, ne­que [Page 840] male olentibus naribus admotis excitari potuit, tandem nos vocati plumas perdicis ustas naribus admo­vimus & mox ad se rediit. postea etiam eodem malo subinde recur­rente, semper eodem remedio fuit restituta· tales igitur plumae à qua­dam proprietate juvant· quare cum aliae plumae combustae idem tam effi­caciter non praestant, has semper deinceps paratas habere voluimus. Quaedam puellae nubiles pesso ex thy­mo cum panno lineo subdito, à pa­roxysmis ilico restitutae sunt. Ad idem valet pessus ex floribus roris­mar. Novimus alias sola masticatione sem. levistici, semel paulatim deglu­tiendo à paroxysmo suisse liberatas. Idem obs. 32. & schol. lib. 28.

Cum globulum ex assa faetida & castor. pro odoratu naribus admo­vissemus, & hunc pulverem sequen­tem sumpsisset, cum exigua cerevisia, accessio licet gravior cessavit.

℞. Rad. gentian. sem. dauci os­trut. (I. imperator.) an. ℈ss.F. pulvis subtiliss. post tres dies rede­unte uteri suffocatione adeo violen­ta, ut pro mortua haberetur, dedi ex cerevisia ʒj. pulv. matricalis, qui ita describitur à Leonello.

℞. Rad. dictam. sem. dauci. an. ʒj. cinam. el. cass. lign. meliss. an. ℈ij. croci orient. ℈ss. castor. rec. ℈j.M.F. pulvis. sed accessio adeo erat violenta, ut neque pulvis juva­ret, nec odor assae foetidae & castorei, nec plumae perdicum ustae, quae omnia tamen saepe juvare solebant. Idem. obs. 33. lib. 28.

Subsectio secunda. Pro Suffocatione uteri.

PEr os exhiberem decoctum tale.

℞. Galang. zedoar. el. bacc. lauri, rad. ligustici. an. ʒij. gran. & rad. poeon. an. ʒj. sem. cumini. ʒjss. sem. dauci, pastinac. sylv. an ʒj. coq. in aq. fl. tiliae, betonic. & matricar. an. lb ss. ad casum tertiae partis. de cola­tura dabis manè & serò cochlearia v. vel vj. calide. decocto exhausto, da­rem de sequenti pulvere, quem saepe in sedando dolore ac strangulatione matricis non sine fructu sum exper­tus.

℞. Sem. dauci ℥ss. sem pastinac. sylv. ʒij. rad. poeon. & gran. ejusdem excortic. an. ʒjss. rad. ligustic. sem. cumin. an. ʒjss. anterior. ossis cranii humani ex sutura coronali usti. ci­nam. el. an. ʒjss. baccar. lauri. ze­doar. el. an. ℈iiij. fol. betonic. rad. bi­stort. an. ʒj. succini albi, ammeos feseleos, an. ʒss. redigantur singula in tenuissimum pulverem & M. do­sis manè & serò ʒss. cum aqua ma­tricar. beton. & modico vini albi clari.

Nicolaus Florentinus etiam laudat in tali casu pulverem gentian. in vi­no calido oblatum, & scribit hunc pulverem dolorem ventosum ex fla­tu crasso inflativo, tum proprietate, tum qualitate sanare, & addit, di­cunt quidam quod curat dolorem praesentem & praeservat à futuro. Ad [Page 841] extra applicarem emplastrum de Galbano factum, & de baccis lauri, an. q.s. & applicarem sumini, vel solum emplastrum de baccis lauri, praecedentibus tamen fomentis car­minantibus & anodynis sive humidis sive siccis. Io. Naeviu [...]. consil. 35. lib. 3. consil. Cratonis, &c.

Cum uteri suffocationes in enixis eveniunt matrice etiam optimè pur­gata; nihil utilius semine dauci sac­charo incrustato deprehendi, & usu confirmavi. Abraham Seylerus. epist. 31. lib. 6. cons. & epist. Cratonis. &c.

Frictionibus & ligaturis pedum, & praescriptis subsequentibus paro­xysmum inhibuimus.

℞. Castor. ℈iiij. ass. foetid. ℈j. galban. ℈jss. cum cera q.s.F. pomum, teratur manibus, & odor naribus percipiatur. Item,

℞. Pulv. fol. artemis. puleg. ab­synth. meliss. an. ʒiij. sem. cumini, angelic. an. ʒj. galban. ʒj. cum cera & terebinth. q.s.F. emplastrum ex­tensum corio ventri imo applicetur in forma accommodata. Gregorius Hor­stius. obs. 11. lib. 5. De Morbis Mulie­rum.

Quidam accipiebat septem circiter domunculas cochlearum, easque in pulverem subtilem redactas prunis inspergebat, jubebatque foeminas hy­stericas parte inferna sumum excipe­re [...] sincerè affirmabant omnes sentire se, ac si quis filo matricem ad locum suum detraheret; quod postea sae­pissimè à pluribus probatum, semper efficax compertum fuit. Ieremias Marti [...]. obs. 36.

Sectio vicesima nona. De Suffusione.

VIde supra, lib. 3. sect. 31. De Ca­taracta.

Subsectio prima. Pro suffusione & dolore oculorum acerbo.

MEdicamenta ocularia externa primùm gratia solius doloris sunt adhibenda, quocirca praeter fo­tum ex decocto faenugraeci, abjecta prima & secunda ebullitione, cum spongia factum, praeter cataplasma ex carne pomorum dulcium sub cine­ribus concoctorum; vitello ovi asso, pulvere sacchari, tantillo croci, lacte muliebri & aq. foeni [...]. exceptis; ego mirum in modum laudo fotum fa­ctum cum frusto carnis vituli in aqua chamaem. calefacto, ac pulvere sac­chari superasperso, vel cum vesicula hoedi vel agni oleo amygdalino dulci recens parato repleta. Sedato dolore, si cataracta non videatur perfecta, ita ut medicamentis discutientibus au­ferri posse commodè videatur, laudo aquam viridis aeris; laudo & medi­camentum Galeni 4. local. quod ex felle cum melle & succo marrhu­bii conficitur. Linctus & sufflatio e­tiam non sunt improbanda, potissi­mùm si fiant masticato semine foe­nic. dulcis, liquor etiam stillatitius recens euphrasiae, ac tandem ex troch: [Page 842] viperinis prius in succo chelidon. ma­ceratis mihi probatur· intus vero ad discutiendam materiam oculis impa­ctam, nil praestantius reperiri un­quam poterit decocto viperarum in aquis ocularibus parato. Pulvis eti­am carnis accipitris assae, cum pul­vere verbenae & foenic. ex aqua eu­phras. datus est miri usus. Prae cae­teris ego usitatum habeo florem nucis moschatae cum conserv. euphras. Iul. Caesar. Claudinus. consult. 56.

Subsectio secunda. Pro Suffusione.

EX iis quae longa experientia cog­novimus, laudamus inter cae­tera, ut juvenis aliquis puellus aut juvencula suavem habentes anheli­tum, insufflent leniter in oculum la­borantis mane jejuni, ubi prius os abluerint aqua pura, in qua hora una aut altera macerata fuerint semen foe­niculi, nux mosch. & cinnamomum. Postea verò lingua lambent oculum, mandent autem prius semen foenicu­li & euphrasiam. Iac. Sylvius. con­sil. 64. lib. 7. consil. Cratonis, &c.

Mulier quaedam Lutetiae aqua è Phoenicea anagallide distillata multos suffusione laborantes liberavit. Po­test distillari cum melle. Ia. Holle­rius. lib. 1. De Morbis internis. cap. 21.

Duo prae caeteris in hunc usum collyria maximè probamus. Unum est, paretur panis ex tota farina, cum rutae, chelidoniae, euphras. beton. & foeniculi pulveribus, melle addi­to, qui excoctus, & recenter ex fur­no extractus, in partesque dissectus intra vasa duo stannea vel argentea concluditur, inde aqua quaedam col­ligitur, quae guttatim in affectos ocu­los instillata mirificè conducit. Hoc saepe felici cum successu citra noxam ullam expertum est praesidium▪ Al­terum est,

℞. Fol. viol. alb. M.j. sem. ra­phan. hortens. ʒj. ammoniac. ʒss.M. & pulverizata macerentur horis viginti quatuor in aq. foenic. lb j. de­in bulliant unica levi ebullitione, co­lentur, & percolato adde succi foe­niculi depurati ℥j. balsami opt. ʒiij. Hic liquor mane & vesperi instillatus corpore (ut decet) prius exactè purgato, non solum praefatum viti­um tollit, verum etiam antiquas o­culorum aegritudines ita deterget & dissipat, ut cataractam etiam citra ferrum mirabiliter auferat. Interim verò ut capitis & oculorum excre­menta prorsus dissipentur, atque hae partes roborentur, ligni Indici de­coctum per triginta aut quadraginta dies epotum cum simplicibus ocu­laribus paratum maximè opportu­num fore non dubitamus. in hunc modum parabitur.

℞. Lign. sanct. ʒijss. sarsaepa­rill. ʒss. rad. sassafras. ʒij. infund. per diem & noctem in aq. lb iiij. de­in bulliant ad consumptionem medi­etatis, in fine adde ad ebulliendum euphras. chelidon. verben. foenic. be­ton. an. p.j. colentur· & ℥vij. vel vj. in aurora propinentur; & sic provo­cetur [Page 843] sudor, capite▪ tamen & oculis ab incalescentia defensi [...]. Io. Zec [...]hi­us. consult. 27.

Inter localia, aqua quae ex pane, cui pulvis semin. foenic. & rutae▪ cum modico melle admixtus sit, recenter ex furno extracto, ac inter duo va­sa stannea concluso colligitur, oculo guttatim instillata mihi placet. Hier. Mercurialis. tom. 1. consult. 87.

Praeclarè suffusioni opitulatur se­quens aqua stillatitia frequenter ocu­lis illita.

℞. Fol. recent. exsiccat. tamen foenic. rutae, euphras. beton. verben. tormentill. gallitrici anagallid. che­lidon. an. M.j. fl. ros. sylvestr. cicho [...]. ag [...]imon. periclymeni, an. M.ss. con­tusa omnia misceantur, & cucurbi­tulae vitreae imponantur, quibus ad­misceantur mell. virgin. lb v. urinae infantis, vini generosi, roris coelestis mensibus Majo & Iunio per foeniculi virescentis herbam mundissimo linte­olo collecti & expressi, an. lb ij. qui liquores adfundantur herbis & per quatuordecim dies digerantur vitro bene clauso, in ventre equino, & tandem in balneo cineris artificiosè distilletur aqua, quae ter ad faeces sic­cari incipientes reaffundatur, ac sub­inde iterum distilletur. Franciscus Ioel. practic. lib. 2. sect. 1.

Vidit Io. Crato Monachum quen­dam novem dierum spatio à praecep­tore suo ex suffusione facillimo re­medio curatum, radicibus nempe foeniculi in vino coctis, & decocto oculis applicito. Hier. Reusnerus. obs. 35.

Puer vel Puella octo annorum je­juno stomacho mastichet rosam u­nam recentem, & post masticatio­nem station oculos lambat. Io. Bap­tista M [...]ntanus. consil. 84.

Sectio tricesima. Pro Sugillatione seu oculi ma­cula.

POst venaesectionem & purgatio­nem, & cucurbitulas scapulis appositas, ne plus sanguinis efflueret, leviter repellentia, ut albumen ovi cum aq. rosac. concussum & lacte muliebri apposui. Postea sanguinem calidum columbarum ab alis distil­lantem instillavimus· ad majorem discussionem, nonnulli lac muliebre cum pauco thure▪ infundunt▪ at no­bis satis fuit sanguis columbae vel turturis, alioqui ad magis discutien­tia venissemus, quae ad inveteratas & denigratas sugillationes praescri­buntur, ut est aqua raphani, succus absynth▪ cum melle mixtus livorem oculi tollit, quo nos in pauperibus utimur. Quidam initio caseo recenti utuntur. Petrus Forestus. obs. 8. & schol. lib. 11. De morbis oculorum.

Sectio tricesima prima. De Sulphuris Balsamo.

IN aliquot curationibus hactenus recensui certa experimenta cum ratione conjuncta, quibus ostenditur quid oleum seu balsamum sulphuris praestet in externis morbis, quaeque ipsius vires sunt. Nunc ut studiosus medicinae omnes ejus facultates ple­nius cognoscat, breviter & summa­tim eas exponam· habet attrahendi peculiarem vim hoc oleum, leni con­tactu vel illitu sanat ani fissuras, fi­stulas, apostemata, pruritum, pro­cidentiam, mariscas, & alia ani vi­tia, anthracem etiam & apostemata omnia, aurium dolorem, tinnitum, exulcerationem, vermes & alia auri­um vitia· arthriticos item morbos. Calefaciendi vim hab [...]t non excel­lentem ratione mixtionis & compo­sitionis· conglutinat & consolidat omni [...] ulcera & vulnera· carnem mirifice ac citissimè generat· cancrum etiam, canitiem, casum ab alto▪ ca­pitis ulcera, colicam, cutis soedita­tes omnes, contusa membra, & cra­nium fractum san [...]t contactu vel il­litu· emollit dura, dolores, disloca­tiones membrorum, fissuras labiorum, & aliarum partium, frigidos mor­bos, faciei ruborem, pustulas, gal­licam scabiem, haemorrhoides caecas, [...]arumque dolorem, humidos mor­bos omnes sanat illitu, mamilla­rum etiam duritiem, tumorem, ex­ulcerationem & cancrum, & mor­sus animalium venenatorum; ma­turat etiam & mundificat· curat eti­am paralysin, paronychiam, poly­p [...]m, podagram, pruritum, pedicu­los necat, pus generat, rumpit apo­stemata ad maturationem perducta, mundificat eadem· curat scabiem omnis generis illitu; ut & spasmum, sanat illitu tumores, tubercula, tibi­arum ulcera, vu [...]era quaecunque, vomicas, varices, varos, ulcera re­centia, antiqua & putrida, & ustio­nem ex quacunque causa. Martinus Rulandus. cur. 92. cent. 1.

Sehroderus in Pharmacopoea sua Medico-chymica ita describit balsa­mum sulphuris R [...]landi.

℞. Fl. Sulphur. vel sulphur. puri ℥j. ol. rapar. express. vel nucum lb ss. vini generosi ℥ij. macerentur per dies octo lento igne, aliquoties agitando. Postea coquantur lentè ad vini con­sumptionem, tandem cola, & serva usui.

Sectio tricesima secunda. De Surditate.

[...], Latinè Surditas, audi­tus est abolitio. Ejus causae sunt vapores biliosi, aut humores crassi, nervos auditorios obstruentes, & fa­cultatem auditricem intercipientes, cerebri item intemperies ac laesio in parte illa ubi nervi auditorii origi­nem habent; ratione cujus, vel non generan [...]r, vel non transmittuntur spiritus. Externae & procatarcticae [Page 845] causae sunt, violenti circa aures ictus, tumores, abscessus, corpora exterius intra aures delabentia, &c.

Subsectio prima. Pro Surditate.

CUm satis purgata esset mulier quaedam surditate laborans, vetula quaedam illi consuluit, ut gra­num unum vel alterum moschi opt. in bombace misceret, & auri perpe­tuo imponeret. Hoc remedio prae­ter omnium spem ab omni surditate liberata est. Ego multos quidem, quibus auris sanie longo tempore maderet, curavi sola imposita bom­bice vel cottone, in quo moschus re­servatur, quod & aurem exsiccat, & simul surditatem [...]ollit. Mulier quae­dam oleo murino (mures enim rec. natos sine pilis macerabat oleo) ute­batur cum miraculo ad aurium surdi­tatem. Gisbertus Horstius aquam ex illis distillabat & eam in aures im­mittebat. Arculanus Medicus suo tempore insignis, in nono ad Alman­sore [...], scribit moschum cotto involu­tum, & in aurem positum egregiam praerogativam habere in curando surditatem▪ sed in mulieribus juven­culis suffocationi uteri obnoxiis ne­quaquam convenit. P [...]trus Forestus. obs. 15. & schol. lib. 12. De Aurium Morbis.

Succus heder [...] depuratus cum vi­no albo potenti instillatus mi [...]ificè prodest, ut & absynthium cum aqua marina decoctum, ac perarundinem pro fomento adhibitum. Ova quo­que formicarum contrita, & cum succo cepae in aurem insusa, quam vetustissimam etiam surditatem per­sanant· item & caprillum fel vel le­poris fel recens cum pari mellis por­tione mixtum, & in cepae corio te­pefactum, & in aurem immissum au­ditum mirificè restituit: quae omnia topica crassos & vitiosos humores, in auditus organo surditatem causantes incidunt, secant & attenuant. Con­venit etiam ligni guaiaci decoctum per triginta dies: quo tempore the­riacae vel mithridatii in [...]erdum ʒj. nonnunquam conserv. beton. aut flor. salviae ℥ss. alternis saltem diebus dormituro exhibeatur. Io. Zecchius. consult. 57.

℞. Menth. salv. puleg. rorismar. chamaem. millefol. cent. min. abro­tan. an. M.j. bulliant in vino albo generoso ad tertiae partis consumpti­onem, & cum it dormitum calefiat, inde per infundibulum suscipiatur sumus intra aurem per spatium di­midiae horae, & praedictae herbae be­nè calidae ad aures internas admove­antur. Rodericus a Fonseca. tom. 2 consult. 58.

Pro surditate in [...]ebribus dare so­lemus elect. de succo ros. cum syr. ros. laxativo & manna· vel cum elect. le­nitivo. Io. Heurnius. ad aphor. 60. sect. 4.

Subsectio secunda. Pro Surditate.

JUdae [...] quidam Empiricus illi me­dicamenta quaedam suppeditavit, quae cum ego satis probem, volui studiosis ea communicare. Ea haec sunt; Conficiatur lixivium ut fieri solet ex cinere juniperi, & fluviali aqua; lixivii capiat lb ix. cui infun­dantur per viginti quatuor horas serpill. fl. chamaem. absynth. matri­car. an. M.ss. baccar. lauri, rad. ire­os, an. ℥j. rad. asari ℥jss. contusa in­fundantur. Deinde eo li ivio abluat caput aliquoties.

℞. Succi porrorum, succi ab­synth. ol. amygd. amar. petrolei, an. ℥ss.M. Deinde ea mistura implean­tur cepae duae excavatae, ac earundem cortice tectae; atque ita sub cincribus calidis coquantur. Coctis iis succus exprimatur, qui saepe in aures instil­letur.

℞. Aceti acerrimi lb jss. stercor. columb. rec. q.s. mixta haec indan­tur in ollam novam, coq. ad mediet. consumptionem. Deinde cooper­tam ollam crusta panis larga in medio perforata, & imposito ap [...]è emboto, auri subjiciat; atque inde exhalan­tem vaporem in aures excipiat, ve­speri iturus dormitum· continuet ad duodecim dies, & quāternis quibus (que) medicamentum reiteretur. Haec me­dicamenta post ritè purgatum cor­pus administrentur. Reinerus Sole nande [...]. consil. 4. sect. 1.

Non subticebo quod experimento multorum probatum reperio, nimi­rum surdos non parum beneficii sus­cepisse ex hoc praesidio, quod reci­pit aquae stillaticiae e [...] renibus arietis nuper ab ariete extractis & minutim incisis, cum pari portione aq. vitae; si guttulas aliquot noctu ante coe­nam in aurem instillaveris, & gossi­pio foramen auditorium obtura­veris· quod si simul cum reni­bus aliquid florum capitalium instil­laveris, non errabis· item magni so­let esse momenti in aurem injicere instillationem ex ligno guaiaco, flor. staechados, majoranae, anisi ac rutae. Ludovicus Mercatus. consult. 16.

Plurima gravis auditus sunt reme­dia, neque semper obtemperat uni­sed ex deterso ritè tympano, & infu­so liquore flatus discutiente, maxi­mum plerumque percipitur emolu­mentum. Nihil utilius urina lepo­rina, sive seorsim, seu cum spiritu vini auribus calidè instillata: cujus frequentior usus multis opitulatus fu­it, & quidem praecipuè Proxinetae cuidam Amstelredamensi, qui eò sur­ditatis jam devenerat; ut necesse fo­ret; palimpsesto, sive chartae deleti­li inscribere, si quid illi verbis com­municatum velles. Nicolaus Tulpius. obs. 15. lib. 4.

℞. Carduum benedict. asperge aquam cardui, & fac ut denuo di­stillet. Hoc liquore linteolum im­butum Crato surdastris immittir in aurem, si doleant, vel non audiant. Nihil ex omnibus medicamentis, quae expertus est, se conducibilius com­perisse [Page 847] fatetur. Carolus Oslevius. epist. 51. lib. 3. consil. & epist. Cratonis, &c.

Sectio tricesima tertia. De Stupore mortali ab exhalati­one musti recentis.

VInitor quidam tempore vinde­miarum, cum in cella vinaria dolia musto implevisset, illudque ef­fervesceret, vaporeque uti solet, acri & vehementi cavam implevisset, vo­lens inspicere sua dolia, cum in cel­lam veniret, vaporem hunc hauriens attonitus concidit, & statim expira­vit. Aliàs hoc faepe evenisse intel­lexi, existimoque id fieri non à re­pletione vaporum & exhalationum istarum, sed potius à narcotica illa­r [...]m vi, quae uti in vino, quod jam deferbuit, ebrios reddit, sic maxi­mè dum adhuc fervet, potenterque exhalat, attractus vapor sensus inter­nos externosque subitò stupefaciens, respiratione, ut in apoplecticis, sub­lata, hominem enecat. Felix Platerus. obs. lib. 1. pag. 18.

Sectio tricesima quarta. Pro Syncope.

DA aquam theriacalem cum aq. cinnam. & aq. borraginis. Io. Heurnius. ad aphor. 41. sect. 2.

Leipothymiam solvit ol [...]um succi­ni alb. & ejus balsamus naribus indi­tus, vel ad odorandum exhibitus. item balsamus, oleum & aqua cin­nam. balsamus rutae, caryophyll. idem & quidem celerius praestant. Sic ambra & moschus feliciter lipo­thymias tollunt, praeserrim in viris. In Lipothymia stomachica prosunt vo­mitoria, deinde confortantia, ut ole­um zedoariae, vinum, & extractum ejusdem, essentia melissae cum sp. vi­ni, & aliquot guttis ol. juniperi. In Syncope folia & flores melissae insu­antur sacculo, qui postea cum spiritu vini aspersus applicetur mamillae dextrae calidè· item aqua perlarum sic.

℞. Aquar. 4. cordial. an. ℥ij. ma­nus Ch. cum vel sine perlis ℥j. magi­ster. perlar. ʒss. succin. alb. pulv. ℈ij. aq. Longii ℥j.M. detur cochlear. ss. Io. Hartmannus. pract. chymiatr. pag. 153.

Finis Libri decimi sexti.

MEDICINAE PRACTICAE Liber decimus septimus. De Affectibus à Litera T. incipientibus.

Sectio prima. Pro Tabe.

QUoniam ulcus exsiccationem postulat, decoctum rad. chi­nae cum santalis ut remedium mite proponimus in hunc modum.

℞. Rad. chinae praep. ℥j. santal. citrin. ʒij. aq. capill. ven. & borrag. an. lb iij. post infusionem F. decoctio ad consumptionem tertiae partis· hujus decocti colati assumat mane ℥iiij. bibat etiam in prandio & coe­na. In eandem etiam intentionem pro exsiccando ulcere proponimus remedium singulare sic.

℞. Pulv. fol. millefol. ʒj. juris pulli ℥iij. sumat in aurora per aliquot dies· vel ex eodem pulvere cum sac­charo. F. Tabellae. Rodericus a Fonse­ca. tom. 2. consil. 46.

Hoc praestantissimum judicatur ad fluxiones sistendas, & exsiccandos pulmones.

℞. Sacch. ros. veter. diapenid. an. ℥j. fl. sulph. ʒj. cum syr. capil. ven. F. tabellae, quas in ore gester.

Hoc quod sequitur eclegma maxi­mae censetur efficacie ad hunc mor­bum, & empyematicos; de quo si de­tur ter quaterve in die, mira praesta­bit. ita conficitur.

℞. Syr. de succo hederae terrestr. ʒij. fl. sulph. q.s. ad reducendum omnia in loch. Syrupus hederae in hunc modum fit.

℞. Succ. hederae terrestr. bene de­purati lb ij. sacch. rosat. lb j. penidi­or. ℥iiij. coq. in syrupum.

Pro siccando ulcere pulmonis, & abstergendo, syrupus de symphyto Fernelii maximè convenire videtur. Rodericus à Fonseca.

Nunc coepit proferri lignum illud Sassafras nuncupatum, gustu suave, & cibis conveniens, cujus vis tum commendatur in expediendis visce­ribus omnibus & pulmonibus: quare illud ego incoquerem in juribus cum ptisana ipsa, & in aurora exhiberem. Cochleae hîc commendantur, quoni­am [Page 849] etsi lentorem habeant, experi­mento tamen deprehensae sunt vim etiam habere viscera expurgandi, un­de Aetius vel in obstructo liene prae­bet: unde etiam retinere fluxum hu­morum in pulmones, & aperire eti­am vias posse videntur, & alimen­mentum calori febrili resistens prae­bere. Christophorus Guarinonius. con­sult. 444.

Ex tabe simplici innumeros sana­vi: erat autem praeter victus mode­ratam rationem, unicum hoe prae­fidium· sanguinem suillum, & coch­leas purgatas, & ranas cum germini­bus rubi in balneo M· distillabam, & aquae hujus pro aetate quantitatem dabam, donec pingues efficerentur. Hier. Carda [...]. sect. 3. method. med. curat. 4.

Anni quindecim praeteriere, ex quo Mercatoris Basiliens. puer octen­ni [...], ab alio quodam puero baculo c [...]rca lumbos percussus, aliquot die­bus post malè habere coepit, & sep­timanis aliquot praeteritis, licet ad vitae tempus ultimum cibo sufficienti nutriretur, tabe absumptus obiit· hu­ic licet nec tussis molesta esset, nec febri laboraret, nihilominus à quo­dam tanquam Phthisicus fuit tracta­tus· qu [...]re parentibus mortis causam intelligere cupientibus, & me ut ca­daver aperirem rogantibus, ipsorum volun [...]ati satisfacturus, cadavere de­nudato ventrem infimum turgidum reperi, & utrinque circa umbilici re­gionem ad tuctum renitentem: & qui [...] nec tussim, nec sebrem ipsi mo­lestam [...]uisse intellexeram, ilieò nec dum cadavere aperto astantibus sig­nificavi, mali causam in mesenterio latitare· mox ventre aperto, glandu­las Meseraei non solùm tumentes, sed etiam scirrhosas reperi & ita conglo­batas, ut duorum pugnorum mag­nitudinem superarent: in thorace verò & pulmonibus vitii nihil peni­tus occurrit· causam ergo tabis, ha­rum glandularum scirrhum censui· chyli distributionem inhibentem. Gregorius Horstius. cap. 5. lib. 7. Hi­stor. Medic. mirab. Marcelli Donati.

Sectio secunda. Pro Tarantatis seu demorsis à Tarantula.

PRo praeservatione, homines, quan­tum fieri possit, fugiant campe­stres locos & agros, domusque poli­tas & mundas habeant· nam haec a­nimalia solent in fissuris domuum, in foraminibus degere· & hac cautela maximè uti oportet per menfem Iu­nii, Iulii & Augusti; cum his tem­poribus saevire soleant ac mordere. Verùm quoniam qui hac Peste ten­tantur, sunt ut plurimùm rustici, supra dicta servare non valentes, ideo alia provisione indigent; propterea illis consulerem, ut anchufam her­bam comedant, vel ejus decoctum bibant, vel collo ligatam habeant. Habet enim haec vim magnam ex Dioscor. adversus vim venenosorum animalium, quorum vim arcet & frangit. Ad idem faciunt calamen in­thum, [Page 850] serpillum odoratum, bolus armena, artemisia, scordium, succus raphani, allium, mithridatium, na­stortium: sed maximè omnium, no­strum antiphalangium commenda­mus, quod non solum praeservat, sed curat felicissimè. Quod ad curati­onem attinet, ea quam citissimè fieri debet, nam periculum est in mora, cum saevissima soleant in ictu taran­tulae excitari symptomata, & vene­no est quam citissimè occurrendum. Sub Chirurgia comprehendo suctio­nem, frictionem, incisionem, seu scarificationem, vesicatoria, caute­ria, cucurbitulas, hirudines & ve­naesectionem. Quantum ad primum, suctio cum ore est remedium prae­stantissimum, sed periculosum & lubricum, & si quandoque molien­dum est, à Regibus, Imperatoribus, & summis Principibus fieri debet, qui multa habent mancipia infidelia, qui adhuc ne ipsa moriantur, debent prius comedere ad satietatem, vi­numque meracum bibere, & aliquo ex dicendis antidotis se munire de­bent. Sed hoc remedium, ut dixi, lubricum est, & in Apulia recessit ab usu: loco cujus poni possunt galli­nae vel columbi recentes occisi super morsuram, vel eorundem animali­um viventium pars postica, scilicet a­nus. Quantum ad frictionem mul­tum juvat· nam foras evocat vene­num· juvat etiam partis scarificatio; maximè etiam vesicatoria commen­dantur, praecipuè quae cum Cantha­ridibus fiunt, vehementissimè enim attrahunt foras venenum, & Can­tharides à proprietate videntur esse alexipharmacum tarantulae. Pro­sunt etiam Cauteria, tam actualia, quam potentialia, ut & hirudine [...]. Quantum ad venaesectionem, non multum convenit primis diebus, sed temporis progressu, cum jam vene­num omnes corporis partes est ag­gressum, tunc existente aliqua ple­thora, secari potest vena hepatica▪ maximè in aetate adolescentiae. Quan­tum ad Pharmaciam, sub hac com­prehendimus antidota seu bezoartica, seu alexipharmaca agentia à proprie­tate occulta. Maximè facit ex Di­oscor. ad Tarantulae morsum semen pastinacae sylvestr▪ ad ʒj. cum vino bibitum· ut & decoctum melissae, & folia origani emplastrata, ipsumque origanum in pulv. cum vino bibitum ad ʒj. vel balneum aquae maris, vel succus folior. mori ad ℥ij. vel supra partem commorsam caepae tritae. Ga­lenus commendat decoctum cent. min. Laudat etiam phalangia redacta in pulverem, & vino pota, nam Ta­rantatos à morte liberat. Oribasius ad Tarantulae ictum multum facere dicit ʒj. aristol. rot. cum vino. Sera­pio, pro eadem intentione laudat se­men nigellae ad ʒj. cum vino bibi­tum. Alii ad coelum extollunt su­pra partem ictam stercus caprae. Rha­sis multa eaque proficua conscripsit, ut balneum in aqua calida, theria­cam, succum fol. mori, vinum forte, allium, cuminum, agnum castum, ingressum aquae maris calidae; laudat etiam sudorem promovendum. Ruf­fus apprimè omnium commendavit [Page 851] theriacam, balneum, & vinum vetus. Rhabbi Moyses in loco morsurae po­nit panem masticatum, nam mirabi­lem habet antipathiam cum veneno tarantulae. Plinius succum planta­ginis post multa praecipue commen­davit· & ideo lacertae & alii ver­mes morsus araneae formidantes, suc­co plantag, seu esu ipsius herbae se tuentur· laudavit etiam gallinae cere­brum cum pipere comestum, me­rum, agni casti semen & cancros flu­viatiles. Petrus de Hebano multa laudat, & inter caetera praecipit ta­rantatos esse sepeliendos in arena ca­lida, vel cinere calido.

Nos autem post longas experien­tias & post multorum annorum de­cursum, variasque & assiduas obser­vationes, quas in tarantatis fecimus, maximè omnium quin (que) remediorum genera commendamus, quorum pri­mum est aqua vitae, haec enim ex­pellit venenum, corroborat calorem naturalem, aufert melancholiam, qua­re omnes explet indicationes in ictu tarantulae, & quia diuretica est à cen­tro ad circumferentiam expellit vene­nosos & corruptos humores, & verè res est mirabilis; & nos felicissimè illam in tarantatis experti sumus pluries· ex­hiberi potest ad ℥j. ℥ij. ℥iij. juxta aetatem, complexionem & magnitu­dinem symptomatum. Secundum est quinta essentia rorismarini; cujus ad­mirandas vires ad ictum tarantulae & in expellendo venenum omnium ani­malium venenosorum pluries exper­ti sumus. Tertium est aqua nostra vi­talis distillata quae sic fit.

℞. Fl. citrangul. bonam▪ quanti­tatem fol. tenerior. quercus, card. bened. scabios. acetosell. sonchi, salv. majoran. fl. lavend. absynth. roris­mar. tussilag. ros. rubr. sicc. scorzo­ner. meliss. pimpinell. borrag. rutae an. M.iij. cyperi. nostrat. rad. ange­lic. bacc. lauri, juniper. cortic. citri, tormentill. zedoar. an. ℥j. cinam. caryophyll. an. ℥ss. distill. omnia in balneo M. &. aqua servetur· hac a­qua etiam uti soleo felici cum suc­cessu in febribus pestilent. & malignis. Quartumest antiphalangium nostrum electuarium, quod quidem mirabile est adversus morsus omnium taran­tularum, componitur hoc modo.

℞. Fruct. myrti & tamaricis. an. ℥j. sem. pastinac. nigell. agn. casti, dauci, anisi, cumini & origani. an. ʒj. terr. sigillat. bol. armen. or. praep. an. ʒij. cent. min. aristol. rot. an. ʒss. fol. meliss. trifolii bitumi­nosi, chamaepit· & abrotan. an. pss. theriac. opt. & mithridat. an. ʒijss. succ. caepar. allii, plantag. atriplic. hederae depurat. an. q.s. cum melle fiat syrupus, cum quo fiat electuar. addendo aq. vitae q.s. dosis, à ʒjss. ad ʒiij. datur cum vino praeservati­onis gratia ad ʒj. semel vel bis· datur praesente veneno ad ʒiij. bisvel ter aut saepius cum vino. Quintum est mu­sica· in hac enim nostra regione per­totam Apuliam nullum aliud genus remedii promptius exercetur quam musica in tarantatis; & certe res est mira de musica, & nisi propriis o­culis videtur, non creditur; cum ille qui à tarantula suit commorsus, qui [Page 852] fère di [...]a veneni tabe moribundus, & querulus, anxius & aganizans erat, quique extrinsecos ferè sensus & in­trinsecos penè amiserat, motumque habebat ablatum, mox ubi tympana parva, lyram, cytharam, fides, cym­balum, variosque tibicines, vel quod­vis aliud instrumentum musicum au­dit, statim reviviscit, oculos & aures arrigit, & in pedes se attollit, incipi­ens leviter in principio movere digi­tos pedum & manuum, & servata harmoniae lege sibi convenienti, sibi­que arridenti, statim fortiter tripu­diare & gestire manibus, pedibus, capite & singulis corporis partibus incipit, variaque corporis agitatione conflictatur· ergo magis praesenta­neum & promptius remedium in hac regione non invenitur ipsa musi­ca; nam ea incitantur ad tripudium & ingentes saltus, variasque corpo­ris agitationes, & sic mitescit effera vis veneni, corpore universo maxi­mis sudoribus profuso· ob id pub­licè in aestate vagantur tibicines per totam Apuliam, multumque lucri­faciunt, cum promptissime excitent tarantatos Epiphan. Ferdinand. hist. 81.

Sectio tertia. De Temperantia.

SElymus Turearum imperator, S [...]li­mani Pater, de uno tantum fer­culo edere est solitus, & ante cibum corpus exercuit: ea moderatione hoc obtinuit, ut nunquam [...]egrotaris; do­nec divinitus eo loco periret, quo patrem antea veneno sustulerat. Cas­par Hoffmannus consil. 14. lib. 5. Consil. Cratonis, &c.

Sectio quarta. De Tenesmo.

[...] est assidua, crudelis & peracerba desidendi cupiditas, eaque frustranea▪ qua scilicet nihil e­gerunt, & nihilominus tanquam e­gerere aliquid debeant, novo subinde egerendi desiderio stimulantur, licet eo conatu nihil proficiant. Pars in hoc malo affecta est extremitas recti in­testini· causa est quicquid faculta­tem expultricem intestini recti sti­mulare potest, ut est à dysenteria, ejus intestini exulceratio, vel humor acris, mordax & salsus illi adhaerens, calculus item in collo vesicae haerens, & tumor partium vicinarum; intem­peries quoque frigida contracta ex sessione super lapidem frigidum, aut mora in aqua.

Subsectio prima. Pro Tenesmo.

HUnc morbum curaturi, primo decoctum hoc parari fecimus, ut ejus insessu dolores & tensiones placaremus, simulque ut per anum necessaria inderemus.

℞. Rad. alth. malv. chamaem. sem. lini, faenugraec. ros. rub. an M.ii. [Page 853] in lb xx. aquae F. decoctio sufficiens, cui adde ol. rosac. chamaem. an. ʒiij. in hoc decoct· tepente fiat insessus, ut non solùm anus, sed inguina quoque madescant· ejus vice quandoque ute­batur filtro aut spongia praedicto de­cocto imbuta, & parum expressa· tunc verò clysteres abstergendi vi praedi­tos ita injecimus.

℞. Decoct. hord. integr. ℥xv. sacch. rubr. ℥jss. ol. ros. ℥iij. vitell. ovor. num. ii. fiat chyster· in quo & mel rosac. colatum imponere op­timum sane est, quum ex iis quae maximè ulcera abstergant sit. Abstersi­one facta ad clysteres ulcus exsiccan­tes & constringentes, devenimus ita.

℞. Sumach. plantag. balaust. an. p.j.F. decoctio in aq. lb ij. in colat. lb j. dissolv. saevi hircin. ℥iss. butyr. rec. insulsi ℥j. thur. ʒij. ovum u­num integrum, ol. myrtill. ʒij.M.F. clyster. quem pro posse retineat· sed cum aeger graviter morbum ferret, & indies pejus haberet, & dolor in eum saeviret; ad glandes ex saevo hir­cino paratas cum massa pilul. de cyno­glossa, adjecto uno vel altero opii grano, devenimus. vel ad clysteres ex lacte vaccino confectos, & oleo rosar. omphac. cum pilul. de cyno­glossa ʒss. adjectis quoque gr. ii. vel iij. opii. à quibus gummi tragacanth. & arabic. uti & saevum hircinum & butyr. rec. mìnimè eliminabantur· quibus, & unguento ex plumbo fo­ris ad anum applicito, intra octo dies sanus factus est, optimo sem­per assuescens victui, & acria fugi­endo. Amatus Lusitanus. curat. 94. cent. 3.

Subsectio secunda. Pro Tenesmo.

HOc fumigio miraculi instar te­nesmus curatus fuit.

℞. Mastich. ʒj. thur. ℈j. sem, myrtill. ʒjss. fl. ros. rub. exsicc. ℈ij.F. pulvis pro suffumigio, sumum post se­cessum sub sella, carbonibus ignitis in­jecto pulvere, in anum recipiebat, & à tenesmo molestissimo liberatus est. Petrus Forestus. obs. 39. lib. 22. De profluviis alvi.

Fotum paravimus in hunc modum.

℞. Summitat. aneth. tapsi barbat. fl. chamaem. melilot an. M.j. baccar. myrti fl. rosar. an pi. sem. lini, faenu­graec. an. ʒiij.F. fotus. Sacculus e­tiam ex furfure in vino astringenti decocto admoveatur ano & fiat suf­fumigium ex thure, myrrha, galli [...] mosch. & rosis, prius in ano suscep­to fumo per cathedram perforatam ex decocto fl. tapsi barbati. Petrus Forestus obs. 41. lib. 22.

Mollibus enematis eluatur ma­lum, ut ex aqua hordei cum saccharo & vitello ovi. Io. Heurnius ad a­phor. 27. sect. 7.

Si vigiliae unà cum dolore perse­verante consequantur, neque reme­diis cedat affectus, aliqui componunt suppositoria stupefactiva ex thure, mastiche, croco, styrace liquida, ad­jecto pauco opio, ut videre licet a­pud▪ Guainerium. Sed is admonet ut [Page 854] cum filo semper coxae alligetur; quia opium ad intra attractum aeter­num soporem inducere posset. I­dem narrat mirabilem casum prae­ceptoris sui, qui suppositorium ex o­pio confectum cuidam tenesmo labo­ranti imponi jusserat, ex quo per 4. horas continuas quievit, ita ut eodem tempore idem suppositorium filo appenso evanuerit. Unde ad duos dies aeger tam horribilem saporem in ore percipiebat, ut assumere cibum non posset, unde ejus praeceptor vo­mitum eidem provocavit, et tunc ae­ger suppositorium illud filo appenso evomuit. Certè (inquit) nisi mihi vir tantus narrasset, huic ipsi vix fi­dem dedissem, ideo monet, ut in ta­libus suppositoriis nequaquam auda­ces simus, sed circumspecti, eadem coxae alligando cum filo, ne sursum repant. Petrus Forestus. schol. obs. 42. lib. 22.

Tenesmo afflictabatur vir nobilis, praescriptum est hoc fomentum.

℞. Fol. tapsi barbati absynth. an. M.vi. coq. in lacte recenti. & conficiantur sacculi alternatim toti ventri & ano calidè saepius applican­di. His dolor remisit cum sterco­rum facili ejectione Martinus Rulan­dus curat. 75. cent. 6.

Sectio quinta. De Termintho.

[...] ejusdem generis pustula cum epinyctide est, ex fervido praeassatoque sanguine prorumpens· est nigri coloris & rotunda, quae ar­dore in squammam abit.

Subsectio unica. Pro Termintho in nate.

BRassicam cum melle tritam appo­ni jussimus. Uva etiam passa cum ruta egregiè ei medetur· cura­tur ut hyma. Petrus Forestus. obs. 10. & schol. lib. 1. obs. Chirurg.

Sectio sexta. Pro Testium inflammatione.

VIr quidam ex equitatione vio­lenta incidit in testiculi dextri inflammationem cum tumore insigni. Secta fuit vena brachii bis, semel in malleolo, purgans medicamentum exhibitum· pars fovebatur aqua ro­sar. & imponebatur cataplasma ex fa­rina fabarum cocta in oxycrato, ita ut quarta pars aceti cum tribus a­quae partibus misceretur; quod cata­plasma▪ nunquam me fefellit in hoc affectu: in hoc tamen aegro, adeo te­nera erat cutis scroti, ut excoriata fu­erit ab aceto acr [...]ori, & cataplasma ferre amplius nequiverit. Ego iteran­dum curavi cataplasma, sed ad tollen­dam acrimoniam aceti, illud deco­quendum curavi cum lithargyro; & sic cataplasma optimè operatum est, aegerque intra triduum à tumore li­beratus. Lazarus Riverius▪ obs. 39. cent. 2.

Sectio septima. Pro Testis scirrho.

NObilis quidam ex inflammatio­ne & suppuratione facta in scroto, durum eò loci scirrhum con­traxit, qui anserini ovi magnitudine adauctus est, indolens, qui tamen impedimentum, praesertim inter e­quitandum, illi adferebat· multis usus est remediis, verum nullam sen­tiebat diminutionem, donec Basile­am veniens, sequentibus usus, coe­pit admodum diminui atque emolli­ri, ita ut discedens, de impedimen­to amplius minimè conquereretur, tumore ferè penitus ablato, sensuque in illo recuperato· fomentari jussi pri­mum hoc fotu, singulis noctibus.

℞. Rad. bryon. ireos rec. an. ℥iij. rad. cyclam. ℥jss. sem. nasturt. ʒj. sem. sinap. ʒij. rad. aristol. rot. ℥ss. sulphur. ʒiij. coq. in lixivio & aqua ferrata pro fotu. Emplastrum dein applicet sequens dies noctesque ge­stando, saepiusque renovando.

℞. Gummi ammoniac. bdell. an. ℥jss. infund. in aceto fortiss. per bi­duum, & dissolvantur, addendo sulph. vivi, spumae maris, an. ʒij. rad. aristol. rot. sem. urtic. an. ʒj. sem. sinap. ʒjss. cum pauco oleo antiquissimo & cera rubra & melle. F. Emplastrum. U­sus est postmodum, sine fotu, quam diutissime, & cum emolliri tumor inciperet. bonamque spem concipe­ret, ut melius procederet, cataplas­mate hoc noctu uti jussi, & mane & interdiu emplastro. Cataplasma ta­le erat.

℞. Rad. Bryon. ireos, lilior. alb. rec. an. lb j. coq. in lixivio & aq. fer­rata fabrorum· add. gummi ammo­niac. dissolut. in aceto fortiss. ℥jss. sulph. ℥j. sem. sinapi, ʒj. butyr. rec. ℥iij.M. mirè profuit. Purgatus ab initio fuit, venaque secta. Felix Pla­terus. obs. lib. 3. pag. 693.

Sectio octava. De Thea.

INdiae Orientali nihil familiarius est potione decocta ex Herba quam Chinenses Theè, ac Iaponii T'chia vocant. Sunt huic herbae ut folia oblonga, acuminata, & in am­bitu crenata; sic radices fibrosae ac in minimas particulas dispersae. Ia­p [...]nensium T'chia longè pluris aestima­tur, quam Chinensium Theè· venit (que) non rarò una ipsius libra centum ar­genti libris. Creditur hic passim, nihil hac herba salubrius, cum ad vi­tam in extremam senectutem proro­gandam, tum ad impedienda quae­cunque sanitatis incommoda; neque ipsam solùm corpora reddere vegeta, atque arcere calculi dolores, quibus hic neminem dicunt obnoxium; ve­rum etiam tollere dolorem capitis, gravedinem, lippitudinem, distilla­tionem, spiritus difficultatem, ven­triculi imbecillitatem, intestinorum tormina, lassitudinem ac somnum, quem tam evidenter compescit, ut [Page 856] sorbitionem hujus decocti assumen­tes, videas interdum integras noctes lucubrando consumere, ac sine ulla molestia evincere inexpugnabilem cae­teroquin dormiendi necessitatem; calefacit enim modicè, & adstringen­do ventriculi osculum refraenat, co­ercetque usque eo vaporum ad som­num conciliandum necessariorum adscensum, ut nihil impedimenti af­feratur illis, qui scribendo aut me­ditando satagunt noctes transigere· differunt haud parum inter se discre­pantes hae Nationes circa utendi ra­tionem, permiscentibus Iapponiis pulverem hujus plantae in lapide O­phitide contritum, aquae calidae, Chi­nensibus verò plantam cum paucis sa­lis saccharive granis ex liquore aliquo decoquentibus, quod decoctum de­inde calefactum officiosissimè propi­nant, cum convivis invitatis, tum quibuscunque honoris causa ipsos sa­lutatum venientibus, idque ea ani­morum inclinatione, ut Principes etiam viri non detrectent, quin po­tius honori ducant, suis manibus hanc herbam vel amicis decoquere, vel alioquin ei miscendae temperan­daeve operam suam impendere; ex­tructis propterea in Palatiorum suo­rum interioribus, conclavibus ac foculis ex pretiosissimis lapidibus, lignisve, isti operi speciatim dicatis: in quibus etiam curiosè asservantur ollae, tripodes, infundibula, calices, cochlearia, aliaque perpolita hujus culinae instrumenta, quae aliquot au­reorum millibus redempta ac sericis integumentis involuta intimis solum­modo amicis ostendunt, neque mi­nori habent loco, quam apud nos a­damantes, gemmas, ac baccata sum­mi pretii monilia, ut videre est apud Io. Mafaeum Rerum Indicarum lib. 6, & 12. & Lud. Almeydam, select. epist. lib. 4. & Petrum Iarricum, tom. 2. lib. 2. cap. 17. Matth. Ricci­um. De Christian. Expedit. apud Si­nas lib. 1. cap. 7. Aloisium Fras. in Relat. Iaponic. & Iac. Bontium. dia­log. 7. med. Ind. & Io. Linscotum. cap. 26. Nicolaus Tulpius. cap. 59. lib. 4. obs. med.

In duabus tantum Provinciis Chi­nae arbor Thea dicta reperitur ex A­lex. de Rhodes Peregrinationum histo­ria. Bellidis folia habet, & una alia major est. magnis curis colliguntur haec foliola semel in anno (ut nos hic uvas colligimus) ex arbore myrti fo­lio praedita· bullitur in aqua (& tunc extendi potest & ejus forma percipi) ad ʒj. pondus, & calidè aquae illius vitrum deglutitur; va­pores enim fomniferos adeo cohibet, ut impediat quo minus vigiliis fatige­ris, aut somnum cupias, roborat praeterea stomachum, renes purgat, & calculo utilis est. D. Vignavetus Pharmacopoeus praestantissimus ea felicissimè saepè usus est, eaque multi utuntur magnates & Viri Literati à longo tempore, idque cum successu felicissimo. Petrus Borellus. obs. 39. cent. 3.

Sectio nona. De Theriaca.

QUod attinet aetates theriacae, ri­deo ego infantiam, pube [...]tatem, adolescentiam & senectutem· quan­do suam formam absolutam theriaca est adepta, & jam finis est motus fermentationis, tota est homogenea. figmentum est de opio frigido primis 5. annis; si ita est, nondum est peracta fermentatio· quod post annos quin­decim aut triginta demum valeat contra omnia venena somnium est. Si perfecta est primo anno, cur non vires integras habeat? Quis est no­strûm quin etiam extemporaneas compositiones contra venena faciat? num diascordium, elect. de ovo, &c. sunt servanda viginti annos ante u­sum? apage cum istis naeniis. Quid quod scribunt quidem ista, sed in praxi observat nemo? Judicetur the­riaca omnibus viribus efficax, cum fi­nis est motus, & mistio omnia ad u­nitatem homogeneam redegit, sive annus sit impendendus, sive tempus aliud prolixius, prout se habent cir­cumstantiae. Andreas Libavius in ep. annexa, obs. 1. lib. 10. observ. Gre­gor. Horstii.

Sectio decima. Pro Thoracis abscessu & Fistula.

PUerulus Thoracis abscessu labora­bat, & cum matura jam esset suppuratio, timeretque ille ulcus mucrone discindi, theriacam super­pono, qua non secus unius tantùm noctis spatio abscessus apertus est, ac si scalpello fuisset incisus; ex quo facilè conjectari potest quanta sit hu­jus compositi vis, quod & nos saepe aliàs experti sumus. Antonius Bene­venius. De mirandis morborum & sa­nationum causis.

Devenimus ad mirabilem illum sy­rupum magistralem ab excellentissi­mo Fallopio descriptum, lib. De Vul­neribus· qui ad thoracis quasvis fi­stulas inveteratas plurimùm condu­cit· à quo adsumpto melius habuit aeger, & tandem, licet non nisi post annum, omninò convaluit. Est au­tem syrupi descriptio haec, cui chi­nam nos addidimus.

℞. Rad. alth. fol. millefol. mar­rhub. artemis. lapath. caulium valde virentium, pimpinell. cimarum ru­bi, rad. rubiae tinct. cum foliis, ari­stol. rot. fragar. matricar. cent. mir. matrisylv. beton. salv. rad. caryophyl­lat. an. M.ss. thur. mascul. ℥ss. sarcocoll. ℥j. sem. plantag. anis. foenic. canabis, an. ℥ss. croci, rhab. rhapontici, cent. maj. an. ℥j. vini odor. lb xv. chinae ʒvj. Haee omnia conterantur, dein­de infund. in vino per viginti quatu­or horas· bulliantque sine aqua. Co­laturae addantur mellis opt. lb iiij. & iterum bulliat decoctum cum melle unica ebullitione, spumetur & serve­tur ad usum, dosis ℥v. manè. Epipha­nius Ferdinandus. histor. 32.

Sectio undecima. De Tinea.

VIde supra lib. 1. sect. 7. De Achoribus.

Subsectio prima. Pro Tinea.

℞. NAsturtium contusum frixum cum axungia porcina, ap­ponatur capiti abraso; spatio viginti quatuor horarum crustam excidere facit· quinimo si eo quis diutius u­tatur, morbum sanat; quod expe­rimento confirmatum est. Quidam purgato corpore, & abrasis pilis, ita curant tineam.

℞. Stercor. columbin. pecudum, anserum exsiccat. an. part. aeq. po­natur in olla vitreata cum pinguedi­ne suilla veteri ad ignē quoad lique­at axungia; postea coletur pinguedo in aliud vas, & cum hac pinguedine inungatur caput primo die, sequenti die lavetur cum axungia dulci, & ita prosequatur alternis diebus quoad sanetur, altero die lavando, altero inungendo. Rodericus à Fonseca. to­mo 2. consult. 24.

Tineam siccam cum surfuribus in capite praecedentibus universalibus remediis hac lotione curavi.

℞. Malv. betae, lapath. acut. cum rad. heder. arbor. cent. min. an. M.j. caul. rubr. M.ss. colocynth. ʒiij. a­gar. ʒj. fol. sen. ℥ss. helleb. nigr. ʒjss. coq. in aq. ad lb ijss. colat. adde salis p.j. qua caput lotum fuit. Petrus Forestus. obs. 13. lib. 8. De exteriori­bus Capitis vitiis.

Praeter universalia medicamenta haec infrascripta remedia tandem con­tulerunt puero novem annorum in­veterata tinea laboranti.

℞. Lapath. acut. cum rad. betae viridis, enul. campan. rad. chelidon. an. M.j. furfur. macri, M.j. cent. min. p.j. fol. sen. ℥ss. colocynth. ʒiij. agar. ʒij.F. omnium decoctio in aq. marina in balneo M. in fine post de­coctionem add. parum vitrioli crudi, decoctione adhuc calida existente, & mane stomacho jejuno F. lotio capi­tis. Deinde caput inungatur infra­scripto linimento.

℞. Butyr. saliti, axung. porcin. an. ℥j. sulph. ℥ss. argenti vivi cum saliva extincti ʒj. vitrioli crudi, ℈j. hoc modo conficiebatur; axungia igne per se resolvebatur, deinde sul­phur per se eliquescebat supra ignem in patella terrea, mox sulphur ita liquatum & bene calidum, in mor­tarium aeneum conjiciebatur, pistillo semper quam diutissimè ducendo, insuper butyrum liquatum & co­ctum ad nigredinem calidumque ad­miscebatur, postea verò axungia li­quata adjecta, semper pistillo probè agitato, atque hinc inde ducendo, postremo argentum vivum adjectum est, & omnium ultimò vitriolum; atque haec omnia in dicto mortario concutiebantur, & pistillo continuò movebantur, donec totum frigidum evaderet, ac in linimentum coiret· [Page 859] est autem hoc praestantissimum reme­dium in tinea quantumvis invetera­ta & ab omnibus incurabili judicata, modò universalia praecesserint. Hoc enim feliciter usus sum, capite prius loto, jejuno stomacho, in illis qui nul­lis aliis remediis curari poterant. Pe­trus Forestus. obs. 20. lib. 8.

Subsectio secunda. Pro Tinea infantium.

SOlent infantes hoc malo (quod illis frequens est ex lactis cor­ruptione, vel ex ejusdem abundantia, vel ex utero materno) juxta Rhasin à variis morbis praefervari, ut epilep­sia, convulsione; & experientia saepè vidimus tales infantes hilares & jo­cundos esse: hinc doctissimorum Medicorum authoritate, nisi parenti­bus urgentibus, à curatione multi abstinent. Quod si verò instent pa­rentes, medicamenta duntaxat levia adhibebimus; & praecipuam curatio­nem in nutricem rejiciemus· si ergo materia videtur salsa & acris sumat nutrix ℥ij. syr. ros. pallid. ut lac cor­rigatur, & fascia lata manus infantis ligentur, ne malum scalpant· praetere­a lavetur caput decocto hordei ex cortic. malv. fumar. & borrag. loto­que capite, applicentur caules leviter supra cineres torrefacti, & butyro loto inuncti. Quod si videantur ul­cera madentia restringi, admoveantur folia hederae eodem modo torrefacta & inuncta: tandem folia atriplicis apponantur, hoc enim juxta Rhasin attrahit ad se acuitatem humoris, & venenositatem, quod & nos experti sumus· id etiam mirabiliter confert, si radices altheae decoctae cum urina pueri applicentur. Potest etiam obli­niri caput vitello ovi crudo, capite prius abluto cum urina pueri. Petrus Forestus. obs. 19. lib. 8.

Hoc etiam topicum valet ad tine­am in omni aetate, etiam puerili sine periculo.

℞. Succ. fumar. scabios. lapath. acut. enulae. an. lb ss. lithargyr. ℥ij.M. cum axungia antiqua porcina & ol. nucum q.s. cera adjecta. Idem. schol. obs. 22. lib. 8.

Nos huic morbo optimum obser­vavimus remedium, plures etenim qui eo usi sunt, praesertim pueri, pri­stinae sanitati fuerunt restituti. Videli­cet fiat unguentum ex sulphure, ax­ungia & succo limonum; & cum eo, abrasis prius capillis, fiat inunctio, u­bi tinea infestat, vesperi per tres vi­ces, alternis diebus, dummodò prius corpus purgatum fuerit· factainuncti­one, per dies quin (que) sequentes nihil agi debet; quibus transactis, fiat ablutio capitis cum decoctione malvarum. Videbis, Lector, mirandam rem, nem­pe brevi tempore morbum superari, nec amplius regredi. Dominicus Pa­narolus obs. 31. pentecoste 5.

Sectio duodecima. De Tonsillarum inflammatione.

MUlier quaedam afflicta est ton­sillarum inflammatione gra­vissima, quam brevi secuta est exul­ceratio cum dolore intenso: celebrata venaesectione, & gargarismis ex oxycrato per biduum frustra usur­patis, sequenti curata est intra unum diem.

℞. Sem. sinapi. ʒj. aceti rosac. & sacch. alb. an. ℥j aq. ℥iij.F. gargaris­ma. Lazarus Riverius obs. 76. cent. 4.

Sectio decima tertia. Pro Torminibus infantium.

AD tormina infantium dare sole­bam anisi ℈j. crassè pulveri­zati, cum primo pultis cochleari· hoc purgat infantes, non aliter ac si senior rhabarbarum sumpsisset. Io. Heurnius. ad aphor. 24. sect. 3.

Sectio decima quarta. Pro Tremore.

HOdie imprimis pro singulari in hoc casu remedio, laudatur e­lectuarium Orvietanum. Felix Pla­terus practic tom. 1. lib. 2. cap. 3. pag. 353.

Ad tremorem egregiè confert, si urina propria membra tremula saepi­us laventur; alii verò urinam pueri magis commendant· habetur hoc qui­dem pro experimento indubitato, quacunque causa tremor oboriatur, sive ex Venere, vel vini potatione, vel post alios morbos, aut ex fumo argentì vivi. Petrus Forestus. schol. obs. 5. lib. 8. De exterior. capitis vitiis.

In tremore manuum post univer­salia, exhibeo ea, quae caput & ner­vosas partes roborare creduntur, qua­le est praecipuè diacorum, & extra­ctum calami: extra autem tremulas manus foveo vino calido, in quo be­tonic. salvia, majorana, rosmarinus & similia incocta sunt, & penetra­tionis causa spiritus vini aliquid af­fundo. Ita multis tremor paulatim remisit donec prorsus aboleretur. Petrus Monavius Epist. 28. lib. 2. Consil. & Epist Cratonis, &c.

Relatum est mihi aliquando à fido pharmacopaeo aurificem Bruxellen­sem solo & continnò esu cerebri le­poris assati à tremore evasisse· esus quoque columbarum sylvestrium à vi quadam occulta valere dicitur. Petrus Forestus. obs. 99. lib. 10. De cerebri morbis.

Sectio decima quinta. Pro Trichiasi seu pilorum mictione.

VIdua quaedam Ber [...]ensis ante octennium doloribus tormini­busque [Page 861] ventris & lumborum correp­ta fuit, eisque ultra annum continuò ferò laboravit. Interim urina (quam non nisi maximo cum conatu excer­nebat) nunc sanguinolenta, nunc pu­rulenta, & turbida erat; verùm quod admiratione non vacat, non so­lum purulentis & viscidis humoribus referta erat urina, sed & pili quam plurimi rufi & oblongi quotidie cum ipsa excernebantur, idque non sine dolore maximo, nonnihil enim du­ri ac rigidi & velut setae porcinae e­rant, & proinde partes quas transi­bant, mirum in modum pungebant· multis usa fuerat remediis, sed sine fuccessu. Ego cum an. 1616. ad ipsam vocatus essem, & quae recensui, prae­cipue excretionem pilorum ex ipsa intellexissem; pilos quinetiam ipsemet in urina vidissem, admiratione captus fui: casus enim mihi novus & veluti inauditus fuit. Rogatus tamen se­quentibus remediis curationem ag­gressus sum· vires cum propter do­loris vehementiam & diuturnitatem, vigiliarumque frequentiam summo­pere labefactatae essent; imprimis ea quae insigniter nutriunt, praes [...]ripsi· deinde suasi ut clysteres sibi familia­res faceret; sequenti itaque enemate usa est, ab initio cum fructum ejus precepisset semel aut bis in die, dein­de per intervalla veluti de tertio in tertium, aut quartum quem (que) diem.

℞. Rad. alth. malv. an. ℥ij. fol. meliss. artemis. origan. malv. alth. an. M.ii. fl. sambuc. melel. chamaem. an. M.j. sem. anis. carui, seseleos. an. ℥ij. sem. fenugraec. & lini. an. ℥ij. incid. & contund. omnia in minutissimas par­tes, & misc. diligentissimè, ac reser­ventur in sacculo aut pixide benè clausa.

℞. Harum herbarum M.ii. coq. in aq. lb ij. ad medietatis consump­tionem in colat. lb j. dissolve bene­dict. laxat. ʒvj. ol. aneth. chamaem. an. ℥ss. butyr. rec. ℥jss. vitell. ovor. num. ii.M.F. enema. corpus per in­tervalla purgavi sequenti potiuncula.

℞. Rad. foenic. cichor. an. ʒij. fol. scabios. cuscut. meliss. an. p.j. flor. cordial. & genist. hispanic. an. pss. sem. sesel. fol. sen. an. ʒjss. coq. ut colatura redeat ad ℥ij. in quibus dis­solv. bened. laxat. ʒjss. diacartham. ʒj. syr. ros. solut. compos. cum rheo, agar. & sena ℥ss. aq. cinam. ʒiij.M.F. potio.

Renes sequenti linimento bis in die inungere jussi.

℞. Unguenti. ros. ℥ij. ol. amygd. d. & lil. alb. an. ℥j.M.F. linimen­tum, ex praescriptis rad. herbis, flor. & seminibus pro enemate paratis, e­tiam sacculos praeparavi, quos aqua coctos, ventri & perinaeo applicandos curavi, hisce ad tempus adhibitis re­mediis, ita restituta fuit matrona haec, ut in hunc usque diem anno 1620. quo haec scripsi, satis commodè & fe­liciter inter nos vivat. Utinam aliquis Lincaeis oculis praeditus nobis locum, in quo pili hujusmodi nascuntur, in­vestigare vellet. haec eadem mulier postea cum urina non solùm pilos, sed & semen anisi (quo post pastum quotidie utebatur) & carbones re­jecit, absque tamen insigni dolore. [Page 862] Guil. Fabrit. Hildanus. obs. 50. & 51. cent. 5.

Mictum capillorum sive trichiasin conspexere Medicorum aliqui, sed admodum pauci. At quis reciprocan­tem ipsius periodum? quam nobis evidentissimè obtulit filius Consulis Hornani afflictus 4. amplius annos ab hoc inusitato capillorum mictu, qui ipsi identidem revertebatur quolibet decimo quarto die, cum insigni urinae difficultate, & tanta perturbati cor­poris inquietudinc, ut vix se contine­ret in cubili: aequantibus singulis pi­lis▪ modò medium, modo verò digi­tum integrum; sed muco ita involu­tis, ut rarò separatim, sed plerumque conglobatim prodierint. Durante qualibet acces [...]ione dies fermè quatu­or: in quibus licet continenter & molestè redderet urinam, transegit tamen reliquos dies sine ullo cruciatu, ullove capillorum mictu usquedum postliminiò repeteret consueta reci­procandi ratio. Nicolaus Tulpius. cap. 52. lib. 2.

Sectio decima sexta. De Tumore in genu ex quo a­perto puris loco flatus e­greditur.

MUlier triginta annos nata, ab octo mensibus tumorem patiebatur partem femoris inferio­rem oc [...]upantem & ipsum genu; nul­lus rubor aderat, sed dolor eam in­festabat, ut claudicare cogeretur; mul­tis remediis resolventibus adhibitis, tumor in eodem statu permanebat. Tandem in duobus locis, parte scilicet interna & externa, elevatio satis in­signis apparuit, eaque circumscripta cum mollitie & fluctuatione, ita ut purulentam materiam adesse omnes existimarent, admotum est causticum potentiale parti magis tumenti, quae erat exterior, postmodum scalpello incisâ escharâ & aperto tumore▪ fla­tus quidam emanavit, & nihil aliud. Simile exemplum habetur apud Za­cut. Lusitanum. lib. 2. prax. admir. obf. 163. Ubi docit ex Galeno & Avi [...]. hujusmodi tumores in genu sae­pe à Medicis aperiri, pus intus latere existimantibus, & nihil aliud tamen quam flatuosum spiritum egredi. La­zarus Riverius obs. 13. cent. 3.

Sectio decima septima. Pro Tumore pedum.

℞. STercor. vaccin. q.s. aceti q.s. coq. simul ad pultis consis­tentiam. Haec cum aliquoties tumen­tibus pedibus applicata fuit, tumor brevi admodum omnis absumptus est. Martinus Rulandus curat. 12. cent. 9.

Tumida membra hoc sequenti o­leo manibus perunctis bene erunt confricanda.

℞. Ol. nucum vel amygd. amar. ℥iv. sem. aneth. cumini. an. ʒiij. vel [Page 863] iiij. bacc. juniper. ℥ss. sal. & alumin. an. ʒij. vini albi. opt. ℥iij. coque tri­ta & mista ad vini consumptionem, deinde exprimendo cola, & servetur oleum in usus praedictos. Reinerus Solenander. consil. 7. sect. 3.

Praemisso catharticò & sudorifero.

℞. Fol. fumar. eupator. origan. serpill. abrotan. an. M.j. rad. hirundi­nar. cortic. sambuc. an. ℥ijss. sem. aneth. cumini. faenic. an. ℥ss. bacc. juniper. lauri, an. M.j. contund. & incid. & coq. in aq. s.q. pro fomen­to sicco. supra quod decoctum effer­vescens ponantur pedes linteis obvo­luti, quoad sudor è vapore erumpat; idque repetitis vicibus. Io. Petrus Lotichius. obs. 15. cap. 3. lib. 6.

Sectio decima octava. Pro Tumore suppurato reso­lutione curato.

FIlia mea octo annos nata tumo­rem phlegmonosum & oedema­tosum satis exiguum passa est in par­te externa mandibulae inferioris dex­trae, quae ad suppurationem venit. Ego metuens ne à cicatrice facies foe daretur, antequam ad abscessus aper­tionem venirem, resolutionem prius tentare decrevi, Guidonis authoritati innixus, qui dicit aliquando aposte­mata suppurata resolutione finiri: quod etiam solemni Paraei experi­mento confirmatur, qui se apostema suppuratum mercurio crudo cum em­plastro diapalma subacto, per viam resolutionis curasse testatur. Ad cu­jus imitationem dicti mercurii ʒj. cum emplastr. diapalm. ℥j. admiscui, & tumori suppurato admovi; qui in­tra quatuor dies oninino resolutus est. Ad materiam suppuratam resoluti­one discutiendam, sequentes conditi­ones necessariae sunt. Primo ut mate­ria sit quantitate exigua. Secundo ut sit tenuis & serosa. Tertio ut cutem & corporis superficiem occupet, non au­tem partes profundas. Quarto ut sit in corpore robusto, juvenili, & molles carnes habente. Quinto ut sit tempus aestivum. Dionysius Pomaret. obs. 1.

Eadem filia mea passa est tumo­rem oedematosum crudum & mini­mè suppuratum supra regionem lum­borum, magnitudinis volae manus, qui eodem remedio intra paucos dies discussus est. Idem. obs. 2.

Sectio decima nona. Pro Tumore ventoso in genu.

POst universalia remedia, consu­lui, ut hoc cataplasma resoluti­vum (etiam valens in materia phleg­matica) apponeretur.

℞. Sem. anis. subtiliter pulveriz. sem. faenic. cumin. carui. an. quartss. farin. fabar. ℥j. succi ebuli & sambuc. & vini aromatic. an. q.s. decoquen­do F. cataplasma. quo apostema il­lud ventosum resolutum est. Petrus Forestus. obs. 3. lib. 3. obs. Chir.

Sectio vicesima. De Tussi.

[...], Tussis, est Thoracis concus­sio ab insita facultate, cum ve­hementi exsu [...]flatione, studentis ex­cutere quod sibi molestum est· alia est humida, alia sicca; humida vo­catur, quoties ipsius ope, humores in aspera arteria contenti, pituita puta, sanguis, pus, &c. per os foras expelluntur. Sicca rursus dicitur, quoties magno licet ac multo labore, nihil excernitur, sed irrito fatigatur universum corpus tussiendi conatu, unde tum capitis, tum hypochondri­orum, aliarumque partium dolor ve­hemens nonnunquam excitatur, qui [...] aliquando Hernia producitur, ali­quando Urina, vel alvi Faeces invo­luntariè extruduntur. Tussis causa est quicquid asperam arteriam vellicare, aut quovis modo irritare potest ac molestare. Humidae verò tussis causae sunt humores à capite delabentes, ut plurimum pituitosi, nunc acres, salsi­que vel acidi, nunc blandi & insipi­di; nunc tenues fluidique, nunc crassi & viscidi; humores itidem varii (sanguis, pus, sanies, pituita & serum) ex pulmonum substantia vel vasis in asperam arteriam translati: forinsecus etiam quaedam advenien­tia vel ore assumpta, perperamque in arteriam delata. Tussis autem sicca pro causis externis agnoscit tum ae­rem, tum potum frigidum affatim admissum: pro internis verò ali­quando catarrhum valde viscidum, vel valde tenuem, acremque expirato vehementius aeri haud cedentem; a­liquando etiam halitus, flatusve à te­nui intestino, ventriculove per gulam elevatos, vel per lacteas venas in cor, & pulmonis substantiam, usque ad tracheam arteriam sese insinuan­tes.

Subsectio prima. Pro Tussi.

PRaetor quidam dicebat se omnem tussim curare pomo excavat [...] & melle rosato impleto, supra pru­nas vivas assato, & [...]ub noctem de­vorato: quod seipsum semper, tum alios plurimos, à tussi curasse jacta­bat.

Uxor mea cum sub noct [...]m ex acri fluxione tussiret, deglutiendum ex­hibui vitell. ovi crudum cum sacch. cando, quod cum in introitu lecti ter quaterve deglutiisset, ilicò in principio tussis cessavit, neque aliis remediis opus fuit. Petrus Forestus. obs. 3. lib. 16. De Pectoris & Pulmonis Morbis.

Ego ad tussim siccam & veterem ad tabidos, pleuriticos, asthmaticos, & eos qui valida tussi laborant, utor hoc eclegmate.

℞. Succ. tussilag. lb ss. mucilag. sem. alth. cum aq. hord. extract. ℥ij. sacch. penid. q.s.F. Loch. Petrus Forestus. schol. obs. 5. lib. 16.

Sedandae tussi cui sputum sangui­nis est admixtum, Medici egregiè [Page 865] commendant syr. myrtillor. quo & nos frequenter utimur. Valet eti­am in sanguinis sputo syr. de portu­lac. ut & loch. de portulaca, quo fre­quenter utebatur Praeceptor meus Elidaeus Bononiae.

Gisbertus Horstius dabat ʒj. vel ʒjss. lapid. haematitid. subtiliter pul­ver. cum succo granat. vel virgae pa­storis. Faventinus dabat stercor. murium pulv. ℈ij. cum aq. plantag. Haec mirabilem effectum habent con­solidandi venam ruptam. Petrus Forestus. schol. obs. 20. lib. 16.

Plumeam pellem cygni pellicea industria elaboratam & adaptatam in thoracis affectibus praesentaneum esse remedium, & specifica quadam facultate pectori prodesse, in uxore mea observavi hoc modo; Fuerat illa à multis annis tussi obnoxia, prae­sertim hiemali tempore: cujus causa & medicamenta multa adhibita, fonticuli quoque facti fuerunt absque insigni tamen fructu· quum verò a­micus quidam plumea pelle cygni ipsam munerasset, illamque ab eo tempore praesertim hiemali pro tegu­mento pectorali gestasset, paulatim, laus sit Deo, à tussi liberata fuit· hinc pellem hancce specifica quadam fa­cultate pectori prodesse conjicio· que­madmodum vulturis pellem foras ad­motam, ventriculum roborare, & concoctionem cibi promovere vide­mus. Guil. Fabritius Hildanus. obs. 21. cent. 6.

Subsectio secunda. Pro Tussi.

QUidam Siculus molesta qua­dam tussicula laborabat, & cum diu nihil conferentibus auxiliis, hoc malum tolerasset, ad nos tandem venit, rem exponit, consilium quae­rit. Nos verò & quod morbus di­utius inveterasset, & quod multos expertus Medicos nihil omninò pro­fecisset, putabamus hoc vitium ae­grè elidi posse. Verum ne quid in­tentatum relinqueretur, marrhubii succum ex melle aegrum devorare jus­simus singulis diebus, tum & inter­iectis temporibus scyllam lambere, donec vermis ex ejus pectore una cum tussi propulsus, hominem sa­nitati restituit. Antonius Benevenius. cap. 77. De abditis Morborum & Sa­nationum causis.

Vermes in intestinis reperiri▪ fre­quenter contingit, qui & quandoque vomitu rejiciuntur, saepissimè verò per inferiora descendunt· in pectore autem & pulmone gigni atque cum tussi expelli inter rarissima & admi­randa numerandum, atque ideo qui­dem magis, quod pulmo assiduè mo­veatur, locum, quo haerere ac quies­cere posset, nullum vermi relinquens: nec minus admirandum est & in ve­sica nasci vermem, quod tamen cui­dam viro accidit, cui in vesica exi­stens multis modis molestus fuit, quandoque etiam sanguinis mictu provocato, donec tandem per penis [Page 866] meatum sponte egressus, finem dolo­ribus imponeret. Rembertus Dodonae­us. annot. ad cap. 77. lib. De abditis Morborum & Sanationum causis Anto­nii Benevenii.

Trochiscis his, cum necessitas ur­get, tutò & securè poteris uti.

℞. Thur. mascul. succ. liquir. an. ʒj. opii, croci, myrrh. an. ℈j. cum. syr. papav. formentur trochisci lupi­nis magnitudine aequales. Reinerus Solenander. consil. 10. sect. 4.

Ad tussim mirificè decoctum ra­parum cum saccharo candido & bu­tyro, vel oleo amygdal. d. recenti, prodesse animadverto. Sed detra­hendus est illis cortex, & primae co­cturae aqua abjicienda. Nephriticis etiam prodest. Io. Crato. epist. 15. lib. 5. epist.

Jurisconsultus delectatus impen­diò nimis acri limonum succo eò pro­cessit dementiae, ut quotidiè biberet sex plus minus uncias· excitata inde molestiore tussi, quam ut ullis cura­tionem reciperet remediis, praeter­quam solo raparum decocto, quod uti omnibus tussientibus ex usu est, ita quoque huic aegro plurimùm opis attulit, enavigato, intra mensis cur­riculum, periculoso hoc Syrtium ae­quore, in quo facillimè submersus fuisset. Nicolaus Tulpius. obs. 20. lib. 4.

Subsectio tertia. Pro Tussi.

PRo singulari in tussi remedio à qui­busdam celebratur oleum essen­tiale sacchari ab ipsis vocatum; quod sic parare solent· in phialam aliquo­ties intus vino albo generoso lotam & exsiccatam toties quartarium u­num sacchari puriss. indunt, eamque hermeticè clausam, in arena aut ci­neribus candentibus, igne paulò ve­hementiore substrato, collocant, at (que) saccharum ad sublimationem, quae cum stridore fiet, urgent· hocque post exemptum albuminibus ovorum ad duritiem coctis inclusum in cava vinaria in limpidissimum oleagine­um liquorem solvunt· hujus cochl. j. aut alterum sensim deglutitum, mul­tum in tussi praestare posse asserunt. Felix Platerus. practic. tom. 1. lib. 2. cap. 5. pag. 419.

Dum dormiturus est, pilulam fa­ctam ex styrace, calamita, succo li­quir. & sem. papav. alb. modico, sub lingua detentum interdum profuisse scio. Medicamentum quoque illud de seminib. à Galeno usque adeo cele­bratum 7. De comp, med. s. loc. cap. 5. & quinto method. fluxiones hasce pertinaces exsiccare consuevisse cer­tum est. Hier. Mercurial. consult. 90. tom. 1.

Mulier quaedam ab octo mensibus laborabat humerorum & brachiorum doloribus, cum pectoris angustia, tussi & difficultate spirandi· multam [Page 867] extu [...]siendo materiae pituitosae & a­quosae copiam excernebat: pluribus potionibus & apozematis aliisque re­mediis usa fuerat ab alio Medico prae­scriptis, malo in eodem statu perse­verante· tandem meam opem implo­rat, ei exhibeo bolum ex calomelan. gr. xx. & diagrid. gr. x. cum con­serv. ro [...] horis duabus ab assumptio­ne remedii, copios [...] sudavit, postea per tres vices alvum copiosissimè de­posuit: & postero die dixit se per­fectè curatam esse· tandem triduo post [...]ubeo ut idem remedium repeteret: à quo quater purgata est, & ab eo tempore à praediotis affectibus omni­nò liberata est. Lazarus Riverius. obs. 31. cent. 3.

℞. Calomelan. gr. xx. resin. jalap. gr. x.M. hoc remedio septies purga­ta est mulier quaedam hoc affectu cum raucedi [...]e & difficultate spirandi la­borans, & à fluxione & tu [...]si omninò liberata, ita ut aliis remediis opus non fuerit. Est enim remedium ad con­tumaces fluxiones eradicandas effica­cissimum. Idem. obs. 47. cent. 3.

Testatur D. Robertus Boyle, Tra­ctatu De Vtilitate Philosophiae Expe­riment. se vidisse hominem, qui mo­lestissimae tussi non [...] potu­it invenire praesidium, quam succini fumum aut sulphuris balsamum· idem pro tussi feliciter exhibere solet spiri­tum C. cervi ad. gr. viij. vel x. in cerevisià, vel quovis liquore minimè acido, excepto lacte. Eundem spiri­tum commendat in convulsionibus p [...]e [...]o [...]um, pleurisi, obstructionibus splenis, hepatis, & uteri, affectibus etiam cerebri, delirio febrium, & phrenitide.

℞. Oxymel. scillit. ℥ss. ol. amygd. d. rec. & syr. viol. an. ʒvj. aq. ve­ron. hysop. & anis. an. ℥jss. spec. di­air. solom. ʒss. ol. anis. distil ℈ss. sacch. cand. ʒiij.M.F. potiuncula, sumat cochl. ij. vesperi & quoties tussis urget.

℞. Aq. vitae vel spirit. vini ter di­stillati patellam argenteam fere ple­nam· accendatur, sinaturque con­flagrare, usque eo ut quarta vel quin­ta ejus pars supersit, atque flamma per se extinguatur. Hoc peracto, immitte in residentiam adhuc dum [...]erventem, sacch. cand. finiss. q.s.M. diligenter donec redeat ad consisten­tiam julep. eo utatur mane & vespe­ri calide.

℞. Syr. liquir. hyssop. tussilag. an. ʒvj. loch. sani & expert. syr. de pa­pav. oxymel. scillit. an. ʒiij. spec. diair. Solom. pulm. vulp. praep. an. ʒj. julep. viol. julep. è sacch. cando, an. ℥jss. lactis sulph. ʒss. ol. anis. gt. v. balsam. sulph. terebinth. elixir propriet. an. ℈ss.M.F. Lambile. Deglutiantur ejus cochl. ij. vel ℥j. calidèter in die. Profuit.

Loco potus ordinarii, bibat de hoc clareto pectorali.

℞. Sem. anis. foenic. an. ʒijss. rad. ireos, liquir. an. ʒiij. spec. diair. Solom. diapenid. an. ʒjss. manus Ch. perlat. & cinnamom. el. an. ℥ss. vini Rhenens. opt. lb jss. sacch. ℥ij. croci ℈ss. trajiciantur per manicam Hippoc. & F. claretum. Io. Petrus Lotichius. obs. 2. & 6. cap. 1. lib. 3.

Subsectio quarta. Pro Tussi Puerorum Kinchoest appellata.

CUm Infans quaedam unius anni valida tussi afficeretur, quae nullis praesidiis mitigari potuit; tan­dem nescio cujus mulierculae consi­lio, mures coctos nutrix masticabat, & pro cibo Infanti dabat; quo re­medio à tussi liberata est.

Altera puella quinque annos nata, cum validissima tussi longo tempore detineretur, nec ullis medicamentis curari posset, alterius mulierculae consilio utens, guttam unam atque alteram sumpsit aquae destillantis à limace exiguo sale consperso (hoc enim modo limaces in liquorem re­solvuntur) quam cum cyatho cerevi­siae communis ebibit, & ex inconti­nenti fuit curata. Insulanus Medi­cus quidam hoc eclegmate ad tussim puerorum commodè utebatur mag­no experimento.

℞. Rad. alth. benè mundat. ℥iij. coq. in lb j. lactis vaccin. vel melius in flore lactis, ad optimam dissoluti­onem; tundantur & cribro cremor excipiatur; addendo sac [...]. cand. sacch. penid. an. ℥iij.M. tempore tus­sis vehementis detur cochl. j. deinde bis in die. Hoc magna cum utilitate usus sum, & rarò me fefellit; quan­quam subinde (cum facilè situm contrahat ob lactis pinguedinem, ne­que diu eclegma durare possit) ju­beo rad. alth. in aq. farfarae decoqui; deinde per setaceum ut prius extra­ctis, reliqua addo· utor quoque com­modè & utiliter ad tussim rad. altheae saccharo incrustata. Petrus Forestus. obs. 6. lib. 16. De Pectoris & Pulmo­nis Morbis.

Finis Libri decimi septimi.

MEDICINAE PRACTICAE Liber decimus Octavus. De Affectibus à Litera V. incipientibus.

Sectio prima. De Variolis.

VAriolae sunt Pustulae in summa cute, partibusque cuti propor­tione respondentibus, cum febre con­tinua, propter peculiarem sanguinis effervescentiam & ebullitionem, à facultate expultrice excitatae. Causa earum [...] videtur esse labes quaedam, seu impuritas sanguinis, inter prima foetus rudimenta, in u­tero concepta, quam Authores ferè omnes reliquiis sanguinis menstrui rectè adscribunt. Causae evidentes sunt contagium aliunde susceptum, peculiaris aeris dispositio, & immo­dica sanguinis & humorum pertur­batio, à crapula, aut nimio exercitio. Imminentes Variolas indicant, febris incerta & vaga, modò intensa, mo­dò remissior, dolor in capite & lum­bis, facies quasi inflammata rubes­cens, magna anxietas & inquietudo, cum syncope quandoque & vomitu immani, somnolentia gravis, terro­res in somno, deliria, convulsiones, sternutatio, lachrymae involuntariae, oculorum splendor, & narium pru­ritus, calor, rubor, & punctionis sensus in toto corpore, oris ariditas cum tussi & siti. Res in vado esse videtur, quando accidit hic affectus in bona constitutione aeris, in aetate puerili, si in toto morbi decursu, sym­ptomata eveniant laudabilia, si Vario­lae sint molles, distinctae, paucae, ro­tundae, fastigiatae, & boni coloris, i. e. in principio rubrae, postea albescen­tes. Si contraria his appareant signa in summo versabitur aegrotans peri­culo.

Subsectio prima. Pro Variolis & Morbillis.

SI video naturam pigram esse in expellendis & emittendis Va­riolis aut Morbillis, exhibeo deco­ct [...]m descriptum ab Avic. quod ha­bet [Page 870] caricas, lentes excortic. & traga­canthum; & sentio inde magnum commodum, si quater aut quinquies mane & serò sumatur. Puerulis ve­rò qui decocto uti nequeunt, propi­no mane & vesperi haustum aquae foeniculi: haec enim non parum fa­cit ad expulsionem Va [...]iolarum & Morbillorum. Io. Naevius. consil. 25. lib. 3. consil. Cratonis, &c.

Decoctum Avicennae ita se ha­bet.

℞. Ficuum ping. ℥vij. lentium excortic. ʒij. laccae ʒijss. gummi tragacanth. & sem. foenic. an. ʒij. coq. in lb jss. aq. fontis donec redeat ad tertiam partem. An commodè praescribi possunt medicamenta ante­quam Variolae aut Morbilli sese pro­dant? [...]an illa impediunt motum Naturae? imò inopinatò venam s [...] ­cuimus, & medicamentum purgans dedimus, quibus die sequenti aut postridie apparerent Variolae, & me­lius multò habuerunt, quam quibus non ausi fuerimus idem exhibere: sic parum probabile quod dicitur mi­nus affatim erumpere papulas, si corpus ante purgaveris.

Dominus ab Insula de summa dif­ficultate deglutiendi (quae erat tan­tum Morbillorum latentium soboles, nos autem nil tale suspicabamur) conquerebatur; insignis febris· elui­mus alvum clysmate, venam metu synanches secuimus; sequenti die ex­anthemata apparent, & brevi tamen convaluit.

Si puellis detrahatur sanguis ini­tio in suspitione Morbillorum & V [...] ­riolarum, impedietur augmentum febris, cujus calor maleficus est ta­bificus; & sic fusis liquatisque car­nibus non ita intumescet corpus, nec foeda scabie maculabitur & inquina­bitur· imò dum eruperunt, potest etiam detrahi sanguis, quod nos beato quodam successu fecimus. Guil. Bal­lonius. lib. 1. Ephem. & Epidem. pag. 37. & 50.

In primo Epidem. nostrorum li­bro annotavimus in s [...]evitia sympto­matum, quae erant praenuncia exan­thematum (sed hoc ignorabamus, quia fortè cautiores fuissemus) nos medicamenta & phlebotomiam ten­tavisse, cum ea eruptio praesto ades­set, & tamen innocuum utrumque remedium· ut jam anile sit credere, nil in exanthematis tentandum· imò ex tribus pueris exanthemata passis, qui purgatus est levius habuit. D. De­nisot narrat, Abbati cuidam, cum nil de exanthematôn eruptione con­staret, phlebotomia largè celebrata, â prandio [...]rupisse illa· calumniaban­tur Medicos, tamen nil inde evenit deterius· imò cum servae cuidam ex­anthemata, eaque densissima paru­issent, nec non lingua intumuisset, flagrante etiam malo secta est vena, copiosus detractus sanguis, & hoc innocuum fuit· notandum hoc. Idem. Epid. lib. 2. pag. 141.

Subsectio secunda. Pro Variolis serpentibus.

PUer quidam Variolis corripi coe­pit, ex quibus nonnullae per­currebant, ut miserum corpusculum intra duos dies fere totum excoria­tum reliquerint: Serpebant quip­pe, ac cutem tantùm exanthemata haec excoriabant. Contra quae sic or­sus sum. Primò, cum materia haec plus justo subtilis esset, eam obtun­dere conati sumus; nec tantùm eam, verùm etiam hepatis & membrorum internorū malam qualitatem infrin­gendo, ne de novo altera gignere­tur· sed id refrigerantibus comple­bamus medicamentis, ut syrupo ro­sato de cich. simpl. de endiv. de vio­lis, adjectis similibus aquis· exteri­us vero jecur ex santalino unguento illinebatur· sed victus ad id multùm faciebat, qui ad frigidum cum hu­miditate declinabat: quibus omni­bus materia crassior est reddita, & Variolae crassae & amplae apparere coeperunt. Praedictae excoriationes quas nonnulli practici rubeas infecti­ones appellarunt, sic à nobis tracta­tae funt. Primò à propinato syr. vi­ol. solutivo lactucae aquae permixto, quo optimè egessit, sequenti lavacro eas lavari fecimus, ac postea panno lineo abstergi, & pulvere infradi­cendo aspergi. Habet autem lava­crum sic.

℞. Ros. rubr. sicc. myrtill. fol. lentisc. summitat. querc. tamarisc. an. M.j. fiat omnium decoctio· quo decocto excoriatae partes laventur, & ut dixi, lineo panno abstersae sequen­ti pulvere inspergantur.

℞· Thur. mastich. ros. rub. sar­cocoll. an. part. aeq. F. pulv. subti­liss. Ubi unguento uti necessum fuit, albo camphorato, aliquando verò plumbeo usi sumus. Amatus Lusita­nus. curat. 18. cent. 3.

Subsectio tertia. Pro Variolis.

PUer quidam quinque annos natus, Variolis laborabat cum alvi flu­xu per totum morbi decursum perse­verante, septimo die multò gravior fuit alvi fluxus, febris intensa, sitis ingens, Variolae depressae, quarum elevatio ab alvi fluxu impediebatur· reliquis remediis usque ad id tempus parum conferentibus, sequentem praescribo julepum alvi fluxum & malignitatem respicientem.

℞. Rad. pentaphyll. & tormen­till. an. ℥j. fol. scabios. pimpinell. an. Mj. scord. p.j. santal. citrin. ʒij. coq. ad quart. tria, pro tribus dosi­bus bis in die sumendis· addendo unicuique dosi confect. de hyacinth. ʒss. troch. viper. ℈ss. lapid. bezoard. gr. iiij. Post primam exhibitionem alvi fluxus imminutus fuit, Variolae tumefactae, & sitis imminuta. In aliis Pueris quam plurimis eadem po­tio mirè profuit ad sedandum alvi fluxum, & Variolas depressas tume­faciendas. Cui addebam aq. ros. [Page 872] & naph. an. ℥ss, etiam citra alvi flu­xum, in depressis Variolis mirum in modum contulit, & plerumque sic componebam.

℞. Rad. tormentill. & pentaphyll. an. ℥j. fol. pimpinell. & scord. an. M.j. santal. citrin. & ras. ebor. an. ʒij. coq. ad quart. iij. in colat. ℥iij. dissolv. aq. naph. & ros. an. ℥ss. troch. viper. ℈j. lapid. bezoard. gr. iiij.F. potio, quae grandioribus de­tur uno haustu bis in die, lac verò sugentibus, ex cochleari frequenter. Lazarus Riverius. obs. 2. cent. 2.

℞. Aq. card. ben. ℥iij. aq. theri­ac. ʒiij. troch. viper. ℈j. lapid. be­zoard. gr. vj. capiat horis vesperti­nis. Cordi applicabantur pulli co­lumbini, ac deinde linimentum ex theriaca, confect. alkerm. & ol. scor­pion. Matthiol. In omnibus jusculis dissolvebatur bezoard. mineral. ℈ss. hisce Variolarum eruptio ita promo­ta est, ut tandem à saevo illo morbo aeger penitus liberatus fuerit. Lazarus Riverius. obs. 100. cent. 1.

Vidi puerum quendam Variolis laborantem cum signis laudabilibus, febris enim post exortum pustularum remiserat, respiratio libera erat, nul­lus alvi fluxus, tubercula eminentia satis, somnus mediocris, benè se ha­bebat ad ea quae offerebantur, subitò tamen, & sine manifesta causa pu­stulae sese occultaverunt, morsque se­cuta est illarum occasum· id ipsum vidi in pluribus aliis eodem morbo afflictis, quibus omnibus mortem certissimam portendi. Petrus Pache­quus. obs. 25.

Quotquot Variolis aut Morbillis laborantes vidi, qui tensione & me­teorismo ventris, cum anxietate huc atque illuc agitabantur, tot intra paucos dies obire vidi, praecipuè si dolor junctus fuerit. Idem. obs. 62.

Subsectio quarta. Pro Variolis.

POst eruptionem statim maxima cura habenda est oculorum, nari­um, gutturis, & pulmonis: oculos itaque statim in initio, & deinde quotidie auro puro leniter confricare prodest; id enim arcet ne in oculis erumpant exanthemata. Utile quo­que est oculos saepe illinire sequenti collyrio.

℞. Aq. plantag. ros. & euphras. an. ℥ss. in quibus dissolv. camphor. gr. ij. croci gr. j.F. collyrium· Na­res si à pustulis exanthematum occu­pentur, subinde acetum rosaceum odorandum naribus admoveatur. Franciscus Ioel. sect. 5. lib. 9. pra­ctic.

Pro tuendis gulae & gutturis par­tibus, exterius scutum croco intersu­tum & lacte muliebri intinctum ap­ponimus, hoc enim poros aperiendo, venenum ab intimo gutturis exteri­us allicit. Thomas Willis. tractat. De Febribus. cap. 15.

Linguae humanae & salivae insoli­tum usum non ita pridem muliercula propalavit. Occupaverant Variolae Epidemicae universam faciem tenelli filii Clarissimi in Urbe nostra Viri, & [Page 873] oculis minitabantur exitium· frustra aliis tentatis, nutrix dolore infantis commota & commiseratione, lingua propria oculos pueri lingebat, sicque reseratis oculis, abstersaque sanie con­valuit infans morti antea relictus, & publicis ex suggestu precibus expia­tus. Thomas Bartolinus. histor. 29. cent. 1.

Observavi hoc anno 1629. quo Variolae hic populariter grassantur, & multos infantes è medio tollunt, nonnullis quidem infantibus ante Variolarum eruptionem, aliis verò postquam eruperunt, & jam suppu­ratae fuerunt, vermes Spithamae lon­gitudine, & longiores ex intestinis sponte prorupisse: qui infantes om­nes mortui sunt. Daniel Sennertus. practic. lib. 3. part. 6. sect. 1. cap. 6.

D. Turquetus apud Petrum Asseli­ [...]aeum referebat, Elisabetham Angliae Reginam, contractas Variolarum suppuratione maculas in seipsa de­levisse, emulsione lactea ex sem. ca­nabino separatis corticibus, cum aq. ros. parata, & cum gossipio admota. Georgius Hieron. Velschius. obs. 88.

Sectio secunda. De Varis.

[...], Latinè Vari, tumores sunt duri & parvi in faciei cute à crasso succo progeniti. Oriuntur ut plu­rimùm ab humore alimentari poris cutis sese insinuante, cui aliquando humor excrementitius & atrabilari­us admiscetur.

Subsectio unica. Pro Varis in facie.

PEractis convenientibus evacuatio­nibus tam cum Pharmacis, quam cum Phlebotomiis, ablues faciem ter vel quater in die hac aqua experta Praeceptoris mei Faventini.

℞. Camphor. ʒij. ceruss. ablut. ʒj. cicer. rubr. lb ss. interior. melon. lb j. ovor. hirundin. numero x. mar­garit. ʒij. sem. bombac. ʒiij. sa­lis commun. ʒij. succi limon. ℥ss. tartar. vini alb. ʒss. pulverizentur pulverizanda, & contundantur con­tundenda. & infund. omnia simul in lb x. aquae destillationis lapathi acuti per duos dies, tum destillentur in alembico· qua aqua destillata si uta­ris modo dicto, procul dubio sana­beris ab hoc affectu· quod si tibi ni­mis molesta sit haec compositio, ali­ud unguentum ad te mirto, quo multi qui per quinque annos & plu­res faciem pustulosam habebant, nec ullis remediis curari poterant, curati sunt.

℞. Argenti vivi saliva extincti vel aceto vini fortiss. ʒij. vitriol. alb. ʒij. ol. laurin. ℥ss. agitentur diu simul ut in unguentum coeant, vesperi inun­gito, mane aqua furfur. abluito. hoc unguento nuper Nobilem mulierem curavi, quae per duos annos faciem pustulosam habebat, quae nullis aliis [Page 874] remediis quam hoc curari potuit. Petrus Forestus. obs. 7. lib. 5. Obs. Chir.

Sectio tertia. De Vena integra à pulmone re­jecta.

NAvarchus Amstelredamensis qui diu in mari vixerat, contraxit aetate jam maturus ex perenni de­stillatione, tussim magis terra quam mari molestam· qua per biennium flaccidos pulmones exagitante, defe­cit tandem viscus hoc plus nimio la­cessitum: & effudit ex inopinatò, non tantùm sanguinem, sed praeterea duos insignes venarum ramos; adae­quantes singulos expansae manus magnitudinem. Prodibant autem separati ab omni parenchymate, o­stendentes non minus distinctè extre­ma sua lineamenta, ac si otiosus A­natomicus removisset circumpositi visceris impedimentum· argumento certè evidenti totum pulmonem fuisse vitiatum: ac proinde haud mirum, excretis hisce surculis, effudisse ipsum, ipsam cum sanguine vitam· at verò mirabantur Medici, tantam paren­chymatis dissolutionem sine praevio pure: quod ipsum quoque non minus sorte mirabuntur posteri: licet nec visuri, nec lecturi simile exemplum in ullis Medicorum monumentis· sed ut altissima flumina minimo labuntur sono, sic eveniunt homini subinde maxima infortunia sine turbulentis praesagiis. Nicolaus Tulpius. cap. 13. lib. 2.

Sectio quarta. De Venaesectione Neroniana.

IN consuetudinem venit, praeser­tim inter Germanos, & hic quo­tidie à Nostratibus usurpatur, ut multi in utraque manu simul, aut in utroque brachio, venas sibi incidi curent; idque ut plurimùm non sine dispendio valetudinis· ex duplicata enim venae sectione diversis in mem­bris inter se oppositis, uno eodem (que) tempore facta, maxima in corpore, praesertim in hepate fit sanguinis & humorum agitatio; quod sine peri­culo fieri non potest. Hanc Venae­sectionem Neronianam appellare pla­cuit. Guil. Fabritius Hildanus. obs. 92. cent. 6.

Sectio quinta. De Venae sectione.

VUlgò dicitur quoties duorum so­lennium remediorum usus in­cidit necessarius, à venae sectione potius, quam purgatione est auspi­candum: an hoc verum? Mihi val­de difficile videtur statuere, quibus in morbis, quando & quomodo hoc sit usurpandum. Fortè hujus rei cognitio petenda erit ex Gal. cap. 4. lib. De Renum Affect. Si (ait) Phle­botomia [Page 875] corpus evacuaveris, Ca­tharticum venas, arterias, & inanes regiones inveniet non oppletas· ita facilè in totum corpus pervadet ad attrahendos succos, & facilè educen­tur ob eorum tenuitatem & fusio­nem. Si contra vasa repleantur, ob plenitudinem in corpus medicamen­tùm non deferetur, unde aut subsi­stet aut nil bene faciet. Guil. Ballonius. Epid. & Ephem. lib. 1. pag. 76.

Q [...]aeritur an somnus concedendus à Phlebotomia? Observatum ali­quando indulto somno post Phlebo­tomiam cuidam Illustri Domino non multò post mortem obrepisse: in som­nū repentinae tantae calamitatis causa relata est· an non ea experientia eo­dem exemplo terrere nos debet; quoniam videmus passim Medicos gratificandi aegris gratia, Theore­matum artis suae desertores, nil per­inde esse putare, an quis à secta vena dormiat, an non? At si vires sint imbecillae, verendum est, ne si som­nus interdicatur, vigiliis frangantur magis. Verendum quoque est ne eo­dem somno intro revocati spiritus & sanguis, refrigeratis partibus exti­mis, grave aliquod periculum cre­ent. Sic in iis rebus morte infausto (que) aliorum eventu moniti, ne quid tale eveniat videamus. Guil. Ballonius. Epid. & Ephem. lib. 1. pag. 70.

Sectio sexta. Pro Veneficio & Veneno.

℞. ADipis canis benè liquati & mundati ℥iiij. adipis ursi ℥viij. caponis ℥xxiiij. tres truncos visci colurni adhuc virentis, frustra­tim sectos & tusos dum humescant, contunde autem simul lignum, folia, baccas, misce omnia in phiala, quam soli novem septimanis cum exposue­ris, virentem balsamum extrahes, eoque veneficiatorum corpora, loca maximè dolentia & juncturas inun­gendo, certo experimento curabis. Haec est descriptio medicamenti Charricteri. Notandum, in corylo non nasci viscum, nisi post annum centesimum: eumque Epilepticis, aliisque capitis Affectibus obnoxiis, querno longè utiliorem esse. Henri­cus ab Heers. obs. 8.

Celeberrima Orvietani antidotus, sumpto & in convulsiones usque fe­rociente veneno, ita omnes anxieta­tes, & instantes Syncopes statim con­culcat acsi nullum intro admissum virus foret. Io. Helmontius tractat. cui tit. Butler.

Sectio septima. Pro Ventriculi attritione.

GAlenus ponit hunc casum lib. De Praecognitione, qui contigit fi­lio Regis, dicentibus aliis Medicis esfe principium febris (incurrebat enim statim à cibo assumpto in lentissi­mum frigus, cum maxima contracti­one pulsus, & coarctatione anheli­tus) Galenus non esse febris principi­um asseruit. Rogante autem Patien­te, quid esset, respondit; consuevit stomachus tuus conteri à cibo assum­to converso in phlegma ante excre­tionem. Petiit Patiens quid agen­dum esset? respondit; Si esset alius, exhiberem vinum cum pipere, sed in vobis Principibus securissimis auxi­liis consueverunt uti Medici. Suffi­cit ergo nardino unguento lanam in­tingere, & ori ventris applicare, pe­dibus calefactis. Recedentibus Me­dicis Pitholaus vinum Sabinum attu­lit, piper immisit, pedibus calefactis, apposita lana in oleo nardino infusa calida super os ventris, bibit aeger, & statim sanatus est. Mihi licet sim nunc senio confectus, solum bis in vita mea casus iste innotuit. Primò, fui vocatus ad Nobilem quendam, qui statim cum accessi, dixit mihi, Ego non vos vocavi, ut sperem sani­tatem recuperare, sed ne videar om­ninò vitam negligere. Unus enim Avunculus meus ex tali aegritudine dies clausit extremos: Ego dans ei bonam spem salutis, volui suae coenae interesse, ut omnia accidentia possem perpendere· statim cum coenasset, totus frigidus ut glacies factus est, pulsus omnino contractus, ita ut vix sentiretur, cum tanta angustia, fre­quentia & compressione anhelitus, ut statim praefocari videretur: perseve­ravit in iisdem symptomatibus spatio trium vel quatuor horarum, deinde paulatim remissa sunt omnia· Ego verò memor loci allegati à Galeno, dixi, estote bono animo, spero e­nim, Deo favente, vos liberare ab hoc morbo. Mane sequenti feci pe­des cum pannis calidis fricare, & fri­cationibus fortibus calefacere. Dein­de lanam succidam carminatam de­center in oleo nardino calido infun­dere, & super stomachum applicare, superponendo pannos calidos; dein­de dedi ei ʒj. piper. pulveriz. involu­ti in hostia madefacta in vino: postea dedi circa ℥iij boni vini calidi, & illinc ad horam feci eum cibare· te­stis sit mihi Deus, quod nunquam postea minimam partem sensit illius passionis, licet antea plus quam per mensem ea ordinariè post omnem ci­bationem infestaretur. Mulierem etiam quandam simili morbo labo­rantem iisdem remediis statim sana­vi. Petrus Bayrus. practic. lib. 11. cap. 9.

Foemina quaedam honestis Paren­tibus nata, cum frigidis cibis admo­dum assuevisset, iisque unicè delecta­retur, per multos dies, semper as­sumpto cibo, toto corpore horrere statim coepit, imò instar glaci [...]i red­di; idque maxima cum compressio­ne [Page 877] thoracis, & difficili anhelitu per horas aliquot persistente: donec tan­dem membra calere rursus inciperent· recordatus casus cujus Galenus De Praecognitione ad Posthumum. cap. 11. Itemque Bayrus in Enchiridio, lib. 11. cap. 9. meminit, locum marito, viro Literatissimo ostendi qui non describi modò, sed omninò depingi conju­gis morbum exclamavit; remedia ab illis relata singula, nimirum vinum cum pipere, & frictiones statim u­surpat, sed absque successu, sequen­tibus diebus nihilominus eadem re­petit· verùm frustraneo planè cona­tu: quod nimirum ventriculus ha­bitualiter quasi alteratus esset, suc­cedente postmodum colica, atque hunc excipiente tremore primùm, mox paresi, tandem tumore quoque ingenti faucium externo: & ita de­jectis viribus moritur. Philippus Salmuthus. obs. 9. cent. 2.

Sectio octava. De Ventriculi Calculis.

CUm Hornae infer. Austriae, Statu­um Illustr. Medicus essem, vo­cabar ab Illustri quadam Matrona ad mulierem mortuam, ut praeessem a­pertioni Anatomicae, ad exploran­dam incognitam diuturni morbi & mortis causam. Conquerebatur illa de continuo ventriculi dolore, tumo­re, nausea, & inappetentia. Fuit à nonnullis pro tympanitica curata, alii existimantes ipsam gravidam, à me­dicamentis omninò abstinuerunt· a­perto itaque abdomine & ventriculo, in fundo ejusdem lapilli sunt inventi, nullo cohaerentes vinculo, sed pomi granati granorum instar sese mutuo amplectentes, tam copiosi, ut binas volas manus implerent. Wolfgangus Hoeferus. herc. med. lib. 3. cap. 1.

Sectio nona. Pro Ventriculi dolore insigni in febre acutae.

CUm nauseabundus esset, vomito­rium tale propinavi.

℞. Decocti hord. ℥iv. sacch. & syr. a [...]etos. simpl. an. ℥j.M. quod cum tepidè ebibisset primo crudos humores, postea pituitam una cum bile evomuit, & dolor fuit aliquo mo­do sublevatus, quanquam idem circa praecordia haereret, & ad imum ven­trem vergeret; ideo clyster mollis injectus est: verum quanquam me­lius inde habere videretur, dolor ta­men ex toto non fuit mitigatus, & sic ad fotum emollientem anodynum & aliquo modo ventriculum roboran­tem confugimus.

℞. Fol. malv. viol. chamaem. sum­mitat aneth. an. M.j. flor. ros. rub. Mjss. coq. in aqua pro fotu. quo do­lor plurimùm mitigabatur: interea sumpto decocto fl. chamaem. in cere­visia, [...]uctus multos cum emisisset do­lor sedatus est. Petrus Forestus obs. [Page 878] 1. lib. 7. De feb. Symptomatis.

Ad ventriculum dolentem ac frigi­dum.

℞. Zedoar. el. galang. opt. an. ʒij. bacc. lauri. ʒj. incid. & parum con­tund. & coq. in vini rhenani lb j. ad consumptionem tertiae partis. de co­latura exhibeo pro vice cochlearia ij. vel iij. singulis tribus horis, & saepe­numero in hoc casu profuit, ad sed­andum dolorem alvo existente clau­sa, talem exhibeo bolum.

℞. Elect. diaphoenic. ʒiijss. phi­lon. roman. ℈ij.M. pro una dosi. se­dat dolorem somnum provocando, & succos malos in ventriculo contentos, dolorem moventes, secum educit; ut faepius sum expertus, etiam cum com­modo aegrorum, & fuit olim secre­tum Ludovici de Leonibus, precepto­ris mei Bononiae. Si verò unà cum do­lore intolerabili alvus respondet ae­groto, sequenti potione non sine fructu usus sum.

℞. Decocti superioris ex zedoar. & galang. ℥ijss. vel ℥iij philon. ro­man. ʒss.M. detur calide. Io. Nefius consil. 10. lib. 2. Consil. Cratonis, &c.

Sectio decima. Pro Ventriculi imbecillitate.

PIperis grana septem vel novem confracta non pulverizata, ut sic minus fauces urant, cum vino exhi­bita, subito refrigeratum ventricu­lum juvant: quod & zinziber facit. Nux moschata comesta concoctio­nem juvat, cujus pulvis cum aqua chamaem. destillata bibitus dolorem ventriculi mox. sedat, caryophylli comesti idem faciunt. Felix Plate­rus practic. tom. 2. cap. v. pag. 444.

Affinis quidam meus vir doctis­simus ex febre quartana, qua per tri­ennium laboravit, imbecillitate ven­triculi contracta, jussus à D. Erasto manè gingiber crudum comedere, cum id majore etiam copia assump­sisset, quam fortassè edoctus erat, ab eo tempore ultra triginta annos sin­gulis matutinis duas radices magnas gingib. paululum saltem masticatas deglutivit; facitque adhuc, nequic­quam abinde mali in ventriculo sen­tiens, imò ad omnia munia gnaviter obeunda alacrior inde reddi solitus: quo tam multorum annorum hujus aromatis usu, hoc sibi adeo familiare fecit medicamentum, ut nec die uno, sine noxa, illo carere amplius possit. Idem. observ. lib. 2. pag. 435.

Magna insurgit difficultas de ven­triculo, frigido & hepate calido; quomodo nimirum frigidus possit ca­lefieri, ne simul hepar inflammetur; si quidem quae ventriculum calefaci­unt, eadem plerumque & hepar in­flammant· huic autem malo Galenus praevenire studens excogitavit com­positionem quam nomine diatrion pipereon donavit. Hoc equidem me­dicamentum singulari vi praeditum est calefacere ventriculum, ne ejus ca­lor communicetur hepati. Nam cum constet ex tribus generibus piperis, quarum facultas calesaciendi in sub­stantia [Page 879] tenui consistit, exolvitur ante­quam ad hepar deveniat. Est itaque conveniens & calefaciendi & tollen­di intemperiem ventriculi medica­mentum. Abrahamus Seylerus. consil. 6. lib. 4. Consil. Cratonis, &c.

Sectio undecima. Pro Ventriculi imbecillitate.

℞. TErebinthin. clarae ʒij. ma­stich. pulv. ʒss. spec. arom. ros. ℈ss.M.F. bolus, detur horis dua­bus ante cibum, ad stomachum enim moderate calefaciendum, & non ex­siccandum, nullum ex internis valen­tius praesidium hoc usurpari potest, pro eo roborando fiat hoc ceratum.

℞. Mastich. ℥ss. caryophyll. ci­nam. nuc. mosch. zedoar. an. ʒj. spec. diamosch. d. ʒss. ol. mastich. q.s. ad densandos pulveres; cerae & terebinth. q.s.F. ceratum extend. super alutam ad formam scuti, & ven­triculi regioni admoveatur diuque gestetur. Io. Zecchius consult. 21.

Duo vel tria grana mastiches pa­rum contusa, & ex ovo sorbili, vel ex vino, aut ex jure data, tribus sal­tem horis ante cibum mirifice confe­runt in firmando ventriculo. Sed longe praestantiores sunt rotulae quae­dam ex inventione nostra, quae & ventriculum roborandi & hepatis hypochondriorumque vasa obstructa reserandi, atque nutritionis viscera omnia roborandi insigni facultate pollent, sunt autem hujusmodi.

℞. Spec. aromat. rosat. diarrhod. abbat. spec. troch. de rhab. an. ℈j. limat. chalyb. praep. & in pulv. tenuiss. redactae ℈ij. sacch. albiss. in aq. scolo­pend. dissolut. ℥iij.F. confectio in tabellis, quarum ʒj. detur manè quin­que horis ante prandium. Io. Zecchi­us. consult. 22.

Maxime valet medicamentum mi­hi valde familiare quod sequitur.

℞. Conserv. ros. antiq. ℥iij. nuc. mosch. ʒj. spec. diatrion piper. arom. rosat. an. ℈ij. santal. omni­um ʒss. lign. aloes ℈j. mivae, cydon. aromaticae q.s.F. electuar. cujus ℥ss. detur duabus horis ante prandium septem diebus continuis. Quo tem­pore ceratum corio exceptum hic describendum supra ventriculi regio­nem gestabit.

℞. Mastich. ℥ss. caryophyll. nuc. mosch. zedoar. lign. aloes. an. ʒss. spec. diambr. ℈j. ol. mastich. ℥ss. te­rebinth. q.s.F. ceratum pro stoma­cho. Io. Zecchius consult. 35.

Sectio duodecima. Pro Ventris doloribus a flati­bus in gravida.

QUando praegnanti accidit dolor imi ventris & renum, ita ut de a­bortu haefitet, scinde panem magnum secundum latus, & calefac unam me­dietatem ad ignem, & eam partem quae est ex latere medullae infunde, in malvat. vel optimo vino calido: dein­de asperge pulverem caryophyll. & [Page 880] calidum liga supra umbilicum, statim­que dolor ventris cessabit. Petrus Bay­rus practic. lib. 15. cap. 7.

Umbilico sacculum ordinavimus ex milio, cumino, anetho, foenic. pauxillo aquaevitae asperso· nec non permutationis gratia emplastrum Roderi [...]i à Castro. lib. 3. De morb. mu­lier. cap. 12. quod,

℞. Vitell. ovor. num. vi. fortiter agi­tentur & adde pulv. anis. cumin. foe­nic. an. ʒj. cum ol. laurino F. ad ig­nem placenta mollis quae umbilico applicetur. Gregorius Horstius. obs. 27. lib. 5.

Sectio decima tertia. Pro Ventris torminibus.

VIr quidam gravibus ventris tor­minibus vexabatur, quae solo hoe topico remedio sopivi.

℞. Farin. avenac. lb j decoxi in aceto forti q.s. ad formam pultis, quam ventri imponebam, ex qua sta­tim doloris mitigationem persensit, & liber ab hoc malo evasit. Potest etiam farina cum lacte recenti coqui. Martinus Rulandus. curat. 16. cent. 1.

Sectio decima quarta. De Vermibus.

VIde supra lib. 10. sect. 22. De lumbricis.

Subsectio prima. Pro Vermibus.

PUer quidem trium annorum ver­mibus laborabat, febriebat, ca­put dolebat, tremebat, nares scalpe­bat, in os digitos immittebat· hunc deo auxiliante, ita fanitati restitui.

℞. Farin. lupin. ama [...]or. aloes an. ʒiij. succi absynth. ʒij. commista omnia benè extendebantur supra pe­tiam, & applicabantur umbilico· post applicationem emplastri, exhibui se­quentem haustulum.

℞. Diaturbith. cum rheo. ʒss. seri lactis ℥j.F. potus, quem cum cali­de exhausisset manè jejuno stomacho, vermes omnes per secessum emisit, & laus Deo convaluit. pro siti sedanda per tres dies durante, bibit aquam fontanam in cujus lb iij. infundeba­tur per noctem ℥j. caeparum incisa­rum, quae in abigendis vermibus maxime proficiebant. Martinus Ru­landus. curat. 21. cent. 2.

Exhibuimus hier. pic. Galen. ʒij. quo remedio plus quam viginti ver­mes excrevit. Iterum hoc dedimus Medicamentum.

℞. Spec. hier. ʒj. sem. santonic. pulv. scord. cent. min. corallin. an. ʒj. cum sacch. F. boli, sumpsit quoti­die ʒj. & plusquam quingentos ver­mes excrevit. Rodericus à Fonseca.

Puerum vidimus qui septimum a­gens annum triduò ex nimia lumbri­carum vi ferè mortuus jacuit, solo potu ex gramine aceto & saccharo [Page 181] vivens. Quarto autem die cum Me­dicamentum ex aloe, myrrha & cro­co ei propinaretur, duode quinquagin­ta, supra centum, vermibus alvo de­positis, statim convaluit. Antonius Benevenius. cap. 85. lib. De miran­dis morborum & sanationum causis.

Nota & mihi mulier fuit supra quadraginta annos nata, quae gravis­simis ventriculi doloribus & nausea subinde correpta, ab assumpta hiera picra, quadraginta (plus minus) ver­mes excrevit. Rembertus Dodoneus. annot. ad cap. 85. libri Benevenii. De mirand. morb. causis, &c.

Subsectio secunda. Pro Vermibus.

PRo Adultis saepe hoc pulvere sum usus.

℞. Sem. santonic. ℥j. fol. sen. ℥ss. cent. min. ʒiij. rhei opt. ʒj.C. cervi usti, rad. dictamn. sem. lupin. an. ʒj. sem. cinae ℈iiij. fol. Athanasiae, (i. e. tanaceti) ʒj.F. pulvis· dosis in adultis ʒss. cum. aq. gram. vel ace­tos. mane & hora tertia pomeridi­ana.

Pulvis pro pueris.

℞. Sem. cinae, corallin. an. ʒss. rhei el. ʒss.F. pulvis· dosis ℈ss. vel ℈j. pro aetate pue [...]i cum jure pulli vel aqua▪ acetos. & quoniam pueri ob amarorem medicamenta fastidire so­lent, facio tales placentulas.

℞. Sem. cinae ʒij.C. cervi usti ʒj. sacch. alb. in aq. absynth. solut. ℥iij.F. confectio in placentas. Se­quenti unguento inunge Umbili­cum.

℞. Ol. petrol. nigr. ℥ss. cerae no­vae ʒjss.M.F. unguentum. Adjunge sequens emplastrum, quo saepissime in pueris utor.

℞. pulv. lumbric. ʒj. colocynthid. absynth. petrol. nigr. aloes hepatic. an. ʒj. myrrh. ℈ss. ol. absynth. fell. taurin. an. q.s.F. emplastrum s.a. de quo accipe pro una vice ʒvj. vel ℥j. extendatur supra corium & ap­plicetur ventri Io. Naesius. consil. 25. lib. 3. consil. Cratonis, &c.

Pro vermibus in adolescente octo­decim annorum summa cum laude exhibui cochleari. succi granat. & cochlearis dimidium olei olivar. simul commixta. eo (dictu mirum) quin­que sedes habuit, multosque vermes simul dejecit. Nobilis quidam Gallu [...] hoc arcano utebatur, dicebatque re­ginam Galliae solitam esse hoc reme­dio uti in pueris suis. Elidaeus prae­ceptor meus pueris dabat pulverem corallin. rhab. el. an. ℈j. cum aq. gramin. syr. viol. exiguo adjecto. Petrus Forestus. obs. 27▪ lib. 21. De mesenterii & intestinorum affectibus.

Confectio illa quae diacarthamum dicitur potentissimum est remedium datum pueris ad vermes dejiciendos, & ad pituitam vel chylum corrup­tum ex quo generantur & nutriun­tur: sed in exigua quantitate, quia fortiter solvit. Petrus Forestus. observ. 33. lib. 21.

Puerpera quaedam febre maligna laborans & ventris torminibus, una cum fluxu vermes teretes dejecit. huic [Page 882] pulverem hunc sequentem cum cere­visia exhibui.

℞. Pulv. c. cervi. usti. ʒss. sem. portulac. & zedoar an. ℈ss.M. sta­tim à pulvere exhibito, dolor ventris, qui vehementissimus erat, ilico miti­gatus est, & quinque vermibus ejectis, una cum excrementis liquidis, sana evasit, febre & fluxu desinentibus. Idem. obs. 34. lib. 21.

Subsectio tertia. Pro Vermibus.

JNsans quidam duorum annorum vermibus laborabat, post alia re­media tandem pulverem c. cervi usti passulis exacinatis impositum conti­nuò devorabat; atque ita dulcedine passularum allecti vermes, hoc solo remedio, dictu mirum, continuato, ultra centum vermes per alvum de­jecit: & ventre inuncto oleo coto­neor. & absynth. pulv. c. cervi usti immixto, & exigua cera adjecta, à vermibus modo vivis, modo mortuis exeuntibus, tum à fluxu alvi & fe­bre liberatus est, & magno cum no­stro honore perfectè convaluit. In omnibus vermibus sive latis sive ro­tundis (praecipue etiam ubi fluxus ventris adest) pro comperto habe­mus nullum praestantius remedium esse quam c. cervi ustum, vi quadam occulta, pueris tum infantibus ac a­dultis exhibitum. memini enim quod soror mea cum adhuc juvencula ex­istens vermiculatione laboraret, exhi­bito hoc solo Medicamento simpli­cissimo, nescio quot vermes ultro ex ano ejecerit qui decidebant in terram vivi & sic curata fuit. Petrus Forestus. observ. 35. & schol. lib. 21.

Sal. deglutitum ascendentes ver­mes ad stomachum deorsum pellit. Idem. schol. obs. 36. lib. 21.

Adolescens quidam vermibus la­borans, purgatus primum fuit infuso rhab. deinde jussi ut noctu applica­ret emplastrum paratum ex farinae siliginis scutella i. pinsita cum felle bovis, addendo cochlear. pulv. ab­synth. & duo cochlearia olei ab­synth. cum pauco aceto· gestet noctu supra umbilicum. Si vermes pro­deant, continuet adhuc aliquandiu, ut & alii exeant. pilulis sequentibus frequenter utatur.

℞. Aloes ʒjss. rad. gentian. ʒss. diagrid. ℈ss. cum succo absynth. F. pilulae. capiat ʒss. pro v [...]ce. Felix Platerus. obs. lib. 3. pag. 884.

℞. Sem. contra ℈j. passul. liquir. conserv. viol. an. ʒij. absynth. rom. pss.F. decoctio in colat. ℥iiij. infund. rhei. ʒj. corallin gr. v. in express. dissolv. rhei. ℈ss.F. potio. Guil. Bal­lonius. consil. 30. lib. 1.

In febribus ubi maxima adest pra­vitas, qualitas occulta & venenata, aut copia vermium, saepè aquam ex citrio malo destillatam utilissimam inveni. destillatur▪ per balneum M. prius citrio malo in minutissimas par­tes redacto: hoc facto, ponitur to­tum malum citrium ad destillandum, nempè cortex, pulpa, semina & aci­ditas simul confusa habebimus, aquam pretiosissimam omni hyacinthina [Page 883] confectione nobiliorem, dosis sit ho­ra ante cibum, ab ℥ij. ad ℥iiij.v. at­que etiam vj. vermes necat, putredi­ni resistit, cor mirifice tuetur & vi­res fovet. potest vel sola, vel cum ju­re, aut aliis aquis misceri. Domini­cus Panarolus. obs. 3. pentecoste. 5.

Sectio decima quinta. De Verrucis.

VErrucae sunt tubercula ex cute instar monticulorum pronata, absque dolore, subdura & scabra; à variis, quas obtinent, formis diver­sas sortiuntur appellationes· aliae e­nim sunt sessiles Graecè [...] di­ctae, quae humiles sunt infra latae, & radices altè infixas habent; dolore e­tiam affligunt. aliae rursus sunt pensi­les [...] Graecis appellatae, quae parte quidem summa latiores sunt, ima verò versus cutem, tenuio­res, qua quasi pediculo innituntur. thy­mia denique vocantur, quae colorem thymi repraesentant, ad cutem etiam sunt tenues, in summo autem latae durae, & asperae, pensilibus minores· oriuntur autem omnes vel à materia crassa melancholica & pituitosa, vel ex succo cuti & cuticulae alendae de­stinato.

Subsectio prima. Pro Verrucis.

PAter meus cum juvenis manus verrucis repletas haberet, ei con­sultum fuit à Spiringio Medico, ut omni die sale & aceto eas fricaret; quo remedio sanatus fuit, nostra ae­tate quidam succo calendulae solo in­uncto sanati sunt. Petrus Forestus obs. 10. lib. 4. obs. Chirurg.

Ad verrucas, myrmecias & acro­chordonas tollendas saepè feliciter u­sus sum succo tithymali. Praeterea ra­phanum excavato, sale impleto, o­perculo occluso in catino per noctem servato, salem in liquorem versum in­venies: eo verrucas confricato, & panno in eodem liquore tincto su­perligato, postea decident; est hoc secretum Alexii Pedemontani. Ad ver­rucas etiam valet radix chelidoniae cum axungia trita & admota, eas e­nim absumit & tollit, agrimonia quoque cum forti aceto emplastrata verrucas tollere dicitur. Idem. obs. 11, lib. 4. obs. Chir.

℞. Limac. rubr. q.u. ponantur in vase plumbeo asperso sale, & sic ma­neant per quatuor dies, abjectis lima­ciis, ter, quaterve in die cum liquo­re illarum liniantur verrucae. Idem. schol. obs. 11. lib. 4.

Verrucas nobilis cujusdem puellae totas manus occupantes, sola sangui­nis tauri jam mact [...]ti calidi illitione sublatas vidi. Idem etiam sanguinem cervinum quidam praestare referunt. [Page 884] Philippus Salmuthus. obs. 27. cent. 2.

Subsectio secunda. Pro Verrucis.

UT subitò verrucae omnes ma­nuum curentur, lotio tantum earum instituenda est, ex aqua com­muni in qua sal armoniacum solutum fuerit; quod à D. Videl. Medico Del­phin. qui millies expertus est cum felicissimo successu, accep [...]tum teneo. Nuper famulum Dom. legat Hollandiae curavi, qui innumèris verrucis à duo­decim annis scatebat, nec ab ullo curari potuerat: curatus autem fuit sola aqua cum sale armoni [...]co soepè fricando ut dictum est. Petrus Bo­rellus. obs. 46. cent. 2.

Quidam patiebatur multas verru­cas in digitis manuum. quas curavit meo consilio, illitu lactis ficulnei qua­ter aut quinquies adhibiti. Idem praestitit idque multò efficacius spiri­tus sulph. per campan. per aliquot dies admotus in rustico quodam. Simeon Iacoz. obs. 17.

Intra septem vel octo dies, curan­tur verrucae portulaca contusa, eâ pars confricatur, deinde instar cata­plasmatis admovetur, iterando bis in die. Samuel Formius. obs. 34.

Esto pomum transcissum cujus pulpa interna sit affricta verrucis, donec intepuerit, & religatis medie­tatibus per filum, donec pomum pu­truerit, tum enim vide [...] verrucas attactas disparu [...]sse· simulatque enim vita pomi ultima perit, cui verruca­rum impressio fuit conglutinata, pe­rit etiam verrucarum vita ultima. Io. Helmontius. tractat cui tit. Magnum oportet.

Verrucae atque stigmata à pertur­batione praegnantis foetui inducta, at­tactu cadaveris sensim ac sponte mortui, donec pars intimè refrixerit; sponte evanescunt. Io. Helmontius. tract. cui tit. Tumulus pestis.

Subsectio tertia. Pro Verrucis in virga & locis secretis ex lue gallica.

POst universales purgationes, dis­solvo parum sublimati in aq. plantag. cum exiguo aluminis, & pluma verrucas illino, quibus exsic­cantur, & cum crusta decidunt. Chi­rurgi in nosocomio Delphensi in Gal­lica lue verrucas tollunt, inungentes unguento morbi gallici, quo si non desinunt, etiam utuntur sublimato & alumine cum aq. plantag. (quo re­medio & nos uti consuevimus, ante­quam illi eo uterentur) donec deci­dant & perfectè curentur· Isbrandus Chirurgus Delphensis hac aqua egre­gia utitur ad condylomata, verrucas, thymos ani, virgae & membrorum muliebrium consumenda & auferen­da in lue gallica.

℞. Aq. plantag. lb ss. sublimati ℈iiij. alumin. ℥ss. pulverizentur in qua penna intincta vel petia lini ver­rucae tangentur· hac aqua nos feli­cissime usi sumus. Nicolaus Massa. cap. 5. De cura ulcerum morbi Neapoli­tani, [Page 885] describit modum faciendi a­quam separationis auri ab argento, qua utitur in verrucis hoc modo.

℞. Vitriol. roman. lb ij. alumin. roch. ʒvj. (forte ℥vj.) salis nitri lb j. pone in cucurbitam curvam lutatam, vel si vis pone in rectam cum capello suo & recipiente ad ignem fornacis, & habebis aquam cum qua separatur aurum ab argento, & cum qua fit pul­vis angelicus, quae aqua est mirabilis ad removendas verrucas in quacun­que parte, & maximè in ano & vul­va· cauterizat etiam ista aqua ulcera maligna ambulativa, ubicunque eti­am fuerint, ut in gutture, & prohi­bet progressum ulcerum virgae & vulvae. Sed cum est nimis acuta, o­portet lymphare ipsam cum aqua ro­sac. at ego (inquit Massa) saepe sa­navi ulcera mala gutturis, tangendo bis in die cum aqua dicta, cum me­dietate aq. ros. admixta, & est de secretis nostris. Petrus Forestus. obs. 11. lib. 4. Obs. Chirug.

Subsectio quarta. Pro Verruca Gallica in mucrone linguae enata.

AEGer multis pressus angustiis, me­dicos, pacta liberali mercede, rogat, ut pro sui salute veterum ac juniorum monumenta revolvant: ego stipendii compendio adductus, amicos, i. e. libros, tota nocte con­sului. Multas pro tanto malo reme­diorum myriadas inveni. Octiduo tentavi omnia frustra. Ultimò adii Lacunam. lib. 2. in Dioseor. cap. 17. qui pro Verrucis curandis nullum ali­ud praesidium utilius esse inculcat, quam chelidonii maj. folia pista ca­taplasmatis forma super verrucosam partem imponere. Ad aegrum laeta­bundus accedo, remedium expertu­rus, & emplastrum exertae linguae appono lineo panno involutum, & in medio linguae triplicato filo ligo. non pertransierant dies duo, quando verruca omnino contabuit, ita ut ilico exciderit. Hoc exemplo edoctus plures in volis manuum & plantis pedum renatas, quae miserrimè ae­gros excruciaverant, radicitus hoc facili & certissimo auxilio extirpavi. Zacutus Lusitanus. obs. 79. lib. 1. prax. admirand.

Sectio decima sexta. De Vertigine.

[...] & [...], Latinè Vertigo, est exagitatio & prae­ternaturalis commotio spirituum animalium in ventriculis potissimùm anterioribus cerebri, qua omnia cir­cumagi videntur. Hujus causa proxi­ma est tenuis vapor aut flatulētus spi­ritus in cerebri ventriculos irrepens, qui in plexu choroide spiritus ani­males & humores exagitans & variè impellens, turbulentos sensus mo­tusque reddit. Excitatur autem hu­jusmodi vapor non assiduo sed per intervalla & periodos. Crudus ve­rò [Page 886] & vitiosus humor in quo calor imbecillis talem excitat vaporem, in­terdum in ipso cerebro, saepius in subjectis partibus veluti ventriculo, hepate, liene, & matrice, continetur. Causae procatarcticae sunt, diuturna & celeris corporis totius circumgy­ratio, rerum externarum▪ circumro­tatarum, & aquarum vorticum con­tinuus aspectus, prospectus ab alto, immodica exercitatio, solis aestus, bal­nei calor vehemens; dignoscitur, quod omnia in gyrum circumagi vi­dentur, aliquando etiam & visus ob­scuratur, quandoque & sibilus vel tin [...]itus in auribus percipitur; saepe etiam laborans corruit, nisi propin­quis nitatur adminiculis.

Subsectio unica. Pro Vertigine.

HOc vinum cuidam seni ita pro­fuit, ut postea nunquam ampli­us de vertigine admodum conquere­retur.

℞. Senn. ℥ij. turbith. ℥ss. agar. ʒiij. zinzib. ʒj. piper. ʒss. sem. co­riandr. ʒj. absynth. ʒij. summitat. cent. min. majoran. an. ʒj. infund in men­sura j. vini· bibat diebus aliquot. Vi­xit diu postea incolumis. Felix Plate­rus. obs. lib. 1. pag. 100.

Pilulae nunc describendae ex inter­vallis frequentibus devorentur; quip­pe quae efficacissimae sunt ad affectum hunc demendum, simulque ad caput & omnes sensus confirmandum.

℞. Agar. el. ʒij. colocynth. ʒjss. myrobal. cheb. ℥j. sem. marjor. rutae, poeon. an. ℈j. zinzib. asar. piper. an. ℈j. nuc. mosch. cubeb. caryophyll. xyloaloes, mastich. cardamom. spic. nard. an. ʒss. hellebor. ℈ij. sal. gemm. nitri, an. gr. v. aloes hepat. pondus duplum. F. pilulae cum be­nedicta, quarum ʒj. bis terque in mense, vel ℈j. tertio quoque die exhibeantur. Io. Zecchius. consult. 96.

Inter alia placeret mihi aliquando usus sequentis Electuarii, quod qui­dam Hippocratis Theriacen vocant. Ego non semel ejus usu similes, & eo graviores morbos curavi.

℞. Succi. absynth. succ. marrhub. succi staech. mastich. rhei, chamaedr. chamaepit. an. ʒiij. hyssop. ʒj. agar. boni, ad pondus omnium, pulveri­zentur omnia subtilissimè, & exci­piantur melle cocto· detur mane à ʒij. ad ʒvj. in decocto staechad. Hu­jus loco si placet,

℞. Theriac. bonae antiq. vel mi­thridat. conserv. fl. beton. vel salviae, vel anthos, an. partem j. conserv. ro­sar. part. ij. cum melle anthosato. F Electuarium. Reinerus Solenander. cons. 2. sect. 1.

Praemissis venaesectione & purga­tione, mihi placet per triginta dies sarsae & ligni decoctum cum cichora­ceis paratum sumat. Hieron. Mercu­rialis. consult. 3. tom. 1.

Prae caeteris oleum buxi sicut in Epilepsia ita in vertigine optimum judicatur remedium intus & extra; extra inungendo eo quotidie temporum arterias, post aures, [Page 887] pulsus & carpum, & plantas pedum· intus verò in hunc mo­dum.

℞. Conserv. fl. rorismar. ℥iij. ol. buxi, nuc. mosch. menth. chymico modo extract. an. ʒss.M. cum. syr. cort. citri, F. Electuar. cujus sumat mane ʒss. Est remedium praestantissimum corroborans ventriculum & cor. Quinimò si per os guttae viij. aut x. olei buxi cum ℥iij. aq. poeon. exhibe­antur, nullum sentiet hoc, mea sen­tentia, praestantius auxilium. Rode­ricus à Fonseca tom. 1. consult. 16.

Conserva flor. calendulae à non­nullis tanquam specificum vertiginis maximè commendatur. Lazarus Ri­verius. prax. med. lib. 1. cap. 9.

In Vertigine, praemissis univer­salibus, specificus est pulvis ex cin­nabrio nativo confectus, cujus de­scriptionem habet Quercet. lib. De cap. Affect. stercus pavonis absque om­ni praeparatione in forma pulveris cum sacch. mixtum & exhibitum ad ʒj. vel ʒss. vertiginem etiam inve­teratam curat. Idem. ibidem. Io. Hartmannus. practic. Chimiatr. pag 91.

Sectio decima septima. De Vesicae ulcere

[...], ulcus vesicae, est solutio continua in musculo­sa ut plurimùm vesicae cervice, ali­quando etiam sed rarissimè in ejus­dem membraneo corpore. Oritur ab humoribus acribus, calculo aspero, purè è locis superioribus transmisso, ab inflammatione etiam & abscessu malè curato; ab assumptis denique cantharidibus. Signa ulceris vesicae sunt, vehemens circa pubem dolor, urinae difficultas, subcruenta & pu­rulenta urina, furfurum aut squam­mularum cum urina excretio, & te­nesmus. vid. 81. aph. sect. 4. in ulcère virgae· sanguis & pus etiam profluit, sed ante urinam aut sine urina, & inter meiendum in ejus meatu dolor percipitur. Capacitatem vesicae ulcus si obsideat, dolor continuus per to­tum infimum ventrem perfentiscitur, si verò in cervice consistat, circa pu­bem, & tempore tantum excretio­nis, dolor se prodit.

Subsectio unica. Pro Vesicae ulcere.

MAximè hic prodest corpore de­center purgato, lactis potus· neque scio (inquit Aetius) an post ullum aliud remedium secundo saltem loco id sit habendum· nam & aspe­ritates lenit, & ulcerationes eluit▪ Trochiscum [...]tiam unum Gordonii si­ne opio, modo in lacte caprino dis­solutum, modo in decocto hordei per syringam injecimus. Potest eti­am distemperari unus ponderis ʒij. cum lacte & ita exhiberi· Valet in ulcere renum & vesicae. Sed magis conducunt trochisci injecti in vesi­cam, quam per os sumpti, quod ab ore ad vesicam longa sit via. Accipi­at per os hunc bolum.

[Page 888]℞. Cass. rec. extract. ℥j. pulv. trochisc. alkikeng. ℈j.F. bolus. Val­de hic conveniunt trochisci alkiken­gi; & ideo ut ʒj. aliquando caperet cum lacte ovillo, jussi. Capicbat eti­am has pilulas.

℞. Terebinth. venetae clarae lotae in aq. equiseti ʒij. liquir. pulv. ʒj. succi liquirit ʒss.F. pilulae instar ci­cer. dentur iij. pro vice. Petrus Fore­stus. obs. 29. lib. 25. De Vesicae mor­bis.

Sectio decima octava. Pro Vesicae, Vteri colli orificii & haemorrhoidum summo dolore.

HOc unguento partes dolentes tum Vesicae, tum uteri orificii, ut & podicis, blandè illiniat peni­cillo intincto in eo.

℞. Succi hyoscyam. ℥ij. mucilag. sem. lini, psyllii extract. cum aq. plantag. an. ℥ss. crem. lactis ℥ij. ol. amygd. d. rec. ℥ss. coq. ad consum­ptionem succorum, adde opii ʒss. bene dissoluti in lacte cerae albae q.s.F. linimentum. Suffitum quandoque admittat in sella perforata ex decocto fol. verbasci & hyoscyam. suscitatum· bibat noctu cubitum itura haustum lactis caprini addito sacch penidii parum; in quo lacte radices conso­lid. maj. parum ebullierint. Post­quam per biduum illud biberit, ter­tia nocte adjiciat lacte sic praeparato pulv. seq. ʒj.

℞. Troch. alkikengi cum opio ℥jss. sacch. penid. ℥ij.F. pulvis. Vi­no bibendo, cum eo carere non pos­sit, saccharum permisceat, ut dulce fiat, minusque accendat: vel syru­pum violaceum, aut julepum viola­ceum, quod non solum gratiam vi­no addit, sed etiam vires illius infrin­git. Ubi dolor remittere incipit, excipiat fumum, ex pulvere sequen­ti carbonibus injecto, excitatum, partibus inferioribus.

℞. Thuris, mastich. ladan. styrac▪ benjoin. carabes, an part. aequales· à salsis & acribus sibi temperet. Felix Platerus obs. lib. 2. pag. 484.

Sectio decima nona. Pro Vibicibus ad eos qui flagris caesi sunt.

QUidam inungunt loca percussa flagellis cum oleo rosac. mixto cum pulv. boli arm. nam mitigat do­lorem, & locum affectum ab inflam­matione arcet· transactis tribus die­bus aut quatuor, inungantur oleo irino vel sambucino calido· & postea in processu sequenti,

℞. Resin. ʒiij. cerae ʒjss. pone ad ignem, & liquefactis adde terebinth. ʒss (potius ℥ss) olei com. lb j. foe­nugraec. thur. an. ʒij. bulliant ali­quantulum. Deinde cola, & cum eo mane & vesperi ante cibum inun­ge. Petrus Forestus. schol. obs. 31. lib. 6. Obs. Chir.

Pellis ovis recens excoriatae calens [Page 889] adhuc circumdata, quolibet efficaci­us, die una & nocte persanat. Idem. schol. obs. 4. lib. 5. Obs. Chirurg.

Sectio vicesima. Pro Vigiliis & sudoribus dia­phoreticis.

CUm alvi adstrictio concurrat, prae omnibus adnitendum, ut alvus respondeat, alias frustra vel op­tima auxilia adhibentur. Commo­dius remedium applicari non potest clystere ex jusculo caponis cum sac­charo crasso confecto: Hoc non so­lum alvum solvit; sed etiam corporis vires restaurat· quod & passulae lotae ante cibum sumptae praestant. Balneum aquae dulcis, si aliquid ros. rubr. & flor. nympheae injectum fuerit, somnum conciliat, dolorem de­mulcet, sudorem inhibet, & appeti­tum promovet: conciliat quoque somnum medulla cervi recens, si tem­pora inungantur ad noctem; confert hic pulvis mirificè non solum ad som­num inducendum, verum etiam vires restaurat, somnia horribilia arcet, at­que sudorem inhibet.

℞. Smaragd. hyacinth. margarit. corall. bol. armen. scob. ebor. an. q.s. in pollinem redigantur. ad noctem sub ingressum lecti, quantum media testa nucis ponticae capit propinatur. Quod si sudor non cedat fiat inunctio dorsi ex lacte mulieris butyro & o [...]. viol. cui etiam ro­sac. addi potest cum mucilagine psyllii. ab opiatis abstinendum. Abra­hamus Seylerus. Epist. 5. lib. 6. consil. & Epist. Cratonis, &c.

Sectio vicesima prima. Pro Viperae morsu in pede.

TRibus interpositis à punctura horis puellam demorsam, (quae tredecim erat annorum) ad me de­ferunt· nulla interposita mora, per Chirurgum praesentem, locum pun­ctum vulnusculis profundioribus per ambitum scarificare jubeo, & cucur­bitulas multa ignitas flamma admo­vere· quibus sanguis ater & virulen­tus latitans abundè fuit extractus, sed & universam tibiam levioribus vul­nusculis scarificare quoque jussi, san­guinemque tamdiu ex illis fluere, quoad sua sponte cohibitus fuit (nam erat tibia tum temporis multis & va­riis maculis lividis & rubris variegata) tunc verò ex alliis ac acribus cepis optimè pistis, theriaca adjecta, con­fectum emplastrum loco demorso ad­moveri curavi· & in potu illi theriac. ʒiij. meracioris vini ℥v. dissolutas propinavimus. Post haec vero qua­tuor interposi [...]is horis, panatellam ex alliis confectam in victu obtuli­mus; à somnoque abstineret, quan­tum possibile esset, monuimus· se­quenti verò die puellam tremoribus corripi deprehendi, minoribus tamen▪ (coeperant enim jam [...]umi venenosi cor petentes minui, ad infimasque partes retrahi) tunc jejuno stoma­cho succi fol. fraxini ℥iiij. in potu de­dimus [Page 890] est enim Medicamentum hoc omnia antidota in hoc casu exce­dens· emplastrum porrò dictum è novo paratum, iterum loco per tres sequentes admotum fuit dies, in qui­bus quoque & aliis sequentibus prae­dictum fraxini succum ebibit. Ama­tus Lusitanus. cent. 1. cur. 1.

Ratio, veterum autoritas, & quo­tidiana experientia me docuerunt, nullum esse praestantius praesidium ad mitigandos dolores ex morsu vi­perae, simulque ad extrahendum ve­nenum, animalibus per dorsum dis­cissis, actuque calentibus parti vulne­ratae applicatis, quae cum refrixerint amoveantur, & alia ut Gallinae, Gal­li, aut columbae iterum atque iterum applicentur. Io. Zecchius. consult. 33.

Quam primum quis à vipera mor­sus fuerit, celer [...]imè ad locum affect­um ferrum candens tam prope ad­moveatur quam sufferre poterit pa­tiens, ita enim vi ignis extrahetur ve­nenum, quod ut oculati testes mihi retulerunt, aliquando instar ceruleae maculae ferro adhaerebit. D. Robertus Boyle. tractat. De utilitate Philoso­phiae naturalis. part. 2. sect. 2.

Sectio vicesima secunda. Pro Visionis debilitate.

℞. MAcis ℥j. euphras. ℥iiij.MF. pulvis subtilis de quo co­chlear medium semper ante cibum diglutiatur· vidi homines & decrepi­ [...]os fe [...]è ad caecitatem perductos, hoc pulvere integrae visioni restitutos. I [...]em odor majoranae frequens mag­num est secretum Bartholom Montag­nana. consil. 58.

In cibo duobus mensibus utatur isto pulvere.

℞. Betonic. origan. chamedr. ru­tae, saxifrag. levistic. puleg. euphras. an. M.j. anisi. foenic. cinam. siler. mont. an. ℥j. calam. arom. galang. an. ℥ss. sacch. lb ss.M.F. pulvis. Io. Crato. consil. 37. lib. 6.

Collyrium quoddam mihi proba­tum hic describam, cujus quidem usu frequenti, non solùm oculorum partes omnes mirificè roborantur, verùm etiam spiritus visorii limpidi redduntur· quod collyrium Hollerius Medicus Parisiensis Celeberrimus à vetustis quibusdam Medicinae auto­ribus accepit. hoc enim scribunt vi­sum caeco novem annorum restitu­isse, est autem hujusmodi.

℞. Succ. apii. foenic. verben. cha­maedr. pimpinell. caryophyllat. salv. chelidon. rutae centinod. morsus gal­lin. caryophyll. farinae volatilis an. ℥j. piper. crassiusculè triti, nuc. mosch. lign. aloes. an. ʒiij. omnia immergantur in urina pueri incor­rupti, & sexta parte vini malvatici. bulliant brevi tempore, tum expri­me & percola, & repone vase vitreo bene obturato· hora somni singulas guttas singulis oculis instilla. Dum vindemiarum tempore mustum effer­vescit, flores euphrasiae injiciantur, vinumque repurgatum asservetur; quod in mensa epotum singulari est remedio. Io. Zecchius consult. 95.

Euphrasiae pulvis sorbili ovo in­spergitur, [Page 891] aut inde sal. oxydorsicum paratur.

℞. Salis commun. ℥j. euphras. sicc. ʒij. macis, cinnam. an. ℈j.M. Ia. Hollerius. lib. 1. De morb. intern. cap. 20.

Sectio vicesima tertia. Pro Visionis debilitate ob maculam.

CAuterium ad aliquot dies in sin­cipite gestatum summopere laudo. cucurbitulas modo siccas, mo­do humidas, frictiones, ligaturasque partium extremarum proficuas ad­modum esse posse fateor. quantum attinet ad topica, quae detergentia & discussoria esse debent; primò pro­bo aquam fragorum instillatam. Se­cundo sanguinem galli antiqui eodem modo usurpatum, sed collyrium quod ab ovis induratis ac secundum cavi­tatem vitelli, pulv. sacch. viridis aeris, & aloes lotorum repletis, ac in loco humido appensis, stillat, tanquam efficax Medicamentum usu experien­tiaque mihi non semel comprobatum propono. Sicuti & aqua panis quae sic paratur· conficiatur panis ex fari­na frumentacea cum pulvere simpli­cium ocularium, & tantillo chalcan­thi mulsa exceptis, deinde hic panis statim ex clibano extractus, repona­tur inter duo vasa stannea benè occlu­sa, ibique detineatur, quousque fri­gescat. Post colligatur aqua, ex va­poribus ab eodem pane emissis, exor­ta; quae in oculos instillata mirificè valet ad usum dictum; utilis etiam est aqua salis ammoniaci. Sed inter cae­tera probo, ut canna foeniculi in hor­to de nodo ad nodum perforetur, & foramen pulvere sacch. & croci re­pleatur, (vel sale minerali, saccharo & pulvere euphrasiae) deinde cera occludatur, per noctem detineatur, ac manè liquor extrahatur. verum an­te horum omnium usum maximè proderit, si oculi foveantur spongia molli madefacta in decocto alth. malv. foenugraec. sem. lini ac hujus­modi aliorum emollientium. Iul. Caesar Claudinus. consult. 11. & 139.

Sectio vicesima quarta. Pro Visus debilitate.

EX jecore cujusdam pisciculi vul­gari lingua à nostris dicti Ael­puyck, liquor quidam defluit, experi­mento certo obscuritati visus admo­dùm commodus & utilis· capitur hic piscis, prope Delphensem urbem in a­quis Veenlandiae. Ejus liquore cilia tantum inungantur, & lachrimae ex oculo exibunt, & is qui visum ob­scurum habet, miraculi instar illic [...] lucidum & luminosum recuperabit. Hoc arcano felicissimè in multis usus sum. Petrus Forestus. obs. 35. lib. 11. De morbis oculorum, &c.

Omnino existimo vitreorum con­spiciliorum usum convenientem ocu­lis plurimùm commodare, tantùm a­best ut detrimenti aut noxae quid iis­dem [Page 892] adferat· & quidem hoc duplice de causa: quoniam nimirum, primò similitudine quadam substantiae ocu­los reficiunt, & in statu suo conser­vant. Et praeterea, quia radios, qui­bus visio perficitur, dispergi non ita subitò sinunt. oculus certè, quoad primarium visionis organum, humo­rem crystallinum, aqueae naturae est, atque ideo rebus aqueis & diaphanis, veluti, aqua clara, vitro, crystallo, spe­culis, & per consequens etiam con­spiciliis naturaliter gaudet· unde non immerito in decantatissimis scholae Salernitanae versiculis, hic etiam legi­tur. Fons, speculum, gramen, haec dant oculis relevamen. & Aristoteles, testante Mesue magno illi Alexandro consuluit, ut saepe speculum ter­sum, directum, ac diu intueretur· hac enim ratione visum sese corroboratu­rum, & oculi defatigationem remo­turum esse. Petrus Monavins. epist. 33. ad And. Dudithium. lib. 5. Epist. & consil. Cratonis, &c.

Perspicillis uti coepi ante aliquot menses ad candelae lumen▪ quoties minutulae literae legendae essent, nunc etiam magnos characteres vix sine iis lego, ac quod dolentius est, jam de die etiam saepè adhibere ea cogor. ita­que de quo ante dubitabam, & ex te quaerebam, nunc meo periculo edoct­us, didici rectius facere eos, qui non nisi necessariò ad eorum usum des­cendunt, tanta tam parvo temporis intervallo mutatio, miraculi instar mihi visa est. Andraeas Dudithius. Epist. 22. Ad Monavium. lib. 6. Epist. & consil. Craton. &c.

Nobilis quidam à multis annis as­suefactus singulis matutinis diebus abluere faciem & oculos aqua frigi­dissima· hinc paulatim debilitatus & obfuscatus est visus. Guil▪ Fabritius Hildanus. obs. 27. cent. 1.

Hepar mustelae piscis recenter ex­emptum & vino ablutum suspenda­tur in vitro, ut nec fundum nec late­ra attingat, solisque ad radios vase clauso resolvatur· hoc tantum foris inungi debent palpebrae & cilia, & miraculosè visum tenebricosum restituet. Io. Heurnius. notis ad cap. 5. lib. 5. pathol. Io. Fernelii.

Ad oculorum obscuritatem magno succeffu utebatur Bonifacius aqua hac caerulea ipsi summè secreta.

℞. Aq. rosar. ℥j. sal. armoniac. ℈j. sacch. cand. ʒj. vitriol. alb. ʒss. album. ovor. ℥ss.M. probe agitan­do in pelvi aurichalcea. Ieremias Martius. obs. 25.

Sectio vicesima quinta. De Vlcere.

[...] ulcus est continui solutio cum imminuta magnitudine, in parte molli à materia erodente ex­orta, ex qua ut plurimùm non san­guis, sed aut sanies sive [...], aut pus, aut sordes profluunt, cum variis affe­ctae partis dispositionibus praeterna­turalibus· Antecedens ulceris causa, est corporis impuritas atque caco­chymia, aut ex improbo victu, aut ex viscerum prava affectione con­tracta. [Page 893] conjuncta est, humor quicun­que acris & erodendi vi praeditus in affecta parte consistens ac haerens. Causae externae sunt, Medicamen­ta caustica, morsus & contactus ve­nenatorum animalium, combustio ab igne, aqua, oleo, aliisque fervidis succis, & contagium, ut in lue vene­rea· Ulcerum differentiae plurimae sunt, aliud est rectum, aequale, recens, mag­num & summum; aliud obliquum, inaequale, inveteratum, parvum & profundum: aliud rursus simplex, aliud compositum, compositum verò, est intemperatum, rheumaticum, a­postematosum, putridum, sordidum, virulentum, verminosum, caverno­sum, & fistulosum, callosum, super­crescens, dolorificum, & malignum.

Subsectio prima. Pro Vlcere.

PRoponam hic Medicamentum polychrestum ad omnia ulcera sananda etiam composita, & est un­guentum mirabile dictum, quia mi­rabilia praestat. confectio talis est.

℞. Lithargyr. auri. ℥ij. ol. ros. lb j. ponantur ad ignem in vase vi­treo, & bulliant eo usque quo si mit­tatur intus calamus comburatur, ad­de cerae novae ℥iij. styrac. liquid. ℥j. mell. ℥jss. bulliant & incorporentur optime· postea extrahatur ab igne adde pulv. thuris, myrrh. praecipita­ti, ol. terebinth. cerae, resin. pini. an. ℥j.M. optimè, Hoc unguentum ex­siccans est, & abstergens, & malig­nitatem extinguit ob praecipitatum. Rodericus à Fonseca. tom. 2. con­sult. 17.

Pro ulcere calido in tibia.

Corpore decenter purgato, ulcus lavari mandavimus cum aqua plan­tag. ros. & similibus. Deinde un­guentum commodè desiccativum & incarnativum etiam refrigerans in ti­biis maximè expertum praescripsi­mus.

℞. Ceruss. ℥j. lithargyr. ℥j. ma­stich. corall. rub. ros. sang. drac. cam­phor. an. ℥j. unguenti popul. quart. ss. ol. ros. viol. aq. solani & plantag. q.s. lapid calamin. & ossis saepiae an. parum. F. unguentum. Petrus Fo­restus. obs. 5. lib. 7. obs. Chirurg.

Quidam in ulceribus parvis exco­riantibus cutem & carnem tibiae cu­jusdam, prius apposuit emplastrum ex cerussa lithargyro auri, myrrha & oleo ros. coctis ad duritiem con­venientem; sed interim succo sene­cionis excoriationes, tum ulcera la­vabat, deinde pulvere aristol. long. & baccarum lauri insperso; hinc pan­num lineum in succo senecionis ma­defactum circa tibiam excoriatam volvebat, superinductis fasciis à talo ad genu usque; & ita tibia excoriata ab omnibus ulceribus sana evasit. Idem. obs. 4. lib. 7. obs. Chirurg.

Pro ulcere verminoso.

Unguentum hoc in ulceribus ad vermes descriptum à Bertapalia ad­hibuimus.

℞. Olei amygd. amar. succ. arant. acidor. vini malvatici. an. ℥ss. pulv. colocynth. cent. min. an. ʒij. cerae [Page 894] q.s.F. unguentum Petrus Forestus. obs. 10. lib. 7. obs. Chirurg.

Pro ulcere cum ossis corruptione.

Chirurgus ut squammae exsiccaren­tur, & exciderent ossium cortices, & ut bona caro renasceretur, commo­dè hoc sequenti pulvere usus est.

℞. Aristol. rot. ireos, aloes com­bustae. rad. peucedan. scoriae aeris, cor­tic. pini. an. part. aeq. F. pulvis. ad­jectum est deinde mel ut fieret em­plastrum. Petrus Forestus. obs. 11. lib. 7. obs. Chir.

Subsectio secunda. Pro Vlcere.

IN ulcere simplici utor ego hoc unguento quod de Tutia Magi­strale appello, & omnium optimum est quae ego viderim.

℞. Ol. ros. omphac. an. ℥vj. ol. myrtin. unguenti popul. an. ℥iij. fol. plantag. solan. hortens. an. M.ij. in­cisis herbis, omnia misceantur per octo dies, & quotidie agitentur· hoc facto, colentur, & colaturae adde ce­rae ℥iiij. misce super ignem, donec. liquescant. postea baculo misce, & cum tepidum est▪ adde lithargyr. au­ri vel arg. ℥vj. ceruss. ℥ij. tutiae praep. ʒij. plumb. ust. ʒjss. ducantur in mortario plumbeo per duas horas. Gabri [...]l Fallopius. cap. 13. lib. De ulcerib.

Novi qui in omnibus ulceribus brassica utantur, & bonis aegrorum rebus: nam ve [...]us Roma (inquit Pli­nius) annis sexcentis hac Medicina usa est· & Chrysippus volumen illi dicavit, per singula membra homi­nis digestum, mihi certè ejus vis usu constat. Io. Heurnius. lib, 1. method. ad praxin.

Carpus utebatur unguento ex li­thargyro cocto, hoc modo.

℞. Lithargyr. auri & argenti an. ℥vj. ol. commun. lb iiij.M. pone ad ignem & fiat unguentum. Sic qui magnum ulcus habebat, quod exsic­cari non poterat, hoc sequenti Me­dicamento exsiccatum est.

℞. Argenti sublimati, auripigm. salis armoniaci, salis commun. an. ʒj. aquae currentis lb j. bulliant simul omnia usque ad duarum partium consumptionem & usui reservetur. Petrus Forestus, obs. 12. lib. 7. obs. Chir.

Pro ulcere virulento corrosivo & ambulativo.

Chirurgus quidam hac lotione commodè utebatur.

℞. Myrobal. citrin. ℥ss. myrtill. rosar. an. M.ss. santal. omnium an. ʒjss. aq. ros. ℥iiij. aq. plantag. ℥viij. bulliant omnia simul ad tertiae partis consumptionem. Idem hoc pulve­re ad cicatricem inducendam uteba­tur.

℞. Bol. armen. ℥ss. alumin. ʒij. balaust. myrtill. myrobal. citrin. an. ʒjss.M.F. pulvis, hoc etiam un­guento prohibente ulceris deambu­lationem utebatur.

℞. Tutiae praep. plumbi usti, anti­mon. an. ʒij. pulveriza subti [...]issimè, & cum oleo myrtino F. uguentum. Carpus hoc utebatur pro exsiccando ulcere.

[Page 895]℞. Aristol. long. rot. cent min. an. Mss. caud. equin. Mj. cortic. thur. ʒj. vini nigri. lb x. mell. lb ss. bulliant ad consumptionem duarum partium, & coletur.

Quidam cum ulceratam haberet tibiam ulcere virulento & corrosivo, pulverem cranii humani adusti in­spergebat, & supra dictum pulverem linamenta sicca apponebat, & ita cu­ratus est· unguent. hoc valde est ex­pertum mundificans & consolidans omnia ulcera corrosiva, ambulativa, & difficilis consolidationis.

℞. Succor. depurator. pentaphyll. pilosell. consolid. min. buglae, ab­synth. an. ℥j. succ. caud. equin. vir­gae pastoris, an. ℥ij. succ. plantag. ℥v. ol. ros. ℥iiij. cerae ℥iij. mell. rosac. ℥ijss. terebinth. ℥ij. vel q.s. ceruss. lotae in aq. plantag. lithargyr. auri, tutiae praep. plumbi usti & loti, spo. dii, balaust. an. ℥ss. sang. drac. sar­cocoll. nutrit. in aq. plantag. myrrh. thuris, aloes, ros. sicc. ciner. sarmen­tor. vitis, an. ʒiij.F. unguentum.

Haec aqua mirabilis habetur in ex­siccatione ulcerum virulentorum.

℞. Succi portulac. plantag. succi uvarum non maturarum an. pin­tam j. album. ovorum num. viij. a­lumin. crudi lb j. optimè pulveriz. & extrahatur aqua per alembicum. Pe­trus Forestus. obs. 13. lib. 7. obs. Chir.

Subsectio tertia. Pro Vlcere.

M. Iodocus Chirurgus ad ulce­ra sordida & putrida, & ad gangraenas, hoc unguento abstersi­vo utebatur.

℞. Micam panis siliginei, & tem­pera eam in aceto vini ad horas sex. postea eam contunde, & adde mell. ros. & salis. q.s. extend. super lici­nia, postea superpone plumaceolum infusum in aceto & aqua, ita ut com­prehendat totum ulcus, interim non omittendo defensivum circa partes vicinas. Sed & nos hoc unguento mundificativo mirabili ad ulcera pu­trida sine corrosione commodè uti­mur.

℞. Succ. depurator. apii. absynth. beton. an. ℥j. succ. plantag. ℥iiij. succ. agrimon. ℥ij. mell. rosat. colat. ℥iiij. bulliant omnia simul leviter semper movendo usque ad consumptionem quasi succorum, deponendo spumam, deinde removeatur ab igne, & incor­poretur cum eo pulvis sequens ad mellis spissitudinem.

℞. Gallar. quercus ℈jss. myrrh. el. ℈ij. thur. mastich. aloes succotr. sang. drac. sarcocoll. an. ℈j. psidiae, ros. rub. balaust. ciner. sarmentor. vitis. an. ʒj.F. pulvis subtilissimus. Aliud unguentum mundificativum mirabile in ulceribus sordidis & frau­dulentis.

℞. Succi folior. lilii ℥iiij. aceti ℥j. mell. ℥ss, M. & coque▪ in vase aeneo ad per [...]ectionem: aliqui addunt succ. [Page 896] absynth. apii, & plantag. q.s. & mi­rabiliter operatur. Idem. obs. 14. lib. 7. obs. Chir.

Pro ulcere profundo & cavernoso in mulieris cujusdam coxa.

Cum eam saepè purgassemus; ad de­coctum ligni guaiaci devenimus; ip­sis ulceribus abstersis cum injectioni­bus & lotionibus ex lixivio, melle rosato, & alumine factis· aqua maris hic egregiè confert, ut & aqua alumi­nosa, quae in hoc affectu praestantissi­ma est.

Pro putrefactione circa labia, & ut etiam ulcera ampliarentur, ali­quando praecipitatum imponere mandavimus: deinde ablata eschara, ad majorem mundificationem, etiam unguento aegyptiaco cum decocto hordii, & mellis modico abluimus. ulceribus satis abstersis, per tres dies hac lotione ulcera ablui jussimus.

℞. Aquae hord. lb ss. mell. rosac. ℥iij.M. deinde ad incarnationem, Chirurgus devenit hoc sequenti un­guento, quod est Io. De Vigo.

℞. Terebinth. clarae ℥ij. mell. ros. ℥j. sarcocoll. ʒiij. glutin. piscium, tragacanth. an. ʒj. antimon. plumb. usti, an. ʒjss. succ. centaur. ʒij. vel ejus loco pulv. ʒiij. farin. hord. cri­brati ʒjss. croci ℈j. bulliat terebin­thina tum melle rosac. parum. dein­de omnia simul misce. in hoc casu est mirabilis incarnationis, interim ab initio etiam in circuitu aliquod de­fensivum appositum est, postea un­guentum de minio super linteum ad­motum est, & ita cicatrizatum est hoc ulcus, sequens etiam Medicamentum quod in frequenti usu est apud Chi­rurgos, miram vim habet in gluti­nandis seu incarnandis ejusmodi ul­ceribus.

℞. Aq. decoct. hord. lb j. mell. ros. ℥iij. sarcocoll. ʒij. myrrh. thur. an. ʒj. vini odorifer. ʒvj. coq. om­nia simul usque ad tertiae partis con­sumptionem. interdum potest addi aliquid aloes post glutinantis Medica­menti impositionem, sola spongia no­va mulso imbuta circumponenda est, quam fieri potest mollissima, ejus au­tem deligatura à sinus fundo incipiat, & ejus ore finiat; fasciarum verò spirae sinus prof [...]ndum sine dolore arctent, ac paulatim usque ad os ejus relaxentur· spongia ideo circunda­tur & alligatur ut exsiccet, manan­temque è sinu saniem excipiat, alio­qui partem eroderet; sit mulso im­buta, ut detergeat, mollis ne asperi­tate laedat, nova verò, ut desiccet. Petrus Forestus. obs. 15. & schol. lib. 7. obs. Chir.

Subsectio quarta. Pro Vlcere.

PRo ulcere sistuloso.

Mirificè prodest in antiquis fi­stulis & admodùm callosis haec in­jectio.

℞. Unguenti aegyptiac. ℥ss. sub­limati ʒss. lixivii.℥iiij. aq. ros. ℥ij. arsenic. ℈j. aq. plantag. ℥iiij. bulli­ant usque ad consumptionem tertiae partis injecto Medicamento, fistulae os linamento concerpto claudendum [Page 897] est, ne id refluat; nisi enim aliquan­diu maneat nullum affectum effatu dignum praestare poterit· quae ex ar­senico illinuntur penicilla, neminem unquam fefellerunt, ut praeter expe­rientiam quotidianam, recentiorum ferè omnium scripta testantur. Petrus Forestus. obs. 16. lib. 7. Obs. Chir.

Pro ulceribus tibiarum.

Quidam hoc cerato de plumbo, quo uti solebat Angelus de Parma, cu­ratus est.

℞. Antimon. ceruss. lotae, an. ℥ss. plumb. usti, lithargyr. terebinth. an. ℥j. ol. rosac. completi ℥ij. cerae alb. ℥jss. cerae in oleo liquefactae, addatur terebinth. Deinde pulveres, & F. unguentum. Hoc etiam egregiè pro­batum est ad ulcera tibiarum ostra­cosa.

℞. Cerae, resin. an. ℥j. saevi castra­ti ℥ij. picis naval. ol. an. ℥iij. ma­stich. thur. an. ʒiij. lithargyr. ℥jss. ceruss. ℥ss. coq. simul oleum, resina, saevum & cera, usque ad bonam glu­tinositatem; postea addantur reli­qua. De tertio autem die in tertium ulcus debet lavari vino calido. Haec etiam tela quae ad Galenum refertur, competit ulceribus tibiarum.

℞. Ol. ros. ℥xij. ceruss. ℥iij. li­thargyr. ℥iiijss. thur. mastich. an. ʒss. sang. drac. ℥ss. myrrh. sarcocoll. an. ʒij. coq. parum, usque ad rube­dinem, & extrahatur ab igne, & imponatur tela antiqua ex lino. Idem. obs. 18. lib. 7.

Pro ulceribus Chironiis ex Galeno.

℞. Cerae lb j. ceruss. ℥viij. ol. ro­sac. lb j. sal. ammoniac. ℥iij. squamm. aeris ℥ij. thur. alumin. aerugin. mali­cor. calcis vivae, an. ℥j. quae liquari de­bent liquata & frigefacta aridis vino tritis admisceto, & placidiore igne decoquito. Petrus Forestus. schol. obs. 12. lib. 7· Obs. Chirurg.

Pro ulcere sordido putri virulento depascente in brachio cujusdam mu­lieris cum ossis carie.

Post ritè purgatum corpus, & ex­hibitum decoctum ligni sancti, ul­cus quotidie per tonsorem abstergi post sudorem praecipio decocto pri­mo ligni & linteolis exsiccari; tum os corruptum eradi, donec aliquid cruoris vel humiditatis appareret: postea illini tribus aut quatuor gut­tis balsami sulphuris, tandem appli­cari emplastrum meum diasulphuris jubeo· quibus omnibus caro in osse latè denudato procreata, & ulcus ad consolidationem perductum fuit in quadraginta diebus. Emplastrum diasulph. ita fit.

℞. Ol. sulph. ℥iij. cerae ℥ss. colo­phon ʒiij. myrrh. ad pondus omni­um. cera, colophonia, oleoque lique­factis simul, & benè commixtis in­spergatur myrrha subtilissimè trita, paulatim igneque lento coquantur, spatha semper agitando, donec be­ne permixta fuerint. Postea nimirum post quartam horae par­tem, ab igne deponantur, & pau­latim frigescant; & habebis empla­strum praestantissimum, certum & infallibile in curandis omnis generis ulceribus & vulneribus quibuscun (que) Martinus Rulandus. curat. 93. cent. 1.

[Page 898]Corpore purgato ulcera diebus al­ternis semel lavabantur mane, & per se siccabantur▪ sequenti aqua no­stra.

℞. Aq. plantag. lb j. aq. ros. lb ss. fl. malorum arantior. ℥iij. argenti vivi sublimati & pulver. ℥ss.M. coq. omnia lento igne per quartam horae partem. Deinde removentor ab igne, & cum deferbuerint, in phiolam vel vitrum imponuntor pro usu, & sic mulierem quandam cujus totum cor­pus ulcerosum erat, brevi tempore curavimus. Martinus Rulandus. cu­rat. 19. cent. 5.

Foedissima cruris ulcera curavit Illustrissima Comitissa quaedam in Moravia, cum decocto fol. quercus, cui addidit parum alumin. myrrh. & thuris· quo decocto eluit ulcus; folia verò decocta calidè emplastri loco applicavit ter in die renovando. Sic levissima subinde, & quae vulgaria videntur, plurimum juvant. Wolf­gangus Hoeferus. lib. 4. Herc. medic. cap. 2.

Subsectio quinta. Pro Vlcere in dorso sinuoso, pro­fundo & sordido.

POst universalia ad detergendum & mundificandum ulcus, his usus sum auxiliis.

℞. Decoct. hord. integr. lb ij. mell. rosat. colat. ℥iiij.M.F. inje­ctio intra ulcus per siphonem re­ctum· absque mordicatione detergit & eluit ulceris ichores. Verum quum & crassa sanies sordida multa inesset, hoc altero fortiore mundificativo u­si sumus, nempe aegyptiaco unguen­to praefato decocto admixto, adje­ctis aq. vitae ℥ij. interdum & post dies aliquot ubi hoc secundo decocto usi essemus, nec satis pro voto deter­sio procederet, hac injectione nobi­li & efficaci utendum censuimus.

℞. Ligni sancti subtiliss. pulverati, cortic. ejusd. an. ℥ij. aristol. long. cent. min. absynth. agrimon. caud. equin. fol. oleae, myrti, pimpinell. consolid. maj. an. M.j. cortic. thur. myrrh. sarcocoll. an. ℥ss. vini rubr. odorif. lb iij. mell. despumat. ℥iiij.F. omnium decoctio· ex cujus cola­tura fiat injectio intra uleus, adden­do hora injectionis aq. vitae el. ℥j. pro qualibet vice. Ubi animadversi­one dignum & observatione visum est, aquam vitae cum praefato deco­cto potentissimam esse & efficacissi­mam in detergendis sordidis ulceri­bus sine morsu, iisdemque exsiccan­dis & ad glutinationem promoven­dis· quin si cum praefato decocto ad­jiciantur aq. vitae, el. lb ij. & in alem­bico vitreo in B.M. destillentur, mi­rabilem inde elici liquorem ad ulcera sordida & cava tum detergenda, tum glutinanda; quod crebro experimen­to nobis exploratum est· mira nam­que profectò aquae vitae vis est in de­tergendis ulceribus & glutinandis; praesertim nervosarum partium, ut diuturna observatione nobis est com­probatum, ut qua nihil est praestan­tius. Cum carnem in hoc ulcere re­generare vellemus, altera hac inje­ctione [Page 899] usi fuimus, cujus est vis, & modicè detergere, & carne cavita­tem implere, unde sarcotica dici me­ritò potest.

℞. Fol. plantag. M.ij. agrimon. herbae Roberti, pentaphyll. an. M.j. summitat. absynth. numero iij. utri­usque consolid. caud. equin. ceterach. hyperic. an. M.ss. beton. M.j.F. de­coctio in aq. in fine adde vini rubr. astring. lb ij. ros. rub. fol. myrti, an. p.ij. hord. integr. p.ij. de colatura cape lb iiij. quibus adde farinae fa­bar. ℥j. farinae orobi ℥ss. thuris, ma­stich. sarcocoll. resin. pini, an. ℥j. myrrh. aristol. rot. an. ʒvj. irid. flor. ℥ss. mell. rosat. colat. ℥iij.M. & ex hoc liquore F. injectio intra ulcus hoc sequenti unguento, post injecti­onem, intra ulcus cum turundis, sple­niis ac liciniis commodè uteba­mur.

℞. Succ. plantag. ℥iiij. succ. a­grimon. ℥ij. succ. absynth. ℥j. vini rubr. ℥iiij. ol. ros. omphac. lb j. coq. simul ad vini & succorum consump­tionem, in fine addendo farin. fa­bar. ℥ijss. farin. orob. ℥jss. thuris, mastich. sarcocoll. resin. pini, an. ℥j. myrrh. el. irid. flor. & aristol. rot. an. ℥ss. terebinth. in vino albo lotae ℥iij. mell· despumat. ℥iiij. cerae quod satis est, F. unguentum. Pulvere item sarcotico hoc post completam ulceris detersionem intra ulcus usi fe­liciter sumus.

℞. Aloes el. ʒij. thur. & cortic. ejusdem, myrrh. sarcocoll. an. ʒj. rad. irid. fl. ℈iiij.F. omnium pulvis tenuissimus admovendus cavo ulceri ad impletionem cavitatis. Sed se­quenti unguento celerrimè omnium est perfecta mundificatio; miram namque in detergendis ab ichoribus & sorde ulceribus vim habet.

℞. Succi apii lb ss. (mirabile est in detergendis ulceribus) mell. el. ℥iiij. farin. hord. ℥ij. farin. orobi ℥ss. myrrh. el. ʒij. terebinth. ℥jss. coq. omnia simul ut fiat unguentum· quo turundae & licinia imbuantur, & in ulceris cavitatem indantur; opti­mè ulcera & citra morsum purgat. Ad carne implendum ulcus hoc su­mus emplastro usi.

℞. Lithargyr. auri ℥vj. ol. ros. omphac. lb jss. acet. rosac. lb ss. coq. simul lento igne, perpetuò cum ba­culo agitando, donec acquirat colo­rem nigrum ad bituminis & cerati consistentiam ut F. magdaleon, ex quo fiat emplastrum supra ulcus ap­ponendum, in fine verò curationis emplastro diachalciteos cum diapom­pholig. usi sumus; & sic tandem curatum est fistulofum hoc ulcus citra sectionem. Franciscus Valeriola. obs. 1. lib. 5.

Subsectio sexta. Pro Vlcere.

ULcus in pede foeminam quandam affligebat, & licet quandoque sanaretur, certis temporibus remea­bat, erat enim illi haereditarium ma­lum. Hoc remedium prae caeteris laudabat, quod ei profuit.

℞. Lithargyr. ʒij. ceruss. ʒiij. [Page 900] pulverizata laventur aqua rosac. & siccentur· adde tutiae praep. pompho­lig. alb. an. ʒjss. plumbi usti & loti ʒij.F. pulvis tenuiss. Excipiatur in­fusione gummi tragacanth. facta in aqua ros. add. saevi caprin. ℥ij. vel paulo plus, ut F. instar emplastri, addendo camphor. ℈j. Felix Platerus. obs. lib. 2. pag. 561.

Ex glabritie sciemus virulentam & malignam qualit [...]tem invasisse partem ulcere detentam, unde feri num ulcus subolescit. Prop [...]erea Chi­rurgis illud studium semper adsit, ut partem firment, & totius cacochy miam castigent. Utantur saepe à purgatione decocto sarsae, & chinae▪ & ligni Indici, & ulceribus talia to­pica adferant, quae unà partis cali­dum nativum recreent, ac intempe­riem flectant. Io. Heurnius. ad aph. 4. sect. 6.

In contumacibus ulceribus, mirum in modum solatio esse solent reme­dia rovellentia succos à parte vulne­rata. Hinc est quod ita juvent vulne­rariae potiones, nam urinas movent, unáque ichorosam materiam, quae quotidie in partem ulceratam ferri solebat, excludunt. Inde etiam decoctiones rad. chinae & sarsae ju­vant: nam talem materiam sudori­bus & vaporibus evacuant ac revel­lunt. Hoc i [...]aque dicere velle vide­tur Hippocr. hîc, quia à talibus ulce­ribus periculum est, ut ossa affligan­tur, vos cavete ne in longum tem­pus trahatur eorum sanatio, & ne inveterascant. Idem. ad aphor. 45. sect. 6. Pro ulcere sordido.

Imponatur sequens mundificati­vum.

℞. Mell. rosac. ℥j. terebinth. non lotae ℥ss. pulv. rad. aristol. rot. myrrh. aloes, thur. an. ʒjss.M. in morta­rio, addendo croci ℈j. vitellum uni­us ovi, ad sedandos dolores, si su­pervenerint. Vel,

℞. Pulv. rad. gentian. irid. fl. lign. guaiac. farin. lupin. an. ʒij. summi [...]. cent. min. hyperic. & scord. an. ʒj. terebinth non lotae ℥ss mell. rosac. q.s.F.S.A. unguentum. Mer­curium praecipitatum praestantissi­mum esse medicamentum in omnibus ulceribus indies experior: inspergo ipsum per se, vel hoc modo in form [...] unguenti filamentis impono.

℞. Mercur. praecipitati rectificati & aq. rosac. & plantag. loti ʒij. un­guenti rosati ℥j. cerae ʒj.M. diligen­ter in vase vitreo, spatula lignea. Guil. Fabrit. Hildanus. cap. 27. lib. De Meliceria.

Ad ulcerum mundationem ac con­solidationem saepius cum admiratio­ne consideravi balsami sulphur. tere­binth. anisati, &c. effectum laudabi­lem, multisque incredibilem, si ejus aliquid ulceri instilletur aut illinatur, mox enim novi puris generatio ita fuit inde diminuta, ut non rarò hu­jus unius balsami ope intra paucos dies plenè curata fuerint in mammis & alibi excitata post inflammationes apostemata notabilia. Franciscus Syl­vius. lib. 1. cap. 40. paragr. 61.

Subsectio septima. Pro Vlcere.

ULcera multa & maxima in mul­tis corporis humani partibus, sequenti emplastro ad curam perfe­ctam deducta saepissimè vidi.

℞. Mastich. ℥j. terebinth. venet. ℥iij. cerae flavae ℥iiij. liquescant in terrea olla, primò cera cum terebin­thina, postea removeantur, & in aqua tepida diu laventur, & malex­entur, dumque malaxantur pulvis mastiches cum iis incorporetur, & in magdaleones redigantur. Se­quentia etiam emplastra miros pro­duxerunt effectus.

℞. Beton. agrimon. verben. pim­pinell. an. M.j. cerae terebinth. resin. an. lb j. mastich. ℈j. vini alb. opt. lb iij. coq. ad consumptionem tertiae partis, & cola· coques autem her­bas solas, & post consumptionem tertiae partis, addes reliqua; rur­susque parum ea coques, deinde em­plastrum à vino separabis. Nicotianae decoctione etiam sola in oleo cum cerae q.s.F. optimum emplastrum ad idem. Petrus Borellus. obs. 16. cent. 1.

Pro ulceribus serpentibus oris, la­biorum, gingivarum, & faucium.

℞. Aerugin. aeris ʒj. auripigmen­ti ʒjss. trita subtilissimè, coque in vini albi ℥iiij. ad mediae partis con­sumptionem. Post refrigerationem adde aq. ros. & solan. vel plantag. an. ℥jss. ut fiat aqua viridis pro illitione ulcerum. Felix Platerus. libro Obser­vat. pag. 907.

Pro ulceribus oris & faucium ve­ner [...]is.

℞. Aq. plantag. lb ij. unguenti aegyptiac. ℥iiij.M. pro lavatorio: quo ab ulceribus istis quam plurimi per me curati sunt· & est mirabi­le. Petrus Forestus. obs. 21. lib. 32. De Lue Venerea.

Pro ulcerum haemorrhagia.

Admove farinam tenuissimam molendinarum cum bolo, sanguine (que) drac. maxima haec copia aspergantur. Io. Heurnius. ad aphor. 21. sect. 7.

Sectio vicesima sexta. Pro Vmbilici apostemate & acu­tissimo dolore.

LOcum affectum jussi mane & ve­speri perungi balsamo sulph. & post unctionem superimponi malvas in lacte caprino coctas: his abscessus maturari velociter coepit, & ad sup­purationem pervenit ac disruptus est. Post disruptionem autem mane ac vesperi utebatur balneo decoctionis pisorum, & post egressum inungi semper jubebam umbilicum balsamo praedicto, turundamque eodem oleo tinctam imponi, atque his tribus praedictis solis, intra duodecim dies ex toto ulcus perfectè curatum fuit. Martinus Rulandus. curat. 39. cent. 1.

Sectio vicesima septima. Pro Vmbilici prominentia à partu.

℞. COrticem viridem sambuc. & quod sub exteriore cortice est scabe, donec colligas M.j. injice sacculo, & in lacte coque, & impo­ne ventri mulieris, malumque eva­nescet. Io. Crato. consil. 40. lib. 5.

Sectio vicesima octava De Vomitu.

VOmitus (Graecè [...] in [...] vomo) est eorum, quae in ven­triculi capacitate continentur, vio­lenta per os rejectio. Oritur vel vitio ventriculi, quod inflammatus, ex­coriatus, aut exulceratus sit; vel ob materiam qualemcunque qualitate sua eundem irritantem· quae irritan­do ad vomitum incitant, sunt copi­osior ingestus cibus, idem corruptus putrescensque: humores serosi, pitui­tosi, biliosi, atrabilarii, vel aliunde in ventriculum confluentes, puta à capite, à tenui inteftino, ob vitio­sam in eo humorum effervescentiam, vel ibidem geniti: pus item pancrea­tis, aut alterius partis vicinae inflam­mationem aut ulcus consequens; & sanguis ex ventriculi aut intestinorum vasis ruptis erosisque effluens, aut ex suppressis menstruis ad ventriculum translatus. In vehementi etiam tussi, ob accedentem potentem. musculo­rum abdominis contractionem, vo­mitus saepius contingit· in ileo rur­sus ab inverso intestinorum motu pe­ristaltico in consensum trahitur, & ad vomitum adigitur ventriculus. Vomitum subinde praecedere solet nausea, quae nil aliud est quam inane vomendi desiderium, quo nihil ejici­tur, saepe tamen sponte nulloque co­natu aqua pellucida profluit ab ore.

Subsectio prima. Pro Vomitu.

SArtor quidam longo tempore vomebat quaecunque comede­bat ac bibebat: cujus vomitum siste­bam potione sequenti.

℞. Vini malvatici ℥vj. ol. vitri­ol. gt. vj. diluantur bene. Ex diluto hoc capiebat quotidie mane jejuno stomacho ℥j. quo vomitus constitit, ci­bum potumque retinuit, ac recte va­lere coepit. Martinus Rulandus. curat. 12. cent. 1.

℞. Absynth. M.vj. vini lb iij. ace­ti lb j. coquantur. Hoc decocto per linteum expressum fovebatur duos aut tres dies stomachus, multúmque conferebat ventriculo restaurando & roborando. Idem. curat. 23. cent. 2.

Cucurbitulam unam atque alteram fundo ventriculi sine ferro applicabis, & ipsi ventriculo sequens empla­strum.

℞. Ol. Mastich. cydon. an. ℥ss. crustae panis assati, & in aceto forti per horas duas infusi ℥ij. spodii, ma­stich. [Page 903] menth. corall. rubr. santal. alb. & rubr. an. ʒj. farin. hord. q.s. ad subigendum, & F. emplastrum. Li­gaturas dolorificas brachiis ac pedi­bus admovebis. Quod si nec illis re­mediis vomitus coerceri poterit, con­sulo, ut aeger pedes suos in aquam frigidam subitò ponat. Cum ciba­riis sequentem pulverem offerendum censeo.

℞. Cortic. citri, ligni aloes, sem. coriandr. praep. portulac. santal. ci­trin. mastich. an. ʒij.M.F. pulvis. Quod si ille pulvis non proderit, ex­hibebis sequentem pulvisculum.

℞. Pulv. lign. aloes ʒij. reservetur usui, &,

℞. Syr. acetos. citri ℥jss. de quo sumat ligulam unam, cui addes pulv. ligni aloes parum, & aegroto propi­nabis. Ego enim pulvisculum illum in tali casu non sine fructu exhibitum fuisse novi. Io. Naevius. consil. 11. lib. 2. consil. Cratonis, &c.

Vomitus molestissimus in febre maligna levissimo remedio meo con­silio ita sublatus est.

℞. Sal. absynth. ℈j. fucci limon. rec. cochlear unum· mixta fuerunt in ipso cochleari & exhibita. Statim vomitus sedatus est, neque deinceps vomitu quicquam rejecit. Lazarus Riverius. cent. 1. obs. 15.

Mulier quaedam vomitu ingenti choleram morbum referente laborans curata fuit in momento, hausto aquae cyatho spiritu vitrioli satis insignem aciditatem adepto. Alia Mulier Li­pothymiam & alia gravia sympto­mata ex utero patiens, eodem spiritu aquae mixto sanata est. Lazarus Ri­verius. obs. 46, & 47. cent. 4.

Subsectio secunda. Pro Vomitu.

PRo vacuatione materiae quae in ventriculo continetur maximè laudo hieram simplicem Galeni cum cassia sic.

℞. Cass. ℥ss. spec. hier. simpl. ʒj. cum sacch. F. boli.

Ad roborandum ventriculum as­sumat mane jejuno ventriculo ℥j. aq. vitae nostrae juniperinae; aliquando etiam cochl. j. aquae nostrae theriaca­lis. In eandem etiam intentionem convenit exhibere sal. absynth. & menth. ad gr. iiij. vel v. in vino in­fusa· item oleum cinamom. & nuc. mosch. si cum vino aliquot eorum guttae sumantur. Extra verò robo­randus ventriculus emplastro de cru­sta panis. Praeterea sumantur tria linteola, madefiant in succo menthae, deinde exprimantur, & albumine ovi illinantur, & aspergantur pulvere thuris; ponatur illorum alterum ca­lefactum, supra stomachum duo reli­qua apponantur carpo, & adligentur. Solent enim vomitum sistere. Roderi­cus à Fonseca. consult. 74. tom. 2.

Nauseam citissimè solvit comesta zedoaria vel ejus extractum. Eam à sumpto medicamento provenien­tem arcet panis tostus pulvere cary­ophyll. & aceto aspersus, ori vel na­ribus admotus· itemque [...]epa prae­morsa. Vomitus enormes sistit aqua [Page 904] menthae ad ℥ij. semel atque iterum sumpta. Emplastrum theriacae ven­triculo impositum. Succus cydonior. crudus miraculosè vomitum sistit, si ejus cochl. j. v [...]l alterum propine­tur. Saepe vomitus vomitu curandus est. Durantibus itaque vomitibus, & quidem singulis diebus recurrenti­bus, aquae benedictae usus imprimis auxilium affert confortato deinceps ventriculo. Laudanum opiatum eti­am egregiè valet, ubi reliqua omnia parum efficiunt. Io. Hartmannus. practic. chymiatr. pag. 177.

Subsectio tertia. Pro Vomitione nigerrima,

INstar atramenti Scriptorii nigram Vir quidam materiam admodum copiosam evomuit, idque repetitis vicibus, summè interim debilis, pro­stratisque viribus. Sequentem potio­nem ei exhibui.

℞. Mummiae ℈ij. syr. de ros. rubr. sicc. ℥j. aq. plantag. ℥jss.M. bibat una vice. Sequenti die simi­lem materiam nigerrimam denuò e­vomuit, & de cordis dolore admo­dum conquerebatur. Exhibui tunc hanc potionem.

℞. Rhei pulv. ℈iiij. syr. ros. so­lut. simpl. ℥ij. aq. plantag. q.s.F. potio. Dejecit ternas sedes aequè ni­gras. Postea coepit melius habere. Biduo post sedes naturales redierunt, nec dum amplius haec materia appa­rebat. Jussi ut per vices conserva rosac. bonaque victus ratione utere­tur. Felix Platerus. obs. lib. 3. pag. 800.

Ante decennium Nobilem quen­dam Cardialgia quaedam subitò inva­sit, adeo ut animo deficeret; quam secutus est vomitus sanguinis concre­ti copiosi, & dejectio ejusdem, sed picis instar nigri, unde valde debili­tatus, sed mox ad se rediit: Post triennium idem illi accidit, iter die­bus aestivis calidioribus facienti, nam subitò febrili paroxysmo correptus in syncopen incidit, sanguinemque su­pra infraque, uti prius excrevit. Al­tero triennio interjecto, eadem san­guinis excretio illum iterum invasit· ac postremùm, hoc anno 1611. men­se Iulio, quo ad me consilii causa venit, eundem paroxysmum est pas­sus. Pallebat admodum alioquin tunc de nullo alio affectu conquestus.

Exposui illi à venis meseraicis, ob illuviem in illis contentam, tetri sanguinis, reseratis hoc accidere, oc­currendumque maturè, periculosum enim esse, quod aliorum exemplis comprobavi. Ordinavi ut singulis mē ­sibus sequenti purgatione uteretur.

℞. Rhab. ℈iiij. myrobal. citrin. ʒj. pulver. irrorentur vino rubro do­nec molescant, postea adde syr. ros. solut. simpl. ℥jss. aq. plantag. q.s.F. potio diligenter prius expresso rhab. & myrobal. cum aq. plantag. Utatur per vices hac mistura.

℞. Conserv. ros. ℥ij. conserv. fl. cichor. fl. tamaricis, bugloss. borrag. cort. citr. condit. an. ℥j. rad. ci­chor. condit. ʒvj. troch. de rheo, ʒss. ras. ebor. ℈ij. corall. rubr. ʒj. [Page 905] ciner. pell. ventriculi & intestinor. gallinae ℈j. spec. diatrionsant ʒss. cum syr. de quinque rad. F. mistura. capiat bolum superbibendo aq. plan­tag. cum pauco vino.

Pulvere sequenti utatur octiduo semel, & si paroxysmus superveni at, bis vel ter.

℞. Succin. puri. ʒj. corall. rubr. ʒjss. balaust. ʒss. sem. hyosciam. alb. ʒj. sem. plantag. ʒss.F. pulvis, adde sacch. rosar. tab. aequalem portionem, capiat per se, vel cum vino rubro, aut lacte ustulato. Ad haemorrhoidum provocationem quam ego utilissi­mam censerem, ad diversionem & e­vacuationem illuviei illius, in venis meseraicis colligi solitam, jussi ut san­guisugas podici, per canalem, ut ar­tis est, applicaret, sperare me si hac ratione hunc fluxum sibi familiarem redderet, posse praeternaturales illas sanguinis excretiones sic impediri. Uti & factum sicut praedixeram. Fe­lix Platerus. obs. lib. 3. pag. 797.

Quidam evomuit lb vij. sangui­nis nigerrimi: & per secessum de­jecit multis vicibus sanguinem ni­grum ut pix liquefacta, ad lb x. alte­ra nocte per os rursus lb v. nonnihil tamen plus colore accedentis ad san­guinem; tamen livescens erat, odo­rem prae se ferens subacidum, & per anum profudit lb vj. sanguinis coagu­lati nigri nullum habentis odorem· tertio die habebat nigras faeces malè olentes. quarto die nigerrima egessit excrementa, non tamen referentia colorem picis. illo die ordinatus cly­ster ex jusculo pulli, vitell. ovor. & saccharo. Aliis diebus praeteritis nu­tritus aeger vitellis ovor. & pane lo­to, infuso ante in vino odorato, fact­um etiam epithema cordi. jussus qui­esceret in lecto. & ab omnibus nego­tiis abstinere [...]· qui postea advocatis aliis, id est, mutatis Medicis, mor­thus est. Reinerus Solenander. consil. 15. sect. 5.

Subsectio quarta. Pro Vomitu sanguinis.

UTatur sequenti remedio tan­quam praestantissimo.

℞. Camphor. ℈ss. poscae vel aq. plantag. ℥iij. bibat, ubi fluor sangui­nis superveniet, fluxum enim inhi­bet & obstructiones tollit. Guil. Rondele [...]ius. consil. 68. lib. 6. consil. Cratonis. &c.

℞. Aq. urtic. ℥vj. spir. vitriol. q.s. ad acetositatem satis largam, probè diluantur, & satis frigidè potentur· post hanc ebibitam potionem simul ventriculo applicetur panis tostus cum pulvere caryoph. aspersus & in vino malvatico & aceto madefactus, vel fiat pulticula ex medulla panis se­calini & vino rubello styptico & ace­to fortissimo calidè inducenda toti ventriculo & orificio ejus, manè & vesperi renovanda. Hac ratione su­bi [...]ò sistitur vomitus cruentus. Io. Hartmannus. pract. Chimiatr. pag. 178.

Vomitus cruentus curabitur con glutinatis denuo vasis per misturam sequentem, in aliis quoque sanguinis excretionibus utilem.

[Page 906]℞. Aq. plantag. ℥ij. aq. cinam. ʒvj. aceti stillat. ℥ss. corall. rub. praep. ʒss. sang. drac. ℈ss. laudan. opiat. gr. ij. syr. myrtin. ℥j.M. haec mistura cochleatim saepius assumpta curabit plerasque vasorum rupturas, & supra multorum expectationem sanguinis effluxum brevi tollet. Fran­ciscus Sylvius. lib. 1. Prax. Medi. cap. 9. paragraph. 20.

Quidam rusticus vomitu sanguinis laborabat, qui nullis remediis per multos dies usurpatis sedari potuerat. Medicus cupiens sanguinem in ven­triculo collectum educere per vomi­tum, qui graviter aegrotantem infesta­bat, & oppressionem insignem in ea parte efficiebat, praescripsit ol. a­mygd. d.℥ij. quibus vomitus exci­tatus est, vomuitque sanguinem con­cretum, simulque hirudinem unam sese in terra commoventem. Haec e­rat causa ignota & rara vomitus san­guinis, retulit postea aeger se in rivu­lo aquam bibisse, cum qua simul hi­rudinem hauserat. Lazarus Riverius. obs. 26. cent. 4.

Subsectio quinta. Pro Vomitu stercoris.

AD vomitum stercoris quidam capiebat omni die jusculum malvae, & convaluit, cum alia reme­dia non juvarent. Reinerus Solenan­der. consil. 15. sect. 5.

Sectio vicesima nona. De Vnicornu Groenlandico.

MErcatores nostri in Islandiam & Groenlandiam navigantes, in­venerunt quod in India & oriente to­to veteres tantopere depraedicarunt, Unicornu nempe matinum, seu ba­laenam Narvhal Islandis dictam: in superiore maxilla dentem unicum habet longum crassumque recta pro­tensum, gyris intortum, & striatis flexibus ex majore radice ad summum acumen desinentibus. hic est dens quem pro Unicornu verò antea om­nes venditarunt; & ex animali ter­restri deciduum crediderunt, affirma­re non dubito, ex balenae dente de­sumpta fuisse Unicornua quotquot hactenus hoc titulo prodierunt· vidi integra Unicornua in thesauris, Vltra­jecti, in fano S. Dionysii, alibique, sed tam similia huic balenae denti, ut o­vum ovo. exhibitus pulvis ejus à ℈j. ad ʒss. in aq. card. ben. vel sambuc. vel cerevisia, etiam invitis insuetisque sudorem copiosius exprimit· dedi quam plurimus febricitantibus, rarò sine optato successu, ut in usum pau­perum hujus Unicornu frustula non pauca consumpserim. Experti sunt quoque eandem vim in aegris suis Me­dici consum matissimi D. Wormius & Mothius, ut candidè mihi confessi sunt. Neque solum exhibitus pulvis profuit, sed collo appensa frustula a­muleti vicem sustinuerunt· rogatus transmisi frustulum Cl. Viro Alberto [Page 907] Kypero professori Leydensi amico meo, qui 1655. Magno successu in formam pulveris redactum cum aqua conve­nienti exhibuit aegrotis lue pestifera, quae totum Belgium depopulabatur, correptis, ut aut illico convaluerint, qui principiis obstitere, aut leviora experti symptomata morbum facili­us tolerarint, aut certum exitium in aliquot dies distulerint. Tho. Bartoli­nus. histor. 4. cent. 4.

Sectio tricesima. De Vrinae difficultate & suppressione.

VIde supra lib. 3. sect. 3. De calculo. & lib. 9. sect. 11. De Ischuria.

Subsectio prima. Pro Vrinae suppressione ex calculo renum.

PEr tres quatuorve dies lotium non reddiderat mulier quaedam renum calculo laborans· cum haec re­media sequentia adhibuissem, mira­culi instar urinam reddidit, & cura­ta fuit.

℞. Parietar. virid. M.iiij. cum butyro fricta pectini cataplasmatis instar calidè imponatur.

℞. Chaerefol. malv. parietar. an. M.J. sem. alth. malv. an. ʒjss. cicer. rub. ℥ij. sem. quatuor frigid. maj. an. ʒj. hord. mund. p.j. sebest. rec. num. ix. caric. num. v. liquir. ras. ℥ss. coq. in lb iij. aquae ad consumptionem me­dietatis· colaturam continuò bibens, his remediis curata fuit. Mulier quae­dam gravida quae in octavo mense adeo calculo fuit affecta, ut mingere non potuit; his autem remediis non tantum lotium reddidit, sed & cal­culos duos ad pisi magnitudinem, ne­que faetui obfuerant remedia, nam nono mense absoluto feliciter pe­perit. Petrus Forestus. obs. 25. lib. 24. De renum morbis.

Cuidam mercatori urinae retenti­one laboranti ex calculo ureterem ob­struente, hoc decoctum sequens ex­hibui, quod licet secretum sit & ar­canum, ut vocant, nunc quidem re­ticere nolo ob communem aegrotan­tium utilitatem, tale igitur est.

℞. Sem. malv. alth. an. ʒiij. cicer. rubr. ℥iij. sem. quatuor frigid. maj. an ʒij. hord. mund. ℥ij. caric. ping. num. ix. sebest. num. vij. liquir. ras. ʒvj.F. decoctio in lb iiij. aq. pluvi­al. ad. medietat. consumptionem. co­latura usui reservetur, qua continuò utens calculum semper excrevit, & urina copiosissimè effluxit est hoc de­coctum lubricans simul & emolliens, & urinam provocans, hoc modo alli simili casu laborantes in hunc modum semper curati fuere. primo injecto clystere emolliente, deinde fomentis & linimentis emollientibus, dolorem sedantibus, & renem ac ureterem re­laxantibus, postea decocto nostro cum ficubus cicere & aliis, ultimò purgatione ex cassia adhibita. Petrus Forestus. obs. 29. lib. 24.

Subsectio secunda. Pro Vrinae retentione.

RUsticus quidam decem diebus urinae suppressione laborabat, pro illo consultus, hoc Medicamen­tum praescribo.

℞. Rad. faenic. liquir. ras. an. ℥ss. parietar. malv. viol. agrimon. sum­mitat. ribes nigrae. an. M.j. sem. a­nis. ʒjss. uvar. passar. exacin. pi. fol. sen. ℥j. gran. alkikengi. num. v.F. decoctio in lb iij. seri lactis ad Medie­tatem, bis in die sumebat ex hoc de­cocto, regionem vesicae tum pecti­nem inungebat ol. amygd. d. postea adjecto oleo scorpion. etiam imposi­to hoc cataplasmatc.

℞. Partietar. malv. chaerefol. fl. chamaem. an. M.j. cumini. pulv. ʒj. rad. alth. ℥jss. coq. in exigua aqua ad mollitudinem, pistentur, addendo butyr. rec. ℥ij. ol. scorpion. ℥j.M. ex decocto, cum sumpsisset, alvus ei soluta est, & cataplasmate continuò imposito, tandem minxit lotium co­piosum. Multa sunt quae lotium pro­vocant, sed praecipue folia ribes ni­grae, licet aliquando vehemens sit, ut sanguinem simul cum lotio educat, ut in hoc rustico evenit. Petrus Forestus. obs. 18. & schol. lib. 25.

Pro urinae difficultate cum dolore circa pubem in muliere quinto die partus. Cum frustra multa remedia. essent tentata, accitus fui· hoc sequens cataplasma pectini apposui, quo ap­posito, incantamenti instar, cum ean­dem pro deplorata haberent, lotium liberè reddidit, & ab eo dolore, qui pubem exercebat, fuit liberata.

℞. Parietar. M.ij. chaerefol. Miss. incisa ad mollitudinem decoq. add. butyr. rec. ℥ij. ol. scorpion. ℥jss. ca­lidè pectini applicetur, ita profuit, ut nullis aliis remediis opus fuerit· sus­picabar malum ex frigore contract­um; sola saepè parietaria cum oleo scorpion. instar emplastri pectini ap­posita (quod experimentum praecep­toris mei Elidaei erat) profuit, & me rarò fefellit, etiam ubi obstructio esset ab humoribus crassioribus, prae­cedente tamen clystere emolliente. Idem. obs. 8. lib. 25.

Pro urinae suppressione in puero.

℞. Parietar. oleo frixam, & eam calidam ad pectinem superimpone vel inter anum & pudenda· urinam enim cit. Vel caepam excavatam ac­cipe in quam infunde oleum anethi­num vel commune, & ad cineres ca­lidos, quoad tabescat, sinito & pi­stam calidam supra praedicta loca imponito· alliorum ac caeparum re­stis minutim caesa, & oleo frixa ac admota juvat; oleum lilinum idem praestat, sed puer hic, quum multa essent tentata, ex oleo scorpion, in­unctus multa minxit, & liber evasit· radix meu oleo cocta & pectini ap­plicita, urinam pueris unicè provocat. Amatus Lusitanus. curat. 10. cent. 4.

Subsectio tertia. Pro Vrinae suppressione.

SUbsequens emulsio in suppressi­one urinae ultra septimum diem ad miraculum usque excrevit suas vires in muliere quadam, & est secre­tum Divi Maximiliani, excrevit calcu­los ultra mille & quingentos, & ali­quot mensuras urinae.

℞. Sem. viol. purpur. ℥ss. cum aq. veronic. q.s.F. emulsio. Carolus Oslevius Epist. antepenult. lib. 3. Epist. & consil. Cratonis. &c.

Pro urinae interceptione & diffi­cultate, laudo ego hunc pulverem.

℞· Nucleor. persic. cerasor. an. ℥ij. sem. dauci, siler. montan. an. ʒvj. sem. foenic. d. anis. liquir. an. ℥ss. arte­mis. ℥j. sacch. albiss. ad pondus om­nium F. pulvis subtiliss. capiat cochl. j. in vino albo tenui. in eo casu maxi­mè etiam laudo amygdalas amaras, vel iis meliores nucleos persicos co­mestos· item pulvisculum virgae aureae vel artemis. vel calam. aro­mat. quem velim cum vino albo te­nui absorberi ʒj. vel ʒij. pondere, mirum quam sint ex usu hi pulveres, si in frequentem usum adhibeantur, vel simplices vel mixti. Reinerus So­lenander. consil. 18. sect. 1.

℞. Sem. raphan. genist. an. ʒiij. sem. bardan. ʒij. croci ℈ss. sacch. ℥jss.F. pulvis: detur una pars manè jejuno ventriculo ex vino albo, alte­ra pars vesperi ante cibum. Inter ea quae admoventur tria maximi valo­ris mihi magnoperè probantur. Pri­mum sanguis vulpis calidus renibus illitus; alterum oleum scorpion. cum minima cantharidum in pulv. reda­ctarum portiuncula pariter illitum: tertium est quod.

℞. Succ. cepae. petrosel. apii. fae­nic. an. ℥iiij. cum mica panis F. ca­taplasma pro renibus. Io. Zecchius. consult. 30.

℞. Aq. veronic. parietar. an. ℥ij. syr. de alth. ℥j.M.F. julepus add. ol. succin. gt. v. exhibe dimidiam par­tem circa vesperam, alteram manè· repetatur hic clyster alternis diebus.

℞. Rad. malv. alth. an. ℥j. fol. malv. pariet. heder. terrestr. an. M.j. fl. chamaem▪ melil. an. p.i. sem. fae­nic. anis. carvi. an. ʒij.F. decoctio in colat. lb j. dissolv. bened. laxat. ℥ss. mell. viol. ℥j. ol. amygd. d. chamaem. an. ℥j. salis ℈ij.F. enema. cum. iis­dem. herbis aucta quantitate fiat in­sessus. I. Petrus Lotichius. obs. 11. cap, 5. lib. 4.

℞. Parietar. rec. M.iiij. decoq. ad cataplasmatis consistentiam, adde ol. lil. alb. ℥ij. ol. scorpion. ℥j.F. ca­taplasma. id linteo duplicato densè inductum calidè sumini applicetur, cum admiratione illicò lotium pro­vocatum quoties admotum, quasi affixa cucurbitula sensit urinae attrac­tionem. Augustinus Thonerus. obs. 10. lib. 1.

Subsectio quarta. Pro Vrinae suppressione.

HOc decoctum praescripsi.

℞. Rad. liquir. ℥j. passul. ℥jss. rad. ononid. ℥ss. cicer. rub. p.j. fol. malv. parietar. an. M.j. fl. cha­maem. p.j.F. decoctio, dulcoretur ad­dito sacch. & bibat, insessione quo­que ex decocto malv. parietar. cha­maem. tepidè utatur. his factis uri­nam denuo reddidit & dolor circa vesicae regionem quievit. Felix Plate­rus. obs. lib. 2. pag. 280.

Ad mictionem provocandam quae mirè angebat, bibit jusculum sequens.

℞. Cicer. rubr. p.j. rad. asparag. petrosel. an. ℥j. sem. melon. ℥ss. coq. addito butyro. bibat. sub vesperam copiosè minxit urinam, cessante ite­rum mictone dedi hanc potionem.

℞. Sem. nasturt. ʒss. aq. parie­tar. ℥j. julepi viol. ℥ss. bibat. & re­petat decoctum cicerum, quibus fa­ctis immensam denuò urinae copiam ut prius minxit sine recidiva. Felix Platerus. obs. lib. 2. pag. 359.

Viro cuidam nobili certis tempo­ribus circiter biduum vel triduum supprimebatur urina, adeo ut nullam reddere poterat; tuncque dolorem & in renibus gravem, & distenden­tem in vesica sentiebat, donec urina impetu quodam rursùm prosiliret, copiosa, eaque turbida, in qua sub­sidente, vel colata per pannum, pus & mucus bona quantitate deprehen­debantur. Existimavi renum & prae­sertem dextri, in quo latere magis dolebat aliquam exulcerationem esse, à qua pus in renibus coacervatum mucumque urinae in ureteres influx­um, tam diu impedire, donec loco cederet, & cum urina elueretur· me­tuebam etiam ne calculus quoque aliquis subsit, qui in renum substan­tia genitus, auctus diuque retentus, illic sedem fixerit· remediis meis us­us, rarius & mitius hoc affectu labo­ravit, inter quae haec plerumque pro­fuerunt, quando paroxysmus ille eum invadebat, insessione in balneo utebatur, cx decocto relaxantium & anodynorum fimplicium parato.

Bibebat de hoc diluto terebinth. una vice ad ℥jss. quod & si illi non saperet, quia tamen mictio inde mox sequebatur obtemperabat.

℞. Resin. lariceae vel abietin. pu­riss. & limpidae ℥ss. vitell. unius ovi, mell. ℥j. agitentur probè in morta­rio marmor. donec albescat & dissol­vat lactis cremoris instar· postea ad­de vini alb. opt. aq. parietar. & fl. fa­bar. an. ℥jss. syr. limon. vel acetos. citri. ℥j. agitentur denuò, ut amplius liquescat. servetur ad usum. ex tere­binth. vera cypria pilulas parari cu­ravi hoc pacto.

℞. Terebinth. verae ℥ss. sacch. cand. ʒij. syr. de limon. q.s.F. mas­sa. de qua capiat ʒj. pro vice hebdo­madatim, vel si malit in pulvere uti, ejus ʒj. bibat cum vino· paroxysmo interdum adveniente bibit sequens decoctum, uti & alio tempore fre­quenter.

℞. Cicer. rubr. p.j. maceratorum [Page 911] aliquandiu antequam decoquerentur, in aq. rad. foenic. petrosel. & aspa­rag. rec. vel turionum illius recenti­um cum pullularent, an. parum. F. decoctio, adde ol. amygd. d. rec. expr. ʒvj. salis tantillum pro uno haustu. Quando dolor immensus erat, ut nulla esset quies, egoque vo­catus adessem, ad narcotica progres­sus, quibus prius non erat usus, cum & somnus obreperet, atque levamen sentiret, mirè laudabat; quae ta­men non nisi necessitate urgente sum­ma, illi exhibebam, per pilulas e­jusmodi.

℞. Pulv. troch. alkikengi sine o­pio ʒij. opii ʒss. contriti diligentis­simè cum ʒj. sacch. candi, cum syr. de liquirit. F. massa. Detur pilula ℈j. pondere, vel paulo plus prout operabitur. Hisce potissimum re­mediis, quae abstergendo obstructio­nes solvebant, urinam promovebant, dolorem mulcebant, multos annos sublevatus fuit· donec thermas Cel­lenses adire volens, cum itineri ac­cinctus esset, apoplexia subitò cor­reptus expiravit. Felix Platerus. obs. lib. 3. pag. 813.

Fotus admotus reni & ureteri, mox inunctio ex oleo Scorpionum & amygd. d. tum etiam cataplasma ex faece decocti emollientis cum ce­pis coctis sub cineribus: eodemque tempore exhibitus julepus sequens.

℞. Succ. parietar. & foenicul. ma­rin. an. ℥jss. succ. limon. & ol. a­mygd. d. rec. an. ℥j.M.F. julepus. pro una dosi· intra horam ab as­sumpto julepo, copiose minxit & li­beratus est. Ad sigillum curationis sumpsit postridie mane bolum ex cassia, rheo, & cremore tartari. Lazarus Riverius. obs. 29. cent. 2.

Subsectio quinta. Pro Vrinae suppressione.

NObilis quidam diebus aestivis calidissimis Lutetia Monspelium veniens, multoque potu ad sitim extinguendam sese ingurgitans, qua­tuor à reditu suo diebus incidit in omnimodam urinae suppressionem. U­sitatis remediis per triduum usurpa­tis nihil conferentibus, tandem ego vocor, & praedictorum relationem audiens, quaero num dolorem aliquem in lumbis aut pube aeger perciperet, aut aliàs nephriticis affectibus obno­xius fuisset, ille se nullo dictarum partium dolore affici, neque unquam dolores nephriticos passum esse con­stanter affirmavit· quibus omnibus diligenter perpensis, censui hanc urinae suppressionem à nullo renum aut vesicae vitio dependere, sed poti­us ab obstructione venarum emul­gentium, quam humorum multitudo peperat. Siquidem Gal. lib. 10. method. cap. 2. duplicem obstructio­nis causam statuit, humorum scilicet multitudinem, & eorum crassitiem· ratione multitudinis vasa nimium re­pleta & distenta, non possunt sese contrahere ad expulsionem, quod manifestè apparet in vesica, quae à diuturniore urinae retentione praeter­modum distenta, difficillimè inter­dum [Page 912] urinam excernit, propter con­tractionis defectum. Huic senten­tiae inhaerens, phlebotomiam pro­pos [...]i larga man [...] celebrandam, ad solvendam venarum plenitudinem, cui cum acquievisset Medicus ordina­rius, extracta fuit sanguinis lb j. at vix hora elapsa à venaesectione, sen­fit aeger profluentem urinam à reni­bus ad vesicam per ureteres, & se brevi eam redditurum professus est; ac paulò post matulam petiit, quae cum unica mictione repleretur, alia vasa fuerunt afferenda, ita ut intra horae spatium plures urinae libras ex­creverit. Sicque omninò liberatus est, neque sumere voluit purgans medicamentum quod in crastinum ipsi fuerat praescriptum. Lazarus Riverius. obs. 1. cent. 1.

Io. Dominicus Sala qui aetatem inter experimenta consumpserat, se­mel omni vitae spatio se urinam quin­decim diebus in viro suppressam vi­disse monuit, venis ad pollicis am­plitudinem intumescentibus, quae flu­ente denuo urina in statum naturalem rediere. Secus urinam supra quinque vel sex dies nunquam meminerat re­tentam. Io. Rhodius. obs. 28. cent. 3.

Nicolaus Trevisanus Medicinae Theoreticae Professor, jam aetate confectus à vesicae calculo urinae ve­xabatur suppressione. Iacobi Zaba­rellae tunc Professoris Medici mune­re atque consilio, quum lapidem ne­phriticum brachio aptasset, calculum excrevit: nec quiquam ex eo perce­pit incommodi, postquam ipsum perpetuò circumferret. Eandem ejus efficaciam Io. And. Schogargus cele­bris Medicus Patavii in agricola est expertus, qui urina retenta dum val­dè torqueretur, lapide isto coxae in­teriori admoto; ea protinus effluxit. Io. Rhodius. obs. 30. cent. 3.

Lapis Nephriticus maximè lauda­tus ex Nova Hispania defertur, pras­sio lapidi similis, qui ad viridem co­lorem lacteo permixtum tendit, prae­fertur viridior· ejus praecipua laus est ad nephriticos dolores, tum ad calculum expellendum & arenulas. Nobilis mihi notus unum habet, cui nullum alium comparandum vidi; nam eum brachio gestans, tanta are­nularum quantitate liberatur, ut, metuens ne noxia sit tanta ejectio, interdum illum deponat, nullum (que) tum amplius calculum ejicit· sed do­lore premente denuò [...]um gestans, statim levatur aut minuitur dolor, multarum arenularum, atque etiam calculorum expulsione. Ea etiam oc­culta facultate praeditus est, ut ab ejusmodi dolore praeservet gestatus, renum calorem mitigando. Ducissa Bejar ter brevi temporis intervallo nephriticis doloribus afflicta, armil­lam ex eo lapide sibi confecit, quam perpetuò gestat: ex illo tempore (quod decennium superat) eo do­lore nunquam vexata est. Nicol. Mo­nardes. lib. De simpl. Medicam. ex novo Orbe delatis.

Sectio tricesima prima. De Vrinae incontinentia.

URinae incontinentia est ejusdem propter Sphincterem resolutum, vel vesicam compressam, sine acri­moniae & doloris sensu. praeter vo­luntatem emissio.

Subsectio unica. Pro Vrinae incontinentia.

URina infantium (ut refert Bene­dictus Veronensis) muribus eli­xis in cibo datis cohibetur. Ego hoc expertum novi à quibusdam mulier­culis Delphensibus, quae pueris elixos mures commodè dederint. Petrus Forestus. schol. obs. 22. lib. 25. De Vesicae morbis. Legatur Observatio 22.

Malmundarium anno 1608. voca­tus, hydropicam anum curaturus, immanem ex remota platea ejulatum audio, scissitatus quid esset. ducor ad juvenem primiparam, cui inepta obstetrix vesicam laceraverat. ut ne momento urinam contineret. Unde jugi stillicidio excoriata primum cutis labiorum pudendi; moxque tot ibi verrucaesed molles, natae, ut putem nullius duas manuum volas capere il­las potuisse· utraque nates ad os ferè eodem lotio exesa. Jussi Leodium il­lam vehi cupidissimus curam illam tentandi, reclamante Socero meo Ryetio Medico Doctissi [...]o, ut pri­mùm operi me accinxi, informem illam & praegrandem verrucarum molem, magmate illo ex stibio cru­do & sublimato aequaliter mixtis, unde butyrum antimonii destillant; densè oblevi: qua saepius derasa, die tandem tertio, labia pudoris altissi­mè sepulta primum se aperuere, & clunium putris caro exesa vel excisa spem boni successus fecit· ut primùm diductis labiis Sphincterem vesicae observare potui, siphonem argente­um concinnavi, cujus partem brevio­rem vesicae immittebam, longiori autem & quatuor latos digitos ex­tanti lagenam alligabam. Hoc modo urina alio derivata, ulceribus ad ci­catricem ductis, sana sibi visa, ma­ritum, cum quo biennio non con­sueverat, decimo nono postquam Le­odium venit die, ad se vocat, à quo, cum ipsam artem reponendi sipho­nem necessariò auferendum in ample­xibus docuissem, iterum gravida foe­licius peperit· caeterum urinae jugi stillicidio cum multa adhibuissem frustra, dimisi hoc uno laetam, quod omni dolore soluta molestam vitam ob lagenae pondus commodius trahe­ret. Tandem alia occasione Malmun­darium revocatus, laetissimam offendi, unaque siphonem argenteum offe­rentem; jam inquit aliquot menses hujus adminiculo non egui, tibi for­tè usui aliquando erit. Stupente me, quomodo urinae illa incontinentia liberari potuisset, ostendit mihi sac­ [...]ulum collo appensum, in quo erat pulvis bufonis vivi in nova olla us [...]i. Hoc à cingaro se edoctam; ab ejus [Page 914] usu nihilo secius urinam se contine­re, quam ante lacerationem. Leodi­um reversus, hoc secretum nunquam mihi lectum vel auditum in alio ex­periundum duxi. Appendi itaque collo Mercatoris cujusdam eadem incontinenti [...] ob malè sectum cal­culum, vexati, mirum dictu, etiam hic statim persanatus fuit. Aliam pe­riculum hujus faciendi occasionem quamvis curiosè quaesiverim reperi­re non potui. Henricus ab Heers. obs. 14. lib. 1.

Sectio tricesima secunda. De Vteri Cancro.

FRequentius generatur Cancer in uteri cervice, quamvis aliquando & ipsi substantiae accidere potest. A­lius est ulceratus, alius non. Non ulceratus est tumor durus, inaequalis, colore sublivido, venenosus, calidus, perpetuo dolore affligens. Ulceratus verò, est ulcus, quod praeter dolo­rem, tumorem, ac inaequalitatem, la­bra habet praetumida, dura, & aspe­ctu horrida, ex quo etiam concreta illuvies sordida & livida, interdum etiam subrubra & cruenta sanies e­manat, tenuis, nigra & graviter o­lens. Oritur ex menstruo sanguine adusto, humoribusque calidis & tor­refactis ad haec loca confluentibus. Ex hac causa primò fit scirrhus, qui si diu persistat & exuratur humor, in cancrum degenerat, primò non ulceratum, postea ob majorem cor­ruptionem & acrimoniam, etiam ulceratum.

Subsectio unica. Pro Vteri Cancro.

SEquens injectio ulcerato Cancro maximè convenit.

℞. Herb. Roberti, verbasci, sca­bios. chelidon. min. aneth. sterc. hu­man. an. q.v. comburantur· de cine­re accipiantur ʒiij. aq. solan. ℥vj. excepta in mortario plumbeo pistillo plumbeo agitentur, deinde in uterum injiciantur. Oleum ovorum fre­quenter ductum & agitatum in mor­tario plumbeo donec spissius redda­tur, & plumbi colorem contraxerit, efficacissimum est medicamentum. Cinis cancrorum fluviatilium lotus in aqua Solani, permixto pulvere ex plumbo vel antimonio, ulceratum Cancrum curare dicitur & creditur; quod si non curat, saltem mitigat, exsiccat, & depascentem cohibet. Petrus Forestus. schol. obs. 47. lib. 28. De Mulier. Morbis.

Inter topica sequens caeteris prae­cellit.

℞. Ol. ex vitell. ovor. ℥ij. succ. solani & veronic. vel sempervivi, an. ℥ss. mercur. crudi ʒij. agitentur in mortario plumbeo cum pistillo plum­beo donec crassitiem linimenti acqui­rant, in uterum immittatur hoc lini­mentum cum turundis oblongis, vel candelis cereis linteolo obvolutis. In­jectiones multò facilius immitti po­terunt in hunc modum compositae.

[Page 915]℞. Aq. hord. lb ss. aq. solan. & plantag. an. ℥ij. aq. veronic. ℥j. tro­chisc. alb. rhas. ʒij. sacch. Saturn. ʒj.F. injectio. Si dolor atrociter urge­ [...]t, adde ℥iiij. injectionis, syr. papav. ℥j. Foveatur etiam pars affecta aquis solani & plantag. vel eorum deco­ctis: quibus addi poterunt folia nym­phaeae, papav. alb. rosae rubrae & camphora. Quod etiam decoctum injici frequenter poterit in uterum, fietque multò efficacius, si in morta­rio plumbeo agitetur, vel sacch. Sa­turni eidem permisceatur. Inter spe­cifica commendantur ranae lotae & coctae, & cataplasmatis loco imposi­tae: vel earum decoctio per injectio­nem adhibita· tum etiam decoctum aut succus Cancror. fluviatil. in ute­rum injectus· sicuti & herba Roberti sumpta vel admota.

Cogimur aliquando, propter im­manissimum dolorem, ad narcotica recurrere, quae in hoc affectu, prop­ter intensum humorum fervorem, minus nocent· & vidimus nos muli­erem Cancro in mamma laborantem, qùae singulis noctibus, per quatuor menses, laudan. gr. ij. vel iij. inno­xiè & cum maximo solatio sumebat. Si ex Cancro ulcerato multus sanguis prodeat, ut saepè fit, injiciatur in ute­rum succus plantag. cum tantillo thuris. Sed ante omnia instituantur universales evacuationes. Lazarus Riverius. prax. med. lib. 15. cap. 10.

Sectio tricesima tertia. Pro Vteri dolore intenso ex fri­gore.

NIhil quicquam huic magis pro­fuit, quam castor. ℈ij. cum vini rhenani exiguo sumpti. Alteri etiam mulieri cui cum dolore vento­sitas admixta erat, exhibui pulv. rad. gentian. ʒj. cum vino generoso. Ni­hil enim aequè dolori subvenit, ut rectè dixit Benedictus Veronensis, quam c [...]storeum, si ex frigida causa fuerit, sive potum, sive illitum· ita & gen­tiana trita mirè prodest ex vino cale­facto pota, si ex vento fuerit, nam & imminentem arcet dolorem. Petrus Forestus. obs. 40. lib. 28.

Sectio tricesima quarta. Pro Vteri Ficis.

GVainerius mulierem hoc morbo laborantem post universalia re­media ita curavit. Capiebat picem Hispanicam & pulverizabat in terreo vase, supra quam laridum ignitum inflammatumque guttatim stillare fe­cit, ut sic pix liquefacta in formam unguenti coiret· eo oblinebat uteri haemorrhoides & ficus, & sic dolo­rem sedabat. Modo etiam accipie­bat butyrum rec. & in mortario plumbeo cum pistillo plumbeo ad formam unguenti cogebat, eoque mirabiliter dolorem fedabat, & ubi [Page 916] ardor insignis esset cum dolore, hoc unguento commodè utebatur.

℞. Unguenti popul. ℥iij. croci ʒij. opii ʒj. vitellum unius ovi rec. incor­porentur simul, & locus affectus in­ungatur· magna admiratione dolo­rem sedat. Consului ut nostra Ma­trona iisdem remediis uteretur. Pe­trus Forestus. obs. 54. lib. 28.

Sectio tricesima quinta. De Vteri furore.

FUror Uterinus est species quaedam maniae ab intenso & effraenato coeundi appetitu orta, qui mentem de sua sede dejicit, ita ut laborantes obscoena & impudica verba passim effutiant, abjecta omni verecundia Venerem furiosè expetant, & ad eam viros invitent. Causa est seminis copia, caliditas, & acrimonia in va­sis seminalibus immodicè turgens.

Subsectio unica. Pro Vteri furore.

PHlebotomia saepius, prout vires ferrè poterunt, celebranda est, ut tota humorum massa, & ipse ute­rus refrigerentur, & sanguis fervidus ab uteri venis revellatur. Postmodum purgatio instituenda est ex benignio­ribus composita, bilem aut melan­choliam educentibus, prout alter­uter humor redundaverit. Purgatio­ni succedent julepi praeparantes hu­morem peccantem refrigerantes sci­licet & leviter aperientes, per tridu­um usurpandi. Mox purgans validi­us exhibendum erit ad humores il­los penitus infixos evellendos, cui usui conferre poterunt illa medica­menta purgantia, quae in maniae cu­ratione fuere descripta, quae per in­tervalla erunt repetenda.

Iterata purgatione ad uterum, & universum corpus refrigerandum, humorisque fervorem temperandum, sequens balneum erit utilissimum, id­que pluries in morbi decursu erit re­petendum.

℞. Fol. lactuc. salic. nymphaeae, vitis, portulac, umbilic. ven. an. fasc. j. fl. viol. nymphaeae & ros. an. M.ij. coq. omnia pro balneo, quod ingre­diatur tepidè, sine sudore, bis in die longè à pastu.

Ad ulteriorem corporis refrigera­tionem serum lactis per multos dies exhibeatur. Proprietate specifica se­men extinguunt sequentia.

℞. Fol. nymph. salic. viticis, an. M.iiij. fol. lactuc. portulac. umbil. vener. an. M.j. sem. quatuor frig. maj. lactuc. & papav. alb. an. ℥ss. aneth. ʒij. fl. nymph. & viol. an. M.j. contund. omnia recentia, & irroren­tur succo limon. & destillentur in B.M. ac singulis aquae libris adde cam­phorae ʒj. Capiat ℥j. frequenter. Vel ex praedictis simplicibus fiat de­coctio & saccharo dulcoretur ad plu­res doses addendo camphorae parum, vel fiat emulsio ex sem. frig. maj. la­ctuc. & papav. alb. extracta cum aq. nymph. lactuc. & salicis, cum syru­po [Page 917] violaceo. Opiata in hunc modum praescribi poterit.

℞. Conserv. fl. nymph. viol. & viticis, an. ℥ss. conserv. ros. ℥ss. cau­lium lactuc. condit. ℥j. corall. & smaragd. praep. an. ʒj. cum syr. viol. & nymph. F. Opiata.

In summa delirii vehementia som­nū conciliantia utilissima sunt Tam in­terna quam externa. In toto morbi de­cursu clysteres refrigerantes & blandè purgante usurpandi sunt, cavendo ab acrioribus & vehemente [...] purgantibus.

Injectiones etiam fieri possunt in uterum ex decoctis herbarum pro balneo aliisque remediis praescripta­rum, quibus utiliter▪ Sal Saturni addi poterit. Clysteres frequentes ex oxy­crato ad hoc quoque conferre pote­runt. Exterius linimenta refrigeran­tia, lumbis, pubi & perinaeo admo­venda sunt, ex ol. nymph. unguento rosac. vel albo refrigerante cum suc­cis solani, hyoscyami, nymphaeae dissolutis, addendo parum campho­rae· tum lamina plumbea perforata supra renes continuò gestanda. Rati­one causae conjunctae hujusmodi vir­gines viro juveni ac valido jungan­tur. Lazarus Riverius. prax. med. lib. 15. cap. 5.

Sectio tricesima sexta. De Vteri Hydrope.

HYdrops Uteri est ejusdem tumor praeter naturam ex collectione [...] ▪ pi [...]uitae, aut flatus, intra illius cavitatem, aut propriam substantiam & membranas, propter debilitatum calorem nati [...]um & malam proptii alimenti coctionem. Una causa est uteri ipsius intemperies & debilitas ex partu laborioso, abortu frequenti, aut frigore externo, contracta: alia verò, est eadem quae & hydropem universalem producit· aqua autem ex abdominis capacitate caecam & inusitatam sibi viam parat in ute­rum. Plurimùm etiam facit ad hy­dropem uteri accersendum mensium diuturna suppressio. Hujus morbi signa sunt, tumor imi ventris laxus & secundum uteri formam extensus, in ambulando gravitas & spirandi difficultas, menses inordinati, pauci, pravi, aut eorum defectus, uteri osculi gracilitas & humiditas, mam­marum mollities & lactis carentia, dolor imi ventris & lumborum, rigor ac saepè febris.

Subsectio unica. Pro Vteri Hydrope.

℞. FOl. sabin. matricar. puleg. sem. dauci, an. p.j. rad apii & rub. tinct. an. ʒj. bulliant in brodio pulli columb. S.A. cujus ℥vij. vel viij. propinentur jejuno ventriculo: prae­missis catharticis, egregiè ita purga­tur uterus. Hoc decoctum efficacissi­mum reddetur, si immediatè prius una ex infrascriptis pilulis exhibea­tur.

℞. Castor. opt. myrrh. rubiae tinct. an. ʒss. croci ℈j. succ. limon. [Page 918] q.s.F. Pilulae ix.

Ad sum movendum verò uteri [...]um tumorem, & humorem discutien­dum, non ignobilem locum obtinet quod sequitur medicamentum.

℞. Borac. mineral. ʒss croci ℈ss. cum succo sabin. in formam boli reducantur, & bis in hebdomáda devorentur. Io. Zecchius. consult. 39.

[...] mirabiliter pro­dèst experimentum quod est à nuce moschata.

℞. Nuce [...] moschatam integram, seca in quatuor partes, & applicato rectè infundibulo ad orificium uteri, particulam nucis super carbones pro­jice ardentes, ut fumus rectà per canalem in ipsum uteri fundum quo­dammodo fetri possit· id semel at (que) iterum, imò tertia vice experire, si non processerit ab initio, & tandem ventus interclusus cum bombo & motu totius corporis penitus cum impetu prosilit▪ & mulier sanatur. Hoc modo juven [...]m mu [...]erem cura­vi, aliis omnia [...]rustra tentantibus. Io. Hartmannas. pract. chymiatr. pag. 279.

Sectio tricesima septima. Pro Vteri procidentia.

SUbtus suffumigabatur corio an­guillae salitae exficcatae in furno & pulverizatae manè & serò; quod maximè à Gentili commendatur ad uteri praecipitationem, & ego feli­cissimo successu uti soleo, etiam ad intest [...]ni recti foras prolapsum. Suf­fumigabatur quandoque ex pulv [...]lanae arietis nigri, quod remedium à pro­prietate juvat. Inter caetera laudat Mercatus in hoc affectu lapidem mag­netem supra umbilicum, & rationa­bile est remedium; sed propter de­fectum non est factum. Fi [...]bant quoque suffitus ex rebus foetidis, ut ex penn [...]s combustis, ex limatura plumbi, &c. Sed circa res foetidas & malè olentes illud perpetuò est obser­vandum, ut nunquam his utamur, nisi res odoratas naribus admovea­mus, nam res foetidae solent synco­pen inducere. Epiphanius Ferdinan­dus. hist. 39.

Gauterium actuale ignitum min [...] ostentetur, [...]ac simulet Medicus, vel Obstetrix velle partem tangere, it [...] enim▪ Natura retrahitur, & cum ea uterus ipse, aut pars aliqua alia quae extra promineat. Vel si muller [...]i­midiuscula si [...], vivi mures filo ligati cruribus repentè submittantur. Re­tulit mihi Chirurgus quidam exerci­tatissimus, vulnus quendam in ven­ [...]re accepisse, per quod intestina egre­diebantur, quae ut reducerentor in suam sedem, nullum aliud medica­mentum profuisse quam candens fer­ramentum magnum, quod coram Patiente manu gestans vulneri appli­caturum fi [...]xit▪ ejus▪ re [...] subito terro­re è vestigio intestina in locum suum reducta fuere. Rodericus à Castro. lib. 2. De Morbis Mulierum. cap. 16.

Sectio tricesima octava. De Vteri scirrho.

SCir [...]hus uteri est ejusdem tumor durus ac citra dolorem renitens, à crasso terrestri & faeculento humore procreatus· oritur saepe ex male curata inflammatione, ob nimium vel refrigerantium vel discutientium usum, à sanguine item melancholico, aut pituitoso nondum exusto in ute­ri aliqua parte collecto: signa scirrhi sunt, tumor durus, tactuique reni­tens, sine dolore, si legittimus sit; cum dolore si spurius, menses initio suppressi aut diminuti, crescente ma­lo, magnus quandoque sanguinis flu­or, corporis gravitas & ad motum ineptitudo· si substantiam affligat, in dorso & coxa dolorem excitabit; si verò ipsius cervicem, digiti contactu explorabitur· à mola discernitur, quod, menses vel supprimuntur, vel si fluant, ordinem servant: in mola autem, si [...]luant, inordinate fluunt, in mola etiam mammae lacte turgent, in scirrho verò extenuantur.

Subsectio unica. Pro Vteri scirrho.

CUm robusta esset, sanguis ut ex­traheretur mandavi; exhibui etiam syr. ro [...]. p [...]l [...]id. cum toliis se­nae, adjecto pauxillo elect. de hiera, deinde apposui emplastrum de muci­lag [...]. & de melil. postea & empla­st [...]um de ammoniaco sed prius inun­xi hoc linimento.

℞. Mucilagin. sem. lini faenugraec. alth. malv. an ℥v. succi [...]reos ℥iij. pingued. anatis gallin. anser. an. ʒvj. ol. cheirini ℥jss. bulliant ad consump­tionem [...]uccor. deinde adde croci. ʒss. cum cera F. unguentum· commen­datur à Nicolo, his remediis haec op­timè habuit.

Ad partem emolliendam fiat hic fotus ex Rondeletio.

℞. Rad. lil. alb. bismalv. cucum. agrest. an. ℥iij. artemis. tertiam par­tem manipuli unius, ficuum paria xx. sem. lini saenugraec. an. ℥ij. fl. cha­maem. viol. melilot. an. p. [...].F. dec [...] ­ctio in aq. & oleo dulci, qua fovea­tur regio uteri· ex residentia pista & transmissa fiat cataplasma, quod ap­plicetur post fo [...]um, deinde utatur sequenti unguento.

℞. Butyr. rec. axung. porcin. an. ℥ij. pingued. gallin anatis, anser. an. ℥jss. ol. amygd. d. & lilior▪ an. ℥iij. mucilag. sem. faenugraec. extract. cum vino albo. ℥j. terebinth. & cerae q.s.F. unguentum quo utatur post usum fotus· & post usum unguenti rursus redeat ad fotum, & iterum ad un­guentum. His praesidiis aliquando usus sum commode in vid [...]a quadam, in qua d [...]rities etat totum ferè ute­rum occupans· sequens quoque valde utile est.

℞. Opoponac. bdell. ammoniac. an. ℥j. styrac. myrrh. an. ℥ss. propol. verae ℥j. rad. irid. ʒj. croci ʒss. dis­solv. lachrymae in oleo lil. & amygd. d. & vino malvatico, & depurentur· [Page 920] quibus adde terebinth. & cerae parum F. unguentum. Petrus Forestus. obs. 45. & schol. lib. 28. De morbis mulie­rum.

℞. Emplastr. de melilot. & de mu­cilag. an. ℥j. gummi ammoniac. in aceto solut. & traject. & iterum in­spissat. ℥ss. cum ol. lilior. F. empla­strum debitae magnitudinis super alu­tam extendendum & regioni uteri applicandum post inunctionem & quinto quoque die renovandum. La­zarus Riverius. obs. 38. cent. 1.

Inter praesidia praecipua, quae ad emolliendum scirrhum, priscorum & juniorum sagacitas adinvenit, cha­lybs est, cujus usu lapidosas durities promptè liquari vidimus· foemina quaedam ex menstrui retentione malè habens in uteri regione tormina per­sensit, apparuit etiam in pubis regi­one tumor aliqualiter durus, & indo­lens, qui ab ovi, magnitudine incipi­ens, ita quinquennio excrevit, ut cu­curbitam rotundam magnam reprae­sentaret, in cujus profundo, tactu murmur percipiebatur· expurgatum corpus saepissimè sudorifica fotus, un­guenta, cataplasmata varia adhibita. Sed omnia haec, etsi utilia, nullam commoditatem attulere; tandem so­lo chalybis usu perduos menses exhi­biti omninò resolutus est tumor. [...] Lusitanus. obs. 88. lib. 2. Prax. Me­dic. Admir.

Sectio tricesima nona. De Vteri ulcere.

IN utero sed praecipue in ejus cer­vice & collo saepius contingunt ulcera, quae pro parentibus agnoscunt acres & erodentes humores, inflam­mationem, luem veneream, malignam gonorrhoeam, partum difficilem, lo­chia post partu [...] diu retenta, & se­cundinas corruptas, externae causae sunt acria Medicamenta, violentus concubitus, casus, percussio & vul­neratio· signa sunt, dolor in ea parte acris & punctivus, sanies & pus per intervalla ex utero per se, aut cum u­rina profluens, dolor sincipitis, animi quandoque deliquium & febricula.

Subsectio prima. Pro Vteri ulcere.

PRaemissis venae sectione & purga­tione, & julepis bilem & acri­moniam contemperantibus, ad ardo­rem & intemperiem tollendam im­peravi, ut succum bursae pastoris & plantag. aliquando injiceret cum la­cte muliebri, & exterius cum iisdem succis lavaret; vel cum panno lineo applicaret. Volescus utebatur aqua frigida· novi (inquit) aliquas muli­eres quae sentientes se habere ejusmo­di ulcera lavabant ea cum aqua frigi­da, mundabant, deinde & cum pannis lineis exsiccabant, & in matricem mittebant frequenter: atque iisdem [Page 921] praesidiis saepè mutatis haec ipsa sae­pius per se ad integram curationem su [...]siciebant. Ablata intemperie ad detergentia & exsiccantia devenimus. hoc optimum mihi videbatur quod ex sero lactis constabat cum pauco saccharo: quod ut injiceretur jube­bam ad ulceris detersionem· postea e­tiam adjecto melle, & syr. de rosis siccis· aliquando etiam consului, ut injiceretur decoctum lentium & plantag. & agrimon. decoctum ab­synth. non convenit, nisi quando ul­cus est sordidum· deterso satis ulcere aqua hordei & melle rosato, manda­vi ut unguentum conficeretur ex tu­thiae ablutae & praepar. partib. dua­bus cadmiae, litharg. argent. sarco­coll. an. part. j. cum ol. ros. vel aq. plantag. inungatur. demum deven­tum est ad unguenta partem resic­cantia, ut ad unguentum diapom­pholig. & de cerussa, & sic egregie curata fuit. Io. Tiengius Medicus Amstelrodamensis nobilem se matro­nam hoc modo ab ulcere uteri resti­tuisse dicebat dabat de quarto in quartum diem ℥v. decocti senae epi­thymi, ros. rub. myrobal. ind. & clysterem subinde in partem affectam injici mandabat ex aqua tepida deco­ction. senae, epithym. fumar. fl. cha­maem. ros. cui terebinthina exigua, mel rosac. & hordei farina injecta e­rant, deinde pessos in uterum seu os uteri ponebat.

℞. Mell. rosac. lb ss. farin. lupin. siligin. faenugraec. sarcocoll. an. ℥ss.F. pessi. si pruritus aut dolor adesset, iisdem addebat semen papav. hyoscy­am. & camphoram. Petrus Forestus. obs. 48. lib. 28. De Morb. Mulier.

Succus urticae cum pueri urina mi­stus abluendo injectus ulcera uterimi­rificè sanat. Felix Platerus. practic. tom. 2. cap. 14. pag. 575.

Subsectio secunda. Pro Vteri cervicis ulcere.

PRimò unguentum sequens dolo­ris ulcerisque causa praescripsi, ut illud cum panno lineo discerpto uteri cervici intruderet.

℞. Mucilag. sem. psyll. factae cum aq. ros. ℥iij. vitell. ovi. num. ij. troch. alb. Rhas. cum opio. butyr. rec. an. ℥ss.F. instar. unguenti deinde uta­tur hac injectione cum syringa.

℞. Aq. solan. plantag. ros. an. ℥ij. opii. dissolut. ℈j. album. ovor. num. j. ol. rosac. ℥j. agitentur probè. le­nimen ab hisce & praesertim unguen­to maximum sensit, quare illius usum postea semper continuabat· post dies aliquot, diversionis gratia, cum adeo copiosè ichor urens efflueret, dedi illi mannae ℥jss. in jusculo. & quia mire eam angebat fluxus illae, idque prae [...]ertim peracto menstruo fluore dedi sequentem potionem no­ctu cubitum iturae.

℞. Aq. plantag. & ros. an. ℥j. syr. de papav. ʒiij. trochisc. alkiken­gi sine opio & sacch. ros. tabul. an. ℥ss.M.F. potio. varia sunt subinde exhibita purgantia. Cum rediret per vices ardor & cruc [...]atus, qui tamen semper usu unguenti cessabat, dedi se­quentem [Page 922] emulsionem, ut aliquoties biberet.

℞. Emulsionis iiij. semin. frigid. maj. fact. cum aq. ros. & plantag▪ an. ℥vj. item injectionem novam ordi­navi sic.

℞. Troch. alb. rhas. cum opio. ℥ss. mucilag. sem. psyll. cum aq. ros. ex­tract. ℥ij. infusion. gummi. traga­canth. ʒj. fact. cum aqu. plantag. ℥ij. misc. & injiciantur cum lacte· suffitum hunc quoque per infundi­bulum▪ injecto pulvere sequen [...]i su­per carbones excipiebat singulis ma­tutinis, quem valde probabat.

℞. Thur. mastich. an. ʒjss. ben­join. storac. an. ʒj.F. pulvis pro suf­fitu.

Ad sanationem ulceris hanc inje­ctionem praescripsi: nihilominus s [...]mper in usu unguenti perseverans, quod omnibus praestabat.

℞. Rad. consolid. ℥j. rad. bistort. ℥ss. alth. ʒvj. fol. plantag. equiseti, consolid. Sarac. an. M.j. sem. lini, ℥j. sem psyllii. ʒij. hord. p.i.F. decoctio, in colat. lb j. dissolv. mell. rosat. ℥ij. sacch. rubr. ℥j.M. pro injectione, purgato iterum corpore, usa est per vices sequenti pulvere.

℞. Ossium dactyl. ʒij. pulv. e­quiseti ʒj. corall. rubr. ʒjss. sacch. ros. tab. ℥jss. sang. drac. ʒss.F. pul­vis tenuiss. horum usu coepit ita sana­ri, ut in publicum prodire posset· ve­rum post tres menses, iterum fluor li­cet minore quantitate admodum ta­men acris rediit. Postquam per qua­triduum purgata erat, hac usa est in­sessione.

℞. Rad. consolid. herb. consolid. alchymill. plantag. equiset. heder. malv. chamaem. an. q.s. add. sem. lini & gypsi usti. scutell. j. coq. in aq. pluviali, add. aq. fabrorum extincti­onis ferri· hac insessione usa est per mensem integrum semel in die ad du­as horas; & quoties è balneo egre­diebatur, suffitum hunc admittebat.

℞. Thur. mastich. an. ʒiij. ben­join. storac. calam. an. ℥ss. succini, ʒij.F. pulvis crassus, pro suffitu. in­jiciebat interim continuo troch. alki­kengi dissolut. cum lacte caprino, do­lore urgente cum opio, postea sine eo, & sic tandem in integrum restituta est. Felix Platerus. obs. lib. 2. pag. 480.

Sectio quadragesima. De Vulnere.

VUlnus (Graecè [...] in [...] vulnero) est unitatis in par­te molli à resecante & acuta, caesim vel punctim facta solutio. Causae sunt, omnia armorum genera, & dentes animalium. Vulnerum variae sunt differentiae, una petitur ab ipsius vul­neris natura, & sic aliud est rectum, aliud obliquum, aliud magnum, ali­ud parvum, aliud profundum, aliud superficiale, aliud in carne musculosa, aliud in venis aut arteriis aliud in tendinibus & nervis, aliud in liga­mentis & articulis, aliud sine, & a­liud cum contusione; alia rursus dif­ferentia [Page 923] sumitur à modo inflictionis, secundum quam, vulnus aliud est caesim illatum, aliud punctim infli­ctum, aliud per globum bombardi­cum illisum, aliud dentibus aut acu­leis inflictum. Tertia differentia su­mitur à parte affecta, & sic aliud est partium internarum, ut cerebri, cor­dis, jecoris, lienis, ventriculi, in­testinorum, uteri, vesicae, &c. aliud externarum, ut capitis, oculorum, nasi, brachiorum, thoracis, dorsi, ventris, &c. Quarta differentia pe­titur ab eventu, juxta quam, aliud est securum, & facilè curabile, quale est quod cuti & carni ense infligitur, aliud rursus malignum, curatuque disficile, ut quod nervis, ligamentis, & osfibus infligitur; aliud denique lethale, ob nobilitatem & praestanti­am partis affectae, vel quia ab armis intoxicatis infligitur, aut morsu ani­mantium venenatorum.

Subsectio prima. Pro Vulnere.

DEscribam hîc aquam paratu fa­cillimam, qua vulnera ferè om­nia ad miraculum sanantur. Fit in hunc modum.

℞. Aq. vitae opt. vini ter destilla­tae lb vj. hyperic. hyssop. millefol. an. M.ij. thur. myrrh. pulv. an. ℥iij. in­fund. per quatuor dies. Postea de­stillentur per balneum vel arenam, bene obturatis capello & recipiente. Aquam d [...]stillatam serva in vase vi­treo benè clauso. Cum aqua hac post unionem per suturam, totum vulnus madefiat. Imò haec aqua ter destillata cum infusione praedictarum herbarum & pulverum per octo dies, habet facultatem sanandi omnia vul­nera infundendo illam, & superim­ponendo linteum madidum in ea, & superinfundendo pulveres.

℞. Thur. mastich. myrrh. sarco­coll. boli armen. sang. drac. an. part. aeq. pulveriz. M. & supra suturam illam aqua madidam insperge, & supra impone pessulam oleo tere­binth. madidam, & liga; nec solvas, usque ad quartum diem, & quotidie semel vulnus ligatum fove, & made­fac eadem aqua vitae. Quarto die solve ligaturam, reperies vulnus con­glutinatum. Quod si non reperias, rursus eadem facito, & per tres dies non solvas, madefaciendo vulnus quotidie ut supra; post tertium diem solve, & rursus cura ut supra, usque ad duos dies· nec multum solicitus sis de diaeta, quae tamen sit accurata. Do tibi secretum maximum facilè pa­rabile, ad curanda ferè omnia vulne­ra; quo si rectè uti sciveris, lucrabe­ris multam pecuniam. Rodericus à Fonseca. tom. 2. consult. 9.

Habet hoc oleum vim curandi om­nia vulnera & ulcera. Ita fit.

℞. Olei commun. antiq. lb x. re­sin. pini, terebinth. cerae, an. ℥ij. hy­peric. [...]orismar. ros. millefol. an, M.ss. croci ʒj. pingued. porci rec. ℥vj. bulliant in balneo M. quo oleo cali­dissimo, quantum ferre possit aeger, quidam omnia vulnera curabat. Ad ulcera quoque maximè confert. Aliud.

[Page 924]℞. Aq. vitae opt. & generosi vini [...]luries circulatae, q. v. ponatur in boccia vitrea colli longioris: diligen­ter obturetur os, digeratur per vi­ginti dies sub fimo equino calido, ita tamen, ut superior pars sit extra stercus aeri exposita; apparebit post viginti dies aqua caerulea supra fae­ces, quae erint caloris albi· separetur haec aqua paulatim per inclinationem à faecibus, & reponatur in vas vitre­um bene obturatum ad usum. Haec est illa aqua qua (ni fallor) nuper quidam utitur Venetii [...], ad curanda omnia vulnera ad admirationem us­que. Vocatur haec aqua à nobis di­vina. Rodericus à Fonseca. tom. 2. consult. 16.

Pro Vulnere Sclopeti in brachio.

Fiat digestio ex terebinth. ovi lu­teo & oleo rosac. In eandem inten­tionem prae caeteris laudatur oleum catulorum, quod omnibus digestivis anteponendum est. Est enim huic oleo vis mirifica, tum sedandi dolo­ris, tum puris in ulcere maturandi. Si verò tale oleum non adsit, digera­tur vulnus hoc digestivo.

℞. Ol. sem. lini & lil. alb. an. ℥iij. unguenti basilici ℥j. liquefiant simul, quo oleo calenti madefiant penicilla, & intromittantur. Suppurato vul­nere, abstergendum est & mundifi­candum ita.

℞. Terebinth. cum aq. ros. lotae ℥iiij. ol. ros. ℥j. mell. rosac. ℥iij. myrrh. aloes, mastich. aristol. rot. an. ʒjss. fatin. hord. ℥iij.M. quo ab­stergetur ulcus▪ & caro gignetur: Si ob longitudinem sinus medica­mentum non possit attingere omnes partes, per interjectiones▪ abstergen­dum erit ita.

℞. Aq. hord. lb iiij. agrimon. cent. min. pimpinell. absynth. an. M.ss. rad. aristol. rot. ʒss.F. deco­ctio ad lb j. colat. add. aloes. hepat. ʒiij. mell. rosac ℥ij. bulliant parum. F. injectio intra sinum. Rodericus à Fonseca. tom. 2. consult. 2.

Subsectio secunda. Pro Vulnere.

PRo vulneribus maximus erit usus linimenti vel balsami cujusdam à nobis inventi, cujus ea vis est, ut concoquat, digerat, mundificet, & carnem etiam inducat; cujus certis­simi in omni periculo faciendo usus, nunquam me poenituit. Ejus descrip­tio talis est.

℞. Terebinth. clarae, & empl. de gummi elemi, an. ℥jss. pingued. ca­strat. ℥ij. pingued. porcin. antiq. ℥j. liquefiant ad. ignem, & F. linimen­tum. quo ad ignem liquefacto, gal­linaceae plumae extremo vulnera levi­ter inu [...]gantur. Hujus balsami vis satis laudari nequit. Hoc etiam em­plastrum optimum comperimus.

℞. Ol. rosat. viol. chamaem. an. ℥ij. axung. gallin. & medull. crur. vituli, an. ℥j. vermium. terrestr. vi­no nigro lotor. ℥ij. butyr. rec. ℥jss. mucilag. alth. lb j. bulliant omnia si­mul usque ad consumptionem muci­lagin▪ Deinde colentur. Colatur [...] adde lithargyr. subtiliter tritur. ℥v. [Page 925] minii ℥vj. cum cerae alb. q.s.F. cera­tum, addendo terebinth. ℥ijss. ma­stich. ℥j.F. ceratum. Omnibus re­centibus vulneribus utile imprimis est· eo optime pus concoquitur & expurgatur, & caro demum inducitur. Franciscus Arcaeus. De curand. Vulneribus. lib. 1. cap. 1. & lib. 2. cap. 5.

Pro vulnere simplici in carne.

Statim huic candidum ovi (ut fi­eri solet) agitatum stupa canabina exceptum admotum est: deinde su­to vulnere, appositus est hic Pulvis ruber.

℞. Bol. armen. terr. sigill. an. ʒvj. thur. mastich. sarcocoll. an. ʒijss. myrrh. aloes, an. ʒjss. tragacanth. pisti, sang. drac. an. ʒj. farin. hord. & fabar. an. ʒss.F. pulvis· qui cum ovi candido liquore agitetur, donec in corpus unum coeat, quod glutinis instar lentescat, postea stupis le­nibus excipiendum erit medicamen­tum, & ita vulneri admovendum. Supra quod & aliae stupae solo ovi al­bo imbutae, & intra pannum lineum eodum madefactum liquore involu­tae apponendae sunt. Sed & supra vulnus, nulla alia intercedente ma­teria, pannus aliquis tenuis praedicto liquore imbutus admoveri debet, ne scilicet dum removentur stupae, sutu­rae jam factae fila abrumpant aut dila­cerent. Loca etiam circumjacentia oleo rosac. inuncta fuere. Primus hic apparatus usque in quartum diem mutari non debet· quod si post quar­t [...]m diem transactum, vulnus non coa [...]erit, vino aliquo stiptico calen­te abluendum est. Deinde stupae prae­dicto vino imbutae & expressae super ipsum vulnus apponendae erunt, quas & quotidie mutare oportebit. Intra enim paucos dies hoc modo vulnus adglutinabimus & persanabimus. Vinum omnis vulneris, qua vulnus est, optimum est medicamentum: siccat enim & adstringit. Petrus Fo­restus. obs. 23. & schol. lib. 6. Obs. Chir.

Pro Vulnere cavo.

Chirurgus quidam hoc medica­mento ad vulnus carne implendum, & ad deperditam carnē generandam feliciter cum linamentis utebatur.

℞. Terebinth. ℥iiij. ol. myrtin. ℥ij. resin. pini, colophon. an. ℥j. thur. ℥jss. sang. drac. ℥j. cerae parum. F. unguentum. Est unguentum quoddam, sine quo esse nolo, voca­tum, in generando carnem apprimè Nobile; & tale est.

℞. Thur. myrrh. an. ℥ij. sang. drac. ℥ss. picis graec. & navalis, an. ℥j▪ cen­taur. ℥ss. terebinth. resin. pini, an. ℥ss. saevi vaccin. ℥ss. cerae ℥jss. ol. q.s.F. unguentum. Idem. obs. 25. & schol. lib. 6. Obs. Chir.

Vulneribus carne repletis, cicatri­cem inducere solebat Io. Carpus in­signis Chirurgus modo cum unguen­to de cerussa, modo cum tetraphar­maco. Sed & hoc sequens unguen­tum cicatricem inducit.

℞. Terebinth. ℥ss. ol. ros. myrtin. an. ℥j. saevi castrat. ℥ij. cerae ℥iiij. li­tharg. plumbi usti, minii, ceruss. an. ʒiij. corall. rubr. ʒj. tuti [...]e brae [...]. ℈ij.F. unguentum. Pet. Forest. obs. 26 lib. 6. obs. chir.

Subsectio tertia. Pro Vulnere.

IN contusione cum vulnere facta à bombarda in crure, aut in alio luco, Chirurgus quidam loca contu­sa inungebat oleo rosae· quo & Car­pus uti solebat.

Inter alia etiam utebatur hoc un­guento.

℞. Ol. rosac. ℥viij. ol. vitell. o­vor. ℥ij. vitri albiss. subtiliss. pulve­riz. ℥ij. cerae albae ℥jss. cortic. me­diani sambuci M.j. bulliant omnia S.A. & colentur. Huic non est par à principio, usque ad repletionem car­nis, & est mirabile in omni combu­stione ignis. Sed in contusionibus praedictis, Hoc unguento solum est utendum, quousque mala qualitas fit remota, deinde curantur ut aliae contusione [...]. Forestus. obs. 27. lib. 6. obs. chir.

Pro Vulnere cum haemorrhagia.

Chirurgus quidam ad sanguinem à vulnere profluentem restringendum, commodè hoc restrictivo uteba­tur.

℞. Vitriol. roman. lb j. ac [...]ti vini lb ij. boli ℥j. adde, si velis, croci Mar­tis, & minus fallet ℥j.M. Quidam hoc tempore solo croco Martis con­tenti sunt. Hoc quod sequitur, ut à quodam accepi, nunquam fefel­lit.

℞. Argenti sublimat. ℥j. probè misce cum unguento populeo, & u­tere. Alius hoc restrictivo in vulne­ribus nimium sanguinem effundenti­bus utebatur: Usneam seu museum arboris sambuci in vulnere ponebat, & non extrahebat pri [...]squam vulnus pallesceret; sanguinem enim in vul­nere restringit: quemad modum vasa spermatica vituli cum didymo si com­burantur, & in pulverem redigan­tur, mirabiliter sanguinem stringunt, hoc pulvere utuntur Iudaei dum pu­ellos circumcidunt.

Alius Chirurgus insignis hoc pul­vere utebatur.

℞. Calcis vivae, vitriol. alb. aloes, an. q.s. Sed & hic pulvis valet ad restringendum sanguinem.

℞. Alumin. combust. cortic. gra­nat. aloes, an. ʒj. vitriol. roman. ʒss. sang. drac. balaust. an. ℈j. acaciae ℈j. fiat pulvis. Petrus Forestus. obs. 36. lib. 6. obs. chir.

Pro vulnere in junctura humidum quid extillante.

Hoc unguentum contulit.

℞. Terebinth. lotae in aq. salv. ℥ss. mell. commun. vel rosac. ʒiij. farin. hord. ʒij. aloes succotrin. ʒiij.F. un­guentum.

Chirurgus quidam hoc sequenti utebatur unguento in similibus acci­dentibus.

℞. Farin. sem. lini, farin. hord. orobi, an. part. aeq. mell. q.s. ad in­corporandas praedictas farinas supra ignem ad spissi [...]udinem pultis, dein­de cum frigidum [...]v [...]serit, adde pulv. thuris, myrrh. an. ℥ss. confice ad mo­dum unguenti. His nervorum ac tendinum vulneribus caesim acceptis expeditissimum appriméque idone­um [Page 927] esse creditur, quod unguentum ex vermibus vulgò nuncupatur. Re­cipit au [...]em cent. min. linguae canis lanceolatae (quae plantago est maj. an­gustifolia) pilosell. consolid. maj. & min. an. M.j. verm. terrestr. lb ss. ol commun. lb j. vini lb jss. subigantur simul, & ita septem diebus nutrian tur seu fermententur. Deinde illis ad­de saevi arietis lb j. picis nigr. resin. an. quart. j. gummi ammoniac. galban. opoponac. in aceto dissolut. an. ʒv. simul omnia moderato igne decoq. usque ad vini & aceti consumptio­nem, & colentur. Ubi penè refri­xerint, adde terebinth. quart. ss. thur. mastich. sarcocoll. an. ʒiij. croci ʒij spatula agitentur in mortario, ut F. unguentum. Si nervus sit nudatus, non applicabis acria medicamenta. Tunc praestantissimum erit, calcem aestatis tempore diebus canicularibus sub Sole aqua salubri & dulcissima saepius elotam, & exsiccatam, pluri­mo optimoque rosaceo admixtam apponere. Congruit etiam in hoc casu unguentum diapompholig. ut & emplastr. diachalcitid. Petrus Forestus. obs. 39. & schol. lib. 6. obs. chir.

Subsectio quarta. Pro Vulnere.

VUlneri turundam balsamo sul­phur. imbutam mane ac ves­peri applicabam, qua per agglutinati­onem & concretione m (quae facul­tates peculiares ac mirificae sunt in hoc oleo) sanabatur intra quatuor dies. Sic caetera vulnera omnia eti­am à tormentis bellicis & sclopetis accepta, miraculosè curavimus. Mar­tinus Rulandus. curat. 88· cent. 1.

Vulnera mane & vesperi vino mundifico: postea gossipium aut lin­teolum in oleum hyperic. intinctum vulneri applico· atque hoc perfacili remedio vulnera citò certóque sine majore negotio sano. Martinus Ru­landus. curat. 6. cent. 3.

In parte nervosa vulnerata uten­dum est lenibus ac dolorem placanti­bus, ne à dolore fluxio incumbat parti· quare pax sit à validè refrige­rantibus & stringentibus· potius ca­lidis siccantibus curentur. Saepè non sine successu author fui Chirurgis, ut in his uterentur oleo extuso ex sem. hyperici, cui immacerati fuerant flo­res hyperici. Io. Heurnius. ad aphor. 66. sect. 5.

Vidi domicellam quae in humeri & scapulae articulo vulnus acceperat. Nullus tumor apparebat, leniter in­saniebat, ac claudi januas ac senestras volebar, ne alicubi mors ingredere­tur· obiit. Virum vidi, qui lapsu humeri carnem laeserat, nullus tu­mor, leniter insaniebat, edere nole­bat, verebatur enim ne cochlearia ac patinae irreperent in ventriculum, obiit. Io. Heurnius. ad aphor. 65. sect. 5.

Succus urticae cum urina pueri mi­stus abluendo, vulnera citò & mirè sanat. Felix Platerus. practic. tom. 2. cap. 17. pag. 809.

Inter vulgus nostrum celebre & decantatum est unguentum Torchilli [Page 928] Rustici Cimbri, quo feliciter utuntur in vulneribus recentibus & invetera­tis, in nervorum resolutione, & quam plurimis alijs affectibus, ut huc tanquam ad sacram anchoram con­fugiant· quanquam ex lege artis confectum non sit, contemnenda ta­men neutiquam est plebei hominis experientia, quandoque olitor est opportuna locutus. Ut ad plures unguentum perveniat, non gravabor ejus compositionem hîc signare.

℞. Balsamitae seu salviae part. iiij. millefol. part. iij. quae colligantur exeunte mense Majo, vel aliàs pro tempestatis varietate· minutim inci­sa simul coquantur per horas duas in vase cum butyri Majalis lb viij. colen­tur; & colatura iterum igni impona­tur, admixtis saevi cervini lb ij. & saevi hircini lb j. cerae lb ss. resin. pini, quart. j. terebinth. lb jss. coq. omnia invicem donec dissoluta sint, deinde ab igne remotis, addendum tantum aerugin. minu [...]im contusi, & viridi colore tingantur, immiscendae quo­que ol. spicae ℥ij. & ita omnia invi­cem permisceantur, & agitentur do­nec refrigescant. Aliud ejusdem un­guentum ad membrorum dolores, fracturas ossium, luxationes, alios­que externos morbos, qui integra & illaesa cute molesti sunt, miris à vulgo encomiis laudatur, cujus haec est conficiendi ratio.

℞. Absynth. marin. virid. quar­tarium vasis, consolid. maj. tantun­dem· minutim concisa coq. pe [...] horas duas in butyri Majalis lb [...] colen­tur. Colatura super novum ignem reponatur cum saevi cervin. lb ij. ax­ung. taxi lb j. cerae lb ss. terebinth. lb ijss. donec haec liquescant. Deinde ab igne r [...]motis, addantur olei juni­per, ℥iiij. & invicem agitentur do­nec refrig [...]scant. Thomas Bartolinus. histor. 25. cent. 6.

Nuper patefactum est remedium sympatheticum, quod sanat eminus. Doctor Theologus quidam retulit mihi, quod cum non posset assequi, subesse in chalcantho vim naturalem sanandi vulnus absens, si linteo cru­ento adspergeretur, ideoque reputas­se opera Diaboli istam sanationem contingere: ex altera autem parte vidisse aliquot experientias à viris probis factas: itaque in re dubia & casu Conscientiae, se fecisse experien­tiam rei hoc mod [...]. Inspersit pulve­rem optimi chalcanthi linteo cruen­to, cum protestatione expressa, se nolle quicquam experiri, aut sana­tum iri, si vel minima esset pacti aut cacodaemonis operatio: se vidisse ta­men vulnus solito citius sanatum, cruorem etiam statim sedatum· adeo­que deinde se credidisse causas natu­rales, quanquam nobis ignotas, ope­rari in praefata sympathetica curatio­ne. Io. Helmont. tract. cui tit Butler.

Subsectio quinta. Pro Vulnere maximo in bregma­te ad cranium usque sine fra­ctura in Muliere gravida.

ILla protinus accepto vulnere, in terram quasi mortua prostrata, [Page 929] cibum indigestum evomuit, sangui­nem item per os, nares & aures, non solum primo die, sed etiam per dies aliquot ejecit, & loquelam amisit, ita ut postquam ipsam in lectum po­suissent, cuncti nihil aliud quam mortem proximam expectarent· ut ad illam perveni abrasis crinibus ma­ximum vulnus in bregmate dextro secundum longitudinem suturae re­ctae ductum ad cranium usque· quod tamen neque fractum neque impres­sum inveni, febris, dolores totius capitis, vigiliae, inquietudines, & syncope aderant. Quotiescunque item jusculum aliquod aut ptisanam sumeret, statim evomuit, aliaque signa, ex quibus cerebrum valde commotum & sanguinem extravasa­tum circa membranas cerebri effusum esse, conspiciebantur. Ego ut cere­brum sese evacuare posset, de perfo­ratione cranii adstantes amicos mo­nui: qui licet, rationibus meis in­tellectis, facilè consentire videban­tur, suaserunt tamen, imò obnixè rogarunt, ut omnia alia remedia tentarem, priusquam ad hoc, quod ipsis tam grave atque periculosum videbatur, pervenirem. Ego ne mi­hi imputaretur, parui. Ossi itaque denudato, filamenta sicca, reliquo verò vulneri sequens digestivum im­posui.

℞. Terebinth. lotae in aq. beton. & salv. ℥j. ol. rosac. & ol. nostri de betonic. an. ℥j. ol. de vitell. ovor. ʒj. gummi elemi dissolut. cum praedict. oleis & colat. ℥ss. croci ℈j. vitell. o­vor. numero ij.M.F. unguentum. Omnia deinde emplastro basilicone obtegantur. Totum verò caput o­leis sequentibus inunxi.

℞. Ol. nostr. de betonic. ℥j. ol. ros. ℥ij.M. eodem die quia alvus constricta, sub vesperam enema leni­ens exhibui, rejecto clystere, venam in cubito dextro pertudi sanguinem­que ad ℥iiij. revulsionis gratia ex­traxi. Cum verò ab initio morbi, prae dolore non quievisset, post coe­nam per duas horas ipsi usque ad quatuor grana laudani exhibui. Ea nocte satis quietè dormivit· altero die iterum ossi (quod & tamdiu faciendum est, donec carne tectum sit) filamenta sicca, reliquo verò vulneri digestivum praescriptum im­posui· totumque caput oleis praedi­ctis inunxi. Interim autem dum con­trectabam vulnus, sequenti sacculo calido totum caput cooperie­bam.

℞. Rad. caryophyllat. ℥ij. fol. & fl. beton. fl. chamaem. melilot. ros. primul. veris, summitat. rosmar. ma­joran. an. M.j. sem. anis. ℥j. incid. & contund. Pro sacculo intersuto & ejus magnitudinis, ut totam ferè ca­pitis partem capillatam cooperire possit· eo vino rubro incocto▪ calidè applicetur. Saceulus iste non solum vulnus ab injuria aeris defendit, ve­rum etiam caput roborat, sanguinem­que extravenatum dissolvit, incidit, atque ut partim per poros cutis, par­tim per vias naturales effluere possit, efficit: estque mihi in vulneribus & contusionibus capitis satis familiaris: non tamen statim ab initio, sed post­quam [Page 930] universalia prius adhibita fue­rint, eo utor. His administratis praesidiis, optimaque observata victus ratione, & alternis diebus adhibito enemate, febris, reliquaque sympto­mata circa quartum diem multùm imminuta fuere: Vulnus quinetiam ad optimam digestionem sese para­bat, ita quidem ut septimo die mor­bi nulla amplius adesset febris neque dolòr· elapso septimo, solo oleo be­tonic. totum caput inunxi. vulneri verò sequens unguentum imposui.

℞. Terebinth. lotae in aq. salv. ℥ss. gummi elemi dissolut. in ol. be­tonic. ʒij. pulv. rad. caryophyllat. rad. irid. fl. aristol. rot. myrrh. thur. an. ʒss. cum s.q. mell. ros. & vitell. ovi. F. unguentum, quod filamentis est imponendum. Omnia denique emplastro de betonic. obtegantur; & fic tandem singulari Dei beneficio, feliciter curata fuit: & fructum usque ad constitutum tempus gestavit. Guil. Fabritius Hildanus. obs. 22. cent. 3.

Subsectio sexta. Pro Vulnere.

NOn possum silentio involvere medicamentum quoddam prae­stantissimum ad partium nervosarum vulnera: cujus descriptionem ab Hi­spano quodam Sacerdote fide dignis­simo accepi; qui retulit in Hispania non licere hoc medicamentum com­ponere, quod homines medicamenti viribus confisi, facilè digladientur, inque arenam descendant. Est autem hoc.

℞. Olei▪ vetustiss. ℥iiij. terebinth. purae ℥viij. frumenti integri ℥jss. hy­peric. ℥ij. rad. card. bened. & rad. valerian. an. ℥j. thur. pulver. ℥j. ra­dices & herbae crasso modo contun­dantur, in olla ponantur, & tantum vini albi superfundatur, ut omnia in vino mergantur: & per biduum fa­cta infusione, oleum & frumentum adjiciantur, & coq. omnia ad vini consumptionem: mox facta forti expressione addatur terebinthina & thus: & iterum parum sinantur bul­lire· serventurque in vase vitreo. Sa­nat vulnera, ut aiunt, spatio viginti quatuor horarum. Modus utendi talis est; abluto prius vulnere vino albo frigido, statim inungitur totum vulnus oleo praedicto calente, quod si hoc fieri commodè nequeat, per si­phonem intra vulnus, tanquam per clysterem immittitur, & confestim labia vulneris ad mutuum contactum adducuntur, deligatura, sutura, aut glutino: Deinde partes circumstan­tes praedicto oleo similiter inungun­tur. Supra verò vulneris labia jam reducta, linteum imponitur, prae­dicto oleo madens, & supra hoc ali­ud vino nigro expressum, mox alia lintea sicca; deinde fascia superliga­tur. Hieron. Fabritius ab Aquapen­dente. Chirurg. part. 2. lib. 2. cap. 7.

Pro Vulnere sub ala ad pulmones penetrante, injectiones primùm ab­stergentes, postea siccantes & conso­lidantes successive in vulnus per sy­ringam infundantur tepidè, corpo­re ita collocato ut rursus e [...]luere pos­sint. Abstergens injectio talis sit.

[Page 931]℞. Seri lactis caprilli ℥viij. mell. ros. ℥ij. succi apii, chelidon. an. ℥j. sarcocoll. infus. in lacte & solut. ʒjss. terebinth. cum vitell. ovi solut. ʒij.M.F. injectio abstergens· interlap­so medio die, injectio consolidans ad­hibeatur ita.

℞. Lactis caprin. in quo igniti si­lices sunt extincti lb jss. dissolv. succ. plantag. rad. consolid. maj. an. ℥j. sarcocoll. infus. & solut. in lacte ʒjss. terebinth. solut. cum vitell. ovi ʒij.M.F. injectio consolidans. Si mul­tum puris emanet, abstergente fre­quentius, sin minus, consolidante u­tatur. Bibat singulis diebus lac ca­prillum, & si pus remittat, ovillum ad ℥iiij. pro vice, sumendo mane in lecto cum ʒjss. sequentis pulve­ris.

℞. Rad. consolid. maj. ʒij. rad. alth. ʒj. liquir. ʒiij. sem. plantag. ʒj. sem. hyoscyam. ʒss. ocul. cancri ʒj. gummi arab. trag [...]c. an. ʒss. sacch. ros. tabul. ℥iiij.M.F. pulvis. Injiciantur vulneri turundae isto un­guento tinctae.

℞. Terebinth. lotae in aq. salv. ℥ss. mell. ros. ʒiij. farin. hord. ʒiij. aloes succotrin. ʒiij.M.F. unguen­tum. Paretur potus vulnerarius tho­racicus in hunc modum.

℞. Herbar. pyrol. veronic. alchy­mill. caryophyllat. caul. rubr. sanicul. utriusque an. M.j. ungul. caballin. Mjss. agrimon. pentaphyll. an. M.ss. rad. consolid. maj. ʒiij. rad. bistort. ʒj. coq. in aq. font. ad lb j. add. mell. ros. co [...]at. ℥ij syr. jujub. ℥j.M. pro decocto traumatico. Io. Petrus Loti­chius. obs. 6. cap. 8. lib. 6.

Subsectio septima. Pro Vulnere.

VUlneratus quidam in pectore cum globo sclopeti, sequenti potu curatus fuit.

℞. Fol. artemis. consolid. maj. buglae, ungul. caballin. hyssop. caul. rubr. an. M.j. vel ij. coq. in vino & aqua, addendo in fine mell. q.s. & F. potus.

Haec potio sequens mirabilis, ad vulnera interna valere dicitur.

℞. Agrimon. pimpinell. fol. oleae cent. min. staech. arab. salv. pilosell. consolid. utriusque arnogloss. caryo­phyllat. rubiae tinct. pedis columbin. hormin. absynth. tanacet. heder. ter­restr. fragar. bugloss. gentian. beto­nic. verben. an. M.ss. bulliant in tri­bus quartis vini ad quart. j. Postea adde mellis ℥viij. colentur in modum clareti. Alii conficiunt ex pyrola, betonica, caryophyllat. consolidis, diaboli morsu, sanicula, bugla, p [...]r­vinca, in cerev [...]sia, vino, aut aqua in duplici vase cum melle. Alia po­tio mirabilis, quae dicitur fistulam curare, & ossa fracta de vulneribus projicere.

℞. valerian. caulium rubr. fragar. abrotan. tanacet. summitat. & rad. la­path. acut. tormentill. rub. tinct. plantag. lanceolatae, caryophyllat. card. ben. an. M.j. sem. foenic. apii, petrosel. an. ℥ss. sem. canab. lb ss. grosso modo pulverizata, coq. in lb x. vini albi, usque ad consumptionem [Page 932] medietatis, abditis lb iij. mellis, F. A­pozema. detur quolibet mane & se­rò cyathus. Petrus Forestus. schol. obs. 17. lib. 6. obs. chir.

Pluribus experimentis comproba­tum audio millefolii virtutem ad vul­nerum coitionem, indiesque novis observationibus confirmari· referam solùm quod ab Hollerio in Chirurg. adnotatur. Cuidam decisus nasus erat, qua os in cartilaginem desinit: Rusticus propendentem partem alteri digitis conjunxit, herbam tusam, & è vino nigro tritam, quod millefoli­um appellant, impegit, rudius om­nia colligavit, unde celerrimè restitit sanguis profluens, & vulnus pulchra citatrice brevi coiit. Iul. Caesar Ba­ricellus. hortul. genial. pag. 210.

In ulmo arbore inveniuntur vesi­culae quaedam, in quibus gummi la­tet, ad instar lenti & glutinosi hu­moris, ex quo culices generantur. Humorem hunc unà cum culicibus colligit Michael Sterpinus insignis Chymicus mense Iunio, in phiola vitrea, qui glutinosus est instar ar­genti vivi, sed in vitrum conjectus rufescit. Post plures dies colat, & infuudit flores ac rad. Symphyti maj. concisas, recentes, maceratque in Sole per aliquot dies· tum aquosita­te in cineribus per destillationem ab­stracta ad dimidium, colat per fil­trum, & conficit balsamum vulne­rarium; quod se in plurimis exper­tum testatur consolidare vulnera re­centia viginti quatuor horarum spa­tio, certissimo eventu. Hieronimus Reusnerus. obs. 136.

Sectio quadragesima prima. De Vvulae elongatione.

VIde supra lib. 3. sectione 49. De Columellae inflammatione

Subsectio unica. Pro Vvulae elongatione.

FIat rasio capitis super commissura sagittali, & applicetur ibidem ventosa habens orificium satis am­plum & oblongum, & teneatur sal­tem per unam horam, vel mediam, ter vel quater in die reiterando ip­sam· violenter etiam sursum attra­hantur capilli ejus ita ut cutis capitis exfolietur à cranio suo· per tale enim ingenium statim uvula mirabiliter sublevatur. Vidi ipsum fieri & instanter profuit· sed non debet fieri nisi in cas [...] arduo magnae suffocationis. Barthol. Montagnana. consil. 88.

℞. Gummi gott. gr. viij. tartar. vitriol. gr. iiij. ol. succin. gt. iij. cum syr. ros. solut. F. pil. v. ante vespe­ram scarificatione cum cucu [...]bitulis utebatur· & paulo post isto gargaris­mate. usus est.

℞. Aq. verben. plantag. equiset. an. ℥iij. fl. ros. rub. cortic. granat. an. p.j. sem. cydon. ʒjss. ebulliant omnia simul. in colat. dissolv. dia­mor. dianuc. an. ʒvj. syr. papav. mell. ros. colat. an. ℥ss. vini granat. ℥i. syr. de granat. acid. ℥ss. sal. prunell. ʒj. spirit vitriol. q.s. ad grat. aciditatem. [Page 933] M. coletur denuo ut F. gargarismus pellucidus.

Tale circa collum inducatur cata­plasma.

℞. Rad. alth. ℥j. fl. scabios. sam­buc. ros. rub. melil. chamaem. an. M.j. sem. alth. ʒjss. coq. in vini albi. q.s. ad mollitudinem & pistentur· adde farin. sem. lini & faenugraec. an. ℥ss. pulv. nidi hirundin. ℥j. mell. ros. ℥ss. theriac. el. ʒj. ol. salv. ℈ss. ol. chamaem. amygd. d. rec. an. q.s.M. pro cataplasmate.

Contra Uvulae elongationem hoc etiam proposui.

℞. Rad. bistort. irid. tormentill­gallar. immaturar. an. ʒij. fl. ros. rub. scabios. an. ʒj. lap. calamin. praep. ʒjss. alumin. usti ʒij.M.F. pulvis subtiliss. lingua speculo oris depressa, cochleari parvulo ad id facto, pulvis uvulae admoveatur, imò si fieri po­test undique insuffletur. Io. Petrus Lotichius. obs. 1. & 2. cap. 5. lib. 2.

Ad faucium glandulas tumentes. Io. Heurnius hoc in secretis habuit.

℞. Argentinam. coq. ex cerevisia, & fiat gargarismus. notis ad cap. 9. lib. 5. patholog. Io. Fernelii.

Finis Libri decimi octavi & ultimi.

INDEX Sectionum quae in toto hoc Opere continentur.

Index Libri Primi.
  • Sectio. 1. PRo Abdominis Abs [...]ssu. Pag. 1
  • Sectio. 2. Pro Abdominis musculorum inflammatione. Pag. 1
  • Sectio. 3. Pro Abdominis musculorm schir­rho. Pag. 2
  • Sectio. 4. Pro Abdominis musculorum tu­m [...]re. Pag. 2
  • Sectio. 5. De Abortu. Pag. 2
  • Sectio. 6. De Aceto. Pag. 8
  • Sectio. 7. De Achoribus. Pag. 9
  • Sectio. 8. De Aegyl [...]pe Pag. 11
  • Sectio. 9 De Affectione hypochondriaca. Pag. 13
  • Sectio. 10. De Albugine. Pag. 15
  • Sectio. 11. De Alope [...]ia. Pag. 16
  • Sectio. 12. De Alvi adstrictione. Pag. 19
  • Sectio. 13. Pro Alvo constipata. Pag. 19
  • Sectio. 14. Pro Alvo d [...]riore. Pag. 21
  • Sectio. 15. De Alvi pertina [...]i obstructione. Pag. 21
  • Sectio. 16. Pro Alvi fluxu. Pag. 22
  • Sectio. 17. Pro Alvi fluxu colerico. Pag. 22
  • Sectio. 18. Pro Alvi nimia profusione à me­dicmento [...]. Pag. 23
  • Sectio. 19. Ad Alvum sistendam. Pag. 23
  • Sectio. 20. De Amaurosi. Pag. 23
  • Sectio. 21. De Ambustione. Pag. 29
  • Sectio. 22. De Aneurismate. Pag. 33
  • Sectio. 23. De Angina. Pag. 35
  • Sectio. 24. Pro Ani abscessu & ulcere. Pag. 45
  • Sectio. 25. Pro Ani fistula. Pag. 46
  • Sectio. 26. Pro Ani condylomatibus. Pag. 46
  • Sectio. 27. Pro Ani intertrigine. Pag. 47
  • Sectio. 28. Pro ani procidentia. Pag. 47
  • Sectio. 29. Pro Ani prolapsu. Pag. 48
  • Sectio. 30. De Aphthis. Pag. 48
  • Sectio. 31. De Apoplexia. Pag. 51
  • Sectio. 32. Pro Apum ictu. Pag. 59
  • Sectio. 33. De Apostemate circa genu, cujus purulenta materia per secessum ex­creta est. Pag. 60
  • Sectio. 34. Pro Appetentia canina. Pag. 60
  • Sectio. 35. Pro Area. Pag. 61
  • Sectio. 36. De Argento vivo siue noxa deglu­tito. Pag. 61
  • Sectio. 37. Pro Aronis punctura. Pag. 62
  • [Page]Sectio. 38. Pro Arsenici veneno. Pag. 62
  • Sectio. 39. Pro Arteria incisa. Pag. 63
  • Sectio. 40. De Arthritide. Pag. 64
  • Sectio. 41. De Asthmate. Pag. 80
  • Sectio. 42. Pro Atrophia. Pag. 90
  • Sectio. 43. De Auditus difficultate. Pag. 92
  • Sectio. 44. De Autis dolore. Pag. 94
  • Sectio. 45. De Auris sibilo, sonitu & tinni­tu. Pag. 97
  • Sectio. 46. Pro Aurium fluxu. Pag. 99
Libri Secundi.
  • Sectio. 1. DE Bubone. Pag. 100
  • Sectio. 2. Pro Bufonibus in ventre genitis. Pag. 102
Libri Tertii.
  • Sectio. 1. DE Cachexia. Pag. 103
  • Sectio. 2. Pro Cacochymia à mor­bo relicta. Pag. 105
  • Sectio. 3. De Cal [...]ulo. Pag. 106
  • Sectio. 4. Pro Caloris naturalis debilita­te. Pag. 132
  • Sectio. 5. De Calvitie. Pag. 132
  • Sectio. 6. De Cancro. Pag. 134
  • Sectio. 7. De Canis rabidi morsu. Pag. 143
  • Sectio. 8. De Cantharidum praeparatione tutissima. Pag. 148
  • Sectio. 9. Pro Cantharidum veneno. Pag. 148
  • Sectio. 10. Pro Capillorum casu a relaxati­one meatuum cutis. Pag. 149
  • Sectio. 11. Pro Capillorum defl [...]vio. Pag. 149
  • Sectio. 12. Pro Capillorum in fronte proven­tu. Pag. 150
  • Sectio. 13. Pro Capitis contusione ex casu. Pag. 150
  • Sectio. 14. Pro Capitum puerorum eru­stis. Pag. 150
  • Sectio. 15. Pro Capitis & ventriculi debili­tate. Pag. 151
  • Sectio. 16. De Capitis dolore. Pag. 151
  • Sectio. 17. Pro Capitis fluxione. Pag. 158
  • Sectio. 18. Pro Capitis gravedine & fluctua­tione in eo a pituitae & serosi hu­moris copia. Pag. 158
  • Sectio. 19. Pro Capite tuberoso. Pag. 160
  • Sectio. 20. De Carbunculo. Pag. 160
  • Sectio. 21. Pro Cardialgia cum impedimen­to veluti bolo in faucibus. Pag. 163
  • Sectio. 22. De Carie Ossium. Pag. 164
  • Sectio. 23. De Carie Gallica. Pag. 166
  • Sectio. 24. Pro Carne superflua. Pag. 167
  • Sectio. 25. De Carne lateris ablata & resti­tuta. Pag. 167
  • Sectio. 26. De Carunculis in meatu urina­rio. Pag. 167
  • Sectio. 27. De Caro. Pag. 171
  • Sectio. 28. De Castorei mira [...]i. Pag. 173
  • Sectio. 29. De Casu. Pag. 174
  • Sectio. 30. De Catalepsi. Pag. 177
  • Sectio. 31. De Cataracta. Pag. 180
  • Sectio. 32. De Catarrho. Pag. 181
  • Sectio. 33. Pro Cephalea antiqua. Pag. 193
  • Sectio. 34. Pro Cephalea biliosa. Pag. 193
  • Sectio. 35. Pro Cerebri commotione. Pag. 194
  • Sectio. 36. De Cerebri fungo. Pag. 194
  • Sectio. 37. Pro Cerebri inflammatione & sphacelo. Pag. 195
  • Sectio. 38. De Cervi lachryma. Pag. 196
  • Sectio. 39. De Chalybis praeparatione. Pag. 197
  • Sectio. 40. Pro Chlorosi. Pag. 197
  • Sectio. 41. De Cholera morbo. Pag. 198
  • Sectio. 42. Pro Cicatrice in facie auferen­da. Pag. 200
  • Sectio. 43. Pro Cicutae veneno. Pag. 201
  • Sectio. 44. De Cingulo Mercuriali. Pag. 203
  • [Page]Sectio. 45. Pro Clavis pedum Pag. 204
  • Sectio. 46. De quadam gravida clysterum usu nutrita. Pag. 204
  • Sectio. 47. De Coeliaco morbo. Pag. 205
  • Sectio. 48. De Colica. Pag. 207
  • Sectio. 49. De Columellae inflammatione. Pag. 218
  • Sectio. 50. De Comate. Pag. 219
  • Sectio. 51. Pro Condiendo funere magna­tum. Pag. 221
  • Sectio. 52. Pro Conditu [...]a corporis Nobilis Viri. Pag. 222
  • Sectio. 53. De Contusione. Pag. 223
  • Sectio. 54. De Convulsione. Pag. 224
  • Sectio. 55. De Cordis Calculo. Pag. 230
  • Sectio. 56. Pro Cordis dolore a verme in ven­triculo proveniente. Pag. 232
  • Sectio. 57. De Cordis osse. Pag. 233
  • Sectio. 58. De Cordis palpitatione. Pag. 233
  • Sectio. 59. De Corde pilis referto. Pag. 236
  • Sectio. 60. De Corio humano. Pag. 237
  • Sectio. 61. Pro Cornea malè affecta a scoria Chalybis. Pag. 237
  • Sectio. 62. De Coxendicis dolore & luxatio­ne. Pag. 237
  • Sectio. 63. De Cranii depressione & fractu­ra. Pag. 240
  • Sectio. 64. Pro Cruribus exulceratis, &c. Pag. 244
  • Sectio. 65. Pro Cruris ulcere inveterato & maligno. Pag. 244
  • Sectio. 66. Pro Cutis externa excoriatione in Infantibus. Pag. 245
Libri quarti.
  • Sectio. 1. DE Dentium affectibus. Pag. 246
  • Sectio. 2. Pro deglutitioue depra­vata. Pag. 259
  • Sectio. 3. De Diabete. Pag. 259
  • Sectio. 4. De Diarrhoea. Pag. 262
  • Sectio. 5. Pro Digitorum in manibus con­tractione. Pag. 267
  • Sectio. 6. Pro Dorsi dolore. Pag. 268
  • Sectio. 7. Pro Dracunculis puerorum. Pag. 268
  • Sectio. 8. De Dysenteria. Pag. 269
  • Sectio. 9. De Dyspnoea. Pag. 281
  • Sectio. 10. De Dysuria. Pag. 282
Libri Quinti.
  • Sectio. 1. AD Ebrietatem praecaven­dam. Pag. 285
  • Sectio. 2. De Ectropio. Pag. 285
  • Sectio. 3. De Epyemate. Pag. 286
  • Sectio. 4. De Epilepsia. Pag. 289
  • Sectio. 5. De Epinyctide. Pag. 315
  • Sectio. 6. De Epiphora. Pag. 316
  • Sectio. 7. De Erysipelate. Pag. 317
  • Sectio. 8. Pro Excrescentia carnea in fau­cibus. Pag. 324
  • Sectio. 9. Pro Excrescentia carnea in ulce­re. Pag. 324
  • Sectio. 10. De Excretione critica. Pag. 324
  • Sectio. 11. De Excretione pilorum. Pag. 325
  • Sectio. 12. De Exomphalo. Pag. 325
Libr. Sexti
  • Sectio. 1. DE Faciei vitiis. Pag. 327
  • Sectio. 2. Pro Fame ingenti ex verme cucurbitino. Pag. 331
  • Sectio. 3. De Favo. Pag. 332
  • Sectio. 4. Pro Faucium ulcere. Pag. 333
  • Sectio. 5. De Febre continua. Pag. 334
  • Sectio. 6. De Febre hectica. Pag. 369
  • [Page]Sectio. 7. De Febre intermittente. Pag. 349
  • Sectio. 8. Pro Febre alba in virgine. Pag. 375
  • Sectio. 9. Pro Febre verminosa cum alvi fluxu. Pag. 375
  • Sectio. 10. Pro Ficu cancroso in oculi dextri Orbita. Pag. 375
  • Sectio. 11. Pro Fissuris & rimis in volis ma­nuum ex Lue Venerea. Pag. 378
  • Sectio. 12. De Fistula. Pag. 379
  • Sectio. 13. De Fistula lachrymali. Pag. 381
  • Sectio. 14. De Fluore albo. Pag. 385
  • Sectio. 15. De Fluxu post abortum. Pag. 389
  • Sectio. 16. Pro Fluxu hepatico. Pag. 390
  • Sectio. 17. Pro Fluxu narium vehementi in febre. Pag. 391
  • Sectio. 18. De Foetu mortuo. Pag. 391
  • Sectio. 19. De Fractura. Pag. 394
  • Sectio. 20. Pro Fuci vulnere. Pag. 397
  • Sectio. 21. Pro Fungorum veneno. Pag. 397
  • Sectio. 22. De Furunculo. Pag. 398
Libr. Septimi.
  • Sectio. 1. DE Ganglio. Pag. 400
  • Sectio. 2. De Gangraena. Pag. 402
  • Sectio. 3. Pro Genu tumido. Pag. 406
  • Sectio. 4. Pro Gibboso. Pag. 407
  • Sectio. 5. Pro Gingivis excrescentibus. Pag. 408
  • Sectio. 6. De Glaucomate. Pag. 408
  • Sectio. 7. De Gonagra. Pag. 409
  • Sectio. 8. De G [...]norrhoea. Pag. 410
  • Sectio. 9. De Graviditate salsa. Pag. 413
  • Sectio. 10. Pro Gulae dolore ab essiculo illic haerente. Pag. 413
  • Sectio. 11. Pro Gummis & doloribus Gal licis. Pag. 414
  • Sectio. 12. Pro Gutta rosasea. Pag. 414
Libri Octavi.
  • Sectio. 1. DE Haemoptoe. Pag. 417
  • Sectio. 2. De Haemorrhagia Na­rium. Pag. 426
  • Sectio. 3. Pro Haemorrhagia ex dente avul­so. Pag. 436
  • Sectio. 4. Pro Haemorrhagia ex vulnere. Pag. 436
  • Sectio. 5. De Haemorrhoidum dolore & flu­xu. Pag. 437
  • Sectio. 6. De Hemicrania. Pag. 44 [...]
  • Sectio. 7. De Hepatis morbis. Pag. 450
  • Sectio. 8. De Hernia. Pag. 464
  • Sectio. 9. De Herpete. Pag. 473
  • Sectio. 10. De Hordeolo. Pag. 476
  • Sectio. 11. De Hydrocephalo. Pag. 476
  • Sectio. 12. De Hydrope Pag. 478
  • Sectio. 13. Pro Hypercatharsi. Pag. 509
  • Sectio. 14. Pro Hypochondrii dextri duri­tie. Pag. 509
  • Sectio. 15. De Hysterico affectu. Pag. 509
  • Sectio. 16. Pro Humeri tumore laxo. Pag. 517
Libri noni.
  • Sectio. 1. DE Ictero. Pag. 518
  • Sectio. 2. De Ileo. Pag. 525
  • Sectio. 3. Pro Imbecillitate virium a nimia sanguinis profusione post partum. Pag. 531
  • Sectio. 4. Pro Imbecillitate virium dignos­cenda per oppressionem facta ab [...]a quae per dissolutionem fit. Pag. 531
  • Sectio. 5. De Immictione. Pag. 532
  • Sectio. 6. De Impetigine. Pag. 532
  • Sectio. 7. Pro Impotentia ad Venerem. Pag. 535
  • Sectio. 8. De Inappetentia. Pag. 537
  • [Page]Sectio. 9. Pro intestini recti ulcere. Pag. 542
  • Sectio. 10. De Ischiade. Pag. 542
  • Sectio. 11. De Ischuria. Pag. 547
Libri Decimi.
  • Sectio. 1. PRo Labierum pustulis, de­corticatione & fissuris. Pag. 549
  • Sectio. 2. Pro Labro exulcerato & cancro­so. Pag. 550
  • Sectio. 3. Pro Lacte deperdito. Pag. 550
  • Sectio. 4. Pro Lactis exsiccatione. Pag. 551
  • Sectio. 5. Pro Languentibus in Venere concessa. Pag. 551
  • Sectio. 6. De usu Laudani opiati. Pag. 552
  • Sectio. 7. De Lentigine. Pag. 554
  • Sectio. 8. De Lepra Arabum & Graeco­rum. Pag. 554
  • Sectio. 9. De Lethargo. Pag. 560
  • Sectio. 10. Pro Lichene. Pag. 562
  • Sectio. 11. De Lienis Affectibus Pag. 562
  • Sectio. 12. De Lienteria. Pag. 569
  • Sectio. 13. De Linguae Calculo. Pag. 569
  • Sectio. 14. Pro Linguae & Labiorum reso­lutione, Pag. 570
  • Sectio. 15. Pro Linguae vulnere. Pag. 572
  • Sectio. 16. De Lochiis per alvum expurga­tis. Pag. 572
  • Sectio. 17. Pro Lochiorum fluxu immodi­co. Pag. 572
  • Sectio. 18. De Lochiis suppressis. Pag. 574
  • Sectio. 19. Pro Loquela amissa. Pag. 575
  • Sectio. 20. De Loquela absque Lingua. Pag. 576
  • Sectio. 21. De Lue Venerea. Pag. 576
  • Sectio. 22. De Lumbricis. Pag. 590
  • Sectio. 23. Pro Lupia. Pag. 597
Libri Undecimi.
  • Sectio. 1. PRo Macilentis. Pag. 599
  • Sectio. 2. Pro Maculis Infanti­um. Pag. 599
  • Sectio. 3. De Madarofi. Pag. 600
  • Sectio. 4. Pro Mammarum inflammatio­ne. Pag. 600
  • Sectio. 5. Pro Mammarum duritie & tu­more. Pag. 601
  • Sectio. 6. De Mania. Pag. 602
  • Sectio. 7. Pro Manus ictu & paralysi. Pag. 606
  • Sectio. 8. Pro Marcore. Pag. 606
  • Sectio. 9. De Melancholia. Pag. 607
  • Sectio. 10. Pro Memoria dimiuuta & abo­lita. Pag. 614
  • Sectio. 11. De Mensium fluxu immodera­to. Pag. 617
  • Sectio. 12. De Mensium suppressione. Pag. 623
  • Sectio. 13. Pro Mercurii sublimati vene­no. Pag. 629
  • Sectio. 14. De Mesenterii abscessu. Pag. 630
  • Sectio. 15. De Mictione lactea. Pag. 631
  • Sectio. 16. De Mictione sanguinis. Pag. 632
  • Sectio. 17. Pro Mictione puris ab vesica ulee­rata. Pag. 633
  • Sectio. 18. Pro Mictione purulenta ex ulcere penis. Pag. 633
  • Sectio. 19. De Mola Pag. 634
  • Sectio. 20. De Morbillis. Pag. 637
  • Sectio. 21. Pro Morbis Chronicis. Pag. 638
  • Sectio. 22. De Morbis gravissimis ex levissimis causis ortis. Pag. 639
  • Sectio. 23. De Morphea. Pag. 639
  • Sectio. 24. Pro Morsu humano. Pag. 641
  • Sectio. 25. De Mydriasi. Pag. 641
  • Sectio. 26. Pro Myrmeciis. Pag. 642
Libri Duodecimi.
  • Sectio. 1. PRo Narium Cancro. Pag. 643
  • Sectio. 2. Pro Nattis. Pag. 644
  • Sectio. 3. De Nephritide. Pag. 644
  • Sectio. 4. Pro Nervi punctura ab acu in digit [...]. Pag. 647
  • Sectio. 5. Pro Nocturnis caloribus. Pag. 647
  • Sectio. 6. De Nyctalopia. Pag. 647
Libri Decimi Tertii.
  • Sectio. 1. PRo Obaesitate. Pag. 649
  • Sectio. 2. Pro Obaesitate. Pag. 650
  • Sectio. 3. Pro Obstructione venarum Mese­raicarum. Pag. 651
  • Sectio. 4. De Oculi cicatrice in pupilla. Pag. 652
  • Sectio. 4. Pro Oculi dolore. Pag. 652
  • Sectio. 6. Pro Oculorum hebe [...]udine. Pag. 652
  • Sectio. 7. Pro Oculorum rub [...]re & dolore. Pag. 652
  • Sectio. 8. Pro Oculi rubore & dolore. Pag. 654
  • Sectio. 9. Pro Oculi macula Pag. 654
  • Sectio. 10. Pro Oculo perforat [...]. Pag. 655
  • Sectio. 11. Pro Oculi tumore car [...]eo. Pag. 656
  • Sectio. 12. Pro Oculi vulnere. Pag. 656
  • Sectio. 13. De Oedemate. Pag. 657
  • Sectio. 14. Pro Opii veneno. Pag. 659
  • Sectio. 15. De Ophthalmi [...]. Pag. 659
  • Sectio. 16. Pro Ossiculis & aliis rebu [...] guttu­ri infixis eximendis. Pag. 664
  • Sectio. 17. Pro Ossis tutela. Pag. 666
  • Sectio. 18. De Ozaena. Pag. 666
Libri Decimi Quarti.
  • Sectio. 1. PRo Palpebrarum scabie. Pag. 668
  • Sectio. 2. De panno. Pag. 668
  • Sectio. 3. Pro papillis absconditis & laten­tibus. Pag. 669
  • Sectio. 4. Pro papillarum fiss [...]ris. Pag. 669
  • Sectio. 5. De paralysi. Pag. 670
  • Sectio. 6. Pro paraphimosi. Pag. 682
  • Sectio. 7. Pro paraphimosi infanti [...]m. Pag. 683
  • Sectio. 8. De paronychia. Pag. 684
  • Sectio. 9. Pro parotide è qua calculi exemp­ti fueriut. Pag. 686
  • Sectio. 10. De partu difficili. Pag. 687
  • Sectio. 11. Pro pectoris abso [...]ssu. Pag. 693
  • Sectio. 12. Pro pectoris conquassatione ex ni­mio pondere elevato. Pag. 693
  • Sectio. 13. Pro pectoris dolore. Pag. 694
  • Sectio. 14. De pectoris vulnere admirando. Pag. 694
  • Sectio. 15. Pro penis ulcere. Pag. 695
  • Sectio. 16. De peripneumonia. Pag. 695
  • Sectio. 17. De pernionibus. Pag. 697
  • Sectio. 18. De pede sp [...]nte deciduo. Pag. 698
  • Sectio. 19. De peste. Pag. 698
  • Sectio. 20. Pro philtris. Pag. 732
  • Sectio. 21. De phlegmone. Pag. 734
  • Sectio. 22. De phlyctaenis. Pag. 737
  • Sectio. 23. De ph [...]e [...]itide. Pag. 737
  • Sectio. 24. De phthyriasi. Pag. 739
  • Sectio. 25. De ph [...]ifi. Pag. 740
  • Sectio. 26. De phyget [...]le. Pag. 749
  • Sectio. 27. De phymate Pag. 750
  • Sectio. 28. De pica. Pag. 750
  • Sectio. 29. Pro pilorum de [...]uvio Pag. 751
  • Sectio. 30. De pleuritide. Pag. 751
  • Sectio. 31. De podagra. Pag. 758
  • Sectio. 32. Pro pollicis vulnere. Pag. 769
  • [Page]Sectio. 33. Pro pollutione nocturna. Pag. 769
  • Sectio. 34. De polypo narium. Pag. 770
  • Sectio. 35. De porrigine. Pag. 771
  • Sectio. 36. De potus frigidi noxa. Pag. 771
  • Sectio. 37. Pro priapismo. Pag. 772
  • Sectio. 38. De pruritu uterino. Pag. 772
  • Sectio. 39. Pro pruritu totius corporis. Pag. 773
  • Sectio. 40. De Psydrachiis. Pag. 773
  • Sectio. 41. De pterygio. Pag. 774
  • Sectio. 42. De pulmone praeciso. Pag. 776
  • Sectio. 43. De pulsuum observatione. Pag. 776
  • Sectio. 44. De pulsu tangendo. Pag. 777
  • Sectio. 45. Pro pupillae ruptione. Pag. 777
  • Sectio. 46. Pro purgando corpore. Pag. 778
  • Sectio. 47. De purgatione solo odore medica­mentorum. Pag. 779
Libri decimi quinti
  • Sectio. 1. DE Rachitide. Pag. 780
  • Sectio. 2. De Ranula. Pag. 785
  • Sectio. 3. De Raucedine. Pag. 786
  • Sectio. 4. Pro Renis dolore. Pag. 787
  • Sectio. 5. De Renum ulcere. Pag. 787
  • Sectio. 6. Pro Resolutione crurum à laeso dorso. Pag. 791
  • Sectio. 7. Pro Respirationis difficultate. Pag. 791
  • Sectio. 8. De Rhabarbari elogio & usu. Pag. 791
  • Sectio. 9. De Rheumatismo. Pag. 792
  • Sectio. 10. Pro Rhyade. Pag. 793
  • Sectio. 11. De Rosmari penis viribus. Pag. 793
  • Sectio. 12. Pro Ructu. Pag. 794
  • Sectio. 13. De Ruminatione hum [...]na. Pag. 794
Libri decimi sexti.
  • Sectio. 1. DE Sanguinis fluxu ex po­ro. Pag. 796
  • Sectio. 2. De Sanguinis sputo. Pag. 797
  • Sectio. 3. De Scabie. Pag. 800
  • Sectio. 4. Pro Scapularum dolore. Pag. 805
  • Sectio. 5. De Scirrho. Pag. 805
  • Sectio. 6. De Scorbuto. Pag. 806
  • Sectio. 7. Pro Scorpionis ictu. Pag. 811
  • Sectio. 8. De Scrophulis. Pag. 811
  • Sectio. 9. Pro Scroti gangraena. Pag. 816
  • Sectio. 10. De Secundina derelicta. Pag. 817
  • Sectio. 11. Pro Semine extinguendo. Pag. 819
  • Sectio. 12. Pro Serpentis ictu. Pag. 819
  • Sectio. 13. De Serpigine. Pag. 819
  • Sectio. 14. De Singultu. Pag. 820
  • Sectio. 15. Pro Siti intensa. Pag. 823
  • Sectio. 16. Pro Spasmi [...] periodicis. Pag. 824
  • Sectio. 17. Pro Sphacelo. Pag. 824
  • Sectio. 18. De Sterilitate. Pag. 824
  • Sectio. 19. De Sternutatione. Pag. 831
  • Sectio. 20. Pro Stomachi ardore Pag. 831
  • Sectio. 21. Pro Stomachi dolore. Pag. 832
  • Sectio. 22. Pro Stomachi exulceratione. Pag. 833
  • Sectio. 23. Pro Stomachi imbecillitate. Pag. 833
  • Sectio. 24. De Stranguria. Pag. 833
  • Sectio. 25. De Strumis. Pag. 835
  • Sectio. 26. De Studendi modo. Pag. 838
  • Sectio. 27. Pro Sublimati veneno. Pag. 838
  • Sectio. 28. De Suffocatione uterina. Pag. 839
  • Sectio. 29. De Suffusione. Pag. 841
  • Sectio. 30. Pro Sugillatione. Pag. 843
  • Sectio. 31. De Sulphuris Balsamo. Pag. 844
  • Sectio. 32. De Surditate. Pag. 844
  • Sectio. 33. De Stupore mortali ab exhalati­one musti recentis. Pag. 847
  • Sectio. 34. Pro Syncope. Pag. 847
Libri decimi septimi.
  • Sectio. 1. PRo Tabe. Pag. 848
  • Sectio. 2. Pro Tarantatis. Pag. 849
  • Sectio. 3. De Temperantia. Pag. 852
  • Sectio. 4. De Tenesm [...]. Pag. 852
  • Sectio. 5. De Termintho. Pag. 854
  • Sectio. 6. Pro Testium inflammatione. Pag. 854
  • Sectio. 7. Pro Testis scirrho. Pag. 855
  • Sectio. 8. De Thea. Pag. 855
  • Sectio. 9. De Theriaca. Pag. 857
  • Sectio. 10. Pro Thoracis abscessu & fistula. Pag. 857
  • Sectio. 11. De Tinea. Pag. 858
  • Sectio. 12. De Tonsillarum inflammatione. Pag. 860
  • Sectio. 13. Pro Torminibus Infantium. Pag. 860
  • Sectio. 14. Pro Tremore. Pag. 860
  • Sectio. 15. Pro Trichiasi. Pag. 860
  • Sectio. 16. De Tumore in genu ex quo aperto puris loco flatus egreditur. Pag. 862
  • Sectio. 17. Pro Tumore pedum. Pag. 862
  • Sectio. 18. Pro Tumore suppurato resolutio­ne curato. Pag. 863
  • Sectio. 19. Pro Tumore ventoso. Pag. 863
  • Sectio. 20. De Tussi. Pag. 864
Libri decimi octavi.
  • Sectio. 1. DE Variolis. Pag. 869
  • Sectio. 2. De Varis. Pag. 873
  • Sectio. 3. De Vena integra à pulmone reje­cta. Pag. 874
  • Sectio. 4. De Venaesectione Neroniana. Pag. 874
  • Sectio. 5. De Venaesectione. Pag. 874
  • Sectio. 6 Pro Veneficio & veneno. Pag. 875
  • Sectio. 7. Pro Ventriouli attritione. Pag. 876
  • Sectio. 8. De Ventriculi calculis. Pag. 877
  • Sectio. 9. Pro Ventriculi dolore insigni in febre. Pag. 877
  • Sectio. 10. Pro Ventriculi imbecillitate. Pag. 878
  • Sectio. 11. Pro Ventriculi imbecillitate. Pag. 879
  • Sectio. 12. Pro Ventris doloribus a flatibus in gravida. Pag. 879
  • Sectio. 13. Pro Ventris torminibus. Pag. 880
  • Sectio. 14. De Vermibus. Pag. 880
  • Sectio. 15. De Verrucis. Pag. 883
  • Sectio. 16. De Vertigine. Pag. 885
  • Sectio. 17. De Vesicae ulcere. Pag. 887
  • Sectio. 18. Pro Vesicae, Vteri & haemorrhoi­dum summo dolore. Pag. 888
  • Sectio. 19. Pro Vibicibus ad eos qui flagris caesi sunt. Pag. 888
  • Sectio. 20. Pro Vigiliis & sudoribus diapho­reticis. Pag. 889
  • Sectio. 21. Pro Viperae morsu. Pag. 889
  • Sectio. 22. Pro Visionis debilitate. Pag. 890
  • Sectio. 23. Pro Visionis debilitate. Pag. 891
  • Sectio. 24. Pro Visus debilitate. Pag. 891
  • Sectio. 25. De Vlcere. Pag. 892
  • Sectio. 26. Pro Vmbilici apostemate. Pag. 901
  • Sectio. 27. Pro Vmbilici prominentia a par­tu. Pag. 902
  • Sectio. 28. De Vnicornu Groenlandico. Pag. 906
  • Sectio. 29. De Vomitu. Pag. 902
  • Sectio. 30. De Vrinae difficultate & sup­pressione. Pag. 908
  • Sectio. 31. De Vrinae incontinentia. Pag. 913
  • Sectio. 32. De Vteri Cancro. Pag. 914
  • Sectio. 33 Pro Vteri dolore. Pag. 915
  • [Page]Sectio. 34. Pro Vteri ficis. Pag. 915
  • Sectio. 35. De Vteri furore. Pag. 916
  • Sectio. 36. De Vteri hydrope. Pag. 917
  • Sectio. 37. Pro Vteri procidentia. Pag. 918
  • Sectio. 38. De Vteri scirrho. Pag. 919
  • Sectio. 39. De Vteri ulcere. Pag. 920
  • Sectio. 40. De Vulnere. Pag. 922
  • Sectio. 41. De Vvnlae elongatione. Pag. 932
FINIS INDICIS.

Books to be Sold by Robert Boulter at the Turks-Head in Cornhil over against the Royal Exchange.

FOLIO.

THe Institutes of the Laws of England, in four parts, by Sir Edward Cok [...].

The present State of the Ottoman Empire, containing Maximes of the Turkish Polity and the most material points of the Mahometan Religion by Paul Ry [...]ant Esq.

Cri [...]i [...]a S [...]c [...] on the Old and New Testament, with the Supplement to both, by Edward Leigh Esq.

A general M [...]tology▪ Or a History of all the great persecutions that have been in the world to this time; together with the Lives of many eminent Divines, by Sam. Clark.

Spiritual [...], in two parts, by Anthony Burgess.

—His 145 Sermons on Iohn 17.

—His Treatise of Original Sin.

The Merchants Map of Commerce, wherein the universal manner and matter of Trade is compendiously handled; the second Edition: by Lewis Roberts Merchant.

Quarto.

An Exposition with Practical Notes and Observations on the five last Chapters of the Book of Iob, by Ioseph Caryl.

Husbandry Spiritualized; or the Heavenly use of Earthly things, by I. Flavel.

An Exposition on the first eighteen verses of the first Chapter of S. Iohn; by I. Arrowsmith, D. D.

A Treatise of the Sabbath, in four parts, by Mr. Dan. Cawdry.

Vindi [...]ia Legis ▪ or, a Vindication of the Law and Covenant [...] from the Er­rors [Page] of Papists, Socinians and Antinomians, by Anthony Burgess.

The Saints Everlasting Rest; Or a Treatise of the blessed state of the Saints in their enjoyment of God in Glory, by Richard Baxter.

—His plain Scripture-proof of Infant-Baptisme.

Large Octavo.

Scholae Wintonniesis Phrases-Latinae, The Latine Phrases of Winchester School, Collected by H. Robinson, D. D.

A Discourse of growth in Grace, in sundry Sermons; by Samuel Slater, late of S. Katherines near the Tower.

The Grounds of Art, teaching the perfect work and practice of Arith­metick both in whole Numbers and Fractions; by R. Record.

A Cloud of Witnesses, or the Sufferers Mirrour made up of the Swan-like Songs, and other choice passages of several Martyrs and Confessors to the end of the 16th. Century, in their Treatises, Speeches and Pray­ers; by T. M. M. A.

A Treatise of the Divine promises, in five Books; by Edw. Leigh Esq.

The unreasonableness of Infidelity, in four parts; by R. Baxter.

—His method for getting and keeping spiritual peace and comfort.

—His safe Religion against Popery.

Small Octavo and Duodecimo.

A Saint indeed, Or, the great work of a Christian opened and pressed from Prov. 4 23. by I. Flavel.

Annotations on the Book of Ecclesiastes, by a Reverend Divine.

Artificial Arithmatick in Decimals, shewing the Original, Ground and Foundation thereof; by R. Iagar.

Euphrates, or the Waters of the East; being a short Discourse of that secret Fountain whose Water flows from fire Fire, and carries in it the Beams of the Sun and Moon.

The Queen's Wells, shewing the Virtue and Nature of Tunbridge Wa­ters.

The Greatness of the Mystery of Godliness; together with Hypocrisie discovered in it Nature and Workings; by Cuthbert Syden [...]am.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.