Rogeri Boyle, Sacrae Theologiae Doctoris, & Decani Corcagiensis, Inquisitio in fidem Christianorum hujus saeculi.
SECT. I. Ratio sequentium Meditationum.
REligio Christiana Christianis omnibus ore tenus sanctissima est. Eâ niti perhibent omne nostrum in proesenti vitâ solamen, omnemque vitoe futuroe spem. Attamen advertas plerosque Christiani [Page 2] nominis homines, aut quae sit vera Christiana Religio, argumentis, armisque inter se sine fine decertantes, id est, indicantes se nihil de ea certi habere, aut omnem quidem Christianismum, ceu vulgi hallucinationem susque deque habere, vita & moribus prae se ferentes. Nihil ergo antiquius Christiano obtigerit, quam in fundata fidei suae, & prima ejus, quae appellitant, motiva, penitissimam infpectionem fecisse. Assecutus quippe quare crediderit, tenebit simul quatenus credendum sit, regula fidei ex ejus radice potitus. Demum, cur sit Christianus conscio clarebit & quae sit vere Christiana Religio, & ea quam sit vera, adversus & infideles dehinc munito, [Page 3] & haereticos. Hoc ego mo [...]imen aggressus dispiciam paucissimis de certitudine humana generatim, tum deinceps examinaturus, an Religionis nostrae capita eodem ritu, quo alia, de quibus certi dicimur, capessamus; aut quo demum jubare illa nobis affulgeant.
SECT. II. De nomine, existentiâ, & origine certitudinis humanae.
1. CErtum esse de re quapiam est de omnibus ejus difficultatibus superatis triumphare, nullum locum fluctuationi reliquisse; [Page 4] ut certa eadem sit, quae plena judicatio; cui adnascitur quidem animi acquiescentia.
2. Nos hujuscemodi certitudinis exortes non esse, sine ulteriori contentione, non injuria assumo; cum id & natura perceptum & ratione multoties jam evictum habeamus. Quin duplicem eam, invita SCEPSI, persentiscimus. Quae solidis, justisque fundamentis nititur, justa ac rationalis certitudo audire meruit: vana autem, & temeraria, quam ob causas leves ac futiles temere susceperis.
3. Nec [...] illam, quae vana sit, certitudinem nuncupare timeas. Est enim haec scientiam inter & certitudinem differentia, [Page 5] quod qui decipiatur; non sciat quidem, sed putet se scire; ij autem omnes certi sint, qui se certos esse putent; veritas quippe scientiae in conformitate judicii cum objecto sita est; veritas autem certitudinis in plena mentis occupatione. Qui enim se putat certum esse, non invenit cur dubitet; qui nescit cur dubitet, nescit dubitare; (nam absque causa dubitare, non naturae est, sed morbi) qui autem non dubitanter judicat, est revera certus. In quo quis ergo revera errat, in eo potest esse revera certus. Sed haec praeceps, & delusoria certitudo non est tanti ad meum institutum momenti, ut in ea explicanda verbosior esse debeam. Ea ergo missa.
4. Justae ac rationalis certitudinis fontem unicum agnosco illum a Cartesio disclusum, claram scilicet mentis perceptionem; ut jure certi simus de solis, deque omnibus, quae clare videamus. Unicus, inquam, justae certitudinis fons is est, quia quicquid ab hoc diversum obtendatur, non excutiet repugnanti interrogationem istam; Quì de hoc certus es? Bene dicitur, Scire esse per causam nôsse: certitudinem vero scientiae ambiens urgebit, Quì scis hoc esse illius causam? Quì cognosci effectum ex causâ cognitâ? Novissimum erit agnoscere te certum esse de aliquo, quia id clare percipias. Si. quis autem interroget de hoc ipso, quod clare videamus, Vnde simus [Page 7] securi? Interroget idem, Vnde habeamus esse homines? Sic enim est constitutio humana. Mens, ceu aut Princeps, aut vigil in omnium, quae nobis insunt, fastigio sedem habet, alia late spectans, nobismet caute prospiciens. Ad quid autem vigil, si clare intuenti non creditur? Ad quid princeps, nisi jussis ejus mos geritur? Certe, ut gressus pedum, aspectus oculorum, ita judicia mentis opera sunt. Si firmiter ambulare, & clare intueri, quid ni & certo judicare nascamur? Demum, certi sumus de clare perspectis, quia natura nos genuit nostri minime suspicaces. Etiam ut fingeres a maligno quopiam numine humanum genus agi, omniaque, [Page 8] aut pleraque fucata nobis ostendi; ij tamen sumus, ut assensum clare visis denegare nequeamus; deceptique aliunde jure nostro certi simus.
SECT. III. Quibus generibus judiciorum humanorum justa assit certitudo?
1. Judicia humana duorum sunt generum: habentur enim de re, aut ipsius intuitu, aut gratia alicujus extranei. Sive (quod perinde est) judicia quaedam feruntur ob argumenta insita, & artificialia, alia ob argumenta allata foris, & inartificialia. Iterum [Page 9] judicia ipsius rei perceptione nata ortum habent ex perceptione clara, vel obscura.
2. Quae prae se ferunt oriri ex perceptione rei obscura, habemus suspiciones & opiniones. Quae etiam idcirco incertitudinem suam palam profitentur. Sect. 2. n. 4. Illis missis, de judiciis clara rei perceptione natis, ex contrariorum canone maturare datur. Ea omnia scientiae nomine memorantur, prout in scientiae nomen vulgo refunditur quicquid ubique est quinque habituum evidentium Aristotelis; Intelligentiam dico, sapientiam, scientiam, prudentiam, & artem. Quid enim? cum pro constanti sit (Sect. 2. n. 4.) claritatem perceptionis esse [Page 10] integrum fontem certitudinis, non ulterioris est negotii ostendere scientiam, quae cognitio clara est, esse certam.
3. In reliqua classe, ubi judicium habetur dere non ob rem ipsam, sed gratiâ alicujus extranei, sola est fides, id est, is assensus, qui rei narratae conceditur ob authoritatem narrantis. Sicut enim, quod rei intuitu innotescit, Sciri dicitur; ita quod fando pervenit credi. Alterum aut ex seipso claret, ut in intelligentia; aut ex medio sibi insito clarescit, ut in sapientia, scientia, prudentia, & arte: alterum, cum ex se sit nobis obscurum, tum argumento assumpto & inartificiali (nec declaratur tamen, sed) convincitur.
4. Haec autem, quam nuncupamus in narrante, authoritas, non aliud est, quam evidens ejus infallibilitas; infallibilitas, inquam, aut absolutè, aut quoad hoc; quam quidem duplicem in narrante praesumit audientis fides: in se, & versus alterum, id est, authorem, ita se habere aut ubique, aut saltem in hoc negotio, ut nequeat vel falli, vel fallere. Nam si minimum apportaret secum narratio periculum erroris, in eo jam haereret animus dubiis assentiri nescius.
5. Authoritatem testis dixi esse notam ejus, & evidentem infallibilitatem, quia nobis quod non apparet, & quod non est, aequipondia sunt. Fides ergo licet immediate ex auditu nascatur, e visu [Page 12] tamen, seu clara scientia oriunda est. Credo dicto, quod non video, ob authoritatem dicentis, quam clarissime percipio. Atque hinc duo intelliguntur; primo, fidem esse cognitionem obscuram; cum tota pendeat ex authoritate narrantis, quae rei narratae prorsus est extrinseca. Intelligitur secundo, fidem esse cognitionem certam, sit licèt obscura. Certa autem est fides, non sua, sed scientiae eam fundantis certitudine. Quippe quae radices quidem ponit in scientia, sed fidei etiam coalescit; nec tamen ut par sit in utra (que) sed eadem. Perinde enim est, si narrantis infallibilitatem clarissime percipio, ac si clarissime perciperem ipsam rem narratam.
6. Libenter hic tacuerim eam in credente fiduciam, quam habet de proprio suo auditu, (Pariter quippe deciperemur, si quod audimus, non esset narratum, ac si quod narratur, non esset verum) licet enim auribus non raro illudatur, tamen objecto, organo, medio, omnibus ad audiendum per naturam requisitis, debito modo habentibus, auditus jure summo infallibilis praesumitur; jure, inquam, menti caeterisque facultatibus communi. Ad hoc enim datus est, ut fit nuncius sonorum, in quo munere, si rite se habens, nos falleret, opificis nostri probro cederet. Sed haec disquisitio jam ante superius (Sect. 2. n. 4.) factitata [Page 14] est. Quando vero hic sensus munere suo rite defungatur, Philosophi generales statuunt regulas, sed prudentis, id est, cujusque pro seipso est judicare.
7. Jamque intelligitur fidem tum demum justam fore, cùm & narrator indubitatae fuerit authoritatis, & auditor narrata certò exceperit. Haec autem compertiora habebimus, si in differentias Fidei, variaque ejus genera scrutinio nostro descenderimus. Fides autem alias divina audit, alias humana. Humana fides dicitur, quae hominum prorsus authoritate nititur. Hanc inter mortales haberi nemo sciat inficiari e multis millibus nostratium, qui, cum nunquam pedem extra Hiberniam extulerint, minime [Page 15] tamen ambigunt, quin fint urbes Londinum, Parisii, Roma: quin extiterint aliquando Alexander Magnus, Iulius & Augustus Caesares, Carolus ejus nominis primus Magnae Britanniae & Hiberniae, sanctissimae memoriae Rex. Omnia enim ista fando solum audiverunt, id est, sola fide humana tenent. Neque ausit quisquam temeritatis hanc fidem notare; appello enim eandem experientiam, si non dementius fuerit de istis dubitare, quam iis plenum assensum concedere; seu potius an possibile sit, ut ratione utens in talem dubitationem incidat. Ut vero hujus fidei jus magis conspicuum reddatur, particularius agam, ac.
8. Primum assumo: Posse esse testem humanum, qui neque at decipi. Nam qui clare & distincte videt, auditve, non potest eatenus decipi: (Sect. 2. n. 4. & Sect. 3. 6.) posse autem hominem clare nonnihil & distincte videre, andireque, sic cogitur; quia frustra illis facultatibus muniti nasceremur, si uti iis, nisi cum formidine erroris, non liceret. Hic repugnare, est convitiari naturae nostrae artifici.
Assumo secundo: Posse esse testem humanum, qui nolit decipere. Nemo enim ratione utens, eum vult in re perniciosi momenti deceptum, cui bene cupit; alioqui qua benevolus, male vellet.
Assumo tertio: Posse nos esse alicubi jure securos de testibus, quòd non sint ipsi decepti. Nam qui decipitur, temere assentiendo decipitur. Si quippe debitam adhibens attentionem deciperetur, hoc vitii refundendum esset in facultatum ejus authorem. Sed possum esse certus de testibus, qu [...] supremam attentionem adhib [...] [...]t, nempe si indubitatum s [...], [...]eos probe nosse, decipi summam sibi uoxam fore, &, re aperte lenteque gesta, veritas fuerit in prompto; & adhuc sint valde multi. Nam facillimum non facere, summa utilitate movente, est amentiae, cujus valde multos insimulare, est ipsum quidem amentis.
Assumo quarto: Posse nos esse certos [Page 18] de testibus humanis, quòd nolint decipere. Nempe si tradant id, in quo decipi sciant summum esse malum aut sibi, aut aliis, quibus ipsi optime velint, & adhuc sint valde multi. Nam in perniciem aut tuam, aut tuorum fallere, naturae adversarium est, nec nisi de amentib [...] [...]icandum, adeoque non de [...] multis.
Assumo quinto: Posse esse testes humanos, qui in mendacio creando (ut maxime velint) coalescere etiam non possint. Ut si multi, quorum interesset narratum falsum esse, cum multis consentirent, quorum id verum esse interesset; si idem Gentiles & alieni, Christiani & Turcae, &c. asserant. Cujus exempla apponere minime est [Page 19] necesse, cum usu veniant quotidiano. Ex quibus omnibus liquere arbitror fidem humanam (cum saepe vanissima sit) certissimam, justissimamque esse posse; ita scilicet re habente, ut vel de nostromet captu, vel de aliorum narratione ambigere sit humanae fabricae meledicere.
9. Tandem divina fides est, quae authorem habet Deum. Est mediata vel immediata. Fides immediatè divina est, quae habetur verbis Dei auditu proprio perceptis. Ita Deo credidisse Abrahamus, & Moses, ita Deo incarnato Apostoli perhibentur. Hic error ex parte narrantis locum habere nequit, cum Deus Opt: Max: nec possit decipi, nec velit decipere; utrumque enim [Page 20] derogaret, alterum ejus omniscientiae, alterum bonitati: Culpa vero audientis fides, quae reputatur immediatè divina, non raro est vanissima. Exemplo satis fuit Gentium olim in oraculis vesania; nec minor nunc etiam apud Christiani nominis professores, non paucorum Enthusiastarnm. Demum ea firma est, quae his rite nititur principiis, quod Deus sit author infallibilis & quod hoc nobismet ipsis ipse verus Deus revera ediderit.
10. Extremo loco, Fides mediatè divina est, quae habetur verbis Dei narratione humana nobis traditis. Ita Judaei credidere Deo loquenti ore Mosis, & Prophetarum. Hic licet authoritas sit immediate humana, [Page 21] fides tamen merito divina audit ab authore primo, maximoque, cujusque author immediatus non fungatur nisi munere ministri, & instrumenti. Quod sicui subtilius rimanti duplex hac compareat fides, divina, qua creditur verbis quae sunt Dei, & humana, quâ creditur ea esse Dei verba, non contendo, constet modo hujuscemodi fidem se resolvere in has duas certitudines, quod Deus vera edixerit authori nostro humano, & quod author humanus dicta Dei nobis verè tradat.
11. Ex principiis positis colligo, 1. Fidem gradus non habere, sed sibi semper esse aqualem. Fides enim est assensus, dubitare autem est assensum suspendere; [Page 22] ergo ubi est vel minimum dubitatiouis, ibi nulla est fides, & ubi nulla retrahit dubitatio, ibi summa est fides. Fides ergo semper in summo est, ac proinde non est plus, vel minus. Nonnullorum tamen fides jure audiit exigua, idque ex parte subjecti, & objecti: ex parte subjecti, cùm homines pertinaciâ, vel socordiâ se ineptos reddiderint ad capessenda argumenta fidem credituris necessariam facientia, ut fides exigua sit quasi nulla, aut certe maligne, & difficulter data. Ex parte objecti fides exigua dicitur, si paucioribus habeatur quam par erat; ut cum animus uno principio faeeundo irradiatus, se ad alias veritates non erigat, connexas, pares, minores, Mat. 16. 8. obque contrarias [Page 23] causas, fides alias magna praedicatur. Sicubi autem fides infirma nuncupetur, non in ipsa, sed in fundamentis ejus culpatur defectus, nec ad gradum fidei, sed aetatem pertinet. Perinde enim est fidem infirmam esse, ac arenâ niti, ventisque, ac procellis ludibrium debere.
Colligo. 2. Nulli homini in suâ manu esse cuilibet dicto fidem elargiri.
Fides enim pendet ab authorita te narrantis, quae at bitrii audientis minime est.
Colligo 3. Non esse opis nostrae fidem authori fide digno denegare; non magis certe, quam apertis oculis nolle videre. Non quod fides ex voluntate non pendeat, sed quia convictioni voluntas jam affuit; [Page 24] sic ut convictum non credere perinde sit, ac volentem nolle.
Colligo 4. Fidem divinam non esse ex nobis, i. e. ortum suum etiam totius naturae virbus non debere, sed esse donum Dei & revelantis, & convincentis. Nec enim revelationem supernaturalem nostrum erat expectare, nec etiam agnoscere, nisi argumentis supernaturalibus commendatam.
Colligo. 5. Fidem non esse officii humani, nisi argumenta afferat rationi irrefragabilia. Nam nisi talibus cedere non possumus, nec quisquam ad impossibile obligatur. Atque hinc sequitur, Christianam religionem, ut justa sit, ac syncera, homini docili, i. e. mentem, sensus (que) adhibenti, evidenter probari posse. [Page 25] Nec enim aliter salutis efficax foret, quippe impar rationi, nec nisi apud temerarios locum habitura. Ac proinde infidelitatem indocilitatis speciem esse, culpari (que) gentes, non quòd non credant, sed quòd nolint credere. Ac generalibus his hactenus indultum sit, ut sint quasi fenestra aperta in fundum causae descendenti.
SECT. IV. De Claritate Religionis Christianae.
1. STatim vero a principio anceps se ostendit via; subsistendumque parumper est, donec viderimus, sitne sub titulo Fidei quaerenda Theologia Christiana, an potius scientias inter? Id est, probetne [Page 26] se humano generi argumentis infitis, vel assumptis? Suane luce se ostendat, an mutuatitia? Certe ex nostratibus non rarus audio, Evangelium ipsis fuisse primùm foris commonstratum, pòst verò se veritatem ejus, caelestèmque originem oculis suis vidisse; quippe quòd (ut lumen) seipso sit conspicuum. Cui declarando adhibent dictum Samaritanorum concivi suae, Ioh. 4. 42.
2. Quibuscum ego quidem huc usque concedo
Primo, Deum esse, esse mundi rectorem, ac proinde ab hominibus esse colendum, oculo naturae patere, atque ex terminis (ut loquuntur) demonstrari posse.
Secundo,Omnium (quos quidem [Page 27] contigit nosse) preterquàm Iudaeorum, ac Christianorum cultus ex seipsis falsitatis posse convinci.
Tertio,Nondum aut Iudaicam, aut Christianam Religionem sic esse convictam.
Quarto, Christianismum Iudaismo longè esse commendatiorem (argumentis etiam insitis) naturae humanae. Ex quibus sequitur, omnes homines, revelationis licet inscios, ad Religionem Christianam ipsius intuitu, atque contemplatione vehementer invitari; inexcusabiles quippe fore qui aliam praeelegerint optimae. Sed per haec (fateor) alios verius impetimus, quam nosmet tuemur; nec tam vincimus quam provocamus. Non [Page 28] enim si Religio Christiana alias superet, statim ipsa bona est: Nec statim est vera, quia mendacii non convincitur.
Adde cultum Judaicum (Christianis fatentibus) verum olim fuisse, ac legitimum; at cultus Dei (ut ipse Deus) jure videatur immutabilis.
3. Ut ergo partem hanc causae conficiam, Christianae Religionis res in credendas, & agendas secerno, aioque,
Imprimis, Omnia Christi mandata (seu Christiano agenda) esse maxime consentanea rationi credentis; haud solum quia, qui imperat, possit cogere obsequium, sed maxime, quia instituit praemia omne meritum superantia.
[Page 29] Secundo, In Mandatis Christi multa sunt contra rationem noncredentis; ut abnegare seipsum, mori pro Domino, pro fratribus, &c.
Tertio, Credenda a Christiano per indagationem humanam nullatenus inveniri potuisse affirmo, nec revelata quidem ex seipsis ostendi. Evangelium enim (qui Thesaurus est articulorum sidei Christianae) se esse perhibet consilium Dei de hominibus ad salutem per Christum ducendis; Deum etiam nulla ex paate nobis devinctum hoc consilium liberrime iniisse. At in libere factis utraque pars contradictionis parem habet probabilitatem.
Qui dicit Deum haec statuisse, [Page 30] dicit eum potuisse contraria statuere; ergo in ipsis dictis nihil est momenti, quod animum ad assentiendum magis, quam ad dissentiendum, quod ad haec, quam ad contraria magis inclinet. Ut compertum igitur pono doctrinae Christianae veritatem non esse ex ipsa doctrina notam, sed opus habere medio foris allato, seu testimonio minime fallaci, ut (postquam visus acie impenetrabilis sit) firma & rationali fide eam capessamus.
SECT. V. De Testimonio spiritus privati.
1. DIsputationem ingressis de eo, qui nobis Religionis nostrae testis sit [...], primi occurrunt Enthusiastae, spiritum sanctum corda sua incolentem obtendentes; hunc ipsis esse ducem vitae, ab hoc se edoceri omnem veritatem, etiam occulta Dei, hunc esse suae fidei authorem. His si litem intendas, quod eo Magistro freti in sensa diversa, atque adeo oppositissima distrahantur, nec certum relinqui cuinam ex tot eum vindicantibus Sectis spiritus addici jure possit, aut omniro [Page 32] an sit verus ille, quem nuncupant, spiritus sanctus, & non cacodaemon quispiam, cerebrive sui delirium. Si inquam sic argueris homines, opponent satis cum constantia, quòd spiritus ipsis veritatem clarissimè dictet, quòdque eum ab omni falso spiritu non difficiliùs, quàm lucem à tenebris internoscant. Id verò nobis liquidum reddi non posse, quia sumus naturales, nec nisi naturae oculo spectamus. Sic ut res non sit inexplicabilis illis, sed nobis imperceptibilis. Atque ita, quo impetuntur telo, se tuentur, testemque invisibilitate, cujus insimulatur, invulnerabilem praestant. Idemque omnibus omnium Enthusiastarum fectis commune scutum. Ut enim verum sit spiritum [Page 33] illum coelestem uni solum sectae adesse, cum tamen omnes pari eum violentia sibi vendicent, nescias quempiam notare ut spuriam, ne genuinum offendas.
2. Subit ergo, Enthusiasmos hos admittendos esse; quos quia non possumus intelligere, non videmur posse refellere. Sunto omnes vere Christiani [...] & ab instinctibus sibi privatis voluntatem Dei edoceantur. Hinc statim sequitur eos in re nulla Mortalium ulli obnoxios esse. Nec enim domino terreno eum subdi par est, cui Dei, i. e. supremi domini voluntas immediate pateat. Nec fas est hic dominium spiritus intra fines religionis coercere, quasi civilibus prudentiae humanae relictis. Nam spiritui, [Page 34] qui hodie coelestia solum edocet, eras fortasse etiam terrena edocere lubebit. Certe utrumque pari jure poterit affirmare Enthusiasta, i. e. poterit affirmare utrumque. Imo vero si Deus jusserit aliquid alicui auferre, quempiam occidere, bellum gerere; obedire sane bonum, ac religiosum esset: communi omnium calculo, peccatum etiam nonobedire. Statuatur ergo semel spiritus privatus religionis Christianae doctor authenticus; idemque mei, & tui, belli, & pacis supremus judex statuetur.
3. Atque hinc sequitur nullas fore apud Christianos leges civiles, nullum magistratum, ordinemve rerum publicum. Quid enim? esto eorum quis reus seditionis, aut homicidii: [Page 35] fatebitur factum, jure etiam factum contendet, jussu scilicet spiritus sancti, Quid tum judex civilis? num multabit hominem, quia obsecutus est spiritui suo privato, quem ipse ei gubernatorem esse agnoscit? Reus (nec tum male usus ratione) dicet: num judicio tuo à spiritu privato regi debeo, & judicio tuo, quia id factum est, paenas dabo?
4. Atque ex his sequitur, contra rationem esse, ut homines amplectantur religionem Christianam aut ei summa vi non obnitantur. Quippe quae publicum regimen solvendo parens sit absolutae libertatis, status humano generi omnium exitiosissimi. Si dicitur, quod in hoc statu nil mali jure timeatur ab [Page 36] hominibus, qui spiritu Dei aguntur; regero, nonnihil tamen jure timeri ab eorum aliquibus, qui dicent se spiritu agi. Cumque nobis non contingat internoscere hypocritas a vere spiritualizatis, permittere, ut verè spiritualizati a spiritibus suis regantur, est istiusmodi conditionem prae se ferendi omnibus jus facere: & hoc est omni magistratu, & publico regimine nos denudare. Si dicitur, incommoda quae huic vitae oboriuntur è Christianismo, abunde superque pensari foelicitate vitae aeternae; respondeo, id nobis quidem certum esse: sed per Enthusiastas nulla pars Evangelii, itaque nec regnum coelorum innotescit nisi per spiritum privatum, ac proinde hominibus, quos Deus nullo praeterquam [Page 37] rationis lumine (quales ante susceptum Christianismum omnes supponuntur) dignatus est, Evangelii incommoda temporalia odio jure erunt, compensatio coelestis ludibrio.
5. Atque ex his clarissimum fit (quod ambivimus) spiritum privatum non esse authenticum doctorem Christianae religionis; cum liquido contra rationem sit, ut per id quidpiam introducatur, ob quod jure depellitur.
SECT. VI. De Testimonio Scripturae sacrae.
1. Exclusis Enthusiasmis, nihil vulgo Nostratium in ore familiarius, quam Scripturam sacram esse fundamentum fidei nostrae. Quod sic nude positum nullatenus intelligi potest. Unde enim liquet has Scripturas esse verbum Dei? Jam evictum est (Sect. 4.) id ex ipsis innotescere non posse; quippe quae contineant res a Deo, hominibusque libere gestas, ac proinde quarum oppositae possent fuisse. Si autem Scripturae alio teste indigeant ad sui confirmationem, non sunt ipsae fundamentum, [Page 39] sed ad plurimum pars superstructa fidei nostrae.
2. Qui attentius ergo loquuntur, Scripturam sacram aiunt aliunde confirmatam, esse deinceps Christianis fundamentum, & regulam fidei. Si autem instes, Cujus testimonio Scripturas capessamus? responsis variatur. Calvinus negotium refundit in Spiritum Sanctum; hujus unius authoritate fretam conscientiam posse aquiescere Scripturis ut verbo Dei; huncque Spiritum in hoc opere a quoquam fallaci spiritu eodem negotio internosci, quo lucem a tencbris.
3. Interea cum in proclivi omnibus sit suspicari vanitatis istas ostentationes quarum nihil indicii foras in propatulum edi potest, [Page 40] provocareque ad testem invisibilem subeat speciem quaerendi latebras, tum hunc spiritum Calvinisticum non minus confectum reor superioris paragraphi telis, quam illum alterum Enthusiastarum; seu verius hunc ab illo alium non esse. Hic enim spiritus, peto, num Scripturae sacrae verbis solummodo suffragatur? aut sententiam etiam declarat? Si prius, sequitur impar operi snffragium ab eo adhiberi; nam fides nescit fundari in apicibus literarum, sed in sententia. Sequitur etiam neminem, nisi graece, aut hebraice scientem hoc afflari spiritu: nam quae circumferuntur Scripturae certe quoad voces sunt opera hominum erroribus obnoxiorum. Age ergo; Num hic [Page 41] spiritus, ut verbis Scripturae sacrae attestatur, ita eorum sensum etiam animo exhibet? Aude in hoc, & protinus fis Enthusiasta; quippe qui privatis instinctibus totam tuam Religionem acceptam referas. Annon enim perinde est profiteri palam nos in omnibus credendis, & agendis a spiritu sancto duci; ac dicere nobis a Spiritu sancto confirmari & verba & sententiam Scripturarum, quae quidem omnium regula nobis esse debeant? Indulgeamus autem exemplo superius adducto. Sit Calvinista homicidii, aut perduellionis reus: annon ei sic disputare licebit coram Magistratu etiam Calvinista? Concedis mihi ut sim Christianus, Christianam fidem in verbo Dei fundari ais, méque in [Page 42] eo interpretando spiritum Dei, qui in me est, sequi jus fasque esse; quod ego in hoc facto, quod tu scelus vocas, purâ conscientiâ praestiti, eò ductus hujus aut illius textus Scripturae jussu: per te si non obsequor huic spiritui, non sum Christianus; num tu Christianus me, quia Christianus sum, punies? num damnabis me, quia fecerim id, quod tute me facere debere ais? Quid multa? Certe aut idem est, aut par Calvinistam esse, ac Enthusiastam. Hic omnia religionis e spiritu haurit, ille omnia e Scripturis, & Scripturas e spiritu. Quae differentia, nisi in ambagibus verborum? Uterque igitur eodem obice excluditur. Verba, sensaque Scripturae, id est voluntatem Dei, a spiritu privato [Page 43] tibi confirmatam habes, Calvinista, hominibus ergo obsequium nullus debes, ac proinde ubi religionis tuae professoni ceditur, ibi repudium mittitur omni regimini civili; at sine regimine civili miserrima est hominum conditio. Quo jure igitur sibi consulunt homines, eodem religioni tuae obsistunt. Prorsus autem incommodus est testis, qui causam, cui attestatur, destruit.
4. Alii Scripturarum sacrarum principatum in fide nostra hoc tuentur titulo,D. Falk. & Chil. habere nos scilicet ex traditione universali, quòd haec biblia sint verbum Dei; hoc vero semel agnito, relinqui cujusque rationi articulos fidei inde eruere. Hujus priorem partem sepono examinandam inferius. In [Page 44] posteriore non videor, nisi solis vocibus, motus ab Enthusiastis. Res est eadem, eadem pericula, seu potius impossibilitas vivendi. Nam ut illic, hic etiam redditur unusquisque rerum suarum summus in terris arbiter. Illic singuli spiritu suo regendi; hic ratione sua singuli. Quod ad effectus omnes externos attinet, perinde est quo nomine gubernatorem privatum appelles, publicum certe regimen utrobique tollitur. Quaero enim, itane privatae rationis opus sit interpretari Scripturas ut talium interpretamentorum securi simus, per eaque vitam dirigere incumbat? Si minus, frustra clamamus biblia, & verbum Dei; cum a certo eorum sensu excludamur. Si enim ipsa [Page 45] interpretamenta incerta sint, quae est certitudo fidei iis superstructae. Dicere sacras Scripturas singulis patere exponendas, neminem autem expositionis suae certum esse, adeo non est scripturis sacris honorem exhibere, ut easdem sit exinanire, & contemnendas popinare. Ponamus ergo e contrario gentem quampiam, rempublicamve ita existimare, quòd unus quisque exponere debeat Scripturas sacras pro seipso, suaeque expositionis securus esse possit; dico frustra ibi fore judicem ullum civilem, i. e. nullum ibi fore. Sic enim reum cujuslibet facinoris causam suam agere oporteret: Dedisti mihi, Iudex, intra manus meas hunc librum, (& ostender Biblia sacra) confirmâsti eum esse verbum [Page 46] Dei, méque ejus unicum mihi esse interpretem. Ego autem sic interpretatus sum hunc, & illum alterum textum, ut convincerer officii mei esse, id exequi, cujus jam sum reus. Neque hic decebit misero objicere, sensa sua esse absurda, & minimè istis verbis congrua: est enim cuique suum sapere: & ex suppositione, unusquisque eam tenetur sequi, quae sibimet, non quae aliis videtur Scripturarum sententia.
5. Sed articuli fidei (dicunt) qui sunt necessarii ad salutem, tantâ cum evidentiâ' in Scripturis sacris exhibentur, ut oculos feriant obtusissimos. Nec aliud ipsis in animo esse, quàm quòd interpretationes nostras evidentes, easque solas sequi debeamus. Quo pacto nihil perniciei è [Page 47] Scripturâ sacrâ tractum iri constat; ac proinde hyperbolicos de hoc timores excutiendos esse. Verum haec minime medentur malo; nam si semel me facis legitimum Scripturae sacrae interpretem, vel quoad necessaria quidem ad salutem, me omnimodum ejus interpretem facis. Id enim fortasse videbitur necessarium mihi ad salutem, quod tu ei contrarium ducis. Nec id contendo, ut trahat quisquam e Scriptura sacra facinorosa consilia, sed quod mali sui genii incitamentis Scripturae sacrae jussa cuique liceat praetendere. Tandem robur argumenti per ista minime labefactatur, ac ne tangitur quidem. Non enim sic disputo. Privata Scripturae interpretatio non est regula fidei adeoque [Page 48] vitae Christianae, quia ob tales eventus possibiles est periculosa. Sed fic: Non est ea regula fidei Christianae, quâ semel admissâ contra rationem erit judicare, aut omnino regimen publicum adhibere; at regimine uti publico miserè contra rationem erit, si unusquisque privata sua sacrae Scripturae interpretatione regendus sit.
6. Sub eadem poena infero, neminem prorsus (nisi coelitus inflatum) de suis interpretamentis Scripturae certum esse posse. Constet enim semel Mortalium quempiam vel unius versiculi indubitatam sententiam vi aut rationis, aut gratiae communis reddidisse, & cuilibet quamlibet expositionem pro certâ habere copiam facere necessum erit: Si inquam, vel uni Christianorum hoc [Page 49] concedis, Christiana charitas alienam nescia imminuere facultatem, nemini patietur adimere. Si natura certum eruit Scripturae sensum; sunt Christiani omnes homines; si gratia, tum id praestare communionis est sanctorum. Et si certa cuique adsunt Dei mandata, frustra in populum sua sparget imperia mortalis Princeps. Tam ergo incerta est privata Scripturae interpretatio, quam certum est regimen publicum hominibus Christianis esse necessarium.
7. Sed quid ni altius adhuc philosophemur, & à priori (ut loquuntur) demonstremus neminem mortalium, qui nunc sunt, de suâ privatâ Scripturae sacrae interpretatione certum esse? Omnes enim voces [Page 50] sunt aequivocae. Vix minimum est syncategorema, quod suos non patitur homonymiae manes. Ergo ex scriptis nihil intelligitur, nisi ubi scriptor legenti indigitat res per illa verba significatas; quod nobis post. 7 fere saecula in Scripturis sacris exponendis usui esse non potest. Certe, sicut quia voces ad imponentium placitum significant, ideo sine commonstratore nemo ullam ullius vocis significationem norit; ita quia omnes voces varia habent significata pro libitu loquentium, certam ullius vocis significationem nescias sine rei indigitatione per ipsum loquentem, aut alium voluntatis ejus participem facta.
8. Si dixeris unum locum per [Page 51] alium esse exponendum; oppono, Per quid illum alterum expones; scilicet per tertium, & tertium per quartum; tandem quia textus infiniti non sunt, ultimus est exponendus per primum, quem tamen, nisi per ultimum non habemus expositum. Sed contextûs, dices, habenda ratio. Insto, omne motum niti aliquo quiescente. Quid ad certitudinem attinet, contextum integrum attente volvisse, cum singulae partes pariter sint dubiae? Ecce, variae sunt significationes propriae, transsationes infinitae, & minima in una vocula varietas totam saepe orationis sententiam variavit. Et unde certus redderis scriptum non esse allegoricum? Vnde in scripto veteri voces, ut oevum, sic significationem non [Page 52] mutâsse? Sed jure, inquies, praesumitur, scriptorem idem significâsse his verbis, quod iisdem loquentes significant. Ego vero aio, nec loquentis sensum nos capturos, nisi indicio aliquo verbis superaddito edoctos. Quod non evincunt magis veterum oraculorum sophismata, quam quotidianae captiones per quas invicem volentes no entes imponimus. Rem totam sic definio: Unusquisque alium loquentem scribentemve intelligit pro suomet modulo. Qui hac cognitione his affectibus utitur, hoc modo interpretatur, aliter praepeditus alio. Vel ergo aliena verba interpretaris, ut alii communiter, vel sensu privato; si sensu tibi privato & aliis contrario, oportebit praejudicasse loquentis [Page 53] animum tibi magis, quam aliis affinem esse; nam si ita afficeretur loquens, ac interpres tibi contrarius afficitur, tum per ista verba vellet non quod tu, sed quod alter eum velle contendit. Ex verbis vero toti genti communibus non intellexeris privata, & particularia loquentis studia; ac proinde ex meris verbis scribentis, loquentisve de ejus voluntate certus esse nullus potueris. Si vero verba, ut vulgo exponuntur, exponis, securus fortasse sis copiarum, non vero certus expositionis. Certe non plus habes certitudinis de expositione communi, quam multitudini conspiranti fidem praestas, cum ostensum sit neutram partem dissentientium esse ex verbis certam sententiae.
9. Demum si dixeris, quod vulgo dicitur singulos textus Scripturae sacrae esse exponendos secundùm analogiam fidei communis, tota causa decedis, nec expositionem privatam regulam esse fidei contendis, sed fidem communem privatae esse expositionis regulam fateris. Denique conclusum arbitror haud frustra dixisse Apostolum: Nullam Scripturam privatae esse interpretationis.
SECT. VI. De Testimonio Papae, & Ecclesiae Romanae.
1. REliqui sunt Christiani, qui testem externum appellant; ubi primi irruunt vehementiores illi quidem Romanae Ecclesiae satellites, qui Papae, aut (quod idem sonat) Ecclesiae Romanae determinationibus Christianorum omnium fidem pronam, atque obedientem exigunt. Qui nescio an non debiliore causa utantur, quam ipsi etiam Fanatici. Isti, quem non videmus, spiritui credi volunt; hi etiam illi fidem habendam clamitant, quem hominem esse, id est, & fallere, [Page 56] & falli natnm videmus. Quasi facilius sit contra omnia argumenta, quam sine ullo assensum prostituere. Quo vero titulo infallibilitatem sibi vendicat Romanus Pontifex? Si naturae, est ille homo inter multos unus, & Orbis major est urbe. Si gratiam omnibus communem obtendit, ea, quia omnibus communis, privatum Papae privilegium non porrigit.
2. Attendamus ergo oportet ad gratiam specialem Papae, ut Beati Petri successori à domino concessam. At post annos plus decies sexies centenos qui liquet Papam esse Petri successorem? qui Ecclesiam fuisse Petro concreditam? qui fuisse, qui concrediderit Christum? Si Scripturas sacras appellant, si testimonia [Page 57] Patrum, ipsis fatentibus, prius Scripturae, Patribusve creditur, quam Papae. Fit ergo, Papae infallibilitatem non esse fidei nostrae fundamentum, sed litigandum relinqui, an omninò sit pars ejus superstructa.
SECT. VIII. De Ecclesiâ Catholicâ.
PErrupi tandem ad eos, qui Ecclesiae Catholicae fidem suam obnoxiam habent, id est, credunt has Scripturas verbum esse Dei, hanc earum esse sententiam, generatim hoc lege Christianismi credendum, agendumque esse, quod ita doceat Ecclesia universalis. [Page 58] Quae tamen non singularis est professio, sed plura satis inter se pugnantia dogmata complectens. Quae omnia ut exantlemus, primum quid nomine Ecclesiae Catholicae defignetur, investigandum est; tum postea quâ ratione ei fides haberi possit, inquirendum; tertio loco, quî consuli possit Ecclesia Catholica, explicandum.
SECT. IX. Quid nomine Ecclesiae Catholicae in hâc causâ designetur?
1. NOnnulli ita instituti, ut omnes ab Ecclesiâ Romanâ dissentientes, haereseos notent, Ecclesiam Catholicam definiunt Vniversitatem illam Christianorum, qui Ecclesiae Romanae dicto audientes sunt. Sed cum (Sect. 8.) demonstratum sit, authoritatem Papae non aliter quam fide cognosci posse, sequitur nec totius Ecclesiae edicta ad fundandam fidem Christianam satis roboris ex eo habere, quod Papâ consentiente proferantur. Certe, apud quos ipse Papa infallibilitate [Page 60] non fruitur, apud eos consensus cum Papâ infallibilitate alios donare neutiquam valeat. Itaque Catholicae Ecclesiae titulo inepte additur Romanae, Infidelibus, id est, nec Papae, nec Ecclesiae dicta suspicientibus, Ecclesiae ob Papam nunquam cessuris.
2. Alii ab his non parum dissiti Ecclesiam non aliter universalem reputant, quam ut praesentem universam cum à Christi temporibus praeteritâ una sumas. Itaque illud solum amplectuntur ut Christianum dogma, cui antiqui Patres, & Doctores praesentes testimonium consentientes, praebeant; seu verius, quia praesens aevum corruptelis irretitum vident, è solis veteribus Religionem nostram eruendam autumant. [Page 61] Sed quanto quanto cum plausu hoc a Nostratibus vulgo recipiatur, nulla tamen ratione videtur admittendum. Imprimis enim, quam praesentis aevi Doctoribus fidem negamus, cur veteribus prodigimus? aut si singulas aetates fallaces agnoscimus, cur seriem omnium infallibilem habeamus? Secundo, scripta Patrum exponis vel per rationem privatam, vel per instinctus privatos: utrobique tuorum te arbitrum constituis, regimen publicum solvis, ac demum argumentis Paragraphi sexti opprimeris. Quid enim refert Scripturas sacras non pro libitu tuo, sed juxta Patres exponere, si Patres ipsos exponis pro libitu tuo? Imo, si privatae interpretationi cedendum [Page 62] esset, quanti referret Scripturis Canonicis Patres addere non canonicos? Tandem aio veteres & omnino praeteritos nihil virium addere testimonio praesentis Ecclesiae. Qui enim liquet extitisse Hieronymum, Augustinum, &c.? Qui volumina eorum nomina portantia ab ipsis fuisse conscripta? Non ab aliis efficta? Testimonium certe solius praesentis aevi de his habemus. Fides ergo pendens ab Ecclesia praeterita, & praesente, pendet a praesente sola. Possumus quidem veritatem e veteribus eruere, sed hanc facultatem praesentibus debemus; cum illi non plus fidei meruerint, quam ab his acceperint. Quod autem de integris authoritatibus dico, id pari cum robore de singulis sententiis, singulis vocibus intelligi potest.
SECT. X. Quo nomine fides habeatur Ecclesiae Catholicae?
1. A Fundanda fide nostra exclusimus quamcunque personam, quamcunque Ecclesiam particularcm, universalem etiam Ecclesiam ut personae seu sedi particulari alligatam, necnon Ecclesiam universalem scribentem, seu aetatum illam praetervectarum; Ecclesiae Catholicae nomine deinceps significaturi universitatem Christianorum vivorum; qui quo titulo fidem mereantur, sequitur inquirendum. Atque hic nonnulli promissa Christi regerunt, quod portae [Page 64] inferni non sint contra Ecclesiam praevaliturae; item opem Spiritus sancti, qua reddatur Ecclesia columna veritatis, &c. Sed haec adeo non satis faciunt quaerenti; ut pars sint quaesiti. Ut non dubitem Christum fuisse filium Dei, unde tamen satisfiet, haec privilegia Ecclesiae suae revera fuisse concessa ab eo, & non a seipsâ assumpta? Si aliunde confirmatum dicis, jam alium authorem inducis fidei tuae Ecclesia priorem. Si vero ex ipsa Ecclesia didicisti, quod sit infallibilis; vel nuda hoc tibi persuadet assertione, vel argumentis confecit; si nuda assertione, tum credis ei, non quia est, sed quia dicit se esse infallibilem. Argumentis ergo infallibilitatem sibi vendicat Ecclesia? At argumentis [Page 65] naturalibus supernaturalis facultas nequit astrui. Miraculis ergo cogit assensum? quorum quidem piget meminisse, cum quae istiusmodi nonnulli jactitent, adeo fidem non faciant, ut ne habeant, frustraque assensum illum, quem aliis pollicentur, mendicent sibi.
2. Atqui exclusa (ab hoc quidem opere) supernaturali Ecclesiae infallibilitate, nihil habet ea ulterius, cui attendamus, praeter hominum, ex quibus conflata est, naturas. Sequitur ergo scrutinium, an homines Ecclesiae ita nati sint, ut quodcunque aiant, ei assensum ab omnibus dari jus, fasqne sit. Cum autem non omnia eodem tenore ab hominibus, sed alia ut visa, alia ut audita, alia ut judicata, alia etiam [Page 64] [...] [Page 65] [...] [Page 64] [...] [Page 65] [...] [Page 66] ut suspecta affirmari soleant; non protinus quaestioni ita generatim propositae respondendum est. Sed spectandum prius, an Ecclesia diversimodè proferat edicta sua, ut quid cuique prolationis modo juris sit ad cogendam fidem, videamus.
3. Advertere igitur licet duobus nos modis ab Ecclesia institui in Religione Christiana, per traditiones & per illationes. Ita enim perhibetur: Christum capita Religionis nostae Apostolis revelâsse, perque eos mundo declarâsse; nec esse juris Ecclesiae, ut haec aut augeat, aut minuat. Ex illis vero principiis licere Ecclesiae conclusiones deducere, quae superstructura sint in aedificio Religionis. In fundamentalibus [Page 67] illis edocendis Ecelesia testem agit, in superstructis judicem. Duplex itaque se hic offert disputatio, de testimonio Ecclesiae, & de judicio; num infallibiliter tradat fundamenta? & his positis, num infallibiliter ex iis in superstructiones assurgat? Hanc posteriorem partem, quia facilioris operae, primum expediam.
4. Quod ergo attinet ad illationes Ecclesiasticas; Holdenus de Analysi fidei Christianae sic definit: quòd ubi consequentia est evidens, fides Ecclesiae debeatur; ubi autem est tenebrosior illatio, ibi obsequium deberi ait, aut certè modestiam. Ac secundae huic parti obsistere, nisi rebellis aut immodestus, nescias. Ad fidem autem, cujus omnis vis [Page 68] in authoritate narrantis sita est, evidentia ac obscuritas in re nihil pertinere videntur. Adhuc quod aliquibus est manifestum, id aliis fortassis obscurum fuerit. Et, cum Religio nostra sit voluntas Dei revelata, nec constet, Deo similiter ac nobis res videri, non videmur nostrismet, nedum alienis illationibus fidem habere posse. Postremo, ut conclusionibus alterius aut hominis aut coetus fidem habeam, necesse est ut ejus in discurrendo infallibilitatem praeviderim, quod de quovis aut homine, aut hominum numero haberi non potest. Qui enim conclusiones suas obtrudunt, aut argumenta sua mihi edunt, aut ea reticent: si edunt, ea vel mihi quoque clara sunt, vel [Page 69] minus quidem satisfaciunt: si hoc, non possum succumbere rationi alienae contra meammet: si illud, non conclusionibus, sed argumentis cedo, non aliorum, sed mentis meaemet oculis credo. Si vero reticeant argumenta sua, illationem tamen pro indubitata accipi postulent, non id eorum juris est, nec quia homines sunt, nec quia multi, cum quasi universum genus humanum plurimis erroribus sit involutum. Excluso judicio.
5. Proxime incumbit dispicere an traditio Ecclesiae sit historiae Domini nostri, doctrinae que ejus infallibiliter vera communicatio. Ut autem rem, quam poterimus apertissime intueamur, advertendum est Ecclesiam triplici ritu doctrinam [Page 70] receptam propagare in posteros. Quaedam edicit expressè, ut determinationes Ecclesiasticas; quaedam expressè ut à Christo per Apostolos revelata; rursus alia indistinctè, ut tradita quidem à Patribus, sed non expressè, aut ut revelata à Christo, aut etiam ut pòst constituta. De prima classe definitum est (n. 4.)
6. Quod ad tertiam classem doctrinarum attinet, viget haec sententia in Ecclesia Romana, quod omnia, Malon. contra Vsherum. quae ab Ecclesiâ traduntur, quorum nemo authorem humanum nôrit, Deo accepta referri debeant; scilicet omnia esse fundamenta, de quibus non potes nuncupare quando & à quo superstructa fuerint: ubi evenisse non posse praesumitur, aut ut superstructura [Page 71] ulla erronea invaluerit in Ecclesia, aut ut author istius innovationis, ac origo oblivioni tradantur. Quorum prius sensui inimicum est; quin & rationi; patet enim majorem etiam, quam sit in Ecclesia Christiana, numerum Mortalium foedissimis Mahometismi erroribus succubuisse. Nec nos Ecclesiam Christianam (donec jactum fuerit fidei fundamentum) aliter, quam ut tantum hominum consideramus. Postquam vero irroboraverit in Ecclesia error, originem ejus (qui paulatim irrepserit, qui obscuro etiam fortasse parente oriundus fuerit) oblivioni tradi quid impedit? His certe grandiora exciderunt. Tibi autem, qui fidem exigis, talis oblivii impossibilitatem demonstrare, [Page 72] incumbit. Sed quid agimus? Ecclesiae fidem haberi postulas. Ut habeam, quid sequitur? Dicat ea, se hoc, vel illud dogma à praedecessoribus suis accepisse? Credo, Dicit ea, illud dogma esse de fide, & revelatum â Christo, quia inveteravit in Ecclesia? Rependo, hoc esse Ecclesiae non testimonium, sed ratiocinium, itaque nec fide capiendum, (semper memineris me de Ecclesia in praesentiarum loqui, ut de coetu hominum naturali) sed ratione examinandum esse, (n. 4.)
7. Reliqua est forma traditionis, qua omnes Christiani vivi declarant se recepisse hunc articulum tanquam à Christo revelatum, aut Christi historiam continentem, à superiore Ecclesia, quae tunc etiam declaravit [Page 73] se eundem sub eodem tenore accepisse a tota Ecclesia se praecedente & tantundem declarante. Quod testimonium, cum, caeteris, testibus rejectis, unicum mihi apparuerit fidei nostrae relictum, tum lustranti, rimásque (si quae essent) sciscitanti syncerum, atque firmum compertum est. Ut autem dictam Traditionem quamplurima impertiam luce, distincte sic proponam.
Conclusio Prima.
8. Ecclesia praesentis aevi infallibiliter verè dicto modo tradit doctrinam ita sibi traditam ab Ecclesia superioris aevi. Principio enim non est ea in hoc opere decepta, nec [Page 74] imprudens fallit; quippe ingens hominum multitudo ubique fere terrarum agens, magna ex parte Religionis Christianae studio tanquam rei magni ipsis, atque aeterni momenti incumbens institutoresque habens tum plurimos, tum peritissimos; ut non possit tota simul tam stupide dementire, ut putet id sibi traditum fuisse, quod revera non fuit traditum. Universus coetus vivorum Christianorum summo studio discens, summa cura edoctus dicit se ita institutum fuisse; se hunc articulum, his verbis, his explicationibus tanquam a Christo revelatum, fine ulla varietate per orbem terrarum a Christianis doctoribus, a parentibus, a famulis excepisse. Nullibi testium [Page 75] major numerus, aut diligentia; nullibi opus facilius; non enim id exigitur, ut sciant, referantque quae audiverint, sed ut nisi quod sciant se andivisse, non referant. Vis argumenti est evidens e Sect. 3. n. 8.
9. Non fallitur ergo praesentis aevi Ecclesia in sic tradendo sibi ab immediatis praedecessoribus traditam doctrinam, i. e. non errore suo nos decipit. Num ergo vult fallere? Certe non odio; nam odisse posteros suos est humanitatem exuisse, quod de tot simul hominibus suspicari brutum esset. Amore ergo hoc fit? Dum à superstitiosis traduntur constitutiones Ecclesiae (quibus eae valde piae reputantur) pro articulis fidei revelatis, [Page 76] & à Domino descendentibus, quo avidiùs accipiantur? Non dico usu venire non posse, ut pias, quas appellant, fraudes nonnulli adhibuerint. Interea satis est supra sidem universam, praesentem Ecclesiam etiam velle, & se mendacio astringere, & posteros erroribus implicare, i. e. Religionis ergo & peccare, & in peccatum suos inducere. Sed ut maxime velit, probo non facere, facere non posse.
10. Tu Hibernia nunquam egressus credis Carolum Secundum inclytum Angliae Regem (quem fortunet Deus) solio avito summa cum gloria esse redditum. Hoc solo auditu tenes. Hunc tamen assensum nequis aut ratiociniis infirmare, aut, universa, qua polles, libertate [Page 77] deponere. Scrutemur vero causas tanti tui obsequii. Primum, dixere multi; nam paucos delirare potius, aut joco agere, quam Regem rediisse credideris. Secundo, cum multi dixerint, nemo contradixit; non puduisset repugnare multis, modo cum multis; nesciisti vero omnibus unus obsistere. Tertio, dixere, quorum nihil intererat ei rei fidem haberi. Qui maxime scilicet obnitebantur, ne Rex rediret, admittunt eum rediisse. Quarto, dixere, qui ob dissitas vitae rationes, dissitáque studia ad conglutinandum ejuscemodi mendacium operam in commune conferre non poterant. Christiani, & Turcae, Pontificii, & Protestantes, Catholici, & Sectarii sunt omnes in [Page 78] hoc concordes, Carolum Secundum regna sua recuperasse. Certe aut hae omnes causae, aut earum nonnullae animo tuo (fortasse etiam minime conscio) se insinuarunt, ne pones, an Rex redierit, ambigere. Nec est [...] dicas, te seriem factorum advertere in Hiberniâ, quae, nisi restituto Rege, hic facta non fuissent, atque adeo te non auribus tuis, sed oculis assentiri de reditu Regio. Credunt enim qui horum nihil vident Credent etiam a centum dehinc aunis nascituri. Ergo cuicunque narrationi dictae omnes causae adsunt, ibi te victum fateri, & credendo manus dare necesse est. At nihil horum traditioni, qua Ecclesia praesens dicto ritu testatur hanc esse sibi à superioris [...] Ecclesiâ [Page 79] traditam doctrinam, abesse finxeris. Testes sunt numero infiniti, Christiani omnes, Concordia autem summa, ubi omnes idem aiunt. Nec intelligi potest mentiendi causa; cum id non magis profiteantur pastores, quam populus; non magis ii, quibus in hoc mundo profuit Religio Christiana, quam ii, qui sub Imperio Turcico omnes vitae miserias, mortis etiam cruciatus, (unde Martyres, testes [...] meruerunt appellari) extrema (inquam) omnia, quia haec diffiteri nolunt, perferunt. Jam hi testes iisdem, quibus mundus plagis dividitur, à se invicem distinentur. Idem in omnibus Europae, in omnibus fere Asiae tractibus asseritur; idem Africa, idem America docet. [Page 80] Nisi aestro perciti, nisi doemonio acti, ad unum consarciendum mendacium non conjuraverint.
11. Quin pecularis adhuc est in dicta traditione impossibilitas mentiendi. Non enim una integra aetas integram aliam subsequentem simul, & quasi una hora instituit, sed superioribus gradatim decedentibus gradatim subeunt juniores. Sic ut si haec traditio mendax sit, oporteret unius mendacii conformationem per integram hominis aetatem, i. e. 40. aut 50. aut 60. annos durare. Cum tantum tamen temporis luculentae saepe etiam veritati (quae temporis filia agnoscitnr) oblivionis tenebras obduxerit. Sed quid his immoror? Si hic dubitas, dubita etiam an sit urbs [Page 81] Londinum, an Regnum Chinae, an fuerit unquam Iulius Caesar, aut Magnus Alexander: i. e. tolle omnem certitudinem, omnia commercia, ipsam naturam humanam. Nescio vero an quenquam repereris, qui dubitet, an Articuli Christianismi ab Ecclesia praesente sic expresse nobis traditi, eidem Ecclesiae fuerint traditi eodem tenore ab immediate antecedente Ecclesia: metus omnis est, ne fortasse, seris jam volventibus aevis in superioribus aliquibus ubi tenebrae universum occupasse perhibentur, nonnihil confictum fuerit. Sit ergo
Conclusio Secunda.
12. Ecclesia eujusque saeculi a Domini [Page 82] nostri temporibus usque ad hoc praesens aevum tam erat Ecclesiae ei succedenti infallibilis author in tradendo (dictoritu) doctrinam Christianam ab Ecclesia antecedente sibi traditam; quam est praesens Ecclesia immediate successurae. Fuit enim in singulis a Christo saeculis par praesenti saeculo doctorum, discentiumque multitudo, pariter nulla causa, nulla possibilitas mentiendi. At subierit fortasse, non nemini hoc non satis liquere, Ecclesiam seu multitudinem Christianorum semper ab eorum primordijs tantam fuisse, quanta nunc est. Concesso autem, Ecclesiam aut primitùs exiguam, aut quopiam aevo ad paucitatem redactam fuisse, sequitur illius aevi testimonium dubitabile esse. [Page 83] Concesso illo, hoc sequi fateor. Verum Ecclesia praesens, quanta quanta amplitudine glorietur, palam affirmat se doctrinam Christianam accepisse a superioribus infinitis, gentibus studijsque (quod ad terrena quidem attinet) diversissimis, qui etiam confirmarunt se eandem accepisse a totidem authoribus, tamque distantibus; singulis aevis testantibus praecessisse in Ecclesia non minorem vim testium, quam jam tum esset. Christiani, cum paucissimi, nequierunt omnes mentiri, nisi etiam cum plurimi possent; cum enim plurimi essent, testabantur se nunquam fuisse paucos. Sit ergo.
Conclusio Tertia.
13. Dicta traditio affirmativa & expressa universalis Ecclesiae praesentis aevi est infallibiliter vera communicatio doctrinae Christianae quoad articulos fidei propositos. Si enim nullus in traditione aut praesentis, aut ullius intermediarum aetatum Ecclesiae error esse potest, nullibi est. Eadem est doctrina, quam nobis Ecclesia praesens (dicto quidem modo) impertit, ac quam Apostoli Ecclesiae primaevae infuderunt. Si dicitur errorem non in una aetate invaluisse, sed paulatim irrepsisse; insto, impossibile esse ut ibi error unquam inceperit, ubi sola vetustate commendari potuit. At hoc expresso traditionis more [Page 85] nullum dogma aliter, quam ad omnes Christianos appellando, confirmari potuit. Si quis autem provocet ad illam notitiam in omnibus quam nemo habeat, adeo nemini fidem facit, ut se omnibus prostituat deridendum. Meminisse hic oportet, quod superius monui, Ecclesiam cujusque aevi non quasi fungos esse, aut terra uno die natos homines, sed ex plurimis omnium aetatis humanae graduum coagmentatam esse. His potuerit quispiam doctrinae, pietatisque fama vigens imponere ex ratione naturali, aut Scripturis etiam sacris argumentando. At siquis novum dogma hoc pacto obtenderit; universa praesens Ecclesia ita docet se ab universa superiore Ecclesia ita fuisse edoctam [Page 86] &c. (priori forma usus est Arrius, posteriore Patres Nicaeni); si quis inquam, novum dogma sic obtrudat; ecce seniorum omnium, aequalium, juniorum conscientiae repugnat. Adeo nemini fallendo fuerit, ut quot habeat auditores, tot habeat vesaniae suae & testes & osores. Haec traditio quomodo grandescere det errori, cum non sinat nasci? Ut manum ultimam huic parti injiciam, sit
Conclusio quarta.
14. Tradio universalis (dicto ritu) affirmans, & expressa infallibiles exhibet demonstrationes veritatis doctrinae Christianae sic traditae. Qua enim manu ipsam doctrinam [Page 87] tradit, eadem historiam miraculorum in doctrinae confirmationem porrigit. Nec tamen animus nunc est, in illum argumentorum oceanum provehi, quae Religioni nostrae confirmandae inferviunt; nec opus quidem, cum id a veteribus, recentibusque millies, atque adeo satis factitatum sit. Odiosius autem mundo non imponitur, quam vario habitu multoties eadem objicere; & cum res promiseris, verba dare. Adverto modo, solis miraculis Religionem nostram (coelestem quippe, & supra nos positam) posse confirmari. Ubi duo assumuntur; opera miraculosa justum esse veritatis indicem, & Christum ejusmodi opera edidisse. Primus rationis labor est, sed facilis, & pervius. [Page 88] Secundum non nisi traditione habemus. Cum ergo traditionis demonstraverimus firmitatem, alteram (& de qua una ambigi potuit) praemissarum in omni syllogismo veritatem doctrinae Christianae concludente, evicimus.
‘Posse capi faciendo, Pergama cepi.’
Hujus enim traditionis tubo ceu praesens video daemonia, ingenti multitudine spectante, ejecta; morbos verbo, ac sine verbo curatos; multitudine pastâ, reliquias majores primò appositis cibis; tandem ipsum Dominum pendentem in cruce, sepultum, redivivum, àsuis ambigentibus receptum, à Thomâ etiam tractatum, posteà in coelum ascendentem, indéque [Page 89] Spiritum Sanctum in Ecclesiam miraculose demittentem, qui cùm dono linguarum, tum innumeris alijs miraculis per Apostolos editis & superiora illa, & seipsum demonstraverit. Mundum quippe per haec ad Christianismum, invitis non solùm legibus, sed etiam odijs humanis, ipso mundo in vito, conversum, horum testem habeo. Et haec cum fuerint, Iesum esse Christum, filium illum Dei, quicquid ipse se esse dixerit, meaemet rationis oculo (non solum quia id aeterno meo commodo est lubens, sed magis) necessitate consequentiae victus agnosco.
SECT. XI. Quo pacto consulenda sit Ecclesia universalis de doctrinâ sibi traditâ.
1. REstat summum opusculi, & nescio an non maxime arduum, de colligendis Ecclesiae testimonijs Quî enim aut singulos in tantâ multitudine consulas, autsensa omnium nisi singulis consultis nôris? Hic jure praesumserim populum Christianum eandem profiteri fidem cum suis immediatis pastoribus, cum ab his Religionis suae capita illi ceperint; unde etiam vulgo Ecclesiae nomine pastores designantur. Atque hinc fieret, sensa universalis Ecclesiae ex decretis [Page 91] Concilij generalis sciri posse; pastoribus quippe omnibus omnis populi, & Concilio generali omnium pastorum vim habente. Enimvero (nescio unde) occlamare didicimus Concilijs quamlibet generalibus, quod satis generalia non sint; quòd secundùm varias gentes è quibus excerpti fuerint, in factiones dehiscant; quòd magnà ex parte in ejus verba jurent, cujus auspicijs coierint; quòd non ut testes tradita affirment, sedè Scripturae sacrae interpretationibus juridicè pleraque definiant; postremo quòd ex majori parte praeséntium decernant, cùm fides nostra ad consensum universorum appellet. Excedo ergo exhac lata licet, impedita tamer via, ac
2. Recurro ad exemplum superius [Page 92] positum▪ Tu quispiam Hibernia nunquam egressus es firma tamen mente credis, esse Romam, fuisse Alexandrum, Magnum, Inclytum Regem Carolum Secundum avitum solium possidere. Authores huius fidei qui consuluisti? Non consultum (inquies) ivi, sed se obtulere. Ego vero inspirationes, seu illuminationes coelestes ut mirculosas nec nisi more miraculorum factas revereor, Religionemque Christianam fando ad aures nostras, ut alia pervenire video. Immensa Dei honitate Christianos inter nutriti eramus. A parentibus, abeorum ancillis, a ludimagistris, a tutoribus a concionatoribus, a scriptis veterum, praesentium calculis commendatis Christianismum erudimur. [Page 93] Omnes dicunt haec esse Christianis credita, credendaque. Qui ergo curiosior est, & Suspicacior, visat plurimas gentes, & in singulis plurimos percunctetur. Est tamen hic labor ad fidem modestis quidem ingenijs minime necessarius. Qui hoc quadriennio non est egressus agro Corcagiensi minime dubitat Regem in Anglia esse; at nullius rei plures domi testes, quam Religionis, habeas.
3. Quid ergo aies [...] An non solùm Ecclesiae Catholicae, sed etiam singulis parochijs fides in omnibus habenda? Respondeo, universale testimonium Ecclesiae jure fidei nostrae esse substratum fundamentum▪ Quia testimonium unius parochiae, unius etiam Ecclesiae Nationalis [Page 94] non facit fidem, nisi vi testimonij Ecclesiae unversalis. Paucis enim credo, quia video eos cum quamplurimis consentire. Qui scias (aies) tuos ab alijs non dissentire in hoc velillo Articulo? Respondeo, me multo▪ nosse vicinos meos e dissitis regionibus, quo mercatum aut peregrinatum ierant reversos, multos alienigenas aduenas convenisse, libros legisse, cursum vitae meae, circumstantias rerum meminisse, nihil unquam offendisse quod dubium creet de consensu nostro (in hoc vel illo articulo) cum coeteris Christianis. En, sidem ignorantium justam esse, nec rationis indigam, licet ei reddendae ipsi sint impares. Adeo quippe fieri non potuit, ut universa Ecclesia, e. i. universus [Page 95] quasi Mundus (nam ad fidemsatis testium perinde sunt ac numero infiniti,) adeo, inquam, fieri non potuit, ut universa Ecclesia per integram aetatem duraverit in mendacij conformatione, ut id superet patientiam unius oppiduli.
4. Sunt tamen quaedam, dices, de quibus etiam dubitent sapientes, an sint de fide necne. Id inde venire regero, quia inveteravit jam mos mundo Christiano, fidem suam ex decretis Papae, aut alicujus Ecclesiae particularis, aut quidem ex determinationibus indefinitis Concilijgeneralis, aut ex privatâ interpretatione Scripturae sacrae sumere. Hinc quid sit de fide litigatur; eo uni displicente, quod alteri maxime placet. Quid vero sit de fide secundum di- [...] [Page 98] nemo nisi sibi ipsi aut probari aut culpari possit. Si Papa aut Ecclesia quaecunque particularis, aut universalis etiam ut judicans dominium in fidem nostram sibi assumpserit, nemo non videt clamitatum iri, quòd fallibiles sint. Apud nos vero, omnis haer eticus est (ut Apostolus ait) [...]. Cum enim conscientia Christianorum sit judex Articulorum fidei Christianae; pertinaciter labefactare vel minimum Articulum est caeterorum Christianorum testimonium nihili habere, & hoc est palam prae se ferre non solum Christianismi (S. 10. N. 7) sed etiam rationis (S. 10. N. 14) desertionem. Talis convincitur ab omnibus, judicatur ab omnibus (1 Cor. 14. 24.) quorum ipse etiam unus est; dum Christianus, cum Christianus sit ob [Page 99] auctoritatem Ecclesiae, Ecclesia tamen refragante haereticus esse velit, i. e. ei argumento succumbat in thefi, cui in hypothesi repugnat, culpae non minus sibi conscius quam qui non admitteret principium illud quod in Schola appellatur dictum de omni. 3. Tertio loco occurro objectioni, quam posse afferri video non paucas scilicet Ecclesias Christianas traditionem hanc susque deque habere, judicia Ecclesiae alicubi, alibi Scripturam sacram in credendo aut fundamenti, aut regulae loco colentes. Quid hic Christianismi studiosus? Quippe ubi tota una regio id falsum esse clamitet, quod plurimae aliae terrae Christianae ut doctrinam ab Apostolis Christi descendentem tuentur. Hic me sic expedio. Primum, si una regio traditum aliquem [Page 100] articulum affirmet, altera neget; ambigendum mihi est, donec constiterit utra pars contradicentium sit veracior. Fortasse etiam uni genti id traditum fuerit, quod ad alteram non pervenerit. 2do, si una parte Ecclesiae asserente quippiam esse traditum, altera aut assentit, aut non negat, aliunde tamen id falsum esse (nempe per interpretamenta Scripturae sacrae, aut ratiocinia philosophica) contendat; hic prorsum traditioni adhaeresco, vestigia haereticorum in parte altera persentiscens. Sic namque blasphemias suas Arrius tuebatur textibus Scripturae malè intellectis, & captionibus è Philosophiâ. Et sic eum Patres Niceni damnarunt ut invehentem dogmata fidei receptae adversa. 4. Non pigebit dicta exemplis doctrinarum isto [Page 101] ritu traditarum uno, aut altero claudere. Ac inprimis traduntur Biblia sacra, ut fint Ecclesiae oraculorum Dei Memoriale. Traditur Symbolum Apostolorum ut breviarium doctrinae Apostolicae, & tanquam aut ab ipsis Apostolis, aut ab Ecclesia proxime sequente consarcinatum. Traditur Symbolum Nicenum tanquam expressum testimonium tertij a Christo saeculi de doctrina Christiana quoad ista capita. Sed haec collectiva sunt. Traditur sigillatim, Christum nunquam peccasse, nos omnes natura peccatores esse, ipsum vero peccata nostra morte sua sustulisse. Traditur etiam Christum imperasse suis omnia bona opera, vitia omnia damnasse, exigere ut obsequamur magistratibus, ut omnia bona nostra, etiam nos ipsos ejus [Page 102] devo veamus, &c. Sedhaec, dices, certa sunt; Ostendas oportet exempla de quibus ambigitur; cùm finem ponere litibus de fide haec disquisitio inprimis promiserit. Mira importunitas! Ista certa sunt quia traduntur; tu postulas ut ostendatur ea tradi, quae sunt incerta. Nihilominus hic etiam fi tibi praesens es, me satisfacturum spero. De quo vehementiùs litigatur, quàm de praesentiâ Domini in Augustissimo Eucharistiae Sacramento? At ex dicta traditione manifestum est panem consecratum esse corpus Domini, & vinum consecratum ejus esse sanguinem. Graeci, Latini, Pontificij, Protestantes, quicunque sacrosancto hoc Sacramento utuntur, hunc & esse, & semper fuisse Ecclesiae universalis sensum testantur. Id quod in litem trahitur, est, An haec [Page 103] praesentia sit per remotionem substantiae panis, aut per ejus identificationem cum substantia corporis Dominici, aut per repraesentationem sacramentalem, aut quo prorsus modo ex infinitis illis, qui omnipotentiae Domini propatuli sunt. Demum, convenit de re, quia traditur Christum eam declarasse; disputatur de modo, quia a Christo eum, aut ab Apostolis ejus fuisse declaratum (certè nobis) non traditur. Adjiciam exemplum quod multorum instar fuerit. Traditur dicto modo Ecclesiam Christi esse columnam veritatis, esse infallibilem. Quod, inquam, haec sit traditio universalis, ex eo liquet, quod omnes textus eo pertinentes alij Ecclesiae Romanae largiantur, alij non nisi Ecclesiae Vniversali concedant, alijnec Ecclesiae Vniversali, nisi in necessarijs [Page 104] ad salutem. Istae autem distinctiones quid sunt, nisi effugia recusantium assensum, ubi pudet dissentiri? Certe qui modos quaeritant, rem fatentur. Ac mihi quidem in talibus haec est regula: certis me submittere dubijs non maledicere. Certus sum panem consecratum esse corpus domini; an vero substantia panis loco cesserit, relinquitur dubitandum, i. e. non exigitur ut credam, aut ita esse, aut non esse. Infallibiliter traditur ex ore Domini, Ecclesiam Christi esse infallibilem. Certus ergo sum aliquam Ecclesiam hoc frui privilegio; quod haec (quaecunque) eo non fruatur, non sum certus. cum certus sim Ecclesiam nonnullam infallibilitate frui, tum an non hanc (quamlibet) habear, ignoro. Cum tam multa non revelaret dominus, modeste sapere jussit.
Gloria Christo.