TENTAMEN Porologicum SIVE AD POROSITATEM CORPORUM TUM ANIMALIUM, TUM Solidorum, Detegendam;

Authore ROB. BOYLIO nobili Anglo, Societatis Regiae Socio.

Londini Impensis Samuelis Smith ad In­signe Principis in Coemiterio Divi Pauli. M.DC.LXXXIV.

Traductoris PRAEFATIO Ad Lectorem.

PRodit iterum in orbis Thea­trum notissimus orbi erudi­to Boylius, quem vel eo nomine homines ament, laudentque, quod se suosque uni humanae reipublicae utilitati consecrarit jampridem labores: quod quam vero consen­taneum sit testantur sparsi passim, nec pauci, nec levis momenti, in­genii [Page] ipsius foetus, totque publi­cos in usus variis conscriptae tem­poribus, ac praevio quem sequere­tur absque duce, lucubrationes. Qua de re ne cui dubium superesset, cum omnia praenobilis ejusdem au­thoris opera in medio collocare possem, postremum tantum in lu­cem editum commemorabo, Appa­ratum scilicet ad Historiam sanguinis humani: quod qui­dem argumentum, summae licet utili­tatis, adeo novum est, ut altissi­mum de eodem apud authores om­nes hactenus silentium extiterit. Uni itaque Boylio tanti rem emo­lumenti, tamque publici futura haud dubie non ingrata posteritas acceptam referet.

[Page] Quod autem adhunc quem prae manibus habes tractatum spectat, novum quoque omnino argumen­tum est, quamvis enim indocti pa­riter, doctique de poris garriant, perviaque poris corpora plerique po­nant, nullus tamen hactenus, rei haud dubie difficultate deterritus, vulgarem hanc assertionem specia­lius probandam suscepit: quicquid autem hoc in genere dici potuit, ge­mino hic omnino tractatulo illustris author noster complexus est; alte­ro solidorum corporum, animalium altero porositatem iis demonstrat argumentis quae rem oculis objici­ant, experimentis enim certissimis, clarissimisque, ubique negotium hoc [Page] ingeniose, acuteque suo more pro­movet: sed quia vino vendibili, suspensa hedera non est opus, res ipsa per se loquetur, ac opuscu­lum hoc praenobilem authorem, vel me tacente, serae posteritati, tibi­que primum, amice Lector, commen­dabit: Vale itaque, & alieno non ingratus labore fruere.

Tibi Addictissimus, D. A. M. D.

AUTHORIS Praemonitio AD LECTOREM.

Praemonitum lectorem velim, non esse sequente in Tentamine regularem, aut cohaerentem etiam dissertationem expectandam; ut me­ra enim dissolutorum experimento­rum, atque observationum collectio, circa porositatem partium corpo­rum, ad animale, ut loquuntur Chy­mici, regnum pertinentium designa­batur; experimentorum inquam non tam dispositorum, quam simul jam­pridem congestorum, dum quoe de in­telligibili occultarum qualitatum [Page] descriptione meditatus fueram, pro­ponerem. Ex antiquissimis, celeberri­misque medicis nonnemo, probè novi, asseruit, corpus humanum esse fere omni ex parte perspirabile. Tanti autem doctrinam momenti, cuique vel minus fidere, vel certe quam despicere, ob varia tum in Theoria, tum in praxi, videbuntur succeden­tes medici non obiter tantum, ac generatim tradendam existimavi, sed paulò propius inspiciendam, pe­culiaribusque rationibus probandam ac exemplis, quoe utiliora futura sint, aptioraque ad variorum obscurorum phoenomenw̄n explanationem, quam primo forte intuitu videbuntur.

Praemissa autem admonitio pau­lulum a lectore, facileque immutata, ad junctum huic circa solidorum, corporum poros tentamen extendi atque adeo distinctae vices praefati­onis supplere poterit.

TENTAMEN AD POROSITATEM Corporum Animalium DETEGENDAM

UT numerosissimi corporis pori minutiores sunt quàm ut sub aspectum cadant; ita eorum spéculatio non tanti aut momenti, aut emolumenti visa est: Cum tamen mecum ipse reputo quantum pleraeque corporum qualitates, adeoque & operationes pendeant à struct­urâ minutarum ac sigillatim inconspecta­rum particularum; cumque rursus ani­madverto [Page 2] ad latentem hanc contexturam omnino necesse esse ut moles, figura, collocatio intervallorum, atque pororum, unà cum figura, mole, dispositioneque, aut texturâ substantialium partium con­currant, non possum non in ea esse mente, doctrinam exilium corporis poro­rum permagni esse momenti, ac philo­sopho naturae indagatori perquam uti­lem. Aegrè autem admodum dubito, quin, si illustris Verulamius exilia haec respexis­set, non infimum fortè sua inter deside­rata porologiae locum concessurus suisset.

Licèt autem per alia mihi negotia non licuerit hoc argumentum pro reî merito tractare, aut tam fusè quam ipse constitueram in schemate multis abhinc annis constructo, quod ingeniosi non pauci viderant, ne tamen rei medicae partem adeo meo quidem judicio curio­sam, tantique momenti, aequè omnino, atque offenderam, incultam relinquerem: Offeram tibi tot collectarum à me nota­rum hoc super argumento, quot conve­nienter, neque enim accuratiore rem methodo praestare me posse puto, ad tria fere capita reducere potero, quorum primum, quod hoc sibi tentamen vindi­cabit, [Page 3] est ipsa animalium corporum poro­sitas: Circa quod de coordinandis observa­tionibus meis non ero sollicitus, cum in id unum omnes conspirent, ut doceant animalium viventium maximè partes innumeris instructas esse poris.

Partes autem corporum animalium in quibus conspicui magis pori videantur, eorum fere membranae sunt, aut cuti­culae, ossa, caro, carnisque & succorum coagmentationes. Quare non abs re fo­ret his de capitibus seorsim agere, eorumque sigillatim exempla in medi­um adducere: Convenientius tamen quid fore putem, si praecipuos omnino fontes ordinatim exposuero, è quibus porositas substantiarum, ad animale regnum, ut Chymici aiunt, pertinen­tium, potissimum derivari possit eorum­que cuilibet adjunxero experimenta, observationesque, quibus ab ea argu­mentum duco, quasque pronum fuerit ac perfacile, si ita videatur, reducere ad hunc illamve partium superius comme­moratarum, ad membranas maximè ossa, &c. ad quae omnibus ritè perpensis magis proprie spectare videbuntur.

CAP. I.

PRimum autem ex quo porositatem mox commemoratam deducam, est ipsa stabilium, corporum animalium, partium textura, constitutioque. Cum enim corpus animalis non sit rudis indi­gestaque materiae moles, sed ingeniosa planè machina ad variarum exercitium operationum mirabiliter constructa, puta ad nutritionem generationem, sensationem variosque discrepantes loca­les motus, dissimiliarium ac organicarum partium varietatem, requirebat necessa­rio, non peritè tantum, sed & variè con­structarum, ac diversis iis usibus ad quos destinabantur, congruarum, aut, iis, si mavis, operationibus quarum principia futurae essent: Quia autem non aegrè quis concesserit corpuscula, peritè hos in scopos conjuncta, eum fere in mo­dum contexta esse oportere, ut non se ubique mutuò contingant, facilè quoque is admiserit modica inter ipsa intervalla, porosque relinquendos; qui pariter [Page 5] fatebitur observatâ particularum ad cor­pus animalis necessariò concurrentium multitudine, observatoque pariter dis­crimine ac varietate, quoad molem & figuram, corpusculorum ad partes ad eò discrepantes contexendas requisit orum, quales partes sunt membranae, fibrae, ossa, cartilagines, ligamenta, venae, ar­teriae, nervi, &c. Fatebitur is inquam & numerum, & varietatem pororum non posse non esse maximam: Hoc ar­gumentum, confirmabunt plurimum quae postmodum eundem in scopum dicenda occurrent, in tentamine ad dete­gendam solidorum etiam corporum porositatem. Ad secundum itaque caput progrediar ex quo animalium porosita­tem substantiarum derivare liceat.

CAP. II.

HOc autem nobis suggerit ipsa nutri­tionis animalium contemplatio: cum enim de eorum substantiisplurimum in momenta depereat, partim visibilium excrementorum exclusione, partim vapo­rum [Page 6] invisibilium avolatione magnam hanc jacturam resarciri omnino necesse est, eò quòd nutritio affert, supple­mento: quam nullo alio intelligibili de­scribere modo poterimus, ni concipia­mus, & dicamus succum alimentitium in stomacho praecipuè praeparatum, aut impelli, aut attrahi [utrovis enim modo res fiat, ad rem praesentem perinde est] ad partes corporis eodem nutriendas: ipsa autem succi corpuscula per eos sese poros insinuant quae moli suae figuraeque commensurata magis fuerint: quae au­rem congrua magis semel assimilata, substantiam partis in qua quiescunt, adaugent, atque ita consumptis prius illius partis corpusculis substituta, illa­tum eorum recessu damnum resarciunt, hoc ex eo illustrari poterit, quod plantis ac arboribus maximè contingit, in quibus variis è corpusculis, quae in liquoribus ter­ram humefacientibus reperiuntur, agitan­que calore solis atque aeris, ea quae radici fortè commensurantur, eodem calore in eam impelluntur, aut ab ea­dem imbibuntur, unde ad alias arboris partes in forma succi convehuntur: qui [Page 7] novas per colas [strainers] transiens [qui­bus ipsius corpuscula separantur, praepa­rantur atque idonea fiunt quae variis in partibus detineantur] eas subit alterationes quae omnino requiruntur ut in lignum, corticem, folia, flores, fructus, &c. im­mutetur. Ut autem ad animalia rever­tatur oratio, ductum ab eorum nutri­tione argumentum plurimum confirma­bitur si adverterimus in pueris, aliisque junioribus animalibus, quae debitam nondum staturam consecuta sunt, nec molem, nutritionem adeo esse copiosam ut continuum faciat incrementum. Ut enim liquidò constat animalia se­cundum omnes suas partes crescere, par­temque quamlibet omnem secundum dimensionem, adeo ut ipsae etiam ossium cavitates crescant; ita, quî hoc fiat in­telligere non possumus, nisi liquor nutri­tius per totum partis nutriendae, augen­daeque corpus distribuatur. Ad hanc autem distributionem necessarium om­nino est ut corpus poris abundet, in quos congruae succi particulae intimè intro­mittantur, penetrentque ad intimos etiam recessus, ubi eo constituant sese [Page 8] modo qui ad naturale partis incremen­tum aptior futurus sit: sed minutiorem hujusce processus expositionem Anatomi­cis Medicisque relinquo.

CAP. III.

CUM simul ac semel praemonuerim, hoc in tentamine vocem hanc, cutem, laxiori popularique sensu à me usurpatam, nullâ habitâ ratione Scrupu­losioris distinctionis epiderma inter seu cuticulam, anglice, Scarfskin, atque cu­tem, quam circumambit, cuique arctius adhaeret, ad aliud caput unde Porositas animalium argui poterit, gradum faciam.

Illud autem non aliud est quàm co­piosa illa materies quae quotidie imo in momenta & sudore & insensibili transpi­ratione è corpore emittitur: cum autem nulla sit dimensionum penetratio, tutò omnino inferre licet materiam nec sudo­re nec ulla alià, quae sub sensum cadat, evacuatione consumptam exilibus om­nino in pelle poris exhalationum adin­star [Page 9] evolare: licèt nihil prorsus obstet quin inconspecta etiam effluvia iisdem unà cum sudore poris evaporari pos­sint; contingit autem ut defectu molis, aptaeve in ambiente aere dispositionis, haec effluvia in ipsis pororum orificiis in Guttas Sudoris adinstar non adden­sentur.

Quod itaque plurimorum animalium cuticulae, licèt oculo constrictae omnino videantur, poris scatere queant, colligi, ut dicebamus, poterit ex ipso in eorum plurimis sudore: sed quia non omnia animalia sudare observatum est, ut spe­ciatim de canibus asseri solet, aliis qui­busdam rei probabilitatem exemplis stabiliemus.

In laevigatâ viventis hominis cute interdum microscopiorum accuratiorum ope poros discernere possumus. Atque ope etiam Microscopii non optimi in interiore chirothecarum parte quae pel­les tantum elaboratae sunt, discernere li­cet magnum exilium pororum nume­rum non ingrato interdum aspicienti or­dine dispositorum: quamvis autem eò­rum, opinor, nonnulli, ab ipsis qui in [Page 10] pelle nondum elaboratâ creverant, pilis facti videantur, quod tamen eorum longe plures quàm inde existere queant, sint totius utrimque corii perforationes, non omnino improbabiliter ex vulgari Chymicorum in purgando hydrargyro praxi deduci poterit: eum enim hi por­tione corii haedini, aut ovini arctissimè conclusum constringunt, cogúntque ad transmeandum: quo fiet ut infima corii superficies mercuriali cooperiatur quasi rore aut sudore, qui decidet, aut avola­bit prout pori hac fortè vel illac aperti jacent, seu patent; decidet inquam de­pluentium instar Globulorum, relicta interim post se scoriâ in Corio. Quam­vis autem cum hominis viventis cutis à Coriario subacta est, spissior sit quàm sibi forte quispiam persuaderet, eaque quam ipse adhibueram non densa minus videretur quàm chirotheca ex pelle caprinâ, cum tamen idem experimen­tum cum pelle brachii hominis curio­sius fecissem, comperi hydrargyrum ejusdem etiam poris exprimendum.

Necesse non est ut hîc inquiram u­trum exigua foramina nudo oculo im­percepta, [Page 11] quibus sudor exoneratur, ac qui­bus ipsa fortè materia quam insensibili transpiratione corpus deperdit, effluit, sint necne eorum pleraque tenuiorum vasculorum excretoriorum orificia ad numerosissimas eas glandulas spectanti­um quas praestantissimi Anatomici Steno & Malpighi sub Cuticula detexisse di­cuntur, quaeque ob exilitatem figuram­que Glandulae Miliares dictae sunt: non est, inquam, cur huic rei discutiendae in­haeream, cum etiam juxta ingeniosam hanc sententiam maximus exilium per­forationum, seu pororum numerus cuti tribuendus sit: quod meum in scopum sat superque est undecumque haec in ho­minis cute porositas ortum ducat: se­cutura enim mox observatio docebit quasdam Animalium Membranas etiam ab excretoriis glandularum vasis non perforatas expiratae materiae exitum ape­rire posse.

Membranae, aut cuticulae sub testis ovorum Gallinae, licet pertenues sint, texturâ laevigatâ admodum arctáque co­haerent: cum peracutis aceti Corpuscu­lis resistant: attamen non has solum cu­ticulas, [Page 12] sed & testas easdem involventes esse porosas experimentis à me factis concludi poterit: has siquidem diu sus­pensas, legitimisque in bilancibus ad amussim libratas tenui: hinc enim ova aliquod ponderis sui momentum certis intervallis deperdere liquidò constabat, quod sanè cuivis alii causae qu [...]m tran­spirationi invisibili immeritò ascribere­tur: in [...]tero enim ovorum diutius servatorum extremo cavitas quaedam reperitur, quae unà corum cum aetate plerumque crescit, fitque contractione Membranae à testa, ut accommodet sese diminutae quantitati materiae quae invol­venda superest.

Cum mecum ipse perpendo quantam materiae quantitatem insensibili transpi­ratione exonerent quotidie homines in­tegrae valetudinis, qui moderato corpus exercitio expurgant, non possum non in ea esse mente, verisimillimum esse, minu­tos admodum poros, quibus tanta effluit materiae copia innumeros poene effe, ac multo numerosiores quàm ex ipsa etiam multitudine guttarum sudo­ris cuticulam madefacientium homines [Page 13] conjicere soleant. Sanctorinus enim in aureo illo tractatulo suo de me­dicina statica disertis verbis asserit, quod insensibili transpiratione elabi­tur, id omnium visibilium excremento­rum sive crassorum, sive liquidorum, si­mul congestorum superare pondus. Addit insuper [Aph. VI.] si cibus unius diei potusque octo aequet libras, quae insensibili transpiratione elabuntur quinque plerumque adaequare fere pon­do: atque alibi affirmat per hyemem interdum viginti quatuor horarum spa­tio fieri posse, ut qui firmis est viribus uncias quinquaginta ac plures exhalet. Quaedam autem experimenta sollicitè circa meipsum facta [...], ac quibusdam aliis curiosissimi magnique principis ex­perimentis addita, qui quodam utebatur instrumento, ipsosque mihi operationis eventus indicare dignabatur, omnino sunt in causa cur Sanctorini observatio­nes non rejiciam, observato tantùm Italicum Clima inter, in quo scripsit, at­que anglicanum ubi experimenta nostra facta sunt, discrimine. Vereor tantùm ne ab iis erratum sit, qui omne ponde­ris [Page 14] decrementum, quod crassiora ad ex­crementa referri nequit, materiae per po­ros visibilium partium cuticulae transpi­ratae ascribant, nulla interim habita ra­tione ingentis exhalationum copiae, quae asperâ arteriâ per pulmones exoneran­tur, ipsique conspicuae oculo tempore pruinoso apparent, licèt pauciores tum temporis meritò credantur, quàm sint inconspectae, per aestatem, dum ambiens aer magis multo incalescit, emissae. Li­cèt autem asperam arteriam intuear tan­quam magnum corporis caminum com­paratè ad minores illos, ut ita loquar, caminos in cute, quibus consumpta per­spirationibus materia emittitur, tantus tamen est exilium illorum spiraculorum numerus, ut fuliginosae exhalationes per èas elabentes non possint non esse nume­rosissimae, praeterquam quod exhalationes eae quae per asperam arteriam exoneran­tur, probabiliter saltem erumpunt ut plurimum per latentes membranarum pulmones ambientium poros. Quae membranae spectari possunt ut externae corporis partes compararae ad aerem, li­cèt non comparatè ad oculum. Sed ut [Page 15] ad ova nostra revertamur, magnam tu­tò admittere possumus per poros cutis fieri evacuationem in homine & sangui­neo, & calido, cum ova, actu semper frigida, transpirent. Atque alibi copio­sas etiam ranarum semper ad tactum frigidarum expirationes commemoro, ac decrementum pariter quoad pondus quorumdam animalium, statim à stran­gulatu, aut praefocatione, cum vitali ex­tincto calore nullae amplius exhalatio­nes per asperam arteriam expirent: qui­bus omnibus obvium hoc experimentum addi poterit, si enim saeviente aestu pul­pam digiti propius, absque tamen con­tactu, solido cuipiam, laevigatoquecorpori puta chalybi, aut argento admoveris, cor­pus illud saepe animadvertes infici, illico, ac quasi obscurari inconspectis è poris digiti effluviis, quae levigatae corporis su­perficiei frigore, visibiles in exhalationes condensantur quibus superficies quasi obnubilatur, sed quae remoto digito ce­leriter avolent, restituta pristino nitori superficie.

Cutis exterioris porositas vero non absimiliter colligi poterit ex subita [Page 16] celerique quorumdam remediorum in eandem decoloratam, actione, quâ nigrae caeruleaeque ejusdem maculae à leviori ictu, contusioneve ortae subitò tolluntur: cum enim praeternaturales ii, foedique aspectu colores soleant à medicis ascribi exiguis sanguinis portionibus è vasis ca­pillaribus sub cutis superficie sitis, contu­sionis vi expressis, quae jam extravasa­tae stagnare ibidem coguntur, verisimil­limum sanè est, si potentiùs valentiús­que quoddam remedium has maculas tollit, hoc opus perfici, attenuatione, dissolutione, agitationeque materiae, un­de ad quandam per cutaneos poros tran­spirationem disponatur: licèt fortè ejus­dem ita immutatae pars aliqua imbibatur rursus à vasis capillaribus, atque hunc in modum sanguinis in massam circula­tione revehatur. Quaedam autem reip­sa remedia in maculas hasce nigras caeru­leasve actura quam celerrimè, & scrip­tis & praxi tum Medicorum, tum Chi­rurgorum facilè inducor ut credam: de insigni has in maculas albae Brio­niae radicis virtute Helmontius scribit. Quod omnino non leviter experimen­tum [Page 17] quoddam à viro quodam docto ex familiaribus meis, miro quodam in casu factum confirmavit. Ac quemdam ipse non infimae notae novi, non ita pri­dem calcitratione equi ictum in crure, quod & nigrum & visu tetrum erat, is tamen paucarum horarum spatio, & do­lore vulneris, & decoloratione partis vulneratae liberatus est sola applicatione foliorum hyssopi▪ contusorum recentique butyro pultis in morem commixtorum.

Neque cutem tantùm conspectas corporis partes tegentem ita porosam judicamus, sed in membranis etiam in­ternas partes obvelantibus, numerosos, atque admodum varios ponimus non immerito poros, prout particularia dis­crepantiaque ipsarum munera requirunt; duae enim priores porositatis causae in hoc tentamine commemoratae tam appli­cari possunt membranis internas partes, ut Jecur, Splenem, &c. tegentibus, quàm exteriori cuti, aut membranae membra cooperienti: quin etiam transpiratio per ejusmodi poros copiosior futura videtur quàm sit ea quae per poros superficiei corporis transpiratio fit, cum praesertim [Page 18] partes Splenem Jecur, Renes, &c. in ho­mine ambientes, aere ambiente cali­diores sint; quia praeterea madescunt, aer autem non item, laxitas pororum par­tium internarum haud dubiè amplior inde fit. Nec absurdum fuerit si conci­piamus, & cutem membra tegentem, & membranas internas corporis partes cir­cumcingentes, textorum instar tibialium, ac subucularum, &c. quibus adhuc inte­gris quoddam continuitatis genus inest: quorum tamen ubi opus fuerit pori un­dique dilatari ac expandi poterunt hoc vel illo modo, juxta variam, seu hanc vel illam, agentium determinationem.

Hoc confirmari, atque illustrari pote­rit ex eo quod in praestantiore corio animadvertimus, puta haedino, aut agnino, &c. atque ex latentibus poris, qui detegi possunt in corio ovino, & humano, inclusi mercurii expressione. Huic porositati cutis hominis viventis, aliarumque membranarum, licèt interna­rum, eo facilius quis assentietur, si planum fiat, crassas etiam spissasque urinariarum vesicarum in mortuis animalibus mem­branas porosas esse, ac ipsâ etiam aquâ [Page 19] permeabiles: hoc modico salis tartari in nitidam beneque exiccatam vesicam, [cujus postea collum arctissimè vin­ciri, colligarique debet, ne effectus aeris humiditati ascribatur] projecto explo­ravimus: reliquimus autem inferiorem vesicae partem, quousque Sal exporrige­batur, in communi aquâ immersam, sat copiosâ quidem, ut salem tartari in liquo­rem resolveret. Ne autem quis dicat sa­lis acrimoniam vesicae corrosione cor­pusculis aquae viam patefecisse, scias ve­lim successisse experimentum, licèt mul­to lentius, tum etiam cum rem Saccha­ro sali tartari substituto aggressi sumus: nec desunt qui Syrupos quosdam len­tiore hac methodo confectos, quod ipsi ut arcanum haberi volunt, iis qui com­muni ex aqua fiunt longe esse potiores affirment.

Quod membranulae testas ovo­rum subtegentes arctae admodum con­texturae sint, tum ex aliis multis, tum ex eo non absimile verò videtur quod liquoribus quibusdam ipsam testam acu­mine suo corrodentibus resistat, ejusmo­di tamen membranas liquoribus non ad­modum [Page 20] subtilibus pervias esse sequenti experimento comperimus. Hoc autem fecimus, servato per duos tresve dies in aceto distillato, aut crudo paulò fortiore communi Gallinae ovo: Cum enim ex­tractum è liquore fuisset, & detersum multum ad oculum etiam intumuerat, tumore, ut conjiciebam, à quibusdam li­quoris particulis per poros membrana­rum albumen ovi ambientium ingressis, fractam enim partem offendimus nullam, experimento licèt non semel repetito. Atque ut hac nobis super re fieret satis, atque ut exploratum haberemus utrum expansio haee manifesta, ab alia reipsa quapiam causâ, quàm à mera albumi­nis, aut vitelli, aut utriusque dilatatione existeret, pondus ovi extracti ex aceto, & bene tersi, comparavimus ejusdem ponderi nondum in menstruum immis­si, comperimusque ovum, facta licèt testae suae jactura, gravius multo, quàm erat priusquam immergeretur.

Addam hîc loci methodo relata mox longe in speciem ineptiore, & testam ovi, & membranas testae subtensas pe­netrari posse; quantumvis enim arctâ [Page 21] texturâ circumambientes ova membranae coeant; quadam eas methodo salire Si­nenses norunt, quod Mercatores, tum Angli, tum Hollandi, cum Indiis orien­talibus commercium exercentes mihi as­seruerunt. Atque in narratione quadam à Concilio Batavico ad praecipuos Hollan­diae rectorès missâ, interceptâque ab An­glica navi bellica, varias Offendi de­scriptiones salitorum magno numero ovorum; quae certo die notati mensis mari Bataviam, aliosque in portus illata fuerunt. Diu autem post, cum incidis­sem in ingeniosum quemdam medicum, qui Bataviae vixerat, ex eo didici veris­simum esse ejusmodi ova iis frequenter in partibus reperiri, cum ejusmodi saepe ipsemet comedisset illic, quaedam qui­dem, aut cocta, ut credebat, aut tosta priusquam salita, quaedam verò cruda, sed muricati saporis. Quamvis autem Mer­catores quos hac super re interrogabam indicare mihi nequirent quâ Sinens [...]s methodo ova ita sale condiant, ut com­munes in usus apta perseverent, pro explorato omnino habebam fieri posse ut Sinenses hanc verè quae ipsis [Page 22] ascribitur, artem norint; fissi enim ovi luto vestiti, ubi sat diu in muria jacuis­set, saporem sensi omnino salsum, sed nescio quo casu prohibitus experimen­tum, ad faciliorem, utilioremque ad praxim reducere non potui.

Medicum quemdam doctrina, quàm virtute ornatiorem novi, qui violenta quadam at (que) pertinaciore Colica pressus, ad sedandum dolorem enematis ex vino Hispanico utebatur; licèt plerumque experiretur non diu ab eorum injectio­ne vertigine se laborare, ac ebrium fieri, ut ipsemet mihi fatebatur; sed huic ex­emplo non multum inhaerebo, & minus adhuc magni cujusdam Chirurgi respon­so, qui artem suam in Indiis occidenta­libus exercuerat; is à me interrogatus num vulnera & ulcera recenti Nicotia­ [...]ae succo curasset [quàm in horto meo plantam servare soleo ob summam ejus­dem adversus sectiones, adustiones, & tumores virtutem;] atque interrogatus iterum, utrum adhibitam eam emeticam non offenderit; inter alia multa respon­dit cum saepius hunc succum exiguo ul­ceri in mulieris crure applicuisset, eam [Page 23] statim ab applicatione aegram fuisse, ven­triculique solitam pati inversionem, aut actu vomere; sed huic ut dicebam ex­emplo non inhaereo, quia Nicotianae corpuscula verò similiter insinuare sese poterant per exigua corrosorum quo­rumdam vasorum orificia, atque intro convehi, ope potius circulationis sangui­nis quàm porositatis partium; quaprop­ter commemorabo potius quod mihi à praestante quodam celeberrimi Collegii Londinensis Medico narratum fuit; as­seruit is itaque vomitum sibi se provo­casse saepenumerò decoctâ Nicotianâ ar­ticulis suis, aliisque externis partibus, ap­plicata; id autem mihi in mentem re­vocat, quod quibusdam pueris ca­put Scabie infectis obtigisse aiunt, qui Spongià aut Pannis madidis ab infusione Nicotianae, aut fortium liquorum, parti affectae applicatis ebrii facti dicuntur; quanquam hoc quis in casu suspicari pos­sit inebriantes particulas non meros per poros insinu [...]sse sese, sed potius per ca­pillarium vasorum orificia quae exiguis continuitatis solutionibus, quibus rarò carent infecta Scabie capita, patefacta fuerunt.

[Page 24] Pueros exterius applicatis purgari posse quibusdam à medicis asseritur; eo è numero eaque in arte exercitatus quis­piam plerumque solo se purgari empla­stro mihi declaravit. Sed majoris ad­huc momenti est quod ab ingeniosissimo quodam viro mihi narratum est; vix ille fidem rebus ejusmodi habebat, prius­quam hanc mihi historiam referret; ro­gatus ille est à quodam rerum curiosa­rum studioso ut manum porrigeret, quam alter manu sua apprehendit subtili quo­dam oleo Chymico ut postea patuit, madefacta; adeo tamen leviter ut qui rogatus manum praebuerat, rem vix animadverteret, donec paulò post motu quodam Catharticorum proprio urgeri se sensit; altero ad haec subridente suspi­cari familiaris meus coepit quid demum rei subesset, quaterque brevi tempore omni absque tormine, dolore, intempe­rie, dejecit.

Sed ut ad porositatem membranarum revertar, eò magis fortè ad eam admit­tendam propendebis, si animadverteris, licèt citharae chordae ex fibris tantùm sint, [ex quibus ceu praecipuis ad mi­nimum [Page 25] partibus membranae constant,] ex fibris inquam mortuis, frigidis & ri­gidis, ubi tamen consona cithara est, hu­midiore interdum tempestate futurum ut tantâ vi intumescant, ut non levi cum strepitu frangantur, ac dissiliant; quod ab humidis vaporibus in ipsarum poros copiosiùs ingressis oritur; quibus non contrahuntur modo, sed etiam ut accuratiore bilance exploravi, ad sensum ponderosiores fiunt.

Porositas interiorum partium anima­lium utroque praememorato modo tum receptionis, tum emissionis firmamen­tum ducere poterit ex iis quae contin­gunt interdum in metastasi quadam aut translatione materiae morbificae, ut lo­quuntur Medici, in corporibus morbi­dis; norunt ii qui in nosocomiis versan­tur, aut medicorum observationes non ignorant, non raro subitam in morbis materiae fieri transmigrationem, materiae inquam morborum eorum causae, ab una scilicet parte ad alteram, juxta cu­jus naturam, atque operationes, novi emergere morbi poterunt minus, aut magis prioribus periculosi, prout pars [Page 26] impetita nobilior, aut ignobilior est; saepe itaque contingit ut materia quae in vasis sanguiferis febrim ciebat, ad inter­nas quasdam capitis partes translata, de­lirium producat, aut phrenitidem.

Nonnihil autem demirabar aegroti hoc posteriore morbo affecti urinam adeo similem urinae hominis febri omni libe­ri. Eadem febrilis materia, aut devia­tione naturae, aut remediis minus ido­neis, aut imperitius administratis exo­neratur interdum in pleuram, aut mem­branam latera thoracis subtendentem, interdum in fauces, interdum in intesti­na; atque ubi in pleuram transfertur, pleuritidem, ubi in fauces anginam, ubi verò in intestina delabitur fluxum gignit plerumque dysentericum; quia autem in ea sum mente plerasque fortè peccantium humorum translationes cir­culatione sanguinis contingere, genera­tim principio hujus Sectionis loqui no­lui cum earum mentionem comparatè ad internarum corporis partium porosi­ratem mentionem facerem, satque habui indicare earum quibusdam praedictam porositatem confirmari.

[Page 27] Hoc à vero alienum nequaquam vi­debitur, si advertamus id esse reipsa ha­ctenus probatum iisdem omnino argu­mentis quibus probavimus, & cutem, & internas membranas poris esse instructas, poris inquam quos permeent particulae quarum figura, & moles ipsis respon­deant; inde enim non absimiliter verò inferre possumus, quoties materia mor­bifica, sive in forma liquoris, sive exha­lationum, corpuscula sortitur huic illive corporis parti adaptata, certò eam circumstantiarum concursu ad hanc invadendam determinari posse; quae priori jam domicilio egressa, varios in ea ad quam transfertur parte tumultus excitet.

CAP. IV.

INde etiam animalium porositas argui poterit quod effluvia intromittant; haec enim in internas corporis partes ut operationes illic suas exerceant, nisi per cutem, porosque cutis intro penetrent, pervenire nequeunt.

[Page 28] Quod autem res exterius corpori ap­plicatae, illaesa etiam cute internas ad partes convehi possint, non pauca effi­ciunt. Ac primo quidem in pluribus observatum est [omnes enim ad admit­tendam à peculiaribus venenis impres­sionem non aequè dispositi sunt] Can­tharidas exterius à Chirurgo, Medicove applicatas, priusquam cutem perrum­pant, magnos saepe ciere citò urinario in transitu tumultus, atque urinam in­terdum esficere sanguinolentam; quin ipse memini cum exulcerans emplastrum medios inter humeros à perito Chirurgo appositum fuisset, licèt Cantharidas cae­teris ingredientibus mixtas nescirem, ex eo me emplastro circa collum ve­sicae, dolorem, quo majorem aliâs nu­lum pertuleram, sensisse; adeo ut in­tempestâ etiam nocte levamen mihi ac­cersendum foret.

Cutis porositas inferri etiam non in­congruè poterit ex ipsis mitiorum etiam emplastrorum effectibus; licèt enim emplastra quaedam operentur, ut arctius cuti cohaerentia, impedita scilicet perspi­ratione, parteque cui applicantur exter­no [Page 29] à frigore servatâ; nemo tamen, ni sallor, alias etiam ob causas, non insig­nes, eorum plurimis effectus non ascrip­serit, quorum omnino praecipuus est in­gressus ipse plurimorum Emplastri cor­pusculorum per cutis poros, quae semel ingressa diversis quaeque naturis suis, ac virtutibus conformiter agunt. Idem de unguentis esto judicium, quorum opera­tiones in infantes maximè, quorum cutis plerumque mollior est, & laxior, insignes omnino sunt; atque equidem probè scio non leve quid ab iisdem adversus inter­nos adultorum morbos perfectum; vix tamen à vegetabili unguento tantum expectassem; à vegetabili inquam, sat enim cuilibet innotuit Mercurialis ope unguenti salivationem excitari posse; ac contingere etiam interdum praeter medici votum, ut Mercurii corpuscula altius in corpus ingressa deturbari inde iterum nequeant.

Quod superius de Emplastris diceba­mus, Pericarpiis, ut medici vocant, ap­plicari pariter poterit; quorum prae­stantissima, licèt interdum successu ca­rentia, saepe tamen in sistendis febris [Page 30] paroxysmis optatum sortiuntur exitum; quod saepius comprobavi mixturâ alibi commemoratâ ex uvis Corinthiacis, lu­pulis, & nigro sale, simul bene contusis, cujus mixturae ope, Dei beneficio, ipse­met una cum aliis non paucis à simplici tertiana, aut duplici etiam tertiana, aut quotidiana liber evasi.

Ad Argumentum quo porositas ani­malium probatu [...], ab iis rebus quae cu­tem eorum illaesam, ac integram trans­meant, ductum, non leve accessurum est firmamentum, si ostendatur ab iis, nobis, medicis non imponi, qui sensibiles tum operationes, tum virtutes rebus ex­terius explicatis ascribunt; applicatis in­quam, licèt ita negligenter, ut ne cuti quidem adhaereant, aut immediate tan­gant; qualia sunt ea quae periapta, & appensa vulgo vocant; quorum varia amuletorum nomine nobis innotescunt, qualia sunt calami Mercurium, aut Ar­senicum complexi, quos quidam collo appendunt, subque indusiis gestant, ad­versus Pestem, aliosque morbos conta­giosos, necnon Haematites quas alii ad­versus Haemorrhagias gestant, ut & lapis [Page 31] quem mulieres in Indiis Orientalibus oppositum omnino in scopum ob­structis mensibus, gestant. Remediorum porrò horum exteriorum non pauca lau­dantium ea promissis non respondere, cum eorum quaedam operationem nul­lam sensibilem, quaedam notabilem nul­lam habeant, aequos rerum aestimatores experientia docuit; at quod eorum quae­dam insignes in morbos, ne dicam stu­pendas, obtineant virtutes, tum aliis ra­tionibus, tum authoritate fateor mihi certum esse, atque exploratum; cum aestate quadam sanguinem saepius na­ribus emitterem, variaque sistendo sanguini remedia adhiberem, efficacius nullum musco cranii humani reperi, [quem ex Hibernia afferendum curave­ram, ubi multo est quàm aliis in regi­onibus frequentior] licèt autem tantùm tangeret dum cor ab eo nonnihil inca­lesceret; quamvis autem non memine­rim Haemorrhagias mera aliarum Hae­matitarum applicatione externâ admo­dum cohibitas, unius tamen achatis adinstar miratus sum actionem in junio­rem quemdam, ac maxime sanguineum; [Page 32] addam autem hoc loco rem memoratu dignam experto Zwelfero à praecipuo statuum Moraviae medico communica­tam;Vide locum hunc sub fi­nem tentami­nis. vir enim hic doctus quem commendat tanquam magnum medicum, ac Phi­losophum, ipsi asseruit, cum quosdam ex bufonibus tro­chischos juxta Helmontii methodum praeparasset [quos ipse pariter sollicitè praeparaveram, sed quorum virtutes op­portunitate non oblata experiri non li­cuit] comperit iisdem instar amuleto­rum gestatis, & se, & domesticos suos omnes, amicosque, à Peste, licèt quotidie inviseret infectos, esse praeservatos, ne­minemque eorum, quorum Pestilentibus ulceribus trochischi ii appositi fuissent, extinctum esse, sed Pestilentium Car­bunculorum Venenum, inde adeò esse debilitatum ut ulcera vulgaribus postea remediis facile cesserint. Qui autem fiat, quod fateor sane conceptu esse difficillinum, ut corpora actu fri­gida effluvia emittant quae pene­trent, non humefaciant membranam tam arctae texturae, quam arctae [Page 33] est humana cutis, infra dicetur: dimi­nuendam enim hanc objicientis etiam judicio difficultatem reor ex iis quae postea proponenda sunt circa poros cor­porum, figurasque corpusculorum. Si enim poros posuerimus congruos, mi­nimè incredibile fuerit amuletorum ef­fluvia viam sibi aditumque per poros cutis animalis tractu temporis patefa­ctura, quod ut probabilius fiat, exem­plum in cute animalis mortui propo­nam; quia autem hoc, liquorem requi­rit quo multum in his circa Porologiam experimentis utor, licèt multis abhinc annis alio in tractatu, alium in finem quî fiat docuerim, ejusdem hîc confi­ciendi methodum repetam; conficitur itaque ad amussim ex flore Sulphuris, Sale Armoniaco pulverisato, Calce viva selecta, aequali omnium mensura, nisi quod calcis vivae ni optima fuerit, quar­ta, aut quinta pars superaddenda sit; his enim celeriter mixtis, ac paulatim destillatis in retorta, donec arena tan­dem fere rubuerit, fumigans prolicietur spiritus, qui summa cura obstructus ser­vari debeat, quem distinctionis gratia [Page 34] menstruum permeans, aut liquorem vo­care soleo, atque ejus expirationes, pe­netrantes, aut permeantes fumos.

Ex his experimentum à me comme­morandum facile intellexeris, quod erat ejusmodi; Mundissimam nitidi cupri par­ticulam selegimus, cujus defectum ar­genti particula supplebit, cumque eam portione corii aut agnini, aut ovini involvissemus, ita ut undique conclude­retur; tum eam super orificium phialae spiritum continentis, tenuimus sat mag­no intervallo à liquore dissitam; cujus tamen fumi celeriter, intraforte minutum horae, aut etiam minus temporis spatium, corii poros permearunt, egeruntque in inclusum metallum, ut profunda, durabi­lique, quam contraxerat inferior ejusdem superficies, tinctura constabat, licèt ip­sum interpositum corium propria nec privaretur albedine, nec decolor factum foret ad sensum; Sulphureas tamen quae ipsum pervaserant, exhalationes redole­bat. Atque etiam, si recte memini, idem experimentum feliciter successit, licèt paulò lentiùs, cum duplex corium fumos inter novamque monetae cupreae parti­culam [Page 35] interjaceret; hoc minus mirum videbitur cum insitam spiritibus illis pe­netrandi vim aliis exemplis ostendero. Lectori interim examinandum relinquo utrum aliqua hinc conjectura quis asse­qui nequeat stupendum illud phaenome­non probatis ab autoribus relatum, de fulmine argentum interdum hominum in crumenis decolorante, crumenis nec ambustis, nec decoloratis. Nostro enim in experimento, exhalationes quae temporis momento poene corium communem ex qua crumenae materiam pervaserant, sul­phureae erant, quales fulminis exhalatio­nes ex odore esse plerumque constat; cum autem hae, dum corpora invadunt, cali­dae admodum utplurimum sunt, opera­bantur istae, licèt qui emitteret liquor, actu frigidus foret. Si autem quis affir­marit monetam interdum eorum in pe­râ fuisse dissolutam, quos fulmen non tetigerat, sed quos propè tantum prae­terierat, objici poterit, si quid posterio­ris hujusce generis contigerit, licèt in­tegrum corpus, sive fluidum, sive soli­dum, quod Latine fulmen sonat [neque enim Anglica vox Thunderbolt fluidum [Page 36] tam apte sonare videtur] eos non teti­gerit, dispergere tamen illud circum­quaque exhalationes potuisse, quae huic phaenomeno producendo pares forent; in cujus rei confirmationem scias velim virum primae notae mihi familiarem cu­riositate motum ardentem in America montem conscendisse eò usque donec sulphureae ei exhalationes graves forent; inter alias quasdam earum in se impres­siones, quas observarat, haec notatu dig­na erat; asseruit enim argentum quod fortè secum gerebat in nigrum luteum­que colorem versum, qualem omnino à sulphureis nostris exhalationibus im­primi animadverti tum cupro, tum ar­genteae monetae; sive autem Spiritus no­stri conjecturam, cujus mentionem pepe­rerunt, vindicent, sive secus, tam facili saltem per animalis mortui cutem tran­situ veresimillimum omnino fit cutem viventis hominis ab externis exhalatio­nibus facile penetrari posse, quarum qui­dem accessum oculus minime percipiat, & quarum proinde operationes licèt om­nino insignes suspicetur nullus. Medicis perpendendum relinquo, quis hujus ob­servationis [Page 37] usus esse possit comparatè ad morborum contagiosorum propagatio­nem, infecti aeris contactu, à respira­tione ejusdem distincto, atque ipsa ex­halationum penetratione quae variis è corporibus erumpentes cutem invadunt, ac quae proinde operationum principia sint, noxiarum aut innoxiarum, ami­carumque, quas aliis plurimi causis ascri­bant, quod ab his eas oriri non suspi­centur. Atque hî loci non abs re fue­rit si addidero, suspenso corio ovino aut agnino libero in aere, ejusdem vapores in ipsius poros ita se insinuaturos tem­pestate humidiore ut moderatus humidi­tatis in aere gradus notabile ponderis momentum ei additurus sit, quo, sic­ciore coelo sive frigido sive calido pri­randum corium foret.

CAP. V.

NON sunt hoc loco silentio pre­menda quaedam exempla quibus apte patefiat membranas ipsis etiam fu­mis si subtiles ii satis, aut earum poris congrui fuerint, esse penetrabiles.

Observationes inter à medicis in lucem editas quasdam offendi quibus manife­stum fiat, Cantharidarum in internas coporis partes insignem omnino vim esse posse, licèt cutem ne contingant qui­dem, utpote quae quodam ab eadem in­tervallo dispositae sint; earum proinde effluvia, alia permeant corpora, necesse est, quàm cutem penetrent.

A docto Michaele Pas­chalio memoriae proditum est Chirurgum bis copiosum una cum lotio sanguinem emisisse,Schenkii ob­servat. lib. 8. observat. 37. muscarum Hispa­nicarum quas secum in sacculo circum­gestabat, maleficio, atque Medicus alius de alio quopiam loquitur, qui con­questus ipsi fuerat de sanguine per ure­thram [Page 39] emisso, quod secum, in pera licèt, Cantharides circumtulisset; parilemque omnino casum relatum sibi ait ab He­lidaeo quem Boloniensem medicum prae­stantissimum vocat.

In tela autem, & bysso observare li­cet, quo subtiliora & tenuiora fila fue­rint, eo arctiorem, caeteris paribus, mi­nusque porosam esse telam; hinc qua­dam quis analogia assequi facile & judi­care poterit, membranas pertenues te­stam ovi subtegentes stricti admodum, arctique esse contextûs; hae tamen ipsae membranae quibusdam fumis imperviae non sunt, ut sequente experimento di­dici. Quod ut faceremus lente cautéque sufficientem testae ovi Gallinae partem decerpsimus ab ipsa, quae immediatè sub­erat testae cuticulâ, quae tam arctè ad­haerescere eidem solet, ut ejusdem ab eâ illaesâ membranâ separatio difficilis sit; hac cuticulâ detersâ planam cupri par­ticulam involvimus, cujus superficies id­circo nitebat ut coloris mutatio eò me­lius appareret; cum autem cooper­tam hanc laminae portionem, super fumantis nostri liquoris superius me­morati [Page 40] fumos, per unum alterumve quan­tum conjicio minutum tenuissemus, cu­ticulam evolvimus, comperimusque prout expectabamus inferiorem cupri superficiem fumis superimpositam, in co­lorem valdè obscurum esse mutatam, quo apertum fiebat, tam tenuem etiam arcteque adeo contextam membranam non fuisse tantum, ut aliâs ostendimus, liquoribus penetrabilem, sed facilè etiam sulphureis nostris exhalationibus per­viam, licèt eae probabiliter languidè tantum emitterentur, cum à quo tum emanabant liquore, is actu frigidus foret; sed in experimento faciendo expedit, ut in experimento mox memorato factum est, membranam objicere luci, ut utrum integra sit necne discernamus, aut an omnes illas parvas dilacerationes evitarit, quae vix in ejusdem à testa cui arctissimè adhaeret separatione vitari queunt; quod si neglectum fuerit facilis committetur error, nobisquemet ipsi imposuerimus exiguis quibusdam foraminibus non fa­cilè animadversis, dum quis oculos in ea demittit, quae tamen non percepta in causa sunt cur experimentum fallax [Page 41] evadat; cum autem rite id peractum est, insigne planè erit firmamentum ejus quàm hic stabilire conati sumus, do­ctrinae; insignius tamen adhuc exem­plum eundem in scopum subjungam▪ Interiorum corporis membranarum eò faciliùs quis admiserit porositatem, si per­penderit, aut liquores, aut humidas ex­halationes, quarum actio naturali par­tium calore promovetur, constantem eis madorem, seu humiditatem conciliare, quâ proinde laxiores fiant, ac magis à subtilibus spiritibus, aliisve corpusculis, penetrabiles; in cujus rei firmamentum subjunctum hîc feci experimentum: Ve­sicae urinariae siccatae portionem selegi­mus, quae vituli fuisse credebatur, cum­que eam circa monetae argenteae parti­culam circumduxissemus eo pacto ut simplex vesica foret, qua parte inferiùs particulae latus tegebat, varia fortè illam per minuta saepius jam commemorati permeantis nostri liquoris fumis super­imposuimus, sed nullam inde monetam contraxisse labem, aut obscuriorem co­lorem, animadvertimus; unde conclu­dere nobis pronum, & obvium erat poros [Page 42] exsiccatae vesicae nimium fuisse constri­ctos, & angustos, ut menstrui expira­tionibus commeatum permitterent.

Cum tamen confiderem eos humidi­tate nonnihil relaxandos, aliâ ejusdem vesicae particulâ quae communi aquâ madefacta lentior facta fuerat, aliam si­milem novae monetae particulam, ut priorem prius, involvimus, tanta à li­quore dissitam intervallo, quanto prior fuerat; non tamen tamdiu super fumum sustinuimus; duo enim quantum conjicio post minuta, evoluta è vesica monetae particula, comperimus prout expectaba­mus, magnam inferioris superficiei liquo­rem respicientis partem profundius co­loratam; quo experimento non tantùm comprobabitur, quod superius dicebam de majore humidarum quàm siccarum membranarum laxitate, sed non leviter confirmabitur id quod de membrana­rum porositate hoc in tentamine tradidi; cum vesicae urinariae, ut norunt Anato­mici, ex pluribus constent membranis, licèt arctè adeo cohaerentibus, ut unica tantum oculo videantur; hanc autem vesicam citò penetrabant fumi à liquore [Page 43] nostro tempestate frigida admodum, & pruinosâ emissi, licèt vesica ipsa in cali­do viventis animalis corpore non existe­ret, sed frigida tamdiu, siccaque servata fuisset, ut verosimiliter introducta spa­tio vix unius horae minuti humiditas, eidem eam laxitati qua dum viventis ad­huc vituli pars esset, praedita erat, resti­tuere non potuerit. Insignius nullum po­rositatis membranarum humani corporis exemplum offendi, quam quod nobilis ille Brito suppeditat de quo celeberrimus noster Harvaeus memorabilem prorsus, ne dicam mirabilem, narrat historiam. Hic cum junior adhuc, nescio quo infortunio, ut doctor idem refert, passus foret mag­nam, & durabilem Thoracis perforatio­nem, qua motus cordis introspici di­rectè posset, non suo tantum infortunio vulnerique superstes suit, sed in robustum, ac aliquatenus etiam corpulentum virum evasit, adeoque vegetum aeque ac mag­nanimum, ut pluribus regis mandato re­gionibus praefuerit; Comes hic Montis Alexandri, postremus enim hic illius titu­lus fuit, cum uxorem è proximis mihi consanguinitate quamdam duxisset, [Page 44] cumque didicisset percupere me id oculis usurpare de quo tam mira inaudieram; me perurbanè admodum, ac tempore conveniente, ut hac super re fieret mihi satis, convenit; remoto itaque lati vul­neris sui orificii cooperimento, Thoracem introspiciendum, motusque coni, ut vo­cant, seu cordis mucronis distinguendos exhibuit. Sed haec tantum obiter com­memoro, atque ob summam rei insolen­tiam, quod praecipuè mihi proposueram, ad praesens argumentum spectat. Cum itaque varia meo conformiter scopo ex eo quaesiissem, asseruit mihi, cum per intervalla identidem, licèt non quovis die, ad mundandas, & fovendas partes aeneâ fistulâ medicatum liquorem injicie­bat, subito se distincteque medicamen­torum injectorum quibus liquor impraeg­natus fuerat, tum odorem, tum saporem se percepturum; cum autem super tectam Thoracis partem, minorem ex serico cul­citram constanter gestaret aromaticis, odorisque pulveribus refertam, quibus vi­ciniores partes à frigore tueretur, quoties ut ipsi in more positum erat novam ali­quot post septimanas culcitram adhibe­bat, [Page 45] fragrantia ejusdem effluvia illius se halitui, quem sensibiliter suaveolentem efficerent, commiscebant; quod nequa­quam, ut suspicatum me esse declarave­ram, ex suavibus oriebatur exhalationi­bus quae corpus inter, & vestes ascendere poterant, sed ex iis quae organum respi­rationis ingressae ore una cum halitu emittebantur, ut mihi à gravi quodam Statûs ministro illic fortè tum praesente assertum est, quique hunc, ut vulgo aiunt, Generalem, familiariter noverat; Alia quoque, ni memoriae diffiderem, huc spectantia addere possem, ac ni periisset nescio quo casu Schedula, cui ne memo­ria excideret, historiam hanc, ob rei insolentiam commiseram.

Ea narrationis pars quae injectiones spectat confirmari non parum poterit ex eo quod ab ipso Galeno traditum est; ait enim mulsum, seu aquam mellitam orificio vulnerum injectam, vulnerum inquam ad cavitatem Thoracis pene­trantium, intromissam esse, ut observa­tum est, ex parte aliquando in pulmones, atque ex aspera arteriâ tussi exonera­tam; hocque tanquam notum quid [Page 46] commemorat, ac veluti medium, quo aliud probet. Facta porositatis mem­branarum mentio revocat mihi in me­moriam, quod semel à me observatum est in dissectione à quibusdam medicis & anatomicis cujusdam vegeti militis, cui, ob crimen nescio quod laqueo gula fracta fuerat. Hic junior, licèt & sanus, sicca ut loquuntur, frequentique misi la­borarat unde vitii quidpiam in pulmoni­bus [...]perturos nos credebamus. Sed cum nihil hic vitiatum offenderemus, de ve­ra tussis causa dubii aliquamdiu haesimus, donec internis Thoracis partibus inspe­ctis, in altero laterum quidpiam obser­vavimus cujus examine deteximus pleu­ram inter, substantiamque intercosta­lium musculorum, materiam quamdam rotundam fere, novumque caseum firmi­tate aequantem resedisse, quàm unanimi consensu pronunciavimus pleuritidis ma­lè curatae fuisse reliquias, transmisisse­que per poros pleurae, licèt ea arcta ad­modum membrana sit, noxia quaedam effluvia quae irritatos continuè pulmones irregulari molestoque motu concitarent, tussimque, quâ sceleratus hic laborave­rat, producerent.

CAP. VI.

NON equidam ignoro longe faci­lius esse singularum membrana­rum permeabilitatem probare, quàm earum corporis partium quae variis è par­tibus aggregatae videntur, quaeque ob arctissimam sibi invicem adhaesionem unica tantùm pars habentur, cui idcirco distinctam homines appellationem ple­rumque impertiuntur; ex quibusdam tamen Phaenomenis inferre licet, com­positas etiam ejusmodi ac resultantes, si ita loqui liceat, partes non esse poris de­stitutas, qui utrum necne sint orificia admodum exilium ideoque inobservato­rum capillarium vasorum non est hoc loco disquirendum.

Quando abdominis cavitas in iis qui ascite affliguntur, aqua oppletur, aut li­quore potius quem viscosiorem multo re­peri; non immerito mirum videri po­terit, Hydragogo, aut quopiam ap­propriato medicamento magnas crassi hujus liquoris brevi tempore quantita­tes [Page 48] alvo deturbari, atque urethra etiam interdum; ut enim in cavitatem intesti­norum penetret, aut alterius è renibus necessarium omnino videtur ut tunicas permeet aliasque partes, viscera, quae subintrat, componentes.

Nescio num expediat hic indicare quod observatum est à medicis contin­gere interdum in empyematis pleuritides malignas consecutis; observatum enim saepenumerò est disruptis ejuscemodi in cavitatem Thoracis apostematis, puru­lentam materiam, & alvo, & urethra esse deturbatam; dubius inquam animi hae­reo, utrum hoc Phaenomenon, in ejus pro quo jam pugno firmamentum pro­ponere debeam, donec definitum fuerit utrum haec metastasis transudatione pro­priè dicta contingat, an verò puris in­gressu in orificia vasorum pulmonis mi­nùs arctè occlusa; intra quae pus semel admissum commixtumque sanguini, una cum circulante hoc liquore ad renes per­venire poterit, aut alias quascumque partes materiae hujusce heterogeneae se­cernendae idoneas; at quocumque de­mum res modo contingat, aut quaecum­que [Page 49] demum illius causa sit, pulmones interdum, ut compertum est, quaedam ad distantes corporis partes mirabiliter devehunt; atque ipsemet in meipso, si rem, cui honos praefandus est, comme­morare liceat, observavi saepenumero dum in dissectione vivi canis aut actor forem, aut eidem adessem, praesertim si sanguis ejusdem, aut corpus graviùs oleret, varias post horas eum me in de­jectionibus odorem percepturum. A cele­bri Chirurgo, atque Anatomico memo­riae proditum est hominem hydrope gra­viter laborantem, à Schirro splenis, ut credebatur, orto, petito ipsius consilio, atque ope, licèt morbum is remediis om­nibus superiorem judicaret, ut tamen homini satisfieret, praescripsisse se ipsi ut latiorem spongiam in aqua optima ex calce viva intingeret, superfluoque ex­presso liquore, eam splenis regioni alli­garet, identidem tantùm mutandam; addit, non sine magno suo stupore, ae­grum hunc se ob recuperatam valetu­dinem solemnes gratias acturum aliquot post menses convenisse, resoluto scilicet, ut apparet, ab exteriore medicamento, [Page 50] Schirro, quo & natura ad hydropici tumoris evacuationem roboraretur; qui durus tumor vt resolveretur necessarium videtur, ut sanantia exterioris remedii corpuscula, non epiderma tantùm, ve­ramque cutem penetrarent, sed musculos etiam ipsos abdominis, aliarumque par­tium interpositarum.

Haec exempla robur ducent à prae­stantissima Galeni observatione, qui animadvertit ossibus interdum, imperfo­rata, tegente eadem, cute, fractis, ubi callus inchoatur, fractaeque ossis partes simul conglutinari incipiunt, portionem illius sanguinis, qui ad partem fluxerat, ad cutem devehi, eamque permeare, ita ut ligamenta artûs fractione male af­fectos cingentia madefaciat.

CAP. VII.

OSSA, cornua, similisque substantiae partes, cum caeteras corporum animalium partes soliditate superent, pe­culiaribus ultimo jam loco ostendo expe­rimentis, & his quoque suos inesse po­ros; [Page 51] peculiaribus inquam experimentis, in genere enim earum quoque porositas jam probata est, iisdem ab originali il­larum textura, nutritione, augmen­to, argumentis, &c. quibus anima­lium substantiarum porositas generatim effecta est.

Quod hominum ungues, aequè ac cu­tis, porosi sint ex eo colligi potest quòd facilè ac permanenter etiam variis me­tallinis solutionibus tingantur, ac argen­ti praecipuè in aqua forti, atque auri in aqua regia; quartum solutionum prior licèt frigida facilè tingit cutem & unguiculos, quibus fortè aliquamdiu insederit, colore obscuro, subnigroque, quem aquâ, aut liquore etiam magis detergente ac penetrante eluere nequi­bam; non absimilem comperi durabili­tatem purpureis in maculis, quas consul­tò interdum unguiculis impressi, arescen­tibus super eosdem quibusdam solutionis auri in aqua regia guttulis, quod iden­tidem feci, ut quo crescerent modo ob­servarem. Si enim macula unguis propè radicem fieret, continuè, sed lentiùs, novae materiae accessu propellebatur [Page 52] donec tandem aliquot post septimanas extremum ad unguem perducta, cum ab eodem abscinderetur; sed hoc tantùm obiter; ad rem nostram propiùs facit quòd menstrua in recitatis experimentis adhibita, licèt ex se admodum acida, cor­rosivaque fuerint, iis tamen quae dissol­verunt metallis, ita immutentur ut aci­ditatem omnem deponant; cum ipsa argenti solutio summè potius sit amara, aurique solutio stiptici, austerique cujus­dam saporis, prunorum instar sylve­strium in sylvis, aut sepibus crescentium.

Notium est ebur quàm ut describi de­beat, cum autem generatim reputetur, neque enim illud cum ossibus comparan­di opportunitas mihi adfuit, solidissi­ma terrestrium animalium maximi pars quibus ejusdem porositas proba­bitur experimentis, iisdem durissi­marum aliorum animalium partium Porositas efficietur. Eboris autem porositatem indicant varii quibus per­manentes eidem fixique imprimuntur colores; tincturae enim harum colora­tionum effectrices in ipsam eboris sub­stantiam penetrent, ibique resideant, ne­cesse [Page 53] omnino est; tum praesertim cum laevigata ea est, ac nitens, qualem saepe eam feci cum idonea menstrua, metal­linaque pigmenta adhiberem. Solutio argenti in aqua forti supèrius comme­morata, ebori superimposita, obscuram ei subitò, nigramque maculam concilia­vit; quam eluere non potui. Atque pluribus, memini, jam ab annis, inge­niosos quosdam artifices artem docui qua ebur pulchro purpureo cosore deco­rarent, id scilicet humefaciendo solu­tione auri in aqua regia facta, quae su­per ipsum siccaretur paulatim; ac si opus foret, aquâ dilueretur; neque ha­rum ullam solutionum calidam applicari necesse est, neque ebur ipsum calefieri; utroque autem porositas solidi corporis confirmatur.

Cuprum in aqua forti dissolutum ebur caeruleo aliquatenus colore macu­lat, ut observavi interdum in cultro­rum manubriis: Quibus tamen colo­randis alia adhibetur methodus; memi­ni autem acido nullo corrosivoque men­struo adhibito, etiam me in frigido ebur tinxisse, colore caeruleo perpulchro [Page 54] ac fixo Turcicae instar Gemmae, quod quàm profundissima fieri potuit, crudi cupri in urinoso spiritu, ut salis armonia­ci, solutio super illud exsiccata fuerit.

Sed jam ut ad ossa revertamur; eo­rum secundum omnes dimensiones in­crementum, ipsorummet, ut superius ob­servavi, porositatem indicat; ipsaque quae in majoribus cavis ossibus reperitur medulla, sive ea nutriat, sive secus, ab alimentitio quopiam supplementum suc­co, recipiat necesse est, qui vel resideat in cavitatibus ipsum continentibus, vel ad easdem penetret; neque absimile ve­rò omninò videtur sanguinem ipsum exiguis quibusdam canalibus in ipsam ossis substantiam devehi, ita ut ipsi canales aliquousque in illud producan­tur, licèt is, quem secum vehunt, liquor ab interioribus postea ossis partibus im­bibi possit. Ut enim de eo quod per­spicuè intuemur nihil dicam, naturam scilicet in utroque inferioris gingivae la­tere, ossa sollicitè perforasse, canalen­que in substantia ejusdem descripsisse; qui canalis non capacem modo nervum recipit, sed & venam, arteriamque qui­bus [Page 55] advehatur, revehaturque, niger san­guis in dentium nutritionem per di­stinctos fontes à magno ramo ad parti­culares dentes; ut hoc inquam silentio praeteream (quod eo tantùm consilio commemoro ut ostendam opinionem su­periùs propositam notae, naturae, praxi esse conformem) à praestantissimis Ana­tomicis quos consultò hac super re con­sului, certior factus sum, observatum ab ipsis esse vasa sanguinaria in ipsam latio­rum ossium substantiam ductu sat longo producta; atque eorum nonnemo mihi asseruit, adusque magnam etiam ossis cavitatem canalem se descripsisse; cui eo faciliùs fidem habebam quòd ob­servatum sit cavitatem junioribus in ani­malibus esse magna ex parte sanguine aeque ac medulla instructam, in amplio­ribus praeterea poris illis, quorum plu­rimi in substantia variorum animalium magis spongiosà reperiuntur, sanguis, ut observatum est, residebat, necnon & in spongiosa cranii parte, duas inter ta­bulas, interjecta, ut testes oculati, iique periti admodum, mihi asseruerunt. Ipsa autem ossium nigredo à competenti ca­lore, [Page 56] & quoddam pinguedinis genus eo­dem ab iisdem prolectum, sat superque ostendunt hospitari in internis etiam eo­rum partibus non minimam unctuosa­rum particularum copiam, à solida sub­stantia separabilium [quae figuram sem­per suam ac soliditatem retinet] in cu­jus proinde poris resedisse eas non im­merito quis dixerit. Ipsa porro ossium levitas, tum etiam, cum eorum cavitas aeri & aquae obvia est, non leve quoque ipsorum porositatis indicium est, ut & ipsa eorumdem tingentibus à liquoribus corrosio, si penetrantiores ii fuerint, recteque applicati. Nescio an hîc loci ad­dendum sit, cum calcinata, & pulve­rizata selegerim ossa, qualia fere ea sunt ex quibus cupelae, cumque cale­facta eadem sat diu aeri exposita ser­vassem, sed in loco bene tecto; com­periisse me eam, quàm imbiberant ab aere humiditatem conspicuum ipsorum ponderi addidiffe momentum, atque in curiosiore etiam sceleto in quo filo aereo alia vincula supplente ossa cohaerebant, eum licèt in loco tecto non procul ab igne culinario servarem, humidiore [Page 57] tamen tempestate intumuisse ossa, cum ii articuli, qui sicciore coelo variis in­flecti, ac inclinari modis poterant, ri­gidiores jam minusque ad ejusmodi mo­tus dispositi forent, coelo iterum humi­diore; dubius aiebam, haereo, an haec hîc particularia inserenda sint; quòd non immerito quis suspicatus fuerit haec oriri Phaenomena posse ab alio potius quo­piam, quàm ab imbibita aeris humidi­tate: Has tamen observationes com­memorandas putavi, quòd nullam adhuc norim causam cui tanta probabilitatis specie ascribi possint.

Oblata autem hac opportunitate fa­ctas quasdam in ossa bovina solida & la­ta observationes commemorabo; quas in libellis quibusdam meis ad notas con­servandas destinatis hunc ferè in mo­dum reperio descriptas.

Novemb. 15. Duo integra, aut non fracta medullaria ponderavimus ossa; quorum alterum comperimus pendere ℥29 + ʒ ss, alterum ℥28 + gra. 30.

Novemb. 24. Prius pendebat ℥29 + ʒvi posterius ℥25 + ʒi gra. 30.

[Page 58] Decemb. 28. Prius pendebat ℥29 + ℥iii + 55. gr. posterius ℥24 + ʒvii. + gr. 39. Junii 7. an­ni sequentis prius pendebat ℥29 + ʒii, posterius ℥24 + ʒvii. Quibus observationibus diversis anni temporibus factis legitima in bilance, videntur ossa sat copiosas aeris imbibere exhalationes, easque iterum unà cum sua­rum parte emittere juxta ambientis aeris dispositionem. Hae autem alterationes ossa poris abundare indicant; cum ex­ternae exhalationes poros, in quibus eas patiantur, requirant, effluviaque earum recessu post se poros relinquere debeant. Fateor equidem, si in ea esse mente ve­limus, ut quibusdam cum Anatomicis sentire superius videbar, ipsa etiam ossa in sua continere substantiâ vasa ejusmo­di quae nutritium secum vehant liquo­rem, ea esse tenuissima; quod autem non tantùm fieri possit, ut existant, sed etiam credibile nonnihil sit ejusmodi quaedam esse posse iis omnino quae in plica, à Gente in quam maximè saevit, Polonicâ nuncupa â contingunt, explo­ratum [Page 59] habeo; licèt enim quis non imme­rito existimarit hominum capillos te­nuiores esse, quàm ut contineant cavi­tates visibilium liquorum capaces, ac quamvis difficillimum quid compererim, optimi etiam ope microscopii, ullas in capillo hominis transversim secto distin­guere cavitates, attamen non alii tantùm optimae notae scriptores, sed aequissimus rerum aestimator, Sennertus ipse, tradit hoc in morbo de quo speciatim agit, observasse se, si aegroti implicatos ut in­terdum fit, capillos ob colluviem ab­scindi curent, non ipsis tantùm grave imminere periculum, sed singulos etiam capillos interdum sanguinem reipsa emit­tere, qua parte resecta extrema sunt, quare liquor non minus densus, quàm sanguis devehi per vasa poterit sensu maximè proprio capillaria ad summum; quae ipsis proinde capillis longe minora futura sint, si earum perforationes iis similes sint quibus variarum plantarum nutrimentum convehitur, aut quales va­riis in arundinibus obviae sunt, quae transversim [...] magnam [...]stinctorum [...] [Page 60] exhibent; quos experimentis quibusdam suspicatus quis fuerit, tota diffundi arundine quibus ipsa fiat instar cylin­drici minutis è fistulis fasciculi, aut te­nuissimarum potius cavitatum multitu­dinis, quibus ab extremo ad extremum parenchyma perforatur, aut substantia ipsi analoga quae stabilitatem ipsis im­pertitur; atque impraesentiarum eò pro­babilius ejusmodi vasis ad extremas ca­pilli partes devehi sanguis mihi videtur, quod etiam in pilis equinis nutritis ad­huc & crescentibus nondum mihi con­stet an ullam microscopio detexerim ca­vitatem; ac varias proinde impercep­tibiles, & inconspicuas iisdem inexistere cavitates suspicor; crescit enim pilus & nutritur, quod non contingeret si soli­dus foret, aut si simplex tantùm in eo cavitas inesset, ut in inferiore calami parte, verosimiliter eo quo usus sum microscopio illam detexissem, cum al­terius ope longe inferioris, facile obser­varim cavitatem instar cavitatis calami prope inferiorem partem in variis qui­busdam brevibus pilis animali muscum, seu zibethum suppeditanti accrescenti­bus. [Page 61] Dictis hactenus de porositate os­sium, doctissimi medici observationem addam quae ad rem praesentem pluri­mum facit; inde enim liquidò constat corpora etiam non salina, aut actu hu­mida, salivationi in morbo venereo ex­citandae adhibita, in poros, ac cavitates humani corporis insinuare sese posse, cujus rei insigne, memini, exemplum legi in libro sanè erudito, cujus modo copiam non habeo, Romani praestantis medici cui in celebri incurabilium Ro­mae nosocomio variarum curiosarum op­portunitas observationum erat; ac pro­inde fide omnino dignum putem, nar­rat itaque ille in cavitate ossium aaeiis Lue Venerea infecti, reper­tum esse qui isthuc penetrarit, mer­curium; quod mihi revocat in memo­riam dignam memoratu observationem experti, ac aetatis jam provectae medici, ex quo cum ob morbi venerei curatio­nem celebris foret, quaesivi in quae pene­trationis mercurii exempla incidisset, sive exteriùs, sive interiùs adhibiti, penetra­tionis inquam in hominum ossa; respon­dit in cavitatibus ossium majorum mer­curium [Page 62] se non observasse, sed alios ips [...] Practicos dixisse ejusmodi se quid offen­disse; quod autem ad seipsum spectabat, meminerat tantùm de aegro quodam qui mercurialibus unctionibus vehementiùs esset salivatus, & cui postea è molari­bus inferioris Gingivae dens avulsus fuerat ob summum quem incutiebat do­lorem; curiosius autem is dentem hunc inspexit, magnoque suo stupore, guttu­lam veri mercurii in tenui radicis cavi­tate reperit, quae tenuia continet vas­cula quibus alimentum una cum sensu denti communicatur; in pluribus autem quàm in una trium dentis radicum, asseruit mihi verum se reperisse mercu­rium, sed permodicum. Sed amplum in rem meam testimonium exhibet Eu­stachius Rudius expertus medicus,Apud Senner­tum lib. 5. de morbis acutis, cap. 15. qui vidisse se re­fert, atque alios etiam observasse corpora quae­dam dissecta eorum è nu­mero quae veneream adversus luem in­uncta fuerant, in quorum ossium cavita­tibus non exigua mercurii quantitas col­lecta foret, qui tamen inquit obstaculo [Page 63] non fuerat, ut hoc obiter dicam, ne eo­rum hominum quidam multos etiam an­nos hisce inunctionibus supervixerint.

CAP. VIII.

Fateor equidem ex iis quae superiore in tentamine collegimus, quaedam non esse probandae corporum animalium porositati omnino necessaria quorum tamen mentionem non abs re futurum existimavi, quòd sperarem ea reliquis con­juncta cuipiam Naturalistis usui esse posse, dum horum ope eorum reddere ra­tionem aliquam poterunt quae contin­gunt humano corpori, sive sano, sive aegro, si topicus praesertim morbus fuerit, mobilisque; hinc etiam fiet ut tollatur, aut certè multum imminuatur quorum­dam medicorum alioquin doctorum praejudicium, quo praeoccupati non pau­ci, amuletorum omnium, pericarpiorum aliorumque externorum medicamento­rum in pravis internarum partium af­fectionibus usum despicîunt, quòd scili­cet [Page 64] majore fiducia, quàm ratione sup­ponant ea remedia extimam tantùm cu­tem contingentia, vix ullam quae prosit in interiores corporis partes virtutem exerere.

Quamvis autem praeeuntis tentaminis locos quosdam supernumerarios non dif­fitear, prius tamen quàm Colophonem eidem imponam, scias velim à vario me adhuc capite, licèt non veram fortè de­monstrationem, probabile tamen poro­sitatis animalium afferre potuisse argu­mentum; ex co enim ea summa veri specie concludi poterit, quòd inanima­ta etiam, solida, ac ponderosa cor­pora, quorum vero similiter contextus arctior longe est quàm corporum ani­malium [quorum operationes variae majorem in longe discrepantibus organis pororum & numerum, & varietatem requirunt] poris non careant, cum eo­rum quaedam innumeras etiam habeant, ut sequens te tentamen docebit, ad quod proinde propero.

[Page 65] Hujus rei veritatem com­probat doctissimus ac celeber­rimus medicus & philoso­phus D. Joannes Chrysosto­mus Irmbler,Pharmaco­poeiae regioe classis 13. p. 614, 615. Statuum Moraviae Mar­chionatûs Protomedicus his verbis ad me scribens, & revera paravi ego anno M.DC.LV. quo tempore inter infectos versabar quotidie, trochisohos Busonios, eosque ut caetera Helmontii indefessi ve­ritatis indagandae, & ex puteo opinio­num veterum nostram credulitatem ex­caecantium eruendae, nati philosophi ex­perimenta suas laudes sustinere comperi; inter viginti autem Bufones vix unum quidem, jucundo sane spectaculo, vidi ver­miculos per nares & oculos egressuros, manu repellere quamdiu poterat, donec elanguerit bufo, sed trochischos ex vermi­culis unà cum pulvere emortui bufonis, & materia per anum [nondum vidi per vomitum,] scilicet alis, pedibus, ven­tribus scarabaeorum viridibus, auratisve, & nigris, quos bufo cum terra in escam venatur, ejecta cerea patina exceptis cum Tragacantho rosato formatos, pluribus personis apponi super an­thraces [Page 66] feci, atque nullum eorum mor­tuum esse dicere possum, sed & meorum domesticorum ut & aliorum, quibus dedi, amicorum nullus, quod scio, infectus est; sic comperi non tantùm hisce trochischis enervari virus pestilens in carbunculo jam admissum ut dein vulgaribus chi­rurgicis remediis ulcus facili negotio fue­rit curatum, sed etiam & sinistram in mammam ligatos mihi meisque accursui & occursui infectorum expositis animosi­tatem quamdam indicibilem conferre, at­que ita miasmata, & effluvia pestilentia abarcere; huc usque excell. Medicus Moraviae.

TENTAMEN AD POROSITATEM Solidorum Corporum DETEGENDAM: Authore Roberto Boylio nobili Anglo Societatis regiae socio.

CAP. I.

UT in animalibus, ac vegetabili­bus, corporibusque ad alterutrum hoc genus pertinentibus numerosos po­ros longe quis faciliùs admiserit, quàm in corporibus inanimatis, solidis atque [Page 68] etiam ponderosis; ita harum propositio­num prior posteriore faciliùs multò pro­bari poterit. Quare, mi Pyrophile, non erunt, ut opinor, tot jujus, quàm illius, expectanda à me argumenta; utut sit quae in medium adducturus sum meo ni fallor scopo non imparia futura sunt, licèt haud adeo numerosa sint ut accu­ratius eadem ordinanda putem. Earum autem rationum quibus inducor ut cre­dam solida etiam corpora suis non ca­rere poris, quaedam majorem quamdam habent affinitatem iis cum argumen­tis, quae scholae à priore vocant; quia minus obvias ratiocinationes physica circa principia requirunt; quaedam ve­rò, imitantur propius aut reipsa sunt probationes à posteriore vulgo dictae; utpote quas suggerant phaenomena quae ipsa subministravit experientia absque ullis difficiliorum ratiocinationum sub­sidiis.

I. Rationum prioris generis tres ti­bi proponam, ducamque ab ea ini­tium quae ab origine ac formatione ipsa variorum durorum corporum duci po­terit; alibi enim, atque aliquo ut spero [Page 69] cum successu conatus sum ostendere,Vid. tractat. de origine, & virtutibus gem. & notas circa mechani­cam duritiei productionem. varios lapides, gemmasque etiam ipsas, necnon & metallina di­versa, aliaque mineralia corpora, aut visibiles fuisse quondam liquores, aut saltem molles ad­modum substantias; atque alibi proba­vi haec corporum genera, aut constare minutis determinatae molis, ac figurae, particulis, qualibus constant liquores, aut iisdem abundare, ut reipsa mollia, humidaque corpora abundant. Unde meo quidem judicio non levi veri specie concludere licet, ejusmodi gemmas, alia­que mineralia corpora, nihil prohibente ea, quàm postea acquirunt, duritie, non esse omnino poris destituta; cum ne­quaquam veresimile sit corpuscula va­riarum, ac valde irregularium figura­rum, qualia solent esse corpuscula li­quorum plerorumque Globi terraquei, ita conjungi, connectique posse casu, frigore, aliove ejusmodi agente nulla inter se ut parva intercipiant intervalla, porosve.

CAP. II.

ALio quoque ex capite conjicio po­rositatem plerorumque solidorum etiam corporum non esse mediocrem, ex magna scilicet disparitate quae occurrere potest gravitates inter specificas ejusmo­di corporum, in quibus oculus poros di­stinguit; licèt enim hujuscemodi corpus aqua sit, ejusque partes non adeo com­pactae sint, ut ingeniosorum hominum conatus ad manifestam hujus liquoris il­latâ extrinsecùs vi compressionem irriti hactenus fuerint, lapides tamen, ut ex­perientia docet, luta, metalla, ac quae­dam etiam ligna, plurimaque alia soli­da corpora, facilè demergentur in aqua, quâ proinde specificè graviora sunt; quae major gravitas vix omnino, aut certè non aequè facilè explicari poterit, nisi supposuerimus corpuscula ex quibus subsidentia haec corpora constant, aut arctiùs sibi colligari, aut separatim ac sigillatim aqueis corpusculis esse solidi­ora; aquam proinde porosam esse [Page 71] oportebit, licèt neque visu, neque vi ad eandem comprimendam variè adhibitâ, ulli in eâdem pori detegi potuerint. Ex eodem capite concludo solidos etiam lapides, marmora putà, & silices, &c. porositate non carere; cum enim, quan­tum variis experimentis discere potui, compererim, ex ejuscemodi, ea in qui­bus nihil insit metallici, perrarò aut nunquam ad triplicatum aquae quoad molem aequalis pondus pertingere; ex praejactis supra fundamentis eadem in­signiter esse porosa patebit. Cum me­tallorum levissima, stannum scilicet, & ferrum, bis & ampliùs in aequali mole in specie ponderosiores sint marmore, si­licibus, Chrystallo, &c. Unde etiam de­duco magnam solidissimi etiam ferri po­rositatem, quod & ponderosius est stan­no & durius multò. Licèt enim cu­prum multo ponderosius sit ferro, aut chalybe, comperi tamen persaepe aurum purissimum cupro, in specie duplò & ampliùs fuisse ponderosius, quandoqui­dem, cum hoc metallum sive Euro­paeum sit, sive Japonicum [hujus enim pariter experimentum habui,] novies [Page 72] fere tantundem aquae, pondere excedat, comperiaurum purissimum, aquam quo­ad molem ipsi aequalem undevicesies circiter pondere superare; ex quo vero­simillimum fit corpus non minùs soli­dum, quàm ferrum est, aut chalybs, posse adeo esse porosum ut materies me­tallica quoad pondus ipsi aequalis in lon­ge minoribus quàm dimidiis ipsius me­talli dimensionibus contineri naturaliter possit. Aurum autem ipsum▪ corporum omnium, quae quidem noverimus maxi­mè compactum, solidissimumque, suis etiam instructum esse poris constabit ex ejusdem in hydrargyro dissolutione, de quâ inferiùs paulò agendum erit: Si quis autem contendat duritiem majus posse esse argumentum soliditatis corpo­ris cujuspiam, ipsiusque à poris immuni­tatis, quam specifica ejusdem gravitas esse queat, subjungam, licèt compererim Emericum, Emery quod chalybi, magne­ti, chrystallo ac plerisque gemmis secan­dis adhibetur, utpote marmore, aut sili­cibus reipsa multo durius, longe esse ponderosius aquâ quoad molem ter ma­jore; haec tamen ponderositas ex metal­linae [Page 73] cujusdam substantiae commixtione, quam abeo separavi, oritur, ut alibi in­sinuavi. Porro adamantes licèt emericis multò duriores, corporaque sint quae no­verimus durissima, non tantùm non sunt corporum omnium ponderosissima ut, recentiores quidem scripserunt, sed neque multum gravitate superant chrystallum, aut vitrum purissimum, neque dimidiam levissimorum metallorum gravitatem adaequant, ut re, modo alibi commemo­rato, examinatâ hydrostraticè explora­tum habui.

CAP. III.

PRoximum caput, ex quo solidorum corporum porositas, atque eorum etiam quae ad minerale, ut loquuntur Chymici, regnum spectant, deduci pote­rit, est primum eorum capitum ex qui­bus aliàs substantiarum ad animale reg­num pertinentium porositatem conclu­debamus; ipsa scilicet figura, constitu­tioque ejusmodi corporum; quia enim solidissima etiam corpora ex conventione [Page 74] aut coalitione plurimarum diversae mo­lis, ac figurae particularum resultant, im­meritò omninò poneremus [iis maximè in concretis in quibus à seminali princi­pio non sunt coordinatae] ita esse eas inter se contextas, ut mutuo se omnem secundum partem contingant; quaprop­ter parva quaedam intervalla porosque intercipi omninò necesse est.

Quae quidem ratio paulò attentiùs consideranti perspicua, spero, satis futu­ra est; maximè si rescierit fuisse geome­tricè demonstratum perpaucas admodum esse figuras, quae spatium impleant; id est, quae sibi mutuo adaptatae se adeo plenè tangant, ut ne minimum quidem spatiolum non impletum existat, intra circumferentiam, aut circuitum, si figu­rae planae fuerint, aut ambientem intra superficiem si solidae sint. Quare con­sideratâ infinita aliarum figurarum va­rietate, quas idcirco Epicurus, aliique atomistae incomprehensibiles pronuncia­runt, facilè quis intellexerit corpuscula discrepantium ejusmodi figurarum simul unita porulos plures eas inter partes quae non se ubique tangunt, interceptos re­lictura; [Page 75] atque mathematicas etiam, de quibus superius, figuras sensu potiùs geo­metrico, quàm physico implere locum quispiam dixerit.

Si enim eae materiae portiones, quas cubi exempli gratia constitutio requirit, actu conjungerentur, non exactè spatium intra ambientem, corpus, quod compo­nunt, superficiem comprehensum, adim­plerent; componentia enim corpuscula, cum physica sint, ex peculiaris figurae par­ticulis constant; quae nunquam mathema­ticè exquisita reperitur; ut exempli gratia si cubus foret ex marmore, ars nulla, componentis corporis latera ita polire posset, ut perfectè plana laeviaque forent, [quemadmodum à docto Gassendo ni fallor observatum est;] cum emericum, pumex, atque etiam. puttaea, aliive pulveres iis poliendis ad­hibiti, constent ipsimet ex duris angulari­bus corpusculis, quae totidem relinquunt sulcorum adinstar exiguorum quasi sculpturas ipsorum in superficie; quo necessariò fit, ut perfectus integrarum contiguorum corporum superficierum contactus prohibeatur, residuaque pro­inde [Page 76] sint intervalla, porique hinc inde, has inter superficies; addam hîc loci marmor ipsum, qua marmor, internis intus abundare poris, ut infra experien­tia patebit, meritoque conjici poterit ex specifica ejusdem levitate, si cum auro, & plumbo, conseratur.

CAP. IV.

FInitis jam argumentis à priore ductis, quibus solidorum corporum porosi­tas probari poterit, non fuerit nunc abs re quaedam proponere argumenta, atque observationes, quae quasi à poste­riore eandem doctrinam evincant, ac con­firment, proponendorum autem mox ex­emplorum quaedam spectant corpora so­lida minoris gravitatis specificae, quae­dam fossilia metallinis, ut supponitur, par­tibus carentia, quaedam miner alia na­turae metallicae, quaedam metalla ipsa, ac vitrum nonnulla. Atque ut à primo illorum exemplorum ordiar;

Lignum esse porosum multa probant; ex quibus quaedam alibi commemoravi; [Page 77] at pauci crediderint mercurium, pene­trandis corporum minùs compactorum poris adeo inidoneum, portiones ligni in­signiter etiam densi permeaturum; per­meare tamen eum sequenti experimento coegimus. Selegimus ligneam fistulam qualis ejaculandis in aves globulis, ea vi quae ipsas occidat, adhibetur; extremo­que altero arctissimè occluso per alte­rum, mercurium infudimus donec sat magnam in cylindrica instrumenti cavi­tate altitudinem attingeret; tum infe­riores partes metallini liquoris incum­bentium partium, ut aerem omittam, pondere ad aperiendum sibi per poros ligni introitum adjutae, per eosdem undi­que eruperunt, magnoque numero mi­nutarum instar guttularum, eo ferè quo mercurius effluit modo corio expressus ex amalgamis. Quod phaenomenon ju­cundum sane visu erat. Sed non multum inhaerebo huic experimento, donec il­lius diversis cum adjunctis repetendi ad­sit opportunitas, nescio enim adhuc quid hunc in eventum ipsum hydrargyri pon­dus possit.

Quae pariter cautela sequenti etiam [Page 78] experimento praefigenda fortè erit; cum enim machinae pneumaticae ope uni late­ri orbicularis asserculi portionis substrax­issem aerem, aer lateris oppositi cum non cohiberetur ampliùs ab aere sub­tracto, objectam sibi ligni superficiem adeo valide pressit, ut viam sibi per ejusdem poros aperiret, inque cavitatem, ex qua oppositus aer exantlatus fuerat, sat copiosus ingrederetur, [pondus scili­cet incumbentis atmosphaerae idem om­ninò hî praestabat, quod hydrargyri pondus effecit in experimento proximè recitato] quod gratissimum erat, ac ju­cundissimum intuentibus spectaculum; asser enim quem hunc in modum aer permearat, ex valido erat, densoque ad­modum ligno.

Varia hîc subjungerem argumenta quibus ligni porositas efficeretur, si pau­cis ea exponere possem: Satque opinor fuerit si hic mirandis quibusdam effecti­bus ostendero lignum ad eam reductum raritatem, ut arctior ipsius textus, aut porositas examinari aptè possit, facilè pervium esse etiam conspicuis, odoratis, tingentibusque corpusculis, licèt haec id [Page 79] non in forma liquoris invadant, sed siccae exhalationis, modò ipsius poris incom­mensurata non sint; hoc, opinor, non invitus concludes ex sequentibus experi­mentis jampridem in quodam not arum mearum libello descriptis.

EXP. 1.

Fumi fumantis nostri liquoris [prae­misso in tentamine descripti] tinxerunt semidenarium cupreum per latam ac tenuem asserculi rasuram, quae fenestrae objecta perforationem detegebat nullam; tinxerunt inquam semidenarium, ac pro­fundiùs quidem, intra quartam serè mi­nuti partem.

EXP. 2.

Iidem fumi manifestè quidem, sed non tantum, eundem semidenarium prius purgatum tinxerunt per duas as­seris rasuras sibi invicem superimpositas horarium nonnihil intra minutum.

EXP. 3.

Unoque ferè minuto fumi iidem mun­datum semidenarium tinxerunt per tres ejusmodi asseris rasuras visibiliter qui­dem admodum, non adeo tamen con­spicuè quàm per duas praememoratas; haec experimenta absque caloris ad pro­movendam fumorum actionem ope facta sunt.

CAP. V.

A Contemplatione lignorum gra­dum jam faciamus ad exempla quaedam porositatis corporum ex arctis, compactis, ac fortè optimè coctis lutis, aliisve terris factorum.

Terrea vascula, licèt valida optimeque cocta, esse plurima sat porosa colligi po­terit non ex dictis solùm superiùs, sed ex eo pariter quod eorum quaedam, oleum pervadat, ac quaedam etiam eo­tum permeent solutiones nitri, ac quo­rumdam aliorum salium; ac perpauca [Page 81] eorum sunt, ne exceptis quidem Hassia­nis crucibulis, quae salem tartari, fixaque ejusmodi alcalia in infusione, iisdem non pervia diu servent; destillatores audi­vi conquerentes, cum corrosivam mate­riam, puta, vitriolum, & salem petrae validis ignibus distillarunt in vasis iis terreis quae Londinenses, limatores prae­cipuè, refiners retortis substituunt, licèt eorum colla angusta sint, & long [quam ob causam long a colla nuncupantur;] au­divi inquam distillatores conquerentes insignem optimorum spirituum quanti­tatem per vasculum evolare; ita ut in retorta, ac recipiente multae primi pon­deris materiae distillandae desiderentur unciae; quod quidem contingit inter­dum cum vitriolum prius calcinatum fu [...], certaque deducta mensura ad eorum spirituum supplementum qui evaserint per lutam qua longi-collum recipiensque connectebantur.

Licèt autem observarim lagenas no­stras ex eadem ex qua fiunt Canthari terrâ factas sat duras esse, ut ignem opti­mi chalybis allisione emittant; accura­tus tamen horum vasorum explorator [Page 82] quem hac super re interrogavi, mihi as­severavit, horum vasorum quantumvis compactorum poros etiam absque ex­terni caloris ope subtilioribus spirituoso­rum liquorum partibus posse esse pervios.

Hîc autem memini cum incidissem quondam in virum quemdam ingenio­sum qui methodis sicerae quàm maxime spirituosae efficiendae inveniendis inten­tus erat, quaerere me ex ipso, num con­servare posset subtilem spiritum hujusce liquoris ex arte fermentati, in terreis iis lagenis quae ob acquisitam vehementi coctione soliditatem lapideae vulgo dicun­tur; hoc autem inquirenti respondit li­quorem non sine aliqua perturbatione suâ compactam lagenarum substantiam permeare; cumque objecissem per su­ber elabi posse spiritus, hoc enim varii diversi generis facti à me spiritus p [...] ­mearunt facilè: Addidit quod protule­rat ipsa exteriore lagenarum parte pa­tere: Contra quod cum ulterius expo­suissem conspicuum in ipsa lagenarum superficie rorem non futurum mihi evi­dens rei argumentum, nisi an vinosus necne fuerit gustarem; persaepe enim [Page 83] observaram rorem spirituosis à liquori­bus productum in exteriore continen­tium vasorum superficie, non transuda­tione ullâ [rei enim in vitro experimen tum feceram] sed condensatione aquei vaporis per proximam aeris ambientis partem dispersi: In haec autem rursus verba respondit, non ex gustu solùm de hujus se roris qualitate judicasse, sed com­perisse se praeterea inclusum liquorem li­cèt accuratè obstructum paucorum men­sium spatio insigniter consumi, adeo ut sexta, aut quinta pars pereat interdum; atque hanc liquoris percolationem, aut effugium per ipsam vasorum substan­tiam affirmavit observasse se, non in una, aut duabus tantùm lagenis, sed in pluri­mis; quam pariter observationem pro­prio mihi experimento medicus doctissi­mus confirmavit qui sicerae selectioris amantissimus, eam maturè solliciteque lagenis includere solebat.

Licèt optima Hassiana crucibula arctissimè compacta sint, corporaque pe­nitus concocta, aptaque proinde quae ar­gentum variaque alia metalla in infu­sione diu servent, ita ut non effluant; [Page 84] cum tamen argentum in aqua forti dis­solvissem, animadverti id, licèt sales hac operatione ita mutati essent, ut hoc cor­nu simile argentum nec solveretur in aqua forti, nec in aqua regia, quam ei affude­ram, cum tamen id aliquamdiu, quod facillimum factu, in infusione ardentes inter carbones servassem, absque ulla fractione, aut perforatione crucibuli, in illud insinuare sese, ejusque poros pluri­bus in locis permeare; quod curiosis quibus demonstravi ostensis in exte­riore vasis superficie plurimis purissimi argenti exiguis globulis, tot instar gut­tularum isthuc quasi transudatione con­fluentium.

CAP. VI.

A Terris concoctis, quae ipsis etiam lapidibus ob duritiam substituun­tur ad exempla quaedam porositatis na­turalium lapidum progrediemur.

Traditione quasi quadam proditum est, in nonnullis occidentalium India­rum plagis lapidem esse quemdam, ex [Page 85] quo ampla incolae conficiunt vasa, in quae aquam, quasi per colam, percolandam immittunt: Horum vasorum unum do­no mihi missum est; quod loco com­modiore cum descripturus sim, illud tantùm hic indicabo comperisse me aquam, licèt paulo lentiùs, illud admo­dum licèt densum penetrare.

Si plurimi tum antiqui, tum recen­tiores Corpusculariani existimarint dia­phaneitatem, opacitatemque corporum, à rectitudine, curvitateve pororum oriri; unde fit ut transmittendo lumini apta aut inepta sint, quod eodem per lineas physicè rectas pervadere nititur: Si haec inquam hypothesis admittatur, omnino verosimiliter concludemus lapidum po­rositatem ex mirandis planè illius gem­mae phaenomenis, quae hac appellatione, oculus mundi, maximè innotescit, hic enim lapillus, [is saltem quem ipse ob­servaram] cum siccus est, servaturque in aere, opacitatem induit, politamque al­bi succini particulam refert: Talisque perseverat quamdiu siccus: Si autem in limpidam conjicias paulatim, nec diu post, evadit omnino diaphanus: Is au­tem [Page 86] cujus tum experimentum feci, par­ticulam referebat flavescentis, rutilantis­que succini, quod paulatim libero in aere, exuta diaphaneitate opacitatem induit, quam prius prae se ferebat.

Jam conformiter praememoratae hypo­thesi corpuscularianae quam lapis in aqua limpiditatem acquirit, haec hunc in modum explicari poterit. Ingressus scilicet liquor per curvos lapidis poros eos rectos efficit dum in aqua lapis re­manet; unde rectis lucis radiis pervii evadunt: ut patet in papyro albâ aquâ madefactâ, aut quod praestat adhuc, Oleo imbutâ tum enim ejusdem pori adeo mutantur, ac rectificantur, ut diminuta multum ab aqua ejus opaci­tate, evadat fere semidiaphana; quam & oleum, si purissimum, altiusque ingres­sum, diaphanam omnino reddit: Evapo­ratis autem rursus aquae particulis cum lapilli pori curvi iterum fiant, transmit­tendos lucis radios reflectunt; quae ex­plicatio eò faciliùs admittetur, ni mea me fallit memoria, cum suggerit erudi­tum regiae societatis socium comperisse oculum mundi accuratiore in bilance [Page 87] plus ponderare extractum ex aqua, ac detersum, quàm ponderabat priusquam in aquam conjiceretur: Hic lapis quem perpauci eorum qui de gemmis scribunt, describunt, rarus adeo, ac comparatu difficilis est, ut omnia quae voluissem circa eum experimenta faciendi oppor­tunitas mihi defuerit: Quare licèt hoc plenum curiositatis argumentum sit, aequi spero, bonique consules, si ab eo ad aliud properem.

Tantum intercedet lapides inter, me­tellaque, varias quoad qualitates discri­men ut verosimillimum omnino sit, cum amborum corpuscula unam in massam coalescunt, non ea se mutuis contacti­bus arctè adeo amplexura, ut parvula nulla intervalla, porosve medios relin­quant; qua sanè maximè ratione indu­cor ut credam, varios duros valde la­pillos, diaphanos, non esse porositate de­stitutos. Alibi enim methodum tradidi qua magnam metallinarum partium co­piam obtinui ab Americis granatis at­que ab Emerico. Licèt posterius hoc, lapis adeo durus sit ut ab artificibus ad­hibeatur, vulgò ad ferrum, & chalybem, [Page 88] nec tantùm ad crystallum rupeam se candam, sed varias etiam alias gemmas duriores, quàm sit aut crystallus au chalybs.

Hinc etiam non absque aliquâ veri specie inferre quis poterit porositatem gemmarum multarum fusione factarum, his enim ut colorem Saphirorum, To­paziorum, Amethystorum, &c. concilie­mus, vitrificabili materiae addere sole­mus praeparatum quodpiam metallum, ut cuprum calcinatum, calcem auri, &c. Aut quoddam minerale, ut Lafforam & Manganeziam, (sic vitriarii Magnesiam vocant) quae metallinis partibus abun­dat. Quin etiam, colorem, memini conciliavi aliquando vitrificatae substan­tiae adhibitis naturalibus gemmis, puta, granatis: Licèt, ut pateret massae ab iis colorationem, à metallinis oriri cor­pusculis, quae in tingente materia late­bant, color productus non esset is qui ipsa in Gemma conspicuus erat, sed alius ab eo omnino diversus, ac talis, qualem metallum, [cujus alias ob causas gem­mam participem supponebam,] con­formiter praejactis à me fundamentis vi­trificabili [Page 89] in materia producere debuit: Quo etiam experimento omnino proba­bile fit, naturales etiam gemmas dia­phanas [quarum plurimae, marmore, fer­ro atque etiam chalybe duriores sunt] suis esse poris instructas. Cum nihil pro­hibente earum diaphanetiate, ac appa­rente homogeneitate ex rebus discrepan­tis adeo naturae constent, ex lapideis sci­licet, ac metallinis corpusculis.

Ex iisdem etiam principiis Marchasi­tarum porositatem inferre licebit: Qua­rum plurimas observavi non tantù sat duras ut copiosum chalybis allisu ignem emitterent, sed variis etiam pondero­siores mineris quae ea suppeditabant me­talla, quae non mediocri lucro forent: Duri tamen isti ponderosique minerales lapides nequaquam homogenei sunt: Pauca siquidem offendi corpora inani­mata, quae ipsa produxit natura, tam variis totque constantia partibus quot Marchasi [...]ae quas vidi, non paucae con­stant: Solent enim eae plus, minusve continere cupri, atque etiam ferri, abun­dantque inflammabili sulphure, corro­sivo sale, ac fixa quadam substantia, quam [Page 60] verâ discrepare à terra comperi: Cu­jus tamen naturam, experimentis hacte­nus ad eandem explorandam factis non­dum sat intellexi. Hinc quoque mag­netis quantumvis solidi porositatem de­ducere possem, tum ab iis scilicet, quae emittit, admittitque, effluviis, tum ab ipsa, quae chymicis experimentis, in eo­dem comperi, heterogeneitate: Sed haec potius ad tractatum de magneticis cor­poribus spectant: Cui eò libentius ea reservo, quod alia hic experimenta eo­rum vices abunde suppletura sint.

Porositas marmoris, variorumque si­milis texturae lapidum ex eo non absque aliqua veri specie deduci poterit; quod à non paucis corrosivis Chymicorum menstruis, ut aqua forti, spiritu salis, &c. dissolvi possint, ac quidam etiam ipso­rum à vegetabilibus, quos ipsa praepa­raverit natura, liquoribus, ut succo li­moniorum, & baccarum berberis: Sed insignius omnino, clariusque suppeditat exemplum ars maculandi, seu colorandi marmor parium, seu candidum, nullo qui corrodat, adhibito liquore, nec immu­tata ejusdem texturâ: Cum in hanc [Page 91] artem ingeniosus quidam Oxoniensis lapicida, qui & honorem ex ea & pecu­niam comparavit, casu quodam incidis­set, rem mihi totam aperiendam existi­mavit, iis fere conditionibus; ut primo, eam mihi arcani instar soli servarem [quod & in hunc usque diem sanctè ob­servavi;] dein ut inventum hoc ad alios etiam, quàm rubros colores inducendos, si fieri posset, promoverem. Has autem cir­cumstantias idcirco commemoro nequis solâ me conjecturâ hoc super argumen­to scribere putet, cum & factum experi­mentum ipse viderim, & ipsemet fecerim: Licèt autem alios id in usus minus quàm quis expectaret, utile idoneumve com­pererim, praesentem tamen in scopum perquam erat appofitum; hac enim me­thodo optimus ruber color in parii Mar­moris portionem insinuabit sese, eodem fere modo, quo oleum in corium non imminutâ, quantum quidem observare potui, lapidis soliditate; qui resiccatus pristinum exhibebit splendorem: Alii quidam colores, pauci tamen è pulchri­oribus hac methodo penetrare in mar­mor poterunt super quod eorum ope [Page 92] definire, atque limitare colorationes summa quis industria poterit: Cum enim artificem ad Regem introduxissem is eidem, memini, Andromedam obtulit, cujus adeo vividi erant colores, ut peri­tissimus hic rerum curiosarum judex sua inter rariora reponi eam voluerit: At­que ne merum exhiberi vernicem, ut quidam suspicabantur, existimaret, Mar­moream deditâ operâ laminam fregi, in cujus fragmentis pigmentum ad insig­nem omnino altitudinem in ipsam lapi­dis substantiam penetrasse Rex animad­vertit: Quod, profundius adhuc, non dubito, si necesse fuisset, penetrare po­tuisset: Cujus parii marmoris laminam pulcherrimam cui penetrantes colorato­rum florum picturae inhaerent, ut curio­s [...]s fiat satis adhuc servo: Aliaque quae­dam varios in usus, ut scio, cultrorum manubria, salina, &c. multos saepe ad annos durarunt.

Est & aliud quoddam experimentum, quo clarius etiam firmiusque quàsm ex­perimento mox commemorato solidorum corporum porositas probari videtur. In Italia enim quidam aurifices modum ex­cogitarunt [Page 93] imbuendi rupeae Crystalli marmore durioris fragmenta variis colo­ribus, qui adeo eadem exornant, ut emo­litis, abrasisque quae eandem non admit­tunt tincturam particulis, annulis ea au­reis inserant, magnoque suo lucro di­vendant. Cum hac de re certior factus essem, de compositione quadam, qua idem efficiendum sperabam, cogitare coe­pi, ac melius forte etiam quàm ab ipsis fieret, qui vel nesciebant, vel quantum quidem intelligere potui, non utebantur fossilibus quibusdam quae hunc ego in usum peridonea existimabam. Hac igi­tur spe moti diligenter coadunavimus pellucida quaedam nativae Crystalli frag­menta mixturâ quadam ex volatilibus mineralibus, ac sale, uno quodam, al­terove: Cumque crucibula ut paulatim refrigescerent, obvelassemus, diversa habuimus hinc inde maculata fragmenta, vario fere quaeque colore prout varii forte eadem invaserant vapores seu fumi. Eorum autem colorem quidam quidem obscuri, quidam satis vividi erant. Cum autem maculatas particulas, progressum­que operationis attentiùs contemplatus [Page 94] essem, dubitare coepi utrum reipsa necne mera fumorum mineralium in poros Crystalli ipsius penetratione, adventitii hi colores producti fuissent. Fieri enim omnino posse, nec vero absimile existi­mavi, ut ingens calor ignis, ambiensque mixtura variis in locis Crystallina dif­finderent fragmenta, atque ut subtilio­res fossilium partes vehementius agitatae in tenues illas fissuras insinuarent sese quae lenta iterum lapidum refrigeratio­ne coeuntes tingentes particulas include­rent, nulla interim facta discontinuatio­ne, quàm saltem ii perciperent, qui rem mi­nime subodorati attentiùs non inspicerent propiusque. Neque hanc suspicionem submovit cujuslibet Crystalli particulae conspicua, apparensque integritas, cum enim plus vice simplice massam istius lapidis selegissem, sensimque rubedi­nem igne conciliassem, comperi, si cau­tiùs eam aqua extinguerem, licèt hinc magnam fissurarum multitudinem, qui­bus destructo priore splendore, albesce­ret nonnihil, acquireret, sua tamen in integritate semper perseverare, quamvis incommoda omnino festinatione operatio [Page 95] peracta foret: Cum itaque postmodum ex ingenioso quodam magni principis Lapicida quaes [...]issem utrum in poliendis super rotam gemmis non animadvertis­set calore eas diffindi; respondit se ob­servasse identidem quosdam lapides prae­sertim, ni fallor, carbunculos, celeri po­lientis machinae motu multum calefa­ctas, diffindi interdum in speciem, hia­re (que) quodammodo adeo ut primum me­tueret ne perfracti lapides forent, qui ta­men tam arctè postea coalescerent, ut ne minimum quidem fissurae vestigium in iis appareret: Ut praememoratum tin­gendae Crystalli experimentum refer­rem, philosophico motus sum candore, quo prohibeor ne magnam ei argumen­to vim affingam, cui ipsemet diffido: Sed ulterius forte experimentum cujus mihi jam faciendi opportunitas non adest, hanc suspicionem meam minus solidis inniti fundamentis docebit: Quod sane si contingat, tincta tam exterius quàm interius à fumis Crystallus nobile futu­rum est porositatis solidorum corporum argumentum, cum Crystallus rupea durior, ac probabiliter arctior sit, tum marmore, tum vitro etiam ipso▪

CAP. VII.

MEtalla etiam, licèt corporum pon­derofissima, non esse poris desti­tuta probabiliter non absque veri spe­cie generatim probari poterit ex eo quod appropriatis in menstruis sint dis­solubilia: Ut aurum in aqua regia, caeteraque omnia in aqua forti, ex­cepto stanno, quod illo etiam menstruo corrodetur, licèt fluida in forma sustineri nequeat, ut aliis à menstruis sustineri po­terit, quod alibi doceo: Atque idem aliquando metallum à discrepantibus valde menstruis sustineri poterit, ut plumbum ab aqua forti, spirituque ace­ti, cuprum ab aqua forti, aqua regia, spiritu aceti, spiritu salis, aliisque qui­bus solventibus quae facto rei experimen­to huic non imparia effectui reperi: Sed magis è re, ut opinor, praesenti fuerit, si ostendero; corpora, quae crassa appa­rent, quaeque naturali in statu nec flui­da, nec simplicis, sed compositae ex con­sesso naturae sunt, metalla tamen, quae non liquefaciant, penetratura.

[Page 97] Hoc saepius effecimus coadunatione, seu cementatione potius laminarum Cu­prearum ope communis 🜍 [quae quidem methodus persimilis est methodo vitrio­li Veneris faciendi à quibusdam Alchi­mistis praescriptae:] hunc autem sere in modum opus praestitimus: Cuprum op­timum ad spissitudinem solidi, aut cir­citer laminatum selegimus, cumque illud exiguas in partes dissecuissemus, ut eò facilius eae crucibulo imponerentur, per fundum vasis dispersimus nonnihil con­tusi 🜍 tum illud quibusdam illarum la­minarum superficialiter super imposita­rum diligenter cooperuimus: His ite­rum sulphur pulveratum superaspersi­mus: Illud pariter laminis conteximus: Quibus plus sulphuris imposuimus: At­que ita opus prosecuti sumus, sulphur ac metallum stratificando donec laminis omnibus adhibitis crucibulum impletum esset: Tam interim supremum stratum, quàm infimum ex sulphure constabat: Terreum mox cooperculum allutavi­mus vasculo ne 🜍 ignem conciperet: Cum autem postea crucibulum inter [Page 98] carbones magno sat ab eo intervallo succensos constituissemus, ut paulatim incalesceret: Per paucas illud horas, per duas fortè, aut tres in eo ignis gradu servavimus qui colliquando pulveri satis foret [quod sat facile factu] metallo non propterea liquefacto: Frigido jam cru­cibulo cooperculum abstulimus, lami­nasque omnino alteratas, tum quoad co­lorem, tum quoad texturam comperi­mus: Earum enim quaedam lutei ob­scurique coloris erant, cum aliae violacei, aut caerulei forent: Erant pleraeque fra­giles adeo, ut digito eas comminuere facillimum foret, atque ad pulverem etiam reducere: Ut autem jam eas ad­dam circumstantias, quas Chymicus prae­termitteret; laminarum fractarum multae contiguis sulphuris supra, infra­que stratis horizontaliter geminas in la­minas divisae videbantur: Quarum varias quibusdam in locis manifestâ distantiâ, ac cavitate distingui dixisses: Eratque illud, observatu dignum, quòd cum la­minarum illarum quampiam in partibus quae ante fractionem contiguae fuerant, attentius inspicerem, distinctè possem [Page 99] discernere fibrarum quasi multitudi­nem, ab altero planorum laterum ad al­terum exporrectarum, quarum pleraeque quoad sensum parallelae sibi forent invi­cem: Haec exempla sat superque pro­bare videntur laminas fuisse à sulphure penitus perforatas. In hujus autem rei firmamentum, atque ut ostendam sul­phur ipsum in ipsum metalli corpus quo­dammodo subsidere, ac penetrare, ad­dam has laminas non ad oculum tantùm tumefactas esse, at spissiores evasisse, quàm fuerant dum crucibulo impone­rentur, at cum eas ante inceptam opera­tionem postque finitam omnino ponde­rassem, cuprum, licet sulphure exterius adhaerenti expediri id necesse non foret, obtinuisse ut comperimus insigne pon­deris sui incrementum sulphuris accessu: Quod, ut & hanc addam circumstan­tiam, licet conspicuum oculo non appa­reret, si tamen in laminam carbonibus ardentibus impositam aer propellere­tur, Caerulea sese flamma saepissi­me proderet: Facto non absimili eun­dem in scopum experimento, compe­rimus repurgatum argentum, licèt pon­derosius, magisque quàm cuprum, com­pactum [Page 100] pactum, nec à plerisque menstruis quae hoc agunt in metallum dissolubile, sul­phuri pervium esse, ac penetrabile, quod stannum etiam, plumbumque, ac ferrum praecipuè calcinabit.

Neque solidis è corporibus sulphur so­lum in metalla sese in sinuat ac penetrat: Comperimus enim praeparato ea arsenico esse penetrabilia: Sed quia hae operatio­nes non adeo faciles sunt, nec arsenicum absque periculo tractari facilè potest, hac de re plura dicere supersedeo hoc loco, quod ob superiùs relata, plura hic neces­saria non sint.

Aliud porrò, luculentius longè quàm factum ope sulphuris experimentum, cupri porofitatem detegit; arte enim quadam absque salium, sulphuris, aut arsenici subsidio, solidum ponderosum­que corpus in ejus metalli poros pene­trare poterit, eidemque permanentem conciliare colorem: Hanc non comme­morabo artem, quòd ea quidam abuti possent: Cum autem curiositate motus rem non semel in denarium ex cupro novo attentassem, eventus hic fere fuit: Altera ipsius pars quam consultò non tinxeram, cupri semper communis instar [Page 101] perseveravit, altera autem flavum ab aureo vix, aut ne vix quidem discrepan­tem induit colorem; impressa interim denario imago conspicua perseverabat. Ut autem dubitantibus demonstrarem pigmentum reipsa subintrare, ac pene­trare ipsum metalli corpus, neque me­ram tantum colorare superficiem: Iis­dem ostendi denarium non esse lique­factum, cum tamen amplius interiùs hiatus à monetae extremo abrasus esset, manifestum fuit, flavum aureumve co­lorem ad notabilem sub denarii super­ficie profunditatem penetrasse: Qui ge­minas isthic tenues laminas [alteram fla­vam, alteram subrubram] absque ullo inter easdem intervallo sibi ipsismet in­vicem superimpositas exhibebat.

Si non requiratur ut corpuscula per­vadant, penetrentque profundiùs cor­pora, sed supersiciales tantum ut ita lo­quar ipsorum poros, fieri potest ut po­ros corporum, aut multo duriorum, aut arctiorum multò marmore, alabastro si­milibusve corporibus odora etiam per­meent corpuscula; odora inquam etiam permeent corpuscula: Quia eorum [Page 102] pleraque crassa satis sunt ut ne in exhala­tiones abeant, à corpotibus longè mi­nus compactis quàm terreae lagenae sint, prohiberi possint: Nequaquam porrò sunt subtiliorum è numero particularum quas natura suppeditat: Odora tamen ejusmodi corpuscula in externis corpo­rum summè compressorum partibus re­manere posse non inde solùm inducor ut credam, quod pertinaciùs ut experimento comperi, subtilibus quibusdam spirituo­sis partibus, quales Chymici in aggrega­tis forte essentiam moschi, succini, am­brae griseae, &c. nominarent odor ad­haereat, licet vitra ejusmodi liquore diu continentia diligenter abluantur, sed ex eo maximè quod expertus admodum medicus, qui per Orientem peregrinatus, ibique diu vixerat, mihi asseruit. Cum enim ipsi significassem, certiorem me factum quibusdam in locis non minus ce­lebribus, quàm sit Damascus, ob opti­morum ensium fabricam artem esse ad­inventam, atque in praxim deductam, eosdem illaeso fulgore odoros efficiendi; ex eo scire volui an horum quempiam Damasci, aut alibi fortè vidisset: Nul­lum [Page 103] quidem vidisse se respondit, sed de rei veritate nullum sibi subesse dubium: Ipsemet enim habebat in Europa, ac multos per annos horologium servarat, cujus theca metallina gratum emitteret odorem. Cum autem ex eodem quaere­rem num à tenui necne quodam vernice, aut exteriore quadam odorata Theca, ex corio, aliove quopiam, odor nasceretur: Suis, his omnibus dubiolis, obviam itum esse observationibus mihi asseruit, cum­que niteret, fulgeretque Theca se non potuisse animadvertere ab ulla alia re odorem emanasse quàm ab odoriferis quibusdam particulis quae in ipsismet me­talli poris inconspectae latitabant. Quan­doquidem tum arsenicum, tum commu­ne etiam sulphur, arte, quibusdam quasi incorporari metallis possunt, atque etiam argento, non video quam ob causam fieri nequeat, ut optimè quaedam odo­ratae substantiae metallinorum corporum in poros intromittantur; quae volatiles interim satis sint ut partes subtiliores seu exhalationes odoratas emittant, si prae­sertim nonnihil excitatae fuerint, ut me­tallina horologii Theca excitabatur leni [Page 104] scilicet calore, quod in perâ gestaretur: Atque hîc loci subit metallinam quan­dam factam esse à me mixturam, quae aurum referebat, atque ex qua fingi annulum curavi: Hic tamen annulus tot impercepta mercurialia in se corpus­cula retinuit, ut ingeniosus nonnemo, cui mixturam hanc ostenderam, & do­cueram, facto rei experimento compere­rit, ut ipse mihi asseruit, gestatum annu­lum, quamdam, quosdam in morbos, oculorum maximè, exeruisse vim: Quae sat manifestè, aut saltem praecipuè à qua­dam mercurii praeparando factitio huic metallo adhibiti participatione oriri vi­debatur.

Ex quo priorem hujusce tentaminis partem scripsi, cum in virum nobilem perquam ingeniosum incidissem, qui va­riis in Africae plagis vixerat, praecipuae­que Europaeorum ea in continente urbi praefuerat: Cum ipso inter alia disserui de ascripta vulgo Africanis Mauris in fabricandis a [...]mis praestantissimis peritia: Peculiari enim in ejusmodi affici eum studio sciebam: Quosdam autem asse­ruit ex stirpe Maurorum Granadensium [Page 105] peritissimos quos quidem offenderit us­piam armorum esse artifices, ac nonnulla fabricata ab iis arma, vidisse se quae Damascenis etiam anteponeret: Cum autem ex eodem quaesiissem num ex iis quidam arma sua odoribus imbuendi artem nossent: Eorum nonnullos eam percallere artem dixit: Per aliquot enim ipsemet, aiebat, annos servârat ensem, conservatumque in eo odorem semper comperit quem quidem existimabat quasi incorporatum Chalybi ex quo ensis erat.

Cum autem ipsi dixissem suspicari me vaginam fortè factam fuisse odoratam, à qua proinde odorem fortè lamina ipsa suum traxerit, objectionem fatebatur vero non absimilem, quam tamen facil­limè diluit, ubi dixit, rejectâ se, vagi­nâ, utpote minùs venustâ, novam fieri curasse, in qua eam deinceps servarit. Idem autem nobilis insuper addidit avia­riam sibi esse Catapultam cujus metal­lum Barrel, odoratum foret, ubi autem objeci odoriferum forte odorem à ligneo potiùs trunco, quàm à metallo oriri, respondit, cum Catapulta sui primum [Page 106] juris facta, venusto satis trunco non es­set instructa, novum se metallo adaptas­se truncum, stock, perseverante interim nihilominus fragrantia: Cum autem ulterius inquirerem num Catapultam ablui necne mundarique interdum cu­raret, si quando frequentiore suu sor­desceret; curasse se dixit, ac quantum quidem memini subjunxit purgatam jam Catapultam, nihil prohibente gra­viore à pulveris fuligine odore, jucun­dum adhuc gratumque, sed languidiorem priore odorem retinuisse.

CAP. VIII.

CUM hujusce tentaminis argumen­tum solidorum corporum porosi­tas sit, nullumque corpus fere repute­tur tam compactum, compressumque quàm sit vitrum, & è re praesenti & multorum, ni fallor, expectationi confor­miter fuerit, si hac super questione quid­piam dixero utrum scilicet poris necne vitrum sit destitutum.

[Page 107] Prius tamen experimenta, quàm mea mentemque hoc super problemate ape­riam, omnino necessarium fuerit dilucidè omnino intentam à me ejusdem accep­tionem, sensumque proponere, ne, ut quibusdam contigit, confusiùs proposito quaestionis statu, aut minus distincta de eadem loquar, aut quae erroris oppro­brio notarentur.

Praemonebo itaque hîc loci, ut omnis praeoccupetur error, vitri porositatem duplicem posse pati acceptionem; vel enim dici poterit fluidis omnino per­vium, ut ocrea pervia est aquae, vel hoc sensu porosum erit, quod superfi­ciales ipsius partes ulterius semper, ac ulterius iisdem dissolvi, ac corrodi pos­sint: Hoc modo porosum est argentum comparatè ad aquam fortem, quae tran­sudare illud nequit, ut aqua ocream transudat, sed viam sibi corrosione pa­rat dissolutâ vasis texturâ.

Aliud quoque, ut ambiguitati obviam eatur, praemittendum est, vitra scilicet non esse ejusdem omnia generis, ut artis chymicae imperiti, existimare falso solent; vitrum enim antimonii exempli gratia, [Page 108] ac vitrum ex plumbo, factum utrum­que per se; apertè discrepant, plerum­que quoad colorem, ac semper quoad pondus, necnon & quoad suas humana in corpora operationes: Utrumque au­tem hoc vitri genus in multis à communi vitro discrepat, quo nomine brevitatis studio, tum candidum, tum crystalli­num, ut officinarum appellatio est, com­plector, ac rude illud, viride vulgo di­ctum: Quod utrumque Genus eadem hîc sub notione contemplor: Utrum­que enim fixa conflant alcalia, aliaque fixa ingredientia ut arenae, terra, ci­neres, calculi, aut silices violentâ diutur­nâque ignis actione colliquati. Hujus autem vitri communis sensu mox decla­rato contemplabor porositatem in resi­dua hujus tentaminis parte: In qua ut aliquem dicendorum ordinem servem, ea distribuam sequentes in propositio­nes, observationesque iisdem annexas.

Propositio prima.

Vero simillimum est vitrum aliquo­usque à corporibus sub visum etiam [Page 109] ac tactum cadentibus penetrari posse.

Hoc, scio, multis paradoxum videbi­tur, communique contrarium experi­entiae, qua compertum habemus vitrea vascula subtiles admodum, summeque corrosivos continere liquores, ut spiri­tum cornu cervi, calcis nitri, ut po­tentissima pariter haec menstrua, scilicet aquam fortem, aquam regiam, oleum vitrioli: Quae non tantùm, quemad­modum observatum est, ea non pene­trant, sed ne sensibiliter quidem superfi­ciales earum phialarum partes in quibus diu servata fuerint, alterare queunt.

Quanquam autem haec ita se habeant, in propositum mox paradoxum, nequa­quam ut opinor pronunciabis, cum per­penderis quod in ejusdem probationem afferri possit: Praeterquam enim quod à priore probabile reddi possit iis argumen­tis quibus porositatem antea solidorum corporum probavimus, duo insuper ex­perimentorum genera sunt, quibus in­ferre quis poterit vitrum speciatim non esse poris destitutum eo quo jam eos usurpamus sensu.

Ac primum quidem memini, cum diu [Page 110] in phiala aliquam cujusdam spiritus sa­lis quantitatem servassem, quem frigido in loco conservâram▪ comperisse me cum eo uti vellem, fissum esse vitrum, maximamque liquoris effluxisse partem: Prius tamen quàm hoc contingeret, in­terius vitri latus tantopere corroserat li­quor ut quibusdam in locis, papyri in­star, tenue, rarumque foret: Pars au­tem haec rara, tenuisque, quae vitrum nihilominus erat, spissiore longe sub­stantia tegebatur, quae ipsius adhaerebat lateribus, eratque in speciem, & quoad saporem, peculiari cuipiam sali non ab­similis: Quo sanè inducebar ut crede­rem ab ipsa vitri substantia eum oriri, quae tum alcali, ut patét, tum arenâ constat, à substantia inquam vitri à salinis menstrui spiritibus corrosa, in aqua cum iisdem in peculiare hoc con­creti genus coagulatâ: Illud autem in vase nostro observatu dignum erat, quod superior phialae pars, ad quam men­struum non pertingebat, nec corrosa erat, nec alterata, licèt ipsa liquoris operatio tam sublimè, quam liquor ipse pertingeret: Memini autem, cum haec [Page 111] omnia expertis quibusdam Chymicis re­ferrem, eorum quempiam accuratum omnino observatorem, asseruisse idem fibi, bis terve obtigisse, ut ab eo tem­pore mihi pariter contigit.

Aliam quoque, si recte memini, phia­lam habui à distillato vitrioli liquore corrosam, in quo plus phlegmatis, quàm olei foret: Quod eo minus mirabere, si perpenderis, quaedam menstrua corro­siva vix in quaedam agere corpora, si nimium dephlegmata fuerint, ut ca saltem non corrodere, tam promptè, ac potenter si admodum fortia, quam si conveniente aquae quantitate diluta fuerint: Atque quod ad ipsum vitrioli oleum spectat quod ipsum est, de quo ago, menstruum, cum illud conficiendo Martis vitriolo adhibemus, aquâ id so­lemus debilitare; ut metallum illud eo melius dissolvat: Eritque fortè cur sus­piceris peculiari quadam facultate vitrio­lum corrodere, ac penetrare vitrum, cum experimento superius recitato aliud prout in notarum mearum libello descri­bitur, subjunxero.

Libras geminas, alteram vitrioli [Page 112] Dantiscani, alteram salis marini, post­quam leviter prius calcinatum, & poste­rius decrepitatum fuisset, ne coctione aut nimium imminuerentur, aut vascu­lum diffinderent, tunicata in retortâ variis ignis gradibus distillari curavi­mus; adhibito demum igne perquam violento. Cum autem vasculum remo­vissemus, non admodum mirabamur, illud hinc atque inde calore colliqua­tum, atque ab ipso capite mortuo cor­rosum esse vitrum, à quo membranulae quasi quaedam abrasae forent: Eae porro partes quae ad oculum manifestè con­sumptae non erant, per vias factas esse, ex magna ipsarum fragilitate colligi li­cebat, adeo ut ipsarum textura à cor­pusculis salinis ac vitriolatis, immutata, eversaque fuerit.

Propositio secunda.

Vitrum commune communiter non est permeabile à Chymicis liquoribus, forti­bus licèt, ac subtilibus, nec expirationi­bus corporum directè sub visum, aut odo­ratum cadentibus, licèt absolute loquendo [Page 113] corporeis quibusdam substantiis per­vium sit.

Geminis Propositionis hujusce parti­bus distinctas probationes assignabimus.

Quod autem priorem ad partem at­tinet, communi ea Chymicorum expe­rientiae manifestè conformis est: Qui quotidiano norunt experimento, in phia­lis diligentiùs occlusis, aut saltem in vitris hermetice figillatis, conservari à se menstrua subtisissima, ac maximè penetrantia, ut spiritum nitri, aquam fortem, spiritum salis, spiritum aceti, oleumque vitrioli: Quod non de aci­dis tantùm, aut corrosivis liquoribus, quorum è numero sunt liquores modo nominati, intelligendum, sed de iis etiam spiritibus, qui fugitivis abundant salibus, quales sunt spiritus urinae, san­guinis, salis, armoniacae, ac de subti­lissimo summéque rectificato vini spi­ritu, de oleo pariter aethereo, ut multi loquuntur, spiritu Terebinthinae, de li­quoribus etiam salis tartari, aliisque fixis alcaliis per deliquium resolubili­bus.

Deducta autem ex his observationi­bus [Page 114] illatio multum confirmari poterit ex eo, quod saepe in spirituum magis efferatorum, ac fugitivorum, ut nitri, tartari, sacchari, distillatione contingit. Licèt enim multum agitentur, ac sub­tiliores etiam fortè calore evadant. Si tamen luta qua retortae recipiens con­nectitur firmior fuerit, ac conjunctior, recipientia, licèt ampla saepe fracta dis­siliunt: Quod verosimiliter nullatenus contingeret si insinuare sese, magnoque effluere numero per vitri poros spiritus possent.

Quia autem quis fortè objecerit ejus­modi vitra valida esse ac spissa, id hîc loci addam curiositate rei motum me curasse tenues admodum bullulas ad lampadis flammam inflandas, eo planè consilio, ut summae sorent raritatis, multoque rariores iis quae officinis in vitriariis reperiuntur: Harum autem quasdam accuratiùs occludi curavi, quas­dam verò hermeticè obsigillari: Sed animadvertere non potuimus, aut sal ari­dum, aut tartari mollescere in unâ quâ­piam quamdiu sub aquâ servavimus, aut fortem salis armoniaci spiritum, qui [Page 115] è subtilissimis quos noverimus, spiriti­bus est, tenuissimas illas vitri laminas, quas in eo diu tenuimus immersas pe­netrare: Licet, ut exploraremus utrum necne tenuissimum omnium vitrum pe­netraret, selectum eum adhibuerimus quem essentiam dicunt.

His omnino, aliisque experimentis in­ducor, ut nihil planè iis fidam experi­mentis, quae quidam non infimae notae tradiderunt, & quibus alii alia super­struxerunt de communium vasorum vi­treorum à Chymicis liquoribus permea­bilitate ut, si argentum vivum & aqua fortis simul digesta forent in capite pessu­lato, Bolthead, ipsa exterioris vitri la­teris affrictione, conspicuè, ac palpa­biliter transudare possent: Quod expe­rimentum, ni mea me fallit memoria, consultò feci perquam diligenter, sed absque successu.

Meminisse tamen te velim quod de impenetrabilitate vitri superiore in pro­positione dixi, pro eo id esse accipien­dum quod communiter contingit: Ex­traordinariis enim quibusdam in casibus, quos rarissimos puto, non penitus in, [Page 116] ficias ibo aliquas à regula generali ex­ceptiones esse posse: Ac si conjectare liceat, verosimilius est eas tum exceptio­nes esse admittendas, cum peculiaris, hujus, aut illius vitri textura tenuior, laxiorque est, quàm esse aliâs soleat, aut cum corpora eam penetratura vehemen­tiore calore agitantur, vel etiam, quan­do, praeter magnam subtilitatem, ac forte intensionem pariter caloris con­tingit, ut eorum particulae relaxatis par­ticularis vitri penetrandi poris speciali­ter congruant: Memini porro me non sine stupore aliquo videre vitri quod­dam genus, mollis adeo resolubilisque tex­turae, ut in vascula ex eo confecta spissi­tudinis competentis, agere possent, labem­que manifestam inferre iisdem liquores non possent multum acuti, aut corrosivi, si in ea admodum calidi immitterentur: De alio quoque quodam vitrorum ge­nere quadam in sylva confectorum fa­ctas esse à distillatore querelas audii, quod à corrosivis ea liquoribus labem interdum paterentur: Noveram quon­dam quemdam artis medicae doctorem, quem creduli quidam Alchimistae in [Page 117] lapidem, ut loquuntur, Philosophicum impegisse suspicabantur quod ingenios [...] cujuspiam eo super argumento libri Au­thor crederetur.

Ubi autem post contractam aliquam cum homine necessitudinem liberius, de iis, quibus innitebatur, principiis discep­tassem, ingenuè errorem ipse mihi suum confessus est, meque ut meam ejusmo­di de operibus mentem ei aperirem, ro­gavit: Totum autem operationis suae processum candidè mihi retulit: In quo ea praecipuè de causa oculis quasi per­culsis, errorem ipse suum non animad­vertebat, quod eam, in quam agebat, materiam, verum scilicet aurum, ad eum fusibilitatis, ac subtilitatis gradum per­duxisset, ut cum violentiorem ex errore non rarò, aut curiositate ignem adhibe­ret, subtiliores metalli particulae vitra transudarent, atque exterioribus eorum lateribus, ac adjacentibus interdum cor­poribus adhaererent: Ubi autem ob­jeci hac eum in re fortè decipi, ac quod ipse transudare credebat, per ali­quam fortè inobservatam erumpere fis­suram, subjecit observationem toties à [Page 118] se, tantaque sollicitudine factam, ut minime dubitaret quin id verâ vitri ab attenuato metallo penetratione con­tigerit: Quod experimento ipse mihi facto confirmaturus erat ni errore quo­dam suo, infoelici morte praereptus fuisset.

Quicquid autem sit de hoc transu­dante, ac penetrante auro alibi retuli, cum spiritum Cornucervi validissimo igne distillassem, in recipiens latum sat, ac spissum▪ sed è rudiore quodam vitro, vitrum ipsum re diligentiùs examinatâ, à fumis quibusdam vehementiùs agita­tis, aut aliquo subtili liquore fuisse pe­netratum qui in Guttulis graveolenti­bus circa extimum recipientis latus quieverat.

Cum autem ejusmodi exempla ra­rissima sint, contingant (que) tantùm in certo circumstantiarum concursu, quae pro­babiliter, infrequentes admodum sutu­rae sint, impedimento esse nequeunt ne prior propositionis nostrae pars eo, quo proposita est, sensu, veritati conformis sit.

Quod autem ad posteriorem propo­sitionis [Page 119] partem, quâ corporeis quibus­dam substantiis pervia esse vitra asse­ritur, attinet, probari ea poterit ad hominem contra negantem quemcum­que Epicuraeum [quam negare Carte­sianus nullus debet] libero egressu in­gressuque sigillata nostra in Thermo­scopia atomorum, seu corpusculorum, frigoris ac caloris per ipsos vitri assur­gentem, subsidentemque tincturam, aut liquorem potius continentis poros: Ne autem peculiaribus Epicuraeorum prin­cipiis immoremur, ad probandam vi­tri permeabilitatem certiora quibusdam è corporibus ducemus argumenta: Alibi enim apertè demonstravi, mag­netis effluviis attrahi chalybem, ac roborari, licèt phialis hermetice ob­signatis inclusum: Quin etiam expe­rimentis ostendi terrae ipsius crassae licèt obtusaeque effluvia per vitrum facilè transmitti, atque in ferrum etiam vasis hermeticè sigillatis conclusum agere.

Si lumen sit, quod veri specie non caret, aut corpus rapidè, subtiliter­que motum, aut ejusmodi quodpiam [Page 120] pro vehiculo requirat, negari nequit fieri posse, ut corpus quoddam vitri poros facillimè transmeet: Cum ipsius ope dimensiones, figuras, coloresque incluiorum in vitris corporum dilu­cidè omnino distincteque intueamur.

Huc autem accedit quod corpora longè minus subtilia, quàm quae lumi­nis sunt, aut vehiculum, aut consti­tuentia, vitrum permeare poterunt, si non solum eorum figurae ejusdem po­ris congruant, sed impetuosus insuper motus, aut impulsus quidam fortior accesserit: Ut ipsemet comperi pon­deris quibusdam in metallis incremen­to, quae per horas plures in vasis her­metico sigillo obstructis, flammae acti­vitati exposita fuerant: Hîc autem loci memini, cum aliquot abhinc an­nis idem experimentum unà cum cupri limaturis fecissem, earum quidem co­lorem multum fuisse alteratum, aut immutatum potiùs in colorem pulchrè vivacem, quem adhuc retinent: Mani­festum tamen ponderis incrementum non erat, quasi, texturae sat ad colli­quationem solubilis non essent ut igneae [Page 121] eas particulae penetrarent, aut iisdem eâ copiâ adhaererent quae sensibile pondus efficeret.

Sed absque ignis aut ullius sensibilis caloris ope, fieri omnino posse puto ut vitrum liberè penetrent corpuscula quaedam, [licèt cujus generis sint nesciam] per aerem aliquando ob­errantia: Miraris fortè dum hoc legis; non magis tamen, ut puto, quàm miratus ipse ea sum phaenomena qui­bus id ut crederem inductus sum: Quia autem insolita ea admodum sunt, vixque de iisdem disserere quis potest, nisi peculiaria quaedam huc spectantia annotentur, ea accuratius alio in tra­ctatu, ad quem propius quàm ad hunc spectant, describenda putavi: Hic au­tem tantùm indicabo, quod intento jam scopo sat superque fuerit, cum in duabus tribusve phialis dili­gentius occlusis, limpidum ac colo­ris expertem liquorem quendam servas­fem, vivaciorem eum identidem acqui­rere ac amittere colorem, licèt rationi conformiter has mutationes, manifesto aeris accessui, aliive cuicumque causae [Page 122] ascribere non possem aeque probabiliter atque ingressui, ac recessui subtilium admodum quarumdam, atque insolita­rum particularum quae tum fortè huc illuc per aerem oberrabant, quaeque liquorem modo invadebant modo de­serebant.

Alia sunt experimenta ad porositatem vitri spectantia, quibus ostendatur pe­netrari illud posse à corporibus quae corrosivitatem non sapiunt, nec liquores sunt, sed quibus tantùm coacta ac temporaria, ac vix ea quidem fortè, fluiditas insit.

Duci haec experimenta poterunt à methodis quibusdam colorandarum la­minarum vitrearum ad templorum, aliorumque aedificiorum fenestras desti­natarum: A quibusdam inquam, ut e­nim candidè sincereque tecum agam, opinor omnino, tuque adeo ipse me­cum fortè brevi opinabere, colorem sae­pe non profundiùs in haec vitra pene­trare, sed arctâ profundioris rubri, te­nuis quidem & diaphani pigmenti vi­treae larninae superficiei adhaesione pro­duci: Per utrumque autem transiens [Page 123] lucis radius ad oculum colorem pigmen­ti in transitu induit.

Ut autem quibusdam operationibus vitrum est pictum potius, aut exterius inustum quàm tinctum, ita quibusdam aliis pigmentum penetrare videtur ac descendere paulò infra ipsam vitri su­perficiem: Color autem flavus non tan­tùm ulteriùs ac profundiùs penetrabit, sed aliquando etiam videtur, neque enim rem absolutè affirmo, totum ab altero ad alterum latus penetrare vitrum.

Methodi pingendorum, ac maculan­dorum vitrorum, hactenus ad peculia­rem quamdam, quae sat magna affer­ret emolumenta, artem spectarunt; pau­cis tamen innotuerunt: Quod artifi­ces vix cuiquam hac super re sua reve­lent arcana, licèt in genere sciamus maculari vitra hunc ferè in modum; conteguntur laminae vitreae mineralibus pigmentis, stratis contusae calcis impo­sit is, aut alterius cujuspiam convenientis pulveris, servatisque per horas plures valido in igne, non tamen earum vi­rium quibus laminae colliquentur: Hinc fit ut cum pori vitri calore mul­tum [Page 124] patefiant, pigmentaque pariter agi­tentur, ac quaedam forte quodammodo vitrificentur, aut in laminam penetrent, aut saltem arctissime, firmissimeque ei­dem ad haereant: Sed quia vitriariorum pictorum praxis, praeter peritiam expe­rientiamque, peculiarem requirit fur­num, variaque supplementa; superad­dam, ut experiret utrum vitrum necne, minore multò labore ita maculari posset ut suam proderet porositatem, selectum selegisse nos argentum, [quod met [...]llum omnium quae quidem exploraverim, fos­silium facillimè vitrum subint [...]at] cum­que illud vitri particulae super imposuis­semus, vitri inquam non spissi, sed ne­que rari adeo ut facilè colliquefieret; hoc vitrum, occupante partem superio­rem pigmento, ardentibus paucis car­bonibus imposuimus, cumque illud ali­quamdiu reliquissemus, eum fere ei caloris gradum impertiti sumus, quo candesceret, candensque servaretur, non tamen ad completum fusionis statum adduceretur: Cum autem refrigescere id paulatim sineremus, nostrae conformiter expectationi comperimus acquisivisse vi­trum [Page 125] flavum, ac aureum ferè colorem, qui elui non poterat nifi vitrum quis adeo scalperet, ut labem eidem in­ferret.

Methodus argenti ad hanc operatio­nem praeparandi non semper eadem est: Addunt plerumque pictores vitriarii ar­gento calcinato mineralia quaedam cor­pora ut antimonium, ochram flavam, atque alia id genus: Cum autem pe­netrationem coloris ab ipso oriri argen­to putem, adhibeo interdum tenuem quamdam argenti veteris particulam, cui modico pulveris imposito, libero­que in aere succenso, metallum statim calcinatur, pulvisque in usum vocatur: Quod quidem non tam ex necessitate facio, quàm quod calcinatio metallum tenues in partes reducat, formamque ei tribuat qua aptior fiat ut ad arbi­trium superimponatur: Alioquin enim, si supponamus semper argentum fuisse verum vitri pigmentum, non semel fla­vum vitro colorem auro foliato conci­liavi, auro inquam foliato superficiali­ter ejusdem superficiei imposito, ac non­nihil humefacto, ne tam leve corpus [Page 126] commoto aere tolleretur. Atque ut hoc obiter annotem, quod sane jucundum quid est, si fiat ignis violentior, quod vix vitari potest, cum sat eum vio­lentum absque ope furnacis efficere vo­lumus, saepius mihi obtigit ut tinctum vitrum, licèt objectum lumini, aurei videretur, flavique coloris, à lumine tamen remotum caeruleum crederetur: Quare hoc in fossili quidpiam habemus non absimile ei quod tantopere in tin­ctura ligni nephritici admiramur: Quae eadem ferè colorum commonstrat dis­crimina, prout lumini objicitur, aut ab eodem removetur, quod eorum fir­mamentum esse poterit, quae alibi dixi, ut ostenderem à mechanicis colores prin­cipiis derivari posse: Sed haec obiter tantùm: Utrum autem aureus color ab argento productus eorum Alchimistarum fovere spem possit, qui hoc in metal­lum tanquam in aurum quoddam im­maturum agunt, non est hujus loci de­finire: At cum flavedo non sit argenti color, quae à vitreis nostris acquisita laminis est, indicat nonnullas argenti particulas vitrum subintrasse: Nullo [Page 127] enim faciliùs modo rationem quis red­dere poterit mutatorum colorum, quàm si supponat fixa salia, aliasque subtiles vitri partes, egisse in particulas argenti: Cum probe sciamus à metallis discre­pantes oriri colores posse, prout salina, aliaque, in ea agunt corpora: Ita cuprum una cum spiritu urinae, vola­tili sale abundante caeruleum profun­dum tribuit colorem, cum spiritu sa­lis viridem vivacem, cum aqua forti, colorem utriusque participem, sive ex utroque mixtum, atque in conficiendo vitro ex plumbo, una cum minio, alba arena, aut crystallo, vitrum ipsum, si rite factum, Amethystini vulgo coloris est: At si debitam ei proportionem, quae perexigua est, cupri calcinati adje­ceris: Hoc metallum suam vitro rube­dinem non communicabit; sed ita ab eo immutabitur ut eidem impertiatur viridem colorem, adeo interdum lauda­bilem, ut particulae hujus vitri, quales secari, imponique annulis curavimus, apud eos qui de lapidibus oculo tantùm dijudicant, non infimae notae smaragdi haberi possint.

[Page 128] Hic loci inquiri forte poterit utrum vitra intimè, penitusque vera pulchro­que rubro colore tingi possint: Ac utrum necne tingendorum vitrorum ars, quam antiquorum templorum fe­nestrae in usu fuisse olim ostendunt, jam, ut vulgo creditur, omnino pe­rierit.

Cum haec quaestio geminis constet partibus priorem paucis expedio dum ejusmodi existere methodum securus certusque pronuncio.

Addo tamen, cum tinctura rubra vitro communicetur non proprie mera pigmenti penetratione, sed ejusdem cum ipso vitro, iisque ex quibus constat, fusionis subsidio incorporatione, non tantae me experimentum in quaestionem praesentem utilitatis existimare, ut pro­prias super eodem observationes ad lo­cum commodiorem referre non debeam: Sed quoad alteram quaestionis partem, attinet, cum historica potius quàm Phi­losophica sit, nihil de eâ hic dicam: Illud tantùm optârim ut status quaestio­nis cautius proponatur: Cum enim celeberrimum Divi Pauli fanum Lon­dini [Page 129] conflagrasset, vitra rubra, quibus ornabantur fenestrae, diffracta, dispersa­que ubique reperiebantur: Quorum quaedam à Chymico accepi qui diligen­ter ea conservârat, eo prorsus consilio ut amissam conficiendorum ejusmodi vitrorum artem investigaret: Cum pro­pius autem ea examinarem, eo firmius suspicatus sum, ipsam totum vitrum ru­bedinem non penetrare, sed à diaphano eam oriri pigmento, dexterè atque ex arte applicato: Licèt enim alio quo­vis in situ simile nil discerni potuerit, cum tamen vitri superficiem, quo fere modo picta examinare vitra soleo, in eodem cum oculo plano tenerem, ocu­lum scilicet inter, ac fenestram, ita ut fracta acies oculo proxima esset, distin­ctè intuebar, remque Chymico ipsi ostendi, inferiorem laminae partem, communis omnino quovis alio cum vi­tro coloris: Cui pertenuis pigmenti diaphani rubri lamina incumbebat, quae difficulter licèt, hinc inde abradi pote­rat: Sed ut ad eas, quae in poros vitri penetrare videantur, colorationes rever­tamur, memini me aliquando distillare [Page 128] [...] [Page 129] [...] [Page 130] exigua in retorta aurum cum selecto adeo subtilique argento vivo amalga­matum, ut absque ullius salis addi­tione cum id in frigido auro additum esset, utrumque simul mox incalesceret. In distillatione autem hujus mixturae non communis, comperi materiam prius­quam avolaret, tantùm fundi ipsius vi­tri spatium permanenti tinctura colo­rasse quantum ductus in orbem pollex describet; tincturâ inquam, seu colore, qui remotiùs à lumine conspectus, gem­marum Turcicarum selectarum colorem referebat: Interpositus tamen oculum inter ac fenestras aurei nonnihil coloris apparebat: Hoc autem vitrum cum aliis nonnullis peculiariter coloratis etiamnum apud me extat, ut curiosis fiat satis: Non possum tamen hîc non praemonere colorationes vitri melius multo fieri cum pictorum vitriariorum furnis, laminisque quàm sine iisdem.

A scripto superiore paragrapho indu­strius vir quidam multumque Chymiae deditus me invisit: Qui de quodam noto mihi experientiâ processu, quem utilem sibi credebat fore, aliàs mecum [Page 131] consultarat: Quid igitur tota de re sentirem homini aperui: Cum is au­tem postmodum aurum Mercurio uniis­set, [quem ex effectu communis generis non fuisse colligi poterit] per plures utrumque menses in digestione servavit: Accedens postea is ad me subtristis dixit ignè, dum abesset, vehementiore vitrum sigillatum ingenti cum strepitu dissiluisse, inclusumque amalgamum adeo fuisse dispersum, ut vix minimum ejusdem fragmentum reperiri posset: At cum decoctio tamdiu durasset, materia in eam videtur evasisse subtilitatem quâ insigniter in vitrum ageret: Licèt enim superior vitri pars in frustra dissiluerit, inferior tamen illaesa evasit: Quam cum ad me attulisset ut factam in ea mutatio­nem observarem, non sine aliqua animi voluptate animadverti vitrum, penitus intimeque pulcherrimo rubro tinctum colore, cui non pauci, quos viderim, carbunculi etiam cesserint.

FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.