POEMATIA.

Carmen amat, qusquis, carmine digna gerit. Claudian.

Ann. Dom. 1645.

Lectori Lecto.

MInorennis haec Ingenii Progymnasmata, siccitate fa­bulum imitantia, pulvere partim Paedagogico, arenâ partim Academicâ, Poeticum exercuere Tyrocini­um: quorum infantiam cùm edentula sat fatetur innocentia, non etiam argueret brevitas; nisi Plagiarii Milites viaticum surripuissent mihi literarium; & Barbarie paenè stylum su­perantes, fasciatim colligatam pro Fasciculo concremassent Sylvulam. Hae vero Arbusculae eo quòd domi repudiatae sospi­tabantur; damnataeque flammis, aliam (an mitiorem nescio) sortitae sunt lucem. Fruebantur Fato Sirempse cum naufra­gis, ubi subsidentibus ponderosis superenatant leviora; quorum áliqua commenta sunt eodem quo scribuntur spacio, eâdem quâ legantur negligentià. At quid mî Epistolarem curatio est Apologiam? qui

Non recito cuiquam nisi amicis, idque coactus;
Non ubivis, coramve quibuslibet:

Scilicet [...], multesimo libello in Au­thorem licèt famoso cogor subscribere; & Minervae meae ci­neres ante vitam Typographicam extinctae, velut Ce­rebelli Caput Mortuum custodire.

Ad JACOBUM, Carolini Stemmatis Secundo-geni­tum, Ducem Eboracensem, & Suum.

Cùm Toga sanguineos audet potare colores,
Et superindutum fert animosa sagum;
Invideatur eis cur duplex Laurea? Non est
Armatum, Galeam nî Caput intus habet:
Hostes dextra domet, Cerebro Victoria victa est;
Hâc Numeri cöeunt, Hôc cöiere duces.
Vitam Magnanimi; satagunt & perdere Mortem
Praecipites: Res est ingeniosa Mori.

In Honoratissimum Dominum EDOARDUM LITTLETON, Magni Angliae Sigilli Custodem, & Chiliarcham.

TRuncatus manibus, ne ferret munera Iudex;
Olim oculis captus, ne caperetur, erat:
Vteris ambobus melius [...],
Jura Oculo tueris, Jura tuere Manu.
Arma Togae socias, Custos utriusque Minervae,
Juridicum Bellum, bellica Jura facis;
Nata sit Astraei cùm Legum diva Gigantis,
Herm-arium fas est Hanc habuisse Ducem.
Hercule sub duplo non est dubitare Triumphos,
Qui Verbo mentes, Verbere membra domet.

Tormenti Oxoniae fusi. [...]. Jupiter Tonans figuretur.

ABstulit aethereos ubi fraude Prometheus ignes,
Sensit Fulmineo sat superesse Jovi:
Sic rapuere licèt Populumque, & Tela Rebelles,
CAROLUS invenit vel Spoliatus opem.
Armata en Oleum mutat cum Sulphure Pallas,
Spretum Vulcani laeta subire jugum;
Dum parit aeratae Tormentum rivulus undae,
Exuperans sonitu Fulmina, Caede Luem:
Nec tactu Glans sola necem, quandoque susurro
Imprimit, & vitam quae fovet Aura, rapit,
Incipe Sulphureis Orco praeludere Flammis,
(Igne alio digni qui periere Tuo)
Ut debellatos doceas (Bombarda) Gigantes,
Tantùm Caesareos bis jugulare Globos.
Prometheus [...].

HENRICO SPELMANNO Equiti Aurato Exequiae.

Primaevo moriente cadunt Flos, Germen, Arista;
Provecto, Messis tota, Corona, Nemus:
Hic inonusta Ratis, cumulatur Mercibus alter;
Mors Juveni Portus, Naufragiumque Seni:
Victima grata cadit, Caedes invisa Tonanti,
Is vitam Bruti vivit, at ille Viri.
[Page 4]Sed Senium Spelmanne tuum non condidit aetas
Unica, qui mundo mente coaevus eras;
Ignotum rimatus iter, rerumque Maeandros,
Quà nemo poterat Ducere, nemo Sequi:
Digne magis Statuis, Hermete potentior Hermes,
Hic solùm Ostendit, tu Facis arte viam.
Relligio tibi Natales, Ecclesia Cunas
Debet, CONCILIIS ipse Columbus eras:
Hospes quisque domi pridem, Vernaculus exul,
Patria quin per Te posthuma facta sibi est;
Sic natae tu Natus ades, Genitorque parentis,
Anglia te peperit, Nascitur Illa tibi.
Saxonicis veteres spoliasti Anathemasin urnas,
Sacrilegâ gnarus Templa beare manu;
Relliquias Analecta putans, nisi juncta senectae
Virtus, nî tumulo sit Monimenta cinis:
O quàm praesentis parcus fuit arbiter aevi,
Qui vel praeteritum non periisse sinit.
Nec solum extincti, sed & ipsa Sepulchra resurgunt:
Vita Necem, per quam Mors rediviva, feret?
Vendaces Fa [...]i loro asperiore flagellas,
Queis Latro Pietas, Sacra Rapina Fides;
Sancta Columba quibus Merx est, Altare Trapeza,
Quisquis emit Templum, vendere crede Deum.
Si Sua subducens moritur, quae paena moratur
Sacrilegum, qui sic dona Aliena rapit?
Laus tamen haec simplex; sed uti cui convenit unus.
Virtutum nexus, tota Catena favet:
Sic Individua cùm quis dotatur ab Arte,
Singula mox Cyclo consociante fluit.
Saxonica exponant Authorem pulpita, Tantis
Haud par Lingua tamen laudibus una foret,
[Page 5]Pandectesve Suus vocum; thema nempe futurus
Pluribus historiis, quàm modo Lector erat:
Vixit enim Patriae tantùm, Sibi mortuus olim;
Nunc moritur Patriae, vivat ut ille sibi.
In Charidemum
DUm patitur justi frater discrimina belli,
Perjuro potius crimine tutus eris.
Sic fieri salvum, quis crederet esse salutem?
Quis Timidi, Genium sic violare Pium?
Fortius est animae, quàm ferre pericula vitae;
Hic homini pugnat, tu Charideme Deo.
Vbique Mors est.
Non tantùm pandit tria guttura Janitor Orci,
Innumero populos Cerberus ore vorat.
Tolle Famem, Morbos, Pelagique instantia Fata,
Tranabit cupiens absque Charonte Styga.
Ense negante, necem feret Annulus, Uva, Cicuta,
Inclususque Dolor, Gaudiaque ipsa dabunt:
Poste petas lethum, Laqueis, ardente Favillâ,
Amittas Animam, dum retinere velis.
Vel cupido vitam poterit tibi quisque negare,
Sed cupido mortem nemo negare potest.
Haec gnaticidae Virginio Virginia Moritura.
DUm servas animam, destructo corpore natae,
Impietate pius, saevus amore parens;
Multum parta tibi, plus Perdita debeo; non Me
Tam genuisse fuit, quàm necuisse Patris.
Narcissus.
CUm procus ipse sibi captatur imagine formae,
Augebant flammas undaque, & umbra suas:
Ruperunt elementa fidem. Venus orta profundo
Jussit, ut e mediis cresceret ignis aquis.
Salvatoris Natalitium.
SI licet infirmis ipsam salvere salutem,
Salve Natalis lux, & origo tui.
Te Mater sine Patre, Pater sine Matre creavit,
Semideumque virum, semivirumque Deum.
Oraclum peperit virgo Enthea, cujus ad Ompham
Fatidici Tripodum conticuere specus.
Idem Agnus qui pastor erat: Phaebi hujus ad ortum
Pastorum duxit praevia stella gregem.
Haec celebrans mea concelebro Natalia; quippe
Per Christi vitam vita Renata mihi.
Apum Epicedium.
QUae modò Narcissi lachrymas, Calices (que) Rosarum
Epotavit Apis, Rore sepulta suo est;
In propriam faecunda necem, sibi cura ruinam
Struxit, & est Tumulus quae prius aula fuit.
Quàm benè Martyrium dicas, ubi flamma Sepulchrum:
O ubi nunc pietas, si labor ipse nefas!
Vniversalia entitatem habent ab Intellectu.
NIL mirum Ingenii nova quòd Respublica surgit,
Praegnantis cerebro sic Dea nata Jovis:
Fit rerum Lucina caput: procul ite Hymenaei,
Jam sine conjugio possumus esse Patres.
[Page 7]Producit Ratio, quae tantùm concipit; & vel
Post Partum fruitur Virginitate Parens.
In Ostracismum per quem Aristides justus Athenis exulavit.
QUo jure criminoso
Philopatris exulabat?
Credendus ergo non est
Quod neminem fefellit?
Justitia ne putetur
Quae punit ipsa justum;
Non Ostracismus iste
Lex, sed ruina Legum:
Regem cavendo, fecit
Rempublicam Tyrannin.
De Proditoribus:
REX Philanactas, non Philo-Carolos
Promovet; hi praedarum saturi
Vendunt ipsum benefactorem:
Non est hoc lucrari Fidos,
Sed conducere defectores.
Data cùm pereunt, dantem perdunt.
In Smicrinum incarceratum.
DUM nil ais debere, Te nihil dicis;
Debetur omnis pendere impos, haud debet:
Solvendo si non, es luendo Smicrine.
In Fabullam:
QUod nunquam tibi creditur, pôetam
Te non illepidum Fabulla credis?
Et nos fingere possumus; pòeta es.
In Fidicinem.
QUàm cuncti stupuere tuae modulamina chordae,
Quoties tremorem sensit, uti pulsum fides:
Orpheus in Choricos animavit saxa; teipso
Ant-orpheo psallente lapidescunt viri.
Dominium & Servitus sub Evangelio sunt licita.
ACephala est Dominos Respublica; clauda Ministros
Si negat: haud Corpus, sed foret illa chaos.
Quis Famuli fastidit opus? sub imagine servi
Christus erat: similem nil vetat esse Deo.
Ad Amicum de Librò suo.
INvidêre aliis alii; tibi Zôilus ipse es,
Lector & auditor dum tuus unus eris:
Per quam victurus fac vivat chartula; multi
Scribere praeproperent, edere nemo librum.
In Obtrectatorem Heinsiani libelli de laude Asini.
INvide sugillas Heinsius quod laudet Asellum?
Tu celebras laudes Illius, ille tuas.
Luk. 23.30.
HEu quantâ gravitate premunt peccata, nefandi
Cùm superimpositos mallent attollere montes:
Hos sustentarunt, his succubuere Gigantes.
In Lycurgum.
QUâ necuit vites, occumbit falce Lycurgus:
Disce, scelus quantum sit jugulare merum.
In Militem [...].
QUi toties Regem esse suo juravit in aere,
Si non jurasset, vera locutus erat:
Juramentales absolvunt debita mulctae,
Dicta fidem minuunt cum sacra, nuda creant.
In Cottam Sacrilegum.
SAcer videri Cotta vult, & est sacer:
Decimasque amare profitetur, immò amat.
In Polyaenum.
QUòd capis in fusi multum, laudabere, vini?
Dolia laudari sic Polyaene solent.
Non tibi flagitiis aliis tempusve, locusve;
Nam quantus quantus totus es Ebrietas.
Androgynus.
DUm Pater intendit puerum, Materque puellam,
Victi ambo vincunt; neuter uterque creor.
Filius haud fieri poteram, nisi filia vellem;
Nec sine Conjugio Virginitate frui.
Psittacus.
SI tantùm spectes, hominem me jure negabis;
Si tantùm audieris, jure negabis avem.
Oratio.
SInt animae tua vela preces, suspiria Venti,
Ducat ad Elysios styx lachrymalis agros.
Vela dealbabit, vento aspirabit Jesus,
Sanguineo (que) pias rore lavabit aquas:
Res interpositi soleant curvare liquores;
Rectificat curvas flebilis unda vias.
Cupido caecus.
CUr caecutit Eros? fit amoris janua visus;
Ast intrat quoties, ostia figit amor.
In Nigellam.
ALbas Aethiopem (factu mirabile] Nutrix;
Sit tibi cum syndon candida, nigra cutis.
In Orationes Ciceronianas.
SI Tulliano non styli caperis modo,
Te Tullianum capiat. Expanso nihil
Scripto amputandum: longa cum pars singula est
Orationum; Tota quaelibet, brevis.
Peccata non sunt aequalia.
CUlpa minor Bruti quam Numinis; inde Tonantem
Ut levius peccet, credimus esse Pecus:
Descendit solio, ne sit caelestis adulter;
Quique Capram suxit, fit Deus ipse Caper.
In Madulsam.
TEr demersa die, ter despumavit Jacchum,
Jactat & hinc crebrum sobrietatis opus;
Fallitur; hunc habitum varius non perficit actus:
Sobria quae toties, vix fuit illa semel.
In Philantum.
RIdes, decepit quod me rivalis amantem;
At tu scis cunctos fallere: temet amas.
In Mendacem.
QUid constante fidem moliris ludere falso,
Nunquam non fatus recta per Antiphrasin?
Nulli verba dabis, conatus fallere cunctos;
Vis bene mentiri? vera soleto loqui.
Lumiuis reflectio.
ASpicis algentes ubi spargunt sidera flammas,
Astra repercusso terra calore ferit;
Et si non tetigit, potuit tetigisse videri
Telluris pietas ambitiosa polum.
O quales hominem mores Natura doceret,
Ingratum quae vel non sinit esse solum.
Lunae inconstantia.
QUod fluit Oceani, refluit que reciprocus aestus,
Nil mirum in causâ si vaga stella fuat.
Datque capitque vices, variis argentea furtis,
Nec tot faemellis vota, quot ora Deae.
Titanis coitu gaudens (magis Endymionis,)
Ipsa licèt mulier, cornua fronte gerit.
Homo.
VIta via est, Mens est peregrina, viatica Virtus,
Hospitium Corpus, Mors finis, Patria Coelum.
Componunthominem Pulvis, Lachrymaeque; quid ergo
Displiceat pro veste Cinis, Fletusque dietâ.
In Astytum.
ELumbate senex nuptae jungêre puellae?
Conducere haeredem, haud maritam est ducere.
Effaetus nequeas unius funere membri
Placere sponsae, morte cunctorum potes.
Risibilitas est Hominis proprium.
EST homini proprium, proprium (que) est Risus inepto:
An non desipere humanum est? Res unica monstrat
Dotatum ratione virum, & ratione carentem.
Scaevola ad Dexteram.
FErvidiore calens quàm Dextera, Mutius igne,
Flammas lacessit; urere ardentem putes:
[Page 12]Alloquiturque manum; Me sic ulscicere, & hostem;
Teque expiet lustralis errantem focus.
Invidiosa Deis, mihi conclamata videris:
Quae dextra non es Patriae, nec sis Mea.

Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, Domino GUI­LIELMO LAVVD Archiepiscopo Cantuariensi Aca­demiae Oxoniensis nuper Cancellario Honorati­ssimo &c. Parentalia. Dithyrambus.

ECclesiae quondam heîc Triumphantis
Archangelum, ah verè nimis
Jam Militantis Martyrem, quânam sat
Celebrabimus Apotheosi!
Quales ad Aram accessimus antè pro Te,
Tales ad Te nunc accederemus,
Nî pietas generosior esset
Imitari Heroas, quàm Colere;
Et tu Sacros malles facere,
Quàm fieri Sanctus.
Qui fidelitate non fide
Romanus, Christi Sponsam
Schismaticis Deformatam,
Defloratam Haereticis,
Primaevae restituebas Virginitati;
Et clariori Pulchritudinis pompae:
Tu Pietatem Doctrinali pabulo fovebas,
Necnon decoro vestiebas Disciplinae
Lautus amictu;
Torpeat ne nuda Sanctitas,
Aut famelica languescat:
[Page 13]Perfecta Relligio nec Umbra, nec Cadaver est.
Testor at Aedem Paulinam, Baptistica testor
Maenia, Te neccùm ambiisse
Titulum novae Fundationis, aut Ecclesiae,
Attamen novatae;
Magnificus simul, atque Modestus:
Hâc etiam Templi Renovatione,
Antiquitatis aemulus.
Nec Matri Natus eras almior Ecclesiae;
Quam Nutrici
Alumnus Academiae:
Suffulciit hanc dextera vestra firmis
Aedificiorum
Destinis,
Legum & columnis magè mansuris;
Accepit Lapideum,
Sed Marmoreum
Reliquit, heu! Lycaeum.
At Athenae vel relictae linqui
Non videntur, donec ades Muneribus perennis:
Cujus Laudibus
Beneficia tua simul
Materiam suppeditarunt, & Verba.
Dissonas quot Linguas Babylonis
Turris audiit, capit Ordinatas
Totidem Stoa nostra de Tuo
Peculio:
Amalthaea folia, vel Amalthaea diphthera,
Salomonis
Et Pancarpia,
Vilescunt collata Voluminibus Vestris:
Quae vndiquaque colligi studuit ambitus Tuus,
Queîs emptis careas Unus emptor;
[Page 14]Neve quid Oxoniò neges, negabas
Soli Tibiipsi Tua.
Ceimeliorum sed fodina
Inventa haec poterat magis latere,
Nisi addidisses huic Babeli Interpretem; hominis gestiens
Lapsum Secundum restituisse, novus
Linguarnm Soter, uti Christus Mentium;
More & Ore, ut Unitas sit Uniformitasque nobis.
Haec autem
Apertis Manibus munificentia
Induxit manicas; ac pedicas tulit
Huic Danieli [...];
Et sua Capiti capitalis erat
Doctrina:
Proh Crimina inaudita! utinam Epidemica!
Qui Laetus summos ubi sursum ascendit honores,
Et Gentilitiae instar Alaudae
Alacritate non minore decidit deorsum:
Cumque Accusatorum Vipereos gyros
Ut Paulus Serpentem excusserat illaesus:
Post Lustrum
Moriendi;
Quum perpessus erat vitae, mortisque Senium:
Judex severus Sibi,
Condonator Judicibus
Severior;
Nolens deserere Crucem, sive Coronam,
Ut Salvus esset, cum periculo Salutis certiore:
Vbi pro Nobis vixisset Martyrium,
Gratitudine aemulâ
Ipso immolatur pro Deo; vel Sacrificio Victima.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. Searching, reading, printing, or downloading EEBO-TCP texts is reserved for the authorized users of these project partner institutions. Permission must be granted for subsequent distribution, in print or electronically, of this EEBO-TCP Phase II text, in whole or in part.