[Page] VITAE SELECTORUM ALIQUOT VIRORUM Qui Doctrinâ, Dignitate, aut Pietate INCLARUERE.

Inspicere tanquam in speculum vitas omnium
Jubeo, atque ex aliis sumere exemplum tibi.
Terent.

LONDINI, Typis A. G. & J. P. & prostant venales apud Georgium Wells, ad Insigne Solis Coemeterio Paulino, 1681.

Eorum Nomina Virorum Selectorum. (VIZ.)
  • VIta Henrici Chichele Archiep. Cantuariens, per Arthur Duck Pag. 1
  • Vita Gul. Waynfleti Episc. Wintoniensis & Angliae Cancellarii per Gul. Buddenum 49
  • Vita Joan. Pici Mirandulae per Joan. Franciscum Principem Mirandulae conscript. 90
  • Vita Hier. Savonarolae per Joan. Picum Mirandulae Princip. 107
  • Vita Petri Bembi Card. per Joan. Casam 140
  • Vita Gasp, Contareni Card. per Joan. Casam 154
  • Vita Desid. Erasmi per Rhenanum 187
  • Vita Gul. Budaei per Lud. Rhegium 215
  • Vita Christophori Longolii 240
    • De Obitu Mart. Buceri Epistolae duae 250
  • Vita Bernardi Gilpini per Georg, Carletonum Episcop. Cistrensem 282
  • Vita Vincentii Pinelli per Gualdum 314
  • Vita Scavolae Sammarthani 379
  • Vita Julii Caesaris Scaligeri 404
    • Dan. Heirsit Epistola de morte Josephi Scali­geri 417
  • Vita Hugonis Grotii 420
  • Vita Pet. Pithoei 435
  • Laudatio Funebris Henrici Walliae Princip. per Fran. Neathersole Accad. Cantab. Orator. 401
  • Oratio Funebris in Obitum Tho. Bodleii Equitis Cele­berrimae apud Oxonienses Bibliothecae Fundato­ris 416
  • Laudatio Funebris in Obitum Ulderici Daniae Reg. Fil. per Opitium 432
  • Comment. de Domino Fabiano à Dona per Gerhar­dum Vossium 446
  • Laudatio Funebris Frederici Henrici Aurausionensium Principis per Frid. Spanhemium 493
  • Panegericus à Balth. Venatore 526
  • Julii Caesaris Lagallae Vita per Leon. Allatium 575
  • Commemoratio Vitae Gulielm. Cambdeni per Degor. Wheare. 589
  • Vita Antonii Walai 600
  • Vita Petri Puteani per Nic. Rigaltium 660
  • Henrici Valesii Oratio in Obitum Dion. Petavii 678
  • Henrici Valesii Oratio in Obitum Jac. Sirmondi 687
  • Petri Molinaei Vita 697
  • Vita Henrici Valesii per Hadrian. Valesium 719
  • Vita Jac. Usserii Armachani 734

Illustri Nobilissimo (que) D. Domino Gulielmo Russel, Bedfordiae Comitis filio natu maximo.

Honoratissime Domine,

HIstoria non immeritò magna vitae humanae lux & magistra semper habita est; quippè quae omnes hominum ordines ad officia cuique propria & idonea & suaviter instituat, & mo­veat efficaciter. Enimvero exempla in formandis hominum animis ad virtutem vim quandam obtinent singularem, & majores, quam nuda praecepta, aculeos habent, quibus homines ad actiones secun­dum virtutem incitentur. Qui quum historiae usus & sinis sit praecipuus, ea demum historia maximi profecto aestimanda erit, non quae rebus mag­nificis, bellorum stragibus, caeterisque ejusmodi inanem quandam volup­tatem afferre solet lectoribus, sed quae res utiles exhibet ac imitatione dignas. Atque hac potissimum de causa praestantium virorum vitae fideli­ter conscriptae plurimum certè habent utilitatis; ex iis enim facile con­stat quâ ratione vitae suae modum instituere soleant, affectus cohibere, se­que ipsos in variis vitae circumstantiis moderari; tum verò, ut quando­que vel ex imbecillitate lapsi sunt, vel per errorem à virtutis semita de­viârunt. Quapropter opus non minus utile quàm gratum & jucundum duxi, illustrium virorum vitas à variis quidem autoribus antehac conscrip­tas, & seperatim editas, nonnullis de novo additis in unum volumen compingere. Cujus ego frontispicium quod honorando tuo nomine decora­verim, cum praecellentes tuae virtutes, tum gratitudo quâ prosequor amo­rem erga me tuum amicitiamque singularem, effecerunt.

Non est mihi animus in amplissimum simul & nobilissimum virtutum tuarum campum excurrere, quae nullis egent verborum ornamentis quibus illustrentur, sed verbis ipsis poterunt splendorem suum faenerari. Neque tamen de eis interim omnino certè conticescam. Illud equidem verissimè potero, & absque omni adulatione affirmare, animi tui generositatem no­bilitatem generis adaequare. Virtus quidem non semper unà cum haere­ditate ad posteros transmittitur; verum quemadmodum Jordanus fluvi­us (uti testantur Geographi) è monte Libano inter cedros originem ducens, postquam deinde longo itinere terras limpidissimis suis & foecundis aquis irrigaverit, tandem in mari mortuo sepelitur; ità saepius usu venire compertum est, ut majoribus orti nobilissimis generis sui splendorem mo­ribus pravis obscuraverint: Tu autem, Domine, majorum tuorum vir­tutes habes unà cum sanguine in te transfusas ac derivatas.

[Page] Si privatam tuam vitam inspiciamus, temperantia tua, justitia, boni­tas, & erga Dei oracula reverentia exemplum exhibent rarum quidem & spectabile, idque etiam in hoc saeculo tam corrupto & atheismi pleno, cum multi qui gloriosissima pars hominum haberi volunt, solis tamen titu­lis suis & comitatu, audaciore impietate, & majore suo luxu à vili plebe­cula sacernuntur.

Quae autem in publico hujus regni theatro egeris, omnem quidem lau­dem videntur exsuperâsse. Consiliorum tuorum integritas inflexibilis, & eum prudentia conjuncta fortitudo, (posthabitis illis, quae vulgares ani­mas captivas ducant, illecebris ac terriculamentis) abunde certè testantur [...] studia tua & conatus omnes patriae imprimis consecrasse. Inviolabi­lis autem illa tua erga regem fides est sanè maximè conspicua & deprae­dicanda. Sicut enim her [...]icae planè virtutis est (observante philosopho) & supremum gradum consc [...]utae, ad conscientiam recti honestique conservan­dam [...]amam ejus posse contemnere, ita sanè in consiliis tuis efficacissima quaeque media ad regem regnumque ejus conservandum adhibuisti, ut­quaeque nonnullorum hominum (qui omnem sibi fidelitatem arrogant) ca­ [...]ias effugere non potueris, quasi in ea parte efficio tuo defuisses. Ve­rum his omnibus accedit & quasi coronam imponit, summus ille tuus sine omni [...]uco & affectatione zelus, quo veram puramque Christi religionem prosequeris. Cujus manifestum sanè indicium praebes, dum posthabitis [...] lis illis, speciosisquidem, at inutilibus, quibus aliqui plus nimio tribu­unt, conaris animitus ut qui in doctrinae cultusque substantialibus conve­niunt, ut ut in levioris momenti rebus dissentientes, in unum amicè co­ [...]escant; ne per dissidia sua communi hosti, crudeli ac inquieto, praeda tandem fiant, ac triumphandi materia.

Haec ea sunt, praestantissime Domine, quibus teipsum optimorum sane ac prudentissimorum hominum pectoribus inseruisti. Neque ullus dubi­to quin honos tuus tibi ipsi superstes, ac posteritatis memoriae firmiter in­fixus sit suturus. Illud autem praecipuè te movere debet ad perseverandum in praeclaro tuo inc [...]pto nempe ut approbationem Dei, verumque illum, qui à solo Deo pr [...]iciscitur, honorem consequaris. Ille, ille per omnes temporis vi [...]issitudines evadet victor, prae quo omnes t [...]tius mundi laudationes tam nihil sunt quàm emortua scintilla, si cum meridiano sole conferatur. San­ctè ambitiosus est qui illum quaerit, ac ardentissimos suos conatus omnes in eoconsequendo meritissime collocabit. Omnipotenti dei bonitati domi­nationem tuam commendo, ut te consilio suo dirigere dignetur, ac tandem ad aeternam gloriam perducere, [...]inem illum hominis ultimum ac bea­tissimum.

Honoris [...]ui servus humillimus ac fidelissimus GULIELMUS BATESIUS.

VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.

HENRICUS CHICHELE in antiquo agri Nor­thamptoniensis oppido (quod à Ferrariis, in quorum do­minio olim erat, Heighamferrers vulgo denominatur) natus est Patre Thoma Chichele, Matre Agnete, familiâ obscurâ, quam virtutibus suis illustrem apud posteros deinceps reddidit. Adolescens juri Civili & Canonico operam dedit Oxonii inter socios Collegii Novi à Guli­elmo Wyckam Wyntoniensi Episcopo adhuc superstite ascriptus (qui duo Collegia magnifica & opulenta, illud Oxonii, alterum Wyntoniae sumpt [...] immenso nuperrimè construxerat) in qui­bus studiis summâ indole & industriâ usus, Doctoris Legum insignia adeptus est. Ex Academia evocatus est à Richardo Medeford Episcopo Sarisburiensi, à quo inter domesticos & familiares primo ascitus, & postea consiliis omnibus & secretis adhibitus, cum eo conjunctissimè semper & amicissimè vixit. Ab eo Archiadiconatum Sarisburiensem primò consecutus est, qui primus ad dig­nitates Ecclesiasticas illi gradus fuit, cundémque Walterus Fitzpers Sacerdos diplomate regis Henrici designatus lite intentatâ vendicabat; unde causa per appellationem ad Thomam Arundel Archiepiscopum Cantuariensem devoluta, ab Auditore causarum legati potestate delegato dignitas, Henrico adjudicata est. Erat ille annus humanae salutis MCCCCII, & III. cum regnaret Henri­cus 1402. 1403. quartus quo Henricus Archidiaconus Sarisburiensis factus est eoque mu­nere sedulò per biennium functus, Cancellarius Ecclesiae Sarisburiensis con­stitutus est. Nam cum Walterus Medeford Episcopi frater illius Ecclesiae Can­cellarius esset, ex causa permutationis secundum juris Canonici instituta ritè factae, uterque dignitatem suam abdicavit, & Henricus ab Episcopo Eccle­siae Sarisburiensis Cancellarius, Walterus ejusdem Ecclesiae Archidiaconus factus est. Erat autem dignitati Cancellarii annexa Ecclesia Parochiae Odyha­mensis in Diocess Wyntoniensi: eam etiam unà cum munere Cancellarii vacan­tem Episcopus Henrico tribuit, in cujus possessionem illicò missus est à Cu­stode [Page 2] jurium sedis Wyntoniensis, quae tum Episcopo carebat per mortem Gu­lielmi Wyckam, qui V. Calend. Octob. ejusdem anni, vitam in ea Ecclesia splendide actam cum aeterna commutaverat. Hasce dignitates Richardi Epi­scopi Sarisburiensis beneficio consecutus est, qui Henricum semper charissi­mum habuit, & cum post tres annos moreretur, ei cyathum auratum cum operculo in testamento verbis honorificis legavit, eundémque executoribus suis in iisdem tabulis nominatis praeesse jussit. Caeperant interea Henrici vir­tutes omnibus innotescere, & praesertim Henrico quarto Regi, qui eum po­stea pluribus negotiis adhibuit. Erat enim in ipso praeter insignem litera­rum cognitionem ingenium acre & perspicax, quod cum rerum usu & pruden­tiâ civili conjunctum, eum ad res gerendas promptissimum reddidit. Praeter negotia Regis domi praeclarè gesta, è publicis muneribus primùm ei obtigit Legatio eximia, à rege inter illos legatos designato, quos ad Gregorium XII. Pontificem Rom. misit, sive ut Pontifici sedem suam nuper adepto gratulare­tur, sive ut eum cum Benedicto XIII. conciliaret, qui Pontificem Maximum A­vinioni agebat. Legati in Italiam venientes, Romam profecturi, Senis Gre­gorium inveniunt, quae civitas Hetruriae amaenissima simul & nobilissima tum temporis reip. jure suis legibus utebatur, postea à Medicaeis debellata est, ho­diéque magnorum Hetruriae Ducum Imperio paret; ibi verò legatos nostros viros eximios [...] Theodoricus Niemensis Gregorio libellorum supplicum magi­ster, qui tum in aula Pontificia Senis erat, seipsum vidisse attestatur. Ut omit­tam reliquos Legatos, quorum nomina è memoria hominum scriptorum vi­tio exciderunt, quam bene Henricus hoc munus gesserit, quamtámque gra­tiam apud Pontificem eo nomine promeruerit, Gregorius luculentè mox de­monstrabat: nam cum ad aulam Romanam illico delatum esset, Guidonem Mo­ne Episcopum Menevensem mortuum fuisse pridie Kal. Septem. ejusdem anni, post legatorum ex Anglia discessum, Henricum Episcopum Menevensem ultrò renunciat, eumque suis manibus more majorum consecrat IIII. Non. Octob. literisque ad Thomam Arundell Cantuariensem datis denunciat, se ex consilio Cardinalium Ecclesiae Menevensi vacuae Episcopum praefecisse Henricum Chi­ [...]hele, Ecclesiae Sarisbuiensis Cancellarium, legum Doctorem, & Sacerdo­tem, virum prudentiâ, integritate, multisque virtutibus insignem, rogans porrò ut eundem in muneris sui administratione commendatum habeat. Hen­ricus Gregorium Senis Lucam contendentem sequutus est, & cum eo ad finem Aprilis anni insequentis mansit; tum autem ex Legato Episcopus domum re­dit, & VII. Kal. Sept. Ecclesiam Cantuariensem pro more adeuns, Archie­piscopo, 1408. & successoribus ejus obedientiam reverentiámque justam & cano­nonicam sacramento pollicetur. Hoc autem munere quàm dignus ab omnibus haberetur, Episcopi & Praelati Provinciae Cantuariensis ad Synodum Londi­nensem Mense Januarii sequentis convocati amplissimo testimonio comprobâ­runt. 1409. Cum enim in ea Synodo ageretur de legatis pro gente Anglorum ad Sy­nodum oecumenicam Pisas mittendis, Robertus Hallum Sarisburiensis, Henri­cus Chichele Menevensis, Episcopi, & Thomas Chillingdon Prior Ecclesiae Can­tuariensis, Legum Doctores, omnium suffragiis electi sunt, & decretum por­rò, ut singuli beneficiorum possessores de singulis proventuum suorum libris quatuor denarios in eorum sumptus erogarent. Indicebatur ea Synodus [Page 3] Pisis à Collegio Cardinalium Liburni coeuntium pro conciliando schismate inter Gregorium XII & Benedictum XIII, quorum ille Romae, hic Avinioni pro Pontifice Romano se gerebat. De quo schismate, quia in sequentibus ali­quoties dicendum erit, consentaneum institutae narrationi videtur, unde ori­ginem habuerit, quibusque modis invaluerit, altiùs ducto initio breviter ex­plicare.

Postquam Philippus Pulcher Galliae rex Bonifacij VIII. Pontificis Roma ni execrationes elu [...]erat, & amentiam ipsius coarguerat, literis ad cum datis quae apud plerosque ejus seculi scriptores habentur, ipsumque demum digni­tate Pontificia spoliaverat, Cardinales regis offensionem veriti, Clementem V Guasconem, Gallum, Pontificem eligunt. Ille à Collegio Cardinalium Perusii cum absens esset creatus, eos omnes Lugdunum evocat, ubi in aede Divi Justi praesentibus Philippo Galliae, Eduardo Angliae, & Alfonso Arragoniae re­gibus coronam accipit, anno salutis reparatae MCCCV, eodemque anno creatis multis Cardinalibus Gallis, sedem Avinioni constituit, ubi etiam eo mortuo sex insequentes Romani Pontifices, Joannes XXIII. Caturcinus, Benedictus XII. Tholosanus, Clemens VI, Innocentius VI, Urbanus V, Gregorius XI, Lemo­vicenses, Galli omnes Româ derelictâ per septuaginta annos permanserunt Horum sane Pontificum, praesertim Clementis V, & Joannis XXIII, rapinas, li­bidines, luxuriam, gulam gravissimè perstringunt, Romanamque Curiam Ba­bylonem appellant poetae Itali, De [...] in [...] canto 19. & [...] Para [...]o [...] 27. Dantes Aldigerius, & Nella te [...] a parte, sonetto. 8. 9. 10. & [...]. 20. Franciscus Petrarcha, qui sub illis Avinioni in aula Romana degebant, sive quod Gallis infesti erant, sive quod viri integerrimi perdititissimos eorum mores pati non poterant. So­lum Clemens V à Jurisconsultis saepe memoratur, quod librum Clementinarum in Concilio Viennensi à se editum Juri Canonico adjecerit. Ceterum Grego­rius XI, urbis Romanae ruinis, Italiaeque tumultibus commotus, relictâ clam Avinione Romam redit anno MCCCLXXVI, ab excessu Pontificum septua­gesimo primo, ubi incredibili omnium laetitia exceptus, basilicas, palatia, aedi­ficia, & civitatis moenia collapsa coepit restaurare. Eo post biennium mortuo Cardinales, qui ferè omnes Galli erant, populi Romani injurias metuentes, qui Italum postulabat, Pontificem eligunt Bartholomeum Barensem Archiepisco­pum, qui, mutato nomine, Urbanus VI dici voluit. Ille vero cum nomine mores etiam subito mutavit; nam cum ab omnibus moderati ingenij vir haberetur, Cardinales universos incipiebat graviter increpare, & cum Otho Brunsuicensis Tarenti Princeps, qui Joannam Siciliae reginam duxerat, in genua procumbens ei poculum in prandio porrigeret, principem aliquandiu ita subsistere passus est, donec à Cardinalibus admonitus aegre ab eo poculum acciperet. Quem quidem Pontificis fastum & severitatem intempestivam Cardinales molestè fe­rentes, Fundos, civitatem in regno Neapolitano, confugiunt, ubi renunciato prius electionem Urbani nullius momenti esse, quod metu & vi facta esset, denuo Rupertum Cardinalem Genevensem eligunt, qui Clemens VI dici vo­luit, & Avinionem cum suis Cardinalibus saecessit. Ita hic Avinioni, ille Romae creatis novis Cardinalibus Pontificem agit, & inter eos universus orbis Christi­anus divisus est: Germani siquidem, Angli, Poloni, Hungari, Boemi, Daci, Sueci, & Itali plaerique Urbano, Galli autem & Hispani Clementi obtempe­rabant. Urbanus in Pontificatu suo quem per XI annos gessit, Ecclesiae digni­tates [Page 4] vilissimis Cardinalibus creatis dehonestavit, & inter principes Christi­anos bella concitavit, unde à plerisque pro Urbano Turbanus dicebatur: vir omnium qui unquam Romanam sedem tenuerunt crudelissimus; nam ex Epis­copis & Cardinalibus qui Clementi occulto savere insimulabantur, alios carce­ribus, alios tormentis addixit, & postremò è Cardinalibus sex praestantissimos morte multavit, quorum unum in itinere se conspiciente immaniter trucidari, reliquos quinque dum Genuae esset culeis insutos in mare proijci jussit. Cle­mens interea Avinioni vitiis aemuli sui parum concessit, quem omnes tradunt fuisse ambitiosum, prodigum, pervicacem, superbum, & qui praeter familiae suae nobilitatem (erat enim è familia Comitum Genevensium) de caetero nihil haberet quod in eo posset laudari. In Urbani demortui locum suffectus est Romae Petrus Tomacellus Cardinalis, qui mox appellatus est Bonifacius IX, & mortuo paulò postea Clemente Avinioni, Cardinales ne capite destituerent ur, Pontificem eligunt Petrum de Luna Hispanum, qui Benedictus XIII dici vo­luit. Hi vero eos quibus successerunt vitiis etiam superarunt, neque eorum utervis ut pax Ecclesiae conciliaretur, voluit de sua dignitate decedere. Boni­facius cum eligeretur non solum scribendi, canendi, & literarum omnium prae­ter Grammaticam, verum etiam rerum gerendarum expers erat, & in munere suo id solum contendebat, ut nepotes suos locupletaret per sacrorum omnium mercaturam, quam ille quidem ex omnibus Romanis Pontificibus turpissimè ex­ercuit. Annatarum vectigal primus beneficijs Ecclesiasticis imposuit, sub ea lege ut qui beneficium ubivis gentium consequeretur, dimidium annui proven­tus fisco Pontificio persolveret, quam consuetudinem reliquae gentes Christianae praeter Anglos admiserunt: nam apud nos ab Episcopis solis coeperunt exigi, [...] A [...] Anc­ [...] Cardin. [...] [...]. [...]. d [...] n. Felin. [...] ex parte n­ [...] off. deleg. [...]. Niem. [...]. 2. deschism. cap. 32. Them. 2. 2 qu­ [...] . art. 2. [...] [...] Cajitan. & omnes. Navarr. [...] manual. c. 23. [...]. [...] 8 Paul. deglican specu­la [...]. caetera beneficia immunia permanserunt. Neque huic commento avarus Pon­tifex acquievit, sed Episcopatus & sacerdotia omnia sub hastâ vaenire passus est, in qua nundinatione fratres & nepotes suos quandoque proxenatas adhibuit, saepius ipse licitantibus vendidit, pretiumque suis manibus accepit, & aliquan­do secundo emptori meliorem conditionem offerenti ecclesiam addixit, post­quam à primo pecunias accepisset; adijciens ei fraudem non fieri qui pretio mi­nus justo persoluto Pontificem decipere voluisset, ipsosque emptores impro­bissime coegit jurare, quod ecclesiam illam, cujus ipse pretium acceperat, per simoniacam pravitatem non fuissent consecuti. Post Ecclesiae spolia pauperi­bus inhiabat, quorum ille supplicibus libellis nolebat subscribere, nisi singuli prius florenos singulos numerassent, quos ille sacris Christianis & anima sua potiores habuit; nam dum sacra coram eo pro more peragerentur, solebat ab ijs qui praesto erant sciscitari, Ecquis adesset qui aliquid attulisset, & ante paucas horas quam ex hac vita emigraret, cuidam interroganti de valetudine sua, bene se habiturum respondit, si pecunias haberet. Hasce Bonifacij sordes etsi omnes execrarentur, Jurisconsulti tamen defendebant, asserentes Pontifi­cem Romanum simoniae labem non contrahere, licet Episcopatus & sacerdotia vendiderit, quod etiam a Canonistae antiqui ferè omnes Pontifici nimis addicti tradiderunt, à qua tamen adulatione sordida abhorrebant plerique ejus tem­poris theologi b qui Bonifacio superstite publicè docebant Pontificem dignita­tes Ecclesiasticas aut beneficia vendentem simoniae crimine se obstringere, ean­demque sententiam c Theologi deinceps omnes & Panor. in re­pecit. [...]. [...]. de Se [...] ve­ [...] . a. [...]. de prae­ben [...]. de [...] Barbat. ad [...] p [...] dem de p [...] . B [...] . Ugolia. de Si­mon. [...]. [...]. cap. 3. Sect, 5. Canonistae recentiores: [Page 5] Panormitanus, Barbatia, alijque amplexi sunt. Benedictus etiam Avinioni li­cet ingenij, eruditionis, & prudentiae laudem ab omnibus sit consecutus, in re­rum sacrarum quaestu Bonifacio simillimus fuit; nam uterque dignitates omnes, Sacerdotia, gratias, peccatorum expiationes, & Ecclesiae praedia civitatesque proscribebat, adeo ut sacro sancta clavium Ecclesiasticarum authoritas per tur­pem utriusque Pontificis mercaturam apud omnes evilesceret. Sane Baldus exi­mius Jurisconsultus qui tum temporis jus Civile Patavij docebat, licet electio­nem Bald. ad [...]. quia propter. de [...]. Urbani approbasse, & Clementem pro adulterino Pontifice habuisse vi­deatur, Bonifacium tamen & Benedictum insectatur, Bald ad c. o­lim. de rescript. Bonifacium bovi, Be­nedictum bestiae efferae comparans, & neutrum esse Dei ministrum legitimum ve Pontificem asserit, quod seditiones in Ecclesia foverent, quodque neuter e­orum pro pace Ecclesiae comparanda se solio suo demoveri pateretur. Eam ob causam Bonifacio mortuo postquam XIIII annos sedi Romanae praefuisset, Car­dinales dum ad eligendum Pontificem coeunt, pro se quisque sanctè juravit, abdicaturum se statim Pontificatu si forte deligeretur, modo alter Pontifex idem faceret; atque ita communibus orbis Christiani suffragiis unus Pontifex designaretur, sin salleret, diris seipsum execrationibus devovebat; quo jure­jurando etiam Cardinales Avinionenses in electione Benedicti paulo antea se obstrinxissent: & statim Innocentius Cosmatus Cardinalis Pontifex renuncia­tur, qui Innocentius VII dictus est. Ille autem de juramenti sui religione pa­rùm solicitus, dignitatem pertinacissimè retinuit, neque per biennium quo fuit Pontifex induci potuit, ut eam deponeret, vir alioquin juris Canonici peri­tissimus; sed ad libidines propensus, & qui opibus comparandis nimis intentus erat. Quocirca post ejus obitum Cardinales singuli in conclavi idem jusjuran­dum maximis execrationibus interpositis iterum concipiunt, & pollicentur etiam nolle se aliquos Cardinales creare, modo alter Pontifex à creandis Car­dinalibus itidem abstineat, & pridie Kalend. Novembr. anno Christi MCCCCVI. Angelum Cornarium Venetum eligunt, qui Gregorii XII nomen induit. Hic postquam sedem adeptus est, publicè verbis & lacrymis testatus est, se virum omnium indignissimum noluisse hoc munus suscipere, nisi ut pa­cis in Ecclesia constituendae author esset, & apud omnes praedicabat se illud solum exoptare, ut dies & locus designaretur in quo ipse cum Benedicto con­veniret, & per utriusque abdicationem Ecclesia unicum pastorem iterum habe­ret. Quapropter literis ad Benedictum, ad Henricum IIII Regem nostrum, ad omnes principes Christianos & Episcopos statim datis, eos hortatur & ro­gat, ne pro schismate amovendo Ecclesiae desint, & Legatos ad Benedictum mittit Antonium Cornarium Episcopum Bononiensem nepotem suum, Guliel­mum de Vinea Episcopum Tudertinum, & Antonium de Butrio primarium juris Canonici tum temporis in Academia Bononiensi interpretem, cujus lega­tionis ipse in Anton. de Bu [...] r. ad c. quod ad conful [...] de sent. & rejud. commentariis suis meminit; quibus in mandatis dat ut cum Benedicto conveniant de loco in quo ea renunciatio facienda esset. Ii Bene­dictum Massiliae invenientes, cum eo paciscuntur ut uterque citra mensem No­vemb. insequentem Saonam accedat, quae civitas in littore maris Ligustici po­sita imperio reipub. Genuensis parebat, atque ibi post utriusque renunciati­onem novus Pontifex eligeretur; & Massilia Lutetiam proficiscuntur, ut cum Carolo VI Galliae Rege hac de re agerent, ubi incredibili laetitia ab om­omnibus [Page 6] accepti sunt: verum cum peracta legatione ad Gregorium reversi ab eo inclementius habiti essent, Antonius de Butrio paulo postea ex animi moero­re mortuus est. Ista enim à Gregorio subdolè facta sint ut à se harum discor­diarum causam amoliretur; nam ipse tergiversari primùm, quod Saona locus esset suspectus, utpote quae ad Genuenses spectaret, qui Benedicto ob­temperabant, & postea recusare, obtendens Theologorum suorum sententi­am, qui ab eo submissi publicè populum in concionibus docebant, non po­tuisse Gregorium gregis Christiani à Christo summo pastore sibi demandati curam sine piaculo deserere. Caeterum quia increbuerat Benedictum ante finem aestatis Saonam advenisse, Gregorius ne ipse solus ab omnibus redargue­retur, Roma aegrè relicta Kalendis Septemb. anni sequentis Senas venit, ibi­que usque ad finem Januarij sequentis commoratus est. Dum Senis esset, praeter Benedicti, Caroli regis Galliae, aliorumque principum Legatos, eo etiam venerunt Legati regis nostri, inter quos (ut superius dictum est) erat Henricus Chichele, isque ibi à Gregorio Episcopus Menevensis factus est: qui omnes pro pace in Ecclesia constituenda, ejus fidem coram Cardinalibus sub juramenti religione interpositam vehementer obtestabantur. Inde Februario ineunte Lucam concessit, neque inde recessit usque ad mensem Julij insequen­tem, ubi ab iisdem legatis (nam legati nostri Lucae apud Gregorium mane­bant usque ad finem Aprilis) saepè interpellatus Saonam contendere recusa­vit, & cum Benedicto per emissarios suos clam egit, ne de jure suo decede­ret, unde cum omnes eum praevaricari & Christianis illudere animadverte­rent pro Gregorio Errorium apellabant. Illud etiam Cardinales maximè cru­ciabat, quod Gregorius ijs repugnantibus contrà jurisjurandi sui fidem Ga­brielem Condelmarium nepotem suum (qui postea Pontifex fuit) & tres alios Cardinales cooptâsset, & reliquis Cardinalibus porrò graviter interminatus fuisset, ne cum Cardinalibus Benedicti se inconsulto agerent, quod aliqui eo­rum clam moliri dicebantur; & Johannem Proset Archidiaconum Norfol­ciensem beneficijs omnibus spoliasset, eam solum ob causam quod Cardinales diversum sentientes allocutus fuisset. Quocirca Cardinales suarum partium Pisas fugiunt mense Maij anno MCCCCVIII quae civitas ad decimum à Luca la­pidem posita est, ibique ab anathemate & execrationibus Gregorij quas ille in eos pronunciaverat, appellatione publicè interposita ad Jesum Christum su­premum judicem, ad Synodum generalem, ad futurum Pontificem provocant, eamque appellationem ritè interpositam, neque injusti Pontificis anathemate fuisse Cardinales obstrictos Abb. ad c. in­q [...] oni. n. 5. de sent. excom. Abbas Panormitanus postea asseruit. Et licet aliqui Gregorij asseclae publicè docuissent, eum à juramenti religione quod pro schismate extingueado interposuerat fuisse immunem, quod ipse seipsum pro potestate sua à jure jurando absolvere posset: contrarium tamen defende­runt praestantissimi Jurisconsulti, A [...] . cons. [...]. Card. Zal [...] . cons. 150 A [...] Butr. [...]. [...]. de [...]. Petrus Ancharanus, Franciscus Zaba­rella Cardinalis, & Antonius de Butrio qui omnes tum floruerunt, asserentes utrumque Pontificem hac in causa perjurij reum esse, eorumque sententiam Philippus Dec. in con­sil. pro [...] conci [...] supra [...] m. Decius postea secutus est. Ista Cardinalium à Pontifice seces­sio plerisque principibus Christianis placuit, praesertim Henrico regi nostro, & Carolo Galliae regi, qui tergiversationum utriusque Pontificis pertoesi, ab eorum obedientia nuper defecerant, quod tamen Historiographi utriusque [Page 7] gentis stipendiarii Pontificis dolo malo omiserunt. Angli enim licet Urba­no VI, & deinceps iis qui Romae creabantur, tam religiose hucusque obtem­peraverant, ut Thomas Arundell Cantuariensis Archiepiscopus in juramento quod in eo munere suscipiendo Bonifacio IX pro more praestabat, illud etiam nuncupatim polliceretur, se Rupertum Cardinalem Genuensem qui Clemens VI dictus est pro adulterino Pontifice habiturum: hoc tamen anno in Synodo Londini habitâ rege authore interdicebatur, Ne pecuniae ex Episcopatibus aut Sacerdotijs debitae fisco Romano persolverentur, Cardinalibus illud per literas (quae in acta publica relatae hodiè conspiciuntur) rogantibus, qui as­serebant immensam pecuniarum vim quae ex hoc regno Romam quotannis dese­rebatur, Pontifices impellere ad eam sedem ambiendam, & cohibere postea ne eam desererent: quod tamen à nemine nostrorum scriptorum proditum est. Galli vero licet Pontifices Avinionenses sequerentur, Carolus tamen Bene­dicti pervicaciam animadvertens noluit ei amplius parere, quod etiam Bald. add. c. olim de rescript. Baldus tradidit, illamque obedientiae subtractionem justam fuisse demonstrat: & postea Curiae Parisiensis Senatusconsulto Cardinales, & Camerae Romanae servi jussi sunt ab annatarum proventibus manus abstinere, duoque Pontificis emissarij qui diplomata Pontificia attulerant, in quibus Rex & Principes ana­themate percussi sunt, mitris chartaceis redimiti, & plaustro stercorario im­positi per civitatem ignominiosè traducti sunt, sicuti Carol. Moli­na de Monarch. Franc. n. 140. 141. 142. Carolus Molinaeus acutissimus Jurisconsultus desiderata historicorum ejus gentis fide, ex illius Curiae actis comprobavit. Merito igitur Imperatorum Romanorum ignaviam accusat Niem. lib. 3 deschism cap. 7. & nemore unio­nis Tract. 6. cap. 31. Theodericus Niemensis, nam Carolus III in cujus tempora hu­jus schismatis initia incidebant, non solum Ecclesiae calamitates negligebat, verum etiam imperium abdicato regno Arelatensi in Gallia, & multis imperij civitatibus alienatis, turpiter labefactabat, posteaque ab Electoribus per for­des obtinuit, ut Wenceslaum filium suum hominem ignavum in Regem Ro­manorum electum sibi subrogaret, qui etiam dum imperaret, nihil omnino Principe dignum gessit. Robertus etiam Bavarus, qui post Wenceslaum à Germanis electoribus imperio exutum hoc tempore imperabat, de imperio si­mul & Ecclesia securus agebat, nam Italiam, Avinionem, aliasque imperij partes ab injustis possessoribus detineri patiebatur, & Gregorij partibus fa­vens, Ecclesiae discordiarum praecipuus author habebatur. Certè à prioribus Imperatoribus longè degenerabant, qui Pontifices Romanos C. Hadria­nus. c. in Synodo. dist. 63. c. Vid­or Honorium. dist. 97. creabant, C. Habe [...] ­brum dist. 16. c. Valentinianus. dist 63. c. man­dastis. 2. qu. 4. deturbabant, & pro componendis Christianorum discordiis C. Si quis. 2. qu. 7. &c. nos si in compenter. ead. Synodos indicebant, qua potestate Imperatoris jam maximè opus fuit: nam inter has Pontificum factiones fides Christianorum vacillare, facra omnia venumdari, mores Ecclesiasticorum impunè corrumpi, ipsi denique Pontifices erant homi­nes adeo profligati, ut haec ipsa apud posteros parum fidei habitura fuissent, nisi traderentur à duobus scriptoribus probatissimis Theodorico Niemensi & Baptista Platina, quorum uterque Pontificibus à secretis erat, hic sub Sixto IV, ille sub Ubano VI, Bonifacio IX, Innocentio VII, Gregorio XII, in au­la Romana jam versabatur. Cardinales igitur Gregorii anim advertentes Im­peratorem de hisce Ecclesiae tumultibus extinguendis parùm sollicitum esse, postquam Pisas se contulissent, Gregorium edicto publico schismatis autho­rem, & dignitate sua deturbatum, omniaque ab eo ut à Pontifice gerenda ir­rita [Page 8] esse pronunciant, & Episcopis, Abbatibus, praelatis, Ecclesiaeque vasal­lis [...] . universis interdicunt, ne annatas, census, aut alia fisco Romano debita Gregorij ministris persolvant, & accitis ad se Benedicti Cardinalibus, qui suadente Carolo rege Galliae ab eo nuper desecerant, communibus suffragiis Pontificatum utrique abrogant, Synodum Pisis ad sestum Annunciationis Di­vae Mariae Virginis anni sequentis pro eligendo novo Pontifice indicunt, quae omnia singulis principibus Christianis per literas significant, eorum gratiam porro & opem pro pace in Ecclesia stabilienda implorantes, & occidentalis Ecclesiae Episcopis universis denunciant, ut eam ob causam Synodo intersint. Quamvis autem aliqui tum temporis v Theologi ut Pontifici suisque com­modis arte adulatoria inservirent, Cardinales schismate obligatos esse dice­rent, quod x Synodus sine Pontificis Romani authoritate convocari non possit: Baldus tamen, Cardinalis Zabarella, & Petrus Ancharanus Cardi­nales illos desenderunt: nam y Baldus contra istjusmodi Pontifices pri­mo verbis, dein herbis, tertio lapidibus & vi utendum, eosque a Concilio amovendos esse ait: z Zabareila vero & Ancharanus, qui in Synodo Pisa­n [...] aderant, amplissimè probarunt potuisse Cardinales Synodum convocare, in qua Pontisex in jus vocari & deturbari possit, eamque sententiam post eos am­plexi sunt a Panormitanus, Decius, Felinus, alijque recentiores, qui Synodum Pisanam expressim approbarunt: quibus accedunt [...] Trait. 6. cap. [...]. 16. Academi­arum Parisiensis & Bononiensis suffragia, quae decreta sua contra hos Pontifi­ces pro Cardinalibus interposuerunt, & novissimè [...]. Cardinalis Bellarminus dignitatis Pontificiae acerrimus propugnator, Synodum Pisanam etsi planè non approbet, neque eam tamen plane rejicere ausus est. Ad hanc Synodum valdè propensi erant principum Christianorum animi, regis presertim nostri & Galli, ad quos Cardinalis Burdegalensis vir prudentia & integritate clarus Pisis in Galliam primò, deinde in Angliam hoc anno venerat, atque hic ora­tione copiosa coram Rege & Ordinibus regni habita, animos omnium contra Gregorium ita commoverat, ut Thomas Cantuariensis literis etiam Academiae Parisiensis idem ab eo rogantis adductus, ad Synodum Pisanam proficisci statuis­set, nisi à rege de valetudine, itinerum incommodis, negotijsque publicis ad­monitus sese continuisset: quin potius placuit omnibus Legatos mitti, qui Anglorum nomine Synodo interessent. Atque haec erat Ecclesiae Romanae conditio cum Synodus Pisana indiceretur. Jam ad Henricum redeamus.

Legati in Synodo Londinensi designati, ineunte anno MCCCCIX Robertus [...] Hallum Sarisburiensis, Henricus Chichele Menevensis Episcopi, & Prior Can­tuariensis, Pisas prosecturi itinere per Galliam facto cum Lutetiam veni­rent, Johannes Gerson insignis Theologus, Academiae Parisiensis Cancella­ [...]us, eruditam & luculentam coram ijs orationem habuit, super illis Oseae Prophetae verbis, Congregabuntur filii Israel & filij [...]udae pariter. In qua post­quam de Academiae Oxoniensis laudibus praefatus esset, quae eò nuperrimè [...]uncios pro Synodo promovenda, atque decretis contra Pontifices contuma­ [...]es ferendis miserat, & fuse ex illa sacrarum literarum particulâ de potestate Synodi oecumenicae disseruisset, legatis de corum adventu Parisienses omnes gratulari testatur, eorum pietatem laudat qui pro Ecclesiae pace tot incom­ [...]oda paterentur, & demum Academiae nomine ijs consilia officiaqué omnia [Page 9] studiosè defert. Quae oratio inter In vol. 1. o [...]e­rum 10. Gerson. Gersonis opera etiamnum extat. Inde Galliam emensi Pisas V Kalen. Maii splendide ingressi sunt, ubi CXL. Ar­chiepiscopos Episcoposque praeter Abbates & alios Ecclesiastici ordinis fre­quentissimos in Synodo reperiunt, & Sarisburiensis quod reliquos Legatos dignitate anteiret regis sui nomine oratione eleganti universos ad pacem, & ad sedandas Ecclesiae discordias cohortatus est, idemque reliquorum princi­pum legati qui ad Synodum venerant, Galli, Hispani, Scoti, Lusitani, Hungari, Daci, Sueci, Poloni enixè rogarunt. Ideò Gregorii & Bene­dicti Pontificum crimina ad Synodum deferente advocato fisci, & postulante ut de iis inquisitio haberetur, à quibusdam delegatis, quibus ea cognitio demandari posset, uterque testibus in poenam contumaciae receptis, & aliis probationibus convictus, à Niem lib. 3. de schism. cap. 44. Synodo perjurus, schismaticus, haereticus, dig­nitate Pontificia exauthoratus pronunciatur, & Nonis Julii Petrus Philardus à Abb. ad. c. licet de vitanda. [...]. 8. de elect. Cardinalibus potestate Synodi iis delegata suffectus, & Alexander Vidi­ctus est. Erat Alexander origine Cretensis, patre incerto natus, à quodam Franciscano dum puer victum ostiatim quaereret, perspecta ipsius indole, in or­dinem suum cooptatus, ab eodem in Italia Grammaticam & Logicam edoctus, inde ad Academiam Oxoniensem amandatus, ubi Philosophiae & Theologiae studiis per plures annos incumbens, insignem utriusque scientiae cognitionem adeptus est, quam deinde Parisiis docens, & commentariis in libros sententia­rum acutè scriptis patefecit, postea procurante Joanne Galeatio Mediolani Duce, Archiepiscopus Mediolanensis, demum ab Innocentio VII Cardinalis, & jam Pontifex creatus est: vir doctrinâ & integritate singulari, sed studiis & vitae monasticae assuetus, ad negotia publica administranda ineptus ab omnibus habebatur. Verùm nec diuturnam nec tranquillam sedis suae pos­sessionem nactus est: nam post finem Synodi, Pisis Bononiam profectus Kalen­dis Maii anni sequentis, decimo Pontificatus mense veneno extinctus creditur; & Balthasar Cossa, qui Bononiae Legatus ab Alexandro constitutus praeerat, vir verox & Militiae quàm Sacerdotio aptior, à Cardinalium Collegio partim metu militum quos in urbe pro statione habebat, partim largitione usus erga inopes Cardinales à Gregorio nuper creatos, Pontifex renunciatur, & Jo­annis XXIII nomen accepit. Dum autem Alexander Pisis & Bononiae es­set, Gregorius interea Arimini, & Benedictus Panischolae (quae civitas in Arragoniâ sita est) pro Pontifice se gerebant; adeoque tres jam considebant in Divi Petri Cathedra, quae vix unius fastum continere potest, justissimo di­vini numinis judicio, ut redargueretur eorum vanitas, qui à perpetua in ea sede Pontificum successione, sacrum Christi gregem, fidemque Christianorum omnium pendêre volunt. Soluto concilio Pisano, Henricus Menevensis (qui etiam in libris juris Ann. 11. H. 4. fol. 78. 8. municipalis legatus à rege hoc ipso anno perhibetur) cum reliquis legatis, ingruente hyeme domum redit, ubi duobus annis se­quentibus duabus Synodis Londini habitis, ab Archiepiscopo Cantuariensi evocatus interfuit, uti ex publicis earum Synodorum actis constat: de cae­tero 1410. 1411. diocesin suam peragrare, de moribus populi sui inquirere, & reliqua Episcopi munia sedulò obire, quotiescunque ei à publicis negotiis vacaret, ad quae ab Henrico quarto rege sae pe adhibitus est, qui eum summo ob pruden­tiam singularem in honore semper habuit. Eo autem vitâ functo Westmona­sterii [Page 10] XIII Kal. April. anno humanae salutis MCCCCXIII successit Henri­cus 1413. V. imagni ingenii Princeps, in cujus verba ob egregiam indolem ultrò jura­runt proceres, antequam coronam acciperet, quod nemini nostrorum regum ante illum praestitum fuisse traditur. Is post adolescentiam in vitâ privatâ solutè actam, regnum adeptus unà cum conditione mores mutavit, & amo­tis aequalibus quos voluptatum ministros habuerat, statim prudentissimos quosque gravissimosque ascivit, quorum consiliis pater usus fuerat, & inter eos Henricum Menevensem, quem postea magni semper aestimavit, eumque in initio principatus è reliquis omnibus delectum, hoc ipso anno duas honorifi­cas legationes obire jussit, quarum memoriam, scriptoribus Gallicis debemus, nostri enim eas, uti & alia multa omiserunt. Primo ad Gallum, postea ad Burgundum missus est. In Gallia enim inter Carolum VI. regem Galliae, & Henricum IIII regem nostrum, bellum gerebatur ob crebras Gallorum ex­cursiones in Aquitaniam, quam Angli tum temporis possidebant, cujus causà paret jam mortuo unà cum haereditate ad Henricum V. delata, Carolus in­testinis discordiis inter Ludovicum Aurelianensem sratrem suum, & Johan­nem Dacem Burgundionum occupatus, inducias nobiscum cupiebat, à quibus etiam Henricus rex noster, rebus domi in novo principatu nondum compositis parùm abhorrebat; ideo ex Anglia [...]. [...]hap. 106. mittuntur Richardus Comes Warwi­censis, & Henricus Menevensis Episcopus, à Gallo Magister Equitum, quod munus in Galliâ primum est, & praefectus maris, qui Caleti mense Julio co­euntes inducias unius anni pacti sunt. E Galliâ reversus eodem anno [...] iterum cum Warwicensi ad petendam in matrimonium Joannis Burgundionum. Du­cis filiam Henrico regi missus est. Ii verò Lillae in Flandria Burgundum in­venientes, cum eo ex mandatis agunt, sed redierunt re infecta, sive quod virginis forma non placeret, sive quod rex interea ad nuptias cum Galliae regis [...]ilia factus esset propensior, camque ob causam hoc ipso tempore alios legatos in Galliam miserat. Post paucos à reditu menses uberrimum legationum ista­rum, & suarum virtutum fructum est consecutus: nam cum ageretur de cre­ando antistite Cantuariensi, ex omnibus hujus regni Episcopis, sine contro­versia designatur, qui dignitatem illam à rege amplissimam administrare posset, & judicio regis dignissimus omnium habitus est, qui in secretiore procerum concilio primus sententiam diceret. Etenim mortuo Thoma Arun­delio Archiepiscopo Cantuariensi XI Kal. Martii anno salutis reparatae MCCCCXIIII Joannes Wodnesburgh Prior, & Monachi Ecclesiae Cantuarien­sis à rege novi antistitis eligendi potestatem implorant, quam reges nostri 1414. Pontifici Romano ademptam sibi vendicaverant post Edvardum 111 [...]. qui arbitratu suo Episcopos constituit, & istjusmodi consuetudinem juris Canonici institutis esse consentaneam [...]. Panormitanus asseruit. Eam autem cum à Rege sub diplomate publico obtinuissent, monachos absentes edicto evocassent, & Thomae Arundelio in aede Christi Cantuariae justa fecissent IIII Id. Martii in domo capitulari universi coëunt, ubi post sacra solenni­ter peracta & concionem habitam, in qua ex sacris literis singuli in re tam ar­dua de officiis suis admoniti sunt, perlecto etiam diplomate regio, omnium suffragiis illico postulatur Henricus Menevensis, eaque postulatio à Joanne Langdon monacho reliquorum nomine annunciata est coram populo, qui fre­quens [Page 11] in Ecclesia novi antistitis electionem expectabat. Postulari etenim non eligi poterat ex juris Canonici regulis quibus Episcopus cum C. sicut vir. 7 qu. 1. Ecclesia sua nuptias contrahere dicitur, & ab ea [...]. diverti inconsulto Romano Pontifice non potest, adeoque Episcopus Ecclesiae suae obstrictus ad aliam sedem non eligitur, sed [...]. postulatur, & à Pontifice non secundae praefectus, sed à priore [...] [...] translatus dicitur: quae omnia Romanorum Pontificum ambitione invecta sunt, qui plerosque orbis Christiani Episcopatus sui juris hac arte faciebant. Eodem etiam die duo ex illa societate monachi, Gulielmius Molesh & Joannes Molond Procuratores ab universis constituti sunt, qui Henricum Londini ad­euntes Idib. Martii ei vota Prioris & Monachorum denunciarent, eorum­que nomine suppliciter obtestarentur, ut ejus Ecclesiae administrationem suscipere dignaretur; quibus ille pro tempore respondit, se in causa tanti momenti nihil certe impraesentiarum statuere posse, sed diem ad deliberan­dum postulare. Postridiè accedentibus ad eum rursus capituli procuratori­bus in aedibus Episcopi Norwicensis coram Edvardo duce Eboracense, aliisque compluribus viris primariis qui intererant, conceptis verbis respondit. Se eo­rum votis non posse annuere, quod integrum sibi non esset Ecclesiam Mene­vensem, cui jam praeesset, sine Pontificis Romani authoritate exuere, neque tamen ab iis prorsus abhorrere, modo id Pontifex jubeat, atque ideo se po­stulationem suam Pontificis arbitrio permittere. Igitur Prior & Monachi per Procuratores Roman missos à Johanne XXIII humillimè petunt, ut ra­tam habere vellet postulationem Henrici Menevensis ad sedem Cantuarien­sem, eodemque tempore Henricus rex per literas Pontifici significat se Priori & Monachis Caenobii Cantuariensis potestatem eligendi Archiepiscopi con cessisse, post postulationem Henrici Menevensis iisdem per libellum suppli­cem implorantibus authoritatem suam adhibuisse, Henricum virum insignem virtutibus suis eam dignitatem promeruisse, & illud solum reliquum esse ut ipse in hac causa partes suas interponeret. Erant autem Henrici virtutes Pontifici satis perspectae, primo in aula Gregorii XII quem Balthasar Cossa unus è Cardinalium numero sequebatur, deinceps in Synodo Pisana, cui ille etiam intererat, ideoque capituli procuratores ab eo Bononiae, ubi tum erat, V. Kal. Maii facilè impetrarunt, ut rescripto suo Henricum à Menevensis Ecclesiae vinculo, quo astrictus erat, absolutum, ad sedem Cantuariensem trans­ferret, in quo tamen rescripto postulationem Henrici non confirmat, sed pro­visionis titulo cum Ecclesiae Cantuariensi praeficit, ne à recepto Pontificum more in arrogandis sibi Episcopatuum & beneficiorum donationibus discede­ret: & conditionem porrò adjicit, ne priùs Archiepiscopi munus admini­strare inciperet, quàm sibi & Romanae Ecclesiae coram Wyntoniensi & Nor­wicensi Episcopis fidelitatem sacramento pollicitus esset: denique rescriptis pluribus ad Priorem & Monachos Cantuarienses, ad Episcopos illius provin­ciae, ad praelatos, ad vasallos Ecclesiae, & populum universum missis, iis im­perat, ut Henrico Cantuariensi obtemperent, eique reverentiam, honorem, obsequia, omniaque quae ei muneri debentur officia exibeant. Post postula­tionem, & rescriptum Pontificis, supererat pallium, [...]. ornamentum è corpo­re Divi Petri Romae sepulti assumptum, quo induuntur [...]. soli Patriarchae & Archiepiscopi, nisi aliquibus Episcopis ex privilegio concedatur, ad [...]. deno­tandam [Page 12] potestatem plenam, qua ipsi in Episcopos sibi subditos utuntur, C. 1. eod tit. eoque amicti sunt duntaxat in Ecclesiis provinciae suae diebus festis à Pontifice prae­stitutis, & C ex tuarum. 5 eod tit. priusquam illud acceperint, Synodum vocare, aquam lustralem conficere, sacros ordines conferre, dedicare basilicas, aliave exercere, quae ei muneri incumbunt, nefas habetur. Pallium igitur Henricus per Rober­tum Apilton Canonicum Eboracensem Bononiam missum à Pontifice impetra­vit, quod ei postea Wyntoniensis & Norwicensis Episcopi potestate sibi res­cripto Pontificio delegata in palatio regis Suttonae, presentibus Rege, Hum­fredo Duce Glocestrense, Richardo Warwicense, Georgio Marchiano Comitibus, aliisque proceribus multis solennibus ceremoniis tradiderunt: & obedientiam fidemque Pontifici ibidem spospondit (iisdem illud exigentibus, quia à c. Signifi­casti. de electi. pallium sine istjusmodi jurejurando tradi non debuit) jurejurando hac verborum formula concepto. Ego Henricus Archeipiscopus. Cantuariensis fi­delis & obediens ero Beato Petro, Sanctaeque Apostolicae Romanae Ecclesiae: & Domino meo Johanni XXIII, suisque successoribus Canonicè intrantibus. Non ere [...]n consilio aut consensu ut vitam perdant aut membrum, seu capiantur mala captione. Consilium quod mihi credituri sunt per se aut nuncios, seuliteras ad eorum damnum me sciente nemini pandam. Papatum Romanum & regalia Sancti Petri adjutor er [...] iis ad retinendum, & defendendum, salvo ordine meo contra omnem hominem. Legatum Apostolicae sedis ineundo & redeundo honorificè comitabor, & in suis ne­cessitatibus adjuvabo. Vocatus ad Synodumveniam, nisi praepeditus fuero Canoni­ca praepeditione. Apostolorum limina singulis trienniis visitabo, aut per me aut per meum nuncium, nisi Apostolica absolvar licentia. Possessiones ad mensam meam Archiepiscopalem pertinentes non vendam, neque donabo, neque impignora­bo, neque de novo infeudabo, neque alio modo alienabo, inconsulto Romano Ponti­fice. Sic me Deus adjuvet & haec sancta Evangelia. Ita rerum sacrarum & Ec­clesiasticarum potestatem à Pontifice consecutus, praediis tamen aut agris Ec­clesiae inconsulto rege, se immiscere non poterat: Leycestriae igitur regem adit, ubi III. Kal. Junii in eorum possessionem missus est, postquam fideli­tatem regi juramento promisisset, & singulis porrò clausulis rescripti Pontifi­cii translationem continentis expressè renunciasset, quae regi fraudi esse, aut de majestate regia derogare poterant: & postea universi sedis Cantuariensis proventus, qui secundum Thomae Arundelii mortem fisco cedebant, sexcen­tis marcis prius numeratis ei ex gratia singulari, diplomate regio concessi sunt. Leycestriam autem venerat Henricus ad conventum ordinum regni evocatus, quem rex ibi habuit, ut cum praelatis, proceribus & populo suo, de novis le­gibus ferendis, de re pecuniaria, & de universo regni sui statu ageret: & in eo summa cum prudentia ab Ecclesia maximam calamitatem avertit, quae ex invidia apud proceres & populum ex opulentia praelatorum concitata, ali­quoties sub Henrico IIII emergere, jam vero propiùs sub rege novo imminere videbatur. Etenim in conventu ordinum Coventriae ante decem annos con­vocato, erat enim annus MCCCCIIII. Henrico IIII pecunias ad bellum ad­versus Scotos, Wallos, Britones, Flandros, & Gallos gerendum postulanti, milites & civitatum delegati ex inferiore ordinum domo responderunt, non posse aliter inopiae publicae succurri, quàm si immensae Ecclesiasticorum opes minuerentur: eam siquidem esse populi Anglicani conditionem, ut non modo [Page 13] pecunias in usus belli quotidiè erogaret, sed & corpora hostibus publicis ob­jiceret, dum illi interea domi considentes, nec corporibus nec opibus reipub. inservirent. Iis Thomas Arundelius Cantuariensis animosè respondit, fre­quentius ab ordine sacro concedi decimas quàm quintasdecimas à populo, & plures colonos, famulosquc suos ad militiam nomina dare, quàm colo­nos procerum, nobiliumve, iisque accedere sacerdotum orationes, quibus interdiu noctuque effusis, divinum numen reipublic. propitium reddunt. Et ad regem statim conversus, & in genua procumbens rogat, ut jurisjurandi memor esse velit, sub cujus religione Deo hominibusque solenniter voverat, se jura & privilegia Ecclesiae sarta tecta conservaturum: & prensatis deinceps quibusdam proceribus, quos causae suae favere existimabat, tantum effecit, ut postulata militum publico ordinum decreto rejicerentur. Post sex annos in alio ordinum Concilio ab Henrico IIII. Westmonasterii habito, milites ex inferiore ordinum domo iterum delecti breviculo regi porrecto demon­strant, proventus Praelatorum & Monachorum, quos illi in libidines & vo­luptates suas exhaurirent tales esse, ut ex iis omnia regis & aerarii incommoda possint resarciri: etenim ex iis posse sustentari quindecim comites, mille quingentos equites, sexies mille ducentos armigeros, & centum Xenodochia, & proinde à rege petunt ut ex iis in aerarium redactis velit publicis necessita­tibus subvenire. Quibus iterum respondit Thomas Cantuariensis, non peti à militibus Ecclesiasticorum praedia ad fiscum locupletandum, sed ut ex opi­mis Ecclesiae spoliis fortunas proprias luxu profligatas restaurarent; id quod antea acciderat in Gallorum coenobiis quae propter bella inter Gallos & An­glos fisco addicebantur, è quibus ne dimidium marcae (ait ille) regi superest. Tum etiam militum postulata rex facilè rejecit, sive quod aeternam Ecclesiae expilatae infamiam pertimesceret, sive quod existimaret eos consilii illius au­thores esse, qui occultè Joannis Wiclevi partibus savebant, à quibus ille semper abhorrebat. Ab eo tempore dum regnaret Henricus IIII nihil in Ec­clesiam tentatum est. At in hoc conventu Leycestrensi, à rege novo milites & civitatum delegati ex inferiore ordinum domo per libellum supplicem ite­rum petierunt, ut de postulatis suis adversus Ecclesiasticos ante quatuor an­nos propositis denuo cognosceretur, & sententiae in utraque ordinum domo dicerentur. Hanc ab causam vehementer animi angebatur Archiepiscopus, qui valdè sollicitus erat, ne quid Ecclesia sub administratione sua detrimenti acciperet, & metuebat praesertim de regis juventute, quae ad consilia praeci­pitia & res novas propensa esse solet. Re igitur cum Episcopis communicata, placuit, ut sacer ordo ingenti pecuniarum vi regi oblata, eum ad bellum Gal­lo inferendum incitaret, pro vindicando Gallorum imperio, quod Edvardus II ex nuptiis acquisitum ad posteros transmiserat: eamque ob causam Henri­cum statim synodum Londini convocasse plaerique ejus seculi scriptores tradi­derunt, cujus tamen acta hodie in publicis archivis non reperiuntur. Gallo­rum autem imperium reges nostri hoc jure vendicant. Mortuo Carolo Pul­chro rege Galliae sine liberis, qui solus ex stirpe mascula Philippi pulchri, pa­tris sui supererat, Edvardus III rex noster, Edvardi II filius ex Isabella Philip­pi Pulchri filia genitus, per legatos coronam Galliae ab ordinibus cjus regni postulabat, quod ipse Philippum Pulchrum avum maternum, & Carolum [Page 14] avunculum proximo cognationis gradu attingeret. Contra Philippus Va­lesius filius Caroli Valesiii, qui Philippi Pulchri frater erat, contendebat­se Caroli Pulchri regis novissimi patruelem gentilitio jure proximum esse; Ed­vardum verò Philippi Pulchri ex filia nepotem, & Caroli Pulchri amitinum ju­ri materno fidere, quod Galliae Legibus & institutis adversetur, quae viris tantum non foeminis regnum tribuant, legis Salicae verba recitans, In terram Salicam mulieres ne succedant; terramque Salicam Franciam esse asseruit. Gal­li vero spreto Edvardo Philippum regem crearunt, ideo Edvardus titulum re­gis Galliae protinus assumsit; quo deinceps reges nostri semper usi sunt, & Gallos faeliciter invasit, posterisque belli illius causam unà cum haereditate re­liquit. Secundùm cum Richardus II homo imbellis à Gallis abstinuerat, & Henricus IIII princeps fortissimus partim Wallorum defectionibus, partim intestinis procerum factionibus impeditus, universas regni sui vires in eos emit­tere non potuerat. Erat autem in Henrico V aetas, animi magnitudo, opes, domestica tranquillitas, omniáque ad hoc bellum opportuna. Praeterea Hen­rico Cantuariensi videbatur juvenis ingenium acre & quietis impatiens, nego­tio aliquo arduo exercendum, eique hostem externum objiciendum esse, ne domi res commoveret, quemadmodum torrenti non aliter potest occurri, quàm si aqua in plures alveos distrahatur. Is igitur Regem in conventu pro­cerum solio insidentem loco suo assurgens ita alloquitur.

De publicis regni tui negotiis consulenti tibi (Serenissime Rex) cùm multa hucusque proposita fuerint, quae ad subditorum tuorum vitia bonis legibus compescen­da, ad jus singulis aequè dicendum, pacémque domi constituendam spectant, non possum ego inter reliquos gradum amplissimum beneficio tuo nuperrimè consecutus, sine ingratitudinis nota ea reticere, quae ad fines Imperii tui propagandos, nominisque tui famam apud exteras gentes celebrandam necessaria mihi videri solent. Post­quam enim populo tuo leges utiles sanxiveris, justitiam rectè administravéris, & tranquillitatem domesticam conciliaveris, incolumem vitam licèt agere possis & securam, at gloriae tuae parùm consules, nisi foràs prospicias, quae ratione regni tui terminos amplificare, & hostium tuorum injurias vindicare possis, cum regum uni­versorum animis ea opinio semper insederit, ut Majestatis suae fastigium non tam in generis nobilitate, voluptatibus, rerum affluentia, subditorum opibus, pace do­mestica, quàm in imperii amplitudine, in multitudine subditorum, in civitatum numero positum esse existiment. Quamvis autem Anglia & Hibernia per longam majorum tuorum seriem transmissae abundè tibi ista suppeditent, exigua tamen sunt, si cum amplissimo Galliae imperio conferantur; quae populi frequentia, opulentia ci­vitatum, propugnaculis & praesidits universis orbis terrarum imperiis antecellit, ut­pote quae supra octuaginta provincias populo refertissimas, centum & octo Episcopo­rum dioeceses, supra mille caenobia, & parochias centies trigesies mille, ipsis Gallis authoribus, complectatur. Ista vero omnia ab Edovardo III, proavo tuo ad te jure sanguinis devoluta, Carolus VI Gallorum rex vulgò dictus injustè possidet (ut taccam assiduas Gallorum injurias populo tuo illatas in Normania, Gasconia, Aquitania, in comitatibus Andium & Manii, quae majores tui alio jure, Gallis annuentibus, olim possederunt) & ut aliquam injuriae speciem praeferant, obtru­dunt legem Salicam à Pharamundo primo Francorum rege latam, qua cautum as­serunt, Ne mulieres in terram Salicam succedant; per terram Salicam Galliae [Page 15] imperium denotari interpretatione subdola asserentes, ut mulieribus ab imperio suo capessendo per hunc fucum amotis illuderent. Cujus Commenti novitatem ipsius le­gis inscriptio satis coarguit. Enimverò à plerisque illius gentis Gregor. Tu­ron. lib. 2. Paul. Aemyl in princ. Girard du Hail­lan. liure. 1. scriptoribus tra­ditum est, Pharamundum fuisse ducem solius Franconiae in Germania, & Rhenum nunquam transivisse, neque Galliae fines attigisse: post quadringentos autem annos ab ejus excessu cùm Carolus Magnus Saxones debellatos ad fidens Christianam ad­egisset, quosdam ex illius militibus ad slumen Salam ultra R [...] num sedes fixisse in ea parte Germaniae, quam hodiè Misniam dicimus, eòsque Salios Francos fuisse appellatos, qui ab impudicis foeminarum Germanicarum moribus abhorrentes, lege latâ interdicebant, Ne foeminae in aliquam terrae Salicae partem jure haereditario succederent. Ita ineptè illa sanctio ascribitur Pharamundo, quae populum post qua­dringentos à Pharamundo annos ortum authorem habuit, neque Gallis magis quàm Belgis, qui tum Galliae finibus continebantur, aut alii populo finitimo convenire potest. Vel si pro Gallis lata fuerit, Franc. Hot­tom. in Franco­gall. cap. 10. ad privatas haereditates, non ad publicum imperii jus, aut regni successionem pertinet. Proinde Gallorum reges ipsi cum de regnandi jure inter ipsos ageretur, nullam unquam hujus legis rationem habuerunt, nisi quando cum principibus externis contenderent, ut eos ab imperio suo hac rati­one amoverent. Pepinus enim, qui primus Pharamundi posteros regno spoliavit, deposito Childerico, ex haereditate Blithildae filiae Clotharii primi authore Zacharia Pontifice Romano, & accedentibus populi Gallici suffragiis, principatum vendica­vit. Cùm posteri ejus per ducentos annos imperassent, Hugo Capettus, excluso Carolo Lotharingiae duce, qui solus ex haeredibus Pepini & Caroli magni supere­rat, seipsum gessit pro haerede Lingardae filiae Carlomanni, qui Caroli Magni nepos erat, eóque titulo Gallorum imperium accepit. Ejus nepos Ludovicus decimus Gal­liae rex, quem Christiani omnes inter Divos relatum colimus, de jure Capetti avi sui parùm securus, ab imperii fascibus religione ductus abstinuisset, nisi in animum induxisset, Isabellam reginam aviam suam haeredem fuisse Ermingardae filiae & hae­redis Caroli Lotharingici, quem Capettus vita simul & regno nefariè spoliaverat. Ab eo orti sunt posteriores Gallorum reges, & Carolus VI, qui hodiè Galliam tenet: atque illi omnes ex haereditate foeminarum imperium consecuti sunt, quam tibi interdicere volunt ex lege Salica, eáque te voluti larvâ deterrent, cùm ipsi eam interea impunè contemnant. Neque enim lex justè appellari potest, sed legis potiùs larva & imago, quae nullam aequi bonique speciem in se continet, quin legi­bus reliquis omnibus humanis simul & divinis adversatur. Legibus siquidem Ro­manorum civilibus, quas universarum gentium consensus approbavit, L. maximum intem. c. de liber. praeterit. l. lege 12. tab. c. de le­git. haered. Sect. si quis igitur. Anth. de haered. ab intest. Sect. item vetustas. Instit. eo. l. tit. foeminae ad haereditates cum masculis vocantur, & agnationum, cognationúmque differentia justissima ratione antiquata est, quòd illi qui eam invexerant, naturam accusare videbantur, quae foeminas, non masculos genuisset, & foeminae ex parentum culpa plectebantur, quòd foeminae, non masculi nascerentur. Eodem jure deinceps usi sunt Siculi, Neapolitani, Navarraei, Hispani, Lusitani, Scoti, & (ut de no­bis ipsis nihil dicam) gentes ferè universae, quorum omnium legibus, foeminae, defi­cientibus masculis, ad capassendos regni fasces admittuntur. Isti verò omnes divi­nae legis praescriptum secuti sunt, quam. Deus optimus maximus per Mosem He­braeis tulit cap. XXVII. Libri Numerorum: si mortuus fuerit homo absque filio, ad filiam ejus transibit haereditas. Cui sanctioni si leges reperiantur uspi­am gentium contrariae, non leges sunt, sed corruptelae, cùm discedant à prima ju­stitiae [Page 16] norma, quam summus legislator populo suo promulgavit. Ut omittam foemi­nas, quae populo isti imperabant, & reges, qui ad illud imperium ex jure materno admittebantur, Christum ipsum fuisse regni Judaici legitimum haeredem Christiani omnes agnoscimus: cui tamen titulo non modo repugnant isti, qui ex foeminarum haereditate jus succedendi transmitti negant, verùm etiam beneficia illa immensa nobis adimunt, quae Deus humano generi per Christum pollicitus est. Nam cum Deus Abrahamo spondebat, beatas in ejus semine futuras gentes universas, quòd Messias ex ipsius familia proditurus esset; cum Prophetae Esaias & Michaeas spiri­tu sacrosancto afflati multis retro seculis praedicebant Christum ex radice Jessae, ex familia Davidis emersurum, & tribum Judae inter reliquas nobilissimam esse, quòd ex ea dux populi Israelitici Christus originem ducturus esset: sublatâ foeminarum successione, in hisce oraculis veritas desiderabitur, quia ex semine Abrahae, ex Jessae radice, ex familia Davidis, ex tribu Judae Christus patre aeterno genitus per solam matris haereditatem oriri potuit. Verùm Galli promissionibus divinis fidem potiùs abrogare, quàm principi externo obtemperare volunt, & qui se Christia­nissimos appellant, legem fictitiam Pharamundi hominis Ethnici legibus sacris à Deo edit is anteponunt. Sciscitor ergo à Gallis quaratione foeminas à jure regnandi ar­cent, quas reliquae gentes admittunt? An imperium Gallorum à masculis solis ad­ministrari potest, quòd praestantius sit imperiis, tum reliquarum gentium omnium, tum etiam Judaeorum, quod Deus ipse constituit? an Gallia, quae producit viros, ut ipsi volunt, omnium mortalium fortissimos, foeminas edit genere humano univers [...] ineptiores? An fortè Isabella abavia tua aliquid sceleris admisit: quare ipsa regis filia & regum soror regno privaretur? Licèt haec omnia Gallis concedamus, cum tamen Edv [...]rdum proavum tuum repudiaverint, tibique ipsi omnem in eos potesta­tem modò abrogent, Majestatis jure optimo arguuntur. Sit enim rata apud Gallos lex Salica, amoveantur foeminae, solique masculi imperii haereditatem adeant: at quibus illius legis verbis excluduntur foeminarum filii masculi? num exlusis foeminis ob levitatem sexui imatam, eadem lex secum pugnans ratione contrariâ masculos repudiat? vel fortè ipsi verba de foeminis sancita ad masculos prorogatione odiosa extendunt? semota igitur Isabella quare non admittebant Edvardum filium virum magnanimum & prudentem? quare te principem imperio idoneum non vocant? Nam apud Jureconsultos receptum est, [...]. Si ex patro­nis. 10. Sect. Julianus. ff. de bonis libert. l. Divi fratres. 17. ff. de ju [...]e patr. l. 1. Sect. si filius. ff. de suis & legit. haered. l. cum dotem. 57. ff. ad leg. Falcid. l. 2. Sect. nullum. ff. de de­curion. l. in servitulem. 16. Sect. si patroni filius. ff. de bonis libert. l. si vellem. 4. Sect. si deportatus. ff. eod. tit. l. 1. Sect. filium. ff. de bon. poss. contr. tab. ab indigno aut incapaci posse jus aliquod ad haeredem transmitti, & istjusmodi Sect. néque authent de trient. & sereniss. d. l. maximum vitium. c. de liber. praeter Bald ad l. 2 n. 7. c [...]quae sit. long. consuet. Bald. ad l. si defunctus. n. 8. C. de suis & legit. Anchor. ad c. canonum statuta. n. 311. de constit. Alex. cons. 16. vol. 1. Bart. ad. l. cunctos populos. n. 33. C. de sum. trinit. leges, quae foeminis haereditates adimunt, rectae rationi & naturali aequitati contrarias esse, adeóque strictissimam in iis inter­pretationem admitti, neque L. curiales. C. de praed. decur. lib. 10. l. filius fam. 7. Sect sed meminisse. ff. de donat. l. maritum. 42. ff. sol. matr. l. si. vero. 64. Sect. si vero. ff. eod. produci posse ultra verborum apices, nec L. si ita scriptum. 45. in princ. ff. de leg. 2. Rebuff. ad. l. 1. ff. de verb. sign. à foeminis ad masculos, nec L. prospexit. 12. Sect. 1. ff. qui & à quib. manum. l. commodissime. 10. ff. de lib. & postbura. l. si. cum dotem. 22. in princ. ff. sol. matr. ad speciem omissam, quin potius C. statutum. 22. de elect. in 6. in partem benigniorem esse ac­ipiendas. [Page 17] Quocirca cum ad imperium Gallorum ab hamanis simul & divinis legi­bus vecatus sis, armis jus tuum vendices (potentissime Rex) quod Galli tibi adi­munt, coronam regibus Gallicis excutias, quam ipsi per nefas induunt, defectiones populi istius ferro flammáque coerceas, apud exteras gentes antiquam nominis An­glici dignitatem asser as, nec patiaris ut ignaviam tuam, neglectis hostium injurias, posteri tui incusent. Tibi enim praeter justissimam belli causam, cui auxilium d [...] num solet accedere, aetas florida, corpus vegetum, populus procerésque obsequentes: regnum potentissimum, & reliqua omnia adsunt, quae ad bellum opportune geren­dum possunt desiderari: nos denique subditi tui Ecclesiastici ampliorem pecuniarum vim decrevimus, quàm majores tui ab ordine nostro unquam acceperunt, qu [...]s ad bellum hoc suscipiendum animis propensissimis ad te deferimus, orationibus rostri [...] divinum numen quotidiè porrò imploraturi, ut velit prospero armorum successis [...] tuae aequitatem terrarum orbi patefacere.

Cum perorâsset Archiepiscopus, & ex oratione ejus rex videretur valdè commotus, Rodulphus Nevillus Westmerlandiae Comes qui partium regni sep­tentrionalium praefectus erat, Scotorum incursiones metuens, si rex in Galliam proficisceretur, prolixa oratione suadet Scotos prius quam Gallos bello pe­tendos esse: & postquam literarum ignorantiam causatus initio se excusasset, quod cum Domino Cantuariensi nec facundia nec scientia posset contendere, adjecit illud se à viris doctis & rerum usu accepisse, copias conjunctas divisis fortiores esse, & securiùs invadi hostes vicinos, quam eos qui longius positi sunt. Ita enim Romanos priùs in ordinem coegisse Sanmites, Fidenates, Vol­scos, & finitimos Italiae populos quàm exteros aggrederentur, posteàque ex­iguam Siciliae insulam amplissimis regionibus Pannoniarum, Numidiae, & Germaniae praeposuisse, quod Italiae conjuncta esset. Docere voluit adver­sus Scotos domi rem geri, ubi praesto sint milites aliáque omnia ad bellum ne­cessaria: adversus Gallos opus esse classe & exercitu ingenti, sumptúque im­menso, cum in hostili solo agendum sit: facilem porrò in Scotos fore victori­am, rege in Anglia jam captivo, rebúsque domi ex Albani Pro-regis intem­pestiva severitate perturbatis: justissimam denique esse belli causam ex rapi­nis & latrociniis, quae Scoti quotidiè in nostros exerceant, quaeque atrociùs exercere poterunt, dum Angli Gallos aggrediantur antiquo & naturali quasi foedere, quod inter eas gentes intercessit, Scotis conjunctos: & proinde sum­mo cum periculo Galliam invadi, priusquam Anglia a Scotis domi secura red­datur. Orationi Nevilli respondit Joannes Dux Exoniensis prudentia & lite­rarum cognitione insignis, quas in Italiae Academiis comparaverat, co à patre amandatus, ut ordinibus sacris initiaretur: Is vero contra ornatè disserit Gallos prius invadendos esse, quòd Scoti eorum opibus innixi Anglos soleant lacessere: Gallis verò debellatis, Scotos sponte obtemperaturos, adducto Medicorum aphorismo, qui docet medicinam causae morbi primo adhibendam esse, & ante omnia humorem purgandum esse, ut vulnus rectè fanari possit. Unde enim (inquit) poterunt Scoti haurire literarum aut armorum rudimen­ta, nisi fuerint in Gallia educati? Unde poterunt sustentari proceres Scoti, deficientibus pensionibus, quae è Gallia solent suppeditari? subjugata Gallia, cujus gentis auxilium commerciúmve Scoti implorabunt? Non à Dania, cum Danus ducta sorore tua tibi affinis sit, non à Lusitania aut Castilia, cum u­érque [Page 18] Rex patruelis tuus te proximè attingat, non ab Italia, quae nimis remo­ta est, non à Germania, aut Hungaria, quae foedere nobiscum conjunguntur: ideóque cum Gallis Scoti ultro in potestatem tuam venient, quemadmodum succo deficiente, ipsam arborem emarcessere necesse est. Propositis deinceps Malcolmi & Davidis Brusii exemplis, demonstrat Scotos nunquam Angliam ingressos fuisse, nisi dum Angli in Gallia bellum gererent, quibus propterea opponendos esse Westmerlandum cum milite delecto, ne quid absente rege tentent, & deni (que) Scotia cum Gallia comparata, illam tenuem & exiguam, hanc opulentam & opimam victoriae mercedem fore. Ad hanc sententiam adeò pro­pensi erant regis procerúm (que) & praesertim fratrum regiorum, Clarentii, Bed for­diensis, & Glocestrensis animi, quos nominis ac famae ex bello Gallico majorum suorum exemplo comparandae cupiditas incitabat, ut cum de bello Gallis infer­endo suffragiis pro more decernendum esset, in sententiam Cantuariensis singuli quasi pedibus irent, & confusis vocibus in Concilio omnes arma, Galliám (que) incla­marent. Hac ratione Henr. summam apud posteros prudentiae laudem est conse­cutus, quòd hoc consilio tum belli faelicissimi, tum discriminis maximi ab Ecclesia avertendi author fuerit. Rex soluto conventu, milites, classem, & reliqua omnia sollicitè comparat, quibus ad tantam belli molem opus erat, ut sequenti anno Galliam invaderet. Eo autem ineunte, ut ex jure gentium ageretur, legati [...]. in Galliam mittuntur Dunelmensis & Norwicensis Episcopi ad regnum Galliae à Carolo rege postulandum, quibus benignè acceptis, id solum respondit Ca­rolus se brevi legatos in Angliam missurum, qui eorum postulatis responde­rent. Classe autem & copiis ad expeditionem paratis, & militibus Southam­toniae convenire jussis, ut ibi in naves conscenderent, dum Rex eò profecturus Wyntoniae esset, legati Gallici ad eum venerunt à Carolo missi Vindocinus Comes, Gulielmus Bouratierus Archiepiscopus Bituricensis, Petrus Fremel­lus Episcopus Lexoviensis, & Gualtierus Colus regi à secretis, quorum nomi­ne Bituricensis oratione elegantèr composita postquam belli miserias, pacisque commoda pluribus verbis ornàsset, Henricum regem rogat, ut Catharina filia Caroli in uxorem ducta, ab armis vellet discedere, & dotis nomine pollicetur ingentem pecuniarum vim, & aliquam earum provinciarum partem, quas ille jure haereditario postulabat. Cui pro tempore respondit Rex, velle se de conditionibus ab iis propositis deliberare, & postridie in solio regio considens, astante frequente procerum multitudine, legatis ad se vocatis id solum respon­dit, conditiones ab iis propositas non esse istiusmodi, quae à se cum dignitate sua possint accipi: & Henricum Cantuariensem è reliquis evocatum ad orati­onem Bituricensis copi sius respondere jubet. Ille sic orditur. Regi postquam regni gubernaculis admonius fuerit, nihil antiquius fuisse, quàm ut pacem tum domi inter subditos, tum for as cum externis principibus conservaret. Eam ob causam ordines regni sui pridem convecasse, à quibus res domesticae compositae fuerint, lega, tos postea in Galliam misisse ad res repetendas & postulandas cas imperii Gallici partes, quas Anglorum reges per aliqua jam saecula jure suo tenuissent. Cum verò legati sui à Carolo nullum responsum retulissent, regem militum delectus habuisse, comparasse omnia, quae ad bellum necessaria essent, & jam paratum esse ad traji­ciendum in Galliam, ut injuriam eorum ultum iret, cum nullam apud eos juris sui rationem haberi animadverteret. Ut tamen universis gentibus testatum faceret, [Page 19] quàm alienus esset ab effunde ndo Christianorum sanguine per mutuas hasce bellorum laniaenas, regem de jure suo aliquid remissurum, exauctoratis militibus & concili­at a pace inter utramque gentem per nuptias Catharinae, modo dueatus Aquitaniae, Andium, & reliquae ditiones restituantur, quas olim majores sui in Galliae nec vt, nec clam, nec precariò possederint. Eae vero conditiones nisi accipiantur, regem in Galliam cum exercitu propediem ingressurum, ferro flammaque in omnes ejus regni partes grassaturum, neque à caedibus aut ultione temperaturum unquam, donec eos in ordinem coëgisset, & imperium ex majorum haereditate sibi delatum recuper asset. Denique obtestari Deum Opt. Maximum causae suae testem simul & vindicem, cu­jus numen armis adeo justis propitium fore confideret. Perorantem Archiepisco­pum excipit Rex, & verbo regio confirmat omnia quae ille fusiùs & ornatius explicasset: ad quae cum Bituricensis convitia referre inciperet, & regem li­beriùs incessere, quàm legati munus pateretur, à rege temeritatis suae so­lùm est admonitus, & legati omnes sub fide publica regno excedere jussi sunt, Eos brevi postea rex secutus est, cum exercitu universo Southamptoniâ solvens Idib. Augusti, & primo in Normaniam appulsu Harfleum oppidum muni­tissimum post unius mensis obsidionem capit, inde vero ingruente hyeme ver­sus Caletum tendens, trajecto fluvio Sequana, VIII. Kalend. Novembris propè Agincurtum in itinere impeditus & provocatus Gallos justo praelio pro­fligavit. Nunquam sanè ab Anglis faeliciùs pugnatum est, nam Gallorum X. millia caesa sunt, desideratis ex acie nostra solùm ducentis, uti scriptores Paul. A [...]l. in Carol. 6. historiae Gallicae prodiderunt. Taceo duces Aurelianensem, Barbonium ali­orúmque procerum numerum ingentem, qui captivi in Angliam abducti sunt. Interea dum rex in Gallia ageret, Henricus Cantuariensis, rege ita jubente omnes è dioecesi Cantuariensi Ecclesiasticos in armis esse jubet, nequid Galli in Cantium incursionibus opportunum, rege absente, moliantur: posteá que Sy­nodum provinciae suae Londini indicit ad 1111 Kal. Decemb. primus autem dies solennibus & ceremoniis tributus est. Nam post sacra à Cantuariensi manè facta ad summum altare Divi Pauli, Gulielmus Lyndewode Cancellarius Can­tuariensis coram Ecclesiastico ordine universo in Capella Divae Mariae ejusdem Ecclesiae coëunte, concionem habuit, propositis primo illis Jeremiae verbis, State super vias & videte. Diebus insequentibus Episcopi & Abbates in Ca­pellam Cap 6. v. 16. Divae Mariae se conferentes; priores autem Decani, Archidiaconi, & singularum dioecesium procuratores secedentes in domum Capitularem scorsim de negotiis Ecclesiasticis agebant, atque ideo ista domus superior Synodi, haec autem domus inferior solet appellari. In ea Synodo Regi ad bellum Gal­licum decretae sunt duae decimae ex omnibus proventibus & beneficiis Ecclesia­sticis quae decimas praestare solebant, ita ut una ad diem Divi Martini proxi­mum, altera ad eundem anni infequentis diem exsolveretur; & 1111 Non. Decemb. Cantuariensis singulos dimisit, postquam ex utriusque Synodi suf­fragiis, rege etiam illud rogante, statuisset, ut dies Divi Gregorii, Davidis, Ceddae, & Winifredae inter ferias haberentur. Quod decretum inter C. inessabilis, deferiis. Ly [...] . 1416. con­stitutiones Angliae etiamnum reperitur. Kalendis Aprilis anno sequenti Henricus aliam Synodum Londini vocat, ut de legatis ad concilium Constan­tiense mittendis cum Episcopis & reliquis praelatis ageret. Divisus enim erat hucusque orbis Christianus inter tres Pontifices, Joannem XXIII. Romae, [Page 20] Gregorium XII. Arimini, Benedictum XIII. Avenioni Pontificis Romani munia exercentes. Neque enim Gregorius & Benedictus sententiae in Syno­do Pisana contra se latae acquieverant. Joannes autem à principibus Christi­anis omnibus interpellatur pro tollendo hoc schismate, ante duos annos Con­stantiae in Germania Concilium Christianorum omnium indixerat, quod ta­men aegrè & invitus praestitit, veritus ne à Concilio Pontificatu suo abdicare­tur, id quod postea accidit, sicuti deinceps dicemus. Henricus Constantiam edicto Pontificio citatus, Robertum Appulton Eboracensem & Joannem Forst Lincolniensem Canonicos, Procuratores suos Constantiam ante biennium ab­legaverat, qui Concilio suo nomine interessent; à rege autem & ordine Ec­clesiastico Comes Warwicensis, Episcopi Sarisburiensis, Bathoniensis, & He­refordiensis, cum Abbate Westmonasterii: & Priore Wigorniae eodem tem­pore Constantiam legati missi erant: quorum numero jam imminuto per mor­tem Roberti Hallum Sarisburiensis, & Roberti Mascall Herefordiensis Epis­coporum, qui Constantiae obierunt, & quòd frequentiores aliarum gentium legati Constantiae essent, in hac Synodo delectus est Richardus Clifford Lon­dinensis Episcopus, & duodecim Doctores, una cum Academiae Oxoniensis & Cantabrigiensis Cancellariis, qui ea etiam legatione fungerentur, & ad eorum sumptus ex singulis libris beneficiorum & proventuum Ecclesiasticorum duo denarii sunt. In Galliam primò, mox in Angliam venit hoc ipso tempore Si­gismundus Romanorum Imperator, ut pacis tum in Ecclesia, abdicatis proter­vis Pontificibus, tum inter utrumque regem, depositis armis, constituendae author esset. Eo rogante, rex cum Cantuariense & Synodo egit, ut legati Constantiam quamprimùm mitterentur. Sancitum porro est in ea Synodo, de­ponenda esse apud sequestrum defunctorum bona, donec testamentum exhi­beatur & approbetur, & ne executoribus permittatur bonorum administra­tio, donec justum inventarium scripserint, & ut iis solum bonis se immisceant quae in inventario scripta sunt: additúmque pro ratione temporum, ne quid ultra quinque solidos pro insinuatione testamentorum aut ratiocinio exigatur; denique in gratiam regis concessum est, ut Ecclesiastici decimam ad festum Divi Martini ex decreto superioris Synodi solvendam, ante sex menses re­presentarent. Caeterùm Sigismundus Imperator componendis Anglorum & Gallorum discordiis frustra studet. Nam dum ageretur cum Legatis Gallicis, [...] i cum Sigismundo in Angliam venerant, de pacis conditionibus, è Gallia allatum est Harfleum oppidum à Gallis obsideri, & quadringentos Anglos à [...]oanne Comite Arminiaco collatis signis caesos esse, qua clade ita irritatus est regis animus ut à pacis nomine deinceps abhorreret, & in Galliam illicò pro­fecturus erat, nisi ab Imperatore monitus se continuisset, ideòque Joannem ducem Bedfordiensem fratrem suum cum classe & copiis instructis in Norma­niam mittit. Igitur Sigismundum aureae periscelidis ordine donatum, & in Anglia per quatuor menses magnificentissimè acceptum, icto mutuo foedere Rex circa finem Augusti Caletum usque cum comitatu splendido & magna navium multitudine deducit; inde Sigismundus Constantiam concedit, ut Concilio interesset. Rex autem Caleti aliquandiu substitit, ut rebus Gallicis consu­leret, e [...]que etiam Henricus Cantuariensis, finita Synodo, ex Anglia trans­misit. Dum rex Caleti esset, eò venerunt Johannes Burgundionum Dux, [Page 21] Archiepiscopus Rhemensis, aliique legati à Carolo Gallorum rege missi, ut pacem impetrarent tempore longe alieno, quòd rex ob recentes Gallorum in­jurias in belli curas intentus erat, ne ipse in praelio Agincurtensi superiore anno victor, clade nuperrimè accepta, pacis conditiones accepisse, non de­disse videretur. Ideo compositis rebus Gallicis in Angliam mox reversus, conventum Ordinum Westmonasterii habet, in quo pecunias & militum de­lectum ad subsidium belli Gallici sequenti anno rursus suscipiendi facilè impe­travit. Caleto etiam rediit eodem tempore Henricus, & a rege jussus Syno dum Londini V. Id. Novemb. convocavit, in qua obtinuit, ut duae de­cimae regi in Galliam profecturo concederentur, exorantibus Henrico Beu­fort Wyntoniensi Episcopo unà cum summo Angliae Mareschallo, & Henrico Ware ex Cancellario Cantuariensi pridem Custode privati sigilli facto, qui à rege eam ob causam ad Synodum missi erant. De caetero nihil in ea Synodo actum est, quàm ut C. Anglicana [...] de seriis. dies Joannis de Beverlaco, aliúsque Crispini, & Crispia­ni martyrum in memoriam praelii Agincurtensis, qui in eum diem inciderat, inter solennes haberentur. At rex vocatis ad se proceribus, & conscripto lectissimorum militum exercitu, classéque instructa, in Normaniam transfreta­vit 1417. Kalendis Augusti anni sequentis, relicto Joanne Bedfordiense, qui se ab­sente remp. administraret: eoque abeunte, Henricus singulis provinciae suae Episcopis mandat, ut ad omnes Dei, Divorúmque Ecclesias pro regis incolu­mitate, & prosperis armorum auspiciis supplicationes haberentur. Eo etiam anno Henricus egregio justitiae & magnanimitatis suae specimine edito, simul etiam demonstravit, quantùm omnes clavium Ecclesiasticarum authoritatem eo saeculo reformidarent. Nam cum Dominus Strange, Elizabetha uxor, multique eos comitati famuli ad Ecclesiam Divi Dunstani die Pascatis, ut sa­cris vesperarum interessent, accedentes, Joannem Trussell militem ex anti­quis inimicitiis invisum reperissent, famuli strictis in Ecclesia gladiis militem, filium, aliósque ex ipsius familia vulnerant, & Thomam Petwardy Civem Lon­dinensem pro rebus componendis seipsum dimicantibus immiscentem confo­diunt. Delato mox ad Archiepiscopum crimine, Ecclesiae ipsi sanguine ef­fuso contaminatae interdicitur, authores & conscii ad crucem Divi Pauli co­ram populo pro concione execrationibus diris devoventur, & inquisitione ha­bita in aede Divi Pauli Henricus pro tribunali sedens Domino Strange, & ux­ori coram eo in genua procumbentibus, & suppliciter ab Ecclesia veniam im­plorantibus eam irrogavit poenam, ut famuli solis inter [...]lis & femoralibus in­duti, ipse autem & uxor cereos manu gestantes per publicas Civitatis plateas ab aede Divi Pauli ad Divi Dunstani incederent: quae omnia solenniter s [...]atim peracta sunt: & Archiepiscopo Ecclesiam Dunstani lustranti Baronis uxor va­sa sacrâ aqui implevit: & utrique praeterea mandatum est, ut pyxidem & pannos ad altaris ornamentum consecrarent. Interea in Concilio Constantiensi accerrimè disceptatum est de Ecclesiae Schismate per creationem novi Pontif­cis conciliando, & de coercendis iis, qui Romanorum Pontificum superbiam, Ecclesiasticorum luxum, inertem monachorum vitam, & innumeras Romanae Ecclesiaecorruptelas jam liberrimè insectabantur. Horum antesignanus habe­batur Joannes Wiclyff, qui sub Edvardo III & Richardo II Oxonii publicè docens, & libris deinceps editis plurimos non solùm ex Academicis, verurum [Page 22] etiam è proceribus, & plebe in partes suas attraxerat. Ab eo ad reliquas gen­tes Christianas perrexerunt purioris doctrinae semina, & praesertim ad Boë­mos, qui Wiclyffiana dogmata tam avidè amplectebantur, ut Pontifici Romano jam propemodum renunciare viderentur. Ut ergo illis occurreretur, decre­to concilii Joannes Wiclyff haereticus pronunciatur, & sancitum, ut damnatâ ipsius memorià, ossa sepulchro eruta igni traderentur, & in omnes, qui ipsius dog­mata tuerentur, tanquam haereticae pravitatis reos inquireretur. Inde de Boëmis agitur, & damnatis pariter eorum opinionibus, Joannes Huss, & Hierony­mus Pragensis haeresiarchae judicati, flammisque combusti sunt. Quorum in­teritus maximam & Sigismundo Imperatori, & Concilio universo infamiam a­pud posteros concitavit, quod uterque Constantiam vocatus venerat sub fide publica, quam Sigismundus Ladis [...]ao Boëmiae regi dederat: eos salvos & in­columes domum reversuros. Qua tam faedè violata, Boëmi adeo indignati sunt, ut ascito Joanne Zisca duce fortissimo, Imperatorem deinceps in sum­mum discrimen adduxerint. Synodus autem ipsa, ut facti illius dedecus elu­eret, Fidem Concil. Const. [...]ess. 15. haereticis non esse servandam decrevit, accersitis Panormitano & Ludovico Romano, magni nominis jurisperitis, qui in eam sententiam tunc temporis responderunt, sicut etiam alii nonnulli, quos Mar. Salomon. ad l. 2 Sect. ex­actis. ff. de orig. jur. Pe [...]r. Plac. lib. 1. epit. de­li [...]. c. 37. commovere authori­tate sua illius Concilii Patres potuerunt. A qua tamen Menoch. lib. 2. de arbit. Jud. [...]ent. 4. Cas. [...]6 Farrinac. in prac. Crim. tit. de car­cerib. & carce­ra [...]. q. 2 [...]. & Menoch. cons. 1 [...]. Jurisconsulti recen­tiores deinceps abhorruerunt, ipsosque adeò Pontificios ejus decreti puduit qui fidem publicam Bodin. lib. 5. de repub. cap. 6. Luthero datam ad conventum Wormatiensem, & Prote­stantibus Petr. A [...]o [...]. de ord. Judie. par. [...]. n. 1 [...]: postea ad Synodum Tridentinam venientibus violare non sustinue­runt. Quid enim magis absurdum vel potiùs impium, quàm fidem, quae inter Ethnicos sacra semper habita fuit, à Christianis ipsis impunè contemni? Post haec in Concilio omnium animi in componendas Pontificum discordias intenti erant. Joanni enim XXIII, quòd Pontificatui non renunciaret, sicuti solen­niter sposponderat, redeunte ex Anglia Sigismundo, gravissima crimina ob­jecta sunt, qua de causa ipse mutato habitu à Constantia in Austriam clàm fu­git; eum tamen Imperator assecutus gladiatoris aut venatoris more amictum coram Concilio sistit, à quo in carcerem conjicitur, & viris aliquot primariis è singulis gentibus, quae Concilio intererant, delegatis, qui de criminibus ipsius cognoscerent, coram iis de adulterio, incestu, veneficio, homicidio, aliisque horrendis sceleribus postulatur, praesertim de Simoniae crimine, quòd ipse Cardinalis, & dein Pontifex per sordes factus, beneficia, dignitates, Episcoporum & Cardinalium munera, ordines, peccatorum expiationes, & sacra omnia venûm dedisset. Quibus omnibus per testes comprobatis, Con­cilii suffragiis sententiâ in eum lat [...], dignitate Pontificia spoliatus, & ad car­ce [...]es damnatus est. Supererant Gregorius XII. & Benedictus XIII. Gre­gorius cum videret obtemperandum esse, Carolum Malatestam Principem Ariminensem Constantiam Legatum mittit cum liberis mandatis, in quibus ei facultas cedendi Pontificatu nomine suo data est. Carolus igitur insignia Pon­tificis indutus & in sella Pontificia considens, veluti Gregorii personam gerens publicè perlecta renunciandi facultate, ipsum Pontificatu abdicat. Demum Benedictus à Ferdinando Arragonum rege, qui ei parebat, derelictus, ex Concilii sententia Pontificatu Privatur: & ut istae Pontificum abrogationes justae viderentur, [...] a. [...].Concilium Oecumenicum immediatè à Christo potestatem [Page 23] habere, eique subesse Pontificem Romanum, decreto Concilii sancitum est. Jam de novo Pontifice eligendo agitur; placuitque Concilio ex singulis nati­onibus sex viros deligi, qui cum Cardinalibus conclave ingressi Pontificem crea­rent. Gerebantur enim omnia in Concilio quinque nationum suffragiis, r Sess. [...]. Germanorum, Italorum, Anglorum, Gallorum, & Hispanorum. Nam in hac Synodo primùm obtinuerunt Angli, ut pro natione haberentur. Ex An­glis itaque Londinensis, Bathoniensis, Wigorniensis, & Lichfeldensis Epis­copi, cum Abbate & Decano Eboracense delecti sunt. Tertio autem die postquàm conclave ingressi essent, ita praeeunte Episcopo Londinensi, Ego Richardus Episcopus Londinensis accedo ad Dominum meum Cardinalem de Columna, reliqui omnes ejus authoritatem secuti, subitò Othonem Colmanam principém Romanum & Cardinalem D. Georgii ad vellus aureum eligunt III. Id. Novemb. qui dies quòd D. Martino sacer esset, ipse Martinus V. dici voluit. Illud autem Constantiensis Concilii decretum de concilii po­testate Pontifices Romanos insequentes summè cruciavit, usque adeò, ut à Le­one X. in Concilio Lateranensi ultimo antiquatum fuerit: idémque Canonist. ad c. si Papa dist. 40. &c. significasti de elect. Canoni­stae deinceps plurimi commentariis, & Bell arm. lib. 2. de Concil. author. cap. 14. Sa [...]er. lib. 7. de visib. monar. Theologi Pontificii disputationibus amplissimis reprobarunt, sive Pontifici adblandientes, sive obnoxii, amissa li­bertate illa loquendi simul & scribendi, qua universi Constantiae, semoto Pon­tifice, fruebantur. Etenim Ancharan. Cons. 181. Petrus Ancharanus qui Concilii Constantiensis advocatus erat, Bald. ad c. o­lim. n. [...]2. de re­script. Baldus & Abb. ad c. quia diligentia. n. 2. de elect. & ad c. significasti. n. 4. eod. tit. & ad c. fraterni­tatis n. 1. & 2. de haret. Panormitanus tum temporis liberè responde­bant, Pontificem subesse Concilio, & ab eo deponi posse, Gl. ad c. si Pa­pa dist. 40. glossae, Archi [...]iac. & Gemin. ad c. in fidei favorem. de haret. in 6. Archi­diaconi, & Geminiani authoritatem secuti, qui idem antea scripserant: iis­que accedunt Felin. ad c su­per literis. n. [...]. de rescript. Dec. in concil pro au­thoritate Conci­lii supra [...]apam. late. Cardinal. Ja [...]at. lib. [...]. de Concil. [...]. [...]. n. 11. [...]o. Rpy [...]s de haret. n. 18. Felinus, aliique recentiores qui laudato Concilio Constan­tiensi eandem sententiam postea tradiderunt. Neque intra eos Cancellos com­pingitur concilii potestas ut creato statim Pontifice, omne imperium amittat, & nihil aliud, inconsulto novo Pontifice, possit statuere, sicut Philip. Decius ad c. Osi [...]s. n. 2. de e­lect. De­cius existimavit; Nam is à Ia notis ad Decium. de d. c. [...] [...]. Carolo Molinaeo meritò redarguitur, & Abb. ad c li­cet de vitan [...]a n. 8. de elect. Panor­mitanus illud porro adjicit, Pontifice oecumenici concilii tempore decedente, aut deturbato, jus eligendi penes ipsum Concilium, non Cardinales esse, ad­ducto hoc Constantiensis concilii exemplo, in quo Martinus V. à Cardinalibus, aliisque, potestate à Concilio delegata, eligebatur, idémque in Sess. 19. Concilio Constantiense tum temporis sancitum, postea tamen in concilio Tridentino non obtinuit, praevalente Cardinalium ambitione, qui [...]. lib. 4. [...]. mortuo Paulo III tempore concilii, ad creandum novum Pontificem Tridento Romam advola­bant. Quinetiam pro suprema illa concilii potestate in ipsius concilii initio Henrico Wyntoniensi, & Joanni Lichfeldensi Episcopis sub sigillis nationum imperatum est. ut pecunias Camerae Romanae in Anglia debitas nomine conci­lii coacervarent. Incredibilem autem laetitiam gentibus Christianis attulit Martini V. Creatio, quòd pacem Ecclesiae tandem restitutam omnes exince arbitrarentur. Apud Anglos verò primum ab Henrico Cantuariensi in Syno­do annunciata, hymnis statim & supplicationibus solenniter commemorata est. Is enim sub exitum hujus anni, jubente rege, literis è Gallia datis, Synodum Londini habuit VI. Kal. Decemb. Cui interfuerunt Thomas Dunelmensis Episcopus Angliae Cancellarius, Thomas Bedfortius Dux Exoniensis, Hen­ricus Percius Northumberlandiae, & Rodulphus Nevillus Westmerlandiae [Page 24] comites, à Joanne Bedfordiense Pro rege missi, ut ab Ecclesiasticis nomine regis in Cal [...]ia jam saeliciter bellum gerentis pecunias exorarent, qui ad peti­tionem etiam Henrici Arch. duas decimas concesserunt. In ea Synodo Rober­tus Gilbert sacrae Theologiae Professor, Custos Collegii Mertonensis longa & ornata oratione commendata prim [...] Academiâ Oxoniense, miseram Academi­corum conditionem demonstrat, qui post multos annos inscientiis addiscendis po­sitos Oxonii nulla studiorum mercede evocati consenescant. Cujus exemplum secutus Thomas Kyngton Legum Doctor & advocatus Curiae Cantuariensis de arcubus eandem pro Academia Cantabrigiense causam disertè peroravit: U­terque pro literarum studiosis in utraque Academia obtestatus est, ut de iis promovendis decreto aliquo Synodi prospiceretur. Decretum igitur est, ut beneficia Ecclesiastica, quorum proventus annui ad sexaginta mar [...]as exten­derentur, solis Doctoribus Theologiae, Legum, aut Medicinae: quae quin­quaginta marcas redderent, solis earum scientiarum licentiatis, aut Baccha­laureis Theologiae: ea autem, quorum redditus non superarent quadraginta marcas, solis Magistris Artium, aut Bacchalaureis Legum à patronis confe­rantur. Ita de beneficiis statuerunt, quibus cura animarum annexa est. Si­milisque poenae ratio pro uniuscujusque censu habita est in iis beneficiis, quae non curata appellantur: additúmque, ne Decretum porrigeretur ad illos qui gradus ex gratia adepti essent. Verùm quia utriusque Academiae statutis cautum erat, ne sacrarum literarum studiosi Theologiae intiarentur, nisi qui prius fuissent artes professi, & ne Juris Canonici studiosi in scientia sua Doctores crearentur, nisi qui Juri Civili operam dedissent, in gratiam Mona­chorum, & Canonistarum ei decreto haec conditio apposita est, ut nisi anti­quatis iis statutis, non promulgaretur. Oxonium igitur à Synodo missi sunt Thomas Felde Decanus Herfordiensis, & Thomas Lentwardyn Cancellarius Ecclesiae Divi Pauli Londinensis, qui cum artium Magistris, quorum suffra­gia in Academia praevalent ea de re agerent. Cantabrigienses etiam Magistri per literas Synodi ea de re moniti sunt, quibus utrinque conditionem repudi­antibus, ne doctoribus in consequendis beneficiis inferiores haberentur, de­cretum utrique Academiae utilissimum futurum eo tempore obductum est. Soluta Synodo de Martini Pontificis novi injuriis agi coeptum. Is enim dece­dentibus hoc tempore multis in Anglia Episcopis, alios pro arbitrio suo suffe­cit. Nam initio anni sequentis Benedictum Nicoll Menevensem, Willelmum Barrow Bangorensem, Joannem Chandeler Sarisburiensem, Philippum Mor­gan Wigorniensem Episcopum constituit, pro absoluta potestate, quam Pon­tifices Romani in conserendis Angliae Episcopatibus eo saeculo sibi arroga [...]ant. Conquieverant aliquandiu Ecclesiastici apud nos, tempore Concilii Constan­ [...]iensis post depositum Joannem XXIII. Nam mortuis eo tempore Sarisburiensi & Herefordiensi Episcopis, ab utroque capitulo novi Episcopi liberè eligun­tur, neque literis ab universo Cardinalium coetu Constantiae scriptis obtineri potuit, ut Johannes Lichseldensis Episcopus regis in Concilio legatus ad Ec­clesiam Sarisburiensem ab eo capitulo postularetur. Martinus tranquillam se is suae possessionem jam adeptus, prioribus Pontificibus longè insolentior, ipso Pontificatus initio, Ecclesias omnes suo imperio vendicat, Episcopatuum [...] iversorum donationes provisionis titulo sibi reservat, electiones Episcopo­rum [Page 25] â capitulis factas rescindit; & infra duos annos tredecim Episcopos in Cantuariensi Provincia praeficit, tempore opportuno, rege jam apud Gallos occupato, illud ausus, quod Edvardus III & Richardus Illegibusseveriss mi­interdixerant: porro Prosperum Columnam nepotem suum quatuorde [...] annorum adolescentem per provisionem Archidiaconum Cantuariensem con­stituit, cui etiam post aliquot annos in gratiam Pontificis â rege indultum est, ut totidem beneficiorum in Anglia proventibus frui posset, qui quinquaginta marcas annuatim non excederent. Ad haec accedebant querelae de promis cuis Ecclesiarum unionibus (quae appropriationes vulgò appellantur) & con­solidationibus à Pontifice factis, de effusa gratiarum concessione, per quas tum Sacerdotes à beneficiis impunè aberant, tum Laici Sacerdotia consequeban­tur, & demum quòd Anglorum in conferendis aulae Romanae dignitatibus nul­la ratio haberetur. Ista legati regis Joannes Lichfeldensis Episcopus, & Tho­mas Polton Decanus Eboracensis in Concilio Constantiensi ad Pontificem no­vum deferri jussi, ab eo impetrarunt, ut statim Anglis aliqua privilegia con­cederet, quae in ipso rescripto Concordata inter Martinum V. & Ecclesiam Anglicanam appellantur. Ea erant, ut uniones Ecclesiarum non fierent motu proprio, sed Episcopi locorum de causis cognoscerent; ut uniones Ecclesiarum, & consolidationes vicariarum factae tempore schismatis abrogentur; ut rescin­dantur gratiae à Pontifice factae, per quas Sacerdotes in beneficiis non resi­deant, aut Laici monachivè beneficia possideant; Denique ut minuatur in posterum Cardinalium numerus, iique ex omnibus Christianis gentibus aequè eligantur, & ut Angli ad reliqua omnia Curiae Romanae munera admittantur. Eodem tempore legati alii à rege ad Pontificem missi postulant, ne Pontifex iis beneficiis conferendis in Anglia se immisceat, quorum donatio ad regem tum pactis inter reges Angliae & Pontifices initis, tum jure regio spectet; ne ad Episcopatus & sacerdotia in Aquitania, aliisque ditionibus, quas rex in Gallia possideat, Galli admoveantur; ut dignitates aut beneficia in Hibernia ii soli consequantur, qui linguam Anglicam callent, & Episcopi in suis dioe­cesibus curent, ut uniuersi Anglicè duntaxat loquantur; ut in caenobia Gal­lorum in Anglia posita Galli de caetero non recipiantur: & ut regi pro sede Romana bellum gerenti ex iis pecuniis, quae sisco Romano in Anglia solvan­tur â Pontifice, subueniatur. Quibus cum Martinus parùm benigne respon­deret, adjiciunt, nisi Pontifex quam primum postulatis suis satisfaciat, se in mandatis habere, ut coram eo profiteantur, regem in iis singulis jure suo usu­rum, ut pote quae non necessitatis, sed honoris causa petat, & ut publicam de ea re coram universo Cardinalium coetu protestationem interponant. Galli etiam & Germani hasce provisiones & artes Pontificias execrati sunt. Galliae enim ordines Car. M [...] [...] de Monar. [...] n. 145. mense Majo hujus anni Parisiis convocati, antiqua statuta omnia contra Pontificum gravamina & rapinas edicto renovarunt, in quo illud additum, ne Martinus à Gallis Pontifex agnosceretur, nisi illi decreto ac­quiesceret: & cum brevi postea Lugdunensem Ecclesiam interdicto obligasset, interdictum illud à Senatu Parisiensi rescinditur, & inquisitum in Academiae Parisiensis Rectorem tanquam laesae majestatis reum, quod ab edictis regiis ad Pontificem provocasset: & Germani hoc ipso tempore à quaestoribus Ponti­ficiis expilati, à Pontifice horum onerum sublevationem postulabant. Sed tan­dem [Page 26] solis indulgentiis & gratiis sunt elusi, ut [...]. Aeneas Sylvius tum temporis in Germania agens commemoravit. Henricus autem exeunte hoc anno postquam dioeeesim Roffensem universam visitando lustrasset à rege evocatus in Galliam trajicit, Joanne Wodnesburgh Priore Cantuariensi Vicario generali consti­tuto, & regem ad Rhotomagum in Normanuia adit, qui ex eo tempore, quo in Galliam anno superiore venerat, Cadomum, Caesaroburgum, Allensonium, Constantiam, Fallesiam, & plerasque munitissimas Normanniae civitates par­tim vi, partim deditione ceperat, & jam Rhotomagum Normanniae metropo­lim obsidebat. Convenerat eo ipso tempore inter regem & Gallum, ut legati utrinque ad pacem contrahendam coirent, Pontlarchae oppido octo millia pas­suum a Rhotomago ad Sequanam fluvium posito, quòd à rege nuperrimè ex­pugnatum erat. A rege eo mittuntur [...]. Henricus Cantuariensis & Comes Warwicensis, à Gallo Philippus Morvillerius praeses Parisiensis, Episcopus Bellovacensis, Reginaldus Tollevillius Eques, & à Pontifice Cardinalis Ursi­nus, qui utrinque pro pace intercederet. Ubi per quindecim dies frustra de rebus componendis disceptabant, Gallis Catharinae Carolo filiae imaginem af­fabrè depictam ostentantibus, quam Regi despondere volebant, nostris verò in dotem decies centena millia aureorum, & Normanniam, Aquitaniam, comi­tatúmque Ponthii libera à Gallorum imperio postulantibus, & demum Gal­lorum conditiones omnes apertè recusantibus, quòd existimarent cum Carolo nihil transigi posse, qui in mentis alienationem nuper inciderat, nec cum Delphino, quòd jure alieno non suo uteretur, nec cum Burgundo, quod di­tionibus imperii Gallici alienandis authoritatem non posset adhibere. Rhoto­magenses interea pertinacissimè se defendebant, donec extrema omnia perpessi essent. Etenim post sex mensium obsidionem centum millia hominum partim bello, partim fame perierant, & qui supererant animalibus sordidissimis, cani­bus, equis, muribus vescebantur, tanta rerum omnium penuria, ut pomum tribus, canis decem solidis vaenisse diceretur, neque à suis suppetias ulteriùs expectabant, Carolo mentis parùm compote, & principibus bello intestino implicatis, quo Gallia jam universa inter Carolum Delphinum, & Joannem Burgundiae Ducem divisa conflagrabat. Igitur è Civitate duo proceres, duo Ecclesiastici, & totidem Cives cum seciali emissi, & pedibus regis advoluti supplicitèr pacem implorant, à quo ad tentorium [...]. de Monstrell. cap. [...]. Cantuariensis ire jussi sunt, potestate ei data unà cum Warwicensi & Sarisburiensi Comitibus, Fitz Hu­gone Barone, Waltero Hungerfordo, Gilberto Umfrevillo, Johanne Rob­serto equitibus, ut de deditionis conditionibus cum Civibus agerent. Quibus astipulantibus Rhotomagenses civium & fortunarum incolumitatem pacti, & trecentis sexaginta quinque millibus aureorum multati Civitatem dedunt. In [...]erat jam novus annus cum haec gererentur, & XIIII. Kal. Febr. Rex cum 1419. exercitu more triumphali urbem ingreditur, eámque operibus munitam, fisci, juris dicundi, & rerum Normannicarum primam sedem constituit. Tum reli­quas Normanniae partes brevi debellavit, nam Medontam primò, postea Pon­tofium oppugnatione cepit. Reliquae civitates Rhotomagensium exemplo consternatae ultrò in potestatem venerunt. Henricus Rhotomagi cum rege in civitate aliquandiu substitit in caenobio fratrum Praedicatorum exceptus. Me­dontae deinceps & Pontosiae regem in castris secutus, ei à sacris simul & con­siliis [Page 27] sedulò inservivit; neque ab eo discessit usque ad finem Augusti. Tum autem in Angliam reversus est, ut Synodum haberet, & ut Provinciae suae ad­ministratione invigilaret. Indicebatur ea Synodus Londini III. Kal. No­vemb. Ut cum Ecclesiasticis de pecuniis regi in Gallia faelicissimè dimicanti decernendis ageretur, quod rex Henrico è Gallia discedenti & per literas etiam nuperrimè mandaverat. Ab iis concessa est media decima Sacerdotio­rum omnium, & imperatum Capellanis seu Cantarias possidentibus, seu sti­pendio sacra facientibus, ut singuli sex solidos octo denarios fisco solverent, protestatione à Gulielmo Lyndewode nomine Procuratorum Cleri publi [...] facta, ne concessio ista fraudi iis postea esset, nec in exemplum apud posteros traheretur. Coram ea Synodos istitur Richardus Walker Sacerdos Wigor­niensis maleficii postulatus, exihibitis libris, imaginibus cereis, lapidibus, aliisque dirarum & imprecationum instrumentis, quae ab eo postea ad crucem D. Pauli recognita, concionem habente Joanne Welles Episcopo Landa vensi, flammis combusta sunt: et postquam solennem paenitentiam in supplica­tione publica praestitisset, artem nefandam ejeravit. Adducti sunt postea in Synodum alii, qui Joannis Wiclyffi dogmata occultè amplecti insimulabantur, [...]isque renunciare coacti sunt, atque ita Synodo soluta singuli abierunt. Tum Henricus ad omnes aras & delubra supplicationes indicere pro faelicitate regis in Gallia agentis, cui hoc ipso tempore ex Galliae discordiis repentina spe, Galliae sine sanguine acquirendae divinitùs affulsit. Philippus enim dux Bur­gundionum ut caedem paternam ulcisceretur, quem Carolus Delphinus pride [...] Monsterioli sub colloquii specie nefariè occiderat, cum rege clam per nuncios foedus icit, eique connubium Catharinae Caroli regis filiae, & reliqua omnia ad victoriam adjumenta pollicetur. Rogat tantùm, ut Trecas pro pace pub­lica cum Carolo constituenda poficiscatur. Habebat Burgundus tum temporis in potestate sua Carolum règem, Isabellam reginam, Catharinam filiam, Lutetiam primariam regni urbem, & summam rerum administrationem, se­moto Carolo Delphino ab Isabella, quae animo insensa in Delphinum, Bur­gundum gubernaculis admoverat. Rex igitur, ne hanc rei faelicissimè transi­gendae opportunitatem elabi sineret, & porro Catharinae sormosissimae virgi­nis amore captus, Trecas mox venit: Ibique despondentibus Carolo & Isa­bella Catharinam ducit, his legibus, ut Hearicus gener, superstite Carolo socero regnum Franciae administraret, Rectórque Franciae diceretur, Carolo autem mortuo ipse, liberiue ex Catharina procreati in regnum Franciae succe­dederent, & ut Carolus regni paterni exhaeres, & hostis publicus haberetur. In easdem leges consenserunt principes, procerésque Gallorum, qui frequen­tes aderant, & in Regis Henrici ipsius verba universi praecunte Burgundo ju­rarunt, majorem ex praesentia fortitudinem & prudentiam rati, quam ex re­bus gestis & absentis admiratione conjecissent. Elapsus serè erat mensis Majus anni sequentis, cum nuptiarum solennia Trecis peragerentur: Quibus domi 1420. apud nos nunciatis, laetitia in omnium animis immensa fidem [...]erè minuebat, & Henricus protinus in Galliam transmisit. Winchelsea solvens IIII. Id. Ju­nii: (Joanni Priori Cantuariensi Vicarii generalis, & Gulielmo Lyndewode Auditoris causarum munere demandato) ut recenti conjugio fausta omnia precaretur, & principatum novum consiliis suis confirmaret. Ille regem adit [Page 28] Trecis mox discessurum, ut Delphinum profligaret, qui solus ex hostibus su­pererat, ideóque principio Julii in Senones movens Monsteriolo capto Mello­dunum urbem munitam aggreditur, quae per quatuor menses obsidionem pas­sa, ineunte Novembri, dedita est. Obsidioni illi cum rege nostro interfuerunt Carolus Galliae, Jacobus Scotiae reges, Philippus Burgundiae, Willelmus Bavariae Duces, multique Principes, & Henricus etiam Cantuariensis, qui to­to eo tempore in castris degens urbededita regem cum Carolo Socero, & ut­raque regina Lutetiam secutus est, & in Angliam sub exitum Novembris re­diit. Relicta dein Humfredo Glocestrensi, & Philippo Burgundo rerum Gal­licarum procuratione; Rex cum Catharina conjuge ineunte Februario alteri­us anni in Angliam venit incredibili omnium gratulatione & plausu exceptus, 1421. & supplicationibus ad omnia Dei, Divorúmque templa, quas Cantuariensis per quatridiuum fieri jussit. Ab ordinibus regni sub adventum suum West­monasterii coëuntibus pecunias ad bellum Gallicum rogat, & in eodem con­ventu regina apparatu solenni coronâ insignita est ab Archiepiscopo Cantua­riensi, qui hoc ipso etiam tempore Synodum Londini convocavit, & decimam regi impetravit. quae concessa est sub conditionibus à Gulielmo Lyndewode nomine Procuratorum Cleri interpositis; Eae autem erant, ut familiae regiae provisores à bonis Ecclesiasticorum abstinerent, ut Clerici propter furtum ma­nifestum solum & homicidium carceribus mandarentur, de reliquis criminibus postulati, datis fidejussoribus judicio sisti, vinculis liberarentur; & ut ii qui Sacerdotes castrarent, feloniae crimine tenerentur: quas omnes Rex in eo or­dinum conventu ratas & sancitas esse jussit. Ad eam Synodum unà cum Epis­copis & reliquis prelatis, Archiepiscopi edicto vocati sunt Johannes Casteli Academiae Oxoniensis, & Johannes Rykynghall Cantabrigiensis Cancellarii, uterque sacrarum literarum Professor, qui orationibus ornatis pro utriusque Academiae studiosis exorarunt, ut decretum ante quatuor annos in Synodo latum de conserendis beneficiis in eos solos, qui Gradibus Academicis erant ornati, pro beneficiorum censu, & graduum dignitate jam promulgaretur, adjecta priore conditione, si abrogatis antiquis Academiarum statutis, Mo­nachi, qui artes non attigissent, Theologiae, & Sacerdotes, qui Jus Civile non didicissent, Juri Canonico initiari possent: quod artium Magistri in ut­raque Academia, mutato tandem consilio, concesserunt. Inde ad coërcen­dam Episcoporum, & Archidiaconorum avaritiam decretum, ne Episcopus pro institutione, aut Archidiaconus pro inductione ultra duodecim solidos ac­ciperet, & ut ordines sacri nulla mercede accepta, gratis collocarenrur. De­mum in ea Synodo Simon Tetraminus q [...] stor Pontificus pro Martino Pontifice oratione eleganter composita pecunias rogat, qui tamen surdis auribus audi­tus est, Ecclesiasticis existimantibus, satis supérque esse decimas, annatas, aliásque obventiones quae fisco Romano quotannis penderentur. Henricus autem dimissa Synodo jurisdictioni suae prospicit, quam in Gallia hactenus ex­ercebat, ut eadem pax utrumque regnum, & utramque Ecclesiam conciliaret. Judices enim, quos in plerisque Galliae dioecesibus à rege debellatis collocas­set, jam revocat, & literis ad Gallos datis, universos admonet, ut Episcopis suis, & judicibus locorum ordinariis deinceps obtemperent. Post haec rex accepto muncio de Thomae Clarentiae ducis fratris sui caede, qui in Andibus [Page 29] commisso nuper cum Delphini copiis praelio ceciderat, in Galliam properat, relicta domi Catharina gravida, quae VIII. Id. Decemb. Windesorae pue­rum enixa est, quem fide jubentibus pro eo Joanne Duce Bedfordiense Pro re­ge, Henrico Wyntoniensi Episcopo regis patruo, & Jaquelina Hollandiae Comitissa, Henricus Cantuariensis ritu solenni ex sacro lavacro suscepit, Hen­rici nomine indito. Qui regno deinceps potitus Cantuariensem propterea compatrem suum appellare solitus, summa eum veneratione semper prosecu­tus est. Catharina autem partu levata inchoante Aprili alterius anni à Bed­fordiensi 1422. in Galliam ad regem deducitur, & Humfredus Glocestrensis rerum Anglicarum administratione praefectus est. Instabat jam tempus, quo altera Synodus oecumenica habenda erat ex decreto Concilii Constantiensis, in quo institutum erat, ut post quinque annos Concilium indiceretur, ab ejus fine a liud in septennium, atque ita singulis decenniis Concilium perpetuo habere­tur; In quo Episcopi & praelati ex universo orbe Christiano coëuntes de re­primendis Ecclesiae corruptelis liberis suffragiis possent decernere. Ageba­tur autem annus quintus à fine Concilii Constantiensis, eámque ob causam m Sess 3 [...]. Martinus Papiam alterius Concilii oecumenici hoc anno habendi locum desig­naverat. Apud nos autem Henricus provinciae Cantuariensis Synodum Lon­dini convocavit prim. Non. Sextil. In quo ex universo Episcoporum, prae­latorum, & Doctorum ordine multi nominati regis arbitrio permittuntur, & decretum est, ut eorum nomina Cantuariensis per literas ad regem mitteret, è quibus ille pro voluntate sua aliquos deligeret, qui ad Concilium Papiense nationis Anglicanae nomine proficiserentur, & ad eorum impensas ex benefici­is, quae ad decimas censebantur, pro singulis proventuum libris tres denarii, ex beneficiis autem, quae eo censu immunia erant, pro singulis libris octo de­narii imperabantur. Verùm legatio illa frustra decernebatur. Nam Mar­tinus Concilium Papiae inchoatum, & suborta peste Senas translatum statim dissolvit, quod Alfonsus Arragonum rex per oratores Papiam missos Benedicti XIII. Panischolae adhuc superstitis, & pro Pontifice se gerentis partes lar­gitione & pollicitationibus promoveret, in Martinum commotus, quia Joanna regina Neopolitana, eo authore, in regno suo Ludovicum Andegavensem, neglecto Alfonso, haeredem scripserat; & Concilium aliud Basilieae post sep­tennium constituit. In eadem Synodo Londinensi haereticae pravitatis postula­ti sunt Willelmus White Presbyter, quòd potestate non data, publicè praedi­caret, & Henricus Webb Wigorniensis, quòd sacro ordinum charactere non suscepto, divina faceret; propterea ille haeresi coram Synodo renunciare co­actus est, hic autem in tribus primariis civitatibus Londini, Wigorniae, & Bathoniae fascibus à Synodo adiudicatus est. Deinceps Willielmus Taylor ar­tium Magister in jus vocatur, quòd dogmata quaedam apud populum iterum enunciaret, quae in Synodo ante biennium execratus erat, unde in haeresim re­lapsus dicebatur. Ea autem erant: Deum solum orationibus fidelium esse invoandum, Christo ipsi non ratione humanae naturae, sed divinae eum cul­tum deberi; Divos, autrem creatam implorare nefas esse; Crucis, aut Di­vorum statuis donaria ponentes idololatriâ obstringi; vitam monasticam a Christi institutis alienam esse; civilem administrationem, & dominatum Sa­cerdotibus à Christo interdici: & orthodoxo esse multa dogmata, quae à Sy­nodo [Page 30] Constantiensi impia pronunciantur. Quae omnia ab Henrico pro tribunali sedente ad quatuor fratrum mendicantium ordines delata sunt, ut disceptaret, an sacris literis & patrum sententiis essent consentanea? & Jurisconsulti de poena ejus, qui in haeresim relaps [...]s erat, quaerere jussi sunt. Theologi au­tem retulerunt, eum improbas & à sacris literis, Romanaeque Ecclesiae decre­tis alienas opiniones fovere; de jure autem responderunt postea Gulielmus Lyndewode & Thomas Bronus, hic Decanus, ille officialis Curiae Cantuariensis de Arcubus, aliique; Jurisconsulti, haereticae pravitatis suspectum per annum sacris interdictum ea sola probatione condemnandum esse eundem tamen si re­sipiscat, at Ecclesiae gremium recipiendum. Verùm si iterum in haeresim inci­dat, nefarii criminis damnandum, & potestati civilis magistratus concedendum esse: & lata statim sententia haereticus pronunciatur, ordinibúsque sacris so­lennitèr spoliatus est. Post finem Synodi mox consternati sunt apud nos om­nium animi, accepta regis morte, qui summo ardore Delphinum Bituriges us­que persecutus, contractâ ex laboribus immodicis febre acutâ, ad nemus Vi­cenniarum tribus à Lutetia passuum milibus pridè Kal. Septemb. objit, tempo­re longe importuno, quod Carolus Socer maerore ex morte carissimi generi concepto contabescens post viginti dies fatis cederet. Reliquiae in Angliam de­portatae, & sepulchro Westmonasterii impositae sunt; Haereditas utriusque regni Henrico infanti obuenit, qui Henricus VI. dictus est, quorum admi­nistrationem fratribus pater testamento reliquit, Humfredo Glocestrensi An­gliam, Johanni Befordiensi Galliam, usquedum filius adolesceret, isque inte­rea Henrico Beufort Episcopo Wyntoniensi, & Thomae Beufort Duci Exoni, ensi propatruis suis alendus & instituendus traderetur. Nemo sane principum nostrorum aut virtutibus eum superavit aut cum majore reip. detrimento in­teriit. Erat enim omnibus animi & corpotis dotibus imbutus, quae in princi­pe possunt desiderari prudentia, magnanimitate, constantia, modestia, be­nignitate, facundia, corporis pulchritudine & robore: quae cum rara faelici­tate conjuncta maximam ei apud exteros admirationem conciliabant, & à Gal­licis scriptoribus juxta ac nostris celebrata sunt. Glocestrensis pro rebus ex prae [...]ripto Henrici fratris constituendis, conventu ordinum Westmonasterium vocato, V. Id. Novembr. ante omnia [...]. [...]. Cantuariensi mandat, ut conventus causus coram proceribus, & plebis delegatis ediceret, quod Thomas Episco­pus Dunelmensis magno sigillo, & reliquis insignibus Angliae Cancellarii (cui [...] d munus incubuit) statim à morte regis apud Glocestrensem Windesorae [...] dignitati suae renunciasset. Ille verò prolixè laudatis Henrici V. Vir­ [...] s, & rebus ab co in Galliagestis honorificè commemoratis, ad regem infantem [...] [...] lit, & summo divini numinis beneficio contigisse asserit, quòd istiusmodi patri [...] [...] indole praeditum super esse voluerit, qui faelici auspicio Sextus diceretur, [...] [...] modum ille numerus absolutissimus sit, utpote cum in totidem diebus de­ [...]m hujus mundi machinam molitus fuerit, ita futurum hunc Regem sextum [...] [...] suis omnibus praestantissimum, & ab eo rebus à patre in Gallia prosperè [...] sinem impositum iri, ut regibus Anglicis, Gallicisque, simul ortus, legiti­ [...] utriusque regni haereditatem ad se delatam tandem sortiatur. Se interca regis [...] proceribus & populo universo denunciare, licere iis frui privilegiis, & im­ [...] omnibus à Regis majoribus concessis; & in mandatis porrò habere, ut [Page 31] tres hujus conventus indicendi causas explicaret. Primùm ut regi tutores decreto publico assignentur: tum ut de pace publica, jurèque administrando decernatur, & ut regno ab exterorum hostium injuriis defendendo prospiciatur: denique proposito Jethronis Mosis soceri exemplo, monet, ut ex proceribus prudentissimos & optimos deligant, qui regis tutelam & remp capessant, & universos obtestatur, ut velint re­gis incolumitati & reip. commodis inservire. Cum dixisset Cantuariensis Hum­fredi Glocestrensis imperium tutelare suffragiis omnium confirmatur, eique ad­junguntur ex Episcopis & proceribus viri primarii à Consiliis secretioribus futuri, usque dum rex pubertatem assequeretur, è quibus Henricus Cantua­riensis primus nominatus est. Is autem post solutum hoc Concilium, amisso jam Principe & Mecaenate, à quo ad dignitates amplissimas evectus summè di­ligebatur, domi deinceps se continuit infra Provinciae suae fines, in quo officii sui munia diligentissimè obivit. Anno enim à morte Henrici V. primo dioece­sim 142 [...]. Cicestrensem & Sarisburiensem, secundo Lincolniensem lustravit, visita­tione jure Metropolitico instituta, in qua ab Ordinariis perperàm gesta resci­dit, 1424. & de populi fide moribúsque inquisiuit. Dum Lincolniensem dioecesim peragraret, divertit ad patrium oppidum Heighamfereis, ubi pio & honesto natalis soli illustrandi proposito Collegium eximium pridem inchoatum Divae Mariae, Thomae Cantuariensi, & Edvardo confessori consecravit: collocatis in eo octo sociis seu Capellanis, quatuor Clericis, sex Choristis iisque omnibus Custode praeposito, ut defunctorum manibus parentarent: ibique amplum al­endis ejus loci pauperibus Xenodochium extruxit: utrumque autem multis praediis ab eo tum donatum Robertus Chichele & Willielmus Chichele cives Londinenses primarii ordinis, fratres ejus, opimis legatis in testamento ascrip­tis postea locupletarunt. E Lincolniensi dioecesi reversus Synodum Londini habuit IIII. Id. Octobr literis regiis interpellatus, ut ab ordine suo pecu­nias in subsidium belli Gallici impetraret. Post mortem enim Henrici V. & Caroli VI. Carolus Delphimus in nomine Regio plurimùm momenti esse ratus, corona Pictaviae induta Caroli VII. Galliae regis nomen suscepit, & accurren­tibus ad eum plurimis principibus, & civitatum praefectis, quibus amor Gallici nominis insederat, majore jam animo bellum instruit. E diverso Joannes Bed­fordiensis Galliae Regens in testamento fratris nominatus, contracto cum Phi­lippo Burgundo foedere arctiore, ductáque Anna ipsius forore, auspiciis Hen­rici VI. in variis Galliae partibus Carolum aggreditur, & divisis copiis inter sc & Burgundum, missóque in Senones Thoma Montacuto Comite Sarisburiense duce clarissimo cum acie instructa, novum militum delectum & pecunias ab Humsredo Glocestrense Angliae curatore petit. Eam ob causam Henricus Episcopus Wyntoniensis Angliae Cancellarius, Joannes Stafford Episcopus Bathoniensis Thesaurarius pridem creati, Richardus Comes Warwicensis, Willielmus Aluewyke privati sigilli Custos, Ludovicus Bourchier, & Rodul­phus Cromwell Barones ad Synodum à Glocestrense missi sunt, & Wyntonien sis reliquorum nomine postquàm oratione composita rerum Gallicarum condi­tionem exposuisset, eos monet & rogat ut aliquam proventuum suorum partem ad profligandas Caroli reliquias vellent erogare. Tum autem apparuit quanto Henrici V. desiderio omnes tenerentur, cum post decimas frequentissimas in superioribus Synodis (uti jam diximus) animis lubentissimis concessas, ad pri [Page 32] mum à rege novo postulatmm haesitaverint, quòd in illo solo omnem Galliae acquirendae spem positam esse, illoque sublato nihil porrò faeliciter geri posse existimarent. Postquam enim Procuratores Cleri per aliquot dies ea de re deliberassent, Gulielmus Lyndewode ab iis delegatus respondit, ex assiduis bellorum sumptibus adeo atritas esse Ecclesiasticorum facultates, ut sibi fami­iisque honestè alendis parùm sufficiant, & beneficiorum plurimorum censu ita imminutos esse, ut non inveniri possint Sacerdotes, qui eorum Curam sus­cipiant, & demum in omnibus Procuratorum mandatis decimarum conceden­darum potestatem expressim adimi. Itaque Wyntoniensis Procuratores Cleri in inferiore Synodus domo adit, eósque oratione prolixa & vehementi obte­statur, ut publicae inopiae subveniant, à quibus angustam mandatorum pote­statem identidem causatis cum nihil impetrare posset. Synodus ad VII. Kal. Febr. anni sequentis ab Henrico prorogata est. Eò rursus accedentibus Wyn­toniense & reliquis proceribus, postquam ille coram Episcopis Abbatibus, & 1425. Prioribus in superiore Synodo iterum regis nomine perorasset, decima ab iis decreta est, protestatione adhibita, ne concessio illa sibi frandi esset, nisi Procu­ratores Cleri eam ratam esse juberent, quoniam utriusque Ecclesiasticorum or­dinis in concedendis decimis seperatio hoc exemplo invecta, posteris olim perniciosa esse posset. Procuratores autem sententiam priorem mordicùs te­nentes importunis efflagitationibus Wyntoniensis primò, tum Henrici Cantu­ariensis, & reliquorum Episcoporum parùm commoti sunt: ideóque Synodo mox disloluta Henricus novam indixit post duos menses ad IX. Kal. Maji, ut vict suffectis aliis Procuratoribus, res illa faciliùs transigeretur. In ea Synodo Procuratores Cleri primo oratorem summum (quem prolocutorem vulgò appel­lant) eligere ab Henrico jussi, designant Gulielmum Lyndewode, cujus mu­neris C. Quoniam. [...] am de [...] m. ipse in Commentariis suis meminit. Tum Wyntoniensis Cancellarius, Bathoniensis Thesaurarius, Gulielmus Aluewykus sigilli Custos, Scropus, & Cromwellus Barones, aliique è Consilio regis secretiore Synodum iterum in­gressi sunt: & Cancellarius oratione ornata, reliqui blanditiis, minis, polli­citationibus singulos prensentes aegrè tandem mediam decimam impetrarunt. Deinceps Robertus Hoke Lincolniensis, & Thomas Drayton Cantuariensis di­oeceseos presbyteri haereticae pravitatis insimulati coram Synodo sistuntur, quòd crucis simulachro non advoluerentur, & quòd libros penes se haberent, in quibus traderetur, non posse Sacerdotem in sacro solenni hostiam in Deum commutare: vitam monasticam & confessionem clandestinam auribus Sacerdo­tis insinuatam Satanae commenta esse; inter Christianos communia omnia esse oportere; quae dogmata ad crucem Paulinam pro concione ejerarunt. Acer­rima autem accusatio instituta est contra Willielmum Russell ex ordine Mino­rum, qui apud populum publicè praedicaverat, decimas personales à Deo non imperari, quin Christianis omnibus fas esse, eas in pios usus pro arbitrio suo pauperibus erogare: anxiis & sollicitis Ecelesiasticorum animis, quòd perti­mescerent, ne amisso isto obventionum genere, ordinis sui opes plurimúm im­minuerentur, si opinio illa ad vulgus emanaret. Is autem palinodiam canere è suggestu crucis Paulinae à Synodo die statuto jussus, cum ante eum diem ex Anglia fugeret, propositis edictis primo contumax, deinde in solenni judicio haereticus pronunciatur, & illius opinio utriusque Academiae Oxoniensis & [Page 33] Cantabrigiensis decretis impia judicatur. Quod Oxonienses mox demon­strant literis ad Henricum & Synodum datis, quae [...]. A [...] O [...]. [...] [...]p. [...]. etiamum extant. Cum allatum brevi esset, eum Romae esse, eo mittuntur à Synodo nuncii, qui eum deprehensum apud Pontificem postularent, quibus è singulis redituum Eccle­siasticorum libris quadrantem concesserunt. Ubi causae ejus cognitione Bran­dae Cardinali Placentino à Pontifice delegatà, nisi resipiscat ad perpetuos car­ceres damnatus est, iisque postea effractis, in Angliam reversus, concione ad crucem etiam Divi Pauli habitâ, errori suo juramento conceptis verbis praesti­to renuncia vit. Porro Henricus edicto suo Franciscanis omnibus praescribit, ut quotiescunque apud populum concionarentur, decimas personales legibus divinis sanctorúmque patrum institutis esse praestandas docerent. Post hanc Synodum tempestatem gravissimam ex procerum discordiis hoc anno imminen­tem Henricus prudentiâ suâ sedauit. Etenim Henricus Beufort Joannis Du­cis Lancastrensis filius ex Catharina Swinfurt tertia uxore genitus, regis pro­patruus, generis nobilitate & divitiis (quas ex Episcopatu Wyntoniense cor­raserat) amplissimis elatus, Humfredi Ducis Glocestrensis regii Curatoris imperium aegrè ferens, apertas cum eo simultates primo exercere coepit: in­de exacerbatis utriusque animis, & plerisque è magnatibus & plebe alterutri adhaerentibus, uterque cum ministris & satellitibus armatus incedere, plu­rimique profligati, & seditiosi Cives eorum exemplo, armis arreptis, omnes civitatis Londinensis vicos obire, eorumque tantus erat numerus, ut cives uni­versi clausis officinis ab operibus abstinere, & excubias interdiu noctuque a­gere in singulis urbis compitis, ad depellendas seditiosorum injurias cogeren­tur. Tum Henricus Cantuariensis, assumpto Petro Duce Conimbricensi Lu­sitaniae regis filio (qui ad invisendum regem cognatum nuper in Angliam ve­nerat) octies uno die inter aedes Ducis & Episcopi per Civitatem obequitans, tantum authoritate & precibus suis apud utrumque valuit, ut depositis armis res pro tempore componerentur. Wyntoniensis autem odio cum armis non deposito, literas mox ad Bedfordiensem in Galliam missis Glocestrensem incu­sat, & monet Bedfordiensem, ut in Angliam properaret, si regem incolumem & regnum tranquillum esse vellet, quòd alioquin intestinis caedibus & incen­diis exarsurum mox iri necessum esset. Is licèt in Gallia faelicissimè res gere­ret, multis oppidis munitis in fidem acceptis, & magno Gallorum exercitu ad Vernolium justa acie nuper profligato, acceptis tamen literis paci domesticae res Gallicas inniti ratus, commissa muneris sui administratione Thomae Beu­champ Comiti Warwicensi, in Angliam advolat sub initium anni novi, & vo­catis Leycestriae ordinum regni comittiis, de inimicitiis inter fratrem & Episco­pum cognoscit. Cum uterque offensionum causas coram ordinibus proposuisset, & ex altercationibus animi magis esservescerent, exorante Bedfordiense contro­versiae 1426. omnes ex compromisso ad arbitros delatae sunt. Primus arbitrorum no­minatus est Ro [...] . [...] am. a [...] [...]. Henricus Cantuariensis, secundum eum Thomas Exoniensis Jo­annes Norfolciensis Duces, Thomas Dunelmensis, Philippus Wigorniensis, Joannes Bathoniensis Episcopi, Humfredus Comes Staffordiensis, Williel­mus Aluewyke sigilli Custos, & Rodulph as Cromwell, qui praescriptis verborum formulis utrinque recitandis eos, conjunctis dexteris, injurias mutuas remittere, & in gratiam redire jubent: eámque conciliationem ordines suffragiis suis [Page 34] confirmarunt. In eo etiam conventu pecuniae ad delectum militum decretae sunt: eandémque ob causam Henricus hoc ipso tempore XVII. Kal. Maii. Ecclesiasticos ad Synodum Londinensem edicto suo vocat: in qua illuc acce­dentibus Joanne Kempe Eboracense Archiepiscopo Cancellario, Waltero Hungerford Thesaurario regni, & Bedfordiensis immensis laboribus oratione diserta à Cancellario commendatis, media decima concessa est. Secundùm haec Henricus Wyntoniensis hoc anno in Cardinalium numerum à Martino Pontifice cooptatus, in Galliam cum Bedfordiense anno sequente profectus, Caleti in majore illius Civitatis Basilica die Purificationis Beatae Virginis galerum & [...]. reliqua insignia magno paratu induit. Eam ille dignitatem ante octo annos sub Henrico V. summa ambitione quaesitam à Joanne XXIII. impetraverat, qui eundem Cardinalem, & à latere suo in Angliam cum potestate maxima le­gatum quamprimùm designaturus erat: verùm Henricus Cantuariensis ex­plorato hominis fastu, apud Regem tum intercessit, literis ad eum in Gallia tum agentem gravitèr & modestè scriptis, in quibus legatorum Pontificiorum potestatem de regia dignitate, legibus patriis, & Ecclesiae Anglicanae privile­giis derogare demonstrat. Earúmque literarum, quae ipsius Henrici manu exaratae adhuc conspiciuntur, exemplar hic subjecimus.

SOuereyn Lord as your humble Prest and devout Bede­man, A recommand me to your Higness, desireing ever­more to heare and knowe of your gracious speed, hele of body and of soule, also my Lordys your brethren and all your royall hoste. And as hertly as I can, or may thanke Almighty God and Lord of all strengths and hostes that so graciously hath con­tinued his mygty hond upon you sythen the time of your begin­ning hedirtoward into your most worship, your Leige menys most hertly gladnesse, and abating of the hy pride of your ene­mies. And besech God both day and night with all your sub­getis both spirituel and temporel so continue his by Grace upon you and yowre that the mow come to the effect of your hy labor, pees of both your regmes after your hertly desires. Gracious Lord like it to remember you that be your moost worthie letters written at your towne of Caen xxv day of September you char­ged me, that be the avys of my Lord your brother of Bedford, and of your Chaunceler sholde bee ordeygned that all maner of men of your subgets wat astaat or condicion that thei were should abstyne letter of wrytes or pursuit making to the Pope after his election, till the time that he have writen to you, and ye again to him, as it hath be acustumed of honeste of your lond. For the which cause neither I, nor non odir man as fer­forth as it may be knowe, hath yit writen nor sent, ne no leve [Page 35] hath of passage to the Cowrte, wow it so be that many lych a [...] London to pursue to my Lord your brother, your Chaunceler, and your Counsell for to have leve and letters of passage. Werfore Soverain Lord my Lord your brother charged me write to you, and in as miche as your letter forseid was direct to me, to wite, in wat wise we shol gouerne us herafter, for if ye have resseyved our holy faders letters, or written to him it is vnknowen to us vnto this time. Like it therfore, gracious Lord, to write to my Lord your brother in wat maner wise this matier schal be gouerned hereafter.

Forthermore gracious Lord, of trowth that I am bound to you be my ligeaunse, and also to quite me to God, the chirch of your lond, of the wich God and, ye gracious Lord, haue maked me gouernor, howeth to open to you this matier that suyeth, of the which I haue herd privily, but now it is more opend, and in such wise-that credence shold bee yive to by reason, that is to seyne, that my brother of Winchester shold be maked a Cardi­nal, if ye would giue your asent therto and that he shold haue his Bishoprich in comend for terme of his life, and therto have a stat, and sent to your rengme of Yngland as a legat a latere, to the wich manier of legacie non hath be acustumed to be named but Cardinals, and that legacie also to ocupie thorgh all your obey­ [...]aunce, and all the time of his life. Souereyn Lord and most Christien Prince. What instanse schall be maad to your Hig­nesse for this matter, I wot not, but blessyd be Almighty God undir your worthie proteccion, your Chirch of Yngland is at this day, I dare boldly say, the moost Honorable Chirche Chri­stien as weel as devin seruise, as honest liuing therof, gouerned after streit lawes, and holy constitutions that be maad of hem withowten any gret exorbitaunses, or any thing that migt torne to hy sklaundre of your forseid Chirch or of your lond, and if any trespases of mannys frelte falleth we may be corectid and punished by the Ordinaries there as the caas falleth. But wat that this offis of legacie to be ocupied in the forme aforseid, and suich comendis of Bishopriches not vsed in your holy Aunsetres time here afore, wold extend to, orgendre ageines the good go­veruanse of your subgets, in your hy wisdom I trist to God ye will consider. And forasmich as ye schal be enformid what the office of suych manier of legacie extendith to, and apply your Clerkys haue not in minde, for it hath shelde be sey [...], and have [Page 36] not alle here bookys with hem pleynly to enforme you in this t [...] e of your grete labor, I send you a scrowe writen with inne this letter conteyning that is expressed in the Popis lawe, and fully concludyd be Doctors. And ouer that what he may haue in special of the Popis grace no man wot, for it stond in his wille to dispose as hym good liketh. And be inspection of laws and cronicles was there never no Legat a latere sent in to no lond and specially in to your rengme of Yngland withowte grete and notable cause. And thei whan thei came after thei had done her legacie abiden but lytul wyle, not ouer a yer, and summe a quarter, or ii monethes, as the nedes requeryd. And yit over that he was tretyd with, or he cam into the lond whon he schold haue exercise of his power, and how myche schold be put in exe­cucion. An aventure after he had be reseyued he whold haue vsed it to largely to greet oppression of your peple. Wherefore moost Cristien Prince and Souereyn Lord, as your trewe Preest, whom it hate lyked you to sette in so hy astaat, the wych with owte your gracious Lordship, and supportation I know my self insufficient to ocupie. beseche you in the moost humble wyse that I can devise or thenke that ye wile this matier take tendirly at herte, and see the staat of the Chirche be meync [...]nid and sustey­nid, so that euerith of the Ministers theroffe hold hem content with her owne part: for trewly he that hath leest hath inow to tekene fore: And that your poore pepul be not pyled, nor oppres­s [...]d with diverse exactions and vnacustumed, thorgh wych ther schold be the more feble to refresche you owre liege Lord in time o [...] nede and whan it lyketh you to clepe upon hem, and all plees and sklaundre cese in your Chirche.

Towthinge owre holy fadir the Popis Ambasiat that late cam in to your lond, I wot wel my Lord your brother wryteth to you pleynly, and also of odir gouernance of your lond, the wych blessed be God stond in good quiet pees and reste withowte any grete ryotis or debat [...]s and all your trewe peple haue her herys opun to here good tydinges of you and continuely pray for your prosperite and al yowrys, the wych Almighty God graunte for his mercy Amen. wryten at Lambyth vi day of March.

Your Prest. H. C
Indorsed, Au Roy nostre Souuerein▪ S.

[Page 37] Hisce literis à Cantuariense in Galliam missis ita commotus est rex, ut Wyn­toniense interdiceret, ne Cardinalis gradum susciperet, & aliquoties assere­ret, [...]. i [...] [...]. 5. malle se videre Wyntoniensem corona sua, quàm ornamentis Cardinalis insignitum: isque rege superstite ab eo munere abstinuit. At nunc regis pue­ritia & Bedfordiensis nepotis sui favore fretus illud denuo tentat, & à Pontifice Cardinalis titulo Presbyteri Divi Eusebii creatus est. Quae res facilem errori eorum causam praebuit, An [...] q. Br [...] in H [...]r. Chich. qui pro Henrico Wyntoniensi tradunt Hen­ricum Cantuariensem Cardinalem titulo Presbyteri Divi Eusebii hoc tempore pore factum esse, cum is pius & moderati ingenii vir gradum illum ambiisse nunquam deprehendatur, per quem Pontificis servituti addictus necesse habe­ret aliquando à fide illa discedere, quam regi suo integram semper & illibatam praestitit. Erat enim majestatis regiae & immunitatum hujus regni adversus Pontificum ambitionem & Romanae Curiae rapinas acerrimus propugnator, eá­que ratione hoc ipso tempore grauissimam Martini V. offensionem in se conci­taverat. Siquidem Epist. Acad [...] Ox [...]n. 36. m Ar­chiu. Oxonienses literis Academiae publicis IX. Kal. Augusti hoc anno datis pro eo apud Martinum intercedunt, in quibus amplissimo te­stimonio, ipsum vitae speculum, morum lucernam, populo cleroque carissi­mum, candelabrum aureum in templo Ecclesiae Anglicanae constitutum appel­lantes, Pontificem obtestantur, ne praesulis optimi famam privatis obtrecta­torum delationibus apud se suggillari patiatur: eandémque ob causam tum etiam in conventu Ordinum Westmonasterii universi Civitatum & oppidorum u Ro [...]ul. [...]rli­am. an. 6. H. 6. delegati in inferiore concilio, libello supplice regi porrec [...]o ab eo petunt, ut quamprimùm legatum Romam mitteret, ei in mandatis daret, ut Archiepis­copum Cantuariensem apud Pontificem excusaret, cujus odium ille sibi con­ciliaverat, quòd immensae Curiae Romanae potestati obniteretur. Aequissi­mum sanè erat, eum publicè ab omnibus defendi, qui pro publicis omnium commódis, & asserenda regni dignitate Pontificis iram parùm reformidaret. Wyntoniensi autem praeter Cardinalis titulum Legati etiam in Angliam, potestas à Pontifice data est, & mandata amplissima (facultates vulgò vocant) quae ille tanta avaritia deinceps exercuit, ut congestis opibus immensis Cardi­nalis opulentus ab omnibus diceretur. Ea cum in Angliam sequenti anno re­versus 1428. coram Glocestrense regis tutore ut, & multis Episcopis, proceribusque promulgaret, Joan. Fox. [...] in Ma [...]y [...]ol [...]. sub. [...]. 5 Richardus Caudray Procurator regis nomine à Glocestrense caeterisque consiliariis constitutus publicè, conceptis verbis protestatus est, nullum Pontificis legatum regis inj [...]ssu Angliam ingredi posse, singulari [...]egum nostrorum privilegio, qui eo jure ab omni hominum memoria usi fuerint: Proinde si quid à Cardinale Wyntoniense pro legati munere secus gestum sue­rit, se nomine Regis intcrcedere, eique potestatem omnem abrogare. Tum Wyntoniensis Glocestrensem, & universum astantium coetum contestatus pa­làm promisit, se injussu regis munere illo non usurum, neque in eo facturum aliquid, quod regis regnive juribus, immunitatibus, privilegi [...]sue praejudi­care, aut derogare posset. * Cum verò Cardinalis & legati insignia ja [...] a [...] ­peret, [Page 38] Cancellarii Angliae munus ejerare ei necesse fuit, id quod anno supe­riore in publicis regni comittiis Westmonasterii praestitit, & secretioribus con­siliis regis ei interdicendum erat, cui tamen illud singulari beneficio indultum est [...]b generis nobilitatem, & consanguinitatem, qua Regem attingebat, ut consiliis regis adhiberi & interesse posset, nisi causa aliqua inter Regem & Pontificem agitaretur, tum enim expressim amovendus erat, eamque cautio­nem inter secretorum acta insinuandam esse solenui ordinum R [...]t. [...]ar [...]iam. [...]. 8. H. 6. decreto anno se­quente sancitum est. Pontificem autem illud praesertim impulit ad designan­dum Cardinalem Wyntoniensem, ut ejus opera uteretur in bello, quod ad­versus Boēmos moliebatur, qui Wyclevi doctrina imbuti, monachorum caeno­biis, Divorúmque statuis abolitis, & antiquatis ferè omnibus Romanae Ec­clesiae ceremoniis, ab imperio Pontificis apertè desciuerant. Eum igitur bel­lo Boëmico praeficit, & legatum in Hungaria, Boëmia, & Germania uni­versa constituit cum mandatis longè amplioribus, in quibus ei indultum est, ut stupri virginum monialium, matrimonii in quarto consanguinitatis gradu contracti aetatis eorum, qui ad sacros ordines & Sacerdotia promovendi erant, interdictionum à sacris, aliórumque plurimorum, quae à Canonicis institutis aliena erant, gratiam faceret; additumque, ut in hujus belli usum ob omnibus Ecclesiasticis apud nos decimam exigeret. Hanc ob causam Henricus tum re­scripto Pontificis, tum literis regiis interpellatus, ut de pecuniis ad bellum Gallicum conferendis ageretur, Synodum, inchoavit Londini III. Non. Julii. in qua, postulantibus iterum Eboracense Cancellario, & Waltero Hunger­ford Thesaurariò Angliae, regi in primo conventu media decima, & proroga­ta deinceps Synodo, primò ob calores aestivos ad Divi Martini diem Novem­bris sequentis, posteaque ad IIII. Kal. Nov. anni sequentis, sesquidecima 1429. concessa est, perorante iterum Eboracense, qui cum Duce Norfolciense, War­wicense, Staffordiense, & Sarisburiense Comitibus, Cromwello etiam Tipof­to, & Hungerfordo Baronibus à rege ad Synodum missus est. Supplicationes porro solennes pro victoria Bedfordiensis decretae sunt, qui rebus prosperè succedentibus, Aurelianum urbem celeberrimam ad Ligerim positam jam ob­sidebat. Quae concessiones decimarum ita propensè à Synodo factae, compen­satae sunt [...] . 6. c. 1. lege legata in conventu ordinum, qui hoc ipso tempore Westmo­nasterii agebatur, qua cavebatur, ne Ecclesiastici, aut eorum serui, dum Sy­nodo intersint, aut eo proficiscantur, in jus vocari possint, eodem privilegio, quo fruuntur milites, & Civitatum delegati, cum ad publica regni comitia vo­ [...]ati sunt. Verùm Conzo Zuolanus nuncius Pontificus Pontificis causam in Sy­ [...]odum saepe veniens frustra egit. Cum enim oratione acri & prolixa subsidi­um adversus Boëmos consequi non potuisset, literas postea à Pontifice scriptas [...] Synodum attulit, quibus denunciat se regno Angliae decimam ad sustinen­dam belli Boemici molem imperasse. Quod universorum offensionem ita con­citabat, ut decimam negarent. Illud tantùm importunis Pontificis postulatis datum est, ut ex singulis marcis octo denarii pro beneficiorum censu solueren­tur; addita conditione, si concessio illa regiae dignitati, aut patriis legibus [...]audi non esset. Tum coram Synodo sistuntur plurimi, quibus haereticae pra­ [...] tis crimen intentatum est: Joannes Jourdelay, Joannes Galle, Robertus [...] ggley, Rodulphus Mungyn, Thomas Garenter, sacris ordinibus initiati, [Page 39] quòd de solenni altaris sacro, de imaginum adorationibus, de peregrinatio­nibus religionis ergô, de cultu sanctorum, perperam sentirent; quod asse­rerent Papam esse Antichristum, non Dei vicariu [...] ; divina oracula in sacris literis solis, non in Legendis, aut vitis patrum continere; & quòd multos Jo­annis Wicleui libros aliósquc de rebus sacris vulgari idiomate scriptos penes se clàm haberent: quae omnia eorum aliqui in Synodo ejerarunt, reliqui ad car­ceres damnati sunt. Post eos Joanna Dertford faemina de iisdem dogmatibus coram Synodo interrogata, responsione incerta crimen diluit, asserens se sym­bolum & decalogum tantùm didicisse, nec ausam esse arcana Ecclesiae mysteria attingere, ideóque Vicario Episcopi Wyntoniensis erudienda traditur. Ju­dicibus etiam ordinariis omnibus imperatum, ut acerrimè inquirerent in eos, qui ab Ecclesia Romana dissentiebant, quorum numerus indies augebatur, eos­que compositis ad invidiam nominibus Wiclevistas & Lollardos appellabant, delegatis Willielmo Lyndewode officiale, Thoma Brono Cancellario Cantu­ariense, aliisque juris utriusque consultis, qui illius inquisitionis sormam prae­scriberent. Verùm Martinus Pontifex iniquè ferre clavium suarum potesta­tem quotidiè apud nos imminui, decimâ à Synodo adversus Boëmos non ero­gatâ, & accedentibus injuriis recentibus, quibus se laesum querebatur. Cum enim ante aliquot annos ad Archiepiscopi Eboracensis defuncti sedem rescripto suo per provisionem transtulisset Richardum Flemmyng Episcopum Lincolnien­sem, Decanus & Capitulum Eboracense ei Ecclesiam suam ingressuro restite­runt; ideoque Richardum ad Ecclesiam Lincolniensem contrario rescripto iterum transferre coactus est. Et anno proximo Joannes Opizanus Pontificis nuncius munere suo in corradendis fisci Romani pecuniis contra leges regias usus, in carcerem conjectus est; qua de re Pontifex cum Bedfordiense per li­teras vehementer expostulabat. Haec omnia ad animum suum revocasset, nisi gravioribus curis mox occupatus fuisset, quas ei Concilium Basileense jam in­dicendum facessebat. Aduenerat enim tempus Concilio Basileensi praestitu­tum, septimo jam anno à fine superioris Concilii excurrente; quae ratio Hen­ricum impulit ad novam Synodum Londini XI. Kal. Martii ineunte anno no­vo habendam, in qua delectis quibusdam legatis Basileam profecturis ex singu­lis 1430. redituum libris duo denarii ab Ecclesiasticis concessi sunt; iisque praeterea in mandatis datum est, ut Ecclesiae Anglicanae nomine petant modum statui dispensationibus, per quas quotidiè indulgebatur aliis, ut duo beneficia, dig­nitatésque consequerentur, aliis, ut impunè à beneficiis abesse possent, aliis, ut puberes vix facti ad summa Ecclesiae munera admitterentur, & ne fierent Ecclesiarum uniones, nisi caenobia infra parochiae terminos constituta essent. Regi etiam integra dècima concessa est, suadente Joanne Kempe Archiepis [...]o­po Eboracense Angliae Cancellario qui multis verbis o [...]natè [...] strat, obsi­dionem Aurelianensem, mortuo Montacuto Comite Sa isburiense [...]e [...]le­berrimo, solutam esse, Trecas, Bellovacos, Rhemos, aliásque civitates mul­tas ad Carolum defecisse, multos è nostris commisso ad Pata [...] pr [...] lio nuper [...]ecidisse, & Gallos universos Caroli fidem [...]ox secuturo [...], nisi pecuniae ex Anglia suppeditentur: eam ob causam ipsum cum plerisque è Concili [...] regis secretiore ad Synodum missum esse. Illud praeterea ad publicam utilitatem statutum à Synodo est, ut institores merces suas ad pondus justum vendere te­nerentur, [Page 40] prohibito pondere quodam fallaci, quod emptores decipere sole­bat, sancitisque execrationibus in omnes, qui eo deinceps uterentur. Con­cilium autem Basileense, quamvis Martinus Pontifex aegrè indiceret, veritus ne vitae & morum suorum censura ageretur, (ob quam causam [...] Pontifices etiam insequentes à Synodis oecumenicis deinceps abhorruerunt) quia tamen decre­tis suis, & patrum suffragiis Constantiae primo, & postea Papiae, Basilea Sy­nodi hoc tempore habendae locus designatus erat, ne praevaricator publico Christianorum omnium judicio haberetur Julianum Caesarinum S. Angeli Cardinalem legatum constituit, ut Concilio suo nomine praeesset. Erat is eo tempore apud Boemos bello adversus Hussitas, post revocatum nuper ab eo munere Cardinalem Wyntoniensem, à Pontifice praefectus. Priusquàm verò Basileam proficisceretur, principio alterius anni, Martino Romae mortuo, [...]. Gabriel Condelmarius, quem à Gregorio XII. inter Cardinales Lucae rela­tum fuisse superiùs diximus, V. Non. Mart. suffectus, & mutato nomine Eugenius IIII. dictus est. A quo accepta denuò legati potestate, Basileam concedens Concilium ineunte Decembri inchoavit. In ea de Romano Pontifice accerrimè decertatum est: nam XV. Kal. Mart. decreverunt, Concilium statim à Christo habere potestatem, cui Pontifex Romanus subesse debeat; [...] Concilium à Pontifice nec transferri, nec prorogari posse; Pontificis eligendi [...]. 2 jus penes Concilium esse, si is tempore Concilii moriatur, supremum Ecclesiae [...]. 4. imperium Concilio dari, non Pontifici; ideoque ipsi jure suo usi, Alfonsum Divi Eustachii Cardinalem civitati Avenionensi praeficiunt, & Eugenio inter­dicunt, ne ante finem Concilii novos Cardinales cooptaret. Eugenius his de­cretis commotus, Concilium Basileâ Bononiam edicto suo transfert, quam translationem patres Basileenses contrario edicto rescindunt, & Henricum Cantuariensem literis utrinque datis hinc Basileam, inde Bononiam evocant. Henricus igitur Synodo Londini indicta XVII. Kal. Octob. Episcopos & Praelatos consulit, quid in hoc Concilii Pontificisque dissidio statuendum sit, & universis placuit legatos alios Basileam ad patres, alios ad Eugenium pro controversiis utrinque componendis mittendos esse, decreto uno denario ex singulis proventum Ecclesiasticorum libris praeter duos denarios, qui in supe­riore Synodo concedebantur. Regi etiam mediam decimam tandem concesse­runt, quam ab iis Joannes Stafford Episcopus Bathoniensis Angliae Cancellari­us oratione diserta regis nomine postulavit, cum quo etiam Gulielmus Lynde­wode privati sigilli Custos nuper creatus ad Synodum venit. Is inter prima­rios ejus faeculi viros ob eruditionem & prudentiam singularem habebatur, & Henrico Archiep. valdè charus, qui eum è Cancellario Sarisburiense Cancel­larium primò Cantuariensem, dein Curiae Cantuariensis officialem constituit, & Sacerdotiis aliquot opimis donavit: ab eodem etiam regibus commendatus, ab Henrico V. legatus primò ad Hispanum, deinceps ad Lusitanum missus, jam sub Henrico VI. privatisigilli Custos, & mox Episcopus Menevensis factus est: editisque praeter alia [...] . opera, quaejam desiderantur, in Constitutiones Angliae eruditis commentariis, magnam apud posteros nominis sui famam com­paravit. Quod opus Henrico nostro inscripsit, [...] quem etiam ob insignem juris utriusque scientiam, juris lucernam appellavit. Tum inferioris Synodi prae­lati coram Episcopis conquesti sunt, Vicarios generales Episcoporum, Com­missarios, [Page 41] & officiales esse plerumque juris utriusque imperitos, & nullum in Academiis gradum consecutos, ideoque sancitum, ne quis è tribunalibus Ecclesiasticis jus diceret, nisi qui gradu aliquo Academico in ea scientia insig­nitus esset. Ita ab ea Synodo omnes discesserunt. In hac autem Synodo com­memoravimus Joannem Stafford Episcopum Bathoniensem Angliae Cancellari­um Joanni Kempe Eboracensi Archiepiscopo suffectum, qui in Cardinalium Collegium nuper allectus Cardinalis titulo Divae Balbinae dictus, Cancellarii insignia deposuerat. Inter eum Cardinalem jam creatum & Henricum Cantua­riensem acerrima de dignitate controversia mox exorta est. Nam in conven­tu ordinum Westmonasterii brevi postea indicto, Eboracensis pro Cardinalis gradu primam sedem prae Cantuariense vendicabat, quam iste contra pro an tiqua sedis suae praerogativa sibi merito asserebat. Hujus causae cognitione ad Pontificem per mutuas contentiones devoluta, Henricus per literas causam suam defendit, & Antonium de Capharellis Procuratorem suum in foro Ro­mano constituit, qui Henrici nomine proposuit, cum in territorio suo versa­ri, in quo ipsum omnibus praeesse aequum sit, è diverso in Eboracense nullum gradus Cardinalitii infra Provinciam Cantuariensem habendam esse rationem; qui à latere Pontificis jam semotus privetur corum radiorum splendore, qui­bus à Pontificis praesentia illustretur; cum etiam Episcopus [...] dum sit in alte­rius Episcopi dioecesi, pro privato, non pro Episcopo habeatur. Eugenius autem sedem suam & ascriptos fratres tuendi studio in Eboracensis partes pro­pensior, Henrico rescribit, Cardinales primum a Pontifice gradum in Ecclesia obtinere; eos nimirum esse augustos illos Sacerdotes, quos Moses XVII. ca­pite Deuteronomii denotaverit, fuisse postea à D. Petro institutos, pro membris corporis ipsius Pontificis habendos esse, iisque tanquam Cardinibus, Ecclesiam universam inniti. Proinde cum ex singularium Ecclesiarum moribus & institutis invaluerit, ut in eadem Provincia presbyter diaconum, illum Epis­copus, hunc Archiepiscopus antecedat, multo magis Ecclesiae oecumenicae le­ges ubique obseruandas esse, ut Cardinalibus omnes posthabeantur, quia ut illi suis Provinciis singuli praesunt, ita hi Ecclesiae oecumenicae à Pontifice prae­ficiuntur. Demum Henricum hortatur, & rogat, ut Ecclesiae Romanae con­suetudini acquiescens, Cardinalibus fasces submittat, eique porro & fedi Cantuariensi omnia patris amantissimi officia prolixè pollicetur. Hoc rescrip­tum integrum Cardinalis Jacobatius Lib. I. de Con­cil. [...]. [...]. libro suo postea inseruit, quem de Con­ciliis edidit, cum de Cardinalium & Patriarcharum gradibus dissereret. Quod posteris fidem facit, Henricum strenuè propugnasse Ecclesiae Anglicanae dig­nitatem contra Pontificem Romanum, cujus etiam offensionem ipsum incur risse pro asserenda regia majestate superius diximus. Verum Eugenii & Concilii Basileensis controversiae alterius Synodi anno sequente occasionem praebuerunt. Postquam enim Eugenius Concilium Basilea Bononiam tran­stulisset, [...] & à patribus Basileensibus de r [...] do decreto suo frustra interpel­atus esset, illi eum Concilio acquiescere, & Basileam ante d [...] sexagesimum proficisci edicto suo jubent, quod si non praeste [...], acturos se in [...]um, ut in con­tumacem, & Pontificatum ci abrogaturos denunciant. Idcirco Henricus in Synodo Londinensi VII. Id. Novemb. inchoata, Procuratores Cleri & uni­versos inferioris Synodi [...] [...] & statuere [...] [...] [...] [Page 42] arbitrio suo Synodum oecumenicam dissolvere fas esset, & si Basileenses patres, deturbato Eugenio, alium substituerent, huic, an illi obtemperandum esset? Ad quae postulata Thomas Bekyngton officialis Curiae Cantuariensis post ali­quot dies eorum nomine respondit, Concilium solo Pontificis jussu dissolui posse, & ab Eugeniifide non esse discedendum, quamvis Basileae alter Ponti­fex crearetur. Quam etiam sententiam Episcopi omnes in superiore Synodo secuti sunt. Apud nos enim à patribus Basileensibus alienari jampridem cepe­rant plurimorum voluntates ex illius Synodi decreto, quod antiquatâ consue­tudine decernendi per suffragia nationum, ad arbitria quorundam delegato­rum omnia revocabat; & propterea legati nostri, qui Basileae jam erant, Thomas Episcopus Wigorniensis, Willielmus Prior Ecclesiae Norwicensis, Thomas Bronus Decanus Sarisburiensis, Petrus Patrich Ecclesiae Lincolniensis Cancellarius, Robertus Borton Lincolniensis Praecentor, Joannes Sarisbury facrarum literarum Professor, Joannes Symondisborough in decretis licentia­tus, ab eo provocarunt; idémque domi hoc ipso tempore praestitit Gulielmus Lyndewode regis procurator, appellationis formulâ conceptis verbis recitatâ, in qua dedecreti vitio protestatus est, quod iste decernendi modus tum regi, tum Ecclesiasticorum, ordinumque regni privilegiis in posterum fraudi esse posset. Inde de decernendo ampliore Legatorum numero cum Synodo egit Henricus, quòd è legatis superioribus aliquot Basileae fatis cesserant. Ergo delecti sunt octo Doctores Theologiae, & Juris utriusque Basileam transmit­tendi, addita conditione, ut à patribus sine novi alicujus jurisjurandi formula admittantur. In Gallia jam res nostrae indies inclinabant, deficientibus civi­tatibus primariis ad Carolum, Rhemis pridem splendido apparatu in­auguratum, ideoque Bedfordiensi, qui nuper in Angliam venerat, & Glocest­rensi fratribus è rep. visum est novum exercitum conscribere, & pro pecuniis exorandis Joannes Staffordus Bathoniensis Cancellarius Angliae, Comites Warwicensis & Sarisburiensis, Cromwellus Thesaurarius, Scropus, & Tip­toftus Barones ad hanc Synodum missi sunt. Ibi Cancellarius oratione eleganti demonstrat afflictam rerum Gallicarum conditionem, & aerarii publici angusti­as, tum universos obtestatur, ut regi & reip. subveniant. Illi primò palam re­cusant, obtendentes exhaustas esse Ecclesiasticorum opes assiduis in usus bel­licos pecuniarum erogationibus, rapinis provisorum familiae regiae, & iniquis ad tribunalia regia evocationibus: Sed accedentes subinde alii proceres, Comes Huntingdonensis, Hungersordus, Audeleius, & Cornwallius Baro­nes, & repetitis rationibus superioribus, enumeratisque porrò immmensis re­gum nostrorum in Ecclesiam beneficiis, tandem decimae dodrantem impetra­runt. Gravitor enim tum temporis Ecclesiastici de Judicum Regiorum, & [...] municipalis professorum injuriis querebantur, quod Sacerdotes ad eorum tribunalia contra jus & fas raperentur, quod Judicium Ecclesiasticorum pote­ [...] iniquis eorum prohibitionibus cohiberetur, & praesertim quod gravissimam legis Richard [...] contra provisores editae sanctionem interpretatione vetera­toria [...] querent in eos, qui de iis causis in foro Ecclesiastico cognoscerent, quas ipsi sui juris esse contenderent. Quae causa Henricum compulit ad aliam Synodum post annum indicendam Londini Non. Octob in qua oratione vehe­menti testatur, quam sollicitus sit, ne quid detrimenti Ecclesia Anglicana sub [...] [Page 43] administratioue sua capiat, & ut ad dignitatem antiquam revocata ab injusta illius juris interpretum tyrannide vindicetur, omnesque in commune consule­re jubet, qua ratione de propulsandis hisce calamitatibus ab ordine suo pro­spici posset. Verùm coorta in civitate pestilentia à Synodo mox dimissi sunt: Tantùm Frideswidae Academiae Oxoniensis Divae Tutelari dies so lennis decernitur; & Christianorum consortio iis interdicitur, qui de Eccle­siae privilegiis & jurisdictione derogarent. Ab hoc tempore provinciae suae administrationi diligentèr incubuit, nullà per tres annos Synodo indicta do­nec aerarii regii inopia ad fustinendos belli Gallici sumptus Ecclesiasticorum subsidio indigeret. Burgundionis enim ad Gallum defectio, & Bedsordien sis mors vehementer res nostras affixerunt, quae in annum sequentem incide­runt. Siquidem interventu Eugenii, & Concilii Basileensis, in urbe Atre­batum convenerunt tum temporis oratores ad pacem ineundam à rege nostro, à Carolo, & à Burgundione missi, ubi nostris & Gallis ob immodicas conditi­ones utrinque postulatis dissidentibus, Burgundi tandem cum iis conciliati sunt; & mox Bedfordiensis Galliae Prorex morbo extinctus ést: cujus mor­tem ingens rerum mutatio brevi est secuta. Nam Parisienses conspiratione 1436. clam facta, nostros anno sequente civitate ejiciunt, eorumque exemplo com­motae civitates plurimae, & Gallorum populus serè universus Carolo quasi fa­to quodam ultro se dediderunt. Igitur ad conservandas Galliae reliquias Glo­cestrensis cum exercitu maximo & instructissima nauium classe Caletum trajicit, quod eo tempore à Burgundo oppugnabatur, & ad novum militum delectum habendum rex literis suis Cantuariensem interpellat, ut cum suis de pecuniis decernendisagat. Ille autem à Provinciae suae Episcopis & praelatis ad Syno­dum Londinensem vocatis prid. Kal. Maji integram decimam facilè obtinuit, quod summo Galliae recuperandae desiderio omnes afficerentur. Insederat 1437 jam diu Henrici animo propositum constituendi insigne aliquod Ecclesiae, reli­gioni, bonis literis, nominique suo monumentum in Academia Oxoniense, quam pius alumnus ornatissimam esse cupiebat. Etenim exhaustis tam publi­cis, quàm privatis ferè omnium facultatibus ex belli Gallici diuturnitate, tan­ta erat tum temporis Academiae illius vastitas & solitudo, ut aulae & hospitia pleraque olim studiosis resertissima inquilinis carerent, & ex multis Acade­micorum millibus, quae eo olim convolaverant, ne unus superesset, quod Epist. A [...] Oxon. 125. [...] Archiu. ipsi literis ad Henricum & patres in Synodo convocatos missis gravitèr, jam deplorabant. Ut igitur literas inopia publica afflictas munificentia sua suble­varet, in Suburbiis Oxonii septentrionalibus aedes quadrata forma collegio constituendo satis amplas & magnificas nuper construi jusserat, operéque poenè perfecto, sive in structura desideraretur elegantia, sive loci situs non placeret, mutato animi proposito eas donavit monachis Divi Bernardi religionem pro­fessis, ut in iis novitii ab omnibus illius ordinis coenobiis Oxonium [...], ar­tibus & sacris literis operam darent, easdemque postea communi [...] calamitate fisco addictas Tho. White Mercator Londin. & eques auratus, [...] in literas propensissimus, ab Hen. VIII. redemit, ibi (que) clarissimum Divi Joan. Bapti­stae Collegium instituit, è quo deinceps prodierunt plurimi in scientis pleris (que) & praesertim in studis sacris viri insignes, qui propagando in Ecclesia Anglica na Evangelio faelicissimè insudarunt. Exemplo sane optimo vir prudentissi [...] [Page 44] demonstrabat sacras & augustas aedes monachis ademptas, literatis, egenis, aut publicis Ecclesiae reipublicaeue commodis applicandas fuisse, quas privatorum avaritia, luxuriave ubi (que) per nefas invadebat. Henricus vero alium locum Colle­gio exstruendo in media Civitate juxta Basilicam Divae Mariae deligit, studiosis perquàm commodissimum. Ibi domus à possessoribus coëmptae solo aequantur, area quadrata designatur, primus fausti aedifici fundamento IIII. Id. Februar. hoc anno lapis subjicitur, operique curando praeficitur Joannes Druell vir fa­ [...]ris ordinibus initiatus, qui summa in eo munere fidem & diligentiam dein­ceps adhibuit. Eugenius interea patrum Basileensium edicto monitus (ut [...] diximus) & accedente Sigismundi Imperatoris authoritate, qui cum mag­no principum Germanicorum comitatu Basileam venit, Concilio Bononiense revocato, Basileense confirmat, missis eo legatis suis Cardinale S. Crucis, & Episcopo Patavino, qui causam suam tuerentur. Ibi summa cum laetitia ac­cipiuntur [...] [...] [...]. Joannis Palcologi Grecorum Imperatoris & Josephi Pataiarchae Constantinopolitani oratores, qui nunciant Imperatorem, Patriarcham, & Graecos patres ad Concilium venturos pro componendis Ecclesiae Orientalis & Occidentalis de fide Christiana controversis, modo de incolumitate sub Conci­lii fide publica iis caveatur, & itineris sumptus suppeditentur. Utrumque patres universistatim polliciti sunt, & missis Constantinopolim legatis suis spo­ponderunt. Verùm mortuo hoc anno Sigismundo Imperatore viro magnani­mo & prudente, Eugenius metu solutus, Concilium Basileâ Ferrariam revo­cat, datisque in Angliam illico literis Henricum regem rogat, ut oratores Sess. 29. suos Ferrariam mittat, & Cantuariensi mandat, ut Episcopos suae provinciae universas ad Synodum ineunte anno novo convocatos Ferrariam proficisci ju­beat. 1438. Idem reliquis etiam Principibus Christianis, Episcopis universis per li­teras Sess 32. eodem tempore Eugenius denunciat: At Basileenses patres interdicto contrario Christianos omnes Ferrariam accedere vetant. Ingrata erat genti­bus ferè universis ista Eugenii praevaricatio: Itali enim plerique Germani, Hispanique Basileensibus obtemperabant, & Carolus VII. Galliae rex non modo pra latis suis profectionem [...] [...] [...] Basil. [...] [...]. [...]. de [...]. [...]. n. 149. Ferrariensem interdixit, verùm etiam Eu­genio infestus, vocato Avarici Biturigum ordinum regni sui conventu, con­tra annatas, provisiones, & rapinas Pontificias Pragmaticam sanctionem edi­dit, quae nihil aliud ferè, quàm Concilii Basileensis decreta complectebatur, è qua in regno suo jus dici voluit: eáque Pontificum Romanorum in Gallia imperium diu coercuit usque ad Petr. Rebuff. tract. de nomi­nat. quest 2. n. 2. Ludovici XII. tempora, qui precibus Leonis X. Pontificis devictus, eam tandem antiquavit. Verùm nostri Eugenio fe­rè omnes favebant. Nam rex primò insignes aliquot legatos Ferrariam pro­fecturos designat, & Episcopi ad Synodum IIII Kal. Maji à Cantuariense evocati sumptus iisdem pro dignitate praestandos decreverunt, quos tamen cleri procuratores in inferiore Synodo propensioribus in Concilium Basileense studiis denegarunt; tantum coenobiorum procuratores e singulis proventuum libris quatuor denarios concesserunt. In eadem Synodo Londinensi Henricus de recente Eugenii injuria graviter conquestus est: quòd is pro potestate sua Ecclesiam Eliensem Ludovico Rhotomagensi Archiepiscopo commendasset, ejusdemque administrationem diplomate suo contulisset: ideóque universos deliberare jussit, quomodo, rei à Pontificibus nunquam adhuc tentatae occurri [Page 45] posset. Et certè exemplum posteris periculosum fuisset, nisi Philippus Mor­gan tum temporis Eliensis Episcopus Rhotomagensi superstes conatum Pontifi­cis irritum reddisset. Deinde coram Synodo prid. Non. Octob. ejusdem anni prorogata Richardus Carpenter Academiae Oxoniensis Cancellarius ut­triusque Academiae nomine peroravit, ut decretum de collocandis beneficiis in eos solos, qui gradibus Academicis ornati essent, annis hujus seculi XVII. & XXI. in aliquot annos prorogatum, iis jam elapsis iterum confirmaretur. Idemque rege jam per literas suas à Synodo postulante, universi sacilè conces­serunt, adiectis conditionibus, quae in superioribus decretis interpositae, e­rant. Ferrariae jam inchoaverat Concilium Eugenius, eoque Joannem Pa­laeologum Imperatorem & Episcopos Graecos precibus & pollicitationibus ad­duxerat, & exorta peste Florentiam caetum transfert, ineunte altero anno. Ubi post longas de processione sacro fancti spiritus, de igne Purgatorio, de 1439. primatu Romani Pontificis, aliisque controversiis inter utramque Ecclesiam disputationes, Graeci qui intererant, in Romanorum sententiam descende­bant. Quos ideo tamen reliqui Graeci ita execrati sunt, ut eorum morienti­um corpora Christianorum more sepeliri passi non essent, ipsique ne ab unico pristinae fidei articulo discedere vellent. Basileae interea patres Eugenii per­vicacià Sess. 33. irritati, iterum pro jurisdictione sua pronunciant, Pontificem Roma­num Concilio subesse: Concilium à Pontifice non posse dissolui, transferri, aut prorogari; Eugenium quòd haee omnia tentaverit haereticae pravitatis reum esse; eúmque praeterea contumaciae, simoniae, perjurii, impietatis damnatum Pontificatu dejiciunt, & Aene. Sylv lib 2. de act. Concil. Basil. delectis triginta duobus viris insigniori­bus ex quatuor nationibus Italorum, Gallorum, Germanorum, & Hispano­rum (nam nostri omnes Ferrariam discesserant) & demandata iisdem Ponti­ficis novi eligendi potestate, Amadeus dux Subaudiae, qui relicto principatu filio suo in eremum secesserat, Pontifex salutatur, & Felix V. nuncupari voluit. Erant tum Basileae duo longè praeclarissimi Jurisconsulti Abbas Panor­mitanus, & Ludovicus Romanus, legati ab Alfonso Magno Arragonum rege ex Italia missi; Illi orationibus frequentissimîs coram Concilio de ipsius pote­state supra Pontificem disserere, & Eugenii facta damnare tanta subtilitate simul & facundia, ut nemo auderet eorum dicta refellere: idemque scriptis suis posterioribus saeculis consignatum reliquerunt. Nam Panormitanus Panorm. traest. de Concil. [...], ia 5. vol. li­bello pro Basileense Concilio contra Eugenium edito demonstrat augustiorem esse Concilii, quàm Pontificis potestatem, Pontifici in Concilium nullum jus esse, Concilio contra Pontificem subjici, ab eo in jus vocari, coerceri, & de­moveri posse, easque poenas in Eugenium contumacem fidei desertorem, Ec­clesiae hostem, simoniacum, perjurum, sicarium rectè constitutas esse: & de Conciliii supremo in pontitices imperio alibi saepe in Panor. ad c. significati. n. 4. de elect. ad c. li­ [...] de vitand [...] n. 8. [...]. [...]. [...]. frater [...] n. 1 de haret. commentaris agit: Lu­dovicus autem Romanus in responsis suis disserit, à [...] m. c [...] . [...] 21. sententia Pontificis ad Concilium rectè provocari, Pontifici concilium [...]. [...]. 21. dimittenti non esse obtem­perandum, quin Pontificem ipsum [...] [...] [...]. gradu suo à Concilio posse spoliari: vir (inquit [...]. [...] [...] [...] [...]. [...]. [...]. Aeneas Sylvius) non Roma tantum sed [...] lo dignus, nec admiratio­ni, sed stupori futurus, si oetatis tempora duplicasset: illium autem fortuna Italiae invidit, quae virum vix trigesimum annum aetatis egressum per pestem Basileaetum abstulit. Intererat enim Basileensi Concilio Aeneas Sylvius, ei­démque operam suam adhibuit, laudatis iis omnibus, quae contra Eugenium [Page 46] gesta sunt, editisque duobus libris, in quibus illius Concilii historiam descri­psit. Quos tamen Pontisex postea factus, & Pius II. dictus, mutato cum fortuna animo, abolitos cupiens revocavit. Sanè istam de Concilii in Pontifi­ces Romanos potestate, sententiam G [...] . [...] [...] pa [...]. 4 [...]. Archid. G [...] . & Fran. ad c. in [...] ja­v [...]rem. de haret. in 6. Card. Zeb. cons. 15 [...]. An­char. cons. 18 [...]. Fe [...] . ad c. super [...] ris. n. 21. de rescript. [...]. [...] [...] s. de haret. n. 518. [...]r. Marc. decis. 944. Jurisconsulti tuebantur, quamdiu di­cendi, scribendique libertate usi sunt, donec posteriore seculo in Pontificum servitutem redacti iis adblandiri inciperent, & Card. [...] t. lib. 3. de Concil. n. 85. Hier. Al­ [...]n de potest. Pap. n. 240. Ca­taldin. de Bon­compag. de po­test. Pap. n. [...]1. Alfon. Hoied. de benefic. incom­pat par. 1. n. 86. [...]. Card. Bellar. lib. 2. de Concil. cap. 18. [...]. [...]. 2. [...]. [...]. Ac [...] . [...]. 26. damnato expressim Concilio Basileense, Pontifices tandem supra Concilium & Ecclesiam universam evexe­runt, & imperium illud adeo sedi Romanae affixum esse s Theologi deinceps asseruerunt, acsi Pontifex nec illud exuere, nec seipsum Concilio quavis rati­one subjicere possit. Priusquam exiret hic annus, in quo Basileae ista gere­bantur, Henricus aliam Synodum Londini vocavit XI. Kal. Decemb. cui adversa valetudine impeditus eo die interesse non potuit: sed post aliquot dies accedens a lachrymis vix abstinuit, dum oratione copiosa gravissimas Ecclesiae aerumnas recitaret, paenis illis Judicibus Ecclesiasticis quotidiè irrogatis, quae in provisores lege illa (quae vulgò de Praemunire apellatur) sancitae sunt, & clericis promiscuè ad Judicum Civilium tribu­nalia evocatis. Ideo ab omnibus constitutum est, supplicem libellum regi Ecclesiasticorum nomine ab Henrico esse porrigendum, in quo de­monstrant paenas lege à Richardo II. promulgata sancitas in eos, qui in foro Pontificio Romae, aut alibi subditum regis in jus vocatent, subdola Jurisconsultorum municipalium interpretatione per calumniam intorqueri in eos, qui in foro Ecclesiastico apud nos agant de re aliqua, cujus cognitionem ipsi sibi vendicent: unde deterritis omnibus ab illo foro jurisdictio Ecclesiasti­ca valdè imminuta sit & privilegia Ecclesiae à decessoribus suis concessa elusoria reddantur. Idcirco regem obtestantur, ut contraria lege lata in publicis reg­ni comitiis decernat, poenas illas ad eos solos spectare, qui actiones, rescrip­ta, aut instrumenta publica Romae, aut alibi extra Angliam impetraverint, & ne ex ea in quempriam agatur, qui in foro Ecclesiastico hujus regni de jure experiatur; cum judices Ecclesiastici jurisdictionis suae terminos egressi pro­hibitionibus & aliis poenis legitimis coerceri possint. Rex autem Henrico pro ordine suo intercedenti respondit, se in proximis regni comitiis de ea supplicatione cogniturum, interea curaturum, ne Judices sui, nisi causa priùs à seipso aut proceribus consilii secretioribus probatâ, quempiam ea lege ar­cessant. Quae benigna regis responsio ita universis placuit, ut mox integram decimam regi concederent, adjecta nominatim conditione, ne bona & bene­ficia Collegii omnium Animarum ea concessione tenerentur. Ab eo tempo­re Henricus nullam Provinciae suae Synodum habuit, quin cogitationes omnes, quantum per publicas curas liceret, perficiendo Collegio adhibuit, quod Musis sacrum esse cupiebat. Jam enim muris aedificii splendidis juxta & mag­nifi [...] is artifices tectum accommodare caeperant, fundosque & praedia fundator comparaverat, quorum proventus perpetui alumnis suis suppeditarentur, ea­que omnia suppliciter ad regem defert, obtestatus, ut Collegium suo nomine institui pateretur, quod regii nominis splendorem & authoritatem Collegio legitimè constituendo magni momenti esse Jurisconsulti arbitrarentur. Erat rex propensissimo animo in Ecclesiam & literarum studia, & Cantuariensem compatrem suum summo amore simul & veneratione prosequebatur. Igitur aedes illas fundis praediisque omnibus à compatre suo coëmptis donatas diplo­mate [Page 47] suo Collegium esse jussit, privilegiis amplissimis auxit, eique potestatem concessit Custodem & Socios designandi, leges porro & statuta condendi, qui­bus ipsi cum posteris suis parerent. Henricus itaque Anno sequente Oxoni­um venit, Sacellum Collegii solennibus ceremoniis lustratum consecrat, Ri­chardum Andrew Legum Doctorem & Cancellarium Cantuariensem in Custo­dem praeficit, viginti viros lectissimos ex universo Academicorum caetu, So­cios constituit, iisque viginti alios in societatem suam cooptandi potestatem fe­cit; è quibus viginti quatuor artium & sacrarum literarum, reliquos sedecim Juris Civilis atque Canonici voluit studiis incumbere. Porro universos alu nos suos jussit Hen. V. Th. Clar. Ducis, procerum, militúmque, qui in bello Gallico occubuissent, & Christianorum demum omnium memoriam ce­lebrare inter divina officia pro ratione temporum peragenda, religione uti videtur perculsus, quòd illius belli author & suasor fuisset, in quo homines innumeri animas effudissent, ideoque Collegium suum Animarum omnium fidelium defunctorum de Oxonia appellari statuit. Tum Sacellanos duos, Cho­ristas aliquot, & servos adjecit, qui publicis Collegii muneribus inservirent. Deinceps leges & statuta praescripsit, ad quae universorum studia, mores, of­ficia, & emolumenta exigerentur. Denique acceptis à Johanne Druell ope­ris hucusque confecti rationibus, aedificio tum interius expoliendo, tum ex­trinsecus amplificando curatorem praeficit Rogerum Keys, qui postea in lo­cum suffectus est Custodis. Nam claustra, & aliqua aedificii pars, quae in maximam civitatis plateam prospicit, partim Henrico superstite, partim post ejus obitum constructa fuisse perhibentur. De caetero post constitutum Col­legium nihil ab Henrico publicè gestum sive in actis publicis describitur, sive ab historicis ejus saeculi proditum est; tantum commemorantur aliquot exi­mia illius in Academiam Oxoniensem & Ecclesiam Cantuariensem beneficia, quae supremam laudibus suis periodum adjicient. Inchoatum jampridem Oxo­nii erat munificentia praesertim Humfredi Ducis Glocestrensis excelsum & splendidum illud aedificium, cujus parssuperior bibliothecae, inferior publi­cae Sholae Theologorum designata est. Ad hoc opus Henricus haud exiguam pecuniarum summam contulit, & cum Episcopis, proceribusque ad conven­tum ordinum Westmonasterium evocatis vehementer egit, ut singuli aliquid erogarent, quae omnia in [...] t. Acad. Oxon. [...]6. literis ab Academia ad eum datis officiose recog­noscuntur. Donavit etiam Académiae ducentas marcas, à tribus artium Ma­gistris, duobus regentibus, uno non regente quotannis eligendis, sub jura­menti religione custodiendas in cista publica è qua Academiae ad usum publi­cum centum solidos, cuilibet Collegio quin (que) marcas, Magistro artium quadra­ginta solidos, licentiato & Bacchalaureo in qualibet facultate duas marcas, Scho­lari unam mutuo accipere liceret; ea lege, ut singuli pignore idoneo interposi­to prius caverent, item (que) pecunià infra mensem solutioni praestitum non red­dita distraherentur. Optimè porrò de Academicis meruit constitutione illa in Synodo Londinensi, eo rogante, edita, quam superiús recitavimus de benefi­ciis Ecclesiasticis in eos solos conferendis, qui graduum Academicorum insig­nibus ornati essent. Quod illi summi beneficii loco habuerunt, eique gratias immortales saepissime eo nomine [...] t. Acad. [...] 1. 124, 125, 14 [...]. 14 [...]. [...] [...]. egerunt, quòd viri omnium scientiarum cog­nitionem adepti ante eam constitutionem editam in Academia consenescerent. Ista, verò, ala (que) plurima in Academia ab eo collata beneficia ia Epistelis Acade [Page 48] micis honorisicè praedicantur: quorum ut perennis esset memoria, decreto Stat. [...]. Chich in Archia. A­cademiae publico sancitum est, ut nomen ipsius inter Mecaenates ascriptum à Sacellano Academiae scholas quotannis obeunte recitaretur, & ut solennitér fieret pro eo sacrum anniversarium eodem die quo ipse è vivis excessurus esset. Illud enim jure optimo ei debebatur, qui Academiam duobus Collegiis, & tot donariis publicis illustrasset, praeter privatam ipsius in multos Academicos indigentiores beneficentiam; quibus singulis annuum proventum aliquem sup­peditabat, quod ex privatis rerum suarum rationibus etiamnum constat. Cantuariensem etiam Ecclesiam sedem suam plurimum ornavit: Aedi Christi restaurandae, construendis Bibliothecae & campanili magnam pecuniarum vim erogavit, gemmas & ornamenta plurima ad sacrorum usum, librosque magni precii ex omni scientiarum genere Bibliothecae donavit: eaque omnia a Priore & Monachis Cantuariensibus in publico instrumento inter acta Cantuariensia descripto enumerantur. In quo ipsi vicissim pollicentur, corpus ejus post mor­tem suam impositum iri mausoleo, quòd ad partem presbyterii septentrionalem ipse jam exstrui jusserat, eumque locum nemini unquam sepeliendo permissum iri, idque se & successores suos perpetuo Curaturos. Denique Ecclesiae Croy­donensi aedificandae, pontique Roffenfi multùm impendit. Reliqua taceo, ne cujuslibet exigui doni enumeratio illustriora ejus facta imminuisse videatur. Ita relictis ubique pietatis & liberalitatis suae monumentis, senio confectus ad coelos migravit pridiè Idus Aprilis, anno salutis MCCCCXLIII. Corpus sepul­chro, uti jam diximus, à se constructo illatum est, in cujus parte superiore statua ipsius marmore candido affrabrè incisa conspicitur, & è latere ascribitur hoc Epitaphium. Hic jacet HENRICUS CHICHELE. Legum Doctor, quon­dam Cancellarius Sarum, qui anno septimo Henrici IIII. Regis ad Gregorium Pa­pam XII. in ambasciata transmissus, in civitate Senensi per manus ejusdem Papae in Mene vensem Episcopum consecratus est: Hic etiam Henricus anno secundo Henrici quinti regis in hac sancta Ecclesia in Archiepiscopum postulatus, & à Joanne Papa XXIII. ad eandem translatus est qui obiit anno Domini millesimo quadringentesimo quadragesimo tertio mensis Aprilis die XII. Henrici mortem deplorata reip. con­ditio subsecuta est. Nam Margareta Regina, virilis ingenii faemina, initis cum Gulielmo Polo Duce Suffolciense consiliis, Regem & rerum administrationem ad suum arbirium revocat: inde principes in diversas factiones abeuntes, po­pulum universum exactionibus oppressum unà trahunt. Tum Galli, qui Regi nostro obtemperabant, discordiis nostris commoti ad Carolum deficiunt, amissà primò Normannia, postea Aquitaniâ universa, trecentesimo ferè anno, postquam Henricus II. eam acceperat. Domi seditionibus, foras bello externo laboramus: nam Cantiani Duce Joanne Caddo armis arreptis tumultuantur; & fines nostros hinc Galli ad oram Cantianam, inde Scoti Limites regni Septentrionales inva­dunt: & quod miseriarum ultimum habetur, familia Eboracensis, arreptâ hinc occasione, bellum illud intestinum omnium gravissimum concitat, in quo Henri­cus Rex his in acie captus, semel ex Anglia fugere coactus toties (que) per fortunae Indibrium regno restitutus, demum ab Ed. III. I vità simul & imperio spoliatus est. Proinde mortem HENRICUS. obiit opportunam, & à posteris elogium meruit tum prudentiae, cujus consiliis innixa Resp, eo sublato unà collapsa est, [...]um faelicitati, quem Deus Opt. Max. tot calamitatibus jam imminentibus su­peresse noluit.

FINIS.

VITA GULIELMI WAYNFLETI, EPISCOPI WINTONIENSIS.
CLARISSIMO VIRO Nicholao Bondo, Collegii Beatae MARIAE MAGDALENAE apud OXONIENSES Praesidi Dig­nissimo, caeteróque lectissimorum ejusdem Sodalium Scholariúmque caetui, JOHANNES BUDDENUS, S. P D.

ABSOLVI tandem (clarissime Praeses vosque orna­tissimi Magdalenenses) opus à vobis mihi olim de­legatum. Gulielmi Waynfleti [...] & quic­quid hactenus è sacrosanctae antiquitatis penetrali­bus, quasi cum tempore colluctatus, eruere meâ ar­te & industriâ potuissem, in lucis conspectum pro­tuli, vestroque nomini, cui ipso vel argumento vel titulo potissimum debetur, consecravi. Quare gra­tes tibi ago summe Deus, qui fatalem hunc Fundatoris stipitem è tot se­culorum quasi incendio nunc ereptum (quod olim in gratiam Meleagri Althaeam fecisse legimus,

—flagrantem mater ab igne
Eripuit ramum, sparsitque liquentibus undis.)

[Page 50] Meis manibus conservare voluisti. Quanti sanè hominis memoria con­sumpta jam paenè fuerit, vel ignium morâ probari potest, quippè per cen­tum quatuordecim plus minus annos vix potuit incendum extingui. Vo­bis etiam (magnifice Praeses, humanissimique Magdalenenses) gratias tametsi quas agam referamque non habeam, habeo tamen quas non ago, (etiam quoad vivam) semper maximas, quòd mei solius operam ad has scintillarum reliquias conficiendas ceu aquae situlam adhibuistis. Quorum voluntati quum morem me gesturum non ignorabam, (id quod pro co ac debeo plurimi semper facio) tum sepultam prope ejus viri memo­riam excitare, cui me uni scilicèt mortalium mancipio ac nexu obstrict­um libentissimè agnosco, id verò perinde mihi gratum fuit ac quod gra­tissimum. Saeculi enim pudorem & infamiam fuisse necesse est, si per socordiam nostram illorum nomina interire diutiùs pateremur, qui ut no­bis prospicerent opem & diligentiam suam (parùm est) impertiverunt, immò omnia sibi postputarunt prae nostris commodis. Sed nescio quo rerum humanarum vitio illud Aristotelis, [...], usu poenè quoti­diano evenire videmus, nempè quod [...]. Sive quia illorum amor ex bonitate proficis­citur, horum ex necessitate: sive quia ejusmodi est meritorum causa, ut quemadmodum sua artificibus solent esse perchara opera, ita benigni in quos beneficium contulerunt eos amant maxime. Cui ego malo dum me­dicinam quaererem, quicquid hactenus nostris Annalibus intactum apud reconditos authores invenerim, summâ fide expromendum curavi: si­mul ne tanti praesulis historiam, quam silentium diu occuluit, plane op­pressam cerneremus: simul ne parum officio nostro defunsti videremur, qui praestitisse quod potuerimus (plurimum certe si potuissemus praestituri) censebimur. Vos intereà candide laborem hunc nostrum interpretari velle, tacitâ quadam animi mei inductione cogor ut existimem: quia quemadmodum Lucilius Consentinis & Tarentinis se scribere profiteba­tur: sic ego affirmare possim solis me Magdalensibus ista condidisse. Quod si nonulla quia templis consecrantur, idcircò precium invenerunt: spera­bo equidem fore ut quae clarissimi Collegii vestri patrocinio lubens dedica­ [...] , facile apud bonos omnes aliquam si non laudis, saltem fidei indu­striaque gratiam consequantur.

Vestri studiosissimus observantissimúsque JOHANNES BUDDENUS.

Gulielmi Patteni, (Cui WAYNFLETI Agnomen fuit) Wintoniensis Ecclesiae Praesulis quondam Pientissimi, summi Angliae Cancellarii, Collegiique Divae Mariae Magdalenae apud Oxonienses Fundatoris celeberrimi, vita obitusque.

GUlielmi Patteni (cui Waynfleti agnomen fuit) vitam obitumque dum literis illustrare, veteremque tanti viri memoriam ab injuriâ oblivionis conor asserere, putavi illud imprimis humanissimo lectori praedicendum, nè aut quòd alumnus ejus nunc sim, aut quòd aliquem for­tassis ingenii cultum ibi ceperim, ubi frequens quotidie numerus ad uberrimam doctrinae messem solidamque Christianae pietatis gloriam enutritur, aliquid supra ve­ri fidem finxisse me arbitretur. Nihil hic studio dictum, nihil gratià, nihil scriptum quod factum non est, nihil denique beneficiis, quae maxima profectò erga me extiterunt, quibusque fructum repetere longè amplissimum potuisset, blandientium more, repensum est. Tantùm quippè vel à specie adulationis abesse cupio, quantùm abesse necessitatem video quae me impelleret. Nam si quis ab obitu ejus omnem aetatem animo complectatur indè usque ad hodier­num diem repetens, centum & quatuordecim annorum spatium effluxisse in­telliget. Quae res facit, ut quamvis historiam ipsis adhuc sensibus, omnium­que memoriae infixam scribere non profitemur: tamen & in re non plane in­cognitâ, & à nostro saeculo non valde remotâ, & (quod caput est) testibus non indigente, non tàm proclive est fallere quam refelli. Ubi vero vanitatis aut erroris semel postulatus sueris, authoritatem illico omnem fidemque pru­dentum à tuis scriptis avertis, ipsorum dignitatem quibus maxime consultum voluisti oppugnas; denique id agis ne non tam opus ad perpetuam possessio­nem, [Page 52] [...] [Page 53] [...] [Page 52] quàm ad intuitum praesentem comparasse videare. Atque ego, si voti m [...]i [...]ompos forem, optarem hercle, ut qui foedis adulationibus historicae venu­st [...]ti vitium faciunt, & fontem illum publicum laethali veneno inficiunt, ex quò clarissimorum virorum facta moresque posteritas omnis haurire debuisset, quibus ad vitam sormandam deinceps instruatur, Alexandrum aliquem sibi in­festum habeant: Siquidem ille Aristobulo, historiam de suis rebus gestis in­ter navigandum re [...]itanti, in quâ sane componendâ longe majorem operam [...] am in veri pervestigatione posuisse visus est, ereptum è manibus librum in [...]vdaspem fluvium projecit, & te (inquiens) eodem sane modo acceptum esse oportebat (Aristobule) qui solus pro me sic depugnas, quique vel ipso [...]culo Elephantos trucidas. Historiam quippe quae ornet, quaeque illi peren­nem laudem paritura est, eam ego maxime veritatem puto, quae (si Luciano credamus) falsum quid admistum non magis ferre potest, quam arteria aspera aliud quam merum spiritum. Quod si plerique suam ipsorum vitam describere, [...]duciam potiùs quam arrogantiam aliquam existimaverunt, neque illud iis citra fidem nedum obtrectationi fuit, credo ego mihi nunc vitam demortui hominis narraturo veniâ opus non esse, utpote qui neque propter res ab illo praeclare gestas laudari debeam, neque officio pietatis excusari velim.

GUlielmus Pattenus (cui Waynfleti agnomen fuit) vetere Lincolnien­sium oppido Waynfleto, familià non perinde celebri atque honestâ na­tus, patrem Richardum Pattenum, matrem vero Margeriam Gulielmi Brere­toni Ex gene [...] f [...] ­ [...]. & lib. sta­ [...]. equitis clarissimi filiam habuit. Qui tametsi amplos in agro Cestrensi, unde ortus est, fundos occupabat, non passus est per intertiam domi in patriâ virtutem corumpi, sed in Galliam abiit militatum, unde rem simul cum glo­rià Hall in vita Span [...]. reportavit, auctusque jam equestri dignitate Cadomi praefecturam obti­nuit, & sub auspiciis Domini de Scalis non procul à monte Michaelis (ut lo­quuntur) maximas Gallorum copias fudit & profligavit. Quae quùm per se [...]lara existunt, & posterorum memoriâ non indigna, recensere tamen in hoc [...]oco consultò distulissem, nisi fictis vulgi rumoribus implicati nonnulli, humi­lem atque obscuram fuisse hujus familiae conditionem, non tàm certis quàm loquacibus argumentis soleant defendere. Putantque se tùm praeclarè fabu­lam egisse, si ut quisque ad excellentem aliquam dignitatem evectus est, ita eum ab ignobili tugurio priùs & à remo (si diis placet) ad tribunal deducunt, quasi aut cum natalium dignitate splendor virtutis esse non posset, aut nihil magis admirationem pareret, quàm quod propter exempli novitatem minùs indies expectatur. Sparsa est in vulgus (incertum quo autore) fabula, Gu­lielmum hunc fuisse tonsoris filium, qui pectine & novaculà victum quaerita­bat, & ut suaviter delirent, ajunt etiamnùm in monumentô ipsius apparere hujus artis aliquot vestigia, quae temporis injuriâ etiam si multùm deterantur, liquido confirmare possunt ex qua officinâ primùm prodierit. Ego sanè quem­admodùm ab istâ opinione alienior sum, quàm ut dolus per speciem veritatis callidè excogitatus facilè mihi imponat, ita si praeter erosi marmoris conjectu­ram aliquid afferre possunt, unde ille aut tonsoris filius, aut vulgi pars ultima [...] en oct. Sa­ [...]yr. [...]. de [...]. nostri fuisse deprehendatur, non recuso quin adversus me lege corneliâ de Fal­sis (quae conditionem mentientibus paenam irrogat) judicium experiantur. [Page 53] Quod si integerrimis fidei custodibus, si vetustorum exemplarium authoritati, contra inscitiam importunam & temeritatem, locus non relinquatur; si leuis aliqua per exoletos characteres divinatio plus valebit, quàm constans & incor­rupta tabularum vox: profecto nullum deincèps antiquorum testimoniis pon­dus accedet, nihil erit quare à veritate potiùs quàm à rumoribus stare veli­mus. Scio non esse acritér pro umbrâ nobilitatis litigandum, neque homines humiliores in alienum ejusdem nominis genus infundendos; & Senecam bene monentem audio, Non facit nobilem atrium plenum imaginibus, Nemo in no­stram Sex. epist. 44. gloriam vixit: nec quod ante nos fuit, nostrum est. Sed quae tamen invidia est, & hanc si habeas velle negligere? et ut alienis titulis libenter ab­stineas, propriis non gaudere? Tam est in vitio qui infra sortem suam ipse se demittit, quàm qui alienam ambit. Utrumque enim vel abjecti animi vel ni­mis exaggerati est argumentum. Atque ego interim dum ista pro certis & compertis sic definio, sentio equidem mihi molestam sciolorum turbam ex par­te aliâ minimè defuturam, qui non sine indignatione multâ erroris aut saltèm incuriae me insimulare non verebuntur, ac si veritatis lesae reus forem qui a­lienum huic familiae nomen temerè adscripsisse, aut famam tàm communibus poenè omnium calculis comprobatam serò mutandam affirmavissem. Quid e­nim? nonnè passim ab ipso collegio condito, omnium literis & linguis Wayn­fleti nomen semper increbuit? In concionibus, in orationibus, in colloquiis, in statutis, in fenestris, nomen Waynfleti non audivimus, non vidimus, non celebravimus? Nonne ille hoc nomine sempiternam sibi apud posteros laudem & gloriam propagauit? Quid igitur sibi vult tàm repentina novi nominis cu­dendi ratio? Aequum est quicquid omnes colunt unum putari. Censores sci­licèt isti rigidi & acuti satis pro imperio sic me alloquentur. Quorum ego [...] mmach. 54. epist. lib. 10. tam intolerabilem in male judicando arrogantiam dicam an inscitiam, ut com­primere maximè velim aut debeam, ita hercle nunquam possim: dabo tamen quantùm in me est operae nequid Pattenicum nomen capiat detrimenti, utque fuis potiùs quàm acquisitis aliundè titulis glorietur. Atque ut non minus li­beraliter quàm candidè secum actum putent, qui in diversam sententiam prae­cipites feruntur, adjiciam aliquid in ipsorum gratiam, quo magis apud vulgus hominum opinionem suam venditent. Vidi ego inter monumenta quaedam E­tonae In monnum [...]t. Eton. diligenter asservata, Locationum (quas vocant) formulas Waynfleti nomine insignitas, quarum inspiciendi copiam mihi fecit ornatissimus Etonen­sis Comment. in Cygn. Can. Leland. in com­ment. Cyg. Can. In Archiuis Ec­cl: Vin [...]on. Regist Eccliae: Vin [...]on. Regist. Eton. Coll. Bib [...]. Magd. Col. Polyd. Virg lib. 2 [...] In vitalo. [...] ford. Collegii praefectus Henricus Savillus. Legi apud Lelandum Venfluctum Si­menorum Episcopum, non semel in commentariis usurpatum. Henricus Sextus Rex (ut cum Lelando dicam) longè pientior quàm imperio fortunatior, ubi sic eum Priori caeteroque monachorum coetui per literas commendasset, ut ma­jori studio aut animi sollicitudine non posset amplius, Waynfletum bis appellat. Hoc nomen in fronte praeferunt ejusdem Prioris & conventus ad Regem & Pontificem rescripta: Regestum Collegii Etonensis sic illum nuncupat: sic e­nim habent verba. Discretissimus vir & providissi [...] s Willielmus Waynficte. Denique hoc nomine Gulielmo Vycestero, qui ipsum libellulo quodam de Sa­cramentis dedicationis donavit eodemque saeculo vixit, Polydoro Vergilio historiae Anglicanae libro vigesimo tertio, Matheo Parkero (seu quisquis ille fuit, qui vitam Archiepiscoporum Cantuariensium nobis descripsit) Johanni [Page 54] Foxo ejusdem Collegii alumno, Nicholao Harpsfeldio, sibi denique ipsi, de cujus fide sacrilegii instar est dubitare, hoc (inquam) Waynfleti nomine In [...] & mo­nu [...] t Eccle­ [...] . hist. sect. 15. notus semper & descriptus fuit. Accedit huc etiam aliud non leve incommo­dum; nam quo minus ipsum Pattenicâ gente oriundum putemus, vel maximè faciunt diversarum familiarum notae, clypeorum insignia, in quibus praeter quadratas illas albi atrique areolas (quae propria sunt Pattenorum symbola) E. f [...]cialibas. Waynfletus supremam scuti regionem trium liliorum floribus distinxit, id quod fecisse proculdubio vir prudens nunquam cogitasset, si violatas ob eam rem ma­jorum imagines vel levissimè credidisset. Nam quid (quaeso) opus fuisset an­tiquae nobilitatis schemata propter novam aliquam fortunae accessionem muta­re, aut ab iis in tantillà praesertim re differre voluisse, qui splendoris digni­tatisque tuae authores extiterunt? Ego contrà ut pro me proque Fundatore meo quam brevissimè respondeam, po [...]ticum illud usurpare soleo.

—Pudet haec cognomina nobis
Et fingi potuisse, & non potuisse refelli.

Tollendus est enim è medio iste difficultatis obex, qui omnem hactenus ad ve­ritatem praeclusit aditum. Utque quod in ultimo loco propositum est primum amoliamur, illud ego frequenter usu venisse inter legendum comperi, quod ut quisque novâ aliquâ dignitate, aut rebus secundioribus auctus esset, ille si sacrae militiae nomen suum dedisset, tum adjicere aliquam clypeo suo quasi tes­seram solebat, quâ facilius à caeteris ejusdem stirpis agnatis, dignosci potuis­set. Non opus est longè repetitis exemplis. Nam Joannes Staffordius nobi­lissimi Comitis filius (ut summum Antistitem facilè agnoscas) insigniis suis tia­ram Parkerus in vit: Archiepi▪ c. Cant. apposuit. quamvis illis majoribus prognatus foret, qui bina tigna, mutuo sibi invicem contractu inclinata gestitabant. Et Gulielmus Courtneius ut Ar­chiepiscopi honorem repecsentaret, scutum gentilicium tribus infulis episco­palibus Parkerus in vita Arch [...]p. C [...]nt. illustravit. Super quâ re ubi ego aliquandò Gulielmum Camdenum vi­rum (ut coetera taceam) totius antiquitatis interpretum consultissimum inter­rogassem, ultrô sententiae meae patronus esse non recusabat. Quod quum praeter morem illorum temporum & exempla majorum factum non videtur, tum ex optimis etiam rationibus profectum esse minimè dubitandum. Mea siqui­dem opinio semper fuit, atque adeò nunc est, hoc modo profiteri eum voluisse mirum Principis favorem, cui scilicet uni regum omnium plurimum debebat. Senserat quippe ille Henricum sextum sibi perbenignum patronum, Collegium­que ab eo Etonae positum matrem indulgentissimam. Quocircà ubi ad ampli­o [...]em fortunae locum evectus esset, saltem si non paribus officiis, gratum ta­men & memorem se comprobavit. Hanc itaque ob causam liliis scutum suum depinxit, quae sunt Etonensis gymnasii perpetua Emblemata; illis nimirum artibus usus, ut Pattenica gente pariter atque Etonensi, natum se confirmaret. A pare [...]tibus accepit hujus vitae usuram, à Collegio decus & dignitatem: ut­ [...]ue pro eo ac debuit respondendum fuit, gessit id circò in eodem clypeo ut­ [...]iusque insignia Rhombos cum Liliis. Sed modestiam simul & prudentiam vide; gymnasii insignia censuit anteponenda suis. Quae si vera sunt, tum argumen­rationis institutae haec est futura clausula. Omnia ista honoris generisque or­namenta [Page 55] jure semper optimo ad Pattenos spectasse, Gulielmum nostrum qui Pattenorum insigniis usus est, vel pro admissi qualitate lege Cornelià punien­dum, D. Ad leg Cor­neliam de Fal­sis. vel eo nomine donandum fuisse. Venio nunc ad illum nodum solvendum qui primo in loco proponebatur. Cui quidem explicando non opus est vel gladio vel bipenni, ità palàm se produnt omnia. Illud enim affirmare sexcen­tis poene exemplis possum, condita plerumque atque imposita fuisse pro vulgi arbitrio hominibus cognomina. Simon Sudburius paterno nomine Tiboldus est Parker in vita Sim. Sudburii. Cambdenus in sua Britannia. dictus: Caeterum ex oppido Sudovolgorum unde prodiit, Sudburius passim audiebat. Mons acutus nomen loci apud Belgas Anglicanos celebris, at in­de nobilissima Vicecomitum de Monte acuto familia (non fine insigni honoris praefatione etiam atque etiam à me nominanda) originem simul cum appella­tione deduxit. Notius est quam ut nescire quisquam possit, pientissimi prae­sul is ad verum decus & immortalitatem nati Gulielmi Wiccami, à loco origi­nis D. Martin. in vita Wiccami. inditum cognomentum. Infinitus sim si singula persequar. Testis in rem pre­sentem omni exceptione major Thomas Fanshaus advocetur, is est qui vel la­bantem hanc sententiam ex fide antiquae cujusdam syngraphae queat sustentare. Thomas Fan­shaus. Sed ne ulterior fiat agnominis controversia, sobrini sui causam obsignatis tabu­lis defendit Juliana Churchstilia, quae cum fundum alienare, jure agnationis (ut asseruit) ad se spectantem voluisset, & legibus cautum sit, quoties de ge­nere genteve quaestio oboriatur, ei qui dicit prob andi onus incumbere, rem universam sic deducit. Sciant praesentes & futuri quod ego luliana Churchstilia vidua nuper uxor Rich. Churchstile defuncti, consanguinea & haeres, Magistri Willielmi de Waynflete nuper Winton. Episcopi: videlicèt, unica filia & haeres Ro­berti Patten fratris & haeredis Richardi Patten (alias dicti Barbour) de Wayn­flete, patris predicti Willielmi de Waynflete nuper Episcopi, in pur a viduatate mea E. Registro Col­legii. &c. Quin tu igitur negabis mihi, quisquis es, hanc quasi fatalem optimis quibusque atque eminentibus viris familiae mutationem ejusmodi fuisse ut in Fundatorem nostrum non conveniret? Richardus Pattenus hujus nostri pater cum eo in loco natus esset, occasionem novi nominis primus invexit, ex quo caeteri Waynfleti vocarentur; sed nec ille simpliciter Waynfletus dicebatur, sed Waynfleto oriundus. Nam cum multae essent tàm generosae stirpis propa­gines, Genealog. Fu [...] ­dat. nisi una ab alia commode discerneretur, ingens profectò eveniret no­minum confusio. Quamobrem Fundator iste noster paternarum virtutum ae­mulus & agnominis fuit, & vici titulum dari sibi magis praeoptavit quàm fa­miliae. P. Scipioni (ut est apud Livium) à devictâ Africâ cognomen Afri­cano fuit: nostro huic ab instauratâ perpolitaque Waynfleto, multò mea qui­dem sententia aptius Waynfleti [...] accomodatur. Quippe omnis op­pidi splendor (uti ego accepi) in scholà publicâ est, quam ibi loci in altricis gratiam benignissimus alumnus erigendam curaverat, Hinc nomen patri re­pertum, simulque natalibus debitum, deinceps nunquam sibi dissimulandum statuit. Hincque adeo late serpsit, quae etiam hodie intimis nonnullorum fi­bris grassatur opinio, grandem Fundatori illatam injuriam asserentium, si quisquam vero potius quam alieno nomine, insigniendum putaverit. Illi inte­rim vel ad ravim reclamitent, mihi ut videtur suscepta causa peragenda sic fuit. Haec igitur vitae primordia Gulielmus sortitus, postquam iis literis quibus ad humanitatem pueritia informari solet, imbutus esset, opportunam Academiam [Page 56] studiis suis obsequendo, Oxonium ratus, eò se contulit. In Collegio ipso quaerendo, sedulitate plusquàm ambitiosâ (sit venia verbo) usus sum, Acta diligenter excussi, historias veteres, recentiores indagavi, famam consului, nihil denique non tentavi, quo sugitivam ejus rei memoriam ad me retrahe­rem. Raphael Hollinshedus dùm à communi hominum opinione longius dis­cedit in Mertonensi Collegio narrat ipsum prima studiorum stipendia fecisse. Thomas Nelus, Nicolaus Harpsfeldius, unum è Wiccamensi Lycaeo contendunt fuisse, quibus praeter consentientem multitudinis vocem, adstipulari videtur Thomas Chaundlerus, qui eodem simul tempore ipse vixit, & librum de Wicca­mi vitâ, & rebus gestis, sane perelegantem conscripsit. Huc accedit etiam depicta in solio sedentis Wicami imago, dextrum sinistrumque latus claudenti­bus Chaundel. in. [...]. Wic. hinc Cantuariae Archiepiscopo Chicheleio, illinc Gulielmo Wintoniae praesule, quasique honorem tanto Mecaenati exhibentibus, id quod de alio praeterquàm de Gulielmo Waynfleto dictum verè affirmare nemo potest. Neque enim illis temporibus praeter Gulielmum hunc, sedem episcopalem quisquam occupabat. Nam quod in extremo loco firmamentum huic opinione esse potest maximum, nimirum, ut unus vel duo de sociis ipsius Collegii aut de illis qui aliquando fuerunt E. Statut col [...] gd. ipsius Collegii socii & ex causis licitis & honestis inde recesserunt, aut unus vel duo de Collegio Beatae Mariae virginis Winton. in Oxonia, vel de hiis qui quondam fue­runt socii ipsius Collegii & ex causis recesserunt honestis, ad gubernacula reip. Magdalenensis, deposcerentur, non potest esse non veteris in illis aedibus hos­pitii vitaeque anteactae argumentum, Quod.

Gratos blandae officio nutricis alumnos
Esse jubet longumque piâ mercede laborem
Aug. P [...].
Pensat, & emeritis cumulat compendia curis.

Ego certe ab hac sententia sive plane cognitâ & perspectâ, sive à majoribus quasi per manus traditâ, propter summam Collegii celebritatem & hominum, non libenter recedo. Neque ut Atticum Lysiam, quasi Liciniâ & Mutiâ lege, Timaeus Syracusanum esse vendicat, ego eum cultissimae Societatis jure priva­tum, in aliud Collegium redactum cupio. Quinimò plurimùm ad famam eru­ditionis arbitror, pertinere, quis tandem vel sorte oblatus, vel consilio quaesi­tus institutionis locus illi contigerit (adeo est illud verum quod de Henrico Chicheleio ad pietatem & studia literarum recreanda divinitùs nobis concesso, ibidemque educato, usurpatur, saepe docet fructus de quâ fuit arbore ductus) Chaundel. in [...]it. Wicc. quem noster tamen virtute suâ illustriorem (si fas sit dicere) reddidit quam accepit. Quamobrem ex tantae fundationis pullulans radice (verba sunt Chaundleri) florescens quasivirgula, ope & adiutorio Thomae Bekingtonii benefi­centissimi Chaundel. in vi­ [...]a Wicc. domini & Vellensis Ecclesiae praesulis lectissimi, fermè in cedrum crevit magnam, quasique lignum plantatum secus decursus aquarum, uberrimos fructus protulit. Nam ut validiorem ejus aetatem praeteream quae excellentissimis orna­mentis decorata in supremo authoritatis fastigio collocata fulsit: Adolescentis [...]. Prae [...]. & Can­ [...] r. cura in bonis literis persequendis prorsus occupata luculentum praesentis aevi mortalibus exhibuit specimen, quò tanta indoles (ubi semel maturuisset) fo­ret porrectura. Ingenium foelix, vigil animus, studium pertinax, crebra con­ [...]entio, [Page 57] ecquid aliud praedicare possunt quam insigne aliquod & egregium de­inceps secuturum? Invicta corporis vis quae non aliunde magis quam per labo­res crevit, ingens ingenii aviditas quae expleri non potuit, frequens concerta­tio quae nunquam nisi victorem dimisit, spem certè nunquam mentiuntur hu­jusmodi praesagia. Doctrina sed vim promovet insitam—Rectique cultus pectora roborant; inquit poëta. Quamobrem ad eas quas naturae beneficio dotes ac Hora [...]. [...] [...]. O [...]. ceperat, foelix pro illius temporis infortunio, accessit institutio. Nam hu­manitatis & eloquentiae quidem studia ita ardenti animo excoluit, ut in illis longè supra vulgi consuetudinem excellere, peculiarem illi laudem adscriberem, si Johannes frater illius in hujus quoque participationem non esset admittendus. [...] [...] r. [...]. Cujus cum praeclarae aliquot ab ipso habitae orationes recensentur, faciunt pro­pemodum ut existimem, gentis potius singularem illius, & non unius hominis fuisse praerogativam. Jam in philosophiâ quantùm operae industriaeque posue­rit, quantoque illam amore complexus est, eximia quadam illius in professori­bus alendis mercede propositâ satis declaratur. Neque tamen cum humanio­ribus studiis, aut cum philosophiâ ità consuetudinem habuit, quasi cum illis aetatem omnem traducturus foret, quemadmodum (ut est in fabulis) procos Penelopes factitasse legimus, qui ubi ad dominam assectarent viam ejusque po­tiundae Plutarch spe excluderentur, coeperunt pedissequas & ancillas ejus perdite ama­re. Eorum quippe familiaritate tantisper usus est, donec ingenium probe jam subactum coelesti prudentiae vacare liberiùs potuisset. Cui ille studio dum totum quod supererat vitae suae consecrare destinasset, ratus nimirum id quod est, nullà in re aliâ se gratiorem Deo operam, aut humano generi utiliorem locare potuisse, ad Scholae Wiccamicae praefecturam, tùm forte propter Thomae Willeus E [...] ram. Park [...] : Harpsfield. Alwini discessum vacuam, postulatur. Ad hoc munus subeundum quum ju­dicium gravissimorum de se virorum non plurimi facere non potuisset, utpote qui nisi moribus atque eruditione spectatum satis admittunt neminem: tum nullà aliâ re magis impulsum reor, quàm promptâ atque exposità bene meren­di voluntate. Praegestiebat scilicet illius animus, utcunque tenui fortassis in re, luculentum aliquod magnificentiae suae documentum hominibus ostendere, quumque facultates non admodum suppeterent, subsidio sibi diligentiam & la­borem comparare, quibus prodesse quamplurimis posset. Certe extremâ li­neâ bene facere haud nihil est; & si recte interpretari volumus, haudqua­quam Terent. in Eu­nuch. video, quare ultima beneficentiae pars sit teneriores puerorum animos bonis praeceptis informare, ineuntis aetatis inscitiam senili prudentia regere & constituere, ferocientes à licentia deterrere, disciplinae severitate discipulo­rum mores adstringere, talemque erga pupillo; affectum induere perinde ac si parentum vicibus ipse defungeretur, denique ita se gerere quasi ipse vitia nec habeat nec ferre posset. Henricus Beufortius, (quis nescit?) in Henrico prin­cipe edocendo, quot ille simul quasi per compendium insormavit. Rogerus Aschamus dum Elizabetham serenissimam Reginam ad eas artes adduxisset, qua­rum vitae par usus & possessio est, universam prope Angliam singulari benefi­cio complexus mihi videtur. Ceterum ille, ubi per annos duodecim, hanc docendi provinciam sic administrasset, ut neque bonus aut eruditus quisquam ejus operam aut fidem improbaret, ab Henrico sexto rege longe pientissimo, ad scholae Etonensis moderationem accersitus est. Utque nova surgentis Col­legii [Page 58] fundamenta foelicioribus auspiciis ponerentur 35. discipulos Wiccamicos, Parker: in vita S [...]fford. & Harpsfield. D. [...] in. in [...]. [...]. [...]. [...]. Col [...] [...]. sociosque ejusdem Collegii quinque simul adscivit. Ita cum recenti puerorum examine in hoc aluearium traductus, locum verius mutavit quam vitae institu­tum. Nam qui transacto quasi duodecim annorum curriculo, multam jam sa­lutem operoso docendi muneri dicere debuisset, non tam studiorum usum & consuetudinem intermitti sensit quam augeri. Hic itaque rursus oeconomia scholae instituenda, optimis confestim exemplis pueritia imbuenda, docendi dedocendique geminatum onus perferendum, condendae leges magis ut pueri quae honesta sunt facere incendantur. quam ubi non fecerint puniantur; dan­da cum primis opera, ut amplissimae recentis gymnasii dignitati, parentum votis, juvenum indoli, patriae desiderio, conceptaeque de tam illustri praecep­tore opinioni, cumulate satisfiat. Id verò ille (eximius scilicet ac perfectus magister, cujusque domus cunctae Angliae quasi ludus quidam patuit, atque docendi officina) quam sedulo praestitit, copiosa quidem pro illius saeculi fato [...]. [...] [...]. [...]. [...]. [...]. eruditorum hominum seges ab eo sata & culta, ex utriusque Collegii agro, magno cum Christiani nominis Reipub que bono pullulantium, aperte testa­tur. Summa interim & prima regendi Collegii authoritas penes Johannem Stamberium fratrem (ut scribit Balaeus) Carmelitanum fuit, cui antè alios om­nes propter vitae inculpatae literarumque celebritatem rex sic indulserat, ut B [...] i [...] [...]. [...]. primum ad Etonae gubernacula admotum, deinde à conscientiae colloquiis fact­um, postea ad Nordovicensis Ecclesiae praesulatum promovendum curaverit. Sed ille ubi propter Gulielmi Poli Sudovolgarum ducis, hominis (ut Lelandi I [...]land. Com­ [...] . i [...] g. [...]. [...] [...]. C [...]ll. [...]. [...]. [...]. verbo utar) invidiosiss [...]i potentiam, inde esset deturbatus; provinciae Ban­gorensis pedo donatus est. Verùm de hoc, suo loco uberior pro re nata, da­bitur [...]i [...]endi occasio. Stamberio successit Henricus Seaverus Collegii Merto­nensis Custos, huic Gulielmus noster, qui propter egregiam & fructuosam ope­rum in pube instituenda collocatam, summus Collegii moderator à Rege est desognatus. Ab eo confestim tempore, maximis dignitatis, fortunaeque prae­sidiis sic abundare caepit ut paratiorem certè ab iis rebus diceres neminem, in quibus faelicitas fita est. Henricus quippe Princeps otii & solitudinis cupien­tissimus, [...] S [...] : & [...] ll. totius imperii curam aliis demandabat: Ipse interim ubi à negotiis [...]eriari per tempus licebat, totum se studiis pietatis consecrabat: nactusque t [...]m fidelem, atque suis moribus obsequentem Achatem, ad sacra primum, de­ [...] e [...]. in consilium adhibuit. O quàm rara est haec faelicitas, & verò tua (Hen­rice:) quae haud scio an unquam majorum cuiquam acciderit, ut unum haberes virum cui omnia consilia tutò posses concredere, neque de illius minus quam de tua side certus esse. Alebantur ea tempestate magnâ animorum contentio­ne inter principes nobilitatis, partium studia, Humfredum Glocestrioe ducem & Edmundum Polum Sudovolgarum Marchionem: Inimicitiarum caput hoc fu­it; Muneribus à Gallo captus, ità cum principe egerat Sudovol [...]us, ut permu­t [...]tionis nomine Gallo restituendam Andegaviam impetraret. Glocestrensis h [...]ud aequo animo ferens, malis proditoris artibus fraterni filii famae, Reipub: [...] que bono pessimè consultum, huic incepto solus obstitit, & quod virum fortem decebat, honorem patriae saluti suae prae [...]erendum judicavit. Haec prima in­ [...] entium malorum semina fuerunt, haec prima Imperii Henriciani calamitas; [...] uae, postquam adoleuissent, ingentem Reipub. Anglicanae cladem pepere­runt. [Page 59] Nam Gallia quae jure sanè optimo in Anglorum potestate diu fuit, quasi postliminio reversa libertatem sibi asseruit: Studebat rebus novis Hiber [...]a­cum Annales A [...]. Scoto tumultuatum est, veriùs quam pugnatum. Domi impurus ille Ca­dus funesto civium sanguine patriam faedavit: Richardus Eboraci dux, omnis morae impatiens Regiam dignitatem per civiles furores praereptum suit: Hinc magnae bellorum tempestates commotae, multae praeliandi vices, nobilitati mu­tuis A [...] . A [...] Aaral [...] [...]. [...] [...] Cap. l. [...]. caedibus Angli, adversis aquilis quasi duo [...]ecies dimicatum, nonaginta plus minus hominum millia ceciderunt, Octoginta familiae principalis desiderati sunt.

Heu, quantum potuit terrae, pelagique parari
Lu [...] . [...]. [...]. Ph [...] .
Hoc, quem civiles hauserunt sanguine dextrae?

In hoc saeculum varium, seditionibus atrox, domesticis infidiis infame, crebris fluctuationibus obnoxium, ubi eousque periclitata est Reipub. salus ut quam majores florentissimam reliquissent, satagerent hujus aevi mortales plane nullam habere, quum incidisset Gulielmus noster, tum quo ille consilio, quâ fide & in­nocentiâ valuerit, inter reciprocos fortunae aestus tamdiu jactatus, satis demira­ri non queo. Sub idem tempus è vitâ excessit Henribus Beufortius, Episcopus Polyd. Vir.. Wintoniensis, Cardinalium omnium facile ditissimus, cujus prudentia atque opibus ita Henricus juvari potuisset, ut depulso quantivis periculi impenden­tis metu, summa animi tranquillitate frueretur. Quamquam eam gravem ja­cturam, quam Henricus Rex in ejus morte fecerat, sarcire posse visus est Gu­lielmus Waynnfetus qui illi in episcopatu successit, uti scribit Polydorus. Et ge­rebat Polyd. Vir. ille quidem Reipub. quamdiu vixit optimè; Sed ubi divitiis cumulandis immodicus fuit, excellentem rerum ab illo gestarum memoriam vitiavit. Cae­terum Henrico è vivis sublato, surrogatus est Gulielmus Waynfletus, insignis Harpsfield. Arch. Win. Parker. doctrinâ & pietate vir, (inquit Mattheus Parkreus,) quem Nicholaus quintus dum pro nimiâ illorum temporum licentià, per provisionem (ut loquuntur) Episcopos passim constituit, Ecclesiae Wintoniensi prae [...]ecerat. Sanè ea demum magna voluptas est, aequalem ac parem meritis gratiam apud eos, qui dignita­te eminent, invenire: neque fraudi proptereâ esse debuit Gulielmo, si Nicholai quinti pontificis optimi beneficio ad hunc honorem evectus fuisset, utpote cujus ea sanctimonia fuisse perhibetur ut nulli unquam magistratum precio vendide­rit, Sabelli [...]us. [...] censius in epist. Pol [...], pag. [...] Pero [...]tus in prae­sat. Polib. Ha­drian. Barlan [...]. qui singulos Homeri libros ducentis aureis, latinis versibus reddendos cu­raverit, qui doctos coluit, & praemiis ad studia literarum invitavit, ut facile primum vel solum honoris locum occuparent, de quo nullo unquam soeculo magis compertum est illud. ‘Sint Maecaenates non decrunt Flac [...]e Marones.’ Denique cui renunciatum quum esset, quosdam esse Romae qui bonos versus sa­cerent, Hermol. B [...]r. [...] epi. [...]d ex. [...]. negavit bonos esse, cur enim ad me (inquit) non veniunt, qui poe­tis etiam malis pateo. Ab illo (inquam) laudatissimo Pontifice ad summam authoritatem perductum esse, non video quare cuiquam vitro verti debeat. At enim effraenatae huic in episcopatibus disponendis licentiae assensum non prae [Page 60] buisse, non simulatae (inquiunt) in Regem observantiae argumentum fuisset. Nam quid sibi volunt tam absolutae rerum alienarum largitiones? tantumnè cuiquam hominum ut liceret impune mearum facultatum domino esse, & pro arbitrio suo hos creare, illos ad praesulatuum dignitates transferre posse, con­cedi? Praeviderant hoc malum non procul abfuturum illustrissimi Reges nostri, [...] qui quum intelligerent nihil esse tam sanctum in civitate, quod non corrumpat audacia, gravissimis sanctionibus nos ab hujusmodi maleficiis deterruerunt, quae apertè vetant ne quisquam per provisionem (ut loquuntur) Pontificiam cujusquam dignitatis ambitae sentiat beneficium. Verùm toto hujus Archiepis­copi tempore, Papa (inquit Parkerus) provisione adhuc episcopos statuit, [...]. inter hos insignem doctrinà & pietate virum Willielmum Waynflet. Sed non gravabuntur Reverendissimi Parkeri manes (ut spero) si ego pro illo veritatis studio impulsus, cujus ipse amore si nunc viveret, in seipsum excitaretur, in medium quaedam proferre non dubitaverim, in quibus incorrupta side digno­rum exemplarium authoritas, (quibus ego ut debeo plurimum tribuere soleo) ab illius opinione coëgit me dissentire. Illud autem est huiusmodi: Gulielmum nostrum, tametsi pro illius saeculi consuetudine, & virorum illustrium autho­ritate [...] gaudere talibus privilegiis potuisset, ut omninò fortassis ab illis non ab­stinuerit, ita melioribus rationibus ad suae dignitatis fastigium pervenisse, nam & Henrici Regis candidatus fuit, & communibus Cleri Wintoniensis suffragiis, factus est Episcopus. Id quarè tam constanter assirmem, nunc subjiciam. Su­premum jam diem clauserat Henricus Beufortius Episcopus Wintoniensis, anno salutis instauratoe, 1447. Aprilisque (quod satis constat) undecimo: ibi Rex, tametsi quod Henricus primus ab Anselmi obitu fecisse narratur, itidem [...]. Henricus sextus facere potuisset, plenum quinquennium expectare ut ejusmo­di tandem episcopum constitueret qui vel aequis passibus virtutum Antecessores [...] [...] [...] [...] [...] [...] protinus: rejecto tamen hujusmodi fuco, mul­ [...] [...] exp [...] Waynfleti praestantiâ, continuò & eodem die quo nunci­ [...] accepisset, Ecclesiae Wintoniensi veniam alterum Episcopum eligendi con­cedit, simulque obnixè rogat (quamvis sua luce conspicui precariis testimoniis [...] [...]vantur) maximam in comitiis suis Gulielmi Waynfleti rationem habe­ [...]. [...]. Epistolae forma sic se habet.

LETTERS Sent by the KING, to chuse WILLIAM WAYNFLETE Provost of Our Lady Colledge of ETON, Bishoppe of WINCHESTER.

TRusty and well-beloved in God, we greete you well. Letting you weete that it is come to our knowledge, to our greate heavines, ne weare Goddis wil, how that ourlate Cardinall of England and Bishoppe of Win­chester is past out of this uncertained life. And howbeit that yee ought not to proceede unto the election of a new pastor and fader for the Chirch of Winchester aforesaide without our li­cence first had in that party, yet nacheles we as well for the greate loue and affection that we beare unto the said Chirch, as for other great causes moving us, wolling in no wise the said Chirch to stand eny while viduate, licence you to proceede unto the election of a newe Pastor there. And pray you hartely that in all the hast that you goodly may, yee woll so doe. Having by one assent our right trustie & wel-beloved Clarke and Councellour Master William Waynflete, Provost of our Colledge Royal of our Lady of Eton at the reverence of us and contemplation of this our writing, on your said election to be Bushoppe of your saide Chirch before all other especially recommended, whom as you know well, wee habe in the most tender favour of our good grace. Wherin you shall not only provide your said Chirch of right a notable Clarke and a substantial person to Goddis plesir, and to the worshipp & wele of the same as we trust, but also doe unto us right singular plesir, and cause us to have both you and the said Chirch in the more special favour of our good grace in time to come. Gev [...]n under our signet at our Castle of Wynd­sore the xi. daie of Aprill.

Caeterum Ecclesia Wintoniensis tanti patris orbitate perculsa, haud diu nego­tium differendum rata, literas ad Regem statim ablegavit; quibus ipsum su­per [Page 62] Henrici Cardinalis morte certiorem fecit (tàm subitae festinationis parùm ut videtur conscia) potestatem sibi novi praesulis surrogandi dandam hisce ver­bis humillime deprecata.

LITERA Missa Domino Regi pro licentia obtinen­ad Ex Archiv. [...]int Eccl. ad Episcopum eligendum.

EXcellentissimo in Christo principi, & Christianissimo Regi nostro Domino Hen­rico, Dei gratá Regi Angliae & Franciae, et domino Hiberniae, nos vestri humiles & devoti oratores continui, Prior Ecclesiae vestrae Cathedralis Win­ton, & ejusdem loci Capitulum salutem in eo cui omnes Reges famulantur, & per quem principes proximè dominantur, Vestrae regiae Majestati cum ea quâ decet reverentiâ, tenore praesentium intimamus, quòd recolendae memoriae Dominus Hen­ricus Beuford ultimus Episcopus noster, die Martis, undecimo Aprilis jam instantis ad vitae suae terminum (quod dolentes referimus) pervenit (veruntamen foeliciter ut speramus;) ne igitur sedes Episcopalis antedicta, diutino pastorum solatio desti­tuta, suae vacationis detrimenta deploret, aut jacturam in spiritualibus seu tempora­libus patiatur, advestrae cels [...]udinis Regiae praesentiam unanimi nostro consensu & assensu, nos fratres Robertum Puriton Subpriorem, ac Richardum Marlebergh Hordarium, confratres & commonachos nostros mittimus per praesentes dictae vestrae excellentiae humiliùs, quo possumus, supplicantes, quaetenus, ut ad liberam futuri Episcopi & pastoris Ecclesiae vestrae memoratae electionem procedere valeamus, li­centiam gratiose concedere dignetur vestrae regalis gratiae magnitudo; quam ad sui laudem & honorem, ad inimicorum colla subiuganda, atque ad populi sui meritori­um regimen foelicissimè regat & gubernet clementia Salvatoris per tempora duratu­ra. Datum sub sigillo nostro communi in domo nostra Capitulari 12. die dicti mensis Aprilis. Anno Domini 1447.

Rex ubi votum Ecclesiae intellexisset, haud diù cunctatus (illorum quippe precibus ad id incitatus quod ultro sponte sua facturus esset) peramanter in gratiam Fundatoris nostri sic rescripsit.

A LETTER Sent by the KING to proceed to Election the Saturday following.

TRusty and wel-beloved in God we greete you wel, and doubt not but that you keepe well in remembrance, how we vpon knowledge that wee have of the decease of our Uncle, late your pastour and governour, wrote unto you our most speciall letters for the recommendation of our right trustie and wel-beloved Clarke Master William Waynflete Provost of our Colledge Royall of our Lady of Eton, in your next election to bee made for your Bishoppe, Desiring you fur­thermore in our said letters in asmoch as we would not the Ca­thedrall Chirch of Winchester should any while stand viduate, that you would proceede to election in all godly hast, and foras­much as we desire in the most effectuous wise that wee can, that ye shall proceede to your saide election on Saturday next com­ming, for divers right great causes especially moving us, we pray you to dispose you thereunto, not abiding vppon any letters under our great seale. For we have in such wise ordeined that yee shall not neede them at that time, but have them in goodly hast after, bearing date before. And as touching a Doctor necessa­rie in your said election wee have writen to Master Stephen Wilton to assist you. Wherefore we desire and prey you in as harty wise as we can that all excusations laide a part, you pro­ceede to your seide election on Saturday, hauing recommended in most speciall wise our seyde Clerke Master William Wayn­flete before all other. And furthermore that yee give full feith and credence unto the bearer of thees in that he shall sey unto you in our behalfe, and that yee fail not hereof as yee desire us to be enclined to shew unto you the favour of our good grace in time to come. Yeuen under our signet at our Castle of Windsore the xiii. day of Aprill.

[Page 64] Cognità principis voluntate, frequentes ad electionem stato die conveniunt, prompti alacresque & pro interposità Regis authoritate, Gulielmum salutant episcopum, quod ut ratum fixumque habeatur his literis deposcunt serio.

LITERA Procuratoria missa REGI HENRICO Sexto Ex A [...] . Wint. ad confirmandam Electionem factam de GULIELMO WAYNFLETE Episcopo WINTONIENSE.

EXcellentissimo & Christianissimo in Christo Principi & Domino nostro Hen­rico, dei gratia illustrissimo Regi Angliae & Franciae, acdomino Hiber­niae, vestri humillimi & in Christo deuotissimi oratores Willielmus Aulton Ecclesiae vestra Cathedralis Winton. Prior indignus, ac ejusdem Ecclesiae vestrae capitulum, orationum suffragia, & in eo prosperari per quem Reges regnant & Principes dominantur. Sublimitati vestrae regiae presentibus literis humilitèr in­timamus, quod vacante nupèr Ecclesiâ praelibat â per mortem naturalem celebris & recolendae memoriae domini Henrici miseratione divina titulo Sancti Eusebii sacro­sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri Cardinalis Angliae, dictaeque Ecclesiae vestrae ul­timi & immediati (cui deus parcat) Winton. episcopi, ac obtenta ex vestrâ re­giâ clementiâ, alium nobis & Ecclesiae vestrae in Episcopum & pastorem licentia e­ligendi: Nos venerabilis & insignis prudentiae virum magistrum Willielmum Waynflete sacrosanctae Theologiae Bachalaurem, serenitatis vestrae consiliarium, virum utique providum, & in agibilibus discretum deo devotum in spiritualibus & temporalibus plurimum circumspectum, ac nobis & Ecclesia vestrae necessarium, vo­bisque & regnis vestris (ut firmitèr credimus) utilem & fidelem, unanimitèr & concorditèr spiritus sancti (ut speramus) gratiâ inspirati, in ipsius Ecclesiae vestrae & nostrum episcopum consensu nostro unanimi nullo penitus recl [...]mante elegimus, & pastorem. Requisitoque pluriès postmodum ipsius electi magistri in hâc parte consen­su, ipsoque saepiùs lachrymabilitèr reclamante, tandem praefatus electus post delibera­tionem diutinam, dictae electioni de se factae suum consensum adhibuit paritèr et assen­sum. Ad implorandum igitur humilitèr vestrum consensum Regium electioni, & electo hujusmodi gratiosè per vos concedendum, Fratres Robertum Puryton Sub­priorem & Richardum Marleberg hordarium, commonachos, & confratres dictae [...]estrae Ecclesiae Winton. conjunctim & divisim, consensu nostro unanimi destina­ [...] , vestrae Regiae celsundini supplicantes humilitèr & devotè, quatenus dicto electo [Page 65] & Electioni hujusmodi sanctè ritè, & solennitèr celebratae vestrum Regium consen­sum favorabilitèr impertire dignetur vestrae Regiae Clementia Majestatis; quem in prosperitate continuâ, ad Ecclesiae suae sanctae, & regnorum vestrorum tutissumum regimen, & munimen, diutissimè foelicitare dignetur filius virginis gloriosae. I [...] quorum omnium fidem & testimonium sigillum nostrum commune presentibus apposui­mus. Datum in domo nostra Capitulari, quoad consignationem presentium, sub sigillo nostro communi decimo septimo die mensis Aprilis. Anno, 1447.

Satis jam constare arbitror cuiquàm, modo pertinaciter incredulus non sue­rit, quemadmodum legitimo suffragiorum jure, & non imperiosis (ut vocant) Duar. de [...] f. lib. 5. cap. 8. diplomatis (quibus sacerdotum beneficia conferri aliis solent, in diem mor­tis eorum qui ipsis fruuntur) ad Pontificiam dignitatem aspiraverit. Caete­rùm ut in re satis luculentâ verbis etiam utar minimè necessariis, illud quoque auctarii vice subjungendum curavi, quod in publicis Ecclesiae Wintoniensis Ex Arch. W [...] tabulis descriptum reperi. Nam peractis comitiis, literas confestim Romam ablegant, ipsum Pontificem universae rei, ità uti gesta est, certiorem faciunt, & quià virum dignum qui secundus à Cardinale numeretur creaverint, Papam deinde demississimè obsecrant, ut author foret.

Sanctissimo ac beatissimo in Christo patri, ac Domino, Domino Nicholao divi­nâ providentiâ sacro sanctae Romanae ac universalis Ecclesiae summo Pontifici, Fra­ter Willielmus Aulton Prior Ecclesiae Cathedralis sancti Suithini Winton. & e­jusdem Ecclesiae capitulum & conventus Ordinis Sancti Benedicti, sui humiles ac de­voti oratores, obedientiam & omnimodas reverentias & subjectiones ad devotissima pedum oscula beatorum. Sacris Canonibus &c. & interjectis nonnullis. Sta­tim, subitò, & repentè spiritus sancti gratiâ (ut fortitèr credimus) imspirante, Distinct. 6 [...]. cap. Statui [...] s. nulloque nostrum penitus discrepante vota nostra direximus in venerabilem virum magistrum Willielmum Wainflete sacrae Theologiae Bacchalaureum serenissimi in Christo principis Henrici dei gratiâ Regis Angliae & Franciae, Consiliarium, ac Prepositum Collegii Regalis beatae Mariae de Etonâ (virum utique providum ac discretum, literarum scientiâ, vitâ, & moribus meritò commendandum, in ordi­ne sacerdotali & atate legitimâ constitutum liberum ac legitimum, nec non de legit­imo matrimonio procreatum, in spiritualibus & temporalibus plurimùm circumspect­um, aliis virtutibus insignitum valentem & scientem jur a dictae Ecclesiae nostrae de­fendere & tueri) & eum quasi una voce & uno spiritu nostrum & Ecclesiae nostrae episcopum elegimus & pastorem. Eapropter beatissime pater, sanctitati vestrae tàm devotè quàm humilitèr voto unanimi supplicamus, quatenus electionem eandem sic sanctè, solenniter, concorditèr & canonicè celebratam dignetur vestra sancti­tas confirmare, ac eidem electo Magistro munus consecrationis favorabiliter imper­tire; ut deo authore nobis & dictae Ecclesiae velut pastor idoneus praeesse valeat uti­litèr & prodesse; nosque & alii ipsius subditi ob illius regimen possimus cum deo salubritèr militare. In quorum omnium &c. Datum in domo nostra Ca­pitulari &c.

Caeterùm Pontifex ubi rem omnem per nuncios intellexisset simul studio principem optimum demerendi, qui Amedeum Allobrogum ducem huic Ni­cholao Fabianus. diu adversantem deposita simultate conciliasset, simul quia quod fact­um est infectum reddi non potest, ne quidvis impunè sibi licere non putaret dum pro arbitratu suo cuncta dispensare ac distribuere soleat, in haec verba [Page 66] rescribit. Nos decernentes per praesatae Sedis providentiam utilem & idoneam [...] Arch. Domi­ [...] [...] [...] Cant. praesidere personam provisione, &c. sexto Id, Maij. Pontificatu [...] imo: Sed quid sibi vult (inquis) hoc provisionis verbum? Nonn [...] potestatem sibi vendicat praeter meram consecrationem scilicet aliquid indulgendi? Ergone quoties providentiae aut provisionis injecta est mentio, tantam largiendi licen­tiam comminisci opus est? Sane Gulielmum Aultonum eadem voce usum fuisse, [...]. qui nec ausus nec potuit tam immensam sibi authoritatem unquam arrogare, non semel observavi; Ego inquit (nam obsignatis tabulis agendum est) Wil­li [...] um Waynslete in episcopum & pastorem hujus Ecclesiae eligo, (parum for­tassis illud est) ac huic Ecclesiae provideo de eodem. Neque id alio fuisse con­silio factum videtur, nisi ut authoritatem quam jure suo episcopi obtinebant maximam, perinde ac si à sede Romana primum effluxisset, illi acceptam den­uo referrent. Quippe ex quo rerum Ecclesiasticarum summa potestas penes Archipresules Cantuarienses in Angliâ fuit, eos nimirum ut suos legatos no­minabant Romani Pontifices; eo nimirum consilio, ut quaecunque in admini­stratione I [...] p [...] g. sedis Cant. Parker. suà alii gessissent, universalem illam authoritatem illis semper ac­ceptam serrent. Sed ut è diverticulo in viam iterum redeamus: Fundator ubi per suffragia cleri renunciatus esset Episcopus, regiâque voluntate confirma­tus, dein coram illustri Archiepiscopo Johanne Staffordio in aedibus Lamebi­thanis sacramento fidem obligasset, decimo quinto Kalendas Julias, jubente Ex Arch. Red­man. Parker in [...] Henri. De­ [...] . Ex Archia. [...]. Red­man. eodem Archiepiscopo, spiritualitatis (ut loquuntur) jura liberant, & onus administrandae tutelae deponunt Richardus Episcopus Reffensis, Thomas Johan­nesque Langthorn utriusque juris consultissimi Bacchalaurei. Tertiò deindè Kalendas Augusti, sacris caeremoniis de more inauguratus, faustis omnium acclamationibus Episcopus Wintoniensis est salutatus. Et peracta sic est (ut videtis) totius dramatis fabula. Fuere tamen (ut ego aliquando accepi) qui Ex Arch. E [...] . narraciunculam (haud pol illepidam) à communi tamen judicio valde diffe­rentem, nobis excogitarunt, quam ego in ipsorum gratiam nunc subjiciam. Ferunt accitum ab Henrico sexto Gulielmum, tunc fortè ubi collegii Etonensis praefecturam gerebat, atque istis verbis compellatum Magister (inquit) Gulielme (sic saepe & perfamiliariter princeps solebat ipsum alloqui) si benefi­cium aliquod ex benignitate mea obtinueris, potin'es ipsum retinere? an­nuenti Gulielmo se posse & quando ita juberet rex, facturum sedulò, proin re­fert princeps, volo jubeoque te esse Wintoniensis Ecclesiae praesulem. Re­censere in hoc loco necesse non habeo, quos ille sumptus & quam grandes fa­ciebat, dum universam Archiepiscopi familiam lautissimis epulis excipiebat, Cappa [...] (uti vocant) professionalem Archiepiscopo donabat, remunerationis [...]. [...]. [...]. C [...] sic [...]cta quod totum ho­minem capiat. [...] de [...]ete. [...]. &c cap. 2. Parker in [...]it. V [...]rh [...]mt. benevolentiaeque ergó centum libras eidem dabat, tapeta sua & vestes solutâ pecunià redimebat, magnam quinetiàm pecuniae vim inter famulos distribue­ [...] t, q [...] tam copiosa largitas ab aliis aegrè fortassis expressa, ab illo lubenter effusa prolixam imprimis & beneficam naturam satis declarat. Sed istam rei familiaris jacturam resarcire posse visa est amplissimorum proventuum spes, quos ab uberrimo Praesulatu statim colligebat, in eminentiori solio sederint alii, se tamen in pinguiori collocatum probè meminerat. Nam si nunc dierum de­tritis (proh dolor) bonorum praesulum facultatibus, propter nimias poten­tiorum sordes, species tamen antiquae dignitatis non planè imminuitur: Quem [Page 67] olim splendorem tum fuisse arbitremur, ubi eo fortunae statu usi sunt, qui vel hominum opinione fingi potuit maximus? Multa sunt hujus Ecclesiae & peregregia ornamenta quae cum susceptâ novà dignitate simul advenerunt. Nam & nobilissimae Equitum Georgianorum societati à sacris est, & Cancella­rii Parker pag [...]. munere apud primatem suum defungitur: qui ratione interdum Angliae re­ges ab episcopis Wintoniensibus utpote Ca [...]uariensium vicariis ungi & sacrari Parker non dedignantur. Igitùr ille ubi opulentissimum pontificatum non foede (quod plerunque solet) per summum dedecus mundinatum, neque citrâ principis aut cleri voluntatem adeptus, Quid deindè tantâ Cathedrâ tantaque ampli­tudine dignum gesserit aut quomodo tanti nominis mensuram impleverit, id nunc potissimùm conscribendum suscepi. Fatalis enim invidia est quae bonis inceptis semper obstat, prohibetque videlicet, ne quantum homini datum est nostra provehantur. Inseuit animis hominum hoc semen noverca aliqua na­tura, ut dum privatam vitam agimus magistratu non indigni videamur, at pauci sunt qui utriusque vitae personam sic cum dignitate possunt sustinere, ut non sit longè deterior eorum conditio postquàm dignitatibus aucti fuerint. Au [...] . Adeò est illud poëtae verum.

Spem frustrate senex, privatus sceptra mereri
Visus es, imperio proditus inferior.

ENim vero noster harum rerum minimè imperitus, anixiùs agebat quo be­neficii genere non solum praesentis aevi mortales, sed longo post tempo­re nascituros sibi devinciret. Nam et novis acceptis honoribus parem se exhi­bere volebat, & magno Reipub. cum bono natum se demonstrare id vero ve­hementer discupiebat. Itaque dum ingens bene-merendi ambitio animum il­lius occupabat, opus sanè soeculorum omnium praedicatione dignum inchoauit. Et quod foelix faustumque bonis literis & pictati sit, Aulam beatae Magdalenae Ex Regist Col­leg. consecravit. Inceptum (ne quid parcius dicam) verè heroicum. Fides nu­minum! namque altero à consecrationis ipsius anno tam grande negotium par­turire, quod sine maximis prudentiae fortunaeque subsidiis aggressus operam omnem eluderet, & maturitate tam festinatà contendere quasi serius quam par erat ad rem adeo praeclaram animum adjecisset, incredibile in bonis literis promovendis, desiderium apertè profitetur. Neratius Priscus inter Juris conditores author non ignobilis, è tribus constare collegium affirmat; quam D. de verb. sig­nif. sententiam Marcellus quoque secutus est: noster verò sodalitium hoc suum nu­mero quinquagenario definivit. Caeterum ne quid, sub sacri conventus prae­textu, adversus leges molitus videretur quinto nonas Maji illis coeundi jus ab Henrico Rege impetravit. Simulque insignem illâ tempestate virum, Johan­nem Hornley Sacrae Theologiae Bacchalaureum Praesidem, artium magistros tre­decem, E. Regist. Col­leg. septemque Bacchalaureos (quibus bonus ille senex cum imperio prae­esset) collegas admisit: reliqua studiosorum multitudo ex minorum gentium Char [...]a funda­tionis. scholaribus conflata est. Johanes Godmanstonus ex eâ nobilium notà, qui Ar­migeri appellantur, bonarum artium summus admirator, Fundaterem sponte suâ satis incitatum, benignè etiam instigavit. Et ne in alieno solo temere E Regist, Col­leg. aedificaret, fundum pie est elargitus. Jamque fervêre opus incipiebat, quum [Page 68] derepente causa belli propè erubescenda emicuit, quae Wintoniensem à tam sancto proposito parumper avocavit; quippe Londinum pariter & bellum, vir ultimae sortis Johannes Cadus invaserat; dubium liber an servus, sed qui Pseu­domortymerus [...] Virgil. tamen vocabatur. Ibi Rex ut concitatis rebellibus fraenos ma­ture injiceret, sic quasi explorabundus, & ut verum dicam, contemtim Hum­fredum Staffordium cum electà militum manu praemittens ab illo imaginario & scaenico Mortymero in primo statim congressu profligatum desideravit. Inde qui rebellantium fuerit furor: Quae post victoriam insolentia, vel ex eo in­telligi potest, quod summo (proh dedecus) Angliae Quaestori Johanni Sayo cervicem amputarunt, locupletissimum quemque maxime proscripserunt, op­timos ut sors obtulerat, foede trucidarunt, nihilque ad extremam crudelita­tem reliqui fecerunt. Quocirca cives non tàm ex fiduci i, sed quià oppressi erant, ut audere aliquid viderentur, improbum perduellem intempestâ nocte adoriuntur, pari fortunae aleâ utrinque ad summum mane decertantes; docu­menta cladis mutuae, cruenta aliquandiu Thamesis, plenae caedibus viae, pons [...]adaveribus interclusus, flammamque alii fugientes in subjectum flumen prae­cipites dati.

Quis cladem illius noctis, quis funera fando
Explicet, aut possit lachrymis aequare dolorem?
[...] [...].

Adeò est illud verum Cornelii Taciti in turbis & discordiis pessimo cuique plurimam inesse vim, pacem & quietem non nisi consilio & bonis artibus com­parari. Prima redeuntis, atque ut sic dixerim, repubescentis imperii spes, Cantuariensis & Wintoniensis fuere, qui novam de perfido latrone victoriam commenti sunt, non pugnare: novum sane illud sed salutare Reipub: consili­um. Accersitus quippe à Cancellaria Wintoniensis ab aedibus Halywellensibus [...]. [...]in quibus ob metum seditiosorum sese continuerat) rogatusque sententiam quid in tam praesenti calamitate facto opus esset, re diu deliberatâ, utriusque visum est è re Reipub. futurum, ut, quos armis compescere hactenus non va­lebant, eos tumultu per spem impunitatis summoverent. A Turre igitur trajecto flumine, Sudovercam appellunt, edictoque per praeconem promulga­to omnibus delictorum gratiam (excepto Cado) impertiunt, bonam mentem modo deinceps colerent, & serenissimam majestatem comiter observarent. Haec ubi per exercitum disseminata sunt, dici vix potest quibus laetitiis per­susi, & quam immortaliter gavisi seditiosi: neque datâ acceptâque salute, fed incredibili celeritate usi domum repetiverunt. Quod si gubernator prae­cipua laude fertûr qui navem ex hyeme marique scopuloso fervat: tum quan­tam ejus viri prudentiam existimari par est, qui ex tot tantisque procellis plus­quam civilibus, Reipub. ceu lacerae ratis membra eripuerit. At Cadus jam fractus animo, postquam in latibulis salutem diu quaesiuisset, ultimò depre­hensus, animam simul cum victoriâ (quam non bene coxerat) evomere est co­actus hic est ille fraterculus Gygantis, terraefilius.

Cujus supplico non debuit una parari
Simia, non serpens unus non culeus unus.

[Page 69] Caeterum Rex ut omnes flammae tàm exitialis restingueret reliquias, non ita multò post Cantuariam profectus est. Ubi illum pro eo ac decuit obsequio acceperunt illustrissimi Antistites Cantuariensis & Wintoniensis noster, convo­catisque [...]. U [...]on de obit. & memorand. Eccle. Caut. in Capellam Domini Prioris consiliariis, (aderant autem Johannes Staf­fordus Archiepiscopus Cantuariensis, Johannes Kempius Archiepiscopus Ebora­censis, Wintoniensis noster, Episcopus Elyensis, dux Somersetensis, Salopiae Co­mes, Comes Wiltoniae & Prior Sancti Johannis Baptistae London: quid de facibus & furiis Reipub. teterrimis statuendum soret, in commune consulebatur. Post benè longum deliberandi spacium, vicit tandem eorum sententia quibus aequitatis quam justitiae potior fuit ratio. Itaque sublatis è medio perniciosi­ssimis seditionum patronis, innocentia ubique tuta & incolumis evasit. Vix dum respiraverat Insula, quum statim Richardus Eboraci dux homo potens & factiosus, quique Regem ipsum cognatione proxime attingebat, opprimendae Reipub. consilium cepit. Bonus Glocestriae princeps Humfredus iniquissimae Annales Ang. damnationis ruinà prostratus ad superos abiit, infestus subditis Somersetensis propter amissam Normanniam, exhausta bellis Gallicanis militum virtus, in Anglia exercitus nullus, Ipsi imperium consequendi spes magna, tutae tran­quillaeque res omnes, sed ea prorsus peropportuna Eboracensi. Igitur cum a­micis re communicatâ copias conscribit. Quod ubi Henrico nunciatum est ve­nienti morbo occurrendum putans, Blachethi castra metatus est, indeque ad Eboracensem legatos misit (non quales olim populus Ro: in Bythiniam, de quibus Cato Censorius dicere solebat, illos nec pedes nec caput nec cor habe­re) sed eximiae spectataeque prudentiae praesules duos Wintoniensem nostrum atque Elyensem, penes quos causam tanti motus intelligendi deque pacis con­ditionibus transigendi summa authoritàs fuit. Qui postquam in conspectum Ducis prodiissent, hujusmodi orationem habuisse dicuntur.

Quo te nomine insigniamus (Richarde?) principemne hodie alloquamur an proditorem, tute ipse ambiguum nobis reliquisti. Nam principis dignita­te perinde ac titulo alienum eum judicamus qui patriae statum vel mediocriter labefactavit: Et cognomentum proditoris ab antiquissimis Regibus originem repetenti tibi indecorum non negabis. In tuâ manu positum vides, quid nunc sis aut velis esse. Quamquam opinione nostra quid velis esse, ubi instructam aciem, infestaque signa conspicimus, haud ampliùs incertum sit. Huc nimi­rum te adegit impotens dominandi libido, & quam errore animi finxisti, principatus spes. Sed per vim quidem patriam administrare, quanquam & possis, & facinorosos coerceas, praeterquam in deum impium est, etiam est importunum: quum praesertim omnes rerum mutationes parricidia, direptio­nes & injurias secum adferunt; Frustra autem contendere, neque aliud tu­multuando nisi apud bonos & cordatos cives opprobrium quaerere, hominis est tum opibus tum ingenio intemperanter abutentis. Quare si vel ullus dignita­tis aut salutis tuae apud te sit locus, quod fieri tandem necesse est, lubens fa­cito: Exue quamprimùm arma, dimitte exercitum, recipe te in clientelam non minùs metuendi, quàm amati Regis, ipsum (& authoribus nobis) aequis­simum habiture tuarum litium judicem, aut si mavis arbitrum. Quae ubi accepisset Eboracensis, subitône dicam Regis adventu & certaminis periculo perculsus, an expectione laetioris [...]ortunae paulum recreatus ita fertur respon­disse.

[Page 70] Deum hominesque testamur (Reverendi patres) nos contra Rempub: aut sa­cratissimam domini Regis personam, nihil hostile machinatos fuisse, neque quo periculum cuiquam bono crearemus propterea copias eduxisse. Sed uti è sanctioribus Regis consiliis improbos quosdam nobilitatis carnifices, reique Ecclesiasticae sacrilegos praedones summoveremus, quorum violentia & cru­delitate miseri egentesque diu vexati fuimus. Horum flagitiorum caput & authorem Edmundum Ducem Somersetensem omnes poscimus, quem si in carce­rem tantisper conjectum viderimus, donec illum in publicis Angliae Comitiis Annales Ang. propositis criminationibus reum peregerimus, ut debitum supplicium prodi­tor nefarius persoluat, reprimam me illicò, & ab armis discedam. Vos in­terea obtestamur (Legati) consulatis miseris subditis, Regique (à quo ne­mo unquam frustrà auxilium petiverit) nostris omnium nominibus supplicare velitis, ne eam nobis necessitatem imponat, ut rebus turbatis alacres, & per incerta tutissimi, miserias nostras cruore vindicantes, confossi inter praelian­dum occumbamus.

His ità expositis Regem continuò totius negotii certiorem legati faciunt, qui ubi praeter aequum & bonum nihil postulari audiverat, Somersetensem cap­tivum esse jubet, mox Eboracensem dedititium clementer accepit: qui non ita multo post, apud Regem in Aede Paulina, una cum nobilissimis consiliariis, adstante Wintoniensi (utpote totius negotii bene conscio) jurisjurandi religio­ne Hall. devinctus, professus est clientuli in fide & obsequio, se deinceps perman­surum. Atque ita sopita est civilis discordia quae longiùs procul dubio pro­cessisset, nisi fide & consilio Wintoriensis nostri commodè fuisset interrupta. Per istas ab intestinis conjurationibus inducias, nascitur Edovardus Walliae prin­ceps, quem peperit Henrico Margareta Andium Ducis filia; eum sacris lotioni­bus Hall. intinxit Wintoniensis noster, interque ipsas confirmationis ceremonias (quod munus obibat Archipraesul Cantuariensis) infantuli nomine fidejussorem sese ex­hibuit [...] [...]. iterum Wintoniensis. Sed ille de improviso quasi terris subductus, tri­stissimum sui desiderium Angliae reliquit, de quo Maronianum illud affir­mari verè potest.

Ostendent terris hunc tantum fata, nec ultrà
Esse sinent.—

Eripit se subito, aufertque ex oculis praeclara virtus, & invidia certè est aliqua, quae spes maximas semper depascitur; vix dum enim annum suprâ de­cimum octavum impleverat, quum miserrimâ lanienâ Tewsburiae occiditur, & incredibili dolore simul & orbitate Wintoniensem afflixit.

Quis tibi chare pater cernenti talia sensus,
Quosque dabas gemitus?—

Hactenus, quae levi brachio pertransivimus, luculentum de Fundatoris no­stri virtute & sanctitate specimen prae se ferunt: integritatem nunc & sapien­tiam videamus: quas Henricus (certè eximius ille Regum) adeo est admira­tus, ut administrationem duorum Collegiorum, quae amplissimis reditibus nu­per dotaverat, bonis etiam legibus & institutis cupiens exornare, Wintoniensi [...]. [...]. [...]. nostro, unà cum Johanne Episcopo Lincolniensi commiserit. Quos ille duos ut olim populus Rom: decemviros constituit, non solum ut jura conderent verùm [...]. [...] [...]. etiam corrigerent si opus esset, & interpretarentur, neque provocatio ab eis [Page 71] sicut à reliquis magistratibus fieret: Qui ubi animadverterunt deesse aliquid primis legibus, pro re natâ alias ad easdem, tabulas adjecerunt. Haec summa potestas diplomate Regio facta illis est, 3. Iduum Juliarum, Regnique 33. Ex Arch. Eton. in haec verba.

Henricus Dei gratiâ Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae omnibus ad quos presentes litterae pervenerint, Salutem. Sciatis quod nos intendentes, quali­tèr ad intentionem nostram perimplendam, de & in fundationibus Collegiorum no­strorum Regalium beatae Mariae, & Sancti Nicholai de Cantabrigiâ, & Beatae Mariae de Eton juxta Windesoram, plura bona & not abilia statuta, & ordinationes pro salubri regimine & gubernatione eorundem Collegiorum nostrorum per nos edita, condita, ordinata, & stabilita existunt, sicut nobis constat. Ac licèt ordinationes ac statuta praedicta in seipsis appareant fore pro hujusmodi regimine & gubernatione eorundem Collegiorum valdè necessaria & opportuna: I am tamen per executionem earundem ordinationum & statutorum videtur & reperitur, quòd aliqua corundem reformatione egent, & magis perfecta ad dictam intentionem nostram perimplen­dam fieri possunt. Ac pro eo quod nos circa tam plura & grandia alia necessaria, regimen & gubernationem Regni nostri Angliae concernentia tàm sollicitè occupati sumus, quod circa reformationes defectuum ubi oportebit in ordinationibus & statu­tis praedictis contentorum, ut supra dictum est, ad intentionem nostram perimplendam continuè attendere non possumus; Nos de gratiâ nostrâ speciali commisimus & te­nore presentium committimus Reverendis nobis in Christo patribus Willielmo Win­ton. & Johanni Lincoln: Episcopis potestatem & authoritatem nostra in hac par­te, ut ipsi per advisamentum & consilium praepositorum Collegiorum nostrorum prae­dictorum, ubi eis videbitur necessarium fore, seu quomodolibet opportunum, dicta ordinationes & statuta, durante vitâ nostrâ in hâc parte declarent, corrigant, & reforment ad honorem dei & gloriosissimae virginis Mariae matris suae, & ad com­modum & perpetuum stabilimentum Collegiorum nostrorum praedictorum. In cujus rei testimonium, has literas nostras fieri fecimus patentes. Teste meipso apud West­monasterium, duodecimo die Julii. Anno Regni nostri. 33.

In hoc officio quum ita se gessisset Wintoniensis ut omnes fidei prudentiae­que numeros praeclarè absoluisset, non eò solum contentus, [...] me­ditatus, beneficum porrò erga Etonense Collegium se ostendit. Nam bona ae­dificiorum pars accrevit (sic Lelandus) ut ego aliquando à fide dignis didici & Leland. in Com­m [...]nt. C [...]g. Ca [...]. operâ & impensis Gulielmi Wenflucti Episcopi Ventae Simenorum, favebat quippe is impensiùs operi ab Henrico incepto. Et ne quis temerè Lelandum vanitatis in­simulet, quasi famae tanti viri & non veritati inservivisset, subjungam hujus rei clarissimum argumentum. A Gulielmo Orgardio lathomo principali stipu­latus est Wintoniensis eam saxorum molem è lapicidinâ Hedingtonensi sibi effos­sam, quanta satis esse possit, dari (intra definitum aliquod tempus) ad sui, Etonensisque Collegii exaedificationem. Quo quidem facto quum insignes ab omnibus Etonae alumnis gratias promeritus fuerit, tùm virtutis hujus (ut ego conjicio) benevolentiaeque ergo (quam is erga Etonenses incredibilem sem­per habuit,) quotannis supplicatio pro eò decreta est. Sic enim statuta ju­bent. Ut, Singulis annis infrà duodecim dies, festum natalis domini proximè E Statut. Eton. [Page 72] praecedentes, ubi congruentius fieri poterit, pro animâ Reverendi in Christo patris Williebni Winton. Episcopi, nuper Praeposui nostri Regalis Collegii, quum ab hac luce migraverit, [...]nimabusque omnium benefactorum ejusdem Regalis Collegii solemnes exequiae cum commendationibus atque missâ in crastino, celebrentur. Quisquamnè hominum est qui tantis praeconiis & honoribus quibus Rex Win­toniensem affecerat, posse addi aliquid putet? Meâ quidem sententiâ, ità pri­oribus certant proxima, ita nova semper efflorescunt, ut vel principis gratia, vel sides praesulis, inter scribendum mihi videantur crescere. Religio testa­menti condendi habita est semper antiquissima, neque supremam voluntatis nostrae sententiam nisi optimo cuique atque integerrimo concreditam volum­us. Rex vero cum neminem haberet, quem aut ipse plus diligeret, aut cui plus fideret, ultimae voluntatis suae executioni (negotio inter homines longè sanctissimo) Wintoniensem deputavit, haeredemque fidei commissarium in ta­bulis scripsit. Ex Arch. Eton.

IN the name of the blessed Trinitie Fader Sonne and holy Ghost, of our Lady Saint Mary moder of Christ, and all the holy company of heaven. I Nenry by the grace of God King of England and of Fraunce, and Lord of Ireland after the con­quest of England, the sixt, for divers great and notable causes moving me at the making of these presents, haue doo my will and myne entent to be written in manner that followeth. For­asmuch as I haue enfeffed before this time John Cardinall and Arch-Bishop of Yorke. John Archbishop of Canterburie. Ro­bert Bishop of London. William Bishop of Lincolne. Wil­liam Bishop of Salisburie. Thomas Bishop of Bath and Welles. John Carpenter elyte of the Chirch of Worcester, now Bishop of the same. Adam Moleynes Clerke now Bishop of Chichester. Walter Lyhert Clerke nowe Bishop of Norwich. John Langton Clerke late Bishop of Saint Dauids, and now to God passed. John Delabar clerke now B. of S. Dauids William Erle of Suffolke, now Marques of Suffolke. Hen­rie Erle of Northumberland. John Discount Beumont. Wal­ter L. of Hungerford. Rafe Lord of Cromwell. Rafe Lord of Sendly. John Beuchamp Knight now Lord Beuchamp of Po­wike. and James Ferris squire, now Lord of Saye. John Somerset. Henry Sever. Richard Andrewe. Walter Shi­rington Clerkes. Edmund Hungerford and Edward Hall Knights. John Saintlo nowe to God passed. John Hampton. John Norris. William Tresham. John Uampage. and Richard Andred nowe to God passed, squiers: In divers Ca­stelles, Lordshippes, Mannours, Lands, Tenements, Rentes, [Page 73] Services, and other possessions, Parcell of the dutchie of Lan­caster within England and Wales, as it is more especialle and at large conteined and writen in divers letters patents thereof made, of which letters, the first beareth date the last day saue one of November the yeare of my reigne xxii. The second bear­eth date the seaventh day of Julie the same yeare. The third bareth date the xxiii day of Feverer the yeare of my raigne the xxiii. The fourth beareth date the xxix of June the same yeare. UUhich Castels Lordshippes. Mannours, Lands, Tenements, Rents, services and other possessions bene of the yearly valew of 3395. lib. xi. s. vii. d. UUhen they be discharged of the fees and annuities with which they be now charged. UUhich let­ters patents and all thuigs contained in them, by the authority of my Parlament last holden at UUestminster, as by an act of the same Parlament it plainly appeareth, were authorised, ap­proved, ratified and confirmed for to performe and fulfill my will of and uppon the disposition of the seyd castels, Lordships, mannours, lands, tenements, rents services and other possessi­ons by me to be made and ordained and to my seid feffees on my behalfe, for to be declared and notified I by these my present let­ters declare and notifie vnto my seyd feffees according vnto the seyd Act, that in these my letters is conteined my seyd will, which I desire to be done and performed by my seid feffees of the castels [...]. aboue seide.

Memorandum that the King his pleasure is that these castels [...]. shall remaine in the feffees hands vntill the time that all his will in every point be entirely executed, and that afterwards they remaine to his heyres and successors, Kings of England. But if it fortune that before his will take effect, they die all save three, two, or one: then these three, two, or one, must enfef­fe foureteene in all those castels [...]. videlicet William B. of Winchester. Reinald B. of S. [...]aph Thomas Erle of Devon­shire, Richard Erle of Sarum. Henrie Erle of Northumber­land, John Erle of Shrewsburie. Thomas LORD Clif­ford. Lyonell Lord of Welles. Master John Chadworth Pro­vost of my Colledge of Cambridge. William Westburie Pro­vost of my seyd Colledge of Eton. Master William Say. Ma­ster Andrew Nulles. Sir Robert Rosse Knight. and Sir Tho­mas Standley Knight. And if it so fall that these foureteene persons which the seyd three, two, or one should so enfeffe at that [Page 74] time as such enfeffement should be made, be al ded: then these three, two, or one, must enfeffe foureteene other spirituall and temporall of good fame, faith and credence. Provided alwaies that if any of the first foureteene be on liue, he would haue them all put in the feffement before any person of the same state or degree. Furthermore for the finall performing of my seid will, to be put effectually in execution, I considering the great dis­cretion of the said worshipfull fader in God William now B. of Winchester his high truth and feruent zeal, which at all times he hath had and hath vnto my wele, and which I haue found and proved in him, and for the great and hoale confidence which I haue in him for thoo causes, wol that he not onely as surve [...]our, but also as executor and director, of my seid will, be prevy vnto al and every execution of the performing of my seid will, and that his consent in any wise be had thereto. And if any execution of the performing of my seid will, or if any part there­of be doo in any wise contrary to the tenour and effect hereof, I will that it stand voide and for ever bee had for none. And if it befall that there be any divers opinions, variance or discord be­teexe my seid feffees and mine executors, in or for any execution of the performing of my seide will or of any parte thereof. I give then and grant vnto the seid B. of Winchester by these presents, plaine power and authority, And finally I will that hee as vm­pier in that behalfe haue at all times power and authority for to call and take vnto him such discreete persons of my seide feffees as vnto him for the accomplishment of my seid will, shall seem best disposed, and he after their advice herd, doo make the finall conclusion in that party. And I will that the power, state, title, and interest of that person, and of thoo persons of my seid feffees in home the cause of such variance and discord by the seid B. of Winchester and thoo other of my same feffees shall be found, cease and be void as wel in all things touching my seide feffe­ment, as in all things touching my seid will. And if so be that the seid B. of Winchester passe unto God out of this mortall life I being on liue, then I will that this authority and power by me vnto him in the forme above seide yeven and granted, re­turne againe wholy vnto me and abide in mine own disposition. And in case that I be called out of this mortall life, the seide B. of UUinchester me over living, I will then that at such time as God shall giue vnto him knowledge by likely-hood of his [Page 75] briefe passage out of this world, my seid will at that time not fullie accomplished, he remember him of the most discreete faith­full and true person a Lord spiritual or temporall, which the said B. of UUinchester by very experience had, the meane time shall finde and prooue for to be best and most godly disposed, and most feruent in zeale to the performing of my seid will; and as well vnto the same Lord without inordinate affection or ac­ception of person, as he shal in briefe streitly answere herein be­fore the tribunall seate of Christ our alder Sauiour and terri­ble judge, as vnto the Prouosts of both my seyd Colledges for the time being; commit hooly vnder his letter and seale the seyd power and authority which hee hath in the forme abouesaid of my gift and grant made vnto him in this behalfe. And if it so be that the seyd Lord, vnto whom the seyd power and authority, in the forme abouesaid by the seyd B. of UUinchester be com­mitted, be not profittable vnto the performing of the seyd wil. I wil that the Prouosts of my Colledges discharge him of the au­thority. And that then they commit by their letters and seales full power vnto another Lord, and so from time to time vntill the will bee entirely accomplished.

Hujus testamenti videndi, excribendique facta est mihi copia Henrici Sa­villi viri clarissimi operâ, qui dum bonos conatus promovet, etiam ad haec us­que officia se demittit. Quarè ubi tot exploratae & perspectae fidei documen­ta Rex jam haberet, ad supremam Angliae Cancellariatus dignitatem ipsum E Pelle exitus. evexit: & ducentarum librarum in singulos annos salario donatum, assiduum deinde in aulâ regiâ esse jussit. Qui magistratus ut inter togatos praecipuus est & a Rege secundus, ità summam rerum omnium potestatem ad se trahit. Jam errantibus veniam, miseris subsidium, oppressis patrocinium, supplici­bus aram, praestare solet; & aequitatis paritèr ac justiciae suavissimâ tempe­raturâ illustris apud Anglos semper effulfit; denique hic est.

—Qui regni leges cancellat iniquas
Et mandata pii principis aequa facit.

Ut non inscitè dixit Johannes Sarisburiensis. Seriùs opinione vulgi hanc au­gustam Cancellarii purpuram Wintoniensis induit; qui nequem locum aut tem­pus in illo ornando praetermittant, simul cum episcopatu, hâc quoque insigni dignitate amplificatum arbitrantur. Sed ego synceris Chartophylacii tabu­lis, quae in turre Londinensi custodiuntur, fidem potius meam adstringo, quam plebeculae rumusculis. Tuae singulari humanitati acceptum fero (Fran­cisce Thynne antiquariorum splendor maxime) qui istas errorum nebulas [...] ­mus dispulisti.

[Page 76] ‘Memorandum quod undecimo die Octobris anno praesenti, venerabilis pa­ter [...]. London. [...] [...] [...] h. 6. [...]. mem­ [...] [...]. Tho. Archiepiscopus Cantuariensis &c. & Cancellarius Angliae, in prae­sentià venerabilium patrum Tho. Episcopi London. Johannis Episcopi Lin­coln. Tho. Episcopi Vigorn. & Reginaldi Episcopi Covent: & Lichfeldiae: nec non honorabilium Dominorum Richardi Ducis Eboracensis: Humfre­di Ducis Buckvnghamiae: Henrici Ducis Somersetensis: Jacobi Comitis Wilton: & Johannis Com: Salopiae, Thesaurarii Angliae, ac aliorum quam­plurimorum Dominorum spiritualium & temporalium, exhibuit Domino Regi in Camerà suà infrà Prioratum de Coventrye, tria sigilla sua regia in tribus bagis de corio, sub sigillo praedicti Cancellarii sigillatis inclusa; viz. Magnum sigillum aureum, ac aliud sigillum argenteum de magnà formâ, & tertium sigillum argenteum de minori forma, quas quidem bagas praedict­us Cancellarius ad tunc, ibidem aperiri fecit & singula omnia sigilla prae­dicta, manibus suis propriis praefato domino Regi in praesentià dominorum praedictorum liberavit. Ac idem dominus Rex receptis per ipsum de prae­dicto Cancellario sigillis praedictis praefatum Archiepiscopum de officio Cancellarii & sigillis praedictis penitùs exoneravit, Et eadem sigilla venera­bili patri Willielmo Episcopo Winton, ad tunc Cancellario Angliae, per praefatum dominum Regem ordinato, & constituto, ad eadem sigillae salvò & securè custodiendum, occupandum, & exercendum, nec non ad brevia & literas praedicti domini Regis patentes cum sigillis illis quotiens opus fu­erit & necesse pro commodo & utilitate ejusdem domini Regis & Regni do­minorum & populi suorum sigillandum & sigillari faciendum liberavit, prae­dictusque Episcopus Winton, praestito per ipsum in praesentiâ domini Regis & dominorum praedictorum prius sacramento, in formâ consueta, de offi­cio illo benè & fidelitèr faciendo & exercendo, praedicta sigilla à praefato do­mine Rege recepit, ac quasdam literas patentes de perdonatione praefato Archiepiscopo, praedicto undecimo die Octobris confectas, sigillo argenteo de magna forma sigillari, & deindè omnia & singula sigilla praedicta in bagis praedictis reponi, & bagas illas signeto suo per Johannem Bale unum Cleri­corum Cancellariae praedicti Domini Regis ad tunc & ibidem sigillari fecit & demandavit.’

S [...] dem tempus, quo ista Coventriae sic geruntur, Eboracensis unà cum Warvi [...]i & Salisburiae comitibus ad Regem venerant, quibus nisi melius sibi pro [...] t & clanculum ex aula se subduxissent, ab impendente mortis [...]. periculo evadendi spes nulla fuisset. Namque Margareta Regina ipsorum vi­tae in [...]as callidè tetenderat, dum nimiam illorum potentiam suspectam ha­buerit. Caeterum Wintoniensis noster dum in hoc honorum cursu ita versare­tur ut & princeps optimus consilium & industriam ejus indies collaudaret: in­cepti tamen operis apud Oxonienses memoriam ex animo deleri haud passus est. Itaque longè magnificentius hospitium excipiendis Musis conditurus (regiâ quippè benignitate adjutus) Aulam Magdalenae quàmvis parentem Collegii de­reliquit, domumque consanguineam ne omnino pe [...]jisse videretur, in suum quasi corpus iterum transtulit Tullii Hostilii prudens in hoc nimirum exem­plum imitatus, qui postquam, Albam esset demolitus, civitate Romanâ mox [Page 77] Albanos donavit. In ipso Oxonii suburbano, Eurum versus Collegium ver­git: à quâ regione amne perspicuo praeterfluente alluitur, qui Cherwellus di­citur, latus septentrionale arboreto clauditur. Utrinque multae ambulacro­rum & secessuum amaenitates, & in utroque elemento quasi delicias excogi­tante natura. Surgit quadrato lapide, visendum ipsa vel materia vel subtili junctura aedificium. Duplici pinnarum ordine adversus paries decoratur. Frontem Collegii occupat excelsa turris, quae erudito statuarii opere incisa, intuentium oculos mire ad se trahit, aream interiorem cingunt claustra, (sic hodie appellamus) cocto latere perstrata, quae topiarii vel porticus usum non incommode praestant, vivis animalium figuris tibicines, occultum nescio quid & hierogliphicum significantibus exornantur. Antiquissimorum codicum su­pellectile instruitur bibliotheca. Templum augustum & divini numinis reli­gione vere suspiciendum. Aula elegans & spatiosa. Collegium qua boream spectat ingenti murorum ambitu desenditur, qui nisi horribilis illa disjicienda­rum urbium machina ex inferis ad nos prodiisset, insignem [...], aut eludere, aut prohibere diu potuissent. Bonis studiis in hoc contubernio in­vigilant Sodales quadraginta, Scholares triginta, sacrae theologiae unus, & philosophiae utriusque praelectores duo, scriniorum praefectus qui acta dome­stica excipit, Grammaticae informatores duo, quatuor praesbyteri capellani E libr [...] [...]. sacellani, clerici octo, pueri symphoniaci sedecem, chori praecentor, famu­lorum haud exiguus numerus, quos ille omnes bonus paterfamilias suis sump­tibus benigne alit. Leges porro sancivit quibus singuli in officio continean­tur: si quid recte secissent praemium, sin secus pro admissi criminis qualitate, poenas relaturi. Huic à se tam prudenter constitutae Reipub. litterariae prae­esse aliquem voluit, moribus atque usu rerum gerendarum praestantem virum qui reliquis cum summa authoritate jus diceret; quippe multo antea futurum praeviderat (homo minimè imperitus) frustrà aut Collegium conditum, aut compositas leges, si per incuriam, aut temeritatem nostram has non observa­remus. Est enim Lysiae illud contra Alcibiadem, verum [...] Idcirco nobis ceu liberis impuberibus, qui propter aetatem se desendere nequivissent, testamento suo tutorem dedit. Quod of­ficium Lys [...]as con [...] A [...] adem. fide optimà nunc administrat claris. Praeses Nicholaus Bondus, vir (nam satis manifesta sum dicturus) non authoritate magis quam prudentià, & virtute venerabilis. Praeteriri in hoc loco absque singulari ingratitudinis in­fami [...] piam Henrici sexti beneficentiam, non debeo: qui ubi Wintoniensem nostram bonis litteris promovendis intentum viderat, nascenti Collegio suppe­tias tulit: & divi Johannis hospitium eà lege Fundator concessit, ut non de­esset E Regist. Coll. Mag. quà Collegium commodè poneretur, & studiosi censibus in pauperum usus priùs erogatis, ad vitam sustentandam amplitèr uter [...] r. Bonis deindè au­spiciis surgere jam incepit Collegii sabrica Anno Ch [...] [...]. 1458. men­sisque Junii duodecimo. Quod postquam absolutum [...] BEATAE E Registro Col­leg. MARIAE MAG DALENAE nomine [...] [...]. Titu­lo (ut verum fatear) ad rem ipsam significandam [...] [...], neque E Scaccario Re­gio. [...]. sed. 1 [...] à facto & laudibus ipsius Magdalenae abludente. [...] enim ( [...] Harpsfeldi verbis dicam) & Chri [...]ti pedes fragranti & pretioso horum [...] ­rum [Page 78] ejus operum unguento, in pauperrimis Christi membris delibuti, quum quicquid ob ejus gratiam uni vel ex his minimis tribuitur quasi sibi Christus erogatum adscribat. Videtur & capillis tersisse pedes Christi & adhuc terge­re, dum externis illis bonis & divitiis, quae illi, ut capiti capilli, quasi ex a­bundanti & superfluo supererant, tenuiores fovet. Videor mihi videre (quo­ties divinissimam Fundatoris nostri benignitatem contemplor) respondentem per omnia utriusque, [...]. Christi genibus pronus uterque advoluitur. Christi pedes uterque abluit, nec utrique capilli desunt pro linteis, quibus Christi pedes tergant. Christum uterque lavat, & ab eo vicissim uterque la­vatur. Ità quod de Mariâ Magdalenâ non incondite (ut mihi videtur) olim cecinit poëta, id etiam de Fundatore nostro pulcherrimâ (Hercules) [...] queat usurpari.

Procumbit Christi pedibus non lota lavatrix,
Inde lavanda suis sordibus, unde lavat.
Vasa quidem desunt, sed sunt expressa decenter
Crine, sinu, lachrymis, lintea, peluis, aqua.
O Christi pietas! ô gratia grata, vicissim
Ambo lavant, Christum foemina, Christus eam.

Enim verò nihil jam apud eum antiquius fuit, quàm ut opus inchoatum ad exitum perduceret. Hoc unum spectabat, huc denique cogitationes suas referebat. Quum interim Reginaldus Pecockius Episcopus Cicestrensis prop­ter disseminatas in concionibus suis haerese [...] occasiones, de fide Christiana pa­rum Balaeus in aepend. ad vit: Reg. Pe­cokii. sanas opiniones imbibisse perhibetur: adductus igitur in judicium, quae­situsque an illarum partium esset, quas anteâ propugnasset. Intrepidè re­spondet, nullo se partium studio abductum (quae in causa religionis vacare periculo non possunt) in diversam sententiam abivisse, rem ipsam modo ae­quâ lance expenderent, ipsum (si veris vinceretur) errores suos libenter ag­niturum. Ibi patres post multam disceptationem Reginaldum imminutae reli­gionis reum faciunt; ultricibus flammis primum libros comburunt: deinde ipsum ad Divi Pauli sententiam abdicare coëgerunt, domique suae custodiae mancipatum continuerunt. Wintoniensis noster tametsi suopte ingenio mitis­simus, Balaeus. nè quid Respub: Ecclesiastica caperet detrimenti, rem ampliandam minimè existimans, in ferendo calculo Archiepiscopum reliquosque praesules se­cutus est. Quod si eandem proceres in suis itidem discordiis sedandis dili­gentiam adhibuissent, quam Episcopi in componendis Ecclesiae dissidiis, & ferales illas inimicitias, amica potiùs disceptatio quàm Mars diremisset: nun­quàm illuxisset ille Angliae dies, qui tot calamitatum quasi myriadas secum ad vexit. Assidui verò & pervicasissimi hostes fuere herilis Eboracensis filius & Hall. Warvicensis quibus quum ex parliamenti senatusconsulto perduellionis crimen intentatum, ademptae possessiones, irrogata insuper infamia, bilem commo­vissent: ferro rem simul ac famam repetituri Northamptonum, quo Rex antè contenderat, collecta militum manu perveniunt. Dein oratores ad Regem [...]oveus. Warvicensis nomine ablegati, petunt saltem ad colloquium Regis admitti Warvicensem, qui illorum innocentiam exponeret. Negat fas esse Buckingha­mius: [Page 79] Iterum supplicatum est, sed frustrà. Hac indignitate vehementer permotus Warvicensis. Narra igitur (inquit) Henrico (faecialis,) & con­fidenter narra, quando aequissimas postulationes nostras tam nihil faciat, ho­ram à meridie circiter secundam, vel in acie pugnans occumbam, vel ipsum conveniam. Per triduum antequam haec in castris sic agitabantur, apud Re­gem Ex. Arch. Tur­ris London. fuit Wintoniensis: qui cum videret eos classicum canere quos ex officio pacis cultores magis esse oportebat, ut ex tam manifestis animorum disiuncti­onibus concordia amplius sperari haud potuisset, resignatis honoribus, Can­cellariatu sese abdicavit. Unde minuenda mihi est Polydori Virgilii sententia, qui fallacibus quantum ego puto, conjecturis fretus, opinionem à veritate alienam promulgare non dubitavit. Is quippe ubi Fundatoris nostri injecta est mentio, sic scribit. Etenim propter justitiam prudentiamque diù Angliae Cancellarius fuit. At quamdiu? Certe non per decennium: quod tamen D de fidei com­missar. libert. l, 16. temporis intervallum (diu) interpretatur Ulpianus. Quinimo nec per trien­tem decennii. Namque die Julii septimo earum molestiarum pertaesus, quas Cancellarii munus afferre solet, simulque rerum humanarum satur, quicquid supererat vitae, totum Deo consecravit. Quare actis pro tàm insigni benefi­cio ingentibus gratiis, sigillum in manus Henrici principis lubens tradidit. Sic enim habent Archiua turris Londinensis. Memorandum quod die Lunae viz. E turre London. Claus. 38. H. sexti in dorso membrana. 5. septimo die mensis Julii circa horam quintam post meridiem, Anno regni Regis Henrici sexti 38. vener abilis pater Willielmus Episcopus Wintoniensis tunc Can­cellarius Angliae, deliberavit praefato domino Regi unum magnum sigillum suum argenteum in tentorio suo tune situato in quodam campo Hardinstonfield, juxta Ab­bathiam de pratis, propè villam Northampton, presentibus tunc ibidem venerabi­libus patribus Johanne Herefordensi, L. Dunelmensi custode privati sigilli Domini Regis, Episcopis; Magistro Thoma Marninge Secretario Regis, Bartholomeo Hully, & Willielmo Elton Armigeris; Et super Hoc de mandato domini Regis praefatum sigillum positum erat in quadam cistâ suâ in tentorio praedicto, & claves ejusdem cist ae praefato Regi continuo liberat. Moxque eodem munere inautora­tus Thin. in Cata­logo Cancel. est Georgius Nevillus Exoniae Episcopus, magni illius Warvicensis frater natu minimus; Triduo interjecto secundum Nynam flumen commisso praelio, Annales Ang. postquam albescere jam dies incipiebat, ad meridiem usque dubio fortunae e­ventu victoria pependit. Tum Henriciani paulatim hostibus cedere incipie­bant, mox in fugam fusi proffigatique civili triumpho Warvicensem decora­runt. Hanc funestam bonorum civium stragem, vel quia futuram Wintonien­sis multò anteà praevidebat, vel quia tacitus apud se indignam Eboracensis con­ditionem deplòrabat, quem infinitis impotentissimae melierculae injuriis exposi­tum viderat; et propterea neque interesse ipse Winton. neque ulla diutius in­signia gestare sustinebat; quibus pro temporis ratione, etiam ad nobilissimum & optimum quemque opprimendum uti cogeretur: Certum illud est gravi suspicione apud Pium secundum pontificem maximum laborasse eum, quasi pa­rum fidelis in obsequio Regis permansisset, aut quasi medius inter duos for­tunam expectasset (cujus criminis insimulatus Johannes Tiptoftus Vigorniae Bal [...]us. E libro Jo. Ryd in Coll. Corp. Christ. Canta­lrig. Comes & in publico Nobilium consessu reus peractus, capitis judicium pertu­lit, securi percussus.) Sed hac infamia Rex eum liberavit scriptis ad Papam litteris in haec verba.

Beatissime pater humillimâ recommendatione praemissâ, cum devotis­simis pedum osculis devotorum. Fidelem at que catholicum principem rem dignam peragere credimus quotiens praeclaros & benemeritos viros ve­strae sanctissimae paternitati curamus addicere: ut perinde bonis juxta sua merita conàigna virtutum praemia liberalitèr irrogentur, & de eis­dem sinistra sentiendi, si fortè per aemulos & falso quicquam deferri con­tigerit, eccasio quaelibet amputetur. Hinc est beatissime pater quod, quum nuperrimis his temporibus, quibus vehementi & civili quadam tempe­state, regni nostri publicus status gravem jacturam senserit, ne pernici­bus evolans alis ambigua fama, veris nonunquam falsa permiscens, unà cum noxiis viris insontes alios & in nullo demeritos in culpam trahat: Animo nobis est, vehementer & cordi, clarissimo viro fortasse per aemu­los tracto in infamiam, nostro testimonio quantum in nobis est omnem a­dimere culpam, huic praesertim quem plurimùm carum habemus, Reve­rendo in Christo patri Willielmo VVinton. Episcopo: Cujus cum opera & obsequiis, in regnis nostris gerendis non parum usi sumus, in nihilo tamen eum excessisse testamur quô justè denigrari possit aut debeat tanti fama Praelati, quam hactenus omnium ore constat intemeratam extitisse. Ea certè put atur in eo vitae & honestissimae conversationis integritas, ut deo placeat, & regni nostri majores & inferiores status hominum bonam & synceram de eo opinionem sentiant, in sanctam Apostolicam sedem de­votum semper fuisse & obedientem filium testes sumus, pro quâ nec un­quam instare destitit, quô minùs omni conatu, honorem, reverentiam & obedientiam, sacrae Sedi debit as, omnibus terrenis re & verbo ante­poneret. Haec quum ità sunt beatissime pater, rogamus quô valemus de­votius sempèr p [...]ssimam paternitatem vestram, ut ad partem positis ae­mulorum commentis, si que in hujus nostri & indubitati testimonii con­trarium referuntur, eum uti fidelem ac devotum filium vestri status & nostri, pacisque zelatorem quem ob sua merita uti colendum patrem ho­nor amus, & plurimo dignum honore censemus, in uberiorem gratiam se­dis Apostolicae, virtutum suarum & nostrarum precum intuitu gratiosè velitis admittere, atque in gerendis ejus negotiis in curam G. V sin­gularitèr habere recommissum. Et velit vestra cadem beatissima pater­nitas fideli nostro Johanni Lascy, & praesentium latori de nostrâ volun­tate sufficienter instructo, in his quae pro parte hujus venerabilis patris dicturi sunt, indubiam habere fidem. Et almam vestram personam ad gregis Dominici regimen salutare, votivâ foelicitate faciat prosperari Jesus Christus Ex London. Octavo Novemb. Anno Dominicae incar­nationis, 1460.

E. V. S. Devotus filius Henricus Rex Angliae & Franciae.

[Page 81] PRorogabitur in omnem aeternitatem, saeclisque innumerabilibus apud po­steros consenescet indulgentissimae pietatis tuae erga Wintoniensem no­strum fama (dive Henrice princeps clementissime), qui virum innocentem de te, deque Repub. tuâ praeclarè meritum, crebris sycophantarum calumniis ceu mucronibus impetitum, tuâ aequitate recreare voluisti; quod adhuc vi­get aeternumque (ut spero) vigebit illius fama, quam nulla unquam viola­bit malitia, id tuum facilè agnoscit & postremum & maximum beneficium; Namque ab illo témpore conversà rerum scenâ, summam potestatem Edoardus occupavit. Caeterum Wintoniensis quamquàm hoc uno malo sic afflictus vide­retur, at nulla ampliùs fortuna ipsum posset efficere foelicem: dejecto scili­cet è summo dignitatis solio Henrico, in quo spem unicam senectutis suae repo­suerat, cujusque patrocinio nupèr unus ex omnibus & erat fortunatissimus & habebatur: In maximo tamen luctu, ipsum consolata est Edoardi clementia (quippè qui tam benignus ac facilis fuit, ut nemo unquam senatui populoque Anglicano charior contigerit, nec qui perinde omnibus in gratiâ conciliandâ Tho. Morus in hist. Richard. 3. obvius atque expositus ferebatur) sic ut rem ipsam si putare volumus, patro­num mutaverit verius quàm amiferit. Scio non deesse quamplures, quibus haec sententia minus arridet; qui principis ingenium ex intestinâ familiarum discordiâ metientes, in qua necesse erat partes mutuo sibi esse infestas, Edoar­dum amicis & factis Henrici iniquissimum fuisse judicarunt: quocircà & Win­toniensem Leland & Tho. Cooper. nostrum earum injuriarum illicò affinem esse volunt, quas fert inimi­citia. Enimverò Johannes Episcopus Herefordius, quod militum animos ora­tione suâ ad pugnam, contra Edoardum in praelio Northamtonensi accenderat, in Castellum Warvicense coniectus est: Et Georgius Nevillus omnibus fortunis Stoweus. mulctatus, cum libertatis etiam dispendio, infenso regi poenas persoluit. De­nique Comes Oxonii nobilissimus jam provectae aetatis senex, ultimo supplicio affectus est. Nam quid Beumontium, aut Cliffordium, aut alios nonnullos memorem: qui ferò, sed non absque aliquo vitae suae discrimine didicerunt, quanti esset in scopulum implacati regis impingere? Undè & bonis rationi­bus adduci mihi videntur, qui tam communem sortem Wintoniensi subeun­dam existimarunt, uni scilicèt ex omnibus Henricianis amicis, fidelissimo. Ego sane Thomae Cooperi memoriam, propter eloquentiam, rerum pruden­tiam, industriamque singularem, pro eo ac debeo, unice colo & revereor [...] sed si hominem (tametsi insignem) dixero, hoc est quem latere aliquid in­terdùm potuerat, quique ut plurima ipse rectè, ità alius vicissim aliquid non male scripsisse putaretur, non multum puto ipsius laudibus detractum iri. Verùm ut de re nostrà dicam▪ (quantum ego inter legendum observare po­tuerim) nullibi gentium me reperisse memini, unde vel levissimam contractae cum Rege simultatis suspicionem possunt adstruere, nedùm ut co nomine fidei & existimationis suae jacturam cum Rege fecisse depraedicent. Nam diploma illud, in quo plurima privilegia habentur, antiquitùs Episcopis concessum, Wintoniensi huic nostro confirmavit. Id, quo illustrior fides fiat, subjiciam.

Nos autem chartas praedictas, ac omnia & singula in eis contenta rata habentes E. Scaccario Regio. & grata, ea pro nobis & haeredibus nostris quantum in nobis est, acceptamus, ap­probamus, & vener abili Willielmo Wainflete nuno Episcopo Winton. & successo­ribus suis ratificamus & confirmamus, prout chartae praedictae rationabiliter testan­tur. [Page 82] In cujus rei testimonium has literas nostras fieri fecimus Patentes. Teste meip­so apud Westmonasterium primo die Julii. Anno regni nostri secundo.

Atque ne simplici duntaxat beneficio Wintoniensem affecisse videretur: Ec­ce jam alterum Regiae benignitatis argumentum, quod iisdem verbis descri­bendum curavi.

Nos de gratia nostra speciali concessimus & per presentes concedimus, venera­bili E. Scaccario Regio. in Christo patri Willielmo nunc Episcopo Winton. quod ipse & successores sui Episcopi Ecclesiae praedictae in perpetuum erga nos haeredes & successores nostros, quicti sint & exonerati, tàm de omnibus & singulis escapiis omnium & singularum personarum pro feloniâ convictarum & convincendorum & ex quacunque causa jam attactarum & attingendarum et custodiae ipsius nunc Episcopi Winton. & suc­cessorum suorum ut loci ordinario salvo & securo secundum legem & consuetudinem regni nostri Angliae custodiendam, commissarum & committendarum, quàm de quibuseunque sectis, demandis, pecuniarum summis & paenis quas praedictus nunc Episcopus & successores sui arctati praedict. nobis seu heredibus nostris forisfecerunt aut forisfecerant, vel ad nos, haeredes seu successores nostros pertinere potuerit aut potuerint &c. Et de uberiori gratia nostra volumus & concedimus quod si presen­tes literae in formâ vel materiâ seu ex quacun (que) aliâ causâ quoad debitum effectum & intentionem exonerationis sive praedictae concessionis nostrae minus validae seu in­sufficientes existunt &c. Quod Cancellarius Angliae pro tempore existens tam pre­sentes literas nostras reformet, quàm fieri faciat alias literas in ea parte validas & sufficientes, quoad dictus Episcopus & successores sui debitum effectum exonerationis & concessionis nostrae habuerit vel habuerint; nec non alias literas de perdonati­one, remissione &c. Validas & sufficientes de tempore in tempus, quum per prae­fatum Episcepum seu successores suos &c. Fuerit rogatus. T. R. apud Westmo­nast. 16. Novemb. Anno Ed. IV. 6.

Sed nè incredibilem in summâ rerum potestate modum & inusitatam regis optimi manfuetudinem requiras, literas (ut vocant) patentes, quas ab Henri­co ejus adversario Wintoniensis impetraverat, inspexit simul & comprobavit: E. Scaccario Regio. E Regist. Coll. Collegium ipso adventus sui splendore illustravit, & (quod plus ames) spon­te, non rogatus, quae res non mediocritèr complacuit domino Fundatori. Collegii dignitatem sibi deinceps curae futuram gratiosè spospondit: Deni (que) eximium sane & singulare erga Magdalenses studium cùm verbis magnificè sig­nificavit, tum reipsa cumulatissimè implevit. Caetera quae sunt in hoc genere multa maximaque, sciens praetermisi, ne cui no [...] [...]am fidem facere videar quam molestiam. Tantorum igitur meritorum ut Regi praestaret eam, quam debuit, [...] [...]. Coll. [...] [...]. memoriam Wintoniensis, spirantem defunctum (que) gratissimis suorum obsequiis celebrandum statuit. Nam quid quaeso in causa potest esse, quare istud huma­nitatis & clementiae exemplum à regis moribus adeo alienum quisquam putet, [...]. quando ut verissime scripsit sophus ille) principi non minus turpia, multa sup­plicia, quam medico funera? Joh. Mortonum in durissimis Reip. tempor. Henrico sic adhaerentem ut ne in castris etiam aut summo rerum omnium discrimine ab [...]. eo unquam discederet, ob fidem & integritatem hominis, tanti secisse perhibe­tur, ut multis beneficiis primum pellectum, & arcanis consiliis deindè adhibi­tum [Page 83] tandem ad Elyensem Episcopatum eum promovit, summamque in eo rerum bene gerendarum fiduciam posteà collocavit. Johanni Duci Somersetensi, Ro­dolpho Percio equiti auratae militiae aliisque compluribus ad ipsum suppliciter confugientibus delictorum veniam fecit; sic ut qui de hac re amplius dubita­re velit, in evoluendis illorum temporum annalibus eum aut omnino indili­gentem Hall. fuisse aut incredulum necesse est, ut operae pretium proptereà non sit, aliud ad hanc rem probandam argumentum inducere. Sed ut contra ve­ritatem semel agnitam ne hiscere quidem diutiùs valeant, ad assertionis no­strae coronidem, ultimo in loco hoc etiam adjiciam. Templum Windesoriae po­suit Leland. in Com­ment. ad Cyg Cant. Edoardus quartus, absolutum elegantis structurae exemplum: ad id ma­turiùs perficiendum, Academicorum lathomi jussu Regio avocantur. Id ae­grè ferentes Oxonienses, ne inceptumscholae theologicae opus per moram cor­rumpi possit, ex iis operariis quos Collegio suo absolvendo à Rege Fundator impetraverat, aliquot sibi per benignitatem Regiam concedi, his literis sup­plicem in modum obtestantur.

Christianissimo Principi Edoardo, Dei gratia Regi Angliae & Franciae, Oxoni­ensis Reipub. protectori singularissimo, Cancellarius Universitatis Oxon univer­susque Regentium in eadem coetus sese cum omni reverentia commissos faciunt. Et si possumus, illustrissime princeps, quamplurimos vetustiorum tui regni commemo­rare, quorum beneficio litterarum studia vehementèr illustrata sunt, hac tamen imitandae virtutis commemoratione, nobis apud te nequaquam uti oportere visum est. Quippè qui sine ullo superioris aetatis Regum exemplo, singularem tuendae nostrae Universitatis curam tuâ sponte susceperis. Nos itaque potius in hac tuâ presenti bonitate, quàm in illâ umbratili rerum dubiarum memoriâ confisi, tuam celsitudi­nem imprimis hortabimur, ut in his potissimum rebus quae ad honestandem nostram Rempub: maximè conducunt, cum nobis rogantibus praebe as quem semper praebitu­rum non rogatus ultrò statueris. Quod si abs tuâ benignitate impetrabimus, nul­lum certè beneficium magis hoc tempore necessarium abs te in nos proficisci potuisse cognosces. Nacti etenim sumus paucis his diebus viros nostrae Universitatis obser­vantissimos, qui ornatissimum sacrae Theologiae demicilium, quum sexaginta fermè annis derelictum jam diu squalesceret, perficere instituerunt. Quae res quo cele­rius tamdiu expedire possit, profecto nec laboribus nec impensis reperimus, quum perquisitis lathomis supremam operi manum imponeremus; nunc vero, quod quos summâ diligentiâ perquisivimus ad tua magnifica opera sunt accersiti, progredi non possumus: atque haec operis intermissio eam nobis desperationem affert, ut nisi quam primum coepta maturemus, verendum erit, ne illis qui sumptus hactenus sup­peditarunt, ad consummandum vita non suppetat. Et dum animadvertimus tuam ardentissimam in aedificandâ ad Dei gloriam Ecclesiâ diligentiam repetere audemus: hoc tamen postulamus, ut si Reverendus pater Episcopus Winton. nostro rogatu per­suasus, aliquos ex his quos usui suo concesseris, nostro etiam usui impertire volet, illis saltem utendi nobis potestatem facias, quod quum nec tuis aedificiis officere po­test, tùm nostris utilissimum erit. Vale serenissime princeps & Christianissime Rex nostraeque Universitatis protector unice.

Haec ut forte confirmata verbosius, ita praetermitti prorsus haud decuerat, [Page 84] ne qui indignationem Regis adversus Wintoniensem bellè excogitarunt, aliud praeter expertem rationis opinionem secum attulisse videantur. Caeterùm hoc commentum quamlibet frigidum, illis hactenus arrisit, quibus aliquid dici satis erat, nimirùm haud ignaris, probationes ab se non esse exigendas. Wintoniensem (sicut ego accepi) sunt qui Oxonii Cancellarium fuisse affirment, F. Thinnus in Ca [...]al. Cancel­lar. Ang. quibus libenter etiam assentior: sed de tempore quo hoc officium gesserit li­quido pronunciare nihil possum, dissipatis per quorundam incuriam Aca­demiae monumentis. Regnante tamen Edoardo illustria aliquot ejus pa­trocinii vegistia nondum detrita vel ex his Oxoniensium litteris perspicue Epist. Oxon in Coll. Corp. Christi. Cant. apparent.

Cupimus, magnifice praesul, eas paternitati tuae gratias agere, quae vel tua erga nos merita aequarent, vel nostram erga te voluntatem de­clararent: non quod arbitramur gratiarum expectatione impulsum te tàm de nobis benè mereri voluisse, sed quo nihil videamur in te officii (quantum nos praestare possumus) praetermittere. Verum tametsi tantus est tuorum in nos meritorum cumulus, tantusque nostrae in te voluntatis ardor, ut nec illis respondere, nec huic satisfacere nobis posse concessum. est: tamen nec nostrae quidem humanitatis est, quod possumus, omitte­re: nec tuae quod non possumus requirere. Immortales itaque Reveren­de pater tibi gratias agimus, quippe qui te omnium quos nostra aetas tulit, cupidissimum nostrae Universitatis praebueris: tuam ad hoc praestantiam majorem in modum rogantes, ut qui tuâ sponte incitatus, tantam publi­carum utilitatum curam gesseris, privatarum etiam (quae ad nostros po­tissimum spectant) rationem habeas; ex privaetis enim commodis pub­lica saepenumerò crescunt. Quamobrem quum jamdudum accepissemus magistrum Gilbertum Haydock sacrae Theologiae professorem, & Thomam Davers ex tuis fidelissimis familiaribus unum, diuturnis litibus versa­tos esse, ad te (constantissime praesul) rem omnem referendam putavimus. Iste publicis judiciis magistrum lacessit, ille iterum Universitatum pri­vilegia requirit: quo sit ut non parum timeamus, ne nostrae tandem li­bertates periclitandae sint. Te igitur magnopere obsecramus (humanissi­me praesul) ut his vel tuorum vel nostrorum perturbationibus exitum imponas. Hoc enim perinde nobis gratum erit, ac si in nos omnes contulisses.

Clarissimae sunt (ut mihi quidem videntur) haec voces: Ad te constantissime praesul rem omnem referendam putavimus. Et, His perturbationibus exitum im­ponas &c. Neque praeter Cancellarii munus, tàm commodè quidquam expri­munt; sed de tempore nihil habeo quod definiam: nam probabiles rerum conjecturas sequi omninò non placet, quarum vestigiis ut aliquando ad veri­tatem pervenitur, ità frequentiùs à scopo aberratur. Maecaenas interim si [Page 85] bonus fuerit & in Academicos benignus, cujus authoritate ornati, & ope adiuti fuerint, quemque ipsorum commodis & dignitati ubique praesentem senserint, loquatur vel me tacente manuscriptum Epistolae exemplar, quod in selectissimâ Collegii Corporis Christi apud Cantabrigienses Bibliothecâ custoditur.

‘Non potuerunt (Amplissime praesul) tua nos ingentissima beneficia de­terrere, Epist. Oxon. in Coll. Corp. Chri­sti Cantab. quo minus pro communi Reipub. nostrae utilitate, si quid ipsius interesset, ad tuam praestantiam conscriberemus. Est enim (ait Cicero) nobilis animi atque ingenui, cui multum debeas, plurimum velle debere. Quapropter quum statuentibus jam nobis ad novarum scholarum perfectio­nem prorsus incumbere, tuum quoque subsidium ad eam rem perquam op­portunum videatur: te rogamus (optime pater) ut qui semper ad com­munes utilitates amplectendas, tuâ sponte satis incitatus es, nostris etiam precibus ad eas ipsas incitari velis. Atque ut intelligas quid est quod tanto­perè cupimus, desunt profecto nobis aedificiales machinae adeò quidem ad nostrum institutum necessariae, ut sine his nihil aggrediendum sit, quas si de integro parabimus, necesse erit tum grandem in illis pecuniam exhauriri, tum expectati operis consummationem diutius retardari: quibus equidem ma­lis, te unum imprimis (magnifice praesul) facilè mederi posse intelligimus, si vel illis aedificialibus instrumentis, quae ad tui clarissimi Collegii fabricam comparatae sunt, utendi nobis copiam feceris. Hoc certe nihil erit nobis vel ad levandos sumptus, vel ad celeritatem conficiendi, accommodatius. Quod si nostrâ causà facturum te recipis, curabimus equidem nos, ut gratia­rum actiones tibi faeneremur. Nam quùm pro illis meritis quae non roga­tus ultrò contuleris, magnas tibi gratias agere debemus: tùm pro his quae postulantibus nobis concesseris multò maximas agemus & habebimus. Et faeliciter valeat tua sancta paternitas, reverende praesul ac domine.’

Ipsa meherculè Scholae theologicae testudo, si loqui potuisset, Wintoniensi Epist. Oxon. in Coll. Corp. Chri­sti Cantab. gratias referret vel hoc nomine maximas; quippe quae per totos sexaginta annos, illustrissimorum principum & magnatum beneficientiam experta, non nisi admotis jam tandem insignissimi praesulis machinis absolui potuisset. Fato siquidem debebatur illi, utpote Scholarchae olim clarissimo, scholarum ex­truendarum gloria. Nam Oxoniae juxta ipsius Collegii pomeria, nobile fae­tuum educandorum plantarium posuit, unde prima literarum cunabula juni­ores ediscant. (quod ille Academiae Cancellarius si quâ in bonas artes via sae­vire incipiebat radicitus extirpasset, maximi sceleris apud posteros omnes in­famiâ se obligasset,) deinde etiam Wainfleti alterum erudiendae pueritiae gym­nasium instituit.

Prudentiam vide interim & suspice. siquidem initio Collegii coetum Mag­dalenensem sine scriptâ lege, sine jure certo per multos annos institutum legi­mus, Regist. Coll. omniaque arbitrio fundatoris (ut olim in Rep. Rom. à Regibus factum narrat Pomponius) gubernabantur. Posteà usu id postulante leges quasdam tulisse nunc has nunc illas, prout opportunum videbatur, novas etiam prio­ribus adjecisse traditur, atque ita paulatim absolutam Reip. litterariae for­mam excogitasse. Cujus fontes & capita quisquis viderit, ut aevo interim suo [Page 86] nihil detrahat, ita quin plurimam etiam majoribus nostris prudentiam dili­gentiamque adscribat necesse est. Nam Richardus Foxus, foelicis memoriae praesul quondam Wintoniensis, idemque prudens rerum aestimator, quantum Waynfleti inventis tribuerit, non modo hinc in Alvearium suum derivatis ejusdem decretis satis declaravit, nisi diligentissimos mellificandi artifices duos, tanquam primarias apes, recenti examini praefecisset, alterum Claimun­dum, Collegii nostri Praesidem, & Morventum vicepraesidem alterum: Sed mul­to etiam magis tacito quodam cultu, & veneratione tam praeclarae fundatae Sodalitatis, Artium Bacchalaureos, & magistros omnes, ceu sedulas quas­dam apiculas, ad Philosophiae utriusque thymum, sacraeque theologiae nectar colligendum huc convolare jussit; quod si per saevitiam pestis, novas sedes Arist. ca. 40. lib. 9. hist. animal. quaesitum ab Oxonio aliquando abigerentur, tum ad locum aliquem propè Mag­dalenenses si talis commodè pro eis provideri posset, illos considere voluit. Prae­terea E. lib stat. Coll. Corp, Chri. cap. 23. nè vitio nostro, bonae sanctiones per desuetudinem aliquam abrogentur, (magno, quod necesse est, Collegii cum dispendio & jacturâ) neve certa, ubi opus esset interpretatio desideretur: idcirco Collegium suum, resque & personas, in side & clientelá Praesulum Wintoniensium esse voluit. Te vero, Reverende pater ac domine Tho. Bilsone, locum nunc duodecimum ab ipso occupantem, verum patronum & protectorem praecipuum Collegii nostri [...]. statut. hactenus experti sumus, indiesque eum te futurum omnes auguramur: quem incredibili studiorum & religionis bono natum esse semper speravimus. Nam quid eruditio, prudentia, pietas, in te uno summae, simul cum eminente dignitate conjunctae efficere possunt, non tam opinione aliqua, quam presenti fide omnes colligimus.

Sed enim inter ipsas munificentiae Gulielmi nostri laudes, quibus apud om­nes hominum ordines gratiam sibi conciliavit, absque flagitio pietas dissimu­landa non est: quanto nimirum praestabilius videtur esse, divini numinis cul­tu quam magnificentiae opibus gloriam quaerere. Itaque repositae apud deum salutis suae non immemor, virtutem nullam non magnopere exercebat. Adeò Christianae pietatis studiosus, ut caelestis disciplinae sex consultissimos theolo­gos assidue foueret, quorum oratione & precibus divinam misericordiam si­bi conciliaret: Memorque repositae in caelis beatitudinis illius, quam in om­nes E Regist. Coll. venturam pronunciaverat Servator Christus, quotquot erga indigentes pii benignique extiterant, sic erogandis in pauperum usus opibus suis assiduus fuit, ut Eleemosynarium huic muneri perpetuo inservientem apud se habe­ret; ratus nimirum quod res est, Deum invocanti nemini subventurum, qui In fine statut. invocantem prius pauperem ipse non exaudiverit. Saepius ob eximiam sancti­moniam in penetrale Regium adhibitus, caeteroque Senatu super arduis reg­ni negotiis consilium inituro, Quin abite, (inquit Princeps) ego interim & Cancellarius meus pro salute Reipublicae vota Deo nuncupabimus. Utque futurae immortalitatis meditationi totus posthac incumberet, mausoleum quod mortis nunquam adrepere cessantis ipsum admoneret, condendum cu­rabat. In quo statua supino decubltu insculpta, oculis in caelum contuenti­bus, [...] Testamento [...]. manibus supplicantium more tensis, & effigiem cordis humani comple­ctentibus, devotissimi vatis exemplum referre videtur: Ad te Jehova animani In templo Win­ [...]al. 25. meam attollo, Deus mi, in te consido, ne erubescam, ne exultent inimici mei de [Page 87] me, Semperque de eô apud se cogitans, (de quo nemo nimis, perpauci me­ditantur satis) humanae dico vitae quàm brevis tam in horas omnes incertae, fugâ: quarto calendas Majas Anno salutis instauratae. 1486. quasi illud Eze­chiae nuncium divinitùs accepisset: Da praecepta familiae tuae, nam tu brevi moriturus es, ac non vives, Nihil prius habuit quam supremam voluntatis suae sententiam contestari. Ibi vero divinae sanctimoniae sapientiaeque plena om­nia, fuisse ipsum Angelorum quasi consortem, coelestisque beatitudinis, etiam dum in terris agebat participem, propè faciunt ut existimem. Ego (inquit) ad E testament. Fundatoris. vitam futuram, ad quam conditus sum, anhelans, cernensque diem expectationis meae, in hac valle lacrymarum quasi nunc advesperasse, & quod tempus resolutionis paenè jam instat: condo testamentum in hunc modum, &c. Quot verò quantas­que donationes in pios usus erogandas defunctus reliquerit, haud facilè fidem adhibuerit, nisi qui ipse in testamento viderit. Nullus fuit in Ecclesiâ Win­ton. E testament. Fundat. vel in Monasteriis suburbanis Monachus aut Monialis, in [...] Sanctae Crucis misellus inops inter religiosos ordo, in urbe parochus aut clericus, in Collegiis Wiccamicis vel suo socius aut scholaris, Denique inter familiares aut domesticos nullus, cui datum aut legatum aliquid non fuerit; ut non mortalem (uti Gilliam Agrigentinum dicit Val. maximus) sed propitiae for­tunae benignum esse sinum diceres; quin abeant (igitur) quo digni sunt nu­givenduli quidam leves, qui sic redactum ad summam rerum omnium inopiam illum contendunt fuisse, ut Collegii sui praefecturam, studiosissimè ambire non erubuerit: quando non ex egestate aliqua, sed ex opibus manare neces­se sit hujusmodi beneficentiam. Et ne tenuitatis pristinae conditionem, aut tam copiosae benignitatis recordationem aliquando ex animo effluere patere­tur, hanc beatae virginis symbolam non ipse modo usurpare solebat, verum parmae gentiliciae adscribendam curabat. Qui potens est fecit pro me magna, & sanctum nomen ejus. Servos complures quos dura gentium constitutio do­minio alieno contra naturam subjecisset, libertate donabat. Cum interim nul­lis Ex Arch. Win. ton. ille famae illecebris, nulloque nominis amplificandi studio delinitus quic­quam faciebat: sed ad exaltationem fidei, Christianae Ecclesiae profectum, divini E. Statut. Col­leg. cultus augmentationem, tanquam ad scopum omnia referebat. Nam quanta (bone Deus) verborum suavitate aures meas replent, quibus in ipsâ quasi exacti ope­ris peroratione usus est. Nostri Collegii Praesidenti & sociis & aliis omnibus In sine Statutor, commorantibus in eodem, juxta informationem Christi, tanquam ejus discipulis, di­vinum obsequium commendamus pacisque ac unitatis foedus, ac perfectae vinculum charitatis. Ingens hoc in Deum pietatis studium proximus honoris & reveren­tiae gradus excipit: cui ille praestando ut nunquàm deesset, Archipraesulum Cantuariensium inaugurationibus praesentem se exhibere solitus est, id quod sedulo fecisse eum scribit Mattheus Parkerus. Quinimò Thomas Bourchierius Parker in vita. Kemp. & Bour­cher. Antistes Cantuariensis, ubi ex rescripto Pontificis Romani in amplissimum pa­trum purpuratorum Collegium cooptandus esset, in frequentissima praesulum & nobilium coronâ rubrum galerum Wintoniensis manibus indutum protenus gestabat: id quod utrique perinde fuit honorificum. Saepe convocatis ad Ex lib. Jo. Ryd, in Coll. Corp. Christ. Cantairig. comitia cleri ordinibus, Archiepiscopo jubente, ipsum praefuisse legimus, iis nimirum inter caetera, quibus ad repellendos Scotos decretum est regi subsi­dium, quod immunitates & Ecclesiastica jura, legulciorum calumniis convulsa [Page 88] & labefactata, regio diplomate restaurasset. Jam comitas, humanitas, affabi­litas, Ex actis synodi Londinensis. quanta fuerint, eximiâ quadam in eum patrum plebisque benevolentia satis declaratur. Sed enim inter haec omnia liberalitas & magnificentia ex­plendescebant maxime. Reges ipsos quos ille ereditores habuit, fecit debito­res; E. pelle Exitus. nova scilicet ratione inventa, ut à quibus ipse accepisset omnia, vicissim & illi deberent aliquid. Emanuelem quendam auratae militiae equitem Constanti­nopolitanum, E. pelle Exitus. urbeque expugnatâ profugum, non modo benignissime ipse ac­cepit, verum etiam ut acerbam hominis fortunam leniret, viginti nummûm aureorum honorario è fisco Regio donavit. Atque ista quum nemo affirmare potest, non fuisse humani ingenii & perliberalis animi officia, tum demirari satis nequeo projectam Gulielmi Botoneri Wyrcestrii (equestris praesertim ordi­nis viri) impudentiam: qui quod aureolum M. Cic. de Senectute libellum sermone anglico donasset, eumque sub specie honoris Fundatori consecrasset, ob tam luculentum (si Diis placet) opusculum conqueritur (videte interim elegantiam hominis) se nullum regardum de Episcopo recepisse; & dignus mea Bibliotk. Corp. Christ. Cantab. certe sententia eras cum tuo isto regardo nullam mercedem retulisse, qui vena­lem nescio quam diligentiam tuam, si emptorem inveniret, prostituisti: & ei praesertim viro praemiolum aliquod extorquere sperasti; qui ultro non rogatus beneficentiam in omnes erogare solitus est. de quo verissime usurpari pos­sunt illa quae olim in gratiam Alexandri Lincolniensis Epis. decantabantur,

Qui dare festinans aliis ne danda rogentur,
Quae nondum dederat nondum se credit habere.

Adeò ab omni partium studio inter alumnos suos vel levissime inchoato alienus E. diario. ejus­dem Wircestri manuscripto, & in Colleg. Corp. Chri. Cantab. servato. E. Regist. Coll. fuit, ut quos litium serendorum reos, aut dicto Praesidis minùs audientes se­mel deprehendisset, tanquam inutiles ramos amputandos censuerit, Epistolae formam, ne fides quovismodo vacillet, hanc adtexui.

RIght entirely well beloued, We greet you well. It is come to our knowledge and to our displeasure, that there is growne a diuision and discord within our Colledge, wantonly and vndiscreetely for the election of the Proctors of the Universi­tie. In case bee, that there bee any person of our Colledge un­der your rule, that will ve seditious wilfull and not conforma­ble to the aduise and the guiding of you, and of the more partie of the Masters of our seyd Colledge, it is to be presumed and of great likelihood, that such a person is not apt nor disposed ad conuiuendum. But that such will be troubleous and full un­profitable for my seyd Colledge, giuing greate impediment to vertue and cunuing. Wherefore whomsoever ye and the more partie finde criminous & obstinate, taking wilfully away con­trary to the more partie, we command you that then you dis­charge [Page 89] such person & persons from all manner interest that they haue in our foreseid Colledge. Christ haue you in his guiding. Wrette in our Mannonr of Southwaltham the xii of Aprill.

W. B. of Winchester.

QUantum autem industriae operaeque posuerit in comparandis utriusque linguae optimis authoribus, quantosque in ea re & quam immanes sump­tus fecerit, dum octingenta plus minus librorum thesauro bibliothecam suam instruxerat, (ut ego nihil dicam) res ipsa loquitur. Tantis itaque virtutum dotibus insignitus (& opinione quidem mea, in hoste laudatissimis) quibus flantem subindè reflantemque fortunam moderatus est: simul ipse dum vixit Reipub. commodus fuit, & principibus (licèt in diversas partes abeuntibus) non infensus. Nam capitalem illum Angliae tyrannum, non modò in Colle­gium suum pertraxit, verum efferatum illius ingenium ita penitùs demulsit, ut E. Regist. Coll. eruditis studiosorum disputationibus gaudere, & amplis muneribus bene me­ritos afficere, denique universum Magdalenensium coetum vino & pingui fe­rina E Regist. Col­leg. donare, haudquaquàm gravaretur. Cujus interitu, quum patriam è lupi quasi faucibus ereptam videret, & redditam denuò libertatem, Waltha­miae E Regist. Coll. jam agens in gravissimum morbum repentè incidit; qui ubi per artus & medullas in arcem cordis furtim irrepsisset, sic hominem senio & laboribus con­fectum prorsus debilitavit, ut tertio Iduum Augusti, horâ post meridiem quartâ, majore superstitum damno quam suo, supremum aetatis diem clau­dens coelo sit redditus. Hunc vitae exitum habuit pientissimus Antistes, in extremo senectutis quasi stadio hinc ereptus, vir ad omnia summa natus, post­quàm annos triginta octo, dies duodecem, provinciam Wintoniensem sanctis­sime administrasset, supremum Cancellarii munus integerrimè obivisset, & extincta factionum semina, confirmatam in Repub. pacem, incomparabili divini numinis beneficio iterum vidisset: elatus est magnâ cum pompâ funeris sepultusque Wintoniae, juxta Henricum Beufortium, cui ipse vivus mortuo suc­cesserat. Apparet nescio quid ejus memoriae sacrum aeneis characteribus in sepulchri ambitu descriptum fuisse: verum illud sacrilegorum hominum ma­nus, in ipsas demortui umbras impunè saevientium, nobis per summum scelus jamdiu inviderunt.

FINIS.

JOANNIS PICI Mirandulae & Concordiae Principis V. C. Vita, per Joannem Franciscum Illust. Principem Pici Filium conscripta.

JOannis Pici patrui mei vitam scribere Orsus, praefandum lectoribus im­primis duco, ne aut quod fratris filius, aut quod discipulus fuerim mè aliquid in gratiam Blandientium more, dicturum suspicentur. Nihil hic amicitiae datum, nihil familiae, nihilque beneficiis (quae maxima profecto in me extiterunt) fictitiâ laude repensum. Tantum quippe ab Adulatione sejuncta est narratio mea, quantum abfuit adulandi necessitas, tantumque cavi, ne me, vel mentitum, vel vehementem in laudibus legentes arbitrarentur, si quicquid de ipso conceperam, literis tradidissem, ut illud fuerit fortasse peri­culum, ne parum potuerint, vel ipsaemet virtutes excelsae, vel earum assertores coarguere. Quod vel hoc argumento videre licet. Cum plurimae doctorum nostrae aetatis hominum & ex primoribus quidem elucubratissimae scriptiones non modo his quae sumus dicturi, locupletissimum reddiderint testimonium, sed dum uteretur hac luce & postquam eam cum potiore commutavit, in ejus me & morum & doctrinae praeconiis praecelluerint: quarum nonnullas in hujus libri calce post commentationes ipsius adscribi jussi ut firmior testibus, non gentiliciis fides adhiberetur. Paternum genus (licet ab Constantino Caesare per Picum pronepotem, à quo totius familiae cognomentum memoriae proditum sit, traxisse primordia) missum facientes, ab ipso tempore nativitatis sumemus initium, tum quod familiae forsan non minus honoris ille contulerit quam acce­perit, tum quod proprias animi dotes reliquaque totius vitae & obitus seriem prae se ferentia, quae vel propriis aut auribus, aut oculis hausi, vel ab gravis­simis excepi testibus, aperienda duxerim, posthabitisque & stemmate & prae­clar is auorum facinoribus recensenda.

Anno à partu virginis tertio & sexagesimo supra millesimum & quadrin­gentesimum, Pio secundo Pont: Maximo Ecclesiae praeside, & Federico ter­tio, habenas imperii Romani moderante, mater Julia, ex nobili Boiardorum familia, Joanni Francisco patri, ultimo eum partu peperit; jam enim Galeot­tum majorem natu, ex quo sum genitus, & Antonium Mariam, sororesque duas [Page 91] enixa fuerat, quarum altera, Leonello jam conjugi, Albertum Pium ex Carpi principibus unum edidit, nunc Rodulphi principis Gonzagae consors: altera Pino Ordelapho Forolivensi principe, cui jam pridem nupserat, vita functo, Montis agani Comiti secundas nuptias concessit. Prodigium haud parvum ante ipsius ortum apparuit: visa enim circularis flamma est, supra parientis matris astare cubiculum, moxque euanescere, fortasse nobis insinuans, or­bicularis figurae intellectus perfectione simillimum eum futurum, qui inter mortales eadem hora proderetur, universoque terrae globo excellentia no­minis, circumquaque celebrandum, cujus mens semper coelestia ignis instar petitura esset, cujusque ignita eloquia, flammatae menti consona, Deum no­strum (qui ignis comburens est) totis viribus quandoque celebratura: sed statim obtutibus hominum, ut illa euanuit, occulenda. Legimus quippè doctissimorum sanctissimorumque hominum ortus, insolita quandoque signa aut praecessisse, aut subsequuta fuisse, veluti eorum incunabula infantium ab aliorum coetu divino nutu segregantia, summisque rebus gerendis natos indi­cantia. Sic ut omittam reliquos, examen Ambrosiii magni ora lustravit, in eaque introgressum est, deinde exiens, altissimumque volans, seque inter nubila condens, paternos, aspectusque aliorum qui aderant visus elusit: quod praesagium Paulinus plurifaciens, scriptorum ejus favos nobis indicasse dis­seruit, qui caelestia dona enunciarent, & mentes hominum de terris ad coe­lum erigerent.

Forma autem insigni fuit & liberali, procera & celsa statura, molli carne, venusta facie, in universum, albenti colore, decentique rubore interspersa, caesiis & vigilibus oculis, flavo & inaffectato capillitio, dentibus quoque can­didis & aequalibus. Sub matris imperio, ad magistros disciplinasque delatus, ita ardenti animo studia humanitatis excoluit, ut brevi inter Poetas & Ora­tores tempestatis illius praecipuos, nec injuria collocandus esset. In discendo quidem celerrimus erat, prompto adeò ingenio praeditus, ut audita semel à recitante carmina, & directo, & retrogrado ordine, mira omnium admira­tione recenseret, tenacissimaque retineret memoria, quod caeteris contra euenire solet: nam qui celeri sunt ingenio, natura fieri saepè solet, ut non multum memoria valeant, qui verò cum labore percipiunt, tenaciores percep­torum euadant. Dum verò quartum & decimum aetatis annum ageret, ma­tris jussu, quae sacris eum initiari vehementer optabat, discendi juris pontifi­cii gratia, Bononiam se transtulit: quod cum biennium degustasset, meris id inniti traditionibus conspicatus, aliò deflexit, non tamen absque bonae frugis foetura, quando puer, & quidem tenellus, ex epistolis summorum Pontificum, quas Decretales vocant, epitomen quandam seu breviarium compilaverit, quo omnes concisius, quàm fieri potuit, sanctionum illarum sententias, conclusit, consummatis professoribus, opus non tenue. Sed secretarum naturae rerum cupidus explorator tritas has semitas derelinquens, intellectus speculationi Philosophiaeque cùm humanae, tùm divinae, se penitus dedidit, cujus enan­ciscendae gratia non tantum Italiae, sed & Galliarum literaria gymnasia perlu­strans, celebres doctores tempestatis illius, more Platonis & Apollonii scrupu­losissimè perquirebat, operam adeo indefessam studiis illis impendens, ut con­summatus simul & Theologus simul & Philosophus imberbis adhuc & esset [Page 92] & haberetur. Jamque septennium apud illos versatus erat quando humanae laudis & gloriae cupidus (nondum enim divino amore caluerat, ut palàm fiet) Romam migravit, inibique ostentare cupiens, quanta eum à summussoribus in posterum manaret invidia. Nongentas de Dialecticis, & Mathematicis, de na­turalibus divinisque rebus quaestiones proposuit: non modo ex Latinorum pe­titas arculis, Graecorumque excerptas scriniis, sed ex Hebraeorum etiam my­steriis erutas, Chaldaeorumque arcanis atque Arabum vestigatas. Multa idem de Pythagorae. Trimegistique & Orphei, prisca & subobscura Philosophia, multa de Cabala, hoc est, Secreta Hebraeorum dogmatum receptione (cujus & Origenes & Hilarius ex nostris potissimum comminiscuntur) quaestionibus illis intexuit: multa etiam de naturali Magia, quam non parvo interstitio ab impia & scelesta separari edocuit, idque multorum testimonio elegantissime comprobavit, nec non duo & septuaginta nova dogmata Physica & Metaphy­sica propria inventa & meditata, ad quascunque Philosophiae questiones elu­cidandas accommodata, defuerunt: his novam per numeros Philosophandi in­stitutionem adnexuit, cunctaque simul publicis locis, quò facilius vulgaren­tur, affixit, pollicitus se soluturum eis impensas qui ex remotis oris disceptan­di gratia Romam se contulissent.

Verùm obtrectatorum simultate (quae semper velut ignis alta petit) nun­quam efficere potuit, ut dies altercationis praestitueretur, ob hanc causam Ro­mae annum mansit, quo tempore vitiligatores illi, palam eum, & libero exa­mine non audebant aggredi, sed strophis potiùs & cuniculis sugillare, clancu­lariisque telis suffodere, pestifera corrupti invidia (ita enim arbitrati sunt plurimi) conabantur. Livorem hunc, vel hac ratione sibi maximè commovisse existimatum est, quod multi qui vel ambitione fortassis vel auaritia literario negocio diu incubuerant, notam sibi fore autumarent, si juvenis ille aggestis a­tavorum opibus, multaque doctrina, quasi fertilis ager luxurians, in prima or­bis urbe, de naturalibus divinisque rebus, deque multis per plura secula nostris hominibus non accessis, periclitari doctrinam, & ingenium non vereretur, & cùm nihil adversus doctrinam veris machinis moliri posse animadverterent, at­tulisse eosdem in medium tormenta calumniae tredecimque ex nongentis quae­stiones, rectae fidei suspectas acclamavisse, quibus fortè se junxisse nonnullos, qui quaestiones illas, utpote insuetas eorum auribus, ut piè, ita fortasse parum eruditè, & zelo fidei & praetextu religionis incesserent: quas tamen quaestio­nes, non pauci, & quidem celebrati Theologiae doctores ceu pias & mundas priùs approbaverant, eisdemque subscripserant: quorum coetui Bonfrancis­cus Regiensis Episcopus annumeratus est, vir omnigena doctrina, acerrimo­que judicio, & morum gravitate praeclarus, qui Romae ad Pontificem Maxi­mum ea tempestate, pro Ferrariensium duce agebat legatum: adversus ta­men eum blaterones illi nihil attentarunt, cum fortè ab eis labefactari ejus fa­mam non posse vererentur, quando quicquid tractasset, correctioni matris Ecclesiae, & Pontificis submisisset. At is, famae istae dispendia non perpessus, Apologiam edidit, varium certè opus & elegans, multaque, rerum scitu digna­rum cognitione refertum, Vigintique tantum noctibus elucubratum, qua edi­tione luce clarius conspici datum est, non tam conclusiones, Catholicos po­tuisse sensus recipere, quam illos, qui primus adlatraverant insolentiae & ru­ditatis [Page 93] coarguendos esse, librumque ipsum, & quae scripturus erat in posterum matris Ecclesiae, ejusque praesidis sanctissimo judicio Christianissimi hominis more commisit: id enim vel expresse vel tacitè geri oportere, persuasissimum est: quasi illud Augustini proferret: Errare possum, haereticus esse non pos­sum, quando alterum sit hominis proprium, alterum perversae & obstinatae voluntatis.

Sed ubi Innocentius octauus Pontisex Maximus accepit per editionem Apo­logiae interpretatas conclusiones illas, quae prius calumniis infestatae fuerant in catholicum sensum, & à nota criminis relevatas, referentibusque nonnullis, quibus conclusionum examen demandatum fuerat, decipulas opponi posse fide­libus, si nonnullae quaestionum illarum (crudè quidem & inexplicite discep­tandarum more jacebant) passim vacarentur, libelli lectione, quo contineban­tur interdixit, quae omnia per Alexandri sexti Pont. Max. sub quo nunc vi­vimus diploma, quod, Breve nominant, liquido visuntur, quod cum Apologia ipsa impressoribus tradere exarandum duximus. Verum in ipso Apologiae cal­ce quod postea Pontisex auctoritate praestitit, quibus ille poterat rationibus antea factitaverat: obsecraverat quippe amicos & inimicos, doctos & indoct­os, ut Apologiam legerent, libellum vero ipsum conclusionum inexplicitarum praeterirent illectum, quando in eo plurima continerentur quae non passim vul­ganda triviis, sed secreto congressu inter doctos & paucos disputanda suscepe­rat, scolasticamque exercitationem, more Academiarum meditatus, multa veterum Philosophorum, Alexandri scilicet & Auerrois aliorumque quàm plurimum impia dogmata proposuisset, quae semper publice & privatim asser­uerat, professus fuerat, praedicaverat, non minus à verae rectaeque Philoso­phiae, quàm à fidei semitis declinare: atque in hunc modum de libello illo nongentarum conclusionum verba faciens, Apologeticum opus conclusit. Qui ergo me oderunt, ideo illa non legant, quia nostra sunt: qui me amant, ideò non legant, quia ex illis quae mea sunt, cogitare plurima possent, quae non sunt nostra: caeterum immensa Dei bonitate, quae ex malis etiam bona elicit, ef­fectum esse (quemadmodum mihi retulit) judicabat, ut calumnia illa falsò à malevolis irrogata, veros errores corrigeret, eique in tenebris aberranti (ut quantum exorbitasset à tramite veritatis, contueri posset) ceu splendidissimum jubar illucesceret. Prius enim & gloriae cupidus, & amore vano succensus, muliebribusque illecebris commotus fuerat: foeminarum quippè plurimae, ob venustatem corporis orisque gratiam, cui doctrina amplaeque divitiaeque & generis nobilitas accedebant, in ejus amorem exarserunt, ab quarum studio non abhorrens, parumper via vitae posthabita, in delicias defluxerat: verùm simultate illa experrectus, diffluentem luxu animum retudit, & convertit ad Christum, atque foeminea blandimenta, in supernae patriae gaudia commuta­vit, neglectaque aura gloriae, quam affectaverat, Dei gloriam & Ecclesiae uti­litatem, tota caepit mente perquirere, adeoque mores componere, ut post hac vel inimico judice, comprobari posset. Cumque de ipso gloriosa statim fama, & per vicinas & per remotas oras volitare accepisset, plures ex Philosophis, qui eruditissimi habebantur, ad eum tanquam ad mercaturam bonarum artium (ut inquit Cicero) confluebant, vel ob commovenda literaria certamina, vel quibus inerat rectior mentis sententia, ad audienda tenendaque rectè vivendi [Page 94] salubria dogmata, quae tantò magis expetebantur, quanto ab homine doctissimo & pariter nobilissimo profluebant, qui quandoque devios mollitudinis volupta­riae anfractu secatus fuerat. Videntur enim ad disciplinam morum, auditorum mentibus inserendam, ea plurimum habere momenti, quae & suapte natura sint bona, & à praeceptore converso ad justitiae semitas, ex distorto & obliquo li­bidinum calle, proficiscantur.

Elegiaco carmine amores luserat, quos quinque exaratos libris, religionis causa, ignibus tradidit, multa itidem Rhythmis lusit Hetruscis, quae pari cau­sa pari gnis absumpsit. Sacras deinde literas ardentissimo studio complexus, statim in templo Deo, ceu frugum primitias, octauum tunc & vigesimum an­num agens, de operibus sex dierum Geneseos, & die quietis Heptaplum ob­tulit, opus quippè & perfectum ingenio, & elaboratum industria, cum subli­mibus Philosophorum dogmatis, tum profundissimis nostrae Christiang Theo­logiae mysteriis refertissimum, septemplicique varia enarratione connexum, septenario capitum numero cuilibet septenae expositioni conserto libri nomi­ni maximè quadrans. Quod tamen ob erutas è naturae gremio res & diffici­les divinarum quaestionum evolutiones, atque ob Prophetae reconditissima sen­sa sermonisque elegantiam non se passim Philosophiae & eloquentiae rudibus offert, sed preciosae illius & rarae supellectilis usus paucis paratur: quod & ipse animadvertens, in ejusdem Prooemii calce, mentionem de hac re non il­lepidam fecit. Cùm primùm sacras degustavit literas, non tantùm veram sa­pientiam, sed & veram eloquentiam, invenisse laetabundus exultabat, multa­que ut omittam, ab eo testamenti Novi allata praeconia, Pauli epistolas, ora­torum omnium scriptionibus eloquentia praestare dicebat. Tullii etiam ipsius Demosthenisque primarii (ut inquit ille) dicendi artificis, lucubrationes no­minatim citans, non quod essent, ut illae calamistris inustae, & corrasis undique fucis, & cincinnis constipatae, sed ut veram, solidam, & redolerent, & sa­perent eloquentiam, veris sententiis, vera arte suffultam, essentque ut dicam brevius, Aegyptiorum opibus non consulto suffarcinatae. Omnia porrò ve­teris Legis eloquia, consummatissimae scientiae & sapientiae plena praedicabat, quod & si cum alii, tûm Augustinus in libro de Doctrina Christiana luculen­ter ostenderit, Septimiusque Tertullianus Eusebius Pamphili, & Cassiodorus assirment: Grammaticos, Rhetores, Oratores, Philosophosque omnes priscos eloquentiae & doctrinae suae fluenta, ex divinarum Scripturarum fontibus epo­tasse: ipse tamen aliis id muneris rationibus prosequebatur, quarum partem, in Heptapli celebratissimae exordiis inque ipso secundae expositionis Prooemio videre operae precium est. Inter tot juges divinae legis evolutiones secundo anno ab Heptapli editione, opusculum etiam de Ente & Uno decem capiti­bus distinctum, absoluit: breve quidem corpore, sed amplum viribus, sed altissimis & Philosophorum dogmatis, & Theologicis sensibus undequaque respersum, quo superius Ente non esse unum, sed sibi invicem respondere, aequalique esse ambitu ostendit, controversiamquesuper ea re à Platonis Ari­stotelisque sectatoribus habitam, recensuit, asseverans Academicos illos qui contrarium contenderunt verum Platonis dogma non assequutos, sensumque prorsus communem inter Aristotelem & Platonem de Uno & Ente, sicut & de reliquis in universum, & si verba dissiderent, demonstraturus erat non de­fuisse: [Page 95] ultimo quoque Operis capite, totam disputationem, ad institutio­nem vitae & morum emendationem, non minus ingeniosè convertit. Adver­sum quod opus Antonius Faventinus, egregius alioquin Philosophus, nonnul­la quatuor epistolis objectamenta protulit, quarum tribus ipse respondit, quar­tae verò, vel quia fideliter delata non fuit, vel quia ex praescriptis responderi posse putavit, vel alia quapiam de causa, quae justa tamen credenda est, men­tionem quod sciverim non habuit, cui nos, postquâm decessit è vita, ne falsa vel latranti malevolis, vel sinistri aliquid credendi rudibus praeberetur occasio, respondendi munus obivimus. Illudque potissimum curavimus, ut ex prae­cedentibus ipsius sententiis, fuisse magna ex parte responsum monstraremus. Vidimus etiam nonnulla Platonica vernaculo sermone ab eo digesta, quibus multa ad priscorum Theologiam enodandam facientia, multa in ae­nigmatibus & scirpis abstrusa sapientum sensa reserantia, deprehen­duntur, quae forsan, majus ocium nacti, Latina reddere tentabimus, ne tanti hominis supereminens doctrina hisce de rebus maximè pervia, qui­busque vulgi ante ora feratur.

Hactenus de perfectis lucubrationibus, quas ante mortem emiserat, velu­ti nuncios & anteambulones praeclarorum operum, quae conceperat, & pro­cudebat. Vetus enim testamentum, interpretamenti jam facibus illuminârat, id ipsum muneris, ut Novo praestaret accinctus, nec eos tantum, quos lite­rae series ferre poterat sensus, protulerat, sed in his locis, quae treis alios di­vinorum eloquiorum proprios latura fuerat, superaedificabat, Graecisque & Hebraeis exemplaribus nostrorum codicum, discordes sententias conferebat: sed hoc potissimum in ejus mente consitum fuit, hoc de universis propositis, quae in commentandi genere conceperat, altius insedit, ut aliorum dogmata non adduceret, utpote quae jam haberentur, legerentur, noscerentur, sed sua prorsus inventa, & meditata dissereret, ut propriis, non alienis faculta­tibus, famelicas veritatis animas, pro virili saturaret: Post haec Hebraico id­iomate pollens, de veritate translationis Hieronymi adversus Hebraeorum calumnias, libellum edidit, necnon, defensionem pro septuaginta Interpre­tibus quantum ad Psalmos attinet adversus eosdem, libellum item de Vera temporum supputatione conscripsit. Postremo ad debellandos septem hostes Ecclesiae animum appulerat, qui enim nec Christo, nec illius paret Ecclesiae, & quod est sequens, ejus est hostis, aut impius existens, nullum recipit cre­dendum dogma, sive falsis inservit idolis, subque hisce simulacris daemones adorat, seu Moysaicam perditissimorum Judaeorum ritu legem colit, nefan­dumve Mahometem sequitur, detestandis illius placitis mancipatus: aut Chri­stianam auditu tantum non operibus & mente sincera vitam vivens, Evangeli­ca documenta pervertit, Catholicaeque Ecclesiae non consentiens, obstinato corde recalcitrat, vel non casta fide, sed variis adulterata prophanataque su­perstitionibus Evangelica suscipit: aut licet solida nitidaque ac constanti fide receperit, operibus adversatur. Hos itaque septem, quasi duces sub quibus reliqui velut gregarii continentur, propriis eorum armis conflicturus, ad con­gressum citaverat, adversus impios Philosophos, qui nullae religionis jugo colla depressi nullique addicti numini, naturales tantum rationes adorant, eisdem rationibus dimicabat: Veteris testamenti sententiis, propriis (que) Judaicae [Page 96] scholae auctoramentis, validissimè contra Hebraeos praeliabatur, cum Mahu­metanis Alcorano nixus pedem contulerat, Idolorum cultores, & multis vul­neribus, & vi non multa prostraverat, superstitionibus vanis irretitos, eos praesertim qui divinatricem colunt Astrologiam, & verae Philosophiae, & pe­culiaribus rationibus Astrologorum acriter taxaverat: duodecimque jam li­bris, & quidem absolutissimis, ex tredecim ad hoc destinatis, eorum deliria insectatus fuerat. Demùm Hydromantiam, Geomantiam, Pyromantiam, Haruspicinam, & caetera id genus inania, sigillatim exploserat. Sed in Pro­phetantes Astrologos, cuneum ex professo direxerat, totisque viribus Arie­tem temperaverat, quando eorum dogmatis, futilibus quidem & nullius mo­menti, superstitiones caeterae suis erroribus fulcimenta aucupentur, vel in­spectae Geneseos momenta trutinantes, vel in elegendis horis, aut Hexago­nos aut Trigonos aspectus (quos benignos vocant) conciliantes, & ejusmodi reliqua quibus nec insanus Orestes accederet. Nec contentus Astrologiam om­nem funditùs evertisse, ut ostenderet nostri temporis Astrologis Graecae po­tissimum linguae ignaris, Vanissimam omnium professionum Astrologiam, per­versis translationibus vaniorem, (si dici potest) effectam. Ptolomaei fruct­us, quos centiloquium vulgò nuncupant, inter scribendum adversus eosdem quasi aliud agens è Graeco in Latinum sermonem vertit, & elegantissima ex­positione honestavit, quo in libro plura, ut ita dixerim, errata, quàm verba vulgata, illa translatione contineri demonstrat, quam tamen semper in arca­nis veluti preciosum thesaurum custodierunt, ejusdem cultores ignavi. De Christi fide perperam sentientes, nec matris Ecclesiae parentes imperio, quos usitatiori vocabulo nominamus Haereticos, & Novo instrumento, & rationi­bus egregia objurgatione incessiverat, nonaginta ferè haereses in propatulo habentur. Verùm ille cuncta rimatus, ducentas invenit, quas sigillatim non modò eliminare, & profligare proposuerat, sed & pariter docere, qua ex parte Philosophiae non ritè percepta, suos errores traxissent, aut furcilas­sent. In Christianos postremò, quorum fides sine operibus visitur, vehe­menter invectus fuerat, necnon diligenter exploraverat, quî fieri posset, ut ignem in meditullio terrae constitutum homines credant, quo perpetuò datu­ra sunt poenas damnatorum corpora, caeteraque id genus tàm animae quàm cor­poris inexcogitata supplicia: immensa quoque deitatis visae gaudia, quibus animae corporibus junctae beantur, atque dictis Ecclesiae quae ad credendum compellunt, obaudientes non sint, & nihilominus passim debacchentur in vi­tia, divitiisque incumbant cumulandis, nihilque minus formidetur ab eis, quàm poenae, aut affectetur quàm regnum Dei: pro morborum item quali­tate idoneam opem admovere tentabat, tetros scilicet morbos, & suapte na­tura impuros, acribus acerbisque medicaminibus inurere: ea verò vulnera quae minori infecta malitia de pravataque forent cicatricemque obducere de­syderarent, lenibus placabilibusque fovere: adeptis verò valetudinem & re­cidiva metuentibus, saluberrimas potiones, celebrataque antidota praepara­re. Multa alia opera fuerat exorsus, quibus sperari poterat futurum, ut Philosophiae studia in universum, eliminatis erroribus, explosaque barbarie reflorerent.

Inter haec potissimum Platonis & Aristotelis numerabatur concordia, quam [Page 97] jam coeptam brevi perfacturus erat, si vita comes paucis adhuc annis superfu­isset, ita enim Philosophiam ab incunabulis lactando nutriverat, & ad usque nostra tempora perduxerat adultam, ut nostrae tempestatis Philosopho nil am­plius aut in Graecis, aut in Latinis, aut in barbaris codicibus desiderandum esset: citasset udum Thaletem, ignitum Heraclitum, circumfusumque ato­mis Democritum, Orpheus item, & Pythagoras, priscique alii, ejus ope & gratia in Academiam convenissent. Postremò Philosophiae principes Plato scilicet fabularum velamentis, Mathematicisque involucris constipatus, & Aristoteles vallatus motibus dextra data fidem futurae amicitiae sanxisset. In­ter Auerroim quoque & Auicennam, inter Thomam & Scotum, qui jam diu conflictaverant, si non pacem in universum, in multis tamen impetrasset indu­cias, quando in eorum pluribus controversiis si quispiam dissidentia verba ri­metur attentiùs & exactiùs libret, scrupulosiusque vestigans, cutem defe­rens, introrsum ad imas latebras profundaque penetralia mente pervadat, unionem sensuum indisse paratis pugnantibusque verbis citra ambiguita­tem comperiet. Neotericorum turba partim pro meritis, partim pro cul­pis, & honorata fuisse & taxata.

Totus igitur Deo dicatus, Ecclesiam quibus poterat armis defendebat, atque latitantem (ut ajunt) è Democriti puteo veritatem educebat, & ig­norantiae gramen inexpugnabile, quo multorum mentes praefocantur, sub­nascentesque perniciosas herbas abrumpebat penitùs, & detruncabat. Sed mors adveniens, tot tantarumque vigiliarum laborem, & excultae lucubra­tionis partum inanem ferè reddidit, hocque potissimum fuit in causa, ut plu­rimas quanquam magna ex parte exasseatas, dedolatas, imperfectas commen­tationes dereliquerit, quòd scilicet sibi ipsi tantum, non autem nobis scribe­bat. Nam sicut celeri in commentando ingenio, ita veloci in scribendo manu fuit, & cum antea pulcherrimos literarum characteres delinearet, factum erat, ut ex usu nimiae in commentando velocitatis, vix eorum quae exarabat capax existeret: huc etiam & illuc scribere solitus erat, vetusta interdum su­pervenientibus novis obliterans, ea propter exoleta quaedam & dispuncta re­perit, quaedam saltim & veilicatim exarata, omnia denique adeò confusa & inordinata, ut syluae aut furragines putarentur Ex libro septemplici quem Adversus hostes Ecclesiae praetitulaverat, pars illa, quae divinaculos Astrolo­gos genethliacosque potissimum insectatur, ab incude (ut dici solet) ad li­mam perducta fuit, quam non parvo tamen labore, ne mediocri cura, ab exemplari liturato, & penè discerpto deprompsimus: quo in opere summum Philosophum, summum Theologum, summum Oratorem, acerrimum Chri­sti Ecclesiae propugnatorem, incomparabili praeditum ingenio, quod in cunct­is ipsius commentationibus cernitur, se demonstrat. Quaedam item minutu­la non tornata adhuc apud me comperi, interpretationem duntaxat Domini­cae orationis, regulasque bene vivendi circiter quinquaginta, breves perfectò nimis & inexplicatas, quas in multa capita, si vixisset, deducturus omnino fuerat. Duas quoque ad Deum Deprecatorias, quarum unam Rhythmis Hetruscis, elegiaco metro alteram, qua gravioribus defatigatum quandoque studiis animum cantando ad lyram mulcere posset, composuerat: primis enim adulescentiae annis genus omne musicae artis adeò excolverat, ut [Page 98] excogitata per ipsum modulamina, notataeque debitis concentibus harmoniae celebres haberentur. Plurima quoque in ejus scriniis quanquam inordinata pervidimus, ex quibus tamen utile aliquid praesertim Psalmorum enarratio­nem compilari posse putaverim. Sed & epistolae circiter quinquaginta diver­sis editae temporibus, tum familiares, tum doctrinales, tum adhortatoriae emersêre unâ cum Oratione, quam Romae, si disputare contigisset, habitu­rus fuerat, quae non tàm juvenis quartum & vigesimum annum nondum nati perspicacissimum ingenium, & doctrinam uberrimam redolet (quod & cunct­ae ipsius scriptiones faciunt) quàm fertilissimae ipsius eloquentiae locupletissi­mum nobis testimonium praebet.

Stylo quidem valdè probando usus est, semper non ascito, sed ingenuo, multiformi etiam, pro rerum varietate, qui & si totum (ut ajunt) Isocratis Myrothecion consumpserit, mundicie tamen & decore majestatis ornamento servavit. Nam & celebrata illa dicendi genera, quorum tria Gellius, Ma­crobius quatuor enarrat, ex commentationibus ipsius, nec impendio colli­guntur: ibi copiosum, in quo Cicero dominari fertur: breve quod Salustio asscribitur: siecum Frontoni datum: pingue & floridum in quo Plinium & Symmachum lascivisse prodiderunt. At fortè copiam hanc Brutus non vocas­set elumbem, nec Salustius immoderatam, siccitatem quoque Frontonis hu­mectatam, Salustii brevitatem elongatam, floridam pinguedinem Plinii latio­ri in campo deportatam, non dissicile recto judicio orator deprehendet. Ad­de his Livii lacteum fontem, fortè sine Patavinitate (ut ille inquit) adjectis flosculis plurimis Apulei. Verùm non hic in mutuata à Graecis Philosophia se exercuit, non in Atticis noctibus, non in fictis Saturnalibus ad laudandam propè Vergilii Aeneidem fabricatis: non in Romana historia, non in mera historia, naturae altissimis difficilibusque speculatibus vacua, sed in admiran­da illa mundi fabrica, in incessendis sacrosanctae Catholicae Ecclesiae hostibus desudavit, in eliminandis Astrologis fatigatus est. In Theologicis quaestio­nibus excutiendis, in Aristotelis & Platonis concordia laboravit, in enarran­da sacra eloquia incubuit, in commonendis & adhortandis amicis navavit ope­ram. Verum hanc (de qua agimus) eloquentiam tantùm aberat ut affecta­ret, ut eos potiùs damnaret, qui pigmentata lenocinia scrupulosiûs exqui­rentes, omnes ingenii vires in vestigandis vocabulorum originibus accomo­dabant. Quae omnia plurimos eò propensius in ejus admirationem converte­re, quòd inter eorum literas diu & propensissimè versatus esset, qui Latinas literas eloquentiae floribus refertas non sunt professi (patiantur haec aequo ani­mo nimii antiquitatis amatores) nam haec & si concisiùs compendiosiusque tamen eò fortè verius, quò me doctiores, & Hermolaus Barbarus, & Bapti­sta Carmelita, & Marsilius Ficinus, & Matthaeus Bossus, & plaerique alii doctissimi & eloquentissimi viri prodidêre, Bibliothecas amplas tàm Latino­rum, quàm Graecorum incredibili celeritate & perlegit, & excerpsit, nul­lasque (si modò facultas data) commendationes illectas praeteriit. De pris­cis Ecclesiae doctoribus tantum cognitionis adéptus fuerat, quantum credere difficile est, etiam in eo, qui in ipsis solùm evoluendis totum vitae tempus consumpsisset: de Neotericis verò Theologis qui eo stylo sunt usi, quem Pa­risiensem, vulgò nuncupant, tantum judicii apud eum residebat, ut si quis ex [Page 99] improviso abstrusam illorum cujuspiam maloque explicitam quaestionem, enu­cleandam petiisset, tanta ingenii fertilitate adaperiebat, tanta solertia rese­rabat, ut diceres doctoris illius universa dicta, prae oculis & in numerato ha­buisse, cunctasque pari modo familias agnoverat, cunctas schedas excusserat, nec uni illorum sic addictum credas (qui nostris hominibus mos est) ut caete­ros aspernaretur. Ipse enim à teneris sic institutus fuit, sic animatus, ut in illis veritatem quaereret, parique honore, quousque illa elucesceret inventa, quoscunque veneraretur, privata affectione nudatus. Quid tamen de singu­lis sentiret, qui in universum famosiores habentur, in Apologiae Prooemio, cùm de barbaris, Graecis, Latinisque Philosophis, proprietàtes, peculiares­que laudes retulerit, videre datur. Thomam vero Aquinatem quando in­terloquendum de his Philosophis Theologisve, qui Gallico more disceptando scripsere, mentio fieret prae omnibus laudare consueverat, utpote solidiori prae aliis veritatis basi nitentem: eum quoque in Heptaplo nostrae Theologiae splendorem nominat: de hoc percunctatus creberrime & à me ipso, idem respondit, nec oppositum suadere cuiquam debent, nonulla quae in ejus Apo­logetico continentur disputanda, alioquin Thomae opinionibus ex professo adversantia, cum juvenis admodum esset, gloriaeque tunc cupidus, in urbe celebratissima Gorgiae Leontini more quascunque tutando partis famam aucu­paretur, adde quod ex decem millibus propositionum, tribus tantum, aut quatuor non consentire, sed & adversari id non conuincunt.

Disceptandi porro peritissimus fuit, frequentemque & impensissimam ope­ram literariis agonibus, dum ferveret animus, impendit: eo objectante sci­licet, Scoti acumen & vigilantiam, Francisci acrimoniam, copiam & multi­tudinem Areoli deprehendere potuisses, nec deesse nodos illos multiplicibus flexionibus complicitos, nec tàm titillantibus argutiis, quàm gravitate sub­nixos. Eo respondente, Thomae fortitudinem & robur, Alberti amplitu­dinem conspexisses. Verum his conflictibus nuncium pridem remiserat, & magis atque magis id muneris in dies perosus fuerat, adeoque detractabat, ut Herculi Estensi Ferrariensium duci, & internunciis, & seipso enixissimè po­stulanti, ut dum Generalis Praedicatorum fratrum synodus Ferrari celebrare­tur, disceptare non aegreferret, diu obsequi reluctatus fuerit, multis tamen rogatibus, annuens principi illi, cujus amor in ipsum non mediocris extite­rat, morem gessit: unde datum est ambigi solertior ne an eloquentior, doct­ior an humanior appareret: ex ore quidem disceptantis, talis semper animi patebat alacritas, ut de re comi, & placida potius, quàm subacida & dis­ficili altercari videretur, quapropter qui ab ore pendebant audientes in mi­rum ejus amorem excitabantur, sed frequens ei adagium inerat: Munus id esse Dialectici, non Philosophi. Ajebat item eas disputationes prodesse, quae placido animo ad vestigandam perquirendamque veritatem privatis in locis se­motisque arbitris, exercebantur: at illas obesse plurimum, quae in propatu­lo fiebant, ad ostendendam doctrinam, vel ad captandam vulgi auram, atque imperitorum applausum, vixque posse fieri omnino consebat, ut honoris cu­pidini, qua frontivagi illi disputatores exagitantur, inseparabili vinculo an­nexus non sit, illius cum quo disputatur, desyderium infamiae confusionisque, lethale vulnus animae, venenumque charitatis mortiserum. Latuit cum nihil [Page 100] omnino, quod pertineret ad captiunculas, cavillasque sophistarum & suiseticas quisquilias, quae calculationes vocantur: hae Mathematicae commentationes sunt, subtilioribus, ne dixerim, an morosioribus excogitationibus naturalibus applicatae: verùm & si in eis esset eruditus, ac ejusmodi scriptiones legisset, quas fortè ad plenum non novit Italia (nulla enim tam invia & innacessa lite­rarum reperiri poterant, quae illius vestigio lustrata, abundè explorata non essent) odisse tamen & detestari videbatur, valere meo judicio, earum com­munem usum animadverrens, ad sociorum parandam infamiam labefactandam­que in replicando memoriam, veritati vero inveniendae, cui indefessam ope­ram navandam arbitrabatur, aut nihil, aut parum conducere, sed ne plura consecter, lectoremque detineam, comprehendam brevi. Enicuit aliquis eloquentia, sed inscitia rerum naturae secretarum dehonestatus est: alius pe­regrinas linguas, sed universa Philosophorum decreta non calluit: priscorum alius inventa perlegit, non nova dogmata concinnavit: scientiae ab altero hominum tantum & humanae gloriae causa, non Christianae Reipub. emolu­mento, & divinae, & humanae quaesitae sunt: Ille vero cuncta haec pari studio ita complexus suerat, ut turmatim & coacervatim in eum confluxisse videren­tur, nec ut multi, qui non aliquo uno excellentes, omnium participes sunt, sed in omnibus usque adeo profecerat scientiis, ut quamlibet ex his in ipso considerasses, eam sibi propriam & peculiarem elegisse judicavisses: haec quoque eo admirabiliora erant, cùm â seipso vi ingenii, & veritatis amore, quasi absque praeceptore assequutus esset, ut quasi de seipso, illud quod de se dicebat Epicurus, possimus proferre: Se sibi ipsum scilicet fuisse magi­strum. Ad quos mirabiles effectus, tam parvo temporis spacio producen­dos, quinque ego causas convenisse reperi, incredibile ingenium, tenacissi­mam memoriam, facultates amplas, quibus ad coëmendos tùm nostrae, tùm Graecae, tùm barbarae linguae libros adiutus est. (septem quippè aureorum nummum millia, retulisse mihi memoria repeto, in asciscendis sibi usque ad diem illam, omnifariae literaturae voluminibus, erogasse) juge & infatiga­bile studium, contemptionem postremo terrenarum rerum. Hunc igitur si prisca illa aetas Laconum tempore protulisset, si Aristoteli credimus, divi­num illum virum appellavisset.

Sed virtute, intellectus, jam (ut arbitror) relinquendae videntur, & nunc praeclarae ejus animae partes, quae actiones spectant, prosequendae, exactissi­mique mores in publicum educendi sunt, ut flammatus ipsius in Deum animus innotescat, ut erogatae in egenos divitiae collaudentur, ut his, qui tandem divinae legi sunt addicti, referendi gratias, in bonorum omnium auctorem quam cumulatissimè, paretur occasio. Triennio igitur priusquam diem obi­ret, ut posthabitis dominandi curis, in alta pace degere posset, securus quo sceptra caderent, cuncta patrimonia, quae Mirandulae Concordiaeque possi­debat, hoc est, tertiam partem earum, mihi nescio an dono, an venditione tradidit: quod factum, postea Maximilianus Augustus, qui nobis est Rex & dominus, ut ita dixerim immediatus (neque enim alium tot seculis quot est exaedificata Mirandula atque Concordia, nisi qui successivè in regali imperia­sive Romanorum throno consideret, recognovimus) Caesarea liberalitate fir­mavit: quicquid autem ex hoc negocio pecuniarum acceperat, partim pau­peribus [Page 101] elargitus est, partim in emendis agris, unde & ipse, & ejus familia­res alerentur exposuit, nominatimque Corbulas, in agro Ferrariensi, multis aureorum millibus nummùm sibi comparaverat, multa itidem vasa argentea, preciosasque supellectilis partes in pauperum usas distribuit: mensa mediocri contentus fuit, retinente tamen nonnihil lautitiae prioris, quantum ad fercu­la, & ad vasa argentea pertineret. Diebus singulis preces ad Deum suis horis effundebat, pauperibus semper si qui occurrerant, pecunias tribuebat, nec eo contentus, Hieronymo Benivenio civi Florentino, literato homini, quem pro magna in ipsum charitate, proque morum integritate dilexit plu­rimum, demandaverat, ut propriis pecuniis, semper subveniret egenis, nup­tum quoque virgines traderet, eique statim ut erogatos nummos, quam pri­mum restituere posset, renunciaret. Id enim muneris ei delegaverat, quo facili [...]s, veluti fido internuncio, pauperum civium calamitates & miserias, quae ipsum latuissent, relevare quiret, dedit & saepius (quod silentio prae­tereundum non puto) de corpore proprio eleemosynas, scimus plaerosque (ut verbis utar Hieronymi) porrexisse egentibus manum, sed earnis volupta­te, & illecebris superatos: at ipse propriam carnem diebus illis potissimum, qui Christi cruciatus & mortem nostrae salutis gratia repraesentant, in summi illius beneficii memoriam, delictorumque expiationem caedebat, meisque ocu­lis saepius (cuncta in Dei gloriam redeant) flagellum vidi. Vultu hilari semper erat & placido, adeoque miti natura, ut nunquàm se fuisse turba­tum, multis etiam audientibus testatus sit: recolo mihi interloquendum dix­isse. In nullum eventum (ut res pessimè cederent) ira commoveri posse credere: nisi scrinia quaedam deperirent, quibus elucubrationes ejus & vigi­liae reconditae stipabantur. Sed cum animadverteret pro Deo Optimo Maxi­mo ejusque Ecclesia laborare, eisdemque omnia opera, studia, actionesque dedicavisse, & id fieri minimè posse, nisi aut eo jubente, aut permittente, confidebat se non contristatum iri: ô selicem mentem, quae jam nullis posset adversis deprimi, nullis quoque commodis (ut palam fiet) extolli: non illum certè universae Philosophiae peritia, non Hebraeae, non Chaldaeae, Arabi­caeque linguae, ultra Latinam & Graecam, cognitio tumidum reddiderant: non etiam amplae divitiae, non generis nobilitas inflaverant, non corporis pul­chritudo & elegantia, non magna peccandi licentia in mollem illam, & spa­tiosam multorum viam revocare poterant. Quid igitur poterat esse tam ad­mirabile, quod illius quiret mentem pervertere? quid, inquam, supra il­lum esse poterat, qui (ut verbis Senecae utar) supra fortunam erat, cum illam sive secundis flatibus tumidam, sive adversis reflatibus humilem, aliquan­do contempserit, ut ejus mens Christo & supernae patriae civibus spirituali gi [...] ­tino copularetur: quod vel hoc argumento liquido percipitur: Quod dum Ecclesiae officia & dignitates, â plaerisque nostri temporis (proh dolor) lici­tatas actionatasque, non paucos videret expetere, sl [...]gitare, suspirare, enix­issimè mercari, ipse à duobus regibus, per internuncios oblatas, testes ad­sunt gravissimi, testis ego, se sacris initiari nolle respondens, repudiavit. Alter verò quidam, cùm seculi dignitates & amplos redditus, se daturum spopondisset, si regem ejus adiret, conspicatus angulum non relinqui in quem se conderet, ademptaque esse cuncta su [...]gia, tale illi dedit responsum. [...] [Page 102] intelligeret, se non dignitates aut divitias expetere, sed potiûs, ut Deo & studiis vacare posset, illas neglexisse. Ferrariae quoque eum ex amicis quidam, Pandulpho Collenutio Pisaurensi, jurisconsulto perspicacis ingenii viro, & multifariae lectionis, quo amico familiarissimè utebatur, suasissent, ut eum adduceret quibuscunque rationibus posset, ad Cardinalatus dignitatem pe­tendam, vel certe si eam Pontifex offerret (quod multis futurum videbatur) amplectendam idque Pandulphus subhaesitans pertentasset, quippè qui non ignarus esset, omnia illum malle, quàm hujusmodi honoribus commisceri, ipse qua erat animi magnitudine, responderi protinus propheticum illud, per epistolam jussit: Non sunt cogitationes meae, cogitationes vestrae, contem­plans fortè de bonis Ecclesiae, quorum pars maxima pauperibus haereditario jure debetur, magnificos ducere apparatus non oportere. Sanctissimorum item hominum exempla ante oculos posita, Ambrosii scilicet, Augustini, Martini, caeterorumque, qui Episcopatus dignitatem oblatam effugerunt, diuque id muneris antequam obirent, detractaverunt. quid quod & non mo­do ab Cardinalatu ipso, sed & ab suprema summi pontificii potestate sactissi­mum Caelestinum se abdicasse legerat, ipsumque totius Christianae reipublicae humeris onus excussisse (onus verè, cùm subeuntibus maximum paretur prae­mium, invitis scilicet & parendi tantûm juvandique gratia illud amplectenti­bus) persuasissimum erat viro Philosopho, non esse laudis cumulasse divitias, non quaesisse honores, sed renuisse: & umbratilem renuendo gloriam, veram adipisci, quae semper virtutes, ceu comes individua & assecla comitatur, hu­manam gloriam vel pro nihilo habebat, ajebatque saepiùs, famam vivis non nihil, mortuis minimè profuturam, tantumque propriam aestimasse doctrinam agnovimus, quantum utilitati Ecclesiae, & eliminandis explodendisque ad­versis erroribus conduceret. Quinetiam ad eam perfectionis metam perve­nisse percepimus, ut scilicet parum curaret, si ejus commentationes, non sub proprio nomine publicitus ederentur, dum tamen id ipsum quod sub Pici no­mine facturae fuerant, afferrent hominibus emolumenti, minimumque aliis am­plius assici libris, praeterquam Veteri Novoque testamento, aetatisque resi­duum in eis semper voluendis, consumere statuisse: nisi publica cum stimu­laret utilitas, cum videret tot, & tanta quae conceperat, & parturierat pas­sim ab omnibus non efflagitari modo, sed & immatura exigi: minutulumque quan tulumcunque devoti, vel seniculi, vel aniculae affectum in Deum pluris quàm omnem ejus humanarum divinarumque rerum notitiam faciebat. Ad­ [...] at saepissimè familiares inter loquendum, ut animadverterent, quantum [...] [...] que mortalia, quamque caducum & fluxum quod vivimus, [...] [...] & stabile quod sumus futuri, sive scilicet detrudamur ad infe­ [...] , [...] [...] ad coelos, hortabaturque ut ad Deum amandum conver­ [...] & incitarent mentes, quod opus praeponderaret, cuicunque, quam in [...] vita habere possemus cognitioni, hoc etiam in libello ipso de Ente & Uno [...] lentissime est exequutus: quando ad Angelum Politianum, cui librum [...], in ipsa disputatione conversus, haec verba effatus fuerit. Sed [...], [...] Angele, quae nos insania teneat amare Deum dum sumus in corpo­re, plus possumus quam vel eloqui, vel cognoscere, amando plus nobis pro­ [...] , [...] [...], illi magis obsequimur: malumus tamen semper [Page 103] per cognitionem nunquàm invenire quod quaerimus, quàm amando possidere id quod non amando frustra etiam inveniretur. Illud quoque Divi Francisci (Tantum scit homo, quantum operatur) illius in ore frequens fuerat.

Caeterum liberalitas sola, in eo modum excessit, tantumque aberat, ut aliquid curae terrenis rebus apponeret, ut etiam incuriositatis naevo macula­retur, ab amicis quoque saepiùs admonitum comperimus, ut in totum divitias non contemneret. Asseverantibus id sibi probro dari, cûm vulgatum foret, sive id verum, sive falsum, furti dispensa toribus praebuisse occasionem. Ni­hilominus mens illa quae semper contemplandis perscrutandisque totius natu­rae consiliis inhaerebat, demittere se facilè non poterat, ad haec insima ab­jectaque pensiculanda. Memini dum Ferrariae cum eo obversarer, obsona­torem pagella quadam oblata expensarum approbationem expetere, quo viso mirabundus extiti, percunctatusque illum, Mentemne ad id quod retroactis temporibus neglexerat, apposuisset, respondit familiaris: Non modo ab eo efflagitasse, sed exegisse, ut id subiret officii, quibus ut morem gereret facti­taverat: tantum vero curae, quantum prius habuisse. Quinetiam dum eius dispensator primarius eum interpellasset, ut ejus pecuniarum, quas per mul­tos annos contractaverat, dispunctionem fieri juberet, quo securius menti suae consuleret: atque ejusmodi libros, coram attulisset, talia eidem verba respondisse percepimus: Scio me quàm saepissimè abs te & potuisse, & posse fraudari, quapropter liberatione expensarum harum opus non est: si tibi de­beo, quamprimum nummos exolvam, si mihi debes vel in praesentia, si potes, vel in posterum, si non adest facultas, debita relue. Amicos verò semper multa indulgentia tractavit, quibuscum hortatoriis ad bene vivendum locu­tionibus uti solebat. Hominem novi qui dum ejus doctrina fretus & fama, secum loqueretur, & haberetur sermo de moribus, duobus tantùm ipsius verbis commotum, ut via vitiorum deserta, mores reformaverit. Verba fuerunt ejusmodi: Si Christi mortem, nostri amore perpessam, prae oculis ha­beremus, propriam quoque identidem cogitando caveremus à vitiis: Mode­stiam & comitatem in eos admirabilem exhibuit, quos non à viribus, aut for­tuna probatos, sibi devinciendos duxerat, sed à moribus & doctrina: eos tamen qui quantulumcunque pollerent literis, vel saltem bonarum artium stu­diis, gnavos aptosque inspiceret, diligere consueverat. Similitudo namque amoris est causa, & erga sapientem virum, ut teste Philostrato, Appollonius inquit, affinitas quaedam est: scentiam quoque perficere hominem, qua ho­mo est: perfecta vero bonitatem consequi super aliosque probos esse diligen­dos non ambigitur. Caeterûm nihil ei intolerabilius, quàm (ut verbis Ho­ratii utar) superba civium potentiorum limina, militiam quoque saeculi, & conjugale vinculum, perosus fuerat: interrogatusque inter jocandum. Quid ei ad alterum subeundum onus, ferendumque & necessitate cogente & optione data, levius videretur: haesitabundus aliquantulum, nutabundusque nec non pauxillum subridens: Conjugium, respondit, cui non tantum esset & servi­tutis annexum, & periculi quantum militiae: libertatem enim supra modum dilexerat, quam & natura sic affecta, & Philosophiae studia suggesserant, vagumque ob id plurimum extitisse illum autumo, nec propriam sibi unquam sedem delegisse: licet Florentiae saepius, & Ferrariae quandoque commora­re [...] r, [Page 104] quarum alteram civitatem sibi quasi domicilium praestituisse putaverim, qu [...]d scilicet in ea, post Bononiam primum literarum studia coluerat, illius­que princeps eum mi [...]fice diligeret, quadamque veluti assinitate conjunctus, utpote ex cuj [...]s ego sorore scilicet Blancha Maria Estensi natus sim, nec etiam longè nimis esset a patria, quando triginta tantum passuum millibus ab Miran­dula orientem solem versus Ferraria distet: alteram sive aëris amoenitate, sive plurimum amicorum suavitate, sive ingeniorum subtilitate dilexit pluri­mum, & incoluit, quos inter literarios amore, duos sibi potissimum devinxit: Angelum scilicet Politianum virum Graecè Latinéque doctissimum, nec non variarum literarum florum refertum, ac propè vindicem Romanae linguae: al­terum, Marsilium Ficinum Florentinum, hominem omnisaria literatura re­dolentem, sed maximum ex his qui nunc viuunt, Platonicum: cujus opera in Academicis sibi vendicandis, usus fuerat.

Exterioris latriae cultus, non multum diligens fuerat, non de eo loquimur, quem observandum praecipit Ecclesia (gestasse hunc quippè prae oculis eum vidimus) sed de his caerimoniis mentionem facimus, quas nonnulli posthabi­to vero cultu Dei, qui in spiritu & veritate colendus est, prosequuntur, & provehunt: at internis affectibus ferventissimo Deum amore prosequebatur, interdum etiam alacritas illa animi propemodum elanguescebat & decidebat, majori quandoque nixu vires assumens, adeoque in Deum exarsisse illum me­mini, ut cum Ferrariae in Pomario quodam de Christi amore colloquentes, longis spaciaremur ambulacris, in ejusmodi verba proruperit. Tibi haec dix­erim, in Arcanis recondito: Opes quae mihi reliquae sunt, absolutis consum­matisque elucubrationibus quibusdam, egenis elargiar, & crucifixo munitus, exertis nudatisque pedibus, orbem peragrans, per castella, per urbes, Chri­stum praedicabo: accepi postea illum mutavisse propositum, & Praedicatorum ordini se addicere statuisse, interim eorum quae conceperat operum quaeque inchoaverat, maturabat editionem.

Sed M. CCCCLXXXXIIII. Anno Redemptionis nostrae, dum ipse se­cundum & trigesimum aetatis annum impleret. Florentiaeque moraretur, in­sidiosissima correptus est febre, quae adeo in humores & viscera grassata est, ut nullum non medicamentorum genus adhibitum contempserit, eumque om­nino naturae satisfacere, intra tertium decimum diem coegerit. Sed quem­admodum in infirmitate se gesserit, licet eo tempore, ab eo procul essem, nar­rare tamen non des [...]am, quae ab gravissimis testibus, qui aderant, accepe­rim. Quale illud, cum post sumptum Eucharistiae sacramentum, sigillum ei Crucifixi Christi offerretur, ut inde plenos amoris haustus, ob inessabilis il­lius [...] nostrae salutis gratia memoriam, priusquam exhalaret animam [...] posset, fortissimum duntaxat, adversus quaecunque adversa muni­men, validissi [...] que contra iniquos daemones propugnaculum: inter­rogantique mox seniori. An firmiter crederet, veram esse illam Dei ve­ri, verique hominis imaginem: qui qua Deus est ante tempus, & aevum ab ipso Patre Deo, cui aequalis in omnibus genitus esset, deque Spiritu sancto, qui & Deus est, ab ipsoque & Patre, quae tria unum sunt coaeternè manen­te, in utero Mariae semper Virginis conceptus esset in tempore: qui famem, [...] [...]itim, qui labores, qui aestus, vigilias perpessus esset, qui demum pro [Page 105] contractis ab Adae semine sordibus nostris abluendis, proque reseranda janua coeli, maxima qua genus humanum charitate complectebatur, preciosissimum sanguinem, & spontè & libentissimè in ara crucis effudisset: caeteraque id genus recenseri quandoque solita: Non modò se credere, sed & certum es­se, responderit. Et item illud, cum Alberto Pio sororis filio, quem nomi­navimus inter hujus vitae initia, juveni, & ingenio, & bonarum artium studiis & moribus conspicuo, eadem ratione, qua Alexander ex Aphrodisiade, & Themistius in auscultatoriorum librorum Prooemio, fortitudinem è Physicis contemplationibus sumi, contra mortis metum declaravit, quam mox senten­tiam usurpavit Auerrois, conanti inquam Alberto mortis confinia reddere placabiliora, in hunc modum verba reddiderit. Non illa duntaxat ratione pacari animum, non finem mortis cruciatibus poni, sed hac potissimum, quod Dei sui offensis terminus jam poneretur, quando breviusculum vitae ejus tem­pus, crebriores in Deum offensas non contenturum arbitraretur. Et illud praetereà, quando pluribus ex Praedicatorum collegio probatissimis testibus, & Alberto ipso, paulò antè citato, revelaverit Coeli reginam, ad se nocte ad­ventasse miro fragrantem odore, membraque omnia febre illa contusa, con­tractaque refovisse seque morti omnino non concessurum promisisse, hilari placidoque ore, in strato, dum aegrotaret jacuisse, compertum est, atque inter mortis aculeos, quos sustinebat, quasi coelos sibi patefactos cerneret lo­qui solitum, salutantesque omnes, & operam suam, ut moris est, pollicen­tes blandissimo ab eo sermone & receptos & exosculatos. Ab servis item om­nibus, si cui molestus fortè fuisset, ignosci sibi postulasse, certiores facti su­mus, quibus anteacto anno testamento caverat, victum aliis & tegumentum dum viverent, aliis pecunias pro meritis erogari. Haeredes Florentini Xe­nodochei pauperes instituit, eorum duntaxat, quae moveri non poterant: mobilium verò Antonium Mariam fratrem.

PAULI JOVII DE JOANNE PICO Mirandula Elogium.

JOANNES Picus Mirandula meritò cognomine Phoenix appellatus est: quòd in eum, Dii superi, supra familiae claritatem, omnis corporis, ac a­nimi vel rarissima dona contulerint: Mira enim altitudine subtilis inge­nii, decora facie, lectissimisque moribus, & incomparabili, quum disputa­ret, aut scriberet, facundia-omnes ejus seculi sapientes in admirationem sui facilè convertit: Gravissimo autem opere, nec dum absoluto, tanta erudi­tione atque vehementia Astrologos, totius divinationis vanitate confutata, persecutus est, ut subtilium disciplinarum professores à scribendo deterruisse videatur- In Heptaplo autem dum Sacrarum literarum mysteria, divino ore nobis recludit, & in Apologetico gravissimis disciplinarum omnium rationi­bus proposita ad disputandum, ingenii sui decreta defendit, seipsum doctrina atque memoriae felicitate supergressus esse videtur. Excessit è vita dignus Coelo, trium & triginta annorum Juvenis, eo die tàm celebri, quàm postea Ita­liae maximè funesto, quo Carolus Galliae Rex octavus Florentiam est ingressus, scilicet, ut tanti funeris luctus, quum sub signis ornatus in pompam externae gentis exercitus urbem intraret, vel eo inusitato spectaculo, & in tanta recep­tae libertatis laetitia, minimè uinceretur.

JOANNES JOVINIANUS PONTA­NUS, Lib. Tertio de Fortuna ad A. Co­lotium Bassum, in Prooemio de Joan. Pico Mirandulae Comite.

NEC nos deterrebit Joannes Picus magna tùm nobilitate, tùm etiam ingenio, ac doctrina vir, qui nuper diruere prorsus syderalem co­natus est disciplinam. Cui quo minus ipsi respondeamus, labore eo nos omni liberavit, vir in omni disciplinae genere clarus, ac perquam acutus, Lucius Bellantius cui aetas nostra multùm profectò debet: debituxi autem longè amplius posteri, ne ad eos tanta haec indignitas penetra­ret. [Page 107] Quid enim indignius, quàm tot seculorum tradita, tot excellentium ho­minum velle inventa labefacere, & quae disciplinarum omnium est antiquissima, eam longo pòst tempore insectari? Videlicet Picus noster (voco eum nostrum, quia magna mecum benevolentia conjunctus fuit, quodque doctissimum quan­doque maximè mihi familiarem atque amicum statuo) tractus ipse quidem ex­emplo est aut Pyrrhonis, qui Physicam & moralem omnem doctrinam everte­re conatus est olim: aut Laurentii Vallensis, qui nuper vel decem Predica­mentorum seriem, ne Dialecticam dicam omnem, ut subrueret quid non ten­tavit? Haec Joan. Pontan. loco praefato.

VITA REVERENDI PATRIS F. HIERONYMI Savonarolae ORDINIS FF. PRAEDICATORUM.

Auctore Illustrissimo Principe D. Joanne Francisco Pico Mirandulae Domino & Concordiae Comite.

PROOE MIUM.

VItam HIERONYMI SAVONAROLAE FERRARI­ENSIS, viri aetate nostra longè praestantissimi, decreveram jam inde, terris ut mutavit caelum, litterarum mandare monumentis. Facturus enim videbar operae pretium, si nostris hominibus, quos ab eo rerum gestarum veritas latuit, plurimorum etiam interpolata calumniis id aperirem, unde sibi facilè consulere possint. Idipsum quoque posteritati gratum arbitrabar fore, si rarissimis exemplis daretur occasio, ut excitaretur ad bene beateque vivendum, & pro veritate certandum. Sed cùm & multa & dura emersissent impedimenta, distuli ad hoc usque tempus editionem, cui propterea non parva eaque sincerior facta est rerum scribendarum accessio; dum & major & diligentior (longioris beneficio temporis) delectus haberi [Page 108] potuit eorum, quae variè à diversis afferebantur. Veritatem sanè quam per me ipsum novi, sequutus sum. Nam cum ipso Hieronymo constitutam habui non vulgarem amicitiam sexennium antequam apud mortales morari desiisset, deinde non auritos tantum testes habere volui sed oculatos, eis maximè de rebus quae & mortem concernebant & miracula: in caeteris verò quae quasi per manus tradita cognoveram, quantum licuit explorandum statui & mores, & diligentiam ejus qui retulisset. A te qui leges, (si forte meus tibi labor aliquando fuerit usui) repensum id mihi velim, ut in tuis sis ad Deum preci­bus memor mei, simulque ad ipsum Hyeronimum, è Mirandula, anno M. D. XXX.

Quod Hieronymo genus, quae patria, qui parentes, quae statura.

HIERONYMO paternus avus fuit Michael, patria Patavium, fa­milia Savonarola nobils, ut hinc ex civitatis portis una cognomen habuerit. Nobilior autem cùm esset artis Medicae professione, Ferrariam ab ejus Principe Nicolao Attestino accitus est, qua in urbe diu vixit. Nam & sub Leonello ejus filio grandior natu, & sub fratre Borsio (qui primus ex, ea familia Ferrariam, Mutinam, & Regium Lepidi titulo Ducis obtinuit, cùm inter medendum civibus, tùm inter scribendum exteris etiam prodesse sollicitus, in extremo senio diem obiit. Michaeli fuere duo filii, Joannes, & Nicolaus. Hic ex Bonacorsiorum familia in matrimonium Helenam duxir, ex qua praeter duas neptes, quinque tulit nepotes, Hieronymum Albertumque Medicinae perdiscendae operam daturos, tresque alios, quorum duo rei dome­sticae curam exercuisse, alium, cui Maurelio nomen fuit, sacris primò initia­tum, deinde sub Hieronymo fratre, dum floreret, arctioris vinculo degen­dae vitae religatum constat. Virum egregié pium fuisse Michaelem, & pau­peribus nulla mercede mederi solitum puer audivi ex Blanca Attestina matre, quae dum virgo esset, sub tutela fratris ejus Principis Borsii eo fuerat Medi­co usa. Natus est Hieronymus undecimo Calend. Octobris, qua die Mat­thaei Apostoli peraguntur solemnia. Annus is fuit à partu Virginis millesi­mus quadringentesimus supra quinquagesimum & secundum. Statura fuit penè justa, sed quae in parvam potius desineret, quàm in magnam excelleret, erecta tamen & egregia. Cutis color in album subrufumque vergebat: sub­limis extabat frons, grandiusculis per transversum sulcata rugis. Oculi penè [...], quibus imminebant falcata supercilia pilis conspersa crassioribus. Hinc nasus inter malas turgidulas venustè incurvatus atque ori pleniori paululum impendens vultum honestabat. Subinde prominulum castigato ventri pectus incumbens, & collo ac brachiis cruribusque conveniens ostendebat in totius corporis habitu, sic aptam esse inter se membrorum confessionem, ut nec ea su [...]irentur toris, nec macie conficerentur. Osseae tantum & carne prope­modum exemptae manus, quarum digiti oblongi protendebant ad ungues in acutum. Incessus ita sibi constans, ut modestia simul, & urbana quadam praeditus elegantia videretur.

Quae Hieronymo puero studia, quale ingenium, qui mores.

AVUS Michal ut arte Grammatica institueretur Hieronymus quoad vixit operam dedit, quo vita functo, tradidit artibus erudiendum: eo qui­dem consilio ut imitatus avi vestigia, & opibus & gloria familiam pergeret exornare. Addiderat ipse literis & religionis cultum, cui à teneris (ut a­junt) unguiculis adeò se dediderat, ut si quando cum ejusdem aetatis pueris ludere congressus esset, paulò post inde digrederetur ad altariola construen­da, quamquam pietas ubi aliquatenus adolevit occulebatur quodam quasi velamento literarum, quas sic excoluit, ut spem de se amplam illarum in gym­nasio concitaret. Erat Hieronymo intellectus perspicax, erat solertia per­rara, judiciumque quod in veritatem ipsam suaptè natura ferebatur. Acce­debat huc & jugis lectio, & delectus authorum in versandis Philosophorum Theologorumque monumentis, quibus se totum crediderat, nihil sibi ad ea non legenda modò, sed ediscenda reliqui faciens, nihil ferè temporis ab eis vendicans sibi, nisi dum parcius linguae vernaculae & Etruscis rithmis (qui­bus per id aetatis plurimum oblectabatur) operam daret. Philosophiae Pe­ripateticae, (quae ferè sola eo tempore excolebatur) pro viribus incubuit. Et cùm in eo multae sectae haberentur, Aquinatis Thomae Commentariis ad­dicebatur, quem assidua contemplatione se perdidicisse referebat, & Lati­norum Philosophorum Theologorumque, qui antea scripserant, extare prin­cipem. In ipso autem philosophandi munere ducebatur minimè eo impetu, quo feruntur innumeri, qui quem sequi malint Doctorem, non lectione ip­sa, sed vulgi opinione deligunt; qui error omnium habetur perniciosissimus in discendo, quandoquidem non juxta voluntatis affectum, sed ex ipsa rerum notitia, non de vaga, quam circumferat vulgus, opinione, sed de percepta perpensaque cognitione veritatis rerum sectandarum & opinionum pendere delectum oporteat. Unde illud ab eo saepius repetitum, vitiari ob id plu­rimum studia literarum, quod ordine praepostero in auctoribus deligendis vo­luntatem intellectus sequeretur. Mirus erat veritatis amator, eo usque provectus ejus gratia, & in his quos coleret Doctoribus, ut si quid non pla­ceret ingenuè fateretur, quod aetate procedente, sumpto jam Religionis ha­bitu, & claritate nominis ejus sese diffundente multò ostendit apertiùs: quip­pe qui audiens Graeca quaepiam Sexti Philosophi monumenta adservari, in quibus universae doctrinae humanitus inventae essent, ea è Graeca transferri in Latinum, paululum antequam moreretur mandaverat, perosus multorum, qui se scire jactabant, ignorantiam. Idque ipsum muneris Georgio Antonio Vespuccio utriusque linguae gnaro qui ex ejus erat sodalitate, delegarat. Vo­lebatque eidem operi Zenobium etiam Acciaiolum utriusque linguae compotem ejusdemque virum sodalitatis incumbere, fecissetque votis satis, ni mors ip­sum violenta rapuisset. Eatenus verò ducebatur amore veritatis, ut dum maximè floreret, & ingenti gloria quae diceret, quae scriberet circumfer­rentur, [Page 110] cùm rogaretur ab amicis quatenus suis sententiis acquiescere audito­res vellet, non aliter responderit, quàm aliorum quorumlibet, demptis iis quae superno lumine hausta patefaciebat divino munere. Idque mihi tum pri­vatim dixisse memini. Ad Doctorum hominum coronas disputare adolescens consuevit. Unde oriri coepit opinio, futurum eum magni nominis virum. Nam propter disputandi peritiam & acumen ingenii multos sibi conciliaverat. Non erat facilè judicatu, utrum ejus eruditio, morum gravitatem; an haec doctrinam excelleret, virtutibus hujusmodi sic inter se certantibus, ut ex earum conflictu rarum quoddam, imò uni Hieronymo proprium resultaret, quando inter eos qui liberalibus artibus vacabant, prodigio par esset, qui Philosophorum literas Christianis virtutibus redimitas profiterentur; quae ta­men, si eis non condiantur, uti gladius in furentis manibus, & hostem per­saepè & Dominum etiam jugulant. Consuetudo ei cum aliis perrara, sibi ipsi semper comes. Mos autem fuit spatiandi seorsum, fovendi animi gratia, il­ludque frequentissimè meditandi, maximam hominum partem laborare stul­titia, ob id quòd finem, ad quem est nata, aut ignoraret omnio, aut notum non procuraret acquirere. Proptereà à populari coetu & curia abstinebat maximè, atque ab aula Principis Herculis, qui Borsio fratri successit, abhor­rebat, adeò ut non nisi semel totâ vità in ejus arcem, quo cives omnes con­fluebant introierit, totus scilicet veritati contemplandae mancipatus.

Causa sumpti Religiosi habitus & Epistola ad parentes & amicos missa.

HOC vitae tenore ad annum usque aetatis secundum & vigesimum serva­to, cogitare secùm cepit, perseverandumne sibi foret in ea vita quam vivebat, an alia potior quaerenda: diuque ambigenti ei ac variarum concur­su opinionum anxio, nocte per soporem frigidissima quaedam aqua in corpus illabitur, ob quam de somno continuò excitatus, animatus est ad novam ca­pessendam vitam, Deo ita volente, qui animabus eum quàm coporibus me­deri malebat, moderabatque in eo jam illecebras carnis; & saluberrimo illo frigore, fervorem aetatis saepenumero noxium restinguebat: Quare & Chri­stum omnino sequi, & omni humanae gloriae nuntium remittere statim consti­tuit: ad quod faciendum non nihil etiam ex sacerdotis cujusdam ex Augusti­ni Eremitarum ordine, quasi divinis stimulis urgebatur. Sed cùm nulli reli­gioni earum, quae à quibusdam Theologis Factitiae appellantur, (una enim & sola est Christiana religio) quaeque vivendi regulae dicuntur à quibusdam, nulli inquam magis afficeretur quàm ei quae Fratrum Praedicatorum nuncu­patur, tam ob egregriam ejus famam & merita, quàm ob id quod Thomae Doct­oris eorum praecipuè placita sectaretur, in hac se militaturum praeparat. Sed cùm parentes & fratres & amicos omnes id consilii latere voluisset, die eo Aprilis qui & Martyri Georgio sacer est & Ferrariensibus celeberrimus habe­tur, occupata urbe in spectandis ludis omnifariam, ipse Bononiam pergit, ibique Praedicatorum Fratrum habitum induit. In ipso autem ingrediendae [Page 111] Religionis limine oblitus (idem ut ipse mihi retulit) propositi cujusdam, quod altè insederat menti, sacrorum ordinum refugiendorum & sacerdotii renuendi, veritus ne de seculo (ut ajebat) in seculum prolaberetur parum distare religioni addictos viros, quibus Fratrum nomen est factum, à caete­ris hominibus secularium appellatione signatis existimans, qui literis, Aristo­teli & disputationibus plus nimiùm vacarent. Ipse verò qui versatus in eis etiam cum honore fuerat, metuebat apprimè, ne crederetur eisdem studiis, & disputandi munere manciparetur, conducibilius sibi fore existimans aut hortum colere, aut tunicas fuere, vel quippiam id genus efficere, quod fra­tres hi qui conversi vulgo dicuntur, consueverunt. Sed hujusmodi senten­tiae, [...]um caenobium adiit, profunda eum adeò tenuit oblivio, ut nihil om­nino quod ad eam rem faceret, obreperet cordi: Dei ut arbitror decreto, qui eum ad erudiendos populos instituerat, quo factum est ut & comam prae­cidi & verticem radi & caetera sibi fieri permiserit, quae consueverant his qui sacris solent initiari. Parentes autem & amicos quos ejus discessus afflixerat, per Epistolam Italica vulgarique lingua conscriptam, & objurgavit simul & consolatus est. Objurgavit quidem, quod molesto id animo tulissent, quod aequissimo alioquin & laetabundo decuerat excepisse, quando se spirituali quam assecutus fuerat dignitate tristabantur, qui si temporariam adeptus fuisset, summa laetitia afficerentur. Consolatus est autem, sperare illis jubens, prae­stituendum se à Deo hominum animis medicum, dum cuperet ipse corpori­bus mederi.

De simplicitate Christianae vitae quam delegit, & de militi­bus ad ejus verba conversis.

UT autem eorum quibuscum vivebat fratrum mores & acta diligenter ob­servavit, ea cum antiquis illis vel primitivae Ecclesiae viris, vel sanctissi­mis Aegypti Monachis conferens, non eam esse ipsorum vitam collegit, quam nomen praetenderet, quando nec in eis, praeterquam in paucis qui strictissimae se addixissent, Christianum decus fulgeret. Alios namque ditandis coeno­biis intentos advertit, alios innumeris vanitatibus implicitos, alios vanis ac­quirendis literis & Aristoteli magis quam Christo deditos expertus est, & eò quidem molestius hoc illi fuit, quò se ad obeunda eadem munia compellen­dum timeret. Naturali namque Philosophiae & Metaphysicae perdocendae (quarum peritiam plus ipse nactus fuerat) ipsum addixere. Quod munus ubi per multos annos excoluit, & discipulos complures erudiit, posthabitis dis­ceptationibus vanis & ambitiosa quaestionum subtilitate seposita, Christianae simplicitati se penitus dedit, eos libros sibi familiares deligens, quorum lecti­one ad pietatem identidem provocaretur, & divinarum rerum, quarum avi­dissimus erat, quandam quasi animi saturaret ingluviem. Sed ad id officii quanquam à Cassiano editae collationes, perscriptae à D. Hieronymo SS. Pa­trum vitae, Augustini Meditationes conduceret, horum tamen contemplatio ad nutriendum animum & ad replendum non satisfaciebat, nisi potiorem sibi [Page 112] alimoniam quaessisset. Ea propter spirata divinitus eloquia Veteris & Novi Testamenti, quibus homines vivere (Christo referente) didicerat, compa­ravit sibi; & nocturna diurnaque manu ita versavit, ut totum fere sacrorum librorum canonem & memoria teneret, & profundè exactèque (quantum ho­mini licet) intelligeret. Per id tempus & peccatis hominum audiendis, & iis de suggestu profligandis addictus est; quae delegata sibi munera viribus omnibus implere satagebat, quanquam illud, ut hoc commodius exequeretur, postremis vitae annis deposuit, totis scilicet viribus sacris Concionibus vacans. Quibus perorandis, tametsi & vocis & gestus gratia, & selectu etiam dicen­darum rerum in ipsis initiis destitueretur, divino tamen munere proficiebat, & non parum multos de summis vitiis ad virtutes summas avocabat. Nec so­lum quae de pulpito ad plebem faciebat verba, verùm etiam quae privatim etiam extrà suggestum & populi conventum disserebat, vim secum Evangeli­ci illius probati seminis asferebant. Atque inter caetera quae ejus linguae mi­nisterio Deus omnipotens effecit, illud magnum & admiratione dignum vi­detur, quod dum Ferraria solvens Mantuam concionaturus navicula proficis­ceretur, octoque & decem milites eodem navigio simul eandem urbem pete­rent, ludentibus illis, & obscaena verba jactantibus, postulavit ipse & impe­travit dimidiae horae spatium verba faciendi; quibus nec dum finitis, unde­cim ex illis ad ejus pedes provoluti, & ingentia crimina eaque multis annis in­veterata fassi sunt, & eorum ab ipso veniam suppliciter atque cum lachrymis etiam postulaverunt.

De divinis citra velamen revelationibuss, quarum particeps factus Hier onymus futur as praedixit clades.

PER id tempus divinarum revelationum particeps factus, ingruentes & Italiae & aliis regionibus calamitates ad futurae renovationem Ecclesiae praevidit, quamquam non adeo tunc ea extra dubitationem illi paterent, ut omnis ei ambigendi occasio praeriperetur: quod evenit si prophetiae lumen citra velamen humanae ratiocinationis effulgeat, Etenim adventitio lumine divino partim collustrabatur, & ex parte alia caligabat humano, sed duce ra­tione in eam inclinabat partem, in quam divina quoque visa inducebant. Exi­stere namque sibi videbatur divinae justitiae majestatem, ut de scelestis homi­nibus, de iis potissimum qui praesunt, pravoque subjectos exemplo populos corrumpunt, atroces poenae sumerentur, cùm perditum humanum genus, di­vina patientia tot seculis abuteretur, pariterque essent Asiae & Africae popu­li multis erroribus & ignorantiae tenebris circumvoluti: summae item provi­dentiae ordinem id poscere dubio procul arbitrabatur; si quidem ab ipso re­rum primordio & conditi orbis incunabulis, mira quaedam & imperscrutabilis divinorum judiciorum series innotuit, ut simul & amabilis clementia & ju­stitia tremenda perspectae sint. Sic & humani generis parentem nec ad infe­ros trusum, nec poena etiam immunem fuisse. Sic in libidinis commune cri­men, quo terra omnis infecta fuerat, non statim animadversum, sed univer­sali [Page 113] posteà cataclysmo vindicatum. Sic Pharaonis Aegyptii regis impieta [...] non continuò ad internecionem ducta, sed undis demum rubri maris absorp­ta. Sic nesarii puerorum amores, quibus quinque urbes illae penitus tabe­factae fuerant, non ex ipso initio suppliciis affecti, sed igne posteà & sulphure deleti. Haud aliter infecto orbi nostris temporibus eventurum rebatur, ubi & virtutes omnes pessum iverant, & scelera universa rerum potiebantur: vi­debaturque verosimile, ut eorum tandem Deus misereretur, qui tenebris af­fecti verae lumen religionis ignorabant; hi verò qui relicta luce sese barathro volentes immergerent, excitarentur sic ut vel clementiae participes fierent, si modo virtutes, abactis vitiis, amplecti vellent; aut justitiae tribunal subi­rent, si obstinatiùs sordescerent in scelere, exemploque forent caeteris pravo­rum vindictae facinorum. Consentaneum quippe videbatur suam ut Ecclesi­am Deus eodem perpendiculo, quo semper usus fuerat, metiretur, & obli­quos ejus parietes revocaret ad lineam, monitis primùm, deinde flagellis pro scelerum varietate diversis. Pontifices summo astu & dolo, necnon simonia­câ perfidiâ supremum aucupari sacerdotium dicebantur palam, sic ut nec quisquam id ferè revocaret in dubium. Mox adepti solium, scortis & cynae­dis eos, auroque coacervando vacare, fama publica circumferebat, atque ad eorum exemplum qui suberant Cardinales & Episcopi sese instituere. Nul­lus in eis vel modicus Dei cultus, iis eadem vivendi ratio, nullaque religio. Quin etiam ferebatur eorum aliquos Deum non colere, & in fidei nostrae con­temptum & contumeliam pleraque spargere: sed & plures eorum qui reli­giosae addicti vitae, ab institutis se laxioribus secreverant, & traditas regulas profitebantur, unde & sibi cognomen usurpaverant, ad hypocrisim dilabe­bantur. Proinde fervorem illum Christianis debitum non modò in universum tepuisse judicabant hi, qui Deum in spiritu & veritate colunt, sed torpuisse penitus & friguisse. Ad haec Principes tyrannicam vim publicè exercebant, & qui vexabantur, nihilominus rapinis, stupris, sacrilegiis, concussionibus, adulationibus inserviebant, ut illud sacrum repeti posset, non esse, videlicet, qui faceret bonum usque ad unum. Tantis itaque de causis, propter prophe­ticum etiam spititum quo afflabatur, nonnihilde imminente clade pronuntiare coepit, quanquam sacrarum literarum involucris tegebat arcana, ut impuros homines à perceptione mysteriorum arceret, veritus ne sanctum canibus tra­deretur, simul ne visis adhuc ambiguis deluderetur. Hanc ob causam saepis­sime Deo preces fundere, & jejuniis corpus macerare, & flagellis atterere, & alios ad id officii cohortari studuit: quo tandem haec divinae clementiae mu­nere extra dubitationem lucideque innotescerent sibi quae prius ambiguè & subobscurè monstrabantur. Oranti igitur ipsi & divinas laudes in Ecclesia persolventi, dum in divinae bonitatis contemplatione absorptus esset, isque praesertim versiculus caneretur, Bonus es tu, & in bonitate tua doce me justifi­cationes tuas: fugatae à sensu & intellectu omnes tenebrae sunt, & suborta lux, quae dubitationem omnem de futuris quae praeviderat eventis expulit. Mihi enim hoc privatim narravit, publicè autem saepenumero dixit, quae­cumque de futuris praedixerat, non secus (ipsa luce divinitus infusa) vera se comperisse, ac quilibet compos mentis partem omnem suo tanto minorem es­se novit, & de re qualibet aut affirmationem aut negationem veram esse opor­tere. [Page 114] Proinde coepit confidentiùs praedicere futuras clades, & eis veluti qui­busdam adminiculis, collabentem & tanquam intermortuum pessimis moribus Christianum orbem instaurandum.

Quibus de causis Florentiam appulerit Hieronymus, ibique quam magna egerit, missusque fuerit ad Regem Ca­rolum VIII. Legatus de Pace.

POST haec & Angelicis colloquiis monitus, & ab ejus praepositis accersit­us, qui Joanni Pico patruo meo hac in re morem gerebant, Florentiam appulit, ubi & Joannis Evangelistae Apocalypsim è Lunari suggestu Florentinae plebi interpretari exorsus est in sacra aede Sancti Marci Ordinis Praedicato­rum. Agebatur tunc annus corporati Verbi octogesimus nonus supra millesi­mum quadringentesimum, coepitque tum ea quae futura praeviderat inter ex­ponendum afferre, tametsi eas ipsas quas hausisset futurorum notas, citra cor­ticem non proferret, sed velamentis illis Apostolicae revelationis obtectas da­ret in vulgus, veritus ne multitudinis partem simpliciorem insolito propheti­ci tonitrui fulgore terreret, duriorem autem & effrenem ad risum & scom­mata concitaret, ob monstruosam illam persuasionem vulgo multis retrò sae­culis inolitam, non esse scilicet postremis hisce temporibus Prophetas viros, neque post Joannem cognomento Baptistam hoc divinae providentiae munus in Ecclesiae visum. Quam quidem opinionem minuti & exiles Philosophi Theo­logique comprobare ausi sunt, quamquam successu parùm felici. Nam & ab ipsomet propheta, & ab aliis atque etiam à meipso cùm rationibus, tùm au­thoritatibus editis adhoc opusculis confutati sunt. Praedicabat itaque renovan­dam siue reformandam Ecclesiam, sed caedendam prius & purgandam flagello gravi, nî poenitentiae partes susciperentur. Et quamquam idipsum ex Apo­stolico textu decerpere videbatur, non potuit tamen effugere, quin & ri­sus submoveretur ignaris, & invidorum linguae acuerentur, quas, ubi pub­licè vitia eorum qui praeerant aggressus est persequi, in se atrocissimas exper­tus est. Appropinquante verò calamitatum tempore apertius aliquid atque illustrius quàm consueverat, de arcanis ipsis deprompsit. Quo factum est, ut ob multiplices in se conflatas calumnias, à caelesti edicto promulgando peni­tùs cessare statuerit, alioque animum convertere pavore quodam humano con­sternatus. Pristino igitur praenuntiandi munere deposito, obju [...] gandis so­lum criminibus, virtutibusque suadendis operam dare decreverat; caelesti nihilominus ad idem voce & minis revocatus est. Adduxerat autem jam in eum nonnihil populi fidem, & praedicta nonnullis mors Innocentii VIII. Pon­tificis, & praevisus ab eo praedictusque Caroli ejus nominis VIII. Gallorum Regis in Italiam adventus, qui jam accelerare ferebatur ad expugnandum A­puliae regnum, & pari voce asseverata Mediceae familiae calamitas & ejus po­tissimum capitis Laurentii. Is cùm eo tempore in republica Florentina prin­ceps esset, & haberetur, sic ut ferè omnia ad ejus nutum agerentur, quam­quam [Page 115] sub specie civilis instituti, audissetque Hieronymum apertiùs in tyranni­cos usus invehi, eum ut sibi conciliaret multis tentavit; quod ubi frustra ces­sisse comprehendisset, quinque urbis cives magnae authoritatis ad eum desti­navit, monitos, uti ex sese Hieronymo suaderent, ex re esse & Religionis & reipublicae Florentinae, ut aliorum more concionaretur, hoc est, in univer­sum, & à futuris rebus praenuntiandis abstineret, nec aggrederetur particu­latim res non admodum necessarias.

Hos viros ad se venientes Hieronymus priùs benignè reprehendit, asseve­rans non, uti dicebant ipsi, proprio, sed Laurentii Medices instinctu lo­cutos. Deinde ejus nomine Laurentium monendum adjecit, ut erratorum poeniteret, quoniam ipsi, ejusque domui calamitas divinitùs imminebat. Tres alios misisse audivi, non jam opertis, sed apertis Laurentii nomine verbis locuturos, quibus palam respondit, se Florentiae manere, Laurentium autem ex ea discedere oportere. Cujus rei memor Laurentius, cùm aeger non mul­tò post temporis jaceret, & proximus morti fieret, Hieronymum vocari jussit, virum scilicet intrepidum, & quem nec blanditiis nec ullis artibus à veritate flecti posse comperisset. Quem accersitum (praestò enim affuerat) comiter allocutus rogavit, ut Christiano more peccata ipsius audire vellet, cui factu­rum se quod peteret annuit, si antequam noxas contractas confiteretur, tria praestaret. Primùm fidem habeas oportet, inquit, Laurenti: Adest, in­quit, Pater. Secundum, restituas opus est, si quae injustè ablata sunt. Tum ille cogitabundus aliquantulum repressit verba, mox ait, hoc dubio pro­cul efficiam Pater, aut haeredibus efficiendum meis relinquam, si ipse non possim. Tertium adjecit, Libertatem Patriae restitue, ut in statu pristino Florentina Respublica collocetur. Quibus verbis cùm nullum responsum de­disset, paulò post discessit Hieronymus, nec multó pòst Laurentius excessit è vita.

Fuga deinde & exilium Petri Medices Laurentii filii, & nota Hieronymo, & praedicta fuerat, simulque Pisarum à Florentinis futura defectio, quo tem­pore Rex Gallorum Etruriae Fines intrasset. Quamobrem cùm Carolus ipse Florentinorum cervicibus immineret, jam Pisas ingressus. Florentiam inde, deinde Romam petiturus, & Neapolim, potiundi ejus Regni avidus, quo obtento non difficile factu arbitrabatur, se posse ad invadendos Turcas Chri­stiani nominis hostes instructa classe transmeare: tum missus est. Hieronymus à Florentina Republica ad Carolum Legatus de pace, ut Regis animum & fretum Regni potentia, & ipsius invicto calore excitatum, necnon Petri Me­dices qui ei adversatus fuerat, urbisque vim omnem in ipsum duxerat, offen­sis iratum, qua erat & sanctitate & prudentia leniret.

Pisas Hieronymus accessit, Regi quod volebat persuasit, subindeque Floren­tiam pacatus venit, ibique cùm multa in Florentinos agitarentur, Hierony­mi ingenio & authoritate sedata sunt. Eo ipso tempore quo Carolus VIII. Rex Francorum Florentiae morabatur, divina visa coepit confidentissime pa­tefacere, ad idque venit ut Joannis Pici Patrui mei, viri utique doctrina & ingenio incomparabilis animam, quae inibi proxime migraverat è corpore pur­gatorio igne torqueri, multis auditorum millibus (quibus ego tum forte ag­gregatus fueram) asseveraret. Multa itidem de imminente clade, multa de [Page 116] Reformatione Ecclesiae praedicere, multa de Pontificum & Regum vita dice­re, multa de iis quae passurus erat ob praedicatam veritatem praenuntiaredivi­vino jussu palam exorsus est.

Quàm admirabilis Hieronymo gratia sacris in concionibus ef­fulserit.

EA autem dicendi gratià, quâ scilicet antea distituebatur, ubi ad praedican­das orbis clades, & Ecclesiae spiritualem instaurationem divinis monitis accinctus est, adeò copisè abundavit, ut à quibus olim auditus fuerat, pro miraculo haberetur: quippe cum ipsa linguae celeritas, rerum allatarum sub­limitas, magnitudoque, & verborum sententiarumque elegantia prodigio par essent. Pronunciabat voce libera & acuta; non fervido solùm sed ar­denti vultu, gestuque venustissimo. Ita verò illabebatur in auditorum au­res, immò verò in praecordia, ut attentos eos extra se pene raperet. Et cùm vox ipsa nec legentis prorsus esset, nec clamantis, nisi cùm effulminaret in cri­mina, in ea tamen sentiebatur utrumque, neutrum discernebatur. Super eo verba faciente, signa caelitus multa apparuere suo loco referenda: quae ubi aliquantulum vulgari cepta sunt, tantus in dies singulos per compita plateas­que, fiebat populorum concursus, videre hominem affectantium, dum ab Ecclesia quae Sanctae Reparatae dicitur, in qua sermones habuerat, caenobi­um S. Marci repeteret, ut peregrinis proposita sibi itinera peragentibus, via­rum aditus per confertam multitudinem non pateret. Armatis etiam custo­diebatur, dum iter faceret, qui se sponte, ipsoque recusante, saepius offere­bant, & ipsum adversus invidos & hostes propriorum laterum & corporum oppositione tueri pollicebantur. Res autem stupore digna existimata est, per complures illum totque continuos annos sic in eodem Praedicationis officio, ea­dem in urbe functum fuisse.

Quanta Hieronymo authoritas apud Florentinos: & quibus eos beneficiis cumulaverit.

EA ipsa in urbe duo potissimum procuravit efficienda & impetravit, quae nullo pacto fieri posse una omnium voce perferebatur. Primum publicè pax inter cives inita est, eo difficillima factu, quò qui sub Laurentio & Petro vexati fuerant, plurimi vindicare se, & acceptas reponere injurias, mutato rerum statu satagebant. Asseruerant enimsese in libertatem cives Medici­bus expulsis, cùm primùm Carolus Civitati sese proximum fecit. Deinde in­staurata sunt Reipublicae officia, delapsa prius & ad potentiores devoluta. Neque enim qui Petro Laurentii Filio adversati fuerant, aequo ferebant ani­mo, populari instituto gubernari, ambitu enim honorum tenebantur, vide­rique volebant indignos non esse qui ad Petri Laurentiique fastigium ascende­re [Page 117] non possent. Quibus rebus Hieronymus reluctabatur, & rationibus osten­dendo non ita debere fieri, & in concionibus publicè asserendo, quod ipse procuraverat de pace omnino futurum esse eo usque, ut in Comitiis fabae, si qui forte albas darent, in nigras verterentur. Mos enim Florentinis erat, ut fabis nigris uterentur, si suffragari voluissent, albis verò si refragari, con­tra morem antiquorum, praecipuè Graecorum, qui lapillis atris damnabant reos, albis autem absolvebant, Romani verò literis A, & C, tum absolve­bant tum condemnabant, & neutri faventes parti N. & L. utebantur literis: quasi Non Liqueret, quod in quaestionem venerat.

Probauit autem eventus (ipsorum etiam adversariorum testimonio) vera esse quae Hieronymus praedixisset, quando hi qui se fabas in pixide albas posu­isse certò sciebant, ut adversarentur, nigras inspexisse testabantur, sic ut inviti sese suffragatos agnoscerent. Cumulabat authoritatem tentatus fru­strà reditus Petri Medices, quem ille neutiquam reversurum in patriam & ir­ritos conatus ejus omnes pronunciaverat.

Pari voce annua spectacula, & equi cursu victoribus more veterum proposi­ta praemia, (quae tolli posse nemo existimabat) sublatum iri dubio procul asseruerat, idque evenit, quamquam omnes fere in adversum Cives niteren­tur, albis usi fabis quas nigras inspexissent: Sublatorum spectaculorum causa bene moratis viris gratissima fuit, quoniam eo potissimum die Joanni Baptistae sacro luxus civitatis multus effundebatur, multaque subinde accreverat in­conditae plebi semper grata licentia (ex qua proclivis in mala facinora, nec difficilis lapsus) populoque nihil non permittebatur. In haec enim ut aleae ludum & perditos plurimum ritus acerrimè invehebatur.

Alia quoque non parum multa, quae bene institutae beneque moratae Civi­tati adversantur, tolli penitus enitebatur, & quae radicitus evellenda nosset, sepenumero praenuntiabat. Difficillimum esset colligere quae praedixit ante­quam evenirent. Certè oppugnationem Pisarum, & eo tempore & eis qui­bus utebatur modis incassum tentari monuit, quod suo etiam loco sumus in­dicaturi. Sed enim Maximiliani Caesaris in vexandis Florentinorum rebus, dum Pisas appulit cum Genuensium classe, Pisanis infructuosum adventum praenunciauit, nec non alia complura, quae veros exitus invenêre, ex quibus maxima illi fides habebatur ad ea quae monebat de moribus, deque omni sexu ad pietatis regulam & Christianae Religionis normam instaurando. Propte­reaque vitae instituta adeò in plerisque mutata sunt, ut priorum comparatione morum multi in alios omnino homines evasisse viderentur. Ordines Civitatis sunt seorsum ad normam priscae societatis instaurati, Pueri Christianam sim­plicitatem edocti servare: cavere à lascivis vestibus, & à supervacaneo cul­tu, monebant ipsi viros antiquiores, incensi adeò, calore pietatis Christianae ex­citarent, in eorum (que) penetrarent domos, & illicita scelerum raperent. Quorum fervore multitudo ingens excitata, & mirum in modum ad bene beateque vi­vendum animata est. Foeminae quas partes corporis minus opertas gerebant velare didicerant, authore Hieronymo, castisque actionibus operam dare, il­lecebras, & malitiae fomenta depellere; Primores urbis ab honorum ambitu deterriti, intra fines civibus concessos continere se didicerunt. Pecuniae vim ingentem pluribus incessit restituendi cupido, qua in re non solùm fre­quentes [Page 118] erant, sed in pios usus longè profusiores fiebant: adeò ut ho­nestis sanctisque moribus Civitatis facies quodammodo videretur immu­tata.

Quibus ex causis multiplex invidia in Hieronymum exorta est, deque ipsius constantia & animi tranquillitate.

POST QUAM autem sanctitatis ejus crevit in universum opinio, crevit & apud multos invidia, atque ex invidia manarunt calumniae; nam sicu­ti amicos ob eximiam sibi virtutem complures conciliavit, ita inimicos etiam non parum multos, eadem ratione in se concitavit. Poterat ille quidem uni­versos diligere, ita jubente Christo, ita suadente natura. Poterant & ma­ligni homines suadente Daemone, strenuum Christi militem persequi, quem odisse plusquam vidisse nonnulli ferebant. Inter omnes vero persequutores Hieronymi hi acerrimi inventi sunt, qui moribus pessimis, & potissimum Ec­clesiae praesides quorum vita foedissima universum orbem foetore repleverat, Florentinique illi Cives qui usurariae pravitati obstinatè operam navabant, & vitiorum coeno impensiùs volutabantur; illorum libidinem avaritiamque, il­lorum luxus simoniacasque labes insectabatur; publicè privatimque monere solitus, à Babilone (Romam intelligens) fugiendum esse, quoniam illuc & ea confluxissent vitia, quae fuerunt olim dum rerum potirentur Romani, at­que in Tyberim Sirus Orontes deflueret, & quae posterioribus etiam seculis aut hominum malitia excogitasset, aut in Christi invidiam malignus daemon ter­rarum orbi suggessisset, & ipsam flagitiorum omnium sentinam cloacamque effecisset.

Monachorum, Monacharumque & pene Religiosorum omnium contume­lias ob id in se conflaverat, quod tepiditatem eorum (ita enim appellabat) & abusus quam plurimos coarguebat, suorumque Praedicatorum Fratrum ca­lumnias & insidias expertus est, quoniam Congregationem fratrum Etruscam, ab ea quae Cisalpinam incolit Galliam, segregaverat Pontif. Maximi autho­ritate, atque illam divino jussu constituerat. Dabant illi arrogantiae nimiae atque ambitioni, quod maximae adseribere laudi debebant: siquidem secre­tionem hanc fecerat, quibus fuerat antea justis etiam de causis instituta, ob varios provinciarum mores, variamque victus rationem ab ambientis aëris & ingeniorum discrimine pendentem. Optabat autem ut eam vivendi normam tenerent sodales, quae à Divo Dominico servata est, & paulò post fratrum omnium consensu, firmata & acceptata fuit. Nonnihil enim aliqui laxiori­bus habenis perrcurrere sinebant quod alioquin eorum legibus cautum ipse sci­ebat ne fieret, praesertim de praediis possidendis. Cùm autem factu hoc longe difficillimum videretur, multique & magni viri primores etiam ordinis totis ei viribus obsisterent, eam praedixit tamen ipse futuram, atque inde ad bene beateque vivendum commoda sequutura. Ad hoc quippe divinis monitis & animatus & impulsus est; selectus enim ad id erat officii, ut emortuum fere vigorem Christianum, & perfectae vitae, publico exemplo, & sacri eloquii [Page 119] permulgatione revocaret, expurgandamque prius, deinde reformandam Ec­clesiam praecineret, ea potissimum in urbe, quae & praeclaris ingeniis sit re­ferta, & quasi in ipso Italiae meditullio collocata, ut Propheticam videlicet vocem, ipsi Florentini qui negotiationi multiplici & peregrinae mercaturae va­cant, non solùm per Italiam, sed per universum orbem dispergerent.

Quae delegata sibi divinitùs munia quam libentissime obibat, doctrina simul & exemplo, tum discipulos, tum sectatores instituens, nil amicorum elatus laudibus, nihil vituperatione inimicorum commotus, sed per utrasque quasi per vulgatos Syrenarum cantus & per Scilleos latratus auribus cera obductis medius pertransibat, & Crucis vero, non navis fabuloso ligno religatus, pro­cellosae vitae hujus aequora persulcans, ad optatam patriam properabat, ita liber curis, ita sine omni solicitudine (quamquam & persecutores gladio mortem intentabant, & veneno etiam insidiabantur) ut nihil minus quàm de tutela vitae cogitaret, non ignavia quidem aut stupore, aut contemptu, ve­rùm humanae sortis expensione, meditationeque communis interitus, & con­templatione futurae gloriae, ad quam sitibundo pectore sic anhelabat, ut po­strema vitae hora, summe illi esset in votis. Deserebantur saepe ad eum fal­laciae & doli quos inimici procurabant, jactataque ab eisdem in eum probra & contumeliae: ad quae laetus ille ajebat, putare se nil pati ab inimicis posse, ubi tranquillam animi pacem, quam possidebat, nequirent interturbare; quin immo optare (si modo id ita expediret aut commodè fieri posset) per compi­ta plateasque, per fora, per tabernas ire; ut quae in eum jactabantur male­dicta, propriis auribus exciperet.

Quaenam Hieronymo esset victus ratio, qui sermo, quae pro­loquia.

VICTUS ratio illi cum aliis communis, id magni illius & nunquam sa­tis laudati Bernardi pro comperto habens, mirari homines eum solere, qui agit quod non consueverunt caeteri. In ipsa scilicet ratione cibi & potus ac hujusmodi. In vestibus mundities apparebat, ejusdemque in id sanctissimi viri verba repetebat, Paupertatem sibi placere, non sordes. Cibo & potu quan­tum fieri poterat abstinentissimus fuit, quos semper de communi sumebat men­sa, nisi cum homines non omnino vulgares Florentiam ad eum visendum ac­cederent. Tum enim hospitum mensae convivebatur, tametsi gustum ob assi­duas contemplationes postremis annis pene omnem amisisset.

Sermo ei familiaris, qui & nullam sanctitatis speciem affectatam praetende­ret, & in hortamenta virtutum, vitiorumque detestationem magna cum dul­cedine spiritus accederet. Quae autem sepissime proferret, & quae tanquam proloquia libentissime usurparet, haec fere in universum erant, Tantum scire homines quantum operarentur, quod à Divo Francisco Assisino (cujus vita vehe­mentissime afficiebatur) prolatum olim memoriae proditum est; nec id qui­dem abs re ut opinor, cùm ex operibus quae de charitate procedunt pendeat beatitudo, cujus adeptione sciendi desiderium impletur. Similem item esse [Page 120] animam hominis ajebat, ferro, quod in medio duorum magnetum ponitur, quorum supernè unus, alter infernè collocetur, conandumque esse assidue, ut eum, qui in­ferius positus est, abdicemus, & ad superiorem illum sublimemque trahamur, ter­renis videlicet voluptatibus, quibus sensus illiciuntur, & ad inferna trahuntur, omnino posthabitis, haereamus rebus spiritualibus & invisibilibus, ad quas & facti sumus & divinis monitis invitamur.

Illud quoque, ut à vanae gloriae quaestu amicos removeret, solitus erat af­ferre, Spiritualem cibum hac in parte non differre à corporali, quod sicut hic etiam si suavissimus sit, si laudatissimus, non in ejus tamen qui nutritur naturam evadit universus, sed pars ejus insito calore non omnino concocta modificataque per corpus in excrementa vertitur, & loca petit inferna. Sic & ille similiter, qui tametsi bonitate fultus videatur, & prima fronte coelum petere, parte tamen aliquantula vergit in ima quae veneno gloriae praepeditur, ne charitatis calore concoqui possit ex integro, modificarique per corpus & numeris omnibus absolvi.

Ad indagandam quoque veritatem & ad invidias reliquasque affectiones animi pravas effugandas, profatum hoc persaepe repetebat; Eum qui exquisi­tissime videre velit, infecta oculorum conspicilia deponere oportere: nam si pura & nitida sint perspicilia, rerum species uti sunt in pupilla recipi: si verò viridia, caerulea, purpurea, cerea, vel fusca fuerint, adulterari quodammodo formas quae ex rebus depromuntur, talesque qualia sunt conspicilia videri solent; haud secus evenire intellectui, qui phantasmatibus tanquam speculis quibusdam utitur ad con­templandum: ea, si adventitiis coloribus impermixta fuerint, lucidam in respi­ciendo & in ratiocinando veritatem patere, necnon tranquillam & congenitam pa­cem praesentari: si rubedine, fulcedine, viriditat maculata, falli primum spiritualem visum, deinde vitia, contumelias, caedes, livorem, tristitiamque suaderi.

Solebat item monere studiosos literarum, ne authores sibi voluntariè deli­gerent, sed ratione, nec praeponendum sibi putarent Aristotelem vel Platonem, vel illum aut alium ex Theologis, quoniam ex nimia affectione, veri judici­um inficitur: duce igitur intellectu, non voluntate hujusmodi in rebus uten­dum esse, ut liberum postea fiat de veritate judicium.

De mira Hieronymi lenitate & amore paupertatis.

VISENDI eum & alloquendi omnibus facultas data est, ut inimicis e­tiam & persecutoribus aditus non negaretur: qui si quando colloqui cepissent, eorum plerique qui oppugnatores venerant, mox propugnatores facti discedebant, dulcissimo quodam humanitatis & lenitatis vinculo irretiti. Idque nonnullis aliquando contigit, ut ab ejus aspectu se prius non subtrahe­rent, quàm quaecumque in eum maledicta sparsissent, quascunque decipulas moliti fuissent, suapte sponte faterentur: quibus ille nihil succensus, non ignoscebat modò, sed ea mansuetudinis & benignitatis verba rependebat, quibus se ab eis veniam postulare magis quàm praebere videretur. Ea quip­pè nativa fuit hominis placabilitas, ut nunquam ad acerbam reprehensionem infrendere visus sit, nunquam iracundiâ vocem extollere, nunquam vultum [Page 121] quantumvis plurimum lacessitus, indignabundus mutare, In climinandis viti­is exardescebat quidem, sed cum è suggestu verba faciebat ad plebem; com­muni autem in sermone, pressa potius & leni oratione, verbis simplicibus, quàm aut soluta exageratione & impetu, aut exerta voce utebatur. Et quamquam vitia, non homines insequeretur, in ipsis tamen vitiis objurgan­dis commodius interdum etiam & utilius arbitrabatur, pacato & tranquillo sermone quàm turbulento & exagitato uti, probatos corporum imitatus me­dicos, qui vulneribus quidem medicamenta interdum admovent caustica & acerrima, adhibentque ferrum & ignem, si somenta non prosint, aegris au­tem non modo non succensent, verùm & compatiuntur potiùs, quin aliquan­do, si conducere putent, blandiuntur. Discipulos suos crebro monebat, sibi à Principum hominum qui omnino Christianè non viverent, cavendum esse commercio, ratus iis qui Christi se Cruci affixissent, divitum & Principum virorum amicitias venenum fore. Quod quidem tantùm aberat, ut ipse non modo servaret, ut & ab affinium consanguineorumque conversatione, po­steaquam religionem adiit, enixè caverit. Sed neque unquam curavit, ut & illi opibus juvarentur, quae non satis etiam ad decentiae victum suppete­bant. Cùm enim Nicholaus ejus pater vir probus, ex honestis opibus ad modicas, ob crebra vadimonia devenisset, abstinuit etiam vir sapientissimus ab hoc pietatis officio, tum quia divitias illis impedimento fore ad consequen­dam animi salutem rebatur, mediocritatemque eam quae in paupertatem de­clinat conducibiliorem esse, tum etiam quia calumnias in se non parùm mul­tas conflasset, quibus ei officio quod sibi delegatum divinitus fuerat deroga­tum iri cognosceret eoque magis quod ejus persecutores spargebant in vul­gus, quaesisse eum sororibus dotem, à qua saepe etiam oblata quàm maxime abhorruerat: quandoquidem Joannes Picus patruus meus, dum venditis mi­hi patrimoniis duo aureorum millia dempsisset ex acervo pecuniae, ipsamque egenis erogare proposuisset, qua potuit voluntaria propensione Hieronymum, quem ad id negotii delegerat, rogavit, ut quadringentos ex eis in dotem so­roribus daret quod tunc maturo ipse consilio renuit. Renunciatum tamen Laurentio Medicis, qui tunc Florentinam Rempublicam gubernabat, aliisque permultis, persuasisse Hieronymum Pico ipsi eadem de causa, omnia illa duca­torum millia pauperibus distribuenda, ut inde nuptui sorores traderet. Quam quidem rem tantum abfuit ut aut cogitaret, aut proponeret, aut acciperet, ut etiam ipse Joannes Picus patruus meus, in maximam Hieronymi laudem & mihi & aliis retulerit, ut acciperet ab eo nunquam nec rogantem se potuisse impetrare. Voluntariae paupertatis ardentissimus amator fuit, ad eamque totis praecordiis sitiendam sodales suos identidem hortabatur. Nec secus ho­noratos habebat Christi servos strictiori addictos religioni, pannosis indutos vestibus & rudibus, ac seculi divites in auro & coccino, servorum etiam cuneis constipatos. Fratrum Sodalium vestes breviores strictioresque aliquando constituit quàm esse consueverant, ad normam eos & exemplum revocans an­tiquorum, qui pauperrimam (ut ita dixerim) paupertatem docuere. Mo­nuit item, ut à gestandis crepidis abstinerent, superfluas eas existimans, quando earum loco soleas quasdam calceamentis inserere, & commodius fo­ret, & his etiam à quibus victum mendicabant gratius, quos minus quam [Page 122] fieri poterat vexandos dicebat, exemplo Pauli, qui tametsi victum à Corin­thiis jure suo vendicare posset, maluerit tamen scenofactioriam artem exerce­re, unde sibi ad tolerandam famem provideret.

De Hieronymi mira totius vitae puritate, in Dei amorem eti­am per extasim propensa, deque miraculis quibusdam.

NULLIS omnino earum rerum, quae sub lunari machina continentur, intento afficiebatur animo, nec discipulos affici volebat, ut in Deum totis viribus commodius ferri possent, & quo pacto id facilè assequerentur nonnullis regulis explicatum reliquit. Idipsumque exemplo prius quam ver­bo monstravit, siquidem implendae superiorum voluntati promptissimus fuit, cella sua contentus, nihil doctrina elatus, nihil ob id quod praesideret tumi­dus, nihil curiositate inquietus, verùm calcatis animi pede terrenis omnibus, jugi divinorum meditatione & satur & placidus. Qui si quando vehementius quam oportuerat affectu se rei cuipiam inhaerere comprehendisset, id à se quanto ocius fieri posset, abjiciebat, etiamsi tale esset ut spirituale magis quam, sive temporarium sive seculare dici posset. Namque & sacros libros, & sancto­rum imagines, & quae etiam in Dei honorem ipse cuderat commentaria, vel quibus suberat, vel discipulis, vel (impetrata venia) amicis tradebat, ne qui totus in Deum ferri animus atque integer esse debet, ad sublunaria isthaec diligenda divisus paulatim procumberet, Integritatem carnis ad extremum custodivit & qui eo pollebant munere, mirificè ab eo diligebantur. Inter omnia verò à quibus caverat vitia, insultus humanae gloriae diligenter obser­vabat, simulacrum ob id cranii ex ebore fabrefactum frequenter habebat in manibus, quod attritu digitorum assiduo ferè consumpserat: ajebat enim, e­jus aspectu gloriae vanae stimulos obtundi; quando & quae fuerant, suntque, & quae item futura putarentur hominum capita, horrida falce mortis, quae humanae gloriae flosculos quantumlibet florentes exscindit, calvario illi essent evasura similia. Sed & pro ea maxima quâ pollebat augenda fide aeneam cru­cifixi Jesu prae manibus habebat effigiem, aut tunicae manibus insertam fre­quenter gerebat: ut si quando (quod futurum expectabat) occideretur, gestu saltem & opere, si linguae ossicium interclusum fuisset, Christianam fi­dem, ipsa exhibita Christi Crucifixi imagine, profiteretur. In orando Deo & frequentissim [...]s & assiduus suit tantaque in eum animi propensione fereba­tur, ut Evangelicum orationis indefessae decretum se implesse palam faceret. Noctis tempus omne, praeter id parum quod somno dabatur, oratio sibi & contemplatio vindicabant. Dies inter publicas & privatas orationes finem accipebat, ea duntaxat ejus parte vix dempta, quae naturae necessitati & or­dinariis divinorum eloquiorum lectionibus impendebatur: quamquam prae­pediebatur saepe amicorum concursu, qui variis de causis hominem consule­bant, atque eo veluti internuncio quid esset opus facto, Deum sciscitaban­tur. Eam namque cum ipso amicitiam ob cordis puritatem & assidùas oratio­nes injerat, ut nihil à Deo sibi, quod non impetrarit, revelari petierit: eo­que [Page 123] jam devenerat ut per decennium antequam moreretur, nil de sermoni­bus quos habiturus erat ad populum (tantâ erat in Deum propensione) inci­peret cogitare, priusquam id de quo dicturus esset, divinis oraculis erudire­tur. Rarissimum quidem donum paucissimisque à Deo concessum: Et quam­quam scribit Areopagita Dionysius, Carpum illum Cretensem Episcopum nun­quam consecravisse mysteria, nisi visione propitia praeeunte: hoc tamen illi huic homini, ex innumera multitudine munus est commodatum. Rapieba­tur in coelum etiam ejus anima persaepe, divinaeque Luci adeo copulabatur, ut destitutum sensibilibus officiis corpus velut emortuum relinqueret. Eve­niebat hoc illi dum divina saceret; atque ob eam causam semotis, quantum fieri poterat, arbitris, Dominicum sub altaris Sacramento corpus & sangui­nem pertractabat: sed qui lucernam, non sub modio, ut occulatur, verum sub candelabro, ut patefiat ponendam statuit, quandoque in coetu sodalium fratrum corpore ejus exanime remanente, mente eum ad caelestia gaudia tra­hebat. Brixiae olim dum esset, nocteque ea qua Christi Nativitas praesenta­tur, cum divinae laudes in Ecclesia vocibus peragerentur, corpus ejus immo­bile per quinque horas mansit, sic mente & affectu penitus in Deum absorptus ob sancti Spiritus praesentiam, ut facies ejus magnum lumen emitteret. Ex­actis enim divinis, qui regressi postea sunt ad finem rei contuendum, se vidis­se testati sunt, ipsam Hieronymi faciem, extinctis etiam lampadibus noctis te­nebras fugavisse, ejusque fulgore Chorum ipsum Ecclesiae universum illustra­tum fuisse. Sic me praesente Augustinus Morus Brixiensis, ejusdem profes­sor Ordinis non auritus tantùm sed oculatus hujusce rei testis, nostrae Miran­dulanae plebi de pulpito asseveravit. Silvester ejus vitae comes & martyrii consors, roganti mihi de Hieronymi sanctitate, atque obsecranti ut occulti quippiam proderet in rerum ejus confirmationem (sciebam enim eum multo­rum secretorum conscium) affirmavit, columbae speciem, quae sancti Spiri­tus praesentiam gratiamque indicaret, semel atque iterum se vidisse Hierony­mi humero insidentem, argenteis aureisque coruscantem pennis redimitam, & rostro in aurem ipsius porrecto insusurrantem. Eodem Spiritu sancto reve­lante, humanarum ille mentium arcana exquisitissima prope perspexit, & ple­risque hominibus suorum maculas criminum leniter coarguendo & detexit si­mul, & ut eas eluerent author extitit. Objurgavit enim ex sodalibus quem­piam, & peccata nonnulla sub oculos posuit, quae ille postea in penitissimis recessibus diu celasse solique Deo nota fuisse confessus est. Sed & Florenti­num quoque civem, detecto animi, quod tegebat, ulcere sanavit. Nam li­cet is divina diu mandata servasset, in id tamen impegerat criminis, quod vi­sam de fenestra venustiorem feminam concupivit, & mente adulterium com­misit. Postea verò cum Hieronymo per Bibliothecam ambulanti occurrisset, salutatus ab eo statim & reprehensus est, quod non is esset qui pridie fuerat, quo audito ad sacerdotem ille tremebundus confitendi criminis gratia statim cucurrit, & supplex veniam deprecatus est. Daemones qui vel obsessa cor­pora vexabant, vel ad hominum terriculamenta per aedes sancti Marci strepe­bant, mirum in modum ab aspectu Hieronymi formidabant, nec unquam ejus sincere nomen prae rabie exprimebant, sed aut literas invertentes, aut nomen decurtantes, aut in aliud ludicrum alludentes transformabant. Illud maxi­mè [Page 124] dolebant, magnaque vociferatione conquerebantur, impetrare illum à Deo quaecunque vellet, nec unquam genua ubi ea posuerat levare solitum pri­usquam voti compos evaderet. Minabantur illi persaepe, sed illico evanes­cebant, sanctissima quae in eos effunderet verba subveriti. Eo tempore quo Ethruriae sodales fratres à Cisalpinis secreverat, daemonum numerosa cohors, bono quod inde sequi conjectabantur infesta, coeptum praepedire opus molita est: proinde & coenobii habitatores universos molestiis impetere, & terro­ribus quatere, quorum insultibus, tum orationibus, tum adjurationibus continuis Hieronymus obsistebat, & noctu etiam sanctae aquae aspersione per monasterium psallens eos à cellis & a dibus abigebat. Sed postquam juvari discipulos Hieronymi precibus magis quam laedi suis infestationibus ac umbra­tilibus bellis animadvertêre daemones, cessandum sibi duxerunt: plus tamen in Hieronymum conaminum, quo poterant impetu molientes, cui & noctis in­tempestae silentio consuetum dum iter arriperet, & cellas omnes psalmis & aquae sacrae guttis seu propugnaculis armaret, sic densarunt aërem (mihi po­stea sicut ipse retulit) ulterius ut sibi facultas omnino per coenobium inceden­di praeclusa videretur; hisque sint illi verbis interminati. Quot tibi malo­rum acervas & quaeris; Nos in te namque tot & tanta concitabimus ut susti­nere non valeas. Ad quae laetus ille respondit, quaecumque vellent pararent & exererent, horum nihil se formidare, quia adjutorium ejus in nomine Domi­ni qui fecit coelum & terram.

Tanta erat ejus animi puritas, ut semper eadem polleret laetitia, sive à daemoniis tentatus, sive à pessimis hominibus molestiis affectus, sive à carne vexatus: Convenereque omnes qui mecum eo familiariter utebantur, nihil in ejus conversatione mirabilius ea videri pace, quam & corde gestabat & vultu praetendebat. Quae quidem inter omnifarias procellas secura semper & immobilis perseveravit, eademque cum illa fuit aut illius certe particeps quam Christus Apostolis dedit & mundus dare non potest: nihil enim in ea momentanei, nihil perituri, imò iisdem omnino spretis, in aeterna illa & semper mansura quiete sui radices amoris fixerat. Proinde meritò pax illa florebat. Nam qui res fluxas amat, difluit & ipse animo, momentisque mu­tatur: qui verò stabilioribus rebus affectu inhaeret, fluxis calcatis omnibus, ab omni motus & temporis injuria, mente liber aeternitatem ipsam assequitur, & felicitati futurae initiatur. Quandoquidem ea est amoris conditio, ut res natura ipsa discretas colligat, uniatque, adeò ut amantem in amatum ipsum quoad fieri potest planè transformet. Quapropter ibi esse quemque ubi desi­derium ejus est, & receptum jam ab antiquitate, & divinis etiam atque hu­manis libris extra omnem controversiam confirmatum est adagium.

De Commentariis, libris, opusculis, Epistolis, ab Hieronymo compositis atque editis.

SED etsi tot & tantis, ut diximus, occupationibus detineretur Hierony­mus, eo tamen non destitit, quin & suo & posteritatis seculo, non tam exemplis vitae quàm literarum monimentis opem ferre niteretur. Multa namque varii generis latina lingua composuit: nonnulla quoque italico idio­mate tam prosa quàm versu, ex omnibus autem quae unquam cuderit operibus, praecipuum id certe fuit quod in probationem Christianae fidei editum quatuor distinctum libris, Triumphus Crucis inscribitur, atque ceteris praeponendum, non tantum stilo, qui certè caeteris eruditior est, sed & ipsa, quam tractat, materia. Proximum & illud huic existimo rerum utilitate, cui De vitae sim­plicitate titulum fecit, quinque libellis exaratum, in quo certissimum est ea contineri omnia, quae ad bene beateque vivendum homini Christiano judi­cantur utilia; sed & illud, cui titulus Solatium itineris mei nihilo inferius, si ejus & doctrina & subtilitas probè spectetur: quanquam illius materia pluri­ma sui parte duobus quae recensuimus superioribus voluminibus pertractata­ta sit. Ad haec visa quae sibi divinitus offerebantur scriptis mandata, uno complexus est libro, cui titulus est Revelationum compendium, in quem insipi­enter invectus est quidam Samuel Cassinensis ex ordine Minorum, qui vulgo Zoccolanti dicuntur libello proprio & peculiari, quem vix in publicum datum inita defensione Hieronymi confutandum suscepi, defensionemque illius in­scripsi Hieronymo Tornelio Praesidi ordinis Minorum. Opusculum item edidit, quo illi erudirentur qui & audiendis peccatis & impertiendo poenitentiae Sae­cramento praesunt: quod Manuale confessionum vocavit, ex aliorum opinio­ne magna ex parte confectum. Librum quoque in defensionem fratrum so­dalium, qui sub Ethrusca Congregatione degebant, instituit, ob Summi Pontificis Alexandri VI. molestiam, qui laxioris vitae fratribus in ea quae Romana dicebatur congregatione degentibus miscere modis omnibus volebat eos, qui sub auspiciis Hieronymi sacris, & disciplina militabant. Cui nusquam voluit acquiescere Hieronymus reunionem illam & Dei contrariam voluntati & in proximum charitati protestatus. Quam ob causum in Hieronymum mag­na est conflata calumnia & anathematis irrogata sententia: minas autem ille non est veritus, Pontifice rem minimè justam & sacris literis adversam procu­rante. Namque is, ubi crescere Christianum vigorem animadvertit, suffra­garique bonos viros undequaque Hieronymo tam in ipsum Pontificem, quam in caeteros Romanae Curiae vitiis immanibus implicitos, divinis armis palàm ferocienti paratas illi cohonestare sategit insidias. Volebat igitur, ex Eth­rusca atque Romana quam nuper in id erexerat congregatione una hoc prae­textu coalesceret; quaeque sub Hieronymo merebatur Ethrusca, aliam quae desertoribus plena erat reformaret: Cui Hieronymus, & malis bonos inqui­nari non sustinens, praeterquam quod ad se unum res illa non pertineret, ad sanguinem usque restitit, sciens his non religionis zelum & incrementum, sed suorum quaeri discipulorum populationem & exterminium, qui sub jugo [Page 126] pravorum praesidum sic attererentur & à reprehendendis emendandisque cri­minibus eorum ipse jussis & minis & carceribus arceretur: Eam autem sen­tentiam Pontificis vanam, irritam, nullius roboris & momenti, ipsemet in suis ad populum sermonibus multis rationibus ostendit. Ego quoque duobus libris editis, quibus titulum feci De injusta excommunicatione idipsum monstra­re curavi. Extat & ejus liber, cui de Prophetica veritate titulus est, in mul­tas distinctus disputationes, sub mysticis vocabulis divinorum munerum ex­actus. Extant & Epitomata in naturalem moralemque Philosophiam confecta. Extant & decem libelli de Dialectica scripti more pene Mathematico, postea­quam centum questiunculas brevissimas de eadem facultate composuit; opus item de Poetis edidit, idque, ut ipse dixit, Joannis Pici Patrui mei rogatu, ad retundendam quorumdam in Poetis gentium colendis nimiam curam, quam­quam ipsimet Hieronymo sacra placebant poëmata, hoc est quae pura sincera­que essent, nil superstitionis immixtum haberent, nisi inter confutandum aut objiciendum, ut nostra magis, hoc est Christiana religio resplendeat, licet hujusmodi carminum scriptoribus appellatio Theologi verius congruat quàm poetae: Quin nec ipse dedignabatur cudere carmina. Edidit enim quando­que R [...]hmos religione fretos, lingua vernacula, quorum multi extant & de­cantantur. Commentationes praeterea plurimas in sacra eloquia perscripsit. In mundi G [...]nesim a Moise narratam, In eandem G [...]nesim sparsim complura. In partem libri Levitici, In Psalterium Davidicum cursim & paucis, sed in nonnullos plasmorum ampliter, In eum praesertim cujus initium. Qui regis Israel intende. Quinquagesimum quoque psalmum dum esset in vinculis absque ullo librorum adminiculo, imò omni corporis vexatione & mentis angustia iactatus latissimè interpretatus est. Explanavit item quinque versiculos ejus psalmi cui principium est. In to Domine speravi non confundar in aeternum. Ad haec commentarios cudit in Solomonis Cantica brevissimos, & stilo quasi laconico exaratos. In Hieremiae Threnos etiam, quae Lamentationes à nobis dicuntur. Sed & Quadruplicem Dominicae orationis expositionem perfecit, & qui fieri commodo possit simul edocuit, ut ex lectione ad orationem, ex eaque ad meditationem & contemplationem ascenderemus. Job quoque librum interpretari aggressus, at in quinto & decimo capite ejusdem variis distentus occupationibus desiit, quae impedimento etiam fuere ne coeptam Evangeliorum interpretationem absolveret. Adde Conclusiones perbreves Pontificiorum decre­torum, quae exposuit, ac Expositionem exactam in Gradus Bonaventurae Ordin. Minorum, quibus ad perfectionem vitae spiritualis ascenditur, quam Agamem­nonis Bononiensis rogatu edidit. Questiones etiam plurimas, tùm Philosophicas, tum Theologicas terminatas reliquit vario argumento; nec non bene vivendi Regulas complures extruxit. Simul & Epistolas complures scripsit variis de causis: & haec quidem omnia Latina lingua ad meam notitiam pervenere, quamquam & multa alia extare, ab his qui videre, perdidici. Quae autem vernacula lingua Italica perscripserit haec fere habentur. Liber de Christi a­more. Liber de oratione, alius In mentalis orationis defensionem. Tractatus unus de Humilitate. Alius De sacrificio Missae & mysteriis ejus, alius quo De­cem praecepta divina explicantur. Opusculum De viduali vita. Aliud opus Contra divinatricem Astrologiam, quod ex Joannis Pici Patrui mei disputati­onibus [Page 127] collegit. Idque in ejus ipse prooemio praefatur. Ad Sacerdotes item & Clericos themate ex Levitico sumpto Monitorium opus quod pro eorum vitae norma haberi potest. Sed & Regulae ad Religiosos viros exhortatoriae & moni­toriae. Epistolae non parum multae spectantur, quarum praecipua est ea quam ad Magdalenam sororem meam cenobium Virginum sub sanctae Clarae Regula jamjam ingressuram, rogatu meo conscripsit. Quae circum tria quae vocant essentialia Religiosorum vota diligentissimè versatur. Scripsit & Expositionem salutationis Angelicae ad Virginem Christi matrem. Et spirituale adversus corpo­ralem pestilentiam antidotum confecit. Et Hymnos cecinit carmine Italo, Lau­des vulgus appellat. Crucis praetereà. Triumphum & Revelationum compen­dium quae Latino sermone prius ediderat, vernacula etiam lingua exaravit, ad eorum utilitatem qui Latinas literas ignorant. Extant & Sermonum eo­rum quos habebat ad populum nonnulla volumina, quae formis excusa sunt, & in publicam data utilitatem: & de suggestu pronunciantis ab ore notarii velocissimi calamo & opera excepta sunt, & pro miraculo est habitum potuis­se quemquam scribentem manu, viri linguam tam velociter & fervide disse­rentis immo fulminantis assequi.

Laudes praedictorum operum Hieroymi summatim at­tinguntur.

CONARER lectoribus librorum hujusmodi utilitatem pandere ni ve­rerer in re tam aperta verba prodigere: Illud duntaxat proferam, praeter Philosophorum, praeter Thomae Aquinatis Theologica dogmata, prae­ter proprias in utraque facultate non parum nobiles inventiones, quibus ejus referti sunt libri, tria etiam haec in eis peculiaria nec laudata satis plurimum elucere; maximum scilicet fidei lumen, clarissimum prophetiae jubar, ar­dentissimamque in Deum hominesque charitatem. Tria quoque alia, in quorum singulis insignes etiam excelluisse viros, magno semper est honori da­tum, in eo uno simul egregiè fuere collecta, hoc est partis rationalis irascen­tiae & concupiscentiae munia, peculiari quodam modo fulsere, cùm tamen laudi non modicae sit Augustino datum, & Thomae, quod in ea quae rationalis est parte fuerint eminentes; Hieronymo & Ambrosio quòd irascentiae; Gre­gorio & Bernardo quòd concupiscentiae facultatem exornaverint. Primi or­dinis viri veritatis contemplatione celebres habiti: Secundi, criminum oso­res & expulsores egregii: Tertii, praecellentes divinae bonitatis dulcedinis­que scrutatores. Et quamquam propriae virtutes hae, quas recensuimus, in antiquioribus illis, communes non excluserint, Hieronymi tamen Opera scor­sim, haec & specialiter, simulque omnia quaecunque alia complecti videntur egregiè: quae tanta facilitate explicuit, tantaque dexteritate protulit, ut horum in quolibet tam summus habeatur ac si uno tantum consummatissimus toto vitae tempore laborasset. Illud silere noluerim, de probationibus fidei quas meditatus est, memoriaeque mandavit, si periculum fiat, facilè inven­tum iri, nec totnec tales unquam superioribus seculis excogitatas. Prophetica [Page 128] verò munia novo illum & eminenti modo tractasse, constat, utque prioribus, sic & nostro huic corrupto étiam congruere seculo ostendisse, quòd hominum pars maxima humanae ignorantiae caliginem, luce divinae scientiae fulgentio­rem autumet. Dei autem proximique charitatem notum est eum sic excol­uisse, atque sic in ea maximè succensos homines inflammasse, ut hoc longè lateque serpat adhuc incendium: tam vividus erat ignis, adeo & illius cor­dis & oris & calami follibus exagitatus est.

De proposito ignis periculo super concertatione rerum Hieronymi.

CAETERUM perseverante in eum malevolorum civium rabie, quae Pontificis invidia creverat Franciscus quidam Apulus ex Minorum Or­dine, qui Zoccolanti vulgo nuncupantur, tunc Florentiae in eorum sanctae Crucis templo concionabatur: Pontificis pollicitationibus (ut creditum est) animatus, Dominicum Pisciensem calumniis impetere cepit, quem sibi Hiero­nymus sacris habendis Concionibus sub [...]ogarat, atque ob eam praecipue cau­sam, quod ad populum verba faciens, pro veritate doctrinae Hieronymi, ac Prophetiae, nec non pro asserenda anathematis irrogati vanitate, igni sese ex­positurum obtulerat, si quis ex adverso periculum subire voluisset. Res haec à Dominico ne fieret sacris canonibus cautum prima fronte videbatur, ob id quod vulgaris probationis prohibitum aliquando videretur à Canonibus expe­rimentum: animadversum tamen ab eruditis est longo hanc ab ea distare in­tervallo: quin observatum, hunc veritatis manifestandae modum olim in Ec­clesia usu fuisse receptum, cùm ab Heleno Heliopoleos antistite, qui ad abo­lendam haeresim imperterritus insilivit in ignem, & evasit incolumis: tùm à Coprete sanctissimo Monacho, qui ad confutandam Manichaeorum haeresim non solùm ardentissimum ignem transivit, sed in eo dimidia hora illaesus om­nino perstitit: tum etiam in ipsa civitate Florentiae per Joannem Gualbertum virum sanctissimum, id posse fieri confirmatum; quandoquidem ob pellendum è sede Florentinum quendam Episcopum, qui labe simoniaca pollutus erat, quòd contradiceretur ex adverso, & negaretur illius esse criminis Antistitem inquinatum, in veritatis ipse testimonium, fecit ut unus è suis Monachis ig­nis rogum passibus pertransiret. At majoris momenti ésse quae à Hieronymo dicebantur, asserebant; quandoquidem non ad unius urbis solùm sed ad orbis universi pacem felicitatemque pertinerent; nec ob unum duntaxat crimen, quo Florentinus unus afficiebatur Episcopus, sed ob universa quae & Pontifi­cem Maximum & reliquos fere omnes cùm Ecclesiae praesides, tum seculi Principes infecerant crimina, atque ex eis maxima populis universis immine­ret pernicies. Agitabantur haec fortè inter prudentes & eruditos viros: ho­rum verò nihil ad Apulum offerentem socium ad id experimentum pravorum civium impulsu, nec eo quidem consilio, quod immunem à conflagratione se fore putaret, (identidem ut ipse jactabat) verùm ut adversae partis defenso­ [...]e par [...] concrematione consumpto, res Hieronymi vana probaretur. At ubi [Page 129] Dominicus urgere cepit, & de standis promissis Apulum postulare: involvit ille verba, & honestam subterfugiendi viam ratus, non cum Dominico se, sed cum Hieronymo tantae molis authore congredi velle profitetur. Hoc se per­fugio tutum existimans, minimeque sibi datum iri confidens Hieronymum, qui omnes Ecclesiae primores, quos rebus à se praedictis repugnare noverat, in certamen ciebat, & ipsum Apulum, modò & Pontificis Maximi & inimi­corum omnium summam delegari sibi imprimis obtineret. Res ad summum Magistratum urbis defertur, à quo & accersitur uterque, Dominicus quidem subscribit alacriter, Apulus autem cum Hieronymo duntaxat paratum se ait disceptare, corpusque suum & flammis objicere, non quod inde praesidio ve­ritatis evasurum se confideret (ab hac enim spe longissimè aberat) sed ut ipse quidem conflagraret, Hieronymumque unà ad incendium raperet. Reclamat Dominicus, multò aequius ad seipsum quam ad Hieronymum hanc pertimere contentionem, ut quo cum coepta esset absolveretur. Provocatus namque ab eo fuerat in Prati oppido ad id discriminis, qui mox & annuente Domini­co tacita se fuga subduxerat. Instat itaque Dominicus, polliceturque non tantum sui corporis, sed suorum etiam omnium fratrum in flammas ingressum. Idemque Hieronymus per autographos codicillos confirmat, fratresque omnes circiter 300. viris urbis Principibus offert, non utique arsuros, sed futuros incolumes, quibus tanta erat alacritas, tamque certa victoriae fiducia, ut eam quasi frontibus inscriptam prae se ferre viderentur. Assurrexit etiam innume­ra populi multitudo, sexus, aetatis & conditionis cujusque, longo ignis pe­riculum deposcens agmine. Ad hoc tandem post longam concertationem ventum est, ut Dominicus isque quem Apulus subrogasset, flammis se crede­rent. Ignis aperto foro maximus in longitudinem astruitur, ut subeuntium vel salute, vel interitu veritas patefieret, definitur dies, partes conveniunt. Prior Hieronymus Dominicusque innumera comitati turba, ad forum ubi pyr a structa fuerat, perveniunt; pars altera eodem proficiscitur cavillis & dolis instructa; si quidem Dominico se ad ingrediendum ignem praeparanti objicit Apulus, exuere eum, qua indutus erat, tunicam oportere, ob id quod in­cantatam putaret, & magica fortasse superstitione munitam, ne posset exuri. Nihil ille cunctatus libens, ea spoliatus alia mox induitur, opponit iterum Apulus, Christi corpus (uti volebat Dominicus) in ignem una deferre secum non licere, quod & perafcilè comburi posset, tutelamque gestanti praestare, ne incendio periret. Respondet Dominicus in pactis esse, nihil ut objici possit alterutri partium, modò Dominicus ipse cum eo quem Aplus obtu l [...]s­set per flammas ingrederetur; vanam praeterea hanc esse censerique objecti­onem, cùm sola quae foris apparent, panis accidentia flammis obnoxia forent, corpus autem Christi laesionis aliquid ab igne pati nequeat, sed nec perfidum (ut obtendebat) hominem solam ob ejus sacramenti praesentiam illesum eva­dere posse ostendit. Quibus etiam addebat Hieronymus, reum se mortis fore & confiteri, idemque pro sectatoribus spondere, si vel pilos panni ejus è se­rico vellere, quo consecrata tegebatur hostia, vel leviter ignis exureret. Renuunt tamen Apulus, impiique cives, veriti ne miraculum illud perage­retur futurum toti orbi conspicuum. Quare discedunt omnes re infectâ, quod modis omnibus Dominicus peregisset, ni Silvestro Florentino ejus sodali [Page 130] & sacerdoti revelatum fuisset angelico affatu nullo pacto debere Dominicum se flammis committere, nisi consecratam manibus hostiam gestaret. Id autem ea forte de causa potuit evenire, ne magicae superstitioni (cui mysterium il­lud maximè obsistit) miraculum adscriberetur, neve alio quopiam verti pos­set, & in malignum daemonem referri, cui facultas sublunaria ista haec mo­vendi suapte natura data est.

De tumultu plebis in Hieronymum & ejus captivitate.

EFFERBUIT hanc ob causam pravorum civium furor, qui magnam populi manum die sequenti ad aedem sancti Marci oppugnandam susci­tant, ut Hieronymus eis omnino tradatur. Occluduntur fores ab amicis, in­gruunt inimici, quorum illatam vim perpauci strenui retundunt. Hieronymus choro cum sodalibus clausus preces ad Deum pro amicis & inimicis fundit, stratus humi ad Christi corpus consecratum quod diu manibus gestaverat. Ignis interim valvis Ecclesiae ab oppugnatoribus admotus patefacit ingressum, invadunt hostes, nullaque habita sacri loci ratione, obvia quaeque diripiunt depraedanturque: Tentat interim disposita jam hostium turma chori aditum, & alia parte quâ ad claustrum itur: quod animadvertentes Religiosi quidam tirunculi, Deo fisi fores aperiunt, accensisque cereis obviam exeunt: quo­rum aspectus sacrilegos illos adeò perterruit, ut non secus ac tacti fulmine ad terram ruerent, excussis etiam amissisque armis. Suffusi pudore regrediun­tur, ad septem horas acriter utrimque certatum est, concursus in horas fie­bat major, cùm ab octoviris qui primores urbis consensu constituuntur, pa­lam edicitur capitali poena, ne quis aedem sancti Marci defendat, eodemque mox edicto cavetur, ne Hieronymus intra ditionis Florentinae terminos prae­terquam paucas horas immorari audeat; cui libens ille paruisset, ni qui tu­tabantur, honesta quadam eum violentia detinuissent. Ubi hoc à Magistra­tu supremo rescitum est, ad Hieronymum ipsum mittitur, accersiturque fide publica ut incolumis ad coenobium reverti posset, pariter & Dominicum & Sylvestrum citant. Arripit itaque iter cum sociis, inimicorum cuneis stipa­tus, nocte intempestâ, vespere namque pugnari coeptum est: Prius tamen fratres omnes hortatus est praeceptis stare, fidereque divinae bonitati, scivis­se se jam pridem addens futuram hanc cladem, sed destinatum diem ignorasse, ipsosque monens, ut quaecunque praedixisset pro certissimis haberent, aetern­um etiam sibi (ni vera loquutus fuisset) imprecatus interitum, Christi cor­pus quod manu retinuerat insumit. Confertque se ad Palatium Reipublicae multis oppressus, inimicorum crudelitate, & opprobriis & ictibus, quae suis locis operis progressu convenientius explicabuntur, cum poenas simul eorum qui saevierant recensebimus. Tum vero fidem fefellerunt, qui futurum eum incolumem polliciti suerant, capiunt enim detinentque in custodia.

De carcere ac tormentis Hieronymi & ejus responsis.

POSTQUAM igitur ad palatium ventum est, sciscitantur ab Hierony­mo Praesides, vera ne an falsa essent quae divinitus se dixerat accepisse? quem solita sua & coelitus impertita libertate affirmantem, spreta, posthabi­taque data securitatis fide, carceri mancipant, simulque socios disparatis cel­lis concludunt, cruciatibus falsum ab iis extorturi. Deliguntur infestissimi viri quindecim ex omni inimicorum ejus numero selecti, quibus examen de­mandant, facturos eos in ipsum carnificinam (quo flagrabant odio) existi­mantes: quod quidem illis evenit ex sententia, eoque vehementius, quò ma­joris hebdomadae sacramentum nihil veriti divinum excruciare hominem ag­grediuntur, eo potissimum tempore quo Christi cruciatus in Ecclesia solem­nibus officiis explicantur. Datus enim vinculis est nocte eâ, quae sacrarum palmarum diem subsequitur, & biduo post tormentis hujusmodi traditus: manus decussim post terga revinciunt fortissimis vinculis, quibus ab alto de­missus funis religatur; quo primùm in sublime trahitur, mox in praeceps rue­re ita sinitur, ut & terram corpus non tangat, & in aëre suspensum ita pro­prio pondere resiliat, ut luxatis humerorum ossibus ac lacertis, maximus to­to corpore dolor inuratur; alios demum excruciandi modos excogitant. Multae tum in eum calumniae, multa congesta scommata probraque, sputa & ictus, suis ut diximus referenda locis, variaque torquendi instrumenta ob oculos posita, illud tantùm ab eo quaerentes, ut quae de futuris praecinuerat recantaret, & se, quem futurarum rerum à Deo nuntium esse asseruerat, modò iret inficias. Ad id quoque extorquendum pedibus carbones accensos admoverunt, ut carne & nervis semiustulatis, prae dolore & cruciatus acer­bitate dicta retractaret. Negatalacriter se facturum Hieronymus quod pe­tunt. Repetunt ipsi funis tormina, eumque identidem exagitant, qui nihil aliud praeterquam haec in veterum Prophetarum ore versari solita, iterum atque ite [...] afferre voluit, Tolle, tolle Domine animam meam. Et ut cumu­latius mer [...] proveniret, genibus positis, ubi tormina cessaverant, pro tortoribus supplex Deum rogabat: Antea verò his qui eum vexabant pro­testatus est, se vera praedixisse, ea credi ab iis ipsis deberi, si qua tamen illis adversa vi tormentorum dicturus esset, pro falsis tenenda. Insistunt tamen carnifices, nonnullaque ejus responsa tabellione adhibito excerpunt, id po­tissimum molientes ut falsum vatem ostenderent. Reddit Hieronymus ambi­gua obscuraque verba; sed alia quam interrogantium iniquitas exegisset, quae omnia illi pro liquidis accipiunt & falsa quaepiam addunt, atque aliena plera­que & insulsa non parum multa comminiscuntur, bene actum putantes sibi, fi plebis ignarae & rudis animos ludificent, conceptamque de eo sanctitatis opinionem de universorum mentibus extrudant.

Sed quamquam homines erant alioquin pravi, adeò tamen sive occaecante malitia, sive Deo ita volente improvidi, ut nihil ausi sint intexere libellis ipsis quaestionum, quos vocant processuum, quo jure neci posset adjudicari. Si­quidem nec ob ea omnia, quae commenti sunt, quivis, etiam ex inimicis ra­tione [Page 132] utens judicare, vel dare suspendio Hieronymum, vel afficere capitali poena, ut ullo demum genere mortis plectere posset. Verum ut iis qui pru­dentia pollerent, mentis oculos perstringerent, sex ex illius collegio sodales ascisunt, atque in Palatium ducunt quo Hieronymus detinebatur quem coram advocant, ut tabellionem libellos recitantem audiat. Hic cum ambages om­nes quas veris quibusdam sententiis commiscuerat, exerta voce recensuisset, Hieronymum interrogat, verane an falsa legisset? Cui vir Dei, Quod scripsi verum est, Totum ne repetit, respondit Totum; ait iterum, ad verbumne? ad verbum inquam. Tum ad suos qui accersiti fuerant sodales conversus, ad hanc sententiam verba fecit. Quali ait vita & doctrina inter vos usus sim, eorum cum quibus versabar, latet neminem. Duo, magnahac & extrema in clade po­situs vobis mando: primum Novitios fratres omnes commendatos habete, proque viribus procurare memineritis, ut Dei timorem in quo enutriti, & christianae vitae, quam edocti sunt simplicitatem custodiant. Secundum, ex intimo cordis affectu pro me ad Deum preces fundite, quem spiritus pene prorsus deseruit.

Autumarunt quidam, quibus mens non omnino bona, negavisse Hierony­mum responsis ad tabellionem factis, quas prius affirmaverat rerum praedictio­nes, dixisseque non quae scripsi sed quod scriptum est, quippe cum Italica lin­gua vulgari duo haec invicem adeò consonent, ut nisi magna prolationi verbo­rum diligentia adhibeatur, difficillimè distinguantur, siquidem mutata voca­li, aspirationeque interposita, alterum in aliud quam facillimè vertitur. Fuit & alia sententia, dixisse illum verum esse quod scriptum est, non ad eos qui pravè interrogabant, sed ad id quod probè scriptum erat referens verba. Sed quoquo modo responsum dederit, compertum est ex re illud reddidisse, quamquam varia ab audientibus interpretatio facta est: Nam alii ambiguè de industria loquutum eum, & quidem consentaneè judicarunt, quo accipi si­mul possent, verum esse & notarii scriptiones fuisse scriptas, & suamet com­mentaria illis adversantia & divina etiam verba: Quum mos in Ecclesia sit apud eos qui de divinis loquuntur, identidem dicere sicut scriptum est, id [...]emper ad sacra utriusque instrumenti verba referentes. Alii qui praedicti­onibus ad illam horam firmissimè perstiterunt, mutato gradu vacillarunt: Alii negationis expressae avidi prorsus deciderunt: nutabund [...] expectan­dum rei finem statuerunt: attamen eorum qui aderant plurimi, quos inculpa­ta Hieronymi vita & clarissima doctrina, rerumque praedictarum consentanea ratio & visa miracula in fide stabiliverant, verbis quae proferebat acrius in­tendentes animadverterunt, non quae à tabellione contra jus & fas extorta, tum aut adulterata fuerant, sed quae ipse de rebus futuris scripserat vera asser­ [...]isse, & in hanc ipsam sententiam plerosque confirmarunt. Illud affirmantes fuisse in usu prioribus illis veteris Testamenti prophetis, perfidis interrogan­tibus obliquè adeò ambigueque respondere, ut quae affirmaverant negavisse viderentur, contraque quae negaverant viderentur affirmasse. Sic Micheam Acabo Regi de Assyriis expugnandis respondisse; Sic Prophetam Amos nec se Prophetam esse, sed nec Prophetae filium dixisse. Sic Joannem Baptistam dum de Prophetiae munere rogaretur loquutum fuisse. Et in hanc quoque sententiam Prophetae Ezcchielis nonnulla, deque responso Elisei ad Hazae­lem depromi dicebant. Addi poterat ex Hieronymi, Augustini, & aliorum [Page 133] testimonio, quod clarissimus Propheta Joannes Aegyptius Eremita se non esse Prophetam asseruit. Scivisse autem haec omnia virum sanctissimum, & in sa­cris literis praeterea eruditissimum, qui & Thomam Aquinatem legerat, affir­mantem non teneri quemquam in judicio veritatem aperire, qui non secun­dum ordinem legibus praescriptum percunctaretur, quemadmodum illis eve­nerat, quibus nihil erat curae, jure an injuria procederent, modo ipsum vexarent Hieronymum, & ex humanis rebus eximerent. Nec enim ulla ma­litiae indicia praecesserant, quibus opus est aequo sanoque judici, si cruciati­bus uti velit ad veritatem extorquendam.

Inventum est etiam in quaestionum libellis, confessum fuisse Hieronymum Pontificis Nuntio, quae prius negaverat Florentinis judicibus: at in illis plu­rima contradictoria pugnantiaque reperiebantur, quorum & pars magna con­sona erat iis, quae ille liber à vinculis & solutus asseruerat. Inventum est item in posterioribus confessionum libellis obtestatum Hieronymum, se vi tor­mentorum multa dixisse & abalienari animo cum torqueretur. Atque hisce rationibus adducta permotaque vulgi pars praecipua, in fide rerum praedicta­rum stabilis perseveravit. Quin etiam plerique in dogmate perstiterunt, ta­metsi ambigerent Hieronymum tormentis victum, quae prius de futuris testa­tus erat; ivisse inficias; quando & martyres compluers, ut apud multos, & apud ipsum Cyprianum videre est, prae carnis imbecillitate torturam non susti­nentes, ne torquerentur amplius mortem elegisse & peroptasse quo citius victoriam reportaren & coronam acciperent, quibus à tyrannis negabatur oc­cidi, meritis tamen illorum fuisse postea concessum prioribus quod novissima carnis infirmitate fugerant, illud & addentes, hanc fortasse sui praevidisse Hie­ronymum infirmitatem in quam debebat impingere, & propterea praemonuis­se plebem saepius, ne etiam sibi ipsi fidem haberet, his ubi contraria loque­retur, quae semel divino jussu de pulpito promulgasset.

De duobus judicibus ab Alexandro VI. contra Hieronymum missis, atque oratione morituri ipsius ad altaris 8 a­cramentum, & de patefacto sociorum cordis arcano praedictioneque novissima.

PONTIFEX autem infensus Hieronymo, quem non eatenùs quia futu­ra praediceret, sed quòd in sacerdotes multa diceret, odisse ferebatur, ubi per Florentinorum Epistolas rescivit, captum eum & datum in vinculis, sategit ad se Romam mitti: cui obsistunt qui tunc Rempublicam gubernabant tumultum plebis subveriti. Verum satiandae immanitatis occasionem sibi praereptam intelligens, instat per judices tradi neci, nuntiosque ipse duos mittit Florentiam, idipsum qua ratione possint effecturos: Alterum Clericum Ilerdensem Hispanum nomine Franciscum, cognomine Romulinum, qui tunc erat minister Romani gubernatoris; alterum Praedicatorii Magistrum Or­dinis Joachimum nomine. [...]i postquam Florentiam applicuere, hominem [Page 134] conveniunt, quem etsi reperiunt vigiliis & orationibus fractum, inedia mace­ratum, tormentis semimortuum, cruciatibus tamen iterum exponunt, ut crimina quaepiam, quae plecti capitis poena debeant, fateretur; quae ubi nec­quicquam se quaerere, ob Hieronymi constantiam, animo comprehenderunt (siquidem nihil de quo sumi posse hujusmodi vitae supplicium, in ejus tota vi­ta ab incunabulis usque ad sextum & quadragesimum quem tunc agebat an­num, repererunt) de nece statuunt, & ei mortem indicunt in crastinum; quod ille nuntium intrepido imperterritoque excepit animo, statimque sa­cerdotem sibi dari petit, cui peccata quamquam minuta Christiano ritu confi­teretur, huic illius petitioni & voto per adversarios satisfactum est, tametsi oblique & praeter usus, quandoquidem non de ipsius Collegio, hoc est, ex Ordine Praedicatorio (ut par erat) sed de Florentino sub regula sancti Bene­dicti Monasterio tres illis accersiti sunt sacerdotes, ut Hieronymo, Dominico, Silvestro morituris poenitentiae Sacramentum impertiant. Nox ea quae sup­plicium praecessit huic muneri destinatur. Hinc sub ortu solis, sumendae Eu­charistiae avidi in oratorium, sive triclinium ab ergastulo producuntur. Hie­ronymus, priusquam illam insumeret, dari sibi in manibus postulavit, quam cùm accepisset, mira perfusus animi laetitia in ejusmodi verba prorupit, scire se ibi esse Deum illum Maximum Optimum, qui coelum teramque & universam denique naturam condidisset: scire & perfectam esse Trinitatem, indivisibilem & inseparabilem, tribus personis à se distinctis complexam, quae Pater est, Filius & Spiritus sanctus, Filiumque ipsum aeterni Patris verbum è coelis ad terram in Ma­riae Virginis uterum descendisse, in lignum crucis ascendisse, proque miseris nobis à peccato liberandis preciosissimum sanguinem effudisse, rogare eum & obsecrare se, ut sanguis iste non frustra, sed in peccatorum suorum effusus sit abolitionem: eorum se demum quaecumque à die qua sacris undis ablutus, ad hanc usque horam perpetrasset mala, veniam suppliciter petere. Haec ubi ipse & socii pari senten­tia sunt effati, sumpta ipsa Eucharistia ad locum inferendo supplicio constitu­tum, quasi latrones trahuntur. Cupidus autem alloquendi socios Hieronymus, vix potuit esse voti compos, Jacobo Nicolino intermedio idipsum consecutus, [...]ui secreta magnarum, quae ab ipso praenuntiatae fuerant, calamitatum Floren­tiae praesertim & tempus aperuit, easque jussit expectandas, cum in Petri Cathedra sederet qui Clemens diceretur. Hoc enim ex ore ipsius Jacobi, Hieronymus Benivenius vir probus & prudens manu sua literis testatus est, socios autem monuit, ne quae corde premebant foras exprimerent, cum es­sent morituri: cogitaverant enim ad populum verba sacere, alterque se in­nocentem mori dicere proposuerat, alter qui senior erat Dominicus tantum [...]besse ut mortem perhorresceret, quin etiam se vivum flammis paratum asse­rere, certiores facere cupiebat spectatores. Vetuit hoc Hieronymus Christi salvatoris exemplo, qui tametsi supra quam dici potest innocentissimus esset, noluit tamen hujusmodi quicquam afferre, sed tanquam agnus ad victimam ductus est, & non aperuit os suum. Agnoverunt illi conceptum errorem, & abstinuerunt. Agnovit Jacobus peculiare Dei munus Hieronymo collatum, ut arcana cordis humani perspiceret; hoc verbis Jacobi ipsius, narravit Ja­cobus [...], [...] S [...]volae Episcopo Hieropolis, qui mihi prior id nego­ [...]

De his quae gesta sunt ipso tempore mortis Hieronymi, deque ip­sius suplicii genere & reliquiis membrorum.

IN descendendis autem Palatii gradibus, spoliatus Religionis habitu, quem ubi comprehendit manibus, flevit, eum se olim appetivisse cupidè, & immaculatum hactenus custodivisse testatus. Quibus quam fuisset innoxia & inculpata ejus vita, susceptaeque religionis servantissima, & verbis, & la crymarum abundantia sa tis manifestum erat, quamque inaniter in eo nox [...]s & maculas minis atque tormentis extorquere judices adnisi. Tum Sylvester qui timidissimus omnium ad id usque temporis fuerat, futuraeque mortis hor­rore tremebundus, divino quodam quasi oectro percitus, inflammataque adeo facie, ut quodammodo radios emittere videretur, Hieronymum alloquitur ad venisse tempus, inquiens, quo bono deberent esse animo, modo opus esse sor­tes ut permanerent, & eam quam erant subituri mortem, alacriter & ani­mosè perferrent. Ad quem Hieronymus sic faciendum esse respondet, eum­que Dominicum simul adhortatur, eadem ut in sententia stabiles perseve­rarent, pavorem omnem ex animo procul abigant, curas mittant universas, proque certissimo habeant coelum se quam citius adepturos, ubi illud Davidi­cum canerent, Ecce quam bonum & quàm jucundum habitare fratres in unum, His peractis eo perveniunt, ubi antistes quidam & sacerdotes nonnulli sese comparabant, morituros ut exauthorarent: ritus hic apud vulgus degradatio nuncupatur. Illos itaque sacerdotalibus vestibus induunt spoliantque, & caetera peragunt quae fieri hoc ipso ritu consueverunt. At cum ad illud esset deventum, ut eos è manu mitteret, apprehensa Hieronymi dextera, dimis­saque ait Antistes, Separo te ab Ecclesia triumphante. Cui Hieronymus, mi­litante, non triumphante, nec enim id potes. Aderant qui morituros ad per­ferendam libenti animo necem suaderent, iisdemque cibo etiam & potu de­fessos eorum corporis spiritus excitare satagebant. Horum cuipiam hujusmo­di recreamenta procuranti Hieronymus ait. Quidnam causae est ut haec mihi pa­retis, qui de praesenti vita jam jam emigro; Alteri item, qui inter confertam adhortantium multitudinem, vocem in ejus laudem extulerat, respondit; humana laude & gloria non egeo. Erat & quidam Nerottus nomine, officio Sacerdos, qui cupidus Hieronymi fortitudinis constantiaeque explorandae, ip­sum interrogavit, aequone animo mortem imminentem Christi amore tolera­ret? Cui & voce & vultu mirum supplicii desiderium prae se ferens inquit: Nonne ob eum emoriar ego libentissimè, qui pro eo quo [...] homminem peccatis in­fectum amore complectebatur, voluit innocentissimè mori? Nonne ego animam hanc ejus gratia libenter effundam, qui nec pro millesima eorum unquam, quae pro me tulit, parte, satisfacere possim? Inque his verbis oculos ad Crucifixi signum, quod illuc attulerant, flectens, deosculatus est eum. Non multo post Hie­ronymum interpellat Nerottus, suo an in discessu quicquam supremo monen­dum haberet atque commendandum sectatoribus suis & fratribus? cui re­spondit, cunctatus aliquandiu tamen, Magna visuros eos esse: Cui iterum [Page 136] ille, Qualia nam Pater? Vestris, inquit, animis consuletur. Nerottum ergo Fr. Dominious ad se vocat amicitiae vinculo sibi devinctissimum à puero, quam pridem inter eos literarum studia conciliaverant, inque hunc modum illum al­loquitur. Scias, Nerotte, velim innocentem me mori, & pro certo habeas fu­turum omne illud quod praedictum est. Ille autem quasi verbis ipsis offensus, Cave, inquit, ne falsis promissis deludaris. Ad quem Dominicus. Futura om­nino etiam atque etiam affirmavit, que Hieronymus praecinuisset. Quibus peract­is, Hieronymum deinde & socios suspendendos exurendosque prehensant car­nifices. Ingentem rogum medio in foro struxerant, quem cubitorum fere viginti supereminebat palus. Superiorem ejus partem quae vergebat in aërem transversum ligni frustum quoddam secabat in modum crucis; illuc versus dum vehuntur, Monachus hic, à quo Hieronymus Sacramentum poenitentiae susceperat, percunctatur eum, velit ne quicquam extremo in discessu prolo­qui? Cui altum suspirans ait nihil sibi reliqui esse, hoc excepto, quod eni­xius eum rogaret, ut Deum pro se morituro orare dignaretur, suaeque doct­rinae sectatores praemonere, ne mortis hujus, quam subiturus erat, infamia foret illis offendiculo, sed in ea quam illos edocuerat vivendi regula & sancta pace constantes perseverarent. Ad crucem perducti, Silvester primus ad fummum ipsius per scalas trahitur, & capistro quod cervici ejus injecerant, cruci religato, praeceps à carnifice dejicitur. Deinde Dominicus pari suspen­dio traditur; mox & Hieronymus Apostolorum symbolo recitato, medius in­ter enecatos socios injecto ad collum fune de cruce mittitur, decimo Calen­das Junii, & vulgi more tertio atque vigesimo mensis Maji, die quo Christi Ascensionis in coelum tunc agebatur vigilia, anno à Deiparae Virginis partu millesimo quadringentesimo nonagesimo octavo, aetatis vero suae quadragesi­mo quinto, & mense octavo. Ubi animam exhalavit; puerorum immanium multitudo, & ipsum & eos qui priùs pependerant, diu saxis impetivere, & extructae pirae faces admovere, quae statim struem illam lignorum oleo pluri­mo illitam, eoque aspersam pulvere quo per aenea tormenta in murorum op­pugnatione saxa & ferrei mittuntur orbes, temporis momento incensam in­flammaverunt. Deinde corporum absumptorum cineres quoscumque potue­runt in unum redactos, plaustrisque delatos, in Arni fluvium injecerunt. Ex [...] endio superfuere nonnulla, quae cautè rapta religioseque servata sunt. Item os, quod puer quidam dum veheretur in Arnum, delapsum vehiculo pertulit ad matrem: Item & digiti cujusdam pars dum penderent de cruce, [...]axorum decussa grandine. Ab ipsis reliquiisquae prodierunt signa divinitùs, [...] referemus locis. Sed & biduo post ejus obitum, dum molendino ad Ar­ni ripam puer quidam insisteret, rapi perspexit à fluvio quamdam, quasi pi­ [...]am orbicularem puniceam, ustulatam, actutùmque, ab his qui aderant, magna subsannatione acclamatum est, Hieronymi cor illud esse, quibus puer (ita enim antea pater, persecutionem veritus, statuerat faciendum) verbis consentiebat, mente verò adversabatur. Atque hac dissimulatione quasi [...]lypeo tutus, cor de Arni fluctibus sublatum in sinu reposuit, & ad genitri­cem detulit, quod postea Prophetae cor esse, quemadmodum impii illi nesci­entes acclamaverant, miraculis multis quae decursu operis enarrabuntur pro­ [...] . Hujus cordis divino dono & amicorum charitate & diligentia, [Page 137] ab eadem muliere partem obtinuimus nobis utique & gemmis & auro chario­rem, propter viri conjunctissimi amicitiam: sed habuimus longè charissimam gratissimamque, postquam ad ejus praesentiam depulsos morbos & torta di­vinitus fugataque daemonia cognovimus.

Quòd & mores & mors persecutorum Hieronymi fautoribus col­lata magnam rebus ejus atque martyrio fidem cumulaverit.

CAETERUM praeter praenuntiationes impletas, praeter sanctissimam ejus nitidissimamque doctrinam, praeter inculpatam vitam, quibus & lumen fidei, & ratio & miracula adstipulantur: par esse ferebatur, ut aequa etiam penderetur lance, quàm foetidi hostium mores, quàm putida perse­quentium vita, quàm sancta sectatorum conversatio, & quàm undequaque pietate suffulta, etiamsi numero persecutoribus hostibusque posthaberentur. Neque enim semper & omnino majorem numerum praestari debere minori in opinione deligenda receptum est: quandoquidem innumera contra Christum, & Apostolos, Scribarum, Pharisaeorumque, & Sacerdotum, populorumque ad­versantium caterva surrexit. Contra Athanasium & Hilarium paucosque alios rectae fidei defensores, numerosissimi haeretici praeliabantur. Numerus quoque Episcoporum copiosior quae Arimini fuit Synodus, quàm quae in Ni­caea Bithiniae, quae in Bisantio: quae in Calcedone. Sed hae rectae fidei pro­pugnatrices sanctis viris munitae, Ariminensis autem illa pravis, subdolis, impiisque sacerdotibus freta impugnatrixque, & in aeternum rejecta & dam­nata.

Quare expendenda causa seorsum, expendendaque vita & mores hic fa­ventium, illinc persequentium, unde illud tandem corrogetur, tres illos sa­cerdotes sanctissimos, nihil ob aliud quàm ob invidiam, quam in se propter ve­ritatem praedicatam armaverant, veluti scelestissimos latrones à pessimis ho­minibus suspendio datos. In probatissimam enim vitam, in sanctissimam doctrinam nil nisi livor & odium inveniri potest. Confirmabantur autem haec omnia literariis monumentis, quae ab amicis multifariam scribebantur; quae si fortè Praesidum malitia non haberentur in pretio, nec tutò ab homini­bus legi possent, meminisse probos tamen viros ea optare, quae nunc & mag­no aestimantur, sed & ipsa quoque Evangelia quondam sine caede & sanguine culta non fuisse. Qui enim ea praedicabant tormentis afficiebantur, & mor­te; atque ita quae dicebant proprio sanguine testabantur: unde Martyrum ad nos manavit nomen, inter quos egregium sibi locum vindicasset Hierony­mus, tametsi non fuisset occisus à vetustis illis cultoribus idolorum. Neque una solum de causa Martyres, siquidem novimus ab Herode Juniore trucida­tos infantes quibus Innocentum Martyrum nomen factum est. Alterius He­rodis jussu, caput abscissum Joanni Baptistae, ut puellae satisfaceret incestae matri gratum facturae, cujus causa trusus in carcerem Joannes antea fuerat, obtestatus fas non esse fratris abuti conjuge, cujus veritatis testimonio mar­tyris palmam adeptus est. Lapidatus à Judaeis Stephanus, dum Christum [Page 138] praedicaret: à Gentibus varii & innumeri eandem ob causam trucidati Mar­tyres. Sed ab Haereticis Petrus Martyr Ordinis Predicatorii neci datus est, Thomas verò Cantuariensis Episcopus, Christianorum non quidem re, sed nomine, ob res Ecclesiae repetitas gladio occubuit: Et tamen quos recensui­mus, titulo sunt martyrii celebres. Hic autem trucidatus ob celebratum lumen fidei, ob vitia depulsa, ob veritatem Christianae fidei patefactam.

Accedebat putidae prorsus & infami persecutorum vitae, mors horrenda, contaminatis moribus congrua, siquidem de multis qui eum & socios ceperant, deluserant, inter eundum ad carcerem vexaverant, debitum parvo temporis spatio supplicium sumptum est: quorum alii statim ad extremum positi, sed ducti poenitentia temporarias (quantum nobis conjectari licet) poenas de­dere; alii non in praesenti duntaxat, sed in futuro etiam, quoad probabili­bus signis comprehendi licuit, suppliciis plectuntur, siquidem fuere qui dum in vinculis torqueretur Hicronymus, & assereret vera esse quae praedixerat, ab eo petierint, ut thoracibus quibusdam clam appensis juberet ut ambula­rent, & fabarum mutaret colorem, & id genus alia, quae etiam interrogan­tium vanitatem simul manifestant, simulque Christo cùm aliis in rebus, tum i [...] hac maxime parte fuisse similem, qui de peragendis miraculis, ubi patien­di tempus advenerat, in derisum & contumeliam rogabatur.

Fuere qui levioribus calumniis non contenti, barbam vellere, vultum sputis foedare, calcibus impetere, pudibundas corporis partes nudare, injuriari, insultare & necem denique, quibus possent modis, procurare; sed paulò post miserando obitu exemplum posteris tribuerunt. Joannes Manettus civis Florentinus, ex eis unus, qui prophetam calcibus impetiverat, ejusque pu­denda patefecerat, paucis post diebus ad mortem aegrotans, propriam dex­teram dentibus moriens dilaniavit, ipsamque etiam manum, qua sacrilegium patraverat, moribundus intuens; dixit O manus! O manus! Tum ubi pau­lulum quievisse videbatur, in hanc vocem, semet allocutus erupit. Nunc, nunc, de Hieronymi Savonarolae salute, & de tua damnatione factus es certior: quo dicto exhalavit animam.

Tabellio ipse qui libellos quaestionum commentus fuerat, non multò post viri obitum, pestilenti tabefactus febre dixit, non posse poenitentiae Sacramen­tum ob id percipere, quòd virum Prophetam, quem cum Angelis etiam colloqui perspexerat, fretus pecunia prodidisset. Alius qui dum perduceretur ad car­cerem, manus pudendis injecit, paulò post diro circum pudenda morbo cor­reptus, liberè ac ingenuè confessus est, se dare poenas ejus, quod in Prophe­tam sceleris perpetrasset. In municipio Florentinorum Piscia nomine, Juli­anus quidam Hieronymo ejusque doctrinae cùm maledixisset, & ejus Sectato­ribus sanguinis fluxum imprecatus esset, sequenti nocte sanguinis fluxu mise­rabilem animam crebra invocatione daemonum effudit. Faber ille qui ferrea percuderat monilia, quibus Hieronmus & socii de trabe pependerunt, dum super urbis moenibus in eminenti turre succensa facula Hieronymo illuderet, identidem clamitans id esse verum lumen, cujus crebra in concionibus Hiero­nymi mentio habetur, praeceps ruit, confractisque membris vita spoliatus est. Alii apoplexia correpti; morbis enecati, omnibus praeterquam his qui divi­no judicio excaecati fuerant, palam fecere sumi poenas de justorum hominum effuso sanguine.

[Page 139] Pontifex Maximus, à quo in Hieronymum infesta persecutio emanaverat, haud multo post tempore miseranda morte diem clausit extremum. Cujus obitus duplex est fama: alii produnt à malo daemone strangulatum quocum ineundi supremi sacerdotii pactum fecisset; dediturum sese illi pollicitum fe­rebant, si suis artibus illud assequeretur, & in eo multos annos viveret. Alii sibi venenum imprudenter propinavisse intulerunt, dum illud Cardina­libus quibusdam, ut ante diem eorum bonis potiretur, magna diligentia pa­ravisset. Certè constat eum more utris inflatum distentumque periisse.

Augebat fidem rectae mentis hominum isthaec observatio, quòd ex fide re­rum Hieronymi pacem animi & tranquillitatem, & spem aut oriri aut orta [...] adolescere, aut adultam proficere, nonnulli se dicebant expertos; contra­que illis, qui rebus ejus tanquam vanis abnuntiarent, fluctus animi, pertur­bationes, solicitudines scaturire, ut ad desperationem quodammodo impelli viderentur, quae tamen precibus pio ac humili ad Deum affectu fusis pelleban­tur, ubi de illo sanè sentiebant & optimè, pristina animi pace & tranquillita­te affatim eis reddita. Illudque animadversum à mulris divinum extra con­troversiam haberi signum quod ex omni sexu & ordine qui ei verè atque sin­cerè haerebant, eosdem promebant charitatis fructus, qui olim apud Chri­stianorum primitias visebantur; illisque erat cor unum & anima una in Do­mino. Et quanquam non ea prorsus, quae inter eos, qui Religionibus ad­dicti sunt per tria vota, bonorum quae fortunae dicuntur communicatio; mi­ra tamen & liberalis erat cùm daretur opportunitas: idem sapere inter eos, idem & velle erat. Persecutorum verò, quot capita, tot sensus, nulla opi­nionum, nulla facultatum communicatio, sed animi perturbatio, & quaedam quasi rabies, unde Rabidorum nomen obtinuerunt.

Nec quemquam reperias qui verbis aut scriptis Hieronymum lacessierit, qui aut vitiis animi & corporis, aut judicii vanitate non laboraverit: Consenta­neum est quippe discerniculis ejusmodi futuram agnosci renovationem. Nam alioqui promiscui sunt omnes Christianorum ordines, discernique haud eos posse securius quàm ex operibus, maximè probabile videtur. Aequum quo­que videtur, ut & hisce temporibus ea Deus conferat signa, quae inter initia praedicati Evangelii tradita fuisse, sacra nobis monumenta testantur, utque instaurata Religionis facies conditae atque perfectae legitimis planè respondeat signis. His omnibus non modò conjiciebatur, falso contraque jus & fas Hieronymum cum sociis damnatum, nec aliam ob causam, quàm ob simulta­tes & odia, quae ob veritatem praedicatam in semet concitaverat: sed etiam constabat, virum fuisse sanctissimis moribus & divinis donis illustrem, quan­doquidem ejus opera factae erant foeneratricis pecuniae restitutiones innume­rae, Christique fides & voce & scriptis indefesse praedicata, roborataque & explicata fuerat. Renovatus item erat in plurimorum mentibus emortuus jam Christianus vigor: spectabaturque multorum à pravis & impiis moribus ad probos piosque conversio. Quod quidem authore Gregorio non tantùm majus est resurrectione mortuorum, sed etjam majus quàm caeli & terrae crea­tio, si Augustino credimus. Accedebatque quod futurarum rerum multarum atque magnarum praedictiones ipso eventu confirmatae, eò majori viderentur admiratione dignae, quo dum proferebantur, fieri posse non crederentur; [Page 140] Atque hinc fides, inde livor & persecutio: haec ab improbis hominibus, ill [...] improbis conspicua manaverit.

PETRI BEMBI VITA.

PETRUS BEMBUS VENETIIS NATUS EST, annis post Christum ortum MCCCCLXX. Patrem habuit Ber­nardum Bembum, hominem, cum vetere nobilitate, tum doctri­na, tum etiam dignitate clarissimum: nam res Venetum publica à certis nominatim familiis administratur: eae clarae habentur: reliqui cives; quamquam sunt eorum multae amplae honestaeque familiae, neque genus suum magnopere extollunt, & in sua quique re gerenda occupati, civitatis procu­rationem fere non attingunt. Inter eas familias Bembi antiquissima stirpe orti, cum omni tempore in rep. floruerint, ampli in primis, illustresque nu­merantur; erat praeterea Bernardus suo etiam privatim nomine, propter ju­ris scientiam, qua plurimum excellebat, apud civitatem multum admodum gratiosus; & propter summam prudentiam, multiplicemque rerum usum, propterque vitae gravitatem, magna in homine erat auctoritas. Hic cum a sua civitate ad populum Florentinum legaretur, qua in legatione obeunda biennium domo abesse Venetorum legibus cogeretur; faciendum sibi esse existimavit, ut Petrum filium, quamquam admodum is tum puer erat, secum educeret; propterea quod Florentinorum instituta parum à Venetorum mo­ribus illo tempore abessent: nondum enim sub unius dominatione illorum erat respublica, sed nobilitatis fere arbitrio regebatur; &, quod ea civitas praestare ingeniis creditur, acui puerum, in quo jam tunc praeclara indoles elucesceret, volebat: tum Italicam linguam, qua non elegantissime Veneti, illis praesertim temporibus, uterentur, emendari in illo, Florentinorum ho­minum consuetudine, existimabat posse: nam omnium Italiae nationum com­modissime eam loqui civitatem autumant. Nec vero patris consilium filii se­fellit industria: sic enim excitatum puerile Bembi ingenium Florentiae est, sic tenerae pueri aures, animusque puro ac dulci illo Etruscorum sermone imbutus, ut jam inde à prima adolescentia, multa cum Latine, tum vero Thusce à se scripta ediderit, quibus nihil hominum auribus politius, nihil [Page 141] omnino elegantius, aut suavius accidere possit. Jacebat omnino temporibus illis eloquentia: inquinate enim loquebantur; nullus erat verborum delect­us, nullum scriptorum discrimen, nam & ipse negligebatur Cicero, vel con­temptui potius erat; & Caesarem propter historiam modo cursim & negli­genter legebant; Terentium, Virgilium, bonos ceteros, in ludo tantum, idque perpauci, ediscebant: post puerilem illam disciplinam sumebat eos in manus nemo, duros, obscuros, asperos scriptores adamabant; consecta­banturque abditas, abstrusasque historias, aut fabulas: qui iis ineptiis referti essent auctores, ii eruditi numerabantur: itaque unus Ovidius de veteribus in honore erat, ergo, si verum quaerimus, nihil ante Bembi aetatem Latine scriptum octingentis ipsis annis, aut eo amplius est, quod Romam illam vete­rem redoleat; aut magnopere lectione dignum sit: soloecismum enim vita­bant, quantum quidem ex arte grammatica didicerant, idque ipsum haud­quaquam semper: id unum praestare qui poterant, Latine loqui sese puta­bant: nulli, qui purus ille, incorruptusque veterum Romanorum sermo es­set, noverant, ac ne suspicabantur quidem. Par erat atque idem eorum er­ror, qui Italice scribebant: qui cum duos haberent scriptores, mea quidem sententia, vel cum Latinis, vel cum Graecis conferendos: nam alterius ver­sus et suavitatis plurimum habent & dignitatis: & variis ingenii, aut etiam artis luminibus referti sunt, & animum saepe permovent atque impellunt; ut de amore ne Graecus quidem quisquam melius; alterius oratio dulcis, copio­sa, polita, ornata, mollis, faceta, rem ante oculos ponens, ut geri ea, quae legas, non narrari videantur. Hoc cum haberent auctores duos, utrumque in suo maxime genere excellentem, scribebant ipsi inepte, abjectissimis ver­bis nullus erat orationis ornatus, nullae homine erudito dignae sententiae, nul­la compositionis, aut numerorum ratio: licet in manus sumere, quae tunc multi scriptitarunt: praeter unum Politianum, illumque ipsum minus dul­cem, minus omnino elegantem, quam ut legisse Petrarcae lectissimos versus videatur; ceteros ad unum indignos dicas, qui in scriptorum numero ha­beantur: unum scurrile vigebat genus; in eo sane ridiculi nonnulli; sed ipsi quoque multis in locis inertes ac languidi.

Hanc igitur inter erroris atque inscitiae caliginem Bembus ad veterum scriptorum tamquam lumen ac lucemrespexit primus, primusque ab homini­bus, magnis quidem hortationibus, magno suo labore, multis reclamanti­bus ac repugnantibus, impetravit, ut Ciceronis ut Virgilii, ut Caesaris similes sese in dicendo, quam Apuleii, Macrobii, Statiique esse mallent, cum contenderet oportere, qui scriberent, eam dicendi formam, quae opti­ma esset, habere animo & cogitatione comprehensam; ad eam tamquam ad exemplum aliquod orationem scriptionemque suam dirigere; Demosthene autem, aut Cicerone perfectius in dicendo aliquid promere se posse qui pro­fiterentur, sua quidem sententia nimium subire oneris, nimium suis fidere viribus; quorum etiam jam olim errore ac temeritate factum esse existimabat, ut malos multos scriptores haberemus: nam, cum nonnulli à Cicerone disce­dere, suique plane esse vellent, cum aliter, atque ille, dicere studerent; quoniam is perfectus, absolutusque esset; deterius dicere cogebantur. Haec Bembus cum dictitaret, cumque etiam litteris mandaret, egrè ille quidem; [Page 142] sed multis tandem persuasit, spretos ac repudiatos antea scriptores optimos illos, repeterent: propositosque sibi ad imitandum haberent. Quo quidem Bembi labore, quibusque praeceptis, quantum eloquentia adaucta sit, cuiuis facile est noscere; si ea, quae ante hanc illius disciplinam scripta sunt, cum hujus aetatis scriptoribus conferantur. Ea obita legatione domum Bembus cum patre rediit, jam bonarum artium studiis incensus, jam eloquentiae, ac scribendi magno quodam amore flagrans; itaque in Siciliam usque ad Con­stantinum Lascarem Graecarum literarum causa profectus, trienniumque ibi commoratus est; tantumque ingenio, labore, assiduitate profecit, ut Grae­ce non modo optime sciret, sed etiam polite, luculenterque scriberet: at­que in Sicilia cum esset Latine de Aeetnae incendiis scripsit ad Angelum Ga­brielem: qui liber, ab eo editus, in manibus hominum eruditorum non sine aliqua laude versatur. Post eam peregrinationem celeriter Bembus assecutus est, ut maxima apud omnes Italiae civitates, tum apud exteras etiam nationes, ejus esset ingenii admiratio: ita enim, uti res est, sic homines statuebant; perdifficile factu esse unum atque eundem duabus linguis tam scite, tamque ornate copioseque uti posse; quodque pauci uno in sermone unquam praesti­terunt, ut praeclare scriberent, id ab adolescente Bembo & in Latina & in Italica oratione effici, omnibus, qui de iis studiis aliquid judicare possent, permirum videri necesse erat: praesertim id ipsum in utraque lingua & prosa oratione & versibus, id quod Ciceronem ipsum expertum, sunt, qui ne­gent assequi potuisse. Ac miramur profecto interdum, quid causae sit, cur, cum oratori poëta maxime finitimus sit, negent fieri posse, ut idem orator bonus, idem egregius poëta euadat; idque non hominum modo existimati­one, sed etiam re ipsa comprobatum esse: nullos enim, aut certe perpaucos utramque facultatem adeptos videmus: sed cum diuturno studio, magnisque lucubrationibus utraque ars egeat, non suppetit ad utramque tempus, atque otium: & quoniam longa exercitatione, assiduoque usu consuescimus aut oratorie dicere, quod vitio maxime datur versus scribentibus, vel poëtice, quod contra in prosae orationis scriptoribus vitiosum in primis habendum est: si quis utrumque studium copularit atque conjunxerit, magnae cujusdam in­telligentiae, acrisque judicii est, praestare alterum genus, ne incurrat in al­terum, praeterea oratorum, poëtarumque ingenia atque naturae contrariae propemodum inter se sint, oportet: hi enim ratione atque humanitate re­guntur; illos, furoris afflatus ac divinitas quaedam, impellit: atque omni­no proximis, conjunctisque in rebus facilior à recto declinatio, ac lapsus est, reprehensio vero vel insignior: creat enim errorem similitudo; & cum varia­tum est, celeriter, propter rei similis comparationem ac propinquitatem, inversio animadversa internoscitur ac reprehenditur. Neque ii tamen nos sumus, qui aut Ciceronis versus valde improbandos existimemus, aut Plato­nem atque Aeschinem (utrumque enim versus in adolescentia scriptitasse memoriae proditum est) malos, contemptosque fuisse poëtas credamus. Post Siciliensem illam peregrinationem, perpaucis interjectis annis, Ferrariam Bembus pater Prodominus missus est: eum magistratum, magnum in pri­mis atque honorificum, illis temporibus Veneti, virtutebelli partum, victo­riaeque tamquam insigne, gerebant in aliena civitate; eo quoque cum patre [Page 143] filius exiit: sicque eo in oppido perdiu fuit, ut cum ab omni juventute, ab omnique nobilitate plurimum coleretur, tum vero Herculi Estensi, maximo ac fortissimo viro, qui in ea civitate imperium obtineret, Lucretiae Borgiae, quam in matrimonio Alphonsus habebat, gratus in primis, acceptusque es­set. Per idem tempus, cum annos natus esset haud amplius XXVI. Eos ser­mones, qui Asulani ab eo inscripti sunt, confecit; opus omnium pigmen­torum flore atque colore distinctum, faeminas omnino cum adolescentibus de amore loquentes amoenissimis quibusdam in hortis facit, ita lectissimis verbis festive ac venuste, ita sententiis copiose atque ornate, nihil ut ejus oratione cum uberius, tum vero suavius modulatiusve esse possit. Eos libros tanta ho­minum, mulierum etiam medius fidius approbatione & tamquam plausu ex­ceptos recentes esse meminimus, ut extemplo cuncta eos Italia cupidissime lectitarit atque didicerit: ut non satis urbani, aut elegantes ii haberentur, quibus Asulanae illae disputationes essent incognitae; erat per id tempus Ur­bini Guidusubaldus Feltrius, vir maxime spectata, maximeque nobilitata virtute: is suae civitatis tenebat imperium; atque cum eo Helisabetha Fran­cisci Gonzagii, qui itidem civitati imperabat, soror, nupta erat: cujus de mulieris laudibus mira quaedam litterarum monumentis, cum ab aliis multis, tum etiam ab hoc ipso Bembo mandata sunt. Ac datum est profecto Urbina­tum civitati, ut non suos domi modo principes omni genere laudis claros at­que insignes habeat, sed etiam, ut ex alienis civitatibus mulieres, quas illi in matrimonium duxerint, lectissimae fere, praestantissimaeque illi foeminarum omnium obtingant: Nam praeter eam, quae à me appellata est, Helisabetham Gonzagiam, habuit Franciscusmaria hujus Guidiubaldi pater ex eadem fa­milia uxorem Eleonoram, quae proximis diebus mortua est, omni muliebri laude praeter ceteras ornatam atque illustrem. Nec vero de Victoria Far­nesia, quando in hunc sermonem venimus, sileri ullo modo potest (quam­quam invitus facio, ut de iis, qui nunc sunt, dicam aliquid) cujus quidem mulieris modestia ac pudor ingenuus illud profecto praestitisset, quod Peri­clem ajunt dixisse, primam in muliere laudem esse, ut ne de virtute quidem illius ulla ad viros fama emanet: sed nulla ratione occultari tanta primariae fae­minae virtus potest, quin ad viros quoque emergat, ac suo ipsa splendore se prodat.

Fortunatus igitur Guidusubaldus cum sua illa animi magnitudine atque aequabilitate, suaque illa prudentia; tum vero hac tali conjuge, vitaeque so­cia. Sed cum Urbini quemadmodum dicere incoeperam, Guidusubaldus atque Helisabetha Gonzagia essent, hominum excellentium peramantes, per­que hospitales, conveniebant ad eos ex omni Italia, ut quisque praestanti ali­qua in arte praecelleret: eo cum Bembus quoque forte venisset; praecipuo praeter ceteros in honore haberi coeptus est: multa enim habuit Bembus, quae, ad hominum animos conciliandos, plurimum valere consueverunt: nam & in forma summa quaedam oris species ac dignitas inerat, & in statura ac proce­ritate decor; mira praeterea in moribus suavitas quaedam lenitasque amabi­lis; dulcisque cum sermo, tum tota vitae, victusque consuetudo mitis ac cle­mens: ad ea cum praeclara ingenii vis ac natura accederet, expetebatur, sci­licet unus omnium, maxime ab illustri illo virorum, faeminarumque conven­tu: [Page 144] quibus rebus efficiebatur, ut multum domo abesset, Urbinique fere vi­veret: quam rem multum etiam vicinitas adjuvabat, atque ultro citroque Pisaurum quidem usque perfacilis atque expedita navigatio: ita factum est, ut minus domi honores assuesceret admirari, minusque ambitionibus impli­catum animum haberet. At vero id pater reprehendere, graviter ferre, ac prope patrio jure, ut uxorem duceret, ut remp. capesseret, atque ex ordi­ne magistratus peteret, imperio cogere: fit enim fere, ut qui in libera civi­tate, praesertim clara atque opulenta, vivant, omnia ad honores referri pu­tent oportere; id unum consectentur & expetant, ut dignitates, ut magi­stratus adipiscantur: siquae sint laudes, quae alio pertineant, eas aut non ag­noscunt, aut leves atque inanes judicant: atque haec liberorum populorum consuetudo, quamquam per se ipsa, vique sua fortasse minus probanda, est: nec enim compendii, honorisve causa, si ad veram illam rationem dirigas, petendi magistratus sunt, civibusve aliis ullo studio, aut ulla contentione praeripiendi; sed unius reip. ratio habenda est, ejusque unius utilitati, sa­lutique serviendum; ut dignioribus concedamus; & saepe delatus nobis ma­jor aliquis, aut magistratus, aut imperium, aut curatio, si minus ei rei ge­rendae nos idoneos sentiamus, accipiendus non sit, aut etiam deponendus: nec enim errare patriam, pati aequum est. Sed, quoniam non vivitur cum perfectis hominibus, percommode popularis haec ambitio cecidit: honorum enim cupiditate incensi, non ad suum se quisque format atque instituit arbi­trium, sed ad populi, civitatisque judicium, consilia, mores, vitam, vo­luntatemque instituunt; dantque operam, non ut sibi ipsi, aut aliis fortasse quibusdam probati sint; sed, ut populo, civitatique, à qua honores scili­cet expetant, placeant: ita fit, ut una, eademque perpetuo permaneat civi­tatis forma, atque una, eademque sit omnium civium communiter disciplina; neque singulorum privatim studiis, voluntatibusque variatis, reip. quoque ratio atque institutio vertatur atque mutetur; quam quidem cautionem, pru­dentiamque, una, praeter ceteras omnes, Venetorum civitas semper adhi­buit; ut domesticos suos mores diligentissime retineret, essetque plane sua, neque quicquam exterum infundi in civitatem, aut ulla infici se peregrinitate pateretur. Cum igitur Bembus pater in eum cursum, quem tenuerat ipse, quemque summa cum laude, plausuque confecerat, filium induceret, atque compelleret, ille contra, alia spatia, cursusque alios animo agitaret, quam­quam patri obsequi suadebat pietas, civium consuetudo hortabatur, propin­qui, necessariique efflagitabant; tamen sic animo cogitabat, cujus ipse glo­riae cupidus esset, eam ad se non à suis modo civibus, sed ab omnibus etiam gentibus ultro deferri; prehensandum sibi ejus rei causa neminem esse, sup­plicandum nemini, nullius suscipiendas inimicitias, nemini os laedendum: unam enim esse, ex omni laudum genere, ingenii gloriam, qua, sine ulla cu­jusquam querela, perfrui, ad extremum usque, homines soleant: honores imperitae modo multitudinis testimonium prae se ferre; ingenii laudem ac fa­mam, etiam intelligentium hominum habere comprobationem: nec vero aut voluntatum mutationem, aut fortunae temeritatem extimescere; sed sta­bilem, firmamque etiam ad posteros commendationem habere: postremo permultos omnibus aetatibus exoriri, quorum opera, pro sua cujusque parte, [Page 145] resp. geri possit; at, cujus ingenii monumentis civitas ornetur, ne multis quidem saeculis unum extare, aut alterum: satis vero jam Bembos, magnos honores in republica, ad illustrandam familiae dignitatem, esse consequutos; satis nobilitatam, majorum suorum rebus gestis, suae memoriam stirpis esse; quando & vetustissima templa à suis jam olim gentilibus constructa, ea sci­licet, quae Juliano dedicata sunt, Bemborum nobilitatem illustrent, & pie­tatis sint testes; & Francisci Bembi ejus, qui, multos annos ante Patriar­cham Venetiis institutum, sacrorum antistes ac pontifex fuit, memoria, gen­tis vetustatem ostentat; tum maritima imperia, clarissimaeque Francisci iti­dem Bembi victoriae; tum Marci, qui à Cypriis interfectus est; aliorumque multorum ob remp. susceptae calamitates, interitusque, Bemborum et vir­tutis, & in patriam caritatis testimonio sint: nec vero ne in praesentia qui­dem defuturos, qui stirpis, gentisque gloriam tueantur atque adaugeant [...] habere sese Carolum fratrem, in quo mirificam ingenii indolem, maximam virtutis spem inesse intelligat; esse praeterea cum alios nonnullos, tum Jo­annemmattheum Bembum summa itidem virtutis & ingenii spe praeditum adolescentem. Et vero hic quidem, nec Bembi de se judicium fefellit, & multis, magnisque in rebus domi, forisque perutilis reip. civis est, semper­que fuit: nam Carolus, priusquam patriae prodesse per aetatem potuisset, ex­tinctus est: unam hanc litterarum atque ingenii laudem minus illos adhuc es­se adeptos: eam se in suam gentem inferre cupere, ac propemodum etiam se id perficere, ac praestare posse compertum habere: sin honores sectari velit, certo scire, minus eam sibi rem ex sententia successuram, quam invitus sus­cipiat, & injucundam existimet; & multa praeterea à natura impedimenta habere se, sibi ipse sit conscius: nam & blandiri ei qui possit, quem fortasse minus aut probet, aut diligat, pudore sese quodam ingenuo impediri; & existimationem suam vulgi voluntati, comitiorumque casibus, & tanquam undis, quotannis commissam esse, propter animi quandam aut libertatem, aut, si quibus ita videtur, fastidium, pati non posse; nullam autem omnino rem facilem esse, quam invitus facias. Scire sese illam alteram honorum at­que ambitionis incertam, ac periculorum plenam viam, plus fortasse utilita­tis, plus apud parvi, angustique animi homines splendoris polliceri; sed eam se sequi malle, quae plus verae solidaeque dignitatis habeat: ut enim fructuo­sos fundos parare utilius sit: voluptarios autem, atque animi modo causa institutos, honestius ac magnificentius; sic, illam ambitionis rationem ube­riores in vulgus fructus fortasse ferre, hanc certe bonarum artium ac littera­rum institutionem, plus apud praeclara hominum ingenia magnificentiae, plus honestatis ostendere: ac, ne multa, nihil aegrius factum est, multis filii con­tentionibus, multa contra patris, matris quoque Helenae Marcellae, prima­riae faeminae, castigatione, saepe etiam objurgatione, quam, ut ne singulare ac prope divinum Bembi ingenium, ad bonarum artium studia atque ad has mansuetiores musas natum, vulgo atque imperitae multitudini proderetur: sed pervicit tamen, ut, per parentes ac necessarios, perque cives sibi suos aliquando vitam in litteris agere, idque unum, relictis rebus, curare sibi li­ceret. Sed paucis post annis dum sese Bembus libris, litterisque obruit, dum solitudines, recessusque sibi pro foro, sibi pro curia, proque comitiis [Page 146] per summum otium, summamque tranquillitatem habet; Joannes Medices Cardinalis, is cui Leo. X. nomen postea inditum est, Pont. Max. Romae creatur. Mos, consuetudoque Pontificum est, ut si quid publicae privatae­ve rei incidat, quod prolato opus non sit, quodque secreto per litteras agi oporteat, si quando, aut regibus, aut civitatibus respondendum, aut si quid postulandum ab iis sit, si quid denique paulo majoris negotii implicitum cum aliquo est, id, quasi per familiares epistolas, transigant: eas litteras cera obsignant; nam publicis decretis in plumbo signum est: earum litterarum scribendarum negotium datur hominibus, ob scribendi prudentiam, atque elegantiam, eruditissimis; ob muneris, locique dignitatem, gravissimis at­que honestissimis, ob autem rerum pondus ac magnitudinem, summa fide, summaque probitate praeditis: ii magna cura ac diligentia conquiruntur, magnis praemiis evocantur. Eum Leo morem cum vehementer probaret, cum­que ad dignitatem pertinere arbitraretur, diligentissimeque eum retinere vellet, sine ulla dubitatione Bembum accersiri, eique muneri, negotioque praeponi jubet. Magnam in spem, magnam in dignitatem vocabatur Bem­bus: munificentissimus enim Leo, liberalissimusque & habebatur & erat: ipsi autem res erat familiaris pertenuis; vix ut necessarios sumptus suppedi­taret, idque ipsum magno Caroli fratris, quem sui amantissimum, observan­tissimumque habebat, labore atque industria: confluebant praeterea ad Leo­nis famam ac bonitatem, ut quisque in quaque excellebat arte, aut disciplina; ut propemodum homini crudito, Roma abesse, turpe esset. Huc accedebat reprehensores suos convincendi studium quoddam; cum quanti suae illae at­ [...]es fierent, quas illi nulli rei esse dicerent, quasque, tamquam nugas ac de­liramenta, saepe Bembo objicerent, ostendendi magna data esset occasio: nec vero à suo vetere instituto, aut à litteris abduci sese propterea arbitra­batur, quippe, qui ad scribendum invitaretur, qua una in re omnis sibi cura atque opera posita semper fuisset. Proficiscitur Romam Bembus, cum annos natus esset tres & quadraginta; praeponiturque epistolis Pont. Max. nomi­ne scribendis; eoque in munere gerendo datur illi socius, & tamquam colle­ga, Jacobus Sadoletus is, qui postea Cardinalis factus est. Scripsit eorum uterque eas epistolas cum plane Latine, quod ante id tempus neque acciderat ulli, nec adeo fieri posse ullo modo homines existimabant; ac, si verum quae­rimus, ne cogitabant quidem: nostri enim homines, saepe etiam Transalpi­nae nationes, sic Latine scribebant, ut suae quisque civitatis tamen loquendi formam, consuetudinemque retineret; ac Latinis verbis, quamquam ne id quidem usquequaque, Gallice nihilominus, aut Italice, nescio quo pacto, loquerentur: sed eae epistolae cum plane Latine à Bembo, Sadoletoque scrip­tae sunt; tum vero summa à doctissimis, exercitatissimisque hominibus adhi­bita est elegantia, summaque dignitas; id quod ex iis libris intelligere licet, qui à Bembo editi, epistolas à se Leonis. X. nomine scriptas continent. Cum itaque Pontifici Bembus, homini nec natura hebeti, nec in scribendo rudi, cumulatissime satisfaceret, magno ab eo honore afficiebatur: tantum porro in illum suae liberalitatis Leo contulit, ut, qui Roman pauper tandem venis­set, suis ex fructibus Sest. amplius CXX. caperet, Pontificis plane benefi­centia dives factus. Fuit aetas, tempusque illud humanitatis suavitate nimia [Page 147] prope quadam perfusum; ut delectationum multarum studia saeculi illius li­centiae, propemodum omnium permissu, concessa essent: nec enim ne volup­tatum quidem quarundam blandimenta nimium severe aspernabantur; sed multa ad oblectationem, multa ad ludum data erant cujusque ordinis, cujus­que aetatis hominibus: nec vero religioni habebatur, honestos, gravesque homines in hortis visos esse; aut paulo liberiore in convivio, symphonia cum caneret, & mulieres accumberent, interfuisse quamquidem sa culi illius ni­mium plane profusam hilaritatem, eorum temporum, quae sequuta sunt, tri­stitia, vehementer corripuit, magnoque opere castigavit: quo magis vereor, id, quod dicturus sum, ne multis secus, atque est, de Bembo, existimandi aliquid det loci. Sed quoniam nobis susceptum id est, ut de illius vita, non de laude, dicamus, ne hoc quidem reticendum nobis esse arbitrati sumus. Ac fit fere, ut mores, consuetudinesque locorum, aut aetatum, pro ratione sibi, proque disciplina homines habeant: denique, quod fieri vident, licere putant; atque id, quod in praesentia minus reprehenditur, in posterum quo­que tolerabile, concessumque fore arbitrantur, atque omnino apud omnes gentes, etiam, quae natura gravia sunt, fieri consueverunt moribus leviora. In ea igitur morum, saeculique licentia, eximia forma mulier quaedam per­pulisse Bembum dicitur, neque, diu resistentem, continere eum se à lapsu potuisse, praesertim qui nullis dum sacris initiatus esset: verum ea, ut tem­poribus illis lapsio, ut hac aetate fortasse labes, eum habuit eventum, ut magno, si modo naturam audire volumus, fructu compensaretur: suscepit enim ex ea muliere liberos tres; qui ut nominentur à me, res propemodum postulat, nec ipsi nolunt; Lucilium, Torquatum, & Helenam Bembam, faeminam lectissimam, quae cum Petro Gradenigo primario adolescente nup­ta est: cui etiam liberos ex sese peperit totiusque orbis terrarum praeclarissi­mam civitatem civibus nobilissimis auxit: ut, si qui sunt, qui in eo Bembum gravius accusandum censeant, meam illi quidem ad suam sententiam adscri­bant licet: fed ii tamen se meminerint id improbare factum, quod infectum esse, optare certe non audeant. Nec vero in litteris modo scribendis Bembi fidem atque eruditionem Leo periclitatus est; sed etiam in rebus agendis ho­minis prudentiam, sollertiamque plurimum adamavit, itaque cum conspira­re adversus Galliae regem cum Caesare Maximiliano, cumque Hispaniarum rege catholico, ita reip. temporibus postulantibus, cogitaret; misit de ea conspiratione Bembum ad Venetorum senatum, qui eam magnopere civita­tem hortaretur, uti à Gallorum, quibus cum consenserat, amicitia discede­ret, ac sese cum Pontifice reliquisque conspirationis auctoribus, ducibusque faedere & societate conjungeret. Habita est à Bembo in Venetorum senatu ea de re oratio pergravis sane perque vehemens, quam etiam scriptam reli­quit: perlegant eam nostri homines; nihil Italice scriptum, gravius ornati­usve ea oratione, dicent esse. Tenebatur praeterea impendio magis Bembus studio signorum antiquorum, idque genus rerum reliquarum, credo, quod eam pulchritudinem, ordinem, partium convenientiam, quam mente atque animo in scribendo unus cerneret prae ceteris, iis etiam minus liberalibus in artibus cum propemodum agnosceret, paulo magis commovebatur, atque omnino fingendi pingendique artem poëticae ex altera parte ajunt respondere: [Page 148] illa enim animorum, hae sensuum mulcendorum magistrae: quam quidem in­genii doctrinaeque causam, ii, qui nostra aetate eousque harum rerum cupi­ditate efferuntur atque insaniunt, magno ut propterea aere in alieno sint, cum afferre homines sine ingenio, sine litteris, non possint, quam morbi furoris­que sui rationem allaturi sint, ipsi videant: quid enim attinet, cum animum partim per se, vique sua turpem rudemque, partim malevolentia, invidia, perfidiaque inquinatum gererent: domum modo atque hortos, villasque tot versuris faciendis, totfrustrandis, fraudandisque creditoribus, affabre factis signis ex marmore, aut ex aere ornatas habere.

Cumque in dictis factisque honestatis faciem nunquam, ne insomnis qui­dem, aspexerint, decorem pulchritudinemque tanto in aere ac lapidibus ope­re adamare? equidem nec domum, nec villam, nec vero oppidum umquam, non modo exornatum, sed ne satis quidem mundum dixero, ubi illi cum ea faeditate, cum iis animi sordibus habitent. Nam siqui sunt, qui talium re­rum intelligentiam, tamquam suae, in reliqua vita, munditiae atque elegan­tiae, aut rectarum artium, in quibus ipsi excellant, corollarium quoddam ad­ferant, id quod in Bembo usu evenerat, iis non modo suscensendum non est, fed etiam gratiae habendae sunt: at, qui omnium disciplinarum expertes, in omni vita rudes atque agrestes, hujus unius studii commendatione nitantur, aut in eo non virtutis quasi appendiculam, sed tamquam vitiorum ac scelerum suorum, ut ipsi sperant, integumentum, ut ego interpretor, additamen­tum quoddam, quaerant; ii non modo acriter vituperandi, sed etiam vehe­menter illudendi sunt. Sed cum tenui Bembus valetudine atque imbecilla es­set, cumque noctu magnis lucubrationibus, magnis vigiliis scribere necesse haberet; nam interdiu, cum à Pontificis latere discedere vestigium vix lice­ret, cumque multi audiendi, salutandi, deducendi, honestandique, ut Ro­manus ferebat mos, essent; relinquebatur otii nihil: gravem diuturnumque in morbum incidit; ex quo cum aegre ac difficulter convalesceret, nec recre­ari reficique videretur posse, de medici consilio, ipsius Pont. hortatu, caeli mutandi causa, Patavium petiit: atque eo anno Leo moritur. Incredibile dictu est, quanta animi alacritate, quantaque laetitia Romanis laboribus, eurisque liberatus, longa sane, annorum novem, ipsorum intermissione facta, optatum ad otium studiumque suum vetus sese Bembus receperit; nullum ut urbis urbanarumve rerum, aut deliciarum desiderium in eo resedisse, liqui­do appareret. Et vero cos, qui à pueris, bonarum artium studiis dediti, ae­tatem egerunt in litteris, mordere in adolescentia interdum solet, quod à rebus agendis absint: quod si casus eos forte aliquis ab otio ad agendum evo­caverit atque traduxerit, nae illi rem totam, quam, incognitam dum habe­rent, admirabantur, expertam atque perspectam, prae suo vetere studio, contemnunt, quid enim in se continet, quod magnopere aut laude, aut e­tiam appetitione dignum sit, praeclara ista agendi sollertia? si modo rem in­spicimus, ac speciosa illa vocabula, communitas, utilitas, salus hominum, paulisper ab hac disputatione facessant, rogamus: qua enim tota in re non ratio, sed, maximam partem, fortuna dominatur, quamque non prudentia, sed plerumque (non enim libet semper dicere) malitia, regit; quid aut gloriae, aut jucunditatis inesse possit? quasi enim cum ludas tesseris, neque [Page 149] contra ejus ludi formulam ut venias, adversarioque ut fucum facias, animum inducere velis, si te is, quicum ludas, contra sine ulla dubitatione circumve­niat, atque decipiat, numquam tu tantum scientia atque artificio profeceris, ut cum illius dolo atque fallacia certare possis; sic in hominum vita hac, & tamquam alea, cum viri boni, ut à justitiae certa quadam praescriptione, ne latum quidem unguem, discedant, abduci sese nullis aut honorum, aut pe­cuniae praemiis patiantur; alii autem vulgo fraude, praestigiis, saepe per­jurio, perfidiaque pugnent, vincitur nimirum simplicitas calliditate, in­genuitas impudentia, pudor molestia, fides scelere, veritas mendacio: itaque tardi, parumque efficaces habi [...] boni inter improbos, ludibrio saepe sunt.

Careant igitur insigni hac rerum gerendarum laude homines litteris dedi­ti, animo non modo aequo, sed etiam hilari; ac sic habeant, nihil fere ho­nestati hominum, in vita hac communi, esse relictum loci; sed scelus plera­que, ac turpitudinem invasisse; quamquam, operam dare se reip. maximam plerique praedicent, eam omnem, communis rei simulatione, in sua quemque privatim utilitate augenda positam, occupatamque habere. Unos omnino excipio Venetos; Nam Christiana quidem res communis Romae, non homi­num consilio, sed dei immortalis mente, regitur. Unos igitur Venetos ex­cipio, quorum praeclarissima in rep. optabile statuam esse versari: quam quo­niam peregrinis nobis non licet capessere; nec vero ea civitas, post hominum memoriam, prudentissima ac fortunatissima, nostrae, aut cujusquam opis e­get, illam, utpote libertatis arcem, prudentiae gymnasium, justitiae domicili­um, veneremur: otium autem hoc ignobile litteratum, adolescentes senes­que retineamus. Quam quidem Bembus prudentiam studio ac voluntate hu­jus sententiae auctoribus praeclare emensus, re atque exitu ad extremum us­que praestare non potuit: nam, cum Patavii multos jam annos esset, in civita­te quietis ac tranquillitatis plenissima, ab omnique contentione, ambitione­que longe ac multum remota; cumque omnem curam, cogitationem, ope­ram, ad ea studia, quae à puero adamasset, celebranda, contulisset, vel in iis jam consumpsisset potius, magno quodam casu clementem illam vitam, quietam, tranquillamque prope jam decurso spatio, atque aetate jam fere ex­acta, recusans atque ingratiis coactus est mittere. Erat Romae temporibus il­lis, vir summus atque clarissimus, singulari prudentia, admirabili animi magnitudine praeditus, Alexander Farnesius Cardinalis, qui Paulus III. ap­pellatus est, qui, simulac Pont. Max. factus est, extemplò tanto imperio ac potestate accepta, ut initium rerum, actionumque suarum ab illustri aliqua laude duceret, faciendum sibi esse existimavit, ut qui quaque in civitate, quibusque in terris homines essent, illustri quadam aut pietatis, aut pruden­tiae, aut doctrinae laude, celebrati; illos ultro ipse, eam dignitatem haud­quaquam petentes, ac ne tale quidem quicquam suspicatos, amplissimum in Cardinalium collegium cooptaret. Ea re sperabat cum pontificatus, collegii­que, tot clarissimorum hominum accessione facta, auctum iri majestatem; tum, specimen se quoque suae virtutis maximum cum dedisset, magnam de se famam, opinionemque esse facturum: itaque semel atque iterum, magna cu­ra, magna adhibita diligentia, summos viros pervestigavit atque delegit, [Page 150] quibus gravissimam illam dignitatem, nimio à plerisque opere saepe frustra ac nequicquam expetitam, ultro mandaret: quo facto, opinione majorem est gloriam consequutus.

Sed, ut aliis ea res evenit, Bembo quidem perincommode cecidit, quod suo ex otio, suaque solitudine dulci illa erutus, rursum in eam turbam, molestiam­que senex raperetur, à qua, vix dum inclina ta aetate, sese tamen cupidissime vindicasset: etenim cum praestantes denuo gloria viros Paulus conquireret, atque indagaret, quos in collegium legeret; occurrit in primis homni Bembus: is forte Venetiis erat. Gaudeo, gaudeo, optima post homines notos, at­que amplissima civitas, cum investigaretur perquirereturque virtus, ad te iterum potissimum ventum esse, etenim cum bonorum, prudentiumque ho­minum res Christiana publica egeret; sumpserat à te scilicet, jam antea, Gasparem illum Contarenum, Italici nominis lumen; in quo, cum summa probitas, castimonia, moderatio, prudentia cum summa doctrina atque eru­ditione contenderet, ejus ipsius insignita pietate ac religione longe eae laudes omnes vincebantur: ergo de tua magnorum virorum copia bis suppeditatum paucis annis rei Christianae communi est: semel in Contarenos, iterum in Bembo. Ad eum cum Pauli missu Carolus Gualterutius Fanensis, vir appri­me bonus, navusque & industrius, venisset cum diplomate, cumque ejus dignitatis insigniis, ille enimuero recusare ac deprecari, neque abduci, nunc demum aetate confecta, pati se posse dicere, à quiete ac solitudine illa, quam unam, rerum omnia jucundissimam, antiquissimamque, jam inde à prima adolescentia habuisset; magnas tamen sese Pontifici, magnas collegio gra­tias agere atque habere; quod senectutem suam honorificentissimo de se ju­dicio, clarissimoque decreto tantopere honestatam voluissent, cum in eo, multos jam dies, perseveraret, neque de sententia depelli posse videretur, nihil propius factum est, quam, ut Romam Gualterutius, re infecta, re­verteretur. Non sum nescius multos fore, qui nostrae orationi hac in re pa­rum fidei habeant: plerique enim omnes, quid de aliena voluntate creden­dum sit, de sua conjecturam faciunt: itaque incredibile multis visum iri in­telligo, Bembum id vere atque ex animo aspernatum esse, quod omnes, fere summa cupiditate, expetendum atque optabile esse existiment; tametsi scri­bimus haec recenti hujus facti memoria, multisque, qui in agendo adfuerunt, superstitibus, quos, mendacii atque impudentiae nostrae conscios ac testes, habere, cur velimus causa nulla est. Sed quoniam par eorum peccatum esse consemus, qui mentiri in historia audent, atque eorum, qui dicere verum reformidant; mendacii speciem, verum cum dicturi essemus, non horrui­mus. Erat perinvidiosum futurum, respui tantam dignitatem, praesertim quae non honoris modo splendorem, sed etiam muneris contineret officium: eam enim ob causam collegium dicitur Cardinalium à majoribus institutum, ut ii & adsint Pontifici, & ad omnia reip. tempora praesto sint; aegerrime­que laturus eam rem Paulus erat; quod minui Christianae civitatis majestas, cujus ipse princeps constitutus esset, videbatur, atque ejus privatim & consi­lium condemnari, & auctoritas contemni, qui non beneficium modo Bembo à se datum existimaret, sed etiam onus quoddam officii pro sua potestate im­positum: ut si de suo ille honore putaret sibi liberum esse recusare, dicto cer­te [Page 151] pontificis audientem non esse, in eo vero & collegium, quod sanctum es­set, & Pontificem violari, itaque accurrunt ad eum undique amici ac neces­sarii; agunt, hortantur, obsecrant, si sua ipse gloria minus moveatur, gen­tis ac posteritatis tamen memoriam nomenque respiciat; ac tantam dignita­tem in domum suam illatam ne ipse à sese abjudicet. Parum primo Bembus eorum moveri oratione; utpote qui eadem saepenumero audisset jam olim prope omnia, ac refutasset: ubi vero ad eum Petrus Landus adiit, qui civi­tatis, haud multo post, princeps fuit; qui unus apud Venetos magistratus amplissimus est, idemque perpetuus; isque longa atque accurata oratione cum eo agere coepit, cum ostenderet quantum ea re subiturus esset offensio­nis atque invidiae; quam indigne Pont. Max. quam graviter omnem sacer­dotum amplissimum ordinem eam ignominiam ferre necesse esset; cumque ad­deret numquom haec, sine nutu atque consilio dei immortalis, accidere sole­re; diligenter videret, ne divino numini refragaretur; tum vero, animo sane suspenso ac perturbato, hominem Bembus in praesentia dimittit, rem in diem posterum differt; &, quoniam religionem sibi iniecisset, diligenti­us deliberaturum sese pollicetur. Postridie ejus diei, cum res homini in re­ligionem plane venisset: fuit enim non versuta hac, atque ad hominum opi­niones captandas simulata, quam in multis videmus, rugis supercilioque hor­ridam, tristitia; sed, vere atque ex animo, pietatis colentissimus; proxi­mum in fanum mane ingressus est. Erat tum forte sacerdos ad aram, atque historiam de iis, quae à Christo dicta, aut gesta in terris sunt, quod evange­lium appellamus, clara voce, ut mos sacrificium facientibus est, effari incoe­perat: vix dum pedem in templum intulerat Bembus; ac sacerdos, Petre, ait, sequere me, ea vero illi vox, dei prope ipsius ore mitti, visa est. Itaque, cum omnem ex animo dubitationem sustulisset, quasi dei accitu, Romam profi­cisci statuit, magnus fit ad domum ejus omnium hominum atque ordinum con­cursus, frequens gratulatio, maximus totius civitatis plasus, ille vero, pau­cis post diebus, silvas, recessusque suos, in quibus placatam, tranquillamque vitam prope omnem traduxisset atque exegisset, crebro appellans, atque iden­tidem respectans, Romam ire perrexit. Vere hoc dicere possum; sic homi­ni hoc discessu hilaritatem prorsus excussam, ut ejus pristinam jucunditatem, suavitatemque amici, familiaresque ex illa die desideraverimus, atque, in omne tempus amissam esse, doluerimus. Cultus est Romae Bembus cum à bonis plerisque omnibus Contareno, Sadoleto, Cortesio, Morono Cardina­libus amplissimis, hominibusque eruditissimis; tum vero praecipue à Regi­naldo Polo, homine, dei immortalis, dubio procul, beneficio, ex ultima usque Britannia ad nos vecto, vel de caelo potius, si modo dictu fas est, lap­so; cujus de laudibus, quamquam de tam praeclara ac plane divina virtute nemo satis digne umquam loquetur, alius mihi profecto dicendi locus dabi­tur, hoc certe haud facile in praesentia dijudicare audeam; plus ne eam in­sulam, multis vulneribus Christianae reip. per summam impietatem infligendis, nocuisse dicam? an, quod in illo solo talis, tantusque vir ortus & procrea­tus sit, unde vere, planeque Christianae pietatis, vitaeque exemplum petere­mus; profuisse. Is igitur cum Bembo familiarissime vixit; cumque senis optimi multas, magnasque animi dotes maximi fecit; tum vero apertum, [Page 152] simplexque hominis ingenium, suae ipsius voluntati atque naturae consimile ac par, plurimum semper adamavit. Sed, cum diligentissime Bembus colere­tur à multis, summo etiam à Paulo honore afficiebatur; tantaque apud eum fuisse gratia dicitur, ut nullam unquam rem ab eo postularit, quin perfece­rit, atque abstulerit: sed enim hoc non solum auctoritatis, gratiaeque fuit, sed etiam moderationis & pudoris. Tum ea erat Bembi, in dicenda sententia, libertas, ea simplicitas, eaque in omni vita elementia atque ingenuitas in­erat; ut, si ante eum Paulus mortem objisset, quod natura postulare vide­batur, aliquot enim annos illum Paulus antecessit aetate, creatum iri eum Pont. Max. plerique compertum haberent. Sed, cum equo Bembus forte veheretur, paulùm in ostio ad parietem latus offendit; qua ex plaga, homo senex ac debilis, in febriculam incidit; atque ex ea, cum sensim extenuari, conficique se intelligeret, cumque mortem multos dies quasi praestolatus esset, animo non modo forti, sed etiam aequo; ut de sua illa migratione cum amicis interdum etiam jocaretur; diem suum pie, sancteque obiit. Cultus erat jam pridem omni officio Bembus ab Hieronymo Quirino Ismerii filio; homine partim genere ac nobilitate, partim fide, munificentia, humanitate, morum suavitate ac dulcedine, clarissimo. Is illi statuam mortuo posuit nobili arti­ficio factam ex marmore, atque eam celeberrima Antonii in aede Patavii lo­cavit; inscripsitque in basi in hanc fere sententiam: propterea ea se illam sta­tuam Bembo statutam, atque in publico positam esse, ut cujus animi simula­cra orbis terrarum cerneret, ejus ne corporis quidem desideraret imaginem.

Fuit omnino perpolitum Bembi ingenium, perque acre; maximeque per­spicax, acutumque judicium; plurima in alios, in se nimium paene multa in­quirens; in seligendis, collocandisque verbis, multum ponebat operae, atque in ea re magnam cum prudentiam, tum vero etiam diligentiam adhibebat: hoc enim unum sibi persuaserat esse, quod in oratione novitatem, & quasi, patriis moribus conservatis, peregrinitatem tamen quandam effingeret; quae, cum multum omnibus in rebus admirationis habeat, ob id ipsum plurimum etiam non modo dignitatis, sed etiam jucunditatis adferre solet. Ac pro­fecto, quantum intelligere nos possumus, praeclare hoc, quod difficillimum semper habitum est, Bembus praestitit, ut, cum minus fere usitate loqueretur, nospitis speciem tamen effugeret, quod si qui sunt, qui vulgi opinione ducti, quotidianam hanc tritam, communemque dictionem in hominum crudito­rum, aut versibus, aut prosa oratione vel postulent, vel expectent, atque ob eam causam Bembi oratione, quae à plebeio ac pervagato hoc tabernario­rum atque opificum sermone longe dissonat, minus delectentur; ii erunt ex eorum numero, qui de iis studiis existimare aut leviter, aut nihil possint. C. quidem Caesar, ut litteris proditum video, & ipse bene loquendi laudem, non populi consuetudine, sed multo studio, multisque litteris, & iis qui­dem reconditis & exquisitis, assequutus est; & cum de ratione Latine lo­quendi ad Ciceronem ipsum accuratissime, pluribus quidem libris, scriberet, verborum delectum, originem dixit esse eloquentiae. Jure igitur Bembus, majore quadam cura, in verbis eligendis torquebatur, praesertim cum Etrus­ce scriberet: itaque nova, splendida, decoraque ejus in primis oratio est: parum enim fidei consuetudini semper habuit; quod ea partim varia atque [Page 153] inconstans, partim etiam vitiosa atque corrupta esset; &, quoniam ne Ro­mam quidem, nec adeo Athenas illas ipsas Atticas, quibus temporibus elo­quentia maxime floruit, diutius tenere illud potuisse scriptum legerat, ut ne barbarie earum infuscaretur, atque inquinaretur oratio; repudiandum si [...] hunc sermonem, qui nunc est, statuebat esse; atque eum, qui fuerat in E­truscis olim hominibus purus atque emendatus, cum minus dum exteraru [...] nationum in Italiam confluxerat, adsciscendum: qui cum illi non de populo­futili inanique doctore, discendus esset; sed e veterum libris, gravissinus auctoribus, percipiendus; illud etiam eadem opera adsequebatur, ut ejus, dignitatem, gravitatemque haberet oratio: nam quotidianus quidem, vul­garisque hic hominum sermo, è sordidis artibus maximam partem ductus, multum ex officina, multum è taberna, è sellaque redoleat, necesse est. Sunt igitur Bembi de ratione Etrusce loquendi libri tres, in dialogo mirabili­ter scripti; quibus profecto effectum est, ut, quod homines Etrusce loquan­tur, non bonae modo jam consuetudinis sit, quam tamen fluxam atque insta­bilem videmus esse, sed jam etiam scientiae ac rationis, quae mutari nullo mo­do possunt: quamquam video non deesse, qui, cum cogitandi laborem ferre ipsi aut nolint, aut etiam nequeant, Bembi scripta non tam expurgata, quam religione nimia prope quadam attenuata esse contendant. Sed sit sane suus cuique modus: difficile est enim, in omni re statuere quatenus: & tamen, si cum aliorum libris Bembi scripta conferantur, facile judicium erit: mihi quidem ejus oratio vehementer probatur: non modo, quia elegans, nova, splendidaque est, &, ut ita dicam, nobilis; sed, quia est etiam, Isocrateo pro­pe more, uber atque ornata. Sunt etiam ejus versus Etrusce scripti, & qui­dem permulti, graves atque pleni, ut hanc quidem laudem, si modo nos de iis rebus existimare aliquid possumus, Bembo à ceteris omnibus concedi, neces­se sit: in iis est carmen de Caroli fratris morte: videor mihi hoc vere affir­mare posse, neminem unquam tam plane, tam ornate, tam dolenter quemquam luxisse, atque illis Bembus versibus fratris obitum lamentatus est. Scripsit praeterea volumina epistolarum aliquot: quarum paulo magis decoram video à nonnullis locutionem existimari, suum cuique omnino judicium; eamque ob causam difficillimum est, omnibus aeque placere: nam, ut Theognis ait, laudatus à Platone poëta.

[...]
[...]

Mihi quidem, cum has epistolas cum iis, quae à Graecis, Latinisve scripta olim sunt, contuli; valde hae cum illis congruere videntur. Sed pollutas plerique lue quadam etiam nunc aures habemus; nec plane dum è vulgi faece enatavimus atque emersimus: paucos enim adhuc bonos auctores Etrusca ha­buit lingua, quibus lectitandis nostrorum hominum expoliretur, expurgare­turque judicium. Itaque homines ornatae, factaeque orationis insueti, nec pulchritudinem intelligunt, aut cernunt, & splendore ipso praestricti laedun­tur; praesertim qui in veterum Graecorum ac Latinorum libris usque adeo versati, volutatique non sint, ut illorum virtutes aut transferre ipsi in sua scripta, aut in alienis agnoscere non possint: atque Etrusce quidem à Bembo scripta haec sunt. Latine vero de Aetna ad Angelum Gabrielem scripsit ado­lescens; [Page 154] quem video libellum illi postea Seni non valde probatum fuisse: de Virgilii Culice, & Terentii fabulis librum unum: de Guidoubaldo Fere­trio, atque Elisabetha Gonzagia ad Nicolaum Teupolum librum itidem unum, qui valde doctis omnibus probatus est; à Gabriele quidem Faerno, homine eruditissimo, atque hujus generis acerrimo existimatore, in caelum sertur. Sunt etiam Bembi, praeter eas epistolas, quae Leonis nomine ab eo scriptae sunt, suarum quoque privatim epistolarum volumina; ac seorsum e­pistola de imitatione ad Joannem Picum, libri prope instar, sane perlegenda, sunt praetera ejus versus Latini multi, dulces, elegantesque; ut me quidem aeque propemodum, ac veterum illorum poetarum scripta, delectent, scripsit etiam magna cura, magnaque assiduitate civitatis suae historiam, nudiuscu­lam illam quidem: est enim unum Caesarem imitatus; sed puram in primis atque illustrem.

GASPARIS CONTARENI, VITA, Auctore Joanne Casa, qui & Petri Bembi vitam scripsit.

CUM PERMULTUM INTER LAUDATIONEM atque historiam interesse oportere facile intelligerem; propterea quod illa virtutis modo praeconium quaerit: haec veritatis in ut­ramque partem testimonium continent; saepe mihi de GASPA­RIS CONTARENI vita cogitanti veniebat in mentem, vereri, ne, si cam litteris mandassem, laudare me hominem magis quam, qui ejus vitae cursus fuisset, narrare voluisse, multi arbitrarentur, qui cum commemora­tum à me de illo nihil viderent, quod esset à laude sejunctum, quae reprehen­sionem habitura fuissent, dedita opera à me praetermissa esse existimarent. Sed cum laudatoris sit, de cujus laude dicit, ejus bona verbis amplificare, ali­quid etiam alieni affingere; vitia oratione attenuare, aut etiam silentio praeterire; in altero facile praestare possum, ut hic meus commentarius plu­ [...]imum à laudatione dissentiat: nec enim sermone nostro Contareni virtutem augere conandum nobis est: in altero, ut de ejus vituperatione indicem ni­hil, non cos, sed res ipsa laudationi persimilem narrationem nostram effi­ [...]et. Quod siqui erunt, qui cum plus de aliena virtute praedicari sentiant, quam quantum de sua ipsi sibi polliceri soleant; aut aegre id ferant, aut ora­tioni meae fidem non habeant, i [...] sic cogitare debebunt; dici haec à nobis de eo, qui jam non fit: quique cum suae civitatis probis viris omnibus, tum alia­rum gentium, exterarumque nationum clarissimis quibusque hominibus notus, beneque c [...]gnitus fuerit, quorum cum magna pars sit superstes, nulla nobis [Page 155] causa est, cur de mortuo mentientes, tot vivorum, illustrium praesertim ho­minum, vanitatis impudentiaeque nostrae testimonia colligere velimus: cla­rorum autem virorum laudibus, favere potius quam obtrectare omnes debe­bunt, mihi certe aut de Contareno tacendum fuit: aut de eo, ni mentiri fore maluissem, cum laude dicendum.

VENETORUM Civitas optime morata, optimeque constituta est: id ex eo intelligere licet, quod una temperatione, unis legibus, sine ulla se­ditione, sine ullo intestino malo, annos eorum respublica amplius mille ma­net: quodque à parvis initiis profecta ad eam opulentiam atque ad id imperi­rium, quod videmus pervenit: complures urbes, easque magnas atque flo­rentes, socias vectigalesque habet: Corcyrae, Cretae, Cypro, multis mag­nisque insulis, transmarinisque provinciis dominatur. Classem instructam paratamque habet, quantam nullus rex, nullae nationes valeant comparare. Ea civitas una omnium, de quibus memoriae proditum sit, libertatis aequabi­litatisque maxime amans, maximeque retinens est: quippe quae durissimis quondam Italiae temporibus; servitutem fugiens, è continenti sese in undas aestusque conjecerit; fortunisque omnibus relictis, unam modo secum extu­lerit libertatem, atque in ea tuenda tot saeculorum spatium vexsata, studium voluntatemque, usu etiam atque exercitatione corroboravit. Itaque liberta­tis sortasse nomen alibi quoque gentium invenias; libertatem ipsam puram atque incorruptam, ab omnique metu vacuam, utinam aspicere in aliis civi­tatibus, utidquondam fuerat, Deorum nobis beneficio aliquando liceat. Il­lud salutare institutum mordicus à Venetis retentum est, ut reipublicae at­tingendae praeterquam iis, qui initio in civitatem convenerunt, quique ger­mani Veneti & tamquam Aborigines sunt, potestatem praeterea facerent ne­mini; nisi siquando deliberata re, bene de republica meritis, ejus urbis in­quilinis, aliisue quibusdam, id jus nominatim ad hodiernum diem concessum est. Ex eo igitur priscorum genere civium Aloisius Contarenus fuit, cum prudens paterfamilias & locuplex, tum praestans senator & nobilis: atque is Polyxenam Malipetriam in matrimonio habuit, faeminam primariam; ea, cum aliquot jam perperisset pueros, neque ii diutius viverent, ad amicas ae­qualesque dicitur rursum praegnans retulisse; à quibus, ut sunt pleraeque mulieres religiosae, admonita esse dicitur; uti qui natus esset puer, ei nomen imponeretur unum ex iis nominibus, quibus vocati ii reges sunt, qui ad Chri­stum Deum nostrum paruulum ac lactantem venerunt: fore enim ut vitalis esset. Cum salva igitur paucis post diebus perperisset, puerum nominari GASPAREM jussit, qui primus ejus familiae hoc nomine appellatus est. Is ubi adolevit magna in eo ingenii indoles erat, magna ad litterarum studia propensio: itaque facile Aloisius pater, consilium, quod de puero ceperat, mutavit: mercaturis enim illum faciendis, reique augendae, quippe cui mul­tae atque amplae multis in locis res rationesque cum multis essent contractae, fi­lium scilicet natu maximum Venetiis destinaverat: est enim fere in liberis ci­vitatibus, mercaturis rem quaerere, nobilitati quoque non modo non turpe, sed, si bono modo fiat, etiam honestum, verum ubi pueri ingenium naturam­que, majus quiddam spectare atque polliceri intellectum est, consilium illud de mercatura funditus pater abjecit; neque ulla in re filii voluntati ac studio [Page 156] defuit. Is ubi quod satis esset operae Antonio Justiniano, Laurentioque Braga­deno Venetiis visus est dedisse: nam ii publice à civitate constituti erant, qui juventutem in dialecticis, at (que) in philosophia erudirent: Patauium profect­us, Petro Pomponatio Mantuano, magno nobilique philosopho, in discipli­nam sese tradidit. Erat in adolescente naturae vis peracris illa quidem, &, ut mihi videbatur, peracuta, sed tamen nescio, quo modo, magnitu­dine & firmitate potius praestans; &, quod maxime rem continet, ad sapientiae studia accommodatum & tanquam philosophum inerat ingeni­um, memoria omnino valebat plurimum: huc accedebat animi ac victus vitaeque totius constantia quaedam, ut, quam semel instituisset rationem, de ea non defatigatione, non pistritia, non voluptate depelleretur. Opinio est in omni vita re venerea illum omnino usum esse nunquam, defixa mens scilicet in eo studio, cui se ab ineunte aetate dediderat: eoque capta atque alta, nihil praeterea concupierat, itaque celeriter assecutus est, ut aequalium magister, grandiorum natu magistrorumque tanquam aequalis, & compar haberetur, certum temporis spatium, horarum sane haud amplius trium, meditationi & bibliothecae attributum, & tanquam, sepositum habuisse dici­tur, cui tempori nec unquam quicquam detraheret nec fere adderet; qui re­liquus erat dies in congressionibus amicorum, collocutionibusque consume­batur: eae de litteris scilicet erant, ut in suo studio, ne cum vaca [...]e quidem videretur, cessaret. Idque ipsum, nihil agens, ageret tamen urgeretque propositum, & tamen animum à contentionibus relaxaret. Illud etiam nar­rari nobis ab eo ipso meminimus, cum diceret nunquam se in omni adoles­centia commisisse, ut mane aliquid postridie aggrederetur ediscere, quin prius ea quae pridie percepisset, diligentissime reminiscendo recordatus es­set: vitandam enim asotorum consuetudinem ajebat, qui crudi sese tamen ingurgitant, quoque magis cibo replentur, oneranturque, minus virium, minus valetudinis habent, in eo igitur cursu, cum sedulitate magis quam contentione, aut labore, admirabiles progressus efficeret: atque eos, qui in eodem curriculo erant, longo intervallo antecederet, mortem Aloisius pater obiit. Duodeviginti ille annos natus erat eo tempore. Liberorum autem, magnum sane numerum, filios septem, quatuor filias, praeterea magna cum multis contracta implicitaque negotia, Aloisius reliquerat. Atque odiosum omnino negotium est homini in cogitationis ac doctrinae studiis occupato, familiaris rei procuratio; ut minus mihi mirum videri soleat, Democritum, nobilem quondam philosophum, ut ea cura, eoque impedimento liberare­tur, omnes fortunas suas, sicuti litteris proditum est, abjecisse. Verum tamen quanquam invitus ac maerens discedebat à litteris, tamen Patavio pro­fectus est: atque eandem illam animi moderationem aequabilitatemque ad­hibens, fratribus partim in Apuliam, partim in Alexandriam (ibi enim mag­nas societates Aloisius pater habuerat) distributis, partim Venetiis relictis; bene domi constitutisrebus Patavium reversus est: studiumque haudquaquam longo intervallo à se intermissum, cupide renovavit, in ea urbe doctissimo­rum hominum plena, ac liberalibus artibus affluenti, aliquot annos commo­ratus est: cum in principibus jam philosophis numeraretur, atque ejus no­men plurimum indies increbresceret. Atque hoc loco postulari exigique à [Page 157] nobis arbitrati sumus, ut, qui ejus progressus & quale tanquam iter ad perci­piendas fuerit disciplinas, demonstraremus. A primis igitur dialecticae ele­mentis profectus sic omnem philosophiam perlustravit, ut illius singulas tan­quam oras non viseret modo atque inspiceret, quod plerique facimus, sed in unaquaque etiam illius quasi regione commoraretur, & habitaret, itaque illud assecutus est, nihil in ea ut arte, ita copiosa & magna atque varia, tam esset magnum atque arduum, aut tam minutum atque parvum, quod ejus aut diligentiam lateret, aut fugeret intelligentiam: nihil autem tam abstru­sum aut reconditum, quin promptum illi expositumque, quamvis subito esset atque ex tempore. Ejus nos rei permagnum quondam specimen cepimus: nam cum Florentiae forte essemus, qua ille Roma profectus, iter in Germa­niam habebat ad Caesarem, erant in ea urbe, cum alii complures in ea philoso­phia, quae de natura est, docti atque exercitati, tum duo praeter ceteros Petrus Victorius, & Franciscus Medices, quorum erat utriusque & natu­ra admirabilis & exquisita doctrina; tum studium ardens in utroque ac pe­acre vigebat, flagransque & singularis in utro (que) industria: sed alterius breve tempus doctrinae augendae & declarandae fuit; Victorius qualis vir, quantus­que jam tum esset, ea, quae nunc est ejus doctrina, librique ab eo editi de­clarant: ii per eos dies ad Contarenum sane ventitabant, à quo nos quoque non fere discedebamus: hoc affirmare possum, cum omnis inter eos sermo esset de physicis, nullius rei mentionem esse factam à summis illis viris, inge­nio praestantibus, animo vacuo, otio abundantibus studio incensis, tempore paratis, à bibliotheca & litteris recentibus, quin eam Contarenus, & me­moria teneret, & intelligentia comprehensam haberet, & oratione tam faci­le explicaret, quam quae facillima sunt. Praestabat id non tam credo memo­ria, qua tamen valebat, ut antea dictum est (natura enim quoque plurimum ille excellenti fuit) quam ipsa, via ac ratione percepta, doctrina: sic enim eum ipsum dicere solitum esse accepimus. Non modo certam artium multa­rum inter se quandam naturalem esse dispositionem, ut aliam alia suo quaeque loco deinceps tanquam subsequatur, & cum priori posterior quasi coagmen­tetur: sed unius quoque ejusdemque cujusuis scientiae si quis ordinem & tan­quam seriem conturbaverit atque resciderit, ad exitum perveniri non posse: magnoque in errore versatos, superioris aetatis homines ajebat esse, qui mul­ta properantes transilirent; aut ullam artem ediscere se posse dissipatam arbi­trarentur, aut mutilam atque hiantem: ambutatis enim interscissisque disci­plinis progredi pervenirique ad scientiam non magis posse, quam interruptis iter pontibus confici. Unum autem omnino sibi comitem ac monitorem ad Aristotelis iter, multis saepe obstructum difficultatibus, Thomam Aquinatem asciverat, hominem non contentionis, sed veritatis amantem, qui & subtili­tatem habeat, nec ultra, quam par est, progrediatur acumine; atque idem articulatim partiteque ac distribute doceat; doctus etiam Graecis Latinisque litteris erat. Poëtas, Homerum, Virgilium, Lucretium, Horatium lectita­verat atque didicerat. Itaque cum non artis factitandae, sed eruditionis li­beralisque doctrinae fruendae causa, philosophiae se dedidisset, omnes tamen artifices, magistrosque omnes, non scientia modo, sed fama quoque & cele­britate facile superabat. Erat hominis vita atque victus non tam excultus [Page 158] atque expolitus, quam cum gravitate quadam simplex, ac lenis, placatusque; oratio inculta illa quidem atque inornata, sed hoc ipso, quod omni careret fuco elegans, ac cum auctoritate. Nulla mollities, nullae, ne in adolescen­tia quidem, animi aut corporis deliciae; sermo nulla assentatione suffusus, nulla animus malevolentia infuscatus. Et cum festivitas leposque haud mag­nopere adesset, aberat etiam rusticitas atque tristitia. Quin etiam hoc ab eo dici memini; devorare sese certorum hominum (qui in aliqua vitae parte claudicarent) incommoda, aut etiam vitia solere, simulac de bonis, quibus illi excellerent, aliquid degustasset. Ac cum Galeatius Florimontius, qui nunc Suessae episcopus est; vir cum omnibus honestis artibus perpolitus, tum praecipue castus atque integer, tum religione ac pietate in primis incensus; in notandis autem reprehendendisque amicorum vitiis unus omnium maxime acer ac liber: castigator nonnunquam etiam subamarior, atque is à Conta­reno in fratris locum diligebatur. Cum ille igitur nobis audientibus nequire se satis mirari diceret, illum, qui omnium esset mundissimus ac sanissimus, cum hominibus quibusdam, quos ipse appellabat, id, quod nobis minime ne­cesse est, qui turpitudine aliqua, tamquam morbo, adfecti atque inquinati haberentur, tam saepe conflictari. Quae ille cum sane commotus ac stoma­chans diceret. Quid nos, inquit Contarenus, nunquamne absinthio aut scamoneae radice curari nos patimur? Quid ni? inquit ille. Ergo inquit Contarenus earum potionum exsorbemus sapores taeterrimos, ut succo epoto, illius juvemur vi salutari, horum vitia, siqua sunt, non devorabimus, & tanquam amaritiem perferemus atque exsorbebimus, ut illorum tanquam ves­camur virtute, atque alamur bonis? quid autem ipsis nobis fiet, si amandum statuerimus, nisi qui perfectus absolutusque fuerit, esse neminem: laudare se, quod in quoque probaret, libenter ajebat, quod reprehenderet, vitupe­rare non se necesse habere. Hanc animi aequitatem, hanc tam praeclaram maximarum artium doctrinam, alia longe iis majora bona decorabant. Sum­ma integritas, summa innocentia, pietas, non haec quae facie, motu, amictu commendatur, quam in multis cernimus, simulata, & specie, atque oratio­ne hominum opinionem captans, sed solida, nuda, sinceraque, in mente at­que in animo inerat, quibus ille rebus instructus, cum magnum ejus esset no­men, magnaque non solum laus, sed etiam admiratio, aliquanto citius quam constituerat Patavio decessit. Nam cum omnis, prope dixerim, terrarum or­bis eo tempore contra Venetos conspirasset, taeterrimumque ei civitati bel­lum intulisset, afflictis Venetorum opibus, Patavio ipso obsesso, nec multo post amisso, maturius omnino, quam in animo habebat, invitus, nondum discen­disiti scilicet expleta, domum sese recipere coactus est. Erat ejus aetas non­dum firmata, ut reipublicae operam navare posset: itaque in iis sese studiis aliquot annos continuit, cum ejus domus tanquam bonarum artium gymnasi­um quoddam ab iis, qui doctrinae desiderio tenebantur, frequentaretur. Verum tamen ad rempublicam ubi primum accessit, ejus ingenium, quod de Hortensio est memoriae proditum, tanquam Phidiae signum, simul aspectum ac probatum est. Itaque cum tres & triginta tum haberet annos, à civitate ad Caesarem Carolum hunc V. in Germaniam orator (sic enim Veneti appel­lant) estmissus. Legationis munus magnam apud Venetos habet dignita­tem, [Page 159] magnam ad summos honores magistratusque adipiscendos commendatio­nem; saepeque à multis una petitur, & in comitio suffragiis oratores magna ambitione creantur.

Gerebat illis temporibus in Italia bellum Caesar cum rege Galliae, cum quo illi antea quoque continentia bella intercesserant, atque cum eo Pont. Max. Leo. X. sese conjunxerat: cum rege Veneti conspiraverant, atque omnis impetus belli ad Mediolanum consederat; nam eam urbem Gallis Ve­netisque defendentibus, Caesaris ac Leonis copiae oppugnabant. Ad eum, qui cum bellum suae erat civitati, planeque ad hostem ire se Contarenus in­telligebat, apud quem exploratoris, non legati locum obtinere eum necesse esset, atque ipsa res cogeret. Accedebat etiam quod Caesarem quibuscum inimicitias exerceret, iis solere esse amariorem audierat: illisque maxime, qui Gallorum faverent rebus. Itaque animo sane commoto ad Caesarem adiis­se dicitur; nam & sponte ipsa sua verecundus, ingenuo quodam, quod ta men sine segnitia esset, pudore fuit. Verum eadem illa doctrinae, castitatis, ingenuitatis, innocentiae opinio, multo ante ejus adventum ad exteras quo­que nationes perlata, Caesaris illi animum voluntatemque conciliaverat; nam amare ille plurimum ingenuos apertosque hominum animos dicitur. Itaque ut semel in primo illo, qui ei cum Caesare fuit, congressu, hilari vultu ac­ceptus & comiter appellatus est, faciles ad eum deinde semper aditus habuit: & illo, quamquam civitati erat iratus, non modo pacato, sed etiam propitio usus est. Ac paulatim cum eam, quae antea de se fuerat, opinionem magis ac magis indies confirmaret atque augeret, jam ipsi Caesari non modo gratus, sed etiam familiaris erat.

Itaque cum certior factus esset, Gallorum Venetorumque copias in Insubri­bus fusas superatasque, Gallos ex oppido esse expulsos caede & fuga suorum, qui eam rem nuntiarent Contareno misisse dicitur, atque iis praecepisse, ut de incommodo, quod Veneti accepissent, reticerent, neque illorum copias in eo proelio dicerent interfuisse: eam in illo sese corporis imbecillitatem aspicere, ut excruciari eum illam noctem suae tanta illa patriae clade nuntiata nolit. In Hispaniam Caesar constituerat reverti, neque per Gallorum fines, qua proximum erat iter, quod exercitum non habebat, ire poterat, itaque per Belgas profectus ad oceanum perrexit, atque ibi navibus conscensis in Bri­tanniam appulit, paucisque intermissis diebus rursum naves solvit atque in Hispaniam contendit. Toto hoc itinere eum Contarenus prosequutus est, cumque in Hispaniam pervenissent, biennium apud eum est commoratus, at­que in ea legatione omnino quinquennio consumpto Venetias rediit. Cum illud re confirmasset, quod à Graecis quibusdam poëtis mandatum versibus vi­deo: Magnam gratiosi nuntii esse utilitatem.

Nam cum omne id temporis spatium inimico inter se animo Caesar & Vene­ti essent, ac fere continenter bello inter se contenderent: multa ille tamen ob eam, qua suo nomine erat apud Caesarem, gratiam, obtinuit: multa suae civitatis mandata confecit: magno quoque usui reipublicae fuit: simulque illud est assequutus, ut multarum magnarumque rerumdiuturna tracta­tione ac consuetudine; tot nationum naturis, moribus, institutis cog­nitis atque perceptis, magnam rerum agendarum usum, magnamque ha­beret [Page 160] prudentiam. Itaque cum diligentiam, operam, curam, pruden­tiamque suam civitati mirifice probasset; absens & in senatum lectus est: qui honos Venetorum legibus non fere diuturnior anno & mensibus quatuor est: & quod olim, exiguis etiam tunc civitatis rebus, precibus ro­gandi erant, qui domesticis suis relictis negotiis, ad consilium de publicis capiendum convenirent, Rogatorum concilium appellatur: ejusque perma­gna & potestas est & dignitas; quippe cui omnis respublica permissa sit, vi-cissimque in hac civitatis amplitudine ac dignitate à clarissimis quibusque ci­vibus summis opibus, summa contentione expetitur. Magnae praeterea aucto­ritatis est in ea civitate magistratus, cui ab eo nomen inditum est, quod prae­cipua, magna atque ampla procuratio demandata illi est, aerarii ac vec [...]iga­lium, quae in continenti, Veneti magna atque ampla habent; nam eum ma­gistratum illi Sapientes terrae firmae appellant, hanc quoque potestatem Con­tarenus statim renuntiata legatione; maxima totius civitatis voluntate, om­nibus suffragiis adeptus est. Habuit de ea ipsa legatione, more majorum orationem in senatu uberem ac plenam, cum de Caesaris ingenio, voluntate, institutis, opibus, copiisque dissereret; earumque nationum, ad quas adjis­set, mores, leges, facultates, consilia exponeret: quae cum ab eo distincti­us scilicet at (que) eruditius dicerentur quam Venetorum hominum aures audire ad eam diem consuessent; tanta diligentia; tantoque silentio atque attenti­one audiebatur, ut vocis bonitas, qua ille sane exili fuit, non magnopere desideraretur. Non sum vulgi opinionis, judiciique nescius: arbitrantur enim philosophiam, hominum, vitaeque hujus communis quasi corruptelam esse quandam: atque eos, qui in studiis cogitationis ac doctrinae, paulo ul­terius progrediente aetate versati sint, homines in solitudine atque in angulis educatos, curiae lucem aspicere, aut in hujus civilis turbae, ac fori strepitu & concursatione, & in rerum agendarum tumultu, & tamquam acie, sine mag­na animi titubatione negant ausuros esse consistere, hominum consuetudinis imperitos legum, morum, sermonum, voluntatumque ignaros, atque à com­muni vita et hominum sensibus, victuque longe multumque abhorrentes: sic vulgo existimant. Sed falluntur sane, multoque id aliter evenit. Nam, qui, tanquam inermes, ad proelium & pugnam; sic nullis aut levibus do­ctrinae praeceptis, quasi armis, instructi ad rempublicam accedunt, ii artem, quam facere intendunt, unam quidem omnium maximam ac difficillimam, reipublicae patriaeque periculo discere coguntur; atque ut in vetere Graeco­rum proverbio est, dolio faciendo figlinam aggrediuntur percipere: idque ipsum de malis auctoribus, magistrisque sane insciis atque improbis, vulgo & foro. Quamquam nobilitari homines iidem Graeci in foro ajunt: qui si hoc sentiunt, virtutem, ut majore in luce posita locataque sit, ita magis magisque splendescere atque illustrari, ipsi sane videant, ubinam eam potis­simum in bono lumine collocent: sin illud praecipiunt, à populo, bene vi­vendi rationem, tuendarumque civitatum disciplinam peti oportere, aut in foro cum reliquis mercibus expositam, virtutem vaenire, nae ego, mihi lo­ [...]um modo demonstrari, magno emere possum. Sed non est ita.

Nam sponte quidem sua, aut prudentiam hominum animus atque ingenia [...]on magnopere gignunt; aut hujus nobisaetatis, tamquam sterilitas quaedam [Page 161] vehementer lamentanda est, quibus autem opinionibus imbutae eorum men­tes, & tanquam consitae, ad remp. è populi disciplina, & quasi cultura pro­dire soleant operae pretium est attendere. Nam ii, qui animum philosophiae praeceptis excoluerunt, regendarumque civitatum artem edidicerunt; neque timidi sunt, quod scientia earum rerum, quas quisque tractet, animum ad­dere, non adimere solet; neque audaces ac temerarii, quod stultitia ac te­meritas plurimum ab arte ac sapientia dissident. Reipublicae vero gubernator ille de populo, nec ignaviam à verecundia segregare, neque praecipitem aut pertinacem eivem sejungere à forte atque constanti magnopere novit, nisi usu demum atque experientia doctus, cum saepe lapsus, saepe deceptus multa in rep. offenderit, & civitatis periculo ac detrimento (ut antea à me dictum est) prudentiam didicerit. Philosophia autem, quae vel maxime in effin­gendis, atque ad virtutem conformandis, hominum sensibus atque motibus occupata sit, &, utut illi morati tandem sint, quemadmodum cum iis conflict­ari non incommode queamus, vias rationesque tradat, neque ab hominum abhorret moribus, &, qui sit optimus reipublicae status, intelligit, & quibus artibus, inclinatae ruentes civitates subleventur, tenet; & ad eas, quae non optimis institutis ae legibus temperatae sint, accommodari sese tamen non recusat: remediaque temporum, locorum, casuumque incommodis adhibet salutaria, eadem multa de hominum vitiis, quaeque eorum cautiones sint praecipit, eadem qui, cuique arti, cuique fortunae, cuique animi aut corpo­ris affectioni, mores sensusque comitari soleant, commonet. Ad eam doct­rinam tam fructuosam, tamque opimam ubi usus quoque atque exercitatio ac­cessit, tum vero praeclari illi ac singulares cives existunt: qualis vel in primis Contarenus sua in republica fuit: qui cum ingenuarum artium in gremio edu­catus & tanquam philosophiae alumnus quidam, ad agendum descendisset, maximoque sibi usui ea praecepta, quae olim imbiberat, esse intelligeret, suos cives hortari non desistebat, ut ea pervestigarent, quae de naturis humani ge­neris, deque rerum publicarum gubernationibus à philosophis explicantur. Nec vero occultabat hoc ipse de se; nam à principio, cum primum in senatum lectus fuit, saepe factum esse ajebat, ut in suggestum ascendere, sententiae dicendae causa, cum cuperet, ausus non sit; quod pudore quodam & rei inso­lentia retraheretur: eamque rem magno sibi dolori esse solitam; itaque in animo habuisse, nisi eum animi timorem ac verecundiam pervinceret, ad rem­publicam posthac non accedere, suumque locum aliis concessurum, quibus ad dicendum animus non deesset: nec enim verum esse, fortibus ac strenuis civibus ab ignavis timidisque locum praeripi: verum nihil necesse fuit, talis civis prudentia ac consilio remp. privari. Nam paucis mensibus, cum sese animo facile confirmasset, sic sententiam dicebat, ut neminem magis pruden­ter, magisve composite loquutum unquam fuisse constaret. Docebat ille qui­dem verbis, quam maxime poterat, propriis, cum partite ac distincte, tum memoriter ac copiose, animos autem cum oratione minime conaretur impel­lere, auctoritate ipsa vehementer permovebat & fide, lingua celeri ac volu­bili leporem atque ornatum illum oratorium neque adhibebat, neque adhi­beri aequum esse consebat: animos enim civium inflecti atque incitari, quo maxime tempore sedatos rectosque eos esse oporteret, cum consilium capturi [Page 162] de rep. essent, turpe atque inutile esse existimabat: eosque qui magno quo­dam conatu orationis vim ad sensus atque impetus animorum & motus com­movendos admoverent; si id suae privatae utilitatis causa susciperent, impro­be; si reip. causa, arroganter sine controversia facere ajebat; quod tantum sibi sumant, ut non communi remp. consilio regi velint, sed suo; quamque ipsi probarent sententiam, in eam ceteros cives non adducere, sed compellere studerent. Eodem tempore Contarenus Brixiae praefectus renuntiatus est, cum magistratum Capitaneum Veneti appellant: quo cum proficisci cogitaret: jamque impedimenta imposita in lintrem haberet, repente horribilis nuntius affertur; Romam à Caesaris militibus captam, Pontificem Max. in arcem compulsum, urbem ipsam diripi ac vastari, quibus rebus Venetias nuntiatis, magnus subito cum dolor, tum etiam terror invasit. Itaque mutato consilio Contarenus, cum vereretur aliis armis Brixiam egere, quam, quibus sese ip­se assuesecerat, consilio atque auctoritate, eum magistratum recusavit, atque interim otium à rep. nactus, studiis scilicet suis illis pristinis obsequebatur. Bellum, cum gravis haec plaga accepta est, cum Gaesare Veneti, ac Clemens VII. Pont. Max. communiter gerebant; sed totius imperii summa tradita erat Franciscomariae Urbinatium principi, quem illi ducem appellant; eum Veneti suarum copiarum seorsim ducem habebant; nam civem terrestres co­pias ducere, per leges non licet: ac cum deditione facta, Clemens jam com­plures menses in custodia à Caesaris militibus asservaretur, cumque urbis de­populandae, vastandae, incendendae, modum homines feri ac barbari sibi statue­rent nullum; cui rei Caesarem, quod longe abesset gentium, cum maxime cuperet, negant potuisse occurrere: commoti rei indignitate atque acerbita­te Christianorum principes plerique omnes inter se de Pont. Max. è custo­dia educendo conspiraverunt, ejus rei causa concilium Ferrariae indictum est, quod Alphonsum Estensem, qui ejus urbis imperium, à majoribus acceptum, eo tempore obtinebat, maximi animi hominem, reique militaris peritissimum, ad­jungi sibi vehementer studebant: à quo cum propter consilium ac virtutem, tum propter oppidi opportunitatem, opes, bellique instrumenta, quibus ille abundaret, earumque rerum omnium facultates, quae ad bellum usui erant, multa, magnaque auxilia subministrari sibi ad id bellum intelligebant posse, Eo Galliae Britanniaeque reges Legatos miserunt cum mandatis homines nobi­lissimos; idem & ii, quibus Pontificis Max. salus privatim curae erat, fece­runt, & Mediolanensis dux Franciscus Sfortia. Eodem Veneti Contarenum mittunt: maxime enim eorum reipublicae intererat eam confici rem, propte­rea quod cum Pontifice, quemadmodum dictum à me est, societate & faedere conjuncti, continentibus bellis, non longe ab suis finibus, cum Caesare conten­derent. Eo concilio peracto, atque haud ita multo post Pontifice liberato, ad eum Contarenus, suae civitatis jussu legatus profectus est. Magna erat eo tem­pore omnium rerum perturbatio, magni Galliae, Italiaeque totius videbantur motus impendere, quod & Clemens ipse iniquissimo animo contumeliam, quam acceperat, ferre existimabatur, quod per pacis simulationem circumventus in hostium potestatem venisset, quod superbe crudeliterque tractatus, & in dediti­onem receptus tamdiu in custodia fuisset retentus, atque ad extremum quod non dimissus, sed elapsus è manibus & catenis esset: quod omnia exempla [Page 163] cruciatusque in suos editi Romae atque in omnibus vicis, & oppidis essent. Accedebat quod Florentini Hippolytum atque Alexandrum Pontifieis fra­trum filios, qui ipsius potentia in ea urbe imperium antea obtinuissent, è civi­tate ejecerant, quod ille gravissime atque indignissime ferebat: ejus dolor quam in partem erumperet, expectabatur ab omnibus. Eadem Galliae regis causa erat, atque conditio: nam & bello superatus captusque, tantum se de vetere virtutis opinione deque bellica gloria deperdidisse, maximo erat illi dolori; & sui liberorumque suorum mercatu (ut ipse existimabat) nundina­tioneque illa Caesaris, hostili scilicet in eum odio exarserat. Tum Veneti multis de causis Franciscum Sfortiam in regnum restitui volebant: atque eam rem ad suam remp. magnopere pertinere arbitrabantur, quibus omnibus re­bus efficiebatur, ut, in tanta animorum incitatione & discordia renovari in Italia bellum necesse esse, omnibus videretur. Interim Clemens cum Caesare in gratiam redierat, amicitiamque conciliaverat: &, quo liberius in patriam iracundiam exercere posset, justissimas suas in Caesarem minuerat inimicitias; & suas illi injurias aut condonaverat, aut vicissim pacis simulatione, idoneum doloris sui ulciscendi tempus expectabat. Atque cum Caesaris duces & exer­citus, illius nomine Florentiam oppugnarent, faciendum sibi esse existimavit, ut propius ipse accederet: itaque Bononiam sese contulerat. Eo Caesar quo­que ex Hispania venit, ut à Pont. Max. cujus unius ea potestas est, diadema ceteraque imperii insignia acciperet, atque ei advenienti cum obviam Conta­renus extra urbem processisset, dicitur eum Caesar perquam longo sane inter­vallo à se visum agnovisse, atque iis oculis, eaque vultus hilaritate eum aspex­isse, ut id à multitudine, quae visendi causa prodierat, & omnes vias opple­verat, animadverteretur; atque ex ea re conjectura fieret, rem inter Caesa­rem & Venetos conventuram: id quod exitus comprobavit. Nam praeter omnium opinionem, in tanta animorum incitatione & discordia, tot ultro ci­troque illatis acceptisque injuriis ac detrimentis, cum pacificationi locus vix ullus videretur esse relictus, recessum tamen ab armis est, paxque inter om­nes constituta. Quae res per Contarenum acta magna ex parte & confecta, cum suae civitati gratissima atque optatissima accidisset, mirifice ejus & glori­am & auctoritatem auxit, ut nullam rem tantam, aut tam difficilem esse cen­serent, quin eam ille animo & cogitatione suscipere, & consilio tueri, & aucto­ritate atque industria conficere posset. Memoria teneo me Romam illis tem­poribus venisse; tantus erat omnium, qui in ea urbe tunc aderant, de Conta­reni doctrina, prudentia, continentia, pietate, consensus, tantaque admira­tio, ut non amarent modo eum, qui tunc erant civitatis principes, sed etiam vererentur & colerent. Atque omnino multa praeclare legibus sancita sunt a­pud Venetos, in his, quod vetantur legati ab his, ad quos missi sunt, ulla aut munera, aut beneficia accipere; quod utinam aliae quaedam civitates aut re­perissent, aut repertum à Venetis, imitari saltem vellent; ne suos cives (id quod usu fere evenit) plerosque foris venales, domi hostes haberent. Quam diu enim absunt neglecta, quam susceperunt, reipublicae cura, à quibus locuple­tari se sperant, eorum gratiam aucupantur, atque iis sese venditant: iidem domum reversi, beneficiis ac muneribus alligati, atque deuincti, quam patriae caritatem debent, eam alienis, saepe etiam hostibus, praestare ac persolvere [Page 164] coguntur, ita dum alii aliorum aut regum aut nationum rem gerunt, deserta nimirum à civibus publica res eorum jampridem labat & corruit. At Conta­renum eae civitates, apud quas magna cura, summaque fide ae diligentia rem suam publicam gessit, praeclarissimis muneribus donaverunt: tot enim tam­que variarum gentium constantissimo consensu mirifice probatum, summoque laudatum opere, maxima dignitate, existimatione, gloria muneratum, dita­tumquedomum dimiserunt. Severissimis legibus Venetiis ambitus constrict­us est; suffragium ne per se, neve per alium quemquam rogent interdictum est, itaque cum à civitate ipsa universa, non à singularibus civibus nominatim, petendi magistratus sint: idque saepe (iidem enim eosdem magistratus, certis intermissis temporibus, crebro gerunt) una virtute nixam omnium civium ambitionem esse oportet: ut qui saepissime amplissimas dignitates adepti sint, ii non amicorum aut propinquorum diligentiae, aut tenuiorum hominum of­ficii, aut etiam fortasse avaritiae, sed ipsius reip. certissimum de se testimonium habeant: nam multis locis reprehendendi erroris sui civitati facultas datur: itaque saepe usu venit, ut, qui semel primo aliquem honorem cunctis suffragiis assecuti sint; iidem, iterum petentes, repulsam ferant. Quo major eorum civium splendor est, qui omnium dignitatum cursum & tamquam spatia & circuitum iterum & saepius sine ulla offensione confecerint, ii clarissimi apud civitatem sunt: iis honos ab omnibus aetatibus, omnibusque ordinibus habe­tur, ii, cum opibus & potentia ne infimos quidem cives antecedant, dignita­te, existimatione, auctoritate, gloria anteferuntur omnibus: eadem est enim civium omnium parque species, una toga, eaque simplex; nullis omnino non modo comitatus, sed ne comes quidem; ut primi civitatis (si quis illorum consuetudinis ignarus intervenerit) uni de multis facile videri possint. Sed ii, quoquo venerint, salutantur, appetuntur: iis in viis deceditur, obviam itur: in curia, in foro assurgitur: ut mihi virtus nudata phaleris omnibus & adven­ [...]itiis ornamentis exuta, in una ea civitate sua ipsa pulchritudine & lumine ni­ [...]ere ac splendescere semper sit visa. Prorsus visendae Venetiae sunt, non prop­ [...]er urbis modo eximiam pulchritudinem, novitatemque antea inauditam, et­ [...]nim maximam formosissimamque urbem, in mediis excitatam aestibus sese è fluctibus erigere, quis non miretur? naves onerarias maximas, passim ad pri­ [...]atorum januam religatas, triremes in plateis navigantes, quis sine magna ad­miratione ac voluptate aspexerit? Mihi quidem sic videtur, hanc profecto urbem si conspicata modo esset antiquitas, Neptunum nimirum aliquem ex profundo ac latebris excitasset, atque eum celsissima illa tecta struentem ac fa­bricantem fecisset: qui tametsi nullus scilicet unquam fuit, tamen si sit, aut esse si possit aliquis, nullum illi attribui munus aut opus illa urbe praeclarius posset: aut quod magis divinae conveniret naturae. Sed haec oculorum, illa animi ex ejus urbis cognitione voluptas capitur, ut equidem sentio, vel maxi­ma, quod unae dominantur apud eos leges: iis & magistratus obtemperant, & cives aeque ad unum omnes: atque eo usque mihi potentiam execrata pruden­tissima civitas videtur, ut neminem unum ulli magistratui praeesse passa sit, terni, quini, seni, deni imperia, potestates, singulos magistratus gerunt, ut non solum domini os, quo nulla taetrior, nulla oculis detestabilior objici spe­cies potest, aspiciendum civibus non sit; sed ne domini quidem imago & simi­litudo, [Page 165] aut effigies. Quamobrem spectatum exterae nationes alacri animo Ve­netias eant; nec urbis modo causa, quod dicere institueram, sed vel maxime civitatis; pulcherrimo totius orbis terrarum spectaculo sese ad eam diem car­uisse profecto intelligent.

Postquam Roma Contarenus rediit, confestim ad summos honorum gradus sine ulla dubitatione vel controversia elatus est, nam & maturius, quam civi­tatis consuetudo antea tulisset, Sapiens magnus factus est, & Consiliarius, qui duo magistratus summi apud Venetos sunt, neque dubium erat quin, si quis ex Marci Procuratorum collegio demortuus esset, ejus Contarenus in locum sub­stitueretur, ea una procuratio perpetua Venetorum legibus est; id unum ad honorum perfunctionem Contareno abfuit. Itaque sic in republica versabatur, ut etiam si litteras omnino non didicisset, illustrissimum tamen civitatis locum obtinere eum necesse esset; sic autem doctrinae gloria celebrabatur, ut, tametsi rempublicam attigisset nunquam, civium omnium, qui fama ac nomine excel­lunt, clarissimus suo tamen nomine fuisset futurus. Accedebat Christian [...] Theologiae singularis quaedam atque exquisita cognitio: eaque non scientiae modo aut ostentationis disceptationisve, sed vitae ac disciplinae causa compa­rata: ad ejus enim praecepta animum mentemque referens, omnes suas cogi­tationes, consilia, actiones, vitam denique omnem conformaverat atque dire­xerat: ut non modo ad philosophorum regulas bene beateque, sed etiam ad Christianorum divinum hoc praescriptum pie sancteque viveret. Est Venetiis quidam, quasi Romanorum, qui quondam fuit, campus ille atque comitium, quod Magnum ab illis Concilium nominatur, ad id concilium omnes, quibus ferre suffragium per aetatem licet, statutis diebus conveniunt, ibi cum Conta­renus forte esset consiliarius, custosque positus sortibus, quibus Veneti in pe­tendis magistratibus utuntur; nam quorum sors exiit, ii pronuntiant quem potissimum sua sententia ei magistratui, cujus comitia habentur, gerendo ido­neum esse existiment: itaque mirifico casu accidit, ut ibi cum esset, in univer­sae civitatis conspectu atque oculis, publice Roma allatae litterae sint, in quibus res omnibus nova, omnibus inopinata: illi quidem certe ipsi prorsus incredi­bilis, scripta esset, cooptatum Contarenum à Paulo Pont. Max. in Cardina­lium collegium esse. Legerunt eas inter se litteras primum ejus Collegae; à quibus satis magno interposito ille intervallo, ad sortium urnas, ut dixi, asside­bat. Itaque excepta inter legendum vox ab iis, qui proximi consederant, su­surro primum & rumore dubio, bonam evenire, felicem, faustamque eam illi dignitatem precante, ad aures Contareni profluit, ille vero respuere, nec ad­duci posse ut eam sibi rem narrari saltem pateretur: atque omnino ne aures quidem ad audiendum praebere. Verum recitatis palam litteris magna univer­sae frequentiae approbatione ac laetitia, inter se collocuti consurrexerunt Col­legae, atque ad eum cum magna, cum laetitiae, tum etiam observantiae signifi­catione adierunt, quod ille cum vehementer commotus recusaret, ac sese id ae­tatis ad aliud vitae genus negaret posse traduci, ad curiae vestibulum ab iis, universo eo concilio comitatus, deductus est. Cumque Collegae, hominis hone­standi studio, domum reducere eum summa contentione pergerent, prorsus non tulit. Erat eo tempore inter collegas Aloisius Mozanigus, grandior natu [...] vir, qui apud civitatem gratissimus cum esset, princepsque consilii publici ha­beretur, [Page 166] saepe à Contareno de republica dissenserat: is ad eum gratulatum cum aliis non adiit, credo quod pedibus erat admodum infirmis, hic clara vo­ce, ut à cuncto exaudiretur senatu, rei novitate percitus, adjurans, cum fron­tem feriret ac Paulo malediceret, affirmasse dicitur maximam ab eo civitati injuriam fieri, quod eam cive privaret, quem illa unum omnium habuisset opti­mum. Concilio dimisso, id enim is conventus nomen habet, universa civitas domum ad Contarenum laeta atque alacris confluere coepit, ille vero suspenso animo incertusque etiam nunc quid ageret, minus multo erat, quam ceteri, hilaris; nec mehercule injuria, quid enim honos ille homini in re sua familiari ampla atque illustri, in republica principi, in toto orbe terrarum claro atque nobili, afferebat, praeter molestias ac labores? mutanda, vitae victusque quin­quagesimo demum anno ratio tota & consuetudo; suae civitatis dediscendi mores, alienae ediscendi, haud parum quidem ab ea, ad quam ille sese exercue­rat, disciplina abhorrentes; vivendum ad unius hominis non semper pruden­tissimi, paene arbitrium atque nutum; comitatus magni alendi, saepe diu eo­dem censu; aliae cogitationes, consilia, instituta, officia, actiones, persona suscipienda prorsus alia. Sunt haec homini, aequabilitatis ac dignitatis potius, quam potentiae atque opum cupido incommoda vehementer odiosa, gravia ac molesta, praesertim siquis antepartis honoribus tamquam exsaturatus, & parta jam gloria contentus est. Saepe mihi narravit vir omnium clarissimus atque gravissimus quem Romae his paucis annis à sua civitate legatum, summa apud duos Pontifices Max. auctoritate summaque gratia vidimus, Paulum & Julium tertios (in utriusque enim tempora ejus legatio incidit) Mattheus Dandalus: sese, cum vehementer auctor Contareno fuisset ejus honoris accipiendi, qui non ab eo expetitus, sed ad eum delatus esset, magna contentione ratioeinan­doque vix aegre ad extremum homini persuasisse, ne committeret, ut Pauli consilium, in quod non ille temere incurrisset, sed sine ulla dubitatione duce Deo devenisset, aspernari videretur: praesertim his reip. Christianae tempo­ribus: multos enim fore, qui eam rem aliorsum acciperent, atque ille face­ret: quique in Romanam Ecclesiam impietatis scelerisque nefarii Gasparem Contarenum, virum unum omnium maxime pium, maximeque religiosum, sub­scriptorem habere gloriaturi, seseque in eo impudentissime jactaturi essent; quippe qui, cum à Pont. Max. ne beneficium quidem accipiendum sibi esse statueret, quid de causa illa tota judicaret nemini dubium relinqueret. Haec cum Dandalus diceret; adderetque, eos, qui Contareno aequissimi futuri es­sent, suspicaturos tamen esse non ob animi magnitudinem atque aequabilita­tem, tantam illum dignitatem à se removisse, sed propter imbecillitatem at­que ignaviam defugisse: pervicit homo gravis atque eloquens, omnique neces­situdinis genere cum eo ab adolescentia conjunctus, cum propter affinitatem, tum praecipue propter morum, voluntatum, studiorum similitudinem, ut dubi­tantem confirmaret: atque in suam sententiam diu multum cunctantem ac tergiversantem perduceret: qui maximam partem eorum quae à me posita in hoc commentario sunt, nos docuit. Omnino verum id est, quod ait apud Euri­pidem Theseus, cum Hereulem, quo tempore ille Athenas in exilium venit, [...]ltis honoribus ac beneficiis prosequeretur: sic enim ait. Laudem feremus omnium pulcherrimam universa à Graecia, Fecisse cum memorabimur bonis [Page 167] bene: quod ille Graece optime, nos Latine ut potuimus. Verum tamen is est virtutis splendor, ut non modo ii, qui ejus compotes sint, honore digni habean­tur, sed etiam siqui honorem illis, qui adepti eam sint, habeant, honorati ipsi & clari ob eam rem evadant. Id, quod Theseus de se sperabat, Paulus etiam assequutus est: nec enim dici potest quantum in Contareni dignitate amplifi­canda suam ipse gloriam propagarit.

Quanquam fuit ille suo quoque nomine insignibus laudibus ornatus, virque egregie magnanimus & plane maximus. Ab hoc tempore aliud tamquam vitae exordium & quasi origo, Contareno nascitur. Antiquiores habentur Vene­tum mores, propterea quod inquinari se externis consuetudinibus ea civitas passa non est. Victu & cultu non modo à luxuria longe absunt, sed etiam de lautitia hac, quae, plerasque Italiae civitates nuper invasit, per multum circum­scripserunt: quippe qui prisco more esse se principes, quam videri malunt; consuetudo autem eorum moderatioque vitae quotidiana discrepat illa quidem fortasse nonnihil, sed ita, ut ad summam expolitionem desit forsitan aliquid; firmum autem quiddam ac solidum certe subsit, & levitate atque ineptiis va­cet, quod Romae contra mihi visum est fieri: aptiores enim in convictu & congressionibus Romani homines sunt: sed accersito quodam interdum gene­re, minimeque vernaculo, vitae autem cultus lautior est, atque, ut video non­nullos existimari, etiam delicatior, in principibus quidem luxus paene regalis; magnus equorum, jumentorumque numerus, multitudo familiarium; lauta, splendida, sumptuosa supellex: ut dedisse mihi operam videantur non modo re magni ut essent atque clari, sed etiam specie ac pompa. Neque eo hoc di­co, quod exterarum rerum, quae ad dignitatem ac decorem pertinent, ratio­nem non habendam esse existimem, aut quo mihi id arrogem, ut utrius civitatis studia rectiora sint, dijudicare me posse profitear: sed illud affirmo, hanc quasi migrationem è sua in alienam, non illam quidem deterius, sed longe longeque aliter moratam civitatem Contareno, ingravescente jam aetate, subitam ac re­pentinam necessario molestam fuisse. Verum tamen ita vitae victusque mutatio facta ab eo est, ut ingenium tamen, institutaque illa sua pristina retineret: nec ullos spiritus, tanta facta accessione dignitatis atque fortunae, sibi sumeret: sed probitas, affabilitas, & eadem, quae in privato fuerat, facilitas atque hu­manitas (quamquam invidiosa illa, tantoque opere à multis expetita purpura recens induta erat) integumentis involuta, & quasi personata elucebat tamen, & agnoscebatur ab omnibus. Nam cum intempestivi ipsi complures, molesti­que saepe essent, propterea quod omnibus praesto ille semper erat, admonitus est à suis, non tam faciles ejus ordinis ceteros sese praebere consuevisse, sed certam die horam constitutam habere, antequam adiri ad se non paterentur: neque cuique sui potestatem facerent. Quibus ille respondit non se putare ho­norem illum sibi soli esse datum, sed ejus partem amicos, partem inopes homines & egentes jure sibi optimo vindicare, ad quorum arbitrium vivendum sibi esse statueret, non ad suum: nec enim aequum esse amicorum clientumque nego­tiis, tempus, idoneum quod sit, à se praescribi, sed ab iis ipsis, quid rerum sua­rum occasiones ac momenta existant, statui oportere. Itaque ut quique ad eum veniebant, statim admittebantur, ac quibus operam suam semel esset pollicitus, fidem in eo religiosissime servabat; ut saepe tenuium aut miserorum [Page 168] hominum causa ad summos reges iterum & saepius adire non dubitaverit: cum id praecipue Christiani esse officii contenderet, id maxime hominum genus auxi­lio juvare, quod maxime opis & auxilii egeret.

Quod judicium ipsius etiam faciebat, ut reliquias Graecae nationis, multis gravibusque malis conflictatas, foveret, ac, quibuscunque rebus posset, sub­levaret; accedebat autem huic animi propensioni erga illos, ut miseros & du­rissima servitute oppressos, quod memor erat veterum beneficiorum, quae uni­versi mortales ab erudita ea gente accepissent: inde namque & bonas artes, & cuncta ingenua studia profecta per omnes terras manasse affirmabat. Nam quin majores eorum pietatem Christianam, cultumque hunc optimum nostrae vitae strenue juvissent, dubitari non posse dicebat, cum Basilius, Chrysostomus, Na­zianzenus quasi signiferi hujus sanctissimi doctorum hominum gregis fuissent, qui pectora nostra excoluerunt, ac scriptis laboribusque suis veros ritus, ex­plosis inde falsis opinionibus, eo inseverunt, quare oportere nos, si grati esse velimus, lapides etiam stirpesque ejus telluris amplexari, ne dum homines, cum quibus tot arctissimis vinculis conjuncti sumus, omni amore prosequi non debeamus: vigebat autem eo magis in animo ipsius haec opinio, quia illos ipsos summos theologos, quos appellavi, ut philosophos quoque ejusdem gentis, quo­tidie in manibus habebat, & eorum laboribus, vigiliisque se instructum esse recordabatur. Benigniorem eum esse cum res non pateretur, quod proximum erat, fidem diligentissime praestabat, ut ad diem, quibus deberet, semper per­solveret, quae res à potentoribus non paucis neglecta, efficere solet, ut multis in locis sit fides angustior, neque, hoc tantum majoribus in nominibus custo­diebat: ad tempusque his, qui se grandiore pecunia juvissent, respondebat (quod tamen ut faceret aegre & urgente tantum aliqua necessitate committe­bat) verum etiam adversus tenues homines, quibus aliquid deberet, se talem praebebat, quae culpa moribus eorundem inhaerens, inquinat non parum eorum splendorem; miserosque illos creditores ad desperationem & laqueum ali­quando adigit. Declarat quantopere maculam hanc fugeret: quamque omni in re justitiam coleret, vox edita aliquando ab ipso, quum forte audissent dioe­cetem suum jubere minutum quendam opificem cras redire: castigatum enim illum jussit pecuniam eam statim dissolvere: addiditque, si unde id faceret, non esset, sumeret ex abaco vas, ipsumque divenderet: arbitrari enim se ten­uem illum hominem magis mercede sua, quam se argento illo, mensae que orna­tu egere.

Eodemque pacto toto animo abhorrebat ab indignis gravi & honesto viro quaestibus: non pauci enim ne desit ipsis pecunia in minime necessariis sump­tibus, & ut inanem splendorem retinere possint, cogunt illam illiberalissima quavis ratione ac sordidissima. Quum igitur eo tempore, quo Bononiam lega­ti nomine obtinebat, qui, pars illius muneris obeundi, illatarum injuriarum causas audiebat, ita cum eo egisset (putabat enim Contarenum ejusdem ani­mi esse, cujus plerumque sunt, qui negotiis illis implicantur.) Esuribimus profecto: nullum enim emolumentum parit imposita mihi cura: cunctaque in civitate concordiae atque otii plena sunt: inquit ille: Voluptatem magnam [...] hi nuntias, cupioque hunc statum rerum permanere, videreque diem illum, [...]uo [...]g, uthabeam sumptum unde faciam, mulam etiam, qua vehor, cum omni [Page 169] ornatu proscribere cogar. Non putavi autem alienum esse has etiam ipsius vo­ces memoriae mandare, qùum praesertim hujuscemodi brevia dicta, quia ab intimis sensibus proficiscuntur, subitoque prolata sunt, in singulis factis ac mo­tibus animi, ut reliquis etiam casibus humanis, videantur in primis mores vo­luntatemque eorum, unde erumpunt, indicare: eaedemque voces multum valere non sine causa semper existimatae sint, ad homines informandos: illos­que etiam emendandos, qui contariis vitiis tenentur, quam causam fuisse pu­to, cur plures & docti prudentes viri sedulo multas collegerint, & volumina etiam ex ipsis confecerint. Saepe multumque ineunte adolescentia cum iracun­dia, quae paulo sibi consuevisset esse molestior, quasi luctatum, ad extremum prostratam illam & domitam ajebat oppressisse: non modo enim turpe, sed etiam miserum sibi semper visum, ira incitatos à consilio atque a nobismetipsis abscedere; quod de se Terentianus ille praedicaret, Prae iracundia Menede­me non sum apud me: Bibulum autem illum, qui cum L. Libone fuit ad Ori­cum (quamque hoc Scribonio ab inimicissimo homine memoriae traditum est, & qui qua cumque re potuit, existimationem ejus semper violavit) sibi nullius pre­tii hominem videri fuisse, qui cum de compositione agendum esset cum Caesa­re, ad colloquium non prodiit, ob eam rem, quod furenter consuevisset irasci; ne res maximae spei, maximeque utilitatis ejus iracundia impedirentur. Itaque non modo stomachantem, sed ne commotum quidem visum illum à se unquam esse, qui cum eo familiarissime vixerunt, affirmant, ut nimium prope patiens ac lentus existimaretur: neque iis, qui in epulis, in cubiculo ipsi ministrarent, saepe cessantibus, saepe etiam peccantibus, non modo non convicium faceret, sed ne verbo quidem malediceret. Quod igitur de nonnullis doctis viris me­moriae proditum est; ut Socrate, Stilpone Megareo; quum illi natura pro­pensi essent ad aliquod vitium, effecisse tantum eos studio ac diligentia sua, ut nullum unquam in vita ipsorum vestigium rerum illarum appareret, id vere de hoc nostro praedicari potest: in illisque sine dubio Contarenus enumerari de­bet, qui vitiosam naturam compresserint: ac quidquid illic aliquod majus malum, si crevisse, ferre potuisset, tenerum adhuc & imbecille fregerint, & omnes ejus fibras extirparint. Superbiorem ipsum (de quo etiam supra non­nihil significatum est) copia bonorum, quae aut à fortuna acceperat, aut ipse suo labore industriaque quaesiuerat, non fecerat: in quod vitium passim multi, minoribus multo ornamentis decorati, ruunt, & sanc hanc culpam ille, ut sco­pulum aliquem, magnopere vitabat, quod si unquam in sermone aliquo aliquid à se forte prolatum intelligeret, quod tenuem modo umbram illius mali reti­neret, valde dolebat, ut contigit quodam tempore. Cum enim Paulus III. lo­queretur cum ipso de augendo numero Summorum Antistitum, ostendissetque se in animo habere quosdam in eum ordinem cooptare, Contareno minime probatos (quod ille etiam pre se ferebat, atque id tunc palam dicebat) videns ipsum suae voluntati refragari Pontifex Max. inquit, iis ipsis verbis. Insitum fuit semper Cardinalibus, ut novis repugnarent, ne sibi alii dignitate exaequen­tur, respondit igitur ille commotior quam solebat. Noli sanctissime pater ita de me existimare: cognitum enim tibi plane est, quot ego nominarim, idoneam prorsus materiam huic operi efficiendo: & unde fingi possint personae tantae dignitati sustinendae aptae, nam quod ad me attinet, non puto purpuram hanc [Page 170] maximum esse eorum, quos in vita assecutus sum, honorum. Extrema haec verba, illa occasione edita, statim ut domum rediit, doluit sibi excidisse, ut qui noluisset specimen aliquod à se unquam datum, aut superbi hominis, aut [...] anis hujus honoris & gloriae cupidi. Quin etiam dictitabat amplissima sa­ [...]erdotia plus in se oneris, quam splendoris habere: quoque majora illa so­ [...]ent, eo molestiae plus sollicitudinisque continere, quare se saepe vicem dolere solitum eorum, qui Pontifices Maximi creati forent, quia pondus Aeetna gra­vius humeris suis sustinerent, cujus judicii Seleucus quoque rex quondam fuit: [...]lle namque dixit; quae vox ejus monimentis litterarum mandata est à doctis viris, ut errorem eorum coarguerent, qui falso putant, opulentissimos quosque homines beatos esse, magnisque semper voluptatibus frui, cernentes splendo­rem vitae illius ac florem; inquit igitur ille, nescire privatos illius status in­commoda: ideoque magnopere falli in judicio de illo faciendo, quod si scirent tantum, quam arduum sit, ac molestiae plenum, tot Epistolas scribere ac lege­re, futurum prorsus ut diadema abjectum jaceret sine honore ullo: nec quem­quam inuentum iri tam stultum, qui ipsum tolleret ac capiti suo imponeret, nec tamen non multo majoribus gravioribusque curis premi necessario illos, si munus suum fideliter obire vellent, qui vitam moresque eorum, quibus prae­sunt, regendos susceperunt, animosque ab omni labe purgandos, quam qui in eo tantum eximio statu rerum suarum, regnoque conservando, occupati sunt. Quum igitur hoc crimen Contarenus vehementer reformidaret, ac, siquis ve­re existimare posset, vacuus prorsus ab ipso foret, non tamen penitus potuit ea suspicione carere. Erat ille in omni suo sermone, factoque, integer ac liber: remotus ab omnibus blanditiis orationis: acerrimus inimicus vanitatis illius, assentationisque, quae nunc in locum invasit simplicis veritatis, libertatisque lo­quendi, merito quondam magnopere probatae; ob quod etiam ingenii bonum [...]erunt eum Carolo Caesari valde acceptum fuisse, quum ob alias etiam animi dotes ab eo diligeretur. Haec igitur probitas nuda, expersque omnis fuci ac [...]allaciarum: quaeque, uti eo venerat, ita se Romae in longe aliis moribus, [...]nstitutisque conservarat, causa fuit, ut superbiae à nonnullis insimularetur, quasi ille contemnens ceteros praese, quidquid sentiret de omni re contra com­moda illorum diceret: nec sua quicquam interesse putaret potentioribus ad­versari, quam ansam quidam arripientes, ipsum, ut contumacem & inhumanum apud Paulum III. criminati sunt, quod nimis libere in senatu contra ipsum sententiam diceret, atque honestissimos quosque viros offenderet, ipse vero [...]d diverso consilio saciebat: neque ut impediret commoda aliquorum, sed ut religioni suae & ei, quod rectum esse sentiebat, serviret. Ut autem, quod non verum esset, nec ordine factum, quamvis intelligeret se apud aliquos offensu­rum, accusabat, ita gratiam aliorum astuta simulataque oratione non aucupa­ [...]atur: cui rei ostendendae in utramque partem exemplum hoc satis accom­modatum erit. Contigit aliquando, ut eo astante in senatu ageretur de Ca­marino in potestatem tradendo uni alicui Pont. Max nepotum, eo genere [...]uris, quod feudum appellant, admonuit igitur Contarenus Paulum, ut ante­quam de tanta re quicquam statueretur, colendae justitiae causa, vacuaeque à [...]ulpa conservandae sanctissimae sedis, mandaret ut jura Varanae familiae, quae diu in possessione ejus oppidi fuerat, diligenter noscerentur: ne injuriae ali­quid [Page 171] ipsa in ea re acciperet. Haec sententia, praesenti animo dicta, illa ipsa die per urbem sparsa disseminataque est: quare Hercules Varanus, qui Romae tunc erat, statim domum ad Contarenum venit, gratiasque illi maximas egit, cau­samque ei suam totam commendavit, cui quidem ille, eadem animi simplicita­te, quod tamen quidam ab agresti inhumanoque ingenio profectum potius di­cerent, respondit.

Non necesse erat te mihi isto nomine gratias agere: quod enim feci tun [...], ut aequitati officioque meo satisfacerem, feci, nec quicquam amplius cogita­tionis suscipiam de ista re, praeter id, quod mihi fides mea praescripserit, nisi aliquid à Pontifice ipso, quod eo faciat, curae meae mandatum fuerit. Blandus aliquis, illa occasione usus, studuisset gratiae illi, sine ullo suo labore partae; novam gratiam addere: animumque honesti viri inani spe, falsisque pollicita­tationibus, lactasset. Quare mihi venit in mentem arbitrari non paucis in re­bus simile fuisse Contareni ingenium naturae moribusque Dionis Syracusani: ut enim reliqua, in quibus ipsis inter se magnopere convenit, taceam, non dee­rant etiam in regia illa Dionysii filii (ut ab eruditissimis viris memoriae pro­ditum est) qui castissimi illius & integerrimi viri maximas virtutes & sane eas­dem has, propinquis vitiorum vocabulis deformarent, ac gravitatem superbiam esse dicerent: libertatemque loquendi contumaciam vocarent: qui Dion, cum induci non posset, ut una cum aliis peccaret, qui se omni genere vitiorum contaminarent, eorum peccata videbatur dissimilitudine vitae coarguere. Fer­tur tamen ille durior fuisse natura, tristiorque, unde temperare indolem illam summo studio ipsum debere à doctissimo viro, studiosissimoque gloriae ipsius elegantissima voce dictum est: hortatus enim est Plato ut Gratiis hostias immo­laret, suasitque ut aliquid etiam daret moribus suorum temporum, institutis­que reliquorum mortalium, non quia id omnino verum esset, sed quia ad con­gressus hominum frequentandos: benevolentiamque eorundem retinendam, obsequium saepe necessarium foret. Atque haec privati officii sunt, illa publi­ci; quod malas consuetudines tollendas curavit, illas veteres renovandas, quod multarum legum praeclarissimarum auctor suasorque fuit; quod in di­cenda sententia nunquam invidiam reformidavit; multaque contra Collegarum suorum commodum saepe suscepit atque perfecit. Vitiosa quadam consuetu­dine duabus, saepe etiam pluribus civitatibus, unus & idem dabatur custos, qui Graeco verbo Episcopi appellantur: neque in iis ipsis aetatis progressus expecta­batur, qui annalibus Pontificum Maximorum legibus constitutus est; adole­scentuli, saepe pueri, maximis administrationibus praeficiebantur. Has atque hujusmodi alias pravas corruptasque consuetudines sua Contarenus sententia delebat: moresque sacerdotum hominum, nimium nonnunquam deformatos emendabat, magnaque sua ipse offensione communem reipublicae levabat in­vidiam. Non eadem conditione est collegium Cardinalium ceterarumque ci­vitatum Senatus aut Concilium; nam illae ex ea, quam habent, civium copia in suos Senatus, qui aptissimi visi sint, legunt, in Collegium Cardinalium è toto orbe terrarum, qui aut doctrina, aut nobilitate, aut prudentia, aut probitate, religione, pietate excellunt, si Pontifici Maximo visum sit, eos cooptare licet: eoque factum est, ut summa is ordo amplitudine, summa auctoritate, summo splendore, omni ille quidem tempore suerit; quippe è Christianorum flore [Page 172] decerptus atque collectus. Verum tamen iis, de quibus institutus mihi sermo est, temporibus praecipuum quoddam in eo lumen enituit: propterea quod Paulus Pont. Max. magni atque acris judicii vir, eximia singularique virtute homines nactus, ad eam illos dignitatem ultro ipse evocaverat, ut ei Collegio, quod per se antea esset clarissimum, ea re lucis tamen permultum attulisse vi­deretur. Ex hac virorum clarissimorum copia, cum mittendus ad Caesarem Legatus esset, Contarenus potissimum ad id munus delectus est: causa mit­tendi ea fuit. Vehementer erat Caesar anxius sollicitusque, quod Germani, qui plurimum armis possunt, neque praesto illi in bellis erant, neque eum pe­cunia juvabant; propterea quod maximis inter se seditionibus de religione contendebant, atque intestinis dissensionibus distenti, nullo illi usui esse pote­rant. Abjecti quidam perditique ac desperati homines, XXXX. fere abhinc annis, jampridem receptas ratasque disciplinae Christianae sententias in contro­versiam revocaverunt, multitudinique persuaserunt imperitae, uti à Romano Pont. quod caput Christianae reip. atque Ecclesiae est, desciscerent, seseque in libertatem vindicarent, quod malum tarde initio serpens, ab iis neglectum à quibus opprimi id & poterat & debebat, paulatim infimae plebis, vulgique mulierum, animis, legum vinculis laxandis & dissolvendis, pollicendaque cu­pidatum multarum licentia in fraudem inductis, paucis annis opinione magis accreuit, idemque nefarius furor, postquam populare existimari coeptum est pietatem evertere, multos quoque principes invasit. Alios metus impellebat, veritos ne à suis defererentur, si ab illis dissentire pergerent, partim rerum novarum studio, partim levitate & stultitia, quod Deo immortali, legibusque spernendis, fortitudinis opinionem facere sese de se nonnulli arbitrarentur; partim etiam auaritia, quod sacerdotum maximas amplissimasque possessiones publicatas, inter se partiebantur, multi tamen, quibus esset Deus pro sua ip­sorum pietate propitius, veram integramque pietatem constantissime com­plexi, nullis permulceri illecebris, nullis illici praemiis, nullo timore depelli sese passi sunt, eaque à majoribus, quae acceperunt, instituta ad hoc usque tempus fortissimo animo retinuerunt. Sed tanta inter utrosque extitit non modo contentio ac disceptatio, sed jam concertatio atque pugna, tantumque exarsit odium, ut maximae, bellicosissimae, florentissimae, atque adeo, ante hunc furorem, religiosissimae, optimaeque de rep. meritae nationis, vires, opes, & copiae absumptae, in sese ipsa conficienda atque delenda, sint. Quibus rebus permotus Caesar animo & cogitatione in ea cura defigebatur, si per composi­tionem minui id malum sedarique discordiae possent, qua de re cum omni con­tentione cum Germaniae civitatibus ageret; primo Christianorum omnium concilium in iis maxime locis indici postulaverunt, quo adire tuto ipsi possent; [...] erat locus nusquam gentium: quippe cum ab omnibus defecissent, nec ullis sese gentibus committere auderent, praeterquam in eorum ipsorum finibus; ad id concilium venturos, ejusque decretis judiciisque staturos sese pollicen­tur, id eo ab illis consilio fiebat, quod Pontificem Max. nunquam eo descen­surum sibi persuaserant, verum ubi probari à Paulo III. conditionem, ac ne de loco quidem, cujus iniquitate deterritum iri eum maxime sperabant, recusari senserunt; paulatim regredi, neque in eo quod ultro ipsi postulaverant, ma­nere; dirimi controversias per colloquium posse; id brevius, expeditius, cer­tiusque [Page 173] esse, dicere; longum esse expectare, dum ex ultimis terris convenire­tur. Omnia sibi Caesar experienda existimabat, si ulla ratione mederi ei tan­to malo posset. Itaque deliguntur homines docti ex utroque numero undeni, ad colloquium venitur; magna contentione, magna pertinacia, ab iis, qui se ipsi Protestantes appellant, disputatur, atque in omni generi calumniae deli­tescitur: eos ii, qui ratas veteres sententias esse volunt, Catholicique appel­lantur, acriter refellunt, constantissimeque in sententia perseverant. Ad ex­tremum, cum concertationum exitus nullus reperiretur; nec quicquam inter eos conveniret, prorsus disjunctis discordibusque opinionibus, infecta re à col­loquio discedunt: quod, quoniam se absente factum erat, Caesar sperans Ger­manos suum aspectum atque auctoritatem reveritos, aliquid de pertinacia at­que calumniis remissuros, iterum deligi homines jubet, qui colloquendi causa Ratisbonam conveniant: atque eo ipse proficiscitur, ut majore auctoritate de concordia ageretur, simulque magnopere à Paulo III. per litteras petit, le­gatum ut ad se mitteret, qui ad rem tantam & tam gravem maxime esset ido­neus. Paulus è tanta praeclarissimorum hominum facultate & copia Contare­num sine ulla dubitatione delegit, atque hominem in Germaniam mittit; quod is & magnum jam antea ejus gentis propter eas causas, quae commemo­ratae à nobis sunt, haberet usum, & Caesari esset gratissimus: idemque inno­centiae, doctrinae, prudentiae, facilitatis, animique moderationis, magna apud Germanos opinione excelleret: quique (id quod Caesar magnopere postula­verat, maximeque ad rem pertinere arbitrabatur) in disputando minime esset ambitiosus, minimeque pertinax: eo cum venisset mirabiliter acceptus a Germania est, & magno in honore apud Caesarem fuit.

Nam cum omnes Germaniae principes, tum rex Romanorum ipse, officii, honorisque hominis causa, domum ad eum venit; & in sacris caerimoniisque solennibus, datus ei locus est secundum Caesarem primus: nihilque earum rerum, quae ad homines magnos honestandos adhiberi consueverunt, in eo praetermissum est, quae, tametsi ordini scilicet debebantur & dignitati, tamen cum alacrius aliquanto, tum etiam cumulatius, quam antea solita sint, personae dicuntur esse persoluta. Accedebat quod Caesar, jucundissima ejus consuetu­dine & sermonibus delectatus, saepe hominem ad se extra ordinem vocabat; cumque de gravioribus negotiis, deque republica collocuti inter se essent, multa ad eum Caesar de suis privatim rebus referebat; multa de Geometria, multa de Geographia quaerebat quibus ille scientiis, quod eae ad rem militarem (quae illi spectanda erat maxime) pertinent, operam multam illis temporibus dabat, illa autem cum in promptu Contarenus haberet, quod puerili discipli­na erat in iis artibus studiose versatus, omnia scilicet certa, dilucidaque re­spondebat. Quae cum de Contareni apud Caesarem familiaritate ac gratia, apud omnem autem Germaniam auctoritate & fama, Romam essent allata; ventum est in spem fore, ut res conveniret, mitigatisque Contareni lenitate & prudentia Germanorum animis taeterrimae discordiae tollerentur, quae res quoniam majorem in modum illi gloriae futura erat, homini vehementer invi­deri coeptum est. Nec deerant etiam Romae, qui dicerent, nulla alia de causa ipsum Germanis gratum acceptumque esse, nisi quia adversariis indulsisset; ac decreta, quae pugnacissime defendere debebat, iisdem prodidisset. Hae ve­ro [Page 174] graves acerbaeque voces ab iis, qui aequo animo laudem gloriamque Conta­reni non ferebant, emanabant: nec tantum illic ubi plurimum ipsi obesse po­terant, improbe mittebantur, verum etiam per omnem Italiam fusae ac disse­minatae, magnopere illius existimationem ac dignitatem laedebant, quas tamen ille, magno animo praeditus, reique ipsius naturae non ignarus, primo contemp­sit, ad eum namque malevoli hi sermones invidorum in Germaniam usque de­lati sunt; simulque sperabat exitum earum rerum innocentiam suam, fidem­que patefacturum: cui sane ipse toto animo incumbebat. Contigit tamen tunc, quod saepe in magnis arduisque rebus usu venit, ut negotium illud, Chri­stianae reip. magnopere utile, atque adeo salutare, in medio cursu fractum ac dissipatum sit, id autem magna ex parte factum est malitia fraudeque illorum, qui Caesaris potentiam, quae multum compositis rebus, Germaniaque pacata crevisset, suspectam habebant, suisque rebus periculosam existimabant, hi namque non modo veterum discordiarum fibras, ut oportebat, communis uti­litatis causa non evellebant, verum etiam novarum simultatum semina occulte jaciebant, in aures eorum, quibus commissa res erat, insusurrantes, ac falsos quosdam metus eo inserentes.

Ut autem astuta haec consilia rem morabantur, & ne ad exitum adducere­tur impediebant, ita subito exortum est, quod animos Germanorum ad longe alias curas traduceret; finemque disputationi illi ac colloquio faceret: hoc autem fuit incursus Turcarum regis in Pannoniam cum maximis copiis, com­munisque hostis metus: nec enim effecit tunc timor ille, quod plerumque consuevit, magnopere exacerbatis animis, ut stimulum periculum tantum ad­moueret ad odia extinguenda & gratiam reconciliandam; sed potius spem, quaecumque erat, malorum illorum sedandorum eo tempore intercidit, ac su­stulit. Missis igitur sermonibus illis, quod factum est extremo mense Quincti­li, ceperunt Germani arma: totosque se ad impetum illum coërcendum, fines­que suos tuendos contulerunt. Caesar vero aliam rationem iniit ejus periculi callido consilio propulsandi; quod à veteribus etiam ducibus non semel usur­patum fuit, & satis tutum semper utile (que) cognitum est: statim nempe cum classe, quam maximam aedificaverat, ornaveratque, in Africam navigare: magno namque spatio Solimanus inde remotus, auxilium illis locis ferre nullo modo poterat, & ne majorem etiam aliquam plagam in Graecia acciperet, non sine causa metuere debebat. Urgebant praeterea Carolum, ut hoc faceret, assiduae preces Hispanorum, crebraque damna stimulabant, quae cuncta illa maritima regio quotidie accipiebat, ob frequentem irruptionem Piratarum, adeo ut mare paene omne clausum illic foret. Quare ut tam gravibus malis regnum illud suum liberaret, deleretque maculam, quam sibi videbatur suscipere ob tantam licen­tiam praedonum, statuit, ut dictum est, apparatui illius belli non deesse, sed­emque nefariorum hominum, si posset, omni ratione evertere: quamvis ini­mici timoris ipsum arguerent, quod ferocissimum hostem declinaret, ac tellu­rem, quam maxime tueri debebat, tanto impendente periculo, destitueret: in Italiam igitur celeriter venit. Cum vero muneri, quod sustinebat, non sine magna animi sui molestia finem factum esse vidisset Contarenus, nec se posse amplius navare operam reipublicae, una cum Caesare reversus est. Postea vero quam Tridentum ventum est, Imperatorem, ut se dimitteret, rogavit: velle [Page 175] enim se, quum commode id facere posset, Ecclesiam suae fidei commissam, quae non longe inde abesset, invisere: ac, postquam publice non posset, privatim religioni officioque suo servire. Venerunt tamen eo tempore Roma à Ponti­fice Max. litterae, quae juberent ipsum, persona legati retenta, apud impera­torem esse, Mediolanumque una cum eo proficisci, in quam urbem ille, ut ve­teris Imperii juris, non multo ante receptam, volebat (ut moris est) cum pom­pa ingredi, indeque Lucam accedere, quo in loco Pontifex ipse Caesarque sta­tuerant simul congredi, ac de communibus rebus studiose agere. Accidit hoc in itinere res, quae vehementer animum optimi viri commoveret: cum enim Brixiam ventum esset, civis ejus loci, honestus sane vir, ac vetus amicus Con­tareni, qui ad ipsum salutatum venerat, quaesivit ex eo simpliciter, quae mens ipsum impulisset, ut capita, quae ferrentur prolata ab adversariis, adeo absur­da, & à vera ratione aliena, in Germania comprobaret, cui statim respondit ille; eas esse meras nugas, rumoresque prorsus inanes, & quos omnium aures respuere deberent, se namque, nedum anceps quod esset, & in quo scrupulus aliquis resideret, sine auctoritate Pontificis Max. concessurus adversariis fuis­set, ea etiam quae rata in primis sunt & firma aliter recepturum non fuisse, non destitit auctor ejus sermonis, sed addidit; rem aliter, atque ille putaret, se habere: ne (que) enim incertam esse, ac nullo auctore prolatam famam illam; se namque litteras vidisse ab ejus ordinis homine scriptas, summo viro, quem etiam nominavit, quae id commemorarent, ac verum esse contenderent, non potuit tunc homo lenissimus sibi temperare, quin stomacharetur exclamaret­que. Digna vero merces haec est meorum laborum: si vera sunt, quae nar­ras. Statimque ut innocentiam suam, existimationemque tueretur, misit epi­stolam ad Pontificem Max. qua valde questus est de injuria, sermoneque im­probissimo, quem Roma profectum, ac per omnem Italiam ab iniquissimis dissi­patum, contra dignitatem suam comperisset: rogavitque simul, ut, si penitus eum non aspernaretur, saltem se indicta causa ne condemnaret: nec quicquam de illa re secum statueret, antequam ipse ad eum pervenisset: sperare enim se facile causam suam probaturum, ostensurumque, laude se ac praemio, non reprehensione aut poena ulla, ob ea, quae in Germania gessisset, dignum esse. Cum Mediolanum perventum esset, quae civitas omni genere laetitiae, magni­ficentiaque apparatus Caesarem excepit, mirifice suo quodam facto Contare­num Carolus decoravit, ac, quid sentiret de virtute, singularique probitate hominis, notum testatumque omnibus esse voluit: lateri enim suo ipsum in omni ea pompa haerere voluit: cumque hoc ille modestiae causa recusaret, sequereturque aliquanto post, mandavit humanissimus Princeps uni è famulis, ut paene invitum ipsum traheret ac prope se collocaret, omneque id tempus, donec eo perveniret, quo paratum illi hospitium erat, consumpsit cum eo ju­cundissimis sermonibus, id vero quum personae dignitatique datum non sine causa aliquis arbitrari posset, licet tamen existimare, multum etiam ad hoc va­luisse judicium, quod fecerat de homine; quod putaret, ut qui verae gloriae non ignarus esset, eam rem non minus sibi, quam Contareno, laudi & honori futuram. Et sane litteris mandatum est, ejus nominis primum Augustum Cae­sarem, quum primum Alexandream, quam bello ceperat, ingressus est, in mag­na copia honestorum ac clarorum virorum, Areum, gravissimum & eruditissi­mum [Page 176] hominem, sibi adjunxisse, familiariterque cum eo solo in tanta illa laetitia, fortunaeque suae magnitudine locutum esse, quem etiam, ut magis cum cives sui suspicerent ac fortunatum judicarent, manu teneret: erat enim philoso­phus ille Alexandrinus.

Sed aliae quoque res, dum illic mansit indicio esse potuerunt, quantopere Contarenum diligeret: id quod animadversum ab aliis opulentis viris, qui in eo comitatu erant, fecit ut omnes ipsum colerent, ac de illo celebrando quasi inter se contenderent. Caesar, qui, ut supra ostendi, mare transire statuerat, quae ad cursum illum necessaria erant, studiose parabat: imperaratque ut Ge­nuam classis, propinquosque in portus cogeretur, quare, ut id celerius fieret, statuit sibi in eam urbem accedendum, indeque Lucam eundum, quo Pontifex Max. se venturum significarat. Contarenus igitur breviore via se Lucam con­tulit, atque illic, quod maxime cupiebat, post paucos dies Pontificem Max. vi­dit; qui sane hilari vultu, nulloque signo edito offensionis, ipsum accepit, nec multo post eodem Imperator venit, qui non cessavit etiam in aliis magnis re­bus, quas cum Paulo III. egit, multa praedicare de prudentia, industria, pro­bitate Legati; quibus omnibus virtutibus, in munere illo obeundo, usus fuerat in Germania: nec non questus est, quod Romae multa falso jactata forent con­tra fidem & dignitatem ipsius, quum ille integre sincereque personam eam su­stinuisset, ac negotia cuncta cum fide administrasset, cui statim sapientissimus senex, quique ignarus non erat artium malarum, quibus plerique Romae u­tuntur, aut invidia commoti, aut, si alios depresserint, sperantes se in locum illorum invasuros, respondit, sibi eximie cognitam esse ac probatam Contare­ni virtutem; seque eam ob causam ipsum tunc in Germaniam misisse; tan­tumque oneris ei imposuisse; facturumque etiam brevi, ut nemo dubitare po­ssit de benevolentia sua erga illum, ac, quo denique loco eum haberet, se om­nibus declaraturum. Non contentus autem hoc Pontifex, ut omnem scrupu­lum ex animo Contareni evelleret, gauderetque ille secum tam prompto erga se animo fortunatissimi hominis ac tam praeclaro testimonio suarum virtutum, notum esse voluit ipsi eum sermonem: simulque suasit illi, ut contemneret malevolas voces improborum, nec putaret eas quicquam valere ad existimati­onem suam violandam, fontem etiam hujus mali aperire volens, testimonium citavit veterum poëtarum, qui naturam invidiae versibus suis expresserunt; moremque illam habere tradiderunt, ut summa loca feriret non minus, quam venti editissima quaeque appetere, ac violentius verberare consuerunt: omni­que demum ratione, qua potuit, ostendit se eum valde carum habere: cum­que etiam gratias amanter egisset pro susceptis laboribus, fecit ei potestatem, ut tot itineribus defatigatus Romam reficiendi sui causa breviore via accede­ret: ipse namque vicinitate invitatus, Bononiam profectus est; indeque Ari­minum venit, ac Flaminia denique via Romam reversus est, nondum autem duobus mensibus transactis, memor ejus quod dixerat, de augenda dignitate Contareni, legatum ipsum Bononiae declaravit: quae publica cura provincia­que reliquas omnes superat, quas intra suos fines imperiumque status reip. pos­sidet. Ille igitur hoc novo onere sibi imposito, ut qui non minus rebus geren­dis, quam contemplandis factus erat, Martio mense se in provinciam contulit, factumque est, ut VI. K. Aprilis in urbem ingrederetur: qui dies apud eos [Page 177] maxime celebris agitur, consecratus genitrici ejus, qui salutem nobis dedit, summa igitur laetitia totius civitatis exceptus est: conataque est illa, quam spem conceperat animo de probitate & prudentia ipsius, externis etiam rebus, honoribusque omnibus indicare: certo enim sciebat futurum sibi illum potius esse optimum parentem, quam durum aliquem & avarum dominum, aut etiam fortunarum suarum expilatorem, in quo certe illi falsi non sunt: ut primum enim res illas attigit nullo negotio cognitum est, non minus ipsum in rebus ju­dicandis clementia uti & aequitate, quam summo illo jure, quod saepe merito reprehenditur, ac, si quis vere existimet, quod alio nomine appelletur dignum est. Totos dies ille causis audiendis, controversiisque tollendis operam dabat: nec unquam molesto sane hoc, & odioso munere, praesertim homini in aliis curis studiisque educato, defatigabatur, hoc autem faciebat: naturamque il­le suam, confuetudinemque flectebat, quia verae gloriae deditus erat, ac pro desse mortalibus, quacunque re poterat, studebat, quare quodcunque munus obiret, dignum viribus operaque sua, in ipsum tota mente incumbebat. Erant hae curae cogitationesque hoc tempore Contareni; procurabatque ille com­moda ejus nobilissimae civitatis: cum repente, inopinante illo, Roma litterae venerunt, quae ipsum ad aliud munus traducerent, in quo sane ille diutius ver­satus fuerat, quodque omnes numeros honestatis in se habebat. Cum enim se­dari nunquam potuissent ulla ullius opera irae inter Franciscum Gallorum re­gem, & Carolum V. imperatorem, sed quotidie magis novis injuriis inferendis inflammarentur eorum animi, gereturque aut pararetur ab ipsis semper bellum taeterrimum, quod in singulos dies reip. Christianae gravissima vulnera impo­neret, & ad internecionem denique redigeret maxime pias nationes, officii sui esse ratus est Paulus Pont. Max. tanto malo, si ulla ratione posset, mede­ri, tantumque & tam saeuum incendium extinguere; quare mittendos sibi esse censuit seorsum ad ambos potentissimos reges, legatos, prudentissimos viros & tanto oneri sustinendo pares: praeclare enim sciebat, quanta vis esset in Ministris ad unamquamque rem efficiendam; hancque curam, omnium maxi­mam, requirere personas in primis sapientia & auctoritate praeditas atque or­natas, & non minus gratas acceptasque principibus iis, quorum animos delini­re ac flectere deberent. Elegit igitur, quem ad Caesarem, in Hispaniis tunc degentem, mitteret, Gasparem Contarenum: & ad Gallorum regem ire vo­luit Jacobum Sadoletum; ambos viros probos, atque omni ingenii laude flo­rentes; &, ut Collegas in amplissimo sacerdotio, ita multis honestis artibus inter se conjunctos, ac maxime bonis omnibus probatos: quae res gesta est Sex­tili mense. Erat eo tempore Sadoletus Romae, quare significavit per litteras Pontifex Contareno, qui de illo statuisset: mandavitque, ut, quae ad iter ne­cessaria erant, expediret: socium namque ipsius in honestissimo illo munere intra paucos dies in viam se daturum. Hoc accepto nuntio ille, qui nullum un­quam utilitatis aliorum causa laborem recusarat, quamvis aetate jam confectus esset, & satis imbecilla valetudine, aequo tamen animo tulit sibi onus illud im­poni, quod si animam etiam in ea legatione se profusurum esse certo scisset: tanta erat pietate praeditus, & ita dicto audiens esse summi Pontificis cupie­bat, ut ipsam prorsus repudiaturus non fuerit. Appropinquabat sane illi mors, quae tamen longe alia ratione, & ubi minime expectabatur, ipsum oppressit­nec [Page 178] enim (ut à me nunc diligenter narrabitur) aut laboribus, aut defatigati­onibus novis accelerata est.

Agebat Contarenus aetatis suae annum LIX. in his curis, quas ostendi, to­to animo occupatus: partem tamen illarum jam in id munnus, quod instabat, derivans. Incumbens igitur illis, quae multae profecto ac graves erant, molesto anni tempore, ut par esset ipsis sustinendis, aliquando reficiendi sui causa se in propinquum urbi locum conferebat: ubi manens & aestum declinaret, quo con­ficiebatur domi, & aliquantulum à perpetuis suis laboribus animum relaxaret: nam si quid majoris momenti subito evenisset, facile illuc adibatur; ubi etiam potestatem sui omnibus faciebat. Locus autem valde animo ipsius, tempori­que illi accommodatus, ac quo plurimum variis de causis delectabatur, erat sa­cellum Divae Mariae à Monte vocatae, cujus possessio procuratioque est soda­lium Divae Justinae. Acciderat autem, ut illis ipsis diebus, qui primi Sextilis mensis fuere, fratris filius, illius salutandi & visendi causa, Bononiam veniret, qui superiore anno Patavii inter sodales illos receptus fuerat: vocabatur vero novo nomine, ut consuetudo est eorum, qui se sacris aliquibus initiant, Placi­dus. Cum autem probus adolescens esset, seminaque nonnullarum virtutum in se contineret, à Contareno diligebatur, ille igitur primo apud suos in urbe mansit in Divi Proculi dicato ipsis domicilio, ut tamen eo facilius frui posset Contarenus, ipseque itidem sitim suam expleret videndi virum, quem maxime optabat, secum sanguine conjunctum, cujus etiam visendi alienigenae desiderio flagrabant, impetravit à suis, ut se illic esse paterentur, quae causa reliquis causis addita est frequentandi recessum eum, diutiusque illic commorandi. Hic collis ab urbe abest spatio mille passuum, amoenissimus, & natura & arte factus ad animum multis modis pascendum, atque omni honesta voluptate ex­plendum, & sane qui desideria optimi hujus viri, gaudiaque cognita haberet: quod non magno negotio omnibus contingere potuit, qui familiariter cum eo vixissent: facile judicaret paucos illos dies, quos illic traduxit, jucundissimos ei fuisse omnium, quos in vita unquam degustasset: vivebat enim cum sui a­mantissimo fratris filio, cumque aliis nonnullis comitibus illius, eorundemque sacrorum sociis, honestis sane viris & eruditis: rem divinam crebro faciebat; omnisque sermo illic erat de rebus, quibus maxime capiebatur. Cum igitur, ut traditum à me est, calores essent maximi, crebro in porticulam quandam declinandorum illorum causa veniebant: &, ut illic frequentius deambula­bant, ita etiam aliquando posita mensa cibum capiebant: vergit enim illa ad Septentriones; urbemque ipsam quasi ante pedes positam prospicit, planiti­emque omnem, quae ipsam cingit: quin etiam remotiores urbes illinc com­mode cernuntur, Mutina, Ferraria, aliaque nobilia oppida, quare non sine cau­sa expetitur prospectus ille, paritque oculis incredibilem voluptatem: quam­vis tunc, capto jucunditate illius, Contareno nihil tale timenti, exitium com­paraverit: aura enim illa lenis, quae flabat: frigidiusculusque aër; cum tem­peramentum corporis ipsius rarius esset, parvoque momento saepe commove­retur; facile ad imas partes penetravit, sanguineque inflammato abscessum in latere creavit, è genere eorum, quae [...] Graeci vocant, quare, statim fe­bris consecuta est, quae septimo die ipsum consumpsit; quamvis magna dili­gentia summorum medicorum curatus sit: simul ac enim primum cognovit se [Page 179] aegrotare, Bononiam reversus est. Ipse autem in primis naturam vimque ejus morbi mature perspexit: tribus namque diebus, antequam animam efflaret, omnem rem Ludovico Beccatello, uni è familiaribus suis, quo plurimum in re­bus majoris ponderis utebatur, enarravit. Dixit igitur gravitatem ejus morbi non apparere: reconditasque corporis partes magis ipsum oppressisse, quam exteriores male habere, in promptuque esse: addiditque genus id morbi pe­riculum magnum in se continere: quod si vires corporis eae forent, ut spatio trium quatuorve dierum resisterent, sine dubio morbum ipsum impetum suum remissurum: se tamen magnopere vereri, ne contra ipse deficiat; naturaque penitus frangatur: intelligere enim se venae motum valde imbecillem esse. Cui ille, qui saluti ipsius omni studio prospiciebat, respondit, rogans ut ab­duceret paulisper animum ab his molestis cogitationibus, rationemque om­nem sui curandi in prudentia diligentiaque medicorum positam esse vellet: affirmans praeterea Deum optimum maximum, quem semper ille pie coluisset, ipsi praesidio futurum: esse autem accurate incumbendum valetudini recupe­randae, ut cito mandatum sibi munus obiret, iterque ad imperatorem faceret. Ille vero statim hilari vultu, ad alium longe majorem imperatorem sibi iter instare, dixit, idque ipsos brevi cognituros: neque tamen se hoc dicere, quia mortem valde perhorrescat, parumque animo aequo ferat se è vita discedere: intelligere enim se praeclare quot quantaque beneficia à Deo acceperit, quo­rum etiam plaeraque commemoravit, non gloriae causa ostentationisque, cui tunc locus minime erat, verum ut se gratum esse erga auctorem illorum signi­ficaret. Inquit igitur se ortum esse ea in civitate, quae nulli earum cederet, quae in universo terrarum orbe existunt: è familiaque, quae haud postremum locum in ea rep. teneret: consecutumque itidem illic esse honores non par­vos: &, ut domi, ita etiam foris gradus maximos dignitatis adeptum esse: utramque vitam se cum laude aliqua coluisse: & eam, quae in contemplatione rerum versatur, & eam, quae rebus agendis incumbit: pervenisse ad aetatis annum LIX. quem terminum vitae non multi attingere potuerunt: quare secum quoque hac parte non male actum esse: canereque se debere una cum sacro Hebraeorum vate carmen, quod ad aequum gratumque animum signifi­candum pertinet, nomenque illius laude gloriaque cumulandum, quia non tam liberaliter se gesserit erga multos, neque tot bonis expleverit omnem popu­lum, gentemque. Unum tantum sibi molestum esse, quod, ut optabat, commo­dis quorundam tenuiorum hominum non prospexerit, qui sibi, postquam ad sacrum illum honoris gradum ascenderit, fideliter ministrarint: sperare ta­men se Deum optimum max. Pontificemque, cujus dignitati toto animo inser­vierit, fortunas eorum sublevaturos. Nec oblitus est suo opportunoque tem­pore mandare custodi ipsius, ut privilegium, quod beneficii loco à Pontifice impetrarat, ad delicta penitus abstergenda traditum, sibi legeret, dum mente orationeque consisteret. Cum haec animo versaret, sane constanti ac forti, at­que hoc sermone consolaretur; suos, qui praesentes aderant (ii autem erant, ut quisque maxime illi acceptus probatusque fuerat) angebat, atque ita per­turbabat, ut lacrimas vix tenere possent: à quibus tamen sibi diligenter tem­perabant, quamvis intelligerent ne magna quidem copia ipsarum spectante il­lo effusárum, posse ipsum commoveri, & è statu illo animi dejici. Eadem vero [Page 180] hominis providentia in intelligendo, praedicendoque suis vitae suae fine, exitu ipso comprobata est, quae in ceteris rebus judicandis significandisque saepe ap­paruerat: crescente enim semper vi morbi, remediisque omnibus superatis, oppressus ille est; animamque efflavit. K. Sept. meridie. Quam­vis autem horas circiter sex antea voce orbatus esset, non tamen sensu animi, intelligentiaque extremo illo tempore caruit, ut certis quibusdam notis indi­ciisque perspectum est; confiditque clementia conservatoris nostri, ut Chri­stianum virum decet; & cum aliter non posset, se spem omnem suam in eo col­locatam habere nutu, admonitus diligenter de hoc, significavit. Ut vero se constantem in hoc, maximeque pium praebuit, ita, quae moris est consuetudi­nisque, non solum magno, verum etiam alacri animo geri, custodirique passus est; quae sane, ut nuntia mortis, perterrefaciunt plaerosque; ac valde omnes, qui non firmas radices egerunt in persuasionem Christianam, perturbant.

Reliquit vero ille discessu suo suos omnes moeroris ac luctus plenissimos: ut uniuersam quoque civitatem dolore magno affectam, quae sane, quacunque ratione potuit, funus illius honestavit, & quam molesta ipsi optimi custodis mors fuisset, planum fecit, die autem, quae secuta est mortem ipsius, funus duct­um est. Orationem de laudibus ejusdem, & honeste acta cuncta vita, habuit Romulus Amazeus, disertus & nobilis orator, qui tunc in ea urbe, domicilio quodam vetere omnium disciplinarum, & humaniores litteras docebat, & ne­gotia publica reip. administrabat, corpus in Divi Proculi depositum est, eo consilio, ut Venetias postea comportaretur, in sepulchroque majorum ipsius, clarissimorum virorum, collocaretur. Paulus III. nuntio allato de obitu Con­tareni, aegre admodum illum tulit: declaravitque quanti hominem fecisset, omni genere liberalitatis usus erga domum illius, nec tantum Pontifex Maxi­mus, qui saepe opera ipsius fideli & utili usus fuerat, verum etiam Romae cete­ri probi viri morte ipsius vehementer conflictati sunt, nam, quantum luctum eadem in patria excitarit, non facile dici potest, omnes denique, qui aliquan­do doctrinam illius gustarant, singularisque probitatis hominis specimen ali­quod acceperant, publicam illam cladem existimarunt. Civis autem collega­que ipsius in amplissimo sacerdotio Petrus Bembus quantum dolorem cepisset ex gravi morbo Contareni, desperataque jam à medicis salute, notum omni­bus esse voluit: in Epistola enim ad Flaminium Tomarotium, quomodo af­fectus animo esset audito casu illo, & propinqua morte optimi & honestissimi viri, diligenter narravit. Verbis ipsis, quum illustri loco posita sint: alioque sermone edita, supersedebo. Possem etiam aliorum multorum, doctorum & excellentium virorum, testimonia citare, qui quantum damnum morte illius factum esset, scriptis suis testati sunt: in quibus etiam nonnulli, qui ab eo ve­hementer dissentiebant de ratione vivendi, veroque cultu Christiani hominis, & acerrimi adversarii opinionum, quas ille in Germania defendit, extiterunt: magnifice tamen de eruditione, continentiaque illius in illis ipsis libris, qui­bus sententias ipsius oppugnabant, locuti sunt, quod fere usu venire non so­let, ut à quibus de veritate homines dissentiant, non eosdem etiam conentur deformare, atque ita auctoritate omni ipsos spoliare. Et quoniam de dolore, quem illo tempore cepit Paulus III. mentionem feci, libet etiam commemora­re, quod ab eodem illo familiari Contareni, & omnibus officiis cum eo con­juncto [Page 181] Ludovico Beccatello, honesto in primis & fide digno viro, accepi, ad id confirmandum vehementer accommodatum: declarat enim mansisse diu in animo Pontificis aegritudinem hanc, ac levi quoque momento refricari solitam tantam plagam, nisi forte aliquis putet sapientissimum illum senem quotidie magis, in magna penuria talium virorum, cognovisse quantum incommodum olim acceptum fuerit obitu ejus viri, qui ut quietorum temporum ornamentum ingens, ita perturbatorum praesidium firmum erat: quum enim ad se illum evocasset, opera ipsius quibusdam in rebus usurus, diligenter ex eo quaesivit, an praesens forte ille adfuisset, quum fato Contarenus functus est: rogavit­que ut diceret aliquid de institutis & vita illius, cui statim, mihi affirmavit il­le, se respondisse id, quod erat: mirificam fuisse Contareni integritatem fi­demque in iis omnibus rebus gerendis, quae mandatae illi ab ipso forent, intel­ligeretve ipse sua sponte, facere ad dignitatem Romanae reip. conservandam, virumque illum vera probitate praeditum fuisse, non ficta ac simulata, quam personam plaerique, ut eo perveniant, quo cupiunt, sibi callide imponunt, unumque omnium Contarenum veteres ac maxime ratas opiniones & animo probasse, & verbis etiam semper defendisse, quo sermone accepto commotum Pontificem Maximum, qui deambulabat, stetisse, manuque iterum percussisse mensam prope positam, dixisseque non sine gemitu quodam ac suspirio, quod indicavit evulsam fuisse penitus omnem ex animo ipsius suspicionem, quae quon­dam eo inculcata de illo vocibus malevolorum fuerat. Amisimus profecto mag­num virum, ac valde utilem reip. nostrae civem, sed, ut alia, ita hoc magno constantique animo ferendum.

Quoniam autem non semel dictum est in hac vita de magna labe animi quo­rundam, quum ab ipso illo vitio magnopere Contarenus abhorreret, qui alie­nam personam induentes (unde Graeco vocabulo, sumpto ab actoribus fabula­rum, vulgo [...] appellantur) & eam quidem semper meliorem, vel opti­mam potius omnium, longe alii videri volunt, quam vere sint; atque ita ma­gnis in rebus imponunt simplicibus hominibus, nihil inde mali suspicantibus, unde plurimum ipsos expectare oportebat; non alienum esse duxi de hoc etiam disserere: etsi enim nunquam defuerunt, qui fallacias & dolos horum nefariorum hominum aperirent, ac maxime illos esse cavendos in vita admono­rent, nunquam tamen ita probi viri eruditi & instructi fuerunt, ut satis pos­sent artes eorum intelligere, atque insidias etiam vitare. In primis autem in pietatem nostram Christianam, quae tota in simplicitate animi fundata est, ra­dices egit, atque incommoda saepe magna apud nos peperit haec fraus. Quo majore odio digni sunt hi pessimi mortales, qui in re, quae quo magis pura in­tegraque est, eo magis probatur, astutis consiliis utuntur, ac dolos malos ex­ercent. Hoc etiam aliquo modo significasse videtur doctissimus vir Plato, qui, hoc genus hominum notans, inquit, postremam injustitiam esse, videri velle optimum virum, quum minime sis. Idemque ab Aeschylo, non solum gravi po­ëta, sed etiam docto in disciplina Pythagorea prolatum est, quum ferret in cae­lum magnis laudibus Amphiaraum, summum illum augurem, eundemque sanct­issimum virum: inquit enim ipsum non studuisse quod multi faciunt, ut vide­retur optimus, verum ut esset, nam quod nos, malis multis doctos, reddunt etiam aliquando dubios & incertos: faciuntque, ut probos honestosque viros [Page 182] ab improbis & impuris distinguere nequeamus, non dici etiam potest quanto­pere hoc pacto obsint, cum apud Euripidem etiam sapiens antea semper habi­tus Theseus, eo nomine suspectam habuerit eximiam probitatem, castitatem­que filii: insimulatus enim falso Hippolytus, quod cubile ipsius violasset, quum se ille apud eum purgaret, quod vita sua ab eo scelere valde remota esset, fi­dem ea de causa non fecit: timuit enim pater ne tenuis victus, cultusque, quo filius delectabatur: abstinentiaque à vescendis animantibus, simulata foret: simulque ne disciplina Orphei, quam ille profitebatur, familiaritasque demum Dianae, in qua se valde jactabat, ficta esset, quare in alteram partem miserabi­liter peccavit. Sed eo redeamus unde digressi sumus. Idem etiam intimus consiliis Contareni, nec minus studiosus famae existimationisque hujus opti­mi, ac pudentissimi viri, quem sibi in vita tanquam viuum quoddam exemplar probitatis proposuerat, notam, quam improbe vitae ipsius inurere praeposterus quidam amicus studuit, hoc pacto delevit. Narrat enim forte evenisse, ut illo ipso tempore, quo graviter Contarenus aegrotabat, Bernardinus Ochinus, illae novae condendae Franciscanae familiae dux & auctor, Bononiam venerit, Ro­mam ad causam dicendam evocatus: insimulabatur enim in iis concionibus, quas Venetiis habuerat nonnulla dixisse, quae veteribus decretis Romanae reip. adversabantur: additque habuisse illum litteras ad se scriptas à Giberto Epis­copo Veronensi, quibus à se petebat, ut diligenter ageret cum Legato, ut hor­taretur hominem ad sistendum se in judicio: coramque ad ea, quae ipsi objicie­bantur, defendenda: quum cognouisset ipsum timide ad id descendere, egere­que stimulo quopiam & auctoritate magni alicujus & gravis viri: neque enim adhuc Gibertus hominis levitatem inconstantiamque perspexerat: is autem vesperi venerat, quum jam cenassent omnes, Legatus tamen adhuc in lectulo vigilaret: qui, quum speraret morbum postridie leviorem fore, ut commodi­us eum audire posset, loquique cum ipso familiariter, jussit ut praeberentur il­li, quae ad curandum corpus pertinerent: contigisse vero contra, ut ea nocte morbus ingravesceret: quare mane Legatum totum distentum fuisse in remedi­is, quae medici adhibenda jusserant, sumendis, novisque curationibus: unde factum fuerit, ut neque de hospite illo, neque de alia ulla re agi cum eo potue­rit. Bernardinus interim, cui in primis mala sua mens, malusque animus cog­nitus erat: atque umbras etiam, ut, qui sibi alicujus sceleris conscii sunt, fa­ciunt, reformidabat, coepit vereri ne astute illic detineretur: putabat enim fingere morbum Legatum, quo metu homo oppressus (nam hoc verum esse non multo post è consilio, quod cepit perspectum est) non cessabat Ludovicum ur­gere, ut rogaret Legatum potestatem sibi faceret abeundi; in quo ille ipsi non obtemperabat, putans brevi fore ut melius esset Legato: videbatur enim sibi perspexisse cupere illum magnopere cum Bernardino loqui; qui sane usque ad id tempus magnum sibi nomen ex facultate illa dicendi, & opinione sanctitatis conciliarat. Cum autem, magis magisque semper timore crescente, instaret, Ludovicus importuno sane tempore coactus est, cum aestu febris in lectulo Le­gatus jactaretur, eo irrumpere, rogareque ut pateretur ipsum abire: in quo sane humanissimus vir ei morem gessit, quumque ad eum Bernardinus intro­ductus esset, haec ipsa verba protulit. Vides quo in statu sim, excusatio haec apud te justa sit: & ora, ut Deus opt. max. mihi propitius sit: faeliciterque [Page 183] institutum iter perage, cui ille tantum, demisso (ut moris est) capite, respon­dit se prorsus ita facturum: illicoque abiit. Hic est sermo, quem Bononiae habuit cum sanctissimo, & modestissimo viro Bernardinus, nec verbum praete­rea additum est, qui tamen postea, quum susceptam vitae rationem deservisset: accerrimumque se hostem Pontificiae potestatis praebuisset, ut se sapienter id fecisse ostenderet: à perditaque causa & flagitiis multis contaminata, meri­to defecisse: habereque se multos socios ejus consilii probare vellet, non veri­tus est criminari amicum, memoriaeque ac litteris prodere: questum secum es­se eo tempore Contarenum de moribus institutisque Romanorum antistitum: & insectatione saeva atque injusta bonorum: hujuscemodique alia multa scri­bere prorsus inania, & quae non solum à veritate abhorrerent, sed etiam vitae ejus, cui afficta erant, nullo modo convenirent, quae cuncta Ludovicus (ut est vir optimus & omnis officii, quod in amicitia coli debeat, observantissimus) as­severabat, refellendi ejus mendacii causa, & purgandae innocentiae viri illius mortui, quem vivum magnopere dilexerat, nec tantum hoc se ita habere, te­stimonio suo confirmabat, sed alios etiam testes hujus rei producebat, qui prae­sentes illic adfuerant: in quibus etiam nominabat Julium Contarenum, fra­tris Legati filium: qui post ejus mortem & ob naturae probitatem, & ob com­mendationem patrui, creatus est Pont. Civitalis, cui praefecturae regendae prae­positus antea fuerat. Cum hoc tanti momenti sit ad integritatem Contareni ostendendam, abstergendamque maculam illi falso aspersam, volui totam rem, ut factam eam accepi, ac paene iisdem verbis, quibus mihi exposita est, com­memorare.

Rebus autem gestis ab eo dum vixit enarratis, nunc quae monimenta ingenii reliquerit, fructusque otii ipsius indicabo, prius tamen, quod adhuc valet ali­quid ad confirmandam doctrinam hominis, testimonium de ea re gravissimi & eruditissimi viri citabo: quod additum superioribus testimoniis, quae prodidi de eximio ingenio ipsius, praestantique cognitione omnium disciplinarum, ve­ra esse declarabit: simulque non sinet quempiam dubitare, quomodo ille, in vita plerumque occupata, tot tamque praeclara opera efficere potuerit, quae multum etiam posteris prosint, perpetuoque testentur, qualis ille, quantusque vir fuerit. Ludovicus igitur, cui cognomen ferrei oris fuerit, nobilis philoso­phus, & qui multos annos in Bononiensi gymnasio summa cum laude & admi­ratione omnium, qui aliquando ipsum disputantem audierunt, matrem eam omnium optimarum artium coluit, mortuo Contareno, quum sermo ipsi esset institutus cum honestis quibusdam viris de damno, quod eo tempore factum es­set interitu illius, plurimisque animi dotibus, ac maximis virtutibus, una cum eo extinctis, inquit doloris plenus: (nam virum eum valde dilexerat, in fami­liaritatemque se ejus insinuarat illo tempore, quo Legati nomine urbem eam rexit.) Ego, quod mihi videor meo jure facere posse: nec enim malum me omnino esse existimatorem harum rerum arbitror; affirmo hunc hominem omnibus, quos aliquando cognovi in philosophiae studiis merito laudatos, qui sane non pauci fuere, praestitisse & scientia multarum rerum, & judicii firmi­tate: ipsumque vere philosophi gravissimo nomine dignum fuisse judico. Cer­te quum ego de aliqua re, propria ejus studii, cum eo disserebam, videbar mi­hi prae illo minutus quidam philosophus esse; vel potius novus quispiam au­ditor, [Page 184] & plane rudis ejus artis, quam profiterer, quare ad ipsum saepe me con­serebam, ubi locus aliquis obscurior mihi negotium facesseret: in qua quaesti­one quum paulo antea ipse toto animo versatus essem, & aliquas etiam horas, evolutis pluribus voluminibus, praeterita die consumpsissem: ille vero, ut ex­istimari potest, spatio multorum annorum nullam cogitationem de ipsa sus­cepisset, ita tamen apte & exquisite nodos illos dissolvebat, ut videretur diu multumque non multo antea de ea cogitasse, quare (inquit) saepe ego paene stupidus evasi; mihique potius cum caelesti aliqua natura, quam cum mortali homine visus sum loqui: idque nunc, quia res ita se habet, verumque id pror­sus est, praedico, nulla alia causa impulsus, quis enim non videt assentationi nunc locum non esse; quae praeterea à persona, quam sustineo longe semper abesse debet? Haec asseveranter tunc ab illo prolata quum essent, auxerunt magnopere opinionem, quam, qui aderant, de praestanti Contareni ingenio antea in animis habebant. Sed etiam scripta, quanta fuerit eruditio ipsius, a­periunt: quae sane, ut ordine à me tradantur, haec sunt. Edidit juvenis ad­huc (xxx. enim tertium aetatis annum tunc agebat) librum contra judicium Petri Mantuani doctoris sui; nec tamen ea de causa minus pius, quamvis con­tra pietatem facere videretur, fuit: ille enim in omni sermone suo affirmare solitus erat, ex opinione sententiaque Aristotelis existimari debere animos nostros esse mortales, quum contra ipse, sedulo adversus eum disputans, citatis multis locis, & tanquam tabulis obsignatis, ostenderit longe aliter principem Peripateticorum de ea re sensisse: viderique potius immortalitate donatos ip­sos Aristotelem esse voluisse, cujus opinionis antea Plato, unde didicerat, sine ulla dubitatione fuerat. Argumenta autem illa firma ad probandum & gravia fuisse, opusque totum valde elaboratum, perspicitur, quia acutissimus ille phy­sicus in libro, quo defendit opinionem illam suam, acriter oppugnatam ab eo, quem instruxerat, tradit eum librum & doctissimum omnium & uberrimum esse, qui omni tempore materiam illam persecuti sunt: additque videri pror­sus eum divina opera & manu fabricatum fuisse. Scripsit etiam de Elementis libros quinque; in quibus viam omnem, rationemque Aristotelis diligenter expressit: misit autem illos ad Mattheum Dandalum sororis suae virum: cujus hic supra mentio cum magnis verisque ipsius laudibus facta est. Addidit his, in altiore philosophiae parte, libros quatuor, quos dicavit Paulo Justiniano, nobilissimo & clarissimo suo civi, qui odio rerum humanarum, quum pertaesum esset varietatis ipsarum; ut facilius divinas contemplaretur, Deoque ipsi to­to animo serviret; in Etruscos montes coetumque Camaldulensium se contu­lerat. Hi libri ei, qui attente legerit, nullo negotio patefacient, quae fuerit vis animi ipsius, & quanta prudentia in rebus gravioribus tractandis. Sed idem etiam (ut melius adhuc intelligatur factum illum natura et studio fuisse ad personam eam sustinendam, quam ipsi multo postea sapientissimus Pontifex, multumque semper omni in re providens, imposuit) juvenis adhuc, vitamque colens liberam, ac nullis sacris astrictam: occasionem hanc ejus rei nactus, quod familiaris ipsius Pontifex Bergomas destinatus fuerat, ipsum institueret cupiens, duos libros scripsit de officio eorum sacerdotum: finxitque ita atque informavit talem virum, quales si forent, quibus tantum hodie commissum est, non laboraremus. Quis enim non fateatur pias in primis castasque fuisse cogita­tiones [Page 185] ipsius: totaque mente ac studio solitum esse in illis volutari optimum virum, postquam alium instruere & ornare in ea vita ausus est, quam ipse ad­huc non attigerat: nec unquam cogitarat, praecepta illa sibi utilia aliquando futura? Praeterea, quum orta quaestio esset in senatu de Pontificis max, po­testate, divinitusne illa stabilita foret, an humanis consiliis regeretur: quum­que multum de ea re illic in utramque partem disputatum esset, domum rever­sus, ut quid ipse de eo sentiret, ostenderet: omnique errore cives suos libe­raret, spatio unius noctis libellum confecit, qui nunc excusus in manibus ver­satur. Sed, ut iisdem etiam in suo proprioque ipsorum munere prodesset: effigiemque ejus reipublicae, in qua natus erat, exprimeret, quinque libros confecit de magistratibus, reque publica Venetorum, qui itidem divulgati sunt. Postquam vero in amplissimorum Antistitum collegium cooptatus est, perlectis diligenter synodis omnibus, quae variis temporibus ob emendandum statum Christianae reip. coactae sunt, in breve quoddam corpus gravissimas quasque ipsarum collegit: servato temporum ordine, materiaque omni, quam persecutae sunt, demonstrata. Utile vero mirifice potuit esse volumen illud ei synodo, de qua tunc summis contentionibus agebatur: quamque Paulus III. adversariis, reconciliandorum animorum gratia, proponebat: multumque o­pis afferreillis omnibus, qui in eo certamine versari deberent, misit autem o­pus hoc multarum vigiliarum ad eum, cujus maxime intererat, quid de ea re fieret: & qui eo tempore tota mente in illam curam incumbebat. Absoluto autem illo, par huic opus; & quod eundem finem haberet, aggressus est: scrip­sit enim quatuor libros de ritibus cerimoniisque nostrae religionis persuasio­nisque Christianae, quae Sacramenta appellant: quibus libris complexus est materiam illam omnem, &, quae radix visque ipsarum fuisset, declaravit: quidque demum pie credi, & custodiri de illis deberet, veris rationibus, argu­mentisque satis firmis comprobavit, nam ipsum, argumento hoc sumpto, si, quod pollicitus erat, praestare voluisset, debuisse omnem quaestionem, de qua nunc tot tantaeque lites & concertationes inter dissidentes partes reip. exi­stunt, explicare planum & exploratum est, quare sic quoque praeclare instrux­it & armavit illos, qui pro veritate comminus congressuri erant cum homini­bus magno errore inflatis, & causam eam malam obstinate defendentibus.

Ut autem libellum alium, admodum utilem pravis opinionibus ex animis hominum evellendis, conficeret, occasionem hanc habuit. Factum est, quum ille Bononiam Legati nomine obtineret, ut vir prudens, salutisque gregis il­lius, qui fidei ipsius potestatique commissus foret, ut pastorem bonum decet, valde studiosus, ad eum veniret, medicinam ab eo petens; rationemque acci­pere cupiens, qua salvum ipsum incolumemque redderet, quum graviter aegro­tare non parvam partem ipsius cognosset: quam tamen totam rem ille ita tract­ari volebat, quum honestam nobilemque civitatem regeret, ut ne ignominia illa notaretur, & tamen remedium cito adhiberet, ne magis malum serperet. Consilium ipsius quum mirifice probasset Contarenus, multa animo revolvens, ut erat summus & accuratus medicus hujus pestilentis morbi, statuit demum ita rem esse agendam. Confecit tanquam institutionum quandam brevem Christiani hominis: collegitque, quae magis mordere animum debent, pro­bra omnia: & ita, ut aperire ipsa oporteat cum dolore sacerdoti: illum au­tem [Page 186] commentariolum [...] appellavit, qui sane non uni illi civitati fanandae factus videretur, sed Christianis omnibus in officio retinendis, & ab illa con­tagione liberandis; eum vero gravis ille vir ad suos comportavit, divulgatum­que studio quodam & arte effecit, ut vulgo reciperetur, cunctique se viae illi tenendae, legibusque servandis astringerent: statim enim probatus fuit omni­bus, exceptis paucis illis, qui plane perditi ac desperati forent: posteaque & ipse formis excusus est. Quum autem, ut gesta tunc res est, temporique illi aptum fuit, nomen & civitatis & praefecti ipsius in sacris rebus curandis cela­verim, illa postea patefacta, quum incommodi nihil amplius inde nasci possit, deberi puto personam etiam à me indicari. Moronus enim Mutinensium Epis­copus is fuit, qui & ipse non multo post ob singularem prudentiam in rebus gerendis, praeclarasque alias animi dotes, auctus dignitate est à Pontifice maximo: cujus amplissimi sacerdotii insigne Bononiae manibus fuis Legatus capiti ipsius imposuit. Illustravit etiam Scholiis quibusdam suis Contarenus multos obscuros locos in Epistolis Divi Pauli, quum ipsas accurate legeret, quo sane in studio toto animo occupatus erat, cum mors eum oppressit. Sed etiam Epistolas ipse non paucas conscripsit eruditas, & optimorum praeceptorum plenas: ut libellos etiam nonnullos alios, aliquam occasionem illorum confi­diendorum nactus: praecipue autem studiis amicorum, variisque eorum tem­poribus serviens, in quibus est quaestio diligenter explicata, perdifficilis sane, magnique semper momenti habita ad vitam bene beateque degendam; qua traditur liberam esse potestatem nostram, omnique nexu causarum ac necessi­tate solutam, veteres illi [...] ipsam vocabant, & qui de fato disse­runt, re huic contraria, necessario de ipsa disputationem suscipiunt, eum vero librum misit ad Victoriam Columnam: faeminam lectissimam, & quae ob exi­mium amorem erga virum mortuum, admirabilemque ingenii laudem in con­dendo carmine, maximo quoque honore digna est. Sed etiam, ut sorori suae, quae se in castissimum coetum mulierum Muranarum conjecerat, morem gere­ret: animumque ipsius suavissimo cibo aleret in ea solitudine, cui se dicave­rat, interpretatus est duos Hebraeorum illorum cantus Italico nostrae aetatis sermone: cum enim ille doctrina ingenioque suo prodesse quoque alienis stu­deret; non visus sibi est posse suis ullo modo deesse.

Quin etiam, eodem honesto desiderio incensus, ut utilitatibus fratrum suo­rum serviret, qui crebro, mercaturis faciendis operam dantes, navigabant, confecit libellum de aestu maris, &, quam causam reciproca illa fluctuum agita­tio haberet, diligenter monstravit: qui tamen liber amico ipsius commodatus magno adhibito studio, recuperari nunquam potuit. Sed ne omnia diligenter minutiora ipsius opera, quae plurima sunt, enumerem: in quibus tamen appa­reret specimen illius doctrinae ac judicii, finem faciam: possum enim vere affir­mare, quodcunque temporis vacuum à negotiis nanciscebatur, in his rebus ipsum consumere solitum: omnesque vigilias suas cum consuesse temporibus amicorum necessariorumque suorum consecrare: neque enim ostentationis & gloriae causa hujuscemodi scriptiones suscipiebat: in hisque se dies atque noctes macerabat: quamvis justus inde honos, nec magnopere reprehenden­dus consequatur: sed ut dixi, voluntati amicorum, commodisque indulgens: sive studiis suis memoriaeque serviens, à scribendo nunquam cessabat.

COMPENDIUM VITAE ERASMI ROTERODAMI.

NATUS Roterodami in Vigilia Simonis & Judae. Supputat an­nos Ubi natur. Mater. circiter 57. Mater dicta est Margareta, filia medici cujus­dam Petri, Ea erat à Septimontio, vulgo Zevenberge, Fratres illius duos vidit. Dordraci pene nonagenarios. Pater dictus Avunculi. Pater. est Gerardus. Is clam habuit rem cum dicta Margareta, spe conjugii. Et sunt qui dicant intercessisse verba. Eam rem indigne tulerunt & parentes Gerardi & fratres. Pater erat Helias, mater Catarina: uterque pervenit Avus, & Avia. Patrus. ad extremam senectutem, Catarina pene ad nonagesimum quintum annum. Fratres erant decem, nulla soror; ex eodem patre & matre; omnes conju­gati. Gerardus erat natu minimus, uno excepto. Visum est omnibus, ut ex tanto numero unus Deo consecraretur. Nosti affectus senum. Et fratres nolebant minui rem, sed esse apud quem ipsi convivarentur. Gerardus vi­dens se modis omnibus excludi à matrimonio magno consensu omnium, fecit Pater Erasmi confert se in ex­teras regiones. quod solent desperati, clam aufugit, & ex itinere misit parentibus & fratri­bus Epistolam cum manumanum complexa; addito elogio, Valete, nunquam vos videbo. Interim relicta est sperata conjux gravida. Puer alitus est a­pud aviam. Gerardus Romam se contulit. Illic scribendo, nam tum non­dum erat ars Typographorum, rem affatim paravit. Erat autem manu felici­ssima. Et vixit juveniliter. Mox applicuit animum ad honesta studia. Grae­ce & Latine pulchre calluit. Quin & in Juris peritia non vulgariter profece­rat. Nam Roma tunc doctis viris mire floruit. Audivit Guarinum. Om­nes auctores sua manu descripserat. Parentes ubi resciscunt eum esse Romae, scripserunt illi, puellam, cujus matrimonium ambiret, esse vita defunctam. Erasmus lite­raliter educatus Mittitur qua­driennis in lu­dum litterari­um, Novennis Daventriam. Id ille credens, prae moerore factus est presbyter, totumque animumque ad religionem applicuit. Reversus domum comperit fraudem. Nec illa tamen unquam post voluit nubere, nec ille unquam tetigit eam. Puerum autem cu­ravit liberaliter educandum, & vix quatuor annos egressum misit in ludum lit­terarium. Ac primis annis minimum proficiebat in litteris illis inamoenis quibus natus non erat: ubi nonum ageret annum, misit Daventriam: ma­ter [Page 188] sequuta est, custos & curatrix tenerae aetatis. Ea schola tunc adhuc erat Sic omnibus lit­teris est in Au tographo: quid sit, nondum ca­pio. An à Patre Erasmi quid Rudimentorum scriptum; quum is Graece Lati­neque pulchre calluerit, Vir istoc aevo litteratissimus? Pestis ma­trem Erasmi tollit. Pater Eras­mi moritur. Tutores E­rasmi. Erasmus ab­legatur in Bus­cum ducis. barbara. Praelegebatur * pater meus: exigebantur tempora: praelegebatur Ebrardus & Joannes de Garlandia: nisi quod Alexander Hegius & Zinthius coeperant aliquid melioris litteraturae invehere. Tandem ex pueris collusori­bus, qui grandiores natu audiebant Zinthium, primum cepit odorem melio­ris doctrinae: post aliquoties audivit Hegium, sed non nisi diebus festis, qui­bus legebat omnibus. Hic pervenit ad classem tertiam: tum pestis vehemen­ter ibi saeviens sustulit matrem, relicto filio, jam annum decimum tertium a­gente. Quum pestis indies magis ac magis incrudesceret, tota domo, in qua a­gebat, desolata, reversus est in patriam. Gerardus, accepto tristi nuncio, coe­pit aegrotare, ac paulo post mortuus est. Uterque decessit non multo supra annum quadragesimum. Tres tutores instituit, quos habebat fidissimos. Ho­rum praecipuus erat Petrus Winckel, tum ludi litterarii Magister Gaudae. Legavit rem mediocrem; si tutores bona fide administrassent. Itaque able­gatus est in Buscum ducis, quum jam satis maturus esset Academiae. Verum illi Academiam metuebant, quod statuerant puerum religioni alere. Illic vix­it, hoc est perdidit, annos ferme tres in aedibus fratrum, ut vocant: in quibus tum docebat Romboldus. Quod genus hominum jam late se spargit per or­bem, quum sit pernicies bonorum ingeniorum, & seminaria monachorum. Romboldus, qui mire adamabat ingenium pueri, coepit eum sollicitare, ut suo gregi accederet. Puer excusabat inscitiam aetatis. Hic exorta peste, quum diu laborasset febri quartana, reversus est ad tutores, jam stylo quoque satis Redit ad Tu­tores. prompto, ex aliquot auctoribus bonis parato. Unus tutor perierat peste: caeteri duo, re non admodum bene gesta, coeperunt agere de monasterio. A­dolescens languens febri, quae supra annum illum tenuerat, non abhorrebat à Invitatus ad monachis­ [...]um. pietate: caeterum à monasterio abhorrebat. Itaque sinunt diem ad cogitan­dum. Interim Tutor subornat, qui pelliceant, qui minitentur, qui perpellant animum imbecillem. Atque interea repererat locum in monasterio canonico­rum, qui vulgo vocantur Regulares, in Collegio, quod est juxta Delft dicto Sion: quae domus est principalis ejus Capituli. Ubi dies venisset respondendi, respondit prudenter adolescens: se nondum scire, neque quid esset mundus, neque quid esset monasterium, neque quid esset ipse: proinde videri consul­tius, ut adhuc annos aliquot agat in scholis, donec sibi notior esset. Haec quum videret constanter dici ab adolescente, statim infremuit Petrus. Ergo, inquit, frustra laboravi, qui talem locum tibi magnis precibus pararim: tu es nebu­lo: non habes spiritum bonum: abdico tutelam tuam. Vide, unde alaris. Adolescens respondit, se accipere abdicationem, & ea esse aetate, ut non opus sit tutoribus. Ubi vidit se minis nihil proficere, subornat fratrem, qui & ipse tu­tor erat, negociatorem. Is blanditiis agit. Accedunt instigatores undique. Habebat sodalem, qui prodidit amicum; et urgebat febris: nec tamen arri­debat monasterium, donec forte fortuna viseret monasterium ejusdem ordinis in Emaus sive Steyne, juxta Gaudam. Ibi reperit Cornelium, quem Daven­triae habuerat sodalem in eodem cubiculo. Is nondum acceperat sacrum illum cultum: viderat Italiam, sed audierat parum doctus. Hic suum agens nego­tium, caepit mira loquentia depingere vitae genus sanctissimum, copiam libro­num, otium, tranquillitatem, sodalitatem angelicam. Quid non? Trahebat [Page 189] affectus ille puerilis ad veterem sodalem. Alii alliciebant, alii propelleban [...]. Mancipat se Monasterio. Onerabat febris. Hunc locum delegit, altero fastidito; Sic habet Autographum: scribere voluit lactabatur. lactabar interim, do­nec haberet sacram vestem. Interea, tametsi adolescens, sensit quam non esset illic vera pietas. Et tamen totum illum gregem excitavit ad studium. Paran­tem abire ante professionem partim pudor humanus, partim minae, partim ne­cessitas coërcuit. Hic in mar­gine adscriptum erat, professus est, eadem, ut videbatur, ma­nu. Evocatusab Henrico Ber­gensi Episcopo Cameracensi. Lutetiam prof [...] ­ciscitur, studio­rum gratia. In morbum lapsus redit ad Episcopum. Hinc in Hol­landiam. Mox Lute­tiam. Abhorret a studio Theolo­gico. Migrat Lo­vanium, post peregrinatio­nem Anglica­nam. Ex Gallia revocatur in Angliam. Petit Ita­liam. Tandem per occasionem innotuit Episcopo Cameracensi, Henrico à Bergis. Is sperabat Cardinalicium galerum; & habuisset, nisi de­fuissent praesentes nummi. Ad hoc iter optabat hominem Latine doctum. Ita­que per hunc evocatus est cum auctoritate Episcopi Trajectensis, quae sola sufficiebat. Et tamen ille adjunxit auctoritatem Prioris & generalis. Conces­sit in familiam Episcopi, servato tamen habitu. Quum Episcopus esset desti­tutus spe galeri, sentiretque illum in amore parum constantem erga omnes, egit, ut iret Lutetiam studii gratia. Promissum est stipendium annuum: ni­hil missum est. Sic solent principes. Illic in Collegio montis acuti ex putri­bus ovis & cubiculo infecto concepit morbum, hoc est, malam coporis, antea purissimi, affectionem. Itaque rediit ad Episcopum. Acceptus est honorifice. Recreatus est à morbo Bergis. Revisit Hollandiam hoc animo, ut maneret apud suos. Sed ipsis ultro hortantibus rediit Lutetiam. Ibi destitutus auxilio Maecenatis vixit verius, quam studuit: & ob pestilentiam ibi multis annis perpetuam, singulos annos redeundum erat in patriam. A studio Theologiae abhorrebat, quod sentiret animum non propensum, ut omnia illorum funda­menta subverteret; deinde futurum, ut Haeretici nomen inureretur. Tan­dem, ubi totum annum saeviret pestis, coactus est Lovanium commigrare: Ante inviserat Angliam in gratiam Montjoy tum discipuli, nunc Maecenatis; sed amici verius quam benigni. Id temporis omnium bonorum apud Ang­los benevolentiam sibi conciliavit, ob id praesertim, quod spoliatus in littore Dovariensi, non solum non ultus sit injuriam; sed mox emisit libellum in lau­dem regis, & totius Angliae. Tandem è Gallia magnis promissis revocatus est in Angliam, quo tempore nactus est amicitiam Archiepiscopi Cantuariensis. Ubi promissa non apparerent, petiit Italiam: cujus adeundae desiderio semper arserat. Egit paulo plus quam annum Bononiae, jam vergente aetate, hoc est ferme quadragenarius. Inde contulit se Venetias, & edidit Adagia: inde Pa­tavium, ubi hibernavit: mox Romam, quo jam fama celebris ac plausibilis praecesserat. Raphaeli, Card. S. Georgii, praecipue charus fuit. Non defuis­set Edit Veneti­is Adagia. Adit Romanis. Revocatur in Angliam. Regressus in Brabantiam si [...] consiliarius prin­cipis. ampla fortuna; nisi mortuo rege Henrico VII. & successore VIII. ami­corum literis amplissima pollicentibus revocatus esset in Angliam. Illic decre­verat reliquum aetatis peragere: verum ubi ne tum quidem praestarentur promissa, subduxit se in Brabantiam, invitatus in aulam Caroli Vixparet, an: nunc, an tunc scriptum. Valetudo. Erasmi [...] Ingenium. Mores. nunc Caesaris, cui consiliarius factus est opera Joannis Silvagii Cancellarii magni. Caetera sunt tibi nota. Mutati cultus rationem reddidit in libello primo, quo respon­dit Laicis sycophantiis: formam ipsi describetis. Valetudo semper fuit tene­ra; unde crebro tentabatur febribus, praesertim in Quadragesima ob piscium esum, quorum solo odore solebat offendi. Ingenium erat simplex; adeo ab­horrens à mendacio, ut puellus etiam odisset pueros mentientes, & senex ad illorum aspectum etiam corpore commoveretur. Linguae inter amicos liberi­oris, nonnunquam plusquam sat esset: & saepe falsus non poterat tamen ami­cis [Page 190] diffidere. Putidulus erat, neque quidquam unquam scripsit, quod ipsi pla­ceret: ac ne facie quidem propria delectabatur: vixque extortum est amico­rum precibus, ut se pingi pateretur. Dignitatum ac divitiarum perpetuus con­temptor fuit: neque quidquam habuit prius otio, ac libertate. Candidus ae­stimator alienae doctrinae, & fautor ingeniorum unicus, si fortuna suppetisset. In provehendis bonis litteris nemo magis profecit, gravemque ob hanc rem invidiam sustinuit à barbaris & Monachis. Usque ad annum quinquagesimum nec impetiverat quenquam, nec impetitus est à quoquam stylo. Idque habe­bat Primus Erasmi adversarius. sibi propositum omnino stylum incruentum servare. A Fabro primum est impetitus: nam Dorpiana orsa suppressa sunt. In respondendo semper erat Sic in Auto­grapho erat: voluit addere praeditus [...]; vel scribere civi­lior. civilitate. Lutherana tragoedia oneraverat illum intolerabili invidia, discerp­tus ab utraque parte, dum utrique studet consulere. Augebo catalogum ope­rum meorum: ex hoc quoque multa colligentur. Scripsit ad me Gerardus Noviomagus quosdam meditari vitam Erasmi, partim carmine, partim oratio­ne. Ipse cupiebat instrui secreto: sed non ausus sum mittere. Si contingat cum illo colloqui, poteris illi communicare. Nec tamen expedit aliquid ten­tare de vita, nisi res ipsa urgeat. Sed his de rebus fortassis alias, aut e­tiam coram.

Haec ubi scripsissem venit Berckman onustus mendaciis. Scio quam sit diffi­cile, continere arcanum, tamen uni tibi credo omnia. Celebravi Viandulum nostrum: Livinus exhibebit libellum: hortare Ceratinum, ut, si quando re­legat auctorem, annotet aliqua. Favendum est Frobenio: ego non possum illi semper adesse. Et ejus causa gravor magna invidia. Nosti, quam sint figu­li. Rursum vale.

Notat inter alia, quam ob causam monasterio, cui se invitus satis manciparat, fuerit egressus, immo cujus auctoritate evocatus. Quum autem lapsu temporis eo no­mine multorum calumniis vir pius objiceretur, & Servatius etiam, qui Patris dig­nitate caenobio huic praeerat, literis eum revocaret, nervosam ad eum scripsit Epi­stolam, qua se vitae monasticae calamitates ferre non posse testabatur; rationibus additis, quibus motus vestibus se exuerat Monasticis. Eam ab CLV. Petro Seriverio, Erasmi nostri studiosissimo, acceptam hoc loco apponere operae precium duxi, cum quod in Epistolarum volumine nusquam compareat, tum quod universe vita rationem, uti scribens ipse inibi loquitur, exponat.

Reverendo Patri Servatio ERASMUS, S. P. D.

HUMANISS. Pater. Literae tuae per plurimorum jactatae ma­nus, tandem ad me quoque pervenerunt jam Angliam ingressum, quae mihi sanè voluptatem incredibilem attulerunt, quae veterem illum tuum in me animum adhuc spirant. Paucis autem respon­deo, utpote ex itinere jam scribens, & ad ea potissimum quae tu scribis & ad rem maximè pertinent. Tam varia est hominum sententia, & suus cuique est avium cantus, ut omnibus satisfieri non possit. Ego certè hoc sum animo, ut quod sit factu optimum sequi velim, testis est mihi Deus, nam si quid olim ju­veniliter sensi, id partim aetas, partim rerum correxit usus. Nunquam fuit consilium vel vitae genus, vel cultum mutare, non quod probarem, sed ne cui scandalo essem. Scis enim me ad id vitae genus tutorum pertinacia, & aliorum improbis hortatibus adactum magis quàm inductum. Tunc Cornelii Uverde­ni convitiis, & pudore quodam fuisse retentum, quum intelligerem, mihi hoc vitae genus haud quaquam aptum esset. Nam non omnibus congruunt omnia. Jejuniorum impatiens semper fui, idque peculiari quadam corporis ratione. Semel excitatus à somno, nunquam potui redormiscere, nisi post horas ali­quot: ad literas tantum rapiebatur animus, quarum isthic nullus usus, adeo ut non dubitem, quin si in liberum aliquod vitae genus incidissem, non solum inter foelices, verum etiam inter bonos potuissem numerari. Itaque cum intel­ligerem me nequaquam esse idoneum isti generi vitae, & coactum non sponte suscepisse, tamen quia receptum est (publica nostri seculi opinione) piaculum esse, à semel suscepto vitae genere discedere, decreveram, & hanc infoelicitatis meae partem perpeti. Scis enim me multis in rebus infortunatum esse, at un­um hoc caeteris omnibus gravius esse duxi, quòd in hujusmodi vitae genus de­trusus essem, à quo tum animo tum corpore essem alienissimus: Animo, quod à ceremoniis abhorrerem, & libertatis amans essem: Corpore, quod etiamsi maximè placuisset vitae institutum, corporis natura non ferebat istiusmodi là­bores. At objiciet mihi aliquis annum probationis (ut vocant) & aetatem ma­turam. [Page 192] Ridiculum, quasi quis postulet, ut puer anno decimo septimo, maxi­mè in literis educatus, norit seipsum, quod magnum est, etiam in sene: an anno uno id discere potuerit, quod multi cani nondum intelligunt. Quanquam ipse nunquam probavi, & gustatum jam multò minus, sed iis quas dixi ratio­nibus sum irretitus. Tametsi fateor eum qui verè sit bonus, in quovis vitae genere bene victurum. Nec disfiteor me ad magna vitia fuisse propensum, non tamen usqueadeo corrupta natura, quin si commodus accessisset gubernator, & vere Christianus, non Judaice superstitiosus, potueram ad bonam duci fru­gem. Hoc igitur interim spectavi, in quo vitae genere minimè malus essem, atque id sanè me assecutum puto. Vixi interim inter sobrios, vixi in studiis literarum, quae me à multis vitiis avocaverunt. Licuit consuetudinem habere cum viris verè Christum sapientibus, quorum colloquiis factus sum melior. Nihil jam jacto de libris meis, quos fortassis vos contemnitis: at multi faten­tur Erasmi Scrip­ta. redditos eorum lectione non solum eruditiores, verum etiam meliores. Pecuniae studium nunquam me attigit. Famae gloria nec tantillum tangor. Qualem se habuerit Eras­mus. Voluptatibus, etsi quondam fui inquinatus, nunquam servivi. Crapulam, e­brietatem semper horrui fugique. Quoties cogitabam de repetendo contu­bernio vestro, succurrebat invidia multorum, contemptus omnium, colloquia quàm frigida, quam inepta, quam non sapientia Christum? convivia quàm [...]aica, denique tota vitae ratio, cui, [...]. Postremo succurrebat corporis imbecillitas, quae jam aetate & morbis, ac laboribus aucta est, quae facit, ut nec vobis satisfactu­rus essem, & meipsum occiderem. Jam annis aliquot obnoxius sum calculo, gravi sanè morbo & capitali. Jam annis aliquot nihil bibo, nisi vinum, neque quodvis vinum, idque cogente morbo. Non fero quemvis cibum, nec coelum quidem quodlibet. Nam morbus hic facile recurrens, maximam postulat vitae moderationem: & novi coelum Hollandicum, novi victus vestri rationem, ut de moribus nihil dicam. Itaque si rediissem, nihil aliud fuissem assecutus, nisi quod vobis molestiam attulissem, mihi mortem. Sed tu fortassis bonam felici­tatis partem existimas inter confratres emori. At fallit & imponit ista per­suasio, An beatum Monachis convivere & commori. non solum tibi, verum etiam propemodum universis. In loco, in cultu, in victu, in ceremoniolis quibusdam Christum & pietatem collocamus, Actum putamus de illo, qui vestem albam commutavit in nigram, aut qui cucullum pileo, qui locum subinde mutet. Ausim illud dicere [...] tametsi pio fortassis studio primum inductae sint. Deinde paulatim creverunt, & in sex millia sese discri­minum sparserunt. Accessit summorum Pontificum autoritas nimium ad multa facilis & indulgens. Quid enim laxis istis religionibus, [...]. Jam ad laudatas si te conferas, imò laudatissimas, [...], haud scio quam Christi reperias imaginem. Ex his sibi placent, ex his alios judicant & contemnunt. Quanto majus est è Christi sententia totum orbem Christianum unam domum & velut unum habere monasterium, omnes concanonicos & confratres putare, Baptismi sacramentum summam religio­nem ducere, nec spectare ubi vivas, sed quàm bene vivas. Vis me sedem sta­bilem Erasmus pe­regrinationum studiosior. figere, quod etiam ipsa suadet senectus. At laudatur Solonis, Pythago­rae, Platonisque peregrinatio. Vagabantur & Apostoli, praecipue Paulus. D. Hieronymus etiam monachus, nunc Romae est, nunc in Syria, nunc in Aprica, [Page 193] nunc alibi atque alibi. Et canus etiam sacras prosequitur literas. At non sum cum hoc conferendus, fateor, sed tamen nunquam mutavi locum, nisi vel peste cogente, vel studii causa, vel valetudinis, & ubicunque vix, (dicam enim de me fortassis arrogantius, sed tamen vere,) probatus sum à probatissimis, laudatus sum à laudatissimis. Nec ulla est regio, nec Hispania, nec Italia, nec Anglia, nec Scotia, quae me ad suum non invitet hospitium. Etsi non probor ab om­nibus Amultis peti [...] & a matus. (quod nec studeo) certe primis placeo. Romae nullus erat Cardinalis, qui me non tanquam fratrem acciperet, quum ipse nihil tale ambirem: prae­cipue vero Cardinalis Sancti Georgii, Cardinalis Bononiensis, Cardinalis Grymanus, Cardinalis Navetensis, & hic ipse qui nunc Pontifex Maximus est, ut ne dicam de Episcopis, Archidiaconis, & viris eruditis. Atque hic honos non tribuebatur opibus, quas etiam nunc non habeo, nec desidero, non ambi­tioni à qua semper fui alienissimus, sed literis duntaxat, quas nostrates rident, Itali adorant. In Anglia nullus est episcopus, qui non gaudeat à me salutari, qui non cupiat me convivam, qui nolit domesticum. Rex ipse paulò ante pa­tris obitum, cum essem in Italia, scripsit ad me suapte manu literas amantissi­mas, nunc quoque saepe sic de me loquitur, ut nemo honorificentius, nemo a­mantius, & quoties eum saluto, blandissime amplectitur, & oculis amantissimis obtuetur, ut intelligas eum non minus bene de me sentire, quam loqui. Re­gina conata est me sibi praeceptorem assciscere. Nemo est qui nesciat quin si vel paucos menses velim in aula regis vivere, quantum libeat sacerdotiorum mihi accumulaturum, sed ego huic ocio meo, & studio, & laboribus omnia posthabeo. Cantuariensis Archiepiscopi totius Angliae primas, & regni hujus Cancellarius, vir doctus & probus, me sic amplectitur, ut si pater essem, aut frater, non posset amantius. Et ut intelligas hoc eum ex animo facere, dedit mihi sacerdotium 100. ferè nobilium, quod postea volente me in pensionem 100. coronatorum mutavit, ex mea resignatione, ad haec dedit dono supra 400. nobiles. His pauculis annis, idque nihil unquam petenti, dedit uno die nobiles. 150. Ab aliis Episcopis supra 100. nobiles accepi gratuita liberali­tate oblatos. D. Montjoius hujus regni Baro, quondam meus discipulus dat annuè mihi pensionem C. Coronatorum. Rex & Episcopus Lincolniensis, qui nunc per regem omnia potest, magnifice multa promittit. Sunt hic duae uni­versitates Oxonia & Cantebergia, quarum utraque ambit habere me: nam Cantebergiae menses complures docui Graecas & sacras literas, sed gratis, & ita facere semper decretum est. Sunt hic collegia, in quibus tantum est reli­gionis, tanta vitae modestia, ut nullam religionem non sis contempturus, si vi­deas. Est Londini D. Joannnes Coletus D. Pauli Decanus, vir qui summam doctrinam cum admirabili pietate copulavit, magnae apud omnes autoritatis. Is me sic amat, id quod sciunt omnes, ut cum nemine vivat libentius quam mecum: ut omittam alios innumeros, ne sim vobis molectus, & jactantia, & loquacitate. Jam ut de operibus dicam aliqua. Enchiridion opinor te legisse, Erasmi Sc rip­ta. quo non pauci fatentur se ad pietatis studium inflammatos, nihil mihi arrogo, sed gratulor Christo, si quid per me boni contingit illius dono. Adagiorum opus ab Aldo impressum an videris nescio: Est quidem prophanum, sed ad omnem doctrinam utilissimum, mihi certe inaestimabilibus constitit vigiliis. Edidi opus de rerum verborumque copia, quod inscripsi Coleto meo, opus [Page 194] utilissimum concionaturis, at ista contemnunt ii, qui omnes bonas con­temnunt literas. His duobus annis praeter alia multa castigavi Hiero­nymi Epistolas, adulterina, & subdititia obelis jugulavi: obscura scholiis illustravi. Ex Graecorum & antiquorum codicum collatione ca­stigavi novum totum Testamentum, & supra mille loca annotavi non sine fructu Theologorum. Commentarios in Epistolas Pauli coepi, quos absolvam, ubi haec edidero. Nam mihi decretum est, in sacris immori literis.

In hisce rebus colloco ocium & negocium meum. In iis magni viri dicunt me valere, quod alii non valent. In vestro vitae genere nihil valiturus sum: cum tam multis doctis & gravibus viris habui consuetudinem & hic, & in Italia, & in Gallia neminem adhuc reperi, qui mihi consuleret, ut ad vos me recipe­rem, Abhorret ab vi­ta Monastica. aut qui hoc judicaverit melius. Quin & ipse felicis memoriae D. Nico­laus Uvercerus, qui te praecessit, semper mihi hoc solitus erat dissuadere, sua­dens ut alicui Episcopo potius me adjungerem, addens se nosse & animum meum, & fraterculorum suorum mores: nam iis utebatur verbis lingua ver­nacula. Et in hoc vitae genere in quo sum video quae fugiam, sed quid potius sequar, non video. Nunc restat, ut de ornatu quoque tibi satisfaciam. Sem­per Ornatus quo Erasmus in pub­lico usus. antehac usus sum cultu Canonicorum, & ab Episcopo Trajectino cum es­sem Lovanii, impetravi ut sine scrupulo uterer scapulari lineo, pro veste linea integra, & capitio nigro, pro pallio nigro juxta morem Lutetiorum. Cum au­tem adirem Italiam, videremque toto itinere Canonicos magna veste cum sca­pulari, ne quid offenderem novitate cultus, veste nigra illic uti coepi cum sca­pulari. Postea pestis orta est Bononiae, & illic qui curant peste laborantes, lin­teum album ex humeris pendens ex more gestant, hi congressus hominum fu­gitant. Itaque cum die quodam doctum amicum viserem, quidam nebulones eductis gladiis parabant me invadere, fecissent, ni matrona quaedam admonuis­set Ecclesiasticum me esse. Altero item die cum Thesaurarii filios adirem, ut­rinque cum fustibus in me concurrerunt, & pessimis clamoribus. Itaque à bo­nis viris admonitus, occultavi scapulare, & impetravi veniam à Julio 2. ut or­natu religionis uterer, aut non uterer, ut mihi visum esset, modo vestem ha­berem sacerdotalem. Et si quid ante peccatum esset ea in re, literis id totum condonavit. In Italia ergo perseveravi veste sacerdotali, ne mutatio esset ali­cui scandalo. Postquam autem in Angliam redii, decrevi meo solito uti orna­tu, & domum accersito amico quodam primae laudis, & in vita, & in doctri­na ostendi cultum, quo uti statuissem. Rogavi an in Anglia conveniret, pro­bavit, atque ita in publicum prodii. Statim admonitus sum ab aliis amicis, eum cultum in Anglia ferri non posse, ut celarem, celavi: & quoniam non po­test celari, quin aliquando deprehensus scandalum pariat, reposui scrinio, & veteri Pontificis autoritate sum usus usque adhuc. Excommunicant Pontifi­ciae leges eum, qui religionis habitum abjecerit, quò liberius inter seculares versetur. Ego coactus deposui in Italia, ne occiderer quidem, deinde coactus deposui in Anglia, quia tolerari non poterat, cum ipso multò maluerim uti. At nunc denuo recipere plus gigneret scandali, quam mutatio ipsa gignebat. Habes universam vitae meae rationem, habes meum consilium. Cupio & hoc Erasmi genius [...] or a patria vitae genus mutare, si quod videro melius. Sed in Hollandia quid agam non [Page 195] video. Scio non conventurum cum caelo, neque cum victu, omnium oculos in me excitabo. Redibo senex & canus, qui juvenis exivi. Redibo valetudina­rius, exponar contemptui etiam infimorum, solitus & à maximis honorari. Studia mea compotationibus permutabo. Nam quòd polliceris officium t [...] m in quaerenda sede, ubi cum maximo, ut scribis, vivam emolumento: quid sit, non possum cogitare, nisi forte collocabis me apud monachas aliquas, & servi­am mulieribus qui Archiepiscopis, nec regibus servire volui. Emolumentum nihil moror, neque enim studeo ditescere, modo tantum sit fortunae, ut vale­tudini, & ocio literarum suppetat, & vivam nulli gravis. Atque utinam li­ceat hisce de rebus coram commentari. Nam literis nec satis commode nec tuto licet. Tuae enim quanquam per certissimos missae tunc sic aberrarant, ut nisi ipse casu in arcem hanc me contulissem, nunquam fuerim visurus, & acce­pi jam à pluribus inspectas. Quare ne quid scripseris arcani, ni certò cognove­ris ubi sim, & nuncium nactus sis fidelissimum. Peto nunc Germaniam, id est, Basilaeam, editurus lucubrationes meas. Hac hyeme fortassis futurus Romae. In reditu dabo operam, ut pariter colloquamur alicubi. Sed nunc aestas ferme praeteriit, & longum est iter. De morte Guilhelmi, Francisci, & Andreae, sciebam ex Rasbondo, & ejus uxore. Dominum Henricum resaluta diligen­ter, reliquosque qui tecum vivunt omnes, in quos habeo eum animum quem debeo. Nam pristinas tragoedias imputo erratis, aut (si ita vis) meis fatis: Literas tuas. 3. à pascha die scriptas accepi Nonis lul. Rogo ut salutem meam tuis piis votis Christo commendare non negligas. Cui si certo scirem rectius fore consultum, si ad vestrum rediero contubernium, hac die ad iter accinge­rer. Bene vale quondam sodalis suaviss. nunc pater observande. Ex arce Han­niensi juxta Calecium, postridie Nonas Julias.

Comitetur & hoc loco superiores ob argumenti similitudinem Praefatio, ad IMP. CAES. CAROLUM QUINTUM P. F. AUGUSTUM, Vi­ri Cl. Beati Rhenani; Operibus praepositae Desiderii Erasmi, quum quadriennio post ejus mortem in IX divisa, ex ipsius praescripto, Tomos Frobenii Typis ederen­tur. Haec enim viri magni vita aliquanto fusius, & qualis etiam sub aetatem exitam ad obitum usque fuerit, suis coloribus fideliter delineatur.

INVICTISSIMO IMPERATORI CAESARI CAROLO Hujus nominis quinto, Pio, Felici, Augusto, &c. Beatus Rhenanus Selestatiensis. S. D.

QUantae semper laudi fuerit apud veteres, Invictissime CAROLE Auguste, cives habuisse viros insignes, ad posteros traditum in­clytum illud septem Graeciae civitatum certamen satis indicat: quarum quaelibet, natum apud se praeclarissimum vatum Home­rum contendit. Nec injuria. Quod enim majus ornamentum ulli vel urbi vel provinciae potest accidere, quàm si talem progenuerit, per quem apud omnem posteritatem, illustrem sit laudem consequuta? quae ex nulla re solidior obveniat atque ex literis, quibus ad aeternitatem ipsam nihil magis durat. Hinc igitur moti Smyrnaei, Rhodienses, Colophonii, Salaminii, Ien­ses, Argivi, & Athenienses, certatim Homerum sibi vendicant, ut de Aegypti­is Certunten. variarum ur­bium de Natali principis Vatis loco. nihil dicam, qui illum suae gentis videri volebant. Quòd si magni fecit Ho­meri natales ingeniosa Graecia, ceu omnis doctrinae parentis & fontis perennis, cur tua Majestas non meritò gloriari queat, DES. ERASMUM illum ROTERODAMUM in tua ditione certò natum & educatum, cu­jus Erasmi ductu postliminio re­diit suus Reip. li­terariae decor. industria velut postliminio revixere plenius literae, non tantum in istis proximis Germaniarum Galliarumque regionibus, in quibus mira bar­baries antè regnabat, verum etiam in ipsa nobilissima terrarum Italia, quum instructius, tum felicius hujus ope florere coeperunt, ut si fortassis ambitio­sum sit eum alterum parentem literarum vocare, tamen instaurator ac pri­marius illustrator dici & possit & debeat. Quis enim à mille annis extitit, qui plura scripsit quum in sacris, tum prophanis, tanta humanioris literaturae pe­ritia Scriptorum Erasmi copia. perpolitus? cujus libri in longinquas provincias frequentius exportati sint, & avidius lecti? denique quem omnium nationum eruditi magis colue­rint observarintque? Nihil hic fingo, sed rem omnibus notam narro. Valebat namque stilo arguto, extemporali, amoeno, terso, feliciterque fluente, quem Stilus. assidua juvenis adhuc exercitatione sibi paraverat: nec minus judicio valebat, quod habebat longè acerrimum. Hoc docti in eo praecipuè sunt admirati ve­neratique. [Page 197] Miraculo autem simile videatur, exactum adeo judicium seculo Ingenium. tam rudi. Felicitati rarae perspicacissimi ingenii ferendum acceptum magis quàm ullis praeceptoribus, si mutos illos magistros excipias. Natus enim est abavi tui Friderici III Aug. primis imperii annis ad Anno a Christo nato 1467. Ubi natus. Et prima litte­raram jecerit fundamenta. quintum calend. No­vembris, Quando natus. Roterodami in Hollandia tua inferioris Germaniae provincia, quam olim Batavi possederunt: nunc magis notam studiosis omnibus, ob unius indi­genae ERASMI incunabula, quàm veterum incolarum memoria quamli­bet bellico robore praestantium. Hoc alumno Roterodamum oppidum se semper jactabit, & doctis erit commendatum. Proximam sibi laudem ven­dicat Daventria, quae puellum adhuc ex aede sacra Trajectensi cantorculum deductum, ubi praecentiunculas obire solitus phonascis etiam tenuissimae vocis Alexander Hegius Scholae Daventriensis moderator. gratia pro more templorum cathedralium inservierat, instituendum succepit. Praeerat illic ludo literario tum Alexander Hegius Vestphalus, homo bona­rum literarum minimè expers, & Graecarum nonnihil peritus, Rudolpho Agri­cola communicante, cujus amicitia familiariter utebatur nuper ex Italia re­versi, ubi Guarinum Veronensem Ferrariae profitentem, & alios aliquot eru­ditione Erasmi docili­tas. celebres audiverat. Ingenium Erasmi mox eluxit, quum statim quae docebatur, perciperet, & fideliter retineret, aequales suos omnes superans. Erat tum inter eos, quos illic fratres vocant, non quidem monachos, sed con­tubernii ratione & vestitus simplicioris & uniformis convenientia monachis similes, Ioannes Sintheimius vir probè literatus, ut illa ferebant tempora, te­stantur Joannis Sin he­mii Grammati­ca. id Commentarii Grammatici quos edidit, magnum ea tempestate no­men in scholis Germaniarum consequutus. Is delectatus Erasmi profectu, nam coenobitae isti palliati quibusdam scholasticorum classibus praesunt & publicè docent, complexus aliquando puerum, Macte ingenio Erasme, inquit, tu ad summum eruditionis fastigium olim pervenies: simulque osculum dedit, & Ejus de Eras­mo vaticinium. dimisit. Non fefellit hoc augurium, quod omnibus constat. Orbatus autem ut­roque parente paulo post, ut tutor omne procurationis onus discuteret, ejus improbitate in coenobium Canonicorum, quos addita Latina interpretatione Erasmus Tuco­ris improbitate in Monasteriun: detruditur. Gulielmua Goudanus Poë­ta, Erasmo sidu [...] studiorum So­dalis. Erasmus evo­catur ab Herti­co Bergensi, Ca­meracensium Antistite. Regulares appellant, ex Daventriensi schola monachorum omne genus ferti­lissimo seminario, detrusus est. In eo loco Gulielmum Hermannum Gou­densem literis deditissimum juvenem aliquot annis studiorum sodalem habuit, cujus extat Odarum Sylva. Hoc socio adiutus & accensus nullum Latinorum autorum volumen non excussit. Diu noctuque erant in literis. Tempus quod aequales alii jocis, somno, comessationibus ignaviter absumebant, hi duo li­bris evoluendis & exercendo stilo impendebant. Audita Erasmi fama Came­racensis antistes Henricus ex Bergensium regulorum familia prognatus, ju­venem jam sacris initiatum ad se vocat, adornans iter in Italiam Romamque petiturus. Videbat enim Erasmum valere literis, valere eloquentia, moribus ingenuis praeditum, Epistolis eleganter scriptis id docentibus: unde quum * Causam indi cat Erasmus in sua vita. usui tum ornamento comitatui suo esse posset, si cum Pontifice Romano, si cum Cardinalibus agendum foret. Verùm quid intervenerit, quo minus ea profectio sit ab Episcopo suscepta, mihi non liquet. Certè Guilielmus ipse valde doluit ereptum sibi Erasmum: sic enim in Oda quadam canit.

[Page 198]
At nunc sors nos divellit, tibi quod bene vertat,
Sors peracerba mihi,
Me sine solus abis, tu Rheni frïgora & Alpeis.
Me sine solus abis.
Italiam Italiam laetus penetrabis amoenam.

Et reliqua. Quanquam vero de Roma adeunda consilium mutavit Camera­censis praesul, tamen Erasmum in aula sua retinuit ingenii suavitate & prae­stantia ac candore juvenis delectatus. Hicque ille in multorum amicitiam sese insinuavit verè [...], in primis Antonii abbatis apud divum Bertinum, qui [...] mi Erasmi Amici. ex eadem Bergensium gente ducebat originem, & Jacobi Batti, qui senatus oppidi Bergensis fuit à secretis, ad quem tot ejus extant Epistolae, qui postea apud Annam Bersolam Adolphi principis Veriensis matrem diu vixit in sum­mo honore. At Cameracensis felicissimum Erasmi alumni sui ingenium con­templatus, haud gravatim eum sumptibus instruxit, ut Lutetiam proficiscere­tur, & illic Theologiae, quam scholasticam vocant, daret operam. Ergo Sco­tista Erasmus Lute­tiam proficisci­tur. factus est, in Collegio Montis agens: nam inter Theologos disputatores Joannes ille Dunsius Scotus, ab acumine ingenii maximè praedicatur. Quum­que vitam collegiaticam duriorem experiretur, non invitus emigravit ad An­glum Anglis innotes­cit. quendam generosum, adulescentes duos generosos secum habentem. Montjoium alterum ex illis fuisse conjicio. Videbant enim Angli inter pro­fessores bonarum literarum in tota Academia Parisiensi nullum existere, qui vel eruditius posset, vel fidelius docere consuesset. Nam Faustus Andrelinus, alioqui carminibus magna cura pangendis intentus, defunctiorè profitebatur, jocis quibusdam magis festivis quàm doctis plausum rudium auditorum cap­tans. Gaguinus obeundis legationibus ad exteros principes occupatus erat, in istis studiis non ita prorsum absolutus: nec docebat publicè. Atque hinc coe­pit Erasmus in Anglia innotescere. In quam insulam paulo post ipse concessit [...] Angliam de­latus spoliatur. à discipulis illis suis domum regressis invitatus. Ubi quum aliquandiu mansi­sset, in reditu apud Dovariense littus à telone fortunis propemodum omnibus exutus est, ac nondum nauem ingressus, naufragium fecit, quòd complusculos aureolos ultra praescriptum numerum & sine regio diplomate (nihil periculi, nisi in Britannica moneta à Montjoio, & Moro persuasus, imprudens legum Anglicarum) efferre tentasset. Quae injuria utcunque mussitanda fuit: nec enim erat ullum remedium obstante lege. Nec tamen hoc damnum vel alie­navit animum Erasmi, vel deterruit, quo minus in Angliam saepius postea re­dierit. Abundare tum coeperat ea provincia viris doctissimis, Gulielmo Gro­cino, Docti viri in Anglia. Thoma Linacro, Gulielmo Latimero, qui in Italia literis operam dede­rant, utriusque linguae peritia celebres: item Joanne Coleto, Thoma Mo­ro, Richardo Pacaeo, & Cutberto Tonstallo, à quibus omnibus certatim ama­batur: ut de Episcopis nihil dicam, quorum ut quisque erat literarum callen­tior, Erasmus docet in Academia Cantabrigiensi. Item Lovanii: Confert se in Italiam; ita pluris Erasmum faciebat, & benignius tractabat. In Academia Can­tabrigiensi docuit aliquandiu: idem & Lovanii fecit, quum apud Joannem Paludanum ejus Scholae Rhetorem diversaretur. Demum persuasus ab ami­cis, quo tandem Italiam videret, cujus miro desiderio semper tenebatur (nec [Page 199] immeritò, quando totus hic orbis ea regione nihil modis omnibus cultius ha­bet) cum filiis Baptistae Boerii Genuensis, regii in Britannia medici, Joanne & Bernardo Bononiam profectus est: non ut paedagogus, nam morum curam exceperat, nec ut praeceptor, sed ut inspector futurus ac studiorum viam com­monstraturus, teste Epistola ad Botzhemium, ubi inter professores Paulum Bombasium amicum habuit hominem, nivei pectoris, & eruditum, qui vicissim ingenio ac doctrina Erasmi mirificè delectatus est. Jam enim obierat Beroal­dus Innotescit doctis. professorum sui temporis Achilles, & Baptista Pius antiquitatem infelici­ter aemulatus Oscos & Volscos somniabat. In itinere cum socio Anglo Tau­rini in Alpibus Cotiis Theologiae doctor factus est. Itaque dignitatem & eru­ditionem Taurini sit Theologiae doctor. in Italiam importavit, quam caeteri inde reportare consueverunt. Dum Bononiae volumen Adagiorum pridem coeptum absolvit, nam breve & rude specimen operis futuri Lutetiae ante multos annos ediderat, cultum Ca­nonicorum Cultum Cano­nicorum coeno­biticum certam ob causam mu­tat. coenobiticum, quo hactenus usus fuerat, hujusmodi de causa muta­re coactus est. Mos est ejus urbis haudquaquam reprehendendus, ut si suspi­cio sit de quoquam infecto peste, Chirurgus ad hoc constitutus statim accer­satur. Is ut commodius ab obviantibus & praetereuntibus devitari possit prop­ter contagium exitiabile, solet albam mappulam ab altero humero transversim pendentem gestare, & virgam in manu. Forte fortuna die quodam nescio quid acturus Erasmus per plateam oppidi infrequentiorem solus incedebat in cultu suo canonicali quemadmodum consueverat. Ibi duo tresve juvenes imperiti obviam veniunt, & omophorio candido conspecto, pestis exploratorem illum rati, quum in via pergeret Erasmus nihil hujusmodi suspicans, correptis saxis vim minati sunt, & convitiis impetiverunt, intra verba tamen grassati. Cau­sam indignationis demirans inquirit. Ajunt de aedibus prospicientes, qui rix­antes audierant, scapularem illam vestem eos provocasse nodo substrictam ad latus, deceptos ob cultus similitudinem, qui putarint eum ab infecto aliquo redire, nec de via decedere velle. Proinde ne simile periculum deinceps in­curreret Erasmus, ad Julium secundum Pontificem Max. misit supplicem li­bellum, quo sibi religiosi cultus utendi aut non utendi gratiam faceret. Id promerentibus suis singularibus virtutibus haud gravatim concessum, modo veste sacerdotali uteretur: quod Leo decimus, dein accedentibus aliis etiam justis causis, non tam ad vitae institutum, quàm ad illustrandam Erasmi existi­mationem pertinentibus, in plenissima (quod ajunt) forma corroboravit: omnibus & singulis specialiter & expresse derogans, quae (ut verbo dicam) quomodocunque obstarent: tenores obstantium quorumcunque pro sufficien­ter expressis enumeratisque habens. Ecquis autem dubitat Pontifices Max. in hujusmodi humanis constitutionibus plurimum posse, quum Juris interpretes iisdem in ea, quae vel Juris Divini sunt, vel Gentium, interpretanda mode­randaque non parum concedant: imò in omnibus, exceptis fidei articulis, li­beram ex causa disponendi dispensandique, ut ipsorum verbo utar, potestatem esse tradant. Ad umbiculum perducto opere Proverbiorum, scripsit Aldo Manutio, an librum excudendum formis suscipere vellet: is respondit id se Venetias [...] ­fectus opus e [...] Ad [...]gior [...]m. lubenter facturum. Venetias delatus quum in officinam venisset, diu coactus est exspectare donec ad colloquium admitteretur, cum quia Aldus recognos­cendis Archetypis operarum laboribus formulas stanneas tumultariè concin­nantium [Page 200] occupatus erat, tum quia putabat eum esse ex vulgaribus salutatori­bus unum, qui magis curiositatis studio, quàm auxilii vel consilii praeben­di causa assiduè ventitando, homini aliis rebus intento nunquam non molesti erant. Ubi cognovit Erasmum esse, veniam precatus suavissimè eum complex­us Cum aliis. est, & in aedibus Andreae Asulani famigerati illius mancipis, soceri sui, se­cum tenuit, ubi contubernalem habuit Hieronymum Aleandrum Mottensem eruditione trilingui nobilem, nunc Cardinalem, inter alios etiam amicitia Pauli, Canalis, Patritii, Ambrosii, Nolani medici praestantis, Baptistaeque Egnatii familiariter usus: nec adeo brevi tempore: nam & Euripidis Tragoe­dias duas, Hecubam & Iphigeniam in Aulide recognitas hic denuo edidit, & Terentii Plautique Comoedias habita carminis ratione castigavit. Sub id tem­pus Alexander, Jacobi Scotorum regis filius, Patavii literis operam dabat, Erasmi Disci­puli. Amici. Raphaelis Regii auditor, & jam Ecclesiae divi Andreae in Scotia archiepisco­pus: is Erasmum sibi in Rhetoricis praeceptorem adsciscit, cum quo postea Senas commigravit. Boërios enim discipulos post unicum cohabitationis an­num, dudum dimiserat, ob patris morositatem. Patavii doctissimorum viro­rum Marci Musuri Cretensis, & Scipionis Cateromachi Pistoriensis usus est commercio, quorum humanitatem saepe me audiente depraedicare solet, ex­pertus candorem non semel, dum in corruptis Graecorum autorum exempla­ribus manu descriptis, quorum magnam partem Aldina bibliotheca suppedi­tabat, videlicet Pausania, Eustathio, Lycophronis interprete, Euripidis, Pin­dari, Sophoclis, Theocriti, similiumque commentariis, horum exquirit judi­cium. Nihil erat tam reconditum, quod non aperiret, nec tam involutum quod non expediret Musurus vere Musarum custos & antistes. Omnia lege­rat, excusserat omnia, Schemata loquutionum, fabulas, historias, ritus veteres M. Musuri [...]. ad unguem callebat. Hanc tam consummatam eruditionem etiam insignis pie­tas commendabat, dum patrem Graeculum jam grandaevum amanter sedulo­que fovet. Scipionem multiplicis doctrinae & ingenuitatis dotes exornabant. Uterque Romae periit, sed Musurus à Leone Pontifice Monovasiensem Ar­chiepiscopen jam nactus, Dum agit Senis Erasmus in aedibus praesulis divi Andreae quem instituebat, cujus indolem saepe laudavit, & illum vera dixisse magis appareret, nisi cum patre rege latus ejus claudens in praelio, quo exer­citus Henrici Britanniae regis, cujus soror huic conjunx erat, tum in Belgica agentis & Tornacum instigante Julio secundo Pontifice Max. obsidentis, cum Scotis irruentibus qui Galliarum partes sovebant, concurrit, clarissimus juve­nis paulo post caesus esset: dum illic, inquam, in Etruria agit Erasmus, com­meatum impetravit vicinam Romam invisendi. Ibi dici non potest quanto Romam invi­sit Erasmus. In multorum venit amiciti­am. plausu quantoque gaudio literatorum hominum sit exceptus, non mediocrium tantum, sed & eorum qui Cardinalitia dignitate praefulgebant: in quibus praecipuus Joannes Medices, qui in Julii 11, demortui locum suffectus Leo­nis decimi nomen obtinuit, & Dominicus Grimanus Venetus, atque Aegidius Viterbiensis trium linguarum peritissimus, tres quidem egregii Heroes foven­dis studiis nati ac dediti, in quibus adeo non vulgariter excellebant. Vidit, ut audire memini, & Thomam illum Phaedram facundia extemporali incompa­rabiliter eloquentem, qui Ludis & Comoediis recensendis priscam antiquita­tem Invitatur ad poenitentiarii dignitatem. repraesentabat. Vidit & alios professores. Oblata est Poenitentiarii dig­nitas, [Page 201] si Romae manere vellet, via futura ad altiora conscendendi: nam emo­lumentum In ulteriorem Italiam progre­ditur. non contemnendum inde esse poterat. Sed redeundum fuit ad Archiepiscopum, cum quo postea denuo Romam adiit, quam nobilissimus adolescens videre cupiebat, priusquàm in Scotiam suam rediret: nec Roma sola, quanquam dissimulato Archiepiscopi fastidio, ne cuiquam molestus es­set: sed ulterior illa pars Italiae Cumas usque perlustrata, ac antrum Sibyllae subintratum, quod illic ab accolis etiamnum ostenditur. Post discessum Anti­stitis Ecclesiae divi Andreae, veterum amicorum memoria, quos in Britannia reliquerat, in causa fuit Erasmo cur reditum in patriam & ipse maturandum duceret. Itaque per Alpes Rheticas Curiam primùm, deinde Constantiam ad lacum Brigantinum profectus, transito Lentiensium tractu qui sunt ad Martia­nae Per Rhetiam & Germaniam re­dit in patriam. Angliam adit. sylvae initium, quod priscis Orcynium fuit, per Brisigavos Argentoratum venit, unde secundo Rheno in Hollandiam vectus est. Mox amicis suis An­tuerpiae & Lovanii salutatis, Angliam adit. Tenebatur desiderio Joannis Coleti Theologi, qui Londini decanus erat apud divum Paulum, Grocini, Latimeri, Linacri, quorum ante meminimus, & praecipue Thomae Mori. Ve­tus Maecenas erat Gulielmus Waramus Cantuariensis Archiepiscopus, totius Angliae primas, & ejus regni Cancellarius, hoc est, judex summus, qui omnes Episcopis ejus insulae sua liberalitate vicit. Hic & pecuniam dedit, & praeterea sacerdotium Ecclesiae Aldingtonensis in agro Cantuariensi: quod quum religione Erasmus obstringeretur quo minus statim acciperet, emolu­mentis integris potius ad pastorem pertinentibus, qui praesens diu noctuque subjectam plebem institueret, id quod nullus inficiari potest, ad cunctabundum Cantuariensis, Quis, inquit, te aequius ex Ecclesiastico proventu vivat, qui scriptis tuis utilissimis ipsos Ecclesiarum praefectos presbyteros instruis, doces, adjuvas, unus omnes: nec illos tantum, sed & cunctas ubique terrarum Eccle­sias, quibus illi singulis singuli duntaxat praesint & prosint. Sanè plus semel Erasmum dicere memini, Principum esse debere officium, ut propria liberali­tate studiosos juvent: sed illos suis impensis parsuros ad sacerdotiorum colla­tionem confugere, ad quae accipienda sectatores disciplinarum cogi, ut ocium literarium tueri queant. Caeterum ut Montjoium inscriptione Proverbiorum honestavit, & Johannem Coletum, novae scholae Londini institutorem, libris Amicos ibi suorum Scripto­rum honestat In­scriptionibus. Copiae duplicis, verborum & rerum, ad quem ludens aliquando dixit, se pau­perem plane factum emissa utraque copia; ita praestantissimum Maecenatem suum Gulielmum Waramum recognitione Hieronymianarum praecipue lucu­brationum immortalitati consecrare statuit. Opus Adagiorum Aldum aemu­latus flagitantibus studiosis Joannes Frobenius Typis suis non infeliciter ex­cuderat: quae arridente editione, simul officinae diligentioris celebritate mo­tus Erasmus, quum alterum Proverbiorum exemplar cum accessione pridem Badio promissum & destinatum, adjunctis aliquot Plutarchi libellis recenter versis Francisci Piremanni consilio Basileam aberrasse cognovisset, & illic om­nes divi Hieronymi lucubrationes sub Frobenianis praelis esse, ipse quoque Basileam pro­fectus. Varia edit. eodem se contulit, simulans iter ad Urbem voti solvendi gratia. Nec fuerat vanus rumor. Pridem enim Joannes Amerbachius absolutis Ambrosii Augu­stinique libris totum se comparaverat ad castigationem voluminum Hierony­mi, undique conquisitis vetustis exemplaribus, & doctis viris conductis, qui [Page 200] [...] [Page 201] [...] [Page 202] Graecas dictiones passim restituerent de quorum numero fuit Joannes Reuch­linus Jureconsultus, qui è Lexicis vacuas lacunas replere conabatur, cui sue­cessit felicior castigator Joannes Cono Norimbergensis instituti Dominicani, qui meliorem viam sequutus, è vestigiis antiquorum codicum ea, quae vel de­erant, vel erant depravata, diligenter reponebat. Idque poterat homo pro­pemodum Graece quam Latine doctior, versatus nimirum in optimis autori­bus, aliquot annis excellentissimorum in Italia professorum Musuri & Scipio­nis, quorum ante meminimus, atque Joannis Cretensis minime poenitendus auditor. Et jam defuncto patre, Bruno & Basilius filii una cum Joanne Frobe­nio Hieronymi informationem aggressi erant, & in Prophetis aliquousque progressi. Erasmo novo hospiti statim in aedes Frobenianas recepto placuit editionis nitor, sed in primis incredibilis fratrum Amerbachiorum in casti­gando sedulaque diligentia. Ipse ergo siquando consulebatur, ubi judicio o­pus erat propter exemplarium variationem, nusquam deerat. Verum Episto­larum volumina sibi peculiariter vendicabat, partim absolvendis scholiis, quae jam pridem coeperat, partim novis addendis & argumentis adscribendis occupatus. Hic labor non erat exiguus. Accessit longe Major. Desidera­bant studiosi Galliarum & Germaniarum seorsim edi Novum testamentum Graece, quod cum Veteri Venetiis conjunxerant. In id olim scripserat Anno­tationes, Laurentium Vallam imitatus. Eas quum reperisset inter schedas suas, tumultuarie recognovit, & auxit inter praelorum strepitus. Nec deerant qui ipsum Novum Testamentum elimandum putarent, vulgo Christianorum, ut videtur, scriptum vel potius versum. Et haec monentibus pro sua facilitate paruit. Hunc vero laborem Leoni X. Pont. Max. inscripsit, & quidem me­rito, primarium nostrae religionis instrumentum summo ejusdem Praesidi. At Hieronymianorum operum recognitionem Cantuariensi Archiepiscopo Wa­ramo consecravit, aeternum observantiae singularis monumentum. Rediit tum in inferiorem Germaniam propter negocia, ac non ita diu post ad nos rever­sus, commodum illuc recurrerat, quum Majestas tua Romani Imperii fascibus, cujus nobis ab ipsis Gothis Theodorico illo Veronensi & caeteris antiquitas, apud Aquas-grani inauguraretur. Mox Coloniae Ubiorum adfuit sub con­ventum Wormaciensem, in ordine eorum, qui tibi sunt à consiliis, spectabilis: nam in horum coetum jampridem à te prudentissime erat adscitus, adhuc vi­vente Joanne Sylvagio, summique Cancellarii munus obeunte. Solutis comiti­is [...] Vangionum & urbe Tornacensi recepta, quum in Hispanias ex Brabantia Majestas tua esset regressa, Basileam repetiit Erasmus, iterum editurus Ada­giorum Chiliadas & Paraphrases Paulinas atque Evangelicas absoluturus, quas dubium est, Majorene studiosorum applausu orbis exceperit, an Majori ala­critate ipse scripserit. Hic sum, inquit, in meo campo. Et sic erat. Inspicie­bat veteres maxime interpretes, ex nostris Ambrosium, Hieronymum, Augu­stinum, Hilarium, ex Graecis Chrysostomum & hujus imitatorem Theophy­lactum, Repetita Basi­lea, iterum va­riis edendis est [...]ntentas. ipse stilum accomodabat tantum. Ex his unam majestati tuae inscrip­sit, nempe primam, quae est in Evangelium Matthaei, & postremam germano tuo Caesari Ferdinando: nam qui te juvenem summopere veneratus est tot regnorum heredem, qui minus suspiceret ad fastigium Romani Imperii con­cordibus principum suffragiis evectum, aulae tuae dicatus honestissimoque of­officio [Page 203] obstrictus? Juveni adhuc Institutionem principis Christiani paravit, sanctis ceterum brevibus Aphorismis comprehensam, libellum ita me Deus a­met, in quo velut in speculo destinatus summarum rerum administrationi, vel ipse functiones Christiano dignas addiscat, vel huic additus praeceptor intuea­tur qualibus doctrinae elementis puerilis regum animus, dum etiamnum te­ner est, imbui debeat. Siquidem hoc Erasmus semper studio habuit, nobi­lissimam Austrianam familiam tot Caesarum parentem, cujus imperium vix Alpibus Juliis Rheticisque & Oceano Septentrionali terminatur, omni obse­quiorum genere, quae literarum sectatori convenirent, colere. Docet hoc Pa­negyricus [...] E rasmi in Do­mum Austria­cam. patri tuo Philippo ex Hispaniis reduci exhibitus, & ab eodem per­quam amanter susceptus: quod ille officium singulari munificentia censuit prosequendum, tanquam omnine quodam felici primus ostendens quantam o­lim aestimationem essent habitura hujus viri scripta, ac tantum non exemplum statuens quod caeteri magnates aemularentur. Nec aliter accidit. Etenim si­milem multorum Regum & Pontificum Max. benignitatem expertus est Eras­mus, ut tuam in primis, Imperator Auguste, ut Ferdinandi nunc Caesaris ger­mani Multorum in Erasmum benig­nitas. Caroli Caesaris Ferdinandi Re­gis Rom. Henri­ci Angliae Re­gis, Clementis & Hadriani Pontificum. Francisci Galliarum Regis. Pauli Pontifi­cis. Mariae Unga­riae Reginae. tui, ut Henrici Britanniae regis ejus nominis octavi, à quo vivente etiam­num parente Henrico Septimo literis ipsius manu scriptis salutatus est, ut Clementis VII. Pontificis Max. Nec alia mente Hadrianus Pontifex fuit, si facerdotium oblatum, vel munus honorarium Erasmus accipere voluisset. Quid porro Erasmo à Francisco Valesio Galliarum rege non exspectandum fuit, si animum spectemus, & quid in eum conferre voluerit? Unis certe lite­ris, longe gratissimum ejus adventum fore, sua ipsius manu subscribere non est dedignatus. Paulum vero Pontificem Max. ejus nominis tertium, quam virtuti & eruditioni Erasmicae judicio & animo, tam etiam effectu ad quam­libet opportunitatem favere fuisse paratum, inde apparet, quod praeterquam de Erasmo in collegium Cardinalium cooptando actum fuerat, ipse eidem prae­posituram Daventriensem Trajectensis dioecesis, quae sexcentorum aureorum reditum tribuere dicitur, ultro obtulerit; obtulerit autem? imò contulerit, literas non solum Apostolicas super ea ne expeditionis taedio atque impensa beneficium comminueretur promittens, sed illustrissimam Hungariae reginam Mariam sororem tuam, Flandriae tuo assensu praesidentem, ut pro sua erga Romanam sedem filiali observantia, & regia in viros bene meritos benignitate, dictae praepositurae (ut appellant) possessionem vacuam ab intrusis pro Eras­mo conservari curaret, literis bene amantibus interpellans: quas tamen Eras­mus [...] quod sacerdotium recusare instituisset, penes se reservavit, satis viatici sibi paulo post morituro superesse dicens. Principum sane & Episco­porum in Erasmum munificorum catalogum texere perlongum sit. Nec solum Aliorum Principum & Episcoporum, Civitatum. à Principibus honoratus est Erasmus, sed etiam à civitatibus Germaniae: si qua transiret, & Magistratus rescissent, vino donatus, qui honor Magnatibus & civitatum legatis more gentis impenditur. Id me praesente contigit Basileae, Constantiae ad lacum Brigantinum Bartholomaeo Plaurero Jureconsulto & consule ad convivium sua sponte venire dignato, Schefhusiae ab Abbate & Magistratu, Friburgi Brisigavorum, in Monte Brisiaco. Selestadii, Argento­rati, & aliis item locis. Nam notum erat non paucis eum tuae Majestati esse à consiliis. Equidem ob excellentiam doctrinae, quam editis indies libris [Page 204] testatiorem cunctis faciebat: dignus alioqui censebatur, quem omnes missis muneribus nihil tale ambientem certatim ornare, & quovis honoris genere re­verenter cuperent afficere. Quòd si vulgò videmus eos nullis non militaris gloriae titulis insigniri, qui, si quando opus fuerit, & incidat necessitas, defen­dere patriam vitae suae periculo sunt parati: quando justius honoratur, qui non breve aliquod tempus, sed omnem aetatem in literis pro publica utilitate ultro absumpsit exercens ingenium, genium suum defraudans. Potuisset esse magnus & indies fieri major apud tuam Majestatem. Annon ad summum au­toritatis Ecclesiasticae fastigium praeceptor olim ille tuus Adrianus Trajecten­sis evectus est? Potuisset in splendore vivere apud quosvis Reges, quis enim summorum principum eum non ambiit? potuisset in ocio, in voluptatibus Potuisset magnus fieri Era [...]mus, si vo­luisset. versari: sed praetulit communem studiorum utilitatem universis honoribus & hujus vitae crassis delitiis. Verisimile est praeter alias causas felicem quoque succrescentium studiorum successum hominem haud parum inflammasse ad quidvis perferendum. In Germania Galliaque mirè frigebant literae: vix & unus & alter Latinè sciebat, Graecè nullus. Et ecce statim, ut editae sunt Adagiorum Chiliades, & libri de utraque copia, velut in nebulis coorto sole, emergere linguarum peritia coepit. Prodibant alii atque alii libelli ad hanc rem conducibiles. Theodori Grammaticae Institutiones Latine versae, multo­rumque Per Erasmum [...] [...]ixerunt littera. autorum in utraque lingua monumenta Graecè citra praeceptoris ope­ram discere volentibus admodum accommoda. Nam hac ratione etiam Her­molaus Barbarus immortale decus Venetiarum olim profecisse fertur privato studio collatis doctissimi Gazae versionibus. Jamque quasi signo dato, litera­rum causam in his provinciis optimus quisque promovebat. Sed omnium maxi­mum subsidium attulit Trilingue collegium illud in Academia Lovaniensi in­stitutum suadente Erasmo. Magnas opes moriens reliquerat Ariensis praeposi­tus Hieronymus Bu [...]idius, Francisci Vesontini quondam Archiepiscopi in Hispania peregrè extincti frater, quas quum ille studiosorum usibus destinas­set, Erasmus Testamentariis autor fuit, ut Athenaeum Lovanii constituerent, in quo stipendiis ordinatis tres linguae publice docerentur, è quo tanquam ex Auctor fuit in­stituendi Trilin­guis collegii Lo­vanii: equo Trojano innumeri cognitione linguarum instructi prodiere hactenus, & saventibus superis deinceps sunt prodituri: quo universa ditio tua, Caesar in­victissime, nihil habet praeclarius. Ea res Franciscum quoque Galliarum re­gem movit, ut ad similis collegii Lutetiae Parisiorum institutionem animum adjiceret, Erasmum per literas evocando, cujus consilio omnia disponeren­tur. Et jam regium diploma acceperat ad itineris securitatem, sed intervene­re causae quae perfectionem impedirent. Instituti tamen & illic professores. Vocatus in Gal­liam ut praeesset in [...]tiuendo ibi­dem simili colle­gio, impeditur. Itaque in confesso est, literarum in his provinciis incrementa potissimum Eras­mo deberi. Quem enim ille lapidem non movit (quod ajunt) ut studia proce­derent? Quanto candore tradidit omnia, ab omnibus intelligi volens: quum multi res obscuras multo obscurius explicent. Editurus Proverbiorum opus à quibusdam doctis audire coactus est, Erasme tu evulgas mysteria nostra. Sed cupiebat is omnibus ea aperta esse, quo perfectam eruditionem consequeren­tur. Hoc candore destituebatur ille, qui Venetiis olim Aldo Manutio com­mentarios Graecos in Euripidem & Sophoclem edere paranti, dixit, Cave ca­ve hoc facias, ne Barbari istis adiuti, domi maneant, & pauciores in Italiam [Page 205] ventitent. Jam nihil tam humile fuit, quo tantus vir studiosorum gratia se non demitteret. Etiam ipsum Catonis carmen juxta titulum, emendare & inter­pretari dignatus est, ut nec in magnis, nec in minutis ejus opera desideraretur. Adeo vix proferri queat, qui unus studiis communibus plus profuerit. Ha­bet quidem Gallia Budaeum principem literarum, quem libenter opponat, Gulielmi Bu­dai laus. qui quum abstrusissimum rei nummariae, quae apud veteres fuit, materiam pri­mus doctissimè copiosissimeque explicuit, tum priscas loquendi formulas Jure­consultorum elegantissime edisserit, maxima (quod negari non potest) nati­onis suae gloria editis in Pandectas Annotationibus: denique Commentarios linguae Graecae conscripsit, quibus nihil utilius Graecitatis studioso continge­re potest. Sed noster in Theologicis plus operae posuit. Quam studiorum partem paulo liberius tractavit, quod videret (ut ipsius utar verbis, ad amicum quendam scribentis) plus satis tribui Theologiae argutatrici, veterem prorsus Erasmus maxi­mam operam impendit Theo­logiae. aboleri: sicque Theologos argutiis Scoticis incumbere, ut non attingant fon­tes divinae sapientiae. Ad haec disciplinam Ecclesiasticam longè prolapsam esse à synceritate Evangelica: populum Christianum multis modis gravatum esse: conscientias hominum variis tricis illaqueatas. Atque hanc ob rem alicubi quorundam arrogantiam, ambitionem, avaritiam, superstitionemque liberiori stilo subtaxat, nemini hic adulatus quamlibet potenti, quod tamen hodie ni­mium multi faciunt. Nec alia res plus officit principibus maximè Ecclesiasti­cis dum laudamus quod faciunt, non quid facere debeant commonstrantes. In hac ille parte nusquam cessat. Quanquam eum saepe dictitare memini dum viveret, si praescisset tale seculum exoriturum quale hoc nostrum est, se multa non fuisse scripturum, aut isto modo non scripturum. Sed Dei gratia, videmus istarum admonitionum aliquem fructum. Theologorum manus pro Halesio, pro Holcoto, Cyprianum, Augustinum, Ambrosium, & Hieronymum suis horis versant. Studium Theologicum diffusum Petrus Langobardus in methodum redigere conatus est, collectis Sententiarum libris: sic enim ap­pellant. Sed in commentariis recentiorum modus desideratur. Similem rem apud Graecos tentavit Damascenus. Ex veteribus licet cognoscere nascentis Ecclesiae exordia simplicissima, quae paulatim ad hanc Majestatem increve­runt. Absque quorum lectione citra judicium de rebus disseret, qui in neo­tericis tantum versatus est, amussis juxta proverbium alba ad sacrorum expen­sionem. Quare veterum cognitio scriptorum futuro Theologo perquam neces­saria ad quam tantopere studiosos cohortatus est Erasmus, emendatis illorum lucubrationibus, & ad exemplaria vetusta collatis. Extant libri, nec est opus nominatim recensere. Addidit plerisque locis censuras, quas ceu singularem dotem ac evidens argumentum praesentissimi perspicacissimique ingenii magis admiror, quàm quidvis aliud. Nullum enim arbitror fuisse multis jam seculis, qui judicio plus valuerit, id quod consummatae eruditioni postremo omnium contingere solet. Quibusdam visus est non satis esse Ciceronianus, ad structu­ram & verba Tullianae dictionis omnia severè exigentibus. Sed ipsum stilum apertum, extemporalem, purum, facilem, & argutum semper amavit, vocabu­lis quibusdam uti coactus est Christianae religionis, materiae quam tractabat servientibus. Neque enim probabat eorum superstitionem, qui verius inanes modulos quosdam antiquitatis referunt, quàm sententias densas & praestantes. [Page 206] Sanè fatemur seculum Ciceronis fuisse purissimum & imitatione dignum, ac proinde magnam felicitatem si quis sinceram illius temporis, quo lingua Lati­na Erasmi stilus. maximè floruit, phrasim assequatur. Et quibusdam rem bellè procedere cernimus, nec invidemus. At proferant nobis in medium tot tamque utilia scripta, tam sancta, tam cordata, quot ab Erasmo Christianus orbis accepit, & cum illis sentiemus, ac Ciceronianos etiam à pietate sanctimoniaque prae­dicabimus. Horum librorum magnam partem Basileae in aedibus Frobenianis in monte divi Petri sitis, partem etiam Friburgi Brisigavorum elucubravit, ad Quibus locis Erasmus maxi­me sua scripta elucubravit. hoc enim oppidum in ditione fratris tui regis Ferdinandi positum, monitu Bernardi à Gles Cardinalis Tridentini cum sarcinulis suis migrare coactus est, verentis ne quid illi accideret Basileae mutato sacrorum cultu, quae tamen res longè placidius transacta est, magistratuum prudentia, quàm multi divina­bant, nemine ex universo numero sacerdotum per contumeliam attacto. Fri­burgi primum in aedibus illis magnificis habitavit, quas Avus tuus divus Maxi­milianus pro senectutis suae nido per Jacobum Villingerum suae Majestatis à Thesauris parari quondam sibi jusserat. Deinde propriam domum emit. At quum ab illustrissima sorore tua Maria Hungariae regina, quam tu ab obitu a­mitae tuae Margaretae provinciis inferioris Germaniae gubernandis praefecisti, in Brabantiam revocaretur, & Ecclesiasten suum prius esset editurus, ut prae­sens adesset dum excuditur in officina, ac operi colophonem (quod ajunt) ad­deret: nam nescio quid ad calcem restabat attexendum, simul ut coeli mutati­one reliquias morbi pertinaciores discuteret, vendita domo Basileam cum uni­versa supellectile sua, quae libris maximam partem constabat, post septimum annum reversus est, ad Hieronymum Frobenium amicum veterem hospes gra­tissimus divertens, hoc consilio, ut recuperata bona valetudine, & absolutis iis quae habebat in manibus, navigio per Rhenum, in inferiorem Germaniam descenderet. Interim articularis morbus, qui aliquandiu conquieverat, rur­sus hominem corripit & miseris modis vexat, ut se loco movere nequiret, fru­stra coelo mutato. Hic remittentibus cruciatibus ex bipede primùm quadru­pes, deinde tripes factus est, scipionum auxilio se sustentans & sensim prore­pens. Quumque schedas Epistolarum, quas annis superioribus à diversis ami­cis acceperat, sigillatim evolveret, novae nescio cujus editionis gratia, ac plu­rimae Morbus Eras­mi. eorum qui à rebus humanis excesserant, in manus venirent, subinde ajebat: Et hic mortuus est: ac tandem, Nec ego diutius vivere cupio, si CHRISTO Domino placeat Sic languentem & viribus destitutum, dys­enteria, malum exitiale, ferme mensem integrum vexavit, ac paulatim ex­haustum in summa aequanimitate & tolerantia tandem extinxit, CHRISTI misericordiam extremis saepe repetitis vocibus implorantem. Qui CHRISTI Mors, doctrinam vivens tam syncere tractavit, mortuus indubiè mercedem ab illo summo Agonotheta amplam accepit. Testamentum Majestatis etiam tuae fre­tus autoritate condiderat, quo pauperum inopiae relictis à morte facultatibus suis trifariam consultum voluit, invalidis senioque confectis, virginibus elo­candis, quibus dos deesset mariti conciliatrix, & studiosis fovendis. Id Bonifa­cius Amerbachius Juris professor, haeres nuncupatus, redemptis annuis stipen­diis Testamentum. reditibusque bona fide cum sociis juxta testatoris mentem exequutus est, & quae fieri ille voluit cuncta ad amussim accuravit. Is ipse memoriam in aede [Page 207] sacra Cathedrali Basiliensi patrono optimo in columnari structura, cui saxum tumulum operiens Termino sculpti insigne adjacet, affigendum locavit in marmore Rhetico. Statura novit Majestas tua fuisse eum, ut ipse de Moro Epitaphium. quadam Epistola scribit, infra proceritatem, supra tamen prorsus notabilem humilitatem. Corpusculo satis compacto & eleganti, sed quod esset tenerri­mae Qualis cor­pore, complexionis, & minimarum etiam rerum mutatione, puta vini, cibi, coe­live facile offenderetur, in senio crebris quoque calculi doloribus obnoxium: ut de pituita dicam, alioqui perpetuo communique studiosorum omnium ma­lo. Cute corporis & faciei candida, capillitio in juventa sufflavo, oculis cae­siis, vultu festivo, voce exili, lingua pulchrè explicita, cultu honesto & gravi, qui Caesareum consiliarium, Theologum, & sacerdotem deceret. Fuit in re­tinenda amicitia constantissimus, nullis unquam inscriptionibus quacunque de causa mutatis. Memoria felicissima: nam puer totum Terentium & Horati­um Animo. memoriter complexus est. In egenos liberalis, quos, ut alibi, sic à sacro domum rediens per famulum nunquam non munerari solet: maxime vero in bonae spei & indolis adolescentes studiosos, si qui ad se viatico destituti ve­nissent, largus, benignus, & munificus. In convictu comis & suavis citra omne supercilium: ubique certè [...], hoc est, amabilis: quod ille nomen à se dolebat non usurpatum, quum primum scribere coepisset, & editis libellis innotescere. Quis enim, inquit, quenquam mortalium Amorem audivit ap­pellari, id quod Graecis significat [...]. De libris porrò suis, quos in om­ni vita conscripsit in [...]meros, quâ sacros, quâ prophanos, conjunctim & univer­sim Ejus Scripta. edendis, vir modestissimus, nihil moriens statuit, opinatus futurum ut cul­tioribus quotidie emergentibus ista sua scripta facile negligerentur. Caete­rum quum Hieronymus Frobenius & Nicolaus Episcopius Typographi sensis­sent ea à studiosis in eo ordine simul collecta desiderari, quem ipse quum vive­ret ad Joannem Botzhemium & postremo ad Hectorem Boeotium suarum lu­cubrationum catalogum recensens, indicavit, videlicet iis primum conjunctis, quae vel ad institutionem literarum vel ad pietatem pertinent, tum Morali­bus, deinde Apologiis, & ultimo loco recognitis autoribus suas partes im­plentibus, obsequendum studiosis rati, rem ausi sunt cum magnificam, tum omnium favore dignam, nulla nec sumptuum nec laborum magnitudine de­territi, quicunque tandem sequeretur eventus, modo ut voluminum Erasmi Tomos conficerent, autoris Catalogum ad Hectorem Boeotium, tanquam re­centiorem, potissimum sequuti: adjectis etiam ab Amerbachio, suo quibus­que loco iis, quae postea idem ille Erasmus elucubravit: omisso tamen Deci­mo Tomo, non nisi alios autores ab ipso recognitos complectente: in quibus seorsum successu temporum excudendis, etiam suam operam studiosis iidem chalcographi pollicentur, si modò aequum experti fuerint lectorem, Quae editio quum ob alia magni facienda est, tum ob hoc quòd tanti litera­rum Antistitis existimatione consulit, ne quis aut animo nocendi, aut quaestus studio, gratiam videlicet Erasmici genii captans, deinceps aliquid illi tribuat quod ipse non scripsit: id quod vivente eo, factum scimus: aut tanquam su­um non agnovit, aut etiam agnitum, minime editione dignum existimavit, Quare Clementissime CAESAR, veterum Imperatorem ac Regum exem­plum imitatus, qui rem literariam & honestas disciplinas tueri magnificum [Page 208] censebant, istum Erasmicorum librorum Thesaurum, quo nihil universa res literaria vel ornatius habet, vel utilius, vel pium magis, inter monumenta re­centiorum, sartum tectum conservandum suscipe, hominis tot modis tui, sive patriam Hollandiam respicias, quaete Dominum agnoscit, sive Consiliarii dig­nitatem, quam tibi fideliter obivit, sive probi pectoris devotionem, quo no­bilissimae isti familiae Austriacae sive Burgundiacae semper deditus fuit. Verè enim regia res est tueri literas, quibus extinctis miserabili caligine cuncta Res regia, [...] literas. confundentur, nec homines à brutis animalibus different. M. Virtruvium haud puduit de Architectura scribere ad Octavium Augustum, qui in ordine vestro Romanorum Imperatorum secundus fuit, Julii ut haeres, ita successor: Dictionarium suum Pollux Graecus autor Commodo Caesari dedicat. Oppia­nus [...], Antonio L. Sept. Severi F. inscribit: non quod archi­tectus esset Octavius, à quo struendarum aedium consilia peterentur: aut Commodus, Grammaticus: aut physiologus, Antoninus: sed ut liberalium artium patronos agere meminissent tanti Monarchae. Et disciplinis quidem illi delectabantur ut docti, & à teneris recte instituti, non favebant tantum. Quin florebat ipsum Romanum Imperium ab hominibus virtute & eruditione excultis per diversa officia administratum. Sume ergo tibi lucubrationes Erasmicas defendendas, verè [...], partim quod in his quae­dam tuae Majestati privatim dicata sunt, velut Institutio principis Christiani, & in Matthaei Evangelium Paraphrasis: partim quod ut tu summus es orbis Monarcha, sic etiam omnium commodis prospicere debes. Proderit autem orbi talem Thesaurum esse conservatum, nec sycophantis quibusdam & stu­diorum osoribus vel hujus intercipiendi vel concerpendi fieri potestatem, non quod Erasmo magnopere timendum sit, quem amare extinctum incipiunt, qui vivum oderant: Pascitur enim, ut Ovidius ait, in vivis livor, post fata quies­cit: sed ut malevolis omnis vel calumniandi vel sinistri conatus ansa penitus amputetur. Id fiet, si tuae Majestatis quasi Ajacis clypeum opponas, & reipsa Defunctus a­mari caeptus E­rasmus, qui su­perstes odio ab multis habeba­tur. ostendas, non solum imminutae Majestatis reos esse, qui in te principem Ro­manum sed & qui in Consiliarios tuos conspirant: id quod Honorius & Ar­cadius AA. censuerunt. Quis enim rabularum non obmutescet, si protegen­tem CAROLUM viderit? Quis illorum aspectu tui territus non terga dabit? quem Aphri congredientem expaverunt, quum depulsum ditione sua Tunetensem regem ultramarina expeditione suscepta rem maximam atque Brevis victo­riarum Caroli V enumeratio. difficillimam ausus, feliciter & celeriter restitueres. Qui Italiae pacem de­disti, inque ea jam diu nobilissimam regionem conservas. Qui proximis diebus Gandavensem tumultum in gravem totius Flandriae perniciem erupturum, dicto citius compescuisti. Quem spes est Germaniae nostrae pristinam concor­diam resarturum lite partium utrinque audita, ac per tuam prudentiam qua vales, autoritatemque aequaliter dirempta. Atque utinam immortalitate dig­nus ERASMUS tantisper superfuisset, dum ista à te fortiter & praeclare gesta suavissimo stilo suo memoriae aeternae consecrasset. In nulla re ille, certò scio, libentius fuisset occupatus. Denique addam hoc unum, priusquàm finem faciam: Glorientur caeteri Imperatores, hujus vel illius quamlibet magnae, Eruditorum laudes in suos etiam Principes redundant. persaepe etiam atrocis rei casu suum principatum factum insignem, CAROLI CAESARIS tempora candidissimi scriptoris ERASMI Monumentis il­illustrata [Page 209] nunquam ignorabuntur, nam solet eruditissimi cujusque laus etiam in principem redundare, sub quo vixerit, ut non dicam in cujus clientela fuerit numeratus. Bene valeat Majestas tua, CAESAR Invictissime, & ERASMI sui lucubrationes sibi commendatas perpetuo tueatur. S [...]let­stadii, calendis Juniis, Anno à CHRISTO nato M. D. XL.

Quum autem decens & accurata Scriptorum suorum partitio supra modum cordi fuerit Erasmo, Majoremque ejus rei curam post mortem haberi supremis verbis voluerit ab Amicis, quam, ut ipse loquitur paulo ante ad Conradum Goclenium scribens, Psalteriorum & Anniversariorum, quae defunctis superstitione quadam praestari consueverunt: non abs refore censui, si Epistolam Viri Magni ad Hecto­rem Boeotium missam apposuero; qua ipse paucis ante obitum annis stupendum ab lucubrationibus suis instruit, & aeternitati consecrat Hortum; singulis in suos pul­villos & areolas aptissime distributis. Ea sic habet.

DES. ERASMUS ROTERODAMUS ERUDITISIMO HECTORI BOEOTIO DEIDONANO S. D.

LITERAS tuas Boeoti ornatissime, datas Aberdonae septimo ca­lendas Junias, anno salutis millesimo quingentesimo vigesimo octa­vo, accepi Friburgi, quae civitas est Brisgoiae sub ditione regis Fer­dinandi, non incelebrem habens Academiam: accepi autem cir­citer idus Februarias, anno à natali CHRISTI millesimo quingentesimo trigesimo: ne forte mecum expostules, quod serius respondeam. Ea res fuit in causa, ut has literas tibi per Typographos excusas mittere maluerim, quàm per amanuensem descriptas. Sic enim arbitror celerius ad te perventu­ras. Ergo ad tuas paucis accipe. Quam mihi tua consuetudo jucunda fuit HECTOR eruditissime, quum ante annos triginta duo Lutetiae in litera­rum stadio pariter curreremus, licet te pro ingenii tui singulari felicitate multis passibus praecurrente: tam mihi gratum fuit eam voluptatem ex tanto intervallo mihi tuis literis refricari. Ad laudes autem quas tuus candor mihi tribuit affatim, plenaque (quod ajunt) manu, nihil aliud audies, quam te de [Page 210] Erasmo non minus diserte quam amanter, non dicam menitri, quod à tuis mo­ribus semper fuit alienissimum, sed multum à vero aberrare. Faveo tamen interim tuis de me praeconiis, vehementer optans ex meis lucubrationibus ali­quid utilitatis, ad disciplinarum ac verae pietatis candidatos pervenire. Ea­rum Catologum, uti petis, huic subtexam Epistolae. Nec mihi medio­crem Scotiae Regnum [...] ris deditum. attulit voluptatem, quod intelligo Scotiae regnum ut aliis pluribus or­namentis, ita liberalium artium studiis indies magis ac magis expoliri. Hoc nomine semper amavi Jacobum regem, quod ditionem suam non tam proferre studuerit quam exornare, inter felicissimos Monarchas numerandus, si prae claris virtutibus hominis fortuna respondisset. Nec dubito, quin filius illius ut in paternum regnum successit, ita paternis vestigiis ingrediatur. Quum Jacobi regis filium Alexandrum Archiepiscopum divi Andreae Senae insti­tuerem, aderat illi frater vix decimum agens annum, incredibili puer indo­le, ac jam tum nescio quid eximium de se pollicens. Aveo scire quid illi acciderit, utrum paterni fraternique fati comes fuerit, an adhuc supersit, Alexander [...] Regis si­ [...] Erasmi Discipulus. Pro istius Academiae non ignobilis in me favore studioque gratiam habeo plu­rimam, cujus commodis & ornamentis utinam mea opera possit aliquid acce­dere. Certe, quod unum possum, precor ut Dominus per te tuique similes vi­ros, eam omni genere disciplinarum, veraeque pietatis dotibus bene fortunet ac locupletet. Datum ex inclyta Academia Friburgensi, idibus Martiis.

INDEX OMNIUM LUCUBRATIONUM DES. ERASMI ROTER.

PRIMO TOMO HAEC HABENTUR,
  • DE copia verborum ac re­rum, libri duo.
  • Theodori Gazae Gramma­tices, libri duo.
  • Syntaxis.
  • Ex Luciano versa: Saturnalia.
    • Cronosolon.
    • Epistolae Saturnales.
    • De luctu.
    • Abdicatus.
    • Icaromenippus.
    • Toxaris.
    • Alexander, sive Pseudomantis.
    • Somnium.
    • Timon.
    • Tyrannicida.
  • Erasmi declamatio Lucianicae respon­dens.
    • De iis qui mercede conducti degunt.
    • Dialogi amatorii XVIII.
    • Hercules Gallicus.
    • Eunuchus.
    • De sacrificiis.
    • Lapithae, sive Convivium.
    • De astrologia.
  • De ratione conscribendi Epistolas.
  • De pueris statim ac liberaliter institu­endis.
  • De ratione studii.
  • De laude medicinae.
  • Libanii aliquot Declamationes versae.
  • Similium liber unus.
  • Colloquiorum liber.
  • De recta Latini Graecique sermonis pronuntiatione.
  • Ciseronianus, sive de optimo dicendi ge­nere.
  • De civilitate morum puerilium.
  • Galeni exhortatio ad bonas artes, ver­sa per Erasmum.
  • Epitome in elegantias Laurentii Valla.
  • Euripidis Hecuba & Iphigenia, Eras­mo interprete.
  • In Nucem Ovidii Commentarius.
SECUNDO TOMO.
  • Adagiorum opus.
TERTIO TOMO.
  • Epistolarum opus.
QUARTO TOMO.
  • E Plutarcho versa.
  • De discrimine Adulatoris & Amici.
  • Quomodo utilitas capiatur ab inimicis.
  • De tuenda bona valetudine.
  • Principi maxime philosophandum.
  • Animi an corporis graviores morbi.
  • Num recte dictum sit, [...].
  • [Page 212] De cupiditate divitiarum.
  • De cohibenda iracundia.
  • De curiositate.
  • De vitiosa verecundia.
  • Apophthegmatum libri VIII.
  • Moriae Encomium, hoc est, Stultitiae laus.
  • Panegyricus ad Philippum Burgundio­rum principem.
  • Ad eundem carmen gratulatorium.
  • Institutio principis Christiam.
  • Isocrates de regno administrando.
  • De morte declamatio.
  • Declamatiuncula gratulatoria.
  • Pacis querimonia.
  • Lingua.
  • Xenophontis tyrannus.
  • De senectute carmen.
QUINTO TOMO.
  • Enchiridion militis Christiani.
  • Oratio de virtute amplectenda.
  • Ratio verae Theologiae.
  • Paraclesis.
  • Modus confitendi.
  • Enarratio Psalmi, Beatus vir.
  • Enarratio Psalmi, Quare fremuerunt Gentes.
  • Paraphrasis in Psaimum, Domine quid multiplicati.
  • Concio in Psalmum, Quum invocarem.
  • De puritate Ecclesiae Christi.
  • Enarratio in Psalmum, Dominus re­git me.
  • De bello Turcis inferendo Consultatio.
  • Enarratio in Psalmum, Benedicam do­mino in omni tempore:
  • Enarratio in Psalmum, Dixi custodiam vias meas.
  • De amabili Ecclesiae concordia.
  • Concio in Psalmum LXXXV.
  • De misericordia Domini Concio.
  • Virginis & martyris Comparatio.
  • Concio de puero Jesi [...].
  • Epistola consolatoria ad virgines sacras.
  • Coristiani matrimonii Institutio.
  • Vidua Christiana.
  • Ecclesiastes, siue de ratione concionandi;
  • Modus orandi Deum.
  • Symbolum, sive Catechismus.
  • Precationes.
  • Paean Virgini matri dicendus.
  • Oratio ad Mariam in rebus adversis.
  • De contemptu mundi.
  • De taedio & pavore Christi disputatio.
  • De praeparatione ad mortem.
  • Ode de casa natalicia Jesu.
  • Expostulatio Jesu cum homine pereunte.
  • Hymni varii.
  • Liturgia Virginis Lauretanae.
  • Carmen votivum Genovefae.
  • Commentarius in duos Hymnos Pruden­tii, de natali & Epiphania pueri Jesu.
  • Christiani hominis institutum, carmine.
  • Epitaphia in Odiliam.
SEXTO TOMO.
  • Novum Testamentum, cum Annotatio­nibus.
SEPTIMO TOMO.
  • Paraphrases,
    • In Matthaeum.
    • In Marcum.
    • In Lucam.
    • In Joannem.
    • In Acta.
  • In Epistolas Pauli.
    • Ad Romanos.
    • Ad Corinthios I.
    • Ad Corinthios II.
    • Ad Galatas.
    • Ad Ephesios.
    • Ad Philippenses.
    • Ad Colossenses.
    • [Page 213] Ad Thessalonicenses I.
    • Ad Thessalonicenses II.
    • Ad Timotheum I.
    • Ad Timotheum II.
    • Ad Philemonem.
    • In Epistolam Petri I.
    • In Epistolam Petri II.
    • In Epistolam Judae.
    • In Epistolam Jacobi.
    • In Epistolam Joannis I.
    • In Epistolam Joannis II.
    • In Epistolam Joannis III.
    • In Epistolam ad Hebraeos.
OCTAVO TOMO.
  • Ex Chrysostomo versa.
    • Adversus Judaeos, Homiliae V.
    • De Lazaro & divite, Homiliae IIII.
    • De visione, Homiliae V.
    • De Phylogonio martyre, Homilia I.
    • De orando Deum, Libri II.
    • De David & Saule, Libri III.
    • Quum presbyter esset designatus, Ho­milia I.
    • In Psalmum, Cantate domino.
    • Quum Sarioninus & Aurelianus acti essent in exilium, Hom. I.
    • De fide Annae, Homiliae II.
    • Commentariorum iu Acta Apostolorum, Homiliae IIII.
    • Commentariorum in secundam ad Co­rinthios, Hom. VII.
    • In Epistolam ad Galatas.
    • In Epistolas ad Philippenses, Homiliae II.
  • Ex Athanasio.
    • De sancto Spiritu, Epistolae II.
    • Contra Eusebium de Nicaena synodo, Epistolae II.
    • Apologetici duo adversus eos, qui calum­niabantur, quòd in persequutione fu­gisset.
    • De passione Domini, Homilia I.
    • De hoc quod scriptum est, Euntes in vi­cum qui contra vos est.
    • De virginitate.
    • De peccato in Spiritum.
    • De Spiritu Sancto.
  • Ex Origene.
    • De vita, phrasi, & operibus Origenis.
    • Fragmentum in Evangelium Matthaei
  • Ex Basilio.
    • Principium Esaiae.
    • De Spiritu sancto, Liber.
    • De laudibus jejunii, Homiliae II.
NONO TOMO.
  • Epistola Apologetica ad Dorpium.
  • Ad Jacobum Fabrum Stapulensem.
  • Ad Jacobum Latomum.
  • Ad Atensem pro declamatione Matri­monii.
  • Apologia de In principio erat sermo.
  • Apologiae tres ad Notationes Eduardi Lei.
  • Ad Jacobum Lopim Stunicam.
  • Adversus Sanctium Caranzam.
  • De loco, Omnes quidem resurgemus.
  • In Natalem Beddam.
  • Adversus Petrum Sutorem Cartusia­num.
  • Appendix de scriptis Clitohuei.
  • Declarationes adversus Theologos Pa­risienses.
  • Ad Phimostomum De divortio.
  • Ad juvenem Gerontodidascalum.
  • Ad Monachos quosdam Hispanos.
  • Ad Album Pium Carporum principem,
  • De usu carnium.
  • De libero arbitrio Collatio.
  • Hyperaspistae diatribes, Libri II.
  • Purgatio adversus Epistolam Lutheri.
  • Detectio praestigiarum libelli cujusdam.
  • [Page 214] Adversus pseudoe vangelicos Epistola.
  • Ad Eleutherium Epistola.
  • Ad Grunnium.
  • Ad fratres Germaniae Inferioris.
  • Spongia adversus aspergines Hutteni.
  • Pantalabus, sive adversus febricitan­tem.
  • Adversus mendacium & obtrectatio­nem.
  • Antibarbarorum liber.
  • Ad quosdam gracculos Epistola.
  • Responsio ad Petri Curtii defensio­nem.
  • De Termino, Epistola.
Catalogorum Operum Des. Erasmi Roterodami
FINIS.

EPITAPHIUM. DES. ERASMI ROTER. Basileae; Christo Servatori S.

DES. ERASMO ROTERODAMO, VIRO OMNIBUS MODIS MAXIMO, CUJUS INCOMPARIBILEM IN OMNI DIS­CIPLINARUM GENERE ERUDITIONEM PARI CONJUNCTAM PRUDENTIA POSTERI ET ADMIRABUNTUR ET PREDICA­BUNT. BONIFACIUS AMERBACHIUS, HIE. FROBENIUS, NIC. EPISCOPIUS, HAEREDES ET NUNCUPATI SUPREMAE SUAE VOLUNT ATIS VINDICES, PATRONO OPTIMO NON ME­MORIAE, QUAM IMMORTALEM SIBI EDITIS LUCUBRATI­ONIBUS COMPARAVIT, IIS TANTISPER DUM ORBIS TERRARUM STABIT SUPERFUTURO, AC ERU­DITIS UBIQUE GENTIUM COLLOQU­TURO, SED CORPORIS MOR­TALIS QUO RECON­DITUM SIT ERGO, HOC SAXUM POSUERE.

MORTUUS EST 4. IDUS JULII. JAM SEPTUAGENARIUS ANN. A CHRISTO NATO M. D. XXXVI.

Ia Saxo, quo Sepulchrum integitur est Termini Facies, basi quadrata, cum his verbis.

DES. ERASMUM ROTERODAMUM AMICI SUB HOC SAXO CONDEBANT. QUARTO IDUS JULIAS. 1629.

Gul. Budaei Clariss. VITA PER LUDOVICUM REGIUM AD GULIELMUM POIETUM MAGNUM FRANCIAE CANCELLARIUM.
Amplissimo Viro at (que) Illustrissimo GU­LIELMO POIETO, Magno Franciae Cancellario, Ludovicus Regius. S. D.

PHILIPPUS Cossaeus Constantiensis Antistes, cujus jussu Guliel­mi Budaei vitam explicandam suscepi, author mihi fuit, ut hunc meum laborem nomini tuo consecrarem: existimans, quoniam Bu­daeum paulò antè vita fruentem unicè dilexisti, quicquid de eo mor­tuo scriberetur, tibi fore gratissimum. Ego vero tametsi videbatur id alienum institutis meis, & in primis arduum, statuebam tantam rem, tam expectatam & diligentia consequi, & memoria complecti, & oratione exponere: tamen viro clarissimo atque doctissimo & justa imperanti, & praeclara cupienti non parêre nefas esse putavi, eoque magisque non aliunde poteram honestius pri­mam ineuntis adolescentiae commendationem ducere. Itaque non ausus Pa­troni mei aut authoritatem aspernari, aut voluntatem negligere, recusandi pudore scribendi onus suscepi. Quod autem erat optandum maximè, ut mihi juris studioso daretur aditus ad te summum juris Antistitem, jurisconsulto­rumque principem, & quod unum ad meas rationes maximè pertinebat, id non fortuitò, sed propè divinitus datum atque oblatum videtur. Quamobrem [Page 216] quoniam propter obscuritatem in hominum ignoratione adhuc jacui, nixus praestantissimi viri authoritate, ad tuam Amplitudinem confugio: inde aut praesidia adversus invidiam, aut laudi, si qua fortè nascatur, adjumenta quaesi­turus. Nemo enim te uno dignior occurrebat: quem in maximis gravissimis­que causis Reip. nostrae cognitum, in primisque spectatum Franciscus Rex Regum potentissimus & sapientissimus per omnes honorum gradus ad summum extulit Magistratum. Quem ita geris, ut diligentiam admirentur omnes, vir­tutem agnoscant: sitque intellectu difficile, utrum is magistratus ornet te magis, an ornetur à te: Nec verò in minima tua laude ponendum est, quod ut semel tanto honore auctus es, tecum habuisti Budaeum semper, captus ejus & virtute & doctrina: hunc nusquam à te dimittere, tecum quocunque proficiscereris deducere, in suavissimo convictu tuo honorificentissimè detinere voluisti, qui cum remotus ab oculis populi in studiis cognoscendi semper ali­quid aut discendi, quantum reipublicae superfuerat temporis, libentissimè at­que multò verius cupidissimè contereres. Quare interim extimesco, ne refri­cem hisce meis literis desiderium, ac dolorem tuum: quem ex interitu illius longè acerbissimum accepisse te sciunt omnes. Quid enim non doleas erep­tum tibi hominem magno ingenio? admirabili doctrina? singulari pruden­tia? & tecum omnium consiliorum societate conjunctissimum? Quae si unà cum illo occidissent, immoderatius doctissimi viri desiderium ferendum esset. Sed nec illa occiderunt, alenturque aeternitate, & augebuntur totius posteri­tatis memoria. Doctrinam ejus viri coluisti, quae vivit, semperque vivet in omnium gentium mentibus ac sermonibus: multò notior, atque illustrior po­steris quam praesentibus futura. Accipies igitur hunc librum exiguum quidem & tenuem, sicuti nascentia omnia sunt & incipientia, nec tam re & maturi­tate, qualia solent esse adolescentiumque spe fortassis & exspectatione com­mendandum, quem tamen spero tibi fore jucundum, tum Budaei ipsius causa, cujus honori destinatus est, tum Constantiensis Episcopi tuae amplitudinis ob­servantissimi nomine, cujus cum essem mancipio & nexu proprius, tuum tamen esse voluit usu & fructu,

PRAEFATIO.

SIQUIS conversiones rerum humanarum consideret, & vetera animo repetat, comperiet non omnibus aetatibus, sed aureis (ut ita dicam) quibusdam saeculis egregios homines extitisse, in quibus vires suas natura potissimum sit experta. Non enim Demosthenem & Cicero­nem praestantissimos oratores, nec Platonem & Aristotelem principes ingenii & doctrinae, nec Homerum & Virgilium clarissimos poëtas, nec Hippocratem & Galenum medicorum lumina temerè aut fortuitò satos & creatos fuisse credendum est. Sed profectò fuit quaedam vis quae generi consuleret humano, illosque gigneret & aleret: ut artes ad bene beateque vivendum necessarias aut invenirent ipsi, aut inventas perpolirent, absoluerent, atque ad summum perducerent. Ac nostra quidem aetate, qua omnes bonae artes sese rursus eri­gere coeperunt, natura ex superiorum temporum caligine recreata, multos homines claros & magnos in omni virtute, omni disciplinarum genere protu­lit: inter quos admirabile est, quantum Budaeus unus excellat, sive utriusque linguae cognitionem, sive magnarum artium, & reconditarum rerum scien­tiam, sive vitae integritatem, sive praeclara ingenii monumenta, spectemus. Itaque suscepi more Majorum laudabili illo quidem, sed multis saeculis in­termisso, vitam tanti viri explicandam. Nam fuit olim usitatum, statuere cla­ris hominibus ex marmore, aut ex aere statuas, testes diu futuras magnorum in remp. meritorum: & simul eorum dicta factaque posteris prodere, ut cum has imagines intuerentur, animum & mentem ipsa praestantium hominum cogi­tatione confirmarent, certarent cum illis probitate & industria: neque pri­us conquiescerent, quam virtute famam illorum ac gloriam adaequavissent. Nostra aetas nescio quo pacto virtutem invidia potius, quam imitatione prose­quitur, & honestos labores contumelia libentius, quam splendore decorat: ac spretis his quorum aut scripta aut facta proximè ad antiquorum gloriam perveniunt, veterum laudes cupidius audit. Perinde quasi omnis flos ingenio­rum siti veteris ubertatis exaruerit, aut antiquis solis aditus ad virtutem pa­tuerit, nobis vero sit interclusus. Minuenda nimirum est haec opinio tanquam inimica virtuti, vel potius ex animis hominum evellenda: quam sit ingrati, credere naturam omnium parentem cuncta sua munera olim effudisse, ut in posterum sterilis effoetaque maneret? Quòd si ad hujusce nostri saeculi foelici­tatem animum convertere velimus, sine dubio comperiemus nostros homines antiquis ingenio non inferiores, multos doctrina pares, studio autem & indu­stria longè superiores: nec minoris aestimandos, nisi caecitate quadam animi eorum laudi & gloriae invidere, quam favere mallemus. Quamobrem resipis­camus aliquando, grati simus in aequalium virtute decoranda: simus diligen­tes in illis celebrandis, quibus nulla laus tribui non debita potest, tametsi Bu­daeus pro se satis habetur illustris, nulliusque praedicatione eget quo celebrior fit & commendatior. Est ille quidem preclaris ingenii monumentis ad omnem [Page 218] Memoriam commendatus. Tamen è dignitate patriae, ex usu omnium qui li­teris dant operam, fore putavi, si ejus imaginem non solum ad intuendum, ve­rum etiam ad imitandum quoquomodo exprimerem. Quemadmodum enim qui vi tempestatis à recto cursu longius aberrarunt, in noctem conjecti, si ex conti­nente locisque superioribus, unde est propinquus aspectus in mare lumen con­spexerint, facile naufragium effugiunt, tutumque receptum inveniunt: Eo­dem modo qui sese scientiae cognitionisque studiis dediderunt, si varietate re­rum magnitudinemque tanquam fluctibus oppressi, animum contrahant aut demittant, splendore praestantium hominum & exemplo, velut gubernaculo, eriguntur ac resistunt, atque ex procellis difficultatum, ex aestibus curarum, per angustias, per vada, per saxa & cautes in portum doctrinae velis passis per­vehuntur. Itaque cum omnibus exploratum erit quae subsidia Budaeus habue­rit ad tantam eruditionem, quibus initiis ac fundamentis tantae summis in re­bus laudes excitatae fuerint: quam contrà impedimenta obstiterint, & qua in­dustria superarit, ut jam planè grandis & sine praeceptore literas didicerit, quam multa in vita occupatissima legerit, tractarit, scripserit, ex his fructum illum vel maximum precipient in rectam disciplinae viam ingressi: quod in­telligent, qui majorem discendi commoditatem habent, minimè illud ipsum quod est summum, desperandum esse, modo quod efficere, aut quò progredi possint experiantur, & adhibeant ad considerandas res honestas, cognitione­que dignas & tempus & diligentiam. Ad haec cum genus vitae, naturam, mo­res, gravitatem, constantiam, praestantiam, atque prudentiam intuebuntur, id quo (que) intelligent quod precipue his temporibus salubre & frugiferum existimo, nempe ex literis non ostentationem scientiae, sed integritatem morum multò magis esse quaerendam. Nam videre licet quosdam ex his qui literas profiten­tur, tanta esse levitate & jactatione, ut his fuerit non didicisse melius: alios gloriae cupidos, temerè & inconsultò quoduis scribere: maledicendi avidos nonnullos, alienae famae passim obtrectare: multos, omnis generis flagitiorum servos ut literarum dignitatem mirabiliter comminuant, vel dedecorent po­tius. Nec verò me fugit quanti sit negocii vitam tanti viri totam explicare: & eam non modo in animis, sed etiam in oculis conspectuque omnium exponere. Quod si minus ea bene dicendo consequar (Quis enim id ullo modo posset?) quae Budaeus bene agendo consecutus est, etsi nequaquam parem illius virtuti facultatem orationis afferam; at pro nostro studio meritam gratiam debitam­que retulisse, nullam apud aequos rerum aestimatores reprehensionem habebit. Erit interea satis id quidem nobis contendisse, non modò uti doctum, quod orbis terrae judicio comprobatum est: sed summum etiam ac singularem virum suiffe Budaeum, & cùm prudentia, tum omni virtute excellentem per nos po­steritas cognoscat. Sed jam ad id quod nobis institutum est, veniamus.

GUL. Budaeus Lutetiae Parisiorum nobilissima & antiquissima stirpe ortus, majores habuit amplissimis honoribus functos: qui multis in rebus principibus nostris magno usui, & reip. ornamento fuerunt. Patre usus est copioso in primis, &, ut tum erant tempora, à literis non abhorrente. Puer admodum ab eo praeceptoribus est traditus, ut literis institueretur. Persona­bant adhuc omnes scholae vocibus imperitorum hominum & barbarorum, nec­dum [Page 219] politioris doctrinae splendor Gallis illuxerat. Quapropter cum vix pri­moribus labris Latinos scriptores attigisset, quod fuit in more majorum insti­tutoque positum, Aureliam celebrem urbem, ut ibi jus civile disceret, est mis­sus. Quo in gymnasio triennium versatus, operam penè omnem perdidit. Ne­que enim ignarus latinae linguae, & ab aliis disciplinis imparatus, artem illam reconditam & multiplicem subtilemque cui sese dediderat, cognitione & scientia poterat comprehendere. Domum revocatus, cum aliis quibus odo­lescentia capitur voluptatibus, tum venationi atque aucupio praecipuè indul­sit. Quae tamen eum non diu occupatum impeditumque tenuerunt. Nam paulatim deservescentibus ejus aetatis cupiditatibus, illisque deliciis mature deflorescentibus, omnium opinione celerius immutatus, tanto demum litera­rum amore exarsit, ut negociis omnibus omissis, totum se in cognitione & sci­entia collocaret. Itaque omittere omnes voluptates, relinquere studia delecta­tionis, ludos, jocos, convivia, sermones etiam omnium penè familiarium de­serere: non cibi, non somni, non corporis rationem habere: arbitrari omne tempus deperire quod in literis non collocaretur. Ad quae facienda nullo exem­plo poterat excitari. Ne (que) enim facile quisquam reperiebatur id temporis, quem sibi ad imitandum proponeret, aut cujus gloria incenderetur. Verum erat in­sita quaedam discendi in ejus animo cupiditas, quae noctes & dies illum concita­bat, atque admonebat nihil esse in vita magnoperè expetendum praeter sapien­tiam, atque scientiam. In ea persequenda omnes cruciatus corporis parvi esse ducendos, esse hanc unam, quae brevitatem vitae, immortalitatis spe, posteri­tatis memoria consolaretur. Hanc neque eripi nec adimi posse, neque nau­fragio neque incendio amitti: caetera omnia caduca & incerta in fortunae temeritate posita, parva interdum offensione, veluti grandine totius anni fru­ges auferri. Quae secum persaepe reputans, cuncta sciendi cupiditate posteri­ora tandem duxit. Primus certè Gallorum rudi adhuc saeculo, sine praeceptore ac duce, nullo socio aut consorte gloriosi laboris, nullo aemulo atque imitato­re studiorum, in optimarum artium curriculum prodiit. Caeterum cum is non posset per aetatem optimos quosque authores eligere: nec sciret a quibus potissimum auspicandum esset, in constituendo studio plurimùm peccavit. De­terrimum enim quem (que) librum sumens in manus, interpretes aliquanto inten­tius quam authores ipsos legebat. Ex quorum illiteratis annotationibus, nihil praeter inconditam rerum temerè congestarum sylvam poterat comparare. Quo errore intellecto, etsi graviter ferebat se vestibulo in ipso adituque impegis­se, non tamen animum despondit: sed sensim vitia in quae dilapsus erat, quae­que per imprudentiam hauserat, eluit, & magna sustulit difficultate. Hanc verô fecit instituti mutationem, ut optimum quemque legeret sine interpreti­bus, & Ciceronem in primis ad verbum disceret. Saepius enim lectionem à ca­pite repetendo, hoc boni consequebatur, ut prima cum mediis, media cum extremis conferendo, facilè totius orationis cursum cerneret, ipsumque au­thorem suae sententiae quasi interpretem haberet: res etiam reconditas, quae plerumque in scriptoribus occurrunt, intelligeret eadem exercitatione & diligentia. Itaque paucis quidem annis, sed plurimo certe studio Romanis ar­tibus & literis ita profecit, idque intra domesticos parietes, ut jam sive ad o­ratores, sive ad poëtas, sive ad historicos se converteret, facilem & expeditam [Page 220] eorum intelligentiam haberet. Cupiebat magnoperè Graecas quoque literas discere: à quibus omnis rerum optimarum atque artium ubertas petenda est. Id fuit eò difficilius, quod nulli suppetebant praeceptores, à quibus doce­retur atque erudiretur: tum quòd Graecorum lingua nondum erat in Gallia cognita, quodque posteaquam cognita, non multum culta, paucis certè grata & probata, pluribus etiam suspecta & invisa diu fuit. Sed incredibilis discen­di ardor nequaquam restingui potuit his difficultatibus. Venit eodem tempo­re Lutetiam Georgius Hermonynius, qui se Lacedaemonium nuncupabat, ho­mo mediocris, & aut nulla aut humili doctrina praeditus. Hic quia solus in Gallia ea tempestate graecè scire videbatur, initio fuit nostris hominibus sum­mae admirationi. Quem Budaeus nactus, magna mercede conductum ad se ac­cersivit, & antequam dimitteret, amplius quingentis nummis aureis donavit. Adeo nulli nec sumptui nec pecuniae parcere in animum induxerat, dum id quod cupiebat quoquo modo assequeretur. Itaque huic Graeco cum aliquot annis operam dedisset, & eo praelegente audivisset Homerum authoresque ali­os insignes, nihilo doctior est factus. Neque enim praeceptor ille plura docere quam sciret, poterat: & Graecas literas eatenus noverat, quoad convenit ser­moni literato cum vulgari: & nisi quod legere optimè, & è more doctorum pronunciare videbatur, expers erat omnis eruditionis: & qui pingendis lite­ris Graecis victum quaerere tantummodo nosset. Non ita multò postea dece­dens ex Italia venit in Galliam Janus Lascaris, vir cum genere & nobilitate praestantissimus, tum Graecorum omnium hujus memoriae facilè doctissimus. Qui cognito Budaei studio in Graecas literas, quanquam erga hominem mirifi­cè assiciebatur, ejusque causa omnia cupiebat, non multum tamen potuit juva­re: quum ferè agé [...]et in comitatu regis, aut legationes longinquas obiret, & Budaeus in perennibus studiis domi se contineret. Fecit tamen non invitus quod potuit vir humanissimus atque facillimus, ut praesens Budaeo aliquid prae­legeret: quod vix in omni consuetudine vicies contigit, & absens libros suos quos emendatos maxime, & lectissimos habuit, ejus fidei mandaret. Mathe­maticas disciplinas ab Jacobo Fabro nobili philosopho didicit: ad quas tan­tum ingenii & alacritatis initio attulit, ut evolare non excurrere videretur. Itaque dum Faber multa proponit, Budaeus omnia assequitur, eô res venit, ut prius ille docendo defatigaretur, etsi magnam mercedem accipiebat, quàm hic discendo. Neminem praeterea audivit, sed partim felicitate ingenii, partim assiduitate & diligentia caetera quae ad optimarum artium, & utriusque lin­guae cognitionem spectant, est consecutus. Ab his autem initiis profectus, tantos in suis studiis progressus fecit: ut nostra aetate principem locum in li­teris tenuerit omnium confessione. Ipse quidem Lascaris, etsi Graeci in com­municanda sua cum exteris laude parciores sunt, tamen admiratus elegantiam Attici sermonis, quam scribendo faeliciter exprimebat, de eo dicere persaepe solebat (ut seribit Lazarus Bayfius vir amplissimus atque eruditissimus) quod olim de Cicerone Apollonius dixit, nempe doctrinam & eloquentiam quae solae Graecis erant relictae, sic per Budaeum hoc tempore in Galliam esse per­latas, ut olim per Ciceronem ereptae languenti Graeciae, Romam advenerant. Accepi Christophorum Longolium, dum Lutetiae in utrisque subselliis Juris­consultorum versaretur, interea cupiisse graecas literas discere, & maximo­pere [Page 221] à Budaeo petivisse, ut sibi quotidie aliquid praelegeret. Existimabat enim authoritatem viri praesertim tanta eruditione cumulatam, magnum sibi ad eam rem calcar addituram: tanto certè uti praeceptore in primis honori­ficum ducebat. Budaeum respondissé, negotiis familiaribusque & forensibus districtum praelegendi ocium non habere: adjuturum tamen quod posset, ad­hiberet alium magistrum vel mediocrem si inveniret, loca obscuriora animad­verteret, & notaret, quum liceret, sui copiam facturum. Posteaquam Longo­lius id obstinatè sibi vidit negari, omni spe impetrandi adempta, graviter com­moveri coepit, malè suspicans Budaeum hanc eruditionis partem, qua solus prae­stabat, aliis invidere, ac propterea neminem velle in societatem ejus gloriae admittere: Consilium exinde iniisse cum Lazaro Bayfio Romam proficiscendi ad discendum Graecas literas, ea praecipuè causa, ut Budaeum superaret, à quo acceperat repulsam, illum à seipso edoctum tantum processisse in literis Grae­cis, & omni arte ingenua liberalique doctrina: sibi facultatem, sibi magistros sibi denique paratiora omnia ad discendum fore. Quibus ex rebus in magnam victoriae spem & propè exploratam venerat. Romam ergo profectus cum doctissimis adhibitis praeceptoribus quinquennium in Graecis scriptoribus le­gendis perseverasset, Graecè Epistolam ad Budaeum misit, jam tum sese homini arbitratus exaequatum. Cui Budaeus tam concinnè & accuratè rescripsit, (ex­tat autem Epistola) ut Longolium primum in admirationem summam adduce­ret, deinde etiam in desperationem. Bayfius quoque ejus Epistolae elegantia ita obstupuit, ut tum ingenuè fateretur, multum adhuc superesse quò progre­derentur: & Longolium identidem admoneret, vix illud perfici posse quod tentarent. Quocirca Longolius, quanquam esset magni vir animi, tamen de­speratione debilitatus, noluit amplius in eo laborare quod se assequi posse dif­fideret. Verum se retulit ad Romanas literas, futurus haud dubiè, si diutur­niorem lucis usuram Superi concessissent, omnium non nostrae modo aetatis, sed eorum etiam qui post Ciceronem latinè locuti sunt, in dicendi facultate Princeps. Magna-ergo Budaei laus, quòd à duobus excellentis ingenii juveni­bus, hisce studiis ardentibus, ocio abundantibus, ejus aemulatione incensis ea­que causa domo tam longinqua profectis, uberrimis praeterea artibus ornatis, consuetudine, sententiis, voluntate consociatissimis, omnibus vel naturae prae­sidiis, vel fortunae adjumentis ad discendum paratissimis, toto denique pectore ad laudem incumbentibus non potuerit anteverti. Hocque in eo magis mi­rum: quòd jam aetate provectus literis studere coepit, quòd in tanta occupa­tione vitae, tot impedimentis principio illatis cursum nihilominus potuit te­nere. Sed ita in humanis rebus à nat [...] comparatum videtur, ut pulcherrimo cuique operi difficultas proponatur, & tardè crescentia sint diuturniora & perfectiora. Proinde sicut animalia majora diutius visceribus parentum conti­nentur, & arbores proceriores tardius adolescunt. In arborum autem ipsarum baecis & frugibus terrae, quae lentius maturescunt, hae sunt meliores & longi­us servantur: Sic praeclara ingenia quae ad frugem sunt perventura, non con­tinuò se proferunt: sed quantò uberiores fructus datura sunt, tantò difficili­oribus utuntur progressionibus, praecocia verò tanquam flosculi celeriter emo­riuntur, vel raro sine offensione ad excellentem statum perveniunt. Quaprop­ter quò serius ad literas se applicuerat, eò majore cursu tarditatem corrigen­dam [Page 222] ratus, brevi jacturam superioris aetatis resarcivit. Tantus erat in eo bo­narum artium amor innatus, ut caeterarum rerum oblitus, quiduis perpetere­tur ipsa cognitione & scientia captus: curas, sollicitudines, vigilias perferret, nec voluptatem requirens aliam, quàm quae ex literis capitur, nec ullum fugi­ens laborem. Ita mentem suam in rebus cognoscendis quae sunt ab antiquis re­pertae, aut investigandis novis alebat cum oblectatione solertiae: quem unum suavissimum animi pastum judicabat. Erat in eo inexhausta aviditas legendi, nec satiari poterat. Quemcunque librum semel arripuisset, nulla nec obscuritate terreri, nec novitatis illecebra adduci potuit, ut de manibus deponeret prius­quam pervenisset ad metam. Forte evenit ut haberet sermonem de suis stu­diis apud Franciscum Regem multis audientibus viris amplissimis, in quibus aderat Vistus Praeses concilii Parisiensis, Budaeo non solum vicinitate, sed etiam consuetudine & benevolentia conjunctissimus: tum summae ejus diligentiae & testis locupletissimus, & laudator certissimus. Producto longius (ut fit) ser­mone, cum alia aliis adderentur quae obstupescerent audientes, & rex magno­pere miraretur: haec Vistus subjunxit, Budaeus è regione aedium mearum (ait) plus decem annis jam habitavit: tamen quoad possum totius ejus spa­tii memoriam recordari, hunc nunquam vidi, ne diebus quidem festis in limi­ne domus (ut assolet) ociantem, nunquam horis pomeridianis circulantem, aut praetereuntes circumspicientem, nullum denique tempus vacuum laboris sibi dantem animadverti, aut unam dieculam remittentem relaxandi animi causa. Quorum admiratione cum omnes in se convertisset, rex à Budaeo scis­citatus est, num ille vera prolocutus esset: verecundè agnovit omnia, & his alia majora quotidie facere se dixit: quae si vulgò proferantur, vix habuerint fidem. Atque haec quanquam difficillimum est non dicam augere aut ornare oratione, sed enumerare aut consequi, tamen commemorabuntur quomodo­cunque ne cujus ingenium admiramur, ejus ignoremus industriam. Itaque die­bus festis operatus sacris, quod reliquum erat diei, non intempestivis convivi­is, non aleae, non pilae (quemadmodum magna pars hominum) sed recolendis suis studiis impertiebatur. Nuptiarum etiam die, qui est laetitiae & hilaritati dicatus, minimum tres horas studuisse commemorant, ne parva quidem mo­menta per incuriam solitus praetermittere. Quod si gerendis rebus interdiu distineretur, nunquam se somno dabat, quin tantundem lucubratione noctur­na rependeret, quantum perierat diurni temporis literis destinati. Non uxo­ris amor quam unice diligebat, non liberorum blandimenta, non rei familiaris cura illum à literis ullo unquam tempore abstrahere, aut retardare potuerunt. Diem ita consumebat. Mane excitatus è somno, literis se abdebat usque ad tempus prandii: priusquam discumberet, se exercebat modica ambulatione. Post cibum duae propemodum horae variis sermonibus ducebantur: inde ad easdem vices redibat, nihil, à coena quam serò admodum faciebat, solitus le­gere, aut scribere. Utebatur summa in victu continentia, cibi potusque mo­dum naturali desiderio, non voluptate finiens: neque extructa mensa, neque apparatis conviviis magnopere delectabatur. Memoria tam felici fuit, ut ea quae semel in animo haeserant, nullo temporis spatio longinquitateve deleren­tur. Visus est saepe, cum multos versus recitaret non modò integris sensibus, sed singulis etiam verbis eorum authorum quos in manibus viginti aut triginta [Page 223] totos annos non habuerat. Porrò autem fuit, sicut dictum est, usque eo dili­gens & industrius, ut quicquid in suis studiis profecerit assiduitati penè soli deberi videatur. Itaque nihil erat ulla in arte rerum omnium quod ipse nes­ciret, omnium bonarum artium scriptores ac doctores cum Graecos tum Lati­nos legerat & pervolutarat: nec solum has artes, quibus ingenuae ac libera­les doctrinae continentur, literarum cognitionem, & poëtarum, & antiquita­tis totius memoriam, atque illa quae de naturis rerum, de hominum moribus, de rebus publicis disputata sunt, assecutus erat: sed etiam jus civile perdidi­cerat, medicinam cognoverat, disciplinam saeram universam perceperat cum antiquiorem, tum novam, quae sunt in hominum vita omnia quaesita, audita, lecta habebat. Postremo nihil his temporibus sciri discive potuit, quod ille non cum investigarit, tum etiam scierit. Quanquam is quidem doctrinae suae dissimulator magis quàm ostentator fuit. Nemo illo parcius loquebatur, ne­mo minus aliis sese venditabat, nihil unquam fere nisi peteres, nisi etiam ro­gares, explicabat. Ineunte autem aetate amici videntes illum sic addictum stu­diis humanitatis ac literarum, abjecta cura rei familiaris vel tuendae, vel am­plificandae, quisque pro sua virili revocare nitebantur, modò ignominiam, modò inopiam, si in instituto persisteret, denunciantes. Esse id fato quodam literarum comparatum: ut quo quis ingenuas artes complectatur studiosius, hoc fortunae fluctibus jactetur acerbius. Jus civile sibi potius perdiscendum proponeret, quod à prima coluerat aetate: ex ejus artis cognitione fore, uti magnam gratiam colligeret, & ad honores summamque gloriam perveniret. Pater verò ubi rescivit illam sine intermissione effusam contentionem, opinio­ne omnium majorem animo cepit dolorem. Timebat enim filio jam ingenii laudibus efflorescenti, ne tempestate aliqua abriperetur, eoque magis, quòd in decursu studiorum & illo adolescentiae flexu videbatur prudens & sciens tanquam ad exitium ruere voluntarium, cum tamen in eo magnam dignitatis suae & familiae spem dudum collocasset. Itaque refraenare illum tanquam ve­hementiore ad literas studio concitatum, suadere, monere, aliis atque aliis occupationibus distinere, personarum etiam civilium, quas olim gesserat, unam imponere: quasi hoc invitamento honorum de sententia deduci posset, & erigi ad majora. Sed neque patris authoritas mentem convertere, nec co­hortatio voluntatem commutare, nec honorum splendor alacritatem studio­rum potuit reprimere. Quinimo quanto pater acrius instabat, tanto ille ma­gis & laborem & industriam augebat. Hanc ergo pertinaciam, quae adeo ef­ferbuerat, cum nec indulgentius monendo, nec severius objurgando mitigare posset, nec saltem perficere, ut id quod agebat, ageret temperatius, visum est tandem patri cum filio seorsim sic agere & loqui, Quid tibi vis, aut quid quae­ris? quid hoc tempore omni noctes & dies in istarum disciplinarum medita­tione versaris? an me vivo conficies te vigiliis & laboribus? idcircone te tanta cura educavi, ut te in exitium ultrò praecipitares? in tua indole spem collocavi, ut senectuti meae moerorem & orbitatem afferres? Te enim in­tuens, qui es mihi charissimus, non possum non miserescere tuae sortis, quòd insano literarum amore flagrans, nec modum studio facias, nec finem labori, finxerit te natura ad humanitatem & doctrinam, ad eam te serius applicueris, an propterea festinandum tibi ita putabis, ut per incuriam corporis in mor­bum [Page 224] incidas? & per negligentiam rei familiaris, jacturam patrimonii feras? Quanto satius esset Majores tuos respicere, & illorum vestigia persequi, aut saltem quando sententia stat aetatem in studiis agere, in his moderatius versa­ri, in primisque valetudini servire. Satis superque ad discendum longa est vi­ta, si ordinem serves & rationem & modum. Quamobrem videas etiam atque etiam & consideres quid agas, & quo progrediare. Si te oratione mea non flectam, nihil cujusquam proficiet apud te dehortatio. Nam neque auctorita­te quisquam, neque benevolentia apud te plus valere debet. Erat eo robore animi septus, ut illa eadem saepe & graviter audiendo vinci non potuerit: adduci vero ut preseverantiae finem faceret, multo minus: & quodvis potius periculum sibi adeundum, quàm à sperata eruditionis gloria discedendum pu­taret. Adeo nihil quicquam tam asperum, tamque arduum occurrebat, quod moraretur inceptum. Atqui progrediente tempore, usu rerum & magno suo periculo, patris verbum nimis verum comperit: nec tam ab indignatione (ut fit) expressum, quàm praedictum hominis & aetate & experientia plus scientis & providentis: quippe qui propter valetudinem qua usus erat infirma, ab an­no aetatis quinquagesimo usque ad septuagesimum, quem tum agebat, medici­nae studiosus experiensque evaserat, quo certius praesagiebat quae ventura erant filio, nisi monitus praecaveret. Postremò res eò rediit, dum literarum magis studiosus quam lucis cupidus esse pergit, dum hoc sublato bono vitam nihili putat, in gravem & diuturnum morbum est prolapsus, quo annos plus viginti ita afflictatus est, ut omnis prope hilaritas è frontè, alacritas ex animo, festivitas in occursu, urbanitas & comitas in convictu eximeretur, ingraves­cens quoque indies literarum amor infringeretur, ne vestigium quidem ejus nec simulachrum, sed quaedam es [...]igies spirantis mortui appareret. Morbus erat ejusmodi, ingens dolor cum tumore circum fauces fiebat, & jugulum tu­multuosè appetens tantum terrorem interdum noctu injiciebat, ut postridiè mane miraretur se incolumen, spiritum recordatus interclusum, & subinde restitutum, uxor edocta, aduenientem morbum & crescentem intelligens, vi­rum variè versando, humerosque feriendo levabat dolorem. Verum inde pal­lor multus in vultu, raritas pilorum in capite, macies & stupor in corpore, in omnibusque artubus debilitas summa sequebatur. Quae cum medicis stupen­tibus persaepe narraret, fidem tanti mali facere non poterat, cujus ipsi exem­plum non meminissent: idque alternis propè mensibus recurrebat. Accede­bat ad haec quotidiana capitis gravedo: quae illi commentanti aut legenti quidpiam erat mirum in modum infesta. Et quoniam ex humoribus gravanti­bus caput hic morbus effici creditur: si exitum in capitis vertice habe­rent, per quem evaporarent, magnam morbi allevationem medici polli­cebantur. Quare consilium dederunt, ut candenti ferro sineret cutem den­sam, quae caput obtegit, perforari. Esse meatus in calva, per quos sursum exi­rent vapores. Id factum est, sicut praeceperant, magno cum cruciatu. At ni­hil momenti habuit curatio tam anceps & difficilis. Quippe ubi in cerebrum ascenderant halitus spissi & graves, insistebant, finemque faciebant se altius efferendi: simul ibi concrescentes, deinceps liquescebant, & defluentes suop­te nutu in frontem, in tempora, in oculos ferebantur, ut saepenumero in me­dia lectione obdormisceret, & invitissimus somno consopiretur. Verum nihil [Page 225] horum malorum, quanquam peracerba erant, eum labefactavit, ut erat animo in­victo, & reluctante semper difficultatibus. Quinimo quod magis mirandum cen­seo, omnia ipsius scripta intra id tempus, quo tam graviter periculose (que) aegro­tabat, fere instituta, orsa, & edita fuerunt. Primum ingenii specimen dedit Graecis authoribus in Romanam linguam transferendis. Quae exercitatio plurimas & maximas commoditates continet, ingenium alit, judicium auget, facundiam locupletat optimis verbis. Quo in genere sunt ab eo explicati Plu­tarchi libri De tranquillitate animi, De fortuna Romanorum & Alexandri Magni, De placitis philosophorum: qui tantum commendationis habuerunt, ut vix crederentur ab eo versi, nisi postea aliis industriae ingeniique documen­tis opinionem dese excitatam confirmasset, vel potius vicisset. Deinde cum libros Digestorum diligentius ad suum studium evolveret, & multis in locis partim mutilatos, partim mendosos deprehenderet: tum verò quod flagitiosi­us erat, verba plurima lecta & propria animadverteret in alienum usum ig­norantia temporum translata, hac indignitate permotus scripsit Annotation es in Pandectas, quibus in posterum libri illi emendatius & intelligentius lege­rentur. Primus quidem nostra aetate juris civilis fontes aperuit, unusque tam excellentis ac singularis scientiae in veterem dignitatem vindicandae: quae hactenus foedissima barbarie perculsa jacuerat & prostrata, fundamenta jecit, & princeps tanti operis authorque extitit. Reliquit aliud opus de vocabulis forensibus, ad illustrandam quoque juris civilis disciplinam pertinens, impoli­tum quidem illud & adhuc rude, qualia erant quae annotabat, ordine structu­raque per ocium informaturus. Idcirco salva dignitate authoris vix posse evul­gari videtur. Post cum & Plutarchi translationibus jam celebris, & annota­tionibus in Pandectas clarissimus evasisset, divinum opus de Asse instituit. In quo aegram ac propè comploratam rei literariae partem suscepit, atque à nul­lo dum prae difficultate sublevatam, animadversione multa, ingenii singulari faelicitate, industria mirabili, instauravit. Nam pondera & mensuras veterum, nomismatis Graeci Latinique rationem & aestimationem, tum numerandi mo­dum & colligendi, res densissimis obscuritatis tenebris obductas, longis erro­rum anfractibus implicatas, corruptis exemplaribus propemodum complora­tas, incuria temporum neglectas, & non modo à quoquam scriptorum nostrae aut auorum memoriae, sed ne ab his quidem qui intra mille annos ac longe plures fortasse fuerunt, intellectas, omnibus vestigiis indagavit, explicuit, il­lustravit, & restituit in pristinum nitorem. Priscam quoque mundi opulenti­am, atque omnium gentium divitias in aerarium (ut ita dicam) civitatis Ro­manae, jam planè tot seculis exhaustum, intulit. Quo nomine posteritatem om­nem immortali beneficio devinxit. Quid enim erat in quo studiosis hoc tem­pore plus prodesset? Quid erat quod aut nationi Gallicae honorificentius? aut exteris nationibus gratius? aut tuendae dignitati literarum accommoda­tius? aut ad intelligendos authores totiusque antiquitatis interpretationem magis necessarium afferre posset? Librarum, sestertiûm, talentorum, totius­que rei numariae, ponderum, mensurarum, numeri, modi, vocabula graeca juxta ac Romana propter vetustatem obsoleverant. Hermolaus, Politianus, & alii complures viri ingenio & doctrina praestantissimi rem tantam infaeliciter adorti propter obscuritatem tam honesto conatu destiterant: unus ad extre­mum [Page 224] [...] [Page 225] [...] [Page 226] Budaeus huic parti aegrotae ac propè desideratae reperit medicinam. Quamobrem quis illum non jure miretur, summeque in eo laudandum arbi­tretur, quia quo uno adhuc carebamus, quod jacuerat ad hanc aetatem, nec habuerat lumen ullum, in eo illustrando & excitando omnes nervos aetatis in­dustriaeque contenderit? nullo emolumento: nisi ut quamplurimis prodes­set invitatus. Sed opus tam elegans tam perfectum, tam elaboratum effuge­re non potuit invidiam & obtrectationem. Innuentique sunt nonnulli, quos non tam praestantia ejus delectaret, quàm splendor offenderet, qui quod lau­dando debuerant comprobare, invidendo infringere maluerunt, quae est hu­jus saeculi labes & macula. Sed si quid malevolentissimis obtrectationibus de­trahere conati sunt, id majori illis fraudi fuit, quàm Budaeo. Editis enim lib. 5. de Asse, & quoquo gentium dilapsis, tum longè lateque diffusa Budaei laude, inventus est in Italia Leonardus Portius, qui se offerret in hujus socie­tatem gloriae, immo verò laudem omnem ejus inventi depecularetur, suam esse totam, & propriam contenderet. Quod cum est ad Budaeum allatum, graviter exarsit, quod nihil tam praeter opinionem accidisset, quàm ut depelleretur de ejus laudis possessione, quam caducam & vacuam primus bona fide occupas­se [...]; & sine cujusquam injuria quasi usucepisset. Igitur vehementissima animi, ingenii, virium, contentione jus suum defendit, atque hoc ipsum palam testa­tus est, à nullo se unquam homine duntaxat qui viveret, his de rebus quas tra­didisset, quicquam didicisse vel fando vel legendo: tantumque abesse ne quid a Portio acceperit, ut omnia quae sub nomine Portii ad eam prodierant, illa uno eodem continuato perpetuoque furto essent ex suo asse translata. Ac ae­mulo illi sempiternam notam ad ignominiam inussisset, nisi intercessissent a­mici. Haec enim contentio ne latius serperet, Jani Lascaris authoritate per­fectum est. Qui cum utrique amicissimus esset, haud aequum putavit, inter honestissimos homines simultatem diutius ingravescere. Et cum apud Budaeum plurimum gratia polleret, impetravit, quanquam aegrè, ut digressio in Porti­um, contumeliosa quidem illa, sed certe expressa à justa indignatione, quam removendae suspitionis, fuique purgandi causa Budaeus libris de Asse inserue­ [...]nt, eximeretur inde. Ac Budaeo quidem tantae contentionis causam attulit Baptista Aegnatius Venetus, omni liberali ingenuaque doctrina apud Italos id temporis florens, qui editis in Suetonium annotationibus tam praeclari in­venti laudem modo Budaeo, modò Portio tribuens, de eadem fidelia duos pa­rietes dealbaverat, & utrique gratificari cupiens, ambos inter se commiserat. Caeterum ut deferbuit ira, usque adeo poenituit ejus criminationis, qua usus erat in Portium, ut postea noluerit cujusquam injuria magnitudinem animi sui inflectere: quod iracundia praeceps in eum esset invectus, quem postea cùm juris civilis disciplina eruditissimum, tum morum probitate alioquin in­tegerrimum intellexisset. Inde exagitatus à multis & lacessitus, semper quie­vit: nec Georgio Agrieolae Germano eam quoque laudem proximè deliban­ti, respondere voluit, ne in eandem quam prius fraudem incideret: dictitans se quod scripsisset, scripsisse animo juvandi rem literariam, omnem diligenti­am adhibuisse, ut res obscurae per se illustrarentur: si quid melius proferre­tur, se non gravatè concessurum. Posteritatem de eo & sine amore & sine cu­ [...]ditate, & rursus, sine o [...]o & sine invidia incorruptius judicaturam. Ex quo [Page 227] ejus moderatio & aequitas cognosci potest, qui nec ad inferendam injuriam ul­lo modo posset adduci, nec ad referendam facile impelli: magisque probita­tis commendationem quaereret, quàm famam ingenii aucuparetur. Qui can­dor in doctis multis hodie desideratur. Scripsit commentarios linguae graecae valde & illos probandos. Continent enim omnes propè divitias orationi [...] graecae, & ostendunt sermonis latini cum graeco cognationem, opus immensi ac propè infiniti laboris, & à nemine quod sciam prius tentatum, ubi arcana Graecorum mysteria enunciavit, & cuiuis ediscenda proposuit, quae vix antea solertissimis aperiebantur. Genere dicendi usus est amplo, copioso, gravi, ornato, vehementi, grandi verbis, & omnibus partibus elaborato. Sunt in eo sententiae exquisitae reconditaeque, verba lecta & illustria, figurae plurimae, translationes crebrae, ambitus productiores, numerus gravis & plenus dignita­tis, affectus concitati, acerbitas mira, maximè ubi corruptos mores hujus aeta tis insectatur, omnia quae suscepit clarissimis dicendi luminibus ornat, & facit ampliora, novata plurima venuste, prisca & vetera in usum scitè renovata. Atque haec quanquam scienter & eleganter faciebat, nimium tamen inqui­rens in sese, atque ipse sese observans, dum in medio posita nimium refugit, longinqua prosequitur, dum graeca profusius admiscet, dum metuit ne quid in verbis & sententiis aut tritum aut vulgare, aut commune colligat, dum uni gravitati studet, nec suam copiam temperat, dum stylum ad humilitatem vulgi non vult deducere, dum ubique sublimis & grandiloquus cupit haberi, ple­risque visus est nescio quid tragicum & confragosum personare. Itaque ejus oratio nimia cura & religione composita, doctis & attentè legentibus est illu­stris, caeteros non perinde delectat. In hoc genere extant ab eo scripti libri tres de Transitu Hellenismi ad Christianismum, De Contemptu rerum for­tuitarum libri tres, de Philologia lib. duo, Digressiones plurimae in lib. de Asse & Annotat. De studio literarum commodè instituendo liber unus. Quae ideo minus habentur in manibus, quoniam perpauci retrusam illam atque ab­ditam dicendi formam figuramque assequuntur. Sed enim ad haec intendenti animum, res omnium difficillima visa est, judicare de aliorum scriptis. Nam multiplices naturae, variae voluntates & judicia semper effecerunt distantia in­ter se genera dicendi. Alios delectant ea quae non discendunt à communi mo­re verborum, aliis ornata & elaborata sunt cordi. Ideo non est promptum aut explicare quae forma dicendi maximè excellat, aut praescriptum aliquod in hac re servare, cum aliud aliis videatur optimum, & in omnibus, ut ait M. Tullius, sit aliquid excellens. Referam tamen quae in eo plerique vel repre­henderunt, vel desideraverunt, & quomodo se purgare solitus sit, ne quid quod ad eum pertinet, praetermissum esse videatur. Metaphoris dicebant ni­mium delectari, quae magnum ornamentum orationi afferunt: sed ut virtuti­bus vitia proxima sunt, sic in his obscuritatem esse fugiendam, tanquam stellis quibusdam notare & illuminare orationem: sed si crebriores fuerint, ea fieri quae dicuntur aenigmata. Habere autem mirè raras & insigniter argutas, sed quam semel amplexus esset, ab ea vix unquam divelii. Praeterea cum ejus sermo sine intermissione, sine varietate sit conspersus verborum sententiarum­que floribus, & fusus aequabiliter per omnem orationem, nec umbra adsit ali­qua aut recessus, quo magis id quod est illuminatum extet atque emineat▪ [Page 228] ejus orationem à naturali simplicitate, longius recedere; ac propè verum san­guinem perdere. Ad haec cum ingressus esset aliquid, eum repente quasi qui­dam aestus ingenii à terra abripiebat, aque in altum à conspectu penè omnium abstrahebat, nec vela colligere, nec satis poterat modum velificando tenere: sed ventis se permittens auferebatur quocunque [...] duceret. Unde perpauca ab eo dicta partitè, definitè, distinctè reperiri. Certe dum ingenio suo indulgere mavult quàm temperare, plurimis visus est redundare & effun­di. Horum causam hanc afferebant, quòd initio parum liberaliter educatione, doctrinaque puerili institutus neminem habuisset, qui veram eloquendi viam rationemque commonstraret, qui ornatissimos scriptores, oratoresque ad imi­tandum proponeret, quique eum reprimeret juvenili licentia superfluentem: vel quòd ita consuesset, vel quòd ad hoc unum genus natus esset, vel quòd ali­ter non posset. Amici enim saepe commonefecerunt, ut paulum se demitte­ret. Et Erasmus haec quae commemoravi, in eo reprehendit omnia, & exagi­tavit, illudensque dixit ea gratius influere in sensus hominum, quae naturae essent propria. Ipse autem ita se purgare solitus est. Primum quod sit alicubi obscurus, de industria factum, sua retulisse id temporis quo scribebat, ut in­telligeretur à paucis. Si quos offenderent crebriores translationes, hoc si quae­rerent, reperiri id exemplo procerum linguae Latinae factum: qui translati­oni primas partes in elocutione dederunt, eique in scribendo plurimum indul­serunt, ardua graviter & splendidê dicere conatum, ac proinde nec tropis, nec numeris, nec reliquo apparatu epidictico parcè usum, nec translationibus, quae se benignè non quae gravatè obtulerunt. Quod pauci retrusam atque abditam suam dictionem assequerentur, habere plerosque scriptores multum sui, apud illos majorum gentium authores suam cujusque semper fuisse notam, sic semper naturam tulisse, ut vel vitiis nostris indulgeamus, vel invitis nobis se proferant. Non poenitere quòd naturae serviret, sibi interdum scribere non tantum populo & scenae. Non praesentem solùm voluptatem attendere, in po­sterum etiam prospicere. Scripta quae primo aspectu lectori se submittant, aculeum nullum in futurum relinquere, sed in praesens tantum mulcere, haec ut avidè arripiant homines, sic diu non regustent, nec iterata saepius lectione prosequantur. Postremo quod esset prolixior, malle se luxus ac munditiae pro­fusae, quàm sordium aut frugalitatis jejunae postulari: è copiosa penu non posse religiose promere. Ad fastidium copiae eximendum acrimoniam pro sale esse. Diluit ad hunc modum quae Erasmus objecerat & obiter alia his non pauciora in Erasmo notavit, quae referre longum esset, & non necessarium. Quorum controversiam Christophorus Longolius tanquam honorarius arbiter voluit indicare, scripta ad id perbella & scita Epistola, quam subjicere non pigebit, propterea quòd virtutesque & vitia amborum si qua fuerunt, dili­genter examinat, & unum alteri miro artificio comparat. Qua ex collatione magnum percipient fructum eloquentiae studiosi, quòd intelligent quid in no­strae aetatis doctissimis hominibus aut imitentur aut probent. Longolii ver­ba h [...]c [...]sunt, Quod ad eruditionem pertinent, non video qua in re Budaeus Erasmo [...]edat sive humaniores literas, sive Christiano dignas homine libeat aestimare. Quod v [...]o ad dicendi facultatem pertinet, parem mea sententia in tam diverso dicendi ge­ [...] [...]aud [...]m merc [...]tu [...]. Beatissima in ambobus & rerum & verborum copia, [Page 229] sed ita ut alter altius exspatietur, alter angustiore quidem alveo, verum altiore in­gentem aquarum vim trahat, fluit ille plenior, hic fertur rapidior. In Budaeo vi­deor mihi agnoscere plus nervorum, sanguinis, spiritus. In Erasmo plus carnis, cu­tis, coloris. In illo plus diligentiae, in hoc plus felicitatis. Creber ille sententiis, his facetiis. Ille omnia utilitate, hic plurimum delectationi tribuit. Pugnat Budae­us cura, ingenio, gravitate, dignitate: Erasmus arte, subtilitate, lenitate, jucun­ditate ad victoriam contendit. Hunc amare possis, illum admirari, huic favere, parere illi. Profecto ille me violenter cogit, hic suaviter allicit. Ducit alter blan­ditiis, alter viribus trahit, verborum delectu religiosus, proprietate perspicuus. Si res translationem expostulat, in metaphoris felix, sententiis gravis, figuris varius, summa orationis specie honestus, sublimis, severus, grandiloquus. Contra Erasmus venustus, modestus, popularis, floridus, verborum supellectile dives, compositione simul expeditus, simul nitidus, frequens exemplis, densus argumentis, gratus sali­bus. Ille in oratione sua totus semper est, sed tum potissimum tonat, tum fulminat, quum materia temporum nostrorum objurgationem admittit. Hic etiam cum mori­bus convitium facit, magis instituto suo servire, atque dolere videtur, malagmatis, collyriis, cerotis & caeteris id genus leviorum medicamentorum remediis consulens, ut ille amarulentis quidem illis, sed hac tempestate necessariis potionibus, sectioni­bus, cauteriis altè grassantem vim morbi insectatur. Breviter si historiam scriptur [...] sint, Budaeus Thucydidem magis quàm Sallustium: Erasmus Livium quàm Hero­dotum retulerit. Si poëma pangendum sit, hic tragicum & heroicum quiddam ver­borum sententiarumque pondere altius intonabit: Ille comoediam urbanius, Lyri­cos suavius, elegiam mollius inspirabit. Assurgit tamen & hic quoque alieno inge­nio, suo vero tam difficulter, quàm ille nunquam etiam si velit, sese demittere queat, alioqui superiores illae virtutes ut neutri desunt, sic in altero magis patent, in altero magis latent: effectu pares, habitu dissimiles, ut haud prorsus ab [...]rr [...]t quisquis hunc concioni, illum judiciis natum dixerit, alterum Palladis numine affatum, al­terum Gratiarum choro stipatum. Caeterum ut intelligas nihil esse quod sit ab omni, ut ille ait, parte beatum, aut certe quod omnium stomacho satis possit facere, aud [...] quid in eis hi desiderant, qui se aliquod operae precium in re literaria fecisse arbi­trantur. Budaeus hoc illis peccare videtur, quòd nihil peccet: Erasmus quòd vitiis suis faveat. Illum enim dum scrupulosius omnia ad veterum normam exigit, saepe oblitum eorum quibus scribit, sibi tantum & musis canere: Hunc dum ingenio suo nimis indulget, nihilque putat esse tam vulgare, quod non aliquando in oratione suum sibi locum honestè vendicet, turbidum interim fluere. Illum potius nobis signi­ficare quid velit, quàm dicere. Hunc immodica sermonis ubertate veluti laeto grami­ne sata strangulare. Illum oratione nunc obliqua verticosum, nunc figurata [...]latum, saepe intumescere: Hunc recto nudoque ductu humiliorem, plerumque humi serper [...], Hunc lascivia molliorem, illum austeritate duriorem. Denique alterum doctis mi­rum in modum posse placere, alterum etiam imperitis, si in tam secunda ut illorum verbis utar, facundia modum te [...]erent, & suo semper freti ingenio, alieno nonnun­quam essent diserti vel judicio vel consilio. Nam cum praesture possint quicquid vo­lunt, par est (inquiun [...]) ut optima quaeque velint, nec sese ambitiosius nobis v [...] ­tent, eo res nostras recidisse, ut maturè potius juvàndi quàm intempestivè delectan­di simus, pro suscepto operis instituto fideliter docendi, non crebris licentiosisque excursionibus ambagiose suspendendi. Digredi quidem Senecam & Plinium, sed [Page 230] alterum parce, alterum rarò, nec sic quo (que) quaesito, nec nisi oblato argumento. Haec cri­tici, quorum sententiae quo minus statim subscribam, faciunt cum alia mult [...], tum quòd non defuere clari oratores, qui non grammaticos, sed populum, eloquentiae judicem sta [...]uerint. Esto, sit porrigendis doctis modo calculus, sint soli literarum principes hac de re in consilium mittendi, quisnam amabo hac aetate dignus, cui tam superba cen­sura jure credatur? Tuebuntur se uterque haud magnis solum exemplis, sed etiam vulidissimis argumentis. Dicent se non perperam scribere, sed illos corruptè judica­re: in orationibus suis non nasci, sed ab imperitis spinas afferri. Erasmus se om­nium rationem habuisse, Budaeus paucorum theatro contentum esse. Itaque ipse ni­hil decerno, vel ne su [...]or (ut ajunt) supra crepidam, vel quòd apud me paria faci­ant, hoc est, virtutibus si qua sunt vitia pensent, atque adeo superent, habent enim plus quod laudem quàm quod ignoscam, Haec ille. Budaeus quoque in quadam ad Erasmum Epistola cum multa de se & Erasmo dixisset, ad extremum addidit haec quae sequuntur. Ex quibus Longolius superioris Epistolae argumentum arripuisse videtur. Inter nos hoc interest (inquit) quòd quae tu sermocinantis more lepidè & festiviter dicis, haec ego concionabundè quidem, non tamen immani voce, sed ex au­dibili effero, vel etiam vociferor. Sicque fortasse ego vim affero & rapio, tu e­blandiris & imperas, ego irrumpo, turrepis, [...], tu [...] tu minore sed certo conatu, ego ingenti reductisque supra mo­dum brachiis, tamen non idem fortasse efficio. Denique quid oppugnantem, expug­nantem, propugnantem deceat, tu melius nosti, palaestramque illam philosophicam tones, [...] prae fervore destinatum impeto. Sed haec hactenus. Quoniam ad hunc locum perventum est, non alienum esse videtur, de amicitia etiam utriusque proponere. Est difficillimum, inter illos nullam intercedere ob­trectationem, inter quos tantae laudis est aemulatio, quantam fuit incidere ne­cesse, inter Erasmum atque Budaeum, cum se uterque in literis esse principem cuperet. Nam quicquid est ejusmodi, in quo excellere praeclarum existimant, in eo plerunque fit tanta contentio, ut vix possit benevolentia servari. Et re­vera non defuerunt, qui in Budaei & Erasmi animis caecae aemulationis fomites residere judicarent. Tamen si quae interciderunt, non tam re, quam suspici­one violata ea & falsa & inania fuisse ausim contendere. Is enim erat vir Bu­daeus, & eum esse Erasmum existimabat, ut quoniam in eandem aetatem inci­derant, conjunctionem amicitiamque mutuam utrique honorificam duceret, & gloriosius putaret cum tali viro certare, quàm omnino adversarium non habe­re, cum praesertim illi nullum à Budaeo amoris, nullum studii, nullum benevo­lentiae officium defuerit. Etenim de Erasmo nunquam nisi pleno & amico ore locutus est, ejus honori & dignitati semper favit, quoad ejus fieri potuit. Quod ne dubitare possimus, maximo est argumento, quòd Erasmum in Galli­am asciscere magnopere studuit, propositis ad manendum amplissimis praemiis, quae à rege impetraverat. Sed quaedam pestes hominum laude aliena dolenti­um, & Erasmum à Budaeo alienare, & Budaeum aliquando immutare, illosque inter se tanquam par nobile gladiatorum committere conati sunt, cum reve­ra fuerint semper amicissimi, & ab omni obtrectatione invidiaque alienissimi. Causas comperio multas, quae alienationis inter illos simultatisque mutuae, & aemulationis suspicionem dederunt. Hae sunt profectò hujuscemodi, quòd a [...]rbioribus sese Epistolis ultrò citroque lacessiverunt, dum aut de suis libris [Page 231] disputant, & alter de altero sententiam aperit, aut Budaeus dolet Jacobum Fabrum in altercatione quadam Theologica parum honestè tractari, aut inge­nia Gallica despici, aut sibi Badium praeferri. Id etiam parum amicae volunta­tis argumentum crediderunt, quòd à Budaeo in tot numero libris mentio nus­quam facta sit Erasmi, quanquam ut fieret multis precibus ab Erasmo ambire­tur. Praeterea putant id quoque ad ista quae dixi accedere, quòd Budaeus dis­simulanter Erasmum in suis libris nonnunquam perstringere videtur, velut in commentariis, quando ridet illos, qui de singulorum ingenio, & eloquentia sententiam ferre audent, qui Laurentio inferiores praescribunt loquendi for­mulas, qui leviora quaedam scripta in vulgus edunt, quae nec solem nec aetatem ferant. Quae de Erasmo homines nimium su [...]piciosi interpretabantur, videli­cet qui Ciceronianum composuit, & Commentarios de Copia, quique scrip­titabat novos quotidie libellos. Tametsi attentius consideranti non tam ad Erasmum, quàm ad alios quosdam nostrae aetatis scriptores pertinere videntur. Nihil enim temere de tantis hominibus suspicandum est, nec nisi modestè & circumspecto judicio pronunciandum. Verum enimvero si quid fuit offensio­nis, id non tam ex obtrectatione atque invidia, quàm ex cupiditate quadam gloriae, cujus uterque visus est avidior profectum est. Pares enim virtutes in maximis animis praestantissimisque ingeniis nonnunquam edunt simulacrum quoddam contentionis: non eorum culpa, in quibus existunt, quid enim es­set indignius? sed immodico fautorum studio, qui dum unum alteri cupidius praeferunt, & de principatu intempestivius certant, interdum contentiones graviss [...]mae enascuntur, quae in ipsos etiam nec opinantes, quorum causa sus­cipiuntur, redundant Sic qui praestantis doctrinae, aut alicujus praeclarae ar­tis opinionem habent, si in idem curriculum descenderunt, suntque in pari vel proximo gloriae cursu, in aemulandi suspicionem, suorum vitio incidunt. Quod si quibus unquam id contigit, certe his duobus contigit, cum uterque suarum virtutum praecones & buccinatores existimationis haberet innumera­biles, qui talium discordiarum semina ubique gentium sererent, partim huic, partim illi, ut quisque animo afficiebatur principatum in literis tribuentes. Atqui nulla unquam Budaeo tanta offensio visa est (& si qua potuit esse tanta) sed ne haec quidem ipsa, ut aut amicitiam deponeret, aut inimicitias suscipe­ret, aut bellum cum eo gereret, quem & propter virtutem praecipuè dilige­bat, & propter eloquentiam suspiciebat maximè. Quinimo hunc honorem ve­teri amicitiae semper tribuit, ut eum in culpam esse duceret, qui faceret: non eum qui pateretur injuriam, atque hujuscemodi, vel suspitiones vel contume­lias negligeret, in ipsa conscientia rectè factorum satis magnum laborum fruct­umreponens. Qua facilitate & patientia, vel prudentia potius, omnes illas invi­diae tempestates facilè sopivit. Nec vero minus ille prudens & attentus pater­familias habitus est, quàm vir doctus, Neque enim literis ita prorsus deditus erat, ut rem familiarem negligeret. Sed cum studiis plurimum tribueret tem­poris, tum vero quando quippiam aut acceptum ferre aut expensum oporte­bat, id diligentissimè faciebat, caeteraque per se domestica negocia curabat. In omni re contrahenda, in vicinitatibus & confiniis aequus & facilis. Illud autem ita prudenter temperabat, ut neque cura rei familiaris quicquam obes­set studiis doctrinae, nec literarum amore languidior redderetur ad rem t [...] ­dam. [Page 232] Possessiones habuit, si utilitate judicandum est, satis amplas: sin ad vulgi opinionem, & illius virtutem respicimus, mediocres. Quas tamen mi­nimi estimabat, nec exaggerare, amplificareque cum posset, magnopere la­borabat. Quippe cui in libris, & liberis, ipsaque virtute essent omnia. Pa­tri copioso & in primis locupleti successit, at septem liberis aucto, quorum maximus natu moribus nostris tulit semissem, caeteri haeredes relicti sunt sin­guli ex singulis unciis. Hunc autem aetate tres fratres anteibant, quatuor subsequebantur. Quo circa unciam unam, eamque vix solidam consecutus est ex bonis paternis, ex maternis vero paulo post alteram. Id fuit subsidium studiorum & familiae, cum his quae deinceps accesserunt ex stipendiis mune­rum publicorum. Quod si dives habendus cui tanta possessio suppetit, ut ad liberaliter vivendum facilè contentus sit: si usum pecuniae non magnitudine sed ratione metiri oportet: si non aestimatione census, sed cultu vitae pendun­tur divitiae: Budaeus sanè ditissimus fuit, quae ex mediocribus suis vestigali­bus rem familiarem ita prudenter constituebat, ut non modo quicquam sibi ad vitam eleganter & civiliter agendam deesset, verum etiam superaret. Do­mum habuit in via D. Martini, plenam dignitatis, qualem hominis hono­rati & clari esse convenit: quam ipse à fundamentis erexerat. Duas villas suburbanas possedit, non minus amoenas quàm fructuosas, videlicet Sammau­rianam & Marlianam, quas cum aliis ornamentis tum aedificiis non ineleganti­bus auxit, ut jocans aliquando cum Erasmo villas propè Lucullianas aedifica­re se dixerit. Sammaurianum praedium quarto lapide ab urbe situm praecipuè coluit. Quod sibi in lib. de Asse scribit instar amoeni cujuspiam Tusculani fuisse, ubi occupationibus animum relaxabat, & quasi in jucundo studiorum suorum diversorio requiescens sibi sumebat ocium ad commentandum. Cum Lutetia abesset nusquam potius erat. Saepe enim à fluctibus urbanis, forensi­que tempestate, tanquam in portum se, in solitudinem recipiebat, rusque cum tota familia abdebat, ubi nulla vi interpellante, vacuus ab intervento­ribus, liberius & solutius in literis viveret. Nunquam minus negocio vacabat, quae cum in eo ocio agebat. Nempe erat perfugium illud non desidiae aut in­ertiae, sed securitatis tranquillitatisque animi, in quo praeclara ingenii monu­menta mandabat literis, in quo omnem sapientiae rationem omnemque doct­rinam & contemplabatur & tractabat, atque semper ea promebat ex se quae juvarent alios & delectarent, nomen authoris apud omnes gentes celebra­rent, & sempiternis laudibus illustrarent. Erat in supellectile, in vestitu, in reliquo apparatu domestico & ornatu magis elegans quàm sumptuosus, omni­que diligentia affectabat munditiam non affluentem. Nemini unquam visus obtrectare. Saepe rogatus sententiam de ingeniis nostrae aetatis, semper & loquebatur honorificè, & candidè sentiebat de omnibus, sibi nihil arrogans, aliis tribuens plurimum. Conspiciebatur & sine segnitia moderatus, & sine tarditate taciturnus: rursus & sine objectione facilis, & sine arrogantia gra­vis. Itaque haud facile discerneres utrum propter severitatem authoritatem­que magis observaretur, an propter facilitatem & comitatem diligeretur. Gloriari solitum accepimus omnes animi motus à se victos, excepta iracundia, quam tamen ipsam ita quoque cohibebat, ut quamvis contra voluntatem com­moveretur interdum, nunquam praeter rationem excandesceret. In quo pa­rum [Page 233] aut nihil omnino culpandus videtur: cum praesertim non defuerint sum­mi philosophi, qui laudarent iracundiam tanquam cotem fortitudinis, & uti­liter a natura datam contenderent. Res secundas & ad voluntatem fluentes moderatè, adversas fortiter (saepe enim illi fortuna reflavit) ut viro dignum tulit. In omni vita praeclaram quandam aequabilitatem retinens: ut penè idem semper vultus, eademque frons appareret. Rei forensis habitus paulo rudior, quod ab ineunte aetate lites & judicia non secutus esset: nec amas­set forum, sed destinato quodam proposito consilioque refugisset. Theolo­giae ab initio aetatis summè studiosus fuit, omniaque quae de divinis rebus à sapientissimis tradita essent, summo studio curaque didicit: existimans id es­se hominis Christiani non semper haerere in humanis disciplinis, & in his tract­andis cum desidiosa delectatione usque ad senectutem detineri, oculos ad cae­lestia erigi, mentem ad divinam sapientiam oportere excitari: ad illam di­rigendas artes caeteras, ad illam velut ad certissimam veritatis normam, re­gulam vitae, praescriptionem justitiae & aequitatis exigenda studia omnia, re­ferendas omnes & rationes nostras & actiones. Sub ingravescentem verò aetatem acrius in literas sacras incubuit, credo vel judicii maturitate ad sa­pientiam, vel taedio aliarum artium, vel appropinquatione mortis admoni­tus: quae à senectute non potest longè abesse. Quo certius sibi viaticum ad coelestem piorum sedem & aeternam domum pararet. Verae religionis obser­vantissimus in omni vita fuit, singulari in deum pietate, in omnes homines benevolentiae charitate commendatus. Longè semper abfuit ab his conten­tionibus quae in nostram aetatem eruperunt: sui judicii quid se facere par es­set potius intuens, quàm quid alii aut laudaturi forent, aut improbaturi. Quamobrem cum in maximis opinionum procellis & turbulentissimis tempe­statibus ingens Graecae linguae conflata esset invidia, quòd harum stirps, & semen malorum omnium videretur, cum odii faces undique ab improbis prae­ferrentur, cum in perturbatione veteris disciplinae spem haberent inimici ad elegantium literarum non dignitatem modo extinguendam, sed etiam glori­am per principes viros infringendam, cum in his asperitatibus rerum eruditi plerique de religione suspecti haberentur, nec satis essent inter imperitorum greges tuti: hic solus non modò integra mente, verumetiam existimatione permansit. Nihil in ejus vita aut in oratione quisquam potuit invenire, quod jure reprehenderet. Quod labenti rei literariae certissimum praesidium attu­lit. Nisi enim is contigisset orbae politiori doctrinae quasi legitimus tutor: qui eam apud Principem, in senatu, in concionibus exagitatam tueretur, ac tantisper dum invidia consideret, domi septam teneret liberali custodia, at­que à sceleratorum hominum impetu prohiberet, haud dubiè nostris finibus coacta esset excedere. Tantum valuit in rectam sententiam perpetua perman­sio, tantum judicii constantia, tantum vitae integritas: ut hi qui nocere maxi­mè cupiebant, propterea quòd ejus authoritate solius nitebantur graecae li­terae & meliores: tamen quemadmodum nocerent, non invenirent. Sic cum honoribus atque ingenii gloria floreret, ita prudenter vitam instituit, ut in negocio sine periculo, & in ocio cum dignitate viveret, ac simul in florentis­sima orbis terrarum republica sapientiae laude usque ad summam senectutem sine ulla offensione perfruetur. Et quisquam dubitabit illum non sanctè modò [Page 234] graviterque, sed beatè etiam fortunateque vixisse? Porrò autem ut ejus eru­ditio se extulit & lumen suum ostendit, omnes ubique gentium, qui aliqnid de ingeniis poterant judicare, se ad ejus amicitiam cupidissimè applicuerunt. Ipsi qui hominem nunquam viderant, nec visuri erant, qui ejus usu & mori­bus frui nullo modo poterant, propter reconditam & multiplicem doctrinam, integerrimos mores, singularem virtutem, dignissimum benevolentia judi­cabant, & literis ultrò scriptis, tanquam sibi valdè honorificam futuram ex­petebant. Plerique etiam commoti ipsa fama, ex ultimis nationibus ad eum videndum Lutetiam venerunt. Ipse verò qui nihil minus hominis duceret, quàm non respondere in amore his à quibus provocaretur, nullius officiis in hac re unquam concessit, nullius humanitate superatus. Quippe qui rectissi­mè judicaret, nihil nobis à natura datum remuneratione benevolentiae, vi­cissitudineque diligendi melius: nullum vitae supellectilem pulchriorem prae­stantissimorum hominum amicitia. Illos qui eruditionis commendatione se in­sinuarent, vel qui spem aliquam de se ingenii darent, non minus quàm con­junctos propinquitate delexit: omnibus qui ejus vel opera vel consilio egerent, maximè expositus. Plurimum ex omnibus detulit Ludovico Rusaeo, & Fran­cisco Deloino: quos constat summis ornamentis honoris, fortunae, virtutis, ingenii praeditos, inter eos qui tum Lutetiae erant, gratia & authori­tate plurimum floruisse. Ambos arctissima consuetudine devinctos pro Pomponio & Bruto Ciceroni olim conjunctissimis habuisse quodam loco praedicat. Ex eruditis Jacobum Tusanum eximiè dilexit, suae discipli nae alumnum, quem post Budaeum ipsum multò peritiss. Graeci sermonis no­stram tulisse Galliam verè videor posse contendere, nec minus virum bonum optimisque artibus eruditum. Hunc graecè docere non est gravatus, propte­rea quòd ei linguae propagandae aptissimum esse cernebat. Corporis rationem initio nullam habuit. Atque dum ingenio soli servit omissis omnibus exerci­tationibus imprudens in perturbationem totius valetudinis incidit. Quamo­brem sero experimento edoctus, non esse habendam rationem animi sine cor­pore, quòd eo aegro aut malè constituto, fungi nequeamus animi muneribus, aliquantum de summo illo remisit studio, quo ab ineunte aetate fuerat incen­sus. Atque haec solitus est facere confirmandarum virium, relaxandique ani­mi causa, lignum findere, aquam è puteo haurire, irrigare hortum, & co­lere more veterum, vitem putare, in curiam à qua procul domus aberat pe­dibus ire caelo sereno, aedificare in praediis, arbores serere, & describere ordinibus, in locis nonnunquam planis, saepius montuosis & asperis cursu cor­pus fatigare. Quae tametsi leviora videntur, illi tamen fuerunt longè salu­berrima. Hac enim exercitatione & temperantia adhibita effectum est, ut optimis esset viribus in extremo tempore aetatis, & multò melius habere vi­deretur in senectute, quam in constante aetate, ac fuerit adhuc propter sum­mam corporis siccitatem roburque complures annos victurus, si morbi casus abfuisset. Maximo fuit in honore apud nos quoad vixit, multaque de eo & praeclara judicia (id quod maximè facit authoritatem) nostri principes fece­runt. A Carolo VIII. cum primum ingenii laudibus effloresceret in aulae comitatum honorificè accersitus est, procurante id potissimum Guidone Ru­pefortiensi viro amplissimo, & in rep. regenda cui praeerat, diligentissimo. Fuit enim princeps ille cum faelicitate, tum etiam virtute nulli regum secun­dus. [Page 235] Cujus immaturo interitu damnum non mediocre fecerunt & res Galli­cae, & meliores literae, quas instituerat fovere. Siquidem is recepta armis Neapoli, ac peragrata cum instructissimis copiis universa Italia, ea tempesta­te eruditissimis hominibus liberalissimisque studiis affluente, bonarum artium nomen audiverat: quae ibi prius propter tranquillitatem vehementer coleban­tur, atque inde accersere illas in Galliam decreverat, nisi repentinus casus ejus spem atque omnia vitae consilia morte praevertisset. Ludovico XII. qui durior ad haec studia videbatur, jucundus quoque fuit. Nam honoribus plu­rimis illum affecit princeps, in cognoscendis perpendendisque hominum inge­niis planè mirus, & de maximis rebus legatum bis in Italiam misit cum ali­quot Proceribus suis. Quibus in legationibus sic fidem suam, diligentiam, ingenium regi probavit, ut magnam gratiam ab eo ipso iniret, ac paulo mox in Scribarum regiorum numerum adscriberetur. In centumvirale concilium quod Lutetiae cogitur, cooptari saepius recusavit, quòd infinitis causis & ju­diciis ea vita districta nihil ad recordanda cogitandaque studia temporis relict­ura videretur: ipse autem summa facultate vacui ac liberi temporis ad com­mentandum egeret. Proin à negociis publicis aut valetudinis imbecillitate exclusus, aut voluntate sua feriatus, omne suum tempus vel legendo vel scribendo ferè transmittebat. Qua de causa abhorrebat quoque judicio quo­dam animi ab aula, & se quantum poterat, illinc removebat, quietem atque ocium secutus: cui in primis inimica est vita errans & vaga aulicorum. Qua in voluntate permansit, usque ad principatum Francisci regis: quem ut au­divit in summa omnium rerum potestate, tanta imperii amplitudine, inau­dita quadam mansuetudine & clementia ac penè divina sapientia praestantem, vel elegantium literarum amore in primis flagrare, haud difficulter est de vetere sententia depulsus, Primum evocatus Ardeam: quem in locum rex quoque Britannorum Henricus convenerat, cum tanti conventus splendore excitatus, tum admirabili fama incredibilium virtutum sui principis incensus, sanè quam libenter regis imperio obtemperavit, atque eò magis quod virtutis­que & literarum ergô se intelligebat accersiri. Tantum valuit humanissimi principis spectata benignitas: ut omissis doctrinae studiis, posthabita rei fa­miliaris cura hunc etiam in aliquot expeditionibus sequeretur, oblitus institu­ti sui, jam grandis natu, castrensis laboris insolens: ac si verum fateri volu­mus, pacis togaeque potius, quàm belli alumnus. Sed enim hoc non solum fati, verumetiam faelicitatis cujusdam fuit: ut cum princeps in Gallia is es­set qui literis & literatis honestissimè cuperet, qui supra consuetudinem ma­jorum suorum, contra morem & exemplum, non eorum modo principum qui nunc sunt, sed eorum etiam qui multis antehac saeculis fuerunt: omnes bo­nas artes tueretur & ornaret, eodem tempore haberemus virum hujusce ae­tatis doctissimum: qui optimum principem sua sponte satis incitatum ad id quotidie magis ac magis inflammaret. Enimuero sicut erat honorificum Re­gi virtutis cultori, praestantium ingeniorum fautori eximio, aliquem ex suis habere, quem omnibus aliis nationibus opponere jure posset, haud secius Budaeo praeclarum videbatur ultro à principe longè maximo atque sapientissi­mo magnis propositis praemiis in aulam evocari, & singularem ejus tum virtu­tem, tum doctrinam non jam latêre in umbraculis eruditorum ocioque sed il­lustri [Page 236] & excelso loco sitam, in luce Galliarum ac regni clarissimi oculis auri­busque versari. Saepe & multum audiebatur à principe magnis de rebus or­natè exquisiteque disserens, colebatur à primoribus aulae, summoque afficie­batur honore: quòd cum non solum observabant qui literis ex animo fave­bart, sed etiam si qui fortè simulabant. Itaque rex liberalissimus hoc speci­men virtutis, hoc indicium animi, hoc lumen principatus sui praecipuum fo­re putavit, si Budaei dignitatem amplificaret, fortunasque cum primis auge­ret. Principio illum praefecit scriniis suae bibliothecae. Deinde libellorum supplicum magisterium, qui honos est in regia amplissimus, non postulanti, non ambienti, ac ne cogitanti quidem sua sponte detulit, codicillis ejusce rei domum usque cum summa benevolentiae testificatione missis, in quam paulo ante ipsius regis injussu se receperat, nullo relicto in aula aut stipulatore aut suffragatore. Et quo magis amorem perspicere possis, rex quoque separatim ad illum dedit literas gravissimis verbis & sententiis plenas: quibus jubebat majora sperare. Quo tempore populus Parisiensis cunctis suffragiis praefectum decurionum declaravit ejus urbis. Sic ille in quadam Epistola vocat eum qui praefectus mercatorum vulgo dicitur. Qui magistratus biennii est, sed maxi­mus inter eos cives, & amplissimis viris solitus tantummodo deferri. Sic mihi in eo augendo atque honestando videtur cum summo rege quasi certas­se e [...]rbs: quae est magnitudine amplissimae, judicio eruditissima, celebrita­te refertissima, studiis autem liberalissimis ita affluens, ut omnibus urbibus, non dicam quae ad septentriones solisque occasum pertinent, sed quae in or­tum etiam & meridiem spectant, facile antecellat. Budaeus autem arbitra­tus hunc honorem non sibi, sed literis delatum: cupidius quàm antea opti­marum artium patrocinium suscepit, atque in primis suasit principi, ut se­dem illis stabilem ac domicilium certum Lutetiae praeberet. Quod brevi per­fectum iri speramus cum sempiterna ipsius principis gloria. Certe hoc interea impetravit, ut viri doctissimi annuis stipendiis aucti, literas graecas, latinas, h [...]braeas, omne genus disciplinarum in ea urbe interpretarentur, quod satis magnum ac luculentum futuri operis specimen arbitrantur omnes. Quamob­rem homines nostri partim exemplo principis excitati, partim liberalitate commoti, certatim amplexari literas coeperunt, tantosque progressus in om­ni virtute, omni disciplinarum genere, neque ita longo intervallo fecerunt, ut non multum aut nihil omnino antiquis Graecis Romanisque cedatur. Quae res à principe major unquam gesta? Quis triumphus conferendus? Quae mo­numenta aut trophaea comparanda? Hoc scilicet verè est imperare, suam virtutem aliis exemplum facere, eos quibus praesis reddere meliores, eorum non modo fortunis ac corporibus, verumetiam animis excolendis prospicere? Reliqua quidem Francisci regis vita multis erit praeclarisque monumentis ad omnem memoriam commendata. Bellicae laudes commemorabuntur multa­rum gentium literis ac linguis, obstupescent posteri admirabilem illius & in­credibilem & penè divinam in regno tuendo atque administrando sapientiam audientes. De hoc autem singulari in optimas artes amore semper populus Gallicus, semper omnes gentes loquentur, nulla unquam aetas conticescet, nulla obmutescet vetustas. Florescet quotidie magis haec liberalitas, ita ut quantum caeteris ejus operibus diuturnitas detrahet, tantum huic benignitati [Page 237] afferat gloriae. Nam quo cupidius ipsi se homines in regnum mores formant, hoc magis de republica merentur optimi principes, qui non vitia concipiunt ipsi, foventque, sed virtutes in suas civitates infundunt, nec peccato nocent, sed exemplo prosunt. Etenim licet videre si replicemus memoriam tempo­rum, qualescunque magni reges fuerunt, tales nimirum & subditos fuisse: quaeque mutatio morum in principibus extiterit, eandem in populo semper secutam. Porrò autem sicut fruges bonitate soli, coelique temperatione ex­uberant, haud secius bonae artes ex benignitate principum efflorescunt, & honore praeclara ingenia incenduntur ad discendum. Quidnam fuisse causae putemus, cur regnante apud Graecos Alexandro, apud Romanos Augusto, tantus numerus praestantium hominum extitit? nisi quod delectabantur hi principes optimis quibusque rebus, & in expendendis hominum ingeniis at­que operibus judicio valebant, & virtutem meritis honoribus, praemiis at­que splendore decorabant. Quid in liberis quibusdam civitatibus eloquen­tiae studia olim tantopere viguerunt? nisi quòd is certissimus erat gradus ad remp. aditus ad honores, ascensus ad Magistratus & potentiam. Quid post­tea artes eaedem in Graecia sunt extinctae, in qua & natae, & altae, & ad summum perductae intra mille annos fuerant? Quid Roma cesserunt, totaque Italia? Quid exulatum ad Arabes discesserunt? Quid tam multis annis insci­tia grassante intermortuae jacuerunt? An aliunde id factum, nisi ex sordibus, morositate, invidia illorum, qui civitatibus, & amplissimis regnis, atque imperiis praefuerunt? Itaque sicut longo aevi situ, longique temporis exerci­tatione fatigata & effoeta humus, consenescere nonnullis videtur in locis, nec jam fruges mortalibus pristina benignitate praebet, sed noxias herbas fundit & vitae inimicas: Sic mundi conversione, & quadam rerum serie sae­penumero accidit, ut natura ipsa oblita materni officii, tanquam superioris aevi foecunditate exhausta, in perniciem humani generis, pestiferos quosdam homines, & sceleratos principes proferat: qui furore & amentia praecipites, divina & humana cuncta pervertant: qui res praeclaras à prioribus vel inven­tas vel usurpatas, non modò negligant, (quod esset ferendum) sed etiam labefactent, & funditus delere conentur. Qualis fuit C. Caligula, qui Ho­meri carmina abolere, qui Virgilii & T. Livii scripta ex omnibus bibliothe­cis amovere, qui jus civile Romanorum delere tentavit. Qualis Domitia­nus, qui omnes sapientiae professores urbe Italiaque summovit. Qualis Lici­nius imperator, qui literas virus & pestem publicam appellabat, ne comme­morem Cambysas, Nerones, Valentinianos, Phalaridas, Dionysios, orbis terrarum peste natos. Quaenam sentina teterrimorum sive ducum, sive re­gum scatuit Gothorum, Alanorum, Vandalorum, Suevorum, Turulorum, Hunnorum, Longobardorum, Sarracenorum, & Turcarum tempestatibus? Qui cum essent feri, immanes, ab omni cultu ingenii alieni, & quicquid non intelligerent aut suspectum haberent, aut damnarent: primum ingentem bibliothecis cladem attulerunt, exusserunt magnorum ingeniorum opera, si­mul irriserunt linguas & studia omnia, nec solum illis praetium detraxerunt, sed contumeliam addiderunt: seu quòd nollent in victis plus quenquam sa­pere quàm victorem: seu quod ea re ad laborem ferendum remollescere ho­mines, atque enervari opinarentur, ac minus bello idoneos reddi, cui omnia [Page 238] tribuebant. Igitur gratia habenda superis, & naturae, quae ex superiorum temporum caligine tandem aliquando recreata excellentes quosdam reges no­stra aetate protulit ac principes in compendium humanae societatis, qui dis­ciplinas jacentes extollerent, studia discentium foverent & excitarent, quos tanto Rex Franciscus gloria vicit, quanto omnibus imperii magnitudine prae­stat. Non est humano consilio, nec mediocri quidem Dei Opt. Max. cura illud perfectum. Qui mihi videtur aliquando oculos aperuisse ad instauran­das iterum literas ac renovandas, simul mentem injecisse quibusdam principi­bus, ut illas tuendas ornandasque susciperent, ut bibliothecas extruerent, ut selectos in omni varietate doctrinae libros, quos superiorum temporum injuria nobis salvos reliquit, è Graeciae ruinis, è faucibus Barbariae, ex in­cendiis bellorum eriperent, & in usum communem descriptos publicè omni­bus proponerent legendos. Quandoquidem non solum ea quae densissimis ig­norantiae tenebris obducebantur, in lucem velut ab inferis revocata sunt, sed quae veteribus fuerant penitus obstrusa, nova maria, novae terrae, ac species hominum, viae coeli pelagique nunquam antea ne fando quidem auditae, nova sidera patefacta nobis, multae artes repertae priscis incognitae saeculis, religio in pristinam vindicata dignitatem, magna ergo Francisci Regis gloria, in cujus principatum bonae literae incurrerunt, sub quo principe tantus honos habitus eximiis studiis, hominibusque doctis: ut nunc primum quasi reviviscentis rei literariae speciem aliquam videre videamur. Nec verò debetur laus parva Bu­daeo: qui primus bonarum artium incunabula in aulam intulit, ac scriptis Galliam illustravit suis: nostramque locupletavit aetatem, qui elegantiores literas propagare consilio, studio, gratia, labore connixus est: qui earum dignitatem non minus charam habuit, quam propriam, ab omnique injuria prohibuit, protexit, defendit. Denique nihil praetermisit, quo florerent magis in patria, ac ne longiorem quidem vitam optavit, quàm ut tam prae­claro operi à Rege inchoato fastigium impositum videret. Caeterum cum in­ter cos qui tum in regia versabantur, opinione virtutis, commendatione doctrinae magnam cum gratiam, tum authoritatem apud omnes ordines adep­tus esset, nonnulli quorum mentes angustae, humiles, pravae, oppletae tene­bris ac sordibus, tantum ejus splendorem nec intueri nec sustinere potuerunt: & regis animum ab eo clandestinis insidiis alienare tentarunt. Quod ipse ani­madvertens, licet non dubitaret de humanitate regia, tamen declinans homi­num offensiones, de aula sese subduxit, & eo magis quòd sibi parum cum Antonio Prato conveniebat. Causam dissensionis non commemorabo, ne videar illis temporibus notam inurere. Nec ibi postea visus, nisi necessitate muneris obeundi cogeretur, cujus praecipua functio erat in praetorio regio. Posteaquam vero Gulielmus Poietus vir singulari & praestantissima virtute Galliarum [...] à rege creatus est (Cancellarium nostri vocant) nihil tam conveniens suae dignitati putavit, quàm Budaeum secum habere velut aliquem in consiliis capiendis Nestorem. Itaque eum nunquam à se dimittere, secum quocunque proficisceretur deducere, observare, ferre in oculis, colere, to­to animo de illo ac de ejus ornamentis & commodis cogitare. Quo studio in se perspecto, homo jam devexae aetatis & affectae, resorberi se aulicis flucti­bus sivit. Proinde cum in summis Julii mensis ardoribus, qui tanti eo anno [Page 239] fuerunt, quanti maximi post hominum memoriam: rex vitandi aestus causa in maritimam oram Normaniae concessisset, & Budaeus Poietum secutus, alie­nissimo tempore eodem contendisset, paulo post vel caeli injuria, vel mag­nitudine caloris, quo tum omnia torrebantur, vel imbecillitate ingravescen­tis aetatis, in gravem & assiduam febrem incidit, ex qua postea non conva­luit. Cum multa in spem salutis medici dicerent & pollicerentur, nunquam persuadere potuerunt, quin is morbus finem vitae esset allaturus. Quamo­brem peregrè agens, domum se referri nihilominus jussit, ut in patria, con­spectuque suorum moreretur, id quod paulo post evenit. Nam accrescente in dies dolore confectus, peractis omnibus quae rite decentibus adhiberi so­lent, sacris, integra etiamnum mente, caeterisque sensibus, sine ulla vi tran­quillè placideque decessit, vir immortalitate dignissimus. Posteaquam de ejus obitu regi renunciatum est, graviter doluit interitu tanti viri dignitatem Gallici nominis imminutam. Poietus autem [...] non potuit, non ve­hementer commoveri, tali amico orbatus, qualem Gallia nunquam tulit, & ut verè judicabat, vix parem sit habitura. Multas hic significationes nec exi­guas dedit, quàm molestè ferret se hominis erudititissimi jucunda consuetudi­ne, admirabili sapientia, tum multorum officiorum conjunctione in perpetuum privari. Incredibile porro est dictu quantus moeror bonorum omnium, & quae publica lamentatio ejus funus sit prosecuta. Omnes docti memoriam mortuo, quam par erat principi doctrinae humaniter ac piè praestiterunt. Cum summis totius corporis doloribus oppressus dubia spe vitae spiritum duceret, mortem aliquantum videbatur horrere, & reformidare, non vitae desiderio, satis enim naturae, satis gloriae vel fortasse nimium diu se vixisse praedicabat: at suis certe parum, quorum fortunas cum liceret amplificare, neglexerat. Hic dolor hominem praecipuè tangebat, haec cura sollicitabat. Reliquit au­tem liberos numero undecim: filios septem, omni liberali ingenuaque doct­rina apprimè institutos, & quatuor filias: uxore superstite, foemina summae tum prudentiae, tum pietatis: ex qua hos omnes liberos sustulit. Elatus est noctu, ut ipse anno antequam moreretur testamento praescripserat, sine ulla pompa funeris, praeeunte unico lumine, comitantibus doctis plurimis, & viris primariis ejus urbis, vulgi maximo concursu. Periit tertio & septuagesimo ae­tatis anno. X. Calend. Septemb. Anno salutis generis humani M. D. X L. atque Lutetiae Parisiorum in D. Nicolai, qui Campester dicitur, quemadmo­dum jusserat, sepultus.

CHRISTOPHORI LONGOLII VITA.

CHRISTOPHORUS Longolius Macliniae, nobili Germaniae oppido, honesto splendidoque inter suos loco, natus fuit. Quo­niam vero eo vivo non defuere qui eum Parisiensem dicerent, libri etiam ab eo scripti, hoc titulo circumferrentur: non ab re erit quae ipse in altera defensionum suarum, errorem hunc librariorum refellens, de patria sua dicit, hoc loco commemorare: ut deinceps qui de hac redubi­tant, ipsi potius Longolio de se, quàm aliis credant, ejus verba haec sunt, Ego P. C. Macliniae natus sum, Macliniae educatus, Germanicae linguae & Caesarum ditionis oppido, cum aliis laudibus multis illustri, tum vero Phil­lippi et Caroli Hispaniae regum incunabulis percelebri; haec ille. Puer ad­modum, cum vix annos IX. natus esset, parentum studio et diligentia Lute­tiam Parisiorum, ut ibi literas disceret, est missus. Neque enim vel id aeta­tis, propter summam ingenii docilitatem, immaturum censebant, qui in ce­leberrimo illo literarum domicilio politioribus disciplinis animum excoleret. Celeriter vero omnibus artibus quibus puerilis aetas imbui solet, ita profecit, ut aequales suos omnes doctrinae laude longe praestaret, ex his autem genero­sissimum quemque imitandi cupiditate incenderet. Ingenio acri & vehe­menti praeditus fuit, in quamcumque partem se dedisset, atque omnium dis­ciplinarum (quod postea res ipsa declarabat) capaci. Quemcumque scripto­rem sibi legendum proposuisset, eum nunquam fere de manibus, nisi diligen­ter ab eo perlectum, dimisit. Neque unquam in eo animadversum est, aut obscuritate scriptoris alicujus, aut prolixitate deterritum, quo minus totum perdisceret, si modo talem putaret ex quo fructum aliquem capere posset. Cum autem ea quae in antiquorum scriptis tradita essent, celerrime percipe­ret, tum vero quae abdita fuere nemo majori facilitate eruit. Atque huic rei testimonio esse possunt multa ab eo penè puero, in C. Plinii de naturali historia libro, scriptoris non ita facilis, et plurimis mendis deformati, inge­niose excogitata & notata, quae postea ipso imprudente & invito in Gallia fuere edita. Memoria vero tanta fuit, ut ad ea tollenda quae animo semel insedissent, diuturnitas temporis vix aliquid valeret. De pluribus & variis rebus saepe interrogatus, de quibus à multis annis nihil legerat, non minus prompte de singulis solitus est respondere, ac si eo die ab eo perlecta fuissent. Cujus rei [...]um familiariter cum eo viverem, in consuetudine quotidiana cre­bro [Page 241] periculum facere licuit. Hocque in eo magis mirum fuit, quòd eum plu­rima legisset, omnia autem quae Graece aut Latine scripta essent sibi legenda proponeret, nunquam sere ad metam semper properanti, ad eundem scripto­rem revertere licuit. Si quando de iis rebus sermo incideret, quae à diversis & variis scriptoribus tractatae essent: cum res ipsae essent eaedem, ita tamen oratione solebat distinguere, sua verba singulis scriptoribus à quibus ea ac­ceperat referendo, ut non memoriter ea dixisse, in quo saepe offendi solet, sed de scripto pronuntiasse videretur. Quae saepe cum faceret, ita audito­rum admirationem incendit, ut eum artificio quodam, non naturali memo­riae bono uti existimarent. Ad haec tanta naturae bona doctrinaeque summa adjumenta, eam industriam adhibuit, ut quicquid in literis profecerit, huic penè soli gratia habenda videretur. Ineunte aetate cum earum rerum cog­noscendarum magno studio teneretur, quae à philosophis tractantur, amici, qui eum honoratum magis quàm doctum videre cupiebant, verentes ne tali­um rerum studium, eum longius ab honorum petitione abduceret, magnope­re illi autores fuere, ne aliud sibi eo tempore, praeter jus civile discendum proponeret. Ex ejus enim artis studio affirmabant fore, ut celeriter ad honores & ad summam gloriam perveniret. Quorum precibus & hortati­onibus cum sibi omnino parendum esse duxisset, sex annos in eo studio ita consumpsit, ut nullis interim aliis literis, praeterquàm oratoriis, quae maxi­me etiam artem illam vel ornare vel adjuvare existimantur, operam daret. Usus est praeceptore Philippo Decio celebri juris interprete, qui tum Valen­tiae in Narbonensi Provincia maximo auditorum concursu qui undique ad eum confluebant, jus docuit. Eo vero tempore ita profecit, ut cum postea ab amicis Lutetiam Parisiorum, ut jus ibi exerceret, esset revocatus, cum agendo, tum respondendo, tantam laudem est adeptus, ut vixdum bienni­um in Jurisconsultorum subselliis versatus, in centum virale illud consilium, quod antea solis senibus vel certe aetate provectis patebat, admodum juve­nis adlegeretur. Quare amicorum voluntati jam satisfactum putans, tempus adesse putavit, ut animo etiam suo majorum rerum cupiditate flagranti mo­rem gereret. Itaque C. Plinium cujus lectioni se totum dicaret, delegit: quem varietate & copia rerum caeteris Latinis scriptoribus praestare, ac velut in unius operis compendio quaecunque à philosophis Graecis, pluribus & li­bris & verbis tractata essent, mira brevitate collegisse existimavit. Sed cum res ipsae, quae quamvis copiose tractatae, per se ipsae difficultatem afferunt, in angustum à Plinio conclusae, vix spem aliquam sui intelligendi darent: ibi partim necessitate coactus, quòd aliter ea quae ita concisae tradebantur intel­ligere non posset, nisi easdem fusius apud alios tractatas videret, partim mag­nitudine & varietate rerum eum invitante, ut ex uberrimis illis fontibus po­tius, ex quibus Plinius ipse hausisset, quàm ex illa seclusa aquula illarum cognitionem peteret: animum ad majora erexit: ut eos etiam scriptores videret, à quibus illa Plinii emanasse putabantur. In hac vero sententia cum esset, omnes illi agricolae, omnes fere medici fuere perdiscendi: rerum Romanarum & totius antiquitatis memoria diligenter tenenda. Orbis de­nique illi disciplinarum, quam [...] Graeci vocant, evoluendus: cum nulla fere ars sit, cujus non expressa vestigia aliqua apud Plinium reperian­tur [Page 242] Haec vero perficere illi multo fuit difficilimum, praesertim Graecarum literarum adhuc ignaro & prorsus rudi. Verum nihil horum eum retardavit: ut erat animo semper reluctante difficultatibus, tumque incensus cupiditate, ut philosophorum & aliorum scriptorum mysteria cognosceret. Principio itaque Graecis literis tanto studio tantisque ingenii viribus incubuit, ut non­dum se vertente anno, sive ad philosophos, sive ad oratores se converteret, ignoratio linguae nusquam eum ab eorum intelligentia excluderet, eodem­que temporis intervallo Graece etiam ad Gulielmum Budaeum Gallorum doct­issimum Epistolas saepe mitteret. Pari ergo studio atque industria cum quin­quennium in Graecis scriptoribus legendis perseverasset, jam lingua ipsa maxime illi familiaris fuit, eademque opera doctos illos scriptores assidue le­gendo, uberrimam maximarum rerum cognitionem ex illis hausit. Memor vero ubique, cum illos legeret, instituti sui, & cujus causa initio tot sibi scriptores evoluendos sumpsisset, nihil in his omisit, quod ad pleniorem C. Plinii intelligentiam aliquo modo faceret, quin id diligenter notatum, quo loco & in quo autore legisset, in Plinii libro scriptum relinqueret: ut ante omnia subsidia in hac re, quaecunque ex lectione comparari poterant, ten­taret, eandem rationem in recentiorum scriptis legendis servavit. Quando vero de stirpium natura, multa Plinius traderet, nonnulla etiam de piscibus scriberet, rebus à cognitione hujus seculi ita remotis, ut ne nomina quidem intelligantur: non contentus eorum autoritate, qui aliquid de his scripsere, voluit ipse verba rebus accommodare, hisque diligenter inspectis videre, quo pacto res ipsae cum antiquorum scriptis convenirent. Itaque ea causa illi in Narbonensem Provinciam iterum proficiscendi fuit, cum adolescens antea ibi jus civile didicerat: quam quidem stirpium fertilissimam, piscium etiam abundantissimam, propter illius maris vicinitatem existimavit. In qua qui­dem peregrinatione librum etiam, quem herbarum historiam appellavit, scripsit. Eam vero partem, in qua Plinius terrarum orbis descriptionem complexus est, diligentissime est persecutus: atque in hoc etiam oculorum judicio uti voluit, omnesque & sylvas ac montes, & antiqua oppida, à Pli­nio descripta, quorum aliqua vestigia manerent, ipse adire. Itaque cum adolescens▪ Hispaniam totam peragrasset, adulta jam aetate, Britanniam, Germaniam, Galliam, Italiam emensus est. Statueratque in Orientem pro­ficisci, nisi Turcorum arma, quibus omnia Christianis hominibus clausa es­sent, eum ab hoc consilio deterruissent. Quanquam etiam apud homines no­stros peregrinando in magna pericula saepe incidit. Apud Heluetios autem, dum eorum regionem viseret, nihil propius fuit, quàm ut interficeretur. Quid vero illi acciderit, & quomodo periculum evitaverit, non erit alie­num commemorare, quo magis & industria ejus cognoscatur, & animus, qui nullo periculo à rerum dignarum investigatione deterreri potuit. Profect­us est eo cum duobus familiaribus Gallis, eo sane tempore, quo accepta cla­de apud Mediolanum Heluetii à Gallis maxime dissenserunt. Ex comitibus ergo cum in suspitionem venisset, speculandi causa accessisse, pars quaedam cohortis Heluetiorum eos aggressa est. Ibi cum aliquandiu repugnassent, ne­que pares esse potuissent, unus eorum fuga Rhodanum tranatando, vitam sibi servavit: alter in pugna caesus; ipse gravi vulnere altero brachio accepto [Page 243] captus & in carcerem abductus est, ubi triginta fere dies, cum neque medici neque remedii ullius facultas daretur, vulneris dolore magis magisque ingra­vescente, in summo moerore jacuit, donec casu antistes Sedunensis, qui apud Heluetios dignitate et gratia maxime potuit, eò venisset: cujus opem cum Longolius per literas supplex implorasset, ipse casum viri valde miseratus statim custodia liberavit, adhibitisque medicis, tam diu apud se retinuit, dum à vulnere prorsus sanatus esset: tum equo donatum, & viatico libera­lissime instructum, in patriam remisit. Nec vero ille antè discedere voluit, quàm id cujus causa venerat perfecisset, regionemque totam lustrasset, atque tabellis descriptam secum domum reportasset: cujus rei perficiendae majorem tum facultatem habuit, quam ei Sedunensis autoritas dabat. Itaque cum in omnibus quae videre cuperet abunde satisfactum esset, illinc in patriam de­cessit. Sed ut eo de quo inceperam revertar, hoc eum saepe praedicantem au­divi, se quicquid rerum naturae cognitione profecisset, id C. Plinii lectioni acceptum referre, qui in omnibus illi occasionem plura quaerendi & investi­gandi semper dederat. Oratoriis artibus à puero semper deditus fuit, ea­rum verò summam cognitionem, non artis solum praeceptis, sed multa exer­citatione firmaverat. Declamandique consuetud in emmultis jam saeculis in­termissam & propè mortuam, qua nihil unquam utilius iis qui oratores evade­re cupiunt, inventum fuit, in seipso primum, post in aliis renovavit, cùm argumento proposito, saepe in scholis declamando alios suo exemplo, ut idem facerent, commovit. Genus dicendi ineunte aetate secutus est, quod po­stea vir factus, valde improbavit. Nam cum adolescens per omnia scripto­rum genera vagaretur, neque quenquam unum sibi imitandum proponeret, sed ut ipse de se dicere solebat, tantum in uno quoque notaret, quantum a­cute aut sententiose dictum esset: eo factum est, ut prudenter semper fere diceret: quod fuit etiam naturae: oratio verò ejus, quae ex verbis undique accersitis constaret, nullam neque elegantiam, nec venustatem prae se ferret, formamque dicendi inconditam & minime aequabilem redderet. In hoc ta­men genere multa scripsit: Orationem de laudibus C. Plinii, alteram de lau­dibus Gallorum: Comparationem juris civilis cum re militari, in qua juris laudes extollit: Commentarios quosdam in jus civile: Historiam herbarum: Commentarios in XI. libros Plinii ab eo admodum adolescente, quo primum tempore Plinium in manu sumpserat, conscriptos: postremo verò omnium, cum jam etiam majorem elocutionis rationem habere inciperet, quinque ora­tiones de laudibus urbis Romae fecit. Quòd verò genus scribendi muta­verit, id Petri Bembi consilio, qui eo tempore hac laude eleganter & Latine scribendi multum Italis omnibus praestitit, acceptum referre solitus est. Ille enim cum Longolio amicissimus esset, multaque ejus prudenter quidem scrip­ta, sed inquinatis & corruptis verbis referta videret, dolere se apud eum saepe testatus est, quòd cum à natura & literis ad oratorias artes instructissi­mus esset, voluntate etiam in eas maxime propensus, negligeret tamen eam partem emendate & Latine loquendi, quam M. Cicero eloquentiae Romanae parens solam & quasi fundamentum oratoris esse judicavit: unde etiam elo­quentia ipsa nomen sumpsisset. Magnopere igitur est cohortatus, ut totam suam dictionem, ad praestantem illam Ciceronis dicendi formam revocaret, [Page 244] eumque solum ex oratoribus sibi imitandum proponeret. Cujus consilio & autoritati tantum tribuit, ut quinque annos continuos ab ea cohortatione, nullum alium autorem Latinum in manibus haberet, nullum legeret, praeter unum Ciceronem: in quo tantum studio industriaque profecit, ut post breve tempus, cum sibi eam legem indixisset, ne aliis atque à Cicerone sumptis verbis uteretur: ac omnia serè quaecunque animo concepisset exprimenda, abunde ex illo uno verba electa suppeterent. Cumque se totum ad summi illius oratoris imutationem dedisset, sicque toto animo contendisset ut nihil unquam magis, ut perfectam illius scribendi formam animo inclusam haberet, etiam in omnibus quae scripsit, ut eodem modo dicere posset, magnopere laboravit. In hanc verò formam scriptae sunt ab eo orationes duae, quibus eorum accusationi respondet, qui eum Romae perduellionis reum egere: una praeterea ad Luterianos oratio, et aliquot Epistolae ad amicos: reliqua omnia quae scripsit, ipse abolenda censuit: idque ut ita fieret, amicis mo­riens commendavit. Causam verò totam Luterianam, cujus oppugnationem jussu X. Leonis Pontificis Maximi, à quo etiam commentarii totius causae missi ad eum fuere, susceperat, quinque orationibus complecti statuerat: brevique perfecisset (excogitatis jam secum, ut ex ipso audieram, quaecun­que tali in causa dicenda forent) nisi prima statim absoluta, immatura mors consilium ejus praevenisset. Theologiam, & eos scriptores, qui de divinis rebus tractant, omni aetate coluit: idque putavit hominis esse Christiani, non in senectutem, ut maxima pars hominum facit, hoc studium differre, sed quotidie addiscendo in eo, quanquam lentius id fieret, aliquid tamen proce­dere. Hoc autem modo ipse & Graecos & Latinos plurimos, quos maxime in rerum divinarum explicatione excellere putavit, diligenter evolvit. In his verò literis, & in aliis artibus, tot-perlegit; tam multa, tanto judicio, in tam paucis annis, ea [...]etiam aetate qua aliis vix maturum judicium adesse solet: tot interim laboribus ex peregrinationibus exercitus, ut iis, qui eum & mores ejus non novere, penè incredibile videatur. Sed adjuvabat praeter caetera quae modo commemoravi, temperantia summa in victu, & in omni vita, ut voluptatibus, quae apud caeteros ejus praesertim aetatis magnam par­tem temporis sibi vindicant, nullum omnino tempus daret. Cibi et potus erat parcissimus, mero nunquam, dilutissimo semper utebatur, maxime verò frigidae potu delectabatur: quo etiam saepius usus fuisset, nisi medici, quòd maxime inimicum stomacho dicerent, eum magnopere deterruissent. Som­no parum indulgebat: cum plurimum, non amplius sex horas dormiebat. Reliqua genera voluptatum summus ille ardor in studia literarum ita restinx­it, ut nulla prorsus in eo aliarum rerum cupiditas appareret. Neque verò ita prorsus studiis deditus erat, ut reliqua omnia, quaecunque in Republica Christiana agerentur, tanquam ad se nihil pertinerent, negligeret, sed cum studiis plurimum tribueret temporis, tum verò quando vel salutis ratio, vel quaevis alia necessitas, cum à studio avocaret, libentissime & diligentissime de iis quae foris agerentur, inquirebat. Quo factum est, ut simul & doctissi­mus & prudentissimus haberetur: ut neque haec curiositas rerum externarum cognoscendi quicquam de legitimo studiorum tempore detraheret, nec illa languidiorem ad caetera redderent, aut quicquam de prudentia rerum di­minuerent: [Page 245] sed contra alterum ab altero adjutum hanc pulcherrimam in eo prudentiae & sapientiae conjunctionem effecere. Corporis eatenus rationem habuit, quatenus studiis sufficere posset: quotidieque ante cibum parva pila se exercebat. Quanquam per se laboris apta membrorum compositione patientissimum corpus habuit, & quod multis magnisque laboribus ad omnem patientiam ineunti aetate firmaverat, quippe qui adolescens laborem etiam militarem fuerat perpessus: milesque Neapolitano bello cum Ludovico Gal­lorum Rege in Italiam venisset: etsi à robore militari multum abesset, cor­pusque decorum magis habere quàm robustum videretur. His vero rationi­bus ita corpus & animum curavit, ut alterum semper sanum, alterum quàm doctissimum, variisque et multis artibus repletum haberet. Quantum verò doctrina & eloquentia inter hujus saeculi scriptores praestiterit, ii demum in­telligent, qui pauca ea quae suo judicio probata, scripta reliquit, cum alio­rum in illo genere scriptis conferent: aut is denique, qui in simili scriben­di argumento sui periculum fecerit. Neque verò ist is artibus atque virtuti­bus praemia omnino indigna his temporibus tulit: multaque praeclara de eo judicia principes viri fecere, A Rege Hispaniae Philippo duodeviginti annos natus, sanctioribus illis reconditarum rerum notis, quibus hodie unis omnia propè regnorum arcana committuntur, praefectus, A principibus Pannoniae magno proposito praemio accersitus, ut regem puerum optimis artibus insti­tuendum susciperet, A Ludovico Francorum rege multis honoribus affectus: de quibus ille in judicio cum pro se diceret, adversariis maxime conditionis obscuritatem objicientibus, commemorare est coactus. Quo tempore Re­gis decretum recitari fecit: à quo ille non unius aut alterius (ut ejus verbis utar) suae ditionis urbium, sed universi regni viribus uno edicto est donatus. Sub quod etiam aliud decretum consilii illius centumviralis, quod Lutetiae Parisiorum cogitur, intulit. In quo illi jura ti summo consensu in collegium suum cooptarunt, habiturum in perpetuum jus vitae & necis, ac summam fortunarum omnium potestatem, non in plebem modo, sed in omnes regni proceres. Vicesimo verò octavo aetatis anno civitas ei Romana ultro est ob­lata, virtutisque & literarum ergò civis factus. Quae res quanquam initio multarum illi turbarum causa fuit, multis clàm invidentibus, nonnullis verò nobilissimis viris palàm eum oppugnantibus, & virtutibus ejus obtrectantibus, inter quos magno periculo est versatus: postea tamen optime cessit, nomen­que ejus & gloriam magnopere auxit. Nam cum statim post civitatem adep­tam in Gallias redire studeret, ut amicos & propinquos, à quibus multos annos abfuerat, viseret: crebrae verò adversariorum ejus voces exceptae es­sent, palàm dicentium, se nomen ejus delaturos: ea res fecit, ut paulo di­utius consilium profectionis differret: ne si tali tempore urbem relinqueret, non amicos salutandi causa discessisse, sed timore & minis inimicorum per­territum ab urbe aufugisse videri posset: sed cum diutius mansisset, quàm ejus rationes paterentur, expectans quorsum obtrectatorum invidia procede­ret, cum illi interim nihil contra eum nisi convitiis agerent, existimans ulte­rius eorum indignitatem non progressuram, iter Galliam versus jam diu ab eo deliberatum, est persecutus: relictis tamen apud amicos defensionibus suis scriptis, ut contra omnes conatus adversariorum, si absentia ejus ali­quam [Page 246] illis occasionem accusandi daret, praesto haberent quod opponerent: jam tum ex eorum convitiis animo prospiciens, quae maxime objecturi essent, quibus ille omnibus medicinam fecerat. Cujus sui consilii prudenter exco­gitati magnum postea fructum & voluptatem cepit. Vix enim Venetias in eo itinere pervenit, cum ad [...]um literae amicorum sunt allatae, nunciantes gravissimam accusationem, qua statim post discessum ejus adversarii sunt usi, & quo pacto consilium de relinquendis defensionibus processisset. Accusa­vit eum nobilis & disertus adolescens Romanus, in quo magnam dignitatis suae spem majores natu Romani collocarent, ad id inductus inimicorum Lon­golii multis & assiduis precibus, objecto etiam falsae gloriae splendore, quod patriae laudibus, quas oppugnatas à Longolio esse voluerunt, in hujusmodi accusatione adesse eum asseverarent. Ita verò acerbe & vehementer, ipso audiente principe Romano, cum multi nobilissimi & clarissimi viri judicio in­teressent, egit, ut nonnulli amici Longolii essent qui de causa obtinenda desperarent, donec amicorum praecipua cura defensiones ejus in lucem pro­diere: quae ita ab omnibus passim probabantur, ut multi dicerent non Lon­golium civitatis donatione ornatum, sed ipsum civitatem illis orationibus ornasse, in quibus pristinam dignitatem civitati & vetera sua ornamenta om­nia restituisse videbatur. Principi ipsi vero ita placuere, ut oblitus penè quid adversario ejus tribuisset, quem paulò antè, nulla magis re alia mo­tus, atque ejus in Longolium actione, in familiarium numerum receperat, protinus juberet ut diplomata Longolio expedirentur, quibus ratum esset, quod S. P. Q. R. de cive eum asciscendo decrevisset: praeterea quod ipse de privato aerario ad tuenda studia ejus concessisset: atque ad eum ubi­cunque terrarum esset, deferrentur: ea tamen lege, ne sedem studiorum alibi quàm in Italia poneret. Multis praeterea honoribus affecit, nam in Palatinum & sacrosanctae Lateranensis aulae comitatum sua sponte coopta­vit, & in Romani Pontificatus scribarum numero esse voluit. Quae cum ad eum perlata essent, cum alia omnia libenter audivit, tum verò conditionem de commoratione sua in Italia non invitus accepit, laetusque in Galliam quasi ex inimicorum dolore triumphum agens, animo statim revertendi est profect­us: ubi magno amicorum gaudio exceptus, quòd nihil tam praeter opinio­nem eorum accideret, quàm ut eum quem vix salvum in tantis contentioni­bus arbitrabantur, honoribus etiam auctum viderent, magna eum studio apud se retinere contenderunt, pluribus etiam ad manendum praemiis & privatim à multis, & publicè à rege ipso Francorum propositis. Ex priva­tis autem qui hoc maxime ab eo contenderunt, Ludovicus Ruzaeus Parisien­sis, cum multa alia, tum verò suburbanum fundum lautum & fructuosum mu­neri obtulit: nullam aliam beneficii sui remunerationem aut operam ab eo expectans, nisi ut urbe illa quasi domicilio studiorum suo rum contentus, in Italiam amplius non rediret. Ille verô quanquam Galliam semper non mi­nus charam quàm patriam habuit, existimans non inferiori amoris loco ha­bendam quae excepit, quàm quae genuit, plurimi etiam in hac re amicorum studia astimaret: tamen cum recordaretur quam fidem X. Leoni Pont. [...] x. & reliquis amicis de reditu dedisset, ab eo nullis cujusquam promissis [...] precibus deduci potuit. Mirifice verò ipse sua sponte erga Italiam & Ita­los [Page 247] afficiebatur: ut etiam in Epistola quadam ad Sadoletum, reditus sui ra­tionem probare volens, cum alias causas attulisset, postremo addit, ideo se redisse, quòd ad excitanda fovendaque studiosorum hominum ingenia pluri­mum conferre arbitratus esset coeli ipsius Italiae clementiam, seque in eo feli­cem illum & planè divinum Italiae genium secutam. Antequam vero redi­ret, Britanniam nobilem insulam videre voluit, adductus praeterea fama eo­rum quos praeter caeteros illic Graecis literis & Latinis eruditos, omni libera­li & ingenua doctrina pollere audiverat. Cum quibus pluribus diebus ju­cunde consumptis, quod eorum doctrina ita delectaretur, ut etiam summae admirationi esset, quemadmodum saepe eum praedicantem audivi, tantam & tam politam atque excultam doctrinam in illis locis, apud eos homines, vel usquam penè terrarum, his temporibus, quibus propè omnes elegantiores artes jaceant, potuisse reperiri: ad constitutum sibi in Italiam iter reversus est: Pataviumque venit, quem studiis suis locum accommodatissimum ele­git. Quanquam simul ac de ejus in Italiam adventu auditum est, populus Florentinus non solum in civitatem suam, si illic ad instituendam bonis arti­bus juventutem se conferret, invitavit, verum etiam vicena quina in annos singulos sestertiorum nummûm millia ex aerario publico decrevit. Verum ille recordatus, quae praemia antea contempserat, quòd nullum ocii sui par­tem aliis vendere voluisset, nulla mercede à suscepta propositaque sententia potuit avelli. Patavii autem se continuit, sibi & studiis suis serviens, pri­mum in contubernio Stephani Saulii nobilis Genuatis, qui literarum causa eò se contulerat, optimarum artium etiam ipse studiosissimus. Deinde verò eo in patriam revocato, cum multi nobiles viri (quorum tum Patavii prop­ter celebritatem eorum qui literas docuerunt, magna copia fuit) certatim Longolium ad se invitarent, quod ejus consuetudinem non honorificum tan­tum sibi, sed etiam fructuosam fore putabant: ille in domum Raynoldi Poli nobilis juvenis Britanni, quem per eos dies Rex Britanniae literarum causa eò miserat, migravit: quocum conjunctissime in literis usque ad extremum vitae diem vixit. Amicitiis usus est magnis & illustribus, quas illi ubique ferè vel felicitas quaedam ejus, vel doctrinae fama cor ciliaverat. Neque verò in conciliandis amicis faelicior, quàm in retinendis prudentior habebatur: quos summa fide observantia (que) semper coluit. Quantum vero officio in ami­cos tribuit, vel extremus ille vitae ejus actus facile declaravit. Nam cum gravissime ex febre laboraret, ex qua etiam periit, eodemque tempore ab Hieronymo Savanarola amico suo, qui tum filium summa spe & indole ado­lescentem amiserat, literas accepisset, valde miserabiliter de morte filii scrip­tas: existimans se non aliter officio suo in amicum non posse satisficere, in mediis ipsis doloribus cum gravissime cruciaretur, literas ad eum consolato­rias, morbum suum silentio tegens, ne hoc etiam ad amici dolorem, dedit. Quae quidem ut tum scriptae, maxime vim morbi auxisse existimari possent, sic uberrime quo officio in amicos esset declaravere: qui ne eo quidem tem­pore sibi parcere voluit, aut officium intermittere, quo omnes illi libenter remisissent: aut sane amicus non esset, qui hoc ab eo exigeret: & tum ali­um consolaretur, cum magis consolatione ipse egeret. Sed ab ea humanita­te quam in omni vita erga amicos retinuerat, ne tum quidem dolor corporis [Page 248] & propinqua mortis expectatio potuit eum deducere, aut facere ut suorum commodorum rationem haberet, qui semper quacunque in re declarare pos­set, amicorum commoda suis praetulerit. Quo factum est ut charissimos il­los semper firmissimosque haberet: idque maxime est expertus, cum absens Romae in judicium vocaretur. Quo tempore neque adversariorum ejus po­tentia, quae maxima fuit, nec acerba eorum in eum accusatio, quenquam eorum qui amicitia vel consuetudine aliqua, dum Romae esset, conjuncti vi­debantur, ulla in re flectere potuit. Plurimum verò ex omnibus detulit Ja­cobo Sadoleto, & Petro Bembo, viris cum autoritate & gratia inter eos qui tum Romae erant, maxime florentibus, tum vero doctrina & omni politiore humanitate propè singularibus. Quorum opibus & gratia quàm diu Romae fuit, in omnibus rebus est usus. Ut verò alios in se benignos & liberales est expertus, sic omnibus quos aut opera aut consilio juvare posset, maxime fuit expositus: praecipue vero iis qui spem aliquam de se vel ingenii, vel doctrinae darent. Novi ipse multos qui cum à patria absentes & amicorum subsidio destituti ad eum confugerent, ab eo saepe pecunia sublevatos: cum tamen valde tenues facultates haberet, & aliorum opibus casus suos sustenta­ret. Quando vero diutius sumptus tales se ferre non posse sentiret, per a­micos omnia egisse ne quid illis deesset, non secus ac si omnia necessitudinis officia sibi cum illis intercessissent, qui neque cognatione, neque patria eum contingebant, indole tantum & spe doctrinae ei commendati. Adversae for­tunae vulneribus multis, ut in tam paucis vitae annis, ictus, nihil unquam aliter atque virum decuit, tulit. Primum Philippi Regis Hispaniae morte inopinata, ad quem se post amissum utrumque parentem contulerat, ex quo cum magna sperasset, jamque apud eum gratia & supra aetatem authoritate multum valeret, ille praeter omnium opinionem in Hispania ereptus est. Deinde multis peregrinationibus & molestiis agitatus, carceris etiam mole­stiam & difficultatem est perpessus. Post contentio illa Romae accessit cum potentibus & factiosis adversariis: inter quos cum saepe discrimen vitae adiit, nunquam sine magno periculo versabatur. Extremum vero omnium, quod aliqua ex parte eum attingere videbatur, fuit decimi Leonis Pontificis Maxi­mi mors, in cujus vita omnem spem fortunarum suarum sitam habebat, cujus autoritatem & promissa sequutus, contra omnium amicorum suorum volun­tatem in Italiam redierat. Cum autem neque ad suos honestum reditum, quorum antea promissa spreverat, neque quo pacto in Italia defuncto jam Leone, qui antea sumptus suppeditabat, otium suum cum dignitate tueri posset, satis videret, haec nonnihil eum conturbarunt. Nusquam tamen se commovit: sed veteribus tantum amicis, quos in Italia habuit de statu suo per literas admonitis, ille in contubernio illius nobilis juvenis Britanni se continuit. Cum vero decem menses post obitum Leonis perpetuo fere in literis versaretur, constitutum se habere dixit in Forum Julium proficisci, cum ut animum suum curis literarum districtum peregrinatione relaxaret, tum etiam ut cam partem Italiae sibi non satis cognitam viseret. Itaque pau­cos ante dies quàm egredi statuerat, cum nihil omnino incommodae valetu­dinis sentiret, semotis arbitris multa cum Polo suo, cui semper plurimum tribuit, fertur disputasse de periculis, de fragilitate, de miseria humanae [Page 249] vitae. Hanc vero tandem summam orationis habuisse, ut quoniam sibi pe­regrinandum esset, neque ignoraret multa saepe peregrinantibus pericula praeter opinionem, quibus obsisti non posset, intervenire: ut rebus suis, quicquid sibi accideret, provideret: testamentum se velle facere dixit, at que apud eum deponere: flensque pene rogavit, ut siquid sibi adversi acci­deret, testamenti capita persequeretur, famamque suam & memoriam cha­ram haberet. Atque haec cum magna admiratione illius cui haec commiserat, fecit. Quis enim non miraretur, quod in proximam provinciam exiturus, optima etiam valetudine, ut sibi & aliis videbatur praeditus, ea diceret & faceret, quae magis ex vita quàm ex civitate migrantis videbantur? Verum sive divinatione de propinqua morte sua id faciebat, sive prudentia quadam, quam casus postea divinationem videri fecit, eodem die qui profectioni con­stitutus est, in gravem & assiduam febrem incidit, ex qua non convaluit, eo etiam tempore cum forte abesset Polus, cui antea res suas omnes crediderat. Quem tamen per literas statim quo statu esset certiorem fecit, nihil de testa­mento mutans: hoc tantum rogans, ut quemadmodum coràm recepisset, curam & quasi dispensationem rerum suarum acciperet, mortuoque memo­riam pie & inviolate praestaret. Quo nuncio tristissimo ille perculsus, quod eum unice amaret, subito accurrit, multaque cum in spem vitae diceret, ea­dem etiam medici pollicerentur, nunquam ab eo deduci potuit, quin eo fe­bris finem sibi vitae esset allatura: id quod paucos post dies evenit. Ante­quam vero discedere, in divi Francisci familiam voluit adoptari, ejusque ha­bitu post mortem & templo sepeliri. Obiit XXXIII. aetatis anno. III. Idus Septembris. Anno salutis generis humani M. D. XXII. atque Pata­vii in Francisci, quemadmodum praescripsit, sepultus.

DE Obitu doctissimi ET Sanctissimi Theologi Doctoris MARTINI BUCERI, Regii in celeberrima CANTABRIGIENSI Academia apud Anglos publicè Sacrarum Litera­rum praelectoris EPISTOLAE DUAE.
DOCTISSIMO VIRO ET AMICO SUO SINGULARI D. PETRO MARTYRI JOANNES CHECUS S. D. P.

IT A natura feret, ut quos doctrina exquisita, aut singulari virtute vi­ros noverimus, aut etiam necessitudine graviore, vel benevolentia conjunctos, illorum mortem graviter & acerbe feramus, quia indig­nos illos putamus, ut luce & spiritu communi priventur, & nos etiam ita diligimus, ut non modo nobis, sed ne nostrorum quidem ulli, miserum & calamitosum aliquid accidere debere judicemus. Te autem puto Domini Buceri gravissimi & religiosissimi viri mortem moderate & Christiane ferre, neque naturam ita voluntati Dei repugnantem habere, ut vehementiorem [Page 251] aliquam perturbationem in communi & naturali omnium exitu, in animum tuum intrare permittas. Scis cujus esset cum viveret, quis in illo habita­ret, quàm non sui juris esset, qui totum se illius servituti addicebat, à quo redemptus fuerat. Hic cum non donatus nobis à Deo, sed ad aliquam temporis usuram commodatus sit, acerbius feremus, quod Deus hunc evo­caverit, quam gratias agemus, quod talem nobis tam diu reliquerit, & cur sus hic aetatis fuerat, atque adeo inclinatus, ut etiamsi longiore vita dignus esset, natura tamen illum longius provehere non posset. Et cum constan­tissime vitam omnium traduxerit & eadem constantia vitae quoque finem fe­cerit, quanto hoc debet familiares illius & necessarios gaudio perfundere, quod ita à Deo raptus sit, ut malitia mentem illius non perverteret, sed vi­tae innocentiam, mortis constantia superaret? De divina autem potentia, sa­pientia, bonitate, quis poterit dubitare, neque nos cum illo pugnare debe­re, sed nos illius magnitudini & potentiae subjicere, ut grato animo accipia­mus, quicquid nobis à tanto authore objectum sit, ne vel reclamando obsti­nati, vel non ferendo imbecilles, vel male accipiendo ingrati reperiamur. Stultissimum est autem & spiritu Christi indignum, ut nos quicquam melius & praestantius putemus posse facere, quam divinae providentiae regula consti­tuit, cujus etiam stultitia, longe omnem humanae intelligentiae solertiam superat, sapientia autem à nemine cerni potest, cum ne intelligentiam qui­dem nostram multis modis depressam atque obscuram, aliquid spirituale aut divinum, nisi spiritus lumine introductum cadat. Qui vero Deum suis bo­num & propitium cogitant, qui omnia non modo misera & calamitosa, sed etiam scelesta et nefaria ad bonum convertit, quomodo hoc sibi in animum inducent, ut hoc inutile, damnosum & noxium suis sit, quorum tam arctam curam gerit, ut ne pilus quidem capitis sine illius voluntate de capite decidat?

Cum autem in omnibus apud Deum precationibus hoc adjungimus, Et illius voluntas fiat, quam inconstantes & leves erimus, si antequam res eve­niant, à Deo contendimus, ut quod velit faciat, postea autem et hoc quod expetebamus, non ferimus, & quod precabamur antea, hoc nunc idem de­precemur, eam commutationem non ferentes, qua Deus suos ad patientiam et perpessionem rerum exerceri atque erudire vult. Nam quanquam nos magnum ornamentum & columen integritatis, religionis, doctrinae amisimus, neque tamen ille lugendus, qui haereditatem paternam adiit, de qua nos hic cum miseria laboramus: neque status Ecclesiae deflendus, quae tantum & talem in coelum emisit, neque nostras rationes afflictas, ut videtur, & collapsas lamentari debemus, qui plus opis et praesidii in spiritu Christi, quam in voce Apostoli collocare debemus. Sed hinc abducere cogitationes nostras discamus in Christum & spiritum ejus salutarem, etiam atque etiam petere, ut omni extremo praesidio Ecclesia quasi destituta, internis spiritus subsidiis recreetur, et in hac tanti parentis nostri orbitate authoritate spiri­tus levemur. Atque hic foeliciores aliquanto nos Cantabrigienses sumus, quod tantum virum Cantabrigiae Deus commendaverit, quod ita altas radi­ces disciplina Christi per Bucerum egerit, ut hoc laboris & muneris cursu confecto, fructum & praemium exoptatum Magister percipiat. Nondum [Page 252] iniquitas Amorbeorum completa est, nondum tibi in liberum coelum & do­micilium haereditarium ire fas est, major tibi moles rerum, majus negotium miscendum, fervore adhuc tuo carere non possumus, tibi elaborandum est, ut quanto minore comitatu septus et munitus es, tanto acrius et majore cum contentione dimices, & ita te pares, ut non unus trium, sicut ille apud Hi­storicum, sed solus omnium impetum sustineas. Atque hoc fidenter tibi et animose suscipiendum est. Christus enim mundum devicit, et evertit sapi­entiam sapientium [...]. Sed quid ego ista, Deus bone, apud te? Dum tecum loquor, me ipse consolor, et dum levationem doloris tui meditor, aliquam aegritudinis etiam meae medicinam quaero, minus laborans quid par sit mihi ad te scribere, quam quid conveniens meo dolori detrahen­do videtur. Nunc autem quod me nonnulla, ut verum fatear, laetitia affi­ciat percensebo tibi, quam honeste se Cantabrigia gesserit, quae tales honores D. Bucero mortuo habuit, quales maximos potuit, & ita ejus fu­nus prosequebatur, ut verum amorem quem ipsi in coelum sublato exhibere non poterant, ad futurae resurrectionis memoriam, ergastulo animae exhibe­rent. Sepultus est in celeberrimo Academiae templo, deducentibus illum non modo Procancellario Academiae, Doctoribus, aliisque qui graduum dignitatem in Academia obtinebant, sed etiam caeteris omnibus, qui ad in­genii humanitatisque cultum capiendum eo confluxerant. Eadem erudi­tionis & integritatis opinione commoti Major oppidi caeterique Oppidani, novo atque insolenti, sed laudabili tamen modo, cum scholasticis se conjunx­erant, & quemadmodum poterant, funus illius honestabant, virtutis illius magnitudinem, officio tam raro & voluntario commendantes. Itaque ad tria hominum millia confluxerant, voce, lachrymis, lamentis, quantum sui desiderium Bucerus reliquisset, attestantes, cum ne plebei quidem, qui il­lum docentem & concionantem non intellexerant, fama et praedicatione doctrinae & religionis excitati, ab illius funere abessent. Precationibus no­stro more confectis, & gratiis Deo patri misericordiarum actis, quod cur­riculum hoc vitae tam pie & Christiane ab illo decursum esset, & ad erum­narum atque angorum finem, quibus imortalium vita obsessa atque excrucia­ta, jactatus, cum laude & constantia pervenisset. Ibi tum Haddonus Aca­demiae orator Legum Doctor, eloquentiae laude praestans omnibus, ipse morbo viscerum fractus, & de mortuo loquens ipse semimortuus, sive mag­nitudine calamitatis commotus, sive consuetudine tam Christiani & religiosi viri orbatus, seu frequenti dolore tanti concursus animo perculsus, gravem de re tam gravi, orationem habuit, ut lachrymae ubertim omnibus mana­rent, cogitantibus cujusmodi Magistro essent orbati, quo majorem vix uni­versus orbis caperet, sive scientiam verae religionis, seu vitae integritatem atque innocentiam, seu inexplebile studium sanctissimarum rerum, seu la­borem intollerabilem promovendae pietatis, seu authoritatem & amplitudi­nem docendi, sive quid aliud in illo laudabile & gloriosum fuit. Ille ar­dor orationis fuit, ut lachrymae caderent omnibus, clarissimi viri desiderium animo repetentibus, & sine pastore quasi palantibus, praeeunte Haddono, non modo voce & querela, sed etiam lamentatione & lachrymis. Hunc se­quutus D. Barkarus Theologiae doctor, vir pius & gravis, concionem angli­cam [Page 253] apud populum habuit, qua docuit, quatenus mortui lugendi nobis essent, & quatenus gaudio & gratulatione prosequendi. Deinde, quot incommoda nobis ex unius Buceri morte, tum publica tum privata, invecta essent, & qui­bus rursus de causis sedatè atque aequo animo ferre hunc communem omnibus vitae exitum, sed paucis tam memorabilem, deberemus. Sic ea nocte singuli domum quasi in orbitatem & solitudinem se conferebant. Postridie ejus diei ad templum rursus convenerant, & gratiis de more actis, quod ex hoc aerum­noso solo in portum et perfugium salutis suos satis idoneis temporibus tradu cit, & beneficio mortis Christi in mensa Dominica proposito, ad Euchari­stiae communionem quadringenti accesserunt, mortis Christi commemoratio­ne habita, & spe resurrectionis illius communione adaucta. Tum Redman­nus Theo. D. vir eruditus et pius, concionem in maxima frequentia habuit, et quid mors esset, disseruit, et quomodo universa bonorum & Sapientum vita, meditatio mortis esset, nihilque ita in auribus omnium personarum debere, ut discessus ex hac fragili caducaque vita, bonorum exempla nobis ad perpetuam de morte cogitationem proposita esse, atque ad eum finem omnia facta, dicta, studiaque nostra conferenda esse, quid in Buceri vita laudabile et sequendum, quid in illius morte memorabile et gloriosum esset. Atque hac oratione usus, finem dicendi fecit. Eadem aurora studiosi omnes qui ali­quid poterant, et vel in graecis vel in latinis litteris profecerant, non quid Bucero dignum esset, quem laude suâ superiorem indicabant, sed quod offi­cio suo conveniens esset, quod sibi omni studio colendum putabant, secum re­putantes, quibus poterant versibus, graecis, latinis, soluta etiam oratione, tu­mulum illius honestabant. Neque in festorum celebritate magis solitum est loca quaedam sertis et corollis undique redimiri, quam locus ubi humabatur, Epitaphiis et acroamatis distinguebatur. Hunc honorem scolastici & oppidani Cantabrigienses, pietatis ac litterarum nomine, Bucero detulerunt. Precor autem à Deo Opt. Max. ut haec externae benevolentiae testimonia, ab inter­no et propriore animi affectu oriantur, et quam ille veram doctrinam relique­rit, eandem studiis, sententiis, vita persequantur, ut vir tam nobilis si quidem ullus esset in Christo quiescentium sensus eorum quae hic agerentur, fructu la­borum quos hic posuerat, laetaretur. De familia ejus video te laborare D. Petre, in quo nihil est quod te excrucies. Nam et D. Cantuariensis, reliqui­que illius amici hoc in se munus receperunt, ut illi abeunti, honestis conditio­nibus provideatur, et Academia etiam quod potuit fecit, scripsit ad Regiam Majestatem & conciliarios Regios in hac causa, & Rex qua est singulari pie­tate et prudentia, se justam illius familiae rationem habiturum promisit. Con­donabis mihi [...]. Dominus Jesus te & familiam tuam servet.

Westmonasterii. X. Martii. Anno Domini M. D. LI.

AD Clarissim. Virum Et Singularem Patronum suum JOAN­NEM CHECUM, nobilissimi & serenissimi EDVARDI Sexti, Dei gra­tia Angliae, Franciae, & Hyberniae, Regis, &c. in bo­nis literis Institutorem, de obitu D. Martini Buceri sanctissimi viri, Epistola Nicolai Carri Novocastrensis Angli.

MAGNUM dolorem Calendis Martiis, vel potius incredibi­lem accepimus, clarissime patrone, ex immaturo obitu M. Buceri optimi & sanctissimi viri. Quem sive fatalis nobis ca­sus aliquis eripuit, sive is perenni quodam studio suo extinctus occubuit, non lugere quî possumus? cum adhuc ei per aetatem tametsi seni aliquot superesse anni viderentur, quibus divino ipsius ingenio perfrui po­tuissemus. Et quanquam hic dolor cum multis nobis fuit communis, qui maxima frequentia, publico luctu declararunt, qualem & quantum virum, quamque omnibus charum amisissemus: tamen ad nos praecipue qui illum ut praeceptorem reverebamur, ex ejus interitu moeror pervenit: cum quo morte perempto, duabus praestantissimis rebus orbati sumus, exemplo inno­centiae, & excellentis utilitate doctrinae. Etenim eo tempore cessit è vita, quo maximus ab ejus doctrina fructus expectabatur: iis hominibus, quibus in primis opus esset tali virtutis Magistro: ea denique causa, quae D. Mar­tini Buceri, id est summi artificis & in omnes partes comparati, facultatem atque acumen desideraret. Quo magis venia danda est huic pio dolori no­stro, & omnes qui praestantissimi hominis divinae virtuti favent, in ejusdem societatem luctus vocandi sunt. Quanquam, quid dico vocandi; cum du­bium [Page 255] non sit, quin ad quoscunque fama pervenerit tanti vulneris, si non ejus quem constat esse beatissimum, tamen nostra causa à quibus ablatus est, in moerore sint futuri. Te ipsum arbitror Clarissime patrone, qui aetate non multis, doctrina antecellis omnibus, quique princeps nostrorum homi­num in omni genere putaris, principem Germaniae cum magno nostro in­commodo avulsum, aegre molesteque ferre. Quis enim illo charior tibi? Quem is dilexit te magis? Cui majora praestitit, vel observantiae, vel cha­ritatis officia? Quem tu aeque atque illum complexus es? Ut mihi & is bea­tus, qui talem virum observavit, & tu foelicissimus videaris, qui cum sanctissi­mo homine & eruditissimo magistro tam arctam conjunctionem habere volu­isti. Veruntamen si te absentem fortè non tam graviter ipsius mors perculsit, quam nos jam pridem nostrasque cogitationes afflixit: siquem eodem modo reliqui, quorum oculi abfuerunt, tardiores ad luctum sint: ferendum id qui­dem in eo est, quod nihil à communi sensu & more alienum accidit. Acri­us enim ferire solent, quae aspectu, quam quae auribus sentiuntur. Et ipse oculorum dolor stimulos habet vehementiores, cum ad communem luctum major aliqua necessitudo accesserit.

Nos eum lugemus amissum, cujus eruditissima voce frui, quem adire, quem alloqui, quocum etiam conjunctissimè vivere solebamus: vos ereptum doletis, quem non ita saepe audire, non oculis aspicere, non convenire po­teratis: à cujus vos sanctissimo convictu, cum locorum intervallum sejunxe­rat, tum vita civili procuratione districta avocaverat. Quanquam sit par, vel si vultis major in eum vester amor, dummodo hoc concedatis, causas amoris nos habere & justiores & uberiores. Qui certe cum in eum incredi­bilis esset susceptus ex ipsius charitate erga nos, ex eoque cum utilitas ad nos pervenerat, ad eum labor & solicitudo redierat: optimo jure ingrati habe­remur, si aut ejus mortem non lugeremus, quae orbitatem nobis attulit, aut vitam literis non exornaremus qui nostra causa vitam amisit. Dicam enim verè quod res postulat. Nos Bucero vitam ademimus, cum eas nostra causa vigilias susceperit, quibus afflictae ipsius vires considerunt. Itaque ad nos praecipuè cum nostrum casum lugendi, tum illius virtutem laudandi officium pertinet. Quod tametsi ab omnibus jam factum est, quibus ipsius virtus & doctrina chara fuit, tamen eorum maxima pars, voce id magis & fronte, quam scripto declararunt. Ego autem quae mihi de ipsius divina virtute co­gitanti in mentem venerant, ea neque pro ejus erga me benevolentia retice­re potui, neque pro mea in te observantia non ad te perscribere. Sed id quo facilius fiat, & ut in toto hoc tempore quo nobiscum fuit, omnium ipsi­us praeclarorum & factorum & institutorum ratio constet, atque omnes in­telligant, qua fide, quo studio, quibus laboribus in hac quasi perpetua sui muneris vigilia, versatus sit, & ut ipse quoque distributis temporibus, no­tatis generibus, singula persequi et commemorare queam: Complectar pri­mum hujus nostrae molestiae principium, (non quod id te latere existimem, sed ut intelligas non solere nos excellentium hominum oblivisci) deinde pro­gressionem, in qua & offensiones valetudinis & reditus saepe varii: vulnus etiam ipsium attingam quo maximus nobis inustus dolor, et summum allatum desiderium est: et causas intexam, cur necesse suit in tali nos moerore esse. [Page 256] Quae cum omnia audieris, nec me ut spero reprehendes, qui luctum nostrum mandarim literis: & omnes nos quod ita luxerimus, pio amicorum officio perfunctos judicabis. Ergo initium nobis hujus luctus praebuit is annus, quo Londino discedens Cantabrigiam rediit. Secum enim Londino morbum ex­tulerat, qui in ipso itinere ingravescens, cum se, nulla interposita medicina, multorum dierum consuetudine corroborasset, graviter eum afflixit, & plu­res uno tempore corporis partes obsedit. Aderat frequens intestinorum do­lor, pungebat calculus, afflictabat eum stomachus, vitioso fastidio cibos Morbus Buceri. respuens, tum alvi tanta siccitas, ut quamquam ventriculus crudis humori­bus oppletus, summoperè frigeret, tamen ibi gravissimo ardore ureretur. Fons omnium malorum caput ita colliquefactum, ut rivos à se humorum di­mitteret, qui cum per reliquas partes corporis, tum musculos etiam serpen­tes, magnoperè vires enervaverant. Jacuit ita toto corpore oppressus ali­quot menses, cum interea nullum propè tempus passus est sibi vacuum esse à Diligentia & studium in mor­ [...] . studiis, semper aliquid aut scribens, aut legens, aut secum ipse meditans, aut alios erudiens. In quo genere tanta flagrabat erga omnes charitate, ut cum publicè se ostendere, & fontes ingenii patefacere propter valetudinem non possit, domi tamen suae quasi scholam quandam aperiret. Quô cum multi boni viri confluerent, perfecit, ut eos non solum occupatis tempori­bus se audiendo occupatos teneret, verum etiam illa solenni ludorum festivi­tate, quibus homines gratulandum nato Christo existimant, graviter & se­verè levissimum morem reprehendendo, ab otio & ludis domum ad se sevo­caret. Nondum ejus divina vox è domesticis parietibus dimanaverat, non virtus, non doctrina majori quasi Theatro proposita erat: Sed jam tum om­nis integritatis & scientiae officinam domi instruens, futurae cum diligentiae tum etiam copiae ac varietatis certissimum signum dedit: eaque cum non amplissima viderentur privatis parietibus tecta, tamen domo & è paucorum coetu in lucem & frequentiam educta, omnem omnium opinionem ipsa spe­cie & novitate & genere interpretandi docendique accuratissimo facile supe­rabant. Nam cum hac domestica laude multorum animos incredibili audi­endi Quo primum tempore coeperit [...]. studio ad se convertisset, & ad quintum Id. Januar, nondum recupe­rata valetudine, nec confirmatis viribus processisset in publicum: dici non potest, quo concursu, qua frequentia summorum, mediocrium, infimo­rum, ipsius conspectus celebrabatur: quanta cum expectatione exorsus: quam attentè auditus sit: quam brevi tempore plurimorum mentes occupa­verat: qua fide, quo studio, qua authoritate docuit. Nemo tam improbus est repertus, qui si minus sua vellet, tamen omnium causa putaret tam sanct­um hominem, tanta pietate & doctrina praeditum, authorem nostris studiis & adjutorem fuisse datum. Idque ab universis non opinione tacita, sed per­spicua admiratione declarari videbatur. Sic enim ejus non mens solum, ve­rum [...] authoritas [...] cendo. etiam nutus observabatur, ut unus existimaretur, qui voce praeire, sententia moderari, authoritate imperare reliquis deberet. Quid enim? parum ne authoritatis in eo fuit, cujus vox quasi sacrosancta habebatur? à quo quicquid exibat id ratum confirmatumque videbatur? aut ulla potest esse authoritas, nisi cum alicui ipsius probitatis et doctrinae causa fides adhi­betur? aut non huic tantum tributum fidei, ut solus propè multis annis ex­titerit, [Page 257] cui de omnibus rebus cum maxima laude sit assensum? H [...] divi­nus [...]. vir, sicuti tememinisse arbitror, cum permultas excellent [...] [...] expressas imagines, tum ab his doctrinae & literarum fontibus pro [...] t, ut si tam bonus vir non fuisset, quam illum fuisse omnes gaudemus, tamen vel hac commendatione studii, ad summam pervenire existimationem [...] ­set. Sed ita omni integritatis laude cumulatus suit, atque ita propr [...] q [...] ­dam [...] [...]. tectus innocentia sua, ut cum in vita quod reprehenderetur nemo pos­set notare, praeceptionibus ejus non obtemperare turpe putaretur. His S [...] is [...] [...]. nonnullum momentum addidit senilis prudentia, & ex omni parte communi­tum ingenium, usus etiam plurimarum & maximarum rerum, qui cum om­ni aetati prudentiam affert, tum vero senectuti ornamentum adjungit. In [...]. hoc noster quantum effecerat, declaravit studium florentissimae civitatis Ar­gentoratensis, à qua ita dignissimus est judicatus Ecclesiae procuratione prop­ter scientiam, ut idem habitus sit dignissimus senatu propter prudentiam. Haec autem in illo omnia vultu, oculis, voce, magis eminentia. Etsi enim per se ista authoritatem non faciunt, cum illis tamen quae dixi, afferunt ali­quid dignitatis. Vox igitur grandis & canora cum orationis forma congru­ens, quae plenis & sonantibus verbis constabat: is oculorum obtutus, ea Vox. Vultus. frontis & prorrectio & contractio, ut quam alta mente praeditus esset, facile appareret. Non me praeterit residere aliquando in vultu mendacium, & oculis fingi probitatis significationem solere: Sed hominum non improborum ingenia, non fallacibus signis suarum effigiem cogitationum in vultu reprae­sentant. Quibus igitur è rebus universis authoritas comparatur, eas ejus­modi in se habuit, ut si acervatim in eo non coiissent, tamen singulae per se satis ad permovendum momenti habere viderentur. Sed parum profuisset in Ejus in notan­dis hominum moribus [...]. docendo authoritas, nisi liberior quaedam admonendi objurgandique ratio accessisset. Quam licet facete in Gorgia irridet Socrates, tamen in his perditissimis temporibus, tam multorum socordia & mollitie nisi adhibea­tur, nec in vita integritas, nec in studiis constantia reperiri poterit. Hac ille medicina usus in sanandis nostris moribus, (sed neque tam immoderatè ut [...] sophistae, neque tam lentè & frigidè quam solent nostri [...]) primum amicos ipsorum pudore, deinde inimicos & reluctantes, cum sanctissimae vitae exemplo, tum severiore objurgatione in officio contine­bat. Ad quod si hoc quoque adjungerem, quam frequenter in ipsa occupa­tione obeundi muneris sui omnium mentes & studia inflammarit, posito ante oculos cum gravi querela Germaniae casu, commemoratis cladibus, quibus Ecclesia vastata, literaeque deletae sunt, rem nimis pervulgatam attingerem, et modum fortasse Epistolae tam multa prosequendo egrederer. Quare si de [...] diligentia pauca annotavero, satis videbor dedisse significationis, quantum damni ipsius morte percepimus. In quo illud mihi primum difficultatis ob­jicitur dubitanti, utrum magis ornandus sit, quod ipse semper ocupatu [...] esse voluit, an quod alios ociosos esse non permisit. Utraque laus praeclara, & habuit utraque plurimas commoditates. Nam si utile fuit à tali magistro erudiri, certè etiam optandum fuit, ut id quam ereberrimè fieret: & s [...] quicquid excellit, eo magis eminet, quo saepius usurpetur: hujus prosecto diligentiae qui praeclarissimarum rerum notitiam in aures nostras inculca [...][Page 258] eujus opera & assiduitate multarum difficultatum molestiae removebantur, quae fatis magnae laudes reperiri possunt. Quo die schola, si liceret, quo templum ipsius voce caruit? Quando non multo amplius quam lege ei prae­scriptum fuit, praestitit? Nos si quae detur à studiis intermissio, quam li­benter amplectimur? Is nec reluxationes ferebat, & in repetendo, moras graviter reprehendebat. Memini aliquando mihi eum referre, cum ex te diceret audivisse, si nihil agendo doctrina comparari posset, praestantissimos in omni literarum genere futuros Anglos. Quam vocem is quoque recte ut mihi videbatur, nostrorum hominum ingenia & mores animadvertens, usur­pare Ocium Arg [...] ­cum. solebat. Et cum tuam in eo prudentiam ac virtutem collaudans, qui notato vitio, à tuis id moribus quam longissimè abesse voluisti, tum ipse hoc in nobis delicatum fastidium non ferens, licet peregrinus & afflicta valetudi­ne, tamen nec novitatis offensionem pertimescens, nec suarum virium ratio­nem habens, & verbis acriter reprehendere, & exemplo accusare nunquam destitit. Foelicissimus quidem in eo, quod omnes ejus conatus, facta, con­silia, cum per se fuerunt salutaria, tum praeclaros semper exitus habuerunt. Quis enim eo hortante adeò dissolutus extitit, qui se ad severiorem morem non reciperet? Cujus ille aures fabellis assuefactas & nugis, non ad graviora [...] traduxit? Quem ludis, spectaculis, voluptatibus deditum cogno­vit, cui non illo oculo suo gravissimo, terrorem incussit? Itaque dici non potest, quam celeriter hominum studia commoverat, & ab otio ad negoti­um, à ludis ad libros, à domesticis latebris ad publicas disceptationes per­traxerat. Sed hujus divinae charitatis & studii non diuturnum tempus fu­it. Siquidem triginta ferè dies, non amplius, in hoc curriculo versatus Secundus Buceri [...]. erat, cum ecce tibi subito sive quod affectae valetudini non pepercit, sive quod plus laboris sumpsit, quam ferre potuit, in eundem paucis diebus mor­bum relabitur, è quo se pausulum recreaverat. Sed quemadmodum ad eun­dem scopusum bis allisa navis, gravius secundo quam primo ictu periclitatur: ita is antequam è superiore valetudinis naufragio se planè collegisset, ad idem saxum rejectus, majore periculo ac duriore conditione cum redintegrato [...]orbo conflixit. Nam primus morbus quamvis satis poenae sumpsit de sanct­issimo homine, qui omni morbo vacare debebat, tamen neque tam crudelis fuit, ut penitus affligeret, neque tam perpetuus, ut nullum respirandi lo­cum daret. Hic vero tetrior quam Phalaris, qui uno impetu totum corpus obruebat doloribus, sic autem assiduus, ut semper premeret, & cum aliquid faciendi tum colloquendi etiam potestatem eriperet; hunc sedatè, ut om­nia, tulit. Veruntamen angebatur impediri voluntatem suam nostris studiis commodandi. Quorum tanto desiderio flagrabat, ut tam molestum esse morbi cruciatum diceret, quam quod eo cogeretur, nihil agendo contabes­ [...]ere. Ex quo illa ejusdem crebra vox clarissimo viro digna, qua se optavit aut celeriter emori, aut utilem Ecclesiae fieri. Sed quod postremo loco vo­luit, id ei primum accidit. Quoniam ex hoc quoque morbo gravi & diu­turno cum coepisset paululum ad se redire, unà cum vere aliquam quasi vale­tudinem [...] recuperavit: tamen ejusmodi, qualis ex tanto naufragio vix sane expetenda, vel diuturna fore videretur. Sed ut nautae quamvis portum [...]on co [...] t, tamen sedata tempestate in spem salutis veniunt: ita is sub­lata [Page 259] morbi gravissima vi, benè de reliquo sperare & integram sebi polliceri valetudinem coepit. Veruntamen in eadem ferè parte peccavit, qua hi de quibus dixi, nautae. Etenim ut illorum animi procellis franguntur, sere­nitate negligentes fiunt: ita is represso morbo, quasi neglexit valetudinem, & totam curam ac cogitationem defixit in eo, ut sui quam simillimus, id est occupatissimus esse videretur. Et quidem certe constat nunquam illum esse visum magis occupatum, quam illa aestate fuit. Cujus in ipso ardore (ut Aestiv [...] aca [...] miae comi. [...]. caetera non attingam) cum magna nostra Comitia haberentur, & omnes eum privatim amici, publica voce magistratus, universo consensu cuncti ad so­lennes disputationes, non praesentia tantum sua, verum etiam opera, stu­dio, & professione honestandas deposcerent: concessum est ei privilegium totius Academiae maximo plausu (id quod ante eum nemini) ut absque ullo publico ritu & usitata ceremonia, quoniam id postularat, inauguraretur. Bucerus sine [...] [...]moni [...] coopta­tus in num [...] doctorum Theo­logiae. In eis autem ita se gessit, ut cum primo comitiorum die ipse responderet, secundo disputaret in maximis & gravissimis controversiis, nihil relinqueret, quod cujusquam animum posset aliqua dubitatione retardare. Sed ut in pervulgatis artificiis solet esse inter se artificum contentio, & peritissimo at­que optimo plerumque invidetur: ita doctissimi viri laus in aliquo invidio­sorum numero effugere reprehensionem non potuit. Fatale hoc nescio quid est, ut Virtutis comes Invidia sit, & praestans atque egregia doctrina semper habeat obtrectatorem. Auxit in hunc invidiam novitas, quae mul­tis saepè claris hominibus obfuit, huic autem obfuiffet nunquam, nisi ejusmodi fuissent quibuscum disserebat, qui omnia docere, nihil discere didicissent. Itaque tametsi exaudita fuit ab omnibus summa cum admiratione divini ho­minis vox & oratio, tantamque ex eo sermone etiam inimicorum judicio laudem adeptus erat, ut nihil unquam in nostra schola praeclarius esse factum constaret, sparsae sunt tamen in rus malevolorum calumniae, & sacrificulo­rum aures istiusmodi voculis oppletae, quibus de nostri Buceri fama & inge­nii & doctrinae permultum detrahebatur: omnis vero laus in eam partem conferretur, ut Jungus quocum ei certamen fuit, obruisse eum acumine Jungus. suo, & copiosissimis disputationibus, ac maxima scientia fregisse diceretur. Qui rumor ita hunc non movit, ut aliquando in multis causis iratior: ita Jungum incendit, ut nunquam in ulla elatior esse videretur. Cujus rei sa­tis magnum nobis judicium praebuit, cum (priusquam Oxonia Bucerus no­ster rediret, quo visendi Petri Martyris causa profectus erat commotus sci­licet Petrus Marty [...] nonnulla gloriola & praedicatione suorum fratrum, interpretandi sibi docendique munus assumeret: in quo non fuit contentus quae videbantur af­ferre, famam quoque Buceri laedere voluit, & maxima corona idem in san­ctissimum virum convicium effundere, quod vulgo per sacrificorum ora jacta­ri audierat. Hic homo lehissimus & patientissimi stomachi, licet omnium contumelias & jurgia multos annos ferre didicisset, tamen aegrè tulit ab ini­mico doctrinam suam in invidiam vocari. Nam caetera ad ea assuefactus sic perpetuo ferebat, ut vita potius quàm oratione refellenda existimaret. In literis siquid reprehenderetur, id sibi quovis modo palam praestandum ar­bitraretur. Quapropter & apud nos multa publicè cum assensione omnium bonorum, & de eadem re privatim ad nos. Sed tuo maximè adventu, utri­usque [Page 260] hominis ingenium perspectum fuit. Nam cum ambo coram te siste­ [...]entur, [...] & alterius summa gravitas; singularis prudentia, excellens in omni genere doctrinae probaretur: alterius cachinni & puerilis sermo vehemen­ter tibi displicere [...]t: ita uterque à te discessit, ut noster Bucerus honorifi­ce tractatus, Jungus ignominia notatus videretur. Quod quamvis ei acci­disse ipsius causa nollem, praesertim cum & ingenio & lingua valeat, & multa commode faciat: tamen sic omnes existimabant eam poenam homini [...] arroganti debitam fuisse. Sed quam tu pro summa humanitate [...], & illa qua omnibus praestas, moderatione animi non inflixisses, nisi & [...] nimium pueriliter gessisset, & tuae laedi prstantissimi viri famam ac no­men moleste tulisses. Itaque sapientiae fuit, quòd tantum crimen non es [...]ussus supplicio carere: moderationis, quod diuturnum esse nolebis: hu­manitatis, quod qualecunque fuit, id te invitum statuere videbamus: ut si nunc, quod nonnulli criminantur, durius cum eo agatur, id sibi sua temeri­tate accivisse, non vos vestra severitate imposuisse putandum sit. Sed redeo ad nostrum, qui praeclarissimis jactis fundamentis ejus controversiae, & om­nibus Liber [...] [...] [...] [...] [...] quae in eam pertinerent conquisitis rationibus, ita uno libro sententiam suam complexus est, ut vestro judicio, quibus statuendi potestas fuit nihil plenius perfectiusque dici aut scribi videretur. Quapropter cum minimè ferendum putaretis à sedato docendi munere hominem moderatissimum ad jurgia & lites avocari, repressa adversarii contentione, reliquum ei tempus liberum & vacuum ad caetera studia reliquistis. In quo pergratum ei feci­ctis, homini cum ab omni litigioso congressu alienissimo, tum in ipso ardore adversariorum & disputationis aestu, sedatissimo. Quae res eo majorem illi laudem afferebat, quo in meliori causa justius commoveri incendique ira­ [...] poterat: eo foediorem maculam inussit adversariis, quo in rebus saepe leviculis, aliquando etiam apertissimè falsis vociferari, & clamores pro­sundere impudentissimè consuerunt. Sed hunc morem hic noster non con­vitiis incessa [...]s, sed verbis deplorans, à se quam longissimè removerat, & ut ab omni liberorum colloquio ac Christianorum disputationibus abessent, magnoperè & frequenter optare solebat. Siquidem hanc unam dicebat prae­cipuam pestem adversariorum animos & studia occupare, quae usque eo sen­sus [...] omnes verborum temeritate obrueret, & mentis ac rationis lumen offun­deret, ut cum in profundissimis erroribus demersi jacerent, tamen severita­tem manibus tenere, & in sinu conditam habere arbitrarentur. Verissime quidem ut mihi videtur, senties, cum ad perspiciendum quid in quaque re verum sit, nihil pacato tranquilloque animo accommodatius, nihil irato & incenso magis adversarium esse queat. Nam ex eo fit, ut dum adversarii cum clamore & impetu & convitio, saepè etiam ferro, flamma, cruce, ve­terem ut ajunt, possessionem & majorum jus tueri ac retinere volunt, ardo­ [...]e animorum & praecipiti quodam studio ad inanitatem & inscitiam devol­v [...]ntur, saep [...] etiam turpitudinem Christiano homine indignam. Multa sole­b [...] noster Bucerus hujus rei exempla proferre. Sed ego ex omnibus unum [...] attingam, quod et propter rei ipsius novitatem, et ejus quem nominabat au­thoritatem▪ [...]irabile videatur necesse est. Cujus enim iracundiae est, sic [...] esservescere, ut prius in manibus, quam in vultu perturbationis [Page 261] notae deprehendantur? Aut quem tu hominem existimes, qui cum amplissi­mi muneris procurationem sustineat, & regiae Majestatis legatus ad publi­cum totius penè Europae conventum consiliumque mittatur, non animi mo­derationem, sapientis consilii gubernatricem, sed alterius partis odio in­flammatam contentionem afferat. Hunc ego nominarem, nisi ita omnibus esset notus, ut nullus ferè nunc sermo in circulis versetur, nisi quomodo il­le se gesserit & gerat. Sed retulit mihi noster Bucerus, cum in Ratisponensi concilio, quo is mandato Regio profectus erat, permulta à gravissimis viris sapientissimè agitata & acutissime disputata essent, hunc prae caeteris omni­bus (tametsi ad eum conventum aliquot praeterea satis graves inimicitias se­cum attulissent) sic furia quadam percitum fuisse, ut mente vix consisteret. Sic autem secum & cum Alesio rixari, atque ita convitio incalescere, ut in dextra ejus manu, inter pollicem et indicem, id quod Bucerus in nemine se dixit unquam animadvertisse, vena quaedam intumescens, tam celeri & per­spicuo Porte [...] . motu palpitaret, ut omnes qui illum aspexerant, ad pugnandum quam ad disputandum, ad arma quam ad consilium paratiorem venisse dicerent. Quod si idem semota iracundia, vel ipse per se considerare, vel ab aliis au­dire voluisset, quid inter [...] & [...] interesset, nam de his ser­mo fuit, neque tum ulla extitisset inter eos acris concertatio & convitiorum, quibus postea sanctissimum hominem concidit, occasio fuisset sublata. De quibus nihil dicam, nisi me magnoperè dubitare, utrum Bucerus sanctior, moderatior, patientior fuerit, qui tot falsis criminibus commotus non est, an ille impudentior, qui non est veritus in totius orbis oculis manifestissi­mum mendacium defigere. Nam profecto si unquam nostris temporibus in ullo continentia fuit, in Bucero fuit, quem is libidinosum senem in convitia­tore libello vocat, nos temperantissimum & moderatissimum hominem, san­ctissimum virum cognovimus, cujusque vitam cum contemplaremur, doctri­nam virtutis assequi, verba cum audiremus, veritatis vocem in auribus no­stris insonantem percipere solebamus. Quo utinam nobis licuisset diutius perfrui. Non verendum sanè fuisset, ne pro temperantia voluptates, pro mansuetudine jurgia, pro moderatis moribus, iratos & truculentos animos abstulissemus. Sed nunc sive nostro, sive suo sublatus vitio est, quod vel nos ad imitandum tardiores eramus, vel is ad docendum laboriosior & promp­tior, revocare certè non possumus: pro virtute tamen ejus singulari optare licet, ut aliquid à studiis temporis sejunxisset, atque ad vires & valetudinem contulisset. Quod si voluisset facere, neque illum tam inopinata mors, nec Immodera [...] Buceri labor [...] studiis. nos tam inexpectatus dolor attigisset.

Sed hoc semper in summi viri laudibus vitium fuit, quod se immoderatus maluit laboribus frangere, quàm ullum momentum perdendo, suae saluti & nostrae utilitati consulere. Nam quid commemorem hujus praetergressae hye­mis labores? Quid nocturnas vigilias? Quid matutinas excubias? Quid per­petuas commentationes? Cum uno tempore pluribus operibus satisfacere vellet, cum idem & publicè nos doceret, & domi regnum Christi literis Liber Buceri [...] regno Chri [...] mandaret. Qui liber si caetera non essent quod ejus à nobis discessu multa desideret, satis causae habere debet, cur graviter moereamus. Continebat enim absolutissimam & perfectissimam totius Christianae doctrinae effigiem, [Page 262] non coloribus expressam, sed lineamentis informatam, sed qui pulcherrima specie prodiisset, si ejus migratio conatum non impedivisset. Universum de omnibus rebus proposuerat sibi erudire hominum coetum, & in totum orbem divulgare doctrinam judicii & opinionis suae: quod etiam antè provocatus aliorum calumniis fecerat; neque apud nos destitit, licet afflicta valetudine, fractisque viribus idem usque ad extremum spiritum facere. Quando enim illum vel ingravescens senectus, vel temporum difficultas, vel obtrectato­rum convitia, vel debilitas, vel morbus retardare ac reprimere potuerunt, quo minus omnes vias quibus Ecclesiae orbitati succurri posset, experiretur. Quis illum adivit unquam, qui otiosum ossendit? Quis convenit, qui non melior vir discessit? Ipsa prandia & coenae sanctissimis colloquiis, eruditissi­mis disputationibus sermonibusque refertae. In hac ille constantia & per­petuitate studii, cum adversante valetudine perseveraret, cumque nec ami­corum consiliis, nec fidissimae conjugis crebrae hortationi parere vellet, & homo occupatissima mente atque ardore incredibili perpetuo aliquid agendi valetudinem contemneret, cui nostram utilitatem semper anteposuit, Idi­bus Tertius mo [...]us qui finem vitae [...]ttulit. Februar. in eum morbum incidit, qui mortem quam secum annum jam amplius circumtulerat, paucis post diebus attulit: & quae aliquot post annis maturiore aetate obrepsisset, nisi in operibus nimium festinans & properans, antè in medio spacio defatigatus corruisset, quam cursum sibi propositum conficere potuisset. Grave nobis omnibus spectaculum, domesticis vero suis etiam luctuosum, cum summa totius corporis debilitate, enervatis mem­bris, afflicto ventriculo, ita perpetuo singultu cruciaretur, ut aegrè cujus­quam congressum colloquiumque ferret. Non quod vel de humanitate er­ga nos, vei pietate erga omnes aliquid esset diminutum, sed sensit praeclarus vir & omni faeculorum memoria dignus sensit extremum sibi diem imminere. Itaque non jam cum aliis, quos omnes scientia vincebat, sed secum ipse loqui ac meditari coepit. Memini cum M. Joannes Bradfordus sanctus adolescens Taciturnitas in morbo qualis. [...]radsordus. & huic nostro charissimus, singulari quodam commemorationis genere usus esset, & Christi servatoris ac domini nostri promissa explicaret, hortaretur­que ut qui vir esset cogitaret, quid docuisset, qua semper constantia, qua fide, qua pietate usus esset, & ut tum praecipue cum maxime urgeretur, totam mentem, cogitationem, curam in Deum conjiceret, esse unum qui nobis nostra peccata praestitit, qui à tenebris ad lucem, à desperatione ad spem, à morte ad vitam revocarit: memini inquam paulo commotiorem esse factum, & ut videbatur iracundius respondere, se nolle mentem ab ea cogi­tatione in qua esset, cujusquam sermone vel cohortatione distrahi: observa­ri oculis Christum Crucifixum, habitare Deum in corde, nihil meditari nisi [...]i [...]ae hujus con­ [...]. coelum, nisi celerem ab hoc corpore discessionem. Idque tum multo magis confirmavit, cum medicorum hortatu jussus cibum capere, negavit se id fa­cturum, quod aliud vitae genus meditaretur. Sed cum illi instarent, ut co­gitaret non sibi se, sed multorum utilitati esse natum: geramus igitur mo­rem inquit. Ita summus & sanctissimus vir cum se intueretur, mori maluit quam vivere, quod eam quam expectabat, quam qua fruebatur vitam, bea­tiorem cognosceret: ad nos cum respiceret, vitam poscebat, motus scilicet [...] incredibili charitate, qua omnes sanctos & Christi Ecclesiam complectebatur. [Page 263] Quoties ego illum audivi deplorantem Germaniae vastitatem, idque gravissi­mis verbis, cum coelum contemplans, à Deo. Opt. Max. precaretur, ut & suae gentis eum misericordia caperet, & non pateretur Angliam in ea vi­tia dilabi, quae jampridem Germaniae cladem attulissent. Vereri se quòd in tanto ardore multorum cognoscendi Dei & restaurandae Ecclesiae cum dis­ciplina deesset, qua improbi castigarentur, & ordo in ministerio retinere­tur, non posse diu bonos eorum conatus progredi. Haec ille saepe quidem, sed tum vehementissime, cum extremo halitu Ecclesiam hanc nostram quasi filiam complexus pius pater, Regiae Majestati atque omnibus bonis commen­davit, optavitque nobis audientibus, ut quae ad Regiam Majestatem de Liber Buceri de disciplina Ecclesiae. disciplina Ecclesiae scripserat, locum et sedem in hoc florentissimo regno, & sine controversia Dei domicilio, reperirent. Sperare se si id foret, nullam huic Reip. calamitatem, nullam deformitatem evenire posse: & timere ni foret, ne non tam paucorum studio restaurandae Ecclesiae Deus placari, quam multorum improbitate et luxuria irritari velit. Atque haec ejus charitas erga universos. Suae constantiae testes edidit breves sententias, quas ut commo­dum ei videbatur, ad amicorum mentes confirmandas, & bona piaque de se opinione imbuendas, proferebat. Veluti cum Bradfordus, de quo ante mentionem feci, concionatum iret, seque dixit velle in precibus ejus me­minisse, collachrymans: Ne inquit, abjicias me domine in tempore senect­utis meae, cum defecerit virtus mea: tum addidit, Castiget fortiter, abji­ciet autem nunquam, nunquam abjiciet. Raro quidem ille loquebatur, quod tota mente in Deum defixus erat, aegrè etiam patiebatur alterius vo­cem: attamen ne tacendo stuporem nobis afferret, aliquando paucissimis verbis, sed suavissimis & plenissimis consolationis, utebatur. Quemadmo­dum cum admoneretur, ut se armaret contra periculosissimum tempus, & contra diaboli impetum obfirmaret, qui tum maximam ei conaretur molesti­am exhibere: Nihil habeo, inquit, cum diabolo commune: in Christo so­lummodo sum. Et, Absit, absit, ut nunc consolationes dulcissimas non experirer. Iam illud mihi praetermittendum non videtur, quod medicis ac reliquis ejus amicis metuentibus, ne deficiente luna, vires quoque ipsum deficerent, & morbi vi opprimeretur: cum postridie paululum recreatus vi­deretur esse vegetior, atque ad eum pro suo more venisset Bradfordus, & medicorum timorem, solicitudinem amicorum, ex eo lunae defectu Lunae de [...]ectus. ac coeli perturbatione explicasset, porrexisse dicitur tres digitos, & oculis in illud sempiternum coelum elatis: Ille, ille inquit, regit & mo­deratur omnia.

Qua autem patientia, qua magnitudine animi fuit, cum continuis acerri­misque Patientia in morbo. doloribus ureretur, omnes qui verum fateri volunt, commemorare possunt: nos qui cum eo magis assidui eramus, tale mansuetudinis & tole­rantiae spectaculum perpetuum vidimus, quale ut crebro videamus optandum est, et verendum ne unquam posthac simile visuri sumus. Nullum audi­tum fuit ejus lachrymabile verbum, nulla querela valetudinis, nulla vox significatrix doloris. Ita constanter et moderatè perpetui cruciatus immani­tatem pertulit. Vitae simillima mors, quam si noris, quomodo sit mortuus M [...]s. [...]escire non potes. Timidè mori nequit, qui viriliter aegrotat: nec in­vitus [Page 264] discedit, qui abesse cupit: nec cui mors optabilis est, ei vita potest esse suavis. Sic vixit, ut nemo melius: ita est mortuus, ut nemo beatius: sic aegrotavit, ut nemo dolentem videret: sic demigravit, ut nemo morien­tem cerneret. Dignissimus tali & vita & morte, quarum altera glorioso­rum laborum plena, altera omni sensu vacua fuit. Etenim sic vitam cum morte commutavit, ut ipse sua sponte quasi es [...]lare animam, non mortis vio­lentia extortam, dimittere videretur. Vulnus attigi quod fecit dolorem, sed ita ut causas quoque possis videre cur fecerit. Nunc de luctu dicam, in quo si nos soli fuimus ferendum, sin cum multis, laetandum etiam praestantis­simi viri funus à multis esse deploratum. Sed quomodo, qua frequentia, quo genere, à quibus id quoque dicendum videtur. Primum qui potuit a­besse moeror ab ejus funere, cum quo exquisitissima doctrina in tumulum illata Celebritas in fu [...]ere. est? aut quomodo deesse sepulturae honor, in cujus laudem omnes erant honores effundendi? Semper hoc usitatum apud omnes gentes, ut in claro­rum virorum funeribus omnis celebritas quaereretur: adessent amici qui ex­equiis darent operam: convocarentur vicini, qui amicorum studium adju­varent: cives evocarentur, ut frequentia & comitatu funus cohonestarent: pompa in sepultura, quae nec vulgaris, nec temporis causa constituta, sed & singularis & jure tributa esset. In hujus divini hominis sepultura tantus est concursus omnium factus, tanta frequentia stipatum funus, is comitatus omnium generum, aetatis, ordinis, ut vicini non accersiti, sed sua sponte Omnium erga Buceri mortuum benevolentia. parati: cives non aliena voce evocati, sed per se effusi: honores non quae­siti, sed allati, non flagitati, sed condonati esse viderentur. Neque tamen defuit amicorum voluntas, & Magistratuum diligentia, ut amplissimus vir amplissimè supremo die suo efferretur. Siquidem à Procancellario manda­tum, à praeconibus edictum, ut omnia Collegia adessent, in funere eum ho­norem mortuo tributuri, qui esset tantae praestantiae & virtutis memoria dignus: ut quoniam is semper nostram utilitatem pluris fecisset quam valetu­dinem suam, & plurimis maximisque ornamentis Academiam nostram affe­cisset, hac una in re, cum in alia non possent, quam maximae ei gratiae ha­berentur. Hoc ita gratum omnibus fuit, ut tamen non inexpectatum neque novum. Ut autem esset ea celebritas quae deceret, primum diem sepultu­rae selegerunt, quo maximè populus vacaret: deinde locum ejusmodi, qui & frequentia celeberrimus esset, & ipsa specie atque forma nostrorum tem­plorum augustissimus: horam & à reliquis negotiis vacuam, & huic functi­oni accommodatam. Eam cum instare campana significaret, ita subito cun­ctae se familiae ejecerunt, tantaque concursatio fuit muliercularum & pue­rorum, tam frequens virorum coetus, ut omnis illa via quae est ab ejus domo usque ad templum Mariae, quo funus ducebatur, omnibus ex partibus obsi­ta oppletaque teneretur: tanta autem singulorum admiratio fuit, cum propter exquisitos in ejus funere honores, tum propter incredibilem oppi­danorum frequentiam, uno in loco, uno tempore collectam, ut & noster [...]uctus augeretur, quorum calamitatis tot essent spectatores, & illi miseri­cordia commoverentur, quod eam lugendi causam haberemus. Inde vero perpetuum per agmen funus ad templum diductum est, cum quo tanta est [...]ngressa multitudo, tanto concursu & jactatione, ut celerrime universum [Page 275] compleretur, maximaque pars coacta sit in ipso vestibulo & aditu templi consistere: ita ut ipse populus quasi valvarum loco ad excludendum intro­euntes oppositus esse videretur. Hic quasi laudis praenuncii valvis ipsis af­fixi versus, & numero & varietate & elegantia conspiciendi. Horum nu­merosam Epitiphia. praedicationem, posito funere, praeclara oratione subsequutus est noster Haddonus, qua divini hominis desiderium sic refricabat, ut multorum lachrymas, per omnium ora peragrantem moestitiam cerneres. Eam quod melius ex ipsius scripto, quam ex meis literis cognosci potest, eisdem verbis quibus ad me aliquot dies post perscriptam misit, interposui.

D. Gualteri Haddoni oratio.

MUltae fortassis auribus, nulla potest major contra terrores mortis disci­plina G. Haddon [...] oratio. percipi, quam hoc ipso praesente funere luctuosissimo quidem illo & aerumnosissimo, sed tamen ad communem naturae nostrae fragilitatem ponderandam aptissimo. Charissimi patres & fratres, patrem nostrum & fratrem, excellentissimum doctorem D. M. Bucerum cognovistis vivum, intuemini mortuum, vidistis hominem, cadaver cernitis, audistis Theolo­gum praestantissimum, truncum sine sensu contemplamini, vivus Magister erat ad vitam Bucerus, idem mortuus praeceptor sit ad mortem: vivens & spirans assidue nos erudiebat ex Ecclesiarum et scholarum pulpitis Bucerus, nunc mortuus clamat ex pheretro, invocat ex fasciis, quid clamat? quid do­cet? quod ferè nunquam meminisse possumus, cum tamen semper in animo inherere debeat: Exuendam hanc mortalem vitam, induendam immorta­lem: deponendum praesens et laboriosum tabernaculum, ut sumatur ad ae­ternitatem perpurgatum corpus: Denique exeundum ex hoc saeculo, ut transferamur in aliud: migrandum ab hominibus, ut jungamur Deo. Quae si nobis omnia debent omnibus funeribus occurrere, singularis animadversio in hoc divinissimo praeceptore nostro M. Bucero esse debet. Deus enim naturam ejus omnibus doctrinarum luminibus & virtutum ita compleverat, ut unus nostra aetate dignissimus immortalitate videri posset: recidit tamen ad cineres, ut surgeret ad coronam, & corpore correpsit in terram, ut spi­ritu subvolaret in coelum. Nos igitur, nos fratres & vehementer quidem allaborare decet, ut excellentissimi praeceptoris nostri vitam imitemur, mor­tem expectemus, subeamus labores, consectemur praemia, toleremus con­tumelias, ascendamus ad gloriam. His itineribus praeceptor noster antegres­sus est, eisdem viis erit nobis subsequendum. Qua in re certiorem ut cur­sum tenere possemus, utinam tempus & valetudo mea ferrent, ut hunc no­bis eximium virum particulatim, & omnibus membris expingerem. Sed non licet. Semimortuus enim de mortuo loquor, de familiari familiaris, amicus de amicissimo. Quapropter et morbus diligentiam impedit, et fami­liaritas minuit authoritatem, et amicitia vix aliquid conari sinit. Magnum enim et planè incredibilem praeceptoris nostri morte dolorem accepi, neque [Page 276] dubito quin omnes acceperitis, quibuscumque vera Dei religio & vitae ho­nestas curae est. Non enim unus erat ex doctoribus plebeis, sed singularis ex omnibus Theologiae principibus, non quem multi laudare, sed quem om­nes admirari, non quem omnes amici expeterent, sed quem universi inimi­ci reformidarent, non ad quosdam Christianos, sed ad totum Christum, non ad certos homines, sed omne humanum genus adjuvandum natus & procrea­tus. Multum videor dicere, tamen cum immensitatem ejus bonitatis & doctrinae animo colligo, superat ejus doctrina meam orationem, virtus e­tiam cogitationem. Sed de vita non loquar, quam licet propius aspicere poteram, propter meam interiorem cum eo consuetudinem, tamen nimis mihi longum esset, & amicus frustra laudarem, quod nemo unquam ausus est inimicus reprehendere. De literis hoc unum summatim ponam: Quae Buceri doctri­n [...]. in aliis singula singulis, ea in uno pariter universa concidisse. Augustini fuit in illo acumen, Hieronymi linguarum varietas & doctrina, disciplina Cypriani, Ambrosii authoritas, Originis scientia, Chrysostomi in docendo perspicuitas. Bernardi integritas in vita: vel haec in illis priscis Ecclesiarum heroibus uberiora si fuerint (uti fuisse confiteor) tamen particulas ex om­nibus excellentissimas noster Bucerus tanto studio arripuit, tot ornamentis perpoluit, ut si non unus cum omnibus, tamen separatim cum singulis com­parati possit: aut in illo augusto veterum choro si non praesideat, in homi­nibus nostri saeculi, omnibus ex partibus inter alios emineat. Sed infinitas ejus laudes oratione non sequar, ad quas pauci, aut ne pauci quidem perve­nire possunt, imitationem ejus vitae ac fidei nobis iterum atque iterum di­ligentissime commendo, ad quos omnes se quantum possunt, conformare debent. Quam ad rem si vita Buceri magnum momentum attulit, mors certè majus afferre debet, qui praesens & domesticus testis ante oculos jacet, praesentis, vitae occidentis, & futurae nascentis. Bucerus si solus testis est, ne curetis: si maximus contemnite. Sed prophetae mortui sunt, & Apo­stoli magnis & immensis coetibus, si multitudo spectatur, si dignitas Do­minus noster Jesus de gloria divina se ipse depressit, ut non solum mortem, sed eam infamem & tetram oppeteret, ut primum communis mortis, dein­de etiam aeternae vitae in illo exemplum cerneremus. Primus igitur ad Chri­stum respectus est, quem Paulus primitias mortuorum vocat, quoniam pri­mus viam ex morte ad vitam nobis communivit. Secundus ad Apostolorum & martyrum catervas, quos Dominus noster Jesus Christus ex horum corpo­rum gurgustiis, ad aeternam perpetuae foelicitatis domum iisdem itineribus evocavit. Tertius in hoc ipso defigatur Doctor Martinus Bucerus, quem ad Apostolorum ordinem aggregare possumus. Cum enim illorum in vita fidem & doctrinam sequutus sit, non dubito, quin gloriam in morte sit asse­quutus. His igitur exemplis ita nos ipsos instruamus, & tam altè mentes nostras exaggeremus, semper ut sursum sint: tum enim fidentibus ani­mis, cum opus erit, ad mortem gradiemur, & ad illam haereditatem perveniemus, quam Deus communis noster clementissimus pater, prop­ter▪ Jesum Christum omnibus reservat,, qui sinceris moribus et vera fide ad illum confugiunt.

Haec cum ille depressa ac lamentabili voce & vultu tristiore dixisset, mi­rifica [Page 277] [...] omnium animos occupaverat. Quid multa? Quas laudes D. Haddonus ex inferiori loco & ad nostros et ante humationem mortuo tribuerat, easdem ex superiori loco Justis persolutis humatoque corpore, persequutus est D. Parkerus singulari orationis varietate, maxima totius Doctor Parkeru [...] populi admiratione. Atque ille non solum eas sibi partes sumpsit ornandi ac defendendi nostri Buceri, quas paulo ante D. Haddoni praeoccupave­rat oratio, verum etiam & gratulandi et lugendi modum rationemque prae­scripsit. Cujus neque necesse mihi erit singulos locos attingere, neque si id quidem maximè vellem, commodè in hoc loco facere possem: omnino ut praeteream, cum ipsius singularis diligentia, tum amor erga Bucerum exi­mius, coegerunt: quorum alter perfecit, ut omnia si persequerer defor­mare ejus scripta, non ad aliorum aures transmittere viderer: altero & nobis detraxit solicitudinem, qui nostras vires contemnebamus & caetero­rum studia ac voluntates adjuvit, qui universum illius decursum orationis cupiunt cognoscere. Unum tamen praetermittere nullo modo possum: cu­jus recordatio propter utilitatem praeceptionis semper debet in animis no­stris inhaerere: & in quo non major putabatur vis ad reprimendas (quan­quam hoc studiosè faciebat) quam ad provocandas & extorquendas lachry­mas inesse.

Etenim proposita primum foelicitate nostri Buceri, & collaudato sancto­rum Buceri in morte faelicitas. coetu, enumeratis praemiis quibus vita integerrimè acta solet affici, ve­tuit nos sanctissimi viri mortem lugere: siquidem praeclarè cum co esse act­um, qui laboriosissima vita perfunctus, & plurimis devoratis molestiis, tan­quam è fluctibus in portum, è turba & colluvione hominum, in sempiter­nam pacem & coetum sanctorum receptus sit. Rursus commemoratis poenis quas impiorum hominum & non obedientium sceleribus infligit Deus, no­straque Nostr [...]tardi [...]as. ante oculos posita tarditate, qui tam salutarem nuntium negligen­ter complexi sumus, quorumque è dissolutissimis moribus sit ereptus ad con­sequentis graviorem poenam temporis, justissimam esse oblatam dixit moe­rendi lachrymandique causam: eamque si delabi pateremur, ac non omni mente & sensibus ad luctum, lachrymas, suspiria, gemitus, convertere­mur, fore ut obduratos nostros animos non ferens Deus, licet jampridem ex hujus morte magna ruina quatefecisset, multo tamen post hac atrociori­bus suppliciis sit excruciaturus. Constitisse videlicet eum quasi praecipuum Bucerus Archi­tectus domus Dei. quendam inter nos architectum, qui diem, qui horam nullam intermitte­ret aliquid semper comportandi, quod ad domum Dei aedificandam videre­tur esse idoneum: nos, nos Cantabriginses partim temporibus assentientes, [...]. ad idem opus devolutos esse, vix tamen ad unum lapidem porrigendum ma­num admovere: partim invidia, caecitate, & veteribus superstitionis faeci­bus oppressos motus ciere, vim parare qua fundamenta subruere, tecta & Papistae. parietes dejicere possimus. Itaque alterius partis simulatam industriam, odium alterius infinitum diutius ferre Deum non potuisse: ac propterea hanc nobis poenam sceleris si perseveremus, sin revertamur & doleamus, medicinam erroris adhibuisse. Atque ita universo hoc loco in Buceri foeli­citate gratulationis, in nostra miseria luctus et lachrymarum copiose, sane & accurate explicato: de praestantissimae virtutis et incomparabilis doctrinae [Page 278] laudibus multa adjecit, quarum aliquae partes à me paulo superius tactae, ab eo fusissimè pertractatae erant: quarumque ego umbram et speciem paucis verbis sequutus sum, is eminentem et expressam effigiem dicendo erat asse­quutus. Quam orationem, quod brevi speramus in vulgus exituram, op­tamus etiam ut eorum manibus teratur, qui divinis Buceri nostri laudibus [...]vent. Nam ex ea non solum afficientur voluptate, cum in mentem redie­rit sanctissimae conjunctionis recordatio, verum etiam multo magis laetitia efferentur, cum ejus integerrimos mores, vitae exemplum innocentissimae, authoritatis, diligentiae, frugalitatis, modestiae, continentiae, omnis de­nique virtutis imaginem oculis suis propositam videant. Nam de invidis no