ANALECTA POETICA GRAECA, LATINA. SIVE [...] facilis, sententiosa, mo­nosticha, hexametra, pentametra, ad mores & utram (que) linguam; unáque ad syllabarum in utrâ (que) quantitatem. Ex veteribus Poëtis. OR, Capping in VERSES, Greeke and Latine. Being a collection of Verses out of an­cient Poëts; each of which is a compleat period; and either in it selfe, or pro­verbially, a morall sentence. Adjectae sunt GEMMAE CICERONIANAE: Voces scil. Phraseolaeque elegantiores, quae hinc illinc in scriptis Ciceronianis lucent.

Printed by H. H. for the Author. 1643.

Literae in fine versuum appositae, Poëta­rum, unde desumpti, notae sunt, & Indi­ces. Atque sic explicantur.

POETAE
  • Latini.
    • A. Ausonius.
    • B. Boëtius.
    • C. Catullus.
    • Cg. Cor. Gallus.
    • Cl. Claudianus.
    • Ct. Cato.
    • E. Ennius.
    • H. Horatius.
    • I. Juvenalis.
    • L. Lucanus.
    • Lr. Lucretius.
    • M. Martialis.
    • Mn. Manilius.
    • O. Ovidius.
    • P. Persius.
    • Pr. Propertius.
    • Pt. Pet: Arbiter.
    • R. Rutilius.
    • S. Sil. Italicus.
    • St. P. Statius.
    • T. Tibullus.
    • V. Virgilius.
  • Graeci.
    • α Anthologia.
    • β Bion.
    • ε Hesiodus.
    • θ Theognis.
    • μ Moschus.
    • ν Musaeus.
    • ο Homerus.
    • ω Pythagoras.
    • ρ Rhianus.
    • σ Solon.
    • ς Simonides.
    • τ Theocritus.
    • φ Phocylides.
    • κ Orpheus.

A.

A Jove principium Musae; Jo­vis omnia plena. V
A cane non magno saepe te­netur aper. O
Acer amor Deus est; foetas domat ille leaenas,
Adde, quod est senibus rerum prudentia major.
Addidit invalidae robur facundia causae. L
Adjuvat in bello pacatae ramus olivae. O
Admonui quoties, auro ne pollue famam. T
Ad populum phaleras, ego te intus, & in cute novi. P
Adveniet justum pugnae, ne accersite tempus. V
Adversis etenim frangi non esse virorum. S
Aeger enim traxi contagia corpore mentis. O
Aeolus in clauso ventorum carcere regnet. V
Aequârint Pylios-cum tua fata dies: O
Aequa Venus, Teucris, Pallas iniqua fuit.
Aequo animo poenam, qui meruere ferunt.
Aequo animóque capis securam, stulte, quietem? Lr.
Aestuat infelix angusto limite mundi. L
Aestuat occultis animus, sempérque tacendis.
Aetatis cujusque notandi sunt tibi mores. H
Aeternas quoniam poenas in morte timendum. Lr.
Affluit incautis insidiosus amor. O
Agricolam laudat juris, legumque peritus. H
Ah! crudele genus, nec fidum foemina nomen; T
Ah! pereat, didicit fallere siqua virum.
A Jove percussus non leve vulnus habet.
Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur. V
Alta Cleonaeo quaerenda est fama labore. A
Alterius non sit, qui suus esse potest. O
Alter rixatur de lanâ saepe caprinâ. H
An dubium est habitare Deum sub pectore nostro? Mn.
An nescis longas regibus esse manus? O
Annus agit certâ lucida signa vice. T
Annus in apricis maturat collibus uvas.
An quisquam ingenuas etiam nunc suscipit artes? O
Aut tenerum dotes carmen habere putat?
An quisquam in mediis persolvit vota procellis? Pr
An semel est poenam commeruisse parum? O
Ante fores stantem dubitas admittere farnam? M
Antiquíque memor metuit sublimia casus. O
Apparet virtus, arguitúrque malis.
Arbitrii nostri non est, quid quisque loquatur. C
Arcanum demens detegit ebrietas. V
Arcanum neque tu scrutaberis ullius unquam. H
Ardua molimur, sed nulla nisi ardua vincunt. O
Ardua per praeceps gloria vadit iter.
Ardua quippe fides robustos exigit annos. L
Ardua res haec est, opibus non tradere mores. M
Ardua sollicitis victoria quaeritur armis. O
Aretina nimis ne spernas vasa monemus. M
Argento praeferre caput, rebúsque salutem. I
Armáque in armatos sumere jura sinunt. O
Ars tua, Tiphy, jacet, si non sit in aequore fluctus.
Arte levis currus, arte regendus amor.
Artibus ingenuis quaesita est gloria multis:
Artibus innumeris mens oppugnatur amantum.
Asperitas odium, saeváque bella movet.
Asperius nihil est humili cum surgit in altum. Cl.
Aspice uti coelo modò sol, modò luna ministret. Pr.
Aspicis ut veniant ad candida tecta columbae: O
Accipiat nullas sordida turris aves.
Assiduae multis odium peperere querelae. Pr.
Assimilémque sui longâ assuetudine fecit. O
Astutam vapido servas sub pectore vulpem. P
At caret insidiis hominum, quia mitis hirundo est. O
At nunc barbaria est grandis habere nihil.
At pulchrum est digito monstrari, & dicier, Hic est. H
Atque animos molli contudit arte feros. O
Atque ipsa utilitas justi propè mater & aequi est. O
Atqui nec divis homines componier aequum est. C
At simul intonuit, fugiunt; nec noscitur ulli, O
Agminibus comitum qui modò cinctus erat.
At si tardus eris, errabis; transiet aetas. T
Attenuant vigiles corpus miserabile curae. O
At timor officio fungi vetat ipse quieto.
At tu ne dubita, minuit vindicta dolorem.
At vindicta bonum vitâ jucundius ipsâ. L
Audaces fortuna juvat, timidósque repellit. V
Audendum est, fortes adjuvat ipse Deus. O
Augescunt aliae gentes, aliae minuuntur. Lr.
Auro pulsa fides, auro venalia jura; Pr.
Aurum lex sequitur, mox sine lege pudor.
Aurum omnes, victâ jam pietate, colunt.

B.

BAcchus amat colles; Aquilonem & frigora taxi. V
Bacchus & adflictis requiem mortalibus adferr. T
Barba viros, hirtaeque decent in corpore setae. O
Bella gerant fortes; tu Pari semper ama.
Bellum saepè parit ferus exitiale Cupido. V
Blanda patrum segnes facit indulgentia natos. O
Blanda truces animos fertur mollisse voluptas.

C.

CAndida pax homines, trux decet ira feras. O
Candor in hoc aevo res intermortua penè est.
Canescunt turpi tecta relicta sicu.
Cantabit vacuus coram latrone viator. I
Carcere dicuntur clausi sperare salutem. O
Carmina jam moriens canit exequialia cycnus.
Carmina laudantur, sed munera magna petuntur.
Carmina proveniunt animo deducta sereno.
Carmina quam tribuunt, fama perennis erit.
Carmina secessum scribentis & otia quaerunt.
Carmine fit vivax virtus, expérsque sepulchri.
Carpite de plenis pendentes vitibus uvas.
Casta placent superis, purâ cum veste venite. T
Causa jubet melior superos sperare secundos. L
Causa patrocinio non bona major erit. O
Cedamus; leve fit, quod benè fertur onus.
Cedant carminibus reges, regúmque triumphi:
Cedat & auriferi ripa beata Tagi.
Cede repugnanti; cedendo victor abibis. O
Cedit amor rebus; res age, tutus eris.
Cernis ut ignavum corrumpant otia corpus.
Certa quidem finis vitae mortalibus adstat. Lr.
Certè difficile est abscondere pectoris aestus. Cg.
Certè plus animi debet inesse viris. O
Clodius accusat maechos; Catilina Cethegos. I
Coelum, non animum mutant, qui trans mare cutrunt. H
Cognatum, fratrémque cave, fidúmque sodalem. O
Compedibus Venerem, vinclis astringe Lyaeum. V
Confugit interdum templi violator ad aram. O
Consule queis aetas longa magistra fuit.
Contemnunt spinam, cum cecidere rosae.
Conteritur ferrum, silices tenuantur ab usu.
Continuis vexata madet vindemia nimbis. M
Contrahe de multis, grandis acervus erit. O
Contrectata diu crimina crimen habent. Cg.
Contudit ingenium patientia longa malorum. O
Conveniens homini est hominem servare voluptas.
Corpora debentur structis exanguia bustis.
Corpora magnanimo satis est prostrâsse leoni.
Crede mihi, miseris coelestia numina parcunt.
Crede mihi miseros prudentia prima relinquit.
Credite; credenti nulla procella nocet.
Crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crescit. I
Creverunt & opes, & opum furiosa cupido. O
Cui placet alterius, sua nimirum est odio sors. H
Cum culpent alios, nemo sine crimine vivit. Cr.
Cum feriant unum, non unum fulmina terrent. O
Cùm fortuna manet, vultum servatis amici;
Cum cecidit, turpi vertitis ora fugâ.
Cùm fortuna fidem quaerat, vix invenit usquam. Mn.
Cùm tua pervideas oculis mala lippus inunctis, H
Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum?
Cuncta potest igitur tacito pede lapsa verustas. O
Cunctáque fortuna rimam faciente dehiscunt.
Cuncta trahit secum, vertítque volubile tempus. Cg.
Cura ducum fuerant olim, regúmque poëtae. O
Cura quoque interdum nullâ medicabilis arte:
Curia pauperibus clausa est, dat census honores.
Cur nescire pudens pravè, quàm discere malo? H
Cur opus affectas, ambitiose, novum? O

D.

DAnda est hellebori multo pars maxima avaris. H
Dantur opes nullis nunc, nisi divitibus. M
Da requiem, requietus ager benè credita reddit. O
Dat veniam corvis, vexat censura columbas. I
Dedecus est semper sumere, nilque dare. M
Delectant etiam castas praeconia formae. O
Denique coelesti sumus omnes femine oriundi. Lr.
Desine fata Deûm flecti sperare precando. V
Dicite Pierides, non omnia possumus omnes.
Dicite Pontifices; in sacro quid facit aurum? P
Differ; habent parvae commoda magna morae. O
Difficile est fateor; sed tendit in ardua virtus.
Difficile est tristi fingere mente jocum. T
Dilige jure bonos, & miseresce malis. B
Diligitur nemo, nisi cui fortuna secunda est. O
Dimidium facti qui bene coepit, habet.
Disce bonas artes, moneo, Romana juventus. L
Discite quàm parvo liceat producere vitam.
Discite justitiam moniti, & non temnere divos. V
Diversos diversa juvant, non remorante die. Cg.
Divitiae grandes homini sunt vivere parcè. Lr.
Divitis ad manes nil feret umbra suos. O
Ducunt instabiles sidera certa tates. T
Dulcis inexpertis cultura potentis amici. H
Dum desunt hostes, desit quoque causa triumphi. O
Dum furor in cursu est, currenti cede furori.
Dum licet, & spirent flamina, navis eat.
Dum licet, injusto subtrahe colla jugo. Pr.
Dummodò sit dives, barbarus ille placet. O
Dum novus est, coepto potiùs pugnemus amori
Dum spectant laesos oculi, laeduntur & ipsi.
Dum vires anníque sinunt, tolerate labores.
Dum vitant stulti vitia, in contraria currunt. H
Dura tamen molli saxa cavantur aquâ.
Durate, & rebus vosmet servate secundis. V
Durius in terris nihil est quod vivat amante.

E.

EBrietas ut vera nocet, sic ficta juvabit. O
Ecce patrem nati perimunt, natósque parentes. Mn.
Effodiuntur opes irritamenta malorum.
Effugit hybernas demissa antenna procellas.
Effugiunt structos nomen, honósque rogos.
Eheu! quàm levibus pereunt ingentia causis? Cl.
Elevat assiduos copia longa viros. Pr.
Eminet indicio prodita flamma suo. O
Enervant animos cytharae, cantúsque lyraeque,
Et vox, & numeris brachia mota suis.
Enumerat miles vulneta, pastor oves. Pr.
Ergo ne pietas sit victa cupidine ventris? O
Ergo sollicitae tu causa pecunia vitae es. Pr.
Eripit interdum, modò dat medicina salutem. O
Errat, & in nullâ sede moratur amor. Pr.
Errat, qui finem vesani quaerit amoris.
Esse bonam facile est, ubi quod vetat esse, remotum est. O
Esse solent magno damna minora bono.
Est aliqua ingrato meritum ex probrare voluptas.
Est aliquid fatale malum per verba levare.
Est aliquid patriis vicinum finibus esse.
Est Deus. Ignavis precibus fortuna repugnat.
Est Deus in nobis, agitante calescimus illo.
Est Deus in nobis, sunt & commercia coeli.
Est etiam miseris pietas, & in hoste probatur.
Est etiam placuisse sibi quaecunque voluptas.
Esse procul lites, & amarae proelia linguae.
Est inter Tanaim quiddam, socerúmque Viselli.
Est merito pietas homini tutissima virtus. V
Est mihi supplicii causa fuisse piam. O
Est modus in rebus, sunt certi denique fines. H
Estque Dei sedes nifi terra, & pontus, & aer, L
Et coelum, & virtus? Superos quid quaerimus ultra?
Estque pati poenam, quàm meruisse minus. O
Est que pudicitiae rara & concordia formae. I
Est aliquid prodire tenus, si non datur ultra. H
Est quoque cunctarum novitas gratissima rerum. O
Est virtus placidis abstinuisse bonis.
Et celer admissis labitur annus equis.
Et certam praesens vix habet hora fidem.
Et cum possideant plurima, plura petunt.
Et data non apto tempore vina nocent.
Et dominum mundi flectere vota solent.
Et faciles motus mens generosa capit.
Et foecunda facit pectora laudis amor.
Et fugit imerea, fugit irreparabile tempus. V
Et fugiunt, freno non remorante, dies. O
Et genus, & virtus, nisi cum re vilior algâ est. H
Et lachrimae prosunt, lachrimis ad amanta movebis. O
Et Lapithas bello perdis, Iacche, gravi. V
Et majestatem res data dantis haber. O
Et mea nunc poenas impia lingua luit. T
Et memorem famam, qui bene gessit, habet. O
Et metus ille foras praeceps Acherontis agendus. Lr.
Et mihi res, non me rebus submittere conor. H
Et minimae vires frangere quassa valent.
Et miseros cum re consiliúmque fugit.
Et neglecta solent incendia sumere vires. H
Et non sentitur sedulitate labor. O
Et nunquam queruli causa doloris abest.
Et pace & bello cunctis stat terminus aevi. S
Et potis es vitio nigrum praefigere Theta. P
Et pudor, & probitas, & metus omnis abest. V
Et pueri nasum Rhinocerotis habent. M
Et quâcunque potes dote placere, place. O
Et quamcunque viam dederit fortuna sequamur. V
Et quibus in solo vivendi causa palato est. I
Et quis non causas mille doloris habet? O
Et redit in nihilum, quod fuit ante nihil.
Et regum magnae despiciantur opes. T
Et rerum dominus nil cupiendo fui. Cg.
Et res non semper, spes mihi semper adest. O
Et ruit in vetitum damni secura libido. Cl.
Et semel emissum volat irreparabile verbum. H
Et sua plus justo carmina quisque probat. O
Et subito casu, quae valuere ruunt.
Et tibi, crede mihi, tempora veris erunt!
Et tibi jam venient cani, formose, capilli.
Eventus varios res nova semper habet. Cg.
Excitat auditor studium, laudatáque virtus. O
Exemplúmque Dei, quisque est in imagine parvâ. Mn.
Exiguum colito, laudato ingentia rura. V
Eximia est virtus prae stare silentia rebus. O
Expertus dico, nemo est in amore fidelis. Pr.
Expletur lachrymis, egeritúrque dolor. O
Ex tacito vultu scire futura licet.

F.

FAc monitis fugias otia prima meis. O
Foecundi calices quem non fecere disertum? H
Foedera mortales, ne saevo rumpite ferro. S
Fallit enim vitium specie virtutis & umbrâ. O
Fallitur augurio spes bona saepe suo.
Fama est fictilibus coenâsse Agathoclea regem. A
Fama malum, quo non aliud velocius ullum. V
Fastidire tamen noli, Ruffine, minores. M
Fastus inest pulchris, sequitúrque superbia formam. O
Fata regunt orbem, certâ stant omnia lege. Mn.
Felix, qui patitur, quae numerare potest. O
Felix, qui potuit rerum cognoscere causas. V
Felix, qui propriis aevum transegit in arvis. Cl.
Fer coeco auxilium, & fessis da surgere rebus. S
Ferreus assiduo consumitur annulus usu. O
Fervet avaritiâ, miserâque cupidine pectus. H
Fervida vicino flamma vapore nocet. O
Filius ante diem patrios inquirit in annos.
Fine coli modico forma virilis amat.
Flamma recens parvâ sparsa resedit aquâ.
Flamma rogi flammas finiet una meas.
Flebile principium melior fortuna secuta est. O
Flectitur iratus, voce rogante, Deus.
Flumina magna vides parvis de fontibus orsa.
Forma bonum fragile est, quantúm (que) accedit ad annos
Fit minor, & spacio carpitur ipsa suo.
Formae non ullam fata dedere moram. T
Fortiáque adversis opponite pectora rebus. H
Fortiter ille facit, qui miser esse potest. M
Fortuna arbitriis tempus dispensat ubique. O
Fortuna omnipotens, & ineluctabile fatum, V
Frangit, & attollit vires in milite causa. Pr.
Fraus absit, vacuas cae dis habete manus. O
Fructibus assiduis lassa senescit humus.

G.

GAudia, florentésque manu scidit Atropos annos. St.
Gaudia principium nostri sunt saepe doloris. O
Grandaevíque negant ducere aratta boves. Pr.
Grandibus accedunt tempore damna malis. O
Grata superveniet, quae non spetabitur hora. H
Gratia fallacis praetoris vicerit urnam. I
Gratia pro rebus meritò debetur inemptis. O
Gratia ab officio, quod mora tardat, abest.
Gratior est pulchro veniens è corpore virtus.
Gratiùs ex ipso fonte bibuntur aquae.
Gutta cavat lapidem; consumitur annulus usu.
Gutta cavat lapidem non vs, sed saepe cadendo.

H.

HAud ullas portabis opes Acherontis ad undas. Pr.
Hectora donavit Priamo prece motus Achilles. O
Hectora quis nôsset, felix si Troja fuisset?
Hei mei! non multum carmen honoris habet.
Heu male nunc artes miseras haec secula tractant! T
Heu mihi quod nullis amor est medicabilis herbis! O
Heu nihil invitis quenquam fas fidere divis! V
Heu quàm difficile est crimen non prodere vultu? O
Heu quantum misero poenae mens conscia donat? L
Hoc peperit misero garrula lingua malum. T
Horáque non ulli similis producitur horae. Mn.

I.

IAm magis atque magis praeceps agit omnia fatum. L
Jam veniet tacito curva senecta pede. O
Ibimus, Immensis urnam quatit Aeacus umbris. St.
Jejunus stomachus rarò vulgaria temnit. H
Iliacos intra muros peccatur, & extra.
Ille crucem sceleris precium tulit, hic diadema. Iu.
Ille dolet verè, qui sine teste dolet. M
Ille sapit, quisquis, Posthume, vixit heri.
Illud, quod medium est, atque inter utrun (que) probatur. M
Imminet exitio vir conjugis, illa mariti. O
Imperat, aut servit collecta pecunia cuique. H
Impia sub dulci melle venena latent. O
Implentur numeris deteriora suis.
Improba Cecropias offendit pica querelas. M
Improbe amor, quid non mortalia pectora cogis? V
Improbius nihil est, hîc Charopine, gulâ. M
In causâ facili cuivis licet esse diserto. O
Incipe, si qua animo virtus, & consere dextram. V
In culpá est animus, qui se non effugit unquam. H
Incutiant aliena tibi peccata pudorem. H
Indelibatas cuncta sequuntur opes. O
Induet infelix arma coacta dolor.
Infelix lolium, & steriles dominantur avenae. V
Inferior matrona suo fit, Prisce, marito. M
Infragilémque animum, qua potes, usque tene. O
Ingenii stimulos subdere fama solet.
Ingenium quondam fuerat pretiosius auro.
Ingenium magni livor detrectat Homeri.
Injiciétque manus formae damnosa senectus.
In populo scelus est, & abundant cuncta furore. Mn.
In precio precium nunc est, dat census honores. O
In quibus est vitius, muliebrem tollite luctum. H
Inquinat egregios adjuncta superbia mores. Cl.
Insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui. H
Insequere, & voti postmodò compos eris. O
Intempestivè qui monet, ille nocet.
Intempestivos igitur compesce furores.
Interdum doctâ plus valet arte malum.
Interdum lachrymae pondeta vocis habent.
Interdum vulgus rectum videt, ast ubi peccat. H
Intererit multum Davúsne loquatur, an heros. H
Interit assiduâ vomer aduncus humo. O
Inter utrumque volat dubus victoria pennis.
Intolerabilius nihil est, quam foemina dives. I
Intratamor mentes usu, dediscitur usu. O
Invidiam placare paras virtute relictâ. H
Invidiam quod habet, non solet esse diu. Pr.
Invidus alterius rebus macrescit opimis. H
In vitium ducit culpae fuga, si caret arte.
Invitum qui servat, idem facit occidenti.
Invocat iratos & sibi quisque Deos. O
Ipsa quidem virtus sibimet pulchetrima merces. S
Ipsa quoque assiduo labuntur tempora motu. O
Ipsa vices natura subit, vari átque recursus. L
Ipse alimenta sibi maxima praebet amor. Pr.
Ipse jubet mortis te meminisse Deus. M
Irus & est subitò, qui modò Croesus erat. O
Ista decens facies longis vitiabitur annis.
Judice me, fraus est concessa repellere fraudem.
Judicibus lites, aurigae somnia currus. Cl.
Jupiter est quodcunque vides, quocunque moveris. L
Jura inventa metu injusti fateare necesse est. H
Jura senes nôrint, & quid liceátque, nefásque. O
Jure venit cultos ad sibi quisque Deos.
Jurgia, praecipuè vino stimulata, caveto.
Jussa time, neu praeceptis parere recusa. V

L.

LAbitur occultè, fall ítque volubilis aetas. O
Lacte, mero veteres usi narrantur & herbis.
Laetius est quoties magno sibi constet honestum. L
Laetus sorte tuâ vives sapienter, Aristi. H
Laudamus veteres, sed nostris utimur annis. O
Laudatas ostentat avis Junonia pennas.
Laudat venales, qui vult extrudere, merces. H
Lene fluit Nilus, sed cunctis amnibus extat. Cl.
Lenis alit flammas, grandior aura necat. O
Leniter, ex merito quicquid patiare, ferendum.
Libertatis amor, miserum quid decipis orbem? L
Lis est cum formâ magna pudicitiae. O
Lite fugant nuptaeque viros, nuptásque mariti.
Littore quot conchae, tot sunt in amore dolores.
Livor iners vitium, mores non exit in altos.
Longa dies homini docuit parere leones; T
Longa dies molli saxa peredit aquâ.
Longa mora est nobis omnis, quae gaudia differt. O
Longiùs aut propiùs mors sua quemque manet. Pr.
Lotipedem rectus derideat, Aethiopem albus. I
Luce sacrâ requiescat humus, requiescat arator. T
Lucra petens habili tauros adjungit aratro.
Ludit in humanis divina potentia rebus. O
Ludus enim genuit trepidum certa men & iram. H
Luxuriae nimium libera facta via est. Pr.
Luxuriant animirebus plerúnque secundis. O

M.

MActe novâ virtute puer, sic itur ad astra. V
Magna fuit quondam capitis reverentia cani. O
Magna repente ruunt, summa cadunt subitò. Cl.
Magna tamen spes est in bonitate Dei. C
Magnum iter ascendo; sed dat mihi gloria vires. Pr.
Majus opus mores composuisse suos.
Mane piger stertis? surge, inquit avaritia, Eja. P
Marmora Maeonii vincunt monumenta libelli. V
Maxima pars hominum morbo jactatur eodem. H
Maxima quae que domus servis est plena superbis. I
Membra reformidant mollem quoque saucia tactum. O
Ménsque pati durum sustinet aegra nihil.
Metiri se quemque suo modulo, & pede verum est.
Militat omnis amans, & habet sua castra Cupido.
Mille mali species, mille salutis erunt.
Mille modis lethi miseres mors una fatigat. St.
Mistáque cum veris passim commenta vagantur. O
Mitius est lasso digitum supponere mento,
Mergere quàm liquidis ora natantis aquis.
Mitto, quod certum est, & inevitabile fatum. Mn.
Mobile mutatur semper cum principe vulgus. Cl.
Mobilis & varia est fermè natura malorum. O
Mors etiam saxis, nominibúsque venit. A
Mórsque minus poenae, quàm mora mortis habet. O
Morum, quos fecit, praemia doctor habet.
Multa cadunt inter calicem, supremáque labra. V
Multa miser timeo, quia feci multa protervè. O
Multa rogant utenda dari; data reddere nolunt. H
Multum in amore fides, multum constantia prodest. Pr.
Munera, crede mihi, placant hominésque Deósque.
Munera sunt author quae pretiosa facit.
Mutat enim mundi naturam totius aetas. Lr.

N.

NAm fortuna suâ tempora lege gerit. T
Nam meliùs duo defendunt retinacula navem. Pr.
Nam mora dat vires, teneras mora percoquit uvas. O
Nam neque decipitur ratio, nec decipit unquam. Mn.
Namque in amore suo semper sua maxima cuique. Pr.
Nam quod emis possis dicere jure tuum. M
Nam tua res agitur paries cum proximus ardet. H
Nascentes morimur finísque ab origine pendet. Mn.
Naturae sequitur semina quisque suae. Pr.
Naturam expellas furcâ licet, usque recurret. H
Navita de ventis, de terris narrat arator.
Nec cito desisto, nec temere incipio. Pr.
Nec devitari lethum pote, quin obeamus. Lr.
Nec fera tempestas toto tamen errat in anno. O
Nec fore perpetuam sperat sibi numinis iram.
Nec me regna juvant, nec Lydius aurifet amnis. T
Nec mihi mors gravis est posituro morte dolores. O
Nec minor est virtus, quàm quaerere, parta tueri.
Nec mors humano subjacet arbitrio. Cg.
Nec quae praeteriit hora redire potest. O
Nec quae praeteriit rursum revocabitur unda.
Nec semper feriet quodcunque minabitur arcus. H
Nec semper violae, nec semper lilia florent. O
Nec sibi, sed toti genitum se credere mundo. L
Nec sic de nihilo fulminis ira cadit. Pr.
Nec tamen indignum sit vobis cura placendi. O
Nec tardo venit curva senecta pede. T
Nec te poeniteat duros subjisse labores.
Nec tibi regnandi veniat tam dira libido. V
Nec tua laudabis studia, aut aliena reprendes. H
Nec Veneris, nec tu vini capiaris amore. V
Nec verò terrae ferre omnes omnia possunt.
Neglectis urenda filix innascitur agris. H
Nemo adeò ferus est, ut non mitescere possit.
Nempe dat, & quodcunque libet fortuna rapítque. O
Nempe inamarescunt epulae sine fine petitae. H
Ne pereant turpi pectora nostra situ. O
Nescia mens hominis fati, sortísque futurae. V
Neu pete transcriptos homini transcendere fines. Cl.
Nil nisi turpe juvat, curae est sua cuique voluptas. O
Nil nocet admisso subdere calcat equo.
Nil opus est bello; veniam pacémque rogamus.
N l prodest, quod non laedere possit idem.
Nil satis est, inquit; tanti, quantum ipse habeas, sis. H
Nitimur in vetitum semper, cupim úsque negata. O
Nocte latent mendae, vitióque ignoscitur omni.
Nomen amicitiae barbara corda movet.
Nomen amicitiae, nomen inane fides.
Nomen in aeternum paucis mens ignea donat. S
Non benè coelestes impia dextra colit. O
Non benè cum sociis regna Venúsque manent.
Non benè conducti vendunt perjuria testes.
Non bove mactato coelestia numina gaudent.
Non cuivis homini contingit adire Corinthum. H
Non datur ad Musas currere lata via. Pr.
Non eadem est ratio curate, & cernere morbos. O
Non est certa fides, quam non injuria versat. Pr.
Non est, crede mihi, sapientis dicere, vivam. M
Non est in medico semper relevetur ut aeger. O
Non faciunt molles ad fera tela manus.
Non habet eventus sordida praeda bonos.
Non habet officium Lucifer omnis idem.
Non ignara mali miseris succurrere disco. V
Non metuunt leges, sed cedit viribus aequum. O
Non nasci esse bonum, natum aut citò morte potiri. A
Non omnes arbusta juvant, humilésque myricae. V
Non opibus mentes hominum, curaeve levantur. T
Non poteris vultus effugere ipse tuos. O
Non semper fluidis adopertus nubibus aether. L
Non vacat exiguis rebus adesse Jovi. O
Non venit ex molli vivida fama toro. A
Nos quoque floruimus, sed erat flos ille caducus. O
Novistine locum potiorem rure beato? H
Nox, & amor, vinúmque nihil moderabile suadent. O
Nube solet pulsâ candidus ire dies.
Nudus ad infernas, stulta, vehere rates. Pr.
Nulla dies adeò est australibus humida nimbis, O
Non intermissis ut fluat imber aquis.
Nulla fides unquam miseros elegit amicos. L
Nulláque res majus tempore robur habet. O
Nulla quidem de morte hominis cunctatio longa est. I
Nulla salus bello, pacem te poscimus omnes. V
Nullum numen abest, si sit prudentia; sed te I
Nos facimus, fortuna, Deam, coelóque locamus.
Nullus ad amissas ibit amicus opes. O
Nunquam aliud natura, aliud sapientia dicit. I
Nunquam te fallant animi sub vulpe latentes. H
Nutritur vento, vento restringuitur ignis. O

O.

OBsequium tigrésque domat, timidósque leones. O
Occidit miseros crambe repetita magistros. I
Ocia corpus alunt; animus quoque pascitur illis. O
Ocia divitiis Arabum liberrima muto. H
Ocia si tollas, periere Cupidinis arcus. O
O curas hominum! quantum est in rebus inane? P
Oderunt hilarem tristes, tristésque jocosi. O
Oderunt peccare boni virtutis amore. H
Oderunt peccare mali formidine poenae.
Odimus accipitrem, quia vivit semper in armis. O
Odimus immodicos, experto credite, fastus.
Oedipodioniae quid sunt nisi nomina Thebae?
O formose puer, nimium ne crede colori. V
O mihi praeteritos referat si Jupiter annos!
O miseras hominum mentes, ô pectora caeca! Lr.
O miseri, quorum gaudia crimen habent! Cg.
Omnem crede diem tibi diluxisse supremam. H
Omne solum forti patria est, ut piscibus aequor. O
Omne supervacuum pleno de pectore manat. H
Omne trahit secum Caesaris ira malum. O
Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci. H
Omnia ab infuso numerantur amica Falerno. M
Omnia conando docilis solertia vincit. Mn.
Omnia post obitum fingit majora vetustas. Pr.
Omnia nam tristi tempora felle madent. T
Omnia non pariter rebus sunt omnibus apta. Pr.
Omnia perversae poterunt corrumpere mentes. O
Omnia principus, inquit, inesse solent.
Omnia sub leges mors vocat atra suas.
Omnia sunt hominum tenui pendentia filo.
Omnia vincit amor, & nos cedamus amori. V
O nullis tutum credere blanditiis! Pr.
Opprime, dum nova sunt, subiti mala semina morbi. O
Optat ephippia bos piger, optat arare caballus. H
Optima non ullo causa tuente perit. O
Optima prima ferè manibus rapiuntur avaris.
Orandum est, ut sit mens sana in corpore sano. I
O rector Lybiae, vigili stant bella magistro. S
Ortus cuncta suos repetunt, matrémque requirunt. O
O solâ fortes garrulitate senes! Cg.
Ossa vides regum vacuis exhausta medullis. I

P.

PAnditur ad nullas janua nigra preces. Pr.
Par aetas animos conciliare solet. Cg.
Parcere subjectis, & debellare superbos. V
Parcite paucorum diffundere crimen in omnes. O
Parcite quassatae solvere membra ratis.
Parturiunt montes, nascetur ridiculus mus. H
Parva necat morsu spaciosum vipera taurum. O
Pascitur in vivis livor, post fata quiescit.
Passibus ambiguis fortuna volubilis errat.
Pauper enim non est, cui rerum suppetit usus. H
Pauperiem modico semper contentus amavi. Cg.
Pax ades, & toto mitis in orbe mane. O
Pax aluit vites, & succos condidituvae. T
Pax Cererem nutrit, pacis alumna Ceres. O
Pectoribus mores tot sunt, quot in orbe figurae.
Percontatorem fugito, nam garrulus idem est. H
Perge, decet; forsan miseros meliora sequentur. V
Pierides, pueri, doctos & amate poëtas. T
Placato possim non miser esse Deo. O
Placatur donis Jupiter ipse datis.
Ploratur lachrymis amissa pecunia veris: I
Pluma tegit volucres, ovibus sua lana decori est. O
Plurima sunt semper deteriora bonis.
Pluris opes nunc sunt, quam prisci temporis annis.
Plus valet humanis viribus ira Dei.
Poena potest demi, culpa perennis erit.
Poenituit multos vanae, sterilísque cathedrae. I
Pollicitis dives quilibet esse potest. O
Praeda feras acies cinxit discordibus armis. T
Principibus placuisse viris non ultima laus est. H
Prodiga non sentit pereuntem foemina censum. I
Prona venit cupidis in sua vota fides. O
Pro vitio virtus crimina saepe tulit.
Proximus à tectis ignis defenditur aegrè.
Publica virtutis per mala facta via est.
Pugna suum finem, cum jacet hostis, habet.

Q.

QUaecunque ex merito spes venit, aequa venit. O
Quae dos matronis pulcherrima? vita pudica. A
Quaelibet extinctos injuria suscitat ignes. O
Quaelibet iratis arma dat ipse dolor
Quae nimis apparent retia, vitat avis.
Quae nocuere, sequor: fugio quae profore credam. H
Quae praebet latas arbor spatiantibus umbras, O
Quo posita est primo tempore, virga fuit.
Quae venit ex tuto, minùs est accepta voluptas.
Quae venit indignè poena, dolenda venit.
Quae virtus, & quanta (boni!) sit vivere parvo? H
Quale sit id quod amas, celeri circumspice mente. O
Qualiacunque voles Judaei somnia vendent.
Quam jacet, infirmae venere ubi fata senectae, T
Qui prior Eleo est carcere missus equus?
Quamlibet infirmas adjuvat ira manus. O
Quàm malè inaequales veniunt ad aratra juvenci?
Quàm miser est, qui fert asperiora fide?
Quantum etenim distent à morte silentia vitae? S
Quantum sola noces animis illapsa voluptas?
Quare, si sapis, oblatas ne desere messes. Pr.
Quas dederis, solas semper habebis opes. M
Quas geritis vestes sordida lana fuit. O
Quas homini novisse datum est, pax optima rerum. S
Quem quam posse putas mores narrâsset futuros? M
Quem sua culpa premit, deceptus omitte tueri. H
Quem taurum metuis, vitulum mulcere solebas. O
Quicquid delirant reges, plectuntur Achivi. H
Quicquid erit, superanda omnis fortuna ferendo est. V
Quicquid habet ortus, finem timet; ibimus omnes. St.
Quicquid sub terra est in apricum proferat aetas. H
Qui Curios simulant, & Bacchanalia vivunt. I
Qui dabit, ille tibi magno sit major Homero: O
Quid de quoque viro, & cui dicas, saepè caveto. H
Quid faciant leges, ubi sola pecunia regnat? Pt.
Quid meruere boves, animal sine fraude, dolóque? O
Quid mihi divitiae? quarum si dempseris usum, Cg.
Quam vis largus opum, semper egenus ero.
Quid non longa dies, quid non consumitis anni? M
Quid Pandioniae restant nisi nomen Athenae? O
Quid prudentis opus? cùm posset, nolle nocere; A
Quid stulti proprium? non posse, & velle nocere.
Qui metuens vivit, liber mihi non erit unquam. H
Qui non est hodiè, cras minùs aptus erit. O
Qui rex est, regem, Maxime, non habeat. M
Quis dives? qui nil cupiet; quis pauper? avarus. A
Quis fuit horrendos primus qui protulit enses? T
Quàm ferus, atque ferè ferreus ille fuit?
Quis furor est atram bellis accersere mortem?
Quis furor est census corpore ferre suos? O
Quis metus aut pudor est unquam properantis avari? O
Quisquam igitur liber? sapiens, sibíque imperiosus. L
Quisquis habet nummos, securâ naviget aurâ. Pt.
Quisquis ubique habitat, Maxime, nusquam habitat. M
Quisua metitur pondera, ferre potest.
Quod caret alternâ requie durabile non est. O
Quod decuit reges, cur mihi turpe putem?
Quò Deus, & quò dura vocat fortuna, sequamur. V
Quod latet, ignotum est; ignoti nulla cupido. O
Quod licet, ingratum est; quod non licet, acriùs urit.
Quódque parùm novit, nemo docere potest.
Quódque potes vitium corporis abde tui.
Quod satis est, cui contingit; nihil amplius optet. H
Quod sequitur, fugio; quod fugit, ipse sequor. O
Quod tegitur, majus creditur esse malum. M
Quò fortuna magis saevit, magis ipse resistes. O
Quò mihi fortuna si non conceditur uti. H
Quò non ars penetrat? discunt lachrymare decenter. O
Quò plus sunt potae, plus sitiuntur aquae.
Quóque magis tegitur, tanto magis aestuat ignis.
Quo quisque est major, magis est placabilis ita.
Quos credis fidos, effuge; tutus eris.

R.

RAta fides hominum; quia multi multa loquuntur. Ci.
Rara quidem est virtus, quam non fortuna gubernat. O
Rebus in angustis facile est contemnere vitam. M
Reddite depositum; pietas sua foedera servet. O
Regia, crede mihi, res est succurrere lapsis.
Regis ad exemplum totus componitur orbis. Cl.
Regna tenent fortes manibus, pedibúsque fugaces. O
Res est solliciti plena timoris amor.
Respice quid moneant leges, quid curia mandet. I
Respue quod non es, tollat sua munera cerdo. P
Ridetur, chordâ qui semper oberrat eâdem. H
Romae Tybur amo ventosus, Tybure Romam.
Rumor, ut est velox, agitatis pervolat alis. O
Rure ego viventem, tu dicis in urbe beatum. H
Rursus amor patriae ratione valentior omni. O

S.

SAcculus è coelo descendit, [...]. I
Saepè Jovis telo quercus adusta viret. O
Saepè manus itidem Bacchus ad arma vocat. V
Saepè perit ventis obruta cymba suis. O
Saepè solent auro multa subesse mala. T
Saepè tacens odii semina vultus habet. O
Saepè tulit lassis succus amarus opem.
Saepè venit magno foenore tardus amor. Pr.
Saepiùs incautae nocuit victoria turbae. Cl.
Saeva quid in placidis saxa vereris aquis? O
Saevit amor belli, scelerati insania belli. O
Scilicet à speculi sumuntur imagine fastus. O
Scilicet est aliquid cum saevis vivere ventis.
Scilicet est cupidus studiorum quisque suorum.
Scilicet exiguis prodest annosa vetustas.
Scilicet ingenium placida mollitur ab arte.
Scilicet insano nemo in amore videt. Pr.
Scilicet interdum miscentur tristia laetis. O
Scilicet in vulgus manant exempla regentum. Cl.
Scinditur incertum studia in contraria vulgus. V
Scire mori sors prima vitis, sed proxima cogi. L
Scire suos fines matrona & foemina debet. M
Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter. P
Scire volunt omnes, mercedem solvere nemo. I
Scriptorum chorus omnis amat nemus, & fugit urbes. H
Sed current albúsque dies, horaeque serenae. S
Sed domini mores Caesarianus habet. M
Sed fugit interea, fugit irreparabile tempus. V
Sed minor est acri laudis amore dolor. O
Sed mora tuta brevis, lentescunt tempore curae.
Sed nimium properas, & adhuc tua messis in herba est.
Sed nos in vitium credula turba sumus. O
Sed nunquam dederis spaciosum tempus in iram;
Saepè simultates ira morata facit.
Sed peccaturo obsistat tibi filius infans. I
Sed praecedenti spectatur mantica tergo. H
Sed quae non prosunt singula, multa juvant. O
Sed quò fata trahunt, virtus secura sequetur. L
Sed rigidum jus est, & inevitabile mortis. O
Sed satis est or âsse Jovem, qui donat & aufert. H
Sed solet interdum fieri placabile numen. O
Sed taciti fecere tamen convicia vultus.
Sed tamen ut fuso taurorum sanguine centum:
Sic capitur minimo thuris honore Deus.
Segniùs irritant animos demissa per aurem. H
Semper avarus eget; certum voto pete finem.
Semper habe Pyladen aliquem, qui curet Orestem. O
Semper in assiduo motu res quae que geruntur. Lr.
Semper in augendâ festinat, & obruitur, re. H
Sensum à coelesti demissum traximus arce. I
Sera nimis vita est crastina, vive hodie, M
Sera tamen tacitis poena venit pedibus. T
Sertùs aut citiùs sedem properamus ad unam. O
Serviet aeternùm, qui parvo nesciet uti. H
Sic festinanti semper locupletior obstet.
Sic ne perdiderit, non cessat perdere lusor. O
Si damnosa senem juvat alea, ludit & haeres. I
Si fas est, omnes pariter pereatis avari. Pr.
Si fortuna volet, fies de consule thetor; I
Si volet haec eadem, fies de rhetore consul.
Si malè rem gerere, insani; contrà benè, sani est. H
Simia quàm similis, turpissima bestia nobis? E
Si natura negat, facit indignatio versum. I
Singula quid referam? nil non mortale tenemus. O
Singula de nobis anni praedantur euntes. H
Singula quae que locum teneant sortita decenter.
Si nihil attuleris, ibis, Homere, foras. O
Sint Mecoenates, non deerunt, Flacce, Marones. M
Si qua metu dempto casta est, ea denique casta est. O
Si qua venit serò, magna ruina venit. Pr.
Si qua voles aptè nubere, nube pari. O
Si quid amas, nec vis; facias contagia vites.
Si rota defuerit, tu pede carpe viam.
Si tamen hotteris fortiùs ibit equus.
Sit benè conveniens, & sine labe toga.
Sit piger ad poenas princeps, ad praemia velox.
Sit procul omne nefas, ut ameris, amabilis esto:
Si valeant homines, ars tua, Phoebe, jacet.
Solus amor morbi non amat artificem. Pr.
Solus & artifices qui facit usus erit. O
Sperne voluptates; nocet empta dolore voluptas. H
Spes bona sollicito victa timore cadit. O
Spes etiam validâ solatur compede vinctum. T
Squalida desertis rubigo infertur aratris. C
Stratus humi palmes viduas desiderat ulmos. I
Stulta videt Janus, quae post sua terga geruntur. O
Stulte, quid est somnus, gelidae nisi mortis imago?
Stultitiáne erret, nihilum distabit, an irâ. H
Stultorum incurata pudor malus ulcera celat.
Sub quâ nunc recubas arbore, virga fuit. O
Sufficit, & longum probitas perdurat in aevum.
Summa petit livor; perflant altissima venti;
Summa petunt dextrâ fulmina missa Jovis.
Summum, Brute, nefas bellum civile fatemur. L
Summum crede nefas animam praeferre pudori. I
Sunt aliquid Manes, letum non omnia finit. Pr.
Sunt etiam Musis sua ludicra mista Camoenis. A
Sunt quibus in celeres gloria nata pedes. Pr.
Sunt qui non habeant; est qui non curat habere. H
Sunt qui in fortunae jam casibus omnia ponunt. I
Syncerum est nisi vas, quodcunque infundis acessit. H

T.

TAbida consumit ferrum, lapidémque vetustas. O
Tales ergo cibi, qualis domus, atque supellex. I
Tantalus in mediâ garrulus aret aquâ. O
Tantùm nè noceas, dum vis prodesse videri.
Tarda solet magnis rebus inesse fides.
Tecum habita, & nôtis quàm sit tibi curta suppellex. P
Temperie coeli corpúsque, animúsque juvatur. O
Tempora labuntur, tacitísque senescimus annis.
Tempore difficiles veniunt ad aratra juvenci;
Tempore lenta pati fraena docentur equi.
Tempore Poenorum compescitur ira leonum.
Tempore ruricolae patiens fit taurus aratri.
Tempus & in canas producit semen aristas.
Tempus in agrorum cultu consumere dulce est.
Tempus, ut extentis tumeat, facit uva racemis.
Tendimus huc omnes; metam properamus ad unam.
Terra malos homines nunc educat, atque pusillos. L
Tolle moras, semper nocuit differre paratis. L
Tollere nodosam nescit medicina podagrami
Tranquillas etiam naufragus horret aquas. O
Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres. V
Tu major, tibi me est aequum parêre, Menalca.
Tu nè cede malis, sed contra audentior ito.
Tu nihil admittes in te formidine poenae.
Tu nihil invitâfacies, dicésve Minervâ. H
Tu quoque fac timeas, & quae tibi laeta videntur. O
Tu quoque formida nimiùm sublimia semper.
Turba tremens sequitur fortunam semper, & odit. I
Tu rectè vivis, si curas esse quod audis. H
Turpe duci totam somno consumere noctem. S
Turpe jacens mulier multo madefacta Lyaeo. O
Turpe laborantem deseruisse ratem.
Turpe putas abici, quia sit miserandus, amicum.
Turpe reos emptâ miseros defendere linguâ.
Turpe referre pedem, nec passu stare tenaci.
Turpe senex miles, turpe senilis amor.
Turpe sequi casum, & fortunae cedere amicum.
Turpe vir & mulier juncti modò, protinus hostes.
Turpis amor surdis auribus esse solet.
Turpis Romano Belgicus ore color.
Turpiùs ejicitur, quàm non admittitur hospes.
Tuta frequénsque via est, per amici fallere nomen;
Tuta frequénsque licet sit via, crimen habet.

V.

VAnáque sollicitis incitat umbra metam. O
Vaticinor, moneóque; locum date sacra ferenti.
Velle suum cuique est, nec voto vivitur uno. P
Venator sequitur fugientia, capta relinquit. O
Venit enim properata malis inopina senectus. B
Venit post multos una serena dies. T
Venturae memores jam nunc estote senectae. O
Verba movent iras non circumspecta Deorum.
Verba puellarum foltis leviora caducis.
Verbáque praevisam rem non invita sequentur. H
Vergentem sequitur mollior aura diem. R
Versatur celeri sors levis orbe rotae. T
Versus amor nullum novit habere modum. Pr.
Vestra sine auxilio fugiunt bona, carpite florem.
Vicinúmque pecus grandius uber habet.
Vicit victorem candida forma virum. Pr.
Victáque pugnaci jura sub ense cadunt. O
Victor cum victis pariter miscebitur umbris. Pr:
Victrix causa Deo placuit, sed victa Catoni. L
Vidi ego jactatas motâ face crescere flammas. O
Vidi crudeles dantem Salmonea poenas. V
Vile solum Sparte est, altae cecidere ruinae. O
Vilia sunt nobis quaecunque prioribus annis.
Vilius argentum est auro, virtutibus aurum. H
Vina parant animos, facrúntque caloribus aptos. O
Vincat honor luxum, pietas succedat amori. Cg.
Vince animos irámque tuam, qui caetera vincis. O
Vino forma perit, vino corrumpitur aetas; Pr.
Vino saepè suum nescit amica virum.
Virtus est medium vitiorum, & utrinque reductum. H
Vitáque mancipio nulli datur; omnibus usu. Lr.
Vive tibi, & longè nomina magna fuge. O
Vive tibi, quantúmque potes praelustria vita.
Vive velut rapto, fugitiváque gaudia carpe.
Vivitur ex rapto; non hospes ab hospite tutus.
Vivitur ingenio; caetera mortis erunt. V
Ulmus amat vites; vitis non deserit ulmum. O
Una salus victis nullam sperare salutem. V
Unde habeas, quaerit nemo; sed oportet habere. I
Unicuique dedit vitium natura creato. Pr.
Unus Pellaeo juveni non sufficit orbis: I
Unusquisque suâ noverit ire viâ. Pr.
Vos cinis exiguus, gelidaeque jacebitis umbrae. O
Usque adeò miserum est civili vincere bello. L
Ut corpus redimas, ferrum patieris & ignes. O
Ut valeas animo, quicquam tolerare negabis?
Ut desint vires, tamen est laudanda voluntas.
Utendum est aetate, cito pede labitur aetas.
Ut fragilis glacies interit ita morâ.
Utile propositum est saevas extinguere flammas.
Utilis interdum est ipsis injuria passis.
Ut nemo in sese tentat descendere, nemo! P
Ut sit lenta, tamen certè magna ira Deorum, I
Ut veniant gemmae totus transibitur orbis. Mn.
Ut Venus enervat vires, sic copia Bacchi. V
Uváque conspectâ livorem ducit ab uvâ. I
Vulgus amicitias utilitate probat. O
Vulneribus didicit miles habere metum. Pr.

X.

XAnthe, retrò propera; versaeque recurrite lymphae. O
Α.
[...]. θSPlendida Musarum dona violis-coronatarum.
[...].Ab agro vicini abstine, neque transeas.
[...].Agros, urbes sapientia & naves gubernat.
[...]. οImmortales honorant aetate provectiores homines.
[...]. οImmortalibus bonum est decentia dona dare.
[...]. θReverere amicos, fugeque perniciosum viris jusjurandum.
[...].Turpe sanè est ebrium apud viros sobrios esse.
[...].Turpe verò si sobrius apud ebrios maneat.
[...]. ωSemper enim quod nimiū est odisti, aequitate autē gaudes,
[...]. εMox enim in afflictione mortales consenescunt.
[...].Semper autem dilator operum vir cum damnis luctat.
[...].Quin equis injice velocibus froena.
[...]. οSed verere, optime Deos; supplices enim tibi sumus.
[...]. εAliâs multa habebis, aliâs pauciora.
[...].Sed sanè alienus dolor diem unum durat tantum.
[...]. φSed de propriis facultatibus edas, expers contumeliae.
[...]. τSed scias quòd mori fato decretum est omnibus.
[...].Verùm ea tracta, quae te postea non molestent.
[...] εInterdum noverca dies est, interdum mater.
[...]. τAlio enim alium statuit Deus indigere vito.
[...].Utrique fures sunt, & qui recipit, & qui furatur.
[...]. θVirum bonum paupertas omnium domat maximè.
[...].Viri cor minuitur magnam injuriam passi.
[...].Hominum autem inculpatus super terram est nullus.
[...]. οHomines puniunt (Erinnyes) quicun (que) perjuriū juraverit.
[...]. εViri autem justi generatio in posteris erit praestantior.
[...]. νVirum enim varius consiliis Amor sagittis domat.
[...].Vir qui omnes Musarum movit habenas.
[...]. τPaupertas, oh Diophante, sola excitat artes.
[...]. φEsto contentus praesentibus, & ab alienis abstine.
[...]. ωPrincipium-generationis, principium omnium, omniúmque finis.
[...].Incipiens parcè cunctis utere, ne tandem egeas.
[...].Incipiens malum praecide, & ulcus curato.
[...]. θQuae verò post erunt, haec diis curae erunt.
[...]. φExulem in domum excipe, & coecum duc.
[...]. θNocuus enim profectò praeceps vir est.
[...].Confestim super caput senectus pendet.
[...]. τIpse verò sanctè agam, & sanctè agentibus placeam.
[...], σIpsi autem evertete celebrem urbem stoliditate
[...].Cives volunt pecuniis dediti.
[...]. οIpsi enim, quòd se cibis-&-poculis ingurgitâssent, perierunt.
[...] φSine invidia dii etiam inter se vivunt.
[...]. εImprudens verò quicunque velit cum potentioribus contendere.
Β.
[...]. θConsulta bis, & ter, quodcunque tibi in mentem venerit.
[...].Consilium verò in bonum, & mentem probam ducit.
Γ.
[...]. φLinguae mentem adhibe; arcanúmque verbum in pectore contine.
[...]. θCognoveris quanto asinis praestantiores sint muli.
[...].Mentem, Cyrne, Dii immortales mortalibus dant optimam.
[...].Consilio verò nil melius vir habet in seipso.
[...].Nôsse enim difficile est modum, quando bona adsunt.
[...].Gorgonis habens oculos, & homicidae Martis.
Δ.
[...]. τMiseri! quid prodest immensum in arca aurum?
[...]. οHuc age, me tentet Palaestrâ, nihil curo.
[...]. θImprobis verò benefacienti vanissima gratia est.
[...].Opinio quidem hominibus malum magnum est, experaentia autem optimum.
[...].Faciens non feci, perfecíque non perficiens.
[...]. εDatori quidem aliquis dat; non danti verò nemo dati
[...],Donatio bona, rapina verò mala, atque lethifera.
[...].Doricè verò licet [supple [...], loqui] Doriensibus.
Ε.
[...]. θVerisimile est malum virum, malè jura administrare.
[...].Si unquam consulam amico malum, ipse habeam.
[...].Si verò aliquid ille mihi, bis tantum ipse habeat.
[...].Utinam sis terum turpium nec patiens, nec faciens.
[...]. φUnus Deus est sapiens, potens simul, & omnifariam dives.
[...].Nam si discordia inter Deos esset, non consisteret coelum.
[...].Si verò quis non didicit artem, fodiat ligone.
[...]. πAssuesce victum habere purum, non delicatum.
[...].Quòd si malum dixeris, forsan & ipse majus audies.
[...]. ωUnus est per se genitus: ex eo uno omnia nata sunt.
[...]. οCommuniter utrisque judicate, non ad auxilium.
[...].Cepit illum purpurea mors, & violenta parca.
[...].Si valdè robustus sis, Deus tibi hoc dedit.
[...].Qui novit omnes dolos & confilia versuta.
[...]. τA musis illustris fama venit hominibus.
[...]. θSpes & periculum inter homines sunt similia.
[...].Spes sola hominibus dea bona est.
[...]. τSpes in vivis; desperati autem mortui,
[...]. θIn justitiâ autem omnis virtus inest.
[...].Inter sodales vir prudens esto.
[...]. εEx laboribus autem viri evadunt pecorosi, & opulenti.
[...]. φLabora, laboribus ut ex propriis vivas.
[...]. εLabor verò nullum dedecus; sed ignavia dedecus est.
[...]. οFelicia illi optantes, mala autem mentibus profunda cogi­tabant.
[...]. θBonum verò foras egressum, melius est quàm malum.
[...]. φSit communis omnis vita, & concordia omnia.
[...].Sint pari in honore advenae cum civibus.
[...].Est in vita omne opus, si laborare volueris.
[...].Bonus autem rursus ille est, qui benè monenti paruerir.
[...]. θPrecantem me audi; mala autem fata repelle.
[...].Beatus sim, & diis charus immortalibus.
[...].Benè quidem constitutum virum malè constituere facile est.
[...].Bene verò constituere malè constitutum difficile.
[...].Pius existens erga Deos spem expectet.
[...]. φFacundiam exerce, quae magno omnibus erit emolumento.
[...]. εRectâ quidem mensurâ à vicino mutuum accipe, rectaque redde.
[...].Benè verò animadversionem immortalium deorum observato.
[...].Piorum liberis bona eveniunt; impiorum verò non.
[...]. σAequitas verò modestiam, & omnia recta parit.
[...]. θOdi verò mulierem circumcursantem, virúmque procacem.
[...].Inimicum quidem difficile est, ac malevolum decipere.
Ζ.
[...] θJupiter enim fanè libram inclinat aliâs alíi.
[...] οJupiter ipsis immmensam opulentiam largitus est Saturnius.
[...].Jupiter mihi amicorum det remunerationem, qui me amant.
[...] οJupiter bonúmque malúmque tribuit; potest enim facere omnia.
[...] θQuaeramus ulteri remedia nascenti.
Η.
[...].Pubertas & juventus allevant mentem viri.
[...]. ςProfectò omnes animis erramus.
[...]. θSed virtus paucos viros, Cyrne, comitatur.
[...].Virtus verò proemium inter homines optimum.
[...].Jam nunc pudor quidem inter homines periit.
[...]. φVoluptas vir prudens vocabitur inter cives.
[...]. εMalum verò consilium consultori pessimum.
[...]. οVenerunt continuò quot folia & flores funt vere.
[...].Nos majoribus nostris multo praestantiores esse gloria mur.
[...]. φSi tu malè judicaveris, Deus te postea judicabit.
[...].Nam etiamsi hostem occideris, manum tuam polluis.
[...]. πAurigam rationem statuas in summo loco optimam.
[...]. φNimius autem luxus ad immodicos trahit amores.
[...].Avaritia mater est universae malitiae.
[...]. εAurora enim operis tertiam sortitur partem.
[...].Aurora tibi promovet quidem viam, promovétque laborem.
Θ
[...]. ωCitiùs faciet mel scarabaeus, aut lac musca.
[...]. τFidere oportet, chare Batte; forsitan cras melius erit.
[...]. ωA Diis constructo muro vallum firmius. [de Hectore.]
[...]. θDii verò secundum suam omnia perficiunt mentem.
[...]. τNutrito & catulos lupi, nutrito canes, ut te comedant.
Ι.
[...]. σMedicus vir multis praeferendus aliis.
[...]. ωMedice omnium, Aesculapi, domine, Paean.
[...]. θRecta sententia pectoribus ejus in est.
[...]. οInvadet dolor animum, quamdiu vivis interero.
[...].Eamus in coelum, Jovis ad aeream domum.
[...]. θPerinde est ac seminare pontum maris albi.
[...].Aequè enim omnes varia scimus.
[...].Refroena mentem; linguam verò semper suavitas se­quatur.
[...]. εSimilis Marti impetuoso bellatori.
[...].Scias hoc, quòd ira nos insanabilis teneat.
Κ.
[...]. οEt socius non quidem fratre inferior.
[...]. θPulcherrimum est quod justissimum, optimum verò est valere.
[...].Etenim divitias quidem habere bonos par est.
[...].Et cum bonis bonam habeam mentem.
[...].Et mordeor mentem, & dupliciter animum habeo.
[...]. εEt figulus figulo succenset, & fabro faber.
[...].Et mendicus mendico invidet, & cantor cantori.
[...].Pro virili autem sacra facito immortalibus diis.
[...].Et da ei qui dederit, neque da ei qui non dederit.
[...].Et fugit amantem, & non amantem sectatur.
[...].Et rosa pulchra est; & tempus eam marcidam reddit;
[...].Et viola pulchra est in vere, & statim senescita
[...].Et forma pulchra est puerilis; sed brevi vivit.
[...]. οEt ira, quae cogit prudentem licet saevire.
[...]. νNam ob pulchritudinem invidae sunt foeminae.
[...].Pulchritudo enim celebris immaculatae foeminae.
[...]. θIlle sanè amens est, mente privatus bonâ.
[...].Fucato verò viro cognitu difficilius nihil est.
[...]. φCommunes casus omnium; vita trochus, instabilis fe­licitas.
[...]. θCeleris mutatio quidem sapientia est morum.
[...]. βJudicare non decet divina opera mortales.
[...]. θCyrne, bonus quidem vir animum habet firmum semper.
[...].Cyrne, tamen, quod fatum est pati, non licet effugere.
[...].Cyrne, amicum autem amico facile est decipere.
[...].Garrulo homini tacere gravissimum onus est.
Λ.
[...]. θCalcibus insulta populo fatuo, percutéque stimulo.
[...]. βObliti sanè omnes sumus, quod mortales nascimur.
[...]. φPopulus, ignisque, & aqua sunt omnia ejusmodi, ut non possint contineri.
[...]. θCandidum est lilium; tabescit verò cum decidit.
[...].Fames namque perpetuò ignavo comes est viro.
Μ.
[...]. φFalsum fugito testimonium, & justa dic.
[...].Mensuras tribue justas; bonus quia modus in omnibus.
[...]. εMajus quidem onus, majus verò lucrum ad lucrum [sub. [...], erit.]
[...].Mediocritatem observa. Occasio verò in omnibus optima.
[...]. θNe me verbis quidem cole, mentem autem habe & praecordia alibi.
[...].Nullus hominum persuadeat, improbum virum amare.
[...].Nunquam malum virum amicum fac sodalem.
[...].Neque potentiâ opta, ô Polypaeda, eximius esse.
[...].Nunquam ob parvam causam amicum virum perdideris.
[...].Nil nimis festina; tempus autem in omnibus optimum.
[...].Nullius hominum vitii videaris esse socius.
[...].Neque te vincat lucrum, cùm turpe est.
[...].Ne me doce; non id aetatis sum, ut discam
[...].Ne unquam laudes, priusquam noveris virum clarè.
[...].Ne mihi vir sit linguâ amicus, sed etiam re ipsa.
[...].Nunquam praesentem relinquens amicum, alium quaere.
[...]. φNe fraudes consarcias, neque sanguine manus polluas.
[...].Ne ditescas injustè, sed ex justè partis vive.
[...].Ne abjicias paupertatem; nec injustè judices ullam personam.
[...].Ne pejeraveris, neque inscienter, neque sponte.
[...].Nec injurius esse velis, nec injustè agentem sinas.
[...].Ne mala lucra captes: mala lucra aequalia sunt damnis.
[...].Ne verò differas inque crastinum, inque perendinum.
[...].Ne verò intra naves omnem substantiā concavas ponito.
[...].Neque fratri aequalem facito amicum.
[...].Neque multorum hospes, neque nullius hospes dicaris.
[...].Neque malorum socius, neque bonorum convitiator.
[...].Neque publici convivii gravis-accessor esto.
[...]Neque domum faciens imperfectam relinquito.
[...]. τNe superbi; statim enim tibi transibit, sicut somnium, pubertas.
[...]. φMercedem laboranti da, nec afflige pauperem.
[...].Exiguae quidem illi sunt manus, sed procul jaculatur.
[...]. μFatum profecto mortalibus malum fert, simul & bonum,
Ν.
[...]. φNaufragorum miserere, quoniam navigatio incerta est.
[...]. εStulti, neque sciunt, quanto plus dimidium sit toto.
[...].Navem parvam laudato, magnae verò onera imponito.
[...]. οStultus, ne (que) laborum gnarus probè, ne (que) commerciorum.
[...]. θSine curis hilariter vivere.
Ξ.
[...]. οCommunis Mars est, & saepe occidentem occidit.
Ο.
[...]. θSed boni omnium modum sciunt habere.
[...].Boni exulant, civitatem verò mali administrant.
[...] εSibi ipsi mala fabricatur vir alii mala fabricans.
[...].Domi melius est esse; quoniam noxium, quod foris est.
[...]. ςQualis est foliorum generatio, talis & hominum.
[...]. οScio quidem quod ignavi recedunt à pugnâ.
[...].Alii quidem irati, alii verò valdè exultantes.
[...]. βBeati qui amant, cùm aequaliter redamentur.
[...].Caligo enim extensa est ante id quod futurum est.
[...].Juramenta autem non amplius fidelia inter homines sunt.
[...]. εQui verò partis adjicit, is vitabit atram famem.
[...].Qui namque mulieri credit, confidit is quidem furibus.
[...]. οQui diis obtemperavit, promptè ipsum audiunt.
[...].Qui noverit quae sunt, quae futura sunt, quae ante erant.
[...]. θQuod pulchrum, amicum est; quod non pulchrum, non amicum est.
[...].Quod verò fatum est pati, non timeo pati.
[...]. οHortaris & alium quando remissiorem videas.
[...]. θNeque quisquam mutabit pejus, bono praesenti.
[...]. Sub: [...]Neque pluens omnibus placet, neque sustinens.
[...].Nullam unquam, Cyrne, boni civitatem perdiderunt viri.
[...].Neque enim pontum seminans profundum segetem metas;
[...].Neque malis benefaciens beneficium vicissim accipias.
[...].Nihil inter homines patre & matre melius.
[...].Neque cuiquam hominum adveniunt quaecunque voluerit.
[...].Nemo profectò exuli amicus & fidelis socius.
[...].Non oportet concutere bonam vitam, sed quietem continere.
[...]. οNeque evaseris Jovis mentem, neque irritam feceris?
[...].Nequaquam congrua res est mulier juvenis viro seni.
[...].Non omnes noctes contingit suavia pati.
[...].Nunquam servile caput rectum natum est.
[...].Neque enim ex Scylla rosae nascuntur, neque hyacinthus.
[...].Nullus vir, amice Cyrne, compedes fabricat sibi.
[...].Non admodum hominibus ex animi sententia omnia fiunt.
[...].Non licet mortalibus adversus immortales pugnate.
[...].Non oportet pascere quod non pascendum sit.
[...].Neque facere quod non melius sit perficere.
[...].Adeò nihil sanè erat charius aliud patriâ.
[...].Neque inconsiderantiâ, Cyrne, quicquam pejus est.
[...].Nullus verò hominum ipse per omnia sapiens.
[...].Quoniam ignavis nulla est gratia.
[...].Non intelligibiles sunt humanae fines invaliditatis.
[...]Neminem inimicorum vituperabo bonum existentem.
[...].Neque item laudabo, si malus sit, amicum.
[...].Neque enim opibus animum exsaturaveris.
[...].Nihil, Cyrne, bonâ dulcius est muliere.
[...].Nunquam enim quod semel factum est, infectum potest esse.
[...]. φNon capit magnam eruditionem rudis audiens.
[...].Nihil enim intelligunt qui nunquam bona didicere.
[...].Non est honestum compagem solvere hominis.
[...].Non licet in inferno opes habere, vel pecuniam afferre.
[...].Non multum temporis vivimus homines, sed ad tempus.
[...].Non sanctum est occultare improbum virum ne punsatur.
[...].Nullum sine labore est hominibus facile opus.
[...].Non enim amor Deus est, sed affectus perniciosissimus omnium.
[...]. εIlle quidem optimus est vir, qui sibi ipsi per omnia sapit.
[...].Non semper aestas erit; facite nidos.
[...]. τNon est fas, ô Lacon, cum lufciniis picas certate.
[...]. σNon enim diu mortalibus injuriae opera durant.
[...]. οNam ob mendacia Jupiter non feret auxilium.
[...]. φNon invidet luna solis radiis, licet suis sint longè praestantiores.
[...]. οNon est fas interemptis viris insultare.
[...].Neutiquam rejicienda sunt deorum praeclara dona.
[...].Non est bonum multorum imperium; unus dominus esto.
[...].Non enim quicquam alicubi est aerumnosius homine.
[...].Non decet per totam noctem dormire consiliarium virum.
[...].Non quidem impia opera dii beati amant.
[...]. σNulla inter homines res firma manet semper.
Π.
[...]. θPauci sanè è multis fidelem habent mentem.
[...].Paucis viris fidens magnas res aggredere.
[...].Omnis vir bonus est, Cyrne, justus qui est.
[...].Paucos sollicitos tui mali habes,
[...].Omnium quidem non nasci hominibus optimum est.
[...].Omnis enim coacta res molesta est.
[...].Quilibet divitem virum colit, contemnit autem pauperem.
[...].Omnigenae nequitiae inter homines sunt.
[...].Paucos curatores fideles invenias; licèt sodales.
[...].Paucis hominibus virtus & pulchritudo obvenit.
[...]. φOmnibus justa tribue, neque judicium ad gratiam trahas.
[...].Virginitatem custodi; fidémque in omnibus serva.
[...]. εOmnia videns Jovis oculus, atque omnia intelligens.
[...].Noxa tam magna est malus vicinus, quantum bonus commodum.
[...]. θFide opes perdidi, diffidentiâ autem servavi.
[...]. εCredulitas pariter ac diffidentia perdidit viros.
[...]. θDivitiarum autem nullus est finis certus hominibus.
[...].Praeter opes omnis rei est satietas.
[...].Opes & sapientia mortalibus inexpugnabilis res semper.
[...]. φImplens manum tuam stipem egeno eroga.
[...]. εPlena quidem enim terra est malis, plenumque mare.
[...].Major enim plurium cura, major quoque accessio.
[...]. θMulti sanè potus & cibi sunt amici.
[...].Saepe enim animum fallunt species:
[...]. οMulta sunt invia, declivia, praerupta, obliqua.
[...]. θMulti quidem divites sunt mali, boni autem pauperes.
[...].Multis hominibus linguae ostia non imponuntur.
[...].Crebrò enim malum reconditum intus, melius est.
[...].Multo sanè plures, quàm fames, satietas perdidit jam.
[...].Saepe sanè vincit & malus virum bonum.
[...]. εSaepéque universa civitas malum ob virum punitur.
[...]. σSaepe enim è modico dolore magnus fit morbus.
[...]. θRem verò ne amicis communica cum omnibus.
[...].Res verò jucundissima est, quod quis amat, assequi.
[...]. φPrimum cole Deum; postea verò tuos parentes.
[...]. θAgens verò non egi, & non finivi finiens.
[...]. εA fronte leo, ponè verò serpens, medio verò capella.
[...]. φMendico statim da, neque cras reverti jube.
Ρ.
[...]. θFacilè magis ex bono facere malum, quàm ex malo bonum.
[...].Facilísque actio inter homines malitia.
Σ.
[...]. φHonestus est amor virtutis; sed Veneris dedecus auget.
[...]. θTacere autem non volunt mali, mala gartientes.
[...].Tibi quidem hoc, dea, parvum; mihi verò magnum.
[...]. φSemina ne furare; execrabilis est quisquis abstulerit.
[...].Lancem nè ferias in alteram pattem, sed aequalem protrahe.
[...]. μDiligite amantes, ut si ametis, redamemini.
[...]. θTecum, Cyrne, affecto malé, moeremus omnes.
[...]. φTemperantiam exerce; obscoenis autem factis abstine.
Τ.
[...]. θOblectatio vincit omnia cum laetitiâ.
[...]. τCicada quidem cicadae amica, formicae autem formica.
[...]. θBeneficentiâ nihil est melius:
[...]. εAnte virtutem verò sudorem dii posuerunt.
[...]. θQuae verò virtus est bibentem vini praemium reportare?
[...].Forri sis animo, Cyrne, in malis, postquam & in bonis gaudebas.
[...].Bonum verò oportet laeta & adversa ferre.
[...].Tolerare oportet quae dant dii mortalibus hominibus.
[...].Boni autem difficilis, Cyrne, est conatus.
[...]. εAmicum ad convivium vocato, inimicum verò sinito.
[...].Amantem te ama, & juvantem te juva.
[...]. μArcum habet valdè exiguum; super arcu verò sagittam.
[...].Exigua illi sagitta, at in coelum usque fertur.
[...]. θSed benè facienti Deus omnia circumponit.
[...]Bonorum bona quidem responsio, bonáque opera.
[...].Malorum verò venti misera ferunt verba.
Υ.
[...]. αFilius tarditatis, asinus labor, pigrum somnium.
[...]. φInflat autem nimia opulentia, & ad contumeliam impellit.
Φ.
[...]. οFuge procul; mala est haec bestia; beatus eris.
[...]. θBa juli verò imperant, mali autem super bonos.
[...].Considera; periculum sanè in novaculae stat acie.
Χ.
[...]. φManum lapso porrige, virúmque derelictum serva.
[...]. θDivitias quidem daemon etiam improbissimo viro dat.
[...].Opes quidem mortalibus sunt amentia.
[...].Opes verò hominum aliâs alius habet.
[...].Oportet tolerare gravibus in doloribus constitutum virum.
[...].Opes autem rapiunt vi; decor verò periit.
[...].Opes habens nemo venit in infernum.
[...].Aurum excoctum existens probus omnibus eris.
[...]. εOpes verò non raptae, divinitus datae, multo meliores.
[...].Pecunia enim anima est miseris mortalibus.
[...]. τFortunas autem vivi consumunt mortuorum.
[...]. οOportet hospitem praesentem diligere, volentem autem dimittere.
[...]. θEt sic possim videri inter homines Deus esse.
Ψ.
[...]. φMendacia ne dixeris, sed omnia vera loquaris.
[...].Perjurum odit Deus immortalis, quicunque juraverit.
Ω.
[...]. φQuae dedit tibi Deus, de his egentibus praebe.
[...]. θCui non animi libidine fortior est mens, semper in noxis est.
[...]. εUsque adeò non licet Jovis fallere mentem, neque praeterire.
[...]. σQuàm mala multa urbi iniquitas conciliat?
[...]. οUt semper similem ducit Deus ad similem.
[...].Ut tribus tribui auxilietur, gentes gentibus.
[...].Ut nil improbius cariúsque aliud est muliere.

GEMMAE CICERONIANAE: Quarum dimidiam ferè partem, neque enim diffitebor, debes operosis illis Georgii Frobenii indicibus Cice­ronianis, unde excerptae sunt. Re­liquae ex universo Cicerone hinc inde collectae nunc pri­mùm adjectae.

A.

ABdomen, Natus ab­domini.

Abducere, Aliquem à proposito abducere.

Abesse, Quid huic abest, ni­si res & virtus?

Abeunt iidem qui venerant.

Abiit, excessit, erupit, eva­sit.

Abire, Ad vulgi opinionem, errotes abire. Quid ad istas ineptias abis?

Absis à sole.

Accipere provinciam, con­ditiones, detrimentum ex re aliquâ, honores, foe­nus, vel foenora.

[...], syncerè.

Acta, exacta, affecta aetas.

Actum agere, Praeposteris utimur consiliis, & acta agimus.

Actum est de me, de pelle tuâ.

Aculeatae literae.

Acutus, Homo acutus.

Ad caetera administri.

Adduco, Ista me res addu­cebat. Illuc adduci vix possum.

Adductus gratiâ.

Adipata dictio.

Adire in jus.

Adhamare honores.

Adhaerescere (pro immora­ri) Ad quamcunque sunt disciplinam, quasi tem­pestate delati, ad eam, tanquam ad saxum ad­hae rescunt.

Adhibere, Mitto vim adhi­bitam ingenuis, matres. familias violatas. Nego­tium alicui adhibere.

Admiror, In quibus hoc primum est in quo admi­ror.

Admonere ad aurem.

Adversus, Intueri solem ad­versum. Adversus esse ab aliquâ re. Adversae cica­trices, adversa vulnera, adverso corpore accepta.

Adscribere, Poenam foede­ribus adscribere.

Adnovitius, Etiamsi aerario adnovitius erat.

Advola ad nos.

Aequi boni facere.

Aequora camporum paten­tium. In camporum pa­tentium aequoribus habi­tare.

Aes, In aere alicujus esse. Aere alieno premi. idem Aete alieno liberari. Aes alienum contrahere. Aes alienum filii dissolvere.

Aestimator acertimus.

Aestuare.

Aestus ingenii abripuit.

Aestus gloriae absorbuit.

Affinis sceleris.

Afflictari de rebus suis do­mesticis.

Agere animam.

Agere cum aliquo furti. A­gere cum aliquo syngra­phis, ex literis obsigna­tis.

[...], Syncerè, sine fascinatione.

Agito, Furiae agitant, & in­sectantur impios.

Albus atérve fueris igno­rans.

Alienissima à mansuetudi­ne.

Alienus majestate suâ.

Alienum dignitatis.

Alienus, In Physicis totus alienus est.

Amare se in aliqua re.

Amare gravius est quàm dilegere.

[...], Si­mul à fronte & à tergo.

Ambrosiâ alendus.

Amores, Esse alicui in amo­ribus.

Andabatam defraudare.

Angi intimis sensibus.

Animulae quiddam restil­lare.

Animus cum re concidit.

Animus erat in cursu.

Anno vertente, Mercurii stella anno ferè vertente signiferum lustrat orbem.

[...], Levia, ac ventis dissipata.

Antiquius, Nec quicquam habui antiquius, quàm ut Pansam statim conveni­rem. Nihil mihi antiqui­us nostrâ amicitiâ.

Antiquissimum, Officium est nobis antiquissimum.

Antiquus homo.

[...], Sursum deor­sum.

Aperite caput.

Apollini & Aesculapio piè & castè satisfacere.

Apud me sis. Coenavit a­pud me.

[...], absurdum, ineptum.

Aqua illi haeret.

Aqua jugis.

Ara & foci, Pro aris & fo­cis dimicare.

Arcae confidere.

Arcae fiducia.

Arcem facere ex cloacâ.

Arbitrium, Ad alicujus ar­bitrium & nutum vivere; totum se fingere & ac­commodare.

Arcem causae invadere.

Ardor mentis ad gloriam.

Asinum literas docere.

Asinus germanus.

Assiduissimè esse cum ali­quo.

Aversissimo animo ab ali­quo esse.

Averto, O Dii immortales avertite, & detestamini, quaeso, hoc omen:

Augurari alicui mortem, honorem, &c.

Aviditas legendi inexhau­sta.

Aureola oratio.

Auriculam mordicus au­ferre.

Auspicium juge.

B.

Bacchari inter sobrios.

Brachio levi agere.

Brachio molli objurgare.

Bucca, In buccam quod venit.

C.

Cadere animis, causâ, ju­dicio.

Coelum, In coelo esse, pro eximiè laudari.

Caetera coram agemus.

Calamistros adhibere.

Caput, A capite arcessere.

Capite suo discernere.

Circumrodo, Dudum cir­cumrodo, quod devoran­dum est.

Commercium habere cum Musis.

Committo, Non commit­tam posthac, ut me de negligentia epistolarum accusare possis. Non est meum committere ut neg­ligens fuisse videar. Non committam, ut cum pos­sim prodesse, non prosim.

Commodum, Sed haec, si tibi erit commodum.

Commodius, Videtur com­modius ad te.

Concordia conglutinata.

Concurso, Qui armati no­ctes diésque concursa­bant.

Confecta aetas.

Conficere, Sacra Cereris summâ religionis confi­cere.

Conficior lachrymis.

Conglutinare amicitias.

Conscindi, pro vituperari.

Consilium labat.

Consilium Themistocleum.

Consociatissimus, Pro nostrâ consociatissima volunta­te.

Consiliis, Quod si nostris consiliis usi essemus. Haec pro tuo consilio conside­ra.

Consto, Sibi non constare.

Constitutum, Constitutum quod habere cum aliquo. Quare, si quod constitutū cum podagrâ habes. Con­stitutum habeo, Idem quod, certum est mihi.

Consuetudinis aestus.

Consumere curas in ali­quo.

Consumere diem in lite­ris.

Continent, Haec quae vitam continent omnem negli­genter?

Contrahere, Appetitus om­neis contrahendi, sedan­díque.

Contundere animum.

Convicium alicui facere.

Cornicum oculos confige­re.

Corruere timore, risu, &c.

[...], Aurea pro aeneis.

Crux, In crucem tolli.

Crucem sibi constituere.

Cum aliquo consentire, Ta­men hoc erat in animo, ut cum iis in rep. consen­tirem.

D.

De, Regulus de captivis commutandis Romam missus est. De alicujus consilia facere.

Debilitor lachrymis.

Decidere ex astris.

Deducere aliquem de sen­tentiâ.

Deducere aliquem de via.

Deferverint, Jam ista de­ferverint.

Delicia, In deliciis habere. Pyliae salutem dices, & Atticae, diliciis & amori­bus Tulliola, deliciolae nostrae.

Delinquere, Si quid deli­quero.

De maleficio confiteri.

Demittere animum.

Depulsus, De spe conatú­que depulsus.

Devorare libros.

Devorare spe.

Deus in re aliqua. Deus in dicendo.

Dicis causâ.

Diffusa, O Cn: Pompeii latè longéque diffusa laus!

Differre in diem ex die.

Digitum intendere ad fon­tes.

Diis hominibúsque invitis.

Diis hominibúsque plau­dentibus.

Discessio, In ejus senten­tiam facta est discessio.

Discessit à sese.

Disjunctus, Mores ejus lon­gissimè à tanti sceleris a­trocitate sunt disjuncti.

Dolorem abstergere.

Duris temporibus, Duris e­nim quondam tempori­bus reip: nostrae.

E.

Eblandita suffragia.

Efferuescere stomacho.

Effloresco, Utilitas efflo­rescit ex amicitia. Ex re­rum cognitione efflores­cat, [Page 67] & redundet oportet oratio.

Effundere omnia quae ha­bemus.

Egestates egentissimorum hominum.

Elementa puerorum.

Emano, Vereri te arbitror, ne per nos hic sermo tuus emanet.

[...], frustra.

Enucleate perscribere.

Epulari Saliarem in mo­dum.

Equis viris.

[...], Lucrum inspe­ratum.

Evenio, Sum precatus, ut ea res nobis faustè, feliciter, prosperéque eveniret.

Ex adversus eum locum.

Exanclare, Cum exancla­visset omneis labores.

Ex ante diem Non: Jun: usque ad prid: Kal: Sept.

Excitare fluctus in simpu­lo.

Excubare animo.

Exhaurire, Omnem pecu­niam ex aerario exhau­rire.

Exire de potestate.

Eximius unus.

Existimationi alicujus ser­vire.

Ex jure manu consertum aliquem vocare.

Expeditè loqui.

Exculpere aliquid è quer­cu.

Extinguere invidiam.

Extorquere alicui pecuni­am, veritatem.

Extorquere ferrum, arma alicui de manibus.

Ex vultu, & oculis, & fron­te alicujus amorem per­cipere.

F.

Fabula de cantara.

Faces dicendi adhibere.

Famae inservire.

Fame suffocare urbem.

Familiam ducere.

Fasces submittere alicui.

Fastidium, Domesticarum rerum fastidium.

Fatum, Quâ quidem in re singulari sum fato.

Ferreus scriptor.

Fideliâ de eâdem duos pa­rietes dealbare.

Fides, fama, res, Ut ex fi­de, famâ reque meâ vide­bitur.

Fiet, Si nos premet eadem fortuna, quid misero pu­ero [Page 68] fiet?

Fit, Verùm fit.

Flammam in ipsam venire.

Florem, Ipsum florem dig­nitatis infringere.

Fluctibus jactari.

Fluctibus pacatis uti.

Fluctus numerare.

Foenum esse.

Fontes ipsi jam sitiunt.

Formica formicae similis.

Fors viderit.

Fortuitu, Ut ne—quid temerè & fortuitu, incon­sideratè, negligentérque agamus.

Fortuna ut in secundis flu­xa, ut in adversis bona!

Fortuna fortes adjuvat.

Fortunae committere.

Fortuna viderit.

Fortuno, Eos honores tibi Deos fortunate volo. Ti­bi patrimonium Dii for­tunent.

Forum refrigescit à judi­ciis.

Fractior animo.

Fraudem facere.

Froenum mordere.

Frequens adfui.

Fronte an mente, Pompei­us fremit, queritur, Scau­ro studet; sed utrum fron­te an mente dubitatur.

Frugem, Ad frugem bonam se recipere.

Fruges, Quantae fruges in­dustriae sint futurae?

Frugi bonae, Satis enim a­cutus, & permodestus, & bonae frugi.

Fucum facere.

Fugit me, Hoc non me fu­git.

Fundamentum in aqua po­nere.

G.

Gaudere in sinu.

Gaudio triumphare.

[...], Risum Sardonium.

Gentium majorum, mino­rum.

Germanissimus alicui.

Gladio plumbeo jugulare.

Gloriam antiquam Atti­cam retinere.

[...], No­ctuas Athenas, scil. por­to, mitto.

Gratia, Ponere aliquem in gratiâ.

Gratias inire.

Gravitas coeli, Vix sustineo gravitatem hujus coeli.

H.

Habere fibi suam fortu­nam.

Haberi numero hostium.

Haerere in te.

Helvari libris.

Herculeus nodus.

Hinc illae lachrymae.

Hirundo aerarii.

Homo cuivis tempori.

Hominem prae se neminem putare.

Hominem se praebere.

Hominis figurâ immanita­tem gerere belluae.

Hiscere, Responderéne ad haec, aut omninò hiscere audebis?

Hominum conscientiâ re­motâ.

Honestissimo loco natus.

Honorem praefari.

Horrere divinum numen.

Horror me perfudit.

Hospes voluntate; hostis necessitate.

Hostis sempiternus.

I.

Jacent ea semper, quae a­pud quosque improban­tur.

Jacere mirum in modum.

Id populus curat scilicet.

Jejunitas bonarum arti­um.

Jejuntùs, Quis enim je­juniùs dixit inimicus?

Igniculus desiderii.

Iidem erant, qui fuerant.

Illiberalis, Ab illiberali Ia­bore deterrere.

Immanitate bestias vince­re.

Imminebat tuus furor om­nium fortunis & bonis.

Immortuae reliquiae.

Impeditus, Res domesticae impeditae.

Imparatus, Omnia nobis imparatis agenda. Im­paratus à militibus, à pe­cunia.

Impendio.

Impetus animi.

Impressa vestigia, Quae est enim ora, quae sedes, qui locus, in quo non extent hujus, cùm fortitudinis, tum verò humanitatis, tum animi, tum consilii impressa vestigia?

Imprudentibus imperatori­bus.

Impulsus adolescentia.

Incudem eandem diem no­ctémque [Page 70] tundere.

Incumbere ad studia.

Incunabula, Ad incunabu­la accedunt.

Indemnatus.

Indormire alicui colendo.

Indormire tempori.

Inenodabilis res.

Inertissima segnitiae, Ru­dem esse omninò in nostris (Latinis) poëtis, aut merussimae segnitiae est, aut fastidii delicatissimi.

Infantissimus, Dum cautè & expeditè loqui volunt, infantissimi reperiuntur.

Inficetum mendacium.

Infirmatus conscientiâ sce­lerum, & fraudum sua­rum.

Infractio animi & demis­sio.

Ingravescere in dies. Cum ingravesceret annona.

Inire gratiam ab aliquo. Inire magistratum. Inite rationem, consilium.

Injurias revellere superio­rum.

Injussu meo.

Inquinatus, Ore, linguâ, manu, vitâ omni inqui­natus.

Insanite cum ratione.

Inscientia, Ex inscientiâ laborare.

Insculptas in animo res ha­bere.

Insepulta sepultura.

Insolens rerum.

Insolentia loci.

Insolentia voluptatum.

Instar, Idque si acciderit, mortis instar putemus.

Intercapedinem scribendi facere.

Inter caesa & porrecta.

Internecinum, Bellum in­ternecinum.

Interrumpere iter amoris, officii, &c.

Intersaeptum, Nè inter­saeptum sit iis iter perpe­tuò ad hoc amplissimum praemium civitatis.

Intimus, In intimis alicu­jus esse.

Intervallo locorum disjun­gi. Interim nec ita lon­go intervallo ille venit. Amicitia longis interval­lis interrupta. Studia longo intervallo inter­missa revocavi.

Invidiae sanguinem mitte­re.

Invulnerati, inviolatìque.

Ironia, Sine Ironiâ loqui.

Jucundius, Nihil est isto homine jucundius.

Jugulum pro alterius capi­te ostentare.

Jure tuo, & pro jure tuo.

L.

Labes, Est enim hujus soe­culi labes quae dam, & macula.

Labores acti jucundi.

Lacedae monem [...].

Lacunam explere.

Largitio fundum non ha­bet.

Latebra, Conjicere se in latebram.

Latibulum & perfugium doloris.

Laudem alicujus ab oblivi­one hominum, atque à silentio vindicare.

Laudi alicujus inservire.

[...], Ampullas; pig­menta quibus ornatior & grandior fit oratio.

Laureolam in mustaceo quaerere.

Laurus, pro dignitate.

[...], Multae nu­gae.

Laxus, Ego diem statuo satis laxam.

Levidense munus.

Libare laudem nomini suo ex alienis laboribus.

Ligurino [...] satisface­re.

Lippitudo crebrò refricat.

Litem contestare.

Litterarum fulmen.

[...], Logodaeda­li; artificiosi scili sermo­num nullius ponderis fa­bricatores.

Luce noctem; nocte lucem expectare.

Lucrum spe devoratum.

Luculenta res. Luculentum factum. Luculentus ho­mo, scriptor, autor.

Ludibundus, Omnia ludi­bundus perficies.

Ludos ab laetitiâ ad metum trajicere.

Ludos ab laetitiâ ad luctum conferre.

Ludum suggerere alicui.

Ludos committere.

Luendas, Itaque eos, non ad perficiendum scelus, sed ad luendas reip: poe­nas Furiae quaedam inci­taverunt.

Lupus in fabulâ.

Lupus ovium custos.

Luteum negotium.

Lynceus, vid. Offendo.

M.

Mactare aliquem honori­bus.

Macte virtute.

[...], Beatorum insulae.

Maledictum ex trivio arri­pere.

Malè parta malè dilabun­tur.

Malo emere, quàm rogare.

Malùm interjectio, Quae malùm est ista tua au­dacia?

Mandata exhaurire.

Manum de tabulâ.

Martem spirare.

Marte nostro.

Medicinam facere, Statim ita sum levatus, ut mihi Deus aliquis medicinam fecisse videatur.

Medius fidius.

Medullis inclusa.

Memoria, Post hominum memoriam. Res à no­strâ memoriâ remota.

Mendaciunculum, Narra­tionem mendaciunculis adspergere.

Meretricem in matrona­rum coetum adducere.

Meridiè non lucere.

Meritissimò laudare.

Metus, In metu ponere.

Micare, Jam venae & ar­teriae micare non desi­nunt.

Minervâ invitâ aliquid a­gere.

Minervâ pingui agere.

Mirandum in modum.

Misera defensio.

Misericordia frangi.

Misericordiam alicui im­pertire.

Miserius, Hoc miserius, tur­pius, indignius nobis ni­hil fuit.

Mitigârit, Jam aetas om­nia, jam ista dies miti­gârit.

Mittere sanguinem.

[...], Lapsus memoriae.

Modio pleno.

Modum statuere alicujus industriae.

Mollitiâ animi officium de­serere.

Monedulae aurum commit­tere.

Monstra nunciare, narrare.

More majorum. More Ro­mano commendare.

Mores illum sui ulciscen­tur.

Mori desiderio alicujus.

Mori novo morbo.

Mulier vetula, & multarum noptiarum.

Multijuges litterae.

Munite viam.

Musae mansuetiores, Refer­re se ad musas mansue­tiores.

Musis omnibus approban­tibus. Cum musis se de­lectare. Cum musis om­nibus rationem habere.

Mysorum ultimus.

N.

Naevus: Nunc, quoniam totum me, non naevo a­liquo, aut crepundiis, sed corpori omne videris vel le cognoscere.

Nascens laus, dignitas, vir­tus.

Natalitia dare.

Naturam obsignatam ha­bere.

Natus, Ad agendum esse natos.

Ne, Ego id semper egi, ne bellis interessem.

Nec duces simus, nec ag­men ducamus, faveamus tamen.

Necesse, gravius quàm o­portet.

Necesse esse, gravius quàm Opus esse.

Nec ita multo post.

Nec sibi, nec alteri.

Negotium perditum.

Negotium salsum.

Nervulos suos adhibere.

Nervus, Est tuorum ner­vorum.

[...]. Vigilans sis, & me­mineris non facilè cre­dere, hi sunt nervi sapi­entiae.

Nihil mihi tanti est, faci­am quod volunt.

Nihil supra, Pisonis hu­manitas, virtus, amor in omnes nos tantus est, ut nihil supra possit.

Nodúm expedite.

Nomen pro fama, Oh no­men nostri imperii.

Nomen, pro debito, vel eti­am ipso debitore. Sic bo­num nomen. Nomen solvere, expedire, solve­re. Nominum exactio.

Non aquâ, non igni pluri­bus [Page 74] in locis utimur, quàm amicitiâ.

Non omnibus dormio.

Non omnibus servio.

Novum inducere morem.

Nox concubia.

Nox reipublicae.

Nuces legere.

Nugae, pro levibus homini­bus.

Numeris Platonicis obscu­rius, de re obscurâ.

Nutus, Sive aliae declina­bunt aliae suo nutu rectè ferentur. Nutum alicu­jus intueri.

O.

Obduruerat, Sed nescio quomodo jam usu ob­duruerat & percalluerat civitatis incredibilis pa­tientia.

Obedire tempori.

Obfudit, Omnium Marcel­lorum meum pectus ob­fudit memoria.

Obrussam adhibere.

Occallere, Angor quidem, sed jam prorsus occallui.

Occidione occidi.

Occupatione se relaxare.

Oculatior.

Odium sorbere, concoque­re.

[...], Obiter, praeter propositum.

Oderint dum metuant.

Odorari ex aliquo.

Odorari aliquid sagaciter, diligenter.

Offendo, Quis est tam Lyn­ceus, qui in tantis tene­bris nihil offendat, nus­quam incurrat?

Officina, Si domus haec ha­benda est potiùs, quàm officina nequitiae, & di­versorium flagitiorū om­nium.

Offirmatior & obstinatior in hâc re voluntas.

Oleum & opera, De eo­dem oleo & operâ ex­arare aliquid.

Omnia, minima, maxima.

Operam & oleum perdi­dit.

Opera & oleum periit.

[...], ô loquacitatem insua­vem!

[...], oh multam animi ignavi­am!

[...], oh res, quae con­texi [Page 75] non possunt! oh perturbatum rerum or­dinem!

[...], Serò discen­tes.

Oportet, & opus est hoc fieri.

Opplorare auribus alicu­jus.

Optatò.

Ore, In ore & amore ali­quem semper habere.

Oscinis cantus.

Ostenta facere.

Ova ovorum, & apes api­um quàm simillimae.

Ovum, Ad ovum famem integram afferre.

[...], Nihil syn­cerum.

P.

Palpabo ecquonam modo possum.

[...], Panici, sive subi­ti timores.

Parcere sumptu.

[...], Molitio in alieno opere.

Parere tempori.

Pares cum paribus facilè congregantur.

[...], Prae­ter historiam, praeter ve­ritatem.

[...], Praeter decorum.

Parietinae reipublicae.

[...], Tem­pestates ferre oportet.

Parum cauti.

Parvus, An verò tam par­vi animi videmur om­nes?

Patrius, Animus patrius in liberos.

Paupertas certissima est, cùm alicujus indigeas.

Peccatum, Sine peccato meo fiet.

Pedem conferre.

Pedem nunquam ab hoc aut illo.

Peleponnesum ipsam susti­nere.

Pendere animo.

Pensi, Nihil pensi haber, quid agat.

Perbellè feceris, si ad nos veneris.

Per, Cujus, per aetatem, pater esse potuisti.

Percalluerat, Obduruerat.

Pereant amici, dum unà inimici intercidant.

Perfricare os.

Perillustris.

[...], In parvis rebus multum la­borare.

Perinvitus.

Perire non posse nisi crura frangantur.

[...], De sum­mâ rerum.

Per mihi scitum videtur.

Permirus. Peroptatò.

Persalsè.

Pertenuis, Spes aurem sa­lutis pertenuis ostendi­tur.

Pestes, plurali numero, pro hominibus pravis.

[...], Phalaridis i­mitatio, saevitia.

[...], que­rula res calamitas.

[...], Amatores ju­stitiae.

[...], Amatores volup­tatum.

[...], Amatores Grae­corum.

[...], Garrulum.

Phrygem plagis fieri meli­orem.

Phryges serò sapiunt.

Philosophum pictum nun­quam vidisse.

Piâclum.

Pilum, Ne pilo minus.

Pinnas alicui incidere.

Pistrinum, Vivere in pi­strino.

Placere sibi.

Plumâ, aut folio faciliùs moveri.

Plumbeus in physicis.

[...], Reipi studiosus vir ne in somnio quidem.

Portenti simile.

Post dies octo.

Post homines natos.

Postliminio recuperare.

Potiri regni, rerum.

Potiri urbem.

Praecipitata aetas.

Praecipitans sol.

Praefidens.

Praefulcire, & praemunire.

Praestare culpam, quam a­lius veretur.

Praesidium deserere in quo­locatus est.

Praestigiae verborum.

Praestolari alicui.

Precarius.

Prendere gubernacula reip:

Prima aetas.

Primoribus labris attinge­re.

Primoribus labris degusta­re, & extremis, ut dici­tur, digitis attingere.

Princeps, In principibus esse.

Procedère honoribus, Is processisset honoribus longi­ùs, nisi infirmâ atque aegrâ valetudine esset.

Proclinatus, Res proclina­tae.

Profundunt, Lachrymae se subitò profundunt.

Properantes, Haec prope­rantes scripsimus.

Propiùs à morte abest.

Prora & puppis.

Prorsus nihil abest, quin sim miserrimus.

Prorupta audacia.

Puditum est.

Pueriliter, Quae cùm res tota ficta sit pueriliter.

Pulchellus.

Puter jugos.

Putare rationes cum ali­quo.

Putidiusculus.

Putissimae orationes.

Q.

Qualissibet.

Quam quisque nôrit ar­tem, in hâc se exerceat.

Quanti, quanti, benè emi­tur, quod necesse est.

Quatenus fas erit, Viden­dum quatenus amicitiae tribuendum sit.

Quîcum in tenebris mices dignus.

Quîcum joca, seria, quî­cum arcana, quîcum oc­culta omnia.

Quid si hoc melius?

Quot homines tot senten­tiae.

R.

Radices evellere,

Ranae [...].

Rata & grata.

Ratio impetret, quod dies impetratura est.

Ratio mecum facit.

Reapse.

Recens nova.

Recesserunt, Abaequitate, ab lege, ab institutis non recesserunt.

Recessus & solitudo.

Reciderunt, Quàm citò il­la omnia exclaetitiâ, & voluptate ad luctum, & lachrymas reciderunm?

Recipere gravtusest, quàm polliceri.

Refricare vulnera.

Religione obstringi.

Repens adventus, pro re­pentino.

Repuerascere.

Res acta animo virili, con­silio puerili.

Res bonae.

Resecare ad vivum.

Res & tempus poscit.

Res incipit meliùsire, quàm putabam.

Res loquitur.

Res nata, Pro re natâ.

Res perditae.

Respondere ad rogatum.

Restillare aliquid animulae.

Roscius in scenâ.

Rubor exhaustus, de eo qui se putat nihil habere, quod de existimatione perdat.

Rubores alicui clicere.

Rudem accipere.

Rumor non firmus.

Rumores [...], nullo scil. certo autore vagan­tes.

Ruta & coesa.

S.

Sacramento contendere.

Sacrum legere.

Saginâ tenere.

Sal, pro lepore.

Salebra, Haerere in salebrâ.

Sales falsiores.

Salis satis.

Salvus, Ne sim salvus, si aliter scribo, ac sentio.

Salvo officio aliquid facere.

Sardi venales.

Sarta tecta tueri.

Sartum & tectum conser­vare.

Sartus & tectus de homine quoque dicitur.

Satiùs hîc cruditate, quàm illic fame.

Scenae servire.

Sciens prudénsque.

Scientissimè.

Scopas dissolvere.

Scopulus libidinis, Ad sco­pulum libidinis mentem appellere.

Scrupulum abeunti.

Scurra potiùs dives, quàm pater-familiâs.

Scutum abjicere.

Scyllaeum fretum aeris ali­eni.

Secum esse, secúmque vi­vere.

Sedere & oscitari.

Senex maturè fias, si diu­velis esse senex.

Sensus consentientes.

Sepulchra legens vereor, quod aiunt, ne memo­riam [Page 79] perdam.

Seriùs potiùs, dum plenior.

Sermo, In sermonem se da­re. Sermonis vitandi causâ.

Sibilis conjectari. Sibilis conscindere.

Si diis placet.

Signum, Quasi signo dato Italia tota convenit. Sub signo habere.

[...], umbratiles pugnae simulachra pug narum.

[...], Scy­talen Laconicam; bre­vem, scil. epistolam, qua­les occultis, gravibúsque de rebus Lacedamonti ad Imperatores suos in loris scriptas mittere solebant.

Solem nec occidentem un­quam videre, nec orien­tem.

Sol è mundo excidisse vi­detur.

Solis luce clarius.

Sollicitudinem sibi struere.

Solvere portu.

Sordes, Nulla in re fami­liari sordes.

Sortes ducere.

Spartam non deserere.

[...]. Spartam nactus es, hanc orna.

Spectati viri.

Speculum, Alicujus tan­quam in speculo vitam intueri.

Spes, In spe aliquid habere.

Spes evanescit.

Spes meliorum rerum.

Spinosum.

[...], serium ni­hil.

Sputalica crimina.

Stare animo.

Staterâ aurificis examinare.

Stomachus, pro irâ.

Stomachum habere.

Stomachum alicui facere.

Stomachum alicui movere.

Stomachum perdere. In stomacho ridere. Stoma­cho majori esse. Stoma­chi fastidium.

Stomachosus. Stomacho­siores literae.

Studere alicui, Scauro stu­det.

Studium alicujus rei.

Stultè bis térque.

Suada. Subarroganter.

Subcisivae operae.

Subcisiva tempora.

Subcontumeliosè tractare aliquem.

Subducere summam.

Subinsulsus.

Subiratus.

Submolestus.

Submorosus.

Subringi.

Subrurpiculus.

Successa alicui velle omnia.

Sudum, Si sudum erit.

Summa habere omnia.

Summa sperare.

Summa, substant: Ad sum­mam.

Summatim perscribere.

Summo jure agere.

Summùm: adverb.

Ad summum, Scies fortasse cras, ad summum per­endie.

Summum jus, summa in­juria.

Superstitione anili obligare

Supplementum scribere le­gionibus.

Supplodere pedem in judi­cio.

Suppudere.

Sus docet.

Sus Minervam.

Suscipi, pro nasci.

Suspendere se, pro simula­re.

Súsque déque habere.

Suum cuique pulchrum est.

T.

Tabellam dare.

Tabellis obsignatis cum a­liquo agere.

Tabernaculum vitae suae collocare in unâ philoso­phiâ.

Tabula ex naufragio.

Tanquam turbine aliquo, aut subitâ tempestate per­vertere.

Tegulam nullam relinque­re.

Telum, Cum telo esse, com­prehendi.

Tempestas fert.

Tempus mutum a literis.

Tempori servire. Non a­mittere tempus.

Temporum consilia.

Teneor, A fronte, à tergo, à lateribus tenetur.

Teneri cupiditatis.

Tenore uno.

Testor, Ego homines De­ósque testor.

Theatra tota reclamant.

Theatrum ingenii.

Tinctus literis.

Topiariam facere.

Toto pectore, atque omni­bus unguibus.

Toto pectore cogitare.

[...]; hoc verò quamula musc?

[...] (supple [...]) Meum somnium mihi narras.

Trabali clavo figere.

Tradere de manu in ma­num.

Tralatitius.

Transenna, Istud quasi per transennam prae tereuntes strictim aspeximus.

Tricari cum aliquo.

Tricae domesticae.

Tristitiam temporum hila­ritate condire,

Tropaeum statuere.

Trutina popularis.

Tumor rerum.

Turbidus, Res turbidae.

Turpicula.

V.

Vacillantes literae. Accepi tuam epistolam vacillan­tibus literis; nec mirum, tam gravi morbo.

Valetudinis genere aliquo tentari.

Valetudini operam dare.

Ubi non sis qui fueris, non est cur velis vivere.

Velis passis pervehi.

Velis remisque.

Venas ac viscera aperire.

Venti secundi.

Verba quid audiam, cum facta videam?

Verberare alique conviciis.

Versuram facere, Non mo­dò magno, sed iniquissi­mo foenore versuram fa­cere.

Versurâ solvere.

Vibrans, Erat incitata & vibrans, tum etiam accu­rata & polica oratio.

Vigiliam alteri tradere.

Vim afferre sensibus.

Viperam venenatam, ac pe­stiferam in sinu, atque in deliciis habere.

Vir eo robore, iis radicibus.

Virgulâ divinâ suppeditari.

Virilis pars, Pro virili parte.

Viris equísque.

Vir planè vir.

Viscera, In visceribus ali­cui haerere.

Vita fert.

Vitio suo perire.

Vivere humanitem

Vivere in diem.

Vivere in literis.

Vivum, De vivo resecatas

Vivus & videns.

Ulcus est, quicquid horum attigeris.

Ultima expectare.

Ultro cit óque verba habe­re.

Umbracula.

Umbra [...].

Umbram suam timere.

Umbras timere.

Uncum impingere.

Unguem transversum.

Unguis in ulcere.

Voluntarius amicus mulie­ris, non necessitudine a­liquâ, sed ficto officio, simulatâque sedulitate conjunctus.

Volutari in omni dedecore.

Vorare literas.

Vota dissolvere.

Voti causà.

[...], plus quàm Atticus.

[...], inanis & fu­tilis, sub vento exposita.

Urge, insta, perfice.

Urinari.

Urna absolvit.

Ʋsque eò, Quod Amerinis usque eò visum fuerit in­dignum, ut fletus gemi­túsque totâ urbe fieret.

Usura menstrua.

Usura solida.

Ʋsus, pro opus. Si usus fu­erit.

Usus flectet, dies leniet, aetas mitigabit.

[...], ordine praepostero.

Vulneratio, Famae vulne­ratio.

Vultum & orationem ac­commodare ad tempus.

Vultuosus.

X.

[...], Commu­nis Mars.

FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. Searching, reading, printing, or downloading EEBO-TCP texts is reserved for the authorized users of these project partner institutions. Permission must be granted for subsequent distribution, in print or electronically, of this EEBO-TCP Phase II text, in whole or in part.