DECLARATIO CAVSARVM SERENIS­simam Maiestatem Reginae Angliae mouenti­um, ad instruendam atque emittendam classem ad Regno­rum suorum defensionem, contra vires Regis Hispaniae, per dictae classis Generales euulganda: vt inde enotescat Maiestatem suam arma eo solùm animo su­mere, vt se suaque tueatur: hostes verò laedat.

Neque instituti sui esse, vt alij quiuis offen­dantur, qui à praesidijs hosti subministrandis ab­stinebunt: quin verò vt alij omnes, quos ob­uios fieri contigerit, iusto fauore amicè habeantur.

[figure]

LONDINI, Excudebant Christopheri Barkeri Regij Typographi Deputat.

ANNO 1596.

¶ Declaratio causarum Sere­nissimam Maiestatem Reginae Angliae mouentium, ad instruendam atque emittendam classem ad Regnorum suorum defensionem, contra vires Regis Hispa­niae, &c.

OMnibus, ad quos hae per­uenerint, Salutem. Nos Robertus Comes Essexiae &c. & Carolus Baro Howardus de Effingham magnus Admirallius Angliae, &c. quibus Regiae classis â Serenissima Prin­cipe ac Domina, D. ELIZABETHA Dei gratia Regina Angliae Fran­ciae & Hiberniae, &c. iam instructae atque emissae cura de­mandata est, omnibus notum testatumque facimus, di­ctam classem sub nostra administratione â sua Maiestate ad propria ipsius Regna, Dominia, ac subditos propug­nandos institutam atque adornatam esse, contra ingentes vires, quae (vti ex orbe Christiano certiores vndique red­dimur) ab Hispaniae Rege parantur, militeque ac naui­bus aliunde hinc inde accersitis indies augentur, ad Ma­iestatis suae Regna inuadenda: vt aliâs iampridem Anno [Page 2] Domini 1588. eo ipso tempore, quo tractatio communi vtriusque partis consensu suscepta, â Cōmissarijs vtrinque institutis agitaretur, summis copijs attentatum fuit: quam­quam diuina bonitas probatissima fidelium subditorum Maiestatis suae fortitudine ac prudentia Regis illius co­natus irritos esse voluerit. Cùm verò Maiestas sua cum alijs omnibus Reipublicae Christianae Principibus pacem, & amicitiam inuiolatè colat, vno Hispaniae Rege excep­to, qui plurimis iam annis iniquissimam hostilitatem va­rijs ipsius conatibus proditam, tum in Regiam Maiestatis suae personam, tum in Populos, ac Prouincias eidem sub­iectas palam professus est. Nos igitur praefati Robertus Comes Essexiae, & Carolus Baro Haward Admirallius, omnes certiores facimus nobis â Maiestate sua impensis­simè mandatum esse, ne hac nostra profectione cuique ho­minum cuiuscunque tandem nationis fuerint, damnum â nostris quouis modo inferri sinamus: exceptis tantum Regis Hispaniae subditis, atque alijs, quos eidem Regi vi­rorum, Nauium, Tormentorum, Commeatus, aliorumue ad bellum attinentium praesidia, in Maiestatem suam sub­ministrare constiterit: nos verò clementissimo huic Ma­iestatis suae instituto obsequenter insistere statuimus. Omnibus igitur ac singulis, qui Comitatui nostro intere­runt sub grauissimis poenis seriò iniungimus, vt hoc ipsum integrè obseruent. Ad omnem tamen controuersiam euitandam, quinam tandem manifesti regis Hispaniae auxi­liatores à nobis haberi possint, vt quorum ope vires eius­dem terra mariue in Serenissimae Reginae Prouincias ma­gis instructae auctaeque videantur, eos omnes, qui praedicto Regi subiecti non sunt, eidem tamen nauium, victus, atque armorum in Belli huius vsum accessionem aliquam fortè concesserint, in Dei nomine diligenter rogamus atque monemus, vt ex Hispaniae ac Lusitaniae portubus, a­deó (que) [Page 3] ex Comitatu illo Hispanico in classem nostram cō ­parato, se, naues, aliaque sua ad belli atque hostilitatis prosequutionem spectantia, quàm primùm subtrahant: indeque ad suos reuertantur: aut (si malint) ad nostras partes se recipiant: quibus Serenissimae Reginae Dominae nostrae dignissimo nomine interposito, tum personarum, tum rerum securitatem pollicemur: eosque veluti ami­cos propugnare decreuimus: naues verò aliaque ipsorum omnia, quae vel in Regis illius vsus retenta, eiusdemue ob­sequijs destinata fuerunt, vbi se subduxerint, suae ipsorum potestati integrè permittemus: dummodo omni ex parte veluti amicos erga Maiestatem suam, atque nos Regiae ip­sius classis Praefectos se gesserint. Quòd si qui de clemen­tissimo hoc Maiestatis suae instituto, nostraque ad hoc ip­sum omni fauore praestandum sponsione certiores facti, oblatam hanc optimae voluntatis propensionem sponte sua neglexerint, neque operam dederint, qua aequissimae huic monitioni nostrae ad ipsorum commoda libertatem­que spectanti, fiat satis, iustissima nobis tum demum eos omnes, qui oblatam hanc amicitiae conditionem recusa­rint, vti manifestos Regis Hispaniae in Maiestatem suam adiutores, atque vti professos nobis hostes habendi pro­que belli iure excipiendi occasio praebebitur. Quo qui­dem euentu, si quiddam in eisdem hunc in modū renuen­tibus, siue in persona, siue in nauibus, alijsue bonis à Clas­siarijs nostris inferri contigerit, id omne ea sola de causa ip­sis accidisse intelligant, quòd dicto Regi auxiliatores, bel­lique socios se praebuerint. Nulla proinde iustae querelae ratio desumi hinc poterit, cuius intuitu proprij ipsorum Domini ac Principes, damnorum hunc in modum illato­rum restitutionem, aut satisfactionem meritò vrgeant. Ad Maiorem denique horum omnium notitiam atque fi­dem sub vtriusque nostrûm manu ac sigillo hasce volen­tibus [Page 4] inspiciendas, edi voluimus: Typis quoque Gallicè, Italicè, Germanicè ac Hispanicè mandari iussimus eius­demque exemplaria per Hispaniam & Lusitaniam passim quantum fieri potuit diuulgari curauimus: quo tandem illis in portubus res ipsa clarissimè innotescat, vti etiam in alijs portubus quibuscunque sub suis di­tionibus & imperijs. Datae ê Regia Maiesta­tis S. Grinwicensi 25. April. Anno Do­mini 1596. Regni verò ipsius 38. (...)

Robertus Essexia. Carolus Howarddus.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.