IACOBO MAGNO, MAGNAE BRITANNIAE Regi, Author Consilij sui rationem reddit.
I meis mihi vitam auspicijs trāsigere liceret, (potentissime Rex, Regum decus, literatorum deliciae) dignâ eorum commendatione, qui literis penè labentibus gnauiter conati sunt pristinum restituere splendorem, nihil antiquius, nihil iucundius ducerem. E quibus Georgium Buchananum [Page] faelicissimo illustratum ingenio, nî tanto Deorum munere abuti maluisset, tota literatorum cohors diù multúm (que) fuisset venerata. O ancipitem casum! o quàm cuperem viri huius famam sartam tectám (que)!
———— Nec enim benefacta, maligne
Detrectare meum est.—————
Quàm lubenti animo lassatis ejus manibus parcerem, si vel ipse tantillùm Regibus, Reginae innocuae, veris heroïbus pepercisser. Non sic Althaea mater, ob caesos Toxea & Plexippum fratres, in filium Meleagrum vltionem meditata, num funereum fatalis stipitis torrem in ignes conijceret, dubitabat.
Tum conata quatèr flammis imponere ramum,
Caepta quatèr tenuit, pugnat matér (que) sorór (que)
Et diuersa trahunt vnum duo nomina pectus.
Non sic inquam illa secum luctata.
Et cupio, & nequeo, quid agam? modò vulnerastatrū,
Ante oculos mihi sunt, & tanta caedis imago,
Nunc animum pietas, materná (que) nomina frangunt.
Non sic angitur, vt me solicita [...], hinc pietas in patriam & Principem, illinc in Buchanani genium & ingenium charitas, hic vindicta in hostem, illic commiseratio in [Page] demortuum. Sed vinces o Patria, vincetis Principes, nec patiar vel Principes ab ipso, vel me ab ejus asseclis vlteriùs voce scriptóue lacessiri. Quarè si quid in historia sinistro praeter veritatem affectu, si quid in poësi praepostero contra elegantiam lapsu ab eo vitiatum deprehendi, nunc prouocatus cùm hic tùm alibì recludam. At (que) innumera, quae, alioqui per me non stetisset, quin delituissent intacta, castigationi subijciam. Frustrà in posterum Buchanani sectatores suis erroribus ceu auream gnomen praetexent,
Authore magno desipere, penè sapere est.
Authoribus fidem, gratiam, magnitudinem adstruens causa, probitas est, scientia est; in Buchanano, vtram (que) si non totam desiderari, mutilam saltèm claudám (que) incedere vtram (que) demonstrabo: fine p [...]aesertìm eo, nè posteritas authore hoc irretita idem faciat quod teste Tullio seditiosi ciues solent. Cum aliquos ex antiquis claros viros proferunt, quos dicunt fuisse populares, vt corum ipsi similes esse videan [...]ur. Temerarium certè [...]acinus videbor patraturus, tanti viri samam [Page] longè laté (que) diffusam labefactando, nostratibus potissimùm intemerandam, citra maculam, supra reprehension is nixum collocatam. At opinionis istius cultores ij ferè sunt, quilibrorum titulos solos perlustrant, libros ipsos non perlegunt, multò minùs examinando discutiunt, vel discutere possunt. Ne hos pigeat pudeátue cum eloquij parente candidè proloqui, Quam multa vident pictores in vmbris & eminentiâ, quae n [...]s non videmus? Quam multa quae nos fugiunt, in cantu, exaudiunt in eo genere exercitati? Mihi Deus testis, nihil a Buchanano seu sermone vincto seu soluto euulgatum, quod à me non perlectum & cum eloquentiae vtrius (que) Coryphaeis collatum. Multa licet nitidè, multa verè, multa politè, imò ingeniosè quamplurima expresserit; plurima tamen spurcè, falso, rudiùs, hebetiùs, profudit. Nec quidquam in illo redarguam, seu veritatem, seu ornatum spectes, quod non authoribus fide dignissimis comprobem. Proh Iupiter, quam saepè ille sibi dissimilis, stilo nunc graui, nunc puerili, modò verissima, modò à vero alienissima suffarcinansl
———Necplura sinit tempús (que) pudór (que)
Dic [...]re: maius opus magni certaminis vrget
Opus magni quidèm certaminis, mihi in expectanti, sed non inuito indictum. Quod Majestati tuae sacratum volui, non vt indè quidquam tuis laudibus adijcerem: (tibi enim abundè omnia suppetunt, quae consequi naturâ, fortunâ, ingenio, aut diligentiâ homines possunt,) ne (que) vt tui nominis splendore tanquam sole inuidorum oculos obtundam (nam ab inuidorum toruo aspectu, diro latratu, vano morsu, ne sol quidem lunâ tutior, multò minùs Reges, si testis deesset, Buchananus esset) sed vt annorum & animorum renouatione, obsequij erga te mei renouatam tesseram offerrem.
Vale Regum & virorum spectatissime.
Majestati tuae, Addictissimus Famulus, Georgius Eglisemmius Medicus.
De BVCHANANAEA CIIII. Psalmi poetica paraphrasi, iudicium.
QVisquis Buchanani genium ritè nouerit, eiusdem in Musas tyrannicae licentiae defendendae gratiâ, prosodiam ab illo exaratam animaduertet; non minùs quàm Historim Scotorum ad dialogos de iure regni perpeàm confirmandos. Adeò tamen in arte sua caeutijt vt erroribus omni excusatione maioribus ibil solidè potuerit vnquàm praetendere.
In primis syllabam illustrium omnium (obcuriores nil moror) grammaticorum regulis [...]ngā, hìc insulsè corripuit, nempè vltimam in enuò à nomine (purà de nouo) deductam.
[Page] Secundò solaecismum turpiter commisit, his versibus.
Néue iterùm immissa tellus stagnaret ab vnda,
Limitibus compressa suis resonantia plangit
Littora, praescriptas metuens transcendere met as.
Si enim epithetum (compressa) attribuat telluri, falsam reddet orationem: & vt loquitur Iulius Scaliger solaecismus erit in Philosophia. Sin attribuat vndae, solaecon dabit in grāmatica, subiectū & substantiuum collocans in obliquo casu, epithetum in recto. Nec licebit eise defendere subaudiendo subiectum repetitū in recto, sola enim impersonalia hoc admittunt.
Tertiò carmina solutam potiùs orationem quàm heroici versus maiestatem redolentia effudit ibidèm, haec scilicet.
Pollenti stabilita manu terra obruta quondam &c.
Ueliferas circumnant puppes, grandia cete &c.
Exultant tot monstra ingentia & horrida visu &c.
Necnonista,
Te Tollente animam subitò exanimat a recurrunt,
In cinerem, inspirante animam te denuò, surgit &c.
Etilla,
At verò impietas planè extirpetur ab ima
Radice, & scelerum stirps nulla repullulet, ac nos &c.
Nec vrgebo admodùm carmina quamproximè ad ridiculam leoninorum naturam accedentia, quorum medio & penthemimeri finis resonat. Nam etsi non inuenusta sit quando (que) literae vnius resonantia, vt.
Fluctibus vt fuso super ardua culmina velo,
Item,
Néue iterùm immissa tellus stagnaret ab vnda.
Tamen quò plurium literarum & quò pluribus versibus haec resonantia fit, eò deformius carmen redditur. An qui venustatem assequi potest, naeuis gaudebit hujusmodi?
Aetheris aeternas rector moliris habenas &c.
Te decor auratis, ambit te gloria pennis &c.
Littora, praescriptas metuens transcendere metas &c.
Pascua, qui (que) feris onager saxa inuia syluis &c.
Tutus vt abstrusis habitaret echinus in antris &c.
Ducis ad occiduas constanti tramite metas &c.
Indè superfusis cuncta inuoluentibus vmbris &c.
Praedator vacuis errare leunculus aruis &c.
Abditur occultis praedatrix turba cauernis &c.
Fluctibus immensas circumplectentia terras &c.
Squamigerae tremulâ per stagna liquentia caudâ &c.
Quae (que) suo proprium poscunt in tempore victum &c.
Et desolatas gens incolit aurea terras &c.
Sapiunt haec ferè incultū id seculū quo senes & circulatores rythmicis hexametris vnicè delectabantur; cuiusmodi celebratur illud marmoreae cathedrae Westmonasterij appensum.
Ni fallat fatum, Scoti quocun (que) locatum,
Inuenient lapidem regnare tenentur ibidèm.
Quartò coniunctiones &, at (que) que, ac, toties iteratas posuit nempe 34. vt nauseam pariant: vt dominum (que) patrē (que) & circumfusum, & liquidas, & leuibus, flammae (que) tonitrù (que) sensim (que) in (que) qui (que) [Page] mulcent (que) syluis (que) campos (que) faecunda (que) quae (que) quae (que) qui (que) puro (que) & è coelo, in (que) hominum (que) boum (que) sed & aequora, & horridae, at (que) adeò, te (que) quae (que) & desolatas suum (que) facilis (que) bonus (que) & scelerum, ac nos, dominumque.
Q [...]intò elisiones plures, puta 35. quae in carmine polito parciùs vsurpādae sunt, Vt ventorum alis, accinctae aurae, iussae accipiant, terra obruta, insonuere aurae, cernere erat, néue iterúm immissâ, saxa inuia, vnde olus, geniale assurgat, quae (que) hilarent, qui (que) hilaret, vbi implumes, lunae incertos, puróque accensum, cuncta inuoluentibus, patrem exposcit, monstra ingentia & horrida, at (que) adeò, a te vno, tollente animam, subitò exanimata, in cinerem inspirante animam, suum (que) in saecula, tantùm ille, nempe illo oblector, at vero impietas, planè extirpetur, radice & scelerum.
Inter quas omnium durissimae sunt quae in quintum pedem proximè incidunt, vt
————Torra obruta quondam,
————Saxa inuia syluis.
Sextò congessit omnia supplementa-miserè laborantis ingenij, nempe, tùm, tantùm, sic, vndè, indè, tam, tot, tu, te, tibi. His locis, tùm liquidi fontes, tùm fera prorepit, nec tantùm, tantùm ille, sic pater, sic eat, tam varijs, tam laxo, tot millia, tot monstra, Inde sitim sedent, inde pec [...]s, vnde olus, inde superfus [...]s, te rerum, te decor, tu tibi, tu pater, tu timidis, tu lunae, te patrem, te didis, à te vno, te magnam, te rursus vultum, te tollente, te (que) quae (que) &c. Quae ab [Page] elegantia iterationis poeticae longè distant, ob multorum carminum moram interiectam.
Septimò nugationes vt deinrursùs sole renato, item, nullo cum fine per aeuum. Patrem, parens, pater, patrem, genitor, pater, & pater optime, deni (que) patrem.
Vt phrasium duarum priorum nugationes perspicuae reddantur, obseruetur particulam (re) in vocum compositarum structura idem penitùs designare, quod rursùs. Ergo renato id est rursùs nato, proindè cum dixit, dein rursùs sole renato, idem praestitit ac si dixisser, deinrursùs sole rursùs nato. Similiter nullo cum fine, idem valet quod per auum. Idcircò dùm protulit, nullo cum fine per aeuum, sensu perinde est ac si protulisset, per aeuum per aeuum. Deindè per aeuum id est nullo cum fine, quare qui dixerit nullo cum fine per aeuum, [...]erinde loquetur, ac si diceret, nullo cum fine, nullo cum fine, Caetera seipsis patent.
Quìn imò eorundem epithetorum reiteratio & diuersis subiectis applicatio exibilanda est in tam exiguo poemate. Per virides campos, virides ram [...]s, viridis faeni, viridantis oliui, faecunda semina, faecunda tellus, leuibus alis, leuibus pennis.
Octauò resonantia literarū finalium in voci [...]us similiter desinentiꝰ in (a) indigna est erudi [...]o poetâ. Vt in hoc poemate aliquotiès, nempe,
Squamigerae tremulâ per stagna liquentia caudâ.
Item,
Exultan [...] tot monstra ingentia & horrida visu.
Etinae
Apparent accinctae aurae flammae (que) ministrae.
Nonò integrorum penè versuum, in alijs authoribus, & in ipso alibì positorum, mutuatio egestatem denotat, vt horum.
Aetheris aeternas rector moliris habenas,
Item,
Donec sera rubens accendat lumina vesper.
Deni (que) digressiones à sensu textus & omissiones partium textus, minùs rectam arguunt paraphrasin, vt collatione versuum cum sacro codice liquidò constabit.
Alia verò plurima Buchanani errata castigatione dignissima, ipsis tyronibus puluerem grammaticum versantibus obuia, vt plangit, nestagnaret, item [...]ugitus leunculi & similia, lubens praetereo; cuncta haec limatissimo celiberrimae Parisiensis Academiae iudicio submittens, haec enim vtrique nostrum benigna fuit parens studiorum.
His peractis obseruatiunculis de illius & nostro poemate iudicet qui volet; si qui volet, iudicio valet incorrupto.
CARMINIS MATERIES. PSALMVS CIIII. aliàs CIII. Versio Diui Hieronymi.
1 BEnedic anima mea domino: Domine Deus meus magnificatus es vehementer.
2 Confessionem & decorem induisti: amictus lumine sicut vestimento.
3 Extendens coelum sicut pellem: qui tegis aquis superiora eius.
Qui ponis nubem ascensum tuum: qui ambulas super pennas ventorum.
4 Qui facis angelos tuos Spiritus; & ministros tuos ignem vrentem.
5 Qui fundasti terram super stabilitatem suam: non inclinabitur in seculum seculi.
6 Abyssus sicut vestimentum amictus eius: super montes stabunt aquae.
7 Ab increpatione tua fugient: à voce tonitrui tui formidabunt.
8 Ascendunt montes & descendunt [...]ampi: in locum quem fundasti eis.
9 Terminum posuisti quem non transgredientur: ne (que) conuertentur operire terram.
10 Qui emittis fontes in conuallibus: inter medium montium pertransibunt aquae.
[Page] 11 Potabunt omnes bestiae agri: expectabunt [...]nagri in siti sua.
12 Super ea volucres coeli habitabunt: de medio petrarum dabunt voces.
13 Rigans montes de superioribus suis: de fructu operum tuorum satiabitur terra.
14 Producens foenum iument is: & herbam seruitutihominum.
15 Vt educas panem de terra: & vinum laetificet cor hominis.
16 Vt exhilar [...]et faciem in oleo: & panis cor hominis confirmet.
17 Saturabuntur ligna campi, & cedri Libani quas plantauit: illic passeres nidificabunt.
18 Herodij domus dux est eorum: montes excelsi ceruis, petra refugium herinacijs.
19 Fecit lunam in tempora: sol cognouit occasum suum.
20 Posuisti tenebras, & facta est nox: in ipsa pertransibun [...] omnes bestiae syluae.
21 Catuli Leonum rugientes vt rapiant: & quaerant à Deo escam sibi.
22 Ortus est sol & congregati sunt: & in cubilibus suis collocabuntur.
23 Exibit homo ad opus suum, & ad operationem suam vs (que) ad vesperam.
24 Quàm magnificata sunt opera tua domine! omnia insapientia fecisti: impleta est terra possessione tua.
25 Hoc mare magnum' & spatiosum in anibus: illic reptilia quorum non est numerus.
26 Animalia pusilla cum magnis, illic naues pertransibunt.
27 Draco iste quem formasti ad illudendum ei: omnia à [...] expectant vt des illis escam in tempore.
28 Dante te illis colligent: aperiente te manum tuam omnia implebuntur bonitate.
[Page] 29 A vertente autem te faciem, turbabuntur: auferes ritum eorum & deficient, & in puluerem suum nertentur.
30 Emittes spiritum tuum & creabuntur, & renouab [...] ciem terrae.
31 Sit gloria Domini in seculum: laetabitur Domini operibus suis.
32 Qui respicit terram, & facit eam tremere: qui [...] montes, & fumigant.
33 Cantabo Domino in vita mea: psallam Deo meo [...] diu sum.
34 Incundum sit ei [...]loquium meum: [...]go verò dele [...] in Domino.
35 Deficient peccatores à terr [...], & iniqui, ita vt [...] benedic anima mea Domino, Halcluia.
VERSIO B. ARIAE MONTANI.
1 Benedic anima mea Domino. Domine Deus mi magnificatus es ve [...]ementer: g [...]oriam & deco [...]m in [...]utus [...]es.
2 Amict [...]s lumine sicut vestimento, extendens coelum sicut cortin [...]n.
3 Cont [...]gn [...]ns in aquis coenacula sua: ponen [...] nubes currum suum, ambulans super alas ven [...]i.
4 Faciens angelos su [...]s sp [...]ritus, [...]stros suos [...]gnem slagrantem.
5 Fundauit terram super bases eius, n [...] m [...]tet in scculum & perpetu [...]m.
6 Abysso sicut vestimento operuisti eam: super montes stabant aquae.
7 Ab increpatione tua fugient: a voce tonitrui tu [...] ferentur pracip [...]e [...].
8 Ascendent montes, descendent vall [...]s ad locum quem sormastie [...]s.
9 Terminum posuistine transeant, ne reuertantur ad operiendum terram.
10 Mittens fontes in conuallibus [...]ter [...]onies [...]bunt.
[Page] 11 Propinabunt omni bestiae agri, frangent onagri s [...]im suam.
12 Super cos volatilia coeli habitab [...]nt, ex inter frondes dabunt vocem.
13 Adaequans montes de caenaculis suis, de fructu operum tuorum satiab [...]tur terra.
14 Germinare faciens herbas iumento, & herbas ad obsequium hominum, ad educendum panem de terra.
15 Et vinum exhilarabit cor hominis, ad nitere faciendum facies ab oleo & panem qui cor hominis sustentabit.
16 Saturabun [...]nr ligna Domini, cedri Libani quas plantauit.
17 Vt ibi aues nidificent, ciconia abietes domus eius.
18 Montes ex [...]lsi ibicibus, petrae vefugium lepo [...]ibus.
19 Fecit lunam in stata tempora, sol cognouit occasum suum.
20 Ponis tenebrositatem & fuit nox, inipsa repet omnis bes [...]ia syluestris.
21 L [...]un [...]uli rugientes ad praedam, & ad quaerendam a Deo escam suam.
22 Orieturful, congregabunt se, & [...] [...]abitacul [...]s suis accubabunt.
[Page] 23 Egr [...]dietur [...]o [...]o ad opus suum & ad culturam suam vs (que) ad vesperam.
24 Quàm multiplicata sunt opera tua Domine! ipsa omnia in sapientia fec [...]sti, impleta est terra possessione tua.
25 Hoc mare magnā & lat [...]m [...]nan [...]bus: ibi reptile. & non est numerus bestiae pusillae cum magnis.
26 Ibi naues ambulabunt leuiathan iste quem formasti ad ludend [...]in in eo.
27 Vniuers [...] ipsa ad te sperabunt ad dandum escam in temporesuo.
28 Dabis eis coll [...]gent, aperies manum tuam saturabuntur bono.
29 Abscondes facies tuas terrebuntur; colliges sp [...]ritum corum expirabunt: & in puluerem suum reuertentur.
30 Emittes spiritum tuum creab [...]ntur & innouab [...]s facies t [...]ae.
31 Erit [...]loria Domini in seculum: [...]aetabitar Dominus in operibus suis.
32 Aspiciens ad terram & tremet, larg [...]t [...]n montes & fumabunt.
33 Cantabo Domino in [...]itis m [...]is, canaem D [...]o [...]ea quand [...] fuero.
34 Dulcescet super eo [...]oquium [...]un [...]ego laetabor in Domino.
35 Cons [...]men [...]ur p [...]ator [...]s de terra & [...] vitra non [...]runt: Benedic anima mea Donino Halelu-Iah.
PARAPHRASIS PSALMI CIIII. AVTHORE EGLISEMMIO.
MEns age, depositâ curarum nube, canoras
Pange Deo laudes. O inuiolabile Numen
Imperio penetrans magni sacraria mundi,
Te niueae cinctum radianti lucis amictu
Splendor, & aurato velamine gloria vestit.
Tendis vt aulaeum rutili flammantia coeli
Culmina, mobilibus caenacula ponis in vndis.
Temones densis (que) rotas è nubibus aptans,
Ventorum alato peragras sublimia curru.
Seruitum properat flammâ comitante voraci
Spirituum pēnata cohors. Ne sedibus vnquàm
Pulsa datis abeat tellus compage solutâ,
Libratur grauitate sui; ceù veste fluenti
Alta superfuso velante cacumina ponto,
Delitnit quondàm; tua vox vbì sacra profundū
Increpuit, tonitrú (que) poli sonuere fragosa
Murmura, praecipites fugiunt in caerula fluctus.
Conspicui nudata leuant fastigia montes,
Subsidente cauis humili cum vallibus agro,
Labitur ad priscos aqua per decliuia fines.
In varios collecta sinus, transuoluier illinc
Nescia, plangendo resonantia saxa lacessit,
Nè liquido rursùm latitet sub marmore tellus,
[Page] Fontibus è nitidis valles, argenteus, implet
Per tumidos riuus flectens vestigia colles.
Libabit latices campis quae cun (que) vagatur
Bellua, qui syluis onager se tristibus abdit
Eximat ille sitim: volucris quaecun (que) strepenti
Verbere pennarum vacuas nitetur in auras,
Hospitio frondente toros structura loquaces,
Mulceat hic vocum tremulo discrimina cantu.
Ambrosio montes irrorant astra liquore,
Muneribus satiata tuis pecorique viris (que)
Aptas obsequijs, alimentis dulcibus aptas,
Promit humus teneris gēmantes florib' herbas;
Pampineos animis nectentes gaudia succos,
Et baccas oleae fragrantis vt ora serenent,
Et cererem valido firmantem corda vigore.
Arboreos faetus, tineis imperuia cedri
Robora tu saturas, Libani quae consita celso
Vertice, progeniem volucrum nidós (que) tuentur.
Nec minùs est faelix abies, hâc vimine texta
Pendula castra nouat clangente ciconia rostro.
At lepori silices, pauidis iuga senta recessum
Concilias damis: constanti temporis ortu
Inconstans lunare decus renouare figuras,
Occiduó (que) tubes pelago decumbere solem.
Tecta soporiferos piceâ caligine vultus
Nubila diffundis tacitam ducentia noctem.
Proruit intereà speluncis acre ferarum
Agmen, & auxilium coeleste leunculus escam
In praedam exorans, rugitibus aethera pulsat.
Sole recens orto latebrosis inuia dumis
[Page] Antra subit: remeāt alacres ad plaustra coloni,
Donec purpureus det sera crepuscula vesper.
Sancte opifex quanto moliris cuncta decore,
Consilió (que) struis! Moles terrena tuarum
Diues opum exultat; latè circumsonat ingens
Oceanus; seu parua lubet, seu magna ciere
Corpora squamigerûm, vitreâ cōplectitur aluo
Innumer as pinnâ fluitantes remige turbas.
Pandentes leuibus naues cita carbasa ventis,
Marmoreó (que) sinis balaenas gurgite pass [...]m
Carpere iucundos placido molimine saltus.
In te summe parens haec inclinata recumbunt
Omnia, temporibus victum poscentia certis.
Te dante accumulant, dextrā laxante renident
Exaturata bonis, vultum celante pauescunt.
Vitales resecante moras animae (que) nitorem,
Protinùs in tenuem vertūtur pulueris vmbram.
Asperso rediui [...]a tuo spiramine surgunt,
Squallenti (que) redit facies laetissima terrae.
Compleat aeterno venientia saecula plausu
Fama Iouae: charas, operū monumenta suorū
Delicias rex vs (que) vocet, cui visa repentè
Terra tremit, rupes tactâ radice vacillans
Exudat refugos dorso fumante vapores.
Carmē erit Deus iste mihi, quoàd vltima vitae
Linea succedet, mihi pars quoàd vlla superstes,
Illi sacra canam memori praeconia cultu.
Dulce melos meditatus ei, laetabor eodem;
Rapta sed in nihilū terras gens praua relinquat.
Pange Deo laudes positis mens libera curis.
FINIS.
PARAPHRASIS PSALMI CIIII. AVTHORE BVCHANANO.
TErer [...]m Deus alme canam dominism (que) patrem (que)
Magne parens, sanctâ quàm maiestate verendus,
Aetheris aeternas rector moliris habenas!
Te decor, auratis ambit te gloria pennis,
Et circumsusum vestit protegmine lumen.
Tu tibi pro velo nitidi tentoria coeli,
Et liquidas cur [...] suspendis fornice lymphas:
Et leuibus ventorum alis per inania vectus,
Fraenas cèu celeres volitantia nubila currus.
Apparent accinct ae aurae flammae (que) ministrae,
Vt iussa accipiant. Stat nullo mobilis aeuo
Terra, super solidae nitens fundamina molis,
Pollenti stabilita man [...], terra obruta quondàm
Fluctibus, vt fuso super ardua culmina velo:
Sed simulincrepuit tua vox, tonitrú (que) tremendo,
Insonuere aurae, paulatìm a scendere montes
Cernere erat, sensim (que) cauas subsidere valles,
In (que) cauas valles trepidas decurrere lymphas.
Neue iterùm immissâ tellus stag [...]aret ab vnda,
Limitibus compressa suis resonantia plangit
Littora, praescriptas metuens transcendere metas:
Tùm liquidi fontes imis de collibus augent
Flumina, pervirides vndas voluentia campos.
[Page] Vndè sitim sedent pecudes quae pinguia tondent
Pascua, qui (que) fer is onager saxa inuia syluis
Incolit. Hicleuibus quae tranant aëra pennis,
Per virides passìm ramos suos tecta volucres
Concelebrant, mulcént (que) vagis loca sola querelis.
Tupater aerios montes, compós (que) iacentes
Nectare coelesti saturas, faecunda (que) rerum
Semina vitales in luminis elicis oras.
Vndè pecus carpat viridis noua pabula faeni,
Vnde olus humanos geniale assurgatin vsus;
Quae (que) nouent fessas cerealia munera vires,
Quae (que) hilarent mentes iucundipocula vini,
Qui (que) hilaret vultum succus viridantis oliui.
Nec minùs arboribus succi genitabilis humor
Sufficitur. Cedro libanum frondente coronas
Alitibus nidos: abies tibi consita surgit,
Nutrit vbi implumes peregrina ciconia faetus.
Tutimidis montes damis, caua saxa dedisti,
Tutus vt abstrusis habitaret echinus in antris.
Tulunae incertos vultus per tempora certa
Circumagis, purò (que) accensum lumine solem
Ducis ad occiduas constanti tramite metas.
Inde superfusis cunctainuoluentibus [...]mbris,
Per tacitas spargis nocturna silentia terras.
Tum fera prorepit latebris, sylu [...]s (que) relictis
Praedator vacuis errare leunculus aruis
Audet, & ecoelo mugitu pabula rauco
Tepatrem exposcit: dein rursus solerenato,
Abditur occultis praedatrix turba cauernis:
In (que) vicem subeunt hominúm (que) boúm (que) labores,
[Page] Donec ser a rubens accendat lumina vesper.
Sicpater in cunctos didis te commodus vsus;
Nec tantùm tellus, genitor tua munera sentit,
Tam varijs saecunda bonis: sed & aequora ponti
Fluctibus immensas circumplectentia terras
Tam laxo spatio sa finu: tot millia gentis
Squammigerae tremulâ per stagna liquentia candâ▪
Exultant: tot monstra ingentia & horrida visu
V [...]liferas circumnant puppes; grandia cete
Effingunt molles vitreo sub marmore lusus.
At (que) adeò quae terra aruis, quae fl [...]ctibus aequor
Educat, à te vno pendent, pater optime, téque
Quae (que) suo proprium poscunt in tempore victum.
Te magnam pandente manum saturantur abundè
Omnia: terur sùs vultum condente satiscunt.
Te tollente animam, subitò exanimata, recurrunt
In cinerem, inspirante animam te denuò, surgit
Illicò fae [...]undae sobolis generosa propago,
Et desolatas gens incol it aurea terras.
Sic eat, ò nullo regnet cum fine per aeuum
Maiestas diuina, suum (que) in secula laetus
Seruet opus Deus, ille Deus, quo territa tellus
Coucutiente tremit, montes tangente vaporant.
Fumiferâ trepidum nebulâ testante pauorem.
Huncego, dum viuam, dum spiritus hos reget artus,
Vs (que) colam, tantùm ille meas facilis (que) bonús (que)
Accipiat voces: nempè illo oblector in vno.
At verò impietas planè extirpetur abima
Radice, & scelerum stirps nulla repullulet, ac nos
Te rerum Deus alme patrem dominúm (que) canemus.
FINIS.
VERSIO TREMELLII. &. IVNII.
1 Benedic anima mea Iehouae, Iehoua Deus mi, magnus es valde, magnificentiam & decorem induisti.
2 Amiciens te luce tanquam panno, extendens coelostanquam aulaeum,
3 Qui contignat aquis coenaculasua, qui dispo [...]it densas nubes in vehiculū suum, qui itat super alas venti.
4 Qui facit angelos suos ventos, ministros suos ignem [...]ā mantem.
5 Fundauit terram super bases eius, ne dimoueretur in seculum & perpetuum.
6 Abysso vt indumento operueras eam supra mōtes stantibus aquis.
7 Ex increpatione tua diffugerunt: a vocetonit [...]ui tui accelerarunt sugam.
8 Condescende [...]unt per montes, descenderūt per valles in locum quem fundauerasipsis.
9 Terminum posuistine transeant, ne reuertantur ad operiendum terram.
10 Qui emittis fonees per ualles, vt inter montes ambulent.
[Page] 11 Potū praebeant omnibus a nimantibus agri: frangran [...] onagrisitim suam.
12 Iuxta Illos volatilia coeli habitent, e medio frondium edentia vocem.
13 Qui irrigat montes e coenaculis suis, vt a fructu operum tuorum sarietur terra.
14 Faciens vt germinet faenum ad iumenti, & herba ad hominis vsum, vt depromant cibum de terra.
15 Qui vino laetificat cor mortalis, nitidam efficit faciem oleo, & cibo cor mortalis fulcit.
16 Satiantur arbores Iehouae, cedri Libani quas plantauit.
17 Vbiauiculae nidificent, abietes domicilia ciconiae.
18 Montes excelsissimi rupicaprarum, petrae montanorum murium perfugium.
19 Statuit lunam in stata tempora, solem agnoscentem oc. casum suum.
20 Disponis tenebras vesit nox, qua erumpunt omnia anim ā tia syluae.
21 Iuuenes leones rugientes ad praedam; & quidem quaerendo a Deo forti escam suarn.
22 Exorto sole recipiunt se, & in lustris suis recubant.
23 Prodit homo ad opus suum [Page] & ad culturam suam vs (que) a vesperam.
24 Quàm ampla sunt opertua ô Iehoua! quàm ea omnia sapienter fecisti! quà [...] plena est terra à possession tua!
25 In ipso mari magno & sp [...] tioso, illic reptilia sunt, a [...] innumera animantia paru [...] cum magnis
26 Illic naues ambulant, balaena quam formasti ludend [...] in eo.
27 Omnia ista in te expectationem habent, vt des escancorum in tempo [...]e suo
28 Te dante ipsis collig [...]nt aperiente manum tuam satiantur bono.
29 Abscondente faciem tuam conturbantur, recipiente spiritum eorum expirant, & i [...] puluerem suum reuertuntur.
30 Emittente spiritum tuum recreantur: deni (que) renoua [...] faciem terrae.
31 Sit honor Iehouae in seculum laetetur Iehoua in operibus su [...]s.
32 Quo intuente terram, tremit ill [...]; attingente ipso [...] montes fumant.
33 Canam Iehouae in vitamea: Psallam Deo meo quantispèr ero.
34 Suauis erit de co meditatiomea, ego laetabor in Iehoua.
35 Deficiant p [...]cca [...]ores à [...]terra, & improbi amplius nonsi [...]t: Benedic anima mea Iehouae Halclu-Iab.
GEORGII EGLISEMMII Aduersùs Andreae Meluini cauillum in aram regiam Epigrammata Prophylactica.
MELVINI Cauillum.
CVr stant clause Anglis duo libri Regis in ara,
Lumina caeca duo, pollubra sicca duo?
An sensum cultúm (que) Dei tenet Anglia clausum,
Lumine caeca suo, sorde s [...]pulta suâ?
Romano ritu Regalem dùm instrnit aram,
Romanam pingit relligiosa lupam.
EGLISEMMII
Prophylacticum primum.Quid sine luce faces, sine flumine pollubra, clausos
Regia Brutiadûm sustinet Ara libros?
Caelica num fragiles fugiunt mysteria sensus,
Lumina pura Dei, flumina sacra Dei?
Si pius es, clausas reserabunt Biblia portas,
Lumina pura videns, flumina sacra bibes.
2.
Frustráne Ara gerit, sine lumine Lumina bina,
Biblia clausa duo, Pollubra sicca duo?
Tutum strauit iter clauso de limine Christus,
De salebris lympham, de tenebris (que) diem.
Sedula mens precibꝰ, pręclusa volumina voluet,
Cui tenebrosa micant, pollubra sicca madent.
3
Fax, peluis, codex, non stridula, sicca, seratus,
Pist [...]n, baptismum, mystica sacra notat.
Clauditur arca Dei, clauduntur Biblia, signant
Pollub [...]a baptismum, fax taciturna fidem.
Pollutis oculis, manibúsue oracula tanta,
Non adeunda homini Principis Ara monet.
4
Stat Liber occlusus, lanx arida, lumen adelum,
Faederis ista noui pignora prisca manent.
Clausa reluctanti, properantibꝰ alma patescunt
Biblia, de Christi vulnere lympha cadit.
Subiiciat guttis animam caelestibus aeger,
Sensious occultum lumen ab axe feret.
5
Anglia te monitis Regalibus instruit Ara,
Pollubris, libris, luminibús (que) sacra.
Lumina non oculo, sed concipe mente, profanis
Claude Libros, lachrymis Pollubra sicca reple.
Ara licet Latios imitetur Regia cultus,
Diceris Latiam non imitata Lupam.
6.
Milue rapax, fecit quē mens malesana dicacem,
Sensa Dei haud Anglis sed tibi clausa latent.
Lumen inaccessum, praeclusá (que) Biblia pandet,
Lustrali quisquis fonte lauacra petit.
Qui sensum haec cultúm (que) Dei spirantia temnit,
Sordidus est, tumido caecus amore sui.
EIVSDEM EGLISEMMII Epigrammata Miscellanea.
MAIESTATI REGIAE Câ [...]men AVREVM.
ANloquar? an sileam? rudis hinc mihi Musa labellum
Obstrui [...], h [...]nc Mulas Aureus vrg [...]tamor.
Quid non vincit amor, Superos qui vicit, vt vni
Cuncta IACOBE simul dent sua dona tibi?
Quicquid in arcanis Auri ornati (que) reclusum,
Id pater omnipotens inserit omne tibi.
Cum tua te genetrix orientem redderet orbi,
O bi surgebant Aurea signa tuo.
O ter selicem quem protulit Aurea Diua,
Aureus vnde tui sanguinis ordo fluit!
Non hic laudis apex, Parcae fatalia nentes
Stamina, donâtunt Aurea fata tibi.
Aspirant te Rege, tuis modò saecla Britannis
Aurea, cum Diuis Aurea saecla tibi.
[Page] Aurea vis animi, dulcis decor
Aureus oris,
Dùm vocem exerces, Aurea lingua tibi.
Aurea Musa tibi, calamo fluor Aureus exit,
De (que) tuis populis Aurea cura tibi.
Aureolam sobolem Regina dat Aurea Regi,
Aurea nam coniunx Aurea Nympha tibi.
Aurea regna tibi, vigor Aureus, Aurea forma,
Aureolis digitis Aurea sceptra moues.
E [...] quae pertuleras quondàm discrimina vitae,
Non mala sunt, sed sunt Aurea mala tibi.
Aurea Maiestas rutilante potentior Auro,
Muneribus pollens Aurea dextra tibi.
Aurea terra tibi, polus Aureus, Aureus orbis,
Aurea dat virtus Aurea cuncta tibi.
Aurea vita tibi, post facta tot Aurea, serò
Finiat Auratos, Aurea Parca dies.
Periocha faceta.
Ergo tibi Aurato cùm sint simul omnia Regi
Aurea, num tribues Aurea dona mihi?
Tuae Maiestati deuotis [...] simus ad aras, G. Eglisemmius.
EIDEM EIVSDEM.
Infantis Genius.
VErsabam celeres pulsato turbine gyros,
Infanti nondùm lingua triennis erat.
[Page] Area nobilium turbâ regni
(que) dynastis,
Milleviris, vno Rege decora stetit.
Vt video! vt salio! despecto turbine, rectam
Ad Regem pandunt fata serena viam.
Per medios Comites genio ducente Deó (que),
Regis ad amplexum cor oculús (que) rapit.
Dextra femur Regale tenet, vocat alteta fidum
Custodem, laudes lingula blaesa sonat.
Haereo sic digitis Regalibus oscula figens,
Vt mora nec Regi, nec mihi dura fluat.
Quod posco, obtineo, sonipes me Regius auro
Ostró (que) insignis, per loca tuta vehit.
Regali infantis genio laudés (que) canenti
Principis, applaudit Rex procerúm (que) cohors.
Omina si valeant, celebret fauus ore Platonem,
Regia det laudem lingua manús (que) mihi.
EIDEMEIVSDEM MNE MOSYNON.
Dum Regij Medici locum Ambiret.
RExanimae pars magna meae, qui iura Britāno
Das populo, Musis spes Iacobe me is.
Qualis Hamiltoniâ tua vox spirauit in arce,
Saepè mihi talem Regia facta sonent.
Ne patris in tumulo Musas mihi Parca locaret,
Iurâsti patrem te fore velle mihi.
Dicta fidem accipiant, patrē vel tolle sepulchro
Vel mihi te patrem redde Monarcha nouum.
[Page] Oquater! ô nimium Musas te patre beatas,
Si Medicum statuant me tua iussa tuum!
EIDEM GRATIAE.
Q Vas tibi persoluam, Regum Rex optime, grates?
Nec mihi vota satis, nec mihi verba placēt.
Quaelibet in votis in verbis gratia quae [...]is
Soluitur, est maior gratia danda tibi.
Munera nulla mihi tanto sunt Principe digna,
Aequa tuis donis munera nulla mihi.
Musa tamen superest, si quae donata supersunt,
Haec tua sit sempèr, quae tua sempèr erat.
Sed minor est bonitate tuâ, si dona rependi
Magna cupis, magnum da mihi posse diù.
DE REGIBVS MAGNAE Britanniae & Daniae, in publicum simul prodeuntibus.
Epigramma.
NVlla duos iunctìm viderunt saecula soles,
Laeta videt Reges terra Britanna duos.
Dum simili binos Reges veneratur honore,
Quis Regum est noster plebs comitata rogat?
Scilicet amborum faelix concordia, nullis
Discrimen digitis inter vtrum (que) notat.
[...]
[...]
[...]
[...]
DE MONARCHIA MEGALObritannica, & legatione Gallica illustrissimi Ducis, Ludouici Stewarti, Ducis Lennoxij, &c. Encomiasticon.
QVà Cynosura micat, medio iacet or be fretó (que)
Insula regnatrix pelagi, cui fortia condit
Maenia Neptunus, pictis (que) onerata carinis
Littora cōcelebrant, hominū Diuûm (que) labores,
Insula bellatrix, Cereri gratissima sedes;
Rerūhominúm (que) ferax, ter nobilis insula, passim
Faecundis cumulata bonis, cui diuitis auri
Argenti (que) fluunt, viridi sub gramine venae.
Non vna sub gente priùs, tranquilla nec vno
Principe, sed Dominis sempèr discordibus acta.
Perpetuis lassata malis, sua viscera flammis
Et ferro lacerans, in mutua vulnera fratres
Vicinós (que) trahens, venerandae nescia pacis;
Donec discutiens radijs fulgentibus vmbras,
Ceu nouus exoritur Titan IACOBVS ab Arcto,
Qui centum & septem Scotis è Regibus ortus
Imperij triplicis triplici diademate gaudet.
Illius auspicio, spectacula saeua furentis
Inuidiae Martis (que) ruunt. O mitia terris
Numina! Certârunt Latii (que) ▪ alii (que) Monarchae
Caedibus innumeris solio tot secptra sub vno
Iungere, quod trucibus renuit Bellona tyrānis;
Vnicus hic Regnitotas sorti [...]us habenas
Aptauit triplices capiti sine caede coronas.
Oceano terrâ (que) potens, modò proximus astris,
[Page] Solis vtras
(que) plagas vigili compleuit honore.
Eius ad arbitrium totus iam pendulus haeret
Orbis, & humanis concordia publica rebus,
Dissidiúmue ferox, cuius sacra dextera mundū
Turbare aut sedare queat. Sed mente suprema
Despiciens Martem, placidae iucunda quietis
Munera syderco spargit fulgore per orbē.
Dúm (que) apud externas peragit noua foedera gē tes,
Iuuenit haùd alium quāte Ludouice Dynastam,
Qui ferat ad Regem solij mysteria Gallum.
Tu prestans animi, tu sanguinis inclytus ortu,
Regia Celtarum Scoto cum stemmate iungis
Stemmata, non vlli nitidâ virtute secundus.
Solus ad alta volans tantae fastigia laudis,
Mitteris, ante alios Iacobo gratior omnes.
Sictuus astricolae Darlaeus patruus olim
Reginae dilectus erat, quem legeratilla
Regalis thalami socium, voluit (que) sacrati
Principis esse patrē, totus quem suspicit orbis.
Ergo age Numinibus dic Regia verba secundis,
Et Regi Ludouice refer sua vota, nec vnquàm
Corporis aut animi succumbe laboribus vllis,
Gratanti donec reducem te spectet in aula.
DE SERENISSIMO REGE praecauente ignes puluereos.
ISacius vates IACOBVS certa futuri
Symbola, diuino p [...]rcitus igne dedit.
Magnanimus Princeps IACOBVS, caelitùs ignes
Puluereos sacro praescius igne fugat.
Serenissimo Magnae Britanniae Principi, CAROLO IACOBI Magni Filio;
DE GENEALOGIA REGIA, Stndio literatissimi Antiquarij, Iacobi Maxuelli collecta, Eglise [...]mij
Epigramma.
QVi genus, & radio proauos tibi Carole Diuos
Describet, nunquid Maximus ille tuis?
Maximus & Maxuellus erit, qui sera nepotum
Saecula mulcendo, te proauós (que) ca [...]et.
Dat decies quinos, bis quin (que) dat ille Monarchas
Caesareo Augustos fasce tuâ (que) domo.
Bis centum Reges, decies septém (que) recludit
Nectentes generis stemmata dia tui.
Hinc tibi regna suum tricena dedere nitorem,
Hinc tibi regnorum seeptra gerenda trium.
Principibꝰ, Ducibꝰ, quibꝰ est & Marchio nomē
Ex octingentis te vetus ambit honos.
Ter denas centúm (que) domos ab origine prima
Heroum serie, stirps tuasacra beat.
Caelo nobilitas, caelo tenobilis aequat,
Extremum virtus non habitura diem.
EIDEM Aliud eiusdem de Carolis à Maxuello notatis.
VIc [...]ni & septem Caroli celebrantur in vna
Stirpe tuâ Heroes Carole care Dijs.
[Page] Carolus hâc
Pulcher, Carolus quo
(que) Malleus exit,
Carolus & Magnus praelia magna gerens.
Carolus & Doctus, simul est & Carolus Audax
Te nono accedens Carole vtrin (que) gtadu.
Carolus hâc Sanctus, Sapiens hâc Carolus, alter
Est Benè qui Natus, qui vel Amatus, abit.
Hâc alij plures digno cognomine clari,
Clarior in te vno quilibet vs (que) viget.
Pulcher, Martellus, Magnus, tu Doctus, & Audax,
Tu Sanctus, Sapiens, sempèr Amatus eris.
De Maxuelliana deductione Genealogiae CAROLI principis per vtrum (que) parentem ab Augustissima domo Austriaca.
Epigramma.
EXultet Iunone Samos, iactét (que) Dianam,
Aut Phaebum Delos, caerula Creta Iouem.
Exuperat Cretam, Delon, domus vna, Samón (que)
Austria, quâ nusquàm clarior vlla domus.
Austria Iunonem, parit Austria saepè Dianam,
Cum Phaebo enitens Austria saepè Iouem.
Austria Diuorū, Procerum domus Austria faelix,
Regnorum faelix, Imperii (que) parens.
Vt rerum dominos, sic te quo (que) Carole nobis,
Sit longin qua licet, protulit illa tamen.
Bis senis vicibus, tibi promit vtrúm (que) parentē;
Rodolphum, Albertum, conspicis inter auos.
[Page] Siue
Triumphator validis
Albertus in armis,
Si vel Honoratus dictus, vter (que) tuus.
Reddat Honoratum, te faelix Austria patrem,
Te (que) Triumphantem reddat (vt optat) auum.
EIDEM EIVSDEM De Maxuelliana deductione genealogiae Carolinae ab Alberto Brandeburgico, Principe prudentissimo, fortissimo, fortunatissimo, cognomēto Achille & Ulysse Germanico.
Epigramma.
SEptimus Alberto nodus te iungit Achilli,
Natalis simili mense dié (que) parit.
Carole te similem Mars & Sapientia praestent,
Voto succedens vitá (que) sórs (que) tuo.
Potentissimi Monarchae Iacobi Magnae Britanniae Regis,
Anagrā ma. CAROLVS IACOBVS STEVARTVS SALVVS CVEO, SACRA RESTITVO
Epigramma.
INnostram insidias crudelis turba ruinam
Struxerat, huic dirâ non nisi morte quies.
[Page] Iam propè lux aderat tanto opportuna furori,
Regalem in cineres penè datura domum.
Cura Dei literis nostros exercet ocellos,
At (que) animos, flāmis damna cauenda monens.
Panditur extemplò necis horrida semita, qui (que)
Fata aliis voluit proditor, ipse tulit.
Indè CVBO SALVVS, pro regno, prole, domó (que)
Sospite, R [...]STITVO SACRA trophaea Iouae.
Aliud. Anagrā ma. CAROLVS IACOBVS STEVART SCOTI LAVS VERA SVB ARCTO
Epigramma.
ARctoo propior residet gens nobilis axi,
Sempèr ab externo libera sola iugo.
Marte viris (que) potens, quā nemo impunè lacessit,
Victrices referens hoste furente manus.
Diues opum, diues clausis tellure metallis,
Commoda finitimis non onerosa locis.
Pectore veraci ducibus fidissima, cunctis
Artibus ingenuis nobilitata viget.
Haec te laeta dedit cunctis Iacobe verendum,
Haec tacitè memorem te monet esse sui.
Sis quamuìs alibì fultus cultús (que), SVB ARCTO
VERA tamen SCOTILAVS columén (que) manet.
Aliud. Anagrā matismus. CAROLVS IACOBVS STEVARTVS ALATVS AC VER VS ORBI CVSTOS
Epigramma.
ATlantis domitor Perseus, domitór (que) Medusae
Peruolat alato nubila celsa pede.
Conspicit Andromedam lethalia vincla gerentem,
Esset vt aequoreae praeda cruenta ferae.
Ingemit, & fato dignam meliore tueri
Ardens, squamigero victor ab hoste redit.
Haud secùs ad duras religata Britannia cautes,
Finitimis dudùm praeda futura locis.
Ante tuū aduentū, Rex maxime, vincla gerebat,
Vincula maeroris, vincula Martis erant.
Laus tua, ceu Perseus, totum supereuolat orbē,
Et tua ceu Perseus, dextera, monstra necat.
Quod fuit Andromedae Perseus, ALATVS es ORB [...]
AC VERVS CVSTOS, semideús (que) pater.
DE EIVSDEM NATALI DI [...] 19. IVN 11. Augurio iungendorum regnorum 19.
Epigramma.
VAllia tres Regum, bis quatuor Anglia sedes,
Hibernus quinas, Scotia trés (que) dedit.
Si numero coëant, si Principe, dena nouém (que)
Regna dabunt, vno Rege beata simul.
Qui nonâ & Iunî decimâ sub luce Monarcha
Nascitur, ille nouem regna decém (que) tenet.
O longùm teneat, caelum dùm sydera voluet,
Dum fluidos voluet pontus & aura sinus.
[Page] Hoc si fata negent, miserum si deserat orbem,
Angelicos orbes vt Patriarcha regat.
EIDEM EIVSDEM. De Genealogia Regis ac Principis studio doctissimi Antiquarij Iacobi Maxuelli a Carolo Magno inter 27. Carolos rationibus 100. delineata, intér (que) Iacobos 19. a Iacobo fortunato 52. modis ducta.
Epigramma.
NOn mage textilibꝰ victrix diffusa corymbis,
Quercū hedera in viridi lambit & ambit agro:
Sed ne (que) viuaces hederae magis implicat artus,
Multiplices vitis, ducta, reducta, vias:
Quā te Magne Pater Carolo cum Principe, Magnum
Ad Carolum generis clara propago trahit.
Maxuello retegente diem, fluit ordine, centum
Distinctis in te Carolus ille modis.
Per (que) nouem ac denos Iacobi nomine patres,
A Fortunato stat tibi Rege decus.
Bis tibi vicenis, bis senis tractibus ortum
Suggerit, auspicio nobilitante genus.
Hunc iuncta Hesperiae generosa Valentia primum
Regni vnitorem nomine, fassa colit.
Te Fortunato, Caroló (que) Britannia Magno,
Maiorem vt seruet maxima vota facit.
EIDEM EIVSDEM De serenissimo Principe ENNONE, Frisiae Orientalis Comite, Domino in Esens, Estendorf & Witmond, &c.
Epigramma.
TEtotus licet orbis amet, Rex maxime, toto
Non minor est Princeps [...]risius orbe tibi.
Exerit vt cunctos opali noua gemma colores,
Virtutum cunctas sic gerit Enno vices.
Enno tuas totiès in laudes ora resoluit,
Certat & officijs exuperare tuos.
Omnia sic peragit, sic omnia fatur, vt ori
Aut auri nil te gratius esse putet.
Tantis pro meritis Comiti Regalia fata
Donares, voto si Themis aequa foret.
EIVSDEM. In obitum viri praestantissimi.
Epitaphium.
ORTV, VITA, FAMA, LIBERIS, ILLVSTRI, SEV BELLO, SEV PACE, SVSPICIENDO, DOMINO THOMAE HAMILTONIO A PREISTFEILDE, REGII CONSESSVS SENATORI, FEBRE SVBRE PTO, ANNO 1615. MAII, 15. AETATIS 78. MNEMOSYNON HOC LVGENTES POSTERI STATVERVNT.
EPICEDIV M.
STirpis Hamiltoniae germen praenobile, Thomas,
Hoc tumulo, patriae lucida gemma, latet.
[Page] Deliciae Procerum, populi spes, Martis alumnus,
Dextera Musarum, pacis ocellus adest.
Consilijs Regem, fulciuit lege Senatum,
Exemplo cunctis profuit ille suo.
ALIVD.
Flos Hamiltonidum beate Thoma,
Faelix nobilitate, Marte faelix,
Faelix iudicio, bonis (que) faelix,
Faelix consilijs, honore faelix,
Faelix coniuge, prole, morte faelix,
Dulces exuuias dicans sepulchro
Nec vitam, ne (que) terminas honorem.
Eruditionis Eximiae Uirgini Bathsuae Reginaldae.
Epigramma.
REginalda sacrae vatum Regina choreiae,
Dissimilem Daphnes te tua fata volunt.
Obtusâ Daphnen, sed acutâ cuspide Phaebum
Fixit Amor, Musis inuidiosus Amor.
Indoluit tandèm, Phaebaeà (que) vulnera tollens,
Te simul auratâ cuspide (Virgo) ferit.
Spreuit Apollineas Daphne Peneïa voces
Blanditias fugiens, delitias (que) Dei.
Tu Phaebum sequeris, te Bathsua [...]aetus ab alto
Vertice Parnassi Phaebus in astra vehit.
Versa est in laurum Daphne, sed vertitur in te
Laurus, & in celebrem verteris ipsa Deam.
In obitum lectis [...]imae Virginis Mariae Candidae, ex amici odio simulato, morbo & morte correptae.
Epitapbium.
MVltorum Virgo spes inuidiosa procorum,
Ambiguum fecit cui placitura foret.
Mors dubium soluit, supremae victima sorti,
Candida quae fuerat, pallida facta iacet.
Iram ne simulet, ne candida pectora fallat,
Quem Mariae occasu mortis imago subit.
EIVSDEM In lauream Doctoralem Henrici Blacuodei iunioris carmen augurale.
Anagrammatism [...]s. HENRICVS BLACVODEVS EN HOC DVCE SALVS VRBI
Epigramma.
ROmuleas arces olìm temerauit & auras,
Dira lues pecudum strage virûm (que) ferox.
Funeribus lassi Phaebaea oracula ciues,
Supplicibus votis consuluere diù.
Sacra Deus responsa tulit, non numine nostro
Est opus, a nostra prole petenda salus.
Parrisij haud alitèr Proceres decus vrbis & orbis,
Numen vt in morbos auxiliare vocent;
A Blacuodaeo poscunt oracula patre,
Ille refert, proli cuncta remitto meae.
De BVCHANANAEA CIIII. Psalmi poetica paraphrasi, iudicium.
QVisquis Buchanani genium ritè nouerit, eiusdem in Musas tyrannicae licentiae defendendae gratiâ, prosodiam ab illo exaratam animaduertet; non minùs quàm Historim Scotorum ad dialogos de iure regni perpeàm confirmandos. Adeò tamen in arte sua caeutijt vt erroribus omni excusatione maioribus ibil solidè potuerit vnquàm praetendere.
In primis syllabam illustrium omnium (obcuriores nil moror) grammaticorum regulis [...]ngā, hìc insulsè corripuit, nempè vltimam in enuò à nomine (purà de nouo) deductam.
[Page] Secundò solaecismum turpiter commisit, his versibus.
Si enim epithetum (compressa) attribuat telluri, falsam reddet orationem: & vt loquitur Iulius Scaliger solaecismus erit in Philosophia. Sin attribuat vndae, solaecon dabit in grāmatica, subiectū & substantiuum collocans in obliquo casu, epithetum in recto. Nec licebit eise defendere subaudiendo subiectum repetitū in recto, sola enim impersonalia hoc admittunt.
Tertiò carmina solutam potiùs orationem quàm heroici versus maiestatem redolentia effudit ibidèm, haec scilicet.
Necnonista,
Etilla,
Nec vrgebo admodùm carmina quamproximè ad ridiculam leoninorum naturam accedentia, quorum medio & penthemimeri finis resonat. Nam etsi non inuenusta sit quando (que) literae vnius resonantia, vt.
Tamen quò plurium literarum & quò pluribus versibus haec resonantia fit, eò deformius carmen redditur. An qui venustatem assequi potest, naeuis gaudebit hujusmodi?
Sapiunt haec ferè incultū id seculū quo senes & circulatores rythmicis hexametris vnicè delectabantur; cuiusmodi celebratur illud marmoreae cathedrae Westmonasterij appensum.
Quartò coniunctiones &, at (que) que, ac, toties iteratas posuit nempe 34. vt nauseam pariant: vt dominum (que) patrē (que) & circumfusum, & liquidas, & leuibus, flammae (que) tonitrù (que) sensim (que) in (que) qui (que) [Page] mulcent (que) syluis (que) campos (que) faecunda (que) quae (que) quae (que) qui (que) puro (que) & è coelo, in (que) hominum (que) boum (que) sed & aequora, & horridae, at (que) adeò, te (que) quae (que) & desolatas suum (que) facilis (que) bonus (que) & scelerum, ac nos, dominumque.
Q [...]intò elisiones plures, puta 35. quae in carmine polito parciùs vsurpādae sunt, Vt ventorum alis, accinctae aurae, iussae accipiant, terra obruta, insonuere aurae, cernere erat, néue iterúm immissâ, saxa inuia, vnde olus, geniale assurgat, quae (que) hilarent, qui (que) hilaret, vbi implumes, lunae incertos, puróque accensum, cuncta inuoluentibus, patrem exposcit, monstra ingentia & horrida, at (que) adeò, a te vno, tollente animam, subitò exanimata, in cinerem inspirante animam, suum (que) in saecula, tantùm ille, nempe illo oblector, at vero impietas, planè extirpetur, radice & scelerum.
Inter quas omnium durissimae sunt quae in quintum pedem proximè incidunt, vt
Sextò congessit omnia supplementa-miserè laborantis ingenij, nempe, tùm, tantùm, sic, vndè, indè, tam, tot, tu, te, tibi. His locis, tùm liquidi fontes, tùm fera prorepit, nec tantùm, tantùm ille, sic pater, sic eat, tam varijs, tam laxo, tot millia, tot monstra, Inde sitim sedent, inde pec [...]s, vnde olus, inde superfus [...]s, te rerum, te decor, tu tibi, tu pater, tu timidis, tu lunae, te patrem, te didis, à te vno, te magnam, te rursus vultum, te tollente, te (que) quae (que) &c. Quae ab [Page] elegantia iterationis poeticae longè distant, ob multorum carminum moram interiectam.
Septimò nugationes vt deinrursùs sole renato, item, nullo cum fine per aeuum. Patrem, parens, pater, patrem, genitor, pater, & pater optime, deni (que) patrem.
Vt phrasium duarum priorum nugationes perspicuae reddantur, obseruetur particulam (re) in vocum compositarum structura idem penitùs designare, quod rursùs. Ergo renato id est rursùs nato, proindè cum dixit, dein rursùs sole renato, idem praestitit ac si dixisser, deinrursùs sole rursùs nato. Similiter nullo cum fine, idem valet quod per auum. Idcircò dùm protulit, nullo cum fine per aeuum, sensu perinde est ac si protulisset, per aeuum per aeuum. Deindè per aeuum id est nullo cum fine, quare qui dixerit nullo cum fine per aeuum, [...]erinde loquetur, ac si diceret, nullo cum fine, nullo cum fine, Caetera seipsis patent.
Quìn imò eorundem epithetorum reiteratio & diuersis subiectis applicatio exibilanda est in tam exiguo poemate. Per virides campos, virides ram [...]s, viridis faeni, viridantis oliui, faecunda semina, faecunda tellus, leuibus alis, leuibus pennis.
Octauò resonantia literarū finalium in voci [...]us similiter desinentiꝰ in (a) indigna est erudi [...]o poetâ. Vt in hoc poemate aliquotiès, nempe,
Item,
Etinae
Nonò integrorum penè versuum, in alijs authoribus, & in ipso alibì positorum, mutuatio egestatem denotat, vt horum.
Item,
Deni (que) digressiones à sensu textus & omissiones partium textus, minùs rectam arguunt paraphrasin, vt collatione versuum cum sacro codice liquidò constabit.
Alia verò plurima Buchanani errata castigatione dignissima, ipsis tyronibus puluerem grammaticum versantibus obuia, vt plangit, nestagnaret, item [...]ugitus leunculi & similia, lubens praetereo; cuncta haec limatissimo celiberrimae Parisiensis Academiae iudicio submittens, haec enim vtrique nostrum benigna fuit parens studiorum.
His peractis obseruatiunculis de illius & nostro poemate iudicet qui volet; si qui volet, iudicio valet incorrupto.