❧ENCHIRIDION LOCORVM cōmuniū aduersus Lutheranos, Ioanne Eckio autore.

Ephe.6.

In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere.

Ab autore iam quarto recognitū & tri­bus locis auctum, & a pluribus mondis Calcographi emunctum.

Michael Hillenius excudebat. Anno M.D.XXXI. Mense Iulio.

Impensis Henrici Pepwel, Londini sub intersignio S. Trinitatis in Coemi terio Diui Pauli.

[...]A LOCORVM [...]ommunsum.

  • 1 De [...] & eius autoritate
  • 2 De Concilijs
  • 3 De Primatu sedis apostolicae
  • 4 De Scripturis
  • 5 De Fide & operibus
  • 6 De Confirmatione
  • 7 De Ordine
  • 8 De Confessione
  • 9 De Eucharistia sub vtra (que) specie
  • 10 De Matrimonio
  • 11 De Extrema vnctione
  • 12 De Humanis constitutionibus
  • 13 De Festis, Ieiunijs &c̄.
  • 14 De Veneratione sanctorum
  • 15 De Imaginibus sanctorum
  • 16 De Missae sacrificio
  • 17 De Votis
  • 18 De Coelibatu clericorum
  • 19 De Cardinalibus & Legatis
  • 20 De Excommunicationibus,
  • 21 De Bello in Thurcas
  • 22 De Immunitate & diuitijs eccle.
  • 23 De Indulgentijs
  • 24 De Purgatorio
  • 25 De Annatis
  • 26 De Haeretici [...] comburendis
  • 27 Non disputandum cum Haereticis
  • 28 Sub eucharistia esse corpus Christi
  • 29 De Pueris baptisandis
  • 30 De Libero arbitrio.
  • 31 De oratione & horis Danonicis
  • 32 De Pluralitate Sacerdotū & decimi [...]

AVCTARIVM.

Ex libris

  • serenissimi regis Angliae Henrici. 8.
  • Ioannis Roffensis Episcopi.
  • Marcelli Corcirensis Episcopi.
  • Ioannis Fabri Constantiensis.
  • Hieronymi Emseri.
  • Ioannis Coclei.
  • Ambro­sij Catharini.
  • Casparis Schatzger.
  • Bartholo­mei Vsingij.
  • Augustini Alueldij, & alio (rum) catholicorum.

INVICTISS. PRINCIPI ET Dn̄o D. Henrico. 8. Franciae & Angliae regi, Hyberniae domino, fidei catholicae defensori, domino suo clemē tissimo, Ioannes Eckius para tissima offert obsequia.

IMmortali efferunt praeconio Rex Augustiss. Christianissimi imper [...]ores, (qui) periclitāti subuenere, ac pacem dedere ecclesiae. Quemad­modū diui imperatores Constā ­tinus magnus Syluestro, Gratianus & Theodosius Damaso, Martianus Leone, Phocas Gregorio magno, Carolus Magnus A­driano, & nouissime Sigismūdus Martino. 5. ro­manae ecclesiae p̄sidentibus, ꝑturbatum ecclesiae st [...] tum ad tranquillitatis portū ꝑduxere▪ Supplicāt deo humilibus precibus oēs fideles ecclesiae filij, vt in tanta oīm rerū calamitate, liberatorē ac pacifi­catorē destinare dignetur, (qui) sublatis Christiano­ [...]ū principū bellis cruentissimis, extirpatis pestif [...] ris haeresibus, hostis fidei nostrae Thurcarū Caes [...] ris incursiones & impetus cohibeat, & Graeciam, Asiam, & Aphricā, Christo & ecclesiae restituat. [Page] Qd etsi Lutherani ali (qui) subuersi, vt impune hae­reticarentur, mallent Thurcam canem illum ha­bere dominū, (quam) nobi issimū & diuū Caesarē Carolum Ro. Imp. & Hispania (rum) regem catholicū. Longe tamen alia mens est & sanior catholicis, (qui) omnia bona precant. Caesari, & ea quae memorauimus, ab eò expectant potissimū Ma. T. opera adiuto & consilio. Et sane oēs nobis ꝑsuademus nec te ecclesiae nec Caesari defuturū, cum animū tuū vere catholicū, in profliganda haeresi Lutherana, eruditissi. scriptis tuis declaraueris, vt haud immerito pontifex & Cardineus senatus (etiam si insaniat Ludder) titulū perpetuū, Catholicae fidei defensorem, regibus Angliae detulerint, vnde tradito mihi Leonis papae. 10. iussu M. T. libro, adeo miris modis ad te obseruandū ac suspicien­dum exarsi, vt quibusuis ob [...]equijs [...]uam gratiam demereri sim paratissimus. A [...] [...]erunt huius in te obseruantiae an [...]mum Reuerendiss. pater Ioannes clerici episcopus, & vir ille incōparabilis Richar­dus Paceus Ma. T. apud Se. ap. oratores, quē & orbi christiano, aedita contra Ludderū apologia Ma. T. testatus sum. Et dum locos cōmunes ad­uersus haeretico (rum) vesaniam aedere statuissem, & has minutias Regi opt. max. dedicare nō sum veritus. Dominus Iesus saluator & redemptor no­ster per suam misericordiā velit Ma. T. nobis in­columem conseruare, ad sanctae & catholicae fidei defensionem ac exaltationem. Bene valeat & tri­umphet Ma. T. Rex inuictissime. Ingolstadij Baioaria [...] [...]alend. Februarij. M.D.XXV.

DE ECCLESIA ET EIVS AVTORITATE. I.

ECclesia est corpus Christi, sponsa Christi regnum coelorū.Ephe. 1 Paulus: Omnia sub­iecit sub pedibus eius, & i­psum dedit caput suꝑ oēm ecclesiā, q̄ est corpus ipsius & plenitudo eius, (qui) oīa in oībꝰ adimplet. Ephe. 4. Digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cū omni humilitate & mansuetudine, cū patiētia supportātes inuicē in charirate▪ Ecclesia corpus soliciti ser, uare vnitatē spiritus ī vinculo pacis. Vnū corpus & vnus spūs, sicut vocati estis in vna spe vocationis vestrae. Vnus dn̄s, vna fides, vnum baptisma. Vnus deus & pater oīm,Canti. 6. Vna. Canti. 4 Ephe. 5 (qui) est super omnes.

Vna est colum [...] mea, ꝑfecta mea, vna est ma­tri suae, electa genitrici suae. Ortus cōclusus, soror mea, sponsa, ortus conclusus, fons signatus.

Mulieres viris suis subditae sint sicut dn̄o, quo­niā vir caput est mulieris, sicut Christus caput ecclesiae, ipse saluator corporis eius. sed sicut ecclesia subiecta est Christo,Sponsa ita & mulieres viris suis in oī bus. Viri diligite vxores vestras, sicut & Christus dilexit ecclesiā, (qui) seipsum tradidit proea, vt illam sanctificaret, mundans eam lauacro aquae in [...]bovitae, vt exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiā non habentē maculā, aut rugā, aut ali (qui)d huiusmodi, sed vt sit sancta & immaculata.

De Hierusalē,Apoc. 21 1 Co [...]. 12. Rom. 12 1. Pet. 3 sicut sponsam ornatam viro suo. Vos aūt estis corpus Christi, & membra de membro. Sic ergo vna est ecclesia, non est foris & intus sicut vna fuit archa Noe. 1. Petri. 3. quae fuit figura [Page] vnius ecclesiae, extra illam vnam signatam, nemo saluatur, sicut hoīes extra archam perierūt. Nō est digamus Christus, vna est ecclesia Apostolorum & nostra. Ante Ludderū natum erat ecclesia, quae credidit Missam sacrificiū, septē sacramenta. &c. illa fuit sponsa Christi. Ita (que) iam maneamus cum eadem ecclesia, & non iungamur ecclesiae mali­gnantium. Christus quia diligit ecclesiam spon­sam suam, non eam reliquit nec. D. nec. M. annis, etenim caput quomodo desereret suū corpus tan­to tempore? Cum synagogam minus dilectā ob peccata. 70. duntaxat annis reliquerit in captiuitate corporea Babylonis, quomodo suam sponsam ecclesiam relinqueret. M. annis in captiuitate er­rorum?

Simile est regnum coelorum homini patrifamilias,Mat. 20. qui exijt primo mane conducere operarios in vineam suam.

Simile factum est regnum coelorum homini regi,Mat. 22. qui fecit nuptias filio suo▪ & misit seruos suos vocare inuitatos ad nuptias.

Tunc simile erit regnū coelo (rum) decē virginibus quae accipiētes lampades,Mat. 25. exierūt obuiā sponso & sponsae: quin (que) aūt ex eis erant fatuae.

Multas similes parabolas inuenies.Mat. 13 Corollariū

1 Si ergo regnum coelorum hic dicitur ecclesia, quomodo in regno illo error & falsitas regnasset 2 M. annis. regnum coelo (rum) est regnum veritatis, patet deū semper exire vs (que) ad vesperam, ad condu­cendū operarios, contra credunt Ludderani neminem conductū [...]. M. annis, nisi eo (rum) Idolon Lud­derum. 3 Pater ecclesiam hic in via esse collectā ex bonis & malis, quia Christus clare dicit, ibi esse virgines prudentes & fatuas, pisces bonos & ma [Page] Ios. Vide Gregorium in home.

Ecclesia non erat,Ecclesia [...] on errat 1. Tim. 3 non modo, quia semper habet spōsum Christum, sed etiam quia regitur magiste­rio spiritussan.

Ecclesia Dei viui columna & firmamentū ve­ritatis. Quomodo ergo erraret.

Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non pote­stis portare modo,Ioan. 6. cum aūt venerit ille spūs veritatis docebit vos oēm veritatē. Hic oportet post euā ­gelium. Ludderanus ostendat nobis magisterium spiritus sancti hic promissum in ecclesia.

Et non necesse habetis, vt aliquis doceat vos, sed sicut vnctio eius docet vos de omnibus,1. Ioan. 2 & verū est, & non est mendacium. Ita (que) vnctio sancti spi­ritus semper docet ecclesiam.

Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus vs­que ad consummationem saeculi,Mat. 28. dixit Christus discipulis, qui est [...]ia, veritas, & vita. Liquet eccle­siam columnā veritatis, Christo ductore, & spiritu sancto magistro non errare, quanto minus cre­dibile, quod mille annis vniuersa ecclesia errarit, vt insaniunt Lutterani.

Sicut ecclesia est vna, ita vnitas est in ecclesia. Obsecro autem vos fratres per nomen domini nostri Iesu Christi,1. Cor. 1. vt idipsum dicatis omnes, & non sint in vobis scysmata, sitis autem perfecti in eodē sensu, & in eadem scientia. Ludderani noua scys­mata faciunt, & tam sibi (quam) alijs repugnant, vt iam dissectus est Carolstadius & Eg [...]anus & Ludder & Zuuinglius & rebaptisatores.

Nō enim dissentioni [...] est deus, sed pacis, sicut & in oībus ecclesijs sanctorū doceo.1. Cor. 14. potius ita (que) ve­rā intelligentiā scripturae credendum est de [...] inspi­rare cōcordi v [...]itati ecclesiae, (quam) vni priuato homini [Page] Luddero vel Zuuinglio, aut Osiandro. In oratio­ne ad Deū.Ecclesia Oīpotens sempiterne Deus, cuius spiritu totū corpus ecclesiae sanctifícatur & regitur.

Duo mala fecit populus meus,Hiere. 2. me dereliquerūt fontem aquae viuae, & foderunt sibi cisternas dissi­patas, quae continere non valent aquas. Sic Ludde­rani relinquentes verū & viuū fontē ecclesiae, fodiunt cisternas dissipatas haereticorum Vuikleff, Huss, Albigensium &c. Frustra deus misit filiū, frustra spiritū sanctū, frustra apostolos, martyres, doctores, confessores. Si per Ludderum solū lux veritatis aperienda erat, cur Deus non vnum mi­sit Ludderum pro omnibus?3. Regū. 8. Praelatos & poti­ores congregatos esse ecclesiam repraesentatiue pa­tet. Conuertit (que) rex faciem suā & benedixit omni ecclesiae Israel. oīs enim ecclesia Israel stabat &c. Ecceecclesia Israel, & quod solum fuerit repraesentatiua liquet per inicium huius [...]. Tunc congrega­ti sunt omnes maiores natu Israel cum principi­bus tribuum, & duces familiarum filiorum Israel ad regem Salomonem &c.

Obijciunt Haeretici.

1 Maior est autoritas scrpturae, (quam) ecclesiae, nam ecclesia debet regi secundum scripturam. Verbum enim domini nemini cedit.

2 Non licet ecclesiae aut vlli homini venire cōtra scripturam.

3 Illud non dicitur determinasse ecclesia, quod Papa cum Cardinalibus & Episcopis determinat, (qui)a ecclesia est congregatio omniū fidelium & connexio in vera fide, ex qua viuit iustus.

4 Ecclesia Dei solūest in spiritu, quia creditur & ita occulta.

[Page] Ludder dicit se esse de eccesia, & credit apud se 5 ecclesiam, vbi ipse sit ecclesiastes, sic Zuuinglius, Carolstadius, Pellicanus, Stopetꝰ, Hiebmeir, Pacimontanus &c.

¶Diluuntur obiecta.

Christus nō scripsit aliquē librū,Deprimo nec praecipit di­scipulis vel apostolis ad scribendum, at de ecclesia multa praecepit. vnde missurus apostolos ad plan­tandā ecclesiā,Mat. 28. nō dixit. Euntes scribite, sed euntes in mundū vniuersum, praedicate Euangeliū omni creaturae. Ideo lex fuit scripta in lapideis tabulis, Euāgeliū in cordibus.2. Cor. 3. Quoniā epistola estis Christi ministrata a nobis & scripta non atramento, sed spiritu dei viui, nō in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Concordat Hiere. 31.

Ecclesia est antiquior scriptura, quando enim a­postoli 2 inceperunt praedicare, nulla erat scriptura Euangelij, nulla [...]pistola Pauli, & tamen erat ec­clesia Chisti sanguine dedicata.

Sic apostoli sine scriptura noui testamenti elegerunt Matthiam, ordinatūt septē diaconos, Petrus 3 fecit expirare Ananiā & Saphirā.Act. 7. & 5. Act. 1. Cū apostolitam diligentes fuerint in verbo dei semināc [...]o, & tamē paucissima reperiuntur ab eis scripta, cōsectariū est multo plura eos docuisse, quam scripsisse, quae parē cum scriptis habent autoritatem.

Scriptura nō est autentica sine autoritate eccle­siae, scriptores enī canonici sunt membra ecclesiae.4

Vnde haeretico volenti contendere contra eccle­siae instituta & consuetudines, obijciatur quibus 5 armis velit contendere contra ecclesiam. Dicturus est canonicis scripturis,Achilles pro catholicis quatuor Euangeliorum, ac Paulinis epistolis. huic mox obijciatur vnde sciat has scrip turas esse canonicas, nisi ex ecclesia, qua [...]e [Page] enim credit euangelium Marci, qui Christum nō vidit, esse canonicum, & non euangelium Nicodemi, qui vidit & audiuit Christun, vt testatur Io­annes. Sic cur euangelium Lucae discipuli est rece­ptum, & euangelium Bartholomei apostoli est reiectum, nisi humiliter confítearis ecclesiae autoritatem cum beato August. id quod Ludder aliquādo docuit ecclesiam posse iudicare de scripturis.Vide regē Angliae

Augustinus. Euangelio nō crederē, nisi autori­tas ecclesiae me cōmoueret. In epistola fundamenti plura inferius descriptura vide.

Scriptura docet,Desecundo Memento vt diem sabbati san 1 ctifices, sex diebus operaberis, & facies omnia opera tua,Exo. 20. septimo autem die sabbatum domini Dei tui est &c. & tamen ecclesia mutauit sabbatum in dominicam autoritate sua,Mat. 5. super quo nullam ha 2 bes scripturam.

Christus dixit discipulis in [...]onte.Actu. 15. Non veni soluere legem, sed adimplere, & tamen ecclesia apostolorum in primo concilio pronunciauit audacter super cessatione legalium.Mat. 28

3 Matthe, vltimo dixit Christus discipulis. Eun­tes ergo docere omnes gentes in nomine patris, & filij, & spiritussancti, docentes eos seruare oīa, quaecun (que) mandaui vobis. Hic Christus dedit formam baptisandi in nomine trinitatis explicite,Act. 2 & tamen ecclesia primatiua mutauit hanc formam baptisandi in nomine Christi Iesu. Poenitentiam agite inquit Petrus, & baptiset vnusquis (que) vestrū i [...] nomine Iesu Christi in remissionem peccatorū vestrorum. Et Actu. 19. His auditis baptisati sunt in nomine domi Iesu.

Scriptura diffinit in concilio.Act. 15. Visum est spiritui sancto & nobis▪ &c. vt abstineatis vosab imolati [...] [Page] simulacro (rum), & sanguinē, & suffocato, rē tā clare diffinitā & expressam, ecclesia sua autorita [...]e mutauit, quia & sanguine & suffocato vtit. Ecce potestas ecclesiae super scriptura. Vide infra de constitutionibus humanis.

Porro si plus viuere vis secundū scripturas,Vide Cocleū de autoritate ecclesiae Act. 21. (quam) secundū autoritatē ecclesiae, iam omnes [...]udaei venientes ad baptisma, ad legē Moysi tenerent, quia sic reperiret in scripturis apostolos & alios conuersos vixisse. Paulo a gentibus reuertenti, dixerunt Iacobus & seniores: Vide frater, quot millia sunt in Iudaeis, qui crediderunt, & omnes aemulatores sunt legis. Audierunt aūt de te, quia discessionem doceas a Moyse, co (rum) (qui) per gentes sunt Iudaeorū, dicens, nō debere eos circūcidere filios suos, ne (que) secundū consuetudinem ingredi. Quid ergo est? Vti (que) oportet conuenire multitudinē, audient. n. te suꝑuenisse, hoc [...]rgo fac, quod tibi dicimus. Sūt nobis viri quatuor, votum habentes super se, his assumptis sanctifíca te cū illis, & impende in illis vt radant capita, & sciēt omnes, quia quae de te audierunt, falsa sunt: sed ambulas & ipse custodiens legem. de his autem qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus iudicantes, vt abstincant se ab Idolis, immolato, & sanguine suffocato, & fornicati­one. hic Paulus cū multis millihꝰ seruauit legem iussu S. Iacobi. Vis igitur Luddere conuersum ex Iudaeis hodie magis viuere secundū scripturas il­las, an secundū ecclesiae autoritatē?

Fatemur ecclesiā esse omniū fidelium congre­gationem, quia sunt de corpore Christi,De tertio at quando primates & potiores alicuius ꝓuinciae ali (qui)d sta­tuunt, tota prouincia dicitur statuisse. Sic praelati ecclesiae dicunt ecclesia, quia rep̄sentant eā, & sub­ditos [Page] suos.Mat. 18 Alioquin nun (quam) congregari posset ec­clesia. Et Mat. 18. Quod si te non audierit, dic ec­clesiae. quod si ecclesiā nō audierit, sit tibi sicut eth­nicus & publicanus. Si quis vellet dicere ecclesiae secūdū Ludderū, oporteret ꝓambulare totū orbē. Chrysostomus exponit, Ecclesiae praesulibus scili­cet ac praesidentibus, patet, quia mox apostolis tanquam p̄latis dat potestatē ligandi.Deut. 17. Deu. 17. Si dif­fícile & ambiguū apud te iudiciū esse prospexeris inter sanguinē & sanguinē, causam & causam, lepram & nō leprā, & iudiciū inter portas tuas videris [...]ba variari, surge & ascende ad locū quē elegerit dn̄s deus tuus, venies (que) ad sacerdotes Leuitici generis, & ad iudicē (qui) fuerit illo tꝑe, quaeres (que) ab eis, qui indicabunt tibi iudicij veritatem, & facies quodcun (que) dixerint, qui praesunt loco quē elegerit dn̄s, & docuerint te iuxta legē eius, sequeris (que) sententiam eo (rum), nec declinabis a [...] dexterā ne (que) ad si­nistrā. Qui aūt suꝑbierit, nolens obedire sacerdo­tis imperio, (qui) eo tꝑe ministrat dn̄o deo tuo ex de­creto iudicis, morietur homo ille, & auferes malū de Israel, cunctus (que) populus audiens timebit, vt nullus deinceps intumescat suꝑbia. Vide potestatem sacerdotis legalis, quanta putas potestas sit sacerdotis euangelici, & poenā expēde inobediētis.

Facta seditione nō minima Paulo & Barnabae aduersus illos statuerūt,Act. 15. vt ascenderent Paulus & Barnabas, & quidam alij ex alijs ad apostolos & presbyteros in Hierusalē super hac quaestione. Ecce qūo impleuerūt illud Deu. 17. & q̄ erat ecclesia nō tota congregatio, sed ascenderūt ad apostolos & presbyteros, (qui) repraesentabāt ecclesiam.

Si ecclesia est occulta, quomodo Christus prae­cepit dicendū eccliae,De quarto. & si ecclesiā nō audierit. &c. [Page] Si aūt esset occulta, quid posset ei dici, aut quomodo audiri?Mat. 18 Similiter ecclesia [...] corpus Christi, & Christiani membra. Ro. 12. 1. Cor. 10. 1. Cor. 12. Ephe. 1. Ephe. 5. & Col. 1. Dicat Ludderus, an illi fuerint occulti, & solū mathematice ecclesia q [...] dixit Paulus: Vos aūt estis corpus Christi, & membra de membro. Haeretico (rum) est habere criptas, speluncas,Luc. 11. & latebras, ecclesia ponit lucernā super candelabrū. Monstrat tibi ecclesia in concilijs, in sede apostolica, in episcopis & praepositis singula (rum) ecclesia (rum).2. Cor. 8. Nā si solum mathematica esset ecclesia, frater Pauli nō haberet laudē per oēs ecclesias.

Quod dicit Ludder,De quinto dixerūt oēs haeretici. Ideo Augustinus inuehitur contra Donatistas, (qui) vniuersalē ecclesiam coartare volebāt ad angulū paucorum haereticorum.

Plura vide apud Ioannem Cocleum de autoritate ecclesiae, & apu [...] Roffensem.

DE CONCILIIS. II.
¶Quia ecclesiae autoritas plurimū pollet in concilijs,Act. 15 iusto ordine iā de concilijs acturi sumus.

SVrrexerunt quidam dehaeresi pharisaeo (rum), (qui) crediderūt, dicentes, quia oportet circumcidi eos, praecipue quo (que) seruare legē Moysi. Cō ­uenerunt (que) Apostoli & seniores videre de verbo hoc, & infra ponit decisio. Visum est spiritui san­cto & nobis nihil vltra imponere vobis oneris (quam) haec necessaria; vt abstineatis vos ab immolatis si­mulacrorum, & sanguine, & suffocato, & fornicatione, a quibus custodientes vos be [...]ieagetis. Ecce concilij apostolici formam. Apostoli & seniores conuenerunt, Gentes non se opposuerunt apostolis, sicut mō Ludder concilijs, qua autoritate, qua [Page] scriptura id facitis? cur admittis nobis liberratē a 3 Christo datā? nam etsi in deliberando citauerint Amos. 9. tn̄ quo ad ꝓhibitionē illo (rum) triū, nihil induxerunt, sil'r in decisione nullā adduxerunt scri­pturā. Antiochia quo (que) recipit conclusa Hieroso 4 lymis, Ludder respuit conclusa Romae. Patet cō ­cilium habuisse potestatē statuendi aliqua esse ne­cessa [...] aꝓ illo tꝑe, q̄tn̄ ad fidē simpliciter nō essent 5 necessaria, cur nō eadē potestas esset nunc in ecclesia, qn̄ necessitas saepe exigit? Idē Christus, idē spi­ritus, eadē fides, cur nō aequa concilio (rum) potestas?

Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint suꝑ terram,Mat. 18 de omni re quameū (que) petierint, fiet illis a patre meo (qui) in coelis est. Vbi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.

Nullus potest conuinci euiden [...]ius, non audi­isse ecclesiam, (quam) si concilium [...]on audierit.

Nusquam ma [...]or consensus, (quam) in concilio.

Nullibi congregatur plus in nomine domini, (quam) in concilijs generalibus.Act. 6.

Conuocantes aūt duodecim multitudinē &c. Tollatur concilio (rum) autoritas, & oīa in ecclesia erūt ambigua, dubia, pendētia, incerta, nā omnes mox redibūt haereses, concilio (rum) autotitate damnatae: quod si scripturis contra eos pugnabis, iam se­clusa autoritate ecclesiae reijciēt scripturam quam volent, sicut modo Ludder reijcit epistolā S. Iaco bi, quia aduersatur sibi, similiter Machabeos. &c. Et olim haeretici nō acceptarūt quatuor illa euangelia, sicut Manichei reiecerūt vetus testamentū. Res miseranda profecto. Si illud haeretico (rum) esset verū, tūc enī occurrente aliquo dubio in fide, non esset tua decidendi illud, sed quilibet iuxta prudē ­ [...]iam [Page] capitis sui, declinaret in illā vel aliā partē, quo modo ergo Christus nō sufficienter prouidisset ecclesiae suae per legem euangelicam, quae tamen de­bet esse perfectissima.

Augustinus ad Ianua.August. Illa quae non scripta sed tradita custodimus, quae quidem toto orbeterra­rum obseruantur, datur intelligi, vel ab ipsis apo­stolis vel plenarijs concilijs (quorum est in eccle­sia saluberrima autoritas) commendata at (que) statuta retineri, vnde haec, quia ita sint facienda, dispu­tare, insolentissimae insaniae est. Lutterani ergo in­solentes sunt & insani.

Augustinus lib.August. 7. contra Donatistas assumit sanctam ecclesiam catholicam, contra Donatistas autoritate plenarij concilij munitam. Et lib. 1. cap. 18. plenarium concilium existimat consensionem totius ecclesiae.

Maiores ecclesi [...] sicut sunt in concilio repraesentant totam ecclesiam. Patet primo in Exodo se­pissime, & sume exempli causa, Exodi. 19. quando deus voluit dare legem Moysi, praecepit ei. Haec dices domui Iacob & annunciabis filijs Israel &c. Et tamen postea de Moyse dicit. Venit Moyses, & conuocatis maioribꝰ natu populi exposuit oēs sermones &c. Et licet solum seniores populi respō derint, cū quibus loquebatur Moyses, tamē subdit textus. Respondit (qui) oīs populus simul &c. ꝙ nō erat oīs populus nisi repraesentatiue.

¶Obijciunt Haeretici.

In concilio sunt homines, quare fallunt saepe & 1 falluntur, cum omnis homo sit mendax.

Deprensum est conciliū Carthaginense sub sancto viro Cypriano cū. 80. episcopis de rebaptisan 2 dis haereticis errasse.

[Page] Sicut conciliū Ariminēse plenariū DC. Episco 3 porum errauit cū Arrio. Et Ephesinū secundū cū Eutycete & Dioscoro. Et Constantinopolitanū sub Constantino Imp. de tollendis imaginibus.

Et concilia etiam generalia vnanimiter suscepta 4 varia determinarunt. Etiā in his quae credenda proponuntur vt cōciliū Constātiense de primatu Pa­pae contro conciliū Nicenū & Aphricanum.

¶Obijciunt Layci.

5 A Ludderanis male persuasi. cum Layci sint de ecclesia, & nō minus agatur de salute animarū il­lorū, quā cleri. Ita (que) conueniat eos interesse.

¶Diluuntur obiecta.

Fatemur eos qui in concilio conueniūt, esse ho­mines, at in concilio generali legittimo reguntur ductore spiritu sancto,De primo qui eos falli nō sinit. Nā & Paulus & Ioannes, Esayas & Dauid fuerūt ho­mines. adhuc Paulus ad Gala [...]inqui [...]. Si angelus de coelo aliud euāgelizauerit, anathema sit. Scrip­tores ita (que) canonici infallibiliter scripserūt, qui sue [...]ūt homines, Sic patres in concilijs

Conciliū illud Carthaginense nō fuit plenariū, sed particulare,De secundo vt ostēdit Augustinus contra Do­natistas, particularia autē concilia poterunt errare, & reformantur per generalia Augusti. li. 2. contra Donatistas. Et ipsa concilia quae ꝑ singulas regio­nes vel ꝓuincias fiūt, plenariorū conciliorū auto­ritati quae fiunt ex vniuerso orbe Christiano, sine vllis ambagibus cedere, cū experimēto rerū aperit

Ariminē, conciliabulū fuit, nō conciliū, ne (que) le­gittime congregatū [...]inuito enim Liberio coactū fuit haereticor [...] opera,De tertio contra conciliū Nicaenum Thauro praefecto pro Arrianis iussu imperatoris precibus & minis instante. Et simplices Episcopi [Page] Occidentales fuerūt seducti fucis haereticorū, quos postea intelligentes, retractarunt conclusa Arimi­ni. Sic & Ephesi [...]ū conciliabulū in quo haereticus praesedit Dioscorus, nō fuit legittime congregatū, nolentibus legatis Papae iniquū locū accedere, & dam natū fuit ꝑ Calcedonēse conciliū. Sic impius imperator Constantinus rspugnante pontifice cō ciliabulū Constantinianū collegit,De Imagi­nibus. qd postea Nicae no concilio secundo sub Hierene imperatrice dam natū est, vnde et Carolstadius, Zuuinglius, Hetz man, Baldasar, Hiebmaioris ex Fridberg in hoc Luttero repugnantes damnati sunt.

Concilia plenaria, quae mores & regimen con­cernunt ecclesiasticū,De quart [...] pro qualitate & conditione temporū, personarū &c. abs (que) fidei praeiuditio va­rie determinarunt, at concilia generalia legittima in credend [...]s, se nō destruxerūt. Sic intelligat Au­gust. priora concil [...] plenaria posterioribus emen­dari. Conciliū aūt Aphricanū & Nicenū non ad­uersari Constan. Vide de Papatu infra.

Layci possunt interesse concilijs, vt testes, vt de­fensores, vt conciliariij,De quinto vt suggestores, vt executores, tamē a Christo nato, nun (quam) habuerūt vocē diffinitiuā in concilio Actu. 15. statuerunt vt ascende­rent Paulus [...] & Barnabas, & quidā alij ex alijs ad apostolos & presbyteros in Hierusalem super hacActu. 15. quaestione, & quae sequuntur. Ecce ad clerū ascen­derūt, non ad laycos, & nulla fít laicorum mentio in eodem concilio.

In concilio. 8. actione. 4. principes iussi interro­gare dixerunt. Vt obsecundantes verbo vestro, ex praeceptione vestra interrogabimus eos, nō ꝑ pote­statē nostram, potestas enim haec vestra est.

Basilius imperator de laycis inquit. Quan (quam) nō [Page] [...] [Page] [...] [Page] sit datū istis secundū canonē dicendi quic (quam) peni­tus de ecclesiasticis causis,Sedulius. opus enī hoc pontificū est & sacerdotum.

Zozomenes refert. Dum Valentinianus per Thraciam ad Romam properaret, nunc episcopi Hellesponti Bithiniae legatum miserunt Hipatia­num Heracliae praesulem, quatenus dignaretur ad emendationem dogmatis interesse. Respondit, mihi quidem, cum minimus de populo sim, pha [...] non est talia perscrutari.

Verum sacerdotes quibus haec cura est apud se­metipsos congregent vbicū (que) voluerint.Ambro. Ambro­sius ad Valentinianū contra Auxentiū. Si scriptu­rarū seriē diuinarū vel veterum tempora retracte­mus, quis est qui abnuat in causa fidei episcopos solere de Christianis imperatoribus, non imperato­res de episcopis iudicare.

Martianus imperator in [...]lcedonensi concilio ad synodum dixit.Martian. Nos ad conseruandam fidem non ad potentiam ostendēdam, exemplo gloriosis simi principis Constantini, synodo interesse vo­lumus, vt inuenta veritate, non vltra multitudo prauis doctrinis at [...]racta, discordet. E [...] iterum. Sūt quaedam certa capitula quae bonorū respectu, ve­strae reseruamus sanctitati, congruum rati regulariter a vobis ista, synodali disponi concilio, potius quam nostris legibus statui.

Basilius impe.Basilius impera. in fine concilij octaui. De vobis autē laycis, tam qui in dignitatibus, (quam) qui absolu­te conuersamini, quid amplius dicam non habeo, quam quod nullo modo vobis licet de ecclesiasti­cis causis sermonem mouere, ne (que) penitus resiste­re integritati ecclesiae & vniuersali synodo aduer­sari. Haec enim inuestigare & quaerere patriarcha­rum, [Page] pontificum, & sacerdotū est, qui regiminis officium, sortiti sunt, qui sanctificandi, qui soluen­di, & ligandi potestatem habent, qui ecclesiasticas & coelestes adepti sunt claues. Non nostrum, qui pasci debemus, qui sanctificari, qui ligari, vel a li­gamento solui egemus. Quantaecun (que) enim reli­gionis & sapientiae laycus existat, vel etiam si vniuersa virtute interius polleat, donec laycus est, ouis vocari non desinet &c. Quae ergo vobis ratio est in ordine ouium constitutis. Pastores verborum subtilitatem discutiendi, & ea quae super nos sunt quaerendi & ambiendi habent. O portet nos ergo cum timore & fide syncera hos audire, & facies eorum vereri, cum sint ministri dei omnipoientis & huius sormam possideant, & nihil amplius (quam) ea quae nostri ordinis sunt requirere. Hinc popu­lus remittebatur a Christo ad faciendum non ea, quae principes,Mat. 23. reges, [...]etrarchae, aut nobiles dicerēt, sed quae scribae & pharisaei sedentes super cathe­dram Moysi, dixerint vobis, seruate & facite. Summa ita (que) est sacrae scripturae, ecclesiae & con­ciliorum concordia.

DE PRIMATV SEDIS APO­STOLICAE ET PETRI. III.
Quia summa autoritas interius sit apud ecclesiā quam contemplamur in concilijs & in sede apostolica. Cōuenit vt Romani pon­tificis & Petri primatum firme­mus breuibus.

POst confessionem Petri, Iesus dicit ei: Bea­tus es Simon Bariona,Mat. 1 [...]. quia caro & sanguis non reuelauit tibi, sed pater meus qui in coe­lis est, & ego dico tibi, quia tu es Petrus, & suꝑ hāc [Page] petrā aedificabo ecclesiā meā, & portae inferi non pualebunt aduersus eā, & tibi dabo claues regni coelo (rum): & quodcun (que) ligaueris suꝑ terram, erit ligatum & in coelis, & quodcū (que) solueris suꝑ terram, erit solutū & in coelis: patet qūo signare voluit personā S. Petri, quia posuit nomen antiquū Simon, nomen nouū Petrus, nomē patris Bario na, & demonstrat proprie: Tu es, & super hanc. ꝑ hanc petram, exponit Hieronymus, id est, suꝑ te, & tibi dabo claues. &c.

Et per illa verba promissum Petro primatum testantur sancti patres, & super Petro aedifican­dam ecclesiam.

Cyprianus lib. 4. epist. ad Pupianū, et lib. 1. ad Cornelium.

Origenes homilia sexta super Matthaeum.

Hieronymus lib. 1. contra Pelagianos, & suꝑ Matth. 16.

Ambrosius sermone. 47.

Augustinus contra epistolam Donati.

Chrysostomus super Matthaeum.

Hylarius super Matthaeum.

Leo in serm. 3. de anniuersario die suae assump.

Gregorius in moralib. & in registro ad Mau­ricium August.

Cyrillus lib. 2. ca. 12. super Ioan.

Conciliū Calcedon̄. octauū, Nicolai papae

Vide nostro lib. 1. de primatu Petri. Potestatem quam promisit Christus Petro,Ioan. 21 dedit post resurrectionē. Dixit Simoni Petro Iesus: Simon Ioānis diligis meplus ijs? dicit et: Etiā dn̄e, tu scis quia amo te. dicit ei Pasce agnos meos: quod & tertio repetijt, pasce oues meas. Hic soli Petro in praesentia aliorum apostolo (rum) commisit oucs vt principi [Page] apostolo (rum), nam pascere in sacris literis significat regere, & pastores dicuntur reges Ezechielis. 34. Esa. 44. &. 56. Hiere. 2. &. 22. Psalm. 22.

Datum primatū Petro per illa verba testantur Cyprianus de simplicitate praelato (rum). Hierony. in sermone de Petro ad Eustoch. Ambro. in sermo­ne de poenitentia, & de fide Petri. Chrysost. super Ioannē, & Home. 80. de poenitentia. August. in q. Noui & Veteris testamē. q. 75. Leo in sermone de ascensione dn̄i. Grego. in homil. Marci. 16. & epistola ad Ciria. Bernardus sermo. 3. de septē pa­nibus. Beda in homi.

Primatus Petri ꝓbatur ex multis alijs scripturis.Luc. 22. Luc. 22. Simon ecce Sathanas expetiuit vos, vt cribraret sicut triticū: ego aūt rogaui pro te, vt non deficiat fides tua, & tu aliquando conuersus, confirma fratres tuos. Vide, pro Petro rogat prae caeteris, & duo pet [...]t: Indefectibilitatē fidei, & potestatem confirmandi fideles. Sic August. Chry­sost. Leo, Cyrillus, & Beda capiūt. Mat. 17. dixit Christus Petro: Vade ad mare, & mitte hamum, & eum piscem (qui) primus ascenderit,Mat. 17 tolle: & aꝑto ore eius, inuenies statherē, illum sumens, da eis ꝓ me & te. patet Christū pluribus discipulis praesentibus, solū Petrū sibi aequasse in solutione tributi. Ita intelligit Hierony. Augusti. Chrysost. Origenes, Ambro. Matth. 10. Mar. 3. Luc. 6. vbi descri­bitur apostolorum constitutio ab omnibus, Pe­trus vt caput nominatur, primo quod ꝓ eius pri­matu expendit Hierouy. Chrysost. Ioan. 21. solus Petrus super aqua maris ad Christū peruenit. Si­gnū singularis pontificij ait Bernardus de consi­deratione ad Eugeniū Lucae. 5. Etsi discipulis aliis imperatur vt laxēt raetia, soli tamē Petro dicitur [Page] duc in altū, ponderat S. Ambrosius.

De sanctis patribus iam audiuimus, omnes Pe­tro tribuere primatum a domino primo promis­sum, dein post resurrectionē exhibitum super to­ta ecclesia. Addatur tamen prioribus Dionysius cap. 3. de diuinis nominibꝰ. Athanasius in episto­lis ad Marcum, Liberium & Foelicem, in quibus abunde probat primatum Papae, Eusebius Caesa­riensis lib. 2. cap. 14. ecclesiast. historiae. Augu. tra­cta. 56. super Ioan. lib. 2. contra Donatistas &c. Lactantius lib. 7. Instit. diuina (rum). Paulinus de S. Foelice. Anshelmus ad Vrbanū papam. Valenti­nianus, Martianus, Phoca, Iustinianus, Impera­tores, sub titu. de summa trinitate & fide cathol. Quae omnia latissime astruximus tribus libris de primatu Petri ad Leonem decimū, & multa rara inuenies in magno opere cōtra Ludderum Ioan. Fabri archiducalis consiliarij.

Ratio suadet,Ioan. 21 quia fuit summus sacerdos in ve­te. lege, cuius autoritas audita fuit ex ca. 17. Deu. Et regimen monarchicum est optimum, & talis ordo est in ecclesia triumphante, & sicut pulchre inducit Nazianzenus, Moyses in dubijs ꝓuidis­set suae sponsae ecclesiae. Greg. lib. 21. moral. Om­nes homines natura aequales genuit, sed ratione meritorum ordine, alios alijs occulta dispensatio­ne postposuit: ipsa vero diuersitas quae accessit ex vna, diuino dispensatur iudicio, vt quoniā omnis homo iter vitae non graditur, alter ab altero roga­tur. Desyderat forte haereticus, ecclesiā militantē nō habere caput ministeriale, & fiat in ecclesia qd scribit Iudicū. 17. &. 21. In illis diebus nō erat rex in Israel, sed vnusquis (que) quod sibi bonum videbatur sic faciebat.

Obijciunt Haeretici.

Petro nō promisit nec dedit Christus claues ꝓ persona sua, sed quia gerebat personam ecclesiae.1

Si super Petro homine est aedificata ecclesia, [...]amportae inferorum praeualuerunt contra eum in vo­ce vnius ancillae, & quotidie praeualent successori­bus 2 suis peccatotibus.

Et cum super petra sit ecclesia aedificata, petra au 3 tem erat Christus. 1. Cor. 3. non poterit referri in Petrū, & fundamentū aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est.

Primitiua ecclesia apostolorū non fuisset eccle­sia,4 cū Petrus. 18. anno post Christū passum fuerit adhuc in Hierusalē, vbi erat tūc Romana ecclesia.

Petrus nunquam fuit Romae.5

Petrus est membrum ecclesiae.6

Quomodo Petrus esset petra cū Mat. 16. dixe 7 rit Christus, vade post me sathana?

Diluuntur ista contra Petrū adducta.

Fatemur cū Augustino claues datas ecclesiae,Deprimo tn̄ in persona Petri. i. claues finaliter dedit Christus Petro, ad vtilitatē ecclesiae, dedit claues nō vni, sed vnitati. Ita Petrus gessit personā ecclesiae, sicut imperator Germaniae. Ita (que) certae personae habēt cla­ues, quia alias nullus esset illarum vsus.

Praeualuerūt portae inferi aduersus personas suc cedentes Petro,De secundo nō tn̄ contra potestatē Petri. Haec successio Petri in potestate mansit, licet personae peccarent. Petro autem negante, nondum ecclesia erat super eū fundata, sed fundanda, quia Christus dixit super hanc petram aedificabo ecclesiam meam scilicet post resurrectionem.

Etsi Christus sit petra principalis,Detertio & fundamentū primariū, tamen habet vicarios & substitutos, [Page] secundarias petras, nam cū dicto Pauli, quod solus Christus sit fundamētū, stat dictū Ioan. Apoca. 21. Etmurus ciuitatis habens fundamenta duodecem & in ipsis duodecim nomina, duodecim apostolorum & agni.

Errat Ludder Petrum tam tarde venisse Ro­mā,De quarto quia fuit. 5. annis in Ponto & Asia. 7. in An­tiochia, postea migrauit Romam, licet. 18. anno e Roma venerit Hierusalē ad conciliū. Porro nihil ad rē facit. Erat enī Petrus summus pontifex, vbi­cū (que) erat, licet reuelante spiritu, vt marcellus san­ctus martyr ait, sedem sibi Romae elegerit, prius ita (que) tempore fuit summus episcopus Petrus quā Romanus episcopus.

Hoc est nouum mendacium Vrbani Riegers aut alterius Lutterani,De quinto Petrū nun (quam) fuisse Romae, & ante Paulū conuertisse eos, de quibus loquitur Gala. 7. testat beatus Hiero [...]uper epistola ad Roman. 1. Vt aliquid impartiar vobis gratiae spiritualis. Ad confirmandos inquit, vos Romanos Petri praedicationem & fidem tenentes &c.

Aegesippus antiquissimus, qui sub Aniceto ve­nit Romā. Anno dn̄i. 160. Is scribit lib. 3. de exci­dio Hierusalē quomodo Nero quesiuit causas oc­cidendi Apostolos, dato (que) praecepto vt comprae­henderentur apostoli, rogabat Petrus vt sese alio conferret.

Dionysius Corinthiorū episcopus existēs Ro.Vide Ioan nē Fabrū Anno dn̄i. 150. ait. Vos habentes commonitionē a Petro & Paulo, plantationem Romanae eccle­siae cōiunxistis. Ambo etenim aduētantes, at (que) in hac vrbe simul docentes, etiam martyrio pariter, vno eodem (que) tēpore coronati sunt. Idem testatur quidam scriptor Gaius sub Zephaerino papa.

[Page] S. Ignatius discipulꝰ Ioānis euāgelistae ad Thar senses scribit. Quid quod Petrus crucifixus est Paulus & Iacobus gladijs obtruncati sunt, Ioan­nes in Pathmo relegatus est. Et ad Romanos. Non sicut Petrus & Paulus praecipio vobis, Illi enim apostoli Iesu Christi, ego autem minimus.

Ireneus Lugdunensis episcopus lib. 3. ca. 1. con­tra haereticos. Sic inquit, Mattheus hebraeis ipso­rum lingua sctipturam dedit Euangelij, quum Petrus & Paulus Romae euāgelizarent & fundarēt ecclesiam. Et cap. 3. a gloriosissimis duobus apo­stolis Petro & Paulo, Romae fundatae & consti­tutae sunt ecclesiae.

Tertulianus anno dn̄i. 150. viuens, scripsit libro 4. aduersus Martionē, Romanis euangelium, Petrus & Paulus sanguine suo signatū reliquerunt. Et li. de praescriptione haereticorū loquens de Ro­ma subdit. Vbi Pe [...]us passioni dn̄icae adaequatur.

Eusebius Caesariensis li. 2. historiarū inquit. In ipsis Claudij temporibus clemētia diuinae proui­dentiae probatissimū oīm apostolo (rum) & maximū, fidei magnificentia & virtutis merito, primorem principem Petrū ad vrbem Romam deducit.

Et lib. de tēporibus, Eodē anno ab Herode ca­pitur, & infra Petrus natione Galilaeus, Christia­norū pontifex primus quū primū Antiochenam fundasset ecclesiam, Romā proficiscitur, vbi euan­geliū praedicans vigintiquin (que) annis eiusdē vrbis episcopus perseuerat. Gaudentius Brixianus vetustissimus scriptor inquit. Hoc enim die apud vrbē Romam ambos pro Christi noīe, Neronis crude, litas interfecit. Hiero. de viris illustribus. Simon Petrus filius Ioānis, prouinciae Galileae, vico Bet­saida, frater Andreae apostoli, & princeps aposto­lorum [Page] post episcopatum Antiochensis ecclesiae, & praedicationē dispersionis eorū qui de circuncisio­ne crediderāt in Ponto, Galatia, Capadotia, Asia & Bithinia, secundo Claudij anno ad expugnan­dum Simonē magnum, Romā pergit, ibi viginti quin (que) annis cathedram sacerdotalem occupauit. Dionysius Areopagita S. Pauli discipulus idē te­statur ad Timotheū condiscipulū de transitu apo­stolorū. Linus papa proximus post Petrū scripsit orientalibus de martyrio Petri in vrbe. Ambrosi­us sermone. 67. inquit. Non sine causa factum pu­temus, quod vna die, vno in loco, vnius tyranni tollerauere sententiam, vna die passi sunt, vt ad Christum pariter punirent. Vno in loco, ne alteri Roma deesset &c. & infra in vrbe Roma, quae principatum & caput obtinet nationum, loquitur de Petro & Paulo.

Papias Hieropolitanus S. Ioannis euangelistae auditor testatur Petrum suam primam ecclesiamDe sexto. epistolam canonicam scripsisse Romae.

Testātur hoc Athanasius, Marcellus, Damasus Leo, Beda, Bernardus & alij innumeri.

Vide Ioan. Fabrum in suo opere post medium.

Petrum membrum & partē ecclesiae dicimus, sed quod propterea nōpossit esse caput ministeriale seu vicarius veri capitis, negamus. Similiter aliud est agere priuatam personam, aliud publicam. Etsi est caput, est vti (que) membrum.

Non mirum Petrum increpatum a Christo, qd existimaret suae confessioni contrarium,Desept. Christum occidendū, quia nondū acceperat claues, nondum erat confirmatus, nondū venerat super eū plenitu­do spiritus. Ideo nondū fuit petra, sed post resurre­ctionem Christus fundauit super eum ecclesiā vt [Page] expresse testatur Hieronymus ibi suꝑ Matthaeū. Deni (que) Chrysost. & Hilarius nolunt nomen sa­thanae pertinere ad Petrum, sed ad diabolum suggestorem huius consilij. porro lapsus personoe nō tollit potestatem.

Cum enim Ludder per petram intelligat fidē, fides aeque admittitur in homine, sicut gratia, & nō pluae fides vnius hominis, (quam) alterius hominis, & ita super fide omnium fidelium est aedificata ecclesia. Et si omnes fideles sunt fundamētum, quā tunc dabit ecclesiam, nisi ineptissime dicat idem sundari super seipso.

¶Adhuc obijciunt haeretici contra Petrum & Papam.

Petrus in apostolos non habuit potestatem, sed 1 apostoli in ipsum, quia ipsum & Ioannē miserunt in Samariam. Act. 8.

Nec Petrus exerc [...]it vn (quam) primatū illum, sicut 2 modo Papa nō vult vllū episcopū fieri in mūdo nisi accipiat pallium & confirmationē ab eo.

Nouit Petrus hoc prohibitū a Christo, Luc. 22 3 facta contentione, quis eo (rum) videretur maior, dicit eis Iesus: Reges gentium dominantur eo (rum), & (qui) potestatē habent super eos, benefici vocantur: vos autem non sic, sed qui maior est vestrum, fiat sicut minor, & qui praecessor est, sicut ministrator. Li­quet (aiunt haeretici) reges gentium non pontisi­ces esse qui dominantur.

Mar. 10. vbi filij Zebedei ad hanc aspirarūt po­testatem, receperunt responsum. s. vt calicē biberēt,4 nec tamen certi vbi sessuri essent. Sic superioritatē 5 fugiendam docuit. Lu. 9. & Mat. 18.6

Paulus resistit Petro, ad Gal. 2.7

Victor Papa volens excommunicare orienta­les, [Page] fuit prohibitus ab Hiereneo Lugdunensi.

8 Anicetus cessit Policarpo epi. Smyrneo (rum).

9 Orientales epi. non obediuerunt Iulio papae.

10 Constantinus quartus Imperator constituit pa 11 pam esse primum.

Sic tot milia Martyrum orientalis eccliae, essent dānata, similiter Cyprianus, August. Nicolaus, quia nun (quam) fuit papa Ro. suꝑ ecclesias Asiae, Graeciae, aut Aphricae.

12 Quando instituit Antiochenū, Constantino­politanū, Alexandrinū, aut Indicum.

13 Theophilus Alexādrinus & Epiphanius de­posuerūt Chrysostomū, & idē Epiphaniꝰ excō municauit Ioannē Hierosoly mitanum.

Conciliū Nicenū testatur episcopū Rom. ge­rere 14 curam suburbana (rum) ecclesia (rum).

15 Idem statuit episcopos ordinari ab episcopis ꝓ­uincialibus, non a papa.

16 Idem Concilium Hierosolymitano tribuit primatum, non Romano. Et Hierosolyma fuit pri­ma, quia de Sion exibit lex.

17 Cōcilio Aphricano. 4. primae sedis epūs nō ap pellet princeps sacerdotū, aut aliquid huiusmodi, sed tantū primae sedis episcopus, & infra vniuersalis aūt etiam Rom. pontif. appelletur.

18 Et Pelagius & Gregorius renuerunt nomen vniuersalis episcopi.

19 Primatus papae probatur ex decretis & decreta libus Rom. Pontificum, qui libri intra. 400. an­nos nati sunt.

Haec fusius induximus, quod hic magis vociferentur haeretici contra petram quam omnes impetiuere.

¶Diluuntur obiecta.

Petrū exercuisse primatū iam dicemus, at cum argutaris:De primo Petrus fuit missus ab apostolis in Sa­mariam, quare sit midor apostolis? Est forma argumentādi Arriano (rum), quia pater misit filiū. Ioā. 6. & 20. & ad Gala. 4. Ita (que) pater est maior filio, quia mittens maior est misso, quasi non Herodes miserit tres magos, vt adorēt puerum, qui maior magis non fuit, & frequens est, potiores mitti ex collegio & senatu.

Petrus executus est officiū suum. Nolumus recensere quae Ioan. 6. Lu. 17. Mat. 19. Lu. 5. Mat. 4. Mat.De secūdo 17. Mat. 18. recensuerūt, sed quando in actu iam erat pontir̄ex creatus, audiamus quid fecerit. Nam primo ordinationē Matthiae in apostolum direxit. Exurgeus Petrus in medio fratrum dixit. Viri fratres. &c. Act. 1. Secundo in die Penteco­stes oēs apostolos defendit, stans Petrus cum vn­decim eleuauit vocē [...]am. Act. 2. Tertio praesen­te Ioan. sanauit claudū, & coram populo defen­dit. Act. 3. Quarto in concilio defendit se & Ioannem. Act. 4. Quinto in Ananiam & Saphiram sententiā mortis protulit. Act. 5. quod fuit maxi­mū potestatis coereiuae indiciū. Sexto Simonis maledictam nundinationē coercuit. Act. 8. Se­ptimo iussus fuit etiā gentes tan (quam) praelatus in suā potestatē suscipere, quādo vidit lintheum, in quo erant bestiae & reptilia &c. & facta est ad eū vox Surge Petre, occide & manduca. Act. 11. Hic ius­sus fuit velut caput, gentes incorporare ecclesiae. Octauo, in concilio apostol (rum) fuit autor senten­tiae cessationis legaliū, vt docet Hiero. & Act. 15 Caue ita (que) haeretice mentiri in S. Petrū ꝙ potestate diuinitus tradita non sit vsus.

De adiuncto falsum est, nam patriarchae quili­bet [Page] confirmauit suos episcopos, & Thessalonice [...] cōfirmauit suos episcopos Graeciae, tan (quam) vicarius papae, vt liquet ex actis Leonis papae, Existimat haereticus oēs episcopos habere pallia, qd falsum est, quia regulariter archiepiscopi habent, & pau­ci episcopi ex priuilegio, sicut Bambergensis in Germania.

Vide in primatu nostro lib. 3. cap. 15.
De ratione pallij ex B. Gregorio.

Constat Christum prohibuisse ambitionem,De tertio tyrannidem, nō potestatem, quia illa est a deo [...] & qui potestati resistit, ordinationi dei resistit. ad Romanos. 11. Voluit ergo docere humilitatem praesidentis, non auferre potestatem eius. Sicut ex eo qd ipse ministrabat, & alios maiores ministrare do­cuit, male inferret quis Christum nullam habuisse potestatem. Et cum Christus dixit, qui maior est vestrum: constat ꝙ voluit a [...]quem esse maiorem in potestate, licet coniunget ei, vt sit sicut minor ꝑ exhibitionem ministerij.

Similiter respondemus, nam voluit vt Hieron. inquit,De. 4 & 5 suos ad summitatē virtutum, nō potentia sed humilitate ꝑuenire, nā existentes in potestate debēt se intus humiliare, ac si nō essent in potestate vt paruuli fiant humilitate, nō sensu ac aetate.

Paulus reprehendit Petrum, quia attinebat ad aedificationem fidei,Deu. 9 hoc est, ad officium apostolatus, in quo. 14. erant aequales, tamen regimine & potestate, Petrus adhuc erat prior. Nam hodie e­tiam saepe contingit papam & alios superiores reprehendi ab inferioribus. Imo haereticus Ludder omnes reprehendit ecclesiasticos praelatos, qui nullius est superior.

Anicetus primus statuit Pasca celebrari domi­nicoDe. 7. &. 8 [Page] die, confirmauit primo Pius, deinde Victor, & obtinuerunt. Restituerunt primo Orientales, quia ex vsu S. Ioannis. 14. luna primi mensis cele­brabant, Policarpus ex Smyrna adijt Anicetum (ecce Graecus ad Romanū) qui credidit [...]i, sacerdotali officio perfungi, nec Anicetus Policarpo sua­dere poterat inquit Eusebius in ecclesiastica histo­ria. Corruptor Ludderait Anicetum cessisse Po­licarpo. Orientales resistenstes Victori, excommunicare voluit, quem Ireneus monuit, nō quod nul­la esset Victori in Orientales potestas, nam san­ctus martyr, cur attentasset? sed pro conseruanda concordia ecclesiae & pace, consuluit turbationem non moueri in ecclesia.

Mirum quod haereticus innititur facto haereti­corum,De. 9. nam illi orientales expulerant Athanasiū & Paulum, qui consugientes ad Iuliū papam, citatis & excommunic [...]is haereticis, fuerunt restituti Hic ruit haereticus, (qui)a papa Iulius ante. 1100. an­nos potestatē habuit in orientales episcopos Asiae & Aegypti. Vide primatum nostrum.

Falsum est Constantinum quartum primū de­disse primatum Roma.De. 10. pontifici, cum ante habue­rint ex euangelio, confirmantibus Imperatoribus Constantino, Valentiniano, Gratiano, Theodo­sio, Martiano, Basilio & alijs. Vnde non incon­uenit iuri sedis apostolicae, decreta etiam principū accedere, quo temeritas rebellantium comprimat. Errauit tamen haereticus Constantium. 4. quic (quam) in ea restatuisse, sed solum remisit confirmationē papae electi, quam Imperator ante suo modo face, re solebat.

Nullus sanctorum martyrū subtraxit se ab obe­dientiaDe. Petri vel successorum vbi & quando opor [Page] tebat. Fallitur haereticus, quod si Papa sit supremꝰ oporteat oēs episcopos ab eo confirmari, nā sicut sacerdotes ab episcopis, ita episcopi ab archiepisco­pis primatibus aut patriarchis sufficiat confirma­ri, Ita de Ambrosio, Augusti. & Nicolao sentias, Credo in Germania factū superbia episcoporum, quod excusserunt potestatē primatis Magdebur­gensis. Et priora liquent ex octaua synodo, ex concilio Nicaeno et alijs, vide distictionē. 64. decre,

Aphricae episcopos fuisse sub Ro. pon. patet, ꝙ ex concilio Milcuitano scripserunt ad Innocentiū primū Papā, petentes illius confirmationem, vide in epist. Augusti. 90. & 91. Concilia, tertium & quartū Cartaginensia autoritate Zozimi Papae et alia autoritate Bonifacij fuerunt confirmata, quo niā misit illuc Faustinum episcopū, illis interfuit Augustinus. Concilia sub Cypriano in Aphrica petierūt approbationē a Comelio papa lib. 1. epla­rum, epistola. 2. Cypriani, & lib. 3. epistola. 11.

Asiae episcopos Aegypti & Graeciae fuisse sub Ro. ponti. iā patuit, quia restitutus Athanasius, restitutꝰ Chrysostomus, restitutꝰ Flauianus, restitutus Appiarius in Aphrica, per Ro. pontifices.

Vide in primatu nostro plurima.

Institutio episcopi,De. 12. vt fiat immediate a Roma. ponti. non est necessariū. tamē illas ecclesias fuisse subiectas Papae, liquet ex eo, qd restituit eiectos ex his ecclesijs. Et hodie a Leone papa. 10. & Adria­no. 6. ep̄i Asia [...]ici acceperunt confirmationes.

Quantū potest haeresis,De. 13. nam cū nihil solidi pro se habet, affert iniquissimā optimi episcopi eiectionem Ioan. Chrysosto. qui ꝑ Theophilum auarissi mū & pessimū Alexandrinum, adiuuante impia Eudoxia Imperatrice iniquiter est eiectus. Huius [Page] sanc̄ti viri iniuriam, haereticus pro iure adducit, obticet vero qd ꝑ Innocentiā papam fuit restitutus, & negotiū per papā Alexando Antiocheno commissum, & Imper. Archadius resistens papae & Chrysostomo, fuit excōmunicatus. I nunc haeretice, & nega Episcopos Graeciae fuisse sub Romano pontifice. De Ioāne hierosoly mitano, liquet ex be­ato Hieronymo, fuisse concilium euocatū Antio­chiae (nā sub illo patriarcha erat tunc episcopꝰ Hie­rosoly mitanus & sub archiepiscopo Caesariensi) et asynodo damnatum Ioannem in qua plurimae autoritatis erat Epiphanius.

Canō Nicaeni cōcilij. 6. sic habet. Mos antiquꝰ ꝑduret in Aegypto Lybia & Pentapoli,De. 14. & Ale­xandrinus episcopus horū omniū habeat potesta­tem, quādo (qui)dē & Roma. episcopo parilis mos est Similiter autem apud Antiochiam & caeteras ꝓ­uincias honor suus [...]icui (que) seruetur ecclesiae. Li­quet lectori non hic prohiberi primatū Ro. eccliae, quod haereticus torquet, sed quia tunc autoritas tri­um ecclesiarū patriarchalium fuit confirmata, nam tres tantum erant illo tꝑe sedes patriarchales, Romana. s. Anthiochena, & Alexandrina. Imo fortiꝰ ꝑ illud conciliū probatur primatus Roma. ponti. primo, (qui)a licet Nicaea esset in Asia, tamen Osiꝰ cor dubensis nomine papae praesedit concilio, & pri­mus se subscripsit, nō nomine suo velut reliqui episcopi omnes, sed nomine papae. Secūdo quia in concilio Nicaeno fuit statutū, vt in causa depositionis episcopi, posset appellari ex toto orbe ad Ro. Pon. Huic innitebatur Athanasius & obtinuit. Huic Chriso. & obtinuit, Et quādo ecclesia Aphricae re luctabat Zozimo papae in restitutione Appiarij, certior facta de illo Nicaeno concilio, acquieuit. I [Page] nunc haeretice, & insanias Nicaenum conciliū ad­uersari papae.

De ordinatione episcoporum, quid haec ad prīa tū?De. 15. cū hodie rarissime papa ordinet episcopum, aut forte nun (quam), sed in hunc diem, tres episcopi conue­nientes ordinant, & consecrant episcopum.

Canon.De. 16. 7. concilij sic habet. Quia consuetudo obtinuit & antiqua traditio, vt Heliae episcopus honoret, habeat honoris consequentiam, salua Metrppoli dignitate. Hic stupidus haereticus nugat primatum tributū hierosolymitano, cū adeo non tribuat ei primatum, vt sinat illū subiectū Metro­politano, qui erat Caesariensis teste Hieronymo, Honorandū ergo statuit Hierosolymiranū antiqua traditione, sed nihil ad primatum, porro Hi­rosoly ma fuit prima tempore, fed non dignitate.

Conciliū Aphricanū nihil agit de primatu,De. 17. ni­hil de Roma, sed inter se con [...]ituerunt episcopi A­phricani, ne primates eo (rum) (sicut erant Chartaginē ses, Numidiae, Mauritaniae &c.) gloriosos sibi vendicarent titulos, & iurisdictionem super alios, hoc & nihil aliud habet canon. 6. concilij. 3. Aphricani & delyrus haereticus cū apud Gratianū. 99. distī. primae sedis, legisset verba Gratiani cōtinuata ad sequentia credidit, illa esse [...]ba concilij, & nō sūt, sed de vniuersali episcopo mox dicamus.

Gregorius & Pelagius non respuerunt prima­tum ecclesiae Ro.De. 18. sed approbauerunt vt de prima­tu Petri latissime ostēdimus. Sed sic negauerūt a­liquē posse esse vniuersalē episcopū. Sic qd esset cu ius (que) eccl'iae ꝓprius rector, quoniā sic, nullus alius esset episcopus, & honor episcopalis omnibus de traheret, & in vnum solū reij ceret. Quod quia es­set Hierarchici ordinis destructiuū, merito repro­barūt [Page] sctī patres, seruata eccliae, Romr. dignitate.

Primatus Ro.De. 19. ecclesiae nō solum ex decretis pō ­tificū ꝓbatur, sed ex euangelio, ex sanctis martyri­bus, cōcilijs, & doctoribus, sed errat haereticus, credit, non fuisse alia iura canonica, nisi post ortū decretū, Gratiani, & Decretales Gregorij. 9. cū sꝑ in ecclesia statuta & iura fuerint, sicut olim erat co­dex canonū, decretū Pasthasij, decretū Burckardi Panormia Iuonis etc. Euanescūt ita (que) omniahae­retica, vt bulla aquae. Conclusio.

Suscipiamus omnes autoritatē ecclesiae in apo­stolica sede Romana relucentē,In epistolis▪ quum eā in rebus arduis fidei consuluerit Hieronymus ex Asia ad damasum, Augustinus ex Aphrica ad Innocētiū, & Bonifacium, ac Cyprianus ad Corneliū, Atha­nasius ex Aegypto ad Marcum & Iulium, Am­brosius ex Italia &c.

Iam defendentes [...]e cōtra rebaptisatores recedūt ab eorum basi. vnde multa fatentur non scripta, & tamen tenenda. Zvvinglius adducit de baptismo Mariae. De baptismo paruulorum.

EX SCRIPTVRIS TEMERE PV­gnare haereticos. IIII.
Praeter superius dicta de Ecclesia & Concilijs, haec subijciamus.

QVia haeretici nihil volunt recipere nisi ꝓbetur expresse per scripturas. Ita (que), Lud­derani nō recipiēt perpetuā [...] virginitatem Mariae, sicut Heluidius, contra quem scripsit btūs Hierony. quia in scripturis nō probatur, sed plures scripturae, apparenter sunt pro Heluidio.

Articulꝰ in symbolo fidei. Descēdit ad inferna, nō [Page] expresse probatur ex scripturis, quare Ludder non credet illum articulum, nam siquis obiecerit illud Ecclesiastici. 24. penetrabo omnes inferiores partes terrae, dicet proteruus, penetrabit virtute, nō lo­co. Id erit [...]i cū multis catholicis cōmune. Si Pau­lum quis attulerit ad Ephe. 4. quod aūt ascēdit, (qui)d est nisi quia & descēdit primum in inferiores par­tes terrae,Ephe. 4. Mox dicet apostolū loqui filiū dei descē disse in vterum virginis, qui ascendit ad alta coelorum. Partes aūt terrae sunt inferiores coelo & ele­mentis. Similiter symbolum Athanasij omousion personam in diuinis, Annam matrem Mariae, di­em dominicam,Mar. 12. Lutterani non obseruabunt. Iudi­cio Lutteranorū, Christus non bene probasset cō tra Saduceos resurrectionē corporum, non enim eis adduxit clarū textum, sed quia dictum est Ex. 3. Deus Abraham, deus Isaac, deus Iacob, non est autem deus mortuorum, sed vi [...]tium, & tamē tūc solum viuebant secundum animas, nō secundum corpora.

Ludderani contendunt scripturas sacras esse cla­ras, ideo layci & delyrae anus eas tractant impe­riose.

Contra dicit Petrus. 2. Pet. 3. loquens de episto­lis Pauli. In quibus sunt quaedam intellectu diffi­cilia, quae indocti & instabiles deprauant, sicut caeteras scripturas ad suam ipsorū perditionem. Ecce difficultatem illarum, & quomodo viuente Pau­lo fuerūt deprauatae, sicut hodie faciūt Ludderani.

Hierony. q. 8. ad Algasiā. Omnis epistola Pauli ad Romanos nimis obscuritatibus inuoluta est.

2. Cor. 4. Quod si etiam opertum est euāgeli­um nostrū in his qui pereūt est opertum. Si sacra scriptura est apertissima, mirū cur sancti patres [Page] qui tam frequenter legerunt, nō intellexerūt. 1200. annis, quod si Augusti. Hierony. Bernardo, Tho­mae fuit obscura, quō laycis Ludderanis erit aꝑta?

Male haeretici nolunt alium iudicem, quā scrip­turā. In Veteri testamento lex non fuit iudex, sed summus sacerdos Deut. 17. Si difficile & ambigu­um &c. vide supra. Et Eze. 44.

Et Catholici quo (que) admittunt scripturam ma­xime, sed intellectu ab haereticis differimus, ideo o­portet alium esse iudicem, (quam) scripturam.

Etiam diabolus allegauit scripturā cōtra Chri­stū.Mat. 4. Angelis suis mandauit de te &c. Sed verū in­tellectū non tenuit vtinducit Hiero. contra Luciferanos, at (que) scripturae non in legendo vt imperitū vulgꝰ iā Lutheranae haeresis sentit, sed intelligen­do consistant Hiero. ibidem. Ideo Tertulia, potenter ostendit libro de praescriptionibus haereticorū, cos nequa (quam) admitte [...]dos ad ineundam de scriptu­ris prouocationem. Omnes haeretici confugerunt ad scripturas male ab eis intellectas, August.

Arrius adduxit pro se. 42. locos scriptu.

Ludderani recipiunt scripturas, sicut Iudaei Ve­tus testamentum, quia insistūt solum sensui literali & quae sunt eis contraria, ipsi torquent, vnde sunt theologi atramentales, secundum corticem & su­perficiem. Ideo Iudaicum est scripturis impugna­re ecclesiam. Ludder in assertionibus dicit: Super­bis & impijs scripturam semper esse maioris caeci­tatis occasionem, hoc dictum redundat in caput autoris, & suorum sequatium.

DE FIDE ET OPERIBVS. V.
Fidem non sufficere sine operibus, & opera ali (qui)d esse gratia dei acceptante ostenditur.

[Page] QVodcun (que) potest facere manus tua instā ter operare.Eccle. 9.

Ergo dum tēpus habemus operemur bonum,Eccle. 9. Gal. 6. venit enim nox quādo nemo operari po­terit.

Vnusquis (que) mercedem accipiet secundum laborem suum.1. Cor. 3.

Opera illorum sequuntur illos.Apo. 14. 2. Pet. 1.

Quapropter frattes magis satagite, vt per bona opera vestra, certam vocationem vestram & ele­ctionem faciatis.

Oēs nos manifestari oportet,1. Cor. 15. a [...] tribuual Chri­sti, vt referat vnusquis (que) ꝓpria corporis, prout gessit, siue bonum, siue malum.

Et qui bona eger [...]nt ibunt in vitam aeternam,In symb. Athana. Heb. 9. & qui mala, in ignem aeternum.

Non enim iniustus est deus, vt obliuiscatur operis vestri, & laboris ex chari [...]ate suscepti.

Reddat deus vnicui (que) secundum opera eius.

Gloria,Roma. 2. Ibidem Ibidem Mat. 19. & honor, & pax omni operāti bonū.

Non enim auditores legis iusti sunt apud deū, sed factores legis iustificabuntur.

Si vis vitam ingredi, serua mandata.

Fidē aliquā esse inanem, quia sine operibus.

Quid proderit fratres mei,Iaco. 1. si fidē quis dicat se ha­bere, opera aūt nō habeat, nūquid poterit fides sal­uare eū? infra. Fides si nō habeat opera, mortua est in seipsa. Infra. Vis aūt scire o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est &c.

Fides est opus.Ioan. 6. Quid faciemus vt operemur o­pera dei? Respōdit Iesus, hoc est opus dei, vt creda­tis in eū quē misit ille. Et Ioan. 8. Si filij Abrahae estis, opera eius facite, sed p̄cipuū opus Abrahae fuit fides. Ge. 15. Credidit Abrahā deo, et reputatū ē [Page] illi iniustitiā. Ecce fides inter opera computatur.

Non sufficit credere,Ioan. 9. nō sufficit quod caeco lina­tur oculus luto, sed oportet quod vadat ad natato­ria Syloe.

Si habuero omnem fidem,1. Cor. 13. vt montes transferā, charitatem autem non habuero, nihil sum. Per hoc probat Augusti. 15. de Trini. fidem non habere necessario charitatem annexam.

Obijciunt haeretici.

1 Iustus ex fide viuit,Aba. 2. Roma. 1. Mat. 9. ita (que) non ex operibus.

2 Qui credit in filium dei nō condēnatur. Ioā. 3.

3 Creditis quia hoc possum facere vobis secūdū fidem vestram fiat vobis.

4 Credidit Abraham deo,Gene. 15. & reputatum est illi ad iustitiam.

5 Qui verbum meum audit,Ioan. 5. & credit ei qui mi­sit me, habet vitam aeternam.

6 Fides tua salua [...] te fecit.Mat. 9. Opera sunt Hypo­critarum.

7 Charitas est fructus fidei, quare sola fides suf­ficit.

8 Paulus ad Roma. & Galatas contendit homines iustificari per fidem, sine operibus.

Respondent catholici.

Hic constat verum esse,Augusti. lib. de fide & o­peri. quod Augustinus in (qui)thanc haeresim (nō enim noua est, sed an [...]iquissima) exortam ex verbis Pauli male intellectis.

Fatemur iustū ex fide viuere,De. primo. est enim fides fun­damentum spiritalis aedificij, quia sperandarum re­rum substantia. Sed quod haereticus assumit ex so­la fide, lacerat & falsificat textum, quia nullibi di­cit, Iustum ex sola fide viuere.De. 2

Credere in deum vsu scripturae includit adhere­re deo per charitatem secūdū Augustinū, Theolo­gi [Page] iuniores appellant fidem formatā,Gal. 5. liquet ex san­cto Paulo, in Christo Iesu ne (que) circūcisio quicquā valet, ne (que) praeputiū, sed fides per dilectionem ope­rans. ecce Paulus non dicit sufficere quācun (que) fidē sed quae operetur per charitatem.

Liquet ex secundo,De. 3. licet fides etiam informis poterat aliquid temporalis cōmodi impetrare, sicut Romani virtutibus imperarunt tantam dignitatē secundum Aug.

Respōdet S. Iacobus.De. 4. Ia. 2. Abraham pater noster nō ne ex operibus iustificatus est, offerēs Isaac filium suum super altare? Vides quoniā fides cooperabat operibus illius, & ex operibus fides consumata est, infra. Videtis quoniam ex operibus iustificatur ho­mo, & non ex fide tantum.

Dicatur sicut de secundo.De. 5. De. 6.

Similiter. Quod aūt calumniatur opera facere hypocrysim, cur tunc Christus dixit: Sicluceat lux vestra coram hominibus, vt videāt opera vestra bona,De. 7. Gala. 5. & glorificent patrem vestrum, qui in coelis est. Assumit falsum, quia charitas est fructus spiritus, non fidei, & similiter fides est fructus spiritus. Paulus ait, fructus autem spiritus est charitas, gau­dium, pax, patientia &c. fides modestia.

Omnes tamen Lutterani coacti argumentis fi­delium incipiunt distinguere de fide, veram formatam fidem appellant in vulgari nostro, dē lieb rey­chen vvoltetig glauben, id est qui diues sit in charitate & operibus, aliam nominant historicam.

DE CONFIRMATIONE VI.

BAptismū admittit Ludder esse sacramētū, sed confirmationē negat. At (qui)a in cōfirma­tiōe est signū sensibile, habēs infallibilē assi­ [...]stentiā [Page] gratiae spūs sancti,Act. 8. ideo est sacramentum.

Cū audissent apostoli, qui erant Hierosolymis, quia recepisset Samaria verbū dei, miserunt ad eos Petrum & Ioannē: qui cū venissent, orauerūt ꝓ ipsis, vt acciperent spm̄ sanctū, nondū enim in quē quā illorū venerat, sed baptizati tantū erāt in noīe dn̄i Iesu, tunc imponebant manus super illos, & ac [...]cipiebant spiritum sanctum.Act. 13.

De Ephe. His auditis baptizati sunt in noīe dn̄i Iesu, & cum imposuisset illis manus Paulus, venit spūssanctus super eos. Ecce post baptismum erat si gnū sensibile. s. impositio manuū, quo cōferebatur gratia spiritussancti, & ita erat sacramentū. Et qd soli episcopi hodie confirmant, indicat textus hic quod Philippus diaconus non confirma [...]it Samaritanos, sed apostoli Petrus & Ioannes. Et nō est credibile aliquod donū gratiae ac electorum ꝑtinēs ad cōsummationē f [...]sse oli in ecclesia qd iā desit. Dionysius Areopagita recēset illius mysteria cap. 4. ecclesiasticae Hierarchiae, & teleten vnguēti di­xit appellatā ab apostolis. Melchiades papa mar­tyr in baptismo regeneramur ad vitā, post baptis­mū confirmamur ad pugnam▪ in baptismo ablui­mur, post baptismū roboramur. Concilium Aurelianense. Vt ieiuni ad confirmationē ꝑfectae aeta­tis veniant, vt moneātur cōfessionem prius facere, vt mūdi mereātur spiritussancti donū accipere, & quia nun (quam) erit Christianus, nisi in confirmatione episcopali fuerit chrysmate vnctus. Cum alijs de consecra. distin. 5.

Hierony.Contra Luci feran. Episcopus si imponit manū, his im­ponit, qui recta fide baptizati sunt, qui in patre, & filio, & spiritu sancto, tres ꝑsonas et vnā substan­tiā crediderūt et [...] ▪ infra. Qd si hoc loco [...]ras, quare [Page] in ecclesia baptisatus, nisi per manus episcopi, non accipiat spiritum sanctū. Disce hanc obseruationē ex ea autoritate descēdere, ꝙ post ascensum d [...]i spiritussanctus adapostolos descendit, & multis in locis idem factitatum reperimus.

DE ORDINIS SA­cramento. VII.

QVia negāt ordinem esse sacramentū, Ex sacris literis doceatur ordo, & ꝙ cū signo sensibili conferat gratiam.

Ascendens Iesus in montē,Mar. 6. vocauit ad se quos voluit ipse, & venerūt ad eū, & fecit vt essent. 12. cum illo, & vt mitteret eos praedicare. Post haec designauit dn̄s & alios septuaginta duos,Lu. 10. & misit illos binos ante faciem suam.

Accepto pane gratias egit,Lu. 22. et fregit, & dedit eis dicens: Hoc est corpus meum, qd, ꝓ vobis tradet, hoc facite in meam comme [...] orationem.

Dixit Iesus apostolis.Ioan. 20. Sicut me misit pater, & ego mitto vos, haec cum dixisset, insufflauit, & dixit eis: Accipite spiritum sanctum, quorum remise ritis peccata remittuntur eis, & quorum retinueri­tis retenta sunt.

Dixit spiritus sanctus.Act. 13. Segregate mihi Saulum, & Barnabam in opus quod assumpsi eos, tunc ie­ [...]unantes & orantes, imponentes (que) eius manus di­miserunt illos.

Noli negligere gratiam quae in te est,1. Tim. 4. quae data est tibi per prophetiam, cum impositione manuū presbyterij in his te exerce.

Nemini cito manus imposueris,1. Tim. 5. ne (que) commu­nicaueris peccatis alienis.

Pater. 12.Lu. 10. fuisse apostolos, et. 70. discipulos illi [...] episcopi, istis sacerdotes succedunt (docet Beda) [Page] Erant baptizati apostoli, at nō erāt sacerdotes, nisi dū in coena fecit eos sacerdotes, dans eis potestatē consecrandi corpus Christi verū, & post resurre­ctionē absoluendi corpus Cristi mysticum. Et si­gnum sensibile fuit in impositione manuum, & cō tulit gratiā, cur igitura Luddero reijcitur a sacra­mento, & nō esse cuius [...]ibete plebe officium.

Nec quis (quam) sumat sibi honorē,Heb. 5. Exo. 28. sed qui vocatur a deo, quemadmodū Aaron, Sed legitur, non quem libet eplebe vocatū ad sacerdotiū, Aaron inquit, et filios eius vngues, & sanctificabis eos, vt sacerdo­tio fungantur mihi.

Hinc Datan,Num. 5. Chore & Abiron vsurpantes sibi sacerdotale officium, sicut modo layci Ludderani, a terra absorpti sunt. Dionysius S. Pauli discipulus cap. 5. coelestis hierarchiae prosequitur ritum apo­stolorum, in consecrandis episcopis, praesbyteris, & diaconis.

Ignatius discipulus S. Ioan. ad Trallianos extollit dignitatem episcoporum, praesbyterorum & diaconorum. Hoc idem docuit per epistolā Smyrnē. Et ad Antiochenses inquit, Saluto sanctū praesby­terū vestrū, saluto sanctos diaconos, Saluto subdi­aconos, lectores, cantores, hostiarios, laborantes, exorcistas, at (que) confessores.

Ecce tēpore apostolo (rum) oēs fuisse ordines. Obijciunt Layci.

Omnes Christianos esse sacerdotes, & vnctos ex baptismate in sacerdotes.

Vos estis genus electū,1. Pet. 2. Apo. 1. et. 6. regale sacerdotium.

Dilexit nos, et lauit nos a peccatis nostris in sanguine suo, & fecit nos regnum & sacerdotes deo & patri suo.

In vno spiritu omnes in vnum corpus baptisati1. Cor. 12. [Page] sumus, & omnes in vno spiritu potati sumus. Se [...] quitur nos omnes esse aequaliter sacerdotes. Simile quid dicunt Chrysost. & Ambro.

Respondent catholici.

Ordinationes illas Ludderanas, solitas esse apud haereticos, docuit ante. 1300. annos Tertullianus, faciūt enim ex sacerdotibus laycos, & sacerdotalia munera laycis iniungūt. Conat Ludder nō alios facere sacerdotes (quam) Pharao, & gētiles, & sicut scriptura meminit de Hieroboā,3. Reg. 12. De. 1. qui ex nouissimis de plebe instituit sacerdotes.

Liquet oēs fideles esse sacerdotes: sicut sunt re­ges, hoc est spiritaliter, quia deus regnat in eis per liberam charitatem, & ipsi ꝑ vnctionē sancti spiri­tus regunt vires animae, & sensus suos, at praeter istos reges, etiā mendicos, sunt in ecclesia reges & praesides externi. Sic oēs fideles, quia offerūt deo fidem, & orationes & [...]. sun [...] sacerdotes spiritales, & illud sacerdotium nō eget caeremonijs: sed prae­ter hoc sacerdotium internū, est vnū externū in ec­clesia certis personis affixum. Sume exemplū. Quilibet fidelis est templum dei, templū dei sct [...] estis vos,1, Corin. 3. ait Paulus, sed praeter ista templa, est templū externū, certo loco affixū, in [...] fideles cōgregant.

Es obduratus more haereticorū,Exo. 19. iam facies oēs etiam Iudaeos esse sacerdotes, eo ꝙ dicatur Iudaeis: Si audieritis vocē meā, & custodieritis pactū meū eritis mihi in peculium de cunctis populis, & in regnum sacerdotale, & gens sancta, [...]haec ad vniuer­sum Israelem dicta sunt, sed reges fuerunt & sacer­dotes modo praefato.

De secundo similiter dicatur.De scdo. De tertio.

Torquent hunc locū haeretici, nā etiam si oēs si­mus vnū corpus in Christo, quō tam stupide in­ [...]ert, [Page] ergo oēs sumus sacerdotes, ac si diceret, ergo [...]ēs sumus manus, aut oēs sumus pedes, cum etiam in ipsis membris sit differentia, quare cum vnitate corporis stat membrorum differentia.

DE CONFESSIONE VIII.

EAm esse necessariam pro sacramento poenitentiae.Ioan. 20. Insufflauit in eos dicēs: Accipite spi­ritū sanctū, quo (rum) remiseriris peccata, remittuntur eis, & quo (rum) retinueritis, retenta sunt. Ge­mina potestas absoluendi & remittēdi, qua vti deberet, nesciret sacerdos, nisi detegeret ei crimina. Ideo praemisit: Accipite sp [...] sanctū, ac si dixisset, directione spiritussancti confitēti peccata soluatis, aut retineatis. Confitemini alterutrum peccata ve­stra,Iaco. 5. & orate pro inuicem vt saluemini.

Multi credentium veniebant confitentes & annuntiantes actus suosAct. 19.

Et ꝙ haec plane ac [...]piant de confessione liquet, quia praxis eccl'iae optime interpretatur scripturas.

Dionysius ad Demophilū, increpat eum, ꝙ pecctatorē procidentē sacerdoti,In epist. cōtra disciplinae ordi­nem astans abiecerit, cum ille verecūde fateretur se ad peccatorum remedia quaerenda venisse.

Origenes.Suꝑ psal. 37. Tantūmodo circūspice diligentius cui debes cōfiteri peccatum tuū, proba prius medicū, cui debeas causam languoris exponere, qui sciat infirmari cū infirmante &c. vt ita demū, si (qui)d ille dixerit, si (qui)d consilij dederit, facias & sequaris in­fra. Si praeuiderit talem esse lāguorem tuū, (qui) in cō ­uentu totius ecclesiae exponi debeat, & curari, ex [...] fortassis & caeteri aedificari poterunt, & tuipse fa­cile sanari, multa hoc deliberatione, & satis perito medici illius consilio procurandum est.

Haec oīa auricularem probant confessionem.

[Page] Basilius de institutione monachorū, necessariū videtur ijs quibus dispensatio mysterio (rum) cōmittitur, confitenda esse peccata. Hierony. aduersus Montanum dicit hanc Montanorum fuisse haeresim, vt erubescant confiteri peccata.

Hierony.De. pr [...]. Si quem serpēs diabolus occulte mo­morderit, & nullo conscio eum peccati veneno in fecerit, si tacuerit, qui percussus est, & nō egerit poenitentiam, nec vulnus suum fratri & magistro voluerit confiteri, magister qui linguam habet ad curandum, facile ei prodesse non poterit. Si enim eru bescat aegrotus, vulnus medico confiteri, qd igno­rat, medicina non c [...]rat.

Obijciunt haeretici.

1 Ioan. 20. Nihil praecipitur de confessione, sed so 2 lum sacerdotibus vt absoluant.

Iacob. 5. loquitur de confessione fraterna, nā nō dicit confitemini sacerdoti, s [...]l alterutr [...]m.

3 Adulterae nō dixit: Vade et cofitere sacerdoti, sed vade, & noli amplius peccare, ita de Magdalena.

4 Ambro. inquit: Petri lachrymas lego, cōfessio­nē 5 nō lego. In tripartita historia traditur abrogatā confessionē sub nectario Constantinopolitano.

Respondent Catholici.

Cū Ioan. 20.De. 1. maxima illa potestas noscat sacerdotibus tradita, magisterio spiritussancti didicit ecclesia vsum illius potestatis ab ipsis apostolis, et vt Bern. inquit, sufficiebat ostēdere infirmo me­dicum, (qui) si vult sanus fieri, inquiret medicum.

Verū est. S. Iacobū nō cū praecisione determi­nasse cui sit confitendū,De. 2. quia iā Christus expresse [...]at absoluētes peccatores, [...]deo sufficiebat Iacobo exprimere illud quod erat necessarium ad absoluti obem, scilicet confessionem.

[Page] Nondū erat potestas illa absoluendi in ecclesia,De. 3. ideo cū cōfessio nō esset instituta, adultera, Magdalena, ad confessionem non tenebantur.

Porro ea quae fiebant speciali priuilegio, nō sunt trahenda in consequentiam.

Similiter respondetur licet argumentum a nonDe. 4. legitur etiam apueris rideatur.

Loquitur de cōfessione poenitentiae solemnis.De. 5.

Vide latius de confessione librum nostrum.

DE EVCHARISTIA SVB vtra (que) specie. IX.

Sufficere laycis alteram speciem ostenditur.

HIc est panis qui de coelo descēdit, vt si quis manducauerit ex eo non morietur.Ioan. 6. Panis verus est, qui de coelo descendit, & dat vi­tam mundo. Ego sum panis viuus, (qui) de coelo de­scendi. Et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.

Euntibus discipulis duobus in Emaus,Luc. 24. sub sola specie panis dedit eis Christus sacramentum, secū ­dum August. lib. 3. de consensu euangelistarum & Chrysost. super Matthaeum.

Panem nostrum substantialem da nobis hodie oramus quotidie.Mat. 6.

Erāt perseuerantes in doctrina apostolo (rum) & cōmunicatione fractiōis panis,Act. 2. & orationibus.

Pascha nostrum immolatus est Christus, ita (que) epulemur in azymis synceritatis, & veritatis. Patet quod vbi (que) solum sit mentio panis,Heb. 5. nulla vini, Ambrosius, Hieronymus, Eusebius, Benedictus, morituri communicauerunt solum sub specie pa­nis. Et feria sexta sancta, sacerdotes cōmunicāt so­lum sub specie panis, in cuius figuram dominus praedixit de posteris Hely,1. Reg. 2. vt quicun (que) venerit ad [Page] sacerdotē, ei dicat, dimitte me obsecro ad vnā partem sacerdotalem, vt comedam bucellam panis.

Vnus panis, vnū corpus, multi sumus oēs qui e [...] eodem pane participamus. Et ita constituit sacr [...] Constantiensis synodus. Ambrosius loquens d [...] cōmunione laycorū lib. de sacramentis, nō memi [...] nit nisi panis. Ignatius in epist. ad Ephe, inquit: Obedientes episcopo, & praesbytero in [...]uaricabili sensu, frangentes panē, qui est medicamentum im­mortalitatis, antidotū non moriendi sed viuen [...]i. Ecce non meminit vini. Gregorius lib. 3. dialogi [...] refert de S. Agapito, quō mutū & claudum porre­ctione dominici corporis sanauit, nulla habita vi­ni mentione.

Concilium Remense prohibet,De cōs. dis. 2. c. ꝑuenit. ca [...]sbyter. ne layci portent sacramentum corporis ad infirmos, nulla fit men­tio specierum vini.

Sic praecipitur de eucharistia panis, vt sacerdos semper habeat paratam, de vino nihil praecipitur. Et est concilij Guarmatien.

In consilio Sardicen. Osius prohibet quibusdam temerarijs, vt nec laycā cōmunionē percipiāt, nisi poeniteant in fine,1. dist. si [...]s. & quae est layca cōmunio, nisi Eucharistiae subspecie panis sumptio? Simile con­stituitur in concilio Agathensi, de sacerdote crimi­noso qui trusus in monasterium laycam tantum sumat communionem.

Obijciunt haeretici.

Christus instituit sub vtra (que) specie,Luc. 22. & cōmuni­cauit apostolis sub vtra (que) specie, & mandatū dedit omnibus, dicens, Bibite ex hoc omnes. In pri­mitiua ecclesia cōmunicabāt sub vtra (que) specie, si­cut [...]robatur per Cypryanū tractatu de lapsis, vbi diaconus sacramentum calicis puellae infudit.

[Page] Nisi manducaueritis carnem filij hoīs,Ioan. [...]. & biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Sacramentū totum debet dari laycis, alioquin qua ratione priuati sunt iam layci calice, eadem ratione ecclesia posset eos ab eucharistia coercere.

Omnes fatentur sacerdotem sub poena peccati debere communicare sub vtra (que) specie, & cur non peccant layci omitttentes?

Respondent Catholici.

Christū consecrantē instituisse sacramentū subDeprimo vtra (que) specie, & dedisse apostolis sub vtra (que) specie qui iam erant sacerdotes: ideo hodie sacerdos cele­brans sumit sub vtra (que) specie, sed quid haec ad lay­cos? Et bibite omnes, est dictū apostolis & sacer­dotibus qui hoc faciunt. i. consecrant in Christi cō memorationem. Nam alij non interfuerant nisi apostoli, vt ex Euangelio liquet, ideo Marcus ait, Et biberunt ex eo omnes.

Fatemur hunc vsum fuisse in primitiua ecclesia.De secundo nec tamen vniuersalis fuit vsus, vt patet ex Act. 2. at ab ecclesia mutatum. Primo quia pensata mul­titudine 1 populi, vbi sunt Senes, Iuuenes, debiles, si non adhiberent debitam cautionem, fieret iniu­ria sacramento per effusionem liquidi. Secundo 2 in tanta multitudine, quo vase commode conti­neretur sacramentum vini, & sine effusione pro­meretur. Tertio. Non facile sacramentum vini con 3 seruari posset pro infirmis, quia accessit, putrescit, mouens nauseam vel vomitū sumentibus. Quar­to 4 sine periculo effusionis non facile posset defer­ri de loco in locum pro infirmis. Quinto. Con­tingeret alioquin sacramento dignissimo, summā 5 fieri irreuerentiam. Sexto. Rem miraculis testa­tam 6 refert Alexander de Ales, quod eum religiosi [Page] instarent, ꝓ sumptione sub vtra (que) specie, dum sacerdos esset in actione sacramēti, apparuit patena ple­na sanguine: qd videntes religiosi, obstupuerunt, quo signo petitio eorū cessauit. Porro credendum est a primitiua ecclesia incepisse laycos communi­care sub altera specie, & quod sit vnū quod veniat ex traditione apostolorū, quia initium huius monstrare nemo potest.

3 Quia manducatio sacramentalis exigit spirita­lē, verba quae ego locutus sum, spiritus & vita sunt Ioan. 6. vnde sub qualibet specie est totus Christus corpore & sanguine. Ideo laycus sub specie panis bibit etiā sanguinē, sed non sub specie propria, sed sub specie panis. Porro Christus solum ait de in­corporatione nostra in ipsum, quod communio corporis satis indicat, ideo ad hoc sacramentū hic oculus non est habendus.

4 Quod ex causa ecclesia non dat alteram speciem potuit ecclesia, quia non minus est sub vtra (que) spe­cie, (quam) duabus, & tantum fructum percipit de vna specie sicut de alia, at ecclesia fideles non debet spo­liare fructu sacramenti.

5 Consecrans vtram (que) speciem consecrat, quia agitur repraesentatio dominicae passionis, ideo cor­pus & sanguis simul sub vtra (que) specie consecran­tur, & sacerdos in persona totius populi offert & sumit sub vtra (que) specie, in cuius persona totus po­pulus quadam spirituali sumptione se sanguinem Christi bibere, gaudenter debet credere.

DE MATRIMONIO. X.
Matrimonium esse sacramentum ostenditur.

MVlieres viris suis subditae sint sicut d [...]o,Ephe. 5 quoniā vir est caput mulieris, sicut Christus est caput ecclesiae. Ipse saluator cor­poris sui. infra. Propter hoc relinquet homo patrē & matrem suam, & adhaerebit vxori suae, & erūt duo in carne vna, sacramentū hoc magnū est: ego aūt dico in Christo & ecclesia. Hic aperte ꝓnun­ciat sacramentū, quia cōiunctionē viri & vxoris. & ostēdit cuius rei sacrae sit signū, quia Christi & ecclesiae. Et ne credas solum per similitudinē adductum, ostendit verum esse sacramentum a primo propheta p̄nunciatum. Honorabile connubium, in omnibus thorus immaculatus.Heb. 13 Macula nō careret, si non esset gratia.

Saluabit (ur) aūt ꝑ filio (rum) generationē, si māserit in fide & dilectione. Sine gratia generare filios esset plus damnatio (quam) saluatio.

Si quis frater vxorem habet infidelē, & haec cō ­sentit habitare cū illo,1. Cor. 7. non dimittat illā: & si qua mulier fidelis virū habeat infidelē, & hic cōsentit habitare cū illa, non dimittat illū, sanctificatus est enī vir infidelis ꝑ mulierem fidelem, alioquin filij vestri immundi essent, nūc aūt sancti.

Probabile est benedictionem quam dedit deus Adae & Euae nō fuisse sine gratia.Gen̄. 2. Augu. Nō tantū foecunditas, cuius fructus in prole est, nec tan­tū pudicitia, cuius vinculū est fides, verū etiam sacramentū nuptia (rum) commendat (ur) fidelibus.

Obijciunt haeretici.

Ad Ephe. 5. vbi apostolus dicit matrimonium sacramentū, in graeco legitur mysterium.1

Nec dicit absolute matrimonium esse sacramentum magnum, 2 sed in Christo & ecclesia.

Respondet Christianus.

Fatemur matrimoniū esse mysteriū,Depri. sed qua t [...] ­meritate infert. Ita (que) non est sacramentum, cū oīa sacramenta sint mysteria, & Graeci appellant sacrmenta in communi mysteria.

Matrimoniū est magnū sacramentū in Chri­sto & ecclesiae,De secū. at ꝑ hoc non poterit probare haereticus vt sic minus sit sacramētū, nā hic explicat apostolus, qūo sit rei sacrae signū, nō solum gratiae, sed etiā vnionis Christi & ecclesiae.

DE EXTREMA vnctione. XI.
Vnctio extrema sacramentū est in eccle­sia dei a S. Iacobo ꝓmulgatum.

INfirmatur quis in vobis,Ioan. 5 inducat presbyteros ecclesia, & orent super eum, vngentes eū oleo in nomine domini, & oratio fidei saluabit in­firmum, & alleuiabit eum dominꝰ: & si in pecca­tis sit, remittentur ei. Mar. [...]. Apostoli vngebant oleo multos aegros & sanabant. Hic est materia scilicet vnctio olei forma, quia cum oratione, & effectus. s. remissio peccatorum. Est ergo sacramē tū, quia signū sensibile sacrae rei signū. Nā ad (qui)d aliud fieret vnctio. Dionysius determinat eā ca. 7. de ecclesias. hierar. & Hugo de S. Vict.

Augu. lib. 2. de visitatione infirmo (rum) docet infirmum debere cōfiteri, cōmunicare, & vnctionem sumere, ait enī: Nec praetermittendū est illud apo­stoli Iacobi p̄ceptum: Infirmat (ur) quis in vobis &c. Ergo sic roges de te & ꝓ te fieri, sicut dixit apostolus Iacobus. Imo per apostolum suum dominus ipsa videlicet olei sacrati delibutio, intelligitur spi­ritus sancti typica vnctio.

August. de rectitudine catholicae conuersatio­nis. D. Qui aegrotat in sola dei misericordia cōfi­dat, [Page] & eucharistiam cum fide & deuotione acci­piat, oleum (que) benedictum fideliter ab ecclesia pe­tat, vnde corpus suum vngatur.

Obijcit haereticus.

1 Apostolus nō potest sacramentū instituere.

2 Porro dubitat (ur) de autoritate illius epistolae.

Respondet catholicus.

Nō videtur absonū apostolū autoritate Christi & iussu spiritussancti instituere sacramentū,De pri. Atsi etiā Christus illud instituit, tamē Iacobus, ꝓmul­gauit. Etsi aliquādo dubitatū fuerit de illa episto­la, an ab alio fuerit praescripta (quam) Iacobo,De secun. tamen ca­nonicam obtinuit autoritatem Hieronymo testae & prima ponitur in canonicis ante Petri & Ioannis & Iudae epistolas. Quod si ecclesiam non au­dis hanc epistolā approbantem, iam omnia erunt incerta, quia huiusmodi temerarius etiam negaret epistolas Pauli.

DE HVMANIS CON­stitutionibus. XII.
Humana constitutio Conciliorum & Pontificum seruanda.

QVivos audit meaudit,Lu. 10. & qui vos sper­nit mespernit, qui autem me spernit, spernit eum qui misit me. State & tenete traditiones quas didicistis,2. Thess. 2. siue per sermonem, siue ꝑ epistolam nostram. Iubet Paulus seruari traditio­nes non scriptas.

Posse hoīes statuere,Act. 15 indicant apostoli ꝓhiben­tes ab immolatis Idolo (rum) sanguine & suffocato, indicat Paulus, qui tot leges dedit de cōstituendis episcopis, de viduis, de mulieribus velādis, vt nō praedicent mulieres, de non deserendo coniuge in­fideli. Et Paulus homo fuit, Act. 15.

[Page] Imo semꝑ licuit sacerdotibus & presbyteris statuere.Deu. 12 3. Reg. 7 3. Reg. 17 Deutero. 12. ꝓhibet dn̄s ne erigatur altare, nisi vbi sit arca foederis, tamē Samuel existēte tē ­plo in Sylo erexit lapidem in Masphat. Et Helias erexit in monte Carmelo. Deut. 17. Si iudiciū ambiguū fuerit, supra loco primo.

Supra cathedrā Moysi sederunt scribae & pharisaei,Mat. 23 Mat. 18 q̄ dicunt facite. Si ecclesiam nō audierit, sit tibi sicut ethnicus & publicanus.

Laudo vos fratres,2. Cor. 11. ꝙ per omnia mei memores estis, & sicut tradidi vobis, praecepta mea tenetis, nō aūt tradidit eis omnia in scriptis, vt supra. Et huiusmodi praecepta tradita in primitiua ecclesia, scripta & non scripta, testatur Dionysius ca. 1. de ecclesiast.Diony. hierarch. consuetudo in ciuilibus habe [...] vim legis, cur nō in vsibus ecclesiae, quia consuetu­do ecclesiae valet contra contentiosos. Si (qui)s videi contentiosus esse,1. Cor. 11. nos talem consuetudinē nō ha­bemus, ne (que) ecclesia dei. Suꝑ quo ait Hiero. Apo­stolū cum praecepisset mulierē orare velato capite, p̄uenit obiectionem qua quispiam ei dixisset, vbi scriptū est,2. Pe. 3. ꝑ hoc quod allegat consuetudinē. Ve­nient in nouissimis temporibus illusores iuxta ꝓprias concupiscētias ambulātes. Hoc faciunt hae­retici, (qui) nō secundū statuta patrū viuūt, sed secundū propria desyderia. Haeretici sunt Chamitae deridentes nuditatē matris ecclesiae, quia sine expresso textu scripturae praecipiat.

Cum ꝑtransirent ciuitates,Act. 16 tradebāt eis custodire dogmata [...] erant decreta ab apostolis & senio­ribus, (qui) erāt Hierosolymis. Pōdera decreta, quod nō erat solū decretū de cessatione legaliū.

Christus non solum dedit potestatem plantandi ecclesiam per praedicationem, sed etiam regen­di [Page] & gubernandi, modo illa includit potestatē fa­ciendi statuta pro salutari regimine, sine (qui)bus hic non viuitur. &c.

Attendite igitur vobis & vniuerso gregi in quoAct. 20. vos spiritussanctus posuit episcopos regere Eccle­siam Dei.

Policarpus ad Philippē. Subiecti estote presby­teris & diaconis sicut deo & Christo. Hierony. ad Luciniū. Traditiōes ecclesiasticae obseruādae sunt vt a maioribus traditae sunt, vnaquae (que) prouinicia sensu suo abundet, & p̄cepta maiorū, leges aposto­licas arbitretur.Heb. 13. Extāt multi canones in decretis su­per illa re ex verbis beati August. c. ecclesiasticarū. c. in his. c. catholica, cum similibus dist. 11. Obedi­te praepositis vestris, & subiacete eis.

Obijciunt haeretici.

Frustra me colunt docentes doctrinas & praeceptaMar. 7. Deu. 4. &. 11. hominum.

Non addetis verbum quod loquor vobis, nec auferetis ex eo.

Empti estis precio,1. Cor. 7. Gal. 5. 1. Tim. 1. 2. Cor. 3. nolite fieri serui hominum.

Si spiritu ducimini, non estis sub lege.

Iusto nō est lex posita Lex iram operatur.

Vbi spiritus d [...]i, ibi libertas. ad Gala. 4. qua li­bertate Christus nos liberauit.

Respondent Catholici.

Christum non improbasse traditiones hominū simpliciter, sed quas faciebant contrarias legi diui­nae,De primo Mar. 7. aut relinquebant legem diuinam, quia vbi su­pra sequitur. Relinquentes enim mandata Dei, tenetis traditiones hominū, & dicebat illis: Bene irritū fecistis praeceptū Dei,Mat. 15. Ad Ti. 1. vt traditionē vestram seruetis. Sicut ibi declarat & apud Matthaeum, Explica [...] Paulus. Non intendētes mādatis hominū [Page] auersantium veritatē. Constitutiones vero ecclesiae augent cultū diuinū, concupiscentiā carnis coer­cent, & ad seruanda diuina p̄cepta expeditionē fa­ciunt, ac fraternam charitatem augent.

Nihil addendū est scripturae qd corrumpataut deprauet ipsam:De. 2. secus quando promouet ea quae in sacris literis sunt mandata vel consulta, nam cōsti­tutiones ecclesiae si non sunt in sciptura in propria forma, tamen emanant ex ea. Acutius soluitur qd ibi prohibentur Tikun Zofrim, & illam solutio­nem credo veram, de quo alibi.

Nō debent fieri serui hominū,De. 3. faciendo scysma­ta, vt vnus sit Cephe. alter Appollo.

4 Qui aguntur perfecte spiritu, non sunt sub lege Mosaica, aut coerciua, egent tamen lege directiua sicut Adam habuit legem in paradiso.

5 Iusto perfecta charitate qui totus regitur spiritudiu ino, non est lex posita pro [...]a parte qua est iustus sed quia caro concupiscit aduersus spiritum, pro ea parte habet legem reformantem. Vel dic vt de quarto.De sexto.

Lex Mosaica iram operatur si non adiuuamura gratia, gratia aūt & veritas per Iesum Christum

Libertas euangelica sicut non excludit potestatē & obedientiā superioris,De sept. Roma. 13. ita nec eius statuta, sed li­bertas illa opponitur seruituti legis Mosaicae, seruituti peccati. Ideo est solum libertas in spiritu, quia nō seruit peccatis, & quia ipsa libertas ꝓmouet bo­nū, nō excludit cōstitutiones, quae similiter promo uent bonū,Gal. 5. testatur Paulus: Vos in libertatē vocati estis fratres tantū ne libertatem in occasionē detis carnis, sed ꝑ charitatē spiritus seruite inuicem. Et 1. Petri. 2. Quasi liberi & nō quasi velamē haben­tes malitiae libertatem, sed sicut serui dei.

DE FESTIS ET IEIVNIIS NON esu carniū. Et gradibus cōsanguinitatis.
Vnum diem in septimana Deo consecratum, est omnibus obuium.

IN lege Moysi adhuc instituit Deus alia festa.Exo. 23. Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. Azymorum, primitiuorū & frugū.

Ter in anno apparebit omne masculinū tuū coram domino deo tuo.Ibidem s. Paschae, Pētecostae & Schenophagiorum.

Mense septimo prima dies mensis erit vobis sabbatū memoriale clangentibus tubis & vocabitur sanctum infra.Leuiti. 23. Decimo die mensis huius septimi dies expiationū erit celeberrimus, & vocabitur sanctus, infra. A quintodecimo die mensis huius sep­timi, erunt feriae tabernaculorū septem diebus.

In calendis autem,Nume. 28. id est mensium exordijs offeretis holocaustum d [...]mino.

Et fecerunt dedicationem altaris diebus. 8.

Expende Encaenia a Machabeo instituta, tamē a Christo obseruata.1. Mach. 4. Ioan. 10

Colligamus festos dies Iudaeorū, praeter sabbata septem dies azymorum, paschae, vnum pentecostes vnū tubarū, vnū expiationis ( (qui) erat in capite an­ni) septem tabernaculorū seu Schenophagia, septē Encaeniorum seu luminum aut dedicationis. Ne­omenias seu lunationes habebant dies. 12. in Em­bolismali. 13. collecti dies faciunt. 35. vbi tantū tria sabbata incurunt. Cum aūt maiora receperimus beneficia a Deo per Euangelium, quā iudaei sub le­ge, cur non plures etiam dies agendi gratias habe­mus? Sabbatum est multipliciter a Deo praeceptū, vt legitur Gene. 2. Exodi. 20. Num. 25. nec in euā gelio, nec in Paulo definitum est cessasse sabbatū, [Page] attamen ecclesia instituit diem dominicum, ꝑ tra­ditiones apostolorū sine scriptura. Dominicae die [...] meminit Igna. ad Philip. in fine. Hiero, de domi­nica Paschae, Vniuersa sabbati gratia, & antiqua illa festiuitas iudaeo (rum), diei istius solennitate mutata est. Festum diem S. Laurentij celebrabant Hypo­ne. Augu. tract. 27. supra Ioan. euang. Augusti. contra Faustū li. 19. Cū quaeris sabbatiotium cur nō obseruat Christianus. Respondeo, Imo id ꝓpterea non obseruat Christianus, quia quod figura ꝓ­fitebatur, iam Christus impleuit. plura de his Ter­tullianus, Cyprianus, Ambrosius, Grego. ad Ro.

Ecclesia licite prohibet certos cibos certo tēporeActu. 15. Abstineatis vos ab immolatis symulacrorum & sanguine & suffocato.

Quae pacis sunt sectemur,Rom. 14. & quae aedificationis sunt inuicē custodiamus noli propter escā destrue­re opus dei, omnia quidem [...]uda sunt, sed malum est homini, qui per offendiculū manducat. Bonū est non manducare carnem, & non bibere vinum ne (que) in quo frater tuus offenditur aut infirmatur.

Si esca scandalizat fratrem meum,1. Co (rum). 8. non mandu­cabo carnem in aeternum.

Leo papa quartus dicit. Vetustissimam esse consuetudinē abstinendi a carnibus, quarta & sexta fe­rijs, & ex Hierony.Philip. 4. colligit super epistola ad Gala. & Ignatius testatur sancti Ioannis euangelistae di­scipulus

De Ieiunio idem liquet rem esse sanctam prop­ter corporis mac [...]rationē, spiritus pertinacis expulsionem, diuinae gratiae implorationem, & Christi ieiunantis imitationem.

Nunquid possunt filij sponsi lugere,Mat. 9. Luce. 5. quādiu cū illis est sponsus? Venient autē dies, quū auferetur [Page] ab eis sponsus, & tunc ieiunabunt. Illud opere impleuerunt apostoli.Act. 13

Ministrantibus illis domino & ieiunantibus, dixit illis spiritussanctus.

Cū constituissent illi suꝑ singulas ecclesias presbyteros,Act. 14 & orassent cum ieiunantibus, commēdauerunt eos domino.

In omnibus exhibeamus nos sicut dei ministros in multa patientia,2. Cor. 6. in laboribus, in vigilijs, in ieiunijs.

Niniuitae induxerunt ieiunlum.

Tu cū ieiunas, vnge caput tuū, & faciē tuā la­ua, ne videaris hominibus ieiunās,Ionae. 3 Mat. 6 sed patri tuo (qui) est in abscondito, & pater tuus (qui) videt in abscon­dito, reddet tibi. Ecce ieiuniū meritoriū.

Idem de Quadragesima.

Cū ieiunasset Iesus quadraginta diebus & qua­dragintaMat. 4 noctibus [...]ostea esurijt.

Ignatius ad Philippen. Quadragesimam vero nolite pro nihilo habere, imitationem enim conti­net cōuersationis dei. Confirmauit Thelesphorus papa vicinus temporibus aplo (rum). Item Ambro. in multis serm.serm. 34. et sequenti Concilia item Agathense, & Aurelia nen̄. Origenes homi. 10. suꝑ Leui. Habemus dies quadragesimae ieiunijs cōsecratos. Hieron. aduersus Montanū. Nos quadragesimā secundū tradi­tionē apostolo (rum) toto anno ieiunamus.

Gradus cōsanguinitatis impediūt matrimoniū Grego. Episcopis Galliae: progeniem suam vnū, quē (que) vs (que) ad septimā obseruare decernimꝰ gene­rationē, & (quam) diu se agnoscūt affinitate ꝓpinquos, ad coniugalē copulā accedere denegamus, quod si fecerint, separentur. Concilium tamen generale reduxit ad quartum gradum.

[Page] Ambro. li. 8. epist. docet, non omnes gradus il­licitos a lege fuisse expressos, quia pater non prohibetur ducere filiam, & tamen non licet. Ante tempora beati Gregorij dispensabāt etiam in secundo gradu. Scribit enim Augustino Anglorū episco­po. Quaedam lex Romana ꝑmittit, vt siue fratris vel sororis, seu duo (rum) fratrū germano (rum), filius & filia misceantur, sed experimento didicimus ex tali coniugio sobolem non succrescere.

Obijciunt haeretici.

Non quod intrat in os, coinquinat hominem, hunc locum torquebāt & Manichaei haeretici cō ­tra delectū cibo (rum).Mat. 15 August. lib. 16. Contra Faustū Omnis creatura dei bona est,1. Tim. 4 & nihil reijciendū quod cum gratia (rum) actione percipit. Et ibi vocat doctrinam daemonio (rum) & mendacem, abstinere a cibis, quos deus creauit ad percipiendū cum gra­tiarum actione fidelibus.

Omnia munda mundis,Ad Ti. 1. coinquinatis aūt & infidelibus nihil est mundum.

Nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi,Coloss. 2 aut Neomeniae, aut sabbato (rum), q̄ sunt vmbra futuro (rum).

Spiritu facta carnis mortificaueritis, viuetis: nō dixit ieiunijs.Rom. 6. Act. 15.

Christus in euāgelio non p̄cipit discretionē ci­borū, (qui)d ergo imponitis hoc onus fidelibꝰ? Libertas christiana nō patitur haec onera seruitutis.

Respondent catholici.

Nihil hic dicere Christum de ieiunio, sed tolle­re errorem Iudaeo (rum),De pri. qui credebant cibos nō lotis manibus tactos fieri immundos, & comedentem hunc cibum fieri immundum, vt liquet ex Matt. & Marco,Mar. 7. hanc stultitiam reijcit Christus, cibos [Page] illotis manibus tactos nō inquinare comedentes. Alioquin comedēs suffocatum tempore aposto­lo (rum), aut venenū scienter, nō suisset coin (qui)natus.De. 2.

Nō voluit apostolus iudaica obseruantia ali [...]s cibos esse ꝑpetuo prohibitos, vt carnem suillam, (demptis decretis in concilio apostolo (rum)) at eccle­sia credit omnem creaturam dei bonam, licet pro tempore ad mortificandū veterem hominē prae­cipiat ab aliquibus abstinere.

Porro hic non tractat apostolus de ieiunio vel maceratione carnis, sed quia Tatiani & alij haere­tici dicebant certas res esse creatas a principio ma­lo. Paulus hoc destruit, (qui)a omnis creatura dei sit bona, & cum gratia (rum) actione sumenda, quod fa­cit catholicus, licet non ꝓ omni tempore nec Paulus hoc praecipit pro omni tempore.

In lege aliqua animalia erant immūda ꝑ significationē,De. 3. Iudaei cred [...]derunt per naturam, destruit errorem Paulus, quia fidelibus omnia sint mun­da, & pro tempore comedenda: at ꝙ nō liceat ab­stinere pro tempore, hoc nō ꝓhibet apostolus.

Vnde S. Iacobus minor nun (quam) est vsus carnibus vel vino, autore Egesippo.

Similiter dicatur,De. 4. nam noluit fideles ritu iudai­co iudicari in cibo, potu, & festis.

Spiritu facta carnis mortificantur, at spiritus iu uat, De. 5. sic caro ieiunijs crucifiga, sicut dicit Paulus. Qui Christi sunt, carnem suam crucifixerūt.

Castigo corpus meū & in seruitutē redigo.

Etiam si Christus non docuit aliquando absti­nendum a carnibus,1. Cor. 9 De. 6. hoc nō refert, quia ipse docuit magis necessaria ad salutem, sed quae expediūt & promouēt salutem, reliquit magisterio spiritussan­cti & ecclesiae, & illa non omnia per se explicuit.

Dicvt in punctu superiori de cōstit. huma. DE VENERATIONE Sanctorum. XIIII.

SAncti vt amici dei sunt implorādi,De. 7 vt pro nobis intercedant, & licet sancti non sint adorā di latria, quia soli deo debetur, tamen venerā di sunt dulia.

Ioan. 12.Ioan. 12 Si quis mihi ministrauerit, honorificabit eū pater meus (qui) in coelis est. Si ergo deus honorificat sanctos, cur nos nō honoremus sanctos?

Mihi autē nimis honorati sunt amici tui deus,Psal. 138 nimis confortatus est principatus eo (rum).

Si steterint Moyses & Samuel corā me,Hie. 15. nō est anima mea ad populum istum.

Ite ad seruū meū Iob,Iob. 42 & offeret holocaustum ꝓ vobis, faciem eius suscipiam, vt nō imputetur vo­bis stultitia. & infra. Dominus [...] (que) conuersus est ad poenitentiam Iob, cum o [...]ret ille ꝓ amicis suis Iob. 5. Voca ergo, fi quis est qui tibi respōdeat, & ad aliquem sancto (rum) cōuertere.Gen̄. 48 Dixit Iacob & in­uocetur nomē meum super eos, & nomina patrū m eorum Abraā & Isaac. Domine omnipotens deus Israel,Baruh. 3. audi nunc orationem mortuo (rum) Isra­el, & filiorum ipsorum.

Vidit Iudas Machabaeus Oniam manus pro­tendentē,2. Mach. 15 orare pro omni populo Iudaeorum, post hoc vidit aliū virū aetate & gloria mirabilem, de quo dixit Onias, hic est fratrū amator & populi Israel, hic est (qui) multum orat ꝓ populo & vniuer­sa sancta ciuitate. Hieremias propheta dei.

Qandiu fecistis vni de his fratribus meis minimis,Mat. 25 mihi fecistis. Ita (que) honor exhibitus sanctis, exhibetur deo.

Pro hac orabit ad te omnis sanctus in temporePsalm. 31 [Page] [...]portuno. Hebraei legunt, omnis misericors beati [...]ūt sunt sancti & misericordes.

Absolon reconciliatus patri, per biennium tamē moratus Hierusalem non vidit faciem patris sui,2. Regū. 14. sic peccator reconciliatus Deo, nō statim se praesentat Deo, sed ꝑ media [...]ores & intercessores.

Salomon thronū matri suae iuxta thronū suum collocari praecepit.3. Regū. 2. Psal. 33. Verus pacificus Salomon Christus, honoratus matrē suā idē facit. Immittet ange­lus domini in circuitu timentiū eū & eripiet eos.

Angelis suis mandauit de te,Psal. 90. Apo. 6. vt custodiant vias [...]uas. Quatuor animalia &. 24. seniores cecide­runt co [...]ā agno, habentes singulicitharas & phia­las aureas plenas ornamēto (rum) q̄ sunt orōnes sctō (rum).

An gelus stetit ante altare habens turi [...]ulū au­reum, & data sunt illi incensa multa,Apoc. 8. vt daret de o­rationibus sanctorū omniū suꝑ altare aureū, qd est anrethronū dei & as [...]endit fumus incenso (rum) de o­rationibus sancto (rum), de manu angeli coram Deo.

Omnes sunt administratorij spiritus qui in mi­nisteriū mittunt propter eos,Heb. 1. Act. 5. & 12. qui haeredes erunt sa­lutis. Angeli ergo suffragant nobis, cur igitur eo­r [...] ̄ fuffragia & ministeria non licet implorare.

Christus intercedit pro nobis secundū humani­tatē ad deū patrē.Roma. 8. Hebre. 7. Quia & Christus Iesus interpel­lat ꝓ nobis. Iesus sempiternū habet sacerdotiū, vn­de & saluare imꝑpetuū potest, accedens ꝑ semetipsum ad deum sꝑ viuens ad interpellandum pro nobis, si ergo caput chr̄s orat ꝓ nobis cur non etiā mē bra eius, sancti cū eo rogātes, (qui) se cōformāt christo

Viui orant pro inuicem, & impetrant saepe.

Orare pro inuicem vt saluemini, & adducit ora­tionem Helye. 3. Regum. 17.

Moyses orauit Exodi. 17.Iaco. 5. &. 32. Centurio.

[Page] Luc. 7. Paulus pro cōnauigantibus. Act. 27

Si ergo viui orant pro inuicem, cur etiam bea [...] mortui hoc non facerent, qui sunt in charitate pe [...] fectiores, & apud deum potentiores, & mente p [...] riores? Aut ergo sancti nō orant pro nobis, sicu [...] viui, quia est res eis indigna, ita (que) non conuenie [...] Christo, aut (qui)a est res tante excellentiae, qd soli ch [...] sto & nō alijs cōueniet, ergo nō cōuenit viatorib

Bernardus super Can. de haereticis sui tempori [...] [...]rrident nos quod in fonte baptisamus, & sanctorum suffragia postulamus, at (que) Christū in vtro [...] sexu tam in mortuis quam in viuis proscribere v [...] lūt, nā et mortuos viuētiū fraudāt suffragijs, et vi [...] uētes nihil ominus sanctorū (qui) discesserūt auxilij [...] spoliant. Vigilantius dixit, quod dū viuimus, m [...] tuo pro vobis orare possumus, post (quam) aūt mortu [...] fuerimus, nullius sit pro alio exaudienda oratio, re [...] fert Hierony. & improbat [...]ic enim pugnat Hie­cōtra Vigilantiū. Apostoli & martyres adhuc i [...] corpore constituti possent orare ꝑ caereris, quando pro se adhuc debent esse soliciti, quanto magis pos [...] coronas & triumphos.

Et est illa radix inuicta, (qui)a ex charitate tenemu [...] orare pro inuicem, sed sancti in coelo habent aucti­orem charitatē ad nos, quā viatores. Diony. ca. 7. ecclesiasti. hierachiae. Si quis spernat sacrosanctam disciplinā at (que) in foelici elatione seductus dignum se arbitretur diuina familiaritate sanctos (que) despici [...] at &c. hic si intento careat desyderio, imperita po­stulatione per se nun (quam) potietur. Attestatur vsus to­tius ecclesiae, & patres sancti per omnia Christia­norū saecula, tot miracula euidentissima, & festiui­tates ab ecclesia de sanctis institutae. S. Sauinianus erexit ecclesiam S. Petro viuo, condidit et alias d [...] ­ [...]s [Page] in honore S. Stephani & S. Ioannis Baptistae.

Obijciunt haeretici.

Solus inuocandus est Christus & deus, quia so­ [...]lus sufficit, solus est liberalissimus & misericordis­simus, plus nos amans, (quam) sancti omnes.

Si quid petieritis patrē in noīe meo dabit vobis.Ioan. 6. Luc. 1. Mat. 21. Heb. 4. Petite & accipietis, quaerite & inuenietis. Omnia quae cū (que) petieritis in oratione [...]redentes accipietis.

Adeamus cum fiducia ad thronum gratiae eius, vt misericordiam consequamar, & gratiam iuue­ [...]iamus in auxilio oportuno.

Igitur accedere debemus ipsum patrē misericor­diarum,2. Cor. 1. & deus totius consolationis ac fontē gra­ [...]arum, potius (quam) sanctos.

Vnus est mediator dei & hominū,1. Tim. 2 Christus Ie­ [...]us, cur ergo nos volumus facere plures mediato­ [...]es sanctos.

Porro quod de B [...]uch & Malchabaeis fuit ad­ductum, dicūt illos libros non esse canonicos. Hie [...]o. in prologo super prouerbia.

Ad Hieremiam respondet Zvvinglius haereti­ [...]us. Si Moyses & Samuel adhuc in hūanis essent [...]c pro populo isto intercederent, vinceret indigna [...]io gratiam.

Diluuntur ista per Catholicos.

Haereticos hic sophismatibus deceptos ex eo li­quet, q [...] aliqua ꝑ eos inducta, aeque tollūt interces­sionē Christi, & oīa tollūt, aeque preces viuorum, sicut mortuorū, quorū tamen intercessionem nega [...]e nō audent, quantūuis impij & blasphemi.

Fatemur petendū, petendum in nomine Iesu, pe­tendū cū fiducia,De primo. at illa nō excludunt sanctos, quia & per sanctos, velut membra petimus in nomine Iesu eo (rum) capitis. Et licet deus sit optimus miseri­cordissimus, [Page] tamē est ordinatissimus, disponit omnia suauiter, & inferiora per media ducit ad supe­riora ait Dic ny. sic ad. 1. 2. 3. 4.

Omnino placet accedamus fontem gratiae & patrem misericordiarū,De. 5. at cōmodius faciemꝰ illud per sanctos, quia deus noster ignis consumens est, merito timemus,De. 4. Heb. 12. ne pereamus a facie eius, sicut fluit cera a facie ignis, ob hoc mediatores quaerimus & intercessores.

Vnus est mediator redēptionis Iesus Christus, quia ille folus redemit genus humanum,De. 6. Act. 4. non est aliud nomen sub coelo, in quo oporteat nos saluari, sed plures sunt intercessores.

Oēs canones cclesiae de canonicis scripturis, enumerant Machabeos,De. 7. quare ostendant haeretici, vbi indicatum sit libros canonicos esse, & inuenient istos. Licet in synagoga, nō fuerint canonici vt testis est Augustinus. Et cū ca [...]n de libris sit aedi­tus in cōcilio Mileuitano, forte nondū peruenit ad Hiero. Hoc est haereticorū propriū torquere scrip­turam, nā cū ipsi semꝑ exigāt elatas scripturas, & nullas admittant glossas, cur iam allata clara scriptura, extrariam adfert glosam, deus dicit si starent, nō dicit si viuerent & starēt, potissimū, cū illa glo­sa non sit fundata in scriptoribus, in cōcilijs, in san­ctis patribus, sed somniata ex indocto & insano cerebro Zvvinglij sanguinolenti haeretici.

Augu. li. 20. ca. 21. Populus christianus memo­rias martyrū religiosa solennitate cōcelebrat, & ad excitādā imitationem, & vt meritis eorū consotietur orationibus adiuuet, ita tn̄ vt nulli martyrum, sed ipsi deo martyrū, quamuis in memorias mar­tyrum constituamus altaria. Vide sequentia.

DE IMAGINIBVS CRVCIFIXI. & sanctorum. XV.

LIcet genus Iudaea esse propensior in Idola­triam, tamen imagines aliquas deus eis praecepit Exo. 25. Duos quo (que) Gherubin aureos & productiles facies ex vtra (que) parte oraculi. Che­rubin vnus sit in latere vno, & alter in altero. Nūe. 21. loquutus est dn̄s ad Moysen, fac serpentem aene­um, pone eū pro signo. Leui. 26. Nō facietis vobis [...]dolum & sculptile, nec titulos erigetis, nec insignē [...]apidē ponetis in terra vestra,Iosu. vlt [...]. vt adoretis eū. Et tn̄ [...]osue moriturus posuit lapidē praegrandem subter quercum,1. Reg. 7. Iosu. 22. quae erat in sanctuario dn̄i, similiter Sa­muel, sic ꝑmissum est altare filijs Ruben & Cad.

Damascenus li. 4. Affirmat nos habere vsum [...]maginum ex traditione apostolorum.

Eusebius li. 1. eccesiasticae historiae, & Dama­scenus referunt Chri [...]ū misisse imaginē viuificae faciei suae Abagaro Edesenorū regi, asseruatur Ge [...]uae in ecclesia sancti Bartholomei.

S. Lucas virginē Mariā depinxit, vt celebris fa­ma est per ecclesiā, approbatus fuit imaginū vsus [...]n concilio Nicaeno secundo. In Constantinopoli [...]ano sub Hierene. in tribus concilijs Lateranen. sub Grego. 2. & 3. & Stephano & in concilio Franckfordensi ad Menū, haeresis Foeliciana fuit damna­ta, quam spurij ecclesiae suscitare nituntur.

Graeci imperatores centum annis tyrannice impugnarunt vsum imaginum, & fuit potior causa transferēdi imperiū in Germanos. Beda in (qui)t imagines fieri in ecclesia dei, nulla diuina litera vetuit.

Carolus magnus quatuor libros scripsit contra volentes tollere imagines, vnde Thuricenses fun­datorem eorum & patronum Carolum potius [Page] sequi debent cum ecclesia catholica, quam haereti­cum Zvvinglium.

Vtilitas imaginum est, quod instruunt simpli­ces, admonent scientes, afficiunt omnes. Decet e­nim deum visibilem factum in humano habitu, visibili imagine praesentari. Et Lutter vel in hac par­te sapit, quod Carlostadiū imagines destruentem & delentem ex Saxonia curauit proscribi, & ꝓ vi­ribus haeresi foelicianae resistit.

Lutter cōtra Carlostadiū sic in (qui)t. Imagines re memoratiuas aut testimoniales, sicut sunt imagi­nes Crucifixi & sancto (rum) probatū est esse toleran­das, etiam in lege. Et nō solū tollerandas, sed quan­diu memoria & testimoniū in eis durat, tunc sunt laudabiles & honorabiles sicut statuae Iosuae & Samuelis.

Obijciunt haeretici.

Non facies tibi sculptile,Exo. 27. ne (que) omnē similitudinē quae est in coelo desuper, & [...]ae in terra deorsum, nec eorum quae sunt in aquis [...]ub terra. Simile dicit Exodi eodē in fine Deut. 4. & 5. &. 27. & multis alijs scripturis Veteris testamenti.

Ezechias confregit serpentē aeneū,4. Reg. 18. Ioan. 4. quem fecerat Moyses. Christus promisit venire, & nunc tēpus esse, quod veri adoratores adorent deum in spiri­tu & veritate, spiritus autem non afficitur imagi­nibus.

Porro subest periculū Idolatriae subimaginibus & immundotum cogitatuū. Balthasar Hiebmair qui se Fridberger iam nominat nouicius haereticus hoc cornutū facit argumentum. Aut p̄ceptae sunt imagines, & tunc ostendatur scriptura, aut nō sunt praeceptae, & tunc nihil valent.

Respondent catholici.

Deum praecedentibus & sequentibus explicareDe primo. [Page] mētem suam, nā sicut prohibuit venerari deos alic nos, ita ꝓhibuit imagines illorū, at quia nos san­ctos non habemus pro dijs, non prohibemur illo­rum facere imagines. Nam ante [...]ba citata inquit. Non habebis deos alienos coram me. Non facietis sculptile &c. sequit. Nō adorabis ea ne (que) coles. Ec­ce in illū finē non debent fieri, & ita Lutter met intelligit.2. Para. 5. 3. Reg. 17. Quod si Leo Iud Thuricen. Iudaico more literae affigitur, quod absolute facere imagines sit ꝓhibitum. Cōsectariū esset Salomonē peccasse, quā do fecit. 12. leunculos in solio suo, peccasset sculpendo boues in mari fusili,3. Reg. 6. & leones & boues cheru­bin in basibus aereis, quis est tā hebes vt credat nul­lū fuisse pictorem, nullum sculptorem in Iudaea (qui)s tunc sculpsit cherubin. Et in moneta ait Christus, cuius est haec imago. Mar. 12.

Quod Ezechias destruxit serpentem,De. 2. fuit causa huius abusus populi i [...]olatrantis, nā in loco eodem sequit (ur). Si (qui)dē vs (que) ad illud tps filij Israel adolebant ei incensum. Vnde si cōstaret de abusu alicuius imaginis, illa deberet aboleri, ab stulit ergo serpentē, nō quia imaginem, sed quia Iudaei adorabant.

Adorandū deū dicimus potissimū in spiritu & veritate,De. 3. quod vt faciamus, imagines nos admo­nent, & ad memoriam reducunt. Nā spiritū nō excludere signa sensibilia, indicium nobis praestāt sa­cramenta quae sunt in sensibilibus signis instituta.

Nullū periculū subest idololatriae,De. 4. (qui)a facillime possunt instrui simplices ad rectificandā eorū intē tionē, puta quod venerationē referant, non ad ima­ginem ipsam, sed vt Basilius docet ad prototypū, lasciuia pictoribus inhibenda est.

Liquet ex puncto primo & secundo,De. 5. ac quarto quā vere cornutū sit hoc argumentum muscae illius [Page] Aegyptiacae, non est hoc p̄ceptū in scripturis, ideo non obseruandum, quinimo hoc cornu eū impeta­mus, aliquid esse in scripturis praeceptū, & tamen non obseruandum, vt de sabbati sanctificatione, de non comedendo sanguinē suffocatum &c. Suffi­ciat Catholico, quod ecclesia constituit imagines sanctorū, velut vtiles & expedientes poni debere in ecclesia, vt cornua peccatorū confringantur. Dicā ei dom [...]nicam diem celebrare, aut est praeceptū & ostendatur scriptura, aut nō est praeceptū, ita (que) nihil valet quod nec haereticus dicet.

DE MISSAE Officio XVI.

QVomodo a columnis ecclesiae instituta sit Missae actio caeremoniosa (vt ita lo­quar) ex sancto Dionysío apostolorū di­scipu [...] liquet. At quia haeretici noui inauditam in ecclesia dei inuenerunt haere [...]m, missam non esse sacrificium. Contrarium ex scripturis probatur.

Non est mihi voluntas in vobis,Malac. 1. nec munus ac­cipiā de manu vestra. A solis enim ortu vs (que) ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, & in omni loco sacrificatur & offertur nomini meo oblatio munda.

Praedixit propheta hic cessationem sacrificiorū legaliū, & institutionem sacrificij nouae legis. Nō poteris illud dicere solū fuisse in cruce, quia dicit sa­crificari in omni loco, & loquit (ur) tn̄ de vna oblatione, & nō est aliud sacrificiū, nisi corpus Christi, toties in missa [...]epetitum.Malac. 3. Quando dixit de aduentu Messiae subdit. Et purgabit filios Leni, & colabi [...] eos quasi auru & quasi argentū, & erunt dn̄o offe­rentes sacrificia in iustitia, & placebit dn̄o sacrifi­ciū Iuda & Hierusalē, sicut dies saeculi & anni an­tiqui. [Page] Ecce saluator purgauit sacerdotes Euangeli­cos vt offerant sacrificia, nō in sanguine, sed in iustitia, dicit glo. ordi. id est eucharistiam.

Eligētur & dealbabūtur,Dan. 12. & quasi ignis probabū tur multi, & impie agent impij, ne (que) intelligent omnes impij, porro docti intelligent, & a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium, & posita fue­rit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.Mat. 24. Illud esse implendum testatur Christus iuge sa [...]rificium in aduentu abominationis, id est, antichristi cessabit vniuersaliter ferme per quatuor annos, cum desolatae erunt ecclesiae. Ita (que) qui in particularious ecclesijs faciunt cessare iuge sacrificium missae sunt praecursores antichristi.

Oīs nā (que) pontifex ex hoībus assumptus,Heb. 9. pro hominibus cōstituitur, in his quae sunt ad deū, vt offerat dona & sacrificia ꝓ peccatis, qui cōdolere pos­sit his, qui ignorant & errant, quoniā & ipse c [...]cun datus est infirmitate, & propterea debet, quemad­modum pro populo, ita etiam pro seipso offerre, ꝓ peccatis. Hic apostolus diffinit praecipuum officiū vnum pontificis. s. offerre pro peccatis. Et quū haeretici negant vnum posse offerre pro alio, Paulus docet eum offerre pro peccatis populi & sui.

Ab apostolis traditā missam ostendit, ꝙ Igna­tius apostolorū discipulus qui vidit Christum, ad Smyrnenses (inquit) ꝓpterea nō licet sine episcopo ne (que) sacrificiū immolare, ne (que) missas celebrare. Et (qui)a nullū est sacrificlū reale noui testamenti (qui)a cor contritū semꝑ est sacrificiū) nisi corpus Christi, & tn̄ in vete. testamento plura fuerunt sacrificia, oīa Christi sacrificium repraesententia. Hireneus Lug dunensis li. 4. ca. 32. Eū qui ex creatura panis est, accipit, & gratias egit dicens: Hoc est corpus meū. [Page] Et calicem similiter, qui est ex ea creatura secundū nos, suum sanguinem confessus est, & noui testa­menti nouā docuit oblationem, quam ecclesia ab apostolis accipiens, in vniuerso mundo offert deo vir sanctus, & tēporibus apostolorū vicinus, non potuit clarius loqui. Cyprianus martyr Caecilio fratri scribit. Admonitos aūt nos scias, vt in calice offerendo dominica traditio seruetur, neque aliud fiat a nobis, quā quod ꝓ nobis dominus prior fecit, vt calix (qui) in cōmemorationem eius offert (ur), mixtus vino offerat (ur). Haec [...]ba repetit beatus August. li. 4 de doctrina Christiana. Et ita missam dicit sacrificiū Chrysostomus suꝑ Mat. suꝑ epistola. 2. ad Ti­moth. super epistola ad Hebraeos. Similiter beatus Ambrosius, August, saepissime, Gregorius & alij

S.De fide ad Petrum ca. 7. Andreas ad proconsulē dixit, se quottidie of­ferre deo omnipotenti agnū immaculatū. Ita ob­seruant omnes Latini, Graeci Chaldaei, etiam Scysmatici, Haeretici, dēptis nouis illis dogmatistis.

Vide latius librū nostrū de sacrificio missae. Obijciunt haeretici.

Vna oblatione cōsumauit in sempiternū sanctificatos.Heb. 10. Heb. 7. Qui non habet necessitatē quottidie, quē ­admodū sacerdotes primū pro suis delictis hosti­as offerre deinde pro populi, hoc enim fecit semel seipsum offerendo,Heb. 9. Christus per ꝓpriū sanguinem introiuit semel in sancta aeterna redemptione inuē ta. Nunc aūt semel in cōsummatione saeculorū ad destitutionē peccati per hostiam suam apparuit.Heb. 10. In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Iesu Christi semel. Missa est testamētum nō sacrificiū,Mat. 26. Mar. 14. hic est sanguis noui testamenti, refe­runt Mat. & Mar. Hic calix nouū testamentū in meo sanguine. Quomodo ergo potest fieri sacrifi­ciū [Page] ex testamento? Missa est bene recordatio sacrificij & oblationis, ideo Christus non dixit offerte, sed hoc facite in meam commemorationem.

Respondent Catholici.

Textus apostoli expressos & manifestos torquent hic haeretici contra missam.De pri. Vnde gemina est ob­latio Christi. Vna qua corpus suum viuum obtu­lit in ara crucis, pro salute generis humani, & oībus peccatis, & de illa sentit apostolus, ostendens excel [...]entiam huius sacrificij, vltra sacrificia legis, quo­niam sicut semel mortuus est, ita semel oblatus est. Alia est oblatio, qua fit rep̄sentatio dominicae passionis & oblationis, vbi sacerdos in persona eccliae praesentat deo patri oblationē factam per filium in ara crucis. Et ideo recte dicitur oblatio recordati­ua. Et ita sub sacramento quotidie offertur recor­datiue, sicut oblatus est semel in cruce. Tertia est mere recordatiua, qu [...] fit in die parasceues. Et illā secundā oblationem faciunt sacerdotes iussu Chri­sti, Hoc facite in meam cōmemorationem, nam hoc facere non solum refertur ad sumptionem & oblationem, alioquin per illa verba non dedisset eis potestatem consecrandi. Christus semel obla­tionem perfecit in ara crucis, & effectus eius quo­tidie deriuatur ad nos, cum sacerdos in persona ec­clesiae praesentat deo patri memoriam huius obla­tionis. Hinc fit vt dum prima oblatio meriti fuerit infiniti, secunda limitata est & finita. Liquet iā cō tra haereticos missam nō solū repraesentare coenā dominicā, sed & passionē, mortē & oblationē. Si­militer dicatur ad quatuor sequētia, loquūtur enim de prima oblatione, liquet ex Chrysto. dicente de hostia Christi. Et quia semel oblata est illa, oblata est in sancta sanctorū, hoc autem sacrificiū exem­plar [Page] est illud in ipsum semper offerimus, nec nunc quidē aliū agnū crastina aliū, sed semper idipsum, proinde vnū est hoc sacrificiū, infra. Sicut enim (qui) vbi (que) offertur, vnū est corpus, nō multa corpora, ita etiam & vnum sacrificiū. Pontifex aūt noster ille est, qui hostiam mundatam nos obtulit, ipsam offerimus & nunc quae tunc oblata quidem, consu­mi non potest. Hoc autem quod nos facimus: in commemorationem quidem sit eius quod factum est. Ecce quomodo quotidie offerimus vnā obla­tionem quae semel oblata est, licet modus offerendi per recordationem & repraesentationem longe differat a prima reali oblatione.

Missam esse testamētum proprie dicere nō pos­sumus,De. 5. quia & corpus Christi ibi consecratur, & tamen non dicitur nouum testamentum. Igitur de sanguine quod dixit esse nouū testamentum, intelligatur confirmatiue,Heb. 9. Exo. 24. vt sicut Moyses vetus testa­mentum cōfirmaturus, accepit sanguinē vitulorū & hircorū, &c. & aspersit omnē populum dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandauit ad vos Deus. Ita Christus sanguine proprio confirmauit testamentū nouū, & introiuit in sancta sancto (rum). Porro multa sunt noui testamenti, quae non perti­nent ad missam, vt baptismus, clauis sacerdotalis. Praeterea,Heb. 9. nō sequitur, quia missa est testamētum. ideo nō est sacrificium, vt prosequit rex Angliae Et testamentū secundū aplm inuoluit mortē testato­ris, & missa est te [...] tamentum, tūc inuoluit mortem testatoris, & ita oblationem.

Missa est recordatio passionis Christi,De. 6. nō nude sicut aliquis laycus simpliciter commuuicat, sed est huiusmodi memoria. ꝙ ibi est actio repraesentari­ua totius passionis, & hoc dixit Christus, facite. [Page] Nō solū dixit sumite, sed facite, hoc est coniunctis prioribus & sequentibus) consectate, offerre, sumite. Sicut igitur iuge fuit sacrificium in veteri testa­mento, ita fit iuge sacrificium in lege gratiae Chri­stus Iesus saluator noster, nisi dū Antichristus ad­uenerit, tunc cessabit ad tempus.

DE VOTIS XVII.
Vota esse reddenda scriptura docet, na­tura dictat, & honestas imperat.

VOuete & reddite dn̄o vestro omnes (qui) in circuitu eius offertis munera.Psal. 75.

Vota mea reddā in conspectu oīm &c.

Tibi reddam vota meo,Psal. 21. Psal. 65. Num. 6. quae distinxerunt &c.

Ista est lex Nazarei. Cū vouerit oblationē suā domino tempore consecrationis suae, & ab initio. Vir siue mulier cum fecerint votum vt sanctificē tur, & se voluerīt domino cōsecrare a vino, & omni quod inebriare po [...]st, abstinebunt, infra. Vuas recentes siccas (que) non comeden [...] &c. Nouacula nō ascendat super caput eius.

Si quid vouisti deo,Eccle. 5. ne moreris reddere, displicet ei infidelis & stulta promissio: sed quod cun (que) vo­ueris reddere, multo (que) melius est non vouere, quā post votum promissa non reddere.

Adulescentiores virgines deuita,1. Tim. 5. cū enim luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt, habentes damnationē, quia primā fidem irritam feceiūt. Si viduae iuniores damnationem habent, quia primā fidem irritam fecerunt, quid tunc de Monachis fratribus & Nonnis nostris Lutteranis?

Cum votum voueris dn̄o deo tuo, non tarderis reddere,Deu. 23. quia requiret illud dominus deus tuus, & si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatū, si no­lueris polliceri, abs (que) peccato eris.

[Page] Maria vonit castitatem.

Quomodo fiet hoc quoniam virū nō cognosco, id est, virginitatem seruare non propono.

Rechabitae dixerunt:Hiere. 35. Nō bibemus vinū, quia Io­nadab filius Rechab pater noster praecepit nobis dicens: Nō bibetis vinū vos & filij vestri, vs (que) in sempiternū, & domū nō aedificabitis & sementem nō seretis, & vineas non plātabitis, nec habebitis, sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus ve­stris &c. & cōmendantur ibi adn̄o. Et vota perpetua esse meliora propter perseuerantiam.

Cōfido in hoc ipsum quia qui coepit opus bonū in vobis perficiet vs (que) in diem Iesu Christi.Philip. 1.

Omnia possum in eo qui me confortat.Philip. 4. Esa. 56.

Haec dicit dn̄s eunuchis qui custodierint sabba­ta mea, & clegerint quae ego volui, et tenuerint foedus meū, dabo eis in domo mea & in muris meis locū, & nomen melius a filij [...] & filiabus, nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit.

Sunt eunuchi qui seipsos castrarunt ꝓpter regnū coelorum,Mat. 19. qui potes [...] capere capiat.

Dico aūt non nuptis & viduis,1. Cor. 7. bonū est illis si sic permāserint sicut & ego:ꝙ si se non cōtinēt, nubant, infra. De virginibus praeceptū dn̄inō habeo, consilium aūt do tan (quam) misericordiam consecutus adn̄o, vt sim fidelis. Cōstat iā iure diuino licitum esse vouere, & praeceptū exequi de continendo, de non bibēdo vinū &c. De quo latius in sequētibus.

Obijciunt haeretici.

1 Christus donauit nobis libertatem, vota redi­gunt in seruitutem.

2 Christus voluit consilia esse libera, & votarij faciunt illa praecepta.

3 Sunt adinuentiones humanae, & addūt ad scri­pturā [Page] Deute. 12. Nō addas ad [...] bū qd locutus sum [...]nec minuas. Apoc. 22. Si (qui)s apposuerit ad haec, ap­ponet deus suꝑ illum plagas scriptas in hoc libro.

Vota non renouant internū ho [...]em, sed solū exteriora opera, quae magis hypocritas faciunt (quam) san 4 ctos,1. Tim. 4. ideo dixit Paulus: Exerce te ad pietatem, nā corporalis exercitatio ad modicum vtilisest: pietas autem ad omnia valet.

5 Porro opera illa externa extinguūt fidē, eneruāt spem, cū illis fiditur plus (quam) misericordiae [...]ei.

6 Votarij traditiones suas pluris ducunt (quam) manda ta dei.Luc. 11. Luc. 11. Vae vobis scribae & pharisaei, qui de­clmatis mentā & rutā, & quoduis olus, & praete­ritis iudicium & charitatem dei.

7 Baptismo fidelis est astructus ad regulam euāgelicā, p̄sumptuosum est se velle ad maiorem regulā coartare, cū omni conatu non possit plus praestare.

Respondet v [...]arius Christianus.

Vota bene redigūt in seruitutem Christi,De. pr [...]. at haec seruitus est summa libertas. Imo seruire deo, est re­gnare cum ipso.

Consilia sunt libera in cōmuni,De. 2. sed accedēte promissione fiunt obligatoria, de hoībus ait praetot pactum seruabo, cur deo pacta non seruaremus. Ideo deus non praecipit vota fieri, sed vota reddi.

Etsi regulae monacho (rum) & fratrū ab hoībus sint conditae,De. 3. fluūt tamē & fundātur in sacris literis, nā in his nihil aliud habetur (quam) saluberrima monita euā gelij, & compendiariae illius viae.

Quomodo nihil debeat addi sacris literis, fuit dictum puncto. 12. obiectione. 2.

Opera externa a regulis dictata,De. 4. non renouant hominē internum, tamen adiuuant spiritum, ne ni­miū corpus aggrauet animū. Quae si fiant solum [Page] vt videātur ab hominibus, hypocriticia sunt, si ad gloriam dei, laudabilia. Apostolus non vult nihil esse exercitationem corpoream, sed modicam esse si ad pietatem conferatur.

Adeo externa opera nō extinguūt fidem, vt illis maxime nutriat, De. 5. Iac. 2. Luc. 17. quia fídes sine operibus mortua est, at si quis in operibus praesumeret, iam ille meri­to reus esset, si feceritis omnia quae praecepta su [...]? vobis, dicite quia serui inutiles sumus.

Qui negligunt praecepta dei, malefaciunt, siue sint religiosi,De. 6. siue layci.

Vt commodius religiosi perficiant praecepta euangelica,De. 7. & quod in baptismo promiserunt ideo vouent regulas tanquam promouentia, vt expedite deo seruiant.

Copiose de his in Schatzgero. DE COELIBATV Clericorum. XVIII.

CVm in superiori puncto Christus laudque­rit se castrantes propter regnum dei, & Paulus virgines, sequitur improbantes coelibatū Christum & Paulum conculcare.

Scortum & vile prostibulum non ducet vxorē, nec eam quae repudiata est a marito,Leui. 21. quia consecratus est a deo suo, & panes propositionis offert, sit ergo sanctus, quia & ego sanctus sum dominus, (qui) sanctifico vos. Et hodie offerentibus panem viuū qui de coelo descendit, Ludder permittit concubi­nas & scorta ducere.

De summo sacerdote virginem ducet vxorem, viduam autem & repudiatā & sordidam at (que) meretricem non accipiet.Ibidem.

Et viduā & repudiatā nō accipiēt vxores,Eze. 44. sed virgines de semine domus Israel, sed & viduā q̄ fuerit [Page] vidua a sacerdote accipiēt. Deus Moysi nō p̄cepe­rat in p̄parando ad receptionē legis,Exo. 13. ne appropin­quarēt vxoribus suis, & tn̄ Moyses inhibuit eis.

Dixit Alchimelech ad Dauid, nō habeo laycos panes ad manū,1. Reg. 2. sed tantū panē sanctum. Si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus manducent.

Volo aūt vos sine sollicitudine esse,1. Cor. 7. (qui) sine vxore est, sollicitus est quae domini sunt quomodo placeat deo, (qui) aūt cū vxore est, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat vxori, & diuisus est, & mulier innupra & virgo cogitat quae domini sunt, vt sit sancta corpore & spiritu. Si quis post baptis­ma secundis nuptijs fuerit copulatus,Canon apo­stolorū. 17. aut concubi­nā habuerit, nō potest esse nec episcopus, nec p̄sbyter, aut diaconus, aut prorsus ex numero corum qui ministerio sacro deseruiunt.Concilium Carthagi. Placet vt episcopi, praesbyteri, & diaconi, vel qui sacramēta cōtractāt pudicitiae custodes ab [...]xoribus se abstineāt. In Ti. 3 dicitur vt quod apostoli docuerūt, & ipsa seruauit antiquitas, nos quo (que) custodiamus.

Praesbyter qui vxorem duxerit, ab ordine suo illū deponi debere statuimus,Caesariense. quod si fornicarius fue­rit, vel adulteriū commiserit, extra ecclesiā abijcia­tur, & poenitentiā agat.Hierony. Praesbyter si vxorem duxerit, ab ordine deponatur. Hierony cōtra Vigi­lantiū, inuehitur cōtra episcopos, (qui) nō ordinabant diaconos, nisi prius duxissent vxores, nulli coelibi credēres pudicitiā, Imo ostendētes (quam) sancte viuāt qui male de oībus suspicantur, & nisi praegnantes vxores viderint &c. Christi sacramēta nō tribuūt Quid facient orientis ecclesiae? Quid Aegypti & sedis apostolicae, quae aut [...] gines clericos accipiūt, aut continētes, aut si vxores habuerint, mariti esse desistunt.Calixtus. Calixtus Papa statuit ante. 1300. annos [Page] praesbyteris, diaconis & subdiaconis & monach [...] cōcubinas habere seu matrimonia cōtrahere, peni [...] tus interdicimus. Augusti. Sed forte dicatur, si li [...] cet & bonū est nubere, cur sacerdotibus vxores nō [...] licet habere.In. q. no. & ve. te. q. vlti. ad Philip. Policarpus, virgines in casta conscien­tia ambulare. Ergo tunc erant ꝑseuerantes in virg­nitate, sicut Matthaeus Iphigin eā consecrauit. Ongenes homil. 23. suꝑ Numeri. Videt mihi ꝙ illius solius est offerre sacrificium indesinens, qui indesi­nenter & perpepetue se deuouerit castitati.

Obijcit haereticus.

Sacerdotes veteris legis habebāt vxores, Graeci in hunc diem & Calabri habēt vxores.Gene. 2. 1. Timo. 4. Ad Ti. Crescite & multiplicamini. Paulus praedixit, venturos attendē tes spiritibus erroris, qui prohibent nubere.

Praecepit Tito, vt deligat vnius vxoris virum episcopum.

Castitas est libera, traditi [...]es faciunt necessariā, Melius est nubere (quam) vri.

Votum de virginitate est stultum,1. Cor. 7. quia impossibile, & Papa humanis traditionibus vult mortificare carnem, vbi deberet recurri ad gratiam dei. In his est radix eorum quae Ionas ille impurus contra Fabrum effutiuit.

Primum diluit Ambrosius super epistolas ad Timotheum, Veteribus idcirco hoc concessum est Leuitis & facerdotibus vxores ad vsum habe­re,De pri. quia multum tempus otio vacabant a ministe­rio & sacerdotio, multitudo enim erat sacerdotū, & vnusquisque certo tempore seruiebat secūdum institutum Dauid, qui. 24. classes constituit sacer­dotum, infra. Nunc autem omnes a conuentu foe­minae abstinere debent, quia necesse est eos quoti­die in ecclesia praesto esse, nec habere dilationem. [Page] Porro aliquot diebus abstinebant sacrificaturi in veteri testa. Et sacerdotes vete. testa. tractabant pa­nes propositionis, carnes hircorum, boum, agno­rum &c. nostri sacerdotes, corpus & sanguinem Christi tractant.

Graeci habent vxores, ac nullus sacerdos apud Graecos duxit vxorem, sed bene qui duxit vxorē 2 virginē ordinatur in sacerdotē, ꝙ si vxor moriatur remanebit viduus. Coniugatus ita (que) efficitur sa­cerdos, sed sacerdos nunquam efficitur coniugatus. Vnde a morte saluatoris non est auditū, sacerdo­tem duxisse vxorem, nisi quod iam temere attentāt spurij Ludderani.

Praecepit hoc deus, quando erat replenda terra.3 at modo coelū, tunc pauci erant prolificantes, iam innumeri. Vnde lex illa nō est de permanentibus, alioquin Ioannes baptista peccasset, qui virgo per­mansit, peccasset Maria, quae virginitatē propo­suit, peccasset Paulus qui consuluisset virginitatē, Christus non laudasset eunuchos.

Ecclesia non prohibet nuptias, sed quando ali (qui) 4 sunt voto alligati, prohibet votū violari, nam ante votum liberū erat nubere, sicut coniugatus est ꝓhibitus cōtrahere, sic ecclesia nō vult vouentem tra­dere potestatem sui corporis alteri, quod tradidit Christo. Tales autem haeretici, quos praedixit Paulus, fuerunt Martion & Mantes, qui damnauerūt nuptias.

Paulus non praecipit episcopū esse coniugatum aliqouin nec ipse, nec Titus fuissent ep̄i, sed noluit 5 episcopū esse digamū, ita Hiero. & alij, hinc diga­mū non admittit ecclesia hic edocta a Poulo. Et ita hic modū descripsit Paulus intra quem se contineat episcopus, nec ducat secundam vxorem.

[Page] Castitas est libera, sed praecepta vouenti, nec tn̄ repugnat libertati spiritus,De sexto. sed ꝓmouet, nā etiā deꝰ libere producit spiritum sanctum & necessario.

Melius est nubere (quam) vri, sed bonū est hoī mulie­rem nō tangere.De sept. Non vult apostolus illū vri, quia carne tentatur, sed ille vritur, (qui) a concupiscentiae flāmis superat, huic melius esset nubere, (quam) ꝑpetuo in sordibus volutari, diccontrariū, & Paulū faci­es nubentem, quia patiebatur stimulum.

Fateor difficile esse continere,De. 8. Mat. 11. 1. Co (rum). 10. at regnū coelorū vim patitur, & violenti rapiunt illud. Tentamuroēs a carne, at fidelis est deus, qui non patit nos tē ­tari supra id quod possumus, sed sacit cū tentatiōe ꝓuentum, vt possimus sustinere. Dicis votū illud esse impossibile. Si respicis ad naturam, etiā multa alia sunt impossibilia nobis, si respicis gratiam Dei adiutricem, nihil est impossibile, quia possunt ca­pere, quibus hoc datum est. Nouum genus vincendi tentationes carnis adfert nobis haereticus, vt sci­licet desiderijs carnis obediamus contra totam scripturam.

DE CARDINALIBVS ET Legatis sedis Apostolicae. XIX.

CHristus associauit sibi. 12. apostolos, & 72. discipulos,Mar. 6. Luce. 10. illos mittebat vbi opus erat. Et fecit vt essent. 12. cum illo, & vt mitteret eos praedicare.

Post haec designauit dn̄s & alios. 72. & misitillos binos ante faciē suā in oēm ciuitatē. Sic papa sibi adhibet assistētes Cardinales, & forte prius in re discipuli fuerunt Cardinales (quam) apostoli.

Bernardus ad Eugeniū, hi quo (que) tibi continuo assistūt, seniores populi, orbis iudices, collaterales, coadiutores. Isidorus testat S. Petrū in vrbe Roma [Page] delegisse sibi assistētes sacerdotes & diaconos.

In sui enim adiutorium assumpsit Linum, Cletum, & Clementem. Linus crescēte ecclesia, pres­byteros. 18. & episcopos. 11 cōsecrauit, sic Cletus, sic Clemens, sic Anacletus fecerunt. Tamen Euaristus primus titulos [...]. ecclesias cū plebibus in vrbe Roma presbyteris diuisit, septem diaconos in­stituit, qui Ro. pontificē obseruarēt. Marcellus aucto iam numero titulos quin (que) &. 20. in vrbe cō stituit, vt baptismo & sepulturae oportune pro­spicerent.

In primitiua ecclesia nō dicebant nisi presbyte­ri & diaconi vrbis Ro. tamē postea inditum fuit eis nomen Cardinalium, vt aliquae historiae vo­lunt sub Pontiano Papa, aliquae sub Marcello, aliquae sub Siluestro, aliquae adhuc recentius nomen existimant. Hinc solent b. Hierony. presbyterum vrbis Romae appellare, non Cardinalem, licet donatio Constantini indicet antiquius fuisse Cardi­nalium nomen, tamen reijci non potest quin Ste­phanus papa nomine illo vsus sit, quando consti­tuit nullū eligi pontificē, nisi ex Cardinalibus. Inuenio autē tempore Symachi papae, & Gregorij secūdi, 64. fuisse titulos in vrbe Roma, puta Laurentij, Ceciliae, Sixti, Marcelli, Susannae, Anasta­siae, Mariae trans tyberim, Ioannis & Pauli &c. Ad conciliū Nicaenū Siluester misit Corduben­sem episcopū, Victorē & Vincentiū presbyteros vrbis Romae. In causa appellationis super deposi­tione episcopi decreuit conciliū Nicaenū, papam committere causam episcopis vicinis, aut e latere suo presbyterum mittat. Ecce legatos a latere tꝑe concilij Nicaeni, ante. 1200. annos. Siluester misitad cōciliū Atlatense Claudiū & Habytū presbyteros, [Page]Eugenium & Quinatum diaconos ecclesiae Romanae. Tempore martyrum solebant legatos appellare apochrisarios, sicut sanctus Fabianus papa, & sanctus Zepherinus miserunt apochrisarios suos in orientē, Leo papa misit ad concilium Cal [...]edonense, Paschasium & Lucensem episcopos, & Bonifaciū presbyterū Ro. ecclesiae. Sub Aga­thone papa legati ad. 6. synodum fuerunt Theo­dorus & Gregorius presbyteri, Ioannes diaconus

In septima synodo legati fuerunt Petrus, Petrus presbyteri, & abbas monasterij S. Sabinae. In octaua synodo missi sunt Donatus Hostiensis Stephanus Ephesinus episcopi, Martinus diaconus ec­clesiae Romanae, & Anastasius famosissimus bi­bliothecarius. Missi fuerant a Leone ad secundā synodū Ephesinam, lulius episcopus, Hilarius diaconus & Dulcitius protonotarius, licet non voluerint adire synodū, intelligētes dolos Dioscori. In Sardicensi concilio missus fuit Osius Cordu­bensis (idem (qui) in concilio Niceno) cū Fortunati­ano Aquilegien & Vincentio de Capua. In con­cilio Franckfordensi ad Menū legati sedis aplicae p̄sidentes fuerūt Theophilactus & Stephanus episcopi, quando haeresis Foeliciana fuit dānata, quae vsum imaginum in ecclesia prohibebat.

Fusius ista reperies libro nostro de primatu Petri.

DE EXCOMMVNICA­tionibus. XX.

POtestatem excommunicādi instituit Christus loquens de fraterna correctione, post a­lia inquit:Mat. 18 Die ecclesiae. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicui ethnicus & publicanus. Ego quidē absens corpore,1. Cor. 5. praesens autē spiritu, iā [Page] iudicauit vt praesens, eum qui sic operatus est, in noīe dn̄i Iesu Christi, congregatis vobis & meo spiritu, cum virtute dn̄i Iesu tradere huiusmodi sathanae in interitū carnis, vt spiritus saluus sit in die domini nostri Iesu Christi.

Quidem circa fidem naufragauerūt, ex quibus est Hymeneus & Alexander,1. Tim. 1. quos tradidi satha­nae, vt discant nō blasphemare. August. in quaest. vet. testa. Hoc iā in ecclesia dei agit excōmunica­tio, quod in veteri lege fuisse legitur interfectio.Aug. q. 39. Et alibi: Nihil aeque formidare debet Christianus (quam) separari a corpore Christi, loquit de excōmuni­catione. Origenes nō solū ꝑ apostolos suos deus tradidit delinquentes in manus inimico (rum),Iudicum homi. 2 sed & per eos, qui ecclesiae praesident, & potestatem ha­bent non solum soluendi, sed & ligandi. tradunt peccatores in interitum carnis, cum pro delictis suis a corpore Christi separātur, prosequitur postea, quomodo homīes dupliciter tradūtur in potesta­tem Zabuli.Sermo. 8 Ambro. suꝑ psal. 118. Loquēs de excommunicatione, subdit: Recte ergo & sacerdos vulnus ne latius serpata toto corpore ecclesiae quasi bonus medicus debet abscindere, & prodere vi­rus criminis quod latet.

Si quis venit ad vos, & hanc doctrinam nō affert, ne recipiatis eū in domū,2. Ioan. nec aue ei dixeritis, (qui) eni dicit illi aue, cōmunicat operibus eius malis

Obijcit Haereticus.

Excōmunicatio nō est poena, sed vna declara­tio, (qui)a (qui)libet ꝑ peccatū excōmunicat seipsum, & postea iudex declarat illum esse excōicatum.

Excōicatio est medicinalis lib. 6. de sen. excō. ca cū medicinalis. Ideo nō timēda, sed amāda.

Respondet Catholicus.

Excōmunicatio est poena inflicta a iure,De primo vel ab hoīe, & nō solū declaratio poenae, nā clare b. Pau­lus indicat Corinthiū non traditum diabolo, sed tradendū. Porro ꝙ inquit quemlibet per peccatū seipsum excommunicare, verum est excommuni­catione minori. sed illa licet priuet hominē gratia diuina, tamen adhuc manet peccator vnitus ecclesiae, & mystico corpori ecclesiae coniunctus, tan (quam) membrum aridum. at in excōmunicatione maio­ri p̄scinditur de corpore. Et illius geminae excom­municationis meminit Origenes in illa homilia secunda super Iudicum. Praeterea si etiam per pec­catum quis se tradet diabolo, tamen per sententiā ab homine vel a iure latam, diabolus adhuc maiorem in eo accipit potestatem, liquet de Iuda, quem primo inuasit diabolus, cum iam cogitasset tradere Christum. Intrauit autem Sathanas in Iudam (ait Lucas) & abijt, & lo [...]uutus est cum princi­pibus sacerdotum. &c. Et Ioan. ait: Cum diabo­lus misisset in cor,Luc. 22 Ioan. 14. vt traderet eum Iudas Symo­nis Iscarioth. &c. tamen postea adhuc magis in­trauit & possedit eum diabolus, eodem Ioann. di­cente. Et cum intinxisset panem dedit Iudae Sy­monis Scarioth, & post buccellam introiuit in e­um Sathanas.

Excōmunicatio est medicinalis, verum si non contemnatur,De. 2 nā ex fine dicitur medicinalis, quia ordinatur in hunc finem, ꝙ ille resipiscat & poeniteat, ac satisfaciat ecclesiae: nullus autem amabit excommunicationē, nisi qui obstinatus magis vult tradi Sathanae, (quam) seruirae Christo. Et ab ecclesia vult haberi, sicut ethnicus & publicanus.

DE BELLO IN Thurcas. XXI.

SVb existente rationabili causa, belli gerare pos­sunt Christiani in Thurcas & Haereticos.

Interrogabant Ioannem et milites dicentes,Luce. 3. quid faciemus & nos? & ait illis. Neminem con­cutiatis ne (que) calumniam faciatis, & contenti esto­testipendijs vestris. Liquet quia bellū non prohi­buit, sed bellantibus modum imposuit.

Oīs anima potestatibus sublimioribus subiecta sit,Roma. 13. nō enim potestas nisia deo infra. Si autē malū feceris, time, non enī sine causa gladiū portat, dei enī minister est, vindex in iram ei qui male agit.

Maledictus qui prohibet gladium suum a san­guine.Hiere. 48. Et totum vetus testamentum plenum est, quomodo iussu & auxilio Dei Iudaei non modo restiterunt infidelibus, sed etiam cosinuaserunt A­braham, Moyses, Iosue.

Haec dicit dn̄s exercituū (ait Samuel ad Saul.)1. Regū. 15. Recensui quaecun (que) fecit Amalech Israel, quomo­do restitit ei in via cum ascēderet de Aegypto: nūc ergo vade, & percute Amalech & demolire vni­uersa eius, non parcas ei, & non concupiscas ex re­bus ipsius aliquid, sed interficea viro vs (que) ad mulierem, & paruulum at (que) lactantem, bouē & ouē, ca­melum & asinū. Quis iā fuit consiliarius dn̄i, aur quis nouit sensum eius, quando sit tempus, vt velit puniri Thurcas ꝑ Christianos, sicut puniuit Ama lechitas ꝑ Iudaeos.Epl'a. 194. August. ad Bonifaciū Comitē vtile tibi tuis (que) dabo consilium, arripe manibus ar­ma, oratio aures pulset autoris.

Et cōtra Faustū,Lib. 22. Ordo naturalis mortaliū paci accōmodatus hoc possit, vt suscipiendi belli autoritas at (que) cōsiliū penes principes sit.Psal. 81. Prīcipibus dicit Eripite pauperē et egenū de manu pctōris liberate Cur tunc nō liberarēt de manu Thurcae? Maxime [Page] attento eo, quod vi magnificat & extollit cultum Machumaeti sui, in iniuriam creatoris nostri, & qd tertiam prolem sibi placentē aufert, in ritu Machumetico nutrit in perpetuā seruitutē, hinc gloriosis­simus Carolus, Gotfridus, Alphonsi, Ferdinandi, & alij infideliū destructores, per orbem christianū celebri fama laudantur. Obijcit Haereticus.

Bellare contra Thurcas est repugnare voluntati 1 spiritus, visitāti iniquitates nostras ꝑ illos. Christi 2 anus oratione pugnet, nō gladio. Mat. 5. ꝑhibet 3 defensio, ne nos apponamus angariantibus nos.

Respondet Catholicus.

Plures haeretici iā sicut & Oecolampadius ne­gant oīno Christianis licere bellare, quae fuit haere­sis Manicheorū, vt Augustinus cōtra Faustū do­cet & ser. do. in monte, sed respondeamus.

Etiam si Deus visitet iniquitates nostras per Thurcam,De primo tamen per hoc non inhibet nobis defensionem, alioquin cum nos visitet per famem, pestē ignem, bella, morbos, non congrueret nobis vlla prouisio contra famem, vlla medicina contra morbos, vlla fuga contra pestem. Ita enim Deus visi­tat suos,Psal. 88. vt non derelinquat. Visitabo inquit, in virga iniquitates eorum, & in verberibus peccata eorum, misericordiā autē meam nō dispergam ab eo, ne (que) nocebo in veritate mea.

Fateor iustū bellatorē pulsare Deum orationibꝰ attamē arma in manu capiat cū Machabeo,De secundo▪ nam Moyse orāte in mōte, Amalech vincitur gladio Iosue. Exo. 17. De tertio Orēt (qui) domi manēt, alij arma in thurcas ferāt.

Ex concilijs & operibus perfectorū Ludderani faciūt praecepta, & cū adeo amari sint, vt nec verba possint pati catholicorū etiā pia, serui ini (qui)tatis vo­lunt vt verba patiamur Thurcarū desolationē, tē ­plorū, [Page] violationē virginū &c. Quae enī ibi docet, praecipit in praeparatione cordis, nō in ostensione operis ait Augusti. Sperandum est potius post tor aerumnas & calamitates Christianitatis, amissis duobus imperijs &. 36. regnis,Psal. 136. Deus tandem mi­sereat nostri, & decantemus gaudenter, Filia Thurcae misera, beatus qui retribuer tibi retributionem quam retribuisti nobis.

DE IMMVNITATE ET DI­VITIIS ECCLESIARVM XXII.

NOlite tangere Christos meos.Psal. 104. 1. Regū. 26. Quis extendet manū suā in Christū dn̄i? hoc dixit de vnctione regis, (qui)d de vnctione sacerdotis? Ignatius ad Philadelphiēses. Pricipes subditi esto­te caesari,Ioā. euā. di­cipulus. milites principibꝰ, diaconi presbyteris, vt sacrorū administratoribꝰ, presbyteri vero et diaco­ni at (que) oīs clerus simul cū omni populo & militi­bus at (que) principibus, sed & Caesares obediāt episcopo, episcopus aūt Christo, sicut patri Christꝰ, et ita vnitas per oīa seruat. Ignatius ad Smyrnenses. Sa­cerdotiū summa est oīm bonorum, quae in hoībus constant, ꝙ si quis inhonorauerit, deū inhonorat, & primogenitum totius creaturae.

Iosue diuisit sacerdotibus et leuitis.Iosue. 21. 4. 8. ciuitates ad habitandū, et vt Hierony. ad Fabiolā ait. Octo milia Leuitarū alenda in singulos dies.

Quis militat stipendijs suis vn (quam),1. Cor. 9. quis plātat vineā, & de fructu eius nō edit. infra. Scriptū est in lege Moysi. Nō allig abis os boui trituranti. infra. Si nos vobis spiritualia seminauimus, magnū ē si nos carnalia vr̄a metamus. In vete. test. habuerūt deci­mas, primogenita, primitias, partes de victimis, oblationibus et sacrificijs.Ioan. 13. Christus habuit ꝑcurato­rē Iudā, (qui) loculos habebat, et po [...]tabat ea quae mit­tebantur. [Page] Ioanna vxor Chuzae procuratoris Herodis,Luc. 8. & Susanna, & aliae multae, quae ministrabāt ei de facultatibus suis. Quotquot enī possessorea agrorum aut domorū erāt,Act. 4. vēdentes afferebāt pre­cia eorum, quae vendebant, & ponebāt ante pedes apostolorū. Vnde in primitiua ecclesia fiebant col­lectae pro sustentatione cleri, quibus deficientibus successerunt beneficia.

Oportet episcopū irreprehensibilem esse,1. Tim. 3. vnius vxoris virū, sobriū, ornatū, prudentē, pudicū, ho­spitalem &c. & quomodo posset esse hospitalis si nihil haberet? Gregorius Ciriaco Constantino po­litano. Quisquis in loco regiminis est, aliquando necesse habet etiam terrena cogitare, & exteriorum quo (que) curam gerere, vt grex commissus valeat ad ea, quae sibi sunt explenda subsistere. A pastoribus lex creuit in regalem maiestatē. A piscatoribus euā ­geliū creuit in imperialem maiestatem. Et in regi­stro Gregorij passim reperiuntur epistolae de ad­ministratione temporalium, vnde etiam illo tem­pore habuit praefectos aerarios in Sicilia & prouincia, vt manifestum sit etiam tempore Gregorij fu, isse patrimonium S. Petri. In epistola Clementis. Si qui ex patribus negocia habent inter se, apud cognitores saeculi nō iudicētur, sed apud presbyteros ecclesiae, quicquid est dirimatur, & omnino obe­diant statutis eorū. Conciliū Cartaginēse. Placuit vt quicū (que) clericus ab imperatore cognitionē pub­licorū iudiciorū petierit, honore proprio priuetur. Gaius papa martyr statuit, ne layci sacris inicia­tos, corā saeculari iudice conueniāt. Dionysius ad Demophilum de correctione episcopi. At si quis forte & inter ipsos a recto tramite deuiauerit, is ab aequalibus at (que) sui ordinis sanctis corrigatur, [Page] vt non ordo in ordinē ruens cuncta ꝑmisceat, sed vnusquis (que) in suo ordine, suo (que) officio maneat. Origenes qui tempore martyrū vixit, vbi adhuc erant imperatores gentiles,Hom. 20. super Lucam explicat subiectionem presbyteri ad episcopum, sicut Iesus fuit subditus parentibus.

Iulianus apostata Christo aduersarius, clericis subtraxit omnia priuilegia & honores. Quae pijs­simi imperatores catholici Constantinus, Theo­dosius, Martianus, Valentinianus, & alij religio­si animi principes decreuerūt, quia sunt omnibus obuia C. de sacrosanctis ecclesijs, & de clericis, & episcopis. Ideo referre postponimus. Constanti­nus Imperator in Cōcilio Nicaeuo noluit accipe­re libellos contra episcopos, & dixit: Vos dij estis a vero deo constituti, ite & inter vos causas disponite, quia dignū nō est, vt vos iudicemus deos.

Petrus princeps apostolo (rum) non refutauit sum­ptus. Ambro. super. 1. ad Cor. 9.

¶Obijcit haereticus.

Christus passus est se iudicari a iudice layco Pilato, & testimoniū perhibuit ei, quia haberet suꝑ [...]ū potestatē desuper. Ita (que) christiani sacerdotes nō debent refugere iudices laycos.

¶Respondet catholicus.

Egregiam rem moliris, vt omnes iudices Christiani sint Pilati & Herodes. Christus manifeste obiecit peccatum Pilato, quia is qui tradiderat eū, maius peccatum habebat. Quod autem dixit Pi­latum habere potestatem desuper, si ad deum refe­ratur, accipitur permissiue: permisit deus hoc Pilato: oblatus est enim quia voluit, si ad Caesarem, nō habet intentum haereticus.

[Page] Quia indulgentiae sunt dūtaxat satisfactoriae poenae ꝓ peccatis debitae, ostendamus aliud esse meritum, aliud satisfactionem.

DE merito Christi dicit: Propter hoc deus exaltauit illū,Philip. 2. & donauit illi nomen (qui)d est suꝑ omne nomē. Ecce (qui)d meruit sibi?

De satisfactione eius dicit: Luc. 22 Mat. 26. Hic est calix nouū testamentū in sanguine meo, (qui) ꝓ vobis effundet in remissionē peccato (rum). ecce (qui)d meruit nobis?

De offerente hostias ꝓ peccatis dicit: Leuit. 4. & rogan­te ꝓ eis sacerdote, ꝓpitius erit ei dn̄s, nō de culpa, sed de poena, nisi ꝓ intercessionem.

Nūc enī gaudeo in passionibꝰ meis ꝓ vobis & adimpleo ea quae desunt passioni Christi in carne mea,Coloss. 1. ꝓ corpore eius quod est ecclesia. Expende ca­tholice, quia miseriae sancto (rum) adiungēdae sunt pressuris Christi, ad communē ecclesiae vtilitatē. Et est iste thesaurus merito (rum), de quo dicit ecclesia: Pre­cibus & meritis sancto (rum). Nā qd Paulus adimple uit, quis negabit de alijs sanctis crucē Christi portantibus & eū sequētibus? Cui donat istis ali (qui)d & ego.2. Cor. 2. Non donauit culpā, sed poenā. Certum est Gregoriū magnū dedisse indulgētias ante. 1400 annos, & ita postea obseruatū ꝑ oēm ecclesiā. Mirant haeretici, (qui)a Papa remittit tertiā aut mediam partē poena (rum), aut plenarie indulgeat, cū ipsi non verecundent asserere, quemlibet sacerdotē a culpa & poena absoluere. ipsi remittūt totam poenā, & nolunt Papam remittere partem.

Indulgentia (rum) euāgelij figura fuerunt Iubilei in veteri testamento.Leui. 25.

De his sumus contenti, eo quod habeamus solidū fundamentū in S. Paulo, ne credamur diligentiores in causa lucrosa. Porro quod vniuersa rece­pit, [Page] credit & tenuit ecclesia, quomodo posset esse in fide erroneū, aut vniuersitas ecclesiae toto orbe terra (rum) diffusa recepit indulgētias a tempore Gre­gorij magni (nisi qd in paucis haeretico (rum) angulis alicubi inceperūt reijcere) Et cōcilia generalia ap­probauerūt, sicut sacrum conciliū Lateranen̄ cele [...]errimū sub Innocentio. 3. in [...] & saluberrima cō stitutio oīs vtrius (que) aedita est, limitauit autoritatē mino (rum) p̄lato (rum) in concessione indulgētia (rum). Et sacrū conciliū Viennense approbauit indulgentias Vrbani quarti ꝓ venerabilis eucharistiae venerati­one. Et oīs ecclesia ex Germanis, Gallis, Hispa­nis, Italis, Anglis, Hūgaris, Polonis, Dacis, Sco­tis &c. reuerēter suscepit lubileos in Roma, a pontificibus cū plenarijs indulgētijs celebratos.

DE PVRGATORIO XXIIII. Purgatoriū esse, satis constat ex scriptura ecclesia & patribus.

SI quis suꝑaedificat super fundamentū hoc aurū,1. Cor. 3 argentū, lapides p̄ciosos, ligna, stipulā, vniuscuius (que) opus manifestū erit: dies enī dn̄i declarabit, (qui) in igne reuelabit, & vniuscuius (que) opus quale sit, ignis ꝓbabit. Si cuiꝰ opus arserit, detrimē tū patiet, ipe aūt saluus erit sic quasi ꝑ ignē. Liquet facientē etiā oꝑa cremabilia, sicut patet in die iudicij particularis vniuscuius (que), eū tū saluū fieri per ignē, nō inferni, (qui)a ibi nulla redemptio. Sic intellexerūt illū locū Pauli B. Ambro. B. Hiero. B. August. B. Grego. Altuinꝰ. Iudex tradat te ministro & in carcerē mittaris.Mat. 5. A mē dico tibi nō exies inde donec reddes nouissimū quadrantē. Hūc carcerē B. Grego, intelligit purgatorium.

Qui dixerit [...] bum contra spiritū sanctū,Mat. 12 nō re mittet ei, ne (que) in hoc seculo, ne (que) in futuro. b. Gre [Page] gorius illa verba ponderat, & dicit de quibusdam culpis ante iudicium purgandis ignis credendus est, pro eo ꝙ veritas dicit, qui dixerit verbum contra spiritum sanctum &c. In qua sententia datur intelligi, quasdam culpas in hoc saeculo, quasdam in futuro posse relaxari. Ita etiam intellexit beatus Bernardus super Canti.2. mach. 12 Iudas Machabaeus facta collatione, duodecim millia draclimas argenti misit Hierosolymam, offerri pro peccatis mortuo­rum sacrificium. Bene & religiose de resurrectio­ne cogitans: nisi enim eos, qui ceciderant resurre­cturos speraret, vanum videtur & superfluū ora­re pro mortuis &c. Sancta ergo & salubris est co­gitatio, ꝓ defunctis orare, vt a peccatis soluantur. Is liber est in canone ecclesiae, vt testatur prologus ei praefixus, & B. Augustinus. 18. lib. de ciuit. dei, & canon concilij Carthaginen̄. licet nō fuerit in­ter canonicos libros habitus apud Iudaeos, vt te­statur B. Hierony. in galeato prologo. Sequitur, negantem libros Machahaeorum esse canonicos, non esse filium ecclesiae, sed spurium synagogae. Et Ludder me [...] fatetur se scire esse purgatoriū in dis­putatione Lipsica, qūo ergo rem tanti momēti, si­cut est purgatoriū, spiritus sanctus nō reuelauit in scripturis? Graeci hanc haeresim recognouerūt, & abiurauerūt in concilio Florentino.

Et oēm creaturā quae in coelo est, & super terrā & subtus terrā,Apo. 5. & mare, & quae in eo sunt, oēs audiui dicētes: Benedictio sedenti in trono & agno, benedictio & honor, & gloria, & potestas in secula seculo (rum). Triplicem hic ponit ordinem laudan­tiū deum, scilicet in coelo beato (rum), in terra iusto (rum), sub terra purgando (rum): quia damnati non laudan [...] deum, nec benedicunt sedentē in throno.

[Page] Augusti. in lib. de cura pro mortuis agenda ap­probat suffragia pro mortuis facienda autoritate ecclesiae.Lib. 9. conle. Haec suffragia petijt Monica mater Au­gustini ex altaris sacrificio. Beatus Ambrosius de [...]bitu Theodosij meminit, cur in ecclesia Dei per agatur primus, septimus, tricesimus defunctorum. Damascenus affirmat morem orandi pro defun­ctis ab apostolorum traditionibus manasse. Au­gusti. q.ca. 7. ecc. hierarch. 1. de Dulcitij quaestionibus, testatur pur­gatorium. Chrysosto. proprio sermone agit suffragia prodesse mortuis. Dionysius inquit. Quod autem iustorum preces etiam in vita ista, & nedū post mortem, ijs solis prosint, qui digni sunt, scri­ptura nos edocet sacrosancta traditio.

Vide libros. 4. Eckij depurgatorio. DE ANNATIS XXV.

ANnatas id appellant in curia Roma. quod ordinarij locorum nominant medios seu primos fructus, & ꝓ confirmatione epis­copi, solent appellare, redemptionē pallij, cū tamen proprie solus episcopꝰ Bambergēsis in Germania habeat palleum, & archiepiscopi.

Filijs autem Leui dedi omnes decimas Israel in possessionem pro ministerio,Nume. 18. quo seruiunt mihi in tabernaculo foederis. Et infra. Praecipe Leuitis at (que) denuntia cum acceperis a filijs Israel decimas quas dedi vobis primitias earum offerte Domino id est, decimam partem decimae, vt reputetur vo­bis in oblationem primitiuorum, tam de areis, quā de torcularibus, & vniuersis, quorum accipitis, primitias offerte domino, & date ea Aaron sacerdoti. In vete. igit testa. Leuitae & sacerdotes accipiebant decimas, et Aaron summus sacerdos accipiebarde cimā decimarum. Descenderūt ergo annatae deiure [Page] diuino, quia succedūt in locū decimae decimarū.

Annatarū meminit Ioan.Ioā. Andr. Andreae in ca. inter caetera de offi. ordinarij post Hostiē. quē citat in hu­iusmodi sententia, dicit hic Hostiē. quod Romanā ecclesiā in annatis exigēdis, vbi alioquin nullū ius haberet, excusat necessitas, quia nec de suo posset oībus ꝓuidere. Et infra. Id iam est de antiquissima consuetudine obtentū. Postea refert quomodo pluries clamauerit, in tantū quod suꝑ eo fuit sermo in concilio Viennensi cui praesedit Clemens. 5.

Sequitur errasse Platinā & Blondū, & quosdā cōsarcinatores grauaminū Germaniae, nā inuentū annatarū tribuūt vl Ioā. 22. vl Bonifacio. 9. vl cō cilio Constantiensi, quod Germani faciunt. Quia Clemēs. 5. praecessit Ioā. 22. & Bonifaciū. 9. Et is tn̄ nō inuenit annatas, sed inuentas approbauit ex antiqua consuetudine. Et certe isti duo testes Ho­stiē. & Ioannes Andreae frangūt mendacia osorū ecclesiastici status.

In Constantiensi concilio nō fuerunt institutae annatae, vt nugantur centones Lutteranorū, sed (qui)a aliquae ecclesiae decreuerūt in temporalibus fuit cō stitutū, vt illae ecclesiae sic de paupertate reduceren [...] ad iustā taxā, secundū valorē ecclesiae eurrentē. Ideo magis cōfirmauit annatas. Vn̄ nullus adhuc publicauit vere, qn̄ annatae fuerint inuentae, ideo bn̄ di­cunt praefati, annatas, rem esse antiquissimam.

Sequitur si facerdotes & episcopi vellent negare annatas summo pontifici, tūc eadem facilitate lay ci negarent decimas sacerdotibus, & sacerdotes re­cusarent melios fructus dare episcopis, vnde ex ec­clesia faceremus Babylonē. Id quod strenue con­tendunt haeretici & eorum adhaerentes, diuina hu­mana (que) omnia commiscentes.

DE HAERETICIS COM­BVRENDIS XXVI. Prima poena haereticorum in nouo testamento fuit excommunicatio.

HAereticū hominem post vnā & secundam correptionē deuita,Ad. Tit. 3. sciēs quia subuersus est qui huiusmodi est & delinquit cū sit ꝓprio iudicio comdemnatus.Eccle. 1. Peruersi difficile cortigunt Paulus nouit haereticos esse incorrigibiles, ideo nō vincunt scripturis,Euse. lib. 4. non persuadent rationibus. Ioannes euangelista cum in balneis Cherintū hae­reticū reperisset, mox exilijt ad discipulos dicēs, fu­geamus hinc, ne & balneae ipsae corruant, in quibꝰ est Cherintus veritatis inimicus.

Qui superbierit nolēs obedire sacerdotis impe­rio,Deut. 17. qui eo tempore ministrat dn̄o Deo tuo, ex de­creto iudicis moriatur, & auferes malum de Israel. Haec ratio legis adhuc militat, vt auferamus malū de medio ecclesiae.

Rogo vos fratres,Roma. 16. vt obseruetis eos qui dissen­sionē & offendicula praeter doctrinā quam vos didicistis faciūt, et declinate ab illis, huiuscemodi enī Christo dn̄o nostro nō seruiūt, sed suo ventri, & per dulces sermones & benedictiones seducūt cor­da innocentiū. Lupus bene arceri bebet, sed si aliter nō potest consuli saluti gregis, lupus etiā interimē ­dus est.Mat. 7. haeretici aūt sunt lupi dicente Christo. Attendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in ve­stimētis ouiū, intus vero sunt lupi rapaces. Deut. 13. Si surrexerit in medio tui ꝓphetes &c̄. ꝓpheta aūt ille aut fictor somniorum interficietur.Ioan. 2.

Iesus cum fecisset quasi flagellū de funiculis oēs eiecit de templo, oues quo (que) & boues, & nummulariorum aes effudit & mensas subuertit. Si hoc nū mularijs, quid tunc haereticis faceret?

[Page] Doctrina haereticorū noxia vicinis, quia sermo illorum velut cancer serpit.1. Tim. 2.

Saphyra & Ananias a principio nascentis eccle­siae, propter pusillum pecuniae, a Petro morte mulctati sunt,Actu. 5. quanto magis haeretici animas defrau­dantes, a successore Petri morte mulctentur? Au­gusti. de poena haereticorum. Cogunt multas in­uenire medicinas, multorum experimenta morbo­rū. Aliquando libri Mathematicorum & haereti­corum fuerunt combusti, sicut August. super Ioā. dicit factum suo tempore, combussit Gelasinus papa anno domini. 469. Et tempore apostolorum comburebantur libri Curiosi,Actu. 19. quanto magis haere­tici? Inquit enim Lucas. Multi ex eis (qui) fuerant cu­riosa sectati, contulerunt libros, & combusserunt eos coram omnibus, & computatis pre [...]ijs illo­rum, inuenerunt pecuniam denariorum quinqua­ginta millium. Aliquando vbi nulla potestas christianis erat anima duertendi in corpora haeretico­rum poena erat excommunicatio vt supra, ex Pau­lo & Cypria. monet cum haerecitis nō loquendū. August.Ad. boni. refert singulos haereticos decem libris au­ri mulctari. Gelasius papa exilio damnauit haereti­cos. Hierony. docet resecandas esse putridas car­nes. Et [...].Lib. 1. de fi­deca. 4. Ambrosius haeresis velut quaedam hy­drafabularū vulneribus suis creuit, & dū saepe re­cidit pullulauit, igni debite, incēdio (que) peritura. August. lib. 2. contra epistolā Gaudentij de haereticis inquit. Hoc hominum genus per imperatoriam curam corrigi debet. Et super Ioan. ad longum docet imperatores & principes catholicos bene face­re, ꝙ vtantur gladio contra haereticos, debent enim haeretici affligi et eijci a principibus, sicut Agar fuit afflicta a Sara, quando Ismael ludit cum Isaac.

[Page] In promptu habētes vlcisci oēm inobedientiā.

Vtinā abscindantur (qui) vos conturbant.2. Cor. 10 Gal. 4

Ecce (quam) feruide optat illos abscindi, ꝙ si princi­pes tunc fuissent Christiani, sine dubio obedissent desy derio Pauli. August. inquit: Nullus nostrum vult aliquē haereticū perire,Super Ioan. 2. Reg. 18 sed aliter nō meruit habere pacē domus Dauid, nisi Absolon filius eius in bello esset extinctus: sic ecclesia, si aliquo (rum) ꝑdi­tione caeteros colligit, dolorē materni sanat cordis tantorū liberatione populo (rum).

Educ blasphemū extra castra,Leui. 4 & lapidet eū oīs populus, cur non & haereticum?

Constantinus imperator Arrium cū adhaerentibus damnauit in exiliū,Euseb. quia nolebat adhaerere cō cilio Nicaeno. Theodosius imperator puniuit haereticos Manicheos oīm bonorum possessione, & omni successione priuauit,C. de hae. I. Manic. admisit desuper inqui­sitionē fieri post mortē. Idē decreuit cū Valētinia. no, ne Manichei in solo Romano cōueniendi morandi (que) habeāt facultatē, decreuit quo (que) cos vlti­mo supplicio tradendos.

Idē statuit libros haereticorū,I. (qui)cun (que) diligenti studio in­quiri ac publice comburi. Valentin. & Martianus o [...] ̄s damnauerūt haereticos, & ꝑpetua deportatione damnauerūt tenentes libros contra Calcedonē se conciliū. Vltimo supplicio coerceri mandarūt illicita docētes, & denuo libros mandāt comburi.

¶Obijciunt haeretici.

Apostoli nun (quam) petierūt a principibus terrae vt vim interrent haereticis.1

Euangeliū & Paulus nihil huiusmodi docēt.2

Disputandū est cū haereticis, & gladio spiritus 3 vincendi sunt, quod est verbum dei.

¶Diluuntur per catholicos.

[Page] Hāc obiectionē mouerūt Donatistae contra catholicos,De primo vt testatur August. suꝑ Ioan. & alijs pluribus locis, & respondet: Quis tūc in Christū crediderat imꝑator. quod ergo nō fuit petitū ab apostolis, nō fuit quia haeretici nō merentur, sed quia gladius gentiliū principū & imperato (rum) nondū seruiebat euāgelio, at mox Constantinū baptiza­tum implorabāt catholici cōtra haereticos.

Nā si Imꝑatores puniūt furta,De scdo. homicidia, rapinas adulteria, ꝑiuria, cur nō punirēt haereses & sacrile­gia? Decuit fidē euāgelij, sicut nascēdo nō inniti humanae sapiētiae, ita nec humanae potētiae, vs (que)quo diademata regū se inclinarēt saluatori, attn̄ Paul [...] desiderabat abscindi eos (qui) cōturbabāt fideles.

Diui Petri autoritate docemur esse parati red­dere rationē omni poscenti de ea quae in nobis est fide,De. 3 1. Pe. 3. Tit. 3 [...]n̄ Paulus satis indicat post alterā correptionē deuitandū haereticū, nō cū eo disputandū. & assignat clarā rationē huiꝰ, (qui)a subuersus sit. Huius rei peritus,De p̄scrip tione hae­retico (rum) Tertullianus latissime ostendit, nō dispu­tandū cum haereticis, quia potius sit standū fidei antiquo (rum) (quam) disputandū de scripturis. Et pluribus hanc rem ait, omnino depingens Ludderū, qūo tractet sacras literas. At latius hic agamus cum haeretico non disputandum.

NON DISPVTANDVM CVM HAERETICIS. XXVII.

QVamuis de Luddero & Ludderanis nō sit dubiū, quin sint haeretici damnati, & ꝓ talibus habendi, quia ipsi reuocāt haereses [...]aep [...]damnatas, Arrij, Manichei, Heluidij, Io­uiniani, Acrij, Vigilantij, Eutices, Foelicis, Albi­gensiū, Vvaldensensium, Ioannis vvickleff, Ioan [Page] nis Huss, & aliorum haereticorum, ideo contra eos nō est disputandum.cap. maio, 24. q. 1. Nam Gelasius Papa in­quit: Maiores nostri diuina inspiratiōe cernentes necessario p̄cauerunt, vt quod contra vnāquam (que) haeresim coacta semel synodus pro fidei commu­nione, & veritate catholica at (que) apostolica ꝓmulgasset, nō sinerent nouis post hac retractatioibus mutilari, ne prauis occasio p̄beretur, quae medici­naliter fuerant statuta pulsandi, & ea quae sequuntur. Idem voluit Martianus Impe. Iniuriam facit iudicio reuerendissimae synodi,I. nemo ca. de sum. trin. & fide cath. si quis semel iudi­cata ac recte disposita, reuoluere & publice dispu­tare contenderit.

Praeterea haeretici nō quaerūt dispotionem, nisi multis malitijs inuolutā. Nam pleri (que) eo (rum) adeo pertinaces sunt, vt libere promittant se articulos vs (que) ad mortem defensuros, quare liquet eos esse incorrigibiles, obstinatos, & pertinaces, & qui nō sint docibiles dei, sed innitantur propriae pruden­tiae, & ponant obstaculum spiritui sancto. Iterum patet de Ludderanis haereticis, ꝙ fraudulenter obtendunt disputationē, nam quaerunt disputare, nō coram doctis & literatis ac in Theologia exerci­tatis, sed coram indoctis, vulgaribus laycis, quo­rum capacitas se nullo modo extendit ad iudicanda huiusmodi mysteria fidei. Nam quomodo haeretici venirent ad disputationem coram doctis, cum sciant Theologos studiorum generalium, Galliae, Hispaniae, & Angliae contra eos conclu­sisse, & studia generalia Germaniae, quae suerunt famata in Theologia, ante ortum huius haeresis, similiter damnasse Lutherū. Addatur his, quod in disputando finem intendunt peruersum, scilicet ꝙ a se trahant laycos alioquin clericis oppido in­festos, [Page] & illos in odiū cleri amplius accendāt. Praeterea articuli Ludderani sunt huiusmodi, vt si in disputationem ꝓponantur, iam mysteria fidei nostrae, autoritas ecclesiae & cōcilio (rum) ludibrio exponatur. Nā ꝙ scandalū oritur non modo apud simplices fideles, sed & apud Iudaeos & infideles. Si audierint ea in fide nostra in dubiū vocari, quae a sanctis patribus & concilijs ante. M. annos, ante M. &. CC. ante. M. &. CCC. fuerunt constituta & decreta, & ab ipso apostolo (rum) tempore obseruata, quis vel micā habens fidei, vel prudētiae, ista poterit iudicare disputanda, coram frigidis & male sentientibus laycis? Et quia dū constat de eo (rum) subuersione & pertinacia (nolūt enim admittere aliū iudicē (quam) scripturā, quam volunt interpretari secū ­dum propria capita) clare apostolus Paulus interdixit disputandum cum his.

Noli ℣bis contendere,2. Tim. 2. Ibi. ad nihil enī vtile est, nisi ad subuersionē audientiū. Stultas & sine discipli­na quaestiones deuita, sciens (qui)a generāt lites.

Stultas autem quaestiones & contentiones & pugnas legis deuita,Tito. 3. sunt enim inutiles & vanae. Quo fit vt si nō idoneus iudex det, nun (quam) sit finis disputādi,Lib. 22. idoneū aūt iudicē nō recipit haereticus, (qui)a propriū est haeretico (rum) ait August. contra Faustum, fugere disputationē. Nam semper reperiun­tur temerarij, ꝑtinaces, & proterui, qui nullam sa­tisfactionem solutionis recipiunt, sicut Moysi re­stituerunt Iamnes & Mambres.2. Tim. 3 Ita haeretici resi­stunt veritati homines corrupti, mēte reprobi cir­ca fidem, sed vltra nō proficiēt. Catholici ergo de­bent vitare disputationē cum huiusmodi,Prou. 20 quia honor est ait sapiens, homini, (qui) separat se a contentionibus, nisi vbi idonei darentur iudices, tunc enim [Page] vt manifestaretur gloria Dei, tueretur veritas ca­tholica, & haeretici perfidi confunderentur, esse omnino disputandū, ficut Paulꝰ disputauit Act. 17. &. 20. Et vbi disputationis sententiam suscipere & pati volūt haeretici, tot adhuc sunt catholici viri, quorū vnusquis (que) gladiū habet accinctū suꝑ femur suū, (qui) adoriātur haereticos. Sicut Dauid Goliam, in nomine dn̄i exercituū, Dei agminū Israel Et veritas sub iusto iudice vincet.

AVCTARIVM.

Quoniā noui morbi occasionē dāt nouae quaerē ­dae medicinae, ea ꝓpter cum alias locos aedidissemꝰ communes contra Lutteranos, verissimū compe­ [...]imus, viā & ianuā ꝑ Ludderū appertā, oībus quid libet audiendi. Sustuliteni Ludder (quantū in ipso fuit) sacrorū conciliorū sententiā, Romanorū pontificū iudiciū, sctō (rum) et deo amabiliū patrū responsa, ac studiorū generaliū condemnatione, vt iā cui­ (que) frenetico, melancolico, Saturnino, bis stulto cerebro, peruium sit omnia insana capitis sui phantas­mata, sacris mysterijs immiscere. O Deus, o tem­pora. Cogimur ergo illorū impietate, quamuis in­uitissimi, hos adijcere locos.

SVB EVCHARISTIA ESSE VERVM CORPVS CHRISTI XXVIII.

COenantibus aūt eis, accepit Iesus panē et benedixit,Mat. 26. ac fregit, dedit (que) discipulis suis et ait Accipite et comedite, hoc est corpꝰ meum. et accipiēs calicē gratias egit, et dedit illis dicēs. Bi­bite ex hoc oēs, hic enī sanguis meus noui [...]stamenti, qui ꝓ multis effundet in remissionē peccatorū. Significantissime Christus dixit hoc est corpus meū, & hic est sanguis meus. quis ergo clarissimis verbis & Christo repugnat?

[Page] Manducantibus illis accepit Iesus panē & benedicēs fregit & dedit eis,Mar. 14. et ait, sumite hoc est corpꝰ meū, & accepto calice gratias agēs dedit eis, & bi­berunt ex illo oēs, & ait illis, hic est sanguis meus noui testamenti, qui ꝓ multis effundetur.

Et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicēs.Luce. 22. Hoc est corpus meū, quod ꝓ vobis dat, hoc facite in meā commemorationē. Similiter & cali­cē post (quam) coenauit dicens. Hic est calix nouū testa­in sanguine meo, qui ꝓ vobis fundet. Ecce quanta concordia euangelistae indicēt corpus & sanguinē Christi tradita discipulis.

Ego accepi a dn̄o quod et tradidi vobis,1. Cor. 11. quoniā dn̄s Iesus in qua nocte tradebat, accepit panē et gratias agēs fregit & dixit. Accipite & manducate, hoc est corpus meū qd pro vobis tradet, hoc facite in meā commemorationē. Similiter & calicē post quā coenauit dicens, hic calix nouū testamentū est in meo sanguine. Ecce qūo Paulꝰ expresse dicit ob­latū discipulis fuisse corpus & sanguinem Christi.

Calix benedictionis cui benedicimus,1. Cor. 10. nonne communic [...]tio sanguinis Christi est? Et panis quem frangimus, nonne participatio corporis do­mini est? quoniam vnus panis & vnum corpus multi sumus, omnes qui de vno pane & vno cali­ce perticipamus. Hic clare Paulus ostendit in qualibet particula panis consecrati, participari corpus Christi, lapideus est qui haecalio torquet, quam ad corpus Christi.

Probet autem seipsum homo,1. Cor. 11. & sic de pane illo edat, et de calice bibat, qui enī manducat et bibit indigne, iudiciū sibi manducat & bibit, nō dijudicās corpus domini. Clare liquet quod propter praesen­tiā corporis Christi, peccatū ab indigne sumente [Page] [...]ertinet ad corpus Christi, nemo enim nisi insanꝰ [...]egat indigne manducātem eius rerum esse quod manducat. Instruit enim hic Paulus Corinthios, [...]e credāt esse simplicem cibū in altari, sed corpus Christi, quod qui indigne manducet, reus sit eius, ideo signatissime addidit. Non dijudicans corpus [...]dn̄i, id est, nō discernens ab alijs cibis. Hocomniū aetatū oēs sancti patres in ecclesia tenuerūt, vnde contra tot clarissimos sacrae scripturae textus, de­sipere extremae temeritatis est, & aliorum haereti­corum insaniā transcēdit. Hanc haeresim aliquādo docuerat Berengarius sancti Mauricij Andgauē ­sis ecclesiae diaconus, sed Romae coram Nicolao Papa &. 13. Archiepiscopis &. 100. episcopis abiurauit ea, ego Berengarius de conse. dis. 2.

Obijciunt Haeretici capharnaitae.Mat. 16. 1

Christus inquit, pauperes semper habebitis vo­biscum, me autem nō semper habebitis, at si esset in eucharistia semper eum haberemus.

Spiritus est qui viuificat,Ioan. 6. caro non prodest quic­quam.2 Si ergo non prodest, quid tantopere cōtenditur esse sub eucharistia?

August. super psal. 4. Donec finiatur saeculum sursum est dominus Andreas Bodenstein, Carol­stadius 3 primus resuscitator huius haeresis sepultae adducit illa pro errore suo.

Si Christi corpus & sanguis esset in sacramento sequeretur panem pro nobis esse crucifixum. 1

Christus non dixit, accipite corpus meum, sed 2 accipite panem.

Panis non fit melior per hoc murmur & anhe­lare sacerdotum, quis enim dedit potestatem hanc 3 sacerdotibus?

Alioquin cum in coena Christus habuerit cor­pus 4 [Page] mortale,De. 5. Mat. 24. & iam immortale, iam non verum esset de illo dici quod pro vobis tradetur.

Christus ait. Si quis vobis dixerit hic authic est Christus, nolite credere, ergo nō credamus, si dicūt in ista hostia est Christus aut in ista hostia.De. 6.

Increpat catholicos quod appellant eucharistiā sacramentū, nā apostoli nōsic nominauerūt, deus dat creaturis suis noīa non hoīes, Paulus autē ap­pellat coenā domini, panem dn̄i, calicem &c.

Coena dominica sufficienter his verbis est insti­tuta.De. 7. Iesus accepit panē gratias egit & fregit & de­dit discipulis suis & dixit accipite, & manducate, hoc facite in meā commemorationem. Et ista ver­ba, hoc est corpus meū sunt impertinentia, & qua­si per parentesim interiecta.

Verba Pauli. 1. Cor. 10. vitare nitit, quia ibi apo­stolus Paulus non loquatur de cōmunione,De. 8. id est, sumptione sacramenti, sed de cōmunione passiōis Christi, quae fiat eiusdem rememoratione.

Sic verba.De. 9. Ecce haere­tico (rum) incō stātiā Zuuī gl. in suo ca no. dixit cor pus christi esse in Eu­cha. Sil'r Oe co. ī duob. ser. impiꝰ cū venerit in profundū. 1. Corin. 11. existimat locum habere inindigne commemorantibus.

Zuuinglius & Oecolampadius duo vasa ini­quitatis bellantia, Carolstadij sententiam amplexisunt, fundat se Zuuinglius in illo Ioan. 6. Caro nō prodest quicquam, Tum vt claros euangelij tex­tus eludant, aiunt, est summi in actu signato, non exercito vt sophistae in Cathegorijs dicunt. Vidē, tes enim absurdissimam esse Carolstadij torsionē, sic euadere nituntur. Hoc est, id est, significat cor­pus meum, vel hoc est corpus, id est, figura corpo­ris mei.

Repelluntur illa a Catholicis.

Christum nos semper habiturum, fatetur veri­tas Matthaei vltimo.De primo. Ero vobiscum vs (que) ad con­ [...]ummationem [Page] seculi. Ideo cum ait, me non semꝑ [...]abebitis, accipiendum est secundū praesentiā cor [...]oream humanae cōuersationis, ne (que) enim iā vn­ [...]gitur, lauatur, tergitur &c.

Profecto si caro nō proderit Catholicis,De. 2. nec pa [...]nis proderit haereticis. Porro nec haereticus dicturus est carnem Christi non profuisse in cruce. Ad­de quod non sequitur, non prodest, ergo non est in sacramento, nisi & hanc admittas illationem, er­go non est in coelo. At si acutius inspiciamus, haeretici sensum Christi non assequuntur. Non loquitur Christus de carne sua, non enim ait, caro mea non prodest quicquam, sed de carnali & rudi intelligentia illa caro non prodest quicquam, hanc habebant Iudaei, qui abierunt retro, existimantes carnem Christi visibiliter sub specie carnis dentibus direptam dilaniari.

Fatemur sursum esse dominum in coelo seden­tem ad dexteram patris in forma visibili & quan­titatiua,De. 3. qui tamen sub specie panis latet inuisibilis sacramentaliter.

Quae Carolstadius ex Saxonia relegatus,De. 1. odio Lutteri effudit, omnia sunt tam impia & obtusa, vt responsionem non mereantur, dicamus tamen Forte Lutter haberet con cedere, panem esse cruci­fixum, per communicationem idiomatum, at (qui)a catholici longe absumus ab illa haeresi, quod panis maneat in eucharistia, ideo illatio Carolstadij nō admittitur.

Nō est verū quod assumit Carolstat, nō enī in­quit,De. 2. accipite panē, sed pane porrecto ait, accipite & comedite, hoc est corpus meū. Quid aūt inter­est dicere, accipite corpus meū, & porrecta manu dicere, accipite hoc est corpus meum.

[Page] Nemo dicit ꝙ per sufflare aut anhelare seu mu [...] murare,De. 3. panis fiat melior: sed quando sacerdos se­cundū institutionē Christi dicit [...]ba diuina, oīpotentia, (qui)bus deus sua virtute assistit, & substantiā panis in corpus suū conuertit. Hanc aūt potestatē a Christo acceperūt apostoli, eo dicente, hoc facite in meā commemorationē. ideo Paulus ait: Ego accepi a dn̄o quod & tradidi vobis &c.

Et si corpus Christi iā sit impassibile,De. 4. ne (que) sacerdos dicit illud esse tradendū, (qui)a nouit ꝙ Christus vltra nō morit, sed renarrat Christū talia dixisse in coena, quod est verū: tūc enim (nō modo) corpus Christi tradendū erat, & sanguis fundendus.

Quod Christus dixit de regno suo fidei,De. 5. haereticus accipit de corpore Christi. Praeuidit saluator futurū, vt Hussitae dicerēt Christum stare pro eis, Lutterani his aduersi asserūt Christū pro eis esse, Carolstatini excludētes Lutteranos de Christo se iactitāt, Rebaptizatores soli Christum sibi vendicant. ab his haereticis monuit nos Dn̄s.

Vana est Carolstadij iactātia,De. 6. nā cū constat de re, frustra certatur de noīe: nec deus creaturis noīa dedit, sed Adā: neꝙ sacramentū est falsum signū, vt ille iudaizans nebulo ecclesiā irridet, (qui) sit seker­ment, nā ab apostolis ad nos vs (que) deuenisse sacra­mento (rum) appellationē ex Dionysio liquet, (qui) libro de ecclesiast. hierar. appellat eucharistiā sacratissi­mā synaxim, & iuxta inclytū praeceptorē suū ait, eā esse sacramento (rum) consummationē, sacrosancta & augustissima illiꝰ dicit mysteria & diuina mu­nera, & in cōmuni dicit sacramēta.

Quod ipse dicit, negamus: nam hoc est corpus meū in medio connectitur cōiunctissime alijs [...] ­bis,De. 7. & puerile est accipere extrema ad coenam, & [Page] [...]nedia ꝓpria autoritate excludere, ꝓbet ipse hanc dissolutionē ex scriptura, nā nec stulto satisfaceret, ꝙ inquit punctū p̄figi orationi, & a magna litera principiari Hoc. Hui hoc est theologū p̄stare, ex magnis literis & punctis certare: explodant sophi stae ex theologia, & assumat punctista cū illis ma gnis literis capitalibus. Puerilia sunt quae garrit de tutto, naturalis consequētia [...]bo (rum) nō patitur, nisi quod demonstrauerit porrectū in manu, ideo si­gnificātius additū est, hoc. Et expēde q̄ Lutter hic dicit cōtra Carolstat, expugnāt Lutterū in sua torsione isto (rum) [...]bo (rum): Tu es Petrus, & suꝑ hāc petrā aedificabo ecclesiam meam.

Lacerat Carolstat Paulū, nā cū solis intendit allegorijs,De. 8. literā & spiritū vna amittit. certū est Paulū loqui de cōmunione & participatione eucharistiae, nō passionis. porro cōmunicatio passionis est solum bonorum, participatio eucharistiae est cōis dignis & indignis, bonis & malis.

Silr lacerat Paulū,De. 9. nā Paulus loquit de mādu­cantibus indigne, iste torquet ad cōmemorātes in­digne, cū illa sint diuersa, licet vter (que) peccat, scilicet indigne cōicans & indigne cōmemorās.

Hi erroris consortes viderūt Carolstadij expo­sitionē ad illa [...]ba,De quinto principal [...] hoc est corpus meū esse violentā, durā, & audacē, at (que) plurimū a vero aberrantē, placuit tamē eis impietas, vnde expositionē cōmē ti sunt nugacissimā, & plus (quam) sophisticā: Est acci­pitur pro significat. Ita addecet nouos euāgelicos puram literā scripturae sequi, id est, lacerare. Vnde etiā a Luttero & Bugēhagio irrident. Et eo (rum) impietatē sic funditus destruas.

Primo insanit Huscheni dum ai [...],Oecolāp. hoc est cor­pus 1 meum. i. forma corporis mei, qui & sibi & ca [Page] tholicis contradicit, omniū enim sententia ibi est forma panis, etiā si apud catholicos credatur esse corpus Christi, tamen sub forma visibili panis, vide August. de sententijs prosperi.

2 Secundo deprehenditur inscitia Zuuinglij,Zuuing. & Oecolamp. dum in locutione metaphorica existimant, est, valere significat. Vnde in hāc impietatē ex ignorantia dialecticae venerunt, vnde postea in symbolica errant theologia, & vt videant nō progredi eo (rum) doctrinā, intueantur illud tritū: Lupus est in fabula, an est hic exponant Bardi illi ꝓ significat? Itē in illis symbolis Ioan. 10. immittāt suum significat: Mercenarius cuius nō sunt oues ꝓpriae videt lupū. Ego sum pastor bonus. i. significo bo­num pastorē, & cognosco oues meas. O stupidi, insensati, & indoctissimi haeretici.

3 Tertio sophismata Oecolamp. torquentis sentē tias patrū, maxime August, facile vitabimus, si aduertemus, eucharistiā signum dici, primo ratione specie (rum) sensibiliū panis & vini. secūdo, (qui)a etiā corpus Christi verum est signū corporis Christi mystici, tertio, quia eucharistia sumpta est signum gratiae sumenti collatae, & quarto cū corpus Christi sit tibi non modo circunscriptiue, sed suus mo­dus essendi insit spiritalior, etiam signi aut formae nomine designatur, licet nihilominus adhuc vere ibi sit corpus Christi.

Quarto quia tres euangelistae & Paulus nullā indicant methaphorā,De. 4. sed idemtice enuntiāt, hoc est corpus meū. Et toties repetūt, neq (que) alibi ex scriptura docebunt hic esse metaphorā, ne (que) fide docemur esse hic metaphoram, quare in sensu proprio est accipiendū: Hoc est corpus meū, delirat enim Zuuinglius, est, alicubi in sacris literis accipi ꝓ sig [Page] [...]ificat, sed omne delirium superat. Si alicubi, est, acciperetur pro significat, ergo hic accipitur, sed de­ceptus fuit ex ignorantia logicae. Cum enim Chri­stus dicit se vitem. Est non ponitur pro significat nā obtusitas eius agnosceretur ponendo in textu. Ego sum vitis vera, id est, significo vitem veram, hoc secundū Zuuingliū, cum tamen Christus nō significet vitem, sed significetur per vitem. Porro quinto clarissimo textui Euangelico accedit con­sensus totius ecclesiae catholicae, & potentissima miracula in hoc venerabilissimo sacramento diui­nitus monstrata. pereant igitur haereticorum nuga tia sophismata, delirae impietates, indoctissimae torsiones, ac violentae sacrae scripturae expositiōes, Cum vnus Lucas oīa eorū somnia excludat, cum narret Christū dixisse. Hic calix nouū testamen­tum in sanguine meo. Amant enim haeretici grae­ca, in quibus nō legitur est. Et tamen idemtice, ca­lix nouū testamentū dicitur, nō certe in vino, sed in meo sanguine, non enim est testamentum sine sanguine. Vide Paulum ad Hebr. 9.

Attende quomodo haeretici moti sunt sicut ebri­us,Psal. 106. & omnis sapientia eorū deuorata est. Oecolā ­pa. Anno. 1524. mense Iulio indignabatur sangui­nem Christi denegatū fidelibus in synaxi, et anno nondū euoluto ipse cū complicibꝰ haereticis dene­gat fidelibus, & corpus & sanguinem Christi. Si­militer Zuuinglius, Carolstadius post (quam) tantum incendium desacamento sufflauit iam pallinodi­am recinit, non proposuisse se ista vt credenda, ne­ (que) ista forte asserta ex spiritu aut sacris literis, sed certius indaganda ex proprio capite ab eo esse proposita.Eccle. 27. Vide quomodo stultus vt Luna mutatur.

Puerorum XXIX.

HOc est pactum meū quod obseruabitis i [...] ­ter me & vos &c.Gen. 17. Infans octo dierum cit­cuncidetur in vobis &c. Masculus cuius praepucij caro circuncisa nō fuerit delebitur aīa il­la de populo suo, quia pactū meū irritū fecit. Mo­do hoc videtur esse baptismus in ecclesia, quod cir­cuncisio in synagoga, quare pueri sunt baptisandi contra rebaptisatores, & puer non baptisatus dam­natur lege cōmuni cōtra Zuuingliū, qui dum vnā haeresim rebaptisatorū vellet destruere, alias decem docet deteriores contra expressas scripturas.

Sinite paruulos venire ad me, & ne probibueri­tis eos,Mar. 17. taliū est enim regnum dei &c. et cōplexans eos & imponens manus super illos, benedicebat eis. malefaciunt ergo rebaptisatores prohibentes pueros per baptismū venire ad Christum. Accedit vsus & autoritas totius ecclesiae ab ipso apostolorū iꝑe, cui merito oēs filij deuoti debēt parere.

Dionysius de ecclesiastica hierarchia,Dionysi. cap. 7. cum dixisset pueros, qui necdū possent intelligere diuina, sa­cri baptismatis fieri participes subdit. Istud cū pijs­simis ducibus nostris (ita solet appellare apostolꝰ) in mentem venisset, visum est admittere infantes hoc modo, vt naturales oblati paruuli parētes, pue­rum vni ex fidelibus tradant praeclaro diuinarum rerū magistro in hunc praesul spōdentem, puerum iuxta sanctam educatū vitā, requirit vt abrenunti­ationē profiteatur, fidem (que) fateatur. Ecce pueros baptisatos ab apostolis sub sponsione patrinorum Cyprianus & totū concilium Aphricanū ad Fi­dum,Cypria. qui opinabatur pueros intra secundū & tertium diem constitutos, non debere baptisari. Res­pondet Cyprianus, Longe aliud in concilio no­stro [Page] oībus visum est. In hoc enim ꝙ tu putabas fa­ciendum nemo consensit, sed vniuersi iudicauimus nulli hominum nato misericordiam dei & gratiā denegandam.

August.Augusti. suꝑ Gene. li. 10. ca. 23. Cōsuetudo ma­tris ecclesiae in baptisandis paruulis nequaquā spernenda est, ne (que) vllo modo superflua deputāda, nec oīno credēda, nisi apostolica esset traditio. Egit hanc causam duobus libris ad Marcellinū sub titu­lo de peccatorum meritis & remissiōe, hos libros vidit Hierony. & laudauit.

Hierony.Hierony. lib. 3. aduersus Pelagianos affirmat paru [...]los baptisari, vt eis peccata in baptismate dimit­tantur.

Concilium Mileuitanum contra Pelagianos haereticos canone.Concilium Mileuit. 77. Item placuit, vt quicunque paruulos recentes ab vteris mar [...]um baptisandos negat, aut dicit in remissionem quidem peccato­rum eos baptisari, sed nihil ex Adam trahere ori­ginalis peccati, quod lauachro regenerationis ex­pietur,Tres haereti­ci cōfundātur vnde fit consequens, vt in eis forma baptismatis in remissionem peccatorum non vera, sed falsa intelligatur, anathema sit, hic a sacro conci­lio anathemate percutietur Baldasar Hiebmair cū suis rebaptizatoribus, negantes baptismum paruulorum.1

Ipse Zvvinglius qui negat peccatum origina­le in pueris. Ideo non deleatur in baptismo, vnde 2 volens haeresim de pueris non baptisandis destruere, decem alias affert haereses, quarum & illa vna est, pueros catholicorum &cae. non baptisatos sal­uari, adde Augustin. vbi supra capi [...]e. 33. similiter Hieronymus.

Tertio quidam nouellus haereticus Eberhardus 3 [Page] Vveidense, qui concedit quidem peccatum origi­nale, tamen ait incertū an puer baptizatus moriēs saluetur, quia nes [...]imus an recipiat fidem, & sic [...] non recipiat fidem, remanet filius irae & damna­tionis. Ecce [...]in quot capita scinduntur haeretici, cō ­tra apostolū. Non id ipsum dicētes omnes. Ratio id euincit in fide fundata, habent enim peccatum originale aliena praeuaricatione contractum, cur e [...] go pater misericordiarum dominus non institu­isset eis remedium, vt & aliena voluntate coope­rante sanarentur. Quod aūt peccatum contrahant pueri, liquet ex Augusti. & Hierony. vbi supra contra haeresim Pelagianorum,Psal. 1. & probatur. Ecce em̄ in iniquitatibus conceptus sum, & in peccatis con­cepit me mater mea.

Eramus natura filij irae, sicut & caeteri.

Omnes enim peccauerunt,Ephe. 2. Roma. 3. Roma. 5. & egent gloria de [...].

Sicut per vnum hominem peccatum in hunc mūdum intrauit, & per peccatum mors, & ita in omnes homines mors pertransijt, in quo omnes peccauerunt, hic apostolus dicit, in quo oēs pecca­uerunt. & Pelagiani & Zvvinglius audent dice­re, paruulos nō peccasse. Et infra. Sicut per inobe­dientiam vnius hominis peccatores cōstituti sunt multi &c.Roma. 5. Cōtra rebaptizatores pro baptismo puerorum Oecolampadius.

1 Rebaptisatores contemnunt vsum Christianae communitatis.

2 Inductiua est illa sentētia sectarum, scismatū, & seditionum.

3 Quis ita docuit hactenus, aut quis consuetudinē hanc obseruauit?

4 Quando tamen inceptū est in ecclesia pueros baptisari, si aliquando non baptisabantur.

[Page] Si pueri non sint baptisandi, hoc probent prohi­bitum 5 ex scripturis.

A tempore Apostolorum baptismus non fnit 6 prohibitus pueris.

Vultis tot cētena milia baptisato (rum) in infantia nō 7 acceptare pro christianis fratribus.

Zvvinglius inuehitur in eos, quod non obtine­bunt 8 victoriam, quia etiam ante mille annos hoc attentantes succubuerunt.

Indignatur eorum nouitati. Si eo res progressa 9 esset, inquit, quod quodlibet caput obliquum (quā primum aliquid noui & rari in phantasiam veni­ret) mox sectam adhaerentem excitaret, tot futurae essent sectae & seysmata, vt Christus in multa partiretur.

Et infra. quodlibet caput melancholicū, Saturni 10 num, & singulare, nititur propriā sectam erigere.

Licet baptismus puerotū nō sit clarus ex scriptu­ris 11 sacris, sicut & alia multa, tamē quia nō sunt cō tra deum, sed cum deo, ideo suscipienda.

Haec recensuimus,Antithes [...]. vt intelligant catholici, quo­modo haeretici nequeunt se defendere contra haereticos, nisi armis ecclesiae. Nā quod Cyprianus, Augustinus, & concilium Mileuitanum inducūt, quā do catholici id facerent, clamarent, patres, patres. Ponamus rem ante oculos.

Et Lutter & Oecolampandius reijciunt vsum ecclesiae in baptismo, missa, & omnibus.1

Et haeresis Lutteri multas iā protulit sectas, et se 2 ditiones tā cruentas, quales nō sensit antea Germania, vnde plus (que). 100000. hominum periere.

Quis ita docuit vt lingua Germanica baptiza­retis,3 vt sacerdos Zvvingliꝰ vxorē duceret, et Oe­colāpadius post votū ordinē reijceret apostata?

[Page] 4 Si aliquando non fuit quadragesima in ecclesia, quādo ergo incepit? aut si olim non erat cōfessio ecclesiastica (quā auricularem vocant) qn̄ incepit?

5 Probāt haeretici. Nō exorcisandū puerū, nō ha­bendos patrinos. Matrimoniū non esse sacramen­tum, confessionem nō faciendā sacerdoti, & mille huiusmodi, quae prohibent, probent inquam prohi­bita in scripturis.

6 A tempore apostolorum nō fuit prohibitus coe­libatus, benedictio caeterorum &c.

7 Vultis tot centena millia confitentiū, in Missa offerentium, eucharistiam adorantium, vota reli­gionis seruantium, non acceptare pro catholicis, angustissima erit via ad Christum.

8 Nec tu obtinebis victoriam cōtra imagines sanctorum, contra eorū reliquias, contra peccatū ori­ginale, quia Foeliciani, Heluiduani, & Pelagiani, ante. 1000. annos hoc attentantes succubuerunt.

9 Indignātur omnes catholici super tot haeresum nouitate, quod quilibet pro suo capite mutat, & cō fundit Missam, baptismum, communionē, & omnia officia.

10 Dolēt catholici ꝑmitti haereticis tot sectarū nouitates, sunt Lutterani, Carlstatini, Zvvingliani, Oecolampadij, Rebaptisatores Capharnaitae.

11 Cur ergo Lutter, Pellicanus, Carlstat, et tuipse nihil admittebatis, nisi quod claris scripturis sacris probaretur. Existimantes validum esse argumen­tum in theologia. An nō legitur, cur iam traditio­nes hominū capessitis, quae vertigo cerebrum ve­strum dementauit? Vbi est Zvvingli argumen­tum cornutum tui fratris Baldasaris Fridbergers. Supra titulo. 15.

Obijciunt haeretici.

[Page] Euntes in mundum vninersum,Mar. vlt. paedicate euangelium omni creaturae, qui crediderit & baptisatus fuerit, saluus erit.

Euntes docete oēs gentes baptisantes eos in no­mine patris & filij & spiritus sancti,Mat. vlti. docentes eos seruare omnia quaecun (que) mandaui vobis.

Eunucho nunciabatur prius euangelium ante quam baptisaretur,Act. 8. similiter Cornelio. Cur dunta­xat ter baptisabant in vno antiquitus, si pueri nati mox baptisandi sunt.

Nicolaus papa incepit baptisate pueros, sed scri­ptura baptismum puerorum ignorat.

Respondent Catholici.

Christus loquit de adultis tā apud Marc. (quam) Mat.1

Notēt tamen Lutterani ex [...]bis Christi nō suf­ficere,2 credere, & baptisari, sed oportet seruare om­nia quae mandauit Christus.

Eunuchus fuit adultus & similiter Cornelius. 3

Illud fuit pro adultis non pro pueris, & bis tan­tum 4 fiebat solemnis baptismus adultorum in Pa­scha & Pētecoste, Nō ter vt Oecolampadius somniat, Velut ex Siricio, Leone, Gelasio, & Gerun­dinen. concilio liquet.

Non esse Nicolai papae inuētū, ex Hiero. Au­gustino,5 & Cypriano liquet, (qui) 400. aut. 600. annis Nicolaū p̄cesserunt. Nulla vidi scripta rebapti­satorū, audio esse plerun (que) hoīes indoctos temera­rios, & qui Latinā linguā non calleant, vno demp to Baldasare Hiebmair Fridbergerio, qui narratur esse autor huius perditae sectae, is dū cōmunionem se. ap. haberet, doctoratus honore fungebatur, det ei deus vt possit lumen cernere verum.

DE LIBERO arbitrio. XXX.

[Page] HAeretici hic resuscitarunt olim extinctam haeresim Manichei. primo quidem nega­runt lib. arbit. se haberc actiue ab bonū opus quia Illud totum & totaliter fieret a deo, dein Lutter insanus factus negauit omnino libe. arbi. quia omnia de necessitate absoluta eueniunt, quod olim stupidi Stoici, Empedocles, Critolaus, Diodorus, & alij errantes dixerunt.

Dixit dominus ad Caint Nonne si bene egeris,Gene. 4. recipies? sin antem male, statim in foribus peccatū tuum aderit, sed sub te erit appetitus eius, & tu do­minaberis illius, hic deus facit liberum arbitrium dominum, Lutter in ignominiam creatoris facit il­lud seruum.

Considera,Deu. 30. quod hodie proposuerim in conspe­ctu tuo vitam ad bonum, & econtrario mortem & malum, infra, testes inuoco hodie coelū & ter­ram, ꝙ proposuerim vobis vitam & bonum, benedictionem & maledictionem, elige ergo vitam et tu viuas, & semen tuum.

Electio pertinet ad liberum arbitrium. Concor­dat Sapiens.

Deus ab initio constituit hominem,Eccle. 15. & reliquit illum in manu consilij sui, adiecit mandata & praecepta. Si volueris mandata conseruare, conserua­bunt te: apposui tibi aquam & ignē, ad quodcūabque; volueris porrige manum tuam. Ante hominē vi­ta & mors, bonum & malū, quod placuerit ei da­bitur ei, nihil expressius dici poterat pro lib. arb.

Et eligent magis mortem (quam) vitam,Hiere. 8. Mat. 25. oēs qui resi­dui fuerint de hac cognatione pessima.

Ait seruus. Domine quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quin (que) lucratus sum. Lucrari non potuit nisi lib. arbit. haberet se actiue, alioquin dice­ret [Page] se decē talenta accepisse. Concordat Paulus.

Abundantius omnibus laboraui,1. Cor. 15. nō ego, sed gratia dei mecum, simul ergo operātur liberū arbi. &. gratia, vt ait Hieronymus, & Bernardus dicit apostolum fuisse socium operationis.

Audiantur Prophetae.

Anima mea in manibus meis semper.Psal. 118. Psal. 107. Esa. 1.

Paratum cor meum deus, paratum cor meum.

Si volueritis & audi eritis me, bona terrae comedetis, quod si nolueritis, & me ad iracundiā pro­uocaueritis, gladius deuorabit vos.

Redite praeuaricatores ad cor.Esa. 46. Hiere. 3. Ezech. 11

Ecce locuta es & fecisti mala, & potuisti.

Proijcitea vobis oēs ini (qui)tates vestras in (qui)bus praeuaricasti estis, & facite vobis cor nouū, et spm̄ nouū, & quare moriemini domus Israel, (qui)a nolo mortē moriētis, dicit dn̄s deus. Reuertimini & viuite. Et antea dixerat: Si impius egerit poenitētiam ab oībus peccatis suis &c. in iustitia sua quā opera­tus est viuet, operat ergo, nō solū recipit iustitiam.

Conuertimini ad me & ego conuertar ad vos,Zach. 1. ait dominus exercituum.

Hierusalem quoties volui congregare filios tuos,Mat. 23. quēadmodū gallina cōgregat pullos suos sub alas, & noluisti. Deo volēte homo nō vult ꝓ lib. arbi.

Si vis ingredi ad vitam,Mat. 16. serua mandata.

Cum multis sin. ilibus.

Spiritus prophetarū prophetis subiectus est.1. Cor. 14. 1. Ioan. 3.

Omnis qui habet spem hanc in ipso (deo) sancti­ficat se, sicut ille sanctus est, ecce lib. ar. & eius acti­uitatē, & August. ibi. videte quomodo nō abstu­lit lib arb. infra. quia agis aliquid voluntate, ideo tibi aliquid tributū est,Psal. 26. vt dicas sicut Psal. Adiutor meus esto, ne derelinquas me, si dicis adiutor meus [Page] es, aliquid agis: nā si nihil agis, quō ille adiuuat.

Simile dicit Sanctus Petrus.1. Pet. 1. Animas vestras castificantes in obedientia charitatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde inuicem diligite. Si ergo debemus nos sanctificare, animas nostras castificare, id non fiet sine libero arbitrio, ne (que) sine actione liberi arbitrij.

Et in conspectu eius suadebimus corda nostra,1. Ioan. 3. quomodo autem suaderet sine libero arbitrio, aut quae vtilitas suasionis, si omnia necessario eueniūt, vt insanit Lutter.

Porro si libero caremus arbitrio, & oīa absoluta necessitate eneniunt, nihil relinquit precibus, consi­lijs, regiminibus publicis, deliberationibus, nulla debentur praemia virtutibus, nullae poenae vitijs, pereunt leges, iura, statuta, praecepta. Cessant admoni­tiones, ꝑsuasiones, illices &c. nā haec omnia liber­tatem exigunt, necessitate autem cassantur. Et in summa hoc est omnia flagitia, & scelera, impieta­tes, ac blasphemias in deum referre. Nā quis imputabit Iudae proditionem, quam ineuitabili necessita te commisit &c.

Contradicit dominus.

Arguet te malitia tua,Hiere. 2. Osee. 13. 2. Tim. 3. & auersio tua īcrepabit te.

Perditio tua Israel, tantummodo in me auxiliū tuum.

Oīs scriptura diuinitus inspirata, vtilis est ad docendū, ad arguendū, ad corripiendum, ad erudien­dum in iustitia, vt perfectus sit homo dei ad omne opus bonum instructus. Si omnia necessario fiunt quid prodest docere, arguere, corripere, erudire. Si lib. arbi. nihil facit, quid prodest hominem esse in­structum ad opus bonum. Vnde Ludder ex hominibus vult facere truncos & stipites.

[Page] Hieronymus affirmat sibi hoc studium fuisse, vt omnipotentiam dei simul cum libero arbitrio astrueret, simile dicit Ambrosius de vocatione gē tium lib. 1. cap. 3.

Augustinus in pluribus locis, maxime tamen li­bro. 3. hiponosticon, vbi inter alia inquit. Liberum arbitrium inesse hominibus certa fide credimus, & praedicamus indubitanter. Sic Origenes, Chryso­stomus, Basilius, Theophilactus (cui ob id iniqui­or est Oecolampus) omnes astruxerunt lib. arbi.

Gregorius Nissenus fatum ineuitabile Stoicorū destruit, & liberum arbitrium actiuum euidentissi­me commonstrat.

Cyprianus ad Cornelium lib. 1. epistola. 3. Christus dixit ad apostolos: Nūquid & vos vultis abire? seruans scilicet legem, qua homo libertati suae relictus & in arbitrio ꝓprio constitutus, sibimetipsi vel mortem appetit, vel salutem.

Bernardus est totus in hac sententia, in peculiari libro de libero arbitrio & gratia.

Obijciunt Haeretici.
  • 1 Baptista dixit:
    Ioan. 3.
    Non potest homo accipere quic, (quam) nisi fuerit ei datum de coelo.
  • 2 Omne datum & donum perfectum, desursum est,
    Iac. 2.
    descendens a patre luminum.
  • 3 Omnis sufficentia nostra ex deo est.
  • 4 Quid habes quod non accepisti?
    2. Cor. 3. 1. Cor. 4.
    si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis.
  • 5 Miserebor cui misertus sum,
    Roma. 9.
    & misericordiam praestabo, cum miserebor, igitur non volentis, ne­ (que) currentis, sed miserantis est dei. Ergo cuius vult miseretur, & quem vult indurat.
  • 6 Quare errare nos fecisti domine de vijs tuis,
    Esa. 6.
    in­durasti cor nostrum ne timeremus te.
  • [Page] 7 Nun quid dicet lu tum figulo suo,
    Esa. 45. Hier. 18. Rom. 9. Roma. 11.
    quid facis, & opus tuum abs (que) manibus est.
  • 8 Sic reliquiae secundum electionem gratiae dei saluae factae sunt, si autem gratia iam non ex operibus, alioquin gratia non est gratia.
  • 9 Cum autem tradent vos,
    Mat. 10.
    nolite cogitare quo­modo aut quid loquamini, dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini.
  • 10 Nonne duo passeres asse veneunt,
    Ibidem
    & vnus ex illis non cadet super terram sine patremen.
  • 11 Nemo venit ad me,
    Ioan. 6.
    nisi pater qui misit me traxerit eum.
  • 12 Ecclesia orat, Deus cuius est totum, quod est optimum.
  • 13 Augustinus ad Foelicianum, dum deus remunerat merita nostra, coronat dona sua.
  • 14 Bernardus, Liberum arbitrium est tantum capax salutis.
  • 15 Porto extollere hoc modo li. ar. quasi aliquid possimus ex viribus nostris est haeresis Pelagiani, nam libe. arbitri. ante gratiam nihil potest nisi peccare, ideo scholastici ponentes meritū congrui sunt noui Pelagiani.

Respondent Catholici.

Fatentur ante omnia deum esse primam cau­sam omnium rerum, & nihil sine ipso fieri posse, vnde ad omnem effectum naturalem influit generaliter, sed ad operationes bonas rationalis creatu­turae concunit etiam speciali influxu. Dein fatētur libe. arbi. ex se solum non posse in bonum & nihil esse, sed gratia dei facit vt aliquid possit, ideo nul­lus homo ex se cogitat ali (qui)d boni, sed ex gratia dei speciali.

Tertio dicunt hoc non solum intelligi de gra­tia [Page] quae est charitas, & gratum facit deo, sed etiam de motione gratuita praeuia, qua deus inspirat, pul­sat, & vocat hominem ad bonum.

Ideo diligenter est attendēdum, quid solius dei, quid dei & libe.Ca. 21. arbi. simul. Quod significātissime Augustinus, aut (qui)s alius eruditus autor in libro de ecclesiasticis dogmatibus expressit, dicens: Initiū salutis nostrae deo miserante habemus (ecce pri­mus gradus solius dei) vt acquiescamus salutari inspiratioui, nostrae potestatis est en secundum gradum, qui est libe. arbit. & ibi est meritum con­grui) vt adipiscantur quod acquiescendo inspirationi, cupimus, diuini muneris est (ecce gradum tertium gratiae gratum facientis) vt non labamur in adepto salutis munere, nostrae potestatis est, & diuini pater adiutorij. Quartus iste gradus perseuerantiae pendet ex gratia dei & liberi arbitrij simul.

Fatemur bonum non nisi deo datore accipi,De primo sed aliqua datagente li. ar. aliqua sine illius actione.

Item fatemur merita nostra esse dona dei,De. 2. et data adeo, praeueniente, cooperante, & subsequente, sed non negatur per hoc libe. arbi. concurrere actiue ad merita.

De tertio,De. 3. Quarto, & Quinto similiter dicatur, nam deus ex misericordia praeuenit li. ar. mouēdo, misericorditer cooperatur adiunando.

Populus peccans non facit deum autorem pec­cati & erroris.De. 6. Ita (que) intelligatur fecisti, id est permisisti. Sic indurasti, id est indurari permisisti. Iuxta communem theoricam, sed per hoc nō euacuatur actiuitas lib. arbi.

Fatemur nullum hominem debere rebellare,De. 7. aut superbire contra opificem, sicut nec instrumen­tum [Page] contra artificem, omnis enim creatura est in­strumentum diuinae potentiae, sed per hoc non au­fertur lib. arbit.

Saluantur boni ex gratia,De. 8. non ex operibus, intel­ligas exclusa gratia, quia opera nihii sunt sine gra­tia, non enim sunt condignae passiones huius tem­poris ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis ait Paulus.

Aufert anxiam sollicitudinem praecogitandi.Rom. 8. Et secus est de scientia apostolorum,De. 9. quia illa erat infusa, & li. ar. habebat se passiue, secus de operibus li. arbi. quae simul cum gratia operatur.

Stultus Melanchton,De. 10. (qui) hoc dictū lacerat cōtra li. ar. cum omnis homo videat Christū velle om­nia esse subiecta prouidentiae dei.

Asserimus tractum patris per gratiam praeueniē tem & cooperantem,De. 11. sed acquiescere tractioni, & non indurare corda nostra, si vocem eius audieri­mus, hoc est liberum arbi.

Admittimus totum esse adeo,De. 12. non solum in optimis, sed etiā in omnibus creaturis, sed per hoc causae naturales non excluduntur, ita nec in mori­bus lib. ar. Alias rotunde dixi, meritum est totum a deo, sed nō totaliter, hoc clare intelligit bonus physicus.

Merita nostra sunt dona dei,De. 13. imo omnia bona quae accepimus temporalia sunt dona dei, sicut Iob ait, sed per hoc non excluditur actiuitas liberi arbitrij, sicut nec gignitio bouis aut equi, fructificatio agri &c.

Li.De. 14. arbi. est tantum capax salutis, id est gratiae, ibi enim habet se pure passiue, at quod dictum est de gratia, haereticus Carlstadius torquet ad opera meritoria.

[Page] Non sunt Pelagiani ecclesiastici patres,De. 15. ne (que) sco [...]astici, non enim negant peccatum originale, non dicunt hominem ex puris naturalibus posse salua­ri, sed constāter affirmant gratiam necessariā, imo oportet gratiam praeuenire operationem libe. arbi. Et recte asseritur meritum congrui, sicut de Cornelio Cēturione liquet, cuius eleemosynas deus respe [...]xit,Act. 10, & gratiam contulit spiritussancti. Non ergo sumus noui Pelagiani, sed haereticus est antiquus stupidus, stoicus. Et manichei posthumus, Lutte­rus cum Carlstadio, Vrbano, & Pillicano.

Vide quae scripsimus in Carlstadium, & in ope­re peculiari de libero arbitrio. Vide Cocleum Al phonsium a villa sancta, & Erasmum.

Augustinus super Can. Ioan.

Omnia quae leguntur in scripturis sanctis ad in­structionem & salutem nostram, intente oportet audire, maxime tamen memoriae commendanda sunt, quae aduersus haereticos valent plurimū, quo­rum insidiae infirmiores, quous (que) & negligentio­res circumuenire non cessant.

DE ORATIONE ET HORIS Canonicis, CAP. XXXI.

Quia Lutterus docuit omnia fieri absoluta ne­cessitate, abstulit liberū arbitriū, plures eius sequaces contra expressas scripturas, negant orandum esse, quia Christus pro nobis sufficienter orauerit.

DIscipuli dixerunt ad Christū, dn̄e doce nos orare,Luc. 11. Mat. 6. Mat. 14. Marc. 6. Luc. 5. Luc. 6. & ait illis, cū oratis dicite. Pater no­ster &c.

Et dimissa turba Iesus ascendit in mōtem solus orare. Ipse aūt secedebat in desertum & orabat.

Factum est autem illis diebus, exijt in montem [Page] orare, & erat pernoctans in oratione dei.

Et ascēdit in montem vt oraret,Luc. 6. & factum est dum oraret, species vultus eius altera.

Positis genubꝰ orabat dicēs,Lucae. 22. Matth. 26. Mar. 14. Mat. 24. Mar. 13. Mat. 5. pr̄ si vis trāsfer calicē istū me. Et factus in agonia prolixius orabat.

Orate autem vt non fiat fuga vestra hyeme vel sabbato.

Videte, vigilate, & orate, nescitis enim quando tempus sit.

Orate pro persequentibus & calūniātibus vos.Lucae. 18. Ibidem.

Oportet semper orare, & non deficere.

Deus non faciet vindictam electorum claman­tium ad se die ac nocte.

Orate ne intretis in tentationem.Mat. 26.

Et cum orassent, motus est locus in quo erāt cō gregati.Actuū. 1.

Et orantes dixerunt. Domine qui nosti corda hominum &c.Ibidem.

Hi omnes erant perseuerantes vnanimiter la oratione, cum mulieribus & Maria matre Iesu & fratribus eius.Actuū. 13.

Tunc ieiunantes & orantes, imponentes (que) e [...] manus,Act. 14. dimiserunt illos.

Et cum constituissent illis per singulas ecclesias praesbyteros, & orassent cum ieiunationibus, com­mendauerunt eos domino.

Quid ergo apostoli auide petierunt scire, Chri­stus docuit & imperauit, ac facto impleuit. Discip [...] li quo (que) & Christiani primitiuae ecclesiae sedulo fe­cerūt, nullo pacto est a Christiano intermittendū.

Hoc autem genus (demoniorum) non eijcitur,Mat. 17. Mar. 9. Mat. 21. nisi per orationem & ieiunium.

Quaecun (que) petieritis in oratione credentes acci­pietis.

[Page] Orationes tuae & eleemosinae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu dei.Act. 10.

Et Petrus (qui)dem seruabat in carcere,Actuū. 12. oratio autē fiebat sine intermissione ab eccl'ia ad deū pro eo.

Obsecro ergo vos fratres per dūm nr̄m Iesum Christū,Roma. 15. & per charitatē sancti spiritus, vt adiuue­tis in orationibus vestris pro me ad deum.

Quoniam & adhuc eripier (de periculis) adiuuā tibus vobis,2. Cor. 1. in oratione pro nobis.

Nihil sollici sitis, sed in omni oratione & obse­cratione cum gratiarum actione,Philip. 4. petitiones vestrae innotescant apud deum.

Gratias agimus deo semper pro omnibus vobis memoriam vestri facientes in orationibus nostris fine intermissione.1. Thess. 1.

Orationi instate vigilātes in ea in gratiarū actione,Coloss. 4. orantes simul & pro nobis, vt deus aperiat no­bis hostiū sermonis ad loquendū mysteriū Chri­sti. Hinc inuocatur Maria in principio sermonis.

Nosvero orationi & ministerio Christi instan­tes erimus.Actuū. 6. Nota or̄onē p̄ponit praedicationi.

Dixit Esaias ad Ezechiā,4. Re. 20. p̄cipe domui tuae, mo­rieris & non viues, qui orauit dicens: Obsecro dn̄e memento queso, quomodo ambulauerim corā te in veritate, & corde perfecto, & quod placitū est coram te fecerim, infra. Haec dicit dominus deus Dauid patris tui, audiui orationem tuam &c.

Iosaphat ait: Cum ignoremus quid agere debeamus,2. Par. 20. hoc solū habemus residui, vt oculos nostros dirigamus ad te.

Oramus deum,2. Cor. 13. 2. Thess. 3. 1. Timo. 2. vt nihil malifaciatis.

Orate ꝓ nobis, vt sermo dei currat, & clarificet

Obsecro primū omnium fieri obsecrationes, postulationes, gratiarum actiones pro oībus hoībus, [Page] pro regiꝰ, & oibus (qui) in sublimitate cōstituti sunt, vt quietā & trāquillā vitā agamus in om̄i pietat [...]

Hic mos a S. Paulo vs (que) in hunc diē seruat in ecclesia, vt in fine sermonis oret ꝓstatibꝰ ecclesiasti­cis & secularibus, ꝓ pace, ꝓ viuis & mortuis etc̄.

Volo viros orare in omni loco,1. Tim. 2. leuantes pura; manus sine ira & disceptatione.

Ex vet. ergo & no. testa. liquet (quam) vtile & neces­sariū sit orare, pro omni bono, cōtra omne malū Paucos hos locos ex mille delegimꝰ, vide Psalm.

Qui repugnāt orationi vvicklesitae & Luttera­ni, assimilantur gigantibus cōtra deū pugnātibus.

Non exorauerunt pro peccatis suis antiqui Gi­gantes, qui destructi sunt,Eccle. 16. confidentes virtuti suae.

Secundum axioma.

¶Horas canonicas ab ecclesiasticis ob­seruandas ostenditur.

Septies in die laudem dixi tibi, super iudicia iustitiae tuae.Psal. 118.

Daniel ingressus est domum suam, & fenestris apertis in cenaculo suo contra Hierusalē,Daniel. 6. tribus tē ­poribus in die flectebat genua sua, & adorabat.

Ecce stata orandi tempora.

Petrus & Ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam.Actuum. 3.

Ascendit Petrus in superiora, vt oraret circa horam sextam.Actu. 10.

Ecce apostoli obseruarunt solitas orationis ho­ras, apud Iudaeos, & hos secuta ecclesia.

Moyses a tēporibus antiquis habet in singulis ciuitatibus, qui eū p̄dicent in synagogis,Act. 15. vbi per om̄e sab batū legit, in (qui)t. Iacobus, & hodie faciūt Iudaei.

Ignominiosū foret eccliae tacere canēte synagoga

Tria capitula leguntur a Iudaeis omni die.R. Moses.

[Page] Exodi. 13. in tribus partibus, & Deutr. 9. Rab­bi Moyses.

Erubescat Christianus (qui) non laudat deum.

Omnia tempu [...] habent,Eccl. 3. 1. Cor. 14. & suis spatijs transeūt vniuersa sub sole. Et cum omnia in nobis honeste & secundū ordinem fieri debere p̄cipit apostolus, cur laudes diuinae nō haberēt suum tempus?

In huius figura Hiericho corruit, qū sacerdotes septem buccinis circuierūt clangendo septies.Iosu. 6 Sic buccinis horarum Canonicarum, corruūt machinae diaboli.

Nota, cantica ecclesiae desumpta esse ex Biblia, nō tamē secundū translationē Hierony. qua iam vtimur, sed septuaginta, vt liquet in introitu: Laetare Hierusalem, quod confer cum. 166. Esa. Ibi sae­tamini Hierusalem.

Se (qui)uitur ista cantica fuisse in missa ante Hierony.

Cyprianus testatur de expositiōe orationis dominicae, horas canonicas etiam in veteri testamento obseruatas ex Daniele:Cypria. sed, nobis Christianis p̄ ­ter horas antiquitus obseruatas orandi, nūc & spacia & sacramenta creuerunt.

Sub lege erat hora tertia,Matth. 5. sexta, & nona: ecclesia addidit matutinas, primam, vesperas, & comple­torium, vt sic iustitia nostra plus abundaret (quam) scribarum & pharisaeorum.

Mysteria horarum vide ibidem.

Iulianus imperator apostata,Cassiod. transtulit ritū psallendi & horas canonicas ad paganos, vt honestas ecclesiae nō esset admirationi gentibꝰ, testis Cassio­dorus in historia tripartita.

Hierony,Hierony. de virginitate seruāda ad Demetria­dem: Praeter psalmo (rum) & orationis ordinē, quod [Page] tibi hora tertia, sexta, nona, ad vesperā, media no­cte, & mane semper est exercendū, statue, quot horis sanctam scripturam ediscere debeas.

Idem in Epitaphio Paulae de ordine monaste­rij inquit.Hierony. Mane, hora tertia, sexta, nona, vespere, noctis medio, per ordinem Psalterium cantabāt.

Basilius de institutione vitae religiosorum, ca. 2. Horae a sanctis viris precibus ad deum ac laudib,Basilius. Psal. 118. Psal. 54 dicatae, sequendae sunt. ait enim magnus Dauid: Media nocte surgebam ad confitendum nomini tuo, super iudicia iustitiae tuae. Rursus ait: Vespe [...] ra, & mane, & meridie.

Chrysost.Chrysost homil. 56. Matutinas orationes cō ­pleuerunt, infra. Tertiam, sextam, nonam, & vesꝓ­tinas orationes celebrant.

Agathense concilium: Presbyter mane matutinali officio expleto, pensum seruitutis suae, videli­cet, primam, tertiam, sextam, nonam, vesperam (que), persoluat.

August.Conciliū ad inquisitiones Ianuarij: Sine dubita­tione faciendum est maxime id quod de scripturis defendi potest, sicut de hymnis & psalmis canen­dis, & ipsius dn̄i, & apostolo (rum) habemus exēpla.

Hoc aūt non fit nisi in horis canonicis.

DE MATVTINIS HORIS.

Media nocte surgebam ad confitendum tibi.Psal. 118. Ibidem Psal. 133 Psal. 6. Psal. 91

Memor fui nocte nominis tui domine.

In noctibus extollite manus vestras in sancta, & benedicite domino.

Lauabo per singulas noctes lectum meum.

Bonum est confiteri domino, & psallere nomi­tuo altissime, ad annunciādum mane misericor [Page] diam tuam, & veritatem tuam per noctem.

Factum est in noctis medio,Exod. 12. ꝓcussit dn̄s omne pr mogenitum in terra Aegypti.

Media nocte clamor factus est,Matth. 25. ecce spōsus venit

Ecce media nocte deus laudandus est, hae enim sunt vigiliae Christianorum & monachorum, ait Hierony.Hierony. Sic enim cladi Aegyptio (rum) non miscebimur, sed sponso venienti laeti occurremus.

Praeueni in maturitate & clamaui.

Christus dum media nocte orat in monte oliueti,Psal. 118. Matth. 26. Ioan. 18 Act. 16 a Iuda proditur, a Iudaeis capitur.

Media autem nocte Paulus & Silas adorātes laudabant dcum, infra. Subito terraemotus factus est magnus.

Si ergo Dauid, prophetae, Christus, apostoli, media nocte orauerunt ad dominum, cur Lutterani pigri & sternutātes haeretici irrident religiosos ad matutinas surgentes?Ironia. quia vanum sit ante lucem surgere, quia ꝓmiserit dominus coronam profunde dormientibus?

Christus erat pernoctans in oratione dei.

Petrus media nocte liberatus de carcere He­rodis.Luc. 6 Act. 12 Chrysost.

Chrysostomus Constantinopoli contra Arri­anam perfidiam, auxit in Nocturnis, Hymnis, orationes. author Cassiodorus libro. 10. histo­riae tripartitae, cap. 8.

Tribus Leui iussa fuit specialiter seruare custodias noctis filiorum Israel ante tabernaculum testi­monij.Nume. 3. Specialiter ergo iam religiosi vigilēt in matutinis pro salute Christianae plebis.

Abeat ergo Vigilantius, & lethargici haeretici, cū Lutteranis vigilias & matutinas contēnente [...].

DE NOCTVRNIS ET LAVDIBVS.

INstitutio solennis officiandi a S. Marco dici­tur incepisse in Alexandria, quae postmodum ad alias defluxit ecclesias,Philo. Euseb. testat Philo Iudaeus, renarrat Eusebius eos nouos composuisse hym­nos libro secundo, cap. decimoseptimo, & de no­cturnis officijs & psalmorum lectione. Testis eti am Cas [...]iodorus.

Si ergo Marcus hoc ordinauit in Alexādria, ꝓfecto hoca S. Petro habuit,Hierony. sicut & suū euangeliū

Duodecim psalmos ordinatos fuisse testat Cassianus, & totidē lectiōes ex nouo & veteri test.

Concilium Laodicense noluit psalmos conti­nuari, sed lectiones interseri.

S. Hierony. psalteriū aptissime diuisit iussu Damasi, vt magna varietas orandi cessaret.

Tres nocturni & laudes in vna vigilia canun­tur,Nocturni. loco quatuor vigiliarū, cum caro infirma suf­ferre nō sufficeret continuā vigilandi obseruan [...]ā.

Laudes deo persoluuntur,Laudes ꝙ cum omnis creatura in laudem dei soluatur, culpabilis esset homo rationis capax, qui id facere negligeret.

Prophetiae assumptae sunt supra psalmorum v­sum, quod omnes prophetae Christum scopum habuerunt, & Christus in synagoga aperuit & legit Esaiam.Luc. 4.

Euangelia quo (que) certa, certis diebus & festis suerunt a tempore apostolo (rum) accōmodata, & an­nua obseruantia custodita.Aug. August. in prologo super canonicam Ioannis. Interposita est solennitas sanctorum dierum, quibus certas ex euangelio le­ctiōes oportet in ecclesia recitare, q̄ ita sunt annuae [Page] vt aliae esse non possint: ordo ille quem suscepera­mus, necessitate paululum intermissus est.

August. necessarium ponit certa in festis legi euangelia. Haeretici omnia confundunt, Euangelia omni die pro libito sumentes.

Libros Ionae & Iob certo tēporelegi astruit Am bro. lib.Ambr. 5. epistola (rum), epistola. 33.

Concilium Aphricanum c. 13. decreuit, liceat legi passiones martyrum, cum anniuersarij dies eorum celebrantur.

DE HYMNIS ET ANTIPHOnis, & psallendi vsu.

Et hymno dicto exierunt in montē Oliueti.

Verbum Christi habitet in vobis abundāter in omni sapientia docentes & cōmonentes vosmet­ipsos in psalmis,Matth. 26. Coloss.; hymnis, & canticis spiritalibus, & gratia cantantes in cordibus vestris domino.

Introite portas eius in confessione, atria eius in hymnis confitemini illi.

Te decet hymnus deus in Sion.Psal. 99 Psal. 46. Psal. 118. 3. Ma. 10 1. Cor. 14. Psal. 9. Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me iustificatio­nes tuas.

Quibus gestis, in hymnis & confessiōibus be­nedicebant dominū qui magna fecit in Israel.

Orabo spiritu, orabo & mente, psallam spiritu, psallam & mente. Psallite dn̄o qui habitat in Si on, psallam nomini tuo altiss in psal. per totum.

Psallite deo nostro psallite.

Impleamini spiritu sancto,Psal. 46 Ephe. 5 loquentes vobismetipsis in psalmis, & hymnis, & canticis spirituali­bus, cantantes & psallētes in cordibus vestris &c.

Psalmus obsecrationē, Antiphona postulatio­nem, Collecta orationē, Hymnus gratia (rum) actio­nem [Page] sonat: ho (rum) enim quatuor meminit Paulus.

Alexandriae ortus psallendi alternus modus supra a Chrysostomo restitutus,1. Tim. 2. Supra. per omnem ecelesiam receptus.

Concilium Toletanum dixit,Conciliū de Hymnis ca­nendis & Iesu saluatoris & Apostolorum habe­mus exemplum.

Idem concilium Isidoro praeside:Conciliū Ne aliquibus nostra diuersitas apud carnales vel ignaros schys­matis errorem videatur ostendere, & multis extet in scandalum varietas ecclesiarū. Vnus igitur or­do orandi atque psallendi a nobis per omnē Hispaniam at (que) Galitiam conseruetur.

August. ad inquisitiones Ianuarij. Si quid per loca ecclesiarum regionum (que) variatur, faciat quis quod in ecclesia in quam venerit inuenerit, nō eni quic (quam) eo (rum) contra fidem est, nec contra mores fit. Vide eum est pulcher.

Varietas ecclesiarum in diuinis officijs, nō im­pedit,Psal. 44 Esa. 6 sed ornat: quia astitit regina a dextris tuis circundata varietate, modo non sit tanta varietas, vt videatur inducere errorem schysmatis.

Isidorus. Antiphonas Graeci alternis choris cecinerunt, velut duobus Seraphin ac testamentis in­uicem sibi clamantibus.Isidorus. S. Ambr. Graecos imitatus, apud Latinos Antiphonas instituit.

Ignatius primus per visionem doctus angelo­rum, Antiphonas Antiochiae instituit.

Et quatuor animalia requiem non habebāt die ac nocte,Apoc. 4. dicentia: Sanctus, Sanctus, Sanctus, do­minus deus omnipotens.

Ad angelorum imitationem ecclesia se exhortatur ad cantum.

[Page] Coeli coelorum (que) virtutes, ac beata Seraphin, socia exultatione concelebrant,Ecclesia. cum quibus & no­stras voces vt admitti iubeas deprecamur, suppli­ci confessione dicentes: Sanctus, Sanctus.

Lutter egregie hic desipit. Cum enim passim reijciat cōstitutiones humanas, hic ne videatur totus pigritare, horas canonicas non reijcit omnino sed pro suis apostatis & periuris permittit, vt tres duntaxat psalmos pro matutino sumant officio, tres pro vespertino.

Paulus Corinthios,Vbisupr. Ephesios, & Colossen̄. docuit cantum vocalem in hymnis & psalmis.

¶Obijciunt haeretici.
  • 1 Non omnis qui dicit mihi d [...]e dn̄e, intrabit in regnum coelorum.
  • 2 Si orationes valerent, tunc deum necessitarēt.
  • 3 Si orationes essent vtiles, tunc alia bona opera essent superflua.
  • 4 Scit pater vester quid opus sit vobis ante (quam) pe­tatis eum.
    Matth. 6
    frustra ergo orant.
  • 5 Ego deus & non mutor, ergo oratione non flectitur.
    Malach. 3
  • 6 Orantes nolite multum loqui, sicut ethnici faciunt, putāt enim ꝙ in multiloquio suo exau­diantur. Ideo oratio non sit prolixa.
  • 7 Sacerdotes possent aliquid vtilius facere, quā murmurare tot psalmos. & (qui)d melius & deo placentius? Ita argumētantur aliquando tepidi auditores Theologiae.
  • 8 In Biblia horae canonicae non praecipiuntur clero.
  • 9 Nihil est in ecclesia legendum nisi verbū dei. In orationibus autē multa alia continent, etiā [Page] fabulosa desanctis.

¶Respondent Catholici.

Christus hic non prohibet orationem,De. 1. sed hy­pocritam, qui verbis orat deum, non factis, exclu­dit a regno coelorum, quales sunt haeretici, factis deum impugnantes.

Deus omnium rerum supremus arbiter, a ne­mine necessitatur,De. 2. attamen pijs orationibus fide­lium pulsatus, gerit se per modū necessitati, velut ait Moysi roganti: Dimitte me, vt irascatur furor meus,Exod. 32 quasi prohibitus petit se dimitti.

Oportet illud facere (orare) & alia nō neglige­re,De. 3. adeo ieiunium non est superfluum, nec eleemo­sina, vt subleuetur his oratio in coelum.

Fatemur deum praescire,De. 4. nec narramus vt ignoranti, sed rogamus vt potentē subuenire. Oratione ita (que) id petimus, quod deus disposuit nos medio orationis esse consecuturos. Vult enim rogari de­us, nevilescat datum.

Deus oratione non mutatur per essentiam,De. 5. sed effectus mutatur.

Vnde oratio nostra non ordinatur ad immuta­tionem diuinae dispositionis, sed vt obtineatur nostris precibus quod deus disposuit ante secula do­nare,23. q. 4. c. Obtineri vt dicit Greg. in lib. dialogo (rum).

Non prohibetur multiloquium orationis sim­pliciter, sed sicut Ethnici faciunt.De. 6. Augustinus ad Probam inquit: Multiloquium prohibetur, non prolixitas seu duratio. Nam multum loqui, est rem superfluis agere verbis.Lu. 22 1. Reg. 1 Luc. 6 Vnde patrū in Aegy­pto breues, sed crebrae erant orationes. prolixe ora­uit Christus, prolixe orauit Anna, & multipli­cauit preces, & Christus pernoctabat in oratione.

[Page] Isti sunt similes Naaman, ꝙ meliores iudicauit fluuios Damasci omnibus aquis Israel,De. 7. vt mundetur in eis, sed propheta iubet,4. Re. 6. vt in lordane lauetur si velit sanari. Ita si melior sit lectio vtrius (que) testamenti, sit ita, tamen in aqua lauandum est, vbi ma­gistri ecclesiae iubent, in septem horis Canonicis. Sic caecus iussus adire natatoria, non dixit melius est vt orem, nostrum est obedire praeceptis non ꝓ arbitrio nostro potiora eligere.Hier. 48. Maledictus qui facit opus domini negligenter.

In Biblia non precipiuntur horae Canonicae,De. 8. sed insinuantur, & ecclesia a sacris magistris, id est a­postolis hoc accepit. Obedire autem oportet prae­positis. Contendis horas debere esse liberas,Heb. 13. verum est libertate Christiana, qua seruiendum est Deo, non autem libertate Machumetica, qua quisque facit vel omittit secundum desyderia praua cor­dis sui.

Contrarium fuit ostensum,De. 9. etiam legendas sanctorum in officijs diuinis recitandas, similiter homiliae patrum leguntur, & Collectae orationum, in sacris literis expresse non continentur. Agones vero inuictorum martyrum non reijcimus more Lutterano,Actu. 7. modo fideliter sint conscripti, nam & in Biblicis scriptis aliqui continentur, vt Stepha­ni, Iacobi, Pauli &c. alij a magnis quando (que) viris sunt perscripti.

Coronis.

Ludderani & alij haeretici, explodentes ritum canendi, legendi & orandi ecclesiasticum, at (que) iuxta vesana eorum capita,Eusebius nouas cōficientes formulas cantandi, missandi, ac orandi, faciunt sicut Paulus Samosatenus haereticus, qui Psalmos Chri­sto [Page] cessare fecit, velut nuper inuentos. In semetip­sum autem compositos in die Paschae in medio ecclesiae canere mulieres, maxime quas prius insti­tuerat, faciebat. Sic modo faciunt stulti haeretici cū suis cantilenis, & porcinis accaninis nouis vlula­tibus.

DE PLVRALITATE SACER [...]DOTVM ET DECIMIS

Haeretici calumniantur multitudinem ser­uorum dei, sacerdotū & monachorū.

SAnctifica mihi omne primogenitum quod aperit vuluam in filijs Israel tam de homini­bus quam iumentis,Exodi. 13. mea enim sunt omnia.

Primogenitum filiorum tuorum dabis mihi.Exodi. 22.

Primogenita quae ad Deum pertinent,Leuiti. 27. nemo sanctificare poterit & vouere.

Ego tuli Leuitas a filijs Israel, pro omni primogenito qui aperit vuluam in filijs Israel,Nume. 3. erunt (que) Leuitae mei.

Meum est omne primogenitum,Ibidem. ex quo percussi primogenita in terra Aegypti, sanctificaui mihi quicquid primum nascitur in Israel.

Tolles Leuitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel.

Ecce in lege naturae omnes primogeniti gaudebant priuilegio sacerdotij, & in lege scripta, loco primogenitorum successit tota tribus Leui. Nūc non sunt tot sacerdotes & monachi quot sunt pri­mogeniti.Gene. 25.

Dixit Iacob ad Esau: Vende mihi primogeni­ta tua, infra. Iurauit ei Esau, & vendidit primo­genita.

[Page] In lege naturae primogenitura erat magna quia primogenitus accepit benedictionem a pa­tre (& erat loco consecrationis) habebat potesta­tem benedicendi, vestem item specialem in qua offerebat, duplam portionem habebat in haeredita­te & ferculis. Cesserunt ista omnia sacerdotio Aaronis primo, dein sacerdotio nostro, dempto eo quod sacerdotes non accipiūt duplam portionem quia simpla eis inuite redditur iam a laycis, vel omnino negatur.

Omnes Leuitae in genere masculino a mense vno & supra, viginti duo milia. Recensuit Moy­ses primogenitos filiorum Israel, & fuerunt mas­culi a mense vno & supra, viginti duo milia du­centi septuaginta tres, infra. Locutus est domi­nue. Ego sum dominus. In precio ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Leuitarum, de primogenitis filiorum Israel, accipies quin (que) siclos per singula capita, dabis (que) pecuni­am Aaron & filijs eius, precium eorum qui su­pra sunt.

Pondera primogenitos redemptos pecunia, huic nemo miretur si hodie in ecclesia similes re­demptiones fiunt, puta vt lacte vescaris in ieiunio contribuas ad hanc fabricam, est enim communicatio vnius boni in aliud. Cessat ergo rudium ar­gumentum, si est permissum vel iustum cum pe­cunia, ergo etiam sine pecunia.

Hodie talis pecunia datur communiter paupe­ribus, vel ecclesijs, quomodo clamarent Layci,1. Par. 13. si daretur clero, sicut iussit hic Deus?

Numerati sunt Leuitae a viginti annis & sup. [Page] & inuenta sunt triginta octo milia virorum.

Distribuuntur ibidem in cantores,Ibi. ca. 24. 25. 26. ianitores, praepositos, iudices, & in plures sortes & classes.

Cum autem tam parua fuerit Iudaea, vt longi­tudo fuerit iter tridui. De latitudine, inquit Hieronymus in epistola ad Dardanum,Hierony. pudet dicere. Erubescat Christianus indeuotus, qui contra multitudinem religiosorum conqueritur, cum multo maior numerus seruientium Deo fuerit in lege Mosaica.

Nam cum populus Israel fueric.1. Par. 12. 110000. sequitur numerum Deo seruientium, fuisse ferme. 28, eius partem.

Vnde volentes minui clerum sunt Pharaones,Exodi. 1. qui populum Hebraeum seruientem Deo, voluit minuere.

DE DECIMIS ET ALIIS OBVENTIONIBVS.

DEcimas & primitias non tardabis offerre.Exodi. 22.

Primitias frugū terrae tuae deferes in do­mum domini Dei tui.Exodi. 23.

Hoc erit iudicium sacerdotum a populo,Deut. 18. & ab his qui offerunt victimas, dabūt sacerdoti armū & ventriculum, primitias frumenti, vini, & ol [...], & lanarum, partem ex tonsione ouium.

Omnes (que) primitiae,Nume. 5. quas offerunt filij Israel, ad sacerdotem pertinent, & quicquid in sanctuarium offertura singulis, & traditur manibus sacerdotis ipsius erit.

Iosue dedit Leuitis.Iosue. 21. xlviij. ciuitates cum subur­banis.

[Page] Ciuitates plures quam sexaginta cum suis sub­urbanis,1. Par. 6. datae fuerunt Leuitis.

Moyses & Aaron in sacerdotibus eius,Psal. 98. hi tamē fuerunt supremi duces populi ex Aegypto.

Samuel sacerdos secundum Bedam,Hierony. propter. August. aut ad mi­nus Leuita, teste Hiero. lib. 1. contra Iouinianum, fuit enim de tribu Leui, eodē teste in. 1. Regū. 15. is tamen fuit supremus iudex Iudaeorum.

Tribus regalis Iuda & sacerdotalis connubia contrahebant,1. Reg.. 7. hinc Elizabet mater sancti Ioannis vxor Zachariae sacerdotis,Luce. 1. cognata fuit Mariae.3. Rg. 1.

Sadoch sacerdos vnxit Salomonem regem,1. Reg. 10. Sa­muel Saulem & Dauidem,1. Reg. 16. non mirum quod ho­die Imperator a Papa.4. Reg. 11. Reges ab archiepiscopis vnguntur.2. Pa. 22.

Iolada pontifex fecit regnare, & vnxit Ioas re­gem, vxor Ioiadae fuit Iosabeth soror regis Ozo­chiae.

Azarias pont.2. Par. 26. restitit Oziae regi inuadenti offi­cium sacerdotale, qui lepra percussus fuit.

Ezechias praecepit populo in Hierusalem,2. Par. 31. vt darent partes sacerdotibus & Leuitis, vt possent va­care legi domini.

Iosue pontifex templum restituit post captiuita­tem Babylonicam.1. Esd. 3. 5.

Esdras Leuitaa rege Artaxerxe aurum & argē tum obtinuit pro templo,1. Esd. 7. & licentiam abeundi Iudaeis obtinuit.

Cognoui (Neemias) quia partes Leuitarum nō fuissent eis datae,Neemi. 13. & fugissent vnusquis (que) in regio­nem suam, & egi causam aduersus magistratus et dixi, quare dereliquimus domum dei? & congre­gaui [...]os, & feci stare in statiouibus suis, & omnis [Page] Iuda apportabat decimam frumenti, vini & old in horrea.

Hic populus propter famem ortam, recusauit dare decimas Leuitis, ideo cogebantur recedere de templo. Sic faciunt mali Layci, dicentes, cur dabo sacerdoti? ego egeo pro me & pueris.

Machabaei fortissimi fuerunt scacerdotes & duces bellorum.1. Mach. 2.

Decimas Deus sibi reseruauit debitas, in signū vniuersalis dominij. Gen. 4. Exodi. 22. Leui. 27. Deut. 11. 26. Tobiae. 1.

Decimam partem separabis de cunctis frugibꝰ tuis,Deut. 14. &c. vt discas timere dominum Deum tuum in omni tempore.

Ergo impij sunt, non timentes Deum, qui non dant decimas debitas.

Omnes decimae terrae,Leuit. 27. siue de frugibus, siue de pomis arborū, Domini sunt. Omnium decima­rum bouis & ouis & caprae quae sub pastoris vir­ga transeunt, quicquid decimum venerit sancti­ficabitur Domino, nō eligetur nec bonū nec ma­lum.

Ecce minutas decimas, sed pro intelligentia vltimi.

Omnia quae offeretis ex decimis & in donaria domini separabitis,Nume. 18. optima & electa [...]runt cūcta, & non peccabitis super hoc, egregia vobis & pinguia reseruantes, ne forte polluatis oblationes fi­liorum Israel, & moriamini.

En poena mortis manet eos qui studiose deteriora dant.

Si affigit homo Deum,Malach. 3, quia vos configitis me & dixistis. In quo configimus te? in decimis [Page] & primitijs.

En non dans decimas assimilatur crucifixori­bus Christi, & Deo iniuriam facit non solum sa­cerdoti. Hiero.

Et in penuria vos maledicti estis.Ibidem

Ecce poena eorum qui non dant decimas vel infideliter, hinc enim venit omnium rerum inopia. attende tempora nostra.Augusti.

Augusti.Lucae. 10. Cum decimas dando coelestia & terrena possis promereri, pro auaritia tua duplici bene­dictione fraudaris,1. Cor. 9. haec est domini iustissimi con­suetudo,Deut. 25. vt si tu illi decimam non dederis,1. Cor. 9. tu ad decimam reuoceris,Ibidem. dabis impio militi quod nō vis dare sacerdoti. 16. q. 1. decimae

Augustinus. Decimae ex debito requiruntur, & qui eas dare noluerint, res alienas inuadunt.

Dignus est operarius mercede sua.

Quis militat vnquam proprijs stipendijs?

Non alligabis os boui trituranti.

Si nos vobis spiritualia seminauimus, magnū est, si nos carualia vestra metamus?

Et qui altario deseruiunt, cū altario participāt.

Quotquot possessores agrorum aut domorū erant, vendentes afferebant precia eorum, quae vē debantur: & ponebantante pedes apostolorum,Actu, 4. diuidebatur autem singulis prout cui (que) opus erat vide supra titulo. 22.

De collectis aūt quae fiunt in sanctos sicut or­dinaui in ecclesijs Galatiae,1. Cor. 16. ita & vos facite per vnam sabbati. Collectae istae fiebant in vsum pauperum Hierosolymis & praedicatorū, & ho­die Christiani in graecia sub Thurca, nutriunt Patriarcham & clerum ex collectis, vnde a [Page] colligendo oratio in missa collecta dicitur, licet & aliae sint rationes mysticae.

Postea quam reges & principes submiserunt colla fidei, & inclinarunt ceruices signo crucis, do­nationes & dotationes beneficiorū in locum col­lectarum successerunt.

Syluester papa.Melchiad. 12. q. 1. futuram, futuram eccle­siam in gentibus apostoli praeuidebant, idcirco praedia in Iudaea minime sunt adepti, sed precia tantummodo ad fouendos egenos, meminit postea donationis Constantini, dequa nonagesima sex­ta distinctione Constantinus, & quomodo viri religiosi inceperunt possidere praedia, asscribitur Melchiadi canon, in vetustis est Syluestri.

Quidam enim putabant, quia loculos habebat Iudas quod dixit ei Iesus,Ioan. 13. Augusti. eme ea, quae nobis opus sunt ad diem festum, &c. Augustin. ibi: Habebat ergo & Dominus loculos, & a fidelibus oblata conseruans, & suorum necessitatibus & alijs in­digentibus tribucbat, tunc primum ecclesiasticae pecuniae forma est instituta, vbi intelligeremus quod praecepit non cogitandum de crastino, non ad hoc fuisse praeceptum, vt nihil pecuniae seruetur a sanctis, sed ne Deo pro ista seruiatur.

Augustinus de sermone Domini in monte. Docuit Christus exemplo suo neminem scanda­lizari, si eius serui necessaria sibi procurent

Sanctus Vrbanus primus martyr,Plato & alij. instituit an­te Syluestrum, vt ecclesia praedia ac fundos a fide, libus oblatos reciperet.

Auxerunt hoc martyres sequentes, Poncianus Antherus Fabianus. Cornelius, &c. vs (que) ad Syluestrum.

[Page] Cassiodo. lib. 6. tripartitae histo. Constantinus Imperator disponens res clericorum, vnicui (que) ci­uitati prospexit, vt clerus sufficientia emolumenta perciperet, & hoc lege firmauit.

Inferte omnem decimam in horreum meum, vt sit cibus in domo mea, & probate me super hoc, dicit dominus.Malach. 3

Si non aperuero vobis cataractas coeli, & effu­dero vobis benedictionem vs (que) ad abundantiam & increpabo pro vobis deuorantem,Ibidem. & non cor­rumpet fructum terrae vestrae, nec erit sterilis vi­nea in agro.

Stulti layci timent ne minus habeant, si deci­mas & oblationes praestent.

Augusti. Antiqui patres ideo omnibus copijs abundabant, quia decimas dabant.

Ergo timendum est eos non prosperari, qui re­ligiosis etiam mendicitatem inuident, & fratri­bus certum numerum praescribunt, ignorantes synagogae largitatem, quae tot milia Leuitarum in singulos dies alebat.

August. Si decimam dederis, non solum abun­dantiam fructuum recipies, sed etiam sanitatem corporis & animae consequeris.August. non enim Deus praemium postulat, sed honorem.

Hinc ditissimi fuerunt principes & nobiles Germaniae, quando abundanter dabant ecclesijs, mo­nasterijs. Iam omnium rerum aegestas est apud plebem & principes.

Maior fuit olim abbatū Augiae maioris S. Galli & Camboduni splendor, (quam) iam sit trium episcoporum.

Carolus Magnus anno domini octingentesi­mo [Page] decimotertio villam regalem Vlmam, cum omnibus iuribus & appendicijs & locis adiacentibus monasterio Augiae maioris tradidit.

Carolus factus est magnus,Carolus. Aug. Ambr. quod in dotando ecclesias magnum secutus est Constantinum, qui foelix ob tuitionem ecclesiae dictus est ab Augustino, lib. [...]. contra Petilianum cap. non agesimoter­tio, & ab Ambrosio libro epistolarum quinro, de obitu Theodosij Imperatoris.

Caueant principes ne spoliando clerum, malin [...] imitari impium Iulium Imperatorem apostatā, (quam) christianissimos principes Constantinū, Theodosium, Carolum Magnum,Cassiod. sanctum Henricū.

Cassiodorus libro. 6. tripartitae historiae. Iulia [...] nus clericis omnia priuilegia, honores, consuetu­dines (que) subtraxit, & leges positas pro eis soluit. et rursus. Omnes possessiones at (que) pecunias Caesa­riensium ecclesiarum cum verberibus exquirens, ad medium iussit afferri. Mox (que) eis trecentas auri libras, in aerario publico collocauit.

Et post multa interea iubentur vasa ecclesiarum sacra, fisci aerario deputari, sublatis (que) ianuis maioris ecclesiae fit cunctis accessibile sanctuarium.

De Iuliano constat, [...] anno. xxxij. aetatis mor­tuus est, & imperauitanno duntaxat vno, mensi­bus septem. Satellitum suorum poenas, Iuliani, Felicis, & Helpidij, Cassiodorus vbi supra ꝓ sequit.

Heliodorus cum templum Hierosolymis opulentissimum spoliare vellet,Cassiod. miraculo multis pla­gis & flagris afficitur, orante pro eo Onia sacerdote, restituitur.

Antiochus ascendit in Hierusalem, cum mul­titudine graui,2. Mach. 3 & intrauit in sanctificationem cū [Page] superbia, & accepit altare aureum, & candelabrū luminis, & vniuersa vasa eius, mensam propositi­onis, & libatoria, phialas, mortariola aurea, velū, coronas, & ornamentum aureum, quod in facie templi erat, & comminuit omnia, & accepit au­rum, & vsa concupiscibilia, & accepit thesauros occultos quos inuenit, & sublatis omnibus abijt in terram suam, & fecit caedem hominum, & lo­cutus est in suꝑbia magna, & factus est planctus magnus in Israel, & in omni loco eorum, & ingemuerunt principes, & seniores, & iuuenes, & virgines infirmati sunt, & speciositas mulierum im­mutata est. Omnis maritus sumpsit lamentum, & quae sedebant in throno maritali lugebant, & commota est terra super habitātes in ea, & vniuersa domus Iacob induit confusionem.

De exitu suo scribitur.

Contigit illum euntem de curru eadere,2. Mach. 9 & gra­ui corporis collisione membra vexari, ita vt ver­mos de corpore eius scaturirent, ac viuentes in doloribus carnes effluerent, odore etiam illius & fe­tore exercitus grauaretur, cum nec ipse iam foeto­rem suum ferre posset, infra. In monte miserabili obitu vita functus est.

Alchimus dissolutus est paralysi,1. Mach. 9. nec vltra po­tuit loqui verbum, & mortuus est Alchimus in illo tempore cum tormento magno.

Nicanor cum trigintaquin (que) millibus occisus est, caput eius cum manu nepharia, quam exten­derat contra domum sanctam omnipotentis Dei abscissa, contra templum suspensa sunt, & lingua eius particulatim diuisa, auibus data est.

Baltazar bibens in vasis templi,Cantua. eadem nocte [Page] interfectus est, & Darius Medus successit in re­gnum.

Thomas Cantuariensis pro iuribus & prae­dijs ecclesiae suae occiditur,Cantua. fratribus missam pro defunctis apparantibus, angeli astant & intonant letanter. Letabitur iustus. &c.

Caueant igitur principes consiliarios, qui pro vtilitate egeni & tuitione dominij consulunt (praeter extremam necessitatem) ecclesias spoliari.

Sichemitae dederunt.Iudicum. 9 lxx. pondo argenti de phano Baal Berit Abimelech, qui conduxit sibi ex eo viros inopes & vagos, hoc fecit vt principatum obtineret.

Sed mulier iaciens fragmentum molae,Ibidem illi­sit capiti Abimelech, & confregit cerebrum eius.

Achas rex collegit argentum & aurum, quod inueniri potuit in domo domini,4. Regū. 16. & in thesauris regis, & misit regi Assyriorum, vt eum saluaret de manu regis Syrie, & regis Israel.

Hoc fecit impius rex, idololatra, non conten­tus praesidio Dei sibi ab Esaia promissa.Esay. 4.

Boni igitur principis officium fuerit, clerum amare & defendere, priuilegia concessa seruare integra, ab ecclesijs & ecclesiasticis sua bona relin­quere. Haereses vero & haereticos, quam remo­tissime a finibus suis coercere, in quo & sibi, & subditis pacem & tranquillitatem parabit, & vi­tam cum Christianissmis veteribus ī principibus merebitur aeternam.

FINIS.

AVGVSTINVS SV­per Ca. Ioannis.

Omnia quae leguntur in scripturis sanctis, ad instructionem & salutem nostram, intente opor­tet audire, maxime tamen memoriae com­mendanda sunt, quae aduersus haere­ticos valent plurimum, quorum insidiae infirmiores quos (que), & negligentiores circum­uenire non cessant.

FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.