PERIVRIVM OFFICIOSVM: AD Vere Nobilem, et Generosum, optime (que) de me meritum virum, ROBERTVM AYTONVM Equitem, Annae foeliciss. mem. Magnae Britanniae, Fran. & Hiber. Reginae Secretarium.
LONDINI, Apud Georgium Miller. M.DC.XXVI.
MVltos ante annos iuraueram, amicissime mihíq semper numinis instar colende AYTONE, nū quam me iterum insaniturum. Hem periurum tua culpa, qui nihiltale de te meritum vltrò prouocasti officijs, beneficijs, eheu tam malè turò collocatis. Quippe quoties ego in rerum angustias redactus, vt iam propè conclamatum videretur, toties tu mihi repentètan quam Deus e machina; non tantùm consilio & opera vt hodie vulgus amicorum, de quo tamen plurima mehercle habenda gratia, sed & reapse amicus. Acsi peierandum, non regni, sed quae mea est ambitio, amicitiae causa peierandum. Nec me terret criticus quisquis sit cum stylo suo, & si ita deo placet, spongia; dummodò omnem a me ingrati [Page] animi suspicionem longè amoliar. Quinimmo malim cum Cherylo versus leues atq ludicros bona fide, licet inuito Phoebo, ad cachinnum effutire, quàm silere in tanta erga me liberalitate tam (que) non vulgari; vt nunc friget charitas, regnant sordes. Siue hoc superciliosis deliriū videri potest aetatis huiusce, iam dehinc sensim fortè desipiscentis: siue potiùs empyreuma est quoddam, & reliquiae pristini illius caloris sopiti, nondum prorsus extincti. Quicquid est, semel iterum insanire libet, & certum est. Tibi faxit Deus vt diuturna sit mēs sana in corpore sano. Ego vero nihil nisi morior, & moriar cum cygnaeo hoc cantu;
PERIVRIVM OFFICIOSVM.
A Diophanti & Charidorae amores Scotico versu, elegāter & lepidè lusit adolescentulus.
B De inaugurando IACOBO Magnae Britanniae Rege primo, Carmen Panegyricum tanto Heroe dignum.
C Conuentum inter Robertū Aytonū Equitē, & Thomam Rhoedum Regi a Latinis literis; vt, qui e duobus alteri superuiueret, defuncto carmen funebre inscriberet. Aytonus, quod quaeso diuturnum sit, superstes, egregiè pacto abunde (que) satisfecit.
D LESSVS, vt superiora caetera (que) eiusdē venae planè aureus, (nam paucula haec in praesens exempli causa duntaxat) in funere Raphaelis Thorij Medici & Poetae prestantissimi, qui peste extinctus cum omniū bonorum, doctorū (que) tristi desiderio, obijt Londini, 1623.