EADMERI MONACHI CANTVARIENSIS HISTORIA NOVORVM Siue Sui Saeculi Libri VI

Res gestas (quibus ipse non modò spectator diligens sed comes etiam & actor plerun (que) interfuit) sub Guilielmis I & II & Hen­rico I Angliae Regibus, ab anno nempè Salutis MLXVI ad MCXXII potissimûm complexi.

In lucem ex Bibliotheca COTTONIANA emisit IOANNES SELDENVS, & Notas porrò adjecit & Spicilegium.

Securus licet AENEAM Rutulumque ferocem
Committas. Nulli grauis est percussus ACHILLES.

LONDINI▪ Typis & Impensis Guilielmi Stanesbeij, ex offici [...]s Richardi Meighen & Thomae Dew. M.DC.XXIII.

Amplissimo Doctissimòque V. IOANNI LINCOLNIENSI Antistiti, MAGNI SIGILLI ANGLIAE CVSTODI, Joannes Seldenus S.

NEque verò frontem, honoratissimo tuo nomine, Vir Amplissime, ideò decoramus quòd aut EADMERVS ipse, aut nostrae in eum NOTAE, & SPICILEGIVM, siue Patronatum, siue Tutelam veluti praepilatam, sibi indè exposcant. Is enim, planè inge­nuus, & omni periculo liberrimus, non modò in aetatem jam olim adoleuit justam, sed in aliquot etiam saecula se­nescit; atque adeò nec Tutore indiget, nec Patrono. Meae autem opellae Amplitudinem tuam sub alterutrâ ratione, vt praesidium, implorare, importunum sanè, etiam insolens fortè, meritô videretur. Noui vtpotè olim ex­pertus saeuos minitabilitèr in me concrepantis turbae im­petus, & crebras vsque ad rauim conuitiorum nubes in horas sustinui; etiam rosus, sed forsàn vt lima. Neque est [Page] quidem cur meliorem mihi nunc expectem cōditionem. Aduersus haec autem Teposcere Defensorem, haùd aliud esset quam eò niti vt ingruentem Impudentiae (vt fit) Ignorantiae & Calumniae vim, tuum immerito obtensum nomen interciperet; id quod apertè foret Dignitate tua indignissimum, nec mihi omninô conducibile. Spreta enim eiusmodi, aut prorsus euanescunt, aut, soluto vi­gore, in ridicula mutant. Et non tàm Magni Nomi­nis Praetentura quàm Spernentis animus abolitionem praestat, vbi legitima [...], vt dixit aliquis, [...]. At satis porrò fuisset causae cur haec tibi potissimùm of­ferrem, quòd, & egregius peritissimúsque literarum Censor & Fautor indulgentissimus, & audias, & verè sis. Quippe qui doctrinam suo merito in dies cupien­tissimus honestes, & sumptuosam instruendis publico vsui bibliothecis operam impendas; Praemium ita stu­diosis simùl & Armarium, etiam sine exemplo, solicitus parandi. Caeterum nemo est vulgi cui eadem deforet causa. Mihi igitur non erat; & nolebam esse heic vnus ê multis. Singularis itaque nominis tui praefigendi atque vnica ratio fuit, vt, cum EADMERVM, in lucem maximè emissum, viuacissimum fore non dubitarem; nostrae eius editioni insuerem (quod ita perennaret) testimonium libentissimè agnoscentis eximium erga me Fauorem tuum, cuius agnitionis ansam si non tùm solicitiùs quaere­rem tùm ardentiùs arriperem, bipedum planè euaderem ingratissimus. Etenim non modò insigni benignitate, at­que eâ opportunissimâ, priùs ferè quàm tibi omninò in­notuerm, in summis primò Reipublicae fastigijs pofitus me obstrinxisti, sed Fronte etiam continentèr exporrecto & Animo, variatim, & perpetuò mihi non desiisti etiam­nùm accumulare gratiam. Neque eius aut intempestiuâ aut morosâ remissione laboras, aut inopinatis quasi pa­roxysmis, fiue ad gloriam tui ipsius siue ad commodum, [Page] pro re nata simulantèr incenderis. Nimiò scilic [...]t gras­sari eiusmodi morbum tàm certum est, quàm tuum sibi constans iudicium, serenum candidúmque animum inque Bonarum Literarum atque Virtutis studia vbique & iustè propensum, eo vacare. Hoc volui, Vir Am­plissime; atque ita demùm non Librum tibi nuncupa­tum mitto, sed votiuam Gratitudinis tabulam, vbi diurnet, appendo.

De EADMERI editione Praefatio.

QVòd EADMERI Historiam Nouorum, vti selectam ex numerosa Scriptorum nostra­tium, nondùm typis editorum, classe, ante alias, publicauerim, in causa maximè erat singularis OPERIS PRAESTANTIA; quam in exemplari vno & altero diutiùs periclitari, indignum planè visum est. Quòd verò cum NOTIS adjecerim etiam SPICILEGIVM, ideô factum est, vt, ipso interdùm explicatiùs illustrato, & HISTORICA Gentis nostraeMATERIES incrementi nonnihil indè acciperet, & qui res no­stras accuratiùs condere in posterum fuerint adgressi, diligentiùs INDAGANDI SPECIMEN lucrifacerent. PRAESTANTIA ejus cernitur tùm in REIPSA tùm in eximio Autoris narrandi IVDI­CIO, pari FIDE, etiam & non contemnendo SERMONIS nitore. REMIPSAM dicimus Initia & Progressus illustriorum, in Imperio Anglicano, rerum quibus versabantur Reges & Ordines Regni per intervallum illud quod ab Anno M.LXVI. ad M.C.XXII. pro­tenditur. Consilia inita, Regum & Procerum Animi, Factiones Pon­tificiorum & Secessus, ipsa sacri Consistorij Arcana, Disputationes, Sententiae, & quae caetera relatu digniora interveniebant, aperiuntur, insertis etiam saepissimè tum Regijs tum Pontificijs at (que) aliorum li­teris quae, vt necessarium supplementum, apprimè conducant. IV­DICIO autem omnia ejusmodi & locata & compacta sunt, vt fermè nihil, quod in Historico meritò velles, heic desideretur, nihil alibi, in copiosa veterum apud Nos autorum, siue in luce prostantium siue in sacrarijs vetustatis delitescentium, sit aequiparabile. Egregio enim materiae dilectu vsus, in ea disponenda haud indiligentior est. Filo ne (que) inaequali ne (que) leuicularum narrationum seu fabularum porten­tosarum insitione male deformato (ad Miracula enim non omninò diuertit, excepto duntaxat vnico, de ACHELEIDE Virgine velata, loco qui periodo vna & altera breuissime absoluitur) nec absurdâ re­rum, quae nihil omninò ad institutum attinent, impactione abrupto, omnia artificiose contexuit. Vitijs enim hisce, quibus ille vacat, vti pudendis intertrimentis, scatere paenè caeteros omnes priscos rerum Anglicanarum consarcinatores notissimum est. Nec classico, rei nem­pe bellicae planè inscius, seriem turbat, sed ciuiliora duntaxat summa diligentia exequitur, quod etiamsi in arto sit, non tamen est inglorius labor. FIDEM autem non impari conscripsisse eum inde existimo, quod cum & ANSELMO & RADVLPHO Archiepiscopis Can­tuariensibus [Page i] esset charissimus assiduusque vtrique Minister, & in AN­SELMI porrò at (que) adeò in Pontificis Romani partes, dum acerrime agitabatur illustris illa de Inuestiturarum jure quaestio, propensissi­mus; frequentia nihilominùs Ordinum tam Sacrorum quam Ciui­lium suffragia in auito Regum jure decernendo, & quae sunt alia ad id spectantia, ità plene enarrat, vt quod renitentibus Pontificijs magis aduersaretur nihil prorsùs dici potuisset. Quantus fuerit AN­SELMO dixerit ipse. Continuus Comes B. Anselmi (inquit) dum viue­ret esse solebam; Eadmerus lib. 5. pag. 123. & lib. 4. pag. 1 [...]6. & Itineris ejus & laboris comites fuimus. Quantus item VRBANO II. & quali apud ANSELMVM pollentiâ aestimatus, ediscere licet ex vnico G. Malmesburiensi Monacho qui potiorem etiam Historiarum suarum partem EADMERO debet.De gestis P [...]ntif. lib. 1. pag. 130. edit. Londin. Obedientiae, scribit ille de ANSELMO loquutus, pertinax custos, cum Archiepisco­pus liberae potestatis esset, rogauit Papam VRBANVM, vt sibi aliquem proponeret cuius iussis vitam disponeret. Is EADMERVM exhibuit, cuius ANSELMVS iussa tanti faciebat vt, cum eum cubili loc [...]sset; non solum sine praecepto eius non surgeret sed nec latus inuerteret. RADVLPHVS autem qui ANSELMVM excepit, quanti eum haberet, & quali conjuncti fuerint invicem necessitudine, satis elicitur ex RADVL­PHI Epistola ad CONRADVM Priorem Cantuariensem. Ea [...]merus lib. 5. pag. 123. Praemittovobis fratrem (ita ille) & amicum nostrum Do [...]num EADMERVM om­nium laborum, & actuum nostrorum conscium, & socium. Quin nemo est hominum, puto, qui Historicum sacrae familiae meritò addictissimum & deuinctum, ipsum etiam in ea clarissimum & honoribus sanè cu­mulatum (vitam ejus, vbi haec expressiora, statim subjungimus) sui intereà ordinis praesidum sententiam, aduersus eos quos non modo totis viribus tueri nitebatur, sed in quorum maximeVide lib. 5. initia. honorem o­pus aggressum eum esse palam est, vno ore ac planissime latam nar­rare crederet, nisi idem praetereà, Fidissimum eum fuisse, ac ejusmodi qui alterut [...]ius partium studijs veritatem longe praeverteret, sibi ha­beret persuasissimum. At verò ecce ipsa in Regis & Ordinum comitijs Antistitum vocabula ex ipsorum ore ab eo excepta & fideliter vulga­ta. Si secundum Deum quod vllatenus voluntati Regis obuiare possit, Idem lib. 1. pag. 27. & [...]8. con­silium à nobis expectas (ANSELMVM alloquuntur caeteri Episcopi) frustra niteris, quia in huiusmodi nunquam tibi Nos adminiculari videbis. Sonat autem heic secundum Deum, id totum quod ad res Ecclesiae Forenses & Politiam sacram, vt in Notis fusius diximus, spectabat, & Christianitatis vocabulo signanter non semel memoratur. Postea item; Quicun (que) Regiae Dignitatis ei consuetudines tollit, Coronam simul & re­gimen tollit. Vnum quippe sine altero decenter haberi non posse probamus. sed recogita, rogamus te, & VRBANI illius qui offenso Domino Rege, nil tibi prodesse, nec ipso pacato, tibi quicquam valet obesse, obedientiam abijce, subiectionis iugum excute & liber, vt Archiepiscopum Cantuarien­sem decet, in cunctis actibus tuis voluntatem Domini Regis & iussionem expecta. Hujusmodi compluria apud eum occurrunt, & apertissima [Page ii] sunt (si tàm autoris conditionem quàm gliscentes vtrin (que) factiones spectaueris) testimonia, eum summoperè veritatis infractae crimen fugisse, at (que) adeo vt prudentissimè vbique prospexisse videatur, ne siue malignitate, quae falsam, vti dixit Historicorum Princeps, liber­tatis speciem obtendit, infensus, siue adulatione, quae verus foedissi­mae seruitutis character est, obnoxius deprehenderetur. Ita bona eum fide animoque veritatis amantissimo scripsisse ostendimus. Quod si, illo, vt oportet, concesso, dubitetur an ei ejusmodi esset rerum vsus qui, veritatis adeo amantem, vero satis instructum red­deret; Certissimum est vix eum quidquam narrasse cui testis atque spectator diligens non interfuit.Lib. 2. pag. 50. Mihi, inquit, ab Infantia hic mos erat, semper Noua quae forte, sed maximè in Ecclesiasticis, occurrebant diligenti intentione considerare. Etiam plerunque comitem & actorem Pontifi­cijs, maxime dum ANSELMVS in viuis agebat, adfuisse palam est. Quin cum bene nouerit rerum in publico gestarum narrationem male convenire homini experientia publica alieno, desidi, & in so­litari [...]e vitae claustris arctato, se post mortem ANSELMI in priuat [...] conuersantem vocat,Lib. 5. pag. 107. eoque nomine velut haut satis idoneum Historiae vlterius protrahendae modestiùs perstringit, quem tamen etiam cae­terorum, quae inde persequitur, scientissimum fuisse ipsa materia planissime convincit. Ne (que) alia interseri voluit quam ea quorum scientissimum se certo sciebat. Qui igitur tam egregia genuinae li­bertatis specimina in ijs enarrandis quae partibus, in quas ipse pro­nus trahebatur, maxime aduersantur, exhibuit, neque ipsum se re­rum quas omnino narrat ignarum esse potuisse manifestò ostendit, quin & notitiae suae terminis adeò prudenter se coercet, eum [...]ane ne (que) inscitiâ Reipublicae, nec libidine assentandi, nec rursus odio ad­uersus dominantes (quae tria veritatem historicam aequè solent inter­vertere) posteros fe ellisse existimo.De gest [...]s Regum lib. 4. Atque hisce Guilielmus Mal­mesburiensis astipulatus, eum [...]uorum temporum Historicum sinceritate veritatis laudandum vocat.

In SERMONE verò Nitor ejusmodi reperitur, vt, si veteres Re­rum nostratium scriptores ad vnum omnes diligentiùs euolueris, hujus fuerit incomparabilis. Stylum sane aeq [...]bilem satis, grauem, & Historico, vt aetas tulit, dignum prae s [...]rt. vocabula etiam ferè vbique pura. Habentur, fateor, loco [...] & altero Implacitare, Alodium, Forisfacta, & ejusmodi forsan paucula alia quae fastidientis forsan stomachi grammaticis, qui ad nascentis Caesariani Imperij aeuum ita omnia ridiculè exigunt, vt res ipsas inprimis vtiles libentiùs ignorari velint quàm delicatulis auribus per vocabula Cicerone, Sa­lustio, Tacito, Liuio, aut alijs scriptoribus qui tunc floruere classicis, minime reperta, immitti. Sed latinitatem aliàs, quà indulsit illud saeculum, nitidam minimè adeo deformant hi naeui. Caeteri quos terimus siue coaetaneos, siue priores, siue recentiores (de vetustis interim loquor) barbarie, squallore, & sordium congerie, prae [Page iii] EADMERO, plerunque deturpantur. Vnicus enim fermè est Mal­mesburiensis ille Monachus qui hactenus in vetustae classis historicis nostris primas tenuit; & meritò mehercle, si cum caeteris siue pro­stantibus siue antiquariorum loculis seruatis componetur. Sed verò etiam Malmesburi [...]nsem hic noster stilo saltem aequat; in caeteris autem (continentem dico narrandi formulam, fidem quae rerum nititur vsu, dilectum, & assiduam instituto strictim exequendo accuratio­nem) longo plane interuallo superat. Quin ipse Malmesburiensis; Nec vero nostram (inquit) effugit conscientiam Domini EADMERI so­bria sermonis festiuitate elucubratum opus, in quo à Rege orsus EDGA­RO vs (que) ad WILLIELMVM primum raptim tempora perstrinxit, & inde licentius euagatus vs (que) ad obitum RADVLPHI Archiepiscopi dif­fusam & necessariam historiam studiosis exhibuit; quae paene transcribit Ioannes Balae [...]s in Introductione pro Historia formanda Centuriae XIII. subnexa. Alibi etiam Malmesburiensis de GVILIELMO II. verba faciens, Supersedendum est, inquit, in historia quam reuerendissi­mi EADMERI praeoccupauit facundia.

Incrementi autem quod MATERIAE HISTORICAE in Spici­legio adtulimus, nihil omnino obtrusimus quod non est fideliter desumptum aut ex Actis publicis, quae tamen in Archiuis delitescunt, aut ex Mss. Autorum fide dignissimotum exemplaribus, quae res ejusdem aeui, nullibi in libris hactenus editis repertas, subministrant, aut ex locis aliquot scriptorum typis quidem mandatorum sed qui vulgo legentium vix nomine tenus noti, saltem minime obuij sunt neque historico lemmate, quod indiligentem indagantium turbam inui­tet, insigniti. Et quicquid hoc nomine intelligimus, ad Historiae Eadmerianae intervallum spectat. Caetera, quae subinde ac pro re na­ta accedunt, de recentiori aeuo, testimonia, in Notis censemus. Acta autem publica quarum praecipuus in Spicilegio vsus erat, sunt illae GVILIELMI primi Tabulae Censuales siue Anglicani Imperij Bre­viarium seu Notitia, quam Domesday vocitant, in qua, quosnam ju­geratim agros, quas syluas, prata, qua clientelaris juris formula, quot seruos vnusquisque viritìm possideret, qualesnam insuper clien­tes glebae beneficijs obstrictos haberet, quanto prouentuum annuo­tum valore beatus existeret, atque id genus nonnulla alia, prouin­cialium aliquot (qui ad hoc munus jurati) fide describuntur. Ne (que) de subditorum tantummodo sed de Regijs facultatibus eodem modo anquisitum est▪ Iste rotulus (inquit Ingulphus qui descriptioni coaeta­neus erat) vocatus est rotulus Wintoniae, & ab Anglicis pro sua genera­litate omnia Tenementa totius terrae integrè continente, Domesday cognomi­natur; id est, Dies Iudiciarius. Do ne n. Anglis est Iudicium. Sed vetu­stus Autor Dialogi Ms. de Scaccario (Geruasium Tilburien [...]em, qui sub HENRICO II. floruit, eum esse plerunque exist [...]matur) in Ar­chiuo Fiscali cum tabulis hisce seruati, ob hoc, inquit, Nos eundem librum Iudiciarium nominamus, non quòd in eo de propositis aliquibus du­bijs [Page iiii] feratur sententia, sed quòd à praedicto Iudicio non licet vlla ratione discedere. De hisce Tabulis decantatissimis, apud Ingulphum, Guiliel­mum Malmesburiensem, Florentium Wigorniensem, Henricum Hunting­doniensem, Mat [...]haeum Parisium, alios, plura memorantur. Et ex Ro­berto Glocestrensi Ms. qui, annis abhinc CCCL. aut circiter, ryth­mis Anglicanis historiam à Bruto auspicatus in sui aeuum contexuit, hosce etiam qui & rem attinent & vetusti sermonis nostri speci­men praebent, adnotare heic non piguit.

The King William vor to wite the worth of his Londe
Let enqueri streithche thoru al Engelonde,
Hou moni plou lond, and hou moni Hiden also
Were in eueriche Sire, and wat thi were worth thereto,
And the R [...]uts of each Toun, and of the Waters each one
That wurthe, and of Wudes eke, that there ne bileued none
But that he wist wat thy were wurth of al Engelonde,
And wite al clene that wu [...]th therof, ich vnderstonde.
And let it write clere inou, and that serit dude iwis
In the tresorie [...]t Westminster; there it yut is
So that vre Kings suth, when thi ransome toke
And red wat fole might giue, they fund there in thor boke.

Atque etiamnùm Westmonasterij in Archiuo Fiscali quod Receptum Scaccarij dicimus, & perpulchrè exaratae & integrae seruantur, duo­bus voluminibus, quorum v [...]nque archetypum est, comprehen­sae. Neque puto alibi in orbe Christiano actorum publicorum au­tographa, quorum saltem ratio aliqua habenda est, extare quae non saeculis aliquot, hisce cedunt. At verò occurrit quod de ijs non in­tempestiuè heic monendum duxi, nimiùm scilicet falli plerunque Scriptores nostros tum in harum Materie incautè enarranda, tum in ipso Tempore quo conficiebantur, designando. Materiam ita memorat Guilielmus Malmesburiensis ac si censum omnium capitum in eis praeter alia reperirentur. Henricus autem Huntingdoniensis, ac si quot simul vnicuique animalia, fuisset indicatum; vti Thomas e­tiam Walsinghamius in Hypodigmate. Et Florentius non solum quot animalia, sed & quantum viuae pecuniae quis (que) possidebat, descriptum narrat. Matthaeus verò Parisius, quot animalia sufficerent ad vnius Hidae culturam & quot milites in vnaquaque prouincia. Florilegus tantun­dem, & porro quid vni Militi sufficere possit. Polydorus autem in hasce relatos sim [...]l scribit Milites qui stipendia facerent. Alia horum qui­libet habet, quae vera; sed in hisce, quae jam notauimus, recensen­dis nemo est eorum qui non hallucinatur; & cum ijs non pauci. Ne (que) memini quenquam in evulgatis rectè tradidisse quid hae com­plectantur, praeter vnicum Ingulphum qui & rei gestae testis erat. Totam terram, inquit ille, descripsit (GVILIELMVS nempe I.) nec erat Hida in tota Anglia quin valorem ejus & Possessorem suum sciuit; nec lacus, nec locus aliquis quin in Regis Rotulo extitit descriptus ac ejus reditus, & prouentus, ipsa possessio & ejus possessor Regiae Notitiae mani­festatus, [Page v] iuxtà taxatorum fidem qui electi de qualibet patria territorium proprium describebant. Animalium autem numerus, Pecuniae aesti­matio, aut Capitum census (alius quàm quo serui & clientes cen­siti) non omninò in his reperitur. Neque alias quam has ipsas eo­rum quem intellexisse certissimum est, quod ipsa temporis ratio facilè etiam persuadebit. Sed in eo similiter peccatum est. Balaeus Centur. II. script. LVI. Angliam describi fecit (GVILIELMVS I.) anno regni sui XVII. & in volumen redigi, quod in Londinensi prae­torio juxta Fabianum hucus (que) seruatur. Et illud Anglicè vocabat Domysdaie, quod neminem parcat sicut nec magnus ille dies. Sed (vt obitèr moneam) aut Archiuum Fiscale, quod Westmonasterio est, in telligit, aut planè etiam in loco fallitur cum Balaeo Fabianus. Cae­terùm in Anno antichronismus est. Nam ante annum GVILIEL­MI vicesimum descriptio haec non est absoluta; immò in eo facta. Testis est omni exceptione longè major voluminum eorum, in quae referebantur, alterum & minus quo seorsim censitae sunt Es­sexia, Norfoltia, & Suffolcia. In hujus calce, literis majusculis, nec ipsa descriptione recentioribus, adjectum est, ‘ANNO MILLESIMO OCTOGESIMO SEXTO AB INCARNATIONE DOMINI, VIGE­SIMO VERO REGIS WILLIELMI, FACTA EST ISTA DESCRIPTIO, NON SOLVM PER HOS TRES COMITATVS SED ETIAM PER ALIOS.’ Rectè ideò Florentius, in temporis vtpote calculo prae caeteris di­ligentissimus,in annum ML.XXXVI. conijcit. Nec malè Tho­mas Walsinghamius qui octogesimo septimo collocat, vti etiam Ra­dulphus de Diceto Ms. atque alij. A Natalibus enim Seruatoris putabant illi, vt à Conceptione Florentius; vnde & absolutam esse descriptionem in eo quod Festa illa intercedunt interuallo elici­tur. Caeterùm suos etiam habuit autores Balaeus, eosque melioris notae, ac Fabiano magis spectatos. Matthaeos dico, Florilegum & Pa­risium, at (que) Rogerum Wendouerium Ms. praeter alios complures qui anno MLXXXIII. tribuunt, id est XVII. GVILIELMI. Sed hi omnes jure velut successionis transmissum errorem excepe­runt, nec fidem, quae cum ipso autographo queat decertare, ma­gis facere possunt quàm alij nonnulli quibus EDWARDVS Con­fessor hujus operis autor asseritur. Sed tantae illi ignorantiae poe­nas inde satis luunt, quòd de re sibi prorsus ignota, temeré nec sine fiducia, verba fecisse palàm dignoscuntur. Qui enim cun (que) pa­ginam ejus aliquam puto omninò inspexerit, GVILIELMI, sal­tem non EDWARDI, fuisse, vt planissimè is agnoscat, necesse est. Neque alius proculdubiò est liber ille quem Conradus Gesne­rus rem ipsam ignorans, sed audactèr nimis & imprudentèr igno­to sibi libro titulum formans, in Bibliotheca sub nomine libri I. de [Page vi] die Iudicij vltimo GVILIELMO nostro tribuit. Specimen eorum, quae tabulas hasce occupant, luculentius & fusius habetur apud Ingulphum; vbi GVTHLACI, Crowlandensis Coenobij Numinis tu­telaris, latifundia indè transcribuntut. Neque alias tabulas, quae meritò publicae dicendae sunt, in Edmeriano interuallo exaratas om­ninò in Archiuis habemus. Quae, ex autographis olim desumpta, in actis recentioribus extant, nonnulla suo loco etiam intro­duximus

Codices autem Mss. quos testes sine loco & nomine lauda­mus, omnes (vti etiam ipsum vnde haec editio) suppeditabat in­structissima illa, & quantiuis precij, Bibliotheca Nobilissimi, eru­ditissimi, mihique amicissimi viri ROBERTI COTTONI Eque­stri Dignitate, & eâ, quam Baronetti, dicimus, clari, qui non mo­dò comparandis ingenti sumptu libris Mss, ijsque selectissimis, sed etiam humanissimè ijs atque propensissimo in bonarum lite­rarum & rerum ciuilium studiosos animo communicandis, im­mortalem tàm apud exteros quàm populares meritissimò nactus est famam. Sed verò quamplurima ad interuallum hujus histo­riae spectantia, & in Codicibus Mss. reperta in Spicilegio consul­tò praetermisimus. Ejusmodi autem ea sunt quae propriam magis editionem, vtpote justa volumina confectura, quàm in aliena ap­pendice locum sibi merentur. Verbi gratia, LANFRANCI in jam dicta Bibliotheca atque etiam (si bene memini) in ea, quae est Benedictini Collegij C [...]ntabr [...]giae, extat Instauratio vitae solita­riae cum praefixa ejusdem Epistola, quae planè ad historiam illius aeui sacram apprimè pertinet. Neque alia est ab eo libro quem De Ceremonijs Monachorum ei tribuit Balaeus Cent. XIII. script. XII. ANSELMI item, qui totus in hoc aeuum incidit, habentur in Cottonianâ Epistolae Mss. CXXVII. quarum nulla omninò edita est in tribus illis Epistolarum ejus libris à Ioanne Picardo nuper e­vulgatis. Sed praestantissimae sunt & ad rem qua aeuum illud ex­ercebatur maximè faciunt. Exemplar quo seruantur habet etiam caeteras illas publicatas, atque hasce subinde intersertas nec om­nin [...] continente ordine seorsim alicubi locatas. Dominum autem agnouit olim IOANNEM d [...] Grandisono Episcopum Exoniensem, qui sua manu Anno saiutis MCCCLXIIII. haec, testandi ani­mo, praetixit. Do & lego cuicun (que) Archiepiscopo Cantuariensi vt me­mor s [...]t miseri IOHANNIS de Grandisono Exoniensis qui hoc manu sua scripsit. Hic potest videri status tam Ecclesiae quam Regni Angliae. Farragines etiam historicas nondum typis editas, ad hoc spatium tamen attinentes, apud locupletes autores legimus; AILREDVM nempè Rhi [...]uallensem, RADVLPHVM de Diceto (qui tamen plu­rimas EADMERI paginas expilauit) OSBERNVM Cantuariensem, TVRGOTVM Dunelmensem qui in hoc interuallo floruere, alios eti­am citerioris aeui, PETRVM scilicet Blesensem (qui Ingulphum inse­quentis [Page vii] saeculi historiâ continuat) ROBERTVM Knightonum Cano­nicum Leicestrensem, IOANNEM Bramptonum Coenobiarcham Ior­nallensem, THOMAM Rudbornum Monachum Wintoniensem, THO­MAM Wikium Canonicum Osneiensem praeter alios ejusmodi qui mi­norum sunt gentium, at luce sane digni. Leges item HENRICI primi etiamnùm extant in libro Ms. quem Rubeum dicimus, in Archiuo Fiscali penes Commentariensem Regium; & earundem exemplaria occurrunt alia vetusta. Horum similia sunt compluria. Caeterùm eorum omnium siue sigillatim siue junctorum (vt volu­minum ratio tulerit) editionem potiùs expectandam aestimauimus, quàm frustratìm pro arbitratu nostro discerpta eorum membra heic EADMERO mancipanda; quod fortè etiàm futuram eorum edi­tionem saltem tardaret, si ejus spem non omninò (quod timen­dam fo [...]san esset) interim aboleret. Quod igitur ex Mss. Codi­cibus in Spicilegio praestitimus haùd aliud ferè est quàm adnota­tio fragmentorum historicorum aut breuiuscularum narrationum ejusmodi quae ad spatium, quo clauditur EADMERI historia, spe­ctant, nec tamen aliam quàm hujusmodi editionem jure expe­ctant. Id genus sunt praecipue EDGARI Sanctio Latino-Saxoni­ca de solitariae vitae sodalitijs, GVILLIELMI Leges quae Ingulpho edito conjungi debuissent, alia quae deprompsimus ex Mss. quae vix vnquam in lucem alias proditura credidimus.

Libri autem typis jampridem mandati, è quibus quidpiam de­scripsimus, pauci quidem sunt; & in ijs primum obtinet locum Guilielmi Lambardi Archaeonomia vnde auctarium adjecimus Legibus GVILIELMI Regis quae non vulgaris pretij aestimandae sunt cui­quam nascentis Imperij in Anglia Normannici rationem curiosiùs per­pendenti. Caeteras quae in vulgatis siue Historicis siue Annalibus nostris obuiae sunt, consultò praetermisimus, ne ex loco celebriori in obscurum traducerentur. Quin etsi in Historijs Normannicis, pri­dem à Duciano, Lutetiae, editis, interserantur quaedam anteà vulgò inauditae, maluimus tamen inde Lectores petere quam Nos a­ctum agendo itertatò publicare. videsis in ijs Guil. Pictauiensem pag. 207. C. & Ordericum Vitalem Ecclesiasticae historiae lib. IV. pag. 505. & 506. Normannorum enim rebus vetustis adeò nostrae plerunque intermistae sunt vt non sine ignauia aut inscitia praeteri­ri illae possint, si quis de nostris diligentiùs consulat. Neque alio consilio vsi sumus de scriptoribus qui vniuersaliore rerum dedu­ctione seu Annales seu Historias siue quid ejusmodi reliquere, cum ipsa lemmata seu librorum frontes, licèt minime nominatim, satis indicent res etiam nostrates in eisdem locum suum necessa­riò esse sortitas. Baroniuni intelligo, Binium qui Synodos conges­sit & Pontificum Romanorum Epistolas, Surium, Centuriarum Mag­deburgensium autores, etiam Antoninum, Vincentium, ejusmodi alios. Nam praeter ea quae ad hoc intervallum spectantia ab editis re­rum [Page viii] nostrarum notissimis Scripto [...]ibus desumpsit Baronius, habet etiam (vt exemplum adijciam) plerásque LANFRANCI Ar­chiepiscopi Cantuariensis Epistolas non familiares illas, sed quae il­lius aeui politiae lucem maximam afferant. Earum, ni fallor, se ag­noscit ipse exemplar accepisse à Clarissimo & Doctissimo Viro Nicholao Fabro Petriscio Curiae Aquensis Adsessore dignissimo at­que amico mihi plurimùm obseruando. Neque ex alio traduxit exemplar suum, vt audiui, Petriscius quàm ex Cottoniano quod ve­tustissimum est & alias etiam exhibet quarum pleraeque familia­res sunt & nihil omninò publici complectuntur. Vnam autem & alteram de Orchadum Insulis nos adjecimus, quae, si bene me­mini, non alibi typis leguntur. Sed interim monendus est (ne quid grauius dicam)In Notis ad Anselmi lib. 1. [...]. 22. Ioannes Picardus qui ANSELMI Epistolas a­liquot abhinc annis in lucem emisit, nimiâ se injuriâ Balaeum no­strum ventosae inscitiae postulâsse, vbi icribit, BALAEVS Centuria XIII. scriptorum Britanniae, ob vnam aut alteram à LANFRAN­CO datam Epistolam numerat lib. I. Epistolarum. Sic inflat, inquit, ventosus homo quae non vidit. Sed temerè nimis haec. Nam ex vni­co Baronio discere poterat non pauciores extare LANFRANCI Epistolas quàm quae librum quidem justè conficerent; neque sa­nè adeo paruum, si familiares adijcerentur, quae operarum arti­ficium, caeteris jam editis, non omninò merentur. Epistolas igi­tur, quas diximus, potiùs à Baronio, vbi prostant, petendas quàm huc transferendas etiam duxi. Idem de nonnullis alijs apud eun­dem, apud Binium item in GREGORIJ VII. PASCHALIS II. & VRBANI II. Epistolis, Magdeburgenses etiam, & qui sunt id genus alij, dicendum. Hisce annumeranda ANSELMI vita ab Eadmero conscripta quae prostat. Ejusdem item Epistolae editae quarum nullam ferè adnotauimus nedùm transcripsimus. Nugas enim planè atque incassum egissem, si expilatis aliorum thesauris qui omnibus aequè passim aperti neminem non aequè inuitant, meum repleuissem. quod simul de Pontificum Romanorum, vicina­rum gentium, Sacri item belli, Historijs & Annalibus, at (que) Vitis coae­taneis, quibus res nostrates subinde involutae, dictum velim.

Hisce ità praelibatis, SPECIMEN demùm INDAGANDI, quod in hac nostra opera praebemus, vberiori parùm indiget explicatione. Nemo enim est, puto, hominum qui jam dicta percurrerit, quin ipsam satis imbiberit in re gentis nostrae historica Indagandi ra­tionem minimè vulgarem, si consilium in hisce nostrum, quod aperuimus, saltem obseruauerit. Dum enim non solum ea quae con­sultò omisimus, verùm etiam quae obtriuimus in Spicilegio recon­ditiora (vt ferunt aeui reliquiae) Indaginis vestigia atque nimis in­vsitatos anfractus ita patefecimus, qualenam interim Specimen il­lud esse intellexerimus, satis, ni fallor, indicauimus. Atqui vt vsui Indaginem ejusmodi & magno fore & necessario (si nempè cum [Page ix] diligentia & Iudicio fiat) ità nimiùm neglectam hactenus eam esse, quà ignauiâ scriptorum, quà inscitiâ, certissimum est. Licet e­nim historiae Anglicanae apud nos conscribendae cupidinem ita saeui­re vti Abderiticum olim illud malum (quod ad similem rem facete aduertit Lucianus) fas non sit dicere; mali tamen Abderitici, in illo scriptitantium prouentu quem congerendis rebus nostris (quae disiectae. vt [...], & ignauis inaccessae) hoc saeculum tulit, ve­lut symptoma forsàn videatur, adeò rerum ignorantèr ab alijs traditarum moles, elegantias verborum, rotunditates sententia­rum, styli decorem, & quae sunt id genus alia efflictim duntaxàt, vti fit, etsi saepiùs infoelicitèr, aucupari; neque interim pruden­tiùs materiari, neque ea primò fidelitèr, non sine diligentissimae indaginis examine, colligere quae tali accuratione, tali ornatu, tum solùm digna censenda sunt, postquam cum judicio perpensa, post­quam eorum, qui praecesserunt, oscitanter audaculorum erroribus libera, cum omnium vndi (que), qui ea tractant, Scriptorum locis com­parata, ad veritatem tùm Codicum vetustatis recessu interiore latentium, tùm Actorum publicorum (quorum ingens & ab hi­storicis nostris ferè intacta apud nos messis est) exacta demùm atque limata fuerint. Haec enim siue incogitantiâ siue desidiâ siue inscitiâ securè praeteruehi, atque eò solummodò niti vt apto di­cendi genere atque ordine omnia, sine justo examine ab autori­bus proletarijs, vt euenit, accepta, contexantur, perinde est atque si pellem quis Leoninam & Clauam fortè nactus, Hercule ipso, siue ob metum siue ob ignauiam non quaesito sed libentèr negle­cto, prostitutae Omphalae potiùs seu obuio Nano eas aptaret. Si hoc non est, haud sanè aliud erit quàm si fugientia exesae quis Phidiae Mineruae membra magno hiatu promissor instauraturus, rem fidu­ciâ plenus ideò adgrederetur, [...] (vt in re paenè hujusmodi dixit Themistius in posteriora Analytica scrip­turus) quòd nempe Sandalij ejus ligulam siue nitidiorem, si dijs placet, siue ornatiorem se reddere posse persuasum habuerit.

De Edmerianae hujus Historiae Praestantia atque nostra ejus Edi­tione, hactenùs. Superest vr de ipsius Autoris NOMINE, & VI­TA (vti moris est) etiam aliquid subjungamus. NOMINE ejus perpauci apud veteres noti; neque alium memini ità dictum prae­ter vnicum Eadmerum S. Albani Coenobiarcham, seu Edmarum, quae eadem sunt vocabula. vnde error crassissimus ortus est, siue Balaeo siue (quem plerunque exscripsit ille) Lelando. Nam inde hunc nostrum Coenobiarcham fuisse S. Albani incautè nimis tra­dunt. Atque secutus est eos Ioannes Pitsaeus. Sed certò scimus nos Eadmerum illum qui S. Albani Coenobio praefuit, sub ETHELRE­DI Regis initia, circa annum scilicet DCCCCLXXX. mortem obijsse, quod aperte docet Matthaeus Parisius in Mss. vitis Coeno­biarcharum S. Albani. Ità Nostrum hic centum ampliùs annis an­ticipat. [Page x] Scriptio autem Nominis ejus in membranis vetustis non semper eadem est, neque sane etiam in hoc ipso opere sibi con­stans. Paginis enim 45. lin. 3. 123. lin. 41. & 130. lin. 32. Eadmerus dicitur. Sed pag. 131. lin. 12. 134. lin. 41. & pag. 139. lin. 4. Edme­rus; atque indiscriminatim vtraque scriptione vtuntur & veteres & recentiores. Nos Codicis Ms. fidem secuti vbique sumus, & vbi ea mutabat, typos etiam non mutare religio erat. Atqui nugae res sunt hujusmodi, nec quem vl [...]rà torquere debent, sed Libra­tiorum arbitratui acceptò ferendae. Caeterùm male illi atque inju­ria agunt qui, dum Edinerum vocant, novum planè ei creant vo­camen. Tam certum est Edinerum in Mss. non dictum quàm si­ne discrimine Eadmerum & Edmerum passim indigetatum non ali­tèr atque promiscuè vsurpamus Eadgarum & Edgarum, Eadmun­dum & Edmundum, Eadwinum & Edwinum, Elredum & Ealredum, Eadwardum & Edwardum, quibus trissyllabon duntaxat nomen esse palàm est, nec primam syllabam, vt in Martialis Earino, efferendam. Nam [...] (vti & [...]) priscis Anglis velut dipthongi, in simplices so­nos transiere, vt videre est in [...], quae eadem ipsa sunt cum nostris All, Elder, Alderman, Ale, Almes, Arme. Etiam hodiè Ea à simplici E vix dissonans est, vt videmus in Earth, Eare, Early, Eate, Easter & hujusmodi. Ne­que alitèr planè Eadmerus quam Edmerus pronuntiandum. Et de Nomine haec satis superque.

Onere autem VITAM ejus scribendi leuant me Balaeus in­primis & Pitsaeus. Quorum hic Pontificius, & jam nunc Liuerdu­nensis in Lotharingia Decanus floret; ille verò, sub initia rerum sacrarum apud nos superiori saeculo instaurationis, Antistes in Hi­bernia Ossoriensis claruit, & scriptorum Anglicanorum vitas, praeuiâ Ioannis Lelandi operâ maximè demùm adiutus collegit. Sed in Ro­manum Pontificem ejusque omnis fere aeui adseclas infenso fero­citer animo & satis intempestiue passim invectus, materiem ta­men fermè totam Pontificio scriptori subministrauit, ab eo inte­rim haud satis humanitèr exceptus. Quae vterque habet de Ead­mero, malui subijcere, vt medium inde temperatumque libramen­tum lectori aequo confletur, quam noui consarcinatoris perso­nam mihi ipsi induere. Joannes Balaeus Centuria II. pag. 80. edi­tionis suae anno 1558. non debito vtcunque loco feruentis odij indicia aperiens, & immeritò planè in Eadmerum (fas sit dicere, ne quid grauiùs) convitia fundens, ad hunc modum vitam ejus enarrat.

EADMERVS, Cantuariae ad Fanum Seruatoris Monachus, An­glus Natione, ANSELMI eiusdem sedis Archi-Praesulis Auditor olim at (que) conjunctissimus discipulus, venenosi sub eo Calicis Meretricis magnae [Page xi] poculum hausit. Imbibitis primùm gentilium Philosophorum ac Poetarum faecibus, nihil magis in votis habuit, quàm, pro Anti-Christi regno pro­pagando, Diuinas corrumpere Leges, atque aniles fabulas veritati ante­ferre. Haec profectò luce clariora sunt inspicenti ineptissima opuscula quae exarauit, dum ad huc habitaret Cantuariae, ac posteà fuisset ad fa­num Albani ditissimus Abbas. Scripsit nempè grande volumen de dis­cordia illa magna (quae tam diù durauerat) inter GVILHELMVM Rufum Anglorum Regem à Normannorum victoria secundum, & ANSELMVM praefatum, in quo plenis (vt aiunt) buccis Bestiae Ro­manae tuetur partes, ei (que) praefixit titulum

  • De libertate Ecclesiastica, Lib. 1.
  • Vitam ANSELMI Archiepiscopi, Lib. 1.
  • Historiarum collectanea, Lib. 1.

de caeteris nihil adhuc vidi. Portenta plurima suis immiscuit scriptis, quo dementaret Lectores incautos. Claruit praestigiator & iniquus sophista, anno à Christianae salutis origine per natum Dei filium 1120. Anglis dominante HENRICO primo Rege praefato.

In locupletiori autem, quae & postrema est, Centuriarum illius editione, auctior paulò reperitur EDMERI vita, auctior item li­brorum ab eo scriptorum numerus. Sed nec benigniorum animum aut minùs effraenatam in autorem & doctum sanè & luce dignis­simum ferociam attulere cogitationes ejus lic [...]t recoctae.

EADMERVS Dorobernensis, Bal. Centur. 2. script. 68. ad Fanum Seruatoris in eadem Vr­be Monachus, Archi-praesulis ANSELMI Auditor olim ac discipulus sum­mè dilectus, ex venenifero calice Meretricis magnae sub eo poculum hansit. Imbibitis reuera primùm gentilium philosophorum, ac poetarum faecibus, nihil magis in votis habuit, quàm pro promouendo Antichristi regno, diui­nas corrumpere leges, at (que) aniles fabulas veritati anteferre. Haec profectò luce clariora sunt, in spicienti ineptissima quae exarauit opuscul [...], dum ad­huc habitaret Cantuariae, ac postea fuisset ad Albani sanum ditissimus Abbas. Romanarum rerum peritus, cum praedicto ANSELMO Romam proficiscebatur, non solum itineris comes, sed & vitae suae corrector ab eo petitus, atque à Romano Pontifice VRBANO II. concessus & datus. Scripsit EADMERVS iste volumen grande, de magna illa discordia, quae tamdiù durauerat inter GVILHELMVM Rufum Anglorum Regem, & ANSELMVM. In quo plenis (vt aiunt) buccis, bestiae Romanae tuetur partes. Cui titulum praefixit

  • De libertate Ecclesiastica, Lib. 1.
  • Historiam Nouorum in Anglia, Lib. 6. Cum praesentis aetatis viros.
  • [Page xii]Vitam ANSELMI Archiepiscopi, Lib. 2. Quoniam multas & antecessorū.
  • Vitam VUILFRIDI Archiepis. Lib. 1. Anno qui ab Incarnatione:
  • De D. Mariae laudibus, Lib. 1.
  • Instituta Christianae vitae, Lib. 1.
  • De gestis sui temporis, Lib. 1.
  • Querelam super morte AMSELMI, Lib. 1.

Et alia plura composuit. Portenta multa in suis reliquit scriptis, quibus de­cipi, ac dementari possent lectores incauti. Claruit Praestigiator ac sophista anno Christi 1121, quo praesulatum D. ANDREAE in Scotia, Simone Dunelmensi teste, reliquit.

Ita Balaeus. Ioannes verò Pitsaeus ad hunc modum, in Relationi­bus suis de Rebus Anglicis, aetat. 12. pag. 199.

EADMERVS, vel EDINERVS, cognominatus Cantor, in Anglia natus, in Cantia educatus, Ordinis S. BENEDICTI Monachus Can­tuariensis, in Coenobio Seruatoris Congregationis Cluniacensis. Posteà propter eximias virtutes, & doctrinam singularem, factus est Abbas S. ALBANI, & tandem Episcopus S. ANDREAE in Scotia. Fuit S. ANSELMI Cantuariensis Archiepiscopi primùm Auditor & disci­pulus, deinde Conuictor & amicus, tandem exilij comes, & omnium con­siliorum particeps. Romam cum eo profectus, vrbanè ab VRBANO se­cundo susceptus, & in honore magno habitus est. Hunc Guilhelmus Malmesburiensis in prologo Regum Anglorum, & alibi frequenter laudat, meritó (que) laudandum affirmat à sobria sermonis festiuitate, ab ora­tionis elegantia, ab historicae veritatis sinceritate. Breuitèr & stilo sobrio ab EDGARO Rege vs (que) ad GVILHELMVM primum historiam per­strinxit: Deinde latiùs euagatus, res gestas multorum Regum & Prin­cipum ad suum pene tempus deduxit, sicuti ex Lelando, Simone Du­nelmensi, & alijs colligere est. Docti viri non pauci ad hunc varias scripserunt Epistolas, quae Ms. seruantur Cantabrigiae in Collegio S. Be­nedicti. Ipse autem totam illam discordiam inter Angliae Regem GVIL­HELMVM secundum, & Sanctum ANSELMVM Archiepiscopum Cantuariensem magno volumine fusè scripsit. Quod Opus hunc titulum prae se fert.

  • De Ecclesiastica libertate. Librum vnum.
  • Historiam Nouorum in Anglia. Libros sex.

Cum praesentis aetatis viros diuersis casibus. Ms. Ita Tb. Iames in Eclog. Oxo­nio-Canta­brig. in Bibl. Coll. S. Bene­dict. num. 78. Cantabrigiae in Col­legio S. Benedicti.

  • [Page xiii]Historiarum Collectanea Librum vnum.
  • De vita
    Praefixi sunt libri de e [...]us vita tres (qui haùt alij) e­ditioni Ansel­mi operum Pa­risijs 1612.
    ANSELMI, Libros duos.
  • Quoniam multas & antecessorum. Ms. ibidem.
  • De rebus gestis S. ANSELMI, & S. ELPHEGI Archiepiscoporum versu, Librum vnum.
  • De
    Extat in Biblio­theca Cotio­niana.
    vita S. VUILFRIDI Archiepiscopi. Librum vnum. Anno qui ab incarnatione.
  • Querelam super morte S. ANSELMI carmine elegiaco. Librum vnum.
  • De institutis Christianae vitae, Librum vnum.
  • De laudibus S. MARIAE Virginis, Librum vnum.
  • De gestis Sui temporis, Librum vnum.

Collegit etiam maximè ex praefato ANSELMO, de morte humilita­tis, & septem gradibus ejus, & de duobus ejusdem montis Cu­stodibus, Librum vnum. Ms. Cantabrigiae, in Collegio S. Benedicti.

  • Opusculorum, Librum vnum. Ms. ibidem.
  • De S. DVNSTANO versu, Librum vnum. Ms. ibidem. Et alia.

Claruit anno salutiferae Redemptionis 1121, rerum in Anglia potiunte HENRICO primo. Hactenùs Pitsaeus.

Caeterùm apud Arnoldum Wionum in Ligni vitae lib. 2. cap. 66. atque Conradum Gesnerum ita memoratur.

EADMERVS Anglus, Monachus Cantuariensis, Congregationis Cluniacensis, qui claruit Anno Domini 1120, scripsit

  • De libertate Ecclesiastica, Lib. 1.
  • De vita Sancti ANSELMI, Ep. lib. 1.
  • Historiarum collectanea. Lib. 1.

Eadem ipsa paen [...] habet Posseuinus in Apparatus sacri tom. 1. pag. 494. Neque alium fuisse planè existimandum est eum quem ne­scio vnde EMONDVM vocat Trithemius Abbas Spanheimensis, at­que in Scriptoribus sacris hoc elogio collocat, vti etiam in Bi­bliotheca hallucinatus Gesnerus.

EMONDVS Monachus Cantuariensis in Anglia Ordinis Sancti BENEDICTI, ANSELMI Archiepiscopi quondam Auditor atque Di­scipulus, vir in diuinis Scripturis diuturnâ excercitatione doctus, & sae­cularium [Page xiv] literarum non ignarus. Scripsit non spernendae lectionis opuscula, quibus & fidelium aedificationi profuit & nomen suum posteris notificauit. E quibus extat vnum volumen de discordia quae fuit inter GVILIEL­MVM Anglorum Regem & S. ANSELMVM praefatum Cantua­riensem Archicpiscopum,

  • De libertate Ecclesiastica, Lib. 1.
  • De vita ejusdem ANSELMI, Lib. 1.

Et quaedam alia. Claruit temporibus HENRICI quarti, Anno Do­mini 1120.

Ita tandem Consilium nostrum, quid porrò praestiterimus, e­tiam Autoris vitam ex Biographis, praefati sumus. Ne (que) exemplo hanc editionem (quod alij, qui simili operae non impares nec o­tio indigent, sequantur) fore desperamus. Etenim, in Annalium & aliorum rerum nostratium Commentariorum nondum in vulgus emissorum editione, frequentissimè occurret (saltem arripi poterit idque vtilitèr) ansa Spicilegij singularitèr inseruientis conficiendi, ad cujus fabricam vberiores longè syluae atque eae faciles aditu & ciuili scientiae conducibiliores suppetunt in Tabulis maximè publi­cis, quae nimirùm tempora IOHANNIS Regis initijs recentiora spectant, vnde materiari nemini non licet. Neque Historiam no­stram, rerumve nostrarum aliquod intervallum indicare omnino moliatur quis ignauâ fiduciâ imprudentèr plenus. Sed tabulas il­las diligentiùs imprimis invisat,

Et, quam retinens meminit, Summam
Consulat, altè scripta retractans,
Vt vulgatis queat oblitas
Addere partes.

Quod ex diuino Boetio ita [...] liceat. Nos autem operae hu­jusmodi Primitias, seu [...] aut lineationem, emittere malui­mus ex vetustiori atque longè abhine dissito saeculo. Rem scili­ce [...]ita in tuto fore planè censuimus, nec calumnianti vtpote De­latorum siue Ignorantiae siue Impudentiae, neque Simulationi Su­surronun. vllatenùs obnoxiam.

Praetermissum in pag. V. Praefationis lin. 2.

Proprium describebant. Atqui ad hanc rem multò accuratiùs (sed in censu Capitum etiam hallucinatus) autor Anonymus vetusti Codi­cis Ms. qui Breuiarium est villarum & fundorum quorum proprie­tarij tunc erant Antistes & Sodales Elienses. In eo praedia quae hisce tabulis numerata ad Elienses spectabant, recensentur, praefixo literis miniatis hujusmodi lemmate. Hic subscribitur Inquisitio terrarum, quomodo Barones Regis inquirunt; videlicet per Sacramentum Vicecomitis Scirae, & omnium Baronum & eorum Francigenarum, & totius Centu­riatus, Presbyteri, Praepositi, VI.Ita M. fortè Villanorum. Villani. vniuscujus (que) Villae. Deinde quomodo vocatur Mansio, quis tenuit eam tempore Regis EDWARDI. Quis modò tenet, quot Hidae, quot Carrucatae in Dominio, quot Hominum, quot villani, quot Cottarij, quot Serui, quot liberi homines, quot Soche­mani, quantum Syluae, quantum Prati, quot Pascuorum, quot Mollendini quot piscinae, quantum est additum vel ablatum, quantum valebat totum simul; & quantum modò. quantum ibi quis (que) liber homo, vel ita Ms. sed lege Sochema­nus. Sochema­num habuit, vel habet. Hoc totum triplicitèr; scilicet tempore Regis EDUVARDI, & qundo Rex WILLIELMVS dedit, & quomodo sit modò; & si potest plus haberi quam habeatur. Sequuntur demùm eorum nomina qui jurati, jam dictorum in provincia Cantabrigiensi praediorum, praeter adscriptitios glebae, seruitutes & ejusmodi alia ad ea attinentia, recensitionem juxta Regij instituti formulam, exhi­bebant; vbi videre etiam licet, & conditionem interdum juratorum & legitimum eorum in illo aeuo numerum, quod non alibi, si bene memini, reperitur. Ita autem Anonymus ille, nec ipso censu, ni fal­lor, recentior, vti etiam suadent ipsarum literarum ductus. Isti ho­mines jurauerunt in Staplehou Hundredo; NICHOLAVS de Cheneta, WILLIELMVS de Chipenham, homo GAVFRIDI, HVGO de Heselinge, Warin de Saham, RODBERTVS Anglicus de Fordham, Ordmar de Billingesham, ALANVS de Burewelle, Aluriz de Snei­lewelle. Isti homines jurauerunt in Caue [...]ai Hundredo, scilicet RI­CARDVS praefectus hujus Hundredi, EDWARDVS homo ALBE­RICI de Uer, RADVLFVS de Hotot, WILLIELMVS de Mara; Standard de Seuerlaio, FRAWINVS de Quetelinge, CARLO de Cauelaio, WLMARVS homo Wighen. In Hundredo de Stanas jurauerunt homines, scilicet ALERANNVS, ROGGERVS, Homo WALTERI GIFFARDI, RICARDVS praefectus hujus Hundre­di, FARMANNVS, HVSCARLO de Suafham, LEOFWINVS, Harald, homo HARD. de Scalarijs, ALVRICVS de Wiburgeham, & alij omnes Franci & Angli de hoc Hundredo iurauerunt. In Trepeslau Hundredo iurauerunt homines, scilicet RADVLFVS praepo­situs huius Hundredi, WILLIELMVS de Caleio, RADVLFVS de Barentona, TEODBALDVS homo HARD Standard de Haueke­stune, Godriz de Fuimere, ALVURICVS de Treppeslau, Sigar Da­pifer [Page xvi] & omnes alij Franci & Angli de Hundredo iurauerunt. In Radfeild Hundredo hij iurauerunt MANFRIDVS, DAVID de Belesham, atque alij nonnulli, hoc etiam adjecto (vt plerisque centurijs; sed non omnibus) & omnes alij Angli & Franci de hoc Hundredo iurauerunt. Sed in duobus sequentibus, Kammedic & Witlesford dictis, id omittitur, quod idem posteâ fit in duobus Hun­dredis de Ely qui conueniunt apud Wichefordam. Caeterùm in juratis, qui in Centuria Kammedic, AEDWINVS Presbyter habetur, vti & in Cen­turia Stow dicta WARINVS Presbyter, & in Pampeworda GOD­WINVS Presbyter; alibi ibidem LEODMANNVS Presbyter, At (que) ita, cum viginti plus minus censitae sint jam dictae prouinciae Cen­turiae, in quatuor duntaxat reperitur Presbyter juratus. Caeteri ple­runque designantur aut villis quas incolebant, aut patris nomini­bus, aut familijs quarum in clientela degebant, additâ interdum muneris alicuius siue domestici siue villatici notâ; vt, PAGA­NVS Dapifer, WILLIELMVS homo PICOTI Vicecomitis, Tehel Praepositus Abbatis Ely, WIDO homo Abbatis de Rameseio, OS­MVNDVS homo GILEBERTI de Gant, ROBERTVS filius WA­RINI, GOSFRIDVS Conestabulius Abbatis, ROBERTVS Camera­rius, Siriz homo Comitis Eustachij, & ejusmodi complures alij. Non­nunquam etiam Praepositus Hundredi inseritur; sed rariùs. Ita, quod miniatum jam dictum lemma promittit, id, siue in juratorum no­menclatura, siue in reipsa de qua anquisitum est, haud satis est compertum. Quin discrepat saepiùs ipse census ab eo qui in tabu­lis illis Guilielmianis quarum fides omni exceptione planissimè major est. Animalium autem &c.

De literarijs erratis, at (que) vna & altera lectione exemplaris, haec monere duxi. Leuicula sunt, sed verò ejusmodi quae Operis, in iteratâ, si fortè fuerit, editione, ne­cessariò prosint. Legendum ita (que).

Pag. 3 lin. 31 promeruit. p. 4 l. 20 deterius p. 6 l. 30 primò p. 7 l. 49 praelibauimus p 9 l. afore p. 11 l. 45 huic p. 12 l. 11 culpae p. 13 l. 47 fastigia p. 14 l. 9 translatus l. 40 Ecclesiam p. 15 l. 37 quique p. 17 l 14 inquiunt l. 53 [...] p. 18 l. 50 vt l 52. noscuntur, in. p. 19 l. 39 visum p. 20 l. 8 edicito p. 22. l. 19 al. Berga. p. 2 [...] l. 10 prauam l. 19 quatenus l. 24 tuam p. 25 l. 2 permittet l. 49. dignitatis p. 28 l. 22 recog. l. 52 quaesitas p. 29 l. 44 Regis l. 49 eneruationem p. 31 l. 27 iuimus l. 43 perfectae p. 3 [...]. l. 18. dies l. 39. vice l. 53. Pape p. 34. l. 21. Dewi l. 47. incassum p. 35 l. 37. argenti marcas conniuente p. 38. l. 42. vere p. 39. l. [...]9 ipse p. 41. l. 38. desaeuit p. 41. l. 42. verò p. 43. l. 30. salute p. 44. l. 51. visum p 45. l. 17. Diei l. 20. requisitus p. 47. l. 48. pro­fecerim p. 49 l 31 honorifice p. 50 l. 28 & 29 decoratus. Papa enim non cappâ, sed casulâ & pallio desuper redimitus Consilio praesidebat. p. 51 l. 6 esse; certam se tantummodo l. 29 tantae rei existeret l. 30 Beneuentanum l. 50 quod vel in p. 52 l. 6 quatenus muta. ita Ms. l. 17 vel l. 39 staret ac sonorâ l. vlt. sed vel p. 53 l. 14 fuerant p. 54 l. 41 aequus p. 55 l. 28 illum p. 59 l. 27 silita. ita Ms. p. 60 l. 10 grauiter. ita Ms. p. 62 l. 23 exiret. ita Ms. p. 63 l. 34 abstinere. ita Ms. p. 64 l. 50 gratiâ l. vlt. bonae p. 66 l. 24 Munera quae p. 68 l. 26 reuerentiam p. 70 l. 22 huic p. 71 l. 30 pateremur l. 46 sibi p. 72 l. 6 consecrationem l. 7 excusatio­nem p. 76 l. 15 vobis p. 77 l. 2 Ciuitatis p. 78 l. 46 deuotione p. 79 l. 14 liminibus l. 31 omni l. 36 Remu p. 80 l. 10 Co­mitissae l. 30 A [...]s [...]lmi l. 43 haec p. 81 l. 11 Pastoribus l. 42 supra p. 82 l. 25 non l. 40 nominetis p. 83 l. 9 necessariae l. 39 au­debant p. 86 l. 36 officio l. 52 Cantua [...]iensi l. 53 indulgeamus p. 87 l. 38 Episcopis l. 49 poenitentijs p. 88 l. 6 incolumem p. 89 l. [...]0 decessum p. 90 l. 48 ingrauescente p. 92 l. 26 Anselmus l. 52 Alioquin p. 93 l. 23 vbi dixit Anselmus l. 33 debitam l. 39 Mell [...] ­to p. 94 l. 42 quoniam l. 44 bonum l. 45 Haec p. 95 l. 39 quoniam p. 98 l. 38 quindecem p. 100 l 49 Quapropter p. 101 l. 13 ve­nite p. 102 l. 25. innumera l. 11 in conspectu p. 103 l. 1 proxime l. 30 dictus, ilico simul l. vlt. vult consideratis ita quod & caetera, vsque ad vocabulum i [...]aelusa. p. 104. l. 7. charactere, vt vocant, rotundo erant imprimenda. p. 104 l. 7 profitendo p 105 l. 20. remans [...] determinanda p. 206 l. 15 vitorum p. 107 l. 12 viuens p. 108 l. vlt. Ecclesiae pendi p. 110 l. 3 necessitas l. 48 coro­nam p. 111 l. 10 per l. 30 Gernemutham p. 112 l. 4 affuerant l. 32 praefatos l. 35 instantia p. 113 l 35 sede Cautia p. 115. l. 26 in­consulto l. 40 contra p. 116 l. 10 Lateran. l. 30 David l. 37 superuacue l. 41 aequum l. 47 Episcopum p. 118 l. 52 venissemus p. 119 l 1 venissemus l 12 versarentur l. 17 omni l. 29 peruenissemus p. 122 l. 19 honestas. ita Mr. l. 42 cogitatu n [...] dicam p. 123. l. 11 GVIDONI [...] l. 15 sedi l. 52 scientes quoniam p. 124 l. 17 agere disposuisse l. 30 cum p. 125 l. 22 Thursta [...]m l. 26 nec [...]e p. 129 l. 39 perpendite. p. 13 [...] l. 14 profuturum. p. 135 l. 21 in conspcctu l. 30 sequi p. 136 l. 42 commu [...]i p. 138 l. 52 quorun­dam aliorum, & quorundam aliorum. ita Ms. p. 139 l. 49 liberaui p. 140 l. 1. nolui, aestimans l. 2 debebam, de Rege. l. 15 redditutus. Pag. 172, lin. 38. interpolato. pag. VII. Praefationis lin. 11. frustratim.

10 EADMERI CANTVARIENSIS MONACHI, 20 In Historiam Novorum PRAEFATIO.

30 CVm praesentis aetatis viros, diversis ca­sibus subactos, intueor, acta praeceden­tium anxiè investigare (cupientes vi­delicet, in eis vnde se consolentur & muniant, invenire) nec tamen ad hoc pro voto posse pertingere, quoniam scriptorum inopiâ fugax ea deleuit ob­liuio; videor mihi videre magnum quid posteris praestitisse qui suis gesta temporibus, futurorum vtilitati studentes, litera­rum 40 memoriae tradidere. Quos nimirùm si bono quidem zelo in hujusmodi desudarunt, bonam exinde mercedem recepturos à Deo crediderim. Hoc igitur considerato penes Me, sta­tui ea quae sub oculis vidi vel audivi, brevitati studendo, stili officio commemorare, tum vt amicorum meorum me ad id obnixè incitantium voluntati morem geram, tum vt postero­rum industriae, si forte quid inter eos emerserit quod horum ex­emplo 50 aliquo modo juvari queat, parum quid muneris impen­dam. Et ea quidem hujus Operis intentio praecipua est, vt, de­signato qualiter Anselmus Beccensis Coenobij Abbas fuerit [Page 2] Cantuariensis Archiepiscopus factus, describatur quamobrem, orto inter Reges Anglorum & illum discidio, totiens & tam diu exulaverit à regno, & quem eventum ipsa discidij causa inter eos sortita sit. Ipsa deni (que) causa nova res huic nostro saeculo esse videtur, & à tempore quo in Anglia Normanni regnare caeperunt (non dico priùs) Anglis inau­dita.10 Ex eo quippe quo Willielmus Normanniae Comes terram illam debellando sibi subegit, Nemo in ea Episco­pus vel Abbas ante Anselmum factus est qui non primò fue­rit Homo Regis, ac de manu illius Episcopatus vel Abbatiae Investituram per dationem virgae Pastoralis suscepit, exceptis duobus Episcopis Ernesto videlicet at (que) Gundulfo Hi nam (que), vnus post vnum, Roffensi Ecclesiae praesidentes, ex more à 20 venerandae memoriae Lanfranco Archiepiscopo Cantuariensi, in Capitulo fratrum Cantuariae, ipso Episcopatu investiti fue­runt. Hunc ergo morem quasi Deo sacris (que) Canonibus contra­rium Anselmus abolere, ac per hoc injusticias inde manantes resecare desiderans, Regibus ipsis invisus effectus est, & pa­triam exire coactus. Fuerunt & aliae ipsius exitus causae, si­cut 30 rerum gestarum series declarabit. Describentur etiam alia nonnulla, quae & ante, & inter, & post haec in Anglia provenerunt, quorum scientia illos qui Nos sequuturi sunt penitus defraudandos pro nostro posse rati non sumus. Sed haec in prologo paucis memorasse suffecerit. Caeterùm narrandi or­dinem aggredientes, paulò altius ordiendum putamus; & ab ipsa, vt ita dixerim, radicis propagine de qua eorum quae 40 dicenda sunt germen excreuit, brevi relatu progredien­dum.50

Incipit HISTORIA NOVORVM IN ANGLIA 10 à Venerabili EADMERO MONACHO CANTVARIENSI Edita. LIBER PRIMVS.

20 REgnante in Anglia gloriosissimo Rege EDGA­RO & totum regnum sanctis legibus strenuè gu­bernante,EDGARVS Rex. DVNSTANVS Cantuariorum Anti­stes, vir totus ex virtutibus factus, Christianae le­gis moderamine totam Britanniam disponebat. Hujus gravi operatione, at (que) consilio, Rex idem & Deo devotus extitit, & vndi (que) irruentium bar­barorum impetus invictâ virtute debellavit, evi­cit, compressit. Pacem ita (que) diés (que) foelices Anglia circumqua (que) obtinuit, dum Regis istius & Patris 30 DVNSTANI Corpo [...]a [...]i praesentiâ potiri prome­rint.EDWARDVS Edgari R. filius. Qui Rex cum vitae suae diem vltimum propinquum fore sentiret, ED­WARDO filio suo regni habenas reliquit. Successor ergo gloriosi Patris glo­riosus EDWARDVS, à Sancto DVNSTANO institutus, regnum, quo tem­pore vixit, strenuissimè rexit. Verùm evolutis coronae suae pauculis annis im­piâ suae Novercae fraude necatus,EDELREDVM Rex. fratrem suum, EDELREDVM nomine, fi­lium ipsius malae mulieris, regni quidem, sed nullius probitatis, haeredem sor­titus est. Cui, quia per sanguinem fratris ad regnum aspirauit, gravi invectio­ne praefatus Antistes comminatus est; quòd ipse videlicet in sanguine victurus, quòd barbarorum incursus atroci oppressione passurus, quòd ipsum quo (que) re­gnum 40 innumeris atque cruentis vastationibus conterendum foret edixit. Quae prophetia viri Dei quàm vera extiterit; & in cronicis, qui legere volunt, & in nostris tribulationibus qui advertere sciunt, videre facillime possunt, ne dicam in hijs quae istius operis series per loca, veritate dictante, demonstrabit.

Translato igitur ad coelestia beato DVNSTANO; evestigio, vt praedixe­rat ipse, barbarorum irruptioni Anglia patuit. Regis etenim desidia circumcir­ca innotuit, & ideo exterorum cupiditas opes Anglorum quàm mortes affe­ctans, hac & illac, per mare, terram invadere, & primo propinquas mari villas & vrbes, deinde remotiores, ac demum totam provinciam miserabili depo­pulatione devastare. Quibus cum ille, nimio pauore percussus, non armis oc­currere, 50 sed data pecunia pacem ab eis petere non erubuisset; ipsi suscepto precio in sua revertebantur, vt, numero suorum adaucto, ferociores redirent, ac praemia iteratae irruptionis multiplicata reciperent. vnde modò decem mil­lia, modò sedecim millia, modo viginti quatuor millia, modo triginta millia librarum argenti consecuti sunt; omnia eis largiente praefato Rege EDELRE­DO, [Page 4] & gravi exactione totum regnum opprimente. Inter ista mala quartus, à beato DVNSTANO, ALFEGVS, Wentanus Episcopus, Ecclesiam Can­tuariensem regendam suscepit, vir strenuus, & ab infantia sua sacrâ religio­nis vit [...] & habitu decoratus. Hic igitur, consideratis innumeris malis quibus totum regnum in immensum devastabatur, inhorruit & quibus poterat mo­dis operam dare caepit quemadmodum immanitati nefandorum hominum pos­sit obviari. Quod ipsi percipientes, & ne consuetis quaestibus privarentur, sibi ac suis providentes in ipsum, acerbo odio, animati sunt. Vnde vastatâ & conflagratâ civitate Cantuariâ, civibus (que) ejus lachrymabili per eos sorte dam­natis, Ecclesiam quo (que) Salvatotis in ca consistentem flamma consumpsit. Ipse 10 pater interea furentum manibus vinctus abducitur, trucidatis primò coram eo pene omnibus Monachis qui sub ejus regimine in ipsa Ecclesia Domino Chri­sto famulabantur. Inde ALFECVS, naucellae injectus, ad Grenewic vehitur &, crudeli custodiae per septem menses mancipatus, dum malignantium ini­quitati manus dare, nullis minis victus, adquiesceret, saevissima nece ab eis la­pidatus occubuit. Haec paucis commemoraverim non historiam texens; sed quàm veridico vaticinio Pater DVNSTANVS mala Angliae ventura praedixe­rit, scire volentium intellectui pandens. Nec hic malorum finis extitit. Acta sunt enim post haec & alia per Angliam ingentia mala, ac pluribus annis, semper sunt sibi ipsis in detervis aucta. Inter quae, Monasteria quo (que) seruorum 20 & ancillarum Dei, quae vs (que) in quadraginta octo numero, tempore Regis ED­GARI per patrem DVNSTANVM, coôperantibus sanctis OSWALDO vi­delicet Eboracensi & ATHELWOLDO Pontifice Wint [...]niensi, nova surrexe­rant, & magna ex parte diruta; & religio Monach [...] ordinis in nihili penè redacta est. Transierunt in istis anni plures.

Regnante autem EDWARDO,EDWARDVS Confessor Rex. quem ex sorore RICHARDI Comitis Normannorum (IMMA nomine) praefatus Rex Anglorum ADELREDVS filium susceperat; Monasteriorum, quae vsque id temporis destructioni sup­ererant, plurima destructio facta est. Qua tempestate GODWINVS Can­tiae Comes magnanimu [...] per Angliam, terra mari (que) habebatur. Hic orto in­ter 30 illud & Regem gravi discidio, exul ab Anglia cum suis omnibus fere judicatus est. Ivit ita (que) ad Comitem BALDWINVM in Flandria, & HA­RALDVS filius eius in Hiberniam. Hinc, Matre Regis IMMA defunctâ, GODWINVS & HARALDVS in Angliam reversi sunt; numerosis vtér (que) navibus & validà Militum manu vallatus. Quod multi Principum Regis ag­noscentes, & bellum hinc inde moveri horrescentes, vt pax vtrin (que) fieret, institerunt. At Rex, GODWINI versutias suspectui habens, restitit, nec paci adquiescere voluit, nisi primò quibus sibi securitas pararetur obsides ha­beret. VULNOTHVS ita (que) filius GODWINI, & HACVN, filius SVA­NI filij sui, obsides dantur, ac in Normannia WILLELMO Comiti, filio 40 scilicet ROBERTI filij RICHARDI fratris Matris suae, custodiendi de­stinantur. Quibus gestis GODWINVS, vtpote hostis Ecclesiae Cantuariensis (nam seducto EDZINO Archiepiscopo, villam ipsius Ecclesiae nomine Fol­chestanum ei surripuit) mala morte post breue tempus interijt, & HARAE­DVS filius ejus Comitatum Cantiae. patri succedens obtinuit. Is, elapso modico tempore, licentiam petivit à Rege Normanniam ire & fratrem suum atque Ne­potem qui obsides tenebantur liberare, liberatos reducere. Cui Rex, Hoc in­quit non fiet per Me; Veruntamen ne videar te velle impedire, permitto vt eas quo vis, ac experiare quid possis. Praesentio tamen te in nihil aliud ten­dere, nisi in detrimentum totius Anglici regni & opprobrium tui. Nec 50 enim ita novi Comitem mentis expertem, vt eos aliquatenus velit concedere tibi si non praescierit in hoc magnum proficuum sui. Ascendit ita (que) HARAL­DVS navem suo quàm Regis consilio credens cum ditioribus & honestiori­bus hominibus suis, auro & argento vestéque praeciosa nobilitèr instructis. [Page 5] Mare turbulentum navigantes exterritat, & Navem vndarum cumulus vehe­mentèrEDWARDVS Confessor Rex. exagitat. Ejecta tandem cum omnibus quae ferebat in Pontivum fluvi­um qui Maia vocatur, à Domino terrae illius, pro ritu loci, captivitati addici­tur; & homines in ea consistentes diligentiori custodiae mancipantur. Con­strictus igitur HARALDVS quemlibel ex vulgo promissa mercede illectum, clàm ad Comitem Normanniae dirigit, exponere illi quid sibi contigerit. At il­le festinatò per Nuncios mandat Domino Pontivi; HARALDVM cum suis ab omni calumnia liberum sibi quantociùs mitti, si pristinâ amicitiâ suâ à mo­dò vellet ex more potiri. Sed cum ille hominem dimittere nollet, iterum in 10 mandato accepit se necessariò HARALDVM missurum, alioquin certissime sci­ret WILLELMVM Normanniae Ducem armatum pro eo Pontivum iturum. Mittit igitur virum cum socijs, primò tamen eis quae meliora detulerant simul ablatis. Hinc ad WILLELMVM HARALDVS veniens honorificè suscipi­tur. Et audito cur patriam exierit, bene quidem rem processuram si in ipso non remaneret, WILLELMVS respondit. Tenuit ergo virum aliquot diebus cir­ca se, & in mora illa, more prudentis, aperuit e [...]quod habebat in mente. Dice­bat ita (que) Regem EDWARDVM quando secum invene olim invenis in Nor­mannia demoraretur; sibi interpositâ fide suâ pollicitum fuisse; quia si Rex An­gliae foret, Ius regni in illum jure haereditario post se transferret. Et subdens 20 ait. Tu quo (que) si mihi te in hoc ipso adminiculaturum spoponderis, & insuper Castel­lum Dofris cum puteo aquae ad opus meum te facturum, sororem (que) tuam quam vni de principibus meis dein in vxorem te, ad me, tempore quo Nobis conveniet, de­stinaturum, necne filiam meam te in conjugem accepturum fore promiseris, tunc & modò nepotem tuum, & eum in Angliam regnaturus venero, fratrem tuum in­columem recipies. In quo regno si aliquando fuero tuo fauore confirmatus, spondeo quia omne quod à me tibi rationabilitèr concedi petieris, obtinebis. Sensit HA­RALDVS in his periculum vndique, nec intellexit quâ evaderet nisi in omni­bus istis voluntati WILLELMI adquiesceret. Adquievit ita (que). At ille vt om­nia rata manerent, prolatis Sanctorum reliquijs, ad hoc HARALDVM perduxit 30 quatenus, super illas jurando, testaretur, se cuncta quae convenerant inter eos opere completurum, nisi communi mortalibus sorte praesenti vitae praeriperetur. Hijs ita gestis, HARALDVS, adepto Nepote, in patriam suam reversus est. Vbi verò quid acciderit, quid egerit, Regi percunctanti narravit, Nonne dixi tibi, ait, me WILLELMVM nôsse, & in illo itinere tuo plurima mala huic regno contingere posse. In brevi post haec, obit EDWARDVS. Iuxta quod ille ante mortem statuerat, In regnum ei successit HARALDVS.

Dein venit Nuntius in Angliam à praefato WILLELMO directus,HARALDVS Rex. expetens sororem HAROLDI juxta quod convenerat WILLELMO & illi. Alia etiam quae, violato Sacramento, servata non erant, calumniatus est. Ad quae HAROL­DVS 40 hoc modo fertur respondisse. Soror mea quam, juxta condictum, expetis, mortua est. Quod si corpus ejus quale nunc est vult Comes habere, mittam ne, judicer sacramentum violâsse quod feci. Castellum Dofris & in eo puteum aquae licet nesciam cui, vt vobis convenit, explevi. Regnum quod nec dum fuerat me­um quo jure potui dare vel permittere? Si de filia sua quam debui in vxorem, vt asserit, ducere, agit; super regnum Angliae mulierem extraneam, inconsultis principibus, me nec debere, nec sine grandi injuriâ posse adducere noverit. Reuer­sus Nuntius responsa retulit Domino suo. Quibus ille auditis, iterùm ei ami­câ familiaritate mandauit quatenus allijs omissis, seruatâ fidei sponsione, sal­tem filiam suam vxorem duceret; alioquin se promissam regni successionem 50 armis sibi vindicaturum proculdubiò sciret. At ipse nec illud quidem se facere velle, nec hoc formidare, respondit. Vnde WILLELMVS indignatus, mag­nâ spe vincendi belli, ex hac HAROLDI injustitia, est animatus. Parata igi­tur classe, Angliam petit, conserto (que) gravi praelio HAROLDVS in acie ceci­dit, & WILLELMVS victor regnum obtinuit. De quo praelio testantur ad­huc [Page 6] Franci qui interfuerant:WILLIEL­MVS I. Rex. quoniam licet varius casus hincinde extiterit, tamen tanta strages ac fuga Normannorum fuit, vt victoria, quâ potiti sunt, verè & absque dubio soli miraculo Dei ascribenda sit, qui puniendo per hanc iniquum perjurij scelus HAROLDI, ostendit se non Dominum esse volen­tem iniquitatem.

Rex itaque factus WILLELMVS, quid in Principes Anglorum qui tan­tae cladi superesse poterant, fecerit, dicere, cum nihil prosit, omitto. Qui, ex quo victoria vsus est, quod fuit pridiè Idus Octobris, inunctus per­manens; in natiuitate Domini vnctus est in Regem apud Westmonasterium à beatae memoriae EALREDO Archiepiscopo Eboracensi, & nonnullis Episco­pis 10 Angliae. Quam consecrationem licet ipse Rex & omnes alij optimè nos­sent debere specialiter fieri, & propriè à Pontifice Cantuariensi, tamen quia multa mala & horrenda crimina praedicabantur de Stigando qui eo tempore ibi Pontifex erat, voluit eam ab ipso suscipere, ne maledictionem videretur in­duere pro benedictione. Vsus ergò atque leges, quas patres sui & ipse in Nor­mannia habere solebant, in Anglia seruare volens, de huiusmodi personis Epi­scopos, Abbates, & alios Principes per totam terram instituit, de quibus in­dignum judicaretur, si per omnia suis legibus, postpositâ omni alia considera­tione, non obedirent, & si vllus eorum, pro quavis terreni honoris potentia, caput contra eum levare auderet; Scientibus cunctis vnde, qui, ad quid as­sumpti 20 fuerint. Cuncta ergo Divina simul & Humana ejus nutum expecta­bant. Quae cuncta vt paucis animadvertantur, quaedam de eis quae nova per Angliam servari constituit ponam, aestimans illa scitu esse necessaria ad cogni­tionem eorum quorum causa maxime istud scribendi onus suscepimus. Non ergo pati volebat quemquam in omni Dominatione sua constitutum Romanae vrbis Pontificem, pro Apostolico, nisi se jubente recipere, aut eius literas si primitùs sibi ostensae non fuissent vllo pacto suscipere. Primatem quoque re­gni sui, Archiepiscopum dico Cantuariensem seu Dorobernensem, si coacto ge­nerali Episcoporum Concilio praesideret, non sinebat quicquam statuere aut prohibere nisi quae suae voluntati accommoda, & a se ptimo essent ordinata.30 Nulli nihiloninus Episcoporum suorum concessum iri permittebat, vt aliquem de Baronibus suis seu Ministris, sive incesto, sive adulterio, sive aliquo capitali crimine denotatum, publicè nisi ejus praecepto implacitaret aut excommunica­ret, aut vllâ Ecclesiiastici rigoris poenâ constringeret. Quae autem in secula­ribus promulgaverit, ea re, literarum memoriae tradere supersedemus, quoniam & ea nihill nostri officij scribere refert, & ex Divinis quae juxta quod deliba­vimus ordinavit, qualitas illorum vt reor adverti poterit. Vt ita coeptum peragamus iter, de his satis dictum.

In hujus Regni anno quinto LANFRANCVS Cadomensis Coenobij Ab­bas, vir strenuus, & in divinis atque humanis rebus excellenti scientia praedi­tus,40 Angliam ex praecepto Domini Papae ALEXANDRI & praedicti Regis advenit, & pauco post tempore Archiepiscopatum Cantuariensem regendum suscepit. Sacratus est autem in ipsa metropoli Sede quarto Kl. Septem­bris à cunctis fermè Episcopis Angliae. Hic Romam pro debito sibi pallio-iens, THOMAM Archiepiscopum Eboracensem quem ipse factâ sibi, de subjectione sua, Canonicâ professione Cantuariae consecrauerat & REMIGIVM Lincolni­ensem Episcopum comites itineris habuit. Qui Romam simul pervenientes, vr­banè suscepti sunt, honore singulis congruo. Post quae, statuto die pater LANFRANCVS Apostolicae Sedis Pontifici ALEXANDRO praesentatur; Cui quo Romanam scientibus consuetudinem forte mirum videatur, Ipse Pa­pa 50 ad se intranti assurgens, eum vt gressum figeret, dulcitèr hortatus est. Ac deinde subdens, Honorem, inquit, exhibuimus non quem Archiepiscopatui tuo, sed quem Magistro (Cujus studio sumus in illis, quae scimus, imbuti) debuimus. Hinc quod ad te pertinet, ob reuerentiam beati Petri te exequi par est. Resi­dente [Page 7] igitur illo, LANFRANCVS progressus humilat se ad pedes ejus, sed mox ab eo erigitur ad osculum eius. Consident & laetè inter eos agitur dies ille. Sequenti luce, cum iam diversa negotia in medium ducerentur, calum­niatus est coram Papa memoratum THOMAM cum praefato REMIGIO quod neuter illorum jure fuerit promotus ad Pontificatum. Primus, ea s [...]ilicet re, quod sacri Canones filios Presbyterorum quos religionis ordo non ornat, à sacrorum ordinum promotione removeant. Sequens verò pro eo quod, fa­ctâ conventione, illum à WILLIELMO, pòst Rege facto emerit, officio vide­licet quo ei in excidium Angliae properanti multifariâ contentione ac multi­plicibus 10 impensis deservierat. Ad haec illi nullam, quâ excusari possent, pro­babilem causam habentes, redditis Baculis & Annulis cum cura pontificali, ad petendam misericordiam conversi sunt. Quorum precibus sese LANFRAN­CVS medium injiciens, sicut erat vir pietate ac sapientia pollens, eos multa­rum rerum scientiâ fultos, novo Regi in novis regni dispositionibus perneces­sarios, multis praestare, oratoriâ facultate ostendit. Quibus aud [...]tis, Pontifex summus conversus ad eum. Tu videris, inquit, Pater es patriae illius, ac per hoc industria tua consideret quid expediat. Virgae postorales quas reddiderunt, ecce hic sunt, accipe illas atque dispensa prout vi [...]lius Christianitati regionis illius ag­noscere poteris. At ille, susceptis eis, illico in praesentia Papae revestiuit praefa­tos 20 viros, quem (que) suâ. Dein LANFRANCVS stolâ summi Pontificatus à Papa susceptâ in iter reversus Angliam cum socijs alacer advectus est; & à Cantuaritis debitâ reverentià receptus, Primas totius Britanni [...] confirmatus est. Post haec, evoluto breui temporis spacio, fama nominis ejus & magnitudo pru­dentiae ejus qu [...] (que) insonuit, eum (que) apud hominum mentes clarum fecit atque spectabilem.

Is inter alios, immò prae alijs, erat memorato Regi WILLELMO acce­ptus & Dei rebus in cunctis, non mediocri cura, intentus. Quapropter ma­gno semper operam dabat, & regem Deo devotum efficere, & religionem mo­rum bonorum in [...]unctis ordinibus hominum per totum regnum renovare. 30 Nec privatus est desiderio suo; Multum enim illius instanciâ at (que) doctrinâ per totam terram illam religio aucta est, & vbique nova Monasteriorum aedificia, sicut hodie apparet, constructa. Quorum aedificiorum constructoribus ipse pri­mus exemplum praebens, Ecclesiam Christi Cantuariensem, cum omnibus Of­ficinis quae infra murum ipsius Curiae sunt cum ipso muro aedificauit. Qua ve­rò prudentiâ, & quo paternitatis officio Monachos in eandem Ecclesia consi­stentes, à saeculari vita in qua illos invenit plus aequo versari, erexerit, omnique sanctae conversationis tramite imbuerit, ac, multiplicato illorum numero, qua eos dum vixit ben [...]gnitate confoverit, cui vnquam ad plenum declarare possi­bile erit? Quos, vt interim a [...]a taceam, quia sine penuria & sollicitudine Dei 40 servicio semper intendere desiderabat; apud Regem, sua sagacitate & indu­stria egit, quatenus ferè omnes terras quas Normanni de jure ipsius Ecclesiae cum primo terram caepissent, invaserant, & etiam quasdam alias quae ante illo­rum introitum propter diversos casus perditae fuerant, ipsi Ecclesiae redderet. Verum de hijs ac innumeris alijs bonis, quibus in sudando vitam suam con­summavit, licet mihi quidem scribere opus non sit, propter quod & opera ejus ita parent, vt ipsa se evidentius scripto demonstrent, & ipsemet de rebus Ec­clesiasticis quae suo tempore gesta sunt veracissimo, & compendioso calamo scripserit, tamen pro dulcedine memoriae ejus quae praelibaminus paucis expli­care gratum duximus.

50 Hic ergo LANFRANCVS cum Cantuariam primò venissec, & Ecclesiam Salvatoris, quam regere susceperat, incendio at (que) ruinis penè nihili factam in­venisset, mente consternatus est. Sed cum magnitudo mali illum cogeret de­sperare, redijt in se, animique fortitudine fretus, suâ commoditate posthabitâ. domos ad opus Monachorum necessarias, citato opere, consummavit. Quibus [Page 8] vbi per plures annos vsi sunt, adaucto eorum conventu, paruae admodum visae sunt. Destructis itaque illis, alias decore ac magnitudine prioribus multum praestantes aedificavit. Aedificavit & Curiam sibi, Ecclesiam praeterea, quam spacio septem annorum à fundamentis fermè totam perfectam reddidit; in Cappis, Casulis, Dalmaticis, Tunicis auro magnificè insignitis, pallijs, & alijs ornamentis multis ac praeciosis nobiliter decoravit. Erga fratres autem ipsius Ecclesiae quam bonus, quàm pius, quàm beneficus extiterit, inde aliquantulum colligi potest, quod nec ex parentibus aut fratribus eorum sustinere poterat penurià vllà quenquam affligi. Et quod magis fortè mireris in vsum acceperat non expectare vt subvenire rogaretur, sed misericordiae visceribus plenus, mo­do 10 hinc, modo illi vltro offerebat, quod egenti cognato per plurimum tempo­ris auxilio esse valeret. In quo tamen semper ducebatur praecipua discretione, considerato videlicet penes se merito ac necessitate cujus (que). Ad haec, Quidam ipsius Coenobij frater singulis annis triginta solidos denariorum ad opus ma­tris suae ab ipso patre solebat accipere. Huic quadam vice solidi quin (que) de il­lis (nam divisae per temporum vices conferebautur) ex praecepto ejus dati sunt; Quos ipse in panno ligatos, matri loquens in manum sicut putabat clanculo dedit. At ipsa alias mente intentâ, quid filius faceret non advertit; & ita, num­mis decidentibus, divisi ab invicem sunt mater & filius. Post haec mandavit mulier filio suo, scire volens, quid de nummis actum fuerit, quos sibi se datu­rum 20 spoponderat. Admiratus ille, fecit eam venire ad se. Et audiens rei even­tum tristis effectus est, non tantum pro damno quod Matri contigerat, sed ne hoc Archiepiscopus sciens, ob incuriam suam irritatus, eum aliquatenus gratiâ suâ privaret. Inter haec, pius Pater, pro more claustrum introiens, sedit, ac fra­trem a materno colloquio redeuntem, moestum intuens, remotis alijs, causam moesticiae ejus secretè perquirit, audit, & benignissimo vultu, sicut jugitèr erat circa afflictos, ita respondit. Et inde fili mi Karissime contristaris? Dena­rios illos Deus alij praedestinavit & contulit, qui eis plus matre tua fortassis indiguit. Tace & ne cuiquam inde loquaris diligenter attende. Ac ne quod actum est animum tuum vel modicum gravet, solidos septem pro illis quin (que) 30 ad vtilitatem Matris tuae tibi hodie dari praecipiam. Sed, vt dixi, inde id ne­mo sciat. Ipsum quippe vsum in dando habebat, vt danda hilariter daret, & nulli vel datum vel dantis personam cuivis revelare concederet. Et haec qui­dem de ipsius Matris Ecclesiae Monachis dicta sint. Caeterum quis vnquam pauper clamavit ad eum & despectus est? Quis Peregrinorum de quocunque ordine hominum petijt opem ejus, & eam assecutus non est? Quae Congre­gatio Monachorum seu Clericorum ad ipsum aliquando misit subsidium pe­tens, & copiam largitatis ejus vltra quam sperabatur experta non est? Testis horum quae dicimus Italia, Gallia, Britannia est, quae vsque hodie mortem LANFRANCI miserando suspirio plangit. Quid referam de Abbatia sancti 40 ALBANI, quam intus & extra ad nihilum fere devolutam ipse, vt suam, in­stituto ei bone memoriae PAVLO Abbate, à fundamentis reedificavit & in­tus magna religione, foris multarum rerum donatione auxit, honestavit, dita­vit. In Episcopatu Roffensi non multo plures quam quatuor Canonicos & ipsos erumnosam vitam agentes sub SIWORDO Episcopo reperit, Qui Epi­scopus vbi cum ERNESTO quem ei successorem LANFRANCVS statue­rat praesenti vitae sublatus est, Monachus piae recordationis, GVNDVLFVS nomine ab eodem ibi subrogatus Episcopus est. Per hunc vetustam Ecclesiam [...]piscopatus cum fabrica adjacente subvertit, & nova quae (que) extruxit. Clericos qui illic sicut diximus vitam agebant, aut in eodem loco ad religionis culmen 50 crexit, aut, da [...]s alijs rebus, de quibus abundantius solito victum & vestitum haberent, in a [...]a loca mutavit. Sedem etenim Episcopalem Monachici ordi­nis cultu instituit, ac delegatis terris, & alijs quae sustentationi illic servientium Deo competebant, divitem de paupere, sublimem de humili, sicut in praesenti [Page 9] habetur, effecit. Sed quod de pauperibus foras muros civitatis Cant [...]ariae fecit, praetermittendum mihi in hoc opere fere non arbitror. Extra aquilonalem de­ni (que) portam vrbis illius lapideam domum decentem & amplam construxit, & ei pro diversis necessitudinibus hominum & commoditatibus habitacula plura cum spaciosa curte adjecit. Hoc palatium in duo divisit; viros videlicet varijs infirmitatum qualitatibus pressos vni; parti vero alteri foeminas se malè haben­tes instituens. Ordinavit etiam eis de suo vestitum, & victum quotidianum; Ministros quo (que) at (que) Custodes qui modis omnibus observarent ne aliquid eis deesset, neque viris ad foeminas, vel foeminis ad viros accedendi facultas vlla 10 adesset. Ex altera vero parte viae Ecclesiam in honorem beati GREGORII Papae composuit, in qua Canonicos posuit, qui regularitèr viverent, & praefa­tis infirmis quae saluti animarum suarum congruerent cum sepultura ministra­rent. Quibus etiam in Terris, in Decimis, & in alijs redditibus tanta largi­tus est, vt ad sustentationem eorum sufficientia esse viderentur. Remotius ve­rò quam à Boreali ab Occidentali portae civitatis ligneas domos in devexo montis latere fabricans, eas ad opus Leprosorum delegavit, viris in istis, quemadmodum in alijs, à Foeminarum societate sejunctis. His nihilominus pro qualitate sui morbi omnia quibus egerent de suis ministrari constituit, in­stitutis ad hoc peragendum talibus viris de quorum solertia benignitate ac pa­tientia, 20 vt sibi quidem videbatur, nemini foret ambigendum. Super haec, in vil­lis ad Pontificatum pertinentibus domos multas at (que) honestas partim de lapi­de, partim de ligno, sibi & successoribus suis aedificavit. Pro dignitate autem Ecclesiae Cantuariensis quam quidam de Episcopis, sed maxime THOMAS Archiepiscopus Eboracensis, vt novus Angliae Civis, nimium conatus est ad exaltationem suae Ecclesiae humiliare, quantos labores perpessus sit, & quem­admodum ipsum THOMAM ad mensuram Antecessorum suorum humiliave­rit, supervacaneum est atque dependens hic aliquid scribere. Ipse etenim inde veritate plena & totius regni assensu confirmata sub testimonio Regij sigilli scripta reliquit. Qui eo quidem magis in istis laboravit, quòd antiqua ipsius 30 Ecclesiae privilegia in ea conflagratione quae eandem Ecclesiam tertio ante sui introitus annum consumpsit, penè omnia perierant.

Alias quoque consuetudines quas priscis temporibus Ecclesiae Cantuariensi, vt liberrima in cunctis existeret, reges Angliae sua munificentia contulerunt & stabiles in perpetuum manere sacratissimâ sanctione constituerunt, quorundam imprudentiâ perditas, sua prudentiâ recuperavit. ODO siquidem Episcopus Bajocensis, vt de alijs taceam, frater praedicti Regis WILLIELMI, & Cantiae Comes, priusquam LANFRANCVS Angliam intrâsset, magnus & praepo­tens per totum regnum habebatur. Hic dominatione qua immensum sustolle­batur, non modo terras, sed & libertatem nominatae Ecclesiae nullo ei resistente 40 multipliciter invaserat, oppresserat, tenebat. Quae, vbi LANFRANCVS, vt erant, didicit, apud Regem de illis egit sicut oportere sciebat. Vnde praecepit Rex, quatenùs adunatis primoribus & probis viris non solum de Comitatu Cantiae sed & de alijs Comitatibus Angliae, querelae LANFRANCI in medi­um ducerentur, examinarentur, determinarentur. Disposito itaque apud Pin­nedene Principum conventu GOFFRIDVS Episcopus Constantiensis, vir ea tempestate praedives in Anglia, vice Regis LANFRANCO Iustitiam de suis querelis strenuissime facere jussus, fecit. LANFRANCVS enim valida ratione subnixus, ex communi omnium astipulatione & judicio, ibi cuncta recuperavit quae ostensa sunt antiquitùs ad jura Ecclesiae Christi Cantuariensis pertinuisse, 50 tam in terris quam in diversis consuetudinibus.

Item alio tempore idem ODO, permittente Rege, placitum instituit contra saepefatam Ecclesiam, & Tutorem ejus patrem LANFRANCVM, & illuc om­nes quos peritiores legum, & vsuum Anglici Regni noverat, gnarus adduxit. Cum igitur ad eventilationem causarum ventum esset, omnes qui tuendis Ec­clesiae [Page 10] causis quaque convenerant in primo congressu ita convicti sunt, vt in quo eas tuerentur simul amitterent. Ipse nam (que) LANFRANCVS non inter­erat. Talibus enim, nisi necessitas summa vrgeret, ei interesse moris non erat. Ipsi ergo in Camera Lectioni divinae occupato quid gestum fuerit nunciatur. At ille, nil corde perterritus, dicta adversariorum non recte processisse asseruit, & ideo cuncta in crastinum induciari praecepit. Sequenti nocte, adest in visu Antistiti beatus DVNSTANVS, monens ne illum multitudo conturbet, sed de praesentia sui securus placitum manè ipsemet hilaris intret, quod & fecit. Suas ita (que) causas quodam exordio quasi à rebus quae tractatae fuerant vel tra­ctandae penitus alieno cunctis stupentibus orsus, ita processit vt quae super 10 eum prid [...]è dicta fuerunt sic devinceret & inania esse monstraret, vt donec vi­tae praesenti superfuit, nullus exurgeret qui inde contra eum os aperiret. De his ita.

Super haec suis quo (que) & eisdem fermè diebus, omnes circitèr qui ex cleri­cali ordine per Regem WILLIELMVM in Anglia constituti Pontifices erant, Monachos qui in nonnullis Episcopatibus Angliae ab antiquo vitam agebant, inde eliminare moliti sunt; & Regem ipsum in hoc sibi consentaneum effece­runt; in quo tamen se effectu potituros certi extiterant, vt WALCHELINVS E­piscopus adunatos penè quadraginta Clericos, Canonicorum more, tonsura ac veste redimitos haberet, quos, ejectis Monachis, Wentanae Ecclesiae, cui praesi­debat,20 mox intromitteret. Sola mora haec peragendi, nondum requisita ab Archiepiscopo LANFRANCO licentia fuit. Vt autem eam dicto quo (que) ci­tiùs impetraret, nulla menti ejus dubitatio inerat, sed alitèr ac sibi mens sua spoponderat exitus rei provenit. Nam vbi quod Episcopus moliretur insonuit auribus ejus, ilicò facinus exhorruit, nec se dum viveret vt effectum quoquo modo talis voluntatis obtineret consensurum asseruit. Ita ergo & Clerici qui succedere Monachis fuerant per WALCHELINVM collecti, & in sua di­missi sunt, & Monachi qui cedere Clericorum praejudicio quodam damnati e­rant, gratia Dei & instantia boni LANFRANCI pristinae conversarionis in su [...] Ecclesia compotes effecti sunt. Nec ista pro sedandis quorundam animo­sitatibus,30 quas ad dejectionem Monachorum conceperant, sufficere poterant. Nam (que) pari voto, simili conamine, vno consensu, concordi animo Pontisices quos religionis ordo non sibi astrinxerat eniti caeperunt quatenus saltem de Primatu Cantuariensi Monachos eradicarent, intendentes se hoc facto facillime alios aliunde exclusuros. De illis etenim, potioribus, sicut eis videbatur, ra­tionibus ad id agendum fulciebantur, partim ob sublimitatem primatis sedis, quae dispositioni & correctioni Ecclesiarum per suas personas qua (que) per An­gliam invigilare habet, partim ob alias multiplices causas quarum executio, juxta quod ipsi confingebant, magis Clericorum quam Monachorum officium spectat. Deductus est in sententiam istam Rex & alij Principes regni, LAN­FRANCO 40 vt sui moris erat totis viribus obnitente, & omnium molimini ac invidiae viriliter resistente. Ne tamen post obitum suum sieret quod se superstite sciebat per auxilium Dei nequaquam perficiendum, nesciens mortis suae diem vel horam, egit sagacitate & industria, qua pollebat, vt, autoritate Romane & Apostolicae sedis, Monachorum habitatio in eadem Ecclesia confirmaretur & inconvulsa dum saeculum duraret in perpetuum stabiliretur. Quod privilegio tali summus Apostolicae Antistes ALEXANDER sedis ita scripto suo ro­boravit.

ALEXANDER Episcopus Servus Servorum Dei; Reverendissimo 50 Fratri in Christo LANFRANCO Venerabili Cantuariorum Archiepiscopo, Salutem & Apostolicam benedictionem.

Accepimus à quibusdam venientibus de vestris partibus ad limina Sanctorum Apostolo­rum [Page 11] PETRI & PAVLI quod quidam Clerici associato sibi terrenae po­testatisWILLIEL­MVS II. Rex. Laicorum videlicet, auxilio, Diabolico spiritu repleti, moliuntur de Ec­clesia Sancti SALVATORIS in Dorobernia quae est Metropolis totius Britanniae Monachos expellere, & Clericos inibi statuere. Cui nefario operi molitionis suae hoc adijcere conantur vt in omni sede Episcopali ordo Mona­chorum extirpetur, quasi in eis non vigeat autoritas Religionis. Qua de re zelo Dei compulsi scrutinium de privilegijs Ecclesiarum fieri praecepimus, & venit ad manus statutum Praedecessoris nostri beatae memoriae GREGORII 10 maioris, de Ecclesijs Angliae, quomodo scilicet praecepit AVGVSTINO gentis vestrae Apostolo vt eiusdem ordinis viros, cuius & ipse noscitur esse, poneret in praefata sede Metropolitana. Cuius praeceptionis inter alia, haec subnexa sunt. Quia tua, inquit, fraternitas Monasterij regulis eru­dita in Ecclesia Anglorum quae nuper auctore Deo ad fidem perducta est, hanc debet conversationem instituere, quae in initio nascentis Ecclesiae fuit Patribus nostris in quibus nullus eorum es hijs quae possidebant aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia; Quam communionis regulam 20 ordini Monachorum permaxime congruere, nemo qui dubitat. Hinc habe­tur Epistola BONIFACII qui quartus à beato GREGORIO Eccle­siae Romanae, Cui (auctore Deo) praesidemus, praefuit, quam ATHEL­BERTO Regi Anglorum, & LAVRENTIO Archiepiscopo Praedeces­sori vestro misit, in qua quibusdam praemissis huiusmodi censura anathematis vsus est. Gloriose, inquit, fili, quod ab Apostolica sede per Coepiscopum no­strum MELLITVM postulastis libenti animo concedimus, id est, vt vestra benignitas in Monasterie in Dorobernensi Civitate constituto quod Sanctus Doctor noster AVGVSTINVS beatae memoriae GREGORII discipu­lus 30 Sancti SALVATORIS nomini consecravit (cui ad praesens praeesse dinoscitur dilectissimus frater noster LAVRENTIVS) licenter per omnia Monachorum regulariter viventium habitationem statuat, Apostolica autho­ritate decernentes vt ipsi vestrae salutis Praedicatores Monachi Monachorum gregem sibi associent, & eorum vitam sanctitatum moribus exornent. Quae nostra decreta si quis successorum nostrorum, Regum, sive Episcoporum, Cleri­corum sive Laicorum irrita facere temptaverit, à Principe Apostolorum PE­TRO & à cunctis successoribus suis anathematis vinculo subiaceat, quo­advs (que) 40 quod temerario ausu peregit, Deo, placita satisfactione, paeniteat & huius inquietudinis vestrae emendationem promittat. vnde quia ratione di­ctante, quieti Ecclesiarum vtile esse perspeximus, praesens decretum supra­nominatorum Patrum confirmamus & vice Apostolorum sub eodem anathe­mate eos constringimus quicun (que) hinc ob viare contenderint.

Quàm vero securâ libertate & liberâ securitate quae (que) ad jura Ecclesiae Can­tuariensis pertinentia potiri, saepè fatus Pater LANFRANCVS intenderit, & ex hijs quae paucis designauimus, & ex Epistola quam ecce subscribemus cuivis 50 scire volenti patere satis erit; quam Epistolam de causis Ecclesiasticis scriptam ea re maxime placuit alijs omissis praesenti operi commiscere. Quatenus hij qui scientiam talem negotiorum non omnino expertes sunt, ex consuetudini­bus aliarum Ecclesiarum animadvertant qua dignitate ipsam Ecclesiam inter alias constet eminere. Epistola igitur ista est.

LANFRANCVS gratia Dei Archiepiscopus dilectissimo Fratri STI­GANDO
WILLIEL­MVS I. Rex.
Cicestrensi Episcopo salutem

Clerici villarum nostrarum qui in vestra diocesi existunt questi nobis sunt quod vestri Archidiaco­ni, repertis occasionibus, pecunias ab eis exquirunt, & à quibusdam iam ac­ceperunt. Meminisse debet fraternitas vestra quia contra morem Anteces­sorum nostrorum & vestrorum vobis concessimus eis (que) imperauimus quate­nus ad vestras Synodos irent, & ea quae ad Christianae Religionis notitiam prodesse possunt, sine interpellatione vel discussione aliqua, à vobis audi­rent.10 Siquae in ipsis culpis invenirentur, suspensâ interim vindictâ, ad no­strum examen seruarentur & nobis vel in miserendo vel in vlciscendo, si­cut semper consuetudo fuit, obnoxij tenerentur. Mandamus itaque vobis vt malè accepta sine dilatione reddi iubeatis, & ministris vestris ne vl­teriùs id praesumant, servandae caritatis studio, prohibeatis. Nos verò pres­byteris nostris qui extra Cantiam constituti sunt omnino praecipimus ne ad vestram vel alicuius Episcopi Synodum amplius eant nec vobis nec aliqui­bus ministris vestris pro qualibet culpâ respondeant. Nos enim cum ad vil­ [...]as 20 nostras venerimus quales ipsi vel in moribus vel in sui ordinis scientia sint, pastoraali auctoritate vestigare debemus. Chrisma tamen à vobis ac­cipiant & ea quae antiquitùs instituta sunt in Chrismatis acceptione per­solvant. Sicut namque ea quae antiquitùs vsque ad nostra tempora Ante­cessores nostri habuerunt solerti vigilantia cupimus illibata custodire, ita a­lijs debita aliqua, quod absit, vsurpatione denegare nolumus.

Ad haec qua sagacitate (hoc enim paulo ante memoratum paucis replicare ab re non esse putamus) quâ inquam sagacitate memorabilis pater LAN­FRANCVS apud regem WILLIELMVM egerit vt per inspirationem gratiae 30 Dei ad hoc, eo imminente, perduceretur, vt quamplures teras nominatae Eccle­siae Cantuariensi diuersis causis ac violentijs hominum ablatas, pro redemptione animae suae restitueret, & referre longum & aestimavi non necessarium. Earun­dam enim terrarum & numerus & nomina eidem Ecclesiae notissima sunt; & redditus illarum ex quibus hij qui, sub domino, ipsi loco deseruiunt sustentan­tur, pro aeternâ ejus salute, oculis justi judicis, die noctu (que) consideranda ab eisdem ipsis praesentantur. Quid itaque de alijs ipsius Ecclesiae terris quae in eadem qua olim ablatae sunt direptionis injuriâ, permanent, successoribus tanti prouisoris seruorum Dei faciendum sit, fructus quem iste ex his quae restituit consecutus est docebit eos, iuxta quod sui curam habebunt. Re etenim verâ,40 & illas restituisset si vltra quam vixit aliquanto tempore supervixisset. In hoc quippe illum gnara principis LANFRANCI prudentia duxerat & praefixo termino id se facturum spoponderat. Verum dum sponsionis suae effectu po­tiri non meruit, quanto studio quis dum potest bonis insistere debeat, exemplo sui praemonuit. Haec & hujusmodi quae gloriosus pater LANFRANCVS magnifice operatus est, si quisquam vti sunt, describere volet, copiosa mate­ria est, & ad opus grande sufficiens. Ego autem quia probabili & firmâ ra­tione, sicut cepi, in alia ducor, tantùm adhuc de eo breviter dico, ipsum re­verâ magnum & insuperabilem Ecclesiae Christi defensorem & pium totius Angliae principem ac in quantum sibi licuit bonum pastorem cunctis in ea 50 consistentibus, dum vixit, fuisse.

Per idem tempus erat quidam Abbas Becci nomine ANSELMVS vir equi­dem bonus & scientia literarum magnificè pollens. Contemplativae vitae totus intendebat. Hic toti Normanniae at (que) Franciae, pro suae excellentis Sanctitatis me­rito, [Page 13] notus, carus & acceptus, magnae famae quoque in Anglia habebatur, ac Regi praefato necne LANFRANCO Archiepiscopo sanctissimâ familiaritate copulabatur. Huic cum nonnunquam pro diuersis Ecclesiae & aliorum negotijs ad curiam Regis veniret, Rex ipse, depositâ feritate, qua multis videbatur saevus & formidabilis, ita fiebat inclinus & affabilis vt, ipso praesente, omninò quàm esse solebat, stupentibus cunctis, fieret alius. Hunc itaque & LANFRANCVM videlicet viros diuinâ simul & humanâ prudentiâ, fultos, prae se magni sem­per habebat, & eos in omnibus quae sibi, quantum officij eorum referebat, a­genda erant, dulciori prae caeteris studio audiebat. Vnde & consilio eorum 10 ab animi sui severitate in quosdam plurimùm & saepè descendebat & qua­tenus in sua Dominatione ad observantiam religionis Monasteria surgerent, studiose operam dabat. Quae religio ne nata deficeret, procurabat Ecclesia­rum pacem qua (que) tueri, & eis, quae in vsus seruientium Deo proficerent, in terris, in Decimis, in alijs redditibus, ex suo largiri. Hâc tamen benevolentiâ super Ecclesias Normanniae propensiùs respiciebat.

Hic ergo WILLIELMVS cum vicesimo primo regni sui anno infirmitate quâ & mortuus est, detentus apud Rotomagum fuisset, & se meritis, ac inter­cessionibus ANSELMI omnimodis commendare disposuisset, eum ad se de Becco venire & non longè à se fecit hospitari. Verùm cùm ei de salute animae 20 suae loqui differret, eo quod infirmitatem suam paulùm levigari sentiret; con­tigit ipsius Principis corpus tanta invalitudine deprimi vt Curiae inquietudines nullo sustinere pacto valcret. Transito igitur Sequana, decubuit lecto in Er­mentrudis villâ quae est contra Rotomagum in alterâ fluminis parte. Quicquid tum deliciarum Regi infirmo deferebatur, ab eo illarum medietas ANSELMO infirmanti mittebatur. Verumtamen nec eum amplius in hac vitâ videre, nec ei vt proposuerat quicquam de animâ suâ loqui promeruit. Tanta enim infir­mitas occupauit vtrumque vt nec ANSELMVS ad Regem WILLIELMVM nec WILLIELMVS posset pervenite ad Abbatem ANSELMVM. Et quidem WILLIELMVS ita mortuus est: non tamen vt dicitur, incon­fessus; 30 atque ANSELMVS evestigiò est ab infirmitate relevatus, pristinae (que) saluti post modicum redonatus. Qui autem Regio funeri interfuerint, quâve pompâ corpus ejus Cadomum delatum sit, quam (que) liberae immò quam servili calumnia in Ecclesiâ beati STEPHANI sepultum sit, & dictu lugendum & auditu fatemur ess miserendum. Quae enim conditio sortis humanae non mo­neat ad pietatem, cùm auditum fuerit Regem istum qui tantae potentiae in vitâ suâ extitit, vt in tota Anglia, in tota Normannia, in tota Cinomannensi patria, nemo contra Imp [...]rium ejus manum movere auderet, mox vt in terram spiri­tum exhalaturus, positus est, ab omni homine, sicut accepimus, vno solo dun­taxàt serviente excepto, derelictum cadaver ejus sine omni pompâ per Sequa­nam 40 naucella delatum, &, cum sepeliri deberet, ipsam terram sepulturae illius à quodam rustico calumniatam, qui eam, haereditario jure reclamans, conquestus est illam sibi jam olim ab eodem injuria fuisse ablatam. Quantus autem me­ror LANFRANCVM ex morte ejus perculerit, quis dicere possit, quando nos qui circa illum, nunciatâ morte illius, eramus, statim eum, prae cordis an­gustiâ, mori timeremus?

Defuncto itaque Rege WILLIELMO,WILLIEL­MVS II. Rex. successit ei in regnum WILLI­ELMVS filius ejus, qui cum Regni fastidia fratri suo ROBERTO praeripere gestiret, & LANFRANCVM, sine cujus assensu in regnum ascisci nullatenus poterat, fibi in hoc ad expletionem desiderij sui non omnino consentaneum 50 inveniret, verens ne dilatio suae consecrationis inferret ei dispendium cupiti honoris, cepit tam per se, quàm per omnes quos poterat, side sacramento (que) LANFRANCO promittere, justitiam, aequitatem, & misericordiam se per to­tum regnum, si Rex foret, in omni negotio seruaturum; pacem, libertatem, securitatem Ecclesiarum contra omnes defensurum, necne praeceptis, atque [Page 14] consilijs ejus per omnia & in omnibus obtemperaturum. Sed cum posthàc in regno fuisset confirmatus, postpositâ pollicitatione suâ, in contraria dilapsus est. Super quo cum à LANFRANCO modeste redargueretur, & ei sponsio fi­dei non seruatae opponeretur, furore succensus, Quis, ait, est, qui cuncta quae promittit implere possit? Ex hoc igitur non rectis oculis super Pontificem in­tendere valebat, licet à nonnullis, ad quae illum voluntas sua trahebat, ipsius respectu, eo superstite, temperaverit. Erat enim LANFRANCVS idem, vir divinae simul & humanae legis peritissimus, atque ad nutum illius, totius re­gni spectabat intuitus. Qui, cum de hac vita translata fuisset, quam grauis ca­lamitas ex obitu illius Ecclesias Angliae devastaverit, multa praetermittendo 10 paucis ostendere placuit. Confestim enim Rex foras expressit quod in suo pe­ctote, illo vivente, confotum habuit. Nam mox, vt alia quae perperam gessit omittam, ipsam totius Angliae, Scotiae, & Hiberniae, necne adjacentium Insu­larum matrem, Ecclesiam scilicet Cantuariensem, invasit; cuncta quae juris il­lius erant, intùs & extrà per clientes suos describi praecepit; taxatóque vi­ctu Monachorum inibi Deo servientium, reliqua sub censu atque in suum dominium redigi jussit. Fecit ergo Ecclesiam Christi venalem: jus in eâ do­minandi prae caeteris illi tribuens, qui ad detrimentum ejus in dando pretium, alium superabat. Vnde miserâ successione singulis annis pretium renovabatur. Nullam siquidem conventionem Rex stabilem esse sinebat, sed qui plura pro­mittebat 20 excludebat minus dantem; nisi forte ad id quod posterior offere­bat, primâ conventione vacuatâ, prior assurgeret. Videres insuper quotidiè, spretâ servorum Dei religione, quos (que) nefandissimos hominum regias pecunias exigentes, per claustra Monasterij torvo & minaci vultu procedere, hinc inde praecipere, minas intentare, dominationem potentiam (que) suam in immensum ostentare. Quâ de re quae vel quot scandala, dissensiones, inordinationes ortae sint, reminisci piget. Super haec, quidam ipsi Ecclesiae Monachi, malis ingru­entibus dispersi ac missi sunt ad alia Monasteria; & qui relicti, multas passi tri­bulationes & improperia. Quid de hominibus Ecclesiae dicam, qui tam vastâ miseriâ, miserâ (que) vastatione sunt attriti; vt dubitarem, si sequentia mala non 30 essent, an salvâ vitâ illorum possent miseriùs atteri. Nec ista quae dicimus in sola Ecclesia Cantuariensi facta sunt. Desaevit immanitas ista etiam in cunctis per Angliam constitutis filiabus ejus, quae viris suis, Episcopis scilicet seu Ab­batibus, decedentibus, in Viduitatem, ea tempestate, cadebant. Et quidem ipse primus hanc luctuosam oppressionem Ecclesijs Dei indixit, nullatenus eam ex paterna Traditione excipiens. Destitutas ergo Ecclesias solus in Dominio suo tenebat. Nam aliam neminem praeter se substituere voleba [...], quam diu per su­os Ministros aliquid quod cujusvis praetij duceret, ab eis extrahere poterat. Itaque planum erat vbique miseriam videre. Duravit autem ferè per quin (que) annos (vt de alijs taceam) super Ecclesia Cantuariensem, haec ipsa miseria 40 semper in peius proficiens, sibique ipsi miserior deterior (que) succrescens.

Quarto inter haec anno, HVGO Comes Cestrensis volens in sua quadam Ec­clesia Monachorum Abbatiam instituere, missis BECCVM nuntijs, rogavit Abbatem ANSELMVM Angliam venire, locum inspicere, eum (que) per Mo­nachos suos regulari conversatione informare. Renuit ipse, nec venire voluit. Iam enim, quodam quasi praesagio mentes quorundam tangebantur, &, licet clanculò, nonnulli ad invicem loquebantur, eum si Angliam iret, Archiepi­scopum Cantuariensem fore. Quod quamvis omnino remotum esset, à volunta­te eius & firmitas propositi sui, se nunquam hoc onus subiturum, certitudi­nem promitteret animo eius; tamen quia hoc non omnes intelligebant (pro­v [...]dendo 50 bona non tantum coràm Deo, sed etiam coram omnibus hominibus) Angliam intrare noluit, ne se hujus rei gratia intrásse quisquam suspicaretur. Contigit interea Comitem ipsum acri languore gravari. Quod mox ANSEL­MO mandans, magnoperè precatus est quatenus antiquâ familiaritate conside­ratâ, [Page 15] ad consulendum animae suae sine morâ veniret. Et si timor, inquit, sus­cipiendi Archiepiscopatus, ne veniat, eum detinet; fateor, inquit, in fide mea, quoniam id, quod rumor inde jactat, nihil est; ac per hoc indecens ejus san­ctitati esse sciat, si nihilo tentus magnae meae necessitati subvenire detrectat. Perstat ille in non veniendo, & Comes aequè permanet in requirendo. Tertiò itaque mandat illi haec, si non veneris, reverâ noveris, quia nunquam in vita aeterna in tanta requie eris quin perpetuo doleas te ad me non venisse. Quod ille audiens angustiae, ait, mihi sunt vndique. Si Angliam ivero, vereor ne cui per hoc praua suspicio surrepat, & me causâ consequendi Archiepiscopatus il­luc 10 ire existimet. Si non ivero, fraternae caritatis violator ero, quam quidem non solùm amico, verum exhibere jubemur & inimico. Quae denique, si erga inimicum violata peccatum est, erga amicum quid est? Et certé amicus meus familiaris ab antiquo Comes Cestrensis HVGO fuit, qui mei nunc, vt dicit, in­diget. In necessitate probatur amicus. Si ergo propter obliquam, quam in me forsan homines habere possunt opinionem, amico meo in sua necessitate non succurro, meum certum, pro dubio aliorum, peccatum incurro. Commen­dans igitur me, atque meam conscientiam ab omni terreni honoris ambitione vacuam Deo pergam, respectu sancti amoris ejus, morem gerere amico meo. Caetera ipse Deus agat, & me saluâ gratiâ suâ ab omni secularis negotij im­pedimento 20 pro sua misericordia immunem custodiat. Exigebant etiam tum temporis Ecclesiae suae quaedam valdè necessariae causae vt. Angliam pergeret; sed praefato illum cohibente pavore, nullo pro eis pacto volebat iter arripere. Contigit interea vt Comitissae IDAE locuturus Bononiam iret, vbi cum per dies aliquot necessariò detentus moraretur, mandatum est illi à Beccensibus ne, si peccato inobedientiae notari nollet, vltra Monasterium repeteret, donec tran­sito mari, suis in Anglia rebus subveniret. Profectus igitur, mare transijt, & Dofris appulsus est. Inde citato gressu, ad Comitem venit, ipsumque ab infir­mitate jam convaluisse invenit. Detentus est tamen in Anglia ferè mensibus quinque, detinente eum non solum Abbatia quam disponere venerat sed & 30 multiplicium ratione causarum, quae illius adventus causâ non inferior, sicut diximus, erat. Sic (que) hujus temporis spatium transijt, vt de pontificatu Cantua­riensi nihil ad eum vel de eo dictum actumve s [...]; ipse (que) sui periculi, & anti­qui timoris securus effectus fuerit. Post haec in Normanniam regredi volens, negatâ à Rege licentiâ copiam id agendi habere non potu [...]t.

Inter haec cum gratia Dominicae nativitatis, omnes regni primores ad Curiam Regis, pro more, venissent, contigit, vt eorum optimi quinque vno consensu inter se de communi matre Regni quererentur, quod, viduata suo pastore, tam diu, & tam inauditâ vexatione opprimeretur. Hujusmodi ergo de hoc ab eis con­silium sumptum est, vt supplici prece dominum suum Regem conveni [...]ent, qua­tenus 40 orationes, quod posteris mirum dictu fortasse videbitur▪ per Ecclesias Angliae fieri ad Dominum permitteret, vt ipse sua pietate Regi inspiraret, qua­tenus instituto illi digno pastore, à tanta ea clade, & alias, per eam revelaret. Quod cum illi vna suggessissent, ipse licet nonnihil exinde indignatus, tamen fieri, quod petebatur permisit, dicens, quod quicquid Ecclesia peteret, ipse sine dubio pro nullo dimitteret quin faceret omne quod vellet. Hoc ita responso accepto, Episcopi ad quos ista maximè pertinebant, ANSELMVM super re­ipsa consuluerunt. Et quòd ipse orationis agendae modum & summam ordi­naret, vix optinere suis precibus ab eo potuerant. Episcopis enim praeferri in tali statuto, ipse Abbas fugiebat. Coactus itaque, juxta quod magis Ecclesiae 50 Dei expedire sciebatur, modum orandi cunctis audientibus edidit, & laudato sensu ac perspicacia animi ejus, tota, quae convenerat, Nobilitas regni, solutâ curiâ, in sua discessit. Institutae igitur preces fiunt per Anglorum Ecclesias omnes.

Haec inter evenit, vt die quadam vnus de Principibus terrae, cum Rege fa­miliariter [Page 16] agens promeantibus verbis in hoc, vt fit, sic ei inter alia diceret, Hominem tantae sanctitatis nullum novimus, quantae est, vt verè probamus, Ab­bas Beccensis ANSELMVS. Nil etenim amat praeter Deum, nil (vt in om­ni studio ejus claret) cupit transitorium.

Ad quod Rex subsannans, non inquit, nec Archiepiscopatum Cantuariensem. Cui cum alter referret, nec illum quidem maximè, sicut mea, multorum (que) fert opinio. Obtestatus est Rex quod manibus, ac pedibus plaudens, in amplexum ejus accurreret, si vllam fiduciam haberet, se ad illum posse vllatenus aspirare. Et adjecit, sed per sanctum vultum de LVCA, (sic enim jurare consueverat) nec ipse hoc tempore nec alius quis Archiepiscopus erit, me excepto. Haec il­lum 10 dicentem evestigiò valida infirmitas corripuit, & lecto deposuit, atque in­dies crescendo ferme vsque ad exhalationem spiritus egit. Quid plura? Om­nes totius regni Principes coêunt; Episcopi, Abbates, & quique Nobiles, ni­hil praeter mortem ejus praestolantes. Suggeritur aegro, de salute animae suae cogitare, carceres aperire, captivos dimittere, vinculatos solvere, repetenda­rum pecuniarum debita perdonare, Ecclesias, suo eatenùs dominio, servituti subactas, locatis Pastoribus, libertati restituere, praecipuè (que) Ecclesiam Cantua­riensem, cujus oppressione inquiunt, totius in Anglia Christianitatis constat esse detestandam dejectionem. H [...]c tempestate ANSELMVS inscius horum mo­rabatur in quadem villa non longè à Glocestria vbi Rex infirmabatur. Man­datum 20 ergo illi est, quatenus sub omni festinatione ad Regem veniat, & ejus obitum sua praesentia tueatur & muniat. Accelerat ipse venire, audito tali nun­cio, & venit. Ingreditur ad Regem, rogatur quid consilij salubrius morientis animae judicet. Exponi sibi primò postulat, quid se absente ab assistentibus, aegro consultum sit. Audit, probat, & addit, Scriptum est, Incipite domino in Confessione, vnde videtur mihi vt primò de omnibus, quae se contra Deum fe­cisse cognoscit, puram confessionem faciat, & se omnia, si convaluerit emen­daturum sine fictione promittat, ac deinde quae consuluistis, absque dilatione fieri jubeat. Laudatur haec consilij summa, sibi (que) hujus confessionis suscipien­di injungitur cura. Refertur ad notitiam Regis, quid saluti animae illius magis 30 expedire ANSELMVS dixerit. Nec mora, adquiescit ipse, & corde com­punctus, cuncta, quae viri sententia tulit se facturum, necne totam vitam suam in mansuetudine, & justitia ampliùs servaturum pollicetur. Spondet in hoc fi­dem suam, & vades inter se & Deum facit Episcopos suos, mittens, qui hoc votum suum Deo super altare, sua vice promittant. Scribitur Edictum, regio­que sigillo firmatur, quatenus captivi quicunque sunt in omni dominatione sua relaxentur, omnia debita irrevocabiliter remittantur, omnes offensiones ant [...]haec perpetratae, indulta remissione, perpetuae oblivioni tradantur. Promit­tuntur insuper omni populo bonae & sanctae leges, inviolabilis observatio ju­ris, injuriarum grauis, & quae terreat caeteros, examinatio. Gaudetur à cun­ctis,40 benedicitur Deus in istis, obnixe oratur pro salute talis ac tanti Regis.

Interea regi à bonis quibus (que) suadetur, quatenus communem totius regni matrem, instituendo illi Pastorem, solvat à pristina viduitate. Consentit li­bens, & in hoc animum suum versa [...]i fatetur. Quaeritur ita (que) quis hoc honore fungi dignius possit. Sed cunctis ad nutum regis pendentibus, praenunciavit ipse, & concordi voce subseq [...]itur acclamatio omnium, Abbatem ANSELMVM tali honore dignissimum. Expavit ANSELMVS ad hanc vocem, & expalluit. Cum (que) raperetur ad regem, vt per virgam pastoralem Investituras Archiepi­scopatus de manu ejus susciperet, toto conamine restitit, idque multis obsisten­tibus causis nullatenus fieri posse asseruit. Accipiunt igitur cum Episcopi & 50 ducunt seorsum de multitudine haec ei verba dicentes, Quid agis? Quid in­tendis? Quid contraire Deo niteris? vides omnem Christianitatem in Anglia ferè perijsse, omnia in confusionem venisse, omnes abhominationes emersisse, quaqua versum nos ipsos & quas regere deberemus Ecclesias Dei, in periculum mortis ae­ternae [Page 17] per tyrannidem istius hominis decidisse, & tu, cum possis subvenire, contem­nis? Quid ô mirabilis homo cogitas? Quo fugit sensus tuus? Ecclesia Cantua­riensis in cujus oppressionem omnes oppressi sumus & destructi te vocat, te suble­vatorem sui, & nostri anxia quaeritat, & tu postpositâ libertate ejus, postpositâ nihilominus relevatione nostra, fratrum laboris participium abijc [...]s, tui solus ocio­sam quietem appetis? Ad haec ille, Sustinete, inquit, quaeso, sustinete, & intendi­te; fateor, verum est: tribulationes multae sunt, & ope indigent. Sed considerate obsecro, Ego jam grandavus sum, & omnis terreni laboris impatiens. Qui ergo pro me ipso laborare nequeo, qualiter laborem totius Ecclesiae per Angliam consti­tutae 10 suscipere queo? Ad haec, sicut mea mihi conscientia testis est, ex quo Mona­chus fui, sacularia negotia fugi, nec vnquam eis ex voto intendere potui, quia nihil in eis esse constat quod me in amorem aut delectationem sui flectere queat. Quare sinite me pacem habere, & negoti [...], quod nunquam amavi, ne non expe­diat, implicare nolite. Tu tamen, inquit, primatum Ecclesiae nihil haesitans susci­pe & i prae in via Dei, dicendo & praecipiendo quod faciamus, & ecce tibi manus dabimus, quòd sequendo & obtemperando quae jusseris non deficimus. Tu Deo pro nobis intende, & nos saecularia tua disponemus pro te. Impossibile est, ait; quod dicitis: Abbas sum Monasterij Regni alterius, Archiepiscopum habens cui obedientiam, terrenum Principem cui subjectionem, Monaches quibus debeo con­silij 20 atque auxilij subministrationem. His omnibus ita sum astrictus vt nec Mona­chos deserere possim, sine illorum concessione, nec me à dominatu Principis mei va­leam exuere sine ejus permissione, nec obedientiam Pontificis mei subterfugere que­am, cum salute animae meae, abs (que) ipsius absolutione. De his omnibus, aiunt, leve consilium, & facilis erit assensus omnium. Ait ille, Nihil est omnino; non erit quod intenditis. Rapiunt igitur hominem ad Regem aegrotum, & pervicaciam eius exponunt. contristatus est Rex, penè and suffusionem oculorum, & dixit ad eum, O ANSELME quid agis? Cur me poenis aeternis cruciandum tradis? Re­cordare quaeso fidelis amicitiae, quam Pater meus & Mater mea erga te & tu semper erga eos habuisti, & per ipsam obsecro, ne paciaris filium eorum me in 30 corpore & anima simul perire. Certus sum enim quod peribo, si Archiepiscopa­tum in meo Dominio tenens, vitam finiero. Succurre igitur mihi, succurre Domi­ne pater, & suscipe Pontificatum, pro cujus retentione nimis confundar, & ve­reor ne in aeternum plus confundar. Compuncti sunt ex his verbis quique assi­stentium, & ANSELMVM se excusantem, & tantum onus nec tunc quidem subire volentem, invadunt, talia cum quadam indignatione, & conturbatione ipsi ingerentes, Quae dementia occupavit mentem tuam? Regem turbas, turba­tum penitus necas, quandoquidem illum jam morientem obstinatiâ tuà exacerbare non formidas. Hunc igitur scias quia omnes perturbationes, omnes oppressiones, omnia crimina quae deinceps Angliam prement, tibi imputabuntur, si tu hodie 40 per susceptionem curae pastoralis eis non obviaveris Inter has angustias positus ANSELMVS, vertit se ad duos Monachos, qui secum erant, BALDWI­NVM videlicet & EVSTACHIVM, dixit (que) illis, Ah fratres mei, cur mihi non subvenitis? Dixit hoc (ecce coram Deo, quia non mentior) in tanta, si­cut affirmare solebat, anxietate constitutus, vt si ei tunc optio daretur, multò laetius salvâ reverentiâ voluntatis Dei mori eligeret, quàm Archiepiscopatus di­gnitate sublimari▪ Respondit ita (que) BALDWINVS, Si voluntas Dei est vt ita fiat, nos qui sumus qui voluntate Dei contradicamus? Quae verba lachrymae, & lachrymas sanguis vbertim mox è naribus illius profluens secutus est, palàm cunctis ostendens ex qua cordis contritione cum lachrymis verba prodierint. 50 Audito hujuscemodi responso, ANSELMVS; Vae, quàm cito, inquit, baculus tuus confractus est. Sentiens ergo Rex quod incassum labor omnium expen­debatur, praecepit vt omnes ei ad pedes caderent si fortè vel ita ad consentien­dum illici posset. Sed quid? Cadentibus illis, cecidit ipse coram eius, nec à prima sententia sua cadere voluit. At illi, animati in eum, se (que) ipsos, pro mo­ra [Page 18] quam objectionibus ipsius intendendo passi sunt, ignaviae redarguentes, vir­gam huc pastoralem, virgam, clamitant, pastoralem. Et arrepto brachio eius dextro, alij renitentem trahere, alij impellere, lecto (que) jacentis caeperunt appli­care. Rege autem ei baculum porrigente, manum contrà clausit & eum susci­pere nequaquam consensit. Episcopi vero digitos ejus strictim volae infixos eri­gere conati sunt, quo vel sic manui ejus baculus ingereretur verùm cum in hoc conatum suum aliquandiu frustrà expenderent, & ipse pro sua, quam patieba­tur, laesione verba dolèntis aederet, tendem, indice levato, sed protinus ab eo reflexo, clausae manui ejus baculus appositus est, & Episcoporum manibus cum eadem manu compressus atque retentus. Acclamante autem multitudine, vi­vat 10 Episcopus, vivat: Episcopi cum clero, sublimi voce hymnum Te Deum laudamus decantare caepere, electum (que) portaverunt Pontificem potius quàm duxerunt in vicinam Ecclesiam; ipso modis, quibus poterat, resistente, atque dicente, nihil est quod facitis, nihil est quod facitis. Gestis vero quae in tali cau­sa geri in Ecclesia mos est, revertitur ANSELMVS ad Regem, dicens illi, di­co tibi Domine Rex, quia ex hac tua infirmitate non morieris ac pro hoc vo­lo noveris quam bene corrigere poteris quod de me nunc actum est, quia nec concessi nec concedo vt ratum sit. His dictis, reflexo gressu, dicessit ab eo. Deducentibus autem eum Episcopis, cum tota regni nobilitate, cubiculo exces­sit. Conversus (que) ad eos, in haec verba sciscitatus est, Intelligitis quid molimini? 20 Indomitum taurum, & vetulam ac debilem ovem, in aratro conjungere, sub vno jugo, disponitis. Et quid inde proveniet? Indomabilis vtique feritas tauri sic o­vem lanae & lactis & agnorum fertilem per spinas & tribulos hac & illac ra­ptam, si jugo se non excusserit, dilacerabit, vt nec ipsa sibi nec alicui, dum nihil horum ministrare valebit, vtilis existat. Quid ita? Inconsiderate ouem tauro co­pulastis. Aratrum Ecclesiam perpendite, juxta Apostolum dicentem, Dei agri­cultura, Dei aedificatio estis. Hoc aratrum in Anglia duo bones caeteris precellen­tes regendo trahunt, & trahendo regunt. Rex videlicet, & Archiepiscopus Can­tuariensis. Iste seculari justitia & imperio, ille divina Doctrina & magisterio. Horum boum vnus scilicet LANFRANCVS Arehiepiscopus mortuus est; & 30 alius ferocitatem indomabilis tauri obtinens jam invenis aratro praelatus, & vos loco mortui bovis me vetulam ac debilem ovem cum indomito tauro conjungere vultis? Quae dico, satis intelligitis, & ea re quid cui velitis associare vellem consideraretis, considerantes ab incaepto disisteretis. Quod si non desistitis, en prae­dico vobis quia me, de quo lanam & lac verbi Dei, & agnos in servitium ejus, nonnulli possent habere (extra quam modo putetis) regia feritas diversis à se fa­tigatum injurijs opprimet, & gaudium, quod nunc de me quasi pro relevationis vestrae spe vos tenet multos (cum nil consueti consilij aut sperati auxilij per me habere potuerint) versum in moestitiam dolentes efficiet. Eo (que) proficietis vt Eccle­siam quam relevare à viduitate, tantopere satagitis, relabi in viduitatem, etiam 40 vivente pastore suo, quod peius est, quando (que) cernatis. Et haec mala, quibus im­putabuntur, nisi vobis qui tam inconsiderate Regis feritatem & meam imbecillita­tem conjunxistis? Cum igitur, me oppresso, nullus ex vobis fuerit, qui ei in ali­quo audeat obviare, vos quo (que) proculdubio pro libitu suo non dubitabit vndi (que) conculcare. Haec dicens, ac, erumpentibus lachrymis, dolorem cordis simulare non valens, ad hospitium suum, dimissâ curiâ, vadit. Acta sunt haec anno in­carnationis Dominicae millesimo nonagesimo tertio, Pridie nonas Martij, pri­ma Dominica quadragesima. Praecepit itaque Rex, vt sine dilatione, ac dimi­nutione investiretur de omnibus ad Archiepiscopatum pertinentibus intùs & extrà, atque at civitas Cantuaria quam LANFRANCVS suo tempore in be­neficio 50 à Rege tenebat, & Abathia Sancti ALBANI quam non solum LAN­FRANCVS sed & antecessores ejus habuisse noscuntur in Alodium Ecclesiae Christi Cantuariensis pro Redemptione animae suae, perpetuo jure, tran­sirent.

[Page 19] ANSELMVS autem post haec in villis ad Archiepiscopatum pertinentibus ex praecepto Regis morabatur, conversante secum ac victui suo exinde neces­saria quae (que) procurante venerabili GVNDVLPHO Roffensi Episcopo.

Intereà missi sunt à Rege nuncij cum literis in Normanniam ad Comitem, ad Pontificem Rotomagensem, ad Monachos Beccenses, quatenus hijs quae in Anglia de Abbate Beccensi gesta fuerant, singuli quantum sua intererat assen­sum praeberent. Sed quid? Plurima in hunc modum acta nihili apud eos pro­fecerunt. Tandem tamen importunâ ratione ac rationabili importunitate, Deo disponente, devicti, quae de ANSELMO caepta erant, perfici concesserunt, & 10 ne onus impositum subterfugeret, ei, per obedientiam, injunxerunt. Vnde & literae à singulis singulae scriptae sunt, quae in vno eodem (que) concordantes per nuncios ANSELMO & Regi sunt transmissae, de quibus omnibus, vnas huic opusculo inseram quatenus in ipsis & aliarum sensus eluceat. Sint igitur hae. Frater GVILIELMVS Archiepiscopus suo Domino & amico ANSELMO, Dei benedictionem & nostram. De his quae de vobis à me Rex quaesivit, & de quibus ipse mihi scripsistis, sicuti de tanta re decuit hucvs (que) diu multum (que) pertra­ctavi, & amicorum meorum ac vestros, super hoc, consilium quaesivi. Qui vtrin (que) voluissent, si possibile fuisset, & vestram semper, vt olim, habere praesentiam, & non facere vnde offenderent divinam voluntatem. Sed quia ad hoc res venit vt vtrum (que) impleri nequeat, sicut dignum est, divinam voluntatem nostrae praeponi­mus,20 & nostram voluntatem divinae subijcimus, atque ex parte DEI & Sancti PETRI, omnium (que) amicorum meorum ac vestrorum qui secundum Deum vos diligunt jubeo, vt pastoralem curam Cantuariensis Ecclesiae & Ecclesiastico more benedictionem Episcopalem suscipiatis, ovium (que) vestrarum vobis, vt credimus, divinitus commissarum saluti deinceps invigiletis. Valete, Viscera mea.

Istae literae cum alijs ANSELMO directis priùs ipsi quàm Regi suae sunt al­latae. Inter haec, juxta quod ANSELMVS praedixerat, Rex ab infirmitate convaluit. Mox igitur cuncta quae infirmus statuerat bona, dissolvit, & irrita esse praecepit. Captivi nempe, qui nondum fuerant dimissi, iussit vt artiùs soli­to 30 custodirentur, dimissi, si capi possent, recluderentur; antiqua iam (que) donata debita in integrum exigerentur; placita & offensiones in pristinum statum re­vocarentur; illorum (que) judicio, qui justitiam subvertere magis quam tueri de­fenderéve curabant, tractarentur & examinarentur, ad miserorum vtique op­pressionem & pecuniae direptionem potius quàm ad alicujus peccati correctio­nem. Orta est ergo tam vasta miseria misera (que) vastatio, per totum regnum, vt qui illius recordatur, parem se ei ante hanc vidisse in Anglia, sicut aestimo, non recordetur. Siquidem omne malum quod Rex fecerat, priusquam fuerat infirmatus, bonum visu est, comparatione malorum quae fecit vbi est sanitati redonatus. Quae siqui scire velint de quo fonte manaverint, ex eo perpendere 40 possunt quod ipse praedicto Roffensi Episcopo, cum illum, recuperatâ sanitate familiari affatu moneret, vt se amplius circumspecte secundum Deum in omni­bus haberet, respondit, Scias, ô Episcope, quod per Sanctum vultum de LVCA, nunquam me Deus bonum habebit pro malo quod mihi intulerit. Haec de Rege ad praesens succinctè memorasse sufficiat, jam (que) ad destinatum narrandi ordi­nem sermo recurrat. Cum igitur ANSELMVS, secundum quod prael [...]bavi­mus literas, à Normannia destinatas suscepisset, & Rex de Dofris à colloquio ROBERTI Comitis Flandriae Rovecestram, vbi tunc ipse ANSELMVS erat, venis­set, in secretum locum ANSELMVS Regem tulit, eum (que) talitèr allocutus est. In vtroque dubius pendes adhuc, domine mi Rex, animus meus, vtrum videlicet 50 adquiescam pontificatum suscipere, annon. Verum si me ad susceptionem illius ra­tio perduxerit, volo brevi praenoscas quid velim mihi facias. Volo equidem vt omnes terras, quas Ecclesia Cantuariensis, ad quam regendam electus sum, tem­pore beatae memoriae LANFRANCI Archiepiscopi tenebat, sine omni placito & controversia ipsi Ecclesiae restituas, & de alijs terris quas eadem Ecclesia ante suum [Page 20] tempus habebat, sed perditas nondum recuperauit, mihi rectitudinem judicium (que) consentias. Ad haec volo vt in ijs quae ad Deum & Christianitatem pertinent, te meo prae caeteris consilio credas, ac sicut ego te volo terrenum habere dominum & defensorem, ita & tu me spiritualem habeas patrem & animae tuae provisorem. De Romano quoque Pontifice Vrbano quem pro Apostolico hucusque non recepisti, & ego jam recepi atque recipio, ei (que) debitam obedientiam & subjectionem exhibere volo, cautum te facio ne quod scandalum inde oriatur infuturo. De his quaeso tuae voluntatis sententiam edicio, vt eâ cognitâ certior fiam quo me vertam. Rex ita­que, vocato ad se WILLIELMO Dunelmensi Episcopo, & ROBERTO Co­mite de Mellento, jussit vt eis praesentibus, quae dixerat, iteraret. Fecit impe­rata,10 & Rex sibi per Consilium ita respondit. Terras de quibus Ecclesia saisita quidem fuerat sub LANFRANCO omnes eo, quo tunc erant, tibi modo resti­tuam, sed de illis quas sub ipso non habebat, in praesenti nullam tecum conventio­nem instituo. Veruntamen, de his & alijs, credam tibi sicut debebo. Finierat Rex in istis & ab invicem discesserunt.

Deinde, paucis diebus interpositis, Rex ipse consensum quem à Normannis super ANSELMO, juxta quod praefati sumus, expetierat, per epistolas acce­pit. Et veniens in villam, suam quae Windlesora vocatur, ANSELMVM per se suos (que) convenit, quatenùs & secundùm totius regni de eo factam electionem Pontifex fieri vltrà non negaret, & terras Ecclesiae quas ipse Rex, defuncto 20 LANFRANCO, suis dederat pro statuto servitio, illis ipsis haereditario jure tenendas, causâ sui amoris, condonaret. Sed ANSELMVS nolens Ecclesiam, quam necdum re aliqua investierat, expoliare, terras, vt petebatur, nullo voluit pacto concedere, & ob hoc, orto inter eum & Regem discidio, quod primum quoque de pontificatu ejus agebatur, indefinitum remansit. Vnde ANSEL­MVS oppido laetatus est, sperans se hac occasione, à praelationis onere, per Dei gratiam, exonerandum. Iam enim cum virgâ pastorali curam quam super Beccum Abbas susceperat, pro descripta superiùs absolutione, ipsi Becco resti­tuerat. Et nunc eo quod terras Ecclesiae injuriâ dare nolebat, Episcopalis offi­cij onus sese laetus evasisse videbat. Verum cum decurso non exiguo tempore,30 clamorem omnium, de Ecclesiarum destructione conquerentium, Rex ampliùs ferre nequiret, virum ad se Wintoniae, adunato ibi conventu Nobilium, venire fecit; ac multis bonis & Ecclesiae Dei profuturis promissionibus illectum, pri­matum Ecclesiae Anglorum suscipere suasit atque persuasit. Ille igitur more & exemplo praedecessoris sui inductus, pro vsu terrae, Homo Regis factus est & sicut LANFRANCVS suo tempore fuerat, de toto Archiepiscopatu, saisiri jussus est.

Venit posthaec Cantuariam VII. Kl. Octobris atque immensâ Monachorum, Clericorum, totius (que) plebis alacritate susceptus, ad regendam Ecclesiam Dei, locum Pontificis magno deductus honore conscendit. Eodem die venit Can­tuariam 40 à Rege missus quidam nomine RANVLPHVS, regiae voluntatis ma­ximus executor, qui, spretâ consideratione pietatis ac modestiae, placitum contra eum ipsa die instituit; & ferus ac tumens, tantum Ecclesiae gaudium conturbare non timuit. Quae res cunctorum animos grauiter vulnerauit, con­querentium ac nimis indignè ferentium tanto viro tantam injuriam fieri, vt nec primum quidem suae dignitatis diem permitteretur in pace transigere. Quorum indignationi hoc quoque non parum doloris adjiciebat, quod nego­tium vnde agebatur ad jura Ecclesiae pertinebat; nec in aliquo regalis judicij definitonem respiciebat. Igitur eo tempore nimis atroci plagâ percussi sunt homines ipsius Ecclesiae. Vnde ANSELMVS vehementissimè dolens, sed Re­gi 50 contraire non valens, ex praesentibus futura conjecit; &, quia multas in pontificatu angustias foret passurus, intellexit atque praedixit. Accedens ita­que ad novum sibi (que) insolitum genus serviendi Deo, juxta SALOMONEM, stabat in timore, & praeparabat animam suam ad tentationem, sciens omnes [Page 21] piè volentes in Christo vivere tribulationem necessariò pati oportere.

Instante verò tempore suae consecrationis, venit ex more THOMAS Ar­chiepiscopus Eboracensis, & omnes Episcopi Angliae, Cantuariam, eum (que) debitâ veneratione ibi Pontificem consecravêre pridie nonas Decembris. Duo tamen Episcopi Wigornensis videlicet & Exoniensis, infirmitate detenti, huic consecra­tioni interesse non valuerunt. Sed nuncijs apicibus (que) directis, absentiam suam Coëpiscoporum suorum praesentiae hac in causa praesentem & consentaneam fore denunciaverunt. Verùm cum ante ordinandi Pontificis examinationem WALCHELINVS Wentanus Episcopus, rogatu MAVRICII Episcopi Lun­doniensis 10 cujus hoc officium est, Ecclesiastico more electionem scriptam lege­ret, mox in primo versu THOMAS Eboracensis graviter offensus eam non jure factam conquestus est. Nam cum diceretur, Fratres & Coëpiscopi mei, ve­strae fraternitati est cognitum, quantum temporis est ex quo, accidentibus varijs eventibus, haec Dorobernensis Ecclesia totius Britanniae metropolitana suo sit vi­duata pastore, subintulit, dicens, Totius Britanniae metropolitana? Si totius Bri­tanniae metropolitana, Ecclesia Eboracensis quae metropolitana esse scitur, metro­politana non est. Et quidem Ecclesiam Cantuariensem primatem totius Britan­niae esse scimus, non metropolitanam. Quod auditum ratione subnixum esse, quod dicebat intellectum est. Tunc statim Scriptura ipsa mutata est & pro To­tius 20 Britanniae metropolitana, Totius Britanniae primas scriptum est, & omnis controversia conquievit. Itaque sacravit eum vt totius Britanniae primatem. Cum igitur inter sacrandum, pro ritu Ecclesiae, textus Euangelij super eum ab Epi­scopis apertus, tentus, &, peractâ consecratione, fuisset inspectus, haec in sum­mitate paginae sententia reperta est, Vocauit multos, & misit servum suum horâ coenae dicere invitatis vt venirent, quia jam parata sunt omnia; & ceperunt si­mul omnes excusare. Deinde jam consummato ordinationis suae die octavo, Can­tuariam egrediens, ad curiam Regis pro imminente nativitate Domini vadit. Quo perveniens, hilariter à Rege totâ (que) regni Nobilitate suscipitur.

Ea tempestate, Rex Normanniam fratri suo ROBERTO, toto conamine, 30 auferre laborans multam & immensam vndecunque collectam pecuniam in hoc expendebat, adeò vt nonnullas etiam difficultates pateretur, quas regiam pati excellentiam indecens videbatur. Suasus igitur ab amicis suis novus Pon­tifex, quingentas argenti libras Regi obtulit, sperans, & pollicentibus credens sese pro hoc ejus deinceps gratiam firmiter adépturum, & quae Dei sunt inten­dere volentem fautorem in cunctis habiturum, necne rebus Ecclesiasticis intùs & extrà pacem tuitionem (que) illius contra omnes aemulos adquisiturum. Rex er­gò tali oblatione auditâ, bene rem quidem laudando respondit; sed quidam malignae mentis homines Regem, vt fieri solet, ad hoc perduxerunt quatenus oblatam pecuniam spernendo recipere non adquiesceret.

40 Tu, inquiunt, eum prae caeteris Angliae Principibus honorasti, ditasli, exaltasti; & nunc cum tuâ necessitate consideratâ duo millia, vel certè, vt levissimè dicatur, mille libras pro agendis munificentiae tuae gratijs tibi dare deberet quingentas (proh pudor!) offert. Sed paululùm sustine, faciem (que) tuam super eo commuta, & videbis quod consueto aliorum ductus terrore, ovans, ad tuam benignitatem recuperan­dam, quingentis quas offert totidem libras adijciet. Siquidem hunc ipse Rex morem erga cunctos quibus dominatur, habebat, vt quum quis eorum aliquid ei pecuniarum, etiam solius gratiae obtentu, offerebat, oblatum, nisi quantitas rei voto illius concurreret, sperneret. Nec offerentem in suam vlterius amici­tiam admittebat, si ad determinationem suam oblatum munus non augeret. Opi­nati 50 sunt ergo illi maligni ANSELMVM quoque hoc more terrendum, atque ad explendam Regis voluntatem, auctâ pecuniâ illicò promovendum. Verum mentita est iniquitas sibi. Itaque mandatur illi, Regem oblatam pecuniam re­futare; & miratus est. Adito (que) Rege, sciscitatus est vtrum ab eo tale manda­tum processerit, annon. Audit verè processisse, & statim postulans ait, Ne mi [Page 22] Domine, precor hoc facias vt quod in praesentiarum offero suscipere abnuas. Li­cet enim primum sit, non tamen extremum Archiepiscopi tui donum erit. Et fateor, vtilius tibi est, & honestius à me pauca cum amicâ libertate, & saepe su­scipere quam violentâ exactione mihi multa simul sub servili conditione auferre. Amic [...] nempe libertate me, & omnia mea ad vtilitatem tuam habere poteris, servili autem conditione nec me nec mea habebis. Ad quae, iratus Rex, Sint, in­quit, cum jurgio tua tibi, sufficient mea mihi. Vade. Surrexit ergo & exijt, reputans apud se, fortè non sine sui praemonitione, primo ad sedem suam in­troitus Dei, Evangelium lectum fuisse, Nemo potest duobus Dominis servire. Et alacrior in seipsum reversus. Benedictus sit, ait, omnipotens Deus, qui me suâ misericordiâ immunem servavit ab omni infamia. Si enim haec quae obtuli Rex 10 gratiose suscepisset, profectò à malignis hominibus, qui exundant, jam ante pro Episcopatu promissa, & nunc sub callida oblatione reddita fuisset putatum. Sed modo quid agam? Praesignatum vti (que) munus pro redemptione animae suae pauperi­bus Christi dabo, non illi; & quo ei suam gratim infundat me (que) ab omni malo defendat, devotus orabo. Quaesitâ dehinc per internuntios, sed quia pecuniam duplicare, noluit, minimè adquisitâ gratiâ ejus, à curia, festivitate finita, reces­sit, sollicitius agens, oblato munere, vt proposuerat, Christi pauperes re­creare.

Veniens autem in villam suam, quae Herga vocatur, dedicavit illic Ecclesiam quam LANFRANCVS quidem fabricaverat, sed morte praeventus sacrare ne­quiverat.20 Inter quam dedicationem, venerunt illuc duo Canonici de Sancto PAVLO ab Episcopo Lundoniae missi, literas ex parte Episcopi deferentes, in quibus vt ipsam dedicationem, donec simul inde loquerentur, differret, depre­catus est. Dicebat enim ipsam Ecclesiam in sua Parochia esse, & ob hoc licèt in terra Archiepiscopi fuerit, dedicationem illius ad se pertinere. Audiens hoc ANSELMVS, & Antecessorum suorum antiquam consuetudinem sciens, ra­tus est ab ipso Ministerio pro hominum precibus non cessandum, nec fecit. Si quidem mos & consuetudo Archiepiscoporum Cantuariensium ab antiquo fuit & est, vt in terris suis vbicun (que) per Angliam sint, nullus Episcoporum praeter se jus aliquod habeat, sed humana simul & divina omnia velut in 30 propria Diocoesi in sua dispositione consistant. ANSELMVS tamen nulli quicquam injuriarum, quasi liberâ vtens potestate, facere volens, diligenti post­mod [...]m Inquisitione consuetudinis hujus certitudinem studuit investigare; quatenùs si eam ratam non fuisse constaret, à modò ab ea temperaret. Super­erat adhuc beatae memoriae WOLSTANVS Episcopus vnus & solus de anti­quis Anglorum Patribus, vir in omni religione conspicuus, & antiquarum An­gliae consuetudium scientiâ apprimè eruditus. Hunc ANSELMVS de nego­tio consuluit, & quo simplicem sibi veritatem innotesceret, postulavit. Quo il­le suscepto, scripsit illi haec.

REverendissimo, ac Beatissimo vitae sanctitate & summae sedis dignita­te 40 Praelato, ANSELMO Archiepiscopo, WOLSTANVS servo­rum Dei minimus Wigorniensis Ecclesiae Episcopus merito indignus, orationum obsequia fidelia (que) ex caritate servitia.

Novit prudentia vestra, quotidianos labores & oppressiones sanctae Ecclesiae, malignis eam opprimenti­bus, & ipsis, quos oportuerat eam tueri, auctoribus existentibus. Ad hos re­pellendos, & contra tales sanctam Ecclesiam defendere, Sanctitas vestra loca­ta est in summa arce. Ne igitur dubitet; non eam saecularis potentiae timor hu­miliet, non favor inclinet, sed fortiter incipiat, incepta cum Dei adjutorio 50 perficiat, insurgentibus obsistat, opprimentes reprimat, sanctam (que) Matrem no­stram contra tales defendat. De his autem vnde Nobis dignitas vestra scri­bere [Page 23] & nostrae parvitatis Consilium est dignata quaerere, quantum recordari possumus dicere non omittimus. Hanc deni (que) vnde consuluit causam ventila­ri nunquam audivimus, quia nullus aliquando extitit qui hanc Cantuariensi Archiepiscopo potestatem adimere vellet, & ne dedicationem propriarum dun­taxat Ecclesiarum publice faceret, defenderet. Extant quippe & in nostra Diocoesi altaria, & quaedam etiam Ecclesiae in hijs scilicet villis quas STI­GANDVS vestrae Excellenciae Praedecessor, haut tamen jure Ecclesiasticae haereditatis sed ex dono possederat saecularis potestatis, ab ipso dedicata 10 nostris & antecessoris nostri temporibus, Nobis inconsultis, nec antea nec po­stea inde calumniantibus, vtpote hanc spiritualem potestatem ejusdem Metro­politani Episcopi esse scientibus. Judicium tamen hinc agitatum, aut hoc ex iure sibi iudicatum aliquando minime audivimus, sed quod in nostra Diocoesi eum fecisse liberè agnovimus, in aliorum etiam facere posse credimus. Ecce quantum inde reminisci aut scire potuimus prudentiae vestrae intimavi­mus; iam quid faciendum sit ipsa consideret. Valeat paternitas vestra & oret pro Nobis.

20 Roboratus igitur ANSELMVS ex istis, atque ex multis aliorum quos lon­gum est enumerare testimonijs; Securè deinceps suorum morem Antecesso­rum emulabatur, non solum Ecclesias, inconsultis Episcopis, sacrans, sed & quae (que) divina officia in cunctis terris suis per se suosve dispensans.

Evolutis de hinc aliquantis diebus; ex praecepto Regis, omnes fere Epi­scopi, vna cum principibus Angliae ad Hastinges convenerunt, ipsum Re­gem in Normanniam transfretaturum sua benedictione & concursu prosecuti. Venit & Pater ANSELMVS, suis quam maxime orationibus per marina pe­ricula Regem protegendo ducturus. Morati verò sunt ibi Rex & Principes plus vno mense, vento transitum Regi prohibente. In qua mora ANSELMVS 30 sacravit in Ecclesia sanctae Dei genitricis MARIAE quae est in ipso Castello, ROBERTVM ad regimen Ecclesiae Lincolniensis, ministrantibus sibi in hoc officio septem de suffraganeis Episcopis suis. De qùa tamen consecratione qui­dam de Episcopis at (que) Principibus conati sunt contra ANSELMVM scanda­lum movere, intendentes ad hoc vt eundem Episcopum absolutè abs (que) debita professione consecraret. Quod nullo jure fulti ea solummodo re sunt aggressi; quia putabant se animo Regis aliquid ex conturbatione ANSELMI, vnde laetaretur inferre, scientes eum pro suprascripta causa adversus ipsum non pa­rum esse turbatum. Sed ANSELMVS ex his nil rancoris mente concipiens, placido vultu nulla ratione assensum eis praebere, nec Episcopum, nisi primo susceptâ professione ab eo de subjectione & obedientia sua, sacrare voluit. Rex 40 quoque, vbi quid Episcopi moliebantur audivit, asseruit se nullo pacto consen­surum vt pro inimicitia quam contra Archiepiscopum habebat, Matri suae Ec­clesiae Cantuariensi de sua dignitate quid quivis detraheret.

Eo tempore Curialis iuventus forme tota crines suos invencularum more nutriebat; & cotidie pexa, ac irreligiosis nutibus circumspectans, delicatis vestigijs, tenero incessu, obambulare solita erat. De quibus cum in capite je­junij sermonem in populo ad Missam suam & ad Cineres confluente, idem Pater habuisset; copiosam turbam ex illis in poenitentiam egit, &, attonsis crinibus, in virilem formam redegit. Illos autem quos ab hac ignominia revo­care 50 nequivit, à Cinerum susceptione, & à suae absolutionis benedictione su­spendit. Erat autem in hijs & hujusmodi prudentèr ac libere agens. Necne solius Iustitiae respect [...] prae oculis in omnibus habens, qualitèr ad Dei ser­vitium justitiam (que) colendam Regem provocaret studiosius intendit.

Die igitur quadam ad eum ex more ivit, & juxta illum sedens, eum his ver­bis [Page 24] alloqui caepit. Mare te, Domine mi Rex transiturum & Normanniam tuae ditioni subjugaturum disposuisti. Verum, quo haec & alia quae desideras tibi pro­spere cedant; obsecro primum fer opem & consilium qualiter in hoc regno tuo Christianitas quae jam fere tota in multis perijt in statum suum redigi possit. Re­spondit. Quam opem, quod consilium? Iube, ait, si placet Concilia ex antiquo vsu renovari, quae perperam acta sunt in medium revocari, revocata examinari, examinata redargui, redarguta sedari. Generale nempe concilium Episcoporum ex quo Rex factus fuisti non fuit in Anglia celebratum, nec retroactis pluribus annis. Quapropter multa crimina eruperunt, & nullo qui ea recideret existente in ni­mium robur per parvam consuetudinem excreverunt. At ille. Cum, inquit, mihi 10 visum fuerit de his agam, non ad tuam sed ad meam voluntatem. Sed in hoc a­liud tempus expendetur, & adjecit subsannans. Tu vero in Concilio vnde lo­quereris? Tunc ille. Nefandissimum Sodomae scelus (vt illicita consanguineorum conubia, & alia multa rerum detestandarum facinorosa negotia taceam) scelus inquam Sodomae noviter in hac terra divulgatum jam plurimum pullulavit, multos (que) suâ immanitate foedavit. Cui fatoer nisi districtius à te prodiens sententia Iudicij, & Ecclesiasticae vigor discipline celerius obvjet, tota terra non multò pòst Sodoma fiet. Sed conemur vnà quaeso, tu regia potestate & ego Pontificali authori­tate quantus tale quid inde statuatur, quod cum per totum fuerit regnum divul­gatum, solo etiam auditu quicun (que) illius fautor est, paveat & deprimatur. Non 20 sederunt haec animo principis, & paucis ita respondit. Et in hac re quid fieret pro te? Si non, inquit ANSELMVS, pro me, spero fieret pro Deo, & te. Suf­ficit, dixit, nolo inde vltra loquaris. Tacuit ille, sed mox verba sua vertit ad alia dicens. Est & aliud cui tam industriam intendere vellem & intendendo con­silij tui manum extendere. Abbatiae quamplures sunt in hac terra suis Pastoribus destitutae. Quamobrem Monachi, relicto ordine suo, per luxus saeculi vadunt & sine confessione de hac vita exeunt. Vnde consulo, precor, moneo, quatenùs tanta re diligenter inspecta, secundum voluntatem Dei, Abbates illis instituas, ne in de­structione Monasteriorum & perditione Monachorum tibi, quod absit, damnatio­nem adquiras. Non potuit amplius spiritum suum Rex cohibere, sed oppidò 30 turbatus, cum iracundia dixit. Quid ad te? Nunquid Abbatiae non sunt meae? Hem, tu quod vis agis de villis tuis, & ego non agam quod volo de Abbatijs meis? Ait. Tuae quidem sunt vt illas quasi Advocatus defendas at (que) custodias, non tuae autem vt invadas aut devastes. Dei scimus eas esse, vt sui Ministri inde vivant, non quo expeditiones & bella tua inde fiant. Deni (que) villas & quam plures reddi­tus habes vnde pleniter administrare tua potes. Ecclesijs si placet sua dimitte. Pro certo, inquit, noveris mihi valde contraria esse quae dicis. Nec enim anteces­sor tuus auderet vllatenus Patri meo talia dicere; & nihil faciam pro te. Intellexit ergo ANSELMVS se verba in ventum proferre, & surgens abijt.

Reputans autem in hujusmodi responsis, non nihil pristinam iram operari,40 & considerans offenso Principis animo nequaquam posse pacem rebus dari; quo & rebus consuleret & liberius, favente sibi regali providentiâ, Deo fructi­ficaret, humili per Episcopos prece Regem deprecatus est, vt in amicitiam sui sese gratis admitteret. Quod si (ait) facere non vult, cur nolit edicat, & si of­fendi, satisfacere paratus sum. Relata sunt ista ad Regem, & respondit. De nul­la re illum inculpo, nec tamen ei gratiam meam, quia non audio quare, indulgere volo. Quod cum Episcopi viro retulissent, percunctatus est quidnam illud es­set quod, quia non audiebat, preces suas exaudire nolebat. Mysterium hoc, inquiunt, planum est. Nam si pacem ejus vis habere, necessario te oportet ei de 50 pecunia tua copiose praebere. Iam nuper obtulisti ei quingentas libras, sed quoniam parum sibi visum est, noluit illas recipere. Nunc si vis nostro consilio credere, &, quod in simili negotio facimus, tu quo (que) facere, suademus, ipsas ei quingentas libras ad praesens da, & tantundem pecuniae quam ab hominibus tuis accipies illi promit­te, [Page 25] & confidimus quod & tibi amicitiam suam restituet, & tuam vt voles pacem abere permittat. Aliam, qua exeas, viam non videmus, nec Nos pari angu­stia clausi aliam exeundi habemus. At ille continuò intelligens quid consilij hu­jus effectus praetenderet, ait, Absit hic exitus à me. Nam cum ipse mihi juxta quod dicitis, nullam alicujus offensae calumniam imponat; & tamen tantum iratus est mihi vt non nisi mille libris argenti pacari queat: forte si nunc novus Episco­pus hac eum donatione pacarem, ex ipso vsu alia vice similiter irasceretur, vt pa­ri voto pacaretur. Amplius; Homines mei post obitum venerabilis mermoriae LANFRANCI Antecessoris mei, depredati sunt & spoliati, & ego cum hucvs (que) 10 nil eis vnde revestiri possint contulerim, jam eos nudes spoliarem, immò spoliatos excoriarem? Absit. Nihilo quo (que) minus hoc absit à Me, amorem Domini mei fa­cto ostendere venalem esse. Fidem ei debeo & honorem, & ego illi hoc dedecus fa­cerem, scilicet gratiam suam quasi Equum vel Asinum vilibus nummulis eme­rem? Emptum deni (que) amorem ejus vti (que) tanti pendere postea quantum precium pro eo datum estimarem. Sed longe sit à Me sublimitatem tantae rei humili precio comparare. Magis autem satagite quo gratis & honestè me sicut Archiepisco­pum Cantuariensem & Patrem suum spiritualem diligat, & ego ex mea partè dabo operam vt me, & mea ad servitium & voluntatem ejus juxta quod debebo exhibeam. Dixerunt, Scimus quod saltem oblatas ei quingentas libras non ne­gabis. 20 Respondit. Nec ipsas vti (que) illi amplius dabo, quia cum eas sibi offerrem suscipere noluit, & jam plurimam partem earum vt promisi pauperibus dedi. Nunciata sunt ista Regi, & jussit haec ei contra referri. Heri magno, & hodie illum majori odio habeo, & sciat revera quod cras & deinceps acriori & acerbio­ri odio semper habebo. Pro Patre verò vel Archiepiscopo nequaquam illum vltrà tenebo, sed benedictiones & orationes ejus execrans penitus respuo. Eat quo vult, nec me transfretaturum pro danda benedictione diutiùs expectet. Festinantius i­gitur à Curia discessimus, & ipsum voluntati suae reliquimus. Et ipse quidem in Normanniam transijt, expensa (que) immensa pecuniâ eam sibi nullatenus subi­gere potuit. Infecto ita (que) Negocio in Angliam reversus est.

30 Quem consistentem in quadam villa quae tribus Miliarijs à Sceftesberia di­stans Ilingheham vocatur ANSELMVS adojt, ei (que) suam voluntatem in hoc esse innotuit, vt Romanum Pontificem pro pallij sui petitione adiret. Ad quod Rex. A quo inquit Papa illud requirere cupis? Erant quippe, illo tem­pore, duo vt in Anglia ferebatur qui dicebantur Romani Pontifices à se invi­cem discordantes, & Ecclesiam Dei inter se divisam post se trahentes. VRBA­NVS videlicet qui, primo vocatus ODO, fuerat Episcopus Ostiensis, & CLE­MENS, qui WIBERTVS appellatus fuerat, Archiepiscopus Ravennas. Quae res vt de alijs mundi partibus sileam, per plures annos Ecclesiam Angliae in tantum occupavit, vt ex quo venerandae memoriae GREGORIVS qui antea 40 vocabatur HILDEBRANDVS, defunctus fuit; nulli, loco Papae, vsque ad hoc tempus subdi vel obedire voluit. Sed VRBANO jamdudùm pro Vicario beati PETRI ab Italia Gallia (que) recepto; ANSELMVS etiam, vtpote Abbas de Normannia, eum pro Papa receperat, & sicut vir nominatissimus, necnon authoritate plenus ejus literas susceperat, eique velut summo sanctae Ecclesiae Pastori suas direxerat. Requisitus ergo à Rege à quo Papa vsum pallij petere voluisset, respondit, Ab VRBANO. Quo Rex audito, dixit illum pro Apo­stolico se nondum accepisse, nec suae vel paternae consuetudinis eatenus exti­tisse, vt praeter suam licentiam aut electionem aliquis in regno Angliae Papam nominaret, & quicun (que) sibi hujus dignitate potestatem vellet praeripere; vnum 50 foret ac si Coronam suam sibi conaretur auferre. Ad quae ANSELMVS ad­mirans, in medium protulit quod supra retulimus, se videlicet antequam Epi­scopus fieri consentiret ei apud Rovecestram dixisse, quod ipse Abbas Beccensis existens VRBANVM pro Papa susceperit, nec ab illius obedientia & subje­ctione quoquo modo discedere voluerit. Quibus ille auditis, irae stimulis exa­gitatus [Page 26] protestatus est illum nequaquam fidem quam sibi debebat simul & A­postolicae sedis obedientiam, contra suam voluntatem, posse servare. ANSEL­MVS igitur, salvâ ratione sua, quam de subjectione & obedientia Romanae Ec­clesiae in medium tulerat, petivit inducias ad istius rei examinationem quatenus Episcopis, Abbatibus, cunctis (que) regni Principibus vnà coëuntibus communi as­sensu definiretur, vtrùm salvâ reverentiâ & obedientiâ sedis Apostolicae posset fidem terreno Regi servare, annon. Quod si probatum, inquit, fuerit, vtrum­que fieri minimè posse, fateor malo terram tuam, donec Apostolicum suscipi­as, exeundo devitare, quam beati PETRI ejus (que) Vicarij obedientiam vel ad horam abnegare. Dantur ergo induciae, atque ex regia sanctione fermè totius 10 Regni Nobilitas quinto Id. Martij pro ventilatione istius causae in vnum apud Rochingheham coit.

Fit itaque Conventus omnium, Dominico die, in Ecclesia quae est in ipso Castro sita ab hora prima, Rege & suis secretius in ANSELMVM consilia sua studiose texentibus. ANSELMVS autem Episcopis, Abbatibus & Principibus ad se à regio secreto vocatis, eos & assistentem Monachorum, Clericorum, Laicorum numerosam multitudinem hac voce alloquitur. ‘Fratres mei filij Ecclesiae Dei, omnes dico qui hîc congregati estis in nomine Domini, pre­cor intendite, & causae propter quam ventilandam adunati estis, pro viri­bus opem vestri consilij ferte. Quae autem ipsa causa sit brevi qui nondum 20 pleniter audistis, si placet, audite. Verba quaedam orta sunt inter Domi­num nostrum Regem & Me, quae quandam videntur dissensionem genera­re. Nam cum nuper licentiam adeundi VRBANVM sedis Apostolicae prae­sulem juxta morem Antecessorum meorum pro pallij mei adeptione ab eo postulassem, dixit se VRBANVM ipsum pro Papa necdum suscepisse, & ideo nolle me ad eum illius rei gratiâ properare. Quinetiam ait, si eundem VRBANVM aut quemlibet alium sine mea electione, & auctoritate in reg­no meo pro Papa suscipis, aut susceptum tenes; contra fidem quam mihi debes facis, nec in hoc me minùs offendis, quàm si Coronam meam mihi tollere conareris. Vnde scias in regno meo nullum te participium habitu­rum,30 si non apertis assertionibus probavero te omnis obedientiae subjectio­nem VRBANO de quo agitur, pro voto meo, negaturum. Quod ego au­diens, admiratus sum. Siquidem, Abbas eram, vt nostis, in alio regno, per misericordiam Dei conversatus ad omnes sine querela. Nulla verò spe vel desiderio Pontificatus, sed quibusdam rationabilibus causis quas nullatenus omittere poteram, in hanc terram sum venire coactus. Ipso autem Rege in­firmato, omnes qui tunc aderatis ei vt Matri suae & vestrae scilicet Eccle­siae Cantuariensi per institutionem Pontificis ante mortem suam consuleret, pro voto consuluistis. Quid dicam? Suscepto confilio, placuit illi & vobis in hoc opus eligere me. Objeci plurima, subducere me Praesulatui gestiens,40 nec adquievistis. Professus sum inter alia me hunc de quo nunc querela ista conseritur VRBANVM pro Apostolico suscepisse, Me (que) ab ejus subjectione quoad viveret vel ad horam discedere nolle; & qui ad hoc tunc temporis mihi contradiceret nemo fuit. Sed quid? Rapuistis me & coëgistis onus omnium suscipere qui corporis imbecillitate defessus meipsum vix poteram ferre. In quo facto putabatis forsan mihi ad votum servire. Sed quantum illud desideraverim, quàm gratum habuerim, quantum in illo delectatus sim, dicere in praesenti quidem, cum nihil prosit, supervacuum aestimo. Verum ne quis in hac re conscientiam meam nesciens scandalizetur in me: fateor verum dico quia salvâ reverentiâ voluntatis Dei maluissem illa die si optio 50 mihi daretur in ardentem rogum comburendus praecipitari, quam Archiepi­scopatus dignitate sublimari. Attamen videns importunam voluntatem vestram, credidi Me vobis & suscepi onus quod imposuistis, confisus spe auxilij vestri quod polliciti estis. Nunc ergo, ecce tempus adest quo sese causa obtulit, vt [Page 27] onus meum consilij vestri manu levetis. Pro cujus consilij adeptione petivi inducias ab eo die quo mihi praefata verba dicta sunt, in hunc diem quate­nus in vnum conveniretis, communi consilio investigaretis, vtrumnam possim salvâ fidelitate Regis, servare obedientiam Apostolicae Sedis. Petivi inquam inducias & accepi, & ecce gratiâ Dei adestis. Omnes itaque, sed vos prae­cipuè Fratres & Coëpiscopi mei, precor & moneo, quatenus istis diligenter inspectis studiosius, sicut vos decet, quo inniti queam mihi consilium detis, Ita vt, & contra obedientiam Papae nihil agam, & fidem quam Domino Regi debeo non offendam. Grave siquidem mihi est Vicarium beati PETRI 10 contemnendo abnegare: Grave, fidem quam Regi me secundum Deum ser­vaturum promisi violare: Grave nihilominus quod dicitur, impossibile mihi mihi fore vnum horum, non violato altero, custodire.’ Ad haec Episcopi responderunt. Consilium quod à Nobis petis, penes te est; quem prudentem in Deo ac bonitatis amatorem esse cognoscimus, & ob hoc in tam profunda re consi­lio nostro non eges. Verum si, remotâ omni alia conditione, simpliciter ad volun­tatem Domini nostri Regis consilij tui summam transferre velles, prompta tibi vo­luntate, vt nobis ipsis, consuleremus. Attamen, si jubes, verba tua ipsi Domino nostro referemus, & cum audierimus quid inde sentiat, dicemus tibi. Annuit ipse, & fecerunt vt dixerant. Praecepit itaque Rex vt omnia in crastinum, quia dies 20 Dominica erat, differrentur, & ANSELMVS ad hospitium suum, Curiam ma­nere petiturus, reverteretur. Factum est ita. Et manè, juxta condictum, rever­si sumus. Itaque ANSELMVS in medio Procerum & conglobatae multitu­dinis sedens, ita orsus est. ‘Si juxta quod à vobis, Domini Fratres, hesterno no die, consilium de praesenti causa petivi, vel nunc dare velletis, acciperem.’ At illi. Quod heri respondimus, modo respondemus: scilicet, si purè ad volunta­tem Domini Regis Consilij tui summam transferre volueris, promptum, & quod in nobis ipsis vtile didicimus, à Nobis consilium certum habebis. Si autem secun­dum Deum, quod vllatenus voluntati Regis obviare possit, consilium à Nobis ex­pectas, frustra niteris; quia in hujusmodi nunquam tibi Nos adminiculari vide­bis. 30 Quibus dictis, conticuerunt, & capita sua quasi ad ea quae ipse illaturus erat demiserunt. Tunc Pater ANSELMVS erectis in altum luminibus vi­vido vultu, reverenda voce ista locutus est. ‘Cum Nos qui Christianae plebis Pastores, & vos qui populorum Principes vocamini, consilium mihi Principi vestro non nisi ad vnius hominis voluntatem dare vultis; Ego ad summum Pastorem, & Principem omnium, Ego ad magni consilij angelum curram & in meo, immò in suo & Ecclesiae suae negotio, consilium quod se­quar ab eo accipiam. Dicit beatissimo Apostolorum PETRO, Tu es PETRVS, & super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam, & portae Inferi non praevale­bunt adversus eam, & tibi dabo claves regni Coelorum, & quodcun (que) ligaveris 40 super terram erit & in coelis ligatum, & quodcun (que) solveris super terram erit so­lutum & in coelis. Communiter etiam Apostolis omnibus. Qui vos audit, me au­dit; & qui vos spernit, me spernit; & qui tangit vos, sicut qui tangit pupillam o­culi mei. Haec sicut principaliter beato PETRO, & in ipso caeteris Apostolis dicta accipimus, ita principaliter Vicario beati PETRI, & per ipsum caeteris Episcopis, qui vices agunt Apostolorum, eadem dicta tenemus; non cuilibet Imperatori, non alicui Regi, non Duci, non Comiti. In quo tamen terrenis Principibus subdi ac ministrare debeamus. Docet & instruit idem ipse magni consilij Angelus, dicens, Reddite quae sunt Caesaris Caesari, & quae sunt Dei Deo. Haec verba, haec consilia Dei sunt. Haec approbo, haec suscipio, haec nulla ratio­ne exibo. Quare cuncti noveritis in communi, quod in his quae Dei sunt 50 Vicario beati PETRI obedientiam, & in his quae terrenae Domini mei Regis dignitati jure competunt & fidele consilium & auxilium pro sensus mei capacitate impendam.’ Finierat Pater in istis. Omnes igitur assidentes oppidò turbati, cum festinatione & magno tumultu surrexerunt, turbationem [Page 28] suam confusis vocibus exprimentes, vt eos illum esse reum mortis vnà clama­re putares. Conversi (que) ad illum, cum jurgio, Scias, inquiunt, Nos haec verba tua minimè Domino nostro tua vice portaturos. Quibus dictis ad Regem rever­si sunt. Quia ergo nemo cui verba sua Regi deferenda tuto committeret cum ANSELMO remansit, ipsemet ad Regem ingrediens, quae dixerat, viva voce innotuit, illico (que) reversus est. Ad quae Rex vehementer iratus, cum Episcopis atque Principibus, intentissimè quaerere cepit, quid dictis ejus objicere posset, nec invenit. Scandalizati ergo inter se, abinvicem sunt in partes divisi, & hîc duo, ibi tres, illic quatuor in vnum consiliabantur, studiosissimè disquirentes, si quo modo possent aliquod responsum contra haec componere, quod & re­giam animositatem deliniret, & praelibatas sententias Dei adversâ fronte non 10 impugnaret. Solus inter haec ANSELMVS sedebat tantùm innocentiâ cor­dis sui, & in misericordia Domini Dei fiduciam habens. Adversarijs verò ejus conciliabula sua in longum protelantibus, ipse ad parietem se reclinans leni somno quiescebat. Factâ itaque longâ morâ redeunt Epscopi cum nonnullis Principibus à Rege, haec viro dicentes. Vult Dominus noster Rex omissis alijs verbis à te sub celeritate sententiam audire, De his videlicet quae inter illum & te dicta fuerunt apud Ilingh [...]h [...]m, vnde petisti inducias in hunc diem responden­di. Res nota est, & expositione non indiget. Veruntamen noveris totum regnum conqueri adversum te quod nostro communi Domino conaris decus Imperij sui, Co­ronam auferre. Quicunque enim Regiae dignitatis ei consuetudines tollit, Coronam 20 simul & Regnum tollit. Vnum quippe sine alio decenter haberi non posse probamus. Sed re cogita, rogamus te, & VRBANI illius qui offenso Domino Rege nil tibi prodesse, nec ipso pacato tibi quicquam valet obesse, obedientiam abijce, subjectio­nis jugum excute, & liber vt Archiepiscopum Cantuariensem decet in cunctis actibus tuis voluntatem Domini Regis, & jussionem expecta: necne, quòd secus egisti culpam agnosce, ac vt tibi ignoscat voto illius in omni quod à te inde peti­erit sapientis more concurre, quatenus inimici tui qui casibus tuis nunc insultant, visa dignitatis tuae sublevatione erubescant. Haec, inquam haec rogamus, haec con­sulimus, haec tibi tuis (que) necessaria esse dicimus, & confirmamus. Respon­dit. ‘Quae dicitis audio, sed, vt ad alia taceam, abnegare obedientiam 30 Domini Papae nullatenus volo. Iam dies declinat in vesperam. Dif­feratur si placet, in crastinum causa ista quo tractans mecum, respondeam quod Deus inspirare dignabitur.’ Suspicati ergo illum, aut quid diceret vl­trà nescire, aut metu addictum jam statim coepto desistere, reversi ad Regem persuaserunt inducias nullâ ratione dandas, sed causâ recenti examinatione dis­cussâ, supremam, si suis adquiescere consilijs nollet, in eum mox Iudicij senten­tiam invehi juberet. Erat autem quasi primus & Prolocutor Regis in hoc negotio WILLELMVS supra nominatus Dunelmensis Episcopus, homo linguae volubilitate facetus, quàm purâ sapientiâ praeditus. Hujus quoque discidij quod inter Regem & ANSELMVM versabatur, erat Auctor gravis, & Incentor, Regi [...], spoponderat 40 se facturum, vt ANSELMVS aut Romani Pontificis funditùs obedientiam abnegaret, aut Archiepiscopatui, reddito baculo & annulo, abrenunciaret. Quâ sponsione fretus Rex, applaudebat sibi, sperans illum vel, abjurato Apostolico, infamem remanere in regno suo, vel eodem retento, rationabiliter extorrem fieri à regno suo. Et ista quidem volebat propterea quod omnem auctoritatem exercendae Christianitatis illi adimere cupiebat. Nec enim regiâ dignitate integrè se po­titum suspicabatur, quamdiù aliquis in tota terra, vel etiam secundum Deum, nisi per eum quicquam habere (nota dico) vel posse dicebatur. Quam cordis illius voluntatem Dunelmensis intelligens, omni ingenio satagebat, si quo mo­do ANSELMVM calumniosis objectionibus fatigatum regno eliminaret, ra­tus 50 vt dicebatur, ipse discedente, se Archiepiscopatus solio sublimandum. Cum igitur Regi persuasisset quaesitus inducias ANSELMO non esse dandas, comitatus quàm pluribns qui verba sua suo fulcirent testimonio, ad virum in­grediens, [Page 29] ait. Audi quaerimoniam Regis contra te. Dicit quod quantum tua interest, eum suâ dignitate spoliasti, dum ODONEM Episcopum Ostiensem sine sui auctoritate praecepti Papam in sua Anglia facis, & sic spoliatum petis tibi in­ducias dare quo possis eandem spoliationem tuis adinventionibus justam esse demon­strare. Revesti eum primo si placet debitâ Imperij sui dìgnitate, & tunc demum de inducijs age. Alioquin noveris illum sibi ipsi odium Dei omnipotentis im­precari, Nos (que) fideles ejus imprecationi ipsius conniventes acclamare, si vel ad ho­ram inducias dederit, quas tibi in crastinum dari precaris. Quare jam nunc è vestigio ad Domini nostri dicta responde, aut sententiam tuae vindicem praesum­ptionis 10 dubio procul in praesenti experiere. Nec jocum existimes esse quod agitur, immò in istis magni doloris stimulis vrgemur. Nec mirum. Quod enim Dominus tuus & noster in omni dominatione sua praecipuum habebat, & quo eum cunctis Regibus praestare certum erat, hoc ei quantum in te est iniquè tollis, tollens fidem cum sacramento quod ei feceras polluis, & omnes amicos ejus magna in hoc confu­sione involuis. Audiens haec ANSELMVS patienter sustinuit, mox (que) ad tantae ca­lumniae nefas ita brevi respondit. Qui propterea quod venerabilis sanctae Roma­nae Ecclesiae summi Pontificis obedientiam abnegare nolo vult probare me sidem & sacramentum violare quod terreno Regi debeo, assit, & in nomine Domini me paratum inveniet ei sicut debeo & vbi debeo respondere. Quibus auditis, 20 aspicientes sese ad invicem, nec invenientes quid ad ista referrent, ad Domi­num suum reversi sunt. Protinus enim intellexerunt quod prius non animad­verterunt, nec ipsum advertere posse putaverunt, videlicet Archiepiscopum Cantuariensem à nullo hominum, nisi à solo Papa, judicari posse vel damnari, nec ab aliquo cogi pro quavis calumnia cuiquam, eo excepto, contra suum velle respondere. Ortum interea murmur est totius multitudinis pro injuria tanti viri summissa inter se voce quaerentis. Nemo quippe palàm pro eo loqui audebat ob metum Tyranni. Veruntamen Miles vnus de multitudine prodi­ens viro astitit flexis coram eo genibus dicens. Domine Pater, rogant te per me supplices filij tui ne turbetur Cor tuum ex ijs quae audisti, sed memor esto beati IOE 30 vincentis Diabolum in sterquilinio, & vindicantis ADAM quem ipse vicerat in Paradiso. Quae verba dum Pater comi vultu accepisset, intellexit animum po­puli in sua secum sententia esse. Gavisi ergo exinde sumus, & animae quiores effecti, confidentes juxta scripturam vocem populi, vocem esse Dei. Quid a­gam? Si minas, si opprobria, si contumelias, si mendacia viro objecta singu­latim describere voluero, timeo nimius judicari. Quae tamen omnia pro fide­litate Apostolicae sedis aequanimit [...]r sustinebat, &, juvante Deo, invictâ quae (que) ratione destruebat, ostendens potius in veritate sese consistere, at (que) in cunctis quae negotij summa respiciebat Deum Auctorem habere. Cum haec omnia Rex agnovisset vs (que) ad divisionem spiritus sui exacerbatus, Episcopis dixit; 40 Quid est hoc? Nonne mihi polliciti estis quod eum omnino ad velle meum tracta­retis, judicaretis, damnaretis? Cui Dunelmensis ita inprimis tepidè & silen­ter per singula loquebatur, vt omnis humanae prudentiae inscius & expers pu­taretur. Et adjecit, Nox est. Iubeatur ad hospitium ire, & Nos, jam plenè agni­tâ ratione sua, cogitabimus pro te, vs (que) mane. Hinc ad Reges praèceptum re­petivimus hospitium nostrum. Mane autem reversi, sedimus in solito loco ex­pectantes mandatum Regis. At ille cum suis omnimodo perquirebat quid in damnationem ANSELMI componere posset, nec inveniebat. Requisitus WILLIELMVS Dunelmensis quid ipse, ex condicto, noctu egerit apud se, respondit nil rationis posse afferri ad enervatianem rationis ANSELMI, praeser­tim 50 cum omnis, inquit, ratio ejus innitatur verbis Dei, & autoritati beati PE­TRI▪ Verum mihi violentiâ videtur opprimendus, & si Regiae voluntati non vult adquiescere, ablato baculo & annulo, de regno pellendus. Non placuerunt haec verba principibus. Et ait Rex. Quid placet si haec non placent? Dum vivo parem mihi in regno meo vti (que) sustinere nolo. Et si sciebatis cum tanto in causa [Page 30] sua robore f [...]ltum, quare permisistis Me incipere placitum istud contra cum? Ite, consiliamini; quia per vultum Dei si vos illum ad voluntatem meam non damnave­ritis, ego damnabo vos. Ad quae ROBERTVS quidam ipsi Regi valdè fami­liaris ita respondit. De Consilijs nostris quid dicam, fateor nescio. Nam cum omni studio per totum diem inter Nos illa conferimus, & quatenùs aliquo modo sibi cohercant conferendo conserimus, ipse nihil mali è contra cogitans, dormit, & prolata coram eo statim vno labiorum suorum pulsu quasi telas araneae rumpit. Et vos Episcopi mei, quid dicitis? Dixerunt, Dolemus quod animo tuo, Domine, satisfacere non valemus. Primas est non modo istius Regni, sed & Scotiae, & Hi­berniae, necne adjacentium Insularum, Nos (que) Suffraganei ejus. Vnde patet Nos ra­tionabiliter 10 eum judicare vel damnare nullatenus posse, etiam si aliqua c [...]lpa in eo, quae modo non valet, posset ostendi. Ait, Quid igitur restat? Si eum judica­re non potestis, nonne saltem omnis obedientiae fidem ac fraternae societatis amici­tiam ei abnegare potestis? Hoc quidem, inquiunt, quoniam jubes facere possumus. Properate igitur, & quod dicitis citiùs facite, vt cum viderit se à cunctis despe­ctum & desolatum, verecundetur, & ingemiscat se VRBANVM me Domino suo contempto secutum. Et quo ista securius faciatis, En ego primum in imperio meo penitus ei omnem securitatem, & fiduciam mei tollo, ac deinceps in illo vel de illo nulla in causa confidere, vel eum pro Archiepiseopo aut Patre spirituali tenere volo. Actis ex hinc pluribus ac diversis contra virum machinationibus,20 quae ab incaepta sui propositi norma eum avellerent, nec in aliquo proficien­tibus, tandem, sociatis sibi Abbatibus, Episcopi retulerunt Patri quod dixe­rat Rex, suam pro voto illius abnegationem quam praelibavimus ingerentes. Quibus ille respondens, ait. Quae dicitis audio. Sed cum proptereà quod me ad beati PETRI Principis Apostolorum subjectionem & fidelitatem teneo, Mihi omnem subjectionem, fidem, & amicitiam quam Primati vestro & Patri spiri­tuali debetis abnegatis non recte proceditis. Absit tamen à me, similem vobis vicem rependere. Verum fraternam paternam (que) vobis caritatem exhibens, nitar, si pati non refugitis, vos vt fratres ac filios sanctae Matris Ecclesiae Cantuariensis, ab hoc in quo lapsi estis trepido errore convertere, & per potestatem mihi à Do­mino 30 datam ad viam rectitudinis revocare. Regi autem qui mihi omnem in re­gno suo securitatem adimit, Me (que) pro Archiepiscopo vel Patre spirituali habere se amodo nolle dicit, omnem cum fideli servitio securitatem quantum mea inter­est spondeo, & paterno more diligentiam animae illius curam, si ferre dignabitur, habebo, retentâ semper apud me in Dei servitio potestate, nomine & officio Pon­tificatus Cantuariensis, qualicun (que) oppressione vexari cont [...]ngat res exteriores. Ad haec ille respondit. Omnino adversatur animo meo quod dicit, nec meus erit quisquis ipsius esse delegerit. Quapropter vos qui regni mei principes estis omnem fidem & amicitiam, sicut Episcopi fecerunt, ei denegate, quatenus appareat quid lucretur in ea fide, quam offensa voluntate mea servat Apostolicae sedi. Dixerunt.40 Nos nunquam futmus Homines ejus, nec fidelitatem quam ei non fecimus abjurare valemus. Archiepiscopus noster est; Christianitatem in hac terra gubernare habet, & ea re Nos qui Christiani sumus ejus Magisterium dum hic vivimus declinare non possumus, praesertim cum nullius offensae macula illum respiciat, quae vos secus de illo agere compellat. Quod ipse repressâ sustinuit irâ rationi eorum palam me nimis offenderentur, contraire praecavens. Igitur Episcopi haec vi­dentes, confusione vultus sui operti sunt, intelligentes omnium oculos in se converti, & Apostasiam suam non injustè à cunctis detestari. Audires enim si adesses, nunc ab isto, nunc ab illo istum vel illum Episcopum aliquo cogno­mine cum interjectione indignantis denotari; videlicet, IVDAE proditoris,50 PILATI, vel HERODIS horum (que) similum; Qui paulo post singulatim requisiti à Rege, vtrum omnem subjectionem & obedientiam, nulla conditio­nem interposita, an illam solam subjectionem & obedientiam, quam praetende­ret ex autoritate Romani Pontificis, ANSELMO denegassent, cum quidam v­no, [Page 31] quidam alio modo se hoc fecisse responderent; hos quidem qui, nulla conditione interpofità, funditus ei quicquid Praelato suo debebant se abju­râsse professi sunt, juxta se sicut fideles & amicos suos honorificè sedere prae­cepit; illos vero qui in hoc solo quod praeciperet ex parte Apostolici sese sub­jectionem & obedientiam illi abnegasse dicere ausi sunt, vt perfidos ac suae voluntatis inimicos procul in angulo domus sententiam suae damnationis irâ permotus jussit praestolari. Territi ergo & confusione super confusionem in­duti in angulum domus secesserunt. Sed reperto statim salubri & quo niti so­lebant domestico Consilio, hoc est, data copiosà pecuniâ in amicitiam Regis 10 recepti sunt. ANSELMVS autem sciens omnem sibi in Anglia securitatem à Rege sublatam, mandavit ei dare sibi conductum quo cum suis portum ma­ris, tutò petens, regno decederet, donec Deus tantae perturbationi modum di­gnantèr imponeret. Quo ipse audito gravi cordis molestia elanguit. Nam li­cet discessum ejus summopere desideraret, nolebat tamen eum Pontificatus dignitate saisitum discedere, ne novissimum scandalum, quod inde poterat o­riri, peius fieret priore. Vt verò Pontificatu illum dissaisiret, impossibile sibi videbatur. Turbatus itaque, & Episcoporum consilio per quod in has angustias se devolutum quaerebatur, omisso, cum principibus consilium inijt; quid facto opus esset inquisivit. Rogant illi quatenus vir cum summa pace moneatur ad 20 hospitium suum redire; responsum Regis super petitione sua mane recepturus. fit juxta verbum illorum, &, perturbatis e [...]am Curialibus plurimis, hospitium repedavimus. Rati sunt quippe homin [...] à terra discedere, & ingemuerunt. At ille laetus & alacer sperabat se pert [...]bationes & onera saeculi, quod semper optabat, transito mari, evadere. Cum igitur inter spem à regno discedendi, & metum in regno remanendi animus ipsius fluctuaret, ecce Principes à latere Regis manè directi, rogat, aiunt, Dominus noster Rex te venire ad se. Ascen­dimus, inimus, & supremam de negotio nostro sententiam avidi audire, in quo soliti eramus loco consedimus. Nec mora, veniunt ad Patrem nostrum Proceres regni nonnullis Episcopis comitati, haec ei dicentes. Antiquâ tui a­micitiâ 30 moti dolemus discordiam istam inter Dominum Regem & Te esse exor­tam. Quare cupientes in pristina [...] concordiam vos revocare praevidimus in prae­senti vtile fore, inducias vtrim (que) de negotio dari quatenus hinc vs (que) ad definitum aliquod tempus inter vos pace statutâ, nec à Te illi vel suis, nec ab eo tibi vel tuis quicquam fiat, quod concordiae metas erumpat. Hoc inquam vtile fore praevi­dimus, & volumus dicas an velis in hoc adquiescere Nobis. Respondit. Pacem at (que) concordiam non abijcio. Veruntamen videor mihi videre quid ista, quam of­fertis, pax habeat in se. Ne tamen ab aliquo judicer magis velle meo sensui quam aliorum in istis credere; Concedo suscipere quod Domino Regi, & vobis placet pro pacis custodia secundum Deum statuere, salvâ semper apud me debita reveren­tia 40 & obedientia Domini VRBANI sedis Apostolicae Praesulis. Probant dictum, & referunt ad Regis auditum. Dantur ergo induciae vs (que) ad octavus Pente­costes; ac Regiâ fide sancitur, quatenus ex vtra (que) parte interim omnia, vt di­ctum erat, essent in pace. Et Rex si integritas, inquit, perfectè pacis istam quae inter nos est controversiam ante hunc terminum non sedaverit, omnino qualis hac die est, talis in praefinito termino induciarum definienda in medium revocetur.

His ita gestis; acceptâ à Rege licentiâ, ad suam ANSELMVS revertit se­dem, praesciens apud se pacem & inducias illas inane & momentaneum vela­men esse odij, & oppressionis mox futurae. Quod in brevi postmodum patuit. Siquidem evolutis paucis diebus BALDVINVM Monachum in quo pars 50 major Consiliorum ANSELMI pendebat, & duos Clericos ejus Rex ipse, praescripti discidij causa, ab Anglia pepulit, & ANSELMVM in hoc facto a­troci moeroris verbere perculit. Quid referam Camerarium ejus, in sua Ca­mera, ante suos oculos, captum, alios homines ejus injusto Iudicio condem­natos, depraedatos, innumeris malis afflictos? Et haec omnia infra dies indu­ciarum, [Page 32] & praefixae pacis, regalis constantia fidei contra virum excercebat, Passa est igitur ea tempestate Ecclesia Cantuariensis in omnibus hominibus suis tam saevam tempestatem, vt fere vniversi conclamarent, melius sibi abs (que) Pa­store jam olim fuisse, quam nunc sub hujusmodi Pastore esse. A cujus tempe­statis descriptione temperantes modum praesenti volumini imponemus, caven­tes ne prolixa fatuitas & fatua prolixitas orationis legentes vel audientes, si forte aliqui fuerint, nimio taedio afficiat.

Explicit Liber Primus.10

Incipit Liber Secundus.

CVm datarum die induciarum praestolaretur & hinc inde fides vtrorum (que) WILLIELMI, videlicet Regis & ANSELMI Archiepiscopi certis indi­cijs 20 panderetur, Regis scilicet omnia quae spopon­derat in contrarium pervertendo, & Pontificis suâ sponsione servatâ patientèr irrogatas injurias perpetiendo; Albanensis Episcopus WALTE­RVS nomine ab VRBANO sedis Apostolicae Praesulis Roma missus Angliam venit, adducenti­bus eum duobus Clericis GIRARDO scilicet & WILLIELMO qui de Capella Regis erant. Siquidem ipse Rex vbi sensit ANSELMVM suae voluntatis in praescripto Ne­gotio nolle obtemperare; clàm & ANSELMO ignorante, eosdem Clericos 30 Romam miserat, Romanae statum Ecclesiae pe [...]os volens certò dinoscere. Erant nam (que) Roma [...] in illis diebus sicut praediximus duo Pontifices qui à diversis A­postolici nuncupabantur; sed quis eorum Canonicè, quis secùs fuerit institu­tus, ab Anglis vs (que) id Temporis ignorabatur. Scire ita (que) veritatem hujus rei Romam missi sunt hij duo Clerici, eâ (que) cognita, jussi sunt sacris promissioni­bus illectum ad hoc si possent Papam perducere, vt ipsi Regi ad opus Archi­episcopi Cantuariensis pallium tacitâ persona ANSELMI, destinaret, quod ipse Rex, ANSELMO à Pontificatu simul & Regno dejecto, cui vellet cum Pontificatu nice Apostolici postmodum daret. Hoc quippe disposuerat apud se; hoc suspicatus est, non injuria sibi concedi posse; hoc indubitatò fieri pro­mittebat 40 opinioni suae.

Praefatus ergo Episcopus Angliam veniens, secum Archiepiscopatus stolam Papâ mittente clanculo detulit. Et silenter Cantuariâ Civitate pertransita, AN­SELMO (que) devitato, ad Regem properabat nulli de pall [...]o quod ferebat quic­quam dicens, nullum in absentia ductorum suorum familiariter alloquens. Rex deni (que) praeceperat ita fieri, nolens mysterium consilij sui publicari. Ille igitur cum nonnullis diebus ante Pentecosten ad Regem venisset; & ei ad singula quae suae voluntati accepta fore didicerat bonae spei fiduciâ respondisset; nil penitus ipsi pro [...] ANSELMO locutus est quod pacem inter eos conciliaret, quod tribulationes in quibus pro fidelitate sedis Apostolicè defudabat mitiga­ret,50 quod eum ad fublevandum in Anglia Christianae Religionis cultum robo­raret. Super quo multi, qui prius, ex adventu ipsius, magni spe boni teneban­tur, oppidò admirati, Papae, inquiunt, quid dicemus? Si aurum & argentum Roma praeponit Iustitiae, quid subventionis, quid Consilij, quid solaminis ibi de­inceps [Page 33] in sua oppressione reperient qui pro adipiscenda suae causae rectitudine non habent quod dent?

Sentiens itaque Rex Episcopum ex parte VRBANI cuncta suae voluntati coniventia nunciare, & ea, si ipsum VRBANVM pro Papa in suo regno su­sciperet, velle Apostolica authoritate sibi dum viveret in privilegium promul­gare, adquievit placito, praecipiens VRBANVM in omni imperio suo pro A­postolico haberi, ei (que) vice beati PETRI in Christiana religione obediri. Egit post haec quibus modis poterat ipse Rex cum Episcopo, quatenus Romani Pontificis autoritate ANSELMVM ab Episcopatu, regali potentia fultus, de­poneret,10 spondens immensum pecuniae pondus ei & Ecclesiae Romanae singulis annis daturum, si in hoc suo desiderio satisfaceret. Verùm cum id nulla ra­tione fieri posse, docente Episcopo, didicisset, deficiebat animo, reputans apud se nihil in requisitione vel susceptione Romani Antistitis se profecisse. Attamen immutabile considerans quod factum fuerat; consilio cum suis inito quaerebat qualiter, servatâ singulari Celsitudinis suae dignitate, viro saltem specietenus a­morem suum redderet, cui crudeliter iratus nihil poterat cupitae damnationis pro voto inferre.

Instante igitur die, in quem induciae datae sunt inter ipsos, mandatum est ANSELMO tunc in villa sua quae Murtelac dicitur consistenti, & ibi solen­nitatem Pentecostes celebranti, quatenus ad aliam villam suam quae Heisa vo­catur 20 accederet, vbi Nuncij Regis Curiam suam in ipsa festivitate apud Wind­lesoram tenentis, ad eum venire & verba Regis illi, & illius possent Regi de­ferre. Ivimus ergo illuc, Et sequenti die, veniunt ad illum penè omnes Epi­scopi Angliae, qui praemissa pace sui, pedetentim explorare aggressi sunt, v­trum aliquo modo illum ad hoc illicere possent, vt ipse jam tot ac tantis ad­versitatibus actus, vel tunc, datâ pecuniâ, Regis ámicitiam sibi conciliaret. Ad quod cum illum more solito inflexibilem reperissent, tandem hujuscemodi quaestibus eum interpellare destiterunt, subjungentes haec. Si ergo pro adipi­scenda amicitia ipsius nil de tuis dare vis, dic, rogamus te, compendioso ac simpli­ci 30 verbo quid velis? Ait. Dixi vobis jam, quod nunquam Domino meo hanc contumeliam faciam vt facto prob [...] amicitiam ejus esse venalem. Sed si me si­cut debet Patrem suum vult gratis diligere & vt, more Archiepiscopi Cantua­riensis, sub obedientia Domini Papae VRBANI in Anglia vivam permittere, gratiosè suscipiam, ei (que) pace ac securitate potitus sicut Domino & Regi meo fide­liter & oportune deserviam. Si hoc non vult, scitis quod in hunc diem convenit inter Nos. Det scilicet mihi conductum donec ad mare perveniam, & postmodum quod intelligam me facere debere, faciam. Nihilne Nobis, inquiunt, aliud di­ces? Refert. Hinc, nihil. Dominus Papa VRBANVS, aiunt, rogatu Domini nostri Regis stolam illi Archiepiscopatus per Episcopum qui de Roma venit di­rexit. 40 Tuum igitur erit considerare, quid tanto beneficio dignum Regi rependas. Quod enim sine multis periculis magno (que) labore at (que) constamine obtinere non pos­ses, ecce nullo interveniente gravamine, si in te non remanserit, habes. Sensit in his ANSELMVS nimis implicitum negotium actitatum contra se, & anxia­tus spiritu dixit. O beneficium! cujus estimatio quaenam sit apud me, novit Do­minus inspector conscientiae meae. Dixerunt. Quomodocun (que) facti hujus executio sedeat animo tuo, laudamus & consulimus vt saltem quod in via expenderes si pro hoc Roman ires Regi des, ne si nihil feceris injurius judiceris. Nec hoc qui­dem, ait, nec omnino hujus rei gratiâ quicquam illi dabo vel faciam. Ad nihi­lum tenditur, Sinite. Praeterea quae quantavè super istis facta sunt, enarrare 50 piget. Post quae omnia Rex, vt diximus, Principum suorum consilio vsus, posthabitâ omnis praeteriti discidij causa, ANSELMO gratiam suam gratis red­didit, &, quemadmodum Patrem regni spiritualem & Episcopum Cantuarien­sem, quod sui officij foret illum qua (que) per Angliam exercere concessit. Quod cum Pater gratiosus accepisset, & donatis hincinde retroactis quaerelis, Curiae [Page 34] illius apud Windlesoram se praesentâsset, ac familiari alloquio in conspectu pro­cerum & coadunatae multitudinis ipsum detinuisset, ecce WALTERVS ille Romanus advenit. Ingressusque, En, inquit alludens, quam bonum & quam jo­cundum habitare fratres in vnum. Et sedens, de pace quaedam ex dominicis ver­bis protulit, laudans eam inter illos revixisse, quam verecundabatur suâ indu­striâ satam in eis non fuisse.

Cum autem de Pallij susceptione ageretur, & quidam pro captanda Regis gratia virum ad hoc ducere molirentur, vt, pro regiae Majestatis honorificen­tia, illud per manum Regis susciperet, non adquievit, rationabiliter ostendens hoc donum non ad regiam dignitatem, sed ad singularem beati PETRI per­tinere 10 auctoritatem: vnde cum omnes silentio pressi conticuissent, statutum est vt à quo Pallium in Angliam delatum est, ab eodem Cantuariam super Al­tare Salvatoris deferretur, & inde ab ANSELMO quasi de manu beati PETRI pro summi, quo fungebatur, Pontificatus honore, sumeretur. Adquievit istis multitudo omnis & in quo ita fieret, praefixus est Dies.

Post haec ANSELMVM à Curia discedentem secuti sunt Episcopi duo RO­BERTVS Herefordiensis, & OSMVNDVS Serberiensis poenitentiam apud il­lum agentes pro culpa suae abnegationis, quam cum alijs Coepiscopis suis fe­cerant apud Rochingheham. Qui misertus eorum, absolvit eos in quadam Ecclesiola, quae se nobis optulit ambulantibus propositâ viâ. Ibi etiam WIL­FRIDO 20 Episcopo sancti DAVID de Gualis, qui vulgò De wi vocatur, ipsa hora reddidit Episcopale officium, à quo, exigente culpa ejus, jam antea ipse­met illum suspenderat.

Deinde Doroberniam properavimus, illic adventum Romani Episcopi prae­stolaturi. Qui Episcopus juxta condictum, die Dominica, quae erat quarto Id. Iunij venit, pallium in argentea capsula decentissimè deferens. Itum (que) est ob­viam à Monachis in ipsa metropoli Sede Domino Christo famulantibus asso­ciato, sibi Fratrum Conventu vicinae beatorum Apostolorum PETRI & PAV­LI Abbatiae, cum numerosa Clericorum necnon immensa Laicorum diversi sexus aetatis multitudine. Pater etiam ipse Episcopis, qui ob hoc Cantuariam 30 venerant, dextrâ levâque stipatus ac sust [...]ntatus, sacro beati Apostolorum Principis muneri nudis pedibus, sed indutus sacris vestibus devotus occurrit. Tali devotionis cultu, pallium super Altare delatum ab ANSELMO assump­tum est, atque ab omnibus pro reverentia sancti PETRI suppliciter deoscula­tum. Indutus eo Pontifex dehinc summus ad celebranda missarum solemnia▪ magno cum honore adductus, altario praesentatur. Ad quam missam recitata est pro officio ipsius diei illa Euangelij lectio, quam in consecratione ejusdem Pontificis diximus super verticem ejus inventam, hoc est, Homo quidam fecit coenam magnam, & vocavit multos, Et misit servum suum hora coenae dicere in­vitatis vt venirent, quia jam parata sunt omnia. Et ceperunt simul omnes excu­sare, 40 &c. Quod sic evenisse nonnullis admirationi fuit, praesertim cum hoc, nullo praemeditante, nullo praeordinante constiterit actum. Attamen quid qui­dam inde dixerint, quid praeconati fuerint dicere supersedemus. Verum ex his quae pro rerum gestarum veritate suo loco, adjuvante Deo, dicemus, palàm erit videre, ipsa verba Domini nec primò in consecratione ejus super eo casu occurrisse, nec secundò in confirmatione ipsius consecrationis coram populo in casum lecta fuisse.

Revocato post haec praedicto BALDVINO in Angliam, & rebus aliquanta pace sopitis, venit ad ANSELMVM quidam Monachus Coenobij sancti AL­BANI, natione Hibernensis, nomine SAMVEL. Hic defuncto bonae memo­riae 50 DONATO Dublinae Civitatis Episcopo, à Rege Hiberniae, Murierdach nomine, necne à Clero & populo in Episcopatum ipsius Civitatis electus est, atque ad ANSELMVM, juxta morem antiquum, sacrandus cum communi de­creto directus. Quorum electioni & petitioni ANSELMVS annuens, homi­nem [Page 35] aliquandiu secum honorificè detentum, necne qualiter in domo Dei con­versari deberet diligenter instructum, sumpta ab eo de Canonica subjectione sua ex antiquo more professione, promovit in Episcopatus officium Winto­niae, octava die subsequentis Paschae, ministrantibus sibi in hoc officio qua­tuor Episcopis suffraganeis suis. Qui novus Pontifex tanti Principis benedi­ctione, ac literarum praefato Regi, Clero quoque ac plebi Hiberniae pro testi­monio suae consecrationis scriptarum astipulatione roboratus, in patriam su­am cum gaudio revertitur, atque in sedem suam cum honore pro vsu suscipi­tur terrae.

10 Eodem, hoc est tertio, anno Pontificatus ANSELMI, electus est SAM­SON ad Episcopatum Ecclesiae Wigornensis, & GIRARDVS cujus supra me­minimus ad regimen Ecclesiae Herefordensis. Qui cum in summum promoven­di Sacerdotium ad ANSELMVM pro more venissent, necdum (que) omnes infe­riores ordines habuissent; ordinavit eos pro instanti necessitate, ad Diacona­tum & Presbyteratum vnum, & alium ad Presbyteratum, in Sabbatho jejunij quarti mensis, in Villa sancti ANDREAE de Rovecestra quae, propè Lundoniam sita, Lambeta vocatur. In crastino autem sacravit eos Lundoniae in sede Episco­pali ad Pontificatus honorem, ministrantibus sibi in hoc quatuor de Suffraga­neis suis, THOMA videlicet Archiepiscopo Eboracensi, MAVRICIO Epi­scopo 20 Lundoniensi, ROBERTO Tydfordensi seu Norwicensi, & GVNDVL­PHO Roffensi.

Eo tempore ROBERTVS Comes Normanniae in expeditionem Ierosolita­nam proficisci disponens: Fratri suo WILLIELMO Regi Angliae, Norman­niam spatio trium annorum pecuniae gratis in dominium tradidit. Quae pecu­nia per Angliam partim data partim exacta totum regnum in immensum va­stavit. Nihil Ecclesiarum ornamentis in hac parte indulsit dominandi cupidi­tas, nihil sacris altarium vasis, nihil reliquiarum capsis, nihil Euangeliorum li­bris auro vel argento paratis. Conventus est & ANSELMVS per id tempo­ris, & vt ipse quoque manum auxilij sui in tam rationabili causa Regi exten­deret, 30 à quibusdam suis est amicis admonitus. Intellexit ille & rationis esse & honestatis hoc facere, sed propriarum rerum tenuitate constrictus, vnde, exple­ret, quod faciendum fore videbat non habebat. Vsus igitur consilio Magnorum virorum WALCHELINI videlicet Wentani Pontificis, & GVNDVLPHI Roffensis, necne aliorum, quorum in hujusce negotijs consilio par credi judica­batur, de thesauro Ecclesiae Cantuariensis partim in auro, partim in argento, va­lens ducentas argenti conivente majori parte conventus accepit, quod praefa­to Regi cum illis quae de suis habere poterat pro instanti necessitate, vt rebus consuleret, pariter contulit. Verum in hoc facto nullum successoribus suis quod imitarentur exemplum relinquere volens, mox Dominicam villam suam 40 quae Peccheham vocatur, spacio septem annorum ejusdem Ecclesiae juri con­cessit, quatenus ex redditibus ipsius villae, qui circiter triginta librae denario­rum illis diebus erant, illatum Ecclesiae damnum restitueretur. Et quidem eo­dem spatio ipsa Ecclesia eâdem villâ potita est; & silva, & villae, & toti reddi­tus ejus in novo opere, quod à majori turre in orientem tenditur, quod (que) ipse Pater ANSELMVS inchoâsse dinoscitur, consumpta sunt. Haec ex gestae rei veritate proponimus, vt ora obloquentium qui vsque hodie ANSELMO depredatae Ecclesiae crimen intentant, si fieri potest, obturemus, optantes qua­tenus tanto viro detrahere desinant, ne quo se, quod sibi non prosit, peccati vulnere laedant. Ipso quoque tempore eandem Ecclesiam res suas in majori 50 quam solebat libertate, sua sanctione deinceps possidere constituit, & alia quae­dam quae Antecessores ejus in dominio suo tenebant ipsi Ecclesiae perpetuo ju­re possidenda concessit. His brevi per excessum, sed, vt reor, non superfluè di­ctis, ad quod cepimus revertamur. Igitur pacto inter Fratres, Regem videlicet WILEIELMVM & Comitem ROBERTVM, de praefato negotio facto: [Page 36] WILLIELMVS mare transijt, & traditam sibi à ROBERTO Normanniam suae ditioni subigit.

Quo cum demoratetur, Rex Hiberniae MVRCHERTACHVS nomine, & DOFNALDVS Episcopus cum caeteris Episcopis, & quique Nobiles cum Clero & populo ipsius Insulae miserunt nuncios ac literas ad ANSELMVM, innotescentes ei Civitatem quandam Wataferdtam nomine, in vna suarum Pro­vinciarum esse; cui ob numerosam Civium multitudinem expediret Episcopum institui, simul (que) petentes, ipse quatenus Primatus quem super eos gerebat pote­state, & qua fungebatur vicis Apostolicae authoritate, sanctae Christianitati ac necessariae plebium vtilitati instituendo eis Pontificem subveniret. Iam enim saecula multa transierant, in quibus eadem Civitas absque providentia & cura 10 Pontificali consistens, per diversa temptationum pericula jactabatur. Elegerant autem idem ipsi in hoc officium quendam suae gentis virum vocabulo MAL­CHVM, eum (que) sacrandum cum communi Decreto ad ANSELMVM transie­runt. Decretum autem hoc est.

ANSELMO Dei gratia Anglorum Archiepiscopo, Clerus & Po­pulus oppidi Wataferdiae, cum Rege MVRCHERTACHO, & Episcopo DOFNALDO salutem in Domino.

Pater sancte, coeci­tas ignorantiae nos diù detrimenta salutis nostrae sustinere coegit, quod magis eligimus serviliter Dominico jugo colla subtrahere, quam liberaliter 20 Pastorali obedientiae subesse. Nunc autem quantum proficiat Pastorum causa agnovimus, cum aliarum rerum similitudines ad mentem revocamus, quia sine regimine, nec Exercitus bellum, nec Navis marinum audet at­temptare periculum. Navicula ergo nostra mundanis dedita fluctibus sine Pastore contra callidum hostem qua ratione pugnabit? Propterea nos & Rex noster MVRCHERTACHVS, & Episcopus DOFNALDVS, & Dermeth Dux noster frater Regis eligimus hunc Presbyterum MAL­CHVM, WALKELINI Wintonensis Episcopi Monachum nobis suffi­cientissime 30 cognitum, natalibus & moribus Nobilem, Apostolica & Ecclesia disciplina imbutum, fide Catholica prudentem, moribus temperatum, vita castum, sobrium, humilem, affabilem, misericordem, literatum, hospitalem, suae domui bene praepositum, non neophytum, habentem testimonium bonum in gradibus singulis. Hunc nobis petimus à vestra Paternitate ordinari Pontificem quatenus regulariter nobis peaeesse valeat & prodesse, & nos sub ejus regimine salubriter Domino militare possimus. Vt autem omnium nostrorum vota in hanc electionem convenire noscatis, huic Decreto Cano­nico 40 promptissima voluntate singuli manibus proprijs roborantes subscrip­simus.

Ego MVRCHERTACHVS Rex Hiberniae subscripsi. Ego Dermeth Dux Frater Regis subscripsi. Ego DOFNALDVS Episco­pus SS. Ego IDVNAN Episcopus Midiae SS. Ego SAMVEL Du­nelmensis Episcopus SS. Ego FERDOMNACHVS Laginiensium Episcopus SS. Subscripserunt his multo plures quos nos brevitati studentes notare non necessarium duximus.

Igitur ANSELMVS considerans & intelligens eos justa & vtilia petere, pe­titioni eorum libens annuit. Electum ergo Pontificem diligenter in his quae 50 sacra jubet auctoritas examinatum, ac multorum cum vitae suae testimonio, di­gnum Episcopatu comprobatum, sumptâ ab eo ex more de subjectionis suae obedientia professione, sacravit eum Cantuariae quinto Kl. Ianuarij, assistenti­bus [Page 37] & cooperantibus sibi in hoc Ministerio suo, doubus Episcopis suis RA­DVLFO scilicet Cicestrensi, & GVNDVLPHO Roffensi.

Post hos dies Rex, Normanniâ sibi ad votum subactâ at (que) dispositâ, Angliam redit ac interposito parvi temporis spacio, super Walenses qui contra eum sur­rexerant excercitum ducit, eosque, post modicum in deditionèm suscipit, & pace vndi (que) potitus est. Sed quid? Cum jam multi sperarent, quod haec pax servitio Dei deberet militare & attenti expectarent, aliquid magni pro emenda­tione Christianitatis, ex Regis assensu, Archiepiscopum promulgare: ecce spei hujus & expectationis turbatorias literas Rex, à Gualis reversus, Archiepisco­po 10 destinat mandans in illis se pro militibus, quos in expeditionem suam mi­serat nullas ei nisi malas gratias habere, eo quod nec convenientèr sicut aie­bat instructi, nec ad bella fuerant pro negotij qualitate idonei. Praecepit (que) vt paratus esset de his, juxta judicium Curiae suae, sibimet rectitudinem facere, quandócun (que) sibi placeret inde eum appellare. Ad quae ANSELMVS. Expe­ctavimus, inquit, pacem & non est bonum; tempus Curationis & ecce turbatio. Licet enim jam olim sciverit se, eodem Rege superstite, in Anglia Chri­sto non adeo fructificaturum, tamen quod rogatus de subventione Christiani­tatis nonnunquam solebat respondere se propter hostes quos infestos circum­qua (que) habebat eo intendere non valere, jam tunc illum pace potitum cogita­verat 20 super hac re convenire, & saltem ad consensum alicujus boni fructus ex­equendi, quibus modis posset attrahendo delinire. Sed ne cordis ejus affectus perveniret ad effectum, orta est instinctu maligni quam dixi causa discidij vti (que) non ex Rei veritate producta, sed ad omnem pro Deo loquendi aditum AN­SELMO intercludendum maliciose composita. Quod ille dinoscens, & insu­per cuncta regalis Curiae judicia pendere ad nutum Regis, nil (que) in ipsis nisi solum velle illius considerari certissimè sciens, indecens estimavit pro verbi ca­lumnia placitantium more contendere & veritatis suae causam Curiali judicio quod nulla lex, nulla aequitas, nulla ratio muniebat, examinandam introduce­re. Tacuit ergo nec quicquam nuncio respondit, reputans hoc genus manda­ti 30 ad ea perturbationum genera pertinere, quae jam olim saepè sibi recordaba­tur illata, & ideò hoc solum vt Deus talia sedaret supplici corde precabatur. Praetereà videns Ecclesias & Monasteria solito intùs & extrà suis rebus spo­liari, omnem in eis religionem exterminari, quos (que) saecularium tam majores quam minores corruptae vitae semitas tenere multas, mala vbi (que) fieri, & ista de die in diem, cessante disciplinâ, multiplicari, roborarique, verebatur ne haec Dei Iudicio sibi damno fieraent, si quibus modis posset eis obviare non inten­deret. Sed obviare sibi impossibile videbat, quod totius regni Principem, aut ea facere, aut eis favere perspicuum erat. Visum ita (que) sibi est auctoritatem & sententiam Apostolicae sedis super his oportere inquiri.

40 Cum igitur in Pentecoste, festivitatis gratiâ, Regiae Curiae se praesentâsset, & modò inter prandendum, modò alias quemadmodum oportunitas se offe­rebat, statum animi regalis, quis erga colendam aequitatem esset studiose per­quisisset, eumque qui olim fuerat omnimodo reperisset, nihil spei de futura ipsius emendatione in eo vltrà remansit. Peractis igitur festivioribus diebus, diversorum negotiorum causae in medium duci ex more caeperunt. Quaereba­tur etiam quo ingenio praelibata causa contra ANSELMVM sic ageretur, vt culpae addictus, aut ingentem Regi pecuniam penderet, aut ad implorandam misericordiam ejus caput amplius non levaturus, se totum impenderet. Interea ANSELMVS accersitis ad se quos volebat de principibus Regis, mandavit 50 per eos Regi se summâ necessitate constrictum velle, per licentiam ipsius, Ro­mam ire. Ad quod ille stupefactus, nequaquam ait. Nec enim illum alicui tali peccato obnoxium credimus, vt necesse habeat inde singularem Apostolici ab­solutionem petere, nec ita cujuslibet consilij expertem, Vt non magis illum scia­mus Apostolico quam Apostolicum sibi in dando Consilio posse succurrere. Relata [Page 38] sunt ANSELMO haec, & respondit, Potestas in manu sua est, dicit quod sibi placet. At si modo non vult concedere, concedet forsitan alia vice. Ego preces multiplicabo. His pro licentia dictis, statim omnis commentatio implacitandi ANSELMVM, compressa, omissa est, & nos immunes ab illa querela Guriâ discessimus.

Insequenti autem Mense Augusto cum de statu Regni acturus Rex Episco­pos, Abbates, & quos (que) Regni Proceres, in vnum praecepti sui sanctione e­gisset & dispositis his quae advnationis illorum causae fuerant, dum quis (que) in sua repedare sategisset, ANSELMVS ceptae petitionis suae non immemor, ro­gavit Regem quatenus quaesitam jam olim licentiam vel tunc, repetitis preci­bus,10 non negaret. Sed secundo negat, sicut primo negarat. Postea conventu soluto, in Mense Octobri, Wintoniae ad Regem ex condicto venimus. Instran­tius ita (que) tam per se quam per alios Regem Pontifex orat, quatenus bono a­nimo sibi concedat, quod se jam tertio postulare necessitas sua cogebat. Hinc ille taedio affectus, ira (que) permotus ait. Conturbat me, & intelligentem non con­cedendum fore quod postulat, sua graviter importunitate fatigat. Quapropter jubeo vt amplius ab hujusmodi precibus cesset, & qui me jam saepe vexavit, pro­ut judicabitur mihi emendet. Ad haec ille. Paratum me potius sciat ratione o­stendere quod justa peto, & quod ipse mihi in his non debeat juste contradicere. Respondit. Rationes suas non admitto, Sed si iverit, pro certo noverit quod to­tum 20 Archiepiscopatum in dominium meum redigam nec illum pro Archiepiscopo vltra recipiam. Orta est igitur ex his quaedam magna tempestas diversis di­versae parti acclamantibus. Quamobrem quidam permoti suaserunt in crasti­num rem differri, sperantes eam alio modo sedari. Assensum est vtrinque in istis, & divisi hospitium inimus. Mane autem regressi cum in loco apto sedis­semus, ecce quidam Episcopi, cum nonnullis principibus, ad ANSELMVM venientes sciscitati sunt quid secum ab heri de causa tractaverit. Dixit. Non ea re concessi causam de qua agitis hesterno induciari, quasi ignoraverim quid ho­die inde responsurus fuerim, sed ne viderer tantum meo sensui credere, vt nec v­na nocte ad sui discussionem dignarer aliorum consilio cedere. Nunc ergo sciatur 30 quod in sententia qua fui, sum, & ideo precor Dominum meum quatenus bona mente & alacri vultu vt eum decet, mihi licentiam quam postulo det, indubitanter sciens quod causa meae salutis, causa sanctae Christianitatis, & verè causa sui ho­noris ac profectus si credere velit, ire dispono. Dixerunt. Si alia quae dicas ha­bes, profer. De licentia nempe supervacuè loqueris. Non dabit. Si dare, ait, non vult, ego vti (que) illam super me accipiam quod scriptum est, obedire oportet Deo magis quam hominibus. Ad haec WALCHELINVS Wentanus Episcopus aspi­ciens in eum dixit; Et quidem Dominus meus Rex & Proceres sui credunt te esse hujusmodi moris, vt non facile ab hijs quae certo incaeperis movearis. Verum in hoc scilicet, vt, spreto tanti Pontificatus honore simul & vtilitate, Romam pe­tas 40 non leve est credere quod stabilis maneas. At ille sciens animum viri, vivido vultu, intentis in eum oculis, respondit. Vere stabilis. Quo dicto, ad Regem reversi quae audierant, retulerunt. Rege igitur consilia sua protelante, & sum­mo Pontifice cum suis sedente, occurrit animo, Episcopos equius esse debere in suo quod erat Dei, quam in Consilio Regis terreni. Mittens ergo praecepit eos venire ad se. Erant autem hij WALCHELINVS Episcopus Wintonien­sis, ROBERTVS Lincoliensis, OSMVNDVS Serberiensis, IOHANNES Bathoniensis. Qui cum leva (que) dextra illius jussi consedissent, ait illis. Fratres, ideo feci vos venire ad Me quod vestri officij est ea quae Dei sunt prae caeteris tra­ctare, disponere, servare. Episcopi enim estis, Praelati in Ecclesia Deì estis. Si er­go ita fideliter & districte vultis in mea parte considerare at (que) tueri rectitudinem, 50 & Iustitiam Dei sicut in parte alterius perpenditis at (que) tuemini jura & vsus mortalis hominis, hoc (que) mihi promittitis, exponam vobis sicut fidelibus & filijs Dei quo tendat haec mei praesentis Consilij summa, & audiam sequar (que) Consilium [Page 39] quod mihi inde vestra fida Deo industria dabit. Dixere. Loquemur si placet ad­invicem & communem consensum referemus ad te. Surgentes itaque in par­tem sese tulerunt, & habitis inter se nonnullis verbis miserunt Wentanum Pontificem & Episcopum Lincolinum ad Regem percunctari de negotio vo­luntatem ac jussum illius. Edocti ergo propter quae missi erant, ad socios re­versi docuerunt eos quae didicerant. Quid plura? Placuit eis in commune se­qui voluntatem hominis terreni, ilicoque reversi vna ad ANSELMVM dixe­runt ei. Domine Pater scimus te virum religiosum esse ac sanctum, & in coelis conversationem tuam. Nos autem impediti consanguineis nostris quos sustentamus, & multiplicibus saeculi rebus quas amamus, fatemur ad sublimitatem vitae tuae 10 surgere nequimus, nec huic mundo tecum illudere. Sed si volueris, ad Nos vsque descendere, & quae incedimus viâ nobiscum pergere, Nos tibi sicut Nobis ipsis consulemus, & negotijs tuis quaecun (que) fuerint vbi opus fuerit, sicut nostris, opem feremus. Si vero te ad Deum solummodo quemadmodum caepisti tenere delege­ris solus, quantum nostra Interest in hoc vt hactenus fuisti & amodo eris, Nos fidelitatem quam Regi debemus non excedemus. At ille ait. Bene dixistis. Ite ergo ad Dominum vestrum; ego me tenebo ad Deum. Fecerunt vt dixerat, & remansit ANSELMVS quasi solus. Factà deinde aliquantulâ morâ, & vno­quoque nostrûm qui admodum pauci cum eo remansimus ad imperium illius 20 singulatim sedente, & Deum pro digestione ipsius negotij interpellante, ve­niunt praedicti Episcopi cum aliquibus Baronibus Regni, inferentes viro haec. Mandat Tibi Rex quod saepè diversis eum quaerelis exagitasti, exacerbasti, cru­ciasti. Verum cum tandem post placitum quod totius Regni advnatione contra Te apud Rochingeham habitum est, eum tibi sicut Dominum tuum reconciliari sa­pienter peteres: & adjutus meritis & precibus plurimorum pro te studiose inter­venientium petitioni tuae effectum obtineres, pollicitus es ipsi te vsus ac leges suas vsquequa (que) deinceps servaturum, & eas sibi contra omnes homines fideliter defen­surum. Quibus opem credulus factus, sperabat se de caetero quietum fore. Sed hanc pollicitationem, hanc fidem en tu patentèr egrederis, dum Romam non ex­pectatâ 30 licentiâ ejus te iturum minaris. Inauditum quippe in regno suo est, & v­sibus ejus omnino contrarium quemlibet de suis Principibus, & praecipue te quid tale praesumere. Ne igitur in hujuscemodi re vltra vel à te vel à quovis alio te forsan, cum in aliquo laesus fuerit, imitari volente fatigetur, vult, & jubet qua­tenus aut jurejurando promittas quod nunquam amplius sedem Sancti PETRI vel ejus Vicarium pro quavis, quae tibi queat ingeri, causa appelles, aut, sub om­ni celeritate, de terra sua recedas. Et si mavis interposito hoc sacramento, rema­nere quam recedere, tunc te ad Iudicium Curiae suae praecepit sibi emendare quod de re in qua non eras certus te perseveraturum, ausus fuisti eum totiens inquie­tare. Dixerunt & ad Regem protinus reversi sunt. Tunc ANSELMVS cum suis pauca locutus surrexit atque ad Regem nobis eum prosequentibus ingres­sus, 40 dextram illius ex more assedit. Deinde mandatis quae à Nuntijs accepe­rat in audientia ejus singulatim recapitulatis, percunctatus est, vtrumnam à facie ipsius eo quo sibi dicta fuerant modo verè processerint, Et audita revera processisse, ilico quid inde sentiret tali subintulit voce dicens. Quod dicis me Tibi promisisse vsus & consuetudines tuas servaturum, & eas contra omnes homi­nes tecum fidelitèr defensurum; fateor verum esse. Cognoscerem, si eo illas pacto distinguendo proferres, quo tunc temporis, quando promissio ipsa de qua agis factae est, eas fuisse distinctas indubitanter recordor. Scio quippe Me spopondisse consue­tudines tuas ipsas videlicet quas per rectitudinem & secundum Deum in regno 50 tuo possides me secundum Deum servaturum, & eas per justitiam contra om­nes homines pro meo posse defensurum. In his verbis cum Rex & Principes sui caecâ mente obijcerent, ac jurisjurandi interjectione firmarent, nec Dei nec rectitudinis in ipsa sponsione vllam mentionem factam fuisse, rupit voces eorum ANSELMVS, & ait. Papae! si nec Dei nec recti­tudinis [Page 40] mentio, vt dicitis, facta fuit, Cujus tunc? Absit ab omni Christi­ano, absit, leges vel consuetudines tenere, aut tueri, quae Deo & rectitudini con­traria esse noscuntur. Cum ad haec illi summurmurantes, contra virum capita moverent, nec tamen quid certi vivâ voce proferrent, ad ea quae ceperat sub­inferens Pater ait, Sed quid asseris consuetudinis tuae non esse vt ego, causa salutis animae meae, causa regiminis Ecclesiae Dei quod suscepi, beatum PETRVM requi­ram, & ejus Vicarium? Pronuncio hanc consuetudinem Deo & rectitudini contra­ire, & idcirco ob omni servo Dei spernendam profiteor ac refutandam. Quod si per ista quae dico, quisquam probaturum se dixerit me fidem quam tibi debeo non servare, paratum me sicut & vbi debeo ad demonstrandum inveniet, magis in hoc 10 me tibi esse fidelem, quam si secus agerem. At nunc ad hoc ostendendum non in­tendo. Scitur tamen quod omnis fides quae cuivis homini legaliter promittitur, ex fide Dei roboratur. Sic enim spondet homo homini. Per fidem quam debeo Deo, fidelis tibi ero. Cum ergo fides quae fit homini per fidem Dei roboretur, liquet quod eadem fides si quando contraria fidei Dei admittit, enervetur. Sed disputatio rei hujus non est temporis hujus. Itaque fides quam debeo Deo & servitium ejus co­gunt me ad caput Christianitatis Papam accedere, & ab eo pernecessarium Ecclesiae Dei & mihi consilium petere. nec videtur quod aliquis Deum offendere timens hoc debeat prohibere. Nec enim tu Rex aequanimiter ferres, si quilibet de hominibus tuis potens ac dives vllum suorum fidelitati servitio (que) tuo intendentem praepediret ac 20 praepeditum minis & terroribus ab exequenda vtilitate tua prohiberet, verum debitâ in eum vltione violatae quam tibi debebat fidei reatum punires. Tunc Rex & Comes de Mellento ROBERTVS nomine, interrumpentes verba ejus, ô ô, dixe­runt, praedicatio est quod dicit, praedicatio est; non rei de qua agitur vlla quae recipienda sit à prudentibus ratio. Quibus cum quique procerum acclamarent, & os Patris suis vocibus oppilare laborarent, ipse inter ora perstrepentium, de­misso vultu, mitis sedebat, & clamores eorum quasi surdâ aure despiciebat. Fa­tigatis autem eis à proprio strepitu, sedato (que) tumultu, ANSELMVS ad verba sua remeat dicens. Ad ea quae jubes vt, quo securus de me possis amodo esse, ju­rem tibi quod nunquam amplius pro qualibet causa beatum PETRVM vel ejus 30 Vicarium in Anglia appellem, dico hujusmodi jussionem tuam qui Christianus es omnimodis esse non debere. Hoc enim jurare, beatum PETRVM est abjurare. Qui autem beatum PETRVM abjurat, Christum qui eum super Ecclesiam suam Prin­cipem fecit, indubitanter abjurat. Cum igitur propter te (ô Rex) Christum ne­gavero; fateor, peccatum, quod in requirenda licentia admisi, Iudicio Curiae tuae non segnis emendabo. His verbis praefatus Comes indignando subjungens, ait, Eia, eia, PETRO, & Papae te praesentabis, & nos equidem non transibit quod scimus. Cui Pater respondit. Deus quidem novit quid vobis manebit, & mihi ad Apostolorum suorum limina properanti si sibi placet auxiliari valebit. Post haec surrexit, atque ad locum vnde exieramus reversos, evestigiò Nuncij Regis 40 subsecuti intulerunt viro haec. Ecce ibis. Veruntamen scias Dominum nostrum pati nolle te exeuntem quicquam de suis tecum ferre. At ille, Equitaturas habeo, vestes quoque & suppellectilem, quae fortassis dicet aliquis esse de suo. Haec si non permittit vt mecum habeam, noverit quod potius pedes ac nudus abibo, quam coepto desistam. In istiis Princeps pudore suffusus, dictum suum non ita intel­lexisse se respondit. Nec enim dixi, ait, vt nudus aut pedes abiret. Attamen die qui erit vndecimus ab isto, jubeo vt mare transiturus ad portum sit, & ibi Nun­cius meus ipsi obvius erit, qui dictabit ei quid ex permissu meo ille vel sui disce­dentes secum ferant. His tali modo digestis, statim volebamus ad hospitium se­cedere. Sed ANSELMVS doctus in patientia possidere animam suam, jocundo 50 & hilari vultu ad Regem revertitur, dicens ei, Domine, ego vado. Quod si bono animo vestro fieri vobis placeret, vtique & vos magis deceret, & omni bono ho­mini acceptius esset. At nunc rem in contrarium lapsam, licèt molestè quantum ad vos, quod tamen mea refert aequanimiter pro posse feram, nec ob hoc me ab [Page 41] auctore animae vestrae salutis, miserante Domino, auferam. Nunc igitur ignorans quando vos iterum visurus sim; Deo vos commendo, & sicut spiritualis Pater dilecta filio, sicut Archiepiscopus Cantuariensis Regi Angliae, vobis Dei & meam be­nedictionem antequam abeam, si eam non abijcitis, tribuere volo. Tunc Rex, Be­nedictionem, ait, tuam non abijcio. Mox ille surgens, levatâ dextrâ signum san­ctae Crucis super Regem ad hoc caput humiliantem edidit, & abscessir, vi­ri alacritatem Rege cum suis admirante. Anno ab inearnatione Filij Dei millesimo nonagesimo septimo acta sunt haec, feria quinta quae fuit Idus O­ctobris.

10 Venit dehinc Cantuariam ANSELMVS, vbi sedes Pontificalis, vbi totius Regni Caput est, atque Primatus. Postera die allocutis, & pro instanti nego­tio magnopere consolatis filijs suis, astante Monachorum, Clericorum, ac nu­merosa populorum multitudine, peram & baculum peregrinantium more co­ram Altari suscepit, commendatis (que) omnibus Christo ingenti fletu & ejulatu prosecutus, egressus est. Ipso die ad portum Dofris ivimus, ibi (que) Clericum quendam WILLIELMVM nomine à Rege ex condicto, vt diximus, dire­ctum reperimus. Detenti autem ibi sumus quindecim diebus, vento nobis transitum prohibente. In qua mora idem WILLIELMVS cum Patre in­trans & exiens, & in mensa illius quotidiè comedens, nihil de causa pro qua 20 missus fuerat agere volebat. Die vero quintodecimo cum nos Nautae vrgerent naves petere, & nos transire avidi ad hoc fatigaremur, ecce videres rem mise­randam. Patrem Patriae, Primatem totius Britanniae, WILLIELMVS ille quasi fugitivum, vel alicujus immanis sceleris reum in littore detinuit, ac ne mare transeat ex parte Domini sui jubet, donec omnia quae secum ferebat, sibi singulatim revelet. Allatae igitur ante illum Bulgiae, & Manticae reseratae sunt, & tota supellex illius spe pecuniae reperiendae subversa & exquisita est, in­genti plebis multitudine circumstante ac nefarium opus, pro sui novitate, ad­mirando spectante, & spectando execrante. Rebus ergo eversis, sed nihil eo­rum quorum causà eversae sunt, in eis reperto, delusa sollicitudo perscrutantis 30 est, & ANSELMVS cum suis abire permissus. Itaque navem ingredimur, ventis vela panduntur, & post modicum orta aliquanta difficultate, sed eâ re­spectu clementiae Dei in brevi sedatâ, prosperimè marinos fluctus evecti, Wit­sandis pro voto appulimus.

Rex autem WILLIELMVS vbi audivit ANSELMVM transfretâsse con­festim praecepit cuncta quae illius juris fuerant in suum transcribi Dominium, & irrita fieri omnia quae per ipsum mutata vel statuta fuisse probari poterant, ex quo primo venerat in Archiepiscopatum. Desaenit igitur quandoque per Epi­scopatum tam saeva tempestas, vt tribulationes quae factae sunt in illo post mor­tem venerandae memoriae LANFRANCI ante introitum Patris ANSELMI, 40 parvipensae sunt comparatione tribulationum quae factae sunt his diebus.

Nos igitur manè à Witsandis discedentes, & post dies ad sanctum BER­TINVM venientes, magna plebis alacritate ac Monachorum veneratione sus­cepti, quinque inibi dies morati sumus. Interea rogatus ANSELMVS à Cano­nicis sancti AVDOMARI Ecclesiam suam visitare, ibi (que) Altare quod in ho­norem sancti LAVRENTII Martyris fecerant dedicare; Adquievit ille pre­cibus eorum Ministerio (que) decenter expleto pransus Abbatiam repetijt, obijci­ens Clericis secum illum remorari petentibus Domini dictum, quod discipulos suos jubet, de domo in domum non transire.

Post haec nobis coeptum iter accelerantibus, fama viri multo celerius prae­currebat, 50 & multiplici populos voce replebat. Vnde turbarum concursus, Cle­ricorum coetus, Monachorum exercitus, ei quocunque veniebat, occurrunt; isti gaudio & exultatione concrepantes, illi vexillis & sonoris concentibus Deo pro illius adventu conjubilantes. Verum sicut quidam ad venerationem & mi­nisterium [Page 42] ejus omni studio parabantur, ita quidam è diverso alio spiritu acti, eum capere, eum suis rebus spoliare moliebantur. Sed vbi adest Divina pro­tectio, quid valet humana molitio? Transitâ Franciâ, Burgundiam intravimus. Percussae autem fuerant aures Ducis illius terrae diviti fama Archiepiscopi Can­turiensis, per terram suam transire volentis. Vnde succensus amore pecuniae, quam copiosam illum ferre rumor disperserat; proponit animo eam ipsi aufer­re. Quadam igitur die cum in itinere essemus, & refrigerandi gratia à via paulisper declinàssemus, ecce Dux idem armatâ Militum manu stipatus, in e­quis ocior advolat, & clamore valido, quis vel vbi esset Archiepiscopus interro­gat, Quem sibi designatum mox equo sedentem torvo fuisset aspectu intuitus,10 subito pudore percussus, demisso vultu erubuit, & quid diceret non invenit. Cui Pater. Domine, ait, Dux si placet osculabor te. Et ille. Osculari & servire tibi Domine paratus sum, ac de adventu tuo in Deo gratiosus exulto. Dato igi­tur osculo pacis dicit ad illum Pater. Causa Religionis Christianae, vir venerande, Angliam exivi, & miserante Deo Romam ire disposui. Nunc autem videns te laetor & gaudeo, tum quia Cognitionem & amicitiam tuam, tum quia securita­tem & pacem in terra tua me & meos deinceps per te habere desidero. Respon­dit. Et quidem quod dicis multum amo & volo, me (que) tuis orationibus benedictio­ni (que) committo. Quibus dictis praecepit cuidam qui de suis ibi potentior ade­rat quatenus virum per terram suam conduceret, ei (que) vbi opus haberet non secus quam sibi ipsi ministraret. Discedens itaque odium Dei omnipotentis 20 omnibus imprecatus est, qui se ad insequendum hominem Dei concitaverant. Nec enim hominis sed vultus, ait, Angeli Dei fulget in eo. Vnde sciant omnes qui ei scienter infesti sunt, quod maledicti à Deo sunt. Nos, huic Deo pro sua misericordia debitas ex corde gratias agentes, itinere cepto perreximus.

Venimus vero Cluniacum tertio die ante Nativitatem Domini, ibi (que) à toto illius Monasterij Monachorum agmine, summâ cum veneratione, Pater susci­pitur, & cuncta loci ipsius gaudio laetitia (que) replentur. Quid deinde? Donec ibi fuit, vt paucis dicam, singulari prae omnibus id loci venientibus reverentiâ habitus est.30

Mittit intereà Nuncium qui suum venerabili HVGONI Archiepiscopo Lug­dunensi notificet adventum. Erat quippe idem vir ANSELMO jam ex multis praecedentibus annis notus; & sanctae dilectionis illius igne succensus, magno videndi eum desiderio fatigabatur. Quem etiam ANSELMVS in tantum di­ligebat, ejus (que) prudentiam atque consilij auctoritatem tanti pendebat, vt sta­tuerit apud se summam negotij sui considerationi & dispositioni ejus, necne reverendi HVGONIS Cluniacensis Abbatis, ex integro commendare. Hic ita­que Pontifex, audito ANSELMVM fuis finibus accessisse, oppidò laetatus est. Et dirigens ad eum quos familiariores ac digniores circa se habebat, quatenus Ecclesiam suam se (que) ipsum sine mora dignaretur invisere, obnixè deprecatus 40 est. Mandavit insuper Episcopo Matisconensi vt viro decenti honore occurre­ret, & officiosissimè deserviret. Quod ipse diligenter executus est. Vbi vero Lug­dunum venimus; qua veneratione ab ipso summo Pontifice & suis omnibus suscepti simus, & enarrare difficile, & dictu fortassis est incredibile. Quo cum demoraremur, didicit ANSELMVS ex hijs quaé fama ferebat non multum suae causae profuturum, si ipse in vlteriota procederet. Imbecillitas quoque sui corporis residuae viae laborem perhorrebat, & insidiae quae ab Indigenis illa­rum regionum ea tempestate commeantibus & maximè religiosi ordinis viris strucbantur, eum nonn [...]hil retardabant. Itaque Lugduni resedit, cunctis valdè acceptus & honorabilis.50

Scriptam dehinc Epistolam vnam sedis Apostolicae Praesuli destinavit, in qua quid illi de hijs quae acciderant suggesserit, quoque animi sui desiderium in­tenderit, tenor ipsius Epistolae quam subscribimus, designabit.

DOmino & Patri cum amore reverendo, & cum reverentia amando sum­mo Pontifici VRBANO, frater ANSELMVS servus Ecclesiae Cantuariae debitam subjectionem, & orationum devotionem.

Novi­mus Domine reverende, & Pater diligende, quod Dominus noster Iesus Chri­stus sublimavit sanctitatem vestram in Ecclesia sua ad consulendum & subve­niendum his, qui ad supernae Patriae requiem anhelantes, in huius saeculi exilio diversis fatigantur tribulationibus. Hac igitur spe & consideratione, Ego humilis servus vester in angustijs cordis mei ad sinum paternae & Apostolicae 10 pietatis vestrae, per exhibitionem praesentiae meae, confugere disposui, sed hoc vti (que) facere non possum sicut desidero. Cur autem non possim, per praesentium latorem cognoscetis. Quoniam ergo per memetipsum praesentiam vestram secundum desiderium meum adire nequeo, per literas vt possum clementiae ve­strae angustias meas insinuo, quatenus euis consolatione eaedem angustiae miti­gentur, & anima mea desideratam tranquillitatem per affectum vestrae com­passionis se adipisci gratuletur. Tanta enim est cordis mei tribulatio, vt nec verbis nec literis sufficiam illam exprimere, sed oro Deum qui no vit occulta 20 vt eam vos intelligere faciat, & per viscera misericordiae suae, viscera vestra, ad eius miserationem secundum desiderium & necessitutem meam commoveat. De hac tamen mea necessitate, & meo desiderio aliqua aperio, per quae, ve­stram prudentiam posse intelligere quid mihi expediat non dubito. Notum est multis, mi Pater pie, qua violentia & quàm in vitus, & quam contradicens captus sim & detentus ad Episcopatum in Anglia, & quomodo obtenderim repugnantiam ad huiusmodi officum, Naturae, aetatis, imbecillitatis, & igno­rantiae meae, quae omnino omnes saeculi actiones fugiunt, & inconsabilitèr 30 execrantur vt nullatenus illas tolerare possim cum salutae animae meae. In qu [...] Archiepiscopatu iam per quatuor annos manens nullum fructum feci, sed in immensis & execrabilibus tribulationibus animae meae, invtiliter vixi, vt cotidie magis desiderem mori extra Angliam, quam ibi vivere. Nam si ita vitam praesentem, sicuti eram ibi finirem; plus videbam Animae meae damna­tionem quam salutem. Videbam enim multa mala in terra illa, quae nec to­lerare debebam, nec Episcopali libertate corrigere poteram. Ipse quo (que) Rex faciebat quaedam, quae facienda non videbantur de Ecclesijs, quas post obitum Praelatorum aliter quam oporteret tractabat. Me etiam, & Ecclesiam Can­tuariensem 40 multis modis gravabat. Terras nam (que) ipsius Ecclesiae, quas post mortem Archiepiscopi LANFRANCI, cum in manu sua Archiepiscopa­tum teneret, militibus suis dederat, mihi sicut eas idem, Archiepiscopus te­nuerat non reddebat, sed insuper alias secundum libitum suum, me Nolente, dabat. Servitia gravia & Antecessoribus meis invsitata vltra quam ferre possem aut pati deberem à me exigebat. Legem autem Dei, & Canonicas & Apostolicas auctoritates, voluntarijs consuetudinibus obrui videbam. De hijs omnibus cum loquebar, nihil efficiebam, & non tam simplex Rectitudo 50 quam voluntariae consuetudines obtendebantur. Sciens igitur quod si haec ita vs (que) in finem tolerarem, in damnationem animae meae suscessoribus meis tam pravam consuetudinem confirmarem, nec de his plaoitare poteram (nullus enim aut consilium aut auxilium mihi ad haec audebat dare) petij à [Page 44] Rege licentiam adeundi vestram Paternitatem quatenus illi & cordis mei an­gustias ostenderem, & deinde eius consilio & auxilio, quod salubrius esset animae meae agerem. Quâ de re iratus petijt vt de huius licentiae petitione quasi de gravi offensa ílli satisfacerem, & securum illum facerem me dein­ceps nullo modo requisiturum, pro aliqua necessitate, Apostolicum, nec saltem inde locuturum, aut si vnquam hoc facturus eram, in praesenti hoc facerem. Sic ita (que) mare transij causa ad vos veniendi. Quod sicut dixi facere non possum. Quoniam autem impossibile est me huiusmodi vitae concordare,10 aut animam meam in tali Episcopatu salvari, tum propter rerum quas dixi qualitates, tum propter meas multimodas & sensus, & morum, & naturae, & aetatis imbecillitates; Haec est summa supplicationis meae propter quam ad vos ire volebam, vt sicut Deum animae meae, & animam meam Deo de­sideratis, per paternam & Apostolicam pietatem, quae Cor vestrum inhabi­tat, animam meam de vinculo tantae servitutis absolvatis, ei (que) libertatem ser­viendi Deo in tranquillitate reddatis, ne abundantiore tristitia sicut iam nimis passa est absorbeatur, & de dolore temporali ad aeternum pertraba­tur; deinde vt Ecclesiae Anglorum secundum prudentiam, & auctorita­tem 20 Apostolatus vestri consulatis. Omnipotens Dominus vestram sanctita­tem Nobis in suae gratiae prosperitate diù servet incolumen, & conterat Sathanan & portas inferi sub pedibus vestris. Amen.

Inter haec Romam vs (que) divulgatum est, Archiepiscopum Cantuariae Prima­tem Britanniae multo auri & argenti pondere onustum mare transijsse, Romam pergere. Accensi ergo nonnulli cupiditate non bona viam observant, explo­ratores ponunt, laqueos parant, vt eum capiant. His tamen quam maxime homines Alamannici Regis intendebant, ob dissensionem quae fuerat illis die­bus inter Papam & ipsum. Supererat quoque ea tempestate WIBERTVS 30 Archiepiscopus Ravennas qui de Apostulatu quem contra jus invaserat pulsus, omni Religiosae personae Romam petenti per se suos (que) modis qualibus poterat struebat insidias. Vnde quidam Episcopi, Monachi, & Religiosi Clerici ea saeviente persecutione capti, spoliati, multis (que) contumelijs affecti, necati sunt. Spe igitur maximâ manus iniqua sibi confisa est, simili poenarum genere sese ANSELMVM damnaturam. Sed ille vt diximus, Lugduni remansit, reditum nunciorum suorum ibi operiens. Cum verò malignantes illi moram, ex ad­ventu ejus, extra spem paterentur, didicerint à Peregrinis eum valida corpo­ris infirmitate tentum, à Lugduno amplius non promovendum. Quod dictum peregrinorum non fuit, ex toto, veritati contrarium. Infirmatus nempe fue­rat,40 vt de sanitatis illius recuperatone desperatio Nos non parva teneret. Quo illi audito, consternati sunt animo, & quod de ANSELMI disturbatio­ne spem habebant, perdiderunt. Verum langore, magna ex parte, sopito, & rumore qui populos de processu ipsius repleverat circumqua (que) extincto, ecce quos Romam miserat nunicij veniunt, & quod omni excusatione sublata eum ad se Papa praeparare praecepit, referunt. Quod moror? Nescius morae, Apostolicis jussis obaudit, viae se periculis, mortem pro Deo non veritus, tradit.

Discedentes igitur à Lugduno tertia feria quae ante Dominicam diem Pal­marum erat, venimus in subsequenti Sabbatho ad villam quandam quae A­spera 50 dicitur, in qua cum hospitati at (que) refecti fuissemus, visim Patri est decen­tius inter Monachos qui in eadem villa cohabitabant, quam inter villanos, nocte illa, Nos conversari, tum propter Religionem Monachici ordinis, tum propter Officium imminentis Noctis at (que) diei. De re ita (que) mandatum Mona­chis [Page 45] est; & alacres assenserunt. Eramus quippe tres Monachi qui hoc quaere­bamus, Dominus videlicet & Pater ANSELMVS, praefatus BALDVINVS & ego qui haec scribo frater EADMERVS. Qui ita ibamus quasi pares esse­mus, nullo Patrem nostrum coram alijs dominandi jure sequente. Cum igi­tur Monachi illi nobiscum, sicut peregrinis, vespertina hora loquerentur, & vnde venissemus percunctarentur, respondimus, de Franciae parubus nos ad­ventasse, & Romam vs (que) si Deus concederet ire velle. At illi in [...]hili tendi­tis iniquiunt. Nam viam istam quam aggredimini nullus in habitu religioso peragere potest quin capiatur, multis (que) injurijs afficiatur. Quod At [...]hiepi­scopus 10 Cantuariensis intelligens, sapienti consilio vsus est. Proposuit nam (que) idem vir se pro sua, vt fertur, causa nuper Romam iturum, & venit vs (que) Placen­tiam. Verum cum illic sequentis viae periculum didicisset, reversus est, & nunc Lugduni moratur. Ad haec BALDVINVS ait. Et ille bene quidem fecit, & Nos quia servitio Dei, & obedientia spiritualis Patris, ire compellimur, quantum nobis licuerit ducente Domino progrediemur. Quando vltra non potuerimus, salvâ obedientiâ nostrâ revertemur. Ducat nos, aiunt, benignus Deus. Celebrato igitur inter eos Noctis officio atque Die, nos viae red­didimus.

Ex hinc cum Romam prospero itinere pervenissemus, & ANSELMVS à 20 Papa decentissime susceptus de sui adventus causa requisitus fuisset, eo illam ordine retulit quo in Epistola sua quam à Lugduno, vt diximus, ei direxit, ip­sam digessit. Audit ille quae feruntur & subventionem pollicetur. Seribit literas WILLIELMO Regi Angliae, in quibus vt res ANSELMI liberas in Reg­no suo faceret, ac de suis omnibus illum revestiret, movet, hortatur, imperat. Scribit quoque ANSELMVS sub eadem materia literas; & eas vna cum li­teris Papae ipsi Regi destinat. Mansimus ergo Romae decem diebus in palatio Lateranensi cum Papa degentes.

Praeerat eo tempore Abbas quidam, IOHANNES nomine, Coenobio Sal­vatoris quod propè Telesinam Vrbem situm est. Qui IOHANNES, Roma­nus 30 genere, discendarum studio literarum, jam olim Franciam venerat, ibi (que) fama permotus ANSELMI qui tunc Becci Abbas erat; eum Religionis pro­posito fervens adijt, eoque audito, Becci Monachus factus est. Quod vbi post aliquot annos, ad aures summi Pontificis VRBANI pervenit, IOHAN­NEM ipsum ad se accercitum praefati Coenobij Abbatem fecit. Hic ita (que) agni­to Patrem suum ANSELMVM Romam venisse, missis Nuncijs omni studio deprecatus est, quatenus ad se veniret at (que) in sua quadam mansione cui salu­bris aura favebat, ad evitandas Romanae Vrbis aegritudines instanti dignaretur aestate conversari. Quibus ille auditis, supernae pietati ac fraternae sollicitudini gratias egit, summo (que) Pontifici relatas preces innotuit. At ille, O, inquit Di­vinae 40 miserationis praedestinatio! Vere etenim promisit Deus IOSEPH in Ae­gyptum ante IACOB Patrem suum. Quapropter, licet omnia, quae habeo, tuis vtpote viri propter justitiam necne beati PETRI fidelitatem exulantis propo­suerim necessitatibus servitura, tamen quia vrbis istius aër multis & maxime pe­regrinae regionis hominibus nimis est insalubris, laudo, vt eas quo vocaris, ne quod superna dignatio tibi providit, negligere videaris. Adquiescit ANSELMVS dicto Pontificis, & expectaturus quid Rex Angliae respondeat litteris Papae ac suis, partes, ad quos invitabatur, petijt. Occurritur ei cum laetitia & ho­nore in omni loco ad quem ingreditur, & certatim ad ministrandum illi, qui­que parantur. Vbi verò loco ad quem ibat appropinquavit; adiuncta secum 50 fratrum caterva IOHANNES obviam vadit, & Patrem suum more boni filij magna cum reverentia & exultatione susceptum Monasterio introducit. Exinde quoniam calor ibi cuncta torrebat, ducit eum in villam suam Sclauiam nomine, quae in montis altitudine sita, sano jugitèr aëre conversantibus illic habilis extat.

[Page 46] His ferme diebus ROGERVS Dux Apuliae, adunato grandi exercitu, Capuanam Civitatem, à sua ditione resilientem, obsidebat. Et auditâ famâ ANSELMI, directis Nuncijs, rogavit eum venire ad se, cupiens illum vide­re, & alloqui, atque per eum his quae saluti suae adminiculari poterant, in­formari. Ivit ergo Pater ad eum. Adhuc longè eramus; & ecce dux ipse copiosa militum multitudine septus, Patri occurrit, ac in oscula ruens, ei, pro suo advencu, gratias egit. Plures exhinc dies in obsidione fecimus, remoti in tent [...]ijs à frequentia & tumultu perstrepentis exercitus. Cum autem inter haec sedis Apostolicae Pontifex VRBANVS illò adventaret, & ei ab ANSEL­MO ac principibus totius exercitus obviam itum esset, ingenti saecularis glo­riae 10 pompâ prosecutus, ductus est in tentorium quod ei propè nos erat caete­ [...]s excellentius constitutum. Sicque donec civitas in deditionem transijt, obsi­dio illius Dominum Papam & ANSELMVM vicinos habuit, ita vt familia illorum magis videretur vna quam duae; nec facile quivis declinaret ad Pa­pam qui non diverteret ad ANSELMVM.

Sed quid faciam? Si Dilectioni, si Reverentiae, si Honori, qui ANSEL­MO ab vniversis inter quos habitabat eo tempore, & veniebat, exhibebatur, scribenda singulatim immorari voluero, non immeritò indiscretionis argui potero. Tantùm dico, quae licet Rex Angliae qui illum, vt praedictum est, de regno suo pepulit, tam literis quam largis muneribus omnes quos ratus erat 20 ei posse detrimento existere conatus fuerit adversus eum commovere, tamen nihil profecit. quin potius ex his perspicaciter intellectum est, virum simplicis justitiae viam tenere, & omnino, contra aequum, fatigari. Nam cum literae quae directae fuerant, nullam ipsi quâ jure argui posset culpam referendo inve­herent nec latores earum à literis ipsis pejora dicendo dissentirent, factum, vt & viri justitiae firmius crederetur, & injustitia homini, eum non aequo judi­cio fatigantis, magis ac magis publicata detestaretur. Qui (que) igitur ex hoc il­lius caeperunt causae favere, illius commodo, illius Honori se suaque pro voto certatim impendere. Dux ipse, Ad quem ipsa mandata prae caeteris lata fue­runt, non consideratis eis, Patrem multis precibus ad hoc flectere nisus est,30 quatenus secum dignaretur remanere & optimas terrarum suarum tam in vil­lis quam in Castellis seu Civitatibus, juxta electionem suam, dono accipere easque in vsus suos suorumque, dum viveret, proprio jure vindicare. Alitèr igitur molimina Regis in ANSELMVM processerunt ac ipse ratus fuerat. Obsidione dehinc solutâ, ANSELMVS, cum Papa, ad Aversanam Civita­tem vadit. Papa Civitatem, ANSELMVS, multâ prece invitatus, Abbatiam Sancti LAVRENTII, hospitandi gratia, petit. Igitur ANSELMO ab ipsius Coenobij fratribus perfectae caritatis obsequium exhibetur, & loquenti solito more quae Dei sunt, auditus studiose praebetur.

Considerans ita (que) ANSELMVS apud se, quantam mentis inquietudinem 40 & perturbationem fuerit passus in Anglia, & quomodo, nullus, exceptis ali­quibus Monachis, eum gratia fructisicandi Deo, audire voluerit, quantaque mentis tranquillitate potitus, & quam fructuoso studio sit à cunctis auditus post quam exivit de Anglia, omni desiderio fervebat, curam Angliae, cum Pontificatu, deserere, & eis perpetìm abrenunciare. Huic quoque desiderio non parum roboris impendebat, quod, omnium dubietate sublatâ, videbar impossibile fore suos & WILLIELMI Regis mores in vnum amplius con­cordare. Ad ea nempè quae illum in Anglia positi facere solere cognovera­m [...]s, nova quaedam cotidie ab his qui inde veniebant publicè referebantur, in quibus, ita contra Dei justitiam offirmatus intelligebatur, vt multi regio­num 50 illarum viri simul ac mulieres aliam de eo aestimationem haberent, quàm de Christiano Christianos lex Christiana docet habere. De quibus pauca bre­vi perstringere placuit, ne solummodo nudis verbis quae dicuntur, dici puten­tur. Quae tamen sicut illa accepimus simpliciter ponam, non astruens vera [Page 47] an secus extiterint, an non. Ferebant igitur hi qui veniebant, quod eodem ferè tempore cum idem Rex Rotomagi moraretur, videri qui in Civitate ipsa dege­bant, ad eum convenire, conquerentes, nonnullos ex suis, spreto Iudaismo, Christianos tunc noviter factos fuisse, atque rogantes, vt sumpto pretio, illos, rejecto Christianismo, ad Iudaismum redire compelleret. Adquiescet ille & suscepto pretio apostasiae, jubet ex Iudaeis ipsis adduci ad se. Quid plura? Plu­res ex illis minis & terroribus fractos, abnegato Christo, pristinum errorem suscipere fecit.

Erat praeter ea, illis diebus, adolescens quidam Iudaeus, cui vno dierum per vi­am 10 fortè eunti apparuit alter juvenis, vultu ac veste decorus, qui interrogatus, vndè vel quis esset, dixit se jam olim ex Iudaeo Christianum effectum, STE­PHANVM protomartyrem esse. Sed eâ, inquit, causâ nunc de coelo ad terras descen­di vt tu, abjectâ superstitione Iudaicâ, Christianus efficiaris, & meo nomine Bap­tizatus, in Christo appelleris. Dixit, & ab oculis ejus elapsus, non comparuit. Adolescens autem timore correptus, ilicò Presbyterum adijt, quid viderit, quid­vè audierit, clarâ voce innotuit; se (que) in Christum credere confessus, Baptismi gratiam statim adeptus est. Quod factum cum pater ejus agnovisset, acri cor­dis dolore afficitur. Et aestuans quonam modo suis sacris filium posset resti­tuere, didicit quemadmodum WILLIELMVS Rex Anglorum nonnullos 20 hujusmodi, pecuniae gratis, nuper Iudaismo reddiderit. Ivit ergo ad illum, & qualiter perdidit filium suum, querulâ voce depromsit. Orat sibi misereri, & vnici more à se dilectum, paternis rogat legibus imperiali sanctione restitui. Tacet ille ad rogata, nondum audiens quamobrem tali negotio sese deberet medium facere. Advertit Iudaeus mysterium cur suis precibus non responderet, & evestigiò sexaginta Marcas argenti se ille daturum, si Iudaismo restitueret fi­lium suum, pollicetur. Iubente igitur Rege, juvenis ipse in conspectum suum adducitur, & Rex illum hac voce alloquitur. Queritur pater tuus de te, quod praeter licentiam suam Christianus effectus es, hoc si ita est, praecipio tibi quatenus, voluntati eis satisfaciens, omni ambage seclusâ Iudaismo te sine mora restiuas. 30 Cui juvenis respondens. Domine Rex, ait, vt puto, jocaris. At ille indignatus, Tecum, inquit, jocarer stercoris fili? Recede potiùs & praeceptum meum velocius imple. alioquin per vultum de LVCA faciam tibi oculos erui. Tunc Adolescens animaequior factus, voce constanti ita respondit. Vtique non faciam. Verum no­veris, quia si bonus Christianus esses, nunquam de ore tuo talia protulisses. Chri­stiani etenim est, eos qui à Christo per incredulitatem separati sunt, ei conjungere; non autem eos qui illi per fidem juncti sunt ab eo separare. Confusus Princeps in istis, contumelijs affectum Iuvenem cum dedecore jussit suis conspectibus cli­minari. Qui expulsus, patrem suum, eventu rei pro foribus praestolantem, in­venit. In quem animatus, Fili, ait, mortis, & Pabulum externae perditionis, 40 non sufficit tibi damnatio tua nisi & me tecum praecipites in eam? Ego verò cui jam Christus patefactus est, absit vt te vnquam pro patre agnoscam, quia pater tuus Diabolus est. Dum ista ita dicuntur, ad jussum Regis, introducitur ante eum Iudaeus, & ait illi Rex. Ecce feci quod rogasti, redde quod promisisti. At ille, Filius meus jam nunc & in Christi confessione constantior, & mihi est solito fa­ctus infestior: & dicis, feci quod petisti, redde quod promisisti? Immò quod coe­pisti, primò perfice, & tunc demum de pollicitis age. Sic enim convenit inter nos. Feci, dixit, quantum potui: verùm quamvis non proficerim, minimè tamen feram me sine fructu laborâsse. Angustiatus (que) Iudaeus ex his, vix obtinuit, vt, datâ me­dietate promissae pecuniae, alia sibi medietas laxaretur.

50 Praeter haec quoque, per id temporis; ferebatur, eum in tantam mentis ela­tionem corruisse, vt nequaquam patienter audire valeret, si quivis vllum nego­tium quod vel à se, vel ex suo praecepto foret agendum, poneret sub conditio­ne voluntatis Dei fieri. Sed quaeque acta simul & agenda suae soli industriae ac fortitudini volebat ascribi. Quae mentis elatio ita excrevit in eo, vt, quem­admodum [Page 48] dicebatur, crederet & publicâ voce assereret nullum Sanctorum cui­quam apud Deum posse prodesse, & ideò nec se vellé, nec aliquem sapientem debere beatum PETRVM, seu quemlibet alium quo se juvaret interpellare. Hac fide in ipso proficiente, ad hoc quoque lapsus est, vt Dei judicio incre­dulus fieret; injusticiae (que) illud arguens, Deum aut facta hominum ignorare, aut aequitatis ea lance nolle pensare astrueret. Exempli causa, quinquaginta circiter viri quibus adhuc illis diebus, ex antiqua Anglorum ingenuitate, divi­tiarum quaedam vestigia arridere videbantur, capti sunt, & calumniati, quod Cer­vos Regis ceperint, mactaverint, manducaverint. Negant illi; vnde statim ad judicium rapti, judicantur, injectam calumniam, examine igniti ferri, à se pro­pulsare 10 debere. Statuto itaque die, praefixi poenae judicij pariter subacti sunt remotâ pietate & misericordiâ. Erat ergo, miseriam videre. verum omnipo­tens Deus cui misericordiam & judicium canit Dauidicus Psalmus, innocentia corum, servatis misericorditer ab exustione manibus omnium, cunctis ostendit, & malitia hominum eos impiè destruére cupientium quàm injusta fuerit, justo judicio declaravit. Igitur cum Principi esset relatum condemnatos illos, tertio judicij die simul omnes inustis manibus apparuisse, stomachatus taliter fertur respondisse. Quid est hoc? Deus est justus Iudex? Pereat, qui deinceps hoc cre­diderit. Quare per hoc & hoc meo judicio amodò respondebitur; Non Dei quod pro, voto cujusque hincindè plicatur. Haec & hujusmodi plura his atrociora quae 20 à diversis non ignobilis famae hominibus, de WILLIELMO illo tunc tem­poris nunciabantur, magnò vt diximus ANSELMVM accendebant Pontifica­tui Angliae abrenunciare; scientem videlicet mores suos moribus ipsius nullâ posse ratione amplius concordare.

Postulaturus igitur à summo Pontifice ipsius vinculi, quo se nimis astingi gemebat, relaxationem, eum adijt, ei sui cordis anxietatem innotuit, misereri sibi poposcit, id est, vt ab onere curae Pastoralis, quod importabile sibi quia infructuosum videbat, se relevaret, obnixè rogavit. Audit Papa quod ille po­stulat, & ilicò miratus, exclamat. O Episcopum! O Pastorem! Nondum caedes, nondum vulnera perpessus es. & jam Dominici curam ovilis subterfugere quaeris?30 Christus in cura ovium suarum probat PETRI amorem erga se. & ANSEL­MVS, ANSELMVS inquam ille sanctus, ille talis ac tantus vi [...], solummodò qui­escere volens, oves Christi & ante pugnam luporum morsibus dilaniandas non ve­retur exponère? Ah quid dicam? Quo amore sperat Domino copulari, qui hoc fu­git quo ipse Dominus se teste probatur amari? Absint haec à te, absint à tua religi­one, dilectissime frater ANSELME. Potiùs ne me in istis vlteriùs inquietes, scias quod non solum non concedo tibi facere quod petis, immò ex parte Dei omnipoten­tis vice beatissimi PETRI Apostolorum Principis tibi per sanctam obedientiam praecipio, quatenus curam Anglici regni tibi commendatam quamdiù retinere, vt hactenus poteris, non abijcias. Quod si propter tyrannidem Principis, qui nunc ibi 40 dominatur, in terram illam redire non permitteris, jure tamen Christianitatis sem­per illius Archiepiscopus esto, potestatem ligandi atque solvendi super eam dum vi­xeris obtinens. Et insignibus pontificalibus more summi Pontificis vtens vbicunque fuèris. Ad haec ille, Obedientiam Pater non abijcio; sed si non displicet, quid a­nimo geram, paucis suggeram. Credat, si placet, excellentia vestra, quoniam si cae­des, si vulnera, si mors ipsa, mihi pro tutela & defensione ovium Christi intende­retur spero non aufugerem, si me conscientia mea non fallit. At nunc, vt de Rege ipso, qui me, sicut notum est, de regno suo expulit, taceam, ipsi quos oves, & Epi­scopi quos adjutores habere debebam, & qui mihi obedientiam professi sunt, omnes in commune ad hoc me ducere conabantur, quatenus sub obtentu justitiae contra ju­stitiam 50 facerem, id est, obedientiae beati PETRI abrenunciarem, ne fidem quam debebam Regi terreno violarem. Quibus dum niterer persuadere, me vtrum­que horum, altero inviolato, posse servare, (quandoquidem Dominus jubeat, quae Caesaris Caesari, & quae Dei sunt Deo reddi) obijciebat hoc apud se in vsu [Page 49] non haberi, nec velle de Domino suo hanc injuriam sustinere, vt aliquis in regno ejus cuilibet intenderet, nisi ei vel per eum. Et ego, Pater, inter tales quid facerem? Respondit, Ratione duceris, Ego quo (que) ne de his atque alijs tibi non jure illatis videar non curare, ea (que) gladio Sancti PETRI nolle vindicare, moneo quatenus Concilio quod apud Barum, ante corpus beati NICHOLAI, Kalendis Octobris celebrare constitui, praesentiam tuam exhibeas, vt quod de ipso Rege Anglico suis (que) ac sui similibus qui contra libertatem Ecclesiae Dei se erexerunt, mediante aequitatis censurâ, me facturum disposui auditu visu (que) percipias. Dehinc ad ha­bitaculum suum Sclaviam ANSELMVS revertitur quietem & paupertatem, 10 oblatis divicijs, anteponens.

Instante autem termino Concilij, ad Apostolicum reversus est; & cum eo, Barum vsque profectus. In ipso verò concilio, dum plurima de fide Catholi­ca, sumus Pontifex, facundâ ratione, rationabili (que) facundiâ disseruisset, mota est quaedam quaestio, ex parte Graecorum Evangelicâ autoritate probare volen­tium, Spiritum Sanctum processionem non habere nisi tantùm à Patre. Huic erro­ri tum multis argumentis, tum plurimis rationibus Papa contraire nisus, in­ter alia quiddam de Epistola sibi olim ab ANSELMO, de Incarnatione ver­bi, editâ & directâ, exempli gratia, intulit, quod suae disputationi non parùm claritatis ac firmitudinis attulit. Verùm, cum nonnulla obijcerentur & reddi­tae 20 rationes, quemadmodum instabilibus mos est, disquisitae enucleatius expo­ni peterentur, imperatum silentium primus ipse Pontifex rupit alta noce di­cens; Pater & Magister ANSELME, Anglorum Archiepiscope, vbi es? Sede­bat enim idem Pater in ordine caeterorum inter primos Concilij Patres, & ego ad pedes ejus. vbi ergo se requiri audivit, surrexit continuò, & respon­dit. Domine Pater, quid praecipitis? Ecce me. At ille, Quid quaeso facis? Cur in aliorum silentio degis? Veni, veni, obsecro; ascende vs (que) ad nos & pugnans pro Matre tua & nostra, adjuva nos, cui suam integritatem vides Graecos istos conari adimere & nos in id ipsum nefas, si facultas eis tribuitur, praecipitare. Succurre igitur quasi vere pro hoc à Deo missus huc. Videres ita (que) circa so­lium 30 Papae quos (que) perstrepere, sedes mutare, locum sedendi viro parare, & sic demum honorisicè levatum ad se propè Papam collocare, concilio stupen­te ad haec, & percunctante quis esset aut vnde. Tum compresso tumultu, om­nibus in commune viri sanctitatem atque industriam Papa exposuit; & quia propter justitiam multas persecutiones passus, at (que) injuriâ de sua sit terra ex­pulsus, reverendâ voce innotuit. Cum igitur ad imperium ejus ANSELMVS prestò esset, motae quaestioni mox respondere, visum nonnullis est melius fo­re, in crastinum rem differri, quo liberioribus animis dicenda expeditiùs pro­ponerentur. Incrastino ita (que) maturius conventu disposito, ANSELMVS ex condicto debitum soluere postulatus est. Surrexit ergo & coram vniversis in 40 edito stans, sic de negotio, regente cor & linguam eis Spiritu Sancto, tracta­vit, disseruit, absolvit, vt in ipso conventu nemo existeret qui non inde sibi satisfactum consentiret. Sed quibus hoc Argumentis, quibus rationibus, qui­busve divinae Scripturae auctoritatibus & exemplis egerit, scribere superse­demus, eo quod ipsemet ANSELMVS postmodum inde diligentius atque subtilius tractans, egregium opus scripsit idque per multa terrarum loca vbi ejusdem erroris fama pervenit ab amicis suis rogatus, direxit. Ergo vbi finem dicendi fecit intendens in eum summus Pontifex, ait, Benedictum sit cor & sen­sus tuus, & os & sermo oris tui sit benedictus. Hinc in laude Viri demoratum est, & fides ejus atque prudentia divulgata, ac magnificata, nec non eorum 50 perfidia si qui forent qui ea quae de proposita quaestione docuit, suscipere & credere nollent, exprobrata ac perpetuo anathemate percussa atque pro­strata.

Procedente deinceps ratione de Rege Anglorum sermo conseritur, & sini­stra quaedam de ipso publicè praedicantur, ANSELMO, inter illa, demisso [Page 50] vultu sedente & loquentes nullo favore prosequente. Tandem de venditione & oppressione Ecclesiarum de quibus inter alia vituperabatur, necne de injurijs ANSELMO illatis Apostolicus acriter quaestus est. Quem propterea, inquit, etiam Regni sui fecit extorrem quoniam à beati PETRI fidelitate & obedien­tia nequivit separare. Et adjecit. Ecce vita illius tyranni qualis ad Apostolicam sedem saepè delata est. Cui pro correctione sui plura multotiens cohoratoriâ simul, & castigatoria suasione verba mandavimus, sed afflictio atque depulsio tanti viri quem coram videtis satis innuit quantum profecimus. Ad haec, fratres, quid sentitis? Quid decernitis? Dixerunt. Sententia plana est & judicium evidens. Si enim semel, si secundo, si tertio vocasti, & renuit audire, renuit disciplinam 10 accipere, restat vt gladio Sancti PETRI sub anathematis ictu percussus, quod meruit, sentiat, donec à sua pravitate discedat. Respondit. Ita est. Audiens haec ANSELMVS illicò surrexit, & flexis genibus coram Papa, praefatum Re­gem jam tunc excommunicare parato, vix obtinuit ne in Regem faceret, quod communis omnium sententia promulgavit. Qui ergo bonitatem viri so­lo prius fuerant auditu edocti, nunc eum facto se experiri gavisi sunt, dum illum & pro malo bonum reddere & pro persequente se non ficta vident pre­ce intercedere. Admirabilis itaque vniversis factus est.

Inter haec ego, Patri per omnia praesens, aderam, paratus videlicet ad ser­vitium ejus. Et quia mihi ab infantia hic mos erat, semper nova quae fortè 20 sed maxime in Ecclesiasticis, occurrebant diligenti intentione considerare, ac memoriae commendare, dispositum Concilium, loca, & ordines personarum, modos & examinationes causarum, curiosa fortasse magis quam sagaci mente & oculo, hinc inde vt pote qui nunquam prius talia videram modesto intuitu consideravi. Ecce autem, cum illis intenderem, occurrit, quem antea bene no­veram, Archiepiscopus Beneventanus, cappâ prae omnibus qui conventui ipsi intererant, preciosiori decoratus (Papa enim non cappâ sed casulâ & pal­lio desuper redimitur) concilio praesidebat. Ego igitur, intuens cappam Anti­stitis Beneventani & eam, vt dixi, caeteris praestare perspiciens, recordatus sum verborum, quae puer à senioribus Ecclesiae nostrae EDWIO scilicet magnificio 30 viro BLACHEMANNO at (que) FARMANNO alijs (que) nonnullis olim audie­ram. Solebant etenim ijdem memorabiles viri saepe narrare quod, ipsis ado­lescentiae primordia agentibus, IMMA Regina, cujus in capite hujus operis ha­bita mentio est, inter multa bona quae Ecclesiae Christi Cantuariensi contulit, Brachio beati Apostoli BARTHOLOMAEI, ipsam Ecclesiam, disponente Do­mino suo CNVD Rege Anglorum, sublimaverit. Quae res, qualiter acta fuerit, hoc modo (quod per excessum coeptae narrationis dici patientèr quaeso ac­cipiatur) vno sensu, pari ordine referebant. Tempore aiunt quo ipsa Domina, sicut Regina, in regno Anglorum magna & praepotens habebatur, Pontifex Ec­clesiae B [...]neventanae venit in Angliam, quem sicut ipse ferebat, immanis fames 40 certis praesagijs totam Apuliam afflictura illo deduxerat, cupiens aliquo modo si non posset toti Provinciae, saltem suis civibus tantum malum propulsare. Is iter ingressus Brachium beati BARTHOLOMAEI Apostoli secum tulerat, spe sibi certa promittens se per illud multa lucraturum. Idem quippe Brachium, ob hujusmodi necessitudinum contrahenda subsidia in ipsa Ecclesia Beneventi à reliquo corpore servabatur remotum. Episcopus itaque, transita Italia, venit in Galliam, quae sibi dabantur, gratanter vbique bona suscipiens. Audita verò diviti sama regni Anglorum, ratus est sibi eò progrediendum, ex aliorum e­ventibus sperans se illic amplius caeteris regionibus adquisiturum. Praefata quoque Regina magni nominis & divulgatae famae habebatur; Quam bonitas 50 sua, & qua super Ecclesias respiciebat, largitas, ei pepererat. Pontifex igitur Angliam veniens, ipsam Reginam adijt, & illius allocutione potitus, quid de­tulerit, quam ob causam tam remotas orbis adierit partes, insinuavit. At illa hominis caritativo labore ad misericordiam flexa de suis ei copiose largita est, [Page 51] & illum patriam remeare nec non eis quibus imminens famis periculum for­midabat, subvenire ortata est. Sed ipse intelligens non sufficere sibi ad suum negotium quae habebat, eos quos magis familiares in curia ipsi Dominae esse acceperat, percunctatus est, vtrum Os quod attulerat, dato pretio, Reginae in jus proprium transferre curae esset. Quid multa? Investigatur de re animus Dominae, & invenitur promptissimus esse certam se, tantummodo Episcopus faceret ipsum Os nominati Apostoli reverà fuisse, & taliter vt ipsamet testa­retur sibi, sublatâ omni ambiguitate, satisfactum. Ad quod ille. Quo inquit modo. Super corpus, ait, Dominicum & super Sanctorum reliquias quas ei pro­ponam, 10 jurejurando, reliquias de quibus agitur veracitèr esse de corpore beati A­postoli BARTHOLOMAEI, & id remota omni aequivocatione at (que) sophismate faciat. Hoc, inquit Episcopus, securè me facturum polliceor. Veniens itaque Cantuariam cum Brachio ipso, prout illi Rex & Regina dictaverant, decentèr susceptus est. Astante igitur ipsa, Monachorum quo (que) ac Clericorum immen­so agmine eam vallante, inter quos etiam supra memorati viri à quibus haec accepimus se praesentes fuisse testati sunt, numerosa (que) vtrius (que) sexus & aetatis multitudine, ob hoc convolante & audiente, jurando super Altare & Corpus Christi necne Sanctorum reliquias quas beatum GREGORIVM Sancto AVGVSTINO aliosque Romanos Pontifices alijs Archiepiscopis destinasse 20 scitur, asseveravit, ipsum Os de quo sermo habebatur beati BARTHOLO­MAEI Apostoli proprium fuisse nec ipsi assertioni suae aliquid omnino sophis­matis aut aequivocationis inesse. Quo facto, memorabilis Domina quamplures argenti libras antistiti contulit, & Osse potita illud Ecclesiae Christi Cantuarien­sis solemni donatione ex parte Regis CNVDI sua (que) concessit. Illis quippe diebus hic mos Anglis erat, patrocinia Sanctorum, omnibus saeculi rebus ante­ferre. Pontifex quippe sedis ipsius AEGELNOTHVS nomine, inter reliqua quae homini dedit, cappam illi valdè preciosam aurifrigio ex omni parte orna­tam dedit, quae & illius Ecclesiae decori & Ecclesiae Cantuariensis futuris tem­poribus tantae existeret testimonio & probationi. Ego igitur, cum vt dixi, 30 concilio praesens antistitem Benevenanum, cappâ reliquis praestante ornatum viderem, & eam ex his quae olim audieram optimè nossem, non modice lae­tatus, & cappam & verba mihi puero ex inde dicta Patri ANSELMO osten­di. Mox celebrato Concilio, vbi Beneventanum ipsum adij, & inter alia mu­tuae dilectionis colloquia caepi de eadem cappâ loqui, & vnde illam haberet quasi nescius interrogavi; summam rei exposuit, & eam ordine quo descripsi suam Ecclesiam ab Ecclesia Cantuariensi adeptam esse declaravit. Qua de re, certior effectus, putavi aliquibus gratum hoc ipsum huic opusculo indere, li­cet propositum narrationis tramitem me hoc agendo, non nescirem excedere. Quo peracto, ad caeptum redeamus iter, finito concilio à Baro discessimus, 40 comitatum Papae Romam vsque non deserentes.

Intereà revertit nuncius quae à Roma ad Regem Angliae destinatum supra­diximus, referens ipsum Regem susceptis quidem quoquo modo literis Papae literas ANSELMI nullo voluisse pacto suscipere, imò cognito illum esse Ho­minem ejus jurasse, per vultum Dei, quia si festinè terram suam non exiret, sine retractatione oculos ei erui faceret.

Verùm, post dies aliquot, ex quo Romam reversi fuimus venit, missus à Re­ge, WILLIELMVS cujus in exitu Angliae mentionem fecimus, Domino Papae ad literas quas pro ANSELMO miserat responsurus. Dicebat ergo Pontifici. Mandat tibi Dominus meus Rex, sibi non parvae admirationi esse quod 50 velut in mentem tibi cadere potuit vt eum, pro restitutione rerum ANSELMI, interpellares. Et subdidit. Si causam quaeris, haec est. Quando de terra sua disce­dere voluit apertè minatus est se illo discedente totum Archiepiscopatum in Do­minium suum accepturum. Quoniam igitur nec his minis constrictus quin exiret, omittere noluit, juste se putat fecisse quod fecit, & injuriâ reprehendi. Ad haec [Page 52] Papa; Accusat eum, inquit, aliunde? Respondit. Non. Papae! ait, quis vn­quam audivit talia? pro hoc solo, primatem Regni suis omnibus spoliavit, quia ne sanclam Matrem Ecclesiam omnium Romanam visitaret, omittere noluit? Vere & sine omni ambiguitate, dicere possumus à saeculo tale quid non esse audi­tum. Et pro tali responso mirabilis homo huc te fatigasti? Redi, quantocius re­di; & praecipe illi ex parte beati PETRI quatenus muta omni contradictione illum suis omnibus integrè revestiat, si excommunicari recusat. Ita (que) fac vt quid hinc velit scire me faciat ante Concilium quod tertia hebdomada Paschae in hac vrbe sum celebraturus. alioqui certissime noverit se in eodem Concilio damnationis sententi [...] puniri, quam promeruit. At ille. Priusquam abeam, tecum secretius 10 agam. Mansit ergo ibi per dies plurimos idem WILLIELMVS, prudenter operam dando hos & illos suae causae fautores efficere; ac, vt Domini sui vo­luntati satisfaceret, munera, quibus ea cordi esse animadvertebat dispertiendo, & pollicendo parvi habere. Deductus ergo à sententia Romanus Pontifex est, ac pro voto WILLIELMI, inducias vsque ad festum Sancti MICHAE­LIS dedit Regi. Acta sunt haec in ipsis solemnijs Nativitatis Christi.

Quod videntes, vane nos ibi consilium nihil auxilium operiri intelleximus, petita (que) licentià Lugdunum remeare decrevimus; Quam licentiam cum nulla­tenus impetrare potuissemus remansimus Romae vsque ad praefinitum tempus Concilij, continuè circa Papam degentes & quasi in commune viventes. Nec 20 enim duae, sed vna videbatur amborum curia esse. Vnde & ipse Papa fre­quenter ad ANSELMVM veniebat, letè cum eo sese agendo, & curiam fa­ciendo ei dedit quoque illi hospitium in quo conversabamur eo jure vt si ali­quando Romam rediret contra omnes homines illud sibi vendicaret. Ipse in conventu Nobilium, in processionibus, in stationibus, semper & vbi (que) à Papa secundus erat, prae cunctis honoratus, cunctis acceptus, & ipse cunctis simpli­ci humilitate summissus.

Cum verò ad Concilium ventum esset, & Episcopis qui de Italia & Gallia venerant, suas sedes ex consuetudine vendicantibus, nemo existeret qui se vel audisse vel vidisse Archiepiscopum Cantuariensem Romano Concilio ante haec 30 interfuisse dicerét, vel scire quo tunc in loco sedere deberet, ex praecepto Papae, in Corona sedes illi posita est, qui locus non obscuri honoris in tali conventu solet haberi. Igitur dum in ipso Concilio multa tractarentur, multa disponerentur, multa observari decernerentur, nec tamen ab omnibus partim propter conventus immensitatem, partim propter intrantium & exeuntium à corpore B. PETRI stre­pitum & concrepationem, clarè intelligerentur, praecepit ipse Pontificum summus Luc [...]nsi Episcopo, REINGERO nomine, quatenus in medio caeteris eminentior sta­ret, norâ qua pollebat voce, quae statuta erant, cunctorum auribus expressè depo­neret. Paret ipse praesidentis Imperio. Verùm nonnullis ab eo capitulis in au­dientia omnium disertè expositis, subito admirantibus cunctis, vultu, voce, ac 40 gestu corporis in alium habitum demutatus est. vnde suorum luminum acie in circumsedentes directa, vulneratae mentis dolorem vltrà dissimulare non potu­it. Ruptâ igitur decretorum serie, quae exponenda susceperat, intulit dicens; Sed videlicet quid faciamus? Praeceptis subditos oneramus, & iniquis tyrannorum s [...]vitij non obviamus. Oppressiones namque quos ipsi, sua tyrannide Ecclesijs in­ferunt, & expoliationes personarum quae tuendis illis institutae sunt quotidiè ad hanc sedem referuntur; consilia & auxilia, sicut à Capite omnium, requiruntur. Sed quo terminentur effectu, heu totus mundus novit & inde conqueritur. De cujus mun­di remotis [...]is partibus vnus ecce inter nos modestâ taciturnitate quiescens, mitis residet, cujus silentium clamor magnus est, cujus humilitas & patientia quo decli­vior 50 atque mansuetior eo sublimior est ante Deum & in nos ferventior, iste vnus, vnus inquam iste, quàm crudelissimè afflictus, quàm injustissimè suis omnibus ex­poliatus, venit huc judicium & aequitatem Apostolicae sedis de negotio suo efflagi­tans. Iam annus secundus est quo huc venit; sedne quid hucusque subventionis in­venit? [Page 53] Si de quo dico non omnes agnoscitis, ipse est ANSELMVS Archiepiscopus Anglicae Regionis. His dictis virgam Pastoralem quam manu tenebat tertiò pa­vimento illisit, indignationem spiritus sui, compressis exploso murmure labijs & dentibus, palàm cunctis ostendens. Ad haec Papa ei innuens ait, Frater REINGERE, sufficit, sufficit. De hac re bonum consilium erit. At ille, produ­cto in eum spiritu, inquit, Et equidem expedit. Nam aliter eum qui justa judi­cat non transibit. Deinde ad perdicenda Concilij Decreta monitus, verba resumpsit, ac in fine dicendi, ne parvi penderetur injuria ANSELMO illata, repetijt, monuit, & sessum ivit. Haec omnia, cum Pater ANSELMVS audis­set, 10 & tandem circa finem verborum de se dicta intellexisset, oppidò miratus est, sciens se nec homini de re locutum fuisse, nec à se vel vllo suorum, vt ta­lia diceret, processisse. Sedebat ergo vti solebat, silenter auscultans.

Inter vltima verò Synodi, jam recisis quae recidenda, & statutis quae visa fuerant constituenda, in adversarios sanctae Ecclesiae, Excommunicationis sen­tentiam cum toto Concilio, Papa intorsit; qua sententia omnes quoque Lai­cos Investituras Ecclesiarum dantes, & omnes easdem Investituras de manibus illorum accipientes, necne omnes in officium sic dati honoris hujusmodi conse­crantes, pari modo involvit. Eos nihilominùs sub ipsius anathematis vinculo colligavit, qui pro Ecclesiasticis honoribus Laicorum hominum Homines fiunt; 20 dicens nimis execrabile videri manus quae in tantam eminentiam excreverint, vt, quod nulli Anglorum concessum est, Deum cuncta creantem suo ministerio creent, & eundem ipsum pro redemptione & salute totius mundi summi Dei Patris obtutibus offerant, in hanc ignominiam detrudi, vt Ancillae fiant earum manuum quae die ac nocte obscoenis contagijs inquinantur, rapinis ac injustae sanguinum effusioni addictae commaculantur. His praesentes fuimus; haec con­speximus; his, ab vniversis, FIAT, FIAT, acclamari audivimus; & in his consummatum Concilium scimus.

Posterâ die, acceptâ licentiâ, Româ digredimur, nil judicij vel subventionis, praeterquàm quod diximus, per Romanum Praesulem nacti. Via verò redeundi 30 tunc temporis multis erat periculis obnoxia; sed, protegente nos Domino, pe­ricula cuncta evasimus, ac Lugdunum illaesi pervenimus vbi cum summa ve­neratione gaudio (que) suscepti, & à Pontifice Civitatis detenti, mansionem no­stram illic firmavimus, amissa omni fiducià vlteriùs tempore WILLIELMI Regis Angliam remeandi. Habitus est ergo ibi ANSELMVS, non sicut ho­spes, aut peregrinus, sed sicut indigena, & verè loci Dominus; vnde nusquam ipse ipsius vrbis antistes, eo praesente, suo volebat loco praesidere, sed, praesidente vbi (que) ANSELMO, inferioris & suffraganei loco simul & officio, mirâ du­ctus humilitate fungebatur. ANSELMVS festivitates, sacros ordines, Eccle­siarum dedicationes celebrabat, & Pontificalia quaeque officia administrabat.

40 Sed cum multi agnitâ benevolentiae ejus amplitudine, ad eum concurrerent & Sacramentum impositionis manus Episcopi ab illa sibi ac suis conferri de­poscerent, ipse, qui in Episcopalium officiorum administrationibus semper nu­tum Pontificis expectabat, leui affabilitate respondebat, suum non esse tale quid in Parochia alterius Episcopi, eo inconsulto, praesumere. In quo eum ratione agi intelligentes, mox ad suum Episcopum nuncios dirigunt, &, quâ benignitate vir ad suas preces responderit, innotescentes, orant illum rogari pro se. De re ergo à Pontifice appellatus, immo per totam Parochiam suam hoc & alijs pontificalibus officijs in illius voluntatis deliberatione positis, om­nes admittere, neminem ab ipsius gratia Sacramenti patiebatur immunem dis­cedere. 50 Fiebat itaque frequens populorum concursus, & nonnunquam in hoc solo expendebatur dies totus, ita vt nos, qui ei ministrabamus, gravi taedio saepe fatigaremur, ipso semper jocundo vultu & hilari existente. Crevit au­tem in eum mira quaedam ex his & inaudita dilectio omnium, & bonitas ejus divulgabatur per circuitum.

[Page 54] Inter haec, per populos fama dispersit VRBANVM sedis Apostolicae, prae­sulem, praesenti vitae modum fecisse. Si quidem prius obijt, quàm quae à Rege Anglorum pro causis ANSELMI expectabat responsa susciperet. Qui decessus vitae, vbi ejusdem Regis auribus insonuit, respondit. Et Dei o­dium habeat qui inde curat. Adjecitque, Ille verò qui modo Papa est cujusmodi est? Cui cum in aliquibus ANSELMO Archiepiscopo similis diceretur, ait, Per vultum Dei, si talis est, non valet. Verumtamen sit modo ipse per se, quia per hoc & hoc Papatus suus non ascendit hac vice super me. Ego interim liberatate potitus agam quod libet. Nec enim putabat Apostolicum Orbis posse in re­gno suo esse cujuslibet juris, nisi permissus à se. Qualiter ergo deinceps sese 10 habuerit ad alia festinanti, scribere oportunum non est. Attamen libertate qua se potitum gloriatus est, non diù frui permissus est. Prius enim quam annus transijt, insperatâ & subitâ morte percussus eam perdidit. October namque audi vit eum gloriantem; secunda dies sequentis Augusti vidit eum expirantem. Siquidem illâ die manè pransus in sylvam venatum ivit, ibique sagittâ in corde percussus, impaenitens & inconfessus evestigiò mortuus est, & omni homine mox derclictus. Quae sagitta vtrum, sicut quidam aiunt, jacta ipsum percusserit, an, quod plures affirmant, illum pedi [...]us offendentem superque tuentem occiderit, disquirere otiosum putamus, cum scire sufficiat eum justo judicio Dei prostratum atque necatum. Hic occurrit animo quid 20 Rex iste quondam, vt supra retulimus, Roffensi Episcopo dixerit, videlicet quod Deus nunquam eum bonum habiturus esset pro malo quod sibi inferret, & perpendo quid postmodum Deus erga illum egerit, donec vitae praesenti su­perfuit. Scitur enim quia ex quo illa verba, depulso languore, quo notum est, illum fuisse gravatum, protulit, tantum in deprimendo & subjugando inimi­cos in adquirendo terras, in excercendo voluptates suas prosperatus est, vt omnia sibi arridere putares. Ventus insuper, & ipsum mare videbantur ei ob­temperare. Verum d [...]co, non mentior, quia cum de Anglia in Normanniam transire, vel inde cursum prout ipsum voluntas sua ferebat, redire volebat, mox, illo adveniente, & mari appropinquante, omnis tempestas, quae non­nun quam 30 immanè seviebat, sedabatur, & transeunti mirâ tranquillitate famu­labatur. Quid amplius? Ita fateor in cunctis erat fortunatus, ac si verbis ejus hoc modo respondit Deus. Si te pro malo vt dicis nunquam bonum habe­bo, probabo an saltem pro bono possim te bonum habere, & ideo in omni quod tu bonum aestimas velle tuum adimplebo. Sed quid? In tantum ex successibus suis profecit vt sicut hij qui factis ejus die noctuque praesentes extiterunt at­testantur, nunquam vel de lecto surgeret, vel in lecto se collocaret, quin se­ipsum aut collocante aut surgente semper deterior esset. Quapropter dum nec malo corrigi voluit, nec bono ad bene agendum attrahi potuit, ne in perni­ciem bonorum diutino furore saeviret, compendiosâ illum & momentaneâ caede 40 equus Arbiter huic vitae subtraxit.

Explicit Liber Secundus.
50

Incipit Liber Tertius.

SEcundo itaque Anno ex quo à Roma Lugdunum venimus,HENRI­CVS I. Rex. qui erat nostri exilij annus tertius, vene­runt ad ANSELMVM jam tertium diem in Coe­nobio, 10 quod Casa Dei dicitur, agentem, duo Mo­nachi, vnus Cantuariensis, & alter Beccensis, nun­ciantes ei jam saepè memorati WILLIELMI Regis vitae excessum. Quo ille vehementi stupore percussus, mox est in acerbissimum fletum concus­sus. Quod videntes admirati admodùm sumus. At ille, singultu verba ejus interrumpente, asse­ruit in ipsa veritate quam servum Dei transgredi non decet, quia, si hoc efficere posset, multo magis eligeret seipsum corpore quam illum sicut erat mortuum esse.

20 Nobis post haec Lugdunum reversis, ecce alius è Fratribus Ecclesiae Cantua­riensis advenit, literas deferens, preces offerens, quibus obnixè ab Anglorum Matre Ecclesia interpellatur, quatenus, extincto Tyranno, filios suos, ruptâ morâ, revisere, consolari (que) dignetur. Audito igitur de re consilio memorati rev [...]rendi HVGONIS ipsius vrbis Episcopi, iter Angliam remeandi ingressus est; Ipso Pontifice, & toto populo terrae super hoc dolente, & nisi rationi con­trairet, modis omnibus, ne fieret, prohibere volente. Magno denique solatio se in discessu ejus destitui videbant. Prosecuti autem illud sunt de villa in vil­lam, per plures dies tam viri quàm mulieres, singuli certatim currentes, & pro sua desolatione gemebundas voces edentes. Necdum pervenimus Cluniacum, 30 & nihilominus alter Nuncius ex parte novi Regis Anglorum, & procerum reg­ni Patri occurrens, moras ejus in veniendo redarguit, totam terram in adventu ejus attonitam, & omnia negotia regni ad audientiam & dispositionem ipsius referens pendere dilata. Cujus verba literae Regis quas attulerat attestantes, & dicta plenius explanantes, preces & vota ipsius Regis virum festinatò venire magnopere postulantis, & seipsum regnum (que) suum ejus consilio ac moderami­ni se subjecturum pollicentis continebant. Haec & hujusmodi plura quam di­cere velim, nos ad Patriam properare coegerunt.

Prosperrimo itaque cursu marina pericula transvecti nono Kl. Octobris Do­fris appulimus, & ingenti gaudio totam terram in adventu ANSELMI exultan­tem 40 reperimus. Quaedam etenim quasi novae resurrectionis spes singulorum mentibus oriebatur, qua & ab oppressione calentis adhuc calamitatis se quis­que liberandum, & in statum optatae prosperitatis aditum sibi pollicebatur. Quae spes indè maximè procedebat quod HENRICVS qui tunc noviter Fra­tri defuncto in regnum successerat, in ipso suae consecrationis die bonas & san­ctas omni populo leges se servaturum, & omnes oppressiones & iniquitates quae sub Fratre suo emerserant in omni sua Dominatione, tam in Ecclesijs quàm in saecularibus negotijs, prohihiturum & subversurum spoponderat, & haec omnia jurisjurandi interjectione firmata, sub monimento literarum sigilli sui testimonio roboratarum, per totum regnum divulgatum iri praeceperat. 50 Praesentia nihilominus communis omnium Patris jam ipsi spei non parum ro­boris apud hominum mentes adijciebat, constantem illius probitatem agnos­centium, & sancta quaedam ad reformandum Christianae Religionis statum qui post obitum venerandae memoriae LANFRANCI Archiepiscopi in multis de­ciderat, proximè ab eo prodire & statui, arrectis sensibus expectantium.

[Page 56] Sed cum post paucos sui reditus dies Serberiam ad Regem venisset, &, ab eo gaudenter susceptus, rationi illius qua se excusavit cur in suscipienda Regiae di­gnitatis benedictione, illum cujus juris eam esse sciebat, non expectaverit, ad­quievisset, postulatus est pro consuetudine Antecessorum suorum Regi Homi­nium facere, & Archiepiscopatum de manu ejus recipere. Quibus cum ille ne­quaquàm se aut velle aut posse assensum praebere responderet, interrogantibus quare, statim quid super his & quibusdam alijs in Romano Concilio acceperit, manifestâ relatione innotuit, itaque subinferens ait, Si Dominus Rex ista susci­pere, & suscepta servare voluerit, bene inter Nos & firma pax erit. Sin autem; non video remanere meum in Anglia vtile fore vel honestum, praesertim cum si 10 Episcopatus aut Abbatias dederit, privari me penitùs tam à sui quam & eorum qui susceperint communione necesse sit. Nec enim ea de causa Angliam redij, vt si ipse Romano Pontifici obedire nolit, in ea resideam. Vnde quid velit precor edi­cat, vt sciam quo me vertam. His Rex auditis graviter conturbatus est. Grave quippe sibi visum est Investituras Ecclesiarum & Hominia Praelatorum perde­re; Grave nihilominùs ANSELMVM à regno, ipso nondum in regno plenè confirmato pati discedere. In vno siquidem videbatur sibi quasi dimidium regni perderet, in alio verebatur ne fratrem suum ROBERTVM qui tunc de Ierusalem Normanniam redierat ANSELMVS adiret, & eum in Apo­stolicae sedis subjectionem deductum, quod facillimum factu sciebat, Regem 20 Angliae faceret. De verbis igitur altrinsecus motis induciae vsque Pascha peti­tae sunt, quatenus vtrinque Romam mitterentur, qui Decreta Apostolica in pristinum regni vsum mutarent, & interim Ecclesijs Angliae, in quo erant sta­tu manentibus, ANSELMVS redditis terris quas Rex mortuus Ecclesiae [...]an­tuariensi abstulerat, suis omnibus revestiretur, sic (que) fieret, vt si à sententia flecti Papa nequiret, totius negotij summa in eum quo tunc erant statum rediret. Haec ANSELMVS quamvis frivola esse, & in nihil vtile tendere sciret, atque praediceret, tamen ne novo Regi seu Principibus vllam contra se suspicionem de Regni translatione aut aliunde incuteret, precibus illorum passus est vinci, & quod volebant, annuit, dimissa (que) Curiâ in pace ad sua secessit.30

Hinc paucis diebus interpositis, MATHILDIS filia MALCHOLMI no­bilissimi Regis Scotorum, & MARGARETAE quae scitur exorta de semine Re­gum Anglorum nupsit praefato HENRICO Regi Anglorum. Ipsa quippe MARGARETA filia fuit EDWARDI filij Regis EDMVNDI qui fuit filius Regis ETHELREDI filij gloriosissimi Regis EADGARI cujus mox in ca­pite hujus operis mentio facta est. Negotium itaque ipsius copulae, licet pro­positi operis intentionem vt quibusdam fortè videtur haudquaquam respiciat, tamen quia per ANSELMVM administratum est (nam & eos in conjugium benedixit, & illam pariter in Reginam consecravit) brevi autumo describen­dum qualiter actum sit. Hoc autem ea re nobis maximè in voluntatem ceci­dit,40 quoniam ANSELMVM in hoc à rectitudine deviâsse nonnulla pars ho­minum, vt ipsi audivimus, blasphemavit. Siquidem eadem MATHILDIS, inter sanctimoniales in Monasterio ab infantia nutrita & adulta, credebatur à multis in servitium Dei à parentibus oblata, eo quod publicè visa fuerat ea­rum inter quas vivebat more velata. Quae res, dùm illa jam olim, dimisso ve­lo, à Rege amaretur,Lege cùm pl. plurimorum ora laxaret, & eos à cupitis amplexibus re­tardaret; ipsa ANSELMVM cujus in hoc nutum omnes expectabant adijt, consilium de negotio, & auxilium summissa prece quaesivit. Cui ille famam quae ferebatur inijciens, affirmabat nulla se vnquam ratione in hoc declinandum, vt suam Deo sponsam tollat, & eam terre [...]o homini in matrimonium jungat.50 Refert illa, & penitùs se negat oblatam; Negat etiam se vel semel aliquando sua voluntate fuisse velatam, & haec si credere aliter nolit, offert se judicio to­tius Anglorum Ecclesiae probaturam. Attamen, inquit, me velum portasse non abnego. Nam cum adolescentula essem, & sub amicae meae Christianae, quam tu [Page 57] bene nosti, virga paverem, illa servandi corporis mei causa contra furentem & cu­jusque pudori ea tempestate insidiantem Normannorum libidinem, nigrum panni­culum capiti meo superponere, & me illum abijcientem acris verberibus & nimium obscoenis verborum convicijs saepè cruciare simul & dehonestare solebat. Quem pannum in ipsius quidem praesentia gemens ac tremebunda f [...]reham, sed mox vt me conspectui ejus subtrahere poteram, arreptum in humum jacere, pedibus prote­rere, & ita quo in odio fervebam, quamvis insipienter, consueveram desaevire. Isto, non alio modo, teste conscientia mea, velata fui. Ac si me oblatam quisque dicet, & hoc quale sit ex eo eolligi potest, quod, sicut plurimi qui adhuc supersunt 10 noverunt, Pate [...] meus cum me, quemadmodum dixi, velatam fortè vidisset, fu­rore succensus, injectâ manu velum arripuit, & dissipans illud, odium Dei impre­catus est ei qui mihi illud imposuit, contestans se Comiti ALANO me potiùs in vxorem, quam in Contuber [...]ium sanctimonialium praedestinâsse. Haec est vnde calumnior ratio mea, quam quaeso perpendat prudentia tua, & agat pro me sicut novit agendum paternitas tua. Quid plura? Differt ANSELMVS sententiam ferre, & causam judicio religiosarum personarum regni determinandam pro­nunciat. Statuto itaque die coeunt ad nutum illius, Episcopi, Abbates, No­biles quique, ac religiosi ordinis viri in villa sancti ANDREAE de Rovecestra quae Lamheta vocatur, quo & ipsum praesentis negotij tunc tenor adduxerat. 20 Causa igitur juxta praescriptam seriem in medium deducta est. Prodeunt hinc­inde idonei testes, verba puellae, purae veritati subnixa, protestantes. Acce­dunt istis Archidiaconi duo WILLIELMVS videlicet Cantuariensis, & HVMBALDVS Serberiensis, quos Pater ANSELMVS Wiltuniam, vbi illa fuerat educata, pro hujus rei certitudine rimandâ direxerat, qui publica voce testati sunt se & rem à sororibus diligentissimè perquisisse, & nil quod relatae rationi obsisteret, ab eis capere potuisse. Monet ergo ANSELMVS & per Chri­stianam obedientiam omnibus imperat, vt nullum à veritate favor aut timor deflectat, sed sicut reverâ causae Dei quo justè determinetur vnusquisque pro viribus opem ferat ne, quod absit, aiens, talis judicij sententia prodeat, cujus 30 exemplo in superventuris temporibus, vel sua quilibet libertate non jure pri­vetur, vel Deus his, quae sui juris esse debent, injuria defrudetur. Acclamant omnes, ita faciendum, &, se non aliter facturos, spondent. Remoto itaque à Conventu solo Patre, Ecclesia Angliae quae convenerat in vnum de proferenda sententia tractat. Deinde illo in medium reverenter adducto, expositum est quid de negotio communis omnium consensus invenerit. Ratum aiunt perspe­ctâ re sibi videri, & ad hoc comprobandum paratos se asserunt, nulla senten­tia posse puellam pro causa sua jure constringi, quin libertate corporis sui quo­cunque modo legaliter velit, valeat vti. Quod licèt, inquiunt, levi argumen­to probare possemus, eo tamen cum opus non sit, supersedemus, nostris ar­gumentis 40 firmiorem tenentes parem judicij hujus sententiam à venerandae me­moriae Praedecessore vestro, & Patre & Magistro nostro LANFRANCO, si­mili de causa, promulgatam. Nam quando ille magnus WILLIELMVS hanc terram primò devicit, multi suorum sibi pro tanta victoria applaudentes, omnia (que) suis voluntatibus atque luxurijs obedire, ac subdi debere autuman­tes, non solùm in possessiones victorum, sed & in ipsas Matronas & Virgines vbi eis facultas aspirabat, nefandâ libidine coeperunt insanire. Quod nonnul­lae praevidentes, & suo pudori metuentes Monasteria Virginum petivere, acce­pto (que) velo sese inter ipsas à tanta infamia protexere. Quae clades, cum postmo­dùm sedata & pro temporis qualitate pax rebus data fuisset, quaefitum ab eo­dem 50 Patre LANFRANCO est quid de his quae tali refugio suam pudicitiam servaverunt, ipse sentiret; essentnè videlicet constringendae in Monasterio ve­lum tenere quod acceperant, necne. At ipse quaestionem ipsam consilio gene­ralis Concilij taliter solvit vt eis pro castitate quam se tam manifestae rei osten­fione amare testatae fuerant, debitam magis reverentiam judicaret exhibendam, [Page 58] quàm vllam servandae religionis continentiam, nisi propriâ illam voluntate appeterent, violentèr ingerendam. Et adjunxerunt. His inter fuimus, haec ap­probari à sapientibus viris audivimus, & haec in praesenti negotio valere volumus ac roborari postulamus. Licet enim sciamus causam illarum istius esse leviorem dum ille sponte ista coacta pari de causa velum portaverit, tamen ne quis Nos favore cujusvis duci existimet, Non vltra progredi in judicio volumus hoc solo conten­ti, vt quod valuit in majori valeat in minori. Tunc ANSELMVS adhaec. Scitis quid monuerim, quid praeceperim, quid (que) polliciti sitis. Cum igitur secun­dum quod vobis visum est justius in commune jndicaveritis, sicut asseritis, ego judicium vestrum non abijcio, sed eò securius illud suscipio quo tanti Patris auto­ritate 10 suffultum audio. Illa dehinc in medium ducitur, gesta comi vultu audit, & amplectitur, auditum sibi praestari paucis precatur. Loquens ergo obtulit se vel Sacramento vel alia quam magis eligerent Ecclesiasticâ lege, probatu­ram solidae veritati subnixam esse jam definitam rationem suam. Quod non propterea facturam fatetur quasi sibi non creditum esse putet, sed vt malevolis hominibus omnem deinceps blasphemandi occasionem amputet. Respondetur, nihil horum opus esse, quoniam si malus homo de malo thesauro cordis sui protulerit mala, dicto citius opprimetur ipsà veritate jam tantarum persona­rum astipulatione probatâ, & roboratâ. Allocutione posthaec & benedictione ANSELMI potita abijt, & pauculis diebus evolutis fit vt dixi Regina & con­junx.20 Verum cum ipsa conjunctio juxta ritum Ecclesiae fieri firmari (que) debe­ret, Pater ipse totam regni Nobilitatem populum (que) minorem pro hoc ipso circumfluentem necne pro foribus Ecclesiae Regem & illam circumvallantem, sublimius caeteris stans in commune edocuit, quo ordine causa Virginis quam fama vulgarat, per Episcopos, & Religiosas personas ventilata fuit & determi­nata. Quo facto, monendo, authoritate Dei praecepit, quatenus si quis ali­ter de negotio illo sentiret, ac sententia tulerat (vnde scilicet ipsam copu­lam secundum legem Christianam fieri non debere posset ostendi) nihil hesi­tans salva pace omnium coram proferret. Ad quae, cunctis vna clamantibus rem justè definitam nec in ea quid residere vnde quis nisi forte malitia ductus 30 jure aliquam posset movere calumniam, legitime conjuncti sunt, honore quo decuit Regem & Reginam. En ordinem gestae rei, teste conscientiae meae ve­ritate, sicut eam praesens audivi & vidi in nullam partem declinando descripsi; Verba puellae ita duntaxat in medio ponens, vt non asseram vera extiterint necne. Si ergo quis in istis ANSELMVM contra aequum aliquid egisse dicere vltra voluerit, ipse viderit. Nos vero qui cor ejus in hoc & in multis agnovi­mus, testimonium ei perhibemus quia sicut ipse fateri solebat, nec scire nec posse illo tempore habuit quomodo in hac re melius aut equius faceret quam fecit.

Eodem anno venit in Angliam GVIDO Archiepiscopus Viennensis functus 40 vt dicebat Legatione totius Britanniae, ex praecepto & autoritate Apostolicae sedis. Quod, per Angliam auditum, in admirationem omnibus venit; inaudi­tum scilicet in Britania cuncti scientes, quemlibet hominum super se vices A­postolicas gerere nisi solum Archiepiscopum Cantuariae. Quapropter sicut ve­nit ita reversus est à nemine pro Legato susceptus, nec in aliquo Legati Of­ficio functus.

Exinde, cum ad tempus induciarum Pascha ventum esset, & qui Romam missi fuerant Nuncij, nec dum redissent, vs (que) ad adventum illorum induciae dilatae sunt.

In subsequenti autem solemnitate Pentecostes adventus Comitis ROBER­TI 50 fratris Regis in Angliam praeuiâ famà totam Regalem Curiam commo­vit & quorundam animos, vt postmodùm patuit, in diversa permovit. Rex igitur Principes, & Princeps Regem suspectum habentes, ille scillicet istos ne à se instabili vt fit fide dissilirent, & isti illum formidando ne vndi (que) pace [Page 49] potitus in se, legibus efferatis desaeviret, actum ex consulto est vt certitudo talis hincinde fieret, quae vtrin (que) quod verebatur excluderet. Sed vbi ad sponsio­nem fidei Regis ventum est tota Regni nobilitas cum populi numerositate ANSELMVM inter se & Regem medium fecerunt, quantus ei vice sui manu in manum porrecta promitteret, iustis & Sanctis legibus se totum Regnum quoad viveret in cunctis administraturum. Hoc facto sibi quis (que) quasi de se­curitate applaudebat. Postquam autem certitudo de adventu fratris sui Regi innotuit, mox ille, coacto exercitu totius terrae ipsi bello occurrendum impi­ger statuit. Exercitus verò grandis erat at (que) robustus, & circa Regem fideli­tèr 10 cum suis in expeditione excubabat Pater ANSELMVS. At vbi RO­BERTVM. ipsum cum socijs transfrerasse insonuit, statim majores Regni, qua­si suae sponsionis immemores, ad illum relicto Rege, semet transferre para­bant. Quod sic esse ANSELMVS certo relatu agnoscens doluit, eo (que) magis ne quid adversi Regi accideret intendere caepit. Sed talis vir, quid de talibus ageret, ignorabat. Nullum enim de tali crimine publice poterat calumniari. Dum nulli testes adessent, crimen ipsum non audebat reticendo nutrirene per­juri effecti Regem seducerent. Rex ipse non modò de Regni amissione sed & de vita sua suspectus, nulli credere, in nullo, excepto ANSELMO, fidereva­lebat. Vnde saepè ad illum venire; Principes quos magis à se labi timebat il­li 20 adducere; quatenus, audito verbo illius, & ipse à formidine relevaretur, & illis metus, si à fide quam sibi spoponderant, aliquatenùs caderent, incutere­tur. Ipse igitur ANSELMO jurà totius Christianitatis in Anglia exercendae se relicturum, at (que) Decretis & jussionibus Apostolicae sedis se perpetuo obedi­turum summopere promittebat. Quibus ita se habentibus ANSELMVS adunatis Principibus cunctis, omnem circumfusi exercitus multitudinem si­mul & eos, silita omni calumnia, quam execrabiles Deo, & omni bono homi­ni forent qui fidem quam Principi suo debebant quoquomodo violarent, ita indissolubili verborum ratione edocuit vt cuncti, perspecto ipsum via virtutis incedere, ilico spretâ vitâ non sequius eligerent morte procumbere quam vio­lata 30 fide sua Regem seducere. Quapropter in dubia licet assertione faceri, quo­niam si post gratiam Dei fidelitas & industria non intercessisset ANSELMI, HENRICVS Rex ea tempestate perdidisset jus Anglici regni. ROBER­TVS igitur amissâ fiduciâ quam in Principum traditione habebat, & non le­vem deputans excommunicationem ANSELMI, quam sibi vt invasori (nisi caepto desisteret) invehi certo sciebat, paci adquievit & in fraternum amorem reversus est, excercitus (que) in sua dimissus.

Itaque posthac dum omnes intenti expectarent aliquid tanto beneficio di­gnum in ANSELMVM à Rege processurum, ecce ad Curiam Regis venire mandatur, responsurus de negotio quo de induciae dilatae fuerunt. Nuncij 40 quippe jam Româ reversi, literas à PASCHALE Papa qui VRBANO succes­serat Regi destinatas attulerunt. Quae quid in se continuerint, textus earum subter annexus declarabit.

PASCHALIS Episcopus Servus Servorum Dei, Dilecto filio HEN­RICO Regi Anglorum Salutem & Apostolicam Benedictionem.

Legationis tuae verba fili Charissime gratanter excepimus, sed velle­mus obedientiam promittentis. In quibus nimirum Sanctae Romanae Eccle­siae illa in tuo regno pollicebaris, quae tempore tui Patris habuerat, eos requi­rens 50 honores quos Antecessorum nostrorum tempore Pater tuus habuerat. Quae profecto omnia grata in superficie viderentur. interius requisita, & Legati tui vocibus exposita, gravia & vehementissima paruerunt. Quaere­bas enim vt tibi Episcoporum, Abbatum (que) per Investituram constituendo­rum [Page 50] ius & facultas à Romana indulgeretur Ecclesia, & quod per se solum fieri omnipotens Dominus perhibet, hoc Regiae potestatis fieret. Ait enim Do­minus. Ego sum ostium; Per me si quis introierit salvabitur. Cum autem Ecclesiae ostium Reges esse arrogant, fit profecto vt qui per eos Ecclesiam ingrediuntur, non pastores sed fures & latrones habeantur, eodem Domino di­cente. Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, fur est & latro. Et quidem si à nobis magnum aliquid tua dilectio postularet, quod cum Deo, cum Iustitia, cum nostri Ordinis salute concedi posset, graviter 10 vtique concederemus. Hoc verò tam grave, tam indignum est vt nulla ratio­ne Catholica id admittat Ecclesia. Facilius ad extrema quaelibet beatus AM­BROSIVS cogi potuit quam Imperatori Ecclesiae permittere potestatem. Respondit enim. Noli gravare te Imperator vt putes mea quae divina sunt, imperiale aliquod jus habere. Noli te extollere, sed si vis diutiùs imperare, esto Dei subditus. Scriptum est, Quae Dei Deo, quae Caesaris Caesari. Ad Imperatorem Palatia pertinent, ad Sacerdotem Ecclesiae, Publicorum tibi moe­nium jus commissum est, non sacrorum: Quid tibi cum Adultera. Adultera est enim quae non est legitimo conjugio copulata. Audis, ô Rex, adulteram Ec­clesiam 20 nuncupari quae non legitimè nupserit. Ecclesiae siquidem sponsus vnus­quisque aestimatur Episcopus juxta Scripturam illam qua ex fratris vxore fra­ter non sui nominis filios suscitare praecipitur, & sponsae contemptor à futuro sponso discalciari mandatur. Vides igitur, ô Rex, quàm ignominiosum, quàm periculosum sit per filios suos matrem adulterio pollui! Si ergo Ecclesiae filius es, quod vtique omnis Catholicus Christianus est, permitte matri tuae legitimum sortiri coniugium, vt non per hominem sed per Deum & hominem Christum legitimo sponso copuletur Ecclesia. Per Deum enim Episcopos eligi, cùm can [...] ­nicè 30 eliguntur, testatur Apostolus PAVLVS dicens. Nec quisquam su­mit sibi honorem sed qui vocatur à Deo tanquam AARON. Et be­atus AMBROSIVS. Merito, inquit, creditur quod divino esset ele­ctus judicio, quem omnes postulavissent. Et post pauca. Vbi vniver­sorum postulatio congruit, dubitare nos non oportet ibi Dominum IESVM & voluntatis Auctorem, & petitionis Arbitrum fore, & or­dinationis Praesulem, & Largitorem gratiae. Praeterea Propheta DA­VID ad Ecclesiam loquens ait. Pro patribus tuis nati sunt tibi filij, con­stitues 40 eos Principes super omnem terram. Ecclesia filios genuit. Ec­clesia Principes statuit. Possemus alia de Scripturis sacris testimonia & exem­pla proponere, quibus constaret Ecclesiae sponsos ac pastores Episcopos non saecu­larium potestatum nutu, Sed Christi dispositione & Ecclesiae indicio praeponen­dos. Vnde etiam Imperator IVSTINIANVS sanxit in legibus sic. De­bet enim prius disceptari de vita Episcopi vtrum bona sit, an repre­hensibilis, & vtrum bonis testimonijs muniatur, an non. Et infra. Fiat, inquit, facultas vnicuique si velit contradicere. Et siquidem an­te consecrationem fuerit contradictio facta, non prius consecretur 50 Episcopus, nisi disceptatio de contradictione sit facta, & vndique ap­pareat innoxius is qui ad Episcopatum vocatur. Ecce quod Populi to­tius esse, pronunciat Imperator, hoc sui solius esse, Regia potestas incessit. Ip­sius [Page 51] etiam Imperatoris lege cautum est vt nec profectio, nec ingressus ad Im­peratorem, sine Metropolitani literis, pateret Episcopo. Quem ergo in Curia tua sine Metropolitani literis admittere non debes, eum vis, ô Rex, in Eccle­sia principem constituere? Monstruosum profecto est, vt Patrem filius gene­rare, homo Deum creare debeat. Sacerdotes nam (que) in Scripturis Sanctis Deos vocari tanquam Dei Vicarios manifestum est. Vnde sanctae memoriae CONSTANTINVS Imperator de Episcoporum causis disceptare ausus non fuisse describitur. Propter hoc sancta Romana Ecclesia & Apostolica 10 per Praedecessores nostros Regiae Vsurpationi & Investiturae abominabili vi­vacitèr obviare curavit, & gravissimis persecutionibus per Tyrannos affe­cta, vs (que) ad tempora nostra non destitit. Confidimus autem in Domino, quo­niam nec in Nobis confidentiae suae virtutem, Ecclesiae Princeps PETRVS & Episcoporum primus amittet. Porrò saecularium Potestatum & Re­gum in Ecclesia quod sit officium, exponit Apostolus PAVLVS dicens. Dei enim Minister est tibi in bonum. Non enim sine causa gla­dium portat, Dei enim Minister est vindex in ira ei qui male a­git. 20 Et PETRVS Apostolus in eadem verba consentiens, sive Regi, ait, quasi praecellenti, sive Ducibus tanquam ab eo missis ad vin­dictam malefactorum, laudem vero bonorum. Inter ista, Rex, nullius tibi per suasio profana surripiat, quasi aut potestati tuae aliquid dimi­nuere, aut Nos in Episcoporum promotione aliquid Nobis velimus amplius vendicare. Immò si ab hoc propter Deum desistas, quod contra Deum esse manifestum est, quod cum Deo, nec Tu exercere, nec Nos concedere aut cum nostra seu tua salute possumus, quicquid deinceps postulaveris, quod cum Deo 30 possumus, libentiùs indulgebimus, & honori tuo & sublimationi propensius in [...]istemus. Nec existimes quod potestatis tuae columen infirmetur, si ab hac profana vsurpatione desistas. Immò tunc validius, tunc robustius, tunc hono­rabilius regnabis, cum in regno tuo divina regnabit autoritas. Tunc amici­tiam & familiaritatem nostram firmius obtinebis, & regni tutores beatos A­postolos habere gaudebis. Nec tibi nunc in petitionibus tuis abesse poterimus, cui petitionum nostrarum fautorem Dominum adesse senserimus. Ipse omnipo­tens Deus in cuius manu corda sunt Regum, assit hortatui nostro, assit audi­tui tuo, vt dum iuxta praecepta eius tuas disposueris actiones, ipse regnum 40 tuum pacis & honoris sui stabilitate ac sublimatione disponat. Amen.

Cum igitur ad Curiam venissemus, Rex vsus consilio fratris sui, & amico­rum illius qui acerbo contra ANSELMVM pro regni amissione odio erant inflammati, exegit ab eo vt aut Homo suus fieret, & eos quibus Episcopatus vel Abbatias se daturum dicebat pro more Antecessorum suorum consecraret, aut Terram suam sine retractatione & festinanter exiret. Cui ille respondit. Dixi quemadmodum Romano Concilio interfuerim, quid (que) ibi à sede beati PETRI acceperim. Si ergo excommunicationi cujus in hoc regno Relator extiti 50 memet alicujus rei causa subijcio; Cui quaeso deinceps adhaerere potero, meo judicio excommunicatus. Nuncij haec ipsa mutare directi infecto negotio reversi sunt. Ho­rum igitur quae cum salute & honestate mea nequeo transgredi me transgressorem fieri, non videtur sani Consilij. Refert. Quid ad Me? vsus antecessorum meorum nolo perdere, nec in regno meo, qui meus non sit quemquam sustinere. Dixit. [Page 62] Audio quo tendant ista quae dicuntur. Exercitatus in ejusmodi sum. Attamen in­terim non extra terram vt ipse jubet sed ad Ecclesiam meam ibo & faciendo quae me debere facere intelligam quisnam Mihi vel meis aliquam velit violentiam in­ferre, considerabo. Acta sunt in hunc modum de his multa, sed eorum omni­um haec extitit summa, Episcopis regni (que) Proceribus, vt sub alio Rege solebant verba hincinde ferentibus, & in singulis Regiae voluntati parere certantibus; immò ne Romani Pontificis obedientiae subderetur summopere insistentibus. Reversus est itaque ANSELMVS ad sua, Deo in cunctis placere studens, & oppressionibus Ecclesiarum Angliae gravi contritione cordis ingemiscens.

Non multum temporis fluxerat, & ecce cum Pater, suarum securus injuria­rum,10 Ecclesiae damnis nonnihill metueret, literae sibi amicabiles à Rege trans­missae deferuntur, in quibus primo salutationis alloquio, cum perfectae pacis oblatione, soluto, rogatur venire ad Regem, gesti negotij sententiam alio con­silio moderari volentem. Auditurus itaque ne forte Deus sua gratia cor ejus tetigerit; quo mandatur Wintoniam vadit, vbi Episcopis terrae (que) Principibus sub vno coactis, communi assensu apud ANSELMVM actum est, quatenus sub alijs inducijs alij Nuncij prioribus excellentiores ex vtraque parte Romam mitterentur, Romano Pontifici viva voce exposituri, illum aut à sententia neces­sariò discessurum, aut, ANSELMO cum suis extra Angliam pulso, totius regni subjectionem & commodum quod inde singulis annis habere solebat, perditu­rum.20 Ab Archiepiscopo igitur missi sunt Monachi duo, Praefatus scilicet BAL­DVINVS Beccensis, & ALEXANDER Cantuariensis non quidem vt eorum instinctu Romanus Pontifex rigorem justitiae causa ANSELMI vllo modo exi­ret, sed partim vt Curialibus minis, testimonium cui Papa incunctanter crede­ret, ferrent, partim vt de negotio certam Apostolicae sedis sententiam ANSEL­MO referrent. Ad ipsum vero negotium conficiendum directi à Rege sunt tres Episcopi, GIRARDVS videlicet de Herefordensi nuper factus Archiepiscopus Eboracensis, HERBERTVS Theodfordensis, ROBERTVS Cestrensis. Sed horum Episcoporum duos sua quoque causa Romam agebat, GIRARDVM scilicet adeptio pallij, & HERBERTVM intentio recuperandi ablatam Eccle­siae 30 suae curam Christianitatis super Abbatiam sancti EADMVNDI. Ante paucos siquidem annos BALDVINVS ipsius Coenobij Abbas Romam adie­rat, & apud ALEXANDRVM Papam privilegium ipsi Abbatiae adquisierat, per quod eam à subjectione omnium Episcoporum, salvâ Primatis obedientiâ, liberam effecerat. Quod factum LANFRANCVS Archiepiscopus molestè ac­cipiens, ipsum privilegium Abbati abstulit nec illud ei nisi circa finem vitae suae multorum precibus motus reddere voluit. Praefatus ergo Episcopus Episcopa­tum Theodfordensem seu Norwicensem, in cujus parrochia eadem Abbatia esse scitur, suo jure non jure privatum esse aegrè ferens, vt diximus Romam ire, & si fortè posset in antiquam dignitatem Ecclesiam cui praesidebat restituere, ad­miniculante 40 aequitate, cogitabat. Hic itaque HERBERTVS cum relictis socijs Burgundiam cum suis venisset, & partes Lugdunensis Provinciae impiger attigis­set, comprehensus à quodam GVIDONE viro praepotente ac fero est, & quod de Anglia Episcopus esset, quod (que) pro damno Domini sui ANSELMI Cantuariorum Archiepiscopi Romam iret, ab eodem calumniatus. Negat ille, nec ei creditur. Instat negando & dejerando, sed nequicquam. Tandem pro­latis Sanctorum reliquijs, super eas jurare cogitur & asseverare se nullâ omni­no ratione Rome scienter quid acturum quod aut honori aut voluntati Patris ANSELMI videri posset obnoxium. Post quae, vt pace ac securitate viri co­mitatus, viae reddi mereretur, fermè quadraginta, sicut fertur, Marcas argenti 50 non grata ei largitate reliquit, quas suo negotio super Ecclesiam sancti ED­MVNDI Romae adminiculaturas, Angliam egrediens, magè putavit.

Emensâ dehinc longitudine viae, Nuncij Romam vnà veniunt; sui adventus causam pro eo quem praeferebat, tenore Apostolicis auribus suggerunt; tanti [Page 63] mali dirimendi consilium proni deposcunt. Audit ille quae feruntur, & non invenit verba quibus exprimat quantum inde miretur. Cum tamen ab Episco­pis magnoperè precaretur suis rebus praecavere, ac desinitae Praedecessoris sui sententiae rigorem, vt vndique pax esset, temperare, asseruit se nec pro capitis sui redemptione hoc facturum, Decreta, dicens indignando, & Institutiones, sanctorum Patrum minis actus vnius hominis, dissiparem? Finierat in istis. Super haec scriptas Epistolas Regi & ANSELMO cuique suam destinavit. Regi inter alia Ecclesiarum Investituras judicio sancti Spiritus interdicens, & ANSEL­MVM vt quae agebat ageret & quae loquebatur affectuosè deprecans, firmatâ & Apostolicae sedis auctoritate roborata in omnibus sui Primatus dignitate. 10 Quae vt melius pateant, Epistolas ipsas legentium oculis ecce praefigimus.

PASCHALIS Episcopus servus servorum Dei, charissimo filio HEN­RICO Regi Anglorum salutem & Apostolicam benedictionem.

Regi Regum Domino gratias agimus qui te in regnum beneplacito suae volun­tatis evexit, & tanquam Christianum Regem in beneplacito suae voluntatis in effabili misericordia custodivit. Rogamus ergo vt bona regni tui exordia in melius augeat, & vsque in finem sua in te dona custodiat. Deseruisti enim fratris tui Regis impietatem, quam Divino conspicis judicio terribiliter vindi­catam. 20 Ecolesias libertati restituisti, Clerum honorare coepisti, & Cleri Princi­pes Episcopos immo in his Christum Dominum venerari. Confidimus itaque quoniam vsque in finem eadem sapies, & in eadem probitate persistes nisi sunt aliqui per versae mentis homines qui cor regum per Episcoporum & Abbatum Investituras, Divinae indignationi aptare conantur. Quorum in hac parte consilia tanquam virus tibi sunt evitanda, ne illum offendas per quem Reges regnant, & potentes iusta decernunt. Quem profecto si propitium habueris, foeliciter regnabis, potestatem (que) integram & divitias obtinebis. Quem si, quod 30 absit, offendis, non Procerum consilia, non Militum subsidia, non arma, non di­vitiae vbi subvertere coeperit poterunt subvenire. Porro in honore Domini, in Ecclesiae libertate, Nos familiares, Nos adiutores habebis. Nec opineris quia quisquam Nos à tua divellet amicitia, si ab Investituris abstinere, si honorem debitum & libertatem à Domino institutam Ecclesiae conservaveris. Eccle­siarum siquidem Investituras nos sancti Spiritus iudicio Regibus & Principi­bus immo Laicis omnibus interdicimus. Nec enim decet vt à filio mater in servitutem addicatur, vt sponsum quem non optavit accipiat. Habet spon­sum 40 suum Regem ac Dominum nostrum, qui te misericordia sua in potentia, & probitate custodiat, & àterreno ad coeleste perducat. Amen.

PASCHALIS Episcopus servus servorum Dei, venerabili Fratri, & Coepiscopo ANSELMO salutem, & Apostolicam benedictonem.

Non ig­noras Divinae voluntatis esse consilium quod religio tua in Anglici regni regione praesideat. Cum enim per versi Regis odia declinans secessum elegisses, & procul ab Anglicis tumultibus tecum habitans Deo viveres, de perverso Rege sua omnipotens Dominus iudicia terribiliter perpetravit. Te autem totius 50 populi postulatione vehementi, & nova Regis devotione mirabili ad Cathe­dram quam dimiseras pro Deo revocavit. Deo autem gratias quia in te sem­per Episcopalis auctoritas perseverat, & inter barbaros positus non Tyranno­rum violentia, non potentum gratia, non incensione ignis, non effusione manus [Page 64] à veritatis annnnciatione desistis. Rogamus itaque vt quod agis agas. quod loqueris perloquaris. Non enim deficiet sermonum nostrorum ope­rum (que) principium, qui in principio erat verbum. Ne (que) nos in ipso defi­ciemus, qui est Dei virtus, & Dei sapientia. Eundem enim cum Patribus nostris spiritum habentes credimus, propter quod & loquimur. Et verbum quidem Dei non est alligatum, Nos autem humiliamur nimis. Caeterum in hac humiliatione, cum Deo mente excedimus; In ejus veri­tate hominum mendacia intuemur. Qua de re in Synodo nuper ad La­teranense 10 consistorium celebrata Patrum nostrorum Decreta renovavimus, sancientes & interdicentes ne quisquam omnino Clericus de manu Laici Ecclesias vel Ecclesiastica dona suspiciat. Haec est enim Simoniacae pravitatis radix, dum ad percipiendos honores Ecclesiae saecularibus personis insipientes homines placere desiderant. Idcirco Sanctorum Conciliorum veneranda maj [...]stas saecularium Principum potestatem ab Ecclesiasticis electionibus de­crevit arcendam, vt sicut per solum Christum prima in Baptismo Ecclesiae ianua, vltima in morte vitae aperitur aeternae, ita per solum Christum ovilis Christi ostiarius statuatur, per quem Christi ovibus non pro mercedibus ovium 20 sed pro Christo ingressus & egressus ad vitam perducatur aeternam. Haec, frater Charissime, prolixiori possent oratione, & ratione tractari sed sa­pientiae tuae pauca suggessisse satis est, quae & orationibus Divinis abundat, & Ecclesiasticis est rationibus assueta. Haec ita doceas, sicut scis tuo Prima­tui expedire. Quem profecto ita fraternitati tuae pleniter & integrum con­firmamus, sicut à tuis constat Praedecessoribus fuisse possessum. Hoc perso­naliter adijcientes vt quamdiu Regno illi religionem tuam Divina miseri­cordia conservaverit, nullius vnquam Legati, sed nostro tantum subesse 30 debeas iudicio.

Scripsit quoque per idem tempus Epistolam vnam Episcopo & Clericis Ec­clesiae Excecestrensis, quam huic opusculo indere non omnino alienum putamus, quandoquidem illam futuris temporibus alicujus negotio forte profuturam speremus. Est autem haec.

PASCHALIS Episcopus Servus Servorum Dei, Venerabili Fratri OSBERNO Episcopo, & Clericis Excecestrensis Ecclesiae Salutem 40 & Apostolicam Benedictionem.

Et Patrum sanxit autoritas, & Ec­clesiae consuetudinis stabilitas exigit, vt sicut in Claustris suis viventes re­ligiosi Monachi conversantur, ita & defunctorum Corpora infra Monasterio­rum suorum ambitum requiescant, vt illud ex divino munere cum cordis va­leant exultatione cantare. Haec requies mea in saeculum saeculi, hic ha­bitabo quoniam elegi eam. Vos autem vt audivimus Monachos Sancti MARTINI de Bello in vestra civitate conversantes sepeliri infra Mona­sterij sui ambitum prohibetis, & grave est, vt in eo loco quisquam cum devo­tionis gratias conversetur vnde cadaver suum praevidet omnimodis pro­pellendum.50 Qua de re dilectioni vestrae praesentia scripta mandamus, prae­cipientes & prohibentes ne vlterius supradictis Monachis Coemiterium ad se­peliendos suos interdicatis, sed sicut vobis per Antecessoris nostri bone me­moriae [Page 65] Domini VRBANI literas praeceptum est concedatis. Tua autem frater Episcope OSBERNE interest, eisdem fratribus coemiterium benedicere & eorum Religionem ad Omnipotentis Dei seruicium confovere. Si quis autem huic institutioni contraire temptauerit, Venerabili fratri & Coepiscopo AN­SELMO iniunximus, vt in eam tanqnam sedis Apostolicae contemptorem Apostolici rigoris vltionem exerceat.

Reuèrsis Episcopis & alijs qui Romam vt diximus directi fuerant, Rex adu­natis Londoniae Principibus Regni, ANSEMVM per internuncios ex more 10 conuenit, quatenus sibi aut Consuetudines paternas vltra non negaret aut Regni sui cultor esse desineret. Respondit. Inspiciantur si placet literae quae allatae sunt, & salua honestate mea, salua sedis Apostolicae obedientia, quantum poter [...] volun­tati eius morem gerere praetemptabo. Si vult, ait, suae videantur; meae sciat hac vice non videbuntur. Refert, Cum igitur, inquiens, alia vice sibi eas ostendere pla­cuerit, tunc & mea ad ea, quae modò haberet, promptum habebit. Respondit. Ne­quaquam de litteris ago vel agam, sed an meae voluntati omni ambage dimissa in cunctis concurrere velit, edicat vt audiam. Quod auditum multis magnae ad­mirationi fuit, dicentibus inter se, quasi literae voto ipsius concordarent, eas e­tiam, nolente ANSELMO, vltroneus publicaret. Non ergo nobis eo tempore 20 innotuerunt. Attamen quo tum sollicitius sunt celatae, eo latiùs post aliquot dies sunt divulgatae. Verum lectis at (que) relectis coram omnibus auditum prae­bere volentibus literis ANSELMO directis, subjunxerunt Episcopi qui Roma venerant, se alia Romae ab Apostolico verbis accepisse, quam literae ipsae vel etiam illae quas Regi detulerant continerent in se. Requisiti (que) contestati sunt in Episcopali veritate Papam ipsum Regi verbis puris mandâsse per se, quo­niam quandiù in alijs vitam boni Principis ageret, de Ecclesiarum Investituris equanimitèr illum toleraret, nec eum vllo excommunicationis vinculo necte­ret, si religiosas personas per dationem virgae Pastoralis eis investiret. Cur autem hanc tanti doni dignitatem ei per Cartae inscriptionem noluerit dele­gare, 30 eam ferebant causam esse, videlicet, ne in aliorum notitiam Principum prolata, ipsi eam sibi vsurparent, Romani Pontificis autoritate contemptâ. Ad haec cum hij qui ex parte ANSELMI missae fuerant, vivâ voce testarentur, Papam nil cuilibet verbis mandâsse quod literis aliquatenus adversaretur, ob­jecerunt Episcopi se clàm illis alia egisse, palàm alia. Quod BALDWINVS audiens & infamem Apostolicae sedis inconstantiam quae notabatur sustinere non valens, eos, sicut erat, Spiritu fervens, & boni amans, nonnihil etiam in istiusmodi dictis contra Fidem & Sacramenta quae se coram Romae fecerant A­postolico, agere calumniatus est. Orta igitur dissensio non modica inter Pro­ceres est. Hij etenim astruere nitebantur, semoto verborum incerto, scriptis 40 sigillo Papae signatis, verbis (que) Monachicis omnino credendum. Illi è contra trium potius Episcoporum assertionibus, quam veruecum pellibus atramento denigratis, plumbi (que) massula oneratis forel. credendum. cedendum, abjecto Monachellorum testimonio qui vbi saeculo se abrenunciare professi sunt, omne, inquiunt, saecu­laris negotij testimonium perdiderunt. Ast hoc, ait BALDWINVS, nego­tium saeculare non est. Aiunt. Et quidem te virum prudentem, & strenuum scimus, sed ipse ordo expostulat vt Archiepiscopum vnum Pontifices (que) duos majoris testimonij quam te esse judicemus. Et de literarum, inquit, testimonio quid? Responderunt. Testimonium Monachorum contra Episcopos non recipimus, & ouine pellis reciperemus? Ve, ve, aiunt ad ista quilibet religiosi, nonne & Evange­lia pellibus ouinis inscribuntur? O hinc simultatis detecta confusio! Quid in 50 his ANSELMVS ageret, quo se verteret, aliquamdiu dubitavit. Grave quip­pe judicavit quomodocun (que) ostendere, fidem se literis Apostolicis non habere, & fomitem gravis scandali vidit esse, verba tantarum personarum in Episcopali veritate illa vera esse contestantium, adversa fronte refellere. Textus autem li­terarum hic est.

PASCHALIS Episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri AN­SELMO Cantuariensi Archiepiscopo salutem, & Apostolicam benedi­ctionem.

Adversus illam venenosam Simoniacae prauitatis radicem, Eccle­siarum, videlicet, Investituram quam validè, quam robustè quam severè patres nostri, praeteritis temporibus, obuiauerint sapientiae tuae satis est manifestum. Reverendae in Christo memoriae praedecessoris nostri Domini VRBANI tem­pore apud Barum, collecto venerabilium Episcoporum & Abbatum ex diversis partibus Concilio, in quo tua Religio & Nos ipsi inter fuimus, sicut qui nobis­cum 10 aderant remiscuntur, in eandem pestem, excommunicationis est prolata sen­tentia. Et nos eundem cum Patribus nostris spiritum habentes idem sapimus, & eadem testamur. De Sacerdotum & Levitarum filijs dudum Nos tibi scripsisse reminisceris, Porrò si promoti fuerint inventi & spe promotionis ad­emptâ in eo quo reperti sunt ordine manere voluerint, quia illa eis macula non ex proprij culpa reatus inhaesit, non videtur si alias digni fuerint in eos depositio­nis sententiam dari, vt se iterum negotijs implicent secularibus cum in eis ordi­nationis tempore propriae voluntatis arbitrium non remanserit. Gualensis Episcopi causam sacris omnino canonibus obuiare non nescis. Caeterum quia 20 inter barbaros barbarice & stolide promotus est, in tuae fraternitatis arbitrio ponimus. Sic tamen vt de caetero in ea Regione hujusmodi non praesumatur ad­versio. Quod super ejusdem Episcopi negotio, & alijs rebus per fideles Nun­cios dirigimus, tanquam ex nostro ore audias. Mumeraquae beato PETRO misisti, recepimus cum gratiarum actione, vnde ab illo qui omnium bonorum est retributor mercedem recipias.

Rex ita (que) ex his, quae Episcopi dicebant, in sua sententia animosior factus constantèr insistere caepit, faventibus simul & incitantibus eum Episcopis regni­que 30 Proceribus quatenus sine retractatione sibi ANSELMVS Hominium fa­ceret, & eos quibus se daturum protinus Episcopatus dicebat, consecraturum sponderet, servatâ in omnibus Antecessorum suorum consuetudine. Tunc ille, Si suorum, dixit, verbis, Episcoporum literae concordarent, intellecta ratione forsan quod exigit, facerem. Nunc antem ne in vllo decipiar electius videtur Romanum super hijs Pontificem consulere, quam in re tam ambigua sententiam praecipitare. Ad quae, qui Roma venerant Episcopi, respondère. Quae diximus dicimus, quae testati sumus, confirmamus, in (que) his omnibus Apostolicae sedis testi­monium, si nobis non credis, appellamus. Super haec quo (que) tibi, ex parte Domini Papae, qui hoc jussit denunciamus quatenus consilio nostro te, nihil haesitans credas,40 quia, dum voles, Nos paratos habebis reipsa probare his quae dicimus nihil dupli­citatis inesse. At ille. Adversus ea quae asseritis lites conserere nolo. Verum quia sentio ex illis quae auditu secretiùs didici voluntatem Procerum in hoc vnam factam esse scilicet vt si Rex investituras Ecclesiarum, sicut se facturum minatur, dederit, licet id me nec approbante nec concedente faciet, ego causa vestri nec dan­ti nec accipienti meam quasi excommunicatis communionem subtraham, donet nuncijs quos pro negocij hujus discussione Romam destinabo reversis pro certo sciam quid agam, solus ab eis discrepare nolo. Hoc interim observato penes Me vt nulla penitus ratione quemquam in officium sic suscepti honoris consecrem, ant cuivis alij consecrare praecipiam vel concedam. Soluta in istis controversia est, & v­trinque 50 res sopita. Tunc Rex tanquam cupitae potestati donatus, exultans, & hilaris per dationem virgae Pastoralis ilicò duos de Clericis suis duobus Epi­scopatibus investivit, ROGERIVM videlicet Cancellarium Episcopatu Ser­beriensi, & alium ROGERIVM, Larderarium suum, Pontificatu Herefordensi.

[Page 67] Per idem tempus, celebratum est generale Concilium Episcoporum & Ab­batum totius regni in Ecclesia beati PETRI Apostolorum Principis, quae in occidentali parte Lundoniae sita est. Cui Concilio praesedit ANSELMVS Ar­chiepiscopus Dorobernensis, considentibus secum Archiepiscopo Eboracensi, GE­RARDO, MAVRITIO Episcopo Lundoniensi, WILLIELMO electo Epi­scopo Wintoniensi, ROBERTO Episcopo Lincolniensi, SAMSONE Wigornensi, ROBERTO Cestrensi, IOHANNE Bathoniensi, HERBERTO Norwicensi, RA­DVLPHO Cicestrensi, GVNDVLPHO Roffensi, HERVEO Pangorensi & duo­bus noviter investitis, ROGERIO scilicet Serberiensi, & ROGERIO Here­fordensi. 10 OSBERNVS autem Exoniensis, infirmitate detentus, interesse non potuit. In hoc Concilio multa Ecclesiasticae disciplinae necessaria servari AN­SELMVS instituit, quae postmodum sedis Apostolicae Pontifex sua auctori­tate confirmavit. Cujus Concilij seriem sicut ab eodem Patre ANSELMO descripta est, huic operi inserere non incongruum existimavimus. Scribit ita­que sic.

Anno Dominicae Incarnationis millesimo centesimo secundo, quarto autem Praesulatus PASCHALIS summi Pontificis, tertio regni HENRICI gloriosi Regis Anglorum, ipso annuente, celebratum est Concilium in Ecclesia beati PETRI in occidentali parte juxta Lundoniam sita, communi consensu Episco­porum 20 & Abbatum, & Principum totius Regni. In quo praesedit ANSEL­MVS Archiepiscopus Dorobernensis & Primas totius Britanniae, considentibus venerabilibus viris GERARDO Eboracensi Archiepiscopo, MAVRITIO Lundoniensi Episcopo, WILLIELMO Wintoniae electo Episcopo, alijs (que) tam Episcopis quàm Abbatibus. Huic conventui affuerunt, ANSELMO Archi­episcopo petente, à Rege, Primates regni, quatenus quicquid ejusdem Conci­lij auctoritate decerneretur, vtriusque Ordinis concordi cura & sollicitudine ratum servaretur. Sic enim necesse erat quùm multis retro annis, Synodali cul­tura cessante, viciorum vepribus succrescentibus, Christianae Religionis fervor in Anglia nimis refrixerat.

PRIMVM itaque ex auctoritate sanctorum Patrum Simoniacae haeresis sur­reptio 30 in eodem Concilio damnata est. In qua culpa inventi, depositi sunt GVI­DO Abbas de Perscore, & WIMVNDVS de Tavestoch, & EALDWINVS de Rameseia, & alij nondum sacrati, remoti ab Abbatijs, scilicet GODRICVS de Burgo, HAIMO de Cernel, EGELRICVS de Mideltune; absque simo­nia verò remoti sunt ab Abbatijs pro sua quisque causa, RICARDVS de Heli, & ROBERTVS de sancto EDMVNDO, & qui erat apud Micelenei.

Statutum quoque est, ne Episcopi saecularium placitorum officium suscipiant, & vt non sicut Laici, sed, vt religiosas personas decet, ordinatas vestes habeant, & vt semper & vbique honestas personas testes habeant suae conversationis.

40 Vt etiam Archidiaconatus non dentur ad firmam.

Vt Archidiaconi sint Diaconi.

Vt nullus Archidiaconus, Presbyter, Diaconus, Canonicus vxorem ducat vel ductam retineat. Subdiaconus verò quilibet qui Canonicus non est, si post professionem castitatis vxorem duxerit, eâdem regulâ constringatur.

Vt Presbyter quamdiù illicitam conversationem mulieris habuerit, non sit legalis, nec mussam celebret, nec si celebraverit, ejus missa audiatur.

Vt nullus ad Subdiaconatum ant supra ordinetur sine professione castitatis.

Vt filij Presbyterorum non sint haeredes Ecclesiarum Patrum suorum.

Ne quilibet Clerici sint saecularium praepositi, vel Procuratores, aut Iudices 50 sanguinis.

Vt Presbyteri non eant ad potationes, nec ad pinnas bibant.

Vt vestes Clericorum sint vnius coloris, & calciamenta ordinata.

Vt Monachi vel Clerici qui ordinem suum abjecerunt, aut redeant aut ex­communicentur.

[Page 68] Vt Clerici patentes Coronas habeant.

Vt Decimae non nisi Ecclesijs dentur.

Ne Ecclesiae aut Praebendae emantur.

Ne novae Capellae fiant sine consensu Episcopi.

Ne Ecclesia sacretur donec provideantur necessaria & Presbytero & Ec­clesiae.

Ne Abbates faciant Milites, & vt in eadem domo cum Monachis suis man­ducent & dormiant, nisi necessitate aliqua prohibente.

Ne Monachi poenitentiam cuivis injungant sine permissu Abbatis sui, & quod Abbates eis licentiam de hoc dare non possunt, nisi de eis quorum ani­marum 10 curam gerunt.

Ne Monachi Compatres, vel Monachae Commatres fiant.

Ne Monachi teneant villas ad firmam.

Ne Monachi Ecclesias nisi per Episcopos accipiant, neque sibi datas ita ex­polient suis redditibus vt Presbyteri ibi servientes in ijs quae sibi & Ecclesijs necessaria sunt penuriam patiantur.

Vt fides inter virum & mulierem occultè & sine testibus de conjugio data, si ab alterutro negata fuerit, irrita habeatur.

Vt criniti sic tondeantur, vt pars aurium appareat, & oculi non tegantur.

Ne cognati vsque ad septimam generationem ad conjugium non copulen­tur,20 vel copulati simul permaneant, & si quis hujus incestus conscius fuerit, & non ostenderit, ejusdem criminis se participem esse cognoscat.

Ne corpora defunctorum extra parrochiam suam sepelienda portentur.

Vt Presbyter parochiae perdat quod inde illi justè debetur.

Ne quis temeraria novitate corporibus mortuorum, aut fontibus, aut alijs rebus, quod contigisse cognovimus, sine Episcopali auctoritate, reventiam san­ctitatis exhibeat.

Ne quis illud nefarium negotium quo hactenus homines in Anglia solebant velut bruta animalia venundari, deinceps vllatenus facere praesumat.

Sodomiticum flagitium facientes, & eos in hoc voluntariè juvantes, in hoc 30 eodem consilio gravi anathemate damanti sunt, donec poenitentiâ & confessio­ne absolutionem mereantur. Qui verò hoc crimine publicatus fuerit, statutum est siquidem fuerit persona religiosi Ordinis, vt ad nullum amplius gradum promoveatur, & si quem habet ab illo deponatur. Si autem Laicus, vt in toto regno Angliae, legali suae conditionis dignitate privetur. Et ne hujus criminis absolutionem ijs qui se sub regula vivere non noverunt aliquis nisi Episcopus facere praesumat.

Statutum quoque est vt per totam Angliam in omnibus Dominicis diebus excommunicatio praefata renovetur.

Et hic quidem Lundoniensis Concilij textus est qui post non multos institu­tionis 40 suae dies multos sui transgressores in omni hominum genere fecit. Sanè quod vltimum de renovanda excommunicatione Dominicis diebus statutum fuit, ipsemet ANSELMVS rationabili dispensatione vsus postponi concessit. Finito Concilio ANSELMVS Lundoniâ discessit.

Praefatus ergo ROGERIVS, qui, vt diximus, in Episcopatum Hereforden­sem assumptus erat, evestigiò in ipsa Civitate Lundoniae gravi infirmitate per­cussus ad extrema deductus est. Qui cum se proximum morti sentiret, misso Nuncio cum Epistola rogavit ANSELMVM quatenus praeciperet duobus E­piscopis suis Lundoniensi videlicet atque Roffensi, vt eum antequam moreretur sub celeritate Episcopum consecrarent. Quod ipse audiens insipientiam homi­nis 50 admiratus paululùm subrisit, nihil (que) respondens ad postulata Nuncium à se sicut venit, vacuum emisit. Et ille quidem mox Lundoniae mottuus est, & Cancellarius Reginae REINELMVS nomine, loco illius, pari Investiturâ, sub rogatus.

[Page 69] Mittens ergo Rex rogavit ANSELMVM, quatenus pro suo jure hos novi­ter electos cum WILLIELMO jamdudum Wentanae Civitatis Episcopo ele­cto consecraret. Respondit. Equidem WILLIELMVM libens consecrabo, sed quod de nuper investitis inter Me & illum convenit, non mutabo. At ille, non­nihil ab animi tranquillitate mutatus, vnum sine alijs illum, se vivente, non sacraturum, interposito sacramento, asseruit. Erat quippe idem WILLIEL­MVS in Episcopatum Wentanae vt praelibavimus Civitatis, ANSELMO necdum ab exilio revocato, electus sed ipse nec electioni consentire, nec Baculum sibi à Rege porrectum suscipere, nec rebus vel causis Episcopalibus vllo volebat 10 pacto intendere. Revocato autem ANSELMO, Clerus & Populus ei insiste­re, ac vt electum suum sibi praeficeret, magno coeperunt opere postulare. Dif­fert ipse, nec subitum praebet assensum. Tandem tamen, & eorum assiduitate, & Ecclesiasticae necessitatis consideratione promotus, connivente Rege, WIL­LIELMVM in Ecclesiam, exultantibus cunctis & Monachis ipsius Ecclesiae fe­stivè procedentibus, adduxit, ac Wentani Pontificatus curam ei, sub praesentia totius multitudinis, dato Baculo pastorali, delegavit. Hunc igitur ita electum, visum est Pontificali benedictione non esse, jure defrudandum. Sed cum Rex illum sine alijs sacrari permittere nequaquam, nec ANSELMVS eos cum illo sacrare vllatenùs adquiescere vellet, praecepit Rex vt GERARDVS Ebo­racensis 20 simul omnes sacraret. Quod vbi Praefatus REINELMVS advertit, retulit Regi Baculum & Annulum quos se injuria suscepisse dolebat, sciens quia maledictionem pro benedictione susciperet, si tali ordine benedicendus se ma­nibus GERARDI summitteret. Vnde Rex nimis iratus eum gratiâ suâ Cu­ria (que) privavit. GERARDVS itaque, sociatis sibi cunctis Episcopis Angliae, residuos duos, id est, WILLIELMVM atque ROGERIVM, spretâ omni aequitate, statuto die Lundoniae voluit consecrare, ANSELMO in villa quae non longè est Murtclac nomine consistente, & eventum rei praestolante. Verùm, Episcopis ad examinationem sacrandorum pro more paratis, atque dispositis, WILLIELMVS amore compunctus justitiae mox inhorruit, & suis omnibus 30 spoliari, quam tam infando ministerio sub tanti mysterij administratione col­lum inclinare delegit. Quapropter, Episcopi sua confusione percussi, infecto negotio, abinvicem sunt ilicò divisi. Ad haec, totius multitudinis quae rei exi­tum spectare convenerat, clamor insonuit, vna voce, WILLIELMVM recti amatorem, & Episcopos, non Episcopos, sed justitiae praecipitatores esse, con­crepantis. At illi, mentis suae rancorem ex vultus immutatione pandentes, Regem adeunt, illatae sibi contumeliae querimoniam coram illo depromunt. WILLIELMVS in medium deducitur, patrati delicti reus accusatur, minis non levibus hincindè concutitur. Ille stat, nec avelli potest à recto, & ideò suis omnibus expoliatus eliminatur à regno. Quaerit ANSELMVS super istis 40 à Rege judicium, & justitiam, nequicquam. Iterùm atque iterùm preces & que­relas, pro qualitate negotij suggerit, sed ille nec prece nec querimoniâ motus coepto desistere voluit.

Subsequenti dehinc media quadragesimâ ferè, Rex Cantuariam venit, quae­dam, vt ferebantur, regni negotia Dofris cum Comite Flandriae tractaturus. Moratus autem triduò Cantuariae est, & quod de Comitis agebatur adventu nihil fuisse agnitum est. Agnitum verò est quare venerit, & ipsius more occa­sio patuit. In illis quippe diebus per suos convenit ANSELMV [...] quatenus suâ jam diutinâ patientiâ delibutus paternarum Consuetudinum amplius sibi nil derogaret, ne irritatus cogeretur actu monstrare qualiter ea quae se contra 50 faciebat sibi sederent in mente. Nam, sicut per eos qui secretorum illius con­scij erant nonnullis innotuit, disposuerat apud se, illum aut aliquo gravi cor­poris damno laesurum, aut certè inhonestè trans mare pulsurum, ne demum omnia juri Ecclesiae competentia direpturum, si eum ad executionem suae vo­luntatis de nota querela non reperiret omnino paratum. Quibus agnitis, ita [Page 70] Pater ANSELMVS respondit. Nuncij quos pro verbis quae detulerunt Episco­pi Romam direxi, jam reversi sunt, & veritati attestantes, vt aiunt, literas attulerunt. Ipsae quaeso literae inspiciantur, si fortè in illis aliquid quod me volun­tati suae condescendere sinat, inveniatur. Nequaquam, ait. Ambages hujusmodi vltra non feram, finalem causae volo habere sententiam. Quid mihi de meis cum Papa? Quae Antecessores mei hoc in regno possiderunt, mea sunt. Haec si quis an­ferre mihi voluerit, quod inimicus meus sit, omnis qui me diligit certissimè nove­rit. Tunc Praesul ad ista. Nihil eorum quae ipsius esse scio ipsi tollo, aut tollere volo. Veruntamen noverit quod nec pro redemptione capitis mei consentiam ei de ijs quae praesens audivi in Ramano Concilio prohiberi nisi ab eadem sede interdi­ctorum 10 absolutionis sententia prodeat, à qua constitutionis ipsorum vinculum pro­dijt. Multiplicata sunt ergo verba istius discidij, tantum (que) gravata, vt filij Ec­clesiae magnò timerent, ne patrem suum protinùs perderent. Ipsos Principes, quorum consilijs Rex innitebatur, consideratione futurorum malorum ingemis­centes lachrymis maduisse conspeximus. Fiunt preces & orationes ab Ecclesia ad Christum, & pio gemitu interpellatur quatenus suae pietatis intuitu sedet instantia mala. Haec inter, voce summissa Rex Antistiti mandat, & multis pre­cibus obsecrat, quatenus ipse per se Romam ire, & quod alij nequiverant suâ sibi industriâ conetur adquirere, ne ipse perdendo suorum jura Antecessorum eis vilior fiat. Sensit Pater quò haec vergerent, & respondit. Differantur haec, 20 si placet, vsque in Pascha, vt audito Episcoporum regni (que) Primatum consilio, qui modo non assunt, respondeam hinc. Terminata in istis ea vice causa est & abinvi­cem sunt in pace divisi.

Igitur in Pascha Curiam venit, regni ingenuitatem de negotio praesens con­suluit, communis consilij vocem vnam accepit, aequum scilicet fore illum, tan­tae rei gratiâ, viae laborem debere non subterfugere. Refert. Dum in commune vultis vt eam, ego corpore licèt imbecillis, senio (que) confinis iter aggrediar, iturus quo consulitis prout vires concesserit Deus, omnium finis. Attamen, si ad Aposto­licum pervenire potuero, noveritis quod ipse nil quod vel Ecclesiarum libertati, vel meae possit obviare honestati, meo faciet vel rogatu vel consilio. Dixerunt. Le­gatum 30 suum Dominus noster Rex suas preces regni (que) negotia Apostolicis auribus expositurum tecum diriget & tu solummodò ijs quae vera dixerit attestare. Ait. Quod dixi dico, nec vera dicenti, Deo miserante, contradictor existam.

Finitis itaque Paschalibus Festis, à Curia discessit ANSELMVS, iter Angli­am exeundi quantocius acceleratus. Vulneraverat enim quodammodò mentem ejus, quod Rex nec per se nec per suos, vt dixi, audire volebat quid literae Ro­mâ nuper allatae continerent in se. Quod ideò illum facere quidam opinati sunt, quoniam materiam earundem literarum ei jam revelatam per vnum illo­rum quos ANSELMVS Romam direxerat sensim intellexerunt. Formidabat ergo ANSELMVS ne si verbis Episcoporum in literis ipsis Papa non con­cordaret,40 pro Investituris Ecclesiarum quae factae fuerant, & etiam consecratio­nibus quorundam Abbatum quos ea tempestate investitos ROBERTVS Lin­colinus Episcopus, & IOHANNES Bathoniensis sacraverant, saepe dictà ex­communicationis sententiâ tales nonnullos involverit, à quorum communione se nequaquam, sine gravi scandalo, cohibere valeret. Literas etenim nondum inspexerat, praecavens ne si fortè, mutato consiilio, Rex eas inspiciendas requi­reret, sigillo (que) exclusas reperiret, aliquid haberet quod earum auctoritati ob­ijcere non injuriâ posset. Festinatò igitur ratus est Angliâ exeundum, ne illic, excommunicatis communicando, aliquâ excommunicationis culpâ involvere­tur. Venimus ergo Cantuariam, vbi non vltrà quatuor dies demorati, acceptâ 50 sacrae benedictionis licentià à Monachis dilectissimis filijs suis, necne à Civi­um circumfluentium (que) populorum numerositate, ingenti pietatis affectu prose­cuti ad portum maris properavimus. Itaque naves ingressi Witsandis appu­limus. Acta sunt haec anno incarnati Verbi millesimo centesimo tertio, V. Ka­lend. [Page 71] Maij. Regiâ igitur pace suis (que) omnibus investitus mare transijt, & libe­râ viâ, per Bononiam iter Normanniam veniendi assumpsit, quorum (que) Nobili­um terrae non vili obsequio fretus.

Cum autem Becci fuisset (vbi quà devotionis, quà dilectionis, quà gaudij & omnis boni jocunditate susceptus sit, taceo, dum id nulli possibile dictu exi­stimem) literas ibi praenominatas sigillo absolvit. Quid itaque in eis invene­rit, textus earum quem subscribimus declarabit.

PASCHALIS Episcopus Servus Servorum Dei, ANSELMO Can­tuariensi 10 venerabili Fratri & Coepiscopo salutem & benedictionem.

Suavissimas dilectionis tuae suscepimus literas, caritatis calamo scriptas. Ne (que) enim aliud cartae calamus indidit quam quod de fonte caritatis intinxit. In his reverentiam devotionis tuae complectimur, & perpendentes fidei tuae robur, & piae sollicitudinis instantiam, exultamus quia gratiâ Dei tibi prae­stante auxilium, te nec minae concutiunt, nec promissa sustollunt. Dolemus autem quia cum fratres nostros Episcopos Legatos Regis Anglorum benigne suscepissemus, quae nec diximus eis nec cogita vimus, redeuntes ad propria, re­tulerunt. 20 Audivimus enim eos dixisse, quod si Rex in alijs bene ageret, Nos Investituras Ecclesiarum nec prohibere nec factas excommunicare, & quod ideo volebamus cartae committere, ne sub hac occasione & caeteri Principes in Nos inclamarent. Vnde IHESVM qui renes & corda scrutatur in animam nostram testem inducimus, si ex quo hujus sanctae Sedis curam cepimus gerere hoc immane scelus vel descendit in mentem. Et hoc Deus a vertat à Nobis vt est, & non surrependo inficiat Nos, vt aliud habeamus ore promptum, aliud corde reconditum cum contra mendaces Propheta imprecetur, dicens. Dis­perdat Dominus vniversa labia dolosa. Si vero nostro silentio pateremur 30 Ecclesiam felle amaritudinis & impietatis radice pollui, qua ratione possemus apud internum Iudicem excusari, cum Dominus sub specie Sacerdotum dicat Prophetae, Speculatorem te dedi Domus ISRAEL. Non bene custodit vrbem qui in specula positus dum non obsistit eam hostibus diripiendam expo­nit. Si ergo virgam Pastoralitatis signum, si Annulum signaculum fidei tra­dit Laica manus, quid in Ecclesia Pontifices agunt? Ecclesiae honor atteritur, solvitur disciplinae vigor, & omnis religio Christiana conculcatur, si quod no­vimus Sacerdotibus solis deberi, Laica patiamur temeritate praesumi. Non est 40 Laicorum Ecclesiam tradere, nec filiorum matrem adulterio maculare. Iure ergo privandus est patrimonio qui matrem polluit adulterio, nec meretur Eccle­siasticae benedictionis consortium, quae eam impia infestatione insequitur. Lai­corum enim est Ecclesiam tueri, non tradere. OZIAS quidem cum illici­tum sibi Sacerdotium vendicaret, lepra percussus est. Filij quoque AARON quia alienum ignem imposuerunt, igne Divino consumpti sunt. Alienum est ab Ecclesia & à sacris Canonibus est inhibitum, ne Principes & saeculares viri Investituras non solùm uon dare, sed nec electioni Episcoporum se audeant vi­olenter 50 inserere. In septima quippe Synodo, vt nostis, scriptum est. Sancta & vniversalis Synodus definivit neminem Laicorum Principum, potentumve semet inserere Electioni Episcoporum vel promotioni eorum. Si ergo filij AARON, quia ignem alienum intulerunt, corpora­liter [Page 72] puniti sunt, isti qui à Laicis à quibus alienum est Ecclesiam susceperunt, spirituali gladio feruntur. Episcopos autem qui veritatem in mendacio in vo­carunt, ipsa veritate quae Deus est in medium introducta à beati PETRI gratia, & à nostra societate excludimus donec Romanae Ecclesiae satisfaciant, & reatus sui pondus agnoscant. Quicunque vero intra praedictas inducias In­vestituram seu Consecratienem acceperunt, à Consortio, fratrum & ordinatores & ordinatos alienos habemus, nec eis ad exeusationem deceptio sufficit, quia & Propheta ab alio Propheta deceptus, nec ideo mortem euasit. Rogamus interea caritatem tuam Nos tuis sanctis precibus commendari, vt quanto pro­pius 10 ad Deum passibus virtutum acceleras, nobis orationum tuarum manus extendas. Omnipotens Deus qui te ad hujus stadij cursum inuitavit, foelici consummatione perducat ad praemium.

Cum autem de Becco Carnotum in festivitate Pentecostes, vtpote proposi­tum iter inde acturus, ANSELMVS venisset, accepit ab Ivone Civitatis Epi­scopo & à multis non spernendi Consilij viris, satiùs fore coeptum iter in a­liud tempus differendum quam Italicis ardoribus ea se tempestate cum suis 20 tradere cruciandum. Nimis etenim fervor estatis ita vbi (que), sed maxime vt fe­rebatur in Italia, tunc temporis quae (que) torrebat, vt incolis vix tolerabilis, pe­regrinis vero gravis & importabilis. Quod Pater intelligens, consilio credu­lus Beccum revertitur. Resedit ergo illic vsque ad medium mensis Augusti, Monachorum aedificationi indefessus invigilans. Deinde posthaec, in iter Car­notum reversus est. Quid agam? Si potentum occursus, si honores, si obse­quia ei delata &, vltrà quàm recipere vellet, oblata singulatim describere ma­num imponerem, nimirum alijs occupatos taedio nimiae prolixitatis afficerem. Quapropter paucis accipiatur dictum, eum, vallante vbique divino praesidio, summa pace ac prosperitate iter peregisse, atque incolumem cum suis omnibus 30 Romam pervenisse.

Itaque veniente illo, GVILIELMVS quidam, à Rege directus Anglorum, aliquantis diebus praevenerat, Romanos in causam quam agitandam sciebat, sua sollicitudine pro voto traducturus Regis. Qui WILLIELMVS, simili mo­do contra eundem virum ab alio Rege missus, Romam venerat, & quemadmo­dum Rei gestae series supra designat, ijs quae tunc Ecclesiastica gerebantur pro viribus opem impenderat. Vbi ergo adventus ANSELMI summae sedis An­tistiti nunciatus, illicò mandans, illum deprecatus est quatenùs diem illum at­que sequentem à fatigatione sui apud Sanctum PETRVM quietos duceret, ac demum se ipsius praesentiae Lateranis exhiberet. Ille paternae pietatis man­datum 40 gratiose suscipiens, paret, quodque sibi à Papa VRBANO, ceu supra meminimus in Palatio Lateranensi datum fuerat, die tertia hospitium subit. Dein Papae praesentatus, honorificè suscipitur, ac pro ejus adventu ipse, & quae confluxerat Romana Curia vehementer se laetari fatetur. Die posthoc con­stituto, causa propter quam illo potissimum venerat, in medium duci jubetur. Adest & WILLIELMVS legationi quâ fungebatur toto studio curam im­pendens hoc est vt Regi HENRICO omnes Patris & Fratris sui consuetu­dines & vsus, Apostolicae sedis auctoritate firmaret. Exponit etiam statum Re­gni, Regiam (que) in Romanos munificentiam, vnde ampliori quadam & digniori prae caeteris sublimitate ex Apostolica largitione Reges Anglorum probat anti­quitùs 50 vsos, eaque re no solum molestum & indecens fore huic suorum ante­cessorum jura perdere, verumetiam sicut se certò cognovisse ferebat, magno Romanis hoc ipsum damno futurum si contingeret, & dum fortè locum recu­perandi inventuri non essent, ab eis serò lugendum. Quid plura? Ducti sunt [Page 73] ijs atque alijs necne perducti, in causam Regis, Romanorum nonnulli, admit­tendae rationis esse conclamantes, quae ferebantur, neque vota tanti viri vllâ consideratione postponenda. Inter ista silet ANSELMVS operiens in omni­bus examen summi Pontificis. Nec enim verba sua dare volebat vt mortalis homo Ecclesiae Dei ostium fieret, ne postposito Christo qui se ostium ouium esse pronuntiat & per quem, si quis intrat, salvatur, & ingreditur at (que) egredi­tur & pascua invenit, ovile intrare volentes aliunde ascenderent, ac sic non o­vium Pastores, sed fures fierent atque latrones. Ipse nihilominus Pontificum Pastor cum ad cuncta sileret, & quid quis (que) diceret, prudenti consideratione, 10 examinaret, aestimans WILLIELMVS jamjam illum pro favore Romanorum in se nihil eorum quae quaerebat sibi negaturum, erupit & ait. Quicquid hinc­indeve dicatur, volo norint quicum (que) assistunt Dominum meum Regem Anglorum nec pro amissione regni sui passurum se perdere Investituras Ecclesiarum. Tunc vir Apostolicus paucis haec verba locutus est. Si quemadmodum dicis, Réx tuus, nec pro Regni amissione patietur Ecclesiarum donationes amittere, scias ecce, coram Deo dico, quia nec pro redemptione sui capitis eas illi aliquando PASCHALIS Papa impune permittet habere. Quod auditum oppido conturbavit WIL­LIELMVM. Romanis autem dicto Pontificis acclamantibus, optatum in com­mune est, quatenus ista existimatio procul ab omnibus filijs Ecclesiae fieret, 20 Apostolicam videlicet sedem nunquam facturam ostium ouilis Dei Laicum quemlibet. Quapropter aliud aiunt Regi respondeatur quod & illum ad bene agendum paulatim demulceat, & aliorum offensam principum exinde Roma non incurrat. Itaque Romanorum Consilio Papa nonnullos paternos vsus, in­terdictis omnino Ecclesiarum Investituris, Regi concessit, eum (que) ab excom­municatione quam Antecessorem snum fecisse superius diximus immunem ad tempus constituit, eis duntaxat qui à manu ipsas Investituras susceperant, vel deinceps susciperent, vsque ad dignam tanti reatus satisfactionem, pro servan­da Ecclesiastici disciplina rigoris, sub excommunicationis cathena retentis. Regia igitur causa, quae agebatur, tali modò Romae acta, determinata est. Sa­tisfactionem 30 sanè Investitorum censurae ac dispositioni ANSELMI Papa delegavit.

Post haee ANSELMVS, actis cum Pontifice suis & aliorum de Christianae Religionis observantiâ multiplicibus causis, quae post principale negotium sui itineris non vilipendendae causae fuerunt, reditum suum Apostolica petijt be­nedictione tueri. Cui Papa. Benedictio quam desideras ita te comitetur vbique sicut ipsemet optas. Et ne à liminibus Pastorum Ecclesiae videaris immunis absce­dere, en vice illorum tibi scripta suae auctoritatis sigillo roborata manu nostra por­rigimus, & ea quae continent sub illorum testimonio tibi & successoribus tuis in perpetuum confirmamus. Datis ergo literis, osculatus Patrem, & Nos qui cum 40 eo eramus, Deo Nos commendavit ac sic in pace dimisit. Literarum autem series haec est.

PASCHALIS Episcopus Seruus Seruorum Dei, Venerabili Fratri ANSELMO Cantuariensi Episcopo, Salutem & Apostolicam Be­nedictionem.

Fraternitatis tuae postulationibus Nos annuere, tuae sapien­tiae & religionis persuadet auctoritas. Quondam enim in literis ab Apostolica tibi sede directis Cantuariensis Ecclesiae primatum, ita tibi plenum conces­simus sicut à tuis constat Praedecessoribus fuisse possessum. Nunc autem 50 petitionibus tuis annuentes tam tibi quàm legitimis successoribus tuis eundem Primatum, & quicquid dignitatis seu potestatis eidem Sanctae Cantuariensi seu Dorobernensi Ecclesiae pertinere cognoscitur, literis praesentibus con­firmamus sicut à temporibus beati AVGVSTINI Praedecessores tuos ha­buisse [Page 74] Apostolicae sedis auctoritate constiterit.

Nobis itaque Româ discedentibus, WILLIELMVS remansit, asserens sese voto constrinxisse beatum NICHOLAVM adire, Re autem verâ Romae mo­raturus & si posset, ANSELMO absente, quod eo praesente nequiverat, An­tistitem à data sententia traducturus. Quod quia nequaquam facere potuit, persuasorias literas Regi deferendas, ne nil videretur egisse, à Papa obtinuit, sicque Romanos fines remeandi viâ mutavit. Quem Nos, ductu gloriosae MACHTILDIS Comitissae per Alpes euntes, cum apud Placentiam repe­rissemus,10 tam velocem hominis cursum à beato NICHOLAO admirati ad­modum sumus. Epistolae quam Regi detulit textus hic est.

PASCHALIS Episcopus Servus Servorum Dei. Illustri & glorioso Regi Anglorum HENRICO, Salutem & Apostolicam Benedi­ctionem.

In literis quas nuper ad Nos per familiarem tuum nostrae di­lectionis filium WILLIELMVM Clericum transmisisti, & personae tuae sospitatem cognovimus, & successus prosperos quos tibi superatis regni ad­versarijs benignitas Dominica concessit. Audiuimus praeterea optatam vi­rilem 20 sobolem ex ingenua & religiosa te conjuge suscepisse. Quod profectò cum Nos laetificauit, oportunum rati sumus nunc tibi praecepta, & voluntatem Dei validius inculcare, cum amplioribus beneficijs Deo te plurimum perspicis debitorem. Nos quo (que) di vinis beneficijs benignitatem nostram penes te socia­re optamus, sed graue Nobis est quia id à Nobis videris expetere quod prae­stare omninò non possumus. Si enim aut consentiamus aut patiamur Inve­stituras à tua excellentia fieri, & nostrum proculdubio, & tuum erit immane periculum. Qua in re contemplari te volumus quid aut non faciendo perdas,30 aut faciendo conquiras. Nos enim in prohibitione hac nihil amplius obe­dientiae, nihil liberalitatis per Ecclesias nausciscimur, nec Tibi debitae pote­statis aut iuris subtrahere quicquam nitimur, nisi vt erga te Dei indignatio minuatur, & sic tibi prospera cuncta contingant. Ait enim Dominus, Honorificantes me honorificabo. Qui me autem contemnunt, e­runt ignobiles. Dices ita (que) Mei hoc iuris est. Non vti (que), non est Impera­torium, non est Regium, sed Diuinum. Solius illius est qui dixit. Ego sum ostium. Vnde pro ipso rogo te, cuius hoc munus est, vt ipsi hoc reddas.40 Ipsi dimittas cuius amori etiam quae tua sunt debes. Nos autem cur tuae obni­teremur voluntati, cur obsisteremus gratiae, nisi Dei in huius negotij consensu sciremus voluntati obuiare, gratiam amittere? Cur tibi quicquam negarem quod cuiquam esset mortalium concedendum cum beneficia de te ampliora sumpserimus? Perspice, fili Karissime, vtrum decus an dedecus tibi sit, quod Sapientissimus ac Religiosissimus Gallicanorum Episcoporum AN­SELMVS Cantuariensis Episcopus propter hoc tuo lateri adhaerere, tuo veretur in regno consistere. Qui tanta de te hactenus bona audierant, quid de te sentient, quid loquentur, cum hoc fuerit in regionibus diuulga­tum?50 Ipsi qui coram te tuos excessus extollunt, cum praesentia tua caruerint, hoc profecto validius infamabunt. Redi ergo fili Karissime ad cor tuum propter misericordiam Dei, & propter amorem vnigeniti deprecamur re­uoca [Page 75] Pastorem tuum, reuoca Patrem tuum. Et si quid quod non opinamur aduersus te grauius gesserit, siquidem Investituras auersatus fueris, Nos iuxta voluntatem, quantum cum Deo possumus, moderabimur. Tu tamen talis repulsae infamiam à persona tua & regno amoueas. Haec si feceris, & si grauia quaelibet à Nobis petieris quae cum Deo praeberi facultas sit, pro­fecto consequeris & pro te Dominum, ipso adiuuante, exorare curabimus & de peccatis tam tibi quam Conjugi tuae Sanctorum Apostolorum meritis absolu­tionem 10 & indulgentiam faciemus. Filium etiam tuum quem ex spectabili & gloriosa coniuge suscepisti quem, vt audiuimus, egregij Patris WIL­LIELMI vocabulo nominasti, tanta tecum imminentia confouebimus, vt qui vel te vel illum laeserit, Romanam l [...]sisse videatur Ecclesiam. Quid super his ad honorem Dei & Ecclesiae gloriam exhibiturus sis, maturiùs Nobis volumus responderi, interuentu, videlicet, talium Legatorum, de quorum relationibus nec noster debeat nes vester auditus ambigere.

Ac Nos vnà cum WILLIELMO Placentinos fines deserentes, protecti 20 gratiâ Dei, sani & incolumes Lugdunum vsque peruenimus acturi illic festum quod instabat Dominicae Nativitatis. Sed cum WILLIELMVS festina­ret, nec nobiscum Lugdunum divertere vellet, seperando se à Patris comi­tatu, dixit ei. Putabam Romae causam nostram alio euentu processuram, & idcirco distuli ea quae Rex Dominus meus tibi dicenda mandauit hucus (que) propa­lare. Nunc autem quia, citato gressu, ad eum redire dispono, quae mandat vlterius abscondere nolo. Dicit quia si sic ad eum redieris, vt talem te illi per omnia facias quales Antecessoribus suis Antecessores tui se fecisse noscuntur, tunc libenti animo tuum in Angliam reditum volet & amplectetur. Cui Pater. Ne amplius dices? Prudenti loquor, ait, Hac de re nil amplius dicto. At ille, 30 Scio quid dicas at (que) intelligo. Divisi ergo sunt in istis abinuicem, & AN­SELMVS summo cum honore & gaudio à Venerabili HVGONE Lugdu­nensi Archiepiscopo & toto Clero susceptus, in majorem Ecclesiam du­ctus est, ibique vt Pater & Dominus loci ab omnibus habitus. Directis in­terea nuncijs ac literis âd Regem Angliae, gesti negotij summam innotuit, & quid à WILLIELMO ex parte illius acceperit inter alia non celavit. Quae literae sunt hae.

SVo Reuerendo Domino HENRICO Regi Anglorum, ANSEL­MVS Cantuariensis Archiepiscopus fidele seruicium cum orationibus.

40 Quamuis per WILLIELMVM de Warelwast cognoscatis quid Romae fecerimus, tamen quod ad me pertinet breuiter ostendam. Romam veni; causam pro qua veneram Domino Papae exposui. Respondit se nequa­quam velle dissentire à statutis Antecessorum suorum & insuper praecepit mihi vt nullam haberem communionem cum illis qui de manu tua Inuestituras acceperunt Ecclesiarum post huius prohibitionis noticiam, nisi paenitentiam agerent, & sine spe recuperationis quod acceperant desererent, neque cum Episcopis qui tales consecrarunt, nisi ad Apostolicae sedis iudicium se prae­sentarent. 50 Horum omnium testis esse potest praedictus WILLIEL­MVS, si vult. Qui WILLIELMVS quando ab inuicem discessimus, ex vestra parte commemorans amorem & benignitatem quam semper erga me habuistis, summonuit me sicut Archiepiscopum vestrum vt talem me [Page 76] facerem quatenus sic intrarem in Angliam, vt sic esse possem vobiscum, sicut fuit Antecessor meus cum Patre vestro, & vos me eodem honore & libertate tractaretis, qua Pater vester Antecessorem meum tractauit. Iu quibus verbis intellexi quia nisi me talem facerem, reditum meum in Angliam non velletis. De amore quidem, & benignitate gratias ago. Vt autem ita sim vobiscum si­cut Antecessor meus fuit cum Patre vestro, facere non possum, quia nec vobis Homagium facere nec accipientibus de manu vestra Investituras Ecclesiarum propter praedictam prohibitionem me audiente factam audeo communicare. Vnde precor vt mihi vestram, si placet, mandetis voluntatem, vtrum sic quem­admodum 10 dixi possim in pace vestra & officij mei potestate redire in Angli­am. Paratus enim sum & vobis & populo divinâ mihi dispositione commisso officij mei servitium pro viribus & scientia mea, servata regulari obedientia, fideliter exhibere. Quod si votis non placuerit, puto quia si quod animarum detrimentum inde contigerit, mea culpa non erit. Omnipotens Deus sic regnet in corde vestro vt vos per omnia regnetis in gratia ejus.

His ita gestis, ipse, paucis de suis secum retentis, Lugduni resedit in summa pace & quieté propriam praedicti Pontificis domum inhabitando, Nuncios suos 20 expectans, &, ne ad horam quidem, ab ijs quae Dei sunt verbo se vel actu elongans.

Explicit Liber Tertius.

Incipit Liber Quartus.30

IGitur vbi WILLIELMVS Angliam pervenit, & gesti negotij seriem HENRICO Regi exposuit, Rex ilicò omnes reditus Archiepiscopatus Cantu­ariensis in suos vsus redigi praecepit. Cura tamen ipsorum reddituum colligendorum duobus homi­nibus Archiepiscopi ab ipso Rege delegata est, eâ videlicet, vt ab re credere non est, consideratione, eâ pietate, vt tantò diligentius alijs hominibus & 40 rebus ipsius Domini sui studium impenderent ne vexarentur, ne opprimerentur, ne diriperentur, quantò majori fide ac sacramento eos illi astrictos fuisse cognoscebatur. Verum siue obtemperatum tam consideratae pietati, & piae considerationi sit ab illis sive non sit, dum non multum meâ intersit, va­nè scribendi operam insumerem. Veniet namque Dominus tenebrarum abscon­dita illuminaturus, & singulorum meritis aequa lance sua praemia retributurus. Ego, ducente Deo, coepto narrandi calle progrediar.

Euoluto igitur posthaec aliquanto tempore, venit ad Nos vnus ex Monachis Cantuariensibus, nomine EVERARDVS, deferens ANSELMO literas Regis,50 in quibus idem Rex planè testabatur se eorum, quae WILLIELMVS dixerat discedens ab ANSELMO vt praefati sumus, auctorem esse, hoc est, vt AN­SELMVS Angliam non repedaret, nisi omnes Patris ac Fratris sui Consuetu­dines se illi servaturum primo promitteret. Quod dum ANSELMVS facere [Page 77] noluit, suis spoliatus Lugdunt remansit, degens, circa saepenominatum venera­bilem HVGONEM ipsius Civitate Antistitem, anno integro & mensibus qua­tuor. Quae autem mala ex hoc diutino exilio ejus per Angliam qua (que) emer­serint, vel cujusmodi studio illius ipsum exilium, multi reditum illius deside­rantes, ea (que) re minùs rei ipsius veritatem considerantes, ascripserint, meliùs puto liquebit, si aliqua ex ijs quae illi à religiosis viris ac Deum amantibus scripto mandata sunt, huic operi paucis infigo. Scribit itaque ei quidam Ser­vus Dei sic.

DOmino venerabili & sancto Patri ANSELMO Cantuariensi Ar­chiepiscopo, 10 Illius devotissimus & omnis familiae Domini famulus, in Domino salutem.

Consideratâ loci nostri & sensus inopiâ, meritò de­creuisse potuerim, Pater sancte, ne verbis simplicioris ingenij semel vel iterùm impedirem studium sanctae mentis tuae in quo Religionis insigne refulget, & quidam splendet virtutis comes, nitor sapientiae. Attamen extollit me, etiam supra me, tranquilla, & beata gratia opinionis tuae quatenus tibi qualiscunque est dirigatur sermo noster, non vt te doceam qui vix humana indiges doctrina, sed vt tecum nostrum & tuum reminiscar dolorem. In cujus nostri sermonis 20 exordio eo pacto convenire postulo cum reuerentia tua, vt liceat mihi interim vindicare dulciores partes piè objurgantis non amaras fraudes adulantis. San­ctitatem quippe tuam nosse velim quod animos nostros quorum in te affectus idem est immoderatior tristitia absorbeat de absentia tua qui, ni fallor, vtilius nostro adesses periculo, vt saltem te consortem filiorum discriminis exhiberes, quam nostrae quodammodo & Ecclesiae oblitus iniuriae absens permittas Nos turbari ab hostibus impuris & crudelibus, qui nec pudicitiae parcant, nec saluti. Ego plane te, Pater sancte, eo ipso infoelicem arbitor. Nam qui eras sanctae 30 spei fiducia in tuos, si nunc vrgeri Angliam tam inopinato hoste pigeret, quan­tum ingemisceres, quantum affectares succurrere, vel subire vobiscum noua acerbitatum genera? Sponte tua nullo penitus cogente ereptus es periculis no­stris, fortasse ne sentires quae Nos perpeti, & quod gravius est spectare cogi­mur, sublimari ad sacros Ordines quosdam de Curialibus quibus nec Canonica electio, nec iustitia consentit. Quonam dubium non est si eosdem verus Eccle­siae Ostiarius qui Christus est in sacra iura admitteret, neque posse perpetrari quae quotidie cernimus in Provincia nostra, Principum iniustam & immitem Tyrannidem, rapinas pauperum, damna Ecclesiarum, adeo vt locus corporis 40 & sanguinis Domini libertatem amittat. Gemere viduas, flere senes incom­moda sua, eo quod eripiatur eis satis angusta, quam vix merentur, victus sui portio. Rapi virgines & illicita incestari concubitu, quod (que) omnium primum malum est, ad dedecus honestatis nostrae, Sacerdotes vxores ducere. Et excep­tis his, alia per plura flagitia quae nefas est vel impossibile meminisse aut retu­lisse. Quod si dispensationis Ecclesiasticae regulam & antiquae consuetudinis ordinem sollicita studuisses consideratione pensare, nec tibi aliqua exulandi causa surriperet, nec alij occasione tuae absentiae tam grave discrimen incurre­rent. 50 Itane putas inimicorum Dei contumaciam inflectere, qui nec Deo crede­rent, uec veritati nisi inuiti locum praeberent. Qua vero ratione ad hoc Pa­ternitas tua aspiret, ignoro. Qui enim regendam nauim suscepit, tanto am­plius necesse est vigilet, quanto amplius procellas timet. Sed tunc fortassis [Page 78] pro sola voluntate inuidentium fugisse pudebit, cum videris ante Tribunal Christi ducentes choros animarum illos fortissimos divini gr [...]gis arietes, quibu [...] nec lupus nocuit, nec alicuius terror in fugam vertit. Quam beata erit tunc memoria inter caeteros illius sanctissimi Patris nostri AMBROSII quì, sicut narrat Ecclesiastica historia, non erubuit THEODOSIO Imperatori in fa­ciem restitisse, & pro reatu suo limina Ecclesiae illi denegasse. Quid non impe­traret talis affectus, & tanta constantia? Etiam, Pater sancte, si quispiam in­carceratum & afflictum euisceraret, hoc modo recessisse non debueras. Quan­to 10 to magis cum nihil horum expertus fueris, nec Sedes tua tibi negata sit, sed pro vno verbo cuiusdam WILLIELMI fugere decreuisti, &, relicto hoste, dilacerandas impijs oues tuas dimisisti. Pudet ergo quod euenit recolere, quo­niam omnes illi, vel pene omnes, quos Ecclesiarum praesens aerumna expectabat ad suae necessitatis solatium, occasione timoris accepta, magis elegerunt tecum succumbere quam frustra sine te resistere. Quid enim facerent quibus Pater deerat, & quibus caput non suppetebat. Proinde admonenda est Sanctitas tua non erudienda vt matures ad ventum sanctae Matris Ecclesiae, depellas oppobri­um, & aduersus hostes nostros jam penetralibus insistentes, fest inum praetendas 20 auxilium. Licet adhuc morbum eijcere, dum in superficie vulnus videtur a­pertum. Scio namque si ad Sedem tuam redire velis, in promptu multos, vt aiunt, reperies qui tecum partes Dei viriliter defendant, nisi eneruauerit eos tuae Paternitatis defectus. Si Angliam, vti audiuimus, suspendere vel ex­communicare volueris, quid ego fratres (que) nostri faciemus qui semper tibi obe­dire praesto fuimus, remandare quaeso digneris. Vale.

Cum igitur haec & nonnulla istis deteriora, exulante ANSELMO, per Angliam fierent, & quidam, malorum magnitudine afflicti, Regi insisterent,30 vt ipsum, scilicet Patriae Patrem, qui ea corrigeret revocaret, ipse, tam religio­sitate viri inductus quàm & immanium malorum exuberatione animo con­sternatus, fieri quidem de reditu viri quod petebatur se libenter velle fatebatur, sic tamen vt paternarum Consuetudinum nihil sibi ab eo vlterius derogari vlla ratione pateretur. Vnde nobis adhuc Lugduni degentibus, Nuncij Romam ab ib ipso Rege directi sunt qui modis omnibus elaborarent Apostolicum ad hoc deducere vt ANSELMVM Angliam redire & Regiae voluntati juberet in cunctis subdi & obedire. Ad quod dum minimè illum flectere possent, sicut venerunt infecto negotio reversi sunt.

In diebus illis GVALO Episcopo Parisiacensis de Roma veniens ad Nos, re­liquias 40 corporis beatae Martyris PRISCAE sibi Romae datas attulit, & inde mihi in praesentia Patris ANSELMI partem aliquantulam dedit. Quae pars dum admodum parva mihi visa fuisset, rogantem me vt donum Antistes au­geret, ANSELMVS compescuit, dicens sufficere quod habebam. Cum enim, inquiens, os ipsum de corpore illius sit, donec eo caruerit, integritatem fui non ha­bebit. Quapropter si illud dignè servaveris & Dominae cujus est qua potes devo­tion in illo servi [...]ris, tam gratanter officij tui munus accipiet quam si toti corpo­ri ejus deservires. Adquievi dicto, & quod accepram diligenti custodia servo. In secundo autem anno adventus nostri à Roma Lugdnum, ipfe Papa coacto Lateranis general [...] Concilio, Comitem de Mellento, cujus saepe superius habi­ta 50 est mentio, & complices ejus qui Regem ad Investiturae flagitium sicut di­cebatur impellebant, necne illos qui ab eo Investiti fuerant, à liminibus sanctae Ecclesiae judicio Spiritu fancti repulit, & hoc ipsum per Epistolam quam ecce subponimus ANSELMO sub celeritate innotuit.

PASCHALIS Episcopus Servus Servorum Dei, Venerabili Fratri Cantuariensi Archiepiscopo ANSELMO, Salutem & Apostolicam Benedictionem.

De illata tibi injuria membra Ecclesiae non modicum patiuntur quia, sicut dicit Apostolus, si compatitur vnum membrum compa­tiuntur & caetera membra. Licet enim corporali seperemur praesentia, v­num tamen in capite sumus. Tuas nam (que) injurias ac repulsas aequè ac no­stras p [...]rtamus. Illud etiam nos vehementer affligit quod tua religio regno sublata est Anglico. Quae enim sunt sine Pastore oves Lupus rapit & 10 dispergit. Iccircò de tua ad eos reuersione modis quibus possumus labora­mus. Vnde in Concilio nuper habito ex communi Fratrum & Coepiscopo­rum sententia deliberatum est, & Regis Consiliarios qui ad Inuestiturae flagitium illum impellunt & eos qui ab eo Inuestiti sunt ab Ecclesiae lumini­bus repellendos, quia de libera facere conantur Ancillam. Quam nimirum sententiam nos Sancti Spiritus iudicio in Comitem de Mellento & eius complices promulgavimus, & eandem ipsam in eos qui sunt Inuestiti à Rege eiusdem Sancti Spiritus iudicio confirmamus. Regis vero sententia ea ex cau­sa 20 dilata est, quia suos ad Nos Nuncios in praeteritae Paschae tempore debuit destinare.

Hanc igitur Epistolam postquam ANSELMVS suscepit, inspexit, intellexit se ampliùs frustra Lugduni Romanam opem praestolari, praesertim cum jam sae­penumerò ipsi Romanae sedis Antistiti Legatos, & literas de sui negotij con­summatione transmiserit, & eo vsque nil nisi quandam quasi consolatoriae ex­pectationis promissionem, de termino in terminum, ab eo meruerit. Tertio quoque literas suas Regi Angliae, pro suarum rerum resaisitione direxerat, nec aliquid ab eo, nisi quod blandientem sibi dilationem ingereret, responsi acce­perat. 30 Consulto ita (que) venerabili praefato Lugdunensis Civitatis Episcopo Lug­duno Franciam petiturus decessit, moerente super hoc Pontifice ipso & omnium populo terrae.

Cum ergo Cluniacum ad Caritatem, quae Cella Cluniacensis Coenobij est, venissemus, didicit ANSELMVS Comitissam Bleisensem, majoris WILLI­ELMI Regis filiam, nomine ADALAM, apud Castrum suum Bleisum infirma­ri. Vertit itaque iter quo se remis ire (sicut à MANASSE ipsius vrbis An­tistite multis erat, & obnixis precibus per internuncios interpellatus) dispo­suerat, & Bleisum abijt ad Comitissam, omnem cujuslibet vituperij notam pro suo more vbique devitans. Ipsa siquidem Comitissa in pluribus ei tam in hoc 40 quam & in alio exilio ejus magnificâ liberalitate ministraverat, eum (que) sicut virum sanctum, ac religiosum vitae suae, post Deum, institutorem elegerat at­que tutorem. Si itaque illam extrema vt dicebatur agentem paterna praesen­tia non visitaret, notam justae repraehensionis non evaderet. Igitur vbi ad il­lam venimus, eam (que) languore sopito fermè convaluisse invenimus, detenti ab eo in ipso Castro per aliquot dies decentissime sumus. In quibus diebus, cum verba saepe inter se consererent Antistes & illa, Antistes illam pro suo officio studiosè ad bene agendum instigando, Illa Antistitem pro vitae suae qualitati­bus vt Patrem, quae inquirenda esse sciebat, interrogando; ANSELMVS Co­mitissae causam reditus sui Franciam ab ea inquisitus innotuit, & quia Fratrem 50 ipsius HENRICMM videlicet Regem Anglorum pro injuria quam Deo si­bi (que) jam per biennium & vltrà fecerat excommunicare veniebat, non celauit. Quod illa audiens, fraternae damnationi vehementer indoluit, ac, vt illum po­tius Pontifici concordaret, operam dare disposuit. Egit ergo apud vitum vt Carnotum secum pergeret.

[Page 80] Eo tempore ipse Rex in Normannia erat, ipsam (que) pene totam suae ditioni subegerat. Potestas nempe ROBERTI Normannorum Comitis fratris scilicet ejusdem Regis ita cunctis ea tempestate viluerat, vt vix vllus pro eo quicquam facere vellet, quod pro terrae Principe qua (que) gentium fieri solet. Pium ete­nim Cor & terrenarum rerum minima cupido quae in eo juxtà vigebant hoc ei pepererant. Omnes igitur ferme Normannorum majores, illico ad Regis ad­ventum, spreto Comite Domino suo, & fidem quam ei debebant postponen­tes, in aurum & argentum Regis cucurrerunt, eique Civitates, Castra, & Vrbes tradiderunt.

Cum itaque Rex per Legatos Comitisse ANSELMI adventum, & quam­obrem 10 relicta Burgundiâ Franciam venerit, accepisset, qualitèr animum viri à proposita intentione deflectere posset, perquisiuit. Inito igirur cum suis Con­silio, per Nuncios deprecatus est Comitissam, quatenus ad loquendum sibi virum Normanniam duceret, pollicens se in multis de quaerela pristina volun­tati ejus, pacis gratiâ, condescensurum. Quid plura? Statuto termino Archi­episcopus & Comitissa in Castrum, quod Aquila vocatur, pro Colloquio Regis vti petiuerat vna venerunt, & Regem vehementi gaudio pro adventu ANSELMI exultare, ac non parum â pristina feritate descendisse repererunt. Deinde habito inter eos Colloquio, ANSELMVM Rex de redditibus sui Pontificatus revestivit, & in pristinam amicitiam vtrin (que) recepti sunt. Quibus­dam 20 igitur ad hoc sollicitè operam dantibus vt Antistes statim Angliam re­mearet, Rex annuit, sic tamen vt nulli eorum qui à se Inuestituras Ecclesia­rum susceperant vel eos consecrauerant, suam in aliquo communionem subtra­heret. Cui conditioni ANSELMVS minimè adquiescens (obedientiam vi­delicet Papae in nullo praetergredi volens) extra Angliam manere delegit, donec illi quid ad ipsum Negotium, & quaedam alia de quibus inter eos illa vice convenire non poterat determinanda ex condicto Romam mittendi erant, reversi fuissent. Haec autem inter ipsos acta sunt anno tertio exitus nostri de Anglia XI. Kl. Augusti.

Pro magna itaque exultatione quam ex hac reconciliatione ANMELMI 30 Rex concepit apud se, videres illum quamdiu in praefato Castro morabamur, non facile pati ad se venire ANSELMVM, sed quotiens erat aliquid inter il­los agendum semper ipsum ire ad ANSELMVM. Iam enim multis in locis per Angliam, Franciam, atque Normanniam, fama vulgaverat Regem ipsum ab ANSELMO proximè excommunicandum, & idcirco ei vtpote Potestati non adeo amatae multa mala struebantur, quae illi à tanto viro excommunica­to efficat us inferenda putabantur. Quod ille sciens versam à se viri senten­tiam magnifice laetabatur. Deni (que) omne malum quod eum expectabat averso ANSELMO, ab eo versum est, reverso in amicitiam ejus ANSELMO. Ita (que) vt homo citius in Episcopatum suum ad suorum exultationem ac totius Pa­triae 40 releuationem rediret, pollicitus est Rex ita se Nuncios suos Romam desti­naturum, vt in proxima Natiuitate Christi Curiae suae ANSELMVS in An­glia posset adesse. Misit super haee in Angliam literas praecipiens vt omnes res & homines ANSELMI vbicum (que) essent, in pace essent & quiete nec vl­lus eos gravaret aut implacitaret, sed ab omni debito liberi, quae tenebant cum honore tenerent ac in cunctis ad nutum ANSELMI jussionem (que) pen­derent. Haec ergo dum hominibus ad Archiepiscopatum pertinentibus inno­tuissent, mox quoddam quasi insperatum jubar solis illis emicuit, quod illos à pristinae oppressionis immanitate & tenebris non modicum ejecit.

Cum posthac ANSELMVS Beccense Coenobium, & Rex Angliam remeas­set,50 ortis quibusdam occasiunculis, Legati qui Romam mitti debuerunt, diù vl­tra statutum terminum morati sunt. Vnde vehemens admiratio multorum corda concussit, arbitrantium tantam de reditu viri dilationem Diaboli esse seductionem & apertè videntium immanem totius Christianiatis in Anglia [Page 81] esse destructionem. Quod melius vt puto liquebit, si quaedam scripta de hijs quae ad Nos in hac mora à quodam non contemnendae auctoritatis viro transmissa sunt, breui subinferam. Scribit ita (que) inter alia sic.

KArissime Pater & Domine,

quamuis optime sciatis quid facere debeatis, & quid facere velitis, videtur tamen omni fere homini sano sensu sa­pienti, omnino nihil aliud esse id quod inter vos & Regem sub tam morosa expectatione agitur nisi Diabolica fraudis illusio, & illudens dilatio, & vt manifestius dicam totius Anglorum Ecclesiae, ac Religionis ac Legis Chri­stianae 10 cotidiana diminutio, & summa destructio. Ecclesiarum nam (que) quae tam diù manent Pastoralibus viduatae, possessiones diripiuntur, ordo sanctae Religionis in eis neglectus annihilatur. Legis Christianae Rectores non jam Re­ctores sed praecipitatores, ac iuxta Regiae voluntatis arbitrium, & suum li­bitum, pene omnis Iustitiae sunt effecti subuersores. De Clericis quid dicam qui circitur omnes reuoluti sunt ad iniquitatem pristinam? Quid de Laicis? Ipsi quippe, sed Principes maxime, vix nisi ex propria parentela conjuges sibi accipiunt, clam desponsant, desponsatas contra Legem Ecclesiam scientèr tenent & sibi defendunt. De Sodomitis verò quos ipse in magno Concilio vs (que) ad poenitentiam & confessionem excommunicastis, ac de Crinitis, quos in Pa­schali 20 postmodum solemnitate Pontificali Stola redimitus, coram vniuerso po­pulo à liminibus sanctae Ecclesiae remouistis quid d [...]endum? cum vt deberetis non subuenitis, nec vel vnus in toto Regno existat, qui haec & alia multa Deo & omni seruo Dei contraria vice nostra reprehendere audeat aut emendare conten­dat. Et si veritatem vultis audire, fateor omnia haec multo deteriùs fieri, quam possint scripto edici, in tantum vt ipse etiam Rex testetur nunquam tantae fortitu­dinis nequitiam in patria ista fuisse, sicut modo est. Haec autem omnia procul du­bio vos solum respiciunt, & vestrae sanctitati imputantur. Videte igitur & in­tendite oneri quod suscepistis, & cui curam eius vestri loco disponendam commi­sistis, quando Vos qui talibus obuiare constituti estis, pro nihilo, tam diù Regno, 30 in quo exercentur, abestis. Considerate quo (que) si vobis placet, si cor vestrum ita soli Deo vacat & si in tanta securitate vestri iam conuersamini, vt talibus animarum miserijs alia vigilantia condescendere non debeatis. Scio equidem & bene scio vos optime scire quid est quod facitis, sed ipsum scire vestrum perparum prodest Nobis. Fructum etenim communi vtilitate ex tam diu­turno negotio vestro nullum adhuc procedere videmus, mala autem solius vestri occasione in Ecclesia & populo Dei, vndique succrescere, omni die conspi­cimus.

Et haec quidem ille vir tot mala exosus scripsit, autumans ANSEL­MVM non nisi propria voluntate ab ingressu Angliae remorari. Sed reuera 40 Rex HENRICVS nullo eum pacto ingredi patiebatur, nisi, postpositâ, vt supera meminimus, obedientiâ Papae, Episcopis & Abbatibus ex com­municatis communicaret. Attamen ANSELMO Remis consistente (illuc enim obnixis precibus Antistitis & Canonicorum ipsius loci deuictus iuerat, & majori quam litteris queat exponi honore, festiuo (que) occursu omnium id loci degentium susceptus circa pontificem MANASSEN mágnà & officiosà caritate detentus per plures dies ibi morabatur) misit ei Epistolam vnam idem Rex, quam ecce subponimus.

REuerentissimo, & amantissimo Patri ANSELMO Cantuariensi 50 Archiepiscopo, HENRICVS Dei gratia Rex Anglorum, salu­tem, & totius bonae voluntate afféctum.

Venerabilis Pater non tibi displiceat quod eorum iter quos Romam ad negotium meum peragendum di­rigere dccreui tamdiù detinui. Quod mox vt WILLIELMVS de Warelwast ad te peruenerit, quem ad hoc negotium peragendum sicut de­creuimus [Page 82] Romam dirigo, tibi expediet. Te supplex igitur deprecor & deuo­tus exoro, vti cum eodem WILLIELMO, BALDWINVM de Tor­naio Romam dirigas, ad nostram rem tractandam, & Deo volente fini­endam. Vale.

Ad hanc scripsit ANSELMVS Epistolam hanc.

SVo Charissimo Domino HENRICO glorioso Regi Anglorum, AN­SELMVS Archiepiscopus Cantuariae fidele seruicium cum orationibus.

Quod vestra magnitudo me in suis literis tam honorifice, tanto bonae vo­luntatis 10 affectu salutat, gratias magnas ago sicut debeo. Quod autem tam suppliciter me rogatis vt non mihi displiceat quod Legatus vester Romam mittendus tantum moratur; vti (que) vestram precem, quantum in me est, contem­nere non debeo, sed causa magis Dei est quam mea, vnde corde fideli, & be­nigno animo vobis dico quod tacere non debeo. Mihi quidem aliquid displi­cere nisi cum propter Deum displicet, non est magnum, sed displicere Deo a­liquid, nullatenus est contemnendum. Vti (que) non parum displicet Deo Episco­pum spoliari rebus suis, quod iam gratia Dei vobis inspirante correxistis; sed Episcopum segregari à suo officio, & Ecclesiam à suo Episcopo, sine causa 20 quam Deus approbet, nimis graue iudicat. Expedit ita (que) animae vestrae qua­tenus satagatis vt ego, qualiscun (que) sim Episcopus Ecclesiae quam Deus Regiae vestrae potestati custodiendam commendauit, & Regno vestro in pace vestra celeriùs restituar, & mihi opportunitas vtendi secundum possibilitatem meam officio pro quo ibi positus sum diutius not impediatur. Valde quo (que) mihi ti­mendum est ne Deo displiceat, & me Dominus Papa iuste reprehendat, quia postquam vos & ego simul conuenimus apud Castrum quod vocatur Aquila in tam longo tempore non illi misi Legatum nostrum per quem quid de tanta 30 re inter Nos factum, & quid peragendum sit cognosceret, & ego eius Consi­lium, & iussionem acciperem. Quapropter periculosum est mihi diu expe­ctare vestrum Legatum quem ante proximam Natiuitatem Domini sicut in verbis vestris intellexi Romam rediturum speraui, praesertim cum nescio quo Consilio quaue ratione nullum terminum modo mihi constituitis. Quoniam igi­tur plus mihi debet esse de hoc quod ego Ecclesiae mihi commissae praesens esse nequeo, quam de vlla terrena possessione, precor vt mihi aliquem proximum terminum nominatis per literas vestras quando possim Legatum vestrum Ro­mam 40 iturum expectare, quia ego non audeo differre vt multum dicam vltra proximam Natiuitatem Domini quin meum Legatum mittam.

Scripsit quoque saepe memorato ROBERTO Comiti de Mellento tunc temporis in hunc modum, vtpote illi, cujus Consilio cuncta negotia sua Rex ipse disponebat.

ANSELMVS Archiepiscopus Domino & amico ROBERTO Co­miti de Mellento salutem.

Vos scitis quia quando Rex & Ego con­venimus apud Castrum Aquilae, Dictum fuit quod Rex mitteret Le­gatum suum Romam pro ijs in quibus concordare non poteramus nisi per Do­minum 50 Papam. Quod intellexi vt ita fieret, quatenus ante proximam Nati­vitatem Domini Legatus rediret. Videtis autem quia Dominus meus Rex hoc quod tunc dixit facere moratur. Sed hoc solum mandat mihi qui Lega­tum meum cum eius Legato mittere volebam, ne mihi displiceat quia suus tan­tum [Page 83] moratnr, nullum mihi constituens terminum quando venturus est. Vnde quidam opinantur & dicunt quod Rex, non multum curat festinare, vt ego redeam in Angliam, & Ecclesia Dei quam Deus illi custodiendam commen­dauit, quae iam fere per tres annos desolata est, suo viuo Pastore eius reditu & praesentia consoletur, & pro Consilio animae suae quo diù priuata est, in illis qui hoc amant & desiderant laetificetur. Quapropter dico vobis quia valde timeo ne ipse super se prouocet iram Dei, & super eos quorum Consi­lio differt, tam necessarie rei, tam rationabili succurrere, cum ad illum hoc per­tineat, 10 & facere possit, vt nihil perdat de ijs quae secundum Deum ad Re­giam pertinent potestatem. Sicut amicus, & sicut Archiepiscopus qualiscun­que sim consulo illi & ijs qui circa illum sunt, vt non plus studeant satisfacere voluntati suae quam voluntati Dei, quia Deus aliquando satisfaciet volun [...]ati suae contra voluntatem illorum qui hoc faciunt. Consulite ergo illi & vobis, priusquam Deus ostendat iram suam quam adhuc suspendit, expectans vt hu­miliemini ad voluntatem suam. Deus dirigat eum, & Consiliarios eius ad ve­rum honorem, & ad veram vtilitatem eius.

20 Haec idcirco ita describimus, vt quicunque ista legit vel audit, planè intelli­gat cui mala quae in Angliam exulante ANSELMO facta sunt, moramue exilij ejus potissimum ascribere debeat.

Itaque posthac missi sunt Romam, ex parte quidem ANSELMI, BALDWI­NVS Monachus, vir vtique sanctae libertatis Ecclesiae, & omnis boni non fi­ctus amator, &, ex Regis, WILLIELMVS saepe superiùs memoratus, pro libertate Ecclesiae sicut solebat acturus. Quas vero quantasve oppressiones in­ter haec tota Anglica oppressa sit, difficile dictu esse scio. Rex enim ipse à Nor­mannia digressus, quia eam totam eo quo supradiximus modo sibi subjugare nequiuerat, reversus in Angliam est, vt copiosiori pecuniâ fretus, rediens, qnod 30 residuum erat, exhaeredato fratre suo, sibi subijceret. In cujus pecuniae col­lectione nullus in collectoribus pietatis aut misericordiae respectus fuit, sed cru­delis exactio super omnes, vt nobis qui inde veniebant testabantur, desaevit. Denique videres, sicut aiebant, eos quidem qui non habebant quid darent, aut à suis domunculis pelli, aut auulsis asportatis (que) hostijs domorum penitus diripiendos exponi, aut ablata vili suppellectile in summam penuriam redigi, aut certè alijs atque alijs miserabilibus modis affligi, & cruciari. In eos autem qui videbantur aliquid habere noua & excogitata quaedam foris facta obijciebantur, & sic cum adversus Regem terrae defendendi se placitum ingredi non audie­bant, ablatis rebus suis, in gravem erumnam deijciebantur. Sed haec ab ali­quibus leuia dictu fortassis aestimabuntur eo quod ista non solum sub Rege 40 HENRICO, sed & horum similia multa facta fuerunt sub fratre ejus, vt de patre taceam, Rege WILLIELMO. Attamen ista illis grauiora & intolera­biliora visa sunt, quoniam multò minùs solito quod jam spoliatis & exhaustis auferretur inveniebatur. Ad haec; In Concilio Lundoniensi societas Mulierum, vt in superioribus diximus, omnibus Presbyteris & Canonicis Angliae inter­dicta erat, ipsum (que) interdictum, ANSELMO exulante, retentis vel certè re­sumptis mulieribus, à pluribus eorum violatum fuerat. Hoc ergo peccatum Rex impunitum esse non sustinens, suos Ministros eos implacitare, & pecunias eorum pro hujus peccati explatione praecepit accipere: Sed vbi perplures eo­rum ab illa transgressione sunt immunes reperti, pecunia quae ad opus Princi­pis 50 quaerebatur minorem quàm exactores sperare poterant copiam administra­bat. Quapropter mutata, immo super innocentes cum nocentibus sententia versa, omnes Ecclesiae quae parochias habebant sub debito positae sunt, & vna­quaeque, indictâ pecuniae quantitate, per Personam quae in ea Deo seruiebat [Page 84] redimi jussa est. Erat ergo miseriam videre. Cum enim exactionis istius tem­pestas ferueret, & nonnulli quid vel darent non habentes, vel rem inauditam execrati nil pro tali causa dare volentes contumeliose raperentur, incarceraren­tur, cruciarentur, contigit Regem ipsum Lundoniam venire. Adunati ergo, vt dicitur, fermè ducenti Presbyteri, induti albis & Sacerdotalibus stolis, Regi ad palatium suum eunti, nudis pedibus, occurrerunt vna voce misereri imploran­tes. At ille fortè, vt fit, ad multa diuisus, nulla ad preces eorum miseratione permotus est, vel saltem quauis eos, sicut homines omnis religionis expertes, responsi honestate dignatus, suis obtutibus festinè abigi praecepit. Qui confu­sione super confusionem induti, Reginam adeunt, & interuentricem flagitant.10 Illa, vt fertur, pietate mota in lachrymas soluitur, sed timore constricta, ab in­teruentione arcetur. Ferebantur eo tempore plura his, in hujusmodi per An­gliam acta. Sed Nos breuitati studentes, pauca quae dicta sunt pro intentione praesentis opusculi sufficere posse putamus.

Attamen dicendum quod eo vsque mala super Angliam ipsis diebus inunda­uerunt, vt ipsi Episcopi qui semper libertatem Ecclesiae & ANSELMVM ean­dem libertatem subleuare tueri (que) nitentem, vt ex superioribus intelligi potest, cum Principe deprimere nisi sunt, tantorum malorum immensitate compulsi, mandata ANSELMO cum epistola dirigerent, & opem subuentions ejus pro­ni deposcerent, se (que) illum amodò secuturos in Dei rebus vt Patrem promitte­rent. Sed haec, vt opinor, mellus liquebunt, si epistola ipsa subscribatur quam 20 ei miserunt. Est igitur haec.

PAtri dilectissimo ANSELMO Cantuariensi Archiepiscopo, GERARDVS Eboracensis Archiepiscopus, & ROBERTVS Cestrensis, & HERBER­TVS Norwicensis, & RADVLPHVS Cicestrensis, & SAMSON Wi­gorniensis Episcopi, & WILLIELMVS Wintoniensis electus salutem.

Susti­nuimus pacem, & ipsa longius recessit; quaesiuimus bona, & inualuit turbatio. Viae Sion lugent, quia eas conculcant incircumcisi. Templum moeret, quia intra Sancta Sanctorum & ad ipsam Aram irruperunt Laici. Exurge vt olim senex ille 30 MATHATHIAS. habes in filijs tuis virtutem IVDAE, strenuitatem IONA­THAE, prudentiam SIMONIS. Hij tecum praeliabuntur proelium Domini & si ante Nos appositus fueris ad Patres tuos, de manu tua suscipiemus haereditatem la­boris tui. Sed jam non est tibi pigritandum. Vt quid enim peregrinaris, & oues tuae sine pastore pereunt? Iam apud Deum nulla tibi remanet excusatio. Te enim non solum subsequi sed & praeire si jusseris parati sumus. Veni ergo ad Nos, veni citò, vel Nos aut ex Nobis aliquos ad te venire jube, ne dum sejuncti à te sumus in sinistram te partem inclinent eorum consilia qui sua quaerunt. Nos enim jam in hac causa non quae nostra sed quae Dei sunt quaerimus. Rescriptum ANSELMI ad eos. 40

ANSELMVS Archiepiscopus Cantuariensis, Amicis suis, & Coepi­scopis quorum literas suscepit, salutem. Condoleo, & mente compatior tribulationibus quas vos & Ecclesia Angliae sustinetis, sed ad praesens secundum meam, & vestram voluntatem subuenire nequeo, quia nondum quid, & quantum confidere possim sum certus, donec per Legatos nostr [...]s quos in proximo Roma redituros expecto, quid apud Dominum Papam effecerint cognoscam. Bonum tamen est & gratum mihi quia tandem cognoscitis, ad quid vos perduxit, vt mitius dicam, vestra patientia, & quia promittitis 50 mihi auxilium vestrum, non in mea sed in Dei causa, & inuitatis me non pi­griter venire ad vos. Quamuis enim hoc modo facere non possim, quia Rex non vult me esse in Anglia adhuc nisi discordem à iussione Papae & euis con­cordem [Page 85] voluntati; & ego nondum certus sim quid possim, sicut dixi, tamen gaudeo pro vestra bona voluntate, & Episcopali constantia quam promittitis, & exortatione quam mihi facitis. Vt autem aliquos ex vobis ad me venire faciam, sicut poscitis, ne, dum sejuncti sumus ab inuicem, peruertant consi­lium meum qui sua quaerunt, ad praesens non opinor oportere. Spero enim in Deo quia nullus cor meum à veritate in quantum cognoscam poterit auertere, & quia in proximo Deus mihi, quid facere queam, ostendet, & ego quam ci­tius potero vobis notificabo. Quid autem vobis interim faciendum sit, pru­dentia 10 vestra satis intelligit, sed tamen dico quia ego in quantum sperando in Deo conscientiam meam sentio, pro redimenda vita mea non praeberem assen­sum, ne (que) Ministrum aut executorem eius mali me facerem, quod audio nouiter super Ecclesias Angliae promulgari. Valete.

Inter haec crebris de Anglia nuncijs Normanniam venientibus, id quod de Presbyteris Angliae Rex faciebat nimis divulgabatur, & non solum hos qui in­famiâ ejus, verum & eos qui laude illius pascebantur, in odium & vituperium ejus adducebat. At ANSELMVS tam malam famam de Rege non ferens eum (que) à tanta injuria revocare desiderans, scripsit ei de negotio semel & ite­rùm, 20 totiens (que) responsi ejus scripta recepit. Quae scripta eo quo missa sunt ordine subter annotanda putaui, ratus ea futuris temporibus, exempli gratia, profutura, si altiori Consilio Deus non sedauerit in regno Anglorum quae sub oculis ejus hodie fiunt maxima mala. In quo tamen ab ijs qui ista legunt vel audiunt petitum iri optamus, ne Nobis succenseant, quod scribendis Epi­stolis tantum occupamur. Negotij enim, quod manu versamus, quaedam & magna pars est, nec totum alicujus rei, ignotis partibus ejus, sciri potest. Ipsa­rum igitur Epistolarum textus hic est.

HENRICO suo Karissimo Domino gratia Dei Regi Anglorum 30 ANSELMVS Archiepiscopus Cantuariae, fideles orationes cum fi­deli seruitio.

Ad me pertinet, si audio quod faciatis aliquid quod a­nimae vestrae non expediat, vt hoc vobis non taceam, ne, quod Deus auertat, Deus irascatur, & vobis, si facitis quod illi non placeat, & mihi, pro tacitur­nitate mea. Audio quod vestra excellentia vindictam exercet super Presby­teros Angliae & forisfacturam exigit ab eis qui non seruauerunt praeceptum Concilij, quod ego cum vestro fauore tenui apud Lundoniam cum alijs E­piscopis, & Religiosis personis. Quod hactenus inauditum & inusitatum 40 est in Ecclesia Dei de vllo Rege, & de aliquo principe. Non enim pertinet secundum legem Dei hujusmodi culpam vindicare, nisi ad singulos Episcopos per suas Parochias; aut si & ipsi Episcopi in hoc negligentes fuerint, ad Ar­chiepiscopum & Primatem. Precor igitur vos sicut charissimum Dominum cuius amimam diligo plus quam praesentem vitam corporis mei, & consulo sicut verè fidelis corpori & animae vestrae ne vos contra Ecclesiasticam Consuetudi­nem in tam graue peccatum mittatis, & si iam incepistis, vt omninò desista­tis. Dico enim vobis quod valde tunere debetis, quod pecunia taliter accepta, 50 vt taceam quantum noceat animae, non tamen cum expendetur, adiuuabit terrena negocia, quantum postea perturbabit. Deni (que) vos scitis quia me in Normannia in pacem vestram suscepistis, & de Archiepiscopatu meo me resaisistis, & quod cura & vindicta talis offensae maxime pertinet ad Archi­episcopatum, [Page 86] quoniam plus sum Episcopus pro spirituali Cura quam pro terrena possessione. Omnipotens Deus sic & in hoc, & in alijs actibus ve­stris dirigat cor vestrum secundum voluntatem suam vt post hanc vitam per­ducat vos ad gloriam suam. Amen.

HENRICVS Dei gratia Rex Anglorum, ANSELMO Archiepiscopo Cantuariae, Salutem.

In die Sancti GREGORII apud Tunebrigge mihi fuerunt delatae literae repostae in tuo sigillo. Et per eas mihi mandasti talia vnde multum miror quia quod feci credo me per te fecisse. Et in die A­scensionis 10 Domini habebo omnes Barones meos mecum congregatos, & per consi­lium eorum ita conuenienter tibi respondebo, quod cum tecum loquar non credo te me inde blasphematurum. Et quicquid fiat aliàs, scito quod tui, quicquid ipsi fece­rint, per omnes terras tuas in pace permanserint.

SVo Karissimo Domino HENRICO gratia Dei Regi Anglorum ANSELMVS Archiepiscopus Cantuariensis fidele seruitium & fideles orationes.

Gratias ago Deo, & dignationi vestrae quae in literis suis promisit se conuenienter responsuram mihi de hoc vnde precatus eam fue­ram in literis meis de Sacerdotibus Angliae, & oro Dominum cuius consilium 20 manet in aeternum, vt ipse vobis consulat respondere & facere quod illi pla­ceat, & vnde fideles dilectores animae vestrae gaudeant. De hoc autem quod legi in literis vestris quod creditis vos facere per me quod facitis, pro certe scitote, mi Domine, quod non est per me, quoniam contra Deum facerem si per me esset. Quapropter adhuc precor magno & fideli affectu quatenus, in tali incepto, nullius Consilio persistatis. Valete.

HENRICVS Rex Anglorum, ANSELMO Archiepiscopo Cantuariae, sa­lutem & amicitiam.

De hoc quod mihi mandasti de Sacerdotibus, scias 30 quod ita decenter feci vt opinor secundum quod facere debui. Nec tibi sit incognitum breui intervallo temporis me tranfretaturum. Et ex qu [...] tecum locu­tus fuero, si qua commisi in his, Omnipotentis Dei, & tuo Consilio corrigam. Teste WALDRICO Cancellario apud Merlebergam.

Dum haec ita fiunt ecce qui Romam missi fuerant redeunt. Suspensus autem fuerat ab offieio Episcopali jam olim WILLIELMVS Archiepiscopus Roto­magensis, & per hos Nuncios intercesserat pro eo apud Dominum Papam ANSELMVS Archiepiscopus Cantuariensis. Mandauit itaque ei Dominus Pa­pa vt de causa ipsa quod faciendum intelligeret sua vice faceret, sciens eum à 40 Iustitiae semitis nullius rei interventu scienter flecti posse. Iuit ergo Rotoma­gum, & in Synodo Clericorum, quae tunc erat adunata, aduentus sui causam exposuit. Profert literas WILLIELMVS Legatus Regis quas, ex parte A­postolici, de re Roma detulerat, & coram omnibus recitantur sic.

PASCHALIS Episcopus Seruus Seruorum Dei, Venerabili Fratri WILLIELMO Rotomagensi Episcopo salutem, & Apostolicam Benedictionem.

Licet causae tuae qualitas patientiam nostram plurimum grauet, pro reuerentia tamen fratris nostri Cantuariensis Episcopi & di­lectione latoris praesentium filij nostri WILLIELMI qui pro te apud Nos 50 vehementius intercesserunt, paterna penes te benignitate mouemur. Causam ita (que) tuam eidem fratri Canruariensi Episcopo commisimus, vt quod ipse in­dulserit indulgeamas. Eo nimirum intuitu, ea conditione, vt malos Consilia­rios [Page 87] quorum instinctu multas prauitates incurristi, à tua familiaritate repel­las.

Misit quoque Dominus Papa Epistolam hanc ANSELMO.

PASCHALIS Episcopus Seruus Seruorum Dei, Venerabili Fratri ANSELMO Cantuariensi Episcopo salutem, & Apostolicam Be­nedictionem.

Quod Anglici Regis cor ad Apostolicae Sedis obedien­tiam Omnipotentis Dei dignatio inclinauit, eidem miserationum Domino gra­tias 10 agimus, in cujus manu Regum corda versantur. Hoc nimirum tuae carita­tis gratia, tuarum (que) orationum iustantia factum credimus, vt in hac parte po­pulum illum cui tua sollicitudo praesidet, miseratio superna respiceret. Quod antem & Regi, & ijs qui obnoxij videntur, adeò condescendimus, eo affectu & compassione factum noueris, vt eos qui jacebant erigere valemus. Qui enim stans jacenti ad subleuandam manum porrigit, nunquam iacentem eri­get nisi & ipse curuetur. Caeterum quamuis casui propinquare inclinatio vi­deatur, statum tamen rectitudinis non amittit. Te autem, Frater in Christo 20 Venerabilis & Karissime, ab illa prohibitione siue, vt tu credis, excommuni­catione absoluimus quam ab antecessore nostro Sanctae memoriae VRBANO Papa aduersus Inuestituras aut Hominia factam intelligis. Tu verò eos qui Inuestituras acceperunt aut Inuestitos benedixerunt aut Hominia fecerunt cum ea satisfactione qua tibi per communes Legatos, WILLIELMVM & BALDVINVM viros fideles ac veridicos significamus, Domino cooperan­te, suscipito & eos vice nostrae authoritatis absoluito, quos vel ipse benedicas vel à quibus volueris benedici praecipias, nisi aliud in eis forte repereris pro­pter 30 quod à sacris sint honoribus repellendi. Caeterùm Eliensi Abbati tuae communionis consortium subtrahes, quamdiu Abbatiam retinere praesump­serit quam, concepto nostri oris interdicto quod praesens audierat, per repeti­tam Inuestituram praesumpsit inuadere: si qui vero deinceps praeter Inuesti­turas Ecclesiarum, praelationes assumpserint, etiam si Regi Hominia fecerint; nequaquam ob hoc à benedictionis munere arceantur, donec per Omnipotentis Domini gratiam ad hoc omittendum cor regium tuae praedicationis imbribus molliatur. Praeterea super Epistolis qui falsum vt nosti à nobis rumorem re­tulerunt, Cor nostrum vehementius aggrauatur, quia non solum nos laeserunt 40 sed multorum simplicium animas deceperunt, & regem aduersus charitatem Sedis Apostolicae impulerunt. Vnde & multum eorum flagitium, Domino coo­perante, non patimur. Verum tamen quia filij nostri Regis instantia pro eis nos pulsat attentiùs, etiam ipsis communionis tuae participium non negabis, Donec veniendi ad nos praeceptum accipiant. Sane Regem & eius conjugem ac Proceres illos qui pro hoc negotio circa regem ex praecepto nostro laboraue­runt & laborare nitentur, quorum nomina ex supradicti WILLIELMI suggestione cognosces, iuxta sponsionem nostram à poenitentij suis & peccatis 50 absolues. Igitur quandoquidem Omnipotens Dominus tantum nos in An­gliae regno ad suum & Ecclesiae suae honorem in hac praestitit correctione proficere; ea deinceps mansuetudine, dispensatione, sapientia, prouisione cir­ca regem & Principes tua fraternitas satagat, vt quae minùs adhuc correcta [Page 88] sunt, auxiliante Domino Deo nostro per tuae sollicitudinis studium corrigan­tur. Qua in re ita dilectioni tuae nostrum sentias adesse praesidium vt quae sol­ueris absoluamus, quae ligaueris alligemus. Rotomagensis Episcopi causam & interdictum meum justitia dictante prolatum tuae deliberationi commisimus. Quod ei indulseris indulgemus. Fraternitatem tuam superna dignatio per tem­pora longa conseruet incolumen.

His diebus venit Rotomagum BOEMVNDVS vnus de nominatissimis Ierosoli­mitanae viae Principibus, habens in Comitatu suo, quendam Romanae Ecclesiae 10 Cardinalem nomine BRVNONEM. Huic erat magister militum ILGRYVS nomine, vir strenuus, & non ignobilis famae inter suos. Hic ab adolescentia sua notus ANSELMO, multa fuerat ejus beneficia consecutus. Familiariter itaque cum eo agens inter plurima quae ipsi de superatis bellis, de vrbibus cap­tis, de situ locorum, alijs (que) nonnullis quae in expeditione Ierosolimitana accepe­rat delectabili allocutione disseruit. Quod multas Sanctorum reliquias ha­beret, quoque modo eas adeptus fuerit, aperuit. In quibus immò super om­nibus quas habebat praecipuè gloriatus est de capillis beatae Matris Dei MARIAE, quorum aliquos sibi datos ferebat à Patriarcha Antiocheno, Vbi Magistratum militum ipse sub BOEMVNDO agebat. Et ad haec intulit, Hos 20 capillos fateor suscipere ausus non fuissem, si me amor Patriae istius in qua natus fui & educatus ad hoc non animasset. Sperabam enim me huc quandoque peruenturum, & ipsis hanc meam patriam sublimaturum. Quoniam igitur illa spe, protegente Do­mino, fraudatus non sum, Duos ex ipsis huic Ecclesiae quae totius Normanniae prin­cipatum obtinet Christianitatis, dare disposui; duos Abbatiae beati PETRI, & sancti AVDOENI, duos Monasterio ejusdem virginis virginum, in quo sub tuo patro­cinio ad aetatem hominis prouectus sum, & duos tibi. Duodecim enim numero de illis mihi praefatus Episcopus dedit, contestans illos ab ipsa Domina sibimet auulsos, cum juxta Crucem filij sui stans gladius anima ejus pertransiuit, secundum quod in Antiquarum monimentis literarum quae magnae auctoritatis apud illos habebantur, 30 & in Archiuis Ecclesiae, cui praesidebat, seruabantur, sicut astruebat, scriptum re­perit. Et haec ille; super quibus ANSELMVS admodum exhiliratus, actis cum Pontifice Rotomagensi & BOEMVNDO ac Ierosolimitanis quae videbantur agenda, Beccum reuertitur. Ac crines de quibus praedictus miles locutus fue­rat, quoniam Carnoti, vbi familia & pene tota suppellex BOEMVNDI redi­tum ejus praestolabatur, remanserant, missi ab Archiepischopo Rotomagensi, & Abbate Beccensi religiosi Ordinis viri sunt qui illos deferrent. Et factum est. Appropinquantibus eis, qui, quos Rotomagus habere debebat, apportabant, ipsi Ciuitati adjunctis sibi Canonicis & omni Clero Ciuitatis, cum Monachis sancti AVDOENI, ac totius populi innumera multitudine, Pontifex longa 40 processione deuotus occurrit, & quanto potuit honore susceptos in Ecclesiam detulit, & sacratiori loco reposuit. Quatuor autem ex illis Beccum delati sunt, quorum duos ipsi loco residuos ANSELMVS reuerenter sibi excepit. Mihi (que) vtpote qui capellae illius custos eram atque dispositor, custodiendos commen­dauit, quod vsque hodie facio. Quid itaque de istis aliorum sensus habeat nescio. Ego tamen certissimè scio Dominum & reuerendum Patrem ANSEL­MVM eos in magna semper veneratione habuisse, & meipsum sacro & grandi experimento sensisse magnum quid & mundo amplectendum insignae sanctita­tis illis inesse. De his ita.

Itaque WILLIELMVS, vbi ad Regem in Anglia venit, & ei quae de ne­gotio 50 ejus ad Romanum Pontificem acta fuerant, enarrauit, laetus ille ad audi­ta, ilico ANSELMVM ad Ecclesiam suam redire per eundem WILLIEL­MVM postulauit; qui WILLIELMVS ab nos post paucos dies reuersus ANSELMVM infirmum inuenit, & valdè conturbatus est. Erat enim tunc [Page 89] jam ad libertatem Ecclesiae Dei cor habens, & in quantum poterat sollicitè o­peram dans vt ANSELMVS suae sedi in pace & honore restitueretur. Ti­mens ergo ne virum loci ac fratrum amor non minus quam ea quâ grauaba­tur corporis inualitudo ab itinere Angliae praepediret, modis quibus poterat tam per se quàm & per nos qui secum eramus agere coepit, qualiter virum lo­co euelleret, & in iter quod desiderabat promoueret. Praemissis igitur precibus quibus eum ex parte Domini sui Regis Anglorum interpellauit quatenus An­gliam, ejus absentiâ desolatam, citato reditu visitaret, affirmabat, & affirmando promittebat Regem ipsum penitùs ad voluntatem ipsius in omne quod dein­ceps 10 praeciperet promptissimam mentem habere, nec vlterius à Romana Eccle­sia velle dissentire; Et subjungens, ait, Propterea obsecro vt omnem moram rum­patis in veniendo, ne forte ex aduerso aliqua saecularis aura prorumpat quae eum ab istis subuertat. Haec ille audiens Deo super admirabili dono ejus gratias egit, acceptâque licentiâ à fratribus inter quos jamdiù magno cum amore & hono­re habiti fueramus, in Angliam iturus Gemeticum venit. Vbi renouatâ infirmi­tate qua vt memorauimus Becci grauatus fuerat, à loco progredi nequaquam potuit. Quapropter missis in Angliam nuncijs, intimauit Regi quid sibi, ne rediret, obstabat. Turbatur ille ad audita & vehementer indoluit, jurans per Verbum Dei, scilicet omnia damna aequanimiùs toleraturum quàm ANSEL­MI 20 decessu. Remissis ergo celerrime nuncijs, orat virum sibi ipsi parcere, ac omnimodis indulgere quieti. Praecepit quoque vt de ijs quae sui juris in Nor­mannia erant, pro voto acciperet, & sibi ac suis exinde ministrari sufficienter juberet, se (que) in proximo transfretaturum expectaret; quo ipse gratiosè accepto, circiter mense vno ibi remansit. Mitigato deinde languore Beccum redijt, ratus sibi opportunius & honestius fore illic quam alias Regium praestolari aduentum. Vbi omnibus mirà alacritate de reditu ejus exultantibus, ecce lacramabile ma­lum concussit atque subuertit gaudium ipsum. Nam tam grauis infirmitas ite­rùm inuasit ANSELMVM vt de eo praeter mortem nihil expectaremus. Con­fluunt Episcopi & Abbates terrae illius ac de funere ejus quique pertractant. 30 Sed omnipotens Deus, suâ pietate, ipsum contra omnium opinionem, sanitati restituit & multos magno exinde gaudio laetificauit.

Igitur in Assumptione beatae MARIAE Rex Beccum venit, celebrato (que) ab ANSELMO solemni Missae officio, vnà Rex scilicet & ipse conuenerunt, & tandem omnia quae illos in diuersa traxerant pacem & concordiam inuene­runt. Siquidem Ecclesias Angliae quas WILLIELMVS Rex frater Regis HENRICI sub censum, vt longè superiùs retuli, primus redegerat, liberas ab eadem exactione Rex in manus ANSELMI reddidit. Et se de ipsis dum vi­ueret nil accepturum quamdiù essent sine pastore, promisit. Pro pecuniae autem quam à Presbyteris vt praefati sumus acceperat, eam emendationem spopon­dit, 40 vt ij, qui nondum inde quid dederant, nihil darent, & qui dederant tribus annis sua omnia in pace & quiete libera possiderent. Cuncta vero quae de Ar­chiepiscopatu, exulante ANSELMO, suo jussu accepta fuerant, se redditurum cum in Angliam esset reuersus, dato vadimonio, pollicitus est.

His & alijs, quae res expetebat, inter viros compositis, ANSELMVS iter Angliam remeandi ingressus est, &, diuino tutamine fretus, sanus & alacer cum suis omnibus Dofris est appulsus. quâ vero exultatione, quâ jocunditate, quâ spe boni in Angliam veniens susceptus sit, Reor ex consideratione malorum quae paucis tetigimus illic ante reditum ejus prouenisse, aliquantulum subin­telligi posse; vnde, vt diuersae aetatis & ordinis hominum gaudia sileam, de 50 ipsa Regina hoc breuiter dixerim, quod nec terrena negotia, nec pompa sae­cularis gloriae vlla poterant eam detinere, quin virum loca diuersa adeun­tem praecederet, & Monachis seu Canonicis ei pro more obuiam proceden­tibus, ipsa procederet, hospitia (que) eius, suâ prouidentiâ, dignis apparatibus adornaret.

[Page 90] Itaque post haec, ij qui Ecclesijs ac Monasterijs, pro exigenda Regia pecu­nia fuerant intromissi, ejecti sunt, & personis cujusque Ecclesiae res intus & extra ad communem vtilitatem commendatae. Presbyterorum etiam causae, si­cut Regem ANSELMO promisisse diximus, dispositae sunt; atque id ipsum per totum Regnum diuulgatum.

Rex ipse inter haec Normanniam sibi bello subegit, & id ANSELMO per Epistolam quam ecce subscribimus significauit.

HENRICVS Rex Anglorum, ANSELMO Cantuariensi Archi­episcopo salutem & amicitiam.

Paternitati & Sanctitati Vestrae sig­nificamus 10 ROBERTVM Comitem Normanniae cum omnibus co­pijs militum & peditum quos prece & pretio adunare potuit, die nominata & determinata, mecum ante Tenerchebraium acriter pugnasse; & tandem sub misericordia Dei vicimus, & sine multa caede nostrorum. Quid plura? Diuina misericordia Ducem Normanniae & Comitem Moritonij, & WILLIELMVM Crispinum, & WILLIELMVM de Ferreris, & ROBERTVM de Stuteuile senem, & alios vsque ad quadringentos milites, & decem millia peditum in manus nostras, & Normanniam dedit.20 De illis autem quos gladius peremit, non est numerus. Hoc autem non elatio­ni vel arrogantiae, nec viribus meis tribuo, sed dono Diuinae dispositionis at­tribuo. quo circa, Pater reuerende, supplex & deuotus genibus tuae Sancti­tatis aduolutus te deprecor, vt supernum Iudicem cuius arbitrio & volun­tate triumphus iste tam gloriosus & vtilis mihi contigit, depreceris vt non sit mihi ad damnum & detrimentum, sed ad initium bonorum operum & seruitij Dei, & sanctae Dei Ecclesiae statum tranquilla pace tenendum & corroborandum, vt amodò libera viuat, & nulla concutiatur tempestate bellorum.30

Igitur ob pacem quam Rex fecerat cum ANSELMO hac victoria eum po­titum multi testati sunt.

Normanniâ ergo sub Regiâ pace dispositâ, & Duce ROBERTO cum Co­mite Moritonij in Angliam sub captione praemissis, Rex ipse in Regnum suum reversus est. Adunatis autem ad Curiam ejus in Pascha, terrae Principibus, di­lata est Ecclesiarum ordinatio quam Rex se facturum disposuerat eò quòd sum­mus sedis Apostolicae Pontifex PASCHALIS Franciam venerat, & sibi ad Concilium quod Trecis erat celebraturus, à Rege HENRICO & ab AN­SELMO Archiepiscopo saepe supra memoratos viros, WILLIELMVM 40 & BALDWINVM mitti mandauerat. Ratus itaque Rex aliquid noui se in reditu illorum accepturum; in subsequens festum Pentecostes omnia distu­lit, quatenus, eis reuersis, securiùs quaeque, agnitâ Pontificis voluntate, dis­poneret.

Solutâ igitur Curiâ, ANSELMVS ad Abbatiam sancti EADMVNDI vadit crucem magnam ibi consecraturus, & alia quaedam Episcopalia officia admini­straturus. Quibus expletis, cum jam rediturum se putaret graui corporis infir­mitate corripitur, & nigrauescente languore ad extrema ferè perducitur. De­tentus autem est ibi propter ipsam infirmitatem vsque ad octauas Pentecostes, & Concilium quod sicut diximus dilatum erat, causa infirmitatis ejus, indu­cias 50 in Kl. Augusti accepit.

Inter haec, ex parte Apostolici allata est ANSELMO Epistola ista.

PASCHALIS Episcopus Seruus Seruorum Dei, venerabili Fratri ANSELMO Cantuariensi Episcopo salutem, & Apostolicam bene­dictionem.

De Presbyterorum filijs quid in Romana Ecclesia constitu­tum sit, Fraternitatem tuam nescire non credimus. Caeterùm quia in Anglo­rum regno tanta huiusmodi plenitudo est, vt maior penè & melior Clerico­rum pars in hac specie censeatur, nos dispensationem hanc sollicitudini tuae com­mittimus. Eos enim quos scientia & vita commendat apud vos, ad sacra of­ficia promoueri, pro necessitate temporis & vtilitate Ecclesiae concedimus; vt 10 in posterum constitutionis Ecclesiasticae praejudicium caueatur. De persona quoque RICHARDI Heliensis Abbatis, petentibus filijs nostris, HEN­RICO Rege & WILLIELMO de Warelwast, permittimus vt eam in communionem tuam, praemissa satisfactione, suscipias, & si ad Monasterij regimen vtilis eius persona conspicitur tuae dispensationi committimus, caetera etiam quae in regno illo pro necessitate temporis dispensanda sunt iuxta gentis barbariem, iuxta Ecclesiae opportunitates, sapientiae ac religionis tuae sollici­tudo dispenset.

20 In Kalendis ergo Augusti, conuentus Episcoporum, Abbatum, Procerum Regni Lundoniae in Palatium Regis factus est. Et per tres continuos dies, ab­sente ANSELMO inter Regem & Episcopos satis actum de Ecclesiarum In­uestituris; quibusdam ad hoc nitentibus vt Rex eas faceret more patris ac fra­tris sui, non juxta praeceptum & obedientiam Apostolici. Nam Papa in sen­tentia quae exinde promulgata fuerat, firmus stans, concesserat Hominia quae VRBANVS Papa aequè [...] Inuestituras interdixerat, ac per hoc Regem sibi de Investituris consentaneum fecerat, vt ex epistola quam supra descripsimus, colligi potest. Dehinc, praesente ANSELMO, astante multitudine, annuit Rex & statuit, vt ab eo tempore in reliquum nunquam per dationem Baculi Pasto­ralis 30 vel Annuli quisquam Episcopatu vel Abbatiâ per Regem vel quamlibet Lai­cam manum inuestiretur in Anglia; concedente quoque ANSELMO vt nul­lus in praelationem electus pro Hominio, quod Regi faceret, consecratione suscepti honoris priuaretur. Quibus ita dispositis, penè omnibus Ecclesijs An­gliae quae suis erant Pastoribus diù viduatae, per consilium ANSELMI ac Pro­cerum Regni, sine omni Virgae Pastoralis aut Annuli Inuestiturâ Patres à Re­ge sunt instituti. Instituti quoque sunt ibidem & eodem tempore ab ipso Re­ge quidam ad regimen quarundam Ecclesiarum Normanniae quae similiter suis erant Patribus destitutae.

40 Inter ista caepit ANSELMVS coram Rege regnique Episcopis atque Prin­cipibus exigere à GERARDO Archiepiscopo Eboracensi, professionem de sua obedientia & subjectione, quam non fecerat ex quo de Episcopatu Herefor­densi in Archiepiscopatum Eboracensem, vt supra meminimus, translatum fuerat. Ad quae cum Rex ipse diceret sibi quidem non videri necesse esse, vt professioni quam ordinationis suae tempore GERARDVS fecerat aliam super adderet, praesertim cum licet Ecclesiam mutauerit, idem tamen qui fuèrat in persona permanserit, nec à prima professione absolutus extiterit; ANSEL­MVS, in praesenti quidem, Regijs verbis adquieuit, ea conditione, vt GE­RARDVS in manum sibi daret se eandem subjectionem in Archiepiscopatu 50 ei seruaturum quam in Episcopatu professus fuerat. Annuit GERARDVS & suâ manu impositâ manui ANSELMI, interpositâ fide sua, pollicitus est se eandem subjectionem & obedientiam ipsi & successoribus suis in Archiepisco­patu exhibiturum quam Herefordensi Ecclesiae ab eo sacrandus Antistes pro miserat.

[Page 92] Exin statutum est, vt qui ad Episcopatum electi erant, Cantuariam irent, & ibi dignitatis ipsius benedictionem ex more susciperent. WILLIELMVS ita­que Wintoniensis, & ROGERIVS Serberiensis, ac REINELMVS tunc nuper Ecclesiae Herefordensi restitutus Episcopus, quorum supra meminimus, necnon WILLIELMVS qui Legatione Regis fungi solebat, tunc autem Execestrensi Ecclesiae electus Episcopus, VRBANVS quoque Glamorgatensi Ecclesiae quae in Gualis est similiter electus Episcopus, simul Cantuariam venerunt, & in Do­minica die quae fuit tertio Idus Augusti pariter ab ANSELMO consecrati sunt, ministrantibus & cooperantibus sibi in hoc officio suffraganeis ipsius se­dis, GERARDO videlicet Archiepiscopo Eboracensi, ROBERTO Lincolien­si 10 Episcopo, IOHANNI Bathoniensi, HERBERTO Norwicensi, ROBER­TO Cestrensi, RADVLFO Cicestrensi, RANVLFO Dunelmensi. Ipso die priusquam eorundem Episcoporum consecrationem ANSELMVS faceret, praesentibus eis & Episcopis qui conuenerant juxta mandatum Domini Papae (nam hoc ei per literas olim mandauerat) reddidit EALDWINO virgam Pa­storalem Abbatiae de Ramesei quam vt supra meminimus perdiderat in Con­cilio Lundoniensi.

In subsequenti etiam quinta feria, sacrauit in ipsa sede ROBERTVM Monachum Coenobij Sancti PETRI Westmonasterij, ad Regimen Abbatiae Sancti EADMVNDI.20

Ordinatio autem Abbatis Sancti AVGVSTINI per id temporis ea causa vt ita dixerim dilata est, quòd ipse qui in Abbatem, scilicet HVGO Monachus Beccensis, electus erat, nondum sacros ordines habebat. Ordinatus vero est ad Diaconatum ab Archiepiscopo in Capella sua Cantuariae cum multis alijs, in jejunio septimi mensis, & item ad Presbyteratum à WILLIELMO Exo­niensi Episcopo in eadem Capella, jejunio decimi mensis. ANSEMVS enim infirmabatur, & partim eâ re partim propter imminens festum Natiuitatis Christi, Cantuariam ad ANSELMVM idem Episcopus jussus venerat. Post haec cum ANSELMVS ordinationem ipsius Abbatis accelerare vellet, eo quod res Ecclesiae pessum ibant, & cotidiè in sui diminutionem intus & extrà deci­debant,30 voluit vt praedictus Episcopus eum in Abbatem ad Altare Christi Cantuariae solemniter (se astante) consecraret. Sed vbi Monachis Sancti AV­GVSTINI res innotuit, ad contra dicendum animati sunt. Nam Ecclesiam suam priuilegia habere commentati sunt per quae Abbatem suum non nisi in sede sua ordinari debere manifesta allegatione se probaturos asseruerunt. Dura­uit autem hac fabula illorum diebus nonnullis. ANSELMO nullatenus asser­tioni eorum cedere volente. Tandem in initio quadragesimae cum ANSEL­MVS juxta Lundoniam pro colloquïo Regis venisset, quidam ex ipsis Mona­chis quos ad rem exercendam ij qui domi remanserant pari voto selectos eo direxerant, omissis priuilegijs suis (quae nulla vel non rata à Rege & Principi­bus 40 comprobata, sunt & damnata) per suos aduocatos Regi persuaserunt, vt ANSELMO mandaret, Abbatem in Ecclesia Sancti AVGVSTINI, ex anti­qua consuetudine consecrare. Hujus mandati Nuncij fuerunt WILLIELMVS Episcopus Wintoniensis, & ROGERIVS Serberiensis, & WILLIELMVS Exoniensis, cum Giesleberto Abbate Westmonasterij à Rege ad ANSEL­MVM. Respondit ergo ANSELMVS, Si Rex me rogaret quatenus pro su [...] amore ipsum Abbatem in Ecclesia sua ordinarem fortassis facerem, ea conside­ratione, eo intuitu quod Antecessorum meorum, juris fuit & mei est indifferenter per Angliam vbicun (que) voluntas tulit, Episcopale officium administrare. Nunc autem quia mandat vt id faciam ex consuetudine, dico consuetudinis illud non esse. 50 At illi, si contra fidem non esse dinoscitur, omnino vult vt in sua sede consecretur. Refert, non omnia facienda sunt quae fidei contraria non sunt; Alio quin plura inconuenientia fierent. hoc quoque vnde agitur quamuis, si fieret, fidei contrarium non esset, fieri tamen ex consuetudine non debet, eo quod nimis inconueniens esset. [Page 93] Ei quippe, qui Canonicè mihi & Ecclesiae nostrae per omnia subijci debet, subditus in hoc contra ordinem fierem. Ad haec, Archiepiscopus Cantuariensis primas est totius Angliae, Scotiae, Hiberniae, & adjacentium Insularum nec pro alicujus personae consecratione nisi solummodo Regis ac Reginae sedem suam ex consuetudine egreditur. Si ergo Rex vult vt ego eundem honorem exhibeam Abbati Sancti AVGVSTINI quem sibi, parem eum vult in regno suo facere sibi. Quod ne fiat consulo sicut ei cui fidem debeo, Quatenus se ab hac voluntate cohibeat. Re ete­nim vera dico quia si vnquam tanta inordinatio in Anglia facta fuerit, non modo Regi sed Archiepiscopis, Episcopis, Principibus, & toti regno grande opprobrium 10 erit. Dixerunt. Eia, si eum in sede sua ordinare, istis rationibus actus, non vis, mandat vt in sua Capella se praesente, illum ordinari permittas ab aliquo Episcopo­rum cui ipse praeceperit. Respondit. Cur illum ab alio Episcopo ordinari permitte­rem quem ego gratia Dei, pro meo jure, vti debeo, ordinare potis sum? Et hoc quidem aiunt, mallet, vt illic eum tu ipse consecrares. Dixit. Si hoc fecero non­nullam injuriam faciam ipsi Domino meo▪ meum quippe non est, in Capella ejus Mis­sam celebrare, nisi quando ipse debet à me Coronari. Ita (que) si hoc facio pro Abbatis consecratione, Regius honor vilescet, & deinceps mei exemplo exigetur pro consue­tudine quod hactenus fiebat statuto tempore pro solo Regis honore. verum quia ipse vult vt proxime consecretur, eo quod nondum confirmato Abbate fluctuant 20 res Abbatiae, Si voluerit, hic in Capella Hospitij mei eum ordinabo, quoniam qui­dem mihi facile non est pro tam leui re hac vice Cantuariam ire. Relata sunt ista Regi & approbatâ ratione ANSELMI, laudauit vt omissis cunctis obje­ctionum ambagibus Abbas sacraretur, vti dixit, ANSELMVS. ordinauit igi­tur illum IV. Kl. Martj, quinta feria primae septimanae Quadragesimae apud Lambetham in Capella Roffensis Ecclesiae vbi tunc ANSELMVS erat hospita­tus. Accepta ab eo professione, ex more, qua se Ecclesiae Dorobernensi & Ar­chiepiscopis ejus Canonice, per omnia, obediturum promisit. Ij ergo qui af­fuerunt multo honestius ipsum Cantuariae potuisse sacrari dixerunt, & quod major honor esset Abbati, requirere Patrem patriae pro benedictione sua in 30 Metropoli sede quam in Capella Roffensis Ecclesiae. Inter haec ANSELMVS misit Domino Papae Epistolam hanc.

PASCHALI Domino Patri (que) Reuerendo summo Pontifici ANSEL­MVS seruus Ecclesiae Cantuariensis debitum obedientiam cum oratio­num assiduitate.

Non debeo tacere excellentiae vestrae, quod per eam Dei gratia operatur in Anglia & in Normannia. Rex qui dominatur Anglis & Normannis obedienter suscipiens vestram iussionem Inuestituram Eccle­siarum renitentibus multis, omnino deseruit, quod vt faceret; ROBERTVS Comes de Mellente, & RICHARDVS de Redueris, vt fideles vestri 40 & filij Ecclesiae veritatis attracti monitis vehementer institerunt. Rex ipse in personis eligendis nullatenus propria vtitur voluntate, sed religiosorum se penitus committit consilio; de me autem quantas debeo gratias paternae be­nignitati vestrae scribendo non sufficio reddere, sed eas in charta cordis mei scriptas lego assidue. cum enim sicut serui vestri dilecti fratres nostri WIL­LIELMVS & BALDWINVS, retulerunt, vitae meae corruptibilis curam ne cito deficiat tam benigna solicitudine mihi gerere praecipitis, non modicum pietatis affectum magnitudinem vestram erga paruitatem meam habere mon­stratis. 50 Omnipotens Deus vitam vestram nobis in omni prosperitate diu custodiat.

Hanc Epistolam idcirco placuit huic operi admiscere, vt ea teste monstra­remus quae de Inuestituris Ecclesiarum diximus rata esse. Ad quam etiam [Page 94] correctionem Mellentinus Comes pro literis quas ei vt supra scripsimus Papa direxerat perductus fuerit, hujus testimonio designare, pari voto cordi fuit. re etenim vera ab ijs in quibus olim versatus fuerat quadam ex parte muta­tus erat. siquidem justi amator istis Consilium, illis auxilium, aliquibus v­trumque, juxta quod ratio exigebat, saepe exhibebat. Rex ipse HENRI­CVS illus Consilio, in regni negotijs praestantius, & efficacius caeteris credens, defuncti fratris sui Regis vestigia, sequi, sicut fatebatur, perhorrebat. Attamen praefatus Comes nec Anglos diligere nec aliquem illorum ad Ecclesiasticam dignitatem prouehi patiebatur.

Supra memorato GVNDVLPHO Roffensi Episcopo de hac vita sublato,10 ANSELMVS ad eum sepeliendum Rofam iuit, qui, obsequio sub magna lu­gentium Monachorum, Clericorum, ac Laicorum multitudine decenter ex­pleto; res ipsius Episcopij sicut expedire melius intelligebat, ad opus Ec­clesiae intus & extra, suas videlicet, ordinauit. Bacculus autem Episcopalis Cantuariam ab ERNVLFO Monacho Roffensi, qui ejusdem Episcopi Capella­nus extiterat pro more delatus est, & in praesentia fratrum super Altare Do­mini Saluatoris praesentatus.

Inter ista Rex HENRICVS considerans, totum penè Regnum in grauem aerumnam multis ex causis decidisse, per consilium ANSELMI & Procerum Regni operam dare instituit qualiter aliquo modo, mala quae pauperes maxi­me 20 deprimebant, mittigarentur. Cujus boni exordium gnarus à sua Curia cae­pit. Tempore siquidem fratris sui Regis hunc morem multitudo eorum qui Curiam ejus sequebantur habebat, vt quae (que) pessundarent, diriperent, & nul­la eos cohibente disciplina, totam terram, per quam Rex ibat deuastarent▪ accedebat his aliud malum; plurimi nam (que) eorum sua malitial. inebriati. debriati dum reperta in hospitijs quae inuadebant, penitus absumere non valebant, ea aut ad forum per eosdem ipsos, quorum erant, pro suo lucro ferre, ac vendere, aut supposito igne cremare, aut si potus esset, lotis exinde equorum suorum pe­dibus, residuum illius per terram effundere, aut certe aliquo alio modo disper­dere solebant. Quae vero in Patresfamilias crudelia, quae in vxores ac filias 30 eorum indecentia fecerint, reminisci pudet. Has ob causas quiqui, praecogni­to Regis aduentu, sua habitacula fugiebant, sibi suisque quantum valebant, in syluis vel alijs locis in quibus se tutari posse sperabant, consulentes. Huic ma­lo Rex HENRICVS mederi desiderans, indicto edicto omnibus qui aliquid eorum quae dixi, fecisse probari poterant, aut oculos erui aut manus vel pedes vel alia membra constanti justitia strenuus faciebat amputari. Quae justitia in pluribus visa, caeteros integritatem sui amantes, ab aliorum laesione detor­rebat.

Item Moneta corrupta & falsa multis modis multos affligebat. Quam Rex sub tanta animaduersione corrigi statuit vt nullus qui posset deprehendi fal­sos 40 denarios facere, aliqua redemptione, quin oculos & inferiores corporis partes perderet, juuari valeret. Et quam saepissime dum Denarij eligebantur, flectebantur, rumpebantur, respuebantur, statuit vt nullus Denarius vel Obolus integer esset. Ex quo facto magnum bonem ad tempus toti Regno creatum est. Haee, in saecularibus ad releuandas terrae aerumnas, interim Rex faciebat. Diuina nihilominus officia, quoniam indigne per quorundam Sacerdotum manus eo vsque tractabantur, sollicitus institit, vt & ipsa suo ritu castè celebrarentur. Multi nempe Presbyterorum statuta Concilij Lundoniensis, necne vindictam quam in eos Rex exercuerat, quorum superius mentionem fecimus, postpo­nentes, suas foeminas retinebant, aut certe duxerant quas prius non habebant.50 Quod incontinentiae crimen Rex subuertere cupiens, adunatis ad curiam suam in solemnitate Pentecostes apud Lundoniam cunctis majoribus Regni, de nego­tio cum ANSELMO Archiepiscopo & caeteris Episcopis Angliae tractauit, eosque ad malum illud extirpandum regali Authoritate atque potentia fultos [Page 95] roborauit. Vnde ANSELMVS Archiepiscopus Cantuariensis, & THOMAS electus Archiepiscopus Eboracensis (nam GERARDVS tunc nuper ad eandem curiam tendens abjerat) & omnes alij Angliae Episcopi statuerunt in praesen­tia ejusdem gloriosi Regis HENR [...]I, assensu omnium Baronum suorum, vt Presbyteri, Diaconi, Subdiaconi, caste viuerent, & foeminas in domibus suis non haberent, praeter proxima consanguinitate sibi junctas, secundum quod sancta Nicena Synodus definiuit. Illi vero Presbyteri, Diaconi, Subdiaconi, qui post interdictum Lundoniensis Concilij foeminas suas tenuerunt, vel alias duxerunt, si amplius Missam celebrare vellent, eas omnino à se facerent sic a­lienas, 10 vt nec illae in domos eorum, nec ipsi in domos earum intrarent, sed ne­que in aliqua domo scienter conuenirent, neque hujusmodi foeminae in terri­torio Ecclesiae habitarent; si autem propter aliquam honestam causam, eos colloqui oporteret, cum duobus ad minus legitimis testibus, extra domum col­loquerentur. Si vero in duobus aut in tribus legitimis testibus, vel publica Parochianorum fama, aliquis eorum accusatus esset, quod hoc statutum vio­lasset, purgaret se adjunctis sibi secum ordinis sui idoneis testibus sex, si Pres­byter; quin (que) si Diaconus; quatuor si Subdiaconus esset. Cui autem haec purgatio deficeret, vt transgressor sacri statuti judicaretur. Illi autem Presby­teri qui diuini Altaris, & sacrorum ordinum contemptores praeeligerent cum mulieribus habitare, à diuino offico remoti, & omni Ecclesiastico beneficio 20 priuati, extra Chorum ponerentur infames pronuntiati. Qui vero rebellis & contemptor foeminam suam non relinqueret & Missam celebrare praesumeret, vocatus ad satisfactionem, si negligeret, octauo die excommunicaretur; eadem sententia Archidiacones & Canonicos omnes complectebatur, tam de mulie­ribus relinquendis quam de vitanda earum conuersatione, & de districtione censurae, si statuta transgressi fuissent. Iurarent insuper Archidiaconi omnes quod pecuniam non acciperent pro tolleranda transgressione hujus statuti, nec tollerarent Presbyteros, quos scirent foeminas habere Cantare vel Vicarios habere, & si eos audirent calumniari, veritatem inde inquirerent. Similiter & 30 Decani haec eadem per omnia jurarent. Qui vero Archidiaconus vel Decanus hoc jurare nollet, Archidiaconatum vel Decanatum irrecuperabiliter perderet. Presbyteri verò qui, relictis mulieribus, Deo & sacris Altaribus seruire elige­rent quadraginta dies pro transgressione praefati Concilij ab officio cessantes, pro se interim Vicarios haberent, injuncta eis poenitentia, secundum quod E­piscopis eorum visum esset. Omnia verò mobilia lapsorum post hac Presbyte­rorum, Diaconorum, Subdiaconorum, & Canonicorum traderentur Episco­pis, & Concubinae cum rebus suis velut adulterae.

His diebus sermo habitus est de Parochia Episcopi Lincoliensis quae in ni­mium tendebatur, eo (que) processit vt, quum ratio Christianitatis id vtile fore 40 suadebat, Regi & Archiepiscopo caeteris (que) Principibus regni visum fuerit, de ipsa Parochia sumendum quo fieret alter Episcopatus, cujus Cathedrae princi­patus poneretur in Abbatia de Heli. Sed ANSELMVS quem ipsius negotij summa respiciebat, sciens praeter consensum & Romani Pontificis authorita­tem nouum Episcopatum nusquam rite institui posse, scripsit ei sic.

DOmino & Patri reuerendo PASCHALI summo Pontifici AN­SELMVS Ecclesiae Cantuariensis, debitam obedientiam cum fideli obsequio & orationibus.

Quoniam robur dispositionum quae vtiliter 50 fiunt in Ecclesia Dei, de vestrae pendet authoritate prudentiae, quando fiunt, ad vestrum referendae sunt notitiam & iudicium, vt, cum Apostolico assensu fuerint confirmatae, nulla praesumptione à posteris, quae salubriter statutae sunt, queant violari, sed rata permaneant in perpetuum. In Anglia est [Page 96] quidam Episcopatus, scilicet Lincoliensis, cuius Diocoesis tam ampla est vt ad ea quae non nisi ab Episcopali persona fieri queunt vnus Episcopus plene sufficere non possit. Quod cum consideraret Rex, & Episcopi, & Principes, & alij rationabiles & religiosi viri regni Anglorum, ad vtilitatem Ecclesiae visum consilium est Episcopatum praefatum in duos diuidere; ita vt sedes E­piscopalis in quadam Abbatia quae sita est in Insula vocata Heli, & est intra praefatam diocesim constituatur, Monachis ibidem permanentibus sicut sunt multi Episcopatus qui Monachos in Matre Ecclesia habent, non Canonicos.10 Quod libenter concedit ipse Episcopus Lincoliensis ROBERTVS nomi­ne, quia pro ijs quae assumuntur de sua Ecclesia ad instaurandum nouum Epi­scopatum in Heli, tantum Ecclesiae Lincoliensi restauratur, vt ipse sufficiens & gratum sibi esse fateatur. Cui rei mihi tum propter praedictam necessi­tatem, tum propter multitudinem praedictorum qui in hoc consentiunt, visum est, vt, salua vestra auctoritate, assensum praeberem. Precatur igitur suppli­citer mea paruitas, quatenus hoc quod pro vtilitate Ecclesiae sic dispositum est, vestra auctoritate in perpetuum roboretur, ne à posteris vlla praesumptio­ne (quod bene statutum fuerit) violetur. Oramus Dominum Omnipoten­tem 20 vt Ecclesiae suae vos in diuturna prosperitate custodiat.

Soluta Curia, ANSELMVS ad villam suam, Murtelac nomine, iuit. ibi (que) in subsequenti jejunio quarti mensis, multos ad sacros Ordines promouit. In­ter quos RICARDVM quoque in praecedenti proxima solemnitate Penteco­stes electum ad Pontificatum Ecclesiae Lundoniensis, ad Presbyteratum ordi­nauit.

Deinde ad festiuitatem gloriosissimorum Apostolorum PETRI & PAVLI Cantuariam veniens die ipsius festiuitatis in Capitulo praesentibus Ecclesiae Fra­tribus & multis alijs tam Monachis quàm Clericis, necnon & Laicis, dedit 30 RADVLPHO Abbati Sagij, viro equidem bono & religioso, & ipsi Ecclesiae valdè familiari, Episcopatum Roffensem, accepto prius ab ipso coram omnibus Hominio, ac fidelitate. Quam fidelitatem se illi, & cunctis legitimis successo­ribus ejus Ecclesiae (que) Cantuariensi perpetuò seruaturum promisit, & hoc super quatuor Euangelia jurando confirmauit. In crastino autem misit eum Rouece­stram, & eum eò WILLIELMVM Archidiaconum suum, vt illum ex sua parte ipso Episcopatu inuestiret. Ejusdem quoque negotij causa misit & AN­TONIVM Monachum illuc, qui Subprioris officio in Monasterio Cantuari­ensi fungebatur. Nam ex quo AERNVLPHVS ipsius Ecclesiae Prior apud Bur­gum Abbas fuerat factus, vsque id temporis nullus in Prioratum successerat.40

Eodem tempore Rex Normanniam ire parabat. ANSELMVS autem ad benedicendum illi, portum Maris vbi transire debebat, ab eo inuitatus adue­nit. Sed nocte, cùm sequenti mane brachiolum Maris quo Regis hospitium ab hospitio ANSELMI dirimebatur, Regi locuturus transire deberet, adeò infirmatus est, vt ad Regem accedere nullo pacto valeret. Quod vbi nuntia­tum est Regi, ei per WILLIELMVM Episcopum Wintoniensem, & ejusdem nominis Episcopum Execestrensem praecipiendo mandauit, ne ad se vllatenus iret sed plenae indulgeret quieti. Per eosdem quoque semetipsum, quo pergebat, & filium suum quem in regno relinquebat cum toto regno com­mendauit tuitioni ejus, vt quicquid statueret, ratum esset; irritum, quod pro­hiberet.50 Rogauit etiam illum propter amorem sui, consecrare supra memora­tum RICHARDVM Lundoniensi Ecclesiae electum Pontificem, apud Cicestram, quoniam prope erat, & Episcopi quos adjutores ac ministros in officio ipso haberet, prestò▪ Causa autem, propter quam hoc ita festinato fieri volebat, illa [Page 97] dicebatur esse, quia eundem RICHARDVM in saecularibus multum va­lentem, longe versus Occidentales Angliae fines, ad sua negotia exercen­da transmittere sub celeritate disponebat. At ANSELMVS consideratis qui­busdam rationabilibus causis renuit, nec Episcopum sacrare in Cicestra, si­cut petebatur, adquieuit. Veruntamen ne nihil pro Rege qui cunta, quae tunc petebatur pro ANSELMO faciebat, facere videretur, eundem Epi­scopum pro amore illius in Capella sua apud Pagaham consecrauit, VII. Kl. Augusti ministrantibus ei in hoc officio WILLIELMO Episcopo Wintoni­ensi, ROGERIO Serberiensi, RADVL [...]O Cicestrensi, & WILLIEL­MO 10 Execestrensi, accepta prius ab eo pro more de obedientia & subjectione sua, professione.

Posthaec venit ANSELMVS Cantuariam, & ibi cum magno honore, sacrauit praefatum RADVLFVM Roffensi Ecclesiae electum Episcopum, quin­to Idus Augusti, Ministrantibus sibi in hoc WILLIELMO Episcopo Wintoniensi, RADVLFO Cicestrensi, & RICHARDO Lundonensi. Qui RICARDVS Antecessorum suorum morem secutus, honesto munere hono­rauit ipso die Matrem suam Ecclesiam Cantuariensem juxta quod statutum fuerat à Rege quando impetrauit ab ANSELMO vt eum sacraret apud Pa­gaham sicut diximus.

20 Inter haec electus est ab ALEXANDRO Rege Scotiae & Clero & Populo Monachus quidam Dunelmensis nomine TVRGODVS ad Episcopatum San­cti ANDREAE de Scotia. Cujus consecratio dum vltra quam expediret de­moraretur, tum propterea quia THOMAS Eboracensis Ecclesiae Antistes e­lectus necdum fuerat consecratus, tum propter quaedam alia, quae longum est enarrare, RANVLFVS Dunelmensis Episcopus proposuit eundem ele­ctum in praesentia ipsius THOMAE apud Eboracam consecrare, associatis si­bi Episcopis Scotiae & Orcadarum Insularum. Verum, quia id praeter consen­sum & auctoritatem Cantuariensis Episcopi rite fieri non posse sciebat, manda­uit ei de negotio per militem quendam, & vt ejus consilio & concessione 30 sacraretur, deprecatus est. Ad quae scripsit ei Epistolam hanc.

ANSELMVS Archiepiscopus Cantuariae, RANVLFO Episcopo Dunelmensi, Salutem.

Mandastis mihi per quendam militem SCOLLANDVM nomine, quod volebatis, vt electus Episcopus Ec­clesiae Sancti ANDREAE de Scotia sacraretur, & hoc volebatis fieri meo Consilio & mea concessione. Sed hoc nec debet nec potest Canonice fieri ab eodem electo Archiepiscopo, nec ab alio per illum, priusquam ipse fiat Archiepiscopus Canonica consecratione. Quapropter nec consulo nec 40 concedo, (immo interdico) ne fiat ante Consecrationem eiusdem electi Archie­piscopi, nisi à me si forte hoc necessitas exegerit. Vale.

Post haec ANSELMVS considerans THOMAM Episcopalem suam be­nedictionem non ita expetere, sicut debebat, scriptam hanc Epistolam ei direxit.

ANSELMVS Archiepiscopus Cantuariensis, Amico suo THOMAE electo Archiepiscopo Ecclesiae Eboracensi, Salutem.

Canonica Au­ctoritas praecipit vt Ecclesia Episcopatus vltra tres menses non maneat 50 sine Pastore. Quoniam autem Regi placuit consilio Baronum suorum & nostra concessione vt vestra persona Eligeretur ad Archiepiscopatum Eboracae, non debet per vos terminus salubriter constitutus diutius differri. Vnde miror, [Page 98] quia post electionem vestram non requisistis vt consecraremini, ad quod electus estis. Mando ita (que) vobis vt Octauo Idus Septembris sitis apud Matrem ve­stram Ecclesiam Cantuariensem ad faciendum quod facere debetis, & ad su­scipiendam consecrationem vestram. Quod si non feceritis, ad me pertinet vt ego Curam habeam & faciam quae pertinent ad Episcopale officum in Ebora­censi Archiepiscopatu. Praeterea audiui quod vos priusquam consecremini fa­cere vultis vt electus Episcopus Sancti ANDREAE de Scotia apud Ebora­cam consecretur. Quod nec vos facere debetis, nec ego concedo, sed omnino in. terdico ne fiat, aut de illo aut de aliqua persona quae in Regimen animarum de­bet 10 prouehi ab Archiepiscopo Eboracensi, quia non pertinet ad vos dare, vel concedere alicui, Regimen, aut Curam animarum quia nondum accepistis. Valete.

Ad illam, scripta est Epistola haec.

DIlectissimo Patri & Venerabili Domino ANSELMO Sanctae Can­tuariensis Ecclesiae Archiepiscopo, THOMAS Eboracae Metropoli electus licet indignus, Salutem & amicae fidelitatis obsequium.

Gratias ago vobis, Reuerende Pater, quod me semper dilexistis & audiuistis, & de prouentu meo exultauit, & laetatum est cor vestrum in Domino. Dominus 20 Deus retribuat vobis pro me. Quod ad consecrationem meam venire distuli causa fuit non vna nec parua quae me detinuit. Pecuniam quam pro facul­tate mea magnam causa veniendi ad vos contraxeram vltra spem meam, & nimiùm diù moratus totam dispendi Wintoniae à quâ citiùs discedens, ad vos venire disposueram. Placuit autem Domino nostro Regi vt quum ille Le­gatos Romam pro causa sua mittebat, ego cum eis meum mitterem ad requi­rendum Ecclesiae nostrae Pallium. Festinanter igitur consilio Regis ad propria reuersus ad hoc opus quaesiui, & adhuc quaero pecuniam, sed parum, nisi gra­uiter 30 mutuatum, inuenio; quoniam Dominus GIRARDVS Archiepiscopus Ecclesias nostras & homines & ipsum dominium nostrum multum pauperauit. Et certe Rex promisit mihi quod vobis colloqueretur, & dilationem meam apud vos excusaret. Termino à vobis constituto (Domino auxiliante) ero apud san­ctam Cantuariensem Ecclesiam si opportune potero, suscepturus & facturus quae debeo. Quod si non potero, cum mihi Paternitas vestra mandauit vt quin­ecem diebus antè, vobis renuntiarem, precor benignitatis vestrae sanctitatem, vt decem diebus ante vobis renuntiare possim, mihi concedatis. Literas verò Pater­nitatis 40 vestrae requiro in testimonium personae & electionis nostrae quales debe­tis & scitis oportere. Hoc modo vestra Sanctitas meae paruitati debet; hoc ve­stra Ecclesia nostrae denegare non debet. De electo Episcopo Sancti ANDREAE de Scotia, quod audistis; rumores sunt, quibus credere non oportet. Facile ergo est interdici, quod, vt fieret, non à me excogitatum est. Viuere vos sanum, lae­tum (que), diu (que), Deo (que), nostra Domino nostro supplicat Ecclesia. Sanctae Can­tuariensis Ecclesiae congregationem saluto & oro vt pro me oret. Valete.

Rescriptum ANSELMI ad eundem THOMAM.

ANSELMVS Archiepiscopus Cantuariensis Amico suo THOMAE 50 Electo Archiepiscopo Eboracensi salutem.

Mandastis mihi in lite­ris vestris quod termino à me vobis constituto (Deo auxiliante) Can­tuariae eritis, si opportune poteritis, suscepturus & facturus quod debetis. Ro­gastis [Page 99] quoque vt si id efficere non valetis, concederem quatenus id mihi X. diebus ante renunciare possetis. sed & WILLIELMVS Clericus Nun­cius vester precatus est me ex vestra parte, quatenus ego ipsum terminum ad­uentus vestri aliquantum extenderem, vt ad nos opportunius possetis venire. Quod & ego causa vestri amoris, & opportunitatis libenter facio. Ne itaque opus sit vos mihi quicquam ante, de vestro aduentu renunciare, Summoneo vos vt die Dominico qui erit quinto Kl. Octobris Cantuariae sitis ad faciendum quod facere debetis; & ad suscipiendam Consecrationem vestram. Praeterea 10 quod dicitis in literis vestris vos pecuniam quaerere, vt Romam mittatis pro Pallio Ecclesiae vestrae, non concedo. Et puto quod id frustra faceretis, quoniam nullus debet habere Pallium antequam sit consecratus. Literas quas requiritis in testimonium personae & electionis vestrae, cum mihi locuti fueritis & osten­deritis cui eas dirigere debeo, libenter faciam pro vobis, sicut pro amico, quod facere debebo. Valete.

Ratus ergo ANSELMVS non esse ab re praemunire Dominum Papam dè negotio Pallij, quod sibi THOMAS se mandauerat requisiturum, scripsit ei E­pistolam 20 hanc.

DOmino & Patri verè diligendo & reuerendo PASCHALI summo Pontifici, ANSELMVS Seruus Ecclesiae Cantuariensis debitam obedientiam cum fidelibus orationibus.

Quoniam fortitudo & directio Ecclesiarum Dei maxime pendet ex auctoritate Paternitatis vestrae post Do­minum, quando ratio exigit ad eius libenter recurrimus auxilium & consilium. Archiepiscopus Eboracensis, GIRARDVS nomine, migrauit de hac vita. Etalius, THOMAS nomine, loco eius electus est. De quo rumor est quòd 30 quaeritur ei Pallium antequam sit consecratus, & mihi faciat professionem se­cundum antiquam consuetudinem Antecessorum meorum & suorum. Haec est igitur summa precum mearum in hacre; vt antequam consecretur & mihi debitam obedientiam (ficut dixi) profiteatur, & hoc factum esse literis no­stris cognoscatis, à vestra Excellentia Pallium non suscipiat. Quod non dicoid­circo, quod illi Pallium inuideam, sed quoniam quidam autumant, & etiam procurant, vt si hoc à vobis concessum fuerit, confidat se professionem debitam mihi posse denegare. Si enim hoc contingeret, scitote, quia Ecclesia Angliae 40 scinderetur, & secundum sententiam Domini dicentis (Omne Regnum in seipsum diuisum desolabitur) desolaretur & vigor Apostolicae discipli­nae in ea non parum d [...]bilitaretur. Ego quoque nullatenus remanerem in An­glia. Non euim deberem aut possem pati, vt (me in ea viuente) Primatus Ecclesiae nostrae destrueretur. H [...] ipsum & eodem affectu suggero, reueren­tiae vestrae de Lundonia, si eius Episcopo Pallium petitur (quod nunquam ha­buit) vt scilicet ad hoc nullatenus assensum praebeat. Quidam namque concin­nant sub hac specie boni, Primatus Cantuariae dignitatem quemadmodum non 50 oportet humiliare. Misi Sanctitati v [...]strae in hoc anno post Pentecosten literas per BERNARDVM seruientem Domini PETRI Camerarij vestri quod Rex Angilae conqueritur, quod sustinetis Regem Teutonicum dare Inuesti­turas [Page 100] Ecclesiarum sine excommunicatione, & ideo minatur, sine dubio se re­sumpturum suas Inuestituras, quoniam ille suas tenet in pace. Videat igitur prudentia vestra sine dilatioue quid inde agere debeatis, ne quod tam bene aedificastis, irrecuperabiliter destruatur. Rex enim noster diligenter inquirit, quod de illo Rege facitis. Oramus Dominum Deum vt nos laetificet, de diutur­na prosperitate vestra.

Rescriptum Domini Papae ad ANSELMVM.

PASCHALIS Episcopus Seruus Seruorum Dei dilecto Fratri AN­SELMO 10 Cantuariensi Archiepiscopo salutem & Apostolicam bene­dictionem.

Literas tuae dilectionis recepimus per quas affabilitatis tuae dulcedinem recognouimus. Bene autem & sapienter egistis quod nos de causa & honore Cantuariensis Ecclesiae praemonitos & cautos reddidisti. Nos si­quidem in Te ipsius beati AVGVSTINI Anglorum Apostoli personam venerabilem intuemur, & ideò Honori tuo, vel Ecclesiae tuae aliquid detra­here omnino refugimus; vnde quae rogasti libenter suscepimus & ad seruan­dum tuum & Ecclesiae tuae honorem, custodiam & sollicitudinem adhibemus.20 Porro quod in eisdem literis significasti scandalizari quosdam quod Regem Teutonicum dare Inuestituras Ecclesiarum toleramus; nec tolerasse nos ali­quando, nec toleraturos scias. Expectauimus quidem vt ferocia Gentis illius edomaretur. Rex vero si in paternae nequitiae tramite perseuerauerit, Beati PETRI gladium quem jam educere coepimus, proculdubio experietur.

Supra memoratus THOMAS inter ista, mutato priori consilio, Cantuariam statuto sibi termino, prohibitus à Canonicis suis, sicut per literas ANSELMO mandauit, venire non potuit, & ob hoc quid sibi inde foret agendum, consi­lium 30 ab eo petiuit. Ipsi quippe Canonici scientes ANSELMVM aetate simul, & debilitate fatigari, rati sunt eum citius huic vitae subtrahendum, & ideo mo­ta calumnia Ecclesiam Eboracensem parem esse Cantuariensi ANSELMO scrip­serunt. In quo tamen electum antistitem Ecclesiae suae Cantuariam ire debere pro benedictione sua cognouerunt, sed professionem de subjectione sua Ponti­fici Cantuariensi eum faeere debere negauerunt, ac ne faceret, quantum in eis fuit, ex parte Dei & Romanae Ecclesiae prohibuerunt. Quod quali fama ipsos Canonicos apud multorum mentes notauerit &, me tacente, conijcere possunt, qui, quid juris ex antiquo Ecclesia Cantuariensis super Eboracensem semper ha­bere 40 consueuerit, sciunt. ANSELMVS autem postponens Clericorum literis respondere, ad literas THOMAE scripsit haec.

ANSELMVS Archiepiscopus Cantuariensis amico suo THOMAE electo Archiepiscopo Eboracensi salutem.

Mandaui vobis caritatiue plusquam semel, quatenus ad Matrem vestram Ecclesiam Cantuarien­sem veniretis, ad suscipiendam benedictionem vestram, & ad faciendum quod debetis, & non venistis. Qua proper eâdem dilectione vobis adhuc man­do quatenus apud ipsam Matrem vestram sexto Idus Nouembris sitis, vt fa­ciatis 50 quod debetis & suscipiatis benedictionem nostram. Praeterea, quia consi­lium petitis, consulo vobis vt non incipiatis aliquod quod non debetis, contra [Page 101] Ecclesiam Cantuariensem. Nam procerto sciatis quia omnibus modis qui­bus possum ad hoc me impendam, vt de sua dignitate Ecclesia ipsa meo tem­pore nihil perdat. Valete.

Non venit, sed directa Epistola haec inter alia scripsit.

CAusam qua differtur Sacratio mea, quam nemo studiosius quam ego vellet accelerare, qui protulerunt non desistunt, corroborare. Quamobrem quam periculosum, quam turpe sit contra consensum Ecclesiae (cui praefici 10 debeo) regimen ipsius inuadere, vestra discretio nouerit. Sed & quam formi­dabile quam sit euitandum sub specie benedictionis maledictionem induere.

Ex his ANSELMVS aduertens THOMAM Clericorum suorum, magis quàm suo, quod petiuerat, consilio inhaerere, fecit Episcopos veuire ad se, & cum eis negotio tractans, quid praecipuè foret agendum, disquisiuit. Probant illi duos adhuc Episcopos ad eum dirigi, qui illum ex parte ANSELMI & om­nium Episcoporum Angliae moneant, coeptae rebellioni renunciare, & siquidem id facere nolit, suadeant ei Cantuariam pro benedictione sua, secundum quod fe facere debere cognouerat, venire ibi (que) (si possit) probet se à subjectione 20 quam ANSELMVS exigebat debere liberum esse, & hoc si queat efficere sacra­tus redeat in sua cum pace. Placuerunt ista Patri. Et haec agere missi sunt Epi­scopi duo, Lundoniensis videlicet qui Decanus Ecclesiae Cantuariensis, & Roffen­sis qui ejusdem Ecclesiae proprius atque domesticus esse dignoscitur. Hij ergo iter aggressi, mandauerunt THOMAE, & occurrit eis apud Suthwellam villam suam. Exponunt ei, pro quibus venerint. at ipse Nuncium suum quem Nor­manniam ad Regem miserat, & plures de suis, quos ad se longè inde perue­nire mandauerat, se expectare respondit. qui cum venerint, inquit, audito eo­rum consilio, faciam quod potissimum mihi faciendum laudauerint. Reuersi in istis Episcopi sunt.

30 Post haec, breui temporis spacio interposito, Nuncius ex parte THOMAE ad ANSELMVM directus, literas, quas ecce scribimus, sigillo Regis inclusus ei porrexit.

HENRICVS Dei gratia Rex Anglorum ANSELMO Cantua­riensi Archiepiscopo, caro Patri suo salutem, & amicitiam.

Mando vobis vt respectetis aequo animo & bona voluntate benedictionem THOMAE Eboracensis Archiepiscopi, vsque ad Pascha, & quicquid in­ter vos inde actum est. Ego enim, si infra praedictum terminum in Angliam 40 rediero; Consilio Episcoporum & Baronum meorum vos juste & honorifice inde concordabo. Quod si tam citò non rediero, taliter inde agam quod fraterna pax & bona concordia inter vos erit.

Ad haec, Nuncio petenti quid ANSELMVS vellet dare responsi, Dixit, Se Regi qui sibi literas misit non THOMAE responsurum. Delegata igitur legatione hujus rei, ODONI Decano Ecclesiae Cicestrensis, & ALBOLDO Monacho Coenobij sanctae MARIAE Beccensis, destinauit eos in Normanniam ad Regem narrare illi totum quod praesentis dissidij tenore, inter se & Eboracenses actum extiterat. Rogarent etiam illum quatenus suae Auctoritatis ingenuitate, & pro­uisione 50 satageret, ne integritas Christianitatis in duo diuisa scinderetur in An­glia, certus existens, quod scissionem juxta Domini dictum desolatio sequere­tur. De inducijs autem quas THOMAE Eboracensi Archiepiscopo dari manda­uerat, pro certo sciret, quòd prius pateretur totus membratim dissecari, quàm de negotio, in quo illum contra antiquas Sanctorum Patrum sanctiones, si in­justè [Page 102] & aduersus Deum erexisse sciebat, vel ad horam illas aliquando daret. Reuersi Nuncij, referunt Regem aequo animo ac benigno verba ANSELMI suscepisse, pollicitum (que) se per auxilium & misericordiam Dei re ipsa ostensu­rum, quod integritatem Christianitatis diligeret in Anglia, non scissuram.

Inter haec languor qui corpus Patris ANSELMI grauiter affligebat gra­uior sibi ipsi de die in diem fiebat. Notae tamen rebellionis non immemor, Scripsit THOMAE Epistolam hanc.

ANSELMVS Minister Ecclesiae Cantuariensis, THOMAE electo Archiepiscopo Eboracensi.

Tibi THOMA, inconspectu Omnipo­tentis 10 Dei, Ego ANSELMVS Archiepiscopus Cantuariensis & totius Brittanniae primas loquor. Loquens ex parte ipsius Dei, Sacerdotale officium, quod meo jussu in Parochia mea per suffraganeum meum suscepisti, tibi interdico atque praecipio ne te de aliqua Cura Pastorali vllo modo prae­sumas intromittere, donec à rebellione quam contra Ecclesiom Cantuarien­sem incepisti, discedas, & ei subiectionem quam Antecessores tui, THOMAS videlicet, & GIRARDVS Archiepiscopus, ex antiqua Antecessorum con­suetudine, professi sunt, profitearis. Quod si in ijs, quae caepisti magis perse­uerare,20 quam ab eis desistere, delegeris, Omnibus Episcopis totius Brittanniae sub perpetuo Anathemate interdico, Ne tibi vllus eorum manus ad promotio­nem Pontificatus imponat, vel, si ab externis promotus fueris, pro Episcopo vel in aliqua Christiana communione te suscipiat. Tibi quo (que) THOMA sub eodem Anathemate ex parte Dei interdico, vt nunquam benedictionem Epi­scopatus Eboracensis suscipias nisi prius professionem, quam Antecessores tui THOMAS & GIRARDVS Ecclesiae Cantuariensi fecerunt, facias. Si autem Episcopatum Eboracensem ex toto dimiseris, concedo, vt officio 30 Sacerdotali, quod iam suscepistis, vtaris.

Hanc Epistolam omnibus Episcopis Angliae, singulam, singulis cum suo si­gillo direxit, vnicui (que) mandans atque praecipiens, per Sanctam obedientiam, quam Ecclesiae Cantuariensi debebant, vt secundum quod in illa scriptum erat se erga ipsum THOMAM deinceps tenerent.

Post haec XI. Kl. Maij defunctus est Cantuariae in Metropoli sede Gloriosus Pater ANSELMVS, & die sequenti (quae fuit Coena Domini) in Majori Ecclesia ad Caput venerandae memoriae LANFRANCI Praedecessoris sui, ho­norificè sepultus, Anno Incarnati verbi Millesimo Centesimo nono, Regni vero HENRICI gloriosi Regis Anglorum Nono, Pontificatus autem ipsius 40 ANSELMI XVI. Aetatis vero septuagesimo sexto.

Itaque post haec, paucis diebus euolutis, venit Angliam, missus à veneran­do summo Pontisice Paschale, Clericus quidam (VLRICVS nomine) Cardi­nalis Sanctae Romanae Ecclesiae. Hic Pallium Eboracensi Ecclesiae secum ferens, vbi didicit ANSELMVM vitam finîsse (nam obitum ejus, quia tunc nuper acciderat, non longe extra Angliam famae certitudo pertulerat) consternatus animo, quid potissimum sibi foret agendum, dubitabat. Pallium etenim ipsum ANSELMO primitus deferendum à Romano Pontifice sumpserat, & vt demùm, juxta consilium ac dispositionem ipsius, inde ageret, ab eodem praeceptum acceperat.50

In subsequenti festiuitate Pentecostes, Rex HENRICVS Curiam suam Lundoniae in magna Mundi gloria, & diuiti apparatu celebrauit. Qui transa­ctis Coronae suae festiuioribus diebus, coepit agere cum Episcopis & regni Principibus, quid esset agendum de conseeratione electi Ecclesiae Eboracensi. [Page 103] Ad quod recitata est coram eo Epistola, quam proime suprascripsimus, ipsi e­lecto ab ANSELMO destinata, interdicendo, videlicet, illi benedictionem, si primo non faceret Ecclesiae Cantuariensi professionem. Quam ROBERTVS Comes de Mellento sibi expositam, vti intellexit, sciscitatus est, quisnam Epi­scoporum eandem Epistolam suscipere ausus fuerit, praeter assensum & impe­rium Domini Regis, in qua interrogatione Episcopi aduertentes Comitem velle calumniam mouere, qua eos Regiae Majestati obnoxios faceret, remoti â multitudine, habito consilio, statuerunt apud se, suis omnibus, si Regia sen­tentia hoc forte Comitis instinctu dictaret, se malle despoliari, quàm ijs quae ANSELMVS de praesenti quaerela praeceperat, non obtemperare. Erant 10 autem hij, RICHARDVS Lundoniensis, WILLIELMVS Wintoniensis, RO­BERTVS Lincoliensis, HERBERTVS Norwicensis, ROGERIVS Serberien­sis, RADVLFVS Roffensis, REINELMVS Herefordensis, ROBERTVS Ce­strensis, IOHANNES Bathoniensis, RADVLFVS Cicestrensis, WILLIEL­MVS Exoniensis. Istis ergo, firmato Consilio, vt diximus inter se, visum est SAMSONEM Wigornensem Episcopum accersiendum, & quam de negotio sententiam ferret etiam ipse, perquirendum. Factum est, & respondit. Licet hunc qui in Pontificatum Eboracensem electus est, olim ex conjuge filium suscepe­rim, ei (que) juxta saeculum & carnis naturam honoris ac dignitatis provectu jus ae­quissime 20 debeam, multo maximè tamen id Matri meae Ecclesiae Cantuariensi debeo, quae me in eum, in quo sum, honorem prouexit, & gratiae quam à Christo Domi­no meruit me per Pontificale ministerium participem fecit. Quapropter notum omnibus esse volo me & literis Patris nostri ANSELMI de causa quae nunc inter nos agitur factis, modis omnibus obediturum, nec vnquam assensum praebiturum, vt Is, qui electus est in Episcopatum Eboracensem aliquatenus consecretur donec de subjectione sua Ecclesiae Cantuariensi debitam & Canonicam obedientiam profi­teatur. Ipse enim praesens fui quando frater meus THOMAS Archiepiscopus E­boracensis tum Antiquis consuetudinibus, tum inuincibilibus allegationibus actus, eandem professionem LANFRANCO Archiepiscopo Cantuariensi, & cunctis ejus successoribus fecit. His dictis ilico, simul omnes Episcopi ad Regem re­uersi 30 sunt, constanter & literas super quibus Comes sciscitatus fuerat, se fusce­pisse, & contra eas nulla ratione quicquam acturos asserentes; Ad quae, cum idem Comes caput agitaret, autumans jam in illos quasi de contemptu Re­gis crimen inijciendum, dixit Rex; Quicquid in ijs aliorum sententia ferat, de me constat, quia cum Episcipis sentio, nec vel ad horam excommunicationem AN­SELMI subjacere aliquatenus volo. Quibus auditis, gauisi sunt omnes. Et a­gentes Domino grates pariter conclamauerunt ANSELMVM adesse & quam, non poterat in corpore degens, jam mundo absentem causam Ecclesiae suae de­terminasse. Deinde, in laudibus eximij Prinripis demoratum est, ac vt ipse dignitatem Primatus Ecclesiae Cantuariensis humiliari à nullo permitteret po­stulatus; 40 siquidem in hoc, dicunt, consuetudines antiquae & earum confirmatio­nes, astipulatione totius regni sub magno Rege WILLIELMO factae, necne priuilegia quae his priora existunt ab Apostolica Sede, ipsi Ecclesiae collata cor­rumperentur, scinderentur, annihilarentur. Adquieuit istis Rex, & jussit ipsa­rum quo (que) scripta Auctoritatum, quae Ecclesia Cantuariensis habebat, sub cele­ritate afferri, allata recitari. Quod vbi factum est, intulit. Quid amplius quae­ritur? Auct [...]ritates, & priuilegia Apostolicae Sedis & quae in praesentiae Patris & Matris meae, sub testimonio & confirmatione Episcoporum, Abbatum, & Pro­cerum Regni definita sunt vt quasi de Epistola ANSELMI penitùs taceatur, ego in quaestionem mitterem, ego nouis Ambagibus agitari permitterem? Immo sciat 50 THOMAS se aut subjectionem & obedientiam Ecclesiae Cantuariensi ejus (que) pri­matibus, vt Antecessores sui professi sunt, professurum aut Archiepiscopatui Ebora­censi ex toto cessurum. Fugat ergo, quod vult. Consideratis ita (que) THOMAS [Page 104] auctoritatibus quibus Ecclesiam Dorobernensem niti, & circumuallari videbat, spretis Clericis suis, quorum se Consilio credidisse serò dolebat, se contra ipsas Au­ctoritates nolle stare, sed morem Antecessorum suorum sequendo, & ipsis adquies­cere, & Ecclesiam ipsam deinceps semper diligere velle dixit, & honorare. Praece­pit igitur Rex vt professio, quam THOMAS erat facturus in sui praesentia dicta­retur, scriberetur, sigillo (que) suo, nequid in ea quouis molimine antequam eam pro­fitiendo THOMAS legeret, mutaretur, seruaretur inclusa. Quod & fa­ctum est.

Dominica ergo die quae fuit IV. Kl. Iulij conuenerunt, jubente Rege, RI­CHARDVS Lundoniensis, WILLIELMVS Wintoniensis, RADVLPHVS 10 Roffensis, HERBERTVS Norwicensis, RADVLPHVS Cicestrensis, RA­NVLPHVS Dunelmensis, & HERVEVS Pangornensis Episcopi in Eccle­sia beati PAVLI Lundoniae pro consecratione THOMAE. Inter soli­tam ergo examinationem, suo loco professionem, de subjectione & obedien­tia sanctae Ecclesiae Dorobernensi exhibenda RICHARDVS Lundoniensis Epi­scopus, qui THOMAM erat sacraturus ab illo exegit. Professio igitur, si­cut erat sigillata, sibi coram omnibus oblata est, fracto (que) sigillo euoluta & lecta ab eo est ita. Ego THOMAS Eboracensis Ecclesiae consecrandus Me­tropolitanus profiteor subjectionem, & Canonicam obedientiam sanctae Doro­bernensi Ecclesiae, & ejusdem Ecclesiae Primati Canonicè electo, & consecrato, 20 & successoribus suis Canonicè inthronizatis salua fidelitate Domini mei Regis HENRICI Anglorum, & salua obedientia ex parte mea tenenda, quam THOMAS Antecessor meus sanctae Romanae Ecclesiae ex parte sua profes­sus est.

Intererat huic officio Prior Ecclesiae Dorobernensis (CONRADVS nomine) & ex Monachis ejusdem loci, quamplures, qui pro hoc ipso quoniam res eos maximè respiciebat, illo conuenerant. Lectam itaque professionem cum à THOMA sibi oblatam RICHARDVS Antistes Lundoniensis accepisset, eam nominato Priori & Fratribus tradidit, dicens; Hanc Fratres & Domini mei in testimonium auctoritatis vestrae Ecclesiae suscipite, & ipsam vobis factam in me­moriam 30 posteritatis, seruate. Deinde à RADVLPHO Cicestrensi Episcopo Dictum in populo est ipsam consecrationem, ex recto, & antiqua consuetu­dine debere fieri Cantuariae. Et adjecit. Verum quia ipsa Ciuitas, defuncto Patre nostro ANSELMO, nunc quidem Pontifice caret, visum Regi sacratis (que) ordini­bus regni est atque Principibus, eam hic atque ab hujus sedis Episcopo prae alijs po­tissimum celebrandam, eo intuitu, ea ratione quod Episcopus Lundoniensis inter alios Episcopos est Decanus Ecclesiae Cantuariensis, & ideo speciali quadam digni­tate, caeteris anteponendus. Ita ergo in Episcopatum Eboracensem THOMAS consecratus est, suscipiens à Ministro, quod suscipere detrectauit à Magi­stro. Dum ergo vitae praesenti superfuit, paenitudo hujus facti ab animo ejus 40 non recessit, se infoelicem, nec tanti Patris benedictione dignum fuisse pro­nuncians.

Quibus peractis, praefatus Ecclesiae Romanae Cardinalis, audito Rege, Curiae­que Regis consilio, Pallium, quod detulerat, Eboracam detulit, ipso (que) Pontifi­cem ejus inuestiuit, sic (que) Romam redeundi iter repetijt

Inter haec ERVEVS Episcopus Pangornensis (cujus suprà meminimus) ab Ec­clesiâ suâ, quam olim dimiserat, penitùs translatus est, & nouo Episcopatu, quem Rex & Principes dudum in Heli statuendum, juxta mentionem inde superius factam, decreuerant, inthronizatus. Quod quidem vt adipisci mereretur multâ prece, multis multarum rerum promissionibus, multorum quoque officiorum 50 exhibitionibus, vix post obitum strenuissimi Patris ANSELMI obtinere, po­tis fuit.

Ipso Anno apparuit Stella, quam Cometam quamplurimi nominabant. [Page 105] Visa est autem in mense Decembri, circa lacteum Circulum, Crinem in Australem coeli dirigens plagam.

In subsequenti Natiuitate Domini Christi, Regnum Angliae ad Curiam Re­gis Lundoniae pro more conuenit, & magna solemnitas habita est atque subli­mis. Ipsa die Archiepiscopus Eboracensis, se loco Primatis Cantuariensis Regem Coronaturum, & Missam sperans celebraturum, ad id omninò pa­ratum semet exhibuit. Cui Episcopus Lundoniensis non adquiescens, Coro­nam Capiti Regis imposuit, eumque per dextram induxit Ecclesiae, & offi­cium diei percelebrauit. At cum ad mensam Regis ventum esset, & de lo­co Sessionis inter eosdem Episcopos dissensio mota fuisset, noluit eos Rex 10 audire, sed vtrumque à prandio suo remotum, pransurus hospitia sua prae­cepit adire. Et quidem quod Episcopus Lundoniensis ita fecit (vt alia taceam) ea ratione vsus est quod & Decanus Ecclesiae Cantuariensis, & item juxta institutionem Beati GREGORII Anglorum Apostoli, tunc prior alterius extitit, quia p [...]ius eo fuerat ordinatus. Cujus nimirum prioratus gratia, se sub tanta festinatione (vt supra diximus) licèt aliud in populo prèdicare­tur, in Pontificatum ordinari gnarus expetijt, quemadmodum nobis testa­ti sunt qui anim ejus absque dubio secreta nouerunt, & ipsemet à me percun­ctatus familiari affatu asseuerauit. Sed de Sessione prandij Regalis tunc inter 20 Episcopos, res ita remansit determinanda, judicio futuri Pontificis Cantua­riorum.

Per id temporis, acta est causa Presbyterorum Angliae & districtius quàm tempore Patris ANSELMI, à consortio mulierum coerciti sunt. Quam­plurimi namque illorum ex obitu Patris ANSELMI non modicum exhila­rati, promiserant sibi, eo de medio sublato, licitum fore quod, ipso su­perstite, sibi illicitum fuisse condoluere. Sed in contrarium res lapsa est. Rex enim qui plus Deo à multis timebatur, sua lege eos constrinxit, quate­nùs vellent nollent, Concilij Lundoniensis (quod supra notauimus) saltem oculis hominum fierent executores. At si ipsi Presbyteri deterius agere, qua­si 30 in damnationem & contumeliam ANSELMI pro hoc elaborauerunt, ipsi viderint. onus suum quisque portabit. Scio quippe quoniam, si Fornicatores & Adulteros judicabit Dominus, consanguinearum, ne dicam Sororum vel Filiarum stupratores, non effugient judicium ejus. Nec quod eos ANSEL­MVS ab illicitis amplexibus prohibuit, vlla suarum iniquitatum excusatio erit; sed nimirum vnusquisque recipiet, prout gessit. Quod si aliquis dixerit ANSELMVM melius fecisse si tacendo toleraret, quod prohibitum in peius pullulaturum fortasse procederet, dicere poterit, diuitem illum Euangelicum qui ad Coenam quam praeparauit, multos vocauit, seruum suum non debuisse ad Conuocandum inuitatos destinare, eo quod contigit simul ne venirent omnes excusare. Et hanc ipsam Euangelij Lectionem tam in consecratione ipsius 40 ANSELMI super eum repertam, quàm & in Pallij ejus susceptione in popu­lo Lectam ea forsitan praesignasse non alienum à veritate est credere. Quoniam poene omnibus quae praedicando docuit vel docendo prohibuit, excusatio ob­jecta est, & in nullo verbis ejus efficacitèr obtemperatum Legat, qui vult, textum Concilij Lundoniensis & inspectis statutis ejus atque praeceptis, per­pendat quis eis obediat, quis eorum executor existat, quis non ea quasi ina­nia ducat. Ecce, vt plurima taceantur, Abbates quidam qui in ipso Concilio pro Simonia depositi fuerunt, ant illas quas perdiderunt aut alias Abbatias, dato praetio per Laicos adepti sunt. Item qui Presbyteri dicuntur siue Ca­nonici jam tepescente Regis edicto, apud Episcopos suos & Archidiaconos 50 infami commercio id effecerunt, vt aut suas quas reliquerant, aut alias, quae magis placeant, spretis prioribus, liberè meretriculas ducant. Ad haec Criniti quos à Patre ANSELMO à Sanctae Ecclesiae liminibus certissimè nouimus [Page 106] excommunicatos, in tantum abundant tantumq [...]ue se de Crinium suorum foeminea & ignominiosa longitudine jactitando magnificant, vt qui Crinitus non est, Rustici vel Presbyteri probroso vocabulo denotetur. Caetera horum indignitate non minus indigna, ne eorum amatores, cum mea nihil intersit, gratis offendam, silentio premam. Tantùm dico quia quid futura dies sit paritura nescio; in praesenti scio quam pauci (de saecularibus, dico) inue. niuntur, qui via quam illustris Pater ANSELMVS docendo monstrauit, ad Coenam Domini puro, ac simplici corde properare contendant. Exiuit Angliam semel, exiuit secundò ad modum videlicet praecepti quod Euange­lico seruo suo Dominus fecit. In quibus exitibus quod ingentem multitudi­nem 10 predicando, admonendo, castigando Coenae Dominicae de alienigenis introduxerit, nos qui itineris ejus & laboris comites fuimus omni remoto ambiguo scimus. Auertat igitur Omnipotens Deus ab illis vocatis, ad quos adducendos primò missus est, sententiam quam idem Dominus intulit, dico scilicet vobis quod nemo jurorum illorum, qui vocati sunt gustabit coenam meam.

His ita digestis, praesens opus, cui quidem, vt operam darem, sincera dilectio quam erga beatae memoriae Patrem ANSELMVM superna pietas mihi indigno concessit habere, Maxima inter alias causa fuit, fini addicam. Prius tamen, & ab ijs qui modo sunt, & ab eis qui post nos filij Ecclesiae 20 Cantuariensis, id est, Dorobernensis (Deo donante) futuri sunt, paucis petitum iri precamur, ne nobis, qui ista scripsimus, quasi in nihili labo­rauerimus, ipsi succenseant, judicantes fortassis apud se, ea quae gloriosum & magnificum Patrem LANFRANCVM suo tempore constant fecisse ad tuen­dam conseruandamq [...]ue nominatae Ecclesiae dignitatem satis sufficere, & su­perabundare. Et nobis vtique de illis quae ipse fecit (quantum quidem ad ne­gotia spectat, quorum gratia illa fecit) nullum aliud quam illorum judi­cium est vel aliquando fuit. Vnde vt tantum onus scribendi assumeremus, quasi nostro opere, opera ejus aliquatenus fulcire cogitauerimus, amentia esse videtur, in mentem alicui cadere; praesertim cum nostra, quae illis 30 continuantur, non nisi per illa robur vnde subsistant salua rerum quas de­scripsimus veritate sortiantur. Attamen (quod pace omnium dictum est) quaeso accipiatur non parùm ad exterminandum scandalum quod Eboracenses super ipsam Ecclesiam mouerunt & confirmare nisi sunt, vt de alijs taceam, ipsa Epistola profuit, quam piae recordationis PASCHALIS Papa, GI­RARDO Pontifici Eboracensi de professione quam Episcopo Cantuariensi facé­re debebat pro ANSELMO direxit. Siquidem, eadem Epistola Cantuariae cum sigillo Papae remansit, quam GIRARDVS, vt vir in Ecclesiasticis Disciplinis educatus, illius Auctoritatis praecepto non egens, factam in Epi­scopatu professionem ANSELMO (sicut mentio inde superius habita de­clarauit)40 interposita fide sua, firmauerat. Textum autem ipsius Epistolae hic (vt omnibus qui legere vel audire ista dignantur, innotescat) subscribemus, & eum in laudem nominis Dei terminum hujus operis con­stituemus.

PASCHALIS Episcopus Seruus Seruorum Dei, Venerabili fratri GI­RARDO Eboracensi Episcopo, Salutem & Apostolicam benedictio­nem.

Quamquam praue aduersus nos, immò contra Matrem tuam San­ctam Romanam Ecclesiam, te non ignoremus egisse, praesentibus tamen lite­ris,50 tibi mandamus vt professionem tuam venerabili fratri nostro ANSEL­MO Cantuariensi Episcopo facere non negligas. Audiuimus enim THO­MAM [Page 107] quondam Praedecessorem tuum, ex hac eadem re contentionem mouisse, & cum, in praesentia Domini ALEXANDRI Secundi Papae ventilata es­set ex praecepto ejus, diffinitione habita, post varias quaestiones LAN­FRANCO Praedecessori suo & Successoribus suis eandem professionem fe­cisse. Vnde & nos quod tunc temporis definitum est, Volumus (Auctore Deo) firmum, issibatum (que) seruari.

10 Hinc igitur & in omni opere suo laudetur ipse, & benedicatur, qui idem in se manens innouat omnia, transfert regna, & quem vult super illa con­stituit, viuans & regnans ante & vltra omnia saecula DEVS. Amen.

Explicit Liber Quartus Historiae Novorum in Anglia.

20 Incipit Liber Quintus; & hoc ex Abundanti.

TErminus quarti Libir Historiae cui Nouorum in An­glia notam indidimus, plane indicat nos ibi deli­berasse totius operis metam ponere, immò modis 30 omnibus posuisse. Translato etenim eo de hac vita, cujus amor ipsius Historiae describendae cau­sa praecipua fuit, videlicet, Domino & gloriosissi­mo Patre ANSELMO Anglorum summo Pon­tifice, ratus sum, visâ morâ Pontificis substituendi, me si vltra procederem in scribendo, aut inania fortè scripturum, aut in priuato conuersantem, non multa, quae scribenda ratio expeteret, pleni­ter agniturum, tacita incertitudine vitae meae quae nunc quidem mihi non cer­tior est quam tunc fuit. Verùm inter haec, ex his quae scripseram certo com­periens me multorum voluntati, ac dilectioni morem gessisse, placuit seriem 40 rerum describendo illis annectere, juxta quod Deus, omnium finis, dignabitur inspirare. Eo siqu [...]dem respectu, quo illa pluribus accepta esse deprehendi sperabam & ìsta oneri non affutura. Priùs tamen quàm illa aggrediar, quibus­dam qui adhuc praefato Pontifici, vere Sancto, detrahere non verentur, eo scilicet quod nec Saecularium, nec Ecclesiasticarum rerum extructionibus, ipse (vt dicunt) in sua manu omnia tenens ita studium impenderit sicut Ante­cessor illius venerandae memoriae Pater LANFRANCVS suo tempore fe­cit, paucis rationem ostendere in mentem venit, quatenus, inspecta nego­tij qualitate, ex ipsa veritate perpendant an amodò sit eis silendum super 50 hoc, an non.

Vtique cum idem ANSELMVS primò Pontificatum Cantuariensem regere suscepisset, ita omnes terras ad ipsum Honorem pertinentes, vastatas inuenit, & omnes redditus à WILLIELMO filio majoris WILLIELMI Regis di­reptos, [Page 108] vt vnde subsisteret (nota loquor) non haberet. Quamobrem frauda­tus redditibus, quibus à festo Sancti MICHAELIS (nam paulo ante hoc festum Cantuariam venerat) vsque in Natiuitatem Domini viuere debuit, sum­ma necessitate coactus, de ijs quibus ab ipsa solemnitate, vsque in Pascha victurus erat, victum sibi ministrari faciebat. Sicque subsequentium termino­rum redditus, in praecedentibus terminis paulatim, & discreto moderami­ne sumens vix tertio sui introitus Anno, ad statum à Praedecessoribus suis statutum in his pertingere potuit. Quid autem Angustiarum, praeter has à Rège WILLIELMO & suis passus sit per illos tres & quarto, qui sub­secutus est, anno, in primo & secundo nominatae historiae libro, vtpote 10 qui eis affuimus nonnullis digessimus. Ita igitur in tribulatione & atroci per­secutione quatuor Annis in Anglia degens, quinto pulsus ab eodem Rege est, & totus Archiepiscopatus inuasus, ac per tres continuos Annos (hoc est donec Rex idem sagitta interijt) vsque in immensum vastatus. ANSEL­MVS verò inter haec Patria eliminatus, dum vnde se, suosque procuraret, de suis ab Anglia nil habere mereretur, ab externis necessaria mutuatus est, nolens quidem grauis esse his inter quos morabtur, nec gratis accipere om­nia quae sibi offerebantur. Deinde reuocatus à Rege HENRICO qui in Reg­num fratri successerat, & res suos in supremam paupertatem redactas reperit, & exactores pecuniarum, quas mutuò acceperat, de transmare cotidie ve­nientes 20 vacuos à se dimittere, considerata aequitate, honestum esse non ju­dicabat. Si in istis angustiabatur, nulli mirandum. Super haec, pax inter illum, & Regem diutina firmitate non durauit. vexatus itaque graui modo per biennium est, ac demùm extra terram exire seductus. Exiuit, nec nisi quarto sui exitus anno penè peracto, redire (sicut descripsimus) potis fuit. Tandem reuersus duobus annis superuixit, tertio transijt; Debitis, quibus se in peregrina patria sustentauerat, vix solutis. His ita se habentibus, qua quaeso ratione poterat terrenis operibus operam dare, quem tam assiduae oppressiones & suarum rerum destructiones non cessabant fagitare? Ea ta­men quae per se ipsum non valebat, per fideles Ecclesiae suae filios, liuore 30 carens, & nihil vsque saecularis gloriae quaerens exercebat. Nam res Mona­chorum posuit in dispositione eorum, constituens eis in Priorem post HEN­RICVM, ERNVLFVM, post ERNVLFVM, CONRADVM (ipsius lo­ci Monachos) ad quorum nutum negotia Ecclesiae cuncta referrentur & communi consilio fratrum tractarentur, disponerentur, terminarentur. Ex libertate igitur, qua in res suas Monachi per bonum ANSELMVM potiti sunt, multum per omnem modum Ecclesia aucta est in recuperatione, vide­licet, plurimarum terrarum, quas quidam Laici tenentes in haereditatem sibi vendicabant, in diuersis ornamentis, inque omni decore domus Dei, ita vt pauca, & indecora visa fuerint Ecclesiae ornamenta, comparatione decoris, & 40 multitudinis illius quae in his diebus perducta sunt. Super haec, ipsum orato­rium, quantum à majore turri in Orientem porrectum est, ipso Patre AN­SELMO prouidente, disponente, auctum est. Et haec quidem omnia de rebus Ecclesiae acta sunt, sicut & multa quae per LANFRANCVM facta fuerunt. ANSELMO de suis praeter illa plurimam pecuniae quantitatem in Augmen­tum domus Dei conferente. Ex his verò quae in Dominio suo possidebat, & offerendae majoris Altaris medietatem (aliam medietatem enim Pater LAN­FRANCVS contulerat) & quasdam terras ad subsidium Monachorum antiquitùs pertinentes, tunc autem in alios vsus distractas, & Pallia val­dè bona quamplurima, ac nonnulla alia decori domus Dei compe­tentia,50 juri Ecclesiae perpetuò possidenda concessit. Ad haec, postquam de secundo exilio reuocatus est, vt quadam pace potitus, dedit in ope­ra Ecclesiae Denarios, qui singulis annis de Parochianis Ecclesijs, in Pa­scha Matri Ecclesia pendi solent. Aequius enim esse judicauit eos ab Ec­clesia [Page 109] cui pro signo debitae subjectionis conferuntur, possideri, quàm à saecu­lari potestate, quasi suos, obeunte Episcopo, auferri, eo quod illos quoque Pon­tifices, pro suo officio, antehac, juri proprio vindicabant. Nec eo defuncto aliter ac ipse disposuerat, in his à Rege actum est; sed in eo statu quo Eccle­siam Pater ipse moriens reliquit, toto temporis spatio, quo Pastore carebat, ejus instituta mutare consilij esse non autumans, eam conseruabat. Pax igitur, qua potita est, cui, post Deum, ascribenda sit, satis elucet. Detractores itaque tanti Viri, & tam magnifici Benefactor [...]s Ecclesiae CHRISTI parcant oble­cro linguae suae, parcant obsecro animae suae. Nam si hos, qui secretè detra­hunt 10 proximo suo, persequitur Deus, timendum fateor, ne illos qui publicè, & contra aequum, prauis verbis corrodunt patrem suum; destruat Deus. His hoc modo pro negotij necessitate succinctè propositis, accedamus ad res gestas ab illis, quae descripsimus, narrandi exordium sumentes.

Igitur vbi beatus, & foelix Praesul ANSELMVS ab aerumnis vitae labentis in beatitudinem vitae permanentis translatus est, omnia ad Episcopatum quidem Cantuariensem pertinentia, morem fratris sui WILLIELMI Regis secutus, in suum Dominium Rex HENRICVS redigi praecepit. Rebus Monachorum, in ea qua illas Pater ANSELMVS posuerat, libertate & prouidentia persisten­tibus. Vnde & tunc multa in decorem domus Domini Christi facta sunt. Qua­propter, 20 cum maligni quidam Regi suggessissent, Monachos insanire & quae Regalibus expensis magnificè possent adminiculari, in superfluos vsus ab eis quotidiè profligari, ipse (vt vir prudenti bonitate conspicuus) Quid, inquit, in externas expensas, in saecularia aliqua, in vana vel ordini suo contraria ope­ra, res suas Monachi ponunt? At, si in augmentum & gloriam domus Dei, eas expendunt, benedicatur Deus, qui & illis hujusmodi animum inspirauit, & hanc mihi suo munere gratiam tribuit, vt meis diebus, mea Mater Ecclesia crementum potius capiat, quam detrimentum. Sic itaque & Ecclesia proficiebat, & ne à quo­uis infestaretur, Regia censura prospiciebat. Agebat quoque in ea curam Pon­tificalis officij RADVLPHVS Roffensis Ant stes, & ei intus & extra, si qua 30 emergebant, assiduus propugnator erat atque fidelis. Ipse Ecclesias in omni­bus terris totius Pontificatus Cantuariensis intus & extra Cantiam inconsul­tis Episcopis, vti petebatur, dedicabat. Ipse quae ad Christianitatem per­tinent, in eisdem terris prout res exigebat sedulus ministrabat. Et haec ita integro quinquennio quo à transitu Patris ANSELMI Ecclesia ipsa vidua­ta permansit, in filijs ac rebus ejus agebantur. Quo tempore penè peracto, Rex HENRICVS & monitis Domini Papae & precibus fratrum Cantuarien­sium aliorum (que) multorum, immò quod maximum est, instinctu Dei permo­tus, Episcopos & Principes Angliae in vnum apud Windleshoram fecit venire, eorum consilium in constituendo Pontifice Cantuariensi volens habere. Inuitati 40 etiam sunt praefatus RADVLPHVS Roffensis Episcopus, & Prior ac nonnulli Fratres Cantuariensis, Curiam venire, ignorantes certitudinem causae, propter quam inuitabantur. Iuimus ergò illuc. quamplures verò, nobis euntibus, ob­uiantes, & se à Curia venire, & nos absque omni contradictione, Abbatem Abendoniae, FARICIVM nomine, Archiepiscopum habituros asseuerabant. Quod nos, industriam hominis probatam habentes, gaudenti animo ample­ctebamur; placeret solummodò Dei voluntati, in quo totam spem nostram lo­caueramus. Quid multa? Ad Curiam venimus, & ecce omnia plena erant de Abbate quae audieramus. Et reuerà Regia volnntas hoc proposuerat ac prop­ter id ipsum jussus à Rege, idem Abbas Curiae se praesentauerat. Animus ta­men 50 Episcoporum, & quorundam Magnatorum in aliud vergebat, praeoptan­tium, videlicet, aut quemlibet Episcopum de ordine Clericali, aut Clericum aliquem de Capella Regis in opus illud ascisci. Verum, vbi eis objectun est, nullum à beato AVGVSTINO nisi de Monachico ordine, vnquam Pontifi­catui Cantuariensi praesedisse, vno duntaxat excepto, qui & ob hanc praesump­tionem, [Page 110] & alia quaedam peruerse ab eo commissa depositus per Romanum Pon­tificem fuit, & ea re, tam antiquam & autenticam consuetudinem, cum nulla ratio vel neeessitas exigeret, subuerti non oportere, desistere coepto, quod plu­rimo conatu perficere laborabant, compulsi sunt. Disponente igitur prouiden­tia summi Dei in praenominatum Roffensem Episcopum subito versa Episcopo­rum sententia est; Illum, scilicet, in primatem totius Britanniae constitui cu­pientium, & assensum Regis in hoc sibi cooperari postulantium. Ad quod Rex statim mutata mente, quam in promotione Abbatis, habebat libens in ea quae de Episcopo suggerebantur, animum transtulit. vellent tantummodò Mona­chi, natu (que), majores, & populi Cantuarienses. nec mora; requiritur quale sit in 10 istis velle eorum & vota omnium inueniuntur esse vnum. Refertur in turbam negotij summa, & in laudem Dei laxantur pro hoc omnium ora. Sic electus in Portificatum Cantuariensem RADVLPHVS Roffensis Episcopus est, & in­explicabilis laetitia, omni multitudini quae confluxerat, exinde procreata. Mira namque affabilitas, quae ad cunctos in eo vigebat, & eum magnopere diligi, & honori ejus aggaudere, quemque bonum faciebat. Audires interea (si ad­esses) multos vnà conclamare, Verè cor Regis in manu Dei; quocunque vult in­clinat illud. Acta sunt haec, Anno Incarnationis Dominicae, millesimo centesi­mo quartodecimo, VI. Kl. Maij, quinto die peracto quinquennio à transitu gloriosissimi Patris ANSELMI. Venit dehinc Cantuariam, XVI. Kl. Iunij, & 20 gloriosè à Clero & populo susceptus est, atque ab Episcopis (qui ob hoc con­uenerant) loco Pontificis sublimatus. Egit autem primos introitus dies sui, in magna gloria & diuiti rerum apparatu, gaudentibus cunctis, & Deum collau­dantibus, quod jam tandem, post diutinam expectationem, Ecclesiae suae Pa­storem non de Externis sed de Domesticis instituere dignatus sit.

Post haec, semotis à Dominatu, ijs qui Pontificatui dominari solebant, lo­cauit suos vt sibi quidem melius videbatur; & sensus plurimorum necne volun­tas ab eo, quo fuerant super ipsum, demutata sunt, ac fama illius quae antehac ab omnibus praedicabatur, à multis, vulgi more, sinistrorsum detrahebatur. In­ter haec Rex HENRICVS Normanniam ire parabat, Francos, suos (que) vicinos 30 sibi inimicitias extruentes paci subigere, qua praeditus erat industria, volens. Sed ne quid in Anglia, se abeunte, remaneret indispositum, Monasteria cun­cta, quae jamdiù cura Pastorali fuerant destituta, consilio Episcoporum & Prin­cipum suorum, locatis personis, in hoc officium ordinauit. Quod si aliqui eo­rum Lupi magis quam Pastores effecti sunt, ipsi viderint; Rex eos vt Pasto­res, non Lupi essent (sicut credi fas est) collocauit. Quod tamen credibilius fortè videretur, si non omnes ex alienigenis, sed aliquos saltem ex indigenis terrae, non vsquequaque Anglos perosus, tali Ministerio substituisset. Vitae ete­nim meritum, ac regularis obseruatio disciplinae, necnon prudentia rerum ad­ministrandarum, quae oportebat, eis qui respuebantur, non minùs quàm ijs in­erat 40 qui assumebantur. Vnum eos, natio scilicet, dirimebat. Si Anglus erat, nulla virtus, vt honore aliquo dignus judicaretur, eum poterat adjuuare. Si alienigena, solummodo quae alicujus boni speciem, amicorum testimonio prae­tenderent, illi ascriberentur, honore praecipuo ilicò dignus judicabatur. Ve­rùm, in istis nemo cujusuis injustitiae Deum accuset, cùm ejus dispositioni cun­cta subjaceant, cùm nil injustè vsquam disponat, cùm interea nihil fiat sine causa. Quae dum ita sint, nullus sibi de ijs, qui Deus non approbat, plaudat, quoniam vnde isti cororam, inde illi nouit aequo judicio poenam praerogare. Sed de his, hac interim vice sufficiat. Dies enim mali sunt.

Dum itaque Rex Ecclesiarum dispositioni, vt diximus, operam daret, postu­latus 50 à Pontifice Cantuariorum est, quatenùs sibi Monachum Ecclesiae Cantua­riensis, tunc quidem Abbatem Burchorum, ERNVLPHVM nomine, redderet; vt eum Roffensi Ecclesiae, loco Pontificis, sibimetipsi subrogaret. Et hoc qui­dem [Page 111] faciebat, tum quia sapientiam, ac religionem hominis compertam habe­bat, tum quia ignotam personam super ipsam Ecclesiam, vel inter Fratres Cantuarienses immittere nolebat, tum etiam quia se ex vicinitate ipsius, mul­tum sperabat adjuuandum in dispositione rerum suarum. Quod Rex perpen­dens, libenter annuit. Abductus igitur Abbas à Burcho est; & Cantuariae in capitulo Fratrum ab Archiepiscopo IV. Kl. Octobris Episcopatu Roffensi, ex an­tiquo more inuestitus, conuenientibus ad hoc, eum (que) eligentibus Monachis, Clericis, & Laicis ad ipsum Episcopatum pertinentibus, & alia hominum multitudine copiosa. Qui electus, licet Ecclesiae Dorobernensis Monachus esset 10 professus, tamen antequam Episcopatu qer Virgam Pastoralem inuestiretur, tactis Euangelijs, promisit se, & fidelitatem Ecclesiae Cantuariensi & Antistiti ejus per omnia seruaturum, & nullo vnquam molimine, aut occasione se intro­missurum, vel assensum praebiturum, vt Ecclesia Cantuariensis dignitatem aut potestatem, quam super Roffensem Ecclesiam eatenus habuit, vllo modo per­deret. Vt enim ista sponsio fieret, Archiepiscopus (qui Roffensis Episcopus fue­rat) omnimodo expedire sciebat. Moratus est autem ipse electus Cantuariae penè quindecim diebus post haec. ac demùm VI. Id. Octoctris ab Archiepiscopo Rho­pham perductus atque in sedem Pontificalem, digno cum honore, à Clero & populo susceptus. Eâdem die fluuius, Medewege vocatus, ita ab australi pon­tis 20 parte, prope castrum Ciuitatis, per nonnulla miliaria, in se defecit, vt [...]n medio alueo sui etiam paruissimae naues, ob penuriam aquae, elabi minimè pos­sent. nec hunc defectum solus ille fluuius, ipsa die, passus est, Tamisia nihilo­minus eidem, illa die, defectui patuit. Nam inter pontem, & Regiam turrim, sub ponte etiam, in tantum fluminis ipsius aqua diminuta est, vt non so [...]ùm equis, sed & in numera hominum, & puerorum multitudo illud pedibus trans­uadarent, aquâ vix genua eorum attingente. Durauit autem, hic aquae defe­ctus, à medio noctis praecedentis, vsque ad profundas tenebras noctis subse­quentis, sicut hij testati sunt, & hucusque testantur, qui praesentes ista viderunt, & transuadantes transuadantium socij extiterunt. Similem quoque aquarum 30 defectum ipso die apud Geruemutham & in alijs locis per Angliam certo rela­tu contigisse didicimus.

Dehinc Kl. Nouemb. RADVLPHVS Archiepiscopus sacrauit Cantuariae in Metropoli sede ALBOLDVM Beccensis Coenobij Monachum, cujus in quarto libro praefatae historiae meminimus ad regimen Ab [...]atiae sancti EDMVNDI.

His diebus missi sunt Romam Nuncij, qui Pallium Archiepiscopo Cantua­riensi ab Apostolica sede deferrent. Fuerunt autem hij; IOHANNES Mona­chus Sagij, qui paulò ante hos dies in Abbatem Burchorum, post praefatum ER­NVLPHVM electus fuerat & consecratus, WARNERIVS Monachus Cantua­riensis, & IOHANNES Clericus filius sororis Archiepiscopi, qui Romam ve­nientes literas Regis Anglorum & Archiepiscopi, Conuentus quoque Fratrum 40 Ecclesiae Cantuariensis & singulatim omnium penè Episcoporum Angliae Domino Papae detulerunt. Quorum Literarum vnas de omnibus hic ponere non ab re aestimauimus; volentes, & aliarum sensus per illas agnosci. Sunt igitur hae.

DOmino sanctae vniuersalis Ecclesiae summo Pastori PASCHALI, Conuentus Ecclesiae Christi Cantuariensis, fideles Orationes, & totius sanctae deuotionis obsequium.

Notum esse non dubitamus gloriosae Pa­ternitati vestrae (pie Domine) quod Ecclesia Cantuariensis Mater nostra, 50 sanctae scilicet Romanae Ecclesiae specialis filia, jam ab obitu beatae memoriae Patris nostri ANSELMI Archiepiscopi, per quinquennium curâ Pastoralis officij, peccatis nostris exigentibus, sit destituta. Nuper autem respectu miseri­cordiae Dei, adunato conuentu totius Anglici Regni in praesentia gloriosi Re­gis [Page 112] nostri HENRICI electus à nobis & Clero & populo est ad Regimen ip­sius Ecclesiae RADVLPHVS Roffensis Episcopus, nobis sufficientissime cognitus, & propter vitae suae meritum & sanctae conuersationis essectum toti Regno valde acceptus. Huic Electioni affuerant Episcopi, Abbates, & Prin­cipes Regni, & ingens populi multitudo consentiente Domino nostro Rege & eandem electionem laudante, sua (que) auctoritate corroborante. Quoniam igituri­tares se habet, mittimus ad vos, modis quibus possuu [...]us supplicantes, vt quem ad subleuationem & consolationem Ecclesiae suae Deus (quantum nobis datur in­telligi)10 elegit, vestra sancta auctoritate, in quo electus est, confirmetis, & ei Pallium quod omnes Antecessores sui à sacratissima sede beati PETRI con­secuti sunt transmittere dignemini ne Sanctitate vestra aures pietatis suae pre­cibus nostris (quod Deus auertat) non inclinante, in pristinas miserias aliquo euentu Ecclesia nostra (filia vestra) relabatur. Ipsemet enim tanta corporis imbecillitate grauatur, vt non sine magno periculo sui, & detrimento omni­um nostrum valeat hoc tempore vestigijs vestris se praesentare. Sanctum A­postolatum vestrum omnipotens Deus dignetur ad honorem suae sanctae Ecclesiae per multa tempora incolumem conseruare dignetur, dignissime Pa­ter.20 Amen.

Ad haec, qui missi fuerant, legationis suae officium, qua praediti erant pru­dentia, Apostolicis auribus suggesserunt; sed responsum, quod eis alicujus causae suae effectus spem promitteret, primò recipere non meruerunt. Locuti sunt his & illis sibi non notis & respondebatur eis sicut ignotis. Fluctua­bant ergo, nec quò se tuto verterent aduertebant.

Erat illis diebus Romae ANSELMVS nepos ANSELMI Domini Archi­episcopi Domino Papae familiaris & ab eo Abbas sancti SABAE Confessoris ef­fectut. Qui in diebus beati Auunculi sui plurimo tempore in Anglia degens,30 pro mansuetudine sua ab indigenis terrae, quasi vnus eorum, diligebatur. Hic, audito praefatus Nuncios aduenisse, alacer ad eos Lateranis venit, & in cunctis quae negotij sui tenor exigebat, erga eos morem veri amici sequens, exercuit. Quid plura. Romanum Poutificem, & quorum consilio nitebatur communicata instantia ita causae illorum fautores effecit, vt gratis omninò voti sui compotes fierent, & ipsum ANSELMVM (qui Pallium, pro quo iuerant, ex parte bea­ti PETRI & Domini Papae Cantuariam deferret) tradente illum eodem sum­mo Pontifice, per manum acciperent. Quibus peractis Nuncij Roma regredi­untur, ANSELMO pro ijs quae sua intererant, cum Papa relicto. Venientes igitur in Normannia ad Regem, quid egerint edisserunt, & suae industriae me­ritas 40 laudes excipiunt. Inde directo Nuncio in Angliam, qui Archiepiscopo gesta referret, ipsi aduentum praefati ANSELMI trans mare praestolantur. Qui adueniens à Rege cum honore suscipitur, ac pro sua sollicitudine digni­tati Regni Anglorum impensa, dignae grates persoluuntur. Traditis deinde li­teris ipsi à Papa directis, post aliquot dies cum eo exactos, Angliam Nuncijs, qui Roma venerant, comitatus impiger tendit. Literarum textus, quas Regi detulerat, hic est.

PASCHALIS Episcopus Seruus Seruorum Dei, dilecto filio HEN­RICO illustri Anglorum Regi salutem & Apostolicam benedictionem.50

Cum de manu Domini largius honorem, diuitias, pacem (que) susceperis, mi­ramur vehementius, & grauamur, quòd Regno potestate (que) tua beatus PE­TRVS, & in beato PETRO Dominus honorem suum, justitiam (que) perdide­rit. [Page 113] Sedis enim Apostolicae Nuncij, vel Literae, praeter iussum Regiae Maiestatis nullam in potestate tua susceptionem aut aditum promerentur. Nullus inde clamor, nullum inde iudicium ad sedem Apostolicam destinatur. Quamobrem multae apud vos ordinationes illicitae praesumuntur, & licenter delinquunt qui delictorum deberent licentiam cobibere. Nos tamen vsque adhuc in his om­nibus, ampliori patientia vsi sumus, sperantes per tuae probitatis industriam omnia corrigenda. Quid enim honoris, quid opulentiae, quid tibi dignitatis imminuitur cum beato PETRO debita in Regno tuo reuerentia conseruatur? 10 Haec nimirum tanto nobis indiginora sunt, quanto familiarius Regnum ve­strum veterum Regum temporibus sedi Apostolicae adhaesisse cognoscimus. Le­gimus quippe Reges ipsos Apostolorum limina visitasse, & illic vsque ad obi­tum commoratos. Legimus nonnulos Ecclesiarum Praepositos & Magistros vltro illuc à Romanis Pontificibus destinatos. Pro his igitur apud ves per­tractandis & corrigendis carissimum filium ANSELMVM familiarem tu­um nunc sancti SABAE Abbatem ad tuam Excellentiam destinamus; Per quem etiam tuae & Episcoporum petitioni in causa Cantuariensis Episcopi, 20 quamuis contra auctoritatem sedis Apostolicae, satisfecimus, sperantes, & vos deinceps sedi Apostolicae in suae Dignitatis iustitia satisfacturos. Alioquin, si suam vos beato PETRO iustitiam subtraxeritis, ipse quoque in posterum suae vobis subtrahet beneficia dignitatis. Quae minùs literis continentur, viuis Le­gati vocibus explebuntur. Omnipoten [...] Deus, sua, te, dextera protegat, & in sua dilectione perficiat. Eleemosyna beati PETRI (prout audiuimus) ita perperam dolose (que) collecta est, vt neque mediam euis partem hactenus Ec­clesia Romana susceperit. Quod totum, tibi, sicut & alia, imputatur, quia 30 praeter voluntatem tuam nihil in regno praesumitur. Volumus igitur vt eam, deinceps, plenius colligi facias, & per praesentem Nuncium mittas.

Igitur ANSELMVS, Angliam ingressus, Archiepiscopum adijt, à quo de­center susceptus, decenter est per plurimum tempus, ab eo detentus. Die ergo Dominica, quae fuit. V. Kl. Iulij, conuenerunt in Metropoli sede, Cantiae Epi­scopi, Abbates, quique Nobiles, & innumerabilis quaque versum coacta ho­minum multitudo. Itaque juxta quod fuerat praeordinatum, praefatus AN­SELMVS Pallium, in vase argenteo honorificè ferens, Cantuariam venit, itum­que est illi obuiam, vsque ad portam Ciuitatis, ab vtroque Conuentu duarum 40 Ecclesiarum, Archiepiscopatus scilicet, & vicinae Abbatiae Sancti Augustini, cum omnibus, qui pro hoc ipso illò confluxerant. Pater stipatus Episcopis, & indutus (vt alij) vestibus sacris, nudis pedibus deuotus occurrit. Sic (que) delatum super Altare SALVATORIS Pallium est, & à Pontifice inde susceptum, facta prius Romano Pontifici de fidelitate & Canonica obedientia, professione. De­inde pro reuerentia Beati PETRI, ab omnibus deosculatur, & indutus eo Pontifex summus ad Cathedram Patriarchatus Anglorum gloriosè perducitur, & inthronizatur. Ante quam Cathedram dictis orationibus, & alijs, quae ipsius Ecclesiae sacer vsus dici instituit, mox Ecclesiae Wigornensis Antistes electus, THEOBALDVS nomine, ei consecrandus praesentatur. Qui, ab eo exami­natus, 50 & more solito, Canonicam ei, & successoribus suis obedientiam, pro­fessus, sacratus est honorifice, in Pontificatum, ad quem fuerat praetitulatus. Huic consecrationi interfuerunt, & adjutores extiterunt Episcopi, qui conue­nerant, videlicet, RICARDVS Lundoniensis, ROGERIVS Serberiensis, HER­BERTVS [Page 114] Norwicensis, RADVLPHVS Cicestrensis, IOHANNES Bathonien­sis, HERVEVS Eliensis. Quod Episcopopus Roffensis ea die, licet affuerit, sa­cratus non fuit, in eo ramansit, ratione detento, quae in aliud tempus id dif­ferendum magis expedire persuasit, animo ejus.

Literas, quoque per id temporis, Dominus Papa Fratribus Ecclesiae Christi Cantuariensis destinauit, quas hic ponere non alienum putaui à ratione. sunt autem hae.

PASCHALIS Episcopus Seruus Seruorum Dei, Cantuariensis Ec­clesiae filijs salutem, & Apostolicam benedictionem.

Ecclesiae vestrae Le­gatos 10 benignè suscepimus, tanquam viros religiosos, atque prudentes, sed legatio, quam ad nos cum vestris literis attulerunt, nobis non ingrata tantum, sed etiam grauis fuit. Significabatur enim Roffensis Episcopi, ad Metropo­lim vestram facta translatio, quòd praeter scientiam & conuenientiam no­stram praesumi omnino non debuit, quia Sacrorum Patrum decretis inhibitum prorsus agnoscitur. Pro religione tamen, & honestate personae, quae transla­ta dicitur, nos hanc praesumptionem vestram toleramus, sed nostrum ad vos Legatum in proximo dirigemus, largiente Domino, qui super hoc negotio, quae 20 fuerint disponenda, disponat.

Post hos dies RADVLPHVS Archiepiscopus, consilio & petitione Epi­scoporum, proximè supranominatorum, dedit (concedentibus, & approbanti­bus Monachis Cantuariensibus) Archidiaconatum ipsius Ecclesiae, IOHANNI nepoti suo. Clerico, videlicet, honestorum morum & mansuetae conuersatio­nis ad omnes. Quae donatio facta est in Capitulo, praesente Fratrum Conuen­tu, copiosa Clericorum ac Laicorum multitudine, pro hoc ipso in medium ad­ducta, facto prius, coram omnibus, ab eodem IOHANNE, tactis Euange­lijs, Sacramento, quo se fidelitatem Ecclesiae ipsi, per omnia & in omnibus ex­hibiturum dum viueret repromisit. Eodem anno HENRICVS Rex jussit 30 omnes Episcopos, & Principes totius Regni, ad Curiam suam, sub vno veni­re. Vnde rumor per totam terram dispersus est, Pontificem Cantuariorum ge­nerale Concilium (praesente Legato Domini Papae cujus supra meminimus) celebraturum, & noua quaedam tantoque Conuentui digna, pro correctione Christianae Religionis in omni ordine promulgaturum. Itaque vt Rex jusse­rat, XVI. Kl. Octobris Conuentus omnium apud Westmonasterium in Palatio Regis factus est: & quod de Concilij celebratione, & Christianitatis emenda­tione, rumor disperserat, nihil fuisse, quae confluxerat multitudo tandem ad­uertit. Venit tamen illuc saepenominatus ANSELMVS, qui Pallium Cantua­riam detulerat, deferens Epistolam ex parte Apostolici, Regi & Episcopis An­gliae 40 hunc textum habentem.

PASCHALIS Episcopus Seruus Seruorum Dei, Dilecto filio HEN­RICO illustri Regi, & Episcopis Anglici Regni salutem, & Aposto­licam benedictionem.

Qualiter Ecclesia Dei fundata sit, non est à nobis nunc temporis disserendum. Hoc enim pleniùs Euangelij textus, & Aposto­lorum Literae profitentur. Qualiter vero Ecclesiae status, praestante Domino, perseueret & referendum nobis est & agendum. A sancto siquidem Spiritu Ecclesiae dictum est, Pro patribus tuis nati sunt tibi filij, constitues eos 50 principes super omnem terram. Super qua constitutione PAVLVS Apostolus praecipit, dicens, Manum cito nemini imposueris, neque com­municaueris peccatis alienis. Quam eiusdem Apostoli sententiam B. LEO [Page 115] Doctor exponens, ait. Quid est, cito manum imponere, nisi ante aeta­tem maturitatis, ante tempus examinis, ante meritum laboris, an­te experientiam disciplinae Sacerdotalem honorem tribuere non probatis? Qua igitur ratione Anglici Regni Episcopis Sacerdotalis ho­noris confirmationem tribuere possumus, quorum vitam, quorum scientiam nulla probatione cognoscimus. Ipse Caput Ecclesiae Dominus IESVS Christus cum Pastori primo Apostolo PETRO Ecclesiam commendaret, di­xit; Pasce oues meos, Pasce agnos meos, oues quippe in Ecclesia, Eccle­siarum 10 praepositi sunt, qui Deo filios generare ipso donante consueuerant. Quomodo ergo, vel agnos vel oues pascere possumus, quos neque nouimus nec vidimus? quos neque audimus, neque ab ipsis audimur? Quomodo su­per eos illud Domini praeceptum implebimus, quo PETRVM instruit, dicens, Confirma fratres tuos. Vniuersum siquidem terrarum orbem Dominus & Magister noster suis Discipulis dispertiuit, sed Europae fines PETRO singulariter commisit & PAVLO. Nec per eorum tantum, sed per Successorum Discipulos, ac Legatos, Europae vniuersitas conuer­sa 20 est & confirmata. Vnde vsque ad nos (licèt indignos) eorum Vica­rios haec consuetudo peruenit; vt per nostrae Sedis Vicarios grauiora Ecclesia­rum per Prouincias negotia pertractarentur, seu retractarentur. Vos au­tem (inconsultis nobis) etiam Episcoporum negotia, definitis, cum Martyr VICTOR Ecclesiae Romanae Pontifex dicat, Quamquam Compro­uincialibus Episcopis, accusati causam Pontificis serutari liceat; non tamen definire, consulto Romano Pontifice, permissum est, ZE­PHERINVS quoque Martyr & Pontifex, Iudicia, inquit, Episcopo­rum, majoresque causae à Sede Apostolica, & non ab alia sunt ter­minandae, 30 vos oppressis Apostolicae Sedis appellationem subtrabitis, cum Sanctorum Patrum Concilijs Decretis (que) sancitum sit, ab omnibus oppressi [...] ad Romanam Ecclesiam appellandum. Vos praeter Conscientiam vestram, Concilia Synodalia celebratis, cum ATHANASIVS Alexandrinae Ec­clesiae scribat; Scimus in Nicaea magna Synodo Trecentorum de­cem & octo Episcoporum, ab omnibus concorditer esse corrobo­ratum, non debere absque Romani Pontificis scientia, Concilia cele­brari. Quod ipsum scriptis suis Sancti Pontifices firmauerunt, & aliter acta 40 Concilia irrita fieri statuerunt. Videtis igitur, & vos conrra Sedis Aposto­licae auctoritatem plurimum excessisse, & dignitati plurimum subtraxisse, & nobis pro nostri officij debito inminere, vt probatos habeamus quibus Sa­cerdotalem conferimus dignitatem ne contra Apostolum manum citius cuique imponentes communicemus pecatis alienis, quia juxta Beati LEONIS Sententiam, Graui semetipsum afficit damno, qui ad suae dignitatis collegium sublimat indignum. Vos praeter auctoritatem nostram Epi­scoporum quoque mutationes praesumitis, quod sine sacrosanctae Roma­nae 50 Sedis auctoritate ac licentia fieri nouimus omnino prohibitum. si ergo in his omnibus Sedi Apostolicae Dignitatem, ac Reuerentiam seruare consentitis, nos vobis, vt fratribus & filijs Ca [...]itatem debitam conser­uamus, & quae vobis ab Apostolica Ecclesia concedenda sunt, [Page 116] benigne ac dulciter Domino praestante concedimus. Si verò adhuc in ve­stra decernitis obstinatia permanere, nos Euangelicum dictum, & Aposto­licum exemplum pedum in vos puluerem excutiemus, & tanquam ab Ecclesia Catholica resilientes, diuino judicio trademus; dicente Domino; Qui non colligit mecum, dispergit, & qui non est mecum, aduersum me est. Deus autem Omnipotens & nobiscum vos in ipso esse, & Nobiscum vos in ipso colligere, ita concedat, vt ad aeternam eius vnitatem, quae id ipsum per­manet, peruenire concedat.

Rex ad haec, consilio cum Episcopis habito, quid super his, & quibusdam alijs, quae animum suum plurimum offendebant, Papae responderet, placuit in commune, vt suos Nuncios mitteret, per quos quae vellet securius Papae man­daret. Nam ante hos dies quidam Romanae Ecclesiae Cardinalis, functus Le­gatione Apostolicae Sedis, CONO nomine, Franciam venerat, & ibi, juxta suae Legationis officium, generalia Concilia celebrans, Episcopos Normanniae, ab Episcopali officio suspensos excommunicauit; eo quòd Concilijs tertiò vo­cati, interesse noluerant. Quae Episcoporum excommunicatio, animum Regis valde reddidit conturbatum, & rationis esse duxit, super his Papam conueni­re.20 Maxime quòd in hujusmodi visus sit, priuilegia Patri, & Fratri suo, sibi (que) à Romana Ecclesia jam olim collata, se non promerente scidisse. Ad haec ita [...]ue agenda, directus est WILLIELMVS Antistes Exoniensis Papae notissimus, vtpote qui saepe ad eum, tempore gloriosi Patris ANSELMI, pro negotijs quae tunc inter Reges Angliae, & eundem Patrem versabantur, ab ipsis fuerat Regibus destinatus. Nec enim coecitas quae visum ei tulerat, ab ipso itinere illum poterat excusare, quia praeterita gesta ejus, fiduciam Regi praebebant, illum pro posse, juxta morem suum, suae causae fideliter velle insistere.

Interea Clerici Meneuwensis Ecclesiae, quae sub patrocinio beati ANDREAE & Sancti DAVIDI in Walis fundata consistit, Episcopum sibi, defuncto Epi­piscopo 30 suo WILFRIDO, â Rege HENRICO postulauere, & electus est in hos opus, BERNARDVS quidam Capellanus Reginae, vir probus, &, mul­torum judicio, Sacerdotio dignus. Electus est autem Sabbato jejunij septimi mensis, & eodem die ad Presbyteratum à Wentano Episcopo WILLIELMO apud Suthwercham consecratus. De promotione verò Pontisicatus, quam mox in crastino fieri, & Rex & alij plures optabant, cum, vbi aptius fieri posset, dis [...]uireretur, intulit ROBERTVS Comes de Mellento supervacuae de loco dubitari, dum constaret, Episcopum tali Euentu Electum, ex consuetudi­ne, in Capella Regis debere sacrari, & hoc se probaturum (si opus esset) pro­nuntiat. Quod non equum hominis dictum, Pater RADVLFVS parato ani­mo 40 ferre non valens, dixit eum hujusmodi allegatione leuiter posse efficere, vt nec ibi, nec alibi nisi Cantuariae pro quauis causa, Pontifex idem sacraretur. Sciret tamen Comes ipse, quia postquam de Capella tantum Regis dixit, nul­la ratione se illum inibi consecraturum. Ad quae Rex, ad Comitem versus, ni­hil est (inquit) quod intendis. Nec enim ego, aut quilibet alter potest Archi­episcopu Cantuariensem aliquo modo constringere, vt Episcopos Brittanniae a­libi consecret quam velit ipse. Quapropter viderit. Suum est. Consecret Episcopum suum vbi voluerit. Proposuit ita (que) illum in Ecclesia hospitij sui, apud Lambetam consecrare, verum quia ipsi officio Regina interesse volebat, postulatus ab ea sacrauit ipsum in Ecclesia beati PETRI Westmonasterij XIII.50 Kl. Octobris, accepta ab eo, solita professione, de subjectione, & obedientia Ecclesiae Cantuariensi, & Episcopis ejus exhibenda. Huic consecrationi inter­fuerunt, & cooperatores extiterunt suffraganei Ecclesiae Cantuariensis, Episcopi videlicet hij, WILLIELMVS Wintoniensis, ROBERTVS Lincoliensis, [Page 117] ROGERIV Serberiensis, IOHANNES Bathoniensis, VRBANVS Glamor­gacensis, GILEBERTVS Lumniensis de Hibernia.

Hoc eodem tempore ALEXANDER Rex Scotorum misit RADVLFO E­pistolam hanc.

DOmino & Patri Charissimo RADVLFO, venerabili Cantuariensi Archiepiscopo, ALEXANDER, Dei misericordia, Rex Scotorum, salutem & deuotae fidelitatis obsequium.

Notificamus vobis (benig­nissime Pater) quod Episcopo Ecclesiae Sancti ANDREAE Apostoli, Domi­nus 10 videlicet, TVRGODVS, II. Kl. Septen br. migrauit à saeculo. Vnde valde contristamur tanto solatio destituti. Requirimus ergo vestrae consilium & auxilium, sicut confidimus in vobis, vt secundum Deum, talem substituere valeamus qui nos & gentem nostram per Deo placitam conuersationem, Rege­re & docere vtilitèr sciat. Petimus etiam vt recordari dignemini, quid vobis, jam quadam vice suggessimus de Episcopis Ecclesiae Sancti ANDREAE; quod in antiquis temporibus non solebant consecrari, nisi ab ipso Romano Pontifice, vel ab Archiepiscopo Cantuariensi; hocque tenuimus, & per suc­cessiones 20 temporum, ex autoritate ratum habuimus, quous (que) Dominus LAN­FRANCVS Archiepiscopus (nescimus quo pacto) absentibus nobis & nostris THOMAE Eboraci Archiepiscopo illud ad tempus relaxauerat. Quod omnino vestra, si placet, autoritate suffulti, vt amplius sic remaneat, non con­cedimus. Nunc igitur, si ad id nobis nostrae (que) Ecclesiae reparandum ve­strum adjutorum sperare debemus, quod humillimus votis desideramus, & petimus, secreto nobis certitudinem dignis vestris apicibus remandare cu­rate. Valete.

30 Ipso Anno, VII. Kl. Ianuarij RADVLFVS Archiepiscopus sacrauit super memoratum ERNVLFVM in Pontificatum Ecclesiae Roffensis, & GOSFRI­DVM ad Regimen Ecclesiae Herefordensis. Sacrati sunt autem simul Cantuariae in Metropoli Sede, conuenientibus, & cooperantibus in hoc officio, suffraga­neis ipsius fedis, WILLIELMO Episcopo Wintoniensi, HERBERTO Norwicensi, RADVLFO Cicestrensi, & BERNARDO Meneuwensi.

Post haec XIII. Kl. Aprilis factus est conuentus Episcoporum, Abbatum, & Principum totius Regni apud Serberiam, cogente eos illuc sanctione Regis HENRICI. Siquidem Normanniam se proxime transfretaturum, disposuerat & quid sibi euenturum foret, ignorans, WILLIELMVM, quem ex ingenua conjuge sua filium susceperat, haeredem Regni substituere sibi volebat. Igitur, 40 agnita Regis voluntate mox ad nutum ejus omnes Principes facti sunt Homi­nes ipsius WILLIELMI, Fide & Sacramento confirmati. RADVLFVS autem Archiepiscopus Cantuariensis, & alij Episcopi atque Abbates Regni An­glorum, Fide & Sacramento professi sunt, se & Regnum, & regni Coronam si defuncto Patre suo superuiuerent, in eum, omissa omni calumnia, & occasio­ne, translaturos, eique, cum Rex foret, Hominia fideli mente facturos. De his ita. Habita quo (que) est his diebus causa de quaerela, quae inter Archiepiscopum Cantuariorum, & electum Pontificem Eboracensem, per integrum poene annum versata fuerat. Defuncto siquidem THOMA (cujus, circa finem quarti libri, 50 supra memoratae Historiae, satis habita mentio est) electus erat ad Regimen praedicti Pontificatus, quidam de Clericis Regis, vocabulo THVRSTANVS, conniuente RADVLFO Archiepiscopo, & aliam, quàm rei exitus probauit, de eo habente opinionem. Hic it [...] (que) electus, cum ab ipso Pontifice, monere­tur vt Ecclesiae Cantuariensi faceret quod debebat, & benedictionem suam Ec­clesiastico [Page 118] more susciperet, respondit benedictionem quidem se libenter velle suscipere, sed professionem quam exigebat, & Antecessores suos fecisse fciebat, nulla ratione facturum. Cujus verbis, quia RADVLPVS nec auditum prae­bere aequanimiter voluit, negotium ipsum eous (que) indeterminatum remansit. Ipse quoque THVRSTANVS Legatos suos Romam direxerat, modis quib [...]s apud Romanos agi oportere sciebat, à Papa cupiens absolutionem debitae pro­fessionis obtinere, sed nihil effecerat. Rex autem HENRICVS, vti aduertit THVRSTANVM in suâ peruicaciâ stare, & eandem peruicaciam quasi ex tui­tionis suae fiducia, fulcire, ac manutenere, rupit ei ipfius fiduciae nodos, & a­perte protestatus est, illum aut morem Antecessorum suorum tam in professio­fie 10 facienda, quam & in alijs dignitati Ecclesiae Cantuariensis, ex antiquo jure competentibus, executurum, aut Episcopatu Eboracensi cum benedictione fun­ditus cariturum. Ad quae ille, Clericorum, quasi dignitatis suae libertati, fictâ Reuerentiâ acclamantium, [...]sui (que) cordis Consilio inpraemeditatius credens, re­nuntiauit Pontificatui; spondens Regi, & Archiepiscopo, se, dum viueret, il­lum non reclamaturum, nec aliquam calumniam inde moturum, quicunque substitutus fuìsset. Sed cum post dies, & consueta obsequia & pristini hono­res circa se, defectui magno paterent, tabescebat animo & se fecisse quod fe­cit vehementer indoluit. Quapropter mutato Consilio, Regem trans mare cuntem, secutus est, sperans se revestituram sui Pontificatus recuperaturum; 20 & tali modo erga eum facturum, vt, eo praecipiente, benedictionem ab Archi­episcopo sine professionis exactione adipisceretur. Cui negotio cum se me­dium nisi rem protelando Rex facere noller, Sciens Archiepiscopum abhomi­nabile habere tanto praecipitio se perenniter fieri obnoxium, suspensa res est, & nec ipse, nec alius quis in Episcopatum Eboracensem substitutus.

Ipso anno circa mensem Augustum, reuersus à Roma supramemoratus AN­SELMVS venit Normanniam ad Regem HENRICVM literas Apostolici deferens, quae sibi vices Apostolicas, in Anglia administrare concedebant. Quod Regno Angliae, breui innotuit. Admirati ergo Episcopi, Abbates, & Nobiles qui (que) Lundoniae adunati sunt, super his, & quibusdam alijs, presente 30 Regina, communi Consilio tractaturi. Quid multa? Placuit omnibus Ar­chiepiscopum Cantuariensem quem maximè res haec respiciebat, Regem àdire, & expositâ ei antiquâ Regni consuetudine, simul ac libertate, si consuleret Ro­mam iret, & haec noua annihilaret. Amplectitur ille consilium, & amore quàm maximo visitandi Apostolorum limina, ardens mare transijt, & Regem Rotomagi reperit. A quo, & Ecclesia Pontificatus ipsius Ciuitatis, sum­mo gaudio, & honore susceptus, per plures dies in eadem Ciuitate, ab ipso Rege, detentus est. Supramemoratum quo (que) ANSELMVM ibi reperimus transitum in Angliam, gratia legationis suae exercendae, praestolantem. Sed Rex HENRICVS antiquis Angliae consuetudinibus, prae juditium inferri non su­stinens,40 illum ab ingressu Angliae detinebat, & ei, vtpote nuncio beati PETRI, largitèr & officiosè ministrari faciebat.

RADVLFVS igitur Archiepiscopus, cum Rege, de negotijs, pro quibus ve­nerat, iuxta rerum ordinem diligentiùs agens, ad consilium ejus Romani itine­ris callem ingreditur. Vbi autem in Franciam venit, graui vlcere in facie per­cussus est, & intumescente toto capite, vs (que) ad extrema penè perducitur. Qua de causa, in castro (quod Feritas à freno vocatur) per integrum mensem lecto decubuit, nobis, qui cum eo eramus, vix vitam illi pollicentibus. Melio­ratus tandem ab infirmitate, prout pati potuit, paulatim Romam eundi iter repetijt. Ibat autem cum magno & diuiti Comitatu, & admirabilis cunctis 50 habitus magnificè suscipiebatur ab omnibus, ad quos veniebat.

Lugdunum verò cum venissimus, vbi Dominus, & inclitus Pater AN­SELMVS olim ab Anglia, pro justitia pulsus, non sicut exul, aut peregrinus, sed incola, & verè ipsius loci praesul, & Dominus, ab omnibus habitus fue­rat, [Page 119] Lugdunum (inquam) cum venissimus, & cum honore, & amore praecipuo suscepti fuissemus, mansimus ibi aliquandiu, tùm sincera omnium mi­hi conuersantium dilectione illecti, tùm nimia hiemis asperitate constricti, tùm instanti Natiuitatis Christi solemnitate deuincti. His diebus pro nota mihi locorum, & hominum familiaritate, ad sanctum HIRENEVM quadam vice ascendens, diuerti ad oratorium beatae MARIAE MAGDALENAE, duabus Ancillis Dei iuxta idem oratorium pro Deo reclusis, locuturus. Hae Parri ANSEL­MO, pro sua Religione, quondam notae, ejus fuerant sacratissima institutione in multis edoctae. Inter has instinctu maligni, grauissima quaedam discordia post 10 discessum Domini ANSELMI orta est ex inuidiae, vt fit, malo producta. Dum igitur inter se lites, improperia, & plurima, quae earum proposito inde­centia erant, singulis penè diebus versaretur, secundum quod ab eis ipsis ac­cepi, vna noctium astitit vni illarum, quam major ipsius discidij culpa nota­bat, Pater ANSELMVS, dura illam inuectione corripiens, & quod ab eis malè obseruatâ doctrinâ suâ, de remotis mundi partibus se ad eas vsque fati­gauerit, conquerens. Iussit tamen vt caeptis desisterent, & si suam (quae Dei e­rat) pacem perdere nollent, sub omne celeritate, omissis ambagibus cunctis, in pacem redirent, Factum est quod suasit admirabilis praesul; & ecce, habitant in Domo Dei vnanimes, nec dubitant eum sibi esse praesentem, quem sunt 20 expertae salubriter corripientem. Praetereà vna de istis (ACHALEIDIS no­mine) familiari affatu mihi sub testimonio veritatis innotuit, se, post obitum memorandi Patris ANSELMI, quadam vice plus solito ex dono gratiae Dei orationibus ae lachrymis deditam subito velut in mentis excessum super se raptam, & tribunali gloriosissimae Reginae Coelorum à quibusdam reuerendis personis adductam. Quam cum debita veneratione salutasset, & jussa ante pedes ejus concidisset, post plurima, quae vidit, & audiuit admiranda patriae Coelestis praeconia, quasi quadam fiducia constantior effecta est. Inter alia quae à Domina rerum inquisiuit, nec quae fuerint, mihi dicere voluit, De venera­bili HVGONE Lugdunensi Pontifice, sciscitata est, quomodo, scilicet, aut in 30 qua sorte judicij Dei, jam defunctus saeculo, esset constitutus. At illa, benè inquit, filia, bene ille erit per misericordiam Dei. Et de Domino meo, ait, AN­SELMO Cantuartensi Archiepiscopo, pia Domina, si tibi placet, precor insi­nua, quid sentiemus, respondit; De illo certissima esto, quod in magno gloria Dei est. ad haec illa, ad se reuersa, quid fecerit, in quo videlicet residuum noctis expenderit, dulcedo & dignitas visionis considerantes quos (que) docebit. Haec quasi pèr excessum diximus, ducti amore dignissimi Patris ANSELMI quo vehementer (Domino miserante) imbuti, de eo semper scribere, aut loqui dulce habemus. Hinc narrandi ordine progredimur.

Cum ita (que) Placentiam peruenissimus, Episcopus Norwicensis (HERBERTVS 40 nomine) qui nobiscum Romam iturus, Angliam exierat, valida infirmitate cor­reptus est, ita vt ingrauescente languore, decem continuis diebus, sine ci­bo, & voce mutus jaceret. Quamobrem quatuor ebdomadas ibi exegimus, suspensi quid de Episcopo faceret Deus. Vbi verò illum conualescere certo aduertimus, ad petitionem & consilium ejus, Pater noster coepto sese itineri reddidit, ipse debilitate nimia fessus ibi remansit, Archiepiscopum aut illic praestolaturus, aut conualescens (si moram faceret) redeundo praecessurus. Nos ita (que) Romam, Ille Normanniam, prout Dominus posse dedit, post nonnullas dies vs (que) peruenimus. Quoniam igitur Dominus Papa propter discordiam, quae illis diebus inter ipsum & Imperatorem erat, & Romanos, Beneuenti moraba­tur; nec RADVLFVS, vsque ad eum, partim propter corporis sui imbecil­litatem, 50 partim propter praefatam discordiam, cujus causa omnibus ad Papam ire volentibus graues insidiae ab incolis struebantur, vllatenù [...] accedere poterat; missis Nuntijs cum literis innotuit ei & aduentum, & aduentus sui causam vsque Romam, quos ille benigne suscipiens, & verba corum moderatâ aequi­tatis [Page 120] lance perpendens, juxta negotij modum scripsit Episcopis Angliae & Regi, sic.

PASCHALIS Episcopus Seruus Seruorum Dei, Venerabilibus fratri­bus Episcopis Angliae, & Charissimo filio HENRICO illustri Regi, salutem, & Apostolicam benedictionem.

Veniente ad nos Charissimo, a [...] Reuerendissimo Fratre nostro RADVLFO Cantuariensi Archiepiscopo, vestram ad nos Legationem missam per venerabilem Fratrem HERBER­TVM Norwicensem Episcopum nouimus. Et quidem grauibus infirmitatum 10 molestijs impediti idem Fratres, & Coepiscopi peruenire ad nostram praesen­tiam minimè potuerunt. Sed nuntiorum honestis venerabilibus (que) personis, peruenientibus, eorum scripta suscepimus, in quibus & ipsorum postulationes, & vestrae Legationis vota inspeximus. Id enim optabatur, id poscebatur ne Ecclesia Cantuariensis temporibus nostris sua dignitate priuetur, ne nos eandem dignitatem minuamus aut minui sinamus, qua videlicet dignitate po­tita est, ex quo à Beato GREGORIO per Beatum AVGVSTINVM fundata est. Praeter haec literarum inditia, Legati, qui ad nos missi sunt, vt sapientes, ac strenui viri assertiones suas prudenter, instanter, & efficaciter 20 executi sunt. Nos profecto & Legatorum personas, & Legatorum assertio­nes, & vestrum omnium suggestiones, tanquam Charissimorum Fratrum be­nignè hilariter (que) suscepimus, quia vobis in Domino, propter Dominum pla­cere optamus. Vestrae igitur dilectioni notum haberi volumus, quia Cantua­riensis Ecclesiae dignitatem nec imminuimus nec imminuere deliberamus. Bea­tum nam (que) GREGORIVM, Apostolicae Sedis Pontificem, tanquam praeci­puum Christi membrum, tanquam Christiani populi Pastorem, & Doctorem, tanquam salutis aeternae Ministrum in omnibus veneramur. Et rata esse, cupi­mus,30 quae ab eius institutionibus processerunt. Illam ergo dignitatem quam ab eo per Beatum AVGVSTINVM Cantuariensis suscepit Ecclesia, & quam Frater noster sanctae memoriae ANSELMVS ture, ac possessione le­gittima tenuisse cognoscitur, nos profectò nullatenus imminuimus, sed in eodem statu esse Cantuariensem Ecclesiam volumus, vt autentica eius priuilegia, juxta Canonum sanctiones, nullis perturbationibus violentur.

In his Nuncij Papam deserentes ad nos Romam reuersi sunt, nobis autem à 40 Româ Sutriam vsque egressis, post aliquot dies, RADVLFVS Archiepiscopus inuitatus ab Imperatore eum (annuente Papa) adijt, & per octo dies, in ex­ercitu suo, quem circa Romam adduxerat, conuersatus cum illo est. Inde ite­rum Romam reuersus denuò Sutriae multis diebus moratus est. Fama siquidem quaque disperserat Romanum Pontificem sub celeritate in vrbem venturum, & ratus est se, colloquim ejus magnopere desiderantem, illic opportuniùs prae­stolaturum. Ve [...]ùm vbi intellectum est rem alitèr esse, remeandi patriam iter arripiuit. Venimus itaque Rotomagum ad Regem Anglorum, & ab eo multo tempore in Normannia detenti sumus.

Quibus diebus Clerici Eboracenses supramemoratum THVRSTANVM e­lectum 50 videlicet suum, suae Ecclesiae restitui cupientes, & ne professionem de subiectione sua Pontifici Cantuariorum faceret, modis omnibus insistentes, quos prudèntiores de suis habebant, ad Papam dirigunt, desiderium suum, ejus autoritate, & imperio noua lege per eos stabiliri gestientes. Qui viam [Page 121] aggressi, & ad Papam vsque profecti, quàm veridici causae suae relatores apud eum extiterint, & res gesta, veraci fateor superius stilo digesta, & textus Epi­stolae quam ipse Papa, pro eodem TVRSTANO direxit, scire volentibus de­clarabit. Est autem haec.

PASCHALIS Episcopus Seruus Seruorum Dei, Dilecto filio HEN­RICO illustri Anglorum Regi salutem, & Apostolicam benedictio­nem.

Nos auctore Deo, de probitate tua non tantum bona, sed etiam 10 meliora confidimus. Idcirco monemus excellentiam tuam, vt diuinae gratiae semper memor existas, quae tibi, & Regni pacem & justitiae notitiam tri­buit. Honorem igitur Dei & Ecclesiarum eius in regno tuo diligenter obser­ua & iustitiam efficaciter exequere, quia per honorem Dei tuus profectò honor angebitur. Audiuimus electum Eboracensis Ecclesiae virum sapi­entem, & strenuum, sine judicio, ab Eboracensi Ecclesia sequestratum, quod nimirùm diuinae iustitiae & sanctorum Patrem institutionibus ad­uersatur. Nos quidem, neque Cantuariensem Ecclesiam minui, neque Eboracensem praeiudicium volumus pati, sed eam constitutionem, quae à 20 Beato GREGORIO, Anglicae gentis Apostolo, inter easdem Ecclesias constituta est, firmam censemus, illibatam (que) seruari. Idem ergo electus, vt iustitia exigit, ad suam Ecclesiam omnimodis reuocetur. Si quid autem quae­stionis inter easdem Ecclesias agitur, praesentibus vtris (que) partibus, in nostra praesentia pertractetur, vt, praestante Deo, vtra (que) Ecclesia finem suae iustitiae consequatur.

Restitutus in Pontificatum THVRSTANVS venit Angliam circa Februa­rium mensem, anno scilicet secundo, quo ipse in Normanniam ad Regem 30 venerat. Venerabilis autem Pater RADVLFVS, nec dum se à Regis con­sortio sejungere valens, in Normannia resedit, reditus sui oportunum tempus operiens. Superius quoque nominatus ANSELMVS, eovsque mo­rabatur Rotomagi, cum Rege, pecuniam, quae Beato PETRO de Anglia quo­tannis pendi solet, Romam reuersurus cupiens secum habere. Vt autem ipse in Angliam pro exercenda legatione sibi injuncta transiret, Rex (vt dixi­mus) consentire nolebat, ratione quam praelibauimus, & a [...]ijs non minus ra­tionabilibus vsus. Quatenus ergò quid in hujusmodi (si forte contigerint) sit agendum secutura posteritas animaduertat, quae nostris diebus acta sunt; breui perstrinximus, nulli praejuditium, quod malit sequi, praefigentes.

40 Post haec, secundo videlicet anno, quo & RADVLPVS Archiepiscopus Romam iturus Angliam exierat, & ANSELMVS pro exercenda legatione An­gliam vt sperabat intraturus de Roma, Normanniam ad Regem Angliae vene­rat, sacrae memoriae PASCHALIS Papa defungitur, & loco ejus IOHAN­NES quidam Caitae natus substituitur. Qui IOHANNES in Monasterio Montis Cassini ab infantia Monachus nutritus, & adultus, in Ministerio venera­bilium Apostolicorum DESIDERII, VRBANI, & PASCHALIS assiduus fuerat Cancellarij officio functus. Successor igitur summi Pontificis institutus, mutato nomine, GELASIVS est nuncupatus. Rex vero Teutonicus, qui & Romanus Imperator, audito Papam huic vitae decessisse, Romam aduolat, & 50 Bracharensem Episcopum, jam anno praeterito ab eodem Papa Beneuenti ex­communicatum, cedente ab vrbe GELASIO, suum Papam instituit, & ex BVRDINO, GREGORIVM nominat. Quae omnia vt scire volentibus cla­reant, Epistolam super his ab ipso GELASIO in Gallias missam, quam & ecce subscribimus legant,

GELASIVS Episcopus Seruus Seruorum Dei, venerabilibus Fratri­bus, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Clericis, Principibus & cae­teris per Galliam fidelibus salutem & Apostolicam benedictionem.

Quia vos Romanae Ecclesiae membra estis, quae in ea nuper acta sunt, dile­ctioni vestrae significare curauimus. Siquidem post electionem nostram Domi­nus Imperator furtiue & inopinata velocitate Romam veniens, nos egredi compulit. Pacem postea minis & terroribus postulauit, dicens, Se facturum quae posset, nisi nos ei, juramento pacis, certitudinem faceremus. Ad 10 quae nos ista respondimus; De controuersia quae inter Ecclesiam & Reg­num est, vel conuentioni, vel justitiae libenter adquiescimus, & loco & tempore competenti, videlicet, vel Mediolani, vel Cremonae in proxi­ma Beati LVCAE festiuitate, Fratrum nostrorum judicio vel consi­lio, quià Deo sunt Iudices in Ecclesia constituti, & sine quibus causa haec tractari non potest. Et quoniam Dominus Imperator à nobis securitatem quaerit, nos verbo & scripto ista promittimus, nisi inte­rim ipse impediat. Alias enim securitates promittere, nec honestas Ecclesiae, nec consuetudo est. Ille statim, die videlicet post electionem no­stram 20 quadragesimo quarto, Bracarensem Episcopum, anno praeterito à Domi­no Praedecessore nostro PASCHALE Papa, in Concilio Beneuenti ex­communicatum, in Matris Ecclesiae inuasionem ingessit. Qui etiam dum per manus nostras olim Pallium accepisset; eidem Domino nostro, & Catholicis Successoribus eius (quorum primus ego sum) fidelitatem jurauit. In hoc tanto facinore nullum de Romano clero, Deo gratias, Imperator socium habuit, sed GVIBERTINI soli, Romanus de Sancto MARCELLO, CEN­TIVS qui dicebatur GRISOGONI, & EVZO qui multo per DA­CIAM 30 tempore, debacchatus est, tam infamem gloriam celebrarunt. Vestrae igitur experientiae literarum praesentium praecepto, mandamus, vt super his communi, per Dei gratiam, deliberatione, tractantes, ad Matris Ecclesiae vl­tionem, communibus praestante Deo auxilijs, sicut oportere cognoscitis accinga­mini.

His diebus graui damno Anglia percussa est, in morte Reginae. Defuncta si­quidem est, apud Westmonasterium Kl. Maij, & in ipso Monasterio decenter se­pulta. Quo autem judicio Dei, iguoramus. Ilicò posthae plures Normannorum quam Regi juraueraut fidelitatem postposuerunt, & in Regem Franciae, Prin­cipesque 40 ejus aduersarios, scilicet ipsius naturalis Domini sui non veriti justi­tiam, se transtulerunt. Vnde quae, & quanta mala emerserint, cogitatune di­cam dictu scimus esse difficle. Inter quae praefatus Papa GELASIVS, per mare Burgundiam venit, & aduentus ejus mox Galliae toti innotuit. Excitati sunt quique potentes, cum mediocribus, ei occurrere, & certatim parabantur interesse Concilio, quod ipse disponebat, se media quadragesima Remis cele­braturum. RADVLPHVS quoque Archiepiscopus, audito Papae aduentu, de Rotomago, vbi eousque morabatur egressus, impiger ei occurrere statuit. Sed vbi al quantùm itineris confecit, accepit à quibusdam, ipsum Papam longius discessisse, & versus Hispanias ire proposuisse. Vnde ob laborem, & prolixita­tem 50 difficilis viae, consilio Amicorum suorum profectionem suam ab incepto rediens, distulit. Eandem vt putabat profectionem non multò post, resumptu­rus, & ei Cluniacum venienti, auctore Deo, occursurus; Ratus tamen consilij fore, destinauit ad eum Legatos suos, qui & itineris illius certitudinem, & ani­mi [Page 123] ejus qualitatem, erga se, quidque de negotijs suis apud eum confidere pos­set diligentius inuestigarent. Quae vbi THVRSTANO Eboracensi innotue­runt, relicta Angliâ, Papam vt sperabat suae causae gratia, petiturus, mare transijt, & Rotomagum venit. Vbi à Rege, quod se inconsulto, transfretauerit, redargutus, vltrà procedere inhibitus est, donec certiorem de processu Papae, sententiam edisceret. Sed euoluto non multo temporis spatio, Legati, quos Archiepiscopus direxerat, reuersi nunciant se ad Papam venisse, eum (que) multa nostris saeculis noua, & inaudita proponentem facturum, morte praeuentum & Cluniaci esse sepultum.

Itaque post, haec, Cardinales & alij Romani, qui Papam secuti Galliam vene­rant, 10 sibi, veluti à suis longè remoti, consulentes, GVIDOMEM Viennensem Archiepiscopum loci auctoritate, & opibus fultum, quo tutiores in aliena Pro­uincia essent, loco defunctae Papae substituunt, & mutato nomine CALIX­TVM nuncupant. Dum haec Ecclesiastica ita in Burgundia disponuntur, Apo­stolatus Romanae Ecclesiae praefato GREGORIO, sede Beati PETRI praesi­dente, administratur. Super his ergò, multis rumoribus Anglia concussa est, alijs hunc, alijs illum, alijs neutrum Ecclesiae Dei jure praelatum asserentibus. Galli tamen & Rex Anglorum cum Pontifice Cantuariorum in CALIXTVM se transtulerunt, & eum (spreto GREGORIO) pro Apostolico susceperunt. 20 Vtrum autem aliqua vel à CALIXTO, Regi & Primati Anglorum, vel ab istis illi mandata sint, illis diebus quae autentica & memoriae digna extiterint, nec­ne, nulla nobis hucusque certitudo illuxit. Nos enim, qui his scribendis, ope­ram dedimus in Anglia, illi verò, de quibus agitur, extra Angliam ea tempe­state morabantur. Cum enim Pater RADVLPHVS Roma reuersus, cum Re­ge HENRICO in Normanniam conuersaretur, & me qui continuus comes Beati ANSELMI, dum viueret, esse solebam, quique in obsequio sui ipsius ex quo in Pontificatum Cantuariensem assumptus fuerat, eousque assiduùs eram aliquantum infirmari aduerteret, paterno affectu mihi condoluit. Non igitur extra Ecclesiam, in qua ab infantia nutritus fueram aliquo me mortis periculo, 30 premi, vllatenns sustinens, Cantuariam mihi ire suasit, ac petsuasit, scribens pro bonitate sua, conuentui Fratrum Ecclesiae nostrae, Epistolam hanc, & per suum Nuncium dirigens.

DIlectissimis fratribus ac filijs CONRADO Priori, caeteris (que) seruis Dei, qui sunt Cantuariae in Ecclesia Christi, fidelissimus eorum fra­ter RADVLPHVS, eiusdem Ecclesiae Presbyter, & Minister de­uotus, salutem & amorem, cum benedictione Dei & sua

Desiderio deside­sideraui videre facies vestras, & eò ampliùs quod existimabam vos aliquate­nùs desolari, super prolixitate morosa peregrinationis meae. Ad vos igitur 40 venturus in breui, praemitto vobis fratrem & amicum nostrum Domnum EADMERVM omnium laborum & actuum nostrorum conscium, & soci­um, qui cor nostrum funditùs vobis denudare potest,* & enucleatius omnia quae circa me aguntur, quae (que) desiderij mei sint, reuelare, quàm alicui scripto credere judicauerim. Precor autem obnixiùs, vt gratias ei referre semel, & saepè re­miniscamini, pro seruitio & honore quod mihi ex amore verò, vt vir prudens & perfectus, exhibuit, pro labore & onere quod sine murmure pro me moe­stus, pro se verò nihil questus sustinuit. Mementote ergo, vt illi parem gratiam 50 referatis, ostendentes mihi amorem quem erga me habetis, seruientes ei, & eum honorem & amorem impendentes, quem mihi impendere cuperetis; scien­tes quod quoniam eius absentiam aegrè sustineo, sed terruit me quidam quasi ramusculus illius infirmitatis, quo praeterito anno vexatus est, cuius rei gratia, [Page 124] eum praemittere coactus sum. Vos igitur curate, vt sitis ei pijssimi fratres, & impigerrimi administratores omnium earum rerum, quae saluti suae congrua & consequentia videritis. Valete nostri memores.

Hanc Epistolam, non pro commendatione personae meae, quam nullius lau­de dignam certissimè scio, hic notaui, sed vt his qui opinantur, & obloquun­tur, dicentes me patrem meum quasi in alieno positum deseruisse, & ei sola­tium obsequij mei more prolis adulteranae subtraxisse, rem gestam simplici sti­lo describendo proponam. Et quidem cum illum, moram vltrà condictum in redeundo facere viderem, profectò ad eum redijssem, si ex sua parte mihi inter­dictum 10 non fuisset. Nam aduentum suum jamjam instare suis in Anglia sae­pissime mandans, nolebat suae pietatis intuitu fatigari, sed se quantotiès vt pu­tabat aduenturum, vbi eram, jussit praestolari. Haec ita se habuisse, veritas ipsa nouit▪ quia ergo ab ipso patre non alio, sed hoc modo, ad praesens separatus sum, si ea quae interim geruntur, aut gesta sunt memoranda non scribo, nulli succensendum existimo. Nihil enim dubij pro certo hactenùs volui, sed nec nunc quidem scribere volo. Eum tamen aliquid egisse, aut agere, disposuisse de negotio, quod eousque versabatur inter ipsum & saepe superius memora­tum THVRSTANVM Eboracensem, dubitare non possum. Magna siquidem instantia priuilegium, quod tempore venerandae memoriae LANFRANCI Ar­ch 20 episcopi, sub magno Rege WILLIELMO, de ipsa re promulgatum, & sigillo ipsius Regis firmatum in Ecclesia Christi Cantuariae diligenti cura ser­uatur, illis diebus sibi mitti praecepit. Quod à tanto viro ab re factum non facilè crediderim. Hoc itaque priuilegium ad imperium suum sibi allatum, Pater RADVLPHVS cum suscepisset, Papae vt nobis in Anglia dicebatur, de suis & alijs quibusdam Ecclesiasticis negotijs, cum eo acturus, se praesentasset, nisi fortè sponsione Regis HENRICI, quâ, se in regnum suum reuerso, omnem justitiam ei facturum, & saepè nominatum THVRSTANVM, ad voluntatem & subjectionem suam se exhibiturum pollicebatur, illo procedere detineretur. Et haec quidem sponsio nonnihil cum in transmarinis partibus detinebat, & 30 euentum rei patienter expectare persuadebat. Rex quoque bellicis tumultibus vndique occupatus, nec se vt volebat deliberare nec eis omissis in Angliam salua honestate sua poterat remeare.

Inter haec, ipso videlicet electionis suae anno, CALIXTVS Papa instituit Remis generale Concilium, XIII. Kl. Nouembris qui fuit annus ab Incarnatio­ne Domini, millesimus centesimus nonus decimus, & ex quo RADVLPHVS Archiepiscopus, Romam iturus, Angliam exierat, annus quartus. Ad hoc Con­cilium, Factus est multiplex Archiepiscoporum, Episcoporum, Abbatum, & Principum diuersarum Prouinciarum concursus, cum numerosa Clericorum, ac Plebium multitudine. Quos inter, directi quoque sunt ab HENRICO Re­ge 40 Anglorum, ad ipsum Concilium, Episcopi & Abbates Normanniae & insu­per Episcopi Angliae qui tunc temporis in Normannia cum illo degebant. WIL­LIELMVS videlicet Exoniensis, RANVLPHVS Dunelmensis, BERNARDVS Meneuwensis, & VRBANVS Glamorganensis. RANVLPHVS autem Pontifex Cantuariorum partim corporis imbecillitate, partim alijs rationibus praepeditus, ab accessu ipsius Conuentus prohibitus est. Supranominatus autem THVR­STANVS à Rege licentiam petens illuc eundi, eam obtinere nullatenùs potuit, donec interpositâ fide suâ, quâ ei, sicut Domino suo, astrictus erat, illi pro­mitteret se apud Papam nihil acturum, vnde Ecclesia Cantuariensis, vllum an­tiquae dignitatis suae dispendium incurreret, nec Episcopalem benedictionem,50 ab eo, vlla ratione suadente, susciperet; itaque tali sponsione ligatus, iter ar­ripuit, & ad Papam quemadmodum suo negotio expedire sciebat, impiger ve­nit. Quid plura? Posthabitâ fidei sponsione Romanos in causam suam, quo in quaeque negotia pertrahi solent, largitatis officio transtulit, & per eos, vt à Pa­pa [Page 125] Episcopus sacraretur, sua manu cooperante impetrauit. Sanè, ante haec Nun­cium suum Rex ad Papam direxerat, cautum illum faciens de querela, quae vs (que) id temporis, versabatur inter RADVLPHVM Archiepiscopum Cantuariorum & ipsum THVRSTANVM. Nuncius autem horum & executor fuit SIEF­FREDVS cognomine PELOCHINVS, Frater Archiepiscopi, habitu Mo­nachus, ingenio gnarus, prudentia prouidus; Regi ac Papae familiaritatis nexu copulatus. Igitur, inter alia quae huic Rex Papae dicenda indixit, prae­cipuè jussit ei dici, quatenùs id obseruaret, vt nullius gratia rei interueniente, THVRSTANVM aut ipse sacraret, aut ab aliquo nisi à Pontifice Cantuario­rum 10(vti moris esse solet) sacrari juberet, aut permitteret. Alioquin se illum, in nullum suae dominationis locum amplius recepturum. Et si contra hanc sen­tentiam ipse, quasi Apostolatus sui auctoritate, forte niti vellet, certus existe­ret, quod nec pro amissione Coronae suae, vtpote spatio septem Annorum ex­communicatus, propositum suum in hac causa permutaret. Respondit. Ne putet Rex me de negotio quo de agit, quauis ratione secùs acturum, quam ipse ve­lit. Nec enim, me vnquam ad hoc, mea tulit voluntas, vt Cantuariensis Eccle­siae dignitatem, cui tot praeclari Patres, vt penè toti mundo notissimum est, praese­derunt quoquo modo humiliem. His Apostolici verbis Regius Nuntius cre­dulus effectus, de suae legationis effectu securus factus est. Quapropter cum 20 Remis venisset, & mane Dominici diei praecedentis, diem praestituti Concilij cum Cantuaritis suis socijs audiret apud Sanctum REMIGIVM quosdam po­testantes ei, THVRSTANIVM & suos alacres ad benedictionem Pontifica­tus, in sede Episcopali praeparari, miratus est vltra modum, nec ijs quae dice­bantur, aliquatenus poterat fidem praebere. Ac vbi rei veritas palàm innotu­it, IOHANNES Archidiaconus Cantuariensis (quem negotij istius tenor il­luc adduxerat) Papae astitit & in praesentia plurimorum Episcoporum, neque aliarum excellentium personarum, ipsam benedictionem viua voce, à Pontifi­ce Cantuariorum fieri debere calumniatus est, nec ipsum, licet officio Papae fungeretur, jure posse Ecclesiae Cantuariensi jus suum praeripere, cum constaret 30 eam nulli, quod justè debebat, eous (que) denegasse. Ad quae ille respondens; nul­lam, inquit, iniustitiam Ecclesiae Cantuariensi facere volumus, sed saluâ justitiâ & dignitate illius, quod proposuimus exequemur. Quod audientium quique, mirum dictu judicauerunt, videntes eum aduersa fronte, quae dicebat nimis iniustè facto refellere. Consecratus. namque in Pontificatum Eboracensem THVRSTANVS est, fide quam Domino suo, sub Deo pollicitus fuerat, hoc modo fraudatus. Ex quo facto in admirationem concussa sunt corda multo­rum. Rati enim sunt tantam rem eum nullatenùs praesumere potuisse, si Regi­am voluntatem sibi consentaneam, in ea non aduertisset. Huic consecrationi cum ad jussum Papae plures è Gallia Episcopi interessent, reuerendae memoriae 40 HVBALDVS Archiepiscopus Lugdunensis nullo pacto, nec ipso Papa iubente, interesse voluit, perpendens, non recto calle rem procedere, & horrens tan­tam injuriam Ecclesiae Cantuariensi, cui speciali amicitia, & fratetna familiari­tate jungebatur, contra aequum infligi. Episcopi verò regni Anglorum quos ad Concilium à Rege HENRICO directos diximus, nondùm illuc venerant, & ea re (illis absentibus) haec ita completa sunt: Quae vt Regi certò inno­tuerunt, mandans modis omnibus THVRSTANO & suis interdixit redire in Normanniam & Angliam, & in omnem locum dominationis suae. Ratum ex his quique audientium habuere, praeter consensum Regis, quae fuerunt facta fuisse. Itaque post haec CALIXTVS Gisortium venit, & Rex HENRI­CVS 50 illic ei locuturus, accessit. Acta igitur sunt multa inter eos, quorum gratia par erat tantas personas conuenisse. Inter quae Rex â Papa impetrauit, vt omnes consuetudines, quas Pater suus in Anglia habuerat, & in Norman­nia, sibi concederet, & maximè vt neminem aliquando legati officio in An­glia fungi permitteret, si non ipse aliqua praecipua quaerela exigente, & quae [Page 126] ab Archiepiscopo Cantuariorum, caeteris (que) Episcopis regni terminari non pos­set, hoc fieri à Papa postularet. Quibus omnibus, pro statu temporis, de finitis, Papa rogat Regem THVRSTANO amicum fieri, eumque Pontifica­tui, ad quem ipsum sacrauerat, pro amore suo restitui. At ille, hoc se, dum viueret, non facturum, in sua fide spopondisse confessus est. Ait: Ego Apo­stolicus sum, & si feceris quod postulo, ab hac te fidei sponsione absoluam. Tra­ctabo de his, ait, & quae consilij mei tenor inuenerit, paternitati tuae notificabo. Hinc à Papa recessit & ei per internuntios suos, de negotio ita respondit. Quod dicit se, quoniam Apostolicus est, me à fide, quam pollicitus sum, absolu­turum, si contra eandem fidem THVRSTANVM, Eboraci recepero, non vi­detur 10 Regiae honestati conuenire hujuscemodi absolutioni consentire. Quis e­nim fidem suam cuiuis pollicenti amplius crederet, cum eam mei exemplo tam facilè absolutione annihilari posse videret. Verum tamen quia THVRSTA­NVM in Pontificatum tantoperè petit admitti, quantum mea refert, ea condi­tione pro amore suo concedo, vt ipse primò Cantuariam veniat & debitam o­bedientiam, ac subjectionem quam THOMAS, GIRARDVS & alter THO­MAS Ecclesiae Cantuariensi, ejusque Primati professi sunt, scripta ex more professione profiteatur. Quod si facere supersederit, sciat quod, nullo edicto compellente, me in Anglia regnante Eboraci Ecclesiae praesidebit. Hoc siqui­dem me seruaturum promisi & fidem meam vadem posui, ne aliquando fiam 20 transgressor hujus promissi. His ita de legatione Angliae & Pontifice Ebora­censi determinatis, Pater RADVLFVS Angliam reuertitur & Dofris appulsus, cum summo honore, & gaudio in sedem suam Cantuariae II. Non. Ianuarij re­cipitur. ANSELMVS autem, qui legatione Angliae (vt descripsimus) glo­riabatur nec Angliam intrare, nec aliquo Legati officio fungi dignus habitus est. Ita (que) omnis hujusce potestatis exors effectus, à Normannia est in sua re­gressus. THVRSTANVS verò Papam secutus est, sed non diu ab eo ne prae­sentiâ ejus grauaretur, detentus. Rex autem HENRICVS in sua sententia perstans, eum nec Pontificatui Eboracensi nec in suae potestatis aliquem locum admitti sinebat.

His diebus excitata est sollicitudo multorum, ad investigandum auctorita­tes 30 & Antiqua priuilegia Primatus quem Ecclesia Cantuariensis, quae est Do­robernensis, sibi vendicat super Ecclesiam Eboracensem. Quod ea re maximè contigit, quia causa, quae inter RADVLFVM Pontificem Cantuariorum & THVRSTANVM Eboracensem eo vsque, vt descripsimus, versabatur, in noti­tiam transmarinorum Episcoporum delata fuerat ipso THVRSTANO pro­pugnationem eorum, sibi, contra Patrem RADVLFVM, modis omnibus asciscente. Et illi quidem vtpote consuetudinum, & priuilegiorum Ecclesiae Christi Cantuariensis ignari, immoderatius THVRSTANO fauebant, autu­mantes, vt ipse ferebat, RADVLFVM vi magis, e diuitiarum Copijs, pro­deunte 40 quam priscae auctoritatis, & Romanorum Pontificum priuilegijs in suis assertionibus, niti. Sed cum ad haec diceretur, in vanum tale quid opinari, & satis sufficere ad determinationem hujus discidij, quae à tempore Regis WIL­LIELMI, qui Armis Angliam caeperat, de ipso negotio gesta sunt, praesertim cum à diebus Regni ejus penè cuncta quae ab Anglis antiquitus, quasi Sacro­sancta celebrabantur, nunc vix postremae Auctoritatis, quorundam judicio ha­beantur. Non hinc, aiunt, ità est, immò noua quae istis temporibus inferuntur antiquorum scriptorum astipulationibus, vt Rata sint, necesse est fulciantur. Ex his ergò, ad haec investiganda, multorum sollicitudo (vt diximus) euigila­uit, & confisa Ecclesia Dei justitiae, antiquorum scriniorum abdita, sacrorum 50 Euangeliorum volumina, soli decori Domus Domini eatenus inseruientia dili­gentius perscrutata est. Ecce autem, vt voluntas justi amans, optato effectu non priuaretur; quae subscribimus, reuelante Deo, priuilegia quaedam reperta sunt, firma vndiq [...]ue & Apostolicâ auctoritate subnixa; sunt autem haec.

BONEFACIVS Papa AETHELBERTO Regi Anglorum.

DVm Christianitatis vestrae integritas, ita circa conditoris sui cultum excre­uerit, vt longè latéque resplendeat, & in omni mundo annunciata, vestra Deo dignae operationis augmenta referat, enormes largiori omnium bono­rum Deo grates exoluimus, &c.

BONEFACIVS Papa IVSTO Archiepiscopo Dorobernensi.

SVsceptis vestrae dilectionis apicibus, in quibus reperimus inter alia, plurimos ex gentilitate ibidem degentium, Deo Omnipotenti, & Domino nostro Iesu Chri­sto 10 auxiliante conuersos, Maxime autem in partibus Cantiae ad veri Dei nostri fidem vestris laboribus perductos, valdè gratulati sumus.

HONORIVS Papa HONORIO Archiepiscopo Doroberniae.

SVsceptis vestrae dilectionis literis in eis reperimus vestri laboris sollicitudinem circà vobis commissam gregem, multa fagitatione occupatam, &c.

VITALIANVS Papa THEODORO Archiepiscopo Cant.

INter plurima, quae nobis per vestras syllabas intimare inssisti, cognouimus etiam 20 desiderium vestrum pro confirmatione Diocoesis vestrae, quae tuae subjacet ditio­ni, quae in omibus ex nostro Apostolicae auctoritatis priuilegio splendescere desi­deras, &c.

SERGIVS Papa Regibus Anglorum.

DOnum gratiae spiritualis, quod Sancti Spiritus illustratione, fidelium corda suc­cendit, ac reparando reficit & virtutis mirificae constantiâ roborat, & coele­lestium beneficiorum instituit perhennitèr promereri suffragia, & labentium rerum exitia nihilomiuus praecauere, &c.

Idem Papa Episcopis Angliae.

30 SIcut nobis, fratris incogniti, quibus curam officij pastoralis beati Apostolorum Principis PETRI supernae dignatio miserationis regimen (que) concessit, reuerendam aduexit praesentiam, ità quo (que) vestri religiossimi praesulatus Collegij agnita salus ge­minum attulit munus tripudij. Nam omnium auctori bonorum Domino Deo no­stro, immensas peragimus gratias, reperta fratrum fidelium in sinu Sancte Matris Ecclesiae vnanimitatis deuota Constantia, & amoris feruente, inter se dilectionis (que) consortio. Sic enim sagaci sollertia Deum complacare noscuntur, afferentes ei pu­ra libamina, cum in ara pectoris splendore veri luminis refouentes, nullis illecebris mentem illudant, nullis fratrum stimulis corda praecellant, nullis nocentibus proxi­mos mentibus annuant, sed vt Dei Ministri, speculum se subjectis vitae mo­rum (que) 40 probitate exhibeant; Hinc sibi Deum prosperantem inuenient in aduer­sis, nec quicquam poterit hostis insidia eis nocendi subripere. Etenim vbi est prae­stò Domini adjutorium, cuncta fugatur spirituum malignorum aduersitas, cum (que) ita sit, &c.

GREGORIVS Papa Episcopis Angliae.

DEi Omnipotentis immensae pietatis magnitudinem collaudamus, qui suae maje­statis gloriam, sic dilatare dignatus est vt in omnem terram exierit jam so­nus praedicatorum suorum, & in fines orbis terrae verba eorum, &c.

LEO Papa ATHELARDO Archiepiscopo.

50 POntificali discretioni praecipuè conuenit praesulibus Ecclesiarum secundum eo­rum irreprehensibilem fidem audientiam praebere & eorum, quae per beatum PETRVM Principem Apostolorum, & nos gerere desiderauerint, quae Canonicis non refragantur Sanctionibus, affectum concedere.

FORMOSVS Episcopis Angliae.

AVditus, nefandorum ritibns Paganorum in vestris partibus repullulasse, & vos tenuisse silentium, vt canes non valentes latrare, gladio separationis à corpore Dei Ecclesiae vos ferire deliberauimus, &c.

IOHANNES Papa DVNSTANO Archiepiscopo.

IOHANNES Episcopus Seruus Seruorum Dei, Confratri DVNSTANO Dorobernensi Episcopo, vitae perpetuae permanendam in Christo salutem.

Si Pastores Ouium solem gelu (que) pro gregis sui custodiâ aie ac nocte ferre, contenti 10 sunt, & oculis conspectant vigilantibus, ne aliqua quidem ex ouibus aut errando pereat aut ferinis laniata morsibus rapiatur, quanto sudore quantâ (que) curâ debe­mus esse pervigiles ob salutem animarum, qui Pastores dicimur earum? Attenda­mus igitur nos officium exhibere erga custodiam Dominicarum ouium & ne quasi Lupo veniente territi fugiamus ne in die Diuini examinis pro desidia nostra an­te summum Pastorem & negligentiâ nostrâ excrucìemur, vnde modo honoris re­uerentia in sublimiore arce caeteris dijudicamur. Primatum ita (que) tuum, in quo tibi ex more Antecessorum tuorum, vices Apostolicae Sedis exercere conuenit, ita tibi ad plenum confirmamus sicut Beatum AVGVSTINVM, ejus (que) successores, praefatae Ecclesiae Pontifices, pleniùs habuisse dinoscitur. Pallium verò Fraternita­ti 20 tuae, ex more ad Missarum solemnia celebranda, commendamus, quod tibi non alitèr Ecclesiae tuae priuilegijs in suo statu man [...]ntibus vti concedimus, quàm vsum Antecessores nostri prodiderunt. Ne (que) tua prudentia hoc incognitum habet vel cu­jusquam, quoniam indumenti honor moderatione actuum tremendus erit. Honestati morum tuorum, haec ornamenta conueniunt, quatenus auctore Deo, possis esse con­spicuus, ita vt vita tua filijs tuis sit regula, & in ipsa si qua tortitudo illis in­est, dirigatur, dum in ea quod imitentur aspiciant, In ipsa semper, considerando proficiant, vt tecum Deum per hoc, quod bene vixerint, videre mereantur. Cor ergo tuum ne (que) prosperis quae temporaliter blandiuntur, extollatur, neque aduersis deijciatur. Quic quid illud fuerit aduersi, virtute in Christo patientiae, à te deuin­catur.30 Nullum apud te locum fauor indiscretus inueniat; in omnibus discretionem, alij in te cognoscant. Insontem apud te culpabilem, suggestio mala non faciat, no­centem gratia nou excuset. Remissum te delinquentibus non ostendas; nec quod illis non profuerit, hos perpetrare permittas. Sic in te & boni Pastoris dulcedo sit, & judicis seuera districtio; vnum scilicet quod innocentes foueas, aliud quod inquietos feriendo à prauitate compescas. Sed quoniam nonnunquam praepositorum Zelus dum districtiùs malorum vindex est, transit in crudelitatem, Correptionem in judicio refrena, & censuram disciplinae discute, vt & culpas ferias, & à dile­ctiones peruersorum quos corripis, non recedas. Misericordiam (provt virtus patitur) pauperibus exhibe. Oppressis defensio tua subueniat. Opprimentibus mo­desta 40 ratione contradicas. Nullius faciem contra justitiam accipias. Nullum quae­rentem justa despicias. In custodia aequitatis excellas. Vt nec diuitem potentia sua, apud vos aliquid extra viam suam de accusatione audias, nec pauperem faciat humilitas tua desperare, quatenùs, Deo miserante, talibus possis existere, qualem sacra Lectio praecipit dicens, Oportet Episcopum irreprehensibilem esse. Sed his omnibus [...] salubritèr poteris si Magistram caritatem habueris, quam qui se­cutus fuerit, à recto tramite non recedit. Ecce Frater Charissime inter multa a­lia, ista s [...]nt Sacerdotum, ista sunt Pallij jura, quae si studiosè seruaueris, quod foris accepisse ostenderis intùs habes. Sancta Trinitas fraternitatem vestram gra­tiae suae pro [...]ectione circundet; atque ita in timoris sui viam te dirigat, vt post 50 v [...]ae h [...]jus amaritudinem, ad aeternam simul dulcedinem peruenire mereamur.

[Page 129] Haec, vt praelibauimus, in Archiuis Ecclesiae domini SALVATORIS reper­ta, futurorum memoriae, non absurdum aestimauimus commendare. Et qui­dem his plura inuenta sunt, sed aliquibus eorum nimiâ vetustate obliteratis, aliquibus in cartis ex Biblo compositis, & peregrinis caracteribus inscriptis, & ipsis quoque ex majori parte detritis, notitiae nostrae vsquequaque non patue­runt. Ac nos ignota, pro notis scribere, horrori habentes, necessariò ea huic operi alienauimus. Sanè quod quosdam non puder astruere, soli scilicet per­sonae Beati AVGVSTINI primi Pontificis Cantuariorum Beatum GREGO­RIVM concessisse, non solùm Episcopos quos ordinaret, neque hos tantum­modò 10 qui per Eboracae Episcopum essent ordinati, sed etiam omnes Britanniae Sacerdotes, habere, Domino Deo nostro IESV CHRISTO Auctore, sub­jectos, quale sit, sacra successorum ejus Decreta, Successoribus ipsius AVGV­STINI directa (quae paucis praenotauimus) satis ostendunt. In his quippe videre planum est, eos intellexisse non magni muneris esse, si ei solummodò illa dixisset, cum (vt alia taceam) suis diebus Eboracensis Prouincia nec fidem CHRISTI susceperit, nec qui eam praedicaret eo directus sit. Tanta enim in Cantia, & vicinioribus Regionibus in praedicatione Nominis CHRISTI, & ipse, & socij ejus habuerunt ad faciendum, vt à tam longinquis partibus eis fuerit abstinendum. Beatus siquidem PAVLINVS, qui primus Northumbriensibus 20 Euangelium praedicauit, & Eboraci primus Cathedram Pontificalem sortitus est, non à Beato AVCVSTINO, sed à IVSTO, qui quartus ab ipso AVGV­STINO Cantuariorum Pontifex extitit, Episcopus electus, ordinatus, & illue destinatus fuit, quemadmodum venerabilis BEDA in historia Gentis Anglo­rum, veraci stilo digessit, & omnibus notissimum est. Quae igitur Beatus GRE­GORIVS, AVGVSTINO dixit, in AVGVSTINO, suis Successoribus dixit. per quos Deo implere placuit, quae per ipsum AVGVSTINVM, sua disposi­tione implere voluit. Non jure itaque, priuilegio AVGVSTINO collato pri­uandi sunt, qui sedi ejus praesidentes vices ipsius exequendi officio functi sunt. Quod verò dicunt, Beatum GREGORIVM satis dicere posse, & nosse, si vo­luisset, 30 tua Fraternitas, & Successores sui, verum omnimodis esse fatemur. Et similiter non dubitamus, Dominum CHRISTVM, dicentem Beato PETRO, Quodcunque ligaueris super terram erit ligatum & in coelis, & quodcunque sol­ueris super terram erit solutum & in coelis, scisse dicere, si voluisset, & Successo­res tui. Qui ergo priuare nituntur successores Sancti AVGVSTINI potestate & dignitate, quam ipsi AVGVSTINO concessit Beatus GREGORIVS, pri­uent (si audent) Successores Beati PETRI, potestare & dignitate, quam ipsi PETRO concessit sanctus & justus Dominus. Eodem enim modo, quo Do­minus locutus alijs, in Apostolo suo PETRO, locutus est GREGORIVS Successoribus ejus in discipulo suo AVGVSTINO. Iustè judicate filij hominum & perdendite de similibus idem esse judicium. Illud etiam istis annectendum 40 putaui, quod praefatus, BEDA refert, THEODORVM (qui septimus a beato AV­GVSTINO in Cathedram ejus successit) primum esse in Archiepiscopis, cui omnis Anglorum Ecclesia manus dare consentiret. Et hic vtique cum primo functus Pontificatu Britanniam venisset CEADDAM Eboracensem Praelatum, à Pontificatu summouit, eo quòd non jure sacratus, injuria fuerit eidem Eccle­siae, per officium Sacerdotale praepositus. Mox (que) WILFRIDVM substituit, & ei integerrimè Pontificatum Eboracae, fretus auctoritate Romanae Sedis, dele­gauit. Quem deinceps ad Concilia sua venire faciebat, & ejus obedientiâ ac subjectione pro temporum qualitate per omnia vtebatur. Hunc etiam post­modum, 50 emergentibus quaerelis, quas commemorare longissimum est, in sua Ecclesia Eboraci, non solùm Episcopatu priuauit, sed & Parochiam ejus in tres Episcopos, libera vtens potestate, distribuit. Deinde, Soluto ipsius discidij no­do, juxta placitum voluntatis suae, remotis ipsis Episcopis, eundem WIL­FRIDVM pristinae dignitati restituit. Nihil noui dicitur. vetera sunt haec, & [Page 130] antiquorum gesta scientibus euidentissima. Illud quo (que) non minoris euidentiae luce patescit, BRITHWALDVM Successorem ipsius THEODORI, illum ipsum WILFRIDVM cujusdam inobedientiae culpa accusatum, secundò ab Episco­patu deposuisse; ac postea senectuti ejus, & Religioni compassum, sui Ponti­ficatus gradui restituisse ab Apostolica Sede interpellatus. Sed quid juuat infi­nita contexere? Itaque de his ita, vt qui Ecclesiae Christi Cantuariensis aucto­ritati derogare non metuunt, saltem se in lumine positos non posse videre eru­bescant, & vel amodò ora claudant ne praua loquentes, recta amantibus ob­probrio fiant. Ipso anno quo RADVLFVS Archiepiscopus Cantuariorum de transmarinis partibus in Angliam reuersus est, qui fuit annus ab Incarnatione 10 Verbi Dei millesimus centesimus vicesimus, venerunt ad eum missi ab ALE­XANDRO Rege Scotorum quidam honorati & strenui viri. Horum vnus qui­dem Monachus, & Prior Ecclesiae Dunifermelinae (PETRVS nomine) Clerici duo; vnus extitit Miles. Negotium autem legationis eorum qui nosse curat, quam detulerunt Epistolam subscriptam, legendo vel audiendo percurrat.

ALEXANDER Dei gratia Rex Scotorum, RADVLFO reue­rendo Cantuariensi Archiepiscopo & cum reuerentia diligendo salu­tem.

Audita prosperi aduentus vestri in Angliam iamdiù à me desi­derati manifesta relatione, de i [...]columitate ac prosperitate vestra congaudens 20 summo (que) Protectori gratias inde referens, cum temporalium vndique occupatio curarum iter meum, vt vestra adpraesens valeam frui praesentia, impediat, tam Literarum designatione quàm Legatorum relatione animi mei affectum vestrae bonitati cupio manifestare. Tantae etenim discretionis personae fretus consilio, bonum propositum peroptimè ad boni operis effectum (Deo annuente) non dubito me posse perducere. Vestram igitur latere nolo excellentiam, Ecclesiam Sancti ANDREAE in Regno meo existentem iamdiù Pastorali cura destitu­tam, Dei & vestrae benignitatis prouidentia Pastore idoneo, desiderantem me 30 velle consolari. Quo circa vestrae Pietatis deposco clementiam, vt quandam personam à pleris (que) mihi laudatam, EADMERVM, scilicet, Monachum, si vobis idonea visa fuerit, vt Pontificali inthronizetur dignitate, mihi liberam concedatis. Verens enim summum Pastorem, me grauiter offendisse, cum gre­gem suum negligentia mea alijs (que), forsan criminibus impedientibus Pastoris pe­nuria desolatum, & à tramite veritatis in pluribus exorbitatum diu permise­rim, filiali etiam timore timens in hac re, eum amodò offendere, ad vestrae fon­tem discretionis recurro, vt pristinae memor existens dilectionis, inter nos ha­bitae,40 me filium vestrum Paterno affectu spiritualiter iamdiù à vobis adopta­tum, vestri munimine consilij, in hac re tueamini. Vale.

Miratus ex his Pater RADVLFVS, & ratus hoc verbum à Deo egressum, (maximè, quia omninò constabat eundem Fratrem, nec per se nec per quemli­bet hominem, vnquam de ipso negotio, aliquo modo, apud quenquam egisse, licèt ejus absentiam molestè ferret, nam sicut in seruitio Beati Praedecessoris sui ANSELMI, sic & in suo assiduus esse solebat.) Noluit tamen Regiae peti­tioni affensum non praebere, ne videretur Dei ordinationi resistere. Quoniam igitur acceperat ipsos Legatos pro eadem re, & pro alijs Regem Anglorum ex parte Domini sui adituros, ipse & Conuentus Fratrum Cantuariensium mise­runt 50 per manus illorum ipsi Regi Epistolam hanc.

HENRICO Regi Anglorum charo Domino suo, ac summo honore venerando, Frater RADVLFVS, Sanctae Cantuariensis Ecclesiae indignus Sacerdos, & totus Conuentus eiusdem Ecclesiae salutem, & orationes, & fidelia obsequia.

Notum facimus sublimitati vestrae ALE­XANDRVM Regem Scotorum, cum consensu Cleri & Populi Regni sui, Legatos suos ad nos misisse, & consilum curae Pastoralis ad opus Ecclesiae Sancti ANDREAE, à nostra Ecclesia expetijsse. Considerantes ergò eo­rum iustam petitionem, & tàm Diuini amoris reuerentiam, quàm Sanctae 10 Matris Ecclesiae vtilitatem attendentes, laudandis desiderijs pium praebuimus assensu. Concessimus ergo, inxta petitionem eorum, personam Ecclesiae nostrae ab eis denominatam, Domnum EDMERVM quem à pueritia disciplinis Ecclesiasticis sublimiter institutum, & sanctis moribus decenter ornatum ad officium Sacerdotale omnino scimus idoneum. Vestram igitur venerabilem sublimitatem submisso corde deposcimus, vt vestrae Celsitudinis pia voluntate, at (que) auctoritate, & illorum Deo digna petitio & super tam necessario Ecclesiae Dei negotio uostrae humilitatis concessio robretur. Omnipotens Deus subli 20 mitatem vestram, ad honorem suum & munimen Ecclesiae juae per longa tem­pora incolumem custodire, & post temporale Regnum dignitate perennis regni sublimare dignetur.

Rescriptum Regis ad haec.

HENRICVS Rex Anglorum RADVLFO Archiepiscopo Can­tuariae salutem.

Volo & concedo, vt Monachum illum, vnde, Rex Scotiae te requisiuit, liberum ei concedas ad consuetudinem Terrae suae in Episcopatu Sancti ANDREAE. Teste EVERARDO de Cal [...]a 30 apud Rotomagum.

Post haec misit eundem Fratrem, prout oportere putabat, ad Regem Scotiae, Scribens ipsi Regi sic.

CAro Domino & Amico intimo ALEXANDRO Dei gratia Regi Scotorum RADVLFVS Archiepiscopus salutem & orationes.

Gratias Deo innumerabiles referimus, qui ad cognoscendum atque pe­tendum quae debebatis, remotis nebulis, mentis vestrae oculos aperuit. Gratias nihilominus generalitati vestrae, qui petitionibus vestris legittimis nos vobis, 40 ex amicis amicissimos ex familiaribus familiarissimos & junctissimos reddi­distis. Licet enim ipsis petitionibus, quasi oculum aut dexteram à corpore nostro auellere quaeratis, laudare tamen habeo iustum desiderium vestrum, & in quantum potero, secundum Deum illi obtemperare. Volens quidem, etsi, pace Dei & vestra potest dici inuitus assentior bonae vestrae voluntati; volens verò, quia Dei voluntati quem in hoc facto praesentem atque propitium con­spicio, resistere non audeo, nec cor vestrum in Nos amaricare. Inuitus autem quòd (quasi solus) & patris consolatione, ac releuatione assidua, & filij sa­pientis 50 consilio, & auxilio in infirmitate nostra, ac aetate destitu [...]r. O sapien­tis viri consilium (si nos eo non spoliaretis, & cum spolietis) qui tantum vi­rum, tam famosum, tam Ecclesiae Dei vtilem, vita, & moribus, & literis Di­uinis, & si opus fuerit Saecularibus, à pueritia instructum, terrae vestrae con­s [...]lio [Page 132] praesse, in his quae ad Deum pertinent satagatis. Si alius ex partibus longinquis quod petitis peteret, pro certo sciatis non paterer elongari à nobis cordis nostri archanum; sed vobis nihil est secundum Deum, quod abnuere ve­limus. Mittimus ergo ad vos personam quam petitis, & omnino liberam, vt à vobis certius discat, si ad honorem Dei & Sanctae Mairis Cantuariensis videlicet Ecclesiae spectet petitio vestra. Cautè igitur & cum consilio tractate quod agitis, quia sunt multi qui libenter sacrationem istius disturbarent, & si valerent disturbando cassarent. Proinde nostrum esset consilium vt quam citius ad nos remitteretur sacrandus, ne dilatione quod timemus interueniat, vel 10 quod nollemus. Salutat vos Conuentus Fratrum Ecclesiae nostrae verè fideles vestri & omnino ad seruitium vestrum parati. In commune autem rogamus vt ita vos habeatis erga Fratres nostros qui in Regno vestro sunt, vt Deus vobis inde gratias habeat & nos. Valete.

Veniens ita (que) frater ipse in Scotiam, mox tertio die aduentus sui illo, qui fuit dies festiuitatis gloriosissimorum Apostolorum PETRI & PAVLI, sus­cepit, eligente eum Clero, & Populo terrae, & concedente Rege, Pontificatum Sancti ANDREAE Apostoli Chenrimuntensis. Quae res ita disponente Deo 20 acta est, vt nec virga Pastorali, vel annulo à Rege inuestitus fuerit, nec Homi­nium ei fecerit, laetus ita (que) dies habitus est, atque in laudem Dei alacriter ex­pensus. In crastino autem Rex, cum electo de consecratione illius secretius agens, & modis omnibus, eum à Pontifice Eboracensi consecrari exhorrens, Vbi, eo Docente, accepit auctoritatem Ecclesiae Cantuariensis, ex antiquo toti Brittanniae praeminere, & iccirco, ipso disponente, se Cantuariae Episcopalem benedictionem velle requirere, conturbatus animo surgens discessit ab eo. No­lebat enim Ecclesiam Cantuariensem anteferri Ecclesiae Sancti ANDREAE de Scotia. Vocans ita [...]ue WILLIELMVM Monachum Sancti EDMVNDI, qui post THVRGODVM eidem Episcopatui Praepositus, penè illum euacua­uerat,30 praecepit vt more solito in Episcopatu se haberet, expoliato nouitèr in­uestito. Expleto autem post haec mense integro, & his quae supererant jam terris Episcopatus funditus euacuatis, pro voto principum Regni Rex ALEX­ANDER ipsum Electum conuenit, vix (que) ab eo obtinuit, vt quòd super ini­micos suos exercitum ducere disponebat, virgam Pastoralem desuper Altare, quasi de manu Domini susciperet, & ità in toto Regno Curae animarum om­nium, pro posse, deinceps intenderet. Post haec ad Ecclesiam Sancti AN­DREAE venit, & occurrente ei Reginâ, susceptus à Scolasticis, & plebe, Pon­tificis loco successit.

Inter haec, eovsque THVRSTANVS Eboracensis in transmarinis partibus 40 morabatur, & suprà memorato negotio suo viriliter insudans, ad hoc etiam Regem Anglorum prouocauit, quatenus & Pontifici Cantuariorum semel & Regi Scotorum ter scriptis mandaret, ne aut ille electum Sancti ANDREAE consecraret, aut iste vlla ratione sacrari permitteret. Quae res multorum ani­mos vulnerauit & in diuersa distraxit & electum, ne Christianitati corrigen­dae, jure Pontificali intenderet, no parùm debilitauit. Vnde hij, quibus cor­di erat suis voluptatibus magis quam Dei jussionibus obtemperare, roborati sunt, & quoniam suorum morum correctionem formidabant, jam securi irri­debant. Quid plura? Rex ipse ad Regis Anglorum jussa pauescens, ex hoc Hominem minoris, apud se, honoris habere, & sensim sua caepit imminuere.50 Quod ipse aduertens, se (que) modicum eo sibi aduerso, secundum Deum in re­gno illius proficere, certissimè sciens, proposuit Cantuariam ire, & inde quid sibi potissimum in tali causa foret agendum Consilium quaerere. Quod vti Regi innotuit, dixit eum ab Ecclesia Cantuariensi penitùs absolutum, nec om­ninò [Page 133] aliquid in ea participium habere, se (que) in vita sua consensum non praebi­turum, vt Episcopus Scotiae subderetur Pontifici Cantuariorum. Quibus cum ipse referret, quod nec pro tota Scotia abnegaret se esse Monachum Cantuariensem turbato spiritu. Nihil, inquit, fecimus à Cantuariâ petentes nobis Episcopum. Ex hoc igitur, cordis sui rancore deuinctus, eundem virum in multis caepit fa­tigare, multis injurijs clàm & palàm exagitare, eum dignitate, ac rerum Epi­scopalium prouentu despoliare. Non igitur eum recto oculo aspicere, non verba ejus vel etiam de Deo prolata, poterat patienter audire; quae res vul­gus latere non potuit. Rumores ita (que) multi exorti sunt, partes diuersas in di­uersa 10 trahentes. Quod electus aduertens, & suum esse in talibus (vt praeliba­uimus) non vtile esse perpendens, per inter nuntios mandauit, ei haec. Quia video te non esse vt mihi expediret, serenum ergame, nec scio quare hoc sit me promeruisse, cum certum habeatur me non multum to offenso, in Christianitatis correctione, in Regno tuo praefuturum, rogo, vt tuo fauore prosecutus, Cantuari­am ire me sinas, quatenus Consilium, quod mihi sit agendum, inde requiram, & benedictionem Pontificalem ad honorem Dei & exaltationem Regni Scotorum in­de suscipiam. Non sederunt haec animo ejus & petitioni illius se nequaquam assensum praebiturum asseuerauit, contestans Regnum Scotiae Cantuariensi Eccle­siae nihil subjectionis debere, & ipsum ab eâ penitus immunem factum sibi 20 datum esse. Cui cum ille hoc se eatenus nescisse responderet, praesertim cum Epistola pro se ab Archiepiscopo illi directa, inter alia contineret eum ad hoc Scotiam destinasse, vt disceret vtrùm petitio, quam in eligendo eum suggessit, ad honorem Dei & Sanctae Matris Cantuariensis videlicet Ecclesiae, spectaret, non vt dignitate jam quingentis annis ab ea inconcusè possessa, ipse per se in nutritum filium euacuaret, indignatus nimium se cotidiè noua placita in isto negotio inire nescire jurauit. Ad haec ille, vocato in Consilium suum IO­HANNE Episcopo Glaschonensi, & duobus Monachis Cantuariensibus quos tunc temporis secum habebat, sciscitatus est, quid in tali suo negotio sibi me­lius decernerent fore agendum. Tunc illi Regem adeuntes, & statum animi 30 ejus super viro plenius ediscentes, quasi non ab eo sed simpliciter à se consilij summa prodiret, intulerunt homini haec, Si vt filius pacis in pace viuere cu­pis, aliàs eam require. Hic, dum iste regnauerit, nulla tibi, & paci communio erit. Nouimus hominem. Ipse in regno suo vult esse omnia solus, nec sustinebit vt quae­uis potestas, sine ejus dispositione quicquam in aliquo negotio possit. Iam exacer­batus est contra Te, & nescit quare, nunquam tibi plene reconciliatur etiam si vi­derit quare. Quamobrem aut linquere Te cuncta noueris oportere, aut perpetuò inter Scotos eorum vsus sequendo, contra animae tuae salutem, in opprobrio vitam ducere. Quod si discedere mauis, & annulum, quem à manu illius suscepisti, & baculum, quem desuper Altare tulisti, illi cogêris restituere. Alioquin terram 40 suam, nisi eam transvolare potueris, [...]on egredieris. Ad haec quanta dicta, quanta objecta sint, hinc & inde ad alia tendentem scribere piget; post quae omnia electus ipse, considerato ordine, quo quae penes se acta fuerunt, vi­delicet, qualiter Annulum de manu Regis acceperit; qualitèr Episcopatu inue­stitus fuerit; qualitèr Baculum desuper Altare tulerit; ità breui respondit. Annulum quidem, quem de manu illius suscepi, libens Reddam, câ re quòd nihil potestatis, quae eo significatur in illo accepi, Laico scilicet dante, cui tale quid nihil attinet. Baculum autem, quem super Altare, praesentibus duobus Episcopis, sumpsi, ponam vbi assumpsi, & eum dispositioni Iesu Christi com­mendabo. Relinquere autem, totum Episcopatum, eâ conditione, quia vis 50 mihi infertur, adquiesco, vt eum tempore ALEXANDRI Regis non recla­mem, nisi Pontifex, & conuentus Cantuariorum & Rex Anglorum aliud mihi, super his, Consilium dederint. In his, in pace diuisi sunt, & EDMERVS Cantuariam veniens, ab Episcopo & Fratribus suis laetè susceptus est. Dilige­batur enim ab omnibus, & qui de absentia illius fuerant moestisicati, in prae­sentia [Page 134] illius facti fuerant vehementèr exhilarati. Misit autem Rex in accusatio­nem ipsius, per Nuncium suum Archiepiscopo, Epistolam vnam continen­tem haec.

ALEXANDER Dei gratia Rex Scotorum, RADVLFO Archie­piscopo Cantuariensi in ipso, qui vita est, semper viuere.

Immensae bonitati vestrae petitioni meae condescendenti, personam in praesulatu Sancti ANDREAE sublimandam mihi mittendo, animi mei affectus, bene­uolens, & vt justum est, obnoxius, innumerabiles gratias reddit. Sed persona 10 in Episcopatu posita, consuetudinibus terrae moribus (que) hominum, vt res & tempus exigebat, & vt iustum & necessarium esset condescendere noluit. Ipsa verò tandem persona, in praesentia quorundam Episcoporum & Comi­tum, proborum (que) terrae meae virorum, me requisiuit vt ei licentiam receden­di, & de fidelitate, quam mihi fecerat, libertatem concederem, cum nullo modo remanere vellet, nisi eum in captione detinerem. Haec audiens, ei his verbis respondi; quòd si aliquas, dictis, vel factis, iniurias, ei à me illatas, & quod in aliquibus quae ei facere debuissem, me defecisse demonstraret, pro Dei amore, & meo honore libentissimè praestò essem emendare. Ad haec, in 20 praesentia omnium astantium, dixit quod nullas dictis, aut factis ei iniurias inieceram, nec vnquam in aliqua re, quam ei facere debuissem, defeceram. Praetereà egomet, & Episcopi & Consules, alij (que) terrae meae probi homines, ibi astantes, reuerentiae obedientiam in quibuscun (que) iustum esset, magna Animi benignitate obtulimus, & pro penuria honestae exhibitionis reuerentiae non esse necesse ei praesulatum relinquere, cum magna admonitione retulimus; vt etiam remaneret, donec Regi Angliae & vobis nuntiassem, vt amborum consilio frui possem, obnixè rogauimus. His auditis, mihi respondit,30 quod nullo modo remaneret, nisi eum in captione detinerem; se enim nec vtilem, nec idoneum in praesulatus regimine sciebat, & si remaneret, detri­mentum animae suae & aliorum imminere videbat. Communi tandem consi­lio nolui eum vi retinere, petitioni suae quamuis inuitus adquieui; & Episco­patum reddidit, & foedus amicitiae inter me & ipsum osculo confirmauit. Et haec est rei veritas quam literis vobis declarare volui, ne si aliud ad aures vestras perueniret crederetis. Sciat deni (que) bonitas vestra quod vobis peni­tùs, vt amicus fidelis, obnoxius esse cupio, & consilio vestro, vestrae etiam di­lectioni 40 subdi desidero. Vt Domino EDMERO honorem exhibeas, ob­nixè postulo. Vale.

Vtrum autem in istis, tanto Patri Rex ipse vera, sophistica, falsaue manda­uerit, non effugiet notitiam ejus, qui Consilia, commenta, & deceptiones sin­gulorum suo tempore denudabit, redditurus cu [...]ue, prout gesserit. Scripsit ta­men ad haec, Pater RADVLFVS Epistolam hanc.

ALEXANDRO illustri Regi Scotorum, Frater RADVLFVS Cantuariensis Ecclesiae Minister, sic regnare in regno terreno vt 50 cum Christo regnare possit in Coelo.

Gratias, quas possumus (Venera­bilis Domine) sublimitati vestrae, referimus pro dilectionis, & honoris mu­nere, quod erga paruitatem nostram nuncijs, & literis referentibus vos ha­bere [Page 135] dinoscimus. In quo, Nos proculdubiò, Nos, pro posse semper deuotos ha­bebitis, & si quid in vita nostra (Domino largiente) fructuo sum inueniatur, vestrum esse securè, sciatis. Gratias etiam, ex bona voluntate vobis persolui­mus pro susceptione Charissimi filij nostri EDMERI videlicet electi Episcopi vestri quem secundum petitionem vestram vobis transmissum honori­ficè tractastis. Quem nos etiam ad partes nostras redeuntem, prout decuit tantam personam, officiosè suscipientes, in aduentu ipsius, non mediocriter laetati sumus. Cum (que) secretius, postea, inter nos sermo versaretur, audiui­mus 10 eum aliqua, à sensu literarum vestrarum, quas priùs audieramus, diuer­sa sentire, nec omnibus anteà auditis, ex toto assensum praebere. Nunc ita (que) quoniam in scriptis vestris aliud legimus, & aliud ab ipso Fratre percepimus, consilio nobis est, vt eundem filium nostrum apud nos retineamus, quousque, Domino ducente, in Angliam veniatis, nisi forte aliquid aliud, quod nobis faciendum sit, antea mandaueritis. Cum autem (Deo donante) vobis prae­sentialiter loqui, & rerum causas hinc inde audire poterimus, si vita & do­ctrina hui [...]s amici nostri vobis & patriae vestrae vtilis esse videtur, injuncta 20 sibi obedientia ad electionis suae locum, si eum suscipere vultis, redire pote­rit. Si verò inconspectu vestro aliud placitum fuerit, nos eum vt virum, in Lege Domini multipliciter instructum, & omni bono operi aptum cum magno gaudio retinebimus, & sic spem bonam in misericordia Dei habentes, eius re­ditum fructuosum habebimus. Vale.

Itaque de his ita.

Sed dum talia, circà Monachum Cantuariensem geruntur in Scotia, quid­dam nostris saeculis inauditum contigit in Anglia. WILLIELMVS enim, filius Regis HENRICI cujus in superioribus hujus operis, nonnullis memi­nimus, Patrem suum à Normannia in Angliam regressum seque gestiens, na­uem 30 ingreditur, copiosâ nobilium, militum, puerorum ac foeminarum multitu­dine comitatus. Qui mox portum maris euecti, mira (que) aëris serenitate freti, freto elapsi, in modico nauis quâ vehebantur, rupem incurrens, euersa est; & omnes qui in ea residebant, excepto rustico vno, & ipso, vt ferebatur, nec no­mine digno, qui mira Dei gratia viuus euasit, marinis fluctibus sunt absorpti. Quae res multorum mentes exterruit, atque turbauit, & de occultis justi Dei judicijs in admirationem concussit. Eo tamen citius sedata est, in plurimorum animis hujus turbationis immanitas, quia, animum Regis, quem maxime hoc infortunium respiciebat, videbant virili animo se agentem, & aequitati judicio­rum 40 Dei (cui nemo resistere potest) haec summisso gestu, & voce attribuen­tem. In his nam (que) se consolans, humili spiritu, & ore dixit quod omnibus Christianis in cunctis euentibus suis dicendum fore intellexit, videlicet, Sit nomen Domini benedictum in saecula. Amen.

Explicit Liber Quintus.

Incipit Liber Sextus.

QVa jocunditate, & exultatione Regnum Anglia in reditu Regis exhilaratum fuerit, qui tempo­ris 10 illius recordatur, & (me tacente) aduertere poterit. Spes etenim magna magni boni, mul­torum mentibus est inde profecta, quae sibi pro­mitteret leuamen, & auxilium à magnis malis, quorum taedio nimium antehàc videbantur infe­cta. Verum dum fama intonuit, WILLIEL­MVM jam olim regni haeredem designatum, de medio esse sublatum, non parua, bonae spei, por­tio perijt; consideratis injusticijs, quae in omni genere Hominum, illis diebus, emergebant. Attamen Rex legalis conjugij 20 nexu, olim solutus, ne quid vlteriùs inhonestum committeret, Consilio RA­DVLFI Cantuariorum Pontificis, & Principum regni, quos omnes in Epi­phania Domini, sub vno Lundoniae congregauit, decreuit sibi in vxotem ATHELEIDEM filiam GODFREDI Ducis Lotharingiae, puellam Virgi­nem, bonis moribus, & decore modesti vultus decenter insignitam. Ad hujus igitur copulae perfectionem directi Nuncij sunt, qui cum his quos Dux me­moratus Angliam pro hoc ipso destinauerat, festinantius irent, & futuram regni Dominam (vt decebat) summo cum honore adducerent. Venienti ergo illi occursus Episcoporum, & Procerum Regni Dofris (vbi appulit) grandis fa­ctus est, & inde ad Curiam Regis vsque perducta.

Cum haec ita administrantur, conuentu Principum, qui pro occursu Reginae 30 factus fuerat, nondum soluto, magnus sermo habitus est, de discidio, quod eo vsque versabatur, inter RADVLFVM Archiepiscopum Cantuariensem, & THVRSTANVM Eboracensem. Siquidem ipse THVRSTANVS (pro vt supra descripsimus) à CALIXTO, Episcopus ordinatus, literas ab ipso CA­LIXTO more, quo cuncta Romae impetrantur, adeptus fuerat; Quibus jube­batur, vt ipse THVRSTANVS Episcopatu suo potiretur, aut Rex anathe­mate, & RADVLFVS suspensione Pontificalis officij, plecteretur. Ad quod recitatae sunt sententiae priuilegiorum, quae superiori libro indidimus; & quàm dignè Deo haec Apostolica disponerentur, intellectum est ab omnibus. Tamen 40 ne praemissae intentio poenae, Regem, vel Pontificem aliquatenùs conturbaret, ex commune Consilio permissus est idem THVRSTANVS, Angliam redire, & Eboracum, Regiâ viâ, venire. Quod & factum est, eâ dispositione, vt nul­latenùs extrà Parochiam Eboracensem diuinum officium celebraret, donec Ec­clesiae Cantuariensi, de injuriâ, quam ei intulerat, abjuratâ cordis sui obstina­tione satisfaceret.

Haec inter, de Reginae maritatione, necne in Regnum promotione, actum est inter Regni sublimiores, & in Windlesora ipsum negotium administrari dispositum est. Vbi cum Episcopus Serberiensis, quia Castrum ipsum in Dio­coesi sua consistit, officium ipsius copulae niteretur administrare, contradictum 50 & comprobatum ab alijs est, magis ad Archiepiscopum Cantuariensem id per­tinere, ea ratione, quod Rex & Regina speciales ac domestici Parochiani sunt ipsius; nec Diocoesem cujusuis Episcopi, ei posse praeripere, quod sui juris di­noscitur [Page 137] esse, cum tota terra, lege primatus, Cantuaria Parochia sua sit, & om­nes Episcopi totius Insnlae, Parochias, quas habent, non nisi ab ipso, & per ipsum habeant. Sedata igitur in his controuersia est. Imque quoniam RA­DVLFVS Archiepiscopus corporis debilitare grauatus, ministerium ipsum op­portunè exequi nequibat, injunxit illud Episcopo Wintoniensi, ne, si Episcopus Serberiensis illud administraret, insuper venturis temporibus, aliquis tale quid, ex suae Parochiae auctoritate, quam ex Cantuariensis Episcopi obedientia sibi vindicaret. In crastino autem expletionis officij hujus, dum in Reginam ipsa puella benedici debuisset, & jam dicto introitu Missae Pater RADVLFVS 10 ipsum officium celebraturus, sacris Altaribus astitisset, aduertit Regem in So­lio suo sedere coronatum, & admiratus est, sciens Regni Coronam se illi non imposuisse, nec illam ab alio positam, se praesente, jure ferre debuisse. Diuer­tit igitur infulatus, & sui Patriarchatus Stolâ redimitus, ab Altari, & ad Re­gem accedens, eo sibi suppliciter assurgente, sciscitatus est quisnam capiti ejus Coronam imposuisset; ad quod ille demisso vultu, se non magnam curam inde accepisse, & idcirco memoriae id elapsum modesta voce respondit. Quicun­que ait illam posuit, non id vtique jure fecit, nec quamdiù capiti tuo hoc mo­do insederit, propositi negotij executor non existam. Cui Rex, si non jure vt asseris, imposita est, fac quod justè faciendum fore cognoscis; me contradicto­rem 20 in nullo habebis. Pontifex igitur, eleuatis manibus, sustulit Coronam de capite ejus, ipso dissoluente ansulam, quâ sub mento innodata erat, ne capite insidens vacillaret. Quod ij, qui circumstabant, intuentes, omnes clatâ voce Pontificem parcere, & Regio capiti Coronam remittere petiuerunt. Adquieuit ille, & mox juxta Regem coronatum stans, Gloria in excelsis Deo, ad incoeptae officium Missae inchoauit. Choro (que) sequentia canente, Altario repraesentatur. Regina itaque in Regnum consecrata est, & dies festiuus, & hilaris omni po­pulo qui confluxerat, habitus est.

Post haec Archiepiscopus cum Rege Abendoniam veniens sacrauit ibi RO­BERTVM, qui ipsi Domino Regi, in curâ panum & potus strenuè ministrare solebat, ad Episcopatum Cestrensis seu Couuentriensis Ecclesiae, acceptâ priùs 30 ab eo, professione qua se, ex antiquo more, deuouit fore subjectum, & obe­dientem Sanctae Matri Ecclesiae Cantuariensi, & pontificibus ejus. Sacratus est autem III. Idus Martij, assistentibus & cooperantibus huic Sacramento, WIL­LIELMO Wentano Episcopo, WILLIELMO Exoniensi, VRBANO & BER­NARDO Episcopis Walensibus.

Dum haec, isto ordine, in Anglia disponuntur, famae certitudo illuc vsque perlata est, Papam CALIXTVM, viribus vndicunque collectis, suprà memo­ratum MAVRICIVM, cognomento BVRDINVM, quem vocatum GRE­GORIVM in sede Apostolica Imperator cum suis fautoribus Papam constitue­rat, 40 cepisse, eum (que), suis omnibus spoliatum, Monasterio, vt Monachus esset, contumeliosè intrusisse. Quo facto ipse Apostolici culminis securitate potitus, liberâ auctoritate qua Romanum Pontificem niti aequum esse probatur, qua­quauersùm per Legatos suos vtebatur. De quorum numero, quidam PE­TRVS nomine, Romanus genere, Monachus Clunia [...]ensis professione, venit in Galliam, missus ab ipso Pontifice functus (vt ferebatur) Legatione Galliae, ac totius Britanniae, Hiberniae quoque, & Orcadarum Insularum. Supercreuerat autem fama istius famam omnium, ante cum in has partes, à Romana Sede, destinatorum. & Abbates, ac nonnulli alij viri videlicet honorati, ejus aduen­tum, Angliae praeconaturi, ab eo praemittebantur. Erat enim filius PETRI 50 praeclarissimi, ac potentissimi Principis Romanorum, cujus fides & actio magni consilij & fortitudinis esse solebat, ijs qui, in Sede Apostolica Canonicè con­stituti, Patres orbis habebantur. Attonitâ igitur tot [...] terrâ, in expectatione quasi tanti aduentus, direxit Rex HENRICVS BERNARDM Episcopum [Page 138] Sancti DAVID de Walis, & IOHANNEM filium Patrui sui Clericum, trans mare vbi eousque idem PETRVS morabatur, Regis Anglorum de introitu suo in Angliam voluntatem jussum (que) opperiens, quatenùs illum ad se perdu­cerent. Quibus etiam ipse Rex, prudenti vsus consilio, injunxit quatenus iter ejus ita disponerent, vt post ingressum Angliae, nec Ecclesias nec Monasteria quaelibet ad se tendens, hospitandi gratia ingrederetur, nec aliundè quàm de suis victus necessaria ei ministrarentur. Perductus igitur ad Regem, dignè ab eo susceptus est. Et expositâ sui aduentus causâ, Rex obtensa expeditione, in qua tunc erat, (nam super Walenses ea tempestate exercitum duxerat) dixit se tan­to negotio operam tunc quidem dare non posse, cum Legationis illius stabi­lem 10 auctoritatem non nisi per conniuentiam Episcoporum, Abbatum, & Pro­cerum, ac totius Regni Conuentum roborari posse constaret. Super haec sibi patrias consuetudines ab Apostolicâ Sede concessas, nequaquàm se aequanimi­ter amissurum fore testabatur (in quibus haec, & de maximis vna erat, quae Regnum Angliae liberum ab omni Legati ditione constituerat) donec ipse vi­tae praesenti superesset. His horum (que) similibus, Regali facundiâ editis, praefa­tus PETRVS assensum praebere vtile judicauit, & annuit. Quapropter, largâ Regis munificentiâ magnificè honoratus, [...] ▪ nullo modo. omni modo se illi quicquam antiquae dignitatis derogaturum, immo vt dignitatis ipsius gloria vndecunque augmen­taretur, spopondit plenâ fide elaboraturum. Pax itaque firma inter eos firmata 20 est, & qui Legati officio fungi in tota Britannia venerat, immunis ab omni officio tali, cum ingenti Pompâ, viâ quâ venerat extra Angliam, à Rege mis­sus est. Dofris itaque transfretaturus, Cantuariae hortatu Regis, & Archiepisco­pi magnificè à Fratribus susceptus est, & inter eos triduo cum jocunditate con­uersatus. In quo temporis spatio querimonia apud eum deposita est pro gra­ui injuria qua Papa CALIXTVS Ecclesiam Cantuariensem in causa THVR­STANI Eboracensis humiliare non veritus est, & suis literis eandem humilia­tionem, omissâ omnis justitiae consideratione, roborare. Quae ipse leui vultu ac miti mente suscipiens, priuilegia ab antiquis Patribus, olim à Romana Sede possessa, ostendi sibi postulauit, & si rata esse probarentur, quae nouiter instituta 30 erant, se promisit elaboraturum, vt in nihili redigerentur. Prudentum igitur ratione virorum, probatum est, Bullatas antiquitùs cartas incendio, quod to­tam Ecclesiam necdum transitis quinquaginta annis omninò consumpsit, esse consumptas, paucis illarum in antiquis scedulis, seu veteribus libris quoquo modo raptim transcriptis atque retentis, quarum veritas, & Romani stilo elo­quij, & auctoritate, jam per quadringentos & eò ampliùs annos, ab ipsa Ec­clesia inconcussè possessa declaratur. Quibus ille perspectis atque perpensis, te­status etiam ipse est, Ecclesiam Cantuariensem graue nimis & immoderatum praejudicium esse perpessam, & quatenùs hoc velociùs corrigeretur, se modis omnibus, opem adhibiturum pollicitus est. Post haec Angliam egreditur, pro­spero 40 cursu procellosum mare euectus.

His ita variantibus, suprà designatus Episcopus Scotiae, Cantuariae continuè degebat, sicut olim priusquam in Pontificatum electus esset, facere solebat. Conuentum Monachorum non facile deserens, sed more aliorum sese in om­nibus habens. Transijt in istis annus integer & semis. Venientes intereà Can­tuariam diuersi Episcopi, Abbates, & quique Nobiles, qui hominem ex coha­bitatione Patris ANSELMI quondam notum habebant, de negotio illius percunctabantur. Et ordinem rei edocti, eum Ecclesiam quam canonicè ele­ctus regendam susceperat, nulla ratione juxta scita Canonum indemnatum di­mittere posse concordi sententia asseruerunt, licet consecratus non fuerit, ele­ctionem 50 videlicet quodammodò Consecrationi praestare contestantes. Vsus igi­tur illorum & quorundam aliorum, & quorundam aliorum consilio, necne beati Patris sui ANSELMI, cujus beata conuersatio eum in multis olim informauerat, [Page 139] exemplo prouocatus, qui olim ab Anglia aequè vt ipse à Scotia, pro simili cau­sa, pari ordine pulsus fuerat, sicut longè superius habita mentio est, Regi Sco­torum Epistolam, quam ecce subscribimus, scriptam direxit.

ALEXANDRO Illustri Regi Scotorum, EDMERVS quondam Electus Episcopus Scotiae salutem & serwitium.

Pro benigna volun­tate, quam se erga me, vestra Excellentia olim habuisse monstrare digna­ta est, gratias, quas possum, vobis exsoluo. Et quidem benignitatis vestrae non meritorum meorum fuisse non nescio, quod praetermissis innumeris, quos & 10 vitae probitas, & sapientiae atque prudentiae, illustrabat auctoritas, me in Epi­scopatum elegistis, & Regno vestro, in ijs, quae Dei sunt, praeesse voluistis. Reddat vobis omnipotens Deus, pro tam bona voluntate illud praemium, quod bona voluntas meretur apud eum. Et hoc vtique orat quotidie, & desiderat a­nima mea. Quod autem res alium, quàm propositi communis tenor extiterit, euentum sortita est, Dei dispositioni, quam penetrare vel subterfugere nemo potest, ascribendum fore non dubito. Quid tamen ex discessu meo à Pontifi­catu didicerim, si facultas mihi daretur secretiùs vobis loquendi, sanctae fi­dei 20 vestrae notificarem. Licet enim corpore à vobis discesserim, noueritis ta­men pro certo, quòd fidem, quam vobis debeo (Deo juuante) non violabo. Vnde vestrum & Regni honorem, in quibuscunque potero, si non spreueritis, fideliter quaeram, ipso teste, qui conscientiae meae solus & verus inspector est. Nec haec dico, quod multum desiderem in Regno vestro episcopari, sed tamen mallem dignitatem terrae vestrae angeri, quam minorari. Praeterea nouerit bea­titudo vestra quòd omnes qui audiunt qualiter electus, susceptus, & Pontifica­tu saisitus, & loco Pontificis substitutus fui, vnâ sententiâ, asserunt, nec me 30 juste potuisse Episcopatum dimittere, nec alium (me viuente) juxta legem Domini substitui posse. Nec enim vir vxorem suam, aut vxor virum, vt alij nubat, dimittere regaliter potest. Sed fortasse dicitis, Tu dimisisti, Di­misi quidem, sed (quod, cum pace vestra, dicatur) illata vi, cui contraire ne­quiui. Cum enim perpes discordia, & interminabiles inimicitiae mihi, ex ve­stra parte per eos (quos vobis familiares esse sciebam) intenderentur, nisi Epi­scopatui funditùs cederem, & bis, vester habitus circa me, & dissaisitio, qua me bis rebus, ad Pontificatum pertinentibus, sine lege & judicio spoliastis, at­testarentur, necessariò dimisi quod ablatum retinere non potui. Sed de istis, 40 epistolari breuitate, disquiri commodè non valet. Quamobrem, omissis istis, bre­uiter suggero, quia, si in pace vestra permittitis, & opem (vt vestram Regalem sublimitatem decet) ferre volueritis, vt ad Vos honorifice redeam, ad explen­dum apud Vos seruitium Dei & vestrum, secundum voluntatem Dei conabor iter aggredi, & in omnibus voluntati vestrae parere, nisi (quod absit) videatur voluntati Dei resistere. Quod si amplecti minime vultis, vltra non possum. Deo causam Ecclesiae suae committo. ipse videat, ipse dispenset, ipse, quod quisque meretur, in hoc suo negotio cuique reddat. Ego liberam (vt aestimo) a­nimam 50 meam; ego, vit debui, coram eo exposui causam meam, paratus in om­nibus sequi voluntatem suam. Ne tamen putetis me in aliquo velle quicquam derogare libertati vel dignitati Regni Scotorum, securum Vos esse volo, [Page 140] quia, quod à me petijstis, & ego tunc quidem adquiescere nolui (aestimans aliud quàm, secundum quod postmodum didici, aestimare debebam) de Rege scilicet Anglorum, de Pontifice Cantuariorum, & de benedictione Sacerdotali, si hucusque persistitis in sententia vestra, me amplius contradictorem non ha­betis, nec illa, me à seruitio Dei & amore vestro (quin, quod volueritis fa­ciam) vllo modo diuellent; tantummodo alia quae Pontificis Sancti AN­DREAE juri competunt, mihi liceat cum vestra bona voluntate àdministrare. Haec olim vobis in sinnassem, sed quia rumor quaque discurrebat, vos in An­gliam (postpositâ omni ambiguitate) tunc vel tunc, aut certè tunc ventu­rum,10 scribere distuli, quod magis optabam secreto vobis affatu declarare. Siue igitur ista suscipiatis, siue altiori consilio postponatis, ego, quod mea re­fert, pura & simplici conscientia feci, ipso cuncta inspiciente & examinante, qui nouit quid cuique rediturus, aequo moderamine, sit. Quoniam ergo in manu eius sunt etiam corda omnium Regum, intimo corde rogo, vt ipse cor ve­strum, & actus vostros, ad se, sua gratia, dirigat, quatenus & Ecclesia sua, quae in Regno vestro peregrinatur, vestra ope in sancta conuersatione, de die in diem, proficiat, & animae vestrae, post hanc vitam, be atitudinis 20 aeternae merces, exinde proueniat. Amen. Quid, de istis, Excellentiae ve­strae placeat, benignè quaeso mihi fideli vestro literis suis notificare dignetur. Vale.

Misit etiam, ipsis diebus, RADVLFVS Archiepiscopus & Fratres Eccle­siae Cantuariensis, Epistolam ipsi Regi, haec, inter alia, continentem.

ALEXANDRO Illustri Regi Scotorum, RADVLFVS Cantua­riensis Ecclesiae Minister, & Fratrum Conuentus, Domino Christo in ea 30 deseruiens, per illum in terra regnare, cui famulatur omnis militia coele­stis.

Nouit Prudentia vestra, (charissime Domine) quanto tempore, Sedes Episcopalis, quae in Patria vestra, praecipua habetur, suo caruerit Pastore, quae proculdubio quantò fuerit suo destituta vigore, tantò deterius Subdito­rum ruina inde proueniet. Vnde hortamur Strenuitatem vestram, quam Di­uina propitiatio inter alios Reges ita absque notabili reprehensione hucusque honorauit, vt ab omnibus laudabilis habeatur, quatenùs tanto Religionis de­trimento finem dantes, Pastorem quem Vos canonicè elegistis, & Nos legali­ter ad Vos misimus, ad Sedem suam, ex bona voluntate vestra, reuocetis. Et 40 cum nec in vobis, nec in ipso culpa pateat, quare hoc dignè fieri non debeat, ex Patrum auctoritate, non intelligimus qualiter, isto viuente, alium, memo­rata Ecclesia vestra possit sortiri Episcopum; quia Sponsa Dei, (suo super­stite) ne fiat adultera, nisi legalem omnem contemnit Maritum. Quapropter quomodocunque hactenus, hoc dilatum fuerit, virum, sicut speramus, Vobis vtilem, & in Lege Dei à pueritia nobiliter instructum, in primum Dilectionis vestrae gradum, & in Officium sibi iniunctum, pro vestra gloria reuoca­te. Deus pacis & dilectionis, à quo omne bonum consilium procedit, sit 50 semper Vobiscum. Quid Vobis videatur, de ijs quae Vobis mandamus, no­bis precamur rescribi facite. Valeat Dilectio vestra, cum Domina Re­gina [Page 141] Vxore vestra, & cum omnibus, qui ea quae justa sunt, volunt, & Vos diligunt, Gloriose Domine, & honorandae Sanctae Matris Ecclesiae Fili. Amen.

Eodem Anno, qui fuit Annus ab Incarnatione Domini, millesimus cente­simus vicesimus secundus, &, ex quo ab Episcopatu Roffensi, in Patriarchatum Cantuariensem translatus est Annus nonus, defunctus est Cantuariae, in Me­tropoli Sede, RADVLPHVS Archiepiscopus XIII. Kl. Nouembris, praesenti­bus Filijs suis; Glorioso scilicet agmine Monachorum ejusdem loci, & [...]r­tio 10 die abhinc, in medio Aulae majoris Ecclesiae decenter sepultus.

Explicit Liber Sextus.

Ioannis Seldeni, AD EADMERVM & Notae & Spicilegium.

Pag. 2. lin. 9.

QVI NON PRIMÒ FVERIT HOMO REGIS ET DE MANV ILLIVS EPISCOPATVS VEL ABBATIAE INVESTITVRAM.] Obtinebat aeuo illo superiore mos so­lennis, atque ante Normannorum etiam aduentum hîc vsitatissi­mus, vt majorum gentium Antistites sacri, Episcopi nimirùm & Coenobiarchae (qui saltem in clientela Regia) à sacris Ecclesiarum corpori­bus electi, quin saepiùs etiam, spretis omninò corporum sacrorum suffragijs, in Aulâ designati, Annuli & Baculi Pastoralis siue Pedi traditione, in Digni­tatis 20 possessionem à Regibus nostris, jure auito nixis, mitterentur. In Glasto­niensis Coenobij priuilegijs, apud G. Malmesburiensem de gestis Regum lib. 2. cap 8. Rex EDGARVS Monachis Electionem sui Abbatis perpetuò manere censet, sibi verò suis (que) haeredibus, tribuendi fratri electo Pastoralem Baculum, potestatem retinuit. Atqui idem autor alibi Electionem Praesulum & Abbatum tempore An­glorum penes Clericos & Monachos fuisse scribit, vti videre est in libro ejus 3. de gestis Pontificum, vbi de Edmundo Episcopo Lindisfarnensi agit. Verùm ci­terioribus aeui Saxonici annis, siue Regum tantummodò gratiâ siue Aulicarum partium studijs, sacri hujusmodi honores delati, &, neglecto prorsus suffragio­rum jure, eodem ritu donati▪ De ea re luculentissimum perhibet testimonium 30 Ingulphus Abbas Crowlandensis, qui GVILIELMO I. coaetaneus. A multis, inquit, annis, retroactis, nulla electio Praelatorum erat mere libera & Canonica. Sed Omnes Dignitates tam Episcoporum quam Abbatum per Annulum & Bacu­lum Regis Curia pro sua complacentia conferebat. Egregium porro ritus hujusce adijcit exemplum de WULGATO Coenobiarcha Wegelandensi in Crowlan­densem ita creato ab EDWARDO Confessore; vnde liquet etiam solenne fuisse, demortuo Antistite, Baculum illud Pastorale (puto & Annulum) à destinato ad hanc rem Sacri corporis nuncio, Regi, qui suo arbitratu su [...]rogandum An­tistitem eo insigniret, exhiberi. GERVASIVS etiam Dorobernensis in decla­matione seu, vt vocat ipse, imaginatione Ms. contra ROBERTVM Abbatem 40 S. Augustini Cantuariensis; LANFRANCVS, inquit, petiuit Regem (GVI­LIELNVM nempè I) vt sibi donationem Abbatiae (S. AVGVSTINI scilicet) concederet sicut omnes Praedecessores suos constat habuisse. Respondit Rex & dixit se velle omnes Baculos Pastorales Angliae in manu tenere. Annales item Lichfel­densis Ecclesiae Mss. Vs (que) ad illa tempora (de HENRICI I. aeuo verba fiunt) Reges conferebant omnes Episcopatus in Anglia per inuestituram Annuli & Baculi. compluria ejusmodi passim occurrunt. Quàm controuersiosa res esset, fusiùs paret ex autore hoc nostro atque alijs qui ejusdem saeculi res narrant. Caete­rum vtcun (que) hujusmodi juri renuntiatum fuerit ab HENRICO I. (ita enim scribunt) in aliquo tamen vsu diù postea durâsse videtur. Quod elicere fas est 50 ex IOANNIS Regis diplomate quo Baculi Pastoralis, in Coenobiarcha Nuteleiensi designando, tradendi jus GVILLIELMO MARESCALLO Pembrochiae Comiti transtulit. Idem, ni fallor, concessit quod jus Patrona­tus Coenobij Iurisconsulti postea nominabant. verùm ecce ipsa diplomatis ver­ba [Page 143] descripta ex tabulis Regijs, quas Cartas vocant, anni 2. Ioannis Regis membran. 26. num. 118.

IOHANNES Dei gratia &c.

Sciatis nos propter amorem quem erga dilectum & fidelem nostrum WILLIELMVM MARESCALLVM Comitem Penbroc habuimus, & propter bonum & fidelem serui­tium quod ipse nobis fecit, dedisse & concessisse & hac Carta nostra confir­masse ei & haeredibus suis donationem Baculi Pastoralis Abbatiae de Nute­lega quae est in feodo suo, habendam & tenendam imperpetuum cum omni­bus 10 rebus & libertatibus & liberis consuetudinibus ad donationem Baculi Pastoralis pertinentibus. Quare volumus & firmiter praeoipimus quòd praedictus WILLIELMVS MARESCALLVS, & haeredes sui post eum, habeant & teneant de Nobis & haeredibus nostris praedictam donatio­nem Baculi Pastoralis benè, & in pace, liberè, integrè, plenariè, & honorificè, cum omnibus libertatibus, & liberis consuetudinibus suis.

Testibus R. Com. Mellent, & R. Com. Cestr. R. Com. Leic.

20 Ne (que) apud Anglos viguit duntaxàt hic mos. Frequens idem ipse reperitur tum in Imperio Romano, tum in Galliarum regno, alibi; qua de re, praeter O­thonem Frisingensem, Sigebertum at (que) alios quamplurimos Historicos veteres, eos maximè qui res HENRICI Imperatoris IV. & ejusdem nominis I. Regis Anglorum conscripsere, consulendi inprimis sunt Sigonius de Regno Italiae lib. 4. 9. 10. & 11. Baronius tom. 11. Ann. M. LXXVII. & posteà saepiùs, Cheru­binus de Nursia in Bullarij tom. 1. pag. 16. & 17. Binius Concil. tom. 3. part. 2. in VRBANO, CALIXTO & PASCHALI secundis, Renatus Chop­pinus de Domanio Franciae lib. 2. tit. 1. §. 6. & seqq. & de Sacra Politia lib. 1. 30 tit. 7. §. 22. & 23. cum eis quae obiter de hac re leguntur apud Iuonem Carnotensem in Epistolis, Goffridum Vindocinensem in Opusculis & Epistolis, atque in Cujacio ad lib. 2. de Feudis tit. 3. qui, Episcopatus, inquit, imo & omnia Feuda antiquo more Gallico per Annulum & Virgam, quod dicebatur par Rain & par Baston, conferbantur. Rain pro Annulo, vt hodiè Germanis Reing. Quod etiam planè Anglicanum est Ring. Adde, si placet, Gratian. Dist. 63. c. 22. Hadrianus. & plura de hoc jure adnotata habes in Serenissimi Regis paraenesi ad Principes Christianos. Id ipsum, quantum saltem ad Pedi tradi­tionem spectat, dicendum de Imperio Orientis; quod luculentèr ostendunt & Georgius Phranzes in Chronici Constantinopolitani lib. 3. cap. 19. & Ma­laxus 40 Peloponesius in historia Patriarcharum. Cum enim, electo in Patriarcham GENNADIO SCHOLARIO, MVHAMEDES II. Turcarum Imperator super ri­tus in creando Patriarcha adhiberi solitos, Sacros Vrbis ordines rogitabat, re­sponsum est, [...] (ità se habent barbara recentioris Graeciae vo­cabula) [...], hoc est, Dare solebat Imperator in Patriarchae manus Scipionem seu Pedum (quod [...] heic & interdum [...] vocatur) at (que) ita accepit manu sua Imperator Pedum, & in Patriarchae ma­num tradidit. Sed videsis eundem Malaxum in HIEREMIA Patriarcha. Ad vetustius illud apud majores nostros Inuestiturarum, vt vocabant, jus spectat 50 id quod habetur in EDWARDI Regis III. literis, ad Romanum Pontificem & purpuratorum collegium datis, quibus juri sibi à majoribus transmisso aduersari meritò asserebat quòd Episcopum aliquem in Anglia electum Romanus Ponti­fex sacris solennibus in Dignitate prius, etiam tunc temporis, firmaret quàm regius accederet electioni assensus. Nam Progenitores, inquit, nostri qui àudùm [Page 144] fundarunt & dotarunt Ecclesiam, singulas Cathedrales Ecclesias regni nostri va­cantes olim liberè contulerunt Regio jure suo (quod ipsum est vetustum Inuesti­turae Ius) sed postmodùm, ad supplicationem Cleri ac reuerentiam & rogatum sum­mi Pontificis qui tunc vniuersali praesidebat Ecclesiae, concessit Dominus Rex An­gliae qui tunc erat Capitulis Ecclesiarum Cathedralium quod cedente vel decedente loci Pontifice, Sacrorum corporum votis alius esset designandus qui tamen ne­cessariò solennem Regis assensum, tametsi non Inuestiturae Formulam quam diximus, expectaret. Extant literae illae in Tabulis Romanis anni 9. & 10. Ed. 3. n. 3. &. 4. Decessorem autem, quem intelligit, puto, heic EDWARDVS, est IOANNES Rex, de quo vide, si placet, Matthaeum Paris. pag. 342. edit.10 Londinensis. Recentiora quae hanc rem attinent consultò praetermittimus.

Ibidem lin. 11.

EXCEPTIS DVOBVS EPISCOPIS, ERNESTO VIDELI­CET ATQVE GVNDVLPHO.] Nam Antistitum Roffensium subro­gandorum jus erat olim penes Archiepiscopos Cantuarienses, quod singulare priuilegium (jure enim communi, Episcopatuum Patronus, apud nos, duntaxàt Rex semper habitus est) passim occurrit in vetustis Cantuariensis Ecclesiae tabu­lis. & videsis Ioscelinum Antiq. Ecclesiae Brittannicae in vita Chicheleij, & Cart. 16. Reg. Iohan. membr. 6. & Dors. 5. in Archiuo Regio. & Bracton. lib. 5. de 20 exceptionibus cap. 4. §. 8. In Codice item Coenobij Dunstaplensis Ms. legimus; Anno M. C. LXXXII. Walterus Roffensis Episcopus obijt, cui Gualeranus Archidia­conus substituitur, qui per textum Euangelij de manu Archiepiscopi (RICHARDI nimirùm, qui sub HENRICI II. Rege praefuit) spiritualem causam Episcopa­tus; per Annulum autem, Regalium possessionem accepit. Landauensis item Ec­clesiae Patronus olim Comes erat Glocestriae, quod occurrit in Cod. vet. Ms. in Archiuo Fiscali, Diplomatum scilicet Pontificiorum, pag. 166. atque alibi non semel. Sodorensis etiam Episcopij in Manmia, Patronus habetur hodie Derbiensis Comes, vtpote, jure auito, Insulae Dominus.

Ibidem lin. 16.

DEO SACRISQVE CANONIBVS CONTRARIVM.]. Veteres quos hìc intelligit Canones sunt, puto, Canon. 31. ex ijs qui Apostolis tribuuntur, & OEcumenicae Septimae Synodi, quae Nicaeae habita est, Canon. 3. praeter alios superioris aeui apud Gratianum repertos Dist. 63. Concilij Romani sub Gregorio VII. Canonem 5. Synodi Antiochenae Canonem 23. cum Causae 16. quaest. 7. c. 16. Alij sunt recentiores de quibus mox obitèr. At vero vtcun­que Canonibus priscis adeo cautum fuerit, ne Principes Episcopos aut insti­tuerent aut designarent, aut designatos seu electos in dignitatis possessionem mitterent; in vtroque tamen Imperio, tum Occidentis tum Orientis, Caesa­rem 40 jus, vti Anglorum, Gallorum item, aliorum (que) regnorum, siue sanctiones siue mores aduersabantur; & Antistites sacri à Regibus instituti occurrunt fre­quentissimi. De Occidente atque alijs Regnis, satis id notum est, ex ijs locis quae supra adnotantur de Investiturarum ritu. Et de Oriente, Theodorus Balsa­mon Patriarcha Antiochenus, juris Peritissimus, ad Synodi Carthaginiensis Canon. 16. [...], inquit, [...], id est, Imperatori competit jus, Episcopatum in Metropolim mutare, & à propria Metropoli alienare, quin & Diocoeses Pontificum disterminare, at (que) de no­uo Episcopos & Metropolitas constituere. Eundem item Theodorum videsis ad 50 Can. 4. Concilij Chalcedonensis.

Pag. 4. lin. 2.

WENTANVS EPISCOPVS.] Wintoniensis nempè. Wintonia enim Ptolemaeo & Antonino, Venta dicitur Belgarum, hodie (que) Caer-guent [Page 145] Cambro-Britannis; vndè Ventanus & Wentanus saepiùs apud vetustiores Mona­chos; & deprauatè pro eodem Wenlanus in Codicibus impressis Guil. Malmes­buriensis de Gest. Pontificum lib. 1. pag. 117. b. Edit. Londin.

Ibidem lin. 21.

QVAE VSQVE IN QVADRAGINTA OCTO TEMPORE RE­GIS EDGARI NOVA SVRREXERANT.] Eximus enim Coe­nobiorum & instaurator & auctor EDGARVS Rex, at (que) ad DVNSTANI hortatum formatus, eorum, qui vitae solitariae nomina dederant, amantissi­mus 10 erat, Presbyterorum siue Clericorum aliorum coetibus nimiùm infensus. Consultò praetermittens quicquid apud editos historicos de ea re legitur, haut intempestiuè hic adnoto Institutiones ab eodem Rege promulgatas quae Monasticae per totam Angliam Reipublicae tunc temporis reparatae siue sodalibus, vtriusque sexus, Benedictinis, viuendi normam praebebant. At (que) earum sanè etiamnum extat exemplar vetustissimum tum Saxonicè tum Latinè characteribus perpulcris exaratum, quod fideliter exscriptum, vtro (que) etiam idio­mate, exhibere hic visum est; ne (que) aliâ formâ quàm in ipso exemplari reperitur, vbi verbum verbo redditur, at (que) ita, puto, vt non tàm propriam idiomatis Saxonicì syntaxin & ordinem quàm singulorum vocabulorum significationem indicaret.

20 PROHEMIVM REGVLARIS CONCORDIAE AN­GLICAE NATIONIS MONACHORVM SANCTI­MONIALVMQVE ORDITVR.

SEƿuldor fulla ƿitudlice. Cristes gefultumigendre gyfe. En­gliscra & oþra þeoda ƿiðinnan embhƿirft Brittisces Iglandes ƿuni­gendra 30 Cing aeþclboren. fram ongimendre his cyldhades ylde þeahþe. sƿasƿa seo geƿunaþ yld. myslicum bruce ðeaƿum. & sƿa þeaþ gesyþe midgod­cundre aethrinen. Abbude sumon geornfullum mynegiendum & Cynelicne sihtes geleafan ƿeg gesƿuteligendum. ongann maerlicc God ondraedan. lufian & ƿurþian; Scinendum litlun vel aetƿega geleafan spearcan. ydel­nysse mid slaeƿðe adiligud acƿune. Mid hƿilcum haligra ƿorca gearnungum on hatne fullfremednysse ƿylm beon on aelet he mihte. geornfullice asineagian carfull he on gann; Afundenum geƿistlice. þaet þa halgan Minstru. on mislicum hys cynerices stoƿum. tororene & fornean Drihtnes ure Haelendes Cristes þcoƿdom forlaetene gymeleaf­lice [Page 146] aettredon. Ðrihtnes on bryrd mid gyfe. mid micelre modes blis­se efstende aeghƿara stoƿa gerysenlice geendstalude. & utadraef­dum gymeleasra Preosta filþum. na ꝧ an Monecas. ac cac My­necyna eac. faederum & moddrum gesettum. to Godes þeoƿdome 10 aeghƿar geond sƿa mycele hys rices rymþe esfullice he gesette, vbique per tantam sui regni amplitudinem deuotissimè constituit, & mid godum eallum gegodiendum bliþe he geƿelegude. Cynelicre ƿitudlice gebrocen þenunge, sƿasƿa Hyrda Hynde carfull fram reaflum ortryƿra geaglum. sƿilce gymcendum ƿulfa gomum vel hracū. þa sceap. þe Ðrihtenes forgifendre gyfe. geornfull he gegaderude beƿerigen­de 20 he generude; & hys gemaeccean mynecyna mynstr­clusan sƿa unearges mid gepunan Hyrdes heo beƿerude. sƿiþƿaerelice he be­bead. ꝧ þitudlice ƿaepnmann ƿaepnmann ƿifmann ƿifmannum buton aenigre ƿenan tƿynunge geheolpe. Regulicre ƿitudlice Haeliger faeder 30 richtinge ƿurþlice onfangenre. ge Aebbudas sƿiþe manega ge eac Aebbu­tissan. mid him vnderþeoddum gebroþra & systra geferscypum. halge­na fylian fotsƿaþu mid anum geleafan. na sƿa þeah mid anum þeaƿes geƿunan. togeflices mid mycelre hygdan geblyssunge. Mid þilcum ƿi­tudlice 40 & þus mycelum bigendge þaes forsaeda Cyneg maerlice gegladude. ac tanto studio praefatus Rex magnopere delectatus, diglu gehƿilce mid geornfulre care smeagende. synoþlice gemot aet ƿintan caeceatre beon gedemde. & þar ƿord mynegyendlice & gesibsume on bocfelle hluttorlice aƿritene sƿiþe eadmod he asetide. & ealle Cristes 50 on bryrd mid gife. hemynegude. þaet hi efenþƿaere midgelicum þeaƿas [Page 147] geƿunan. haligas & acos géefenlaetēde faedras. regullice beboda mid faestum geþances ancran gehealdende nate hƿan tƿyiccende ungeþƿaerudon. ꝧna un­gelic & mislic anes regules & anes Eþeles geƿuna bysmorlice tale hali­gre drohtnunga ongebrohte; Ðyses heah yldestan Cynges mid smeagre 10 mynegunge gastlice on brirde na ꝧ an Bisceopes. ac eac sƿilce Abbudas & Abbutissan þaet sƿilcne & sƿa micelne hige earnudon habban Lareoƿ. uƿƿastrehtum to roderum hādum ofmaete heah sittendun þancas. ƿill fae­gaenes gereccean hyna yld [...]n. ƿitud sona hys haesum mid ealre modes 20 smeaunge bliþelice hyrsumgende. & haliges ealdres ures la­ra mid þam þaene Eadgan mynian he hygde ꝧ na ꝧ an roma­niscra ic eac sƿilc franciscra ƿyrþlice Cyrecena geƿunan. niƿre Engla Cyrcean. geƿlitegendo he gesette. ƿyrþigende. to geclipedū ▪ Floriscū Mo­necum 30 þaes Eadigan & eac þaes healican mynystres þaet brymum

ys genemned naman. Munecum. aeghƿylce of ƿurðum hyra þeaƿum ƿurþfulle gegadriende. sƿa sƿa beon Hunigcamb teares mid mislicum felda blosanum on anre hyfe. sƿa þas þeaƿa geƿunan to lyfes ƿyrðnysse & regulicre gehealtsumnesse ƿerednesse ꝧ fram þam þe ƿaeg cynelicne 40 beboda Drihtnes buton gilpes leahtre mealcliðe nu gyt Eadmodlice mandatorū Domini abs (que) iactantiae vitio lactei adhuc humilitèr staeppa ð utanyddre snoffan aemyldnysse buton ceorunge. aeƿlice dren­ce beon aburged myd lufƿendum. & graedige mid luflicre hi mihton beon gefylled cstfullnesse gemetlice. mid mycelum & fremfullum gesceades to­dale. 50 Cristes middaneardes Haelendes gefultumi gendre gyfe. on þysse gehƿaedon gesetton bec.

[Page 148] Ðaet na ƿitudlice syndrige. gyf hi hyra. ꝧ na geƿyrðe. findele on hyra ƿisan þristfulle gecuran. þaene maerustan halige hyrsumnysse ƿaestm. sumre ƿyþerƿyrdnesse ƿritan on unnet besƿicene earmlice forleton. & oððe neah ma þaenne Munecas oððe Menn ƿaeron geðuht aeƿlice; behat Ðrihtne vrum Haelendum Criste anmode 10 hy be heton & mid ƿedde gastlicum hi geƿaestnudan hi. lyfe gesiðan. geoce regules vnder ðeodde, ðas amearcudan þeaƿa geƿunan mid geme­tenelicre openlice healdan drohtnunge.

Oðer. aeghƿilc on diglum gebedhuses stoƿum on sƿa micelum sƿa 20 Haliges gastes gyfe mildelice ontiht synder lypum, geƿitan gode mid godra ƿeorca ƿaeccean ƿaedlice bruce gebedum.

Ðaet to soðan se aeþela ðysses eðeles AErcebisceop, mid fo­reƿitigum ðurhblaƿen gaste to getrymmene þaes foresaedan Synoðlicre 30 gegaderunge gemot. gleaƿlice & ƿislice to gehihte. ꝧ geƿistlice. naenig Muneca oððe aeuiges heahran hades ƿer oððe neoðeran dyglu Mynecena dyrstig ingan farendra geðristlaehte, & hþa ðe gastlices anþealdes Ealdorscipe to lare note. na to ƿearuldlicre 40 ricetere mihte ofer hig begað. sƿa hyra sƿase Eadiga minegað digla gemaetlice foresceƿian togang. ꝧ hyra regu­les gehealdsumnesse nates hƿon ongean cƿeþan.

Ðaet sylf riht gelyfedrum regulicum geoce underþeoddum to begy­menne 50 ƿe gedemdon. na ꝧ þa þe ongeƿunan faedra for þane Cynge & ƿel­dondum [Page 149] of þaera ƿeldaedum. Criste gifendom. ƿe synd fedde þmg raedene an gebaede geƿunlice ƿe singað. mid micelre sƿifnysse syngende god sƿy­þor to yrsunge unbesceaƿudlice. ꝧ na sige. forðclypian þaenne forscéaƿu­dlice to synna forgifnyssa umlaðian. Sƿa ƿitudlice. minegiende fae­der 10 urum ealle to daelendlice singende hydryman. ꝧ geþange ure geðƿaerige stefne ure. & ꝧ si gefylleo ꝧ Aepostolice. lc singe on gaste. ic singe & on geþance; gyf soþlice for aenigre neade ahƿaet ƿiþutan gemenne regulices þeaƿes geƿunan to icenne byð. sƿalange 20 hyt sy gedon oð ꝧ se intinga for þam hit is gedon, Cristes gefultumi­gendre gyfe. sigebet & ꝧ forhogudre ƿiðerƿerdnysse ƿrytan þanc­fullust hyrsumnysse si begeten ƿaestm & grad se regullica an þam ys geboden ꝧ nanðing na do se Munuc buton ꝧ gemennes Mynestres 30 regul oþþe yldrena syn geminegude bysena. geosmlicost si ge healdon; nateshƿon leng þristlice geƿunan si healdan mid dyrstygnesse buton geþeahte Synoþlicum gecoren & betaehte mid gesceade maegena ealra meder fram eallum byþ rihtgelyfedum; Onforspaecenum ƿitudlice sy­noðlicum gemote ꝧ to understandenne micelum ealle gedemdon ꝧ 40 Aebbuda & Aebbutissena cyre mid Cynges geþealite & mid raede halges regules ƿaere gedon mid lare.

Bisceopa eac cyre. eallsƿa Aebbuda. [...]lacahƿar on sede Bisceoplicum Monecas regullice drohtniað. gyf drihtenes unnendre gyfe. sƿilcre þeo­ginege 50 þar Munuc beon gemet maeg; Ðasylfum gemete hit si gedon [Page 150] na oþrum aenigum gemaete þaeane þaere sylfan hi synd drohtnunge fram aenigum sigeðrist.

Gyf soþlice dysigdome gelettendum oððe synnum geearedum sƿile ðe sƿa miceles hades ƿurþscype ƿyrþe sig on þaeresylfan gefaerraedene 10 beon gemet na maeg of oðrum cuðum Moneca Minstra mid an­raedum Cyneges & gebroðra þam beon gehalgod he seal geþeahte sigeco­ren; Se geh [...]dud geƿislice Bisceop on eallum þaenesylfan þeaƿ regu­licre mid Munecum hys þaene se Aebbud hylt regulic mid geornfulre gemene & sƿiþust mid ormaetre ealneƿaeg buton gesƿicinge gehealde; 20 Ne Bisceoƿhades intingan reguler beboda oferƿrut oððe ofergittol þristlice betƿixsende ac sƿa mycelum sƿa he oferstihð & ƿeorce.

þeoƿurdlicra Ealdorscype ꝧ ne to mycelre hryre hynðe ealsƿa hƿilum gelamp. earmlice become mid mycelum embeþance & 30 mid amansumunge beon onfangen Mynstrum on halgum ƿislice for­beodende. Cinges huruþinga & Cƿene hlafordscype to halgre stoƿ mun­de & to Cyriclicre aehte fultum mid ƿillan symle gyrnan geƿiscendlicum ealra snoterlicust higheton.40

To Cynges soðlice neode & Cƿene faederas Mynstra & Mod­dra sƿa aft framige. to haliges Mynstres ðam hi ofer synt note mid Godes ge & regules gehealtsumnesse eadmodliee to gan.

Ricum na forintingan to gereordigenne ac for Myns­tres 50 note & beƿerunge sƿa aft sƿa hit fremige ongean gangende piðinnan oððe ƿiþutan Mynstre leafe hi habban. ƿiðinnan

[Page 151] Ridende soþlice oððe faeþan faer donde. na ydelum spellum hi ge­aemtgan. ac oððe seamsangum hig þeaƿian oððe be þing neod behaefum on alyfedom tyman hi spaecan.

Ðisse besceaƿigende ꝧ tida regollice na ridende ac of horsum lih­tende 10 cneoƿigende. buton daeg freols hit beo. gedafenlice. sƿa sƿa hi magon. mid godcundra on bryrnysse. hi gefyllan.

Siþigende soðlice na gunglingas ac geþugene ðaera mynegunge hi beon gebeterude. mid him on geferscipe gelaedan. Aet ham sodlice ƿuni­gende 20 na ꝧ an gebroþru ac eac Aebbudas sam gunge oððe cildru mid earmum clyppende oððe mid lippum leohtlice cyssende. ac mid lufƿendum modes ƿillan. buton ƿordum hi ƿigendum. arƿirþlice mid mice­lum ƿaerscype lufian. Ne to hyrsumnysse syndrige aenigne hyra. 30 ne hura under gaftelices þinges gyrincge aenlyfigne ut laedan geþrist­laetean ac eal sƿa se regul byt unde hys hyrdes ƿaeccean vel gymene syngallice ƿunige.

Ne se hyrdes mid syndrigum aenigum cilde butan ðriddan se geƿitnyss aet stande to farenne leafe haebbe ac mid geƿunan mid 40 ealre-scole. gif ðing gesceadlice sƿa gearnð. ðyder neod ys. under sƿi­gean oððe sealmsangum on þeoƿigende mid bletsunge he fare.

Tuna soþlice embe faer. buton neod mycel togenyde. & ned be hefes gerades to dal ꝧ dihte vel scifte. ƿorigende nates hƿon gelom lae­ceon.50

[Page 152] ƿoruld manna soðlice gebeorscypas. buton faerunga faeres cumlyð­nys unmindlunga ofer becume. on nane ƿisan mid þristnysse dyrsti­gre na ða Ealdras na ða underðeoddan geneosian geþristlaecean.

Bigleofan mid geƿihte gemete & getele. serud. faesten. for­haefednesse. 10 ƿeccean. sƿigean. hyrsumnesse god & oðre gehƿilce þa Mundboran ures þas Eadigan Benedictes gesetednesse ƿillice ƿe onfengon. Drihtnes ures Haelendes Cristes geunendre gyf. mid eal­lum maegenum gehealdende;

Be geƿuntlicum ðas haligun regules þeaƿum samðe fram þam forsaedon 20 faeder Benedicte samðe fram haligum aefter fyligendum & ge efenlae­cendum hys. daelmaelum mid þaes micelum domes tosceade. mid synga­lum gehealdað geƿunan. foresedan Cynges mynegunge gegodude & yl­drena haesum getrymede carfullice. ealsƿa ƿe be heton, on sƿa micelum 30 sƿa mihta helpað. & gastes haliges gifu on tiht. to lufƿendre broþerlicre annysse gehealdrumnesse þritende uton onlihton. ꝧ fram him aeces lifes eadlean ealle anraedlice & bliðlice gehealdende onfon. se ðe deþ anmode. ðaet is anes þeaƿes ear­dian 40 on huse, ðar is Cyning God Godes & faemnan sun [...] ƿe mid in domo; vbi est Rex Deus Dei & Virginis filius, qui cum faeder & Halgum gaste leofað & rixaþ God on ƿorulda ƿo­ruld.

Gloriosus etenim EADGAR Christi opitulante gratia, An­glorum caeterorū (que) gentium intra ambitum Britanniae Insulae degen­tium Rex egregius, ab ineunte suae pueritiae aetate licet, vti ipsa solet aetas, diuersis vteretur moribus, attamen respectu diui­no attactus, Abbate quodam assiduo monente ac Regiam Catholicae fidei viam demonstrante, caepit mognopere Deū timere, 40 diligere ac venerari. Radiante paulatim fidei scintilla, ne o­tiositatis torpore explosa delitesceret, Quibus sanctorum operum meritis in feruidum perfectionis ardorem accendi valeret, studiose percunctari sollicitus caepit. Comperto etenim, quod 50 sacra Coenobia, diuersis sui regiminis locis, diruta ac pene. Domini nostri Ihesu Christi seruitio destitnta negligen­tèr [Page 146] tabescerent, Domini compunctus gratia, cum magna animi ala­critate festinando vbicun (que) locorum decentissime restaurauit, eiectis­que negligentium Clericorum spurcitijs, nō solum Monachos, verum San­ctimoniales etiam, Patribus Matribus (que) constitutis, ad Dei famulatum 10 bonis [...]ue omnibus locupletans gratulabundus ditauit. Regali vtique functus officio, veluti Pastorum PastorCitatur hîc lo­cus (atque ex ipso exemplari quo nos vsi su­mus) à V. C. Isaaco Casau­bono in Epistola Dedicatoria ex­ercitationibus Baronianis praefixâ. sollicitus à rabidis perfidorum retibus, vti hiantibus Luporū faucibus, Oues 20 quas, Domini largiente gratia, studiosus collegerit mumen­do eripuit; conjugi (que) suae ALFRITHAE sanctimonialium man­dras vt impauidi more Custodis defenderet, cautissimè praece­pit; vt videlicet Mas Maribus Foemina Foeminis sine vllo 30 suspicionis scrupulo subueniret. Regulari itaque Sancti Patris BENEDICTI normâ honestissimè susceptâ, tam Abbates perplurimi quàm Abba­tissae, cum sibi subiectis Fratrum Sororum (que) collegijs, sancto­rum sequi vestigia vna fide, non tamen vno consuetudin [...] 40 vsu, certatim cum magnal. studuerunt. studuerint hilaritate. Tali i­gitur archana quae [...]ue diligenti cura examinans, Synodale Concilium Wintoniae fieri decreuit, illuc (que) verba exortatoria ac pacifica pitacio luculentissime caraxata humillimus destinauit, cunctos (que) Christi 50 compunctus gratia, monuit, vt concordes aequali consuetudinis [Page 147] vsu, sanctos probatos (que) imitando Patres, regularia praecepta tenaci mentis anchora seruantes nullo modo dissentiendo discordarent; ne im­par ac varius vnius regulae ac vnius Patriae vsus probrosè vituperiū san­ctae conuersationi irrogaret. Huius praecellentissimi Regis sagaci monitu spiritualiter cōpuncti non tantū Episcopi, verùm etiam Abbates & Abbatissae quod talem & tantum meruerunt habere Doctorē, erectis ad aetherà palmis, immēsas celsi throno grates, voti cō ­potes referre non distulerūt. Nam ilico eius imperijs toto mentis 20 conamine alacriter obtēperantes, sancti (que) Patroni nostri GREGORII documē ­ta quibus Beatum AVGVSTINVM monere studuit, vt nō solū Roma­nae verum etiam Galliarum honestos Ecclesiarū vsus, rudi Anglorū Ecclesia, decorando constitueret, recolentes, accitis Florensis

Beati BENEDICTI necnō praecipui Coenobij quod celebri Gent nuncupatur vocabulo, Monachis, quae (que) ex dignis eorum moribꝰ honesta colligente, vti apes fauum nectaris diuersis pratorū floribus in vno alueario, ita has morum cōsuetudines ad vitae honestatem 40 & regularis obseruantiae dulcedinem vt ab his qui viam regiaminceduntdepuls [...] fortè. depulsu nauseae tedio sine querela, legitime hau­stu degustari libentissimo, ac auidi amabili possent im­pleri 50 deuotione temperate, cum magna ac subtili Nationis dis­cretione, Christi Mundi Saluatoris opitulante gratia, hoc exiguo apposueruntl. eodicello▪ Catlicello.

[Page 148] Ne igitur singuli, si suam, quod absit, adinuentionem suapte praesumptuosi eligerent, excellentissimum sanctae obedientiae fructum, alicujus arrogantiae fastu inopinate seducti, miserabiliter amitterent, ac Sarabaitae, vel fere, potius quam Monachi aut Homines viderentur, legitimum votum Domino nostro Ihesu Christo vnanimes vouerunt pactóque spirituali confirmauerunt se, vita comite, jugo Regulae deditos, has adnotatas morum consuetudines com­muni palam custodire conuersatione.

20 Caeterùm, vnusquis (que) secretis Oratorij locis, in quantum Sancti Spiritus gratia clementer instigauerit, peculiaribus, teste Deo, cum bonorum operum vigilantia consulte vtatur orationibus.

Hoc etenim DVNSTANVS egregius hujus Patriae Archiepiscopus, prae­sago 30 afflatus spiritu, ad corroborandum praefati Synodalis conuentus conciliabulum, prouide ac sapienter addidit, vt videlicet, Nullus Monachorum vel alicuius altioris gradus vir vel inferioris secreta sanctimonialium audax ingredi lustrando praesumeret, & hi qui spiritualis imperij Prioratum ad disciplinae vtilitatem non ad saecularis 40 tyrannidem potentatus super eas exercent, ita suum, vt Beatus hortatur ISIDORVS, secretorum temperate praevideant accessum, vt earum regu­lari obseruantiae minime contradicant.

Id solummodo Catholicis regulari jugo deditis adtenden­dum 50 censuimus, ne eam quae vsu Patrum pro Rege ac bene­factoribus [Page 149] quorum beneficijs, Christo largiente, pascimur, intercessionis oramine consuetè canimus, nimia velocitate psallendo Deum po­tiùs ad iracundiam inconsiderate, quod absit, prouocent quam proui­de ad peccaminum veniam inuitent. Ita igitur, hortante Pa­tre 10 nostro BENEDICTO, omnia distincte Psallendo modificentur, vt mens nostra concordet voci nostrae & impleatur illud Apostolicum, Psallam spiritu, Psallam & mente. Si autem pro qualibet necessitate quid extra communem regularis consuetudinis vsum addendum fuerit, tamdiu 20 agatur quoadus (que) negotium pro qua agitur, Christi opitu­lante gratia, melioretur, & vt, contempto arrogantiae fastu, gra­tissinius obedientiae adquiratur fructus, & gradus ille regularis, in quo praecipitur, vt nihil agat Monachus nisi quod communis Monasterij 30 regula vel maiorum cohortantur exempla, diligentissimè custodiatur. l. fortè nec quidquam; sed ita Saxonicè foret, na aeni­ge þing. nequaquā vlterius praesumptuose vsu teneatur temerario nisi Concilio Synodali electum traditum (que) cum discretione virtutum omniū matre ab vniuersis fuerit Catholicis. Praefato aequidem Sy­nodali 40 conciliabulo hoc adtendendum magnopere cuncti decreuerunt, vt Abbatum & Abbatissarum electio cum Regis consensu & concilio, Sanctae Regulae ageretur documento.

Episcoporum quo (que) electio, vti Abbatum, vbicun (que) in Sede Episcopali 50 Monachi regulares conuersantur, si, Domini largiente gratia, tanti pro­fectus inibi Monachus repperiri potuerit. Eodem modo agatur, [Page 150] nec alio quolibet modo dum eiusdem sunt conuersationis, à quoquam praesumatur.

Si autem, imperitia impediente, vel peccatis promerētibus, talis qui tanti gradus honore dignus sit in eadem congregatione 10 repperiri non potuerit, ex alio noto Monachorum Monasterio, con­cordi Regis & fratrum quibus dedicari debet consilio, eliga­tur. Qui ordinatus videlicet Episcopus in omnibus eundem morem regu­larem cum Monachis suis quem Abbas tenet regularis, diligenti 20 cura & magnopere excellenti iugiter sine intermissione custodiat. Nec Episcopatus occasione, regulae praecepta timidus vel obliuiosus temeré intermittat, sed quantum excellat & opere.

Secularium verò Prioratum ne ad magni ruinam detrimenti, vti 30 olim acciderat, miserabiliter deueniret, magna animaduersione at (que) anathemate suscipi Coenobij sacris sapienter pro­hibentes, Regis tantummodò & Reginae Dominium ad sacri loci muni­nem & ad Ecclesiasticae possessionis augmentum, voto semper efflagitare optabili prudentissime iusserunt.40

Ad Regis verò obsequinm & Reginae Patres Monasteriorum matres­que quotiens expedierit, ad sacri Coenobij cui praesunt, vtilitatē, cum Dei timore & regulae obseruantiâ humiliter accedant.

Potentibus vero non causa conuiuandi sed pro Mona­sterij 50 vtilitate at (que) defensione, quotiens expedierit, obuiandi intra infráue Monasterium licentiam habeant.

[Page 151] Equitando autem vel pedites iter agendo, non otiosis fabulis va­cent, sed vel Psalmodijs inseruiant vel de re necessaria opportuno tempore loquantur.

Hoc considerantes vt horas Regulares non equitando sed de Equis desi­liendo 10 genuflectentes, nisi dies festiua fuerit, conuénientèr, vt potue­rint, cum diuina compunctione, compleant.

l. Itinerantes. Iterantes verò non iuuenculos sed adultos quorum ammonitione meliorentur, secum in comitatu ducant. Domi verò de­gentes non solùm fratres sed etiam Abbates adolescentes vel puerulos non brachijs amplexando vel labris leuiter deosculando, sed ca­ritatiuo animi affectu, sine verbis adulatores, reuerenter cum ma­gna cautela diligant. Nec ad obsequium priuatum quempiam illorū, 30 nec saltem sub spiritualis rei obtentu solum deducere praesu­mant sed vti Regula praecipit sub sui custodis vigilantia jugiterl. maneant. maneat.

Nec ipse Custos cum singulo aliquo puerulo sine tertio qui 40 testis assistat migrandi licentiam habeat; sed solito cum tota scola, si res rationabilis ita exegerit, quo necesse est, sub si­lentio vel Psalmodijs inseruiendo, cum benedictione eat.

Villarū autem circuitus nisi necessitas magna compulerit, & necessariae rationis discretio hoc dictauerit, vagando nequaquam frequen­tent.

[Page 152] Saecularium verò conuiuia, ni forsan itineris hospitali­tas inopinatè superuenerit, nullo modo ausu temera­rio nec Praelati nec subiecti adire praesumant.

Victum cum pondere mensura & numero, vestitum, jeiunium, ab­stinentiam, 10 vigiliam, taciturnitatem, obèdientiae bonum & caetera quaéque quae Patroni nostri beati BENEDICTI traditione voluntariè suscepimus, Domino nostri Jesu Christi annuente gratia, to­tis viribus custodientes.

20 De consuetis sanctae regulae moribus tam à praedicto Patre BENEDICTO, quàm à sanctis sequacibus & imitato­ribus suis, partim cum magna examinis discussione, [...] va­gi custoditis vsu, praedicti Regis monitu freti ac Pa­trum 30 imperijs confisi sollicitè, vti polliciti sumus, in quantum vires subpetent, & Spiritus Sancti gratia instinxerit, ad caritatiuam fraternae vnitatis custodiam scribendo dilucidemus, vt ab ipso, aeternae vitae remunerationem cuncti concorditer & gratulabunde 40 conseruantes recipiant, qui facit vnanimes, id est vnius moris habi­tare Patre & Spiritu Sancto viuit & regnat Deus in saecula saeculo­rum. Amen.

Sequuntur Capitula XII. de Sacris Monachorum & solennibus Officijs, atque ea BENEDICTINIS praeceptis aptata, vnde etiam ipsissimus nonnun­quam 50 orationis & procemij & capitulorum contextus petitur. Atqui, absolu­tis capitulis hisce, Regia subjungitur Sanctio, quâ cautum est ne, demorruis Coenobiarchis, ea quae [...] Iurisconsultis Graecis dicta, & Releuiâ seu [Page 153] potius Hereota nostratibus, ab ijs qui succedunt, fisco penderentur. Anteà enim pendi solebant, quod ex Sanctione ipsa, quam heic subijcimus, liquet.

Ðas foresaede tosoþan Cyning ꝧ he ðysse littlan boce endspaec­eallsƿa anrgynn geleafullre & gesceadƿislicre forþahtincge mynegunge vti prohemium fideli ac rationabili exortationis monitu ongan riht geleaflice beluce mid snoterum smeagende ƿerede. mid 10 mycelum hys Cynelican mihte anƿealde forbeodende maestilcust he het ꝧ nan Abbuda oððe Abbadyssena him stoƿe to þaem gold hordige eorþlice ꝧ geƿunlic gaful ꝧ innlaedisce Heregeate geƿan­lice clypiaþ. ꝧ for þyses eardes magam aefter geƿitinege Cynne­gum 20 beon geseald geƿunys. þanon for him. ƿoruldbera gaefenlaecinege. beon geseald miht, hi haefdon. & sƿa on Ananian & Safiran aman­sumunge hreosende to mycelum hys saƿle fofyrde Haliges Regules bebodu. syndrige ealle forbeodende. to nahte gedydon. Ac ꝧ samþe 30 hi sylfum sam eallum aeftergencgum hyra for Abbud oððe Abbu­dyssan beon geseald on Cristes þaes gesƿelian hi synd & hys Modor Marian & ealra Halgena naman mid aecum he forbead anƿealde. Daet soþlice mid ƿelƿillendre tihtincga myngiende he laerde ꝧ Myns­tra faedras & Moddra sƿa hƿilce ofer geƿunan neadbehefe gestaþe­lian. 40 ðurh handa ðearfena on heofenlice mid micelcre & singalre on brydnysse gelogian gold hordu ꝧ lichaman on eorþan ƿunigendum mod faer drohtnegende underfiligede ƿunige ðar ge gold hordum 50 mid enbyrdnesse foresend rihtƿisustre; gyf aenige yldran geƿi­tendum belifan. se aeftra Abbud sƿa þaes Haligan gastes gyf on­gebrincþ [Page 154] na ðam magon flaesclicum oððe Rycum ƿeoruldlicum aef­ter ðaes aerran Dihte daelende ac neodum gebroþra & þearfena helpende. sortende mid gebroþra geðeahte ƿislice dihte.

Praefatus equidem Rex vt huius libelluli Epilogum 10 caepit, Orthodoxe concluderet prudenti discutiens examine, cum magno suae Regiae potestatis imperio interdicens magnopere iussit, vt nemo Abbatum vel Abbatissarum sibi locellum ad hoc the­saurizaret terrenum, vt solitus census quem indigenae Heriatua vsuali­ter vocitant, qui pro huius Patriae potentibus post obitum, Regi­bus 20 dari solet, vnde pro eis, saecularium imitatione, dari posset, haberent, & sic ANANIAE & SAPHYRAE ana­themate corruentes ad magnum suae animae detrimentū Sanctae Regulae praecepta, peculiaria omnia prohibentia, adnullarent. Sed hoc tam 30 sibi quam cunctis successoribus suis pro Abbate vel Abba­tissa dari in Christi cuius Vicarij sunt eius (que) Genetricis MARIAE ac omnium Sanctorum nomine aeterno prohibuit imperio. Hoc autem beneuola intentione hortando suasit vt Monaste­riorum 40 Patres Matres (que) quaecun (que) super vsus necessarios restaue­rint, per manus Pauperum in coelestes cum magno & iugi compunctione recondant thesauros quo corpore in terra degente animus ibi conuersando subsequens maneat vbi thesauros 50 ordine praemisit iustissimo. Si quae vero, Priore ob­eunte, superfuerint, subsequens Abbas vt Sancti Spiritus gratia in­stinxerit, [Page 154] non propinquis carnalibus vel Tyrannis saecularibus se­cundum anterioris dictatum diuidendo, sed necessitatibus fratrum & pauperum subueniendo, ordinans cum fratrum consilio, sapienter disponat.

Idem jus posteà semper apud nos in vsu, praeterquam vbi mos singularis 10 aut pactum ejusmodi praestationem exigeret. Qua de re consulendi, si placet, Bractonus lib. de Acquirendo rerum Dominio cap. 35. § 4. Codex Breton di­ctus capite de Homagijs. 3. Ed. 3. fol. 76. b. 20. Ed. 3. tit. Avowry 124. & tit. Relief 8. 3. Hen. 4. fol. 2. a. 8. Rich. 2. tit. Relief 14. Et d [...] Hereolo seu [...] Saxonico, siue Releuamento aut Releuatione seu Releuamine (vti vocabant) videsis Legum CANVTI Regis cap. 68. & 69. & Leges ED­WARDI Confessoris cap. de Heretochijs. quibus haec adjungas ex Tabulis An­gliae Censualibus, sub GVILIELMO primo, publica fide conscriptis at­que etiamnum in Archiuo Fiscali seruatis. In Cantia quando moritur (ita 20 Tabulae illae) Alodiarius, Rex inde habet Releuationem terrae, exceptâ terra S. Trinitatis, & S. Augustini, & S. Martini, & exceptis his, GODRIC de Burnes, & GODRIC de Cail [...]sone, & AELNOLD Cilt, & ESBER Biga, SERET de Cilleham, & Turgis & Norman & Azor. Super istos habet Rex Forisfacturam de capitibus eorum tantummodo, & de Terris eorum habet Releuamen qui habent suam Socam & Sacam. Et in Ciuitate Herefor­densi. Burgensis cum Caballo seruiens cum moriebatur, habebat Rex Equum & Arina ejus. De eo qui Equum non habet si moreretur, habebat Rex aut X. soli­dos aut terram ejus cum domibus. Item in Arcenfeld (quod nunc Irchinfeild dicimus) pagi Herefordensis villa, Habet Rex, vt [...]n tabulis illis legitur, tres 30 [...]clesias. Presbyteri harum Ecclesiarum ferunt legationes Regis in Wales; & quis (que) eorum cantat pro Rege II. missas vnaqua (que) hebdomada. Si quis eorum mo­ritur, Rex habet de eo XX. sol. per consuetudinem. Vide etiam Camdenum in Pago Berokiensi de Tainorum Releuamine. Atque alia ejusmodi reperiuntur. Sed de his obiter.

Caeterùm quod ad sedulam EDGARI in nouandis solitariae vitae institutis curam atque nauatam operam porrò attinet; Extat etiamnum Codex, ejus jussu literis aureis pulcherrimè exaratus, quo ea Nouo Wintoniae Monasterio instaurauit. Praefatione ad illius aeui morem satis turgidâ (quae aliquot paginas occupat nec tamen ad rem omnino facit) hic praetermiss [...], quod reliquum 40 est, etiam exhibemus.

EGo EDGAR diuina fauente gratia totius ALBIONIS Basileus, rimari magnopere caeperam quid operum studio exercerem vt ad tan­tam gloriam perueniens Christi sanctorum (que) eius, coelo collocatus, contu­bernio coronatus fruerer, tantam (que) inferni miseriam deuitarem; Instigante etenim Domini clementia, occurrit animo, vt ipse criminibus cessarem cun­ctis at (que) bonis operibus insistens forma factus gregi quos (que) nostri regiminis gubernamine degentes lucrifacerem. Quosdam igitur suasionibus inuitans 50 ad praemia, quosdam terroribus compellans ad gloriam, bona aedificans, ma­la, vt Domino facientes potui, dissipaui. Scriptum quippe per HIERE­MIAM [Page 155] memini Prophetam. Ecce constituite super Gentes & desuper regna vt euellas & destruas, & disperdas, & dissipes, & aedifices, & plantes. Talibus igitur exortatus doctrinis quibus nos Dominus per Pro­phetam clementer ammonuit, agens, Christo faciente, in terris quod ipse iuste egit in coelis, extricans videlicet Domini culturâ criminum spurcitias, virtutum semina sedulus agricola inserui.

Ad hunc mo­dum Sanctio­nis capita in ipso autogra­pho distingun­tur. Qua ratione Clericos eliminans, Monachos collocauit.

10

TImens, igitur, ne aeternam incurrerem miseriam si adepta potestate non facerem, quod ipse qui operatur omnia quae in coelo vult, & in terra suis exemplis iustus examinator innotuit, vitiosorum cu­neos Canonicorum è diuersis nostri regiminis Coenobijs Christi Vica­rius eliminaui. Quòd nullis mihi intercessionibus prodesse poterant, sed po­tu [...] vt Beatus ait GREGORIVS, iusti vindictam iudicis prouocarent qui varijs vitiorum menis contaminati non agentes quae Deus iubendo vo­lebat; 20 omnia quae nolebat rebelles faciebant, auidus inquisitor aduertens, gratos Domino Monachorum Cuneos qui pro nobis incunctanter incede­rent nostri iuris Monasterijs deuotus hilariter collocaui.

Quod Sancti Spiritus gratia compunctus Abbatem & Mona­chos constituit Monasterio.

HAc ita (que) ratione, Sancti Spiritus, attactus flamine, locum Domini mundans, Wintaniensis Ecclesiae Noui Monasterij arcisterium 30 nostro Saluatori, eius (que) genitrici semper Virgini MARIAE, & omnibus Apostolis, cum caeteris Sanctis dicatum restauraui.

Sciens scriptum consentientes & facientes pari constringuntur poe­nâ, Rebelliones Omnipotentis voluntati obuiantes possessionem Domini vsurpare non sustinens, Clericos lasciuientes repuli, ac veros Dei Cul­tores Monachico gradu fungentes, qui pro nostris, nostroram (que) inibi quiescentium excessibus sedulo intercederent seruitio quo eorum intercessio­nibus nostri regiminis status vigeret munitus, Abbatem, Christo cooperante, 40 eligens, altithrono subiectus, illic deuotè ordinauï.

Hoc subnixè efflagitans deposco vt quod in suis egi, hoc agat in mihi ab ipso conlatis, scilicet, aduersarios nostros deijciens, amicos subliman­do prouehat, vt inimicos sanctae Dei Ecclesiae deprimens, amicos eiu [...], Monachos videlicet, beatificans justificaui.

De illorum Anathemate qui Monachis insidiantur.

50 SI autem qualibet occasione, Diabolo instigante, contigerit, vt fastu superbientes arrogantiae, dejecti Canonici Monachorum gregem quem Ego venerans cum Pastore in Dei. constitui possessione, Deijcere insidiando voluerint, agatur de eis, & de omnibus qui quolibet munere caecati inuamen eis impenderint, quod actum est de Angelis superbienti­bus [Page 156] & de Protoplasto Diaboli fraude seducto vt Paradisi videlicet limi­tibus sublimibus regni coelorum sedilibus eiecti, cum his qui Domini fa­mulatum aspernentes contempserunt Barathri incendijs detrusi jugi cru­cientur miseria.

Necinde euulsi se glorientur euasisse tormenta, sed cum IVDA Chri­sti Proditore, ejus (que) complicibus Acheronte conglutinati, frigore stridentes, feruore perusti, laetitia priuati, moerore anxij, catenis igneis compediti, lictorum metu perculsi, scelerum memoria confusi, totius bonitatis recor­datione semoti, aeterno lugubres punientur cruciatu.10

Item de Anathemate Insidiantium.

QVi autem iam praedictos noui Wintaniensis Ecclesiae Coenobij Mo­nachos vel quoslibet eiusdem ordinis nostro regimine degentes, è Mo­nasterij quae vitiorum spurcitijs expurgans, Iesum Christo Domino nostro victo Daemone, adquisiui, eliminare praesumens voluerit, anathema sit, & eadem maledictione quae CAIN Parricida qui fratrem suum ABEL 20 (stimulante inuidia) liuidus interemit, mastigia addictus est. sine termi­no teneatur obnoxius, at (que) in Dei persecutione continuò perseuerans, in hac vita nullum dignitatis adquirat honorem, nec in futuro [...]ine miseria vnquam persistat; Sed eum ANANIAE & SAPHIRAE vna * Stix por­rigi ne * eiulantem crucians complectatur.

De benedictione Monachos venerantium.

QVicun (que) praetitulatos Monachos bonis quibuslibet locupletans ditare 30 voluerit, Creator cuncti tenens clementer eos eorum (que) progeniem to­tius vbertate prosperitatis, hic & in futuro saeculo, ditando, locu­pletet.

Scriptis decenter eorum in libro vitae nominibus cum Christo portio­nem in coelorum habitaculis habeant qui Monachos suos quos nostris congregatos temporibus possidet, vel verbis vel factis sanctitatis studio honorauerint.

Quales & qualiter Monachi in hoc Monasterio 40 conuersentur.

REgulares igitur Monachi non saeculares in praefato, Christo Comite, degentes Monasterio regularibus moribus obtemperent.

Patres * venerates spirituales sanctorum Patrum imitentur exempla, nil agentes nisi quod communis Monasterij regula, vel Majorum demonstra­uerit norma.

A saecularibus igitur pompis remoti toto nisu corporis custodiant & a­nimae 50 castitatem.

Humilitatis studio pollentes, corpus parsimoniae vigore munientes alacri constringant animo.

[Page 157] Ciuium conuiuae intra vrbem perpetuo interdictu fieri erubescant.

In ciuitate degentes, in Refectorio pompaticas lasciuas (que) saecularium deli­cias, vt melancoliam aporiantes, licitis caritatiui vtantur cibarijs.

Extra Refectorium autem minime, nisi domo infirmorum aegroti decubue­rint edentes licite quae iussi fuerint.

Sacri summi (que) ordinis hospites, si ratio exegerit, & peregrini ordina­ti longo terrarum spatio venientes ad Abbatis mensam in refectorio cautis­simè inuitentur.

10 Laicis in hospitio condecens exhibeatur humanitas.

Et Monachorum quispiam manducandi vel bibendi cum eis secundum Patrum decreta licentiam non habeat.

In refectorio autem edendi causâ vel bibendi non introducantur.

Pauperes, vt Christus, ingenti cordis suscipiantur tripudio.

De Abbatum electione.

20 DIuinarum studio literarum luculentissime eruditi, orationum frequentia assiduè occupati, caritatis amplexu laetissimi, fidei exercitio promtis­simi, spe prouehente sincerissimi, pace concorditer fixi omniumque virtu­tum flore decorati ad finem vsque caeptum tantae bonitatis initium, Christo iuuante, perducentes, eadem gloriosi fruantur libertate, quam Beatus Pa­tronus BENEDICTVS omnibus regulari praecepto subiectis instituit.

Scilicet vt post Abbatis obitum tunc temporis regentis Abbatem ex ea­dem ordinent congregatione quem sibi omnis concors congregatio siue pars, 30 quamuis minima, congregationis salubriori elegerit consilio.

Qualiter REX Abbatem & Monachos vene­rantes muniat.

REges ita (que) quicun (que) nostri fuerint successores nullam extran [...]am perso­nam ius tyrannidis super Monachos exercentem imponant, ne forte Deus eos damnans, & regno deponat & vita.

Electum verò à fratribus Christi Vicarium dignanter suscipiant, eum (que) 40 caritatis igne succensi locupletando venerentur.

Iuuamen, in quantum indiguerit, Christi amore compuncti alacriter im­pendant.

Mutuo nam (que) confortati iuuamine in nullo à regularibus praeceptis dis­cordantes, Domini gregem, non mercenarij sed Pastores fidissimi, Lupo­rum rictibus eximentes, intrepidi defendant.

Qualiter Abbas & Monachi REGEM à Daemonum 50 temptatione eripiant.

ABbas autem armis succinctus spiritualibus Monachorum cuneo hinc­inde vallatus, carismatum [...]oelestium rore perfusus aërias Daemonum [Page 158] expugnans versutias, Regem, omnem (que) sui regiminis Clerum Christo (cuius virtute dimicant iunante) à rabida hostium persecutione inuisibilium sol­lertèr Spiritus gladio defendens, fidei scuto subtili protegens, tutamine ro­busto praelians, triumpho miles eripiat in perterritus.

Qualiter REX Abbatem & Monachos ab hominum persecutione defendat.

REx itidem terrenus, coelestis castra Regis fortissimo rob [...]rans munimine,10 armis saecularibus visibiles expugnans aduersarios, hostium (que) rabiem saeuientium adnihilando deijciens, conditoris sui pascua gregem (que) sollicitâ inexpugnabilis tueatur custodiâ, quatenus ad vitae brauium perueniens, aeter­nis tripudians fruatur bonis quae nec oculus videre aliquatenus potuit hu­manus, nec in hominis cor vllatenus ascendit [...], quae praeparauit Deus diligen­tibus se.

20 De Monasticae Possessionis libertate.

SInt praefati Monasterij Rura omnis (que) Monachornm possessio in rebus magnis vel modicis internis vel externis in vrbanis vel suburbanis prae­dijs, campis, pratis, pascuis, syluis, molendinis, riuulorum cursibus, ae­terna libertate in Christi nomine eius (que) genitricis ditata.

Quod nullus Saecularium Monasterij possessionem inlicitè vsurpet.

SAecularium quispiam ausu temerario ius tyrannidis non in Christi cultura 30 praesumptuosus exerceat.

Non minuat, instigante Diabolo, quod Sancti Spiritus instinctu tam à me quam à Praedecessoribus meis necnon à Catholicis vtrius (que) sexus hominibus largiflua concessum est dapsilitate.

De benedictione Augentium.

AVgenti tribuat rerum cunctarum opifex tranquillum vitae praesentis 40 excursum, longaeuam instantis temporis vitam, futuram aeternae beatit [...] ­dinis talionem, Sufficientem victualium vbertatem, interminabile prosperi­tatis augmentum, copiosum virtutum omnium iuuamen.

De maledictione Minuentium.

MInuentem perpetua possideat miseria.

In Dommi manens persecutione, eius genitricis Sanctorum (que) omnium incurrat offensam.50

Praesentis vitae aduersitas illi semper eueniat.

Nulla ei bonitatis accidat prosperitas.

Omnia eius peculia inimici vastantes diripiant.

[Page 159] In futuro autem aeterni miserrimum cum aedis in sinistra positum dam­nent cruciatus, si non satisfactione emendauerit congrua quod in Domini vsurpans detraxit censura.

Quibus modis Saecularibus obtemperent, & quòd nullius reatus hoc Domini priuilegium mi­nuere valeat.

10 TRibus tantummodo causis, Saecularibus obtemperent praeceptis; rata vi­delicetVidesis Matt. Paris Ann. 1244. pag. 838. edit. Londin. & 44. Ed. 3. fol. 25. a Kni­uet. Expeditione, Pontis, Arcisue constructione, alias aeternâ ditati glorientur libertate.

Reatus quippiam, si incitante Daemone, seductus vel Abbas vel Fra­trum aliquis fragiliter, quod absit, contraxerit, justitia purgante secun­dum regulare praeceptum abolitus damnetur, maneat (que) praefatae munifi­centiae libertas altithrono per nostram humilitatem oblata ad Monacho­rum vsus gratuite sibi famulantium inui [...]labilis aeterna libertate jocunda, 20 quia Deus qui hanc priuilegij largifluam donationem locum (que) cum vni­uersa Monachorum familia rura (que) omnia sacro subiecta Coenobio possi­det, nunquam reatum commisit, nec vllo vnquam tempore committet.

Sit igitur praefata libertas aeterna, quia Deus libertatis possessor aeter­nus est.

Quoties & quare in anni circulo hoc Fratribus legatur Priuilegium.D [...]est hoc loco in auto­grapho, ni fal­lor, quaternio; adeoqu [...] & ca­put illud cujus habetu [...] hic lemma, & alia forsan deside­antur. Sed quae sequuntur ex­scribimus.

30 ANno Incarnationis Dominicae DCCCC. LXVI. scripta est huius Pri­uilegij singrapha, his testibus consentientibus quorum inferius nomina ordinatim caraxantur.

  • ✚ EGo EADGAR Diuina largiente gratia Anglorum Basileus hoc priuilegij donum nostro largiens redemptori loco (que) eius sanctissi­mo primus omnium Regum Monachorum inibi Collegium con­stituens, manu propria signum agiae Crucis imprimens confirmaui.
  • 40 Ego DVNSTAN Dorobernensis Ecclesiae Archiepiscopus largi­fluam beneuoli Regis donationem venerans, Crucis signaculo corro­boraui.
  • ✚ Ego EADMVND Clito legitimus praefati Regis filius Crucis si­gnaculum, infantili florens aetate, propria indidi manu.
  • ✚ Ego EADWEARD eodem Rege Clito procreatus praefatam Pa­tris munificentiam Crucis signo consolidaui.
  • 50 Ego AELFTHRYTH legitima praefati Regis conjunx, mea lega­tione Monachos eodem loco Rege annuente constituens, crucem impressi.
  • ✚ Ego EADGIFV praedicti Regis Aua hoc opus egregium Crucis taumate consolidaui.
  • ✚ Ego OSCYTYL Eboracensis Ecclesiae Archiepiscopus confir­maui.
  • [Page 160] ✚ Ego ATHELWOLD Ecclesiae Wintoniensis Episcopus Regis gloriosissimi beneuolentiam, Abbatem, mea altum mediocritate, & alumnos, quos educaui, illi commendans, crucis signaculo benedixi.
  • ✚ Ego AELFSTAN Lundoniensis Ecclesiae Pontifex consolidani.
  • ✚ Ego OSVLF Episcopus confirmaui.
  • ✚ Ego OSWOLD Episcopus consignaui.
  • ✚ Ego ALFWOLD Episcopus consolidaui.
  • ✚ Ego BYREHTELM Episcopus confirmaui.10
  • ✚ Ego AELFSTAN Episcopus consolidaui.
  • Ego EADELM Episcopus confirmaui.
  • ✚ Ego ATHVLF Episcopus consignaui.
  • ✚ Ego WYNSIGE Episcopus confirmaui.
  • ✚ Ego AESCWIG Abbas consolidaui.
  • ✚ Ego OSGAR Abbas consignaui.
  • ✚ Ego ORDBYRIHT Abbas.
  • ✚ Ego AELFSTAN Abbas.
  • ✚ Ego AETHELGAR primus huic loco Abbas ordinatus, Christo 20 gubernante, vigui.
  • ✚ Ego AELFHERE Dux.
  • Ego AELFH Dux.
  • Ego ORDGAR Dux.
  • Ego ETHELSTAN Dux.
  • ✚ Ego ETHELWINE Dux.
  • Ego BEORTNOTH Dux.
  • Ego AELFWINE
    Minister; quod Thanus seu [...] erat Saxoni­bus, qui nempe plerunque, vt regius Cliens aut Minister Aulicus, fun­dum eo no­mine posside­bat.
    m. 30
  • Ego BYRHTFERTH m.
  • Ego OSWEARD m.
  • Ego AETHELWEARD m.
  • Ego AELFWEARD m.
  • Ego BE:::::: m.
  • Ego AELFWIN m.
  • Ego WULFSTAN m.

Omnes qui nominatim hoc priuilegio, Regis iussu, descripti videmus, po­steritatis 40 nostrae prosapiam subnixe deposcimus, vt manuum nostrarum vadimonium, Christi Cruce firmatum, nequaquam violantes irritum fa­ciant. Si successorum quispiam temeritatis ausu violare praesumserit, cor­poris & sanguinis Iesu Christi participatione priuatus, perpetua damna­tus perditione, anathema sit, nisi, diuino propitiante respectu, ad humi­lem satisfactionem resipiscens conuersus fuerit.

Atque de insigni hac solitariae vitae instauratione, intelligendum est illud Henrici Huntingdonensis in EDGARI Regis elogio.50

Templa Deo, Templis Monachos, Monachis dedit agros.

Leui eandem rem pede transeunt Historici nostri, inter quos consulendus, si placet, Florentius Wigorniensis, sub annis DCCCC. LXIV. & LXIX. & LXX. vti etiam Matthaeus Florilegus. & quod ij Sexagesimo quarto supra norigen­tesimum [Page 161] anno tribuunt, de Nouo illo Wintoniae Coehobio, in sexagesimum sextum transferendum est, si fides habenda (& habenda planè est) Regio di­plomati quod jam inseri suprà curauimus. videsis porrò quae occurrunt apud Surium Die 5. Octob. tom. 5. & Baronium tom. 10. ann. 970. vbi hae san­ctiones, quae expressissimis verbis EDGARVM su [...] autorem non semel lucu­lentissimè agnoscunt, breuitèr memorantur ac fi DVNSTANVM solummodò & IOHANNEM XIII. Pontificem Romanum autores habuissent. Quin EDGARI item Oratio ad Antistites de ea, quàm diximus, Instauratione extat apud Ailredum Abbatem Rhiuallensem in Ms. Epistolica historia ad HEN­RICVM 10 II. Atque obseruatu quidem est dignissima. ea ipsa est quam lau­dat V. C. Isaacus Casaubonus in Epistola Exercitationibus praefixa, atque ita se habet fideliter transcripta ex eisdem Mss. quibus ipse vsus est.

QVoniam magnificauit Dominus misericordiam suam facere nobiscum,Anglicè habe­tut apud [...]. Hist, Eccl [...]siast. lib. 4. pag. 153. dignum est, ô Patres, reuerendissimi vt innumeris beneficijs illius, dignis respondeamus operibus. Neque enim in gladio nostro possidemus ter­ram, & brachium nostrum non saluauit Nos, sed dextra eius, & bra­chium sanctum eius; quoniam complacuit illi in Nobis. Justum proinde 20 est vt qui omnia subiecit sub pedibus nostris, subijciamus illi & Nos & a­nimas nostras, & vt hij, quos Nobis subdidit, eius subdantur legibus, non segniter elaboremus. Et mea quidem interest, Laicos cum aequitatis jure tractare, inter Virum & Proximum suum justum judicium facere, punire sacrilegos, rebelles comprimere, eripere inopem de manu fortiorum eius, egenum & pauperem à diripientibus eum. Sed & meae solicitudinis est Ecclesiarum Ministris, gregibus Monachorum, choris Virginum, & necessaria ministrare, & paci eorum ac quieti consulere. De quo­ram 30 omnium moribus ad Nos spectat examen, si viuunt continenter, si honeste se habent ad eos qui foris sunt, Si in diuinis officijs solliciti, si ad docendos populos assidui, si victu sobrij, si moderati habitu, si in iudicijs sunt discreti. Pace vestra loquor, Reuerendi Patres, si ista sollerti scrutinio curassetis, non tam horrenda & abominanda ad aures nostras de Clericis peruenissent. Taceo, quod nec illis est Corona patens, nec Tonsura conueniens, quod in veste lasciuia, insolentia in gestu, in ver­bis turpitudo, interioris hominis loquuntur insaniam. Praetera in diuinis officijs quanta sit negligentia, cum sacris vigilijs vix interesse dignen­tur,40 cum ad sacra Missarum solennia ad ludendum vel ad ridendum ma­gis quam ad Psallendum congregari videantur. Dicam, dicam quod bo­ni lugent, mali rident, dicam dolens (si tamen dici potest) quomodo dif­fluant in comessationibus, & ebrietatibus, in cubilibus, & impudicitijs, vt iam domus Clericorum putentur prostibula meretricum, & conciliabu­la histrionum. Jbi aleae, ibi saltus & cantus, ibi vsque ad medium noctis spatium protractae in clamore & borrore vigiliae. Sic, sic, patrimonia 50 Regum, Eleëmosynae pauperum, immò (quod magis est) illius pretiosi sanguinis pretium profligatur. Ad hoc igitur exhauserunt thesauros suos Patres nostri, ad hoc fiscus Regius, distractis redditibus multis, detu­muit, ad hoc Ecclesijs Christi agros & possessiones Regalis munificentia [Page 162] contulit vt delicijs Clericorum meretrices ornentur, luxuriosa conui­uia praeparentur, canes & aues ac talia ludicra comparentur. Hoc milites clamant, plebs submurmurat, mimi cantant & saltant, & vos negligitis! vos parcitis! vos dissimulatis! Vbi gladius LEVI, & zelus SIMEONIS, qui scorto abutentes filia IACOB Si­chimitas eorum habentes figuram, qui Christi Ecclesiam pollutis actibus foedant, etiam circumcisos succiderunt? Vbi spiritus MOYSI quiC [...]ut Vituli pro ipso Vitulo ab lsr [...]elitis a­dorato, vsur­pant Tertullio­nus, [...] quod [...] notauimus [...]: de [...] cap. 4. Caput Vituli adorantibus etiam domesticis sui sanguinis non pepercit? Vbi pu­gio 10 PHINEES Sacerdotis qui fornicantem cum Madianita con­fodiens santa hac aemulatione Dominum placauit iratum? Vbi spiri­tus PETRI cuius virtute perimitur auaricia, heraesis Simoniaca condemnatur. Aemulamini, ô Sacerdotes, Aemulamini: vias Domini, & justicias Dei nostri. Tempus faciendi contra eos qui dissipauerunt le­gem Dei. Ego CONSTANTINI, vos PETRI gladium habetis in manibus. Iungamus dextras, gladium gladio copulemus, vt eijciantur extra castra leprosi, vt purgetur Sanctuarium Domini, & ministrent in Templo filij LEVI, qui dixit Patri & Matri nescio 20 vos, & fratribus suis ignoroI [...]vno Ms. [...] teronom. cap. 33. Comm. 10. vos. Agite quaeso sollicitè ne poeniteat Nos fecisse quod fecimus, dedisse quod dedimus, si viderimus illud non in Dei obsequium sed in pessimorum luxuriam impunita libertate consumi. Moueant vos Sanctorum reliquiae quibus insultant veneranda Altaria, ante quae insaniunt. Moueat vos Antecessorum nostrorum mira deuotio, quorum eleëmosynis vesania Clericalis abutitur. Proauus meus vt scitis, totam Terram suam Ecclesijs, & MonasterijsDe Ethelulpho Rege loqu [...]tur. De [...]imatio­nem illam [...] G Mal­mesburrensis, ln­gulphus, [...]lerile­gus, alij. Sed de ea it, vide si pl [...]cet, com­pluria in Histo­riae nostrae De­ [...]ima [...]um cap. 8. § 4. pag. 204. decima­uit. Sanctae memoriae Atauus meus AELVREDVS, vt Ecclesiam 30 ditaret, non thesauris suis, non patrimonio, non sumptibus, non redditi­bus parcendum putauit. Auus meus senior EDUVARDUS quan­ta contulerit Ecclesijs, vestram paternitatem non latet. Pater meus & frater eius quibus donarijs Christi Altaria cumulauerint, meminis­se vos decet. O Pater Patrum DVNSTANE contemplare, quaeso, Patris mei oeulos, ab illa lucida Coeli plaga in te radiantes; audi quaerulas eius voces cum quadam pietate in auribus tuis re­sonantes. Tu mihi, Pater DVNSTANE, tuum de con­struendis 40 Monasterijs, de Ecclesijs aedificandis consilium salubre dedisti, tu mihi adiutor in omnibus, & cooperator extitisti; Te quasi Pastorem & Episcopum animae meae morum (que) meorum Custo­dem (que) elegi! quando non tibi parui? quos vnquam thesauros tuis con­silijs praetuli? quas possessiones, te praecipiente, non spreui? Si quid pauperibus dandum existimabas, praesto, fuit. Si quid conferendum Ec­clesijs iudicabas, non distuli. Si quid Monachis Clericisuè deesse quaerebaris, suppleui. Aeternam dicebas esse eleëmosynam nec aliam fructuosiorem, quam quod Monasterijs, Ecclesijsve confertur, quo 50 & Dei serui sustentantur, & quod superest pauperibus erogatur. O prae­claram Eleëmosynam! ô dignum pretium Animae! ô peccatorum nostro­rum [Page 163] salubre remedium! quod à sinu Sibyllae in peregrini muris pellicula foetet; quod eius auriculas ornat, quod componit digitulos, quod corpus delicatum in bisso stringit & purpura. Hiccinè est, Pater, eleëmosynarum mearum fructus? Hiccinè desiderij mei tuae (que) promis­sionis effectus? Quid huic Patris mei quaerimoniae respondebis? Scio, scio, cum videbas furem non currebas cum eo, nec cum adulteris por­tionem tuam ponebas. Arguisti, obsecrasti, increpasti. Contempta sunt verba; veniendum est ad verbera. Habes hic tecum venerabilem 10 Patrem AEDELWOLDVM Wintoniensem Episcopum, habes reuerentissimum praesulem Wigornensem OSWALDVM. Vobis istud committo negotium, vt Episcopali censurâ & authoritate Regiâ turpiter viuentes de Ecclesijs eijciantur, & ordinatè viuentes introdu­cantur.

Ex. Mss. autem hîc adijcere visum est, tametsi etiam in quarta parte li belli De vera differentia Regiae potestatis & Ecclesiasticae sub HENRICO VIII. editi reperiatur. libellus iste habetur in Melchioris Goldasti Monarchiae tom. 2. 20 pag. 22. & Oratio ipsa pag. 42.

Pag. 5. lin. 3.

CVM OMNIBVS QVAE FEREBAT &c. PRO RITV LO [...]I, CAPTIVATI ADDICITVR.] Mos priscus etiamnum restat ferè per omnia littora Christiani Orbis, vt Naufragorum bona Fisco applicentur, quod tamen apud Anglos haùt obtinet nisi vbi neque homo quispiam neque canis 30 aut felis viuus euaserit. De littore Gallico videndus Bertrandus Argentraeus in Consuet. Britan. tit. de Droicts du Prince art. 56. §. 45. Carol. de Grassalio Iure Franc. 20. De Neapolitano, Andraeas de Isernia ad Constit. Neapol. 1. & Matthaeus Afflictus in Constit. Neapolit. lib. 1. tit. 59. De alijs, idem Bertrandus, Choppinus de Domanio lib. 1. tit. 15. Bodinus de Rep. lib. 1. cap. 10. alij. Sed alitér jus Caesareum. Quod enim jus (inquit Anto­ninus Imperator) habet fiscus in aliena calamitate, vt de re tam luctuosa compendium sectetur? C. de Naufragijs l. 1. Et qui Naufragorum Chri­stianorum bona rapiunt, anathemate ferit Ius Pontificium in Extra. De Raptoribus c. 3. Excommunicationi, & in sanctione illa Pontificia Bulla Coenae 40 Domini dicta, ad quam videndus Bartholomaeus Vgolinus libro de Cen­suris. Dominum autem terrae intellige hîc Guidonem Comitem Pontiuum siue Pontiui, Picardiae scilicet prouinciae maritimae, atque Normanna vicinae.

Pag. 6. l. 24.

QVEMQVAM IN OMNI DOMINATIONE SVA CONSTI­STVTVM ROMANAE VRBIS PONTIFICEM PRO APO­STOLICO, NISI SE IVBENTE, RECIPERE.] Hoc ipsum agno­scit, & eum, qui in hanc sanctionem peccaret, etiam laesae majestatis seu per­duellionis reum pronuntiat GVILLIELMVS II. eodem libro. Huc spectat Epistola illa GVILLIELMI I. qua obsequij fidei (que) professionem GREGO­RIO VII. Pontifici Romano eam per Nuncium petenti, auito juri subnixus [Page 164] pernegat. Ea se ita habet in Ms. Codice Epistolarum LANFRANCI Archi­episcopi Cantuariensis.

EXcellentissimo Sanctae Ecclesiae Pastori GREGORIO, gratia Dei Anglorum Rex, & Dux Normannorum WILLIELMVS, sa­lutem cum amicitia.

HVBERTVS Legatus tuus, Religiose Pater, ad me veniens ex tua parte me admonuit, quatenùs tibi & successoribus tuis Fidelitatem facerem & de pecunia, quam Antecessores mei ad Romanam Ecclesiam mittere solebant, meliùs cogitarem. Vnum admisi, Alterum non 10 admisi. Fidelitatem facere nolui, nec volo; quia nec ego promisi nec Antecessores meos Antecessoribus tuis id fecisse, comperio. Pecunia tri­bus ferme annis, in Gallijs me agente, negligenter collecta est. Nunc verò, diuina misericordia me in Regnum meum reuerso, quod collectum est per praefatum Legatum mittitur. Et quod reliquum est per Legatos LAN­FRANCI Archiepiscopi fidelis nostri, cum opportunum fuerit, transmittetur. Orate pro nobis & pro statu Regni nostri, quia Antecessores vestros dilexi­mi [...], & vos prae omnibus sincerè diligere & obedientèr audire desideramus.20

Pecunia, quam memorat, vectigal illud est quod Romano Pontifici concessum olim ab I NA Occiduorum Saxonum Rege, Petri Denarij vulgò appellatur. Sed mirum intereà, vndenam Bertoldus Constantiensis, tàm falsò affirmarit in appendice ad Hermannum Contractum sub anno M. LXXXIV. GVILIEL­MVM Victorem, totam terram Anglorum Romano Pontifici tributariam fecisse, nec aliquem in sua potestate aliquid emere aut vendere permisisse quem Apostolicae sedi inobedientem deprehenderet. Fallit planè & fallitur; & illius aeui res apud Anglos gestae manifestissimè reluctantur. Pontifex autem Romanus, Apostoli­cus hic vocatur, vti passim tum apud hunc autorem tum eos qui & coaetanei sunt & vetustiores. Vocabulum alijs promiscue tributum est antiquitùs Epi­scopis.30 postmodùm verò Romano Pontifici proprium nomen factum est. vide de ea re Gregorium Magnum lib. 6. Indict. 15. Epist. 37. & quae notauit do­ctissimus Isaacus Casaubonus in Exercitationibus ad Annales Baronij §. 4. Ann. 32. num. 5. Atque in Iurisconsultorum nostratum Commentarijs vetusto Gal­lorum idiomate consarcinatis, l'Aposteille frequenter idem denotat, vti non semel apud Gotofredum Vilhardouinum in prisca illa Historia Constantinopolitana Gallicè conscripta, idem reperitur. Tralatitium enim est nomina primò com­plurium aequè communia, singularis alicujus dignitatis significatione posteà co­erceri, vti videre est in Ducis, Comitis, Militis, Presbyteri, Diaconi, etiam & Papae. Papa enim olim omnibus Episcopis tribuebatur in Occidentis Imperio,40 quod videre est apud Sidonium atque alios passim. & Ioannes Patriarcha Alex­andrinus, [...] appellatur in lemmate Epigrammatis Anthologiae lib. 3. cap. 1. Quin aeui Orientalis Imperij citeriori, etiam Papa haut aliud quam primum seu infimum sacri ordinis gradum designabat. Id liquet ex Isaacij Comneni Imperatoris, circa annum salutis M. LVIII. sanctione qua [...] seu honorari [...] ejus, qui in sacros ordines cooptandus erat, prae­statione legem tulit. Statuit enim vt eo nomine nullus Episcopus plusquam septem aureos nummos acciperet, vnum scilicet [...] id est, vnum quando facit eum simplicem PAPAM siue lectorem, tres quondo Dia­conum 50 cum instituit, & qui caeteri sunt tres, quando integram Sacerdotis seu Presbyteri dignitatem ei confert. Atque [...] dicebatur qui siue legendo siue alia ministeria obeundo vices Patriarchae Constantinopolitani seu [...], quae verba sunt Codini, gerebat. Comneni autem sanctio quam me­moramus, [Page 165] occurrit apud Theodorum Balsamonem ad Photij Nomocan [...]nis ti­tulum de Fide.

Ibid. lin. 28.

PRIMATEM QVOQVE REGNI SVI NON SINE [...]AT QVIC­QVAM STATVERE AVT PROHIBERE NISI QVAE SVAE VOLVNTATI ACCOMMODA.] Quantus item fuerit GVILIELMVS iste in Imperio quod circa sacra exercetur, palàm videre est in Diplomate ejus quo, Coenobio, quod à Bello in quo vicit HARALDVN ad littus Sussexianum 10 denominari voluit, pluria priuilegia tàm sacris officijs quàm jurisdictioni Epi­scopi Cicestrensis derogantia, stylo perquàm imperioso conce [...]it. Illud ex ipso autographo quod etiamnum, sigillo Regis appenso, seruatur in Thesauro quan­tiuis precij Cottonian [...], subjungam.

WILLIELMVS Dei gratia Rex Anglorum, tam Clericis quam Laicis per Angliam constitutis, Salutem.

Notum sit vo­bis, me concessisse & confirmâsse, assensu LANFRANCI Archiepiscopi Cantuariensis, & STIGANDI Episcopi Cicestrensis, 20 & consilio etiam Episcoporum ac Baronum meorum, vt Ecclesia Sancti MARTINI de Bello, quam fundaui ex voto ob victoriam quam mihi Deu [...] in eodem loco contulit, lihera sit & quieta in perpetuum ab omni seruitute & omnibus quaecun (que) humana mens excogitare potest, cum omni­bus dignitatibus & consuetudinibus regalibus quas ei regali auctoritate concessi, sicut CartaeVide Mel­chioris Gol­d [...]ti rom. 2. Monarch. pag 41. meae testantur. Volo itáue, & firmiter Prae [...]ipio, quatenus Ecclesia illa, cum Leuga circumqua (que) adjacente, libera sit ab om­ni dominatione & oppressione Episcoporum, sicut illa quae mihi Corona [...] Tribuit, & per quam viget decus nostri Regiminis. Nec leceat Episcopo 30 Cicestrensi, quamuis in illius Dioecesi sit, in Ecclesia illa, vel in Ma­nerijs ad eam pertinentibus ex consuetudine hospitari, contra voluntatem Abbatis; nec ordinationes aliquas ibidem facere, nec Abbatiam in aliquo grauare. Sed neque super illam, dominationem aliquam, aut vim, vel potestatem exerceat, sed, sicut mea Dominica Capella, libera sit omninò ab omni eius exactione. Ad Synodum verò Abbas ire non summoneatur nec compellatur, nisi propria voluntate pro aliquo negotio ire voluerit. Nec Monachos suos, vbi sibi opportunius viderit, ad sacros ordines promoueri 40 facere prohibeatur. Nec Altarium Sacrationes, Confirmationes, vel quasli­bet Episcopales benedictiones, Abbatis vel Monachorum requisitione à quolibet Episcopo ibidem liberè fieri, ab aliquo contradicatur. Hoc etiam Regali auctoritate, & Episcoporum, ac Baronum meorum attestatione constituo, quatenus Abbas Ecclesiae suae, & Leugae circumjacentis per omnia Iudex sit, & Dominus. Defuncto Abbate, de eadem Ecclesia Abbas eligatur, nisi forte (quod absit) ibidem idonea persona reperiri non possit. Hanc constitutionem meam, sic voto & Regali auctoritate 50 confirmatam, nullus successorum meorum violare, vel imminuere praesu­mat. Quicun (que) igitur contra libertates vel dignitates eiusdem Ecclesiae fecerit, forisfacturae Regiae Coronae subiaceat. Huius rei testes sunt, LANFRANCVS Archiepiscopus Cantuariensis, STIGANDVS [Page 166] Cicestrensis Episcopus, WALKELINVS Episcopus Winton. WUL­STANVS Wigorn. Episcopus. Qui omnes, me praesente, & audiente, horum praeceptorum meorum & constitutionum violatores perpetuo anathe­mate damnauerunt. Apud Winton.

[figure]

Id genus etiam est Sancitum ejus, quo Sacrum à Ciuili discriminauit Fo­rum. Etenim, Florente Saxonum Imperio, mutuas in jure dicundo veluti trade­bant operas at (que) eodem vtebantur bis quotannis foro Dioeceseos Episcopus simul & Prouinciae Praeses seu Vicecomes, quem & [...] (vnde Shiriffe nunc dicimus) & interdum [...] nominabant. Ne (que) aliud ferè eorum illo saeculo Forum erat quam quale nunc esset vniuscujus (que) Episcopi Synodus cum Vicecomitis foro conjuncta siue in eadem curia & eodem tribu­nali celebrata. EDGARVS Rex Legum cap. 5. [...]; quod apud Iohannem Bramptonum Abbatem Iornallensem in Historia sua Ms. (vbi veteres Anglorum Leges penè omnes ex Saxonico sermone in barbariem illius aeui versae reperiuntur) ad hunc modum redditur. Habeatur in anno Burgmotus ter, & Scyremotus bis, & intersit praesul Comitatus (nempe Scy­remoto, siue semestri conuentui) & Aldermannus; & vtri (que) doceant Dei rectum & saeculi. Totidem fere verbis in Canuti Regis legibus idem habetur. Atque inde forsan est quod etiam hodie semestres illi Inquisitionis Conuentus quibus praeest Vicecomes (Tornes & Hundreds, id est, Centuriarum forum dicimus) [Page 167] ante mensem à Paschatis & D. Michaelis festo elapsum solenni ritu habendi sint, id (que) ex vetustissimo more, vti liquet ex Magnae Chartae cap. 35. & Stat. 1. 31. Ed. 3. cap. 4. Nam temporaria Lex olim lata est in Antiocheno Con­cilio, quae ejusmodi Synodos bis quotannis, eisdemque, quas diximus, tem­pestatibus, ab Episcopis indici praecepit. Ne (que) verisimilimum non est, inde na­tum morem aeuo illo superiore, vt Vicecomes & Episcopus statis hisce tem­poribus simùl primò vterentur, atque inde postmodùm ad nos propagatum esse, vt, disterminatis sub GVILIELMO eorum tribunalibus, pristinum de tempore, & tot saeculis receptum institutum à Vicecomite seruaretur. Vide 10 Concil. Antiochen. Canon. 20. Dist. 18. c. 4. Et Concilij ejusdem anno salutis CCC. XLI. habiti Canones in Ecclesiae vetustissimo Canonum corpore locum etiam obtinuisse, notissimum est. Quin & in Apostolorum, vt vocant, Canone XXXVIII. idem legitur. In vtroque autem [...], seu quarta Pentecostes hebdomada idem denotat quod intra menstruum à Paschate tempus. Nam Pentecoste ibi interuallum, quod Paschatis diem & Pentecostes festum intervenit, denotat; haut verò ipsum festum, vti vulgò vsurpatur. Vndè est quòd apud Gratianum jam dicto loco, Burchardum lib. 1. cap. 44. atque Iuonem part. 5. cap. 154. explicatur per medium tempus, inter Pascha & Pentecosten, quod juri quo etiamnum vtimur congruit. Hyperbere­taeus 20 verò mensis (qui ridiculè per Beritheon in excusis Burchardi libris dicitur) planè October est, & Syrorum seu Syro. Macedonum mensis, à quo & annum au­spicabantur & Epocham Alexandream quae [...] seu Tarik Dhi' lkarnain vocant Arabes, quod Epocham seu Aeram Bicornis sonat. Eo enim nomine notus est Alexander, ea figurâ in nummis sculptus; Iouis nimirum Hammonis, Cornuti Patris, effigie decoratus. Ne (que) id hic monuisse operae pretium duxeram nisi doctos alioquin viros, an Hyperberetaeus heic Septembrem an Octobrem significaret dubitasse non à vetustis modò interpretibus verùm & ab ipsis Ca­nonibus satis interim edoctos, obseruassem. vide notas ad Gratiani Editionis Gregorianae Dist. 18. c. 4. Anni autem veteris Olympiadici (in quo nunc in 30 Septembrem, interdum in alios incidebat Hyperberetaeus) & Alexandrei, qui Hyperberetaeum Octobri perpetuò conjunxit, discrimen minimè aduertebant. vide de hac re incomparabilem V. Iosephum Scaligerum de Emendat. Temp. lib. 1. §. de periodo Macedonica aestiua. Caeterùm Sanctio quam diximus GVILIELMI Regis ita se habet in ejus ad REMIGIVM Antistitem Lincolniensem rescripto.

WILLIELMVS gratia Dei Rex Anglorum Comitibus, Vicecomitibus, & omnibus Francigenis, & Anglis qui in E­piscopatu REMIGIJ Episcopi terras habent, salutem.

Sciatis vos omnes & caeteri mei fideles, qui in Anglia manent, quòd E­piscopales leges quae non bene nec secundum Sanctorum Canonum prae­cepta, vsque ad mea tempora, in regno Anglorum fuerunt, communi Concilio, & consilio Archiepiscoporum meorum, & caeterorum Episcopo­rum, & Abbatum, & omnium Principum regni mei, emendandas iudi­caui. Proptereà mando, & regia auctoritate praecipio, vt nullus Episco­pus vel Archidiaconus de legibus Episcopalibus ampliùs in Hundret placi­ta 50 teneant; Nec causam quae ad regimen animarum pertinet, ad iudi­cium saecularium hominum adducant, sed quicun (que) secundum Episcopales leges, de quacun (que) causa, vel culpa interpellatus fuerit, ad locum quem ad hoc Episcopus elegerit, & nominauerit, veniat, ibi (que) de causa sua re­spondeat; [Page 168] & non secundum Hundret, sed secundum Canones, & Episco­pales leges, rectum Deo, & Episcopo suo faciat.

Transcriptum est autem ex Archiuo Regio in Arce Londinensi, vbi, inter Re­gia priuilegia Ecclesiae Lincolniensi olim indulta atque à RICHARDO II. confirmata, reperitur. Nimirùm in Cart. 2. Rich. 2. membrana 12. numero 5. Habetur etiam Anglice apud Foxum in Ecclesiast. Hist. 4. pag. 154. quem & vide lib. 3. pag. 135. & Historiae nostrae de Decimis caput 14. §. 1. vbi Forum Vicecomitis semestre pro menstruo substitui libentiùs mauelim. Caeterùm in actorum Roberti Winchelseij Archiepiscopi Cantuariensis Registro seu publicis 10 ejus Tabulis Mss. totidem ferè verbis occurrit id quod GVILIELMO Regi hic tribuitur. Regi etenim EDWARDO I. in Ordinum Comitijs, vt in dictis tabulis legitur exhibet ordo sacer libellum, in quo complures injurias que­ritur Iurisdictioni suae à ciuili Foro illatas. neque alius sanè est quàm Articuli continentes Grauamina Ecclesiae Anglicanae quorum mentio fit in prooemio Con­stitutionum quas Articulos Cleri vulgò nominamus. In Libello autem quem dixi, Cum WILLIELMVS, inquit ordo sacer, dudum Rex Angliae de commu­ni consilio Archiepiscopum, Abbatum, & omnium Procerum Regni sui, leges Epi­scopales, quae non benè nec secundum Sanctorum Canonum praecepta, fuerant, sicut nec sunt hijs diebus, in Regno Angliae obseruandas inconcussè judicauerit, propte­rea (que) 20 mandauerit & praeceperit quod nullus Episcopus vel Archidiaconus de legi­bus Episcopalibus vel causis quae ad regimen animarum pertinent, ad Hundreda, vel judicia saecularium hominum quicquam adducerent, sed vt quilibet de qua­cun (que) causa vel culpa secundum leges Episcopales interpellatus ad locum Ecclesia­sticum & Ordinarium quem [Episcopus] elegerit veniat ibi (que) de causa vel culpa respondeat secundum Canonicas & Episcopales Leges; Et si Episcopi judicio stare noluerit, si opus fuerit, ad vindicandum fortitudo & justitia Regis vel Vicecomes adhibeatur. Et nihilominus defenderit & interdixerit Ne vllus Vicecomes Praepositus seu-Minister Regis aut aliquis Laicus homo de Legibus quae ad Episco­pum 30 pertinent se intromittat, prout haec & alia (ita se habent Libelli verba) in Carta praedicti WILLIELMI Regis plenius inscribuntur &c. Sed porrò de Re­gio GVILIELMI in sacris ordinandis imperio, vide, si placet, Vitam Hu­gonis Abbatis Cluniacensis in Bibliotheca Cluniacensi fol. 454. praeter GREGO­RIJ VII. lib. 9. Epist. 5. vbi Presbyteros vxores, Laicos Decimas quas detin [...] ­bant, etiam juramento dimittere compulit, quae GREGORIJ verba sunt.

Ibidem l. 28.

NVLLI EPISCOPORVM PERMITTEBAT VT ALIQVEM 40 DE BARONIBVS SVIS SEV MINISTRIS PVBLICE EX­COMMVNICARET.] Id ipsum penè reperitur in Clarendonensium Comi­tiorum capitibus quarum HENRICVS II. instaurator sub anno M. C. LXIV. vnde etiam quid Barones heic denotent, fortè discendum. Vocabu­lum nempè aliâ notione vsurpari quàm vulgò; neque eos duntaxat, vt hodie, significare quibus peculiaris Ordinum Comitijs locus est, sed vniuersos qui saltem beatiores, Regià munificentiâ, ad formulam juris nostri clientelaris quod nullius villae Regiae glebam, sed ipsum tantummodò Regem spectat (Tenure en cheif phrasi forensi' dicimus siue Tenuram in Capite) latifundia possidebant. Nam in Capitibus qnae dixi, ita legitur. Nullus qui de Rege tenet in Capite, 50 nec aliquis Dominicorum Ministrorum ejus excommunicetur, nec alicujus eorum Terrae sub interdicto ponantur, nisi priùs Dominus Rex, si in Regno fuerit, con­ueniatur vel Iustitia ejus (qui, velut Praefectus Praetorio aut Pro-rex, Regias illo aeuo vices agebat, & Capitalis Angliae Iustitiarius etiam indigetabatur) si fuerit extra Regnum, vt rectum de eo faciat; & ita, vt quod pertinebit ad Regis cu­riam [Page 169] ibi terminetur & de eo quod spectat ad Curiam Ecclesiasticam ad eandem mittatur, vt ibidem terminetur. Habentur vero Comitiorum illorum capita tum apud Geruasium Doroberniensem & Rogerum Wondonerium Mss. tum apud Matthaeum Parisium (licêt deprauatè) cujus Historiae pars prior quae à GVIL­LIELMI primi initijs ad annum HENRICI III. decimum nonum proten­ditur, Wendouerio, vnde exscripta est, tota debetur. Sed & alia eorumVide Ioann [...] Sarisbur. Epist. 159. & calcem vitae Thomae Cantuariensis, quam Quadri­logum dicimus. occurrunt alibi exemplaria. Caeterùm omnes qui quocunque jure clientelari fundos Re­gios obtinebant, hac lege intellexit Robertus Glocestrensis comprehendi. Is n. rythmis Anglicanis Historiam nostram vs (que) ad suum (nempe EDWARDI I. 10 ni fallor) aeuum complexus, narrat quibusnam ex capitibus istis refragatus fuerit THOMAS Archiepiscopus Cantuariensis sub HENRICO II. at (que) hoc quartâ sede collocans ita in exoletum suae aetatis sermonem transferre se putabat.

The verthe was that no man that of the King huld ought
In Cheif or in eni Seruise, to Mansing were ibrought,
Bote the Wardenis of holy Chirch that brought him thereto,
The King sede or is Bailifes wat he had misdo.
And loked verst were thei to amendment it bring,
And bote hy wolde by their leue do the Mansing.

20 Obseruatu autem dignissimum heic, quod narrat Radulphus de Diceto Decanus Londinensis. Sub Anno M. CLXIII. Thomas, inquit, Archiepiscopus vacantem Eccle­siam Ainefordiae contulit in Laurentium. Willielmus villae Dominus, sibi vendicans jus Patronatus in eadem Ecclesia, Laurentium expulit. Archiepiscopus eum ex­communicauit; quod quia, minimè certiorato Rege, fecisset, maximam Regis in­dignationem incurrit. Asserit nam (que) Rex, juxta dignitatem regni, quod nullus Ca­pitaneorum, nullus militans Regi, nullus Minister Regis, nullus scilicet, vt vulga­riter loquar, de Rege tenens in Capite Castellum, Villam, vel Fraedium, citra con­scientiam Regis, est excommunicandus ab aliquo; Ne si super hoc Rex certioratus non fuerit, ignorantià lapsus communicet excommunicato, Capitaneum suum venientem 30 ad se vel inuitans ad osculum, vel recipiens in concilium. Ratio legis jam dictae redditur, & quid Barones, quid Ministri in ea denotent, luculentiùs explica­tur. Nec verò ita intempestiuum heic duco, aliquot quae sub GVILIELMO scripta occurrunt de Baronibus testimonia adnotare, vnde vocabuli sensus, qui eo aeuo at (que) hoc loco in vsu, liquidiùs innotescat. Censuales GVILIELMI I. tabulae Barones ad hunc modum, in Dorsetiae censu, memorant. In Warham-de parte S. Wandregisili; sunt ibi XLV. Domus stantes & XVII. sunt vastae. De partibus aliorum Baronum sunt ibi XX. domus stantes & LX. sunt destructae. Et in Burgo de Warwie (ita tabulae illae, in pagi Warwicensis censu) habet Rex in Dominio suo CXIII. Domus, & Barones Regis habent CXII. de quibus omnibus 40 Rex habet Geldum suum.

  • Episcopus de Wircestre habet IX. masuras.
  • Episcopus de Cestre VII.
  • Abbas de Coventrie XXXVI.
  • Episcopus Constantiensis I.
  • Comes de Mellent XII.
  • ALBERICVS Comes IV.
  • HVGO de Grentemaisuil IV. Monachi habent I. de eo.
  • HENRICVS de Fereres II.
  • 50Harold II.
  • ROBERTVS de Stadford VI.
  • ROGERIVS de Lury II.
  • RICHARDVS Venator I.
  • RADVLFVS de Limest IX.
  • [Page 170]Abbas Malmesburiensis I.
  • WILLIELMVS Bonvaslet I.
  • WILLIELMVS filius Corbucion IL.
  • GOIFFRIDVS de Magnauill I.
  • GOIFFRIDVS de Wirce I.
  • GISLEBERTVS de Gant II.
  • GISLEBERTVS Buili I.
  • NICHOLAVS Balistarius I.
  • STEFANVS Stirman I.
  • Turchil IV.
  • 10Harold II.
  • OSBERNVS F. Richardi I.
  • CRISTINA I.
  • Luith Monialis II.

Hae masurae pertinent ad terras quas ipsi Barones tenent extra Burgum, & ibi appreciatae sunt. Praeter Cristinam heic & Luitham, omnes Regis Barones erant, qui [...]empè CXII. superiùs dictas domos possidebant. Alia quae, mox aliorsum adnotata, haec tempora spectant, lucem heic de Baronis ejus aeui notione prae­bebunt. Ministros autem hîc dictos intelligo eos qui officijs siue Palatinis, siue 20 Vrbanis, siue Rusticis functi, Regij famuli habebantur. Ne (que) alios fuisse autu­mo Tainos & Seruientes Regis in Censualibus GVILIELMI, quas memorauimus, tabulis vocitatos. Quamplurimi enim ibi Tainorum occurrunt nomine, id est, [...], vnde Taini Latine; quod Ministros interpretatur. ne (que) aliud vocabu­lum est (si originem spectes) quàm Dienaer Belgicum quod à Dienen, hoc est Ministrare, fit & [...] vestigia satis seruat. vnde Dienst-knecht etiam famulus est, & Dienst-maeght Ancilla. nam Knecht masculum denotat, vti item apud Saxones nostros. Exemplum memini in prognosticis aliquot de par­tu, Saxonicè conscriptis. Porrige, inquit Autor Anonymus Ms. grauidae mu­lieri Lilium simul & Rosam, atque adeò vt suo arbitratu vtrum horum mal­uerit,30 eligat; [...] heo [...] Lilian, heo [...] heo [...] heo [...], quod sonat, si Lilium prehenderit, masculum (id est [...]) si Rosam, Foemellam pariet. Ministros autem illos Regios siue Tainos & Seruientes, in tabulis illis Censualibus, ita notatos habemus. COLA Venator, VLVIET Venator, GODWINVS Accipitrarius, HVGO Latinarius, MILO Porta­rius, HERBERTVS Camerarius, & hujusmodi. Latinarius autem est idem quod Interpres; vnde & Latimer eadem notione vsurpatum. Latiae nempè linguae peritum, caeteras, quae in vsu, ita calluisse existimabant, vt generale interpretis nomen non immeritò ei inde donandum putarent. Neque sane alios fuisse 40 tunc temporis Scruientes à Thanis plane constat ex ipsis saepè dictis tabulis. In Surriensis nempe pagi censu ibidem, OSWALDVS, THEODORICVS, at (que) alij Scruientum nomine memorantur, qui tamen ipsi Taini indiscriminatim posteà statim vocitantur, vti in Wiltoniae censu Heruaeus atque alij Ministri dicti, Seruientes statim nominantur, quos Tainos item appellatos liquet. Idem in Co­luino atque alijs Seruientibus in Deuoniae censu obseruandum. ibidem n. neque alia notione, Taini simul dicuntur. Hinc etiam Tainlande occurrit in eisdem tabulis, id est, Tainorum terra, seu fundus Tainis peculiaris. In Wiltonia legi­mus; WILLIELMVS Comes dedit Ouintone & Suindone & Cheurel, quae erant Tainlande pro terra de Insula de Wiht, quae pertinebat ad firmam de 50 Amblesbirie. Et in Somersetia, de Roberto de Odberuile Taino seu Mi­nistro Regio; Hic Robertus habuit vnam virgatam quam tenebat Dodo liberè id est tempo­ [...]e Regis Ed­wards. T. R. E. Huic addita fuit Doluertone Manerium Regis. Modò dijudicata est esse Tainland. Huc spectat phrasis illa forensis Clamare [Page 171] ad Tainland, quod in Cestriae censu occurrit. Eo nomine fundum ven­dicare, id significat.

Pag. 6. lin. 34.

QVAE AVTEM IN SECVLARIBVS PROMVLGAVERIT, TRADERE SVPERSEDEMVS.] Atque supersederunt plerique re­rum Anglicarum scripturientes consarcinatores; quod vtinam non fecissent. Caeterùm ad hanc rem, vetusti Ecclesiae Lichfeldiensis Chronici Ms. Autor, 10 Anno, inquit, GVILIELMVS Regni sui quarto apud Londonias Consilio Ba­ronium suorum fecit summoniri per vniuersos Angliae Comitatus, omnes Nobiles, Sapientes, & sua Lege eruditos, vt eorum Leges & Consuetudines audiret. Et licet idem Rex WILLIELMVS Leges Northfolkiae & Suffolkiae, Grantbrigiae & Deirae (vbi quondam maxima pars Danorum & Norwegensium inhabitabant) priùs magis approbauerat & eas per totum Regnum obseruari praeceperat, pro eo quod omnes antecessores ejus & ferè omnes Barones Normanniae, Norwegenses extitissent, & quòd de Norwegia olim venissent,*Sed posteà, ad preces Communi­tatis Anglorum, Rex adquieuit, qui deprecati sunt, quatenus permitteret sibi Leges proprias & Consuetudines antiquas habere in quibus vixerant Patres eorum & 20 ipsi in eis nati & nutriti sunt, scilicet Leges Sancti Regis EDWARDI. Et ex illo die magna autoritate veneratae, & per vniuersum Regnum corroboratae & conseruatae sunt, prae caeteris Regni legibus, Leges Regis EDWARDI. Quae qui­dem priùs inuentae & constitutae fuerant tempore Regis EDGARI Aui sui. ve­runtamen post mortem ipsius Regis EDGARI vsque ad Coronationem Sancti Re­gis EDWARDI, quod tempus continet annos LXVII. praedictae Leges sopitae sunt & penitùs praetermissae; sed postquàm Rex EDWARDVS in regno fuit subli­matus, consilio Baronum Angliae, Legem LXVII. annis sopitam excitauit, excita­tam reparauit, reparatam decorauit, decoratam confirmauit, & confirmata vocata est Lex Sancti Regis EDWARDI, non quod ipse prius adinuenisset cam, sed cum 30 praetermissa fuisset & obliuioni penitus dedita à morte Aui sui Regis EDGARI qui prius Inuentor ejus fuisse dicitur vs (que) ad sua tempora, videlicet LXVII. annis. Vnde per praeceptum Regis WILLIELMI electi sunt de singulis totius Angliae Comitatibus XII. Viri sapientiores quibus jurejurando injunctum fuit coram Rege WILLIELMO vt quoad possent, recto tramite ne (que) ad dexteram ne (que) ad sini­stram declinantes, legum suarum & consuetudinum sancita patefacerent, nil prae­termittentes, nil addentes, nil praeuaricando l. mutantes. mittentes. ALDREDVS autem Eboracensis Archiepiscopus qui Regem WILLIELMVM coronauerat, & HVGO Londoniensis Episcopus, per praeceptum Regis, scripserunt, proprijs ma­nibus, omnia quae praedicti Iurati dixerunt. A legibus nam (que) Sanctae Matris Ec­clesiae, 40 sumentes exordium, l. quia, qui per eam Rex & Regnum solidum subsistendi ha­bent fundamentum, Leges & libertates & pacem ipsius concionati sunt dicentes, Omnis Clericus &c. vti legimus apud Rogerum Houedenum in Annalibus HENRICI Secundi, vbi digressio est de Norwegiae Regibns. Et totidem fer­mè verbis, eadem, quae heic transcripsimus, occurrunt apud eundem Rogerum. Atqui, Autoris Lichfeldiensis & Houedeni in hisce discrimen haùt adeò con­temnendum erat, vt ideò negligenda essent quae habet ille nondum editus, quòd eadem eisdem penè syllabis hic, qui publici juris factus est, narrauerit. Qui vtrunque perpenderit, id fateatur necesse est. Sequitur verò in Autore Lichfeldiensi pars aliqua duntaxat earundem legum quas interserit Houedenus. 50 atque ejusmodi pars etiam apud Henricum Knightonium, Canonicum Leyce­strensem, Scriptorem non indiligentem, qui nondum in lucem prodijt, reperi­tur. Triplo autem plures sunt quas Houedenus habet, quàm aut Leycestrensis aut Lichfeldiensis. Apud hosce verò nulla est, quae in Houedeno non comperta. Vetusti sanè, fateor, sunt & Lichfeldiensis & Leicestrensis & Houedenus Autores. [Page 172] At (que) de alijs nonnullis qui eadem, de hac re, tradidere idem dicendum. Sed eo­rum neminem, ante aliquot à GVILIELMO secula elapsa, scripsisse palàm est, ne (que) interpolationem euasisse leges illas apud Houedenum. Nam, in capite de tributo Danico, GVILIELMI Regis Iunioris fit mentio. Et qualisnam fides (in re adeò vetusta ac viros neque rebus Ciuilibus ne (que) studijs Forensibus sa­tis occupatos plerunque fugiente) scriptoribus hujusmodi recentioribus adhi­benda sit, etsi statuere minimè ausim, diligentiùs tamen anquiri velim. Recen­tiores voco dum Ingulpho Abbati Crowlandiensi eos compono; qui in hac re testium non tam facilè princeps meritò dicendus est quàm solus forsàn cui par sit vt credamus. Etenim non solùm oculatus ille Normannici in Anglia 10 Imperij initiorum testis erat, verum etiam in Aula apud GVILIELMVM Regem ad jura Coenobij sui stabilienda, assiduam nauauit operam, in qua per virorum, qui Rebus tum Ciuilibus tum Forensibus exercitati, consuetudinem, Legum GVILIELMI, hoc est EDWARDI Regis à GVILIELMO firma­tarum, Normannico idiomate conscriptarum, atque ab ijs, quas recentiores illi habent, multum discrepantium, exemplar nactus, Crowlandiam secum detulit atque ad Historiae suae calcem adjecit. Quo GVILIELMI anno hoc fece­rit, disertè non explicat ipse. Sed liquidò constat tempus fuisse post annum ejusce XV. aut circitèr; quod ideò obseruatu dignum est quoniam legum illa­rum apud recentiores quos diximus & recensitio & confirmatio anno GVI­LIELMI 20 IV. tribuuntur, cum tamen alias, eas (que) plurimùm dissidentes, decen­nio & amplius posteà, eodem lemmate eodem (que) nomine insignes, circumulatas & pro genuinis ac solis quibus Regis & Ordinum autoritas antea accesserat, ha­bitas fuisse (si Ingulpho credas) sit exploratissimum. Vnde forsan eleuanda fides eorum qui, praeter hasce, alias nobis temerè obtrudunt. Tametsi enim singularia plurium annorum sancita GVILIELMVM Autorem agnoscere potuissent, haùt tamen ita verisimile est nec a quoquam narratur, aut iteratam esse legum EDWARDI sub GVILIELMO recensitionem aut plusquam vnam fuisse eorum siue recognitionem siue confirmationem. Quòd si plures fortè essent, id interim planè statuendum foret, postremae maximam, ne dicam solius, rationem haben­dam 30 esse. Annum autem Regis XV. praeterijsse cùm Ingulphus exemplat suum in Aula Londonijs nactus est, inde satis nouimus, quòd Diplomati Crowlan­densi Coenobio tunc temporis impetrato at (que) editâ ejus historiâ reperto, testis sit GVILIELMVS Episcopus Dunelmensis, qui ante annum salutis M.LXXXI. seu XV. GVILIELMI Regis minimè suffectus erat. & earum forte erat ge­nuinum exemplar legum quae IV. anno autoritate publicâ & recensitae & firma­tae fuerant. Nam fieri potest, nec veri est dissimile, recentiores illos, tametsi notho legum exemplari, saltem interplato, decepti fuerint, verum nihilominus recensitionis & confirmationis annum, vtpote forsan decantatum, fideliter & didicisse & narrâsse. Sed verò ipsum Ingulphum audiamus. Attuli, inquit,40 eadem vice mecum Lundonijs in meum Monasterium Leges Aequissimi Regis EDWARDI, quas Dominus meus inclytus Rex WILLIELMVS autenticas esse, & perpetuas per totum regnum AngliaeIta C [...]dex Ms. inuiolabiliter (que) tenendas sub paenis grauiss [...] is proclamarat & suis Iustitijs in Ms. Iustitiarijs commendârat eodem idiomate quo editae sunt; ne per ignorantiam contingat nos vel nostros aliquando, in nostrum graue periculum, contraire & offendere ausu temerario Regiam Majestatem ac in ejus censuras rigidissimas improuidum pedem ferre contentas saepiùs in eisdem, hoc modo, quae verba finiunt editam ejus historiam, adjectis tantummodò à V. C. Henrico Sauilio Editore, videtur heic leges EDWARDI inseruisse quae desunt. Atqui certò scimus nos eum ibi eas inseruisse, quod non solum ex ipso His [...]o­riae 50 Autographo, Crowlandiae in agro Lincolniensi etiamnùm seruato, constat, sed etiam ex recentiori quo vsi sumus exemplari ante annos CC. aut circitèr exarato. Inde, quatenus tum per librarij & incuriam & inscitiam tum per mucidam sermonis & obsoleti & deprauatissimi scabritiem licuit, eas statim [Page 173] exhibemus, ejusmodi latinitate quam vsurparunt veteres apud nos jurisconsul­ti, calente praelo, festinantèr donatas. verbum scilicet verbo plerun (que) reddidi­mus; & barbarâ phrasi, sed materiei maximè idoneâ, quicquid intelligebamus potiùs interpretari voluimus quàm in puriorem sermonem transferre, qui ob­scuritati hujusmodi uon tam lucem adferret quam (vt saepiùs fit) tenebras of­funderet. neque ferè reperitur quisquam, nisi à foro & medij temporis histo­ria nimiùm sit alienus, cui barbara haec latinitas non sit intellecta. Nitidiora verò Caesarei juris vocabula hisce aptare, interpretem, Iustinianum potiùs le­gisse ostenderet, quàm propriam Normannici idiomatis vim aperiret. Neque tamen omnia quae transferre heic ausus sum, me satis adsequutum esse, omni­nò persuasum habui; & perspicacioribus libentèr compluria reliqui. Nam autographo destitutus (quod interea nancisci impensè & volebam & nitebar, sed frustrà) nolui me conjecturarum nugis vltra torquere; sed vbi me prorsus fugiebat (vti saepe) Normannicae dictionis significatio, in ipsa versione eam, va­riato charactere, retinui. Mallem enim me palàm inscientiae reum confiteri, quàm, in crassissimis tenebris, oculorum aciem incassùm obtendere. Et apud peritiores conjectores, qui hujusmodi rebus, otio abundantes, delectantur, vicem, dum festino, cotis forsan obtinebo exors licèt ipse secandi.

Hae sunt Leges & Consuetudi­nes quas WILLIELMVS Rex concessit vniuerso Po­pulo Angliae post subactam Terram. Eaedem sunt quas EDWARDVS Rex, cognatus ejus, obseruauit ante eum.

I.
De Asylorum jure & immunitate Ecclesiastica.

SCilicet, Pax Sanctae Ecclesiae cuiuscun (que) Forisfacturae quis reus sit hoc tempore. Et venire potest ad Sanctam Ecclesiam. Pacem ha­beat vitae & Membri. Et si quis injecerit manum in id quod Mater Ecclesia postulauerit, siue sit Abba­tia, siue Ecclesia Religionis, red­dat id quod abstulerit, & centum solidos nomine Forisfacturae. Et de Matrice Ecclesia Parochiali XX. solidos. Et de Capella X. solidos. Et secundum pacem Regis in Legibus Merciorum centum solidis emen­det similiter de Heinfare, & de insidijs praecogitatis.

II.
De Hominum Regis priuilegio.

Haec placita spectant ad Coro­nam [Page 174] Regis. Et si qui male fecerint hominibus illius Balliuae & de hoc sit attinctus per Iustitiam Regis, Forisfactura sit dupla illius quam alius quispiam Forisfecerit.

III.
De Pacis publicae violatoribus.

Et qui in Danorum Lege vio­lauerit pacem Regis, CXLIV. li­bris emendet; Et Forisfacturae Re­gis quae spectant Ad Vicecomitem XL. solidi in Merciorum lege, & L. solidi in Rege West-Saxo­num. Et de Libero homine qui habet Sac & Soc & Tol & Tem & Infangentheof & impla­citatus fuerit, & ad Forisfacturam positus in Comitatu, pertinet Foris­factura ad opus Vicecomitis, XL. Orae in Danorum Lege, & de alio homine qui eiusmodi Libertatem non habet Orae XXXII. De his XXXII. oris habebit Vieecomes ad vsum Regis oras Decem, & is qui eum implaeitauerit habebit in remedium versus eum oras XII. & Dominus cuius finibus manserit X. Oras. Haec est Danorum Lex.

IV.
De Latrocinij reo, & fide jussore qui morum ejus periculum in se susceperat.

Haec est Consuetudo in Mercio­rum Lege; si quis appellatus fuerit de Latrocinio, seu de Furto & ple­giatus fuerit venire ad Iustitiam, & fugerit, Plegius eius habebit IV. menses & vnum diem ad eum quae­rendum, & si possit eum inuenire, Iuret se duodecima manu, quod tempore quo eum plegiauit Latro non fuerat, neque per eum esset [Page 175] quòd fugerit, nec eum prehende­re possit. Tunc reddat Catal­lum, & XX. solidos pro Capi­te, & IV. denarios al ceper, & vnum obolum pur la besche, & XL. solidos Regi. In West-Saxo­num Lege C. solidos ad clamorem pro Capite, & IV. libras Regi. In Lege Danorum, Forisfactura est VIII. librae. XX. solidi pro Capi­te, & VII. librae Regi. Et si is po­test intra annum & IIII. dies in­uenire Latronem & eum aminare ad Iustitiam, redhibebunt ei vigin­ti solidos quos acceperint, & fiat iu­stitia de Latrone.

V. De Latronis prehensione.

Si quis prehenderit Latronem abs (que) secta & abs (que) clamore, atque eum ei cui damnum factum est di­miserit, & venerit postea, rationi conueniens est vt det ille X. solidos pro Hengwite, & finem faciat Iu­stitiae a la primereme deuise abs­que licentia Iustitiae, Forisfactura est XL. solidi.

VI. De Animalium redem­ptione.

Is qui Auerium replegiauerit scil. aut Equum, aut Bouem, aut Vaccam, aut Porcum, aut Ouem, (quod Fortengen Anglicè dicitur) cil qil cla dabit al Gros. s. Prae­posito habere the Lestussum VIII. denarios, nec tamen ait meis quil ont cent al maille non da­bit plusquam VIII. denarios, & pro Proco IV. denarios, & pro Oue denarium I. e isitres que vit vnicui (que) IV. denarios, nihil­ominus neque habebit nec dabit [Page 176] plusquam VIII. denarios, & da­bit vadios, & inueniet plegios se, si aliquis venerit ad probationem intra annum & diem vt Auerium petat, saluum exhibiturum in Curia id quod replegiauerit.

VII.
De rebus fortè inventis.

Similiter de Auerio Endirez & alia re inuenta. Ostendatur tribus partibus Vicineti, vt testimonium habeat de inuentione. Si aliquis ve­niat ad probationem ad rem cla­mandam, det vadios & inueniat plegios se, si alius quispiam clama­uerit Auerium, intra annum & diem, saluum exhibiturum in Cu­ria id quod inuenerit.

VIII.
De Homicidio & Capitis aestima­tione, seu Wera.

Si quis alium occiderit, & sit reus confitens, & emendare nega­uerit, det de suo Manbote Domi­no pro Libero homine X. solidos, & pro seruo XX. solidos. Wera Tha­ni XX. librae in Merciorum Le­ge, & in West-Saxonum. Et Wera Villani C. solidi in Mercio­rum lege, atque etiam in West­Saxonum.

IX.
Quibus Capitis aestimatio seu Wera soluenda.

Quod ad Weram attinet, primò reddat is qui est de halt sanguine Viduae & Orphanis X. solidos, & quod superest Parentes & Orpha­ni inter se diuidant.

X.
Animalium aliquot valor, in Capitis aestimatione censendâ.

In Wera reddere poterit quis Equum non Castratum pro XX. solidis, & Taurum pro X. solidis, & iter pro V. solidis.

XI.
De percussore.

Si quis alium percusserit, & ne­gauerit vltrà emendare, primò red­dat sun le chefe & plagas, iuret super sancta quod aliter non po­tuit facere, nec pro haur si chier nec fecit desarbote cho est de la dulor.

XII.
De vulnere indito.

Si plaga lui vient a vis deseu­uert al polz tote veie IIII. dena­rios, & de omni osse quod quis tra­xerit ex plaga, osse toto viso IIII. denarios. postea acordement si li metir ad auant honours que si illiont, id quod ei fecit si cor suum ei suggesserit, & consilium suum ei donauerit, accipiat ab eo quod ei obtulerit.

XIII.
Membrorum praecisorum aestimatio.

Si acciderit vt quis p [...]gnum cu­juspiam absciderit aut pedem, red­dat ei medietatem Werae secundum id quod est. Sed pro pollice reddat medietatem manus. Pro digito qui pollici proximus XV. solidos, de solido Anglicano, hoc est, quer de­narios. Pro digito longo XVI. so­lidos. Pro altero qui portat annu­lum XVII. solidos. Pro digito [Page 178] minimo V. solidos. Si vnguem quis cuiquam praeciderit, V. solidis de solido Anglicano emendet, & pro vngue digiti minimi, IIII. de­narijs.

XIV.
De Adulterio.

Qui desponsatam alteri vitia­uerit, forisfaciat Weram suam Do­mino suo.

XV.
De Iudice corrupto.

Etiam qui falsum tulerit iudi­cium, Weram suam perdat, nisi ta­ctis Sacrosanctis (Euangelijs) pro­bare poterit se melius iudicare non potuisse.

XVI.
De purgatione illius qui Fur­ti reus est.

Si quis alterum appellet de La­trocinio & is sit liber homo, & ha­beat ond cauerre testimonium de legalitate purget se per plenum Sacramentum, & alter qui infa­mis ante fuerat per serment no­med, videlicet XIV. homines le­gales per non si is habere eos pote­rit se purget se duodecima manu, & si habere non possit se defendat per iuis & Appellator jurabit sur lui iur set homines nomes quod propter haur non fecit nec propter aliam causam quam quia jus suum persequeretur.

XVII.
De eo qui Templum aut Do­mum fregerit.

Et si quis appellatus fuerit de fractione Monasterij aut Cubiculi, [Page 179] ne (que) fuerit anteà infamis enarer se purget per XLII. legales ho­mines nomes se duodecima inanu, & si aliàs infamiâ notatus fuerit, purget se a treis dulles, videlicet per XLVIII. homines legales no­mes se trigesima sexta manu, & si illos habere nequierit eat a le iuise a treis dubles si coil doust a treis de pleno Sacramento, & si il enarrer larcin amended, alt al ewe Archiepiscopus habebit de forisfactura XL. solidos in Merciorum Lege, & Episcopus XX. solidos, & Comes XX. so­lidos, & Baro X. solidos, & Vil­lanus XL. denarios.

XVIII.
De Denarijs S. Petri, seu Vecti­gali Romano.

Liber homo qui habuerit aueria campestria XXX. denarijs aesti­manda, dabit denarium S. Petri. Pro IV. denarijs quos donauerit Dominus, quieti erunt Bordarij eius & eius Boner, & eius Seruien­tes. Burgensis qui de proprijs Ca­tallis habet id quod dimidia Marcae aestimandum est, det denarium S. Petri. Qui in Lege Danorum est liber homo, & habet aueria cam­pestriae quae dimidia marcâ in argen­to aestimantur, debet dare Dena­rium S. Petro. Et per denarium quem donauerit Dominus, erunt quieti ij qui resident in suo Do­minico.

XIX.
De muliere vi compressâ & pudi­citiâ luctamine tentatâ.

Qui foeminam vi oppresserit, fo­ris facit membra sua. Qui prostra­uerit [Page 180] foeminam ad Terram & ei vim inferat, multa eius Domino est X. solidi. Si verò eam compresse­rit, forisfacit membra.

XX.
De ijs qui vectigal Romanum seu D. Petri non pendunt.

Qui negauerit denarium S. Pe­tri, eum pendat per iustitiam S. Ec­clesiae & XXX. denarios forisfa­cturae. Et si de ea re est implacita­tus per Iustitiam Regis, forisfaciat Episcopo XXX. denarios, & Re­gi XL. solidos.

XXI.
De Oculo effosso.

Si quis alteri oculum effoderit infortunio quocunque, emendet LXX. solidis solidorum Anglica­norum. Et si la purvele restitua­tur, dimidium duntaxat reddatur.

XXII.
De Releuio seu [...] Comitis.

De Releuio Comitis, quod ad Regem pertinet, VIII. Equi E­phippiati & fraenis ornati, IV. Lo­ricae, & IV. Hammes, & IV. Scuta, & IV. Hastae, & IV. En­ses, les altres IV. chaceurs & Palfredi cum fraenis & capistris.

XXIII.
De Releuio Baronis.

De Releuio, Baronis, IV. Equi eum sellis & fraenis ornati, & Lo­ricae II. & II. Hammes & Scuta II. & II. Hastae & II. Enses. & les altres II. vn chaceur & v­nus Palfredus cum fraeno & capistro.

XXIV.
De Vauasoris Releuio.

De Releuio Vauasoris ad ligium suum Dominum. Quietus esse de­bet per Equum son peip talem qua­lem habuerit tempore mortis suae, & per Loricā suam, & per son Hau­me & per scutum suum, & per ha­stam suam, & per ensem suum. & si adeò fuerit inermis vt nec equum habuerit nec arma, per centum soli­dos.

XXV.
Adeo me Caecutire heic fateor, vt nec lemma adijcere possim.

De eiuers deins auer kil velit calumniare, emblet, & ille vult dare vadios & inuenire plegios ad prosequendum appellum suum, tunc liscuuerad illi quod il auuerad entremenis nomer warrantum suum si eum habuerit, & si non ha­buerit eum, nominabit suum Heuuel borh, & testes suos & habebit eos ad diem, & ad terminum si eos ha­beat aut eos habere poterit, & li entreceur liuuerad in vadium se sexta manu, & alter ponat in ma­num sui warranti va son Heuuel borth, & habeat ille testes quod il lacharad al marthied in Rei, & quod ille non set suum warrantum in plegio vif ne mort coo iu­rad od testes suos per plenum Sa­crementum perdat catallum suum si is testimonium perhibeat quod Heuuel borth enpust, & si non poterit habere warrantum nec te­stem, perdat & pro soldrad perdat Weram suam Domino suo. Hoc obtinet in Merciorum iure, & in Danorum, & in West-Saxo­num. Non vocabit Dominum suum ad Warrantum de hoc quod [Page 182] ponitur in vadio, & ou Danlae meite en vele dissi la quod is sit derained, & si potest probare quod hoc sit de sa nurture, per tres par­tes son vigued se il auer ad de­raigned. Nam post Scramentum li est iugied in de non potest postea leuer per iudicium Angliae.

XXVI.
De ceturiae mulctâ, vbi reus homi­cidij judicio non sistitur.

De Murdre freceis occist, & homines hundredi non prehendunt & minant ad Iustitiam infra VIII. dies vt ostendat ob quam causam fe­cerit, reddant le murdre XLVII. Marcas.

XXVII.
De clientis actione versus Do­minum.

Si quis vult derainer conuen­tionem de terra sua versus Domi­nium suum per pares suos de tenu­ra, ipsos quos appellauerit vt testes sint lescuuerad derainer. Nam per extraneos non potest derei­ner.

XXVIII.
De::::::::::

Qui placitat in Curia, cuiuscun (que) curia sit, excepto vbi le cors le est esti e home li mettid super eo quod dixerit, rem quam nolit con­fiteri, si non potest derainer per II. intelligentes homines qui inter­fuerunt placito & videntes quod non dixerit, recouered a sa pa­role.

XXIX.
De Colonorum Releuio.

De Releuio Villani. Melius ani­mal [Page 183] quod habuerit id siue (Equus, sit siue Bos, siue Vacca) donabit Domino suo pro Releuio, Et posteà si serait cuz les Villain in franco plegio.

XXX.
De vijs publicis.

De tribus vijs, videlicet, Wat­lingstrete & Ermingstrete & Fosse. Qui in aliqua harum via­rum hominem itiner [...]ntem siue occiderit siue insilier e, is pacem Regis violat.

XXXI.
De Latrone, cum latrocinio seu [...], prehenso.

Si latrocinium sit inuentum in cuiuscun (que) terra sit & latro simul, Dominus terrae & Vxor eius habe­bunt medietatem bonorum Latro­nis, & les chalieurs lor chatel se ille trouent & labor merted, si repertum sit intra Sache & Soche perdat Vxor & Dominus habebit.

XXXII.
De::::::::::

De Stewarde de vnaqua (que) Hidarum Hundredi vnus homo intra festum S. Michaelis & S. Martini, & Wardireue habe­bit XXX. hidas quietas pro labore suo, & si aueria moriantur peri­lot vel deuient watter & non possit ostendere nec clamorem nec vim quae facta fuerit reddat a­ueria.

XXXIII.
De Colonis & glebae Ascri­ptitijs.

Eos qui custment terram non debet quis molestare praeterquam de eorum diotre censu. Nec licet a seignurage discedere Cultores de terra sua, quin rectum seruitium suum facere possint. Natiui qui dis­cedunt à terra sua non debent car­tre faut naiuirie quere quae non faciunt rectum seruitium quod spe­ctat ad terram suam Natiuum qui discedit à terra vnde est Natiuus & venit ad alteram, nullus eum re­tineat nec catalla eius, sed redire cogatur vt faciat seruitium suum tale quod ad eum spectat. si les seignurages nō faciunt altri gain­nys venire ad terram suam, Iusti­tia id faciat.

XXXIV.
Ne quis Domino suo debitas prae­stationes subtrahat.

Nemo Domino suo subtrahat rectum seruitium suum, propter nullam remissionem quam ei anteà fecerit.

XXXV.
De Foemina grauida quae capitali supplicio damnatur.

Si morti damnata sit aut mem­brorum mutilationi foemina in vte­ro gestans, de ea non fiat justitia priusquam parturierit.

XXXVI.
De Intestatorum bonis.

Si quis intestatus obierit, libe­ri eius hereditatem aequaliter di­uidant.

XXXVII.
De adultera à patre depre­hensa.

Si pater deprehenderit filiam in adulterio in domo sua seu in domo generi sui, bene licebit ei oure (lege forsan occire, occidere) adul­terum.

XXXVIII.
De iactu, velut ad legem Rhodiam.

Si quis eu puissuned alterum sit occisus aut per manhablement eissille, ego iecero res tuas de naui ob metum mortis, de hoc non potes me implacitare. Nam licet alteri damnum inferre ob mortis metum quando periculum euadere non po­test, & si de hoc me mesces quod ob metum mortis nel feisse de co mespriorai & ea quae in naui re­stant diuidantur in communi secun­dum Catalla, & si quis iecerit Ca­talla extra nauim, quando necessi­tas non exegerit, ea restituat.

XXXIX.
De judicio in socium absentem.

Duo sunt participes vnius Cri­chet, & vnus eorum implacitatus fuerit absque altero, qui negligen­tiâ suâ perdit; non inde debet dam­num cedere alteri qui absens fuit. Nam quod iudicatum est inter eos non debet praeiudicare ijs qui absen­tes fuerunt.

XL.
De Releuio eorum qui clientes censum pendunt.

Eorum qui Fundum suum te­nent ad Censum, sit rectum Rele­uium [Page 186] tantum quantum census an­nuus est.

XLI.
De Iudicijs.

Cautè prospiciant ij quibus Cura incumbit iudicia facere, vt iudi­cent vti petunt quando dicunt di­mitte nobis debita nostra, & prohibemus ne homo Christianus ex­tra terram non vendat nen sur­chetut en paisumne wart lum quod homo animam suam non per­dat quam Deus vita sua redemit, qui iniuriam esleuera aut fal­sum iudicium fra purcurruz ne pur hange v pur aueir sit in fo­risfactura Regis de XL. solidis. sil ne pot aleier quod plus recti facere nel sont si perde sa Fran­chise si al Rei nel pot rachater a son plaisir. Et si sit in Dano­rum Lege sit Forisfactura de Lahslite sil alaier ne se pot quod melius facere non solt & quod re­ctam legem & rectum iudicium re­cusauerit, sit Forisfactura erga illum cui ius hoc pertinuerit; si sit erga Regem VI. librae, si sit erga Comitem XL. solidi, si sit in Hun­dredo XXX. solidi, & erga omnes i cons qui Curiam habent in An­glia co eit ad solidos Anglicanos. In Danorum Lege qui rectum iu­dicium recusauerit, sit is in miseri­cordia de suo Lahslite nec bene faciat querelam Regi de hoc quod quis ei defecerit in hundredo aut in Comitatu.

XLII.
De pignore, quod Namium vo­cant, Capiendo.

Non capiat quis Namium ali­quod [Page 187] in Comitatu nec per vim vs (que) dum ter rectum petierit in Hun­dredo aut in Comitatu, & si ad tertiam vicem rectum non potest ha­bere, eat ad Comitatum & Comi­tatus prefigat ei diem quantum & si cili de fait de ki il se claime dunt prenge conge vt possit Na­mium capere pur le son lum & pref.

XLIII.
Ne quis rem aliquam emat sine testibus.

Nemo emat quantum IIII. de­narijs aestimatur neque de re mor­tua neque de viua absque testimonio IV. hominum aut de Burgo aut de Villa. Et si quis rem vendicat & il vent habeat testimonium; si nul­lum habeat Warrantum respondeat alteri Catallum suum & forisfa­cturam habeat qui habere debet, & si testimonium habeat vt iam dixi­mus voest tribus vicibus & vice quarta le dereinet & il le rende.

XLIV.
De::::::::::

Praetereà Rationi consonum non videtur vt quis face pruuance sur testimonie ki conusent co que entre est, & que nul nel prust deuant le terme VI. men­sium postquam que laueir su emble.

XLV.
De vadimonio deserto.

E al qui est redte e testimo­niet deleaute & le plait tresfoiz [Page 188] vicibus eschuit & ad quartam vicem ostendat summonitor de tri­bus defaltis nihilominus le mande lum vt plegium inueniat & ve­niat ad ius, & si nolit, si non vi­derit hominem viuum aut mor­tuum, capiat quantum habet & reddat petenti catallum suum & Dominus habeat medietatem resi­dui, & Hundredum medietatem. Et si nemo parent nami ceste iustise doforcent seient forfeit enuets le Rei de VI. lib. & quer­gent le larun nen ki poeste il seit troue neit warrant de sa vie ne per defensed plait nait mes recouer.

XLVI.
De Hospitibus.

Nemo alium recipiet vltra III. noctes si til ne li command od qui il fust aniz.

XLVII.
De famulis.

Nemo hominem suum à se disce­dere patiatur postquam rectatus fuerit.

XLVIII.
De::::::::

Et qui Latronem en contre e sanz qui a acient li leit aler si la mend a la vailence de larun v se nespurge per plener lei quod Latro non sit e ki le cri o­rat e sursera la sursise li Rei a­mend ou sen espurget.

XLIX.
De::::::::

Qui libet etiam Dominus habeat [Page 189] seruientem suum aut plegium suum qi, si non rectatus fuerit, habeat ad rectum in Hundredo.

L.
De::::::::

10 Si quis intra Hundredum incu­satus fuerit & IV. homines le re­tent, se duodecima manu purget, & si il sent suist deduz la cha­lenge, Dominus reddat Weram suam e si lun chalenge le Seig­nour que per le seut seit aler si se purget duodecima manu, & si non posset, emendet versus Regem 20 & sit vtlagatus.

Ces sont les Leis & les Custumes que li Reis WILLIAM grantut a tut le Peuple de Engleterre, apres le Conquest de la Terre. Ice les meismes que le Reis EDWARD sun Cosin tint deuant lui.

I.

Co est a saueir, Pais a Saint Y­glise; de quel forfait que ho­me out fait en cel tens; eil pout venir a Sainte Yglise; out pais de vie & de membre. E se alquons meist main en celui qui la Mere Yglise requireit, se ceo fust v Abbeie, v Yglise de Religion, rendist ce que il iauereit pris, e cent solz de forfait, e de Mer Y­glise de Paroisse XX. solz. e de Chappele X. solz e que ensy­aint la pais le Rei en Merchene­lae cent solz les amendes, al­tresi de Heinfare e de aweit pur­pensed.

II.

Icee plaizasierent. asierent a la Co­roune [Page 174] le Rei; & se alquens v quens vxuostMesseist. messeist as ho­mes de sa baillie, e de co suist atint de la iustice lu Roi, forfait fuist. sust a duble de ce comme al­tre fust forfait.

III.

E que en Danelae fruisse la pais le Roi VII. vinz liuerez e IIII. les amendes; e lez foruaiz le Roi qui afierent al Vescun­te XL. solz en Merchenelae, e L. solz en West-Sexelae. E [...] al frans hoem quiaueit Sac e Soc e Iol e Tem e Infangenetheof, se il est emplaide e seit mis en forfeit en le Counte,asiert. asiert il forfat a oes le Vescunte, XL. ores en Denelae, e de altre home qui cest franchise non ad, XXXII. ores. De ces XXXII. Ores, arat li Vescunte a oes le Roi X. ores, e cil qui li plait aurat de remied vers lui XII. o­res, e le Seignur, en ki fin il maindra, X. Ores; co est en Denelae.

IV.

Cost est la custume en Mer­chenelae, se alquens est apeled de lareim, v de roberie, e seit pleui de venir a iustice, e il seit fuie dedenz, son plege si auera de IIII. meis e I. iour de quer le, e si il le pot truuer, si iurad sei dudzime main, que al ure que ille pleui, Laron nel sot, ne per lui ne seut est fui, ne aueir [Page 175] nel pot, dunc rendrad le chatel. e XX. solz pur la test, e IIII. den al ceper, e vne maille pur la besche, e XL. solz al Rei. En West-Sexenelae cent solz al cla­mur pur la test, e IIII. liures al Rei.E en. Cent Dene [...]ae, le for­fait VIII. liueres; les XX. solz pur la test, e les VII liures al Rei. E sil pot dedenz vn an & forte vn seu uniurs. IIII. iurs trouer le larun e amener a la iustice, si li ren­dra les vint solz kis aurad ont e smert fainte la iustice de La­run.

V.

Cil ky prendra Larun sanz suite e sanz cri que cil en leist a qui il aurad le damage fait & vienge pois apres, si est raisun que il dunge X. solz de Heng­wite, e fin face la iustice ala pri­merme deuise sans le conge a la iustice, si est forfait de XL. solz.

VI.

Cil ky aueir escut, v Chi­ualz, v Buefs, v Vaches, v Porcs, v Berbz, que est For­fengen Engleis apeled, cil qil cla durrad al gross. al prouost aueir the Lestussum VIII. den. iatant ni ait meis quil ont cent al maille, ne durrad que VIII. den. e pur vn Porc IIII. den. e pur vn Berbz. I. den. e isi­tres que vit pur chascun IIII. den. ne iatant ni aurad ne durrad que oit. d'. e durra [Page 176] wage, e truuerad plege, que si altre veinged a pref de denz lan e vn iour pur laueir de­mander, quil i ait a droit en la Curt, celui de que il aueit escus.

VII.

Altresi de auer endirez e de altre treueure; seit mustred de treis pars del veisined, que il eit testemonie de la troueure, si alquens vienge a pref pur clamer la iose duist wage e trosse pleges que se altre cla­mud laueir de denz lan e vn iour qui ill ait a droit en la curt, celui qui lauerat troued.

VIII.

Si home occit altre, e il seit counsaunt e il denie faire les amendes, durrad de sa Manbote al Seignor pur le franc home X. solz, e pur le serf XX. solz; la were del Thein XX. li. en Mer­chenelae e en West-Sexenelae, e la wer del Vilain C. solz en Merchenelae, e eusement en West-Sexenelae.

IX.

De la were, primerament rendrat l'um de halt Sainc a la Vidue e as Orphanins X. solz, e le surplus Orphanins e les Parenz departent entr'els.

X.

En la were purra il rendra Chiual qui ad la cuille pur XX. solz. e tor pur X. solz, e iter pur V. solz.

X.

Si home fait plaie a altre e il denie otrei fair les amendes, primerement li rende sun le chefe e li plaiez iurraz sur sen­tez qui pur mes nel pot fair ne pur haur si chier nel fist desar­bote cho est de la dulor.

XII.

Si la plaie lui vient a vis des­euuert al polz tote veie IIII. den & de tanz os cum hom trarad de la plaie al os tote veie IIII. den. pois acordement si li metir ad auant honours qui si illiont co quil ad fait a lui se son queur li purportast e son conseil li donast, prendreit de lui ce quil offre a lui.

XIII.

Si co auent qui alquen colpe le poin a altre, v le pied, si li rendra demi were, suluc ceo q'il est, mez del pochier ren­drad la meite de la mein del dei apres le polcier XV. solz de solt Engleis co est quer de­ners de lunc dei XVI. solz, del altre qui ported l'anel XVII. solz, del petit dei V. solz, del [Page 178] vngle si il colpe de cascun V. solz de solt Engleis, al vngle de petit dei IIII. den.

XIV.

Ki altrei espouse purgist, si forfait la were vers sun Seig­nour.

XV.

Altresi qui faus iugement fait, pert sa were si il ne pot prouer sor Saintz qui melz ne l. [...] sot iuger.

XVI.

Si home apeled altre de Lar­cin, & il sot francz home, & il ait ond cauerre testmonie de lealte sen escoudirad per plei [...] serment, & altre qui blasmed ait ested per serment nomed, co est a sauoir, quacorte homes leals per non si il auer les pot si sen escoudirad sei dudzime main & si aueir nes pot si s [...] defende per iuis e li apeleur iurra sur­lui iur set homes nomes qui pur haur nel fist ne pur altre chose si pur son dreit non pur­chacer.

XVII.

E si alcons est apelez de mu­ster fruisser, v de chambre, e [Page 179] il neit ested blamed enarer sen escoudit peral. XLIIII XLII. leals ho­mes nomez sei dudzime main, e sil eit alre fiee ested blamed, sen escoudied a treis dudles ceo a sauoir per XLVIII. homes leals nomes sei trentesiste mein, e sil aueir nes pot aut a la iuise a treis dubles si coil doust a treis du blein serment, e sil ad enarer Larcin amended alt al eweli Arceuesqe auerad de for­fature XL. solz en Merchen­lae, e lui Euestres XX. solz e lui Quenz XX. solz, e le Ba­ron X. solz, e li Vilain XL. den.

XVIII.

Franc home qui ad auer champester trente deners vai­launt, deit doner le dener Seint Pere. le Seignur pur IIII. den. que il dour ad si erunt quites ses Bordiers e ses Boner & ses Serianz. Li Burgeis qui ad en sonn propre chatel demi marc vailant, deit dener Seint Pere. Qui en Denelae Francz home est e il auerad demi marc en argent vailant de auor champe­stre, si deurad dinier le doner Seint Pere. E per le dener qui li Seignur durrat si erent quie­tes ceals, qui meinent en son demainer.

XIX.

Ki purgist femme per forze forfait ad les membres. ki abate [Page 180] femme a terre, pur faire lui for­ce, la multe al Seignur X. solz. sil la purgiste, forfait est de membres.

XX.

Ki renent le dener Seint Pere, le dener pendra per la iustice de Seint Eglise e XXX. den. for­fait. e si il en est plaide de la iustise le Rei, le forfait al E­uesque XXX. den. e al Rei XL. solz.

XXI.

Si alquns criene l'oil al altre per auenture quel que seit, si a­mendrad LXX. solz del solz Engleis. e si la puruele i est remis, si ne rendra lui que la meite.

XXII.

De releife al Cunte, que al Rei afiert VIII. chiualz selez, e enfrenez, lez IIII. Halbers, e IIII. Hammes, e IIII. Es­cuz, e IIII. Launces, e IIII. Espes, les altres IIII. Chaceurs e Palfreis a frenis e a cheue­stres.

XXII.

De releif a Barun, IIII. Chiualz enseles e enfrenes, e II. Halbers, e II. Hammes, e II. Escus, e II. Launces, e II. Espes, e les altres II. vn Cha­ceur, e vn Palefrei a frenis e a cheuestres.

XXIV.

De relief a Vauasour a son lige Signeur; deite estres quite per le Chiual son peipe tel quil aueit a iour de sa mort, e per son Halbert, e per son Haume, e per son Escud, e per sa Laun­ce, e per Sespe sil fust des apei­le, quil ne out ne Chiual ne les armes, per C. solz.

XXV.

De eiuers deins aueir kil voldrad clamer emblet, e il vol­ge doner wage e trouuer plege a persuir son apel, dunt li scu­uerad a celui quil auuerad en­tremeins nomer son guarant sul lad e si il nel ad dunt no­merad son Heuuel borh e ses te­stemonies e ait les a iur e a terme, sil les ad v sil les pot auer, e li enterceur liueriad en gua­ge sei siste main e li altte le me­tirad en la main son warant va son Heuuel borth & il ait testi­monies que il lacharad al mar­thied in Rei e quil ne set son warant en le plege vif ne mort, coo iurad od ses testimonies per plein serment si perdra son Chatel si il testimonient qui il Heuuel borth enpust, e sil ne pot aueir guarant ne testimonie si perdrad & pur soldrad pert sa werre vers son Seignur, co est en Merchenelae e en Denelae e en West-Sexenelae. Ne voche­rad mie son Seignor warant i­ceo qui seit mis en guage e on Denelae meitre en vele dissi la [Page 182] qui il seit derained e sil pot prouer qui ceo soit de sa nur­ture per treis partz son vigued se il auer ad deraigned. kar puis lei serment li est iugied ne len pot pas puis leuer per le iuge­ment de Engleterre.

XXVI.

De murdre freceis occist e les homes del hundred nel prengent e amenent a la Iu­stise de denz les oit iours per mustrer pur qui il la fait, sin rendrunt le murdre XLVII. Mars.

XXVII.

Si home volt derainer coue­nant de terre ver son Seignor per ses pers de la tenure mei­mes qui il apelerad a testi­moines lescuuerad derainer. kar per estranges nel purrapas de­reiner.

XXVIII.

Home qui plaide en Curt, a qui Curt qui co seit fors la ou le cors le est esti e home li met­tid sur quil ait dit chose qui il ne voille coinistre, se il ne pot derainer per II. entendable home del pleidant & veant qui il nel aurad dit, recouered a sa parole.

XXIX.

De relief a Vilain. le meillur [Page 183] aueir quil auera v Chiual, v Buf, v Vache, donrad a son Seignor de Releif & puis si serait cuz les Vilains en frane plege.

XXX.

De III. chemins co est a sa­ueir, Watlingstrecte & Erming­strete & Fos, ki en alcun de ces chemins oceit home qui seit errant per le pais v asalt, si en­freit la pais le Roi.

XXXI.

Si larecin est troued, en qui terre qui ceo seit & le Laron ouesque le Seignor de la terre, & la feme auerunt la meite [...] del aueir a Laron e les chaleiurs lor chatel se ille trouent e la­bor merted sil est troue dedanz Sache & Soche, sil per [...]ra la femme & le Seignor lauerad.

XXXII.

De Strewarde de chescon des hides de hundred vn home de denz la feste Seint Michiell & le Seint Martin & Wardireue si aurad XXX. hides quites per son trauaile & si auers trespas­sent perilot vel denient watter e il ne pussent mustrer ne cri ne force qui lon fust faite si rendi­sent laueir.

XXXIII.

Cil qui custinent la terrene deit l'um trauailer se de lour diotre cense non ne leist a seig­nurage departir les cultiuurs de lur terre pur tant cum il pussent le dreit seiruise faire les naifs ki departet de sa terre ne de­uient cartre faut naiuirie quere qui il ne facent lur dreit seruice que apend a lor terre. li naifs ki departer de sa terre dunt il est nez e vent a autri terre nuls nel retenget ne li ne se chatels enz le facet venir arer a faire son seruise tel cum a li apend si les seinurages ne facent altri gain­nys venir a lor terre la iustise le facet.

XXXIV.

Nullui ne toille a son Senior sun dreit seruise pur nul relais qui il li ait fait en arere.

XXXV.

Si femme est iugee a mort v a defacum des membres ki seit enceintee, ne faced lum iustice desquele seit deliuere.

XXXVI.

Si home mort sans deuise, si departent les enfans l'erite en­tre sie per v wel.

XXXVII.

Si le Pere truitet sa file en anulterie en sa maisonn, v en la maisonn son gentdre ben li laust oure lauultere.

XXXVIII.

Si home en puissuned altre seit occis v per manablement eissille Io iettai voz chosez de la nef per pour de mort & d'eo ne me poez enplaider, kar leist a faire damge a altre pur pour de mort quant parele ne pot eschaper e si de come mescez qui pur pour de mort nel feisse de co mespriorai e les choses qui sunt remise en le nef seient departis en comune sulun les chatels e si alcun iothed les chatels [...]rs. fors de la nef senz bu­sun, sil rendet.

XXXIX.

Dous sunt perceners d'vn crichet e est lun enplaide sanz laltre, & per sa folie si pert ne dit per co laltre estre perdant, ki present ne sud, kar iose iuge entre eus ne fors iuge pas les altres ki ne sunt a present.

XL.

Cil qui tenent lur terre a cense, sort lur droit re­leif [Page 186] a tant cum a cense est d'vn an.

XLI.

Ententiuement se purpen­sent cil qui les iugementz vnta faire, qui si iugent cum desirent quant il dient dimitte nobis debi­ta nostra, & nous [...] d'sendum qui lum Christien [...]. fors de la terre ne vende nen surchetut en pai­sumne wart lum qui lum lam­ne ne perde qui du rechatat de sa vie ki tort esleuera v faus iu­gement fra purcurruz ne per bange v per aueir seit en [...]. for­saunre le Rei d' XL. solz sil ne pot aleier qui plus dreit fair nel sont si perde sa Franchise si al Rei nel pot rachater a son plai­sir. e sil est en Denelae seit for­fait de Laxl [...]te, sil alaier ne se pot qui il melz faire ne solt. e qui dreite lei e dreite iugement refuserad seit forfait enuers celi ki dreit, co est a aueir, Si co est enuers li Rei VI. liuers, si co est enuers Cunte XL. solz. Si co est en hundred XXX. solz. e enuers touz i cons ki Curt vnt en Engle-terre co est al solz Engleis. E en Denelae qui dreit iugement refuserad sait en la mercie de sa Laxlite e ne face bon plainte a Rei dici qui lun li seit de faili el hundred v el Conte.

XLII.

Ne prenge hum nammil en [Page 187] Conte ne de fors d'ici quil eit tresfois demand dreit el Hun­dred v el Conte, e sil a la tiers fiee ne pot dreit auer, alt a Conte e le Conte len a sete le quart iura, e se cili de fait de ki il se claime dunt prenge conge qui il pusse nam prendre pur le son lum e pref.

XLIII.

Ne nul achat le vailiant de IIII. den. de mort, vif, sans testimonie ad IIII. hommes v de Burt, v de Vile, e le lum le chalange e il vent ait testimo­nie, si nad nul Warant rende lum al vn son chatel e le for ait ait ki auer le deit, e si testimo­nie ad sicum nous euiz desu­nes voest les treis foiz e a la quart feiz le dereinet v il le rende.

XLIV.

Aus ne semble pas raison qui lum face pruuance sur testimo­nie ki conussent co que entre est e qui nul nel prust deuant le terme de VI. meis apres co qui laueir su emble.

XLV.

E al qui est redre e testimo­niet de deleaute e le plait tres­foiz [Page 188] eschuit e al quart mustrent li sumenout de se treis defautes, vncore le mande lum qui il plege truse e vienge a dreit, e sil ne volt si ne vist lum vif v mort si prenge lum quan (que) il ad e si rende lum al chalan­geur sun chatel e li Sire ait la meite del remenant, e le Hun­dred la meite. Et si nul parent nami ceste iustise deforcent seient forfeit enuers li Rei de VI. lib. e quergent le larun nen en ki poeste il seit troue neit warant de sa vie ne per defensed plait nait mes reco­urer.

XLVI.

Nuls ne receit hom vltre III. nuis si til ne li command od qui il fust aniz.

XLVII.

Ne nuls ne lait sun hum de li partir pus qui il est rete.

XLVIII.

E ki larun en contre e sanz qui a acient li leit aler si la mend a la vailance de larun v se nespurge per plener lei qui il laron nel sout, e ki le cri orat e sursera la Sursise li Rei a­mend v sen espurget.

XLIX.

E chascun Seniour eit son [Page 189] Seriant v sun plege qi [...]i nel rete qui ait a dreit el Hun­dred.

L.

Si est ascons qui blamet seit de dinz le Hundred IIII. hu­mes le retent sei XII. main s'espurget. e si il seut suist de duz la chalange li sire rende sun were, e si lun chalange le Seignour qui per le seut seit ale si s'escuudie sei VI. main e sil ne pot enuers li Rei lament e cil soit vtlage.

Neque praeter Ingulphum quis Leges hasce tradidit; neque praeter hasce, aliquam omnino quae illius aeui idiomate Gallico seu Normannico conscribitur, extare puto; cum interim memoriae sit traditum, GVILIELMVM idioma illud, vtpote vernaculum, nascenti (que) imperio velut magis fidele, in Anglia propagari & populare fieri impense desiderasse, idque sancito jussisse. Missis quae historici de ea re habent, Robertum Holkothium, virum, vt aeuum suum tulit, doctissimum, testem adhibeo. Narrant historiae (ita scribit ille ad librum Sapientiae caput II.) quod cum WILLIELMVS Dux Normannorum Regnum 30 Angliae conquisiuisset, deliberauit quomodò linguam Saxonicam posset destruere & Angliam & Normanniam in idiomate concordare, & ideò Ordinauit quod Nullus in Curia Regis placitaret nisi in Gallico, & iterum quod puer quilibet po­nendus ad literas, addisceret Gallicum, & per Gallicum Latinum, quae duo vs (que) hodie, inquit, obseruantur. Floruit autem Robertus iste sub EDWARDO III. cuius regni anno vicesimo quarto, saeuiente peste abreptus est. vide Star. 36. Ed. 3. cap. 15. Atqui complures aliae, vetustis Schedis GVILIELMO Regi tributae (praeter eas EDWARDO Regi accepto latas) reperiuntur, quarum hasce subjungere etiam visum est tam quòd apud Rogerum Houedenum ex mutilo ni­miùm exemplari obtrusae sint, aut librarorum injuriâ decurtatae, tum quòd 40 Guilielmi Lambardi Codicem de priscis Anglorum Legibus (vbi editae quidem sunt, nec tamen vndequa (que) exemplari quo vtor consonae) etiam studiosis rarissimè occurrere certo sciam.

WILLIELMVS Dei gratia Rex Anglorum, Dux Nor­mannorum, Omnibus hominibus suis Franciae & Angliae, Salutem.

LI.
De Religione & Pace publica.

50 Statuimus inprimis super omnia, vnum Deum per totum Regnum no­strum venerari, vnam fidem Christi semper inuiolatam custodiri, pacem, & securitatem, & concordiam, iudicium & iustitiam inter Anglos & Nor­mannos, [Page 190] Francos & Britones Walliae & Cornubiae, Pictos & Sco­tos Albaniae, Similiter inter Francos & Insulanos, Prouincias & Patrias quae pertinent ad Coronam & Dignitatem, defensionem & obseruationem, & honorem regni nostri & inter omnes Nobis subiectos per vniuersam Mo­narchiam regni Britanniae firmiter & inuiolabiliter obseruari. Ita quod nullus alij forisfaciat in nullo super farisfacturam nostram plenam.

LII.
De fide & obsequio erga Regem.10

Statuimus etiam vt omnes liberi homines foedere & Sacramento affirment quod intra & extra vniuersum regnum Angliae (quod olim vocabatur regnum Britanniae) WILLIELMO suo Domino fideles esse volunt, Ter­ras & Honores illius fidelitate vbique seruare cum eo, & contra inimicos & alienigenas defendere.

LIII.
De Normanni seu Francigenae caede.20

Volumus autem & firmiter praecipimus vt omnes homines, quos nobiscum adduximus aut post Nos venerint, sint sub protectione & in pace nostra per vniuersum regnum praedictum, & si quis de illis occisus fuerit, Dominus eius habeat intra V. dies homicidam eius si poterit, sin autem, incipiat persol­uere Nobis XLVI. Marcas argenti quamdiu substantia Domini, illius per­durauerit. Vbi vero Dominus defecerit, totus Hundredus in quo occisio facta est communiter soluat quod remanet.

LIV.30
De jure Normannorum qui, ante aduentum GVILIELMI, ciues fuerant Anglicani.

Et omnis Francigena qui tempore EDWARDI propinqui nostri fuit in Anglia particeps consuetudinum Anglorum, quod ipsi dicunt Anhlote & Anscote, persoluat secundum Legem Anglorum.

LV.
De Clientelari seu Feudorum jure, & Ingenuorum immunitate.40

Volumus etiam ac firmiter praecipimus & concedimus vt omnes liberi ho­mines totius Monarchiae regni nostri praedicti habeant & teneant terras suas, & possessiones suas benè & in pace, liberè ab omni Exactione iniusta, & ab omni Tallagio; Ita quod nihil ab eis exigatur vel capiatur nisi seruicium suum liberum quod de iure nobis facere debent & facere tenentur; & prout statutum est eis & illis à Nobis datum & concessum iure haereditario imper­petuum per Commune Consilium totius regni nostri praedicti.

LVI.50
De Nocturnis Custodijs.

Statuimus etiam & firmiter praecipimus vt omnes Ciuitates, & Burgi, & [Page 191] Castella, & Hundredi, & Wapentachia, totius regni nostri praedicti singu­lis noctibus vigilentur & custodiantur in gyrum pro maleficijs & inimicis prout Vicecomes & Aldermanni, & Praepositi & caeteri Balliui & Ministri nostri melius per Commune Consilium ad vtilitatem regni prouidebunt.

LVII.
De Mensuris & ponderibus.

10 Et quod habeant per vniuersum regnum Mensuras fidelissimas & signa­tas & pondera fidelissima & signata sicut boni praedecessores statuerunt.

LVIII.
De Clientum, seu Vassallorum, praestationibus.

Statuimus etiam & firmiter praecipimus vt omnes Comites, & Barones, & Milites, & Seruientes, & vniuersi liberi homines totius regni nostri praedicti habeant & teneant se semper bene in armis & in equis vt decet & opor­tet, & quod sint semper prompti & bene parati ad seruicium suum inte­grum 20 nobis explendum & peragendum cum semper opus affuerit, secun­dum quod nobis de feodis debent & tenementis suis de [...]iure facere, & sicut illis statuimus per Commune Consilium totus regni nostri praedicti & illis dedimus & concessimus in feodo iure haereditario Hoc praeceptum non no­strum sit violatum vllo modo super forisfacturam nostram plenam.

LIX.
Vt Iura Regia illaesa seruare pro viribus conentur subditi.

30 Statuimus etiam & firmiter praecipimus vt omnes liberi homines totius regni praedicti sint fratres coniurati ad Monarchiam nostram & ad regnum nostrum pro viribus suis & facultatibus contra inimicos pro posse suo defen­dendum & viriliter seruandum, Pacem & Dignitatem Coronae nostrae inte­gram obseruandam, & ad iudicium rectum & iustitiam constanter omnibus modis pro posse suo sine dolo & sine dilatione faciendam, hoc decretum san­citum est in Ciuit [...]te London.

LX.40
Ne venditio & emptio fiat nisi coram testibus & in Ciuitatibus.

Interdicimus etiam vt nulla viua pecunia vendatur aut ematur nisi intra Ciuitates & hoc ante tres fideles tes [...]es nec aliquam rem vetitam sine fideius­sione & Warranto, quod si aliter fecerit soluat & persoluat, & postea forisfacturam.

LXI.
De emporijs, & jure Vrbium pagorum (que) notae melioris.

50 Item nullum Mercatum vel Forum sit nec fieri permittatur nisi in Ciui­tatibus regni nostri, & in Burgis, & in Murouallatis, & in Castellis & in locis tutissimis vbi consuetudines regni nostri, & ius nostrum commune & [Page 192] Dignitatis Coronae nostrae quae constituta sunt à bonis Praedecessoribus nostris deperiri non possunt nec de syderari nec violari sed omnia recte & in aperto & per iudicium & iustitiam fieri debent. Et ideo Castella, & Burgi, & Ciuitates sita sunt & fundantur & aedificantur, scilicet, ad tuitionem Gen­tium & populorum regni & defensionem regni & idcirco obseruari debent cum omni libertate & integritate & ratione.

LXII.
De purgatione forensi in judicijs publicis.10

Decretum est etiam vtSi [...]. Francigena appellauerit Anglum de perjurio aut murdro, furto, homicidio, Ran quod dicunt apertam rapinam, quae negari non potest, Anglus se defendat per quod melius no [...]erit aut judicio Ferri aut Duello. Si autem Anglus infirmus fuerit, inueniat alium qui pro eo faciat. Si quis eorum victus fuerit emendet Regi XL. solid. Si autem Anglus Francigenam appellauerit & probare voluerit iudicio aut duello, velo tanc 20 Francigenam purgare se SacramentoNon ferro apud Hou [...]de­num. non fracto.

LXIII.
Firmantur Leges EDWARDI Regis.

Hoc quo (que) praecipimus vt omnes habeant & teneant Legem EDWAR­DI Regis in omnibus rebus, adauctis hijs quas constituimus ad vtilitatem Anglorum. 30

LXIV.
De justitiae publicae fidejussoribus.

Omnis homo qui voluerit se teneri pro libero sit in plegio vt plegius eum habeat ad iustitiam si quod offenderit, Et si quisquam euaserit, talium vi­deant plegij vt soluant quod calumniatum est, & purgent se quia in eusso nullam fraudem nouerint. Requiratur Hundredus & Comitatus (sicut An­tecessores statuerunt) & qui iuste venire debent & noluerunt, summoneatur 40 semel; Et, si secundò non veniunt, accipiatur vnus Bos, & si tertio alus Bos, Et si quarto, reddatur de rebus buius hominis quod calumpniatum est quod dicitur [...] & insuper Regis forisfactura.

LXV.
De Seruis & eorum manumissione.

Et prohibemus vt nullus vendat hominem extra Patriam. Si quis verò velit seruum suum liberum facere tradet eum Vicecomiti per manum dextrm 50 in pl [...]no Comitatu, & quietum illum clamare debet à iugo seruitutis suae permanumissionem & ostendat ei liberas vias & portas & tradat illi liber [...] arm [...] scil. lanceam, & gladium, deinde liber homo efficitur.

LXVI.
De Seruis.

Item si serui permanserint sine calumnia per annum & diem in Ciuitati­bus nostris vel in Burgis in Muro vallatis vel in Castris nostris, à die illa li­beri efficiuntur & liberi à iugo seruitutis suae sint imperpetum.

LXVII.
10 De Suppliciorum modo.

Interdicimus etiam ne quis occidatur vel suspendatur pro aliqua culpa, sederuantur euernantur oculi & abscidantur pedes vel testiculae vel manus, Ita quod truncus remaneat viuus in signum proditionis & nequitiae suae, Secun­dum enim quartitatem delicti debet poena maleficijs infligi. Ista praecepta non sint violata super forisfacturam nostram plenam. Testibus &c.

Schedae autem, quae in hisce eruendis vsui erant, leges etiam de Examine 20 Forensi suppeditarunt quarum exemplar correctius habetur apud Ioannem Bramptonum Abbatem Iornallensem Ms. qui, diligentissimus alioquin rerum nostrarum maximè autem legum vetustiorum indagator, GVILIELMVM alias, praeter hasce, statuisse non memorat. Earum apud Abbatem hunc hujus­modi lemma est, & hujusmodi stylus.

Institutiones siue Leges Regis WILLIELMI.

WILLIELMVS Dei gratia Rex Anglorum. Omnibus ad quos scriptum hoc perueniat salutem, & amicitiam. Mando & praeci­pio 30 per totam Anglicam nationem custodiri.

LXVIII.
De Examine Forensi.

Si Anglicus homo compellet aliquem Francigenam per bellum de Furto vel Homicidio vel aliqua Re pro qua bellum fieri debeat vel iudicium inter duos homines; habeat plenam licentiam hoc faciendi. Et si Anglicus bellum nolit, Francigena compellatus adlegiet se jurejurando contra eum per 40 suos testes secundum Legem Normanniae.

LXIX.
De eodem.

Item si Francigena compellat Anglicum per bellum de eisdem rebus, Anglicus plena licentia defendat se per bellum vel per iudicium si magis ei placeat. Et si vter (que) sit inualidus & nolit bellum vel non posset, quaerat sibi Legalem defensionem.

50 LXX.
De eodem.

Si Francigena victus fuerit persoluat Regi LX sol. Et si Anglicus [Page 194] nolit se defendere per bellum vel per testimonium, adlegiet se per Dei judicium.

LXXI.
De examine forensi.

De omnibus vtlagariae rebus Rex instituit vt Anglicus se purget ad ju­dicium. Et si Anglicus appellet Francigenam de vtlagaria & hoc super eum *inueritare velit, defendat se Francigena per bellum. Et si Anglicus 10 non audeat enim probare per bellum, defendat se Francigena pleno iura­mento non in verborum obseruantijs.

Monendum est interim, distributiones ejusmodi in exemplaribus Mss. minimè repertas esse, sed à nobis consultò factas, tàm vt faciliorem aditum (vbi fieri potuit) praeberent capitum lemmata, quàm vt curiosorum, qui haec sectantur, obseruationibus subuenirent numeri, quos, non alio consilio, à primo earum quas Ingulphus dedit capite, per caetera continentèr deduximus.

Accedere etiam potest institutis GVILIELMI Regis, illud à Ioanne Sa­risburiense lib. 8. de nugis Curialium cap. 7. Assumpto, inquit ille, Regni dia­demate 20 & pace composita, Legatos misit ad exteras nationes vt à praeclaris om­nium domibus quicquid eis magnificum aut mirificum videatur, al. auferrent afferrent. De­fluxit ergo in Insulam opulentam, & quae ferè solae bonis suis est in Orbe contenta, quic quid magnificentiae, imò luxuriae potuit inueniri. Nec praetereundum heic quod habet Henricus Bractonius, De acquir. rer. D [...]m. lib. 2. priscus apud nos Iurisconsultus, de Forinseco seruicio quod scilicet ij praestant qui, in subditorum clientela eo nomine fundum possidentes, Dominorum suorum personam in officijs maximè militaribus Regi praestandis induunt, quod, vt scribit ille dicitur Regale seruitium quia spectat ad Dominum Regem & non ad alium & secundum quod in Conquestu fuit adinuen­tum. Ad GVILIELMI hujus tempora eum respexisse palàm est. Victoriam 30 enim ejus, vocabulo barbaro, Conquestu, praecise olim vt hodie signabant. Nonnullae aliae sunt ejusce leges apud Matthaeum Parisium, Henricum Hun­ting doniensem, alios, quas, quoniam sunt cuique obuiae, praetermittimus. Sed caueant interim lectores ne à Polydoro ejus (que) sequacibus in hisce fallantur. In­diligentiâ enim suâ deceptus quaedam Guilielmo velut Autori tribuit quas ve­tustioribus Saxonici Imperij temporibus certissimum est deberi, quasdam etiam quae non, ante aliquot à GVILIELMO elapsa saecula, natae sunt.

Sed oblitus hactenus praestiti à GVILIELMO Rege juramenti, quo vete­ribus Anglorum sancitis etiam generatim obseruandis se obstrinxit, non in­tempestiuè heic Matthaei Parisij de ea re verba subjungo. Vitas conscripsit 40 ille Coenobiarcharum D. Albani. In Fretherici autem Coenobiarchae vita (qui nempè vir strenuus & constans, HARALDI Regis non minus deuicti quam regnantis nomen sibi charissimum retinens, reluctantibus postmodum Anglis australibus, vt Aldredus Antistes Eboracensis Aquilonaribus, se du­cem fortitèr; at frustrà, praebuit) varia partium studia narrans, Videntes, inquit, Angli, rem agi pro capitibus, plures conuocando exercitum numerosum ac fortissi­mum conflauerunt, praeficientes sibi EDGARVM speciosissimum & fortissimum, in cujus sinu tota spes reposita fuit Angligenarum, vnde in Anglia tale exijt eulogium Edgar Etheling Engelondes Dereling. Fuit autem inter emnes Anglos Dux & Promotor efficacissimus Abbas S. Albani, FRETHERICVS,50 tanquam vir generosus, opibus & viribus non mediocriter formidabilis. Caepit i­gitur Rex vehementer sibi timere ne totum regnum quod tanti sanguinis effusione adquisierat, turpitèr amitteret etiam trucidatus. Archiepiscopi igitur (scilicet LANFRANCI) prudentiâ foeliciter eruditus, mitiùs caepit agere cum regni pri­matibus, [Page 195] ea quae pacis sunt humilitèr rogitando, & screna facie vocauit eos ad pacem sed subdolam, sicut rei series finaliter clariùs patefecit. Occurrerunt igi­tur Angli memorati nil mali cogitantes in regimine & ducatu Abbatis FRE­THERICI apud Berckhamstude; vbi post multas Ita Ms. deceptationes, praesente Archiepiscopo LANFRANCO, Rex pro bono pacis juranit super omnes reliquias Eeclesiae Sancti Albani, tactis (que) Sacrosanctis Euangelijs Ita Ms., minante juramentum Abbate FRETHERICO, bonas & adprobatas Antiquas leges quas Sancti ac pij Angliae Reges ejus antecessores & maxime Rex EDWARDVS statuit, in­uiolahiliter obseruare. Et sic pacificati, ad propria laeti recesserunt.

10 Pag. 7. lin. 6.

QVOD SACRI CANONES FILIOS PRESBYTERORVM QVOS RELIGIONIS ORDO NON ORNAT A SACRO­RVM ORDINVM PROMOTIONE REMOVEANT.] Totidem ver­bis idem narratur à Radulpho de Diceto, Decano, regnante IOANNE, Londi­nensi, quem in historiam suam in Codicibus Mss. seruatam, compluria ex Eadmero deprompta inseruisse paret. Caeterùm quinam illi Canones (quibus hoc adjectâ etiam, de Religionis, vti vocant ordine, conditione, cautum est) aut 20 sub Alexandro II. aut decessorum ejus aliquo? Annus erat M.LXXI. quando Romam adibat Lanfrancus, comitantibus eum Praesulibus istis, atque tunc temporis ob hanc causam spoliatum ab Alexandro narrant Eboracensem. Nul­lus autem ejusmodi, si benè memini, reperitur aut in Iuris Pontificij Com­mentarijs aut alibi Canon, cui initia vetustiora sunt Concilio Claromontano quod quinquennio aut circiter post Lanfranci obitum, anno nimirum M.XCV. sub Vrbano II. habitum est. vide dicti Concilij Canon. 25. & Dist. 56. Extr. tit. de Filijs Presbyterorum, praeter Bernardi Papiensis lib. 1. tit. 9. Ioannis Gal­lensis lib. 1. tit. 9. atque Iuonis part. 6. cap. 410. Neque aliud vltrà pronun­tiare 30 audemus, quàm non liquet; nisi fas sit Eaàmerum memoriae lapsus heic & temporis anticipati postulare. Cum enim scripsit ille, ejusmodi Lex Pontificia vim obtinebat; quae tamen Lanfranci aetate minime erat nata. Cautiùs igi­tur G. Malmesburiensis agit dum id genus Canonem non adijcit, sed quod filius esset Presbyteri duntaxat, ideò spoliatum Eboracensem scribit in Lanfranco, vti alij nondum editi. Romae enim, etiam illo aeuo, Sacerdotum filij pro spurijs ha­biti; quod satis elicitur ex jure Pontificio antiquiori apud Gratianum Dist. 32. & 33. Lege autem Iudaicâ, vti in alijs nonnullis, ita in hac re tunc nixi Ponti­fices Romani spurios à sacri Ordinis dignitate arcebant, atque inde erat quod Sacerdotis filius heic exueretur suâ. Lex autem Iudaica, quam exemplo sibi esse 40 volebant, habetur Deuteronomij cap. 23. Comm. 2. [...] 1. Non veniet Mamzer in Ecclesiam Domini. Mamzer enim ibi (quod inde [...] fit & pro Notho vsurpatur alicubi & apud Gregentium & apud Cedre­num) Graecis interpretibus est [...] natus, & Arabicè in sacris Biblijs red­ditur [...] pharuch alzani seu pullus meretricis, vti etiam in versione Chaldaica qui Ionathani Vzielis filio tribuitur. vide porrò si placet, Dist. 56. cap. 12. Apostolica, & c. 13. per venerabilem extr. tit. qui filij sint legitimi.

Pag. eod. lin. 6.

50 ET IPSEMET SCRIPSERIT.] Opus ab eo de ijs rebus scriptum desideratur. videsis Balaei Centur. 13. Script. 12. vbi scripta ejus enume­rantur, quorum pars maxima injuriâ temporis interciderunt.

Pag. 8. lin. 42.

INSTITVTO EI PAVLO ABBATE.] De Abbate isto, Matthaeus Parisius in Mss. vitis ejusdem Coenobij Abbatum, haec scripta reliquit. Rex WILLIELMVS, de morte Abbatis FARITIJ certificatus, Coenobium S. ALBANI vacans in manu sua tenuit, & extirpatis syluis, & depauperatis hominibus, oppressit. Et nisi correptionibus LANFRANCI refraenaretur, irrestau­rabiliter totum Coenobium destriuxisset. Efficaciter igitur procurauit ipse LAN­FRANCVS vt PAVLVS eius consanguineus quem secum in Angliam duxerat in Abbatem praeficerctur. Iste, natione Neuster, Consanguinitate Archiepiscopo 10 LANFRANCO propinquus, &, vt quidam autumant, filius, Monachus fuit Ca­domensis Ecclesiae. Hic Ecclesiam Beati ALBANI suscepit regendam, procurante dicto Archiepiscopo LANFRANCO qui eundem PAVLVM filiali dilexit amore, pro­motus in Abbatem, Anno gratiae M.LXXVII.IV. Kl. Iulij, tempore Regis WIL­LIELMI Regis majoris & Conquestoris, Anno regni ipsius XI. Hic primus Abbas hujus Ecclesiae fuit, postquam Anglia Normannis fuit penitus subjugata. Iste hanc Ecclesiam caetera (que) aedificia praeter Pistorium & Pinsinochium reaedificauit, ex lapidibus & tegulis veteris Ciuitatis Verolamij, & materie lignea quam inuenit à Praedecessoribm suis collectam, & reseruatam. Ditauerat enim ipsum Archiepi­scopus LANFRANCVS, & ipsum electum Thesauro multiplici reddiderat habun­dantem. Iste quo (que) PAVLVS Abbas vir religiosus, & eleganter liberatus & in 20 obseruantia ordinis regularis, rigidus, & prudens, totius Monasticae religionis nor­mam quam jam olim tam praelatorum quam subditorum remisioris vitae illece­brosa voluptas eliminauerat, cautè & paulatim, ne repentina mutatione tumultum granaret, reformauit. Et facta est Ecclesia Sancti ALBANI quasi scola religionis, & disciplinaris obseruanciae per totum regnum Angliae. Attulerat nam (que) secum consuetudines LANFRANCI & statuta Monastica à Domino Papa merito approba­ta conscripta. Vnde odor bonae famae hujus Ecclesiae Romanam Curiam & remo­ta regna illustrando peruolauit. Et multorum tam praelatorum quam Magnatum corda felici [...]èr ei inclinauit.30

Pag. 8. lin. 47.

GVNDVLFVS NOMINE, AB EODEM I [...]I SVBROGATVS EPISCOPVS EST.] Huc spectant quae Autor priscus vitae Ms. GVNDVLFI Roffensis Episcopi, de illius electione tradidit. LANFRANCO, inquit, Ecclesiasticae dignitatis summum apicem in Anglia tenente & sapientèr administrante, Rouecestrensis Ecclesia suo est Pastore destituta, defuncto ER­NOSTO Episcopo qui Monachus SEWARDO, & ipsi Monacho, in Episcopa [...] quidem successerat, sed in eo, anno tantum dimidio vixerat. Volens autem Pon­tifex 40 vt ex more antiquorum Monachus succederet Monacho, cogitare caepit quem potissimum Monachorum eligere posset, qui hoc onus sibi injunctum portare vale­ret. Cogitanti tamen, GVNDVLFI citius occurrit sanctitas quae jam certis expe­rimentis satis ei fuerat approbata. Hunc igitur, habito cum sapientibus consv [...]o, ad Pontificatum elegit & vt ejus electioni Rex assensum praeberet, ipsum transma­rinas ad partes ad Regem direxit. Gaudio autem Rex repletus non modico, quia occasionem, Dei hominem exaltandi, inuenerat de cujus sanctitate jam ad eum satis clara fama, peruenerat, Pontificis petitionibus justis libens assensum praebuit & ho­nore Pontificali Virum Dei dignissimum judicauit. Acceptâ igitur LANFRAN­CVS autoritate Regia, Praesulcs conuocat, Primores Roffensium mandat, Regis & 50 suam voluntatem omnibus pandit, omnibus assensum praebentibus & gaudentibus fidelem domus Dei dispensatorem constituit. Non fuit obnitendi potestas, cum eum vrgeret Regis magni & Praesulis tanti autoritas. Vox se indignum clamantis op­primitur, cùm quo se clamat indigniorem eo dignior acclamatur. Ordinatur ita (que) [Page 197] vir verè dignissimus Episcopatu, GVNDVLFVS, in Ecclesia Dorobernensi XII. Kl. Aprilis, Anuo ab Incarnatione Domini M.LXXVII. vndecimo verò aduen­tus Normannorum in Angliam sub Comite GVILIELMO, Rege postmodùm Angliae Nobilissimo. Consecratus autem ex more propriam tendit inuisere sedem, tripudiantibus turbis, Roffensem ingreditur vrbem, Pontificali sede introniza­tus inducitur, praesul omni veneratione ex eo habetur. Redduntur & ei denique possessiones quaedam Roffensis Ecclesiae, quas praesulantibus antecessoribus suis LANFRANCVS in sua tenuerat ditione, Ea verò conditione redduntur, vt in Ec­clesia Roffensi sicut jam praesul vter (que) deliberauerat, Monachi ponantur. Audie­rant 10 enim ibi quondam Monachos fuisse, vnde, ad antiqua studia redeuntes, Mo­nachorum inibi ordinem statuere sanxerunt. Tempore ergo breui elapso, Ecclesia noua, veteri destructa, incipitur, Officinarum ambitus. conuenientèr disponitut, o­pus emne intra paucos dies, LANFRANCO pecunias sumministrante multas, per­ficitur. Igitur perfectis omnibus, quidam ex quin (que) tantum Clericis qui ibi inuen­ti sunt ad Religionis habitum confluentes, associatis multis alijs, ad Sexagenarium & amplius numerum in breui sub doctrina Patris GVNDVLFI succreuere Mona­chi. His GVNDVLFVS viuendi speculum, His totius religionis factus est docu­mentum. Hactenus Autor ille Anonymus Ms.

20 Pag. 9. lin. 27.

IPSE INDE &c. CONFIRMATA SVB TESTIMONIO REGIJ SIGILLI SCRIPTA RELIQVIT.] Tum in Ms. Codice Epistolarum LANFRANCI tum apud G. Malmesburiensem in lib. 3. de gestis Regum & de Pontificum gestis I. & in Antiquitatibus Ecclesiae Brittanniae pag. III. alibi etiam, acta de hac re habentur. Sed vero in LANFRANCI Epistola illa quam ad ALEXANDRVM II. scriptam inserit Malmesburiensis, iniquum erat ea praetermitti quae lectu dignissima, ex Ms. Codice Baronius primò in lucem 30 edidit. vide eum tom. 11. ann. 1072. & part. 2. tom. 3. Concil. postremae edi­tionis Binianae pag. 251.

Pag. 9. lin. 44.

DISPOSITO APVD Pinnedene PRINCIPVM CONVENTV.] Quaenam in illo conuentu acta sint, & quâ judicij formulâ, luculentiùs ex historiola quam in Codice Ms. Roffensis Ecclesiae comperimus, edocemur. Eam cum epigraphe quam in dicto Codice prae se fert, subjungimus.

40 De placito apud Pinendenam inter LANFRANCVM Archi­episcopum & ODONEM Bajocensem Episcopum.

TEmpore Magni Regis WILLIELMI, qui Anglicum regnum armis conquisiuit, & suis ditionibus subiugauit,

Contigit ODO­NEM Bajocensem Episcopum, & eiusdem Regis fratrem multo citius quàm LANFRANCVM Archiepiscopum in Angliam venire, atque in Comitatu de Chent cum magna potentia residere, ibi (que) potestatem 50 non modicam excercere. Et quia ills diebus in Comitatu illo quisquam non erat, qui tantae fortitudinis viro resistere posset, propter magnam quam ha­buit potestatem, terras complures de Archiepiscopatu Cantuarberiae & consuetudines nonnullas sibi arripuit at (que) vsurpans suae Dominationi ascripsit. [Page 198] Posteà verò non multo tempore, contigit praefatum LANFRANCVM Ca­domensis Ecclesiae Abbatem, iussu Regis, in Angliam quo (que) venire, atque in Archiepiscopatu Cantuariensi, Deo disponente, totius Angliae regni Primatem sublimatum esse. Vbi dum aliquandiù resideret & antiquas Ec­clesiae suae terras multas sibi deesse inueniret, & suorum negligentia anteces­sorum illas distributas atque distractas fuisse reperisset, diligenter inquisitâ & bene cognitâ veritate, Regem quam citiùs potuit & non pigrè inde re­quisiuit. Praecepit ergo Rex Comitatum totum abs (que) mora considere & ho­mines Comitatus omnes Francigenas & praecipue Anglos in antiquis le­gibus 10 & Consuetudinibus peritos in vnum conuenire. Qui cum conuenerunt apud Pinendenam omnes pariter consederunt. Et quoniam multa placita de diratiacinationibus terrarum & verba de consuetudinibus legum inter Archiepiscopum & praedictum Baiocensem Episcopum ibi surrexerunt, & etiam inter Consuetudines Regales & Archiepiscopales quae prima die expediri non potuerunt, ea causa, totus Comitatus per tres dies fuit ibi detentus. In illis tribus diebus diratiocinauit ibi LANFRANCVS Ar­chiepiscopus plures terras quas tunc ipse Episcopus & homines sui tenue­runt,20 videlicet, HEREBERTVS filius IVONIS, TVROLDVS de Rouecestria, RADVLFVS de Curua spina, HVGO de MONTE FORTI, cum omnibus consuetudinibus & rebus quae ad easdem terras per­tinebant; scilicet Raculfe, Sandwic, Rateburg, Wedetune, Monaste­rium de Lunning cum Terris & Consuetudinibus ad ipsum Monasterium pertinentibus, Saltvude cum Burgo Hethe ad Saltvude pertinente, Langport, Hiwendenne, Rokinge, Detlinge, Prestitune, Sunderherste, Earhcthe, Orpintune, Einesford, Quatuor Praebendas Broche, de Ni­wentune, Stokes & Deuintune. In Suthreia, fauente Rege WIL­LIELMO, 30 diratiocinauit ipse Archiepiscopus Murtelache. In Londonia Monasterium Sanctae Mariae, cum Terris & Domibus quas Liuingus Presbyter & Vxor illius habuerunt; In Midlesexe Herghas, Heisam; In Bochingeamsire, Risebergam, Haltune; In Oxenfordsire, Niwentu [...]e; In Eastsexe, Stistede; In Sutfolchia, Frachenham. Item super RA­DVLFVM de Curua spina. LX. solidatas de pastura in Grean. Et omnes illas terras & alias diratiocinauit cum omnibus consuetudinibus & re­bus quae ad easdem terras pertinebant ita liberas atque quietas; quod in illa 40 die qua ipsum placitum finitum fuit non remansit homo in toto regno An­gliae qui aliquid inde calumpniaretur neque super ipsas terras etiam par­uum quicquam clamaret. Stokes verò & Deuintune & Frachenham reddidit Ecclesiae Sancti Andreae, quia de iure ipsius Ecclesiae antiquitus fuerunt. Et in eodem placito non solum istas praenominatas & alias terras sed & omnes libertates Ecclesiae suae, & omnes Consuetudines suas renoua­uit, & renouatas ibi diratiocinauit, Soca, Saca, Tol, Team, Flymena, Fyrmthe, Grithbreche, Foresteal, Haunfare, Infangennetheof, cum om­nibus 50 alijs Consuetudinibus paribus istis vel minoribus istis in Terris & in Aquis, in Syluis, in Vijs, & in Pratis, & in omnibus alijs rebus infra Ciuitatem & extra, infra Burgum & extra, & in omnibus alijs locis. [Page 199] Et ab omnibus illis probis & sapientibus hominibus qui affuerunt fuit ita ibi diratiocinatum, & etiam à toto Comitatu recordatum atque iudicatum quod sicut ipse Rex tenet suas terras liberas & quietas in suo Dominico ita Archiepiscopus Cantuariensis tenet suas terras omnino liberas & quietas in suo Dominico. Huic placito interfuerunt GOISFRIDVS Episcopus Constantiensis qui in loco Regis fuit & Iustitiam illam tenuit, LAN­FRANCVS Archiepiscopus qui vt dictum est placitauit & totum diracio­cinauit, Comes Cantiae, videlicet praedictus ODO Bajocensis Episcopus, 10 ERNOSTVS Episcopus de Rouecestria, AEGELRICVS Episcopus de Cicestra, vir antiquissimus & legum terrae sapientissimus (qui ex prae­cepto Regis aduectus fuit ad ipsas antiquas legum Consuetudines discutien­das & edocendas in vna quadriga) RICHARDVS de Tunebregge, HVGO de MONTE FORTI, WILLIELMVS de Arces, HAY­MO Vicecomes, & alij multi Barones Regis & ipsius Archiepiscopi atque illorum Episcoporum homines multi, & alij aliorum Comitatuum homines etiam cum toto isto Comitatu multae & magnae auctoritatis viri, Franci­genae 20 scilicet & Angli. In horum omnium praesentia multis & apertissimis rationibus demonstratum fuit quod Rex Anglorum nullas Consuetudines hahet in omnibus terris Cantuariensis Ecclesiae nisi solummodo tres. Et illae tres, quas habet, Consuetudines hae sunt; VNA, Si quis bomo Archi­episcopi effodit illam Regalem viam quae vadit de Ciuitatel. & in in Ciuitatem. ALTERA, si quis Arborem incidit iuxta Regalem viam & eam super ipsam viam deiecerit. De istis duabus Consuetudinibus qui culpabiles inuenti fuerint atque detenti, dum talia faciunt, siue vadimonium ab eis acceptum fuerit siue non, tamen in secutione ministri Regis & per vadimonium emen­dabunt 30 quae iniuste emendanda sunt. TERTIA, Consuetudo talis est. Si quis in ipsa Regali via sanguinem fuderit, aut homicidium vel aliud aliquid fecerit quod nullatenus fieri licet, si dum hoc facit deprehensus at (que) detentus fuerit, Regi emendabit. Si vero deprehensus ibi non fuerit, & inde absque vade dato semel abierit, Rex ab eo ni [...]il iuste exigere poterit. Similiter fuit ostensum in eodem placito quod Archiepiscopus Cantuariensis Ecclesiae in omnibus terris Regis & Comitis debet multas consuetudines iustè habere. 40 Etenim ab illo die, quo clauditur Alleluya vsque ad octauas Paschae, Si quis sanguinem fuderit, Archiepiscopo emendabit. Et in omni tempore tam extra quadragesimam quam infra, quicun (que) illam culpam fecerit quae Childwite vo­catur, Archiepiscopus aut totam aut dimidiam emendationis partem habebit. Infra quadragesimam quidem, totam; & extra, aut totam aut dimidiam emen­dationem. Habet etiam in eisdem terris omnibus quaecun (que) ad curam & sa­lutem animarum videntur pertinere. Huius placiti multis testibus multis (que) rationibus determinatum finem postquam Rex audiuit, laudauit, laudans cum consensu omnium Principum suorum confirmauit, & vt deinceps incorruptus 50 perseueraret, firmiter praecepit. Quod propterea scriptum est hic, vt & fu­turae in aeternum memoriae proficiat & ipsi futuri eiusdem Ecclesiae Christi Cantuariensis successores sciant, quae & quanta in dignitatibus ipsius [Page 200] Ecclesiae à Deo tenere, at (que) à Regibus & Principibus huius regni aeterno iure debeant exigere.

Neque intempestiuum est heic meminisse, quod tàm de singulari Archie­piscopi tunc temporis praetenso jure, quàm de sententia secundum Ecclesias S. Trinitatis & S. Augustini data, in tabulis saepe nominatis GVILIELMI censualibus compertum est. Archiepiscopus calumniatur (ita Tabulae illae in Cantiae censu) forisfacturam in vijs extra Ciuitatem ex vtra (que) parte vbi terra sua est. Quidam praepositus Brumannus uomine id est, tempo­re Regis Ed­wards. T. R. E. caepit consuetudines de extraneis mercatoribus in terra S. Trinitatis & S. Augustini, qui postea 10 tempore R. Willielini. T. R. W. ante Archiepiscopum LANFRANCVM & Episcopum Bajocensem recognouit se injustè accepisse, &, Sacramento facto, jurauit quod ipsae Ecclesiae suas consuetudines quietas habuerint R. E. tempore. Et exinde vtrae (que) Ecclesiae in sua terra habuerunt consuetudines suas judicio Baronum Regis qui placitum tenue­runt. Latae etiam jam dictae apud Pinnedene sententiae mentio est in eisdem tabulis. Nam in Cantiae censu, sub indice latifundiorum Roffensis Antistitis, Estoches Manerium (ita legitur, quod Stokes est in memorata sententiae hi­storiola) fuit & est de Episcopatu Roffensi; Sed GODWINVS Comes T. R. E. emit illud de hominibus qui illud tenebant de Episcopo, & eo ignorante facta est haec venditio. Postmodum vero regnante WILLIELMO Rege, dirationauit il­lud 20 LANFRANCVS contra Bajocensem Episcopum. Et inde est modo saisita Roffensis Ecclesia. Quin & illud de publicarum, quae Cantuariae proximè inser­uiunt, viarum fossionibus mulctis (que) ob earum violatum ius, ad hunc modum ibidem memoratur. Concordatum est de rectis callibus quae habuerint per Ciuita­tem introitum & exitum; quicun (que) in illis forisfecerit Regi emendabit. Similiter de callibus rectis extra Ciuitatem, vs (que) ad vnam leugam & III. perticas & III. pedes. Si quis ergo infra has publicas vias intus Ciuitatem vel extra foderit vel palum fixerit, sequitur illum praepositus Regis vbicun (que) abierit, & emendam ac­cipiet ad opus Regis. 30

Pag. 11. lin. 11.

PRAECEPIT AVGVSTINO VT EIVSDEM ORDINIS VI­ROS, CVIVS ET IPSE NOSCITVR ESSE.] Monachos nem­pè Benedictinos. G. Malmesburiensis in Ms. Codice de Antiquitatibus Ec­clesiae Glastoniensis, ante Augustinum scribit Monachos Glastoniensis Eccle­siae (atque par est sanè credere etiam caeteros) more Aegyptiensium Monacho­rum vitam degisse. Hinc (inquit, post aduentum scilicet Augustini) in diuer­sis 40 locis ordinantur Sedes Episcopales, construuntur Monasteria secundum B. Patris Benedicti regulam Deo militantia, ita vt posteà in gente Anglorum nulli repe­riantur Monachi quin fuerint B. Benedicti regulam professi. Inde hijs temporibus in Monasterio Glastoniensi caepit primo eadem Regula exerceri quod prius fuerat more Coenobiorum Aegypti. Ms. Codicem pro insigni sua humanitate quam studia nostra optimè merentem perpetuò atque libentissimè agnoscunt, com­municauit mecum olim V. Cl. atque omni eruditionis genere summo (que) judi­cio ornatissimus Thomas Allenus, Glocestrensis sodalitij, atque celeberrimae Academiae Oxoniensis decus insignissimum. Sed minime credi volunt nonnul­li, Monachorum Aegyptiensium instituta (quae pleno demensa horreo habentur 50 apud Cassianum) in Occidente vnquam esse recepta; qua de re consule, si placet, Henricum Vandenzypium part. 3. de Monastico Ordine S. Gregorij cap. 5.

Pag. 12. lin. 21.

CHRISMA TAMEN A VOBIS ACCIPIANT.] Extat eadem ipsa Epistola in Codice Ms. Epistolarum Lanfranci, neque ab hac omninò discrepat praeterquam quòd tantum, non tamen, in ca legatur.

Pag. 14. lin. 13.

TOTIVS ANGLIAE, SCOTIAE, ET HIBERNIAE, 10 NECNON ADJACENTIVM INSVLARVM MATREM.] Hùc spectant Epistolae binae in Ms. LANFRANCI Epistolarum Codice repertae, quarum altera est THOMAE Eboracensis Antistitis ad LANFRANCVM, alte­ra LANFRANCI ad Wigorniensem & Cestrensem Episcopos. Vtra (que) vero agit de electo Orcadum Episcopo solennibus sacris in dignitatem euehendo, RA­DVLPHO nempè, cujus nomen quod in jam dictis literis minimè occurrit, ediscimus ex Thoma Stubbaeo, veteri Archiepiscoporum Eboracensium vitarum scriptore, nondum edito.

THOMAE Archiepiscopi Eboracensis ad LANFRANCVM Cantuariensem 20 Antistitem Epistola, de RADVLPHO Orcadum Episcopo sacrando.

PIjssimo & Sanctissimo Cantuariorum Archiepiscopo totius (que) Britan­niae summo Pastori LANFRANCO, THOMAS fidelis suus &, nisi praesumptuosam sanctitati suae videatur, Eboracensis Ecclesiae Ar­chiepiscopus, Coeli portas, PETRI vice, justis & injustis iustè aperire & claudere.

Ecce Pater Sanctissime, filius tuus ad te clamat, sed magis filia, Eboracensis videlicet Ecclesia, ad eam cui dispositione diuina praesides Ec­clesiam, tanquam ad maternum recurrens finum, piè postulat, vt, ex abun­dantia maternarum deliciarum, reparetur inopia suarum se deserentium, im­mò 30 longè & inter barbaras nationes positarum, matrum. Siquidem venit ad Nos quidam Clericus, quem misit PAVLVS Videsis G. Malmesbur. de gestis Regum lib. 5. fol. 91. lin. 27. Edit. Londin. Comes, cum literis sigillatis, de Orchadum partibus, significans in eis Episcopatum suae terrae eidem Cle­rico se concessisse. At ille, Antecessorum suorum ordine custodito, postulat, à Nobis Episcopum se consecrari. Cui quod iuste petit iniuste denegare non possumus. Precamur ergo vt Nobis duos Episcopus dirigat paternitas ve­stra, quorum fulti orationibus & auxilio, tantae rei Sacramentum Canonicè compleamus. Illa autem procul arceatur suspicio quam nuperrimè Nobis no­ster 40 frater & Coepiscopus subintulit REMIGIVS, me scilicet in posterum quaesiturum Dorcacestrensis vel Wigorniensis Episcopi hac de causa subiectionem. Dico enim coram Deo me nunquam hoc facturum. Si placet igitur sanctitati vestrae, vt iuxta petitionem vestram Nobis facere digne­mini, locum Eboracum, tempus quinto Nonas Martias nobis immutabiliter constituimus, & vobis significamus. Ergo viuas & valeas & spiritualibus incrementis vsquequa (que) proficias.

Ad Episcopos Cestrensem & Wigorniensem scribit LANFRANCVS, vt 50 RADVLPHI Antistitis Orcadum sacrandi muneri intersint.

LANFRANCVS gratia Dei Sanctae Dorobernensis Ecclesiae Ar­chiepiscopus, venerabilibus fratribus WLFSTANO Wigorniensi & PETRO Cestrensi Episcopis salutem.

Insinuauit Nobis venera­bilis [Page 202] frater noster THOMAS Eboracensis Archiepiscopus aduenisse de Orchadum Insulis ad se quendam Clericum, quem in Episcopatu ipsius ter­rae, praecipiente, & insinuante PAVLO Comite, testatur esse electum. Et quia, ex antiquo more, sui juris est praefatarum Insularum praesules consecra­re, petit à me vt mit [...]m sibi de nostris suffraganeis duos qui tantae rei Sacra­mentum cum eo valeant celebrare. Rogantes itaque praecipimus & praeci­pientes rogamus quatenus, omni excusatione summota, illuc eatis, & ex no­stro praecepto secum quod iustum est in tantae rei mysterio compleatis. Non enim decet vt, qui sacrandus in hanc terram venit, & cum omni humilitate 10 sacrari se postulat, inopia adiutorum à tanto regno non sacratus abscedat. Terminum huius consecrationis lator vobis praesentium indicabit; & ne forte solliciti sitis putantes quod vel ipse vel successores eius hac occasione super Ecclesias vestras ius praelationis quando (que) conentur arripere, literas quas ipse mihi transmisit fraternitati vestrae, sollicitudinem de futuro gerens, curaui transmittere. Quas & has quas vobis transmitto, archiuis Ecclesia­rum vestrarum ob memoriam futurorum seruatum iri praecipio.

De prisco etiam Cantuariensium antistitum jure in Hibernia, nondum scili­cet 20 imperio Anglicano adjectâ, luculenta sunt testimonia Epistolae illae LAN­FRANCI ad GOTHRICVM & TERDELVACVM Hiberniae Reges quae habentur integrae in dicto ejusce Epistolarum libro, & apud Baronium sub anno M.LXXXIX. tom. 11. publici juris primò factae sunt. Alia item oc­currunt apud Eadmerum quae hanc rem pleniùs explicant. Vide eum pag. 36. & 130. & seqq. praeter S. Bernardum in vita MALACHIAE. In MATHIL­DAE porrò Reginae literarum ad ANSELMVM inscriptione, salutatur ANSEL­MVS, Primae Sedis Archiepiscopus, Hibernorum omnium (que) Septentrionalium In­sularum quae Orchades dicuntur, Primas, vti habetur in Anselmi lib. 3. Epist.30 55. De Hibernia verò, ad hanc rem, videsis Camdeni Britanniam pag. 735. & 765. De Scotia, consule, si plura velis, eundem pag 703. & Polydorum hist. Anglic. lib. 24. in EDWARDO quarto, anno M. CDLXXI. praeter Rogerum Houedenum sub annis 1180. & 1192. cujus verba ferè transcribit Baronius tom. 12. in eisdem annis.

Pag. 18. lin. 52.

IN ALODIVM &c. TRANSIRENT.] In ALODIVM transire 40 illo aeuo dicebatur etiam ex solido concedi. Guil. Malmesburiensis lib. 1. de gestis Pontificum, verba faciens de RVFI munificentia in ANSELMVM, Vrbem, inquit, Cantuariae quam Archiepiscopus LANFRANCVS habuerat ex beneficio, isti concessit ex solido. idem penè habetur ex Tabularijs Monasterij S. Augustini apud V. C. Guilielmum Camdenum in Cantio pag. 238. Saepius occurrit Alodium & tenere in alodium in censualibus GVILIELMI primi ta­bulis. In Censu agri Hantoniensi; Nonoelle tenet Rex, Ulflet tenuit de Tosti Comite, sed non fuit Alodium. Ibidem etiam; Warochselle tenet Rex. GVEDA Comitissa tenuit de GODWINO Comite in Alodium; tunc geldauit pro V. Hidis, modò pro II. Hidis & dimidia. Terra est X. carucarum. In Cantiae censu, In Benindene 50 mansit GODRICVS & tenet XX. acras in Alodio suo. Et in Sussexia, Cetingley ALMAR tenuit de Rege EDWARDO, sicut Alodium. vnde etiam Alodiarij & Aloarij, clientelari hoc jure fundos, Alodia dictos, poffidentes nuncupantur. In Sussexiae Censu; Lansewice GODWINVS tenet de Comite de Ow, & de eo VII. Aloarij. [Page 203] Et quando moritur Alodiarius (vt legitur in Cantiae censu) Rex inde habet rele­uationem terrae, excepta terra Sanctae Trinitatis. Hujusmodi sunt alia. Quale­nam verò Alodij jus apud majores nostros aeuo isto, in vsu fuerit, incertum est. Quid aliae gentes maximè Germani, Franci & Itali hoc nomine intel­lexerint, scire licet ex Cujacij praefatione ad lib. 1. de Feudis & ad lib. 2. tit. 17. praeter Hotomani verba Feudalia, & quae sunt id genus caetera apud Iutis­consultos vulgatissima. Frequentiam porrò vocabuli diligentissimè ex vete­ribus notatam habemus apud doctissimum virum Fredericum Lindebrogium in Glossario suo ad Codicem legum antiquarum, in verbo Alode. Iurisconsultis 10 autem exteris à Beneficio seu Feudo ita plerunque distinguitur, vt, cum Be­neficia solennibus siue ex lege siue ex pacto praestationibus & conditionibus sint obnoxia, Alodia, velut [...] (ita Graecorum alicui ea dici memini) siue agri proprium duntaxat possidentium jus agnoscentes, omni ejusmodi fidei quae juramento praestito fieri solet professione, omni vndiqua (que) seruitio habeantur liberrima. Atqui in nostratis juris quo vtimur Commen­tarijs nihil omninò habemus in qua hujus Dominij Formulae vestigium est, ex­tra vnicam forté eam quam Frankalmoigne seu liberam eleemosynam voci­tamus quae ad ordinem sacrum tantummodò spectat, & ne (que) censum ne (que) fidei quam diximus professionem, sed precum solummodo in Patronorum seu Do­minorum 20 salutem effundendarum officium à clientibus exigit; ita tamen vt Ciuili Foro cliens de ea re sisti non possit. In caeteris formulis, quotquot apud nos aut etiamnum extant integrae aut vestigia sua reliquêre, solennis fidei pro­fessio, sacramento firmata, jure exigitur, atque adeò vt ad vnum omnes apud nos glebae, veluti Beneficia seu Feuda, clientelam alicujus Domini meritò ac pla­nissimè aut agnoscant aut agnoscere debeant.

Pag. 48. lin. 8.

QVOD CERVOS REGIS CEPERINT AD IVDICIVM 30 RAPTI IVDICANTVR.] Venationes (scribit G. Malmesburiensis de GVILIELMO II.) quas primo indulserat, adeo prohibuit, vt capitale esset sup­plicium, prendisse Ceruum. Atque huc potissimum respexisse autumo Ioannem Sarisburiensem lib. 1. de Nugis Curialium cap. 4. vbi de Venatione loquutus, in tantam, inquit, quidam hujus vanitatis instinctu erupêre vaesaniam, vt hostes naturae fierent, conditionis suae immemores, diuini judicij contemptores; dum in vindictam ferarum, imaginem Dei exquisitis supplicijs subjugarent. Nec veriti sunt hominem pro bestiola perdere, quem vnigenitus Dei redemit sanguine suo.

Ibid. lin. 10.40

EXAMINE IGNITI FERRI.] Id genus criminis apud majores no­stros purgandi reperitur, cum in notissimae EMMAE, EDWARDI Confes­soris Regis Matris, laesae cum ALDVINO Antistite Wintoniensi pudicitiae, in­simulatae judicio, tum in veterum Angliae Regum, vti ATHELSTANI, CANV­TI, GVILIELMI I. at (que) aliorum insequentium sancitis. Ritus autem solennes in eodem adhibitos ediscas licet ex verborum explicatione Guilielmi Lambardi Archaeonomiae suae praefixa, vitâ Roberti Gemeticensis Archiepiscopi Cantua­riensis in Antiquitatibus Ecclesiae Britannicae praeter Glossarium Petri Pithaei 50 Capitularibus Carolinis & Ludouicianis inseruiens. Ne (que) duntaxat Ferro Igni­to sed etiam Aqua nunc Feruente nunc Frigida, judicia publica exercebantur. Id tum locis quos diximus constat, tum apud Autorem libelli quem Ranulpho Glanuillae (nescio an rectè) vulgò tribuimus, manifestum est. vide dicti libelli lib. 14. cap. 1. Rogerum Houedenum Annalium part. 1. in ann. M.CLXXVI. & [Page 204] sequente pag. 547. & 566. editionis Francofurtanae, Henricum item Bractonium lib. 3. de Corona cap. 16. §. 3. Quae ad ejusmodi apud alias gentes morem pertinent, consultò praetermittimus. Durauit autem in Anglia horum exami­num vsus vsque in HENRICI III. tempora, cum non tàm lege latâ quàm desuetudine, idque ob reuerentiam Iuris Pontificij quo diu anteà prohibitus erat, prorsus euanuit. Neque enim aliud siue in Tabularijs Regijs siue alibi repertum puto de hac re, apud majores nostros, sancitum, praeter illud vnicum quod in publicis Anni tertij HENRICI III. tabulis habemus, vbi prouin­cialibus aliquot Iudicibus datur in mandatis, vt eâ, quae instabat, judicij vice ab hoc examinis genere, vtpore à Pontificijs damnato, abstinerent; quod tàm 10 certum est legis perpetuae tum non obtinuisse quàm ipsum judicij ritum post­modum citò in desuetudinem abijsse. Regium autem quas intelligimus man­datum ita se habet in Pat. 3. Hen. 3. membrana 5. vnde fidelitèr descripsimus.

REx Dilectis & fidelibus suis PHILIPPO de Ulerot & Socijs suis itinerantibus in Comitatibus Cumberland, Westmerland, & Lan­caster, Salutem.

Quia dubitatum fuit & non determinatum ante inceptionem itineris vestri quo iudicio deducendi sint illi qui rectati sunt de Latrocinio, Murdro, Incendio & bijs similibus, cum prohibitum sit per Ec­clesiam Romanam IVDICIVM IGNIS & AQVAE, Prouisum est à 20 Consilio nostro, ad praesens, vt in hoc itinere vestro sic fiat de Rectatis de huiusmodi excessibus; videlicet quod illi qui rectati sunt de criminibus prae­dictis maioribus, & de his habeatur suspicio quod culpabiles sint de eo vnde rectati sunt (de quibus & licet Regnum nostrum abiurarent adhuc suspicio esset quod posteà malefacerent) teneantur in prisona nostra & saluò custo­diantur, ita quod non incurrant periculum vitae vel membrorum occasione prisonae nostrae. Illi verò qui medijs criminibus rectati fuerint & quibus com­peteret iudicium Ignis vel Aquae, si non esset prohibitum, & de quibus si 30 regnum nostrum abiurarent nulla fuerit posteà maleficiendi suspicio, Regnum nostrum abiurent. Illi verò qui minoribus rectati sunt criminibus nec de eis fuerit mali suspicio, saluos & securos plegios inueniant de fidelitate & pace nostra conseruanda & sic dimittentur in terra nostra. Cum igitur nihil certius in hac parte prouiderit Consilium nostrum ad praesens, relinquimus discretioni vestrae hunc ordinem praedictum obseruandum in hoc Itinere vestro, vt qui per­sonas hominum, formam delicti, & ipsarum rerum veritatem melius cognoscere poteritis, hoc ordine secundum discretiones & conscientias vestras in huius­modi 40 procedatis. Et in huius rei testimonium &c.

Teste Domino P. Win­toniensi Episcopo
Per eundem & H. de Burgo Iusticiarium.

Eâdem formulâ memoratur in Archiuo scriptum esse ad alios nonnullos Prouinciarum Iudices, Somersetiae nempè, Dorsetiae, Cantiae, Essexiae & Here­fordiae. caeteros etiam, qui prouincijs tunc temporis Iudices praesuere, veri est simile ejusmodi mandata accepisse. Animaduertendum verò interea est diù ante HENRICI III. initia, examina ejusmodi jure Pontificio vetita esse. Annus enim HENRICI tertius erat M. CCXIX. salutis humanae. Atqui ea,50 non so [...]ùm in Epistola ALEXANDRI II. ad RAYNALDVM Cumanum E­piscopum (ante HENRICI nempè aeuum, annis centum supra quinquaginta & amplius conscripta) velut illicita damnantur, sed ipsissima quae hanc rem spectabant epistolae verba in Corpore Canonum Pontificijs Iurisconsultis [Page 205] tunc temporis tritissimo, vtpote auctoritate clarissimo (quod scilicet Gratiani operae acceptum ferimus) locum sortita fuerant. vide, si placet, Caus. 2. quaest. 5. c. 7. §. Purgationem & Iuonem part. 10. cap. 15. & extr. tit. de Purgatione vul­gari c. 3. Dilecti. Haec vti alia etiam quae fuere in judicijs exercendis examinum genera nominabant antiquitus O [...]allum seu Ordalia, vt formâ latinâ voca­bant, quod nihil aliud est praeter Iudicia. Inde etiam hodie Alemannis & Belgis (quorum idioma optimus est, in compluribus, veteris nostri sermonis interpres) Urtheyl & Oordeel Iudicia sonant, & Urtheylen & Oordeelen 10 Iudicare vti etiam Urtheyler & Oordeeler Iudicem.

Pag. 49. lin. 17.

QVIDDAM DE EPISTOLA SIBI OLIM AB ANSEL­MO &c. EDITA ET DIRECTA.] Extat Epistola illa in tom. 3. Operum Anselmi pag. 33. Quae sequuntur autem heic de Concilio Barensi pleraque omninò hactenùs desiderata erant. Atqui non contemnenda accessio inde fieri potest diligentissimo doctissimo (que) Binio qui de hujusce actis nihil re­perisse se fatetur praeter ea quae Eadmerus obiter in ANSELMI vita & Mal­mesburiensis 20 in primo de gestis Pontificum meminere. idem dicendum de Concilio Romano II. sub Vrbano habito, de quo hic noster pag. 50. 51. 52. & 53. vide Binium in Concil. tom. 3. part. 2. pag. 421. & 422. Opus autem illud de processione Spiritus Sancti (de quo postea lin. 45.) habetur in Anselmi Ope­rum tom. 3. fol. 125.

Pag. 52. lin. 32.

IN CORONA SEDES ILLI POSITA EST, QVI LOCVS NON OBSCVRI HONORIS.] Geruasius Dorobernensis Ms. in de­clamatione 30 contra ROBERTVM Abbatem S. Augustini (quam Imaginatio­nem, vt id genus alias, vocat) ANSELMVS inquit, in Cantuariensi Ciuitate consecratus, ab VRBANO Papa Pallium suscepit, & tantam ejus gratiam habuit vt eum ALTERIVS ORBIS PAPAM vocaret, & in Angliam reuerso Pallium Eboracensi Archiepiscopo donandum mitteret. ita ille. Qui tanto nomi­ne dignus erat, loco etiam honoratissimo merito collocandum censuit. vide porrò V. C. Guil. Camdeni Britanniae pag. 239.

Pag. 54. lin. 17.

40 QVAE SAGITTA VTRVM IACTA IPSVM PERCVSSERIT.] Veterum pleris (que) traditur transfossum fuisse Regem sagittâ, quam in ferarum viuario, quod Nouam Forestam dicimus, jactu infoelici collimârat GVALTE­RVS TYRELLVS Gallus. idque est receptissimum. At Sugerius, qui huic Regi coaetaneus & TYRELLO familiaritate, vt videtur, conjunctus, de mor­te ejus verba faciens, Imponebatur, inquit, à quibusdam cuidam Nobili GVAL­TERO TYRELLO quod eum sagitta perfoderat, quem, cum nec timeret nec speraret, jurejurando saepiùs audiuimus quasi Sacrosanctum asserere quod ea die nec in eam partem sylue in qua Rex venabatur venerit, nec eum in sylua omnino vide­rit. 50 legimus in vita Ludouici Crassi Regis Galliarum. Sed accuratiùs multo quàm caeteri, singularia omnia, quae miseram Regis caedem & TYRELLI ja­ctum fatalem attinent, narrat Ordericus Vitalis in Hist. Ecclesiasticae lib. 10. pag. 783.

Pag. 62. lin. 33.

ET APVD ALEXANDRVM PAPAM PRIVILEGIVM IPSI ABBATIAE ADQVISIERAT.] Priuilegij huius, Anno salutis M.LXXI. indulti, exemplar habemus inter alia Pontificia diplomata ante CCCC. annos descripta in Schedis Cottonianis. Neque sanè illo aeuo apud majores nostros ejusmodi priuilegiorum Romae impetrandorum mos adeo inoleuerat, quin operae pretium fuerit istud subjungere, vt ipsa saltem, vtpote tunc temporis in Anglia non minùs rara quam imperiosa, formula innotescat.10

ALEXANDER Episcopus seruuus seruorum DEI,
Dilecto in Christo filio BALDEGWINO Abbati Monasterij S. Edmun­di, quod
Vid [...]sis G. Camdenum in I [...]enis, pag. 334.
Badrices hurde nuncupatur in Anglia constituti eius­que successoribus in perpetuum.

Quanquam sedes Apostolica vniuersa­lis Mater & omnium Ecclesiarum Princeps vniuersas Ecclesias communi Iure & dispositione contineat, plerae (que) tamen inueniuntur quae in singu­lare patrocinium Sanctae Romanae Ecclesiae commendari, ac propriè eius Iuri applicari ac summiti cupiunt, quatenus fingulari prouidentia, & cari­tate 20 suae matris amplexae, vs (que) qua (que) liberiores & munitiores existant, & ad exercenda diuinae seruitutis obsequia, inde tranquillitatis & praesidij mu­nitiones accipiant, vnde magisterium sacrae traditionis expectant. Si igitur in eadem Apostolica sede praesidenti, haec sollicitudo & cura singularis in­cumbit, vt ex ipsa consideratione regiminis omnibus tam in defensione & corroboratione diligentiam quàm in spiritali speculatione & doctrina vi­gilantiam, quantum Deo auxiliante praeualet, circumferre debeat, valde congruit vt si quando ea quae ad honorem & vtilitatem Ecclesiarum Dei pertinent ab eo postulantur, beniuola donatione concedat, & ad sinum matris,30 id est, sanctae Romanae Ecclesiae domicilium propriae commendationis deuo­tione fluentes egregia benignitate affectu (que) custodiendi suscipiat. Nos ita (que) dilectissime fili BALDOGWINE, in Apostolatus administratione non nostris meritis sed diuina locati gratia aequitatem tuae postulationis & commissae tibi Congregationis, necnon Charissimi filij nostri WILLEL­MI Regis benignae interpellationis vota attendentes, videlicet vt praedi­ctum Monasterium Sancti Edmundi cui diuina dispositione praeesse dinos­ceris, in tutelam & defensionem Sanctae Romanae Ecclesiae susciperemus 40 eius (que) statum & attinentia bona Apostolici priuilegij firmamento munire­mus, cum omni beneuolentia & caritate vobis concedendum esse peruidi­mus. Quapropter in hac praesenti sanctionis nostrae pagina, saluâ quidem in omnibus hitius Sedis reuerentiâ, concedimus & confirmamus tibi tuis (que) suc­cessoribus praefatum Monasterium cum omnibus quae nunc sibi iure pertinent aut in futurum Deo annuente ibi conferenda sunt, vt sine omni molestia & inquietudine illud in vestra gubernatione teneatis; statuentes & Apostolica auctoritate corroborantes vt idem Monasterium in hoc statu & Monastico or­dine 50 perpetua stabilitate permaneat, nec aliqua potestas Saecularis aut Ec­clesiastica eundem venerabilem locum ad Episcopalem sedem mutare possit aut debeat, & quaecun (que) donationes rerum aut libertatis eidem Monasterio [Page 207] Regijs statutis & praeceptis traditae sunt aut in posterum pro Dei nomine conferendae, ex nostra Apostolica confirmatione ratae illibatae (que) permaneant, salua primatis Episcopi Canonica reuerentia. Igitur ad honorem Dei & v­tilitatem praedicti Monasterij cupientes hanc nostram constitutionem sempi­terna stabilitate teneri, sancimus & Apostolica auctoritate firmamus, vt nullus Rex, Dux, Comes, Episcopus, Abbas, seu aliqua persona sae­cularis aut Ecclesiastica iam saepe faetum Monasterium vel fratres ibi Deo 10 seruientes inquietare praesumat nec aliquid eorum quae nunc jure habet aut in futurum Deo concedente adquisierit cujuscun (que) modi sint, ab eo alienare aut inuadendo diripere nec aliqua occasione vexare aut siue licentia Abbatis tenere audeat. Si quis autem temerario ausu haec nostra statuta contaminare praesumpserit, aut infringere, anathematis laqueo se innodatum & Iudicio superni Iudicis plectendum esse cognoscat. Qui verò piae deuotionis intuitu, huius nostrae sanctionis custos & obseruator extiterit & bona sua ad amplifi­cationem eiusdem Monasterij contulerit aut conferre studuerit, Apostolicae be­nedictionis gratiam consequatur & aeternae retributionis gloria repleatur.

20 Bene valete.