IN MEMORIAM CEleberrimi viri Domini FRANCISCI DRAKE militis, qui nuper in nauali expeditione contra hostes patriae suae, ex Dysenteria laborans obijt. Viz. 28. die Ianuarij. Anno Dominj. 1595.
Fluctibus & bellis qui tot discrimina rerum
Sustinuit, Patriae ductus amore suae;
Appulit aeternae iam tandem Pacis ad oras
Dracus, & aeternae praemia Pacis habet.
Eidem.
Qui freta lustrasti sub vtro (que) iacentia Phaebo,
Quae (que) sub ambobus sunt peragranda Polis;
Drace, tibi superas iam Caeli gratulor oras,
Sed doleo nostras te moriente vices.
Eidem.
Maximus Hispano-Mastix, ipsi (que) Philippo
Qui timor & terror per mare nuper eras,
Drace iaces: sed adhuc superest Essexius heros,
In patrios hostes qui quo (que) Dracus erit.
Omnibus, qui Patriam conseruârint, adiuuerint, auxerint; certus est in Coelo ac definitus Locus, vbi beati aeuo sempiterno fruantur.
Cic. in som. Scip.
Fortunata igitur mors Francisci Drake, quae naturae debita, pro Patria potissimum est reddita.