CONCLAVE IGNATI: Siue EIVS IN NVPERIS INFERNI COMITIIS INTHRONISATIO.

Vbi varia De Iesuitarum Indole, De nouo inferno creando, De Ecclesia Lunatica instituēda, per Satyram congesta sunt.

ACCESSIT ET APOLOGIA PRO IESVITIS.

Omnia Duobus Angelis Aduersariis, qui Consistorio Papali, & Collegio Sorbonae praesident, dedicata.

Typographus Lectori.

AVTOREM quaeris? Frustra. Ignotior enim est Paparum olim Parentibus. Si tamen coniectandi pruritu labores, habe à me quod de illo amicus, cui librum legendum miserat, ad me scripsit? ‘Euul­gari ista noluerat Autor: indignum ratus tam re ipsa seriâ grauique quàm eâ quàm in alio, ante edito, libro sibi proposuerat, seruaratque grauitate, ad hoc scriptionis genus descendisse. Ego contra, acies instruxi meas; hinc ar­gumenta, inde exempla eduxi. Proposui ingentemEras­mum; quem, etsi vnum è nostris Praedicantibus eum ap­pelletScribanius Iesuita, in suis tamen libenter numerat Coccius.In Contro fol. 106. Eius autem Sarcasmis, huiusque generis velitatio­nibus, non minus debere Ecclesiam nostram fatentur Aduer­sarii, quàm ipsiLuthero strenuè in acie dimicanti. In mentem etiam ei reuocaui, quàm hoc sit ipsisPapistis familiare; quidque hoc in genere feceratRebuccus trans fuga, tam in illis libris quos Salmonees appellare voluit, quàm in altero Cubale des Reformés nuncupato, cu­ius si non Autor, certè Apologista fuit. Nec illo, hocin ge­nere, inferior, quisquis fuit, qui Macer dicitur: qui disser­tationem de tremenda illa in Venetos Pauli 5.excommu­ [...] [...]

[...] è corporum ergastulis egressorum,etiam & aliquando eorum [...] [...] in co [...]as [...]olentes, aut viuis se immiscentes viderunt, Ideo omnes viscerum terrae meatus, omnes omnium gentium & [...]lorum incolas mihi repentè familiares factos. Tali aliquo vsum Or­ [...] ad [...]ures accommodato puto Robertum Aquinat [...]m, cùm profi­ [...]am Christi in cruce pendentis Orationem excepit. Tali etiam, qui Sermo­nem Christiin laudem patris sui Iosephi habitum, Adriano Sexto dedicauit. Suburbia autem Inferi (de vtroque Limbo loquor & Purgatorio) fateorme ita negligenter praetergressum, vt nec viderem: ad noua enim, nec ante de­tecta, auidè rapiebar. Purgatorium autem cùm iam per annos ferè 50, in Ro­manae Ecclesiae aliquibus angulis, à nonnullis credi videri possit, (ab eo scilicet tempore, quo Vaticinia Homeri, Virgilii, caeterorumque Papista­rum Patricharum, Concilium Tridentinum implere voluit, & non vna [...] ­substantiatione contentum, aliam etiam statuere in animum induxit, vt Fabulae scilicet in Dogmata mutarentur) nimia diligentia indignum mihi pro [...]us videbatur. Ad penitiora igitur progressus, vidi locum secretiorem, ipsique Lucifero ferè proprium, ad quem ineundum iis tantum ius erat; qui ita aliquid noui in vita moliti fuerant, vt & antiquitati barbam velle­rent, & dubia & anxietates, scrupulosque in [...]cerent, & post inuectam quiduis opinandi licentiam, [...] 6. cap. 39. tandem prorsus contraria iis quae ante sta­tuta fuerant, statuerent. De quo loco, aliquâ nos noticiâ dignatus est Lucifer, cùm abhinc annis amplius ducentis, in epistola sua ad Cardinalem S. Sexu, ei promittit locum in inferiori parte sui aeterni chaos, palatio suo. Hic de supremo loco adhuc litigare visi sunt Bonifacius Papa tertius, & Maho­met. Ille de veteri religione expulsa, hic de noua inducta gloriatur: vter­que magnum diluuium. Sed Mahometum, tum quia aliquid veteri Testa­mento dare videtur, tum quia quasi Coepiscopo vsus est Sergio, in Alcorano concinnando, litem perditurum metuendum est; quia satis Lucifero, su­premo iudiciliquet, (quomodo enim id eum lateret, qui id Papae in men­tem insinuarat?) Bonifacium non solum polite iam Israeleticam in testamen­to veteri extructam, demolitum fuisse, cum viam Pontificibus sterneret, super ceruices regum ambulandi, sed & ab omni exemplo & coadiutore abstinuisse, cum nouum hoc, quod ipse Gregorius (Papa non adeo insi­piens, nec modestus nimis) nomen abhortuit, vsurpare satagebat. Ad­de etiam quod Bonifacio accedunt quotidie noui aduocati: nam post e­meritos fere Franciscanus, [...] libro [...] lib. 2. ca. 2. quorum in vna acie, in vno capitulo, viderat eorum magister Franciscus 6000. milites, qui cum adhuc eo viuo, in Ty­rocinio militabant, 18000. daemonum inauxiliis habuêre, non parum Ie­suite [Page 7] [...] in suis [...] 100000. alumno­rum fouent, [...] [...] fuerit ordo Benedicti, vt de eo dicatur, [...] esse & fonticules, [...] Epist. illum [...] Cardinales, 1600. Archiepi­scapos, Episcopos autē [...] Ecclesia approbatos 50000. Itaque ab eo Gregorii [...] auctas fatendum sit: parum tamen est, si ad Iesuita [...], [...] Typos infirmiores, imperfectioresque, Franciscanis conferantur. Etfsi igitur Mahometum Nouatoris nomine di­gnum consent, [...]aque in [...], nec Bonifacius fortasse inferiorem, ab eo tamen ad nostra tempora, omnes ferè qui eius haeresin sequuti sunt, in vnanimi­tate & concordia ociosa steriles degunt, ne quid noul se produxisse glo­riari possint: cùm à Bonifacio excitati sui successores, foecundiores semper extirerint, & noua peccata, nouas Indulgentias, Idololatrias, & Regici­dia genuisse, nemine id negante, manifestum sit. Quamuis igitur ad loca inferni vulgaria humiliaque Turcas aeque ac Papistas turmatim descendere piè credi potest, ad locum tamen istum honorificentiorem, & insignibus Nouatoribus reseru [...]tum, frequentior sanè Papistis aditus est: ideoque de­sperandum Mahometo erit, nisi Imperatores Christianos imitatus, subsel­liis à Papae pedibus contentus (vbi adhuc sedes) esse velit. Ad hunc au­tem locum accedere laborant, non solùm qui in rebus animam directè spe­ctantibus aliquid innouarunt, sed & qui inscientiis, aut moribus, aut ali­qua in re, quâ animae facultates exerceri possunt, aut ad pugnaces, & rixo­sas controuersias excitari. Modo enim veritas amittatut, quo id fiat modo non interest. Perrarò autem reperiuntur huius loci portae, nec fere nisi in­teruallo saeculari. Tantum autem mihi indulsit fatum, vt tum temporis ad­fuerim, & candidatos omnes, quique introitum ambiebant, ipsumque Lu­ [...]iferum, qui in Cameram exteriorem, vt ipsos suas causas agentes audiret, exierat, conspexerim. Protinus autem vt crepuitianua, vidi Mathemati­cum quendam, qui ante totus in hoc fuerat, vt Claudium Ptolomaeum inue­niret, irrideret, in tenebras de [...]ruderet, erecta facie, constanti gressu, ad fo­res accedere: pedibus manibusque, ipso pene neque Lucifero, clamare. ‘Mihíne occlusae, cui peruii omnes coeli? qui & ipsi terrae anima fui, mor­tumque dedi? Noui autem ex hoc, Copernicum fuisse. Etsi enim de eius vita nihil mali audieram, tamen dum in mentem venit, Paparum asseclas, nomen & poenas Haeresis ad omnia fere extendisse, iisque adhuc vtebar e­go perspicillis Gregorianis & Bedanis, per quae,Bellar. de Pur­gat li. 2. c. [...] etiam Origi [...]es, optime de Ecclesia Christiana meritus, ab aliquo visus est in inferno fuisse, non haerebā amplius, quin statim Copernicū esse agnouerim. Cui Lucifer, Quiā tu? Etsi n [...]ex hac ipsa audacia dignus ingressu videaris, & etiā in inferis nouū au­sus es tamē & caeteris hic distantibus, parem (que) fortē expectantibus, tibi e­ [...]

[Page 10] [...] fuit & [...] stabili [...]em. Volui enim ex incertis, laceris, lacuno­ [...] [...] [...]eis omnia periculosè [...]aurir [...]. In quibus probandis, [...] cadauera effecti? Cumque in illa tempora inciderim, [...] paradoxis abundabant, quorum fere omnium centrū erat & [...], quae tum f [...]emere incipiebat, lues venerea, certam eius facilem (que) curationem omnibus spondebam, ne quenquam à libidine absterrerem. Cumque omnia ferè venenosa ita à natura comparata sunt, vt sensibus i­psis ingrata se perfacile prodant, & praecaueri possint, per me factum est, vt som [...]ta hac qualitate proditoria, tutò exhiberi possint, nec tamen lan­guidi [...]s officium praestent suum. Haec omnia per Mineralia fateor tua exequ [...]tus sum, ignibusque tuis; nec tamen de praemio desperandū, quan­doquidem harum innouationum primus tibi minister fuerim, & instru­mentum. Obseruabat iam in fronte Luciferi exortam tempestatem I­gnatius. Erat enim ipse eiusdem cum illo temperamenti, & illi vtique compatiebatur. Vt igitur illum à Paracelso liberaret, Noli, inquit, puta­re tibi hic licere ad nominis mensuram Orationem protrahere. Faten­dum est, te magn [...], & magno Luciferi ministro digna ausum; cum & arte tua hominem in Alembicis generari posse & confici gloriatus es, & etiam immortalem fieri. Nec dubitandum est, quin e [...] Commentariis tuis, in lib [...]o [...] sacros, in quibus prorsus ignatus eras, multi errandi ansas & oc­casiones arripuerint. Ideóne tamen ad penitiora haec loca tibi patefacien­dus aditus? Quid ex ipsa asse cutus es medicina, quod nos Jesuitas la­cet? Etsi enim à Ribadeneyra nemo è nostris exhibeatur, qui de [...]e me­dica scripserit, quantum tamen ea in facultate valeamus, testem appel­lo Pontificem maximum, Bulla 18. in [...] de mai [...]st. Eccl. m [...]lit. cap. 7. qui nobis priuilegium concessit medicinam exe [...]endi, eoque nomine morientibus assistendi, quod aliis Monachis de [...]egatum est, quibus enim animus tradiderat, corpus de [...]egaret? Cùm autem & potestatem, ipsam quoque medicinae scientiam pe [...]tiam­que per Bullam suam omnipotentem in nos transtulisse iure pu [...]a [...] po­test, cùm praesertim qui finem alicui concedit, media etiam ad finem necessaria, ex regulis iuris concessisse semper credatur. Liceat autem ve­ra coram te, Imperator horrende, profari. Metallis istis, regni tui [...]he sau­ris, visceribusque male abu [...]untur isti, profanantque. Quid enim te medicamenta iuuant? Mollis certè res est, & foeminea medicina. Cùm enim nulli Medicinae insit à natura▪ vt sanguinem ed [...]cat, [...] Theor. [...] cap. 2. longè à studiis no­stris amonenda erit. Cur autem ad morbos propellendos, vitámve protra­ [...]endā quae tua sunt adhiberentur? Nónne aequū est, fratri & Collegae tuo Pontifici Romano, qui in superficie terrae tuae dominatur, regnum (que) tuum quotidiè auget, haec à te subsidia ministrari? Illi debetur au [...]um, illi gemmae [Page 11] in gremio tuo delitescentes, quibus Principes terrae per proceres ma­gnatesque suos ad eius [...] uia, mandataque capessenda, illaqueare possit, & inescare his prae [...] temporibus, cum ferè vbi (que) pristina iura & vectigalia ei passim denegentur. Illi ferrum, metallaque minus gene­rosa, ad machinas cōficiendas, illi mineralia ad venena nata, illi nitrū de­betur, & pulueris tormentarii elementa omnia, quo reges, regna, aulas, fora, tribunalia, demoliri possit, & deuastare. Nec etiā Nouatoris gloriā verè meretur Paracelsus, cuius doctrinam, ad antiquissima tēpora refert Seuerinus, alii (que) eius sequaces. Satis igitur tibi satisfactum putes, si Le­gioni Medicorū Homicidarū, Principum in peccatis veneno sublatorū, mulierumque fucis & facierum medicamentis lasciuientium, quorum quotidie ex Academia tua, ingens ad nos aduolabit numerus, praefi­ciaris.’ Sorte sua contentus, loco cedit Paracelsus; succedit Machia­uellus. Qui cum Ignatii procacitatem, proteruiamque animaduerterat, qui in Aduocati Regis munus, non vocatus, se insinuarat, indignam Florentino ratus hanc stupidam Copernici & Paracelsi patientiam, homi­num Germaniam suam redolentium, tela aliqua venenata in Arsenati suo Italo confecerat, in emeritum istum Pampelunae militem, Gallo spani­cum Hybrida, proiicienda. Cùm autem videret, Luciferum semper eius dicta approbare, mutauit è re nata subitò consiliū; aliam (que) mentē induēs, ad Ignatium ipsum vni Lucifero secundū, orationem vertere statuit; tā vt ea arte eum demulceret, quàm vt Lucifero cum suspectum redderet, ne per honores titulos (que) speciosos Ignatio oblatos, acceptos (que), ipsius honor nubē aliquam aut eclipsin pateretur, aut ille homines politicos, & rerū ciuilium peritos, ad suas partes attrahendo, res nouas in regno suo moliretur. ‘Ita i­ta (que) locutus Machiauellus: Horrende Imperator, tu (que) eius Daemon vigilan­tissime, Ignati pater, qui & huius Aulae Archicancellarius, & Praesul sum­mus summae Synagogae, (nisi & hic quo (que) Romana Primatū suū obtinere credenda erit liceat mihi antequā ad meipsum descendā, quaedā de stu­penda vestra sapiētia, huius (que) regni politeia, meditari, profari, admirari. Meminisse digneris, summe imperator, quādiu à passo Nazareno solitariā quendam sterilem (que) vitam, & Eremiticam degere coactus sis. Tandem autē qui tuus in coelestibus imitandis semper mos suis) ex nimio amore tuo, tibi genitus est filius dilectissimus, qui tibi stat à dextra Ignatius. Ex vtrisque autem procedit Spiritus, à vobis in mundum missus, qui Mitra & Coronis insignitus, Ecclesiam vestram militantem gubernat. Eius autem filii, quos aut in terra reliquit Ignatius, aut posthumi nati sunt, quam rectè cum Spiritu tuo Pontifice Romano, viri Aequiuoci dici possunt. Nec eo solum sensu Aequiuoci, quo Legati Papae in tuo Conci­tio Nicaeno dicti sunt aequiuoci, quia idem sentiebant, idem loqueban­ [...] [...]

[Page 14] [...] tuum [...]gnouerit, nec etiam [...] quide in eandem eum habuisse & de Deo sententiam, eoque [...] hic [...]i deberi locum; Paganis etiam, & Gentilium idolo­ [...] superiorem. Inest enim in omni Idololatria falso que cultu, aliqua Religio aliquid etiam peruersae simplicitatis, & quod humilitatem sa­pinà quibus iste longè abfuit, cùm penitus Deum esse animo negauerit. Quia autem haec seriò putauit, & vera esse quae affirmabat, credidit, non illis adaequandus erit, qui verum Deum satis edocti, in eius inimici ca­stris tamen militarunt. Nec nobis vitio verti debet, quod aliquando in Exorcismis malè à nobis audias;Flagd. Damo. [...] Haereticum, Ebriosum, Susurronē, Bestiam scabi [...]sam te vocemus, Elementa ne terecipiant coniuremus, indissolubilē da­mnationem, cruciatum (que) mille millies solito maiorem minitemur. Haec enim extacito pacto inter nos fieri satis nosti, & ex mysteriis, huic Neophytae, & in Synagoga nostra, Catechumeno, minime patefaciendis. Quod etiam de Aqualustrali, & de Agnis Dei, quae te horrere prudenter fingis, agno­scendum est. Quibus certè si inesset vis aliqua, corpora morbis, animas peccatis, elementa Daemonibus, impressionibusque malignis purgandi (vti ex versibus Vrbani quinti cum suis Agnis ad Gregorium Jmperato­rem missi satis apparet) aequum certe fuisset,Summa Bulla­rii, verbo A­gnus Dei. vt in illos versus vires suas exercuissent, &, si non Haeresibus, at saltem Barbarie purgassent & Soloe­cismis, ne nihil in illis verum esse Haeretici dicerent, nisi quod in fine ha­betur, ‘Pars (que) minor tantum tota valet integra quantum.’ Quae auté in Exorcismis, praeter alios, ausi sunt nostrae familiae homines, priuilegio speciali tribuendum est, quo nobis licentia datur, Daemonia­cos de te quauis interrogandi; cùm alii omnes ad éa solum quae rem na­tam spectant, negotium (que); quod prae manibus habent, miserè obligen­tut. Quod priuilegium, etsi nec à Vicario tuo, Pontifice Romano, nec à te certè manasse puto, laudandus tamē Cottonus noster, qui cùm de quae­stionibus seditiosis Daemoniacae proponendis interrogatus esset, vt se liberaret, tale priuilegium ementiri ausus est, & audacia inaudita, no­uoque falsificandi genere Luciferi Chirographum sigillumque (ab eo enim solo proficisci potuit) effingere. Porro extra hanc in Exorcismis libertatem, quam tibi semper nos exhibeamus humiles & mancipatos, non aliunde quaetendum est,L [...]ttera di Bie­go Torres. quàm exactis peruanis, vbi de Barcena no­stro legitur, eum, cum profunda nocte, sine teste eum in cubiculo salu­tarataliquis è tuis Angelis, protinus è Cathedra surrexisse, locumque illum Diabolo, quem longè se digniorem praedicabat, resignasse. De in­iuriis autem Pontifici Romano, ab hoc Fl [...]rentino illatis, etsi permulta di­cenda [Page 15] essent, [...] animus eius dignosci potest, quod [...]imina vulgaria, pop [...]ia, ca [...]to que viro indigna [...]attribuat. Genus accusationis est pa [...]c [...]us laudare: & eius dignitati de [...]ahitur, cuius cùm laudes exig [...]as proferim [...]s, omnia (que) tamen dixisse videri volumus, ma­iora reticemus. Viderat fortasse iste Catalogos aliquos Casuum Reserua­torum, qui quotannis à Papis augentur; putauitque ideo Papas ea pec­cata reseruasse, vt ea soli patrarent. Sed aut ignatus est, aut illis iniquus nimis. Illinc licentiam peccandi populo ademisse censendi erunt, qui Concubinas non tantum dari patiuntur,Dist. 3 [...]. [...]. sed aliquando iusserunt: qui­que meretricibus partem patrimonii sui S. Petrum debere volunt [...] Mu­lieres (que); infami illo nomine meretricum onerari nolunt,Ibid. [...] S [...]app [...] de [...] non [...] cap. [...]4. donec 23000. hominum admiserint. Cuius etiam Religionem professi, Academicos meretrices in domo retinentes expelli vetant, quia praesumendum (aiunt) Scholares sine Meretricibus nolle viuere. Illéne à piaculis alios absterrere velle putādus, qui ita illorū securitati prospicit, vt docear in omnibus se­cundae tabulae praeceptis,Sum. Angel. ver. Pap [...]. [...]. totiusque legis moralis posse à se dispensari: nec ea Decalogi praecepta principia dici posse, nec conclusiones necessario à primariis deductas? Ideoque (vti semper hoc docendi genus coluit) ex­emplo Regulam illustrauit, & de sorore ducta dispensationem dedit? quique in vno suo horreo, vrbe Roma tot reposuit indulgentias, vt ne­mini difficile sit, vna aliáve hora 100000. annorum inde expromere remissiones? Quam luculentus huius liberalitatis Pontificiae testis est Leo X.Priuileg [...] mendican. [...] qui dicentibus semel Orationem Dominicam, & nomen Iesu (absit horror à verbo) ter iterantibus, 3000. annos concessit? Quam profusus aut Dispensator aut Calculator Bonifacius, qui tot in vna Late­ranensi Ecclesia Indulgentias agnoscit, vt nisi à solo Deo numerari non pos­sint. Quid quod non solum plenaria deturipsis Franciscanis, sed & eo­rum parentibus; etiam & in eorū habitu moriētibus, etiam & id petenti­bus, etiam & illo post mortem indutis, etsi non petierant; & quin (que) an­norū indulgentia habitū osculantibus. Et tandem Clemens 7. priuilegio vni Ordini dato, (quod iam, vt & omnia alia, Iesuitis cōmune factum est) locum aliquem iis subiectum visitanti, aut si eum locum nequeat alium quemuis, autsi nec id possit, etiam illud volenti, Indulgētias omnes im­pertit concessas & conceder das in orbe vniuerso. Et quamuis verum sit si in illis Indulgentiis, certa pecuniae summa determinetur (quod plaerun (que) fit) pauperem qui id praestare nequit, etsi satis de peccatis doleat, nullum tamen inde consequi boneficium, easque Gerson vocate au­sus est fatuas & superstitiosas, quae pro vna Oratione enunciata 20000. annorum largiatur, tamen Pontificum animum liberalem, [...]

[Page 18] [...] Coronae, nouae aureolae contexuntur. Dolenda igitur semper [...] infirmitas Lay [...]ae, & Borgia, quia Paulo 4. & Iulio 3. oblatum Cardi­ [...]um respuebant: [...] (digna enim hoc loco, & hoc conuentu, ea as­sertio videtur) nam & in sacrificiis apud antiquos Romanos tibi im­molatis, victima quae reluctabatur, semper reprobari credita est: id­eoque meritis laudibus decorandus Bellarminus, qui ex nouo Cardi­nalatu, nouum genium sumens, retractationes edidit, & loca omnia quae in eius scriptis in fauorem Principum deflecti potuerunt, castiga­uit. Haec autem omnia missa faciamus. Satis enim nos nouimus inter nos. Ea verò quae à se gesta esse gloriatur vir iste, in re politica omnes, antiquos, modernos, praetergressus, pensiculatius perpendamus. Quā ­uis magnos in re aliqua eum progressus fecisse quis putabit, qui ita in primis mediisque haerebat, vt cùm Pontificem Romanum viderat, no­uerat, ad Daemonis tamen notitiam non peruenit. Scio autem quo se perfugio tueri conabitur: in infinitum scilicet dari non debere progres­sum alicubi consistendum, acquiescendum. Nec etiam plura admitti debere media, cùm per pauciora res expediri possit. Cùm igitur ei per­spectum fuerat Pontificem Romanum omnium malorum causam extitis­se, primumque motorem, maluit ibi acquiescere, quàm Daemonem agnoscendo, nouam Tyrannidem introducere, faterique Papam etiam Daemonis iura vsurpasse. Quam certè opinionem si quis adhuc tueri velit, per nos liceat. Erit tamen nobis argumentum ingenii non ita per­spicacis, si quis ita Pontificem, neglecto Daemone, suspiciat, imagi­nemque sine relatione ad prototypum, colat. Quam autem futilia, quàm nihili sint, quae in libros suos congessit, hoc manifestum reddit, quod in omni Religione, in omni disciplina aliquis in eum insurrexit, nec quis illum vindicare aggressus est. Nec hoc ideo dicimus, quia ideo minus mala ea putanda censemus, sed quia minus artificiosa, & ad finem in quem diriguntur, minus valida. Non ita nos, non ita pro­gressi sumus: ea enim arte praecepta nostra his in rebus condita sunt, & condita, vt cùm à nobis ad illaqueandos stabiliendos (que) nostros profe­rantur, Ecclesiae doctrinae & opinionis communioris speciem reueren­tiamque iis induamus. Cùm autem ab aduersariis ad concilian dam nobis inuidiam, aut infirmiores absterrendos producantur, humiliori sorte contenta sunt, & in locum seriemque priuatarum opinionum se­cedere non dedignantur. Canonesquè ipsi nunc splendidi mitraque & tiara insigniti incedunt, & ex ipsa Cathedra diuinum sonant, vim­que oraculorum obtinent; nunc autem laceri oberrant, mutili (que) clau­dicant, & claustrale quiddam aut Eremiticum murmure incerto susur­rant; aut quasi ex pulpitis in aures populi praecipitati; aut à Conciliis [Page 19] producti quae vel abortus passa sunt, partusque ediderunt ante inani­mationem, Papae scilicet assensum, aut iam vitâ destituta sint, etsi diu sa­na fuerant vegetaque, ad ciuilia negotia non pertrahenda iudicantur. Nunc nobis stellae fixae, & firmamento haerentes, nunc autem planetae sunt Canones. Nunc in omnibus loquitur ipse Papa, nunc autem Au­tores, è quibus excerpti sunt. Inde variè de Gratiano nostro philosopha­mur: nunc illi honorem dignitatem (que) Adamantum, & gemmarum no­biliorum attribuentes, quae inde nitorem & firmitatem consecutae sint, quod quasi ex Atomis, particulisque minutissimis conflentur, nunc au­tem montem ex arena vndique congesta agnoscimus, & fundamento recipiendo prorsus ineptum. Fateor certè patres nostri ordinis, ex iu­uenili quadam ferocia, qua tum temporis omnia audebat, (vix enim ex Ephebis excesserat) male Concilium Tridentinum adduxisse, ad regulas certas, & definitiones statuendas, à quibus recedendum non fuit. Sed certè recedendum est; nec dissimulari potest, tam nostri Ordinis scri­ptores, quàm Dominicani, in hoc bello, tragoediaque Romae excitata, De Gratia & Arbitrio à castris Tridentinis transfugisse.Vide [...] Nec enim quae à no­bis scripta sunt ita firma rataque esse volumus, vt ab aliis, dummodo nostri sint Ordinis, immutari nequeant. Ita qua vsus est Daemon-Ioannes licentia in liberando Rege Regno (que) Britanniae à periculo depositionis,Apol▪ [...] ▪ cap. 3. (quia nulla in cum lata sententia) Canonibusque multis, quos alii in eum intonandos putarunt, cùm tandem regnum illud hoc opio nostro satis fuerit stupefactum, licebit nobis eosdem Canones ad pristinum vigo­rem restituere, regnum (que) ita sopitum, aut innato suo calore, id est, bel­lis intestinis, aut externis remediis acquisitis, ex letargia sua excitare. Securitatem enim omnem qua gaudent Principes, ex nostra habent in­dulgentia, canonumque remissa interpretatione, priuilegia sunt, quae cùm à nobis emanarunt, vitamque acceperint, à nobis imminui, reuo­cari, iugulari possunt, eodem prorsus modo, quemadmodum Maria­nae licuit, à Concilio Constantiensi recessisse, licuit etiam Cottono, Maria­nae partes relinquere. Quod tamen solis nostris, quibus datum est tem­pora nosse, & arcana, licere volumus. Videmus enim ipsos Sorbonistas, qui Papatum Aristocraticum sibi constituere videntur, etsi opinionem Marianae euertere satagebant, ab eius tamen nomine caeterisque Iesui­tis prudenter abstinuisse. Modestia sane quam in iis non sperabam, qui dum & in terris fui, Decretum contra me ediderant. Nec tamen nihil patientiae meae, prouidentiae (que) tribuendum, [...] , fol. 39. qui vires eorum agnoscēs, infantiam (que) nostram, responsionē omnem & exagitationē meis interdi­xi. Nec enim tam Herculei eramus, vt in incunabulis serpētes extinguere [...]

[Page 22] acerbitate intonuit Baronius, vt frustra aliquid adiicere cona [...]er ego, et­si [...] Imperator) linguâ loquerer. Nomen enim Adulteri­ [...] vocat, & Turrem Babel: Regique, cui ipse subditus, nisi à nomine [...], ruinam minatur. Interim Tyrannum esse statuit, & Bulla [...] quotannis excommunicatum. Hoc autem vno erga omnes se tue­tur,R [...]sp. ad C [...]rd. [...]. Nescit zelus imperiosus parcere saltem Deo. Quem tamen zelum, & à Mundato Papae, & à Iuramento Cardinalitio inflammatum dicit; quibus omnibus instructus, in Monarchas insurgit. Nec aliam fe­rè ob causam, Bellarminus noster regimen Monarchicum tantis lau­dibus effert, quàm vt à tanta dignitate saeculares omnes arceantur, so­lique Ecclesiae ea vindicentur. Bene igitur Rebullus quidam, (qui iam huic regno innotescere laborat, cùm calumniarum in Ministros Gallos Ecclesiaque ibi constitutas satur, etiam in Regem exterum po­tentissimum calamum stringere, & signa conferre ausus est) bene in­quam, & perquam accommodatè Baronium & Bellarminum, Clypeum, Eusemque Ecclesiae Romanae vocat.Salem [...]n [...]s. Gratulor illi sanè de Titulo Ensis no­stro Ordini indulto; tam quod post omnes illorum verborum [Ecce duo Gladii] interpretationes, ad temporalem iurisdictionem in Pa­pa stabiliendam, à nostris acquisitas, ab aduersariis autem sublatas, elisas, irrisas, nouam suppeditasse videtur, & per duos Gladio, Papae excommunicationem, Jesuitarum Regicidia intimasse; quam quod no­bis supremam illam dignitatem reseruauit, vt quemadmodum Deus Paradisum suum Ense Ignito munire voluit, ita & nos Ecclesiae nostrae finibus insistamus, non solum vt Cherubin ille, flamma ferroque in­structi, sed & nupera inuentione, puluere bombardico: de cuius Autore, an Monachus scilicet fuerit, Daemónve, miror cur litiga­rent Antiquarii, cùm vnum sint. Vt autem nefando Imperator) i [...] plaerisque rebus id semper conatus es, vt Eum imitareris, ita in nobis id egregiè assecutus es. Cum enim Reformationem Ecclesiae suae aggrederetur ille, in tua etiam te idem tentare decuit. Ideo­que Franciscanos tuos (operarios certè, artificesque ante nos natos, non contemnendos, per Capuchinos reformasti: hos etiam per Re­coletos. Cùm autem & in ipsa Ecclesia Dei, nonnulli in hac Reforma­tione eousque progressi sunt, vt non solum humores cum periculo peccantes, sed & omnem p [...]ritudinem, speciem & ornatum exime­re, spiritus vitales cum sanguine vitioso simul exhaurire, maciem indu­ce [...]e, & spasmum tetatumque febre curare tentarent,Hippocrat. l. 4. Apher. 57. tu tibi de esse noluisti, sed antiquorum tam Circumcellionum, quàm Assassinorum ingenium in nobis reformasti, & ad altiora audēda excitasti. Nec enim in Circumcel­lionum ferocia consistimus, cùm alios ad mortē nobis inferendā lacessi­mus, [Page 23] & prouocamus, nec in Ass [...]norum, qui ad Reges qui per eos tran­libant occidendos, op [...]m [...]: nam sponte, gratis, vbique id perpetramus. Et que madmodum reipsa, à nemine nos vinci patimur, ita & Mysticis Mystica opponimus; & ne Canon ille, Ne quis Cleri­cus cultellum cum cuspide portaret, [...] 41. prophetica aliqua relatione nos respice­ret, praeceptum nostris dedimus, vt Cultelli eorum frequenter acuantur, & ad vsus semper parati sint. Exuspices enim sumus, prophanis longè so­lertiores; nec enim exta brutorum animalium inspicimus,Regul. [...] Cap. [...] Refect [...]. sed ipsarum animarum exta, in Confessionibus, & exta Principum in proditioni­bus; quorum corda nobiscum esse non ante credimus, quàm ea videa­mus. Sileat igitur loquaculus iste Secretarius; librosque suos eo ho­nore affici, contentus sit, quo Ephemeridas & Calendaria anniuersaria dignatur Mundus, quae certis locis temporibusque accommodata, ibi alicui breui vsui inseruire possunt. Eiusque Sectatorum regulae omnes, ceu Synodorum Prouincialium Canones, vbi condita sunt, reci­piantur; nostrae autem, quae vniuersum mundum p [...]uagantur, per­meantque, Conciliorum Oecumenicorum vicem habeant, vigoremque retineant. Loco autem aliquo inter Gentiles insigni, potiatur iste, mo­do à nostris abstineant. Nec solum de modernis loquor, cum nostros dico; vix enim vnquam in Romana Ecclesia defuere Monachi, qui Machiauellum longè superarunt. Longa certè mihi videbatur Ignatii Oratio; & de corpore tamdiu relicto metuebam, ne aut putresceret, aut certè fracescere, & sepulturae tradi posset. Nolui tamen discedere è scaeua, donec peracta fabula sperabam, si quid corpori accideret, Iesuitas, quibus miracula familiaria sunt, & quorum famae studiosus in hoc negotio mihi videbar, commiseratione erga me vsuros. Vt autem aliquando videram

Aut plumam, aut paleam, quae fluminis innatatori,
Cum ventum ad pontem fuerit, qua fornice transit
Angusto flumen, reiici tumidéque repelli;
Duxerat at postquam choreas, at (que) orbibus vndae
Luserat, à liquidis laqueis, & faucibus hausta
Fluminis in gremium tandem cedit, reditumque
Desperat spectator scaenae;

Ita Machiauellus saepe se erigens, saepe repulsus, tandem euanuit. Ego autem in facie vul [...]uque Luciferi haerebam. Deprehendi illum ita erga Ignatium affectum, ac Principes, qui quamuis Officiariis iis inuident, exi­miam opes conquirendi licentiā, tamen de illis queri non audēt, ne populo eos reddant odiosos. Passus igitur Lucifer est Infernū nouum, Diabolū scil. popularem, gloriosum, & sine dubio res nouas moliturum. Voluit igitur in

[...]

[Page 26] [...] [...]mnum suum auge [...]enti▪ [...] In [...]mnes igitur angulos [...] [...]; & longiustemorum, [...] conscius, de egregio aliquo er [...]a huc regnum merit [...] suo, [...]. Animo autem recolebat [...] Nerium, Ordi­ [...]emene totum, cuius institutor fuerat▪ Congregationem scilicet Oratoris, ideo praecipue à Pontifice Romano erectos, auctos, priuilegiis honoratos▪ vt assiduis de Vitis Sanctorū, [...] Ecclesiasticarum, orationibus ad populum habitis, ita [...] ho [...]os iis conc [...]liar [...]tur, vt [...]nd▪ Iesuitarum tor [...]ens, & com [...]unis erga [...] superstitio sanguidior paulo, tepidiorque redderetur. [...]am enim de illis metuere ipse Papa coeperat; coeperant enim & illi paradoxon suum spargere. De Confessione & Absolutione per literas, & intern [...]cios exhibenda, eaque arte omnium Principúm arcana ad se trahere: tentau [...]rant etiam & Monarcham magnum Italiae inhiantem contra Pon­tificem solicitare, cui articulos quosdam, de [...]o reformādo obtulere. Gau­dent autem mutua sibi exempla esse Papa & Lucifer. Quod igitur fecerat ille in Medio, in Infero regno hic tentare aggreditur. Accersiuit igitur Philippum Nerium; animique in illum propensi aliqua signa edidit. Stu­pidior autem erat Nerius, quàm vt ea [...]itè interpretari potuit. Vidit ta­men ea Ignatius, & priusquam Lucifer ad apertiora descenderet, aut tantos hac in re progressus faceret, vt (cum honoris eius constantiaeque semper ratio habenda fuerit) nulla ratione à proposito suo ab duci posset, aut a­uerti, cito opponendum, re adhuc tantum non integra existimauit. ‘Se iam videre, dixit, Luciferum minus cum Philippo versatum, quàm cum Jesuitis, qui nesciret quàm apertum ei hostem se professus fuerat. Nec enim solumIn vitae N [...]rii, fol. 107. Visiones omnes re spuit,Fol▪ 108. iussitque quendam conspuere in faciem B. Virginis, cum ei apparuit, quia Daemonem esse putabat,Fol. 212.ali­umque Medici specie moribundo insidiantem depellebat,Fol. 22 [...]. nec facilè adducebatur, vt quemquam à Daemone vexatū crederet, sed etiam,Fol▪ 19. cùm ei tres Daemones in via occursabant, non exotcismis, non signo Crucis eos dignatus est, sed simpliciter neglexit & praeteriit. Alios fortasse ad Religionem excitabat, ipse autem in saeculo tum mansit; adeo vt me memini,Fol. 26. eum Campanam seu Tintinnabulum vocitare solitum, qui cùm ipse foris maneret, alios alliceret. NecFol. 313. qui Congregationem eius sequuntur, Voto aut Sacramenti vinculo se obstringunt; nec quid­quam, de quo ei gratias referat hoc regnum noui,Fol. 16 [...]. nisi quod Ba­ronium adscribendos Annales impulit. Nerius autem ad haec omnia mutus, quasi de alio dicta. Historiae certe suae, eorumque quae de illo scri­buntur, ignarus prorsus aut oblitus. Ausus autem est ipse Lucifer (patien­tia [...] vix impetrata) eius partes suscipere, eousque progredi, vt dicere [...] vereretur, Baronium, Bozium, aliosque ex hoc alueo Nerii profe­ctos, [Page 27] liberiori, [...] Principes stilo vsos, ‘Papae in regna omnia directae [...] consuluisse, fortius propugnasse, quàm qui meticulosi [...] [...] maiestatique tantae causae conue­ [...]iat, rem aggressi, vias obliquas▪ ambages perplexas, & ex variis raris­que circumstantiis inutiles, [...] fectantes Bellarminianam, sunt commenti. Omnia aut em ista ab ist [...]ab alumnis suis edita, Nerio deberi vt radici poma. Ignatius autem cùm eum videret partes omnes agere, Iudicis, Aduocati, Testis, priori insistens consilio, rumpendam Ora­tionem putauit, he cùm merita Neru decantasset, ad praemia obligare­tur. Quid autem, clamat Ignatius, fecit iste, quid perpetrauit, ei [...]sue sequaces, in speculationibus, in praeparatoriis semper exercitati? Li­bri isti de Iurisdictione Papae scripti, quid aliud sunt, quàm Medico­rum de morbis disputationes, aut de medicamentorum compo [...]endo­rum modis; qui cum in libris delitescunt, dum nemo ad aegrum pergit, morboque medicinam accommodat, quid ex illis boni, quid emolu­menti? quam partem, quod membrum corporis languentis aggressi sunt isti? quo in Regno, humores in Papam peccantes, igne ferroue expulerunt? Quam Remp. in Anatomiam dissecuerunt? quod scele­ton ad posteros erudiendos confecerunt? Hosce morbos, verbis prae­dicationibusque, ceu carmine & incantationibus curari posse sperant? Si autem hoc honore inde dignus putabitur, quia ex eorum scriptis ali­quid decerpi posse videtur, quod ad hoc negotium accommodati que­at, cur Bezam, cur Caluinum, caeterosque eius generis hîc in Infernis non haberemus? in quorum libris nonnulla inueniuntur, quae huc tor­queri possunt. Sed cùm nec ad Monarchias extirpandas collimarunt, nec Canones aut Aphorismos ad res omnes accommodandos, sed circumstan­stantiis incertis obnoxios ediderunt, nec quid aliàs in Principes durius statuerunt, nisi vbi supremam potestatem in populo, aut Ephoris rese­disse opinati sunt: nec hanc etiam potestatem in principem irruendi, aut à priuato arripi, aut ei delegari posse dicant, nec ideo quisquam ex eorum discipulis in vitam principis sui aliquid peregisse se glorietur; vi­demus hunc locum iis semper fuisse occlusum. Fuere sane ex illis (etsi illis hunc honorem inuideam, vt cum Knoxio, Goodmanno, Buchanano numerentur) qui nostros aemulati, reip. tranquillitatem perturba­runt, Principibasque iniquiores extiterunt, nec suo apud nos in hoc regno aliquo loco carent. Sed cùm nihil, nihil suis manibus per­egere, nec inde se excusare possunt, quia minus valebant, (quid enim aut Clementis aut Rauillaci viribus tribuendum est, aut quid, eius ausibus, qui vitam suam negligit, in mediis castris imperi­um?) ad hanc secretam sacratamque Cameram vix aspirant. [...]

[Page 30] [...] Mater diceretur, quid n [...] foeminae à nobis imbutae Matres [...] dici possint? Cur non ingenio foeminarum fidendum nobis [...], cum & aliquando Ecclesia nostra Foeminae Pontifici se credide­ [...] Qui autem ita felices in foeminarum gratia aucupanda putamur, vt ideo nec foeminis liccat domos nostras ingredi, nec nobis, Curam Monia­lium suscipere, Regul. Iesuit. fol. 73. ibid. fol. 47. quique per omnes Indias gratiam earum & benignitatem experti sumus, aut saltem (tam quia is mos antiquis Haereticis in opinio­nibus suis insinu indis, quā quod iis qui artes nostras norunt valdè cre­dibile illud semper putauimus) in literis suis anniuersariis de hoc glo­riandum putarunt, & aliquid vero addendum, quibus id muneris da­tum est, cur de hac Regina male nobis ominaremur, quae etiam moti­bus est & passionibus non infrequenter obnoxia? Saepe in absentia solis languet, saepe in Eclipsi deliquium patitur, & in articulo mortis posita videtur. Tum peragendae erunt partes nostrae, tum artes exer­cendae, & quicquid volumus extorquendum. Experiendum etiam quid Carmina & Incantationes in eum valeant. Quae enim poetae di­ctabant, nec vera ipsi putauere, nos vera esse & mysteriis referta saepe experti sumus. Nec certè aliquam in mentem reuocare possum foemi­nam, quae aut spem nostram fefellit, artesue elusit, vna demptâ Elizabe­tha Angla. Cui etiam id ignoscendum fuit, quia foeminam penitus exuerat; cuius praecipuam dignitatem, scilicet, vt mater fieret, cur exo­ptaret, cui sine vxoris, matris (que), aut aliis ea indignis titulis foemininis, is aliunde successor praeparatus fuerat, qui diutius à regno detineri non debuit. Horum autem principum de honore cum haec loquor, homo iis inimicissimus,’ non alio me furore impulsum sentio, quàm cum bruta ta animalia hostiam adorasse, à nostris dicuntur. ‘Nec certè volens Eliza­bethae Manibus lito; (àquo verbo irridendo, cùm à Rege Britanniae pro­latum fuit, vtinam abstinuisset Personius noster, cùm & idem verbum vsurpauerit alter è nostris, dum Garneti inimicos increpans, Beati Gar­neti Manibus eos insultare dicit.) Nec tamē ab omni innouatione libera Elizabethae fuit; adeo enim obsoleuerat antiqua Religio, vt eam ad pristinam dignitatem reducere, eam renouate, quaedam innoua­tio fuit. Eaque arte, sexus infirmitatem (si quid in hac re patiebatur) eludebat; cui enim parum foeminae inerat, parum Innouationis satis e­rat. Sed nec etiam proprie Innouationem dicere hanc ausim, ne Lu­thero, caeterisque procul à nobis in coelis exulantibus, aliquid in hunc locum iuris deberi faterer. Procliuiorem autem, ad Innouationes no­stras, Reginam Lunaticam fore speramus. Diu enim cum illa perquam familiariter versatus est Clauius noster; quid ab initio fecerit, quid fa­ctura sit, quo modo erga vicina regna, caetera astra, mundosque tam va­gantes, [Page 31] quàm firmame [...] [...] queis cum soedeta, coniugia, so­cietates ineat, qúot [...]ue [...] etur, modo [...] adsint Ephemerida [...] perspectum habet. Maior antem est quàm qui Regina [...] Lunaticae, aut à Consiliis inser­uiendae, aut à Confessio [...]ibus quod nobis v [...]lius donari possit. Nec in re tantilla tantus homo depe [...]dendus. Nec enim alium habemus, ad Solem, Mundosque alios transmundanos delegandum. Illum igitur ad maiora reseruabimus. Herbestus noster, aut Busaeus, aut Voellus (qui so [...] ex nostris aliquidin Mathematicis so valere, scriptis testantur) quamuis insipidi putenter, & puer [...]les, indigni ramen non erunt, qui & Lunaticae huic Ecclesiae Catechismos accommodate, eius (que) progressus a­spectusque obseruare possint. Etsi enim & Garnetus Clauium magistrum habuit,Eude [...]non [...] Apolog. [...] Garnet [...]. patum tamen in scientiis profecit, sed Bellarmino (altero etiam eius praeceptore) imbutus, eiusque Dictatis plenus, ad politica anhela­uit▪ Sedibus ibi defixis, hoc certè non parum dignitatem nostram au­gebit, quod in lite [...]i [...] ad terram de mittendis si tamen non tota ad nos euanescat Ecclesia Romana miracula quaenis effingere semper nobis licebit. Quod & ex [...]diis nec infeliciter certè tentauimus; donec v­nus è nost [...]is,Acosta de pro­cur. Indo [...] lib. 2. cap. 9. simplicitate & ingenuitate Christiana magis quàm Iesui­tica, miracula ibi non fieri dolendo agnoscit. Certè satius nobis fuisset, omnes quinque fratres Acostas ex nostro Ordine expuisse, quàm vnum eorum hoc in nos opprobrium euomuisse. De his viris enim è nostris,De stud I [...]sui [...] ­abstrus [...] qui scilicet vera, nimis tamen cruda fatentur, verè Gretzerus noster di­xit, Nullum corpus sine suis excrementis esse. Huic autem Contemplatio­ni, futurique Imperii politeiae constituendae, non est nunc nobis (etsi admodum gratum sit) indulgendum, nec tu in his occupationibus am­plius detinendus. Scribat Amplitudo vestra; Consilium exequatur Pon­tifex; accedat Luna quandocunque vobis visum fuerit. Interim quasi diuersorio, mihi vtiliceat interiori ista camera. Etsi enim Gregorius Pa­pa perpetuo dolore stomachi, & pedum ab Angelo percussus est,Bellarm. [...] gat. l. 2. c. 8. quia precibus suis, Deum ipsum ad Traianum ex inferis liberandum, & ad coelos transferendum compulerat, ideoque Deus, ex ote Gregorii, omni­um successorum sponsionem accepit, neminem eorum id amplius au­surum, in me tamen reuocando, nullum Pontifici imminere potest pe­riculum, tum quia nec de me cogitasse in hoc pacto putari potest Deus, de quo ipse nunquam cogitauerim, pactumque inde irritum reddatur, tum quia nec ita violetur sponsio, si non in Coelum, sed ab Inferno ter­reno, ad Infernum Lunaticum transferendus sim. Plura addere vetuit rumor, de quo dixi, vndique in crebescens: Luciferoque percontanti quid causae, responsum, Animulam ad oras Inferni appulisse, qui Ponti­ [...] [Page 32] [...] consentire potuit, non tamen [...] consantan [...]umque? Aduolat igitur [...] irruit, & sede exuit. Eum autem pari passu comi­ [...] [...] si eum desereret, ipse sua sede pe­ [...] [...] [...]edeo, quod’

[...], defacta rore
Et [...] tepefactasole,
Excutit somnum, Tremulam Coronam
Erigit Herba.
Quae prius languens, recidens, recurua,
Osculunt terrae dederat, Iubar (que)
Denegatum tamdi [...], nunc refulgens
Solis anhelat.

Animae aduentu satis refotum est. Haec autem quae videram, saepe mente recolens, quàm scilicet eleganter & concinnè in omnibus sibi mutuo re­spondent Roma & Infernum, cui videram Papam in inferno à Ie­suita sede spoliatum, fuspicatus sum idem eos & Romae conaturos.

Apologia pro Iesuitis.

TAndem ad Apologiam pro Iesuitis accedendum: id est, de illis silendum. Fauet enim illis, quisquis de illis tacet. Nec certè cuiquam, diutissimè locuto (etsi e [...] Oceanus Clepsydra es­set) vnquam deerit, quod de eorum, flagitiis addere possit. Si cui quid huic Apologiae subtexere visum fuerit, per me liceat: tri­bus quatuórve versibus spatium relictum videt. Paradoxo ta­li satis. Nec totum, Iungius, Scribanius, Gretzerus, Richeomus, Cy­donius, ali [...]ve Apologiis assueti, bello (que) (quod aiunt) defensiuo pe­ne macerati (modo Vera & Bona de Iesuitis dicant) occuparent: [...] nec se hoc solamine tutentur, ipfum Catonem, quadragies & quater, causam dixisse. Nam & toties absolutus est: Quod de Iesuitis negant Parlamenta tam Anglica, quam Gallica. Cui autem breuior quam par est, haec videatur Apologia, totum librum pro Apologia interpretari potest, ex illa ipsorum Regula, maximum [Page 33] Innocentiae argumentum esse [...] ab Euangel [...]. Hâc autem dum adhuc alicubi viribus a [...] nocendum polleant, [...] gaudeant Apologia. Futurum breui, vt, cum quemadmodum à Venetis spoliati, detrusi, in Galliis ventilati, & exagitati fuerint; ita & à reliquis Principibus deserantur, ipsa eorum imbecillitas eis fiat Apologia, reddanturque necessario innocui; quodque de Curribus falcibus instructis dixerat Vegetius, Iesuitis accommodetur, primò terrori fuis­se, post derisui.

FINIS.

LECTORI.

Iesuitarum Daemonem credo operae insedisse: vnde aliàs tot errata? No­stra autem hic corrigimus: sed quando Iesuitae sua?

Pag. 3. lin. 17. Rebuccus, pro Rebullus. Ibid. 19. Cubale, pro Cabale. 5. 27, Hymnus, pro Hymnos. Ibid. Alanda, pro Alauda. 5. 31, iis deus, pro iisdem. 7. 8, Francisa­nis, pro Franciscanos. 8, marg. 81. pro gi. 9, 37 Cunale, pro Canale. 10. 31, Iuris, pro Veris. 12. 31, perducere, pro perduxere. lin. 33, accersitus, pro accersitis. 13. 34, taci­ta, pro Tanta. 14 19, missi pro missis, 43. tibi, pro vbi. Ibid. marg. Diego, pro Biego, 15 8. Illinc, pro Illíne. lin 14, peccatis, pro piaculis. l. 39, pro largiatur, largiantur. 19. 23. nobis, pro vobis. 21. 28, dele Regni. l, 29, Dimidium, pro Dimidiam.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.