AD CAP. 1. Fraternam Communionem inter Evangelicas Ecclesias restaurandam ADHORTATIO; In eo fundata, Quòd non dissentiant in ullo Fundamentali Catholicae fidei articulo.
CAP. I. De incommodis & occasionibus harum discordiarum, unà cum remediis strictim indicatis.
QUod de clarorum virorum discordiis olim dixit Orator, id nos de Ecclesiarum verè dicere possumus;Cicero. Non alios solere esse illarum exitus, nisi aut universarum interitum, aut victricium in reliquas injustum dominatum. Sperandum est inter Ecelesias Evàngelicas nullam esse quae affectat in caeteras dictatorium imperium: at valde tamen metuendum, nè diuturnis hisce ac funestis contentionibus (quod Deus avertat) suum omnes accelerent interitum. Praesentem [Page 42] illarum statum gemunt pii; & ex clade nonnullarum conjecturam faciunt quid periculi immineat universis, nisi magno suo malo edocti tandè aliquando sapere & paci conciliandae ex animo studere incipiant. Nam dum pugna haec gliscit inter fratres, praebent hostibus suis perpetuam gaudendi & in omnes ecclesias insultandi materiam; nec gaudendi tantùm & insultandi, sed nocendi & opprimendi opportunitates suppeditant infinitas. Neque suis rectè consulunt, qui ob controversias fortasse nunquam inter doctos terminandas, etiam ipsos indoctos agitari volunt & vexari dissidiis sempiternis. Si in hoc Scholastico pulvere eruditi soli cum eruditis luctari possent, minus indè sequeretur incommodi: sed minimè obscurum est, vulgus Christianorum utrinque ad partes & pugnas vocari: quorum animi simul ac minimè necessariis controversiis implicantur, à maximè necessariis novae obedientiae fructibus & charitatis officiis avocantur. Quinetiam aequioribus Papistis atque ad lucem Evangelicam oculos aperire incipientibus haec Evangelicorum certamina remoram objiciunt, nè se nostris Ecclesiis adjungant, quas aut non posse aut (quod pejus est) cùm possint nolle tamen inter se conjungi animadvertunt. Vix denique agnoscere videntur Evangelium esse potentiam Dei ad salutem omni credenti, qui ob hasce [Page 43] nuper natas ccntroversias secessionem faciunt ab aliis Ecclesiis Evangelicis, quasi de omniū Christianorum salute esset desperandum qui exactam de hisce controversis dogmatibus scientiam nondū sunt assecuti.
Ad me quod attinet, sentio non multum interesse, utrùm traditiones non scriptas cum sacris Scripturis ex aequo copulemus, an controversias nostras cum solida & perspicua doctrina Evangelii sub eadem salutis necessitate cognoscendas & credendas omnibus Ecclesiis obtrudamus. Cavendum itaque est, nè dum Pastores Evangelici ex utraque parte jubent suos ab altera recedere tanquam à tabernaculis hominum impiorum aut haereticorum,Num 16.26. irruant interim & irrumpant in utrosque lupi Romanenses, atque pertrahant in speluncas suas non oves solummodo sed quandoque etiam & pastores. Si pacatis & fraternis animis de controversis quaestionibus inter se disceptare possent Theologi, aliquid boni, aut saltem minus mali, indè ad Ecclesias redundaret: At cùm tot annorum experientiâ sit compertissimum, illud vix aut nè vix quidem fieri posse, satius esset omnia haec certamina consopire quàm certando tot ecclesias in frusta discerpere & dilaniare. Nam quae fuit antiqua Hilarii querela, ea totius Christianae Ecclesiae jam esse potest; Dum propter haec alter alteri anathema esse coepit, [Page 44] nemo penè Christi est. Cùm in omnium oculos incurrant haec atque hisce graviora incommoda ex dissensione Evangelicorum orta, quaeramus quid potuit inter doctos, prudentes, pios viros tam acerbas & noxias contentiones ab initio parere, quid partas alere & indies corroborare, quid ut ad posteros etiam tanquam bona quaedam haereditaria transmitterentur persuadere.
Causam sive occasionem potiùs hisce nostris certaminibus praebuit ipsa rerum divinarum & supernaturalis scientiae conditio. Nam sicuti facile est animis illuminatis & sanctificatis prono fidei obsequio amplecti omnia ad salutem cognitu necessaria quae de Deo, de Christo, de credendis & agendis traduntur perspicuè in sacris Scripturis; ità velle ulteriùs in mysteria fidei penetrare quàm par est, velle consequentias rationis nostrae ministerio indè deducere, velle eas fundamentalibus articulis annectere, res est difficultatis & periculi plena, atque controversiarum & contentionum occasio necessaria. Impossibile est etenim ut in illis quae opitulante humano discursu colliguntur non dissentiant saepenumero, non subinde errent humana ingenia. At nemo interim rationis suae inventa & opera non exosculatur, tanquam prolem pulchram, & ex ipsis Scripturae visceribus enatam; aliorum [Page 45] autem ratiocinationes & illationes, tanquam deformes & ex corruptae rationis lacunis emersas, detestatur. Ità fit, ut dum homines, in mysteriis fidei speculari multa cupiunt quae in Scripturarum speculo clarè conspici nequeunt, segetem uberiorem contentionis quàm cognitionis indè nanciscantur. Huic malo aliquid remedii afferret, si utriusque partis Theologi meminisse velint, utcunque omnes articuli fidei Catholicae plani sint & perspicui, ac quasi majusculis literis in verbo Dei descripti, ità ut à currentibus legi possint, quae tamen ex hisce humani intellectûs negotiatione inferuntur, varia esse & multiformia, adeóque plerunque involuta ut ab oculatissimis Theologis discerni nequeant. Confidenter ita (que) inniti debemus sacrarum Scripturarum pronunciatis; at consequentiis nostris indè deductis non ità confidendum. Bene ex Ambrosio Lutherus;Luth. Tom. 1. in disp. pag. 413. B. & C. Facessant Dialectici ubi credendum est piscatoribus. Nam in mysteriis fidei majestas materiae in angustias rationis seu syllogismorum includi non potest. Unde idem Lutherus sapienter nos monuit, ut in hisce rebus quae superant captum rationis humanae caveamus ab etymologia, analogia, consequentiis & exemplis.
Ipsa etiam humanae cognitionis imperfectio (praesertim cùm accesserit perfectae scientiae nostrae falsa opinio) necessariam [Page 46] praebet perpetuis contentionibus occasionem. Nos omnes in parte tantùm cognoscimus, in parte res divinas apprehendimus: Ex ea igitur parte quâ non cognoscimus, quâ non apprehendimus, cogitare debemus nos aequè facilè ac alios posse decipi.Aug. De Civit. Dei, 15. 5. Si perfecti essemus, boni & boni inter se pugnare non possent: nondum autem perfecti possunt; imò non possunt non pugnare, nisi hujus imperfectionis suae perpetuò memores sint. Ut itaque dissidia vitentur, ab omnibus divinum illud Apostoli monitum est semper recolendum,Rom. 12.3. [...]. illud etiam adjungendum, Ut aliter atque nos sentientes aequo animo ferre discamus, atque Deum assiduè oremus ut revelet nobis nondum bene notam veritatem. Interim autem,Phil. 3. in eo ad quod pervenimus, eâdem regulâ incedamus omnes, & alii in alios bene affecti simus. Haec esse verissima & utilissima non possumus inficias ire: Sed cur, hisce concessis, indies nihilominus augentur controversiae? cur magìs magísque pugna recrudescit? Si quod res est dicere liceat, inest omnibus mortalibus inordinatus amor sui & suorum inventorum ac placitorum. quod vitium in causa est ut minimè percipiamus falsitatem opinionum à nobis semel conceptarum, nec veritatem ab aliis ostensam [Page 47] in animum admittere dignemur. Periit siquidem judicium postquam res transiit in affectum; & nostram qualemcunque, August. contra Julian. lib. 1. quia nostra jam facta est, praevalere volumus sententiam. Ubi regnat haec [...], (quicquid prae se ferunt) majore studio Scripturas coaptabunt Theologi ad opiniones suas, quàm è contré; & fundamentales Christianae fidei articulos obtorto collo rapient ad suffulciendum dogmata sua non-fundamentalia. Huic morbo epidemico si quis medicamentum reperire posset, controversias multas, contentiones omnes (acerbas saltem illas & hostiles) sedatas illico videremus & consopitas. Sed (quod deplorandum est) sui amore nimium abreptos Theologos longiùs provehere solet aura popularis & inanis gloriae studium quàm ipsi ab initio aut voluerunt aut fieri posse cogitarunt. Nam hoc malo vexati humana & divina omnia vexabunt, potiùs quàm se deceptos, pugnae pertaesos, aut ab antagonistis superatos fateantur. Imò nisi vincere & ante currum suum ducere adversarios possint quasi per triumphum, stat illis sententia perpetuo & internecino bello Ecclesias Evangelicas collidere. Non me latet, studium veritatis ac Divinae gloriae obtendi ab omnibus; sed inanis gloriae cupiditate nimis multos accendi ad haec praelia continuanda, utinam liceat negare & simul verum dicere. [Page 48] Vix profectò credibile est, illos quos latere non potest quantum detrimenti ex hisce Evangelicorum dissidiis ceperint respublicae, Ecclesiae, animae pretiosissimo Christi sanguine redemtae, posse habere inter contendendum oculos in gloriam Dei solummodo defixos. Scrutentur itaque conscientias suas ex utraque parte fervidi disputatores, nunquid hasce controversias & Ecclesiarum dissensiones faciant perpetuas, nè decedat aliquid gloriae Divinae, an potiùs nè desit gloriolae suae apta & perpetua materia. Alias horum dissidiorum occasiones & causas non vacat commemorare: de unica tantùm quae illas fecit quasi haereditarias paulò fusiùs dicendum est; quia nisi Deus Ecclesiarum Evangelicarum misertus novam mentem Theologis indat, hoc faciet eas proculdubio sempiternas. Insedit opinio multorum piorum ac doctorum Theologorum animis, ea quae versantur in controversia inter Evangelicos tanti esse momenti, ut qui in illis errare deprehendantur, fundamenta fidei Catholicae & salutis humanae convellere imò evertere convincantur. Hinc dum utrique veritatem à suis partibus stare habent persuasissimum, persuadeant quoque sibi necesse est ab adversariis ipsa Christianae fidei fundamenta oppugnari & labefactari.Jonae 4.9. Quod itaque olim Jonas Deo dixit, Se rectè facere quòd usque ad [Page 49] mortem irascatur ob succisam suam hederam, id illi dicere solent,CAP. 2. Se bene facere quòd usque ad mortem contendant cum hostibus Evangelicis ob eversa (ut ipsi autumant) humanae salutis fundamenta. Non est mirandum viros bonos hâc opinione imbutos à pace & fraterna communione cum talibus ineunda vehementer abhorruisse. Quandoquidem igitur tam diuturnae dissensionis haec princeps causa meritò sit habenda, abducamus paulisper à receptis opinionibus mentis nostrae aciem, & quid de Fundamento, quid de Fundamentalibus sentiendum sit, sedatis affectibus disquiramus.
CAP. II. De significatione horum vocabulorum, Fundamentum, Fundamentale, quae faepenumero in hac dissertatione occurrent.
AVerborum explicatione ordiri oportet qui in rerum ipsarum cognitione errare nolit. Nam rectè Plato,In Cratylo. [...]. Fundamenti igitur vocabulum est metaphoricum, ab aedificantibus sumtum; at (que) denotat illud totius structurae Firmamentum in imo positum, quo sustentatur aedificium, quóque subducto corruit protinus & in frusta dilabitur.
[Page 50]Quandoquidem igitur Ecclesia Civitas Dei, Psal. 122. et 47. Domus Jehovae appellatur, habeat necesse est fundamentum aliquod, cui dum superincumbit & innititur salva maneat & incolumis, à quo si recedat & resiliat, illico pereat & in nihilum redigatur. Perspicuum itaque est, cùm de Ecclesia à Deo fundata loquimur, id Fundamenti nomen ac naturam habere quo sustentantur omnes ejus partes, & à quo firmitatem ac salutem suam mutuantur. Atque ut in magno aliquo aedificio singulae partes non habent idem robur aut eandem pulchritudinem; imò nonnullae quandoque videri possunt aliquantulùm inclinatiores in ruinam, quae tamen adhuc subsistunt & Fundamento suo adhaerent: ità in diffuso hoc spirituali aedificio, quam Dei Domum sive Ecclesiam Dei vocamus, magna est particularium Ecclesiarum differentia. Nonnullae etenim pulchriores sunt caeteris & firmiores, quia Fundamento suo meliùs & arctiùs conjunguntur; nonnullae deformatae aliquantùm & labefactatae, quia Fundamento suo non ità firmiter adhaerent: omnes tamen quae à Fundamento nondum divulsae sunt, ejus beneficio & virtute sustentantur, & cum firmioribus ac pulchrioribus aedificii partibus connectuntur.
Ex hisce paucis non obscurum est, quale sit illud quod Fundamenti nomen sibi [Page 51] vendicat, cùm de Ecclesiis loquimur. Videamus jam qualia sint quae, retentâ ejusdem metaphorae ratione, Fundamentalia à nobis appellari solent. Hoc illud vocabulum est quod Theologis in toto hoc Pacificationis negotio procurando maximum facessit negotium. Hîc autem imprimis observandum est, longè alio modo fundari aedificium materiale, quod ex lignis & lapidibus exstruitur, atque fundatur aedificium spirituale, quod ex arboribus & lapidibus vivis, id est, ex hominibus ratione ac voluntate utentibus, aedificatur. Nam in hoc vivo & animato aedificio nihil habet debitam conjunctionem cum Fundamento, aut ullam firmitatem à Fundamento, nisi mediante actu Rationis & Cognitionis eidem copuletur, ac mediante actu Voluntatis eidem inhaereat & obsequatur. Illa igitur rectè censentur & vocantur Fundamentalia, quibus cognitis Christiani possunt cum suo Fundamento habere conjunctionem salutiferam, & quibus non cognitis aut creditis nullo modo possunt. Pari ratione si voluntatem spectemus, illa practica dici debent Fundamentalia, quibus observatis sive factis manere possumus Fundamento nostro conjuncti, quibus spretis sive neglectis non possumus. Sit itaque quantumvìs imperfecta Christianorum scientia; si tamen haec Fundamentalia sciunt & credunt, non [Page 52] erunt ob defectum intellectûs à suo Fundamento separati. Sit quantumvìs imperfecta Christianorum justitia; si tamen haec fundamentalia faciunt, non erunt ob defectum bonç voluntatis à suo Fundamento alieni. Tanti momenti cùm sit apud Deum coaptari & conjungi huic Fundamento nostro, ut vitam ac salutem omnibus hunc in modum conjunctis polliceatur, nobis valde cavendum est, nè temerè hanc conjunctionem cuivis Ecclesiae particulari aut homini singulari denegemus, atque eâdem operâ omnem vitae ac salutis spem eidem abjudicemus.
Sed quia praeter metaphorica haec Fundamenti & Fundamentalium vocabula, alia quandoque usurpantur quae eandem vim habent, & eandem Ecclesiae ab alio dependentiam insinuant, de illis quoque breviter est aliquid dicendum. Quod igitur Ecclesiae Fundamentum dicitur quando aedificio comparatur, id Caput etiam dicitur cùm homini assimilatur, id Radix dicitur cùm arbori confertur. Caput vocatur non aliam ob causam, quàm quòd membra sibi unita sustinere, conservare spirituali virtute, & vitâ perfundere nunquam cessat. Radix appellatur eâdem planè notione, quia in omnes ramos sive surculos sibi insitos vitalem succum dispergit. Sicuti ergò dogmata Fundamentalia habentur quae ad Christianos Fundamento [Page 53] suo conjungendos sunt satìs efficaces & absolutè necessarii, ità Capitales articuli aut Radicales etiam appellari possunt quibus cognitis & creditis quaecunque mystici corporis membra possunt vivifico suo Capiti uniri, quicunque rami salutiferâ Radice suâ inniti & in eadem defigi.
Porrò, sicut non aptè dicitur Fundamentum quicquid utiliter adhibetur circa aedificium, sed quod ità substernitur aedificio ut absque illo sustentari nequeat, cum illo conjunctum & copulatum firmiter subsistere possit; ità neque propriè dicantur Fundamentales doctrinae quaecunque utiles sunt ad aedificationem promovendam, sed quae ità cognitu necessariae sunt ut absque eis nulla possit esse copulatio aedificii cum fundamento, iis positis possit haberi conjunctio falutifera etiamsi desint nonnulla quae ad perficiendam hominis Christiani scientiam requirantur. Cum Apostolo denique agnoscamus,2. Tim. 3.16. Totam Scripturam esse utilem ad docendum, arguendum, corrigendum, erudiendum quosvis Christianos in justitia, pietate ac veritate: sed quaslibet propositiones in Scriptura fundatas non vocamus dogmata Fundamentalia, quia ipsa metaphorae ratio & rei natura id prohibet. Tanneri stoliditas in re consimili fuit olim omnibus deridiculo, quando contendebat in Colloquio Ratisbonensi, Esse fidei Christianae [Page 54] articulum quicquid in Scriptura affirmatur; utpote, Quòd Tobias canem habuerit.
Sed nè diutiùs quàm par est in nuda verborum significatione tractanda immoremur, sit hoc fixum & stabilitum; Fundamenti & Fundamentalium denominationem iis solummodo rebus competere quae in ordine ad fundata sunt absolutae necessitatis & salutiferae potestatis. Hoc sensu triplicem Fundamenti distinctionem apud Theologos reperio. Est Personale fundamentum Ecclesiae, unicum & propriissimè dictum. Sunt Ministerialia fundamenta Ecclesiarum, sic nuncupata, sed non eâdem sermonis proprietate. Sunt denique Doctrinalia quaedam fundamenta, meritò sic appellata, quia non paucorum Theologorum opinione sed Catholicae Ecclesiae perpetuo judicio hunc honoris gradum meruerunt. Tota lis inter Evangelicas Ecclesias de hisce postremis instituitur: quam tamen componere non est facile nisi de hisce omnibus disseramus. Tantum est de vocabulorum notione & usu: Ad haec singula suo ordine tractanda jam accedemus.
CAP. III. CAP. 3. De unico Personali Fundamento Ecclesiae, Mediatore Dei & hominum Christo Jesu [...], deque vera cum illo conjunctione.
SApientissimus & humani generis amantissimus Deus fundare voluit Ecclesiam in aeternum permansuram,Isai 60.21. Matth. 16.18. & contra ipsas inferorum portas praevalituram. Talis autem esse non potuit, nisi niteretur fundamento solido & aeterno, & quod nullis viribus posset expugnari, nullis machinis labefactari. Non aliud itaque Ecclesiae suae fundamentum Deus ponendum indicavit quàm aeternum aeterni Patris Filium, Christum Jesum,Joh. 3.16. quem in mundum misit, ut omnis qui credat in eum non pereat sed habeat vitam aeternam. Hunc esse unicum Ecclesiae Personale Fundamentum, Prophetae & Apostoli unanimi consensu attestantur.Psal. 118.22. Isa. 28.16. Hinc à Davide Lapis angularis, ab Esaia Lapis probatus, pretiosus, in fundamento Sionis positus perhibetur.Act. 4.11, 12. Hic est lapis reprobatus ab aedificantibus, qui factus est in caput anguli. Et non est in aliquo alio salus. 1. Cor. 3.12 Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus.
Quod autem de Fundamento hoc unico dictum est, idem de unico Capite, Sponso, Radice Ecclesiae intelligi debet, déque aliis [Page 56] omnibus metaphoricis appellationibus quibus eadem dignitas Christi, eadem Ecclesiae dependentia à Christo significatur. Nam Christus [...] est unicum illud vivificum & salutiferum Caput Ecclesiae,Eph. 4.15, 16. Joh. 3.29. Hos. 2.20. Ephes. 5.26. Col. 2.7. ex quo totum corpus compactum & connexum est: Est unicus Ecclesiae Sponsus, qui habet sibi Sponsam, qui sponsavit eam sibi, ut in aeternum servaret, id est, ut sanctificaret in hoc seculo, gloriosam exhiberet in futuro: Est denique coelestis illa Radix Ecclesiae, in quo quotquot radicati sunt, coelum versùs crescunt, & in coelis perpetuò florebunt.
Personalis haec praerogativa adeò peculiaris est Christo [...], ut nulli alii possit convenire: Non Angelis; quia deest illis ea naturae conformitas,Heb. 2.11. quae intercedere debet inter Fundamentum & in eo Fundata, inter Caput & Membra illi conjuncta, inter Sponsum & Sponsam matrimonio justo sibi copulatam: Non [...], quia nemini mortalium propter naturae humanae imbecillitatem & corruptionem possibile est fungi officio Fundamenti, Capitis, Sponsi, in Ecclesia sustentanda, vivificanda, servanda: Non Deo ipsi in tremenda solius Divinae naturae Majestate considerato. Nam quamvis Deum agnoscamus Fundatorem Ecclesiae, Fundamentum tamen desideramus, ad quod appropinquare, propè accedere, [Page 57] nósque adjungere & quasi agglutinare haud vereamur. Dei autem Majestas in se considerata,Heb. 12.29 Isai. 33.14 non modò lux inaccessibilis est, sed ignis consumens. quis autem mortalium potest hahitare cum igne devorante? Neque igitur sub coelo neque in coelo aliud Personale Fundamentum habere possumus, quo mediante Deo ipsi reconciliemur & uniamur, praeter Verbum hominem sactum, Joh. 1.14. plenum gratiae & veritatis.
Sed quorsum haec de re perspicua & ab omnibus Evangelicis concessâ disputatio? Nempe ut hinc appareat, Ecclesiis particularibus quae retinent cum hoc Fundamento salutiferam conjunctionem alias Ecclesias nec posse nec debere renunciare fraternam communionem. Non miramur Papistas, qui praeter ipsum Christum aliud Fundamentum Personale, aliud Caput, alium Sponsum dederunt Ecclesiae, omnes Ecclesias abscindere & abjicere, quantumvìs fideliter & firmiter Christo adhaerentes, quae Pontifici Romano tanquam Fundamento, Capiti, Sponso suo nolunt adhaerescere. Nec moramur stultos eorundem clamores, quibus putant se perterrefacere posse Ecclesias Christi; Si super Petram Romanam fundati estis, lapides vivi estis & pretiosi; sin minùs, pumicosi & excavali. Si Pontificem Romanum Caput vestrarum Ecclesiarum agnoscitis, [Page 58] viva & vera estis Sanctae Catholicae Ecclesiae membra: sin minùs, mortua estis & planè tabida Ecclesiarum cadavera. Denique, si Papam amplexemini Sponsum, estis castae omnes & genuinae Ecclesiae: sin minùs, adulterinae & omnibus diris devovendae. Sic Romanenses. Non iniquo animo toleramus hasce contumelias & injurias ab istis qui somniant Ecclesias nostras à vero Fundamento disjunctas quia falso conjungi recusant. Verùm enimvero, siqua Ecclesia Evangelica alteram quam Christo inaedificatam non audet negare, audet tamen tanquam membrum putridum abscindere & à fraterna sua communione abjicere, est hoc in ipsum Christum contumeliosum, & in Fratres non modò nostros sed Christi injuriosum.
Ut itaque noscamus cum quibus Ecclesiis fraternam communionem retinere aequum sit, nosse oportet quaenam Ecclesiae judicandae sunt habere & retinere veram & salutiferam cum hoc suo Fundamento unionem. Non imus inficias, inter Ecclesias quae unico huic Fundamento inhaerent, alias aliis arctiùs & firmiùs posse adhaerescere; inter Ecclesias quae ab hoc Capite & Radice vivificantur, alias aliis sensum & succum copiosiorem posse haurire: sed ob hanc scientiae aut gratiae diversam mensuram non debemus nos à fraterna communione cum illis disjungere [Page 59] quos sperare possumus & debemus cum Fundamento suo salutifero adhuc manere conjunctos. Ad singulares personas quod attinet; Solus Deus, qui corda inspicit, nosse potest quis habeat quis non habeat internam, spiritualem, salutarem conjunctionem cum hoc salutifero Fundamento. At quod spectat Ecclesias integras (quantum hominibus scire & judicare fas est) utrùm Fundamento suo salutariter maneant conjunctae nécne, ex operationibus quae ab eisdem exerceri indies possunt & solent est statuendum. In quibus enim Ecclesiis illi actus omnes exercentur per quos homines Christo uniri, in Christo manere, & per Christum ad vitam aeternam perduci possunt, eos ab hoc vnico salutis humanae Fundamento alienatos & divulsos nemo affirmare aut cogitare potest.
Jam ut ab Infantibus ordiamur; In omnibus Evangelicis Ecclesiis administratur Baptismus in nomine Sacrosanctae Trinitatis, cujus beneficio tales in Christum inseruntur, & huic Fundamento suo ritè copulantur. Nam ad hosce quod attinet, quia nullo suo actu possunt se applicare Fundamento, Spiritus Sanctus per lavacrum regenerationis dignatur Fundamentum illis accommodare & applicare. Ab iis autem qui rationis capaces sunt & arbitrio propriae voluntatis uti possunt, requiruntur [Page 60] ad debitam unionem cum Christo faciendam & conservandam diversi actus tam intellectûs quàm voluntatis: Inter quos hi quatuor praecipuum locum obtinent; ad quos caeteros omnes revocare non erit difficile.
Primò, ex parte Intellectus requiritur actus Cognoscendi de Deo & Christo ea omnia sine quibus nec salutifera unio inter nos & Christum potest constare, nec gratuita inter nos & Deum Patrem reconciliatio. Quò spectare videntur illa verba Servatoris nostri,Joh. 17.3. Haec est vita aeterna, ut cognoscant te, solum verum Deum, & quem misisti Jesum Christum. Si qui coetus hominum exsistant qui hanc salutiferae cognitionis mensuram nondum sunt adepti, eos fatemur esse alienatos à vita Dei per ignorantiam quae est in illis, Ephes. 4.18. et 2.12, 13. & propter hanc ipsam cordis ipsorum caecitatem, utì ab Apostolo edocti sumus. At nulla ex Evangelicis Ecclesiis tantâ ignorantiae caligine obvoluta est, quin possint in illa Christiani Deum & Christum cognoscere quantum sufficeret ad vitam, si veritati in eadem praedicatae assentiantur.
Secundò, praeter hanc Scientiam sive speculativam Cognitionem de Deo & Christo, requiritur actus Credendi, id est, practicè cum fiducia recumbendi, in Christum cognitum. Concedemus ergò illas Ecclesias, sive coetus hominum in unum [Page 61] corpus congregatorum, apud quos Christus non ità praedicatur & agnoscitur ut possint homines Fide vivâ & justificante in ilium recumbere, utcunque nomen Christianorum induant, cum Christo salutis Fundamento nihil commerci habere. Tales sunt quae solvunt illam hypostaticam duarum naturarum in Christo Mediatore unionem,1. Joh. 4.23. sine qua nec habere possumus nec sperare salutiferam cum Christo & Deo Patre conjunctionem. In omnibus autem Evangelicorum Ecclesiis sic praedicatur Christus [...] ut minimè dubitandum sit innumeros verâ, vivâ & justificante Fide illum amplecti: Sunt ergò & manent huic Fundamento conjunctae sub illa ipsa formali ratione sub qua Christus humanae salutis Fundamentum potest hominibus conjungi ad gratiam ac vitam illis impertiendam.
Tertiò, ex parte Voluntatis, ab omnibus qui nolunt ab hoc suo Fundamento divelli requiritur assiduum verae Poenitentiae exercitium;Isai. 59.2. Luc. 13.3. absque quo necesse est nos per assidua nostra peccata à Deo & Christo disjungi & disterminari, ac in aeternum perire: E contrà, interveniente hoc perpetuo Poenitentiae exercitio, manemus fundati in Christo, reconciliati Deo, destinati coelo. In quacunque ergò Ecclesia ità docetur Evangelium, ità stabilitur salutis [Page 62] humanae Fundamentum, ut sperandum sit Christianos ab eadem institutos atque in eadem viventes credendo & poenitendo obtinere remissionem peccatorum & vitam aeternam, de illa Ecclesia pronunciandum atque sentiendum est, quòd Christo Autori, Fonti ac Fundamento gratiae & salutis verè conjuncta sit & maneat firmiter copulata.
Quartò, praeter Poenitentiae exercitium, ut constet haec conjunctio nostra cum Fundamento nostro, requiritur ex Fide & Amore Christi dimanans sincerum Obedientiae sive Novae vitae studium. Si desit actus Obediendi, deest Credendi, deest Diligendi, deest spes omnis tales cum Christo conjungendi. Nam quod Christus dixit,Joh. 14.15 Si diligitis me, mandata mea servate, perinde dicere potuisset. Si conjuncti estis mihi,Galat. 6.15. servate mandata mea. quia in Christo Jesu neque circumcisio valet aliquid, neque praeputium, sed fides quae per charitatem operatur. Quaecunque ergò Evangelicorum Ecclesiae ità comparatae sunt ut in illis illustrentur homines ad Cognoscendum Deum & Christum, permoveantur ad Credendum in eundem, avertantur à peccatis per actum Poenitendi, & subjiciantur Deo ac mandatis Divinis per actum Diligendi & Obediendi, hasce Ecclesias manere salutifero suo Fundamento conjunctissimas, minimè dubitandum est. Ad voluntates [Page 63] ergò omnium Ecclesiarum Evangelicarum inter se copulandas non mediocre vinculum afferre debet haec omnium cum ipso Christo salutifera atque indubitata conjunctio.Cap. 4.
CAP. IV. De fundamentis quibusdam quae Ministerialia fundamenta solent appellari, ac de officio & potestate eorundem.
QUamvìs Dominum & Servatorem nostrum Jesum Christum unicum Ecclesiae suae Fundamentum Personale agnoscimus, alio tamen sensu Fundamentorum nomen aliis tributum non negamus. Quibus quâ ratione hoc nomen tam augustum conveniat, quâ potestate utantur qui hoc nomine gaudent, deinceps inquirendum est.
Fundamenti ergò nomen quan doque ad alios transfertur, sed cum termino diminuente Non enim aliâ ratione Fundamenta dicuntur, quàm quòd ipsorum ministerio per praedicationem Evangelii Fundamentum illud Personale positum fuit, atque per continuationem Evangelicae praedicationis perpetuò in Ecclesia conservatum.
Inter haec Ministerialia fundamenta principem locum obtinent Prophetae & [Page 64] Apostoli. unde murus supernae Civitatis dicitur habere fundamenta duodecim, Revel. 21.14. & in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni. Superaedificati etiam dicuntur Christiani super fundamentum apostolorum & prophetarum. Ephes. 2.20. Hoc sensu Petrus & Paulus, hoc omnes Apostoli fundamenta ministerialia fuerunt, quia omnes tanquam peritissimi architecti in unico illo Fundamento jaciendo (de quo antè dictum est) egregiam operam posuerunt. Quando igitur Prophetae & Apostoli hoc honorificó titulo ornantur, id ad salutiferam potiùs eorundem de Christo doctrinam quàm ad singulares ipsorum personas est referendum. Horum longè major potestas fuit quàm succedentium Ministrorum, quia sic illustrati & gubernati fuerunt à Spiritu Sancto ut nullo modo, sive praedicando sive scribendo, errare potuerint. Sicuti ergò ipsius Dei & Christi, ità horum doctrinam certam, infallibilem, & planè Divinam cum Tertulliano agnoscimus: Nullus sermo divinus, De Anima. nisi Dei unius quo Prophetae, quo Apostoli, quo Christus intonuit.
Sed hisce Ministerialibus Fundamentis Papistae aliud adjungere conantur, quod Secundarium & [...] vocant,Bellarm. De verbo Dei, lib. 3. c. 10. sed reipsa Primarium & planè Divinum faciunt. Hunc honorem Jesuitae soli Pontifici [Page 65] Romano deferendum putant, quem ità Secundarium Catholicae Ecclesiae Fundamentum constituunt ut eundem unicum interim sub Christo esse Ecclesiae Fundamentum profiteantur. Sed non opus est de caduco hoc Fundamento & Capite tremulo multa dicere; quia unicum aliquod fundamentum Ministeriale, quale à Papistis confingitur, Scripturae non commemorant. Huc accedit, quòd omnes Ecclesiae Evangelicae, unà cum aliis idolis, foedissimum hoc Secundarii Capitis sive Fundamenti idolum ad talpas & vespertiliones abjecerunt. Nullam itaque potestatem in hoc Secundario Papistarum Fundamento agnoscimus ad fidem Christianorum sibi subjugandam: neque ab insania eos longè abesse putamus,Bellarm. Praefat. in lib. De Rom. Pontif. quando scribunt & contendunt, Romani Pontificis Potestatem & Infallibilitatem esse rei Christianae summam, ejúsque sententiam pro norma & regula fidei habendam.
Sed à Pontifice Romano ad Ecclesiam Catholicam veniamus; quae Fundamenti Ministerialis nomen meliori jure poterit sibi vendicare, quia singulorum fides videtur quodammodo in eam recumbere. Nam in hac ad finem usque seculi conservabitur & praedicabitur ea doctrina cui fidem adhibentes & obedientes Christiani Fundamento suo rectè conjungantur, & in illo vitam aeternam consequantur. [Page 66] Huc adferri solet illud Pauli ad Timotheum,2. Tim. 3.15. ubi Ecclesiam vocat columnam & firmamentum veritatis. Neque dubitare licet, in hac sancta Catholica Ecclesia quam in Symbolo credimus, veritatem Evangelii quatenus ad salutem credentium sufficit fuisse semper conservatam, fore semper conservandam. Nosse itaque quid ubique semper ab omnibus Christianis Ecclesiis traditum, receptum, promulgatum fuit, est nosse ea omnia quae valent ad salutem in Christo Fundamento salutis participandam. Haec autem Catholica Ecclesia per terrarum orbem diffusa, animo potiùs quàm sensibus externis objicitur. Quando igitur vocem Catholicae Ecclesiae audire cupimus, cogimur ad Ecclesiam quam vocant Repraesentativam, id est, ad Concilium generale, confugere. De hac itaque Repraesentativa Catholicae Ecclesiae imagine, déque ejusdem potestate Ministeriali breviter disseramus.
In Oecumenicis Synodis Ecclesiam hanc Repraesentativam optimè functam fuisse hoc Ministerialis fundamenti officio, testantur illa quatuor Concilia, Nicenum, Constantinopolitanum Ephesinum, Chalcedonense; in quibus Christi Divinitas contra Arium, Spiritûs Sancti contra Macedonium, unio duarum naturarum in Christo contra Nestorium, distinctio duarum naturarum contra Eutychetem, [Page 67] declarata, defensa & stabilita fuit. In hisce & consimilibus Conciliis quae in commune tractantur Christianae fidei dogmata, propter ipsam repraesentationem totius nominis Christiani, magnâveneratione sunt suscipienda. Nam ad hujus Repraesentativae Ecclesiae officium ac legitimam potestatem semper spectavit, necessaria & fundamentalia fidei Christianae dogmata à non-fundamentalibus distinguere & discriminare; ità tamen ut non transsiliat limites ab Apostolis & Primitiva Ecclesia positos, sive multiplicando sive minuendo haec Fundamentalia. Credibile enim est (quod Aquinas annotavit) Apostolos,2a. 2a. Qu. 1a. art. 7. resp. ad 4. aliósque qui fuerunt propinquiores Christo, pleniùs mysteria fidei cognovisse quàm nos qui sumus remotiores. quod Cajetanus ibidem agnoscit esse verissimum. Utcunque enim Apostoli ac Primitivae Ecclesiae Patres non fuerunt valde addicti Controversae ac Quaestionariae Theologiae, Salutiferae tamen, Necessariae ac Fundamentalis Theologiae fuerunt omni [...]m peritissimi.
Porrò, postquam Ecclesia haec Repraesentativa de Fundamentalibus & ad salutem Christianorum simpliciter necessariis articulis suam sententiam in verbo Dei fundatam propalasset, incumbebat eidem officium defendendi, muniendi, & quasi circumvallandi eosdem articulos contra omnes fraudes & insultus haereticorum. [Page 68] Solitum etenim est haereticis cuniculos agere in ipsa Christianae religionis fundamenta, dum verba articulorum retinent rem negant. Sic Ariani Christum Deum verbo tenus agnoscebant, at interim apud animos suos aliquid monstri alebant, quando Patri Coessentialem agnoscere noluerunt. Nam cui res nomini subjecta negatur, nomine illuditur. Licuit itaque repraesentativae Ecclesiae (id est, Concilio generali) ad sanum articuli sensum declarandum adhibere novum (sed aptum) vocabulum, atque adigere Christianos ad Christi Divinitatem sub hac verborum forma confitendam, Christus est Deo Patri [...]. nam esse Deum & esse Dei Filium si non sono tamen sensu idem sunt ac esse Deo coessentialem.
III.Postremò, non coarctamus potestatem Occumenicae Synodi, sive Ecclesiae repraesentativae, ad declarationem ac defensionem fundamentalium solummodo articulorum, sine quorum explicata fide nemo servari potest; sed fatemur extendi eam ad quaevis dogmata vera atque aedificationi animarum utilia. Imò hanc Ecclesiae sententiam & definitionem Excommunicationis mucrone ità armatam esse sentimus, ut possint ab externa Catholicae Ecclesiae communione separari qui Ecclesiae Catholicae definitionibus audent privatas suas opiniones pertinaciter opponere. Si tamen [Page 69] illud in quo erratur non sit ex fundamentalibus & absolutè necessariis, non est desperandum, posse aliquos qui justè arcentur ab externa communione Ecclesiae (Deo miserante & errores ex infirmitate intelligentiae ortos condonante) internam & salutiferam communionem cum suo Fundamento Jesu Christo retinere. Nam excommunicatio externa non est efficax aut infallibile signum interioris excommunicationis, Tom. 1. in Disp. pag. 374. ut verè Lutherus.
Quae diximus de Concilii generalis potestate, ea omnia de legitimo & libero Concilio ritè Ecclesiam Catholicam repraesentante intelligi volumus; non de talibus Conciliis quae mera mancipia sunt Pontificis Romani, atque eodem modo repraesentant Catholicam Ecclesiam quo simia hominem.
Sed quia Catholicam Ecclesiam in Concilium totius Corporis repraesentativum convocare, per tyrannidem Papae aliasque remoras est planê impossibile, ad explicandam particularium Ecclesiarum hac in re potestatem veniamus.
Si ergò Ministerialis Fundamenti nomen conveniat Ecclesiae repraesentativae sive generali Concilio, propter potestatem ministerialem quam habet in promulganda, explicanda, defendenda illa doctrina quae Christianos suo salutifero Fundamento conjungit, convenit etiam suo modo [Page 70] & gradu cuivis particulari Ecclesiae, qualis sunt Anglicana, Gallicana, Germanica, reliquaeque quae à diversis regionibus nomen sortiuntur. Nam quod Catholica Ecclesia in Concilio congregata potest & debet facere quoad omnes Christianos in veritate salutiferi Evangelii fundandos, id particularis sive provincialis quaelibet Ecclesia potest & debet facere erga suos.
Ab hoc officio Ephesina Ecclesia, cui praesidebat Timotheus,1. Tim. 3.15. vocatur columna & firmamentum veritatis; quia cujusvis Ecclesiae officium est tueri & sustentare veritatem ab Apostolis mundo praedicatam, eandémque populo commendare, explicare, ac in haereticos & falsarios censuras Ecclesiasticas distringere.
Sed nè particularis quaelibet Ecclesia autoritatem & potestatem suam Catholicae in universali Concilio congregatae aequandam opinetur, animadvertendum est, Primò, Particulares particularium Ecclesiarum Doctores in Synodo congregatos suas solummodo Ecclesias repraesentare, non externas; ac proinde nullam habere potestatem praescribendi aliis quid credendum, quid rejiciendum sit, multò minùs abscindendi eos à fraterna communione quam retinent cum Catholica, qui illorum decretis per conscientiam aut inscitiam non possunt assentiri. Par siquidem in [Page 71] parem non habet potestatem. Laudatur hac in re Cypriani aequitas, qui communicavit eis Ecclesiis quas in gravissimo errore versari putabat.Apud August. De Bapt. contra Donat. lib. 2. cap. ult. Idem, super gestis cum Emerit. Serm. Laudantur Ecclesiae Africanae, neminem judicantes, aut à jure communionis amoventes, sed in unitate manentes cum aliis Ecclesiis quae diversa senserunt & earum sententiae acquiescere recusarunt. Nunquam enim particularis aliqua Ecclesia suum honorem ità fovere debet ut unitati Ecclesiarum invideat, praejudicet, aut officiat.
Secundò observandum est, Particulares 2 Ecclesias (Saxonicas putà, aut Helveticas) posse ac debere suo ministerio subjectis Sū mam doctrinae Evangelicae quam publicè profitentur cōmendare, quae doctrinae Compendia in articulos digesta solemus Ecclesiarum Confessiones, sive Articulos religionis appellare. Sed in hisce Articulis sive Confessionibus formandis id praecipuè curandum est, nè in illas conjiciamus aliquid subtile, supervacaneum, aut litigiosum. Non est enim prudentium Doctorum, ea quae ad pacem & animarum aedificationem promovendam spectare debent farcire talibus doctrinis quae eruditos vexare, indoctos parùm aut nihil ad salutē juvare possunt. Quid enim hoc aliud esset quàm doctis pugnandi materiā praebere, indoctis ventū pro lacte, lapides pro pane obtrudere?
Oportet etiam vicinarum Ecclesiarum [Page 72] rationem aliquam habere in hisce Confessionibus nostris quas in lucem edimus, neque appetere ut in illis ea objiciantur omnium oculis unde nascatur rixandi occasio cum vicinis Evangelicis Ecclesiis, suppeditetur gaudendi materia Papisticis. Haec incommoda haud difficulter vitari possent, si Theologi in animum inducerent, arduas & obscuras controversias sejungere à Confessionibus publicis Ecclesiarum, & relegare ad privata exercitia Scholarum.Matt. 10.27. Nam cùm in lumine, & quasi super tecta publicarum Confessionum, controversias nostras collocamus & praedicamus, nuditatem Evangelicarum Ecclesiarum foràs nunciamus & hostibus deridendam ostendimus; quam [...] operuisse multò satius fuisset.
3 Postremò, Confessionibus hunc in modum attemperatis, licitum & utile est cuilibet particulari Ecclesiae illam potestatem in suos exercere quam in alios minimè subditos nec debent nec possunt usurpare. Suos etenim, quando receptam Ecclesiae doctrinam & publico consensu firmatam oppugnant, non modò propter ipsos errores quos disseminant, sed propter turbatam Ecclesiarum pacem, possunt ab externa Ecclesiae suae communione tantisper removere dum suis erroribus alios inficere & ipsas Ecclesias perturbare desinant. Quàm primùm autem eos erroris sui poenituerit, [Page 73] in gremium Matris recipiendi sunt. Hunc in modum cum suis agere licet:Epist. 72. ad Steph. & 73. ad Jubianum At quando inter Ecclesias sibi invicem minimè subordinatas res agitur, possunt cum diversa sentientibus & docentibus divinam concordiam & Dominicam pacem tenere, ut videre licet apud Cyprianum.
Haud abs re erit, post hanc de particularibus Ecclesiis dissertationem, de Doctoribus quibusdam qui in iisdem celebres prae aliis fuerunt aliquid adjungere. Ministerialia etenim Fundamenta suo loco reputanda sunt etiam privati Doctores, qui in Evangelica veritate propugnanda, explicanda, tuenda, sive praedi [...]ando sive scribendo, laudabilem operam posuerunt. Atque hîc inter praecipuos Reformatarum Ecclesiarum Doctores Heroas illos, Lutherum & Philippum, numeramus: ne (que) veremur hisce adjungere Bucerum, Calvinum, Martyrem, aliósque quos nominare non est necesse. De hisce tamen omnibus, nostraéque aetatis Theologis quantumvìs excellentibus ità cogitare debemus, ut eos Ecclesiarum lumina non numina agnoscamus; eósque non suspiciamus tanquam Prophetas & Apostolos [...], sed aestimemus viros bonos, egregiè doctos, & in commune bonum Ecclesiae à Deo excitatos; sed Ministros interim ordinarios fuisse fateamur, atque erroribus obnoxios.
[Page 74]Porrò cavendum est, nè ab illustribus viris patiamur ipsis Ecclesiis [...] imponi.Lact. Instit. lib. 4. cap. 30. Christi enim nomine omisso, humana & externa vocabula induere, à Christianis alienum est, & perpetui plerunque schismatis fomentum. Perplacere ergò debet prudentibus & piis Christianis illud Nazianzeni,Orat. 30. Petrum veneror; non tamen Petrianus vocari volo: Paulum honoro; neque tamen Paul [...]anus vocari volo. Si privati Christiani aequo animo hoc ferre non possunt, quantò minùs decet integras Ecclesias ab uno aliquo homine nomen sortiri?
Denique, de privatis Doctoribus hoc unum addam; Iniquissimum esse, ob cujuscunque Doctoris errores totam Ecclesiam in qua ille functus est aut fungitur ministerio eorundem ream peragere, nisi constiterit ipsam Ecclesiam ejusdem Doctoris errores publico assensu comprobasse. At quotusquisque est è plebe Christiana qui Doctorum libros ità scrutatur ut singularibus eorundem opinionibus suffragetur? quotusquisque ex ipsis Doctoribus qui non toto animo aversatur illos errores qui ab antagonistis sibi impinguntur? quotusquisque denique è doctis in ulla Ecclesia reperietur qui ità juravit in verba aut Lutheri aut Calvini aut cujuslibet scriptoris ut non putet sibi licere ab illorum pla [...]itis discedere quando illi à veritate discedunt? [Page 75] Cùm haec omnia ità se habere manifestum sit,CAP. 5. si haec Ministerialia quae vocamus Fundamenta in aliquibus quandoque vacillaverint, non oportet eam ob causam singularum personarum errores toti Ecclesiae affigere.Apud Luth. Tom. 1. Disp. De autor Eccl. pag. 439. B. Nam Ecclesia propriè dicta non probat quicquid probant mali Doctores ad mixti Ecclesiae, ut rectè Melanchthon: nos addimus, nec quicquid boni Doctores haud bene docuerunt.
CAP. V. De Doctrinalibus fidei Christianae fundamentis generatim; & quatenus fides sit illis adhibenda sub necessitate salutis.
DOctrina sacrae Scripturae, Prophetarum,1 Evangelistarum, Apostolorum libris comprehensa, est illud fundamentum cui soli Christianorum fides tutò innititur, propter certissimam Dei revelantis autoritatem. Nec audiendi sunt Papistae, quando objiciunt,Aug. Confess. lib. 6. cap. 5. Irenaeus, l. 3. cap. 1. Unde scitis illos libros unius veracissimi Dei Spiritu esse humano generi ministratos? Si hoc mihi nondum persuasit Deus, nondum persuasit ut sim Christianus: nam Dei voluntas scripturas nobis commendavit, fundamentum & columnam fidei nostrae futuram. Si Augustino & Irenaeo credere nolunt Romanenses, Petro tamen indubiam fidem adhibere oportet; qui vocem Scripturarum [Page 76] voce coelitus delapsâ firmiorem, & non humanâ voluntate hominibus allatam, 2. Pet. 1.19, 20, 21. sed à Spiritu Sancto hominibus sanctis inspiratam affirmavit. Sancta itaque Scriptura sic fidei nostrae fundamenta proponit,Mirandula, De fide & ord. cred. Theor. 14. & doctrinae nostrae regulam figit, ut fides Christianorum iis solùm revelationibus nitatur quae in Canonicis libris continentur. Contra chimaericum illud Doctrinale fundamentum quod Papistae in verbo quodam non-scripto ac in scrinio pectoris Papae latitante situm nugantur, nihil dicam; quia tam crassum & profanum in re tanti momenti errorem apud bene institutos Christianos vel ipsâ refutatione indignum judico. Qui extra Scripturas quaerit doctrinam salutis & vitae aeternae, haud citiùs inveniet quàm si extra paradisum quaereret arborem Scientiae aut Vitae.
Sed quamvìs arctè tenemus, fundamentalia salutiferae fidei dogmata non esse quaerenda extra libros veteris & novi Testamenti, non tamen defendimus omnia quae in hisce libris asseruntur esse dogmata fundamentalia adeóque cognitu & creditu necessaria ut si aliquid horum ab aliquo ignoretur aut negetur, à Fundamento salutis illum excidisse judicemus. Multa sunt historica in libris utriusque Testamenti, nonnulla dogmatica quae verissimè asseruntur & utilissimè ibi collocantur; neque tamen in numerum fundamentalium dogmatum [Page 77] venire censentur. Innumera sunt quae ex Scripturis deduci possunt per veras & firmas consequentias, neque tamen in hoc honoris fastigium attolluntur. Pro Fundamentalibus ergò ea solummodo seligenda sunt & agnoscenda, sine quorum expressa & explicata cognitione nemo servari potest, & in quibus tam negativa quàm positiva infidelitas damnare potest. Hujusmodi autem sunt illa omnia sine quibus nec in Christum salutariter credere, nec Deum in Christo rectè invocare ac ad vitam aeternam obtinendam colere possumus; uno verbo, absque quibus Christiani non possunt habere erga Deum pios affectus, aut exercere religiosos actus fidei, spei, ac charitatis ad salutem consequendam simpliciter necessarios.
Hisce duobus datis & concessis, Quòd fides nostra solis Scripturis innitatur, Quòd inter fundamentalia non reponi debent ea omnia & singula quae in latissimo Scripturarum campo conspici possunt; tertio in loco illud adjungendum est, Fidem nostram toti verbo Divino ità subjectam esse & obligatam, ut unusquisque teneatur quamlibet veritatem amplecti quam in Scripturis sacris revelatam aut ex eisdem ritè deductam videt. Nam quamvìs ex natura seu materia propositionis non obligamur ad eam credendam vel cognoscendam sub periculo salutis amittendae, tamen [Page 78] ex autoritate revelantis, quoties nobis constat talem propositionem in Scripturis esse revelatam, tenemur eam non rejicere. Quicquid enim obtenderet in contrarium, qui quamlibet propositionem quam in Scripturis fundatam intelligit pro suo arbitrio conculcaret, is nulli fidem adhibere qualem oportet judicandus est. Exempli causâ; Christum esse Deum & hominem, articulus est planè fundamentalis; quo minimè credito, nec in ipsum Christum credere, nec Deum ità colere possumus ut in gratiam ejus restituamur aut in regnum ejus introducamur: At de hoc ipso Christo incarnato multa expressè commemorantur in Scripturis quae non sunt fundamentalia, multa etiam rectè deduci possunt ex illo fundamentali articulo, Christus est Deus & homo, quae non sunt fundamentalibus adnumeranda: Si tamen perspiciantur & intelligantur posita in Scripturis, aut bene deducta ex Scripturis, Deum in Scripturis loquentem contemnit qui talibus fidem non adhibet. At quoties non animi pravitate sed intelligentiae infirmitate aliquid affirmatur aut negatur Scripturis repugnans ab eis qui imaginatione veritatis & pietatis decipiuntur,Aug. lib. 4. ad Vinc. Vict. cap. ult. animus in dictis per ignorantiam non Catholicis, ipsâ est correctionis praeparatione Catholicus. De talibus ergò rectè dicere possumus,Heb. 5.14. Quòd sensus parùm exercitatos [Page 79] habent in rebus divinis; Quòd infirmi aut parvuli sunt in fide;Rom. 14.1. Quòd ad certamina disputationum non sunt assumendi: at verè dicere non possumus, Esse abalienatos à Christo, apostatas à fide, à fraterna cum omnibus piis communione separandos.
Utcunque igitur sumatur nobis, Praelatos Romanenses nullum verè & propriè dictum fundamentale abnegare; hinc tamen constat eos tam laedere Catholicae fidei unitatem quàm impedire Catholicae Ecclesiae unionem. Quaecunque etenim Ecclesia suas incertas opiniones fundamentalibus Christianae fidei articulis assuit, tot inutilium & monstrosarum partium adjectione Catholicae fidei corpus deformet est necesse. Qui autem easdem urgent, & sub necessitate salutis aliis Ecclesiis credendas obtrudunt, eos solos in causa esse dilaceratae Catholicae Ecclesiae manifestè apparet. Romanae Ecclesiae superbia non patitur eam hac in re cedere veritati: Spero tamen Protestantium Ecclesias universas in id tandem consensuras, ut fraternam communionem inter se redintegrare velint, & privata sua dogmata aliis obtrudere desinant. Tam audax & piaculare mihi semper visum est hoc facinus Papistarum, ab Ecclesia Catholica & aeterna salute omnes excludentium qui Tridentino Symbolo per omnia non [Page 80] suffragantur, ut illud nè totus quidem Oceanus Romae superinfusus possit abluere.
Haec quae diximus omnia de illis à fraterna communione abjiciendis intelligi volumus, qui sive ex pertinacia sive ex inscitia contradicunt Scripturis in ullo fidei Catholicae principio, quo minimè cognito, nec cum Christo possumus habere unionem, nec per Christum in filios Dei adoptionem; quo minimè credito, nec Dei cultum ritè exercere, nec à Deo aeternam salutem obtinere possumus. Talia neque negantur neque ignorantur ab ullis Christianorum nomen sibi vendicantibus, praeterquam ab eis in quibus Deus hujus seculi mentes excaecavit, 2. Cor. 4.3, 4. ut non fulgeat eis illuminatio Evangelii gloriae Christi.
Porrò, neque haec quae diximus ità accipienda sunt, quasi vulgo Christianorum liceret in fundamentalibus acquiescere, neque in scrutandis Scripturis ultrà progredi; quasi flocci facere liceret quamlibet doctrinam quam concedimus non esse fundamentalem.2. Tim. 3.16. Imò, tota Scriptura à Deo inspirata utilis est ad docendum, arguendum, corrigendum, erudiendum in justitia. Studendum igitur,Col. 3.16. ut verbum Christi habitet in nobis abundanter in omni sapientia, ut ad perfectionem feramur, Heb. 6. non in fundamentis perpetuò subsistamus. Cum Augustino, omnes Christianos hunc in modū alloquimur,Epist. 222. Sumat unusquis (que) vestrúm [Page 81] fidei suae quantam potest intelligentiam; majorem, si plus cupit; minorem, si minus: ità tamen ut quousque ad perfectionem perveniat ab itinere non recedat.
Denique, nolo haec quae generatim dicta sunt de Doctrinalibus fidei Christianae fundamentis ità intelligi, quasi Doctoribus & Pastoribus non incumberet officium instituendi suos in quavis doctrina Scripturarum quâ promoveri possunt & aedificari in fide ac pietate; sed ut haec fundamentalia praecipuè urgeant & inculcent, tanquam praecipui momenti ad salutem. Sic sensit Lutherus in Praefatione ad Catechismum majorem;Tom. 5. pag. 645. ubi seipsum discipulum Catechismi libentur profitetur. Magna certè est populi Christiani infelicitas, ubi prae strepitu & nimio aestu controversiarum vix conceditur illis audire & cogitare fundamentalem & salutiferam doctrinam Scripturarum, & nè vix quidem facere opera maximè necessaria mandatorum Divinorum.
Jam quod spectat ad externas Ecclesias, non inficias eo illorum errores posse & debere refutari ab aliis, etiamsi non contradicant ipsis fidei Catholicae fundamentis. Sed refutentur errores, Naz. Orat. in Sanct. Epiph. non traducantur errantes; argumentis agatur, non clamoribus aut convitiis; de verbis non pugnetur, quando diversus syllabarum sonus ad unum & eundem sensum perduci potest. Ut verbo [Page 82] absolvam,CAP. 6. de Non-fundamentalibus quibuscunque ità cum Ecclesiarum externarum Doctoribus est disputandum, ut nostros ab illorum erroribus tutos & immunes servemus, non ut illos in odium tanquam Haereticos obstinatos adducamus. Facile siquidem est quemvis haereticum vocare; sed quid faciat Haereticum regulari quâdam definitione comprehendere, haud ità facile, imò (si Augustino credimus) est longè difficillimum.
CAP. VI. De notis sive indiciis ex quibus cognosci potest de dogmate aliquo quòd non sit fundamentale.
OStensum est, dogmata Fundamentalia hanc habere notam maximè expressam, Quòd absque illorum cognitione neque salus Christiani neque cultus Dei potest consistere. Jam apponemus alia quaedam signa sive indicia, ex quibus tutò statuere possumus dogma aliquod non esse fundamentale, utcun (que) urgeatur & obtrudatur à nonnullis pro fundamentali; praesertim ab illis qui in eo propugnando diu laborarunt multúm (que) sudarunt.
Primò igitur, Non est fundamentale quod à Divinitus inspiratis Prophetis & Apostolis non fuit clarè ab initio revelatum populo Christiano & Christianis Ecclesiis per totum terrarum orbem ab eisdem [Page 83] fundatis. Non enim mundi fuissent ab omnium sanguine, Act. 20.26. si subterfugissent annunciare omne consilium Dei omnibus, quatenus necessarium fuit ad omnium salutem per fidem in Christum Jesum procurandam. Atque in hujusmodi necessariis & fundamentalibus ità salutifera veritas revelata fuit ab Apostolis ut conspici possit ab omnibus. Ite, Marc. 16.15. Rom. 1.16. Col. 2.28. praedicate Evangelium omni creaturae. Virtus est Dei in salutem omni credenti. Christum annunciamus, docentes omnem hominem in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu. Quod itaque non fuit omnibus ità annunciatum Apostolorum seculo, non potest nostro hoc seculo incipere esse fundamentale. Nè Papistae quidem hoc ausint negare, quamvìs Romano Pontifici & Romanae Ecclesiae majorem quàm par est arrogent potestatem etiam in articulos fidei Christianae.Lib. 4. cap. ult. pag. 145, 146. Nam Canus seponit à dogmatibus. Catholicae fidei ea omnia quae universaliter non fuere ab Apostolis praedicata. quantò magìs à fundamentalibus?Lib. 12. cap. 10. pag. 391. Permittit enim idem Autor propositiones quasdam appellari Doctrinae Christianae veritates, quas Catholicae fidei veritates non censet appellandas. hoc enim nomen illorum dogmatum peculiare esse putat quae ità ad fidem pertinent ut his sublatis fides tollatur.Lib. 1. q. 17. pag. 148. In eundem sensum Corduba; Non est veritas Catholica, [Page 84] neque ejus opposita est haeresis, nisi talis veritas revelata, & ut generaliter omnibus necessariò credenda posita fuerit. Postremò,De verbo Dei, lib. 4. cap. 11. concedit nobis Bellarminus, Ea quae sunt simpliciter omnibus necessaria ad salutem, ab ipsis Apostolis fuisse omnibus praedicata. Sit itaque hoc primum signum dogmatis non-fundamentalis, Quòd non fuerit omnibus palàm, passim, & perspicuè traditum ab Apostolis.
2 Secundò, Non est dogma Fundamentale quod non fuit in Primitiva Ecclesia Apostolis succedente pro tali admissum, retentum, & Catholicae Ecclesiae consensu omnibus commendatum. Nam si quis tueri velit dogma aliquod fundamentale ab Ecclesia Catholica fuisse aut abjectum aut ignoratum, is totam Ecclesiam à suo Fundamento fuisse divulsam tueatur oportet. quod nemo sanus vel in cogitationem suam venire patietur. Rectè observavit reverendissimus Archiepiscopus Armachanus, vir singularis pietatis, & omnigenae eruditionis laude cumulatus,Ʋsserius, in Conc. coram Rege, pag. 28. Quòd si quis seponeret totam quae hoc seculo nostro viget controversam Theologiam, atque in unum corpus colligeret illos Christianae doctrinae articulos de quibus bene convenit inter universas Ecclesias que Christum [...] colunt & pro Servatore suo agnoscunt, posse Christianos in illis tantum salutiferae veritatis & scientiae invenire quantum credentibus [Page 85] sufficere posset ad consecutionem vitae aeternae, si ad cognitionem accesserit obedientia & studium sanctitatis. Quod evincit, haec [...] sola esse ea quae Fundamentalia rectè appellentur: quae autem nos in deliciis habemus, & propter quorum amorem collidimus inter se Ecclesias Reformatas, ex jure propinquitatis quod habent cum fundamentalibus, posse aliquando numerari inter doctrinas veras & utiles, inter absolutè necessarias aut fundamentales non posse.
Tertiò, Non est axioma Fundamentale Christianae religionis quod ità tractatur aut enunciatur ut ad ejus veritatem mente concipiendam fidéque apprehendendam opus sit acumine & subtilitate Dialecticorum, aut abstractionibus & abstrusis speculationibus Metaphysicorum. Nihil enim fide Christianâ iniquius esset, Nazianz. Orat. 21. si in doctos solùm & artibus hisce excultos competeret. Nihil usitatius inter doctos quàm modos rerum mente ac cogitatione à rebus abstrahere, quàm eandem numero rem singularem sub formalibus quibusdam differentiis consideratam proponere, quàm hisce speculationibus fidei Christianae doctrinas superstruere. Si quid hujusmodi esset fundamentale aut cognitu ad salutem necessarium, actum esset de salute omnium indoctorum. Sed nos cum Augustino defendimus,Epist. 222. Fidem sanctae Ecclesiae [Page 86] non ex disputationum ratione, sed ex credulitatis pietate apprehendi; secùs, nemo praeter Philosophos beatitudinem possideret. Imò cum Apostolo dicimus,1. Cor. 1.20, 27, 28. Ʋbi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor seculi hujus? &c. Quae stulta sunt elegit Deus, ut confundat sapientes. Quasi dixisset, Ubi es, ô literate, & altis speculationibus exercitate? Túne solus salutiferae doctrinae capiendae idoneus? Imò quivis è rudi plebe aptus magís: tu prorsus ineptus, si hisce in rebus arte & acumine tuo nitendum putas. Via salutis non modò via Sancta est,Isai. 35. sed ità Plana & Directa ut stulti non errent per eam modò simplici corde verbo adhaereant, ut bene Lutherus.In locum. Salutifera ergò & fundamentalia dogmata nunquam quaerenda sunt in obscurarum speculationum nubeculis, sed in perspicuis sanctarum Scripturarum propositionibus, ad quas capiendas fide non arte, cordis obsequio non ingenii acumine opus est.
4 Quartò, Sicut nuda & plana sunt quoad modum exprimendi quaecunque Fundamentalium nomen ritè sibi vendicare possunt, sic pauca esse debent, atque ità constituta ut in numerum infinitum, imò nè in magnum quidem & parvulorum memoriae onerosum, possint excrescere.Aquin. 2. 2. q. 2. De Fide, c. 2. Unde vocantur ab Aquinate Prima credibilia, speciales fidei articuli; à Guilielmo Parisiensi, Fundatoria religionis; ab aliis, [Page 87] Radicales veritates. Quamvìs autem haec Prima, Fundatoria, sive Radicalia religionis Christianae dogmata possunt parere Consectariorum numerum magnum & incertum, tamen à ratione alienum est, esse in se aut multa aut incerta. Quando igitur videmus Primis credibilibus de Divina essentia & attributis, de incomprehensibili Trinitate, de hypostatica duarum naturarum in Christo unione, de idiomatum communicatione, déque omni penè Theologicae scientiae objecto, adjungi tantum numerum dogmatum quantum capere vix possunt crassa volumina, certo certius est maximam illorum partem non esse fundamentalia. Doctissimi Nazianzeni consilium ab omnibus Christianis audiendum: Divina, inquit ille, contemplare; Orat. 2. De modest. observ. in disp. verùm in terminis maneto. Loquere quae sunt Spiritûs, &, si possibile est, nihil aliud. Nè Patris naturam nimis curiosè rimator, Ʋnigeniti essentiam, Spiritûs gloriam, unam in tribus Deitatem. Ʋtere verbis consuetis; ratio pertineat ad sapientiores. Sufficiat tibi ut habeas fundamentum; superaedificent artifices. Utinam soli Artifices superaedificarent: utinam superstructiones suas multas & penè infinitas cum paucis & planis Fundamentalibus pari affectu & honore suscipiendas non commiscerent. Si hoc conentur, decet tamen pios & prudentes Christianos discernere inter [Page 88] prima illa & pauca credibilia à Christo & Apostolis immediatè revelata, & innumeras illas deductiones Theologorum, pro cujusque ingenio & opinione, cum fundamentalibus in eundem locum contrusas.
5 Quintò, Nullum dogma Fundamentale est, quod novis terminis vestitum non aequipollet eidem dogmati utì exprimitur verbis in sacra Scriptura positis. Si enim verba nostra adjectitia & novitia aliquid important ampliùs, id quod superadditur potest esse consectarium fundamentalis dogmatis, at non potest cum tali additamento urgeri pro dogmate puro puto fundamentali: Quòd si verbum novum aut superadditum nihil novi affert quoad sensum propositionis quod deductione indigeat, sed intellectis terminis ambarum intelligatur & aequipollentia, ambas fatendum est esse fundamentales. Verborum etenim diversitas non mutat naturam dogmatis fundamentalis, ubi sententia & essentia propositionis non variatur. Quod paulò obscuriùs dictum est, exempli appositione illustrabo: Christus est Deus & Dei Filius, est dogma fundamentale. sic etiam & hoc, Christus est Deo aeterno suo Patri [...]. quamvìs enim in posteriore sit vocabulum novum, nihil tamen novi addit, nihil asserit quod laboriosâ deductione ex priore eliciatur; sed quisquis terminos [Page 89] amborum intelligit, statim intelligit ità consonare ut quoad sensum sint planè eadem. non cadit enim in mentem sanam conceptus Deorum essentiâ sive substantiâ diversorum. Quòd si dogma illud extraneis terminis sive novis vocabulis auctum, absque operosa & artificiosa deductione non potest connecti plano & perspicuo fundamentali articulo, non oportet illud ingerere in catalogum Fundamentalium. Qui vim consequentiae sive deductionis perspiciunt, tenentur etiam hujusmodi Consectariis fidem adhibere: Sed quibus non sufficienter constat quòd talis propofitio bene sequatur ex articulo aliquo fundamentali, non tenentur illud pro explorata veritate amplecti, multò minùs pro dogmate absque quo salutis obtinendae spes nulla relinquitur. Ut verbo absolvam; Quoties quaeritur utrùm aliquod dogma fundamentale sit nécne, non est attendendum ad clamores disputantium, sed recurrendum ad illas notas quas modò commemoravimus. Si dogmata quae urgentur non sunt in prima praedicatione Evangelii per ipsos Apostolos Catholicae Ecclesiae clarè commendata, si seculis succedentibus non sunt universaliter recepta, si non sint captui simplicium Christianorum, sed Philosophorum aut Dialecticorum solummodo, attemperata, si nimis numerosa, nullisque certis terminis [Page 90] conclusa,CAP. 7. si denique talibus loquendi formulis expressa ut non possint reduci ad aequipollentiam cum claro & confesso aliquo fundamentali articulo, vera aliquando esse possunt, fundamentalia haberi nunquam possunt.
CAP. VII. De Summa Fundamentalium dogmatum, Symbolo & Decalogo comprehensa, quoad Credenda & Agenda.
MUlti ex Pontificiis, nonnulli è nostris, quando tuemur inter Evangelicos non esse pugnam de Fundamentalibus, statim à nobis flagitant ut edamus in lucem accuratum horum Fundamentalium catalogum, ut dicamus, Tot sunt Christianae religionis Fundamentalia dogmata, non plura numero, non pauciora. Papistis facilè respondemus, Non convenire Protestantibus, qui fatentur se errori obnoxios, ut opus hoc arduum suscipiant; Pontificem Romanum potiùs ab illis adeundum, qui solus novit fundere oracula, qui omnia jura humana & Divina in scrinio pectoris sui gestare perhibetur. Si quis autem è nostris contendat, non posse nisi hoc fiat fraternam inter Ecclesias Evangelicas redintegrari communionem, experiatur ille (quod aliquantò facilius est) an possit ad certum & definitum numerum [Page 91] redigere controversas solummodo propositiones quas cupit haberi fundamentales. Si hoc facere detrectaverit, nè aliis vitio vertat suam in eadem re cunctationem. Quanquam haud disficile est causas ostendere cur dogmata fundamentalia ad praescriptum numerum vix aut nè vix quidem reduci possunt. Obstat imprimis, quòd pro diverso diversorum conceptu variantur formae propositionum; atque in duas saepenumero frangitur ab uno Theologo quod in unam propositionem contrahitur ab alio. Hinc numeri incertitudo oriatur est necesse:Aquin. 2.2. quaest. 1. art. 8. in corp. Quod in ipsis Symboli articulis evenisse videmus, quos ad numerum duodenarium communiter revocant Theologi; quatuordecim tamen ab aliquibus numerantur. Quid quòd de ipsa definitione dogmatis Fundamentalis nondum bene constat inter Theologos? Aliqui hoc nomen ad illa sola dogmata restringunt quae ab omnibus Christianis expressâ fide credenda sunt, ut salutem ac vitam aeternam per Christum obtineant. quam esse meam sententiam profiteor. Sunt tamen doctissimi ac clarissimi Theologi qui vocant dogmata Fundamentalia quasvis propositiones quas ex prioribus fundamentalibus ipsi per bonas & firmas consequentias intulerunt, quamvìs apud Ecclesias vicinas pauci aut nulli inveniantur qui harum consequentiarum [Page 92] veritatem perspiciant. Nè in hanc sententiam eam, multa me deterrent, sed illud praecipuè, quòd sit minimè necessarii & perpetui schismatis inter Ecclesias Christi causa perpetua & necessaria. Postremò, non defuerunt nec deerunt unquam qui in Fundamentalibus numerari exposcunt quicquid ipsi indoctè & per errorem ex verbo Dei se exsculpsisse somniant. Atque hi plerunque sunt clamatores illi odiosi ac molesti, qui religion is fundamenta ab imis radicibus convelli vociferantur, si quis imaginaria illorum Fundamentalia audeat concutere. Dum hunc in modum fluctuat ipsa ratio & definitio dogmatis Fundamentalis, marinos fluctus dinumerare non magìs impossibile quàm certum numerum fluctuantium Fundamentalium definitè statuere.
Sed nè omnem Fundamentalium designationem videar declinasse, quae fuerit veterum, quae modernorum Theologorum hac de re communis sententia, testimoniis eorundem in medium prolatis, faciam manifestum.
Quod ad Credenda attinet; Symbolo Apostolico comprehenduntur omnia fidei Christianae fundamenta: nec quicquam deest illi ex parte credendorum, ad salutem in Christo participandam, atque communionem cum omnibus Christi fratribus retinendam, qui singulis in eo contentis se [Page 93] fidem adhibere ex animo profitetur. Quàm honorificè de hoc Symbolo senserunt & locuti sunt Patres jam videamus.
Irenaeus dicit,Lib. 1. cap. 2, 3. Ecclesiam per universum orbem disseminatam hanc fidem ab Apostolis accepisse, atque diligenter custodisse: per consensum in hac fide quasi unam domum inhabitare, & unam animam habere. At (que) hanc fidem sufficere ostendit ad uniendas inter se Ecclesias Germanicas, Hispanicas, Gallicas, Orientales, Aegyptiacas, Libycas; uno verbo, Christianas universas. Tertullianus vocat hoc Symbolum,De Virg. veland. Regulam fidei unam, solam, immobilem, & irreformabilem. Hilarius Arianorum contentionibus fatigatus, Tutissimum esse nobis, Ad Constant. Aug; ait, primam & solam Evangelicam fidem confessam in baptismate intellectámque retinere.
Augustinus hoc Symbolum comprehensionem fidei nostrae & perfectionem appellat:Tom. 10. De Temp. Ser. 2. Dom. in Ramis palmarum, pag. 849. & serm. 181. additque esse simplex, breve, plenum; ut simplicitas consulat audientium rusticitati, brevitas memoriae, plenitudo doctrinae. Alibi certam fidei regulam vocat, per quam credentes Catholicam tenerent veritatem, & per quam haereticam convincerent pravitatem. Ruffinus, hoc Symbolum, dicit,Expos. in Symb. Apostol. posse etiam vocari Indicium, per quod si quis occurrat de quo dubitetur, interrogatus Symbolum, prodat utrum hostis sit an socius. Denique, Maximus Taurinensis [Page 94] scribit, Apostolos Ecclesiae Dei mysterium fidei tradidisse, Serm. de Symb. ut quia sub uno Christi nomine credentium futura erat diversitas, signaculum symboli fideles perfidósque secerneret. Jam videamus quae fuerit Scholasticorum de hoc Symbolo sententia.
Part. 3. qu. 69. memb. 2Halensis hanc causam affert componendi Symboli, Ʋt esset instructio fidelium in una intelligentia & confessione veritatis & devotione religionis, in qua beatificanda est humana natura. Paulò póst; Instructio fidei fuit causa compositionis Symboli Apostolici: ad hoc enim compositum est, ut in una fide credendorum saluti necessariorum fideles erudirentur. 2.2. qu. 2. art. 5. in corp. Aquinas statuit, quantum ad haec prima credibilia quae sunt articuli fidei, teneri unumquemque explicitè ea credere; quantum autem ad alia credibilia, teneri solùm implicitè & in praeparatione animi ea credere, quando hoc ei constiterit in doctrina fidei contineri. Banaventura ait,Sent. l. 3. dist. 25. qu. 1. in conclus. resp. ad 2. Quando quaeritur utrùm sufficienter doctrina fidei contineatur in Symbolo Apostolico, respondend [...]m, quòd, si loquamur de doctrina fidei quantum ad ea quae sunt in ea principia & propria, sufficienter in illo Symbolo continentur: Neque ullum est credibile quod non possit reduci ad articulos in Symbolo contentos, sicut ad principia & stabilia fundamenta. Mitto alios Scholasticos; quia communis illorum sententia est, Explicatum Symboli [Page 95] Apostolici fidem sufficere vulgaribus Christianis ad salutem; quamvìs major scientiae mensura à majoribus requiratur. Unde Magister Sententiarum, postquam definiisset,Sent. lib. 3. dist. 25. Tempore gratiae oportere universa credi quae in Symbolis continentur, postea addit, Aliud esse scire tantummodo quid homo credere debeat propter adipiscendam vitam beatam, aliud scire quomodo hoc ipsum contra impios defendatur. Ib. dist. 35. quâ scientiâ non pollent fideles plurimi, quamvìs polleant ipsâ fide plurimúm.
Neque à Scholasticis dissentiunt nuperi Papistae. Loquantur Patres Tridentini; Symbolum Apostolorum est principium illud in quo omnes qui fidem Christi profitentur necessariò conveniunt, Sess. 3. ac fundamentum firmum & unicum contra quod portae inferni nunquam praevalebunt. In ipso etiam Catechismo Tridentino Symbolum hoc vocatur Christianae fidei ac spei formula, Pag. 14. veritatis summa ac fundamentum, primò ac necessariò omnibus credendum. Canisius Symboli verba eò spectare affirmat,In opere Catechest. qu. 7. De Fide & Symbolo. Inst. relig. Christ. l. 1. cap. 25. ut veram Dei divinarumque rerum cognitionem, quae ad bene beateque vivendum cuique est necessaria, succinctè comprehensam habeamus. Jacobus Bayus appellat, Christianae fidei regulam omnibus fidelibus praescriptam, quoniam per hanc communem fide [...] professionem domestici & fratres ab inimicis secernuntur.
[Page 96]Ex quibus testimoniis colligimus, fuisse communem Theologorum sententiam, Omnia fidei Christianae fundamentalia dogmata, necessitate medii ad salutem hominum necessaria, hoc Symbolo fuisse comprehensa, ità ut nemo pereat ob meram inscitiam Dei & Christi qui explicatam fidem hisce adhibuerit. Non tamen dicimus, praeter haec pauca Fundamentalia, posse Christianos caetera dogmata omnia in sacris Scripturis posita susque déque habere. Imò necessitate praecepti tenentur Pastores & Doctores consummationem sanctorum & aedificationem corporis Christi promovere,Ephes. 4.11. donec occurramus omnes in unitatem fidei & agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, &c. Tenetur etiam ipse populus, ubi facultas suppetit & opportunitas,Coloss. 2.2 crescere in omnes divitias plenitudinis intellectûs, in agnitione mysterii Dei Patris & Christi Jesu. Sed nec Doctores particularium Ecclesiarum, nec Christiani in illis viventes, tenentur fraternae communionis vinculum abrumpere cum aliis Ecclesiis quae Summam hanc fidei Christianae eo sensu quo à Catholica Ecclesia semper recepta fuit amplexantur, atque haeresibus eandem evertentibus adversantur.
Jam sicuti posuimus Symbolum Apostolicum summam Fundamentalium quoad Fidei salutifera mysteria, ità agnoscimus Decalogum, quasi Agendorum Symbolum, [Page 97] quoad officia Cultûs debita Deo, & officia Charitatis quae debentur Proximo. Nam Fundamentalia dogmata satìs aptè vocare possumus, non modò ea fidei mysteria quorum cognitio explicata est ad salutem Christianorum omnino necessaria, sed ea etiam legis Divinae dictata quibus minimè cognitis non possumus ad obtinendam salutem Deum colere ut oportet. Hoc sensu Decalogus appellatur Symbolum agendorum, aequè ac illud alterum, de quo dictum est, Symbolum credendorum. Nam scientia mysteriorum Divinorum merè speculativa neminem perducere potest ad vitam beatam, absque scientia practica mandatorum Divinorum.Luth. Tom. 1. in Disp. pag. 406. Philipp. p. 436. Legis itaque doctrina in Ecclesiis planè necessaria est & omnino retinenda, sine qua Christus retineri non potest. Huic enim legi non vita solùm corporalis sed vita etiam spiritualis subjecta esse debet. Quae autem in hac lege Dei proponuntur adeò sunt fundamentalia ut nec violari possunt absque reatu mortis nec oppugnari aut negari absque crimine haereseωs.
Fundamentalia Symboli eò tendunt ut ad vitam aeternam cognoscamus Deum & Christum qualem seipsum uterque revelavit; Fundamentalia Decalogi, ut colamus utrumque sicut seipsum colendum praecepit. Si quis Fundamentalia cultûs Divini everterit, tam à salute exclusus est [Page 98] quàm si mysteria fidei evertisset. An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? 1. Cor. 6.9. Nolite errare. neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, &c. Quasi dixisset Apostolus, Non minùs damnabile est errare in principiis hisce moralibus quàm in speculativis. Nam corruptio existimationis circa ea quae pertinent ad Mores haereticum facere potest,Aquin. Quaest. desp. de Superb. art. 4. non minùs quàm circa ea quae pertinent ad Fidem, si sit in universali aliquo principio legis Divinae. Qui credit se posse multos Deos colere, aut Deum verum in imagine manu-facta adorare, qui opinatur furtum aut fornicationem esse rem licitam, impingit in dogma fundamentale, & incurrit in haeresin perniciosam & damnabilem. Dictamen etenim practicum quod quolibet mandato Legis includitur, est veritas fundamentalis, atque credi debet aequè ac articulus Symboli in speculativis. Si quis ergò crederet aut doceret, Parentes nostros non esse honorandos, aut aliud quicquam contra mandatum Divinum, quamvìs suos debito honore prosequeretur, aut mandatum illud observaret, esset tamen haereticus, & ob fundamentum fidei eversum meritò accusandus. Viderit ita (que) Romana Ecclesia, quae Fundamenta Fidei Christianae suâ potissimùm operâ gloriatur fuisse hactenus conservata, an in Fundamentalibus Decalogi non erraverit [Page 99] crassè & damnabiliter; ut de erroribus aliis nihil dicam.
Jam si quis Symboli & Decalogi fundamentalibus doctrinis doctrinam Sacramentorum in Evangeliis clarè revelatam velit adjicere, non repugno: Eâ tamen lege & conditione, ut sicuti non evadunt Fundamentalia ea omnia quae fundamentalibus Symboli articulis Theologi conantur superstruere, sed pro Fundamentalibus habentur ea sola quae sunt omnibus cognitu & creditu ad salutem necessaria: sic etiam in re Sacramentaria non quicquid de Sacramentis occasione verborum ab ipso Christo prolatorum disputari aut colligi potest, erit illico Fundamentale; sed quicquid ità stabilivit Christus ut ad gratiam ac salutem in usu Sacramentorum percipiendam sit absolutè necessarium. Ad Sacramentum Baptismi quod attinet; Fundamentalis doctrina est, Christianos in nomine Sacrosanctae Trinitatis, ut in Christi familiam inserantur, esse baptizandos. Qui hoc credunt & faciunt, retinent fundamentalem Baptismi doctrinam, quamvìs contingat eosdem falsas aliquot opiniones de Baptismo mente concipere, aut inanes ritus circa administrationem Baptismi exercere. Sic in Eucharistiae Sacramento fundamentalis doctrina est, In pane & vino esse celebrandum; Memoriam Dominicae passionis in [Page 100] eo semper esse recolendam; In illo Sacramento Christianos habere non vacuam & umbratilem Christi crucifixi repraesentationem aut significationem,1. Cor. 10.6. sed veram, realem, salutiferam communicationem corporis & sanguinis Christi. Qui haec omnia credit, quamvìs difficillima quae agitantur inter Theologos de Modo praesentiae & manducationis problemata nè cogitaverit quidem unquam, nedum in alteram partem assensum suum inclinaverit, fundamentalem de hoc Sacramento doctrinam integrè & sufficienter ad gratiam ex eodem hauriendam amplectitur.
Triplici huic generi Fundamentalium, quorum primum in Symbolo, secundum in Decalogo, tertium in Baptismi ac Eucharistiae Sacramentis conspicitur, quartum in Oratione Dominica collocatum possumus adjungere. Cùm enim Invocatio sive Oratio sit Divini cultûs actio ad gratiam & salutem obtinendam absolutè necessaria, habeat oportet quaedam Fundamentalia quibus incognitis aut spretis nullius planè momenti sit, quibus retentis sit efficacissima. Fundamentale dogma est, Solum Deum religiosâ oratione esse invocandum; Esse invocandum per Filium Mediatorem nostrum quo freti eum Patrem nostrum appellamus; Esse invocandum propter omnia bona quibus indigemus; sed maximè propter gratiam, veniam, & [Page 101] gloriam, quibus maximè indigemus;CAP. 8. Esse denique invocandum in fide, charitate, ac conscientia bona. Qui hisce contradicit, haereticus planè est, & fundamentalia de Orationis officio dogmata pervertit.
Haec quatuor quae attigimus esse sola in Fundamentalibus Christianae religionis numeranda, liquidò mihi constare videtur ex ipsorum Apostolorum & primitivae Ecclesiae praxi omnibus notissima. Nullam enim Ecclesiam particularem, quae fidem Symboli, obedientiam Decalogi sanctè profitebatur, quae Sacramenta juxta regulam Christi administrabat, Deúmque in Christi nomine invocabat, fundamentalia fidei salutiferae dogmata abjecisse, aut à communione Catholicae Ecclesiae excidisse judicabant: Nam ob levioris momenti errores admonendas putabant, non abscindendas à corpore Catholicae Ecclesiae, quasvis Ecclesias particulares Christi nomine insignitas.
CAP. VIII. Fraternam communionem inter Evangelicas Ecclesias esse retinendam, probatur rationibus petitis à communione quam habent in unico Fundamento Personali Jesu Christo.
QUandoquidem concordiae inter Ecclesias Evangelicas stabiliendae id [Page 102] unum maximè obstat, quòd docti quidam ac pii viri hujusmodi conventionem & communionem fraternam prorsus illicitam arbitrantur, nos pro virili conabimur ostendere, non modò licitam esse hanc particularium Ecclesiarum inter se communionem, sed Deo gratam illísque necessariam. Huic rei probandae jacta sunt jampridem fundamenta in illis quae de Fundamento Personali, de fundamentis Ministerialibus & Doctrinalibus sunt fusè disputata. Id unum restat, ut rationes per totam hanc dissertationem nostram palantes & dispersas quasi sub signa redigamus, ut uno intuitu conspici possint. Ordiemur (utì par est) ab iis quae manant à consideratione unici illius Fundamenti Jesu Christi Servatoris nostri, cui omnes adhaerescunt, & à quo omnia bona, temporalia, spiritualia, aeterna, ad omnes Ecclesias Evangelicas dimanant.
Rat. 1.Quas Ecclesias non diffitemur retinere conjunctionem & communionem salutiferam cum Christo Capite & Fundamento sanctae Catholicae Ecclesiae, cum illis decet nos retinere fraternam communionem: Imò, nisi nos agnoscamus à Christi corpore alienos, non possumus non esse fratres illorum qui cum Christo primogenito Fratre nostro fraternam communionem retinere judicantur. Sancta etenim germanitatis vincula inter ipsas Ecclesias [Page 103] non possunt pro libidine hominum rumpi, nisi rumpantur inter illas & Christum, qui est Caput omnium Ecclesiarum. Si Saxonicae Ecclesiae putent Helveticas, aut Helveticae Saxonicas, ità à Christo per errores suos alienatas & divulsas, ut nec in Christo fundatae, nec à Christo Fratre primogenito in societatem membrorum suorum fraternam assumtae sint, communionis renunciatae causam aliquam obtendant: Sin hoc asserere minimè ausint, quos Christus non erubescit fratres suos agnoscere & vocare, nos justam causam habere non possumus cur communionem fraternam iisdem renunciemus.Aug Epist. 162. Donatistarum perversitas fuit, ab aliis Ecclesiis communicatorias literas non accipere, cum aliis Ecclesiis nulla fraternitatis jura agnoscere: At quid interim Ecclesiae orthodoxae fecerunt? ex Augustino id discere liceat;Contra Donat. post Coll. cap. 35. apud quem legimus, Irascentes ob hanc rem Donatistas fuisse tamen pro fratribus agnitos ab orthodoxis. De Schism. Donat. lib. 1. in initio. lib. 4. initio ex Optato etiam Milevitano; qui nomen Fraternitatis non putavit istis denegandum; qui impietatis esse putavit de isto nomine vel tacere. Aut igitur pronunciandum est, Ecclesias aliquas Evangelicas amisisse conjunctionem suam cum Christo Ecclesiae Fundamento, communionem fraternam cum Christo Fratre primogenito, aut ab earundem fraterna communione non est recedendum.
[Page 104]Secundo in loco argumentamur à certissimis signis & indiciis unde nobis persuasum esse potest & debet hanc vel illam Ecclesiam esse cum Christo angulari Lapide conjunctam;Rat. 2. nam ab iisdem concludere possumus, aliis etiam Ecclesiis incumbere ut ab eadem non disjungantur. Quibus ergò non deest Cognitio Dei & Christi ad vitam aeternam necessaria, quibus competit Fides vera, vera Poenitentia, Novae vitae & sanctae Obedientiae studium, iis concedere debemus salutiferam cum Christo Fundamento conjunctionem: At nemo (quod sciam) adhuc inventus est qui tulerit sanguinariam hanc sententiam, Non esse in hac vel illa Evangelica Ecclesia tantam Dei Christique Cognitionem quae proficiat ad salutem, Non esse in illa ordinariam Justificationem Christianorum per fidem, Non esse serium Poenitentiae exercitium & Novae vitae studium. Quòd si haec omnia omnibus Ecclesiis Evangelicis conveniant, manifestum est illas manere cum suo Fundamento & Capite conjunctas; nec minùs manifestum, cum omnibus membris habere fraternam & internam communionem, oportere etiam habere & externam.Rom. 12.5. Nam multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. 1. Cor. 12.12. et Eph. 4.16. Ex connexione cum hoc Fundamento dependet ac necessariò consequitur connexio & communio [Page 105] inter se singularum Ecclesiarum, imò singularum personarum, nisi Apostolo fidem derogandam judicemus.
De quolibet singulari homine,Rat. 3. ac multò magìs de qualibet Ecclesia, praesumendum est bonum donec constet contrarium: Praesumere itaque tenentur Saxonicae Ecclesiae Helveticas adhaerere Christo Fundamento suo, donec evidenti aliquo aut saltem valde verisimili argumento probare possunt rem aliter se habere: Tantum autem abest ut probare possint illarum à Christo separationem, ut salutiferae unionis cum Christo incurrant in oculos & animos omnium argumenta extra omnem aleam dubitationis posita. Quis enim à Christo separatos dixerit,Eph. 4.5, 6. qui unum hunc Dominum, unam Fidem, unum Baptisma retinent? qui unum Deum & Patrem omnium, qui est super omnes, ritè colunt? Aut haec sufficere debent Ecclesiis ut solicitae sint servare inter se unitatem spiritûs in vinculo pacis, Eph. 4.3. aut nescivit Apostolus Paulus quid ad hanc unitatem conferruminandam valere possit.
Si quis obji [...]iat, Non rectè sentire Helveticas Ecclesias de Praesentia corporis Christi in Eucharistia, de Modo manducationis, de Communicatione idiomatum, de multis aliis Theologicae scientiae capitibus; id unum ab illo quaeram, (nam de ipsis rebus non est hîc disputandi locus) [Page 106] Utrùm tanti momenti putet hosce errores ut Ecclesiam errantem à suo Fundamento divellant, ut eundem Dominum, eandem Fidem, idem Baptisma, eundem Deum Patrem (de quibus loquitur Apostolus) habere non permittant? Si illud non ausit affirmare, possunt Ecclesiae [...] sive fraternam communionem cupientes abnuentibus objicere illud Optati Milevitani,De schism. Donat. l. 4. in initic. Vos nobiscum, id est, cum fratribus vestris, pacem habere non vultis. at non potestis non esse fratres, quos iisdem Sacramentorum visceribus una mater Ecclesia genuit, quos eodem modo adoptivos filios Deus Pater excepit. Quòd si quis adhuc pergat distrahere & discerpere Ecclesias quae in hoc Personali Fundamento connectuntur, illud Esaiae objiciendum putamus,Isai. 65.8. Nè dissipes illas, quoniam benedictio est in iis.
Rat. 4.Ab Apostolorum praxi firmum argumentum petere possumus contra eos qui propter particularium personarum errores Ecclesiarum communionem fraternam putant dissolvendam: Nunquam enim hoc Apostoli tentarunt, nunquam integras Ecclesias Christo Fundamento salutis humanae adhaerescentes occasione sive praetextu errorum quorumcunque dividebant abinvicem aut inter se collidebant. Notum est in Ecclesiam Corinthiorum & Galatarum varios errores fuisse introductos, notum [Page 107] est à viris magnis & multi nominis fuisse defensitatos; nunquam tamen Paulus purioribus & sanioribus Ephesiorum, Philippensium, aut Colossensium Ecclesiis persuadere satagit nè communionem fraternam cum illis impurioribus tueantur:1. Cor. 1.2. Gal. 1.2. et 5.11. et 6.18. quinimo illas Ecclesias errorum & turbarum plenas pro sanctificatis Christi Ecclesiis agnoscit, nec dedignatur ipsos errantes & deceptos Fratrum nomine cohonestare. Nunquam licitum est probare errores qui in aliis Ecclesiis disseminantur: at semper licitum est cum ipsis coetibus particularium Ecclesiarū fraternam communionem profiteri, dum illi profitentur & retinent cum Christo Ecclesiae Catholicae Fundamento salutiferam unionem.Aug. De fide, ad Petr. Diac. cap. 43. Sicut boni à malis in Ecclesia Catholica non debent nisi operum dissimilitudine separari; ità Ecclesiae rectè sentientes de aliquo dogmate non debent ab errantibus intra Ecclesiam Catholicam constitutis, nisi errorum dissimilitudine separari. Tom. 4. De fide & oper. cap. ult. Per nefaria schismata velle bonos à malis sejungere, dementiae potiùs temeritas est quàm severitas diligentiae, inquit Augustinus. Quidni & nos dicamus, Per nefaria schismata velle Ecclesias non errantes ab errantibus separare, temeritatem magìs sapit quàm curam veritatis. Ab Haereticis qui ipsum Fundamentum subvertunt, recedere jubet pietas; quia necessarium est: at ab Errantibus Ecclesiis [Page 108] quae Fundamento adhaerent, discissionibus iniquis dissilire vetat charitas; quia schismaticum est.
Rat. 5.Inter Ecclesias particulares omnia facienda sunt ad mutuam aedificationem corporis Christi, nihil ad destructionem. Ad aedificationem pertinere fateor, ut ostendamus errantibus Ecclesiis errores suos: ad destructionem tamen tendere affirmo, ut propter quosvis errores disjungamus inter se Ecclesias quas in ipso Fundamento manere conjunctas confitemur. Nunquam enim fando auditum est, unam Ecclesiam reduxisse aliam in viam veritatis, aut Christo arctiùs conjunxisse, opprobriis, conviciis, anathematismis, fraternae communionis abrenunciationibus. Mitiora esse debent consilia & suaviora remedia quae faciant ad errantis Ecclesiae reformationem aut conquassatae stabilimentum. Haec autem separationis sive discindendae communionis decreta non inania modò fuerunt hactenus, sed perniciosa, & ad disturbandas quàm aedificandas Ecclesias multò efficaciora. Siqua igitur Ecclesia à Fundamento suo nondum divulsa est, ad vicinas spectat errantem cum omni lenitate [...],Gal. 6.1. non cum hostili crudelitate [...] aut [...].
Rat. 6. Eph. 1.18.Qui in eodem Christo fundati sunt & radicati ad participationem vitae aeternae, [Page 109] debent in charitate mutua radicari & fundari: Ecclesias autem Evangelicas in eodem Christo Domino & Servatore nostro fundatas esse, nemo Evangelicorum diffitebitur: Perpendendum igitur utrùm ab officio & ipsa natura charitatis non prorsus abhorreat, propter diversitatem aliquam sententiarum facere perpetuum schisma sive divisionem Ecclesiarum. Sensit Augustinus charitatem Christianam nisi in unitate Ecclesiae non posse custodiri; Contr. Lit. Petiliani, lib. 2. cap. 77. & contra Donat. 1.15. cap. & ibid. cap. 11. eósque qui in d [...]scordia permanent, ad Ismaelis funiculum pertinere. Quis enim dixerit in schismate non esse odium fraternum, cùm origo & pertinacia schismatis nulla sit alia nisi odium fraternum? Certissimum est, charitatis propria effecta in hisce Evangelicarum Ecclesiarum dissidiis non apparere. Testem appello ipsum Apostolum; ad Rom. 12. vers. 9, 10, 11, &c. & 1. ad Cor. 13. vers. 5, 6, 7, &c. Si in Christo Fundamento Ecclesiae sanctificari & servari concedimus illas Ecclesias quas in fide errare aliquatenus arbitramur,Joh. 13.35 et 1. Joh. 3.14. et 1. Cor. 13.1, 2. parùm nobis proderit fides nostra aliquantò sanior, si desit dilectio in omnes sanctos: Fides etenim salurifera esse non potest, nisi cum charitate sive fraternitatis amore conjungatur, ut passim testantur Scripturae.August. De Bapt. cont. Donat. lib. 1. cap. 8. Quid ergò proderit homini sana sides, ubi lethali vulnere schismatis peremta est sanitas charitatis?
CAP. 9. CAP. IX. Fraternam inter Ecclesias Evangelicas communionem non esse rescindendam ob diversas de quaestionibus cōtroversis opiniones, probatur rationibus petitis à defectu legitimae potestatis in Ministris ad eandem dissolvendam.
NEminem latere potest, ipsos Doctores sive Ecclesiarum Ministros fuisse ab initio hujus Separationis (quam sublatam optamus) praecipuos imò solos autores. Neque dubitandum est, per illos solos stare, quòd Ecclesiae Evangelicae innumera diuturni hujus dissidii expertae incommoda, nolint tamen fraternae communionis jura inter se redintegrare. nam si Doctoribus visum esset dextras fraternitatis inter se jungere, hâc ipsâ horâ Ecclesias sese mutuò complectentes conspicere possemus. Videamus igitur an rectè fecerint, aut rectè jam faciant, qui fraternae communionis vincula inter Ecclesias Evangelicas vel suaserunt dirumpenda, vel contendunt non esse jam renovanda. Nos contrarium opinamur, hisce rationibus inducti.
Rat. 1.Non est penès Ministros particularis alicujus Ecclesiae separare aut abscindere aliam Ecclesiam particularem à communione fraterna quam habet cum Catholica; ergò nec ab illa quam habet cum [Page 111] quavis parte Ecclesiae Catholicae; atque idcirco nè à communione fraterna quam habere debet secum, nisi fateri velit semetipsam non esse Catholicae Ecclesiae partem. Antecedentis veritas indè mihi liquere videtur, quòd niti debet autoritate Catholicae Ecclesiae omnis justa & legitima separatio cujuscunque membri à corpore ejusdem Catholicae: nam membrum unum in aliud non habet hanc judiciariam potestatem. Nota est Jurisconsultorum regula, Sententia à non judice suo lata, nulla est ipso jure: Particulares autem Ecclesiae non sunt judices privatarum personarum in externis Ecclesiis viventium; quantò minùs ipsarum Ecclesiarum? Siqua igitur Ecclesia aliam à communione cum Catholica disjunctam pronunciaret, contemnenda esset ejus sententia, tanquam judicis extra suae jurisdictionis limites jus dicere praesumentis. Sed fortasse qui antecedens hujus nostri argumenti facilè concedent, de consequente tamen dubitabunt; atque statuent, unam partem Catholicae Ecclesiae posse aliam partem ejusdem (hoc est, unam particularem Ecclesiam posse aliam particularem Ecclesiam) à communione sua fraterna abjicere, privatâ suâ sententiâ & autoritate. Nego, quamlibet Ecclesiam particularem habere legitimam potestatem dissolvendae fraternitatis Christianae cum quacunque alia, nisi [Page 112] quatenus haec separatio nititur Catholicae Ecclesiae autoritate, quae una omnes omnium gentium Ecclesias suo complexu continet. Nititur autem hâc autoritate separatio, quoties fit propter dogmata Catholicae Ecclesiae judicio ità stabilita, ut à communione fidelium Christianorum exclusi habeantur qui eadem oppugnare aut negare cognoscuntur. Hâc freti autoritate rectè denegamus fraternam communionem Ecclesiis falsò & aequivocè Christi nomine infignitis, quae Christi Divinitatem explodunt, adorandum Trinitatis mysterium sugillant, aut quodvis fundamentum fidei Christianae sacrilegâ audaciâ evertunt: nam haec omnia in rem judicatam transierunt, ídque Apostolicae & Catholicae Ecclesiae notissimâ ac celeberrimâ autoritate. At nec rectè nec pro more Ecclesiae Catholicae fit separatio, quoties una particularis Ecclesia denegat alteri fraternam communionem propter dissensum in quaestionibus nuper natis & autoritate Catholicae Ecclesiae nunquam in unam aut alteram partem tanquam fidei Catholicae dogmata definitis. Nulla enim Ecclesia fraternae communionis vinculum quo copulantur omnia membra Catholicae Ecclesiae, pro suo arbitrio abrumpere potest cum particulari aliqua Ecclesia, quin eâdem operâ seipsam dividat à Catholicae Ecclesiae corpore, in quo exsistere nequeunt [Page 113] membra ulla quae cum reliquis debitam compaginationem & unionem amiserunt. Concludamus hoc argumentum Augustini testimonio, qui passim docet,Tom. 3. De fide ad Petr. Diac. cap. 43. Tom. 4. De fide & oper. cap. 4, & 5. Illicitam esse hanc separationem bonorum à malis intra Ecclesiam Catholicam constitutis; Eósque qui à compage corporis membra alia avellere conantur, seipsos potiùs à Christi unitate separare; Nihil denique obesse bonis quòd in unitate ac participatione sacramentorum cum illis maneant quorum facta improbant. neque cum illis quorum opiniones probare non possunt: Nam, si eidem Augustino fidem adhibemus,Tom. 7. De Bapt. contra Don. 2.5. à praesumtione illicita excusari nequeunt, qui nimis amando sententiam suam usque ad praecidendae communionis audaciam perveniunt. Praescindi enim nec debent nec possunt à communione particularium Ecclesiarum, quae manent conjunctae cum Ecclesia Catholica.
Non debent Ecclesiae particulares nostrâ aetate id sibi arrogare quod Apostolorum seculo nulla unquam ausa est facere;Rat. 2. Non debent Ministri Ecclesiarum id urgere quod ut fieret ipsi Apostoli nunquam ausi sunt persuadere: Sed unam particularem Ecclesiam renunciate omnem fraternam communionem alteri est res planè inaudita & à prudentia & praxi Apostolorum prorsus aliena. Inter septem Ecclesias Asiaticas ad quas scripsit Johannes,Apoc. 2.3. [Page 114] perspicuum est quasdam fuisse erroribus infectas à quibus aliae fuerunt immunes: Quae tamen puriores erant cum impurioribus Christianam ac fraternam communionem colebant: singulis (que) persuadebat Apostolus, ut vitia ac errores suos corrigerent; nulli, ut vitiorum aut errorum praetextu ab aliis dissiliret. Nam sicuti in corpore naturali partes bene affectae & vigentes curare student morbidas & infirmas, non abalienare; ità in corpore mystico Catholicae Ecclesiae si quae sunt aliis puriores & saniores, mederi tenentur quantum in illis est aliarum vitiis & erroribus, non communionem fraternam totis Ecclesiis denega [...]e. Huc accedit, quòd haec fraternae communionis abrénunciatio excommunicationis speciem ac vim habere videtur: quae censura non est distringenda à Ministris Ecclesiae ob quodvis peccatum aut quemvis errorem, nè in singularem quidem personam ipsorum ministerio subjectam; in totum autem corpus Ecclesiae illis minimè subordinatae, nullo modo.Decret. 6. De sent. Excomm. Nam sicuti Jura prohibent excommunicare collegium vel communitatem, quia contingeret innoxios irretiri; ità jus fásque prohibet excludere à communione fidelium integras Ecclesias, quia hoc fieri non potest absque injuria & contumelia multorum innocentium. Si quis ob cultum Baaliticum denegandam statuisset [Page 115] communionem toti Ecclesiae Israeliticae, praeterquam quòd actum exercuisset ministerialis potestatis limites excedentem, summâ injuriâ affecisset illa septem hominum millia quorum genua nunquam erant incurvata ante Baal.Reg. 3.19. Si quis dixerit hanc fraternae communionis abnegationem quam dissuademus non esse illam communitatis excommunicationem quam Jura respiciunt, fateor aliquid discrepantiae inter haec duo; nego tamen id tanti momenti esse ut licitum faciat in uno quod illicitum est in altero. Est quidem excommunicatio propriè dicta actus legitima Judicis, qui transit in subditos suos, eósque ligat quantumvis invitos: Est autem haec de qua loquimur fraternae communionis abrenunciatio actus judicantis tantummodo de personis sibi minimè subditis, eosdémque declarantis fraternâ omni communione indignos, at (que) idcirco eos, quantumvìs cupientes, ab eadem repellentis. Quocunque nomine appelletur haec aliarum Ecclesiarum à fraterna nostra communione depulsio, magnam infert illis injuriam & contumeliam: indignas enim statuit eo Fraternitatis honore quem Christus Frater noster primogenitus haud dedignatur illis impertire. De excludendis itaque totis Ecclesiis à communione cum suis nè cogitare quidem debuissent Ministri Ecclesiarum: Satis fuisset singulares personas [Page 116] communionem suam ambientes tum demum abjicere cùm manifestum esset illos talibus flagitiis coinquinari, aut tam perniciosis erroribus implicari, ut jure bono possint ac debeant à communione omnium fidelium arceri & exterminari.
Rat. 3.Non debent Ministri particularium Ecclesiarum (Saxonicarum puta, aut Helveticarum) in communione concedenda aut deneganda duriùs agere cum Christianis fratribus aliarum Ecclesiarum quàm agunt cum suis:Rom 12.5. Nam fraternitas Christiana quae intercedit inter membra Christi non variatur pro locorum aut nationum varietate. At nostros ad rigidum examen non vocamus, quid de controversis articulis sentiant, quibus Doctoribus adhaerescant; sed ad jus communionis valere arbitramur, si fundamentalia Christianismi dogmata in Catechismo comprehensa unà nobiscum teneant & profiteantur, & Christo adhaerescant. Eâdem aequitate utendum esset erga Ecclesias externas, praesertim erga ipsum corpus Ecclesiarum, quod maximam ob partem ex simplicioribus & imperitioribus Christianis coalescit, quibus cum controversa Theologia non est necesse habere aliquid commercii. Non videntur igitur illae Ecclesiae Evangelicae rectè agere quae abhorrent à communione cum aliis & profitentur apertam divisionem & separationem, [Page 117] propter aliquam discrepantiam opinionum in arduis quaestionibus, de quibus certò scire non possunt aut inquirere quid jam teneatur à populo in Ecclesiis externis. Illud autem ex scriptis Doctorum certò scire possunt, crassos illos errores quos qui Lutherani vocantur imponunt Calvinistis, quos qui Calviniani vocantur imponunt Lutheranis, neque à doctis neque ab indoctis hodie defendi, sed ab utrisque rejici & damnari. Hujus itaque separationis, quam nonnulli necessariam putant, nec necessaria nec satìs justa causa adhuc apparet.
Non possunt Doctores cujuscunque Ecclesiae talem separationem introducere quae unitatem Ecclesiae Christi & fraternitatem Christianam restringit ad partem Lutheri aut Calvini,Rat. 4. utì hodie Papistae ad partem Pontificis Romani eandem coarctant. Haereditas etenim Christi iisdem terminis definitur quibus Fraternitas Christianorum, & in easdem angustias compingitur in quas hanc contrudimus. Si itaque Ecclesiasticam communionem & fraternitatem Christianam nullam agnoscimus cum Ecclesiis diversa à nobis sentientibus, manifestum est nos Christi Ecclesiam, quae ex innumeris constat Ecclesiis, ad partem nostram vocare. Nam siqua Ecclesia Evangelica profiteatur se fraternam communionem habere aut non [Page 118] posse aut nolle cum Ecclesia Saxonica aut Helvetica propter aliquam sententiarum diversitatem, quaero cum quibus possit aut habere velit. Non cum Romana, non cum Graeca Ecclesia: nam in pluribus ac majoris momenti controversiis ab hisce dissentit. Non cum ulla alia ubivis locorum: nam nulla assignari potest cum qua non habeat aliquam ob discrimen doctrinae dissidendi materiam. Eò igitur res tandem redibit, ut qui fraternitatem Christianam se habere nullam putant nisi cum suae sententiae adstipulatoribus, periisse dicant è reliquo mundo Ecclesiam Christi, & in suarum partium Ecclesiis solummodo remanere. At hoc illud idem est quod in Donatistis Ecclesia Catholica semper improbavit, quódque Scripturis manifestissimis repugnare Augustinus & Optatus Milevitanus demonstrarunt. Urget enim praedictus Augustinus,August. Epist. 150, & 161. & Epist. 162, 163, 164. & Tom. 7. De unitate Eccl. cap. 13, & 16. Christum haereditatem suam perdidisse, si communio Christiana ad unum locum aut regionem alligetur: atque imprudentiae esse dicit, communionem orbis terrarum velle damnare. Ostendit etiam, pro bono unitatis ea esse toleranda quae minimè probamus; neque cognitos malos bonis obesse in Ecclesia, si eos à communione probibendi aut potestas desit, aut aliqua ratio conservande pacis impediat. Uno verbo; Donatistas, qui fratres nullos extra suam partem [Page 119] agnoscere volebant, adversùs orbem terrarum sacrilegae dissensionis altare erexisse pertendit. Haec Augustinus. Optatus etiam contra hanc restrictam fraternae communionis rationem acriter pugnavit.Lib. 1. in initio. Dicit, Ipsos Donatistas ab orthodoxis pro fratribus agnosci. Dicit,Lib. 2. prope ab mitio. Istos hâc suâ restrictâ Fraternitate non permittere Filium Dei possidere promissam à Patre haereditatem; sed Ecclesiam ejus, ubi ipsi volunt, collocare, ubi ipsi nolunt, rursus exterminare. Dicit, Ipsum Fraternitatis nomen, Lib. 3. init. utcunque Donatistis fastidiosum, esse tamen orthodoxis erga ipsos Donatistas necessarium. Dicit,Lib. 6. Eos Dei voluntatem & jussionem sequi, qui pacem amando communicant toti orbi terrarum. Dicit denique, Separationem illam fratrum à fratribus quam tuebantur Donatistae Deo displicere. Lib. 7. Ut absolvam hanc quartam Rationem nostram; Quamvìs mihi persuaserim nullam ex Evangelicis Ecclesiis eâ animi superbiâ ac malignitate abhorrere à fraterna cum aliis communione quâ abhorrebant Donatistae, tamen ingenuè profiteor me haud intelligere quomodo se expedire possint qui cum aliis Ecclesiis fraternam communionem non retinent, sed jura fraternitatis Christianae intra limites suarum solummodo Ecclesiarum coarctare moliuntur.
Nulla Ecclesia particularis putat se te Rat. 5. [Page 120] neri ad fraternitatem renunciandam alii Ecclesiae propter vitia hominum in eadem viventium, quamvìs nota, sparsa, & regnantia. Alibi siquidem regnare Gulam, alibi Ebrietatem, alibi Libidinem scimus omnes: atque haec Gentium vitia non minùs nobis nota sunt quàm dogmata: Si propter haec flagitia vitae, quae in pluribus dominantur, cum integris Ecclesiis dissolvendae fraternitatis occasionem non captamus, neque illud facere debemus propter errores intelligentiae, quae levioris reatûs sunt apud Deum, & ad ipsum corpus plebis Christianae saepenumero non pertingunt.1. Cor. 5.11 2. Thess. 3.6. Si Apostolo consultore uti volumus, ob Nequitiam potiùs quàm Inscitiam recedendum est ab aliorum Christianorum societate: ob neutram tamen jubet Ecclesias ab Ecclesiis, sed singulares personas à singularibus, sese subtrahere. Imò illicitum est ob haeresin paucorum aut multorum Doctorum in Ecclesiis particularibus dominantium Christianam aliquam Ecclesiam totam abjicere & à fraterna nobiscum communione separare.Ad Tit. 3.10. Haereticum hominem post unam aut secundam correptionem devita, sciens quia subversus est qui ejusmodi est, & proprio judicio condemnatus, inquit Apostolus. Singularem hominem à communione aliorum Christianorum excludere licet propter haeresin damnabilem in qua est proprio iudicio condemnatus, [Page 121] aut de pertinacia convictus;Vide August. Epist. 162. & tom. 6. De util. cred. cap. 1. non licet propter errorem in quem alienâ fraude deductus est, quémque nullâ pertinaci animositate, sed imaginatione veritatis & pietatis illusus, defendit: At universam aliquam Ecclesiam Evangelicam (verbi causâ, Anglicanam aut Gallicanam) nulla alia Ecclesia Evangelica potest à fraterna sua communione vel propter errata vitae vel propter errata doctrinae separare aut exterminare. Ratio in promtu est; Quia totam illam Ecclesiam in damnabilem haeresin incidisse probari non potest; Quia pertinacia totius alicujus Ecclesiae in errore qualicunque ab externis Ecclesiis nec demonstrari potest nec praesumi debet; Quia denique de rumpendo vinculo fraternitatis inter totas Ecclesias nullum habemus mandatum Dei, nullum monitum Apostolorum. Si quis hîc quaerat, cur Ecclesiarum Doctores, qui ob vitia crassa & enormia passim inter Christianos regnantia nunquam suaserunt suis ut à fraterna cum aliis Ecclesiis communione sese dejungerent, tam vehementer suadeant id faciendum esse propter errores in quos opinantur eas incidisse, hoc responsum habeat; Id indè evenire, quia scientiae laudem magìs affectamus quàm sanctitatis, & iniquiore animo toleramus eos qui dubia nostra dictata oppugnant quàm eos qui aperta Dei mandata violant. [Page 122] Si res secùs se haberet,CAP. 10. facilè perspicere possemus non magìs licitum esse propter errata doctrinae abrumpere fraternitarem quae intercedit inter particulares Ecclesias quàm propter peccata vitae quae passim & manifestè in illis regnare conspiciuntur. Cavendum ergò ab erroribus aliorum: at minimè separandum ab Ecclesiis Christianis in quibus dominantur, sive ad vitam spectant sive ad doctrinam; quia ad talem actum in Ministris cujuscunque particularis Ecclesiae nulla est legitima potestas.
CAP. X. Ex natura & qualitate dogmatum de quibus certatur, Fraternam communionem inter Evangelicos non debuisse dissolvi, ostenditur.
HOc mihi imprimis videtur esse praemittendum, Vincula fraternae communionis non oportere dissolvi inter Christianas Ecclesias ob quaevis opinionum dissidia, sed solummodo ob Fundamentalium dogmatum oppugnationem aut negationem. In confesso enim videtur esse apud omnes Evangelicos, ob quasvis erraticarum opinionum stipulas hanc separationem non faciendam. Hinc etenim est quòd cùm tueri volunt hanc Ecclesiarum dissociationem fuisse jure bono [Page 123] constitutam, vicissim semper hanc litem intendant, Quòd ab aliquo Catholicae fidei fundamento sit facta discessio: Nam nisi hoc constiterit factum, non ab uno aut altero Doctore in Ecclesia, sed ab ipsa Ecclesia quatenus sub ratione Corporis connexi & coadunati consideratur, valere non debet ad unam Ecclesiam Evangelicam ab altera distinguendam.
Hoc autem in loco haud intempestivum erit paucis monuisse, Actuale exercitium externae communionis cum particulari aliqua Ecclesia (Romanam cogita) posse impediri & interrumpi nullâ nostrâ culpâ; quoties ea in publico Dei cultu actus quoscunque idololatricos probari aut exerceri à nobis efflagitet, vel dogmata Scripturis & piorum conscientiis repugnantia agnosci & recipi jubeat cogátque. Interea tamen Ecclesia ista quae minimè sana aut orthodoxa habetur, visibilis Christi Ecclesia habenda est & inter particulares Christianas Ecclesias reponenda. Imò, quantum in nobis est, omnia fraternae charitatis officia sunt eidem exhibenda, quamvìs actualis nostra & externa cum eadem communio nec ab istis permittatur, nec à nobis, ob falsam doctrinam & cultus superstitiosos in eadem praevalentes, possit retineri.
Nunc ex illis quae antea disputavimus de discrimine Fundamentalium dogmatum [Page 124] à Non-fundamentalibus, conabimur ostendere non esse ea Fundamentalia de quibus inter Evangelicos tanto ingeniorum aestu hactenus certatum est.
Rat. 1.Illa sola pro Fundamentalibus agnoscenda, quibus eversis aut minimè creditis nullus hominum coetus potest Deum ità colere ut ab eo veniam, gratiam ac gloriam obtineant: At nullum dogma controversum inter Evangelicos est hujusmodi: nullum ergò fundamentale. Majorem propositionem nemo in dubium vocabit; quia clarum est, eos qui ab ipsis fidei salutiferae fundamentis resiliunt non esse capaces illorum beneficiorum quae solis fideibus promittuntur. Ad Minorem quod attinet; Si quis asserere audeat, nullam spem veniae, gratiae aut gloriae iis affulgere qui in hisce controversis doctrinis seorsum ab aliis sentiunt, hunc ego arbitror plùs peccare in charitatem quàm ulla ex Evangelicis Ecclesiis peccat in veritatem. Imò illud ausim adjungere; Si quis in hoc solo errore versetur, illum magìs concutere fundamentum Evangelicae veritatis quàm eos quos ob alios errores quoscun (que) in controversa Theologia violati Fundamenti temerè insimulat.
Rat. 2.Dogmata illa de quibus contenditur inter Evangelicos neque toti mundo praedicata fuerunt ab Apostolis, sicuti fuerunt ea omnia quae erant cognitu & creditu ad [Page 125] salutem Christianorum planè necessaria, neque ab Ecclesiis succedentibus fuerunt pro talibus populo Christiano universim commendata. Quicquid itaque de harum opinionum veritate diversimodè statuant Ecclesiae diversae, in hoc tamen oportet omnes consentire, quòd non sint fundamentalibus Christianae fidei articulis connumeranda. Si quis ullum caput controversae inter Evangelicas Ecclesias Theologiae poterit in brevem ac minimè ambiguam propositionem conjicere, ac de eadem verè affirmare, Haec propositio ab Apostolis asserta, ab universa Ecclesia inter Catholicae & salutiferae fidei articulos recepta fuit, manus dabo, Fundamentalem doctrinam vocabo, atque illas Ecclesias quae eam rejiciunt à Fundamento recessisse pronunciabo, & aliarum Ecclesiarum fraternâ communione indignas judicabo. Si autem nemo Evangelicorum hoc facere poterit, nemo debet appellare illud Fundamentale dogma quod ipse defendit, aut aliarum Ecclesiarum Theologos in alia opinione constitutos de Fundamento everso postulare; multò minùs ob hanc causam fraternae communionis jura totis Ecclesiis denegare.
Fundamentalium dogmatum affirmatio adeò clara habetur in sacris Scripturis,Rat. 3. ut in contraria damnata dogmata nemo ex indoctis, nedum è doctis, incidere [Page 126] possit, nisi qui valde negligentes sunt in Catholica fide addiscenda, aut qui ipsam fidem quae in Scripturis manifesta est nolunt discere.De Agone Christi, cap. 28. quod ab Augustino verè observatum est. Patet autem omnibus, in hisce doctrinis de quibus dissident Ecclesiae Evangelicae, ex altera saltem parte decipi innumeros Christianos bonos, pios, atque veritatis cupidissimos, imò multos primae classis Theologos, in Scripturarum lectione ac meditatione per totam vitam versatos & exercitatos. Neque quis hîc mihi objiciat, modernos Antitrinitarios indies scrutari Scripturas, atque nihilominus persistere in fundamentalis Articuli praefracta abnegatione. Non solummodo enim negligentes sunt in Catholica fide addiscenda atque ex Scripturis sacris haurienda, sed contumaces in Catholica fide oppugnanda, atque furiosè audaces in Scripturarum manifesta doctrina ad vertiginosae Rationis suae calculos revocanda. Competit itaque in istos illud Apostoli, Ideo mittet illis Deus operationem erroris, 2. Thess. 2.11. &c. Sed nemo eandem sententiam ferre potest in illos Christianos qui adhaerent sive Saxonicis sive Helveticis Ecclesiis: Nemo igitur statuere debet illa dogmata esse Fundamentalia, aut ad salutem cognitu necessaria, in quibus modò hos modò illos decipi est probabile, utrosque autem rectè sentire quoties sibi contradicunt est impossibile.
[Page 127]Non est dogma Fundamentale, quod ex Scripturis non potest aliter elici & deduci quàm per difficiles aut longos consequentiarum tramites simplicibus Christianis semper impenetrabiles,Rat. 4. eruditis aliquando vix aliquando nè vix quidem conspicuos. Talia sunt omnia quae controversiam habent inter Ecclesias Evangelicas: quorum connexionem cum fidei Catholicae fundamentis disputatores ex utraque parte dicunt se videre planè necessariam, at antagonistae ex utraque parte reclamant, se videre planè nullam. Populus autem dialecticae artis imperitus caecum plerunque adhibet assensum suis Doctoribus, de firmitate consequentiarum interim planè incertus. Quae hunc in modum à Doctoribus eliciuntur & Christianis proponuntur, possunt nonnunquam esse vera, sed nunquam possunt esse Fundamentalia, hoc est, cuivis Christiano cognitu & creditu ad vitam aeternam capessendam absolutè necessaria. Nam quemadmodum solis luce & beneficio frui possunt qui Mathematicas demonstrationes de solis magnitudine aut motu percipere nequeunt, ità luce & beneficio Fundamentalium dogmatum frui possunt ad salutem qui Theologicas illationes & deductiones ex iisdem petitas intueri non possunt. Non sunt igitur Fundamentalia, sed ex Fundamentalibus quorundam opinione ritè deducta, [Page 128] quae tantopere credenda urgentur à Theologis inter se concertantibus.
Rat. 5.Non est prudentium Theologorum fundamentalium dogmatum numerum ità augere & multiplicare ut omnes Christiani tam docti quàm indocti prorsus incerti & ignari sint quae & qualia sint quae ad fundamenta religionis & fidei Catholicae propriè spectare judicentur. At si eò rem demittamus ut Fundamentalia habeantur quae inter Evangelicos controvertuntur problemata, jampridem creverunt in multitudinem nimis numerosam, crescere possunt in multitudinem vix numerandam. Nam solenne illud à multis servatur, ut quod ipsi tanquam superpondium adjecerunt axiomati cuicunque fundamentali, quódque consectarium ejusdem esse credunt, id ab omnibus illico in numero Fundamentalium reponi postulent. Si quibuscunque Ecclesiis particularibus aut Doctoribus hanc facultatem creandi & multiplicandi Fundamentalia concedamus, actum est de certitudine Catholicae fidei, actum est de communione fraterna Catholicae Ecclesiae. Huic nostrae sententiae fidem faciat insanum erratum Romanae Ecclesiae, quae incertarum opinionum magnam farraginem in Symbolum Tridentinum conjiciendo, eâdem operâ tam Catholicae fidei immotam certitudinem quàm Catholicae Ecclesiae ab omnibus [Page 129] desiderabilem unionem labefecit. Non debemus igitur nuper natas inter nos controversias commiscere Christianae fidei Fundamentis, quae pauca sunt, & Apostolorum praedicatione promulgata per orbem Christianum, ac unanimi Christianorum consensu recepta.
Ultimo in loco;Rat. 6. Haec de quibus contendimus non fuisse habita in numero Fundamentalium, ex ipsa Confessione Augustana à Philippo conscriptà, à Luthero approbatâ & laudatâ, facilè apparet. Non est enim verisimile tam solennis Confessionis Autores praetermisisse dogma aliquod Fundamentale fidei Christianae absque cujus cognitione & fide salus in Christo Jesu nequeat obtineri. At in hac Confessione nihil illorum appa [...]et de quibus tam acre certamen initum est inter Helveticas & Saxonicas Ecclesias. In articulo tertio de Unione duarum naturarum in Christo, in articulo decimo de Praesentia corporis & sanguinis Christi in Coena Dominica, nihil posuerunt quod omnium Evangelicorum calculo non fuit approbatum. Quòd si caeteros articulos percurramus, perpauca inveniemus post ultimam limam adhibitam de quibus ulla dissensio est inter Ecclesias Evangelicas, nihil quod tanti momenti est ut schisma Ecclesiarum introducat. Sed fac in hac Confessione exstare nonnulla quibus assensum [Page 130] praebere nequeunt aliae Ecclesiae; ad pacem retinendam sufficit quòd consentiunt in omnibus ad salutem Christianorum cognitu necessariis. Particularium etenim Ecclesiarum Confessiones non coarctantur ad sola Fundamentalia, sed extenduntur quandoque ad declarationem sententiae suae de quibusvis doctrinae Theologicae capitibus, ptout expedire putaverint ad aedificationem suorum in veritate ac pietate. Non est itaque ferendus error illorum, qui quicquid positum inveniunt in Confessione sua adeò Fundamentale habeti volunt, ut Ecclesias externas quae per omnia & singula eam pro norma salutiferae fidei non admittunt, inter damnatos haereticos, Fundamenti eversores, uno verbo, inter homines impios, & à sancta fraternitate bonorum Christianorum alienos reponere non vereantur. Nihil fieri aut cogitari potuit iniquius. Nam si ponderemus omnium Reformatarum Ecclesiarum Confessiones, aut dissertationes, atque ex una parte ponamus illa dogmata in quibus ad amussim conveniunt, ex altera statuamus ea de quibus lis est; priora ad Fidei ac Pietatis fundamenta pertinere ex ipsa natura & qualitate dogmatum perspiciemus, posteriora aut ad subtilium ingeniorum minimè necessarias speculationes aut (si aliquid habeant in se soliditatis) ad peritiorum [Page 131] Theologorum ex bene fundatis propositionibus veras illationes.CAP. 11. Quae autem hunc in modum superstruuntur fundamento Fundamentalibus ipsis non sunt adaequanda; nec in Fundamentalibus errare judicandi, qui in hisce aliquantulùm à recta veritatis linea aberrant.
CAP. XI. Non esse inter Evangelicos de Fundamentalibus ullam controversiam, ostenditur, instando in tribus particularibus quaestionibus quae prae aliis maximi momenti putantur ad dissociandas Ecclesias.
PRiusquam ingrediamur hanc dissertationem, regulam hanc firmam & immobilem praemittere oportet; Non esse disjungendas Ecclesias Christianas quae conveniunt in omnibus cognitu aut factu ad salutem hominum Christianorum necessariis. Non enim incumbit uni particulari Ecclesiae autoritas inquirendi in alias, aut officium adigendi alias particulares Ecclesias ad normam Confessionum suarum, aut potestas solvendivincula fraternae unitatis inter suam & alias Ecclesias quascunque cum sua in communi Fide, hoc est, in Fundamentalibus & salutiferis religionis Christianae articulis, conspirantes. Videamus igitur an Evangelici eatenus conveniant, atque exempla capiamus solummodo ab illis tribus controversiis, [Page 132] De Praesentia corporis & sanguinis Christi in Eucharistia, De Idiomatum communicatione in Christi [...] Persona; De Divina Electione & Praeteritione pro beneplacito Divinae voluntatis. Nam si in hisce quaestionibus, quarum occasione ingentes contentionum fluctus inter Ecclesias Saxonicas & Helveticas sunt excitati, in confesso sit apud utrasque quantum scire necesse est ad salutem; possunt reliqua omnia in medio relinqui aut pacificis animis disceptari inter eruditos, minimè diruptâ aut dilaniat [...] fraternâ Ecclesiarum communione. Ordiamur ab illa quae caeteris omnibus dedit exordia, nempe à Praesentia corporis Christi in Coena Dominica, & manducatione ejusdem.
1 Primò, Nihil Fundamentale cogitari potest quod non unanimi consensu admittatur ab utrisque. Fundamentale est, Christi corpus & sanguinem ità verè adesse in administratione sacramenti ut participari possint ad vitam indè hauriendam à communicantibus, & damnari justè possint qui panem & vinum ità sumunt ut non unà sumant Christi carnem & sanguinem ad salutem suarum animarum. Hospin. ad ann. 1544. pag. 191. Ad annum 1540. pag. 178. De hac nulla dissensio. Nam Bucerus concedit, Verè adesse & percipi corpus Domini in Eucharistia. Calvinus inquit, Ʋno ore fatemur omnes, nos cùm juxta [Page 133] Domini institutum fide Sacramentum recipimus, substantiae corporis Christi vere fieri participes. Beza ait,In Coll. Mompelg. pag. 66. Non negamus corpus Christi verè adesse, verè dari & percipi. Caeteros mitto, quia nulla Ecclesia Evangelica nominari potest quae veram cum Eucharistia corporis & sanguinis Christi praesentiam non profitetur, licèt ipsum praesentiae modum supernaturalem planè & divinum, agnoscat; eundémque non in contactu aliquo Physico, sed in vivifico influxu & unione mystica, eadémque realissima & arctissima, constituat. Fundamentale est, Panem & vinum esse à Christo constituta media per quae ritè manducantes hunc panem benedictum, & bibentes hoc vinum, manducent vivificam carnem Christi, & bibant ejus salutiferum sanguinem, ad salutem animarum. Nota est omnium Evangelicorum in hoc capite concordia: non est itaque laborandum in ea probanda. Fundamentale est, Panem & vinum in Coena adesse, manducari & bibi modo locali, naturali, sensibili; Christi autem carnem & sanguinem adesse & participari modo divino, admirabili & inscrutabili. Sic Jacobus Andreae, De modo tantùm hoc dicere possumus, Coll. Momp. pag. 17, 18. Pag. 25. in Notis marg. Eum esse supernaturalem & rationi humanae incomprehensibilem; ideóque de eo non esse disputandum. Paulò póst; Est coelestis, supernaturalis, adeóque [Page 134] modus planè spiritualis. Et sicut Ecclesia cum Christo mysticum corpus est, ità etiam haec perceptio in mysterio fit. In Colloquio Lipsiaco nuper habito Saxonici concesserunt, Modum perceptionis quem defendunt fieri vi elementorum, esse tamen coelestem, supernaturalem, Deóque soli notum. Calvinum, Bucerum, caeterósque omnes in eadem sententia esse constitutos, nemo ignorat.Coll. Mompelg. pag. 66. Beza expressè ait, Modum perceptionis mysterium esse credendum quod captum humani ingenii & intellectûs excedit. Hactenus bene conveniunt inter se Theologi & Ecclesiae.
2 Secundò, Nihil Fundamentali doctrinae hujus Sacramenti contrarium concipi potest quod ab omnibus Ecclesiis Evangelicis non rejiciatur & damnatur. E diametro adversantur dogmata erronea, De nuda Repraesentatione corporis & sanguinis Christi, à vera & reali exhibitione sejuncta; De portentosa Transsubstantiatione panis & vini in corpus & sanguinem Christi, salvis tantummodo sine subjecto accidentibus; De locali & Physica Praesentia corporis & sanguinis Christi in Coena Dominica; De locali Consubstantiatione, Coexsistentia, aut Inexsistentia corporis & sanguinis Christi cum elementis terrenis, aut in iisdem. Haec, & siqua alia sunt quae pugnant cum natura sacramenti & veritate corporis Christi, [Page 135] communi consensu non modò Helveticarum sed Lutheranarum Ecclesiarum condemnantur. Loquatur pro caeteris omnibus Jacobus Andreae;Coll. Momp. pag. 16. Non statuimus Physicam aut localem corporis & sanguinis Christi in sacra Coena praesentiam. Vocabula SUBSTANTIALITER,Pag. 183. CORPORALITER, REALITER, ORALITER, nihil aliud nobis significant nisi veram corporis & sanguinis Christi praesentiam & manducationem. Pag. 30. in Notis Marg. Physicam Consubstantiationem omnem, sive visibilis sit sive invisibilis, prorsus rejicimus; & conjunctionem duntaxat Sacramentalem docemus. Eadem sententia fuit Saxonicorum in Colloquio Lipsiaco, cui Brandenburgici & Hassiaci subscripserunt.
Tertiò, nihil manet indecisum in hac 3 controversia quod dogma Fundamentale appellari possit, aut propter quod fraterna Ecclesiarum communio sanciri nequeat. Nam verbum illud ORALITER, quod usurpatur à Saxonicis improbatur ab aliis Ecclesiis, ità ab hisce adhibetur ut nullum Fundamentalem errorem invehant, ità ab illis repudiatur ut nullum Fundamentale dogma evertant. Nam qui tuentur Oralem manducationem tam Corporis Christi quàm Panis, negant tamen eam praesentiam corporis Christi localem ad Ora hominum, sine qua [Page 136] Oralis manducatio propriè dicta perfici nequit. Ore enim manducari non potest illud corpus inter quod & os humanum ingens locorum [...] conceditur;Coll. Memp. pag. 25. & 29. In Notis. ore corporali manducari non potest quod ità loco adest oris ut localiter non adsit ori. Cùm itaque tale [...] admittant, talem locationem carni Christi tribuant, planum est, eos manducationem Oralem, quae verè & propriè de pane solo asseritur, novo & figurato loquendi modo ad carnem Christi in coelis localiter manentem ac ori humano haud localiter praesentem transferre.Coll. Lips. pag. 12. Porrò, quando ab hac Otali manducatione removent omnem carnis Christi masticationem, rei manducatae in stomachum demissionem, corporis humani per hanc carnem manducatam augmentationem aut nutritionem, perspicuum est, utcunque illis visum sit retinere hanc loquendi formulam, nihil tamen per hanc Oralem manducationem intelligere quod cum Capernaitica carnis Christi laniena sit conjunctum, aut cum significatione vocabulorum (prout sonant Latinis auribus) connexum. Illud solummodo videntur velle asserere, Oralem manducationem, quae verè, propriè, usitatè, immediatè de esu panis affirmatur, posse, mediante vi panis benedicti, novâ, inusitatâ, mysticâ, & planè coelesti Oralis manducationis significatione etiam ad ipsam [Page 137] carnem Christi accommodari. Jam ad eos quod attinet qui ex adverso contendunt, manducationem carnis Christi in Eucharistia non appellandam Oralem manducationem, sed potiùs Mentalem, Spiritualem, aut Personalem; quia persona ore manducans panem, mente manducat simul veram & vivificam Christi carnem: non negant tamen panem visibilem esse instrumentum aut medium à Christo institutum quo persona utitur ad manducationem Panis invisibilis; sed putant illius rei manducationem esse Oralem quae potest oralibus instrumentis perfici, illius autem rei manducationem non esse Oralem dicendam, quae nec localiter adest ori, nec, si sic adesset, propter gloriosam quam habet & impassibilem naturam, posset orali alicui actui subjacere. Inter hasce sententias, de proprietate verborum sive de phraseologia video quandam contrarietatem, at de summa & veritate fidei Catholicae aut planè nullam, aut saltem tantulam ut, eâ non obstante, communioni fraternae inter Ecclesias stabiliendae locus esse possit. Haec de prima controversia: Transeamus ad secundam.
De Persona Christi, & Idiomatum communicatione.
Ex scriptis illorum qui hanc controversiam agitarunt facile est ostendere, Plenum [Page 138] esse de Fundamentalibus consensum inter Ecclesias Reformatas, totúmque conflictum versari aut circa loquendi modos qui in Scriptura ipsa non fundantur, aut circa consequentias quae ex Scripturis rectè posse inferri quidam a [...]unt quidam negant; salvis interim utrinque Fundamentalibus, quamvìs omni errore minimè excluso circa Non-fundamentalia. Hujus assertionis veritas patebit
Primò, si sincero ac prudente judicio ea omnia ponderemus in quibus qui de aliis litigant agnoscunt tamen unum consensum concentúmque esse omnium Ecclesiarum Evangelicarum.pag. 18. Jacobus Andreae septem enumerat propositiones de quibus omnibus fatetur nullam esse controversiam inter Ecclesias.pag. 20. Beza etiam de Persona Christi & communicatione Idiomatum recitat nonnulla doctrinae capita in quibus omnibus Theologos omnes Evangelicos consentire perspicuum est. Non multis abhinc annis in Colloquio Lipsiaco clarissimi quidam Theologi ad duodecim articulos revocarunt ea omnia in quibus de Persona Christi & Proprietatum communicatione unanimis est consensus.pag. 5, 6. In his de quibus tam concordem habemus omnium Ecclesiarum Evangelicarum sententiam, non audeo dicere nihil desiderari quod ad scientiam Theologicam spectat; confidenter tamen affirmo, nihil deesse [Page 139] quod ad Catholicam fidem pertinet, nihil quod ad salutem hominis Christiani sit cognitu aut creditu necessarium, nihil denique quod arguat sive hos sive illos à Fundamento resiliisse aut à communione mutua resilire oportere. Si igitur in hac controversia de Persona Christi & Naturarum proprietatibus quaedam restant enodatiùs explicanda, adhibeant Theologi ad hanc rem operas suas, non hanc ob rem discindant Ecclesias suas; Fratres errantes comiter in viam reducant, fraternae unitatis vincula furenter non dirumpant: Fundamentalibus dogmatibus superstruant suum aurum, argentum, aut lapides pretiosos, & dejiciant stipulam & foenum ab aliis superaedificatum; non deturbent alios à Fundamento, non disjungant seipsos ab illis quos ipsi Fundamento & Fundamentalibus articulis vident adhaerescere.
Secundò, quod de unanimi consensu in 2 Fundamentalibus dictum est, perspici potest, si perpendamus haereses omnes quae unquam Fundamentalibus de Persona Christi articulis repugnarunt, ac salutis humanae fundamenta everterunt. Nam qui hasce omnes damnant & exsecrantur, de Fundamento violato accusari non possunt, nisi per calumniam; damnari nequeunt, nisi per summam injuriam. Jam verò notissimum est, nullam posse commemorari [Page 140] haeresin, sive antiquam sive novam, contra quam suffragium ferre omnes Ecclesiae Evangelicae non sunt paratissimae. In Colloquio illo Lipsiaco (cujus saepe mentionem fecimus, propter spem unitatis redintegrandae quam nobis fecit) omnes Collocutores unanimi consensu & toto pectore damnarunt & rejecerunt omnes veterum recentiorúmque Arianorum,pag. 10. Nestorianorum, Eutychianorum, Monothelitarum, Marcionitarum, Photinianorum, & quocunque praeterea nomine appellentur errores: Symbolis è contrà, Apostolico, Niceno, atque Athanasii, ore & corde assensum praebuerunt. Qui hunc in modum probat omnia de Christi Persona & Proprietatibus utrius (que) naturae dogmata à vetere Ecclesia recepta & probata, rejicit omnia ab eadem damnata, potest fortasse in modo loquendi parùm sanam verborum formam retinere, aut in aliquibus consectariis parvam à veritate declinationem facere, at secessionem ab ipso Fundamento aut Fundamentali Catholicae Ecclesiae doctrina facere non potest.Apud Luther. tom. 1. in Disp. pag. 441. B. Rectè siquidem Philippus; Opiniones ignot as veteri Ecclesiae, etiamsi hoc tempore sunt receptissimae, tamen non esse dogmata Catholicae Ecclesiae: nedum dogmata fundamentalia ad dirimendam pacem ac unitatem Ecclesiarum coram Deo valida.
[Page 141]Tertiò, in hac materia, de Persona Christ & Idiomatum communicatione, non esse Fundamentalia quae adhuc pendent indecisa, perspici potest ex ipsis terminis ac vocibus quibus uti coguntur Theologi in sententia sua exprimenda. Nam de Fundamentalibus planas & perspicuas enúciationes audimus: quales sunt;
In Christo [...] natura humana & Divina sunt arctissimè copulatae.
Quaelibet natura in Christo habet & retinet suas proprietates.
Proprietates unius naturae nunquam fieri possunt proprietates alterius naturae.
In Persona Christi est communicatio proprietatum, quâ toti Personae tribuitur quod alterius naturae est proprium: Ut cùm dicimus, Deum pro nobis crucifixum; aut, Christum hominem esse omnipotentem.
In hac communicatione Divina natura non effundit aut infundit humanae Divinitatis propria.
Haec, aliá (que) omnia quae de Persona Christi & communicatione Proprietatum clarè enunciantur, nullā patiuntur contradictionem. At ea quae extrancis & ambiguis terminis concipiuntur, lites ex litibus, quaestiones ex quaestionibus pariūt. Talía sunt illa problemata: Utrùm naturarum proprietates in Persona Christi Verbaliter duntaxat an Realiter communicentur; Utrùm communicentur in Abstracto, aut in Concreto. [Page 142] aliáque ejusdem notae: quae ipso verborum sono constat ex Grammaticorum aut Dialecticorum schola prodiisse, non Apostolorum aut Patrum antiquorum; ac proinde non esse in numero Fundamentalium reponenda.
Sed paucula de ipsis quaestionibus adjungamus. Quod quidam affirmant quaeri, An talis sit unio naturarum in Persona Christi in qua neutra natura alteri quicquam praeter nomen communicet; videntur mihi quaestionem confingere quae nunquam fuit inter Ecclesias Evangelicas. Nam unâ voce fatentur, Talem esse unionem naturarum in Persona Christi in qua naturae humanae multa sunt communicata, imò omnia quantumvìs excellentia dona quorum natura creata capax est subjectum. Atque sicut nemo Evangelicorum hanc propositionem, Christus homo est Deus, corrumpit hâc malignâ interpretatione, Christus homo habet nudum & inanem titulum Dei; ità neque hanc, Christus homo est omnipotens, hâc perversâ expositione depravat, Christus homo est titulo aut verbo tenus omnipotens: sed agnoscit ipsam rem quae hoc praedicato significatur Christo homini verè & realiter convenire, quia Personae quam Hominis vocabulum designat verè convenit. Qui autem ex adverso defendunt, rectè dici non modò de Christo Homine, quòd sit Omnipotens, [Page 143] Omniscius, &c. sed etiam de Christi Humana natura, quòd ea sit realiter Omnipotens & Omniscia, &c. sic tamen temperant & explicant hanc suam sententiam, ut negent Divinas hasce proprietates in humanam naturam esse effusas, aut unquam humanae naturae fieri insitas proprietates; statuántque solummodo per unionem personalem & subsecutam exaltationem ei esse in Persona, non seorsum, tribuendas. Si quid discriminis sit inter hasce sententias, tam exile est, tam à populi Christiani captu & vulgari intelligentia procùl remotum, ut in Fundamentalium dogmatum numero esse non possit, nisi comminisci velimus novum genus Fundamentalium Catholicae Ecclesiae & populo Dei hactenus incognitum & inauditum.
Quod attinet ad alias quaestiones quas nobis pepererunt quatuor illa vocabula, Verbaliter, Realiter, in Concreto, in Abstracto, verè dicere possumus, Talia artis vocabula non debere ingredi Christianae fidei articulos; ex quorum cognitione pendet vita & salus, non doctorum solummodo & Dialecticorum, sed indoctorum & quorumvis è plebe Christianorum. Praeterea, parùm consentaneum est Fundamentalia dogmata quaerere in propositienibus, quamdiu non constat de sensu & significatione terminorum qui in illis efformandis [Page 144] adhibentur. At quid Concreti, quid Abstracti nomine venit intelligendum,Colloq. Mompelg. pag. 222, &c. & 228. inter Jacobum Andreae & Theodorum Bezam non potuit convenire: neque adhuc in horum vocabulorum signifícatione (quando ad Christum referuntur) bene consentiunt utriusque partis Theologi. Satìs itaque est ad unitatem retinendam inter Ecclesias, quòd omnes agnoscant, Communicationem Idiomatum non esse verbalem sed realem, quatenus eadem & unica Persona cui attribuitur, est verè & realiter Deus, est etiam verè & realiter homo; & proinde de Deo realiter praedicari possunt quae sunt hominis, & de Homine Christo quae sunt Dei.
At si nomen Dei in Divinitatem aut Hominis in Humanitatem commutemus, omnes etiam agnoscent non esse propositiones eâdem certitudine admittendas. Nemo de hac propositione dubitabit, Deus pro peccatis nostris fuit crucifixus: veruntamen si hunc in modum transformetur, Divinitas, vel Divina natura, pro peccatis nostris fuit crucifixa, non dubitandi solummodo sed errandi praebebit occasionem. Sic extra omnem quaestionem posita est haec propositio, Christus Homo est omnipotens, omnipraesens, &c. at si vocabulum Hominis mutetur in vocabulum Humanitatis, ut dicatur, Christi Humanitas, vel Christi humana natura, est omnipotens, omnipraesens, [Page 145] &c. apud Orthodoxos non adeò liquebit.
Augustinus facem nobis praefert ad formandas & intelligendas hujusmodi de Christo [...] propositiones,Tom. 2. Vide Epist. 102. & Tom. 6. contra Ser. Arian. Tom. 7. De Pecc. mer. lib. 1. cap. 31. & Tom. 10. Ser. 14. De verb. Domini. in singulis penè libris. Consulantur haec loca quae ad marginem sunt annotata. Ipse etiam Lutherus, apudHist. Sacr. part. 2. pag. 15, 16, 17, 18. Hospinianum, multa habet de Persona Christi & hac Idiomatum communicatione consideratione dignissima, & ad veram hujus quaestionis intelligentiam appositissima. Hoc unum addam; Duas illas propositiones, Christus Homo est Deus, Christus Deus est Homo, quae caeterarum omnium fundamenta sunt in quibus fit haec Idiomatum (de qua certatur) communicatio, esse supra & contra omnes regulas Dialecticorum & Philosophorum. Frustrà igitur Dialecticis nitimur consequentiis, quando alia nova Fundamentalia iisdem annectere conamur: malè discindimus & dilaceramus Ecclesiarum unitatem, quando vim talium consequentiarum pariter conspicere nequeunt. Nam quae Fundamentalium omnium in hac de Christi Persona quaestione veritatem agnoscunt & amplexantur, non sunt ab aliis Ecclesiis abjiciendae propter quemvis in modo loquendi errorem, aut in modo inferendi sive deducendi inscitiam. Jam ultimo in loco, quid statuendum sit de illa quae circa Praedestinationem Divinam versatur controversia, paucis videamus.
De Praedestinatione Divina.
Quod ad hanc controversiam spectat, multa privatis quibusdam magni nominis Doctoribus exciderunt in ipso disputationis aestu quae ad limatae veritatis normam minimè quadrare videantur. Sed haec ad un itatem & communionem Ecclesiarum discindendam urgeri non debent, si semel constiterit apud omnes Evangelicas Ecclesias in confesso esse quicquid in hac materia est creditu ad salutem necessarium, ab omnibus rejici omnes errores qui saluti hominum per Christum obtinendae adversantur. Inspicite omnes omnium Ecclesiarum Reformatarum Confessiones, nihil illis deesse deprehendetis quod Fundamentale possit appellari, nihil inesse quod Fundamentalem articulum quemcunque evertat. Consentiunt omnes, Neminem ab aeterno ad salutem electum sive praedestinatum, nisi ex mera & liberrima Dei misericordia ac gratia; Neminem in tempore ad salutem sive vitam aeternam perductum fuisse, nisi per viam fidei, poenitentiae, & novae obedientiae. Concedunt etiam omnes, Deum ab aeterno tam decrevisse dare electis quàm praevidisse danda ea omnia bona salutifera quorum auxilio perducuntur ad vitam aeternam; Decrevisse etiā sic donare illis ac praevidisse sic donandam hanc gratiam salutiferam, ut gloriari nequeant de ulla causa aut occasione hujus munificentiae Divinae [Page 147] in seipsis inventa aut praevisa. Concedunt denique, Omnem quam singulares personae habent aut habere debent de sua ad vitam aeternam Electione, non quaerendam esse à priori, in Decreto aut Praescientia Dei, sed à posteriori, in fructibus Fidei & Sanctitatis. Atque insuper statuunt, Electos ipsos consolatione Electionis aut salutis suae non posse sustentari aut refici quando & quandiu extra viam salutis oberrant; quia Spiritus sanctus non testificabitur illorum cordibus quòd sunt filii & haeredes Dei, Rom. 8.14, 15, 16. nisi quando aguntur Spiritu Dei. Non possunt autem homines Electionis & Adoptionis suae verum & firmum solatium habere, nisi hoc Spiritu spiritui illorum illud testificante.
Quod autem attinet ad Praeteritionem cam sive Non-electionem quae vulgò Reprobatio appellatur, nihil video Fundamentale de quo inter Ecclesias Reformatas ulla dissensio est. Si inter particulares Doctores nondum bene convenit, sic exerceant lacertos suos ut schismate pernicioso non divellant ipsas Ecclesias. Anglicanae nostrae Confessionis Autores in Articulo XVII. ubi de Praedestinatione agitur, nè uno quidem verbo attingere voluerunt illam alteram de Reprobatione quaestionem: tum propter inutiles quas humana curiositas indè elicit speculationes, tum quòd ex Praedestinationis doctrina bene fundata [Page 148] facilè potest colligi quantum aut necesse aut utile est de Reprobatione scire & tenere. Sed ne (que) hanc ob rem ulla causa est dissolvendae inter Reformatos fraternae unitatis. Concedunt omnes & consentiunt hasce propositiones esse verissimas:
Actum Reprobandi in Deo, sicut & Eligendi, esse ab aeterno.
Neminem ab aeterno reprobatum esse qui non fuit absque omni injustitia aut crudelitate reprobabilis.
Neminem fuisse à Deo praedemnatum ab aeterno quem ab aeterno damnationis reatu implicatum non praevidit.
Neminem in tempore esse damnandum nisi justissimo merito propriae corruptionis ac impietatis.
Omnium malorum quae demergunt reprobatos in perditionem, originem & causam non in Deo reprobante sed in ipsis reprobatis inveniri.
Nulli singulari personae de hac aeterna Reprobatione constare posse, nisi ex fructibus damnatione dignissimis, quos profert & proferre amat usque ad finem vitae suae.
Nullam singularem personam esse quae poenitendo, credendo & perseverando non possit vitam aeternam adipisci, juxta tenorem pacti Evangelici.
Nullum esse tale Dei decretum quo reprobati cogantur aut necessitentur ad peccandum [Page 149] & pereundum, sed pereunt semper voluntariâ infidelitate & impietate, non coactâ.
De hisce omnibus consensum esse patuit nuper in Colloquio Lipsiaco. Siqua [...]estant, sunt ea de verbis potiùs quàm de rebus certamina, de subtilibus speculationibus potiùs quàm de articulis fundamentalibus dissidia. Hujusmodi sunt quae inter Scholasticos de significatione ipsorum verborum, nempe Praedestinationis ac Reprobationis, disputantur; de imaginario ordine Prioritatis & Posterioritatis inter aeternos actus Praedestinandi & Praesciendi; de inscrutabili Modo Divinae operationis circa omnes actiones humanas sive bonas sive malas; de Necessitate aut Contingentia rerum omnium quae ab aeterno sive praedestinatae sive praescitae sunt à Deo.Vide Cypr. Epist. ad Jubaian. & in Sent. Episc. De Haeret. bapt. In hujusmodi perplexis controversiis fieri non potest quin contradictiones saepenumero inter disputantes oriantur: Concordia tamen fraterna iniri potest & conservari inter ipsas Ecclesias; sicut olim inter Africanas & Latinas conservata fuit, Doctoribus Ecclesiarum interim diversa sentientibus in gravissima de Haereticis baptizandis quaestione. Ut verbo absolvam; Deseri possunt Ecclesiae (falsò nuncupatae) quae Apostolicae praedicationis Fundamenta non possident: at non debent deseri aut ab aliis divelli verae Ecclesiae [Page 150] propter Doctorum particularium errata;CAP. 12. quia fides Ecclesiarum non innititur nominibus vel scriptis singularum personarum.
CAP. XII. Occurritur quibusdam objectionibus, quibus moventur docti quidam Theologi ad communionem inter Ecclesias Reformatas dirumpendam.
DOlendum profectò est quosdam adeò abhorrere ab Evangelicarum Ecclesirum inter se fraterna communione, ut hoc ipsum vitio vertant pacificis Theologis, quòd nolint concedere hasce controversias quae inter eruditos versantur debere sanctae fraternitatis vincula inter ipsas Ecclesias dirūpere. Sed perpendamus quibus argumētis potissimùm freti hanc Ecclesiarum dissociationem contendant esse planè necessariam
Arg. 1 Cum illis Ecclesiis communio non est retinenda quae amplectuntur & cum pertinacia defendunt corruptelas doctrinae gloriam Dei labefactantes & verbo Dei repugnantes: Sed hoc in multis dogmatibus fieri à Calvinianis putant Lutherani, & è contrà idem à Lutheranis fieri clamant quidam Calviniani: Non licet ergò ipsis Ecclesiis quae Lutheri & Calvini nominibus malè distinguuntur, communionem fraternam inter se retinere. Majorem bene fundatam judicant in illo verissimo axiomate,1 Cor. 10.31. Omnia quae facimus ad gloriam [Page 151] Dei esse referenda. Minorem probasse se arbitrantur percurrendo illa omnia doctrinae capita de quibus dimicant: nam ex utraque parte praesumunt Theologi sententiam suam semper facere ad illustrationem gloriae Divinae, adversas opiniones semper tenebras eidem offundere.
Gloriae Divinae in omnibus nostris actionibus esse studendum, nemo negat:Resp. Fatendum etiam est, eam esse peccati & falsae doctrinae naturam, ut semper per se valeat ad gloriam Dei aliqua ex parte violandam. Sed illud videtur mihi infirmum quod ab utrisque tanquam postulatum minimè negandum praesumitur, nimirum, Ad Dei gloriam spectare, ut communionem fraternam renunciemus illis Ecclesiis in quibus defenduntur dogmata Divinae gloriae aliquo modo & gradu adversantia. Quae gloriam Divinam ità labefactant ut minimè patiantur ipsos errantes cum Deo & Christo salutiferam habere communionem, nec patiuntur orthodoxos Christianos cum iisdem fraternam unitatem retinere. Quae autem veritati Scripturarum & gloriae Divinae repugnant aliquatenus, sed non perimunt praedictam communionem, minimè suppeditare possunt cuicunque Ecclesiae particulari justam causam ab altera discedendi & semet dividendi:Vide August. contra Cres. lib. 2. cap. 7. Nam hoc ipsissimum crimen est quod infami Schismatis nomine omnibus odiosum antiqui [Page 152] Patres reddere conabantur. Sed illud etiam adjungi potest, officio suo satisfacere Ecclesias rectè sentientes, quando prospiciunt suis nè aliorum erroribus implicentur, quando cum omni lenitate errantes Ecclesias in viam veritatis reducere moliuntur. At quando discedunt à communione & fraterna unitate illius Ecclesiae à qua Christus nondum discessit, non tuentur gloriam Dei & Christi hâc suâ separatione, sed gravissimè laedunt. Deni (que), cùm longè maxima pars Ecclesiarum particularium constet non ex eruditis Doctoribus sed ex simplici plebe, verè affirmari non potest, quòd intelligant errores à doctis propagatos; multò minùs, quòd illis adhaerescant; minimè omnium, quòd adhaerescant pertinaciter. Non itaque illorum praetextu inter totas Ecclesias solvenda sunt Christianae fraternitatis vincula. Hierosolyma enim constructa est ut civitas quae coagmentala est in se pariter, quaéque partes suas divelli & dirumpi (quocunque id fiat colore) aegerrimè patietur. Pietati ergò tribuimus, quòd in Divinam gloriam peccare reformident; imprudentiae tamen deputamus, quòd divisionem Ecclesiarum Evangelicarum ad gloriam Dei promovendam aut necessarium, aut appositum, aut legitimum medium esse statuant.
Arg. 2 Non possunt illae Ecclesiae mutuam fraternitatem inter se colere in quibus Doctores [Page 153] vicissim alii alios horribilium errorum & teterrimarum haereseωn reos agunt:Coll. Mompelg. pag. 567. At hoc fecerunt & adhuc faciunt Evangelicarum Ecclesiarum Doctores in scriptis suis: Communio itaque fraterna inter ipsas Ecclesias non potest retineri aut redintegrari.
Quicquid ab iratis antagonistis haereseως nomine infamatur,Resp. non est protinus in catalogo haereseων reponendum. Ad me quod attinet, arbitror neminem posse harum aut illarum partium Theologos in polemicis suis scriptis ab erroribus omnibus liberare. Qui itaque nostrorum Theologorum dicta incommoda noscimus benignâ interpretatione mollire, non debemus adversariorum curvas opiniones magìs distorquere, & ex quibusvis erroribus tetras & horrendas haereses facere. Huc accedit (quod omnes in hisce controversiis exercitati sciunt esse verissimum) tetras illas quas Evangelici mutuò sibi impingunt haereses maximam ob partem non expressè haberi in ipsorum Doctorum scriptis, nec [...] ab illis affirmari, sed per nescio quas consequentiarum fidiculas ex aliis eorundem verbis exprimi, ipsis reclamantibus & haereses illas toto pectore exsecrantibus. At inter bonos bene agier oportet, nec alienis verbis sensum haereticum assingere, quando ipsi scriptores, qui optimi sunt suorum verborum interpretes, [Page 154] ad sensum catholicum possunt & solent ea reducere. Porrò sumatur, (quod non est concedendum) Doctores hosce convictos fuisse de horrendis illis erroribus de quibus insimulari solent, utpote, de Deo Peccati autore, de Hominibus innumeris ad exitium & damnationem creatis, de [...] corporis & sanguinis Christi à Coena Dominica; alios etiam justè damnatos de introducta in Ecclesiam duplici Omnipotentia, Creata & Increata, de Capernaitica carnis Christi laniena, de carne Christi immensa & infinita: ob hosce tamen Doctorum errores nemini mortalium liceret discindere fraternam illam unitatem quam primogenitus Frater Christus Jesus sartam tectam conservari voluit inter omnes Catholicae suae Ecclesiae particulas. Quod eò confidentiùs asserimus, quia (quicquid de singularibus Doctoribus statuatur) certissimum est in omnibus Ecclesiis Evangelicis praedictos errores omnes, aliósque ejusdem furfuris, unanimi omnium doctorum & indoctorum consensu fuisse semper carbone atro notatos & haereticae pravitatis notâ inustos. Quod olim ergò Donatistis, qui malè oderunt Ecclesiarum fraternam unitatem, ab Augustino dictum est,Epist. 50. Si peccavit Caecilianus, non ideo haereditatem suam perdidit Christus, id leviter immutatum à nobis jam usurpari potest; Si erravit Lutherus, si in errorem [Page 155] lapsus fuerit Calvinus, non ideo unitatem suam perdidit Christus, aut fraternam communionem perdere debent Christianae Ecclesiae in quibus Lutherus aut Calvinus Doctoris officio functus est. Postremò, cùm omnes Ecclesiae particulares ex hominibus congregentur errori obnoxiis, plùs quàm probabile est nullam Ecclesiam in terris reperiri in qua sive qui docent alios sive qui discunt ab aliis, sunt ab omni errore liberi. Si ita (que) cuicun (que) Evangelicae Ecclesiae decretum sit, nullam habere fraternam communionem cum ulla in qua celeberrimi Doctores graviter erraverunt, cum nulla sub coelo poterit tutò communicare, imò nec ipsa secum. Non ergò propter errata Doctorum facienda aut probanda sunt divortia Ecclesiarum.
Qui sedent in cathedra sive Doctorali Arg. 3 sive Pastorali, publico munere funguntur, & illorum dogmata habenda sunt Ecclesiarum dogmata in quibus versantur: praesertim cùm in lucem eduntur illorum scripta; quo pacto fiunt publica, & illarum Ecclesiarum quibus inserviunt aut expresso aut saltem tacito suffragio comprobantur. Quando igitur Doctores tuentur haereses tetras & damnabiles, tota Ecclesia praesumitur earundem rea; ac proinde abrūpenda fraterna communio non minùs cum ipsis Ecclesiis quàm cum haereticis Doctoribus.
Respondeo;Resp. Ipsos Doctores Evangelicos [Page 156] qui vicissim accusant & accusantur de horrendis quibusdam opinionibus scripto evulgatis, nunquam fuisse ab adversariis tam horrendi criminis ullo publico aut legitimo judicio convictos: Imò ex tetris illis haeresibus nulla potest nominari quam in scriptis suis non refutarunt & damnarunt qui earundem insimulantur. In medium proferat qui potest quascun (que) ex tetris illis haeresibus quas à Luthero aut Calvino, à Lutheranis quos vocant aut Calvinianis, promulgatas vociferatur; facilè quis ostenderit fuisse ab eisdem rejectas & damnatas.In Resp. ad 8. Quaest. Papist. Lutherum ab hujusmodi accusatoribus vindicavit vir doctissimus & in Ecclesia Dei celeberrimus, Johannes Gerhardus; Calvinum, ipse dum vixit Calvinus, ac postquam è vita excessit, è nostris quamplurimi. Vacillat ergò ipsum hujus argumentationis fundamentum: Quae autem superstruuntur infirma sunt & caduca ad unum omnia. Nam quisquis insidet cathedrae Doctorali, non idcirco praesumendus est nihil docere praeter doctrinam Ecclesiae notâ impressam, & quasi publico sigillo confirmatam: Ne (que) si plures scriptores in eundem errorem consenserint, Ecclesiae totius consensus protinus involvitur. Nam sua scripta in lucem emittendo faciunt ea publici juris, sed non publicae autoritatis. Legi possunt ab omnibus; at per omnia ab omnibus probari & credi [Page 157] non debent. Rem ità se habere indè manifestum est, quòd Doctorum particularium scripta qui in eadem Ecclesia vixerunt, non habent eam consonantiam, in controversis praesertim quaestionibus, quae obtenditur: & si quid uni Doctori exciderit quod in perniciosam haeresin vergere possit, id ab alio aliquo reprehensum & emendatum fuisse facilè ostendi queat. Nullo igitur colore totae Ecclesiae arguuntur haereseως reae, & à fraterna communione aliarum abscindendae, propter Doctorum privatorum errores, sive falsè sive verè objectos; quia communis consensus Ecclesiae in iisdem non apparet.
Qui nolunt ob hasce quae versantur inter Arg. 3 Evangelicos controversias divelli & discindi ipsas Ecclesias, illi videntur sentire, quemvis in sua religione posse salvari, ac promiscuam errantium multitudinem in eandem Ecclesiam militantem & triumphantem posse recipi: At hoc non est concedendum.
Si cum Scripturis loqui volumus,Resp. unius Religionis nomen non ad quaestiones difficiles, sed ad Christianae fidei dogmata omnibus praedicata atque ab Ecclesiis Christianis per totum terrarum orbem recepta, est accommodandum. Veram itaque & unicam religionem amplectuntur, qui de Deo, de Christo, de Ecclesia, de caeterís (que) omnibus ea credunt & faciunt quae ad salutem [Page 158] obtinendam sunt cognitu & factu necessaria. Non itaque opinamur quemvis in sua quam sibi fingit religione servari posse; sed credimus in Christiana religione servari posse, atque in eandem Ecclesiam tam militantem quàm triumphantem recipi posse, qui eatenus conveniunt in doctrina Evangelii quatenus requiritur ut fides Christianorum sit credentibus salutifera, & cultus quem Deo exhibent sit illi in Christo gratus & acceptus. Qui autem perfectam consensionem Ecclesiarum putant necessariam ut in communionem unius militantis aut triumphantis Ecclesiae coalescant, vix se expedire possunt ab illorum errore qui Catholicam Ecclesiam in una parte definita residere autumarunt. Qui igitur, sive in agendis sive in credendis, ea dogmata tuentur cum quibus salus animarum & spiritualis Dei cultus non consistit, verè dicuntur ab unica religione salutifera descivisse: At qui retentis fidei & cultûs Divini Fundamentalibus universis, ab aliis dissident, aut errant in consectariis quibusdam aut minoris momenti doctrinis, non novam aut alteram religionem profitentur, sed in illa unica quam tenent ad perfectam scientiam nondum asspirasse convincuntur. Propter talem scientiae imperfectionem Deus neminem excludit à communione cum Ecclesia militante; neque nos id facere debemus.
[Page 159]Non debemus fraternam communionem cum illis retinere quos ad Eucharistiam Arg. 5 unà nobiscum celebrandam nefas est admittere: Videtur autem illicitum Lutheranis in Coenae Dominicae sumtione communicare cum Ecclesiis Helveticis aut Gallicanis.Vide Praef. ad Colloq. Mompelg. Nam sacra Domini Coena inter alios fines hunc usum habet, ut sit religionis quam quisque profitetur nota atque symbolum. Qui enim cum Ecclesia aliqua in hujus Sacramenti sumtione communicant, hoc ipso publicè profitentur, quòd ejusdem Ecclesiae doctrinam amplectantur, & contrariam rejiciant, séque ab aliis separent. Sumtione itaque Coenae Dominicae nequaquam ludendum est, nec quidvis simulandum unde animus abhorret: atque idcirco non possumus communicare cum illis Ecclesiis quae Confessionem nostram non amplectuntur: tali enim communicatione derogare videremur Confessioni nostrae & sincerae religioni, atque erroribus aliarum Ecclesiarum aut patrocinari aut certè occultè favere. Satius itaque est imitari Christianos Imperatores, qui Arianis petentibus in communionem Orthodoxorum recipi, non priùs id concedere voluerunt quàm illi Orthodoxorum doctrinam approbarent.
De eo quod primo loco asseritur non litigamus. Quod autem assumitur,Resp. Illicitum esse admittere ad mensam Dominicam, [Page 160] nisi eos solos qui in unius & ejusdem particularis Ecclesiae confessionem subscribere parati sunt, id mihi videtur defendi non oportere. Nam praecipuus usus Coenae Dominicae est ad recolendam mortem & passionem Christi pro hominum salute toleratam, atque ad vitam aeternam ex carnis & sanguinis ejus participatione percipiendam: Inservit etiam testificandae & confirmandae unioni quam Christiani habere debent inter se & cum Capite suo Christo Jesu:1. Cor. 10.17. Fatemur denique, hoc Sacramentum (sicuti etiam & Baptismum) notam esse & symbolum illius religionis quam profitemur.Aug. contr. Faust. 19.12. In nullum etenim nomen Religionis, sive verum sive falsum, coagulari homines possunt, nisi aliquo signaculorum vel sacramentorum visibilium consortio colligentur. Sed sicuti Baptismus symbolum est quidem Religionis Christianae quam profitemur, non particularium Opinionum aut Confessionum quas prae aliis amplexamur, ità etiam de Eucharistia statuendum est. Ad mutuam itaque Christianorum in Coena Dominica communionem non requiritur ut omnes unà communicantes conveniant in una Confessione, sive Anglicana, sive Gallicana, sive Germanica, sed ut conveniant in una Christianae & Catholicae fidei professione. Relinquamus Manliana haec imperia Papistis, qui omnes à communione sua separandos [Page 161] judicarunt qui in Tridentinam Confessionem jurare noluerunt. Non ità fecerunt sancti Patres:Cyprianus; Cornelius. sed Dominicam pacem cum Ecclesiis tenuerunt diversa sentientibus; neminem à jure communionis amoventes, quòd in alterius particularis Ecclesiae privatam sententiam pedibus ire recusaret: nam Catholicam fidem Catholicae Ecclesiae unanimi consensu receptam, certam & solam fidei regulam agnoscebant per quam credentes Catholicam tenerent unitatem. Aug. Serm. 181. Sed ostendat si quis potest particulares Ecclesias hoc sibi usurpasse, ut alias abscinderent à fraterna secum communione propter opinionum diversitatem in rebus Catholicae Ecclesiae judicio nondum in unam aut alteram partem definitis. Tentavit quidem hoc facere Victor,Socrat. l. 5. cap. 21. & post eum Stephanus, Romani Pontifices: sed nullo jure nixam fuisse hanc separationem, atque idcirco piis & doctis Patribus vehementer displicuisse,Euseb. lib. 5. cap. 23. & lib. 7. cap. 4. ex Eusebio manifestum est.
Absit ita (que) ut in ipsa Coenae Dominicae communione quasi bellum indicamus omnibus aliis Ecclesiis quae nostram Confessionem particularem nolunt facere suam, aut quae suam dese rere nolunt ut amplectantur nostram. Si nostras Ecclesias de quibusdam quaestionibus nondum definitis rectiùs sentire judicamus quàm alias, causam justam habemus non-cōmunicandi cum illis [Page 162] in Erroribus; at non-communicandi in Sacramentis nullam indè habemus.Vide Aug. contra Jul. Pelag. lib. 1. cap. 2 Et De peccat. orig. l. 2. cap. 23. Siquidem nullus error in quo errari potest salvâ fide quâ Christiani simus, facit nobis potestatem ab aliis Ecclesiis discedendi, aut à sancta & fraterna cum illis communione abhorrendi. Neque cum Sacramentis ludunt, aut simulationis crimen incurrunt Christiani, quando unam Coenam Dominicam celebrant cum illis quos sciunt in aliquot doctrinae Theologicae capitibus à sese discordare. Eucharistiae etenim Sacramentum non est à Christo in eum finem institutum ut esset nota & symbolum perfectae Cognitionis in omnibus qui sunt ejusdem comparticipes: ne (que) igitur perfectae Consensionis, quam perfectam in imperfecta Christianorum cognitione reperire est planè impossibile. Qui igitur hâc aequitate utuntur erga alias Ecclesias, ut eas à sua communione non rejiciant particularium suarum Confessionum praetextu, fruuntur & ipsi eodem beneficio apud alios. ne (que) interim aut derogant suae Confessioni, aut patrocinantur alienae; sed minimè sibi arrogant potestatem dividendi Ecclesias, aut dissolvendi unitatem fraternam inter Christianos, ex ea causa quam nec Christus, nec Apostoli, nec primitiva Ecclesia unquam approbasset. Postremò, alienum est ab hac causa exemplum ab Arianis petitum. Nam lubenter concedimus, communionem [Page 163] illis denegandā non ab una aliqua particulari Ecclesia solummodo, sed ab omnibus, qui aeternam Christi Divinitatem audent explodere. hoc etenim est evertere solidissimum fidei Christianae & salutis humanae fundamentum. At longè alia ratio est illarum controversiarum quae disceptantur in Ecclesiis Reformatis, & in quibus inter se dissident atque discordant: Nam in harum nulla rectè quis dixerit aut Fundamentū salutis humanae subverti, aut autoritatem Catholicae Ecclesiae contemni, aut denique propter errorem in talibus ullam particularem Ecclesiam fuisse unquam à fraterna omnium Christianorum communione separatam aut separandam Catholicae Ecclesiae judicio & potestate. Videtur autem hoc dubitationem nullam habere, quòd injustè una particularis Ecclesia abscindat à sua communione aliam quamcunque, quando propter easdem opiniones, juxta priscam Ecclesiae Catholicae disciplinam & sanctiones Catholicè stabilitas, non esset ab omnibus Ecclesiis separanda & abjicienda.
Sed amore Pacis & studio Concordiae inter nobilissimas Ecclesias redintegrandae, multò longiùs provectus sum quàm mihi ab initio propositum fuit. Ad Deum ipsum jam convertam orationem meam; Quem supplex precor, ut tandem Ecclesias omnes [Page 164] Reformatas à Divisione in unam colligat, & hoc Uni Deo congruere, ut in Unitate colatur, omnibus ostendat. Dilectissimis autem Ecclesiarum externarum Fratribus valedicam sanctissimi Augustini hortatione; Si vultis vivere de Spiritu sancto, tenete charitatem, amate veritatem, desiderate unitatem, ut perveniatis ad aeternitatem. Deo optimo maximo, qui est Deus Pacis, Christo Jesu Domino nostro, qui est Princeps Pacis, Spiritui sancto, qui est vinculum pacis, sit gloria, honor, & benedictio in secula sempiterna. Amen.