EPITAPHIVM DAMONIS.
[Page]DAMON.

ARGVMENTV [...]

THyrsis, & Damon eiusdem viciniae pasto­res, eadem studia sequuti a pueritiâ amici erant, ut qui plurimùm. Thyrsis animi cau­sâ profectus peregre de obitu Damonis nuncium accepit. Domum postea reversus, & rem ita esse comperto, se, suam que solitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem sub personá hîc intelli­gitur Carolus Deodatus ex urbe Hetruriae Luca paterno genere onundus, caetera Anglus; ingenio, doctrina, clarissimisque caeteris virtutibus, dum viveret, iuvenis egregius.

HImerides nymphae (nam vos & Daphnin & Hy-
Et plorata diu meministis fata Bionis) (lan
Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen
Quas miser effudit voces, quae murmura Thyrsis,
Et quibus assiduis exercuit antra querelis
Fluminaque fontesque vagos, nemorumque recessus
Dum sibi praereptum queritur Damona, neque altam
Luctibus exemit noctem loca sola pererrans.
Et jam bis viridi surgebat culmus arista,
Et totidem flavas numerabant horrea messes,
Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras
Nec dum aderat Thyrsis, pastorem scilicet illum
Dulcis amor Musae Thusca retinebat in urbe.
Ast ubi mens expleta domum, pecorisque relicti
Cura vocat, simul assuetâ seditque sub ulmo,
Tum vero amissum tum denique sentit amicum,
Caepit & immensum sic exonerare dolorem.
Ite domum impasti, domino iam non vacat, agni.
Hei mihi quae terris, quae dicam numina coelo?
Postquam te immiti rapuerunt funere Damon!
Siccine nos linquis, tua sic sine nomine virtus
Ibit, & obscuris numero sociabitur umbris?
At non ille, animas virgâ qui dividit aureâ
Ista velit, dignum que tui te ducat in agmen
Ignavumque procul pecus arceat omne silentum.
Ice domum impasti, domino iam non vacat, agni.
Quic quid erit, certè nisi mè lupus antè videbit,
Indeplorato non comminuere sepulcro,
[Page] Constabitque tuus tibi honos, longúmque vigebit
Inter pastores, illi tibi vota secundo
Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes
Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit:
Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piúmque
Palladiásque artes, sociúmque habuisse canorum
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Haec tibi certa manent, tibi erunt haec praemia Damon,
At mihi quid tandem fiet modò? quis mihi fidus
Haerebit lateri comes ut tu saepe solebas
Frigoribus duris, & per loca faeta pruinis,
Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis
Sive opus in magnos fuit eminùs ire leones
Aut avidos terrere lupos, praesepibus altis;
Quis fando sopire diem, cantuque solebit?
Ite domum impasti, domino iam non vacat, agni.
Pectora cui credam? quis me lenire docebit
Mordaces curas, quis longam fallere noctem
Dulcibus alloquiis, grato cùm sibilat igni
Molle pyrum, & nucibus strepitat focus, at malus auster
Miscet cuncta foris, & desuper intonat ulmo
Ite domum impasti, domino iam non vacat, agni.
Aut aestate, dies medio dum vertitur axe,
Cum Pan aesculeâ somnum capit abditus umbrâ
Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia nymphae,
Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus,
Quis mihi blanditiásque tuas, quis tum mihi risus
Cecropiosque sales referet, cultosque lepores?
Ite domum impasti, domino iam non vacat, agni.
At iam solus agros, iam pascua solus oberro
Sicubi ramosae densantur vallibus umbrae
Hic serum expecto, supra caput imber & Eurus
Triste sonant, fractaeque agitata crepuscula silvae.
[Page] Ite domum impasti, domino iam non vacat, agni.
Heu quàm culta mihi priùs arva procacibus herbis
Involvuntur, & ipsa situ seges alta fatiscit!
Innuba neglecto marcescit & uva racemo,
Nec myrteta juvant, ovium quoque taedet, at illae
Maerent, inque suum convertunt ora magistrum
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Tityrus ad corylos vocat, Alphesiboeus ad ornos,
Ad salices Aegon, ad flumina pulcher Amyntas,
Hîc gelidi fontes, hîc illita gramina musco,
Hîc Zephyri, hîc placidas interstrepit arbutus undas;
Ista canunt surdo, frutices ego nactus abibam.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Mopsus ad haec, nam me redeuntem forte notarat
(Et callebat avium linguas, & sydera Mopsus)
Thyrfi quid hoc? dixit, quae te coquit improba bilis?
Aut te perdit amor, aut te malè fascinat astrum
Saturni grave saepe fuit pastoribus astrum,
Intimaque obliquo figit praecordia plumbo
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Mirantur nymphae, & quid te Thyrsi futurum est?
Quid tibi vis? ajunt, non haec solet esse juventae
Nubila frons, oculique truces, vultusque severi
Illa choros, lususque leves, & semper amorem
Iure petit, bis ille miser qui serus amavit.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Venit Hyas, Dryopeque, et filia Baucidis Aegle
Docta modos, citharaeque sciens, sed perdita fastu,
Venit Idumanii Chloris vicina fluenti,
Nil me blanditiae, nil me solantia verba
Nil me, si quid adest, movet, aut spes ulla futuri.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi quam similes ludunt per prata juvenci
[Page] Omnes unanimi secum sibi lege sodales,
Nec magis hunc alio quisquam secernit amicum
De grege, sic densi veniunt ad pabula thoes,
Inque vicem hirsuti paribus junguntur onagri,
Lex eadem pelagi, deserto in littore Proteus
Agmina Phocarum numerat, vilisque volucrum
Passer habet semper quicum sit, & omnia circum
Farra libens volitet serò sua tecta revisens,
Quem si fors letho objecit, seu milvus adunco
Fata tulit rostro, seu stravit arundine fossor,
Protinus ille alium socio petit inde volatu.
Nos durum genus, & diris exercita fatis
Gens, homines, aliena animis, & pectore discors
Vix sibi quisque parem de millibus invenit unum,
Aut si sors dederit tandem non aspera votis,
Illum inopina dies quâ non speraveris horâ
Surripit, aeternum linquens in saecula damnum.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras
Ire per aereas rupes, Alpemque nivosam!
Ecquid erat tanti Romam vidisse sepultam?
Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim,
Tityrus ipse suas & oves & rura reliquit;
Vt te tam dulci possem caruisse sodale
Possem tot maria alta, tot interponere montes,
Tot sylvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes.
Ah certè extremùm licuisset tangere dextram,
Et bene compositos placidè morientis ocellos,
Et dixisse vale, nostri memor ibis ad astra.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quanquam etiam vestri nunquam meminisse pigebit
Pastores Thusci, Musis operata juventus,
Hic Charis, atque Lepos; & Thuscus tu quoque Damon.
[Page] Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe.
O ego quantus eram gelidi cum stratus ad Arni
Murmura, populeumque nemus, quà mollior herba,
Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos
Et potui Lycidae certantem audire Menalcam,
Ipse etiam tentare ausus sum, nec puto multùm
Displicui, nam sunt & apud me munera vestra
Fiscellae, calathique & cerea vincla cicutae,
Quin & nostra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis, & Francinus, erant & vocibus ambo
Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo.
Ite domum impasti, domino iam non vacat, agni.
Haec mihi tum laeto dictabat roscida luna,
Dum solus teneros claudebam cratibus haedos.
Ah quoties dixi, cùm te cinis ater habebat,
Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon,
Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus;
Et quae tum facili sperabam mente futura
Arripui voto levis, & praesentia finxi,
Heus bone numquid agis? nisi te quid forte retardat
Imus? & argutâ paulùm recubamus in umbra,
Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni?
Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos,
Helleborúmque, humilésque crocos, foliúm (que) hyacinthi,
Quasque habet ista palus herbas, artesque medentum,
(Ah pereant herbae, pereant artesque medentum
Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro.)
Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat
Fistula, ab undecimâ iam lux est altera nocte,
Et tum forte novis admôram labra cicutis,
Dissiluere tamen rupta compage, nec ultra
Ferre graves potuere sonos, dubito quoque ne sim
Turgidulus, tamen & referam, vos cedite silvae
[Page] Ite domum impasti, domino iam non vacat, agni
Ipse ego Dardanias Rutupina per aequora puppes
Dicam, & Pandrasidos regnum vetus Inogeniae
Brennúmque Arviragúmque duces, priscúmque Belinum
Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos;
Tum gravidam Arturo fatali fraude Iogernen
Mendaces vultus, assumptáque Gorlois arma
Merlini dolus. O mihi tum si vita supersit,
Tu procul annosa pendebis fistula pinu
Multùm oblita mihi, aut patriis mutata camaenis
Brittonicum strides, quid enim? omnia non licet uni
Non sperasse uni licet omnia, mi satis ampla
Merces, & mihi grande decus (sim ignotus in aevum
Tum licet, externo penitúsque inglorius orbi)
Si me flava comas legat Vsa, & potor Alauni,
Vorticibús que frequens Abra, & nemus omne Treantae,
Et Thamesis meus ante omnes, & fusca metallis
Tamara, & extremis me discant Orcades undis
Ite domum impasti, domino iam non vacat, agni.
Haec tibi servabam lentâ sub cortice lauri
Haec, & plura simul, tum quae mihi pocula Mansus
Mansus Chalcidicae non ultima gloria ripae
Bina dedit mirum artis opus, mirandus & ipse,
Et circum gemino caelaverat argumento:
In medio rubri maris unda, & odoriferum ver
Littora longa Arabum, & sudantes balsama silvae
Has inter Phoenix divina avis, unica terris
Caeruleum fulgens diversicoloribus alis
Auroram vitreis surgentem respicit undis.
Parte alia Polus omnipatens, & magnus Olympus,
Quis putet? hic quoque Amor pictaeque in nube pharetrae
Arma corusca faces, & spicula tincta pyropo
Nec tenues animas, pectúsque ignobile vulgi
[Page] Hinc ferit, at circùm flammantia lumina torquens
Semper in erectum spargit sua tela per orbes
Impiger, & pronos nunquam collimat ad ictus,
Hinc mentes ardere sacrae, formae que deorum.
Tu quoque in his, nec me fallit spes lubrica Damon,
Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret
Sanctáque simplicitas, nam quò tua candida virtus?
Nec te Lethaeo fas quaesivisse sub orco,
Nec tibi conveniunt lachrymae, nec flebimus ultrà,
Ite procul lachrymae, purum colit aethera Damon,
Aethera purus habet, pluvium pede reppulit arcum
Heroúmque animas inter, divósque perennes
Aethereos haurit latices & gaudia potat
Ore Sacro. Quin tu coeli post jura recepta
Dexter ades, placidúsque fave quicúnque vocaris,
Seu tu noster eris Damon, sive aequior audis
Diodotus, quo te divino nomine cuncti
Caelicolae norint, sylvisque vocabere Damon.
Quod tibi purpureus pudor, & sine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei servantur honores,
Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona,
Laetáque frondentis gestans umbtacula palmae
Aeternùm perages immortales hymenaeos
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis
Festa Sionaeo bacchantur & Orgia Thyrso.

Londini

FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.