Specimen EPIGRAMMATVM IACOBO PRIMO Britanniarum Regi

Dicatum A G. CRAGIO I. D.

LONDINI Ex Officina M. F. 1624.

AD REGEM.

PErsa suo Regi pauper de flumine munus
Hausit, & acceptum Rex venerande fuit.
Euphratis dedit hic, ego do Permessidis haustum,
Et de pierio pocula fonte tibi.
Si capis, & gratum est: rotum Permessida ducam,
Et Tamesis sacra turgidus ibit aqua.

II.

SAcrorum genibus Regum rudis illa vetustas
Et dextris folita est basia ferre Deûm.
Nos quite merito veneramur maxime Regum
Dignamur dextrae basia ferre tuae.
Nempe Deû socia qui protegis omnia dextra;
Non alia melius parte colendus eras.

III.

RElligio tecum Scotorum in finibus orta,
Et tecum in cunis paene reposta fuit.
Nec tantum nata est, sed tecum crevit & aucta est,
Et visa est nobis paene gemella tibi.
Vt (que) puer quondam, nunc vir perfectus haberis,
Sic per te culmen nuper adepta suum est.
Ergo Relligio tantum nunc distat ab illa,
Quantum à te distas maxime vir puero.

IV.

ASsistit jus fas (que) Iovi (si credere fas est)
Vt justum sit quod Rex sine lege velit.
Assistit jus fas (que) tibi dignissime Regum
Vt quicquid justum est hoc sine fine velis.
Fallor, & id fas est de te quo (que) credere, quando
Quae sunt justa velis, nec nisi justa velis.

V.

CVm species Rex magne feris Natura ministret
Queis hostem valeat noscere quae (que) suum:
[Page] Cur qua te noscant nullam Natura ministrat▪
Qui tot venando sternis ubi (que) feras?
Nempe feras à te tutari nescia noto,
Te non praenotum maluit esse malum.

VI.

CVm ferus ad pugnam toties te concitet hostis,
Ludere cur tantum Rex Iäcobe soles?
Nempe datur cuivis pugnando vincere posse,
Hostes ludendo vincere posse tibi.

VII.

CVr Christus Domini speranti plurima nil das,
At Christus Dominus spes jubet esse ratas?
Casus ubi (que) valet: patrius sibi casus habendi est,
Conveniens votis est minus ille meis.
Sit Iesu rectus, quia non ens nominat ut sit,
Communem patrium fecit utrique Dens.
Vt mihi des quae sunt, proprium tibi reddo dativū,
Nec Christum Domini te voco, sed Domino.

Ad Carolum Principem.

AVgusto sub Patre geris res Carole nostras,
Auspiciis (que) Patris commoda nostra juvas.
Et quae te quondam sensura Britannia Regem est,
Nunc consultorem sentit adesse sibi.
Ergo dedit multis regnum natura, mererc
Regnum sed soli contigit ante tibi.

II

PRincipis exemplar digni si Carole quaeris,
Quod (que) olim fugias, quod (que) sequaris, aves.
Non ego Zenonem jubeam vel adire Platonem,
Et vetus et mancum est quicquid uter (que) docet.
Nec jubeam Iusti quamvis pia dogmata Lipsi,
Vel Machiavelli scripta nefanda legas.
Omnis ad exemplar formetur vita paternum,
Tu regere imperio non meliore potes.

Ad Ponticum.

SEptimus innumeris cū nummis labitur annus,
Dum quaeris Domino complacuisse tuo.
[Page] Octavusque fugit, dum quaeris quod tibi quaeras;
Nonus dum quaeris Regis habere manum.
Postremò remoras dum quaeris tollere cunctas,
Fecerunt vacuum te tria lustra senem.
Hei mihi, quaerendo tempus consumis & aera:
Vis fieri dives, Pontice? quaere nihil.

Ad Paulum.

INter quaestores unus mihi Paule videris▪
Fidus, et officio dignior esse tuo.
Non tamen hoc dubio didici sermone popelli,
Difficile est vestram teste probare fidem.
Quam reliquos probat esse malos opulentia dives,
Tam tua paupertas te probat esse probum.

In Gillonem.

DEfunctae uxoris Gillo formavit in aere
Effigiem, multa quam pietate colit.
Et quoties spectat, toties amplectitur ulnis,
Oscula (que) adjungit, blanditias (que) facit.
[Page] Mira viri pietas! Vxoris Gillo maligna:
Relliquias gaudet saepe videre suae.

Ad G. Buchaenanum.

SInt versus Buchanane tui vel Apolline digni,
Fas tamen est unum displicuisse mihi.
Nam dolet extremo tandem consistere versu,
Extremus versus quod foret ille tibi.

In Iul. Scaligerum.

SCaliger obscura depingens arte poëtam
Iudicio ingenium subjicit omne suo.
Scaliger obscura se praestans arte poëtam,
Iudicium ingenio sustulit omne suo.

Ad G. Eglishemium.

QVod tibi cum patrio est Eglishemi vate duellū
Aspexi magna non sine laude tua.
Et quamvis multi Buchananum vincere credant,
Tu solus palmam me tribuente feres.
[Page] Sciliet in quarto patriae das cantica solus,
Queis videor melius tergere posse nates.

Ad Damianum.

VXorem affectu tractas Damiane paterno,
sed vix aspectum sustinet illa tuum.
Crede mihi nescis juvenem tractare maritam,
Te cupit esse virum, non cupit esse patrem.

Ad Naevolum.

ARtibus ingenuis metuis committere natos
Naevole, quod multos infatuare solent.
Sed frustra metuis; fatuos de semine patris
Ars iterum fatuos reddere nulla potest.

Ad Avitum.

SAEpe doles miserè transactae damna juventae,
Et velles primos posse redire dies.
Condoleo, vitulum (que) tibi mactabo bidentem,
Stultitia sapiens factus Avite tua es.

Ad Laeliam.

CVrsemper laudas, imitaris Laelia nunquam
Alcestae factum? L. Res quia rara fuit.
Si faceres non rara foret: veram adjice causam,
An prose vivit vir tuus ipse satis?

Ad Geddaeum.

LIndesi tibi mitto libens Geddaee libellum,
Quem volui esse meum, Neutonus esse tuum.
Vicit amorsocii ne dicito, nam (que) ego cum sis
Alter, dico meum, quod vocat ille tuum.

Ejusdem Epitaphium.

QVid Lachesin duras (que) querar Geddaee sorores
Ante tuum longè te rapuisse diem.
Crede mihi non te solum rapuere sorores,
Sed dum te rapiunt, me rapuere mihi.

In Broderium. I. C.

BRoderium nostra cum sors plantarit in urbe,
Vt prole & Latia lege beata foret.
[Page] Cur nos tam densa foecundus prole beavit,
Sed nihilin latia lege beare valet?
Scilicet uxorem dederat quae gignere posset,
Nullam quae posset jura docere dedit.

Ad Turraeum.

VIrtutes Turraee tuas ructare volebat
Rufus, et ex alto mittere verba loco.
Sed velut AEsonidae causam dicturus ad urnam
Palluit, atque unum vix bene dixit ave.
Scilicet aptatis solum ad convitia buccis,
Non potuit titulos contemerare tuos.

Ad Pollinicum.

QVi tibi et uxori placeat Pollinice servum
Scribis in antiqua te reperisse domo.
Gratulor, et servi virtutes laudo, fed unum
Non placet, uxori quod placuisse refers.

Ad Paulum.

SAEpe bonam multis causam de millibus optas
Cur mare diverfis it (que) redit (que) vadis.
Consule Causidicos et magnos Paule patronos,
Hi faciunt causam quamlibet esse bonam.

Ad Gallum.

DIceris obtusas semper tractare machaeras
Vt valeas hostes sternere Galle tuos.
Crede mihi frustra tantum te Galle fatigas,
Vt valeas hostes sternere, sis medicus.

Ad Faustinum.

VT vulgus Faustine fidem tibi praebeat, omnes
Frustra adhibes testes ad tua verba Deos.
Dic te mentiri, si vis tibi credere vulgum,
Nam verum hoc vulgus vel sine teste putat.

Ad Paulum.

QVod pro defunctis tantū sibi Paule canendo
Lucrantur Monachi sacrifici (que) doles.
[Page] Sed frustra, nam si tantum sibi Paule lucrantur,
Pro vivis Monachi sacrifici (que) canunt.

Ad Ponticum.

VT vetulum multum (que) senem te Pontice cre­dam,
Enumeras canos, ut Melibaeus oves.
Crede mihi centum non credo Pontice canis,
Deliro capiti credere malo tuo.

Ad Album Pastorem.

ALbe fidem solam media quid quaeris in aula?
Hîc spe, non sola vivitur Albe fide.

Ad Avitum.

PLurima te nobis semper debere fateris:
Sat scio, nam semper solvis Avite nihil.

Ad Aulum.

COnsiliū cur sperno cuum frustra Aule requiris:
Consilium laudo, sperno quod Aule tuū est.

Ad Quintium.

VXorem facientem aliquid sibi Quintius optat,
Optatum obtinuit, cornificam (que) tulit.

Ad Gallum.

GEmmas at (que) aurū multae jaculantur arenae,
Sola Dieppensis Galle cacare potest.

In Plagiarium.

TAle tibi carmen qualis tibi contigit uxor,
Quae ne (que) totatua est, quae ne (que) tota mea est.

Ad Lectorem.

ARgutus tibi forsan erit meus ille libellus,
Cornutus forsan tu mihi lector eris.

Ad Zorlum.

QVodnihil inveniam sine magno saepe labore,
Ingenium culpas Zoile saepe meum.
Sed frustra culpas: sine magno nam (que) labore
Stultitiam invenio Zoile saepe tuam.

Ad Ro: Aitonium Equitem.

NObilis Aitoni cui dictant carmina Musae,
In sacras veniet si liber iste manus:
Nil tibi displiceat quod in illo plurima cernas
Vel mala, vel certè queis meliora velis.
Nam (que) meum velle est ut possum scribere carmen,
Vt vis sed carmen scribere posse tuum est.

Ad Aulum.

HIc breuis et curtus forsan liber Aule videtur,
Sed Regi ad longos non vacat Aule modos.
FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. Searching, reading, printing, or downloading EEBO-TCP texts is reserved for the authorized users of these project partner institutions. Permission must be granted for subsequent distribution, in print or electronically, of this EEBO-TCP Phase II text, in whole or in part.