TO HAVE, OR not to haue.
CAP. 1.
CRasso erat immensa vis pecuniae.To haue. Crassus immensa vi pecuniae fruebatur.
Omnibus est à natura tributum,To haue by nature. vt propulsent iniuriam. Ita natura comparatum est, vt vim vi repellamus.
Mos fuit Iudaeis,Custome. mos obtinuit apud Iudaeos, vt è foro redeuntes lauarent manus.
Tu non es laboribus assuetus: labores perferre non consueuisti.
Patrem moribus non refers,Imitation. non imitaris.
Nosti hos agros mihi tecum esse communes.
Horûm agrorum vter (que) To haue with another. nostrum est particeps.
CAP. 2.
Vertue.
MEmoriae proditum est, Socratē multis virtutibus praeditum fuisse,To do well or vertuously. multis virtutibus floruisse.
[Page 2] Beatus is est qui virtutem colit,To liue wel. qui honestè & cum virtute vitam traducit.
Martyrum vitam mors praeclara terminauit.To dye wel. Paulus vitam suam egregio mortis genere conclusit.
Tua interest,It is his duty tua refert, parentibus obtemperare.
Mei muneris est in studia incumbere.
Haud aequum est,It is not his duty. minimè rationi consentaneum est.
Si rectè praestes officium tuum, si rectè tuo munere fungaris,To perform his duty. summam laudem consequeris.
Vtinam frater meus honestiùs vitam institueret.To reforme or amend his life. vtinam vitam laudabiliorem exordiretur.
CAP. 3.
LEges vetant,To liue vertuously. ne quis vllam culpam committat aut perpetret: nequis vllo se vitio contaminet.
Catilina inhonestè vitam traduxit [...]ad omnia vitia procliuis fuit.Giuen to vice.
Sum remotus à culpa,Without vice or fault culpae expers.
Praeceptor mihi vitio dedit,To blame for fault. quòd ipso inconsulto eschola exibam: inussit mihi notam ignauiae. Caue ne quid turpe ex ore tuo excidat:Vnhonest talke. caue ne oratio tua finibus ijs excedat, quos modestia praescripsit.
Spero fratres meos nunquam accusatum iri intemperantiae.To accuse of fault.
Spero nunquam fore, vt fratres mei insimulentur intemperantiae.
Catilinae societas multos adolescentes malis moribus corrupit.To marre with vicious courses.
[Page 3] Multi adolescentes malos mores ex societate Catilinae contraxerunt.
De cibo detrahe,Temperāce in eating. moderare tibi in cibis.
Propensus es ad temeritatem nimis praeceps in agendo:Mod eration & rashnesse. studijs tuis modum impone, modum statue.
Cum opulentissimo viro mihi lis est,Iudgement and Law. in ius duxi vel vocaui hominem.
Doleo quòd frater meus causa ceciderit,Ouercome in the law. litem perdiderit.
CAP. 4.
Gouernment and subiection.
CAto Rempub gubernabat & administrabat:To gouerne. prouinciae praeerat vel praesidebat.
Hoc negotij tibi mandamus.To cōmand. tibi prouinciam hanc delegamus.
Parentibus nostris pareamus, morem geramus.To obey. Deo seruiunt boni:To serue God. pietatem & religionem colunt.
Multi temporis rationem habent:To serue the time. multi se conformant ad temporis rationem.
Futurum est vt certum virtutis nostrae fructum feramus,To reward. percipiamus.
Interest magistratus homines nocentes poena afficere,To punish. & in malos a nimaduertere.
Curandum est magistratibus,To escape punishment ne homicidae iudicio liberentur, ne ex iudicio elabantur.
Negotium exhibetur immerenti,Vndeserued punishment molestiis & iniuriis afficior sine causa.
CAP. 5.
Couenants and Bargaines.
POlliceor,To make promise. fidem do, me hoc esse facturum.
In me recipio,To keepe promise. fratrem meum fidem snā praestaturum, promissa persoluturum.
Ne rescindas conuenta:Breaking of promises. ne promissa violes.
Accommoda mihi chartam,To lend. liceat mihi vti tuo cubiculo.
Magnam mihi pecuniae vim dèbet,To owe. magno mihi aere obstrictus est.
Non habeo vnde soluam:To pay. non suppetit, vnde creditoribus satisfaciam.
Quanti indicas hunc librum?Buying and selling. emi hunc librum tribus assibus: hic liber mihi constitit tribus assibus.
CAP. 6.
Prosperitie and Aduersitie.
NE superbia intumescas,Prosperity. cùm fortuna tibi fauet, cum restibi ad voluntatem fluunt.
Fatum hoc meum est, vt miserrima quae (que) Aduersitie. sustineam vt amarissiam fortunam in omni vita degustem.
Innumeris fortunae telis vita hominum est exposita,Subiect to aduersitie. hominum vitae immuneri casus impendent.Vndone in adversity.
Periit Respublica:Change of fortune. actū est penitus de republica. Cogitate quàm varia tempestate vita hominum [Page 5] iactetur quae sit rerum humanarum vicissitudo.
Quis diu viuere diuturnam vitam transigere non cupit.Long life.
Optandum est, vt ad id tempus spiritum ducere, vitam producere possimus.
Decursum mihi iam propè vitae spatium est:Death at hand in old age. ad metam vitae iam perueni. Decrepita aetate, ingrauescente aetate nupturit.
Abhinc tres dies Aldus Manutius è vita decessit,Death. vitam cum morte commutauit, mortalitatem expleuit.
Dedi operam, vt funere honorifico efferetur,Buriall. exequiis honorificis cum prosequutus sum.
Bene me habeo,Health. bona valetudine vtor.
In grauem incidit morbum,Sicknesse. morbo affectus est grauissimo, qui vit ā eius in discrimen adduxit.
Vires tuas exhauris,Weaknes of body. debilitas. Vires pristinas recuperasti,Recouery. ex morbo conualuisti.
Deliquium animi passus est, intermortuus est.
Mente captus est,Sowning. mentis compos non est.Madnesse.
Somnum hac nocte capere non potui,Lacke of sleepe. noctem in somnem duxi.
Nisi cibo parcas,Grossenesse or fatnesse. obesior fies, nimiam pinguitudinem indues.
Id vnum agis,Riches. vt diuitias tibi congeras, vt opibus abundes & circumfluas.
Per nequitiam patrimonium exhauris,To spend riches. dissipas.
In eas coniectus est angustias,Pouerty. vt vnde viueret nō haberet, vt ei ad victum necessaria minimè suppeterent.
Naufragium feci rei familiaris,Losse of riches. periit res domestica.
Hac nocte nòn mediocre excitatum est incendiū,Losse by fire. multae aedes conflagrarunt.
[Page 6] Valdè eara est annona,Dearth. summa rerum omnium difficultas.
Vales authoritate apud tuos ciues,Honour. patria tua multum tibi tribuit.
Non suspicatus sum fore,To come to preferme nt. vt hoc magistratu excluderere, non dubito quin gradum summum obtineas.
Virtutis erat ratio maxima apud maiores nostros opes nihili aestimabant maiores nostri.Estimation.
Honestum vtili anteponendum est,To preferre before. antiquior debet esse nobis de honesto cura, quàm de vtili.
Cicero Catonem in honore habuit:Reuerence or respect. Catonē studio & obseruantia prosequutus est.
Vir omni laude insignis,Excellency. vir singularis.
In arte dicendi Cicero omnes à tergo reliquit, & palmam omnibus praeripuit.
Cicero omnibus antecelluit,To excell. omnes anteiuit.
Homerus itâ A chillem laudibus affecit & illustrauit,Praise. vt ipsius famam nulla vetustas corrū pere, nulla dies terminare possit.
Non obscuro loco natus est,Nobilitie. è clara stirpe natus est.
Multos,Ignobility or meannes of birth. infimae conditionis, obscuri loci, virtus extulit.
Pessimè omnium auaritiae nomine Crassus audiebat,Dispraise. auaritiae nota Crasso inurebatur.
De tua existimatione detrahere conantur,Reproch. maculas honori tuo aspergunt improbi.
Cura ne tuae dignitatis iacturam facias,Losse of honour. ne tua dignitas obscuretur.
Facies ei liberalis est,Beauty. sunt in illo quae amorem concilient.
Cicero domo vtebatur cum primis lauta & eleganti:Fine dwelling. lautissimè habitauit.
Cicero multos liberos ex Terentia suscepit.Fruitfull of children. Terentia [Page 7] multos liberos Ciceroni peperit.
Elationem animi diuitiae in te pariunt,Pride. diuitiarū causa elatus & inflatus es superbia.
CAP. 7.
EX auaritia multa mala oriuntur & emanant;Cause. auaritia facit, vt in multa mala incidamus.
Deus omnia condidit,Creation. ex hihilo excitauit.
Dignitatem tuere,Consertation. incolumem serua.
Liberum est seu velis à pacto discedere,Liberty. seu manere conuentui. Nunc integrum non est tibi, hac de re quod velis statuere.
Vigilet necesse est, qui literas assequi cupiat.Necessity. Fieri non potest, quin doleat is, cui fit iniuria.
Fieri solet: non paucis vsu venire solet,Fortune. vt verborum copiam aemulantes in loquacitatem incidant.
Egestas euntibus ad honores difficultates obiicit,Hinderanee Paupertas multis impedimento est, quo minùs docti euadant.
Non vulgarem laudem consequutus est,Getting. sibi comparauit. Vide Shewes. CAP. 8.
Effers me laudibus vt ineas à me gratiam,Getting of fauour. gratiam meam his laudibus aucuparis.
Dignus est qui diligatur,Getting of loue. sunt in illo quae amorem concilient.
In limine,Beginning of a worke. in vestibulo oration is.
Huc omnes conatus tui spectant vt ditescas.End which we intend. hic ad priuatam vtilitatem omnia refert.
Tua scripta ad exitum perducas,End or finishing. tuis scriptis finem imponas. Coronidem addere, Colophonem imponere.
Perfunctus sum annuo munere.End of his office. Annui imperii [Page 8] finem attigi.
Vt rem paucis perstringam,Briefly. vt satietatem longae orationis effugiam.
Aliquid ad perpendiculum exigere,Exactnesse. elaboratè & ad amussim.
Aliquid perpolire & exornare.Ornament
Ad omnia appositus,Fitnesse. accommodatus.
Lusit operam:Frustration. spe frustratus est, res pro voluntate non successit.
Spero futurum,Good successe. vtrem ex animi sententia expediam, vt fortuna meis optatis respondeat.
CAP. 8.
Of vnde standing, the effects and kinds of it.
HOc tibi exploratum est,Knowledge. hoc te non latet.
Medicinae gnarus sum,Knowledge by learning. calleo medicinae artem.
Multa ab experientia percipiuntur,Teaching & learning. viam aperit vsus ad multarum rerum scientiam.
Ego vix literas attigi,Ignorance. vix literas à limine salutaui Tui ingenii acies est acutissima,Wit. egregio à natura ingenio instructus es, & praeditus.
Pinguetudo stupidi ingenii signum est,The defect of wit. ingenii tarditatem arguit.
Nulla dies tua erga me merita delebit,Rememberance of things past. tua beneficia mihi in animo haerebunt
Sapiens coniectura res futuras assequitur:Prediction of future. ea quae impendent tanquam ex aliqua specula prospicit: ventus australis pluuiā portendit, praesagit.
Hoc ego exploratum habeo,Certainly. pro comperto habeo.
Exitus belli in dubio versatur,Not full certainty. in dubium vocari potest.
[Page 9] Oratio tua sapit, resipit stultitiam, rusticus obolet allium.
Tibi fidem non habeo,Beliefe. non apud te fidem habet oratio mea.
Non possum induci vt huic credam rumori vtpote qui nulla nitatur ratione.Opinion. Hoc laudabile est vt mea fert opinio quantum iudicio assequi possum.
Amicus meus venit in suspicionem,Suspicion. in suspicionem adducitur infidelitatis.
Quid consilii capiam ignoro,Dubitation. Adhuc in aequilibrio vacillat animus, vtro (que) nutans, In dubio versor.
In eo consilium cum animo meo,Consideration. cum ratione tanquàm aequissima lance perpendo aliquid.
Est mihi in animo hoc vere nauigare,Intention. mihi decretum & deliberatum est
Frater meus sibi optimè constat,Resolution and inconstancy. aegrè discedit à sententia.
Hoc rationi consentaneum est,Truth. non alienum est à ratione.
Tibi animus est apertus,Truth of mind or sincerity. odisti artes, quibus veritas vt in volucro quodam obregitur.
Hoc pacto tua virtus patebit illustriùs,Manifestation of truth. extabit apertiùs.
Parens filiis autor esse debet,Perswasion. vt virtuti incumbant, argumentis filios debet adducere ad virtutem. Fecit mihi lachrymis paenitentie fidem, lachrymis mihi persuasit sese facti paenitere.
Libido nos ad ea quae minùs decent allicit & inuitat,Mouing. nos illecti & deliuiti voluptate, in miserias incurrimus.
Sapiens amicos consulet,Counsell. amicos in consilium adhibebit.
[Page 10] Quod dicis alienum est à veritate,Falsity. à veritate abhorret.
Prae se fert modestiam,Shewes. captat laudem, venatur gloriam, aucupatur famam, accersit sibi malum.
Te cognoui in fraudem inductum,Deceit. dolo captum & irretitum.
Apelles veneris caput singulari expressit artificio,Painting. egregiis picturae coloribus illustrauit.
Ostentat ingenium,Boafling. venditat memoriam.
Assentior tibi:Consent. accedo tuae sententiae.
Hoc à meis literis abhorret & alienum est,Dissent. id vnum nobis est controuersum.
CAP. 9.
Of the will and affections.
NEmo est omnium,Loue. in quem magis, quàm in te mea sit propensa beneuolentia, quem ego maiore, quàm te beneuolentia prosequar.
Quod stomacho confert,Doing of good or profiting. idem conducit cerebro. Nihil aequè conducit ad beatè viuendum ac pietas in deum.
Amicis tuis auxiliare:Helping. auxilium affer.
Huic incommodo mederi potes,Healing. huic malo illud erit remedio.
Donis illum affeci,Benefits. beneficia in illum contuli.
Nunquam tua officia reponam,Recōpence. nunquam tua beneficia remetiar.
Fateor me tibi magnoperè deuinctum esse,Gratitude. hoc nomine plus tibi debeo quàm vt vnquam soluendo esse possim.
Te plurimum amo,Salutation. quòd cum saluere â me iusseris, [Page 11] quòd ei meis verbis salutem dixeris.
Me perhumanitèr excepisti,Entertainment. me amantèr tractasti.
Muniisti te virtute contra fortunam,Defence. septus es virtutis praesidiis aduersus impetus fortunae.
Impetum inimicorum tua prudentia franget:Defence by repressing opposition. tua virtus retundet.
Camillus vrbem Romanam obsidione Gallorum exemit,Deliuerance ab obsidione vindicauit, & liberauit.
Omnes te destituunt,Desertion or forsaking. deserunt.
In illo plus officii est,Courtesie. magis ad humanitatem propendet.
Cum nemine prorsus tibi conuenit,Discourtesie te morosum difficilem (que) praebes in consuetudine.
Mihi cum eo intercedit summa familiaritas,Acquaintance. vtor eo valdè familiaritèr.
Cum bonis libentèr amicitiam contraho,Getting of acquaintance. societatem in eo.
In omni te fortuna comitabor,Company. me tibi comitem adiungam.
Turpe est inire societatem cum perditis hominibus,Keeping of company. dare nos in societatem perditorum.
Magnum ex ea re emolumentum percepit,Receiuing good. commoditatem demessuit.
E populi beneuolentia excidi,Losse of loue. hoc factum gratiam meam apud populum extinxit. Non decet coniunctionem dissuere dirimere.
Redigam vos in gratiam,Reconciliation. fac vt mecum redeat in gratiam.
CAP. 10.
AStutias odio prosequor,Hatred. odio habeo.
Frater meus te oppugnat.Enmity. Mihi iufensus est.
[Page 12] Abhorret à literis,Not enduring auoiding. ad studiorum mentionem nauseat.
Ignis obest valetudini,Disprosit or hinderance. valetudo incommodo afficitur, si ad ignem accedo.
Iniuriam mihi intulisti,Wrong. iniuria me affecisti. Mihi fit iniuria.
Pater saeuit in filios,Cruelty. saeuitiam aduersus filios exercet.
Fortuna nobis repugnat,Resistance. aduersatur Mihi scribere. non licuit per valetudinem, per occupationes.
Frater in me est pavlò iniquior,Not fauorable. animo est in me haud satis aequo.
Quoties caput tuum diris deuouit?Cursing. Execratus est tum sese tum suos omnes
In summam omnium inuidiam inductus est,Enuy, to be enuied or hated. valde illum exercebat inuidia.
Splendor meus multos offendit.Cause of enuie. Multi spendorē meum moleste ferunt.
Parum inter eos conuenit,Falling out. alterius in alterum beneuolentia refrix it.
Vxor digressa est à marito,Deuorse. maritus repudiauit vxorem.
Frater altercatur cum valentioribus.Contention. Aduersus paratiores à viribus contentionem suscipit.
Quis te cum isto commisit homine?Fight. cum hoste congredior, confligo, manus consero.
Latrones impetu adoriuntur viatores,To set vpon. In viatores impetum faciunt.
Hannibal bellum gessit cum Romanis,Warre. bellum intulit Romanis.
Hostes ex patria praedas agunt,Spoiles in warre. Eam diripiunt & rapinis exhauriunt.
Rex contraxit exercitum,Leaving or pressing of an armie. conscripsit exercitum.
[Page 13] Hostis contra Patauium castra posuit,Siege. Obsidione Patauium cinxit.
Caesar praelio consequutus est victoriam.Ouerthrown in warre. Regio redacta est in hostis potestatem.
Multi ceciderunt in pugna.Losse of mē in warre. Desiderati sunt.
Discordiae funditus ciuitates euertunt,Ouerthrow of Cities. Solo aequant.
Orestes parentem vita exuit,Killing. Interfecit.
Impatiens malorum mortem sibi consciuit,Killing of himselfe. morte spontanea vitam abrupit.
CAP. 11.
Of Desires, the properties and effects of it.
TVum decus expeto,Desire. cupiditate tuae laudis incredibili teneor.
Obsecro te at (que) obtestor,Entreaty. Illud vnum abs te magnoperè peto contendo (que), vt, &c.
Implorauit opem hominis,Desire of courtesie. eblanditus est fauorem.
Feliciter exeat quod coepisti,Wishing of prosperity. ex animi sententia succedat quòd aggressus es.
Da operam,Endeuour. adnitere totis neruis, vt in virum doctum euadas.
In studiis diligentiam adhibe,Labour. in literas incumbe, in id plurimum laboris exhaustum, exantlatum est.
Non reprehendo,Marchādise. quòd ad mercaturam exercendam, ad negotiandum te contuleris.
Si quid otii nactus ero,Leasure. si per occupationes licebit, literas ad te dabo.
Tua legendi sitis nunquam extinguitur,Study. nimiúm in studiis operae consumis.
[Page 14] Abstinendum est ab earum rerum sermone,Omission. earū; rerum sermo est dimittendus.
Nullam hactenùs vtilitatis meae rationem habui,Care. vtilitatem minimè spectaui, mihi vni non prospexi, consului.
Graue onus subeo,Difficulty vndertaken. rem difficilem aggredior.
Res in procliui est,Easinesse. Nullo negotio rem conficies.
Parùm in literis promouisti,Going forward. fecisti progressum in studiis.
Minerua filiam peruestigauit,Searchingor seeking after. Minerua in filia perquirenda omnia loca perlustrauit.
CAP. 12.
Of Delight and pleasure, the properties and effects of it.
NVncius patrem tuum laetitia affecit,Delight. laetitia perfudit.
Vitae me taedet,Wearinesse. vita mihi molesta est literarum me cepit satietas.
Rus cogito,Recreation. vt animum parumpèr à molestijs abducam, vt animus recreetur, & relaxetur.
Quiescunt homines à negotiis,Rest from labours. vacatio est à negotiis.
Gratulor vicisse te,Gratulation laetor tuo nomine quòd vxor faeliciter peperit.
Hoc mihi solatium praebet,Comfort in affiction. hoc animum languē tem erigit confirmat.
Vacuus sum molestiis,Quietnesse of mind. dei me benignitas ab omni molestia vindicauit.
Praesentem statum boni consulo.Contentation. Non ei satis fuit, nos iniuriis affecisse. Sufficit mihi hoc accepisse.
CAP. 13.
Of Sorrw and Anger, the properties and effects of it.
DOlore conficior,Sorrow. animi aegritudine contabesco, curis districtus sum, distorqueor.
Valdè fui commotus,Trouble. cum audiui eos molestiam tibi exhibere, cum audiui te molestia affici.
Sunt quos meus splendor offendat,Vexation. sunt quos meus honor male habeat.
Vbi his malis emersero,Deliuerance frō sorrow. vbi ex his malis eluctatus fuero.
Nondum huius animi me paenitet;Repentance capit me pristinae benignitatis paenitudo.
Non te pudor retinet,Shamelesnes omni prorsus pudore es exutus, non te molestia deterret à voluntate.
Nonnullorum stultitiam aegrè sustineo,Patience. haud fatis aequo animo fero.
Tantum abest,Senslesse. vt insolentes ad iniurias fortunae sint, vt malorum vsu & consuetudine obduruerint, callum contraxerint.
Exarsit iracundia,Anger. excanduit iracundia.
Me ad iram incitas,To cause anger. facis vt ira commouear.
Non id egi,To displease. vt cum grauiter offenderem, commouere illum leuiter volui.
CAP. 14.
Of Feare, and of the Concomitants.
QVilibet casus illum metu afficit,Feare. in timorem coniicit.
Amo eos qui animo vigent,Fortitude. qui excellenti animo praediti sunt.
Summo tibi erit dedecori animum demittere,Cowardise. animo concidere.
Omnem mihi metum exemisti,Encouragement. animum meum confirmasti.
Eodem in discrimine versaris,Danger. tua res in periculum adducitur.
Caesar copias Pompeii in summas angustias compulit,To cast into danger. in maximas difficultates coniecit.
CAP. 15.
Of Hope, and the like.
COncipio de te spem,Hope. nonnihil spei illis affulsit.
Ex vestra concordia victoriam spero.
Non committam,Despaire. vt omnem planè spem abiiciam. Exclusa spes omnis videtur esse meliorum rerum. spe excidi:spes mea frustrata est.
Ne fortunae fidem habeas,Trust or confidence. spem in fortuna nullam reponas.
CAP 16.
Of speech and delight.
ADduci nunquam potero,Speech. vt illum alloquar, vt sermone cum illo habeam.
Fama diuulgata,Fame. disseminata est, statim rumor emersit.
Hoc dilucide & enodatè explicabo.Plainnesse of speech or writing. Sole meridiano clarius est.
Cur ad istorum sermonem aures tuae patent?Harkening. Cur horum sermonibus aures praebes, aures patefacis.
Tuus ad me sermo per honestissimos perlatus est,Bringing of word. tuum ad me sermonem detulerunt homines honestimi.
Hoc silentio inuoluam,Silence. hoc oratione mea non attingam.
Is longiorem sermonem habet,Fulnesse of speech. plura verba effundit, quam par est.
CAP. 17.
Of Quantitie.
ANnos natus quatuor & viginti,Of number. annos natus viginti quatuor, annos natus centum & quatuor.
Vixit annos plures decem,More or lesse in number. amplius quadraginta. Bellum redintegrarunt, odium vetus eo dicterio recruduit.
Refricuit illi veteris iniuriae memoriam.Renouation
[Page 18] Relatus sum in numerum militum,Reckoning among. ascitus sum in numerum militum.
Studia repetam,Doing againe. rursus ad studia me conferam.
Quod corporis formae detractum est,Recōpence. id animi dotibus natura pensauit, exaequauit.
Pompeius imperium Romanum produxit & amplificauit.Increase. Ad rem fit accessio, aliquid ad rem accedit.
Biennium est,Reckoning of the sum. quòd subduxi rationes, Secundus hic annus agitur, ex quo summam collegi.
Immensa magnitudine sunt gigantes,Greatnesse of bodie. magnitudine nemo gigantes adaequat.
CAP. 18.
Of Time.
SEnescit indies vel in dies singulos,Time. mutatur in horas.
Superiore anno, sexto pòst anno, octauo ab hinc die, hinc ad diem octauum, Rediit post diem sextum quàm à nobis discesiit.
Ab orbe condito,Antiquity. post homines natos non extitit homo sceleratior.
Transacto iam multorum annorum spatio rediit.Length of time.
Nacti tempestatem opportunam,Opportunitie. vela faciemus.
In alienum tempus cadit reditus tuus,In opportuni [...]y. non redit▪ opportunè.
Spero te diu victurum,Time to come. spero fore, spero futurum vt diu viuas. Aliquando illa dies illucescet, cum secus virtuti tribuatur honor.
Cunctandum non est,Prolongatiō of time. res non est producenda.
Id agis vt rem extrahas, vt in aliud tempus rem reiicias.
[Page 19] Nulla interposita mora,Speedinesse. ne minimo quidem spatio temporis interiecto.
Age pedetentim, sensim infunde.Slownesse.
Virtus non vetustate senescit,Continuāce of time. non temporis diuturnitate corrumpitur.
Vsum studiorum intermisi,Discontinuance. studia prorsus obieci.
Ineunte vere proficiscar,Beginning or end of some seasons. è portu soluam. In exitu iam annus erat.
Diescit, aduesperascit, dies appetit, prima luce abijt.
Elapsa de manibus est,Morning & euening. periit temporis opportunitas.
Ad diem constitutam,Losse of time. praefixam adero.
Duodecim annos natus est,Time appointed. Age of yeares. duodecimum etatis annum attigit.
CAP. 19.
Of place.
COnferebant se,Iourneying recipiebant se ad regem Deiotarum pedibus iter fecit: iuit in equo.
Iter ingressus est,To set forth in iournying in viam se dedit.
In Alpibus Apennini difficiles sunt locorum angustiae,Troublesome trauelling. impeditissimus est ad iter faciendum mons Apenninus.
Hic mihi est ablegandus aliquò,Sending away. non possum hunc amouere quopiam.
Adii fratrem heri statim à prandio,Going to one. Conueniam te sub noctem.
Mihi est in animo Londinum proficisci,Departure. ex hoc loco migrare Londinum.
Nunquam egrederis cubiculo:Sitting still. pedem limine cubiculi nunquam effers.
[Page 20] Reuertor,Returne. refero me ad locum pristinum.
Frater mihi reuertenti obuiam processit,Meeting. occurrit mihi per vicos.
Tantum iter emensus est,Wearinesse. vt eo valdè defatigatus in morbum incideret Fessus est de via.
Abdidit se in summas aedes,The top. fuga se contulit ad superiores aedium partés.
Interclusa mihi est via ad illum locum.No passage. Obstructus mihi est aditus: non patet mihi aditus ad illum.
Ad Philosophiam dialectica viam aperit,Easinesse of passage. viam sternit, viam praestruit.
Londinum hinc abest vel distat viginti milliaria,Space. vel viginti milliaribus. Ego ne latum quidem vnguem ex hoc loco discedam.