Est in secessu longè pulcherrima, diues,
Maximàque illarum gelidis quas alluit vndis
Oceanus, varijs terrae ditissima donis
Jnsula, (quae graditur Phoebus; cum vespere sero
Tendit ad Occasum) quae Fortunata vocatur.
Quippè sub imperio Reginae virginis aucta
Floret, & aeterna fruitur secura quiete.
[Page]Hic ortus Narcissus erat pulcherrimus (atqui
Natus abortiuus) iuuenis, quem luminis orba
Prosperitas genuit, peperitque Superbia vana,
Et tepido Erroris nutriuit Opinio lacte.
Grandis in hac terra sylua est, vbi fertur Amoris,
Aula Dei coeci, multis benè nota teneri.
Florida (ni fallor) dicta est, latissima sylua,
Splendida, densa, virens, altis circundata muris,
Nam semel ingressi vix inde reuertere possunt.
Regia porta, micans auro, speciosa columnis
Noctes, atque dies patet ingredientibus, atqui
Non licet ingressis sine dextra numinis, idque
Per rigidos mentes, perque ardua saxa redire.
Praeteriens portam facilis tibi trames, vtrinque
Consitus arboribus patulis aequi ordinis; Jllic
Mollia lasciuae posuere cubilia Musae.
Hinc, at (que) hinc nemus est, & inextricabilis error.
Vlterius gradiens augusta palatia cernes
In quibus historiae vestres pinguntur eorum,
Quos olim pharetratus Amor superauerat; Jllic
Herculis effigies telas, & fila tenentis,
Quem positis armis, niueo velamine cinctum
Vndíque formosae circumsedere puellae.
Quin & Abydeni tristis fortuna Leandri
Pingitur, vt tunadas nimis audax pernatat vndas
[Page]Jpse ratis, remi, tenerae, quo
(que) vela carinae,
Cuius vt aduentum modò sperat amabilis Ero,
Perfida nocturno malè conscia flamma labori
Prodit, & (infandum) miseros extinguit amātes;
Jllic magnanimus Troianae gloria gentis
Hector, & infoelix Paris, & furiosus Achilles.
O ibi quae strages populorum, & funera regum,
Magnorum (que) ducem, quos omnes vna perire
Faemina, purpureas (que) animas effundere fecit.
Jllic Scipiadae victores, impiger illic
Hannibal, & magnus Caesar, duo flumina belli,
At (que) alij multi, quos sub iuga dura redegit
Soeuus Amor captos, & de quibus îlle triumphat.
Huc proper ant iuuenes, loetissima turba, laboris
Jmpatiens, audax, penitus secura malorum.
Huc simul agglomerant, vt candida tecta columbae
Vt (que) petunt densi demortua corpora corui,
Siuè vt apes aestate solent per rura volare,
Cum prima repetunt foetae praesepia nocte.
Huc inter alios in sueto ardore calescens,
Candida cui comites Libertas, at (que) Juventus
Iam celeri gressu noster Narcissus adibat.
Cum venit ad syluam, quae lata Cupidinis aula est,
Lurida Pigrities, cui cura, vt limina seruet,
Praeforibus iuuenem recipit, comitérque salutat,
[Page]Corpore crassa, rubens oculis, incompta capillis
Per latos humeros pendentibus, at que supremo
Pectore nuda, nihil praestat, sed tota iocatur,
Ludit, edit, dormit, Veneríque est fida ministra.
Illa sui iuuenis blandis amplexibus haerens
Exultat, manibúsque tenens comitatur euntem,
Et simul ad coeci penetralia ducit Amoris.
Primus ibi Visus gradus est, Sermóque secundus
Tertius est Tactus; supra sedet ipse Cupido,
Cuius dextratenet calamos, arcúmque sinistra,
Vestis ei nubes variae, flammae (que) cathedra,
Ex vtraque manu Dolor, & malesuada Voluptas,
A tergo lacerata comis sedet atra Ruina,
Effrontís (que) Pudor simul, & deformis Egestas
Luget, & aeternum stultos lugebit amores.
Dum miser huc illuc iuuenis circumspicit, arcum
Acer tendit Amor, calamum (que) immittit acutum,
Qui modò per venas, per (que) ilia feruida transit;
Protinus & magna clamatur voce per aulam
Noster eris, captum date sub numine nostro.
Ille tener calami violento saucius ictu
Pectore vulnus alit, (mirum) nil sanguinis illic
Apparet; siquidem grauiora pericula dicunt,
Cum tacita internis celantur vulnera venis.
Accedens propius, tuus, ô tuus inquit. Amoris
[Page]Seruus ero, & flexis genibus se subijcit illi,
Ceu rapidis ventis tenuissima cedit arundo.
Surgit Amor, iuuenem soli (que) affatur ab alto.
Mitte omnem Narcisse metum, recte (que) notato,
Que tibi dicturus, memori (que) in mente repone.
Sint tibi Deliciae, nutrices, Otia, curae,
Blanditiae cibus, & solatia maxima, Nugae,
Spes (que) Timor (que) tui comites, & amica Voluptas,
Temporis amissi, sumptus, magni (que) laboris
Poenite at nunquā (parcos Amor odit, vt angues)
Si tibi virgo placet, quamuis pice nigrior, illam
Formosam, mollem, nitidámque vocare memento.
Si deformis erit, faciem laudare venustam,
Prespicuā frontem, roseas (que) genas, & lumina clara,
Lumine quae dices Lunae praestare bicorni,
Et vultum Solis radios, Solemque referre,
Cum pleno aspectu toto nitet aureus orbe,
Candida colla, manus longas, flauósque capillos,
Erectósque humeros laudabis, & improba blandis
Suppleat ars verbis quicquid natura negauit.
Denique dic puro Venerem superare nitore,
Ingenio Musas ipsas, Charitésque decore.
Crede in amore tuo multum mendacia prosint
Et conficta dolo, benè quae simulata, probantur.
Praecipúe (vt fertur) laudari foemina gaudet
[Page]Qualiscunque, licet falsa, & ludibría narres,
Vera pistat; siquidem leuis est, & credula semper,
Garrula voce, sibi contraria, vana, superba,
Lubrica, crudelis, mutabilis, atque morosa.
Qui sequitur fugiet, fugientémque ipsa sequetur,
Quídque velit, nescit, quod tu vis improba nolet,
Vult, nō vult, & nunc, quod nuper amauerat, odit.
Tam vaga foemineo cerebro est innata voluntas;
Sis quóque facundus sermone, & sit tibi mollis
Vestitus, varius forma, atque colore, memento
Mores sectari, cantare, salire, iocari,
Ludere nunc fidibus, nunc tristes scribere versus,
Jn quibus (vt mos est) fortunam, & fata dolebis,
Nunc dare vota, fidem verbis, iurare per astra,
Pérque Deos, multum promittere, fingere. Nullam
Quippe fidem regni, nullámque Cupidinis olim
Dixerunt veteres, veréque haec comprobat aetas.
Muneribus tentes, quia multum munera possunt.
Quod castrum, aut murus quis in expugnabilis auro est?
Qualiscun (que) alijs, tibi semper amabilis esto
Sisque tibi gratus, quoniam tu dignus amore,
Dignus amore tui, quem forma, & mollior aetas,
Ingenium, vires, virtus, & caetera reddunt
Foelicem, similem tibi tempora nulla tulerunt.
Sic tua te nimium lactabit opino, donec
[Page]Vmbra captus eris, coecúsque peribis in illa.
Talia fatus Amor, diuellit ab arbore ramum,
Qui gelida maduit lethaei fluminis vnda,
Et teneri frontem, formosâque tempora spargens,
Te posthaec, inquit, Narcisse haud noueris ipse.
Hinc facie iuuenis mutari, aut mente videtur.
Mox ascendit equum, qui caeca Libido vocatur,
(Quippe ferox nunquā morsū, ne (que) fraena ferebat)
Protinus vt dorso sessorem sentit inermem,
Cursitat huc illuc, iuuenis per deuia fertur,
Per loca plena rubis, spinosa, incognita, dura,
Per iuga, per valles, puteos, latebrás (que) ferarum,
Per vada, per fluuios, per mille pericula donec
Decidat in terram pronus propè flumen amoenum,
(Per ripas dum currit equus) cui praepite cursu
Fons ruit ex alto scopulo, at (que) Philautia vulgò
Dicitur, hac postquam sitis illi extinguitur vnda,
(Nam valdè incaluit iuuenis, sudáns (que) sitiuit)
Continuò cerebrum sopor opprimit, at (que) per amnē
Decumbit lassus viridi benè cespite fultus,
Securús (que) leni Zephyro spirante quiescit.
Iámque ferè medium rapido Sol lumine coelum
Attigerat, cum vix somno experrectus in auras
Oscitat, & retrò iuuenis circumspicit, vt qui
Vix loca, vix sese noscit (mirabile) tandem
[Page]Surgit, & adripas erecto corpore dumstat,
Vmbram flammigeri Solis splendore nitentem
(Quae formam liquidis quasi viuā reddit in vndis)
Aspicit, aspectúque suo stupet inscius, atque
Iam dubio, cuius facies sit, pectore voluit.
Accedens propius fluuio sua lumina figit,
Atque gemens alta dum clamat voce per auras
Garrula ab aduersis respondet montibus Echo.
Talia clamantem ridet resonabilis Echo,
Dum stupet ipse sibi, propióque exardet amore.
Soepe petit fluuium, velut oscula blanda daturus,
Cum (que) petit petitur, sed quod petit inscius, vmbrā
Non putat esse suam, nec quid sit noscit ineptus.
Soepe manus offert, & signa remittit imago,
Quae motum adstantis liquidis imitatur in vndis.
Sic dum turbat aquas, facies obscura videtur,
Et videt, & queritur, sed quod vult possidet ipse,
[Page]Atque frui nescit, tantus tenet error amantem.
Nunc solito Phoebus cursu peragrauerat orbem,
Móx (que) venire parat, tenues quae dissipat vmbras.
Tum iam visa diu liquidas vanescit in auras
Vmbra, nec apparet iuueni, qui quaerit vbique.
Paellida nunc facies, modò quae formosa, dolore
Viscera sicca, manús (que) tremunt, speciosa (que) pendent
Brachia, paulatim frigescit sanguis, & expes
Extrema fundit miseras has voce querelas.
Ergon' abire voles? miserúm (que) relinquere amantē
Quò fugis? ah nimium crudelis, siste parumper,
Et videam saltem, si tangere non licet, ora.
At frustrà exclamo, quoniam reuocabilis ille est.
O vos syluicolae Satyri, Fauniue bicornes,
Naiades, & sacrae Dryades mea tristia fata
Plangite, nam vester queritur Narcissus, & aeger
Quod modò vidit amans, sine spe nunc luget ademptū,
Quod (que) oculis placuit, nunc pectus perfodit ipsum,
Sic vidi, & pereo, sic vult fortuna, vel error.
Haec vbi dicta dedit tendens ad sydera palmas,
Terue gemens dicit pereo, formose valeto,
Dure nimis, repetens iterum, formose valeto,
Deficiunt vires, & vox, & spiritus ipse
Deficit, & pronus de ripa decidit, & sic
Ipse suae perijt deceptus imaginis vmbra.
[Page]Protinus haec miseri casus vulgata per orbem
Fama volat (nec enim quicquam velocius illa est)
Cum iuuenis mortem venus indignata serena
Despicitè coelo, coetuue adstante deorum
Has querulas profert lachymanti voce loquelas.
Nonne mei miseret Narcissi, cuius amores
(Proh dolor) infandi scopulos, & littora, ripas,
Syluarum abstrusas latebras, clausas (que) cauernas,
Aerios montes, valles, loca deuia, lucos,
Oceanum penetrant, & coelos, tecta deorum,
At (que) Stygis tandem penetrabunt fluminis vndas?
Non prorsus morietur (ait) sed viuet in herba.
Flos erit, atque suo sumet de nomine nomen,
Cuius erit croceus maculis color intimus, atqui
Per medium folijs cingetur mollior albis.
Sic Narcissus erit specie formosus, vt olim,
Flós (que) Iuuentutis (siquidem placet) inde vocetur.
Annuit his verbis superûm celeberrima turba,
Et subitò (vt fertur) corpus iuuenile vigentem
Vertitur in florem, retinens sua nomina semper,
Flosque Iuuentuti sacer est, bene notus in aruis.
Vltima sors haec est nimium infoelicis amantis.
FINIS.