Ordinaria Daemonum eiectio hodiè nulla est vt nec possessio.

COelesti Satanas deiectus sede rebellis
Humano generi maximus hostis erat.
Gentibus & fundens dubiis oracula verbis,
Has studuit variis illaqueare dolis.
Nostra suae peccata cruci sed Christus Iesus
Figens, de Satana clara trophaea tulit.
Contudit & vires, sic vt nihil amplius ille
Possit in humanum iuris habere genus.
De Satana obsessis igitur quaecun que feruntur,
Nil, nisi quae nullo pondere verba cadunt.
Daemonis aut astus, aut impostura virorum
Quos lucri, aut famae sedula cura movet.
Vt stolido ostentent miracula talia vulgo
Mente sed hoc captos devius error agit.
ERGO
Daemonis est hodiè non vlla eiectio, sicut
Obsessum nemo daemone pectus habet.

Vasa in contumeliam facta non possunt fieri vasa salutis.

IMprobus ille Latro, reprobus tamen esse negatut
Sic voluit Dominus, sit tibi velle satis.
Nondum natus Esau miserè damnatus habetur
Noluit hunc salvum, sit tibi nolle satis.
Vocula PECCAVI placuit satis vna Davidis
Et MISERERE satis, cum miseretur, erit.
Pectora percussit Iudas, sed robora fiunt
Pectora, seu rigido marmore dura magis.
Quos vult obdurat, quos diligit eligit illos
Sic pro velle suo temperat omne suum.
ERGO
Fictus es ad vitam? nec Esau deperditus vnquam.
Factus ad interitum? nec potes esse Iacob.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.