Omnes passiones capitis à sto­macho oriuntur.

COrporis Arx caput est, praeclarus sésibus hospes,
Omnibus his stomachus lanitor vnus adest.
Ferrea non illi, gestatur nervea clavis,
Hâc capit ad cerebrum passio tristis iter.
Hâc intrat somnus, morbus simul intrat eâdem,
Nil intrat, cui non claviger addit opem.
Multa iecur promit, depromit multa lienis,
Viribus at stomachus congregat omne suis;
Praestanti sensu fumos citus attrahit omnes,
Attractos brachiis excitat, arce locat,
Non secus ac tenues coelis dat terra vapores,
Afficiunt vario qui loca celsa motu.
In caput à stomacho pate [...] omnis pervia porta,
Inuia nam non est, devia nulla via.
Ventris ab ore venit quicquid pertingit ad arcem,
Quod caput obfuscat, ventris ab ore venit:
Excipit vt Polypus varios à rupe colores,
Sic caput affectus, quo [...] movet illud, alit.
Dat capiti stomachus, stomacho caput omnia dona [...],
Sic solet alterno munere quodque frui.
Ergo bene Hippocrates canit, Aesculapius alter,
A stomacho capiti passio quaeque venit.

Facultas non indicat remedium.

AEger es? & miseris agitantur febribus artus?
Horrida Mercurii te citò virga premer?
Nil vitalis habet, quo te tueare, facultas,
Nil, quote redimas, illa vigoris habet.
Contracto morbo nescit vis nata mederi,
His Phaebea malis ars medicamen habet▪
Haec causas primas, languoris semina quaerit,
Quaerit, & inventis (nec mora) praebe [...] [...]em.
Vis innata malum demonstrat, causa med [...]m,
Illud naturae est, hoc gravis artis opus.
Tempora spectantur cum sit medicina paranda,
Spectatur morbi causa, genusue mali:
Haec natura suis non dat cognoscere natis,
Ars haec scire fecit; sic beat illa suos.
Sic beat illa suos, vt quondam Thesea virgo
Candida cui Phaebi filia mater erat:
Pro filis causas dedit, his penetralia morbi,
His fugimus fauces, bellua saeva, tuas.
Respuit auxilium, non respicit ista facultas▪
Quam natura suis indidit, illa filet.
Ergò habet haec inter sua laurea dicta Galenus,
Auxilium ingenita non benè constat ope.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.