LEGATVM DISTRIBVENDVM IN NVPTIIS MVLIERVM PAVPERVM, DISTRIBVI debet in Nuptiis virginum, non viduarum.
TItius, ut fame est, moriens, Mulieribus olim
Munera pauperibus distribuenda, locat.
Quaeritur, an Viduis, an sint haec danda Puellis:
Cùm muliebre dari Nomen utri (que) potest.
Magna quidem laus est viduas accendere toedas:
Sedlaus de Nuptâ virgine major erit.
Tum quia jam viduis multum deferbuit aestus,
Qui solet in tenerae virginis esse Sinu:
Tum quòd eas docuit magis experientia rerum,
Quâ sibi, quâ (que) suis consuluisse queant.
Et Venus (à solito nisi jam defecerit usu)
Vota puellarum digna favore putat.
Nec Veneris morem legis sententia damnat.
Talia decreto comprobat acta suo.
Adde quòd & thalamis Lex est inimica secundis,
Visa puellari castior esse jugo.
ERGO.
Nonpossunt viduae, sedegenae virginis esse,
Quae sunt foemineis distribuendathoris.
VENDITIO IVRIS. IVRANDI RELLIGIONE MINORIS OBSTRICTA, firma permanet.
MAIOR adhuc surgit dubij Contentio Iuris
(Bartole) judicio discutienda tuo.
Vendidit & sanxit juratae foedere linguae
Vendita, pòst voluit poenituisse, Minor.
Sed serò voluit. Nam cur sine Crimine, falsò
Vendita reppeteret, non repetenda, Minor?
Non extorta metu justo est, nec viribus ullis
Venditio. Legis robore firma manet.
At quo (que) jure licet, jam sub Tutore, Minori
Restitui, rapuit si quid avara Manus:
Et licet, & liceat (Ne (que) enim non vera fatebor)
Si non impediat Relligiosa fides.
Sit prior haec pretio. Falsae perjuria linguae
(Credere fas) poenas, vindice lege, dabunt.
Intus habet, quod pūgat, edens sua viscera, quisquis
Compellat falso perfidus ore Deum.
ERGO.
Firma manent, Iunior quae tunc venalia fecit.
Iurato pactam quòd dedit ore fidem.
CANTEBRIGIAE. 1586. Iuli. 3.
EADEM RES DVOBVS VENDITA, CVI PRIVS TRADITA, NON CVI PRIVS VENDITA est, debetur. l. quoties: C. De Rei Vindicas.
REM FVRIVS fallax, nequam veterator, eandem
Diuerso geminis tempore vendit heris.
Emptor uterque venit, rem postulat alter, & alter,
Hic probat, ille negat, clamat uterque suam.
Quaero quis è geminis emptoribus, omnia veri
Iura▪ statum, titulum, solus habebit heri?
Respondent summi juris legis (que) periti,
Hunc Dominum, primò cui datur, esse rei.
Et meritò haec responsa ferunt: sic postulat usus,
Sic ratio suadet, sic rata jura docent.
AEqua vel inde liquet justae sententia legis,
Quòd res sint domini traditione sui.
Nil refert nudis te quicquam vendere pactis:
Venditur ex pacto▪ nil, nisi verba, tuo.
Da mihi, dem (que) tibi. Si nil damus, omne necesse est,
Te penes esse tuum, me penes esse meum
[...]od capio, credo: quod praesens traditur, utor.
[...]acta fides ficta est, nil manus icta ligat.
[...]aenire mihi [...]ossent [...]mm [...]tia sce [...]tr [...]
[...]QVIALIORVM FA [...] SO VSVS EST INSIGNIBVS, IN▪CVRRIT CRIMEN FALSI. L. cos qui: Pa. fin. ff. adlegem Corneliam, de falsis.
TITIVS illicitis mendax insignibus usus,
Quas subijt poenas criminis ergô rogas?
Accipe, damnandi gravitate movebere facti:
Non illi mulctam dixeris esse levem.
Sistitur, accusant, damnatur, crimine falsi
Plectitur, eijcitur nudus, egenus, inops,
Omnibus exhaeres, exlex, vaenalia fiunt
Publica de propriis jam bona facta bonis.
At gravis haec (inquis) nimis est sententia legis,
Nec par delicto reddita poena suo est:
At tu si scires quàm falsi incurrere crimen
Sit grave, non poenam dixeris esse gravem.
Nominis impositi supplent insignia verum
(Nam referunt hominum nomina vera) locum▪
Alterius falsò fictis insignibus uti,
Est sese talem nomine ferre virum.
Istius ille igitur veros furatur honores,
Falsa (que) pro meritis venditat arma suis.
Hoc si quid liceat, pius impius, hostis amicus,
[...]