[Page] EADEM RES DVOBVS VENDITA, CVI PRIVS TRADITA, NON CVI PRIVS VENDITA est, debetur. l. quoties: C. De Rei Vindicas.
REM FVRIVS fallax, nequam veterator, eandem
Diuerso geminis tempore vendit heris.
Emptor uterque venit, rem postulat alter, & alter,
Hic probat, ille negat, clamat uterque suam.
Quaero quis è geminis emptoribus, omnia veri
Iura▪ statum, titulum, solus habebit heri?
Respondent summi juris legis (que) periti,
Hunc Dominum, primò cui datur, esse rei.
Et meritò haec responsa ferunt: sic postulat usus,
Sic ratio suadet, sic rata jura docent.
AEqua vel inde liquet justae sententia legis,
Quòd res sint domini traditione sui.
Nil refert nudis te quicquam vendere pactis:
Venditur ex pacto▪ nil, nisi verba, tuo.
Da mihi, dem (que) tibi. Si nil damus, omne necesse est,
Te penes esse tuum, me penes esse meum
[...]od capio, credo: quod praesens traditur, utor.
[...]acta fides ficta est, nil manus icta ligat.
[...]aenire mihi possent gemmantia sceptra:
Dum nemo tradat, qui volet, emptor erit.
ERGO.
[...]ditares fal [...]ax emptoribus unaduobus,
Agnoscit dominum tradita sola suum.
CANTEBRIGIAE. 1586. Iuli. 4.
QVI ALIORVM FAI SO VSVS EST INSIGNIBVS, INCVRRIT CRIMEN FALSI. L. cos qui: Pa. fin. ff. ad legem Corneliam, de falsis.
TITIVS illicitis mendax insignibus usus,
Quas subijt poenas criminis ergô rogas?
Accipe, damnandi gravitate movebere facti:
Non illi mulctam dixeris esse levem.
Sistitur, accusant, damnatur, crimine falsi
Plectitur, eijcitur nudus, egenus, inops,
Omnibus exhaeres, exlex, vaenalia fiunt
Publica de propriis jam bona facta bonis.
At gravis haec (inquis) nimis est sententia legis,
Nec par delicto reddita poena suo est:
At tu si scires quàm falsi incurrere crimen
Sit grave, non poenam dixeris esse gravem.
Nominis impositi supplent insignia verum
(Nam referunt hominum nomina vera) locum.
Alterius falsò fictis insignibus uti,
Est sese talem nomine ferre virum.
Istius ille igitur veros furatur honores,
Falsa (que) pro meritis venditat arma suis.
Hoc si quid liceat, pius impius, hostis amicus,
Diuesinops, Codrus deni (que) Craesus erit.
ERGO.
Alterius quisquis falsò est insignibus usus,
Sit reus, & poenas non luat ille leves.