Vniversitas creaturarum est perfecta.
FLuxit ab antiquo quicquid Natura creavit;
Tunc enixa semel, nil parit indè novi.
Omne Chaos nostris impendit prodiga rebus,
Nil ultrà, nobis quod tribuatur, habet.
Produxit Coelos, variósque reduxit in orbes,
Illáque Sideribus templa colenda dedit.
Proximus his vacua semper dominatur in Aulâ
Ignis, & extremo tutus in orbe sedet.
Orbus agit locus ille, & fervidus usque calore
Non ullis placidus civibus esse velit.
Non ita tutatur sedes animabilis Aer,
Crebra sed innumerâ verbera sentit Ave.
Implentur Maria indè immanibus omnia Phocis,
Plurimus inque omni flumine Piscis agit.
Vltima subsidit Tellus faecunda Metallis,
Et meritò venis turgida divitibus.
Haec homines alit, immensi pars infima mundi▪
Proxima sed superis civi [...]us i [...]a suis.
Hic Pecudum genus, hîc sublimis surgit in auras
Arbor, & hîc vario Flore renidet humus.
Omnibus his suus est decor, & praestantia juncta;
Nec Natura operi defuit ipsa suo.
Haec rerum summa est; quicquid successerit istis
Monstrum erit, haud justi parturientis opus.
Indè quidem ignotis semper tumet Africa monstris,
At Species vidit terra nec illa novas.
Fecerat haec Natura, placéntque, ait, omnia nobis:
Dixit, & hîc posito fine resignat opus.
Vnica morborum manet infinita propago,
Nescio an his unquam terminus ullus erit.
Exoritur nova semper, & aevo ignota priori
Exercet Medicos exitiosa lues.
Arte potens, herbisque potens, Podal [...]rius heros
Discit, & heu nimiùm jam piget esse senem!
Scilicet his nostrum scelus, & malefacta Parentum,
Ablatásque Iovis pendimus arce faces.
Hinc terrae incubuêre, & nostros arte malignâ,
(Ah nimis antè breves) corripuêre dies.
Nondatur motus gravium simpliciter naturalis▪
PRincipio immensi cùm primùm exordia mundi
Ceperunt, proprias retinebant singula vires,
Pulchráque discordi constabat machina nexu.
Haud placuit; sed contiguis quae sedibus essent,
Officiis junxisse juvat; litémque diremit
Hanc melior natura, & amico singula vinclo
Nexuit, alternisque agitat sub legibus orbem.
Indè suas peragunt partes, ut semper in unum
Conspirent inter se cuncta, vicés (que) ministrent.
Iam cedunt sua jura, & jam sua jura reposcunt,
Alternósque juvant aeterno faedere motus.
Nam quanquam tellus, & qui circumfluit humor
Pressa suâ gravitate ferantur ad ultima mundi,
His cedit tamen, impellitque, & fortiùs aer
Post tergum glomeratus agit. Nil prorsus ab uno
Principio fluit, at varios referuntur in ortus
Omnia; diversisque autho [...]ibus omnia surgunt.
[...]ic quos consueta (quis [...]im non noverit istam)
Miseris arte globos, agit huc vis concita dextrae,
Huc trahit exigui flexura volubilis orbis,
Huc subjecta aliò deflectit at area cursu.
Sic ubi in attonitas exercet fulmina sylvas
Iuppiter, illa quidem Vulcani [...] tela rubenti
Dextrâ impulsa ruunt; sed & haec gravitate premuntu
In terram propriâ, sed & haec agitabilis aura
Promovet ipsa, Iovique operam non praestat inanem.
Quippe sibi constans natura; nec illa repentè
Accelerare fugam, nec tardo incedere gressu
Suevit, at aequalem semper servare tenorem;
Nunc verò ex alto quoties crepitante ruinâ
Grando cadit, multo aut descendit Iuppiter imbre,
Quò propiùs terrae accedit, velociùs alas
Concitat, & tenuem perlabitur ocyùs auram.