SALVTIS CVIQVE SVAE CERTA SVNT inditia.
QVòd tua, sūme Deus, sit cognita certa voluntas
In moestos homines, curis (que) ingentibus aegros,
Quas tibi, chare pater, mira dulcedine laeti
Reddamus grates? quo te celebremus honore?
Papicolae contrá misera formidine tristes,
Turbatique, novis servari ritibus optant.
Si Christum norint, nihil est, quod plura requirant,
Si coelum spectent, nihil est, quod propria laudent.
Sed nimis ô stultè audaces, qui debita poscunt
Regna suis meritis: In aquis fundamina ponunt,
Cùm bona quae faciunt opera imperfecta relinquāt.
Quid veró figmenta virûm, quae plurima fando
Enumerare valent, mereantur ut astra, valebunt?
Iam quid eis adeò miramur inertia corda,
Et tremefacta dari? quibus omnia plena tenebris
Terrisicis, nihil est quod languida pectora firmet.
Nunc huc, nunc illuc, conantes plurima frustra
Errant, at (que) horrent caeca regione viarum.
Nil solidi retinent, rebus quod restet egenis.
At nobis animus praesens, & fortia corda
In Christo. Spes ô hominum fidissima Christe
(Nam (que) aliud quid sit fixum quod stare putemus?
At (que) alia humanis quae sit fiducia rebus?)
Christe sator, soter (que) hominum, quo sospite nunquā
Res equidem nostras superari posse fatebor,
Te duce longinquos coelos spes firma videndi,
Et cha [...]os fratres, exoptatum (que) parentem.
Hic amor, haec patria est, hoc nobis omne leuamen.
Nunc cur quis (que) sibi promittattalia, quaeris?
Est patris arcanum, quo nos praesciuit, [...]bys [...]us
Alta, sed in speculo datur illud [...]mer [...] [...],
Quiveniens (ne (que) enim veni [...]is virtuti [...] [...])
Nos virtute facit fratrem (que), patrem (que) [...].
Hos ego, non dubiis possis ut noscere signis,
Commonstrabo gradus. Primùm sejungit ovile
A mundo, queat ut sibi sanctificare, prophano:
Deinde Deus vitae mysteria magna repandit:
Pòstoculos aperit: nova deni (que) pectora format.
Nunc demum audemus certam sperare salutem, &
Solvere corde metum, cùm primum corda refingit,
Et sensus imos praesenti pignore firmat
Spiritus ipse, Dei longum testatus amorem
Spiritibus nostris. Iam spes immota quietis,
Iam jam coelestes serpunt in viscera flammae,
Quas Deus intus alit, divini signa favoris
Exhilerant, claré (que) micans lux suscitat alma
Ad benefacta, velut sol aureus excitat acrem
Et vocat exoriens opera ad fabrilia fabrum.
Haec spes venturi, haec aevi melioris origo,
Si te, si Dominum spectes, si denique fratres.
Pars tibi pacis erit, si mens tibi conscia recti
Luctanti contra peccatum, daemona, mundum:
Pars tibi pacis erit, Dominum si corde vereris,
Si tibi chara Dei prae cunctis gloria rebus:
Pars tibi pacis erit, si fratres semper a more,
Semper honore coles, sicut te diligis ipsum.
Iam tu ne dubites bene gestis praemia rebus
Expectare, dabit fateor Deus omnia gratis:
Munera certa manent tamen, & sine fine manebunt.
MAGICI, SIVE NOCEANT, SIVE IVVENT, VERBO Dei notantur, & damnantur.
ERgone jam magici possunt reperire patronos?
Iamne licet tali credulitate capi?
Nec gaudemus adhuc sat claro lumine verbi?
Nec sat adhuc serpens cognitus ille vetus?
Scilicet hisce modis prosunt mortalibus aegris,
Sed metus hos cogit somnia vanaloqui.
Demens, qui credit se tot miracula rerum
Edere. Deliras fallit imago senes:
Quid vetulae possunt in nos committere tantum!
Quidue melancholicae commeruistis anus?
Talibus, (ô miseri quae tanta licentia ciues?)
Creditis horrendum vos minuisse scelus?
Anne parum est animam fragili pro corpore? caelum
His pro terrenis vendere velle parum?
Anne parum est pretium contemnere grande salutis?
At (que) jugo Sat anae subdere colla parum?
Anne parum est numen laedi nomen (que) Iehovae?
Et nulla tangi relligione parum?
Ista pios pudeat defendere, cùm pudet ipsos
Artisices sciri facta pudenda sua.
Nam tenebras quaerunt tenebrarum principe digni,
Principe subiectis conveniente suis.
Se dare daemonibus quàm detestabile diris?
Sed dare tabifici se voluere magi.
Spernere baptismum scelus execrabile sacrum,
Hoc quo (que) pestiferi sustinuere magi.
Deni (que), quae nobis dat jura sacerrima Christus,
Cuncta negant: Satanae regna vigere volunt.
Si nece dignus erit simulachrum quisquis adorat,
Sollicitat (que) suos impia facta sequi:
Quanece dignus, init qui cum cacòdaemone foedus▪
Sollicitat (que) suos damna nefanda pati?
Deb [...]ta poena quidem juranti vana, sed hosti
Tam male blasphemo quae satis esse potest?
An quicquam nobis gravius sit crimine tali?
Et dubitamus adhuc fas cruciare magos?
Et quaeremus adhuc nobis bona nostra? nec ulla
Est Domini nostri cura, nec ulla Dei?
Hinc verò bona quae? quamvis si certa darentur,
Ʋt bona proveniant, non facienda mala.
Saepe quidem falsum veri sub imagine, saepe
Noxia sub ficta commoditate latent.
Dona dabunt hostes, non sunt ea dona fruenti:
Quae speciosa vides, ne pretiosa putes.
Fac metuas Danais plus daemona donaferentem
Tam possessori pernsciosa suo.
Mille nocendi artes: an daemonis ulla putabis
Dona carere dolis? Cùm juvat hostis, obest.
Hostis is est homini, prima (que) ab origine mundi
Bella dolis & vi, bella cruenta gerit.
Carmine ferali verbis (que) precantibus hostem
Qui colit, hostili ludificatur ope.
Sacra docet scriptura (sacram quis dicere falsam
Audeat?) est magicos perdere morte pium.
Ipse Deus jussit (quid postulet amplius ullus?)
Iussa salutiferi non violanda Dei.
Vt Deus avert at pestem, ut benedicere possit,
Laetentur (que) boni, contineas (que) malos:
Hi pereant, illi crescant: dum faedera jungunt,
Et sine tabe salus, & sine labe fides.
CANTEBRIGIAE. Iulij. 3. 1586.