DE PROSO­DIA LIBELLVS.

AVTHORE G. BV­CHANANO.

IEHOVA ADIVTOR EST MIHI. PSAL. 54. 4.

EDINBVRGI EXCVDEBAT ROBERTVS Walde-graue Typographus Regius. Cum Privilegio Regio.

TYPOGRAPHVS Lectori.

HAbes, Lector, breviter & perspicuè ex­posita, quae G. Buchananus tyronibus ad Poetices rudimenta censuit neces­saria. Ille enim non doctrina modó sed judi­cio vir incomparabilis nullam hinc ingenij laudem (quā ex alijs scriptis literatorum om­nium judicio satis amplam consequutus est) affectare voluit: verum ad captum puerorum, quibus solis haec scripta sunt, se totum accom­modavit. Quod si tanto viro per occupatio­nes & graviora studia, licuisset reliquas Gram­maticae partes, pari facilitate strictim percur­risse, Deus bone, quanta inde utilitas studiosae juventuti accessisset.

Rovertus Walde-graue

DE PROSODIA LI­BELLVS.

VEteres latini sep­temdecim Cha­racteribus Lite­rarum erant con­tenti: a, b, c, d, e, f, g, i, l, m, n, o, p, r, s, t, u. Adjecta est h, quae formam li­terae, vim aspirationis haberet.

X, y, & z, peregrinae sunt, Q & K, non necessariae. Nam c, q, & k, eundem sonum reddunt. X, ad pingendi modum compendi­um facit, pro cs, vel gs: vt pro necs, & legs, scribatur nex, & lex.

Y, ad sonum Graecarum vocum exprimendum est necessaria.

Loco [...] z, veteres duplex ss, [Page] scribebant: vt pro Patrizo, patrisso.

Dividuntur literae in Vocales, & Consonantes.

  • Vocales
    • a,
    • e,
    • i,
    • o,
    • u.
  • Consonantes
    • b,
    • c,
    • d,
    • f,
    • g,
    • l,
    • m
    • n,
    • p,
    • r,
    • s,
    • t.

Dividuntur Consonantes in mutas & liquidas.

  • Liquidae
    • l,
    • m
    • n,
    • r.

Ad vocales adjiciunty, graecum, medium inter i, & u. Nam u, La­tinum respondet [...] Graecorum diphthongo.

Vocales autem sunt dictae, quod singulae per se syllabam & sonum perfectum faciant: vt Eoa, lo, urit.

Consonantes, quod perfectum sonum, nisi cum alio junctae, non aedant.

Mutae vocantur, quod earum sonus obtusiùs, quam aliarum con sonantium, feriat aures.

Liquidae autem, quod subjectae Mutis, cursum orationis minùs remorentur: & vocalem brevem [Page] praecedentem non necessariò fa­ciant longam.

Liquidae etiam dici possunt, qua ratione liquidam vocem dici­mus: quod earum frequentia ora­tionem non modo minus langui­dam, quam mutae: sed etiam gran­diorem & sonantiorem reddant: ut,

Rauco strepuerunt cornua cantu.
Virg.
Pompeiana reum clauserunt sig­na Milonem.
Lucan.

Quam ob causam reor easdem etiam Semi-vocales appellatas, quasi medio inter mutas & voca­les sono.

Duae vocales, quoties in vnam syllabam coalescunt, diphthon­gum efficiunt, ut aes, Eurus, aula, foe­tus. Est enim diphthongus dua­rum vocaliū in vna syllaba sonus.

In hac tamen vocalium conjun­ctione i, & u, ambiguam vim ha­bent: nam, cum prior in vocalem [Page] sequentem incumbit, vim conso­nantis induit: ut in Iuno, Venus, Iovis.

I, autem, inter duas Vocales interjecta, pro duplici consonan­te accipitur, ut in a;o, & ejus.

Sunt & aliae duae duplices, x, & z: de quibus superiùs est dictum.

Vt è literis syllabae, ita è sylla­bis pedes, è pedibus fiunt versus.

Hic ordo naturae poscere vide­tur, ut primùm de syllabis, mox de pedibus, ac ultimo loco de versu dicatur: verum ordo resolutionis hoc loco mihi videtur commodi­or, quam compositionis. Quare a versu incipientes, eum in sua membra resolvemus.

Versus inde dictus videtur, quod cum cursus orationis ad cer­tum numerum syllabarum vene­rit, iterum alium ordimur: ut,

Optima quae (que) dies miseris morta­libus aevi,
Virg▪
[Page] Prima fugit.

Is ex pedibus componitur: sic.

[...]Optima [...] qua (que) dies mise [...] ris
mor [...] talibus [...] aevi.

Hanc dimensionem versuum per pedes vulgò scansionem ap­pellant: eam (que) commodè, ad cap­tum puerorum, in sinistrae manus digitos collocant.

Genus versuum, maximè vul­gatum est, quod a materia Heroi­cum, à numero pedum Hexame­trum dicunt.

Pedes unde versus componun­tur dissyllabi sunt quatuor.

Pyrrhichius, è duabus brevibus ut Deus [...]

Spondaeus, è duabus longis, ut Harpax [...]

Iambus, è brevi & longa ut, erunt. [...]

Choreus, è longa & brevi, ut, ardor, [...]

[Page] Hunc Postremum vulgo Tro­chaeum vocant.

Trium Syllabarum Octo.

TRibrachys, è tribus brevibus, ut ruere. [...]

Molossus, è tribus longis, ut fe­cerunt. [...]

Dactylus, è longa, & duabus bre­uibus: ut omnibus. [...]

Anapaestus, è duabus breuibus et longa: ut homines. [...]

Bacchius, è brevi & duabus lon­gis: ut parentes. [...]

Antibacchius, è duabus longis & brevi: ut mentiris. [...]

Amphimacer, è longa brevi & longa: ut sordidi. [...]

Amphibrachys, è brevi longa & brevi: ut amare. [...]

CAeteri pedes Oratoribus, quam Poetis sunt usitatio­res, praeter Proceleusmaticum, è [Page] quatuor brevibus: qui loco Dacty­li, vel Anapaesti interdum ponitur: et Choriambicū ex Choreo et Iam­bo compositum, qui sui generis carmen choriambicum facit.

Animadvertendum non omnes pedes supra enumeratos in om­nium carminum genera conveni­re: sed alios alijs esse familiares.

Hexameter versus, qui et Heroicus vocatur, recipit in quatuor pri­mis locis Dactylum, vel spondaeum, vel solos, vel mixtos, quinto rarò spondaeum: in sexto rarò dactylum.

At tuba, terribilem sonitum, tara tantara dixit,
[...]nnius.
Luctantes ventos tempestatesque so­noras,
Virg.
Imperio premit.
Musa mihi causas memora,
Vir. 1. Aeneid
quo numine laeso,
Sylvestrem tenui musam meditaris avena.
Virg. 1. Eclo.
Longus in angustum quâ clauditur Hellespontus.
Ovid, 13. met
[Page] Inseritur vero ex foetu nucis arbutus horrida:
Virg. 2. geor.
Et steriles platani malos gessere va­lentes.

Observandae sunt in versibus di­metiendis figurae. Nam ultima superioris dictionis vocalis a pri­mâ sequentis eliditur.

Admovere oculis distantia sydera nostris,
Ovid. 1. Fas.
A Ethera (que) ingenio supposuere suo.

Item m cum sua vocali elidi­tur: ut, ‘Et mortem & nomen Druso Ger­mania fecit.Ovid. 1. Fast.

Interim in versu Hypermetro, qui una syllaba iusto est longior, ultima vocalis versus, aut m cum sua vocali a prima vocali sequen­tis versus eliditur: ut

Aut dulcis musti Vulcano decoquit humorem.
Vir. 1. Geor.
Et folijs undā tepidi despumat aheni
[Page] Sternitur infoelix alieno vulnere,
Virg. 10 Ae­neid.
coelumque,
Adspicit, & moriens dulces remini­scitur Argos.

Item syllabae plures in unam saepe coalescunt: ut

Vnius ob noxam & furias Ajacis [...]Oilei?
Virg. 1. Ae­neid.
Notus amor Phaedrae:
Ovid. 6 fasto
nota est iniu­ria [...]Thessi.
Quin protinus omn [...]a.
Virg. 6. Ae­neid.
Perlegerent oculis.
Qui (que) fluat multo non [...]dcerit vulne­re sanguis.
Luca. lib. 4.
Vnus saepe tibi tota denarius arca,
Lib. 2. Ep.
[...]Denarijs tamen hanc non emo Bas­se tribus.
Seu lento fuerint [...]alveria vimine texta.
Vir. 4. geor.
Dum Papa omnipotens [...]Capitolij im­mobile saxum.
Buch. in Franciscano.
Accolet, imperium (que) pater coleatus habebit.

[Page] Est praeterea quaedam licentia poetica, non illa quidem penitus rejicienda, ut qua usi sunt Poetae doctissimi: sed non permittenda tironibus, donec sint firmiori ju­dicio, & scribendi exercitatione aliquam facultatem sint conse­quuti: Cujus generis sunt haec, quod vocalem aut diphthongum longam non elidunt, sed ancipi­tem faciunt: ut,

Insulae Ionio in magno,Vir. 3. Aeneid quas dira Celeno, Harpyiae (que) colunt aliae.

Victor apud rapidum Simoenta sub Ilio alto.Vir. 5. Aeneid

Tune ille Aeneas,Vir. 1. Aeneid quem Darda­nio Anchise,

Alma Venus Phrygij genuit Simo­entis ad vndam.

O vtinam,Ovid lib Ep. 1. ad Penel. tunc cùm Lacedaemona classe petebat,

Obrutus insanis esset adulter aquis.

Te Corydon, Virg. 2. Eclo. ô Alexi, trahit sua [Page] quemque voluptas.

Credimus?Virg. 8. Eclo. an qui amant, ipsi sibi somnia fingunt.

Aut cum syllaba soluitur in du­as: ut, terrai, frugiferai, pro terrae frugiferae:Fa. lib. 1. ex Eun. metieo, suffêtieo, pro metio, suffetio.

Misit infestas Troiae ruinas.
Seneca.

Interim syllaba adjicitur: ut,

Romanus Graius (que),
Iuven, sat. 10.
ac Barbarus in­duperator.
—Viam (que) indugredi sceleris.
Luc. lib. 1.
Enn. apnd Gell. lib. 12. cap. 4.
Pro ingredi. Consilio induforo.
Pro in foro.

Interim in omnibus caesuris, syllaba breuis pro longâ ponitur: ut,—Pecudum (que) reclusis,

Pectoribūs inhians,
Vir. 4. Aeneid▪
spirantia con­sulit exta,
Omnia vincit amōr,
Vir. Ecl. 10.
& nos ceda­mus amori.
Dona dehinc auro graviā,
Vir. 3. Aeneid
secto (que) elephanto.
Ille latus niveum molli fultūs hy­acintho.
Virg Eclo. 6.

[Page] Haec licentia videtur durior in alijs versuum generibus.

Fortis herois,
Stat, syl. 4.
Erato labores Differ.

DE SYLLABIS.

SYllabae accidunt tempora, et toni, longa syllaba duo habet tempora, brevis unum. Tempus enim nihil aliud est, quam mora in syllaba proferenda, quam Mu­sici vocis tractu, aut instrumenti percussione, longiore vel breuio­re, metiuntur.

Cognoscitur autem syllabae quantitas, aut exemplis, aut regu­lis. Exempla è Doctorum Poe­tarum scriptis petenda sunt.

E regulis prima sit haec.

Vocalis, etsi natura sit brevis, ta­men positione fit longa: sequen­tibus eam aut duabus consonan­tibus, aut una duplice, in eadem cum vocali syllaba: vt est, sunt, nex [Page] nox: aut in diversis: ut, artis, par­tis, gaza, maior: aut in diversis di­ctionibus, modo▪ altera saltem consonans adhaereat Vocali.

Orandum est vt sit mens sana,Iuven. sat. 10 in corpore sano.

In hoc versu, vt, sit, in, syllabae breues, propter consonantes se­quentes, pro longis habentur.

ADMONITIO.

Vocalis natura brevis sequente muta et liquida non est necessa­riò longa: dicimus enim [...]tenebrae [...]ettenbrae.

Hercule supposito sydera fulcit [...]Atlas.
Ovid. Epist. Deianirae.
—Electra [...]Atlantide cretus.
Vir. 8. Aeneid

SECVNDA REGVLA.

Vocalis ante Vocalem in La­tinis dictionibus est brevis: ut, [...] Deus.

Excipe [...]aer: ut

—Dum terra fretum,
Luca. lib. 1.
terram (que) levabit.
[Page] Aër, & longi volvent Titana la­bores.

Et [...]Dius ut,

—Ecce inter pocula quaerunt,
Per Sat. 1.
Romulidae saturi, quid d [...] poë­mata narrent.

Fio, cum non habet r, primam habet longam: ut,

Dic mihi si fias tu leo,Martial. lib. 12. Epig. 94. qualis eris? Alias, brevem: ut, ‘Pars fieri potuisse negat.Ovid. 4. met.

Genitivi pronominum exeun­tum in ius: item nomina similiter declinata, penultimam habent communem, praeter [...]alterius, quod penultimam semper habet bre­uem; et alīus, quod genitiui pe­nultimam semper habet longam.

[...]Vnius ob noxam,
Vir. 1. Aeneid
& furias, Ajacis Oilei,
Navibus (infandum) amissis,
Virg. 1. Ae­neid.
v­nīus ob iram.
[Page] Quaeregio Anchisen,
Vir. 6. Aeneid
quit habet locus? illius ergò
Venimus.
Cum subit illius tristissima noctis imago.
Ovid. 1. trist. Eleg 3
Diana primam habet communē:

Item Genitivi et Dativi quin­tae declinationis penultimam ha­bent longam.

Non radij solis ne (que) lucida tela diëi,
Luca. lib. 1.
Discutiant.

Excipe fidei, spei, rei. quanquam in hoc Lucretius Re facit longum.

Genitivus primae declinatio­nis, cum diphthongus ae in ai sol­vitur, penultimam habet lon­gam. ut,

Aulai in medio libabant pocula Bacchi.
Eheu primam habet longam: ohe, communem.
Eheu,
Virg. Eclo. 2. Mar. lib. 4. Epig.
quid volui misero mihi?
[...]Ohe, iam satis est, ohe libelle.
[Page] Huc appelle:
Horat. sat. 5. lib▪ 1.
trecentos inseris; ohe, Iam satis est.

TERTIA REGVLA.

Diphthongus omnis longa est: interim sequente vocali fit bre­vis. ut,

Stipitibus duris agitur,
Vir. 7. Aeneid
sudibus (que) praeustis.
Raptatur (que) comis per vim nova nupta praehensis.
Ovid 12. met

QVARTA REGVLA.

Praeterita dissyllaba priorem habent longam. ut, ‘Vt [...]vidi,Virg Eclo. 1. ut perij, ut me malus abs tulit error!’

EXCIPE.

[...]Dedi, tuli, steti, bibi, scidi, fidi.

QVINTA REGVLA

Supina dissyllaba habent prio­rem longam: ut, [...]Lusum it Mecoenas,Hora. lib 1. saty. 5. dormitum ego, Virgilius (que).’

EXCIPE.

[...]Datum, satum, statum, ratum, i­tum, quitum, litum, citum, à cieo si­tum à sino, rutum à ruo, in compo­sitis.

SEXTA REGVLA.

Derivata naturam sequuntur o­riginis: ut, [...]Lego, legam, lege, lege­rem, legi, legeram, legerim, legissem, legero, legisse.

EXCIPE.

[...]Lucerna, laterna, tegula, regula,

cum paucis alijs quae usus doce­bit.

Dux laterna viae clausis feror au­rea flammis:Mar. in Apo­pho.

Et tuta est gremio parva lucerna meo.

SEPTIMA REGVLA.

Praepositiones in compositione servant quantitatem quam seor­sim [Page] habebant: ut, abeo, adamo, deduco, amoveo.

EXCIPE.

Pro, in compositione interim brevis est: ut in, Profiteor, profugus, profugio, proficiscor, procio, profari, procello, protervus, pronepos, profa­nus, profestus.

Communem habent primam syllabam, procuro, profundo, propel­lo, propago.

Di, et se, Praepositiones inse­parabiles, longae sunt.

Dīditur hic subito Trojana per agmina rumor.
Virg 7. Ae­neid.
Est in sēcessu longo locus:
Vir. 1. Aeneid
insula portum
Efficit.

EXCIPE.

Dīrimo et dīsertus, quae primam corripiunt.

Reliquae praepositiones fere cor­ripiuntur.

Aperio, ab, ad, potiùs, quàm, ab, a, compositum videri potest.

[Page] Refert autem pro interest, non a praepositione re, sed a nomine res, componi arbitror: quia priorem habet longam.

OCTAVA REGVLA.

Composita a verbis secundae conjugationis, qualia sunt lique­factus, tepefactus, secundam ha­bent communem: Caetera quae ex corruptis, aut ex corrupto et in­tegro componuntur, si prior pars in E, vel in I, exeat, eam vocalem corripiunt: ut, [...]terrifico, causidicus, nefas, nefastus.

EXCIPE.

Nēquicquam, et prīdie, quae pri­mam: venēficus, et merīdies, quae secundam producunt: quotidiè, secundam habet communem, ti­bīcen mediam longam.

NONA REGVLA.

Mediae verborum syllabae ex con [Page] jugationibns cognoscuntur.

DE VLTIMIS SYLLABIS.

Vltima cujusque versus est com­munis.

A in fine.

A, in fine brevis est: ut, Arma virum (que) cano.

Excipe Imperativos primae conjugationis: ut, ama: Ablati­vos primae declinationis: ut, ‘Ibam forte viā sacrā.Hora. lib. 2 [...] Saty. 9.

Item numeri nomina indeclina­bilia:ut, ‘Trigintā capitum foetus enixa jacebat.Vir. 3. Aeneid▪

Manilius tamen hanc syllabam saepe facit brevem.

Item, supra, ultra, contra, citra, frustra, infra, intra, circa, praetereà, intereà, anteà, posteà, quae interdum corripiuntur.

Quos ultra citra (que) nequit consi­stere rectum.
Hora. lib. 2. Saty. 1.
[Page] Posteà mirabar cur non sine liti­bus esset
Prima dies.
Ovid. 1. fasto

E in fine.

E in fine brevis est: ut, ‘Saepe pater dixit, studium quid inuti­le tentas?Ovid 4. Trist▪ 9.

EXCIPE.

Ablativos quintae declinatio­nis: ut, fide, spe, re, item fame, (nam fames antiquis fuit quintae decli­nationis) et pluralia in e, ut cete, Tempe.

Item imperativos secundae con­jugationis: ut, doce, mone. Item, Adverbia ab adjectivis secundae declinationis facta: ut, sanctè, san­ctissimè.

Benè tamen, et malè, ultimas habent breves: fermè, et ferè, lon­gas.

Mobilis & varia est fermè natu­ra malorum
Iuven. sat▪ 3.
[Page] Cum scelus admittunt.

Item monosyllaba, me, te, se, de, e, et ne prohibendi, longa sunt.

I in fine.

I in fine longum est: ut domi­ni, servi.

Communem habent ultimam: mihi, tibi, sibi, uti, ubi, ibi, et ab eis composita.

Graecorum Dativi & Vocativi sunt breves: ut,

Palladī littoreae celebrabat Cyrus honorem.
Sta. Achil.
Dux Parī Priamide damno for­mosa tuorum.
Ovid. Epist. Laod.

Sed Dativi interim latinis pro­ducuntur: ut, ‘Qualis adest Thetidī, qualis con­cordia Peleo.Catull.

O,

O, in fine commune est, ut amo, quomodo:

Item voces Gerundij▪ in do, quanquam vim ablatiui habeant.

[Page] Frigidus in pratis cantando runs­pitur anguis.Virg. Eclo. 8.

Aufer & ipse meum pariter medi­cando dolorem.Tibul. lib. 3. Eleg. 6.

Dativi & ablativi producunt o, Item adeō, ideō, falsō, & iō, cum similibus: modò, & imò, brevem semper habent ultimam.

Monosyllaba omnia producun­tur: ut do, sto, pro.

V,

V in fine semper longum est: ut, cornu, gelu.

B, D, T.

B, D, T, corripiuntur: ut, ab, ad, at.

C,

In C, finita longa sunt: ut, dic, duc.

EXCIPE.

Fac, nec, et donec, brevia: hic pronomen anceps.

L,

L, breve est, ut nihil. Excipe [Page] sol, sal, & nil: quae longa sunt.

N,

N breve est: ut, nomen, numen.

EXCIPE.

Ren, splen, lien, quin, sin, en, non, et Graeca multa: ut, Titan, Paean, Troezen, Salamin, Delphin, Pandi­on, Actaeon, et similia.

Item Accusativo primae de­clinationis a nominativis in as, et es: ut, Anchisen, Aenean.

R,

R in fine brevis est, cum qua­vis vocali: ut vir, uxor, Excipe,

Par, impar, compar, nar, lar, far, ver, cur, fur, et quaedam Graeca ter­tiae declinationis: ut Aër, aether.

Celtiber, ultimam habet commu­nem.

As,

In as, longa sunt, ut aetas. Excipe Accusativos Graecos tertiae decli­nationis latinorum: ut Troadas: et Nominativos foeminini generis: ut, Pallas.

Es,

In Es producunt ultimas: ut, paries, pes, aries, abies, locuples, et Ceres.

EXCIPE.

Reliqua, quibus genitivi cres­cunt: ut, miles, hospes, eques. Item Graeca nominativi pluralis: vt, Troiades: et neutra singularis nu­meri, ut Cacoëthes: et es verbum: et penes praepositionem.

Is,

In is, brevem habent ultimam, ut finis, funis.

EXCIPE.

Pluralia in is, dominis, bonis, quis, vobis, vis nomen, et verbum, cum compositis: ut, quidvis: item secundas personas verborū quar­tae conjugationis: ut, scis, audis: et secundas personas subjunctivo­rum: ut, possis, velis, nolis: et quae habent in genitivo iris, vel itis ut, [Page] glis, lis, Samnis. Item in secundis personis singularibus futuri sub­junctivi: ut, dixeris, miscueris, is est ambiguum.

Os.

Os longum est: ut, dos, mos.

Excipe os ossis, compos, impos: et Graeca quaedam neutri generis: ut chaos, etiam masculini et foe­minini: ut, Atticos, Delos, Ilios: et genitivos Graecos, ut Pallados.

Vs,

Vs breve est; ut, tempus, unus.

EXCIPE.

Monosyllaba: ut, pus, rus, mus: et foeminina, quae crescunt in ge­nitivis: ut, salus, tellus: item geni­tivos singulares, nominativos, et accusativos, et vocativos plura­les quartae declinationis: ut, fru­ctus, lusus.

Ys,

Graeca in ys, brevia sunt: ut, Ca­pys.

TONI SEV ACCENTVS.

Accidunt & syllabis toni tres: acutus, qui eas attollit: ut, dómi­nus: gravis, qui deprimit, ut in syl­labis mi, & nus: circumflexus, qui et tollit et deprimit: ut, môs. Sed corruptus pronunciandi usus fe­rè acutum cum circumflexo con­fundit.

REGVLA PRIMA.

Monosyllaba omnia attollun­tur; et quae longa natura sunt, cir­cumflectuntur: ut laûs, fraûs.

EXCIPE.

Tres particulas, quae vocantur Encleticae, quod accentum praece­dentis dictionis ad se retrahant, ac sic leguntur, tanquam pars ejus essent. Hae enim, non secus atque in una dictione, adjectione sylla­bae, mutant accentum: ut, córpora corpora (que), sic hómines homines (que). [Page]

—Tectúm (que) larém (que).
Vir. 3. Geor.
Armá (que) Amyclaeúm (que) canem, Cres­sám (que) pharetram.

REGVLA SECVNDA.

In dissyllabis, penultima habet accentum: ut in bónus▪ rárus, pánis.

REGVLA TERTIA.

In polysyllabis, è tribus ultimis, una semper attollitur, nec ultima unquam. Si in polysyllabis penul­tima longa sit, ea attollitur: ut Ro­mánus▪ senésco.

Si penultima brevis sit, quae eam praecedit attollitur: ut, dóminus, Virgílius Virgílij, corpóribus, córpori

Haec est vera accentuum ratio: cui, qui plura adjiciunt, mihi vi­dentur timuisse, ne haec pars abs­que magistri opera comprehendi posset: ideo (que) rem per se facilem objectis tenebris obscurare volu­isse▪ Eorum errorē vir doctissimus [Page] Iulius Scaliger satis luculenter, in libro de causis Grammaticae re­darguit.

DE GENERIBVS Carminum.

DE Hexametro heroico dictum est superius: ei solet plerun (que) adjungi pentameter Elegiacus.

1 2 3 4 [...]

Quin tu animum obfirmas,
Catull.
at (que) isthinc te us (que) reducis:
Et Dîs invitis desinis esse miser?
Mittit & optat amans,
Ovid. in Ep. Laoda.
quo mit­titur ire, salutem,
Aemonis Aemonio Laodamía viro.
Quám mallem in gelidis montibus esse lapis.
Tibul. 2. Eleg▪
Naufraga quam vasti tunderet ira maris.
Ibidem vers. 10.

Quidam sic metiri volunt.

1 2 3 4 5 [...]

Sapphicus Hendecasyllabus pentameter.

1 2 3 4 5 [...]

Otium Catulle tibi molestum est,
Catull.
Otium divos rogat,
Horat lib. 2▪ Od. 16.
in patenti
Prensus Aegaeo.

Phaleucius Hendecasyllabus pentameter.

1 2 3 4 5 [...]

Cui dono lepidum novum libellum,
Arida modò pumice expolitum?
Corneli, tibi▪ Nam (que) tu solebas,
Meas esse aliquid putare nugas.

[Page] Glyconicus, siue Choriambicus dimeter.

2 2 3 [...]

Sic te Diva potens Cypri.
Horat. od. 3▪ lib. 1.

Alij sic metiuntur.

1 2 3 [...]

Choriambicus trimeter.

1 2 3 4 [...]

Aliter sic.

1 2 3 4 [...]

Mecaenas atavis edite regibus.
Horat, od. 1. lib. 1.

Choriambicus tetrameter.

1 2 3 4 5 [...]

Nullam,
Horat. od. 18▪ lib▪ 1.
Vare, sacrâ vite priùs se­veris arborem.

[Page] Versus Iambicus Acatalecticus dimeter.

1 2 3 4 [...]

Sedulius.
Herodes hostis impie
Christum venire quid times?
Non auferet mortalia,
Qui regna dat coelestia.

Hoc genere carminis a Pruden­tio tota Romani vita descripta est.

Versus Iambicus Acatalecticus trimeter.

1 2 3 4 5 6 [...]

Laudes feracis praedicemus hortuli.
FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.