DE MARIA Scotorum Regina, totaque eius contra Regem coniuratione, foedo cum Bothuelio adulterio, nefaria in maritum crudelitate & rabie, horrendo insuper & deterrimo eiusdem parricidio: plena, & tragica planè Historia. (*)
CVm rerū domi iudicatarum foris rationē exigi, omnibus qui sui sunt iuris, nouum, & ob insolentiam molestū est, tum nobis profectò longè molestissimum videri oportet: quippè quibus necessitas imposita est, vt quorū vitia tegere cupiamus, eorum vitam cogamur oppugnare, nisi ipsi omnium sceleratissimi haberi velimus. Sed magnam eius molestiae partē leuat tua (Serenissima Regina) aequitas, quae non minus molestè feras propinquā, quàm nos, Reginam, omnium sermone traduci, quae (que) non minus veri intelligendi, quàm nos calumniae vitandae, studio ducaris. Igitur, quàm breuissimè fieri potest, rem perstringemus: ac tanto exponemus compendio, vt summa rerum capita, non tam explicasse, quàm percurrisse videamur,Nuptiae Reginae Scotiae cum Rege. à prima Reginae inconstantia exorsi. Vt enim praeceps fuit in nuptijs faciendis eius leuitas, ita repentè sequuta est vel poenitētia, vel (nullis extantibus causis) alienatae voluntatis indicia.Odium Reginae Scot. erga maritū post nuptias. Nam cum anteà non modò negligenter, sed parum honorificè Rex est habitus, tandem apertius odium erumpere coepit: illa praesertim hyeme, cum Peblium, non modo tenui, sed infra priuati hominis dignitatē, comitatu, non in aucupium missus [Page 2] est, sed procul à Consilio, & negotiorū publicorum conscientia, ablegatus. Ne (que) literis committere necesse est, eas res, quae vt tum omnibus erant spectaculo, ita nunc, velut recens imago, in omniū haeret pectoribus. Et quanquàm hoc initium erat omnium, quae sequuta sunt, malorum, ab initio tamen occulta erant Consilia: vt non modo vulgus, sed nè familiares quidem, & qui plurimis rebus gerendis intererant, satis intelligere possent, quid potissimum tum Regina spectaret.
Tandem circiter mensem Aprilem,An. 1566 Aprill. anni. 1566. cum à Dumbaro Edinburgū Regina redisset, at (que) in arcem eius Oppidi concessisset, ibi vs (que) ad puerperij tempus se continuit. A partu statim occulta cogitati scaeleris Consilia,Perfidia Reg. Scot. erga maritum post puerperiū. sese aperire coeperunt: quorum haec summa fuit. Vt Rege qualibet ratione sublato, matrimoniū cum Bothuelio contraheret. Ac ne ipsa suspicione perpetrati sceleris contingeretur, spargere paulatim semina discordiarum coepit,Reginae cū Bothuelio, in necem Regis conspiratio. inter Regem, & Proceres, qui tum in Aula versabantur: Ac magis & magis eis inflammatis, ad capitales inimicitias rem deducere. Et si quando suspiciones mutuas relanguescere sentiebat, nouis vtrin (que) delationibus, irarum stimulos acuebat:Inimicitias inter Regē & Nobilitatē serit. dum Nobilitati Regem, Regi Nobilitatem in caput eius imminere, persuadere conatur. Ne (que) quic (quam) [Page 3] ei longius videbatur, quàm vt res ad manus veniret: incerta enim vtros vinci mallet, vtrius (que) partis cladē in lucro sibi ponebat: quippè quae gradum ad id quod intenderat, ita sibi factura videretur. Deni (que) breui, ita omniū animos mutuis impleuit suspitionibus, vt nemo tum genere paulo illustrior in Aula esset, quem non in eam necessitudinem induxerit, vt rumores de se fictos, vel turpiter agnoscere, vel cum arguentibus armis cōtendere, vel domum secedere cogeretur. Ac vt coetera, studio ad ipsū causae caput festinandi, omittam, vna tamen illius temporis insignis calumnia praetereunda non est. Nam cum Rex aliquandò ad multam noctem cum Regina colloquutus fuisset, eius ferè colloquij haec summa fuit: Nobilitatem propè omnem in eius exitium conspirasse, ac rationem inter se inire, qua eum tollere possent.Comes Morauiae Reginae frater Prorex Scotiae. Rege dimisso, Regina Morauium fratrē suū (qui Prorex postea fuit) accersit: rem esse atrocē, statim eius praesentia opus esse. Ille è profundo somno excitatus, trepidè (veste talari super indusium lineum iniecta) vt erat seminudus ad eam aduolat.Lites inter comitē Morauium & Regem per Reginam excitatae. Simili propè ibi oratione vsa, quali ante ad Regem: quem tanto eius odio flagrare ait, ac tam aegrè ferre, quòd eum apud se gratiae locū obtineret, vt ipsum cum primum [Page 4] posset, de medio tollere decreuerit. Ita, quod in ipsa erat, nihil omisit quò minus eos committeret, & procul dubio cōmisisset, nisi Deus homines innoxios è tam periculosis insidijs eximere, & sceleratam illius nequitiam detegere statuisset.
Cum hic ei conatus frustrà fuisset, alia fraude hominem adolescentē, & incautum aggreditur. Eum sollicitat vt, dum vterum ferret, aliquam, è magna copia, adolescentulam deligeret,Regina lenae munus marito praestat. cuius intereà consuetudine vteretur. Studium suum, & operam pollicetur, vaeniam facti spondet: Comitis Morauij vxorem ostendit: non quòd lectissimam foeminam maximè oportunam flagitio putaret,Insidiosum Reginae cō silium. sed tres inimimicos vna opera volebat vlcisci: Regem, Comitem, eius vxorem: & locū diuortio acquirere, vt vacuū Bothuelio thalamū relinqueret. Partu liberata, etsi alios omnes satis comiter accipiebat, quoties Regē, visendi causa, adesse nunciebatur, & ipsa, & comites, vultum, sermonem (que) ita effingebant, vt nihil magis timere viderentur, quàm ne Rex non intelligeret se eis fastidio, aduentum, conspectum (que) eius omnibus ingratum esse. Cōtra vero Bothuelius vnus, omnia poterat: vnus cōsilijs, vnus negotijs omnibus praeerat. Adeò (que) Regina, sui ergà illum animi propensionem ab omnibus intelligi volebat, [Page 5] vt si quid ab ea impetrandū foret, nemo, nisi per eum, impetraret. Adeò timebat, nè obscurus erga eum fauor esset.
Non adeò diû post partum, quodā die, summo manè, cum paucis admodū conscijs, ad Portum (quem nouum vocant) descendit: omnibus (que) mirantibus quo properaret, nauiculam ibi praeparatā conscendit. Apparauerant autem eam nauiculam, Gulielmus,Guliel. Blacaterus. & Edmundus Blacateri, Leonardus Robertsonus, & Thomas Dicsonus,Edmundus eius frater. Bothuelij clientes, & notae rapacitatis piratae. Hocigitur cum Latronū comitatu,Leonard. stupentibus omnibus bonis, se mari cōmisit, nemine (ne ex honestioribus quidem ministris) assumpto.Robertsonus. In Alôa verò arce, quo Nauis appulit,Tho. Diesonus, pi [...]atae clientes Bothuelij. qualiter se gesserit, malo apud se quis (que) cogitet, (quam) ex me audiat. Vnū illud affirmare audeo, nullam ibi (non dico Regineae maiestatis, sed nè Matronalis quidem modestiae) in omnibus dictis & factis habitā fuisse rationem. Rex audito nec opinato Reginae discessu, terra, quantū potuit, eam est cō sequutus: ea spe, & consilio, vt vnà esset, & mutua coniugali officiorum cōmunicatione frueretur. Quàm verò amicè ab ea fuerit exceptus, & omnes qui aderant norunt, & qui de illis audierunt, meminisse possunt. Vix enim paucis horis (dum ministri, & equi, cibo & quiete reficerentur) [Page 6] concessis,Reginae erga Regem insolens superbia, & fastidium. nè quid grauius accideret, discedere est coactus. Illa verò, si non regia honorificentia, certè plus (quam) regia, aut certè parū regia licentia, aliquot ibi dies transegit. Sequutae sunt vaenationes, altera ad Magatam fluuium, altera ad Saltū, quem Glenartua vulgò vocant. Ibi (quam) se morosè, quàm arroganter, & fastidiosè, erga Regem gesserit, quîd opus est oratione? res enim in omnium oculis gesta, & memoria consignata est.
Vbi verò Edinburgum redijt, non in suum Palatium, sed in priuatā, in proximo Ioannis Balfurij,Reginae furtiua itinera. domū diuertit. Illinc [...] alias Aedes cōmigrauit, vbi Conuentus anniuersarius, quem Scaccarium vocant, tum habebatur. Hae enim aedes erant laxiores, & hortorū aderat amoenitas, & iuxta hortos penè solitudo. Sed erat & aliud, quod omnibus his magis inuitaret.Dauid Camerius Bothuelij cliens. Habitabat in propinquo Dauid Camerius, Bothuelij cliens: cuius posticum erat hortis aediū Reginae propinquū. Per id posticum Bothuelius, quoties libitum erat, cōmeabat. Coetera quis nescit? Nā & rem ipsam Regina, cū multis alijs, tum Proregi, & matri eius est confessa: sed culpā in Reresiam,Reresia meretrix, & lena. proffigatae pudititiae mulierē conferebat, quae inter pellices Bothuelij fuerat, ac tū in intimis Reginae ministris erat▪ Ab hac (quae aetate inclinata [Page 7] à meretricio quaestu, ad Lenonium se contulerat) Regina, vt ipsa dicebat, prodita est. Nam Bothuelius per hortum in Cubiculū Reginae introductus,Reginae cū Bothuelio adulteriū. eam inuitam vi compressit. Sed (quam) inuitam Reresia prodiderit, tēpus veritatis parens ostendit. Nam post paucos dies, Regina vim vi, vt reor, vlcisci cupiens, destinat Reresiam (quae & ipsa vires hominis anteà erat experta) quae eum ad se captiuum adduceret. Regina vnà cum Margareta Caruodia, omnium secretorum conscia,Reresia meretrix Regineae libidinis ministra clam per zonam dimissa ad Bothueliū mittitur. eam è zona suspensam, per maceriem, in hortum propinquum demittunt. Sed nun (quam) in re militari omnia sic prouideri possūt, vt non aliquid incommodi interueniat. Eccè zona repentè frangitur. Reresia, mulier & aetate, & corpore grauis, cum magno strepitu cadit. Sed veterana miles, nihil tenebris, nihil altitudine maceriae, nihil inexpectato casu perterrita, ad Bothuelij cubiculum penetrat: foribus reclusis, hominem è lecto, è complexu coniugis, semisomnum,Fides histeriae testimenio confirmata. seminudum, adducit ad Reginam. Hunc rerum gestarum ordinem, non modò maxima pars eorum qui cum Regina erant, sunt fassi. sed & Georgius Daglesius, Bothuelij cubicularius, paulò antè quàm poenas luit, denarrauit: quae eius confessio in Actis continetur.
[Page 8] Interea Rex propemodum relegatus,Rex a Regina spretus reiectus & exclusus. iniurijs & miserijs ablegatus, Sterilini se, cum paucis ministris, continebat. Quid enim aliud faceret? Vt qui apud Reginam nullum gratiae locum obtineret, sed nec, vnde pauculos ministros, & equos aleret, sumptus quotidianos haberet: deni (que), qui iurgijs (ob leuissimas nugas) ortis, & quaesitis criminandi causis, abigeretur. Animus tamen eius, in amando obstinatus, prohiberi non poterat, quo minus Edinburgum rediret, vt omni obseruantiae genere aditum aliquem in pristinum locum gratiae, & vitae coniugalis societatem, impetraret. Qui iterum, per summam contumeliam exclusus, iterum vnde venerat reuertitur, vt ibi (velut in solitudine) suas deploraret miserias. Non adeo multis, post id, diebus, cum Regina statuisset Iedburgum proficisci, ad Conuentus iuridicos habendos, circiter initium Octobris,Octob. Bothuelius expeditionem in Liddiam adornat. Ibi cum ne (que) pro loco quem obtinebat,Bothuellius a latrone vulneratus de vita peri [...]litatur. ne (que) pro familia & expectatione se gereret, a latrone moribundo vulneratus, in arcem Heremitagium, incerta etiamnum vitae spe, defertur. Id vbi Borthuicum ad Reginam delatū est magnis itineribus, aspera iam tum hyeme primum Melrosiam, inde Iedburgum, velut insana, peruolat. [Page 9] Eò etsi certi de eius vita rumores perferebantur, tamen impatiens morae animus,Reginae libido morae impatiens. sibi temperare non poterat, quin & flagitiosam libidinem proderet, & alieno anni tempore, spretis viarum difficultatibus, & latronum insidijs, se in iter conijceret cum eo comitatu, cui nemo, paulo honestior; suam vitam aut fortunas committere auderet. Inde Ieburgum iterum reuersa, summo studio & diligentia, ad Bothuelium eo transferendû,Reginae erga Bothuellium amor & studium. omnia confert & comparat. Eo (que) illuc traducto, eorum conuictus & consuetudo, parum ex vtrius (que) dignitate fuit. Ibi, siue ob nocturnos, diurnos (que) labores, ipsis parum decoros, vulgo infames, siue occulta aliqua Numinis prouidentia,Reginae morbo letaliter laborat. Regina in morbum adeo saeuum, & exitiabilem incidit, vt nulla propè spes de eius vita euiquam superesset.
Id Rex vbi resciuit, maximis itineribus Iedburgum contendit, vt Reginam inuiseret,Regis erga Reginam fides et gratae sedulitas. languentem solaretur, & quibus posset officijs, suum animum, & stadium ei gratificandi testaretur. Aduenienti vero tantum abest, vt hospitium victus (que) (quod mediocribus etiam hominibus fieri solet) apparatus sit, vt ne vllum quidem amici animi indicium senserit. Illud vero barbarae inhumanitatis fuit, quod nobilibus, omnibus (que) qui aderant [Page 10] aulae ministris interdictū est, ne quis aduenienti assurgeret, hospitio cederet, vel ad se, in vnam saltem noctem, reciperet. Cū verò Morauij (qui postea Prorex fuit) Reginae suspecta esset humanitas,Reginae plus (quam) Scythica inhumanitas. agit cum vxore eius, vt properè domum redeat, morbū (que) simulet, ac statim decumbat, vt saltem hoc praetextu Rex excluderetur, per occasionem aduersae valetudinis. Ibi cum omnibus humanitatis officijs destitueretur, postridiè in antiquam solitudinem cum summo animi moerore, reuertitur. Interim dum Rex in illa omnium & rerum, & amicorum inopia, vix precarium inuenit gurgustium, Bothuelius ex aedibus, vbi antea diuersabatur, velut de Rege triumphans, per ora vulgi in hospitium Reginae transfertur in coenaculum inferius, sub eo in quo Regina decumbebat. Ibi cum adhûc laborarent, illa è morbo, ille ex vulnere, Regina, in summa corporis infirmitate, tamen eum quotidie inuisebat.Foeda & aperta Reginae adulteria. Et cum vter (que) paululum conualuissent, nondum satis firmis viribus, ad consuetam redierunt palaestram: id (que) adeò apertè, vt nihil magis timere viderentur, quàm ne ignota esset sua nequitia.
Circa Nonas Nouembres cum Iedburgo in vicum,Nonae Nouēb. nomine Calco transisset, ibi Literas à Rege accepit. Quas cum [Page 11] legisset corā Prorege, Comite Huntleio,Regina liberationem expetit a Rege. & Secretario, vultu tristi, miserabiliter se crucians, ac si in pristinum esset recasura morbum, planè ac disertè pronunciauit, nisi aliqua ratione à Rege liberaretur, vitam sibi nullo modo fore vitalem. Ac si alia ratione non posset, potius quàm in illis molestijs viueret, sese sibi manum illaturam. Proximis deindè diebus, dum per Merciam rediens, apud Coldingamiam commoratur,Reresia Reginae nuncia iterū emittitur. Reresia, dum per excubias transit, agnita, ac dimissa est. Quos autem habuerit comites, aut quo id noctis iret, Reginae non est ignotum. Indè cum circiter finem Nouembris, venisset ad Cragmillarium (ea arx ad duo passuū milia distat ab Edinburgo) ibi praesentibus Comitibus Morauiae (qui postea Prorex, nunc & ipse occisus est) Huntleiae,Nouēb. & Argatheliae, & Secretario, in superioris tēporis incidit orationē:Regina sub consanguinitatis praetextu regi intendit actionē diuortij. ac rationē etiam qua id fieret, vt sibi videbatur, cōmodissimā subiecit. Vt videlicet litē de diuortio aduersus Regem intenderet: ne (que) dubitabat, quin id facilè fieri posset: cum eo consanguinitatis essent gradu, qui iure Pontificio vetitus esset matrimoniū contrahentibus: literis (quod facile erat) de medio sublatis, quibus ea lege soluerentur. Hic cum quidam Scrupulum iniecisset, id si ita transigeretur, eorum filium [Page 12] spurium fore, quippe qui extra matrimonium natus esset, praesertim cum neuter parentum causas, quae irrita facerent matrimonia ignoraret. Id responsum, cum paulum in animo secum versasset, ac sciret verum dici, & consilium de filio tollendo aperire non auderet,Consilium de occidendo Rege agitat Regiua. propositum de diuortio abiecit: nec tamen vnquàm ab eo die Regis perimendi consilium omisit, vti ex hijs quae sunt sequuta, facilè intelligi potest.
Rex Sterelino ad Cragmilarium reuersus, cum existimaret eam placabiliorē erga se fore, iracūdia paulum spatio temporis mitigata, adeo nullum animi mutati sensit indicium, vt nihil ei in quotidianos vitae vsus, nisi Sterelini maneret, erogaretur. Quae res vehementer auxit pronam sua sponte vulgi suspitionem de quotidiana Reginae cum Bothuelio consuetudine. Sub initium fere Decembris,Decēb. cum Legati venissent è Galia & Anglia ad Baptismum eius,Baptismus filij è Reginae nati. qui nunc Rex est, celebrandum, hîc vt Bothuelius inter Proceres conspicuus esset, ipsa, partim ei ad vestimenta coemenda,Studiū Reginae in [...]rnādo Bothuelio. pecuniam erogabat, partim de Mercatoribus emebat: omnibus (que) conficiundis tanta diligentia praeerat, (quam) si, non dico vxor, sed ne ancilla quidem foret. Intereà legitimus eius maritus, in filij Baptismo, nō modo subsidio [Page 13] eius ad sumptus faciendos destitutus, sed in conspectum Legatorum prodire vetitus, ministri quotidiani ei detracti: Nobilitas tota sequi, obseruare, ac propemodum agnoscere prohibiti: Legati exteri moniti, ne cum eo colloquerentur: cum intereà maiorem diei partem omnes in eadem arce diuersarentur. Homo adolescens ita contemptim & inhumaniter habitus sic animum despondit, vt Sterilino relicto,Reginae ornamentis & suppellectile Regē spoliat. Glascuam ad patrem proficisceretur, discedentem Regina solito prosequitur odio. Vasa argentea, quibus à nuptijs ad eum vs (que) diem vsus erat, aufert vniuersa, ac Stannea supponit. Sed hoc ad contemptum pertinuerit. Quae secuta sunt, inhumanae feritatis, & implacabilis odij manifesta sunt argumenta. Antè quàm mille passus Sterilino abesset, tam vehemens dolor simul omnes corporis partes afflixit, vt facilè appareret non à vi alicuius morbi, sed ab humana fraude id profectum.Hae pustulaerum eruptiones facilè veneni suspicionem arguunt. Cuius fraudis indices liuentes pustulae, cum Glascuam venisset, toto corpore eruperunt, tāto cum dolore, & omnium partium vexatione, vt exiguà vitae spe duceret spiritum: cum interim Regina nè Medicum quidem eū adire sit passa.
Ceremonijs Baptismi peractis, egit cum fratre Morauio, vt quādo Comitem [Page 14] Bedfordiae,Comes Bedfordiae Reg. Angliae in Scotia Legatus. Reginae Anglorum Legatum, ad fanū Andreae deducturus esset, a Bothuelio peteret vt is quo (que) vnà proficisceretur. Qui liberaliter quidem promisit: etsi & ipse, & Regina illius commenti author,Reginae & Bothuelij fucata consilia, & furtiui congressus. nihil minus cogitaret: quod & euentus facilè ostendit. Nam simul at (que) Rex Glascuam, alij fanum Andreae versus profecti sunt, ipsa cum Bothuelio suo ad Drumenū abijt, indè Tilebarnium. Quibus in domibus circiter octo dies transegerunt ita in cunctis coenaculis, & familiari accessu, vt omnes (praeter ipsos tam proiecti pudoris) contemptus, & neglectae famae vilitas vehementer offenderet: cum iam nè velum quidem suae nequitiae eos obtendere viderent.
Cùm sub initium Ianuarij Sterilinum redissent,An. 1567 Regina coepit causari aedes, in quibus filius educabatur,Ianuar. incommodas, quòd in locis frigidis & humidis, puero à pituita esset periculum. Sed facilè apparebit, alio animo id fieri: cum & omnia quae causabatur vitia ab illius aedibus abessent, & in eis, quo puer ducebatur, adessent: vtpotè in loco humili & etiam palustri sitis. Puerigitur vix septimum ingressus mensem, aspera hyeme, Edinburgum ducitur. Ibi, quoniam primus conatus parum successerat, & veneni vis [Page 15] naturali corporis firmitate, victa erat, vt aliquando pareret quod tam diû parturierat, noua de coede Regis init consilia.Regina filij vitam veneno petit. Ipsa Glascuam proficiscitur: causa itineris praetenditur, vt Regem viuum inuiseret, cuius toto mense superiore, mortem expectauerit. Quae autē vera fuerit illius profectionis causa, facile ex literis eius ad Bothuelium, quiuis intelligat. Iam secura de filio, quem in potestate habebat, tota in mariti exitium imminens, it Glascuam, comitata Hamiltonijs ac alijs paternis Regis inimicis. Bothuelius, vt conuenerat, quae ad scelus perpetrandum visa sunt commoda apparat: Inprimis aedes ne (que) commodas aegroto,De tollende Rege via praestruitur, a Regina & Bothuelio. ne (que) Regi decoras (erant enim lacerae, ac ruinosae) vt in quibus nemo aliquot annis habitauerat: loco infrequenti, inter duorum Templorum ruinas, circum pauca pauperum mendicabula. Et ne vlla scaeleris patrandi commoditas abesset, posticum in muro vrbis aedibus coniuncto aperitur, vt in agros etiam essent peruiae. In loco eligendo, salubritatis rationem habitam videri volebat: id quo (que) ne finxisse videretur, ipsa biduo eo, quod caedis diem praecesserat, in caenaculo inferiore sub Regis cubiculo pernoctauit: ac velut sedulò suspiciones ab se amoliebatur, ita caedis ministerium alijs libenter delegari [Page 16] volebat.
Triduò ferè priusquàm Rex interijt,Atrox simultas inter Regem & Robertū Reginae fratrem per Reginam excitata. Robertum fratrem suum cum eo cōmittere tentauit: vter eorum periisset, pro lucro habitura. Pro semine discordiarum, Regina, sermonis quem Rex secum de fratre habuisset mentionem iniecit. Et quum vter (que) ita dissereret, vt alterum videretur arguere mendacij, tandem à verbis penè ad ferrum deuentum est. Sed cum vter (que) iam manum capulo admoueret, Regina velut metuens nè fieret, quod expetebat, Morauium alterum fratrē aduocat: vt illi quo (que) vel praesentia exitium, vel in posterum crimen strueret. Cum illac res non succederet ex sententia, aliam deriuandi criminis rationem commenta est.Morauius secessionem ab aula facit. Morauius cùm abesset ab Aula libenter, cum etiam iustam absentiae excusationē haberet, quòd vxor partui vicina, graui praetereà morbo laborabat: Intereà, cum à Duce Sabaudiae Legatus adesset, is color visus est Reginae idoneus, vt fratrem accerseret. Vera autem reuocandi eius causa erat, quòd in eum, & Mortonij Comitem, caedem Regis transferre volebat. Et eadem opera homines populares, & tyrannidem molienti aduersarios tolli volebat. Sed Morauio diuina clementia, quae saepè anteà plurimis inimicorum eum insidijs liberauerat, [Page 17] tum quo (que) manifestè affuit.Februar. Nam die dominico, qui nonus erat Februarij, cùm in templum ad Concionem iret, literae ad eum afferuntur, vxorem abortū fecisse, ac in exiguà spe vitae animam ducere. Hoc nuncio repentino perculsus,Morauius reuocatus ac dei beneficio a perpetratae coedis omni liberatus suspitione. cum à Regina Comeatum peteret, ea respondit, si res ita se habeat, superuacuum fore laborem itineris, vt qui nihil aegrotae profuturus [...]. Sed cùm ille vehementius vrgeret, illa contra petit ab eo, vt ea tantum nocte maneret, postridiè ad vxorem abiret. Sed diuina (vt saepè aliâs) clementia, hominem innocentem & praesenti periculo subtraxit, & calumniarum in posterum semina sustulit. Quanquàm, nè sic quidem, etsi suspicionum causae aberant, calumnia caruit. Nam HuntleiusHuntieius, & Bothuelius coedis Regiae Morauium & Mortonium falso insimulant. & Bothuelius, cùm verè non possent, sparsis Libellis famosis, maculam foedissimi sceleris ei aspergere conati sunt: & cùm coedes post mediam noctem esset perpetrata, antequàm illucesceret, per idoneos homines, rumores per Angliam disseminarūt, qui caedis authores Morauium, & Mortonium perferrent. Sed is rumor, luce veritatis oborta, vt falsa ferè solent, confestim euanuit.
Omnibus rebus ad crudele facinus apparatis, occasionibus autem deriuandi criminis praecisis, veriti popularis coniurationis [Page 18] ne mora, aut impedimentum afferret, aut occulta consilia nudaret, properandum statuunt.De morte & coede Regis tota tragoedia & coniu [...]atio exponitur. Regina igitur postquàm coenauisset, de more, ad Regis diuersorium conscendit. Ibi cùm nihil omittere statuisset, quod reconciliati amoris indicium fore videretur, aliquot horas cum eo transegit, vultu & sermone magis familiari, quàm superioribus sex aut septem mensibus con [...]euerat. Aduentu Paridis,Regina quo modo se gerit ante necem Regis. colloquium dirimit, ac reditum adornat. Erat autem Paris iuuenis, natione Gallus, qui in familijs Bothuelij, Setoni, ac deinde Reginae, aliquot annis vixisset. Is, cum coeterae diuersorij claues penes Regios ministros essent,Paris, Gallus minister coniurationis & socius. cō fictis causis, ne (que) satis iustis, nec idoneis, claues anterioris ianuae, & posticae, à Bothuelio retentas custodiebat. Huic summa erat secretorum inter Bothueliū, & Reginam fides. Eius aduentus, indicium (vt conuenerat) erat, omnia ad facinus apparata. Eo igitur conspecto, Regina statim assurgit, at (que) aliam abeundi causam simulans, Ego, inquit, in Sebastianum vehementer deliqui, quae in nuptijs eius hodiè personata non affuerim. Erat is Sebastianus, Auernus genere, homo, & ob psallendi peritiam, et Sales, Reginae admodum gratus, & eo ipso die vxorem duxerat. Rege propemodum solo in solitudine [Page 19] illa relicto, Regina discedit, Comitibus Argathaeliae, Huntleiae, & Casilissae eam deducentibus. Reuersa in cubiculum, post mediam noctē satis longo sermone cum Bothuelio collocuta,Nocturna colloquia Reginae cū Bothuelio ante Regis interirum. cum vir nemo, praeter custodum corporis praefectum, adesset. Hoc quo (que) secedente, Bothuelius sine arbitris relictus, paulò post in suum cubiculum recedit: vestem, nè ab obuijs agnosceretur, commutat: penulam laxiorem, qualis Germanorum equitum est, superinduit, & ad destinatum scelus,Bothuelius penulatus per excubias ad coedē Regis proficiscitur. per excubias, progreditur. Quae autem fuerit facinoris conficiendi tota ratio, ex eorum confessionibus, qui eo nomine poenas luerunt, facilè intelligi potest.
Peracto, cuius causa profectus erat, facinore, Bothuelius redit: ac tanquàm omnium quae gesta erant, ignarus, it cubitum. Regina intereà exitus expectatione suspensa, mirum quàm (vt ipsi videbatur) venustè suas partes egit. Nam nec ad fragorem ruentium aedium, qui totam vrbem concusserat, quicquam commota, nec ad vulgi, quae sequuta est, trepidationem, dissonos (que) clamores (nihil enim opinor ei nouū acciderat) donec Bothuelius iterum è lecto, trepidum se simulans, assurgit, & ad eam vnà cum Comitibus Argathaeliae, Huntleiae, & Atholiae, item [Page 20] cum vxoribus Comitū Atholiae, & Marriae, & Secretario, adierunt. Ibi dum prodigiosum facinus narratur, dum pro se quis (que) factum miratur,Cubicuium Regis puluere sulphu rio a fundamentis concussum. Regis diuersorium ab imis vs (que) fundamentis in aera sublatum, Regem ipsum mortuū. In illo maximo stupore & trepidatione omnium ordinū, animus ille heroicus Reginae adeò non in humiles lamentationes, & indecoras regio nomini, sanguini, ordini, lachrymas se proiecit, vt priorum temporum omnem constantiae fidem, vel aequarit, vel superarit. Illud quo (que) ab eadem animi magnitudine profectum, quòd maiorem eorum, qui aderant, partem exploratum rei gestae ordinem mittit, stationes militum sequi iubet.Regina quo animo quo vultu & gestu mortē mariti accepit. Ipsa deindè se ad quietem componit, vultu adeò tranquillo, at (que) animo imperturbato, vt ad meridiem vs (que) diei insequentis, placidè conquieuerit. Sed nè omnis humanitatis expers in mariti morte videretur, paulatim tandem clauditur, luctus breui finiendus indicitur. Vulgus, incertum lugeat an rideat, in diuersas cogitationes distrahitur: cùm iuxta periculosum esset, simulationē aulicam vel agnoscendo, palàm contemnere, vel malè simulando, videri agnoscere. Cùm alius aliorum sermo, pro cuius (que) captu, & ingenio, esset: de quaestione interim decernenda nulla fit mentio. [Page 21] Tadem, postridiè, paulò post meridiem, cū & pudor, & timor eos cogeret, princeps author facinoris Bothuelius, cum aliquot conscijs, conueniunt ad Comitē Argatheliae, quòd is rerum capitalium perpetuus quaestor esset.De morte Regis vix vlla quaestio aut peruestigatio decernitur. Primum, tanquàm omniū quae gesta erant ignari, rem nouam, anteà inauditam, incredibilem mirantur. Deinde quaestioni paulum vacare incipiu [...]t: pauperculas aliquot è vicina mulierculas conuocant. Quae incertae vtrum expediret magis, loqui, an tacere, etsi sermonem temperarent, tamen cùm plus effutiuissent, quàm expectabāt iudices, tanquàm temerè loquutae dimittūtur. Earum enim testimonia, etsi quosdam vrebant, facilè erat contemnere. Accersūtur domestici Regis, quos ea calamitas non absumpserat: negant claues in sua potestate fuisse. Quis igitureas habebat? aiebant Reginam. Differtur quaestio in speciem, re vera supprimitur: nè si longius progrederentur, aulae secreta in vulgus prodirent.
Ne tamen res neglecta videretur, proponitur Edictum,Iudicium simulatis aedictis fucatum. praemia decernuntur iudicibus. Sed quis auderet Reginā, aut (quòd penè periculosius erat) Bothuelium arguere tam nefandi facinoris? praesertim cùm ipse idem author, iudex, quaesitor poenae, exactor esset futurus. Hic tamen [Page 22] metus, qui singulorum ora comprimebat, vniuersos continere non poterat. Nam & Libellis propositis,Libellis & picturis sceleris authores notati. & picturis, & nocturnis per tenebras clamoribus effectum est, vt facinoris authores facilè intelligerent arcana sua illa in vulgus prodijsse. Et cum nemo dubitaret qui scelus designassent, qui operas cōtulissent, quā tò magis ipsi sua nomina supprimere conabantur, tantò magis vulgi dolor inhibitus erumpebat. Haec etsi se contemnere simulabant, tamen interdum eos adeò ad viuum rumores stimulabāt,Vulgi rumores contra Reginā, & Bothuelium passim dissipati. vt suum dolorem dissimulare nequirent. Ita (que) antiquata de morte Regis quaestione, subit altera, multò acrior, aduersus libellorum authores, & Bothuelij (vt ipsi dicebant) calumniatores. Quae aedeò seuerè exercebantur, vt ne (que) pecuniae, nec hominum, nec equorum labori parceretur. Pictores omnes conuocantur: qui scripturam facerent ad vnum accersuntur, vti de picturis & libellis propositis, iudicarent. Ac nisi pictor quidam se eum esse, de cuius opere contenderetur, professus fuisset vltrò, alter innocens,Saeuum edictum contra picturas, & Bothuelij calumniatores. leui suspitione attactus, poenas daturus erat. Additur quaestioni conueniens Edictum, quo, non proponere modò, sed propositum ab alio legisse, capitale erat. Sed nec isti, qui capitalis poenae cōminatione sermones vulgi [Page 23] compescere studebant, saeuissima Regis morte satiati, odium erga mortuum remittebant. Bona defuncti, arma, equos, vestes, reliquam (que) suppellectilem Regina, aut eius interfectoribus, aut paternis inimicis (non secus ac si in fiscum relata fuissent) diuisit: paternos (que) eius subditos, velut praedae accessionem, penè ad extremam redegit inopiam.
Illud verò crudelitatis nouum, & inauditum fuit exemplum,Dirae crudelitatis exemplum in Reginae erga maritum. quòd velut animum supplicio, ita oculos spectaculo trucidati corporis, pascere voluit. Spectauit enim, nō modò secura, sed etiam auidè, corpus omnium huius aetatis pulcherrimum. Deindè repentè, sine vllo funeris honore,Rex sine funeris honore, nocte prope Dauidē Riziū sepelitur. nocte per Baiulos, vili feretro, propè Dauidem Rizium sepeliendum curauit. Haec cum omnibus nota essent, & minas poenarum populi indignatio, dolendi libertas metum vicisset, paulatim domi vultum fingere, & simulatione luctus, populi offensi animum placare conatur. Nam cùm in more esset, a priscis vs (que) temporibus,Luctus Reginae simulatus. vt Reginae post maritorum obitum, quadraginta dies nō modo caetu hominum, sed lucis etiam abstinerent aspectu, simulatum quidem luctum est aggressa: sed animi superante laetitia, foribus quidem clausis, fenestras aperit: & abiecta lugubri veste, intra [Page 24] quartum diem solem, coelum (que) aspicere sustinuit. Illud incommodè prorsus euenit, quòd cùm Henricus Kilgreus, ab Anglorum Regina ad eam consolandam (vt mos est) venisset, tota simulationis scaena ab homine peregrino detecta est. Nam cùm, Reginae iussu, in Palatium venisset, quan (quam) homo diû in aulis principum versatus, ac minimè praeceps nihil properā ter ageret: tamen adeò inoportunè, theatro non dum ornato, interuenit, vt fenestras apertas, lumina vix dum accēsa, coeterum histrionicum apparatum disiectum apprehenderit.Regina luctu longe ante tempus abiecto sese iterum reficit cum Bothuelio. E quadraginta verò diebus, qui legitimi sunt luctui, duodecim aegrè, ac non plenè transactis, cùm nec simulatio procederet, & affectus veros tam citò prodere puderet, tandem, confirmato animo, contemptis huiusmodi nugis, ad se redit, ac veros mores profitetur. Ad Setonum cum paucis, nec ijs adeò maestis comitibus, aduolat. Ibi Bothuelius, quanquàm summa, qua tum erat in Aula gratia, & maiorum nobilitas, & honores postulare viderentur, vt splendidissimè, secundum Reginam, acciperetur, tamen proximum Culinae cubiculum ei datur: ne (que) tamen omninò incommodum ad luctus minuendos: erat enim Reginae cubiculo subiectum, & si quid repentini doloris accidisset, scalae [Page 25] erant angustae quidem illae, sed quae aditum tamen Bothuelio ad eam consolandam praeberent.
Intereà rumore in Galliam perlato, Crocus (qui saepè anteà in Scotia Legationibus erat perfunctus) interuenit, quanquàm omninò incommodè. Eius suasu, ex illo, etiam in Gallia infami latibulo, Edinburgum reditur. Sed apud Setonum tot commoditates habebat, vt vel cum famae dispendio, eo redeundum esset: ibi consilia, magnis Regni de rebus, aguntur. Omnis autem consultationis illud caput erat, vt Bothuelius coedis reus ageretur, ac per coactos ad id iudices, purgaretur. Leuiores iudicum gratia & pollicitationibus: grauiores, quos ad speciem addi oportebat, metu ad eum absoluendum posse adduci. Nam praeter Libellos passim sparsos,Comes Leninae Regis pater Bothuelium Regiae coedis reum peragit. & Regis pater, Leniniae Comes, eum palàm coedis authorem deferebat. Sed instabat ordinum conuentus ad 13. Aprilis: ante quem diem iudicium peragi volebant. Ea festinatio in causa fuit, vt nihil iure, nihil ordine, nihil more maiorum, in eo iudicio fieret. Accusatores de more citari debebant, proximi, vxor, pater,April. filius: vt vel ipsi adessent, vel procuratores mitterent: legitimi erant quadraginta dies: pater adesse ante 13. diem iussus, id (que) sine amicorum aduocatione, [Page 26] cum sua tantum familia,Iudieiū de coede nullo ordine, nulla seruata iuris forma tumultuaria festinatione cotra Bothueliū instituitur. quae, in summa eius inopia, ad paucissimos erat redacta: Cùm intereà Bothuelius cum magnis agminibus tota vrbe volitaret. Et quia neminem, tam certo periculo proposito, putabat accusationi subscripturum (tanta erat apud eum negligentia, tantus legum, & iudiciorum contemptus) vt constitueretur iudicium de caede, quae nono die facta diceretur, cùm decimo Februarij Rex fuisset interemptus. In iudicum lectione,In iudicibu [...] cōstituendis nullus habitus delectus, nec permissa reiectio. & reiectione, eadē fuit seueritas: à Sicarijs ipsis iudices lecti, cum nemo esset, qui reijceret.
Comes Cassilissae, cum mùlctam, de more, soluere mallet, quàm index legi, ne (que) Reginae roganti, minanti (que), & annulum, ad fidem faciendam & precum & minarum mittenti, pareret; metu tandem relegationis,Comes Cassilissae. & poenae coactus, de sententia discessit. Sedent iudices non lecti ad decernendum, sed selecti ad absoluendum: agitur causa sine aduersario: iudicium capitis, in quo nemo accusat, nisi à reo suppositus: vt non in foro causam, sed in Theatro fabulam agi putares. In tanta rerum securitate (videte quaeso quantum valeat in vtram (que) partem conscientiae testimonium) prodijt de repentè, ex inopinatò, Iuuenis è familia Comitis Leniniae, apud quem officij ratio [Page 27] vicit metum periculi.Protestatio contra iudicium. Is protestatur eum consessum iudicum non esse: quippe in quo nihil iure, nihil ordine ageretur. Ad hanc vocem tantus metus est iniectus iudicibus, vti omnes vno ore protestarentur,Protestatio iudicum. nè sibi aliquando fraudi esset, quòd reum absoluerent,Bothuelius in iudicio absoluitur, vbi nemo accusare audet. cuius nemo esset accusator: Itē quòd caedis cum absoluissent, quae facta diceretur nono Februarij, cum Rex decimo die esset occisus. Hoc est illud nobile iudicium, quo Bothuelius, nō crimine liberatus, sed velut atramento Sutorio lotus, nuptias Reginae honestius ambire volebat: turpior maritus futurus, quàm antea fuerat maechus. Ad cumulum huius absolutionis, propositus est libellus in celeberrimo fori loco, Bothuelium, etsi legitimo iudicio à caede, cuius falsò arguebatur, legitimè purgatus esset,Bothuelius in causae defensionē ad monomachiam prouocat. tamen, quo sua innocentia omnibus foret manifestior, ferro decernere paratum, si quis integra fama, & honesto loco natus, eum Regiae caedis insimularet. Nec defuit qui postridiè, per libellum publicè propositum, acciperet conditionem, modo locus certamini decerneretur, in quo sine metu nomen auderet profiteri.
In hoc motu animorum,Parlamentū in Scotiae celebratū. conuentus ordinum habetur. Ibi, cum per octo ferè dies de tollēdo iudicio, quo pater Huntleij maiestatis erat damnatus, ac filio restituendo [Page 28] in bona & honores paternos, actum esset: nonnulla item blandimenta plaebi concessa: ac inprimis Ecclesiae, vt leges aliquot papisticae tyrānidis, de poenis eorum qui contra decreta Romanae sedis mutire auderent, tollerentur. Haec etsi in vulgus grata erant, vnum tamen supererat, quod non minus Reginam angeret, quàm populum offenderet: consuetudo videlicet illa cum Bothuelio, nec tam palam, quàm Regina cupiebat, nec tam occulta, vt populum falleret: praesertim omnium oculis in eos coniectis.Regina post Regis obitū, nuptias ambit cum Bothuelio, viuente adhuc Bothuelij vxore. Nam cum Bothuelius vxorē haberet, & diuortium expectare longum esset, & intereà Regina nec palam habere, nec clam potiri, nec omnino eo carere posset, velamentum si non honestū, saltem aliquod quaeritur. Et cum nihil aliud succurreret, inprimis lepidum commentum visum est, vt Bothuelius Reginam per vim raperet, & ita eius pudori consuleret. Igitur paucis post diebus,Regina callidissimo commento diuortium serit inter Bothueliū eius (que) coniugem. dum Sterilino redit Regina, à Bothuelio capta Dumbarum ducitur. Volens ne, an inuita, ex literis ad eum ex itinere scriptis, facilè quiuis intelliget. Sed, vt, vt, res erat, vti raptus iniuria nuptijs honestis aboleretur, Bothuelij vxor cogitur in duplici foro de diuortio litem intendere.
Apud iudices authoritate Regia delegatos [Page 29] ad ius dicendū in hoc genere causarum, accusat vxor maritum de adulterio, quae vna iusta apud eos erat diuortij causa.Regina per vim sese rapi patitur a Bothuelio. Apud iudices papisticos ordinum quidē decreto vetitos, tamen ab Archiepiscopo sancti Andreae ad hanc causam cognoscendā datos, accusatur, quòd antè matrimonium, cum propinqua vxoris, stupri consuetudinem habuisset: caelato interim pontificis Romani diplomate, quo venia eius culpae facta erat. Nulla diuortio, nec in testibus,Bothuelij vxor propter raptum Reginae cogitur litem diuortij cō tra maritū persequi. nec in iudicibus, mora. Intra enim decimum diem, lis suscepta, incepta, cōtestata, disceptata, dijudicata est, apud vtros (que) iudices. Relata ad Dumbarum diuortij sententia, Bothuelius omnes amicos & clientes vndi (que) conuocat, vt Reginam, quae captiua videri volebat, Edinburgum reducerent. Hij cum armati plaeri (que) conuenissent, in itinere dum Reginam reducunt, metus multorū animos perculit, nè aliquandò accusari possent quòd Reginam captiuā tenerent. Vt coetera desint, hoc vnū satis argumenti esse, quòd armati circa eam, in rebus ac temporibus alioquî pacatis, essent. Hoc scrupulo iniecto, abijciunt omnes in medio itinere lanceas: & pacatiore, saltem in specie comitatu, eam in Arcem Edinburgensem ducunt. Quae & ipsa in Bothuelij potestate erat. Ibi cum Bothuelio [Page 30] commorata, dum Bannae quas vocant denunciarentur, tùm demum ex arce in oppidum descendit,Bothuelius ex turpi maecho, turpior maritus, turpissimus vero homicida, nuptias cū Regina conficit. & ad consilium publicum iudicum accessit: pronunciant se liberam, ac sui iuris. Ac ità demum innuptas illas nuptias intra diem octauum confecit (omnibus bonis eas adeò execrantibus, aut certè abominantibus) vt Crocus Regis Francorum Legatus, homo Reginae studiosissimus, & Gutianae etiam factionis, & in propinquo habitans, licet multum rogatus, non existimaret è sua dignitate ad coenam adesse. Haec ad 15. Maij.Maij. An. 1567. acta sunt. Decimo quinto verò proximi Iunij,Iunij. Bothuelio, vel conscientia sceleris perterrito, vel ab Regina ablegato,Bothuelius tanquam publicus parricida ad supplicium a proceribus deposcitur. ipse ad Proceres, qui parricidā publicū ad suppliciū deposcebant venit.
Quae ab eo die gesta sunt, non admodum ad praesentem causam pertinent. Et quanquàm longior fortasse, vestra opinione, mea fuit oratio, tamen facilè sentio, dum exitū aliquem narrationis quaero, multa me praeterijsse, plurima festinandi studio leuiter percurrisse, nihil ferè pro sceleris atrocitate explicasse.
Actio contra Mariam Scotorum Reginam in qua ream & consciam esse eam huius parricidij, necessarijs argumentis euincitur.
HAEc cum & literis,Actio, in qua Regina Scottae arguitur parricidij. & testibus ita teneantur, & in totius populi conscientia sic haereant, vt nec qui maximè occulta ea cuperent, inficiari tamen possint: Quis locus ingenio hîc relinquitur? aut quis diligentiae vsus esse potest, in re perspicua vel confirmanda, vel refellenda? Omnia enim tam clara, tam manifesta, tam mutuis viribus nixa sunt, vt externis probationibus nō egeant: omnia tam testata, vt argumentis non sit opus. Nam si quis à me, quod in alijs causis fieri solet, tanti sceleris causas requirat, possem quo (que) de eo vicissim quaerere, cùm de tempore, [Page 32] cùm de loco, cùm de facto, cùm de authore constet, quorsum opus est in causis excutiendis immorari? aut quibus facultatibus res gesta sit, inquirere? Rursus cùm tot odiorū causae suppetant, tot indicia se sponte proferant, vt rebus etiam incertis fidem facere possent, superuacua tam longa rei gestae explicatio videri poterit. Sed tamen cum tanta sit & sceleratorum in negando impudentia, & impudentium in fingendo confidentia, experiamur quibus armis veritas, aduersus haec monstra, tueri possit innocentiam. Igitur si causas tanti facinoris quaerāt, dico fuisse in expiabile odium. Quaero ab istis odium ne fuisse negent?Odium Reginae contra maritum implacabile demonstratur. ac tantū fuisse, vt nō nisi sanguine potuerit satiari? Si odium negent, illud respondeant: cur mulier adolescens, diues, nobilis, deni (que) Regina, adolescentē formosum, propinquum, Regij item generis, & [Page 33] (quod maius est) amantē, ab se ablegauit propè in exilium, hyeme aspera, in loca nec copijs abundantia, nec incolis frequentia, ac ferè semper latronibus infesta? Cur in Colles desertos & nudos, tenui viatico, in aperta pericula, propè nullo comitatu, dimisit? aut quid aliud, si maximè odisset, & è medio sublatum vellet, quid inquam aliud consuluisset? At nihil tale timuit, credo. Sed ego istam animi securitatem, odij obstinati indicium esse arguo: praesertim cum & loca cognosceret, & pericula non ignoraret. In illa igitur loca maritum illum, cui non ita pridém nupserat, inuitis ciuibus, inuitis vtrius (que) amicis, sine quo durare nō poterat, quem vix è conspectu dimittere audebat, in mortem incertam, sed certa pericula amandat.
Quaeres ex me mutati animi causas? quîd si me ignorare dicam, satis [Page 34] est ad id quod volo, monstrare odium fuisse. Quîd si ego quaeram cur adolescentem modò visum, tam impotē ter prius amauerit? Cur tam properanter nupserit, [...]dij causae exquiruntur. & immodicè honorarit? Ita quarundam sunt ingenia, praesertim quae suae fortunae magnitudinem ferre non possunt, vehemē tes habent in vtram (que) partē affectus, impotenter amant, immoderatè oderunt: & quocun (que) inclinant, non consilio reguntur, sed impetu feruntur. Possem è monumētis vetustis infinita referre exempla, sed malo de se illi credere. Reuocate in memoriam partem illam Epistolae ad Bothueliū, qua se Medeam facit,Regina ipsamet in literis ad Bothueliū sese Medeā, Bothueliū Iasonem sa [...]it. hoc est, foeminam quae nec in amore, nec odio modum teneat: possem & alias odiorū (etsi non iustas) tamen quae animum impotentem impellere, & praecipitare quaeant, causas proferre. Continebo me tamen. Et, si per eam liceat, vtcun (que) [Page 35] de suis ciuibus merita est, quā tum per causam publicam licet, par [...]am eius honori: parcam etiam plus quàm per causam liceat. Omitto igitur alias odiorum causas, illûc redeo, odisse certum est, nec leuiter odisse.
Vultis etiam aliud odij argumentum? vxor indulgens,Aliud odij argumentum. quandò coningis non potest, Lenae munus marito se praestituram promittit. Fratris vxorem potissimum delegit,Regina operam lena marito pollicetur. quam sui loco ei obijciat. Quam huius repentinae mutationis causam esse existimabimus? Quae modò omnes suspitionum aur as aduersus maritum colligebat, & vbi verisimiles non suppetebāt, affingebat manifestè falsas: nec id, dum amaret, sed post (quam) odisse coeperat, sollicitè faciebat, cum diuortij omnes quaereret occasiones, Nunc offert vltro quam amet, studium suum ostentat, operam pollicetur. Quid causae opinemur? vt marito [Page 36] gratificetur? at oderat, & si amaret, etiam in muliere facinus istud incredibile est. Vt Rex mutua stuprorum conscientia deuinctus, Riualem facilius ferret? at inuitus ferebat. Vt inuenta causa diuortij, vacuū Bothuelio thalamum relinqueret? hoc profectò petebatur. Sed nec hoc solum. Nullum in hac muliere simplex flagitium putatote.In vno Reginae facto quot quanta (que) cōcurrunt flagitiae. Oderat Morauij vxorem, eo odio quo omnes mali bonos oderunt. Vrebat eam dispar vtrius (que) fama. Et maritum eius cum Rege committere volebat, vt duabus simul molestijs se liberaret. Videtis quot, quantas (que) res, vna opera conficere conetur. Inimicum adulteri, & suae licentiae moderatorem, & maritum inuisum,Per sceleratas coedes et discordias, ad sceleratas nuptias Regina adultera festinat. se sublaturam opinatur, dum, per scelerū tot diuersa genera, ad sceleratas nuptias festinat.
Quid illa Morauij, de multa nocte, tam trepida vocatio? Diem [Page 37] expectare non poterat? quae tam subitae formidinis occasio? Timebat videlicet mulier concordiae inter Proceres studiosa, fratris amans, mariti amantissima, ne fratrem, de nocte, Rex, quem ipsa exarmauerat, aggrederetur. Exarmauerat dico? imò omni honesto comitatu spoliauerat, quem iurgijs muliebribus lacessendū curauerat, id (que) per vnam comitum suarum, non minus perfrictae frontis, quàm profligatae pudicitiae. Metuebat ne is adolescens, omnibus amicis destitutus, omnibus miserijs circumuentus, inuaderet, de nocte. Quem hominem? Reginae fratrem, fama & opibus florentem, summa apud omnes ordines gratia. Vbi inuaderet? in arce munitissima, vbi nec ad fugam esset exitus, nec ad Reginae misericordiam aditus. Qua de causa inuaderet? Inimicitiae erant nullae, nisi quarū ipsa semen iecerat. Quid [Page 38] si id ipsum maximè expetebat,Regina execrabili cō silio inimicitias inter proceres dissemmat. quod se maximè timere simulabat? Nam alioquî cur fratrem, de nocte, inermem ad se aduocat? Cur non illud saltem mouet, vt quia & praeter, & propter fores Regis eundum erat, vt saltem arma capiat? Imò cur nō aut periculi monuit, aut accersere in proximum diem distulit? Sed longè aliud agebatur. Regem à se, vti putabat, inflammatum odio Morauij dimiserat. Ita (que) non difficilè fore putabat, vt Rex recenti ira percitus, aetate praeceps, ob amorem credulus, inmicum, nudum, incomitatum, inermem conficeret: at (que) ita Regem ad caedem, ira inflammatum mittebat: Morauium, nudum, & incomitatum, & incautum, in insidias praecipitabat. Haec mens, hic animus eius erat. Sed praua consilia, vtcun (que) callida, non semper sunt foelicia.
Quid illud, quòd post partum, [Page 39] quo tempore, mulieres aliae in maritorum charitate maximè conquiescunt,Alia odij manifestissima indicia. in aspectu alleuamentum doloris sentire se fatentur: quae eo tempore maritum abigit, quid aliud facere eam existimabimus, quàm, quod est apud comicum, prae amore, vt fit, eum excludere for as? At illa tenellula quae maritum aut excludit, aut intromissum statim abigit, quae ad eius conspectum nauseat, cui, eo praesente, dolores oboriuntur, cùm in Myoparone, cúm piratis & latronibus erat per puppim, & duros gaudeat tractare rudentes, nō iam quaero quem amet, quem oderit? Quòd etiam ad Aloam suae voluptatis molestum interpellatorē abegerit: quòd iterum Edinburgum ad se profectū reiecerit,Rex toties à Regina indignissime acceptus, reiestus, & ludificatus. non accuso: non mariti odio, sed animi sui causa, fecisse credam. Quòd rursus Iedburgi ad se non admiserit, ignosco. Cuius enim [Page 40] mortem tantoperè expetebat, nō immeritò metuebat, ne vis morbi, eo conspecto inualesceret. Quòd autem vetuerit, ne quisquàm eum hospitio susciperet, ne quis cibo, potuuè iuuaret: quòd propemodum aqua, & igni interdixerit, odij profectò immanis indicium. Sed contagium etiam timuisse videtur, si vel in vicino maritus versaretur. Quòd à Cragmillario rursus Sterilinum eum remiserit, non queror. At quòd rebus omnibus spoliauerit: ministros abstulerit, sumptus imminuerit, nobilitatē alienauerit, hospitum conspectu eum prohibuerit, & (quòd in ipsa erat) coelum, solum, aeris haustum viuo abstulerit,Prodigiosa Reginae erga maritū inhumanitas. inhumanitatem, odium, feritatem, an truculentiam appellem dubito. Quòd autem Sterilino abeunti, vasa argentea abstulerit, ignosco. Quid enim ei opus argento erat, qui praesentem in sinu mortem [Page 41] efferret? Illud verò quantum omnium indignationem conciuerit, cogitate: quòd cùm Rex in solitudine, squalore, & egestate versaretur, interim Bothuelius, tanquàm Simius in purpura, Legatis externarū gentium ostentabatur: & aemulus, non minus in mariti inuidiam, quàm ob sui amorem, omnibus rebus ornatus produceretur: & is aemulus, qui nec genere, nec forma, nec vllis honestis artibus, esset cum marito comparandus. Hîc velim odij fuisse negent indicia.
At quantum, & quàm implacabile id fuerit odium,Odium Reginae in maritū quàm implacabile & immane fuerit. vel hînc colligite. Maritus toties exclusus, toties cum ignominia dimissus, ad extremam redactus inopiam, in angulum extremum, procul ab aula, procul ab oculis hominum relegatus, ministris, & instrumento domestico spoliatus, & propemodū victu necessario fraudatus, [Page 42] nullis iniurijs abigitur, nullo metu mortis deterretur:Summa Regis humanitas, & obsequia, Summis iniurijs retaliata. obsequijs, & patientia, immitis animi violentam feritatem si non frangere, certè aliqua ex parte lenire conatur. Quid interim bona vxor, clemens Regina, & in calamitatibus hominum lenis, & misericors? Nec of ficijs, nec precibus, nec squalore, & sordibus mariti flectitur: ne (que) tempore mitigatur, nec satiatur supplicijs. Imò verò obsequio iritatur, precibus accenditur, & ad omnem eius aduentum nouam contumeliae accessionem cōminiscitur. In quibus vbi omnem ingenij vim, & naturae acerbitatem consumpsit: vbi miserum adolescentem, nec penuria pressum deficere, nec ab omnibus contemptum, & toties periculis obiectum tamen animum despondere, aut quidquam in se grauius consulere videt: tandem velut miserijs & supplicijs eius satiata, [Page 43] statuit illum aerumnis,Regina venefica veneno maritū tollere laborat. se molestijs, metu riualem liberare: ac per idoneos eius rei ministros venenum ei dandū curat: vt videlicet absens, minore suspicione moreretur. Sed de veneno alio loco dicam.
Vbi haec machinatio non satis ex sententia ei procedit, Glascuam ipsa proficiscitur: vt quem absentem tollere non poterat, praesentis praesens miserijs animum truculentū, & oculos etiam expleret. Et tanquàm ipsa ad exigenda supplicia, per se non sufficeret, suorum quidem flagitiorum administros, illius verò paternos inimicos, ante oculos adduxit, & supremos eius spiritus hijs tormentis excarnificare tentauit. Sed quorsum argumenta, tanquàm in re dubia collegimus, cum ipsa non sinat nos dubitare: ipsa, inquam Regina palàm professa est, non apud amatorem in lecto, nec inter conscias in cubiculo, [Page 44] nec apud paucos & ignobiles, fortuna ad assentandum natos,Regina sua ipsius confessione tenetur. penuria coactos, consilio deditos, ipsa palam confessa nullam sibi, nisi a Rege liberatae, vitam fore: nec id semel, ne (que) temerè, & apud eos viros quos de rebus grauissimis adhibere in cōsilium solebat. Temerè enim effusum credi non potest, quod toties, tot locis, tam distantibus, etiam adiectis ad fidem lachrymis, apud homines, genere, diuitijs, fama, prudentia praestantes dixit: de quo suam ostendit sententiam, illorum captauit assensum, expectauit consilium. Sed simulauerit illa, simulatae fuerint lachrymae, qui audierunt non crediderint, & magnitudo sceleris orationi fidem abroget. Et ego profectò me libenter in eo numero censerem, qui tentandi causa haec prolata, potius quàm ex animo crederent, nisi res verba comprobaret, & factorum immanitas, verborum [Page 45] acerbitatem longè superaret.
Abituro enim Glascuam, venenum dandum curauit: per quem inquies? quomodo? quale? vnde parauit? me ista interrogas? quasi scelerum ministri, sceleratis Regibus vnquàm desint.Veneni crimē Reginae intenditur. At vrges fortasse, & qui sint isti ministri me rogas. Primum de veneno constat. Nam, vt hominum impudentia rem tam apertam inficiari vellet, tamen morbi genus nouum, vulgo incognitum, Medicis ignotum, ijs praesertim qui in Italia & Hispania minus versati essent: liuentes toto corpore pustulae eruperunt. cruciatus omnium membrorum, foetor intolerabilis. At signa dubia sunt, multorum morborū communia sunt. Haec si causa apud Catonem illum censorium ageretur, omnia nobis expedita forent: quippe qui nullam adulteram non eandem veneficam esse sibi persuaserat. Quaerimus [Page 46] locupletiorem Catone testem, cuius singulas sententias, totidē oracula vetustas existimauit? Cuius authoritas, in rebus dubijs, saepè plurimum valuit, in re manifesta ei non credemus? Dicit testimonium homo summa integritate, summa fide, & aduersus foeminam dicit, odio mariti, adulteri amore flagrantem, & in vtro (que) genere morbi effraenem, & impotentem fortunae, potentia furentem, & suis diuitijs indulgentem. Sed vetera & obsoleta mittamus: & à causa regia, vulgi incōstantiam repellamus: neminem in re tanta testem recipiamus, cuius vel in fortunam suspicio, vel in mores reprehensio cadere possit. Quibus igitur testibus vtemur? Ista enim lege, Regum aliquis producendus esset. At ista facinora non magnis viris & bonis, sed malis & sceleratis ministris committi solent. Sed vt hîc quo (que) morosissimis [Page 47] satisfiat, age, Regium testem citemus.Regina, Regio testimonio cōuincitur, propria videlicet ipsius manu, propria (que) epistola. Legite ipsius Epistolam: epistolā, inquam, ipsius manu scriptam. Quid sibi vult illud? Non multum deformatus est, multum tamen accepit. Cuius tandem rei multum accepit? Res ipsa, morbus, pustulae, odor loquitur. Nempè illud accepit, quod deformitatem induxit, venenum videlicet. At Epistola venenum non nominat. Illud mihi satis est quod dicitur, quod licet multum acceperit, non tamen multum deformatus est, aut licet non multum sit deformatus, tamen multum acceperit. Quid sibi vult illud tamen? quid aliud, quàm quicquid illud sit quod acceptum fuerit, in eo causam deformitatis fuisse: quod et si multum fuerit, tamen parum ad eam quae expetebatur deformitatem. Sed non fuerit venenum. Subijce aliud. Nihil [Page 48] comperies quod in eum locū possit commodè supponi. Deni (que) quicquid hac voce, multum, intelligitur, tale est, vt nec ipsa in tam familiari Epistola, audeat suo nomine appellare. Sed etiam si tergiuer sari velimus, nō licet per ipsam: conferte praeterita cum futuris: ex eius in posterum consilio quid fecerit intelligetis.
Primū purgatione opus esse ait: deindè ad Cragmillarium eum ducere statuit,Veneni certitudo certissimis argumentis astruitur. vbi & Medici, & (quod periculosius est Medico) ipsa possit adesse. Demum cum Bothuelio consultat, an occultiorem rationem ipse comminisci queat per medicinam, id (que) ad Cragmillarium, & a Balneo. Videte quàm omnia consentiant. Multum accepit, & purgandus est, & ad Cragmillarium. Nempè in solitudine, & loco propter infrequentiam ad nefariam scelus cōmodo: & medicina vsurus, qua tandem? [Page 49] nempè illa, è qua multū antea acceperat. Vndè id sciemus? vult occultam medicinae rationem esse. Si ad sanandum, quid opus ista occultatione? Cur non palàm, & celebri loco datur? Cur morbo leuatus, iam vegetus, & valens, non vsitata ratione, & loco purgatur? Sed nouum istud morbi genus erat: nouis opus erat remedijs. Quos igitur Medicos adhibet in consilium? Cui ista mandatur cura, vt nouam Regi medicinam conquirat? Nempè Regis inimico, Reginae adultero, omnium bipedum nequissimo, & cuius domus in Gallia infamis fuit veneficijs, cuius è ministris eo nomine (alij torti, alij in carcerē cōiecti) omnes suspecti fuerunt. Quando istam praeclaram medicinam sumpturus erat? Aut in Balneo, vbi solus loturus, aut saltem à balneo, vbi solus coenaturus. Sic scilicet comparari medicina solet perinimicos, [Page 50] in loco secreto, nullis arbitris. Igitur quod adulter, quod adultera, quod inimicus, quod riualis diligēter parat, & occultè dat, quale id pharmacum apud se quis (que) existimet, & expendat. Iam opinor odium Reginae ergà maritum, quàm fuerit implacabile, quàm atrox, quàm obstinatum videtis: quem latronibus obiecit, cùm Nobilitati, cùm fratribus suis committere voluit: quem nudum, & inopem oneratum contumelijs, vexatum iurgijs, veneno petitum, in sollitudinē vt cum summo cruciatu ibi moreretur, eiecit. Nunc ad alias causas pergamus. Fuit quidem odium illud per se satis ad impellendum ad inimici caedem saepè quaesitam, semel tentatam, & propemodum peractam. Tamen accessit & alia vis acrior, quae odium quo (que) inflammaret: Amorem dico, quo impatienter Bothueliū est prosequuta: [Page 51] quem amorē qui non viderit, illum autem viderit, incredibilem fortassis opinabitur. Quid enim erat in eo, quod mulieri paulum honestiori, concupiscendum foret? Vis nè eloquentiae? an formae dignitas? an virtus animi, [...]. quae rerum fortuitarum accessione cōmendarentur? At de eloquentia, & forma, non est opus oratione longa: cùm & qui eum viderint, vultus, & incessus, corporis (que) totius qui fuerit habitus, meminisse possint: & qui audierint hominis infantiam, & hebitudinem,Hypotyposis, seu euidentia, quae Bothuelij persona ingenium, ac mores depinguntur. non ignorent. At fuit in suscipiendis negocijs prudens, in subeundis periculis fortis, in dando munificus, in voluptatibus temperans. Prudentiam, nec qui sunt ei addictissimi tribuere audent: fortitudinis opinionem captauit: sed inter equites, sedens in equo pernicissimo, sui securus: alienae pugnae spectator: interdum fugientium [Page 52] terga premebat: hostis aduersum vultum nunquàm propius intueri sustinuit.Vecordia Bothuelij. Vultis praeclarae fortitudinis speciem? à latrone notae ignauiae, cui dedito, nec inopinanti letale vulnus inflixerat, in terram prostratus, vulneratus, incruētis plagis cōtusus, ac interemptus esset, nisi latronē moribundum vires defecissent. Possem inanes eius in Gallia minas commemorare, possem postremam eius vs (que) Cimbros trepidam fugam. Sed illius diei malo repetere memoriam, quo eo relicto, Regina ad Nobilitatem, caedis Regiae vindicem accessit. Stabant in procinctu acies: erat Bothuelius militum numero par, loco longè superior: erat propositum victori praemium, Regina eius amantissima, Regnum, opes, honores, & sibi, & posteris: adhaec scelerum praeteritorum impunitas, in posterum summa licentia, amicos honestandi, inimicos [Page 53] vlciscendi potestas: victo autem ignominia, contemptus, egestas, exiliū: deni (que) omnia quae post acciderunt, aut in posterum euenire possunt, ante oculos erant: Aderant praeter duos exercitus, fortitudinis & ignauiae cuius (que) spectatores, & testes, Regina certaminis praemium,Crocus Gallorum legatus in Scotia. & Crocus Regis Gallorum Legatus. Expectatis quid ibi magnificus fortitudinis ostentator fecerit? Primū insigni equo vectus processit ante aciem. Homo ciuilis sanguinis parcus, sui prodigus, poscit qui cum singulari certamine extra ordinem decernat. Et quum plurimi ex acie aduersa,Ignaua & imbellis Bothuelij timiditas. genere, & honoribus clari, nomina profiterentur, statim refrixit impetus, resedet magniloquentia: ac nisi Regina, tanquàm tragicus è machina Deus, suam interposuisset authoritatē, suū (que) columbulum Dionaeum pugnare vetuisset, non exitus modo, sed nè color [Page 54] quidē recusati certaminis fuisset repertus. At certamine singulari interpellato, in acie tamen fortiter se gessit. Imò primus, ac principio ferè solus fugit, ac tandē suae fugae comitem reliquum exercitum traxit.
Sed belli offensiones virtutibus ciuilibus pensauit. Quibus tandem, aut quae virtutes ab eo expectari poterant? ab homine scilicet, in aula Morauiensis Episcopi, hoc est longè corruptissima educato, in vino, & stupris, inter vilissima solutae illius disciplinae ministeria. Vbi adoleuit, in alea, & scortis, ita patrimonium amplissimum prodegit,Bothuelij educatio stagitiosa. vt etiam (vti poeta quidam ait) deesset egenti aes laquei precium: qui non modo domus alienas stupro, sed suam quo (que) incestu polluit.
Hunc igitur hominem, cùm à Regina dico fuisse amatum, nec amatum tantum, sed & flagitiose, & impotenter, [Page 55] qui rem ignorant, eis fortassè prodigia loqui videbor. Dicat fortassè aliquis, erat nè alius in toto nobilissimae iuuentutis grege dignior, qui amaretur? Erant profectò multi. Erat omnibus rebus, quae amorem conciliare solent, omniū longè primus, ipsius maritus. Quid igitur tam disparem amorē, tam à ratione abhorrentem conciliauit? Si dicam morum similitudinem, veris [...] milem quidêm amoris causam, sed quibusdā fortassè falsam videbor afferre. Nec ego libenter in hanc orationem ingredior: Nec rumoribus de ea per Gallias sparsis in matrimonio priore accedo.De Reginae cum esset in Gallia non optimi sparsi rumores. Quanquàm reliquae vitae flagitia eos non de nihilò fuisse ortos, coarguant: & multa quae post eius in Scotiā reditum diuulga [...]a sunt, non libet credere: per me quidem obliuione sepeliantur: aut si id fieri non potest, fide careant, falsa, [Page 56] ficta (que) credantur. Nec in amore causas diligentius examinare necesse est, qui temerario animi perturbati impulsu ita fertur, vt plaerū (que) in amentiam desinat: quem si consilio regere velis, nihilò plus agas, quàm si des operam vt cum ratione insanias.
Sed nè hîc quidem causae desunt. Erat enim in vtro (que), si non formae, si non rerum externarum, si non virtutum, certè maximorum vitiorum similitudo. Mulier adolescens ad supremū potentiae gradum subitò prouecta, cum nunquam legitimi Regni speciem oculis vidisset, auribus audisset, aut animo proposuisset, adhaec impotentibus propinquorum consilijs instructa (qui & ipsi in Gallia tyrannidem moliebantur) ius, fas, leges, instituta maiorum, ad suum vnius nutum reuocare studebat: huius impotentiae voces indices plaerum (que) erumpebant: hoc dies, noctes (que) meditabatur. [Page 57] Sed huic eius cupiditati obstabat mos patrius, leges, & instituta, & praecipuè optimatum consensus, quibus saluis eò peruenire non poterat. Eò igitur vt perrumperet, quicquid in mora esset, tollere decreuit. Sed non satis constabat quo modo, aut quibus ministris id aggrederetur. Fraude grassandum erat, quā dò res perfici aliter non poterat. Vnus igitur ad id Bothuelius maximè visus est idoneus, homo in summa egestate incertum magis flagitiosus,Bothuelius omnis religionis contemptor. an sceleratus: & qui inter diuersae religionis factiones, ambarum contemptor, vtriusuis studium simularet. Is cùm operā Hamiltonijs ad Morauij caedem antè obtulisset,Bothuelius ad Morauij caedem operam coniū git cum Hamilto [...]nijs. spem dabat, emolumento maiore proposito, maius aliquid eum ausurum: quippe quem domesticae ruinae praecipitem impellerent, nec pietatis, aut honesti respectus à facinore reuocaret. In libidinis [Page 58] verò vsu immoderato, nō minus gloriam quaerebat, quàm alij dedecus vitant & infamiam.
Mulier igitur immoderatae licentiae auida, quae leges carcerem, iuris temperamentum seruitutē existimaret, cùm in viro non satis materiae ad res perturbandas videret, elegit hominem qui nec in fortunis haberet quod perderet, nec in fama quod cō taminaret, nec ijs fulcimentis niteretur, vt nō facilè subuerti posset quoties eius fastidium subiret:Reginae effre [...]is licentia: libido [...]moderaesa: astuta consilia: amor insanus: turpe adulteriū: parricidiū horrendū: sanguina [...]iae nuptiae. cuius intemperantiam illecebris caperet, egestatē pecunia expleret, fidem conscientia scelerū illigaret. Hij sunt fontes illius non immoderati, sed insani amoris, infamis adulterij, scelesti parricidij: quo, velut pignorè, sanguinariae illae nuptiae coierunt. Hae ergò sceleris suscipiendica sae fuerunt, odiū implacabile mariti, & amor adulteri immoderatus. Accedebat & [Page 59] illa spes, crimen à se in alios transferri, & supplicia in vilia inimicorum capita deriuari posse: & homines à culpa maximè alienos, sui loco placā dae populari irae victimas posse supponi. Alioquî quò pertinebant illa penè conserta, inter Regē, & Robertum fratrē pugna? quò semina discordiarum cum Proceribus sparsa? quò tanta diligentia cum Morauio,Causa c [...] Morauius pridiè ante caedem Regis accersitur a Regina, excut [...] tur. pridiè qnàm caedes facta est, retinendo? aut quae causa eius accersendi? Venerat è Sabaudia legatus, qua de re? magnam fuisse oportuit, & quae sine conuentu Procerū transigi non posset. Imò Sabaudius ad Baptismū inuitatus serò, ac re peracta venerat: cùm & tam leui de re mittere pigeret, & Gallis & Anglis eo munere perfunctis, defuisse puderet, non legatus ad Baptismum, sed officij neglecti excusator. Is, vt honestius dimitteretur, ab vxore moribunda [Page 60] Morauius accersitur, id (que) nuncijs frequentibus. Quis igitur erat eius praesentis vsus futurus? vt in conscientiam sceleris eum asciscerent? Cur nun (que) anteà id tentatū? an tum demum in illo puncto, in illo parricidij momento, eum adiungere volebant? leuē videlicet hominē & inconstantem, & ad omnes temporum articulos consilia mutantem, vita superiore infamem, rebus praesentibus non confisum? nihil horum nè nunc quidem dicere audent. Falsam igitur eius retinendi causam cùm non queant cōminisci, quae vera fuerit, apud se quis (que) facilè colliget: Nempè eadem quae primù Atholium, quae posteà illum è palatio demig [...]are cō pulit: quae toties cum in mortis periculum adduxerit: quae falsis inimicorum rumoribus in Anglia sparsis, eum calumniata est: quae libellis famosis parricidarū eum persecuta est: [Page 61] quae effecit, vt potius in exilium abiret, quàm in Aula inter Sicariorum gladios cum magno vitae discrimine versaretur.
Sed quid prodest ista causae aequitas apud auditores vel rei, vt gesta est, ignaros, vel vltrò auersos, & inuidos, vel confictis rumoribus opportunos? qui hominum leuissimorum conuitia pro testimonijs habent, & eis credunt, qui domi cùm omnia se posse iactent, nec iudicum sententijs se cōmittere audent, ne (que) armis se defendere potuerunt: & velut scelerū conscientia iudicium timuerunt, ita furore ex conscientia orto in bellum praecipites ruerunt: è praelio trepidè fugerunt: nunc quo (que) cùm numero, & opibus freti aduersariorum prudentiam irrideant, potentiam prae sua contemnant, tamen veris virtutibus diffisi, ad latrocinia se conuertunt: & mentem sceleratam intestinis [Page 62] conscientiae terroribus vexatam, ad conuitia, ad calumnias, ad mendacia transferunt:Saena & amica authoris ad ciues suos admonitio. quos pro meo in ciues meos amore monitos velim, vt ab hac, siuè stultitia, seû furore, seû maledicentiae morbo desistant: & nè quorum aures falsis rumoribus nunc onerant, illucescente veritate odio sui aduersus preces occludant & obstruant: ne (que) enim semper erit fictis locus: sed velut ad solem caligines, ita ad veritatis lumen euanescunt mendacia.
Patrandi verò sceleris commoditates, & spem celandi, non habeo necessè pluribus prosequi: cum & faciendi facultas, & locorum oportunitas, & occasionum momenta, in ipsorum potestate essent. Celare verò factū, quorsum erat opus? cum vulgati nulla poena metueretur. Quam enim poenam metueret in tam firma conspiratione? cùm & legum, quarū [Page 63] ipsi moderatores erant, vis esset extincta: & maioris partis hominum mentes societate sceleris deuinctae, aut spe impulsae, aut praemijs occupatae, aut metu tantae ex aduersò potentiae, debilitatae forent & coercitae. Sed vtcum (que) haec se habent, tamen operae precium erit, & rei gestae ordinem, & consiliorum temeritatē inconstantiam, & exitum perspicere. Simul enim intelligetis, non voluntatē caelandi facinoris defuisse, sed emotae mentis furorem, rationē omnem consiliorum peruertisse: dum interdum velut famae verba daturi, cogitatum naefas occulere conantur, interim ita grassantur apertè,Regina odi [...] mariti, et adulteri amore aperta insanient. vt de existimatione securi, non magni facere videantur quam in partem homines factum interpretentur. Venenum enim Glascuam profecturo datum est occultè: & satis cautum videbatur, vt absens lento morbo conficeretur. [Page 64] Coetera verò ita crudeliter tractabantur, vt si morbus fortuitus fuisset, tamen suspicio veneni esse posset. Maritus enim, & vnici filij & primogeniti pater, illius inquam filij pater, cuius tanto cum fastu, tanto ambitu Baptismus est celebratus, cum propè nudus velut ex incendio esset emissus,Regina veneficij arguitur. in itinere maximis doloribus cruciatus, cùm Glascuae letali morbo vexaretur, quid optima vxor intereà? quid? Ad morbi primum nuncium conuolat? praesentia sua, familiari alloquio, vultu deni (que) ipso aegrum consolatur? & cùm vitā retinere nequeant, extremū eius haurit spiritum? oculos morientis claudit?Regina, quo m [...]do in morbo mariti se gerit. coetera (que) bonarū matronarū praestat officia? Imò verò quae iā iam moriturum emiserat, & vix ad paucos dies infoelicem spiritum posse ducere eum existimabat, in diuersam longè regionē rusticatū [Page 65] abit: & Nobilium aedes cum suo Adonide perambulat: & hospitales domos lustrorum suorū vestigijs conspurcat: & sub ipsam (vt ex veneni vi diuinabat) funeris horam Sterilinū redit. Ibi dum tardiûs opinione res procedit, & Iuuentae vigor cum doloris acrimonia colluctatur, nè omnino suo deesse videretur officio, semper Glascuam proficisci adornat, nec vnquàm proficiscitur.
Tandem spe quam certā in animo praeceperat destituta, ad alia se consilia confert.Rex occidē dus [...] cernitur. Edinburgū delata, conuocat in consilium adulterum, cum paucis secretorū conscijs: decernunt omninò Regē occidendum: nec satis liquet quo genere mortis tolleretur. Quod ex eius Epistola facilè potest colligi,Epistolas has ad calc [...] ̄ libri adiectas reperies. in qua cum Medea venefica iuxta ac sanguinaria, se aliqua ex parte cōparat. Item ex altera, in qua de veneno deliberat. Rex autem qui [Page 66] iam amatoriū poculum degustasset, incertus an magis blandis eius sermonibus crederet, an prauitatē naturae metueret, quan (que) interdum de reconciliatione non desperaret, tamen semper timori propior erat. Sed cùm ne (que) vitam, ne (que) mortē in sua potestate haberet, cogitur praeteritas iniurias mussare, praesentem timorem dissimulare, & de futuro spem fingere. Ita (que) non velut maritus educitur. sed tanquam funus effertur: aut verius, ad lanienā trahitur.Regina cum veneno non potest, ferro maritum extinguere aggreditur. Regina de adolescente omni iniuriarum genere vexato, venenis crutiato, circūuento insidijs, ad supplicium tracto, gloriabunda triumphum ducit: sequuntur currum paterni inimici, de industria adhibiti, vt & ipsi tam misero spectaculo pascerent oculos, & cuius mortem propinquā expectabant, animi eius maerore interim fruerentur. Et nè vlla deesset sacrificiorum ceremonia, [Page 67] Ioannes Hamiltonius Sancti Andreae Archiepiscopus,Ioan. Hamiltonius Archiepiscopus. tan (que) sacrificulus adhibetur, homo anteà omni genereflagicij pollutus: & in spolijs, & caede Ciuium suorum pastus, & vetus multarū palmarū lanista. Vulgus toto itinere maestum, nihil boni augurabatur. Comites Reginae, ne (que) tristitiam satis simula [...], ne (que) laetitiam dissimulare poterant: cùm sceleris suscepti atrocitas in euentus expectationē, gaudium immoderatū suspenderet. Ducitur Edinburgum, non in Palatium. Cur ita? Ne videlicet contagio pestilentis morbi filio adhûc tenello noceret. Quasi à veneno etiam laesis contagij sit metus. Sed verior illa causa, ne praesentia eius incommoda esset, & voluptatibus liberè frui volentibus, & de morte consulentibus.
Quò ergo ducitur? In Oppidi partē maximè desertā, anteà sacerdotū [Page 68] regno incolumi: sed aliquot iam annis à nemine habitatā:Simulatae salubritatis praetextus. ac nisi ad illud nocturnum sacrificium fuissent aedes refectae, sua spontè ruituras. Cur hîc potissimū delectus est locus? aeris salubritas praetenditur. Bone Deus: Occisura maritum loci salubritatem quaerit? in quem vsum? nō profectò vt vitam seruet, sed vt corpus supplicio reseruet. Hûc illa spectat vxoria diligentia, & de mariti vita vltima sollicitudo. Metuit ne poenis eripiatur: vult vt se sentiat mori. Sed quaenā sit ista salubritas videamus.Vxoria crudelitas contra maritū inaudita. Vt videlicet inter mortuorum Sepulchra, viuendi quaeramus presidia? Nam in vicino erant duorum Templorum ruinae: ab oriente Monasterium Dominicanorù fratrum, ab occidente Tēplum virginis, cui ob loci solitudinem, Campensi nomen fecerunt: à meridie muri vrbis, & in ijs, vt vndi (que) peruiae essent, posticum [Page 69] aperitur: à Septemtrionibus paucae pauperum aediculae, tum quidem in ruinā pronae, quondam sacerdotum & monachorum prostibula: cuius loci nomen ipsum, faciem, & naturā facilè indicat. Nam Angiportum furum appellant. Nulla alia in propinquo domus,Ioānes Haemiltonius Archiepiscopus S. Andreae sangui nariae huius coniurationis antesignanus. praeter aedes Hamiltoniorum, quae ad iactū ferè teli aberant: & ipsae tum vacuae. In eas cōmigrat Archiepiscopus Sancti Andreae, semper anteà in locis vrbis frequentioribus diuersari solitus. Is quo (que) eam noctē, qua Rex interemptus est, egit peruigilem. Nunc vos rogo, quando oculis non potestis, saltem animo cernite veterum sacerdotum aedes, inter sepulchreta, inter duorum Templorum ruinas positas, & ipsas ruinosas, propè locum furum & latronū receptatorem: non longè ab hostili praesidio quod ianuam aedium spectabat, per quam si quis fugisset, insidias [Page 70] vitare non poterat. Huius loci faciem cùm in animo vobiscum cogitatis, cùm ruinas Tēplorum, Sepulchra mortuorum, latibula furū, prostibula maeretricum auditis, nonnè, non modò aedes ipsae, sed singulae partes viciniae, naefas proclamare videntur? in hospitiumnè diuertissè, an in latronum spaeluncam intrusus esse Rex videtur?L [...]cus ad caedem Regis (quam) maxime oportu [...]us, a Regina electus. Nonnè illa deserta vastitas, & infrequentia metum sceleris simplicioribus facere, suspicionem callidioribus inijcere, occasionē hominibus prauis dare poterant?
Quîd inimici hominis in ea loca insolens aduentus, nocturnum propè in ipsis foribus peruigiliū? cur hunc potissimum hospitio locum, praeter morē delegit? At aedes vacuae erant, fratris erant, propinquae Regis hospitio erant. Vacuae semper anteà fuerant? Cur nunquàm anteà in eas diuertisti? Cur celebritate vrbis, vicinitate [Page 71] Aulae neglecta, in solitudinem te coniecisti?Contra Archipiscopum rationes colliguntur. quam vtilitatē, quam commoditatem, quam voluptatē hîc sequutus es? Vt homo anteà semper popularis aurae captator, & caenarū aucupijs aulicos complectens, spontè in abstrusum angulum, extra caetū, & celebritatem te abderes? amaenitas te loci capiebat? & homo sacerdotijs obrutus, verius quàm onustus, templorum ruinis animum oblectabas? Sed fuerit aduentus in ea loca tuus fortuitus: suas etiam causas, si non veras, saltem verisimiles habuerit: Quîd sibi volebat peruigilium insolitum? quîd trepidatio nocturna tuorum? quos tamen in publico tumultu egredi vetuisti? Sed quid erat cur egrederentur? vt rem, cuius tu author & machinator eras, rescisceres? at è specula tua fragorem ruinae auribus, fumum & cinerem oculis, gaudium animo, hauriebas: Sulfuris [Page 72] odorem penè naribus imbibebas. At emisisses qui elapsos ex incendio exciperent; neminem fugientem videbas? Ita (que) lumina quae ex aeditioribus vrbis locis tota nocte domi tuae apparuerunt, tum demum tanquàm re benè gesta, sunt extincta.
Sed ad Regēredeamus. Non satis erat posticum in muris aperuisse, per quod latrones immitterent, insidias antè fores collocasse ne quis euaderet, duorum apud se ostiorum claues retinent: inferioris domunculae alterā, vbi parictibus suffossis, sulfureo puluere cuniculos oppleuerunt: superioris, vt aditus Sicarijs ad Règem dormientem esset. Deindè è paucis ministris maiorem partem subtraxerunt:Reae submotis ministris omnibus solus cum Da ramio famulo relinquitur. vt qui anteà non tam adhibiti erant ad vsum domesticum, quàm ad secreta speculanda, quae ad Reginā deferrent. Hij, varijs causis confictis, alij aliò discedunt. Vltimus Alexander [Page 73] Duramius,Alexander Duramius. cum satis iustam abeundi excusationem non haberet, extruditur à Regina. Ipsa interim, nè suis desit partibus, dum Bothuelius tragicam mortis scaenā instruit, quotidiê Regem inuisit: animum amore aegrum, nunc blandis pollicitationibus erigit, nunc iurgijs oppugnat, suspicionibus exercet, ac verè fabulam illam poeticā ludit,Promothe [...] fabula. in qua Promethei iecur ad nouas quotidiè poenas excrescens, ab Aquila aduolante corroditur. Ad hanc enim imaginē illa miserum adolescentem interim spe fouet,Rex impta Reginae imposturae delusus. & refocillat, in nullum alium vsum, nisi vt perferendis doloribus vita sufficiat. Quaeso, apud animum quis (que) suum cogitate, in recenti scelere qui fuerit motus animorum: cùm nè nunc quidem haec sinè indignatione possint audiri. Aedes ab humano commertio propè semotae, ab homine omnium nequissimo, ab inimico, [Page 74] ab vxoris adultero parantur, ad lanienam quàm ad habitationem commodiores; & adolescenti parantur, ob aetatem incauto, ob amorē ad insidias aperto, ministris spoliato, deserto ab amicis: aedes, inquam, lacerae, solae, ab omni parte non modo apertae,Rex in aedes desertas, et procul dissitas ad [...]aedis opportunitatē retrusus. sed etiam peruiae: vt quarum claues penês inimicos essent: nemo intus praeter Iuuenem à morbo non satis validum, & Senem aetate infirmum, & duos peregrinos, locorum, rerum, hominum ignaros: nemo in propinquo praeter inimicos, & latrunculos habitabat. Sed mulier prouida diligenter id cauerat, nè à latronibus esset periculum. Nihil enim apud eum reliquum fecerat, quod latrones inuitaret. Inimicos autem spectatores, non actores huius tragoediae volebat esse: facinoris verò gloriam sibi & Bothuelio reseruabat.
Quîd interim illa Reginae sollicitudo? [Page 75] quid insolita concursatio? & malitiosa non officiosa sedulitas? quotidiè inuistit: in multas horas sermonem protrahit: in cubiculo inferiore duas noctes quiescit▪ si modò spiritum illum atrocē, scelerum conscientia à furiarum stimulis conquiescere patiatur.Pariete [...] per subterraneos cuniculos puluere sulfure [...] oppleti. Metuebat videlicet, nè si aedium pars inferior vacua fuisset, strepitus molientium cuniculos, & inferentium puluerē sulfureum, aliquem è ministis in suspicionem fraudis induceret. Volebat etiam ipsa suis oculis rem tantam cernere, potius quàm fidei ministrorum credere: volebat animo futurū gaudium praelibare: ignem, fumum, puluerem, ruentis domus fragorem, trepidationem, tumultum, pauorem ministrorum, latronum, ciuium, quandò oculis, & auribus non poterat,Astuta R [...] ginae sedulitas in amolienda a se mariticidij suspicione. animo saltem haurire. Omnibus igitur rebus ad funestam illam noctem praeparatis, [Page 76] vltima subit famae cura: segregat à se suspiciones: [...]. adit maritum, osculum pangit, annulum pignus amoris donat, solitò blandius alloquitur, prolixius pollicetur:Reginae altera manu demulcet, altera occidit maritū. fingit sibi curae esse eius valetudinem: nec intermittit cum adultero consuetudinem. Haec qui propius intuebantur, nihil boni diuinabant. Nam quantò maiora placati animi signa Regina ostentabat, tanto in animo quis (que) suo atrociora omnia praeceperant. Alioquî enim vndè illa repentina mutatio? vndè tanta cura de eo, cui venenum superiore mense dederat? quem nuper non modo cupiebat occisum, sed occidentem videre volebat: cuius morti fratrem, imò duos fratres impendère gestiebat: & ipsa, velut lanista, rege gladiatore, funus Regium apparabat. Antè paucos menses ipsa è vita discedere volebat, ne Regem viuentem aspiceret. [Page 77] Vndè nunc repentinum de eius salute studium?
Expecto vt se dicat placatā fuisse. Tu marito placata? quem in illud desertum (vt cum poeta loquar) furiarum castrum ablegasti? cui inter meretricum prostibula, pauperum mendicabula, latronum latibula iacenti, aedes ab omni parte ita peruias fecisti,Probaetioni [...] argumenta grauissima, quibus Reginae necessario coarguitur parricidij. vt plures aditus, quàm ministros qui clauderent relinqueres? quae Sicarios ad caedem, fures ad praedam inuitaris? ministros qui vitam eius tueri possent abegeris? nudum, solū, inermem latronibus obieceris trucidandum? cùm in hoc mariti misero statu adulter in Palatio habitaret, in cubiculo frequens esset, cùm ei dies noctes (que) fores omnes paterent, maritus interdicto nobilitatis cōmertio, ministris adire vetitis, aut ablegatis, ad ludibrium, at (que) vtinam ad ludibrium tantum, in solitudinē abiectus [Page 78] relinqueretur? Ac de coeteris ministris nihil quaero. Non interrogo sollicitè cur discesserint, cur tum potissimum Regē reliquerint cum eorum opera & ministerio potissimum egeret: cum conualuisset, cum prodire inciperet, nec alios comites haberet? De Alexandro Duramio silere non possum: quem illi custodem, tibi delatorem habueras. Quid autem erat quod obseruaret? quod ad matronā mariti amantem, coniugij tenacem, de pellice sollicitam deferret? verebatur videlicet ne & adolescens, & formosus, & Rex, in aliquam, se absente, oculos conijceret? imò hoc ipsum maximè cupiebat. Nam & ipsa maritum eò antea inuitauerat: occasiones ipsa obtulerat: & sponte oblatas commonstrarat. Hoc erat, quòd causas diuortij quaerentem, maximè eam vrebat, quòd ne tenuem quidē suspicionem pellicatus inuenire poterat. [Page 79] Cur ergò adhibiti obseruatores? ne quis Nobilium, nè quis clientum, ne quis omninò alienus eum adiret: ne quis conueniret, qui insidias detegere, de periculo admonere posset? Hunc verò ipsum Alexandrū quàm sollicitè seruat, cùm maritum occidat, quâm coeteris abactis serò dimittat, in ipso propè mortis articulo, cum delationibus iam nihil amplius esset opus. Pridiè enim quàm parricidium illud factum est, vnus è ministris secretorum consiliorum conscijs relictus erat Alexander.
Is cum noctem illam,Alexandri Duramij callida excusatio, non minus infamem, quàm funestam appropinquare sentiret, praeparat absentiae futurae excusationē (vt ipsi visum est) non incallidam, vt casus eum expulisse, non ipse sponte deseruisse dominum videretur. Ignem in stramenta lectuli sui inijcit: ac flamma latius fusa, tumultu excitato, stragula semiusta, [Page 80] è cubiculo Regis eijcit. Sed postridiè cū ea excusatio non satis ex sententia procederet, quippè cùm, audiente Regina, Rex eum blandius rogaret, ne se solum ea nocte desereret, at (que) etiam inuitaret vt vnà secum cubaret (quod & anteà saepè fecerat) singulari enim praeter coeteros beneuolentia Rex eum complectebatur.Alexander Duramius Regi adhibitus non seruus, sed obseruator, nō famulus, sed custos, et delator, & desertor, & proditor. Hîc Alexander deprehensus, morbi metum ad priorem excusationem adiecit, ac se, vt liberius curaretur, in oppido pernoctaturum. Hîc quo (que) cùm parum proficeret, Regina suam authoritatem interposuit: & Regem non rectè facere ait, qui adolescentē, contra valetudinis rationem, secum retineret. Deindè ad Alexandrum conuersa, iussit quòei cōmodum esset, abire: & ille cum dicto abijt. Nolo hîc diligentius exequi omnia criminum vestigia. Ne (que) quaeram curiosius, ignis ille pridianus, fortuitus, [Page 81] an fraude suppositus fuerit: ne (que) illud rogabo, cur homo saepè antea in lectum Regium receptus, illa potissimum nocte id recuset? morbum in causa fuisse credamus. Hoc tantum quaero, cuius generis fuerit is morbus, illo statim momento temporis immissus, qui sine vlla medicorum cura, ante lucem eum reliquerit? cuius nullū, ne (que) antè ne (que) postea, ne (que) in illo temporis puncto signum apparuerit? Sed opinor, illo tacente, vos satis intelligitis. In homine maleficij conscio, mortis metus vicit officij rationem. Quòd nisi Alexander, anteà delator, nunc desertor, & proditor, omnium scelerum conscientia teneretur, nonnè Regina coetera tam crudelis, vnam illam victimam inferijs mariti impendere potuisset?
Haec dum fiunt multū noctis processerat: & ReresiaRe [...]esia meretri [...] strenuae Regia mortis ministra. strenua miles ante signum datum in aciem processit, [Page 82] foras prodijt, equum conscendit: & quanquam, vt futurae procellae conscia, timet, tamen in equo sedens Reginam expectat, sed longiusculè ab aedibus. Interim Paris aduenit, colloquiū dirimitur, surgitur. Subijt enim, eo conspecto nephas illud quod non nisi magnis piaculis aueruncari posset, quòd Regina in coena nuptiali Sebastiani Cantoris, ac tantum non scurrae, non saltauerit: quòd marito non dum ad iustam valetudinē perducto assederit: quòd in conuiuio domestici parasiti histrionicā non egerit. Digna profectò res excusatione. Sed quid faceret?Nocte qua Rex interimitur, Regina ad signum datum a Rege discedit, friuolo praetextu discessum excusans. abeundū erat, Paride cōspecto: ita enim cōuenerat, & aliquid erat praetexendū. Quîd superioribus noctibus, quibus maturius discesserat nulla interposita excusatione: nunc demū media ferè nocte discessus erat excusandus? Sed fuerit. Nihilnè aliud subibat aptius (que) [Page 83] nuptiae Sebastiani? Ego contra contendo, si vel fratris, vel sororis nuptias reliquisset, vt maritum etiam leuiter languentē inuiseret, eam omnibus iustam excusationem habendā esse. Quid si Regi etiam, non marito, quid si alijs è Proceribus id officij praestitisset?Regina nihil habet quo se excuset, tot hic concurrunt verisimilia. tanti sunt nuptiae Sebastiani, vt Mimica ibi saltatio praeferenda sit coniugali officio, & charitati? Sed profectò aliud in hac excusatione, & dolore neglecti officij latet, nec tamen ita latet, vt non transpareat. Nimia ista, in excusando vbi nihil opus est, diligentia, suspicionem occulti facinoris, & quod detegi nolis, habet: & causae leuitas suspicionem auget: praesertim cum alia in promptu essent, quae causari potuisset.
Sed excusationē accipiamus, quā do Regina iusta est visa. Quò deindè abit? in cubiculū suum rectà. Quid [Page 84] deinde? fessa labore diurno, & nocturna vigilia, it cubitum. Imò cum Bothuelio propè solo, deindè etiam solo colloquitur: quid autem loquuta sit,Bothuelius post colloquium Reginae, ad caedem Regis se accingit. res ipsa prodit. Bothuelius enim cùm vestem, velut decubiturus exuisset, statim aliam sumit: ad facinus abiens, noluit agnosci. Laudo hominis calliditatem. Sed per custodias eundum erat. Hîc miror amentiam. Sed mentes cogitatione scelerum obsessae, ferè sese sua inconstantia produnt: & ad coetera plaerum (que) coecae,Regis mors. vnum illud vident, in quo animum intenderunt. Quid autem gesserit, Regis mors, ipsius fuga, noxiorum confessio, & coetera quae caedem secuta sunt, declarant. Excitato in vrbe tumultu, ille, quasi omnium ignarus, per easdem custodias redit cubitum. Cùm ruinae fragor aures, tremor etiam omnium aedes concuteret, Regina in expectationem euentus erecta, [Page 85] & vigilans, nihil sentit: Bothuelius nihil sentit: mira surditas. At coeteri per vrbem qui vigilabant exterrentur, qui dormiebant expergiscuntur.
Tandē surgit iterum Bothuelius:Bothuelius huius fabulae choragus post ex chorago fit nu [...] cius. & in eadem fabula, è poeta, fit nun cius, accurrit ad Reginam: eôdem fit aliorum, qui in Palatio diuertebant, concursus: res alijs vera, alijs simulata, sed omnibus mira videri. Quid Regina? Quid faceret? fert moderatè suam foelicitatem: in meridiem placidè conquiescit. Postridiè tamen, vt in fabula decoro seruiret, luctum simulat, quem nec diû fingi sinit vnà habitans laeticia, nec omnino negligi patitur pudor. Haec cum subiecta sint oculis,De authore Regiae necis nemini dubitandum in tanta ve ritatis luce. manibus contrectentur, in auribus & conscientia omnium habitent, adhûc de authore caedis, tanquàm dubio, quaerimus? At Regina negat. Quid negat? Se [Page 86] caedem illam fecisse. Tanquàm multum intersit, author sis, an minister: iubeas, an facias? consilium, operam, opes, authoritatem, ad eam patrandam adhibuit: Ne (que) causa cur id fecerit, latet. Nempè vt impurae illae nuptiae cum Bothuelio fierent.
Quae omnia etiamsi argumenta, si tot è conscijs testes deessent, ipsius testimonio, ipsius literis teneatur necesse est.Ex causis a caede Regis consequentibus contra Reginam arguitur. Et si alia omnia deficerent, quae caedem secuta sunt authorem facilè coarguunt: quòd in mariti morte, non modò non doluerit, sed, vt in re praeclarè gesta, quieuerit: quòd non luxerit, sed propemodum palam sit laetata: quòd defuncti corpus non sustinuit modò spectare, sed auidè spectauerit: clàm, de nocte, sine funeris honore sepelierit: aut potius, latronis instar, absconderit. Nam simulatio illa luctus tam inconstans, ipsa se facilè prodidit. Quid enim [Page 87] ille secessus ad Setonum sibi volebat? Cur celebritatem vrbis, & oculos hominum fugit?Regina an luctum simulabat magis, aut laetitiam dissimulabat, ex viri morte, difficile est disctu. An quia pudebat palàm lugere? an quia non potuit laetitiam dissimulare? aut vt occultè se totam in luctus daret? imò ad Setonum totam luctus personam abiecit: in campos quotidiè cū Sicarijs ibat: nec modò pristinam consuetudinem repetiuit, sed lusus viriles, & cum viris, & palam affectauit: ita popularium suorum existimationē facilè contemnebat.Henr. Kilgraeus Anglus, et Crocus Gallus duo legati, letitiae Reginae testes. Sed malè sit Kilgraeo, malè sit Croco, qui tam incommodè interuenerunt, & personam detractam exteris ostenderunt: multa facta negari, multa appositè fingi, multum rumoribus profici sine illis poterant.
Sed quaestio de caede habita est. Per quos? Per Bothuelium inprimis, alios (que) nonnullos, qui noxios legum poenis eximere tentarunt, & hodiè tentant: [Page 88] & nunc palàm ostendunt, quid tum occultè senserint.Quaestio de Regis interritu, quo modo, et per quos tractata. Sed qua diligentia, qua sanctitate; quaestio illa tractata est? Pauperes è vicinia hospicij Regij nec proferre audebant quae viderant & audierant: & si propius rem attigissent, vel metu reticere cogebantur, vel vt vani contemnebātur: cautiores Bothuelium, inter quaesitores sedentem, laedere non audent: ministri, vnus & alter, qui cladi superfuerunt interrogantur, latrones quo modo ingressi sint? Claues, aiunt, penes nos non erant: Quis eas habuit? dictum est Reginā habuisse: Coeperant Aulae secreta pal [...]m fieri. Quaestio differtur, nunquàm repetitur. Quid hac quaestione sanctius? Sed tamen nonnihil ea profe [...]tum est. Nam quod quae sitores tacere volebant, vulgus clamat: quod supprimunt, erumpit: quod caelant, elucescit. At aedictum proponitur: [Page 89] facti impunitas, indicij praemia proponuntur. Quis autem tam demens fuisset, vt in tam manifesto vitae periculo, aduersus iudices, qui vitae necis (que) sui potestatem haberent, testimonium dicere, aut indicium profiteri auderet? expectandum scilicet erat, vt qui Regem trucidassent, indici caedis parcerent? praesertim cùm omnes viderant de caede Regia quaestionem omissam, de libellis caedem coarguentibus, seuerè exerceri? Iudicium verò quo Bothuelius purgatus est, [...]. quale fuerit audistis. Nempè per ipsum coactum: iudices ab ipso lecti: accusatores ab eodem suppositi; legitimi accusatores adesse vetiti, nisi gladijs inimicorum ceruices subijcerent. Indictum; iudicium nec in diem legitimum, nec more patrio, nec de caede Regis, sed de ea caede, quae pridiè quàm Rex interemptus, facta dicatur. Hic cùm Bothuelius gratia & [Page 90] opibus, Regina minis & precibus apud iudices contenderent, expectatis quid homines, praeter leges, praeter morē patrium lecti pronunciarint? Rem sententijs suis non attigerunt: tantum iudicium non esse legitimū sunt testati, cùm sibi cauerunt ne ea res ipsis aliquandò fraudi foret.
Deindè, vt omnes intelligerent, quid ferro,Bothuelius, mactato Rege, vxorē ilico repudiat, ac Reginam ducit. flammis, veneno petitum esset, nuptiae aliae dirimuntur, aliae coeunt: id (que) tanta festinatione, quanta nec ad triumphum de praeclara victoria fuisset properandum. Tamen vt in illis illegitimis nuptijs aliquid legitimi moris obseruaretur, Barnae praeclarae publicantur: in quibus denūciandis, etsi metus mortis Ecclesiae ministro, nisi paruisset, fuerit intentatus, is tamen inter denunciandum palàm testatus est, se causam scire, cur illae nuptiae legitimae non essent. Sed in tanto coetu hominum, [Page 91] quotusquis (que) erat, qui id ignorarat,Banna proclamatae, & refutatae. quippe qui meminissent duas vxores nō dum dimissas Bothueliū habuisse, tertiam nec legitimè nuptam, nec ritè dimissam. Verùm non id agebatur, vt legitimi moris ceremoniae obseruarentur: Sed, vt in Comedijs fieri solet, quandam vulgatae cōsuetudinis speciem, & imitationem curabant. Nam qui omnia iura humana saepè violauerat, religionem omnem abiecerat, facilè ius diuinum contemnebat.
Explicasse mihi videor paucis pro rei magnitudine, sed fortassè pluribus quàm necesse erat, propter probationum perspicuitatem, quo consilio, qua spe caedes nefaria sit suscepta, quanta cum crudelitate perpetrata, quibus indicijs, testimonijs, & literis ipsius Reginae tota res teneatur: & ita teneatur, vt tanquàm subiecta oculis cerni possit: proponam tamen [Page 92] & vniuersi populi testimoniū, quod quidē minimè negligendū esse arbitror. Singuli enim plaerum (que) fallunt, & ab alijs itē falluntur: at nemo omnes decipit, aut ab omnibus decipitur. Hoc populi, quod dixi testimoniū huiusmodi est.Contra Reginam nullū grauius testimonium quam publicum populi silentium. Cùm Reginae prodeunti in publicum, à maxima vulgi parte solitū esset proclamari, benè & foeliciter, quae (que) alia vel amor exprimit, vel adulatio cōminiscitur, post caedē Regis eunti ad arcem, per celeberrimum vrbis vicum, moestum passim erat silentium. Sed cum aliquando mulier,Verba cuiusdam foeminae contra reginā exclamātis. è turba, sola benè precata Reginae esset: alia statim, ita vt ab omnibus audiri posset, exclamauit: Ita cui (que) sit vt promeretur.
¶ Epilogus seu conclusio firmis colligens argumentis Reginā ob mariti necē, iustissimo iudicio suo priuatā esse principatu.
HAEc cum ita, vt dixi gesta sunt, non desunt tamen qui non duriter [Page 93] modo,Maria S [...]otorum Regina ob detestandum parricidiū merito deiecta de dignitatis solio. sed etiam crudeliter actum cum Regina dicant: quòd post tam execrandum facinus à rerum gubernaculo remota fuerit, & cum de scelere inficiari non queant, de sceleris poena conqueruntur. Non reor quenquam futurum tam impudentem, vt nullam tam nefario facinori poenam deberi existimet. Sin de grauitate querantur, vereor ne omnibus bonis non tam clementer & modice, quàm dissolutè & negligenter fecisse videamur: qui tantum tam (que) inauditum nefas, tā leui poena prosecuti simus. Quid enim crudeliter in authorem tam immanis facinoris consuli potest: in quo omnia diuina & humana iura violata, contempta, & penè extincta sunt. Singula flagitia suas habent poenas, & humanitus & diuinitus constitutas: & vt scelerum sunt quidam gradus, sunt etiam in poenis suppliciorum accessiones. Occidit [Page 94] aliquis hominem? facinus per se immane. Quid, qui etiā familiarē? qui patrem? quid qui in vno scelere omnia haec complexus est? Eius profectò ne (que) vita poenis exigendis,Multo mitius inflictū Reginae supplicium quàm sceleris eius atrocitas commerebatur. ne (que) corpus perferendis, ne (que) iudicum solertia excogitandis sufficere potest. Quid est horum quod in hoc scelere non contineatur? Omitto illa vulgaria, hominem adolescentem, innoxium, ciuem, familiarem, sobrinum, factum etiam, si fieri potest excusemus: Fecit temerè mulier adolescēs, irata, laesa, summa ante vitae innocentia: & hominem flagitiosum, adulterum, durum maritum, Regem crudelem occidit. Haec, si in causa, non singula, sed vniuersa etiā essent, non ad deprecandum supplicium, sed ad commiserationem fortunae valere deberent. Quid quòd nihil horum ne falsò quidem praetendi potest? fa [...]inus ipsum per se odiosum, in muliere [Page 95] prodigiosum, in vxore non modò immoderatè amata, sed vehementer etiam culta, incredibile: & aduersus eum perpetratum, cuius aetas veniam, charitas amorem, propinquitas reuerentiam, innocentia fauorem demereri poterat: aduersus eum, dico, adolescentē, in quo nulla peccandi causa iusta praetenditur, omnia peccatorum tormenta consumere, vel etiam superare, cuius tandem crudelitatis esse statuemus?
Sed haec in alijs valeant ad odiū, ad poenas, ad exempla posteritati prodenda. Hîc verò multa aetati, multa generi, multaRegio nomini multa condonanda sunt: at non omnia tamē. Porro si nomini et titulo regis tantum tribuendum sit, quāto amplius vitae Regis deferēdum est? Ideo (que) quisquis vitam regis eripit, indignum se statuit, cui regij nominis titulus ad impunitatem patrocinetur. regio nomini cōdonemus. Ego certè is nō sum, qui summo iure semper vtendum censeam, ne in priuatis quidem, & plebeijs hominibus. Sed in summo scelere, iuris omnē vim soluere, & vbi peccā di [Page 96] nullus est modus, infra modum in vindicando descendere, ad omnium legum interitum, & euersionem societatis humanae pertinet. In hoc autem scelere tanta est omnium flagitiorum colluuies, omnis immanitatis acerbitas, omnis humanitatis obliuio, vt supra fingendi vel excogitandi nullus supersit locus. Ac superiora illa omitto. Non inquiram nimium diligenter in facta Principum: ne (que) ad vulgarem trutinam ea examinabo: non exigam vulgares officiorum gradus: si quid sit, quod sine scelere praeteriri possit, libenter filebo: si quid vel aetatis, vel sexus, vel temeritatis etiam excusationem admittere possit, non vrgebo. At (que), vt reliqua praeteream,Duo sunt scelerum genera, quibus nullo modo parcendum: Matrimonij, et Regiae maiestatis violatio. duo sunt omnino scelera, quae ne (que) pro magnitudine satis explicari, ne (que) pro immanitate satis puniri possint: Matrimonij, [Page 97] dico, & Regiae maiestatis violationem. Matrimonium enim, vt inquit Apostolus, verè magnum continet mysterium. Nam vt conseruatum omnia inferiora officiorū genera in se complectitur, ita violatum, omnia euertit. Qui parentem violauit, omnem pietatis reuerentiam ex animo [...]iecisse creditur: At mariti causa relinquet homo patrem & matrem. Ac coeteri quidem officiorum vel gradus, vel similitudines, in brutis animātibus aut omnino non insunt, aut certè sunt obscuriores.Charitas coniugalis si in brutis etiam retinetur animantibus: quā to minus in hominibus eius ferenda est violatio? Charitatis verò coniugalis, nullum ferè est animal, quod sensum aliquem non habeat. Hoc igitur mysterium qui non modò violat,Quòd si lex dei vitam non permittit ei, quae thorum maritalem cō maculauit: quid fiet ei, quae non thorum, sed vitam etiam mariti è medio sustulit? sed prorsus contemnit, non leges, nō societatis humanae fundamenta omnia euertit, [Page 98] sed omnem naturae ordinē, quod in se est, soluit & perturbat. Qui vero Regem, qui vera est in terris DeiPrinceps dei imaginem refert in terris. Qui igitur maiestatē [...]aedit, deum laedit. Qui vero occidit, perinde facit acsi deum ipsum de coelo detrahere gygantea audacia aggrediatur, nec veniae dignus nec vita. imago, non violat dico, sed trucidat, & ita crudeliter trucidat nouo & inusitato atrocitatis genere, vt nō simplici supplicio impotens & incredibilis truculentia sit contenta: nonnè ipsum tibi Deum de coelo,Si Maiestatem vel leuiter laesisse capitale sit et mortè vindicandū: Quid tū erit occidisse? quantum in ipso est detrahere voluisse videatur? Quem igitur ad misericordiam aditum sibi reliquerunt, qui non modò omnē crudelitatis modum, sed etiam fidem, in odij iniusti libidine explenda superarunt?
At parci oportere dicent Nobilitati, dignitati, aetati. Si quidem illa ei pepercit, in quo haec omnia, vel [Page 99] maiora, vel certè paria fuerunt. Valeat Regij nominis maiestas: Quantum sibi ad salutem valere debeat, ipsa prodidit exemplum. Committamus ei nostram salutem, quae soror fratrem, vxor maritum, Regina Regem excarnificauit? Committamus nostram salutem ei, quam nunquàm pudor à libidine, sexus à crudelitate, ab impietate religio reuocauit. Commitamus veniā aetati, sexui, errori, cùm nullis odiorū iustis causis in propinquo, Rege,Quae mulier in maritum, et regē tam tenerè etiam amata, tam crudeliter grassata est, quid eam iniurijs laesaem in alios facturam expectabimus? marito, haec omnia contempserit? * Quae haec iniustae irae supplicia expetiuerit, quid eam contumelijs prouocatam facturā existimabimus, aduersus homines nulla sanguinis propinquitate coniunctos, libidini suae obnoxios, & non in aequam vitae societatē, sed in tutelam datos, in carnificinā redditos? cum interpellatae libidinis impotentia, & naturae immanitas licentiae armis [Page 100] munita, in miserorum ciuium bonis, & sanguine debacchabitur? quod est igitur hoc crimen cuius rei traducimur? quae est haec nostra crudelitas? Quòd videlicet mulierē, sine modo, sine modestia furentem, & viribus potestatis ad ciuium incolumitatem tuendam acceptae, ad omnium perniciem abutentē, sub propinquorum & beneuolentium tutela continuerimus? & à qua, iure, scelerum supplicium expetere poteramus, nullam grauiorem ei poenam irrogauerimus, quàm vt à scelere perpetrando eam prohibuerimus?Defensio iudicij aduersus Reginā Scot iudicti. Non enim ei libertatem, sed effrenem flagitiorum licentiam ademeramus. In quo magis formidamus nimiae lenitatis apud bonos omnes reprehensionem, quàm apud malos crudelitatis calumniam.
¶Literae Reginae Scot. ad comitem Bothuelium scriptae.
POsteaquàm ab eo loco discessi vbi reliquerā cor meum, facilis est coniectura qui meus fuerit vultus:Prima ad Bothueliū epistola. cùm planè perindè essem at (que) corpus sine corde. Ea fuit causa cur toto prandij tempore, ne (que) contulerim sermonem cum quoquam, ne (que) quisquam se offerre mihi sit ausus: vt qui iudicarent id non esse ex vsu. Ad quatuor passuum milia antè̄ quàm ad oppidum accessissem, homo honesto loco natus, à Comite Leniniae ad me venit, at (que) eius nomine salutauit. Excusauit Comitem quòd non ipse obuiam processisset:Regina caecus ergae Bothueliū amor, et impudens. id enim quò minus auderet, in causa fuisse quòd verbis asperioribus Cunigamium compellassem. Petiuit etiam vt inquirerem de suspicione mea aduersus Comitem. Postrema haec sermonis pars, ab ipso, iniussu Comitis, erat adiecta. Ego respondi, nullam aduer [...]us timorem esse medicinam: ne (que) si extra [Page 102] culpam esset, tam meticulosum futurum: ne (que) me, nisi ad dubitationes, quae in eius literis erant, asperius respondisse. In summa, imposui homini silentiū. Longum esset coetera perscribere. D. Iacobus Hamiltonius mihi obuiam venit. Is ostendit superiore tempore, cum de meo aduentu audisset, eum discessisse, ac Hustonem ad se misisse, qui diceret, se nunquàm fuisse crediturum, quòd aut ipsum persequeretur, aut Hamiltonijs se coniungeret: Se verò respondisse sui itineris causam vnam fuisse, vt me videret: ne (que) cùm Stuartis, aut Hamiltonijs, iniuss [...] meo, se coniuncturum.
Lussius Hustonus, Caldo [...]llij filius, comitati quadraginta circiter equis obuiam venerunt. Lussius dixit, se à Regis patre in eum ipsum diem vt causam diceret accersitum, contra quàm chirographo promisisset: Id chirographum penês se esse: Tamen cum de meo aduentu rescitum esset, diem prolatum: se accersitum à Comite, ire nolle: ac iurat se nihil vnquàm ab eo velle. Nemo oppidanorum me conuenit, quae res facit vt eos credam ab illo stare: praetereà benè [Page 103] loquuntur, saltem de filio. Nullos praetereà Nobiles video, praeter mcos comites. Rex accersiuit Joachimum herî, ac eum interrogauit, cur non propè se diuerterem: id enim si fecissem se citiûs surrecturum: Item cur venissem? an reconciliationis causa? ac nominatim, an tu hîc esses? an familiae catalogum fecissem? an Paridem, & Gilbertum accepissem, qui mihi scriberent? an Iosephū dimissura essem? miror quis ei tantum indicarit: Etiam vs (que) ad nuptias Sebastiani sermo peruenit. Ego cum de suis literis rogaui: in quibus questus erat de quorundam crudelitate. Respondit se nonnihil esse attonitum, meum (que) ei conspectum tam iucundum, vt putaret se laeticia moriturum. Offendebatur, eò quòd tam cogitabunda essem. Ego discessi ad coenam: qui has fert tibi, de meo aduentu narrabit.
Rogauit me vt redirem, quod & feci. Suum mihi morbū explicauit: Se (que) nullum Testamentum facturum, nisi id vnum, quod omnia mihi relinqu [...]ret:Regis studium et charitas singularis erga Reginam. me autem fui morbi causam fuisse, quòd molestè tulisset me tam alieno erga se animo [Page 104] fuisse. Ac posteà inquit, me rogas quid sibi velit illa crudelitas, cuius mentio est in meis literis? Ad te vnam id spectat, quae meas pollicitationes, ac poenitentiam recipere non vis: fateor à me peccatum esse: sed non in eo, quod semper negaui. Peccaui etiam aduersus quosdam ciuium tuorum, quod mihi abs te condonaetum est. Ego sum adolescens: ac tu dicis, quòd post veniam saepè̄ abs te datam, adhuc ad peccata redeo Nonnè homo, qua ego sum aetate, consilio destitutus, bis, aut ter labi potest? aut pollicitis non stare? ac deinde sui errati poenitere, & rerum vsu corrigi? Quòd si veniam impetrare potero, polliceor me nunquàm post hâc peccaturum.Rex mēsam et lectum communem ab vxore petens non admittitur. Nihil autem aliud peto, nisi vt cōmuni mensa & lecto, tanquàm coniuges, vtamur. Ad haec nisi tu consentias, nunquàm ex hoc lecto resurgam. Te rogo vt mihi indices quid decreueris. Nouit autem Deus quid poenarum feram, quod Deum mihi te fecerim, ac nihil aliud nisi te cogitem. Quòd si quando te offendo, tu ipsa in causa es: Nam cùm aliquis me offendit, si id perfugium haberem, vt apud te queri poss [...]m, ad neminem [Page 105] alium querelam deferrem. Sed si quid audio, nec te familiariter vtor, cogor id in pectore clausum tenere: quae res ita me angit, vt mentē & consilium mihi prorsus excutiat.
Ego semper ei respondebam: sed nimis longum esset omnia perscribere. Rogaui eum cur discessum adornaret in ista naue Anglica. Ille id pernegat, adiecto etiam iuramento. Sed confessus est se cum Anglis colloquutū. Posteà rogaui eum de quaestione Gulielmi Heigait. Id quo (que) negauit, donec ipsa verba quae prolata erant, ei detulissem. Tum dixit se certiorem à Minto factum, dici quendam è consilio literas de se mittendo in carcerem, ac nisi pareret, occidendo, ad me detulisse vt subscriberem: ac se idem ex ipso Minto quaesisse, eum (que) respondisse, sibi verum videri. De hoc capite eum cras conueniam. Quod ad reliqua de Gulielmo Hiegait, ea confessus est: nec id nisi postridiè quàm venerā.Regina f [...] git causas a marito discedendi. Magnoperè cupiebat vt ego in eius hospitio apud eum diuerterem. Ego recusaui, ac dixi ei opus esse purgatione, nec id hîc fieri posse. Dixit se accepisse quòd lecticam [Page 106] mecum attulissem: se verò maluisse mecum vnà proficisci. Credebat opinor quòd in carcerem eum aliquò amandatura essem. Ego respondi quòd ductura mecum essem ad Cragmillarium, vbi & Medici, & ego possemus ei adesse: ne (que) longè à meo filio abesse. Ille respondit se, vbi vellem, paratū esse, modò de eo quod peteret securum se facerem. Cupiebat ne à quo (que) conspiceretur. Irascitur quoties ei mentionem Walcarij facio, ac se, dicit, aures ei è capite auulsurum: ac mentiri [...]um ait. Nam de hac re eum interrogaram: ac de eo quòd iratus esset quibusdam Procerum, at (que) eis minaretur. Id negat, & ait omnes sibi charos esse, ac me rogat nè quid secus de se crederem. Quod ad me attinet, se malle de vita discedere, quàm quicquam committere quod me offenderet.
Ac posteà tantum minutarum adulationum tam moderatè ac tam prudenter mihi effudit, vt tibi res admirationi sit futura. Pe [...]è oblita eram, quod dixit in hoc negocio▪ Hiegait non posse de me quicquam suspicari. Se enim nunquam crediturum, quòd ego quae propria eius [Page 107] caro essem, quicquam mali ei facerem. Etiam se rescisse, quòd ego ei rei subscribere recusassem: quòd si quis suam vitam peteret, facturum vt satis magno ei constaret. Sed sibi neminem nec suspectum esse, nec futurum: sed se omnem dilecturum quos ego diligerem. Nolebat permittere, vt à se discederem, sed cupiebat vt vnà secum vigilarem. Ego simulabam omnia videri vera, ac mihi curae esse: at (que) excusaui quod illa nocte vigilare nō possem:Regina suo indicio tanquàm sorex suam ipsa impietatem et scelus prodit. ait se non benè dormire: nunquā vidi eum melius habere,aut loqui humilius. Ac nisi experimento didicissem, quàm esset eius cor cererum, meum adamantinum, & quale nullum telum penetrare posset, nisi quod è tuo manu veniat, propè erat, vt eius miserta fuissem. Sed ne time, praesidium ad mortem vs (que) custodietur: tu vide ne tuum capi sinas à gente illa perfida, quae non minore contentione tecum de hoc ipso aget: arbitror in eadem schola doctos fuisse. Ist [...] semper in oculis habet lachrymam: salutat omn [...]s, etiam vs (que) ad infimos: & miseris modis eos ambit, vt ad sui misericordiam eos perducat. Hodie patri eius, sanguis e [Page 108] naribus,Videtur haec mariticida [...]x praesagio paterni sanguinis, audactam sumere grassandi in necem sui mariti. & ore fluxit: tu conijce quale id sit praesagium: nondum eum vidi, continet enim se in cubiculo. Rex poscit, vt meis manibus sibi tradam cibum: sed tu nihilo magis istic sis crediturus, quàm ego hic ero.
Haec est mea primi diei expeditio, eandem cras finiam. Omnia scribo, etsi non sunt magni ponderis,, vt tu optima seligendo iudicium facias. Ego in negotio mihi maxime ingrato versor. Nunquid subit cupiditas ridendi,Impudens et mendax Reginae dissimulatio et persidi [...] in maritū. videndo me tam bene mentiri, saltem dissimulare tā bene, ac interim vera dicere? Omnia mihi aperuit sub nominibus Episcopi, & Sutherlandi. Nec tamen adhuc collocuta sum, aut verbo attigi quicquam eorum quae tu mihi declarasti: sed tantum vi adulationum & precum ago, vt a me sit securus: & conquerendo de Episcopo, omnia de eo expiscata sum: coetera audisti. Nos sumus coniuncti cum duobus infidis hominum generibus. Diabolus nos seiungat,Imprecatio Reginae cō tra maritum. ac nos coniungat Deus in perpetuum, vt simus fidissimum par quod vnquam iunctum est. Haec mea fides est, in ea volo mori. Excusa quòd malè pingam: [Page 109] dimidium te oportet diuinare. Sed ego eirei mederi non possum. Non enim optimè valeo, & tamen magna fruor laetitia scribendo ad te cum alij dormiunt: quando ego dormire non possum,Regina [...]ibidine aestuans, et amore Bothuelij insaniens. vt illi faciunt, nec vt ego vellem, hoc est in tuo complexu, mi chare amice, à quo precor Deum vt omniae ma [...]a auertat, & quietem mittat. Ego eo vt meam quietem inueniam in crastinum, vt tum mea biblia finiam. Sed angor quòd ea me scribendo de meipsa ad te impediat, quia tam diu est: fac me certiorem quid, de re quam nosti, decreueris, vt alter alterum intelligamus, ne quid ob id secus fiat. Egonudata sum, ac dormitum eo, nec tamen me continere possum, quò minus quod restat chartae deformiter conscribellem. Malè et isti variolato,De Reg [...] marito intelligit, quē ipsa veneno deformauit quum occidisse potius cogitarat. qui me tot laboribus exercet: nam abs (que) eo, esset vt materiam multò elegantiorem ad disserendum haberem. Non magnopere deformatus est, multum tamen accepit: penè me suo enecauit anhelitu: est enim grauior (quam) tui propinqui, & tamen non accedo propius ad eū, sed in cathedra sedeo ad pedes eius, cū ipse in remotissima lecti parte fit.
- [Page 110]Nuncius patris in itinere.
- Sermo D. Iacobi Hamiltonij.
- De eo, quod Lussae Comarchus mihi retulit de dilatione.
- De quibus interrogauit Ioachimum.
- De ordinatione familiae.
- De meo comitatu.
- De causa mei aduentus.
- De Iosepho.
- Item de sermone inter me & illum.
- De eius voluntate placendi mihi, & de eius poenitentia.
- De interpretatione suarum literarum.
- De negotio Gulielmi Hiegait, & de suo discessu.
- De Domino de Leniston.
Pene oblita eram, quòd Dominus Lenistonius,D. Lenistonus. D. Reresiae dixit in aurem dum coenaret, quòd praebiberet eis quos nossem, ea lege vt ego rebiberem eorum nomine. Ac posi coenam dixit mihi, dum ad ignem calefiebam cum ei inniterer, Bella inquit, hùiusmodi hominum visitatio. Non tamen tanta è tuo accessu potest eis esse laetitia, quanta in molestia quidam hodie relictus est: qui nunquam laetus er it, donecte iterum videbit. Ego [Page 111] de eo quaesiui quisnam is esset. Ille arctius corpus meum comprimens, respondit, vnus eorum qui te reliquerunt: tu quis sit diuinare potes. Ego hodie elaboraui vs (que) ad horam secundam in hac armilla vt clauem includerem quae subtus annexa est duobus funiculis: male autem facta est ob temporis angustiam, sed faciam pulchriorem. Interim prospice, ne quis (quam) eorum qui hic sunt videat: quia omnes mortales eam agnoscent, tanta festinatione in omnium oculis facta est.
Nunc proficiscor ad institutum meum odiosum.Institutum hoc odiosum non aliter quam de caede mariti intellig [...] posse videtur. Tu me adeo dissimulare cogis, vt etiam ipsa horream: ac tantum non proditricis partes me agere cogis. Illud reminiscere, quòd nisi tibi obsequendi desiderium me cogeret, mallem mori, (quam) haec committere: cor enim mihi ad haec sanguinem fundit Breuiter negat se mecum venturum, nisi ea lege, vt et pollicear me communi cum eo mensa & thoro vsuram velut antea, ac ne saepius eum derelinquam. Hoc si faciam, quicquid velim faciet, ac me commitabitur: sed me rogauit, vt se expectarem in diem perendinum. Valde ferociter ab initio loquebatur [Page 112] (vti qui has fert tibi narrabit) de colloquio cum Anglis, de suo discessu: sed tandem reuersus est ad suam humanitatem. Inter alia consilia quae mihi retulit, se satis scire quòd meus frater ad me detulisset, quae ipse cum eo egisset Sterelini. Quarum rerum dimidium negauit, ac maxime illud, ꝙ fratris mei cubiculum esset ingressus: Vt ego facilius fidem apud eum assequerer, necesse mihi erat quaedam fingendo ei obsecundare. Quamobrem cum rogaret vt ei pollicerer, cum primum reualuisset, communem nobis fore lectum: Ego dissimulanter dixi, ac fingens me bellis eius pollicitationibus fidem habere, me consentire, nisi ille interea propositune mutaret: sed interea videret ne quisquā id rescisceret, propterea quòd proceres nostris colloquijs offendi non possent, nec ideo male velle, sed in timore futuros quod comitatus fuisset: si aliquando inter nos concordes essemus, se daturum operam vt intelligerent quàm parui eum aestimassent. Item quòd mihi consuluisset ne gratiam quorundam seorsum à se expeterem.
Has ob causas eos in magna suspicione [Page 113] futuros, si ego faciem scaenae ad contrariam huic fabulam instructae, in praesentia eis inscijs turbarem. Tum ille vehementer laetus subiecit. Et tu putas ne quod pluris illi te aestimabunt ob hanc causā? Sed valde gaudeo, quòd sermonem de proceribus iniecisti, nunc quidem credo te cupere, vt vnâ concorditer viuamus: nam ni ita esset, maiora quàm vter (que) timemus incommoda vtri (que) possent euenire. Sed nunc quod tu vis, volo, & quod amabis amabo, & cupio vt eorum similiter concilies amorem: quia postquam non petunt vitam meam,Turpis r [...] ginae subiectio. omnes amo ex aequo. Circa hoc caput hic tabellarius multa minuta tibi declarabit: quia nimis multa supersunt scribenda, & iam serum est: huic adhibebis fidem iuxta tuum verbum. Breuiter, meo iussu quouis ibit. Hei mihi, nunquam quenquam decepi: sed ego me in vniuersum tuae voluntati subijcio. Fac me certiorem quid faciam: & quicun (que) sequatur euentus, tibi obsequar.De veneno dando conspirat Regina cum Bothueli [...]. Etiam tecum perpende, an comminisci queas aliquam occultiorem rationem per medicinam. Sumpturus est enim, et medicina, et Balneum, ad Cragmillarium. [Page 114] Non potest domo egredi ad multos dies. Breuiter, quantum intelligere possum, in magna suspicione versatur: nihilo tamen minus magnam habet fidem orationi meae: nec tamen vs (que) adeo vt quicquam mihi effutiat. Nihilo minus ego ex eo, siquidem tu vis, omnia apud eum profitear & agnoscam. Sed nū quam gaudebo in quouis homine, qui mihi fidit, decipiendo: nihilo minus tu mihi potes omnibus in rebus imperare: noli ideo sinistram opinionem de me concipere: quia tu ipse huius rei mihi author es: nunquam enim istud in eum committerem, meae propriae vltionis causa. Interim me attingit in loco suspecto: id (que) ad viuum hactenus proloquutus est: sua crimina esse palam: sed sunt qui maiora cō mittant, & opinantur ea silentio tegi, & tamen homines de magnis iuxta & paruis loquuntur.Reresia meretrix. De Reresia ait, Deum precor, vt officia quae tibi praestat, sint tibi honori. Ait etiam quosdam credere, ac se id verum existimare, me non habere potestatem mei intra me: id (que) quia recusauerim conditiones a se oblatas.
Breuiter, certum est quòd de eo quod [Page 115] scis, suspicetur: ac de vita etiam. Quod ad posterius, cum primum ego duobus aut tribus bonis verbis eum cōpello, gaudet, ac timere desinit. Non vidi eum hac vespera, quia tuam armillam conficiebam: cui nullam possum ceram inuenire, id enim vnum ad perfectionem ei deest: & adhuc vereor ne aliquod se offerat infortunium, & conspici possit, si te contingat laedi: fac me certiorē num eam velis habere: & si plusculum pecuniae velis habere: & quando debeam redire: & quem in loquendo modū mihi statuam. Insanit ad mentionem de Lothintonio, de te, de fratre meo. De tuo fratre nihil loquitur. De Comite Argatheliae in timore versor, quoties eum audio loquē tem. Pro certo habet eum nihil de se malè opinari. De eis qui extra sunt nihil, ne (que) boni ne (que) mali loquitur, sed semper hunc locum vitat. Pater eius domi se continet: non dum enim vidi. Omnes Hamiltonij hîc adsunt, & me comitantur valdè honorificè. Alterius omnes amici me comitantur, quoties eum viso. Petit à me vt cras tempori adsim, vt eum surgentem videam. Vt paucis absoluam, hic [Page 116] tabellarius reliqua tibi narrabit. Si quid noui hîc discam, vesperi faciam commē tarium: Ille tibi explicabit meae morae causam. Crema has literas: sunt enim periculosae, nec quicquam benè in cis dictum. Ego enim nihil cogito nisi molestias. Si fueris Edinburgi cum has accipies, fac me certiorem. Noli offendi, quia non nimium fido.Regina adultera honorē suum simul et cō scientiam prostituit. Nunc postquàm ob studium tibi obsequendi, michare amice, ne (que) honori, ne (que) conscientiae, nec periculis, ne (que) quantaeuis magnitudini parco, rogo in bonam partem accipias, ac non iuxta interpretationem fallacis fratris vxoris tuae: cui rogo nullam adhibeas fidem aduersus fidelissimā omnium quas aut habuisti, aut habebis,Vxorem Bothuelij prostigat Regina, quo maritū eius sola possideat. amicam. Noli eam intueri, cuius fictae lachrymae non debent tanti esse, quanti fidi labores, quos ego perfero, vt merear in eius locum succedere: quem vt obtineam, ego eos prodo (id (que) aduersus ingenium meum) qui impedimento esse possent. Deus mihi det veniā. Et Deus tibi det, mi vnice amice, eum successum, & foelicitatē, quam tua humilis & fidelis amica tibi optat: quae breuî sperat aliud de te in praemium mei [Page 117] molesti laboris. Serum est: tamen nunquàm cupio cessare àscribēdo adte Tamen nunc post oscula manuum tuarum, finem meis literis imponam. Excusa meam in pingendo imperitiam: eas (que) relege. Excusa cursionem characterum: quia herî chartam non habebam, cùm id quod in commentario erat, scriberem: Reminiscere tuae amicae, ac saepè ad eam rescribe. Redamame, vti ego te amabo. Reminiscere sermonis de Reresia.
- De Anglis.
- De matre eius.
- De Comite Argatheliae.
- De Comite Bothueliae.
- De Hospitio Edinburgi.
¶Alia Reginae Epistola, ad Bothuelium.
VIdetur cum tua absentia coniuncta esse obliuiscentia,Secunda Reginae epistola. praesertim cum in tuo discessu promiseris quòd me certiorē faceres, si quid incidisset tibi noui per singula propè momenta. Eorum expectatio propemodum in tantam laetitiam me cō iecit, quam in tuo reditu sim acceptura: [Page 118] quem distulisti vltrà quàm promiseras. Quod ad me attinet, quanquàm nihil audiam praetereà ex te noui, tamē iuxta partes mihi commissas, hominem adduco mecum ad Cragmillarium die lunae, vbi erit toto die mercurij. Ego autem ibo Edinburgum vt mittam ex me sanguinē, si nihil intereà noui in contrarium de te audiam. Est hilarior, ac vegetior, quàm vn (que) eum videris. Subijcit mihi in memoriam omnia,Regis erga reginam summa obseruantia. quae efficere queant vt me credam ab eo amari. In summa, diceres quòd me cum summa obseruantia colat, & ambiat: qua de re ita magnam capio voluptatem, quòd nun (que) ad eum ingredior, quin dolor lateris mei infirmi me inuadat: ita me malè habet.Reginae erga Regem summa ingratitudo et malitiosa impietas. Si Paris ad me afferet id, cuius causa eum miseram, spero me melius habituram. Ora, fac me certiorem de tuis rebus prolixe: & quid mihi sit faciendum, si tu non eris reuersus cùm ego illûc venero. Quia nisi tu rem geras prudenter, video totū onus in meos humeros inclinaturum. Prospice omnia, ac prius tecum rem expende. Haec tibi mitto per Betonem, qui proficiscitur ad diem dictam. D. Balfurio. Non dica [...] [Page 119] plura, nisi quòd te rogo vt de tuo itinerê me certiorem facias. Glascua, hoc Sabbato manè.
¶ Alia Epistola, ad eundem.
DIutiûs illîc morata sum (quam) volebam,Tertia eius epistola. nisi id factum fuisset vt aliquid ex eo exculperem, quod hic tabellarius tibi indicabit: quae est bellissima occasio, quae se poterat offerre ad excusandum nostra negotia. Promisime ipsum cras ad eum adducturam: tu rem cura, si tibi commoda videtur. Nunc Domine ego pactum violaui: quia tu vetuisti ne vel scriber [...] ̄, vel mitterem adte. Non tamen hoc feci quò te offenderem:Regina fauorem adulteri (quam) callidè eblanditur. & si scires quanto in metu ego sum in praesentia, non tot in animo haberes cōtrarias suspiciones: quibus tamen ego faueo, & boni consulo, tan (que) profectas ab eare, quam ego omnium quae sub coelo sunt maximè cupio, & diligentissimè persequor, qui est tuus fauor: de quo mea me officia certam & securā facient. Quod ad me attinet, nun (que) de eo desperabo: ac te rogo, vt iuxta tua promissa animum tuum mihi exponeres: [Page 120] alioquî suspicabor fieri malo meo fato,Recte ista sese cum Medea confert, nisi quòd illa filios, haec ipsum maritum occiderat. & syderum fauore erga illas (quae nec tertiam habent partem fidelitatis, & voluntatis tibi obsequendi, quam ego habeo) vt ipsae velut secunda Jasonis amica, me inuita, priorem apud te locum gratiae occupauerint. Nec hoc eô dico, quo te cum homine, ea qua ille erat infoelicitate, cō parem: nec me cum muliere tam aliena à misericordia (quam) illa erat. Quan (quam) tu me cogis aliqua ex parte vt illi sim similis omnibus in rebus quae ad te pertinent: aut quae te seruare & custodire queant illi, cuius vnius iure totus es. Siquidem id tan (que) meum mihi vendicare possum, quòd parauite vnum fideliter,Reginae in sanus in Bothueliū amor. imò vnice amando (quod & facio, & faciam dum vixero) secura omnis laboris & periculi, quae illînc impendere poterunt. Et ob haec omnia mala quorū tu mihi causa fuisti, hanc repēde gratiā, vtVidetur locum caedi perpatrādae destinatum innuere. loci memineris qui hîc vicinus est. Non postulo vt cras mihi promissa serues, sed vt congrediamur, et vt nullam fidem suspicionibus adhibeas, nisi rebus exploratis. Ego vero nihil aliud a Deo peto, nisi vt ea intelligas quae sunt in animo meo, qui est tuus▪ [Page 121] & vt te praeseruet ab omni malo, saltem dum mihi supererit vita: quam & ego non duco mihi charam, nisi quatenus & ego, & illa tibi placemus. Ego eo cubitū, & tibi vale dico: fac me certiorem summo mane de tua valetudine: ego enim ero in molestia donec intelligam. Si auis euaserit è cauea, aut sine compare velut Turtur, ego remanebo sola vt lamenter absentiam tuam quamlibet breuem. Haec epistola libenter faciet quod ego ipsa facere non potero, nisi forte tu (quod metuo) iam dormias. Non sum ausa scribere praesentibus Iosepho, Sebastiano, & Ioachimo, qui nihil aliud quàm discesserant, cum ego coepi haec scribere.
Catastrophe huius Tragoediae.
HAE quidèm causae Reginam ad id consiliū impulerant: erant & Bothuelio suae rationes, quae animū non leuitèr mouerent. Nam cùm absolutio illa infamis magìs rem augeret, [Page 122] quàm suspicionem leuaret,Fucus Bothuelij in occultando facinore. ne (que) caelari res posset, ad vltimum remedium decurrit: vt videlicet, veniam omnium à se perpetratorum à Regina impetraret. Sed cùm ex more patrio in hoc genere diplomatum grauissimum crimen nominatìm ascribere, coetera velut appendicem in genere tantùm adiūgere, caedem Regis fateri nec honestum, nec tutum videbatur. Aliud igitur crimen grauius, aut certè non minus atrox, aut inueniendum, aut perpetrandum erat: sub cuius vmbra caedes Regia lateret. Ne (que) aliud succurrebat, nisi simulatus ille raptus, quo simùl & Regina suae voluntati, & Bothuelius securitati prospiceret. (*)