THOMAE BRADWARDINI ARCHIEPISCOPI OLIM CANTVARIENSIS, DE CAVSA DEI, CONTRA PELAGIVM, ET DE VIRTVTE CAVSARVM, Ad suos MERTONENSES, LIBRI TRES:

IVSSV REVERENDISS. GEORGII ABBOT Cantuariensis Archiepiscopi; OPERA ET STVDIO Di. HENRICI SAVILII, Collegij Mertonensis in Academia OXONIENSI Custodis,

Ex scriptis Codicibus nunc primum edit.

[...]

Academiae Cantabrigiensis Liber

LONDINI, EX OFFICINA NORTONIANA, Apud IOANNEM BILLIVM. M.DC.XVIII.

SERENISSIMO ET POTENTISSIMO PRINCIPI, IACOBO, DEI GRATIA MAGNAE BRITANNIAE, FRAN­CIAE ET HIBERNIAE REGI,

VERAE FIDEI ASSERTO­RI ET PROPVGNATORI, BONARVM LITERA­RVM FAVTORI OPTIMO, MAXIMO, INDVLGENTISSIMO:

[Page] HOC THOMAE BRADVVAR­DINI, ARCHIEPISCOPI QVON­DAM CANTVARIENSIS OPVS E SITV VIN­DICATVM.

HENRICVS SAVILIVS, MAIESTATI EIVS DEVOTISSI­MVS, IN PERPETVI OBSEQVII MONVMENTVM D. D. CONSECRATQVE.

(*⁎*)

LECTORI.

DE auctore mihi pauca praefari volenti occurrit primo loco Nomen, quod in veteribus libris nostris variè scribitur: Thomas de Bradwardina & de Bredewardina, quomodo con­stanter scribitur in Actis Publicis. Ex­teri homines fere omnes, deflexo nomi­ne euphoniae, vt puto, gratia, Brauardi­num nominant: Gerson lib. 3. de vita spirituali Bragwardinum: Autor Catalogi Testium, & Gesnerus Branduardinum. Apud Joannem Baconem (siue Baconthorpium, vt alijs placet) super 4. Sentent. Distinct. 1. Quaest. 4. fol. 86. Editionis Venetae 1527. Bradinkardin appellatur, flagitioso Typographi errore, non ip­sius Baconis, qui cum fuerit [...] Bradwardino (ex eodem quippe alueari vterque profecti, Collegio scilicet Mertonensi) rectam nominis contubernalis sui scripturam ignorare non potuit. De loco Natiuitatis putabam aliquando apud Bradwar­din castrum & vicum natum fuisse (situm est castrum illud, at­testante doctissimo & diligentissimo Camdeno Nostro, ad ri­pam Vagae fluminis aliquot supra Herefordiam milliarijs) sed me ab hac sententia non improbabili reuocârunt expressa verba ipsius Bradwardini lib. 3. cap. 22. pag 559. huius editionis, vbi non obscurè, vt mihi videtur, innuit se Cicestria oriundum. Verba sunt; Per similem etiam rationem quicquid nunc scribo Oxo­nniae, scriberet pater meus Cicestriae, quia genuit me scribentem, imo auus, & proauus, &c. Vt non multum aberrâsse videantur Ba­laeus, & Antiquitatum Britannicarum Auctor, qui Hartfeldiae natum asserunt in Dioecesi Cicestrensi, quibus auctoribus, aut quibus permoti argumentis, nescio. Apud me certè illa Aucto­ris [Page] verba praeponderabunt, dum aliquid certius ab alijs afferatur. Interim certe verisimile mihi est ipsius maiores apud castrum, vicumue Bradwardin natos, inde cognomentum sibi, posterisque etiam alio commigrantibus (quod apud nostrates frequentissi­mum) acquisiuisse: ac horum Bradwardinensium forte aliquem sic nouis sedibus in Cicestria defixum in filium suum Thomam hunc nostrum nomen illud iam tum obtinens ac gentilitium transfudisse. Quo anno natus sit, quemadmodum nihil pro certo asseuerauerim, (vt sunt magnorum saepe virorum principia obscura, quorum sunt notissimi exitus) ita cum Procuratorem fuisse constet Vniuesitatis Oxoniensis, Anno 1325. circa annum Domini 1290. natum crediderim, medijs temporibus Regis Edwardi Primi. Post emensa puerilia studia admissus est in Collegium Mertonense Oxonij tempore Ed­wardi Secundi, vbi Procurator Vniuersitatis fuit, vt dixi; sic e­nim in Catalogo Cancellariorū & Procuratorū eiusdē Vniuer­sitatis scriptum reperi: An. 1325. Willielmus de Alburwike Cancel­larius Oxoniensis, & Richardus de Kamshall Commissarius eius; Procuratores Willielmus de Harington, & Thomas de Bradwardi­na. In qua Vniuersitate, maturiore iam aetate, tempore, vt pu­to, Roberti Trenge Custodis, ad tantum, inquit Balaeus in prima editione (quam totam putant quidam ex Lelando descriptam) doctrinae peruenit incrementum, vt supremae facultatis magister, ac summus demum Cancellarius (de quo mihi liceat bona cum Balaei & Lelandi venia [...]) constitueretur, in quo officio ita se gessit, in­quit, vt ab omnibus magnam commeruerit laudem. In hoc curri­culo literario solidam ex Aristotelis & Platonis fontibus hausit Philosophiam, sed in artibus Mathematicis ac Theologia eius potissimùm eluxit industria; ac in Mathematicis quidem ita ex­celluit, vt parem illa aetas tulerit fortasse neminem. Testes sunt tabulae Astronomicae exquisitè descriptae aequationum Planeta­rum, & coniunctionum ac oppositionum luminarium, quas pe­nes me habeo magna cum diligentia manu exaratas volumine satis crasso. Testes libellus de proportionibus velocitatum; a­lius de Arithmetica speculatiua; alius de Geometria speculati­ua (quem librum libr. 4. de tradendis disciplinis laudat Viues) omnes iam olim Parisijs excusi. In Theologia verò palmaris [Page] est (nam plurimos alios conscripsit in omni disciplinarum ge­nere, si credimus Balaeo, mihi non tractatos) palmam facilè, in­quam, obtinet liber iste, quem iam ex manulcriptis sex edimus contra Pelagianorum perfidiam, haeresim omnibus subin de aeta­tibus, vt experientia docet, in Ecclesia succrescentem; quem ex lectionibus Oxoniensibus magnam partem concinnatum, & contextum (vt ipse in prooemio docet) ad petitionem suorum Mertonensium limauit, & edidit in lucem, cùm esset Cancel­larius Londinensis. [...] est ea, quam praeposui, in omnibus ferè, quos vidi, manuscriptis; in libro tamen Collegij Noui "Oxon. titulus est; Summa Doctoris profundi de causa Dei contra "Pelagianos, & de virtute causarum, virtute Dei causae causarum. In Bibliotheca Vaticana ad eundem ferè modum; Sum­ma "Doctoris Profundi Thomae Bradwardini de causa Dei contra "Pelagianos, & de virtute Dei causae causarum. Fuit hic liber, sta­tim atque editus est, tanto omnium Doctorum exceptus ap­plausu, vt per omnes ferè Bibliothecas totius Europae describe­retur. Gerson, vt ad notum auctorē, saepe remittit in libris de vita spirituali: Gregorius Ariminensis super 2. Sent fol. 96. col. 3. & fol. 114. col. 2. & 3. vt taceam de Pico Ʋolaterano, Cassandro, Aucto­re Catalogi Testium (qui totam huius libri praefationem in suum transfudit syntagma) & ex recentioribus Lutio, Perkinsio, alijs, dum tamen adhuc in Bibliothecarū situ, & puluere delitesceret. Nam de Galfrido Chaucero illorum ferè temporum aequali, poetarum nostrorum principe, acris iudicij, non lepidi tantum ingenij, viro, qui de Thoma hoc nostrate non tacuit, nobis ne­fas sit hic tacere. Is, cum esset Philosophicis Theologicis (que) haud mediocriter imbutus, ac hasce Cantuariensis Archiepiscopi lu­cubrationes iamtum recens emissas, vt videtur, peruoluisset, pro more suo iocis seria intertexens, in fabella quadā Cantuariensi, arduam de Dei praescientia, rerumque contingentia quaestionē obiter attingit; ac Augustino Bradwardinum annumerat, ex ijs vnum scil. qui in difficili hac controuersia exagitanda farinā vsque ad furfures (sic enim familiariter, eleganterque ille noster) excusserunt, hoc est veritatem in profundo demersam elicuerūt. Ipsum, si placet, (placet autem antiqua Anglicana, etiam styli, simplicitas) socco suo indutum in medium deducamus.

[Page]
In the Nuns Priests tale.
But what that God afore wote, must needs bee,
After the opinion of certaine clerkis.
Witnesse of him that any clerke is,
That in Schoole is great altercation
In this matter, and great disputation,
And hath been of an hundred thousand men.
But I ne cannot boult it to the bren,
As can the holy doctour S. Austin,
Or Boece, or the Bishop Bradwardin.
Whether that Gods worthy foreweting
Straineth me needly to doe a thing,
(Needly clepe I simple necessite)
Or if the free choice be granted me
To doe the same thing, or do it nought,
Though God forewot it or it was wrought.
Or if his weting straineth neuer a dele
But by necessite conditionele.
I woll not haue to done of such matere.
Non euenire non potest, quicquid Deus
Praescinit; ita fert crebra Doctorum cohors.
Hie literatum quemlibet testem voco
Quantis vtrinque fluctibus lis haec Scholas
Triuit, teritque, penè inextricabili
Ingenia nodo centies mille implicans.
Excutere nudos haec adusque furfures
(Quod ab Augustino praestitum, & Boethio,
Ac BRADVVARDINO Episcopo) non sum potis.
Vtrumne me diuina praescientia
Ad aliquid vnum, vt exequar, necessitet;
(Necessitatem hic absolutam intelligo)
An mihi stet huius siue agendi seu minùs
Electionis salua libertas, licet
Praescierit ipsum hoc, antequam fieret, Deus.
An praescientis obliget necessitas
Illa vna quam supposita conditio struit.
In tam profundum haud ego insiliam mare.

Ad nostrum verò Bradwardinum vt redeamus; Profun­di cognomen, siue à Papa impositum, vt est in antiquo re­gistro Bradwar­din 'Doctor profundus nominaba­tur per Papā, & it a vsque nunc appel­tatur. Mertonensi, siue communibus Doctorum per or­bem Christianum suffragijs receptum, adeo de illo eualuit, vt non minus Doctoris profundi cognomine notus sit Bradwar­dinus quam Doctoris Subtilis, Scotus, aut Doctoris Angelici, A­quinas. Atque, vt huius libri genius Lectori melius innotescat, non abs re fuerit pauca praemonuisse: Primò Thomam nostrum, cum summus esset Mathematicus, vt ex praecedentibus appa­ret, etiam in Theologicis tractandis non recessisse ab arte. I­taque primus, quod sciam, & solus hanc viam tentauit in Theo­logicis, vt filo Mathematico Theologica contexeret, ponendo scilicet primo loco duas hypotheses, quasi principia, & ex ijs proxima quaeque demonstrando, & corollaria deducendo, pe­titis etiam ex Euclide probationibus; deinceps ex hypothesi­bus, & praedemonstratis reliqua omnia perpetua serie ad finem vsque operis attexendo, quo fit vt conclusiones eius cuipiam fortasse nimis altè petitae videantur. Quod si in lemmatibus, & propositionibus non semper [...] illam Mathematicam po­tuit [Page] vsquequaque assequi, meminerit Lector non id Auctori imputandum, sed subiecte, quam tractat, materiae. Nam, vt rectissimè docet Philosophus, [...] Aliud quoque est quod delicatas aures fortasse nonnihil offen­dat, librorum quorundam apocryphorum, aut plane [...], cita­tio; Qualia sunt Aristotelis Secreta Secretorum, Vacca Plato­nis, Ouidit libellus de Vetula, Hermetis Poemander, & aliae id ge­nus quisquiliae. Sed nimirum hoc magnis Nostri Bradwardini virtutibus, ipsisque adeo temporibus, vt erat illa aetas minimè omnium Critica, condonandum. Huc adde, quod librorum istorum fidem etiam ipse non semel in dubium reuocet. Quod si cui tantum ab re sua otij fuerit, vt loca ex Patribus passim cita­ta inspiciat, & ex fontibus emendet, locisque ex Aristotele, & Platone desumptis, vel adscriptis graecis, vel apposita alia trans­latione paulo tolerabiliori lucem inferat, nae is Bradwardino Nostro bonam, & vtilem nauauerit operam, magnam certè à studiosis eius Lectoribus inierit gratiam. Sed ea res ijs, qui denuo hoc opus edituri sunt, curae esto; sat mihi sit, hac ingra­uescente aetate, qualem in scriptis codicibus reperimus Brad­wardinum, talem fide optima posteritati non inuidisse. Iam, vt ciuilem, publicamque eius vitam paucis attingam, post gestum in Vniuersitate Oxoniēsi Procuratoris munus, & (si Balaeo cre­dimus) summi Cancellarij ibidem magna cum laude admini­stratam dignitatem, post professionem Theologicam Oxonij per annos bene multos, adhaesit Richardo de Bury, Episcopo Du­nelmensi, viro illius aetatis facile doctissimo, & doctorum om­nium Patrono singulari, &, quod ipse de se in libello quodam à se edito, cui titulus Philobiblos, testatur, librorum vndique, prout illa aetas ferebat, corrogandorum insano quodam amore impotenter abrepto. In huius itaque, vt dixi, familia vixit Bradwardinus per aliquod tempus, vnà cum alijs septem ex sodalitio ferè Mertonensi profectis, maximi ingenij, maxi­mae doctrinae viris: de qua re operaeprecium erit verba Dunel­mensis historiae audire non vna de causa memoratu dignissima; Plures semper Clericos habuit (Richardus de Bury Episcopus Du­nelmensis) [Page] in sua comitiua, de quibus fuit Thomas Bradwardin postea Cantuar. Episcopus, & Richardus Fitzraufe postea Archiepisco­pus Armachanus, Walterus Burly, Johannes Manduit, Rober­tus Holcot, Richardus Kilwington (alias Kilmington) omnes Do­ctores in Theologia: Richardus Bentworth postea Episcopus Lon­don, & Walterus Seagraue postea Episcopus Cicestrensis. Et quolibet die in mensa solitus erat habere lectionem, nisi forte per ad­uentum Magnatum impediretur; & post prandium singulis diebus disputationem cum clericis praenominatis, nisi maior causa impediret. Factus est deinde Bradwardinus Noster Cancellarius London (quod fortasse ansam errori praebuit Balaei) tantaeque fuit inte­gritatis, & innocentiae, vt huic non sane opimo beneficio vix & aegrè Canonicatum Lincoln passus sit adiungi. Quo tempo­re non ob eruditionem solum, sed multo magis ob morum vitae­que sanctimoniam à Stratfordo Archiepiscopo Cantuar dele­ctus est, vt regi Edwardo Tertio à sacris confessionibus esset; cui cum comes esset assiduus in bello Gallico, quod tantis duo­rum potentissimorum Regum opibus, tantis animis, tanta e­uentuum varietate gestum est, rebus plerunque ad Anglos in­clinantibus, ita & Regis ferocientes victorijs spiritus tempera­uit, & militarem insolentiam compescuit, habitis saepe coram exercitu concionibus ea prudentia, & verborum lenitate, vt non defuerint inter scriptores temporum illorum, qui insignes illas Edwardi victorias huius potius sanctitati, ac virtutibus ac­ceptas ferendas existimarint, quam cuiusquam siue fortitudini, siue prudentiae. Post Stratfordi mortem Monachi Cantuari­enses Thomam nostrum postulârunt in Archiepiscopum: quae tamen postulatio frustra fuit, Edwardo Rege talem vi­rum de suo comitatu dimittere recusante. Sed renuntiato Jo­hanne Ʋffordo, eoque statim defuncto, cum Monachi Brad­wardinum iterata electione postulassent, annuente Rege, Papa (que), summa omnium ordinum consensione, sine ambitu, ac nemine refragante, quod illis moribus rarum, Archiepiscopus declara­tus, in Ecclesia Fratrum minorum Auenione sacratus est, vbi, cum mores Curiae non satis nôsset, homo in Scholis ab ineunte aetate castrisque versatus, ab illis comptulis Aulae asseclis, non [Page] tamen siue stomacho virorum grauium & modestorum, irrisus est, vt [...]. Post consecrationem domum reuersus, habuit temporalia sibi restituta, & fecit Regi pro more fidelitatem, vt ex Actis constat 22. Augusti anno 1349. Edw. 3.23. nec multas postea septimanas superstes moritur Lambethae Octobri sequen­te, non expletis inthronizationis caeremonijs, vir longiore vita dignissimus, siue morum probitatem spectemus, siue eruditio­nem, vt in illo saeculo, singularem.

PRAEFATIO THOMAE DE de Bre­dewardi­na BRADWAR­DINA CANCELLARII LONDON, IN TRES LIBROS DE CAVSA DEI CONTRA PELAGIVM, ET DE VIRTVTE CAVSARVM.

MAgnorum & multorum petitionibus atque repetitionibus stimula­tus, cumulatis incessanter sol­licitor, vt quae nuper de causa Dei contra Pelagium, & de virtute causarum, in ca­stris scholasticis militando, voce transeunte deprompseram, scripturae mancipem rema­ [...]enti. Verum haud dubio, sicut Dei ami­ci in causa Dei postulare me prouocant & confortant, ita & amici Pelagij, super numerum plures istis, me re­uocant & deterrent. Ecce enim, (quod non nisi tactus dolore cordis intrinsecus refero) sicut olim contra vnicum Dei Prophetam octingenti & quinquaginta Prophetae Baal, & similes sunt reperti, quibus & innumerabilis populus adhaerebat; ita & hodie in hac causa; quot, Do­mine, hodie cum Pelagio, pro Libero Arbitrio, contra gratuitam gra­tiam tuam pugnant, & contra Paulum pugilem gratiae spiritualem? Quot etenim etiam hodie gratuitam gratiam tuam fastidiunt, solum (que) Libe­rum Arbitrium ad salutem sufficere stomachantur? aut si gratiam gratiâ vtan­tur, vel perfunctoriè necessariam eam simulant, ipsam (que) se iactant Li­beri sui arbitrij viribus promereri, vt sic saltem nequaquam gratuita, sed vendita videatur? Quot etiam, Deus omnipotens, impotentes de sui [Page] potestate arbitrij praesumentes, tuae cooperationis auxilium in operatio­nibus suis recusant, dicendo cum impijs, recede á nobis? Quot insuper, Domine,Iob. 21. sui libertatem arbitrij extollentes, tuam refugiunt seruitutem? Ʋel si te cooperari cum eis saltem labijs fateantur, cum illis superbis & odibilibus ciuibus tuis quondam, te super eos regnare diffugiunt; imò & superbiores Lucifero aequalitate tui nequaquam contenti, super te, Rex Regum, impudentissime gestiunt se regnare? Non enim veren­tur assumere astruere suam voluntatem in actione communi praeire vt dominam, tuam subsequi vt ancillam; se praeire vt Dominos, te subsequi sicut ser­uum; se velut Reges praecipere, te tanquam subditum obedire. Qui­nimo & voluntati suae in contingenter futuris omnimodam tribuunt li­bertatem in tantum,Psal. 61. vt etiam contra vocem Propheticam à tua subiecti­one exemptionem praetendant, & voluntatem tuam liberrimam, omni­potentissimam & immutabilissimam huc adue­nerit in praecipiti­um relaba­tur cum haec aduenerint in prae­teritum velabantur de summa arce libertatis antiquae deijcere, & nouellae necessitatis irreperabili seruituti subiicere moliuntur. O Do­mine Deus meus, non nisi gemebundus recogito, quot & quanti iudi­ces eloges seleges Pelagianos, olim damnatos, & à totius Ecclesiae finibus relegatos absoluere & reconciliare sollicitè machinantur! Quot turgidi aduocati pro eis vociferantur! Quot improbabiles procuratores partem eorum procurant! Quot insuper, Domine, argumenta artificialia non habentes, ad inartificialia se conuertunt, & vt partem Pelagiano­rum extollant saltem clamoribus, horribilibus probris, conuiciis, risu & gestu, partem tuam deprimere annituntur! Et quot & quàm innu­merabiles eis fauent! Totus etenim poene mundus post Pelagium abiit in errorem. Exurge igitur Domine, iudica causam tuam, & susti­nentem te sustine, protege, robora, consolare. Scis enim quod nusquam virtute mea, sed tua confisus, tantillus aggredior tantam cau­sam.

Isa. 26.Verum talia mihi supplicanti diutius & anxius deprecanti, ecce nuper in cuiusdam noctis silentio, postquam coram Domino praecordia mea fudi, soporatus didici & inueni, quod ipse est qui post tempestatem facit tranquillum,Thob. 3. & post lachrymationem exultationem infundit, ac omnibus inuocantibus eum veraciter prope adest. Ʋidebar nempe mihi videre diurno lumine circumfuso, me multum supra terram in aera subleua­tum subleuari, sicque ab Oriente versus partes occiduas ascendendo intrepidum proficisci: quodque Pelagius veniens ex aduerso, apprehensa [Page] sinistra mea consertisque digitis, tota me violentia ad terram detrahere conabatur; cui & proprij roboris accinctus fiducia plurimum relucta­bar, talisque lucta non mediocriter anxia diutius perdurauit: sed & Pelagio continuè praeualente, & me poenè ad infima detrahente,2. Cor. 1. ipse in meipso responsum desperationis accepi: tota tamen virtute renitens ad diuinum confugi auxilium toto corde, statimque Pelagius soluta manu praeceps detruditur, & praece­dente fracta ceruice corruit super ter­ram, clausisque oculis mortuus iacuit resupinus. Ego autem super ter­ram remansi in aere ascendens & progrediens sicut ante gratulando iucundius & mirando. Hinc ergo spiritu fortitudinis confortatus, spem hausi, quod de superbo Pelagio Principe Pelagianorum pestifero (quare & de vniuerso eius exercitu) Christi paruulus triumpharem: non autem ego, sed gratia eius mecum; me tamen cum ea pro viribus laborante. Non enim mea est causa, nec meum est bellum; sed Dei, Domini scientiarum, exercituum, & virtutum, ego autem [sub ipso] sustineo partem eius. A quorum igitur vultibus, à quo­rum insultibus, à quorum furoribus aut terroribus trepidado, tanti Pa­troni protectione tutissima communitus? Quamobrem qui est Domini, iungatur mihi; imò non mihi, sed ambo Domino coniungamur, stemus simul, quis contra nos? Scio enim quod vnus, cum quo est Dominus, mille aduersarios persequetur, & duo decem millia effugabunt.

Porro, sicut antiqui Pelagiani ventoso nomine saecularium scientia­rum inflati Consistorium Theologicum contemnentes Philosophicum flagitabant: ita & moderni. Audiui namque quosdam aduocatos Pe­lagij, licet multum prouectos in sacris apicibus, affirmantes Pelagium nusquam potuisse conuinci per naturalem & physicam philosophicam ratio­nem; sed vix arguebatur vtcunque per quasdam auctoritates Theologi­cas satis nudas, maximè autem per auctoritatem Ecclesiae, quae Satra­pis non placebat. Quapropter per rationes & auctoritates philosophi­cas ipsos disposui reformare. Et quia insuper omnes Pelagiani commu­niter, tam veteres quàm recentes, Scripturas Canonicas & Catholico­rum Doctorum, ad suae peruersitatis perniciem peruertere satagunt, ip­sarum intelligentiam solidam elucidandam sincerius arbitrabar. Et quia in immoderata multitudine venientes partem Dei conantur oppri­mere, & multa testium Dei turba ipsos reprimere statuebam, ne & ip­se contra tot belluas videar singularis, praesertim in causa tam ancipiti & sublimi. Et quis effecerit ista paucis? Quot namque voluminibus [Page] Sancti Patres syluam Pelagianarum haeresium succiderunt. Et quot adhuc propagines venenosae, de antiquis radicibus multiplicius pullulant & succrescunt? Sicut enim antiquitus, sic & modo. Primo namque horum Haeresiarcha Lucifero, nolente 'Deo subesse, sed coesse, per Mi­chaelem deiecto,Rom. 3. surrexit Caim, existimans peccatorem nequaquam iu­stificari gratis à Deo per gratiam gratis datam; sed per meritum antece­dens;Antiq. l. 1. cap. 3. quo diuina vltione prostrato surrexit Nembrot, qui, Josepho re­citante, suadebat hominibus, vt nequaquam Deo ascriberent, quod ipsis foelicitas eueniret; sed quod haec eis virtute propria praeberetur, & vt spem suam in propria virtute reponerent, non in Deo. Multitudo e­tiam prona erat, vt eius praeceptionibus obedirent; obsequi Deo, graue seruitium reputantes. Sicque homines à Dei reuocauit timore, fecitque elatos, ad Dei iniuriam & contemptum atque ad tyrannidem adduce­bat.Ioseph. lib. Antiq. 1. c. 5. Psal. 11. Cuius praesumptione sacrilega per Abraham Patriarcham retu­sa, surrexerunt illi vaniloqui & magniloqui arbitrantes labia & ser­mones sibi à se esse, quare & Deum habere dominum dedignantes. Horum & filij Sadducaei,Lib. de bello Iudaico 2. teste Iosepho, affirmare videntur, quod bonum & malum hominum electioni proponitur, & vnumquemque ex voluntate propria fine Deo eligere hoc, vel illud. Quibus & per Pro­phetam correptis, surrexerunt quidam Hebraei, Graeci, & Romani Christiani, qui dicerent se meritis suis fidei gratiam suscepisse, quibus & per Apostolum redargutis,Epist. ad Romanos. surrexit Pelagius Brito, qui contra Dei gra­tiam, & eius auxilium superba bella commouit: Quo per patres Catho­licos condemnato, Iulianus & Celestius eandem haeresim renouarunt; quae & per Patres orthodoxos extincta, à Cassiano iterum suscitatur, quam & Prosper prosperè castigauit. Verum & circa idem tempus caepit eadem haeresis in Britannia latissimè pullulare. Propter quam (venerabili Beda in Ecclesiastica Historia Gentis Anglorū,Beda l. 1. c. 17. Hunting. l. 2. c. 6. & Hen­rico Hontindon in Historia Anglorum, narrantibus) Germanus Antisi­odorensis, & Lupus Trecassensis Episcopi, licet daemonibus saeuissimam tempestatem in mari concitantibus, Oceanum transfretarunt, ipsam (que) argumentationibus nedū vocalibus, verūetiā realibus, miraculis scil. pa­tulis,Beda l. 1. c. 21. Hunt. l 2. c. 7. strenuè cōuulserūt. Sed ecce post paululū, praecisae iam haeresis vir­gulta pestifera denuo reuirescūt, sicut ijdē Chronographi cōscripserūt, quae & idē Germanus & SeuerusVuronen­sis Treuerēsis Episc. in Britan. veniētes recidere denuo curauerūt. Adhuc ante et post volumina tēporū Scotiā re­liquiis pestis huius infectā sedis Romanae solertia, epistolis salutaribus [Page] purgauit, eodem venerabili Beda teste. Horum & meminit S. Prosper,L [...]b 2. c. 19 In lib. prae­dicto c. 27. & licet haec ficus fatua toties sit praecisa, toties eradicata, tot es combu­sta, incinerata & vsque ad nihitum conculcata, quam late tamen & dense adhuc non desinit germinare, & sua vitulamina vitiosa, quanto subtitius solito, tanto periculosius propagare?

Zelo igitur zelans pro causa Dei, sciens in flammam terribilem ma­num mitto, Non enim ignoro quomodo Pelagiani pestiferi animo ae­stuanti tumultuosis clamoribus obtatrabunt, & dentibus efferatis char­tulam istam lacessere Antiq. l. 1. lacerare molientur: & hij prae caeteris solent liberius carpere aliena, qui nihil proprium ediderunt. Sed nonne, Josephorefe­rente, propter hanc causam Chaldaei & Mesopotamitae contra Abra­ham consurgebant? Nonne & antiqui veri Prophetae, propter causam Dei à Pseudo-prophetis, quamplurima sunt perpessi?Act. 26. 2. Petr. 3. Contra Iul. l. 4. c. 18. Nonne & qui­dam indocti, Paulum doctissimum insaniae arguebant, eiusque praecla­ras Epistolas deprauabant? Nonne & Julianus alumnus Pelagij, glo­riosissimo Augustino, imitatori Apostoli, & contra Pelagianos in­gratos gratiae strenuissimo defensori adhuc viuenti, quàm multis crimi­nationibus obgarriuit obganniuit, ac libros eius se ventilaturum, atque senten­tiarum suarum impietatē denudaturum & cōfossurū iactauit? Nonne & alij Pelagii defensores in Galliis, Augustino de morte iam ad vi­tam translato, scripta eiusdem reprehendere praesumpserunt? Nonne & optimā Christi ac Patrum doctrinam sanctam facta & verba,3. Reg. 10. Io. 13. multi multipliciter pessundabant? Et quis, aut qualis sum ego? Scio, quod non sum melior Patribus meis tantis, nec Domino meo maior. Ʋerūtamen totis semper visceribus iustum desidero correptorem; non olcum peccato­ris, qui misericorditer increpando, non personam, sed vitiumproseq. persequa­tur; non hominem, sed errorem. Hoc enim vellem, & puto me facere mihi ipsi, & aliis, Deo teste.

Amplius autem quicunque hanc vnam causam pertractare volue­rit, necesse videtur, vt altius ordiendo, de cunctarum virtute causarum edisserat studiose: sed modulo meo pensato, admodum me deterret tam inaccessibilis rerum sublimitas, tam impenetrabilis rerum profunditas, tam impermeabilis rerum immensitas, & tam inextricabilis difficul­tas. Nonne apud Philosophos difficillimum reputatur,Metaphys. l. 1. in Prolog. & ideo soli congruere sapienti, cognoscere causas rerum, quare & dicit Poeta;Virgil. l. 2. Georg. in fin. ‘Foelix, qui potuit rerum cognoscere causas.’ Jndagare siquidē causas naturales entiū & propinquas, difficultatē non modicā cōtinet & laborem: quāto magis totā vniuersitatē harū causarū, [Page] volatu mentis corruptela corporis aggrauatae transcendere, & vsque ad impenetrabile penetrale causarum supernaturalium, altissimarum, in­accessibilium & inuisibilium penetrare, ipsasque velut Nycticoracis o­culo caligante perspicaciter intueri, ac alios similes similiter eleuare, ip­sorum (que) oculos depurare, vt & ipsi ipsas similiter contemplentur. Non­ne & huic Theoriae noscitur adiacere scrutinium de vniuersitate causa­rum, de vnica causa prima, de rerum productione, conseruatione & qualibet actione, de potentia, scientia, & voluntate diuina, de praesci­entia & prouidentia, de praedestinatione, electione, reprobatione & gra­tia, de fato, casu & fortuna, de libero arbitrio, merito & peccato, de necessitate seu contingentia futurorum, cum alijs axioma­tibus anxietatibus dependentibus & emergentibus tot & tantis? Hocigi­tur theo­rema. Haec igitur theoria totius Logicae, Physicae, Astronomiae, Ethicae & Metaphysicae seu diuinae obsignatiora mysteria comprehendit; hic quoque omnium gentium & linguarum, graduum, sexuum, personarum disputatissimum est problema, à cuius ventilatione clamosa, nec etiam idiota se temperat, neque anus. A duertat quaeso vestra discretio quàm perfunctoriè om­nes illi gloriosi Philosophi,Boetius de consol. Phi­losoph. lib. 4. prosa 6. tam lociuiosam hanc Musam, vix à limine salutarunt. Quare & ipsa Minerua, cuidam suo alumno de istis solli­cite queritanti respondens; ad rem inquit, omnium maximam quaesitu me vocas, cui vix exhausti quicquam sit satis. Nonne & Prophetae videntes clarissime horum quorundam excellentiam secretorum reuer­berato intuitu, ipsa velut lippi & nescij, ac ideo queruli mirabātur? An non ille, cui similis in terra non erat, vnum articulum paruulum diuinae prouidentiae non explicans, sed qureulose admirans, Sustinete, inquit, me,Iob 21. vt & ego loquar, & post mea, si videbitur, verba ridete. Nunquid contra hominem disputatio mea est, vt merito non debeam contristari? attendite me & obstupescite, & supponite digitum ori vestro, & ego quando recordatus fuero pertimesco, & concutit carnem meam tremor: quare ergo impij viuunt subleuati sunt confortatique diuitiis? Annon & ille secundum cor Dei inuentus, qui super omnes eum docentes, etiam super senes intelligere se gaudebat, zelans super prospera peccatorum, pedibus poene motis effusisque gressibus concludebat, sine causa se iusti­ficasse cor suum, & se inaniter castigasse, seque super hoc statim redar­guens, quia sic Dei filios reprobaret, subiunxit, se existimasse cognoscere? sed hoc labor, donec Sanctuarium Dei intrans ibi intelligentiam conse­quatur. Annon & ille amabilis Dom. qui cunctos sapiētia praecedebat, [Page] quampturimum queritur vniuersa iusto & impio aequaliter euenire, & hoc esse pessimum ommum asseuerat:Eccles. 8. immo quod iusti tanquam impij ad­uersitatibus quatiantur, & impij velut iusti prosperitatibus foueantur vanissimum iudicans, profitetur hominem etiam sapientem, nullam posse rationem attingere omnium operum diuinorum. Annon & ille san­ctificatus in vtero tam sublimis propheta, vt excelsus Domino vocaretur,Ier. 22. mirabundus & querulus: Iustus, inquit, es Domine si disputem tecū; ve­runtamen iusta loquar ad te, quare via impiorum prospenatur, bene est omnibus qui praeuaricantur, & iniquè agunt? Nonne & gloriosi Apostoli primitijs spiritus gloriantes, similia similiter mirabantur? Nonne ille vas electionis clarissimum, & secretarius Dei tan­tus, vt etiam in tertium coelum raptus diuinorum fieret consci­us arcanorum, quendam sinum huius abyssi scrutando, profunditate eius absorptus compellitur exclamare,Rom. 11. O altitudo diuitiarum sapientiae & scientiae Dei! quàm incomprehensibilia sunt iudicia eius, & inuesti­gabiles viae eius? Nonne & ille Apostolici coetus Princeps, Clauiger coeli,2. Pet. 3. & Spiritu Sancto plenus affirmat Paulum secundum sapientiam sibi datam scripsssse Epistolas continētes quaedā difficilia intellectu? Sed vbi, quaeso, in totis illis Epistolis obstrusior difficultas, quam in materiae huius fossis? Quot insuper & quam famosa studiorum gymnasia, quot & quā praeclara Philosophorum ac Theologorum ingenia tantis retro­actis temporibus, istud Chaos elaboratissimè ventilarunt, & quantū effe­cerint, quantum (que) posteris ventilandū reliquerint, quis non videt? Plu­rima nam (que) ipsius contenta videntur nedū non examinatissimè ventila­ta; verū nec ad ventilabrū triturata. Hic igitur Chaos Anaxagorae infini­tū, hic inextricabilis Daedali Labyrinthus, hic Hydrae miraculū mōstruo­sum: imo & monstruosior res quā Hydra. In ipsa nā (que) vno capite amputa­to tria cōtinuò recreuerunt:4 de Consol. Prosa sexta. hic autē & experientia & Pallade attestā ­te, vna dubitatione succisa innumerabiles aliae renascuntur. Quis igitur tot & tam sinuosa rerum inuolucra breui volumine explicabit. Nonne & hic est locus, qui Lapsus Sapientiū à sapientibus appellatur?Auerr. sup. 12. Metaph. com. 41. Nonne & hic Charybdis & Scyllae pericula cuilibet perhorrenda? Quot nam (que) Charybdim praetergredi cupientes, in Scyllam Laceram impegerunt? Et quot Scyllā vitare curantes in Charybdis voraginē inciderunt? Quis igi­tur praesūpserit se tutum per mediū nauigare? sed scio quid faciā, illi me naui cōmittá, quae perire non poterit, naui Petri. Jn ipsa nam (que) autor & magister vnicus noster Christus tutissimè resid [...]ns, de ipsa legitur docuis­se [Page] mysticè nobis insinuans, quod apud ipsam Petri nauiculam, apud Ro­manam Ecclesiam, totius Christianae doctrinae autoritas & magisteri­um remaneret. Huius igitur tam authenticae, tantaeque magistrae iudi­cio me totum, mea (que) omnia scripta, seu scribenda plenè subijcio, inte­gre (que) submitto; cuius & protectionem, vbi contra Dei inimicos pugna­uero; correctionem, vbi errauero; approbationem, vbi rectè sensero, in­stantissimè postulo totis votis. Contra has quoque difficultates omnes & singulas, dulciter me confortat ille fortis adiutor, apud quem non est im­possibile neque difficile omne verbum. Scio namque, Domine Deus, scio, quod te sustinentes non despicis, non deseris, non relinquis; sed sustines, doces, foues, circundas, roboras & confirmas. Hac igitur fretus fidu­cia, sub inuictissimis signis tuis militaturus continuè accipio causam tuam.

Dignantibus autem opusculum istud inspicere, pro quotationibus textus Aristotelis, aduertendum, quod vbi Auerroes commentando exponit, quotatio sumitur secundum par­titiones ipsius & particulas commentorum; alibi autem secundum diuisiones capitulorum apud alios consuetas.

CAPITVLA PRIMI LIBRI.

  • CAP. I. PRimum praemittit duas suppositiones: quarum prima est, Deus est summè perfectus & summè bo­nus, in tantum quod nihil perfectius vel melius esse potest. Secunda est, Nullus est processus infinitus in entibus; sed est in quolibet genere vnum primum.
    COROLLARIVM.
    • I. Pars. Habet Corollarium morale continens 40. partes, contra 40. errores, quarum prima est contra Pro­tagoram dubitantem Deum esse.
    • II. Contra Diagoram & insipientem negantes Deum esse.
    • III. Contra dubitantes vel negantes Deum habere realiter, aequinalenter vel supereminenter om­nem virtutem & quamlibet bonitatem, & vniuersaliter quicquid melius est habere quàm non habere, omniuè modo omnimode bonum esse, & omnimodam bonitatem habere, quod melius est esse & habere, quam non esse, & non habere, ac omne vitium & malitiam non habere: & vniuersaliter omne illud non habere, quod non habere est melius quam habere, aut aliquod habitum aliquo alio modo ha­bere, quod non habere esset melius quam habere; aut quicquam frustra superfluumuè habere: vel non semper esse summè felicem, beatum, actualem seu actum, ita quod nihil felicius, beatius, vel actua­lius esse posset.
    • IIII. Contra negantes Deum esse virtutis & bonitatis [cuiuslibet] simpliciter infinita.
    • V. Contra dicentes Deum non plenè sibi sufficere sed alio indigere.
    • VI. Contra credentes Deum non necessariò, sed contingenter esse summè perfectum & Deum, ipsum (que) esse mutabilem, irascibilem,, placabilem, tristabilem, laetabilem aut passibilem nouiter qua­cunque alia passione; opinantes quoque quod Deus sit nomen accidentale & non essentiale simpliciter.
    • VII. Contra negantes Deum esse omnipotentem actiuè, & nullipotentem passiuè: id est, non pos­se ab alio quicquam pati.
    • VIII. Contra opinantes Deum non esse substantiam & potentiam rationalem, habentem intel­lectum & liberam voluntatem cognoscentem actualiter & volentem; putantes quoque voluntatem di­uinam non esse vniuersaliter efficacem, id est, non impedibilem, non frustrabilem, non defecti [...]ilem vllo modo.
    • IX. Contra credentes Deum aliquid ignorare.
    • X. Contra fingentes Deum ex membris humanis, vel alijs seu quibuscunque diuersis componi, negantesque ipsum esse substantiam simplicissimam, impartibilissimam, nullam compositionem, parti­bilitatem, magnitudin emuè habentem, magnitudinem scilicet corporalem.
    • XI. Contra Zabios & sapientes eorum Coelum pro Deo colentes.
    • XII. Contra adoratores Solis vel Lunae, Martis vel Iouis, cuiuscunque signi coelestis, vel quo­rumcun (que) signorum, & vniuersaliter cuiuslibet partis coeli.
    • XIII. Contra fabricantes sibi Deos temporales, homines, animalia, arbores, ignem aut quam­cunque rem talem.
    • XIIII. Contra nugatorios & nugaces, qui multitudinem onerosam Deorum aequalium ciusdem speciei, seu naturae adorant.
    • XV. Contra fingentes multos Deos aequales, natura seu specie differentes.
    • XVI Contra ponentes confusionem multorum Deorum inaequalis virtutis, & disparis dignitatis, sine eiusdem speciei, siue diuersae.
    • XVII. Contra negantes Deum esse vnicum, & non plures, affirmantesue esse possibile plures esse: negantesque necesse esse simpliciter esse vnicum & non plura, affirmantesue esse possibile plu­ra esse.
    • XVIII. Contra ponentes multa principia prima simpliciter contraria inuicem, quorum nullum reducatur ad aliud, nec omnia ad aliquod. Vnum illis commune: puta honum & malum, ac conse­quenter [Page] vlterius somniantes duos Deos huinsmodi siue plures.
    • XIX. Contra Poetas mentientes Deum hominibus studiosis aut alijs inuidere.
    • XX. Contra fabricantes Deos inhonestos & turpes, comedentes, bibentes, mulieribus commis­centes, in rebus aut ludis inhonestis, turpibus, & Scenicis delectantes.
    • XXI Contra Idololatras.
    • XXII. Contra Arrianos.
    • XXIII. Contra Donatistas.
    • XXIIII. Contra Sabellianos.
    • XXV. Contra non distinguentes, sed concedentes simpliciter Deum esse infinitae virtutis & po­tentiae infinitae, etiam intensine.
    • XXVI. Contra Pictores Dei ipsum varijs qualitatibus, attributis, habitibus vel actibus acci­dentanbus, & realiter diuersis ab eo, aut quibuslibet accidentibus accidentene aliquo depingentes.
    • XXVII. Contra desperationem sine ex magnitudine, sine ex multitudine peccatorum.
    • XXVIII. Contra Cainitas credentes Deum nullum peccatorem ad gratiam reconciliationis ad­mittere, nisi prius tantum vel amplius merendo satisfecerit, & satisfaciendo meruerit quantum deliquit.
    • XXIX. Contra Pelagianos seu Cainitas fingentes Deum nulli beneficium gratis dare; sed tantum pro suo merito praecedente.
    • XXX. Contra indoctos artis amandi, nescientes Deum esse propter seipsum amandum, & caetera propter Deum, omnesque actus humanos, ad ipsum propter se finaliter ordinandos, ipsumque esse su­per omnia diligendum: putantes quoque hominem, pro quantiscunque bonis lucrandis siue seruandis, aut quantiscunque malis poenalibus habitis amouendis, siue non habitis praecauendis potentem ista non facere, non peccando debere saltem scienter quicquam etiam minimum facere, contra Deum, contra praeceptionem, contra prohibitionem diuinam, ipsum vel leuissimè quomodolibet offendendo, contra conscientiae regulam diuinitus institutam, vel quomodocunque quantumlibet minimum scienter peccare
    • XXXI. Contra effraenes dicentes omnia bonis & malis aequaliter euenire, malum aliquod im­punitum, vel bonum aliquod irremuneratum manere: mentiente (que Deum quenquam abundanter punire, scilicet vltra condignum vel etiam ad condignum, & parcè quempiam praemiare, scilicet citra condignum vel non vltra condignum; fingentes quoque diuinae pictati & misericordae infinitae nus­quam congruere punire quodcunque delictum; sed totum semper dimittere misericorditer im­punitum.
    • XXXII. Contra Philosophos prasumentes se posse cognoscere Deum plenè, & eius quamlibet actionem; deridentes propterea Christianos credentes nonnulla de Deo, & de actionibus eius miris, de actionibus etiam creaturae virtute diuina, quae perviam rationis humanae nesciunt demonstrare.
    • XXXIII. Contra Philosophos negantes possibilitatem creationis, adnibilationis & re­creationis.
    • XXXIIII. Contra Philosophos negantes possibilitatem creationis mundi.
    • XXXV. Contra Philosophos & haereticos, negantes possibilitatem Conceptus & partus Virginis, dicentesque Christum nequaquam de sancta Maria semper Virgine natum esse.
    • XXXVI. Contra Epicureos & Sadduceos, dicentes spiritum nullum esse, immortalitatem quoque animae rationalis irrationabiliter abnegantes: & contra Auerrcis astruentem omnes homines vnicam animam rationalem habere.
    • XXXVII. Contra Philosophos negantes motum coeli & generationem hominum posse cessare, mortuos posse resurgere cum suis corporibus: bonos posse ad coelos conscendere, & malos descendere adin­ferna, & vtrosque posse sic viuere in aeternum.
    • XXXVIII. Contra Philosophos & Haereticos negantes meritum temporale posse rationabili­ter praemiari praemio sempiterno, aut peccatum temporale posse iustè puniri paena aeterna.
    • XXXIX. Contra Philosophos & Haereticos negantes resurrectionem mortuorum futuram ad vitam beatam vel miseram secundum differentiam meritorum: concedentesque ipsam esse futu­ram, siue statim post mortem, siue post spatium magni anni in corporibuss bestialibus, vel huma­nis, alienis vel proprijs ad vitam mundanam bestijs vel hominibus solitam temporalem, per con­suetam periodum duraturam; credentesque vniuersaliter omnium mortuorum tam bonorum quàm malorum resurrectionem futuram ad vitam & beatitudinem sempiternam, & nullorum ad paenam & miseriam sempiternam, putantes quoque bonos aeternam beatitudinem possessuros, non tamen in Coelo, malosque aeternam miseriam habituros, non tumen in inferno: sed ambos in terra communiter permansuros: dicentes insuper corpora bonorum nequaquam ad meliorem, sinceriorem & coelestiorem conditionem in futura beatitudine transformanda, aut immortalia tunc [Page] futura; sed in statu pristino remansura, corporaue malorum vinentia in aeternis supplicijs aeternaliter minime duratura; fingentes etiam impudenter foelicitatem aeternam bonorum futuram debere consi­stere in carnis voluptatibus consuetis, aut in aliquo alio seu quibuslibet alijs praeter Deum.
    • XL. Contra Aristotelem astruentem mundum non habnisse principium temporale, & non fuisse creatum, nec generationem hominum terminandam; neque mundum seu statum mundi praesentem vllo tempore finiendum. Contra Anaximandrum quoque Platonem, Anaxagoram, Empedoclem, & Maurorum vaniloquos circa idem.
  • CAP. II. Quod Deus est omnium aliorum necessarius consernator: habet Corollarium habens tres partes.
    COROLLARIVM.
    • I. Quod nulla res creata sufficit aliam conseruare.
    • II. Est, quod necesse est Deum per se & immediatè seruare quamlibet creaturam.
    • III. Quod necesse est Deum seruare quamlibet creaturam immediatius quacunque causa creata.
  • CAP. III. Quod Deus est necessaria causa efficiens cuinslibet rei factae: habet Corollarium habeus tres partes.
    COROLLARIVM.
    • I. Quod nulla res potest aliquid facere sine Deo.
    • II. Quod nulla res potest aliquid facere, nisi Deus perse & immediatè faciat illud idem.
    • III. Quod nulla res potest aliquid facere, nisi Deus faciat illud idem immediatius quolibet alio faciente.
  • CAP. IV. Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet: habet Corollarium 4. partium.
    COROLLARIVM.
    • I. Quod nihil potest quicquam mouere sine Deo idem per se & propriè commouente.
    • II. Quod nihil potest quicquam mouere, sine Deo immediatè idem mouente.
    • III. Quod nihil potest quicquam mouere, sine Deo idem mouente immediatius alio motore quo­cunque.
    • IV. Quod nulla propositio tribuens quodcunque creatum cuicunque causae secundae est immediata simpliciter.
  • CAP. V. Quod Deus non est mutabilis vllo modo: habet Corollarium 5. partium.
    COROLLARIVM.
    • I. Quod Deus essentialiter & praesentialiter necessariò est vbique, nedum in mundo, & in eius partibus vniuersis.
    • II. Verum etiam extra mundum in situ seu vacuo imaginario infinito.
    • III. Vnde & immensus & incircumscriptus veraciter dici potest.
    • IV. Vnde & videtur patere responsio ad Gentilium & haereticorum veteres quaestiones, Vbi est Deus tuus, &, Vbi Deus fuerat ante mundum?
    • V. Vnde & similiter clarè patet, quod vacuum à corpore potest esse, vacuum verò à Deo ne­quaquam.
  • CAP. VI. Quod Deus habet distinctam scientiam omnium. Habet Corollarium, Quod Deus habet distinctam scientiam omnium nedum praesentium, praeteritorum & futurorum; verum & omnium possibi­lium & impossibilium, imaginabilium & cognoscibilium quouismodo, vnde & omnisciens, sicut & omnipotens veraciter dici potest.
  • CAP. VII. Obijcit contra sextum, & soluit.
  • CAP. VIII. Quod Deus habet volutionem & amorem communiter & specialiter ad quaecunque.
  • CAP. IX. Quod voluntas diuina est causa efficiens cuinslibet rei factae, mouens seu motrix cuiuslibet motio­nis, ac vniuersaliter omnium amantissima genetrix, nutrix, & vinifica conseruatrix. Habet Corollarium, Quod omnia quae facta fuerunt, facta fuerunt à voluntate diuina, & quae facta crunt, facta erunt ab ea.
  • [Page] CAP. X. Quod voluntas diuina est vniuersaliter efficax, insuperabilis & necessaria in causando; non im­pedibilis nec frustrabilis vllo modo. Habet Corellarium, Quod ad Deum velle facere seu fieri quippiam per se, vel per aliud quodlibet quonismodo, necessariò sequitur illua fiere ill [...] modo, nec modo nostro conando alias vires apponit, nec est in eo vltra intellectum aictantem & voluntatem consentientem alia virtus executiua ponenda; nec aliter se habet operans, quàm quiescens, & quod voluntas diuina est primum principium liberum.
  • CAP. XI. Quod primum principium necessarium & verum incomplexum est Deus; & quod principium complexum primum simpliciter est de Deo: puta Deus est, Deus scit omnia, Deus vult omnia, vel alequid simile.
  • CAP. XII. Ostendit quale sit illud primum principium quia affirmatinum, & quod sit illud quod Deus est, seu Deus est Deus.
  • CAP. XIII. Ex istis quasi corollariè 12. partes infert.
    • I Quod actus est simpliciter prior potentia.
    • II Quod esse est prius simpliciter quam non esse.
    • III Quod necessarium est prius possibili contradictionis.
    • IV Quod necessarium est prius impossibili.
    • V Quod pure necesse esse, seu pura necessitas, est prius simpliciter quolibet alio, ac radix prima, & fundamentum primarium omnium aliorum.
    • VI Quod principium primum complexum summe & pure necessarium est & firmum.
    • VII Quod necessarium nequaquam recte per possibile velper impossibile definitur.
    • VIII Quod necesse esse, non potest simpliciter definiri.
    • IX Quod affirmatiua est prior qualibet negatiua, & quod quaelibet negatiua vera reducitur ad aliam affirmatiuam priorem & causam veritatis illius.
    • X Quod prima causa cuiuslibet negationis verae est in Deo.
    • XI Quod Deus est prima causa cuiuscunque non esse.
    • XII Quod prima causa cuiuslibet impossibilitatis & repugnantiae est in Deo.
  • CAP. XIV. Quod diuina voluntas est causa cuiuslibet futuri atque praeteriti, quare ipsum est tale. Et habet Corollarium: Si Deus esse desineret, nihil esset praeteritum nec futurum, verum nec falsum, pos­sibile vel impossibile, necessarium vel contingens, nec etiam posset esse: ex quo & oppositum se­quitur euidenter, viz ipsum Deum, & sic aliquid praefuisse, esse & fore. O quam necessarium est hunc esse, quem tam impossibile est desinere vnquam esse, & quod Deum qualitercunque non esse, contradictionem necessarijssime continet & importat: & quod necesse esse, videtur maxime proprium nomen Dei.
  • CAP. XV. Quodres scitae non sunt causae diuinae scientiae.
  • CAP. XVI. Contra quosdam dicentes quod res scitae sunt causa sine qua non diuinae scientiae, sed non causa.
  • CAP. XVII. Distinguit scita diuina, quia quaedam praecedunt quodammodo eius scientiam, & quaedam sequun­tur: ostenditque haec esse causam quoquo modo diuinae scientiae, illa nusquam. Et habet Corella­rium, quod diuina scientia, quae est notitia eius simplex, est vere causa cuiuslibet rei factae, non so­lum causa sine qua non.
  • CAP. XVIII. Distinguit diuinam scientiam in incomplexam quodammodo & complexam: distinguit similiter scibilia complexa in priora quodammodo & posteriora voluntate diuina: & ostendit quod priora sunt causa
    quodam­modo
    quoquomodo diuinae scientiae complexae: posteriora vero nequaquam, sed quod De­us per voluntatem suam scit
    omnia
    illa.
  • CAP. XIX. Obijcit & respondet.
  • [Page] CAP. XX. Distinguit similiter voluta, in priora & posteriora voluntate diuina, & ostendit quod voluta poste­riora, non sunt causa volutionis diuinae, nec causa sine qua non; & quod voluta priora sunt ali­qua causa eius.
  • CAP. XXI. Obijcit & respondet, distinguitque rationabile & iustum per prius voluntate diuina, per posterius & per mixtum.
  • CAP. XXII. Quod Deus habet volutionem vel nolutionem actualem distinctam contra obiectum quodlibet vo­luntatis. Et habet Corollarium quod Deus vult omne verum, & non vult positiuè, sen respuit omne falsum. 2. Quod si Deus vult aliquod antecedens, vult quodlibet eius consequens, & non vult positiuè omne sibi repugnans. 3. Quod quorumlibet repugnantium vnius habet velle, al­terius vero nolle. Quod ad Deum velle quodcunque consequitur ipsum nolle eius oppositum; & è contra, quod ad Deum non velle quodcunque affirmatine vel negatiue significatum, consequi­tur ipsum oppositum eius velle. Quod ad Deum non nolle quodcunque consequitur ipsum oppo­situm eius nolle. Quod ad Deum nolle positiuè quodcunque consequitur ipsum nolle idem etiam priuatiue, & similiter è conuerso quod quicquid qualitercunque est, Deus vult illud sic esse; & quicquid qualitercunque non est, Deus non vult illud sic esse.
  • CAP. XXIII. Quod tam scientia Dei quam eius voluntas immutabilis est omnino: Et habet Corollarium, quod Deus nullum nouiter diligit neque odit, nec magis aut minus vna vice quam alia, nec preces aut quaecunque merita bona, vel mala flectunt aut mutant voluntatem diuinam in minimo, huc, vel illuc; & quod omne saluandum, aut damnandum, praemiandum vel puniendum sub quocunque gradu voluit ab aeterno saluari, vel damnari, praemtari similiter vel puniri sub eodem gradu prae­cise; & hoc nedum voluntate conditionali, aut indeterminata, sed ita absoluta & determinata, sicut vult in praesenti vel finali iudicie, aut post volet.
  • CAP. XXIIII. Obijcit contra immutabilitatem diuinae scientiae & respondet.
  • CAP. XXV. Obijcit contra immutabilitatem diuinae voluntatis & soluit.
  • CAP. XXVI. Quod tota vniuersitas rerum est bona, & nulla res per se mala: Et habet Corollarium, quod bonum, & per se malum, seu bonitas & pura malitia non sunt contraria, sed opposita priuatiuè.
  • CAP. XXVII. Quod omnia à prouidentia diuina eueniunt.
  • CAP. XXVIII. De Fato.
  • CAP. XXIX. De casu & fortuna.
  • CAP. XXX. Quod res voluntariae diuinae prouidentiae legibus gubernantur.
  • CAP. XXXI. Quod actiones voluntariae diuinae prouidentiae supponuntur.
  • CAP. XXXII. Quod omnia proueniant à Dei prouidentia actualiter disponente, non solummodo permittente.
  • CAP. XXXIII. Quod respectu cuiuscunque est Dei permissio, est & eius volutio actualis.
  • CAP. XXXIV. Si, & quomodo, Deus vult, & non vult peccatum.
  • CAP. XXXV. Contra Pelagium quod gratia gratis datur à Deo, non praecedentibus meritis comparatur: Et habet Corollarium, contra Cassianum mediantem, dicendo Deum dare quibusdam grattam suam gratis absque merito praecedenti: quibusdam vero non nisi prius ipsam recipere mereantur; quare & quod nullus seruus peccati mortalis potest proprijs tantum viribus liberari.
  • CAP. XXXVI. Contra Procuratores Pelagij asserentes, quod etsi merita non sint causa collationis gratiae principa­lis: sunt tamen causa sine qua non confertur.
  • CAP. XXXVII Contra quosdam Pelagianos dicentes hominem posse ex se tantum debitè praeparare; quod si faciat, Deus dabit sibigratiam suam gratis.
  • [Page] CAP. XXXVIII. Contra quosdam Pelagianos dicentes, quod Deus praeuenit hominem in gratiae collatione pulsando, & homo ipsam acceptionem gratiae aperiendo & consentiendo, ex se tamen pulsanti, & sic ipsam quodammodo promerendo.
  • CAP. XXXIX. Contra quosdam putantes hominem ex se tantum posse mereri primam gratiam de congruo, non de condigno. Et habet Corollarium contra quosdam alios recentissimos Pelagij defensores; fingentes, quod liret homo nullo modo possit primam gratiam promereri, potest tamen ipsam proprijs tantum viribus impetrare.
  • CAP. XL. Quod gratia quae est habitus gratis datus à Deo vna cum voluntate humana est causa efficiens proprie cuiuslibet boni & meritorij actus sui.
  • CAP. XLI. Quod gratia prius naturaliter, quam voluntas humana efficiat actus bonos. Et habet Corollarium quod tam Deus, quam gratia eius creata efficit proprie prius naturaliter quemlibet actum bo­num creaturae rationalis, quàm ipsa; & quod Auctores dicentes Deum facere opera nostra bona, non excludunt, sed includunt Dei gratiam eadem
    simpliciter
    similiter facientem, dicentesque gratiam Dei facere opera nostra bona, non excludunt, sed includunt Deum eadem similiter operantem.
  • CAP. XLII. Quod Deus prius naturaliter efficit quemlibet actum bonum voluntatis creatae, quàm gratia. Et habet Corollarium, quod Deus, & Spiritus Sanctus, dicitur quoquo modo charitas, & gratia, qua chare & gratis nedum Deus diligit se & hominem, verum etiam qua homo similiter diligit Deum & proximum.
  • CAP. XLIII. De poenitentia salutari secundum opiniones diuersas, & de clauium potestate. Et habet Corollari­um quod illud est prius secundum naturam, siue prius naturaliter alio, quod est causa illius quoda­liquid à quo ad aliud tenet consequentia subsistendi, & non è contra est prius illo secundum na­turam. Quare & quod non omne à quo non conuertitur consequentia subsistendi est prius secun­dum naturam, sed secundum superioritatem seu vniuersalitatem secundum consequentiam, siue secundum quemlibet alium talem modum, quod non quicquid est prius alio secundum naturam potest esse sine illo; nec etiam quicquid potest esse sine alio, & non è contra, est prius isto secun­dum naturam, sed secundum aliquem alium modum iam dictum: nisi fortassis prius secundum naturam dicatur aequinoce tribus modis.
  • CAP. XLIV. De Praedestinatione secundum quid nominis.
  • CAP. XLV. Quod Praedestinatio realiter sit ponenda, quid sit, quot modis dicatur; quod non sit propter operae, sed secundum Dei gratuitam voluntatem. Et habet Corollarium quod nullus praedestinatur aut reprobatur propter opera quae faceret si vlterius viueret; nec vllus saluatur propter opera vel damnatur.
  • CAP. XLVI. Contra quosdam concedentes praedestinationem & reprobationem ad gloriam & ad poenam: sed negan­tes has esse ad aliquos certos gradus. Et habet Corollarium quod omnes gradus gratiarum, me­ritorum, prosperitatum, aduersitatum, gloriae siue penae, in praesenti & in futuro similiter sunt praedestinati à Deo aeternaliter & distincte.
  • CAP. XLVII. Obijcit & respondet.

CAPITVLA SECVNDI LIBRI.

  • CAP. I. QVod Liberum Arbitrium sit, & quid sit.
  • CAP. II. De actu Liberi Arbitrij & eius obiecto. Et habet Corollarium quod non ideo dicitur Liberum Ar­bitrium, quia libere potest velle & nolle quodcunque, sed quia libere potest velle quodcunque obie­ctum suum volubile, & nolle quodcunque obiectum suum nolubile.
  • CAP. III. Quod nulla causa inferior potest necessitare voluntatem creatam ad rationalem & liberum actum suum ad meritum propriè, vel peccatum. Et habet Corollarium, Quod voluntas creaturae ra­tionalis non est passiua tantummodo, sed actiua: & quod voluntas per causas secundas sufficien­tissimè disposita ad agendum, potest vna vice non agere, & alias egere liberum actum suum: quare & quod bonis inaequalibus propositis voluntati: non necessariò volet maius: immò & pro­posito bono honesto, & malo inhonesto delectabili, tamen multum vel vtili, potest scienter bono illo neglecto eligere illud malum. Quare & quod cum recta ratione in intellectu, est error pos­sibilis in affectu. Quod etiam appetitus irrationalis non necessitat hominem ad agendum; Quod corpora coelestia non necessitant voluntatem; Quod Diabolus non necessitat voluntatem; & quod nulla tentatio necessitat voluntatem: Quod tamen purum malum voluntati ostensum ipsam ne­cessitat ad non volendum & purum bonum ad non nolendum positiuè, id est, ad non odiendum ipsauè voluntas naturali necessitate necessariò haec non potest, vbi etiam ostenditur consequenter quod fortè multum deceret, & plurimum expediret Theologis & perfectis catholicis Astrologiam & alias tales scientias non nescire.
  • CAP. IIII. Quod Liberum Arbitrium tentatum, non potest proprijs viribus, sine Dei auxilio & eius gratia ten­tationem aliquam superare.
  • CAP. V. Quod Liberum Arbitrium quantacun (que) gratia creata suffultum sine alio Dei auxilio speciali non potest tentationem aliquam superare.
  • CAP. VI. Quod illud Dei auxilium speciale, est voluntas eius inuicta.
  • CAP. VII. Quod nullus non tentatus, solius Liberi Arbitrij viribus, sine gratia, vel cum gratia quantacunque creata absque alio. Dei auxilio potest peccatum aliquod euitare. Et habet Corollarium, quod di­uina voluntas, sicut tentatos à ruina conseruat: sic & non tentatos, tam à tentatione, quàm à peccato praeseruat.
  • CAP. VIII. De perseuerantia quid sit, & quod nullus viator quantacunque gratia creata subnixus, solius Liberi Arbitrij viribus, vel etiam cum adiutorio gratiae possit perseuerare finaliter sine alio Dei auxi­lio speciali. Et habet Corollarium, quod nullus viator solius Liberi Arbitrij vel gratiae viribus aut amborum coniunctim sine alio Dei auxilio speciali potest perseuerare per aliquod tempus omnino.
  • CAP. IX. Quod nec homo nec Angelus cum quantacunque gratia ante lapsum potuit perseuerare finaliter, vel ad tempus sine alio Dei auxilio speciali.
  • CAP. X. Obijcit & respondet.
  • CAP. XI. Quod perseuerantia non est aliquod donum Dei creatum à charitate & gratia realiter differens & distinctum. [Page] Et habet Corollarium quod nomen Perseuerantiae nullam rem absolutam essentialiter significat, sed accidentaliter & relati [...]è, Charitatem videlicet siue institiam cum respectu futura permansionis continuè vsque in finem, & quod non improbabiliter posset dici perseuerantiam esse ipsam rela­tionem huius.
  • CAP. XII. Obijcit & respondet.
  • CAP. XIII. Quod illud auxilium sine quo nullus persenerat, & per quod quilibet persenerat, est Spiritus Sanctus diuina bonitas & voluntas.
  • CAP. XIIII. Quod Perseuerantia gratis detur à Deo, non meritis comparetur.
  • CAP. XV. De Perseuerantia sempiterna de confirmatione videlicet
    bonorum
    beatorum & causa ipsius, quod ipsa est aterna charitas Dei voluntas.
  • CAP. XVI. De Perseuerantia sempiterna, seu obstinatione malorum in malo, & causa ipsius.
  • CAP. XVII. Quod nulla creatura rationalis potest confirmari vel obstinari immutabiliter per naturam. Et habet Corollarium, quod nulla creatura rationalis est aut esse potest immutabilis, inuertibilis aut impeccabilis per naturam.
  • CAP. XVIII. Contra quosdam dicentes actum Liberi Arbitrij nihil esse.
  • CAP. XIX. Obijcit & respondet.
  • CAP. XX. Quod cuinslibet actus voluntatis creata, Deus est necessarius coeffector. Et habet Corollarium, quod quicquid effecerit voluntas creata, necesse est vt & illud coefficiat in­creata, & quicquid operata fuerit voluntas angelica, vel humana, necesse est, vt & iliud coope­retur diuina; & quod omnem actum voluntatis creatae totum efficit voluntas creata, & totum similiter increata.
  • CAP. XXI. Recitat sex falsas responsiones quarum prima dicit, quod ideo solum Deus dicitur facere omnē actum voluntatis creatae quia facit omnem voluntatem creatam, quae sola verè & propriè efficit suum actum: Secunda, quod Deus ideo dicitur facere actum bonum voluntatis creatae, quia facit chari­tatem seu gratiam effectricem illius: Tertia, quod Deus conseruat voluntatem: Quarta, quod Deus facit obiectum & omnia monentia voluntatem: Quinta, quod permittit: Sexta, quod Deus efficit propriè omnem actum bonum voluntatis, sed penitus nullum malum & corrigit ip­sas generaliter & coniunctim.
  • CAP. XXII. Specialiter corrigit primam harum.
  • CAP. XXIII Secundam.
  • CAP. XXIIII. Tertiam.
  • CAP. XXV. Quartam.
  • CAP. XXVI. Quintam.
  • CAP. XXVII. Sextam.
  • CAP. XXVIII. Obijcit contra vigesimum & respondet.
  • CAP. XXIX. Quod voluntas increata & creata, in coefficiendo actum voluntatis creatae non sunt cooequales, nec coequaeua in ordine naturali.
  • CAP. XXX. Quod in omni actione communi voluntatum increata & creatae, increata creatam naturaliter an­tecedit. [Page] Et habet triplex porissima; vnum naturale, qd. est in omni causatione comuni Deo & causae secundae, Deum causare prius naturaliter quā causam 2am. aliud Theologicū Deum videlicet conditionaliter nihil velle: 3am. Logicū, nullam scilicet propositionem tribuentē quamcun (que) causationē cuicun (que) causae inferiori & posteriori voluntate diuina, seu aliud quicquam positinum inferius cuicun (que) sub Deo esse de primo simpliciter, nisi fortassis propositio dicatur de primo simpliciter ratione primita­tis subiecti, non causae, plurimae tamen tales secundum quid & in certo genere sunt de primo.
  • CAP. XXXI. Obijcit & respondet: Et habet Corollarium notabile quod sacra Theologia pium & prudentem lectorem requirit.
  • CAP. XXXII. Quod in omni non actione Deo & creaturae communi prius naturaliter est, Deum ibi non agere, quā ipsam: idem, quia Deus certam actionem per creaturam non agit, ideo creatura illam non agit; & non è contra.
  • CAP. XXXIII. Obijcit & respondet: Et habet Corollarium nedum videlicet entia ad suum esse verū; & non entia ad suum non esse Deo necessario indigere; Deum quo (que) non solum super entia, sed & super non entia tenere dignissimè principatum.
  • CAP. XXXIIII. Per praemissa allicit homines ad timorem & amorem, ad considentiam, ad patientiam & humilita­tem ad orationem, & ad gratias referendas: Et habet Corollarium multiplex omnibus gratis gratum.

CAPITVLA TERTII LIBRI.

  • CAP. I. QVod Deus potest necessitare quodammodo omnem voluntatem creatam ad liberum actum suum & ad liberam cessationem & vacationem ab actu: Et habet Corollarium, quod aliqualis necessitas & libertas ac meritum, casus (que) & fortuna inuicem non repugnant, de fati quo (que) praescientiae praedestinationis & gratiae, cum Libero Arbitrio ac me­rito concordia generali.
  • CAP. II. Quod Deus quodammodo necessitat quamlibet voluntatem creatam ad quemlibet liberum actum suum, & ad quamlibet liberam cessationem ac vacationem ab actu, & hoc necessitate naturaliter praecedente: Et habet Corollarium, quod aliqualis necessitas antecedens & libertas ac mertum non repugnant; & quod nulla causa inferior, sed tantum superior, scilicet Dei voluntas est necessitas antecedens res­pectu sui effectus: & quod omnia quae sunt, fiant, & eueniunt de aliqua necessitate ipsam natu­ralituraliter praecedente.
  • CAP. III. De contingente ad vtrumlibet secundum opiniones diuersas, & quod ipsum est.
  • CAP. IIII. Quid sit contingens ad vtrumlibet: Et habet Corollarium, quid sit libertas cōtradictionis, & quis sit actus liber libertate contradictionis.
  • CAP. V. Quasi Corollarie ex praemissis 13. partes infert. Prima est, quod propositiones de contingenti aequaliter conuertuntur per oppositas qualitates.
    • II. Quod aliqua consequentia bona non est necessaria simpliciter, ne (que) vt nunc, sed contingens ae­qualiter.
    • III. Quod aliqua causa indeterminata, scilicet non praedeterminata ad agendum agit.
    • IIII. Quod omnis & solus actus liber libertate contradictionis est contingens aequaliter.
    • [Page] V. Quod omne & solum contingens aequaliter est actus liber libertate contradictionis.
    • VI Quod contingentia ad vtrumlibet & necessitas non repugnant.
    • VII. Quod contingentia dicitur propriè respectu praesentis.
    • VIII. Quod libertas dicitur propriè respectu praesentis.
    • IX. Quod nullus actus creaturae est simpliciter contingens aqualiter, sed tantum indetermina­to genere, puta respectu causarum inferiorum.
    • X. Quod nullus actus creaturae est liber simpliciter libertate contradictionis, sed secundum quid tantum, scilicet respectu causarum omnium secundarum.
    • XI. Quod solus actus voluntatis diuinae ad extra, est simpliciter contingens aequaliter.
    • XII. Quod solus actus Voluntatis diuinae ad extra est liber simpliciter libertate contradictionis.
    • XIII. Quod prima & summa libertas contradictionis, similis quoque contingentia ad vtrumli­bet est in volūtate diuina; & qd. hae sunt causae similis libertatis & contingentia in alijs vniuersis.
  • CAP. VI. Obijcit & respondet.
  • CAP. VII. Monet quaestionem, nunquid aliquid sit in potestate voluntatis creatae; & ponit vnam responsio­nem & corrigit.
  • CAP. VIII. Recitat alias 6. responsiunculas & emendat.
  • CAP. IX. Respondet.
  • CAP. X. Distinguit de necessitate & libertate: Et habet Corollariu quod necessitas & libertas ac meritum non repugnant ad inuicē, vel repugnant.
  • CAP. XI. Obijcit & respondet: Et habet corollarium, qualis sit libertas in irrationabilibus creaturis, & quomodo differt & conue­nit cum rationalium libertatte.
  • CAP. XII. Incipit disputare illam famosissimam quaestionem, nunquid omnia quae euenient, de necessitate o­uenient, & recitat opintonem Mathematicorum, seu Stoicorum dicentem, quod omnia quae eue­nient, euenient de necessitate simpliciter absoluta.
  • CAP. XIII. Tractat opinionem Ciceronis, dicentem Deum nescire futura.
  • CAP. XIIII. Tractat opinionem dicentem, quod multa sunt futura in natura sua, sed non apud Deum.
  • CAP. XV. Recitat quartam opinionem Sophistarum dicentium nihil esse futurum.
  • CAP. XVI. Refellit quintam opinionem Megaricorum, negantium omnem potentiam ad futura.
  • CAP. XVII. Corrigit sextam opinionem quorundam, putantium quod aliquid est futurum ad vtrumlibet vel non futurum in sensu composito, non diuiso.
  • CAP. XVIII. Rectificat septimam opinionem dicentem, quod aliquid potest incipere esse futurum.
  • CAP. XIX. Castigat octauam & nonam opiniones, credentes nulla inferioris mundi sub diuina prouidentia con­tineri, & quod nulla voluntaria seu libera per Dei prouidentiam disponantur.
  • CAP. XX. Corrigit decimam opinionem quod Deus non habet volutionem, respectu alicuius effectus mundi in­ferioris, & vndecimam quod non vult aliquem effectum voluntarium, seu liberum.
  • CAP. XXI. Refellit duodecimam opinionem, putantem quod nulla inferiora fiant à Deo, & decimam tertiam ae­stimantem, quod nulla voluntaria seu libera, immediatè & propriè fiant ab eo.
  • CAP. XXII. Castigat decimam quartam opinionem, quod Deus non vult aliquid libere futurum absolutè; sed tan­tum conditionaliter, & decimam quintam, quod nulla mala, sed tantum bona sunt absolute prouisa, voluta, aut facta a Deo.
  • [Page] CAP. XXIII. Arguit decimam sextam opinionē, ponentem quod Deus non vult actum liberum creaturae volunta­te antecedente; sed tantum modo consequente, & quod Deus cum creatura coefficit omne actum liberum creaturae, sed posterius ordine naturali; & decimam septimam arbitrantem quod licet Deus semper de facto agat & praeagat actum quemlibet creaturae, est tamen absolutè possibile ali­quam creaturam agere per se solam.
  • CAP. XXIIII. Tractat decimam octauam opinionem, dicentem quod Deum velle & praeuelle est in hominis potesta­te, & decimam nonam, quod est in hominis potestate facere aliquid, vnde sequitur Deum non velle, nec vnquam voluisse aut fore quod tamen nunc vult, & semper voluit ipsum fore, & vi­gesimam, quod quam primo voluntas diuina praeuenit actum liberum voluntatis humanae, tam primo potest humana in oppositum talis actus, & vigesimam primam, quod Deo volente homi­nem producere, ae. actum futurum in.b. mensurae, potest homo se prius ita disponere, quod Deus hoc tunc non velit, quare & quod tunc non habeat illum actum, & vigesimam secundam, quod voluntas diuina non est semper necessaria in agendo; sed defectibilis & frustrabilis aliqualiter, & vigesimam tertiam, quod voluntas diuina non est causa efficiens aliquorum, sed tantum consen­tiens intellectui diuino dictanti, & alia quaedam virtus executiua & posterior in Deo, velin cau­sis secundis efficit res effectas, & vigesimam quartam, quod quanquam voluntas diuina coagat & praeagat omnem actum voluntatis creatae; hoc tamen facit tam debiliter influendo, quod nequa­quanc ipsam necessitat ad agendum.
  • CAP. XXV. Tangit 25am. opinionem, fingentem Deum nō prouidere praedestinare velle, nec facere gradus actuum liberorū meritorum, aut etiam praemiorum, & 26 [...] m quod nullus actus est aliquid, & 27am. quod nul­lū non agere cessare, siue quiescere est à Deo, & 28am. quod res futurae praescitae, sunt praescientia Dei causa, & 29am. quod res futurae praescitae, funt causa sine qua non diuinae praesciētiae, & 30am. quod Deus scit & praescit res secundū modum illarum, & 31am. Academicorū, qd. nullus potest rimari aut scire istud tā obstrusum naturae miraculum, tā absconditū Dei arcanum, & 32am. qd. in omnibus re­bus futuris, praesentibus atque praeteruis, respectu scientiae & voluntatis diuinae, est semper contin­gentia ad vtrumlibet, & libertas, & nulla omnino necessitas.
  • CAP. XXVI. Tractat opinionē 33am. famosiorem caeteris, quae affirmat quod aliquid semper fuit futurum, & adhuc est futurū: non est tamen necessariū vllo modo illud vnquam fuisse, aut nunc esse futurum; & quod aliquid nunquam fuit futurum, nec nunc est futurum, & possibile possibilitate omni necessitate op­posita est illud semper fuisse & nunc esse futurū, & de praescientia Dei correspondenter omnino de omni tamen praeterito, vel praesenti dicit, qd. necesse est illud fuisse, & qd. necesse est Deum semper praesciuisse illud fuisse futurum, vel scire illud esse nunc praesens, quod etiam necesse est Deum scire illud esse praeteritum, ac fuisse, & corripit cam super insufficientia responsionis, eò quòd non suf­ficienter difficultatem euacuat.
  • CAP. XXVII. Respondet secundum sententiam Philosophorum & Theologorum, quod omnia futura euenient de quadam necessitate respectu causarum superiorum, non contraria, sed consentanea libertati.
  • CAP. XXVIII. Recitat vnam glossam auctoritatum erroneam.
  • CAP. XXIX. Obijcit & respondet.
  • CAP. XXX. Arguit eam super falsitate hypothesis, per viam sumptam à necessitate & libertate voluntatis diui­nae, quae semper necessario vniformis permanet, & aequalis.
  • CAP. XXXI. Reuocat eandem per viam necessitatis & contingentiae intellectus scientiaeque diuinae.
  • CAP. XXXII. Reducit eandem per viam immutabilitatis voluntatis diuinae.
  • CAP. XXXIII. Mouet eandem per viam reuelationis in verbo, & ponit 6. responssones concedentium reuelationum in verbo, & arguit grauiter contra illas.
  • CAP. XXXIIII. Arguit specialiter contra primam.
  • CAP. XXXV. Contra Secundam.
  • [Page] CAP. XXXVI. Contra tertiam.
  • CAP. XXXVII. Contra quartam.
  • CAP. XXXVIII. Contra quintam.
  • CAP. XXIX. Contra sextam.
  • CAP. XL. Corripit negantes reuelationem in verbo.
  • CAP. XLI. Recitat diuersos modos secundum diuersos videndi in verbo, obijcit (que) & soluit.
  • CAP. XLII. Reducit adhuc opinionem trigesimam tertiam & eius hypothesim per viam reuelationis in proprio genere; & primo de Domino Iesu Christo, & recitat vnam responsionem dicentem, quod Christus potuit decipi, & refellit.
  • CAP. XLIII. Tractat aliam responsionen
  • CAP. XLIIII. Recitat tertiam responsionem.
  • CAP. XLV. Ventilat quartam responsionem.
  • CAP. XLVI. Contra eandem opinionem & hypothesim per viam reuelationis in
    primo
    proprio genere, de puris creatu­ris scilicet Angelis.
  • CAP. XLVII. Contra eandem opinionem & hypothesim per eandem viam de puris hominibus.
  • CAP. XLVIII. Recitat 4. Responsiones & corrigit.
  • CAP. XLIX. Recitat duplicem opinionem, dicentem quod in futuris reuelatis est ordinata vel absoluta necessitas; in alijs verò nulla.
  • CAP. L. Respondet secundum sententiā Philosophorum & Theologorum, quod Deus vult & scit necessariò, quicquid vult & scit necessitate sequente immutabilitatis, immobilitatis, stabilitatis, & ordina­tae non praecedente, & simpliciter absoluta, non naturali, violentae, aut inuita, non contraria, sed consentanca summae & maximae libertati: Et habet Corollarium, qd. omnem actum volutionis & cognitionis diuinae praesentem, necesse est ne­cessitate sequente praedicta semper fuisse, & similiter semper fore; quare & quod omnia quae praesentialiter sunt, fiunt, aut eueniunt, simili necessitate sunt, fiunt, & eueniunt in praesenti: & qà. omnia quae euenient, simili necessitate euement in futuro: immo & quod omnia quae nunc fi­unt, de aliqua necessitate praecedēte nunc fiunt; & quod omnia quae eueniunt de aliqua necessitate praecedente euenient in futuro.
  • CAP. LI. De aternitate: Et hebet Corollarium, quod vnicum & idem est instans & immutabile penitus in tota aeternitate, & quod tota aeternitas non est multiplicior ne (que) maior suo instanti, nec instans aeternitatis ipsa simpli­cius ne (que) minus, quare & quod idem est realiter aeternitas & suū instans: Amplius autem & quod his nequaquam obstantibus dicitur aeternitas tota, magna, longa, etiam infinita fuisse quo (que) esse & fore, aliquid insuper in ipsa fuisse esse & fore; quamobrem & quod de Deo & actu eius intrinseco dicitur transumptiue fuit, est, & erit, de actionibus tamen eius extrinsecis propriè temporaliter dicitur fecit, & facit, & faciet.
  • CAP. LII. Per viam aeternitatis ostendit sententiam 50o praelibatam: Et habet Corrollarium 30. partium notandarum, obij cit (que) & soluit.
  • CAP. LIII. Contra promptulos accusatores, faciles indices & praecipites damnatores; & ponit 36. capitula quae sibi videntur erronea, implorans humiliter auctoritatem Ecclesiae quatenus determinet veritatē.

THOMAE DE BRADWARDINA AD SVOS MERTONENSES, EPISTOLA PRIOR.

DIlectis Fratribus & amicis, Custodi ac Scholari­bus Aulae de Merton in Oxon Spiritus Sanctus gratiam septiformen Aliquoties accidisse com­peri, vt in rerum difficilium tractatione, aut in­sipientia relatoris auditorem corrumperet, aut temeritas auditoris relatorem infamaret. Qua­propter aequè cauendū mihi videtur, vt potissimum illic, vbi sine periculo aliud sentiri non potest, nec facile praesumamus asse­rere, nec aliena temerè dijudicare. Noui ego quanta, vt dicit B. Aug. somnia cor humanum pariat, atque eo iudicio quo in sui cognitione fallitur, caetera quoque quae propter ipsum sunt, non rectè suspicatur. Quid enim hoc esse putatis, quod de re­rum veritate tam diuersa sentire solent homines? Nunquid non vna est veritas? Ecce, vt interim de Deo taceamus, quid est quod dialectica tot diuersas, & tam aduersas, ne dicam peruersas ha­bet sententias. Nunquid non omnes nouerunt vnum id quod est, & amore fallendi diuersa finxerunt? Non sic ego puto, sed narrant quique somnia sua, & ea qua primum ipsi in se opinio­ne decepti sunt, postmodum alios nescientes seducunt. Et sicut B. Iob amicis suis arrogantibus, & de se plusquam oportebat praesumentibus dicit, omnes iam non solum secum morituram, sed exortam quo (que) à se sapientiam putant. Dignum ergo est vt id ipsum in nostra nos assertione veritatis, tot iam videmus esse diuersos. Quia enim de longe veritas videtur, iudicia parit, & tantum de ipsa potest quis (que) quantum ipse est. In nobis quippe quod dierum cognitione percipimus, eo modo cordis intellectus de hijs quae extra sunt ad veritatem iudicat, quo se interius ani­mus in repraesentatione figurat. Vnde necesse est, vt dum mens interius prauè afficitur, intellectus quo (que) in iudicio eorum quae foris sunt decipiatur. Haec ipsa est causa quae etiam aliquando in [Page] vnitate sensuum, controuersiā verborum generare solet: quae ta­men tunc veniale fit, cum pertinax non fuerit. Hanc igitur nos, qui Dei verbi tractatores & inquisitores veritatis esse videmur, si inter nos forte, vt assolet, aliquando inuenimus, citius in id ip­sum redeamus: ne si caeperimus nostra dicta pertinaciter defen­dere, aliud putemur sapuisse.

Illud quod de causa Dei contra Pelagium charitas vestra à me quaerere dignata est, iam pridem inter quosdam sapientes ventilatum fuisse didici: atque ex hijs quid senserunt quibus magis credendum esse existimamus tum alijs de ipsis, tum ipsis de se referentibus agnoui. Ego autem cum saepius hac materia pulsari soleam, talem me esse profiteor, qui nollem hinc aliquid ab omnibus vel tam curiosè ac superstitiosè inquiri, vel tam fi­denter asseri. Vnde nunc quo (que) gemina in hac re considerati­one coarctor, cum videam me & prudentiae vestrae debere silen­tium, & bonitati responsum. Inter haec ipsa etiam rei difficultas occurrit, quae fortassis non poterit à me, ita vt decet compendi­ose discuti, Cum ego si modum in dicendo transiero timeam superstitiosus videri; volo tamen & multo magis volo aliquan­do in parte inscientiae argui, quam charitatis contemptor videri; & verba incōposita habere, quam cor peruersum.

Valete sem­per in Domino nostro Iesu Christo, qui est via ducens à deuio, veritas firmans in promisso, & vita conformans in termino.

A

B THOMAE BRADWARDINI DE CAVSA DEI LIBER I.

CAP. I.

C Praemittit 2. suppositiones, quarum 1. est, Deus est summè perfe­ctus & bonus, in tantum quod nihil perfectius, vel melius esse posset.

2. Est, Nullus est processus infinitus in entibus, sed est in quolibet genere vnum primum.

IN primis firmissimè supponatur, quod Deus est summè perfectus & bonus, in tantum, quod ni­hil perfectius vel melius esse posset. Haec autem supposi­tio posset euidenter ostendi, ex magnitudine perfectio­nis D & bonitatis ipsius, quae est simpliciter infinita, sicut rationibus Philosophicis & Theologicis posset multipli­citer demonstrari. Hanc etiam suppositionem testari vi­detur pater Philosophorum Hermogenes, siue Hermes, Mercurius triplex, Trismegistus triplex, in philosophia ter maximus, Rex Aegypti, Philosophus & Propheta, de Verbo aeterno 34. dicens de Deo; Ipse totus est plenus at­que perfectus: & infra 35. Ipse sanctus, & incorruptus, & sempiternus est, & si quid potest melius nuncupari: Deus enim summum bonum; quam & contestari videtur eius filius Aristot. in de Mundo 11. sic dicens: Potius aestimandum, quod & conueniens est & magis aptum Deo: & in alia translatione; Melius autem acciderit accipitur, quod & melius est, & Deo maxime conueniens: Et 12. Met. 39. Deus est vnus, aeternus, infinitae E nobilitatis. Et Boetius 3. de consolat. Philosoph. Prosa 10. Deo nihil melius cogitari potest. Viginti quatuor etiam definitionum seu propositionum de Deo à 24. Philosophis editarum 5. sic ait: Deus est quo nihil melius excogitari potest. Quibus etiam concordanter Anselmus Prosolog. 2. Credimus, inquit Deo, te esse aliquid quo nihil melius cogitari possit: Qui & Monologion 15. Sicut, inquit, nefas est putare, quod substantia supremae naturae sit aliquid, quo melius fit aliquo modo non ipsum: sic necesse est, vt sit quicquid omnino melius est, quam non ipsum. Hoc etiam Richard. 1. de Trinit. 20. sic testatur: Omnes quicquid opti­mum iudicant incunctanter Deo attribuunt. Et Augustinus 1. De doctr. Christian. 4. Om­nes pro excellentia Dei certatim dimicant, nec quisquam inueniri potest, qui hoc Deum cre­dat esse, quo melius aliquid est. Itaque hoc omnes consentiunt Deum esse, quod caeteris re­bus [Page 2] omnibus anteponunt. Vnde & Propheta: Magnus, inquit, Dominus & laudabilis ni­mis,A & magnitudinis eius non est finis, Psa. 144.

Secundo supponatur ad praesens, quod nullus est processus infinitus in entibus, sed est in quolibet genere vnum primum. Hoc enim est alibi demonstrarum, quod & ferè omnes Phi­losophi & verè omnes Theologi contestantur. Verùm ne tantas suppositiones, sine tantilla probatione improbabiliter supponere videar, ecce saltē breuis insinuatio vtriusque. Dicatur siquidem causa compendij A aliquid tam perfectum & bonum, quod nihil perfectius vel melius esse posset. Sumatur quoque possibile ad communem modum loquendi, vel si opor­teat maxime absolutè, pro illo viz. quod per se & formaliter simpliciter contradictionem, seu repugnantiam non includit: Ex quo scilicet, posito & admisso pro possibili absolutè se­cundum speciem obligationum, quae positio nominatur, nusquam in consequentia bona & formali simpliciter, sequitur impossibile absolutè, quod scilicet per se & formaliter simplici­ter contradictionem includit. Omnis namque repugnantia contradictionem importat & pa­rit.B Huiusmodi autem modus sumendi possibile & impossibile hinc fundatur, quia omne, vel est possibile, vel non possibile, quare & impossibile isto modo. Possibile igitur est A esse, seu A potest esse, aut posset esse, quis non statim assentiat? Quisue hoc posito & admisso pro possibili absolutè, se non à contradictione defendat? Si autē possibile sit A esse aut si A potest, aut posset esse, A est, imo & necesse est A esse, & A est necesse esse, & hoc per se. Dica­tur siquidem ad modum Philosophorum loquendi illud necesse esse, quod per se, & de se ne­cessarium est esse, necessitate absoluta: quod scilicet non potuit, nec potest, nec poterit non esse, & possibile esse oppositè opposito modo, quod scilicet potuit, potest, aut poterit esse & non es­se. Nam necesse esse perfectius est & melius, quam possibile esse, praesertim in bono perfe­cto & summè perfecto. Non enim posset recedi ab illo, nisi illud vel totaliter, vel partialiter irrecuperabiliter omittendo, quod nullus dubitat esse malum. Est quoque necesse esse in bo­no perfecto actus bonus perfectus completus in bono, & purus à potentialitate imperfecta C incompleta, & à corruptibilitate mala. Possibile vero esse priuationem huius actus puri, po­tentialitatem imperfectā, incompletam habilitatem ad malum, & corruptibilitatem importat. Nonne & esse forte & firmū, imò summè forte & firmū, praesertim in bono perfecto & sum­mè perfecto, melius & perfectius iudicandum, quam esse debile & infirmum? quare & necesse esse, quàm possibile esse, quod & multis alijs rationibꝰ posset ostendi: sed cuius mens intrinse­cùs non sentit? Cuius animus non consentit? Si quis autē ex abundanti testes desideret, ecce Arist. qui 9. Met. 13. & post diffuse dicit, & probat actum praecedere potentiā 3. modis; scili­cet ratione, id est definitiones; substantia, id est perfectione; & tempore, scilicet in indiuiduo ge­nerante: sed è contra in indiuiduo generato. Qui & infra 19. docens, quod in bonis actus est melior potētia, & in malis deterior, ita scribit: Melior & honorabilior studiosa potentia actus: necesse autem & in malis, finem & actum esse deteriorem potentia. Et supra 17. Sempiterna, inquit, priora substantia sunt corruptibilibus; est autem nihil potentia sempiternum. Ratio D vero haec: omnis potentia similis contradictionis est, quod ergo possibile esse, contingit esse & non esse. Idem ergo possibile esse, & non esse; possibile vero non esse, contingit non esse, contingens autem non esse corruptibile est, aut simpliciter aut hoc ipsum quod dicitur con­tingere non esse. Nihil ergo incorruptibilium simpliciter, potentia ens simpliciter, nec eorum quae ex necessitate sunt, & quidem ipsa prima. Nam si hoc non essent, nihil vtique essent: Vbi & videtur talem innuere rationem; Illud quod est per se, non dependens ab alio, prius natura, perfectius (que) est illo, quod non est per se, sed aliundè dependens: id quod est necesse esse est huiusmodi, respectu illius quod est possibile esse. Hunc & Auerroes sequitur in Cōment. quem & Auicenna secutus 1. Met. 6. dicit, quod necesse esse secundū se non habet causam, & quod est possibile esse, per se habet causam, & probat, quod necesse esse, non habet aliquid a­liud sibi coaequale, nec aliquid prius eo: sed ipsum per se ipsum est primum omnium aliorum. Qui & infra octaui 6. dicit, quod necesse esse est perfectum, & plusquam perfectum. Si igi­tur E A potest esse, potest esse A; quare & potest esse necesse esse, cum hoc sit perfectius & me­lius, quā possibile esse, potest (que) esse necesse esse per se. Esse nam (que) bonū per se, est sufficientius, dignius, perfectius & melius, quam esse bonum per aliud, alio indigere, & ab alio dependere, sicut cuiuslibet animus iudicat, & memorati Philosophi contestantur. Et si potest esse necesse esse per se, est necesse esse: imò & necessariū est ipsum esse necesse esse (alias enim esset possibi­le esse) sed hoc est impossibile esse. Ponatur enim in esse; sicut est possibile, quod A sit neces­se esse, & hoc per se, & sequitur quod nunquam potuit, potest, aut poterit non esse, cuius oppositū dicebatur. Quod etiam semel est possibile esse, semper est possibile esse; & quod se­mel est necesse esse per se, sēper est necesse esse. Quicquid enim semel per se & formaliter sim­pliciter [Page 3] A nullam repugnantiam implicat, neque vnquam; & quicquid semel, & semper: Con­secutio namque quae semel est formalis simpliciter, semper sic fuit, & erit, quia est per se & absolute necessaria; quare nunquam potest deficere consequendo. Et quae aliquando non est formalis simpliciter, nec vnquam fuit aut erit; quia si esset aliquando, esset & semper. Cuius insuper animus concipit naturam de se possibilem verti in naturam de se necessariam, vel è contra? Rursum paululum praelibandum, omne quod dicitur possibile, siue potens, per aliquam potentiam hoc dicitur: & hoc vel per potentiam propriam, sicut res existens, habens potentiam actiuam vel passiuam, vel per potentiam alienam; sicut non entia possibilia fore, & effectus futuri dicuntur possibiles potentia actiuorum & passiuorum illorum, quia viz. haec possunt illos agere, illa pati. Quodlibet etiam quod dicitur possibile potentia alicuius passiui, dicitur possibile potentia alicuius actiui: Quomodo namque potest possibile quicquam pa­ti, quod nil potest agere? Aut quomodo potest effectus aliquis fieri, quem facere nihil potest? B Et si quis quasi ad videndum solem facem requirit, sic ad istam veritatem per se notam testem deposcat: Ecce Auerroes super 1. de Coelo & Mundo comm. 124. qui dicit possibile non est possibile, nisi in respectu agentis & patientis, & impossibile est imaginari aliquid esse pos­sibile in respectu patientis, & impossibile in respectu agentis, quoniam continget, vt sit pati­ens impossibile, & possibile impossibile. Omne ergo non ens, quod dicitur possibile siue po­tens, sic dicitur per potentiam alicuius actiui. Si ergo A non est, & potest esse, per aliquam potentiam potest esse, & non per potentiam propriam, cum nullam habeat; cum etiam nihil omninò possit se facere & producere de non esse ad esse: Nam omne faciens aliquo modo praecedit, saltem naturaliter, suum factum; sed nihil seipsum praecedit: cum insuper secun­dum praemissa, omne non ens dictum possibile, sic dicatur per potentiam alicuius actiui, nec A potest esse per potentiam alienam. Hoc enim secundum prius ostensa, esset per potentiam alicuius actiui, quod posset facere A: sed nullum est tale, cum omne aliud ab A sit incompa­rabiliter C minus A & impotens ipsum causare. Si etiam A causetur ab alio, non est A [Deus.] Perfectius enim est esse per se sufficienter, omnino incausabiliter & independenter ab alio, & summam & primam causam aliorum, quàm ab alio dependere, & alteri subijci vt effectus. Non potest ergo A esse ab alio quouismodo, quod & posset ostendi per multas alias rationes. Per nullam ergo potentiam potest A esse, cuius oppositum dicebatur Quare contradictionem includit, A non esse, & posse esse; & verum est, & necessarium est A posse esse: falsum ergo & impossibile est, A non esse. Quapropter verum & necessarium est A esse. Quamobrem & verum est, & necessariū Deum esse: esse quo (que) tam perfectum & bonum, quod nihil perfe­ctius vel melius esse posset. Secunda vero suppositio sequitur ex hac prima: Sequitur enim ex ipsa Deum esse primum & summum omnium entium; hoc vero notorio coassumpto, quod esse primum & summum est perfectius & melius, quam esse posterius & inferius alio, aut alteri coaequale. Si quis autem testem desideret, ecce Philosophus qui 2. de Coelo & D Mundo 34. testatur expresse, quod sursum est honorabilius & diuinius; quam deorsum: & anterius, quam posterius. Qui & vna cum alijs Philosophis saepè docet nusquam in eodem genere plura principia coaequalia, & aequè prima simpliciter reperiri. Vnde & Apoc. 1. Ego sum Α & Ω, principium & finis, primus & nouissimus.

Habet corollarium morale continens 40 partes contra 40. errores; quarum prima est,

contra Protagoram dubitantem Deum esse. 1.

EX hijs autem, quasi porismatice videntur multi multipliciter aberrantes pos­se clarè reduci ad semitam veritatis, dum tamen ipsa dignetur praecedere, si­cut ductrix.

Ex hijs ergo certificetur Protagoras, qui sicut recitat Lactantius 1. Insti­tut. E Diuinarum aduersus Gentes 1. Deos vocauit in dubium.

Contra Diagoram & insipientem negantes Deum esse. 2.

REsipiscat Diagoras, qui, sicut ibi similiter recitatur, postea Deos exclusit. Sapiat etiam ali­quando insipiens, qui recitante Propheta, dixit insipide, Non est Deus.

Contra dubitantes vel negantes Deum habere realiter, aequiualenter, vel supereminenter omnem virtutem, & quamlibet bonitatem: & vniuersaliter quicquid melius est ha­bere, [Page 4] quam non habere, omniue modo omnimode bonum esse, & omnimodam bonita­tem A habere, quod melius est esse & habere, quam non esse & non habere, ac omne vi­tium & malitiam non habere: & vniuersaliter omne illud non habere, quod non ha­bere est melius quam habere, aut aliquod habitum aliquo alio modo habere, quod non habere esset melius quam habere, aut quicquam frustra superfluumue habere: vel non semper esse summè felicem, beatum, actualem seu actum, ita quod nihil felicius, bea­tius, vel actualius esse posset. 3.

PRoficiant Deum esse fatentes, sed dubitantes, vel negantes ipsum habere realiter, aequiua­lenter, vel supereminenter omnē virtutē & quamlibet bonitatem, & vniuersaliter quicquid est melius habere, quam non habere, omniuè modo omnimode bonum esse, & omnimodam bonitatem habere, quod melius est esse & habere, quam non esse, & non habere, ac omne B vitium & malitiam non habere: & vniuersaliter omne illud non habere, quod non habere est melius quā habere; aut aliquod habitum aliquo modo habere, quod non habere esset melius quàm habere: aut quicquam frustra superfluumue habere; vel non semper esse summè feli­cem, beatum, actualem, seu actum, ita quod nihil felicius, beatius vel actualius esse pos­set. Alias enim posset aliquid esse perfectius, melius, atque decentius, quam sit Deus, quod Suppositio prima vetat. Actualitas etiam summa Dei per hoc specialiter demonstratur, quod actus est melior & perfectior potentia, & praecipuè actus bonus potentia sua bona. Si­cut ex ostensione primae Suppositionis apparet. Et si aliqua potentia ponatur in Deo; illa de necessitate est bona, sicut docent priores particulae huius partis. Nulla ergo potentialitas; sed summa actualitas est in Deo, sicut prima Suppositio clarè monstrat, quod & demonstratur similiter per proximam particulam huius partis. Si namque Deus sit summè beatus & felix, est summè actualis: Quis enim nesciat ista consistere non in habitu, sed in actu, quod & Phi­losophi C manifestant.

4. Contra negantes Deum esse virtutis & bonitatis cuiuslibet simpliciter infinitae.

EXtendant se negantes Deum esse virtutis & bonitatis cuiuslibet simpliciter infinitae. Si namque aliqua virtus eius aut bonitas esset tantum finita, posset augeri. Quare & Deo aliquid melius esse posset, quod Suppositio prima damnat. Hij etiam refelluntur clarissimè per proximam partem huius. Secundum hanc autem Dei virtutem & potentiam infinitam, & respectu ipsius iuxta praetacta superius de potentia existimo verum esse, quod Geometrae supponunt lineam rectam posse quantumlibet pertrahi in continuum & directum, & super centrum quodcumque spatium quantumlibet occupando circulum designare, vt patet primo Elementorum Euclidis: & Philosopi naturales mediū posse quantumlibet subtiliari & simi­lia:D & vniuersaliter omne illud quod apud Logicos, seu quoslibet alios dicitur per se & ab­solutè possibile, quod scilicet per se contradictionem formaliter non includit, licet non sit possibile per naturam, per potentiam scilicet naturalem.

5 Contra dicentes Deum non plenè sibi sufficere, sed alio indigere.

A Perientur dicentes Deum non plenè sibi sufficere; sed alio indigere. Hoc autem ex 2. par­tibus proximis, & ex prima Suppositione consequitur euidenter: Constat enim notoriè sufficientiam esse bonum. Quare & Philosophus in de Mundo 11. loquens de Deo, sic ait: Non eget artificio, aut alieno adminiculo, velut nostri Reges indigent cliētela propter impo­tentiam. Et 1. de Coelo & Mundo 100. neque habet prauum nihil, neque indigens eorum, quae ipsius bonorum vllo est. Quare & 24. Definitionum de Deo à totidem Philosophis e­ditarum 11. dicit ita: Deus est semper existens, necessitate solus sibi abundanter sufficiens.E Quod & testatur Sadai vnum de nominibus Dei Hebraicis, quod, vt dicit Rabbi Mose de Du­ce dubiorum, siue neutrorum 61. Idem est quod sufficientia, eo quod non eget essentia ali­cuius entis, neque eget alio extra se ad firmitatem essentiae suae: sed sua essentia sufficit sibi. Ieronymus etiam in lingua Latina & Hebraea peritus ad Marcellam de 10. nominibus, quibus apud Hebraeos Deus nominatur, epistola 99. dicit, quod 10. horum nominum est Sadai, quod robustum & sufficientem ad omnia perpetranda accipere possumus.

6. Contra credentes Deum non necessariò, sed contingenter esse summè perfectum & De­um, ipsumque esse mutabilem, irascibilem, placabilem, tristabilem, laetabilem aut pas­sibilem [Page 5] A nouiter quacunque alia passione; opinantes quoque quod Deus sit nomen acci­dentale, & non essentiale simpliciter.

MVtentur credentes Deum non necessariò, sed contingenter esse summè perfectum & De­um, ipsumque esse mutabilem [nouiter] irascibilem, placabilem, tristabilem, laetabilem, at­que passibilem, nouiter quacunque alia passione: opinantes quo que, quod Deus sit nomen ac­cidentale, & non essentiale simpliciter. Quod autem Deus sit necessariò summè perfectus & Deus, ex prima Suppositione consequitur euidenter; cum perfectius & melius sit sic esse; quam contingenter, sicut patet ex praemissis in ostensione Suppositionis illius. Si insuper De­us non necessariò sit summè perfectus, & Deus, potest esse non talis: quod si ponatur repro­babitur & oppositum eius probabitur, sicut prima Suppositio probabatur. Quamobrem neque Deus est mutabilis quouismodo; quia non ad melius, cum sit summè bonus; nec ad B deterius, cum sit necessario summè bonus (sicut proximo demonstratur) neque ad aeque bo­num. Hoc enim superfluum videretur contra tertiam partem huius, nisi fortassis hoc face­ret propter bonum proprium conseruandum, & tunc indigeret motu contra quintam partem, vel propter bonum creaturae: & sic adhuc indigeret motu, nec ipse sibi sufficeret ad faciendum quod vellet. Si etiam Deus posset mutari ad bonum aequale, cur non ad minus? Si etiam De­us perdat temporaliter & adquirat aliquam bonitatem, non semper habet omnimodam boni­tatem, praecipuè infinitam contra tertiam partem huius & quartam. Si insuper Deus esset mu­tabilis, esset potentialis, & non summè actualis, seu actus, contra vltimam particulam tertiae partis huius. Ex his autem vlterius patenter infertur, quod Deus non est nomen accidentale, sed essentiale simpliciter: praesertim si imponatur ab illa summa perfectione & maxima bo­nitate: Alias enim Deus posset non esse Deus, atque mutari, contra 2. priores particula [...] hu­ius C partis.

Contra negantes Deum esse omnipotentem actiuè, & nullipotentem passiuè; id est, non posse ab alio quicquam pati. 7.

NEgentur, qui negant Deum esse omnipotentem actiuè, & nullipotentem passiuè; id est, non posse ab alio quicquam pati. Quod enim sit omnipotens actiue tertia pars & quarta demonstrant: Constat enim quod potentia actiua est virtus quaedam & bonum, nec potest pati ab alio; quia tunc esset mutabilis contra proximam, potestque eius impassibilitas, sicut & eius immutabilitas demonstrari.

D Contra opinantes Deum non esse substantiam & potentiam rationalem, habentem intel­lectum & liberam voluntatem, cognoscentem actualiter & volentem: putantes quoque voluntatem diuinam non esse vniuersaliter efficacem, id est, non impedibilem, non frustrabilem, non defectibilem vllo modo. 8.

RAtiocinentur melius opinantes Deum non esse substantiam & potentiam rationalem, ha­bentem intellectum & liberam voluntatem, cognoscentem actualiter & volentem; pu­tantes quoque voluntatem diuinam non esse vniuersaliter efficacem, id est, non impedibilem, non frustrabilem, non defectibilem vllo modo. Patet namque ex prima Suppositione Deum esse, & esse substantiam, cum ipsa sit perfectior accidente, quare & substantiam atque poten­tiam rationalem; cum ipsa irrationali rationabiliter praeferatur: quapropter & habentem in­tellectum & liberam voluntatem, quod & tertia pars ostendit; cognoscere quoque ac velle E actualiter, non tamen habitualiter, cum hoc sit perfectius, sicut & actus bonus potentia versus bonum. Voluntas quoque diuina est vniuersaliter efficax modo dicto. Hoc enim est perfe­ctius, quàm quod esset impedibilis, frustrabilis, aut defectibilis vllo modo. Si etiam Deus quicquam vellet, & illud non haberet, nec fieret, non esset summè beatus & foelix, sed miser, praesertim cum nihil velit, aut velle possit, nisi iustè per tertiam partem huius, quae & beatificat ipsum summè. Quis enim nesciat foelicitatem & beatitudinem esse bonum integrum & perfe­ctum, beatiusque quoque esse, habere quod cunque iustè desideratum, seu volutum, quàm carere? Si namque propter vnius voluti non habitionem non esset quis minus beatus, nec propter non habitionem alterius, & eadem ratione adhuc vlterius, & sic deinceps, quare nec esset quis minus beatus, etsi omnibus & singulis volutis & desideratis careret. Sed cuius ani­mus [Page 6] ita sentit, nisi forsitan insensati? Quare & Philosophus 1. Ethic. 9. dicit foelicitatem esse A bonum per se susficiens & perfectum. Boetius quoque 3. de consolat. Philosophiae Prosa 2. dicit, quod beatitudo est bonum, quo quis adepto, nil vlterius desiderate queat, quod quidem est omnium summum bonorum, cunctaque bona intra se continens: cui si quid abforet, sum­mum esse non posset, quoniam relinqueretur extrinsecus quod possit optari. Liquet ergo es­se Beatitudinem statum bonorum omnium congregatione perfectum. Nonne etiam laetius, iucundius, & delectabilius est habere desiderata & voluta, quam ipsis inuitè carere? Quis hîc dissentit? cuius animus non sic sentit? in Beatitudine vero summa, summa laetitia, iucunditas & delectatio continetur. Deus autem est semper summè beatus per tertiam partem huius: quare nunquam aliquo voluto caret inuitè. Amplius autem quis nesciat optimè consequi; Si Deus potest hoc, & vult hoc, facit hoc, cum nihil deficiat requisitum, quod & Philosophia saepe te­statur? Quare & ex opposito, si Deus non facit hoc, & vult hoc, non potest hoc, aliquo possi­bili demonstrato: non est ergo omnipotens, sed impotens reputandus, contra 7. partem hu­ius,B quod & testatur 12.24. Definitionum 24. Philosophorum de Deo, sic dicens: Deus est cuius voluntas est deificae potentiae.

9. Contra credentes Deum aliquid ignorare.

IGnorentur credentes Deum aliquid ignorare. Tales autem videntur quidam Philosophi, & vulgares: apparet enim quibusdam, quod Aristoteles 12. Meta. 51. velit asserere Deum non cognoscere aliquid extra se; & quod Auerroes ibi in comment. 51. velit astruere Deum non cognoscere vilia, neque singularia, quibus & Auicenna 8. Metaphysicae suae 6. & Alga­zel. 3. Metaphysicae suae primo, sententia sexta consentire videntur. Cicero quoque de Di­uinatione negat à Deo omnem praescientiam futurorum. De quorum similibus Iob. 22. reci­tatur hoc modo. Quid nouit Deus? & quasi per caliginem iudicat, nubes latibulum eius,C nec nostra considerat, & citra cardines coeli perambulat. Et Psalmo 72. Et dixerunt, quo­modo scit Deus, & si est scientia in excelso. Et infra Psa. 93. Et dixerunt, non videbit Domi­nus, nec intelliget Deus Iacob. Sed hij omnes per tertiam partem & quartam faciliter corri­gentur: Constat enim quod sapientia, scientia & discretio approbatiua, vel reprobatiua prae­clarissimae sunt virtutes.

Item per partem proximam Deus cognoscit actualiter, & si aliquid cognoscit, maximè vi­detur quod seipsum cognoscat. Perfectius quoque videtur scipsum cognoscere, quam peni­tus ignorare. Quare secundum primam Suppositionem seipsum cognoscit. Quomodo eti­am secundum tertiam partem huius est Deus summè beatus, si nullo modo sentiat, percipiat, aut sciat se esse beatum? Deus igitur seipsum cognoscit, & non imperfectè & diminutè prop­ter secundam Suppositionem & tertiam partem & quartam. Cognoscit ergo se perfectè & summè perfectè, ita quod nihil perfectius posset cognoscere, vel cognosci. Cognoscit ergo D se secundum suam essentiam, & secundum omnes suas conditiones, relationes & circumstan­tias vniuersas. Sed non est res aliqua qua Deus non sit prior, superior, melior atque perfecti­or, sicut Suppositio prima docet; cuius etiam Deus non sit causa, principium, & finis, sicut & Philosophi contestantur. Non est ergo res quam Deus non cognoscit propriè & distinctè; Haec enim cognitio perfectior est confusa.

Item vel scit Deus quod est aliquid aliud praeter ipsum, vel nescit: Si sciat & non confusè, cum scientia distincta actualior & perfectior sit cōfusa; distinctè ergo cognoscit aliquid extra ipsum, & qua ratione vnum & omnia per partem quartam praemissam: Si nesciat esse aliquid praeteripsum, hoc est mirabilius & absurdum; Posset enim tunc verisimiliter credere nihil esse penitus praeter ipsum, quare & decipi turpiter & errare contra tertiam partem huius.

Item secundum praemissa Deus cognoscit perfectè scipsum; cognoscit ergo & se esse po­tentiae infinitae, omnipotentem & voluntatis vniuersaliter efficacis secundum quartam, sep­timam,E & octauam partes praemissas. Scit ergo se posse facere, destruere & mouere aliquid extra ipsum. Quod si ponatur, tunc illud cognoscit; operatur enim non temerè sed scien­ter, & non nouit illud nouiter propter sextam partem: & quia prius sciuit se posse & velle sic facere, & ita se facturum: aeternaliter ergo illud nouit, quare & quodlibet aliud simili ratione.

Item si Deus quaedam vera nesciret, posset desiderare & velle scire illa; omnis enim ratio­nalis natura naturaliter scire desiderat: quare & cum per partem proximam habeat volunta­tem vniuersaliter efficacem, posset illa scire & non nouiter; quia tunc non semper esset actu­alissimus, scientissimus, perfectissimus, beatissimus, & immutabilis penitus contra tertiam partem & sextam: Necessariò ergo aeternaliter omnia vera nouit.

[Page 7] A Item quanquam aliquae res sunt viles, scientia tamen illarum est praetiosa & nobilis, sicut te­stantur omnes Philosophi naturales de animalibus, partibus, & de generatione animalium pertractantes; praesertim in eis qui per scientiam vilium non vilescunt, vilescereue non pos­sunt. Deus autem teste sexta parte vilificari non potest: Ipse ergo omnia perfectè & distinctè cognoscit. Verum si quis subtilius considerate voluerit; inueniet, quod omnis natura, & res quaelibet naturalis, & omnis essentia secundum illud quod est, bona est, & pulchra, sicut & Philosophi contestantur. Cur ergo non decet Deum bonum & pulchrum ista cognoscere? An fortè quia sunt minus bona & pulchra quàm ipse? Quomodo ergo [non] potest talia fa­cere, & seruare, per eius omnipotentiam & efficacissimam voluntatem, secundum proximas partes huius? Quomodo etiam decet hominem, tam dignam naturam & nobilem cogno­scere viliora?

Item, quomodo posset Deus congruè remunerare suos cultores, & suos contemptores bo­nos B & malos, si ipsorum merita ignoraret?

Item, cur frustra porrigimus preces [Domino] Deo, si illas audire non possit?

Amplius autem quis dubitat esse melius, ordinatius, atque decentius, vt Deus qui prima Suppositione probante (sicut in ostensione secundae Suppositionis apparet) prae est Mundo & alijs vniuersis, praesit omnibus sapienter, possit, sciat & velit expedire supplicationes sibi porrectas, bonos praemiare, malos corrigere, vel punire? Alioquin minus hebetaretur stimu­lus spei & amoris, rum peretur lorum timoris & effraenaretur audacia delinquendi. Quare & totus ordo rerum humanarum tam ad Deum, quam ad proximum quassaretur. Si autem A­ristoteles voluerit dicere, Deum non intelligere aliquid praeter ipsum, quia quodlibet tale est vile, saltem respectu dignitatis diuinae nihil est, sicut ex praemissis apparet. Eadem etiam ratione nihil aliud posset facere aut mouere contra septimam partem huius. Illud etiam quod Auerroes videtur arguere, Deum scilicet non habere scientiam particularium, & distin­ctam C particularium & singularium, quia illa sunt infinita, & non determinantur à scientia, non debet mouere; quia Deus est simpliciter infinitus & quaelibet virtus eius, sicut prima Suppo­sitio & quarta pars demonstrant; Imo Deus est magis infinitus quacunque multitudine infini­ta, quam ponit Auerroes particularium existentium, cuiuscunque speciei fuerint, aut etiam omnium specierum: quia quacunque tali multitudine infinita cuiuslibet speciei, est alia maior multitudo, viz. congregata ex illa, & alia simili alterius speciei: tota etiam multitudine infinita omnium particularium existentium posset aliqua maior esse; imò & dupla, tripla, quadrupla & deinceps simul, vel successiue. Deus autem est tam magnus & infinitus, quod nihil maius aut infinitius esse possit, sicut prima Suppositio & quarta pars ostendunt, quare & correspon­denter quaelibet virtus eius. Scientiuitas ergo Dei & eius capacitas nulla multitudine finita, neque infinita singularium existentium vnius speciei, vel pariter omnium satiatur: sed vnam­quamque earum etiam totam multitudinem, si ponatur, ex omnibus congregatam excedit D quodammodo infinitè. Quod insuper aliqui argumentantur; si Deus cognosceret singularia, cum illa sint mutabilia, & eius cognitio similiter esset mutabilis; verum esset, si illa cognosce­ret sicut homo, altera biliter passibiliterque ab eis: sed non sic illa cognoscit propter sextam & septimam partes huius; imò materialiter & actiuè, ac si oculus fixus per extramis [...]ionem videret partes fluminis succedentes.

Contra fingentes Deum ex membris humanis, vel alijs, seu quibuscunque diuersis componi, negantesque ipsum esse substantiam simplicissimam, impartibilissimam, nullam com­positionem, partibilitatem, magnitudinemue habentem, magnitudinem scilicet cor­poralem. 10.

E REsipiscant compositores Dei, fingentes ipsum ex membris humanis, vel alijs, seu quibus­cun (que) diuersis componi: Sciant quo (que) Deum esse substantiam simplicissimam, imparti­bilissimam, nullam compositionem, partibilitatem, magnitudinem habentem, magnitudinem scilic [...]t corporalem. Si nam (que) compositio talis esset in Deo, non repugnaret partibus distrahi, & ab invicem separari, quare nec toti mutari, minui, vel corrumpi, quod praemissa corrum­punt. Quomodo insuper esset Deus summè perfectus, siue sufficiens & beatus, sicut praemissa testantur, si necessariò dependeret ab alijs, & alijs necessarijs indigeret? Actualius etiam at (que) potentius videtur ex se, & per se sufficienter existere, quam alieno fulcimento & adminiculo supportari. Deus autem est summè actualis & potens, ita quod nihil actualius & potentius esse posset, sicut prima Suppositio, & alia priora demonstrant. Si etiam Deus componeretur ex partibus, quaelibet pars componens, vel saltem forma partes illas perficiens, vniens, & con­iungens [Page 8] esset naturaliter, prior Deo, contra primam Suppositionem, sicut in ostensione A secundae Suppositionis apparet. Ad haec autem, vel Deus componitur ex partibus homo­geneis tantum, vel etiam heteromogeneis: Si tantum homogeneis, animalia & coelum perfectiùs componuntur contra primam Suppositionem, & tertiam partem hujus: Si ex he­teromogeneis partibus componatur, illae sunt dissimilis officij, disparis dignitatis, & non ae­què perfectae: quare & aliqua earum non est summè & infinitè perfecta contra quartam partem praemissam [hujus.]

Amplius autem si Deus ex partibus componatur; vel aliqua earum est infinitae perfectio­nis simpliciter omniqua (que) vel nulla: Si aliqua, ipsa esset Deus, sicut Suppositio prima mon­strat; esset quo (que) superfluum, quod Deus plures partes haberet, cum illa sola sufficeret ad quaecun (que) contra tertiam partem hujus: Si nulla, offenditur quarta pars hujus. Ad idem tunc quaelibet pars posset esse perfectior, & sic Deus, quod Suppositio prima damnat. Praetereà partes Dei vel sunt finitae, vel infinitae in numero: Si finitae, totus Deus est perfectionis finitae B contra primam Suppositionem & quartam partem. Si infinitae, idem sequetur, quia quaelibet istarum, cum sit tantum finitae perfectionis, posset augeri: quare & similiter Deus totus. Infi­nitatem quoque huius. modi huius 2a. Suppositio excludit, & tota simul natura, ac cuiuslbet animus ip­sam refugit & abhorret: altera particula huius partis consequitur ex priori & ex prima Sup­positione cum tertia parte & quarta.

11. Contra Zabios, & sapientes eorum coelum pro Deo colentes.

ERubescant Zabij & sapientes eorum coelum pro Deo colentes. Ipsi namque teste Auer­roe super 1. Met. comment. 41. credentes coelum esse aeternum, aestimabant ipsum ex se esse motionis aeternae, nec oportere ponere principium aliquod nobilius ipso, quare &, vt videtur, ipsum pro Deo colebant: sed isti per proximam corrigentur. Coelum insuper est C virtutis & potentiae, & cuiusli. bet bonita­tis. finitae, est quoque mutabile, alterabile, illuminabile, & obscu­rabile: Deficiunt quoque coelo multae perfectiones & bonitates possibiles; non est igitur Deus sicut praecedentia manifestant. Quare & Auerroes ibi praemisit: hoc quidem, scilicet inuenire primum mouens simpliciter est valde difficile & clausum, & ideo ille locus fuit lapsus sapientum.

12. Contra adoratores Solis vel Lunae, Martis vel Iouis, cuiuscunque figni caelestis, vel quorumcunque signorum, & vniuersaliter cuiuslibet partis coeli.

CEssent adoratores Solis & Lunae, Martis & Iouis, cuiuscunque signi coelestis, vel quo­rumcunque signorum, & vniuersaliter cuiuslibet partis coeli propter rationem de toto coelo praemissam.D

13. Contra fabricantes sibi Deos temporales, homines, animalia, arbores, ignem, aut quamcunque rem talem.

FEriantur qui Deos sibi fabricant tales, tempora­les homines, animalia, arbores, ignem, aut quamcunque rem talem. Tales fuerunt quidam Gentiles antiqui, qui homines quos­dam viuos, quosdam vero mortuos, Deos sibi fecerunt, sicut quamplures historiae conte­stantur. Vnde & Plato 2. Timaei. 3 Sit, inquit, nostra credulitas comes assertioni prisco­rum vitorum, quod Terrae Coelique filij sunt Oceanus & Thetis, horum porrò Saturnus & Rhea & Phorcus. Saturni portò & Rheae proles Iupiter & Iuno, & caeteri qui sunt in ore ho­minum & mentibus, & de quorum fraternitate fama celebratur; atque ex his alij nati sunt,E qui putantur Dij. Historiae quoque Romanae testantur, & recitat Aug. 4. de Ciuitate 27. quod Scaeuola doctissimus Pontifex Romanorum disputauit triplex genus Deorū, Poeticum, Philosophicum, Principum, seu Ciuile, de quorum secundo sic dicit: Secundum non congru­it ciuitatibus, quod habeat aliqua superuacua, aliqua etiam quae obsit populis nosse. De su­peruacuis non magna est causa: Solet enim & à viris peritis dici; superflua non nocent. Quae sunt autem illa, quae prolata in multitudinem nocent? Haec, inquit, non esse Deos Herculem, Esculapium, Castorem, Pollucem: Proditur enim à doctis, quod homines fuerint, & huma­na conditione defecerint. Tales fuerunt antiqui Babilonij, qui colebant Draconem, sicut Dan. 14. recitatur. Tales etiam fuerunt Aegyptij veteres Bouem pro numine adorantes. Vnde Solinus de Mirabilibus Mundi 7. agens de Aegypto & rebus eius, sic ait: Inter omnia [Page 9] A quae Aegyptus habet digna memoratu, praecipuè Bouem mirantur quem Apidem, seu Apim vocant, hunc ad instar colunt Numinis, insignem albae notae macula, quae dextero lareri eius ingenita corniculantis Lunae refert faciem. Statutum enim spatium est, quod vt affuerit, profundo sacri fontis immersus necatur, ne diem longius trahat, quam licebit. Mox alter, nec fine publico luctu requiritur, quem repertum centum Antistites Memphim persequuntur, vt incipiat ibi sacris initiatus sacer fieri. Delubra, quibus succedit aut incubat, mysticè Thala­mos nominant, dat omnia omina. manifestantia de futuris, illud maxime, si de consulentis manu ci­bum capiat: denique aduersatus Germanici Caesaris dex teram prodidit ingruentia, nec multo post Caesar extinctus est; pueri Apim aggregatim sequuntur, & repentè velut lymphatici ven­tura praecinunt. Bos illi ostenditur foemina in anno semel, & ipsa non absque certis insignibus, quae simul at (que) inuenta esset oblata est, eadem die neci datur. Apis natalem Memphi celebrant iactu paterae aureae, quam proijciunt in vili statim gurgite: Haec solennitas per septem dies B agitur, quibus diebus cum Sacerdotibus quasdam crocodili inducias habent, nec attrectant lauantes. Verum octauo die, caeremonijs iam peractis, velut reddita saeuiendi licentia solitam resumunt atrocitatem. Hunc autem Apim Papias in Elementario suo, & Isidorus 6. Etym. 44. dicunt fuisse Taurum Aegypti Serapi consecratum, cuius & imaginem affirmant Iudaeos de Aegypto profectos sibi in eremo fabricasse. Sunt etiam quidam recentiores, qui teste Marco de Venetijs 3. de conditionibus, & consuetudinibus Orientalium regionum 25. In India Maiori in regno Var bouem adorant, dicentes bouem rem esse sanctissimam, neque boues occidunt, neque carnes eorum ob reuerentiam comedunt: Cum autem moriuntur boues, adipe eorum domos suas perungunt, & infra eiusdem 28. dicit quod in prouincia Maabar, scilicet in maiori India, cum hij qui bouem adorant ad bella procedunt, quilibet secum de­fert de pilis bouis syluestris. Credunt enim Bouem syluestrem tantae sanctitatis esse, quod quicunque super se de pilis suis habuerit, portanerit in omni periculo tutus erit. Tales fuerunt & illi C Indi, qui sicut vt apparet ex epistola Alexandri ad Aristotelem de situ Indiae, & ejus vastitate co­lebant arbores Solis & Lunae, quae de quibuscunque interrogatis, etiam tacita cogitatione sine pronuntiatione quacunque responsa viridica cunctis dabant, quibus & Sacerdos Indicus solenniter ministrabat; vbi & de interrogatione Alexandri & arborum responsione mirabili scribitur isto modo: Vidimus ab Occidente iubare fulgentibus Phoebi radiis percussa arbo­rum cacumina, & Sacerdos ait, sursum, inquit, omnes intuemini, & de quibus rebus quis­que consulturus est, occultè cogitet silentio, nemo palam pronunciet: Cum ego & amici, & commilitones accuratiùs sumus intuiti, ne inter nemorum densitatem, aliqua in morem hominum nos illuderet falsitas, mox interueniente nullo tali dolo, vsque ad cacumina ramos­que prospeximus, stantibus nobis cominus diuina auribus occupauimus oracula. Cogita­bam si deuicto orbe terrarum, in patriam triumphans ad Olympiadem matrem meam soro­resque meas charissimas reuerti possem, cui subito Indico sermone tenuissimo respondit ar­bor. D Inuicte bellis Alexander, vt consuluisti numen, vnus eris dominus orbis terrarum: sed viuus amplius in patriam non reuerteris, quoniam fata ita de capite tuo statuerunt. Tum ego oraculum cum ignorarem, interrogaui quale esset, Indicus interpretatur, quem ego par­tim muneribus, partim minis, vt quaecunque arbores dicerent, iudicare coegi. Quare cog­nitis omnibus, percussis flentibusque, qui mecum erant in comitatu palamque, sic moris erat, & aliud consulturus eram, & intraturus vespertino tempore. Sed nondum exorta erat Lu­na, cum rursus inuitati ad lucum iuxta sacras arbores constitissemus, mox solita consuetudi­ne adoramus, tres fidelissimos induxeram mecum amicos, Perdicam, & Diconam, & Philo­tam quia nullum metuebam vltra, nec in me quicquam erat metuendum, vbi neminem fas erat interfici. consulo Consului igitur, vbi moriturus essem, & tum ad primum Lunae ortum per­cussa cornu splendoreque accepto, arbor Graecè respondit; Alexander, inquit, plenum iam finem aetatis habes: sed sequente anno mense Maio in Babilone morieris: à quo minimè spe­ras, E decipieris. Et infra, intraui tertio consulturus ab eadem mihi sacratissima Solis arbore, cuius mortem de manu percussoris habeam praecauendam; quemue exitum mater mea, so­roresque meae habiturae sint. arbor Graecè dixit: Si mortis tuae tibi insidiatorem prodidero, sublato eo facilè instantia fata mutabis, mihi quoque tres irascentur sorores, quod veridica oracula earum impensa prodiderim; scilicet Clotho, Lachesis & Atropos. Igitur ad annum & menses 8. in Babilone morieris, non ferro, vt suspicaris, sed veneno: Mater tua tur­pissimo, ac miserando quandoque exitu insepulta iacebit in via, praeda auium ferarumque: Sorores tuae felices dici erunt fato: tu etiam, et si breue superest tempus, Dominus tamen orbis terrarum eris; nunc modò caue ne nos vlterius scisciteris, vnde excede terminos luci nostri: quae omnia ita contigisse Iustinus & alij Historiographi contestantur.

[Page 10]Fuerunt etiam multi qui ignem pro Deo colebant, eo quod vincere & consumere alia vi­deatur.A Hij autem omnes possunt vt proximi faciliter castigari: Deus enim, vt praemissa circa 1am. Suppositionem testantur, est necesse esse. Nulla ergo res temporalis, generabilis, corrup­tibilisuè est Deus. Si etiam aliquis purus homo sit Deus; vel homo est à se, vel ab alio. Si à se, cur non alius homo similiter, cum sit eiusdem naturae? aut cur non potest alius facere se Deum, sicut & ille se fecit? Si ab alio, ille alius videtur potius esse Deus, & ille est de quo Suppositio 1a. canit. Quis etiam nisi irrationabilior bestia, posuerit bestiam Deum suum, ar­borem, ignem, aut rem irrationalem quamcunque [rem] omnia vel alia nescientem, volun­tatem inelficacem habentem, rem non omnipotentem, sed debilem, indigentem, passibilem, interfectibilem, destructibilem etiam, & si studuerit se saluare, contra 1am. Suppositionem & partes praemissas? O miserabiliter miserabilis, miser homo, si tamen homo, cur non vere­cundaris naturam irrationalem naturaliter viliorem, ignobiliorem, imperfectiorem & tibi subiectam adorare & colere pro Domino Deo tuo? cuius etenim animus non praeponit De­um B suum sibi ipsi, & omnibus alijs in ordine dignitatis, sicut Suppositio 1a docet?

14. Contra nugatorios & nugaces, qui multitudinem onerosam deorum aequalium eiusdem speciei, seu naturae adorant.

REfraenentur nugatorij & nugaces, qui multitudinem onerosam deorum aequalium eius­dem speciei seu naturae adorant, quasi eis minus sufficiat vnus talis. Si namque Suppo­sitio 1a sit vera, sufficit plenissimè vnus Deus. Nam vbi nequaquam sufficeret, deficeret sibi perfectio & bonitas aliqualis, quae posset ei alteriue adesse, quod & tertia pars & septima hu­ius monstrant. Cum ergo ipse solus omniquaque sufficiat, cur sine causa superfluè ponitur alius, allijue ponuntur, cum quilibet sapiens Philosophus vel alius; imò & ipsa natura hoc refugiat & deuitet. Et si quis testem requirat, ecce Philosophus 3. de Coelo & Mundo 39. qui C dicit, non necesse facere elementa infinita: omnia enim haec scilicet composita reddentur fi­nitis existentibus. Et infra 35. manifestum, quia multo melius finita facere principia, & haec vt minima omnibus ijsdem futuris, quemadmodum dignificant & qui in disciplinis: Cur ergo multos Deos aequales colendo, hunc vnum insufficientem efficiunt? vel si hunc cre­dunt sufficere, cur in huius iniuriam & contemptum, amorem, honorem, & gloriam, debitos ipsi soli, ab ipso vnico subtrahunt, alijsque impendunt? Qui etiam ita fingunt circa natu­ram diuinam, plurimum daeuiant & aberrant? Non enim est multiplicabilis, nec plurificabi­lis in multa indiuidua omnino similis rationis, quae substantialiter & solo numero differant, sicut species naturales: imò nec posset esse aliud indiuiduum illius naturae. Si enim posset, posset esse summè perfectum & bonum: Quare & sic esset Deus. sicut superius probabatur, in conclusione primae Suppositionis: & eadem ratione qua vnum aliud posset esse, posset esse & aliud, & aliud, & sic super numerum infinita: quare & actualiter ita essent, quod cu­iuslibet D animus renuit, & secunda Suppositio interdicit.

Item possibile est simpliciter absolutè vnicum Deum esse. Quis non statim consentiat? Quis non hoc posito & admisso, pro possibili absolutè ab omni contradictione faciliter se defendat? & si sit possibile vnicum Deum esse, illum viz. quem secundum praemissa necesse est esse, qui & sit A necesse est ergo vnicum illum esse, & omnem alium Deum non esse. Sit enim B. alius quidam Deus, & secundum priora possibile est B. non esse Deum, quare & se­cundum sextam partem non esse B ergo vel est impossibile esse vel possibile esse possibilitate contradictionis, quare & necesse est B. Deum non esse; sicut praehabita in ostensione primae suppositionis lucidè manifestant: vel breuius, omnem Deum necesse est esse Deum, sicut prima Suppositio & sexta pars demonstrant: B non necesse est esse Deum; secundum prae­missa, B ergo non est Deus. Multitudo quoque deorum aequalium si ponatur, nonne est a­liquo modo perfectior vno Deo. Quare & nullus eorum est summè perfectus. Quamobrem E neque Deus, sicut Suppositio prima monstrat. Iste insuper vnicus verus Deus continet totam essentiam & perfectionem possibilem suae speciei, siue naturae, sicut Suppositio prima probat. Non est ergo alius Deus talis: imò non esse potest, quia non simul cum isto propter causam praemissam, nec post istum corruptum, seu isto quomodocunque non ente, [nihil foret] si­cut Suppositio prima monstrat. Haec autem ratio, de quocunque alio indiuiduo cuiuscun­que alterius speciei, siue in naturalibus, siue in artificialibus, siue in quibuslibet alijs per se pa­tet. Si quis tamen testimonio gaudeat, ecce Philosophus 1. de Coelo & Mundo 93. 92. osten­dens non esse, nec posse esse plures Mundos, sic ait: Neque vna necessitas plures esse Mun­dos, neque contingit factos esse plures, siquidem iste ex tota est materia, quemadmodum est. [Page 11] A Sic autem fortè quod dicitur, magis erit manifestum. Et sequitur 94. Si enim est simitas cur­uitas in naso aut carne, & est materia simitati caro: si ex omnibus vna fiat caro, & existat in hac simum, nihil vtique aliud, neque erit simum, neque contingit [...]actum esse. Similiter au­tem etsi homini sunt materia carnes & ossa, si ex omni carne & omnibus ossibus homo fiat, & imposs. possibilibus existentibus dissoluta esse, non vtique contingit esse alium hominem. Simi­liter autem & in alijs. Et sequitur 95. Coelum autem est quid singularium, & eorum quae ex materia: sed si non ex parte ipsius constat, sed ex omni, non vtique erit aliud, neque contin­get factos esse plures propter omnem materiam comprehensam esse. Super quod Auerroes Comment. 95. dicit, quod demonstrationes ad impossibile sunt de genere signorum: sed haec demonstratio probans Mundum esse vnicum, est propter quid. Habet enim causam pro medio termino, & ideo dat nobis scientiam huius rei cum sua causa, & iste est perfectissimus modorum. Quis etiam dubitat quid sit dignius, honorabilius atque perfectius, esse per se sum­mum B & primum sine pari, quàm necessario parem habere, etiam etsi nollet? Deus ergo per primam Suppositionem parem non habet. Cur etiam non posset vnus deorum aequalium & numeraliter differentium, sicut Angeli vel homines, velle quod alius nollet, & è contra? Nulla enim videtur ratio, quare de potentia absoluta non sic posset, cum nullius eorum vo­lutio ab altero pendeat, sicut nec ipse, nec sit idem numero, quod volutio alterius, sicut nec ipse idem quod alius. Quare & quilibet eorum posset quemlibet alium, & quoslibet alios im­pedire, & miserum, ac miseros facere, & è contra; quod prima Suppositio, tertia pars & octaua refellunt. Huius autem rei testes sunt pene omnes Philosophi Naturales, Diuini & Mora­les: Omnes namque Philosophi Naturales (paucis exceptis) ponunt vnicum primum mo­torem, qui secundum eos est Deus. Diuini similiter ponunt expressius vnicum primum ens, vnicam primam causam, vnicum summum Deum. Vnde & Arist. 12. Metaph. vltimo. En­tia non volunt disponi malè, nec bonum pluralitas principatiuum. Vnus ergo Princeps, C quod & probat Auicenna 1. Metaph. 6. & 7. sicut superius tangebatur; & Algazel 2. Metaph. suae 1o. Morales quoque Philosophi, de Politijs tractantes dicunt Monarchiam esse optimam politiam, praesertim si reperiatur vnus sufficienter idoneus, nec plures simul principari debe­re, nisi propter defectum vnius idonei vnicè principari. Haec liber Ethicorum & Politico­rum Arist. haec Iura Ciuilia Gentium, haec omnium ciuitatum, communitatum & Regno­rum Legalia contestantur. Rem etiam Militarem, & negotia bellica pertractantes, vnicum semper esse ducem supremum asserunt optimum. Hoc autem totum in minori mundo, in minori communitate scilicet virium hominis (vnde & omnes aliae communitates humanae originaliter deriuantur) magis apparet. Sunt enim in homine collegialiter sociatae vires ex­teriores, interiores, sensus, appetitus, voluntas, & ratio. Sed quis ignorat vnicam istarum debere naturaliter principari, & alias subseruire? Vnde & Philosophus in Secreto secreto­rum, Partis 3. Capitulo 8. Quando, in quit, creauit Deus altissimus hominem, constituit cor­pus D suum ciuitatem quandam, & eius Intellectum Regem in ipsa: constituit ei 5. Baiulos, scilicet 5. Sensus praesentantes ei quaecunque. Sic ergo in maiori Mundo, etiam in Ciuitate mundi amplissima sentiendum. Sic enim dignissimè honorabilissimè & optimè conuenit ipsi Deo & alijs vniuersis: quare & per primam Suppositionem necesse est sic esse. Non est ergo possibile, quod sint Dij multi, aequales, eiusdem speciei, solo numero differentes. Am­plius autem secundum multorum Philosophorum & Philosophicorum virorum concor­dem sententiam, si sint Dij multi vniuocè nullus eorum per se & primo est Deus: sed omnes per aliquam vnam naturam priorem ipsis communem & communiter inhaerentem, quae per se & primo est talis, & alij secundo per illam. Nullus ergo illorū est Deus, quia non primum & per se primum; sed tantum illa vna natura communis, sicut prima Suppositio manifestat. Perfectius quoque est esse bonum per se & primo, quam per aliud & secundo, sicut nullus ig­norat, & Philosophi attestantur. Non est ergo Deus qui per se & primo non est Deus, sicut E prima Suppositio & tertia pars demonstrant. Quoniam insuper sunt hij Dij, qui non sunt actualissimi, purissimi, simplicissimi, & per se sufficientissimi, sed per aliud constituti, contra primam Suppositionem, & partes praemissas?

Contra fingentes multos Deos aequales, natura seuspecie differentes. 15.

PAueant quoque fingentes multos Deos aequales, sed natura, seu specie differentes; quo­rum vnus praesit Orienti, alius Occidenti; vnus Austro, alius Boreae; vnus frugibus, alius vitibus; vnus paci, alius saluti; vnus vni speciei, & alius alij praeponatur. Hij quidem vt pro­ximi, primae Suppositionis virtute faciliter instruentur. Quis etiam non facilè videat, si sint Dij multi diuersi specie, vel natura, quodcunque istorum carere perfectione specifica & pro­pria [Page 12] alterius cuiuscunque, quare & non esse summè perfectum, quin aliquid perfectius esse A posset? Quamobrem consequenter & nullum eorum esse Deum, sicut prima Suppositio & tertia pars demonstrant.

16. Contra ponentes confusionem multorum Deorum inaequalis virtutis & disparis dignita­tis, siue eiusdem speciei, siue diuersae.

COnfundantur ponentes confusionē multorum Deorum inaequalis virtutis, & disparis dig­nitatis; siue eiusdem speciei, siue diuersae. Tales autē fuerunt nonnulli antiqui, qui tamen ponentibus Deos pares & simpliciter aequè primos, in hoc melius posuerunt, quod dixerunt, omnes praeter vnum solum quem louem vocabant, illi vnico subijci, sicut Principi siue patri. Vnde Philosophus 1. Polit. 8. Bene, inquit, Homerus Iouem appellauit, dicens, Pater virorum­que Deorum, Regem horum omnium patrem dicens, & supra eiuidem 1. Deos, inquit, om­nes dicunt regi. Hic etiam fuerat vetus error veterum Romanorum. Vnde Aug 4. de Ciuit.B Dei 5. Quando autem possunt vno loco libri huius commemorari omnia nomina Deorum aut Dearum, quae illi grandibus voluminibus vix comprehendere potuerunt, singulis rebus propria dispertientes officia numinum: Et infra 6. ipsum Iouem Deorum omnium dea­rumque Regem esse volunt. Hunc Varro credit etiam ab hijs coli, qui vnum Deum solum siue simulachro colunt, sed alio nomine nuncupari: per quos (vt credo) intellexit Iudaeos, vnde Iosephus 12. Antiquit. Iudaicae 2. refert, quod quidam Aristaeus sapiens dixit Ptolo­maeo Philadelpho Regi Aegypti: Cognoui Iudaeos factorem omnium Deum colere, quem nos Zena, id est, Iouem nominamus. Philosophus etiam in de Mundo, vltimo, ostendens quod Deus cum sit vnus, est tamen multinomius, dicit quod vocatur Zima Zeus & Iupiter: quem & Hermes de verbo aeterno 21. similiter Iouem vocat. Plato quoque, teste Ambrosio de bo­no mortis, Iouem, & Deum, & mentem totius dixit. Tartari etiam qui colunt magnum De­um & immortalem, Marco de Venetijs 1. de Conditionibus & consuetudinibus Orientalium C Regionum 53. 58. referente, colunt etiam Deum quem vocant Natagay: quem Deum terrae putant gerere quoque curam ipsorum ac fructuum terrae, filiorum & gregum ipsorum, & hunc maxime reuerenter. Hij autem horribiliter deuiant. Non enim est Deus, qui non est summè perfectus, sicut Suppositio prima monstrat.

17. Contra negantes Deum esse vnicum, & non plures, affirmantesue esse possibile plures es­se, negantesque necesse esse simpliciter esse vnicum & non plura, affirmantesue esse possibile plura esse.

REuereantur negantes Deum esse vnicum, & non plures, affirmantesque esse possibile plu­res esse, negantesque necesse esse simpliciter esse vnicum & non plura, affirmantesue esse possibile plura esse. Tales autem fuerunt multi Philosophi & famosi. Nam sicut recitat D Aug. 8. de Ciuit. Dei 12. Plotinus, Iamblicus, Porphyrius, A puleius & Platonici caeteri, ac etiam ipse Plato sacra esse facienda dijs plurimis putauerunt. Sed hij omnes dignentur agno­scere, quod nec sunt, nec esse possunt dij plures aequales vel inaequales, eiusdem speciei vel di­uersae, sicut partes priores lucidè manifestant. Quod autem vnum sit, necesse esse simpliciter puta Deus, prima Suppositio clarè monstrat, & quod sit vnicum, & non plura, ostendit pri­ma particula huius partis. Nihil est enim necesse esse simpliciter, nisi Deus. Deus enim non habet aliquam causam, à qua dependeat in essendo, sicut prima Suppositio & quinta pars probant, nec habet aliquam partem sicut decima pars ostendit. Quodlibet ergo aliud à se­ipso posset possibiliter absolutè Deus destruere & manere: Posset enim velle illud non esse; quare & iuxta partem octauam facere illud non esse, quod & pars septima per omnipotenti­am Dei monstrat: praesertim cum quodlibet aliud à Deo, sit minus eo, quia non summè per­fectum, sicut prima Suppositio loquebatur: imo & improportionaliter & infinitè quodam­modo E minus eo, quia infinitè quodammodo distans à summa perfectione praedicta. Adhuc autem quis dubitat, esse possibile absolutè esse vnicum necesse esse simpliciter, puta Deum! Quis non statim consentiat? Quis non hoc posito & admisso pro possibili absolutè, ab omni repugnantia se faciliter defendet? Quodlibet ergo aliud à Deo, potest non esse necesse esse simpliciter. Quare & quodlibet aliud non est necesse esse simpliciter, sicut ex ostensione primae Suppo­sitionis potest euidenter ostendi. Amplius autem si non sit aliquod necesse esse simpliciter praeter Deum, nec potest esse aliquod aliud praeter eum, sicut ostensio primae Suppositionis perspicuè demonstrauit, quod & si falsigraphus ponat esse, destruetur continuò per praemissa. Istud quoque testatur Auicenna 1. Metaphysicae suae 6. & 7. & Algazel. 2. Metaphys. suae 1.

A Contra ponentes multa principia prima simpliciter contraria inuicem, quorum nullumreducatur ad aliud, nec omnia ad aliquod vnum illis commune; puta bonum & ma­lum, ac consequenter vlterius somniantes duos Deos huiusmodi, siue plures. 18

VErecundentur inuerecundè ponentes multa principia prima simpliciter contraria inui­cem, quorum nullum reducatur ad aliud, nec omnia ad aliquod vnum illis commune: puta bonum & malum, ac consequenter vlterius somniantes duos Deos huiusmodi, siue plu­res. Huius autem erroris videtur Empedocles esse pater: videns enim nedum bona fieri, sed & mala, posuit vnum principium bonum, à quo bona cuncta procederent: aliud verò ma­lum à quo procederent cuncta mala: quae etiam amorem seu amicitiam, & litem seu odium aliquoties nominauit. Vnde Philosopus 1. Metaph. Capitulo 10. Quoniam, inquit, con­traria B bonis inesse videbantur, & non solum ordinatio & bonum, sed inordinatio & turpe; & plura mala melioribus, & praua bonis: Sic alius aliquis Amorem induxit & Litem, singula singulorum causam istorum. Si quis enim assequatur & accipiat ad intellectum, & non ad quem balbutit dictus Empedocles, inueniet Amorem quidem causam esse agatorum bonorum, Li­tem verò malorum. Quare si quis dixerit quodammodo primum dicere Empedoclem bo­num & malum principia, forsam benè dicet: si bonorum omnium ie bonum est causa, & malorum malum. Hunc & secutus Pythagoras duas alastogias, systichias, coëlementationes, seu coordinationes, 10. viz. principiorum ex vna parte, & 10. ex altera dicitur posuisse, sicut breuiter tangitur 12. Metaph. 39. 37. vbi in nona Translatione habetur coelementatio, in Translatione verò quam Auerroes exponit alastogia: quod verbum Alexander & Auerroes similiter breuiter ad intellectum praedictum exponunt. Eustratius verò super illud Philoso­phi 1. Ethicorum 7. Probabilius autem videntur Pythagorici dicere de ipso, ponentes in bo­norum C coordinatione vnum comment. 56. plenius hoc exponens, sic ait: Duas systichias, id est, coordinationes Pythagorici exposuerunt, quae sequendo ipsum Eustratium sic pos­sunt describi:

  • 1. Terminus. Infinitum.
  • 2. Perfectum. Superfluum.
  • 3. Vnum. Multitudo.
  • 4. Dextrum. Sinistrum.
  • 5. Masculus. Foemina.
  • 6. Rectum. Curuum.
  • 7. Lumen. Tenebra.
  • 8. Tetragonus. Altera parte longius.
  • D 9. Quiescens. Motum.
  • 10. Bonum. Malum.

Sequendo verò Alexandrum, videtur quod descriptio deberet transponi, collocando viz. Bonum & malum in alastogiarum capitibus velut summa, aliaque sub ipsis: ita quod vna di­ceretur alastogia boni; altera verò mali, quod & conuenientius mihi videtur, licet textus quem exponit Auerroes dicat, quod intellecta per se & substantia prima sunt alastogia vlti­ma: Hoc enim intelligo ascendendo. Videtur quoque Alexander dicere, quod hi Pythago­rici ordinarunt primum sub genere quod est bonum; vltimum verò in malo, quod si sit verum oportet tollere alia duo quae ponit Eustratius, & loco eorum ponere ista duo. Ipse­met verò Philosophus 1. Metaph. 12. tam in ordinatis quàm in ordine discrepat ab vtroque. Ait enim: Alij 10. dicunt principia esse, secundum coëlementationem dictam, Finitum, in­finitum; Par, impar; Vnum, plura; Dextrum, sinistrum; Masculum, foeminam; Quiescens, mo­tum; E Rectum, curuum; Lucem, tenebras; Bonum, malum; Quadrangulare, longius altera parte. Puto autem quod Philosopus non multum ponderauit, quia nec multum oportuit, ho­rum ordinem isto loco. Causa verò Pythagorae (sicut ibi recitatur) fuit, quia denarius est perfectus, eo quod omnium comprehendit numerorum naturam. Quare & posuit 10. Sphaeras coelestes, quamobrem & fortassis voluit ponere 10. Deos Hanc autem causam Py­thagorae, secutus Architas Pythagoricus, sicut recitat Boetius 2. Arithmet. 41. ante Aristo­talem 10. praedicamenta constituit hac famosa. Hijs autem quidam alij succedentes motiuo Empedoclis prius tacto decepti, dixerunt, vt recitat Auerroes super 12. Metaphys. com­ment. 52. Duos Deos esse: quorum vnus causat bona, alius verò mala. Huius autem erroris inuentor, potiusué sectator, fuit Manes Maniacus, & innanis pater Manichaeorum. Vide­tur [Page 14] tamen rationabilius ex praemissis, quod ipse & sui Empedoclini, seu Pythagorici sint vo­candi.A De isto autem mane in Ecclesiastica Historia lib. 7. cap. 28. scilicet penultimo scribi­tur isto modo: Manes quidam secundum nomen suum infaniens, etiam instinctu daemonis agitatus, inuisam haeresim docet, vbi & multa scribuntur de eo. B. etiam Aug. de Haeresibus 46. De isto Mane & Manichaeis haeresique illorum pertractat, & alijs libris multis contra eos aliquemue eorum conscriptis. Isidorus quoque 8. Etymol. 9. & recitatur in Canone cau­sa 24. Quaestione vitima, Capitulo vltimo. Vbi & multi haeretici cum eorum haeresibus re­citantur, cuius & secta peruersa, in aliquibus partibus licet paucis etiam vsque hodie perse­uerat. Hij autem omnes dupliciter deuiant, quare & sunt dupliciter reducendi. 1. quia asse­runt multos Deos, contra proximo iam ostensa. 2. quia astruunt Deum malum: Nam quomodo posset esse aliquis Deus malus prima Suppositione & tertia parte huius constan­tissime reclamante? Motiuum quoque istorum nullum debet mouere, nam quaelibet res exi­stens, quatenus existens bona est, & nulla mala simpliciter, sicut inuicta ratio manifestat, & B posteriores, profundiores ac famosiores Philosophi atque Doctores Catholici contestantur; quare nec inconueniens aliquod, si à Deo bono procedat. Quod autem de numero denario arguunt, non valet denarium nec minutum, nec enim persuasionis Rhetoricae vim attingit.

19 Contra Poetas mentientes Deum hominibus studiosis aut alijs inuidere.

PVniantur Poetae, mentientes Deum hominibus studiosis vel alijs inuidere: Tales fue­runt quidam antiqui, Philosopho 1. Metaph. in Prologo recitante; sed hij, scilicet vt pro­ximi, refellentur, cum inuidere sit malum, quos & breuiter ibi refellit Philosophus, allegans Prouerbium, Multa mentiuntur Poetae.

20 Contra fabricantes deos inhonestos & turpes, comedentes, bibentes, mulieribus com­miscentes, C in rebus aut ludis inhonestis, turpibus & scenicis delectantes.

HOnestentur qui sibi Deos fabricant inhonestos & turpes, comedentes & bibentes, mu­lieribus commiscentes, in rebus aut ludis inhonestis turpibus & scenicis delectantes, & omnes qui sibi huiusmodi Deas fingunt. Tales autem fuerunt antiqui Babylonij, qui Beel Deum suum comedere putarunt & bibere, sicut Dan. 14. recitatur. Tales etiam fuerunt an­tiqui Romani & Graeci, qui Deos suos comedere & fornicari credebant, & in rebus ac gesticu­lationibus talibus delectari; quare & eis Ludos Scenicos dedicarunt; sicut ex eorum historijs satis constat. Tales videntur & Tartari, de quibus Marcus de Venetijs 1. de Condit. & Consuetud. Oriental. Regionum 58. dicit, quod quilibet Tartarus habet in domo sua ido­lum Natigay Dei eorum praedicti, & idola vxoris suae, & filij; & quando vadunt ad pran­dium,D vel ad coenam, prius cum pinguedine carnium coctarum ora istorum Deorum suo­rum perungunt, partem quoque brodij extra domum effundunt, vt sic dij isti recipiant par­tem suam. De talibus autem dijs sicut recitat Aug. 8. de Ciuit. Dei. 13. opinabantur Genti­les, quod sicut Dij boni & honesti sacris honoribus sunt placandi, vt iuuent; sic & dij mali & inhonesti ne laedant; quare & rebus suis diuinis Ludos Scenicos adiunxerunt. De talibus quoque Dijs & Ludis ac picturis eorum loquens Philosophus 7. Polit. vltimo, ita scribit: Totaliter quidem turpiloquium ex Ciuitate, [...] &c p. 338. f sicuraliquid aliud, oportet Legislatorem exter­minare: ex dicere enim de facili quodcunque turpium, fit & ipsum facere prope. [Curan­dum] maximè quidem ergo exiuuenibus, quatenus, neque dicant, neque audiant nihil tale. Si quis autem apparuit aliquid dicens aut agens, [aliquod] vetatum, liberum quidem, non­dum autem dignificatum de mentione in conuiuijs, dehonestationibus punire & verberibus; seniorem autem aetate hac in honorationibus illiberalibus vtilitatis gratia: Quoniam au­tem dicere aliquid talium exterminamus manifestum, quia & videre, aut picturas, aut sermo­nes E inhonestos. Cura quidem igitur est Principibus nihil neque sculpturam, neque picturam esse talium actionum, nisi apud aliquos deos tales, quibus & lasciuiam attribuit lex. Adhuc autem dimittit lex eos qui habent aetatem amplius prouectam, & pro ipsis & pueris cultu ho­norare deos: Iuniores autem neque Iamborum, neque Comoediae spectatores ponendum, antequam aetatem accipiant in qua existet communicare iam dementatione, & ab ebrietate, & ab eo quod fit à talibus nocumento omnes impassibiles faciet disciplina. Nunc quidem igitur in transcursu horum fecimus sermonem: posterius autem insistentes oportet determi­nare magis, siue non oportet. Primo, siue non oportet dubitantes, & qualiter oportet: secun­dum praesens autem tempus meminimus tanquam necessariò; fortè autem non bene dice­bant [Page 15] A quod tale Theodorus Tragoediae gesticulator; Nulli enim vnquam permisit aut se in­ducere, neque vilium hypocritarum tanquam appropriatis Theatris primis auditibus: accidit autem idem hoc & ad hominum collocutiones, & ad eas quae rerum: omnia enim amamus, prima magis; propter quod oportet iuuenibus facere omnia extranea quae praua: maximè autem quaecunque ipsorum habent infectionem aut inhaesionem. Quid etiam Plato de Lu­dis Scenicis huiusmodi dijs exhibitis sentiat, audi: Aug. vbi prius narrante, quod etiam Poe­tas ipsos, qui tam indigna deorum maiestate atque bonitate carmina composuerunt, censet de ciuitate pellendos: Cui & concordat Scaeuola doctissimus Pontifex Romanorum, sicut gesta eorum testantur, & recitat Aug. 4. de Ciuit. Dei. 27. distincto triplici genere deorum, scilicet Poetico, Philosophico, & Ciuili: Primum dicit esse nugatorium, eo quod multa de dijs fingant indigna; quia viz. deos sic deformant, vt nec bonis hominibus comparentur, cum alium faciunt furari alium adulterare: sicitem aliquid aliud turpiter atque ineptè dicere, B ac facere tres inter se deas certasse de praemio pulchritudinis, victas duas à Venere Troiam e­uertisse; Iouem ipsum conuerti in Bouem, aut Cygnum, vt cum aliqua concumbat; Deam homini nubere; Saturnum filios deuorate. Nihil denique posse confingi miraculorum atque vitiorum, quod non ibi reperiatur, atque ab deorum natura longè absit. Verum sicut priores, ad bonitatem deorum, seu Dei; ita istos ad honestatem prima Suppositio, & tertia pars ad­ducit. Nonne honestas magna virtus & bonitas reputanda?

Item si Deus comedat, vel hoc est propter necessitatem, aut propter voluptatem: Non pro­pter necessitatem, sicut prima Suppositio, quinta pars, sexta & septima clarè docent; tunc e­tiam posset corrumpi, quod corrumpitur per praemissa. Si propter voluptatem, quomodo non est intemperatus, aut incontineas reputandus? contra tertiam partem hui [...]: Deus eti­am sufficit plenissimè sibiipsi ad plenissimam voluptatem, laetitiam, gaudium, beatitudinem, & foelicitatem perfectam, sicut quinta & tertia partes demonstrant. Omnis quoque vicissim C comedendo delectans vicissim mutatur, & habet os & alia membra, ad actum huiusmodi re­quisita: Deus autem nequaquam, sicut sexta & decima partes ostendunt.

Similiter etiam potest ostendi Deum non contingere mulierem, praesertim cum Deus sit ne­cesse esse, & inimitabilis, non egens haerede, neque auxilio alicuius, sicut praemissa testantur. Si etiam Deus ita generaret, ex foemina, siue dea; quid dignius quam Deum alium genera­ret? sicque essent dij multi contra 17. partem huius. Si etiam aliqua dea ponatur, videtur quod sit aliquo modo Deus, cum Deus sit nomen essentiale per sextam partem huius. Quare & erunt dij multi & disparis dignitatis; videtur namque quod dea sit imperfectioris conditi­onis quam Deus; contra 16 & 17 partes huius. Quomodo insuper talis dea honorabitur tanquam Deus, cum sit imperfectioris conditionis? quare & non summè perfecta: qua­propter nec Deus, sicut prima Suppositio manifestat.

D Contra Idololatras. 21.

PRoijciant Idololatrae idola sua cuncta, masculina, foeminina, vel neutra, humanae, besti­alis, alteriusue figurae. Talia siquidem idola multi antiqui Gentiles antiquitùs coluerunt; nonnulli etiam vsque hodie in partibus orientis huiusmodi idola colere perhibentur: Sed quodlibet idolum, si sit alicuius perfectionis, potentiae, & virtutis, est tantum finitae, & pos­set esse maioris; Deus autem nequaquam, sicut suppositio prima docet. Idolum etiam est fa­ctibile, & corruptibile: Deus verò necesse esse, sicut eadem suppositio manifestat. Idolum in­super indiget supportante, & pluribus alijs, & est mutabile, potentia irrationalis, composi­tum ex diuersis: Deus autem nequaquam, sicut quinta, sexta, octaua, & decima partes do­cent. Nonne etiam homo, bestia, arbor, coelum, Sol, & Luna, est perfectioris naturae quàm idolum, metallum, quodcunque lignum, lapis vel lutum? & tamen nullum istorum est Deus, E sicut 13.12. & 11. partes monstrant: quare nec aliquod idolum esse potest. Omnes quoque Idololatrae ponunt multitudinem idolorum, quare & deorum, contra 17. partem huius. Ido­la insuper ponuntur habere sexum & membra diuersa, quod potest refelli per praemissa in o­stensione proximae partis huius. Faciunt quoque Idololatrae idola sua de nobiliori, & ignobi­liori, perfectiori, & imperfectiori materia: sed prima Suppositione probante, Deus esse non potest, quo aliquid perfectius reperitur. Idolum quoque factum de nobiliori materia; puta de auro, postet habere maiorem materiam, & forsitan puriorem, plures gemmas, & la­pides meliores, quare & melius esse posset: Deus autem nequaquam. Hîc fortassis Idolola­trae respondebunt, dicentes, illud materiale idolum, non per se materialiter esse Deum; sed cum fuerit modo debito carminatum, dedicatum, & consecratum, recipere quandam virtu­tem, [Page 16] & sic fieri deum, & esse. Sed hij possunt redargui sicut prius; quoniam si sit ita, ille deus A est nouus, & non est necesse esse mutabilis, passibilis, destructibilis, indigens, compositus, plurificabilis, si locis diuersis consecratio talis fiat: Deus autem nequaquam, sicut praehabita manifestant. Illa in super virtus quam recipit idolum consecratum, vel est Deus, vel non; si est Deus, & compositum ex idolo materiali, & illa virtute est Deus; quare vel sunt dij multi, vel idem Deus pars sui ipsius. Ad idem, si illa virtus est Deus, vel est ille Deus, de quo prima Suppositio loquitur, vel alius: Si ille, cur non compendiosiùs colitur sine idolo consecrato? praesertim cùm non indigeat idolo, cùm etiam idolum dicatur formula ad imaginem, & simi­litudinem alterius rei formata: Deus autem incorporeus est omninò; quare, nec propriè po­test habere aliquam formulam, aut similitudinem corporalem decima parte teste. Ille insu­per verus Deus, per nullam incantationem, aut carminationem ad idolum trahi potest, cùm sit immutabilis, impassibilisque omninò. Si alius, sunt dij multi, contra 17. partem huius. Si virtus illa non sit Deus, nec idolum materiale est Deus, quomodo ergo ex duobus non dijs B fit Deus? Illa quoque virtus, si non sit Deus, est tamen finita, & possit esse maior, & similiter idolum materiale; quare & totum pariter congregatum: Deus autem nequaquam, prima Sup­positione, & quarta parte vetante. Item, si homo facit sibi Deum, vel hoc facit virtute pro­pria, vel virtute alterius: Si virtute propria, videtur quòd ipse sit dignior Deo suo, sicut quod­libet faciens suo facto: Si virtute alterius, vel alterius Dei, vel non Dei: si alterius Dei, ergo non sufficit ille Deus, eruntque dij multi: Si non Dei, quomodo potest non Deus, facere v­num Deum? & minus maius, & tam maius? Item, si homo faciat sibi Deum, Deus ille magis tenetur homini, quàm econtra: sicut filius patri suo, & factum factori.

Aliter forsitan respondetur, quòd idolum materiale post consecrationem huiusmodi ritè factam, totum transsubstantiatur, conuertiturque in Deum: Sed quomodo potest res corpo­ralis in rem incorporalem immediatè conuerti; Deus enim est incorporalis, impartibilisque omninò decima parte teste. Haec quoque conuersio potest multis modis refelli, secundum C data ab eis: Videtur enim cuilibet sensui, omni experimento testante, quod ibi sit idem ido­lum materiale quod prius; Quare, si aliqua conuersio ibi fiat, magis videtur Deum conuerti in idolum, quàm econtra. Ille insuper Deus in quem conuertitur idolum, vel est no­uus, vel aeternus: Non nouus, prima Suppositione vetante: Si aeternus, vel est ille Deus, de quo prima Suppositio loquitur, vel alius, &c. sicut contra responsionem priorem. Et si ad­huc dixeris consequenter, quòd Deus moratur in coelis, nec aduertit quae circa nos aguntur in terris, nec auxilium nobis praestat, nisi per huiusmodi consecrationem descendat in formam idoli ad habitandum nobiscum: facis Deum mutabilem contra sextam; nec aduertis, quòd Deus semper scit omnia per nonam partem, & quod habet voluntatem vniuersaliter effica­cem per octauam. Nonne ergo, etsi Deus habitet in summo coeli cacumine, videt omnia quae geruntur in terra, omnem necessitatem tuam, omnem petitionem tuam oris, & cordis? Nonne etiam si velit quod iuueris in terra, & habeas petitionem quamcunque efficacissime,D statim fiet? Et nonne tantò libentius petitiones tuas exaudiet, quantò honorabilius & melius sentis de ipso? Et nonne honorabilius & melius est, quòd ipse existens in coelo, sciat & possit iuuare te in terra, quam quod nec hoc sciat, nec possit, nisi relicto coelo descendat ad terram? Sic ergo senti de Deo, praesertim cum prima Suppositio, & partes praemissae infallibiliter hoc demonstrant. Praeterea idolo consecrato, vel Deus accedit voluntariè, vel necessariò & in­uite: Si voluntarie, cognoscit in coelo consecrationem factam tali tempore, & tali loco in ter­ra; Cur ergo non similiter alia vniuersa? Quòd autem necessario, inuitus & coactus per con­secrationem huiusmodi descendat de coelo, quis dixerit, prima Suppositione, parte tertia & septima constantissime reclamante?

Amplius autem quis faciet conuersionem huiusmodi? Si homo, virtute propria, aut ver­borum suorum, cur non potest facilius facere omnem conuersionem minorem cuiuslibet sci­licet rei materialis, in quamlibet aliam? Si Deus hanc faciat, cum in omni factione & motio­ne E faciens & mouens sint simul cum facto & moto, Deus fuit ibi simul cum idolo iam con­uerso, & prius natura quam conuersio illa fiebat; ad habendum ergo Deum ibi praesentem, non oportuit fieri conuersionem huiusmodi.

Adhuc autem Hermes triplex Trismegistus in libro suo de Verbo aeterno factor, cultor, & defensor idolorum, dicit idola & statuas esse aliquos deos: non tamen Deum summum; sed ipsi subiectos, ipso que minores, quos & dicit ab hominibus effici, & hanc esse hominum maximam potestatem, ipsosque ex animabus corporibusque componi: & quia homines non possunt animas facere, euocant animas Daemonum, Angelorū, vel hominū, & ipsas imagini­bus sacris induunt, sicut 25.40. & sequentibus clarè patet. Vnde & 40. omnium, inquit, mira­bilium [Page 17] A vincit admirationem, quod homo diuinam potuit inuenire naturam, eamque efficere. Quoniam ergo proaui nostri multum errabant circa Deorum rationem increduli, & non ad­uertentes ad cultum religionemque diuinam, inuenerunt artem qua deos efficerent; cui in­uentae adiunxerunt virtutem de mundi natura conuenientem, eamque miscentes, quoniam animas facere non poterant, euocantes animas Daemonum, vel Angelorum, eas indiderunt imaginibus sanctis, diuinisque mysterijs, per quas idola & benefaciendi & malè vires habere potuissent. Et infra eodem 40. idem oftendit de animabus humanis, & supra 25. loquens Asclepio statuas contemnenti. O, inquit, Asclepi, videsne quatenus tu ipse diffidas statuas animatas sensu & spiritu plenas, tantaque facientes & talia, statuasque futurorum praescias, & vates multa praedicentes, imbecillitates hominibus facientes, easque curantes. Sed si Trisme­gistus loquatur de Deo, seu dijs vniuoce, per 16. & 17. partes huius faciliter corrigetur. Si au­tem loquatur aequiuocè, non est nimis cutandum; cognitis namque rebus inane videtur circa B nomina nimium altercari.

Verum de religione quam plurimum est curandum, cum ergo Trismegisti ille Deus vnus, de quo prima Suppositio loquitur, sit summè sciens, summè bonus, summè pius & clemens, summè largus & potens, sit etiam vtique praesens, sicut eadem Suppositio, & partes sequen­tes demonstrant, & tu ipse in eodem libro tuo diuersis locis fateris, cur deos alios, aut deum alium tibi fingis? Cur non potest tibi sufficere iste vnus? praesertim cum iste Deus in qualibet bonitate excedat quemlibet alium, & quoslibet alios infinite, sicut tertia pars & quarta eui­denter ostendunt. Cur ergo ipsum minus sufficientem existimas, aut minus propitium sup­plicanti? Cur etiam in eius praeiudicium & contemptum, dijs alijs manufactis honorem di­uinitatis impendis, ab alijsque impendi procuras. Cur etiam insuper Daemonibus, Spiriti­bus reprobis & malignis, inimicis veri Dei & amicorum suorum, idola consecras, cultum praestas, veri Dei cultui derogando. Nonne Bel, Astaroth, & caetera nomina idolorum sunt C nomina Daemonum & Spirituum malignorum, sicut Libri Necromantici de officio Spiri­tuum & alij manifestant? Quid, quaeso, differt consecratio idoli, à consecratione magica Capitis Veneris, aut Saturni. Imo tale caput debitè consecratum, multum diuinius idolo videretur. Caput namque huiusmodi plurimi Spiritus incolere perhibentur: idolum verò v­nus. Sed quis nesciat caput taliter consecratum, seu potius execratum, Deum non esse, nec diuino honore colendum. Cur etiam Latriam cuicunque creaturae impendis cultum, scilicet debitum soli Deo, non enim te latet Trismegiste Pater Philosophorum (vt puto) quod De­us est causa finalis cuiuslibet creaturae, sicut etiam per primam Suppositionem cum secunda facilè suadetur. Nulla ergo creatura propter se finaliter est amanda, honoranda, nec colenda: sed finaliter propter Deum, vt sic ipse in ea finaliter & principaliter honoretur.

Respondebis fortassis, dicendo, quod sic & non aliter istos Deos honoras, cultumque Du­liae D non Latriae eis praebes. Sed cur quaeso, Diabolum inimicum Dei & omnium amicorum suorum, Angelorum & hominum sic adoras? Nunquam enim audiui de idolo nomine alicu­ius sancti Angeli dedicato; sed tantum nomini Bel, Astaroth, aut similium, quos omnes Daemones & reprobos spiritus esse constat.

Et si adhuc dixeris aliquem Sanctum Angelum inhabitare aliquod idolum consecratum, quomodo quaeso, ad consecrationem tuam ingreditur idolum, voluntarie an coacte? Volun­tarie non videtur. Quomodo namque S. Angelus & beatus, societatem gloriosissimam An­gelorum, & gloriosissimum coelum gratis relinqueret, & ad carcerem idoli tenebrosum de­scenderet, & solitarius ibi maneret? Si etiam voluntarie accedit ad idolum, posset non acce­dere; quare & post totam consecrationem huiusmodi rite factam posset idolum non esse De­us; sed tantum materia quae praecessit: sicque vos non Deum, sed tantum illam materiam co­leretis, quod & vos (vt puto) negatis. Si insuper voluntarie veniat, voluntarie ibi moratur, potestque voluntarie recedere quandocunque, & sic vos delusi adorabitis vnum truncum, E Neque ad consecrationem tuam coactus ingreditur & inuitus. Sic enim Angelus beatus in coelo, efficeretur miser in terra. Quomodo etiam vires tuae, fortissimi Angeli vires excedunt, aut prudentia tua suam? Quomodo etiam vires carminum, aromatum, & herbarum transcen­dunt terminos naturales, in summum coeli conscendunt, Angelosque depellunt, includunt, in carcerant, & insolubiliter ipsos ligant?

Si insuper huiusmodi consecratio potest vnum Angelum coelestem inuitum de coelo de­trahere, cur non vnum alium, & adhuc alium, & alios vniuersos, & ita totum coelum ab An­gelis vacuare? Nonne etiam eadem hora, qua tu in loco tuo aliquem Angelum euocas, posset & alius alibi eundem similiter euocare, ad quem ergo vestrum veniret? certe ad neutrum, sic­que eritis ambo delusi, & adorabitis purum lapidem siue lignum.

[Page 18]Adhuc autem, si quis idolo tuo in loco tuo nomine cuiuspiam Angeli consecrato, euocet A eundem Angelum ad aliud idolum alibi, per consecrationem, carminationem, herbas, gem­mas, thura, aromata, & omnia huiusmodi fortiora, nonne idolum tuum relinquet, aliudque adibit? Praeterea, consectatione tua cessante, & te vnà cum alijs dormiente, quid Angelū inui­tum ibi perpetuò detineret? effectus enim continuatus, causam continuantem requirit. Quod autem aliqua vis characterum, herbarum, aromatum, aut gemmarum, haberet tan­tum dominium super tam potentem, & nobilem creaturam, esset omninò dissonum rationi, & contrarium ordini naturali. Quomodo etiam non est contrarium ordini naturali, quod ho­mo inferior praesit superioribus Angelis imperando, mittendo, & sicut voluerit, compellen­do? magis enim deceret è contra, sicut videmus in qualibet politia, in quacunque familia, in omni domo congruè ordinata.

Dices forsitan, Trismegiste, sicut in libro tuo quandoque videris innuere, quod homo est perfectior & superior Angelo in ordine naturali, cur ergo creaturae tibi subiectae te sub­ijcis,B & ipsam pro Deo tuo honoras & colis? magis enim deceret è contra.

De animabus quoque humanis bonis & sanctis similiter arguendum, praesertim cum te au­tore, recedentes a corpore coelum scandant.

Amplius autem si efficis tibi Deum, videtur quod quoquomodo maior, digniorque sis ipso, sicut faciens facto suo; & quod Deus tuus, si sit gratus, magis tenetur te diligere, honorare, & colere, quàm tu ipsum: magis enim fecisti pro eo. Esse namque ipsi dedisti sicut & pater: imò amplius quàm pater filio suo dedit, cuius & esse continuè in nutu arbitrij tui pendet. Potes enim per aliquid contrarium consecrationi priori ipsum resoluere, ipsumue per ignem, mal­leum aut securim redigere in puluerem, & in nihilum. Nec ratio tua Hermes alicui rationali debet concludere animali: scis enim benè, sicut & Necromantici, & alij benè sciunt, quod Daemones, reprobi & maligni sunt praescij futurorum, & multa mirabilia etiam in corporibus hominum operantur: non tamen sunt dij colendi ab hominibus; sed cauendi tanquam inimici C ipsorum pestiferi, & callidi seductores.

Quidam verò subtilius respondentes, & ad veram religionem propinquius accedentes, di­cunt, quòd Deus verus, etsi sit vnus, & incorporalis, & simplex, habet tamen multas virtutes, quas, & per quas, seipsum ostendit, effectus plurimos corporales & sensibiles faciendo, à quibus & correspondenter multis nominibus appellatur. Vnde Philosophus in De mundo vltimo dicit, quòd Deus cùm sit vnus, est tamen multinomius secundum multitudinē illorum quae innouat, & quorum est causa, & quod vocatur Iupiter, & alijs multis nominibus. Osten­debatur quoque superiùs per testimonia alia, quòd Deus Iupiter appellatur. Quare & Albri­cius London, De origine deorum, siue in Poëtastro suo in Prologo, dicit Deum vocari Vi­tunetum, quia vitam praestat; Sentinum, quia sensum: vocaturque Iupiter in aethere, Iuno in aëre, Diana in terra, & diuerso sexu, pro quo & allegat hos versus Valerij Soriani:

Iupiter Omnipotens rerum Regumque repertor,D
Progenitor genitrix (que) Deûm, Deus vnus & idem.

Quare & isti responsales dicunt vlterius, quòd ipsi fabricant idolum tantummodo Deo ve­ro, etsi multum dissimile & indignum; similiori tamen modo, & digniori, quo sciunt & pos­sunt. Multa etiam idola fabricare se dicunt vnico Deo vero, propter multitudinem nomi­num, effectuum, & virtutum illius; sicque idola ista colunt, non propter ipsa idola vllo modo; sed vt per ipsum vnicum Deum verum, & multiplicem eius virtutem multipliciter veneren­tur: Et haec videtur responsio sapientium veterum Romanorum. Sed vtinam omnes idolo­rum cultores sic saperent, sic sentirent. Verùm ad quid, rogo, oportet tot nomina imponere vni Deo? tot & tam varia idola fabricare? cùm posset compendiosius, breuius, leuius, & vti­lius, vnico nomine proprio dici Deus, & similiter etiam sine idolo adorari: Ipso namque sub isto nomine adorato, coadorantur necessariò omnes eius virtutes; non enim realiter diffe­runt hae ab eo, sicut quinta & decima partes docent, & responsio confitetur. Qui autem Dei E virtutes non nisi singillatim, & per singula idola adorare voluerit, nunquam singulas adora­bit: imò necesse est, vt plures incomparabiliter non adoret, quam vnquam adoret, cùm Deus habeat infinitas virtutes, sicut tertia pars demonstrat: ipse verò tantum finitas & paucas pos­sit distinctè cognoscere, & tantum finita idola fabricare.

Nonne etiam compendiosius vtiliusque apparet, quod in quacunque necessitate habeas vnum certum refugium sufficientissimum omniquaque, sicut est Deus, quinta parte, septima, octaua, & nona testantibus, ad quod promptè semper supplicando recurras? quam quòd secundum doctrinam Varronis, in infirmitate ad Esculapium, in bello ad Martem, in mari ad Neptunum, pro vino ad Liberum, pro aqua ad Nymphas, & ita in singulis necessitati­bus [Page 19] A ad singulos Deos, nominaue Deorum, seu Dei recurras? potes enim in multas neces­sitates incidere, vnde nescias ad aliquem proprium Deum refugere deprecando, nisi fortas­sis volueris fingere tibi aliquem nouum Deum, & ipsi idolum nouum fabricare: sed prius­quam hoc feceris, forte peribis. Sufficiat igitur tibi semper, vbique, in omnibus sufficien­tissimus, & omnipotentissimus, & clementissimus, vnicus verus Deus, & vnicum nomen eius, relicta multitudine idolorum.

Caueat quoque sibi, quicunque subtilis & doctus, dum virtutes Dei multas & varias prae­dicat, dum ipsum variè nominat, & varia idola fabricat, licet ipse sanè intelligat, quod hae virtutes in Deo nequaquam realiter differant; sed sint idem, & Deus realiter tantum vnus & simplex; ne forte rudes simplices & indoctos faciat credere, quod hae virtutes realiter diffe­rant; quod etiam sint dij multi realiter differentes secundum multitudinem nominum, & B differentias idolorum.

Contra Arrianos. 22

COnuertantur aridi Arriani, non minimam partem Asiae auertentes, qui teste Aug. de Haeresibus 49. & Isidoro 8. Etymol. 11. & in Canone vbi prius Personarum Diuinarum substantiam separant, ipsasque inaequales, & non coaeternas coalfirmant: sed Filium creaturam temporalem patris, & Spiritum S. creaturam Filij temporalem: quoniam si sic esset, esset & pluralitas inae qualitasque Deorum contra praemissa, & contra primae Suppositionis edictum.

Quomodo etiam Deus esset, qui aeternus & necesse esse non esset, sicut Suppositio prima monstrat, & praecedentia docuerunt?

Contra Donatistas. 23

C REuertantur Donatistae, totam fere Aphricam abducentes, similes & dissimiles Arrianis, dicentes diuinas Personas esse eiusdem substantiae, sed magnitudinis inaequalis: quia Fi­lium minorem Patre, & Spiritum Sanctum vtroque, sicut nonnullae Historiae, & Aug. de Hae­resibus 69. & Epistola 32. ad Bonifacium contestantur. Sed hij dignentur agnoscere, quod Deus esse non potest, qui non est summè perfectus, sicut Suppositio 1a. docet.

Contra Sabellianos. 24

REuereantur Sabelliani ponentes in Patre, & Filio, & Spiritu Sancto vnitatem & identita­tem essentiae & personae. Deum enim necesse est esse, & necesse est esse Deum, sicut Sup­positio D 1a. monstrat, sicut superius est ostensum: sed tale quid impossibile est esse; vel si quo­modolibet posset esse, Deus esse non posset. Si enim idem sit Pater & Filius; vel hoc est re­spectu suiipsius, vel respectu alterius: Non respectu suiipsius; nulla enim res seipsam gignit, efficit, aut producit (hoc enim contradictionem includit) teste iudice animo cuiuscunque, quod & praecedentia manifestant: Si respectu alterius, Deus ergo Filius est ab alio à se, alio inquam personaliter & essentialiter. Illud ergo sic aliud, vel est Deus, vel non: Si est Deus, sunt dij multi, contra prius ostensa: Si non est Deus, Deus gignitur, & est à non Deo; cuius oppositum Suppositio 1a. monstrat, sicut praecedentia declarabant. Nec potest quis pro Sabellio respondere, dicendo Deum non simul esse Patrem & Filium & Spiritum Sanctum; sed successiuè cum voluerit, sigillatim nunc hunc, tunc illum, alias verò istum. Nam quando est filius, necesse est eum esse filium alicuius Patris, siue parentis; haec enim ad inuicem necessario referuntur, sicut nullius animus permittitur ignorare. Sed nec potest esse filius sui, nec alterius, sicut superius est ostensum, hypothesi eius stante: esset quoque Deus E mutabilis contra sextam partem praemissam.

Contra non distinguentes, sed concedentes simpliciter Deum esse infinitae virtutis & po­tentiae infinitae, etiam intensiuè. 25

DIstinguant & separent purum à vili, & verum intellectum à falso, qui dicunt Deum esse infinitae virtutis, & potentiae infinitae. De infinitate siquidem secundum durationem tantummodo, vel secundum extensionem, seu secundum alios modos improprios, quos tan­git Philosophus 3. Phys. nullus videtur velle debere intelligi tale dictum, sed secundum [Page 20] intensionem solummodo, quod & secundum infinitatem huiusmodi potest habere duplicem A intellectum: Vnum proprium, scilicet quod Deus propriè sit intensus, eiusque virtus & po­tentia infinitè, quasi lux quaedam remissa intenderetur, donec esset infinitè intensa; vel quod ab initio esset infinitè intensa, sicut caliditas, & qualitates aliae naturales sub certis gradibus sunt intensae: Sed sic Deus non est intensiuè propriè infinitus, nec aliqua virtus eius. Quic­quid enim propriè est intensum, irrepugnanter posset remitti. Posset ergo Deus & virtus eius remitti, & esse imperfectior quam sit modo, quam potentiam cum eius actu, pars quarta & Suppositio prima vetant.

Si etiam Deus propriè esset intensus, esset irrepugnanter possibile aliquod esse suppositum remissius eiusdem speciei, seu naturae: & cum Deus sit nomen essentiale, quia aliter Deus pos­set non esse Deus, illud Suppositum remissius positum esset Deus, quare & secundum quar­tam partem esset summè perfectum, quapropter & summè intensum. Prius insuper erat o­stensum non esse possibile esse multos deos inaequales eiusdem speciei siue naturae: Cur etiam B non posset Deus remissior intendi ad summum, & ad aequalitatem intensioris, cum sit eiusdem naturae: sic que possent esse dij multi aequales, eiusdem speciei, solo numero differentes: esset quoque Deus mutabilis, quod erat superius reprobatum.

Hoc idem posset & aliter multipliciter demonstrari, sed ista puro debere sufficere amatori cuilibet veritatis. Est ergo Deus non intensus propriè, nec remissus, non intensibilis, nec re­missibilis; sed indiuisibilissimae, immutabilissimae, stabilissimae, simplicissimae que naturae: Est tamen verè, licet impropriè quodammodo infinitae virtutis, infinitae fortitudinis, infinitae potentiae intensiuè; quod potest intelligi 3. modis. Primo respectu aliarum potentiarum acti­uarum, scilicet aequiualenter, & etiam praeualenter: Nam quantamcunque actionem seu ef­fectum potest ista potentia actiua, puta caliditas & dupla huius & quadrupla, & ita deinceps, potest Deus propria potentia, sine auxilio cuiuscunque, insuper & maiorem: imò & si posset esse caliditas infinita intensiue & agere tantum, similiter posset Deus. Secundo, quantum ad C speciem actionis: Potest enim Deus propria potentia de nihilo aliquid facere & creare, quod nulla alia potentia quantumlibet magna potest. Tertio quantum ad mensuram actionis ex­trinsecae seu effectus: Omnem enim effectum, quem alia causa facit in aliquo tempore, posset Deus facere in minori tempore quantumlibet & minore, imò etiam in instanti: Potest quo­que Deus in aliquam operationem extrinsecam seu effectum, & maiorem in duplo, in qua­druplo, & ita deinceps quantumlibet sine fine. Non est ergo aliquod maximum quod potest, nec minimum quod non potest, quare veraciter dici potest potentiae infinitae. Nam secun­dum Philosophum 1. de Coelo & Mundo 116. & per Auerroem in Comment. Potentia actiua definitur & terminatur per maximum, in quod potest, vel secundum subtilius forsitan intuentes, per minimum, in quod non potest.

26 Contra pictores Dei, ipsum varijs qualitatibus, attributis, habitibus, vel actibus acci­dentalibus D accidenteuè aliquo depingentes.

DEsistant pictores Dei, ipsum varijs qualitatibus, attributis, habitibus vel actibus acciden­talibus & realiter diuersis ab eo, aut quibuslibet accidentibus, accidenteue aliquo depin­gentes: Tales etenim qualitates & accidentia talia nō essent infinitè intensa propter praemissa; neque finitè, propter quartam partem praemissam. Illa quoque accidentia vel essent infinita numero, vel finita: non infinita, melius est enim perfici per finita & paucioribus indigere, quam pluribus. Hoc ergo Suppositio prima non sinit, nec secunda permittit: nec possunt poni finita, quia tunc plura numero plus valerent. Sic quoque Deus non esset summè perfe­ctus, nec haberet omnem potentiam & virtutem, quod tamen Suppositio prima monstrat.

Amplius autem quod Deus nullis accidentibus disponatur; imò nec aliquo accidente, at­tentis prioribus clarè patet: Si namque accidentibus aliquibus, aut accidenti alicui subiaceret,E non esset actus purissimus, nec maxime actualis contra tertiam partem huius.

Rursum si Deus habeat aliquod accidens, vel illud est superfluum, vel necessarium, aut vtile: non superfluum, propter tertiam partem huius; neque necessarium, vel vtile, propter 5am.

Adhuc autem cum accidens possit adesse & abesse subiecto manente, si Deus per aliquod accidens disponatur, est mutabilis contra sextam partem praemissam.

27 Contra desperationem siue ex magnitudine, siue ex multitudine peccatorum.

REspirent Cainitae atque Iudaici, ex quantacunque magnitudine, vel multitudine scelerum desperantes. Cainitae dicuntur à Cain, qui propter iniquitatis suae magnitudinem de [Page 21] A venia desperauit: Maior, inquit, est iniquitas mea, quam vt veniam merear, Gen. 4.

Iudaici a Iudaeis dicuntur, qui propter multitudinem peccatorum suorum desperant: Per­tinaciter namque credunt, & mihi ipsi pauco tempore evoluto constanter dixerunt, quod si quis quarta vice peccauerit, non est ei possibilis venia, nec poenitentiae medicina, quod intel­ligendum est de eodem genere peccati, & de eo qui aliquando lapsus est in peccatum, & per misericordiam Dei, & poenitentiam resurrexit; qui & post poenitentiam recidiuans secundo est lapsus, & secundo similiter resurrexit, qui & adhuc recidiuando tertio labitur, tertio quo (que) resurgit; qui secundum ipsos, si quarto labitur, resurgere non valebit, sed omnis ei adimitur spes salutis. Haec autem eorum opinio videtur eis fundari, Amos 1. vbi Dominus dicit ita; Super tribus sceleribus Damasci, & super quatuor non conuertam eum: & ita de tribus scele­ribus & quartuor, Gazae, Tyri, Edom, Ammon, Moab, Iuda & Israel consequenter. Et quae­renti mihi à quodam perito Iudaeo, si contingat quenquam inter eos quarto peccare, quid fa­ceret: B respondit, Quod quicquid libuerit, sicut certissimè Diabolo traditus & damnatus, & tandem fortassis, in aliquo nemore aut deserto vagabitur errabundus, & aliqua se misera morte perdet.

Sed tam hos, quàm illos prima Suppositio arguit, & reducit ad spem misericordiae, veniae & salutis. Si namque Deus est summè bonus, ita quod nihil melius esse posset: est & summè misericors, ita quod nihil misericordius possit esse, aut etiam cogitari. Est & simili modo summè pius & clemens, summè diues & potens, summè liberalis, summè largus, summè magnificus, & bonitatibus omnibus summè bonus, & supra quam intelligi valeat summè ple­nus, sicut tertia & quarta partes ostendunt: Quis enim vel leuiter haesitat misericordiam, pie­tatem, clementiam, potentiam, liberalitatem, largitatem, magnificentiam, & caetera talia esse praeclarissimas bonitates; Peccatum autem hominis quantumcunque magnum, finitum est, & paruum. Posset enim augeri, possetque esse peccarum aliud maius illo, imo est quasi penitus. pun­ctus C nihilum, & inane respectu diuinae misericordiae, pietatis & clementiae infinitissimè infini­tae, sicut quodcunque finitum, respectu cuiuslibet infiniti. Cur ergo tanta misericordia & pietas, tanta clementia & potestas, non possit tantillum peccatum superare, tollere, & purga­re? Cur ranta liberalitas, & tanta largitas, & tam magna magnificentia non possit debitum tantillum dimittere filio prodigo poenitenti, humiliter supplicanti, & vnde redderet non ha­benti? Cur non tantillam eius indigentiam plenissimè releuare, imo & vltra haec aliqua mag­na munera ei dare? praesertim cùm ex dimissionibus, & largitionibus talibus, ipsius diuitiae, & copiae infinitae nulla inopia minuantur, nihil ei decrescat: sed quodammodo magis accres­cat vnum inaestimabile iocale, vna clarissima margarita, vna praetiocissima anima, vna dignis­sima creatura, & per illam aliae forsan multae. Cùm etiam per hoc ciues eius domestici & ami­ci magno gaudio gratulentur, & magis eum laudent, glorificent, & adorent.

Nonne potentius est posse haec facere, quàm non posse? & nonne misericordius, & cle­mentius, D liberalius, & magnificentius est potentem sic facere misero, indigenti, veraciter poenitenti, desistere proponenti, & humiliter supplicanti; quam auertere faciem, obstruere aurem, cor, incompassibiliter obdurare, & fontem innumerabilis misericordiae miseris prae­paratum misericorditer obturare? Nonne ergo posse sic facere, atque sic facere conuenientis­simè conuenit bono Deo, ac decentissimè eum decet, sicut Suppositio prima monstrat. Qui etiam dixerit vsque ad tantum, aut tantum, potest Deus peccatum dimittere, abluere, & purga­re, & vltra non potest; nonne bonitati, di [...]inae potentiae, & misericordiae infinitae simpliciter omniquaque finem praestituit, limitem & mensuram? & ipsam quasi sub modio comprimit & coarctat? Quicunque ergo quantacunque magna magnitudine peccati depressus securè poeniteat, indubitanter accedat, certam spem hauriat misericordiae, veniae, & salutis. Quare & quicunque quantalibet multa multitudine peccatorum transsixus confidenter redeat ad spem vitae. Quodlibet namque peccatorum suorum finitum est & paruum: quare & tota E multitudo similiter suorum omnium peccatorum, praesertim cùm omnia illa, vt dicunt, sint quatuor, vel saltem finito & breui numero compraehensa: possetque tota illa multitudo ad­huc peccando vlterius [in numero] adaugeri, possetque in malitia augmentari, & in duplo, & in centuplo, & quantum volueris maior esse, si viz: quaelibet vnitas quodlibet peccatorum simplicium esset auctum, & proportionaliter augmentatum: potestque esse multitudo alia peccatorum maior numero, & in malitia multipliciter maior illa. Haec ergo multitudo fini­ta est & paruula, quasi nihil respectu diuinae misericordiae, & potentiae, pietatis, & clementiae, largitatis, & magnificentiae infinitissimè infinitae supra omnem numerum & mensuram, sicut prima Suppositio cum tertia & quarta partibus clarè monstrant, & caetera sicut supra.

Quis insuper audeat dicere, ad tantum, aut tantum numerum potest Deus peccata dimit­tere, [Page 22] & manum pietatis extendere, & non vltra: Bonitas namque, potentia, sapientia, mise­ricordia,A & caeterae Dei virtutes, sicut sunt infinitae, simpliciter intensiuè, sic etiam innumero­se, sicut prima Suppositio, cum tertia & quarta partibus manifestant. Vos etiam specialiter conuenio, ô Iudaei: Nonne aliquo committente semel aliquam leuem gulam, superbiam, aut aliquod leue peccatum, & statim per poenitentiam resurgente, & sic 2o. & 3o. & adhuc 4o. ex praua consuetudine & humana fragilitate peccante; nonnne, inquam, posset quis com­mittere prima vice vnum grande peccatum, puta horribilissimam blasphemiam, crudelissi­mum homicidium, turpissimum incestum, aliudue peccatum aeque ponderans, vel praeponde­rans huic quarto peccato, hijs quatuorue peccatis, & de illo quantumlibet graui & magno misericordiam consequi, & veniam impetrate, sicut praehabita docuerunt, quod & bene fa­citis concedendo. Cur ergo non de illo quarto peccato huic aequali, vel forte minori omni­bus circumstantijs ponderatis?

Si insuper alicuius Patris aut Domini esset vnus Filius, siue seruus totus timorosus, pro­poneretque B vitare offensam Patris aut Domini, quantum posset, & ad hoc multipliciter labo­raret: ex ignorantia tamen aut fragilitate humana, semel offendit Patrem aut Dominum, & statim cum lachrymis & omni satisfactione possibili reconciliationem diligenter quaerit & ac­cipit, & sic secundò & tertiò consequenter; qui & similiter quartò peccat, & simili modo vel deuotiori, si potest, reconciliationem requirit, cum firmo proposito nunquam amplius de­linquendi; & hoc totum, non timore poenae; sed amore iustitiae, non timore seruili; sed a­more deuotissimo filiali; essetque eiusdem Patris aut Domini alius filius, siue seruus totus su­perbus, contumax & rebellis, qui in contemptum Patris sui aut Domini proponeret semper peccare, nunquam poenitere, nunquam satisfacere, nec vnquam reconciliationem aliquam impetrare, & ita viuat sceleritatissimè multis annis, semper pro viribus scelera sceleribus cumulando: nonne ille habilior & dispositior est quam iste, ad misericordiam consequen­dam, & ad reconciliationem plenariam impetrandam? Alias etenim occasio-nimia praebere­tur,C vt homines velut porci peccatis suis iacerent vsque ad vesperam vitae suae, & tunc tandem quando vlterius peccare non possent, semel & simul de peccatis omnibus poeniterent, quan­tumlibet tepidè, vel remissè: Sed quis quaeso sic sapit, nisi qui desipit & insanit?

Tu quoque Iudaee, nonne vnquam quartò dimisisti filio tuo, aut seruo extraneo delinquen­ti, humiliter & veraciter poenitenti; puto quod quinto, sexto, & septimo, immò & septua­geties septies si oportuit & deinceps. Et si tu non fecisti, scio quod ego feci, & multi alij sae­pius sic fecerunt: Et nonne & Deus summè bonus est ita misericors, sicut miser peccator? immò incomparabiliter longè misericordior super omnem numerum & mensuram, sicut 12. Suppositio clarissime manifestat. Quicun (que) ergo quantalibet multa multitudine peccatorum grauatus, securè poeniteat, peccare desistat; & spem certam accipiat gratiae, vitae & gloriae con­sequendae. Motiuum autem Iudaeorum si intelligatur ad literam non facit pro eis. Veritas enim est quod Dominus quosdam peccatores de plurimis peccatis quandoque conuertit: quosdam D autem de paucis, etiam de vno actuali aut originali tantummodo aliquoties non conuertit. Si autem moraliter exponatur, etiam non facit pro eis: Nam moraliter ex ponendo, primum peccatum potest intelligi malum illecebrosè, & voluntariè cogitare: Secundum malo consen­tire: Tertium opere adimplere: Vel primum est velle malum facere: Secundum quaerere op­portunitatem faciendi: Tertium nacta opportunitate, opere consummare: Quartum verò peccatum est, ita finaliter permanere sine poenitentia aut correctione in vita praesenti, à quo peccato Dominus non conuertit in vita praesenti, quia tunc sic non finaliter permaneret, nec etiam post hanc vitam: Confitentur enim Iudaei, quod si ceciderit lignum ad Austrum, aut ad Aquilonem; in quocunque loco ceciderit ibi erit, Eccl. 11.

28 Contra Cainitas credentes Deum nullum peccatorem ad gratiam reconciliationis admittere, nisi prius tantum vel amplius merendo satisfecerit, & satisfaciendo me­ruerit E quantum deliquit.

CAueant Cainitae credentes, & ideo forsitan desperantes, Deum nullum peccatorem ad gratiam reconciliationis admittere; nisi prius tantum vel amplius merendo satisfecerit, & satisfaciendo meruerit quantum deliquit. Nonne hoc intendebat Cain, cum dixit, Maior est iniquitas mea quàm vt veniam merear: quasi diceret; Si iniquitas mea esset minor & parna, possem satisfaciendo proportionaliter veniam promereri: sed si sic esset, qui semper peccauit grauissimè multis annis, vsque ad senectam aut senium, deberet necessariò desperare: Non enim potest tantum satisfacere & mereri, quantum deliquit, contra proximò praeostensa.

[Page 23] A Quomodo insuper esset Deus summè misericors ita quod nihil misericordius esse posset, sicut prima Suppositio & praemissa testantur, si nulli offensam, aut debitum peccati dimit­teret, nisi plena satisfactione praemissa? Non est hoc opus misericordiae, sed iustitiae & rigo­ris: imò non sic facere impietas atque crudelitas videretur: Nonne etiam homo bonus & mi­sericors quandoque remittit iniuriam supplicanti sine satisfactione plenaria praecedenti? quanto magis Deus, qui prima Suppositione docente, incomparabiliter melior & misericor­dior demonstratur.

Contra Pelagianos seu Cainitas fingentes Deum nulli beneficium gratis dare, sed tantûm pro suo merito praecedente. 29

Palleant Pelagiani, imò potiùs Cainitae, filij & sectatores Cain, fingentes Deum nulli bene­ficium B gratis dare; sed tantum pro merito praecedente. Nonne innuit satis Cain, quod venia nulli datur, nisi meruerit illam prius? quare & quod neque gratia est venia, seu quâ fit venia peccatorum. Pelagiani verò, filij & lectatores Cain, quod pater eorum dixit implicite, di­cunt explicite; gratiam scilicet, secundum merita nostra dari: Et si gratia non gratis detur, quid aliud gratis datur? Nonne ideo apud Hesiodum, Homerum, Chrysippum, & alios ve­teres Graecorum Poetas, tres Gratiae, Iouis filiae, sorores, manibus implexis ridentes, iuuenes, virgines, veste soluta atque perlucida describuntur? Et vt de caeteris taceam, quare virgines, & veste soluta, nisi vt gratias beneficiorum gratuitas, nullum praetium intercedens prostitu­at, aut corrumpat? in quibus & secundum Senecam 1. de Benef. 3. nihil esse alligati decet nec ascripti Non & ideo Philosophus 2. Rhet. suae 11. definiens gratiam, sit, inquit, Gratia secundum quam dicitur, habens gratiam subuenire indigenti, non pro aliquo, neque vt ali­quid sibi subuenienti, sed vt illi aliquid. Hic igitur Cain maledictus est auctor & pater pesti­fer C Pelagianorum pestilentium in hac parte: O generatio quàm peruersa, & filij infideles. Sed nonne si Suppositione prima docente, Deus est summè bonus, ita quod nihil melius esse posset; & est summè liberalis, ita quod nihil liberalius esse posset, aut etiam cogitari? Et non­ne liberalius est dare quam vendere? gratis dare, quàm pro aliquo merito veluti quodam prae­mio praecedenti, aut etiam subsequenti? Nonne homo liberalis multa sic donat; cur ergo non Deus liberalior infinitè?

Contra indoctos artis amandi, nescientes Deum esse propter seipsum amandum, & cae­tera propter Deum, omnesque actus humanos ad ipsum propter se finaliter ordinan­dos, ipsumque esse super omnia diligendum, putantes quoque hominem pro quantis­cunque bonis lucrandis siue seruandis, aut quantiscunque malis paenalibus habitis a­mouendis, D siue non habitis praecauendis potentem ista non facere, non peccando debere saltem scienter quicquam etiam minimum facere contra Deum, contra praeceptiōnem, contra prohibitionem diuinam, ipsum vel leuissimè quomodolibet offendendo contra conscientiae regulam diuinitùs institutam, vel quomodocunque quantumlibet mini­mum scienter peccare. 30

Si quis in hoc artem populo non nouit amandi,
Hic legat, & lecto carmine, doctus amet.

SCiat ergo omnis homo Deum esse propter seipsum amandum, & caetera propter Deum, omnesque actus humanos ad ipsum propter seipsum finaliter ordinandos, quare & Deum esse super omnia diligendum. Quapropter & nullum hominem pro quantiscunque bonis lu­crandis, siue seruandis, aut quantiscunque malis poenalibus habitis amouendis, siue non ha­bitis E praecauendis, dum tamen posset ista non facere non peccando, debere saltem scienter quicquam etiam minimum facere contra Deum, contra praeceptionem aut prohibitionem diuinam, contra conscientiae regulam diuinitus institutam, vel quomodocunque quantum­libet minimum scienter peccare, ipsum vel leuissimè quomodolibet offendendo. Constat si­quidem tantum bonum quantum est Deus, esse amandum, & non propter aliud, ordine con­gruo, naturali: non enim ad aliud naturaliter ordinatur. Quoniam secundum ordinem na­turalem, vilius ordinatur ad dignius, & minus perfectum ad magis perfectum, & minus bo­num ad maius: quodlibet autem citra Deum, est minus perfectum & bonum, quàm ipse, sicut Suppositio prima monstrat.

Item, dignius, perfectius & melius est esse amandum propter se, quam propter aliud, sicut [Page 24] ex praemissis apparet, nec aliquis dubitat. Cum ergo Deus sit amandus, est propter se aman­dus,A sicut prima Suppositio, & tertia pars ostendunt.

Item, si Deus esset amandus propter aliud, secundum ordinem rectum amandi, illud esset magis amandum: finis enim magis amatur, quàm id quod est ad finem; & id quod propter se amatur, quàm illud quod solummodo propter aliud, sicut cuiuslibet animus experitur, testis quoque est Philosophus 1. Poster. 2. Semper, inquiens, propter quod vnumquodque, illud magis est; vt propter quod amamus, illud amicum magis est: sed quod bonum magis a­mandum, summo & maximo bono Deo?

Item inter amanda, hoc quidem secundum ordinem dignum amandi est propter illud a­mandum, & illud propter aliud aliquid, & deinceps, & sic non est infinitus processus, sicut se­cunda Suppositio manifestat, sicuti & cuiuslibet animus sibi dicit. Est ergo aliquid quod pro­pter seipsum finaliter est amandum, & alia propter illud, & quid dignius tale, quàm Deus.

Item secundum haec eadem, aliquis est finis omnium entium naturaliū naturalis: finis autem secun­dum B ordinem naturalem est perfectior, dignior, melior hijs quae sunt ad finem, & propter seipsum amandus, & alia propter ipsum, sicut & hic praemissa, & Philosophi contestantur. Sed quid est perfectius, dignius & melius omnibus entibus naturalibus, nisi Deus? Ipse ergo est finis omnium naturalis, & propter seipsum amandus, & alia propter ipsum. Secunda par­ticula sequitur ex hac prima, & ex praehabitis circa primam. Tertia particula sequitur ex se­cunda, & ex praehabitis circa primam: Constat enim hominem, cum sit rationalis creatura, rationabiliter debere omnes actus suos ad finem aliquem ordinare: quilibet autem finis in­tentus ab homine, si non sit vltimus, debet rationabiliter ordinari ad finem vlteriorem & vlti­mum qui est Deus. Quarta particula consequitur euidenter ex prima & secunda particulis huius partis. Quinta particula videtur sequi ex quarta.

Item bonae personae & magnae cauenda est offensa, & melioris ac maioris personae magis; quantum ergo cauenda est offensa personae diuinae, qua melior & maior esse non posset, sicut C Suppositio prima docet; certe tantum, quod pro nulla re debet scienter committi.

Item dicat falsigraphus, si audeat, oppositam partem huius, quenquam scilicet debere se­cundum exigentiam rationis, pro aliquo bono captando, aut aliquo malo vitando, quod po­test non facere sine peccato, offendere Deum scienter, qui & ponatur sic Deum offendere fa­ciendo A factum: vel ergo omnibus ponderatis A est recte factum omnino, vel peccatum, vel actus indifferens, siue neuter. Si recte factum, non offendit Deum, qui per primam Sup­positionem, & tertiam partem rectissimus, iustissimus, & rationabilissimus comprobatur. Quomodo ergo offenditur, si quis in quocunque casu positus, rectissime, & rationabilissime, quia secundum exigentiam rationis rectissime operatur: etiam sicut ipsemet Deus consu­leret & dictaret. Quale insuper quaeso factum Deo placebit, si factum rectissimum ipsi displi­ceat & offendat: imo magis videtur quod si contemneret istam rectissimam rationem & sen­tentiam ipsam Dei, non sic faciendo, offendere Deum: sicque ex vtraque parte huius biuij D contradictorij, quicquid faceret, de necessitate Deum offenderet, quod diuinae non congruit pietati, clementiae, iustitiae, bonitati.

Ad haec autem si A sit recte factum, est meritorium, quare & secundum primam Supposi­tionem, & tertiam partem huius nequaquam puniendum à Deo, sed potius praemiandum. Qui enim secundum tres partes praemissas quibusdam non rectè sed & male agentibus, quan­doque dat bona, quomodo rectè agentibus reddet mala; vel bona non reddet? & quomodo praemiabit A factum, quod ipsum offendit, quod ei displicet, & quod odit. Praeterea vel Deus iuste offenditur & irascitur pro A, vel iniustè: Si iuste, A est iniustum: Si iniuste, Deus est iniu­stus contra primam Suppositionem & tertiam partem huius. Si autem dicatur A esse peccatum, non deberet fieri, nec fit secundum exigentiam rationis. Quare si faciens A, omnibus ponde­artis, faciat per omnia sicut debet, & secundum dictamen rectissimae rationis, etiam sicut Deus ipse consuleret & dictaret, non peccat. Quid est enim peccatum, nisi quaedam obliquitas à re­ctitudine E practicae rationis? Praeterea patet cuilibet, & testatur Philosophus 3. Top. quod ne­cessaria sunt magis eligenda non necessarijs, etiamsi illa fuerint meliora: Non peccare autem contra Deum, & vniuersaliter non peccare, saltem scienter, est necessarium cuilibet creaturae rationali; quia de substantia suae regulae naturalis, rationis viz. siuè synderesis ipsi naturaliter insitae. inditae, & diuinitusinstitutae ad ipsam in omnibus regulandum. Alia autem quae sine peccato possunt dimitti, nequaquam ipsi necessaria iudicanda. Nec potest quis dicere, quod A. sit actus indifferens, siue neuter, tunc enim non offenderet mitem Deum. Cur etiam tunc ipsum offenderet, potiùs quam placaret. Si etiam A. fiat vt debet omnino secundum falsigraphum, cur actus indifferens reputandus, & potius rectè factum?

A Contra effraenes dicentes omnia bonis & malis aequaliter euenire, malum aliquod impu­nitum, vel bonum aliquod irremuneratum manere; mentientesque Deum quen­quam abundanter punire, scilicet vltra condignum, vel etiam ad condignum, & parcè quempiam praemiare, scilicet citra condignum vel non vltra condignum; fin­gentes quo (que) diuinae pietati, & misericordiae infinitae nusquam congruere punire quod­cunque delictum, sed totum semper dimittere misericorditer impunitum. 31.

REfraenentur effraenes, dicentes omnia bonis & malis aequaliter euenire, malum aliquod impunitum, vel bonum aliquod irremuneratum manere: mentientesque Deum quen­quam abundanter punire, scilicet vltra condignum, vel etiam ad condignum, & parcè quem­piam praemiare, scilicet citra condignum, vel non vltra condignum: fingentes quoque diuinae B pietati & misericordiae infinitae nusquam congruete punire quodcunque delictum; sed totum semper dimittere misericorditer impunitum. Isti sunt multùm rudes & grossi, bona & mala naturae, siue Fortunae palpabilia tantummodo perpendentes. Nonne secundum proximam partem huius, malis scienter peccantibus, & Deum offendentibus quantumlibet minimum, statim inseparabiliter euenit tantum malum, peccatum tam malum, quod pro quantiscunque bonis lucrandis, siue seruandis, aut quantiscunque malis poenalibus habitis amouendis, siue non habitis praecauendis illud admittere non deberent? Bonis verò è contra diuinae praecep­tioni quotiescunque sicut tenentur scienter parentibus, statim inseparabiliter euenit tantum bonum, tam nobile meritum, & tam incomparabiliter praetiosum, quod pro quantiscunque bonis non lucrandis, siue non seruandis: aut quantiscunque malis poenalibus non tollendis, seu non cauendis, illud praetermittendo negligere non deberent, per proximò nunc praemissa de malis; quia tunc scienter diuinam iussionem contemnerent & peccarent. Et si meritum C ex necessitate seruientis Deo sit tam praetiosum, tam magnum, tam bonum, quo modo meri­tum seruientis ex libertate spontanea nullum erit? O rudis anima & indocta, quae bona & mala terrena & carnalia, minima & poenè nulla faciliter respicit, & haec moralia & spiritualia maxima non perpendit.

Nullus insuper iustus homo discretus & potens, permittit suis seruitoribus aut subiectis bo­nis & malis omnia similiter. aequaliter euenire: sed differenter, secundum differentias meritorum, melioribus prouidens meliora. Deus autem est quolibet homine iustior, discretior, & poten­tior infinitè, sicut prima Suppositio, & partes sequentes ostendunt. Vnde & euidenter appa­ret, quod nullum malum remanet impunitum. Quantum namque malum omnem scienter peccantem statim inseparabiliter sequitur, patet ex tricesima & ostensione primae particu­lae huius partis.

Nonne etiam omnis peccans eo ipso fit malus & culpabilis, vel peior & culpabilior, amit­tique D pristinam libertatem, innocentiam, & immunitatem quam prius habuit, respectu illius peccati, fit Deo dissimilior, remotiorque ab eo? Et nonne hoc est poena, & poena quàm magna? & vnde hoc nisi à prima iustitia, à primo retributore omnium, qui est Deus, sicut Suppositiones ostendunt. Ex quo. quibus & simili modo patet, quod Deus nullum bonum irre­muneratum manere permittit. Absit enim quod Deus esset pronior ad puniendum peccantes, quàm ad praemiandum merentes. Hoc enim potius videretur crudelitatis, impietatis, & im­misericordiae, quam summae bonitatis, pietatis, & misericordiae, contra 1am Suppositionē, 3am partem & 4am. Deus autem nullum malum impunitum relinquit, sicut proximò docebatur.

Quantum etiam bonum inseparabiliter statim consequitur, omnem ex necessitate Deo de­bitè seruientem, praecedentia manifestant. Quomodo ergo nullum bonum consequitur Deo liberaliter seruientem? Nonne insuper quicunque benè, meritoriè & laudabiliter operatur, eo ipso est melior & laudabilior, quàm si nullatenus mereretur? Et nonne haec inseparabilis E remuneratio, meriti pulchra merces? & vnde talis remuneratio, talis merces, nisi à prima iu­stitia, primo retributore omnium, qui est Deus? sicut Suppositiones demonstrant.

Quomodo etiam deceret summè iustum, liberalem, potentem, & abundantem, indefecti­bilium thesaurorum amatores, & operarios suos, secundum doctrinam tricessimae irremune­ratos relinquere, abijcere vacuos, & facere ipsos aequales alijs vanis ipsum nequaquam aman­tibus, nec quic quam operantibus propter ipsum.

Nec Deus punit quempiam abundanter vltra condignum; hoc enim est iniustum, impi­um, immisericors, & crudele: Deus autem nequaquam per tertiam partem huius, nec etiam ad condignum. Hoc enim videtur seueritatis, immisericordiae, & rigoris, quae longè absunt à Deo, imo & virtutes oppositae plenissimè sunt in eo, per tertiam partem, & quartam.

[Page 26]Nonne etiam pro quacunque offensa saltem scienter in Deum commissa, posset iustè re­pendi A quantacunque poena actualis damni & sensus etiam adnihilatio offendentis, pro quan­tacunque namque tali poena seu etiam adnihilatione vitanda non deberet committi, 30a. hu­ius teste. Deus autem offensoribus suis finitam poenam & paruam infligit, quare & posset iu­stè infligere quantumlibet grauiorem: remittit ergo misericorditer cuilibet offensori suo pu­nito poenam majorem incomparabiliter, quam infligit. Nec decet Deum parce quempiam praemiate citra condignum: hoc enim vel est impotentiae, vel iniustitiae, illiberalitaris, par­citatis, tenacitatis, & auaritiae, quae longe sunt à Deo: immò & virtutes oppositae plenatiè sunt in eo per tertiam quartam & septimam partes huius. Vel planius forsitan isto modo: Deus vel vult reddere merentibus ad condignum & non potest, & tunc est impotens contra septimam: vel potest, led non vult, & tunc est iniustus, illiberalis & parcus, contra tertiam partem huius.

Neque decet Deum praemiare quempiam ad condignum tantummodo, & non vltra.B Praemiare namque operarium ad condignum, est iustitiae & necessitatis, non gratiae aut li­beralitatis. Ipse autem est superexcellentissimè generosus, & superabundantissimè liberalis, per primam Suppositionem, tertiam parrem & quartam, nec per quantamcunque largitio­nem magnificam suae copiae minuentur. Non enim poterunt minui quouismodo per septi­mam & octauam.

Deus etiam secundum proximam particulam huius partis, quibuscunque immeritis inimi­cis & offensotibus suis malis, quam magna beneficia gratis donat, ipsos non modicum citra condignum misericorditer puniendo, poenam quamplurimam remittendo. Quomodo er­go decet, vt suis amatoribus & seruitoribus secundum doctrinam 30. nullam gratiam fa­ciat, nihil gratuitè tribuat, nihil liberaliter largiatur; sed vix parce simplex debitum eis reddat.

Nonne etiam homo liberalis & potens operatios suos quandoque vltra condignum re­munerat?C Deus autem est quolibet homine liberalior, & potentior infinitè per tertiam par­tem & quartam. Neque pietati diuinae & misericordiae infinitae repugnat punire peccantes: Non enim hoc facit tantum ex odio aut zelo vindictae: Hoc enim suam maximam bonita­tem, pietatem & misericordiam nusquam decet; sed zelo correptionis, castigationis, emen­dationis & glorificationis puniti si velit: alioquin aliorum per ipsum, semper autem propter bonum, propter decorem & propter ordinem vniuersi. Est enim tam bonus & pulcher, tam purus à malo & turpi, quod nihil finaliter potest intendere nisi bonum & pulchrum, sicut pri­ma Suppositio & tertia pars ostendunt.

Nonne etiam quam misericors & pius est Deus, tam iustus & sapiens comprobatur, prima Suppositione, terria parte & quarta testantibus? Sed quomodo decet summè sapientem & iustum, peccantes non peccantibus, & non peccantes peccantibus per omnia coaequare?

Nonne etiam ex superioribus clarè patet, omnem peccantem statim inseperabiliter eo ip­so D ex necessitate iustitiae indispensabilis iustè puniri, & vnde hoc, nisi à 1o. iusto dispositore cunctorum, à 1a. iustitia, à primaria veritate? Hoc ergo necessariò est à Deo, sicut Sup­positiones ostendunt.

Quis etiam nesciat in omni recta politia duo requiri, quibus ciues retrahantur à vitijs, & ad virtutum studia prouehantur. Timorem videlicet & amorem, timorem poenarum peccan­tibus, & amorem praemiorum merentibus? Cur ergo non decet Deum institutorem atque rectorem magnae politiae mundanae, similia ex similibus causis statuere suis subditis vniuer­sis? Nonne multos videmus spreto terrore poenarum peccantibus statutarum, effraenes dis­currere ad illecebras peccatorum. Quantò magis hoc facerent, si nulla esset poena peccanti­bus comminata? Quod & plurimi alij similiter facerent, qui nunc solo timore poenarum se abstinent à peccatis.E

32 Contra Philosophos praesumentes se posse cognoscere Deum plenè & eius quamli­bet actionem; deridentes propterea Christianos credentes nonnulla de Deo, & de actionibus eius miris, de actionibus etiam creaturae virtute diuina, quae per viam ra­tionis humanae nesciunt demonstrare.

REprimantur Philosophi praesumentes se posse cognoscere Deum plene, & eius quamlibet actiorem, cessentque deridere & contemnere Christianos, credentes nonnulla de Deo, & de actionibus eius miris, de actionibus etiam creaturae virtute diuina, quae per viam ratio­nis [Page 27] A humanae nesciunt demonstrare. Nonne anima tua paruula & finita? Deus autem supra mensurā magnus, & omnifariam infinitus; Infinitus inquam, quodammodo numerosè & extensiuè propter infinitatem omnimodam virtutum & bonitatum quas habet, sicut tertia pars ostendit, infinitus etiam quodammodo intensiue, sicut quarta pars dicit. Quomodo er­go potes capere eum plene? discutere eum plene? cognoscere eum plene? Imò erubesce Phi­losophe, & scientia superbiens, dedignare tam paruum Deum habere, vt tu paruus, per par­uam mentem tuam totum ipsum scruteris, omnia eius secreta rimeris, capias & cognoscas plenarie ipsum totum. Deus namque sicut est infinitae entitatis, ita & infinitae veritatis & cognoscibilitatis; quare à nullo finito per virtutem suam finitam plenè cognoscitur: Sed tantummodo à se ipso, per seipsum, per virtutem suam propriam infinitam, nisi fortassis accommodet homini oculum suum, & virtutem suam cognoscitiuam infinitam, totum videlicet semetipsum, vt sic per ipsum totum Deum, possit quoquo modo cognoscere to­tum B Deum.

Adhuc quaeso Philosophe, dic mihi quid plenè cognoscis? puto non audere te dicere quod paruulam vel minimam creaturam. Scio quod non perfectè cognoscis minimum atomum in Sole, nec minimum puluerem terrae, neque minimam guttam aquae. In omni namque cor­pusculo infinitae figurae lineares, superficiales, & corporales diuersae numero, quantitate, qua­litate & specie continentur. Quare etiam correspondenter conclusiones Geometricae infini­tae, etiam sese ordinabiliter consequentes, ita quod posterior sciri non potest, nisi per priorem. In omni quoque corpusculo infinitae species numerorum, & infinitae conclusiones Arichme­ticae continentur, etiam ordinatè ad inuicem se habentes. Harum autem conclusionum in­finitatum demonstratiuè scibilium quot scis quaeso Philosophe? Puto quod finitas & paucas. Do tibi plures Philosophos quotcunque volueris, etiam infinitos, omnes summo ingenio praeditos, summo studio deditos, per quantum libet tempus, etiam per mille millia annorum, C circaistas conclusiones Geometricas aut Arithmericas in scibilitate dispositas secundum or­dinem supra dictum. Vos ergo omnes pariter Philosophi infiniti, quot scitis de istis conclu­sionibus infinitis? finitas proculdubio, finitas & paucas: quare & remanent infinitae, quarum propter sui difficultatem & vestri exilitatem, nullus vestrum per se aliquam scire potest, nec omnes pariter scire possunt. Nonne ergo quilibet vestrum, & tota pariter omnium multi­tudo magis nescit quam scit de rebus, & de scibilitate corpusculi cuiuscunque? Si ergo mini­mum non potes plene cognoscere, quin imò necessario infinitè magis ipsum nescis, quàm cognoscis; Quomodo maximum cognoscere plenè potes? Noli praesumere, agnosce te hominem & humiliter confitere, te magis infinitè nescire Deum, quam scire.

Nonne etiam, vt viderur per Suppositionem secundam, & secundum Philosophicam dis­ciplinam: Si aliquid sit difficile ad plenariè cognoscendum, & aliquid magis difficile, & ali­quid adhuc magis, & ita deinceps, aliquid est summè difficile, & quid nisi Deus? In creatu­ris D namque, sicut in conclusionibus Mathematicis ordinatis, posterior semper est difficilior praecedente, nec aliqua difficillima, sicut nec vltima reperitur. Quid ergo difficillimum cog­nitu, nisi Deus? quod & eius immensitas, at (que) infinitas maxima numerosè quodammodo ac extensiue & intensiue per primam Suppositionem tertiam partem & quartam testata lucidè manifestant. In quacunque autem serie infinita conclusionum huiusmodi infinitae sunt, quarum nulla propter sui difficultatem ab aliquo Philosopho, aliquibusue Philosophis de­monstratiue propriè sciri potest. Quomodo ergo Deus difficilior cognitu infinitè quacun (que) illarum, & omnibus illis simul, qui & scit omnes illas perfectè, & alias ac alias infinities infi­nitas, sicut pars nona demonstrat, plenariè sciri potest. Sapiat ergo sobriè quicunque Phi­losophus & istam veritarem pro maxima Philosophia agnoscat, nihil citra Deum posse cog­noscere plenè Deum nisi fortè per eum. Si mihi non credit, credat professionis suae homini­bus viginti quatuor Philosophis, qui totidem definitiones de Deo concorditer statuerunt, E quarum 16a ita canit. Deus est quem voces non significant, nec intellectus intelligunt prop­ter dissimilitudinem: & 21a Deus inquit, est tenebra in anima post omnem lucem derelicta, & 23a Deus est qui sola ignorantia mente cognoscitur. Vnde & Hermes de verbo aeterno 35. Sensus, inquit, summi Dei sola veritas est, cuius veritatis in mundo nec quidem extrema linea vmbra dignoscitur? Quare & Plato in 2o Prologo Timaei, sic ait: Opificem genito­remque vniuersitatis tam inuenire difficile est, quam inuentum impossibile est dignè profari. Si ergo Philosophus incomparabiliter infinitè magis nesciat Deum quam sciat, quomodo operationem eius quamlibet plenè sciet? Si namque sit incomprehensibilis in essendo, cur non similiter in agendo? cum actio quodammodo proportionetur agenti. Dic mihi, quaeso Philosophe, nonne es tu finiti & parui ingenij? finitae & paruae scientiae sicut praemissa te­stantur? [Page 28] Deus autem est infiniti, & infinitae simpliciter omniquaque, sicut 1a. Suppositio A tertia, quarta, ac nona partes ostendunt. Quam faciliter ergo potest excogitare aliquid mira­bile faciendum, & modum aliquem mirabilem faciendi, ad cuius compraehensionem plena­riam ingeniositas tua ascendere non valebit? Et cum per eandem Suppositionem, tertiam partem & septimam Deus sit aequalis potentiae ad quodlibet, quomodo libet faciendum, sicut ad excogitandum illud vt fiat, aut sic fiat, quam faciliter potest facere aliquod opus mirabile, secundum modū aliquem mirabilem faciendi, ad cuius plenam indaginem, ingenium tuum extendere se non possit? Immò & operationem rei paruulae naturalis, cognoscere plenè non potes. Nonne paruula ignis scintilla illuminando & calefaciendo, causat infinitos circulos luminosos, & Sphaeras se inuicem continentes, & inuicem se secantes, infinitas quoque Py­ramides luminosas, Pyramides visuales, secundum qualitates & differentias infinitas, infini­tas quoque lineas radiolas, & radios visuales incidentes, reflexos, & refractos, si medium sit deforme, habentesque alias proprietates praeclaras, & differentias infinitas, in quibus (sicut & B secundum praemissa) infinitae conclusiones Geometricae & Arithmeticae continentur; sic & perspectiuae aliae infinitae; & quis has omnes potest plenè cognoscere?

Nunquid etiam plenè nosti actionem magnetis in ferrum, & multas huiusmodi actiones, secretas naturae proprietates, & modos huiusmodi actionum?

Amplius autem quam rem, aut quam actionem naturalem certè & perfectè cognoscis? In illa namque quam melius te putas cognoscere, alius tibi Philosophus contradicet, & quam­plures alij, tibi vni. Immò & tu ipse forsitan hodiernus, tibi ipsi contradicis hesterno, aut tibi hodierno crastinus contradices: vel si fortè multi tibi contemporanei opinioni tuae con­sentiant; trāseat illa periodus, veniat alia; & tot fortassis vel plures, tam ingeniosi & studiosi, vel magis, tuam sententiam per aliquam probabilem rationem Sophisticam fortè, vel veram, que tibi non patuit, reprobabunt; mirantes te tam turpiter delirasse, & tam aperta, tamque faci­lia C ignorasse: Nonne processus temporis haec demonstrat? Cui ergo sententiae certitudinali­ter adhaerebo?

Nonne etsi duo vel tres Philosophi tibi aequales, vel maiores sentirent contrarium tuae sententiae, minus firmiter adhaereres, etsi adhuc plures, adhuc & minus? Quare & videtur si quam multi seu omnes Philosophi & vulgares concorditer sentirent con­testanter oppositum, tu etiam ipso consentires, & à priore sententia resilires. Quid ergo Philosophia huiusmodi naturalis, nisi fides firmata ex defectu rationis apparentis con­trariae fortioris, ex defectu multitudinis testium oppositum contestantis, qui defectus reduci­tur ad priorem? Quid ergo in talibus nisi fides, nec vlla sincera scientiae certitudo? Quod & quaedam secta Philosophorum non parua, scilicet Academicorum, minus superbè, & magis sobrie sapientium planè sentit. Dicunt enim non contingere quicquam scire, quod intelli­gendum videtur in materijs dubijs, vbi probabilis contradictio reperitur.

Nonne etiam Philosophi, secundum consuetudinem audiendi & recipiendi à pueritia haec,D vel illa, & secundum professionem Sectae, quam tenent; puta Academicae, Peripateticae, Sto­icae & similium, quamplurima gratis dicunt sine violentia rationis, sicut Philosophorum omnes libri lucidè manifestant? Quod etiam ex isto clare perpenditur, quod quaelibet harum Sectarum, probabiliter sustinet sententiam alteri displicentem, sicut & quilibet sciens, potest probabiliter sustinere absque contradictione euidenti, per indeclinabilem violentiam ratio­nis, in materijs probabiliter dubijs, satis multis, & forsitan vniuersis.

Quare & Philosophus in Praedicamentis, agens de hijs quae sunt ad aliquid; fortasse, in­quit, difficile sit de huiusmodi rebus confidenter declarare, nisi saepius pertractata: Dubitare autem de singulis non erit inutile. Quid igitur in Philosophicis talibus nisi fides? Quare & Plato 2. Tim. 3. Diuinarum, inquit, potestatum, quae Daemones nuncupantur, praestare ra­tionem maius est opus, quàm ferre valeat hominis ingenium. Ergo compendium ex cre­dulitate sumamus. Credamus ergo hijs qui apud Seculum prius, vbi & Calcidius sentit E idem. Vnde & Hermes de verbo aeterno 35. Contingit, inquit, hominibus, vt quasi per caliginem, quae in caelo sunt videamus, quantum possibile est per conditionem humani sen­sus: Haec autem intentio pro videndis tantis angustissima est, nobis latissima, cum viderit fe­licitate conscientiae.

Aristoteles etiam 2. Metaph. 1. De veritate, inquit, theoria, sic quidem difficilis est; sic verò facilis. Signum autem est, neque dignè nullum adipisci ipsam posse, nec omnes exortes esse: Et infra; Sicut, inquit, Nicticorarum oculi ad lucem diei se habent; sic & animae no­strae intellectus ad ea quae sunt omnium naturae manifestissima. Qui etiam 6. Ethic. 9. Opor­tet, inquit, attendere expertorum, & seniorum, & prudentium, indemonstrabilibus enuntia­tionibus [Page 29] A & opinionibus, non minus demonstrationum. Et 1. Elench. 2. Oportet eum qui discit, credere. Et 2. de Coelo 34. dicit; Quòd videre oportet qualiter habens & credendo pri­us humano modo, aut firmius: & supra 1. eiusdem 22. Accidit, inquit, hoc sufficienter, vt ad humanam dicere fidem. Ecce quomodo isti Philosophi, in suis Philosophicis fidem fide­liter profitentur? Et si Philosophi hoc faciant in materia naturali, cur non patiuntur Christia­nos similiter facere in morali? In ipsa namque secundum Philosophum sufficit minor suasio, & minor requiritur certitudo.

Erras quoque non parum Philosophe, credendo te posse demonstratiuè probare omnem operationem diuinam: Nam secundum partem octauam, Deus est potentia rationalis, liberae voluntatis. Non est ergo ratio demonstratiua voluntatem suam naturaliter antecedens, quae ipsum ad singula facienda, vel non facienda compellat: Sed sicut tu potes multa libere facere & dimittere; sic & Deus: Quorum si hoc voluerit facere, illud dimittere rationabile est sic B esse, quia iustum est sic esse, per tertiam partem huius: rationabile, inquam, ratione conco­mitante & sequente voluntatem diuinam, non naturaliter praecedente. Nec potes obuiare, dicendo Deum debere semper facere melius possibilium, & hanc rationem necessariam ip­sius praecedere voluntatem, & ipsam in suis agendis necessariò regulare. Deus enim non po­test facere melius, scilicet optimum quod potest facere. Si enim possit, ponatur quod & sit A. vel ergo A. est Deus, vel non: Si est Deus, est aliquis Deus factus, & nouus, & dij multi, contra primam Suppositionem, & 17. partem huius: Si non est Deus, est minus per­fectum & bonum, quàm Deus; & non indiuisibiliter, sed diuisibiliter per latitudinem infini­tam, sicut facilè est Philosopho demonstrare. Cùm ergo per quartam & septimam partes huius, Deus sit potentiae infinitae, & plenè omnipotens, potest facere aliquid melius & melius, & melius sine fine.

Quis etiam dubitat Deum posse facere res meliores quàm sint? Non enim impeditur ex C defectu scientiae propter primam Suppositionem, & quartam partem; nec ex defectu poten­tiae propter eandem Sūppositionem tertiam, quartam, & septimam partes huius. Secundum hoc etiam, Deus non esset potentia rationalis & libera, vel saltem non summè libera in agen­do, contra primam Suppositionem, octauam partem, & quartam. Secundum hanc quoque sententiam, cùm omnia eueniant à prouidentia, & voluntate diuina, sicut Philosophi confi­tentur, omnia semper euenirent, sicut & Deus semper cuncta vellet, & faceret de necessitate simpliciter absoluta, contra primam Suppositionem, & tertiam partem huius, cùm alius mo­dus faciendi sit perfectior, quod & Philosophi ipsi negant. Videris quoque Philosophe in ver­bis proprijs laqueri; nonne dicendo Deum necessariò facere melius, id est, optimum possibi­lium fieri, innuis alia esse possibilia fieri, & Deum posse facere alia?

Si etiam Deus semper faciat melius; cùm melius sit legem bonam & veram diuinitùs dari hominibus, quàm non dari: Deus dedit hominibus talem legem, & quam legem, si non le­gem D sanctissimam Christianam?

Verum cùm secundum praemissa Deus non possit plenè cognosci ab homine, per scruti­nium naturale; imò infinitè magis nesciatur necessariò, quàm sciatur, & multiplex operatio eius possibilis saltem similiter: Cur non posset Deus, si vellet, aliqua suupsius secreta, & etiam operationum suarum, quando voluerit, quibus voluerit, & quo modo voluerit reuelare per Angelos, per Prophetas, aut etiam per seipsum? Nonne tu potes secreta cordis tui, & actio­num tuarum, alijs qui ea inuestigare non possunt, per teipsum, aut alios reuelare? Cessent ergo Philosophi contemnere Christianos credentes quaedam eis diuinitùs reuelata de Deo, & de eius operibus quae nesciunt demonstrare, dum tamen sciant ea à demonstrationibus ve­stris contradictorijs defensare. Nonne debet cuilibet Christiano, imò & prophano pro de­monstratione sufficere, Deus dicit? Ipse enim errare & mentiri non potest, per primam Sup­positionem, & tertiam partem huius. Huiusmodi autem sunt Articuli fidei Christianae.

E Scio Philosophe, & confidenter me scire affirmo, quod non est Articulus aliquis magnus, vel paruus, de substantia fidei Christianae, quam Deus non prius multis temporibus ante fidei huius exordium, per Prophetas solennes, velut per quosdam praenuntios reuelauit; sicut eui­denter ostendunt Libri authentici Noui & Veteris Testamenti. Non enim est Articulus fidei Christianae, qui etiam Philosopho iudice non corrupto, non sophistico, non proteruo; sed indifferente, solido, sobrio, & veritatis amico, efficaciter possit fundari in Veteri Testamento, in veteribus Prophetijs, sicut & constatantiquitùs veraciter contigisse. Tradentibus namque Historijs, Constantinus Imperator Romanorum, per Syluestrem Papam, ad fidem Christi Romae conuersus, & ab Helena regina matre sua, relictis idolis, in Deum Iudaeorum cre­dente, & tunc in Iudaea agente grauiter increpatus, eò quòd in Christum hominem cruci­fixum, [Page 30] potius quam in Deum Iudaeorum credere maluisset: Rogauit Reginam, quatenus se­cum A adduceret Magistros sapientissimos Iudaeorum, disputaturos cum Doctoribus Christia­norum: Quae veniens secumadduxit 140 viros doctissimos Iudaeorum, ex quibus 12. prae­clarissimi sunt electi; Abiathar, Ionas, Godolias, Annan, Doeth, Cusi, Beniamin, Aroel, Iu­bal, Thara, Silion & Zambri, duobusque Philosophis Gentilibus sapientissimis Cratone & Zenophilo, de consensu partium, Iudicibus constitutis, Imperatore & Regina assidentibus, & magna multitudine Christianorum, Iudaeorum atque Gentilium circumstante, ad disputa­tionis negotium properatur: vndecim quoque Magistris Iudaeorum praedictis, opponentibus singillatim, & impugnantibus fidem Christi, Syluester respondens, singulos singillatim ex Scripturis eorum proprijs conuincebat, decernentibus Iudicibus supradictis: 12us verò no­lens per argumentum vocale arguere; sed reale miraculum magicum faciens, vero miraculo superatur. Quapropter, Regina, Iudices, & caeteri infideles qui aderant, ad fidem Christi pa­riter sunt conuersi.B

Nec potest quis dicere, Christianos in suae fidei firmamentum Vetus Testamentum, & li­bros Prophetales huiusmodi veteres nouiter confinxisse, quasi fidem ipsorum futuram anti­quitus praedixissent. Constat enim de initio fidei Christianae, constat de Historijs Gentium multum praecedentibus, fidem nostram testantibus euidenter de Patriarchis, Prophetis, & re­bus veteris Testamenti. Ecce & testis famosus Ptolomaeus 2. scilicet Philadelphus, Rex Ae­gypti, qui sicut Historiae Graecorum & Iudaeorum testantur, testatur & Iosephus 1. Antiquit. Iudaic. in Prologo & plenius 12. lib. 2. Fecit libi trans ferri in Alexandria per 72. Hebraeos totum vetus Testamentum de Hebraeo in Graecum, annis quam plurimis ante Christum.

Nonne etiam Iudaei, inimici capitales fidei Christianae, ab Abraham & Moyse instituti, per quam plurima tempora ante fidei nostrae principium vsque hodiè perseuerant, totum Ve­tus Testamentum, & libros huius Prophetales habentes, & in lingua ipsorum Hebraica, aut vicina, ab antiquis Patribus & Prophetis, antiquis temporibus editos & conscriptos concor­diter C attestantes?

Etsi quae sieris, cur ergo ipsi non credunt in omnibus fidem Christi? dico, quod multi eo­rum, & qui melius intellexerunt Legem & Prophetas ipsorum, certissimè crediderunt, Chri­sto firmissimè adhaeserunt, Euangelia conscripserunt, Epistolas proprias addiderunt, No­uum Testamentum in Veteri fundauerunt, fidem Christi constantissimè tenuerunt, & fer­uentissimè praedicarunt, etiam vsque ad martyrium consummatum, sicut Apostoli & Euan­gelistae Iudaei conuersitestantur. Vnde & Iosephus Iudaeus Hierosolymita, & Sacerdos ex Sacerdotibus, qui citò post Dominicam Passionem illas famosas scripsit Historias, adhuc in Iudaismo persistens, sicut patet 1. de Bello Iudaico in Prologo, & infra lib. 3. & 20. Antiquit. Iud. vltimo 18o Antiquit eiusdem 8. sic ait: Fuit autem ijsdem temporibus Iesus sapiens vir (si tamen virum eum nominare fas est) erat enim mirabilium operum effector & Doctor om­nium eorum, qui libenter quae vera sunt audiunt; Et multos quidem Iudaeorum, multos eti­am D ex Gentibus sibi adiunxit: Christus hic erat: hunc accusatione primorum nostrae Gen­tis virorum, cum Pilatus in crucem agendum esse decreuisset, non deseruerunt hij qui ab ini­tio eum dilexerunt. Apparuit enim eis tertio die, iterum viuens, secundum quod diuinitus inspirati Prophetae, vel haec, vel alia de eo innumera miracula futura esse praedixerant: Sed & in hodiernum diem à Christianorum qui ab ipso nuncupati sunt, & nomen perseuerat & genus.

Multi quoque eorum adhuc saepius conuertuntur: multi autem propter superbiam & ma­litiam voluntatis non credunt, vel nolunt se credere confiteri, nisi fortassis mortis articulo im­minente: Multi non credunt, seu non conuertuntur expressè propter quandam consuetudi­nem pessimam in quibusdam partibus obseruatam, secundum quam omnia bona Iudaei con­uersi, suo Domino confiscantur.

Multi quoque propter ignorantiam Legis & Prophetarum, & pro defectu sanae doctrinae E non crodunt; praesertim cum propter odium fidei Christianae in oppositis principijs, & in alio intellectu Legis & Prophetarum, quamuis nimis extraneo & plurimum vilento; ac etiam expositionibus antiquorum & solenniorum Doctorum suorum contrario, ab ipsis cunabulis instruantur. Non enim latet nos Philosophos, quantam vim habeat consuetudo à pueritia introducta.

In eisdem etiam libris Propheticis continetur, quod Iudaei in poenam peccatorum suo­rum, in tantam caecitatem mentis inciderunt, quod etiam clarissima non viderunt; qua pro­pter & quod non conuerterentur ad fidem Christi communiter, ante vesperam, & nouissimos dies mundi, quod etiam oculi Gentilium illuminarentur & conuerterentur ad Christum: [Page 31] A Moyses namque omnibus bonis promissis populo Iudaeorum, dum tamen mandatis Domi­nicis obedirent, subiunxit: Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, vt custodias & facias omnia mandata eius, venient super te omnes maledictiones istae; & multis maledictio­nibus recitatis, adiecit: Percutiat te Dominus amentia & coecitate, ac furore mentis, & pal­pes in meridie, sicut palpare solet caecus in tenebris, & non dirigas vias tuas. Isaias quoque praeco Christi & fidei Christianae clarissimus; immo Dominus per Isaiam sic ait: Vade & dices populo huic; audite audientes me, & nolite intelligere, & videte visionem, & nolite cognoscere, excaeca cor populi huius, & aures eius aggraua, & oculos eius claude, ne forte videat oculis, & auribus suis audiat, & corde suo intelligat, & conuertatur, & sanem eum. Qui & iterum in persona populi sui loquens more Prophetico de Messia, Quali, inquit, ab­sconditus est vultus eius & despectus, vnde nec reputauimus eum: putauimus eum quasi lepro­sum, & percussum à Deo & humiliatum.

B Nonne & Angelus Danieli, sic ait: Tu autem Daniel claude Sermones, & signa Librum, vsque ad tempus statutum, cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, & comple­buntur vniuersa haec: Et ego audiui, & non intellexi, & dixi, Domine mi, quid erit post haec? & ait, Vade Daniel quia clausi sunt signatique Sermones vsque ad tempus praefinitum; eli­gentur & dealbabuntur, & quasi ignis probabuntur multi, & impie agent impij, neque in­telligent omnes impij, porrò docti intelligent. Cui & adhuc concorditer Isaias, Obstupe­scite & admiramini, fluctuate & vacillate, inebriamini & non à vino mouemini, et non ab e­brietate, quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis, claudet oculos vestros, Pro­phetas & Principes vestros qui vident visiones, operiet; et erit vobis visio omnium, sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti literas, dicent lege istum, & respondebit, non possum, signatus est enim: & dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo, & labijs suis glorificat me, cor autem eius longè est à me, & timuerunt me mandato hominum C & doctrinis, ideo ecce ego addam, vt admirationem faciam populo huic miraculo grandi & stupendo. Peribit enim sapientia à sapientibus eius, & intellectus prudentium eius abscon­detur; & audient in die illa surdi verba Libri, & de tenebris & caligine oculi caecorum vide­bunt, Haec dicit Dominus, non modo confundetur Iacob, nec modo vultus eius erubescet: sed cum viderit filios suos opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum, & sanctificabunt semen Iacob, & Deum Israel praedicabunt, & scient errantes spiritu intelle­ctum, ministratores discent legem.

Haec autem & multa similia de Iudaeorum auersione, & Gentilium conuersione in Libris Propheticis continentur, qui etiam perhibent, quod & ipsi finaliter ad Dominum conuer­tentur. Moyses namque prophetatis populo Iudaico multis malis, propter peccata sua futu­ra subiunxit: Nouissimo autem tempore reuerteris ad Dominum Deum tuum, & audies vo­cem eius. De quibus & Dauid; Conuertentur, inquit, ad vesperam: quibus & concordat D Ieremias; In nouissimis diebus intelligetis consilium eius; & iterum; In nouissimo dierum in­telligetis ea. In tempore illo dicit Dominus, ero Deus vniuersis cognationibus Israel, & ipsi erunt mihi in populum, quibus & consonanter Osee: Dies multos expectabis me, sed & ego expectabo te, quia dies multos sedebunt filij Israel sine Rege, & sine Principe, & sine sacrifi­ficio, & sine altari, & sine Ephod, & sine Teraphim; & post haec reuertentur filij Israel, & quae­rent Dominum Deum suum, & Dauid Regem suum, & pauebunt ad Dominum, & ad bo­num eius in nouissimo dierum Dauid, inquit, Regem suum, id est Messiam; de ipso namque promittebatur diuinitus Dauid Regi, quod de semine eius descenderet, & regeret regnum cius, quare & Messias frequenter nomine ipsius Dauid in libris Propheticis figuratur.

Fuerat insuper prophetatum Iudaeis, quod propter peccatum suum committendum in Christum, destrueretur Ciuitas eorum famosa Ierusalem, & nobile templum eius, quod ipsi irrecuperabiliter perderent terram suam, & dispergerentur per terras extraneas, miseri, vagi E & profugi, circumquaque, quod & paucis annis post fidei nostrae principium, fuit efficaciter adimpletum, & vsque hodie perseuerat per annos viz. mille 200. immo penè 300. quod & ipsimet Iudaei concorditer attestantur: quod totum ideo fortassis est factum, vt tu & multi alij, per ipsos & libros ipsorum omni suspicione carentes, pro nobis contra ipsos, verum non fictum testimonium perhibentes, conuertamini & confirmemini in hac fide.

Nec potest quis fingere illos Prophetas fuisse fictores & pseudo-prophetas. Quomodo namque videtur credibile, quod qui tantum auersabantur omnimoda vitia, coluerunt & do­cuerunt omnes virtutes clam & palam, & haec tam constanter fecerunt, vt etiam martyrium sustinerent, quod qui tot & tanta miracula in vita & in morte fecerunt, fecitue Dominus per illos, seu pro eis, essent fictores? Quomodo etiam in hijs solis quae ad nos pertinent sunt fi­ctores, [Page 32] cùm in omnibus alijs praeteritis quae dixerunt, tam de gente & terra ipsorum, quàm A alijs, puta de Babylonijs, & Regibus Babylonis, ac ipsamet ciuitate, de Aegyptijs Regibus, & terra ipsorum, de Persis & Medis, & Cyro Rege nominatim; de Graecis, de Romanis, & alijs Prophetae verissimi comprobentur, sicut rerum exitus demonstrauit, sicut plurima Chro­nica satis authentica & famae celebris manifestant? Quomodo etiamsi fuissent fictores, fin­xissent filijs suis & ciuibus tanta mala; nobis autem qui nondum nati sumus tanta bona? Quomodo etiam sunt fictores, cùm in praeteritis omnibus, quae ad gentem suam pertinent, quae etiam ad Religionem Christi pertinent, inueniantur verissimi praedictores, sicut exitus terum probat, sicut superius tangebatur? Quis etiam dubitat Deum posse illuminate & inspi­rare sic hominem, vt reddat eum Prophetam? Nonne prima Suppositio, nona pars & sep­tima euidenter hoc probant? Cur ergo non decet Deum summè prouidum, & cuncta sua pro­uidentia moderantem, sicut prima Suppositio, & partes sequentes ostendunt, & Philosophi confitentur sic facere? imo decet. Decet igitur quod Propheta sit Dei Secretarius, hominum B consiliarius, Dei & hominum mediator, diuinam hominibus nuncians voluntatem, in hijs praesertim quae cultum Dei & Religionem concernunt.

Omnes quoque magni Philosophi quorum scripta respexi, concedunt Prophetias, & ve­ros Prophetas fuisse. Vnde & Arist. Secreti secretorum, vltimae partis primo, dicit; Quòd Prophetae probati sunt purissimi intellectus, & verae visionis, quod & vult Auerroes super de Somno & Vigilia exponendo, vbi & allegat Socratem ad hoc idem. Auicenna quoque 4. de Anima. 4. & 10. Metaphyl. 1.2. & 3. concedit Prophetas; quod & similiter Algazel 5. Phy­sicae suae 6.7. & vltimo satis planè. Ptolomaeus insuper Albumazar, Haly, & Astrologi cae­teri Prophetas pariter & Prophetias confitentur.

Amplius autem omnes vera somnia concedentes, vera indicia futurorum, praeteritorum & praesentium habent, & consequenter Prophetarum & Prophetiarum concedere veritatem: veritatem autem Sommorum concedunt omnes Philosophi & vulgares. Aristoteles siqui­dem C in De Somno & Vigilia, vera somnia, vera rerum indicia, & vera praesagia futurorum verè concedit. Vbi & Auerroes; Istarum, inquit, comprehensionum quaedam dicuntur Somnia & quaedam Diuinationes, & quaedam Prophetiae; & quidam homines negant illa, & dicunt ea accidere casu: sed negare ea, est negare sensata, & maximè negare somnia: nullus enim homo est, qui non vidit Somnium quod enunciauit sibi aliquid futurum, & cùm homo expe­rimentauerit hoc multoties, videbit, quòd hoc non accidit casu, sed essentialiter & illae aliae comprehensiones scilicet Philosophiae; licèt non sint visae, scilicet ita communiter, tamē sunt valde famosae; & res quae sunt famosae apud omnes sunt necessariae aut secundū totum, aut se­cum partem. Impossibile enim est vt famosum sit falsum secundum totum, & sermo de istis omnibus idem est, & ideo sermo de quid ditate Somnij sufficiet, quia causae eorum non diffe­runt nisi secundum magis & minus, sed tantum differunt secundum nomina & modum.

Postea verò dicit, quod interpretator est ille, cui largitur intellectus intentiones corpora­les,D cui assimilantur in somno intentiones spirituales. Interpretantis autem conditionem al­legat ab Aristotele, ita dicens, & oportet interpretantem, sicut dicit Aristoteles, vt semper sit cogitans, & mundus non declinans ad mores bruti animalis. Algazel quoque 5. Physicae suae 3. determinat de interpretatione & praesagio Somniorum: Auicenna similiter 4. de Anima 2. concedit vera Somnia futurorum praenuncia.

Adhuc autem & causam Prophetiae, sicut & Somniorum verorum Philosophi inquiren­tes, dicunt concorditer, Quod est Deus, & quod ipse illuminat & inspirat Prophetas aliquo­ties vigilantes, & aliquoties dormientes, & quod hoc est ex sollicitudine & cura diuina circa homines, vt sic possint cauere nociua, & vtilia adipisci. Vnde Philosophus in Secreto Secre­totum partis vltimae 1. scribit; Si quis quaerat causam Prophetarum, qui probati sunt in hoc mundo purissimi intellectus, & verae visionis cum miraculis iuuatiuis, prouenit ex abstractio­ne animae à desiderijs, & concupiscentijs, & nociuis, cùm fuerit dominans super corpus, & E virtus flammea existens in corde non desinat. Haec autem virtus flammea secundum eum est intellectus agens, intellectum possibilem illuminans, non comburens. Et supra partis secun­dae primo; Deus excelsus & gloriosus ordinauit modum & remedium ad temperantiam hu­morum, & conseruantiam sanitatis, & ad plurima alia adquirenda, & reuelauit ea sanctis Pro­phetis, seruis suis, & iustis Prophetis suis, & quibusdam alijs, quos praeelegit, & illustrauit spiritu diuinae sapientiae, & dotauit eos dotibus scientiae: Scilicet ab istis sequentes viri Phi­losophiae principatum, & originem habuerunt Indi & Perses, Graeci & Latini, ab istis hause­runt & scripserunt Artium & Scientiarum principia & secreta; quia in Scripturis ipsorum nihil falsum, nihil reprobum inuenitur, sed à sapientibus approbatum. Et infra 26. dicit; [Page 33] A Quòd Enoch nouit hoc lecretum, quod dicitur gloria inestimabilis, & thesaurus Philoso­phorum per visionem.

Auicenna quoque & Algazel locis superius allegatis, dicunt similiter Prophetam esse à Deo per inspirationem, & illuminationem diuinam, & hoc ex prouidentia & gubernatione ipsius. Vnde & Auicenna 10. Metaph. 3. dicit quod Propheta est ex Deo, & ex mis­sione eius, & quod in sapientia Dei necessarium est ipsum mitti, & quicquid constituit, non est nisi illud quod apud Deum fuit vt constitueretur.

Ptolomaeus insuper propositione prima Centilogij sui dicit, quod aliqui propter vim ani­mae in eis dominantem, licet non habeant multam scientiam artis astrorum, habent ex meliori parte cognitionem futurorum, & sunt propinquiores verirati, quam Astrologus. Super quod dicit ibi Haly in Comment. quod duplex est via cognoscendi res futuras: vna, vt aspiciat quis motum & opera stellarum, & libros huiusmodi antiquorum, iunctis experientijs quas pro­bauit: B & alia via est, quando quis per diuinam gratiam, & inspirationem habuerit scien­tiam futurorum. Multi enim sunt qui dant vera iudicia de futuris, quorum nec significatio­nes, nec rationes inuenimus in operatore, siue in opere, siue in operato; sed quod dicunt ex eorum cordibus manat, & ex hijs multos vidimus, & haec via cum pura fuerit, a Philoso­phis vocatur diuina: & ideo dicit Ptolomaeus, quod quidam eorum qui sunt sub circulo Lu­nae, habent huius Artis scientiam per doctrinam: alij verò per inspirationem diuinam. Qua­propter & Socrates recitante Auerroe super de somno & vigilia, ratiocinando hominibus Athenarum sic ait: O homines, ego non dico quod vestra scientia illa diuina sit falsa; sed ego dico, quod ego sum faciens scientiam humanam.

Amplius autem quicun (que) concedunt vera somnia esse à Deo, concedunt similiter prophetias: sed omnes praedicti Philosophi fatentur concorditer vera somnia esse à Deo, sicut libri eorum locis praetactis indicant euidenter. Quare & Auerroes super de somno & vigilia dicit, quod ea­dem C est causa somniorū diuinatio­num. diuinatiuorum & Prophetiae, sicut superius recitatur; vbi & recitat opi­nionem vulgarē sic scribens: Vulgus dicit, quod somnia sunt ab Angelis, & diuinationes à Dae­monibus, & Prophetiae à Deo, aut cum medio, aut sine medio. Sed ipsemet ostēdit diffuse, quod vera causa verorum Somniorum & Prophetiae est Deus, qui veré scit omniafutura huiusmodi, & est omnium vera causa: vnde & dicit, quod intellectus in actu, cuius esse declaratū est in libro de Anima, scilicet intellectus agens, qui dat & agit primas propositiones, scilicet prima prin­cipia complexa, dat similiter cognitionem in Somno, & addit, sed differunt, quia in cognitio­nibus vniuersalibus dat principia vniuersalia facientia cognitionem illius quod erat ignotum. Hic autem in Somno dat cognitionem rei ignotae sine medio, & iste modus dationis largae est valdé nobilis, & attribuitur principio nobiliori, scilicet principio voluntatis: imo est à re diuina & ex perfecta sollicitudine circa homines; & quia Prophetia intrat hunc modum da­tionis, attribuitur Deo & rebus diuinis, scilicet Angelis: Et infra dicit, quod Somnia sunt D propter sollicitudinem Dei circa homines, vt sciat res futuras vtiles & nocentes, vt sit para­tus contra illas: & ideo fuit sustentata haec virtus cum hac enuntiatione nobili, & compre­hensione spirituali; & ideo dicitur quod est vera. vna pars Philoso­phiae. Prophetiae & hoc manifestum est in somnio Pharaonis, de quo interrogauit Ioseph.

Ex hijs omnibus apparet euidenter, quam intrepidè, quam securè, quam constanter, quam firmiter sit credendum veris Prophetis: nihil enim Prophetant hominibus, nisi quod viderant & dedicerant priùs apud Deum; ipsis ergo sicut Deo est credendum, ipse est enim qui loquitur per Prophetas, sicut praehabita suaserunt.

Nonnè & discipuli Doctoribus, Philosophi minores maioribus, & posteriores priori­bus nedum Philosophis, verum & non Philosophis fidem saepius adhibent, etiam vbi simpli­citer asserunt ita esse, vbi nec euidens argumentum, nec exilis quidem suasio suffragatur, sicut superius tangebatur. Quod & adhuc recitare & confirmare non piget Plato, siquidem E 2. Tim. 3. Locuturus de Angelis, & dijs posterioribus, seu secundis, sic ait: Inuisibilium diuinarum potestatum, quae Daemones nuncupantur, prestare rationem maius est opus, quam ferre valeat hominis ingenium: Ergo compendium ex credulitate sumatur: Creda­mus ergo hijs qui apud seculum prius, cum ipsi cognationem propinquitatemque diuini generis praeferrent è natura maiorum Deorum atque aliorum, deque genituris singulorum aeterna monumenta in libris posteritati relinquerunt: Certè Deorum filijs aut nepotibus non credi satis irreligiosum, quamuis incongruis sed necessarijs argumentis dicant, tum quia de domesticis rebus pronunciant, credendum esse meritò puto: sit ergo nostra quoque credu­litas comes assertioni pristino­rum. priscorum virorum. Vbi & Calcidius exponendo Platonem scribit de Pythagora dictum esse, ipsum dicere, proptereaque quaeri vltra non oportere: ergo in­quit, [Page 34] neque probationes semper adhibendae, nec persuadens assertio hijs quae dicuntur à pris­cis A diuina quadam sapientia praeditis.

Aristoteles etiam 1. Elench. 2. oportet, inquit, eum qui discit credere: & 2. de Coelo & Mundo 2. oportet bene persuasibilem seipsum exhibere antiquis, & maximè Patrum nostro­rum vetos credere esse Sermones: Vbi Translatio quam habet Auerroes: Oportet, inquit, nos credere Sermones antiquorum, vetustissimorum, verissimorum, & maximè quia sunt parentes nostri. Si ergo auctoribus talibus, neque demonstrantibus, neque suadentibus, sed asserentibus simpliciter ita esse, in materia Philosophica sit credendum; quanto magis praecla­rissimis & famosissimis toti orbi Prophetis diuinitùs inspiratis, diuinitusque edoctis, sicut praecedentia docuerunt? Sed quos reputabimus veros Prophetas, quibus dignè & certè cre­damus in omnibus, si non illos praeclaros per totum orbem celebriter diffamatos? Illos, in­quam, antiquos de Veteri Testamento, de Lege veteri Iudaeorum, qui in omnibus dictis suis, de rebus praeteritis tam varijs & tam multis verissimi comprobantur. Cur ergo in paucis arti­culis B fidei Christianae nequaquam eis rationabiliter est credendum? Et si prophetias alterius alterius gentis requiris, ecce Sybilla famosissima Prophetissa inter Gentiles, cuius fama nec Philosophos latuit, nec Poetas, quae in libro suo expositorio visionis seu somnij quod 100. viri ex Senatu Romanorum viderunt singuli vna nocte, viz. 9. Soles multipliciter varios & diuersos: per 9. Soles 9. futuris generationibus intellectis, expeditoque de expositione tri­ni Solis, subiungit de quarto. Quartus Sol quarta generatio est, erunt homines quod verum est abnegantes, & in diebus illis exurget mulier de stirpe Hebraeorum nomine Maria, habens sponsum nomine Ioseph, & procreabitur ex ea sine commixtione viri de Spiritu Sancto filius Dei nomine Iesus; & ipsa erit virgo ante partum, & virgo post partum, qui vero ex ea nasce­tur, erit verus Deus & vetus homo sicut omnes Prophetae praedicauerunt, & adimplebit le­gem Hebraeorum, & adiunget sua propria in simul, & permanebit regnum eius in secula se­culorum. Nascente autem eo exercitus Angelorum à dextris & à sinistris erunt, dicentes; Glo­ria C in excelsis Deo, & in terra pax hominibus bonae voluntatis. Veniet namque super eum vox dicens; Hic est filius meus dilectus, ipsum audite. Et sequitur; Erant ibi ex Sacerdoti­bus Hebraeorum, qui audientes haec verba, indignati dixerunt ad eam; Ista terribiha sunt verba, sileat haec Regina. Et subditur; Respondens Sybilla dixit eis: O Iudaei, necesse est ista fieri, sed vos non credetis in cum. Dixeruntque, Nos non credimus, quia Verbum & Te­stamentum dedit Deus patribus nostris, & non auferet manum suam à nobis. Respondit eis iterum: Deus coeli generaturus est sibi filium, vt scriptum est, qui similis erit Patri suo, & po­stea vt infans per aetates crescet, & insurgent Reges in eum, & Principes terrae. In diebus illis erit Caesari Augusto celebre nomen, & regnabit in Roma, & subijciet omnem terram sibi. Non multi vel non pauci, non tres, neque duo sunt dij; sed vnus Deus solus & immensus, qui fecit Coelum, Solem, Stellas & Lunam, frugiferam (que) Terram, & vndosum Mare: Qui autem D illum honorant, aeternam vitam haereditabunt, perpetuumque ipsi haereditabunt Paradisum simul amaenissimum hortum. Mortuorum verò resurrectio erit, & claudorum cursus velo­cissimus erit, surdi audient, & caeci videbunt, loquentur non loquentes, & de panibus quin­que & duobus piscibus marinis, multa millia hominum saturabuntur, & colligent reliquias fragmentorum, & duodecim cophinos ex inde replebunt: in spem populorum veritatem do­cebit, ventos compescet verbo, maréque furens sedabit, pedibus mare calcans, ambulansque super vndas, infirmitatem hominibus soluet, surgere faciet & mortuos, repellens multos do­lores, & de pane vno seu vino, saturatio erit al. Viroū. viuorum. Sed cum haec omnia fuerint perfecta quae dixi, in ipso resoluetur omnis lex, & in manus impiorum postea veniet: Post haec con­uenient Sacerdotes Hebraeorum contra Iesum, quia multa signa faciet, & comprehendunt eum: dabunt autem Deo alapas iniectis manibus, & impuro ore in ipsum spuent venenatos sputos; dabit vero ad verbera similiter sanctum dorsum, & colaphos accipiens, tacebit, ne quis agnoscat quod verbum, vel vnde venit. Inferis loquetur, & corona spinea coronabitur, ad cibum autem fel, & ad sitim ei acetum dabunt, & suspendent eum in ligno & occident; ipsa cuim insipiens tuum Deum non intellexisti ludentem mortalium sensibus, sed spinis corona E sti & hotridum fel miscuisti. Templi verò velum scindetur medium, & medio die nox erit tenebrosa in tribus horis; vel secundum aliam literam, dies erit tenebrosus per tres horas, & sortē mortis sumet tribus diebus somno suscepto, & tunc ab inferis regressus ad lucem veniet, primus resurrectionis principium mortalibus ostender, quia die tertia resurget, & ostendet se discipulis suis, & ipsis videntibus ascendet in coelum, & regni eius non erit finis: dicent me insanam & mendacem Sybillam: cum autem facta fuerint, tunc demum reminiscentur mei, & nullus postea me dicet insanam, sed Dei Magam: Haec aut Sybilla scripsit omnia ista [Page 35] A Graecè, quae & prophetato de processu mundi, ex tunc vsque ad finem: in fine prophetiae suae protulit quosdam versus in Graeco, quorum literae capitales, has quinque dictiones Graecas efficiunt; [...]: quae sonant Latinè, IESVS CHRISTVS DEI FILIVS, SALVATOR. Versus autem in Latinum translati secundum sententiam, & ferè secundum correspondentes literas capitales sunt isti versus Sybillae.

  • 1. Iudicij signum, tellus sudore madescit;
  • 2. E Coelo Rex adueniet, per saecla futurus.
  • 3. Scilicet in carne praesens vt indicet orbem.
  • 4. Vnde Deum cernent, incredulus atque fidelis,
  • 5. Celsum cum Sanctis, aeui iam termino in ipso.
  • B 6. Sic animae cum carne aderunt, quas iudicat ipse.
  • 7. Cum iacet incultus densis in vepribus orbis,
  • 8. Reijciunt simulachra viri, cunctam quo (que) Gazam:
  • 9. Exuret terras ignis, pontumque polumque.
  • 10. Inquireus tetri portas confringet Auerni.
  • 11. Sanctorum sed enim cunctae lux libera carni,
  • 12. Tradetur, fontes aeterna flamma cremabit
  • 13. Occultos actus retegens; tunc quisque loquetur
  • 14. Secreta, atque Deus reserabit pectora luci
  • 15. Tunc erit & luctus, stridebunt dentibus omnes
  • C 16 Eripitur solis iubar, & chorus interit astris;
  • 17. Voluetur coelum, lunaris splendor abibit.
  • 18. Deijciet colles, valles extollet ab imo,
  • 19. Non erit in rebus hominum sublime vel altum.
  • 20. Aequantur campis montes, & caerula ponti,
  • 21. Omnia cessabunt, tellus confracta peribit
  • 22. Sic pariter fontes torrentur fluminaque igni,
  • 23. Et tuba tunc sonitum tristem dimittet ab alto.
  • 24. Orbe gemens facinus miserum, variosque labores
  • 25. Tartareumque Chaos monstrabit terra dehiscens,
  • D 26. Et coram hoc Domino Reges sistentur ad vnum,
  • 27. Recidet è coelo ignisque sulphureus amnis.

Defectus autem correspondentiae in Capitalibus literis posset faciliter corrigi, si quis vellet. Et sequitur post hos versus. Tunc iudicabit Deus secundum vniuscuius (que) opus, & ibunt im­pij in gehennam ignis aeterni; iusti autem praemium vitae aeternae recipient: & erit coelum no­uum, & terra noua, & mare iam nouum erit, & regnabit Dominus cum Sanctis, & ipsi regna­bunt cum illo in saeculorum saecula, Amen.

Ecce & alia Sybilla Prophetissa Gentilis. Decem namque Sybillae Prophetissae testantibus Chronicis fuisse leguntur. Ecce, inquam, alia Sybilla, quae circa Christi aduentum Octauia­no Augusto, & primo vocato Augusto, Rege Romanorum imperante toti mundo, secundum Prophetiam alterius Sybillae praemissam, & hoc pacificè per annos 12. sine bellis, sicut & E Prophetae alij praedixerunt, ipsam consulenti, si deberet permittere se adorari pro Deo, sicut obtulerunt ei Romani, praemisso ieiunio triduano respondit secundum Prophetiam alterius Sybillae praemissam, statimque apertum est coelum, & splendor nimius irruit super eum, qui & vidit in coelo Virginem quandam pulcherrimam stantem super quoddam altare, & puerum in brachijs suis tenentem. Audiuit quoque vocem dicentem; Haec ara Filij Dei est; qui mul­tum admirans, & super terram proiectus, adorans, retulit Senatoribus visionem, quam & ipsi nimium mirabantur, in cuius visionis dignam memoriam Romae, in loco vbi Imperatori ap­paruit, constructa est quaedam Ecclesia S. Mariae, quae dicitur Ara coeli.

Nonne haec omnia testimonium reddunt Christo? Ecce Balaam alienigena, qui similiter testimonium dixit Christo. Ecce & ille olim mortuus & sepultus, cuius sepulchrum in Con­stantinopoli [Page 36] anno primo Constantini Imperatoris, cum matre sua Irene casu erat effossum,A per Scripturam in lamina aurea secum iacente, sic ait: Christus nascetur ex Virgine Maria, & credo in eum. Sub Constantino & Irene Imperatoribus; O Sol, iterum me videbis. Si cre­das dictum huius secundum, sicut & rei euentus illud verissimum demonstrauit, cur non & primum? cùm & sicut videtur in confirmatione illius primi, addidit hoc secundum?

Ecce adhuc aliud huiusmodi testimonium admirandum: Tempore siquidem Ferrandi Regis Castellae in Toleto Hispaniae, quidam Iudaeus comminuendo vnam rupem pro vinea amplianda, in medio lapidis inuenit concauitatem vnam, nullam penitus diuisionem haben­tem neque scissuram, & in concauitate illa reperit vnum librum quasi lignea folia habentem, qui Liber tribus linguis scriptus; viz. Hebraicè Graecè & Latinè, tantū de litera habebat quan­tum vnum Psalterium, & loquebatur de triplici mundo ab Adam vsque ad Christum, proprie­tates hominum cui [...]scunque mundi exprimendo, & principium tertij mundi posuit in Chri­sto, sic dicens: In tertio mundo filius Dei nascetur ex virgine Maria, & pro salute hominum B patietur. In eodem quoque Libro similiter scriptum erat, quod tempore Ferdinan­di. Ferrandi Regis Ca­stellae debuit inueniri, qui & tunc veraciter est inuentus in testimonium alterius veritatis. Ecce testes testificantes Christum futurum, ecce & testes testificantes ipsum praesentem. Ioannes Baptista in vtero matris suae, & postea in aetate virili: Ecce Symeon Iustus, senex; Ecce & Anna annosa, omnes sanctissimi, & pollentes spiritu prophetiae: Ecce & 3. Magi Orienta­les, praeclari, qui doctrina Balaam praedicti instructi, stella Duce mirabili, Christo nato mu­nera detulerunt. Quis Christianus hos tantos testes corrupit, subarrauit subornauit & docuit, vt Christo nostro testimonia talia perhiberent, quando nec nomen Christi, aut Christiani inno­tuit cuicunque? Haec autem stella fortassis fuit Cometes ille visus Romanis & Octauiano Au­gusto, quo imperante natus est Christus, de quo Plinius 2. Naturalis Historiae ita scribit: Co­metes in vno totius Orbis loco colitur in Templo Romae, admodum faustus Diuo Augu­sto iudicatus ab ipso, qui incipiente eo apparauit apperuit ludos, quos faciebat Veneri Genitrici,C non multum post obitum Patris Caesaris, in Collegio ab eo instituto. Namque hijs verbis praedictis proditis ipsis ludorum meorum diebus, Sidus Crinitum per septem dies in regione Coeli, sub Septentrionibus est conspectum: id oriebatur circa vndecimam horam diei, clarumque & omnibus terris conspicuum fuit. Eo sidere signari vulgus credidit Caesaris animam, in­ter Deorum immortalium numina receptam, quo nomine id signi, & insigni. insignium Simulachro capitis eius quod mox in foro consecrauimus, adiectum est: Haec ille in publicum interiore gaudio sibi illuminatum, seque in eo nasci interpretatus est, & vt verum fateamur, salutare; id idem terris fuit. Verum Calcidius de stella ista praeclara, clarius multum scribens, super 2. Tim. Platonis, tractando de Stellis rarò apparentibus, nunciantibus morbos & mortem subiungit: Est quoque alia sanctior & venerabilior historia, quae perhibet ortu stellae cuiusdam non mor­bos mortesque denunciatos; sed descensum Dei venerabilis ad humanae conuersationis re­rum mortalium gratiam: quam stellam, cum nocturno itinere suspexissent Chaldaea profecti. Chaldaeorum pro­fecto D sapientes viri, et in consideratione rerum caelestium satis exercitati, quaesisse dicuntur recentem ortum Dei, repertaque illa Maiestate puerili paruuli veneratos esse & vota tanto Deo conuenientia nuncupasse.

Ouidium de Vetula, & Albumazar loquentes de Christo, transilio hîc scienter. Nonne & Christum attestari videntur casus Templi Pacis, & statuae Romuli in hora Natiuitatis Christi de virgine gloriosa? de quibus erat praedictum, quod non caderent, donec virgo pareret. Nonne & ipsum testatur casus omnium Idolorum Aegypti, ad eius introitum in Aegyptum? Nonne & ipsum solemniter attestantur Angeli multi coelestes, in ipsa hora Natiuitatis suae annunciando gaudium magnum Pastoribus, quia natus tunc fuit Saluator Christus Domi­nus in Ciuitate Dauid, Iaudandoque Deum, & dicendo Gloria in ex celsis Deo, & in terra pax hominibus bonae voluntatis?

Nonne & ipsum testatur illa apparitio gloriosa die Epiphaniae quo fuerat baptizatus?E Nonne & ipsum attestari videtur eclipsis illa Solis, qua Christo in carne passo, in medio men­sis lunaris, circa plenilunium consuetum, ab hora sexta vsque ad nonam Sol fuerat obscura­tus. Sed aliquis forsitan cogitabit hanc obscurationem fuisse quodammodo casualem, per interpositionem alicuius nubis densae tunc temporis occurrentis: Sed si ita fuisset non est ve­risimile, vllo modo, tot & tantos Historiographos, puta Mathaeum, Marcum, & Lucam, in libris fundamentalibus fidei Christianae, concorditer hoc conscripsisse; praesertim quia tunc illa nubes fuisset multum densa, magna & lata: immo benè maior & latior, quam tota terra in meridie obumbrata. Quis enim Philosophus ignorat Solem esse maiorem terra? quare & li­neas ductas ab extremitatibus totius terrae, seu cuiuslibet partis terrae, ad contingentiam So­lis [Page 37] A in punctis oppositis recedendo à terra continuè plus distare. Quamobrē & nullam nubem excludere totam illam incidentiam luminis, nisi fuerit latior tota terra, & qualibet parte terrae totaliter obumbrata. Quis quicquam horum ignorat, qui Astronomiae, Geometriae, & Per­spectiuae vel limen perspexit? Sed sicut Euangelistae testantur Christo patiente, ab hora sexta tenebrae factae sunt per vniuersam terram vsque ad nonam, quod fortassis de vniuersa terra Iudae ae debet intelligi. Oportuit ergo nubem illam fuisse densissimam & latissimam, & ab omnibus benè perceptam. Quid ergo notabile & memorabile scripsissent nostri Euangelistae & Historiographi haec scribendo? Quare & Lucas diligentissimus inquisitor & scriptor, causam alijs superaddeus; Obscuratus, inquit, est Sol. An putandum similiter casuale, quod tunc etiam velum Templi scissum est in duas partes à summo vsque deorsum? quod terra mota est, quod petrae scissae sunt, quod monumenta aperta sunt, quod multa. multorum Sanctorum corpora surrexerunt, sicut eaedem Historiae contestantur? Non sic autem, non sic putabant B inimici eius, Centurio & qui cum eo erant: sed hijs visis dicebant, verè Filius Dei erat iste, sicut non tacent Historiae supradictae.

Fuit igitur haec Eclipsis huius luminaris, coelestis, supernaturalis, insinuans aliquid circa coeli & naturae autorem. Quare & Dionysius Areopagita Philosophus adhuc Gentilis, haec videns: Aut, inquit, Deus naturae patitur, aut mundi machina dissoluetur; & quia credidit mundi machinam duraturam, credidit Deum pati: quare & Aram erexit intitulatam, Ignoto Deo. Quapropter & Paulo Christum Deum ignotum Atheniensibus & Philosophis praedi­cante, recepit Dionysius fidem Christi. Modum autem huius Eclipsis scribit idem Dionysius ad Polycarpum summum Sacerdotem Epistola septima, vbi contra Apollophanem Sophi­stam ista negantem, sic ait: Dic ipsi quid dicis de defectu facto in Cruce Saluatoris: ambo e­nim apud Heliopolim tunc praesentes & coastantes inopinabiliter Lunam Soli incidentem videbamus, non enim erat conuentus, tempus, & rursus ipsam à nona hora vsque ad vespe­ram, C ad Solis Diametrum supernaturaliter restitutam. Rememora autem & quiddam aliud ipsi: nouit enim quod Eclipsim ipsam ex Oriente vidimus inchoatam, & vsque ad Solarem terminum venientem, postea egredientem, & rursum non ex eodem & defectum, & repur­gationem, sed ex contrario secundum Diametrum factam. Talia eius sunt temporis super­naturalia, & soli Christo qui est omnium causa possibilia, qui facit magna & mirabilia, quo­rum non est numerus. Hoc dicit sibi, & si possibile est, Apollophanes reprehende, & contra me tunc compraesentem tibi, & simul inspicientem, & simul indicantem, & simul admiran­tem si quid & diuinationem. Tunc nescio vnde Apollophanes incepit, & ad me: sicut quae fuerit conferens dixit: Hae, O bone Dionysi, sunt mutationes diuinarum rerum, tanta sicut in Epistola sunt à nobis dicta: tui autem erit sufficienter, & deficientia adimplere, & adducere perfectè Deo virum sapientem in multis existentem, & forsitan non dedignaturum mansuetè dicere super sapientem religionis nostrae veritatem.

D Si quis autem diligenter consideret, videbit multa miracula in ista Eclipsi; quod Luna tam velociter ab opposito ad oppositum mouebatur, quod in medio mensis Lunaris fiebat Eclip­sis Solaris, quod Eclipsis Solis incipiebatur ex parte orientali Solis: quod pars Solis primò e­clipsata, fuit vltimò repurgata; & quae vltimò eclipsata, primò purgata: quod habuit tan­tam moram, scilicet, per tres horas: quod Luna tam velociter redijt vndè venit: quod venit per Orientem, vel redijt contra proprium motum suum, siue proprius motus eius sit ab Oc­cidente in Orientem velocior motu Solis, siue sub deficiendo è contra. Haec omnia esse con­tra naturam, nullus ignorat, qui in huiusmodi vel modicum fuerit eruditus. Quis ergo haec potuit facere, nisi ille qui olim Iosue pugnante contra quinque Reges, quos Dominus delere decreuit, atque orante, fecit Solem stare & Lunam: Solem in medio coeli, vt non festinaret occumbere spatio vnius diei, donec vlcisceretur se gens de inimicis suis praedictis. Quis haec potuit facere, nisi ille, qui tempore Isaiae Prophetae Dominum inuocantis, & Ezechiae Regis E Iudaeae, fecit Solem reuerti, donec vmbra in Horologio 10. lineis, & totidem gradibus cor­respondenter rediret, sicut sacratissimae Historiae, & per orbem famosissimae clarè produnt? Hoc autem signum, referente Dionysio vbi prius, Babylonios conuenienter in stuporem mo­uit, & sine pugna Ezechiae subiecit, sicut cuidam aequali Deo, & homines excedenti, quod & maximè Persarum sacerdotalibus effertur memorijs. Crede ergo Apollophanes nostris Hi­storijs, praesertim Euangelicis, apud nos tam authenticis, tam famosis, maximè vbi Histori­am nudam tradunt. Si enim tu non credideris Historijs Gentis nostrae, quomodo credam ego Historijs Gentis vestrae? aut quomodo credet quicunque cuicunque Historiae Gentis non suae? aut etiam Gentis suae, quam oculis suis non viderit adimpletam? Sed absit ab hominibus hoc venenum: hoc enim redderet homines incredibiles, illegales, insociabiles, inhumanos, [Page 38] incommunicabiles, inciuiles, & omnia penè humanitatis foedera dissiparet. Quis enim nouit A de qua terra, aut patria, de qua gente aut parentela descendit; per quem, & à quo patria & pa­rentela sua, & ipse tot bona suscepit, nisi per Historias & testimonia seniorum? Et si in hac parte Historijs gentis nostrae non credis, nec credis Historijs Iudaeorum, Babyloniorum, Per­sarum, Graecorum, imò nec Dionysio & Polycarpo viris praeclaris, qui illam Eclipsim simul praesentialiter inspexerunt, quis ergo tibi credet? Cut ergo non credis Historijs referentibus illud esse praeteritum, quod Sybilla, & antiqui Prophetae praedixerunt à diu esse futurum, Pro­phetia Sybillae satis expressa superius recitatur.

Nonne & hoc est, quod Amos Propheta praedixit: Erit, inquiens, in die illa dicit Domi­nus, occidet Sol in Meridie; & tenebrescere faciam terram in die luminis: & loquitur ibi ad literam, de finali exterminatione Iudaeorum, sicut litera praecedens & sequens euidenter osten­dit, quae citò post mortem Christi praedicato Euangelio inter Gentes, etiam apud Romanos per Titum & Vespasianum erat plenariè consummata, quae & vsque hodiè perseuerat. Qui­bus B omnibus & alij antiqui Prophetae multa similia praedix erunt. Sed absit quod quisquam ita intelligat de Eclipsi luminarium naturali: quomodo namque videtur credibile tantos Prophetas Eclipsim naturalem & consuetam, pro aliquo signo magno spiritu Prophetico praedixisse, quam vnus puer certissimè sciret praedicere cum eius circumstantijs vniuersis per scientiam naturalem?

Argutia autem tua, Apollophanes Sophista, vix sophistica dici meretur, vix enim apparen­tia tenui coloratur: peccat verò mortaliter in materia & in forma: in forma quidem, quomo­do nam que tenet locus ab autoritate negatiuè? Auctor non dicit, ergo non verum. Quomo­do ergo consequitur, nullus Graecorum, aut Barbarorum considerantium talia istud scripsit, ergo ita non fuit, praesertim cùm considerantes talia, nunquam viderunt vel audierunt quic­quam tale accidere, in medio mensis Lunaris: sciebantque quod nec tunc posset contingere per naturam. Quare etsi huiusmodi tenebrae tunc fiebant, non considerabant, saltem diligen­ter,C putantes illas accidere ex obiectu alicuius nubis condensae, vt fieri saepè solet.

Posses quoque contra alia signa coelestia memorata superius, similiter cauillare. Verum transcende, quaeso, modicum statum Sophistae, & disce Eclipsim Solis etiam vniuersalem, ne­quaquam vbique & omnibus apparere, sicut Eclipsis Lunae apparet, & hoc est propter diuersi­tatem aspectus, sicut non Sophistica, sed Philosophica, scilicet Mathematica, Theoremata clarè monstrant, quare & posset Eclipsis Solis in aliqua terra contingere, ersi ipsi in Graecia non viderent etiam claro die.

In materia quoque peccas, dicendo nullum Graecorum Eclipsim illam vidisse, aut de ipsa mentionem fecisse, sicut praehabita manifestant. Nonne etiam resurrectio Christi à morte, attestatio Angelorum, ascensio eius in coelum multis videntibus, attestatio Angelorum, mis­sio Spiritus Sancti promissi, cum inspiratione Discipulorum rudium, laicorum, tam mirabili, tam efficaci, tam valida, vt statim linguis omnium loquerentur, intelligerent que Scripturas,D testimonium perhibent Iesu Christo?

Nonne & alia miracula eius omnimoda tantum excedentia vires naturae, quae & quanta te­stantur Historiae nostrae authenticae & famosae faciunt fidem certam. Solent enim Philosophi ab effectibus sensatis & notis, ad causas ignotas procedere inquirendo. Fuerunt autem apud Christum multi miraculosi effectus, & apud Christianos in eiusdem nomine, vsque hodie per­seuerant: puta conuersio subita aquae in vinum, saturatio quinque millium hominum ex quin­que panibus, & duobus piscibus, relictis duodecim cophinis fragmentorum: mundatio su­bita leprosorum, illuminatio subita caecorum, consolidatio subita paralyticorum; &, vt plu­rima breuibus comprehendam, quorumcunque languorum curatio subita & perfecta; imo & subita, & vera resuscitatio veraciter mortuorum, sicut quamplures Historiae satis authenticae concorditer attestantur, sicut & antiqui Prophetae, & Sybillae de ipso antiquitùs praedixerunt, quod & inimici nostri Iudaei, & Iosephus contestantur. Horum ergo effectuum O Philoso­phe,E dic tu causam, nonne sicut effectus isti vires totius naturae creatae transcendunt, sic & cau­sa ipsorum?

Scio autem quod à proteruis Sophistis qui volunt videri Philosophi, ad haec & huiusmo­di multipliciter respondetur. Quidam namque irreligiosi omnia miracula negare simplici­ter non verentur. Sed isti sicut Apollophanes superius corrigentur: Inciuile namque & in­humanum est, omnes Historias Christianorum, & etiam Iudaeorum simpliciter abnegare. Quicunque etiam negas miracula, habes consequenter negare omnem possibilitatem mira­cula faciendi; reputas quoque te posse plenè cognoscere omnem operationem diuinam, con­tra priorem particulam huius partis, & contra 7am & 8am partes praemissas.

[Page 39] A Quicunque etiam negas miracula Christiana, veni & vide ad oculum, adhuc istis tempo­tibus in locis Sanctorum per vices miracula gloriosa. Veni in Angliam ad Regem Anglo­rum praesentem, duc tecum Christianum quemcunque habentem morbum Regium quan­tumcun que mueteratum, profundatum, & turpem, & oratione fusa, manu imposita, ac bene­dictione, sub signo crucis data, ipsū curabit in nomine Iesu Christi. Hoc enim facit continuè, & fecit saepissimè viris & mulieribus immundissimis, & cateruatim ad eum ruentibus in Au­glia, in Alemannia, & in Francia circumquaque, sicut facta quotidiana, sicut qui curati sunt, sicut qui interfuerunt & viderunt, sicut populi nationum & [...]ama quam celebris certissimè contestantur. Quod & omnes Reges Christiani Anglorum solent diuinitus facere & Franco­rum, sicut Libri Antiquitatum, & fama Regnorum concors testantur: Vnde & morbus Re­gius nomen sumpsit. Vade in Hiberniam, intra Purgatorium S. Patricii, & experiêris mira­culum multipliciter admirandum, quod & nonnulli certissimè sunt experti.

B Amplius autem, si Historiis Christianorum de miraculis apud ipsos factis non credis, cre­de Historiis Philosophorum, Poetarum, Chronographorum, Gentilium, & illorum qui nunquam receperant fidem Christi, & ipsis etiam Christianis de miraculis factis apud exteras nationes. Ecce Aristoteles famosus Philosophus in de Mundo 12. referens vnum magnum mirabile: Fuit, in quit, dudum versus occasum terraemotus, qui euertit plurimas ciuitates, atque cum imbtibus maximis rabieque ventorum, in quibusdam locis mare conuertit in ari­dam, aridamque in mare; factaque sunt tanta incendia, vt omnia conflagrarent. Nam ig­nis erumpens de terra quasi ruptis Aetnae carceribus, ferebatur in modum fluminis super terram, vbi & fidelium genus numen praecipuè honorauit, vbi & dum quidam iuuenes, paren­tes & senes baiulantes in humeris fuissent à rheumate compraehensi, appropinquaretque eis terribiliter flumen, ignis diuisum est flumen incendij quoque: hoc quidem huc; hoc autem illuc se diuertit, ac iuuenes cum suis parentibus conseruauit illaesos. Quod etiam expressiùs C testatur Solinus de Mirabilibus Mundi lib. 2. vbi agit de Sicilia, ita dicens: Inter Catinam & Syracusas certamen est de illustrium Fratrum memoria, quorum nomina sibi diuersae partes adoptant. Si Catinenses audiamus Anapius fuit & Amphio­nius Amphinomus, si quod malunt Syracusae Emantiam putabimus & Cratonem Critonem. Catinensis tamen regio causam dedit facto, in quam­cum se incendia Aetnae protulissent, iuuenes duo sublatos parentes euexerunt inter flammas ignibus illaesi. Horum memoriam ita posteritas munerara est, vt Sepulchri locus nominare­tur Campus piorum. Idemque infra eodem narrat, quod ibi, scilicet in Sicilia est Vulca­nius Collis, vbi 2. mirabilia demonstrantur. Sactificantibus namque construentibus sar­menta viridia super Aras, nec igne apposito probatur si Deus adest placatus per hoc, quod ligna concipiunt ignem sponte, & nullo inflagrante haliru à numine attenduntur. Vbi & post sacrificium consummatum, epulantibus alludit flamma, quae flexuosis excessibus vaga­bunda, quem contigerit, non adurit.

D Simile huic testatur Plinius 7. Naturalis Historiae, sub hijs verbis: Haud procul vrbe Ro­ma, in Faliscorum agro, familiae sunt paucae quae vocantur Hirpiae, quae Sacrificio annuo quod fit ad montem Sorastem. Apollini super ambustam ligni struem ambulantes non adu­runtur, & ob id perpetuo Senatus consulto, militiae omniumque aliorum munerum vacatio­nem habent.

Refert quoque Aristoteles in Secreto Secretorum Part. tertiae cap. 14. quomodo Mago O­rientali Deum orante, Iudaeus qui mulam eius sibi accommodatam adduxerat, eiectus est de ipsa & prostratus confracta tibia, & similiter collo laeso. Et idem infra eodem part. vlt. cap. 1. approbat miracula Prophetarum iuuatiua; & supra eodem part. 3. cap. 1. allegat Her­mogenem haec verba. Pater noster Hermogenes, qui triplex in Philosophia optimè Philo­sophando dixit; veritas ita se habet, & non est dubium, quin inferiora superioribus, & supe­riora inferioribus respondent: operator miraculorum vnus & solus Deus est, à quo descen­dit E omnis operatio mirabilis.

Auicenna quoque 10. Metaph. concedit mirabilia miracula, & similiter 4. de Anima 4. licet ibi er­roneas causas fingat: Et similiter Algazel. 5 Philosophiae suae 5. miracula confitetur. Albu­mazar etiam de coniunctionibus Tract. 1. differentia. 3. determinat de miraculis solennium Prophetarum licet sicut & Auicenna, in causis eorum aberret. Item Iosephus 2. Antiquit. vltimo, referens transitum Israel per medium maris rubri, in argumentum fidei haec subiun­git. Nullus verò discredat verbi miraculum, si antiquis hominibus & malitia priuatis, via salutis, licet per mare, sit facta, siue voluntate Dei, siue sponte reuelata, dum & eis qui cum Alexandro Rege Macedoniae fuerunt olim & antiquitus resistentibus Pamphylicum mare diuisum sit, & cum aliud non esset iter, transitum praebuit eis, volente Deo per eum de­struere [Page 40] Persarum principatum, & hoc confitentur omnes qui Actus Alexandri, con­scripserunt.A

Historia quoque Scholastica, vbi actum est de Hester recitat à Iosepho memorato; quod Alexandro magno orante Deum Israel, vt intra montes Caspios includeret 10. Tribus, prae­rupta montium accesserunt ad inuicem & locum immeabilem perfecerunt. Refert quoque Valerius Maximus lib. 8.1. quod Virgo quaedam vestalis de corruptione suspecta, in argu­mentum suae integritatis illaesae, oratione Deae Vestae praemissa, cribrum plenum aqua de Tyberi in eius Templum integerrimè deferebat. Ouidius de fastis lib. 4. agens de festo Cy­boles quod nonis Aprilis veteres celebrabant, quam matrem Deorum & Virginem putarunt, quae & Berecinthia, Idea, Pessimica, Phrygia, Dea virgo, & caelestis virgo fucrat nominata, vt partim patet ibi per Ouidium partim per Aug. 1. de Ciuit. Dei 29. & 2i. 5o. 26. & 10.16. & per multos alios Historias & poëmata pertractantes descripto itinerario, quo ipsa à Phry­gia versus Romam, per multa maria ad ostium Tiberis est delata, refert vnum magnum mi­raculum B & stupendum: Carina namque (vt dicit) limo Tiberis iam aestu nimio desiccati insidente tam firmiter, vt nullo ingenio, nec vllis viribus amoueri valeret: Claudia Quinta Virgo, super violatione communiter defamata, accedens ad Deam, supplici prece fusa in purgationem publicam suae famae, nauem cum zona, seu fune, leui conamine, quò voluit prae­trahebat, & quia metra iuuant animos aliquorum, paucos versus Ouidij repeto, qui sic ait.

Versus Ouidij.

Hostia contigerat, qua se Tiberinus in altum
Diuidit, & campo liberiore natat?
Omnis eques, iuxtaque simul cum plebe senatus
Obuius ad Thusci fluminis ora venit.C
Procedunt pariter matres, nati (que) viri (que)
Quae (que) colunt sanctos virginitate focos.
Sedula fune viri contorto brachia laxant,
Vix subit aduersas hospita nauis aquas
Sicca diu fuerat tellus, sitis vsserat herbas,
Sedit limoso pressa carina solo.
Quisquis adest, operi plusquam ꝓ parte laborat,
Adiuuat & fortes voce sonante manus.
Illa velut medio stabilis sedet Insula Ponto,
Attoniti monstro stantque pauentque viri.
Claudia quinta genus lauso referebat ab alto,
Nec facies impar nobilitate fuit.
Casta quidem est, sed non sic credita, rumor iniquus D
Laeserat, & falsi criminis acta rea est.
Cultus & ornatus variè prodisse capillos
Obfuit, ad rigidos promtaque lingua sonos.
Conscia mens veri famae mendacia risit,
Sed nos in vitium credula turba sumus.
Haec vbi castarum processit ab agmine matrum,
Et manibus puram fluminis hausit aquam,
Ter caput irrorat, ter tollit in aethere palmas,
Quicunque aspiciunt, mente carere putant,
Submissoque genu vultus in imagine Diuae
Figit, & hos egit crine iacente sonos.
Supplicis alma tuae genitrix foecunda Deorum,
Accipe sub certa conditione preces.
Casta negor, si tu damnas, meruisse fatebor,E
Morte luam poenas, iudice victa Dea.
Quod si crimen abest tu nostrae pignora vitae
Re dol is & castas casta sequere manus.
Dixit & exiguo funem conamine traxit:
Mira, sed in scena testincata loquor:
Mota Dea est, sequiturque ducem, laudatque sequendo.
Index laetitiae fertur ad astra sonus.

[Page 41] A Sed ne indictis suspectis Poëtarum tantummodo videar me fundare: Ecce Titus Liuius qui lib. 9. de 2. Bello Punico hoc testatur. Ecce Solinus de mirabilibus Mundi parte vlt. qui sic dicit: Nauis à Phrygia gerula sacrorum dum sequitur vittas castitatis contulit Claudiae prin­cipatum pudicitiae, & ecce similiter Aug. qui primo de Ciu. Dei 16. tam istud, quam praece­dens, cum quibusdam alijs recitat & concedit. Idemque Solinus supra, eiusdem primi secun­do sic scribit: Saceilum Herculis in Boario foro est, in quo argumenta & conuiuij & Maie­statis ipsius remanent: Nam diuinitus neque muscis illo neque canibus ingressus est: etenim cum viscerationem sacrificij libaret, magnum Deum dicitur imprecatus: clauam vero in adi­tu reliquisse, cuius olfactum refugiunt canes, id vsque nunc durat.

Referunt quoque Historiae Tartarorum, & commemorat Haitonus in lib. intitulato, Flos historiarum terrae orientis, Part. 3. de Chamguis 1o Cham, 1o Imperatore, seu Rege Tar­tarorum, vnum stupendum miraculum in haec verba: Postquam Chamguiscam omnes ter­ras B & prouincias, quae citra montem Belian erant, suo imperio subiugauit, & illa possedit qui­etè & pacificè, quadam nocte in Somnis vidit aliam visionem: vidit enim iterum militem al­bum, qui dixit ad eum; Chamguiscam, voluntas Dei immortalis est, quòd tu transeas mon­tem Belian versus Occidentem, & occupabis terras & regna, ibique dominaberis gentibus quas subijcies tuo imperio; & vt certus sis, quod ea quae tibi dico, sunt ex parte immortalis Dei; Surge & vade ad montem Belian cum tota Gente tua, ad locum vbi mare iungitur cum eodem, ibique descendes, & versus Orientem cum nouem genuflexionibus nouies immorta­lem Deum adorabis, & ipse qui est Omnipotens tibi viam ostendet per quam poteris pertran­sire. Chamguiscam verò visa visione, gaudenter surrexit, nec in aliquo dubitauit: nam pri­ma visio quam viderat de alijs certitudinem sibi dabat. Festinanter quoque suos vniuersaliter congregauit, & praecepit quòd sequerentur eum, cum vxoribus & filijs suis, & omnibus quae habebant. Perrexit itaque quousque peruenerunt ad locum, vbi mare magnum & profun­dum C montibus adhaerebat; nec erat ibi aliquis transitus, siue via: Continuò verò Chamguis­cam, sicut praeceptum fuerat ab immortali Deo, de equo descendit: illud idem omnes faci­entes vniuersaliter versus Orientem flexis genibus nouies adorauerunt, ab omnipotenti & immortali Deo misericordiam & gratiam implorantes, vt transitum & viam eis ostenderet abeundi. Steterunt in orationibus suis nocte illa, & manè surgentes, viderunt quòd mare per 9. pedes à monte retrocesserat, & eis dimiserat viam latam. Stupefacti fuerunt omnes mira­biliter hoc videntes, & immortali Deo vnanimiter gratias referentes deuotissimè, per viam quam viderant, transierunt.

Quis ergo nisi nimis durae ceruicis, & Patrum impius verberator, solus tot, & tantis testi­bus contradicet? Et si istis Historijs fidem accommodes, cur non Historijs Hebraeorum & Christianorum famosioribus multum valdè? Quare & alij humanè magis agentes, conce­dunt miracula Christiana, sed in assignatione causae discordant. Alij namque assignant cau­sam D non veram; alij autem veram. Assignantes autem causam non veram, multipliciter vari­antur. Altqui nam (que) Medici dicunt bonitatem, & proprietatem complexionis optimae tem­peratae, quam vocant temperatam ad iustitiam in Christo, fuisse causam effectiuam sanitatis in corporibus alijs, & quorumcunque miraculorum quae fecit. Sed isti faciliter sanabuntur: Nam etsi possint vtcunque faciliter coloratè assignare hanc causam aliquorum miraculorum Christi, puta sanitatum paucarum quas fecit tangendo: aliorum tamen non possunt. Christus enim multos sanauit non tangendo, imò nec domum intrando, sed in magna distantia, vbi pro infirmis rogabatur, consentiendo. Nôrunt autem Philosophi & Medici, quod in omni actione & motione reali, & spirituali, mouens & motum sunt simul: testis est ille magnus Phi­losophus Aristoreles 7. Phys. 9. & 2. de Anima 74. Illa quoque complexio, & tota eius pro­prietas fuit tantum finitae virtutis, quare & mundando leprosum, solidando paralyticum, & caeteras infirmitates sanando, requireret certum tempus, certam alterationem & motum, se­cundum E proportionem illius potentiae sanatiuae, ad resistentiam infirmitatis sanandae, & vbi esset resistentior, & maior infirmitas, ibi requireretur necessariò maius tempus, sicut & Phi­losophi & Medici benè nôrunt, essetque necessariò aliquod medium inter infirmitatem & sa­nitatem perfectam, quod Medici solent conualescentiam appellare: Christus autem subitò & perfectè, sicut non sine causa superius recitaui, infirmos quos voluit, sanos fecit.

Rursum, secundum haec eadem, si sic fuisset, tanta potuit fuisse infirmitas, tam incurabilis, tam mortalis, quod virtus complexionis Christi non potuisset illam sanasse. Legitur tamen morbos grauissimos & antiquis­simos antiquatissimos curauisse, nec in aliquo defecisse: Quomodo etiam morbum quemcunque quantumcunque mortalem non posset curare, qui etiam mortuos suscitauit?

[Page 42]Si insuper talis & tanta complexio potuit facere tanta miracula, posset & quaelibet minor A complexio facere miracula proportionaliter minora, in proportionale passibile, sicut tam Phi­losophi, quam medici contestancur. Quae etiam virtus complexionalis posset quatridua­num mortuum iam foetidum, non tangendo; sed solo verbo, ad vitam perfectam subito re­uocare, aquam in vinum mutare, panes & pisces tam vehementer multiplicare, super aquas ambulare, sicut haec omnia fecit Christus? Quae Complexio Christo pendente in cruce fecit terram moueri, monumenta aperiri, corpora Sanctorum resurgere; immò & Solem eclip­sari modo praedicto? Quae complexio potuit à morte resurgere, in Coelum ascendere, Spi­ritum Sanctum demittere, & tam efficaciter Apostolos inspirare? Nunquid omnes Christia­ni per quos fiunt miracula, illius tantummodae & non magis omnimodae complexionis exi­stant? Immò per viros & mulieres, per senes & iuuenes, per viuos & mortuos, miracula multa fiunt. Nunquid etiam Moyses, antiqui Prophetae, & omnes facientes miracula, istius Complexionis fuerunt? Quae etiam Complexio mare siccaret, siccatum teneret, montes B transferret, faceret Solem stare atque redire?

Constat quoque Complexionem esse potentiam irrationalem, quare & secundum Phi­losophos, ad alterum oppositorum tantum valere: potentiam verò factiuam miraculorum ad vtrumque, secundum quod exigunt miracula facienda. Nonne etiam Complexio est po­tentia irrationalis, quare & secundum Philosophos, non agit ex electione & liberè; sed de necessitate naturae; sicut ignis calefacit. Quapropter & Complexio Christi, semper & ne­cessariò praesente passibili, fecisset quodcunque miraculum, quod facere potuisset. Legimus tamen ipsum, & etiam alios fecisse miracula sua sponte & ex libera voluntate.

Quid etiam oporteret Deum orare pro miraculosis effectibus, si non faceret ibi quicquam, cum etiam sufficiat Complexio naturalis? Sancti tamen per quos fiunt miracula Deum orant, quod esset omnino superfluum, nisi ipse miracula operaretur.

Si etiam aliqua creatura potest miracula facere, potest & Deus, sicut Suppositio 1a. mon­strat.C Cur ergo non facit, quando suppliciter exoratur? Immò magis decet Deum sic face­re, & nos credere ita esse: Quare & Pater Philosophorum Hermogenes dicit, quod operator miraculorum vnus & solus est Deus, cui & Aristoteles Secreto Secretorum suorum consentit, sicut erat superius recitatum; qui etiam supra eiusdem Part. 1.22. ostendens quid valeat prae­cognitio futurorum, puta hyemis nimis frigidae, aestatis nimis calidae, annorum famis & in­digentiae: Confert, inquit, multum futura praescire, quia melius declinare possunt homi­nes, quando ventura praecognoscunt. Nam & destinatorem excelsum tunc precibus implo­rare debent, quod per suam clementiam ab eis futura mala auertat, & aliter ordinet. Non e­nim ita praedestinauit, quod in aliquo suae potentiae derogaret. Possunt siquidem homines diuinam clementiam deprecari orationibus, deuotionibus, precibus, ieiunijs, seruitijs, sacri­ficijs, eleemosynis, & multis alijs bonis, de commissis veniam implorantes, de reatibus poenitentes, & verissimè tunc Deus omnipotens auertet ab eis quod trepidant & formidant.D Cui etiam concorditer Auicenna 10. Metaph. sua 1o. dicit, quod quia primus verus nouit hoc totum, ideo ab eo incipit esse omnis eius quod fit, & propter has causas prosunt homini­bus orationes & sacrificia, & praecipue Litaniae pro pluuia, & alia huiusmodi; oportetque vt timeas reddere malum pro malo, & studeas reddere bonum pro bono. Cuius rei certitudo fa­ciet te refugere malum. Sed certitudo huius rei est euidentia miraculorum eius, vbi & lo­quens de dispositione & vtilitate membrorum animalium, & plantarum, sic ait: Non est ibi causa naturalis vllo modo; sed principium eius est ex cura diuina, sicut & illa pendent ex cu­ra; quantò magis ergo in miraculis similiter sentiendum? & addidit; scias etiam quod plus ap­propinquat vulgus & tenet & dicit; verum est, nec refugiunt hoc nisi illi, qui volunt videri Philosophi, eò quòd ignorant causas & occasiones istorum.

Astrologi autem puta Albumazar vbi prius, & alij alibi videntes corpus terrestre minus sufficere ad miracula facienda, ascendunt ad coeleste, dicentes diuersas coniunctiones & virtu­tes E Corporum coelestium in signis diuersis miracula diuersa causare: Verum Astrologi sicut Medici corrigentur. Corpus quoque Coeleste, aut quaecunque Coelestis coniunctio, si fa­ciat miraculum hic in terra, cum non possit immediatè hoc facere, requirit aliquod medium per quod hoc faciat: hoc autem non est tantum ignis aut aer; sed aliquis magnus homo, in aliqua tali magna coniunctione conceptus, natus, aut praesignatus per illam: videmus enim quod non solus aer operatur miraculum, sed aliquis magnus homo, aliquis sanctus homo, quod & isti Astrologi confitentur, quod & videtur Aristot. dicere in Secreto Secretorum vlt. Part. 1. Sed fi sic esset, talis homo operaretur miracula virtute suae complexionis sicut respon­sio prior dixit.

[Page 43] A Quomodo insuper conuenit coniunctioni & virtuti coelesti, virtutem coelestem infrin­gere, motus luminarium coelestium immutare, facere Solem & Lunam stare, redire, & So­lem eclipsari per Lunam in medio mensis lunaris modo praedicto?

Quomodo insuper virtus coelestis corporis luminosa faciat aliquam patriam in terra solitam illuminari de die, & obtenebrari de nocte, sicut & regio circa cam, perpetua caligine tenebrosam? Haytonus siquidem in libro suo intitulato, Flos historiarum terrae Orientis Part. 1. cap. 10. agens de regno Georgiae, scribit ita. In regno isto Georgiae apparet quoddam stupendum mirabile & multipliciter monstruosum, quod dicere non auderem, neque cre­didissem relatione cuiuscun­que. cuiusquam, nisi prius proprijs oculis aspexissem: sed quia ibi personaliter fui, & fide vidi etiam occulata, dico quod in illis partibus est quaedam prouincia Hanissen, quae in circuitu benè occupat tres dietas, & tantum quantum extenditur illa prouincia per totum quadam caliginosa & tenebrosa caligine locus ille taliter offulcatur, quod nullus est qui B possit aspicere quicquam, nec est aliquis qui audeat ingredi illam terram, quoniam ad rede­undum tramitem ignorat. Habitatores illius regionis asserunt se saepius audiuisse voces ho­minum vociferantium, cantus Galli, hinnitus equorum, & per meatum cuisdam fluminis quod de loco illo egreditur, apparent signa certa, quod sit gentium habitatio in eodem. Ve­rum est quod legendo inuenitur in Historijs Regni Armeniae & Georgiae, quoniā fuit quidam pessimus Imperator & dominator Persarum, qui nuncupatur nomine Sanoreus; idola co­lebat iste, & persequebatur crudelissimè Christianos. Quadam verò die praecepit, quod om­nes habitatores Asiae venirent, & sua idola adorarent, & quicunque edictis imperialibus contrairet, poenam incendij pateretur: vnde accidit, quod quidam Christiani fideles, Mar­tyrium potiùs elegerunt, quidam idola adorarunt, quidam ad montes fugerunt: Quidam verò boni Christiani tunc temporis, in quadam planicie habitabant, quae Mogan vulgari­ter appellatur, & cum nollent aliquo modo idolis immolare, cogitarunt de fuga, & dum ad C partes Graeciae crederent se transferre, ille pessimus iniquitatis filius, Imperator cum suo ex­erciru infoelicissimo obuiauit, dum fugerent, Christianis, in illâ viz. prouincia Hanissen su­perius nominata: Cumque iussu Imperatoris, deberent Christiani frustratim omnes vni­uersaliter detruncari, clamauerunt ad Dominum Iesum Christum, & continuo illa tene­brositas perfidorum lumina offuscauit, & Christiani pergentes recto tramite euaserunt: ini­qui vero in illa tenebrositatis valle vsque nunc resident, & residere debent, vsque ad finem seculi, vt ab omnibus creditur & narratur.

Qualiter etiam virtus coeli Ecclesiam aut columnam sine fundamento stantem, quasi super flabilem aërem multis temporibus immobilem sustentaret? Marcus siquidem de Venetijs, qui multis annis orientales Regiones personaliter circuiuit, & quae ibi vidit & didicit, memo­riae fideliter commendauit, in lib. intitulato, De Conditionibus & Consuetudinibus Orienta­lium Regionum, lib. 1.39. scribit in haec verba: Samurcham nobilis ciuitas est & magna in D Regione illa quae tributaria est Nepoti Magni Kaan, vbi simul habitant Christiani, & qui Ma­hometum adorant, qui se Sarracenos vocant. In hac ciuitate tale hijs temporibus factum est miraculum Christi virtute: Quidam frater Magni Kaan, qui dicebatur Cygatay, qui huic praeerat Regioni, inductus à Christianis & doctus, baptisma suscepit: tunc Christiani Prin­cipis fauorem habentes, aedificauerunt Basilicam magnam in vrbe Samarcham in honore B. Io. Baptistae. Tali autem ingenio fuit per Architectos Ecclesia fabricata, vt tota celsitu­do Basilicae, super vnam columnam marmoream firmaretur, quae columna in medio eius erat: Acceperunt autem dum fieret opus quendam Sarracenorum lapidem, de quo basim formauerunt sub columna praedicta: Sarraceni verò qui Christianos oderant, de sublato eis lapide doluerunt; sed Cyngatin Principem metuentes, ausi contradicere non fuerunt: Factum est autem vt moreretur Princeps, cuius filius in Regno, sed non in fide successit; Sar­raceni autem impetrauerunt ab ipso, vt Christiani suum eis lapidem restituere cogerentur. E Offerentibus verò Christianis illis praetium pro lapide magnum, renuerunt Sarraceni prae­tium, volentes vt sublato lapide Ecclesia destrueretur cadente columna. Cumque Christia­nis nullum pro hac re esset remedium, B. Io. Baptistam, lachrymosis precibus inuocare coe­perunt. Adueniente igitur die quando lapis de sub columna remouendus fuerat, & à Sarrace­nis per consequens ruina totius tecti Ecclesiae sperabatur, nutu diuino columna adeo à Basi subleuata est, vt per palmorum 3. spacium eleuata, sustentaretur in aere, & sic absque huma­ni adminiculi fulcimento, vsque hodiè perseuerar.

Adhuc autem, quomodo posset virtus coelestis longis temporibus, omni anno, certo die, mare siccare, per 7. dies siccatum tenere, paruulum in medijs fluctibus derelictum post annum peractum incolumem exhibere. Quem celebris enim historia longè ac latè diffamat, [Page 44] quomodo B. Clemens praedicans fidem Christi, à principe infideli proijciebatur in mare cum A anchora circa collum, ne fortè à Christianis in uentus pro Martyre haberetur: orantibusque Cornelio & Phaebo eius discipulis, mare per tria milliaria se retraxit, qui cum magna mul­titudine Christianotum per siccum intrantes, inuenerunt habitaculum ad modum marmo­rei Templi paratum, & ibi in quadam arca corpus eius decenter compositum, & anchoram iuxta eum: in cuius etiam passione mare ad 3. milliaria per 7. dies, ariuis quamplurimis se retraxit, praebens venientibus siccum iter, donec ob furiam barbarorum Romam vbi praefir­erat est delatus, vbi & in Ecclesia, quae ab ipso vocatur S. Clementis, solemniter veneratur.

Quomodo etiam durante miraculo recitato, quaedam mulier filium suum paruulum illuc adduxit, & in fine solemnitatis, irruentibus aquis maris, prae nimia festinatione ibi reliquit, reuoluto (que) anno, cum multitudine Christianorum reuertens, inuênit puerum dormientem: qui excitatus & totus incolumis, putauit se tantum vnius noctis suauiter dormiuisse spatio. Multa quidem & alia poene innumera miracula gloriosa cateruatim se offerunt Historias re­uoluenti,B quae per solam virtutem coelestium corporum nequeunt vel sophisticè colorari.

Dicat mihi quaeso Astrologus, quae tam potens & miraculosa coniunctio in factione mi­raculorum priorum nouiter contingebat? Nonne motus, coniunctiones, paruae, magnae, ma­iores & maximae, oppositiones omnes, aspectus, proprietates & virtutes coelestes, sunt notae fidelibus, sicut infidelibus Astrologis, seu Astrologiae Sophistis, qui propter paucitatem gnarorum in ista scientia, fingunt se multa scire quae nesciunt, & multas non causas vt cau­sas, vt sic irreprehensibiliter super caeteros se extollant. Si inquam, tu doctus Astrologus sci­as assignare causam coelestem. Miraculorum quorumlibet, dic mihi quaeso, quod & quale miraculum, quandò, & vbi continget, quandò incipiet, quantum durabit? Sed noli mihi quaeso illudere, dicendo, quod in Gadibus Herculis aut in profundo Oceani, post 100. an­nos, aut quod post terminum vitae meae, miraculum tale erit, ne forsitan videa [...] is per fugam sophisticam declinare. Vel dic mihi quando & vbi fiebat miraculum hoc vel illud, vel adhuc C mihi dic, infra quod tempus futurum in certo loco miraculum nullum fiet, vel miraculum tale non fiet; aut infra quod tempus praeteritum in certo loco nullum fiebat miraculum, vel tale non fiebat miraculum? Vel si mihi nescias dicere, dicam tibi: quod enim, quale, quando, & vbi Deus voluerit aut voluit, fiet miraculum, aut fiebat; & similiter negatiuè voluntatis autem diuinae, cùm per 8am partem & 4am sit summè & maximè libera, non possum causam antecedentem necessariam assignare, sicut superius monstrabatur. Hoc autem euidenter ap­paret, eò quòd miracula ista contingunt fusa prece ad Deum, quod omninò videretur super­fluum, friuolum & inane, si coelum haec faceret, & non Deus, sicut superius est argutum.

Alij autem videntes nullum corpus posse sufficere ad miracula facienda, ponunt spiritum causam horum: & hij vlterius variantur. Aliqui namque putant, quod spiritus hominis ani­ma rationalis humana sit sufficiens causa horum; non autem quilibet anima quocun (que) mo­do diposita: sed sicut dicit Aristoteles in secreto secretorum vltimae part. 1. Cum anima fue­rit D superans corpus & dominans & ei praeponderans, facit Prophetā cum miraculis iuuatiuis. Haec autem responsio potest corrigi vt priores. Praeterea si anima ex sola tali dispositione ha­bituali facit miracula, semper & necessario facit quaecunque miracula potest, quam diu est ita disposita sicut & agens irrationale. Sicut si anima ex sola specie ignis in ipsa combureret, semper combureret, quamdiu illam speciem haberet, dormiendo, vigilando & aliud quodli­bet faciendo, approximato passibili & impedimento remoto. Quare & Auicenna sequens & supplens Aristotelem in hac parte, 4o de Anima 4. dicit, quod anima cum fuerit nobilis, constans, similis Principis. principijs, tunc pro voluntate eius obedit ei, nedum corpus proprium; sed & corpora extrinseca, & materia quae est in mundo, ita vt sanet infirmos, debilitet prauos, permuter elementa, contingat pluuia, sterilitas & obsorbitio à terra, quemadmodum opus occuli fascinantis est in corpore alieno: vbi & videtur innuere animam facere talia opera, ex E fortitudine & firmitate formae rei sibi impressae & imaginationis de illa, cuius & imaginariae fictioni consentit Algazel 5. Phys. suae 5. & quidam alij modernorum. Sed huius imagina­tionis imago faciliter confringetur, & ad nihilum redigetur, per quae responsiones priores. Talis etenim anima volens sanare quenquam distantem, si per hoc ipsum sanaret, hoc esset per aliquam actionem expansam ad ipsum per totum medium interceptum: Norunt enim Philosophi. & medici non ignorant nihil agere in extremum nisi agendo in medium, etsi non semper similem actionem. Quare etsi in illo medio quotcunque infirmi alij ponerentur, saltem infirmitate simili detenti, omnes similiter sanarentur.

Illa insuper anima, volutio, & imaginatio est tantum finitae virtutis; Possit ergo esse tanta distantia inter illam & aegrum, vel in parua distantia medium ita indispositum per densita­tem [Page 45] A aut aliam qualitatem, quod ipsum sanare non possit: possent quo (que) esse tot aegri in aliquo magno exercitu, & comitatu, aut conuentu, quod si vellet omnes sanare, nullum sanaret: aut tot inimici in aliquo exercitu, quod volendo omnes debilitare vel occidere, neminem laede­ret: sed nunquid sic Christus? Nonne qui ex paucis panibus & piscibus tot millia hominum satiauit tanta copia fragmentorum relicta, potuisset (si voluisset, & oportuisset) plura & plu­ra millia satiasse, panesque & pisces amplius & amplius multiplicasse, & ad maiorem distan­tiam & maiorem, quare & de alijs miraculis similiter sentiendum.

Talis insuper anima qualitercunque volens atque imaginans, cùm sit tantum finitae vittutis, requirit certum tempus & alterationem successiuam secundum resistentiam patientis, posset­que infirmitas esse tanta, & resistentiam tantam habere, quod eam sanare non posset, quorum vtrumque est falsum de Christo, sicut superius est argutum.

Si etiam tam potens anima per tam fortem volutionem & imaginationem potest facere B tanta miracula, cur non quaelibet anima per proportionalem volutionem & imaginationem, potest proportionalia miracula operari? Quomodo etiam potest anima volendo aut imagi­nando mortuos suscitare, & animas à Coelo vel Inferno ad corpora reuocare? multò autem facilius posset praeseruare quenquam à morte, & reddere corpus proprium immortale; imò & omnes homines, & omnes bestias immortales. Cuius etiam quaeso imaginatio inclusit tantum exercitum, & tantam patriam tenebris, sicut superius tangebatur? Non imaginatio Christianorum, ipsi enim non videntur tunc imaginati fuisse de huiusmodi tenebris, sed de fuga; nec imaginatio persecutorum, ipsi enim (vt videtur) non imaginabantur se comprehen­di tali caligine, sed persequi Christianos, illa quoque tenebrositas continuè perseuerat: habet ergo causam continuam. Sed quis tali imaginationi vacat continuè? quis sic imaginando continuè perseuerat? Cuius imaginatio sustentauerit columnam praedictam base subtracta? Non Sarracenorum, (ipsi enim potius imaginabantur Ecclesiam ruituram) nec Christiano­rum, C ipsi enim (vt videtur) potius sperauerunt aliquam vindictam Sarracenis diuinitus infe­rendam, vel basim columnae ibi diuinitùs retinendam, quàm vnum tale inopinatum miracu­lum à saeculis inauditum, cuius etiam imaginatio tam continua perseuerat, vt tantis tempori­bus columnam sustentet, continuè etiam dormientibus Christianis? Refert quo (que) Marcus de Venetijs 1. de Condit. Orien. Regionum 18. in hunc modū: In illis regionibus, scilicet inter Thaurisium & Baldachum, mons est qui olim de loco suo ad locum alium translatus est vir­tute diuina. Volebant enim Sarraceni Christi Euangelium vanum ostendere, pro eo quod Dominus ait, si habueritis fidem vt granum sinapis, dicetis huic monti, Transi hinc, & trans­ibit; & nihil impossibile erit vobis. Dixerunt enim Christianis qui sub eorum dominio in illis partibus habitabant, aut in Christi nomine montem illum transferte, aut omnes ad Macho­metum conuertimini, aut omnes peribitis gladio. Tunc deuotus quidam hic Christianos con­fortans oratione fusa fideliter ad Dominum Iesum Christum, vidente multitudine populo­rum, D montem transtulit ad designatum locum, propter quod multi ex Sarracenis ad Chri­stum conuersi sunt. Sed cuius imaginatio (quaeso) tam fortis, vt transferat vnum montem? O Auicenna magnanime, animam magnam habens, transfer per imaginationem tuam istum monticulum, aut minimam glebam eius, & dabo tibi montem aureum possidendum. Nonne etiam imaginationes tot Sarracenorum contrariae detinuissent potius ibi montem? Imo po­tius reputandum haec, & alia huiusmodi miracula facta fuisse per Christum & Deum, qui vt iuuaret, fuit suppliciter exoratus. Cuius etiam imaginatio Saulum Iudaeum tam peritum in lege, tam feruentem in lege, tam vehementem persecutorem fidei Christianae, tam inopina­biliter, tam potenter, tam mirabiliter conuertebat, tanta de ipso veraciter praedicebat, in fide Christiana tam perfectè, tam subitò imbuebat, vt etiam confunderet Iudaeos incredulos & Graecos, sapientissimos etiam Philosophos ad fidem Christianam conuerteret?

Cuius imaginatio circa corpora Sanctorum Christianorum mortuorum omnimoda mi­racula E operatur? sicut Historiae nostrae certissimè contestantur, sicut & de S. Clemente supe­rius recitatur, sicut & Marcus de Venetijs 3. de Condit. Oriental. Regionum 27. recitat, quo­modo circa corpus S. Thomae Apostoli in Maabar, id est, in maiore India, in quadam ciuitate sepultum, multa miracula etiam istis temporibus crebro fiunt. Quare & ipsi Sarraceni [...]llarum partium ipsum quàmplurimum reuerentur, dicuntque ipsum magnum fuisse Prophetam, & vocant eum Anar nan, id est, sanctum hominem. Cuius, inquam, imaginatio ista facit, non imaginatio corporis mortui, nullus nescit, si imaginatio animarum quae illa corpora animâ­runt, animae illae sunt potentes, sanctae, nobiles, & beatae. Quis ergo dubitauerit credere, vt credebant? Si imaginatio viuorum colentium illos Sanctos, cur non alibi imaginando simili­ter acciperent quod optarent? Cur (quaeso) inaniter porrigunt eis preces? cur credunt fal­laciter [Page 46] se iuuati per eos, aut per Deum propter eorum merita Deo chara?A

Nonne etiam inter miracula S. Thomae Cantuar. Archiepiscopi recitatur, quomodo quae­dam Domina lasciuiae causa, desiderans oculos pulchriores, accedens ad tumbam Sancti & hoc orans, statim fuit poenitus excaecata? nonne eius imaginatio in oppositum fereba­tur? Cuius insuper hominis volutio aut imaginatio fecit coelestia miracula supradicata?

Amplius autem si anima talis potest miracula facere, potest & Deus, sicut 1a. Suppositio & partes sequentes lucidè manifestant; & nedum est potens & summè potens miracula facere: verum etiam summè clemens, pius, & propitius magnificus, liberalis, sicut 1a. Suppositio & 3a. Pars demonstrant. Nonne ergo decentius credibiliusque videtur, quod cum dilectores sui modo praemisso 30a. Parte huius, in necessitatibus suis magnis, excedentibus vires suas ipsum suppliciter deprecantur, ipse eis miraculosè succurrat, praesertim cum hoc eis videat expedire, quam quod immisericorditer se auertat, ipsos abijciat & repellat & petire permittat?

Nonne Hermogenes, siue Hermas Pater vester, & vos ipsi Aristoteles & Auicenna istud B superius affirmastis, Deum videlicet esse miraculorum factorem? Quomodo ergo nunc cau­sam aliam somniatis? Nec te latet, vt aestimo, Auicenna, quod licet oculus fascinantis posset mirabiliter operari in corpore alieno, nequaquam tamen oportet, quod illa anima posset mi­racula huiusmodi operari. Non enim vis dicere, quod quilibet, cuiuscunque complexionis possit taliter fascinare; sed quidam habentes complexionem infectam, & quandam com­plexionalem malitiam venenosam, quam per os & oculos, loquendo & videndo, euaporant & emittunt subtiliter, aut alterando inficiunt medium & sic laedunt. Quare nec hoc faciunt in omni distantia, sed propinqua, sicut & oculus menstruatae inficit speculum, & Basiliscus in­terfecit viua visa: miracula verò nequaquam proprietatem complexionis sequuntur, sicut supetius est ostensum. Cur igitur Auicenna astruis aliquid tam mirandum, per tam debilem rationem? & quare Aristoteles sine aliqua ratione; cur etiam contra sententiam vestram prio­rem,C nunc ponitis aliam causam miraculorum quam Deum? An forte verisimiliter respon­detur pro vobis dicendo, dicta vestra diligenter inspecta, nullam causam effectiuam miracu­lorum aliam assignare: Dictum siquidem Aristot. videtur posse intelligi de causa dispositiua ad prophetiam & miracula; non propriè effectiua. Apparet enim secundum sententiam Ari­storelis in de bona Fortuna, & de somno & vigilia prophetiam & vera somnia praesagia fu­turorum esse à Deo, & non esse homini à scipso; quod & testatur Auicenna 4. de Anima & 5. ac 10. Met. & Algazel 5. Phys. suae, & Auerroes super de Somno & Vigilia manifestè; vbi etiam dicit, quod interpretatio somniorum est vna species prophetiae, quod & dicit esse ma­nifestum in somnio Pharaonis de quo interrogauit Ioseph, & addit & operatur interpretem sicut dicit A [...]st. vt semper sit cogitans & mundus, non declinans ad mores bruti animalis: Dictum etiam Auicennae potest similiter fortassis intelligi & exponi. Fatentur etenim Chri­stiani quod hominibus sanctae vitae gratanter illabitur spiritus prophetiae, & quod Deus liben­ter D pro talibus miracula operatur. Vel forsitan Auicenna, cum dicit animam quamlibet si­milem principijs posse miracula operari, intelligit quod hoc potest virtute horum principio­rum, quae secundum eum sunt Deus & Angeli: seu quod ista Principia hoc possunt & volunt quandoque per eam seu propter eam, propter similitudinem, scilicet sanctitatis & voluntatis huius animae & ipsorum.

Sed hic quaeso, audi benigne, magne Philosophe, maxime Arabum Auiconna: Nonne cum dicis quod anima similis principijs ita potest, innuis quod dissimilis haec non potest? Cum ergo Christus & perfecti Christiani hoc potuerunt, & possunt, sicut praemissa testantur, consequitur euidenter ipsos habuisse & habere animas similes principijs supradictis. Macho­metus autem vester teste teipso 9. Metaphys. tuae vltimo, non potuit miracula facere ipsomet teste, in quodam libro legis vestrae, vbi petentibus ab eo miracula, sic respondit non missus sum cum hoc. Caeteri etiam Sarraceni, quanquam sint Monachi, & vitam ducant arctissi­mam, & secundum traditiones Machometi sanctissimam, non possunt miracula facere; con­stat E planè: Nec enim decet, quod discipulus sit super magistrum, aut seruus domino suo ma­ior. Nonne ergo Machometus, & omnes eius discipuli Sarraceni & Tartari habent animas dissimiles principijs memoratis? Cur ergo non efficimini Christiani, vt sic possitis istis prin­cipijs pleniùs simulari?

Respondebunt forsitan Arist. & Auicenna ad praemissa dicentes, se non negare sed affir­mare Deum facere quaedam miracula, & etiam animam talem quaedam. Sed tunc, quaeso, di­stinguatis rationabiliter & doceatis distinguere inter illa. Nonne etiam sit ita, maiora & glo­riosiora miracula Deo dignissimè tribuentur? Sed quae maiora aut gloriosiora miracula, quam praecursorum & praenunciorum Christi, veterum scilicet Prophetarum & quam miracula [Page 47] A Christiana, sicut ex hic praemissis & historijs nostris certissimis planè constat? Est ergo Deus qui facit illa gloriosa miracula Christiana in attestationem fidei Christianae. Iudaei autem & eorum Philosophi inimici Christi & fidei Christianae dicunt Christum fecisse miracula, non vera, sed ficta, per artem Magicam, & per potentiam spirituum malignorum. Quidam etiam Magici in approbationem artis suae infamis dicunt Christum vsum fuisse quibusdam magiste­rijs ibi scriptis, sicut patet in libro qui dicitur Vacca Platonis. Sed quomodo non aduertitis vos Iudaei Manichaeos, qui respuunt Moysem & Prophetas, dicentes Deum malum, princi­pem scilicet tenebrarum, auctorem totius veteris Testamenti, posse vobis similiter respon­dere de omnibus miraculis Moysi & omnium Prophetarum? Quomodo vos ostendet is er­go veritatem miraculorum vestrorum contra ipsos, & ego contra vos ostendam veritatem miraculorum nostrorum.

Dicetis fortassis, vos habere Scripturam authenticam, quae miracula Moysi attestatur: B & ego dico confidenter, nos habere Scripturam multo magis authenticam, quae Christi miracula attestatur. Quis enim scripsit libros illos & miracula Moysi? nonne ipsemet? non­ne solus? nonne & miracula nusquam prius per alios priores Prophetas praedicta? Christus autem non scripsit miracula propria, nec aliquis vnicus illa scripsit, sed 4. magni Scribae, & alij multi minores, non simul in loco vel tempore, quasi conspirantes & Christi miracula concorditer confingentes: Sed quidam in Iudaea, quidam in Italia, quidam in Achaia, & quidam in Asia, quidam in vna lingua, & quidam in alia, quidam secundum vnum modum, & quidam secundum alium, Christi doctrinam, gesta & miracula, concordi sententia conscrip­serunt. Horum autem Scribarum & Protonotariorum Christi, testes sunt Apostoli, viri praeclari, Christo continuè assistentes, in miraculis suis praesentes, & ipsa certissimè oculis suis videntes, & tam hij, quam illi natura Iudaei.

Nonne & Christi miracula fuerunt praenuntiata Propheticè tam per viros, quàm per Sy­billam, C & eadem ratio de miraculis Prophetarum: vel fortè dicetis conuersationem factam Moysi & Prophetarum vestrorum, euidenter ostendere ipsos maleficos non fuisse, quare & ipsorum miracula vera fuisse. Et quis vnquam sanctioris conuersationis, quam Christus, sicut nedum nostrae historiae, sed & Gentilium contestantur? respicite facta eius, legire verba eius, attendite legem eius. Quid vnquam innocentius? quid sanctius? quid honestius valeat reperiri? nonne tandem ita honeste connersabatur, sicut Prophetae vestri & Sybilla de ipso propheticè praedixerunt? annon ita conuersabatur Christus, sicut siue Messias, quem vos ex peccatis se­cundum praedictiones Propheticas, conuersati deberet?

Obijcitis forsan ei, quod legem vestram peruertere nitebatur, sed male. Non enim legem vestram peruertit, sed exposuit & impleuit, sicut & erat diuinitus prophetatum. Amplius au­tem, cur non attenditis eandem calumniam posse similiter obijci vero Messiae, quem vos secū ­dum praedictionem Proheticam Osee vestri, dies multos expectatis: sed cum asino adhuc futu­rum, D cum fecerit miracula sua vera, quomodo ergo vos eius miracula defendetis, & ego veri Christi nostri vera miracula defensabo.

Adhuc autem si Christus fuisset maleficus, falsus Propheta, & falsa miracula tantum fecis­set, quomodo fuisset à tot, & tam solennibus testibus, tam concorditer prophetatus futurus, & etiam praesentialiter attestatus, & per vestrum Iosephum commendatus, sicut superius reci­tatur. Quomodo etiam est verisimile, si miracula Christi fuissent tantum ficta & diabolica ar­te facta, quod fuissent diuinitus prophetata, non reprobando, sed totaliter approbando? praeterea si Christus fuisset maleficus, pseudo propheta, & legis subuersor, secundum legis vestrae praeceptum debebat occidi, quare & ipsum occidere, nequaquam demeritorium aut pu­nibile sed potius meritorium & praemiabile fuisse quis dubitat? sed vos propter eius abnegatio­nem & occisionem, fuistis & estis puniti grauiter, & afflicti per occisionem vestri quampluri­mam in terra vestra, per Imperatorem & exercitum Romanorum, citò post occisionem E Christi factam, per dissipationem ciuitatum vestrarum & templi, per vestram captiuationem & demigrationem de terra vestra perfectam, per vestram dispersionem, subiectionem & vi­lipensionem miserabilem circumquaque, sicut historiae vestrae & nostrae testantur, & specia­liter Iosephus vester in septem libris de Iudaico bello scriptis, in quo & personaliter ipse fuit, sicuti etiam indicat praesens dies. Sed quomodo Deus tam bonus, tustus, & clemens (sicut Suppositio 1a. & 3a. Pars ostendunt) vos tunc tam excessiue puniret incomparabiliter am­plius, quam vllis temporibus retroactis, nisi pro aliquo grandi peccato, quolibet peccato vestro priori incomparabiliter grauiori, praesertim cum Deus vobis promiserit & dederit ter­ram vestram perpetuo possidendam, quod etiam iuramento firmauit, si tamen, vel dum ta­men [Page 48] seruaueritis legem eius, sicut libri vestri saepissimè ac clarissimè attestantur? Quod ergo A tam grande peccatum tunc temporis commisistis, ratione cuius tantam miseriam incurristis, nisi illud peccatum in Christum? nonnè priùs adulteria turpissima commisistis, prophetas sanctissimos occidistis, Dominum reliquistis, & idola coluistis, & pro hijs, & istis similibus im­misit vobis Deus nunc vnum Regem, nunc alium, nunc hos hostes, nunc illos qui vos afflige­rent multis modis, sed, incomparabiliter mitius & breuius quā in afflictione praedicta? Nonne maxima afflictio vestra prius, fuit captio Ciuitatis vestrae Ierusalem, Templi destructio vestri, captiuatio, transmigratio in Babylonē, & per 70. annos detentio vestra ibi? verùm transmigta­tio illa non fuit perfecta, quin multi in terra propria morabantur, non fuit multum diutur­na, non fuit multum amara, quia adhuc inipsa habuistis Prophetas vos diuinitus consolantes, & post 70. annos dimissi fuistis liberi, & reuersi ad propria, reaedificastis Ciuitatem & Templum. Haec autem vestra captiuatio & transmigratio, perfecta dissipatio Ciuitatis & Templi vestri perfecta est, multum diuturna, quia per annos poene mille trecentos est, mul­tum B amara, quia nullum Prophetam toto isto tempore habuistis: Propter quod ergo tam ex­cessiuum peccatum circa tempus illud commissum, patimini istam poenam, omnes alias poe­nas vestras tam incomparabiliter excedentem, nisi propter illud excellen­tissimum. excedentissimum peccatum vestrum, in Christum Sanctum Sanctorum, omnes alios Prophetas & Sanctos incomparabi­liter excellentem?

Hic fortassis dicêtis, hanc calamitatem vobis accidisse, propter necem iniustam S. Io. Baptistae, aut Iacobifratris Christi, quorum vterque apud vos sanctissimus habebatur: sed si vterque fuit sanctissimus, fuit & veracissimus & fidelissimus recta fide: Iohannes autem atte­stabatur solemniter Christum nostrum, & ad digitum demonstrauit: Iacobus verò fuit Disci­pulus & Apostolus Iesu Christi, qui & fidem Christi constantissimè tenuit, docuit, praedica­uit, vsque ad Martyrium triumphatum, sicut Historiae manifestant. Est ergo sanctissima & fi­delissima fides Christi. Nec etiam Iudaei occidebant, aut occidere consulebant Io. Baptistam,C sed Herodes Agrippa; quem & ideo dicunt Iudaei suum exercitum prodidisse, sicut Iosephus 18. Antiquit. Iudaicae 12. planè refert, quod & Historiae nostrae produnt. Neque Iudaei de communi consensu S. Iacobum occiderunt, aut eius occisionem placitam habuerunt; sed Io­sepho 20. Antiquit. Iudaicae 16. referente, quidam Ananus Pontifex Iudaeorum, facto Con­cilio Iudicum, ipsum tradidit lapidandum: Quare & Ciues moderatissimi Iudaeorum, & qui circa legis integritatem sollicitudinem habuerunt, grauiter hoc tulère, miserunt (que) ad Regem latenter, rogantes, vt praeciperet ei ne perpetraret talia, cum neque prius rectè fecisset: Qua­propter & Rex Agrippa, ipsum à Pontificatu quem tribus nensibus habuit, deponebat. Pri­us quoque Iudaei Prophetas sanctissimos occiderunt, necideò talem miseriam incurrerunt: immo etsi omnes Iudaei tunc temporis existentes, in mortem Ioannis & Iacobi vnanimiter consensissent, et ideò à terra sua expulsi fuissent, mortuis patribus homicidis, Deus corū filios redoxisset, maximè si factum paternum nullatenus aprobassent, nec ratum est gratum concor­diter D habuissent, propter promissionem diuinam praetactam, etiam iuramento vallatam, quod viz. Iudaei & filij eorum post eos, terram illam possiderent perpetuo, ita tamen vel si tum eius legitima custodierint? Nonne istud in Lege vestra inuenitur expresse? Annon in Nume­ris legitur, quod Patribus vestris murmurantibus contra Moysem; immo potiùs contra De­um, & desperantibus se posse ingredi illam terram eis promissam, Dominus in poenam pec­cati incredulitatis illorum, statuit populum in deserto per annos 40. donec omnes patres cul­pabiles essent morte consumpti, & tunc eorum filios innocentes, sicut promiserat, introdux­it? Nonnè etiam post ingressum vestrum, in terram vestram, propter Idololatriam vestram per Nabuchodonosor in Babyloniam transmigrati, tantum per 70. annos captiui fuistis, post quos Patribus Idololatris mortuis, filij innocentes ad propria reuertentes, Ciuitatem & Templum dirutarestruxerunt? Nonne Moyses verè praeuidens, & praedicens, & testes in­uocans Coelum & Terram, quod si contra Dominum peccaretis, non longo tempore ex­pectaret; E sed citò deleret vos de Terra vestra, & in omnes Gentes dispergeret, remaneretis (que) pauci in nationibus, subiungebat, cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum, inuenies cum, si tamen toto corde quaesicris, & tota tribulatione animae tuae, postquam inuenerint te omma quae praedicta sunt, non dimittet te, neque obliliuiscetur pacti in quo iurauit patribus tuis: Et iterum, cum ergò venerint super te omnes sermones isti, & ductus poenitudine cor­dis tui in vniuersis Gentibus in quas disperserit te Dominus reuersus fueris ad cum, & obedie­ris ei & eius imperijs, reducet te Dominus de captiuitate tua, & rursum congregregabit te Do­minus de cunctis populis in quos te ante disperserit, & introducet te in terram quam posside­runt Patres tui, reuertetur enim Dominus, vt gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gaui­sus [Page 49] A est in patribus tuis: si tamen audieris vocem Domini Dei tui, & custodieris praecepta eius, & reuertaris ad Dominum Deum ruum. Cur ergo nunc haec vestra calamitas incomparabi­liter longè maior, grauior, & diuturnior supra modum omnibus retroactis, nisi propter ali­quod peccatum, incomparabiliter longè maius, grauius, & diuturnius supra modum? Et quod est illud, nisi occisio, occisionis approbatio & negatio continua Iesu Christi? Si mihi non creditis, credite vestro Prophetarum clarissimo Danieli, qui Iosepho vestro teste 10. An­tiquit. Iudaicae vltimo, non solum futura, sicut alij Prophetae, praedixit, sed etiam tempus de­finiuit, quando haec necesse sit adimpleri, sed nusquam tempus certius definiuit, quam vbi per numerum 70. hebdomadum congruè diuisarum, praedixit aduentum Sancti Sanctorum Christi, Ducis occisionem Christi, negationem vestri, & quod non foret eius populus qui eum fuerat negaturus; quod Ciuitatem vestram, scilicet Ierusalem, & Sanctuarium, id est, Templum dissiparet populus cum Duce venturo, & quod finis eius vastitas esse deberet, & B desolatio non transitoria, sed statuta; quod hostia & sacrificium tunc deficeret, & quod abo­minatio desolationis foret in Templo; desolatio, inquam, non temporalis & breuis, sicut re­troactis temporibus, sed vsque ad consummationem, & in finem stabiliter perseuerans. Non­ne tempus illarum hebdomadum, secundum praedictionem & diuisionem Propheticam in aduentu Christi, in occisione Christi, in disspatione Ciuitatis & Templi per populum Ro­manorum cum Duce clarissimè est impletum? scio quod sic Iudaei, scio quod sic, sicut per Historias Iudaicas & Gentiles potest perspicuè demonstrari.

Et quan quam aliquis Sophistarum vestrorum voluerit proteruire, subtrahendo vel adden­do aliquid modicum temporibus regijs in Historijs designatis, & ideo cauillari Hebdoma­des illas Propheticas nequaquam tunc fuisse praecisè impletas, nullo tamen colore potest ex­tendere illas hebdomades vsque ad praesens, per annos ferè mille trecentos. Nullae namque Historiae etiamsi trahantur inuitè hoc possunt vel tenuitèr colorare loquendo de Hebdoma­dibus C dierum, scilicet & annorum, sicut Patres vestri, Prophetae vestri, & Libri vestri hacte­nus sunt locuti. Si etiam hebdomades illae nequaquam tunc fuerunt impletae, dicat mihi (quae­so) aliquis peritus Iudaeus, si adhuc sint impletae, & quando, & monstret mihi Sanctum San­ctorum, & Christum, qui tunc venit, & caetera Prophetica superius memorata: vel si non­dum sint impletae, quando erunt impletae? & fundet se in Lege, Prophetis; aut veris, non fi­ctis Historijs coloratè, aut si hoc non potes, crede Iosepho, crede mihi scienti monstrare cla­rissimè per Legem, Prophetias antiquas, & veraces Historias praedictis temporibus ipsas fuisse plenatiè adimpletas.

Nonne etiam Daniel verè praedixit dissipationem Ciuitatis & Sanctuarij vestri, per Du­cem & populum Romanorum praedictam, hostiae sacrificijque defectum & desolationem ve­strae Ciuitatis & Templi statutam? nonne hoc indicat calamitas vestra praesens? nonne hoc in­dicat translatio ciuitatis & Templi de loco suo antiquo ad montē Caluariae, locum viz. Domi­nicae D passionis Templi, in quam nunquam reae dificandi loco suo antiquo, sicut videtur ex praemisso testimonio Danielis, & Scripturae vestrae testantur? Si ergo Daniel haec verè praedi­xit, praedixit & verisimiliter tempus horum, hebdomades supradictas. Neque enim res istas tantum futuras praedixerat sed & tempus, verè ergo quando ista vobis acciderant, erant prae­dictae hebdomades adimpletae, quare & tunc veraciter venit Christus, cùm haec omnia pro­pheticè sint connexa. Si autem Daniel istam vestram tantam miseriam non praedixit, quis alius Prophetarum eam praedixit? Non est enim verisimile vllo modo, quòd Prophetae ve­stri calamitates vestras improportionaliter minores, tam diligenter vobis praedicerent, & in scriptis relinquerent, & de ista incomparabiliter maxima penitus reticerent? Nonne vnus Prophetarum vestrorum sic ait? Si erit malum in ciuitate quod Dominus non fecit, quia non faciet Dominus Deus verbum, nisi reuelauerit secretum suum ad seruos suos Prophetas. Si insuper Daniel non praedixit hanc vestram tribulationem praedictam, remanet eius Prophetia E nondum effectuata, quare adhuc expectatis reductionem in terram vestram, reaedificationem Ciuitatis & Templi, & habitationem vestram ibi per aliqua tempora, & post haec omnia aliud illud tantum dissidium, imo magis iuxta vocem propheticam Danielis, absit à vobis tam horrenda calamitas, absit, absit, absit. Testantur quoque Doctores vestri in scriptis suis frequenter, Templum vestrum reaedificari tertio non debere: Prophetae autem qui videntur prophetare contrarium, Ierusalem scilicet atque Templum adhuc reaedificanda, intelligunt de Ierusalem Ciuitate & Templo non terrestri, sed coelesti; sicut Doctores vestri plurimi contestantur. Per haec igitur & similia non improbabiliter suaderi videtur quod Iudaeis sobrijs, & veritatis ami­cis debeat rationabiliter apparere gentem & terram ipsorum Ciuitatem & Templum fuisse, vt praemittitur desolata, propter non receptionem; imò abnegationem, blasphemiam & occi­sionem Messiae & Christi: filios verò ipsorum, & filios filiorum, vsque in praesens, tam [Page 50] miserabile excidium continuè sustinere propter approbationem, & imitationem continuam A scelerum paternorum. Approbant enim continuè necem Christi, nec ipsum credendo, aman­do, & colendo recipiunt: verum continuè odiunt, abnegant & blasphemant. Quis igitur his attentis rationabiliter, aut verisimiliter dixerit, Christum nostrum fuisse maleficum, pseudo­christum, & miracula eius ficta?

Adhuc autem quaeso, Iudaei, paululum auscultetis. Nonne verus Messias, si nondum ve­nit, sed veniet, vt speratis, cum venerit & vera miracula fecerit non cognoscetur, non recipi­etur: imò negabitur, patietur & occidetur à vobis? Nonne postea & propterea dissipabi­tur terra vestra, ciuitas, & sanctuarium? & vos eijciemini & dispergemini circumquaque sicut Isaias & Daniel caeterique Prophetae, ac alij vestri doctores clarissimè praedixerunt? & tunc haud dubio in vestri excusationem & ipsius accusationem, aliquam mendacem calumniam confingetis, dicentes ipsum esse maleficum, & miracula eius ficta. Quod enim vera miracula faciet nullatenus concedetis. Nonne Nobilis ille Propheta vester in persona vestra loquens B Messiae, sic ait: Cum feceris miracula, non sustinebimus. Sufficiat igitur quaeso, vobis suffi­ciat, quod hactenus aberrastis, redite quaeso, redite, poenitentiam agite, miracula Christi ag­noscite, & peripsa ipsorum mirabilem effectorem.

Adhuc autem ex abundanti ecce Rabbi-Mosse Ben Maymon, maximus Philosophorum vestrorum in libro quod de Iudicibus scripsit, ait: Iesus Nazarenus visus est esse Messias, & interfectus fuit per domum Iudicij, & ipse fuit causa seu meruit, vt destrueretur Israel in gla­dio, & vt dispergerentur reliquiae ipsorum, & vt inferiorarentur. Pro auctoritate verò ist [...]us Rabby-Mosse, quae siui semel à quodam magno & famoso Iudaeo, nunquid scripta sua habe­rentur authentica apud ipsos, qui percutiendo buccam suam respondit, quod quicquid Moy­ses iste dixit, fuit ita authenticum apud nos, ac si exisset de bucca Dei: & subiunxit; Inter primum Moysem & istum, non surrexit tantus inter Iudaeos.

Amplius autem si Christus noster fuisset vir maleficus, & non bonus, misericors atque C pius, hanc vestram subuersionem, & desolationem praeuidens & praedicens, ipsam nullatenus defleuisset, sed magis risisset: praesertim cum sciuit certissimè & praedixit se esse crucifigen­dum à vobis, vos doctrinam ipsius nullatenus recepturos: qui tamen accedens & videns ci­uitatem vestram, praedicensque subuersionem ipsius ac filiorum suorum, ob causam praemis­sam, futuram, fleuit, compatiens superillam, sicut haec omnia historiae nostrae certissimè at­testantur. Item si Christus noster fuisset maleficus & pseudopropheta, quomodo pro saluan­dis hominibus & Scripturis Prophetarum implendis sustinuisset scienter & voluntariè ta­lem mortem? quomodo etiam moriens pro suis occisoribus exorasset? haec tamen fecit, si­cut ex historijs authenticis clarè patet. Annon & Propheta vester clarissimus haec praedixit? vbi loquens plenissimè de Messia futuro & passuro,Es. 53. sic ait: Oblatus est quia ipse voluit; & infra, cum sceleratis reputatus est, & ipse peccatum multorum tulit, & pro transgressoribus rogauit. Si etiam Christus noster fuisset maleficus, pseudopropheta, aduersatius legis vestre,D quomodo Sancti Prophetae vestri & alij, vel Sybilla passionem ipsius, modum & circum­stantias passionis tam sollicitè praedixissent, ipsam deuotiùs venerando, & vestram caecita­tem & crudelitatem, atque vesaniam detestando? Nonne Dauid Psalmo 21. multum ex­pressè & planè passionem, ipsius modum & circumstantias sic praedixit: & quod ibi non di­xit Psalmo 68. suppleuit. Nonne Isaias alijque Prophetae ipsam praedixerunt similiter? Nonne Christus noster statim moriturus, incepit lingua vestra illum Psalmum 21. dicens: Eli, Eli, Lammasabachthani, euidenter insinuans, illum Psalmum fuisse praedictum & im­pletum de ipso, qui & sitiens accepto aceto dixit consummatum fuisse, sicut Historiae nostrae certissimè contestantur. Liber etiam, qui dicitur Testamentum 12. Patriarcharum, plurima & clarissima testimonia perhibet Christo nostro, si sit verus non fictus. Et quare non posset esse verus, cum Sybilla praedicta, à gente vestra Prophetica penitus altena, tam clara testi­monia dixerit Christo nostro? Cut ergo illi 12. Patriarchae, filij Iacob Patriarchae clarissi­mi,E & Prophetae, more paterno testando, nequaquam Messiae testimonium perhiberent, si­cut & fecit pater corum, dicendo; Non receder virga, vel sceptrum de Iuda, & Legum da­tor siue lator de inter pedes eius, siue de medio pedum eius, donec veniat Silo, id est Messias; sicut antiqua glossa vestra ibi exponit: quod & aliae glossae vestrae alibi contestantur? Vnde & Translatio vestra Chaldaica planè dicit non al. peribit. praeteribit opus, seu actio potestatis, seu domi­nationis Regiae de domo Iudae, & Scriba de filijs filiorum eius, vsque in saeculum, vsque quo veniat Massilia. id est Messias, seu Christus, quam Prophetiam, vna cum alijs partibus quae sequuntur, in Christo nostro constat plenariè adimpletam. Quoniam sicut Historiae vestrae testantur à tempore Moysis semper fuerunt 71. Iudices ordinarij, siue Scribae, habentes pote­statem [Page 51] A & iurisdictionem ordinariam, atque regiam, etiam sanguinis, & omnia iudicia exer­cendi, qui etiam post transmigrationem Babylonis, & ablationem coronae & sceptri à tribu Iuda per Nabugodonosor Regem factam, quasi auctoritate ordinaria & potestate regia apud eos manente, iudicia huiusmodi exercebant, & hoc maximè in Ierusalem, vrbe Regia, & Me­tropoli regni Iuda, vsque ad Herodem & Christum, qui & non longè post, omnes pariter sunt destructi. Vel si ista prophetia in Messia & Christo nostro impleta non fuerit, cum tam Sceptrum quam huiusmodi Iudices, & iurisdictio seu potestas, iamdiu à Iuda planè recessit; inueniatis vos alium Messiam qui venit. Liber insuper supradictus, etsi fortè penes vos nus­quam valeat inueniri, non ideò statim consequitur quod sit fictus, potuit enim fuisse, quod liber ille fuisset translatus in Graecum, sicut & alij libri vestri fuerunt, ante illud vestrum exci­dium maximum per Romanos, & in illo combustus penitus, vel destructus; vel etiam quod aliquis talis liber, inter alia spolia fuisset Romam delatus, & in Romanum translatus combu­stis B alijs libris vestris huiusmodi vel destructis.

Amplius autem, si Christus fuisset maleficus, quomodo est verisimile quod omnia praedi­cta propheticè de Messia, fuissent in ipso plenariè adimpleta? Si enim ita esset, Prophetae ve­stri & Doctores tradidissent vobis doctrinam & notitiam diminutam, & nimis deceptoriam de Messia, & certè quicquid respondendo finxeritis de multis quae circa Christum nostrum acciderant, de tempore Aduentus & Passionis Messiae per Iacob & Danielem praedicto, si­cut tangebatur superius, fingere non potestis. Amplius autem simul contra Philosophos Iudaeorsi & maleficos supradictos, Si Christus fuisset maleficus, socius malorum. malignorum spirituum & amicus, & per ipsorum potentiam fecisset miracula, vsus fuisset aliquibus suffumigijs, an­nulis, instrumentis, characteribus, incantationibus, carminationibus, aut alijs talibus sicut alij Necromantici faciunt, & ars tradit, & diuersis ad diuersos effectus: quare & congruum tempus necessarium ei fuisset ad miracula facienda. Sed ipse semper pene fecit miracula di­uersa C & varia, solo verbo, solo praecepto, imperio suo mero, & hoc subito sine mora, quan­doque autem orauit Patrem coelestem, daemonem verò nunquam.

Si etiam Christus noster fuisset maleficus, videtur quod libentius & conueni­entius. communius fecisset miracula nociua hominibus, sicut Necromantici & maligni spiritus faciunt, quam miracula iuuatiua, praesertim articulo passionis suae instante: qui tamen omnes malè habentes sana­uit, & in ipso tempore suae passionis & articulo, cuiusdam sui tortoris auriculam amputa­tam per Petrum, increpato Petro tetigit & sanauit, sicut Historiae nostrae docent. Quomodo etiamsi fuisset maleficus, tam sanctissimè decessisset, nullum verbum diabolicum aut pro­fanum emittens, sed sanctissima verba semper? Quis etiam maleficus, malusue spiritus fecit omnia illa miracula, specialiter autem coelestia, & resuscitationem sanctorum quae in morte eius contigerant, sicut superius recitatur.

Adhuc autem, si Christus fuisset maleficus & Necromanticus, videtur quod propter se­ctam D suam seruandam & latiùs ampliandam docuisset suos discipulos artem suam. Quicun­que tamen totam doctrinam Christi respexerit diligenter, nusquam inueniet aliquod tale verbum, nusquam quicquam reperiet nisi purissimum cultum Dei, fidem, spem, & charita­tem ad Deum, in omni necessitate orationem & recursum ad Deum cum oratione sanctis­sima ore suo dictata, Pater noster qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum, & caetera aequè sancta. Nihil ibi nisi integra charitas, omnimoda sanctitas & perfecta honestas, cuius etiam doctrinam docti eius discipuli imitantes, omnes maleficos cum artibus eorum maleficis tan­quam venena pestifera & velut haeretica & fidei Christianae contraria damnauerunt, quod & omnia Iura nostra Canonica & Ciuilia sanciunt & confirmant. Si etiam Christus per maleficia miracula fecit; Quomodo discipuli eius sancti, sancti viz. Christiani similia mira­cula operantur? sicut & Magister eorum promiserat eis Christus per solam inuocationem Dei, Christi, Mariae, alteriusue sanctorum, absque inuocatione quacunque spirituum ma­lignorum, E & sine quibuslibet alijs in huiusmodi artibus consuetis: immò & qui de talibus artibus nihil penitus didicerunt; sed ipsas artes cum suis artificibus pro viribus destruxe­runt, & hoc nedum in vita praesenti; verum etiam saepius post hanc vitam. Malefici autem & Necromantici inter Christianos non faciunt miracula, nec in vita, nec in morte, nec alij Christiani peruersi: sed tantum integri Christiani, coram Deo & homine irreprae­hensibiliter conuersantes. Si autem quis dixerit, quod Daemones faciunt gratis miracu­la pro huiusmodi Christianis, quomodo est verisimile, quod tantum honorarent suos praecipuos inimicos, qui ipsos, aras eorum, idola eorum, Templa eorum, & vniuer­saliter omnem honorem & cultum eorum, vita, doctrina, facto & verbo, totis viribus destruunt, adnihilant, & confundunt. Nonne magis videtur, quod suos cultores sic po­tius [Page 52] honorarent, vt sic ad culturam suam homines potiùs prouocarent, quam ad reli­gionem A Christianam tantam eis infestam, contrariam, inimicam? Nonne etiam Historiae nostrae tradunt, quomodo Cyprianus, ab ipsa pueritia à suis parentibus Diabolo consecratus, Necromanticus maximus, beatam Iustinam Antiochenam virginem Christianam, pro se ipso, seu pro quodā Acladio concupiuit, & ipsam primò per vnum Daemonem, secundò per alium fortiorem, & tertiò per principem Daemonsi sollicitauit, multipliciter, etiam per septenniū ad peccatum, nunc inuisibilter, nunc visibiliter, nunc speciē virginis, nunc speciem iuuenis assu­mendo, & in lectum virginis subintrando; ipsum quo (que) Cyprianum, quando (que) in foeminam, quandoque in auem, & Acladium in passerem transformatum ad thalamum virginis deferen­do, quos omnes signo Crucis se muniens superauit, & transformatos ad formam propriam reformauit? Quomodo etiam idem Daemon videns se non posse proficere, in formam Iustinae conuersus, se obtulit Cyptiano, vt sic saltem suam impotentiam palliaret, & Cypriano dicen­te benè venisti Iustina, statim ad prolationem nominis virginis euanuit instar fumi, quare & B Cyprianus ad fidem Christi conuersus, tandem pro fide Christi, vnà cum Iustina Martyrium consummauit. Similia quoque leguntur, de Sancto Christi Apostolo Iacobo Zebedei, qui Hermogen & Philetum Necromanticos maximos omnia maleficia ipsorum euacuans, per miracula conuertebat. Si ergo virtute fidei Christianae, omnia miracula, immò maleficia Dae­monum destruuntur, qua ratione putandum miracula Christana fieri Daemonum potestate?

Amplius autem si Diabolus potest aliqua miracula facere, potest & Deus, sicut prima Suppositio, tertia & septima partes demonstrant, &c. sicut supra contra responsionem prio­rem. Nonne & veritatem miraculorum, Christianorum ostendunt preces Christianorum amantium Deum, secundum doctrinam tertiae partis huius; quas in necessitatibus maximis, Deo non Daemonijs, immo contra Daemonia offerunt pro miraculoso auxilio impetrando? Quomodo namque Deus summè bonus & potens, summè pius & clemens, sicut prima Sup­positio, & alia praecedentia manifestant, tales amatores suos ad ipsum in summis periculis fu­gientes,C clamantes, orantes, repelleret, & Daemonibus commendaret? Adhuc autem si Dae­mones ita subueniant Christianis Christum & Deum orantibus in necessitatibus suis magnis, vel hoc faciunt voluntariè vel inuitè, sponte vel coacte: non videtur quod sponte, cum Chri­stus & Christiani tanta fecerint & continuè faciant contra eos: si coacte, magna est virtus fi­dei Christianae, cui subsunt Daemones etiam & coacti, obediuntque inuiti, & deseruiunt re­nitentes. Non enim est potentia super terram quae Daemonibus comparetur, quare & magis videtur, quod Deus per omnipotentiam suam magnam cogat sic Daemones, quando volue­rit, vbi voluerit, & quomodo voluerit, vt cultoribus & seruitoribus suis deseruiant Christia­nis: praesertim cum boni Christiani in suis necessitatibus excessiuis nusquam vtantur aliquo magico documento, nusquam Diabolum, sed Deum suppliciter deprecenter, quantum ergo diligit Deus & approbat fidem Christi?

Obijcient tamen fortassis malefici, aliquisue pro eis, quod ipsi cogunt & violentant Dae­mones D ad aliqua facienda. Sed cur non possunt similiter cogere Angelos bonos Dei, cùm sint ciusdem naturae, aut homines viatores bonos aut malos infirmioris naturae? videtur insuper quod possit ostendi per Philosophicam & Theologicam rationem Liberum Arbitrium natu­rale substantiae rationalis, non posse compelli seu cogi ad proprios actus suos per aliqua verba seu carmina, sigilla vel signa, aromata vel suffumigia, herbas vel characteres Coelestes aut Ter­restres, ne (que) per quascunque creaturas inanimatas, irrationales aut rationales, etiam quaslibet citra Deum. Hoc enim videtur naturali libertati Arbitrij repugnare: Quare & Daemones à Magicis inuocati crebrò non veniunt, aliquando autem gratis accedunt ad seducendum ani­mas infelices, seductasue amplius obfirmandum. Nonne etiam alias Daemones tam malitiosi & callidi & potentes cogerent homines praecipuè peccatores ad omnia maleficia facienda? Amplius autem si Christus fuisset fictor, & fecisset miracula tantum ficta, cur tempore prae­dicationis & passionis suae cessauerunt miracula vestra vera, nec hactenus renouantur, sicut & E Historiae vestrae tradunt. Ex Historijs namque vestris & nostris similiter potest patere quod Romani dissipabant Ciuitatem vestram & Templum secundum praedictionem Propheticam Danielis & Christi An. 42. post Passionem seu Ascentionem eius in Coelum, igitur & Thal­mud vestrum Babylonicum clarè dicit, 10. signa facta sunt in domo Sanctuarij: 1. Non abor­tiuit mulier propter nidorem carnium Sanctuarij, 2. Nec carnes Sanctuarij foetebant vn­quam, 3. Non fuit vnquam musca visa in domo Carnificum, 4. Non contigit accidens Sa­cerdoti magno in die propitiationis, 5. Non est inuenta corruptio in garba siue in manipulo, neque in duobus panibus, nec in panibus propositionis: stantes per ordines & adorantes e­rant spatiosi, licet retracti à domo Propitiatorij per 11. vlnas, 6. Non nocuit Serpens neque [Page 53] A Scorpio, in Ierusalem, 7. Nunquam dixit homo proximo suo angustus est noster locus ma­nendi in Ierusalem, 8. Nunquam pluuiae extinxerunt ignem lignorum praeparationis, ne­que vicit ventus columniam fumi: licet omnes venti qui sunt in mundo flarent in eam non poterant eam deuiare: 9. Fragmenta vasorum fictilium absorbebantur à locis suis, 10. Cine­res quo (que) altaris interioris et Candelabri absorbebantur à loco suo. Omnia vera ista signa ces­sauerunt per 40. annos ante destructionem Templi, sicut dictum est; Signa non vidimus, non vltra Propheta, neque apud nos est sciens vsque quò. Alius quoque liber vester, qui dicitur Iona, testatur quod Magistri vestri tradiderunt quod 40. annis in quibus ministrauit Symeon iustus, sors nominis Domini ascendebat in dextra & 40. annis ante destructionem domus, id est Templi non ascendit sors in dextra, sed in sinistra. Lingua quoque splendoris, laua viz. rubricata suspensa in Templo conuertebatur in alborem, sed ex tunc nequaquam; linum eti­am vespertinum prius semper ardebat, ex tunc non, sed extinguebatur quandoque. Ignis si­milter B praeparationis qui deberet ardere continuè in altari semper fuerat validus, & non fuit necesse vt supponerent al. plura. multa ligna, sed tantum duas ascellas propter mandatum appositio­nis lignorum: extunc verò & vltra quandoque erat validus & quandoque nequaquam, & tum non cessabant Sacerdotes ligna supponere tota die. In manipulum insuper siue garbam, & in duos panes facierum siue positionis seu propositionis immittebatur tanta benedictio, quod quantumlibet modicum contingeret Sacerdoti, comedebat & saturabatur, & adhuc su­perfuerunt reliquiae; Ex tunc autem tanta maledictio est immissa, vt quicquid indè Sacerdo­tibus proueniret, non valeret quantum vna faba. Quare & honesti retrahebant manus suas, & gulosi tolerabant. Adhuc autem quòd anno quo mortuus est Simeon Iustus, praedixit Iu­daeis se moriturum illo anno; quibus sciscitantibus vndè sciret, respondit, omni die quo in­trabam, scilicet Sancta Sanctorum, assimilabatur mihi senex albis indutus qui mecum intra­uit, & mecum exiuit: Hodie verò apparuit mihi senex vnus nigris indutus, qui mecum in­gressus C est, sed non exiuit: posteà infirmatus est septem diebus & mortuus est, & ex tunc ces­sauerunt fratres eius Sacerdotes benedicere, scilicet in nomine Domini. Portae quoque tem­pli aperiebant se semper sponte, donec increpauit eas Rabba. Rabban Iohanan filius Zaqqai, & dixit Templum, Templum, cur destruis teipsum? scio enim de te, quòd finis tuus erit destructio: Super te namque prophetauit Zacharias, Aperi Libane portas tuas, & deuoret ignis Cedros tuos. Haec eadem & Talmud vestrum Hierosolymitanum commemorans, omnibus inquit diebus quibus fuit Simeon Iustus existens, ascendit sors nominis Dei in dextra &c. sententia­liter sicut supra, & sequitur, Quadraginta verò annis cùm nondum erat domus destructa ex­tinguebatur lumen vespertinum, & lingua splendoris rubescebat vt sanguis, & sors nominis ascendebat in sinistra, & erant portae Templi aperientes se de nocte, & manicantes reperie­bant eas apertas, dixitque Rabban Iohanan, Taemplum, Templum, quare obstupefacis nos? scimus quod finis tuus erit ad vastationem, & quòd super te prophetauit Zacharias, Aperi D Libane portas, &c. & deuoret ignis Cedros tuas. Nec latet vos Iudaeos neque alios debet latere, quomodò numerando, maiori numero, puta articulo quasi numero integro recitato soletis frequenter digitos, & numeros minores quasi minutias seu fractiones abijcere negli­gendo. Licet igitur libri vestri affirment quòd miracula vestra cessauerunt per 40. annos, ante destructionem domus seu Templi; potest tamen esse quòd per 42. annos, aut 43.45. vel circiter anteà cessauerunt, tempore scilicet Baptismi, praedicationis miraculorum opera­tionis, Passionis, aut Ascensionis Domini Iesu Christi, sicut potiùs reputo verum esse. Ve­rum licet tunc temporis miracula vestra penitus defecerunt, prius tamen circiter annos cen­tum deficere incaeperunt; sicut & ante noctem profundam lux aliquantulum tenuatur, & ante caecitatem perfectam visus aliqualiter obscuratur. Iosephus namque vester. 3. Antiquit. Iud. 8. tradit, quòd Deus omnipotens dereliquit scire legentibus siue ad sacra veniat, siue ad esse nolit; & subdit. Et hoc non solum Hebraeis voluit esse manifestum, sed etiam peregrinis. E Dum ergo sacrificijs Deus adesset, alter lapidum Sardonychum qui in dextro humero Ponti­ficis portabatur, micabat; & ex eo ita splendor exiliebat, vt etiam procul positis apareret, cùm priùs hoc lapidi non inesset, & hoc itaque mirabile est, his tamen qui sapientiam, non abiectionē diuinorum operum nansciscuntur. Quod verò est mirabilius dicam. Per duodecim enim lapides, quos supra pectus Pontifex sutos in Essin, id est in rationale portat, victoriā pug­naturis Deus praenunciabat. Tantus enim splendor fulgebat in eis, cùm nondum exercitus moueretur, vt omni fieret multitudini manifestū eorum auxilijs adesse Deū. Vndè Graeci qui nostras solemnitates honorant, eò quod nihil in his contradicere valeant. Essin rationalem vocant. Cessauit ita (que) & Essin & Sardonyx splendere annis mille du­centis. ducentis anteqā haec ego conscri­berem. Nec mirū, Veniente nam (que) Messia secundum Prophetiā Iacob tactam superiùs, aufe­renda [Page 54] fuit à Iuda virga seu sceptrum, & tota ordinaria Iudiciariaque potestas, quod non po­tuit A aut non decuit subito fieri, sed per bella succedentia & potentiam vestram destruentia suc­cessiuè, vt & sic lucerna vestra extingueretur similiter successiuè, eò quod viam & semitas Messiae venturi in proximo, sicut ex prophetijs & traditionibus maiorum vestrorum benè sciuistis, aut scire debuistis, nequaquam debitè praeparâstis, sicut est vobis propheticè impera­tum. Quinimò & contra ipsum venientem vos ipsos inimicos, insidiatores, contradictores, & oppugnatores impios praeparâstis, sicut rei exitus indicauit, multisque annis prioribus vestra legitima neglexistis, mala multimoda exercentes, sicut libri Machabaeorum, quos Asamo­naei filios seu Asamonaeos vocatis, & libri Iosephi de Antiquitate & bello Iudaico, vna cum alijs Historijs contestantur. Sed quare tempore Christi nostri praedicto miracula vestra pe­nitus cessauerunt? Nonne quia vos eius gloriosa miracula deprauâstis, ipsum Autorem miraculorum contempsistis, abnegastis, occidistis, discipulos quoque suos & totam eius do­ctrinam a vestris finibus eiecistis? Quid mirum si Autore miraculorum recedēte à vobis, & mi­tacula B pariter recesserunt? imò & ex recessu miraculorum à vobis, potest non improbabiliter argui recessus Autoris eorum Domini Dei nostri, qui teste Propheta, facit miracula magna solus, sicut & supra per testimonia Prophetica monstrabatur: Quare & circa tempus illud au­diebatur vox in templo vestro dicentium, Migremus hinc, migremus ex his sedibus; sancto­rum videlicet Angelorum. Nonne ergo tunc temporis Dominus & Deus exercituum cum Angelis suis sanctis a vobis vestrisque sedibus demigrauit, & ad populum Gentium qui habi­tabat in tenebris transmigrauit, ipsosque illuminans factus est Pater illorum, Pater futuri olim saeculi, nunc praesentis. A Christo namque velut à Patre nostro dicintur Christiani, cu­ius praesentiam paternalem, & paternitatem praesentem apud nos lucidè indicant beneficia eius magnifica, miracula scilicet gloriosa, sicut & olim apud vos eius praesentiam indicabant. D [...]cetis fortassis quòd Deus operatur pro vobis continuè vnum miraculum magnum inter inimicos vestros, tanto vos tempore conseruando, pascendo, & necessaria ministrando. Sed C istud magis videtur ad vestram miseriam, quàm ad vestrum miraculum deputandum. Nam etsi sit miraculum, in miseriam tamen vestram dignoscitur redundare, in poenam peccatorum vestrorum, sicut erat de vobis antiquitus prophetatum. Deut. 4. Moses namque dixit, si patrantes malum coram Domino Deo vestro eum ad iracundiam prouocetis, testes inuoco hodie Coe­lum & terram, citò vos perituros esse de-terra, quam transito Iordane possessuri estis. Delebit vos Dominus, atque disperget in omnes gentes, & remanebitis pauci in nationibus, ad quas vos ducturus est Dominus; Non dimittet te, nec omnino delebit. Dauid quoque in persona Messiae & Christi tunc passuri à vobis sic ait; Psal. 58. Deus ostendit mihi super inimicos meos, ne occidas eos, ne quando obliuiscantur populi mei, Disperge illos in virtute tua & depone eos, &c. quae & mendacia vestra execranda adhuc continuata in Christum, & poenam ve­stram indicant euidenter, & vsquequo haec durabunt, donec sciant quod Deus dominabitur, nedum Iacob, sed & finium terrae totius, atque ad vesperam conuertantur. Nonne continuè D viuitis in subiectione grauissima, & miserabili seruiture, in miseria & aerumna, in dolore mul­tiplici & labore; quod miraculum siue mirum quod laborarij omniquaque ex laboribus suis viuant, dicente Ouid. de Fastis. Poeta

Omne solum sorti Patria, est vt piscibus aequor,
Vt volueri vacuum quicquid in orbe patet?

Nec sunt Christiani inimici vestri censendi vt dicitis, sed amici Amore namque Christi qui ex vobis descendit, volunt, orant, & procurant pro vitibus vobis bonum, imò bona maxi­ma in praesenti, & similiter in futuro, sicuti sibi ipsis. Quod igitur conseruamini isto modo, est in poenam peccatorum vestrorum, vt etiam per vos alij castigentur, ne insuper lucerna & memoria sanctorum Patrum vestrorum penitus extinguatur. Dicit enim Moses, non dimit­tet te, nec omnino delebit, neque obliuiscetur pacti in quo iurauit Patribus tuis: & Dauid, Ne occidas eos, ne quando obliuiscantur populi mei. Quod & non irrationabiliter fieri credi­tur,E vt libri vestri prophetici apud vos inimicos fidei Christianae manentes, fidem Christi fi­deliter attestentur, sicut superius tangebatur; Adhuc autem & propter eos qui ex vobis quo­tidie conuertuntur, amplius autem & propter reliquias Israel, quae finaliter conuertentur.

Alij autem, puta Saraceni & eorum Philosophi fatentur miracula Christi nostri, & veram causam miraculorum suorum, videlicet verum Deum, & veram eius potentiam & virtutem: sed dicunt vlterius, Illa miracula non probare ipsum fuisse Deum, sicut aestimant Christiani, sed aliquem Magistrū magnum sanctum Magistrū magnum Dei amicum, & Magistrū magnum Prophetam, sicut Moses & Mahometes fuerunt, & haec est traditio Mahometi. Sed si Christus fuit magnus sanctus, magnus Dei amicus, & magnus Propheta, sicut & Deus per tam euidentia miracula demon­strauit, [Page 55] A non fuit mendosus seductor, sed verax ductor & doctor. Non fuit ergo doctrina eius mendosa, sed vera: In eius autem doctrina habetur ipsum fuisse Deum: Fuit ergo veraciter Christus Deus. Hic respondebitis forsitan cum Manichaeis haereticis, secundum traditio­nem Mahometi dicentes totam doctrinam Christi fuisse veram; sed eius discipulos velut rudes ipsam malè intellexisse, & ex ignorantia aut ex malitia ipsam scribendo multipliciter corru­pisse; in ipsa autem doctrina Christi nullatenus contineri ipsum fuisse Deum. Sed forsitan in doctrina per discipulos eius corrupta. Sed hic quaeso pacifice auscultetis. Nonne Autorita­tem & Veritatem incorruptam Euangeliorum nostrorum sufficienter ostendunt contra re­sponsionem proximam iam praemissa praemissa? Nonne rationabiliter potius credendum videtur, quod tot, tales, & tanti Christi discipuli, Apostoli, & Euangelistae cum ipso continuè praesentia­liter conuersantes, ipsius vitam & opera continuè praesentialiter intuentes, ipsiusque doctri­nam continuè praesentialiter audientes, de istis concorditer conscripserunt, quàm quod Ma­hometes B solus & absens, quia per sexcentos annos & amplius Christo posterior de his scrip­sit? Imò scriptura nostra de Christo, quam tot & tales scripserunt concorditer, & fide, vita, ac doctrina continuè testabantur, videtur multo magis authentica lege vestra, quam Mahome­tes solus vel aliquis discipulus eius solus, aut vxor eius aliqua sola scripsit. Adhuc autem for­tassis dicetis, quod Mahometus fuit Propheta, quare & quod Christi doctrina fuit ei diuini­tus reuelata. Verum quanquam fuisset Propheta, multa potuerunt fuisse, nequaquam sibi di­uini [...]us reuelata. Nonne ergo magis credendum testibus concordibus praesentibus, videnti­bus, audientibus, palpantibus, quam Mahometo soli & absenti, de cuius prophetia non con­stat specialiter in hac parte? Cur etiam non credendum Christum docuisse se fuisse Deum; cum antiqui Prophetae Iudeae, & Sybilla ipsum fore Deum concorditer prophetabant, sicut ex prophetijs ip [...]orum potest perspicuè demonstrari? Quomodo ergo credam soli Mahome­to, & istis multis clarissimis (que) Prophetis non credam? Nec potest quis fingere nos Christianos C finxisse huiusmodi Prophetias, sicut superius est ostensum. Adhuc autem si Mahometes fuit Propheta, ita fuerunt Christi discipulifacta eius scribentes, sicut historiae nostrae docent. Non­ne secundum Auicennam maximum Philosophorum vestrorū 10. Metaph. suae 2. Prophetia est donum spiritus sancti, & quam plene habuerunt discipuli Christi pariter congregati Spiri­tum Sanctum, seu donum huiusmodi Spiritus Sancti, quando die Pentecostes Spiritus San­ctus in specie ignis repleuit totam domum vbi erant sedentes, & ipsos omnes, in tantum vt cùm essent Hebraei, linguis omnium gentium subitò loquerentur? Nonne Pertus & Paulus, & alij Christi discipuli prophetabant? Nonne Ioannes Christi discipulus & Euangelista, decur­sum mundi à tempore Christi vsque ad finem mundi in sua Apocalypsi prophetando descrip­sit, vbi & de Mahometo vestro, & vestri per eum seductione, & Christianorum per vos im­pugnatione non tacuit? Nonne & multi alij Christiani multis temporibus clarissime prophe­tabant? Discipuli quoque Christi, Apostoli & Euangelistae Euangelia nostra dictantes, scri­bentes, D ipsaque vita, doctrina, facto, & verbo, etiam vsque ad martyrium & in ipso marty­rio constantissimè artestantes, fecerunt, id est, Deus fecit pro eis multa miracula gloriosa tam in vita quam post vitam eorum? Quare & secundum responsionem vestram praemissam ipsi fuerunt magni sancti, & magni Dei amici, imo maiores Mahometo vestro, pro quo D [...]us miracula nulla fecit, sicut superiùs tangebatur. Fuit ergo vita & doctrina eorum san­cta & vera, quam Deus per miracula talia approbat & testatur. Praeterea à tempore Christi vsque modo, semper inter Christianos miracula durauerunt, per Christianos seu pro Chri­stianis, qui secundum istam doctrinam Christi quam habemus, vixerunt. Deus ergo appro­bat talem vitam pariter & doctrinam. Nonne primò sancti Martyres Christiani, viri & mu­lieres innumeri pro ista fide certantes, miraculis plurimis claruerunt? Nonne & postea Do­ctores Christiani contra Haereticos pro fide quam tenemus, verbis & scriptis concorditer di­micantes, miraculis plurimis claruerunt? Nonne Confessores & Virgines secundum fidem E istam viuentes, miraculis plurimis claruerunt, sicut historiae plurimae contestantur? Quomo­do etiam videtur credibile si Christiani errarent communiter in credendo, praesertim cum di­ligant Deum secundum doctrinam proximae partis huius, quod Deus non reuelaret verita­tem alicui Christiano, pro quo facit alia miracula tot & tanta, sed tantum vni infideli, idolo­latrae Gentili, vestro scilicet Mahometo? Talis enim fuit priusquam Prophetiae munus acce­pit, sicut libri vestri testantur. Sic enim reuelauit Christo nostro Iudaeo, & per ipsum disci­pulis suis Iudaeis, quando legem ipsorum voluit exponere spiritualiter & implere. Adhuc quaeso aduertite diligenter modum faciendi miracula Christi & omnium aliorum. Nonne omnes alij, per quos seu pro quibus fiebant miracula, orabant ad Deum tacitè vel expressè pro miraculis faciendis, protestantes se non posse miracula facete propria potestate, & se [Page 56] Deum non esse; Christus autem creberrimè & paenè semper miracula faciens, sine orationis A suffragio illa fecit, imò & praetendebat se facere omnia propria autoritate, propria potesta­te, & sola sua propria voluntate, vt sic ostenderet se esse Deum, & Deus ab hominibus crede­retur. Vnde & vt plurimum miracula faciendo, tantum voluntatem faciendi expressit, & statim fiebat miraculum quod volebat, vt sic euidenter ostenderet se habere voluntatem in­frustrabilem, omnipotentem & generaliter efficacem, qualem nō habet aliqua creatura, cum sit tantum virtutis finitae, sed solus Deus virtutis simpliciter infinitae, sicut octaua pars do­cet. Dixit enim mortuis, paralyticis, alijsque infirmis, surge; Caecis, respice; Manco, exten­de manum tuam; Leproso, volo, mundare; & multis petentibus multa, fiat, & statim fiebat miraculum quod volebat; Fuit ergo veraciter Christus Deus. Quomodo namque aliter Deus ipsum taliter approbasset? Quosdam autem infirmos curauit, quaedam alia faciendo propter ministerium; quandoque autem orauit Deum Patrem pro miraculo faciendo, vt sic ostenderet quod virtute humanitatis assumptae non potuit miracula facere, sed B tantum virtute diuina. Amplius autem Christus fuit maior Propheta & eminentior Mahometo; quare & vt videtur lex Christi lege Mahometi. Nonne ille est maior Pro­pheta qui habet spiritum Prophetiae, & virtutem miracula faciendi, quàm ille qui habet al­terum horum tantum? Nonne Auicenna clarissimus Philosophorum vestrorum, 4. de Ani­ma 4. dicit quod proprietas faciendi miracula pendet ex virtute desideratiua, quae prouenit ex anima Prophetae dignioris prophetiae; & 10. Metaphys. suae. 1. quod certitudo est ex eui­dentia miraculorum; Christus autem excellentissimè habuit ambo ista, sicut quamplures historiae manifestant; Mahometus autem vester vix tenuiter, si tamen aliqualiter, vnum horum, donum videlicet Prophetiae. Aliqua namque vera praedixit, sed pauca, aliqua verò falsa, sicut libri vestri & rerum exitus manifestant; sed miracula nulla fecit, sicut ip­semet in Scriptura vestra testatur. Annon & hoc idem supra, contra quartam responsionem per Autoritatem Auicennae similiter est ostensum? Nonne etiam sanctior Propheta videtur,C qui sanctius mundum ingreditur, sanctius conuersatur in mundo, & sanctius exit mun­dum? Christus autem sanctius ingressus est mundum, quia per annuntiationem Angeli­cam conceptus de Spiritu Sancto, ex Sanctissima Virgine Maria, & natus, sicut liber legis ve­strae multis locis testatur: Sanctius conuersatus est in mundo, sicut vita, doctrina, & mi­racula sua probant, nec vos negatis vt credo; sanctius egressus est mundum, sicut illa mi­racula maxima, quae circa mortem eius acciderant, lucidè manifestant, resurrexit à mor­te, ascendit in coelum, promisit & misit Spiritum Sanctum suis; fuit ergo excellentior Ma­hometo. Adhuc autem quia vos Philosophi Saraceni estis magni Astrologi, & omnia quae geruntur inferius causis superioribus deputatis, vt secundum vestra principia vobis loquar; Aduertite quaeso magnam coniunctionem Saturni & Iouis, quae praecessit, & praesignifica­bat Prophetam vestrum & sectam cum omnibus circumstantijs ponderandis; respicite & coniunctionem magnam, imò maiorem & maximam, eorundem cum suis circumstantijs D vniuersis, quae paucis annis Christum praecessit, & fuit significatrix super Propheta nostro futuro & secta: Haec enim & vestri & nostri sciunt promptissime calculare, & considerate quae debeat solennior, excellentior & dignior iudicari. Nonne coniunctio illa Christi? Quis Astrologus dubitat aut ignorat? Nonne ergo Propheta noster & secta nostra, Prophetam ve­strum, & sectam similiter superant & excellunt? Nonne & Christus & religio Christiana habuit plurima clarissima testimonia ante, simul, & post, sicut praecedentia docuerunt, & continuata miracula adhuc docent? Vester autem & vestra, nulla, vel saltem non tot, non talia, ne (que) tanta. Adhuc autem lex ducens ad perfectionem & foelicitatē animae in praesenti & in fu­turo, melior videtur & dignior illâ, quae ducit ad foelicitatem seu voluptatem corporis in prae­senti & similiter in futuro: Lex autem nostra ducit ad perfectionem & foelicitatem animae ra­tionalis principaliter in praesenti & similiter in futuro; vestra autem ad foelicitatem seu volup­tatē corporis in praesenti, & etiam in futuro, sicut institutiones & promissiones legis nostrae & E vestrae testantur. Nonne & Auicenna maximis Philosophorū vestrorum. 9. Metaph. suae vlt. Lex, inquit, nostra quā dedit Mahometus, ostēdit dispositionē foelicitatis & miseriae, quae sunt secundū corpus: sed alia est promissio, quae apprehenditur intellectu, & ratione demōstratiua, & haec est faelicitas & miseria animarū, quae probātur argumentationibꝰ, quāuis nostrae aestima­tiones debiles sint ad imaginandum eas nunc, propter causas quas ego ostendam. Sapientibus verò Theologis multò magis cupiditas fuit ad consequendam hanc foelicitatē, quam foelici­tatē corporū, quae quamuis daretur eis, non tamen attenderunt eam, nec appreciati sunt eam comparatione huius foelicitatis, quae est coniuncta primae veritati, sicut ostendam de ea. Igitur faciam sciri dispositionem huius foelicitatis & miseriae, quae est ei contraria; Corporalis [Page 57] A autem foelicitas iam assignata est in lege. Nonne & Galdiffa vester, & Soldanus, ac alij ma­iores vestri secundum traditionem legis vestrae credunt & praedicant, quod mortui vestri re­suscitati ad vitam, comedent & bibent omnia delicata, puta lagana, mel, lac, caseum, & bu­tyrum, & quod habebunt multas & pulchras vxores, quibus carnaliter misceantur? Sed quàm inhonestum hoc esset in foelicitate futura, quàm carnale, quàm bestiale, quàm irrationale, quis honestus Philosophus facilè non perpendit? Ad quid enim ibi oportebit comedere? vel propter necessitatem, vel propter solam voluptatem? Si propter necessitatem, erunt ibi cor­pora hominum alterabilia ad infirmitates, orbitates, tristitias, & ad mortem, & ita forsitan al­terata: hoc autem foelicitati repugnat: Foelicitas namque secundum omnes Philosophos vestros, & alios, est bonum, stabile, & perfectum. Si propter solam voluptatem, quis eos à gula, incontinentia, aut intemperantia, excusabit. Si etiam ibi carnaliter comedetis, nonne & carnaliter egeretis, & locum foelicissimum turpiter polluetis, & abominationem, foetorem B & taedium inuicem parietis? Adhuc autem si comedetis ibi & bibetis, nonne & postea dormie­tis, sicque à foelicitate cessabitis, & miseriam incurretis. Docent enim Philosophi concordan­ter, quòd actus est perfectior potentiâ, & vsus habitu; quare & foelicitas quae est summum bonum humanum in actu & vsu, non in potentia habituuè consistit. Vnde & quidam Philo­sophorum praeclarus recitat, 1. Eth. vlt. approbando dictum vulgare, Nihil differre secun­dum dimidium vitae foelices à miseris. Ad quid etiam ibi haberetis vxores, vel propter gene­rationem, vel propter solam voluptatem? Non propter generationem: Hic enim tantùm non ibi est locus, tempus, & necessitas generandi, nec quisquam ibi indigebit haerede, cùm quilibet ibi semper vt creditis, immortaliter sit victurus. Adhuc autem vel semper ibi gene­rabitis, vel cessabitis aliquando; si semper generabitis, producetis immoderatam & onero­sam multitudinem filiorum, nec illa societas paradisi seu coeli vnquam erit perfecta, nec fina­liter consummata: si aliquando generare cessabitis, cessabitis & à vestra foelicitate, & aeter­nam C miseriam incurretis. Filij quoque vestri ibi progeniti, vel generabunt ibi vlterius, vel nequaquam: si generabunt, erit ibi infinita & immoderata multiplicatio filiorum. Videtur quoque quòd filij, qui nunquam beatitudinem meruerunt, erunt ibi ita beati, sicut Patres eo­rum, qui ipsam hîc multipliciter meruerunt, cùm ibi non sit tempus, nec locus merendi: Si nullatenus generabunt, nunquam beatitudinem consequentur, sed miseri semper erunt. Nec habebitis ibi vxores propter solam voluptatem explendam, quis Philosophus dubitat? quis honestus ignorat? quis sanus hoc sperat, nisi porcus forsitan Epicuri? Item vel habebitis ibi concupiscentiam & appetitum venereorum ante actum venereorum, vel nequaquam: si habe­bitis, habebitis ibi tristitiam & dolorem ex dilatione, & carentia delectabilis concupiti. Dicit enim Philosophus, 3. Eth. 21. Intemperatus concupiscit delectabilia, propter quod & trista­tur non adipiscens; cùm tristitia enim concupiscentia; qui & 12. Metaphys. ostendens Deum semper optimè se habere, 39. probat ipsum semper habere maximam delectationem seu vo­luptatem, D & hanc esse alicuius actus semper praesentialiter existentis, quia actus existens est perse & maximè delectabilis; spes verò de actu futuro, & memoria de actu praeterito non per se, sed propter actum, & quatenus habent quasi praesentialiter ipsum actum. Super quod A­uerroes vester; Spes, inquit, & rememoratio, quamuis sint voluptuosae, tamen sunt de rebus non existentibus in actu, & sunt voluptuosa, quia sperans imaginatur ea esse comprehensa in actu, & similiter memorans, & innuit quòd comprehensio voluptuosa non est nisi illius quod est in actu, non in potentia, & quod desiderium praecedens comprehensionem magis videtur dolor quàm voluptas, quod & Auicenna vester, & omnes Philosophi & Medici con­testantur, & frequens experientia manifestat; tristitia autem foelicitati non conuenit, sed re­pugnat. Si verò concupiscentiam nequaquam habebitis, nec habebitis delectationem in o­pere vt videtur. Ad quid etiam oportebit non concupiscentes omnino actum huiusmodi ex­ercere? Et si vos viri cum tot vxoribus plenis voluptatibus affiuetis, & haec foelicitas vestra E erit, cur non & quaelibet mulier multos viros habebit, vt sic suis plenis voluptatibus similiter satientur, aut ipsae semper infoelices & miserae permanebunt? Amplius autem vel semper con­tinuè exercebitis actum carnis, vel cessabitis aliquando per vices: sed absit quòd vel leuiter cogitetis vos exercituros continuè talem actum; sic enim & porcis apud vos quoque immun­dis & illicitis ad vescendum, efficiemini turpiores. Neque etiam poteritis exercere continuè talem actum cum vna vxore, eò quòd habebitis ibi multas; neque cum multis; quomodo etiam poterunt multae vxores viri vnius pro foelicitate sua complenda, in tali actu continuè occupari, nisi cum viris diuersis adulterium committendo? Et si à tali actu aliquando cessabitis minuetur vestra foelicitas vel cessabit, sicut praemissa testantur. Quis ergo etiam Philosophorum ignorat, foelicitatem humanam tantummodò consistere in operatione [Page 58] perfectissima hominis, & quis nesciat operationem perfectissimam hominis esse operatio­nem A secundum perfectissimam potentiam hominis, circa perfectissimum suum obiectum? & quis dubitat animam rationalem esse perfectiorem potentiam quacunque potentia corpo­rali? Quare & certum cuilibet esse debet, quòd foelicitas hominis in cognitione, in coniun­ctione, & fruitione perfectissima Dei consistit, sicut Hermes, Plato, Aristoteles, Auicenna, Algazel, Auerroes, & omnes Philosophi tam Sarraceni, quàm alij pariter contestantur. Nonne & delectatio corporalis & anima bestialis, praecipuè autem venereorum, quàm plu­rimum impedit operationem animae rationalis spiritualem, & delectationem eius sinceram? quare & perfectae foelicitati repugnat: Dicit enim Aristoteles 7. Eth. 11. Impedimentum, ei quod est prudentem esse, delectationes, & quanto magis gaudet, puta ea quae venereorum: Nullum enim vtique posse intelligere aliquid in ipsa. Cur etiam in tali delectatione carnall & bestiali humanam beatitudinem expectatis, & non in delectatione spirituali & rationali, perfectiori, permanentiori, quia continua, honestiori, puriori, meliori, atque maiori, prae­sertim B cùm ambas simul non possitis habere? repugnant enim ad inuicem & mutuò se ex­pellunt, sicut superius proximo docebatur. Et quis Philosophus nesciat, quòd sicut poten­tiae perfectioris, infatigabilioris, honestioris, sanctioris, & melioris circa conuenientissimum suum obiectum, sicut proportionalis operatio, sic & proportionalis delectatio rationabiliter debet esse; potentiam autem hominis perfectissimam, infatigabilissimam, quia immateria­lem, & incorruptibilem, purissimam, honestissimam, sanctissimam, maximè Deiformem, & vniuersaliter optimam esse animam rationalem, quis negat? & proportionale eius obie­ctum quis dubitat esse Deum? Nullus ergo permittitur dubitare foelicitatem delectabilissi­mam, & delectationem foelicissimam expectandam in operatione animae rationalis perfe­ctissima, continuissima, sincerissima, & sanctissima circa Deum, sicut praedicti Philosophi, & plurimi alij Gentiles, Iudaei & Sarraceni vnanimiter contestantur, & quàm rationabiliter iuxta praemissa? Nonne secundum primam suppositionem, tertiam partem, & quartam,C Deus est summè, copiosissimè, abundantissimè, & infinitissimè delectabilis, voluptuosus, deli­ciosus, dulcis, suauis, amabilis, gaudiosus, foelix, & beatus. bonus? Cur ergo secundum partem 7am & 8am non potest se talem suis cultoribus in futura beatitudine exhibere; & ipsos suis sinceris delicijs & semper continus, sincerè & continuè aeternaliter satiare, vt sic ipsemet eis foelicitas delectabilissima & delectatio foelicissima semper fiat? Nonne & hoc pulcherrimè congruit rationi? Annon secundum omnes Philosophos verè Philosophos, & secundum exigentiam rationis, homo debet omnia facere propter finem? & cùm non sit infinitus processus in fini­bus, sicut secunda suppositio & ipsi pariter contestantur, aliquis est omnium finium vltima­tus, qui propter se quaeritur, & alij propter ipsum: hic autem est beatitudo foelicitasque fina­lis, & in quo quaerenda ipsa foelicitas nisi in Deo? & quid erit ista foelicitas, nisi Deus? alio­quin Deus propter aliud à se esset amandus finaliter, & à suis amatori­bus. cultoribus venerandus, contra D omnes rectè Philosophantes, & contra 30. partem huius. Nonne & secundum 31. partem Deus amatoribus & seruitoribus suis non parcè sed abundanter retribuet, & vbi & quando nisi in foelicitate futura? hi autem secundum doctrinam trigesimae partis huius, super omnia nedum existentia, sed etiam possibilia & imaginabilia citra Deum quantalibet, ipsum amant, & seruiunt ei hoc modo, quòd pro quantiscunque bonis delectabilibus capescendis, aut ma­lis tristabilibus praecauendis, nusquam ipsum scienter offenderent vllo modo. Nonne ergo bonum maius ipsis retribuet, & delectationem maiorem? & quod bonum nisi seipsum? & quam delectationem, nisi suam propriam infinitam? & quis nesciat delectationem diuinam esse sanctissimam, sincerissimam, honestissimam, continuissimam, & abundantissimè infini­tam, sicut prima Suppositio, tertia, quarta, & 20. partes docent. Hanc autem foelicitatem delectabilissimam & delectationem foelicissimam, & maximè Deiformem nos Christiani se­cundum legem nostram, Christi doctrinam, omnes concorditer expectamus. Nonne ergo lex nostra rationabilior, honestior, & sanctior est quàm vestra? Nonne & in Scriptura vestra habetur quòd sol oritur inter duo cornua diaboli: quare & quòd illi qui adorant ad Orien­tem, adorant diabolum? quòd Asinus, quando rudit, videt diabolum, & ideo tam horribi­lem E sonum facit? quod Gallus quando cantat, videt Angelum, & ideò ita cantat? & multa similia quae nullus Philosophus dubitat esse deliramenta inania & figmenta? Videtur quo (que) contra ordinem naturalem quòd legi subtiliori, spiritualiori, & diuiniori, sicut est lex nostra, rudior, carnalior, bestialiorque succedat, sicuti est lex vestra. Naturalis enim processus videtur de rudi ad subule, de carnali ad spirituale, de minùs perfecto ad magis perfectum? Nonne & excellentiam legis nostrae super vestram, ostendunt potentissima miracula pro nobis contra vos diuinitùs saepè facta, sicut multiplicia chronica referunt, quorum & pauca superiùs recitantur? [Page 59] A Respondebitis forsitan & dicetis, quod etsi lex nostra esset melior, vestra tamen est bona & sufficiens ad salutem, sed si nostra sit bona est vera & recta; vestra autem mala falsa, atque er­ronea, repugnant enim in multis. Si etiam nostra sit melior, cur persequimini eam tantum? cur etiam non elegistis. eligitis meliorem? aut si non omnes velitis, cur non patimini volentes ex vo­bis ipsam eligere & tenere? sed si quis ex vobis ipsam elegerit, ipsum continuè trucidatis? Au­dite Auicennam maximum Philosophorum vestrorum. 10. Metaph. suae vlt. docentem ex­presse, non debere esse aliam legem, nisi illam quae descendit à Deo per Prophetam, cuius in­stitutio optima est, & illam esse dilatandam per totum mundum, & si qui fuerint qui à lege dis­cordant, priùs, inquit, corrigantur vt resipiscant, etsi. quod si facere noluerint, occidantur.

Ex tota igitur ista longa concertatione colligitur ratio talis breuis, Quicquid Deus reue­lauit, & testabatur, est verum, sicut prima suppositio, & tertia pars demonstrant; Fidem Christianam Deus reuelauit, & testabatur sicut praecedentia manifestant; Fides ergo Chri­stiana B est vera. Scio quòd proterui & cauillosi proteruient cauillando, vel tacitè cogitantes quòd praecedentia non demonstrant Deum reuelasse aut testatum fuissie hanc fidem. Et fa­teor, quod non est ibi demonstratio Mathematica ex principijs perse notis, sicut nec in Phi­losophia naturali, Metaphysicali, neque morali, sed qualem materia talis moralis permittit. Nonne bene dicit Philosophus ille magnus 1. Eth. 3. quòd benè dicetur sufficienter, si se­cundum subiectam materiam manifestetur? Certum enim non similiter in omnibus est quae­rendum: bona autem & iusta de quibus Ciuilis intendit tantum habent differentiam & erro­rem vt videantur lege sola esse, naturâ verò non. Amabile igitur de talibus dicentes, grossae & figuraliter ostendere veritatem: Eodem vtique modo & recipere debitum vnumquodque dictorum, disciplinati enim est in tantum certitudinem inquirere secundum vnumquodque genus, in quantum natura re [...] recipit. Proximum enim videtur & Mathematicum persuaden­tem acceptare, & Rhetoricum demonstrationes expetere.Plato. Imò & Plato de rebus naturali­bus C locuturus in secundo Prologo in Timaeum, sic ait, Praedico iam ô Socrates, si dum de natura vniuersae rei disputatur, minime inconcussas & inexplicabiles rationes afferre value­rim, ne miremini, quin potius intuere, si nihilo minus quam quiuis alius consentaneas asser­tiones afferam. Memento enim tam me qui loquor, quam vos qui iudicatis, homines fore, atque rebus ita sublimibus mediocrem explanationem magni cuiusdam esse onus laboris. Accedat igitur, supplico, professor alterius fidei cuiuscunque, afferatque pro fide sua ratio­nes quas potest; afferat & Christianus pro fide sua rationes praemissas, vel alias possibiles me­liores, & has & illas, hinc inde iusto libramine ponderetis, & scio, & scio me scire, quòd ve­strae inuementur minus habentes.

Et si quis mihi resistendum putauerit arguendo miracula non posse fidem nostram pro­bare, eò quòd inter Idololatras & Gentiles quandoque fiebant miracula, sicut superiùs reci­tatur, nisi fortassis fides infidelis eorum per sua miracula possit similiter approbari; Non in­probabiliter D forsitan respondendum, quòd ante tempus Circumcisionis & Legis, & similiter tempore quo durarunt, fuerunt quidam etiam apud exteras nationes inter Idololatras & Gentiles, qui vel per reuelationem diuinam, vel per doctrinam humanam, vel indagationem, inuentionemque propriam, Deum veraciter cognouerunt, licet fortè tenuiter & velatè, & ipsum similiter coluerunt. Nonne quidam Gentiles Christum futurum. venturum clarissimè prophe­tabant, sicut superius tangebatur? cur ergo non decebat Deum in Sanctis suis mirabilem, mi­racula pro talibus operari, vt sicipsos in cognitione, & dilectione sua magis proueheret & firmaret, aliosque ad Religionem ipsorum attraheret imitandam? Tales siquidem videntur fuisse quidam Iusti & Prophetae ante diluuium & post diluuium, ante Circumcisionem & Le­gem. Tempore verò Circumcisionis per Abraham institutae, Iob rex Edom, quintus ab Abra­ham Patriarcha, qui post electionem Iacob ex Esau reprobato processit. Tempore quoque Legis datae per Mosen, tales videntur Regina Austri, & viri Niniuitae, sicut sacrae literae, eti­am E Euangelistae contestantur. Talis insuper videtur fuisse Nabuchodonosor rex clarissimus Babilonis, & primus Monarcha Chaldaeorum, post suam humiliationem, poenitentiamque peractam; Darius quoque Rex Medorum, qui & à Chaldaeis transtulit Monarchiam. Talis similiter videtur fuisse, lege adhuc durante, ille quoque Alexander nobilis Rex Graecorum, qui & à Medis abstulit Monarchiam; quod & euidenter restatur Cornelius Ceurio, vir re­ligiosus & Deo acceptus, nunquam Iudaeus, nec dum Christianus effectus. Cur ergo de a­lijs personis similibus non similiter est credendum, licet historiae diuinae, vel aliae de ipsis mi­nimè faciant mentionem? Nonne Deus loquens per Prophetam de ciuitate sua & ciuibus, generaliter satis dicit? Memor ero Rahab & Babylonis scientium me; ecce alienigenae, & Ty­rus, & populus Aethiopum, hi fuerunt illic: Nonne & eius Apostolus eandem generalita­tem [Page 60] expertus; In veritate, inquit, comperi, quoniam non est personarum acceptor Deus, sed A in omni gente qui timet eum, & operaturiustitiam, acceptus est illi. Vnde & Augustinus in libello suo De tempore Christianae Religionis contra Porphyrium, & De Praedestinatione Sanctorum, ad Prosperum & Hilarium, 11. Ab initio, inquit, generis humani alias occultiùs, aliàs euidentiùs, nec prophetari destitit Christus, nec qui in eum crederent, defuerunt; & ab Adam ad Mosen, & in ipso populo Israel, quae speciali quodam mysterio gens Prophetica fuit, & in alijs gentibus, antequam venisset in carne. Cùm enim nonnulli commemorantur in sanctis hebraicis libris ex tempore Abrahae, nec de stirpe carnis eius, nec ex populo Israel, nec aduentitia societate in populo Israel, qui tamen huius sacramenti participes fuerunt; cut non credamus etiam in caeteris hac atque illa gentibus aliàs alios fuisse, quamu is eos comme­moratos in eisdem autoritatibus non legamus? De iustis siquidem & Prophetis ante circum­cisionem vel legem diuinitus institutam, multae habentur Historiae satis authenticae, & famo­sae. De Iob quoque habetur Historia celebris & vulgata, vnde & Augustinus 18. De ciuitate B Dei, 48. Nec ipsos, inquit, Iudaeos existimo audere contendere neminem pertinuisse ad De­um praeter Israelitas, ex quo propago Israel esse caepit, reprobato eius fratre maiore: Populus enim reuera qui Dei populus propriè diceretur, nullus alius fuit; homines autem quosdam non terrena sed coelesti societate ad veros Israelitas supernae ciues patriae pertinentes etiam in alijs gentibus fuisse, negare non possunt: quia si negant, facillimè conuincuntur de sancto & mirabili viro Iob, qui nec indigena, nec Proselytus, id est, aduena populi Israel fuit, sed ex gente Idumaea genus ducens, ibi ortus, ibidem mortuus est, qui diuino sic laudatur eloquio, vt quod ad iustitiam pietatemque attinet, nullus ei homo suorum temporum coaequetur: quae tempora eius quamuis non inueniamus in Chronicis, colligimus tamen ex libro eius, quem pro sui merito Israelitae in autoritatem Canonicam receperunt, tertia generatione posterio­rem fuisse quàm Israel: Diuinitùs autem prouisum fuisse non dubito, vt ex hoc vno sciremus etiam per alias gentes esse potuisse, qui secundum Deum vixerunt, eique placuerunt, perti­nentes C ad spiritualem Israelem, quod nemini concessum esse credendum est, nisi cui diuinitùs reuelatus est vnus Mediator Dei & hominum, homo Christus Iesus. Qui & de perfectione iustitiae hominum, 32. dicit, Quòd iusti antiqui crediderunt in Christum, gratia eius adiuti, vt gaudentes eum praenoscerent, & quidam etiam praenuntiarent esse venturum, vt in illo po­pulo Israel, sicut Moses, & Iesus Naue, & Samuel, & Dauid, & caeteritales, vel extra ipsum populum, sicut Iob, vel ante ipsum populum sicut Abraham, sicut Noe, & quicunque alij sunt quos vel commemorat, vel tacet Scriptura diuina. De poenitentia quoque Nabuchodo­nosor salutari & conuersione ad Deum per praedicationem Danielis, & diuinum flagellum docet Historia Danielis: Quare & Augustinus De Praedestinatione & gratia Dei, & est quin­tus inter eius Sermones, 17. dicit; Quod Nabuchodonosor post innumeras impietates fla­gellatus poenituit, & poenitentiam meruit fructuosam, Pharaoh verò nequaquam: & quòd hi duo fines habuere diuersos, quod & recitatur in Canone, 23. quaestione quarta Nabucho­donosor.D De Dario quoque videtur patere in historia Danielis. Nonne & de nobili Alexan­dro hoc rationabiliter aestimandum, praesertim quia in doctrina illius praeclari Philosophi, & Magistri sui Aristotelis fuerat educatus, qui verum Deum esse, & omne summum bonum, pri­mum efficiens, & primam formam, & vltimum finem omnium sciuit, & docuit euidenter, si­cut libri sui Philosophici manifestant? Iosephus quoque 11. Antiquit. Iudaicae vlt. recitat, quomodo cum Alexander post captam Gazam indignans, festinaret Ierusalem, Ioaddo prin­cipi Sacerdotum post supplicationem & immolationem Deo oblatas, ab ipso & populo dor­mienti, Deus praecepit vt confideret, sertisque ciuitatem ornaret, portasque protenus aperiret, & alios quidem cum veste alba, ipsum autem & reliquos Sacerdotes cum legitimis stolis ius­sit occurrere, nihil saeuum sperantes pati, Deo prouidente, quod & fecerunt. Et subdit, Phae­nices verò & Chaldaei Regem secuti putabant, quia quicquid potuisset furor imperialis per­mittere in ciuitatem, ipse committeret, & Principem Sacerdotum summis afficeret contume­lijs,E quod è diuerso contigit euenire. Nam Alexander prouidens multitudinem vestibus albis indutam, Antistites verò cum byssinis stolis, sed & Principem Sacerdotū hiacynthina & au­rea stola, super caput habentem cydarin, & superlaminam auream, in quo scriptum est Dei nomen, adijt solus, & numen adorauit, & Principem Sacerdotum primus veneratus est; om­nibus verò Iudaeis vna voce Alexandrum salutantibus, & circumstantibus Regibus Syriae, & reliquis, hoc facientem stupuerunt, corruptamque Regis mentem putauerunt. Parme­nius verò solus eum interrogauit, dicens; Cur eum omnibus adorantibus, ipse adoras­set Principem Sacerdotum gentis Iudaeae? Cui ille; Non hunc, inquit, adoraui, sed Deum cu­ius principatus sacerdotij factus est. Nam per somnium in huiusmodi eum habitu conspexi, [Page 61] A adhuc in Dio ciuitate Macedoniae constitutus, dumque mecum cogitassem posse Asiam vin­cere, incitauit me, vt nequaquam negligerem, sed confidenter transirem: nam se perductu­rum meum dicebat exercitum, & Persarum traditurum potentiam; ideoque neminem alium in tali stola videns, cum hunc aduertissem habens visionis & probationis nocturnae memori­am salutaui. Exinde arbitror diuino iuuamine me dilectum, Dariumque vicisse, virtutemque soluisse Persatū. Propterea & omnia quae meo corde sperabantur, prouentura confido. Et post­quā Parmenio locutus est, Principē Sacerdotum honorans, accurrentibus reliquis Sacerdoti­bus ad ciuitatem vs (que) peruenit, & ad templū ascendens sacrificauit Deo secundum Sacerdotis ostensionē; ipsi autē Principi Sacerdotū, & reliquis Sacerdotibus munificēter multa donauit. Posset quoque fortassis & quodammodo aliter, & quodammodo similiter responderi, dicen­do quosdam idola adorantes ipsa propter se nullatenus adorasse, sed tantummodo propter Deum, diuinasque virtutes iuxta responsionem vltimam vigesimae primae partis, sicut & nos B imagines Christi, Dei, Trinitatis, Angelorum, & Sanctorum hominum adoramus. Quare & videtur quod Deus potuit ipsos trioulatos clamantes non incongruè exaudisse, ipsosque mi­raculosè si oportuit adiuuisse. Adhuc autem & quodammodo aliter, & quodammodo simi­liter forsitan dici posset, quosdam Idololtras cognouisse & coluisse veraciter summum Deum, sub nomine tamem & idolo Dei Iouis, sicut apparet ex praemissis circa decimamfex­tam partem huius, & nihilo minus praeter ipsum alia quaedam idola coluisse, sanctis Ange­lis, hominibus, vel daemonibus dedicata, non tamen finaliter propter ipsamet idola, neque finaliter propter ipsa quorum fuerant idola, sed quia sunt creaturae, & serui, & instrumenta Dei, voluntatem ipsius in prosperis & aduersis circa homines exequentes, vt sic in ipsis & per ipsa Deum finaliter adorarent, sicut & nos Deum propter se, & sanctos Angelos eius & homines, & ipsorum imagines adoramus finaliter propter Deum. Et licet fortassis in modo colendi Deum ex simplici ignorantia, non ex certa malitia errauerunt, diligentes tamen eum C prae omnibus secundum doctrinam trigesimae partis huius, volentesque scire, & dilegentiam debitam apponentes, quis cultus & modus colendi fuit Deo placitus & acceptus, paratique cultum illum & modum cognitum obseruate, ipsum interim secundum suam scientiam & conscientiā honorauerunt, Deus ista piè & discretè respiciens, ignorantiae, & simplicitati eo­rum pepercit, sinceram vero dilectionem, sanctam intentionem & voluntatē beneuolam ac­ceptauit: Hoc autem consonum videtur rationi. Non enim videtur quod iustissimus atque pijssimus, prima suppositione tertia parte, & quarta testantibus, plus requirat ab homine quàm accepit, & quàm sit in hominis potestate, imò quod illud accepter, si intentione debita offeratur. Nonne etiam secundum sententiam Philosophorum communem & secundum iu­dicium cuiuslibet naturale, deliberate proponens dare aliquid, puta aurum, & adhibita dili­gentia requisita, deceptus loco illius dat aurichalcum, quod si sciret, nullatenus faceret, non aurichalcum sed aurum dare videtur, & liberalis merito reputatur, sicut etiam è contra. Di­cit D enim Philosopus. 4. Ethic. 2. Non in multitudine datorum quod liberale, sed in dantis ha­bitu; & supra 3i. 4o. Existente autem inuoluntario quod vi & propter ignorantiam, volunta­num videbitur vtique esse, cuius principium in ipso sciente singularia in quibus est operatio; & infra, 6i. 10. Iusta dicimus operantes quosdam, nequaquam iustos esse, puta à legibus or­dinata facientes vel nolentes, vel propter ignorantiam, vel propter alterum quid, & non prop­ter ipsa quamuis operentur quidem quae oportet & quaecunque oportet & studiosum; sed vt videtur, est qualiter habentem operari singula, velut sit bonus: dico autem puta propter ele­tionem, & ipsorum gratia operatorum. Electionem quidem igitur rectam facit virtus, quae­cunque autem illius gratia nata sunt fieri, non sunt virtutis, sed alterius potentiae. Dicendum autem scientibus manifestius de ipsis. Est vtique quaedam potentia quam vocant deinoteta, [...] haec autem est talis vt ad suppositam intentionem contendentia posset haec operari & sortiri ipsis. Siquidem igitur intentio sit bona, laudabilis est; si autem praua, astutia. Nonne & vi­detur E Apostolum hoc sentire dicentem; Cum enim gentes quae legem non habent, naturali­ter ea quae legis sunt faciunt, eiusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, & inter se inuicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium in die cum iudicabit Deus oc­culta hominum. Nonne & veritas ipsa dicit, Si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tu­um lucidum erit? Quare & Augustinus 2. de sermone Domini in monte 21. Oculum, in­quit, hic accipere debemus ipsam intentionem qua facimus quicquid facimus. Quod si mun­da fuerit & recta, & illud aspiciens quod aspiciendum est, omnia opera nostra quae secundum eam operamur, necesse est bona sint; omnia opera totum corpus appellauit, quia & Aposto­lus membra nostra dicit quaedam opera quae improbat & mortificanda praecipit, dicens; [Page 62] Mortificate membra vestra quae sunt supra terram, fornicationem, immunditiam, auaritiam,A & caetera talia: Non ergo quid quisque faciat, sed quo animo faciat considerandum est. Qui & super titulum Psalmi. 31. Bonum, inquit, opus intentio facit, intentionem fides dirigit: Non valde attendas quid homo faciat, sed quid, cum facit, aspiciat; Qui & 83. quaestionū 27. dicit quod mali, per quos agitur id quod ignorant, non iustitiae quae refertur ad Deum, sed maleuolentiae suae mercedem accipiunt: quemadmodum nec bonis imputatur, quod ip­sis prodesse volentibus nocetur alicui, sed bono animo beneuolentiae proemium tribuitur. Qui insuper in libello de inhonesta familiaritate mulierum sic scribit, Voluntas prona facien­di reputatur pro opere facti; quod & similiter videntur iura velle dicentia; Voluntate & pro­posito maleficia distinguenda. Nonne & Ambr. 1. de offic. Affectus, inquit, tuus operi tuo nomen imponit; & Hieron. in epistola ad Paulinum de omnibus diuinae historae libris sic ait; Non quid inuenias, sed quid quaeras consideramus. Quis enim potest rationabiliter di­cere, quod voluntas sincera Domino famulandi secundū doctrinam trigesimae, non est recta, & B rationabiliter acceptanda, licet in modo famulandi surrepat error inuitus? Cur alias Seneca in sanctorū Catalogo poneretur? Nonne B. Hier. de viris illustribꝰ 12. & ponitur praefatio in ep. Senecae, ita scri [...]it: Lucius Annaeus Seneca Cordubensis Photionis Stoici discipulus, & pa­truus Lucani Poëtae, continentissimae fuit vitae, quem non ponerem in Catalogo Sanctorum, ni. i me illae epistolae prouocarent, quae leguntur a plurimis Pauli ad Senecam, & Senecae ad Paulum: In quibus cùm esset Neronis magister, & illius temporis potentissimus, optare se dicit eius esse loci apud suos, cuius sit Paulus apud Christianos. Hic ante biennium quàm Pe­trus & Paulus martyrio coronatentur, à Nerone interfectus est. Nonne & secundum Iura Canonica, propter hanc causam error in persona & in conditione dirimit matrimonium iam contractum? Nonne etiam hac de causa ignoranter accedens ad vxorem alienam, quam re­putat esse suam, ab adulterio excusatur? Nonne scribitur isto modo, Error personae & con­ditionis consensum coniugij non admittit? Si quis enim pacisceretur se venditurum agrum C Marcello, & postea veniret Paulus dicens se esse Marcellum, & emeret agrum ab illo, nun­quid cum Paulo conuenit iste de precio, aut dicendus est agrum sibi vendidisse? Item si quis promitteret se venditurum mihi aurum, & pro auro offeret mihi Aurichalcum, & ita me de­ciperet, nunquid dicerer consensisse in Aurichalcum? nunquid volui emere Aurichalcum? nec aliquando in illud consensi, quia consensus non nisi voluntatis est. Sicut igitur hic error ma­teriae excludit emptionis consensum, sic & in coniugio error personae. Non enim consensit in hunc, sed in eum quem hunc esse putabat. Quod etiam error personae nonnullos excuset au­ctoritate illa probatur, qua vxoris soror, vtroque inscio, sorore videlicet & marito in lectulum cius isse, & à viro sororis suae cognita perhibetur: quae tamen sine spe coniugij perpetuò per­manere censeatur, ille tamen qui cognouit eam per ignorantiam excusatur. Aliter etiam hoc probatur: Diabolus nonnunquam in Angelum lucis se transformat, nec est periculosus error si tunc creditur esse bonus, cùm se bonum simulat. Si ergo tunc ab aliquo simplici quaereret,D si suae beatitudinis vellet esse particeps, & ille responderet se in eius consortium velle transire, nunquid dicendus est consensisse in consortium diabolicae damnationis? annon potiùs in par­ticipationem claritatis aeternae? Item si quis haereticorum nomine Augustini, vel Ambrosii vel Hieronymi, alicui Catholicorum seipsum offerret, atque ad suae fidei mutationem pro­uocaret, si ille praeberet consensum, in cuius fidei sententiam consensisse diceretur? non in haereticorum sectam, sed in integritatem fidei Catholicae, quam ille haereticus se mentieba­tur habere. Quae ergo in persona decepta errore, non in hunc, sed in eum, quem ipse menti­ebatur se esse, consensit, pat [...] quòd eius coniux non fuerit. Hanc eandem sententiam cum eisdem exemplis & Doctores Theologici profitentur.4. sentent. dist. 30. Credo tamen constanter quod Deus pius & iustus, omni eum amanti prae omnibus, volentique efficaciter ipsum cultu & modo debitis venerari, & diligentiam debitam perseueranter adhibenti, reuelet quandoque religi­onem debitam & necessariam ad salutem, religionem videlicet Christianam implicitè vel ex­pressè.E Mulu namque Iudaei atque Gentiles Christum venturum lucidè praeuiderunt, & propheticè praedixerunt, sicut non paucae testantur historiae, & praecedentia tetigerunt. Quo­modo namque Deus, qui prima Suppositione & partibus sequentibus, ac Philosophis multis testantibus, rebus etiam vilissimis inanimatis & bestiis prouidet, hominem sine prouidentia derelinquet? Et qui 272 parte cum sequentibus ostensionibusque earum, ac historijs multis probantibus, hominibus nusquam Deum quaerentibus, imò & contemnentibus quandoque prouidet gratiosè de necessarijs ad salutem, quomodo piè & perseueranter secundum suam scientiam & virtutem, ipsum quaerentibus atque colentibus necessaria denegabit, faciem suam aduertet, ipsos despiciet, abijciet, & repellet? Puto quoque veraciter quòd plurimi infideles; [Page 63] A nullam vel non debitam diligentiam adhibent ad inquirendum & cognoscendum debitum cultum Dei; imò & si ipsis negligentibus per inspirationem diuinam, rationem, aut praedica­tionem humanam gratuitò reueletur & euidenter appareat, quòd lex nostra sit melior lege sua, imò & quod lex nostra sit vera, ipsorum autem erronea, ex quadam pertinaci superbia indurati nolunt superba colla curuare, nolunt sectam antiquam relinquere, nolunt molio­rem admittere, nolunt ac quiescere veritati; sed & resistunt pro viribus, obgarriunt, con­tradicunt. Contuli enim nuper cum quodam Iudaeo perito & multum famoso de conuer­sione sua ad fidem Christi, post alia rogans eum vt oraret Deum suum deuotè, quatenus illuminaret cor eius, & ostenderet ei veraciter, quae lex esset melior & acceptior coram eo. Qui mihi respondit, quòd nunquam hoc faceret, quia hoc esset dubitare aliquo modo de lege suo, & aliqualiter haesitare. Quaesiui, si voluit vt ego sic orarem pro eo Deum suum & meum communem, videlicet magnum Deum, & libenter orarem: qui statim B respondit, quòd non, propter causam dubietatis praedictam. Tunc ego, tu non vis ora­re pro teipso, nec permittere, aut gratum habere quòd ego pro te orem, ora quaeso pro me modo praedicto, vt sic saltem eius duritiam contumacem ad orationis beneficium pro­uocas [...]em: qui peremptoriè renuens, Scio, inquit, quòd tu nunquam eris bonus Iudaeus, atque subiunxit, & si tu velis dubitare de lege tua, ego nolo de mea. Amplius autem & aliter & veraciter dici potest, quòd quaedam sunt miracula fantastica, delusoria, & Diabolica; quae­dam vera; Miracula delusoria fecerunt Magi Aegyptij Pharaonis, sicut in Exodo recitatur, & talia erant miracula inter Idololatras Infideles, & haec est responsio Augustini. 10. de Ciuit. Dei 16. huiusmodi miracula pertractantis. Obijcies forsitan quòd eodem modo pos­sunt dicere Infideles de miraculis Christianis; fateor, & dixerunt. Et si quaeras, quomodo ergo possunt refelli; Respondeo, si hoc dicant vniuersaliter de omnibus Christianorum miracu­lis, possunt refelli vt prius; si particulariter, puta de aliquibus mirabilibus delusionibus apud C aliquos Christianos fortassis pro veris miraculis reputaris, non sunt forsitan refellendi. Et si quaeras vlterius quomodo possunt haec discerni; respondeo quod probabiliter per circumstan­tias, & coniecturas probabiles concurrentes, per sanctitatem vitae, per modum credendi, a­mandi, orandi, & impetrandi miraculum, & per modum miraculi impetrati, & caetera talia, quae non est facile numerare; certitudinaliter autem per illuminationem & inspirationem di­uinam, et per Spiritus Sancti donum, quod ab Apostolo discretio Spirituum nuncupatur. Hoc enim potest Deus facere, per septimam partem huius, & multum decet ipsum hoc facere Christianis ipsum amantibus & colentibus secundum doctrinam, 30. partis huius, et si non semper & generaliter omnibus Christianis; illis tamen quorum interest de miraculis iudicare, puta summis Sacerdotibus, & principibus Sacerdotum, quando necessitas vel opportunitas hoc requirit, sicut in Canonizatione sancti cuiuspiam facienda. Nec mirum: In multis namque historijs inuenimus, quòd Deus multis principibus gentilibus multa se, & principa­tus D suos concernentia reuelauit, de Pharaone Rege Aegypti, Gen. 41. de Nabuchodonosor rege Babylonis, Dan. 2. & 4. de Balthasar successore ipsius, Dan 5. de Alexandro rege Grae­corum, 11. Antiq. Iudaicae: vlt. sicut superius recitatur, de Chamgiuscan primo rege Tartaro­rum, in Historijs Tartarorum sicut superius tangebatur; de Agamemnone rege Graecorum & somnio quod de instituendo praelio viderat, & in Graecorum Concilio referebat, Scribit Homerus, quòd Nestor vir magnae prudentiae fidem relatis concilians respondebat, de statu publico credendum est regio somnio; Et recitat Macrobius super somnium Scipionis. Non­nè & Caiphas cum esset Pontifex Iudaeorum licet malignus, Spiritu Dei tactus veraciter pro­phetauit? quanto ergo dignius decet Deum principi nostro summo, nostro summo Ponti­fici huiusmodi sui Spiritus munera impartiri? Adhuc autem Gentiles & eorum Philosophi forsitan respondebunt, dicentes, quòd etsi lex nostra sit bona, & melior alia lege positiua quacunque, sola tamen lex naturae, naturalis videlicet rationis conscientiae siue synderesis suf­ficit E cuicunque ad ipsum in omnibus regulandum ad omnia facienda. Verùm si lex nostra sit bona, & optima, est & vera, & in ipsa continetur expressè, quòd qui non crediderit, sicut do­cer, damnabitur. Item si lex nostra sit bona & optima positiue, est & perfectior sola lege na­turae: continet enim totam perfectionem illius, & addit, insufficientias eius supplet. corrigit (que) defectus. Cut ergo illam non eligitis & tenetis? Adhuc autem si sola lex naturae sufficeret homini ad quae cunque, cur Deus, qui nihil agit frustrà prima suppositione, tertia parte & vo­bis ipsis testantibus aliam legem & alias leges dedit, antiquam & nouam, sicut praemissa te­stantur, praesertim cùm vtiaque sit difficilior ad sciendum, & laboriosior ad implendum? Quis enim sapiens facit quicquam per plura, ad quod sufficiunt pauciora, sicut ratio natura­lis & omnes Philosophi concorditer attestantur, & superius tangebatur? nisi fortassis decen­tius, [Page 64] vtilius, & melius fiat per plura. Quod si est verum de legibus positiuis, & specialiter A Christiana, cur illam non accipitis & tenetis? Gentiles quoque Philosophi rationem natura­lem rati se sequi, vmbra tenui & fallaci, ac mendaci imagine phantasticae rationis frequenter seducti, irrationabiliter aberrabant; sicut verissima ratio, & ipsorum creberrima contradictio clarè docet. Quomodo ergo tam irregularis, tam enormata regula, & tam fallax sufficit ho­mini ad ipsum in omnibus dirigendum? Nonne Deus qui prima Suppositione, tertia parte, & secunda Suppositione testantibus, sincera, summa, & prima veritas comprobatur, magis veritatem quàm falsitatem, verum quàm falsum obsequium, rectitudinem quàm errorem magis diligit, & acceptat, praesertim circa religionem & cultum diuinum? Nonne secundum, 30am partem huius, solus Deus propter seipsum super omnia effectuosissimè est amandus, de­uotissimeque colendus? quomodo ergo propter errorem irrationabilis rationis & seductae conscientiae nihil refert istum cultum vero Deo, vel Daemonijs aut idolis exhibere? Nonne & Gentiles Philosophi, vestri. veri Philosophi idola reprobârunt, & vnum verum Deum colendum B esse censuerunt: sed ad quem fructum si tantum valeat colere idolum sicut Deum? Cur insu­per, quae so, Philosophi tam laboriosam diligentiam circa cognitionem veritatis impendunt, si falsitas & veritas aequaliter ponderent, aequaliter valeant, aequalem fructum parturiant qui­buscunque, dum tamen secundum conscientias suas agant. Nonne & vbi error est peior & grauior, lex rectificans magis necessaria comprobatur; & quis ignoret errorem erga Deum, & circa cultum diuinum esse peiorem & grauiorem, quàm erga hominem, & circa politiam hu­manam? Et hic etiam per ipsos Gentiles Philosophos leges plurimae statuuntur. Quomodo ergo non est lex aliqua. alia necessaria circa Deum & cultum diuinum? Quare & Arist. 7. Polit. 9. partes necessarias ciuitatis enumerans; Praecipuè, inquit, ea quae circa diuinam curam, quam vocant Sacerdotium: cui & Plato, & alij Gentiles Philosophi consentiunt in hac parte. Si e­tiam lola tatio naturalis sufficiat homini ad omnia facienda, cur tot leges humanae etiam ab ipsis Philosophis inaniter statuuntur? Nonne Plato scripsit de legibus multos libros? Aristo­teles C de Ethica & Politica multos? Tullius de Repub. multos libros? & alij multi Gentiles Philosophi de materia simili multos libros? Adhuc autem Philosophi, audite me paululum patienter. Nonne sicut oeconomus in paruula domo sua, sicut Princeps politicus in paruula ciuitate sua, sicut rex in paruulo regno suo potest statuere subditis suis leges; leges, inquam, positiuas, arbitrarias, & voluntarias, quas qui seruauerint praemientur, & qui non seruauerint aut contempserint praemijs careant, & debitas poenas luant; sic & Deus summus oeconomus in maxima domo sua, summus Princeps in suo maximo principatu, & summus Rex regum in maximo regno suo, cur ergo non possit statuere, vt quicunque legem Christianam ser­uauerint, accipiant gloriam sempiternam; & qui illam non seruauerint, sed contempserint, gloriâ carcant, & aeternam damnationem incurrant? posset vtique, quod & fecit, sicut prae­cedentia manifestant. Erratis quoque Philosophi originale peccatum, originalem ineptitu­dinem ad vitam futuram in omnibus hominibus non videntes. Nonne potuit Deus primo D homini legem huiusmodi statuisse, vt si mandatis diuinis pareret in omnibus, haberet beatitu­dinem sempiternam; sin autem, tam ipse quàm successio sua tota priuationem beatitudinis & miseriam sempiternam, nisi ipse vel aliquis filiorum suorum satisfaceret competenter? Sic namque potest homo Princeps terrenus promittere, siue dare cuipiam ciuitatem. Qua lege statuta, si ille primus homo contra mandatum diuinum peccaret, nonne tota illa progenies reproba fieret, & ad vitam aeternam initiabilis haberetur? sic autem factum fuisse, ex lege Christiana colligitur. Quicquid ergo feceritis, secundum vestrum ingenium naturale, nisi sa­tisteceritis, nihil facitis ad futuram gloriam capescendam, obstante lege praedicta. Dicetis for­tassis, quòd facile est satisfacere Deo pro peccato: sed nonne satisfacere Deo pro peccato sci­enter in eum commisso, est reddere aliquid tantum vel maius pro quanto peccatum non de­buit fuisse commissum, praesertim si districtè & rigorosè agatur cum peccante? Aliàs enim non plenè restituit Dei honorem contemptibiliter violatum, nec facit satis, sed minus vel nihil; E quare nec plenè placat offensum. Sed quis potest reddere Deo tantum, cum per 30. partem huius nullum peccatum deberet committiscienter in Deum, pro quantiscunque bonis seruan­dis siue lucrandis, aut quantiscunque malis poenalibus habitis amouendis, siue non habitis praecauendis. Dicetis fortassis quòd peccator per impotentiam excusatur: Sed etsi forte per impotentiam excusetur à nouo continuè proprio que peccato, non reddendo quod debet, non tamen ab antiquo debito & peccato, nec redditur habilis ad beatitudinem sempiternam, lege praedicta vetante. Quid etiam diceret Philosophus, si Deus nullum hominem vellet ha­bere consortem Angelorum in beatitudine sempiterna, & foelicitate incomparabili, nisi simi­lem Angelis, innocentem & virginem à peccato, & à talibus innocentibus & virginibus [Page 65] A generatum, quantumcunque peccator satisfaceret pro peccato? Virgo namque culpabiliter deflorata, etsi satis faciat quantumcunque, non redditur tamen virgo. Adhuc autem fortassis dicetis, quod Deus potest omne peccatum sine aliqua satisfactione dimittere simpliciter pec­catori; sed istud non obstat: Nam etsi hoc posset, non tamen hoc faciet secundum legem praedictam: Si etiam istud posset, posset dimittere peccatum simpliciter impunitum con­tra 31. partem. Non improbabiliter quoque videtur secundum Philosophicas rationes, quòd si homo sit modò peccator, & postea erit iustus, hoc fiet per aliquam mutationem, & non in Deo, propter sextam partem praemissam, nec in aliquo impertinenti, quia hoc impertinens videretur; quare in ipso homine peccatore: haec autem mutatio, satisfactio pro peccato, aut non sine satisfactione esse videtur. Nonne & secundum omnes verè Philoso­phantes, omne malum, scilicet pura malitia & peccatum, non est res aliqua positiua, sed pri­uatio vel carentia rei bonae, aut cuiuspiam bonitatis; Priuatio autem in subiecto apto plenè B tolli non potest, nisi per plenam positionem habitus quem priuabat; Non enim potest ibi medium repetiri. Et si quae sieris, quis ergo potest aut potuit tantam satisfactionem pro pec­cato hominis exhibere; Dico quòd Christus simul Deus & homo sufficientissimus omni­quaque, sicut prima suppositio cum sequentibus partibus clarè probat, sicut & lex Iudaeorum praedixit, & lex Christianorum veracitèr profitetur. Quid ergo restat, nisi vt omnes efficia­mini Christiani, vt huius satisfactionis participes fieri valeatis?

Contra Philosophos negantes posibilitatem creationis, adnihilationis & recreationis. 33.

REpudient Philosophi illam Meretriculam fatuam, quam sub specie sapientiae palliatam diutius amauerunt, fallacitèr mentientem creationem, annihilationem, & recreatio­nem non esse possibilem. Deus enim secundum primam suppositionem quintam partem & C septimā est summè perfectus, sufficiens, potens, er efficax, in tantum quòd nihil perfectius, suf­ficientius, potentius, aut efficacius esse posset: Et nonnè perfectius, sufficientius, potentius, & efficacius reputandum, facere quippiam propria tantum virtute ex nihilo, quam ex materia praeiacente necessario requisita? Item si Deus sit infinitè maioris potentiae, & efficacae, quam aliqua causa effectiua creata, cur non potest in effectum, in modumuè efficiendi proportio­nalitèr fortiorem atque maiorem secundum regulas Philosophicas naturales? cur ergo cre­are non potest? Amplius autem secundum octauam partem praemissam, Deus habet volun­tatem vniuersalitèr efficacem; Quare etsi nulla vnquam fuisset materia, nec aliquid praeter eum, & vellet quippiam aliud esse realitèr, statim esset. Adhuc autem secundum primam suppositionem & tertiam partem huius, quicquid essentiale & intrinsecum dignum Deo tri­buitur, si possit sine contradictione teneri, debet necessario, non negari; Et nonne posse creare tribuitur ita Deo, potestque facillimè ab omni contradictione defendi; est ergo D creatio rerum possibilis; quare & annihilatio & recreatio pari modo, quarum & possibilitas potest similiter demonstrari. Annihilatio quoque specialitèr, creatione concessa, facilitèr sua­detur: Absit enim quòd opus exile creatum esset potentius ad manendum, quam omnipo­tens opifex ad destruendum si vellet; quod & de re qualibet entitatis & virtutis finitae, etsi crea­ta non esset, posset similitèr demonstrari. Nonnè & secundum 17am partem huius, nihil aliud à Deo est necesse esse, sed possibile esse secundum contradictionem; quis ergo non facilitèr videat, Deum cùm sit necesse esse, & omnipotens simplicitèr omniquaque de sua potentia absoluta posse annihilare quodlibet aliud? Possibilitate verò creationis & annihilationis ad­missa, quis possibilitatem recreationis negabit? Appendant quaeso Philosophi rationes prae­missas, & rationis ipsorum contrarias iusta lance, & puto quòd rationes ipsorum inuenien­tur minus habentes; si tamen aliquas habeant rationes deponant rogo superbiam excaecan­tem, & homines errabiles humilitèr se agnoscant, (quod eorum contradictio frequens ad E inuicem, imò & vnius eiusdem ad seipsum diuersis temporibus manifestat) nec verecunden­tur proficere, fortiorem semper & pulchriorem rationem prae alijs amplectendo, ne fortè alias tam re quam nomine Philosophi iuste priuentur, & friuophili nominentur. Aduerrant oro suppliciter, quam valida ratio requireretur ad tantam famositatem reprobandam, quae ab omni fide & secta, & ab omnibus penè hominibus approbatur, praesertim cùm tam fortibus rationibus fulciatur. Quare & Philosophus, 10. Eth. 2. redarguens negantes bonum esse quod omnia appetunt, quod, inquit, omnibus videtur, hoc esse aimus: Interimens autem hanc fi­dem non omnino credibiliora dicit. Auerroes quoque super de somno & vigilia, Res, inquit, quae suut famosae apud omnes, sunt necessariae aut secundum totum, aut secundum partem. Si autem Philosophi in hac parte nullam habeant rationem, cut irrationabiliter ita dicunt? [Page 66] praesertim cùm Deum non posse creare, annihilare, & recreare non sit per se notum; imò A contrarium apud plurimos est famosum.

34 Contra Philosophos negantes possibilitatem creationís mundi.

FVgentur Philosophi affirmantes, quod Deus non potuit mundum creasse. Secundum proximam namque partem Deus potuit aliquam rem creasse, cur ergo non mundum, cum mundus sit entitatis & virtutis finitae, Deus autem simpliciter infinitae, sicut prima Suppositio, 3a. pars & 4a. demonstrant? Potest quoque Deus annihilare mundum, sicut per proximam partem & probationem ipsius, & per decimamseptimā partem patet: & ipsum similiter re­creare per eandem proximam partem huius & ostensionem ipsius; quare & potuit ipsum cre­asse simili ratione. Potissimum etiam quod videtur obstare, est impossibilitas creationis ex nihilo, sed hoc non obstat, secundum proximam partem huius: Aliae namque Philosopho­rum B argutiae quam sint fragiles quis ignorat? Quod tamen vt euidentius cunctis appareat processus ille 8l. Physicorum paululum est rimandus; maxime quia sicut audiui, quidam fi­deles illo processu infidelium procedentes, vsque in infidelitatis voraginem processerunt. Videtur autem mihi Christi gratia Christiano, etsi non essem Christianus, nec alicuius legis sectator, sed amator veritatis tantummodo, etiam videretur, quod ille processus peccat morta­liter in materia & in forma. Constat autem Philosophis quod prius, & ante accipitur dupli­citer ad propositum, scilicet secundum naturam & secundum tempus. Pono igitur contra te Aristoteles & Auerroes quod mundus incepit & motus in A instanti, & quod nullum fuit tempus, mutatio, neque successio temporalis, aut aliqua duratio vera mutabilis, aut parti­bilis, magna, vel parua ante illum primum motum qui sit B. Pono igitur consequenter quod nihil omnino praecessit A prioritate aliqua temporali, sicut nihil praecedit coelum exterius prioritate vel superioritate locali, & quod hoc sit consequens, patet per teipsum 10. illius 8i.C dicentem; Prius & posterius quomodo erunt, tempore non existente, aut tempus, si non sit motus? & ex alia parte pono, quod Deus aeternus, eiusque aeterna sapientia ac voluntas prae­cessit A prioritate naturae, sicut causa causatum. Cum ergo tu Aristoteles per totum illum processum supponis quod cuiuslibet rei factae non esse praecedit necessario suum esse, & hoc loquendo de praecessione temporali, vt innuis 10. & tu Auerroes hoc idem dicis expresse in comment. decimooctauo quoque decimoquinto ac alijs hoc supponis; Ecce quam impu­denter petis in principio, quod finaliter probare deberes, scilicet quod ante A & B fuit prio­ritas temporalis, quae necessario, & vt tu ipse dicis, aliquem motum sequitur aut importat. Hic ergo peccas in forma probandi, & in materia similiter: Haec enim tua suppositio repug­nat verae meae positioni, quam primo ponebam. Et per idem potest faciliter responderi ad omnia talia quae arguitis, & quaeritis arguendo: Si Deus fecit mundum in A & B tunc in­coepit, hoc fuit per aliquam nouam volutionem, quam tunc habuit & non prius, vel propter D aliquam nouam dispositionem in agente vel passo, aut aliquo alio modo, vel propter amotio­nem alicuius, quo non amoto, noluit operari, vel saltem propter praesentiam horae vel instan­tis, qua vel quo semper ante disposuit facere tunc primo mundum & motum; & nullum isto­rum fuit sine mutatione; ergo ante B primam mutationem alia mutatio prior fuit. Ecce quomodo semper supponitis quod ante A fuit mutabilis & longa successio temporalis, quod deberetis probare; huius enim oppositum ponebam in primis. Cum etiam quaeritis, vel quae­ratur pro vobis, quare Deus in A fecit mundum & non prius, ecce quomodo innuitis quod ante A fuit aliquid prius prioritate temporali quod non est verum: sed simile est ac si quaerere­tis, quare coelum est terminatum in sua conuexitate, & non supra. Patet similiter quomodo non sequitur contra me illud quod magnum impossibile reputatis, scilicet quod à voluntate antiqua proueniat immediate actio noua; Voluntas enim Dei aeterna quâ fecit mundum, non est antiquor mundo antiquitate seu proprietate temporis, sed naturae: nec mundus ea no­uior E aut posterior tempore sed natura. Replicabitis forsitan hic dicentes, eadem ratione Deus non est antiquior mundo, & mundus incoepit esse, nec est aeternus, ergo & Deus similiter: vel si Deus non incoepit, sed est aeternus, & mundus similiter. Concedo vobis quod Deus non est antiquior mundo antiquitate temporis actualis; & vltra cum dicitis; ergo Deus in­coepit esse, non sequitur. Et si dicatis, Incipere esse est nunc esse, & nunquam prius fuisse; Deus verò in A fuit & nunquam prius, hic dico si intendatis definire conuertibiliter incipere esse, per nunc esse, & nunquam prius fuisse; si intelligatis, per nunquam prius fuisse, actualiter, scilicet per nullum tempus actuale praecedens, non recte definitis. Imo incipere esse, est nunc esse, & nunquam prius fuisse habitualiter siue potentialiter scilicet, & si tempus prius [Page 67] A fuisset, adhuc non fuisset in eo, & sic mundus incoepit in A quia licet ante fuisset tempus actua­le, mundus non fuisset in eo; sicut anima Petri non fuit in tempore ante creationem illius, sic autem Deus non incoepit esse in A, quia quantumcunque tempus prius fuisset, Deus necessariò fuisset in illo: quod autem non priùs tempore fuit, hoc est quia tempus defuit sibi, non ipse tempori si fuisset. Et per idem paret ad aliam partem conclusionis vestrae, quae est, quòd Deus non est aeternus: aeternum enim est, quod est sine incoeptione, & desitione modo praedicto. Sicut enim immensitas Dei non est determinata aut restricta per hoc quod est actu­aliter tantum in quodam loco determinato, puta in mundo & non extra, secundum quorun­dam Philosophorum & vestram sententiam, quia necessariò coexisteret omniquaque quan­tocunque maiori si esset: sic nec eius aeternitas breuitate temporis coarctatur. Si autem intel­ligatis aeternum non sicut caeteri hominum, sed modo vestro, quod est per omne tempus actu­ale, potest concedi quòd mundus est aeternus, sicut tu Aristoteles videris definire aeternum, seu B potiùs eius definitionem ab Antiquioribus allegare 1. de Coelo 100. dicens, Hoc nomen aeter­num diuine enunciatum est ab Antiquis. Finis enim continens id quod vniuscuiusque tem­pus, cuius nihil est extra secundum naturam, aeternum vniuscuiusque vocatum est. Secundum candem autem rationem, & totius coeli finis, & omne tempus, & infinitatem continens perfe­ctio, aeternum à semper esse sumens denominationem. Possemque iuxta stultitiam tuam ali­ter tibi forsitan respondere, supponendo secundum Logicam tuam 1. peri Hermenias, quòd verbum consignificat tempus, & concedere tibi istam, Deus incoepit esse, scilicet esse in tem­pore vel in instanti, seu temporaliter, vel instantaneè, sicut incoepit esse Dominus temporis, & temporalium quorumcunque. In A enim Deus fuit instantaneè & non priùs: nec ex hoc sequitur, quòd Deus non sit aeternus sed nouus, nec quod ipse mutetur sed ipsa, vt ex priori­bus satis constat. Adhuc forsitan obuiabitis mihi, sophisticè arguere gestientes, quòd mundus sit omninò coaeternus cum Deo, sicut loquebar, quia si Deus fecit mundum in aliquo instanti C primo, potuit fecisse eum non in aliquo instanti primo, sed immediatè post instans, si aliquod instans praecessisset, sicut fecit motum & tempus immediatè post primum instans: & si sic fe­cisset mundum cum motu & tempore, mundus fuisset aeternus. Nunquam enim incoepisset intrinsecè, nec extrinsecè: In nullo enim instanti primo fuisset, nec in aliquo instanti non fu­isset immediatè post quod fuisset; imò ante quodlibet instans fuisset, vt patet de singulis in­ductiuè, & nunc non est mundus minoris durationis quàm tunc fuisset: ergo nunc est aeter­nus. Ad istud autem sophisticae stultitiae argumentum, non oporteret alias respondere, nisi propter consilium sapientis, ne talis stultus sophisticans sibi sapiens videatur. Tales enim se­cundum Apostolum dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Primò igitur vos proprio gla­dio castigabo: vos enim ponitis superficies corpora terminare. Ponatur ergo per omnipo­tentiam Dei, & secundum proximam partem huius, vel sicut vos ponitis similia, vel saltem ex talibus conditionaliter argutis multis locis, quòd toto coelo saluo eius conuexa superficies D destruatur, vel arguatur conditionaliter more vestro. Si illa destrueretur saluo coelo, ipsum esset simpliciter infinitum. Non enim terminaretur intrinsecè nec extrinsecè, quoniam ad nullam superficiem sicut constat. Vlterius tamen ex abundanti respondeo, & dico, quòd mun­dus non est aeternus, sed incoepit esse & hoc extrinsecè, non actualiter; ita quod aliquod tem­pus vel instans actualiter ipsum immediatè praecessit, sed habitualiter, vt dictum est priùs; quia si fuisset tempus aeternum, supposita aetate mundi in aliquo eius instanti necessariò incoe­pisset extrinsecè, & quòd sic actualiter non incoepit, non est propter antiquitatem mundi, sed propter defectum temporis praecedentis. Sed nec sic forsitan obgarrire cessabitis, sed di­cetis; et si ante mundum non fuit tempus verum, fuit saltem imaginarium, & procedunt ar­gumenta de tempore tali ficto, sicut & de vero. Hic autem dico, sicut tu Aristoteles 4. Meta­phys. tuae probas, quòd res non sequuntur imaginationem aut aestimationem: Vnde quan­tumcunque quis imaginetur tempus ante mundum, non magis propter hoc fuit aliquod tem­pus E ante, sicut propter nullam imaginationem cuiuscunque est aliquis locus, aut tempus extra coelum, teste teipso, 1. de Coelo 100. sic dicendo: Manifestum igitur quia neque locus, ne­que vacuum, neque tempus est exterius. Adhuc autem vt maiori verecundia vos confundam, sicque in agnitionem veritatis, ipsa ducente, reducam. Ponatur secundum vestram grossam imaginationem & rudem, quòd ante mundum fuisset aeterna successio tempo­ralis. talis vera vel ficta, dico tunc, quod in A instanti successionis illius Deus voluntariè produxit mundum, & quòd tunc incoepit B prima mutatio noua, seu primus motus nouus, quem nulla mutatio noua prae­cedebat, nisi fortè partes illius successionis aeternae per vos positae: & cùm arguitis, ergo Deus tunc vel immediatè ante habuit aliquam nouam dispositionem, quam prius non habuit, qua mediante tunc produxit mundum & B. & non priùs; ergo illa fuit sibi acquisita per aliquam [Page 68] mutationem nouam priorem: ergo ante B primam mutationem nouam fuit alia mutatio no­ua A prior; dico, quòd ista ratio procedit de agente irrationali, non autem rationali, vt tu Ari­stoteles 9. Metaphys. 10. docuisti, vbi posita distinctione potentiarum per rationale & irra­tionale, & assignata vna differentia inter illas, alteram assignasti, scilicet quòd quando poten­tiae irrationales actiuae & passiuae cum debitis dispositionibus approximantur ad inuicem, necesse est hanc quidem agere, illam pati; de potentijs autem rationalibus non est ita, quod & tu Auerroes ibi comment. 10. planissimè contestaris. Potest ergo agens rationale & vo­luntarium dispositissimum ad agendum, expectare per tempus & tempora, etiam per tempus aeternum, & tandem nouiter agere sine mutatione aliqua praecedente: vestrum igitur profe­ctum inter 8um Physicorum vbi hoc non vidistis, & 9. Metaphys. vbi hoc vidistis, & viden­dum alijs reuelastis, vestrumque defectum pristinum retractastis, laudo plurimum & com­mendo. Sed ne propter variationem auctoritas vestra suspecta forsitan videatur, hoc idem per rationem ostendam. Si enim non sic esset, nulla esset potentia libere contradictoriè ad B agendum. Si namque sit alia, ponatur A. primus actus eius liber: Vel ergo positis omnibus necessariò praeuijs & sufficientibus ad productionem A. producitur necessario A, vel non: Si sic, cùm omnia illa poni, non sit liberum, quia A est primus actus liber, & positis illis, neces­sariò ponetur A, nec A poni erit liberum, nec in potestate libera producentis. Item si posita causa actiua libera cum omnibus dispositionibus praeuijs necessarijs & sufficientibus, necessa­riò sequatur effectū produci, cum illam sic poni non sit in libera potestate ipsius, sed quodam­modo necessarium; & in omni consequentia necessaria, si antecedens sit necessarium, & conse­quens erit similiter necessarium, non liberum, & contingens, nullus actus liberè producetur, nec potentia rationalis erit liberior irrationali. Nunquam enim producitur actus liber nisi à causa rationali disposita, vt dictum est. Si autem positis illis non necessario producitur A, er­go illa potentia libera stantibus omnibus illis semper vniformibus omni modo, potest liberè expectare per tempus, & tempora, & tandem nouiter producere A sine mutatione aliqua C praecedente, quae aliquid faciat circa ipsam. Prius enim erat sufficienter disposita ad produ­cendum A, & nunc est omninò, sicut tunc; quare & nunc sufficienter potest producere A, & toto tempore medio potuit produxisse. Et si tu quaeras, quare ergo producit nunc A, & non priùs; Respondent quidam quia vult, quorum responsionem non probo; quia sit A, primum velle liberum, tunc non producit A, quia vult, per idem velle, quia tunc idem velle praecederet naturaliter semetipsum; nec per aliud velle, quia tunc A non esset primum, & quia tunc reuerteretur eadem quaestio de illo alio velle, & sic procederet infinitè. Dico igitur quòd quaerens quare &c. quaerit causam; causa autem efficiens est illa potentia libera; quia igitur est actiua potentia rationalis & libera, liberè tunc producit; causa verò finalis est finis quem sibi praestituit in agendo. Scio tamen quod quaeris causam, quam non poteris inuenire, scilicet qua posita determinatè & necessariò sequeretur, quod in potentijs actiuis rationa­libus non est verum, quod tam Autoritas, quàm ratio docuerunt, quod tamen pro verissi­mo D supponentes per totum illum processum 8i Physicorum claudicatis turpissimè à semitis veritatis. Quod & Auicenna 9. Metaphys. suae 1. & Algazel 4. Metaphys. suae 1. similiter supponentes in vestram sententiam inciderunt. In alio quoque videmini vobis certissimè demonstrare, & hoc vniuersaliter de omni virtute siue rationali, siue irrationali, sicut tu A­uerroes 9. comment. asseris manifestè. Data namque prima mutatione arguitis, quòd hac prima alia fuit prior, te Auerroes argutiam Aristotelis sic formante, Motum & motor sunt in capitulo ad aliquid, & cùm in aliquo tempore hoc non mouet, & hoc non mouetur; & post, hoc mouerit, & illud mouetur, manifestum est quod inter ista, facta fuit relatio quae non suit ante, & omnis relatio sequitur transmutationem: Ergo necesse est vt ante transmutationem positam sit aliqua transmutatio in motore, & in moto, aut in vtroque, aut in extrinseco, ver­bi gratia quòd sit illic aliquod impedimentum quod anseretur. aufertur. Sed ecce quam turpiter de­liratis: cum enim supponitis quod omnis relatio sequitur motum aut mutationem priorem,E vel intelligitis de sequela relationis, & prioritate mutationis temporali vel naturali: Si tem­porali, malè supponitis; relatio namque inter agens rationale & passum non necestario se­quitur mutationem temporaliter praecedentem, sicut praecedentia docuerunt, sed quando­que cooritur temporaliter vel instantancè, & consurgit cum prima eius actione, seu agere eius primo, licet naturaliter subsequatur: De sequela verò & prioritate naturali loquendo nec tenuis quidem apparentiae colorem habetis. Habeo etiam specialiter aduersum te Auer­roes, quod non requiritur necessariò aliqua cogitatio aut imaginatio de praesentia tempo­ris, vel instantis, vt tu Comment. octauo & decimo quinto, videris supponere. Multa enim facimus, quando de praesentia temporis minimè cogitamus, nec instantia nume­ramus [Page 69] A vel si hoc contingat, multa facimus non propter praesentiam aut imaginationem hu­ius aut illorum, sicut nec propter praesentiam simiae, aut caeterorum impertinentium quo­rumcunque. Deus tamen qui nihil facit casualitèr quouismodo, sed per suam sapientiam in­sinitam suauitèr cuncta disponit, nunquam fecit, facit, aut faciet aliquid in aliquo tempore vel instanti, cum ab aeterno disposuit illud tunc facere, ideo (que) ab aeterno disposuit facere mun­dum in A instanti, & fecit illum in A sine transmutatione aliqua praecedente, nisi fortè in illa successione aeterna, vel eius partibus, quā tu ponis. Et cùm tu dicis comment. 8o quod iste sermo est non intelligibilis, quia cùm voluntas voluerit facere aliquid in aliqua hora, necesse est vt in voluntate fiat aliqua concupiscentia in illa hora, quae non fuit ante, & illa concupis­centia erit causa propinqua ad agendum in illa hora, & non ante, & causa huius concupiscen­tiae est praesentia temporis, & praesentia temporis quae non erat ante est transmutatio necessa­riò aut sequens transmutationem; concupiscentia igitur facta per praesentiam temporis est B transmutatio extra transmutationem primam datam. Ante igitur transmutationem positam primam est alia transmutatio, & non potest homo sanus fugere hanc fidem aestimatione poe­nitentiae. Hic dico veracitèr quod etsi essem infirmus in fide, vel mortuus ab omni fide, nisi à fide rationis solius, videretur mihi quòd tu tam praesumptuose sophisticans, & tam notoriè impoenitenter peccans in materia, & in forma, poenitentia maxima dignus esses. Peccas enim grauitèr, supponendo quòd Deus non posset facere aliquid certâ horâ, quod disposuit tunc facere, nisi tunc reciperet aliquam nouam dispositionem, mediante qua tunc ageret, quam priùs non haberet, quod est contra priùs ostensa. Peccas etiam mortalitèr contra verum im­mortale & necessarium, innuendo illo commento 8o & expressè supponendo comment. 15. quòd Deum intelligere seu imaginari tempus praesens est transmutatio sequens transmutati­onem, quasi alitèr ex parte sui intelligat aliquod tempus quando est futurum. & alitèr quando est praesens, cuius oppositum sexta pars ostendit; & tu ipse infrà eodem 8o & alibi, ac alij C multi Philosophi saepius testes estis, & quòd praesentia temporis sit causa mouens intellect um diuinum, & efficiens intellectionē temporis praesentis in eo contra 7am partem huius, & con­tra teipsum super 12. Metaphys. comment. 51. planè. Erras similitèr innuendo, quòd Deus alitèr ex parte sui velit aliquod tempus, vel quidlibet aliud quando est futurum, & aliter quan­do est praesens, sicut & circa cognitionem diuinam errasti, quia tunc esset mutabilis contra sextam. Supponis insuper quòd praesentia temporis sit causa mouens voluntatem diuinam, & efficiens concupiscentiam seu volutionem in ea contra 7am partem huius. Constat aurem secundum priora, quod intellectus aut voluntas Dei non mouetur aut patitur ab aliquo poste­riori, nec alitèr ex parte sui intrinsecè, sed similitèr omni modo intelligit & vult aliquod pri­mò futurum, secundò praesens, tertiò praeteritum; ideoque sicut ab aeterno, aeteruis cognitio­ne & volutione cognouit, & voluit creare mundum in A. sic & fecit per easdem cognitionem & volutionem praecise non mutatas omnino, sic quo (que) in tempore facit quemlibet effectum D immediatum quem facit. Et si Christianus Christianum testem desideret, ecce Augustinum, 12. de Ciuit. Dei 17. & 14. materiam hanc tractantem. Peccas quo (que) non modicum in forma probandi, cum arguis quod ante primam transmutationem nouam datam, alia fuit prior, quia praesentia temporis quae non erat, est transmutatio necessaria, vel sequens transmutationem; hoc enim non est contra me. Ponebam enim imprimis B primam transmutationem [...]ouam, exceptis partibus illius successionis imaginariae fictae aeternae, quam te ponente admisi, si ta­men illae sint transmutationes nouellae. Ne autem in hoc quod dixi superius, scilicet nullam successionem aut durationem partibilem temporalem praecessisse mundum, videar onerosus Catholicis, qui assueti sunt audire frequenter & dicere, quòd Deus praecessit mundum diù, aeternaliter, vel etiam infinite, ostendam quod Catholicè debeat ita dici. Nam secundum ve­ritatem Catholicam, nihil aliud à Deo fuerat ante mundum, & per sextam partem Deus est immutabilis omnino, nihil ergo mutabile, nec aliqua transmutabilitas fuit ante mundum; E Quare nec aliqua successio aut duratio temporalis, quae sine qualicunque mutatione nequit in­telligi. Item in omni successione aliud aduenit, aliud (que) recedit: sed Deo, proptereius immu­tabilitatem omnimodam, nihil aduenit aut recedit. In Deo ergo nulla fuit successio ante mū ­dum, nec in aliquo alio, cùm nihil aliud fuit ante. Item omnis talis successio habet partes ma­iores & minores, priores & posteriores: Deus autem secundum, 10. & 26. partes, tales partes non habet; Nulla ergo talis successio ante mundum fuit in Deo, nec in aliquo alio, cum nihil aliud fuit ante. Item (que) si sic fuisset, potuerunt ibi fuisse signate tales partes, vt hora, dies, men­sis, & annus, sicut in tempore nunc currente, cum tamen nihil fuerat ante mundum, per cuius mensuram aut comparationem potuit fieri talis distinctio vel mensura. Nec potest quis dicere quòd haec omnia, scilicet mutabilitas, aduentus & recessus, partibilitas secundum maius & [Page 70] minus, prius & posterius, ac mensurata distinctio fuerint in puro non ente, cùm in pu­to A non ente nihil penitus possit esse, nisi forsitan purum non ens. Item omnis mutatio, aduentus, & recessus est necessariò alicuius actualiter mutati, aduenientis & recedentis. Quodlibet enim horum necessariò est in aliquo subiecto actualiter, sicut naturalis Philo­sophia docet per totum: sed nullum purum non ens est tale. Nec videtur quare talia ma­gis poni deberent in vno non ente, quàm in alio; & non possunt poni in quolibet: quare in nullo. Item partibilitas, maioritas, & minoritas sunt proprietates quantitatis & quanti: sed non ens non est quantum. Item eadem ratione nunc esset talis temporalis successio extra coe­lum. Item non magis videtur, quòd talis quantitas successiua fuerat ante mundum, quàm quantitas permanens: sed haec ante mundum non fuit. Item si ante mundum fuit talis tem­poralis successio, Deus potuit destruxisse illam ante creationem mundi. Quis ergo in tantum nouit sensum Domini, aut consiliarius eius fuit, vt sciat dicere, non destruxit? Quis etiam (quaeso) potest probare necessariò sic fuisse, ex quo non necessariò ita fuit, sed potuit non sic B fuisse? Item si talis temporalis successio fuerat ante mundum, non oportuit creasse tempus cum mundo. Illa enim antiqua successio suffecisset. Item si sic, videtur quòd adhuc duret cum tempore creato praesente, sicque duo tempora distincta totaliter coexistunt contra Phi­losophum, 4. Phys. expresse. Item sola aeternitas fuerat ante mundum, sed in ea nulla est suc­cessio temporalis, vt patet per Boetium, 5. De consolatione Philosophiae prosa vlt. definien­tem sic eam; Aeternitas est interminabilis vitae tota simul & perfecta possessio; in cuius ex­planatione subsequenter adiungit; Illud iure perhibetur aeternum cui neque futurum quic­quam absit, nec praeteritum fluxerit, vnde & subdit expressè quod ponebam inprimis, sic di­cens; Neque Deus conditis rebus antiquior videri debet temporis quantitate, sed simplicis potius proprietate naturae. Cui concordat Augustinus super illud Psalm. 101. Ne reuoces me in dimidio dierum meorum, in generatione generationum anni tui, & respondens, Qui non veniunt & transeunt, nec ideò veniunt vt non sint. Omnes enim dies in hoc tempore C ideo veniunt vt non sint, omnis hora, omnis mensis, omnis annus, nihil horum stat ante­quam veniat, erit; cùm non venerit, non erit; Illi ergo anni tui aeterni, anni tui qui non mu­tantur in generatione generationum, erunt: non enim aliud anni tui, & aliud ipse; sed anni Dei aeternitas Dei est, aeternitas Dei ipsa eius substantia est, quae nihil habet mutabile, vbi ni­hil est praeteritum, quasi iam non sit; nihil est futurum, quasi nondum sit. Non est ibi nisi est, non est ibi fuit & erit: quia & quod fuit iam non est, & quod erit nondum est: sed quicquid ibi est, non nisi est. Haec aeternitas vocauit nos, & erupit ex aeternitate verbum; iam aeternitas, iam verbum, & nondum tempus. Quare nondum tempus? quia factum est tempus, quoni­am omnia per ipsum facta sunt, & sine ipso factum est nihil. Et infra super illud, Initio tu Do­mine terram fundasti; noui aeternitatem tuam, qua praecedis omnia quae fecisti. Idemque 1. Confess. 6. tractans illud eiusdem Psalmi; Anni tui non deficient, dicit, quòd anni Dei sunt hodiernus dies Dei, qui nunquam peragitur neque transit, sed anni nostri & dies transcunt D perillum hodiernum Dei. Idem infra eodem, 12.28. dicit; Quòd aliquid praecedit aliud ae­ternitate, aliquid tempore, aliquid electione, & aliquid origine: aeternitate sicut Deus omnia; tempore, sicut flos fructum; electione, sicut fructus florem; origine, sicut sonus cantum. Idem quoque 3. De libero arbitrio vlt. exponens illud Psalmi 83. Quoniam melior est dies vna in atrijstuis super millia, dicit; Quòd mille dierum in temporis mutabilitate intelliguntur, vni­us autem diei nomine incommutabilitas aeternitatis vocatur. Hanc etiam totam positionem videtur Augustinus tenere, 12, de Ciuit. Dei 15. cùm sic dicit; Istae dimensiones temporali­um spaciorum, scilicet horae & dies, menses & anni, quae vsitatè ac propriè dicuntur tempo­ra, manifestum est quòd à motu siderum coeperunt: vnde & Deus cum haec instituerit, dixit; Et sint in signa & tempora, dies & annos. Vbi enim nulla creatura est cuius mutabilibus moti­bus tempora peraguntur, tempora omninò esse non possunt. Ideoque Angeli semper fuisse dicuntur, quia omni tempore fuerunt, sed non ideò Deo coaeterni sunt, quoniam tempus E quia mutabilitate trans [...]urrit, aeternitati immutabili non potest esse coaeternum. Quapropter si Deus sempet Dominus fuit, semper habuit creaturam suo dominatui seruientem, verunta­men non de scipso genitam, sed ab ipso de nihilo factam, nec ei coaeternam; erat quippe ante illam, quamuis nullo tempore sine illa, non cam spacio transcurrente, sed manente perpetui­tate praecedens. Non vult tamen istam sententiam affirmare, quod ideo faciendum putauit, vt legentes videant, à quibus quaestionum periculis se debeant temperare, nec ad omnia se idoneos arbitrari; quam doctrinam eius doctissimam cum omni reuerentia veneror & am­plector. Sed hîc forsitan quis opponet quoniam Augustinus 12 de Ciuit. Dei. 12. innuit, quod ante creationem mundi fuerunt infinita retrò tempora, quibus Deus cessauit ab illa creatione, [Page 71] A & postquae nouiter mundum creauit. Dicitque ibidem, Quòd Dei à creatione cessatio re­trorsus aeterna tanta est, vt si ei conferatur quantalibet magna & ineffabilis numerositas tem­porum terminata, non debet videri tanta, quanta est gutta humoris breuissima oceano com­parata. Istorum enim vnum est per exiguum, alterum verò incomparabiliter magnum, sed vtrumque finitum, illorum verò est alterum infinitum, scilicet illa cessatio Dei à retrò. Item per rationem, aliter Deus non potuit secisse mundum prius quàm fecit, non enim fuerat quic­quam prius. Dico ergo quòd haec & multa similia quae possent adduci, intelligunt quod ante mundum fuerant multi anni, non actualiter sed potentialiter, sicut extra coelum sunt spacia, & milliaria infinita, quia Deus potuit fecisse mundū prius per quantalibet tēpora, & annos quot­cun (que) sicut potest facere extra coelū spacia, & milliaria supra omnē numerum terminatū. Qua­re & ipsemet 1. de Gen. contra Manichaeos. 3. Manichaeis quaerentibus, si in principio aliquo temporis fecit Deus caelum & terram, quid agebat antequam fecit caelum & terram, quid ei B subito placuit facere quod nunquam fecit per tempora aeterna? ita respondet: his Respon­demus Deum fecisse caelum & terram in principio temporis, sed in Christo, cum verbum esset apud Patrem, per quem facta sunt omnia; sed & sine principio temporis Deum fecisse cae­lum & terram credamus, debemus vtique intelligere quod ante principium temporis non erat tempus: Deus enim fecit & tempora, & ideo antequam faceret tempora, non erant tem­pora. Non enim possumus dicere fuisse aliquod tempus, quando Deus nondum aliquid fe­cerat. Quomodo ergo erat tempus quod Deus non fecerat, cum omnis temporis ipse sit fa­bricator, & si tempus cum caelo & terra esse coepit, non potest inueniri tempus, quando Deus nondum fecit caelum & terram. Et cap. 4. immediate subiungit, cum autem dicitur, quid ei subito placuit, sic dicitur, quasi aliqua tempora transierint, quibus Deus nihil operatus est; Non ante transire poterat tempus, quod nondum fecerat Deus, quia non potest esse opera­tor temporum, nisi qui est ante tempora. Ratio verò facta irrationabiliter argumentat, & C irrationabilem causam sumit. Licet enim ante mundum non fuit aliquid prius prioritate tem­poris, potuit tamen fuisse per creationem Dei, in quo potuisset mundum similiter prius creas­se. Caetera autem argumenta vestra Aristoteles, & Auerroes pro aeternitate mundi conficta, eo quod gradum apparentiae & altercationis sophisticae vix attingant, reputaui superfluum discutere studiose; imo & omnia argumenta vestra pro aeternitate mundi loquentia, vix ali­quo colore tenui ostentationis sophisticae fallaciter offuscantur; vt sic ad disputationis scruti­nium vix ingredi mereantur. Nonne tu Aristoteles, Magistri tui Platonis & caeterorum Phi­losophorum priorum doctrinas, & specialiter in hac parte impudenter contemnens procaci­terque impugnans, secundum modum vestrum loquendi, verberator Patrum merito dici potes, sicut scripta eorum & tua luculenter ostendunt? Nonne & ideo Chalcidius super 2. Timae: Platonis de te sic dicit, Hic suo quodam more, pleni perfectique dogmatis electo quid visum sit, caetera fastidiosa incuria negligit. Teipsum quoque contra teipsum in testem D citabo 2. Namque de caelo & mundo 80. Videntur inquis, vsque ad aliquid quaerere, sed non vsque quidem vbi possibile dubitationis. Omnibus enim nobis hoc consuetum, non ad rem fieri quaestionem, sed ad contraria dicentem. Nonne & 1. Topicorum tuorum, innuens quaestionem de aeternitate mundi esse problema neutrum, sic scribis: Sunt autem proble­mata, & de quibus sunt contrarij syllogysmi; dubitationem autem habent, vtrum sic se ha­bent, vel non sic, eo quod in vtrisque vtrumlibet sunt rationes verisimiles, & de quibus rationem non habemus, cum sint magna, difficile arbitrantes esse, quare assignare, vt vtrum mundus aeternus est vel non. Nam huiusmodi quaeret aliquis: Quare & Galenus in quodam libro suo materiam istam tractans recitante Auerr. super 1. de Caelo & mundo comment. 22. dicit; quod nullus potest scire vtrum mundus sit aeternus vel nouus, nec certitudinem aliquam de hoc habere; quare & tu ipse mortis debitum soluturus, scholaribus tuis astantibus, nequa­quam vt prius ostentatione pomposa, garrula, et inani, sed sincera conscientia affirmasti, quod E in 8. primis libris tuis Physicis inueniuntur omnes viae scientiae, quibus homo potest com­prehendere, & docere principia ad vias omnium methodorum, & scire rationes adductas, super eas quae rationabiliter adhaerent rebus disputabilibus, & quae discohaerent ab eis, non habentes rectam viam per quam aliquid veri sciri valeat, & huiusmodi rationes sunt vicinae veritati, etsi verae non sint, sunt tamen vtiles vt per eas ostendatur audacia loquentis in scien­tia sua ad debilitanda verba socij sui, & superanda verba vi suae scientiae, cum rationibus or­dinatis & mirabilibus, eo quod socius non habeat potentiā resistendi, & haec scientia est vtilis, sicut scorpio in theriaca, quae licet sit toxicum, tamen si detur patienti, dolorem minuit, & praestat remedium; haec autem in libro qui de morte eius scribitur 13. planissime re­citantur.

35. Contra Philosophos & Hereticos negantes possibilitatem conceptus & partus Virgi­nis, A dicentesque Christum nequaquam de Sancta Maria semper Virgine na­tum esse.

PVrificent se Philosophi & Haeretici mente corrupti, possibilitatem conceptus virginei de­negantes, dicentesque Christum nequaquam de sancta Maria semper virgine natum esse. Nonne Deus omnipotens per septimam partem huius, habens voluntatem vniuersaliter effi­cacem secundum 8 [...] m qui potest creare ex nihilo aliquid, imò & totum mundum annihilare & recreate si velit, hominemque creare ex nihilo secundum partes proximas praecedentes, potest & sine viri auxilio formare puerum in vtero virginali? Qui etiam secundum praemissa circa 32am partem huius, potest & facit omnimoda miracula, cur solum miraculum hoc non potest? In alijs quoque animali­bus. animalium speciebus quorum foeminae solent communiter ex societate B maris concipere, aliquoties inuenitur, quòd sine mari concipiunt, & pariunt miris modis. Vnde Virgilius 3. Georg. sic scribit:

Ante omnes furor est insignis equarum.
Illas ducit amor trans Gargara, transque sonantem
Ascanium, saperant montes & flumina tranant,
Continuoque anidis vbi subdita flamma medullis
Vere magis, quia vere calor redit ossibus ille,
Ore omnes versae in Zephyrum stant rupibus aliis,
Exceptantque leues auras, & saepè sine vllis
Coniugijs vento grauidae, mirabile dictu.

Nec quisquam reputet istud mendacium & figmentum, quia à Virgilio Poëta c [...]nscriptum. In libro namque illo Georgicorum, magis videtur reputandus Philosophus quàm Poeta,C sicut materia & processus euidenter ostendunt; Multi quoque Philosophi, & Doctores Ca­tholici Poetas, etiam ipsum Virgilium in eodem libro solent saepius allegare. Illum quoque locum Seruius commentator eius exponens, dicit quòd illae equae sunt de Hispania, & quòd foetus illi à vento concepti sunt breuioris vitae, quàm alij naturaliter propagati. Ecce & Pli­nius 8. Naturalis historiae agens de naturis equarum; Constat, inquit, in Lusitania circa V­lyssipponem oppidum & Tagum amnem, equas Fauonio flante obuersas animalem concipe­re spiritum, idque partum fieri, & gigni pernicissimum ita, sed triennium vita non excedere. Cui & concordanter Solinus de mirabilibus mundi 4. agens de Hispania & rebus eius, sic scribit; In Lusitania promontorium est Artabrum, alij Olyssipponense dicunt. Hoc coelum, terras & maria distinguit; Hispaniae latus finit coelum, & maria hoc modo diuidit, quod à circuitu eius incipiunt Oceanus Gallicus, & fons septentrionalis Oceano Atlantico & occasu terminatis: Ibi Oppidum Olyssippone Vlyxe conditum, ibi Tagum ob arenas aureas caete­ris D amnibus praetulerunt. In proximis Olyssipponis equae lasciuiunt, mira foecunditate; Nam aspirante Fauonij vento concipiunt, & sitientes viros aurarum spiritu maritantur. Et infra 10. tractans de Cappadocia & equis, sic ait: Edunt equae & ventis conceptos, sed hi nunquam vltra triennium aeuum trahunt. Ecce & Philosophus maior istis 5. de Animalibus 2. sic ait; Perdices, si secundum ventum steterint, femellae à masculis praegnantes fiunt, frequenter au­tem & voce, si appetentes extiterint, & super volitantibus [ex] afflare masculum. Ecce hic triplex conceptus foeminae sine mare, à vento voce, afflatu; quod & breuiter tangens Soli­nus 3. de mirabilibus mundi, vbi agit de tertio sinu Europae, & perdicibus; Ipsas, inquit, libi­do sic agitat, vt si ventus à masculis flauerit, fiant praegnantes odore. Si igitur in alijs specie­bus, foemina virtute naturae potest concipere sine mari, cur non in specie humana potest foe­mina pura virgo sine mare concipere, virtute diuina omnes vires naturae creatae incompara­biliter excedente. Et si sit possibile virtute diuina, foeminam sine viro viriliue semine posse concipere, quis inficiari praesumpserit Christum virtute diuina de sancta Maria semper Vir­gine permanente conceptum & natum fuisse, praesertim cùm praeclara testimonia in ostensio E ne 32. partis huius praetacta, & multa similia clarissimè hoc ostendunt? Nonne & coeli hanc Dei gloriam enarrabant, & hanc eius iustitiam populo nuntiabant, quando mota sunt coelum & terra per coniunctionem vnam dignissimam, modicum priùs quàm Christus desideratus cunctis Gentibus adueniret? Qui enim extendit coelum sicut pellem, & complicat sicut li­brum, in quo & sicut testantur Philosophi futura figuraliter describuntur, in quo & nihil in­aniter est desc iptum, sicuti nullus negat, ad quid aliud designandum descripsit in coelo figu­ram & signum virginis gloriosae puerum nutrientis? De hac siquidem virgine & puero eius [Page 73] A puro Albumazar doctrinam veterum Chaldaeorum secutus, 6. maioris introductorij diffe­rentia prima, dicit quod in prima facie, prima scilicet tertia virginis, oritur puella quam vo­camus Celchinus Dorastora, & est virgo pulchra, honesta, & munda, prolixi capilli, & pul­chra facie, habens in manu sua duas spicas, & ipsa sedet super sedem stratam, & nutrit pue­rum, dans ei ad comedendum in loco qui vocatur Arabicè Ius, & vocant ipsum puerum quae­dam gentes Iesum, & oritur cum ea vir sedens super ipsam sedem. Quid haec significant? quid praetendunt? Dixit enim Deus in creatione luminarium supernorum; Fiant luminaria in firmamento caeli, & diuidant diem & noctem, & sint in signa: Illa quoque constellatio, signum virginis communiter appellatur. Signum relatiuè dicitur ad signatum; quid ergo sig­nificat istud signum? quid melius, quid aptius, quid conuenientius, quam quod vna pura vir­go continuè manens virgo, puerum caelestem proferret, & lacte suo nutriret? Si namque foe­mina, primo virgo, postea secundum cursum naturae deuirginata, conciperet, pareret puerum, B & nutriret; quale signum hoc esset, quid magnum, quid mirum, quid extraneum designaret? qua ratione signum talis signati tam gloriose collocaretur in caelo omnium oculis contem­plandum, cum nihil insolitum figuraret? Quotidie namque fit ita, nec signum illud virgo rationabiliter vocaretur, sed potius mulier seu matrona. Non est ergo hoc signum huius signati, sed alterius supradicti. Quare & ille videntissimus Esaias; Dabit, inquit, Dominus ipse vobis signum, Ecce Virgo concipiet & pariet Filium, & vocabitur nomen eius Immanuel, butyrum & mel comedet. Quale rogo signum esset, si virgo deuirginata conciperet? & qua­re diceretur, quod Dominus ipse daret signum, si non ipse supra cursum naturae aliquid face­ret? Sed vir & mulier secundum cursum naturae filium procrearent; Vir autem sedens super sedem cum ea, nonne apte significat sponsum eius, quae etsi perpetua virgo mansit, multas ta­men ob causas honestas virum accepit, secundum prophetiam Sybillae in ostensione trigesimae secundae partis superius recitatam. Nec sine mysterio reputandum, quod signum virginis C supradictum inter signa coelestia ponitur sexto loco. Per hoc enim delignat signatum suum futurum in sexta mundi aetate. Hic autem numerus est perfectus teste Boetio 1. Arithmeti­cae 22. quare & haec aetas perfecta temporis plenitudo: Qua propinquius veniente, facta est vna coniunctio maxima & incomparabiliter gloriosa Saturni & Iouis in principio Arietis, cum muratione triplicitatis aqueae ad igneam per 6. annos & paucos dies & horas ante Chri­sti aduentum. Quod si quis velit praecise & demonstratiue habere, potest faciliter reuoluendo motus corum, vel facilius per tabulam ad hanc & omnes coniunctiones huiusmodi nuper fa­ctam. Illi autem coniunctioni praefuit Mercurius Dominus virginis, quod signum tunc tem­poris ascendebat, per quae omnia significabatur perspicue praedictum signatum signi virginis tunc futurum, coelestem scilicet puerum de virgine nasciturum, qui foret maximus Prophe­tarum, & traderet nouam legem. Nec sub silentio penitus transeundum, quod Mercurius in­terpretatur illuminans occursum signi, & cuius signi magis, quam proprij signi sui? hoc au­tem D est virgo, propter suas in eo plurimas dignitates, sicut omnes Astrologi contestantur. In­terpretatur quoque Mercurius sermo, & dicitur medius currens, quod quid est aptius figura quam verbum Dei, media persona, Dei & hominum Mediator? Si quis autem testimonium Ouidij illius De Vetula ad autoritatem vel ad voluptatem acceptare voluerit in hac parte, ecce libro 3. de Vetula, loquens generaliter de huiusmodi magnis coniunctionibus, & specialiter de hac vna, sic scribit;

Vna quidem talis foelici tempore nuper
Caesaris Augusti fuit anno bis duodeno,
A regni nouitate sui, quae significauit
Post annum sextum nasci debere Prophetam,
Absque maris coitu, de Virgine, cuius habetur
Typus, vbi plus Mercurij vis multiplicatur.
E Cuius erit concors complexio prima futurae
Sectae: Nam nusquam de signis sic dominatur
Mercurius sicut in signo Virginis: illic
Est eius domus, exaltatio, triplicitasque
Per totum signum, nec non & terminus eius
In primis septem gradibus, dictique Prophetae
Typus habetur ibi, quamuis sub enigmate, namque
His in imaginibus quae describuntur ab Indis,
Et Chaldaeorum saptentibus & Babilonis
Dicitur ex veterum scriptis ascendere prima.
[Page 74]Virginis in facie, prolixi Virgo capilli,A
Munda quidem, magni (que) animi, magni (que) decoris
Pluris honestatis, & in ipsius manibus sunt
Spicae suspensae & vestimenta vetusta.
Sede sedet strata, puerum nutrit, puero Ius
Ad comedendum dans, puerum Iesum vocat istum, Gens quaedam.
Haec autem coelipars ascendebat in hora,
Qua cum Saturno Iouis est coniunctio sancta,
Super significans sectam (que) triplicitatem
Mutauere suam, nec non etiam propè punctum
Veris, vbi fieri coniunctio maxima posset
Principio signi, propior si fortè fuisset.
Tunc & erant anni Graecorum quinque trecenti B
Atque nouem menses, cum ter sex penè diebus:
Felix cui plenè coniunctio tanta pateret.

Et caetera multa de excellentia huius Prophetae, & sectae suae, fidei, siue legis. Nec mirum si Deus humanitus nasciturus, more natiuitatis humanae, quibusdam beatis praesagijs, & te­stimonijs gloriosis, è coelo visibiliter omnibus voluit demonstrari, vt sic tam magnum, & ad­mirandum effectum omnibus generaliter salutarem, magnum & admirandum indicium om­nibus generaliter praemonstraret, sicut & Natiuitatem Christi mirabilem stella mirabilis in­dicauit, sicut ostensio 32. partis tangebat. Nec quia talis constellatio, aut talis coniunctio Christum praecessit, ideo Christus fuit de virgine nasciturus, aut legem daturus, sed potius è contra; haec enim non erant causa istorum sed signum, nec ideo Dominus stellarum & tem­porum ipsis subijcitur, sed haec sibi. Prima namque suppositione 8a parte, & Philosophis ipsis testantibus, omnia simul coelestia, & singula separatim statuta diuina inuiolabilitèr sem­per C custodiunt, & eius in omnibus deseruiunt voluntati. Nec debet quenquam mouere quòd haec Virgo apud Chaldaeos describitur vno modo superius recitato, & secundum In­dos & alios aliter. Imagines enim coelestes à varijs variè describuntur, secundum assumpti­onem vel abiectionem aliarum stellarum, vel secundum aliam & aliam ordinationem earun­dem stellarum, sicut libri ipsorum de imaginibus indicant manifestè. Quare & dicit Albu­mazar vbi supra, Quidam sapientum vnius regionis diuersi sunt ab alijs sapientibus alterius regionis, in creatione harum imaginum, & in figuris, atque esse earum, & inuenimus hoc tribus modis. In descriptione tamen Virginis praelibata Antiqui Babyloniorum, Persarum, & Aegyptiorum pariter concordabant, promittente ibidem Albumazar in haec verba: Et primum incipiemus narrare imagines super quas concordauerunt Antiqui Persarum, & Ba­byloniorum, atque Aegyptiorum; post haec narrabimus hoc in quo conuenerunt sapientes Indorum. Et praedicta descriptio Virginis est prima quam narrat, vbi & iuxta processum D promissum subiungit; Et secundum Indos oritur in hac facie puella Virgo habens super se linteum lancum, & vestimenta vetera in manu illius, & manus illius suspensae, & ipsa c [...]re­cta in medio Mirceti, volens venire ad mansiones Patrum suorum, atque amicorum petere ve­stimenta & ornamenta. Secundum Ptolomaeum verò 7. Almagesti 4. haec Virgo d [...]scri­bitur stans erecta atque alata, sed sicut ipsemet ibi testatur, in hoc discordat à prioribus, po­nens longitudinem Virginis, quod ipsi latitudinem posuerunt. Aliàs enim, vt dicit, latitu­do excederet longitudinem, quod non decet. Veruntamen licet in muliere stante hoc inde­cens videatur, in muliere tamen sedente super sedem stratam & puerum nutriente, non opor­tet hoc indecens reputari. Veritas tamen est, quod descriptionem Virginis secundum Ba­bylonios, Persas, & Aegyptios supradictam non recitat nec emendat. Sed nonne quaeso ra­tionabilitèr praesumendum, quòd tot & tanti sapientes concordes istam virginem gloriosam aptius figurarent, quam solus Ptolomaeus ab ijs alijsque discordans, maximè cum hanc figu­rationem E eorum videatur penitus non vidisse? Nulla tamen figurarum praemissarum à my­sterio magno vacat. Vt autem ista Astrologica praelibata credibiliora cunctis appareant, de Inuentoribus, Autoribus, & Doctoribus Astrologiae, Astronomiae, & caeterarum huiusmo­di artium paululum disserendum. In his siquidem artibus plurimum claruerunt filij Seth, Enoch, Noe, Abraham, Solomon, & alij Sancti Patres, sicut quamplures Historiae conte­stantur. Scribit namque Iosephus 1. Antiquit. Iudaicae. 1. quòd Seth nutritus & peruent­ens ad aetatem, qua iam posset ea quae bona sunt discernere, virtuti studuit, & cum fuisset vir egregius, imitatores sui filios dereliquit. Illi autem omnes cum boni fuissent orti, in eadem terra sine aliqua vexatione viuentes faelicissimè commorati sunt, nihilque eis vsque ad vitae [Page 75] A terminum crudele peruenit. Disciplinam verò rerum coelestium & ornatum earum primi­tus inuenerunt, & ne dilaberentur ab hominibus, quae ab ejs inuenta videbantur, aut ante­quam venirent ad cognitionem, deperirent, cum praedixisset Adam exterminationem re­rum omnium, vnam ignis virtute, alteram verò aquarum vi ac multitudine fore ventu­ram; duas facientes columnas, aliam quidem ex lateribus, aliam verò ex lapidibus am­babus quae inuenerant, conscripserunt; vt etsi constructa lateribus exterminatetur ab im­bribus, lapidea permanens praeberet hominibus scripta cognoscere, simul & quia lateralena aliam posuissent, quae cum lapidea permanet hactenus in terra Syriae. Philosophus quoque in Secreto secretorum partis 2. primo, Deus inquit excelsus & gloriosus ordinauit modum & remedium ad temperantiam humorum, & ad conseruantiam sanitatis, & ad plurima alia acquirenda; & reuelauit ea sanctis Prophetis seruis suis, & iustis Prophetis suis, & quibusdam alijs quos praeelegit, & illustrauit spiritu diuinae sapientiae; & dotauit eos dotibus scientiae. B Ab istis sequentes viri Philosophiae principatum & originem habuerunt, Indi, & Perses, & Graeci, & Latini ab istis hauserunt, & scripserunt artium & scientiarum principia, & secreta; quia in Scripturis ipsorum, nihil falsum, nihil reprobum inuenitur, sed à sapientibus appro­batum. Et infra 26. Dignum est, inquit, Alexandro, vt scias magnam medicinam, quae di­citur gloria inaestimabilis, quae etiam vocatur thesaurus Philosophorum: Ego siquidem nunquam percepi nec veraciter noui, quis eam inuenerit. Quidam enim asserunt quòd A­dam fuit eius iuuentor; Alij autem dicunt quòd Aesculapius & Hermogenes, Medicus, Hir­fos, & Donastios, & Vatildos Hebraei, & Dioris, & Carans gloriosi Philosophi, qui sunt octo, quibus datum est nosse secreta scientiarum quae latebant omnes homines. Isti sunt, qui inquisierunt, & disputauerunt de his, quae sunt supra naturam, de Pleno, de Vacuo, de Fi­nito, de Infinito, & concorditer conuenerunt in confectione istius Medicinae inaestimabilis, quam diuiserunt in 8. partes. Quidam siquidem hoc affirmant, quòd Enoch nouit hoc se­cretum C per visionem; Volunt enim dicere quòd iste Enoch fuit Magnus Hermogenes, quem Graeci multum cōmendant, et laudant, & ei attribuunt omnem scientiā secretam & coelestem. Quare & in Prologo in librum Hermetis Mercurij triplicis Trismegisti de Mundo & Coelo, scribitur isto modo: Legimus in veteribus diuinorum historijs tres fuisse Philosophos, quo­rum primus Enoch, qui & Hermes, & alio nomine Mercurius dictus fuit: Secundus Noe, qui & similiter Hermes nuncupatus fuit: Tertius verò Hermes Mercurius triplex dictus fuit, quia & Rex, & Philosophus, & Propheta floruit. Hic enim post diluuium cum summa aequitate regnum Aegypti tenuit, & in liberalibus & in mechanicis artibus praeualuit, & A­stronomiam priùs elucidauit, virgam auream, librum latitudinis, & longitudinis, librum ele­ctionis & Erich. Ezich super aequationem planetarum, & super Astrolabium, & alia multa opere luculento compleuit. Iosephus insuper 1. Antiquitat. Iudaeor. 2. loquens de longitudine vi­tae Noe, & aliorum Patrum illius temporis Antiquorum, Illi, inquit, cùm essent religiosi & ab ipso Deo facti, cumque eis pabula opportuniora ad maius tempus existerent praeparata, D tantorum annorum circulis vitae viuebant: Deinde propter virtutes & gloriosas vtilitates, quas iugiter perscrutabantur, id est, Astrologiam & Geometriam, Deus eis ampliora viuen­di spacia condonauit, quae nunquam ediscere potuissent, nisi sexcentis viuerent annis; Per tot enim annorum curricula magnus annus impletur. In libello quoque de morte Aristote­lis 9. refertur secundum sententiam Melonis discipuli Aristotelis, quam & Magister pluri­mum commendauit, quòd vsque ad aduentum Noe homines aestimantes Solem & Lunam alias quoque stellas ex seipsis moueri, quare & esse primos motores simpliciter atque Deos, ipsis tanquam dijs secundum varia idola seruierunt; de qualibus & vndecima pars tangebat; Noe autem fuit primus qui cognouit creatorem sphaerarum, & quòd ipse est principium cu­iuslibet motionis; & ipse habebat scientiam, & gradum altissimum harum rerum. Albuma­zar quoque 5. maioris Introductorij, differentia 11a dicit, Quòd in historijs veterum diuino­rum E reperitur, quòd Noe Propheta venerandus primus omnium Babyloniam post diluuium populauit, instituit (que) Babylonios, seu Chaldaeos; & omnes Chaldaei erant sapientes in nume­ro astrorum, & scientia Iudiciorum, & confluebant ad Doctores eorum ab omnibus climati­bus amore discendi; & secundum assertionem quorundam, Sem filius Noe docuit hos primam scientiam hanc astrorum. Hoc autem testimonium Albumazar & similia, ideo maiori fide dig­num videtur, quia historias multas nouit, sicut ille liber Introductorius pluribus locis probat; Imò & ipsemet Historiographus vnus erat, dicente Haly super 1. quadripartiti Ptolomaei, Scimus quod Albumazar antequam Astronomiam legeret, erat vnus ex illis qui Chroni­cas faciebant, sicut reperimus in scriptis. Huic autem concorditer Ouidius ille de Vetula [Page 76] libro tertio De scientia iudicijsque astrorum, sic ait:A

Haec scripsit prior ille Propheta Noe venerandus,
Et docuit primogenitus Sem filius eius.

In libello quoque de morte Aristotelis 9. similiter recitatur, quòd post Noe natus est Abra­ham, qui fuit sapientior omnibus, & ad maximum gradum Prophetiae peruenit; cognouitque quòd Sol, & Luna, & omnes stellae habebant primum motorem, & ideo non est secutus viam Pattis sui, & generationis suae, qui idola adorabant. Ipse siquidem Abraham Iosepho refe­rente, 1. Antiquit. Iudaicae 5. erat nimis intelligens in omnibus & sapiens in his quae audierat, & de quibussibet aliquid cogitaret: propterea & virtute prudentiae maior alijs fuit, & opina­tionem quam de Deo cuncti tunc habebant, innouare & immutare praeualuit. Primus itaque praesumpsit pronunciare Deum Creatorem vnum esse cunctorum; reliqua verò licèt ad foe­licitatem tendentia, per praeceptum praebentis singula quae que dari, & non propria subsistere virtute confessus est. Haec verò conijciebat per terrae passionem & maris, & ea quae contin­gunt B circa Solem & Lunam, & ex omnibus quae circa coelum semper eueniunt. Virtute enim eis praesente, & prouidentia ordinationis eorum cuncta disponi docebat, quibus quicunque priuarentur, manifesti fierent, quia neque ea quae ad vtilitatem nobis necessaria sunt, sua po­testate potuerunt possidere, quae scilicet secundum iubentis fortitudinem ministrantur, cui bonum est solummodò honorem & actionem tribuere gratiarum. De isto quoque nobili A­braham, Berosus & Lecateus. Hecataeus Historiographi Chaldaeorum faciunt mentionem, dicente Io­sepho vbi prius. Meminit autem Patris nostri Abraham Berosus, non quidem nominans eum, sed ita dicens; Post diluuium decima generatione, apud Chaldaeos fuit quidam vir iu­stus & magnus, in coelestibus rebus expertus; forte le­gendum Lecateus. Hecataeus etiam ad memoriam eius plus aliquid fecit: Librum enim de eo conficiens dereliquit; Et infra eisdem, Arithmeticam verò Aegyp­tijs contulit, & quae de Astrologia sunt, ipse contradidit. Nam ante aduentum Abraham in Aegyptum, haec Aegyptij penitus ignorabant. A Chaldaeis enim haec plantata nascuntur in C Aegypto: vnde etiam peruenisse noscuntur ad Graecos. Salomon quoque diuinitùs inspira­tus, vt patet 3. Reg. 3. & 2. Paral. 1. tantam sapientiam, & intelligentiam, & scientiam rece­pita Domino, vt nullus ante eum similis ei fuerit, nec post eum. De quo 3. Reg. 3. scribitur; Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, & prudentiam multam nimis, & praecedebat sapientia Salomonis, sapientiam omnium orientalium & Aegyptiorum, & erat sapientior cunctis hominibus. De quo & Iosephus 8. Antiquit. Iudaicae 2. dicit; Quòd Deus dedit ei intellectum & sapientiam, qualem nullus alter hominum habuit, nec Regum, nec priuato­rum, vt etiam homines antiquos praecelleret; & nec Aegyptijs qui sapientia omnibus differre dicuntur comparatus modicum vel minus esset, cuius vtique multum nimis sapientia praece­debat. Composuit autem libros quinque, & quatuor millia. Nullam namque naturam igno­ratam, inexaminatamque praeterijt, sed de omnibus philosophatus est, & disciplinam pro­prietatemque carum eminenter exposuit. Horum igitur Patrum diuinitùs illuminatorum D doctrinis doctissimis posteriores Philosophi informati, has gloriosas scientias conscripserunt, & quaedam quodammodò alia non penitus aliena, quia ex primis illis fontibus deriuata similiter addiderunt. su­peraddiderunt secundum quod ipse Aristoteles superius recitauit. Libros autem venerabilium Patrum horum, superbraforsitan quorundam sophisticorum Philosophorum, vt inuentorum gloriam furarentur, destruxit, titulosue mutauit; aut nimia fortassis vetustas temporis abole­uit. Nonne & in libris nostris sacris, Prophetia ipsius Enoch septimi ab Adam solenniter al­legatur, cuius tamen scriptura minimè reperitur?

36. Contra Epicureos & Sadducaeos dicentes Spiritum nullum esse, immortalitatem quoque animae rationalis irrationabiliter abnegantes: & contra Auerrois astruentem omnes homines vnicam animam rationalem habere.

CVrentur Epicuraei & Sadducaei sanentur dicentes Spiritum incorporeum nullum esse,E immortalitatemque animae rationalis irrationabiliter abnegantes, auertaturque Auerroes astruens omnes homines vnicam animam rationalem habere. Hi autem videntur fuisse illi Antiqui, aut imitatores eorum qui recitante Philosopho locis diuersis, tantum materialia & materiam, & sensibilia posuerunt & sensum, negantes intellectum, vel ipsum esse corpus aut formam corpotalem, quare & corruptibilem affirmantes, quapropter & summum bonum, in voluptatibus corporis statuentes, sicut porcus in coeno, ita se in huiusmodi voluptatibus vo­lutabant. De Epicuro quem Philosophi porcum nominauerunt, & de sectatoribus eius por­cinis, [Page 77] A libri Philosophici & Grammatici saepius recordantur. Pro Sadducaeis autem sciendum, quod Iosepus 2. de bello Iudaico. & 18. Antiquit. Iud. 3. dicit quod apud Iudaeos 4. Philoso­phiae, & Philosophorum species habebantur, Pharisaei, Sadducaei, Essaei, siue Essaeni, & Iudaici à quodam principe suo Iuda, siue Libertatini, quia pro libertate certantes, qui & ideo 7. de bel­lo Iudaico Sicarij nominantur. De quarum secunda 2. de bello Iudaico, Saducaei, inquit, illud est secunda collectio & 18. Antiquit. Iudaicae 3. Sadducaei animas mortales existimant, simulque cum corpore interire: Porro & de Epicuraeis & Sadducaeis sacri nostri codices recor­dantur. De opinione vero Auerrois praedicta in expositione sua super 3. de Anima com­ment. 5. & alijs sequentibus satis constat. Sed quomodo nullus est spiritus incorporeus, cum secundum octauam partem & decimam Deus spiritus incorporeus comprobetur. Quid e­nim spiritus incorporeus nisi substantia rationalis incorporea est dicendus? Iste quoque spi­ritus omnipotentissimus habens voluntatem vniuersaliter efficacem secundum partem 7am. B & 8am. cur secundum 33am. & 34am. partes non potest & potuit creare & creasse, & facere & fecisse alios spiritus sibi similes, sicut & alias naturas dissimiles, & hos quidem à corporibus absolutos, quos Angelos appellamus, illos vero corporibus cōiugatos quos animas rationales vocamus, & vttam (que) speciem immortalē? Si ergo hoc totum sit possibile, cur negabitur ita esse, cum hoc magis conueniat diuinae largitati, & omnifariae bonitati, quam prima Suppositio & partes sequentes perspicue docuerūt? praesertim cum istud apud omnes magnos Philosophos, vere Philosophos, apud omnem fidem & sectam, & apud omnes pene homines sit famosum, maxime cum & istud rationibus muniatur, & vix vmbra rationis tenui impugnetur iuxta prae­missa circa 32am. & 33am. partes huius. Quot & quam varia experimenta certissima multiplices spiritus esse probant? Nonne & artes Magicae, licet malae, spiritus esse docent, sicut & tan­gebatur superius circa trigesim amsecundam & vigesimamprimam partes.

Opiniunculam autem Auerrois quis nesciat esse vacuam, falsam, fatuam & confictam, nullam verisimilitudinem aut probabilitatem habentem? quare & circa ipsam minus sollicitè C laborandum; ne tamen intactam omnino se iactet, videtur saltem perfunctoriè refellenda. Quis igitur attentis prioribus diligenter, non clare videat, Deum posse singulis hominibus singulas animas impartiri, hoc etiam magis Deo conuenit & naturae; Cur enim Deus alijs imperfectioribus speciebus, quae Deum non norunt, non diligunt, neque colunt, daret abun­danter singulis singulas animas & formas proprias naturales; & hominibus multum nobilio­ribus, in natura Deum scientibus, diligentibus atque colentibus, omnibus simul parcissime tantum vnam? cur potius ita de hominibus, quam de vegetabilibus, de alijs animalibus, aut de corporibus coelestibus ordinaret? quae ratio, vel quae causa, cum de similibus videatur simi­liter sentiendum? Adhuc autem secundum trigesimamprimam partem, Deus remunerabit omnem suum cultorem plenariè, & abundè, quod non facit in vita praesenti, vt constat; fa­ciet igitur in futura; & nequaquam suos contemptores & cultores aequaliter; nec omnes suos D cultores aequaliter, sicut nec aequaliter meruerunt; Habent ergo singuli homines singulas a­nimas, quibus post mortem praemientur vel puniantur, vt conuenit, singillatim. Nonne & tu ipse super illud Philosophi 1. Eth. 16. de Felice, vt vere bonum & sapientem omnes exi­stimamus, fortunas decenter ferre, sic dicis, vt dicitur de Iob, tibi Cui sit salus? Ad quid enim orares pro salute Iob defuncti, nisi sperares animam ipsius, & animas virtuosorum virorum post mortem saluandas, secundum suorum exigentiam meritorum? Amplius autem de re­muneratione seu praemiatione hominum in praesenti; illud namque quo Deus praemiat vir­tuosos in vita praesenti, in anima potius quam in corpore est ponendum; sed si sit vna tantum anima omnium, quicquid de tali proemio, vel de poena recipit vnus homo, recipiunt & alij vniuersi. Secundum hanc quoque sententiam insensatam, si vnus homo haberet in anima foelicitatem perfectam, miseriamuè perfectam, haberent simul & omnes, essentque omnes si­mul perfecti & miseri: quare & nec foelices, nec miseri, quae nullus concesserit nisi miser. E Quomodo insuper Deus sapiens, iustus, & potens sua maxima proemia tam improuidè dispē ­saret? Nonne Philosophus 1. Eth. 14. ita dicit, Si aliud aliquod Deorum est donum homi­nibus, rationabile & foelicitatem Dei datum esse, & maximè humanorum, quanto optimum? Videtur autem & diuinissimorum esse. Virtutis enim proemiū & finis optimum videtur & di­uinū quid & beatum. Et infra 18. Deos beatissi­mos beatificamus & foelicitamus, & virorū diuinissimos beatificam Super quod & tu Auerroes; Nos, inquis, referimus deificatos & electos hominum ad foelicitatem; Et infra in fine illius primi, sic ais; Sint grates Deo donatori sapientiae & largi­tori foelicitatis. Adhuc autem si per omnipotentiam summam Dei omnes homines foelices & miseri nullo superstite morerentur, anima rationali seruata, aut esset ipsa misera vel beata, cur potius talis quàm talis, nec simul posset esse misera & beata? Amplius autem secundum [Page 78] concordem Philosophorum sententiam, Naturam esse principium motus & quietis illius A cuius est natura, & naturam quae est forma, esse horum principium effectiuum; animam quo­que rationalem esse naturam hominis & formam; quare & ipsam esse principium effectiuum omnium motuum & actuum humanorum, ipsamque esse finitae virtutis quis dubitat? Quare & finitae atque determinatae potentiae in agendo. Si ergo tunc moueat localiter corpus homi­nis vnius quantum potest, & secundum vltimum suae potentiae, quomodo potest simul mo­uere similiter aliud tale corpus alterius hominis, velocitate aequali, & tertium corpus, & quar­tum, & ita deinceps vltra omnem terminum & mensuram, immò & corpora infinita, si po­nerentur homines infiniti? Quomodo adhuc posset aliquis motor finitus mouere per se di­uersa mota totaliter separata, & penitùs inconnexa? Nonne Aristoteles Deus tuus, & tu cul­tor eius, 12. Metaphys. suae, ex numero motuum coelestium arguitis numerum intelligentia­rum mouentium? Si tamen vnica anima sufficit ad mouendum omnia corpora humana mul­tum grauia, multum resistentia, & multum difficilia ad mouendum, tam multa, tam inordi­nata,B & tam inconnexa ad inuicem, cur non simili ratione, immò multo maiori, sufficit vni­ca intelligentia ad mouenda omnia corpora coelestia, à conditionibus talibus aliena, cùm sint pauca, optimè ordinata ad inuicem & connexa; & nedum corpora coelestia nunc existentia, sed & plura & maiora quantumlibet si ponantur, sicut & vnica anima sufficit ad mouendum aequaliter corpora hominum vltra omnem numerum & mensuram? Secundum sententiam tamen vestram si alicui orbi coelesti apponeretur vna stella vlterius, motor eius ipsum omninò non moueret, vel ipsum moueret cum fatigatione & poena vel tardius. Simili quoque modo potest argui de operationibus magis proprijs animae rationali, puta de intellectione, volu­tione, memoria, rememoratione, syllogizatione & similibus. Quomodo namque sufficit anima vna finita & parua, simul & semel ad operationes tales, tam multas, tam varias & diuer­sas, nec minus ad quotlibet tales simul, quam ad vnicam separatim? Nonne & sicut expe­rientia certa docet, & omnes Philosophi contestantur, quòd vna operatio animae, vel impe­dit C aliam, vel expellit? quomodo ergo potest eadem anima tot actiones, tam varias & con­trarias simul & semel perfectissimè exercere? Nonne & anima talis finita, & paruula, sicut est entitatis & naturae finitae, sic est & capacitatis finitae? quomodo ergo potest semel & simul tot intellectiones, volutiones, memorias, syllogismos, ac talia sine termino, sine fine capere & tenere? Amplius autem, sicut Auicenna 5. de Anima 3. & Algazel, 4. physicae suae vlt. haeresim istam redarguunt; Si esset eadem anima omnium, esset & eadem scientia omnium, nec quicquam scitetur ab vno, quod ab alio nesciretur. Nonne si sit esset eadem anima omni­um, cum omnis scientia hominis sit in anima subiectiuè, & in quolibet homine sit anima ra­tionalis, in quolibet homine est omnis humana scientia, omnis habitus, & similiter omnis actus rationali animae inexistens? Quilibet ergo homo habet omnem scientiam habitualem, & similiter actualem, quam aliquis alius homo habet, cuius contrarium videmur in nobis cer­tissimè experiri. Cur namque si haberem lucem clarissimam in domo seu oculo corporali,D non possem eam oculo corporis intueri? aut si possem, cur non similiter de luce scientiarum clarissima in domo seu oculo spiritali, & oculo mentis meae? Dicit enim Philosophus 1. Eth 7. Sicut in corpore visus, in anima intellectus. Cur insuper si haberem in Gazophyla­cio materiali Thesaurum multiplicem, non possem de illo extrahere quod vellem? aut si possem, cur de Gazophylacio & thesauro meo multipliciori incomparabiliter spiritali magis propinquo, magis proprio, & magis potestati meae supposito, non possum si velim, etsi totis viribus meis nitar extrahere iota vnum? Nonne experientia communi docente, & secundum sententiam Aristotelis, tui ipsius, & aliorū Philosophorum concordem, habens habitum, po­test, cum voluerit, vti illo? cur ergo non potest omnis homo, cum habeat omnem scientiam habitualem, & omnem scientificum habitum actualiter, vti eo omni pro libito voluntatis? Nonne & Philosophus, 2. Post. vltim. Inquirens qualiter principia cognita nobis fi­ant, nunquid habitus eorum, cum non insint, fiant in nobis; aut cum insint, lateant:E reprobando secundum membrum, sic ait; Si quidem igitur habemus ipsos, inconueniens est; contingit enim certissimas habentem cognitiones principiorum demonstrantem la ere. Qui & de problematibus particulae 30.2. & 4. idem sentire videtur; qui & 3. de anima 14. ita dicit; Potentia quodammodo est, intelligibilia, intellectus, sed actu nihil antequam in­telligat; o [...]ortet autem sic esse, sicut in tabula, in qua nihil est actu scriptum, quod quidem accidit intellectui: Vbi & textus quem tu exponis, sic habet, Quod accidit intellectui debet currere [...]li cursu, scilicet sicut tabula quae est aptata picturae, non picta in actu omnino. Quan­tum a [...] pondus autoritatis verba Aristotelis habeant, & specialiter in hac parte, tu ipse illo comment. 14. clarè testaris, affirmans quod omnes opinantes intellectum esse simplicem, [Page 79] A non passibilem, abstractum, & non mixtum corpori non credunt, nisi propter hoc quod dixit Aristoteles, Quoniam ita est difficile hoc, à Deo. Quòd si sermo Aristotelis non inueniretur in eo, tunc valdè esset difficile cadere superipsum, aut fortè impossibile nisi inueniretur ali­quis talis vt Aristoteles. Credo enim quòd iste homo fuit regula in natura, & est exemplar quod natura inuenit ad demonstrandam vltimam perfectionem humanam in naturis. Et in­fra 36. loquens de labore Auempace, in quaestione de continuatione intellectus agentis cum homine tam diligenti & improbo, quòd illa quaestio non recessit ab eius cogitatione, neque per tempus ictus vnius oculi, & alijs difficultatibus & ambiguitatibus illam concernentibus quaestionem, sic ais: Causa autem istius ambiguitatis & laboris est, quia nullum sermonem ab Aristotele inuenimus in hac intentione. Qui & super 1. Phys. in prologo ita scribis, Nomen Autoris est Aristoteles filius Nicomachi sapientissimus Graecorum qui composuit alios li­bros in hac arte, & in Logica, & in Metaphysica, & iste inuenit, & compleuit istas tres artes. B Inuenit, quia quicquid inuenitur ab Antiquis in hac scientia, non est dignum quòd sit pars hu­ius: Compleuit, quia nullus eorum qui secuti sunt eum vsque ad hoc tempus, quod est mille quingentorum annorum, nihil addidit, neque inuenit in eius verbis errorem, & talem virtu­tem esse in indiuiduo vno miraculosum & extraneum existet, & haec dispositio cùm in vno homine reperitur, dignius foret esse diuinus quam humanus. Quomodo ergo huius viri di­uini, huius tanti Autoris, tam canonica, & tam authentica verba intelligis aut exponis? Non­ne comment. 1.14o. supradicto, exponens exemplum Philosophi comparans intellectum in potentia existentem tabulae non scriptae, non pictae, sic ais; Cum notificauit modum passio­nis in intellectu, coepit dare de rebus sensibilibus exemplum, per quod intelligitur ista inten­tio in intellectu materiali, & licet non sit verum, tamen est via ad intelligendum, & ille modus doctrinae necessarius est in talibus rebus, licet sit Rhetoricus. Sed quàm vipetea glossa tua quae textum suum corrodit? quàm improba expositio, quae textum suum expellit? quàm proter­uus C filius, qui dicit Patri suo, mentiris? Quis tu? qualis autoritatis? aut quantae vt tanto Phi­losopho contradicas, praesertim cùm nullam autoritatem maiorem, nec vllam rationem ali­quod animal rationale cogentem, probabiliter vel mouentem pro parce tua adducas, sicut prima suppositione, & partibus sequentibus intellectis perfacile est videre. Qua ergo teme­ritate, qua caecitate, qua audacia, imò qua insania tanto viro, tanto Philosopho, tam famoso, tam procaciter praesumpseras obgarrire, cùm nullus teste teipso in verbis eius sit error? immò quàm insensatus efficeris, cùm non sentis teipsum contradicere tibi ipsi, dum Aristotelem tantum commendas, & ipsi nihilominus contradicis? quis igitur tibi credet? Maiore nam­que Autore & minore contradicentibus cui potius adhaerendum? quis dubitat quin maiori? & quis nesciat Aristotelem te maiorem? Timeo igitur plurimos in hac parte propterea plu­rimum delirasse, quia scripturam tuam diligentiùs respexerunt, & scripturas Aristotelis neg­lexerunt. Nonne & tu ipse super 3. de Anima. comment. 30. loquens de Auempace errante, sic ais; Illud quod fecit istum hominem errare, & nos etiam longo tempore, est quia moder­ni D dimittunt libros Aristotelis, & considerant libros expositorum, & maximè in Anima, cre­dendo quòd iste liber, impossibile est vt intelligatur. Nonne idem Philosophus eodem 3. multis locis, dicit animam intellectiuam esse passibilem & receptibilem specierum, habere (que) omnia intelligibilia, & omnium species in potentia, non in actu? quare & probatipsam ne­cessariò indigere alio intellectu, puta agente, qui potentialitatem eius perficiat, & ad actum perducat? Nonne illius 3i. 5o. dicit animam intellectiuam non habere aliquam naturam nisi passibilem, nec esse aliquod intelligibile actualiter, priusquam intelligat illud actu? Nonne verba sua sunt ista? neque ipsius est naturam, neque vnam esse, sed ante hanc quod possibilis vocatus, itaque animae intellectus. Dico autem intellectum quo opinatur, & intelligit anima nihil est actu eorum, quae sunt ante intelligere: vbi & textus quem tu exponis, sic habet: Non habebit naturam nisi istam, sed quod est possibilis. Idem. Illud igitur de anima quod dicitur E Intellectus; & dico intellectum illud per quod distinguimus & cogitamus, non est in actu a­liquod entium antequam intelligat. Et loquitur hic Philosophus ad similem intellectum sicut infra 37. vbi dicit; Nunc autem de Anima dicta recapitulantes dicamus iterum, quod om­nia ea quae sunt, quodammodo est anima. Aut enim sensibilia quae sunt, aut intelligibilia: est autem scientia quidem scibilia quodammodo, sensus autem sensibilia: Et sequitur 38. Qualiter autem hoc sit oportet inquirere. Secantur igitur scientia & sensus vt res, quae quidem potentia est in ea quae sunt potentia quae vero. nullo actu in ea quae sunt actu. Animae autem sen­sitiuum & quod scire potest potentia haec sunt, hoc quidem scibile, illud verò sensibile, ne­cesse est autem aut ipsa, aut species esse. Ipsa quidem igitur non sunt; Non enim lapis in ani­ma est sed species; quare anima sicut manus est; manus enim organum organorum, & intel­lectus [Page 80] species specierum, & sensus species sensibilium, verum est in potentia non in actu; quare A & supra 6. sic ait, Bene iam dicentes sunt, Animam esse locum specierum, nisi quod non tota sed intellectiua, neque actu, sed potentia species. Et infra 8. ostendit quod anima dici­tur sciens seu scire in potentia duobus modis, remotè videlicet & propinque, siue potentia re­mota seu essentiali, qualis est in homine priusquam addiscat; & potentia propinqua seu actu­ali, qualis est in habente scientiam in habitu, sed non vtente in actu, à qua potentia potest per se exire ad actum. Vnde & sicait; Cum autem hic scilicet intellectus singula sciat, sciens dicitur quidem secundum actum, hoc autem confestim accidit cum possit operari per seip­sum, est quidem igitur & tunc potentia quodammodo, non tamen similitèr & sicut ante ad­discere, aut inuenire. Qui & infra 17. scribit ita: Quoniam autem sicut in omni natura est aliquid, hoc quidem materia vnicuique generi, hoc autem est potentia omnia illa, alterum au­tem causa & factiuum, quod in faciendo omnia vt ars ad materiam sustinuit, necesse & in anima has esse differentias. Et statim 18. & est intellectus hic quidem talis in omnia fieri, illae B verò in omnia facere. Istam quoque sententiam totam Auicenna, Algazel, & omnes penè Philosophi alij planè tenent. Si igitur haec ita se habent, quomodo praesumis asserere falsum esse, quòd Intellectus antequam intelligat, est sicut tabula in qua nihil est actu scriptum aut pi­ctum? Imò quia istud verum est, falsum & fatuum est quod tu dicis, omnia scilicet intellecta speculatiua, omnes species, omnes scientias, omnes habitus, omnes actus, & vniuersalitèr om­nia & singula possibilia ibi scribi actualiter, & aeternaliter ibi scribi, actualiter & aeternaliter ibi pingi, actualiter & aeternaliter ibi esse. Nonne illo comment. 5. sic ais, Cum considera­tum fuerit de istis intellectis, secundum quòd sunt entia simpliciter, non respectu alicuius in­diuidui, verè dicuntur aeterna esse, & quod non intelliguntur quandoque & quandoque non, sed semper, quoniam cùm sapientiam esse in aliquo, modo proprio homini, est sicut modum artificiorum esse in modis proprijs homini, aestimatur quòd impossibile est vt tota habitatio fugiat à Philosophia, sicut opinandum est quòd impossibile est vt fugiat ab artificijs natura­libus.C Si enim aliqua pars eius caruerit eis, scilicet artificijs, verbi gratia, quarta septentrio­nalis terrae, non carebunt eis aliae quartae, quod enim declaratum est, quòd habitatio est pos­sibilis in parte meridionali, sicut in parte septentrionali; fortè igitur Phlosophia inuenitur in maiori parte substantiae in omni tempore. Et infra 20. Intellectus qui dicitur materialis se­cundum quod diximus, non accidit ei, vt quandoque intelligat, & quandoque non, nisi in re­spectu fortioris imaginationis existentium in vnoquo (que) indiuiduo non respectu speciei, verbi gratia, quod non accidit ei, vt quandoque intellectum aeque intelligat, & quandoque non, nisi in respectu Socratis & Platonis, similitèr autem & respectu speciei semper intelligit hoc vniuersale, nisi species humana deficiat omninò, quod est impossibile. Nonne Plato in Menone similitèr quodammodo posuit omnem videlicet scientiam semper esse in anima cu­iuslibet, sed latere; quare & ab Aristotele reprobatur: cur ergo non es tu similitèr reproban­dus? Si insuper ita esset, quod esset officium intellectus agentis; quid ageret circa intellectum D possibilem? quid inuaret? nullam enim speciem, nullam intentionem, nullam cognitionem agit in eo, cum omnes species intentio atque cognitio, sicut & caetera cuncta quae habet, in ipso actualitèr, aeternalitèr perseuerent; Quomodo ergo dicunt Philosophi, & tu ipse, quod intellectus agentis est denudare & abstrahere intentiones materiales ad immaterialitatem, & ita transierre ipsas, de ordine ad ordinem, de materialitate ad immaterialitatem; de phantasia quae est virtus materialis in intellectum possibilem, qui est virtus immaterialis, & sic tandem facere illud quod est intellectum in potentia esse intellectum in actu? Scio quòd dices hoc ve­rum esse respectu indiuidui, non respectu specici, aut intellectus humani simpliciter. Sed quid quaeso operatur intellectus agens in indiuiduo demonstrato? Intensio nam (que) denudata per eum non transsertur nec intrat in intellectum possibilem per praemissa; remanet ergo in vir­tute materiali; quare & materialis vt prius licet fortassis subtilior parum quam prius. Quod tamen subtiliter intuendo non videtur dicendum, cum statim in ipso instanti sensationis & E imaginationis intelligatur quodcunque; sicut omnes communitér experimur; dicit (que) magi­ster tuus 3. de Anima. 28. sentire est simile ipsi dicere solum & intelligere, quam eius senten­tiam & tu ibi planissimè profiteris. Nonne & intensione imaginata manente grossa & rudi, sicut influit ab obiecto, habita tamen intensione rei congrua in intellectu, posset homo intel­ligere? cur non posset? Adhuc autem quae necessitas ponendi intellectum agentem ad mo­dicum subtiliandum intensionem materialem phantasticam? Cur non sicut in alijs animali­bus sufficit sola phantasia? Cur non simili modo ponis intellectum agentem ad subtilian­dum intensiones aliarum virtutum? Quis insuper legens & non negligens libros Aristotelis, Theophrasti, Themistij, Auempacae, Auicennae, Algazel, & aliorum Philosophorum dixerit [Page 81] A intellectum agentem esse necessarium homini, quia parum subtiliat intentiones materiales phantasiae, dum tamen materiales, & in virtute materiali phantastica maneant, sicut prius, & non potius ad effectum superius recitatum? Amplius intentiones, propositiones, discur­sus, & conclusiones, & caeteri habitus atque actus in anima rationali semper secundum te actualiter existentes, vel sunt finiti in numero, vel simpliciter infiniti: non infiniti simpliciter cum ipsa sit finita simpliciter, finitae entitatis, & capacitatis finitae; nec etiam potest esse aliqua multitudo actualiter & simpliciter infinita; sicut Magister tuus, & tu ipse saepius affirmatis. Si verò sint tantum finiti, puta centum vel mille, possibile est aliquos homines & aliquem homi­nem de hominibus secundum te simpliciter infinitis in praeterito, & in futuro intelligere & ha­bere, facere & formare aliquam intentionem, propositionem, discursum & conclusionem, a­ctum & habitum, alium ab illis omnibus & singulis differentem. Quis negauerit? quis dubi­tauerit? quis non statim concesserit ita esse? sicut enim stans in centro circuli, per quemlibet B semidiametrum potest exire ad proprium punctum eius in peripheria situatum, licet non si­mul nec successiuè per omnes ad omnia puncta sua: sic & habens principium scientificum stat in medio infinitorum discursuum possibilium ducentium ad conclusiones proprias infini­tas, potestque per singulos ad singulas conclusiones exire, etsi non per omnes ad omnes. Pos­sent quoque homines infiniti per infinitos tales discursus procedere ad conclusiones pro­prias infinitas, sicut viros scientificos reputo non latere. Est ergo aliqua conclusio scibilis ab homine, imò & infinitae conclusiones ab hominibus scibiles, quam & quas intellectus possi­bilis actualiter iam non habet. Hoc idem & de conclusionibus, & opinionibus erroneis po­test similiter apparere. Quis enim nesciat veritatem signo sagittantibus posito, & puncto in medio areae comparari, ad quod contingit attingere paucis modis vel vno, sed deficere infini­tis? Quis ergo non videat conclusiones & opiniones erroneas posse infinitis modis variari & multiplicari, praesertim apud homines infinitos. Adhuc autem quis nesciat, si secundum C tuam sententiam mundus sit aeternus ante & post, secundum cursum commumem infinitas fuisse, & futuras esse eclipses Solis & Lunae, scibiles specialiter ab hominibus, imò scitas & sciendas, sicut secundum assertionem tuam praemissam magis videtur? Quod & quia constat certissimè esse possibile, supponatur: Fuerunt ergo & erunt infinitae inuestigationes, conclu­siones, & scientiae propriae, & speciales de illis: quis enim crediderit eandem esse scientiam particularem & propriam, eandem credulitatem, adhaesionem & affirmationem nunc esse fu­turam eclipsin, videlicet nocte ista vel die, & tunc esse futuram eclipsin, videlicet septimo mense sequente. Multi namque sciunt vnum, & aliud dubitant & ignorant. Aliàs insuper idem esset, scire, credere, adhaerere & dicere tunc esse futuram eclipsin; & tunc, & tunc, & tunc quocunque tempore designato, quod nullus dubitat esse falsum, sicut & satis apparet in alijs talibus de futuro. Identitas insuper actuum humanorum immanentium, secundum tu­am sententiam aeternaliter permanens vniformis, similiter refelletur: Quis enim ignoret non D esse eundem actum sed diuersum affirmandi intrinsecus & credendi, eclipsis nunc est, eclipsis cras erit, eclipsis heri fuit, & similia, sicut & affirmationes & affirmata non sunt eadem, sed diuersa, & à vero in falsum, & è contra infinities permutantur? Nonne etiam actus intelli­gendi, credendi, amandi, & similia faciendi in infinitum, secundum varietatem graduum in varijs hominibus & temporibus variatur? tanta autem varietas non potest in eadem anima actualiter simul esse, sicut praehabita docuerunt. Respondebit fortassis vicarius tuus, & dicet, quòd intellectus seu homo per intellectum intelligit, & vult multa varia & distincta, particu­lariter propriè & distinctè per eandem intentionem seu speciem, & per eundem actum reali­ter non omnino diuersum. Sed quis nesciat intelligentem per quodcunque quaecunque diuer­sa propriè & distinctè distinguere, seu posse distinguere per idem distinctè & propriè inter illa? & quis dubitat eundem hominem per eandem potentiam, per eandem speciem. & per cun­dem actum omninò, sine aliqua diuersitate adiecta non posse distinguere diuersa ipsa, videli­cet E cognoscere propriè, particulariter, & distinctè? Aliter enim posset idem homo per can­dem speciem cognoscere nunc vnum distinctè, puta A, & non aliud, puta B, & aliàs è contra. Sed quem later, quòd vnum in quantum vnum praesertim in potentijs naturalibus non liberis, natum est facere semper vnum, non aliud nec diuersum, in eodem passibili non diuerso? Nonne ratio perspicuè hoc demonstrat? quae namque in talibus causa diuersitatis effectuum? quare nunc iste, nunc. non ille producitur, nunc è cōtra nisi in agente vel in passo, cum in talibus non sit electio libera, sed necessitas naturalis? Nonne ideo Aristoteles 2. De generat. penult. Idem, inquit, & similiter habens, semper idem innatum est facere. Idem tamen aliquoties facit con­traria, & diuersa: sed hoc est propter contrarietatem & diuersitatem aliquam in agente vel passo, sicut docet idem Philosophus 9. Met. 10.9i. 11o. 12i. 11o. 5i. 2o. & 2i Phys. 30o. quod & [Page 82] expositio Auerrois locis illis similiter confitetur. Adhuc autē aliter posset intellectus per vni­cā A speciē generalē distinctè cognoscere omnes species generū, seu generis alicuius, & singula indiuidua specietū: idē quo (que) visus per eandē & vnicā speciē vnius coloris distinguere omnes colorū species, differentias, at (que) gradus. Amplius autē si eadem intentio, & idem actus omni­no significet diuersa propriè, & distinctè, significent ergo A intentio, & B actus C & D di­uersa proprie & distinctè, componatque homo in mente A, cum A per B actum, pro C tan­tum dicendo, A est A & erit compositio illa vera, componatque similiter pro C ex parte sub­iecti, & pro D ex parte praedicati, & erit compositio illa falsa; sicque eadem propositio erit si­mul vera & falsa. Secundum istam quoque sententiam intentiones rerum & species naturales in mente essent purè aequiuocae; significarent enim diuersa, secundum eandem intentionem seu nomen, & diuersam ac propriam rationem: Quapropter & significarent, significareuè possent ad placitum? Cur enim non possent significare alia quaedam diuersa, & alia, sicut ista? sed haec quis dubitat esse falsa, naturae contraria, & Philosophiae dissona naturali? Nonne & B Philosophus 2i. de Anima 135. ita scribit? Inquiret autem quis, cuius causa plures habemus sensus, sed non vnum solum, & respondet, An quatenus minus late aut consequentia, scili­cet ad sensibilia propria, & communia vt motus, magnitudo, & numerus? Si enim esset vi­sus solus, & ipse albi, laterent vtique magis, & viderentur esse idem omnia, propter id quod consequuntur se ad inuicem simul color & magnitudo, nunc quidem quoniam in altero sensi­bili communia sunt, manifestum facit quod aliud quid vnumquodque eorum est: Sup­ponit ergo Philosophus quòd sensus non potest distinguere inter diuersa, nisi per diuersa; & infra eodem 145. ostenso, quod oportet necessario, quod quicunque discernit inter aliqua diuersa, discernat per eandem virtutem indiuisibilem, & in tempore indiuisibili, scilicet in instanti, & mota quaestione, quomodo virtus indiuisibilis posset percipere & discernere con­traria & diuersa, respondet quod illud quod sentit diuersa, scilicet diuersa secundum esse, est diuisibile, id est, secundum rationem, cognitionem, seu intentionem diuersam loco,C autem aut & numero indiuisibile, idest, secundum essentiam propriam; vbi & Au [...]rroes, Possi­bile est vt ista virtus iudicans omnia simul sit eadem subiecto, & indiuisibilis, sed per inten­tiones quas recipit est diuisibilis vt dicimus de pomo, quod est indiuisibile sub [...]ecto, & diui­sibile secundum accidentia diuersa in eo, scilicet odorem, colorem, & saporem: Ita quod dissoluetur quaestio sic; quoniam ista virtus in quantum est diuisibilis comprehendit res nu­meratas diuisibiles, & in quantum est eadem, iudicat ea vnico iudicio. Et super 3. de Ani­ma. com. 9. dicit prius esse declaratum, quod quaecunque virtus apprehendit alietatem in­ter duo, necesse est quod sit vna vno modo, & multa alio modo, scilicet duabus dispositio­nibus diuersis. In ista quoque sententia omnes conueniunt exponentes: Hanc ergo res­ponsionem huius vicarij veritas reprobat, nec proprius Dominus approbat, sed impug­nat. Amplius autem quomodo in eadem anima indiuisibili, & in eadem eius potentia indi­uisibili possunt tam opposita, tam contraria, tam perfecta, & tam actualia simul esse, vt D puta scientia & ignorantia respectu eiusdem; imo scientia & deceptio, ac opinio contraria, vtraque in particulari, & in actu, & simul velle & nolle, amor & odium in particulari, & in actu, & simul respectu eiusdem, summae virtutes & vitia contraria ipsis summa, summa bonitas & malitia priuatiuè opposita, & positiuè contraria ei summa; summa foelicitas & mi­seria opposita ei summa? Scio enim, & scis, & quis nescit, quod experientia communi do­cente, & sententia Philosophorum concordi testante, opposita priuatiuè, & contraria posi­tiuè nata sunt fieri circa idem amborum susceptibile successiuè non simul, praesertim in actu completo. Annon verecundaris fateri quod in Anima tua & in te sunt omnes errores & hae­reses, omnia vitia, & peccata, concupiscentiae, malitiae, & miseriae spiritales in actu, & quod inseparabiliter ibi manent? Sed scio responsiunculam tuam fictam: Dicis enim, quod licet sit eadem anima omnium, non ideo oportere eandem esse scientiam omnium, quia in­tentiones imaginatiuae, quae se habent ad intellectum, sicut sensibilia ad sensum, quibus & E ideo intellectus necessariò indiget in sciendo, in diuersis indiuiduis sunt diuersae. Haec autem imaginatia tua responsio, etsi possit vtcunque vitare identitatem scientiae in omnibus, alia inconuenientia superius adducta vitare non potest, imo neque identitatem scientiae poterit euitare, quin saltem sit eadem scientia habitualis in omnibus, cum omnis habitualis scien­tia sit inintellectu, qui est idem in omnibus. Potest ergo secundum praemissa quicun (que) actuali­ter vti quacun (que) scientia cum voluerit, considerando actualiter & sciendo quaecun (que) saltē sci­entia vniuersali simpliciter, propositionis vniuersalis simpliciter, cuius termini aut similes pro­priè in virtute imaginaria non habentur. Adhuc autem ponantur duo. Philosopus & laicus seu clericus demonstrationum ignarus, similes seu aequales, in imaginatiua & in omn [...]bus alijs [Page 83] A virtutibus materialibus, intentionibus (que) earum; & habeat Philosopus demonstrationē ad ali­quā conclusionē subtilē, alius verò nullā. Tunc Philosophus habet certā scientiā conclusionis illius, & demonstratiuè scit illam; quare & alius; cum in virtute imaginatiua, & eius intenti­onibus sunt similes & aequales, quod tamen quis nesciat esse falsum? Nonne & multa sunt intellecta, quibus nullae verae intentiones imaginariae correspondent? Quòd autem suppo­nis intentiones imaginarias se habere ad intellectum, sicut sensibilia ad sensum, & intelle­ctum ad cognoscendum quodcunque ipsis necessariò indigere, verum videtur, & de sententia Philosophorum in principio, quando intellectus est quasi tabula nuda, in qua nihil est pictum vel scriptum, donec cognoscibilium species acquirantur: Sed cum fuerint acquisitae, & in in­tellectu plenè depictae, & scriptae, cur non possit ipsas legere per ipsas, & cognoscere res per ipsas absque vlteriori actione, aut motione intentionum imaginariarum? quod enim est iam perfectè generatum, perfectè formatum, perfectè completum, non videtur indigere vlteriùs B generante, sed forsitan conseruante. Adhuc autem quis dubitat intellectum esse perfectiorem potentiam potentijs materialibus, virtutibus sensitiuis; hae autem cum fuerint informatae ple­nariè per species obiectorum, semper quamdiu species manserint, possunt sufficienter per il­las cognoscere illa obiecta, absque hoc quòd ab illis obiectis aut quibuslibet alijs moucantur? Quis de virtutibus & sensibus interioribus, imaginatiua, cogitatiua, & memoratiua istud non sentiat in seipso? Quis insuper in naturalibus vel parum prouectus hoc etiam non aduertat? Quis non est expertus illa experimenta in principio perspectiuae Alacen recitata, visu vide­licet diu & stabiliter intuente visibilia fortial, & diuertente se inde, vel etiam se claudente, visionem priotem manere seu apparentiam, & similitudinem pris [...]inae visionis, quae quidem visio necessariò comprobatur. Quapropter & Philosophus de somno & vigilia, Cùm, inquit, continuè sentiamus aliquid, transferentibus secundum sensum sequitur passio, velut de Sole ad tenebras; Accidit enim nihil videre propter adhuc subsistentem motum in oculis à lumine; C & si ad vnum colorem multo tempore aspiciamus aut album, vel viridem, ciusmodi videtur ad quemcunque visum permutemus; & si ad Solem prospicientes, vel aliquod splendidum, concluserimus, obseruantibus quidem videtur, secundum directionem qua accidit visum videre, primum quidem huiusmodi colorem, deinde permutatur in puniceum, deinde in pur­pureum, quousque in nigrum veniat colorem & euanescat. Hoc idem & ratio clarè mon­strat: Ponatur enim Deum omnipotentem seruare in oculo speciem ab obiecto receptam, destructo obiecto, & qualibet specie eius in medio extra visum, habebitque visus haberéue potest omnimodam operationem suam intrinsecam sicut prius; videbitque videréue potest vt prius; nihil enim deficit requisitum. Obiectum enim & medium nullatenus requiruntur, nisi ad speciem in oculo generandam, vel ad genitam conseruandam. Cur ergo de potentia nobilissima intellectus non similiter sentiendum? Intellectus ergo in principio quando est to­tus potentialis indiget intentionibus huiusmodi extrinsecis ipsum mouentibus, informanti­bus, D & actuantibus, sed cùm plenè informatus & actuatus extiterit, non indiget ipsis vltra, sed ex tunc potest per se & sua intrinseca sufficienter cognoscere vniuersa; imò ex tunc magis videntur ei obesse, quàm prodesse, eo quòd distrahunt intellectum à speculatione sincera, & operatione sua perfecta. Quare & Auicenna de Anima 3. ostendens, quomodo virtutes ani­males adiuuant animam rationalem in multis; Anima, inquit, humana iuuatur à corpore ad acquirendum principia consentiendi & intelligendi, deinde cum acquisierit, redibit ad scip­sam: Si autem obstiterint aliquae virtutum quae sunt infra eam, & impediunt eam, aliquibus dispositionibus retrahent eam à sua actione si verò impedita non fuerit, non egebit eo postea in suis actionibus proprijs, nisi in aliquibus tantùm, in quibus est opus redire ad virtutes ima­ginatiuas, & considerare eas iterum: ad hoc vt percipiat principium aliud ab eo quod habue­rat, & adiuuent repraesentare id quod appetitur in imaginatione, & repraesentatio eius in ima­ginatione firmetur auxilio intellectus; hoc autem contingit in principio tautum & non po­stea, E nisi parum. Cùm autem proficit anima, & roboratur, sola per se operatur operationes suas absolutè; virtutes autem sensibiles & imaginatiuae, & caeterae virtutes corporales retra­hunt eam à sua actione; verbi gratia, sicut homo qui aliquando indiget iumento, & eius appa­ratu quo perueniat eò quò proponit, quò cùm accesserit, causa quae fuit perueniendi, eadem est prohibendi. Idem 9. Meta. vlt. cùm forma describitur in anima, perficitur ibi apprehen­sio visa, sed non facit delectari, nec noceri certè, nisi hoc quod est descriptum in anima, non quod est extra: Quicquid autem describitur in anima agit suam actionem, quamuis non homo ha­beat causam extrinsecus; causa enim essentialis est haec descriptio, extrinseca verò est causa per accidens, vel causa causae. Ampliùs autem quis nesciat omnem potentiam cognitiuam cognoscere propriè per actum proprium intrinsecum, immanentem, non per aliquid extrin­secum [Page 84] propriè: cur ergo Laicus benè dispositus in corpore, & in omnibus potentijs corpo­ralibus,A habens in anima sua actus scientificos clarissimos, & scientiam clarissimam actualem non potest illis vti cum velit, non potest illos percipere? cur tantum bonum. lumen in domo sua vi­dere non potest? posset enim per oculum corporalem, si proportionatum lumen haberet in oculo corporali, imò & per tactum rudissimum sensuum proportionaliter informatum perci­peret, & sentiret.

Adhuc autem fortassis obdurata fronte adijcies respondere dicendo, quod intellectus pos­sibilis, seu anima rationalis non est forma essentialis hominis per quam existit, sed intelligen­tia quaedam coelestis, quae perficit hominem tantummodo cognoscendo, & per actionem su­am solummodo cum homine copulatur. Illo namque comment. 5. sic ais: Dicamus igitur quòd manifestum est, quòd homo non est intelligens in actu, nisi propter continuationē intel­lecti cum eo in actu; Et est etiam manifestum quòd materia & forma copulantur ad inuicem, ita quod Congregatum ex ijs sit vnicum, & maxime intellectus materialis, & intentio intelle­ctiua B in actu. Quod enim componitur ex eis, non est aliquod tertium aliud ab eis, sicut est de alijs compositis ex materia & forma. Continuatio igitur intellecti cum homine, impossibile est vt sit, nisi per continuationem alterius istarum duarum partium cum eo, scilicet partis quae est de eo quasi materia, & partis quae est de ipso, scilicet intellectu quasi forma. Et cum de­claratum est ex praedictis dubitationibus, quòd impossibile est, vt intellectum compleatur in vnoquo (que) hominum, & numeretur per numerationem eorum, per partem quae est de eo quasi materia, scilicet intellectum materialem, remanet vt continuatio intellectorum scilicet. cum nobis hominibus sit per continuationem intentionis intellectae cum nobis. Et sunt intentiones ima­ginatiuae, scilicet partis quae est in nobis de eis aliquo modo quasi forma; & ideo dicere puerum esse intelligentem in potentia potest intelligi duobus modis; quorum vnus est, quia formae imaginatae quae sunt in eo, sunt intellectae in potentia; secundus autem est quia intellectus ma­terialis, qui natus est recipere intellectum perintentionem illius formae imaginatae, est recipi­ens C in potentia, & continuatus cum nobis in potentia. Declaratum est igitur, quod prima perfectio intellectus, differt à primis perfectionibus aliarum virtutum animae, & quòd hoc nomen, perfectio, dicitur de eis modo aequiuoco. Et infra comment. 19. Opinandum est, in­quis, secundum Aristotelem, quòd vltimus intellectorum abstractorum in ordine, est iste in­tellectus materialis; Et comment. 20. super illud verbum textus, Intellectus passibilis est cor­ruptibilis; dicis, quòd Intellectus 4. modis accipitur, pro intellectu materiali, pro intellectu in habitu, pro intellectu agente, & pro virtute imaginatiua, innuens quòd ibi accipitur pro virtute imaginatiua. Et infra 33. dicis planè, Actio intellectus est alia ab actione virtutis co­gitatiuae, quam Aristoteles vocauit intellectum passibilem, & dixit eam esse generabilem & corruptibilem, & homo non est generablis & corruptibilis nisi per hanc virtutem. Et illo comment, 20. sic adiungis, & per istum intellectum quem vocauit Aristoteles passibilem, di­uersantur homines in 4. virtutibus dictis in Topicis, & peristum intellectum differt homo D ab alijs animalibus. Et quis nesciat hominem per eandem formam essentialem constitui in esse & specie hominis, per quam differt essentialiter ab alijs speciebus? Forma ergo essentialis hominis per quam est homo, & differt essentialiter ab alijs speciebus non est anima rationalis, immaterialis & immortalis, sed aliqua. alia forma materialis, generabilis & corruptibilis, puta vir­tus imaginatiua vel cogitatiua, sicut tu sentire videris. Sed quis taliter senserit, nisi forsitan in­sensatus? Quis enim nisi irrationabiliter irrationabilis nesciat hominem esse animal rationa­le, rationalitatem quoque esse differentiam eius essentialem, per quam essentialiter definitur in esse, & in specie hominis ponitur, & ab alijs animalibus separatur? Quare & formam eius essentialem esse animam rationalem, rationalem, inquam, non solum participatiue & impro­prie, sed essentialiter per se & proprie, secundum distinctionem Philosophi 1. Eth. in fine. Adhuc autem si forma essentialis & vltima hominis esset forma materialis & irrationalis essen­tialiter, & rationalis solummodo secundum participationem & influentiam ab infima intelli­gentiarum E c [...]lestium, homo per se & essentialiter, per omnia scilicet essentialia sua esset ani­mal irrationale, nec rationale deberet poni in definitione sua essentiali. In definitione nam­que essentiali nihil accidentale extrinsecumue ponendum. Secundum eandem insuper irra­tionabilem rationem, animalia irrationabilia rationabilia dici possent; participant enim ali­qualiter ratione: Recipiunt enim ab homine disciplinam; cum etiam animae eorum sint ma­teriales, & similes animabus materialibus, seu formis essentialibus & proprijs hominum, dif­ferantque solummodo in materialitate, in subrilitate & ruditate secundum magis & minus; Cur non possunt alia. animalia irrationabilia participare quodammodo & recipere aliquam in­fluentiam rationis ab illa intelligentia, sicut homo, & dici rationabilia, sicut homo? Et si [Page 85] A dixeris hominem non esse animal rationale, priusquam intellectus materialis actualiter copu­letur cum eo, dices necessariò consequenter infantes non esse homines nec animalia rationa­lia, ipsosque de vna specie in aliam permutari, de irrationali & bestiali ad rationalem & huma­nam, quare & homines posse similiter remutari. Amplius autem quomodo & per quid copu­latur intellectus cum isto homine singulari? non nisi per suam operationem & intellectio­nem te teste. Et quis modus alius dari posset? Intellectus ergo est causa efficiens copulatio­nis istius, quare & naturaliter prior ea. Sed nonne prius naturaliter est habere intellectum quàm intelligere vel operari per ipsum, sicut & habere visum quàm videre per ipsum; & ita de alijs formis actiuis & potentijs vniuersis? Nonne tu ipse Comment. 18. loquens de intelle­ctu agente, & recipiente sic ais? Cùm inuenimus nos agere per has duas virtutes cùm volu­mus, & nihil agit nisi per suam formam, fuit necesse attribuere nobis has duas virtutes intel­lectus. Adhuc autem intellectus immaterialis, id est, intelligentia illa coelestis, vel est tantùm B in coelo, in orbe lunari, vel in hominibus: Si tantum in coelo, quomodo intelligit homo, & agit per formam & scientiam tantum distantem ab eo? Si in hominibus, vel in solis hominibus, aut etiam in omnibus alijs rebus orbi lunari subiectis: Si in omnibus alijs, hoc videtur valdè mi­rabile & incredibile, & contrarium Philosophiae & opinioni communi. Quae igitur ratio vel autoritas ad hoc cogit? cur insuper aliae intelligentiae superiores & perfectiores non replent similiter totum spacium orbibus suis subiectum. Illa insuper intelligentia est entitatis tantum finitae, quare & praesentialitatis, & repletiuitatis, & occupatiuitatis simpliciter tantum finitae. Tantum ergo posset esse spacium orbis lunae, quòd ipsa non sufficeret ad replendum & occu­pandum totum, imò nec vsque ad terram: & si sic esset, adhuc nihilominus videretur homi­nem esse animal rationale, & posse ratiocinari vt prius. Si autem ponatur in solis hominibus, quomodo erit in omnibus hominibus distantibus, neque adinuicem neque ad aliquod tertium copula­tis, & non in medio. Tot insuper possent esse homines tot corpora & tanta habere, tantumque C distare, quòd non posset sufficere ad ipsos plenariè occupandos, sicut ratio praemissa tangebat. Amplius autem sicut anima vegetatiua ad vegetabile, & anima sensitiua ad sensibile; sic & a­nima rationalis ad animal rationale: proportionalia namque videntur. Sicut ergo anima ve­getatiua & sensitiua ad vegetabile & sensibile, sic & anima rationalis ad animal rationale se ha­bet. Sed vtraque istarum est forma essentialis, substantia, actus, species, ratio, & quod quid erat esse illius cuius est, ipsum per se & propriè essentialiter animans, actuans, & informans, con­stituens, perficiens, & inhaerens sicut ratio clare monstrat, & planè testatur Philosophus 2. de Anima, definitionem animae inuestigans, & inuestigatā ostendens. Quare & de anima rationa­li similiter sentiendum. Nonne Philosophus definiens vniuersaliter animam, dicit ipsam esse substantiam, sicut speciem corporis Physici in potentia vitam habentis, 2. de Anima 4. vbi & textus quem tu exponis dicit, quòd anima est forma corporis naturalis, super quem ostenden­do quod anima est forma, & quomodo differt à forma actuali accidentali dupliciter, ita scribis; Quoniam verò est substantia secundum formam, manifestum est ex hoc, quod est aliud ab D accidente, quoniam accidens non est pars huiusmodi substantiae compositae, forma autem est pars huiusmodi substantiae compositae. Et etiam aequiuocè dicitur forma esse in subiecto; & accidens esse in subiecto; subiectum enim accidentis est corpus compositum ex materia & for­ma, at est aliquod existens in actu, & non indiget in suo esse accidente; subiectum autem for­mae non habet esse in actu secundum quod est subiectum nisi per formam, & indiget forma vt sit in actu. Eadem quoque sententia potest haberi a Philosopho, infra 7. sic scribente, Vnde non oportet quaerere si vnum est anima & corpus, sicut neque ceram & figuram, neque om­ninò vniuscuius (que) materiam, & id cuius est materia. Hoc enim vnum & esse cum multipliciter dicatur, quod proprie est actus est. Quod & infra 8. ostendit per exemplum de dolabra & substantia eius, scilicet forma eius; & nono per exemplum de occulo & visu, qui est sub­stantia eius secundum rationem, scilicet forma eius. Vbi & subdit, Oportet igitur accipere E quod est in parte, in toto viuente corpore. Proportionaliter namque habet sicut pars ad par­tem, totus sensus ad totum corpus sensitiuum secundum quod huiusmodi; Quare & vniuer­saliter sicut vna anima ad suum animatum, ita & alia quaecun (que) ad suum. Quapropter & Phi­losophus ibi 7. Si, inquit, aliquod commune in omni anima oportet dicere, erit vtique actus primus corporis organici physici. Quid est in omni anima nisi in omni specie, in triplici scili­cet specie animae? Nonne & idem Philosophus. 1. de Coelo & mundo. 2. dicit quòd totum & omnia tribus determinata sunt, quae enim duo ambos dicimus, & duos ambos, omnes au­tem non dicimus, sed de tribus hanc praedicationem dicimus primum. Philosophus ergo de­finiens animam intelligit vniuersaliter de quacunque. Sed scio tuam responsiunculam cauil­losam. Dicis enim, Induxit hunc sermonem in forma dubitationis, cum dixit, Si &c. Quis enim nesciat quòd si, non semper affirmationem excludit, & dubitationem includit, sicut nec [Page 86] videtur, aut forte, sicut pleraque loca Philosophiae demonstant. Nonne & ideo statim infra 8.A subiungit, vniuersaliter quidem igitur dictum est, quid sit Anima; Substantia enim quae secun­dum rationem; hoc autem est quod quid erat esse huiusmodi corporis; vbi & translatio tua habet; Iam igitur diximus, quid est Anima vniuersaliter, & est substantia secundū hanc inten­tionē. Nec debet quenquā mouere, quod dicit Philosophus infra 11. quòd aliquae partes Ani­mae non sunt actus corporis: Per hoc enim assignat differentiā inter actus animae separabiles à corpore & inseparabiles, dicens quod partes animae vegitatiua & sensitiua in animalibus non sunt separabiles à corpore, quia sunt actus quarundam partium animalis, actus videlicet quibusdam partibus animalium propriè inhaerentes, sicut formae materiales cum materia propria coextensae; quare nec possunt à suis materijs separati. Anima verò rationalis non est talis actus alicuius partis corporis, nec totius; quare & separabilis est ab eis, sicut naura à naui, sicut innuit ibi Philosophus. Quare & infra 21. loquens de intellectu, dicit expressè quod hoc solum contingit separari sicut perpetuum à corruptibili; reliquae autem partes ani­mae,B manifestum quod non separabiles sint. Nec etiam debet mouere quod dicit supra eo­dem 21. De intellectu autem & perspectiua potentia, nihil adhuc manifestum est, sed vide­tur genus alterum animae esse, quasi non sit comprehensa in definitione animae generali praemissa: Intelligit enim quod de anima intellectiua nihil speciale & proprium adhuc mani­festum est per aliquam definitionem, & determinationem specialem & propriam, sicut de alijs Animabus; imò nec ante tertium librum sequentem, qui specialiter est de ipsa. Am­plius autem quis nesciat naturam esse principium & causam mouendi, & quiescendi in quo primum est per se, & non secundum accidens 2. Phys. 3. quare & id quod mouet animal processiuè esse formam eius essentialem, scilicet animam ipsam essentialē essentialiter & propriè in­formantem, quod & ratio comprobat, & Philosophi contestantur. Homo autem mouerut processiuè, loquitur, comedit, & similia operatur per animam rationalem, per voluntatem videlicet rationalem, quam potentiam quandam seu partem animae rationalis haud dubio C constat esse Non enim mouetur motibus supradictis ab alijs animabus, aut ab alia Anima. Hoc enim maximè videretur ab anima bestiali, ab anima seu virtute concupiscibili & irasci­bili, sed tunc non moueretur liberè huiusmodi motibus, sed necessariò sicut brutum. Vide­mus insuper & sentimus, quod virtute concupiscitiua excitante quenquam fortissimè ad mo­uendum, ad illecebras prosequendas, ipse per iudicium & voluntatem rationis liberae se re­fraenat, quod etiam eadem virtute concupiscitiua, seu irascitiua, siue fugitiua retrahente quenquam fortissimè ab aliquo opere difficili, tristabili, terribili, virtuoso, ipse nihilominus liberè tacit illud; alioquin tota Philosophia moralis esset inutilis & inanis. Duorum insuper hominum aequaliter affectorum in omnibus virtutibus corporalibus & potentijs sensitiuis, vnns mouetur, alius non mouetur; vnus prosequitur vitium vel virtutem, alius verò fugit, secundum differentiam suarum rationalium voluntatum. In anima namque seu in parte ani­mae ratiocinatiua, secundum Philosophum est voluntas, in irrationali verò concupiscentia D atque ira; quanquam & secundum eundem Animalia etiam communicent voluntate, quae non est nisi eorum concupiscentia sensualis. Voluntas igitur rationalis & anima rationalis mouet hominem processiuè & alijs motibus memoratis. In ista quoque sententia conueniunt omnes Philosophi, quorum scripta potui reperire; quinimo & tu ipse super 3. de Anima, vbi Philosopus materiam istam tractat; Anima ergo rationalis est natura hominis & forma es­sentialis, ipsum essentialiter, per se primò & propriè constituens, actuans, & informans. Amplius autem, non dubium istam sententiam insensatam sententiae Aristotelis repugnare: Aristoteles namque sentit & docet, quod Anima rationalis non educitur de potentia materiae, sicut aliae, sed aduenit ab extrinseco, & fit in quolibet homine singulari, nec ipsum tempora­liter antecedit, sed aeternaliter ei succedit, sicut libri sui diuersi testantur. 1. Namque de Ani­ma. 65. Intellectus, inquit, videtur inferri substantia quaedam existens & non corrumpi: vbi & translatio quam exponis sic habet; Intellectus autem videtur esse substantia aliqua quae E fit in te & non corrumpitur. Et intelligit ibi Philosopus per intellectum, intellectum materia­lem animam scilicet intellectiuam, sicut eius processus indicat euidenter, quod & tu ipse testa­ris: Qui & 2. de generatione animalium 6. qui est 16. de Animalibus in translatione antiqua, & 18. in noua, Inquirit an omnes animae ingrediantur in materia, in spermate, in potentia scili­cet & virtute, vel nulla; aut nunquid omnes adueniant deforis siue nullae; aut hae quidem sic, hae autem non: Et respondendo, ostenso quod non est possibile animas corporales deforis ad­uenire, subiungit; Relinquitur autem intellectum solum deforis aduenire, & diuinum esse so­lum. Nihil enim ipsius operationi communicat corporalis operatio, vbi & docet quod ani­mae corporales non sunt separabiles à corpore, sed intellectus tantummodo. Idem 12 Me­taphys. [Page 87] A 17. & 18. ponens differentiam inter causas efficientes & formales, sic ait; Mouentes quidē causae, velut prius factae, existentes; quae autem vt ratio, simul quando enim sanatur ho­mo, tunc & sanitas est, & figura aereae spherae; si autem & posterius aliquid manet, perscrutan­dum est. In quibusdā enim nihil prohibet, vt si est Anima tale non omnis, sed intellectus: Om­nem nam (que) impossibile forsan; vbi & tu scribis, dixit forte, quia demonstratio super hoc non est istius artis, sed libri de Anima. Eandem quoque sententiam in de problematibus, de anima­libus. & Se­creto Secretorum locis diuersis affirmare videtur. Nonne & in libello de morte Aristotelis re­citatur sententia eius plana, quod anima rationaliscreatur à Deo, & quod sunt singulae singulo­tum praemiandae vel puniendae post mortem secundum exigentiam meritorum? Istam quo (que) sentent. Aristot. Auicenna, & Algazel imitantur: Auicen. 5. de Anima 3. Algazel. 4. Phys. suae vlt. ostendentes animas rationales esse multas secundum multitudinem corporum humano­rum, nec tamen corporibus corporaliter esse impressas, neque praecedere temporaliter corpo­ra, B sed creari in ipsis, vbi & istam tuam sententiam redarguunt & refellunt; quod etiam anima rationalis non moriatur cum corpore, sed etiam post mortem aeternaliter maneat, praemietur quoque vel punietur secundum conuenientiam meritorum ijdem Philosophi planè docent, Auicen. 5. de Anima 4. & 9. Metaphys. vlt. Algazel 4. Physicae suae vlt. & 5. Physicae suae 1. Imò & istam sententiā sapientiam tuam mirabilem omnes sapientes Philosophi, omnes sapientiores Prophetae, omnes leges, omnes gentes, & linguae, & omnes & singuli homines instinctu natu­rae edocti, nisi fortassis paucissimi per doctrinam tuam nodicam indoctam seducti, concorditer argu­unt & condemnant. Amplius autem prima suppositione attenta, & partibus sequentibus in­tellectis, quis dubitat Deum omnipotentem pocuisse, & posse dedisse & dare singulis homini­bus singulas animas rationales, sicut & alijs animalibus singulis singulas animas irrationales, sicuti & alijs rebus naturalibus singulis singulas formas suas. Potuit vtique, potuit atque po­test, & magis decet Deum potentissimum & largissimum fecisse & facere sic quàm secus, C quod & similiter homines magis decet multas ob causas naturales patiter & morales. Cur er­go non ista sententia potiùs quàm tua tenenda? praesertim cùm ista sit tam famosa, & contra­ria tam infamis, ista cunctis fauorabilis, illa omnibus odiosa; ista tot & tantis rationibus at­que autoritatibus roborata, illa vix vmbra renui rationis aut autoritatis fallaciter colorata. Fortior namque rationum quae te iuuare videtur, quam tamen de pharetra tua non recolo ex­iuisse, est talis; Si non esset vt dicis, Anima rationalis ex nihilo crearetur, quod Philosophi omnes negant. Sed hic Plato & Platonici responderent consequentiam licet non conse­quens euitando, per reuersionem earundem animarum in diuersa vel eadem corpora per vices temporum circularem. Ego tamen consequentiam & consequens fateor, sicut Philosophi superiùs memorati, sicut & omnes Prophetae & leges, sicuti & partes praemissae possibilitatem creationis ex nihilo demonstrabant. Posses quoque arguere secundum Philosophiam quo­rundam, quòd si essent aliquae animae rationales per mortem à corporibus separatae, essent pe­nitùs D otiosae, cùm non moueant vllum corpus, sicut & de Intelligentijs coelestibus argumen­tant. Sed quae consequentia? aut quis color? Spiritus rationalis non habet hanc operatio­nem, ergo nullam, sed est penitùs otiosus. Non sunt aliae actiones quamplures quàm motio corporalis; imò motio corporis coelestis vel alterius est actio spiritus rationalis multùm ac­cidentalis & extranea; actio verò eius maximè essentialis naturalis & propria, est intelligere, diligere, & speculari. Quinimò & actio eius naturalissima, perfectissima, & foelicissima est cognoscere & diligere Deum plenè, ipsi foeliciter inhaerere, & beatificè ipso frui, sicut omnes qui de vera Philosophia modicum quid gustarunt, concorditet profitentur. Quare & spiritus rationales coelestes non Mouentiae seu motores à mouendo, sed Intelligentiae ab intelligendo appropriatiùs nuncupantur. Quapropter & non improbabiliter posset videri, quòd quanto Intelligentiae sunt paucioribus imò minùs operationibus extrinsecis deditae, tanto beatiores existunt: tanto namque à contemplatione diuina, inhaesione & fruitione beatifica videntur E minùs distractae, & ipsi vacare liberiùs, & integriùs possidere. Adhuc forsitan arguis, quòd in Intelligentijs in eadem specie nec est, nec esse potest pluralitas numeralis: quare nec in ani­mabus rationabilibus simili ratione. Sed qua ratione? imò qua similitudine rationis probabis assumptum? Nonne actiones Intelligentiarum essentiales & accidentales de quibus superiùs tangebatur sunt eiusdem specie [...]? quis enim in illis diuersitatem specificam essentialem de­monstrabit? Nonne & secundum 17. & 33. partes huius, Deus posset Intelligentiam quam­libet annihilare, & aliam simillimam ei in specie & in gradu creare? quare & posset similiter a­liâ intelligentia permanente, aliam simillimam ei creare, & ambas pariter conseruare; & ita tres & quatuor, et vlterius quotquot vellet: alioquin nequaquam plenè omnipotens videre­tur. Adhuc autem non desinis obgartire, sed dicis; Si posuerimus quòd Intellectus materi­alis [Page 88] est numeratus per numerationem indiuiduorum hominum, continget vt si sit aliquid:A hoc aut corpus, aut virtus in corpore, potentia scilicet corporalis corporaliter materialiter (que) extensa, sicut alias animas esse constat? Sed ista consequentia tam inconnexa quàm incon­cinna, tam inartificialis, et tam informis nullum indiuiduum scientificorum aut vulgarium hominum habens virtutem congruam intellectus debet illicere aut mouere, sicut praehabita manifestant. Quis enim nesciat Deum omnipotentem posse multiplicare animas rationales immateriales secundum multitudinem hominum et corporum humanorum; Intelligentiae quoque multae mouentes orbes coelestes sunt aut esse possent eiusdem speciei essentialis, sicut superiùs monstrabatur: quare et omnes rectè Philosophantes, omnes Prophetae et leges an­tecedens consequentiae tuae concedunt, consequens verò negant. Caeterae verò tuae argutiae tanquam ridiculosae potiùs dignae sunt despici, quàm ad curam responsionis recolligi vel ad­mitti. Nam sicut dicit Philosophus, quolibet contraria opinionibus proferente sollicitum esse stultum est: Et iterum; Omnes quidem perscrutari opiniones inanius fortassis est; suffi­ciens B autem eas maximè, quae superficie tenus aut apparent, aut existimantur habere ali­quam rationem.

37 Contra Philosophos negantes motum coeli, & generationem hominum posse cessare, mor­tuos posse resurgere cum suis corporibus, bonos posse ad coelos conscendere, & malos descendere ad inferna, & vtrosque posse sic viuere in aeternum.

CEssent Philosophi, abnegan­tes negantes motum coeli, & generationem hominum posse cessare, mor­tuos cum suis corporibus posse resurgere, bonos posse ad coelos ascendere, & malos de­scendere ad inferna, & vtrosque posse sic viuere in aeternum. Aristoteles siquidem & Auer­roes videntur astruere quòd motus coeli, generatio & successio hominum necessario sunt C aeterni. Epicuraei quoque & multi alij Philosophi possibilitatem resurrectionis corporum humanorum & praemiationis post mortem hominum negant planè. Quibus & Plinius, 2. Naturalis historiae fauens scribit: Imperfectae vero in homine naturae praecipua solatia, ne Deum quidem posse omnia. Nam nec sibi potest mortem consciscere si velit, (quod homini dedit optimum in tantis vitae poenis) nec mortales aeternitate donare, aut reuocate defunctos, nec facere vt qui vixit non vixerit, qui honores gessit non gesserit, nullumque habere in prae­teritaius praeterquam obliuionis, per quae declaratur proculdubio potentia naturae, idque esse quod Deum vocamus. Vnde beatus Augustinus super illud Psalmi 88. sicut Luna perfecta in aeternum, & testis in caelo fidelis, tractatu secundo, In nulla, inquit, re tam vehementer, tam pertinaciter, tam obnixe & contentiose contradicitur fidei Christianae, sicut de carnis re­surrectione? Nam de animae immortalitate multi etiam Philosophi gentium multa disputa­uerunt, & immortalem esse animum pluribus & multiplicibus libris conscriptis memoriae re­liquerunt; D sed cum ventum fuerit ad resurrectionem carnis, non titubant sed apertissime con­tradicunt; Et contradictio eorum talis est vt dicant fieri non posse vt caro ista terrena possit in coelum ascendere. Sed nonne qui secundum 33am & 34am partes potuit mundum creare, & potest cum annihilare, potest facere motum eius cessare, & quomodo aliter esset omnipo­tens, & haberet voluntatem vniuersaliter efficacem secundum 7am & 8am partes praemissas, praesertim cum hoc nullam contradictionem includat, sicut apparet ex 34a parte. Hoc ergo tribuendum est Deo, sicut suppositio prima probat. Motor quoque coelestis vel est Deus vel non Deus: Si Deus, cum ipse moueat voluntarie, & secundum 8am partem ipse habet libe­ram voluntatem, cur ergo non potest cessare? Si non Deus, est inferior Deo, & minor; Deus ergo liberrimae & efficacissimae voluntatis potest facere ipsum cessare & eius mobile quietare. Qui etiam secundum praemissa in ostensione 32. partis, fecit Lunam in plenilunio consueto reuerti velociter vsque ad Solem, & ipsum tam mirabiliter eclipsare, qui fecit Solem retro­cedere,E atque stare, cur non posset facere motum coeli cessare? Rursus autem si Deus potest facere motum coeli cessare, cur non & motum generationis humanae, praesertim cum ille prior regularior minus impedibilis & magis necessarius videatur, potestque particula ista secunda ostendi vt prima. Si etiam generatio hominum necessario sit mansura, vel hoc est à solis ho­minibus, quod non videtur, cum libere generent; vel à motu coelesti, quod non videtur, quia ille potest cessare; vel à Deo, quod non videtur, quia si aliquid ibi agat, cum secundum partem 8am ipse sit agens rationale, ex libera voluntate posset non agere. Amplius autem si creatio & recreatio rerum, imò & mundi totius sit possibilis, secundum 33am & 34am par­tes, & virginem concipere & patere filium secundum 35am partem, cur non resurrectio ho­minum [Page 89] A & corporum mortuorum, cuius & possibilitas potest similiter demonstrari? Deus etiam qui secundum praemissa in ostensione 32. partis omnimoda miracula operatur, cur istud miraculum non poterit operari, imò & aliquoties operatur, sicut ibi fuerat recitatum? Est insuper Deus alicuius potentiae restitutiuae deperditorum, reparatiuae destructorum, & re­formatiuae deformatorum, & non tantum finitae, sed simpliciter infinitae per 4tam partem hu­ius: Potest ergo mortua quaelibet suscitare. Item aliqua potentia creata potest viua mortifi­care sicut morbi, gladij, & venena; sed absit quòd aliqua res creata, paruula, & finita sit po­tentior ad destruendum, quam Deus ad reparandum propter praemissa. Et si dixeris haec vera esse, si in materia esset aliqua potentia redeundi; sed non est ita, quia à priuatione ad habi­tum non est possibilis regressio, sicut Philosophi contestantur: videtur quòd mensures diui­nam potentiam secundum modum potentiae agentium creatorum. Illa enim agendo requi­runt potentiam naturalem in materia eis subiecta, Deus autem nequaquam, cum possit cre­are B ex nihilo, cum etiam omnem potentiam, materiam & rem destructam, etiam annihilatam valeat recreare per 33am partem huius. Nec est omninò certissimum à priuatione ad habitum non esse regressionem possibilē; In multis nam (que) cōtingit, qui quicquā amisit, rehabere amis­sum: non est ergo hoc certum, praesertim respectu potentiae Dei magnae. Nec isti Philosophi afferunt aliquod efficax argumentum, & iam allatum est argumentum euidens contra eos: cui ergo parti potiùs adhaerendum? Quis etiam nesciat quot historiae contestentur, homines saltem secundum corpora fuisse in bestias transformatas? Nonne magnus ille liber Ouidij Metamorphoseôs hoc multis locis testatur? Vnde & nomen accepit; sed planissimè 14. li­bri quinto, vbi recitatur expressè, quomodo Carminibus Circe soctos mutauit Vlyssis, ipsos in bestias transformando: & infra eiusdem 8. narratur similiter de conuersione sociorum Dio­medis in aues. Nec potest quis dicere haec & omnia talia esse figmenta poëtica, & mendacia fabulosa: Multi namque Autores faciunt mentionem de famosissima malefica illa Circe, & C de omnibus. operibus eius miris. Boetius siquidem 4. de Consolatione Philosophiae metro 3. recitat praedictam transformationem sociorum Vlyssis venientium ad hanc Circem, quam deam appellat, virtute quorundam poculorum carminatorum per eam. Solinus 2. de mirabilibus mundi dicit Circen Circaeos insedisse montes, carminum maleficijs varias imaginum facies mentientem. Papias in elementario suo dicit; Circe filia Solis quae dicta est mutasse socios Vlyssis, Circe insula Orientis, Circaeus est mons vbi Circe habitauit. Plinius etiam 7. Na­turalis Historiae, perhibet genus Marsorum, qui à Circe descenderant, vim naturalem habere contra venena serpentum: De quibus & Solinus de Mirabilibus Mundi 1. Gentem, inquit, Marsorum serpentibus illaesum esse nihil mirum. A Circes filio genus ducunt, & ea habita potentia deberi sibi sciunt seruitium venenorum. Girgith quoque filia Circes scripsit in Ma­gica de Imaginibus quendam librum. Euvantes sicut recitat Plinius 8. Naturalis historiae, tradit Arcadas ad quoddam stagnum Italiae duci, vestituque in quercu suspenso transnatare, D & abire in deserta, transfigurarique in lupos, & cum caeteris eiusdem generis congregari per 9. annos, quo in tempore si homine se abstinuerint, reuerti ad idem stagnum, & cùm transna­tauerint effigiem recipere, ad pristinum habitum, addito 9. annorum senio: vbi & similiter recitatur quòd Fabius dicit eandem se recipere vestem, scribiturque ibidem quòd Ithacopas narrat Demenetum quendam in sacrifico quod faciebant Arcades in Lycaeo cum hostia hu­mana, pueri immolati exta degustasse, & in lupum se conuertisse, eundemque decimo anno restitutum. Solinus etiam de Mirabilibus Mundi 2. sic scribit: Insula quae Apuliae oram vi­det, tumulo ac delubro Diomedis insignis est, & Diomedaeas aues sola nutrit; De quibus & multis mirabilibus recitatis subiungit; Ob hoc ferunt Diomedis socios aues factos. Vnde & Papias, Diomedem Pagam Deum asserunt, & socios eius in aues conuersos, vnde & Diome­deae aues dicuntur, Graecè Erodios. Graeci quoque testantur socios Diomedis in volucres fu­isse conuersos, & hoc non fabuloso poeticoque mendacio, sed historica attestatione confir­mant; E quod & 18. de Ciuit. Dei 16. recitat Augustinus. Hoc idem & Varro nititur multipli­citer confirmare, de quo Augustinus 18. de Ciuit. Dei 18. Hoc, inquit, scilicet conuersionem praedictam sociorum Diomedis, Varro vt astruat, commemorat alia non minùs incredibilia, de illa Maga famosissima Circe, quae socios quoque Vlyssis mutauit in bestias, & de Arcadi­bus, qui sorte ducti transnatabant quoddam stagnum, atque ibi conuertebantur in lupos, & cum similibus feris per illius regionis deserta viuebant. Si autem carne non vescerentur hu­mana, rursum post 9. annos eodem renatato stagno reformabantur in homines. Denique e­tiam nominatum expressit quendam Demenetum gustasse de sacrificio quod Arcades immo­lato puero de suo Lycaeo facere solerent, & in lupum fuisse mutatum, & anno 10. in figu­ram propriam restitutum, pugillatu sese exercuisse, & Olympiaco vicisse certamine. Nec [Page 90] propter aliud arbitratur idem historicus in Arcadia tale nomen affictum Pani Lycaeo, & Ioui A Lycaeo, nisi propter hanc in lupos hominum mutationem, quòd eam nisi diuinitùs fieret non putarent. Lupus enim Graecè Lycos dicitur; vnde Lycaei nomen apparet inflexum: Roma­nos etiam Lupercos, ex illorum mysteriorum veluti semine dicit exortos. Isidorus etiam 11. Eth. vlt. Scribuntur, inquit, quaedam monstrosè hominum transformationes, & commutati­ones in bestias, sicut de illa magna famosissima Circe, quae socios quoque Vlyssis mutasse fer­tur in bestias; & de Arcadibus, qui sorte ducti transnatabant quoddam stagnum, atque ibi con­uertebantur in lupos. Nam & socios Diomedis in volucres fuisse conuersos non fabuloso mendacio, sed historica affirmatione confirmant. Sed & quidam asserunt Strigas ex homini­bus fieri. Ad multa enim latrocinia figurae sceleratorum mutantur, & siue magicis cantibus, siue herbarum veneficio totis corporibus in feras transeunt. Siquidem & per naturam plera­que mutationem recipiunt, & corrupta in diuersas species transformantur, sicut de vitulo­rum carnibus putridis, Apes; sicut de Equis, Scarabei; de Mulis, Locustae; de Cancris, Scor­piones.B Ampliùs autem in de mirabilibus quoque Hyberniae legitur, quòd in partibus Vlto­niae, quidam viri ac mulieres conuertuntur in lupos, & post septennium reuettuntur. Solinus quoque de mirabilibus mundi 3. refert quòd Neuri in aestate mutantur in lupos, & iterum re­mutantur. Quanta insuper fama adhuc modernis temporibus in Anglia & Francia diffamat quosdam viros, ex quadam proprietate, seu infirmitate complexionis, in lupos quandoque conuerti, & luporum opera exercere, & passione sedata rursus ad seipsos reuerti. Item Au­gustinus 18. de Ciuitate Dei 19. Nos, inquit, cùm essemus in Italia, audiebamus talia de qua­dam regione illarum partium, vbi stabularias mulieres imbutas his malis artibus in caseo dare solere dicebant, quibus vellent seu possent viatoribus, vnde in iumenta illicò verteren­tur, & necessaria quaeque portarent, post quae perfuncta opera iterum ad se redirent; nec ta­men in eis mentem fieri bestialem, sed rationalem humanamque seruari. Cui & concorditer Wilhelmus Malm esburiensis libro secundo de gestis Anglorum refert, Quòd quidam histrio C nomine Ephoebus exceptus est hospitio à duabus aniculis commanentibus in strata publica, qua Romā itur, quem sibi ipsi & alijs asinum videri fecerunt, & pro asino qui tamen gesticu­lationes solitas prout potuit, exercebat, ad magnum risum multorum, donec tandem voluta­tus in aqua ad statum pristinum remeauit. Nonne & Apuleius in libro suo Metamorpho­seos, quem de asino aureo nominat, planè recitat de seipso, Quòd volens addiscere à quadam Maga artem, qua homines in bestias mutarentur, & hoc experimentaliter in seipso, quòd ipse in asinum est mutatus, & priusquam remutari valeret, in quadam domo maleficè positus, à quibusdam latronibus superuenientibus, & ipsam spoliantibus, sarcinulis suppositis est abdu­ctus, qui & postea remutatus, de illa sua transformatione scripsit librum praedictum non me­tro, sed prosa, sicut idem liber legentibus patefecit. Nonne etiam ars transformationum & reformationum huiusmodi traditur in vacca Platonis, seu fingitur ibi tradi, in quo & multa alia turpia, superstitiosa & Magica continentur. Praeterea refert Ouidius 3. Metamorph.D quòd quidam Tiresias de foemina mutabatur in virum: Neque necesse est vt istud dicatur esse mendacium, poeticumque figmentum. Plinius enim libro septimo Naturalis historiae scribit ita: Ex foeminis mutari in mares, non est fabulosum; Inuenimus in Annalibus, Li­cinio Crasso, Longino Consulibus, Casium puerum factum ex virgine sub parentibus, iussu Aruspicum deportatum in insulam desertam. Licinius Mucianus prodidit visum à se Argis Aristontem fuisse, nupsisse, & mox barbam & virilitatem prouenisse, vxoremque duxisse: Eiusdem sortis & Smyrnae puerum à se visum. Ipse in Africa vidi mutatum in marem nuptia­rum die Lucium ciuem Tisdritanum. Dicit etiam Augustinus de quaestionibus nouae & ve­teris legis 57. tempore Imperatoris Constantij manifestum est puellam in parte Campaniae mutatam in masculum, & Romam perductam. Refert quoque historia Britonum libro 8o. quòd Vter Rege Britonum obsidente Gorloys ducem Cornubiae in casiello suo Dimuliot, vxore sua Ygerna, quam Rex ardentissimè concupiuit, posita in Tintagel alio castro suo tu­tissimo, consulenteque Vlfin familiarem suum, & post Vlfin, Merlinum vatem tunc praesen­tem, quomodò suo desiderio potiretur: Merlinus respondit, Vt voto tuo pouaris vtendum E est tibi nouis artibus, & tempori tuo inauditis: Scio medicaminibus meis dare tibi figuram Gorloys, ita vt per omnia ipse videaris. Si itaq (que) parueris, faciam te prorsus simulare eum, Vlfin verò Iordanum de Tintagel familiarē suum, alia autem specie sumptu adero tertius, poteris (que) tutò adire oppidū ad Ygernam, at (que) aditū habere. Et sequitur, Paruit ita (que) Rex diligentem (que) animū adhibuit. Postremò commissa familiaribus suis obsidione, commisit se medicaminibus Merlini, & in speciē Gorloys transfiguratus est. Mutatur etiam Vlfin in Iordanū, Merlinus in Britaelem, ita vt nemini quod fuerant, cōparerent, sicque veniens ad Ygernam, susceptus (que) [Page 91] A per omnia tanquam Gorloys, suscitauit ex ea famosum illum Arturum; & dum haec ageren­tur captum est castrum, & dux occisus. Et sequitur, Venerunt nuntij ad Ygernam, qui & necem ducis & obsidionis euentum indicarent. Sed cum Regem in specie Consulis rendere iuxta eam inspexissent, erubescentes admirabantur ipsum, quē in obsidione interfectum defer­uerant ita eos incolumē praeuenisse. Nesciebant enim quae medicamenta Merlinus confecerat: Rex autem egressus petijt exercitum suum, & exuta specie Gorloys in Vter redijt. Nonne & famosi & sacri apices indicant, quandam virgam fuisse conuersam in colubrum & reuer­sam, & alias quasdam virgas in dracones conuersas? Aquamque conuersam in sanguinem, puluerem quoque terrae in Ciniphes; Nabuchodonosor ita transformatum fuisse, quod cor eius ab humano fuit commutatum, & cor ferae ei datum, quodque ab hominibus fuit eiectus, & cum feris foenum vt bos comedit, donec super eum septem tempora mutarentur, quibus expletis sensus suus reuersus est ad eum, figura quoque sua reuersa est ad eum? quam trans­formationem B Hieronymus locū illum exponens, multis exemplis similibus astruit, & confir­mat. Vnde & Iosephus 10. Antiquit. Iudaica. 9. Vidit, inquit, in somnis Rex, quia casurus de regno cum bestijs erat habitaturus; & cum degisset hoc modo septem annis in deserto, re­ciperet denuò principatum; & hoc Daniel exposuit, & sicut ei praedixerat, ita prouenit. Nam cum habitasset praedictum tempus in eremo, & nullus praesumsisset septem illis annis rerum dominium detinere, supplicans Deo vt regnum reciperet denuò, reuersus est ad eum. Nul­lus igitur me culpet, eo quod ita narrauerim singula, sicut in antiquis libris inueniuntur scrip­ta. Si igitur talis transmutatio corporum humanorum aliarum (que) rerum sit possibilis per poten­tiam qualemcunque & quantamcunque creatam paruulam & finitam, sicut multi infideles & Philosophi confitentur, cur per Dei potentiam, imò omnipotentiam infinitissimè infinitam, qua maior nec potest esse, nec etiam cogitari, non est possibilis reformatio corporum mor­tuorum ad formam priorem, & quaedam transformatio ad quandam formam seu speciem me­liorem, C & ita resurrectio mortuorum? Amplius autem secundum famam communem, & se­cundum Auicennam in ostensione partis trigesimaesecundae superius allegatum, & secundum Algazelem 5. Physicae suae 5. & secundum alios quosdam Philosophos & Gentiles, fascina­tio est possibilis per visum & loquelam quorundam ad deteriorationem animalium, macera­tionem, & mortem. Vnde Virgilius in Bucolicis Ecloga 3a.

Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.

Testes sunt Isigonus & Nimphodorus cum Apollonide Philarcho, Plinio, 7. Naturalis Hi­storiae taliter referente in Africa familias quasdam effascinantium, Isigonus & Nymphodo­rus tradunt, quarum laudatione intereant Probata, arescant Arbores, emoriantur Infantes. Esse eiusdem generis interuallis in Triballis, & Illyricis adijcit Isigonus, qui visu quo (que) effascinant, interi­mantque quos diutius intueantur, iratis praecipuè oculis; quod eorum malum faciliùs sentire impuberes; notabile esse quod pupillas binas in oculis singulis habeant: Huius generis & foe­minas D in Scythia quae Viciae vocantur, prodit Apollonides Philarchus; & in Ponto Tibio­rum genus, multosque alios eiusdem naturae, quorum notas tradit in altero oculo geminam, in altero equi effigiem; eosdem praeterea non posse mergi, nec veste quidem degrauatos. Soli­nus etiam de mirabilibus Mundi 1. sic scribit, Apollonides perhibet in Scythia foeminas nasci, quae Viciae vocantur: Has in oculis pupillas geminas habere, & perimere visu, si quem fortè iratè aspexerint: Hae sunt & in Sardinia. Si igitur debilis creatura per visum aut verbum tan­tum valeat ad deteriorationem, aut mortificationem viuorum; cur Deus omnipotens per suam omnipotentiam infinitam non tantum & incomparabiliter amplius valeat ad similes contra­riosue effectus? Quis etiam nesciat quantum Necromantia, & aliae artes Magicae valeant, sicut libri Theorici & practici scientiarum illarum, & sancti libri pariter contestantur; sicut & do­cet fama cōmunis, & experientia nimis frequens; sicut & de Magisterijs Cypriani in ostensio­ne trigesimaesecundae partis superius tangebatur? si igitur tantum valeant istae artes per po­tentiam E daemonum, siderum, imaginum, characterum, aut ve [...]borum, siue per potentiam aliam creatam quamcunque, quantum magis valet Dei omnipotentia infinita? Cur ergo non valet mortuos veraciter suscitare. Si igitur secundum praemissa Deus omnipotens potest caelum quietare, & mortuos suscitare, potest & suscitatos ad coelestia subleuare, & cum se­ipso habitante in caelis in caelestibus collocare. Hoc enim minus videtur quàm illa, quod & potest ostendi vt illa. Deus quoque omnipotens qui secundum praemissa circa trigesimamse­cundam partem in coelestibus atque terrestribus omnimoda facit miracula, cur non poterit facere istud vnum. Et si Deus hoc potest, cur non potest & malos cum suis corporibus sus­citatos deprimere ad inferna? Si insuper Deus potest mortuos suscitare ad vitam, potest & [Page 92] suscitatos quamdiu voluerit conseruare in vita; hoc enim minus videtur quàm illud, quod & A potest ostendi vt illud.

38. Contra Philosophos & haereticos negantes meritum temporale posse rationabiliter prae­miari praemio sempiterno, aut peccatum temporale posse iustè puniri poenâ aeternâ.

COrrigentur Philosophi & haeretici diffitentes meritum temporale posse rationabiliter praemiari praemio sempiterno, aut peccatum temporale posse iustè puniri poenâ aeternâ. Nonne homo quandoque rationabiliter confert terram aut villam seruitori suo, & suis haere­dibus perpetuò possidendam;posset perpetuo viuete & ita conferret illi, si perpetuò vineret pro breui suo seruitio temporali? quantò magis decet Deum summè bonum, diuitem, liberalem & omni virtute plenissimum infinitè, sicut prima Suppositio, tertia & quarta partes ostendunt, seruitores su­os pro suo seruitio temporali similiter vel amplius praemiare? Nonne etiam Deus summè li­beralis B & bonus posset conferre rationabiliter Angelo vel homini semper victuro, bonum ali­quod sempiternum, non pro aliquo merito suo priori, sed purè liberaliter, purè gratis? cur ergo non posset benè merentem licèt temporaliter, aeternaliter praemiare, praesertim cum Deus quemlibet praemiet vltra condignum secundum 31am partem? Amplius autem decet quemli­bet Dominum scientem & potentem praemiare seruitores suos secundum qualitatem & quantitatem sui seruitij & amoris; quilibet autem seruiens Deo rectè, sic diligit eum & colit, quod pro quantocunque bono quantumcunque durabili, non offenderet eum scienter serui­tium debitum ommittendo, aut quicquam ei displicens committendo, secundum 30am par­tem huius. Nonne ergo conuenientissimè decet Deum summè scientem, & summè potentem rependere suo huiusmodi seruitori aliquod bonum maius, & aliquod praemium amplius bono & praemio quolibet temporali, bonum & praemium videlicet sempiternum? Et si quis dixe­rit, quòd bonitas quaedam inseparabiliter consequens actum bonum secundum praemissa cir­ca C 31am partem, potest pro sufficienti praemio reputari, quomodo omnes leges benè merenti­bus alia praemia statuunt, & disponunt? Si etiam Deus bene merentem non aliter praemiat, praemiat eum parcè, non vltra condignum, contra 31am partem. Quicunque insuper debitè colit Deum secundum doctrinam 30. partis huius, pro quantocunque maiori bono quàm il­lo, nusquam eum scienter offenderet vllo modo. Quomodo ergo decet Deum summè po­tentem, & copiosissimè liberalem, tantum cultum talis sui cultoris tam parcè, tam exiguè praemiare? Nonne & homo bonus & potens seruitores suos idoneos amplius praemiabit? Multo conuenientius ergo Deus melior & potentior quolibet homine infinitè. Amplius au­tem pro quantacunque poena habita remouenda, vel non habita praecauenda non deberet quis scienter peccare, tanta poena potest ei iustè imponi pro quocunque peccato scienter commisso, quare & quantacunque etiam infinita secundum durationem per 30am partem hu­ius. Nonne & homo pro delicto temporali in principem temporalem commisso perpetuo D carceri condemnatur? Et si posset aeternaliter viuere, aeternaliter in carcere puniretur, amit­titque terram suam seu seudum pro se & suis haeredibus in aeternum, sicut & quis pro tempo­rali delicto conuictus & pronuntiatus falsarius & periurus, & ita infamis, & si aetern aliter vi­ueret, pro tali aeternaliter haberetur. Cur ergo non similiter de temporali delicto commisso in principem summum Deum? Nonne & delictum scienter commissum in personam maio­rem, puta in patrem aut principem, maiori & diuturniori poena est dignum? Nonne ergo de­lictum scienter commissum in Deum omnem Patrem & Principem incomparabiliter exce­dentem est dignum poena maiori incomparabiliter & aeterna? Si namque tale delictum tan­tum esset dignum poena temporali finita, puta annali, posset & simile delictum commissum in personam maiorem per augmentationem personae finitam augeri, donec esset dignum poe­na aequali, imò & maiori. Adhuc autem cum quis pro peccato suo contra Deum scienter commisso mittitur in carcerem & poenam, nequaquam iustè liberandus videtur, donec satis­fecerit E pro commisso. Sed quomodo potest quis, si exquisitè & rigorosè agatur cum eo, sa­tisfacere Deo pro quocunque peccato scienter in eum commisso, cum secundum 30am partem nullum peccatum deberet scienter committi in Deum, pro quantiscunque bonis seruandis, si­ue lucrandis, aut quantiscunque malis habitis amouendis, siue non habitis praecauendis, & satisfacere pro peccato, sit reddere tantum vel maius, pro quanto peccatum non debuit fu­isse commissum, sicut ostensio trigesimae secundae partis fusius ac plenius arguebat? Si­quis autem dixerit, quòd impotentia satisfaciendi ipsum excusat, contradicetur ei per prae­missa circa 32am partem istius: Secundum hoc etiam videretur, quòd omnis peccator, dum peccat, excusaretur per impotentiam non peccandi. Non enim potest pro tunc non peccare, [Page 93] A sed necessario pro tunc peccat. Nonne etiam ipse se debitorem constituit & impotentem effecit, & hoc per culpam suam non abolitam, sed manentem? Iustum quoque videtur, vt fur, vel raptor, qui deberet satisfacere, bona aequalia vel maiora reddendo, si non possit, in­terim patiatur poenas luendo. In punitione namque peccantis honor offensi seu laesi subla­tus aliqualiter testauratur, satisfactio qualiscunque praestatur, peccatum castigatur, peccandi occasio refraenatur, & iustitia conseruatur, nisi indulgentia fortassis offensi interueniat glo­riosa. Adhuc autem impotentia satisfaciendi culpabilis nusquam videtur excusare à toto, quin debeat reddere quantum potest. Quantumcunque ergo peccans contra Deum, semper satisfaciat, & reddat Deo pro viribus quantum potest; etiam si viuat in aeternum, nunquam redditur plenariè excusatus, quin semper similiter facere teneatur, & in supplementum satis­factionis debitae qualecunque, poenas quas potest interim sustinere. Non enim decet opti­mam politiam optimi legislatoris, quod peccans scienter, ipsum & leges suas contemnens, & B non peccans; Satisfaciens & non satisfaciens similes habeantur. Nonne ideo in omnibus le­gitimis politijs, sicut praemia benè merentibus sic & poenae delinquentibus, & non satisfaci­entibus statuuntur? Si etiam peccanti scienter contra Deum, satisfactio propter impotentiam satisfaciendi remittatur; vel remittitur ei necessario absolute, vel libere: si necessario abso­lute, quae gratia remittenti? qualis namque liberalitas reputanda, si quis illud remittat quod non potest non remittere, quod non potest habere, quod non potest exigere vllo modo? Et quis nisi ingratus praesumserit dicere, quòd remissio debiti non est grata? si libere non potest non temittere. Adhuc autem si peccator propter impotentiam satisfaciendi, à satisfactio­nis debito excusatur; vel excusatur & redditur innocens à peccato, vel tenetur continuo reus peccati: Si reddatur mundus & innocens à peccato, semper sic fuit etiam dum peccauit propter impotentiam supradictam, vel si per aliquod tempus tenetur reus peccati, praedicta impotentia non obstante; quare non sic posset per tempus aeternum? praesertim si nullo C tempore satisfiat: Si tenetur & est reus peccati, quantam poenam necessario & inseperabiliter habet annexam, docet ostensio 31. partis. Quomodo etiam quicun (que) peccator, quamdiu ma­net reus peccati, non digne à sincera beatitudine & consortio beatorum relegatur, & con­strictus in carcere detinetur? Si quis autem responderit quod illa poena essentialis insepara­biliterque annexa est sufficiens pro peccato, intentionem huius particulae non excludit. Non enim vitat, quin peccator pro temporali peccato ista saltem poena aeternaliter puniatur; Quare nec vitat quin à beatitudine & beatorum Collegio aeternaliter excludatur. Potest quoque ista reponsio corrigi per praemissa, sicut alia responsio similis praelibata.

Contra Philosophos & Haereticos negantes resurrectionem mortuorum futuram ad vi­tam beatam vel miseram secundum differentiam meritorum, concedentesque ipsam D esse futuram siue statim post mortem, siue post spacium magni Anni in corporibus be­stialibus, vel humanis, alienis vel proprijs ad vitam mundanam bestijs vel homini­bus solitam, temporalem, per consuetam periodum duraturam; credentesque vniuer­saliter omnium mortuorum tam bonorum quam malorum resurrectionem futuram ad vitam & beatitudinem sempiternam, & nullorum ad poenam & miseriam sempiter­nam; putantes quoque bonos aeternam beatitudinem possessuros, non tamen in coelo, malosque aeternam miseriam habituros, non tamen in inferno; sed ambos interra com­muniter permansuros; dicentes insuper corpora bonorum nequaquam ad meliorem, sinceriorem & caelestiorem conditionem in futura beatitudine transformanda, aut im­mortalia tunc futura, sed in statu pristino remansura, corporauè malorum viuentia in E aeternis supplicijs aeternaliter minimè duratura; fingentes etiam impudenter foelicita­tem aeternam bonorum futuram debere consistere in carnis voluptatibus consuetis, aut in aliquo alio, seu quibuslibet alijs praeter Deum. 39

REsurgant Philosophi ad spē vitae negantes resurrectionē mortuorum futuram ad vitam beatam vel miseram secundū differentiā meritorum. Consurgant ad lucem sententiae ve­rioris, concedentes resurrectionē mortuorum futuram, siue statim post mortem, siue post spa­cium magni Anni in corporibus bestialibus vel humanis, alienis vel proprijs ad vitam munda­nam, bestijs vel hominibus solitam temporalem, per consuetam periodum duraturam; creden­tes (que) vniuersaliter omnium mortuorum, tam bonorum, quam malorum resurrectionem fu­turam [Page 94] ad vitam & beatitudinem sempiternam, & nullorum ad poenam & miseriam sempiter­nam; A Putantes quoque bonos aeternam beatitudinem possessuros, non tamen in Caelo; ma­losque aeternam miseriam habituros non tamen in inferno, sed ambos in terra communiter permansuros; Dicentes insuper corpora beatorum nequaquam ad meliorem, sinceriorem & coelestiorem conditionem in futura beatitudine transformanda, aut immortalia tunc futu­ra, sed in statu pristino remansura; corporaue malorum viuentia in aeternis supplicijs aeterna­liter minime duratura; fingentes etiam impudenter foelicitatem aeternam bonotum futuram debere consistere in carnis voluptatibus consuetis, aut etiam in aliquo alio, seu quibuslibet alijs praeter Deum. Resurrectionem siquidem mortuorum futuram Epicuraei & Sadducaei nega­bant, putantes animam rationalem esse mortalem sicut superius recitatur. Horum quoq, sen­tentiam insensatam Plinius 7. Naturalis historiae, etiam quibusdam irrationabilibus rationibus nititur confirmare sic scribens: Post sepulturam aliae inanium ambages omnibus à suprema die eadem quae ante primum, nec magis à morte sensus vllus aut corporis aut animae, quam B ante natalem. Eadem enim vanitas etiam in futurum se propagat, & in mortis quoque tem­pore ipsa sibi vitam mentitur, alias immortalitatem animae, alias transfigurationem, alias sen­sum inferis dando, & manes colendo, Deumque faciendo qui iam etiam homo esse desierit, seu verò vllo modo spirandi ratio caeteris animalibus distet, aut non diuturniora in vita multa reperiantur, quibus nemo similem diuinat immortalitatem. Quod autem corpus animae per­sequitur materiam, vbi cogitatio illi? quomodo visus, auditus, aut qui tangit? qui vsus eius? aut quod sine his bonum? quae deinde sedes? quantauè multitudo tot saeculis animarum velut vmbrarum puerilium status elementorum; similis & de asseruandis corporibus hominum & reuiuiscendi promissa Democrito vanitas, qui non reuixit, ipsoque malo ista dementia est iterari vitam mortemque. Interea quies nunquam si in sublime sensus animae manet, inter inferos vmbrae. Perdit profectò ista dulcedo credulitatis praecipuum naturae bonum mor­tem, & duplicat obitum, sed dolores etiam post futuri aestimationem inuenit; Etenim si dul­ce C viuere, cui potest esse vixisse? Iosephus etiam 2. de bello Iudaico loquens de Sadducaeis, Animarum, inquit, generalitervel supplici à denegant vel honores: De his insuper Epicu­raeis & Sadducaeis, & opinione ipsorum Sacrae etiam literae memorantur. Dionysius insuper de diuinis nominibus 6. recitat insaniam Simonis abnegantis resurrectionem corporum mortuorum, eo quod sit contra naturam vt dicit. Concedentes autem resurrectionem futu­ram vlteriùs seperantur. Quidam namque dicunt ipsam futuram statim post mortem, per in­gressum animarum in alia corpora bestialia vel humana; omnem aliam praemiationem vel pu­nitionem post mortem homini denegantes. Vnde Ouid. 15. Metamorph. pomposum procoe­mium praemittendo, sic ait;

Magna nec ingenijs inuestigata priorum,
Quaeque diu latuere Canam, iuuat ire per alta
Astra, iuuat, terris & inerti sede relicta D
Nube vehi, validique humeris insistere Atlantis:
Palantes (que) homines passim ac rationis agentes
Despectare procul, trepidos, obitum (que) timentes
Sic exhortari, seriemque euoluere fati.
O genus attonitum gelidae formidine mortis,
Quid stiga, quid tenebras, & numina vana timetis?
Materiem vatum, falsique pericula Mundi
Corpora siue rogus flammâ, seu tabe vetustas
Abstulerit, mala posse pati non vlla putetis.
Morte carent Animae, semperque priore relicta
Sede, nouis domibus viuunt, habitantque receptae.
Ipse ego (Nam memini) Troiani tempore belli E
Panthoides Euphorbus eram, cui pectore quondam
Haesit in aduerso grauis hasta minoris Atreidae.
Cognoui clypeum laeuae gestamina nostrae
Nuper ab Anthaeis, templo Iunonis in Argis.
Omnia mutantur, nihil interit, errat, & illinc
Huc venit, hinc illuc, & quoslibet occupat artus
Spiritus, è què feris humana in corpora transit,
Inque feras noster, nec tempore deperit vllo:
Vt (que) nouis facilis signatur cera figuris,
[Page 95] A Nec manet vt fuerat, nec formas seruet easdem,
Sed tamen ipsa eadem est: Animam sic semper eandem
Esse, sed in varias doceo migrare figuras.

Ouidius autem in hac parte videtur sequi Platonem, qui 2. Tim. 6. agens de statu Animarum post mortem loquens (que) de Animabus vincentibus passionis, & victis ab eis, sic ait: Quasque dum fraenarent, ac subiugarent, iustam his lenemque vitam fore; sin autem vincerentur in­iustam atque confragosam; victas portò mutare sexum atque ad infirmitatem naturae mulie­bris relegari secundae generationis tempore; nec à vitijs intemperantiaque desistentibus, ta­men poenam, reiectionemque in deteriora non cessare, donec instituto, meritisque congruas immanium ferarum induant formas. Hac etiam occasione fortassis & quidam Philosophi sicut tangit Ambrosius de bono mortis, posuerunt summum praemium Philosophorum mag­norum hoc esse, vt animae eorum post mortem in Apes, aut Noctilucas transirent, vt qui priùs B alios Philosophica suauitate cibassent, postea & ipsi mellis dulcedine cibarentur; seu vt qui priùs alijs lumen sapientiae ministrassent, postea & ipsi luminis munere dotarentur; Qui & consequenter aliorum animas posuerunt in alia corpora bestialia correspondentia demigra­re, puta Musicorum in Luscinias, Militum in Apros, Principum in Leones. Ex his quoque euidenter apparet Platonem & Ouidium dicere, animas hominum quandoque ad alia cor­pora humana muliebria & virilia transmigrare. His similiter consenserunt illi pseudopoëtae, qui dixerant se Homeri spiritum recepisse, contra quos inuchit Persius, ita dicens;

Nec fonte labra prolui Caballino,
Nec in bicipiti somniasse Parnasso
Memini me, vt sic repentè Poeta prodirem.

Tales & fuerunt quidam haeretici astruentes loannem baptistam habere spiritum animamque Eliae, ipsumque personaliter esse Eliam, occasione quorundam verbotum Euangelicorum, C quae visa sunt oculis insipientium hoc sonare. Alij, puta Plato & eius sequaces ponunt veram resurrectionem futuram, reuersionem videlicet animae ad corpus suum antiquum, post spa­cium magni anni: De isto siquidem magno anno Plato 1. Tim. vlt. Est, inquit, intellectu fa­cile, quòd perfectus temporum numerus perfectum annum compleat tum demum cùm om­nium octo circumactionum cursus peracti velut ad originem atque exordium circumactionis alterius reuertentur, quam semper idem atque vniformis motus dimetietur. Qui & infra 21.6. loquens de animabus vitiosis & poenis earum, ac fine poenarum; Pansam, inquit, malarum non priùs fore, quàm secuta eas rata & eadem semper volucris illa mundi circumactio cuncta eorum vitia ex igne, aqua, & terra, & aëre contracta omnemque illuuiem deterserit, incon­sultis & immoderatis erroribus ad modum rationis tempe [...]iemque redactis, quo positis sordi­bus expiatae, purificataeque demum ad antiqui vultus honestatem peruenire mereantur. Et supra e [...]dem, loquens de Animabus victricibus passionum, Victricibus inquit, ad comparis D stellae contuberinum sedem, reditum (que) patere, arcturis deinceps vitam veram & beatam; quas & teste Augustino 22. de Ciuitat. Dei. 27. dixit ad corpora redituras. Huius quoque opini­ons fatuitas fu [...]t aliquando multum communis in Anglia apud multos, qui sicut Chrono­graphi nostri testantur, morientes fecerunt thesaurum suum sepeliri cum eis, vt sic eum rede­untes ad corpora rehaberent. Quantitas autem huius magni anni diuersa ponitur à diuersis: Varro namque de gente populi Romani, sicut recitat Augustinus 22. de Ciuitat. Dei 28. sic ait; Genethltaci quidam scripserunt esse in renascendis hominibus quam appellant Palinge­nesiam Graeci, hanc scripserunt confici in annis numero quadringentis quadraginta, vt idem corpus & eadem anima quae fuerant coniuncta in homine aliquando, eadem [...]ursus redeant in coniunctionem. Iosephus 1. Antiquit. Iudaicae 2. asserit magnum annum per sexcentorum annorum curricula adimpleri, sicut superiùs recitatur. Alij verò imitantes Ptolomaeum 7. Almagesti 2. ponentes sphaeram 8. moueri secundum successionem signorum per vnum gra­dum E in omnibus centum annis, dicunt magnum annum triginta sex millia annorum solarium continere. Ex his autem euidenter apparet quòd Plato putauit poenam malorum esse finien­dam temporaliter, non aeternam, cui & concorditer Auicen. 9. Metaphys. suae vlt. dicit, Quia poena est ex accidente extraneo, & tale non durat, nec remanet, sequitur vt poena quae debetur Animae non sit perennis, sed remouetur & deletur paulatim, quousque purisicata perueniat ad foelicitatem. Cui & Origenes similiter creditur consensisse. Quidam verò concedentes resur­rectionem futuram ad beatitudinem & miseriam sempiternam, imitantes Philosophos, de quibus eloquitur Augustinus superiùs allegatus, existimant quòd resurgentes recipient hanc & illam communiter hic in terra, non autem hanc in coelo & illam in inferno; quibus & quidam Iudaei consentire videntur, dicente Theophilo super illud Lucae 9. Iohannes sur­rexit [Page 96] a mortuis, &c. Iudaei resurrectionem mortuorum expectabant in vita carnali, & in co­messationibus A & potibus. Vnde & patet, quòd isti Iudaei putant foelicitatem futuram debere consistere in carnis voluptatibus consuetis, quod & putant Saraceni seu Agareni, sicut supe­rius tangebatur; quod etiam Tartari multi credunt, sicut euidenter apparet per Marcum de Venetijs, De conditionibus orientalium regionum locis diuersis; qui & sicut recitat idem Marcus tam impudenter desipiunt, vt etiam suuenem mortuum, & iuuenculam mortuam si soluti decesserint, faciunt solenniter desponsari, vt sic in vita futura suis liberius voluptati­bus perfruantur.

Sed cur negant Philosophi resurrectionem mortuorum futuram ad vitam, cùm eius possi­bilitas superius sit ostensa; tantaque fama, tantae sectae seu leges, puta Iudaeorum, Christiano­rum, Saracenorum, seu Agarenorum, & Tartarorum; multi praeclari Prophetae, multi quo­que Philosophi ipsam concorditer attestentur, sicut ex praemissis & historijs alijs multis pater; cùm & historiae nostrae certissimae, & quaedam aliae referant euidenter quosdam mortuos ve­raciter B surrexisse, sicut ostensio 32. partis tangebat? Nonne & Plato de Legibus siue de Re­publica, refert quendam militem nomine, Er, Pamphilum natione, in praelio vulneribus in­teremptum, die 12. quo ipse cum alijs ibi peremptis cremari debuerat, reuexisse, & quicquid emensis diebus egerat, aut viderat nuntiasse, iudicium publicum humano generi profitendo? Nec aliquis suspicetur tantum Philosophum in talibus mendaciter fabulari; hoc enim non est Philosophis philosophantibus consuetum. Nonne & Plinius 7. Naturalis historiae, scribit vnum magnum capitulum de reuiuentibus? Nonne & illud nobile volumen Heraclidis apud Graecos, refert expresse quandam foeminam septem diebus exanimem redijsse ad vitam? Nonne & Varro narrat similiter quosdam mortuos surrexisse, & recitat Plinius [...]bi prius? Nonne & Democritus resurrectionem mortuorum concedit, & Plato reditionem ad vitam, sicut superius tangebatur? quem & Porphyrius imitatur, beato Augustino, 22. de Ciuitate Dei 2 [...]. recitante. Nonne & Bonellus Philosophus, sicut in turba Philosophica recitatur, di­xit C Pythagorae; Omnia ecce Pythagora, moriuntur & viuunt nutu Dei; & subdens de re qua­dam corporali & medicinali, quomodo est mortificanda & viuificanda in melius, & hoc per exemplum de homine confirmando sic ait, Tunc autem, doctrinae fili, illa res igne indiget, quousque illius corporis spiritus vertatur, & per noctes dimittatur, vt homo in suo tumulo & puluis fiat. His peractis, Deus reddet ei animam suam & spiritum, ac infirmitate ablata confortatur illa res, & post corruptionem emendatur; quemadmodum homo post resurre­ctionem fortior fit, & iunior quàm fuerat in hoc mundo. Si igitur haec ita se habeant, cur ne­gant Philosophi resurrectionem mortuorum futuram, praesertim cum nullam vel tenuem in contrarium afferant rationem? quàm cogens tamen & valida ratio requireretur ad irritan­dum aliquid tam famosum apud omnem legem & sectam, maximè cùm eius possibilitas sit certissimè demonstrata, eiusque veritas rationabilius affirmata, quàm valeat impugnari, iux­ta praemissa circa 33am partem huius? Nonne secundum 36am partem, Anima rationalis est D immortalis, incorruptibilis, & aeterna, & singulae singulorum, habetque aptitudinem & ap­petitum naturalem administrandi corpus humanum, habitandi in eo, & per illud suas nobiles operationes ex ercendi, sicut & formae aliae naturales ad sua formata, formabiliauè se habent. Si namque humana non appeteret naturaliter, & amaret coniunctionem, & cohabitationem cum corpore, secundum esse solitarium separatum, quomodo coniungitur corpori, & ipsum inhabitans administrat contra ordinem naturalem? quomodo insuper esset homo species na­turalis, & tam nobilis species, vt etiam Angelis non habentibus corpora, quoquomodo no­bilior videatur propter multas operationes suas nobiles quas hi non habent. Vnde & Hermes de verbo aeterno, 10. loquens de Angelis simplicibus, & hominibus compositis, ita scribit: Aliqui paucissimi praedicti sortiti sunt coeli suspiciendi venerabilem curam: quicunque autem ex duplici naturae suae confusione, in interiorem intelligentiam mole corporis resederunt cu­randis elementis his quae inferioribus sunt praepositi. Animal ergo homo non quòd is eo mi­nor,E quòd ex parte mortalis sit, sed eò fortè aptius efficaciusque compositus ad certam ratio­nem, vt mortalitate auctus esse videatur, scilicet quoniam vtrumque nisi ex vtraque materia sustinere non potuisset, ex vtraque formatus est, vt & terrenum cultum & diuinitatis suae ha­beret dilectum. Et infra 24. Denique & bonum hominem, & qui posset immortalis esse ex v­traque natura composuit, diuina atque mortali, & sic compositum est per voluntatem Dei, hominem constitutū esse meliorē & dijs, quos ex sola immortali natura formauit, & omnium mortaliū, propter quod homo dijs cognitione cōiunctus ipsos religione veneratur, dij (que) etiā pro affectu omnia humana custodiūt. Hic autē per deos intelligit Angelos, qui modus loquen­di apud Platonem, Aristotelem, & alios Graecos Philosophos crebrius reperitur. Si igitur haec [Page 97] A sint ita, quomodo anima rationalis aeterna, virtuosa & sancta, semel per mortem separata à corpore, aeternaliter, naturaliter apperet corpori sociari, & aeternaliter naturaliter hoc care­bit? quomodo aeternaliter naturaliter esureit & sitiet coniungi cum corpore, & aeternaliter na­turaliter hoc carebit? quomodo aeternaliter naturaliter anhelabit ad regnum suum naturale, ad corpus in quo experientia & ratione docente, & Philosopho superius attestante dignissimè praesidet, sicut Rex in Ciuitate & regno, & aeternaliter naturaliter priuabitur suo regno? Imò non videtur ista carentia atqui priuatio naturalis, sed potius violenta. Et quomodo tale violē ­tum aeternum? Nonne Philosophi istud negant, & quomodo talis appetitus naturalis potest esse otiosus & aeternaliter otiosus? quomodo Anima talis sancta semper esuriens & sitiens re­manebit? Quare nunquam beata, sed aeternaliter misera permanebit? iuxta praemissa de beati­tudine circa partem 8am; praesertim cum Deus summe liberalis & bonus non parce sed abunde remuneret vniuersossecundum 31. partē. Sed quomodo Animam sanctā hic pro eius amore B & honore secundum doctrinam 30. partis huius esurientem sitientem, & multipliciter labo­rātem abundanter remunerat, si ipsam in futuro similiter esurire, sitire, & miseram semper esse permittat? miseram inquam semper, quia semper carentem re & spe, corpore semper natu­raliter concupito. De beatitudine autem in spe loquens Philosophus. 1. Eth. 14. dicit, quòd Pueri dicti felices propter spem beatificantur; De beatitudine verò in re constat per ipsum & alios multis locis. Et si forsitan dixeris, quod Deus pro corpore quod appetit, aliquid aliud ei dabit; illud aliud vel sedat omninò & satiat appetitum illum praedictum, vel non sic facit; Non sedat propter praemissa; quamdiu namque Anima ipsa manet, habet quandam aptitu­dinem & concupiscentiam naturalem ad corpus sicut praehabita manifestant: Quomodo eti­am tollitur illa priuatio siue carentia quam Anima sustinet, nisi per restitutionem corporis quo priuatur? et quomodo cessabit illa concupiscentia naturalis illa carentia permanente; Si non sedat, redeunt inconuenientia prius tacta. Secundum omnes quoque Philosophos im­mortalitatem C Animae concedentes, Anima virtuosa beatitudinem seu felicitatem pro praemio suo expectat. Quid enim aliud pro sufficienti praemio expectaret? non aliquid vilius, nec me­lius; constat clare; quod & praemissa circa partem 32am testantur. Dicit (que) Philosopus 1. Eth. 14. quod felicitas videtur esse vittutis praemium; beatitudo autem siue felicitas est bonum humanum finale, vltimum omnium humanorum, sicut praemissa secundum partem 3 [...] am in­dicant euidenter. Habito autem fine, & praecipue tali fine, motum seu mobile requiescit per­fecte; alioquin ille finis non esset perfectus. Nacto igitur tali fine perfecto, nihil restat vlte­rius quod tanquam non habitum appetere valeat, nihil exterius in quod tendat, nihil quod amplius concupiscat, sicut & praemissa circa partem 8am. lucide manifestant; quod & testa­tur dictum Aristotelis ibi scriptum. Quare & Boetius 3. de consolatione Philosophiae prosa 2 [...] sic ait; Omnis mortalium cura, quam multipicium studiorum labor exercet, diuerso qui­dem calle procedit, ad vnum tamen beatitudinis finem nititur peruenire: id autem est bo­num, D quo quis adepto nihil vlterius desiderate queat; quod quidem est omnium summum bonotum, cuncta (que) bona intra se continens, cui si quid abforet, summum esse no posset, quo­niam relinqueretur extrinsecus quod posset optari. Liquet igitur esse beatitudinem statum bonorum omnium congregatione perfectum. In felicitate ergo & beatitudine finali perfe­cta, Anima corpus desideratum habebit. Amplius autem si Anima virtuosa non simul beati­ficaretur cum corpore quod affectat, vel hoc esset, quia Deus hoc non posset, aut quia non vellet: Non quia non posset, propter 37. partem huius 7am 8am. Nec quia non vellet cum sit smmmè iustus, retribu [...]uus, pius, liberalis, & bonus, per primam Suppositionem 3am 4am & 31. partes. Amplius autem in qualibet politia recte disposita, statuuntur praemia pro­uocantia ad virtutes, & poenae à vitijs retrahentes; aliter enim plurimi homines pigri ad vir­tutes, & procliui ad vitia redderentur, quod & omnes Philosophi concorditer attestantur. Deus ergo totius politiae mundanae sapientissimus institutor & rector, ipsam sine huiusmodi E praemijs non relinquit. Sed boni nequaquam sufficienter praemiantur, nec mali sufficienter puniuntur in vita praesenti. Mali namque frequenter in vita praesenti delicijs affluunt, & pro­speritatibus consolantur; boni vero è contra priuantur delicijs, & aduersitatibus cruciantur; imò & bestiae plurimae viuunt delicacius in vita praesenti multis hominibus virtuosis. Quid eti­am quaeso dignum retribuet Deus homini temperato propter eius amorem & honorem, se­cundum doctrinam 30. partis huius, à delicijs abstinenti, & tristitias sustinenti? quid conue­nientius quam delicias ampliores, secundum trigessimam primam partem: quod tamen in vita praesenti non facit; facier igitur in futura, praesertim cum facillimè istud possit, sicut prae­habita docuerunt. Si etiam virtuosus perseueranter per vitam sustineat tristia propter Deum, & tandem mortem [...]istissimam propter eum, propter eius legem & honorem seruandum, & [Page 98] exhonorationē vitandā secundum doctrinam 30. quid nisi itam delectabilissimam ei reddet A secundum 31am partem? quomodò aliter suos milites ad mortem terribilem animaret? Aut enim potest reddere talibus suis militibus stipendia sufficientia, aut non potest. Quis praesum­serit dicere quod non potest, propter 7am. 8am. & 37am. partes huius? Si autem potest, aut vult aut non vult: Et quis dixerit eum nolle propter 31am partem huius; hoc etiam parcitatis & non liberalitatis & bonitatis plenissimae videretur. Potest ergo & vult; quare & faciet abun­danter secundum 8am & 31am partes. Ampliùs autem quis nesciat hominem appetere natu­raliter bonum, & magis maius, & maximè maximum bonum, videlicet ipsius satiatiuum per­fectè, felicitatem seu beatitudinem perfectissimè satiantem, & omnia desideria quietantem, sicut superius tangebatur. Iste autem appetitus vel debet satiari plenariè, vel non debet; & quis dixerit quòd non debet? tunc enim otiosus & innaturalis homini videretur; sed quomo­dò naturalissimus, generalissimus, & maximus appetitus humanus permittitur esse talis? quo­modò etiam Deus qui prima suppositione, & partibus sequentibus, Philosophis quoque te­stantibus B nihil agit frustra, talem appetitum otiosum indidit homini, tam perfectae naturae, tam nobili creaturae? Non sic senserunt Philosophi, non sic sentiunt nisi forsitan insensati. Si autem appetitus praedictus debeat satiari, & non satiatur in vita praesenti, sicut experientia crebra docet, satiabitur igitur in futura: Erit ergo resurrectio mortuorum. Ampliùs aurem quis nesciat totum hominem ex anima & corpore constitutum, non animam solam mereri? Quis enim dubitat actiones naturalium specierum esse totius compositi, non alterius partis tantum. Quare & Philosophus 1. de Anima 64. Dicere, inquit, irasci animam simile est & si quis dicat eam texere vel aedificare. Melius enim fortassè est, non dicere animam misereri aut addiscere aut intelligere, sed hominem animâ. Et infra 66. Intelligere autem aut amare, aut odire non sunt illius passiones, sed habentes illam, secundum quod illam habet. Et quid iustius, quid aequius, quid decentius, quid congruentius, quid conuenientius quam vt ille qui meruit, praemietur? quae namque iustitia, aequitas, ratioue admittit, quòd vnus mereatur, & non ipse C sed alius praemietur, & hoc non breui tempore sed aeterno, praesertim cùm ille cui merendo seruierat, posset si vellet illum qui meruit, in seipso qui meruit aequè faciliter praemiare? Quid ergo conuenientius quàm vt totus homo in anima simul & corpore proprio beatificè prae­mietur: Hoc enim facillimè potest Deus, & hoc conuenientissimè eum decet, sicut praehabi­ta suaserunt. Huiusmodi ergo rationibus Plato, Porphyrius, & alij multi Philosophi persuasi concorditer censuerunt, quòd animae humanae per mortem à corporibus separatae, corpori­bus denuò redderentur, sicut superiùs tangebatur. Ex his autem euidenter apparet error re­sponsionis & opinionis dicentis solam animam, aut hominem secundum solam animam de­bere praemiari, vel puniri post mortem. Quis etiam cum tanta diligentia rationabiliter labo­raret, colendo virtutes, abstinendo à vitijs, pro beatitudine acquirenda, & miseria praecauen­da alteri & non sibi? Ideò forsitan aliter respondetur, dicendo quòd homo sufficienter prae­miatur pro omnibus suis bonis operibus in praesenti; & haec videtur responsio Epicuraeorum,D Sadducaeorum, & Auerrois iuxta praetacta 36a parte: Sed haec refellitur per praemissa. Prae­terea cùm secundum 36am partem, anima rationalis sit immortalis & singulae singulorum, ipsae post mortes hominum permanebunt, & non sine conuenienti mercede laetitiae vel doloris. Non enim deceret naturam, quòd tam nobiles animae corporibus separatae, actione & passi­one omnimoda, velut dormientes aut mortuae aeternaliter priuarentur, & quòd esset omninò aequaliter bonis animabus & malis, neque diuinae congrueret bonitati sicut praemissa testan­tur, & omnes fatentes immortalitatem & proprietatem animarum vnanimiter confitentur. Et si animae post mortem hominum debeant sufficienter & beatificè praemiari, debent ad sua corpora remeare sicut praecedentia suaserunt. Nonne Hermes Mercurius Trismegistus, clarus Propheta, & Philosophus gloriosus in tantum, vt etiam Pater Philosophorum, teste Aristotele superiùs allegato appelletur, de verbo aeterno 13. dialogizans cum Asclepio scribit ita; Hunc scilicet hominem sic effectum conformatum (que) & tali ministerio obsequioque praepositum à E summo Deo, eumque competenter mundè mundum seruando, Deum piè colendo, dignè & competenter in vtroque Dei voluntati parentem, talem quo munere credis esse muneran­dum? Siquidem cùm Dei opera sit mundus, eius pulchritudinem qui diligentia seruat at­que auget, operam suam cum Dei voluntate coniungit; cùm speciem quam ille diuina intentione formauit, adminiculo sui corporis diurno, opere, curaque componit, nisi eo quo parentes nostri munerati sunt, quo etiam nos quoque munerari, si foret diuinae pictati. volun­tati cōplacitum, optamus pijssimis votis, id est, vt emeritos atque exutos mundana custodia, nexibus mortalitatis absolutos, naturae superioris partis, id est, diuinae puros sanctosque resti­tuat? Iustè & verè dicis ô Trismegiste: Haec est enim merces piè sub Deo, diligēter cum mundo [Page 99] A viuentibus. Secus enim impiéque qui vixerint, & reditus denegatur ad coelum, & constituitur in corpora alia indigna animo sancto & foeda migratio, vt iste rationis sermo processit, ô Trismegiste, futurae aeternitatis spe, animae in mundana periclitantur, sed alijs incredibile, alijs fabulosum, alijs forsan videatur esse deridendum. Res enim dulcis est in hac corporali vita qui capitur de possessionibus fructus. Quare animam obtorto vt aiunt detinet collo, vt in parte sui qua mortalis est inhaereat, nec sinit partem diuinitatis agnoscere inuidens immorta­litatem malignitas. Et infra 30. De immortali, inquit, aut mortali modo disserendum est, Multos enim spes, timorque mortis excruciat verae rationis ignaros. Mors enim efficitur dis­solutione corporis labore defessi, & numeri completi, quo corporis membra in vnam ma­chinam ad vsus vitales aptantur. Haec est ergo mors, corporis dissolutio, & corporalis sensus interitus. De hac superuacua solicitudo est, sed est & alia necessaria, quā aut ignoratio aut in­credibilitas contemnit humana. Quid est, ô Trismegiste, quod aut ignorant, aut esse posse B diffidunt? Audi ergo ô Asclepi. Cùm fuerit animae è corpore facta discessio, tunc arbitrium examenque meriti eius transiet in summi daemonis potestatem, isque eam cum piam iustam (que) peruiderit, in sibi competentibus locis manere permittit; sin autem delictorum ille tam ma­culis vitijsque oblitam viderit, desuper ad ima deturbans, procellis turbinibusque aeris, ig­nis, & aquae saepè discordantibus traditur inter coelū & terram inundans fluctibus in diuersa, semper aeternis poenis agitata raptatur, vt in hoc animae obsit aeternitas, quod sit immorta­li sententia aeterno supplicio subiugata. Ergo ne his implicemur, verendum, timendum, ca­uendumque esse cognosce. Incredibiles enim post delicta cogentur credere, non verbis, sed exemplis, nec minis sed ipsa passione poenarum; Non ergo, ô Trismegiste, hominum de­licta sola humana lege puniuntur. Primò, ô Asclepi, terrena quae sunt, omnia sunt morta­lia, tunc ea etiam quae sunt corporali ratione pro vitae meritis aut delictis poenis obnoxia, tan­to post mortem saeuioribus subijciuntur, quanto in vita forsitan fuerint celata, dum inue­nirent. C Praecia etenim omnium rerum diuinitate reddentur per iudicium, vt sunt pro delicto­rum qualitatibus poenae. Vbi & consequenter 31. de remuneratione bonorum, subiungit; Con­tra iusto homini in Dei religione & in summa pietate praesidium est. Deus enim tales ab om­nibus tutat malis. Pater enim omnium vel Dominus, & is qui solus est omnia omnibus se li­benter ostendit. Non enim vbi sit loco, nec qualis sit qualitate, nec quantus sit quantitate, sed hominem sola intelligentia mentis illuminans, qui discussis ab animo errorum tene­bris, & veritatis luce percepta toto se sensui intelligentiae diuinae commiscet, cuius amore à parte naturae qua mortalis est liberatus immortalitatis futurae concipit fiduciam. Hoc ergo inter bonos malosque distabit; vnus enim quisque pietate, religione, prudentia, cul­tu, & veneratione Dei clarescit quasi ocu­li vera ratione perspecta, & fiducia credulitatis suae tantum inter homines, quantum Sol lumine caeteris astris antestat. Et adhuc infra 41. Auus, in­quit, tuus, ô Asclepi, Medicinae primus inuentor, scilicet Aesculapius, cui templum conse­cratum D est in monte Libyae, circa littus Cortodillorum, in quo eius iacet mundanus homo, id est, corpus; reliquus enim, vel potiùs, si est homo, totus in sensu vitae melioris remeauit in cae­lum. Nonne & Plato 2. Timae. 4. dicit quod Dij, scilicet Angeli post dissolutionem, id fae­nus, quod crediderant, scilicet animam, facta discessione animae & corporis debent recipere. Et infra 6. dicit, quod Animabus corporalium passionum victricibus, ad comparis stellae contubernium sedem reditumque patere, acturis deinceps vitam veram & beatam. Vnde & Ambrosius de bono mortis, Hortum, inquit, illum sibi Plato composuit, quem Iouis hor­tum, alibi Hortum mentis appellauit; Iouem enim & Deum & mentem totius dixit; in hunc introisse animam quam Venerem nuncupat, vt se abundantia & diuitijs huius horti repleret, in quo repleta potu iaceret, potusque nectar effunderet. Quod & forsitan intelligere volue­runt illi antiqui Poetae & Theologizantes, qui recitante Aristotele 3. Metaphys. 15. posue­runt quosdam gustantes nectar, & manna, Deos effici immortales. Vnde & Socrates, sicut E recitat Ambrosius de bono mortis, festinare se dixit ad suos Deos, ad illos optimos Viros. Hanc autem sententiam Socratis Plato eius discipulus, cum nonnullis alijs imitatur, si­cut apparet ex ostensione decimaetertiae partis huius, & vniuersaliter omnes dicentes ho­mines factos Deos. Vnde Plinius 2. Naturalis Historiae agens de Deo dicit: Quod est hominibus ad aeternam gloriam quaedam via: Hac proceres iere Romani, hac nunc coelesti passu vadit maximus omnis aeui rector Vespasianus Augustus fessis rebus subue­niens. Hic est vetustissimus referendi bene merentibus gratiam mos, vt tales numinibus ascribantur. Quippe & omnium aliorum nomina Deorum, & quae supra dixi, siderum, ex hominum nata sunt meritis; Iouem autem, Mercurium, aliteruè alios inter se vo­cari. Hoc autem totum referendum videtur ad animas defunctorum. Quare & Her­mes [Page 110] Mercurius Trismegistus de Verbo aeterno 41. loquens de Aesculapio & Hermete A viris, & O sire muliere deificatis, & per sua idola adoratis; Contingit, inquit, ab Aegyptijs haec sancta animalia nuncupari, colique per singulas ciuitates eorum animas, quorum sunt consecrata viuentes ita vt eorum legibus incolantur, & eorum nominibus nuncupentur. Ani­mas autem passionibus victas, & vitijs deditas, dicit Plato, 2i. Timae. 6. poenis debitis pu­niendas, sicut superius tangebatur; qui & infra 9. loquens de homine in bonitate, & honesta­te, & prudentia instituto, & de contrariè disposito, ita scribit; Si ad hunc statum accedat aux­iliatrix eruditionis honestae, moderationisque, diligentia, immunis omni perturbatione at­que aegritudine ducet aeuum; si negligit, claudum iter vitae serpens cum familiari demum stul­titia reuocabitur ad inferna. Sed haec quidem nouissimè prouenient meritis iam vitae locatis. Haec insuper in libro suo de Legibus, siue de Republica, immortalitate animae iam asserta, astruit consequenter fructum iustitiae & virtutum praecipuè post mortem hominis expectan­dum, iniustitiae quoque damnum. Quare & sicut recitat Augustinus 1. de Ciuitat. Dei 22.B Cleombrotus lecto libro Platonis, vbi de immortalitate Animae disputauit, se praecipitem dedit de muro, vt sic ab ista vita migraret ad eam, quam credidit meliorem. Quem & Aristo­teles eius discipulus persecutus in De Secreto secretorum, tertia parte, 7. Si, inquit, anima sit perfecta & completa ante separationem eius à corpore, virtute vniuersali quae sublimatur per ipsam, & deducitur vsque ad supernam perfectionem, & tunc acquirit aliud regimen donec perueniat ad circulum seu firmamentum intelligentiae, cui benè complacuit. Si verò non, Anima dilabitur vsque ad abyssum infernorum, deinde recipit eam regimen sine spe placendi Deo. Qui etiam moriturus informans, & consolans suos discipulos contra mortis timorem, & de statu Animarum post mortem, sicut recitatur in libello de morte eius conscripto, 6. Sic ait: In primis interrogabo vos si confitemini & creditis in scientia Philosophiae quae continet omnes scientias, quod est vera, & qui inquirit eam, inquirit veritatem & rectitudinem, & gra­dus altissimos & diuinos, & per eam est differentia inter homines, & alia animalia. Quibus C confitentibus ita esse, secundò sic quaerit; Si ita est, sicut dicitis, bonumque prouenit homini, vel prouenit homini in hoc saeculo in quo sumus hodie, aut post mortem in alio saeculo: Si vos dicitis; In hoc saeculo, in quo sumus priusquam moriamur, ergo gradus conuenientes sci­entiae non didicistis. Nam plures homines qui non ambulauerunt per viam rectam, nec cog­nouerunt Creatorem suum, finierunt dies suos in bono, & annos in desiderijs eorum; & plu­res sapientes sunt qui multiplicati sunt in scientijs & intelligentijs, & didicerunt doctrinas, & cognouerunt Creatorem suum, & habent priuationem boni & pacis. Et vos si turbati estis, & de morte timetis, quae est via & incessus animae recedentis à corpore ignaro ad compre­hendendum gradus diuinos, & coniungendum se sapientibus animabus & laetis, non datis sci­entiae gradus suos nec rationes suas, sed demergimini in anima bestiali cum alijs bestijs. Ecce ex istis potest elici ratio prius facta, quòd quia homines virtuosi non remunerantur sufficien­ter in vita praesenti, remunerabuntur in vita futura: cui & per totum penè librum innititur D confidenter, ostenditque homines virtuosos, puta Philosophos studiosos nequaquam prae­miari plenariè in hac vita, cùm alij omnimodis desiderijs & delicijs affluant in praesenti, & isti his priuentur, imò & multis tristitijs affligantur; praesertim cùm foelicitas seu beatitudo fina­lis, perfectam dilectionem requirat, sicut praehabita manifestant; quod & ipsemet 1. Eth. & 10. clarè probat: Vnde 1. Eth. 13. Optimum, inquit, & pulcherrimum, & delectabilissimum foelicitas. Et non diuersa sunt haec, secundum Deliacam superscriptionem; Optimum iustis­simum, desideratissimum autem sanum esse; delectabilissimum vero, quo quis oprat frui. Omnia enim existunt haec optimis operationibus; has autem vel vnam harum optimam dici­mus esse foelicitatem. Quare & in libello priori 7. alloquitur discipulos suos ita; Declaraui vobis quòd homo non potest comprehendere scientias nobiles, nisi per gradus animae, quan­do est purgata, & perfecta, & sanctificata ab immunditiis. Et infra 8o. Nescitis quòd Philoso­phus purus & perfectus mortificauit omnia desideria sua in hoc saeculo, in comessatione potu,E & vestitu, & aliis delectationibus, & thesauris auri & argenti, & contempsit omnes delecta­tiones. Et infra; Sapiens despexit omnes delectationes corporales & odiuit, & perfecit ani­mam suam inquirendo scientiam Creatoris sui, qui de nihilo fecit ipsum ens: ipse est qui lae­tari debuit in morte, quae est recessus animae à corpore. Nam quam vtilitatem haberet ipse in vita, ex quo mortificauit omnes delectationes quae sunt despectae & viles? imò exultare debet in tempore quo anima sua approximauit Creatori suo, & delectatur in claritate sua quoniam non timet approximare se ipsi, nec inuenit contradictorem, nec repulsorem. Sicut animae quae secutae sunt vanitates, nec intenderunt scientus nec direxerunt vias eorum. Et hi sunt qui non possunt approximare, nec peruenire ad illum locū, sed inueniunt contradictorē & repul­sorē. [Page 101] A Et adhuc infra 13. Beata inquit est anima, quae non est infecta prauis operibus huius mun­di, & intellexit creatorem suum, & est ipsa quae reuertitur in locum suū in delicijs magnis, non tamen delectationibus corporis quae sunt despectae, & vae animae peccatrici, quae non habet virtutem, nec posse redeundi ad locum suum, nec potest ascendere in patriam suam, in qua tur­pia opera delectationis corporis impediunt ascensū eius sursum. Cuius doctrinā scholares sui sectantes, ipso mortuo sic dixerunt; Ille qui recolligit animas Philosophorum, recolligat ani­mam tuam, & reponat eam in thesauris suis, sicut dignum est animam hominis directi & per­fecti sicut tu es, sicut finis illius libelli testatur. Similem quoque sententiam de Animabus mortuorum post mortem, Auicenna 5. de Anima 6. & 9. Metaphys. suae vlt. & Algazel. 4. Physicae suae vlt. & 5. Physicae suae 1. concorditer profitentur. Quibus & concorditer Auer­roes, super illud Philosophi 1. Eth. 16. de Foelice; vt verè bonum & sapientem omnes existi­mamus fortunas decenter ferre, sic ait, vt dicitur de Iob, Cui sit salus. Cur enim ei mortuo B pro patientiae seu fortitudinis meritis optaret, & oraret salutem, nisi ipsum & similes mortu­os saluandos speraret? Istis adhuc concorditer Sixtus Pythagoricus in sententiolis suis ait, Immortales crede tibi permanere in iudicio & honores & poenas. Et iterum, Male viuentes cum è corpore excesserint cruciabit malus Daemon, vsque quo exigat ab eis etiam nouissi­mum quadrantem. Beatus vir, cuius animam nemo reprehendit ad Deum pergentem. Et infra, Sapientem de corpore si quis extrudat iniuste, iniquitate sua benficium ei praestat; ab­soluitur enim tanquam de vinculis. Et inferius, Qualia gesserit studia anima corpus inhabi­tans, tales habebit testes in iudicio; Immmundam animam immundi Daemones sibi vindi­cant. Hanc quoque sententiam & Italici Philosophi attestantur, Tullius, Seneca, Macrobius, Boetius, alijque quam plures. Vnde & in Prologo Macrobij, super somnium Scipionis scri­bitur isto modo: Sic habeto, omnibus qui Patriam seruauerint, adiuuerint, auxerint, certum esse in coelo definitum locum, vbi beati aeuo sempiterno fruantur; Nihil enim est illi prin­cipi C Deo, qui omnem mundum regit, quod quidem in terris fiat acceptius, quam consilia caetusque hominum iure sociati, quae Ciuitates appellantur. Harum rectores & conseruato­res hinc profecti, huc reuertuntur. Inter doctrinas insuper & sapientias Ptolomaei, 1. Alma­gesti Prologo primo scriptas, scribitur isto modo: In bono quod Deus operatur, quasi boni­tatem largi datoris attendere debes, & in malis aduersis quasi purgationis & aeternae remune­rationis bonitatem, quanto plus fini appropinquas, tanto bonum cum augmento operare. Albumazar: quoque 6. Maioris Introductorij differentia 26. agens de domibus planeta­rum, Domus, inquit, 9a vocatur domus peregrinationum & motionis, fidei quoque atque operum bonorum, propter reuersionem eius ad Iouem significantem esse secundum, quia na­tus dum egreditur de ventre matris suae, mutatur de loco in locum, & de esse in esse, & ex na­tura Saturni ad naturam Iouis, & ideo significat peregrinationem. Et sicut Iupiter est fortu­na, & significauit ex fortunis fortuna seculi substantiam & durationem, atque abundantiam quem­admodum D iam diximus, & fortuna futuri seculi quae fit per fidem; ideo significauit etiam fi­dem, & facta est hic domui significatio similis eidem significationi. Rursum etiā quia Iupiter & Venus sunt fortunae, & fortunarum sunt duae species, quarum vna est fortuna huius mundi, & altera saeculi futuri; & fortuna alterius mundi est dignior fortunâ huius mundi, & ita illa quaeritur per fidem: Et quia Iupiter est plus fortuna quam Venus, ideo facta est ei significatio super fidem, per quam quaeritur fortuna futuri saeculi, quae est dignior, & facta est veneri sig­nificatio super fortunas huius mundi, ex ludis, & gaudio, atque laetitia. Nonne & isti poste­riores Philosophi istam suam sententiam mutuati videntur ab Antiquioribus Philosophis Hebraeorum, iuxta praemissa circa 35. partem? Pharisaei nam (que) referente Iosepho. 18. An­tiquit. Iudaicae 3. Iudicium Dei futurum esse sentiunt; Illic cunctos homines propria meri­ta recepturos, tam eos quidem qui secundum virtutem vixerint, quam illos qui nequitia de­prauati sunt, animas autem immortales dicunt. Qui & 2. de bello Iudaico loquens de Essaeis E positis in tormentis, sic ait; In medijs cruciatibus subridentes, & eis qui tormenta admoue­rant, illudentes, constantes animos cum quadam hilaritate reddebant, scilicet quasi qui eas denuo essent recepturi. Et quidam bonis concinentes in hoc Graecorum sententijs, pronun­tiant vltra Oceanum degere, vbi eis sit reposita perfruitio. Illic quippè esse regionem, quae nec imbribus, nec niuibus, nec aestibus aggrauetur, sed quam Oceano oriens Zephyrus, & le­niter aspirans amaenet; malis autem animabus procellosa loca & hyberna delegant, plena ge­mitibus exercendarum sine fide poenarum. Videntur autem mihi secundum hanc ipsam in­telligentiam, Graeci quoque fortibus suis quos Heroas & Semideos vocauerunt, beatorum Iusulas sequestrasse; improborum autem animabus locum apud Inferos impiorum, in quo e­tiam cruciari quosdam commenti sunt, Sisyphos videlicet, & Tantalos, & Ixionas, & Titios. [Page 102] Graeci namque Heroas dicunt animas nobiles & benè meritas, in aëre seu aethere superiùs ha­bitantes.A Vnde Isidorus 8. Eth. 47. ita scribit; Heroas dicunt à Iunone traxisse nomen; Grae­cè enim Iuno, [...] appellatur; & ideò nescio quis filius eius secundum Graecorum fabulam Eros fuit nuncupatus, hoc videlicet mysticè significante fabula, quòd aër Iunoni deputetur vbi volunt Heroas habitare, quo nomine appellant alicuius meriti animas defunctorum quasi aëreas, & viros aëreos & coelo dignos propter sapientiam & fortitudinem. Hanc quoque Graecorum sententiam fabulosam tangit Aristoteles 4. Phys. 97. vbi docet, Quòd non perci­pientes motum, non percipiunt tempus, sicut neque qui in Sardo fabulantur dormire apud Heroas cùm expergiscuntur: Nec debet turbare quòd istud fabula perhibetur; Non est enim haec fabula quae tam narratione quàm significatione sit ficta & falsa, sed quae sub narratione metaphorica, tropica, figurata, Rhetoricae gratia, vult aliquod verum factum mysticè nun­tiare. Haec enim fabulae species videtur congruere Rhetoricis, & Poëtis. Multi namque viri probati poeticas fabulas ad inteiligentiam solidam exponebant. Quis etiam nesciat illas fa­mosas,B Aesopicas, & Libicas fabulas sensum praeclarum mysticè continere, sicut Papias in Elementario suo; & Isidorus 1. Eth. 95. Aristoteles 2. Rhetor. 25. & alij alibi contestantur. Quare & secundum Philosophum vbi priùs; Fabula est quaedam species persuasionis Rhe­toricae, distincta contra parabolam è diuerso: vbi & primo recitat vnam fabulam Libicam, qua Stesichorus dissuasit Imeteris volentibus eligere Imperatorem extrancum in ducem sui exercitus contra hostes, dixit, inquiens, fabulam, Quomodò equus obtinebat pratum solus: Adueniente autem ceruo & corrumpente pascua, volens punire cerrum, interrogabat quen­dam hominem, si posset cum ipso punire ceruum; ille autem ait, si acceperit fraenum, & ipse ascenderit super eum, habens lanceam. Cum consensisset autem, & ascendisset pro eo, vt pu­nitet, ipse seruiuit iam homini. Ita autem & vos, ait, Videte ne volentes aduersarios punire, idem patiamini cum equo fraenum: Quid enim habetis iam eligentes ducem exercitus Impe­ratorem? Vbi & mox aliam speciem fabulae subdens, ait, Aesopus autem in Samo populum C alloquens, cum iudicaretur Rector populi ad mortem ait, Vulpem transeuntem fluuium pro­pulsam fuisse in lacunam, & cùm non posset exire, multo tempore affligebatur, & muscae ca­ninae multae haerebant ei. Ericius autem errans vt vidit eam, misertus est, interrogauit (que) si au­ferat ab ipsa muscas caninas, eum autem non permisit. Quaerentem autem propter quid, dixit, Quia istae quidem iam de me plenae sunt, & modicum trahunt sanguinem; si autem has abstu­leris, aliae venientes samelicae epotabunt meum reliquum sanguinem. Ita & vos viri Samij, iste quidem nihil ampliùs nocebit, diues enim est: si autem occideritis eum, alij venient pau­peres, qui vos absorbebunt reliqua furantes. Sunt autem fabulae concionales, & habent bonū hoc, quia negotia quidem inuenire similia facta, difficile; fabulas autem faciliùs: Facere enim oportet, sicut & parabolas, si quis poterit simile videre, quod quidē facere est ex Philosophia. Quare & in prologo Metaphys. suae ait, & Philomythus Philosophus aliqualiter est. Annon & Poetria Philosophi similia clarè docet; Nonne & 1. Meteor. vlt. exponit fabulam aenigma­tizantium D Oceanum circulariter fluere circa terram de vapore subtiliato superius ascendente & ingrossato inferius descendente? Nonne & idem in de mundo vlt. fabulam illam famosam de tribus sororibus fatalibus, quae communiter appellantur Cloto, Lachesis, Atropos, ad ve­rum intellectum de Deo exponendo, sic ait; Perficitur autem & fabula non inordinatè. Sunt autem haec omnia nihil aliud nisi Deus, quemadmodum & strenuus, ait Plato. Nonne & in prologo Timae. Plat. 5. ista Ouidiana fabula de Phaetonte exponitur in haec verba; Illa etiam fabula quae nobis quoque comperta est, Phaetontem Solis filium affectantem officium Patris, ascendisse currus luciferos, nec seruatis solennibus aurigationis orbitis, exussisse terrena, ip­sumque flammis coelestibus conflagrasse. Fabula quidem putatur, sed est verum. Fit enim lon­go interuallo mundi circuitionis exorbitatio, quam inflammationis vastitas sequatur ne­cesse est; quam & Aristoteles in de Mundo 12. licet breuiter simili modo intelligit & expo­nit. Quare & Macrobius super somnium Scipionis: Nec, inquit, omnibus fabulis Philo­sophia E repugnat, nec omnibus acquiescit, & vt facilè secerni posset, quae ex his à se abdicet ac velut profana ab ipso vestibulo sacrae disputationis excludat, quae verò etiam saepe ac li­benter admittat, diuisionis gradibus explicandum, quod & nedum vna diuisione diffusè pro­sequitur, sed & multis tantum autem non impertinenter de fabulis sufficiat factum esse. Per praemissa autem facilè potest cognosci, quomodò etiam Philosophi Aegyptij, Hebraei, Grae­ci, Arabici & Italici, seu Latini, praemiationem & punitionem animarum post mortem concor­diter profitentur. Quibus & concordanter communitas Poetarum Graecorum & Latinorū si­milem remunerationem bonorum & malorum post mortem supponit. Dicunt enim bonos & nobiles quosdam, puta Saturnum, Iouem, & similes fieri deos post mortem, quosdam verò [Page 103] A transferri ad deos, & manere cum eis; malos verò affirmant ad inferna demergi, & poenis in­fernalibus cruciari. Ponunt enim 4. seu 5. flumina apud Inferos fluere, in quibus Animae torqueantur, quorum quoddam sit ardens, quoddam algens, quodlidet autem propriam poe­nam habens, sicut libri Poetici saepè monstrant; haec autem apud Poetas, Styx Phlege­ton, Cochitus seu Cocitus, & Acharon, atque Leches seu Lethes communiter nuncupantur. De quibus Ebrandus Bitiniensis in suo Graecismo, inter nomina graeca dicit, Styx, odium; Le­thes, obliuio; sed Phlegeton, ardens; cocitus, luctus; triste sonat Acharon, quae & ab alijs ali­bi latius exponuntur. Lethes tamen à quibusdam idcirco obliuio dicitur, eo quod quicun­que apud Inferos ex eo potauerit, statim obliuiscitur omnem paenam omnium & ad superos laetus vadit; qui fortassis non ineptè significat fluuium diuinae clementiae, quo animae purgatae plenariè, visi­tatae ab omni tristitia liberantur, & ad gaudia coelestia transferuntur. Nonne & sicut tangit Ambrosius de bono mortis, Poetae fabulantur malos apud Inferos sustinere latratus Cerberi, & B Cociti fluminis tristem voraginem, Charontem tristiorem, furiarum agmina, aut praerepta carcere, tum quibus hidra saeuior sedem habeat, tum quoque viscera reparandis foecunda sup­plicijs. Ibi vultur immanis sine vllo fine depascitur, Ixionijque orbis perpetuam sub poenae atrocitate vertiginem, tum saxi desuper imminentis super capita accumbentium inter epulas impendentem ruinam. Cerberus autem secundum Poetas est canis Inferni capita terna ha­bens, Charon portitor Inferni; Furiae verò dicuntur Deae Infernales, quae & Eumenides ap­pellantur, Alecto, Tisiphone, & Maegaera. Hae tres foeminae esse finguntur crinitae serpenti­bus; Hydra serpens nouem capitum horrendorum, quorum vno succilo, tria succrescunt; Ixion sicut dicunt postquam petijt illicitos amplexus Iunonis ad rotam serpentibus apud Infe­ros est ligatus; Reliqua verba fabulae huius patent, in qua nihil à mysterio alienum.

Ampliùs autem si homo sufficienter praemietur pro bonis operibus in praesenti, quod est illud praemium, quae merces, quod bonum? dicetur fortassis quod bonitas essentialis in­separabiliter C consequens actum bonum; & haec sententia videtur posse colligi ex verbis Phi­losophi 9 Eth. 9. dicentis, Iuuabitur ipse bona agens, & alios iuuabit; Omnis enim intelle­ctus eligit optimum sibi ipsi; Epicikes autem obedit intellectui. Verum enim quod de stu­dioso, & Amicorum gratia multa agere & patriae etiam, si oporteat mori. Proijciet enim & pecunias & honores, & totaliter circum pugnabilia bona, procurans sibi ipsi bonum. Pau­cum enim tempus delectari valde magis eliget vtique, quam multum quiete & viuere bene annum, quam multos annos qualitercunque; & vnam actionem bonam & magnam, quam multas & paruas. Morientibus autem & hoc forte accidit. Eligunt vtique magnum sibi ipsis, & pecunias proijciunt vtique in quò pluta recipient Amici. Fiunt enim quidem Amico pe­cuniae, ipsi autem bonum, maius autem bonum sibi ipsi tribuit. Sed istud refellitur per prae­missa, circa proximam partem huius, & quia tunc similiter quilibet malus actus sufficienter puniretur per malitiam inseparabiliter comitantem, contra prius ostensa circa proximam D partem huius. Quomodo etiam iustus Deus qui secundum trigesimam partem huius vult se diligi & coli ab hominibus super omnia, Ita videlicet quod pro quantiscunque bonis in nul­lo scienter ipsum offenderent, pro tanto amore, pro tanto seruitio tam modicum eis reddet contra 31am. partem? Quomodo insuper verax Deus, qui secundum eandem 30am. vult se diligi & coli ab hominibus, super omnia propter seipsum finaliter, non seipsum sed aliud in­finale & beatificum praemium eis reddet, iuxta prius tacta in ostensione trigesimae secundae partis istius? Nec bene operans sufficienter praemiatur per delectationem operationi suae con­nexam, cum illa sit minus bona, quam bonitas essentialis & moralis inseparabiliter eam se­quens, sicut nullus ignorat, sicuti & ostendunt praemissa circa trigesimam primam partem. Nonnunquam insuper meliorem operationem minor delectatio comitatur, forsitan autem nulla, sicut videtur de operationibus fortitudinis, passionibusuè quibusdam, sicut & Ari­stoteles 3. Eth. 18. testatur expressè. Vnde etiam tunc mala operatio delectabilis, & pecca­tum E sufficienter punitur? Haec quoque responsiuncula reprobabitur sicut prior: Neque lau­dabiliter operans sufficienter praemiatur, per alias voluptates, aut delectationes alias cor­porales, cum illae sint minus bonae bonitatibus & delectationibus alijs supradictis, quae mi­nus sufficere comprobantur. Multi etiam virtuosi huiusmodi voluptates refugiunt, aduersi­tates plutimas sustinent, prosperitates non habent, nec delectationibus huiusmodi potiuntur; imò & minus virtuosi ac maximè vitiosi, in huiusmodi voluptatibus maximè volutantur, aduersitates non sentiunt, prosperitatibus affluunt, & delicijs perfruuntur, sicut & bestiae ef­fraenatae. Hi ergo tam bestiae quàm homines bestiales beatiores videntur hominibus virtuo­sis. Nonne & secundum hic praemissa beatitudo siue foelicitas est praemium finale virtutis o­peris, seu hominis virtuosi? Haec autem non constat in porcorum spurcitijs, & voluptati­bus [Page 104] Epicuri, sicut praemissa circa trigesimamsecundam partem huius ostendunt. Potest A quoque respontiuncula ista refelli faciliter per ea quae prima. Adhuc autem nec bona exterio­ra fortunae sufficienter praemiant virtuosum virtuosè agentem. Bonitas namque essentialiter consequens actum bonum, omnibus exterioribus bonis praestat, sicut potest haberi ex osten­sione 31. partis, & haec nequaquam sufficienter praemiat virtuosum, sicut superius monstra­batur. Virtus quoque moralis, & operatio virtuosa, diuitiis, possessionibus, dominationi­bus, honoribus, & caeteris bonis exterioribus incomparabiliter melior comprobatur, sicut nullus rectè philosophantium diffitetur. Quomodo ergo per ista plenariè praemiatur, praeser­tim a Deo, qui non parcè praemiat, sed abundè, teste 31. parte? Nonne & Aristotele iudice, 4. Eth. 7. Honor est maximum eorum, quae exteriùs sunt, bonorum; quare & ipsemet in oeco­nomica sua dicit; Quòd maximè grauiter quisque fert, honore suo priuatus. Quamobrem & in Ethicis, vbi primò dicit; Quòd virtutis praemium est honor; Sed quàm improportio­nale praemium, quàm vmbratile, quam inane, quàm dispar compensatio, quàm inferior mer­ces B sit honor respectu virtutis, & operis virtuosi quis nesciat? Quare & idem Philosophus 4. Eth. 8. Virtuti, inquit, perfectae non vtique fiet dignus honor. Multa quoque sunt opera vir­tuosa secreta, non patentia notitiae alienae, quibus non redditur dignus honor. Haec etiam refelletur vt prior: Certum est enim foelicitatem seu beatitudinem esse finale praemium virtu­osi, & hanc in bonis huiusmodi non constare. Quare & Auerroes cum suis sequacibus dicit; Foelicitatem humanam consistere in scientijs speculatiuis adeptis: In prologo namque super 1. Phys. sic ait; Esse hominis secundum vltimam perfectionem eius, & gratia eius perfecta est, ipsum esse perfectum per scientias speculatiuas, & ista dispositio est sibi foelicitas vltima, & superna vita cum hac scientia. Sed ista responsio potest corrigi, vt priores. Praeterà con­stat foelicitatem nedum esse bonum sed optimum, & hoc non accidentaliter, sed essentialiter & per se; perfectio autem per speculatiuas scientias, non est talis. Multi namque in scientijs speculatiuis perfecti esse possunt, & sunt inhonesti, & mali, sicut ratio & experientia manife­stant:C & Auerroes in prologo super 1. Phys. & 8. planè concedit. Sed hac perfectione melior est perfectio per virtutes morales, heroicas, seu diuinas. Non enim latet te Auerroes, Aristo­telem deum tuum, 7. Eth. 1. scribere isto modo; Ad bestialitatem autem maximè vtiqúe con­gruit dicere super nos virtutem heroicam quandam & diuinam, quemadmodum Homerus de Hectore fecit dicentem Priamum, quoniam valdè erat bonus, neque videbatur viri morta­lis puer existere, sed Dei. Quare si quemadmodum aiunt, ex hominibus fiunt dij, propter vir­tutis superexcellentiam talis, vtique quidam erit videlicet bestialitati oppositus habitus. Vir­tutes autem morales heroicae seu diuinae non sunt speculatiuae tantummodò, sed practicae, seu actiuae, seu veriùs operosae. Quare & idem Philosophus 10. Eth. 13. planè docet; Quòd pro foelicitate intendendum ad opera & ad vitam: & subdit; Secundum intellectum autem ope­rans, & hunc curans, & dispositus optimè, & Dei amantissimus videtur esse. Si enim quae­dam cura humanorum à diis fit, quemadmodum videtur, & erit vtique benè rationabile, & D gaudere ipsos optimo & cognatissimo: hoc autem erit intellectus, & diligentes maximè hoc, & honorantes, & rebeneficiare vt amicis ipsis curantes, & rectè & benè operantes. Quàm autem haec omnia sapienti maximè existunt non immanifestum; Deo amantissimus ergo, eun­dem autem conueniens & foelicissimum. Super quod & tu Auerroes; Si, inquis, cura sit deo de hominibus, vt credit, & vt debitum est, gaudet de meliori, & dignius est vt benefaciat eis qui amant eum plus, & honorificet eos & visitet eos, sicut est dispositio amici cum amico. Vbi & infra 14. Philosophus ita scribit; Non est in operabilibus finis speculari singula, nihil vti­que de virtute sufficiens scire, sed habere & vti tentandum, vt si aliqualiter boni simus, & su­pra 2i. 2o. Quoniam praesens negotium non contemplationis gratia est, quemadmodum alia, (non enim, vt sciamus, quid est virtus, scrutamur, sed vt boni efficiamur, quia nullum vtique esset proficuum eius) necessarium est scrutari ea quae circa operationes, qualiter operandum est eas; hae enim sunt dominae, secundum rectam igitur rationem operari commune. Quare E & pater Philosophorum Hermes de Verbo aeterno 14. docet; Quòd vera Philosophia in cog­noscenda diuinitate, & sancta diuinaque religione consistit: & subdit; Qui igitur homines post nos erunt, sophistarum calliditate decepti à vera scientia puraque Philosophia auerten­tur; simplici enim mente & anima diuinitatem colere, eiusque facta venerari, agere etiam Dei voluntati gratias, quae est bonitas sola plenissima, haec est nulla animi importuna curiosi­tate violata Philosophia. Sixtus quoque Pythagoricus in sententiolis suis, ait; Intellige quae sint bona, vt benè agas. Quis etiam nesciat, cùm quaeritur; Qualis sit homo? & respondetur simpliciter; Bonus vel malus? quod intelligitur de bonitate vel malitia moris & vitae, non sci­entiae, aut ignorantiae speculatiuae; sed ibi quòd est bonus Philosophus, aut bonus Clericus, [Page 105] A respondetur. Quod & videtur Philosophum superiùs innuisse, cùm dixit; Non vt scia­mus scrutamur, sed vt boni efficiamur. Quis insuper (quaeso) tam sciens, vt in nullo decipi­atur, aut erret, vt omnia, quae vult, sciat & perfectè, vt eius desiderium in omnibus quietetur, & plenariè satietur? Haec enim foelicitas exigit, & beatitudo requirit, sicut praemissa testantur. Quis insuper scientificorum, totus tam beatus & foelix in vita praesenti, quod etiam in anima & in corpore, & eorum potentijs plena beatitudine, sine labore & dolore, sine defectu & mi­seria, sine repugnantia aut discordia perfruatur? Nonne proficiente anima defecit corpus & potentiae corporales? Nonne proficiente corpore defecit anima & languescit? Nonne inter corpus & animam continua discordia perseuerat? Quomodo ergo his ita se habentibus, to­tus homo perfectè beatus, & non miser potius aestimandus? Quae etiam secundum istam sententiam esset miseria vitiosorum? Vel deceptio contraria verae scientiae, & [...]nc maiores Philosophi propter suam contradictionem multiplicem miseriores sunt bestijs, hominibus B bestialibus, & simplicibus idiotis; vel simplex carentia seu ignorantia scientiae. Et sic vitio­sissimè operans nec quicquam addiscens, & simpliciter nihil addiscens nec operans quicquam mali, aequali miseriae subiacerent. Si etiam scientia speculatiua esset per se & essentialiter fi­nis, foelicitas, & beatitudo humana, videtur quod homo deberet seu posset per quaecun­que media sibi possibilia, deficientibus alijs acquitere illum finem, etiam per peccatum. Nun­quid etiam soli Philosophi speculatiui & nulli alij, quantumcunque moraliter & deiformiter virtuosi, foelicitabiles seu beatificabiles reputandi, cum foelicitas sit bonum commune & finis cuiuslibet hominis naturalis; cum etiam multi tales magis ament Deum & colant, & magis obseruent legem diuinam, & regulam rationis? recolat quaeso Auerroes dicta sua, & Aristo­telis praelibata. Quamobrem & aliquis fortè dicet quòd virtus moralis siue heroica, vel eius augmentum sufficienter praemiat opera virtuosa. Sed ista responsiuncula sicut prima harum & proxima castigatur. Nihil etiam sufficienter praemiat hominem nisi foelicitas, sicut prae­missa C testantur: Haec autem non consistit in habitu, sed in actu, cum actus bonus perfectior habeatur potentia versus bonum, sicut nullus ignorat, & ostensio primae Suppositionis, ac multi Philosophi attestantur; quod & Philosophus. 1. Eth 12. clarè probat; Et infra, eius­dem vlt. dicunt nihil differre secundum dimidium vitae foelices à miseris. Contingit autem hoc decenter; quies enim est somnus animae, secundum quod dicitur studiosa & praua: Qua­propter fortasiis & aliquis has ambas virtutes intellectuales & morales coniunget, dicens in ambabus coniunctim foelicitatem consistere, per quam homo plenariè praemietur; & sic Auerroes in Prologo super 1. Phys. Aristotelis sensisse videtur. Sed ista, vt priores & proxi­ma repelletur. Ideo forsitan quisnam dicet, non habitum virtuosum, sed actum esse foelicita­tem & beatitudinem hominis consummatā, & praemium eius plenarium, & perfectum in vita praesenti; & sic videtur Aristoteles opinari. Sed ista responsiuncula reprobabitur, sicut prima, & aliae subsequentes. Nonnè & actus quilibet virtuosus in statu praesenti est liber, laudabilis, & meritorius praemij & melior melioris. Quod ergo praemium illius actus beatifici & foelicis? D Non ipsemet: Constat, & praecipuè quia aliud puta Deum finaliter intendebat, secundum documentum 30. & quia secundum 31. huius, Deus nullum parcè remunerat, sed abundè. Nec alius, quia sic processus contingeret infinitus. Quapropter Aristoteles & Auerroes sub­tilius, & veritati propinquius cogitantes, dicebant foelicitatem humanam consistere in con­iunctione seu copulatione eius cum intellectu agente in vita praesenti, licet tempore paruo duret. Vnde Aristoteles 12. Metaphys. 38. loquens de primo principio à quo coelum & natura dependet, sic ait: Deductio qualis optima paruo tempore nobis; sic semper illud est nobis quidem impossibile; super quod Auerroes, Ex hoc quidem apparet benè quòd Aristo­teles opinatur quod fortuna hominum, eo quòd sunt homines, non est nisi per continua [...]to­nem eorum cum intellectu, quem declaratum est in libro de Anima esse principium agens & mouens nos. Intelligentiae enim abstractae, in eo quòd sunt abstractae, debent esse principia E eorum, quorum sunt principia, duobus modis; secundum quod sunt mouentes, & secundum quod sunt finis. Intelligentia enim agens in quantum est abstracta & principium nobis, ne­cesse est vt moueat nos, scundum quod amatum amans; Et si omnis motus necesse est vt con­tinuetur cum eo, à quo fit secundum finem, necesse est vt in postremo continuemur cum hoc intellectu abstracto, ita quòd erimus dependentes à tali principio, à quo coelum dependet; quamuis hoc sit in nobis modico tempore sicut dixit Aristoteles; qui & supra 18. sententiam similem huic tradit. Qui etiam super tertia de Anima, Comment. trigessimo sexto sic scribit; Necesse est vt intellectus agens copuletur nobiscum, per continuationem intel­lectorum speculauuorum, & manifestum est quòd cum omnia intellecta speculatiua fue­rint existentia in nobis in potentia, quòd ipse erit copulatus nobiscum in potentia, & [Page 106] cum omnia intellecta speculatiua fuerint existentia nobiscum in actu, tunc erit copulatus A nobiscum in actu, tunc erit ipse copulatus secundum partem, & secundum partem non, & tunc dicuntur moueri ad continuationem, et manifestum est, quòd cum ipse motus complebi­tur, statim ille intellectus copulabitur nobiscum omnibus modis; & tunc manifestum est quòd proportio eius ad nos in illa dispositione, est sicut dispositio intellectus, qui est in habitu ad nos; & cùm ita sit, necesse est vt homo intelligat per intellectum sibi proptium omnia entia, & vt agat actionem sibi propriam in omnibus entibus; sicut intelligit per intellectum qui est in habitu, quandò fuerit continuatus cum formis imaginabilibus, omnia entia intellectione pro­pria. Homo igitur secundum hunc modum, vt dicit Themistius, assimilatur Deo, in eo quòd est omnia entia quoquo modo, & sciens ea quoquo modo. Entia enim nihil aliud sunt, quàm scientia eius: Nec causa entium aliud est nisi scientia eius, & quàm mirabilis est iste ordo, & quàm extraneus est iste modus essendi? Verùm si haec foelicitas hominis tempore paruo du­ret, vt dicitis, & sicut necessariò est dicendum, cùm omnes homines philosophantes & alij ex­periantur B certissimè se carere foelicitate huiusmodi penè toto tempore vitae suae, nisi fortas­sis secundum vestram sententiam in vltimo vitae momento potentijs corporeis quasi extin­ctis, & ipso iam penè alienato à corpore in extasi, sincopi, seu in raptu, quomodò sufficien­ter compensatur laboribus & operibus hominis virtuosis toto tempore suo gestis per centum, quingentos, milleve annos? quomodò tanta strenuitas, tanta poenalitas, tanta diuturnitas tam breui stipendio praemiatur? praesertim à Deo, qui secundum praemissa semper vltra con­dignum remunerat & abundè, qui & posset facilimè ipsum quantumlibet ampliùs praemiare in vita praesenti, anticipando hoc praemium, vel continuando vitam praesentem vlteriùs; vel in vita futura secundum 37am & proximam partem huius. Nunquid decet quòd homo prin­ceps terrenus, militem pro ipso & ipsius honore toto suo tempore, annis quàm plurimis stre­nuissimè militantem, lucra & delicias contemnentem, famem & sitim, aestus & gelu, verbera, vulnera, vincula, carceres, & poenas omnimodas fortissimè sustinentem, momentanea tan­tùm C delectatione reficiat, momentanea tantùm mercede remuneret, & coronam tantùm mo­mentaneam ei reddet, praesertim si aequè faciliter posset eum quantumlibet ampliùs praemia­re? nunquid hoc congruit viro bono? nunquid hoc congruit viro iusto, clementi, potenti, remuneratiuo, benefico, magnifico, liberali, aut largo? & non potiùs viro parco, kimbili & tenaci? Deus autem in omnibus conditionibus virtuosas excedit quemlibet hominem infi­nitè, sicut prima Suppositio, tertia pars, & quarta demonstrant. Quomodò insuper talis Princeps per tale momentaneum praemium sufficienter milites animaret, & desides excitaret ad tantos & tam diuturnos labores, ad tam aerumnosam & periculosam militiam tam longis temporibus strenuè exercendam? Quomodò igitur Deus suos? Quomodò etiam praemium tantillum, tam fluxibile & tam breue, tanto compensatur amori, quanto doctus artis amandi in schola partis 30ae Deum amat, quo super omnia cogitabilia eam amat, in tantum quòd pro nullis bonis aut malis delectabilibus aut tristabilibus quantiscunque quantumlibet diuturnis,D etiam per tempus aeternum, nullo modo scienter ipsum offenderet, seruitium debitum omit­tendo, aut displicentiam aliquam committendo; praesertim cùm Deus remuneret quemlibet secundum qualitatem & quantitatem sui seruitu, operis, & amoris, & non parcè, sed largè, secundum 31am partem, sicut & ostensio proximae partis tangit. Nonne & sicut quilibet na­turaliter appetit bonum, & maius magis, ita & appetit bonum durabile diuturnum, & durabi­lius seu diuturnius magis, & quanto bonum fuerit melius siue maius, tanto ampliùs appetit illud diuturniùs permanere; quomodò ergo iste appetitus beati, beatitudine tam transitoria vix horaria aut momentanea satiatur? aut quomodo erit beatus, dum non plenariè satiatur, sed esurit, sitit, & appetit, quod non habet, nec est in perpetuum habiturus, sicut praecedentia etiam testante Aristotele docuerunt. Item talis beatus seu foelix, vel scit se tantum bonum bea­tificum amissurum, vel credit contrarium, vel neutrum considerat. Si scit quod amittet, vide­tur quòd dolet. Quis enim de amissione irrecuperabili tanti boni non doleat, cum de amissi­one E minoris boni doleret? Nonne & tu Aristoteles 3. Ethic. 18. loquens de forti, sic ais; Quanto vtique virtutem habeat omnem, & foelicior sit, magis in morte tristitia erit. Tali e­nim maximè viuere dignum, & iste maximis bonis priuatur sciens; triste autem hoc: vel sal­tem non gaudet perfectè. Pleniùs enim gauderet, si sciret, aut crederet illud bonum mansu­rum. Quare non videtur perfectè beatus, cùm beatitudo perfecta perfectè contineat cuncta bona ad beatitudinem requisita, cuiusmodi gaudium esse constat. Si credit contrarium, deci­pitur turpiter non circa impertinens, sed circa maximum, & proprium bonum suum. Quo­modò ergo foelix, qui falsa spe decipitur, tanto malo laeditur, tali errore caecatur, & tanta tur­pitudine maculatur? Quomodò etiam perfectè beatus nescit se bonum suum beatificum a­missurum, [Page 107] A cùm tu non beatus, hoc scias? cùm etiam secundum te Auerroes, Beatus tunc sciat omnia, sicut Deus. Si neutrum considerat, quomodo scit omnia? tu etiam, non beatus, scis quòd perdet beatificum bonum suum, cur ergo non scit ipse beatus? Quomodò insuper verisimile aestimandum quòd de tanto bono suo nihil consideret, an illud amittere debeat, in­amissibiliterue tenere, cùm sapiens de bonis minoribus consideret hoc frequenter, cùm etiam securitas retinendi bonum beatificum acquisitum, tam desiderabiliter concupitum, tam laetè adeptum, tam amorosè possessum, laetissima & beatissima eius portio videretur? Nonne & felix, nisi forte per naturalissimam mortem decesserit, sicut paucissimi vel nulli decedunt, ante mortem dolorem & tristitiam sustinebit? Quomodo ergo tunc felicitas, & non mi­seria potiùs expectanda? Ampliùs autem, si beatificum praemium hominis expectare­tur in vita praesenti, nullus vnquam iuuenis, & vniuersaliter nullus beatitudinem non adeptus, deberet rationabiliter exponere se morti scienter pro conseruatione legis religionis B diuinae, pro defensione Reipublicae, pro saluatione parentum seu amicorum, & vniuer­saliter ex causa quacunque. Quis enim debet rationabiliter perdere seu non acquirere ma­ximum bonum suum pro nullo bono, vel pro bono minori, pro paruo forsan virtutis aug­mento momentaneo in praesenti, aliouè bono quocunque? Quis etiam nesciat beatitudinem omne aliud bonum humanum excedere? neque etiam felicitatem adeptus ex quacunque cau­sa deberet se morti exponere; quia sic faciens, per tristitiam vulnerum, & per anticipationem mortis, beatitudinem suam laetam, & maximum bonum suum minueret, & curtaret? Nonne tu Aristoteles 3. Eth. 18. Percuti, inquis, dolorosum si carnales, & triste, omnis labor tale est, & quod circa fortitudinem, mors quidem & vulnera tristia forti: sed qua ratione nisi nimis irra­tionabili debet homo deteriorare seipsum, facere seipsum minus bonum & ommino non bonum? Nonne & cuiuslibet animo iudicante & te Aristotele attestante, Omnis actus & electio bonum quoddam appetere videntur; ideo bene enuntiauerunt bonum, quod C omnia apperunt; & omnis intellectus eligit optimum sibi ipsi, & illud cuius causa agen­da sunt singula, est bonum vniuscuiusque; totaliter autem optimum in natura om­nium: quare & de liberali sic scribis, Si autem praeter optimum & bene habens con­tingat ipsum consumere, tristabitur. Nullus ergo omnino pro causa quacunque de­beret se morti exponere, periculouè mortali. Quis igitur erit fortis pro religione aut lege diuina, pro Republica vel amicis fortiter dimicabit? Quomodo efficaciter prouocabitur quispiam ad strenuè militandum, ad mortem si oportuerit sustinendum, si moriens omnia bona perdat, nec vllam mercedem post mortem recipiat in aeternum? Non sic sensit Hermes de verbo aeterno, non sic sensit Plato de legibus siue de Republica, non sic sensit Varro, non Tullius, non Macrobius, nec aliquis alius Reipublicae sapiens institutor aut rector, nullus sic sensit, nisi qui insensatis consensit. Nonne & tu Aristoteles 9. Eth. 9. af­firmas, quod studiosus amicorum & patriae gratia, si oporteat, debet mori? Nonne & 3. Eth. D agens de fortitudine idem doces? sed quomodo potest quis efficaciter exhortari timidos mor­tis, desides, & vecordes ad strenuè militandum, ad mortem non timendum, sed ipsam si opor­teat alacriter sustinendum, si nulla merces vel parca in praesenti ipsis reddatur; imo etsi mo­riendo beatitudinem quam habuerant, & beatitudinis possibilitatem, & omnia bona perdant, abs (que) vlla spe retributionis futurae? Absit tā misera inopia, & tam inops miseria à rerū natura, ab vniuersitate entiū, à magna Republica magni mūdi, à potentissimo & copiossimo, & largis­simo principe ampli mundi; Absit quod Deus suos amabiles amatores, suos strenuos milites, suae iniuriae defensores, pro ipso, ipsius honore, religione, & lege, pro iustitia & conseruatio­ne Reipublicae diuinitus iustitutae, vs (que) ad mortem inflexibiliter dimicantes sic irremuneratos abijciat & contemnat, propter trigesimam primam partem: Nec ipsos sufficienter remunerat in praesenti, faciet igitur in futuro. Adhuc autem beatificatio illa quam ponitis est nimium diminuta, quoniam etsi perficiat hominem secundum animam, non tamen secundum cor­pus: E Corpus enim tunc deficit, & potentiae corporales. Illa quoque felicitas secundum ve­stram doctrinam est actus humanus, & non necessarius vt videtur sed liber, cùm sit actus no­bilissimus hominis, potentiae nobilissimae rationalis, quae & vobis dicentibus valet ad oppo­sita. Videtur ergo laudabilis, & meritorius praemij, sed cuius' quod est illud praemium? quae merces? non ipsa eadem felicitas, idem actus; constat: nec felicitas alia, ne fortè processus in foelicitatibus accidat infinitus: nec quicquam aliud in praesenti; quid enim? videtur quoque hominem in extasi positum non habere liberū vsum sui. Nonne & tu ipse Auerroes, super 12. Metaphys. comment. 18. Si, inquis, iste intellectus denudetur apud perfectionem humanam à potentia, necesse est vt destruatur ab eo haec actio, quae est alia ab eo, & tunc aut non intelli­gemus omnino per hunc intellectum, aut intelligemus secundum quod actio eius est substan­tia [Page 108] eius, & impossibile est vt in aliqua hora non intelligamus per ipsum. Relinquitur igitur cum A iste intellectus fuerit denudatus à potentia, vt intelligamus per ipsum secundū quod actio est substantia eius, & est vltima prosperitas. Si etiam talis felicitas sit finale proemium hominis virtuosi, quae finalis miseria siue poena hominis vitiosi? non sola priuatio felicitatis istius; sic enim vitiosus & neuter essent aequaliter miseri de putandi. & aequali poena plectendi. Quid igitur aliud? Nonne & illi qui maxime iungebantur cum principio coeli & terrae naturae, cum intel­lectu agente, cum Deo in vita praesenti, erant illi praeclari & famosi Prophetae, qui cum Deo, & per Deum, quasi Deus quodammodo, omnia vel plurima mirabilissimè peruidebant, & visa alijs non videntibus prophetabant, sicut superiùs tangebatur, vnde & videntes & Pro­phetae antiquitùs dicebantur? Ipsi autem concorditer attestantur vitam futuram, praemia & supplicia secundum differentiam meritorum. Potest quoque ista responsio corrigi vt priores. Sed ausculta (quaeso) Auerroes specialiter vnum verbum. Nonne cum dicis; Cùm omnia in­tellecta speculatiua fuerint in nobis in potentia, intellectus agens erit copulatus nobiscum in B potentia; & cùm quaedam fuerint in nobis potentia, quaedam actu, tunc ipse copulabitur no­biscum secundum partem, & secundum partem non, & tunc dicimur moueri ad continuatio­nem; & cùm iste motus complebitur, cum videlicet omnia intellecta speculatiua fuerint no­biscum in actu, tunc ipse erit copulatus nobiscum in actu, omnibus modis. Nimis manifestè quòd prius natura habebit homo omnia intellecta speculatiua secum actualiter copulata, quam intellectus agens copuletur cum eo, & hanc esse causam copulationis istius. Sed hoc est impossibile manifestum, sicut ostensio 32. & 36. partis perspicuè demonstrauit. Hoc enim necessario esset per actus aut habitus infinitos, & infinities infinitos, imò & infinities infinities sine fine. Quod etiam astruis, hominem scire tunc omnia, quis est hic? quis cunctis retroactis temporibus fuit talis? quis vnquam inuentus est talis? quot gloriosi Philosophi praecesserunt, sed quis eorum inuentus est talis? Nonne Aristoteles deus tuus & Philosophorum clarissi­mus, ipsomet teste, quadraturam circuli ignorauit? Nonne & alia plurima Mathematicalia,C Naturalia, Metaphysicalia, seu Theologica, & Moralia ignorauit, sicut libri sui indicant euidenter? Nonne & omnes Philosophi contradixerunt sibi inuicem in quibusdam, vsque ad exitum vitae suae? Quomodo ergo & quando sciuerunt hi omnia? & si non isti, qui alij sunt isti? Quod insuperadijcis hominem tunc acturum actionem propriam in omnibus enti­bus sicut Deum, mirandum quis vnquam Philosophorum aut aliorum inuentus est talis ni­si fortassis illi famosi, & praeclari Prophetae, potentes in opere & sermone, omnia vel plurima diuinitùs cognoscentes, & omnimoda miracula in coelo, in igne, in aëre, in aqua, in terra, & sub terra, in hominibus, in iumentis, & quasi in omnibus entibus diuinitùs facientes, sicut praemissa circa 32. partem indicant euidenter. Sed hi concorditer profitentur vitam futuram post mortem in gloria & in poena: Causa autem huius tui erroris videtur vnitas intellectus, & animae rationalis in cunctis hominibus, quam & erroneè posuisti, sicut superius est osten­sum. Nec mirum si ex errore error crumpat prorumpat, imò ex vno errore errores innumeri propa­gantur:D Causa verò erroris Aristotelis in hac parte fuit error de aeternitate mundi, & genera­tionis humanae, quiideo habuit ponere consequenter tantum animas immortales beatifican­das post mortem, non totum compositum ex anima & corpore congregatum. Non enim ponebat reditum animarum ad corpora, neceundem hominem numero rediturum, sicut Pla­tonici posuerunt. Nec irrationalis ratio Simonis quenquam debet turbare resurrectionem mortuorum negantis, quia est contra naturam, si pensetur Deus omnipotens totius autor na­turae. Imo si Platonem sequamur, qui Iohanne Sarisburiense 2. Policrat. 12. referente, as­serit naturam esse Dei voluntatem, resurrectio mortuorum erit secundum naturam, quia se­cundum voluntatem diuinam: Hunc etiam Simonem Dionysius, Irenaeus, Hpppolytus, O­rigenes, & Epiphanius redarguunt & refellunt.

Ponentes autem reditum Animarum humanarum ad corpora bestialia, sicut Plato, Oui­dius, & Platonici caeteri, horribiliter deuiant, & monstrosè delirant. Quis enim Philosopho­rum E ignorat formas proprias naturales, materias proprias secundum proprias conditiones dispositas affectare, & alias non intrate? quis etiam nesciat species naturales, puta hominem & asinum, spec ficè essentialiter ab inuicem discrepare per differentias & formas substantia­les, essentialiter, substantialiter, & specificè differentes? quomodo ergo forma seu anima ho­minis constituet asinum vel è contra? Si etiam anima hominis exuens corpus humanum sta­tim indueret bestiale, & viueret idem homo, sub alia tamen forma, sicut fingit Ouidius, sicut & Plato videtur sentire, ille homo nunquam moreretur, sed continuè viueret, cùm vltimum rei permanentis non detur, sed primum, quod & Ouidius videtur concedere mani [...]estè. Dicit enim omnia mutantur, nihil interit. Sed quis insensatus concesserit hominem, & vniuersaliter [Page 109] A hominem nullum mori? Si etiam homo non moritur, non resurget, contra priorem partiou­lam huius partis. Repugnas quoque Ouidî tibi ipse: nonne infra, eodem, sic ais;

Tempus edax rerum, tuque inuidiosa vetustas
Omnia destruitis, vitiata (que) dentibus aeui
Paulatim lenta consumitis omnia morte.

Et adhuc inferiùs versus finem, loquens de Iulio Caesare mortuo, & nobilitate ipsius, & pluri­bus alijs mortuis, & seniore nepotum Iulij, & Augusto Caesare tunc viuentibus, ita scribis:

Nec nisi cum senior similes aequauerit annos,
Aethereas sedes, cognata (que) sidera tanget.
Hanc animam interea caeso de corpore raptam,
Fac iubar, vt semper Capitolia nostra forum (que)
Diuus ab excelsa prospectet Iulius aede.
B Vix ea fatus erat, media cum sede Senatus
Constitit alma Venus, nulli cernenda, sui (que)
Caesaris eripuit membris, nec in aera solui
Passa recentem animam, caelestibus intulit astris.
Dum (que) tulit numen capere at (que) ignescere sentit
Emisit (que) simul, simul euolat altius illa,
Flammiferum (que) trahens spatioso limite crinem
Stella micat, nati (que) videns benefacta fatetur
Esse suis maiora, & vinci gaudet ab illo.
Hic sua praeferri quanquam vetat acta paternis,
Libera fama tamen, nullis (que) abnoxia iussis
Inuitum praefert, vna (que) in parte repugnat.
C Sic magnis cedit titulis Agamemnonis Atreus,
Aegea sic Theseus, sic Pelea vicit Achillis.
Deni (que) & exemplis ipsos aequantibus vtar,
Sic & Saturnus minor est Ioue, Iupiter arces
Temperat aethereas, & mundi regna triformis.
Terra sub Augusto est, Pater est & Rector vter (que).

Et in fine de teipso sic dicis.

Cum volet illa dies, quae nil nisi corporis huius
Ius habet, incerti spacium mihi finiat aeui.
Parte tamen meliore mei super alta perennis
Astra ferar.

Nonne hic dicis expresse animas benè meritas ad astra leuandas, & ibi in mansionibus siue D locis differentibus collocandas, secundum differentias meritorum? Amplius autem si animae humanae benè meritae, statim ad huiusmodi corpora redeant, & ad huiusmodi vitam munda­nam, quando & vbi sufficienter pro meritis praemiantur? non quando gesserunt antiqua ha­bitacula, priora corpora, & in illis sicut praecedentia manifestant, nec quando ab omnibus corporibus separantur, cum statim post illa introcant alia, sicut opinio ista dicit; neque in se­cundis corporibus bestialibus; praemiatio namque recta debet praemiatum efficere meliorem, sed quis dubitat bestiam esse homine viliorem? Qualis quaeso melioratio aut praemiatio re­putanda, quòd anima tam nobilis tam perfecta, à corpore tam nobili & perfecto, ad corpus tam ignobilius & vilius pelleretur, quòd tam nobilis creatura in monstrum tam horridum verteretur? Quomdo talis transformatio meritum praemium & non poena potius deputanda? aut si qua­lecunque praemium fingi posset, non tamen largissimum & vltra condignum, secundum sen­tentiam proximae & 31. partis & ostensionum ipsarum. Quomodo insuper Iustus Deus, qui E ratione magistra nos docet, ipsum esse à nobis super omnia diligendum atque colendum, in­tantum quod pro quantiscun (que) bonis aut malis, non debemus ipsum scienter offendere quo­uismodo, sicut 30. pars testatur, pro tanto amore tantoque cultu, tam parcum & paruulum praemium cis reddet contra 31. partem? Quomodo etiam verax Deus, qui secundum doctri­nam eiusdem 30. vult seipsum diligi & coli ab hominibus finaliter propter ipsum, non seip­sum sed aliud infinale praemium eis reddet, aliud inquam incomparabiliter minus ipso, & quasi nihilum & inane? quomodo talis beatificatur plenariè? quomodo eius desiderium satiatur? sicut superius est argutum. Nec animae humanae virtuoè viuentes, alia corpora humana sta­tim ingressae ad vitam mundanam sic beatificantur ad plenum: Redeunt enim ad laborem solitum & dolorē, ad statum merendi nouiter & peccandi, ad aerumnas & miserias consuetas. [Page 110] Sed quomodo talis conditio omnium priorum laborum merces sufficiens, & felicitas homi­nis A reputanda? Nonne & anima hominis sicut habet aptitudinem & appetitum naturalem ad corpus, & non indifferenter ad corpus quodcunque, sed ad corpus humanum, ita & in­ter humana ad corpus proprium quod gerebat, in quo, & per quod actus nobiles exer­cebat, & amplius diligebat, quam corpus humanum extraneum, & penitus alienum. Sic enim & miles magis appeteret, & amaret equum & gladium proprios & antiquos, per quos strenuè se agebat, quàm alios. Quare & dicit Poëta, Cum quo consenuit miles hono­rat equum. Recitat etiam Plinius 8. Naturalis historiae & aliae historiae contestantur, quòd A­lexander pro Bucephalo equo suo occiso fecit solennes exequias, & ipsum tradidit sepulturae, ac circa eius sepulchrum ciuitatem aedificans, ipsam eius nomine appellauit: Et quid conue­nientius, quid decentius, quid congruentius rationi, quàm quòd totus ille qui meruit, totus ipse idem, non alius praemietur in eisdem anima & corpore, per quae strenuitatis opera exer­cebat? Quid enim aptius & iustitiae remuneratiuae decentius, quam vt idem homo qui me­ruit,B in eisdem anima & corpore quibus meruit, à delicijs abstinebat, tristitias sustinebat, fa­mem & sitim, gelu, & aestum, vigilias, & aerumnas, verbera, vulnera, carceres, & squalores, & fortissimam tandem mortem; reunitis ad inuicem, praemietur, amotis molestijs, nocu­mentis, tristitijs, & aerumnis, foueatur delicijs, & mulceatur laetitijs, & gaudijs perfruatur? Istud quoque nedum rationi morali aut diuinae, verùm etiam naturali conuincitur. Certum namque habetur apud Philosophos naturales quòd causa agens seu efficiens praecedit tem­poraliter suum actum, suum effectum, sed formalis nusquam suum formatum, Aristotele 12. Metaphys. cum Auerroe attestante, sicut in ostensione 36ae partis fuerit recitatum. Quo­modò etiam fingit Ouidius aliquos meminisse alios homines se fuisse, seu aliter nominatos, & tunc eadem, quae nunc, fecisse, ac passos fuisse, quod & alij quidam fingunt; sed de seipsis. quomo­dò? qua verisimili ratione? Cur enim non possum ego de me [...]pso & alij homines de seipsis simili ratione? Annon ideò potiùs hoc singitur à quibusdam, quia sicut Graecorum historiae C testantur. Menelaus deuicto Euphorbo posuit clypeum eius in templo Iunonis, quem accepit Panthoides, qui Pictagoras dicebatur: Quare & dixerunt animam Euphorbi Panthoidem introijsse, & ipsum fuisse Euphorbum. Dicetur fortassis quòd Animae virtuosae non statim re­dibunt ad corpora; sed interposito magno anno, neque tunc ad corpora alia, sed ad propria reuertentur; solae autem animae vitiosae statim redibunt ad corpora aliena bestialia vel huma­na; puto Animae masculorum ad corpora foeminarum. Sed quomodò fiet ita, cùm Deus sit pronior ad praemia largienda, quàm ad supplicia rependenda, sicut & abundantiùs praemiat virtuosos, quam puniat vitiosos, sicuti congruit eius magnificae bonitati, teste 31a parte; nec anima virtuosa sufficienter interim praemiatur pro operibus virtuosis, sicut superius est per­suasum? Ampliùs autem si masculus fuerit incontinens voluptatum, quomodò conuenienter punitur, si mutetur in foeminam incontinentiorem, & in actibus voluptatis maiorem delecta­tionem habentem, testibus Medicis & similiter Tiresia, sortem virilem & muliebrem exper­to,D Ouidio 3. Metamorphos. recitante? poena namque debet esse tristabilis & contraria vo­luptati. Quomodo etiam tam deliciosa punitio homines voluptatibus inclinatos, sufficien­ter terreret, & retraheret à peccato, secundum quod superius forsitan tangebatur, & non po­tiùs forsitan incitaret? Neque etiam in corpora ferarum immanium reuertentur propter si­miles rationes, & propter rationes superiùs praelibatas. Adhuc autem iuxta praemissa de prae­miatione bonorum, quid magis consonum rationi, quàm vt ipse idem numero qui peccauit, & ipse idem numero puniatur, quàm vt in eisdem membris, quibus illecebris fruebatur, è contrario puniatur; quàm vt in eodem corpore, quo se voluptatibus balneauit, & è contrario puniatur? Ampliùs autem cùm praemiatio, & punitio contratiae videantur, & contraria se­cundum Philosophorum doctrinam nata sint fieri circa idem; si animae virtuosae solae sine corporibus praemientur, & animae vitiosae solae sine corporibus puniantur, vel si animae vitio­sae cum corporibus puniantur, & animae virtuosae similiter cum corporibus praemiantur, licet E illae in corporibus tabidis, corruptis, & miseris, hae autem in corporibus gloriosis. Ampliùs autem quid fiet de animabus corum, qui nihil boni aut mali egerunt? vel statim reiungen­tur corporibus, & tunc qualibet; vel diutiùs expectabunt, & quomodo medio tempore se ha­bebunt? Neque est tenenda sententia quae affirmat quaslibet animas post spacium magni anni ad corpora propria reuersuras, & vitam mundanam consuetam acturas, & sic omnia ea­dem numero infinities iteranda. Quando namque & vbi sic praemiarentur ad plenum homi­nes virtuosi? Non in vita praesenti mundana, sicut superiùs est ostensum; nec in vita coelesti; Ibi namque non totus homo compositus, sed sola anima praemiatur, quod praemium non sufficit homini virtuoso, & eius operibus virtuosis, sicut superiùs est ostensum; nec in vita [Page 111] A mundana secunda post animae reditionem ad corpus, sicut superiùs monstrabatur. Quomodo insuper tam diminuta praemiatio, tam resecta, vt non totum seruitorem suum remune [...]et, sed tantum dimidiam eius partem, rationabiliter decet Deum, secundū hic praemissa, & 31 am par­tem? quomodo etiam in media illa parte, praemium tam curtatum, tam breue, tam parcū, aut aliquod praemium temporale sufficienter retribuit Dei integro amatori, & eius sincero cultori, qui secundū doctrinam 30. pro quantiscun (que) bonis delectabilibus intensiue aut extensiue, vel etiā duratiue lucrandis, seu ipsis lucratis seruandis, aut malis poenalib non habitis praecauēdis, seu habitis amouendis ipsum scienter offenderet quouismodo, aliquod seruitium debitū sub­trahendo, aut aliquid displicens faciendo, sicut hic superius tangebatur, & circa proximam partem huius. Imò rationabilius arbitrandum diuinae iustitiae, largitati & bonitati amplissimè & infinitissimè infinitae congruere, vt tali suo amatori & cultori perseueranti finaliter, militia consummata tempore opportuno retribuens abundanter, plenas rependat delicias, delecta­tiones B quaslibet, & quantaslibet tēporales tales deficientes & fluxibiles, excedentes & duratione vin­centes delicias sempiternas, & omnes aduersitates & paenalitates, tristitias & molestias, de­fectus & luctus, labores & dolores, & vniuersaliter omnem miseriam releget, & sequestret. Talis etiam anima non est perfectè beata, propter appetitum quem habet ad corpus nullate­nus satiatum & priuationem operationum suarum nobili [...]m per corporalia organa solitarum; priuationem quoque regni sui priotis, iuxta superiùs praeostenia; nec vnquam erit perfectè beata, quia neque in corpore neque à corpore separata. Talis insuper anima separata & bea­ta in caelo, vel credit & sperat se ita aeternaliter permansuram, ve [...]scit se reuersuram ad corpus, & ad miserias corporales; vel nihil considerat circa istud, &c. sicut supra contra responsiun­culam vltimam particulae praecedentis. Quare & Augustino 22. de Ciuit. Dei 27 referente, Porphyrius Platonicus volens opinionem Platonis corrigere, affirmab [...]t animam purgatis­simam cum ad patrem redierit, ad mala mundi nunquam vlterius redituram. Auicenna quo­que C 5. de Anima 4. probat, quod vna anima non transfertur ad multa corpora, nec ad corpus aliud vllo modo; & subdit, & hoc sufficiat ei qui huius rei sententiam quaerit. D [...]bes autem scire hoc multis verbis posse exponi, quem & Algazel. 4. physicae suae vit. i [...]utans probat idem. Nec potest quis sic obijcere Christianis: Nos enim tenemus, quod Animae sanctae & à corporibus separatae, etsi non statim habeant corpora sua in re, habem ramen in certa spe. Sciunt enim certissimè quod tempore congruo diuinitus praestituto, & ob rationabilem & iu­stam causam dilato, ipsa recipient & tenebunt aeternaliter gloriosa. Consideret quaeso Plato qualia, quam absurda de hominibus & animabus humanis affirmet, sine omni violentia ra­tionis, imò & sine exili imagine vel vmbra tenui rationis, & sine autoritatis cuiuslibet fulci­mento. Vnde quaeso tibi autoritas, quin magis temeritas talia somniandi, talia prophetandi, talia affirmandi? praesertim cum non profitearis te Prophetam, nec filium aut secta [...]orem Prophetae, sed purum Philosophum. In hac parte vnum scio, quod si ego vel quicunque D Christianorum Philosophus non Propheta, nec Prophetam secutus tantam sententiam sine tantilla ratione aut rationis imagine affirmare praesumerem, tibi & alijs professionis tuae ho­minibus meipsum ridiculum exhiberem. Consideretis vlterius supplico Christianorum sen­tentiam in istis articulis, concordi Prophetarum sententia roboratam, imò tummi Propheta­rum autoritate fundatam Domini Iesu Christi, secundum quod praemissa circa. 32am. par­tem perspicuè demonstrabant, pulchris rationibus & conuenientibus secundum quod mate­ria patitur confirmatam, ab omni contradictione, impossibilitate, & inconuenientia rationa­biliter defensatam, iuxta praemissa circa 32am. partem istius. Quis ergo Philosopus veritatis amator, & non vanitatis defensor, custos positionis aut sponsus probabiliorem aut probatio­rem, rationabiliorem, & ratiocinatiorem, desiderabiliorem, vtiliorem, & laeriorem senten­tiam laetissimè non admittat, sustineat, & defendat? Secundum istam quoque sententiam gene­ratio hominum, & omnes actus humani stellarum dispositionibus necessariò subderentur, E quod quam sit indignum, & contrarium ordini naturali quis nesciat? quis enim ignorat ani­mam rationalem esse dignioris & nobilioris essentiae, quam aliqua res irrationalis, quare & quam stellae? Quomodo ergo secundum ordinem dignum naturalem, ista in cunctis suis o­peribus illis necessariò subditur regulanda? Absit tam irregulate regimen, tam incongrua po­litia, vt caro spiritui, vxor viro, iumentum homini, & fatuus dominetur plenariè sapienti. Non sic politiam mundanam instituit sapientissimus, potentissimus, & optimus Prin­ceps Deus, secundum quod prima suppositio & partes sequentes conuincunt, quod & omnes morales ac naturales Philosophi contestantur. Mirum est insuper de Platone & Platonicis ita ponentibus, praesertim cum ponant mundum & tempus habere principium & esse creatum à Deo, hominem & species alias vniuersas, sicut primus Timae. euiden­ter [Page 112] ostendit, & libri Philosophici saepè docent; quod & Ouidius Platonicus 1. Metamor­phosi A contestatur. Ibi namque ponit productionem rerum superiorum & inferiorum à Deo, secundum ordinem in genesi recitatum. Si namque in fine magni anni homines idem nu­mero reuertterentur, simili ratione & effectus alij vniuersi, neque tunc erunt aliqui alij ho­mines aut effectus, aut idem aliter se habentes, propter identitatem omnimodam superiorum caelestiumque causarum. Sed quomodo in fine magni anni instantis, qui erit initium magni anni sequentis omnia nouiter creabuntur, sicut in eius principio omnia antiquitùs creaban­tur' Si enim tunc omnia nouiter creabuntur praeter Deum, de non entibus creabuntur, sicut & antiquitùs creabantur: Omnia ergo entia erunt prius non entia. Non ergo durabit mun­dus, neque tempus cum rebus suis vsque ad finem magni anni, sed ante deficient vniuersa solo Deo manente, cuius oppositum ponebatur. Quomodo etiam dij secundi, scilicet Angeli, & animae rationales hominum immortales, & à creatione sua aeterni, secundum sententiam eti­am ipsius Platonis, 2. Timae. in nihilum reuertentur? Nonne Plato 2. Tim. 3. inducit Deum B sic Angelos alloquentem: Dij, quorum opifex, paterque sum ego; opera siquidem vos mea dissolubilia naturâ, mea tamen voluntate indissolubilia. Omne siquidem quod iunctum est, naturâ dissolubile est, at verò quod bona ratione iunctum atque modulatum est, dissolui velle non est Dei; quapropter quia facti generati (que) estis immortales quidem nequaquam, nec om­nino indissolubiles estis, nec tamen vnquam dissoluemini, nec mortis necessitatem subibitis, quia voluntas mea est maior nexus & vegetatior ad aeternitatis custodiam, quam illi vitales nexus, ex quibus aeternitas vestra coagmentata atque composita est; quod & vult de animabus humanis, coelo, & mundo. Si etiam haec entia omnia, erunt aliquando non entia, illa non enritas generalis, & rerum priuatio est aliquantulum duratura, sed quantum? nunquid per spacium magni anni, cum tunc non erit annus magnus nec paruus, sicut nec coelum, nec mo­tus coelestis? Quid ergo tunc illam durationem moderabitur & taxabitur, quid (quaeso) nisi voluntas diuina? quid ergo si velit vlterius expectare? nunquid potest? nonne olim potuit at­que C fecit? nonne habet liberam dispositionem propriae voluntatis? vnde scit Plato quod om­nia in fine magni anni statim recreabuntur à Deo? nisi forsitan dixerit, quia Deus optimum possibilium semper facit; & esse est melius quàm non esse; sed hoc superius est destructum. Secundum hoc quoque nunquam permitteret res non esse, nec nisi optimè vnquam esse, cum sit plene omnipotens, & voluntatis vniuersaliter efficacis, sicut praecedentia docuerunt, & ip­se Plato non negat. Si autem responderis, quòd non vniuersaliter omnia tunc redibunt, sed tantùm corruptibilia prius corrupta, & alia continuè permanebunt, videris contradicere tibi-ipsi. Nonne si omnia prius corrupta, tunc eadem numero reuertentur, omnes & singulae cre­ationes omnium & singulorum creatorum in principio magni anni olim corruptae, tunc eae­dem numero reuertentur? quare & omnia & singula entia in principio magni anni creata, in fine eiusdem denuò creabuntur. Nonne & tunc recreabitur primus homo? nam quomodo ali­ter tunc redibit? non per generationem naturalem, cum prius non fuit naturaliter genitus sed D creatus, vel si tunc erit naturaliter genitus non creatus, & in principio ita fuit contra hypo­thesin; nec videtur naturaliter generandus; à quibus namque parentibus? cur ab istis potius quàm ab illis? hoc etiam foret necessariò ex aliqua foemina deflorata, si prius fuit creatus à Deo sine aliqua foemina coagente; nec tunc erat aliqua foemina deflorata, quoniam à nullo viro priori, cùm ille fuit primus virorum. Illa insuper foemina tunc habebit eum in vtero pri­mò viuum: Si enim ante erit natus aut viuus redibit ante principium magni anni contra hy­pothesin; & si tunc erit in matris vtero primò viuus, sic fuit primò creatus; sed non videtur quòd foemina praecesserit primum virum. Quomodo etiam stante hypothesi fuit creatus in vtero matris viuus ex praecedenti materia & semine genitoris, sicut erit in principio magni an­ni futuri? Si etiam foemina illa pregnans propè finem huius magni anni durabit viua vsque ad initium magni anni sequentis, cur non post, imò & prius durabit, cùm secundum rationem naturalem, & sententiam Philosophorum communem rei permanentis instans vltimum non E sit dandum? Et si ipsa sic durabit, cur non viri & foeminae aliae naturaliter geniti satis multi? Sic ergo fuit in principio magni anni contra hypothesin. Neque videtur quòd in principio magni anni futuri creabitur primus homo, cùm viri & foeminae secundum cursum naturalem sufficiant ad perpetuandum speciem, & supposita speciei: non enim videtur quòd in fine mag­ni anni, omnes homines quaquauersum subitò morientur; tam generalis namque mortalita­tis subitò tunc futurae, non posset fingi aliqua causa naturalis nisi coelestis, nec ex parte coeli, nisi ratione motus [...]ardissimi sphaerae octauae. Sed istud scientibus naturas & vires coelestium mobilium, motuum, orbium, & stellarum, constat esse fabulam & figmentum. Nonne ho­mines habebunt Ylec, Alcocoden, & omnes datores, seu significatores vitae & mortis tunc [Page 113] A temporis sicut ante? Quod etiam dicebatur superius, non statim, sed post spacium magni anni animas ad propria corpora reuersuras, & eosdē homines numero redituros, si annus cōtinere ponatut 440. aut 600. annos cōmunes, facilè reprobatur. Constat enim ponētibus in terra ra­tionē coelestiū, quòd motus octauae sphaerae & planetarū, nullatenus redeunt in tot annis com­munibus ad pristina loca sua, ordinem & aspectum. Hoc idem & ex lapsu tempotis reproba­tur: Constat enim, quòd Noc, Abraham, Moses, Dauid, Nabuchodonosor, Cyrus, Darius, Alexander, Octauianus Augustus, Christus, Hermes, Plato, Aristoteles, & plurimi similes lapsis tot annis & pluribus praecesserunt, qui nondum redierunt, nec visi, nec auditi fuerunt. Adhuc autem si mortui in tanto tempore redeant, simili ratione & effectus alij vniuersi; quare & in tanto tempore, quilibet homo idem qui prius, ab eisdem parentibus, eisdem hora & lo­co, eodem actu iterum generatur, iterum moritur, iterumque resurgit. Sed sicut diuersae te­stantur historiae, plures vltra tot curricula annorum viuentes, continuè durauere, sicut & ali­quae B ciuitates, lapides, & metalla. Qui verò astruunt Magnum annum 36. millia annorum solarium continere, possunt similiter castigari. Habentibus namque coelestium motuum dis­ciplinam, facile demonstrare, quòd non sit reditio omnium mobilium coelestium ad loca sua primordialia in tot annis; nec est omninò perspicuum quòd quando sphaera octaua plenè perficiet motum suum, quòd & tunc omnia mota coelestia similiter perficient motus suos; nec videtur quod sphaera octaua in tot annis perficiat motum suum, imò contrarium faciliter ostendetur. Neque dicit Ptolomaeus quòd sphaera octaua verè mouetur per gradum vnum in omnibus centum annis, sed fere. Ne (que) ista traditio Ptolomaei de motu sphaerae octauae certa habetur aut vera, sicut Albategni, Thebit, & alji posteriores Astronomi certissimè repererūt. Si tamen Plato voluerit dicere, quòd animae virtuosae redibunt ad corpora, non tamen passi­bilia & misera, sed impassibilia, & beata, ad vitam non temporalem & miseram, sed perpe­tuam & beatam, & hoc in fine mundi, quando omnia mota coelestia plenè redibunt ad pri­marium C statum suum, & ita ab origine mundi vsque ad finem, perficient vnum magnum an­num; non longe videretur à sententia veritatis. Sic enim & quidam Theologi autumant, & diuinant: Dignum namque eis videtur vt omnia circulo peragantur, & ita motus coelestes & tempora, vbi incaeperant, finiantur. Satis tamen rationabile videretur, quòd sicut Deus instituit Angelos & homines in bono non optimo, vt sic de bono per melius ad optimum proficiendo ascenderent, & proficerent ascendendo, & sic tandem in optimo finaliter per­manerent; ita & mota coelestia in locis, dignitatibus, aspectibus, & caeteris talibus ordi­nasset. His autem non impertinens suadere, quòd sicut boni resurgent ad beatitudinem sempiternam, sic & mali ad miseriam sempiternam; Quid enim proportionalius, quid conuenientius aequitati, quid congruentius rationi? Haec enim sibi contraria dignoscun­tur. Sicut igitur aeternitas in beatitudine beatissima portio reputatur; sic & in miseria miser­rima D portio comprobatur. Quae aliàs alia poena digna, in mundi huius amplissima politia, posset sufficienter malos à malis commissis ad poenitentiam reuocare, & à non commissis malitijs deterrere, sicut superius tangebatur: Nec potest quis dicere, quòd sola comminatio talis poenae. Absit enim quòd Deus veracissimus, fidelissimus, & rectissimus Princeps mundi indigeret mendacijs, gauderet periurijs, & fallacias exerceret contra primam Sup­positionem & partes sequentes. Si etiam in comminatione poenarum nos salleret, cur non in promissione similiter praemiorum? cur etiam ratione ducentis dicentis, vnquam er in aliquo cre­dere deberemus? Nonne & praemissa circa proximam partem huius euidenter ostendunt, peccatum temporale posse iustè puniri poena aeterna, immò & aeternaliter puniri debere, si non fuerit hoc correctum, nisi Deus velit gratius & benignius agere, cum malis homi­nibus, quam cum bonis, cum blasphematoribus, quam cum amatoribus, cum contem­toribus, quam cum cultoribus, tantam poenam debitam spontancè remittendo, & tantam glo­riam indebitam gratuitò tribuendo. Nonne & terreni Principes possunt multa iusta statu­ere, E statuuntque de facto, ad quae ratio naturalis demonstratiua praecedens omninò non co­git, sed legislatoris arbitrio committuntur, de qualibus dicunt Iuristae, quòd Principi pla­cuit, legis habet vigorem? Nonne ergo posset Princeps iuste statuere, & multum consonè rationi, quòd quicunque pro Principe aut Republica cui praeest, perseueranter, strenuè fe­cerit, perpetuo praemietur, & quicun (que) contrarium fecerit, perpetuò puniatur; quod & iustè, aeter naliter fierit in personis eorum, si possent viuere in aeternum: quod quia non possunt, in eorum posteris, quasi in ipsis quodammodo in perpetuum exercetur, dum à successione hae­reditaria repelluntur, & ad multos forsan honores inhabiles decernuntur? Cur ergo ex­cellentissimus Princeps Deus, cui humanae animae semper viuunt, & toti homines suscitati similiter semper viuent, sicut praemissa testantur, non posset circa subditos suos similia iustè [Page 114] statuere, & efficaciter adimplere, sicut conuenientissimè, proportionatissimè decentissimè A congruit rationi, iustitiae, aequitati, sicut praehabita suaserunt; Imò sic statuit, & sanciuit, sicut ipsius secretarij, referendarij, Prophetae clarissimi, Christus praecipuus Prophetarum, & Legislatorum, sicut praemisia circa partem 32. ostendunt, & caeteri viri diuini veteris Legis & nouae vnanimiter contestantur. Quibus & Hermes Philosophus, imo & pater Philosopho­rum de Verbo aeterno 30. planè concordat, sicut superius recitatur: Quem & Aristoteles, 1. partis Secreti secretorum 18. allegans solenniter, ita scribit; Caue, quantum potes, effundere sanguinem hominum, quia Doctor egregius Hermogenes scripsit, dicens; Quando creatura interficit creaturam sibi similem, virtutes coelorum clamabunt ad diuinam Maiestatem, di­centes Domino; Domine, seruus tuus vult esse tibi similis; qui si iniustè interficitur, respon­det Creator excelsus; Permitte eum qui interficit, quia interficietur in vindictam, & ego re­tribuam: & toties in suis laudibus virtutes coelorum repraesentabunt mortem interfecti, do­nec vindicta sumatur de interficiente, qui erit vnus de perseueratoribus in poenis aeternis:B Quod & testatur eius autoritas infra, eiusdem tertiae partis 7. superius recitata, & aliae quae­dam autoritates praemissae. Auicenna quoque 9. Metaphys. vlt. dicit; Quòd anima imperfe­cta exuta à corpore incidet in maneriem laboris aeterni. Algazel insuper 5. physicae suae 1o. docet expresse; Quòd quaedam animae vitiosae à corporibus separatae, aeternas poenas incur­rent, & aeternaliter punientur. Quid etiam aliud per alia quatuor flumina infernalia Poeta­rum semper fluentia, & nunquam deficientia superiùs memorata, quàm poena infernalis ae­terna aptius figuratur? Neque Philosophi aut haeretici dicentes contrarium vllam afferunt ra­tionem, afferreue possunt rationem videlicet efficacem; sed quasi historici in non historicis, sed philosophicis & disputabilibus, contra rerum naturam, historiam nudam texunt, & histo­riam de futuro, cùm tamen non sint Prophetae, nec filij Prophetarum. Punire namque pec­cantes diuinae misericordiae & clementiae non repugnat, secundum 31. partem; neque etiam punire aeternaliter peccantes temporaliter iustitiae Dei repugnat, per proximam partem hu­ius.C Neque huic repugnat quod superius dicebatur, Deum nullum abundanter vel ad con­dignum punire: Licèt enim aeternaliter puniat; potest tamen per vices vel semper continuè punire mitiùs quàm condignè, quam punitorum iniquitas merebatur, quod & facit, sicut prae­missa circa 31. partem, & proximam suaserunt. Hi tamen fortassis etsi non possunt partem suam per rationes astruere, conabuntur saltem rationes meas destruere respondendo, dicen­tes; Quòd sola priuatio felicitatis aeternae, sine aliqua poena sensus, est poena sufficiens omni culpae. Sed istud statim refellitur per praemissa; sic enim qui plus peccat, & qui minùs, qui e­tiam nunquam benè, sed semper pessimè operatur; & qui nunquam bene agit nec malè, essent aequaliter puniendi. Idem iridem facilè reprobatur per proximam partem huius, & ostensio­nem ipsius. Cur etiam si sic esset, nequaquam sufficeret in omni recta politia punire peccan­tes quoscunque per solam priuationem praemij & honoris, & non per supplicia varia & per mortem? Qui etiam peccat scienter praecipuè contra Deum, magis videtur mereri supplici­um,D quàm qui recte agit, mercedem. Nullus enim deberet peccare pro aliquo recte facto. Magis enim vitandum est peccatum, quàm meritum acquirendum, nisi fortassis peccatum vitari non valeat, nisi meritoriè operando, sicut 31a pars probat. Beatitudo insuper & miseria sunt contraria, non solum opposita priuatiuè; habent igitur fieri per contraria positiua, non solum per opposita priuatiuè. Si verò secundum praemissa boni finaliter suscitati sint aeterna­liter praemiandi, vbi aptius quàm in coelo, quàm in Dei habitaculo glorioso, coram facie Dei semper cum eo quem super omnia dilexerint, & finaliter quaesierint? Nonne & ratio istud do­cet? Anima namque humana rationalis est incorporalis & immaterialis, neque extensa ad extensionem materiae, neque educta de potentia materiae elementaris, aut mixtae, neque na­turam materiae in se habens. Quare nec locus suus naturalis est in terra, nec inter elementa, aut elementata ista, sed supra: Omnia namque simplicia & composita secundum suas naturas naturalia exigunt sibi loca, sicut experientia manifestat, & Philosophi an estantur. Nonne & E digniori naturae dignior locus debetur, sicut fatentur communiter Philosophi & vulgares? & quis nesciat animam rationalem immaterialem, & immortalem, materialibus & corruptibi­libus praeualere? & quis locus dignior, quàm qui sursum, sicut nullus hominum diffitetur? Quare & dicit Philosophus, 2. de Coelo & Mundo, 34. Diuinior locus qui sursum, co qui de­orsum; vbi textus Auerrois sic habet; Locus superior nobilior inferiori: locatum quoque & locus conuenientiam, & similitudinem exigunt naturalem, sicut ratio persuadet, experimen­tum ostendit, Philosophi & alij confitentur: Anima autem rationalis est immaterialis, spiri­tualis, & immortalis; exigit igitur talem locum, locum super haec omnia materialia & morta­lia, sicut & Angeli sancti coelum: Hac enim ratione suasi, omnes gentes & populi, Philosophi [Page 115] A & vulgares concorditer tribuunt Angelis sanctis coelum; vndè Philosophus 1. de Coelo, 22. Omnes, inquit, eum, qui sursum, Deo locum attribuunt, & barbari & Graeci; quicunque qui­dem putant esse deos, palam vt immortali immortale coaptatum. Impossibile enim ali­ter; vbi translatio, quam Auerroes exponit, sic habet; Omnes homines vnanimiter conueniunt, quòd hoc corpus primum gloriosum, est locus spirituum, scilicet Grae­ci, & alij primarum gentium quae cognouerunt Deum, & eius dominium, & dixerunt hoc; Quoniam illud super quod non cadit corruptio, debet esse in loco qui non corrumpitur. Super quod Auerroes, Omnes, inquit, gentes concedentes Deum esse, conueniunt in hoc, quod Caelum est locus Dei & aliorum spirituum, qui vulgariter dicuntur Angeli. Philosophus etiam 2. de Caelo & Mundo 2. Caelum, inquit, & eum, qui sursum, locum Antiqui quidem Dijs attribuerunt, velut existens solum immortale. Vbi translatio Auerrois, Omnes Antiqui posuerunt caelum esse locum creatoris propter suam incorruptibilitatem & aeternita­tem; B super quod Auerroes, locus aeterni est aeternus. Nonne & similia in natura similem lo­cum naturalem requirunt? Spiritus autem seu Angeli & animae rationales sunt similes in na­tura, sicut praemissa testantur; & omnes gentes, & populi, Philosophi, & vulgares immorta­litatem animae confitentes pariter confitentur: Locus autem Angelicorum spirituum natu­ralis est Caelum, sicut praemissa testantur. Adhuc autem beatitudo liue felicitas est bonum nobilissimum, dignissimum, iucundissimum, & ab omnibus aduersitatibus separatum, & v­niuersaliter integrum & perfectum, sicut praecedentia docuerunt; Tale autem bonum locum conuenientem requirit, alioquin non erit perfectum. Sed vbi posset anima rationalis beata ta­lem locum sibi conuenientem habere? Non in subcoelestibus: Constat planè, sicut & prae­missa testantur; solum enim in coelestibus talis locus: Vnde & Philosophus 1. de Caelo & Mundo in translatione antiqua, & in translatione quam habet Auerroes, vocat Caelum, cor­pus gloriosum frequenter. His igitur, & huiusmodi rationibus inclinati, multi Philosophi, & C Poetae superius recitati, affirmant concorditer, animam virtuosam atque purgatam, in coe­lestibus finaliter praemiandam, felicitatem beatitudinem (que) finalem in coelestibus habituram; Homo autem beatificandus non beatificabitur in anima sua sola, sed in anima simul & cor­pore, sicut superius est ostensum; Totus ergo homo in anima simul & corpore su [...]citatus est beatificandus in Caelo, & ibi finaliter praemiandus. Et ecce quàm aptè hoc congruit: a­tioni: Certae namque formae naturales appetunt naturaliter certa loca naturalia, & similiter tota composita naturalia propter formas. Quamobrem & mouentur naturaliter ad natura­lia loca sua, & in eis naturaliter requiescunt, sicut Philosophi attestantur. Locus autem na­turalis animae rationalis est Caelum, sicut superius est ostensum: Illum ergo locum naturaliter appetit, ad illum mouetur naturaliter, & in illo naturaliter requiescit; quare & similiter to­tus homo. Nonne & anima dignior & perfectior est quàm corpus? quod ergo dignius & naturalius reputandum, quod Anima regat corpus, quod Anima ducat corpus, quod Ani­ma locet corpus in loco congruo animae, quam è contra. Nonne ergo totus homo natu­ralius D locaretur in Caelo, quàm in terra? Ibi namque naturaliter locaretur, secundum na­turalissimam formam suam, dignissimam & perfectissimam partem suam, sicut praemissa testantur: In terra autem secundum corpus suum, & materiam suam tantùm; In beatitu­dine verò finali, sicut anima naturaliter in caelo locabitur, sic & corpus; alioquin non foret naturalissimum neque aptissimum animae sic beatae; Nec anima, nec homo totus haberet fe­licitatem perfectam, & beatitudinem consummatam. Nec debet turbare Philosophos, vel quoslibet alios quomodo caro ista terrena possit naturaliter in caelum ascendere & mane­re. Cur enim Deus omnipotens totius Autor naturae, qui secundum praemissa posset creare, & recreare totum corpus ex nihilo, mortuos suscitare, & omnimoda miracula, sicut volu­erit, operari, non posset mirabiliter, & nobis fortè pusillis incomprehensibiliter alterare, & subtiliare grossitiē huius carnis, donec naturaliter in caelū ascenderet, & maneret, sicut Sol ista E grossa, & grauia subtiliat elementa, sicut etia Alchymistae multa grossa & grauia subtiliāt sic per ignem? Nonne etiam magnes lapis multum rudis disponit sic fetrum corpus multum rude & graue, quod naturaliter ascendit ad eum, insequitur ipsum sursum ad quantamcunque distantiam, & manet cum eo? Cur ergo Deus omnipotens, qui habitat in Coelis, non potest corpora hominum taliter alterare, ad coelestia subleuare, & cum seipso in coelestibus aeterna­liter collocare? In qualibet insuper politia rectè disposita, loca probè agentium & improbè, loca praemiorum & poenarum, secundum superius & inferius; honorabile & inhonorabile; delectabile & tristabile ab inuicem sunt discreta. Quis enim nesciat virtuosos, & probos pri­moribus sedibus honorari? Et quis nesciar vitiosos, & improbos à talibus eijci, carceribus retrudi, lignis suspendi, & alijs locis vilibus & contrarijs mancipari? Boni autem in Dei max­ima [Page 116] politia secundum priora sunt sursum in coelestibus praemiandi, & ibi finaliter collo­candi.A Quid ergo conuenientius, quàm vt mali deorsum in terra, & infra terram, in aliquo loco horribili infra terram, & habitationem nostram communem, qui ideò inferus dicitur, & infernus, puniendi finaliter retrudantur; vt sic qui Deum Coeli offenderant, coelesti lumine, visu, & fauore priuentur, vt sic spiritus hominis, & totus homo, qui secundum praemissa de­buit naturaliter habitasse in Coelis, quia fecit contra naturam, contra Deum naturae, contra regulam naturalem amandi, quam 30a pars tradebat, contra naturam habitet in Inferno; vt sic etiam praeter alias poenas suas, & locus ipse innaturalis & horridus sit poenalis, vt sicut bo­nis omnia conuertuntur in gloriam, ita & malis omnia in miseriam conuertantur? Dicit enim Hermes de verbo aeterno 19. Ab eo itaque quod visu priuentur, Graecè [...] ab eo quòd in imo spherae sint, Latinè Inferi nuncupantur. Dicitque Plato 2. Timae. 9. quòd negligens Deum reuocabitur ad Inferna, sicut superius, pleniùs allegatur: Quibus & Aristoteles in Secreto secretorum 3. partis 7. planè consentit, sicut superiùs recitatur. His quoque consentiunt B quàm plures historiae Gentilium & Graecorum, Deos superos & Inferos distinguentes, & plu­rima carmina Poëtarum, sicut superius tangebatur. Nonne & Philosopho 2. de Coelo 73o. recitante, Pictagorici tradiderunt carcerem Iouis esse in medio totius ad centrum, qui & Tar­tarum, & Spiritus, seu homines Tartareos profitentur, Iouemque ipsis inferre minas & poe­nas? Recitat enim Philosophus 2. Post. 3. Pictagoricos dicere, sonare seu tonare minarum causa, his qui sunt in Tartaro, quatenus timeant. Ex his autem euidenter consequitur corpo­ra beatorum ad meliorem, sinceriorem, coelestiorem conditionem in futura beatitudine trans­formanda: Quomodò namque aliter ascendent ad coelum, & ibi naturaliter requiescent, si­cut superiùs est ostensum. Si etiam secundum praemissa, non tantum vna pars hominis, sed totus homo simul in anima & corpore est praemiandus, & beatificandus finaliter, cùm ani­ma eius sit tunc mutanda in melius & incomparabiliter melius, cur non & simili modo corpus? praesertim cùm secundum praemissa Deus facillimè istud possit, cum etiam ani­mam C meliorem, purgatiorem, & coelestiorem, & in Coelo naturaliter habitantem magis deceat tale corpus, corpus consimile & conforme; cùm insuper alias non esset homo per­fectè beatus, quomodo namque censendus est totus homo perfectè beatus, cuius totum corpus miseriae subiacet consuetae, contra spiritum concupiscit seu appetit, litigat, & repug­nat? His quoque concessis quis neget beatos immortalia corpora habituros? Immorta­lia, inquam, vel vigore naturae in melius transmutandae, vel beneficio creatoris & recreato­ris, beatificatoris & continui seruatoris. Quomodò etenim aliter totus homo in anima simul & corpore aeterna beatitudine perfruatur, sicut praecedentia suaserunt? Nonne etiam formae & corpora debent naturaliter conformari, & naturali similitudine conuenire? Et quid corre­spondentius, naturalius, & similius, quàm vt forma corruptibilis, temporalis, corpus corrup­tibile, temporale inhabitet, & informet? Forma verò incorruptibilis & aeterna corpus corrupti­bile. in­corruptibile & aeternum? Haec autem fuit antiqua opinio plurium Antiquorum, sicut supe­rius D tangebatur. Omnes enim dicentes Deos ex hominibus fieri, & hoc dicunt; quod & Phi­losophus 3. Metaphys. 15. commemorat manifeste. Qui & 4. Topic. Quandoque, inquit, peccant passionem in genus passi ponentes, vt quicunque immortalitatem vitam sempiter­nam dicunt esse: Passio enim vitae & casus immortalitas videtur esse. Quoniam autem ve­rum est quod dicitur, palam fiet, si quis concedet ex mortali, fieri aliquem immortalem: Nul­lus enim dicit eum aliam sumere vitam, sed casum aliquem vel passionem huic eidem adge­nerari. Quare non est genus, vita immortalitatis. Scio tamen quod Aristoteles & Auerroes 3. Metaphys. vbi priùs, detident ita dicentes, & hoc fortassis quia nequaquam eos intelligunt propter Metaphoram vsus Mannae, & Nectaris, vel quia non habent efficacius argumen­tum. Cur enim non posset Deus omnipotens à corpore humano causas intrinsecas corrupti­uas subtrahere, aut omnes illas sic contemperare, proportionate, & coaequare ad inuicem, quòd incorruptibiles abinuicem permanerent, sicut & Medici asserunt de corpore complexi­onis E optimè naturalis, quae & ab ijs temperata ad iustitiam nuncupatur? aut cur non posset omnes illas causas taliter alterare? Videmus enim multa actiua naturalia multimode alterata actiones suspendere naturales. Nonne aurum naturaliter vel artificialiter generatum à Phi­losophis naturalibus vniuersalibus & particularibus, scilicet, Alchymisticis, imputribile, & in­corruptibile affirmatur? Nonne & Plinius 7. Naturalis historiae, ita scribit; Puerum ferunt aestu & itinere fessum in specu dormisse 57. annis, rerum faciem mutationemque mirantem, velut postero die experrectum; eundem postea totidem annis vixisse, tanquam illis, quibus dormiuit, non computatis, quia durauerit annis 157. Cui & aliae famosae historiae similia re­cordantur. Si igitur corpus illius & similium tanto tempore non computruit, imò nec ad pu­trefactionem [Page 117] A aut corruptionem tendebar, cur non potuit per iterum tantum tempus, & per quantum libet sic du rasse etiam infinitum? Idem insuper Plinius similiter 2o. eiusdem sic scri­bit; Celebre phanum habet Veneris Paphos, in cuius quadam area non pluit. Item in ea op­pidum Troadis circa simulachrum Mineruae; In eodem & relicta sacrificia non putrescunt. Apud nos quoque in Anglia & in Hybernia fertur certissimè; Insulas quasdam esse in quibus nullus moritur, moriue potest, sicut longissima experientia manifestat, quarum tamen Inco­lae morituri excessiuo languore vexati, ideoque elati continuò moriuntur. Cur ergo Deus omnipotens non potest corpora hominum taliter alterare, quòd immortalia perseuerent? Et quicquid sit de virtute propria corporum humanorum, totiusue vniuersitatis naturae crea­tae, nulli dubium quin Deus de sua omnipotentia, & voluntatis efficacia simpliciter infinita, possit talia corpora hominum gloriosa in vita beata, sine mortis diuortio aeternaliter conser­uare, sicut & trigesima septima pars docebat. Nonne Plato similem sententiam profitetur de B Angelis superius recitatam; qui & 1. Timae. 4. dicit; Quòd Deus praeclaram illam maculam visibilem, contiguamque fabricatus est, amica partium aequilibritatis ratione sociatam, quae immortalis, indissolubilisque esset aduersus omnem casum, excepta fabricatoris sui volun­tate. Per haec & potest patere propositum de corporibus reproborum. Nisi enim reprobi toti in anima simul & corpore aeternaliter viuerent, nequaquam toti aeternam miseriam susti­nerent, sicut superius est ostensum. Quomodo autem hoc possunt, potest per praecedentia suaderi, per Salamandram, per Aetnam, & per alia quaedam similia, quae ab igne nullatenus consumuntur; maximè verò per Dei omnipotentiam infinitam. Ex his autem vlterius infe­rendum, quòd felicitas beatorum futura, nequaquam consistet in carnis voluptatibus con­suetis, aut in aliquo alio, aliquibusue alijs praeter Deum. Quomodo namque corpus tam pu­rum, tam mirabiliter depuratum, & in omnibus tam beatum, vt homini plenè beato, plenè deseruiat, quatenus beatitudine sua plena plenariè perfruatur, & in nullo penitus retrahatur, C creditur habiturum voluptates & concupiscentias solitas, miseras, inhonestas, ipsum beatum à perfecta beatitudine, quae consistit in perfecta Dei cognitione, dilectione, delectatione, & inhaesione, multipliciter retrahentes, sicut praemissa circa trigesimam secundam partem o­stendunt? Nonne & perfectius, naturalius, atque beatius homini reputandum, quòd perfi­ciatur secundum animam, quàm secundum corpus, in quibus contrariantur adinuicem & re­pugnant? Nonne & ideò virtuosi & studiosi à carnis voluptatibus continentes, perfectiores alijs meritò iudicantur? Sic ergo erit in felicitate futura, nec erit ibi repugnantia, aut contra­rietas aliqualis inter corpus & animam. Tunc etenim ibi foret poena, tristitia, & miseria ali­qualis, non felicitas consummata. Si etiam beatitudo futura & felicitas consisteret in carnis voluptatibus consuetis, & beatitudo similiter possibilis in praesenti, sicque Epicurei, porcini, & voluptatibus omnibus dediti, essent beatiores, meliores, & virtuosiores alijs in praesenti, quia propinquiores beatitudini verae futurae, veraciterque beatis. Sed quis istud concesserit D nisi porcus forsitan impudens Epicuri? Ista quoque particula clarè patet ex praemissis, circa 32. partem istius, & circa partem praesentem, quarum & aliqua iuuat adhuc breuiter memo­rari. Docent siquidem namque praelibata, quòd beatitudo siuè felicitas, est bonum humanum finale, & finis hominis vltimatus, qui non desideratur aut quaeritur propter aliquid aliud, sed prop­ter se tantùm, & caetera propter ipsum. Sed quid sic rationabiliter desideratur aut quaeritur in omnibus entibus nisi Deus, sicut 30. pars monstrauit? Amplius autem, quomodo verax Deus, qui secundum 30. partem huius, statuit se amari, & coli ab hominibus super omnia alia, siue existentia, siue cogitabilia, propter seipsum finaliter, vltimatè; non seipsum, sed aliud infinale & beatificum praemium eis reddet? Quicquid enim aliud tali amatori & cultori suo reddiderit, nihil videtur reddere sed fraudare; sicuti si paterfamilias pro opera tua diurna pro­mitteret tibi aurum, puta talentum, vespere autem facto, redderet tibi stercus; nonne quodli­bet aliud, citra Deum, ipsi collatum quasi stercus videtur respectu talenti? imo incomparabi­liter E longè minus quàm nihilum & inane. Quare & Philosophus 9. Ethic. 1. loquens de re­compensatione iusta, & debita in communicatione humana, sic ait; Contendunt autem cùm altera fiunt ipsis, & non quae appetunt. Simile enim est, quod est nihil fieri, cùm eo, quod ap­petit, non potitur; puta & citharoedo repromittens, & quanto melius caneret, tanto plus; immane autem expetenti promissiones pro delectatione delectationem reddidisse di­xit; Siquidem igitur vterque hoc volebat, sufficienter vtique habuit: Si autem hic quidem delectationem, hic autem Iucrum, & hic quidem habet, hic autem non; non vtique erit quod secundum communicationem benè. Quanto magis in communicatione huiusmodi amatoris & cultotis Dei cum Deo, in qua Deus ipse finaliter intenditur, quaeritur, & spe­ratur, similiter sentiendum? praesertim cùm nullum aliud bonum sit maius eo, aequale, [Page 118] aut comparabile de propinquo, sed quodlibet incomparabiliter vilius, & quasi nihil & inane?A Nonne & quilibet virtuosus faciens omnia finaliter propter Deum, secundum doctrinam 30. partis huius finaliter Deum intendit, quaerit, & mouetur continuè versus eum? Iste autem motus cum non sit circularis, sed rectus, non debet esse naturaliter infinitus, sicut nec homo naturaliter imperfectus. Sed quomodo naturaliter finietur, & perficietur finaliter iste motus, fine naturali, naturaliterque intento nullatenus acquisito, sed alio? Iste ergo mo­tus est finaliter terminandus in Deo, qui etiam secundum Philosophos, sicut amatum & de­sideratum nos mouet, sicut Aristoteles 12. Metaphys. 37. & Auerroes in comment. planè testantur; vbi & Philosophus 38. loquens de primo principio mouente sicut amatum: & d [...]side­ratu [...] Ex tali, inquit, Principio dependet caelum & natura, super quod Auerroes sic ait: Iam declara­tum est, quòd Caelum & natura continuatur cum principio quod est intellectus, qui est in fi­ne gaudij & voluptatis, sicut erit nostra dispositio in continuatione cum intellectu qui est prin­cipium, & ex hoc quidem apparet bene quod Aristoteles opinatur, quod fortuna hominum B eo quod sunt homines, non est nisi per continuationem eorum cum intellectu, quem declara­tum est in libro de Anima esse principium agens, & mouens nos. Intelligentiae enim abstractae in eo quod sunt abstractae, debent esse principia corum, quorum sunt principia, duobus mo­dis; secundum quod sunt mouentes, & secundum quod sunt finis. Intelligentia enim agens in quantum est abstracta, & principium nobis, necesse est vt moueat nos, secundum quod amatum amans. Etsi omnis motus necesse est vt continuetur cum eo à quo sit secundum fi­nem, necesse est vt in postremo continuemur cum hoc intellectu abstracto, ita quod erimus dependentes à tali principio, à quo Caelum dependet. Adhuc autem si felicitas hominis con­summata in quocunque alio citra Deum consisteret, non in ipso, consisteret in aliquo bono fi­nito & paruo, cum nullum sit aliud bonum citra ipsum. Sed quomodo Deus iustissimus, potentissimus, abundantissimus, atque largissimus, qui ab hominibus tantum amarise sta­tuit atque coli, quod pro quantiscunque bonis non habitis acquirendis, seu habitis conser­uandis; C vel pro quantiscunque malis poenalibus non habitis praecauendis, aut habitis amo­uendis, in nullo ipsum scienter offenderent quouismodo, secundum doctrinam trigesimae partis huius, pro tanto amore, pro tanto cultu, pro tanto seruitio, tantillum praemium eis reddet? Decet enim quod suos non parce remunaeret, sed abundè, secundum trigesimam pri­mam partem. Q [...]id igitur dignum tanto amori, congruum tanto cultui, aut proportionatum tanto seruitio, consummata militia tandem reddet, nisi bonum aliquod maius bonis omni­bus quae sperauerunt, malis omnibus quae sustinuerunt, saltem quantum in eis fuit, in promp­titudine scilicet animi, & constantia voluntatis pro eius amore, reuerentia, & honore, praeser­tim cùm facillimè istud possit, & conuenientissimè deceat hunc & illos? Quantum igitur bo­num talibus amatoribus, cultoribus, & militibus suis reddet, nisi bonum aliquod maius bo­nis omnibus etiam imaginabilibus citra ipsum: & quod bonum huiusmodi nisi ipse? Am­plius autem nullum bonum finitum & paruum satiat animam aut hominem maius & melius D appetentem, maioris & melioris capacem. Omnes c [...]i [...] autem cerussimè experimur, quod bo­num naturaliter affectamus, & magis maius, nec in vllo bono finito plenariè quietamur; quin­nimo & vltra procedimus, & bonum maius magis appetimus, & optamus. Et quomodo iste appetitus tam naturalis, tam rationabilis, tam honestus, remanebit sine demerito aeternali­ter oriosus, praesertim cum à Deo naturae totius Autore, non inaniter hominibus sit insertus? Solus igitur ipse Deus infinitissimè infinirus, istum appetitum, istud desiderium, istam famem, istam esuriem de seipso, & per seipsum beatissimè satiabit. Sed vbi & quando si non in felicita­teaeterna futura, & in beatitudine quam speramus? Teipsum igitur, Deus meus, teipsum propter teip­sum super alia cuncta amo, teipsum desidero, teipsū finaliter cōcupisco, teipsum propter teip­sum non aliud quidlibet semper & in omnibus quaero finaliter ex totis meis praecordijs & me­dullis, cū gemitu & ploratu, cum labore continuo & dolore; quid ergo finaliter mihi reddes? si non teipsum mihi reddideris, nihil reddes; si non teipsum mihi donaueris nihil donas; si E non teipsum inuenio, nihil inuenio; nequaquam me praemias sed crucias vehementer. Prius enim, quando quaesiui teipsum finaliter, speraui cito inuenire teipsum finaliter, & tenere, & hac spe melliflua in omnibus meis laboribus dulciter consolabar; nunc autem si teipsum mihi ne­gaueris, quicquid aliud dederis, tanta spe frustratus non ad tempus modicum sed pro semper. Nonne semper amore languebo, languore moerebo, moerore dolebo, dolore lugebo & flebo, & semper inanis & vacuus remanebo? Nonne igitur inconsolabiliter contristabor, incessa­biliter querelabor, interminabiliter cruciabor? Non est hoc tuum optime, potentissime, cle­mentissime, & amantissime Deus meus? Nullatenus congruit, nusquam decet vt A­matores tuos perfectos ex toto corde, ex tota anima, ex tota virtute, tam inamica­biliter, [Page 119] A imò tam inimicaliter paruipendas, despicias, abijcias, & contemnas, verberes, vulne­res, torqueas, & affligas tempore sempiterno, quando te, & in te plenā felicitatem sperabant, & plenariam beatitudinem expectabant. Tu igitur verax Deus, principium & finis aman­tium, reddes amatoribus tuis perfectis finaliter temetipsum, felicitatem perfectam, & beati­tudinem consummatam, temetipsum desideratum finaliter & speratum, temeripsum omnis beatitudinis omne bonum, in teipso beatissimo, supra quam cogitare sufficimus beatissimè continentem, sicut per primam suppositionem, tertiam partem, & quartam, Doctor doctissi­mus tuos discipulos docuisti. Quod igitur Magister bone, & Domine, nunc doces nos tenui argumento, tandem quaeso nos doce pleno experimento: quod nunc doces in perfecta cog­nitione, tandem doce perfecta comprehensione; quod nunc doces longa spe, tandem reipsa doceas longiori. Fac igitur optime Deus meus, vt in tota semper vita praesenti, teipsum pro­pter teipsum amem prae omnibus, quaeram in omnibus, & tandem in futura inueniam, ac te­neam B in aeternum. Obijciet forsitan discipulus Epicuri, aut filius Mahometi, quòd homines in vita futura animas simul & corpora possidebunt; quare & carnales concupiscentias, atque venereos appetitus, quapropter & actus, si sine vlla tristitia in omni felicitatis laetitia perma­nebunt: Sed iste non aduertit, quomodo secundum quintam particulam huius partis, corpo­ra beatorum in felicitate futura nequaquam in statu pristino remanebunt, sed ad meliorem & sinceriorem conditionem diuinitus mutabuntur. Nonne multi homines concupiscentijs multis carent? Nonne & idem homo eandem concupiscentiam diuersis temporibus habet & non habet? Nonne pueri, decrepiti, & infirmi maleficiati, & frigidi concupiscentiam venere­orum non habent? Nonne castratio, camphora, agnus castus, stercus muris & similia extin­gunt veneris appetitum? Cur ergo non potest Deus omnipotens corpora beatorum tam sin­ceriter depurare, & depurata aeternaliter conseruare, quod nunquam in ipsis aliqua talis concupiscentia oriatur? Imò & faciet, cum talis concupiscentia esset eis nociua, & perfectae C beatitudinis ademptiua. Qui enim secundum praemissa, corpora ista terrestria grau [...]a & mor­talia ad coelestia subleuabit, vt ibi naturaliter maneant, & immoratalia perseuerent, & omnem appetitum carnalem inutilem, & perfectae felicitati contrarium eis tollet, vt sic totus homo in anima simul & corpore, totus sincerus sincera, spirituali, & perfecta beatitudine aeternaliter perfruatur.

Contra Aristotelem astruentem mundum non habuisse principium temporale, & non fu­isse creatum, nec generationem hominum terminandam, neque mundum seu statum mundi praesentem vllo tempore finiendum. Contra Anaximandrum quoque Plato­nem, Anaxagoram, Empedoclem, & Maurorum vaniloquos circa idem. 40.

ARguatur Aristoteles astruens mundum non habuisse principium temporale, & non D fuisse creatum, nec generationem hominum terminandam, nec mundum, seu statum mundi praesentem vllo tempore finiendum. Anaximandros quoque Plato, Anaxago­ras, Empedocles, & Maurorum vaniloqui à suis erroribus similiter arguantur. Consideranti­bus siquidem dicta veterum circa mundum, duae opiniones se offerunt principales; vna & an­tiquissima quòd mundus est genitus, & habet principium temporale; & ista vlteriùs duplici­ter variatur. Hi namque affirmant mundum fuisse creatum ex nihilo, & hoc à Deo; Illi verò mundum fuisse factum ex aliquo, ex aliqua materia praecedente; & hi multipliciter separan­tur. Anaximandros quidem putat res infinitas latuisse ad inuicem quiescentes in quodā Chaos tempore infinito; & tandem intellectum seu Deum ipsas ab inuicem segregasse, & sic mundum fecisse, quem & ponit secundum modum rerum solitum & communē, infinito similiter tem­pore duraturum. Plato verò existimat res ante mundum motu inordinato aeternaliter fluctu­asse. Deum (que) has reduxisse ad ordinem, & sic mundum fecisse aeternaliter permansurum: His E quoque & alia opinio potest addi, quòd mundus sit tantummodo semel factus, & semel tan­tummodo corrumpendus, quem tangit Philosophus 1. de Coelo & Mundo 102. quam & ibi Auerroes imponit Anaxagorae. Superiorem verò Aristoteles & ipse 1. Phys. 32. Anaximandro imponunt. Vnde videtur, quòd Anaximandros & Anaxagoras sint diuersi, & quòd ille supe­riorem opinionem posuerit, & hic istam. Sed nullus quaeso de horum nominibus nimis curet: Scientia nam (que) non in nominibus sed in rebus. Empedocles autem dicit mundū fuisse factum ex 4. elementis per litem, & rursum per amicitiam corrumpendum; & hoc dicit in praeterito infinities factum esse, & in futuro infinities faciendum. Altera verò opinio principalis affir­mat mundum esse ingenitum; & haec duplex: Quidam nam (que) loquentes in lege Maurorum, teste Auerroc super 1. de Coelo comment. 102. ipsum ingenerabilem, sed corruptibilem di­cunt [Page 120] esse; Aristoteles autem primus omnium, mundum esse in generabilem & incorruptibilem A praesumpserat affirmare. Et quia eius opinio videtur famosior caeteris, etsi sit posterior; de ipsa tamen primitus disserendum. Ipsa quoque destructa, aliae leuiter destruentur. Nonne igitur secundum sententiam tuam, Aristoteles, & secundum consequentiam naturalem, si mundus est aeternus anterius, & species ac generatio humana similiter? et nonnè secundum 36 31. partem, & secundum sententiam tuam similiter, animae humanae rationales sunt aeternae, & singulae singulorum, nec fit circularis redditio animarum secundum proximam partem hu­ius, & etiam secundum tuam sententiam in ostensione eiusdem partis praemissam? Nonne ergo modo sunt actualiter huiusmodi animae simpliciter infinitae? Quare & ille Algazel, secta­tor tuus, & fibus in hac parte, infinitatē animatū concedit. Primo nam (que) Metaphy. suae, de­finitione sexta, sic ait: [...]ns diuiditur in finitū & infinitum; Infinitū verò dicitur 4. modis; quo­rum duo non sunt; duos vero esse argumentatio deprehendit. Dicitur enim quod motus coeli non habet finem, quia non habet principium, & hoc iam deprehendit argumentatio. Dicitur B etiam quod animae humanae quae à corporibus separantur sunt infinitae: Hoc autem necessario verum est, si remoueatur finitas a tempore, & à motu coeli, quod est remotio incaeptionis. Et infra, Animas humanas quae sunt separabiles à corporibus per mortem, concedimus esse in­finitas numero, quamuis habeant esse simul; quoniam non est inter eas ordinatio naturalis, qua remota desinant esse animae, eò quod nullae earum sunt causae alijs. Istud tamen tam con­tratium ordini, tam absurdum, Deo non conuenit nec naturae, quod & tu Aristoteles & om­nes Philosophi, omnes veri Philosophi soletis impossibile reputare. Nonne etiam secundum tuam sententiam, & secundum sententiam veritatis, frustra ponuntur pluta, vbi sufficiunt pauciora? Ad quid ergo ponuntur animae infinitae cum finitae sufficiant? Dices fortassis quod Animae infinitae ponuntur propter perfectionem vniuersi maiorem: Alias enim non esset ita perfectum. Sed cur magis animae infinitae, quam Angeli infiniti, quam sphaerae, quam stellae, quam caetera huiusmodi entia infinita? Imò & multitudo finita videtur perfectior infinita:C Omnis namque numerus perfectus, sphaericus, circularis, cubicus, quadratus pariter siue impariter, par aut impar, digitus, articulus, compositus, siue cuiuscunque alterius dispositio­nis laudabilis est finitus, sicut Arithmetica clarè monstrat; Numerus autem infinitus nullius huiusmodi dispositionis laudabilis esse potest. Eodem quoque modo videtur esse de nume­ris, sicut de corporibus & figuris; sed corpus finitum est perfectius infinito, si esset: Habet enim figuram determinatam & certam; Infinitum, nequaquam. Imò & omne corpus regulare, & apud naturam & Geometras laudabile & famosum est finitum; Omne namque corpus hu­iusmodi est pyramis, cubus, octoedron, duodecaedron, Icosaedron, vel sphaera; Figura au­tem sphaerica ratione docente & Mathematicis, atque Philosophis naturalibus testantibus, est perfectissima figurarum: quare & coelum corpus perfectissimum habet eam; Infinitum verò nullam habet figuram. Nonne & ordinatum & determinatum est melius & pulchrius inordinato & confuso? quantum namque bonum est ordo? quantam pulchritudinem affert D rebus? Annon tu ipse Aristoteles 13. Metaphys. 2. redarguens Aristippum & caeteros tales Sophistas dicentes, vt recitas 3. Metaphys. 3 in Mathematicis non esse bonum, sic ais; Quo­niam autem bonum & optimum alterum hoc quidem est semper in operatione, bonum au­autem & in immobilibus, dicentes nihil differre Mathematicas scientias; de bono aut opti­mo mentieutur. Dicunt enim & demonstrant maximè. Non enim si non nominant opera & rationes ostendunt, non dicunt de ipsis. Boni autem maximè species & ordo, commensu­ratio & determinatum, quod maximè ostendunt Mathematicae scientiae. Et quoniam mul­torum causa videntur esse haec videntur haec, dico autem puta ordo, & determinatum. Annon & 7. Polit 3. Lex inquis, ordo quidam est, & bonam legislationem necessarium bonam ordinationem esse. Valde autem excedens numerus non potest participare ordine. Nonne & ideo Pictagorici posuerunt terminum seu finitum & perfectum in coclementatione boni, infinitum verò & su­perfluum in coelementatione mali, sicut in ostensione 18. partis fuerat recitatum? De pul­chritudine E verò quis nesciat, quòd in ordine, determinatione, & conuenienti proportione consistat? hoc partes Animalis ostendunt, hoc partes aedificij, picturae, scripturae, & caete­rorum heterogeniorum huiusmodi clarè monstrant. Quod & Alacen. 2. perspectiuae, agens de pulchritudine, & causis ipsius, per haec & huismodi pulchre docet; vbi & sic ait; Si­tus aliquando facit pulchritudinem, & plures intentiones pulchrae non apparent pulchrae nisi propter ordinationem & situm tantum, quoniam omnes distinctiones ordinate quasi pi­ctatae non apparent pulchrae, nisi propter ordinationem, & scriptura non apparet pulchra, nisi propter ordinationem, quoniam pulchritudo non est nisi ex compositione, & directione figuratum, literarum, & ex compositione earum ad inuicem. Si autem compositio literarum, [Page 121] A & ordinatio carum non fuerit secundum vnam proportionem, sed vna magna & alia parua, tunc non erit scriptura pulchra, quamuis figurae literarum per se sint bene positae. Et ali­quando apparet scriptura pulchra, quando scriptura compositio eius fuerit proportionalis, quamuis li­terae non sint in fine bonae dispositionis: Et similiter plures formae visibilium non apparent pulchrae nisi propter dispositionem, & ordinationem partium adinuicem. Et infra, Scriptura non erit pulchra, nisi quando fuerint literae eius proportionales in figura & quantitate, & si­tu, & ordine, & similiter de omnibus modis visibilium, cum quibus congregantur partes di­uersae; & cùm consideraueris formas pulchras de omnibus modis visibilium, inuenies, quòd proportionalitas facit pulchritudinem magis quàm aliqua alia intensio, vel etiam aliquae aliae coniunctae per se. Et cum considerabuntur intentiones pulchrae, quas faciunt intentiones particulares per coniunctionem earum adinuicem, inuenietur quòd pulchritudo quae appa­ret B ex coniunctione earum, non apparet nisi propter proportionalitatem earum. Pulchritu­do ergo non est nisi ex intentionibus particularibus, & perfectio eius est ex proportionalitate & consonantia, quae fit inter intentiones particulates. Vbi & dicit, quòd numerus facit pul­chritudinem, sicut patet de numero stellarum in coelo, & candelarum in domo. Sed quis, quae­so, numerus facit pulchritudinem, nisi pulcher, nisi qui ex conditionibus & proprietatibus suis pulchris, pulchre ordinatis, & proportionatis adinuicem, pulchrè se ingerit contem­planti? Infi [...]tus autem numerus non est talis, sicut superius est suasum; Imo ex sua inordi­nata confu [...]ione & confusa inordinatione, indecens, indelectabilis, & turpis potius videre­tur Contraria namque regulariter contratiorum sunt causae, sicut & tu Aristoteles saeptus confiteris. Si igitur haec ita se habent, quomodo arbitrandum, quòd Deus sapientissimus sapientissime cuncta disponens, sicut praemissa ostendunt, ciuitatem suam coelestem, pro­pri [...]m domum suam, suam familiam specialem, ex sanctis animabus seu hominibus constitu­tam secundum proximam partem huius, inordinatam faceret & confusam, indispositam, im­perfectam, C incompositam, indecoram, in multitudine scilicet actualiter infinita? Imo ratio­nabilius aestimandum, quòd ipsam in aliquo numero sapientiae suae, noto, perfecto, electo, conuenienti, decenti, pulchrè & suauiter ordinato sapientissimè disponebat. Nonne & tu ip­se Aristoteles in Politicis tuis ostendis diffusè; quòd Ciuitas debet habere certum numerum ciuium mediocrem? quomodo ergo coelestis illa ciuitas gloriosa habebit confusionem ciuium infinitam? Cur insuper potius sunt ibi homines infiniti, animaeue humanae, quàm Angeli, intelligentiae, sphaerae, vel stellae, & quàm modò in mundo species infinitae, aut supposita in­finita? Cur (quaeso) hoc monstrum mirabile in specie ista sola? Amplius autem si occupatio continua sineret, & prolixitas non obstaret, videtur quòd ista sententia posset per alias ratio­nes quasi mathematicas quodammodo mathematicè reprobari; quod ideo per aliqua breuia breuiter faciendum, exquisitiorem diligentiam alijs, vel alteri tempori relinquendo. Si igitur infini [...]ae sint animae, habuerunt, & habent, vel habebunt corpora propria infinita per proxi­mam partem huius. Ponanturigitur illa corpora infinita, vel aliqua infinita ex cis secundum D vnam seriem consequenter, ad modum loquendi Philosophi, 6. Phys. 2. ita quod quodlibet corpus praecedens, habeat aliquod proximum ipsum sequens, nullo huiusmodi corpore inter­cepto. Et sit illa serics ordinata secundum vnam lineam rectam, veram vel imaginariam, inci­pientem hîc in centro horizontis, & ad occidentem in infinitum extensam, vel secundum li­neam giratiuam, ab eodem centro per partes proportionales in aequales diametri, aut semidia­metri horizontis, versus eius circumferentiam infinities circumductam; vel adhuc secundum partes proportionales inaequales alicuius lineae rectae, finitae, puta semidiametri horizontis ad occasum tendentis. Nec corpulentia horum corporum quenquam conturbet; Ponantur enim verè vel imaginariè in illa linea recta vera, vel imaginaria infinita, vel si in illa linea giratiua, aut recta finita ipsa volueris situare; ponantur posteriora semper minora prioribus proportio­naliter vt oportet, vel loco eorum ponantur modo praedicto superficies, lineae, siue puncta, E quae tamen corpora nominentur. Ratio quoque ista de multitudine sola procedit; & ideo de magnitudine nullus curet. His itaque per Dei omnipotentiam verè, vel per imaginationem fictè ita dispositis, disponantur & animae, contra sua corpora correspondenter omnino; & sit A tota multitudo omnium animarum, & B tota corporum multitudo; A igitur multitudinis singulae vnitates; B singulis vnitatibus, & omnes omnibus, & è contra, aequaliter correspon­dent: quaelibet enim anima habuit vnicum corpus suum, & quodlibet corpus vnicam animam prop [...]iam, sicut ex proxima parte patet; & ista responsio confitetur, quod & ostendunt series [...] [...]arum vnitates sibi inuicem mutuò aequaliter respondentes. Quod & vt pa­ [...] [...]ur his ita dispositis distribuantur animae per Dei omnipotentiam, vel per ima­ginationem hoc modo: Prima, primo corpori; secunda, secundo; & ita deinceps, qua distri­butione [Page 122] completa quaelibet anima vnicum corpus habebit, & quodlibet corpus vnicam ani­mam.A Haec igitur singillatim atque coniunctim mutuo sibi aequaliter correspondent. Sed quomodo stabit istud? Dispositis etenim A & B vt prius, detur prima anima primo corpori, secunda tertio, vel decimo, vel quantum volueris distanti à primo; & tertia anima corpori tantum distanti à secundo corpore animato, quantum illud à primo, & ita deinceps donec to­ta distributio huiusmodi compleatur. Quo facto vel singulae & omnes animae sunt huiusmo­di corporibus distributae, vel sunt aliquae remanentes; Si singulae & omnes sunt corporibus talibus distributae, tota A multitudo illi parti B diuisim & coniunctim correspondet aequa­liter & è contra. Si aliqua anima remanet, cùm ab illa ad primam sint tantum finitae, & om­nia talia corpora praeaccepta B multitudinis sunt totidem & finita; quare & tota B multitudo similiter est finita, quae posita fuerat infinita: Ad aliud verò latus intuitum conuertendo, A & B dispositis sicut prius, dentur primo corpori mille animae, & secundo totidem, & dein­ceps quamdiu multitudo sufficit animarum. Vel ergo distributio ista alicubi desinet, vel ad B singula & omnia corpora se extendet: Si alicubi desinet, cum inter illum locum seu corpus loci illius, & primum corpus sint corpora finita tantummodo, erunt & totidem; quare & finiti tantummodo millenarij omnium animarum, & tota A multitudo finita, quae posita fuerat infinita. Si autem distributio illa ad omnia & singula corpora se extendit, cuilibet vni­tati B correspondet vnus millenarius vnitatum A, imò & decem, & centum, & mille mille­narij, & quantuscunque numerus finitus volueris, si tantus distribuatur in primis modo prae­dicto, quod potest similiter demonstrari. Quomodo ergo A B multitudines & vnitates ea­rum singulae singulis singillatim, & omnes pariter omnibus aequaliter sibi inuicem mutuò correspondent, sicut superius monstrabatur, nec opinio diffitetur. Adhuc autem vt ratio dilucidetur apertius, ponatur quod sicut mundus & species humana sunt aeterni anterius, ita aeternaliter habuerit vnicum principem omnium, puta Imperatorem vel Papam, qui & om­nes exempli causa Papae vocentur. Sicut igitur secundum hypothesin infiniti homines prae­cesserunt,C sic & Papae similiter infiniti; quare & nunc sunt solorum Paparum animae infini­tae, quae si distribuantur corporibus modo praedicto, sufficiunt ad singula & omnia corpora animanda; imò & sufficiunt vt corporibus singulis mille animae, & plures quotcunque vo­lueris tribuantur, quod potest demonstrari clarissimè sicut supra. Ex his insuper consequitur euidenter, quòd A multitudo sufficeret ad infinitas B multitudines animandas, quod & ita perspicuè demonstratur dispositis A & B vt prius, detur secunda anima primo corpori, & quarta secundo, sextaque tertio, & ita demceps, quamdiu multitudo sufficit animarum, semper in A multitudine alternando, in B verò multitudine continuè procedendo; & sic in fi­ne erūt singula & omnia corpora B multitudinis animata & adhuc supererunt animae infinitae, quod potest demonstrari vt supra. Quo facto B multitudo tollatur, & alia multitudo aequa­lis similiter reponatur, & fiat distributio de animabus residuis, sicut prius, & in fine erit to­tota ista secunda multitudo corporum animata, & remanebunt vt prius animae infinitae.D Rursum haec multitudo secunda tollatur, & tertia similis similiter reponatur, & fiat distri­butio sicut prius, & ita quarto, & quinto, & infinities simili modo fiat. Sufficit enim ple­nissimè & abundat illa multitudo mirabilis animarum, quod potest demonstrari perspicuè sicut supra; quod tamen vt elucidatius videatur; Ponatur, quod facta prima distributione per alternas animas modo praedicto, animae residuae praeter primam anteriorentur per vnum gradum versus primam, donec situentur singulae correspondenter singulis corporibus, & omnes omnibus sicut prius; ad hoc enim plenè sufficiunt animae remanentes, quod conside­ratis prioribus facillimè demonstratur. Quo facto B multitudo tollatur, & alia multitudo similis similiter reponatur, & similiter animetur, qua plenariè animata modo praedicto, fiat anterioratio remanentium animarum vt prius, &c. sicut supra; quod & de multitudine animarum Papalium posset similiter demonstrari. Ex his quoque vlterius luculenter in­fertur, quod A multitudo sufficit animare B multitudinem, & duplam, & quadruplam,E & deinceps sine termino, sine statu. Quod & patet fortassis expressius, si B multitu­dini addatur C multitudo aequalis mixtis vnitatibus alternatim hinc inde, secundum ordinem praetaxatum, vel etiam C vnitatibus positis separatim correspondenter B v­nitatibus singillatim, & fiat distributio animarum continua isto modo. Da primam pri­mo corpori B, secundam primo C, tertiam secundo B, quartam secundo C, & sic deinceps, quamdiu habueris sufficientiam animarum: qua distributione hoc modo completa, nulla anima sine corpore, nec vllum corpus sine anima remanebit, quae ambo demonstrantur facil­lime sicut suprà. Si autem volueris vt omnibus istis corporibus plenariè animatis, remane­ant animae infinitae vt priùs, fiat alterna distributio animarum sicut superiùs tangebatur, secun­dum [Page 123] A ordinem tamen corporum proximo praelibatum; & fiat anterioratio remanentium ani­marum, & habebis certissimè quod volebas, & secundum hunc modum potes adhuc simili­ter addere D aliam multitudinem similem, & E & F & quotcunque volueris, & ipsas ex A similiter animare: Quod & potest demonstrari similiter de Papalibus animabus. Simili quo­que modo potest ostendi, quòd quantalibet multitudo corporum communium, & etiam Papalium correspondet singulis vnitatibus animarum. Sed quis inconuenientias & repug­nantias tantas feret? vt quid etiam, quaeso, tanta, & tam excessiua superfluitas animarum pro tot corporibus seu hominibus animandis, quando plenè sufficiunt pauciores, etiam animae Papales, & adhuc quantumlibet pauciores, sicut praemissa demonstrant? vt quid ibi super­fluunt animae infinitae, & infinities infinitae, vt patet perspicuè ex praemissis? vt quid insuper. etiam tanta & tam excessiua superfluitas corporum, pro tot spiritibus hospitandis, pro tot homi­nibus componendis, quando plenè sufficerent pauciora, etiam corpora Papalia, & adhuc B quantumlibet pauciora? vt quid ergo ibi superfluunt corpora infinita, & infinities infinita, si­cut ex prioribus clarè patet? hoc Deum sapientissimum nusquam decet, sicut prima Suppo­sitio & partes sequentes ostendunt, hoc naturae non conuenit, hoc omnes Philosophi dete­stantur. Adhuc autem positis corporibus B secundum ordinem praetaxatum, vel sine ordi­ne ad cumulum vnum confusum, accedant singulae & omnes animae A, & ingrediantur, as­sumatque quaelibet vnicum horum corporum, nulla duo; omnesque pariter occupent corpora quot oportet, non plura: quo facto erit aliqua multitudo infinita corporum animata, & nulla; quòd aliqua, sequitur euidenter; & quòd nulla probatur, quia nulla potest ratio assig­nari, quare haec magis quàm illa. Quae namque ratio quare tota B. multitudo per istas ani­mas occupetur, cùm minor sufficiat, puta multitudo corporum Papalium, quae sit C & ad­huc minor, dum tamen infinita puta D, & ita de alijs infinitis, sicut praecedentia clarè mon­strant. Cur ergo B tota potiùs occupatur quam C, & C quàm D, & ita deinceps, nulla ra­tio C dari potest. Non enim necessariò sequitur quòd occupet totam B, nec totam C, nec D totam, & ita de alijs vniuersis, sicut praecedentia docuerunt. Imò si non capiant plura cor­pora quàm oportet, nullam infinitam multitudinem occupabunt, cum quacunque multitu­dine infinita sufficiat eis minor, sicut praehabita clarè monstrant. Et si falsigraphus forsitan de maiori voluerit cauillare, dicatur illud maius alio quod continet illud totum & aliquid am­plius, seu aliud quantum vltra seu extra. Et si quis dixerit, quòd ideò hae animae assumunt haec corpora omnia, quia priùs illa omnia animabant, istud repugnat prioribus, quia adhuc superfluè capiunt & plura corpora quàm oportet, sicut superius est ostensum. Neque ista re­sponsio euacuat argumentum; Tollantur enim omnia illa corpora vetera, & loco eorum creentur tot noua &c. sicut priùs; vel ponantur tot denarij ad cumulum, vel secundum seriem ordinatā, ex quibus quaelibet anima, seu quilibet homo, cùm fuerit animatus, capiat sibi vnum denarium & non plures, &c. sicut supra: Veruntamen qualis hic superfluitas reputanda? quo­modò D namque possent animae capere parciùs de istis corporibus quàm quaelibet vnicum, sin­gulae singula, nec aliquae earum, nec omnes simul praeter illa corpora propria accipiunt aliqua, vel aliquod in communi. Adhuc autem si hic sit superfluitas animarum pro illis corporibus animandis, tollatur superfluum, & necessarium reseruetur. Quot ergò animae reseruantur? vel infinitae, vel tantùm finitae: Si infinitae, adhuc est superfluitas animarum; ex ipsis nam­que posset cuilibet corpori animae mille dari; possentque illae animae mille tales B multitu­dines animare, sicut superius est ostensum: adhuc ergo superfluitas excessiua. Si tantum finitae, quomodò illae sufficerent ad infinita corpora singulariter animanda? Si etiam sit ibi superflui­tas animarum, est & similiter corporum coaequalium pro tanta multitudine hominum inte­granda; quare & hominum consequenter. Sed quomodò tanta hominum multitudo sine tot hominibus esse potest? Quomodo illa hominum multitudo subtracta ab eis & ea, ali­qua multitudine hominum, imò quantacunque volueris, etiam infinita, immutabiliter per­manet E quanta priùs, & in additione similiter simili ratione. Si insuper ibi vltra necessita­tem sit superfluitas animarum pro tot hominibus animandis, tot ibi superfluunt animae, quot ibi corpora numerantur: Nam cuilibet corpori duae, imò mille, & quot volueris a­nimae correspondent, sicut praehabita manifestant. Istis ergo hominibus omnibus exi­stentibus animatis his omnibus animabus, tollantur tot animae quot sunt corpora, & quilibet homo reddetur exanimis, & quodlibet corpus exanime remanebit. Imò tollas vnicam animam, & aliquem hominem seu aliquod corpus exanimans; Constat planè: à quo nam (que) aliquam animam tolleres, nisi ab aliquo homine, & aliquo corpore animato. Am­plius autem si isti homines infiniti pro opere suo diurno ex conuentione cum Deo, reciperent vespere singuli singulos denarios, quomodo secundum praemissa reciperent superfluos superfluè multos [Page 124] denarios, imò denarios infinitos? Quis enim habet, vel qui habent denarios illos superfluos A infinitos, cum nullus habeat nisi vnum denarium; nec aliqui eorum, nec omnes habent ali­quos denarios, aliquemuè denarium in communi; quomodo posset quilibet istorum secun­dum praemissa habere ex istis solis denarijs non multiplicatis, non auctis, mille denarios, imò decem millia & quotcunque voluerit, etiam infinitos? Si namque quilibet sic posset habere, sic habet: Omnes enim isti denarij distribuuntur inter ipsos aequaliter singillatim. Si etiam singuli horum possent habere ex istis solis denarijs non multiplicatis, non auctis, mille vel in­finitos denarios, quare non sic habent? quis facit eis tam grauem iniuriam, tantum damnum? quis ita eos defraudat à suo iusto labore? quis prohibet eos de suo iusto labore, de sua iusta mercede reportare commodum quantum possunt sine praeiudicio alieno? Hoc ergo totum videtur accidere ex malitia & defectu reddentis eis mercedem. Posset namque secundum praemissa ex istis solis denarijs non multiplicatis, non auctis, quos per suos iustos labores communiter meruerunt, tradere vni eorum mille, vel quotcunque denarios etiam infinitos,B & ita alteri, ac deinceps singulis singilatim, vel omnibus illis simul. Sed quis imposuerit frau­dem vel malitiam vllam Deo, contra primam Suppositionem, tertiam, ac 31. partem? Prae­terea, ponatur quòd hi operarij infiniti starent seriose dispositi consequenter, quòd etiam po­nerentur simili ordine infiniti denarij contra eos, sicut de animabus & corporibus superius ponebatur, praecipiatque Deus vt quod sumant omnes & singuli suam iustam mercedem, nec amplius sibi vsurpare praesumant, & capiant singuli singulos denarios consequenter, ita quòd nec vnus quidem denatius relinquatur. Videtur igitur secundum praemissa, quod isti sint rei magnae culpae & paenae. Capiunt enim multum superfluè, multò plura, imò infinities plura, quam capere oporteret; & totam thesauriam, gazophylacium, seu aerarium Domini euacu­ant, exhauriunt, & consumunt, vbi possent relinquere infinitum thesaurum, infinitas diui­tias, denarios infinitos, sicut praehabita clarissimè demonstrabant. Sed si Deus ipsos ex ista causa condemnat, condemnaret eos si caperent alternos denarios, reliquos dimittendo ter­nos,C quaternos, millesimos, vel quoslibet alios residuos dimittendo, dum tamen singuli cape­rent singulos, quia tunc omnes pariter caperent infinitos; quare & plures infinities quam con­uentio exigat, iustitiauè requitat. Semper igitur Deus hos suos operatios ex hac causa argu­eret & damnaret, quod suae plenissimae non conuenit bonitati, iustitiae, pietati, sicut prima Suppositio, tertia pars & 31. docent.

Hactenus per viam quantitatis discretae; nunc verò per viam quantitatis continuae proce­dendum. Si igitur sint animae humanae actualiter infinitae, secundum proximam partem hu­ius, sunt aut erunt aliquando simul & humana corpora eis correspondentia similiter infinita; vel saltem hoc est absolute possibile per Dei omnipotentiam absolutam: Quali namque rati­one potest Deus simul facere animas humanas actualiter infinitas, posset & simul toti 'em corpora eis dare, & totidem homines animare, quod & videtur opinionem velle concedere consequenter. Ponatur igitur B seriem infinitorum corporum humanorum aequalium hic in­cipere,D & esse infinitam simpliciter ad occasum; vel facilius intellectu, sit B [...]num lignum quadrangulum aequalis grossitiei per totum hic incipiens, & in infinitum secundum quid ad occasum procedens, quod ideo dicatur infinitum secundum quid, quia est infinitum secun­dum vnam dimensionem puta longitudinem tantum, non omnes; imo secundum alias est fi­nitum; et quia adhuc scundum illam vnam, puta longitudinem est infinitum ad vnam par­tem tantùm, non aliam, sed finitum; quod ideo, ad differentiam corporis imaginati infiniti simpliciter secundum omnem dimensionem, aut longitudinis rectae infinitae simpliciter ad vtramque partem, infinitum secundum quid congruè dici potest. Alia verò infinita simplici­ter nuncupentur: Haec igitur B quantitas solida seu corporea distinguatur per cubos, seu pe­des, pedalesuè quantitates, ipsam secundum longum per medium, per totam suam grossitiem diuidentes, correspondenter corporibus hominum & animabus praedictis. Capiatur ergo primus eius cubus, seu pes solidus, & ponatur metidionalius iuxta situm suum priorem, se­cundusque E ponatur contiguus primo ex parte orientis, tertius quoque ex parte occidentis, et ita deinceps per singulos eius cubos eius seu pedes. Quo facto, ex cisdem cubis, pedibus seu partibus praecisè non multiplicatis, non rarefactis, nec aliquo modo auctis, ex quibus consti­tucbatur B corpus infinitum secundum quid, nunc constituitur corpus simpliciter infinitum, non secundum dimensionem aliam sed candem, quod sicut praehabita facillime demonstra­tur. Istud namque corpus secundo constitutum hoc modo non finitur ex parte orientis, quia tunc finiretur similiter ex parte occidentis, & ita ex vtraque parte, quare & pedes finitos tan­tummodo contineret, quapropter & B similiter, cuius oppositum ponebatur. Imò quod ma­ius videtur miraculm, si capiantur partes eius alternae, quaternae, vel quotelibet secundum [Page 125] A modum de animabus praemissum, & coniungantur modo praedicto, secundum quotcunque mundi diametros facient quotlibet corpora secundum longitudinem simpliciter infinita, imò & innumerabilia secundum diametros mundi omnes, & adhuc remanebunt infiniti pedes, quot prius; quod patet facilius, si pedibus alternis alijsue sublatis, residui anteriorentur, & coniungantur vt prius, sicut de animabus humanis superius docebatur. Amplius autem ex isto patenter consequitur vnum stupendum miraculum, & horribiliter monstruosum: quòd videlicet cubi B seu pedes sufficiunt ad replendum vniuersum locum situm, seu vacuum ima­ginarium simpliciter infinitum, secundum omnes dimensiones simpliciter quaquauersum, sine multiplicatione, rarefactione, aut additione quacunque ad faciendum vnum corpus infinitum simpliciter omniquaque. Imo talia duo corpora simplici­ter. similiter tria, quatuor, & quot­cunque volueris, etiam infinita numero, & infinities infinita, & quod adhuc B habeat cubos infinitos quot prius, & permaneat quantum prius, quod & breuius & leuius demonstratur, si B cubi B repletiui loci, vt constat, capiantur continui vel alterni, sicut oportet, & per imagina­tionem, vel per Dei omnipotentiam, per instantia dici infinita, vel per partes diei proportio­nales inaequales infinitas circa aliquod punctum datum, quasi circa centrum aequaliter, & contigui seu continui cumulentur, donec singuli & omnes sic fuerint cumulati: quo facto, ha­bebisibi corpus ex omni parte simpliciter infinitum. Alias enim esser omniquaque finitum, & finitos cubos tantummodo contineret; quare & B similiter cubos finitos tantummodo te­nuisset, fuissetque finitum simpliciter, cuius oppositum ponebatur. Quod & patet de filo quantumlibet gracili, secundum quid in longitudine infinito, ad inuicem glomerato. Et si duo, vel quotlibet talia corpora simpliciter infinita habere desideras, fac primo vnum, ex partibus B, alternis residuis conseruatis, quo facto & penitus annihilato per imaginationem, vel per Dei omnipotentiam, secundum 33am partem huius, fac secundum ex alternis adhuc partibus reseruatis, quo facto & annihilato, simili modo fac tertium, & ita deinceps quoties­cunque C libuerit operari, etiam vicibus infinitis, imò & infinities infinitis, & adhuc remane­bunt B cubi infiniti quot prius, & B similiter quantum prius; quod claret lympidius, si prima parte B semper immobili conseruata, subtracta secunda parte ipsius, & quarta, & residuis partibus sic alternis, residuarum partium quaelibet posterior, contiguetur cum parte proxima praecedente. Per haec autem & error Epicuri siue Democriti infinitos mundos confingens, confringitur euidenter. Pro isto sciendum, quòd Augustinus 11. de Ciuit. Dei 5. dicit Epicu­rum mundos innumerabiles somniasse; Iohannes verò Sarisburiensis, & postea Episcopus Caronotensis in Policratico suo, quem scripsit beato Thomae Archiepiscopo Cantuariensi, quando fuit Cancellarius Regis Angliae, lib. 8i. cap, 5o. sic ait; Alexander, cu [...]us pectus laudis insatiabile Anacharso comiti suo ex autoritate Democriti praeceptoris innumerabiles Mun­dos esse referenti; Heu, me, inquit, miserum, quòd nec vno quidem adhuc potitus sum. Pu­to autem quod Democritus primo istam sententiam adinuenit, & Epicurus postea confirma­uit, D sicut de sententia affirmante cuncta geri fortuitò, Lactantius primi institutionum diuinarum aduersus Gentes primo, recitat manifestè, sicut 27. huius primi plenius recitatur. Et haec videtur opinio, quam Aristoteles 1. de Coelo & Mundo 76. & post, nititui repro­bare. Singula namque minima corpora, qualis videtur minimus puluis terrae, de singulis mun­dis assumpta, & modo praedicto ad inuicem cumulata, vniuersum locum, situm, spacium, seu vacuum verum vel imaginarium totaliter occuparent. Vbi ergo hospitarentur alia corpo­ra plura incomparabiliter & maiora? quomodo contentarentur illa situ minori, & non totale spatium vniuersum totaliter occuparent? Quomodo etiam cubi illi, partes fili, seu corpora minima de mundis singulis nunc collecta, & sphaericè cumulata non prius occupabunt tan­tum spacium, quantum modò spacium vniuersum? & quomodo nunc occupant spacium am­plius, quam tunc fecerunt? praesertim cùm secundum doctrinam Geometrarum certissi­mam, sphaera sit capacissima figurarum. Amplius autem B posito sicut prius, addatur ei se­cundum E rectum C corpus omninò aequale versus orientem, & contiguetur in D puncto, ra­refiatque quilibet cubus seu pes B versus occidentem, & C versus orientem, & totum B C augebitur secundum rectitudinem, secundum dimensionem, secundum quam est simpliciter infinitum, & ad illam partem, ad quam est finitum simpliciter, mouebitur motu recto, erit­que vnum infinitum simpliciter maius alio simpliciter infinito, quod & potest similiter argui, condensando partes versus D punctum. Quod & fortassis magis patenter ostenditur, si de B C subtrahatur vnus pes vel duo ad D & residua per imaginationē, & per Dei omnipotentiam, fine additione, rarefactione, vel augmentatione quacun (que) per solum motū localem vnius par­tiū vel ambarū adinuicem couiungantur, & iterum disiungantur, & ad distantiā similē reducā ­tur. Quod & potest similiter argui de corpore posito simpliciter infinito, & secundū singulas [Page 126] partes suas & omnes versus aliquod punctum datum, quantum volueris condensato aut e­tiam A rarefacto. Adhuc autem si infinitum simpliciter possit esse, cur hoc in vna specie rerum & non in alia, ali [...]sque ponendum? Posset ergo esse homo simpliciter infinitus; Posset enim homo habere animam perfectionis naturalis infinitae simpliciter intensiuè, quare & simili ra­tione corpus proporuonaliter adaptatum, quod esset necessario infinitum: quare & singula eius membra, si essent naturaliter & proportionaliter adaptata, quod quantam & quam mul­tiplicem repugnantiam implicat, quis non videt? quod & totam Geometriam subuerteret & faliaret, sicut potest faciliter demonstrari. Post haec autem per viam fortitudinis, potentiae, seu vigoris harum innumerabilium animarum. Sit igitur A tota ista innumera multitudo, & sint omnes potentiae coaequales, vel ergo A est potentiae actiuae infinitae simpliciter, qua ma­ior esse non posset, vel finitae simpliciter; vel infinitae secundum quid, & secundum quid fini­tae. Non infinitae simpliciter, quin posset aliqua maior esse: Posset enim augeri per appositio­nem vnitatis & multitudinis finitae, & etiam infinitae aequalis, vel quantumcunque maioris per B augmentationem intensiuam potentiae harum omnium animarum, & vtroque modo; imò & est aliqua potentia maior illâ, potentia scilicet & omnipotentia summa Dei, qua nullo mo­do posset aliqua maior esse, sicut prima Suppositio & partes sequentes ostendunt. Nec po­test quis dicere, quòd A est potentiae finitae simpliciter: tunc enim haberet proportionem finitam ad hanc simplicem potentiam B animae assignatae; & aliqua multitudo finita pars A habet proportionem similem seu aequalem ad B seu eius potentiam, & aliqua multitudo fini­ta pars A proportionem maiorem, vt patet clarissimè. Duae namque animae sunt in duplo potentiores B vna cùm omnes ponantur aequè potentes, & tres in triplo, & ita deinceps, vl­tra omnem proportionem finitam. Aliqua ergo pars A, est aequalis A, aequalis potentiae & virtutis, aliqua quoque maior. Dicit enim nona quinti elementorum Euclidis, Si fuerit ali­quarum quantitatum ad vnam quantitatem proportio vna, ipsas esse aequales: si verò vnius ad eas proportio vna, ipsas aequales esse necesse est. Cuius & octaua sic ait, Si duae quantita­tes C inaequales ad vnam quantitatem proportionentur, maior quidem maiorem, & minor mi­norem obtinebit proportionem; illius verò ad illas, ad minorem quidem proportio maior, ad maiorem verò proportio minor erit. Duae insuper animae excedunt B in duplo tres in triplo, & ita deinceps, vltra omnem proportionem finitam. Omnes ergo hae animae infinitae pariter congregatae excedunt B vnicam infinitè: Sunt ergo potentiae infinitae. Ideò tortè di­cetur inprimis, quòd A est potentiae infinitae secundum quid, & secundum quid finitae; sed secundum praemissa, A excedit B simpliciter infinitè, quia vltra omnem proportionem fini­tam; A ergo est potentiae simpliciter infinitae. Capiatur quoque imaginariè vel verè secun­dum hypothesin, per omnipotentiam magnam Dei C potentia actiua simpliciter infinita: C igitur, & A habent aequalem proportionem ad B, quia simpliciter infinitam, & B ad ambas illas proportionem aequalem: A ergo & C sunt aequales, teste nona Euclidis praemissa. Ad­huc autem vel C & A sunt aequalia vel nequaquam. Si sunt aequalia, & C est simpliciter infini­tum,D ergo & A; vel si sunt aequalia, & A non est infinitum simpliciter, sed secundum quid tantum, & secundum quid finitum; ergo & C similiter contra hypothesin praecedentem. Si non sunt aequalia, C est maius, alioquin A esset simpliciter infinitum & maius; sed si C est maius, possibile est per imaginationem vel per omnipotentiam summam Dei accipere ali­quam multitudinem talium animarum ei aequalem, quae sit D: D ergo vel est multitudo sim­pliciter infinita, qua maior aut potentior esse non posset, vel non est tanta, neque tam potens. Primum dari non potest, Omni namque multitudini animarum enti vel possibili, est absolutè possibile addere aliam vnitatem, imò & alias innumeras vnitates. Est enim aliqua multitudo maior illa, & incomparabiliter maior illa; multitudo videlicet congregata ex omnibus illis a­nimabus, & omnibus punctis huius lineae, superficiei seu corporis, vel ex omnibus punctis mundi, aut ex omnibus rebus mundi. Neque D est tam potens, quin multitudo potentior esse posset: Posset enim potentia cuiuslibet animae duplicari, & quantumlibet augmentari; E possetque D multitudini animarum addi alia multitudo similis Angelorum. Si autem di­catur, quod D non est tanta multitudo, neque tam potens, quin aliqua maior & potentior esse posset, D non est potentiae simpliciter infinitae. Infinito namque simpliciter ma­ius esse non potest, sed secundum quid tantum, & secundum quid finitè: D ergo non est aequalis C, vel C non est potentiae simpliciter infinitae, quorum opposita ponebantur, Amplius autem ponatur per possibile absolutè C vnus Angelus tantae potentiae intensiuè, quod sit aequalis potentiae actiuae cum A. Duabus etenim animabus istarum posset vnus Angelus in fortitudine adaequari, & tribus, & ita deinceps, quare & omnibus istis simul C: ergo vel est potentiae tantùm finitae simpliciter intensiuè, vel simpliciter infinitae: Non tan­tùm [Page 127] A finitae, tunc enim haberet proportionem tantùm finitam ad B, quare & A similiter, & es­set finitum simpliciter omni modo, sicut superius est argutum. Nec C est potentiae infinitae simpliciter intensiuè, quia nec A est potentiae simpliciter infinitae, sicut superiùs est osten­sum. Subtrahatur quoque ab A vna anima, vel quotcunque volueris, finitae vel etiam infi­nitae, puta omnes animae masculorum, & relinquantur solae animae foeminatum, vel etiam Paparum, seu quaelibet alia minor quantumlibet multitudo, dum tamen infinita, quae sic D; ponaturque F Angelus aequalis D, sicut C est A; aut ergo F est potentiae finitae simpliciter intensiuè, vel simpliciter infinitae; non tantùm finitae propter praemissa: si infinitae simplici­ter, est aequalis C; cùm vnum infinitum simpliciter intensiuè alio tali maius esse non possit, sicut nec vna linea recta infinita simpliciter maior aut longior alia tali recta: C ergo est aequa­lis D per octanam quinti Euclidis praemissam, & clariùs per septimam sic dicentem; Si duae quantitates aequales ad quamlibet tertiam compararentur, earum ad illam erit vna pro­portio, B item illius ad ambas proportio vna: Quare & D & A sunt aequales per nonam quinti Euclidis praescriptam. Simili quoque modo potest argui contra istos ponendo A quantumlibet minui, non per subtractionem animae alicuius, sed per remissionem po­tentiae cui [...]sli et animarum; vel etiam quantumlibet augmentari per appositionem plu­rium anima [...]um, vel per intensionem potentiae singularum. Omnis ergo multitudo ani­marum infinita quantumcunque magna vel parua, quantumcunque remissae potentiae vel intensae, omni tali multitudini est aequalis. Adhuc autem si non omnes tales multitudines sint aequales multitudine & virtute, sit A multitudo quae priùs; B verò per imaginatio­nem vel per omnipotentiam multam Dei, multitudo alia infinita Angelorum maior quan­tum volueris in multitudine, puta exempli causa in duplo, & similiter in duplo potentior. Ponatur enim quòd singuli Angeli, & singulae animae sint potentiae coaequalis, & sint A & B multitudines omninò distinctae, nullam videlicet vnitatem communem ambabus haben­tes. C Disponatur igitur B secundum vnam seriem consequenter, sicut priùs supponebaur de A, & cuilibet vnitati B distribuatur vnica vnitas A quod fieri benè potest, sicut superùs monstrabatur, quo facto singulae vnitates A, singulis vnitatibus B & omnes pariter omnibus mutuò sibi aequaliter correspondent, & mutuò sibi quodammodò supponuntur aequaliter. Sunt ergo hae multitudines in multitudine coaequales; quomodo namque in talibus aequa­litas meliùs probaretur? Sic enim apud Geometras in magnitudinibus aequalitas demon­stratur, vnde 1. elementorum Euclidis supponitur prosprincipio per se noto, Si aliqua res alij supponatur, appliceturque ei, nec excedat altera alteram, illae sibi inuicem erunt aequa­les. Neque vlla videtur ratio possibilis afsignari, quare & quantum B excedit A, sicut nec in partibus temporis secundum opinionem tuam, Aristoteles, simpliciter infiniti: sicuti etiam de duabus lineis rectis, secundum quid, non simpliciter infinitis; quarum & aequali­tas per suppositionem ad inuicem supra dictam Geometricè demonstratur. A ergo & B quare & omnes duae multitudines infinitae, ordinatae vel ordinabiles secundum vnam seriem D co sequenter omninò distinctae sunt sibi inuicem in multitudine coaequales: Quare & in for­titudine, potentia, & virtute. Hoc enim de A & B consequitur manifestè, cum singuli An­geli singulis animabus existant potentiae coaequalis, Quod & sequitur euidenter si quilibet Angelus ponatur quantumcunque potentior anima puta in duplo, & omnes Angeli sint inter se aequalis potentiae, sicut de animabus superiùs ponebatur. Si namque A & B non sunt aequalis potentiae, sed sunt aequalis multitudinis per praemissa, & omnes Angeli sunt in­ter se aequalis virtutis, & omnes Animae inter se similiter, & quilibet Angelus est tantùm in duplo potentior anima sibi correspondente, B est tantùm in duplo potentior A, dicente primo quinti elementorum Euclidis; Si fuerint quotlibet quantitates, aliarum totidem ae­què multiplices, aut singulae singulis aequales, necesse est quemadmodum vna illarum ad sui comparem, totum quoque ex his aggregatum ad omnes illas pariter acceptas similiter E se habere. Sed si B sit tantum in duplo potentior quàm A, sumatur C alia multitudo ani­marum aequalis omnino. A in numero & virtute, ita quòd singulae singulis, & omnes omnibus in potentia sint aequales: cui & iterum assumatur D alia multitudo Animarum aequalis omni­nòm numero & virtute, & coniungatur C & D multitudinem F reddendo. C igitur est aequalis poten [...]e cum A & D similiter. Quare & per 7am quinti Euclidis praemissam subduplae poten­tiae ad B: F igitur ex C & D praecisè compositum ipsi B in potentia adaequatur: F etiam ipsi A in potentia coaequatur. Aequatur nam (que) ei in multitudine per propria, & singulae animae F sin­gulis animabus A in potentia & virtute, sicut superiùs ponebatur; quare & per 1am quinti Eu­clidis praescriptam, totum F pariter toti A, pariter in potentia coaequatur. Quapropter & per septimam eiusdem praemissam A & B sunt aequalis potentiae & vigotis: A igitur simili ratione [Page 128] est aequalis in multiudine & fortitudine quantaecunque multitudini imaginariae, seu absolutè A possibili animarum vel Angelorum, quantaecunque virtutis extiterint intensiue: Quare & multitudini infinitae virtutis simpliciter numerose & intensiue similiter si ponatur. Amplius autem quantaecun (que) potentiae potest esse aliqua multitudo numerabilis vel innumerabilis ani­marum, tanta potest esse & aliqua forma vna, seu res vna per intensionem seu extensionem potentiae & vigoris, & etiam è conuerso. Quis infinitatem concedens, istud non concesserit consequenter? Sit igitur B aliqua potentia infinita simpliciter intensiuè, qua maior inten­siuè esse non posset, & C multitudo huiusmodi animarum imaginaria vel veta illi aequalis; aequalis, inquā, potentiae & virtutis; C igitur vel est multitudinis & fortitudinis infinitae simpli­citer, ita videlicet quòd maior multitudo aut fortior esse non posset, vel non est tanta, nec tam fortis. Quòd non sit tanta nec tam fortis, constat certissimè per praemissa: Est enim absolutè possibile addere C aliquam vnitatem, vel aliquas vnitates, & fortitudinem cuiuslibet animae augmentare. Et si non sit tanta, neque tam potens, esset absolute possibile, quòd aliqua ma­ior B & fortior illa esset. Esset quoque simili ratione possibile, quòd illi maiori & fortiori multi­tudini, aliqua vna intensiua siuè intensa potentia aequaretur, quae necessario esset maior B po­tentia posita infinita simpliciter intensiuè, qua maior intensiue esse non posset. Quod & po­test similiter argui, si B ponatur corpus graue infinitae grauitatis simpliciter omni modo in­tensiuè, & similiter extensiue, cui C multitudo huiusmodi Animarum ponatur aequalis, aequa­lis videlicet potestatis. Amplius autem sit A vna forma, vna Anima infinitae fortitudinis in­tensiue, & sit B per imaginationem, vel per omnipotentiam Dei magnam vnum corpus graue aequalis grauitatis & potentiae, id est, potestatis resistiuae, sicut A est motiuae, tunc A non potest mouere B sed quodlibet minus eo, sicut ostendunt regulae naturales. Cuius ergo con­ditionis est B? videtur quòd infinitum simpliciter intensiue, & simpliciter extensiue. Nam quodlibet graue minus est secundum quid & aliquo modo finitum; quare & virtutis simili modo finitae: A verò virtutis simpliciter infinitae, & sufficienter excedentis ad motum. Quod C & apparet, si B ponatur primo corpus graue finitum simpliciter grauitate, & similiter quan­titate, & augeri intensiue & extensiue circumquaque per vnum diem velocitando motum v­trumque quantum oportet, donec in fine sit infinitum simpliciter omniquaque intensiue & similiter extensiue, tunc enim primo B est aequale A aequalis potentiae & virtutis. Semper enim prius fuit minoris quia finitae simpliciter intensiue & etiam extensiue. Tali insuper cor­pori infinitae grauitatis simpliciter omni modo posset esse aliqua anima aequalis aequalis vir­tutis, & non intensior A, cum A sit intensionis simpliciter infinitae. Est ergo B corpus infi­nitae grauitatis simpliciter omni modo. Sed istud stare non potest: Sic enim C vnum corpus graue finitae & aequalis grossitiei per totum hic incipiens, & ad occasum in infinitum exten­sum, & ita infinitae quantitatis secundum quid, & sit grauitatis vniformis infinitae simpliciter intensiue, quod tamen non est infinitae grauitatis simpliciter, quia non intensiue & extensiue, sed secundum quid tantum ad modum loquendi praemissum; A ergo non potest mouere C D quoniam secundum prius ostensa C adaequatur in quantitate corpori infinito simpliciter om­niquaque; Quare & in grauitate similiter, si illud corpus ponatur vniformis grauitatis, & in­finitae simpliciter intensiue. Grauitates namque sequuntur in corporibus talibus quantitates: Ex partibus namque C sectis ab eo, & sphaericè cumulatis, sine additione quacunque, potest fieri vnum corpus infinitae quantitatis simpliciter extensiue sicut praehabita demonstrabant; quare & infinitae grauitatis simpliciter intensiue. Imò & duo, & tria talia corpora, & quot volucris, quorum quodlibet sit infinitum simpliciter extensiuè, & etiam intensiue: C ergo nunc est simpliciter tantae grauitatis & ponderis, sicut vnum tale corpus infinitae grauitatis simpliciter omni modo; Imò sicut duo, & tria, & quot volucris numerare. Quomodo ergo A sufficit C mouere? Non enim sufficit B mouere, nec multa B nec vnum. Adhuc au­tem si A potest mouere C; A excedit C: possible est ergo accipere aliquam animam aequalis virtutis cum C quia maioris, quoniam infinitae simpliciter, qualis est Deus, & sicut A poni­tur,E & minoris. Sit igitur D talis; D ergo est minor A minoris potentiae & virtutis, sicut hy­pothesis ista ponit; sed quomodo? vel enim D est infinitae intensionis simpliciter, vel finitae: si infinitae simpliciter, est aequalis A; si tantum finitae, est potentiae finitae simpliciter omni mo­do, non ergo aequalis C. Si etiam esset aequalis C posset leuare, seu mouere quodlibet minus eo, quare & medietatem C aeque longam cum C; sed quomodo posset anima finitae intensio­nis & virtutis simpliciter omni modo, leuare seu mouere corpus tam graue improportiona­biliter ipsam excedens? Quod & per proportionalitatem D & alterius animae paruae virtutis, & obiectorum eorum per terminos etiam potentiarum ipsarum, potest facilè confutari; A ergo non sufficit C. leuare, siue mouere: quare nec aliquod tale corpus omninò infinitae [Page 129] A quantitatis secundum quid, & grauitatis infinitae simpliciter intensiuè. Imo nec A sufficit le­uare aliquod corpus finitae quantitatis simpliciter omniquaque, dum tamen sit grauitatis infi­nitae simpliciter intensiuè. Si enim sufficiat, sit F huiusmodi corpus graue, quod A potest le­uare; tunc A excedit F; possibile ergo est accipere aliquam animam aequalem. F aequalis potentiae & virtutis, quia maioris sicut A ponitur, & minoris, sit ergo G talis, &c sicut supra. Praeterea F est aequalis grauitatis K corpori simpliciter infinito extensiuè, finitae & vniformis grauitatis intensiuè, vel ipsum excedit; quod patet, si K primo ponatur corpus graue vni­forme finitum extensiuè, & similiter intensiuè, & augeatur continuè extensiuè per vnum di­em, donec in fine sit infinitum simpliciter extensiuè, intentione priori manente: F enim ip­sum semper excedit vsque ad finem diei. Quare & tunc vel adhuc ipsum excedit, vel est illi ae­quale, aequalis scilicec grauitatis, sicut magis videtur; K quoque in fine, infinitè simpliciter excedit vnam quantitatem sui pedalem, & F similiter. Illa etiam pedalis quantitas infinitè B simpliciter exceditur ab vtra (que). Sunt ergo sibi inuicē coaequales, per nonā 5. element. Euclidis superius recitatā Vnde & conuincitur euidenter, quòd quantùcun (que) K fuerit intensius, vel re­missius vniformiter quam sit modo, manente F vt prius, adhuc essent aequalia, & quantūcun­que fueri F in quantitate maius vel minus, manentibus alijs sicut prius, adhuc essent aequalia. Quare & totum, & pars, duplum & dunidium essent aequalia, & aequaliter ponderarent, per nonam quinti elementorum Euclidis praemissam. Adhuc autem & si F poneretur infinitae lon­gitudinis secundum quid, manentibus alijs sicut prius, adhuc aequaretur K; si namque F con­tinuè crescerce donec fieret infinitum hoc modo, semper aequaretur K vsque tunc. Cur er­go no [...] tunc? Quod & patet expressiùs, si accipiatur L pars K infinitae longitudinis secun­dum quid, hic incipiens, & ad occasum infinitè procedens, finitae grossitudinis, & aequalis per totum, capiaturque alia pars K similis L & aequalis, cuius grauitas addatur ipsi L vel tanta, tantumuè vlterius intendatur, & fiat in duplo intentior, & ita infinities, de omnibus partibus C talibus infinitis, donec tota grauitas K vel tanta sit conflata, & congregata in L, K, & L infi­nitae quantitatis secundum quid, & infinitae grauitatis simpliciter intensiue inuicem adaequan­tur. Quare & F ipsi L & pa [...]s finita suo toti infinito secundum quid: imo & simpliciter infi­nito. Ex partibus enim L sine additione quacunque, potest fieri corpus infinitum simpliciter extensiuè, & similiter intensiuè, sicut erat superius demonstratum. F igitur tali corpori posi­to aequaretur. F quoque aequatur K tantae intensionis, & duplae, etiam si ponatur, & triplae, & ita deinceps omnem finitum numerum ti anscendendo, sicut superius monstrabatur. Quare & si ponatur infinitae grauitatis simpliciter intensiue; aliquod namque graue tale est maxi­mum cu [...] F aequatur. Quod & apparet si K ponatur, primò finitum simpliciter extensiuè & in ensi [...]e; & augeatur extensiue & intensiue, per vnum diem, donec in fine fiat vtroque mo­do impliciteriotinitum. F namque vsque ad finem dei continue ipsum excedebat, quare & tunc similiter vel ipsum excedit, vel ipsi aequatur: Non enim ab ipso K tunc exceditur infi­nicè, D cum K nullam quantitatem aut grauitatem subito acquisiuit, nec F vnquam prius ex­cessit. Si quis autem circa praemissa proteruire voluerit, recurratur ad libram, & ad aequili­bram aeque distanter positam horizonti, & de grauitatibus corporum aequalibus vel in aequa­libas iudicio ci [...]s stetur. Sit autem libra imaginaria, vel vera per omnipotentiam Dei facta, vel ad [...]ata, talis virturis & tantae, vt quaelibet corpora in ipsa possint fideliter ponderari. Quis e­nim nesciat secundum regulas, de ponderibus & secundum experientiam quotidianam, si v­num F suspendatur ex vna parte aequilibre, & aliud F omninò aequale ex altera, quod aequa­liter ponderabunt; & si tertium F aequale ad datur alterutri, vni non alteri fiet nutus, & quod brachium declinabit ex parte ponderis grauioris, ponderis duplicati, & ita de grauibus alijs fi­deliter ponderatis. Adhuc autem iuxta praemissa, sit A vna anima potentiae infinitae simpliciter intensiue, & B alia aequalis ei omnino, & C tertia aequalis ambabus coniunctim, & erit tam A quam B remissae potentiae, & non infinitae simpliciter intensiue; vel potentiâ infinitá simpli­citer E intensiue erit alia potentia talis intensior atque maior, imo in duplo maior, in triplo, in quadiu [...]lo, & sic quantumlibet procedendo. Quare & vnum simpliciter infinitum simili mo­do maius alio simpliciter infinito.

Amplius autem per viam actionis & passionis: Et primò per viam motus localis hoc mo­do; Sit A vnum corpus graue finitae quantitatis simpliciter circumquaque, & infinitae graui­tatis simpliciter intensiue. Quod si ponatur fursum, in medio descendet, cum sit extra locum suum naturalem minimè impeditum: sed vel descendet subito vel successiuè; Non subito, cum habeat resistentiam aliqualem; & quia tunc in omni medio & cum omni resistentia ma­iori & minori finita, sic faceret. Omne insuper tale corpus maius & minus in eodem me­dio, & cum eadem resistentia descenderet aequè citò. Quomodo insuper corpus naturale, & [Page 130] rude per potentiam naturalem transibit ab extremo ad extremum medio praetermisso, exi­bitque A locum clausum fortissimum circumquaque sine ruptura, apertione, coextensione, aut compenetratione quacunque? Nec successiue, quia quacunque velocitate descenderet, tanta descenderet aliquod corpus grauitatis finitae simpliciter omnimodo, aliquodque maio­ri. Nec potest Auempace contra sententiam Aristotelis respondere, dicendo, corpora gra­uia & leuia habere ex se inclinationem determinatam & tantum finitam, ad velocitatem de­terminatam atque finitam. Licet enim de elementis simplicibus secundum dispositionem quam nunc habent, postet sic dici vtcunque, quia habent formas finitae intensionis tantum­modo; de corpore tamen infinitae grauitatis simpliciter intensiue sic dici non potest. Quan­to namque secundum istam responsionem habet formam & grauitatem intensiorem, tanto & appetitum, & inclinationem ad motum, & velocitatem maiorem, tantoque velocius na­turaliter moueretur. Consequenter autem per viam alterationis hoc modo; Sit A vnum corpus calidum, puta ignis, finitae quantitatis simpliciter omniquaque, & caliditatis infinitae B simpliciter intensiuè, cui & approximetur B contrarium, combustibile finitum simpliciter omni modo; A ergo comburet B, constat, sed vel subito, vel successiuè ipsum comburet, &c. sicut supra. Adhuc antem & per viam locationis hoc modo: Ignis infinitè intensus & leuis, vbi naturaliter locaretur? Secundum namque Philosophorum sententiam, sicut & vi­detur bene rationabile, quod & ideo supponatur; ignis quanto fuerit intensior & leuior, tan­to superiorem locum seu situm naturaliter appetit, & exquirit. Appetit ergo locum infini­te distantem à centro, à locouè corporis ponderosi, quod fortassis magis apparet, si etiam ponatur terra grauitatis infinitae simpliciter intensiuè. Sed quis locus distat ab alio simpli­citer infinitè, aut secundum quid etiam infinitè? Quis enim nesciat à puncto in vno loco ad punctum in alio, vt dicit Euclides, lineam rectam ducere, quae necessariò est finita simpli­citer ex vtraque parte, quia in illis duobus punctis praedictis hinc indè finaliter terminata. Tota ergo distantia inter i [...]a duo loca accepta est finita simpliciter omnimodo. Amplius C autem per viam solius intensionis simpliciter infinitae: Sit enim A vna forma infinita sim­pliciter intensiuè, à qua per imaginationem, vel per omnipotentiam Dei auferatur per re­missionem aliqua pars finita quae sit B; Ab omni namque infinito videtur posse auserriali­qua pars finita, & sit C, altera pars relicta. Tam B ergo quam C sunt finita simpliciter, & constituunt totum A; quare & totum est finitum simpliciter intensiuè. Vel aliter isto modo; Remittatur A sicut volueris, ita tamen, quod non totaliter consumatur, & sit pars deperdita B, residua verò C; si igiturtam B quàm C sit finitum simpliciter; est & totum A finitum simpliciter; si verò C sit finitum simpliciter, sicut necesse est dicere & B infinitum secundum quid, sicut aliquis fortè dicit, adhuc totum A est finitum simplici­ter. Finitum namque simpliciter adiunctum infinito secundum quid, nunquam efficit sim­pliciter infinitum, sicut in omni materia alia clarè patet, quod & demonstratiuè probatur. Si namque infinito secundum quid addatur aliquod finitum simpliciter, tantum finitè au­getur D & fit maius quàm antè, si tamen sit maius. Nec potest quis vlterius fingere cauil­lando, quod tam B quam C secundum quid est infinitum, & secundum quid fi­nitum, sicut secundum sertentiam Aristotelis, partes praeterita & futura temporis simpliciter infiniti, quas copulat praesens instans; quia infinitum intensiuè quantumlibet modicum remittatur, est simpliciter & omniquaque finitum intensiuè: vt patet de caliditate posita infinita intensiuè, quae si quantumlibet remittatur, necessariò est simpliciter omni­quaque finita; Finitur enim superiùs intrinsecè ad certum gradum finitum, & inferiùs ex­trinsecè ad non esse caliditatis, sicut & quaelibet forma intensibilis terminatur. Ha­bet quoque proportionem certam & finitam simpliciter omniquaque ad omnem a­l [...]am caliditatem finitam simpliciter in intensione, sicut & in velocitate motionis & actionis, sicut & grauitas talis haberer ad omnem aliam grauitatem in intensione, & in ve­locitate motus localis. Quare & omnis talis, quantumlibet parum remissa caliditas, om­niquaque E & simpliciter est finita, sicut Mathematica theoremata de proportionibus mani­festant. Neque potest quis dicere, quòd B est simpliciter infinitum: Finitur enim necessa­riò in copulatione C cum ipso. Ibi enim de necessitate est aliquis gradus, qui est finis com­munis & terminus vtriusque, sicut & aliquis punctus esset in continuatione duarum talium linearum. Et quia B est pars A, quare & minus illo: sed nullum infinitum simpliciter est mi­nus aut maius alio simpliciter infinito. Et si quis adhuc licet non intelligenter obgarriat ve­ritati dicendo, quòd vna pars imaginaria caliditatis infinitae intensiuè est infinita simpliciter versus superius, finita tamen versus inferius; alia caliditas partialis, cum sit minor & remis­sior caliditate simpliciter infinita, potest intendi versus superius; (omnis enim intensio est [Page 131] A ascensus) non est ergo infinita simpliciter intensiuè versus superius, sicut praecedentia docue­runt. Adhuc autem sit D caliditas simpliciter infinita, E verò talis pars eius; F autem reli­qua pars eiusdem, & remittatur D ad E; Ad quamlibet etenim suam partem, & ad omnem gradum potest remitti: tunc E non est infinitum simpliciter versus superius, quia D erat su­pta ipsum, & quia pars non est aequalis suo toti, & quia tunc D in nullo esset remissum. E quoque habet proportionem finitam simpliciter in intensione, sicut & in actione ad quamcunque aliam caliditatem finitam simpliciter, sicut superiùs est argutum. Praeterea si E sit finitum secundum quid in intensione, & F est finitum simpliciter, (quia ex omni parte tam superius quàm inferiùs) ex E & F non constituitur simpliciter infinitum, sicut superiùs est ostensum. Amplius autem per viam omnipotentiae, & supereminentiae summae Dei, si Deus potest facere infinitum numerosè & etiam intensiuè, potest facere aliquid semel habe­re, realiter, aequiualenter, vel supereminenter omnes virtutes, & quamlibet earum infinitè, B siue infinitam simpliciter intensiuè: Potest ergo Deus facere vnum alium Deum, imò & a­lios deos multos, contra decimam septimam partem huius. Quomodo insuper potest esse aliquis Deus recens, & non necesse esse simpliciter, nec aeternus, contra primam Suppositio­nem, & ostensionem ipsius? Ideò fortassis dicetur quòd Deus non potest facere creaturam, quae sit ex se necesse esse & aeterna, quare nec Deum. Sed etsi non possit facere creaturam istas virtutes seu proprietates habere, faciat ipsam habere omnes alias virtutes possibiles creaturae, & quamlibet simpliciter infinitè. Et sit A vna huiusmodi creatura: A ergo est per­fectissima creatura possibilis: constat planè: sed quomodò A adhuc non est perfectionis in­finitae simpliciter omniquaque nec aequalis perfectionis cum Deo simpliciter infinito? est ergo vel finitae perfectionis simpliciter omni modo, vel infinitae secundum quid tantrùm, & secundum quid finitae: Est ergo nedum minoris, verùm & in infinitum minoris perfectionis, quam Deus simpliciter infinitus. Alioquin infinitū simpliciter omni modo non excederet infi­nitum secundum quid tantum, & secundum quid finitū, nisi per finitū simpliciter omni modo, C quod quis dubitat esse falsum, sicut superiùs monstrabatur? A ergo estminoris perfectionis, & in infinitū minoris, quàm Deus. Potest ergo Deus facere aliquid perfectius A; non enim de­ficit possibilitas receptiua ex parte creaturae creabilis, ne (que) possibilitas effectiua ex parte crea­toris, per 1am suppositionem, & 7am partem huius; potest (que) Deus facere aliam creaturam ae­qualem A, & tertiam aequalem illis duabus. ambabus, quare & maiorem A; Non est ergo A per­fectissima creatura possibilis, cuius oppositum dicebatur. Adhuc autem si Deus potest facere aliquid infinitum numerosè, & similiter intensiuè, potest facere aliquid omnipotens, ali­quam rem omnipotentem simpliciter seu actiuè, quae fiat, & sit A: A ergo, vel est aequè potens cum Deo, vel non aequè, sed minus; Non aequè potens sicut falsigraphus fortè dicet; quomodò namque creatura suo aequabitur creatori? Sciunt enim Philosophi, & Theologi non ignorant, quòd quaelibet creatura facta à Deo, semper essendo dependet ab eo, tan­quam D à suo necessario conseruante; quare & similiter faciendo, nec per se sufficit aliquid agere sine Deo, idem specialiter coagente, imò & principaliter praeagente: Quomodo er­go A essendo vel agendo potest Deo aequari? Nec potest quis dicere, quòd A supposita eius existentia, est tam potens aliquid facere sicut Deus: Non enim potest per se & ex se solo facere aliquid sicut Deus, sicut superius proximo est ostensum. Imò & posito per falsam posi­tionem falsigraphi, quòd A iam factum posset per se esse & agere, adhuc Deus esset poten­tior, & nedum parum potentior, verum etiam infinitè: Conante nam (que) A quicquam mouere, puta rotam aut coelum vno motu, posset Deus impedire A, ne moueret omnino, sed vt rota staret immota, aut etiam motucontrario volueretur; quod & posset similiter facere, conniten­tibus duobus A talibus, & tribus, & quatuor & ita deinceps, quotcun (que) volueris etiam infinitis. Quantumcunque namque potest aliqua creatura, aut aliquae creaturae quotcunque etiam in­finitae, potest & Deus, sicut prima Suppositio clarè monstrat. Sed vnum A posset aliud simile E impedire & duo A possent nedum vnicum illud impedire, verum & mouere motu contrario rotam suam, & simili modo tria ad duo, & quatuor ad tria, & ita deinceps, etiam innumera­bilis talium multitudo posset per multitudinem aequalem impediri à motu, & per maiorem posset illa rota motu contrario rotari. Si etiam A esset aequè potens cum Deo, posset impe­dire cum à motu, & duo A possent mouere mobile Dei, puta rotam vel coelum, contra intentionem, voluntatem, & nisum Dei. Quare & Deus impotens impedibilis volunta­tis, & misabiliter miser esset, contra primam Suppositionem, & contra septimam, octa­uam, & tertiam partes huius. Creetur insuper B aequale A omninò; & C aequale A & B coniunctim. Quibuscunque namque duobus, praesertim quibus aliqua sunt aut esse possunt maiora & est aliqua virtus maior, potest Deus omnipotens de sua omnipotentia [Page 130] [...] [Page 131] [...] [Page 132] absoluta facere vnum aequale. His autem duobus tria talia sunt maiora, esseuè poss unt; et est A nunc actualiter Deus maior sicut praehabita clarè probant. Sit ergo C aequale A & B con­iunctim, aequalis videlicet potestatis, C igitur est aequale A et B coniunctim. Est ergo maius ipsis diuisim. Neutrum ergo omnipotens dici potest; Neutrum enim eorum potest quan­tum C. nec vnum omnipotens potest alio minus esse, sicut nec vnum simpliciter infinitum alto simpliciter infinito. Si insuper C est maius A, cum A & Deus ponantur aequales, C est etiam maius Deo, maioris potentiae & vigoris per septimam quinti Luclidis praemissam, quod prima Suppositio non permitit, si etiam C sit maius Deo, Deus non est omnipotens, et po­te [...]tiae simpliciter infinitae, contra primam Suppositionem, septimam partem & quartam. Adhuc autem si A sit omnipotens, & aequè potens cum Deo, potest facere quicquid Deus: Potest ergo seipsum annihilare & iterum recreare; hoc enim potest Deus, vt patet per 33 & 34. partes, & ostensiones earum, potestque A facere omnia quae ad rerum omnium producti­onem, conseruationem, & regimen requiruntur. Non ergo necessario requiritur Deus ad B haec & hu usmodi facienda; quomodo ergo per ista probatur Philosophicè Deum esse? Am­plius autem quomodo potest A dici omnipotens, & aequè potens cum Deo, cum Deus om­nipotens possit ipsum destruere per praemissa, & quia alias non esset omnipotens: A verò non potest destruere fortem Deum, sicut prima Suppositio, sexta pars, & septima lucidè ma­nifestant. Si autem dicatur inprimis quod A est minus potens quam Deus, tunc non est om­nipotens per praemissa: Si etiam A sit minus Deo, posset esse aliqua virtus maior, quod si ponatur non est omnipotens, sed deficiens in virtute respectu illius: illa quoque virtus posset impedire A nè moueret, imò & mouere suum mobile contra ipsum. Amplius autem si per possibile absolutè ponatur vna alia virtus aequalis A, illa potest impedire A quantumcun (que) conetur, nè moueat, & duo, non tantummodo impedire, sed & mouere suum mobile contra ipsum; A ergo nequaquam omnipotens sed impotens reputandum, quod & per rationes praemissas potest perspicue demonstrari. Nec potest falsigraphus protetuire dicendo, quòd A C virtuti omnipotenti non potest fieri aliqua alia virtus aequalis, quia tunc Deus non esset om­nipotens, potest (que) Deus omnipotens destruere A, & ipso destructo facere B virtutem aequa­lem A. Quare & potuit A manente, & A & B pariter conseruare, cum sit plenè omnipo­tens omniquaque. Adhuc autem vt in paucioribus, imò in vna virtute magis appareat; sit A creatura habens vnam tantum potentiam actiuam, puta motiuam localiter infinitam simpli­citer incensiue: Vel ergo A est aequalis Deo in potentia illa vel minor; non aequalis, quod potest demonstrati vt supra, nec minor cum sit in illa specie simpliciter infinitum, & vnum infinitum simpliciter non potest esse minus alio simpliciter infinito. Si etiam A sit minus Deo, posset fieri aliqua virtus maior A eiusdem speciei, possetque A augeri ad aequalitatem il­lius, vel citra vel vltra, possetque Deus facere aliam creaturam aequalem A in eadem specie, & tertiam equalem ambabus couiunctim, quare & maiorem A &c. sicut supra. Non est ergo A huiusmodi potentiae simpliciter infinitae, sed finitae simpliciter omni modo, sicut praehabita D docuerunt, cuius oppositum ponebatur. Ad hocAdhuc autem & huiusmodi multi multipliciter sa­tagunt respondere, quidem nam (que) non verecundantur negare, Omnerotum esse maius sua parte, ne (que) concedere totum esse aequale suae parti; vt si A sit tota multitudo infinita omnium animarum, B verò vna earum, C autem tota residua multitudo, dicunt quòd A non est maior C sed aequalis, quod & dicunt, sicut & habent necessario dicere consequenter, de qui­buslibet duobus quantis infinitis ad inuicem comparatis. Sed nonnè Euclides 1. elemento­rum suorum supponit istud principium tanquam per se notum cuilibet, Omne totum est ma­ius sua parte, quod de parte quantitatiua intelligit, quod & omnes Mathematici atque natu­rales Philosophi concorditer profitentur? cui & videtur cuiuslibet animus sponte notis ter­minis consentire; quod & videtur clarere ex significationibus terminorum. Nonne illud est maius alio, quod continet illud & amplius, seu aliud quantum vltra vel extra? cuius animus contradicit? cuiusue animus non sic dicit? quare & forte sicut dicit Alac [...]n in perspectiua E sua, illud famo [...]um principium per talem cognoscitur syllogismum. Omne continens aliud & amplius est magis illo. Omne totum continet partem su [...]m & amplius; omne ergo totum est maius sua parte. Sed quia notis terminis praemissae & consecutio statim sunt no [...]ae, non percipitur forsitan talis syllogizatio aut discursus; & ideo reouta [...]ur conclusio [...]r [...]cipium per se notum. Nonne & multitudo quaecunque puta omnium animarum, add [...]is semper vnita­tibus au [...]menta ur, sicut & subtractis minuitur, praesertim si addatur alia multitudo infinita aequalis priori, aut etiam subtrahatur? Quis enim ignorat duplatio [...]em & [...]imi [...]ati [...]nem du­plum & [...]midium ibi esse. sicut definitiones eorum notis terminis cuilib [...] per se no [...]ae, cuilibet clarè monstrant? cuius sensus dissentit? cuius conscientia non consentit? tota igitur multitu­do [Page 133] A omnium animarum simpliciter est dupla ad totam multitudinem omnium animarum masculorum, & similiter ad totam multitudinem animarum omnium foeminarum, cum vtra­que harum sit infinita; quare & aequalis alteri per praemissa. Quis etiam rogo non potius fu­geret supplicium duraturum ex hoc nunc vsque in saeculum, quàm supplicium post mille an­nos, aut plures quotlibet inchoandum, & post continuè vel discontinuè, quantum volueris ae­ternaliter duraturum. Secundum istam quoque sententiam insensatam, A poena aeterna con­tinua, & B eius medietas intensiua essent aequales omnino: Vtraque namque est intensiua, infinita, quod & potest ostendi à simili, & à similitudine proportionum hoc modo; Ponatur C. vnum corpus infinitum secundum quid aequalis grossitiei per totum, & D eius medietas aequè longa cum toto, vel aliud corpus omnino separatum à C, aequè longum cum C; sed in duplo minus profundum seu spissum per totum. Sicut igitur A ad B, ita C ad D; sed C est aequale D, sicut videtur responsionem fateri, & quia secundum praemissa, cuicunque mensurae finitae ipsius C, B puta pedi solido, siue cubo, correspondet aequaliter mensura aequalis omnino ipsius D, & è contra; & quantumcunque locum potest C replere, potest & D sine additione, rarefactione, aut augmentatione quacunque, & è contra. C ergo & D sunt omnino aequalia: quare & A & B propter proportionalitatem ipsorum praedictam. Nonne & sicut hoc lignum finitum simpliciter ad medietatem suam, sic & C ad suam, puta ad D, & è contra? Si igitur C & D sunt omnino aequalia, & hoc lignum finitum, & sua medietas similiter sunt aequales. Vel si hoc lignum finitum est duplum ad suam medietatem, & C ad suam. Nec potest quis dicere D non esse medietatem C; est enim pats C: Constat, & falsigraphus confitetur. Sed qualis pars & quota nisi medietas, quod & definitio medietatis ostendit: C namque cum vna alia tali par­te aequali omnino constituit integre illud totum. Amplius autem sit A vnum corpus graue, infinitae grauitatis simpliciter intensiue, sed finitae quantitatis simpliciter extensiue, puta peda­lis; B verò consimilis grauitatis, sed subduplae quantitatis, & secundum sapientiam istam no­uam, C A & B sunt aequalis grauitatis, omninoque aequaliter ponderant & inclinant. Quod ta­men vt magis appareat, ponatur vlterius, quòd C sit vnum corpus graue vniformis grauitatis, & finitae simpliciter intensiue; infinitae tamen quantitatis secundum quid, non simpliciter ex­tensiue. A igitur est aequale C, ae qualis scilicet grauitatis, sicut praecedentia clarè monstrant; quod & potest faciliter demonstrari: A namque aequatur in grauitate alicui corpori vniformis grauitatis & finitae simpliciter intensiue, & infinitae quantitatis secundum quid, vel simpliciter extensiue; & quodlibet tale corpus est aequale C, grauitatis videlicet aequaliter ponderantis, sicut superius monstrabatur, sicuti & ista responsio habet dicere consequenter. Si enim sicut dicit ista responsio, pars infinita corporis infiniti est aequalis simpliciter suo toti, est & eadem ratione aequalis cuilibet infinito; & quodlibet infinitum secundum quid vel simpliciter, aequa­le cuilibet secundum quid, vel simpliciter infinito. A igitur est aequale C, aequaliter pondera [...], aeque graue, & B similiter simili ratione: A ergo & B sunt aequalia illo modo. Sicut insuper C D ad suam medietatem, quae sit D, ita A ad B: sed secundum praemissa C est aequale D, quare & A B. Vel sic, sicut A ad C, ita B ad D; quare & permutatim, sicut A ad B, ita C ad D: sed A est duplum ad B, ergo & C ad D, quod responsio ista negat: aut si C sit aequale D, & A B: Dicit enim decima sexta quinti Elementorum Euclidis; Si fuerint quatuor quantitates pro­portionales, permutatim quoque proportionales erunt. Si quis verò concesserit, quòd A est aequale B, grauitatis videlicet aequaliter ponderantis, per aequilibrae aequum iudicium conuin­cetur, sicut superius tangebatur. Item si A & B sint aequalis grauitatis aequaliter ponderantis omnino, cum sint aequalis grauitatis intensiue, sunt & aequalis grauitatis similiter extensiue: In maiore namque corpore huiusmodi maior virtus. Eadem insuper ratione, B est aequale du­plo ad A, & quadruplo, & corpori tali simpliciter infinito. Adhuc autem stantibus alijs sicut prius, sit D corpus graue quantitatis aequalis cum C, sed grauitatis subduplae intensiue; & se­quitur ex praemissis quòd C & D sunt aequalia modo dicto: A etiam est aequale vtrique, quod E intellectis prioribus faciliter demonstratur. Sed si C, & D sunt aequè grauia simpliciter, & sunt aequalia extensiue, sunt & aequè grauia intensiue. Secundum hoc quoque quantum­cunque C intenderetur vlterius etiam infinitè, D manente vt prius, semper aequaliter gra­uia, aequaliter ponderantia permanerent; quare nec C fieret maius graue quàm ante. Cuius insuper iustae staterae iudicium tantas naturae iniurias toleraret? Amplius autem po­natur A vna multitudo innumeralis animarum aequalium in virtute, in fortitudine, & vigore, & B alia aequalis omnino, & omnino distincta ab illa. Si igitur ponatur aequilibra aequè distanter horizonti, & A ex vna parte, & B ex alia, trahens aut pellens, vtraque quantum potest, non fiet nutus, sed stabunt omnia sicut prius. Si verò ad A addatur alia similis mul­titudo, & fiat C multitudo constituta ex illis, ad B autem nihil; trahatque C vel pellat ex [Page 134] vna parte, & B ex altera quantum possunt, adhuc stabit aequilibra aequaliter sicut prius; C A namque secundum hanc responsionem est aequale A, quare & B, etsi adhuc ad A & C ad­datur alia similis multitudo, vel quotcunque volueris, tota multitudo composita aequa­bitur semper B in fortitudine & virtute. Quamobrem similiter etsi singulae vnitates A sin­gulae animae intendantur in potentia & vigore ad duplum & ad quadruplum, etiam in infi­nitum, manente B per omnia sicut prius, A semper erit aequalis B omnino, aequalis videli­cet potestatis. Sed cuius aequilibrae aequitas hoc non damnat? Secundum hoc quoque A non cresceret, nec posset crescere in virtute, per quantamlibet appositionem virtutis extensiuè vel intensiuè vel vtro (que) modo coniunctim. Sed cuius animus istud capit? cuius animus ita sapit? A namque est finitae multitudinis secundum quid, & finitae potentiae intensiuè, nec potentiae aequalis cum Deo, sicut prima suppositio clarè monstrat. Est ergo absolutè possibile A au­geri in potentia & virtute, & Deus hoc potest, sicut prima suppositio & pars septima clarè monstrant. Quis enim praesumserit dicere, quod Deus omnipotens non possit augere crea­turam,B quae non est simpliciter infinita, nec habet totam perfectionem capacitatis suae natu­rae; imò quantam habet, tanta caret, & iterum tanta, infinities quoque tanta. Adhuc au­tem & secundum istam sententiam insensibilem insensatam, cùm secundum praemissa scien­tia Dei sit infinita simpliciter; & si verè vel imaginariè detraheretur ab ea aliqua scientia fi­nita vel infinita quam habet, puta aliquorum vel omnium theorematum geometriae, non esset minor quam prius, nec ipse minus sciens quàm prius. Eodem modo de eius potentia infini­ta, si detraheretur ab ea aliqua potestas finita, vel etiam infinita, puta sciendi geometricalia, vel creandi, adhuc maneret aequè potens & omnipotens sicut prius; & ita de perfectione eius quacunque seorsim, & de omnibus pariter, si subtraheretur ab eis quantumlibet semper ma­neret aequè & summè perfectus vt prius, ita quod nihil perfectius esse posset. quomodo er­go & quare superfluitatem tantam habet in omni eius virtute, & in virtutibus vniuersis con­tra tertiam partem huius? Si quis autem proteruiat circa Deum, ponatur secundum hanc C positionem verè per omnipotentiam Dei vel imaginariè, aliquid aliud scire omnia quae scit Deus, geometricis tantum exceptis, vel posse omnia quae potest Deus, creatione excepta, aut habere omnem perfectionem quàm Deus, vna excepta, & erit aequè sciens, aequè potens, & aequè perfectum cum Deo, cùm pars quaelibet infinita sit aequalis cuilibet suo toti, quare & cuilibet infinito secundum quid vel simpliciter. Imò & si aliqua res ponatur infinita simplici­ter, vel etiam secundum quid, in perfectione vnica seu virtute, sicut illa multitudo innumera­bilis animatum, aut vna anima omnibus illis aequalis erit perfectionis aequalis simpliciter, & virtutis cum Deo, quod facinus tam blasphemum prima suppositio, & partes sequentes non sinunt, sed euidenter redarguunt, & refellunt, sicut praemissa per viam omnipotentiae Dei perspicuè demonstrabant. [Robertus quoque Lincolniensis, Grosse teste, subtilis ingenij & profundi in quodam tractatu suo in lucē incipiente (primam formam corporalem lucem esse arbitror) ostendit omnes proportiones inter finita repertas, inter infinita similiter reperiri:D Tota namque multitudo omnium binariorum, vt docet, est dupla ad totam multitudinem omnium quaternariorum, & tota multitudo omnium septimanorum quadrupla ad totā mul­titudinem omnium mensium, & similiter in similibus vniuersis: quod verum esse videtur, supposito secundum opinionem communem, quod actu sit multitudo talium infinitarum.] Praeter haec autem ista falsigraphia, etsi impossibili isto dato, alias aliquas rationes praemissas pos­set vtcunque definire; ad multas tamen nec verè nec apparenter sufficit respondere, sicut con­siderare volentibus facile est videre. Scio quod multae aliae responsiunculae, & multae obie­ctiunculae, imò & multae obiectiones multum probabiles sunt possibiles in hac parte, sed fe­stinans ad alia, alijs abundantioribus otio, vel alij tempori has relinquo. Haec igitur per viam infiniti contra Aristotelem & Algazelem hac vice sufficiat protulisse.

Amplius autem secundum Philosophiam tuam Aristoteles, quomodo potest possibile esse, esse aeternum anterius? Mundus autem est possibile esse, sicut 17a. pars ostendit: Phi­losophia E namque tua planè testatur, & animus humanus quasi naturaliter acquiescit, quod omne possibile esse, sicut non existit sufficienter ex se, sed continuè dependet ab alio, ipsum causaliter conseruante, sic & totaliter producente. Aliqui tamen putant, quod etsi Mundus sit nouus, esset possibile absolutè sinc aliqua repugnantia formali inclusa, ipsum fuisse & esse aeternum à Deo, sicut vestigium aeternum à pede aeterno, in puluere coaeterno, & sicut ima­ginem aeternam à facie aeterna in speculo coaeterno: Quod si est verum, totum dependebat à voluntate diuina. Neque mundum esse nouum, neque aeternum est necessarium absolutè, neque demonstrabile propter quid & à priori; sicut nec Deum voluisse aeternaliter hoc vel illud, sicut nec voluntatis diuinae ad effectus extrinsecos, est aliqua causa necessaria antece­dens, [Page 135] A sicut ostensio 33ae & 34ae partium ostendebat. Quapropter & si illud priùs dictum sit verum, simili modo de hac anima, aut alia creatura, licet sit noua, non est tamen necessarium absolutè quòd sit noua, sed possibile absolutè quòd sit aeterna. Ne (que) eius nouitas, ne (que) aeterni­tas potest demonstrari simpliciter à priori. Vtrum (que) nam (que) pendebat à voluntate diuina, cu­ius nō est causa praecedens necessaria absolutè, nec ipsa est necessaria absolutè, sed libera liber­tate apposita in causando. Accede igitur Aristoteles, & demonstra mihi demonstratione ne­cessaria absolutè, hanc animā, aliamue rem talem, non esse aeternā sed nouam; & ego demon­strabo tibi similiter mundum non esse aeternum sed nouum. Verum si demonstrare volueris, caue ne sumpseris aliquod verum & necessariū per accidens demonstrando: Aut si tu talia tibi sumas, permitte me sumere mihi similia, & ego demonstrabo similiter mundū non esse aeter­num sed nouum. Ampliùs autem possibilitas creationis & incoeptionis mundi superiùs est ostensa. Omnes quo (que) Gentes, Hebraei, Graeci, Latini, & Barbari; omnes Prophetae, omnes B Theologi, & Poëtae, & omnes Philosophi ante Aristotelem, affirmabant concorditer mundū habuisse principiū temporale. Quod & omnes leges, & sectae pariter confitentur, sicut quam­plures famosae historiae, etiam libri tui perspicuè contestantur. Nonne Hermes, qui etiam te Aristotele attestante, Pater Philosophorum metuit appellari, tradit mundum & hominem fu­isse creatum à Deo, & habuisse principium temporale? Nonne de verbo aeterno 2. sic ait, In creatore fuerunt omnia antequam creasset omnia: Et infra 3. Coeli & ipsius animae, & om­nium quae mundo insunt, ipse gubernator est, qui est effector Deus. A supradictis enim om­nibus quorum idem gubernator Deus, frequentatio fertur influens per mundum, & per a­nimam omnium generum, & omnium specierum per rerum naturam: Mundus autem prae­paratus est à Deo receptaculum omniformium specierum. Et 6. Homo in naturam Dei tran­sit, quasi ipse sit Deus, homo daemonum genus nouit, vtpote qui cum eisdem se ortum esse cognoscit. Et 11. Est, inquit, ratio plurimis incredibilis, integra autem & vera percipienda C sanctioribus mentibus, itaque hinc exordiar. Aeternitatis Dominus est Deus primus, secun­dus est Mundus, Homo est tertius; effector mundi Deus, & eorum, quae insunt, omnium [...]i­mul, cuncta gubernando cum homine ipsum gubernatorem composuit ipso gubernato [...]e compositi, quod totum suscipiens homo, curam propriam diligentiae suae efficit, vt sic & ipse, & mundus vterque ordinamento sibi, vt ex hoc omnis diuina compositione mundus Graecè rectus [...] dictus esse videatur. Is nouit se, nouit & mundum, scilicet vt meminerit quid par­tibus conueniat suis, quae sibi vtenda, & quibus sibi inseruiendum sic recognoscat, graies lau­desque maximas agens Deo, eius imaginem venerans non ignarus se etiam esse secundum imaginem Dei; cuius sunt imagines duae, Mundus, & Homo. Et infra 15. loquens de Mun­do & rebus mundanis; Non erant, inquit, quando non erant, sed in eo iam tunc erant, vnde nasci habuerunt. Et 24. Deus pater & Dominus post deos, homines effecit, quibus & dicit multa similia multis locis. Qui & in Alchymia sua, quam Galienus, vt dicit, Antrum Herme­tis, D ingrediens, in tabula Smaragdina inter manus eius scriptam inuenit, sic dicit: Omnes res ab vno fuerunt, medicatione vnius, & fuerunt natae res omnes ab hac re vna aptatione. Et in­fra, Haec est totius fortitudinis fortitudo fortis, quia vincet omnem rem subtilem, omnem­que rem solidam penetrabit, sicut hic mundus creatus est. Qui etiam de Mundo & Coelo 1. praetitulato de rerum principijs, ita scribit; Ab aeternitate tempus initians, in aeternitatis resoluitur gremium longiore circuitu fatigatum. Nonne hoc tradit expressè tempus ha­buisse principium, & finem similiter habiturum? quare & infra 2. Sicut, inquit, ad cen­trum circulus, sic ad aeternitatem consistit Mundus temporarius. Et infra eodem, Motus, inquit, rotundus quo firmamentum mouetur, semper in vno loco est, ab ea hora, quâ diui­nae mentis ratione formatum fuit: Et supra eodem, Non fuit ista genitura Mundi, nec mun­dus certum diem habuit ortus sui, nec aliquis eo die interfuit, quo mundus diuinae men­tis ratione formatus fuit, nec eo vsque intentio fragilitatis humanae se potuit extendere, E nec originem mundi ratione facili concipere, vel explicate; praesertim cum trecentum an­norum maior apocatastasis, per hypyrosim, vel cataclysim fiat. Quanta insuper turba Philo­sophorum posteriorum, quàm celebris, quàm praeclara hanc Patris eorum sententiam con­corditer profitetur, turba Philosophorum ostendit. Nonne & Sacerdotes Aegyptij penes quos vt dicitur in 1 o. Prologo in Timae. est praecipua memoria vetustatum, natalem mundi, Sole posito in Leone inter tertio Calendas Augusti & vndecimo indicarunt, sicut Solinus de mirabilibus Mundi 7. agens de Aegypto, & rebus ipsius recitat manifestè? Nonne Magi­ster tuus Plato affirmat Mundum, res mundanas, Angelum & hominem habuisse princi­pium temporale, sicut liber suus qui Timaeus vocatur, pluribus docet, quod & libri tui saepius memorantur? Nonne Anaxagoras, nonne Pictagoras, nonne Empedocles, nonne Demo­critus, [Page 136] nonne Parmenides, & Melissus, & vt plures breuiter nominem, nonne omnes Patres A tui, omnes Philosophi, Prophetae, Theologi, & Poëtae, ante tempus tuum affirmabunt con­corditer mundum habuisse principium temporale, sicut antiquae testantur historiae, & libri tui naturales & Metaphysicales non tacent? Nonne & tu ipse 1. de Coelo & Mundo 102. inquirens vtrum mundus sit ingenitus aut genitus, hoc testaris sic dicens; Genitum quidem igitur omnes esse dicunt, & in translatione quam habet Auerroes, omnes antiqui conueniunt quòd coelum est generatum; super quod filius tuus ac cultot deuotus Auerroes, Omnes, inquit, conueniunt in hoc quòd Coelum est generatum, & nullus ante ipsum, scilicet Aristo­telem, dixit, quòd Coelum non est generatum. Qui & supra eodem, Comment. 22. dicit te fuisse primum ex Philosophis Graecis dicentem, quòd Coelum esset ingenerabile. Quate & Augustinus 8. de Ciuit. Dei 12. loquens de materia ista dicit, quòd Aristoteles multos disci­pulos in suam haeresin congregauit. Cur ergo assertione tui solius temeraria non obstante, non ita constanter tenendum? cur non ita confidenter credendum? cur non ita fiducialiter B sentiendum? quomodo tali ac tantae famositati tu primus & solus Aristoteles praesumseras ob­garrire? quomodo tot gentibus, linguis, & populis, tot & tam claris patribus, & Prophetis, tot Theologis & Poëtis, & tantis ac tam famosis Philosophis, tu primus & solus audebas in­cipere rebellate? qua temeritate, qua caecitate, qua audacia, qua dementia tu primus & solus istud facere praesumebas? maximè in tam digna materia, in tam magna sententia, ad cogni­tionem & venerationem Dei, & ad Religionem omnium hominum pertinente? praesertim cum nullam cogentem, imò vix sophisticam afferas rationem. Fortior enim tuarum irratio­nalium rationum vix vel apparentiae tenuis vmbram habet, sicut circa 34. partem fuerat de­monstratum: Plurimae verò argutiarum tuarum quas facis contra Magistrum tuum Plato­nem & alios, 8o Phys. 1. & 2. de Coelo & Mundo, & alibi, nullam habent imaginem aut vm­bram quidem tenuem rationis, sicut nullus ignorat, qui vix limen Logicae, aut Philosophiae in­trauit, aut qui vel paruam habet logicam naturalem. Quare nec dignum existimo ipsas reci­tare,C aut soluere diligenter. Omnes enim penè qui vident eas vel audiunt, sciunt ipsas ratio­nabiliter impugnare, nullus rationabiliter defensare, nisi fortè vix contra modum ponendi Platonis, aut alterius alicuius. Sed contra rem ipsam, & modum ponendi Hermetes, Pro­phetarum, & Christianorum, nullus scit ipsas exiliter colorare, sicut 33. & 34. partes docent. Sed quàm validae rationes, quàm irrefragabiles, quàm insolubiles, quàm cogentes, quàm vi­olentae, quàm clarae, quàm certae requirerentur ad talem ac tantam famositatem immutan­dam, euertendam, & à cordibus omnium vel plurium, maximè autem sapientum, euellen­dam, iuxta praemissa de famositate circa 33. partem huius, praesertim cum antiqua senten­tia tribuat Deo maiorem honorem, & Religionem hominibus ampliorem? Vnde videtur mihi pro regula generali seu maxima obseruandum, quòd inter pares sententias, honorabi­lior Deo, famosior, religiosior, & fauorabilior hominibus, semper vincat. Vt autem quod dico magis appareat, pono omnes homines, populos, nationes, omnem legem, sect [...]m, seu fi­dem; D omnes Prophetas, Poëtas, omnes Philosophos praeteritos & praesentes vsque nunc concorditer tenuisse; et omnes praesentes Pilosophos, & vulgares etiam in praesenti tenere con­corditer & constanter Mundum fuisse creatum à Deo. Et quòd Aristoteles sine munere Pro­phetiae, aut miraculo euidenti, cum solis argutijs suis contrarijs, nunc veniret contrariū proba­turus; quid aut quantum efficeret? quibus Philosophis vi argumenti concluderet? quot Phi­losophorum vi argumenti ad haeresin suam peruerteret? Nullos puto, imò magis existimo, quòd ipsis seipsum ridiculum exhiberet, dicentibus, Hiccine Aristoteles ille magnus, ille anti­quus, ille famosus? quomodo parua fallacia fallitur? quomodo sophismate puerili illudi­tur? quomodo filo tenui illigatur? et praestigio debili excaecatur? quomodo desipit, & insa­nit? Nonne ideo multi posteriores Philosophi tuas argutias deriserunt, & sectam tuam Peri­pateticam, & te simul eius Autorem vnanimiter contemserunt, nec se vocari Peripateticos, sed Academicos, imò Platonicos potius maluerunt? Vnde Augustinus 8. de Ciuit. Dei 12.E Ideo inquit, Platonicos potissimum elegi, quoniam de vno Deo qui fecit Coelum, & terram quanto melius senserunt, tanto caeteris gloriosiores, & illustriores habentur, in tantum alijs praelati iudicio posteriorem, vt cum Aristoteles Platonis discipulus vir excellentis ingenij, & eloquio Platoni quidem impar, sed multos facile superans sectam Peripateticam condidisset, quod deambulans disputare consueuerat, plurimosque discipulos praeclara fama excellens, viuo adhuc praeceptore in suam haeresim congregasset; post mortem verò Platonis Spensip­pus sorotis eius filius, & Xenocrates dilectus eius discipulus, in scholam eius quae Academia vocabatur, eidem successissent; at (que) ab hoc & ipsi & eorum successores Academici appellaren­tur. Recentiores tamen Philosophi noblissimi, quibus Plato sectandus placuit, noluerunt [Page 137] A se dici Peripateticos, aut Academicos, sed Platonicos, ex quibus sunt valdè nobilitati Graeci, Plotinus, Iamblichus, Porphyrius. In vtraque autem lingua, id est, Graeca, & Latina, Apu­leius Afer extitit Platonicus nobilis. Nonne & Calcidius Platonicus in suo Commentario su­per Timaeum Platonis, insultationes tuas in doctorem tuum Platonem reprimit, despicit, & deridet? vbi super partem secundam, dete & tuis fautoribus ita scribit; Hic suo quodam mo­re, pleni perfectique dogmatis electo, quid visum sit, caetera fastidiosa incuria negligit. Et in­fra; His tam plene, tamque diligenter elaboratis scilicet à Platone, iuniores Philosophi, vt non optimi haeredes, paternum censum in frusta dissipantes, perfectamque atque vberem senten­tiam, in mutilas opiniunculas caeciderunt. Nonne & ille magnus Ptolomaeus in secundo pro­log. Almagesti allegat solenniter te, Aristoteles, & in quibusdam recte dictis te sequitur & commendat: In ista autem materia nequaquam te sequitur, sed planissime contradicit. Dicit enim, quòd scientia astrotum assimilat hominem Creatori suo: & addit; Nos autem labo­ramus B vt aliqua ducentia in amorem scientiae sempiternorum manentium, vsque ad termi­num quem eorum conditor eis imposuit, in sequentibus huius libri nostri addamus. Qui & 3. Almagesti, 1. inquirens quantitatem anni solaris; Videmus, inquit, conueniens esse, vt simus contenti quantitate eius quod possibile est nobis addere, scilicet longitudinem temporis quod est inter consimilitudines, & considerationes anni, in reuolutionibus propinqui temporis. In­quisitio verò temporis totius, aut temporis elongati de longinquioribus temporibus consi­derationum per tempus longum multipliciter, dicimus, quòd non est ex amore scientiae, nec ex amore veritatis, & quod est illud tempus totum, nisi totum tempus à creatione mundi e­lapsum? Quis enim totum tempus si ponatur aeternum reuolueret inquirendo, aut inquireret reuoluendo? Albumazar quoque posterior Ptolomaeo, non te, sed ipsum secutus 3. maioris Introductorij, differentia secunda sic ait; Sol per participationem planetarum ei, est causa temperamenti elementorum, & naturarum, & compositionis indiuiduorum elementorum, C per hoc quod posuit eis Creator omnipotens de fortitudine naturali. Sed quod diximus, hoc est, quemadmodum posuit igni combustionem per suam naturam, & similiter posuit lumi­nare diurnum, id est, solem, causam luminis diei atque caloris vniuersalis qui est in hoc mun­do: Et infra, si Sol ad circulum fixarum stellatum ascenderet, elementa, & similiter elemen­tata destruerentur; si verò ad circulum Lunae descenderet, simili modo destruerentur, eo quod in longitudine eius, vel proximitate fiat destructio Elementorum & Elementatorum. Hac igitur de causa posuit Deus altissimus Solem in medio septem Planetarum, vt fieret per morum eius naturalem super hunc mundum terrestrem, temperamentum Elementorum & Elementatorum. Et infra; Dicit Hippocrates Medicus in libro Aleceb. id est, hebdomada­rum, quòd lumen stellarum reddit densitatem noctis subtiliorem, quia nox est valde densa, & nequit eam visus penetrare; sed claritas stellarum reddit ipsam densitatem subtilem, & sic pe­netrat eam oculus: Et si hoc non essetita, omne corpus animatum destrueretur ab noctis den­sitate. D Sol autem in die suo calere facit aërem, & reddit eum subtilem atque rarum. Proptereà enim creauit Deus stellas mobiles atque lucentes, vt suo lumine aërem calfacerent, & cum subtilem redderent, eumque suis motibus facerent delicatum, id est, subtiliorem. Et infra lib. 5. differentia quinta, Quidam dicunt, quòd Planetae sunt positi in domibus, & gradibus sua­rum exaltationum, ex quibus gradibus incoeperunt moueri in initio suae motionis. Quidam dicunt, quòd Planetae incoeperunt moueri ab initio Arietis, & sunt profecti super esse in quo sunt modò, & super hoc eos aequant; & secundum sententiam propriam, Factor, inquit, om­nipotens, & altissimus fecit Planetas in initio suae creationis, in gradibus suarum exaltatio­num, super esse & motum; post hoc noluit corrumpere, vel mutare motus eorum, ab eo quod fuerant. Et infra, eiusdem differentia septima; Cùm fuerit primum minutum Arietis in me­dio coeli super lineam aequalitatis, erat primum minutum Cancri ascendens; ideo (que) dixerunt Antiqui, quòd Cancer sit horoscopus mundi, & est dignum, vt sit horoscopus in initio incre­menti E mundi gradus in quo Iupiter i [...] Cancro confortatur. Cùmque 15. gradus Cancri fue­rit horoscopus mundi super lineam aequalitatis, erit 19. gradus Arietis in medio coeli; & cùm fuerit Sol fortior in 15. gradu Arietis, erit 19. gradus Arietis dignior exaltatione Solis. Et iam nouimus quòd nulla causa sit in circulo, quae non sit bene & sapienter disposita, & quod ex scientia dispositionis est, vt sit Iupiter in mundi horoscopo. Et infra, libri sexti differentia vltima; Domini, inquit, dierum atque horarum à die dominico sumpserunt exordium, & hunc diem Planetae diurno, id est, Soli sapientes concesserunt. Nam per ortum Solis, seu il­lius ascensionem mundus illuminatur, & per eius occasum seu descensionem tenebris offus­catur. Incoeptum est igitur à Sole, & posuerunt eum dominum diei dominicae, & horam il­lius diei primam sibi concessere. Porro incoeptio eorum in diebus, est à die dominica, [Page 138] quam Arabes vocant primam diem. Hoc fecerunt propter duas causas; vna, quia in­coeptio A dierum mundi quibus vtuntur Autores Magisterij Astrorum, ex Persis & Indis, fuit ex die dominica; & Sol in initio ipsorum dierum ascendebat in primo minuto Arietis, in hemisphaerio orientali, super locum terrae habitabilem, qui vocatur Alkankadar. Et ex eadem hora & die numerant medium cursum planetarum, & ex eadem hora & die numerant annos suos Antiqui. Longitudo autem Alkankadar à medio terrae est sex horarum, & ex Be­bilalirac antiqua, quae est vbi defluit Euphrates 108. gradus, qui sex horas aequales consti­tuunt, & quintam vnius. Secunda verò est causa, quia omnes gentes secundum diuersita­tem linguarum suarum, & dissimilitudinem sectarum suarum, nominauerunt diem domi­nicam ex nomine vnius qui est initium humeri, & diem illum sequentem ex nomine secundi numeri, qui est dies secunda, & similiter nominauerunt caeteros numeros dierum, secundum ordinem numerorum. Qui & 1. de Coniunctionibus differentia 1. dicit, quod à creatione ad noctem diei Veneris in qua fuit diluuium, fuerunt 2226. anni, vnus mensis, tres dies, & B quatuor horae. Ecce quanta fama, quam exquisitae historiae gentium perantiquae opiniun­culam tuam damnant. Nonne & tu ipse ab ipsa veritate coactus, quandoque videris con­trarium affirmare? de Mundo namque 2. sic ais, Mundus dicitur omnis ordinatio & creatio à Deo, & per Deum conseruata; Et infrà 11. Restat dicendum summariè de causa omnium contentiua, quemadmodum & de alijs. Nefas enim de Mundo dicentes, quamuis non subtiliter actum, velut in figurali doctrina, praetermittere principium mundi. Antiquus quidem igitur sermo, & paternus est cunctis hominibus, quod à Deo omnia & per Deum con­sistant; vbi alia translatio ita habet: Antiquus sermo, & paternus est omnibus hominibus, quod ex Deo omnia, & per Deum omnia constiterunt. Et supra 10. ostendens quomodo Mundus constatex rebus contrarijs, & permanet incorruptus, allegans Heraclitum, qui te­ste teipso 1. de Caelo & Mundo 102. posuit Mundum nouum, sic scribis: Idem autem huic erat, & quod ab obscuto dicebatur Heraclito; coniunxit in conuersa, & non conuersa, con­ueniens C & differens, consonum & absonum, & ex omnibus vnum, & ex vno omnia. Et im­mediate subiungis, Sic igitur omnium constitutionem, caeli dico & terrae vnd [...]que totius permixtum maximè contrariorum principiorum vna decorauit harmonia. Vbi alia transla­tio, vna condidit harmonia; & subdis, Siccum humido, calidum frigido, nec non leui mix­tum graue, & rectum circulato, totam terram & mare, aetherem atque solem & lunam, & totum caelum decorauit; vna alia translatio, Condidit vna quae per omnia transit virtus ex immixtis & diuersis, ex aere scilicet & terra, igne & aqua, totum orbem creans & disponens vnius sphaerae superficie ac maximè contrarias in eo naturas, cogens concordare ad inuicem, & ex his ingenians vniuerso salutem. Qui & in Secreto Secretorum trigesimae partis 1. sic scribis, Scire debes, ô Alexander, quod sicut in plantis diuersae sunt naturae, diuersaeque vi­res diuinitus in ditae, sic etiam in lapidibus. Et infrà 5. Est inquis, iustina pertinens ad ho­minem in ratiocinio sui ipsius, & in his quae sunt inter se & creatorem suum: Et inferius sex­to,D Scias quod illud primum quod formauit Altissimus, Gloriosus, est simplex spiritualis sub­stantia in fine perfectionis & complementi bonitatis, in qua sunt formae rerum omnium, & vocatur Intelligentia, & deinde exiuit alia substantia minor gradu suo, quae vocatur anima, & alia substantia quae vocatur Hyle ante commensurationem, quae extenditur in longitudi­nem & latitudinem, & profunditatem, in quo factum est corpus simpliciter; deinde corpus habens figuram nobilissimam, quae superat omnes figuras, & est verior comparatiue & anti­quior, & remansit in loco vno sphaerarum & planetarum, id quod fuit purius ex eo, & quod fuit simplicius. Et adhuc inferius septimo; Scias quod Anima vniuersalis est vis spiritualis orta post intelligentiam voluntate diuina, & habet tres vires currentes in corporibus, sicut lumen Solis in partibus aeris; vna virium est intellectiua, secunda sensitiua, tertia est vegeta­tiua, quam illustrauit gloriosus Deus septem viribus, quae sunt vis attractiua, retentitiua, di­gestiua, expulsiua, nutritiua, generatiua, informatiua. Adhuc autem & 8. Quando, in­quis,E creauit Deus altissimus hominem & fecit eum nobilissimum animalium, ei praecepit, prohibuit; punit, & remunerat eum; constituit corpus suum ciuitatem quandam, & eius in­tellectum Regem in ipsa. Quis insuper erat ille Adam, de quo supra, eodem feceras mentio­nem, sicut superius recitatur, nisi ille famosus Adam primus homo creatus à Deo in princi­pio, quando & caetera creabantur. Nec quisquam obmurmuret illum famosum Aristotelem non scripsisse hunc librum: In libello namque de vita Aristotelis scribitur isto modo; Vt au­tem omnibus hominibus vniuersaliter benefaceret, scripsit Alexandro librum de Regno, do­cens ipsum qualiter oportet regnare; Philippus quoque translator illius libelli in prologo pri­mo, dicit; Quem librum peritissimus Princeps Philosophorum, Aristoteles composuit ad [Page 139] A petitionem Regis Alexandri discipuli sui; & alius quidam Doctor in prologo 2. sic ait, Dedi operam ad inquirendum librum qui nominatur Secretum Secretorum, quem edidit Prin­ceps Philosophorum Aristoteles filius Nicomachi de Macedonia, discipulo suo magno Im­peratori Alexandro, filio Philippi Regis Graecorum, & Ioannes translator in prolog. 3. Tran­stuli, inquit, librum peritissimi Aristotelis, primò de lingua Graeca in Chaldaeam, & de hac in Arabicam, in quo respondetur ad petitionem Regis Alexandri. Hoc idem insuper celebris fa­ma tenet; nec obuiat stili planicies, aut diuersitas à stilo Aristotelis consueto: Regi namque multis de causis planè fuit scribendum; & fortassis translatio non de Graeco, sed de Arabico in Latinum, facit sententiam planiorem, sicut & in quibusdā alijs libris suis, quod & posset con­tingere propter prudentiam translatoris, non verba semper, sed sensum potiùs transferentis; sicut haec ambo ex prologo 1 o patent. Nec textus iste aut stilus est planissimus omniquaque: Quis enim planè faciliterque exponit eiusdem tertiae partis primum capitulum, de lapide Phi­losophorum B non lapide, de diuisione ipsius in quatuor elementa, de praeparatione, & reunione ipsorum, ac caetera verba abstrusissima ibi scripta? Nonne etiam moriturus illo vano appe­titu antiquo apparentiae, ostentationis, gloriae, & honoris deposito, illam sententiam tuam an­tiquam de aeternitate mundi, coram multis sapientibus correxeras sapienter, priorem errorem tuum pomposum humiliter confitendo, teste teipso in libello de morte tua conscripto, [...]eci­tato superiùs circa 34am partem? Nonne & in eiusdem libelli septimo, dicis, quòd quando homo dominatur voluptatibus suis, horrendo oblectamenta corporis, & inquirit delicias ani­mae in addiscendo scientias Dei, qui creauit sua sapientia saeculum, & inuestigat vias suas, & intelligit secreta sua, tunc aperti sunt oculi animae, & deliciantur multùm & delectantur de­lectatione dissimili delectationibus corporis. Et infra; Delectationes animae sunt intelligere creatorem suum, considerare opera coelorum, & sapientiam suam, cursusque sphaerarum, & formas earum; & quod omnia formata & fundata sunt in sua sapientia, & in sua scientia. C Et si non potest homo comprehendere huiusmodi magnos gradus, speculetur seipsum, & subtilitatem membrorum suorum, vnumquodque membrorum praestantium sibi motum, & trahentium corpus ad quietem & motum, & virtutes insitas in vnoquoque membro ad seruitium corporis, in quo nihil addibile vel mutabile est; & per hoc potest recognoscere creatotem suum in mente sua. Et infra 8o. dicis, quòd sapiens, qui perfecit animam suam in­quirendo scientiam creatoris sui, qui de nihilo fecit ipsum ens, laetari debuit in morte. Et infra 12. recitaris dixisse; Est alia species hominum, quorum sensus & intellectus est paratus, & potens, & omnia vident in animis eorum. Et eorum sectae duae sunt; quorum primi di­cunt saeculum non habere principium neque finem, neque aliquid esse sub Sole nouum, sed quòd generatio praeterit, & generatio aduenit; terra autem in aeternum stat, & nullum habet sustentatorem; & hi sunt qui negant radicem. Quare & consequenter sectam contrariam ap­probans, priorem tuam sententiam hanc eandem, vel similem retractasti, sicut superiùs diceba­tur. D Nec aliquis somniet hunc librum esse somniū & figmentum: de transitu nam (que) minorum personarū libelli scribuntur; & quare non est verisimile ad transitū tanti & tam famosi Philo­sophi & Doctoris, alios Philosophos, praesertim Peripateticos, & suos discipulos, & etiā alios ob causas varias conuenisse, & memorabilia quae ibi audierant & viderant conscripsisse, quod & fama celebris autorizat. Et si quis istam sententiam de creatione animae ex libris Arist. com­munioribus, & famosioribꝰ audire desiderat; ecce 1. de Anima 65. Intellectus, inquit, videtur inferri substantia quaedam existens, & non corrumpi: vbi translatio quam habet Auerroes, In­tellectus, inquit, videtur esse substantia aliqua, quae fit in re, & non corrumpitur. Huic & con­sonat illud 12. Metaphys. 18. superiùs recitatum, quòd videlicet anima Intellectiua non prae­cedit tempore indiuiduum cuius est, sed manet post ipsum. Patet igitur euidenter secun­dum Aristotelem istis locis, quòd haec anima fit in supposito animato, & simul cum illo, & non educitur de potentia materiae secundum eum, sicut aliae formae materiales, quia tunc es­set E corruptibilis, sicut ille contra eundem. Quomodo ergo fit, & à quo, nisi per creationem à Deo, praesertim cùm secundum ipsius sententiam istis locis nunc proximo recitatam, non fiat earundem animarum reditio circularis? Ampliùs autem Prophetae clarissimi clarissimè conte­stantur, mundum fuisse creatū à Deo, & habuisse principium temporale: quantae verò autori­tatis existant, quanta (que) fides ipsorum vaticinijs fuerit adhibenda ostensio 32ae partis ostendit.

Ex his omnibus potest cuilibet sobrio non proteruo rationabiliter apparere, mundum ne­dum habuisse principium temporale, verum & fuisse creatum ex nihilo. Ex qua namque ma­teria fieret praecedente? qualis esset illa, simplex, vel composita; aeterna vel noua? Quare & tu, Aristoteles, multum rationabiliter saepe probas, Mundum non fuisse factum ex ma­teria praeiacente? Quid ergo consequentius consequentia naturali, quàm concesso, mun­dum [Page 140] habuisse principium temporale, concedere ipsum fuisse creatum ex nihilo conse­quenter?A Obijcitur forsitan à quibusdam quòd Chaldaeorum sapientes, & vulgares, se­cundum doctrinam legis ipsorum, ante tempus Aristotelis, tenuerunt mundum esse ve­rè aeternum, sine principio, sine fine, sicut Auerroes super primo de Coelo & Mundo Comment. 22. & 102. testari videtur. In primo quoque Prologo Timae. Platonis quinto re­citatur, vnum Sacerdotem Aegyptium irrisisse Solonem, de vna inundatione historiam re­censentem, cum infinitae praecesserint. Et infa eodem, recitatur Sacerdotem dixisse Soloni, quòd eadem Dea duas condidit ciuitates, vnam in Graecia quae vocatur Athena, annis ferè mille ante, alteram in Aegypto qua vocatur Sais, octo millibus annis ab eius conditione tunc lap­sis, sicut sactorum delubrorū apicibus continetur. Et infra 6. De his, inquit, Sacerdos, maiori­bus vestris audies O Solon, qui ante nouem millia annorum vixerunt, quibus vsi sunt legibus: Ex quibus sal [...]em videtut inferri, quòd mundus non incaepit tempore in nostris sacris apicibus designato, sed vel multum ante vel nunquam; quod sacros codices videtur arguere & falsare,B & autoritatem eis adimere Prophetalem. Huic & consonat ille Sacerdos Aegyptius, in Epi­stola Alexandri ad Olympiadem matrem suam, asserens Alexandro imperium Persarum & Macedonum plus octo millibus annorum tunc temporis durauisse. Quidam verò sicut recitat Augustinus 18. de Ciu [...]t. Dei. 41. dicunt, Ex quo Aegyptus rationem siderum comprehen­dit, amplius quam centum millia annorum numerari. Verum quantum conijcio ex lege, aut dictis veteribus veterum Chaldaeorum, nequaquam senserunt mundum esse aeternum: Nam quòd habuerunt Legem aut Prophetiam ante diluuium, nullus dicit. Quomodo nam (que) con­staret, cum per diluuium omnia perierunt? Imò & Babel, & Babilon, vnde Babilonia, & qui Babilonij nuncupantur, à filijs Noe post diluuium fuerat condita & vocata, vbi & lingua Chaldaica erat similiter instituta, sicut historiae certae tradunt. Post diluuium quoque Noe, Sem, & Abraham, ipsos Babilonios, seu Chaldaeos scientias docuerunt, sicut testantur prae­missa circa 35. partem. Hi autem sciuerunt mundum & coelum fuisse creatum à Deo; Quare C & videtur quòd istud, non contrarium docuerunt, sicut & praemissa circa 35. partem testari videntur. Quapropter & videtur, quòd ipsi eorum discipuli istud similiter crediderunt, quod & aliunde magis apparet. Ab ipsis namque Babilonijs seu Chaldaeis erat Philosophia ad Ae­gyptios detiuata, & ab his ad Graecos, sicut praemissa circa 35. partem, & aliae plures historiae contestantur; et omnes Graeci Philosophi ante Aristotelem concorditer tenuerunt, Mundum temporaliter incaepisse, sicut superius recitatur; quare & videtur, quòd hi istam sententiam ab Aegyptijs, & illi à Babilonijs concorditer receperunt. Quomodo nam (que) si Philosophi Chal­daeorum concorditer vel discorditer contrarium tenuissent, non simili modo discipuli eorum Aegyptij Doctores Graecorum? Quomodo ergo verisimile cuipiam, quod omnes Philoso­phi Graeci vsque ad Aristotelem, concorditer tenuissent mundum habuisse principium tem­porale? quare & ipsemet Aristoteles confitetur, quòd omnes Antiqui conueniunt, quod Coe­lum est generatum, sicut superius recitatur: Motiuum verò Auerrois, quod & ab Aristotele D accipit, nullum debet mouere. Primi namque de Coelo 22. & secundi 2o dicit, quòd Graeci & alij primarum gentium conueniunt in hoc, quòd Coelum est locus spirituum, & creatoris, & quòd hi sunt incorruptibiles, quare & locus eorum; quamobrem sicut Aristoteles, & Auer­roes arguunt, & aeternus. Sed quantum ad spiritus hoc non mouet: Nam sicut spiritus incae­perunt temporaliter, ita coelum, & sicut spiritus sunt incorruptibiles, ita coelum. Quantum etiam ad creatorem amborum non mouet; Ipse enim non indiget vllo loco caelesti, nec alio qualicunque, sicut prima Suppositio, & quinta pars indicant manifestè. Imò è contra. Omnis locus, & omne locatum, & vniuersaliter omnis res alia, ipso indiget ad essendum, cum quid­libet aliud sit possibile esse & ipse solus necesse esse, sicut praecedentia docuerunt. Probant quoque prima Suppositio, & pars sexta, & Philosophi confitentur, quòd Deus est vbi (que): Qui­libet ergo locus, & quaelibet res locata est incorruptibilis & aeterna per rationem vestram pri­orem. Verba insuper Antiquorum si stricte ponderentur, & propriè intelligantur, videntur E sonare contrarium: Aristotele namque testante 2. de Coelo 2. in translatione quam habet Auerroes, Omnes antiqui posuerunt Coelum esse locum creatoris, qui apud ipsos est Deus: Deus ergo secundum ipsos, nedum est factor entium, sed creator. Nonnè & Aristoteles su­perius recitabatur testificans omnes antiquos dixisse coelum esse generatum? quomodo ergo videntur ad contrarium allegandi? Ille verò Sacerdos Aegyptius affirmans Soloni infinitas inundationes tunc temporis praecessisse, vnde sumpsit sibi colorem & audaciam sic dicendi? Non ex ratiocinatione videtur: Nullam enim tetigit rationem, sed ad historias se conuerrit. Sed vnde sibi talis historia? non ex visu, Constat; nec ex relatu; Relatus enim non efficit certam fidem sic esse, sed sic relatum fuisse; neque ex libris in eorum delubris conseruatis; quis [Page 141] A enim & quali audacia hoc potuit scribere confidenter? Nonnè & illa inundatio generalis sub Noe, quae summitates altissimorum montium Aegyptijs etiam propinquorum, quia in Ba­bilonia positorum quindecem cubitis transcendebat; & Bassan terram vestram Aegypti at­tingens habitatores eius, delubra, simul & libros destruxit, sicut sanctissimae, certissimae, fa­mosissimae historiae nostrae produnt, non solum autem historiae Christianorum, sed etiam Iudaeorum In­dorum, imo & Aegyptiorum, & similiter Chaldaeorum? Iosephus namque 1. Antiquit. Iu­daicae, 2. postquam de isto generali diluuio referebat, in testimonium fidei subdit ita. Huius vero diluuij & Arcae memoriam faciunt omnes qui historias barbaricas conscripserunt; quo­rum vnus Berosus Chaldaeus narrans de diluuio, taliter est effatus: Dicitur autem & nauis e­ius, quae in Armenia venit circa montem Cardi adhuc aliqua pars esse, & quosdam bitumen exinde tollere, quo maximè homines ad expiationes vtuntur. Meminit autem horum & Hie­ronymus Aegyptius, qui antiquitatem Phaeniciae noscitur conscripsisse; sed & Manasses Da­mascenus, B in nonagesimo sexto historiarum libro, ita de eis dicit; Est & super Miniadam ex­celsus mons in Armenia, qui Baris appellatur, in quo multos confugientes sermo est diluuij tempore liberatos, & quendam simul in Arca deuectum in montis Sooliae venisse summita­tem, lignorumque reliquias multo tempore conseruatas. Fuit autem iste quem etiam Moses Iudaeorum Legislator scripsit: Albumazar quoque veterum diuinorum instructus historijs, istud diluuium confitetur, sicut superius recitatur, quod & faciunt Astronomi alij habentes aeram, radices, & tabulas à tempore diluuij institutas. Nonne & Solon ille famosus vnus de septem Sapientibus in conuentu Sacerdotum, sicut primus prologus Timaei Platonis recitat vbi prius, verba fecit de antiquissimis historicis Athenarum, Photonaeo, & Moba, postque in­undationem mundi Pyrrha & Deucalione, prosequebaturque prosapiam reuocatae gentis hu­manae, vsque ad memoriam parentum, & annorum numerum recensebat? Adhuc autem si Aegyptus esset aeterna, & nunquam diluuijs aut incensionibus vastaretur, vt dicit sacerdos, cur non Philosophia, & libri Philosophici essent ibi aeterni, & aeternaliter conseruati, sicut hi­storica C cognitio, & libri historici conseruantur secundum Sacerdotem priorem? quomodo ergo Aegyptij à Chaldaeis & Abraham mathematicales scientias receperunt, sicut superius recitetur, & aliae historiae contestantur? Nonne & aliae tradunt historiae à quo & quando Ae­gyptij primò literas receperunt? quod constat factum fuisse multum post illud diluuium ge­nerale. Quid ergo sibi fingit iste vetus sacerdos? Nonne & alij sacerdotes Aegyptij natalem mundi concorditer profitentur, sicut superius recitatur? Verum est tamen quòd in diuersis historijs multae inundationes particulares fuisse leguntur, sed vna tantummodo generalis, fa­mosissima illa Noe. Quod etiam de illa mirabili multitudine annorum, ab eodem sacerdote vel altero fuerat allegatum, per haec eadem constat certissimè falsum esse, si loquatur de annis ad modum loquendi communem: Constat enim per sacras historias Iudaeorum, Gentilium, & Christianorum, etiam per Astronomicas tabulas, quòd à diluuio ad Alexandrum, imo & ad Christum longè pauciores anni habentur. Veruntamen quia verecundum videtur & du­rum D ipsorum historias omninò falsare, & penitùs reprobare; quaedam annorum diuisio est notanda: Quis enim nesciat, quòd duplex est annus; Solaris, & Lunaris: & Solaris, hic qui­dem Aegyptius, sine quadrante, quo vtitur Ptolomaeus in Almagesti; quem scripsit Alexan­driae in Aegypto; alius autem Romanus siue Latinus cum quadrante: Lunaris verò, hic qui­dem Arabicus continens 354. dies, & quintam & sextam partem diei, quae vndecim tricesi­mas diei faciunt; & in bissextis excrescet ex istis minutijs vna dies; & talibus annis vtitur Ar­zachel in canonibus, & tabulis suis Astronomicis. Alius autem hebraicus, seu hebraeus, & iste vlterius bipartitur: Alius enim non bissextilis, seu non embolismalis; alius verò bissextilis, seu embolismalis, qui per vnum mensem lunarem 29. dierum, & per vnum diem non bissex­tilem, seu non embolismalem excedit. Et vter (que) istorū adhuc vlterius tripartitur; Non bissexti­lis enim alius communis seu medius 354. dierum; alius superfluus, seu abundans 355. die­rum; E alius diminutus 353. dierum. Bissextilis quoque correspondenter tripliciter separatur, & his annis vtuntur Hebraei, & tota sacra Scriptura in toto Vetere Testamento: Hi autem sunt anni istis & multis retroactis temporibus communiter vsitati. Sed aduertendum vlterius vigilanter, quòd antiquioribus temporibus, quandò fuerant homines rudiores, quantitates annorum non erant tam subtiliter deprehensae; sed quidam quandoque annis multum breuioribus vtebantur. Recitat enim Ouidius, tertio de Fastis, & aliae historiae conte­stantur, quòd Antiqui Romani vsque ad tempus Numae Pompilij, annum decem tan­tùm mensium habuerunt, eò quòd tantum temporis sufficeret mulieri ad partum; alij ve­rò priores adhuc annos habuerant breuiores. Vnde Solinus primo de Mirabilibus mun­di, 2. sic ait; Ante Augustum Caesarem incerto modo annum computabant; qui a­pud [Page 142] Aegyptios quatuor mensibus terminabatur; apud Arcadas, tribus, apud Carnanas, sex.A Et adhuc eccine breuiores. Plinius enim 7o. Naturalis historiae ita scribit: Annum alij aesta­ste vnum determinabant, & alterum hyeme; Alij quadripattitis temporibus sicut Arcades, quorum anni fuere trimestres; quidam Lunae senio vt Aegyptij, apud quos aliqui & singula millia annorum vixisse produntur. Ecce quod aetas Lunae, scilicet mensis lunaris, aliquando pro anno apud Aegyptios habebatur; & erat Annus eorum, Annus, inquam, lunaris; & ra­tionabiliter quoquomodo. Annus enim à circuitu nominatur, sicut significatio nominis mani­festat, quod & testatur similiter Ptolomaeus 3. Almagesti. Hac igitur forsitan ratione reces­sum Lunae à Sole, & regressum, annum Aegyptij appellabant. Vnde Isidorus 5. Eth. 40. Lunaris, inquit, Annus est 30. dierum. Et adhuc fortassis Annus aliquando pro hebdoma­da sumebatur, eo quòd septem diebus diuersis completis semper ad primum circulariter re­deatur. His igitur consideratis, quid mirum, si apud Aegyptios tam multa annorum millia numerantur? Ex his igitur omnibus sobriè consideratis, videtur mundum habuisse princi­pium B temporale, quare & generationem hominum terminandam. Alioquin namque secun­dum praemissa per processum temporis infinitum excresceret immoderatus numerus anima­rum, & hominum ciuium supernorum, quod nullo modo videtur decere ciuitatem aut do­mum diuinam, sicut praehabita suadebant. Cur etiam hoc magis fieret in hominibus quam in Angelis, stellis, aut sphaeris, sicut superius tangebatur? Nonne & secundum proximam partem huius omnes homines mortui resurgent ad vitam cum animabus & corporibus suis simul? Sed quando, nisi quando ille numerus animarum & hominum fuerit adimpletus, quem Deus in sapientia sua praestituit ad perfectionem domus & ciuitatis suae celestis? Non enim resurrexerunt mortui communiter à principio mundi vs (que) modo; neque singillatim re­surgunt, sicut moriuntur, sicut experientia certa docet. Quando ergo resurgent? quid ex­pectant nisi impletionem numeri supradicti. Hoc idem & per rationem sumptam ab Ange­lis suadetur. Angeli namque exhibent frequenter hominibus famulatum, in somnijs, in pro­phetijs,C in bellis, aut in alijs necessitatibus suis quamplurimis nutu Dei: Vnde & Angeli, sci­licet nuntij nominantur, sicut experientia crebra docet, quod & multi Philosophi, & mul­tae praeclarae historiae contestantur, quod insuper omnes leges concorditer profitentur. Non­nè & Hermes Pater Philosophorum, & Aristoteles eius filius dicunt idem? Nonne partis primae Secreti secretorum Aristotelis 19o. scribitur isto modo: Nescis quod teste Hermoge­ne duo sunt spiritus qui te custodiunt, quorum vnus ad dextram & alius ad sinistram custodi­entes, & scientes opera tua cuncta, & rescribentes creatori quicquid decreueris faciendum. Beatitudo verò perfecta huiusmodi operatio­nes occupationes extrinsecas non permittit. Distrahunt enim à perfectione vacationis & contemplationis Angelicae circa Deum; & beatitudo ipsorum ali­quando perficietur ad plenum, & non nisi generatione hominum terminata. In occupatio­nibus quoque huiusmodi Angeli aliquo modo mutantur; muratio autem beatitudini perfectae repugnat, sicut & bono perfecto. Perfectione namque adepta finaliter, cessat motus; Est D enim via ad perfectionem, & potentia imperfecta ad actum perfectum, qui tali potentia me­lior esse constat. Dicit enim Philosopus 3. Phys. 15. Motus quidem actus quidam videtur esse, Imperfectus autem: causa autem est, quoniam imperfectum quod possibile, cuius est actus; Et 7. Eth. vlt. Non semper, inquit, nullum delectabile idem, propter non simpli­cem esse naturam nostram, sed esse aliquid & alterum, secundum quod corruptibilia. Quare si huius natura simplex sit, semper eadem actio delectabilissima erit, propter quod Deus sem­per vna & simplici gaudet delectatione. Non enim solum motus est operatio, sed & immo­bilitatis; Et delectatio magis in quiete est, quàm in motu: transmutatio autem omnium dul­cissimum secundum Poetam propter maliciam quandam. Quemadmodum enim homo fa­cile transmutabilis malus, & natura quae indiget transmutatione; Non enim simplex neque epicikes. Quapropter & Pictagorici posuerunt quiescens in coordinatione boni, motum ve­rò in coordinatione mali, sicut clarè demonstrat ipsorum descriptio praelibata, &c. sicut supra.E Nonne & secundum Philosophos nullum innaturale aut violentum aeternum? praesertim in his qui nunquam peccauerunt contra legem vel Autorem naturae, vt talia velut poenam me­rerentur aeternaliter sustinere? Elementa constat esse in dispositione innaturali, & violenta quantum ad formas suas & loca; & quando accipient dispositionem plenariam naturalem, ni­si generatione hominum & caeterorum animalium quae sunt propter homines terminata? Ge­nerationem insuper hominum posse cessare 37a. pars ostendit, quam & cessare debere ratio­nes priotes suadent, imò & probant euidentius, quàm sententia contraria possit probari, aut etiam suaderi, quod & Prophetae clarissimi, & omnes leges, licet sectae aliquae discrepent, concorditer profitentur. Nonne ergo Mundus, seu status Mundi solitus finietur? Nonne & [Page 143] A ex isto videtur motum caelestem cessare debere, sicut & cessationis eius possibilitas superius monstrabatur? Motus enim coelestis videtur ordinari finaliter ad generationem, & conserua­tionem rerum inferiorum; & hae omnes ad hominem, sicut imperfectiora ad perfectius, & instrumenta ad artificem finaliter ordinantur: Omnibus enim istis naturaliter prae est homo, vtitur quoque ipsis; Vnde & tu ipse Aristoteles 2. Phys. 24. dicis; Vtimur propter nos om­nibus quae sunt, sumus enim quodammodo & nos finis. Quod autem Auerroes, & alij qui­dam putant motores coelestes mouere propter generationem & conseruationem rerum infe­riorum secundariè, sed primario & prima intentione propter perfectionem suiipsorum, non est omnino certissimum. Quomodo namque primus motor, qui secundum eos est Deus, motu, aut aliquo extrinseco ad sui perfectionem reputabitur indigere, contra quintam partem istius? Aut quomodo Intelligentiae per tale quid extrinsecum, & non sufficienter per intrin­seca sunt perfectae, praesertim cùm nequaquam sic moueant ex neceisitate naturae, sicut nec B anima hominis corpus suum, cùm sunt naturaliter liberae secundum contradictionem, sicut & patuit stante Sole, contrarieque remoto, sicut superiùs recitatur. Non enim hoc fuit per impedimentum contrarium Intelligentiae voluntati; tunc enim fuisset misera non beata, si­cut patet ex praemissis circa 8am partem istius; neque tunc fuit minus perfecta vel beata quàm priùs: Perfectio enim eius & beatitudo magis in suis intrinsecis & contemplatione di­uina, quàm in aliquo huiusmodi extrinseco consistere reputanda. Puto igitur quòd prima in­tentio Intelligentiae cuiuscunque sit placere Deo, & ideò quando videt Deum velle, quòd tunc moueat orbem, propter quamcunque causam voluerit, tunc mouet propter illam causam fina­liter, sed finaliùs vt sic loquar & finalissimè propter Deum: Et quando videt ipsum velle quòd tunc non moueat, nec tunc mouet; Et in hoc, in hac videlicet contemplatione, & dilectione Dei perfecta, ac conformatione perfecta voluntatis Angelicae cum diuina consistit principali­ter perfectio Angelorum. Quare nec sunt magis perfectè mouentes exteriùs, quàm penitùs C quiescentes: Imo videtur quòd motus coelestes sunt principaliter propter hominem magis quam propter perfectionem Angelorum, vel propter quamcun (que) causam aliam citra Deum, propter quem & ad quem omnia principaliter & finaliter ordinantur. Quando namque vti­litas hominum requirebat, quòd Sol staret, aut motu retrogrado moueretur, & de Luna simi­liter, sic fiebat, sicut potest colligi ex praemissis circa 32am partem istius: Et quando vtilitas hominum exigit, quòd moueatur continuè & variè sic mouetur, sicut experientia communis & Philosophia testantur: Nec istud debet reputari mirabile vel absurdum, cùm hic inferiùs multa hominibus impendant obsequia, beneficia, & labores: Quare & non irrationabiliter aestimandum, quòd cessante generatione hominum, & motus coelestis cessabit. Quod & iux­ta tacta superiùs videtur per rationem sumptam ab Angelis posse non improbabiliter suaderi: Quis enim dubitat Angelos, sicut & homines esse, aut esse debere perfectè beatos? Beatitudo autem perfecta Angelorum, sicut & hominum, & cuiuslibet creaturae rationalis consistit in D contemplatione Dei perfecta, sicut potest patere ex praemissis circa 23am partem istius; quod & Aristoteles & alij Philosophi confitentur. Quaelibet autem creatura rationalis cùm sit vir­tutis finitae, videtur posse Deum perfectius contemplari, integriùs perfrui, & pleniùs inhae­rere, quando ei soli plenariè tota vacat, tota intendit, & se totam totaliter ingerit, & infun­dit, quàm quando circa alia extrinseca occupatur, praesertim si huiusmodi alia non sint ad fi­nem illum essentialissimè ordinata, sicut mouere corpora extera & extrinsecus operari, ne­quaquam ad beatitudinem seu foelicitatem perfectam essentialissimè ordinantur: Haec enim nullatenus in operatione extrinseca, aut actione transeunte, sicut nec extra beatum seu foeli­cem consistit, sed in operatione seu potiùs actione intrinseca immanente, cùm beatitudo sit proprium & summum bonum beati, foelicitasque foelicis; quod & Aristoteles & caeteri Phi­losophi pariter contestantur: Experimur enim in nobis quòd occupati circa extrinseca mi­nùs possumus contemplari, quod & Philosophi attestantur. Cur ergo non similiter de Ange­lis E suspicandum? imò cùm sint virtutis finitae, necesse videtur sic esse; alioquin possent circa duas operationes extrinsecas, tres & quatuor & quotcunque se solitissimè & plenissimè occu­pare, & non minùs perfectè Deum beatificè contemplari. Videtur igitur quòd operatio & motio extrinseca corporum exteriorum aliquo modo diminuat summam & perfectam beati­tudinem Angelorum; & quòd beatitudo eorum perfecta erit in quiete omnimoda non in motu. Quod & ex hoc verisimiliter multum apparet, quòd Angeli perfectiores quia superio­res, & corpora superiora aut perfectiora mouentes, paucioribus motibus illa mouent, & ma­gis à motu recedunt, magisque ad immobilitatem & quietem accedunt. Beatitudo ergo Ange­lorum perfecta omnem huiusmodi occupationem, & motionem excludit, & perfectam va­cationem, & quietem includit. Nondum ergo est beatitudo illorum summè perfecta, nec [Page 144] vnquam perficietur ad summum, donec mouere cessauerint, & extrinsecus occupari. Stabit A igitur tandem coelum: Et quando rationabilius stare putandum, quàm quando numerus ani­marum, hominumque sanctorum, à diuina sapientia praeordinatus, fuerit adimpletus, & in coelesti palatio collocatus, secundum sententiam proximae partis huius: vt sic ciuitas illa coelestis, & gloriosissima domus Dei tota simul in mansionibus suis & ciuibus, Angelis & ho­minibus perficiatur feliciter, & beatificè compleatur, vt sic omnes simul circa Principem su­um Deum, quietè recumbant; & in eius & eorum deliciosissimo conuiuio sempiterno, vt sit ipse plena, perfecta, & quieta eorum refectio, beatitudo, & felicitas cumulata secundum proximam partem huius? Perfectissimo insuper corpori naturali tribuenda videtur perfectis­sima dispositio corporalis; quies autem perfectior est quam motus, sicut superius est osten­sum; quare & corpora naturalia locis naturalibus acquisitis quiescunt: Coelum igitur cum fuerit summè perfectum, quiescet. Ad quid etiam cessante generatione hominum moueretur? non propter perfectionem aliquam acquirendam, nec etiam conseruandam; quam enim per­fectionem B mouendo sibi acquireret, aut quam perfectionem posset deperdere quiescendo; cum sit inalterabile, & incorruptibile, tam ab inttinseco, quàm extrinsecis vniuersis? Adhuc autem iuxta tacta superius, quando erit mundus inferior elementaris in dispositione natura­lissima, in figura, in locatione, in circumdatione elementorum ab inuicem sphaerica & aequa­li, ac dispositionibus alijs, nisi motu coeli cessante? Ex his igitur omnibus non improbabiliter suaderi videtur, quod totus mundus superior, & inferior, coelestis & elementaris, totus (que) nu­merus coelestium ciuium, Angelorum & hominum simul perficietur finaliter, & perfectè bea­tificabitur totus simul. Et fortassis tam coelum quàm mundus inferior recipiet tunc à Deo qualitates & conditiones multipliciter meliores, quàm habeat in praesenti, ita forsitan quòd Elementa sint peruia lumini, sed inalterabilia & incorruptibilia ab inuicem, & à coelo, ad mo­dum Carbunculi, vel Saphyri, Chrystalli, vel Smaragdi, quemadmodum & de corporibus beatorum superius dicebatur. Nonnè decentissimum Deum decet perficere decentissmè o­pus C suum, domum suam, templum suum, & suam caelicam ciuitatem? Neque apud Deum omnipotentissimum impossibile aut dificile aliquid reputandum, sicut prima Suppositio, & partes praemissae lucidè manifestant. Terra tamen fortassis in aliqua sui parte, puta in Tar­taro, violentiam vel innaturalitatem aliquam perpetuo patietur, ad punitionem malorum, qui contra Legem & Autorem naturae violenter quodammodo & innaturaliter peccaue­runt, vt sic tam boni quàm mali congruis gradibus ordinentur; sicque gloria beatorum ista videntium per amplius patear, placeat, & delectet. Nonnè & Ptolomaeus superius allegatus, planè testatur, quòd motus coelestes cessabunt? Quae enim sunt illa sempiterna manentia vs­que ad terminum quem eorum cōditor eis imposuit, de quibus in libro Almagesti considerat, si non motus coelestes? Non enim putauit quòd coelum aut coelestia corpora secundum suam substantiam corrumpentur, sicut idem Prologus clarè docet. Nonnè & Albumazar 1. ma­ioris Introductorij differentia 2a vbi agit de aptatione temporum, ita scribit? Planetae non D corrumpuntur, neque recipiunt augmentum, nec diminutionem, neque defectum, neque de­trimentum vsque ad tempus quod Deus voluerit; quod oportet intelligi de Planetis, non se­cundum eorum substantiam, sed secundum eorum accidentia forsitan imperfecta, & motum. Qui & infra eiusdem, differentia quinta, agens de prima secta sic ait: Dixerunt vniuersi Anti­quorum Philosophi, quod efficitur ex motibus Planetarum naturalibus atque durabilibus, effectus naturalis atque durabilis, qui fit vsque ad tempus quod Deus voluerit. Hermes quo­que Mercurius triplex Trismegistus de verbo aeterno 26. Tunc, inquit, nec terra constabit, nec innauigabitur mare, nec coelum astrorum cursibus, nec siderum cursus constabit in coelo. Omnis vox diuina necessaria taciturnitate mutescet, fructus terrae corrumpentur, nec foecun­da tellus erit, & aer ipse moesto corpore languescet. Haec & talis senectus veniet mundi, irre­ligio, inordinatio, irrationabilitas bonorum omnium. Et sequitur 27. consequenter; Cum haec cuncta contigerint O Asclepî, tunc ille Dominus & Pater Deus omnipotens & vnus gu­bernator E omnium, intuens in mores fact (que) voluntatia, voluntate sua, quae est Dei benigni­tas, vitijs resistens, & corruptelas omnium errorum reuocans, malignitatem (que) omnem vel illuuione diluens, vel igne consumens, vel morbis pestilentibus vs (que) per diuersa loca disper­sis finiens; ad antiquam faciem mundum reuocabit, vt & mundus ipse adorandus videatur atque mirandus; Et tanti operis effector, & restitutor Deus ab hominibus, qui tunc erant, fre­quentius laudum praeconijs & benedictionibus celebretur. Haec enim mundi genitura, cun­ctarum reformatio rerum bonarum, & naturae ipsius sanctissima, & religiosissima restitutio per coactum temporis cursum, quae est & fuit sine initio sempiterna? voluntas etenim Dei caret initio, quae eadem & si cui est sempiterna. Quod autem dicit mundum ad antiquam fa­ciem [Page 145] A reuocandum, potest intelligi de facie aeterna quam aeternalitet habuit in mente, & vo­luntate diuina, sicut & insinuant eius verba. Quare & consequenter 28. sic ait; Neque enim impense vult aliquid qui est omnium plenissimus, sed ea vult quae habet? Vult autem omnia bona, & habet omnia quae vult; Omnia autem bona & cogitat & vult; hoc est autem Deus, eius imago mundus boni; quapropter & infra 38. distinguit mundum in mundum intelligi­bilem in Deo, & sensibilem in natura. Quem & sequitur doctus Plato, 1. Timae. 2. Animal & mundum similiter distinguendo: Qui & infra eiusdem, 9. distinguit mundum in mundum archetypum & sensibilem; & archetypum dicit esse aeternum, sensibilem verò temporaliter incoepisse, atque imaginem archetypi mundi esse. Adhuc autem & Prophetae clarissimi istam sententiam diuinitùs prophetabant, & Sybilla similiter Prophetissa, sicut in ostensione 32. partis fuerat recitatum. Amplius autem omnes ponentes mundum non esse creatum ex ni­hilo, sed factum ex materia praecedente, per praecedentia reformantur. Omnes quoque di­centes mundum esse corrumpendum, habent & consequenter hoc dicere de Animabus, ho­minibusque B beatis; quare & per partem proximam corriguntur. Ecce quot & quantos erro­res haec vna Suppositio paruula arguit, & emendat: imo, vt puto, non est aliquis error possi­bilis circa Deum, circa essentialia Dei, qui huius Suppositionis virtute non possit viriliter de­strui & elidi. Deus namque, sicut Suppositio ista monstrat, est, & habet quicquid melius est esse, & habere; & non est, nec habet, quicquid melius est non esse, nec habere. Error autem quilibet circa Deum, contra aliquod horum errat; quare & omnes errores huiusmodi & er­rantes, per ipsam possunt ad regulam dirigi, & reduci. Quanquam & multi errantes etiam commemorati superius possint reduci similiter aliis vijs multis, quos tamen supra non tetigi, gratia breuitatis, & vt huius aureae suppositionis virtutem permaximam, saltem in minimo, declaratem, licèt eius continentiae infinitae vix hauserim paruam stillam. Hanc igitur suppo­sitionem veluti lapidem angularem Philosophorum, & Theologorum, virtuosi [...]simum, pre­tiosissimum, speciosissimum, probatum, electum, & omniquaque perfectum in totius stru­cturae C supposui fundamento. Sunt tamen, vt puto, nonnulli, qui lapidem hunc probatum, vel saltem probationem illius, sicut & alias opusculi huius partes, satagent reprobare. Expe­rientia namque didici crebriori, quòd sicut olim Iosepho referente Sadducaei aduersus do­ctores Philosophiae suae certare, & reniti annucrant annumerauerant gloriosum: ita & nunc quamplures quae ab alijs sunt constructa, destruere, vel saltem apparere destruere moliuntur, gloriam cum Sadducaeis, vt timeo, aucupando. Quid enim est gloria, nisi sicut Autores definiunt, frequens de aliquo fama cum laude: Quo vitio illi prae caeteris aestuant, qui nullum aedificium nec tu­gurium construxerunt, tantoque audacius aliena dilacerant, quanto proprijs, quia nullis, nul­la pericula reformidant; vt sic saltem dum destruunt, seu potius oculis insipientium videntur destruere constructa ab alijs, & ipsimet nihil construunt destruendum, gloriosiores appareant constructoribus destructorum. Vtinam magister noster & Domine, vtinam tam ego, quàm D alij Discipuli tui & serui, remota superbia excaecante, simplici mente quaeramus, non apparen­tiam vacuae vanitatis, sed existentiam solidae veritatis; vt sic, te duce, illam mereamur veraci­ter inuenire, cognoscere, & tenere. Scio namque, Domine, te docente, quòd crebro super­ba, & inuida studia superborum negligis, despicis, & derides, infatuas, mutilas, & eclipsas; simplicia verò simplicium aspicis, diligis, & congaudes, visitas, illuminas, & consummas. His igitur quasi praeludialiter praelibatis, ad causam Dei propositam, diuino semper comitan­te iuuamine, fiducialiter transeundum.

E
A

CAP. II. Quòd Deus est omnium aliorum necessarius conserua­tor: habet Corrollarium habens tres partes.

HActenus igitur in causa Dei contra diuersos Haereticos generali gene­raliter perorato, amodò in causa eius contra Pelagium speciali sum­mi semper aduocati patrocinante consilio specialiter postulandum. Primò igitur ostendatur,1a. Ratio principalis. quod Deus sit omnium entium necessarius B conseruator, necessarius, inquam, ex suppositione, rerum videlicet supposita entitate; Nihil enim per se possibile esse & non esse habet esse, nisi ab aliquo per se necesse esse, à quo semper dependeat in es­sendo; Sed quidlibet citra Deum est per se possibile esse, solus verò Deus per se necesse esse: Hoc autem totum apparet ex virtute & connexione causarum ex pri­ma suppositione, & 17a. parte corollarij primi huius. Nam omne existens determinatè sub­esse, quod non per se sufficienter determinatur ad esse, per aliquid aliud determinatur ad esse: Omne autem existens per se possibile esse, & non esse, est existens huiusmodi; ergo per aliud. Illud autem aliud vel est per se necesse esse, & habetur intentum; vel est per se possibile esse & non esse, & tunc per proximam rationem sequitur ipsum per aliquid aliud determinari ad esse, & de illo alio fiat eadem inquisitio diuisiua, & cum per secundam Suppositionem in ta­libus alijs non sit infinitus processus, necessariò deuenietur ad aliquod per se necesse esse; per C quod omne existens per se possibile esse & non esse, determinatur ad esse; & haec est ratio in virtute Auicennae, & Algazelis, per quam hanc eandem conclusionem se reputant demon­strare; Auicenna 1. Metaphys. & 8i. multis capitulis: Algazel 2. Metaphys. 12. dicto suo. Vnde Auicenna 8. Metaphys. 3. ita dicit; Cùm dicitur primum principium absolutè, neces­se est esse vnum: cùm autem dicitur causa prima materialis, & causa prima formalis, & cum his non est necesse esse vnam, quemadmodum hoc debet in necesse esse: Nulla enim earum est causa prima absolutè; sed necesse esse, principium etiam est istarum causarum primarum. Ex hoc igitur, & ex eo quod praediximus manifestum est, quod necesse esse, vnum numero est, & patuit quod quicquid est aliud ab illo cùm consideratur per se, est possibile in suo esse, & ideo est causatum, & bene innotuit, quod in causalitate sine dubio peruenitur ad ipsum; Vn­de quicquid est, excepto vno quod est sibi ipsi vnum, & ente, quod est sibi ipsi ens, est acqui­rens esse ab alio à se, per quod est sibi esse, non per se: Et haec est intentio de hoc, quod res D est causata, scilicet recipiens esse ab alio à se, & habet priuationem quae certificatur ei in sua essentia absolutè. Algazel quoque 2. Metaphys. vbi priùs, sic ait, Quicquid est aliud à necesse esse, oportet vt perueniat ab eo illo, & habeat esse ab illo; ostensum est enim, quod necesse esse, est tantum vnum; ergo omne aliud est possibile esse, & dependet ab illo necesse esse. Et infra eodem, Ostensum est quod vniuersitas est possibile possibilis, & eget causa, & omnes causae ex necessitate proueniunt à necesse esse, quod necessariò est vnum. Dicitur ergo quod hoc est primum principium Mundi. Quare & Hermes de verbo aeterno 21. dicit, quod summa gubernatorum superiorum & inferiorum summo illi Domino paret Cuncta enim ex eo pen­dentia atque defluentia. Vnde & Boetius 3. de consolatione Philosophiae prosa vlt. ita scri­bit;Boetius. Hic est veluti quidam clauus atque gubernaculum, quo mundana machina stabilis atque incorrupta seruatur.Aristoteles. Aristoteles etiam 12. Metaphys. 38. sic dicit, Primum est necessarium, non contingens aliter, sed simplex. Ex tali igitur principio dependet caelum & natura & 9.E Metaphys. 17. Quae ex necessitate sunt, ipsa quidem prima sunt; Nam si haec non essent, ni­hil vtique esset. Et 8 Phys. 52. Oportet, inquit, esse aliquid primum mouens immobile, & non secundum accidens, si debet, sicut diximus, in his quae sunt esse incessabilis quidam & immortalis motus, & manere quod est, id est, totum vniuersum ipsum in seipso, & in eodem. Principio enim manente necessario, necesse manere quod continuum est ad principium. Vn­de dicitur Deum esse principium necessarium omnium tam essendi quàm mouendi. Istam verò Philosophorum sententiam non absque debitis laudibus recitans Augustinus 8. de Ci­uit. Dei 6. Viderunt,Augustinus. inquit, Philosophi, quos caeteris non immerito fama atque gloria prae­latos videmus, omnem speciem in re quacunque mutabili, quae est, quicquid illud est quoquo­modò, [Page 147] A & qualiscunque natura est, non esse posse nisi ab illo qui verè est, quia incomm [...]abili­ter est. Et hanc eandem sententiā diffusè prosequitur 2. de libero arbitrio 28. ostendens quòd omnia mutabilia ad aliquod immutabile reducuntur, quo formantur, & innituntur continuè in estendo. Vnde & Philosophus inde causa motus Animalium, qui est 12. de Animalibus,Philosophus. in noua translatione 1. & 3. & quasi per totum, vult quod omne motum innititur aliquo fixo in mouendo; & illud idem dicit Augustinus 8. super Genesim ad literam 13. manifestè.Augustinus. Vnde & Ammonius Armenus. Ermenus, in Recordatione in librum peri hermenias Aristotelis,Ammonius. super vlti­mum primi dicit; Dij verè existunt, & transmutationem ne (que) secundum intellectum est pos­sibile suscipere; praecedere quidem necesse quod penitus impermutabile est, id quod qualiter­cunque transmutatur, vt & maneat quod transmutatur. Quare in dijs habentibus rationem principij ad entia, praeteritum & futurum considerari impossibile est.Abraham. Fidelis insuper Abra­ham qui [&] Amicus Dei meruit appellari, & perductionem omnium rerum à Deo, & con­seruationem B productarum ab eo, fideliter attestatur, Iosepho referente,Iosephus. Apostolus. sicut circa 35am par­tem primi pleniùs recitatur. Nonne & Apostolus ad Hebraeos 1. dicens quòd Deus locutus est nobis in filio per quem fecit & saecula, qui cùm sit splendor gloriae, & figura substantiae e­ius, portansque omnia verbo virtutis suae, &c. videtur tam factionem, quam conseruationem omnium tribuere ipsi Deo. Quare & Chrysostomus istud exponendo, homilia 2a sic ait;Chrysosto­mus. Fe­rens, inquit, omnia, hoc est gubernans; siquidem cadentia & ad nihilum tendentia continet. Non enim minus est continere mundum quam fecisse; sed si oportet aliquid audaciùs dicere, adhuc amplius est. Nam in faciendo quidem ex nullis existentibus rerum essentiae productae sunt; In continendo verò, ea quae facta sunt, ne ad nihilum redeant, continentur. Hic ergo dum reguntur, & ad inuicem sibi repugnantia coaptantur, magnum & valde mirabile plu­rimaeque virtutis indicium declaratur. Dicitque Augustinus in De diuinitatis Dei essentia,Augustinus. & de inuisibilitate, atque incommutabilitate, 1o sic de Deo; Proculdubio nullus est locus ab e­ius C praesentia absens: Super omnem quippe creaturam praesidet regendo, subtus est omnia sustinendo atque portando, non pondere laboris, sed infatigabili virtute; quoniam nulla creatura ab eo condita per se subsistere valet, nisi ab eo sustenta­tur. sustinetur qui eam creauit; extra omnia est, sed non exclusus; intra omnia est, sed non conclusus. Iste autem libellus in quibus­dam codicibus intitulatur Ieronymo, sed potiùs aestimo quòd fuerit Augustini. Vnde & Gregorius 2. super Ezechielem Gregorius homilia 5a. Ipse est interior & exterior,Gregorius. inferior & superior, regendo superior, portando inferior, replendo interior, circumdando exterior; sicque est intus vt extra sit, sic circundat, vt penetret, sic praesidet vt portet, sic portat vt prae­sideat. Quare & Anselmus Monolog. 14. loquens de summa essentia; Liquet, inquit,Anselmus. quo­niam ipsa est quae cuncta alia portat, & superat, claudit & penetrat. Huic autem dicto Apo­stoli concordat dictum Philosophi, in de Mundo vlt. vbi ostendit quòd Deus cùm sit vnus,Philosophus. est tamen multinomius secundum multitudinem eorum quae innouat, & quorum est causa; D & dicit, quòd vocatur Iupiter, quare & non malè dicitur in Orphicis, Iupiter est fundum ter­rae, & coeli stelliferi, Iupiter radix Ponti. Nonne & hoc est quod docet Sapiens Sapient.Sapiens. 11. sapienter, vbi loquens Deo sic ait; Diligis omnia quae sunt, & nihil odisti eorum quae fecisti: Quomodo enim posset aliquid manere nisi tu voluisses, aut quod à te vocatum non esset con­seruaretur. Rurfus autem hoc idem per similem rationem, iterum confirmatur.2a Ratio principalis. Quodlibet siquidem demonstratum, vt Terra; vel est per se, vel per aliud & per accidens quodammodo: Si per accidens & per aliud, idem de illo alio est quaerendum, & cùm sic non possit esse infini­tus processus propter Suppositionem 2am aliquid est per scipsum vnum & primum omnium, quod est Deus, per quod caetera sunt quaecunque. Nec potest dici quòd Terra per se existat, quia tunc semper necessario extitisset. Per se enim includit de omni, vt patet 1. poster. 4. De omni verò, vt ibi accipitur, importat vniuersalitatem temporis omniquaque, vt patet per Ari­stotelem ipsum definientem hoc modo; De omni quidem hoc dico, quod vtique est non in E quodam quidem sic, in quodam autem non, neque aliquando quidem sic, aliquando autem non; sed de omni & semper.Augustinus. Pro hac autem ratione est Augustinus in glossa super illud ad Gal. 2. Ab his autem, qui videbantur esse aliquid, quales aliquando fuerunt, nihil mea interest, sic dicens; Ipsi non sunt aliquid, & si boni ministri Dei sint; Christus enim in illis est aliquid, non ipsi per se. Nam si ipsi per se essent aliquid, semper fuissent aliquid, sed aliquando pecca­tores & idiotae fuerunt. Haec etiam ratio iam praemissa, & quòd per se temporis vniuersali­tatem includit, patet similiter per Augustinum de immortalitate animae 13. sic dicentem; Haec autem vis, & natura incorporea effectrix corporis vniuersi, praesenti potentia tenet vniuersum; Non enim fecit, atque discessit, effectumque deseruit. Ea quippe substantia, quae corpus non est, nec, vt ita dicam, localiter mouetur, vt ab ea substantia, quae locum obtinet, [Page 148] separati queat; & illa effectoria vis vacare non potest, quin id, quod ab ea factum est, tuea­tur A & specie carere non sinat, in quantumcunque est. Quod enim per se non est, si de­stituatur ab eo per quod est, profecto non erit. Et non possumus dicere id accepisse cor­pus cùm factum est, vt seipso iam contentum esse posset, etiam si à conditore desereretur. Quanquam si ita est, magis id habet animus, quam corpori praestare manifestum est, atque ita de proximo immortalis esse probatur, si potest esse per seipsum. Quicquid enim tale est, in­cortuptibile sit necesse est, ac per hoc interire non possit, quia nihil se deserit? sed corporis mutabilitas in promptu est, quod ipsius vniuersi corporis vniuersus motus satis indicat. Vnde diligenter inspicientibus, quantum talis natura inspici potest, ordinata mutabilitate, id quod mutabile est, mutabile reperitur; quod autem per se est, nec motu quidem vllo habet opus, omni copia sibi seipso existente, quia motus omnis ad aliud est, cuius indiget quod mouetur. Adest igitur species vniuerso corpori meliore natura sufficiente, atque obtinente quae fecit; quare illa mutabilitas non adimit corpori corpus esse, sed de specie in speciem transire facit B motu ordinatissimo. Non enim quaepiam eius pars ad nihilum redigi sinitur, cum totum ca­pessat vis illa effectoria, nec laborante, nec deside potentia, dans vt sit omne quod per illam est in quantum est. Et cap. 16. ita scribit; Sed si quod nemini dubium, tunc est animus sapi­entissimus, cum veritatem, quae semper eodem modo est, imitetur intimetur, eique immobilis inhae­ret, diuino amore coniunctus, & ex illa omnia sunt, quae quoquomodo sunt, ab ea essentia sunt, quae summè maximeque est; Aut ab illa est animus in quantum est, aut per seipsum est: Sed si per seipsum, quando ipse sibi causa existendi est, & nunquam se deserit, nunquam inte­rit, vt supra etiam disputauimus. Nec potest quis dicere quòd Terra per se est, nec tamen haec propositio est per se, Terra est, vt sic obuiet rationi praemissae: Nam secundum veritatem, & secundum Philosophum in praedicamentis; In eo quòd res est vel non est, oratio vera vel fal­sa dicitur; Ergo in ex eo quòd res est, vel non est sic vel sic, oratio dicitur sic vera vel sic falsa. Vnde & 1. peri hermenias vlt. similiter orationes verae sunt quemadmodum & res. Adhuc C autem & si quis aliquibus rationibus autoritatibusuè innitens, omninò velit defendere aliqua citra Deum per se esse & manere; nullo tamen colore potest astruere, aliqua citra Deum esse per se aequè dignè, primè, summè, perfectè, & aequaliter sicut Deum, sicut Suppositiones & partes Corolarij primi monstrant. Quinimò & si alia vtcunque dicantur esse per se, Deus ta­men incomparabiliter magis, dignius, prius, atque perfectius dicitur per se esse: et constat quòd omnium communicantium idem, nomen, illud cui nomen magis dig. maius & dignius compe­tit,Philosophus. Auerroes. est causa caeterorum, secundum quod communicant illud nomen: Per hoc enim probat Philosophus 7. Metaphys. 3 quòd Substantia est causa essendi cuiuslibet alterius praedica­menti. Vbi & textus quem Auerroes exponit, Ex hoc quòd substantia est dignior no­mine entis quam caetera sic concludit, Manfestum est igitur, quòd haec est causa essentiae cuius­slibet istorum, & ista sunt propter illud. Super quod Auerroes Comment 3. ita dicit, Cum hoc sit declaratum de substantijs, manifestum est quòd substantiae sunt causae essentiae acci­dentium,D & accidentia non sunt nisi propter substantias; et hoc est necessarium. Quoniam cum declaratum est, quòd hoc nomen ens, dicitur de decem praedicamentis, & dignius de substantijs, & est declaratum, quòd cum plura communicant in eodem nomine, & quoddam dignius quibusdam, id quod est dignius isto nomine est causa caeterorum & dispositio caetero­rum ad causalitatem, est sicut dispositio istorum in illo nomine. Ex istis igitur propositioni­bus concluditur,Philosoph [...]. quòd substantia est causa caeterorum praedicamentorum: Quare & Philoso­phus 2. Metaphys. 4. Vnumquodque verò ipsum maxime aliorum, secundum quod & alijs inest vniuocè, puta ignis, calidissimus. Etenim est causa alijs hic causans; quare & vicissim verissi­mum, quod posterioribus est causa vt sint vera. Quapropter semper existentium principia sem­per esse verissima necesse est; non enim quandoque vera, nec illis causa aliquid ita est vt sint; sed illa alijs: Quare vnumquodque sicut se habet vt sit, ita ad veritatem; vbi textus Com­mentatoris habet expressius isto modo; Vnumquodque principiorum propriè est causa eo­rum E secundum quae sunt aliae res, quae conueniunt in nomine & intentione? Vbi Auerroes, Cum declaratum est, quòd causa in quolibet genere entium est magis digna in esse, & in ve­ritate, quam illa quorum est causa in illo genere, manifestum est quod si est hic prima causa omnium, vt declaratum est in scientia naturalium, illa est magis digna in esse & in veritate, quam omnia entia. Omnia enim entia non acquirunt esse & veritatem nisi ab ista causa. Est igitur tantum ens per se, & verum per se, & omnia alia entia & vera per esse & veritatem illius. Vnde & Augustinus 7. Confess. 15. Aspexi aliqua, & vidi tibi debere quia sunt: In te cun­cta finita sunt, non quasi in loco, sed quia tu es omni tenens manu & veritate; et omnia vera sunt in quantum sunt, nec quicquam est falsitas nisi cum putatur esse quod non est. Quibus [Page 149] A concordat Auicenna 8. Metaphys. 6. dicens, necesse esse est veritas; veritas enim cuius (que) rei est proprietas sui esse, quod stabilitum est ei; ergo nihil est dignius esse veritatem, quàm ne­cesse esse. I am autem dicitur vetitas id, de cuius esse est sententia certa. Ergo nihil est digni­us hac certitudine, quàm id de cuius esse est sententia certa; & cum sua certitudine semper est, & cum sua sempiternitate semper est per seipsum, & non per aliud à se: caeterarum verò rerum quidditates non merentur esse, prout sunt in seipsis, nec considerata relatione earum ad necesse esse, sed merentur priuationem; & ob hoc omnes res prout sunt in seipsis, sunt fal­sae; sed propter ipsum est certitudo earum, & ob hoc omnis res perit, nisi secundum quod est versus faciem eius; & ideò dignius est, vt ipse sit necesse esse & veritas. Cui & concorditer E­saias 40. ita scribit; Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo,Esaias. Iob. Gregorius. & quasi nihilum & inane reputatae sunt ei. Vnde & Iob 23. Ipse enim solus est. Super quod Gregorius 16. Moral. 14. loquens de Angelis & hominibus, coelo & terra, & alijs vniuersis; Sunt, inquit, haec omnia, B sed principaliter non sunt, quia in semetipsis minimè subsistunt; & nisi gubernantis manu te­neantur, esse nequaquam possunt. Cuncta namque in illo subsistunt à quo creata sunt, nec ea, quae viuunt, sibimetipsis vitam tribuunt; nec ea quae mouentur, & non viuunt suis motibus ad motum ducuntur; sed ille cuncta mouet qui quaedam viuificat, quaedam verò viuificata in extrema essentia mirè ordinans seruat. Cuncta quippe ex nihilo facta sunt, eorumque essen­tia rursum ad nihilum tenderet, nisi eam Autor omnium regiminis manu teneret. Omnia i­taque quae creata sunt, per se nec subsistere praeualent, nec moueri, sed in tantum subsistunt, in quantum vt esse debeant, acceperunt; in tantum mouentur, in quantum occulto instinctu dis­ponuntur: Ecce enim peccator flagellandus est de rebus humanis. Arescit in laboribus, aliàs arboribus. ardoribus eius terra, concutitur in naufragijs eius mare, ignescit in eius sudoribus aër, obtenebrescit contra eum in vndationibus coelum, inardescunt in eius oppressionibus homines, mouentur in eius aduersitate & angelicae virtutes. Nunquidnam haec quae inanimata, vel quae viuentia dixi­mus, C suis instinctionibus, & non magis diuinis impulsionibus agitantur? Quicquid est igitur quod exterius saeuit, per hoc ille intuendus est, qui hoc interius disponit: in omni igitur causa solus ipse qui principaliter est, qui etiam ad Mosen dicit; Ego sum qui sum, sic dices filijs Is­srael, Qui est, misit me ad vos. Quare & Plato 2. Timae. 3. inducit Deum sic alloquentem alios deos, scilicet Angelos isto modo; Dij, quorum opifex Paterque sum ego: Opera si qui­dem vos mea dissolubilia naturâ, mea tamen voluntate indissolubilia: Omne siquidem quod iunctum est, natura dissolubile est; at verò quod bonum ratione iunctum atque modulatum est, dissolui velle non est Dei. Quapropter quia facti generatique estis, immortales quidem nequaquam, nec omninò indissolubiles estis, nec tamen vnquam dissoluemini, nec mortis ne­cessitatem subibitis, quia voluntas mea maior nexus & vegetatior ad aeternitatis custodiam, quàm illi vitales nexus, ex quibus aeternitas vestra coagmentata at (que) composita est. Adhuc autem & coelum firmissimum corporum nequaquam sibi sufficit per se esse. Dicit enim Auer­roes de Substantia orbis tractatu 2. Debes scire, quòd corpus coeleste, quod est simplex, & in­transmutabile D ab aliquo extrinseco, non indiget virtute mouente in loco semper tantum, sed etiam virtute largiente in se, & sua substantia permanentiam aeternam. Quoniam et si sit sim­plex, & non habens potentiam ad corruptionem, tamen est finitae actionis necessariò, quia est finitarum dimensionum & determinatarum à superficie continente ipsum; & omne tale, cùm intellectus posuerit illud existens per se, absque eo quòd aliud largiatur ei permanentiam & aeternitatem; necesse est vt ita sit de finitate permanentiae suae, sicut est de finitate suae actionis; & ideo necesse est in intellectu potentiam hic esse largientem ipsi permanentiam aeternam, quemadmodum largitur ei motum aeternum. Vnde & Psal. 32. Verbo Domini Coeli firmati sunt, & spiritu oris eius omnis virtus eorum. Si igitur secundum Augustinum, Platonem, & Auerroem, nec animus, nec Angelus, nec coelum potest manere per se, sine conseruatione & sustentatione diuina, quid aliud poterit sic manere? Quapropter & Pater Philosophorum E Hermes de Verbo aeterno 38. Hic, inquit, sensibilis, qui dicitur,Hermes. mundus receptaculum est omnium sensibilium specierum, qualitatum, vel corporum, quae omnia sine Deo vegetari non possunt. Omnia enim Deus, & ab eo omnia, & eius omnia voluntati, quod totum est bonum, decens, prudens, & immutabile, & ipsi soli sensibile atque intelligibile, & sine hoc nec fuit aliquid, nec est, nec erit. Omnia enim ab ipso, & per ipsum, & multi­formes qualitates, & magnae quantitates, & omnes mensurae excedentes magnitu­dines, & omniformes species, quas cùm intellexeris, ô Asclepî, gratias acturus es Deo. Cui & concordanter Apostolus ad Ro. 11. Ex ipso, inquit, & per ipsum, & in ipso sunt omnia,Apostolus. 24. Philoso­phi. ipsi gloria: Quem & quasi exponens 24. definitionum totidem Philosophorum de Deo 22a. sic ait, Deus est, ex quo est, quicquid est non partitione, per quem est non variatione, in quo est [Page 150] non commixtione.Augustinus Vnde & Augustinus 1. Confess. 1. loquens Deo, sic ait; Non omnino A essem nisi esses in me, An potius non essem, nisi essem in te? ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia? etiam & sic, Domine, & sic. Qui & super illud Psalmi 113. Omnia quae­cunque voluit, fecit; In quibus, inquit, est ipse tanquam indigentia continet, non ab eis tanquam indigens continetur.Dionysius. Dionysius insuper de diuinis nominibus 11. Timotheo interroganti quid sibi vult quod dicitur Deum per seipsum esse, nunquid quod Deus per seip­sum sit vita, aut sapientia, aut aliud quicquam tale? respondet; Hoc autem dicimus non esse est paruum, sed rectum, & simplicem declarationem habet. Non enim essentiam quandam diuinam aut Angelicam esse dicimus per seipsam essendo, essendi, quae sunt, omnium causam; Solummodo enim essendi omnia quae sunt, causam; tantum enim existendi omnia qua sunt, & ipsum esse superessentiale principium, & essentia, & causale, nec vitae parentem aliam de [...] ­tatem praeter super diuinam omnium quaecunque viuunt, & editae vitae causam vitam nec colligentem dicendum principales existentium, & creatrices essentias, & substantias, quas B quidem & Deos existentium, & creatores promptos confestim perfecerunt, quos verè & propriè dicendum, neque ipsi formauerunt, neque existentes, neque patres eorum, sed per seipsum esse, & per seipsam vitam deitatem dicimus principaliter quidem, & delformi­ter & causaliter vnum omnium superprincipale & superessentiale principium & causam, par­ticipaliter autem editas ex Deo non participante prouidas virtutes, per scipsam viuificatio­nem, (secundum aliam translationem essentificationem) & per seipsam delficationem, quas existentia propriè sibimet ipsis participant, & essentia existentia, & viuentia, & diuina, & sunt & di­cuntur, & alia similiter proinde, & primarum ipsarum optimus substitutor dicitur esse dem­de totarum earum, deinde particularum ipsarum, deinde totarum ipsarum participantium, deinde particulariter earum participantium. Et quid oportet de his dicere, quando quidem diuinorum nostrorum Magistrorum, & per seipsam bonitatis & diuinitatis substitutricem aiunt plusquam optimam, & plusquam diuinam per seipsam bonitatem & diuinitatem dicen­tes C esse beneficam & deificam, ex Deo procedentem donationem, & per seipsam formam, per seipsam formificam fusionem, & totam formam & particularem formam, & vniuersaliter bona, & quaecunque alia, quae secundum eundum dicta sunt & dicentur, modum decla­rantia, prouidentiam, & bonitatem participatas ab existentibus ex Deo non participante prouenientes. Et infra 5. Omnia, inquit, ad semetipsam bonitas conuertit, vt principaliter congregatrix est dispersorum, vt principalis & viuifica deitas, & omnia ipsam vt principium, vt continentiam, vt finem appetunt; & optimum est, vt eloquia aiunt, ex quo omnia subsi­stunt, & sunt, tanquam ex causa perfectissima adducta, & in quo omnia constituta sunt, tan­quam in omnipotente consulto custodita & comprehensa, & in quod omnia conuertuntur, si­cut in propriam singula summitatem, & illud concupiscunt omnia. Et infra, eodem; Sim­pliciter omne on, id est ens ex bono & optimo est, & in bonum & optimum conuertitur, & omnia quaecunque sunt et fiunt, per bonum & optimum sunt & fiunt, & ad hoc omnia videt,D & ab ipso mouentur & continentur, et propter ipsum & per ipsum & in ipso omne principiū exemplatiuum, consummatiuum, intellectuale, speciale, formale, & simpliciter omne prin­cipium, omnis continentia, omne summum, aut, vt comprehendens dicam, omnia quae sunt, ex bono et optimo, et omnia quae non sunt superessenualiter in bono & optimo; & est omnium principium & finis, superprincipale, & superfinale, quia ex ipso, & per ipsum, & in ipso, & in ipsum sunt omnia, vt ait sacer sermo. Per rationem quoque iam factam ostendit Anselmus Monolog. 3. & capitulis alijs consequenter,Anselmus. aliquod esse ens quod solum est per scipsum, & per hoc vnum caetera cuncta esse, & quod ipsum est vnicum non habens aequale nec maius, quoniam quicquid est per aliud minus est illo. Quare concludit, omnium entium summe & maximè ipsum esse, et post per candem rationem ostendit ipsum omnia alia neces­sariò continuè sustinere. Vnde & capit. 13o. ita dicit: Constat ergo per summam naturam esse factum quicquid non est idem illi; Dubium autem non nisi irrationali menti esse potest,E quod cuncta quae facta sunt, eodem ipso sustinente vigent, & perseuerant esse quam diu sunt, quo faciente de nihilo habent esse quod sunt. Simili namque per omnia ratione qua collectum est omnia quae sunt, esse per vnum aliquid, vnum ipsum solū esse per seipsum, & alia per illud: Simili, inquam, ratione potest probari, quia quaecunque vigent, per vnum aliquid vigent, v­num illud solum viget per seipsum, & alia per aliud; quod quoniam aliter esse non potest, nisi vt ea quae sunt facta vigeāt per aliud, & illud à quo sunt facta vigeat per se ipsum, necesse est, vt sicut nihil factum est nisi per creatricem praesentem essentiam, ita nihil vigeat nisi per eius­dem seruatricem praesentiam. Et subdit capit 14. consequenter, quòd si ita est, imò quia ex necessitate sic est, cons