ORATIO FVNEBRIS HABIta in Templo beatae Mariae Oxon.
Ab ISAACO WAKE, IVBLICO ACADEmiae Oratore, Maij 25. An. 1607. quum moesti Oxonienses, pijs manibus IOHANNIS RAINOLDI parentarent.
OXONIAE, Excudebat Iosephus Barnesius. 1608
ORATIO FVNEBRIS.
QVàm fragilis sit, & in certa humanae vitae cō ditio, quā somno aut fabulae similis, vtinam (Viri Ornatissimi & moesti vndequa (que) Academici) modo superi voluissent, aliunde potius, quàm ex praesenti spectaculo disceremus. Scilicet senescentis quidem mundi, & ad occasū iam praecipitantis, satis multa superq, vidimus indicia; Intē periem coeli, malignitatem stellarum; ventorum turbines, nubium Cataclysmos, maris furores [Page] non ante cognitos, quae dira omnia, pias mentes, horrore ruentis coeli, & expirantis Naturae perterrefaciunt. At Mu sas tamen aeternas, & reliquis labē tibus omnibus, Artes immortales fore, nescio quomodo nobis ipsis ad blandientes, facilè credidimus, donec magnus hic literarū Atlas, quocum literae ipsae sanctiores nutare certè vidē. tur, si non occumbere, suo nos fato docuit, spem etiam illam vanam & inanē esse. Cuius sortem beatam, pietate & moribus dignam suauissimis, absit, vt flebilibus quisquā deploret nenijs, cū nihil sit quod illi vlterius optare vel avidissimus possit, nisi illam Virginij Rufi felicitatem, cui, tanquam cumulus accessit in funere laudator Cornelius Tacitus, Mihi vero (Academici) vestram hanc intuenti, aliàs gratā & iucundam, nunc autem, pro [Page] occasionis ratione, flebilem & tristem frequentiam, ita in mē tem veniunt illae Regiae Xerxis lacrymae, quas ad conspectum exercitus numerosi fudit, vt nō possim quin intimis suspirem praecordijs, cum in praesenti speculo, mortalitaris etiam vestrae videam imaginem. Quis enim est qui doctrinae, sapientiae, virtutis fiduciâ, spem vitae in longin quum extendere ausit, cum difficiles Parcae, & non exoranda numina, hunc tantū Orthodoxae fidei Herculem, & Christianae religionis Propugnatorē, nec matris. Academiae lacrymis, nec lugentis Ecclesiae importunis precibus voluerint condonare? Certè si inaestimabiles illae mentis opes & non interiturae animi diuitiae ad Corporis etiam firmitatem & vigorem aliquid facere, aut quomodocū q, deriuari potuissent, vixisses [Page] Rainolde, nectam ex voto tuo, qui coelū voluisti, quàm ex nostro, qui te; vixisses ita, vt nunquam morereris, senesceres, aegrotates. Atqui magno humani generis dispendio, contrariâ ferè ratione vsu venire solet, vt quò magnificentiùs quis, & illustriùs divinis literarum & sapientiae ornamentis animū excoluerit eò citiùs, adeó (que) etiam festinantiùs, & mens ipsa terrestris pertaesa domicilij sublimiora cogitet, & corpus itidē, omni iā spiritu in nobili illo, sed tamē laborioso studiorum opere, exhausto planè & absūpto fatiscat, ac deficiat. Quae nimirum res in causa fuit, vt tu, Rainolde, tot secundis praelijs literarum omniū victor & triumphator, accisis tamē corporeis viribus, exhalares gloriosam animam, nos (que) in luctu & orbitate moerore cōfectos destitueres. Quid [Page] autem? Non te labentem tua plurim a pietas, non virtus, non sanctitas, & eruditio ad miraculum ingens servare potuit? Scilicet an quia nihil erat quod vltra disceres, ideo vlteriùs ne vivere voluisti? An nō dignus inter caeteros Ficinus, quē aliquando evolueres, qui de sanitate tuenda, & vitâ in aeternum prorogandâ disserit? Satis vixisti tibi ipsi; esto: satis gloriae tuae, cui tamen supervivere nō potuisses: At nō Reipub. satis, quae probitatis & virtutum omnium exemplar in te positum desiderat; Non Academiae, quae eruditionis iam extinctū requirit lumē; Non deni (que) communi Religionis causae, quae te orbata Duce, in medio procellosi maris non sine naufragij periculo fluctuat. Equidē quòd alter fortior (que) Cocles ingruentes hostium infensissimorum catervas princeps [Page] repulisti, quòd exciso, cui institeras, ponte sublicio; tamen saluo scuto desiluisti, rem abs te praeclarissimè gestam nemo negaverit; rejecisti siquidem perduelles; at verò nond um soluta est obsidio, esto enim quòd Romanam Idolomaniam detractâlaruâ, Dei hominum (que) odio ex posuisti; quòd iugulum Antichristiani monstri incepisti petere; quòd per Harti latera ipsum Cor Papismitransfixisti. At Sanderus tamen adhuc intactus, nisi quòd Dei vindicem dextrā, in montibus Hibernicis erro profugus expertus est. Bellarminus non satis fractus; Baronij nec omnes detectae fraudes; vt taceam nova, quae huic Hydrae quotidie repullulant capita; His tā tis in negotijs quomodo vacabat tibi mori? Cum tam ingens messis & operarij sint tam pauci? Tui similes tam nulli? Cum [Page] vndi (que) superstitio instar maris nostri Virgivij novis exundet fluctibus?
Est ista lamentantis Ecclesia lugubris vox, quam ex acerbissimi doloris sensu tam flebiliter sonat, ac si ipsa etiam cum Rainoldo animam egisse videretur. At matris Academiae moestiorem adhuc vultum, & tristiorem faciem (si tristior cogitari possit) quis demum Timanthes exprimendo erit?
Nihil haec nisi Rainoldum cogitat, Rainoldum videt, Rainoldum vanis imaginibus audit, alloquitur, tenet. Et certè (Academici) licet felicissimae huic nostrae parenti tanta sit praesenti hoc seculo, tam (que) numerosa do ctissimorum virorum soboles, vt suam sibi potiùs gratulari faecunditatem, quàm praesentem [Page] debuerit orbitatē lugere, eā (que) Matris Brasidae vocem nūc certè, si vnquā, vsurpare, vir bonus est Brasidas et fortis, sed habet multos Sparta similes: non possum tamen, quin eiusdem pijs lacrymis, & iusto huic dolori veniam facilem concedam, cum cogitem Rainoldū amisisse, qui (absit dicto invidia) reliquis suis filijs tantùm praeluxit, linguarum diversi [...]simarum excellenti peritiâ, & artium scientiarùm (que) omnium perfectà panopliâ, vt supra humani ingenij fastigiū positus videretur, natus (que) in quo omnes Musae suas omnes vires experirētur. Nemini (Auditores) detraho, dum debita Rainoldo persoluo; nec huius iustis, scio, laudibus invidebūt vel patres reverendi, qui domi hāc nostram Oxoniam suâ exornāt gravitate, doctrinâ, pietate; vel Illustrissimi illi pietatis & literarum [Page] Antistites, qui ad clavum Ecclesiae adsidentes, prudentiae, sanctitatis, & eruditionis stupē da specimina vniverso orbi exhibēt Christiano. Quibus maximis Academiae & Ecclesiae luminibus, si quis Rainoldum hunc nostrum tantò meritis minorē iudicet, quantò publicâ dignitate, & forensi minus resplenduit fulgore, recognoscat is velim illud Augustini, Episcoporū maximi de Diuo Hieronymo eulogium. Quantumvis Episcopus Presbytero superior, at Hieronymus tamen Presbyter etiam Augustino Episcopo maior: & vt vt alij in hoc nostro mirentur scientiam, humilitatem, abstinentiam incredi bilem, quae omnia in illo (fides numinum!) plus quam mira fuerunt: ego tamen hoc vnū stupeo, mirabor (que) semper, gloriam illum & honorem calcare potuisse. De quo tametsi illud non [Page] dixero, quod de Luthero Illiricus & Wigandus, quem Germanicum Prophetam appellarunt: tamen cum nihil sit vel in Lutheri, vel Caluini, vel Bezae, aut Whitakeri laudibus, quod non suo merito sibi ipsi Rainoldus vendicet; gratulabor ego quidem huic nostrae Patriae quòd eduxerit, matri Academiae quod educauerit, & feracissimo illi bonorum ingeni orum Costegio, quòd lactauerit Rainoldum, quem (vt cum domesticis suis illum comparem) virtutis, pietatis, & eruditionis cō mendatio supra ipsum Iuellum, Wottonum, Viuem, Hookerum elevauit, supra (que) Polum.
Eat autem Westonus impurus & impudicus rabula;Westo [...]s inscur [...] praefa [...]e ad li [...] de Tri [...]i homi [...] officio. eructet quae volet convitia; dieat ingenij tarditatem; dicat simulatos Rainoldi morbos plumbei scilicet fuimus (Academici,) qui tam hebetis ingenium suspeximus: [Page] deliri, qui aegrotasse credidimus, quem (proh dolor) mortuum videmus. Quanquam nec Westonus ipseDoctori Westonus qui è Colegio hic nostro Lincoln. propter infamem libidinen expulsus. Patrus sui, quem ita iactat, &Nam & eiusdem nefandi flagitij Duacensis hic etia [...] Professor [...] reus, (ni [...] ma mendax) dep [...] henditu [...] morum, & fugae turpitudine similis, cum principes Academiae nostrae ita lacesseret, vt etiā qui matrimonium contraxissent, quasi sceleratos homines nominatim perstringeret, habuit vel vnum aliquod factum, quod in omni vita sanctissimi huius viri reprehenderet.
At ille longiùs aberat: quid qui steterunt propiùs? Amârunt omnes hominem, amârunt mores & integritatem. Quòd si obstinata seueritas, & invictus adversus gratiam animus, ei vitio verti poterant; aut si quid aliud (quid autem potuit?) sed si quid potuisset in eo improbarinae crimen illud honestum citiàs, quàm Rainoldus turpis efficeretur. [Page] Sed ille nunc feliciter agit inter Angelos: nos verò qui magnos optimi sapientissimi (que) viri manes veneramur, beatam tum demum Oxoniam pronuntiare non dubitabimus, quando parem similém (que) in huius locū surrogaverit. Habeamus enim, quos summa eloquentia, infinita lectio, sublimitas ingenij, iudicij gravitas, virtus, humanitas candor, ea (que) omnia scriptis egregiè monumentis, quā maximè cōmendent, Rainoldum certè non habebimus. At quid ipsum loquor? Cuius tanti viri, iam nunc Sepulchrum, heurantillis inhiat reliquijs, quas hodie postremùm cernimus, salutamus, valere iubemus,
Mihi verò vt (quod vnicum restat Jefferri iubeam,
Ita (que) Sophoclea mutuabor