ITINERARII CAMBRIAE: Seu laboriosae B. Cant. Archiep. per WALLIAM legationis Liber Primus.
De transitu per Herefordiam & Radnoram cum notabilibus suis. Cap. 1.
ANNO igitur ab incarnatione Domini 1188. Apostolatus apicem regente Vrbano tertio; Imperante Romae Alemannorum rege Friderico; Constantinopoli Isaacio; Regnante in Francia Philippo Ludouici filio; In Anglia Henrico secundo; In Sicilia verò Willelmo; In Hungaria Bela; In Palestina Guidone; anno s. quo Saladinus tam Aegyptiorum quàm Damascenorum Princeps, occulto dei iudi [...] [...] nunquam iniusto, publico belli certamine victoria potitus Hierosolymorum regnum obtinuit, vit venerabilis, & tàm literatura quàm religione conspicuus, Cantuariorum Archipraesul. Baldvinus, in Salutiferae Crucis obsequium ab Anglia in Walliam tendens, apud Herefordiae fines Cambriam intrauit1.
Accedens itaque Radnoram2 circa ieiunij caput,Radnora. viro magnifico Ranulpho Glanuillensi praecipuo regis tunc consiliario regníque totius iustitiario eò vsque comitatus: Resum Gruffini filium Australis Cambriae principem, cum alijs partium illarum viris nobilibus ibidem obuium habuit. Vbi sermone statim super negotio crucis ab Archipraesule publicè facto, & per interpretem Wallensibus exposito, primus omnium, ad [Page 65] importunam quae praecesserat regis instantiam, & pollicitis plenam tàm Archiepiscopi quàm iustitiarij regis ex parte persuasionem, qui scripsit haec (alijs exemplū praebens) se primus erexit, & ad validissimam quoque omnium inductionem, ad pedes viri sancti prouolutus, crucis signaculum deuotè suscepit. Quem illico Petrus Meneuensis episcopus & Cluniacensis monachus tàm imitatus est quàm sequutus. Deinde Aeneas Aeneae Claudij filius Elueniae princeps cum alijs multis. Qui statim exurgens, & coram Reso, cuius filiam vxorem habebat, assistens, vestra, mi pater, inquit & domine licentia summi patris iniuriam vindicare depropero. Resus autem cum certissimo sanctae peregrinationis proposito, quàm citò Archiepiscopus terram suam intrauerit reuersus, adeò vt per quindecem ferè dies de clitellis & saginarijs, de sumptibus perquirendis & clientibus caeterisque tanto itineri necessarijs cum multa sollicitudine disposuisset, donec vxor eius & communi patriae vitio in quarto gradu cognata Gvendolena scilicet Madoci Povisensis filia, ipsum à tàm nobili proposito (peccatis exigentibus) muliebriter instans penitus auertit. Quoniam, vt ait Solomon, cor hominis disponit viam suam, sed domini est dirigere gressus eius. In ipso verò [...] Resi, cum super his quae audierat suos conueniret, [...] quidam egregius de familia ipsius, cui nomen Gruffinus, qui postea crucem suscepit, respondisse memoratur: quis vnquam animi virilis peregrinationis huius iter abhorreat, cum inter vniuersa quae excogitari poterunt eius incommoda nihil incommodius cuiquam, nihil deterius accidere possit quàm redire?
Accesserunt autem ad Resum in reditu suo quidam Canonici Meneuenses Zelo ecclesiae suae, maiores Curiae, quos sibi allexerant complices habentes & fautores: qui ei suggerere modis omnibus nitebantur, vt Archiepiscopum Cantuariensem (quoniam inauditum hoc hactenus fuerat) ad penitiores Walliarum partes, praecipuè sedem Meneuensem, quae caput est Walliae, [Page 66] accedere nulatenus sustineret, dicentes & asserentes eo ipso, si processerit, praeiudicium magnum & grauamen in posterum, antiquae dignitati suae recuperandae & Metrapolitanae sedis honori posse procul dubio prouenire. Haec inquam principi toto conamine suadentes, ob innatam tamen eiudsdem liberalitatem & mansuetudinem, ne confusionem viro sancto repulsa generaret, persuadere non valebant.
In crastino verò mane post missae celebrationem, & Ranulphi Glanuilensis in Angliam reuersionem, cum apud Castrum Crukeri, quod quasi duobus à Radnora passuum millibus distat, proficisceremur: iuuenis quidam robustus & validus cui nomen Hector, ab Archiepiscopo super crucis susceptione conuentus: si haberem (inquit) vnde vno die commederem & altero ieiunarem, monitis acquiescerem. Die tamen sequente, idem ab Archiepiscopo crucem suscepit. Circa verò vesperam venit Malgo Caduallonis filius princeps Meleniae, qui statim ad breuem Archiepiscopi monitionem sed efficacem, non absque suorum lachrimis & luctu, crucis signaculo est insignitus.
Hic autem quasi prae foribus mihi notandum occurrit, quod dominatori castri eiusdem de Radnora, tempore Anglorum reg [...]rici primi contigit in terra Buelt,Diui Auani vindicta. non procu [...] [...]inc distante & eidem honori à primo conquestu amacente. Cum enim ecclesiam sancti Auani (quae Brytanicè Lhan Auan dicitur) intrasset, & minus cautè in eadem cum canibus venatorijs at (que) irreuerenter pernoctasset, venantium more summo diluculo surgens, canes omnes inuenit rabie percussos, ipse quoque caecus effectus, & nihil omnino videns, ad manum extractus est. Et cum diu postea viuendo tenebrosam semper & tediosam vitam duxisset, demum se Hierosolimam duci faciens, ne & interior ei lucerna similiter extingueretur, faeliciter procurauit: Cum alijs igitur armatus ibidem & ad bellicum conflictum vice quadam à suis productus, forti residens equo, animosum inter primos in hostes fidei impetum [Page 67] fecit,Melius fecisset si alteri strenuo militi equum & arm a tradidisset ne in manus hostium deuenirent. vbi & statim ferro confossus diem cum honore clausit extremum.
In prouincia quoque de Warthrenion, quae paucis ab hinc stadijs distat his nostris diebus res accidit non indigna memoratu: Dominator enimuerò locieiusdem Aeneas sc. filius Resi, cum die quodam exire saltibus feras intenderet (puta qui venationis studio valdè addictus fuerat,) quidam ex suis arcum tenens ceruam exilientem sagitta perforauit.Cerua cornuta. Quae quidem contra sexus illius naturam inuenta est 12. annorum cornua ferens, & praetereà tàm in cauda quàm alibi plusquam cerui pinguedinem habens. Vnde & ob tanti prodigij nouitatem, Anglorum regi Henrico secundo, monstri eiusdem caput & cornua sunt destinata. Illud hoc in casu magis stupore dignum occurrit, quòd vir ille qui feram praescriptam sagittauit, mirum quo fato quóue infortunio subita passione percussus dextrum illico lumen amisit, & eadem hora paralytico morbo correptus, vsque ad mortem inutilis omnino & imbecillis permansit.
In hac eadem prouincia de Warthrenion in ecclesia videlicet sancti Germani,Baculus Cyrici. Baculus, qui sancti Cyrici dicitur, inuenitur: superiùs in crucis modum paulisper vtrinque protensus, auro [...]nto vndi (que) contectus. Qui quanquam virtuosissimus [...]omni negotio comprobetur, longè plus tamen ad glandiculas gibbosas & strumas, quae in humanis corporibus excrescere solent euacuandas penitus & delendas, speciali quadam virtute praepollet, adeo quidem vt omnes passim qui huiuscemodi vexantur incommodis,Si nihil attuleris ibis Homere foras. si baculum deuotè cum vnius denarij oblatione petierint, optatam recipiāt sanitatem. Contigit autem his nostris diebus, strumosum quendam solum obulum baculo praesentasse, cui per medium illico residens strumosus ille tumor euanuit:Non est bonum ludere cum sanctis. Et post pusillum postquam alterius obuli relatione debita est oblatio redintegrata, & integra quasi statim curatio est subsequuta. Item alius ad baculum accedens cum certa denarij promissione curatus [Page 68] est: qui tamen die statuta promissa non complens, pristinum statim incommodum cum confusione recepit: sed vt delicti veniam faciliùs impetraret cum trium denariorū oblatione, non absque timore magno & deuotione beneficium triplicasset, continuò stabilis curationis gaudia recuperauit. Apud Eleuein autem in ecclesia de Glascum est Campana baiula virtuosissima,Campana Bangu. quam proprio vocabulo Bangu vocant, quae & sancti Dauid fuisse perhibetur, hanc mulier quaedam viro suo, qui in castello de Raidergwy iuxta Warthrenion (quod Resus filius Gruffini nostris diebus cōstruxerat) in vinculis tenebatur, vt eùm vel sic liberaret, clam allatam supposuit. Sed quoniam castellani non solùm ob hoc virum non liberarunt, verum & campanam ipsam violenter captiuam quo (que) tenuerunt, nocte eadem vltione diuina totum oppidū praeter parietem vnum vbi campana pendebat, igne proprio consumptū est. Apud Luel quo (que) Pixis fortasse miraculosè in aere pendebat cum tota ecclesia esset combusta. partibus de Brechinia nostro similiter tempore contigit ecclesiam loci eiusdem hostiliter combustam, omnia prorsus intus & extra praeter pixidem vnam, in qua hostia consecrata reposita fuerat consumpta fuisse. Contigit autem in Elueniae prouincia, quam solum ab Haya flumen vagense disterminat duo stagna non modica, nocte quā Angl [...] [...] Rex Henricus primus duxit extremam: à claustris, alteri à natura, & alteri humano labore collatis, subito erupisse: Artificiali longius per devexa dilapso, cursu (que) praecipiti demum vt mos est euacuato: naturali verò non vltra duo passuum millia in valle quadam cum prioribus piscibus & accidentibus non abs (que) multorum admiratione perpetua stabilitate statum sortito. Contigit & hac tempestate in Normanniae partibus, paucis ante obitum Henrici secundi diebus, vt in stagno quodam non procul à Sagio quasi per quinque milliaria distante apud Oximense castrum,Praelium Pisc. pisces omnes (quibus abundabat) tanto conflictu tàm in aqua ipsa quàm extra exilientes nocte quadam congrederentur, vt vicinorum hominum multitudinem ipso collisionis strepitu ad spectaculum euocarent. [Page 69] Tanto nempe támque lethali certamine congressi sunt, vt in toto viuario vix vnus mane vita superstes inueniretur, miro & inaudito prognostico, multorum morte mortem vnius praesagientes. Quanti verò & quàm enormes excessus super fratrum & consobrinorum exosculationibus, ob miseras terrarum ambitiones in his inter Vagam & Sabrinam, Melenyth s. Eluein & Walthrenion finibus, his nostris diebus acciderint, satis Walliae fines memoriter tenent & abhorrent.
Annotationes in Cap. 1.
1 VT huius tam legationis quàm peregrinationis causa intelligatur, sciendum est, terram sanctam, postquam incredibili Christianorum quorundam principum virtute circa An. Do. 1099. ex infidelium manibus erepta esset, atque 88. annorum spacio non solùm fortiter & strenuè defensa, verùm etiam Christiane, & piè administrata: hoc tempore Guidonis Lusignani ambitione, Raimundi Tripolitani Comitis proditione & perfidia, aliorúmque principum intestinis dissidijs, in Saladini Damascenorum & Aegyptiorum regis potestatem, magno Christiani nominis dedecore devenisse. Quod cum ad vrbani terij pontificis Rom. aures peruenisset, dolore ex ea clade concepto vitam finijsse dicitur. Vnde Gregorius octauus eius successor, pro sua propensa in rem Christianam voluntate, per omnes prouincias ad ecclesiasticae functionis viros selectos literas dedit, quibus mandat, vt crucem praedicando, ad Christiani orbis defensionem, & afflictis fratribus [Page 70] opem ferendam, seriò indulgentijs propositis (vt Rom. pontificum mos est) omnes hortarentur, eosque quantum possent ad hoc tam pium bellum allicerent. Ex illorum numero, quibus hoc negotium demandatum erat, hic Balduinus Cantuariensis Archiepiscopus fuit, qui ea in re omnem suam curam & cogitationem posuit, grauissimos labores pertulit, hanc Cambriae Peregrinationem suscepit, & tandem ea de causa in Syriam profectus, omnes suas facultates ad subleuandas militum necessitates impendens, ex hoc mundo migrauit.
2 Maeseuetae (inquit Lelandus) olim incolebant orientalem Cambriae limitem ad sinistram,Maeseuetae. qua vaga defluit ripam: à quibus ea vrbs Maeseuet dicta est, quae nunc Radnora dicitur. Nomen verò gentis à pratis laeta fertilitate luxuriantibus crediderim exortum esse. A tempore Offae regis Merciorum longè potentissimi, cui lis & simultas erat (vt apparet ex epistolis Flacci Albini Eboracensis) cum Carolo Magno, cepit luculenta incrementa Herefordia, vrbs clarissimi Ethelberti regis orientalium Anglorum ac martyris monumento, & gentis prima sedes merito habita est. Ego aliquando legi apud Marianum Scotum, & Rogerum Houedenum Maeseuetas aliter Masegetas & Magesetas appellatos. Haec Lelandus.
De transitu per Hayam & Brecheiniam cum N. S. Cap. 2.
TRanseuntes inde versus Brecheinoc, flumine vagensi transcurso, statim apud Hayam 1 sermone facto,Haya. inter multos ibidem cruce signandos, quosdam vidimus qui relictis vestibus, quibus alij ab amicis, alij ab vxoribus retinebantur, vsque in castrum ipsum cursim ad Archiepiscopum euaserunt. Mane verò versus Aberhodni iter arripuimus, & verbo domini apud Landeu seminato ibidem pernoctauimus.Aberhodni. Dicitur autem Aberhodni, castrum & prouinciae caput, ibi situm vbi riuus Hodni in aquam Oscae deuoluitur.Aber. Aber enim lingua Brytannica dicitur locus omnis vbi fluuius in fluuium cadit. Landeu verò ecclesia dei sonat. Archidiaconus quoque loci eiusdem, opus suum non ignobile Hibernicam ibidem Topographiam Archiepiscopo praesentauit. Quod ipse gratanter accipiens singulisque diebus obiter ipsum vel legens attentè vel audiens, tandem in Angliam reuersus lectionem vnà cum legatione compleuit. Ea igitur quae nostris temporibus his in partibus notabilia contigêre, praetereunda non putaui. Accidit itaque pariter ante guerram illam grandem, qua tota fere prouincia illa per filios Iestini in exterminium data fuerat:Lhyn Sauathan. 2 vt lacus ille magnus qui fluuium Leueni ex se transmittit, simul cum ipso fluuio in vagae flumen contra Glesbyriam ab ipso descendente, viridissimi coloris inueniretur. Consulti autem super hoc terrae illius seniores quidnam portendere potuisset, responderunt parum ante magnam illam desolationem per Hoelum filium Meredythi factam▪ Per Hoelum & Meredythum factā. similis coloris aquam inuentam fuisse. 3 Contigit quoque eadē tempestate capellanum quendā, cui nomen Hugo, Capellae sancti Nicholai in castello de Aberhodni deseruientem, in somnis vidisse virum quendam venerabilem [Page 72] ei assistentem & dicentem: Dic domino tuo Gulielmo de Breusa qui praedium capellae sancti Nicholai olim in eleemosynam datum detinere praesumit, verbum istud, Hoc anfert fiscus quod non accipit Christus, Dabis impio militi quod non vis dare sacerdoti. Cùm hoc itaque semel, secundò, & tertiò ei accidisset, veniens ad loci illius Archidiaconum apud Landu, tàm visionem quàm verba memoriter retenta, (quae nunquam tamen ante audierat) ei proposuit, ipse verò Augustini statim haec esse verba dignoscens, locúmque scripturae vbi reperiuntur ostendens, casum quoque in quo Augustinus ibi loquitur aperuit: Inuehitur enim in decimarum & obuentionum seu rerum quarumlibet ecclesiasticarum detentores: Et quod eis ibi minatur, infra breuissimum tempus huic certissimum est contigisse detentori. Vidimus quippe nostris diebus & indubitata veritate comperimus, principes ecclesiasticarum possessionum vsurpatores, praecipuè verò Anglorum regem Henricum secundum nostris diebus regnantem & hoc vitio prae alijs laborantem, modica fermenti massa corrupta, nouis ea occasione emersis incommodis, thesauros vniuersos profudisse, stipendiario dantes militi, quae dari debuerant sacerdoti.
De viro tamen praedicto Gulielmo, videlicet de Breusa, quanquam in hoc plurimum offenderit: quia nihil humanum omnino perfectum: omniúmque habere notitiam (vt ait imperator) & in nullo peccare, potius diuinitatis est quàm humanitatis. Hoc equidem memoratu dignum censui, quod in omni sermone suo semper dominum anteponere consueuit, dicens: In nomine domini fiat hoc: ex dei parte fiat illud: Item si deo placuerit: vel si deus annuerit: vel per dei gratiam futurum est ita. Quod autem in hunc modum deo sit semper totum committendum, eiúsque voluntati commendandum, habemus ex Paulo, qui sicut in Act. Apostolorum legitur, valefaciens fratribus dixit; Iterum reuertar ad vos deo [Page 73] volente: Similiter & Iacobus in epistola sua adiectiones huiúsue; Si deus voluerit, & vixerimus, singulis defuturo promissionibus faciendas ostendit, diuinae voluntati & dispositioni cuncta relinquendo. Literas quoque quas varias ad partes veluti diues & praepotens mittere solet, à deo gratiosis huiusmodi diuinae indulgentiae verbis onerare seu potius honorare consueuerat, vt in tedium plerumque maximum, non solùm notarijs, verumetiam audi [...]oribus vergi soleat. Singulis etiam notariorum, vt literas omnes diuini auxilij verbo concluderent, praeter communia stipendia aureum annuatim denarium dabat. Ad haec etiam ex deuotionis abundantia, quoties iter agendo, vel in ecclesiam vel in crucem aliquam, oculos conuertit, quanquam in cursu sermonis cum quocunque seu plebeio, seu potente verbum fieret, statim se transfert ad orationes: quibus expletis, à diuerticulo repetit orationem. Praeterea quoties pueros in via obuios habet, eos illico salutatione praeueniens ad reciprocam inuitat salutationem, vt sic innocentum benedictio vel extorta cum salutationis eulogio refundatur. Horum etiam omnium & sponsa eiusdem, Matildis de sancto Valerico consuetudinem habuit, mulier (inquam) prudens & pudica: mulier domui suae bene praeposita: mulier non tantùm intus conseruando, verumetiam extra multiplicando prouidentissima. Qui vtinam ambo tam finalem in tempore foelicitatem & gratiam quàm aeternitatis gloriam fuerint ex deuotione consecuti.
Accidit etiam in eisdem partibus pueri cuiusdam pullos columbinos in ecclesia sancti Dauidis de Lhanuaes à nido subripere volentis, lapidi supposito manum adhaesisse, miraculosa fortè sancti illius vindicta auium ecclesiae suae indemnitatem procurantis. Cúmque tribus diebus & noctibus puer cum parentibus & amicis in ipsa ecclesia coram altari vigilijs, ieiunijs & orationibus institissent, tandem [Page 74] die tertio vinculo diuinitus relaxato, manum à lapide virtus quae ligauit absoluit. Vidimus eundem apud Newbyriam in Anglia manentem, se Meneuensi episcopo Dauid secundò ibidem praesentantem, & transactis aetatum gradibus iam senem ex puero factum, quoniam in episcopi illius dioecesi ista contigerant, sibi haec accidisse certissima relatione confitentem.Pulli potius pro reliquijs reseruandi erant, quia praestantior est causa quā instrumentū, & viua mortuis sunt anteponenda. Lapis verò in ecclesia [...] praedicta pro reliquijs vs (que) in hodiernum diem reseruatur, quinque digitorum vestigijs tanquam in cera pressorum in silice comparentibus.
Miraculum autem haud longè dissimile his nostris diebus accidit apud S. Edmundum, mulier miserrima ad scrinium viri sancti quasi sub deuotionis obtentu accedere consueta non tamen afferre quicquam sed auferre parata,Reliquiae sanctorum malunt à miseris oblationes accipere quàm illis quicquam dare. argentum & aurum ab alijs oblatum, exquisito furti genere deosculando ablambere solebat, & ore reconditum asportare. Quae cùm semel (vt saepius consueuerat,) id fecisset, labijs & lingua ferretro firmiter adhaesit, argentúmque ingestum diuinitus deprehensa palam euomuit, accurrentibus quoque multis admirantibus tàm Iudaeis quàm Christianis maiori diei parte vt amplior virtus elucesceret & nulli dubium foret, ibi immota remansit & inconuulsa.
Item in borealibus Angliae trans Humbrum finibus in ecclesia de Houedene,Sanctimoniales non possunt ferre cō cubinas sacerdotum, qui vouerunt caelibatum. rectoris eiusdem ecclesiae concubina tumbae sanctae Osanae sororis regis Osredi ligneae in sedis modum super aream eminenti minus cautè insedit. Quae cùm inde recedere vellet, fixis ligno natibus auelli non potuit, donec accurrente populo, scissis vestibus, & corpore nudato, & crebris disciplinis vsque ad sanguinis proflunium acriter afflicto, cum lachrymis quoque multis & supplicationibus compunctione sequuta & poenitentia iniuncta diuinitus laxata recessit.
De Psalterio quoque Quindredae sororis sancti Kenelmi,Psalterium Quindredae. cuius instinctu interfectus erat, virtus magna nostris diebus emicuit. Cùm subcelerarius vigilia sancti Kenelmi serò apud Winchelcumbe, aduentantibus [Page 75] mulierum turbis de vicinia & notitia monachorum ad festum vt solent,Miraculum monasticum & vigiliarum catholica deuotio. cum quadam illarum inter septa monasterij fornicationem incurrit. Qui die crastino ad processionem Psalterium praedictum inter reliquias sanctorum ferre praesumens, completa processionis solennitate reuersus in chorum, idem manibus suis firmiter adhaerens deponere non praeualuit. Qui stupefactus plurimum & confusus, tandem delictum hesternum ad mentem reuocans, confessione facta & poenitentia iniuncta fratrum orationibus adiutus, & propria compunctione contritus, à vinculo diuinitus dato demùm absolui meruit & laxari. Liber autem ille ideo in veneratione magna ibi tenetur: quia cùm corpus Kenelmi exanime deferretur & clamarunt turbae Martyr dei est, est verè, Martyr dei est. Respondit Quindreda fratricidij rea & conscia, adeo verè martyr dei est, sicut verum est, quod oculi mei super Psalterium istud eruti iacent, ea enim hora Psalterium sorte legebat. Et statim oculi eius ambo à capite diuinitus auulsi in librum apertum, vbi & vestigia sanguinis adhuc apparent, ceciderunt.
Praetereà de torque,Torquis Cenauci. quam S. Canauci dicunt, tacendum non censui. Est etenim auro tàm pondere & natura quàm colore simillimus. Ex quatuor frustis sicut ex rimulis patet; orbiculariter in verticem insectis, artificiosè commentus, & capite quasi canino rictuosis hinc inde dentibus extante per medium complexus. Hunc autem pro reliquijs habent indigenae virtuosissimis,Torquis vtilissimus si hodie extaret. adeo vt hoc coram posito nemo peierare praesumat. Apparet autem ictus in torque magnus quasi ferreo marculo factus. Quidam enim, vt fertur, auri cupidine ductus, cùm annulum infringere niteretur vindictam diuinitus sentiens, oculo est statim orbatus vtroque: & sic quamdiu postea vixit, tediosam in tenebris vitam perduxit.
De cornu quoque sancti Patricij non aureo quidem sed aeneo quod in partes istas ab Hybernia nuper aduenit,Cornu sanc [...] Patricij. haud dissimile obstupendum: Cuius virtus ex fatua [Page 76] & inepta Bernardi presbyteri cornicatione, terribili exemplo in finibus istis primum emicuit: sicut in Hybernica topographia nostra propalatur.
Campanas baiulas, baculos quoque in superiori parte cameratos, auro & argento vel aere contectos, aliásque huiusmodi sanctorum reliquias, in magna reuerentia, tàm Hyberniae & Scotiae, quàm & Walliae populus & clerus habere solent, adeò vt sacramenta super haec longè magis quā super euangelia & praestare vereantur & peierare. 5 Quippe ex vi quadā occulta & his quasi diuinitus insita, necnon & vindicta cuius praecipuè sancti illi appetibiles esse videntur, plerumque puniuntur contemptores & grauiter animaduertitur in transgressores. De Cornu quoque Patricij hoc equidem notabile censui, qui ad aurem apposito capite fo [...]aminis ampliore, dulcisonam audias per se sonoritatem emitti, qualis ex [...]ithara nudata leuiter impulsa melodia solet educi.
Contigit autem his nostris diebus eisdem in finibus quod & notabile censui.Sus venaticus. Suillam siluestrem quia canem fortè lactauerat odorisequis naribus sagacem, cuius mamillis apposita fuerat, adultam in ferarum persecutione ad miraculum vsque fuisse perualidam, adeò quidem vt molossis ad hoc natura iuuante tàm institutis quàm instructis, odorum sagacitate longè praestantior inueniretur. Argumentum tàm hominem quàm animal quodlibet ab illa cuius lacte nutritur, naturam contrahere.
In eisdem quoque finibus & eodem ferè tempore res accidit prodigiosa.Gilberti Hagernelli partus vitulinus. Miles enim cui nomen Gilbertus cognomen verò Hagernellus, post diutinos continuósque ferè triennij languores, & grauissimas tanquam parturientis angustias demum videntibus multis, per egestionis fenestram vitulum eddit. Noui alicuius & inusitati futuri casus ostentum, aut potiùs nefandi criminis vltricem declarans indignationem.
Praeterea ex antiquis & autenticis partium istarum [Page 77] scriptis colligitur,Sancti Elvi [...] [...]. tempore quo Sanctus Elwitus heremiticam apud Lhanhamelach vitam exegit, iumentum eiusdem quo cibaria ipsius deferri consueuerant, ceruo emissario praegnans effectum esse ex quo & mirae velocitatis equus prodijt, anteriori parte equi naturam praeferens, posterius verò in ceruum descendens.
Primus Normannorum hanc prouinciam quae tribus Cantredis distincta conseritur Bernardus de Nouo mercatu,Bernardus de nouo mercatu. noua contra Cambriae ciues conquisitione possedit. Hic filiam Nestae, filiae Gruffini, filij Leolini, cuius tyrannis totam aliquandiu Walliam oppresserat, materno Nestam nomine, quam & Angli vertendo Annes vocauêre, sibi matrimonio copulauit▪ ex qua & prolem suscepit, in qua Miles egregius, cui nomen Mahel, hac paternum iniuria conquestum amisit. Mater eiusdem contra iugale vinculum adulterinis amplexibus militem quendam adamauit. Quo comperto militem noctu à matre redeuntem filius offensus, flagellatum grauiter mutilatúmque cum dedecore magno remisit.Odium muliebre. Mater verò mira facti confusione perculsa, muliebríque dolore anxiè concussa, totum in vindictam virus euomuit. Accedens igitur ad Anglorum regem Henricum primum, assertione vindice magis quàm vera, proposuit, & coram curia publicè sacramento corporaliter praestito confirmauit. Filium suum Mahelem non à Bernardo, sed ab alio quodam quem secretis & illicitis adamauerat amplexibus, fuisse progenitum. Cuius iuramenti vel potius periurij causa, rex Henricus voluntate magis quàm ratione permotus primaeuam praedictae mulieris filiam, quam ex Bernardi semine professa est verè fuisse susceptam, iuueni de familia sua & militi insigni, Miloni s. filio Walteri Constabularij Glouerniae cum Honore de Brecheinoc nuptui dedit. Qui post modum ab eiusdem regis filia & imperatrice Romana Matilde Comes Herefordiae creatus est. Hic prolem egregiam ex eadem vxore suscepit, in qua filij quinque milites insignes, Rogerus, [Page 78] Gualterus, Henricus, Gulielmus & Mahel, nescio qua vindicta, quáue fatalitate sinistra, intempestiua nece, rebus humanis exempti sunt. Et tamen omnes praeter Gulielmum sibi inuicem sine prole paternam in haereditatem successerunt. Sic igitur haec mulier muliebri non degenerans à natura, vt vindici satisfaceret iracundiae, cum graui pudicitiae iactura, cum damno dedecoris atque pudoris, vno eodémque facinore & filium patrimonio & se priuauit honore. Nec mirum si mulier innatae malitiae morem gerat. Legitur etenim in Ecclesiaste, Virum vnum de mille reperi bonum, mulierem non inueni. Et in Ecclesiastico, Non est caput nequius super caput colubri, & non est ira super iram mulieris. Item in eodem, Breuis est viri malicia super maliciam mulieris. Et vt de spinis vuas, de tribulis ficus colligamus, muliebrem describens naturam Tullius, ait; Viri fortè alicuius commodi causa, vnum aliquando scelus perpetrabunt: foeminae verò vnius explendae voluntatis causa, omnia simul scelera perpetrare non formidabunt. Item Iuuenalis loquens de mulieribus, inquit;
—nihil est audacior illis
Deprensis,
Iuuenal. Sat. 6.
iram atque animos à crimine sumunt.
Et alibi.
—mulier saeuissima tunc est,
Sat. 10.
Cùm stimulos animo pudor admouet—
Et in eodem.
—collige quod vindicta
Nemo magis quàm foemina gaudet.
Sat. 13.
Praedictorum autem fratrum quinque & filiorum Comitis Milonis penultimus ille & postremus haereditatis possessor, inhumana prae caeteris crudelitate notabilis, adeò in Meneuensem Episcopum Dauid secundum, suás (que) tàm possessiones quàm terras & homines desaeuire statuerat, vt à finibus de Brecheinoc non praesuliam, sed tanquam exul existens, tàm Angliam, quàm alias diocesis suae partes frequentaret. Contigit autem interea vt in Castro de Brendlais,Brunellis. cum Gualtero de Cliffordia, Mahel hospitio susceptus, aedibus casuali incendio [Page 79] consumptis, lapide à principali turre deorsum cadente percussus in capite lethaliter obrueretur. Et statim missis nuncijs praedicto loci episcopo cum festinatione reuocato, voce miserabili proclamat; O pater & pontifex noster, crudelem nimis in me vindictam sanctus vester exercuit, non conuersionem peccatoris expectans, sed mortem magis & euersionem accelerans. Et cùm huiusmodi verba lugubri lamentatione saepius ingeminasset, anno dominationis suae nondum completo vitam pariter & tyrannidem terminauit, & propriae praeco confusionis expirauit.
Erat autem antiquitus regionis illius quae Brecheinoc dicitur,Brachan [...]s. dominator vir potens & nobilis, cui nomen Brachanus, a quo & terra Brecheinoc denominata est. 7 De quo mihi notabile videtur, quòd ipse 24. habuisse filias Historiae Britannicae testantur, omnes à pueritia diuinis deditas obsequijs, & in sanctitatis assumptae proposito vitam foeliciter terminasse. Extant autem adhuc Basilicae per Cambriam multae, earum nominibus illustratae: quarum vna in prouincia de Brecheinoc nō procul à castro principali de Aberhodni in collis cuiusdam vertice sita,Eilmethe Elvned. quae Sanctae Almedhae ecclesia dicitur, hoc etenim virginis sanctae nomen extiterat, quae & ibidem terreni regis nuptias respuens, aeterno nubens regi, foelici martyrio triumphauit. Celebratur autem solemnis eiusdem dies eodem in loco singulis annis in capite cal. Augusti, vbi & eodem die multi de plebe longinquis ex partibus conuenire solent. Et varijs languentes infirmitatibus meritis beati virginis optatam recipere sanitatem consueuerant. Illud autem hoc in loco mihi notabile videtur,Cùm plus satis fortasse biberint. quòd in omni ferè solemnitate virginis huius accidere consueuit. Videas enim hîc homines seu puellas nunc in ecclesia, nunc in coemiterio, nunc in chorea, quae circa coemiterium cum cantilena circumfertur, subitò in terram corruere, & primo tanquam in extasim ductos & quietos: deinde statim tanquam in frenesim raptos exilientes, opera quaecunque festis diebus illicitè perpetrare consueuerant tam manibus [Page 80] quàm pedibus coram populo representantes. Videas hunc aratro manus aptare, illum quasi stimulo boues excitare: Et vtrunque quasi laborem mitigando solitas barbarae modulationis voces efferre: videas hunc artem sutoriam, illum pellipariam imitari. Item videas hanc quasi colum baiulando, nunc filum manibus & brachijs in longum extrahere, nunc extractum occandum tanquam in fusum reuocare: istam deambulando productis filis quasi telam ordiri: illam sedendo quasi iam orditam oppositis lanceolae iactibus & alternis calamistrae cominus ictibus texere mireris. Demum verò intra ecclesiam cum oblationibus ad altare perductos tanquam experrectos & ad se redeuntes obstupescas. Sic itaque diuina miseratione, quae peccantium conuersione magis gaudet quàm euersione, multos vltionem huiusmodi tàm videndo quàm sentiendo, festis de caetero feriando diebus corrigi constat & emendari. Est igitur haec terra satis abundans grano: Et si quis est defectus in nato, ex Anglicanae vicinitatis copia affatim suppletur allato, pascuis & siluis, feris & armentis terra foecunda: fluuialibus quoque piscibus abundat, quos hinc Osca, inde Vaga ministrat: salmonibus etiam & trutis vtraque: sed plus illis Vaga, plus istis Osca foecunda est. Hyemali quoque tempore, Vagae salmones, Estiuo verò Oscae tempestiui reperiuntur: egregijs verò quas & vinbras vocant, sola timallis Vaga foecūdaest. In quorū laudem, quoniam & Mediolani illis abundant, in Ambrosij libris reperitur. Quid inquit, aspectu pulchrius, quid odore suauius, quid gustu iucūdius? Lucijs quoque & perchijs trutís (que) peroptimis & tenchis anguillisque lutosis, lacus ille de Brecheinoc magnus & famosus (quem & clamosum dicunt) patriam replet.Lhyn Sauathan. De quo quod parum ante haec nostra tempora contigit praetereundum non putaui. Tempore námque Anglorum regis Henrici primi Gruffino filio Resi filij Theodori, quanquam vnius commoti solúm, id est, quartae partis Cantredi de Caoc sc. in Canterf Mawr tunc domino, nomine tamen & nobilitate tenus in Southwallia [Page 81] quam Cambri Deheubarth 1. dextralē Walliae partem vocant, sub rege principante. Cùm idē Gruffinus à Curia regis per lacum praedictū fluuialibus diuersorū ge [...] rum auiculis hyemali algore redundantē reuerteretur, duces habēs & deductores Milonē Herefordiae Comitem & de Brecheinoc dominatorē, nec non & Paganū filium Ioannis, in cuius manu tunc Ewyas fuit, qui duo tunc temporis inter regis secretarios & praecipuos cō siliarios pro magnis habebantur. Comes Milo vt aliquē à Gruffino nobilitatis innatae sermonem eliceret, in haec verba ludicro magis quàm serio prorupit: Antiquum, inquit, verbum & ab antiquo in Wallia retentum est, quod si naturalis Walliae Princeps ad hunc lacum veniens auibus eiusdem praeceperit vt canant, statim omnes canent: ad quod Gruffinus plus animo diues quàm auro: (ob haereditatis namque diminutionem, nihil vnquam animositatis, nihil dignitatis imminuens subiecit.) Tu itaque qui terrae istius nunc dominium geris, primò praecipias: At illo frustra praecipiente, sicut & praecepto Gruffini postea quoque Pagano. Videns Gruffinus ad eorundem instantiam, sibi iam praecipiendi lege consortij necessitatem incumbere: statim ab equo descendens, & in orientem genua ponens, tanquam duelli conflictum ibidem ingressurus, nunc cernuus in terram & humiliter prostratus, nunc oculis ac manibus in coelum intentus, deuotas ad dominum fudit orationes, tandem itaque se ab orationibus erigens & crucis signaculo frontem ac faciem signans, palàm ac publicè proclamauit. Deus omnipotens & omnia sciens Domine Iesu Christe, tuam hic hodie declara virtutē. Quoniam si ex naturalibus Walliae principibus me linealiter descendere fecisti:Putabant fortasse aues suum antiquum dominum sibi r [...] stitui. auibus istis vt hoc denuntient, in nomine tuo praecipio. Et continuo auiuiculae cunctae, quaelibet in suo genere alis expansis aquam verberando, canere vnà & proclamare caeperunt. Cunctis autem qui aderant stupidis effectis & consternatis: Comes & Paganus ad Curiam [Page 82] statim cum festinatione vniuersi, cuncta per ordinem Regi cum admiratione maxima retulerunt. Quibus auditis Rex respondisse memoratur: per mortem inquit Christi (quo iuramento vti consueuerat) non adeò est admirandum: quia licet gentibus illis per vires nostras magnas iniuriam & violentiam irrogemus, nihilominus tamen in terris eisdem ius haereditarium habere noscuntur. Plurimis quoque (vt accolae testantur) lacus iste miraculis pollet. Quemadmodum enim viridis aliquoties (sicut praescripsimus) coloris, sic sanguineus aliquando nostris diebus repertus est, non vniuersaliter tamen sed quasi per venas quasdam & riuulos sanguinem manare compertus est. Ad haec etiam totus aedificijs consertus, culturis egregijs, hortis ornatus & pomerijs ab accolis quandóque conspicitur. Sub bruma quoque glacie constrictus & aquarum superficie in lubricam testam frigore coniecta, sonum horribilem tanquam multorum animantium in vnum collectorum mugitum emittit. Sed hoc fortè glaciali testudine deorsum residente aëris inclusi, & per fenestras occultas sensim exhalantis, subita interdum & violenta facit eruptio. Praeterea montibus excelsis praeterquam à Borea haec vndique terra concluditur, à Zephiro montana de Cantref Bachan, ab Austro montes habens meridionales, quorum principalis Cadair Arthur dicitur. 1. Cathedra Arthnri, propter gemina promontorij cacumina in cathedrae modum se praeferentia. Et quoniam in alto cathedra & in arduo sita est, summo & maximo Britonum Regi Arthuro vulgari nuncupatione est assignata. In excelso montis huius vertice fontis ebullit scaturigo. Est autem sons in putei modum altus, sed quadratus, nullum ex se riuulum faciens, in quo tamen & trutae quandoque (vt fertur) sunt repertae. His igitur obstaculis ad meridiem appositis, à phebaeo patriam feruore frigidior aura defendit, & insita quadam aëris salubritate temperatissimam reddit. Ab Euro verò de Talgarth, & Ewyas montana praetendit. Quorum incolae continuis inimicitijs & odio implacabili [Page 83] mutuis vulneribus sanguinem fundere & caedibus insistere non desistunt. Quanti verò & quàm enormes excessus super matrimonijs cruentissimis, protractis tamen potius quàm contractis, & sanguinolento diuortio praepeditis, caeterisque multis crudeliter exactis, hoc nostro tempore finibus istis acciderint, alijs explicare locum damus.
Annotationes in Cap. 2.
1 HAy, Coryletum, Britannicè Trekelhi. Hic eruuntur Romanorū numismata, quae vrbis antiquitatem facilè indicant. Leland.
2 Habetur integra historia de exterminatione filiorum Iestini per Robertum filium Hamonis, & suos duodecim auratae militae viros nobiles, in Historia Cambriae, nostro labore nuper aedita: & in Breuiario Brytannicae descriptionis, H. Llhuyd, vnde huius loci explanatio petenda est.
3 De vastatione per Hoelū filiū Meredythi, mē dosus planè locus est, qui, per Hoelum & Meredythum, emendari debet: fuerunt enim fratres, filij Edvini filij Aeneae filij Oeni filij Hoeli Dha: qui cum contenderēt cum Leolino filio Sisylli pro Demetico principatu, ingentem Dacorum & Anglorū copiam, sub ductu Edvini fratris Leofrici Merciorum reguli ad suum auxilium parantes & Brecheinen sem prouinciam hostilem in modum intrantes, eam miserè deturbarunt & vastarunt incendio. Verum à Gruffino dicti Leolini filio victi atque caesi sunt, praeter Hoelum qui fuga vitaui [...] mortem, sed postea ad confluentem Tywy inito cum eodem [Page 84] Gruffino conflictu cū magna parte suorum cecidit, vide Hist. Camb. Illi qui linguam Brytannicam norunt, facilè perspiciunt, vnde hic error emanauerit. Howel am Meredyth, pro Howel à Meredyth interpretatum esse Giraldum quis non videt?
4 Ioaennes Rex Angliae generali totius regni interdicto pressus, & veritus ne pontifex Rom. aut ipsum nominatim excommunicādo, aut suos subditos à fidelitatis sacramento absoluēdo, maiores illi crearet molestias: mandat regni sui magnatibus (quos iniquiore in se animo esse sentiebat) vt obsides illi darent, quibus posset eos in officio continere, si forte per pontificem à sua fidelitate absoluerentur. Cum ergo inter alios ab hoc Gulielmo Brusio obsides peteret, Brusij vxor procacitate quadā muliebri, viro suo verba praeripiens, nuncijs respondit: nolle se eorum domino filios suos credere, qui Arthurum nepotem suum, quem honorificè tueri & defendere debuisset, turpiter interfecerat. Rex, hoc responso grauiter offensus, milites quosdam armatos secretò misit, qui ipsum Brusium vnà cū vxore & liberis & vniuersa familia cōprehenderent at (que) ad se deducerēt: verū ille ab amicis priuatim praemonitus, cū vxore & liberis fugit in Hyberniam: vbi, regis in illam regionem aduentu. praefata Matildis cum filio suo & eius vxore capta est, quae vnà cum illo in Angliam missa, iubente rege fame necati sunt. Maritus autem in Galliam fugiens apud Ebulam anno sequenti excessit è vita. Haec ex Mat. Paris. deprompta Giraldi mentem explanant.
5 Qua ratione Cambri post verā Catholicae religionis [Page 85] cognitionem ad superstitiones desciuerint, ita vt campanas, baculos, & mortuorum hominum pannicularia vetustate & putredine ferè cōsumpta coluerint & venerarentur: & quid praecipuè eos in errore & ignorātia nūc detinet, hìc interserendum putani, vt causa cognita remedia faciliùs parentur. Quicun (que) semel à syncera pietatis professione ad superstitiosas vanitates transilierint, in omnes nugas & aniles fabulas facilè dilabuntur, eas (que) mordicus retinēt. Cū Augustinus monachus Romanā religionē ad Saxones inueheret, Britanni (qui longe antè Christianā, Iosephi Aramathensis & sociorū praedicatione susceperāt) illius religionis formā admittere penitus recusarunt, eo quòd esset humanis traditionibus at (que) friuolis ceremonijs plena. At verò cū temporis diuturnitate & docentium negligētia histrionicā illam religionem admisissent, at (que) traditiones & ceremonias amplexi essent, reliquos regni incolas, reliquiarum veneratione, peregrinationum longinquitate, & miraculosarū fabularum varietate longe superarunt. Et tamet si sanioris iudicij homines, reliquorum insaniae semper reluctati sint, multitudo tamē verbi ignorātia seducta, illas vanitates sequebatur: adeo vt loca quaedā peregrinationibus assueta, in hac euang elij luce, vs (que) in hodiernum diem, ingēti peregrinantiū multitudine singulis annis superstitiosè frequententur: vt fons diuae Venefredae sacer: fons Dyfnoci in strat a cluydensi: fanū Aenae regis in aruonia: fanum Dauidis in Demetia &c. At (que) haec omnia veritatis ignorātia & euāgelicae praedicationis inopia cōtingunt. [Page 86] Nam populus ipse praestantis cuiusdā naturae beneficio, semper est ad audiendum promptus, ad discendum aptus, & ad obediendum paratissimus: ita vt quic quid hac in re peccatum sit, illud totum pastorum paucitati, qui populum assiduè docere debent, ascribendum est, ad quorum sustentationem satis ampla stipēdia & redditus ecclesiastici in Cambria habentur: quae iam in alium vsum conuertuntur. Nam omnia ferè opima sacerdotia & dignitates ecclesiasticae totius Cambriae, aut in generosorum quorundā manibus sunt, quae eorum voto & deuotione mutis conferuntur canibus, qui latrare nesciunt, & malunt potius actores esse in fabula pro exiguo, quàm specatores pro nihilo: at (que) hanc ob causam aduocationum beneficiorum nundinationes fiunt, quae et si communi decreto non ita pridem abrogatae sint, vbi (que) tamen vaenales prostant, tanquam praeciosissimae merces, & ita artificiosè à peritis mercatoribus distrahuntur, vt si Simon ipse hodie viueret, habita cum illis comparatione in sua facultate haberetur indoctus: aut ab illis possidentur, qui non in Cambria sed in alijs regni partibus vitā degunt, quorū quidam sunt in religione tepidi, quida boni socij, & quidam suo sensu euangelici feruē tes. Hi ne (que) animas ne (que) corporapascunt: modò ipsi lanā habeant, id est, suos redditus statis temporibus domi sibi solutos, nihil omniuo de ouibus sunt solliciti, quae interim in arduis Cambriae montanis dispersae & palantes, spiritualis cibi inaedia pereunt. Hi tamen in hoc vno scripturas suo more sequuntur, colligunt enim vbi non sparserunt, & metunt vbi [Page 87] non seminarunt. Cum reuera communi iuris regula onus honorem sequi debeat, & qui in agro domini non laborat ex illius agri fructibus non manducet.In illis oībus. Omnibus Sacerdotijs imperiti homines & indocti curati sacramenta & sacramētalia (vt loquuntur) administrant: vbi hospitalitas omnis exulauit, conciones aut rarae aut prorsus nullae habentur. At (que) sic decimae & oblationes, quae in eum finē à maioribus nostris institutae sunt, vt illi ipsi qui eas soluunt, in vera Christi doctrina rectè instituantur, ministri qui in verbo & doctrina laborant sustententur, & parochiae pauperes cibo reficiantur, à recto vsu penitus transferuntur in alium: adeo vt pauperes alimentis defraudentur, parochiani ignorantia seducti pro vera Christi religione superstitiones & aniles fabulas amplexentur, atque in omnes idololatricos cultus suo quodam impetu ruant. Sublato enim stipendio tollitur doctrina: nam quis proprijs stipendijs militabit, alio interim ordinarium stipendium intercipiente? Subductione verae doctrinae ignorantia inducitur: Ignorantia autem superstitionem parit. Nulla enim natio tam fera & agrestis est, quae non aliquo diuini numinis sensu afficiatur. Hinc voluntarius cultus: hinc superstitiosa deuotio, cuius matrem ignorantiam esse certum est: Hinc haec ipsa campanarum baculorum & reliquiarum reuerentia, de qua, loquitur Giraldus: Hinc etiam hodiernae peregrinationes de quibus suprà dixi originem habent. Praetereà hic ecclesiasticorum reddituum abusus alia etiam offendicula secum trahit. Nam hinc [Page 88] vera religio malè audit apud ignaros & simplices, qui eam propter hos abusus minùs probant, ita vt saepissimè audias viros probos ea de causa conqueri & pontificiam religionem laudibus extollere, quia viderant olim vt asserunt cum ea publicè doceretur, plurimis in locis rectores ecclesiarum, domus habere perhospitales & apertas, vbi pauperes & peregrini refici & curari solebant, in quibus nunc tempore euangelij propter praedictas causas non datur pauperibus poculum aquae frigidae. Et sic vera doctrina propter insatiabilem quorundam auaritiam blasphematur: quasi hoc ex euāgelio manauerit, aut hic siet eius doctrinae fructus, & non potius hypocritarum quorundam qui quaestum pro religione habent insatiabilis cupiditas. Haec si vera non sint, conuincar erroris, sin autem vera sint, (vt sunt verissima) Deus tempore opportuno ecclesiae suae meliùs prouidebit. De reliquijs vide ea quae scripta sunt à venerando sene domino Io. Foxo in sua respōsione ad Osorium li. 3. pag. 373.
6 Ego eorum opinioni accedo qui hanc Nestam filiam Gruffini aut illam ipsam aut illius soroē fuisse affirmant, ex qua Fleanchus Banchonis filius Gualterum Stuardum genuit, à qua Scotiae reges qui hodie regnant originem traxerunt. Sunt qui affirmāt Ranulphi Cantabrigiae comitis matrē (cuius apud authores mentio fit) huius etiam principis fuisse filiam,Mat. Par. quam ego potius Gruffini filij Roderici filiam fuisse affirmauerim, sororem scilicet Caradoci de quo scribit Florilegus lib. 1. Sed vbi [Page 89] coniecturis & circumstātijs proceditur, suum cui (que) iudicium liberum esto.
7 Hic Brachanus natus erat patre Haulapho Hybernorum rege & matre Britannica nimirùm Marcella filia Theodorici filij Tethphalti reguli de Garthmathrin, illius nempe regionis, quae ab hoc Brachano nomen accepit & hodie Brechonia vel Brechinia dicitur, Britannicè Brecheinoc. Huius Brachani filia nomine Tydvael vxor fuit Congeni filij Cadelli Powisiae reguli, & maeter Brochmaeli cognomento Scithroc, qui Ethelfredum Northumbrorum regem, ad Deuam fluuium interfecit, eius (que) copias fudit, circa Annum domini 603.
De Ewyas & Lanthoni cum N. S. Cap. 3.
STat autem in valle de Ewyas profundissima, quantum sagittae est iactus arcu emissae, montibus ethereis orbiculariter vndi (que) conclusa, ecclesia sancti Ioannis Baptistae plumbeis laminis operta, lapideo tabulatu pro loci natura non indecenter extructa. In loco videlicet vbi paupercula prius sancti Dauid Archiepiscopi capella steterat, musco siluestri solùm & hederae nexibus adornata. Verè religioni locus idoneus, & disciplinae canonicae prae cunctis insulae Britannicae coenobijs competentissimus, à duobus eremitis in honorem eremiticae vitae primò fundatus, ab omni populari strepitu in solitudine quadam longè remotus, super fluuium [Page 90] Hodeni per vallis ima labentis situs: vnde ab Hodeni Lanhodeni dictus.Lan. Lan enim locus ecclesiasticus sonat, Exquisitus tamen dici potest, quod propria loci illius nuncupatio Cambricè est Nanthodeni.Nant. Nant etenim riuus dicitur aquae decurrentis, vnde vsque hodie ab accolis locus iste lingua Cambrica Landewi Nanthodeni vocatur 1. ecclesia Dauidis super riuum Hodeni. Corruptè igitur Angli Lanthoni dicunt vbi vel Nanthodeni per N & t id est, riuus Hodeni, vel Lanhodeni per [...] sine tid est, ecclesia Hodeni dici deberet. Pluuiae quas montana creant hìc creberrimae, venti perualidi, nebulae sub bruma ferè continuae. Et tamen aëris quanto obtusioris tanto benignioris & clementioris salubri temperantia: morbi rarissimi, adeo quidem vt fratres apud filiam diutino labore consumpti & desperabiliter afflicti tanquam ad salubre remedium & vnicum sospitatis asylum ad matris vbera translati optatae sanitati restituantur. Nam sicut Hybernica Topographia nostra testatur: Quanto ad Euri partes magis acceditur, tanto coeli faciem quo purior & subtilior, tanto penetrabilior & inclementior aër illustrat: Quanto verò ad Circij Zephiríque fines magis vergitur: occiduam temperiem quo nubilior, tanto benignior atque salubrior aura foecundat. Hic claustrales in claustro sedentes cùm respirandi gratia fortè suspiciunt, ad quascúnque partes trans alta tectorum culmina, montium vertices quasi coelum tangentes, ipsásque plerumque feras (quarum hìc copia est) in summo pascentes, tanquam in vltimo visas horizonte prospiciunt. Hora verò diei quasi inter primam & tertiam super montium cacumina vix emergens & sereno tempore corpus hic solare primo conspicitur. Verè locus contemplationi idoneus, locus foelix & amoenus, locus à primaeua institutione sibi sufficiens & foecundus, nisi ob Anglicam luxus opulentiam & lautae mensae gloriam ambitiosa quadam intemperantia, vitio quo (que) ingratitudinis inualelescente, in seruitutem quae libera [Page 91] fuerat praelatorum pariter & patronorum negligentia iam redacta, non minùs inuidè quàm inuisè matrem filia facta priuigna supplantasset. Hic autem mihi notabile videtur quod Priores omnes locum de quo loquimur adversantes, flagellati diuinitus occubuere. Prior Gulielmus qui primus armentis & armarijs locum spoliauit demum deiectus à fratribus & depositus, inter Priores sepulturam non meruit. Clemens verò qui qu anquam locum lectionis & orationis gratiam diligere & frequentare videretur, tamen ad exemplum Heli sacerdotis, quoniam diripientium & delinquentium fratrum errorem nec reprehendit nec repressit, paralytica passione percussus, interijt. Rogerus autem qui plus caeteris locum infestans, & cuncta quae ab alijs relicta videbantur palàm asportans, libris, ornamentis & priuilegijs ecclesiam ex toto priuauit, longè ante obitum paralysin incurrens & honorem cedens, diutino languore consumptus, vitam pariter & valitudinem terminauit.
Tempore verò Anglorum regis Henrici primi matre florente tàm rerum affluentia quàm religione famosissima, (quae tamen duo comitantia rarò reperies) filia quippe matris ae mula nōdum genita, vtina [...] & ab aeuo non gignenda, Rogerum Salisburiensem [...]iscopum, principalem regni tunc sub rege rectorem, huc fama tantae religionis attraxit. Virtus enimverò est virtutem diligere vel in altero, & magnum innatae bonitatis indicium, ipsa quae necdum vitaueris vitia animi iudicio deuouere. Hic cùm aliquandiu loci naturam, heremiticam solitudinem fratrum ibidem canonicè viuentium, deóque seruientium sine querela, sanctam sine murmure conuersationem, in singulis admiratus considerasset, reuersus ad regem, relatísque quae ibi repererat relatione digna, cùm maximam diei partem in loci praescripti titulos expendisset, tandem in hoc verbo, laudis praeconia consummauit. Quid inquit plura, totus tàm regis quàm regni thesaurus soli claustro erigendo non sufficeret. Cùm ita (que) tam regis quàm curiae totius animos [Page 92] in huius verbi stuporem diutiùs suspendisset, tandem de montium claustris quibus vndique vallatur aenigma sermonis exposuit. Miles autem cui nomen Gulielmus, qui primus loci inuentor fuit & cultor, necnon & praesbyter Eruistus qui se socium ei statim adiunxerat, quoniam iuxta Hieronymi sententiam forsitan audierant, sicut in vitis patrum legitur: Christi ecclesiam postquam creuit possessionibus decreuisse virtutibus, de vitijs pariter & diuitijs incrementa sumendo: deuotis ad dominū orationibus in publica audientia saepius efflagitare solebant, vt nunquam ad magnas possessionum opulentias locus iste perveniret: quoties inprimis seu domini & patroni sui Hugonis de Laci primi & primaeui, seu aliorum fidelium largitione, tàm terris quàm beneficijs ecclesiasticis coepit locus hic locupletari valdè dolentes. Plurima quoque tàm in praedijs quàm in Ecclesijs in primis oblata paupertatis amore respuerunt: Et in Eremo positi ne ab Eremitica vita recederent, loci condensa quibus in hispidam siluam vallis excreuerat, in planiciem redigi & extirpari non permiserunt. Vnde & effectum est vt quàm citò in immensum ditari coeperant & dotari: Statim per Herefordiae Comitem Milonem, (hostilitatis tamen tempore occasionem praestante) filia apud Glouerniam aemula matris emersit: tanquam diuina prouidentia, meritis quoque sanctorum virorum, & precibus quorum hic corpora duo coram principali altari recondita iacent, in superfluis rerum fundamentis filia fundaretur: in laudabili quam semper appetit mediocritate matre manente. Ibi igitur actiui resideant, hic contemplatiu: iIbi terrestrium ambitus diuitiarum, hìc coelestium amor deliciarum: ibi frequentiam habeant populorum, hic presentiam appetant angelorum: ibi mundi potentes suscipiantur, hìc Christi pauperes resiciantur: ibi inquam actiones perstrepant & declamationes, hìc verò lectiones obmurmurent & orationes: ibi vitiorum nutrix at (que) creatrix cum curis crescat & opulentia, hìc virtutis alumna me diocritas [Page 93] aurea suppetat & moderantia: vtrinque tamen tàm hìc quàm ibi quae alijs hodie cunctis praeeminet ordinibus, ab Augustino instituta canonica seruatur disciplina.Benedict in orum luxus. Benedicti nám (que) regulam in primaeua paupertate laudatissimam, rerum opulentia postmodum feruore charitatis plurimum adaucta, & fidelium largitione multiplicata, sub prauae dispensationis obtentu crapula iugis & copia corruperunt.Cistersienses Cistersiensis autem ordo spontaneo pristinae paupertatis & sanctitatis desiderio nuper à priore deriuatus, in primis similiter dignè laudari meruit & extolli:Opulentia religionem corrumpit. donec iterum caeca malorum mater obrepsit ambitio, nescia succesibus modum ponere. Quoniam vt ait Seneca, facit quidē auidos nimia foelicitas, nec tam tēperatae cupiditates vnquā sunt vt in eo quod cōtingit desināt: Gradus à magnis ad maiora fit & spes improbissimas amplectuntur, insperata assecuti. Cui & illud Ouidij concordare videtur;
Luxuriant animi rebus plerumque secundis,
Nec facile est aequa commoda mente pati.
Et illud eiusdem.
Creuerunt opes & opum furiosa cupido,
Et cùm possideant plurima plura petunt.
Item illud Horatij in lib. carminum.
Soilicet improbae crescunt diuitiae,
Tum curtae nescio quid semper abest rei.
Et in eod. Crescentem sequitur cura pecuniam
maiórque fames.
Multa petentibus desunt multa.Oda. 16. li. 3. Benè est cui Deus obtulit parca quod satis est manu. Vnde & Lucanus.
—O vitae tuta facultas
Pauperis,
Li. 5. bel. ciui.
angustíque lares. O munera nondum
Intellecta deûm.
Petr. Non bibit inter aquas nec poma fugacia carpit
Tantalus infoelix quem sua vota premunt.
Diuitis hic magni facies erit, omnia latè
Qui tenet & sicco concoquit ore famem.
Armētis quippe & equicijs mōtana, porcis siluestria, capris nemorosa, ouib. pascua, pecudib. plana, aratris rura, [Page 94] quamquam reuera in se largissima: singula tamen vitio mentis insatiabili videntur angusta. Ideóque terrae occupantur, termini transponuntur, fines inuaduntur, vnde & nundinae mercimonijs, & fora litigijs, & curiae replentur querimonijs. De talibus autem in Isaia legitur: Vae vobis qui coniungitis domum ad domum, Esa. 5. & agrum agro copulatis vsque ad terminum loci. Numquid habitabitis soli vos in medio terrae? Si ergo sic inuchitur propheta in eos qui vsque ad terminum: quid in illos dicetur, qui longè vltra terminos? His igitur ex causis & similibus effectum est, vt verae religionis color optimus, adeò in falsitatis fucum sit iam conuersus, adeò vt nigri interius mores candidis velentur operimentis, adeò inquam interioris olim habitus, ‘Qui color albus erat nunc est contrarius albo.’
Vt de his illud Euangelicum verè videatur impletum; Attendite ab his qui veniunt ad vos in vestimentis onium, Mat. 7. intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Tantae tamen & tam declamatae per orbem auiditatis,Bona intentio. bona vt credimus occasionem praestat intentio. Hospitalitatis námque gratia quam huius ordinis viri (quamquam in se abstinentissimi) prae alijs cunctis charitate largiflua in pauperes & peregrinos infatiganter exercent: & quia non red ditibus vt alij, sed laboribus solùm & prouidentia viuunt: terras tanto conamine, quibus ad haec peragenda sufficientiam eliciant, auidè perquirunt, praediáque summoperè petunt & pascua lata. Veruntamen ad reprimendam & remouendam ab ordine sacro detestandam ambitionis notam, vtinam illud Ecclesiastici interdum ad animum reuocare velint;Eccl. c. 34. Qui facit Eleemosynam, vel qui offer [...] sacrificium de substantia pauperis, quasi qui filium victimat in conspectu patris. Et illud Gregorij, bonus vsus non iustificat malè quaesita. Item & illud Ambrosij: Qui malè accipit vt benè dispenset, grauatur potiùs quàm iuuatur: tales enim cum Apostolo dïcere videntur: Faciamus mala vt veniant bona. Scriptum est enim, talis debet esse misericordia quae suscipiatur, non quae repellatur: quae peccata purget, non quae reum [Page 95] faciat ante dominum: de iustis laboribus tuis non de rebus alienis. Audi Salomonem dicentem; Honora dominum de tuis iustis laboribus. Quid dicturi sunt qui aliena rapiunt & eleemosynas fecerunt? O domine in nomine tuo misericordias fecimus, pauperes pauimus, nudos vestiuimus, peregrinos hospitio recepimus. Quib. dicturus est dominus, quod dedistis dicitis, quod fecistis rapinam non dicitis. Quos pauistis memoratis, & quos necastis non recordamini. Exemplum autem de responso Richardi Regis Anglorum facto magistro Fulconi viro bono & sancto, per quem deus in Francorum regno nostris diebus multa proculdubio signa fecit, hìc interserere praeter rem non putaui. Cùm inter caetera vir ille sanctus regi dixisset;De tribus regis filiabus totidem ordinibus sacris nuptui traditis. ‘Tres filias habetis quae quamdiu penes vos fuerint nunquam dei gratiam habere poteritis, superbiam scilicet, luxuriam & cupiditatem. Cui rex post modicam quasi pausationem, iam in quit maritaui filias istas & nuptui dedi; Templarijs superbiam, nigris monachis luxuriam, & Albis cupiditatem.’ Id etiam pro valde mirando de loco praescripto Lanthonei dicto, vel potius quasi pro miraculo duximus, quod in summis quibus clauditur vndi (que) montium verticibus, nō petrosis aut saxosis sed mollibus potius & herbosis,Parij lapides. Parij lapides reperiri soleant, qui & liberi vulgò dicuntur, quia secabiles ferró (que) quodam modo polibiles sese quasi liberaliter praestant: ex quibus ecclesia ipsorū iam extat egregiè constructa. Super quo quidem & hoc mirandum, quod quaesitis ad vnguem per montana lapidibus illis, & ex toto prorsus abstractis nullisque relictis qui reperiri ibidem amplius possent, infra tertium aut quartum diem iterum requisiti tanquam dono seipsos offerentes, & se quaerentibus ostendentes copiosa multitudine reperiuntur. De duobus tamen ordinibus istis Cluniacensi scilicet & Cisterciensi hoc compertum habeas, locum aedificijs egregiè constructum, redditibus amplis & possessionibus locupletatum istis hodiè tradas, inopem breui destructúmque videbis: illis è diuerso eremum nudam [Page 96] & hispidam siluam assignes: intra paucos postmodum annos, non solùm ecclesias & aedes insignes, verumetiam possessionum copias & opulentias multas ibidem inuenies. Hanc autem diuersitatem (vt mihi videtur) morum diuersitas parit & studiorum. Vt enim salua vtror [...]m (que) Auaritia & intemperantia Monachorum. venia veritati nō parcam, illinc sobrietas iuuat, parcimonia pariter & prouidentia: hinc verò obest, ventris ingluuies & intemperantia. Illi nám (que) tanquam apes in vnū congerunt omnes & congregant vnanimitate cōspicui, vno omnium existente loculo, & illo bene disposito: Isti congesta diuinitùs, & deuota fidelium largitione collata, diuersis distrahūt animis & diripiunt indesinenter, multis existētibus & multorū loculis, quibus dum studiosiùs singuli tanquam proprijs indulgent, minùs proficitur in cōmune: quoniam vt ait Salustius, Cō cordia paruae res crescunt, discordia maximae dilabuntur. Praeterea de tredecem ferculis vel quatuordecem,Ecce quàm grauia patiuntur Monachi pro amore Christi. quae sibi de solo consuetudinis iure deberi contendunt, tempore famis & in aediae, priusquam vnū ad tempus intermitterent, priusquam vnum relinquerent aut à cōsuetudine vel in modico recederēt, terras monasterij meliores & mansiones in foenebrē praedam perditum ire, & quod crudelius est pauperes ad ianuas cateruatim obire permitterent & perire. Illi verò nō solùm arietes omnes & armenta, grano deficiente, verum & de duobus pulmentis quibus contenti sunt, alterū in vsum pauperum, vrgente in cōmodo laudabili charitate largiuntur. His autē nostris diebus, vt tanquā à niueo corpore naeuus abstergatur, in Cisterciensi capitulo statutū est, ne ab hoc vnquam in posterū ordine, precio quolibet praedia vel pascua comparentur: tantum illa de caetero sufficiant, quae gratis obueniunt & abs (que) grauamine conferūtur. Praedictus igitur ordo canonicus plus alijs mediocritate contentus at (que) modestia, & si non plenè, plurimum tamen ambitioni stringit habenas, & in mundo positus, mundi pro posse contagia vitans, nec crapula notabilis nec temulentia pro luxu rerum siue libidine, publicum in populo scandalum incurrere tàm [Page 97] verecundatur quàm veretur. Sicut in libro quem de ecclesiasticis ordinibus deo annuente scripturi simus, pleniùs explicabitur.Dignitas & domicilium authoris. Praescriptis igitur in finibus temperatissimis, & non omen quo ad gazas grande, tragicásque mundi pompas adeptus, iuxta vsualia tamen vocabula nomen dignitatis obtinui. Collateralem & propinquum principali de Brecheinoc castro loculum habens & domicilium, foelici quadam mediocritate studijs idoneum atque labori. Quem suis semper delitijs plenum & aeternitatis amicū Craesi diuitijs longè praefero: quinimo cunctis quae perire ac praeterire possunt, incomparabiliter antepono. Sed ad rem reuertamur.
Annotationes in Cap. 3.
HOC caput in descriptione atque reprehensione vitae Monasticae totum penè consumitur: quod in omnibus fere exemplaribus mancum atque mutilatum existit, ita tamē vt quod in vno desit, in altero inueniatur Si quid scriptū erat paulo acerbius contra vnā aliquā monachorū sectam, id omissum est in aliquo exemplari, quod tamen reperitur in alio, & si quid aliū ordinē pungat, id desideratur in alio, quod in priori tamen habetur. Verisimile ita (que) mihi videtur, exemplaria ista à monachis esse descripta, qui id quod contra suum ordinem scriptum inuenerant deleuerunt. Extitit haec Balduini Archiepiscopi visitatio An. 1188. iam quadring entis fere annis elapsis, non diu post quā regularis professio in his nostris regionibus primum inceperat excerceri: Si ergo eo tempore tam horrendae corruptiones in monachorum subsellia irrepserant, quid hūc auctorē si hodie viueret, de tot superstitionibus & Idolomanijs alijs (que) sceleribus in hoc sacro caetu vsitatissimis, scripturum put emus? Persecutiones [Page 98] primae aetatis (vt scribit Peucerus) causam praebuerunt secessibus & monochatui: Postea accesserunt dilacerationes imperij & peregrinarum gentium confusiones.Monochatus origo & progressus. In illa dilaceratione Italiae & aliorum regnorum, cùm videretur esse peculiaris foelicitas abesse à Republica, procul in aliqua solitudine degere, sine familia, sine liberis, non spectare vrbium excidia & vastationem patriae, homines modesti, qui habebant familias, gratulab antur monachis suam tranquillitatem. Inde creuit & opinio de caelibatu, & admiratio monachorum, ita vt plures caeperint expetere & quaerere secessus. Deinde homines barbari natura, mirātur nouos ritus, qui prae se ferunt speciē eximiae pietatis, & cuiusdā quasi commercij cum deo. Nihil mirum est igitur tunc & monachorum caetus creuisse, & opiniones de hoc vitae & operum genere plausibiles latè vagatas esse. Postea cum pietati superstitio successisset, & pro euangelij doctrina receptae essent leges pontificum:Collegia Antiqua. Collegia quae fuerant hactenus conuentus studiosorum, paulatim ad monachos translata, opes verò collegiorum in luxum superbiae atque otiosorum hominum voluptates profusae sunt, scholis abolitis. Docendi autem prouincia delegata est familijs monachorum, non Christi, sed Benedicti & Bernhardi nomen profitentium, & sectantium (vt iactitant) praecepta. Sed Collegiorum exemplum hi quoque sequuti, cum superstitionem quaestuosiorem docendi laboribus experientur, literas vnà cum docendi munere deseruerunt, nouam viuendi formam commenti. Redactae sunt ergo Scholasticae [Page 99] operae, studijs penè vbique sepultis, post Sueuorum imperium, ad nouos regni pontificij faetus, scilicet ad mendicantium monachorum agmina,Fratres praedicatores. qui foecundissimo prouentu his postremis annis vbi (que) locorum & gentium, matre superstitione, patre pontificum tyrannide editi, sed diuersitate ac dissimilitudine professionis pene infinita, cōmentis suis orbem compleuerūt terrarum, & tyrannidis pontificiae leges, cùm exasperaunt, tùm executi sunt acerbiùs multo quàm pontifices ipsi, eó (que) res tandem perduxerunt, vt ipsis etiam pontificibus formidabiles essent. His doctrinae custodibus & occiderunt literae & interijt pietas Christiana, antiquata euangelij doctrina, rectioribus studijs deletis, & superstitionibus vltra modum cumulatis. Nec mirum: nam necesse fuit, in tam numerosa religiosorum multitudine, quamplurima ingenia cum non haberent puram euangelicae veritatis doctrinam ad quam tanquam scopum collimarent, suapte natura ad vanitates deflectere. Sicut enim ager fertilis, si non colatur & puro grano seminetur, sentes & tribulos affatim gignit: sic ingenia praeclara cum semine verbi dei destituantur, ad superstitiones & inanes ceremonias facillimè dilabuntur. Vnde omnes [...] ortum habent. Monachatus tempore Edgari regis Angliae, superstitioso quorundam hypocritarum fuco & importunis Dunstani praestigijs, in hac nostra Britannia caepit primum in pretio haberi. Hoc Caenobium siue Prioratum de Lanthoni circa Annum Domini. 1188. Extruxit Hugo Lacius miles, qui cum Gulielmo Conquestore [Page 100] in Angliam aduenerat, & in ecclesia de Webley sepultus iacet.
De transitu per Coed Grono, & Abergeuenni cum N. S. Cap. 4.
TRansiuimus inde versus Abergeuenni per arctum illud Siluestre quod malum passum de Coed Grono vocant, nobile Caenobium de Lanthoni montibus suis inclusum à latere sinistro relinquentes. Dicitur autem Abergeuenni castrum eo loco situm,Abergeuenni. vbi fluuius Geuenni in Oscam cadit. Contigit autem paulo post obitum Anglorum regis Henrici primi nobilem & magnificum virum Richardum Clarensem,Richardus Comes Clarensis interfectus. qui cum honore de Clara Cereticam regionem in australi Cambria possidebat, ab Anglia in Walliam hac transire. Et cum prouinciae illius tunc dominum Brienum videlicet Guilfordensem cum militibus multis vsque ad passum praedictum socium habuisset & deductorem, [...]aling for dēsē tam ipsum inuitum in ipso siluae ingressu cum suis remisit, quàm contra eiusdem monita siluam inermis intrauit. Ex nimia quoque securitatis praesumptione tibicinem praeuium habens & praecentorem, cantilenae notulis alternatim in fidicula respondentem. Nec mora Wallenses.Nimia securitas & incauta praefumptio. qui aduentum eius explorauerant, Iorwerth scilicet Morgani frater de Caerleon, cum eorundem familia, siluosis è latebris irruentes in improuisos, statim ipso cum suorum multis interempto, praeda potiti sunt cruentissima. Ex varijs itaque pate rerum euentibus, quàm incauta est semper nimia praesumptio & sui negligens. Timor enim prospicere futuris admonet, & dilgentiam docet in prosperis: audacia verò praecipitanter obrepit, & inconsulta temeritas nescit [Page 101] consilium ducis expectare. Sermone igitur apud Abergeuenni facto plurimisque ad crucem conuersis, vir quidam nobilis partium illarum cui nomen Arthenus ad Archiepiscopum versus Castellum Oscae iam properantem humiliter accessit, quod ei citius non occurrerat veniam petens. Super crucis itaque susceptione conuentus, absque amicorum, inquit, consilio, res haec fieri non debet. Cui Archiepiscopus: nunquid ergo cum vxore tua inde consilium habiturus es? At ille vultu demisso verecundè respondit: ad aggrediendum inquit opus virile non est expetendum consilium muliebre: & statim ab Archiepiscopo crucem suscepit.
Super excessibus autem partium istarum creberrimis & cruentissimis, nunc prouincialium in Castellanos, nunc vice versa vindicis animi talionibus, Castellanorum in prouinciales, quae nostris accidêre temporibus alijs explicare materiam damus. Vltimi tamen excessus enormis caedisque cruentae nostris diebus hìc perpetratae, quam praeterire tamen ne scelerosis in exemplum trahi possit satius existimaui, verè auctor extiterat Anglorum rex Henricus secundus, Vicecomes autem Herefordiae Ranulphus Poerius machinator. Sed quamquam turpe ex causa temporalis interdum sequi commoditas videatur, iusti tamen iudicis libramine paena sceleris & si differtur, vel in tempore vel post tempus non euitatur, iuxta illud Poetae, ‘Non habet euentus sordida praeda bonos.’ Cum enim septennali iam spacio in partibus illis pax sequuta fuisset tranquillissima; tandem interemptorum nepotes & filij ex pueris adulti, ex paruis interim maiores effecti, ira vindice deferuentes, captata domini absentia, intra fruticosa castri eiusdem fossata cū manu nō inualida se in insidijs nocte cōtulerunt: dixerat autē vnus eorū (cui nomē Sisillus filius Eudaf) Constabulario die praecedente quasi praemuniendo sub risu tamen & ludicro magis quàm serio: hìc inquit hac nocte intrabimus, ostendēs muri ipsius angulū quendam, [Page 102] vbi demissus esse videbatur. Sed quoniam ridendo Dicere verum quis vetat? Et quoniam Fas est & ab hoste doceri, Constabularius cum familia totam noctem illam in armis & vigilijs vsque ad auroram duxit insomnem: sed cum demum labore fatigati & imminentis diei beneficio securitatem adepti, somno se cuncti dedissent: statim hostes per scalas quas congesserant loco praenotato se muris ingerentes, captis constabulario & vxore sua cum alijs multis, praeter turrem principalem & paucos qui in ipsam aufugerant, violenter occupant & incendunt vniuersa, iusto die iudicio, eo quo delictum est loco perpetratum, paena delicti ex parte secuta. Praeterea parum post Castri praedicti proditionem, cum iuxta Monemutham praedictus Herefordiae Vicecomes videlicet apud Landinegat cum excercitu Herefordiae castrum erigeret, nocte quadam cum adhuc tenuiter tenebras exuere cepisset
Tythoni croceum linquens aurora cubile summo superueniente diluculo tàm à Ventae quàm vicinarum partium iuuentute, cum interemptorum adulta iam prole, non praeoccupati, non desubitari, non aduentus huius ignari: Quinimo praescij potius & praemuniti, armati quoque & in turmas ordinati, statim tamen sunt confecti, & inter propria iam fossata repulsi, de potioribus & primis Herefordensis prouinciae militaribus viris cum ipso nouem, praeter alios multos, lanceis ibidem sunt confossi. De Ranulpho tamen hoc mirandum, quòd praeter vulnera quae lethaliter in corpore suscepit plurima, cum ferro quoque iugulatus fuisset, venis omnibus & arterijs cum via spiritus, & halitus organo pariter praecisis, sacerdotem tamen annuens & asciscens, aliquo reuera anteactae vitae merito id exigente,Honoris sacerdotibus exhibiti remuneratio. eóque praecipuè vt creditur, quòd in sortem Christi electos, prae alijs honorare consueuerat & venerari, facta confessione & viatico deuotè percepto statim spiritum exhalauit. Frequens est & creberrimis declaratum [Page 103] experimentis, quòd sicut debito clerum honore dignantes sacerdotali, in extremis solatio ex consuetudine gaudent: sic è diuerso cleri derisores & malignos delatores eodem solatio frequentissime fraudari, tametsi optato. Gulielmus autem de Breusa qui verè non auctor sceleris quod potius tacere decreuimus quàm exprimere, non machinator extiterat, sed executor vel executionis non impeditor, carnificum turbis mandato de super accepto atrociter desaeuientibus, eodem conflictu in imum fossae praeruptae est praecipitatus, ibíque ab hostibus & viris inimicissimis captus & extractus, viuus tamen diuina miseratione per impetum subità à suis factum & omnino illaesus euasit. Ex quo patet quia minùs offendit mitiúsque punitur, inuitus qui facit fieríue permittit, quàm qui facto consilium simul & auctoritatem adhibuit: quod in Christi passione palam fuit, vbi & Iudas suspendio, Iudaei excidio pariter & exterminio, Pilatus exilio, paenas luit. Praedicto verò de rege, qui proditioni assensum praebuit & praeceptum fecit, qualiter ob haec & alia multa enormis vitae delicta sicut in libro de Principis instructione deo duce propalabimus, ad ampliorem ignominiae cumulum, in terris paenas inchoauit confusione plenus & aerumna, finis eiusdem declarauit.Ventani Sagittarij egregij. 2 Hoc autem mihi notabile videtur quòd Gens haec quae Venta gens vocatur & martijs conflictibus vsitatissima & strenuitatis opera laudatissima & arte sagittandi prae caeteris Cambriae finibus instructissima reperitur. Ad huius autem assertionis vltimae certitudinem exempla proponere non pigeat. In extrema Castri praedicti expugnatione nostris diebus perpetrata, militibus duobus in turrim cumulato terrarum aggere sitam per pontem transfugientibus, Wallenses vt ipsos à tergo percuterent, sagittas arcu mittentes portam turris iliceam, palmaris fere spissitudinis transpenetrarunt, ad tantorum ictum vehementiae perpetuam memoriam [Page 104] sagittis in porta ferto repercusso reseruatis. Accidit & tempore Gulielmi de Breusa (ipso testante) quendam militem suum, in conflictu contra Wallenses à quodam ipsorum per mediam coxam cum panno loricae ocreali ferro vtrinque vestitam sagitta percussum esse, eadem quoque sagitta per partem illam sellae quae alua vocatur, vsque ad ipsum equum lethaliter transpenetrante. Alia quoque sagitta militis alterius coxam ferro similiter vtrinque munitam cum panno loricae vsque in sellam perforauit. Et cùm miles ille loris equum in gyrum flecteret: alio sagittā eôdem contorquente in opposita coxa similem ictum suscepit, equo ab vtra (que) parte firmiter affixus. Quod ergo à balista tormentum maius expectes?Bwae Lhwy. Non autem arcu vtuntur corneo, non alburneo, non taxco, solùm ex vlmellis siluestribus arcus formant, non formosos, non politos imo rudes, prorsus & informes: rigidos tamen & fortes: non tamen ad eminus missilia mittenda, sed ad graues cominus ictus percutienda tolerandos. Sed à diuerticulo iter iterum aggrediamur.
Annotationes in Cap. 4.
1 VIdetur Giraldus parum candidè de Hē rico rege sentire, qui tamē vbi (que) (nescio qua animi propensione motus) Gulielmi Brusij Brechiniae domini scelera ita literis mandat, vt quaedam minuat aut excuset, alia de industria praetermittat: vt ex hoc capite & praecedente manifestum est. Illic enim ex quadam vsitata loquendi & scribendi consuetudine, debitae obedientiae suo regi denegatae crimen extenuat, & quodammodo diluit: hic integram, perpetrati ab eodem Breusio sceleris, historiam praetermittit, commemoratis [Page 105] tantum quibusdam circumstantijs, quibus illius proditionis & caedis culpam in alios transferre molitur. Res verò acta haec est. Postquam Resus filius Gruffini Demetiae princeps, cum Hē rico secundo Anglorum rege apud Claudiocestriam stabilem firmám (que) pacem fecerat, omnés (que) eius prouinciae nobiles regi reconciliauerat, ita vt certa pax & tranquillitas restituta tandem viderentur: Gulielmus Brusius Brechiniae dominus (caedes & rapinas cogitans) nobiles quosdam ventanos sub amicitiae & beneuolentiae simulatione, ad prandium inuit auit in castrum de Abergeuenni, quò cùm omnes aduenissent, statim ab armatorum militum multitudine, quos ea de causa in insidijs ibi collocauerat, crudeliter trucidati sunt. Inter quos Sisillus filius Dunuallonis (vel filius Eudaf, vt hic auctor habet) & Gruffinus filius eius at (que) multi alij ceciderunt. Hac cruenta caede perpetrata, hi immanes lanij in Sisilli domum, quae non long è aberat irruentes Claudiam vel Gladusiam, eius vxorem, Resí (que) sororem vnà cum Cadualadro filio infante è domo violenter extraxerunt, & quod magis horrendum est, puerum in conspectu matris exquisito crudelitatis genere iugularunt. His tamen non obstantibus mauult noster Giraldus Henricum regem & Ranulphum Poërium huius crudelissimae caedis & turpissimae proditionis insimulare, quàm Brusium qui hoc nefandum crimen perpetrauerat, sicuti planè scriptum reliquit Mattheus Parisiensis:Mat. Par. pag. 176. cuius verba, quia Neoterici quidam eius sententiam mutilantes, huius [Page 106] proditionis & caedis turpitudinem, suis scriptis diluere nituntur, adscribere non grauabor. ‘Eodem, inquit, anno Gulielmus de Breusa, multitudine Wallensium in castello de Bergauenni callidè conuocata, prohibuit ne quis gladium ferret viator vel arcum: Sed illis huiusmodi decreto contradicentibus, capitali omnes sententia condemnauit. Qui (vt proditionis suae nequitiam, quasi sub velamine honestatis palliatam intelligas) haec fecit in vltionem auunculi sui Henrici de Hereford, quem ipsi in sancto sabbato Paschae antea peremerunt:’ Haec ille. Illud tempore hostilitatis & belli cùm neutrapars alteri fideret, factum est: Hoc autem scelus pace iam iureiurando vtrinque firmata sub amicitiae specie committitur.
2 In libro illo, De principis instructione, acerbè admodum in regem Henricum secundum inuehitur Giraldus, vbi suae in illum maleuolentiae virus ita euomit, vt suum inueteratum odium satis manifesté prodat.
De transitu per Oscae castrum & legionum vrbem, cum N. S. Cap. 5.
IGITVR apud Oscae castrum tàm ad Archiepiscopi sermonem quàm ad viri boni & honesti Gulielmi Landauensis episcopi qui per suam diocesin nobis fideliter astitit, persuasionem; Alexandro quo (que) Banchorensis ecclesiae archidiacono, vbi (que) ad Wallenses interprete existente, multitudo virorum [Page 107] cruce signatur. Vbi & hoc praecipuè notabile occurrit, quòd famosissimi partium illarum malefactores, homicidae, praedones, & fures non absque multorum admiratione sunt conuersi. Transeuntes inde per Caerleon1, Monemuthae2 castrum, nobilémque Danubiae3 siluam quae ferinam ferríque copiam Glouerinae ministrat, trans Vagam, citráque Sabrinam, longè à laeua relinquentes, in Nouoburgo4 ter Osca flumine iam transcurso pernoctauimus.Caer leon. Dicitur autem Caer leon vrbs legionum. Caer enim Britannicè vrbs vel castrum dicitur. Solent quippe legiones à Romanis in insulā transmissae ibi hyemare, & inde vrbs legionum dicta est. Erat autem haec vrbs antiqua & autentica & à Romanis olim coctilibus muris egregiè constructa. Videas hic multa pristinae nobilitatis adhuc vestigia: Palatia immensa aureis olim tectorum fastigijs Romanos fastus imitantia, eò quòd à Romanis principibus primò constructa & aedificijs egregijs illustrata fuissent: Turrim giganteam: Thermas insignes: templorum reliquias, & loca theatralia muris egregijs partìm adhuc extantibus, omnia clausa. Reperies vbique tàm intra murorum ambitum quàm extrà, aedificia subterranea: aquarum ductus hypogeósque meatus. Et quod inter alia notabile censui, stuphas vndique videas miro artificio consertas, lateralibus quibusdam & praeangustis spiraculi vijs occultè calorem exhalantibus. Iacent hîc duo nobiles, & post Albanum & Amphibalum praecipui Britanniae maioris proto-martyres, & ibidem martyrio coronati Iulius scilicet & Aaron5, quorum vterque ecclesiam in vrbe insignem habebat suo nomine decoratam. Tres enim egregiae in hac vrbe antiquis temporibus fuerunt ecclesiae. Vna Iulij martyris, virgineo deo dicata regularium choro venustata. Altera verò beati Aaron socij eiusdem nomine fundata & canonicorum ordine praeclaro nobilitata. Tertia verò Metropolitana sede-Cambriae totius insignita. Fuit & Amphibalus hinc oriundus, beati Albani doctor & fidelis ad fidem informator. Situs vrbis egregius [Page 108] super Oscae flumen, nauigio mari influente idoneum. Siluis & parcis vrbs illustrata. Hic magni illius Arthuri famosam curiam legati adiere Romani vbi, & Dubricius Archiepiscopus Dauid Meneuensi cessit honorem, ab hinc Meneuiam metropolitana sede translata, iuxta illud Merlini Ambrosij vaticinium. Meneuia pallio vrbis legionum induetur, &c.
Non procul inde stat rupis marina Sabrinis supereminens fluctibus, quae Anglorum lingua Gouldclyffe vocatur, hoc est rupis aurea, eò quòd aurei coloris saxa praeferat sole repercussa, miro sulgore rutulantia.
Nec mihi de facili fieri persuasio posset,
Quòd frustrà tantùm dederit natura nitorem
Saxis, quódque suo fuerit flos hic sine fructu.
Si foret qui venas ibidem & penitima terrae viscera arte praeuia transpenetraret. Si foret (inquam) qui de petra mel eliceret, & oleum de saxo. Multa nimirum occulta latent naturae beneficia, quae per incuriam hactenus incognita posterorum educet cura propensior & diligentia. Nam sicut antiquos in humanae vitae commodis inueniendi viam ipsa necessitas vrgens edocuit: sic iunioribus industria sedula plurimùm contulit, & ingenij perspicatior is acumen multa modernis aperuit. Quoniam vt ait poëta duas inuentionum istarum causas assignans:
—labor omnia vincit
Improbus, & duris vrgens in rebus egestas.
Notandum autem quòd in his vrbis legionum partibus, fuit diebus nostris vir quidam Cambrensis cui nomen Melerius, futurorum simul & occultorum scientiam habens, cui talis hanc eventus scientiam dedit. Nocte quadam scilicet Ramis palmarum puellam diuante adamatam obuiam habens loco ameno & vt videbatur opportuno, desideratis amplexibus atque delitijs cum indulsisset, statim loco puellae formosae formam quandam villosam, hispidam & hirsutam adeóque enormiter deformem iuuenit: quòd in ipso eiusdem aspectu dementire coepit & insanire. Cúmque [Page 109] pluribus id annis ei durasset,Notandum hic est, quam faciles hi diui erga quosdā peccatores se prebeant cū interim pueros columbinos pullos in ecclesia capientes, & pernoctantes ibidem cum canibus, seuerius, vlciscantur. tandem in ecclesia Menensi meritis sanctorum loci eiusdem, optatam sanitatem recuperauit. Semper tamen cum spiritibus immundis magnam & mirandam familiaritatem habens, eosdem videndo, cognoscendo, colloquendo, propriísque nominibus singulos nominando, ipsorum ministerio plerumque futura praedicebat. In longè verò futuris atque remotis (sicut & ipsi) ftequentiùs fallebatur: in propinquioribus autem & quasi infrà annum futuris minùs falli consueuerat. Videbat autem eos ferè semper pedites & expeditos, & quasi sub forma venatorum, cornu à collo suspensum habentes, & verè venatores non ferarum tamen nec animalium sed animarum. Circa monasteria quoque & loca religiosa magis eos & in multitudine maiori videre solebat.Similes cum similibus facillimè congregantur. Ibi nimirum exercitu: ibi numerosis opus est viribus, vbi rebellio. Quoties autem falsum coram ipso ab aliquo dicebatur, id statim agnoscebat, videbat enim super linguam mentientis daemonem quasi salientem & exultantem. Librum quoque mendosum & vel falsò scriptum vel falsum etiam in se continentem inspiciens, statim licèt illiteratus omnino fuisset ad locum mendacij digitum ponebat. Intertogatus autem qualiter hoc nosset, dicebat daemonem ad locum eundem digitum suum primò porrigere: Similiter & dormitorium monasterij cuiuslibet intrando, lectum monachi falsi & religionem habitu non animo praeferentis eisdem iudicijs ostendebat; dicebat autem spiritum gulositatis & crapulae supra & infra sordidum esse: spiritum verò libidinis & luxuriae pulchriorem alijs,Non liber scriptus, sed pietas in corde fideli daemonas fugat. sed foetidissimum. Contigit aliquando spiritibus immundis nimis eidem insultantibus, vt euangelium Ioannis eius in gremio poneretur: qui statim tanquam aues euolantes omnes penitus euanuerunt: quo sublato postmodum & Historia Britonum à Galfrido Arthuro tractata experidi causa loco eiusdē subrogata; non solùm corpori ipsius toti sed etiam libro superposito longè solito crebrius & [Page 110] taediosius insederunt. Notādum hoc etiam quia Barnabas sicut in legenda eius habetur,Christus per fidem apprehensus nostra salus est. evangelium Matthei super aegros ponebat & curabātur. Ex quo patet sicut in praemisso, quantae dignitatis & reverentiae sacrosancti evangelij liber existat: & super eundem quisquis scienter peierat quam periculosè & damnabiliter à via veritatis exorbitat. Ad haec autem casum abbatis Enoci de Strata marcella satis & plusquam satis per Wallias notum eadem die cuius nocte contigit, multis aperuit. Sicut ex dicto eiusdem ab alijs retento, circiter octo dies pòst certis rumoribus evidenter apparuit. Interrogatus autem quemadmodum hoc sciebat, dicebat daemonem sub venatoris expediti specie manè ad ipsum venisse:Castitatis Claustralis exemplum. Qui statim ruinam Abbatis exponendo qualiter ipsum à monasterio cum moniali aufugere fecerit, quasi de tanta victoria gaudens plurimum & exultans, totum euomuit. Fortè ad correctionem Abbatis & humiliationem, hoc ei accidere permissum est. Sicut ex post facto claruit, qui breui reuersus & humilior eóque melior effectus, nec diuertisse dicendus: Quia non malè cadit (vt ait Seneca) quisquis post lapsum fortior resurgit. Fortior etenim post negationem Petrus: fortior post lapidationem Paulus. Et quoniam vbi abundat delictum, ibi superabundabit & gratia. Fortior quoque post fragilitatem Magdalena. Abbati quoque de Alba domo Conano viro probo & religioso quid de muliere quadam, quam aspexerat, cogitasset, in aure reuelauit▪ Et statim vir bonus concupiscentiam illam cum lachrimis fatendo, à tribus sacerdotibus incontinentiae disciplinam suscepit. Sicut etenim hostis ille antiquus longis rerū experientijs & subtilitate naturae ex signis quibusdam coniecturalibus argumentando de praeteritis argutè futura coniectat: sic & indicijs haud dissimilibus hominibus insidiando, interiorem mentis conceptum per exteriora quandoque perpendit.
Fuit in eodem tempore in Ventae inferioris finibus daemon incubus,Daemon incubus. qui puellam quandam adamando, locúm (que) vbi ipsa manebat frequentando, cum hominibus [Page 111] loquebatur, & tàm occulta quàm futura pluries indicacabat. Interrogatus autem inde Meilerius, se hunc bene nosse dicebat, & nomen eius proponebat. Dicebat enim & contra guerram patriaeqúe turbationem magnam, spiritus immundos cum hominibus conuersari solere, sicut & hic apparuit, quia paulò pòst partes illae per Hoelum filium Ioruerti de vrbe legionum, prouinciam totam grauiter infestantem, dectructae sunt. Eadem verò tempestate cùm Anglorum rex Henricus secūdus (capto Albaniae rege) regnum subitò pacificasset: praedictus Hoelus per guerram quam fecerat, regiam plurimùm timens vltionem, huiusmodi à Meilerio in maiori angustia consolationis verba suscepit. Ne timeas, inquit, Hoele regis indignationem, quoniam ad alias eum partes intēdere oportebit. Vrbs etenim melior quàm in transmarinis habet, iam à rege Francorum obsidetur. Vnde ad partes illas postpositis omnib. alijs quāta poterit festinatione transibit. Cuius rei euentum in vrbe Rothomagensi obsessa infrà triduum post, certis rumoribus Hoelus accepit. Proditionē quo (que) de Osca quod Hoelus occupatū castelli detinebat, lōgè ante praedixit, & dominū suum Hoelum scilicet inde praemonuit: se etiam ibidem esse vulnerādum, sed non lethaliter, vinúm (que) ab oppido euasurum praececinit. In hoc solo deceptus, quia sic amicos hostis ille beare nouit: sic suôs in fine remunerare consueuit: quod eodem vulnere paulò pòst lethaliter occubuit7. Inter haec autem omnia admiratione dignissima,Huiusmodi fabulae referuntur de Dunstano apud Capgrauum. hoc solum censui magis admirandum quod oculis catneis spiritus illos tàm apertè videbat, quia spiritus oculis corporalibus nisi assumptis corporibus, videri non solent. Si verò corpora vt videri possent assumpserant, ab alijs quoque praecipuè praesentes & propè positi quomodo videri non poterant? Sed fortè corporali visione miraculosa visi sunt hi, cuiusmodi visione rex Balthasar in Daniele vidit manum scribentis in pariete, Mane, Techel, Phares, hoc est, appensum, numeratum, diuisum, qui & eadem nocte regnum pariter & vitam [Page 112] amisit. His autem in finibus nostris quoque diebus caeco dominandi ambitu, rupto consanguinitatis & consobrinorum foedere, fides quàm enormiter in perfidiam auanuerit, diffuso per Walliam prauitatis exemplo, Cambria non ignorat.
Annotationes in Cap. 5.
1 OSca fluuius rapidissimus, cuius ortus est in nigro monte,Isca. hanc vrbem alluit quem Romani scriptores Iscam vocant vnde haec vrbs Iscelegia latinis dicitur. Appellatur autem Britannicè Caer Lheon ar Oysc, quod est, vrbs legionum super Oscam fluuium, ad differentiam alterius vrbis legionum super Deuam, quae vocatur Caer Lheon ar Dhowrdwy.
2 Monemutha nomen sortitur à casu Monae confluentis in Vagam, Monumetha. quasios Monae.
3 Danica silua nemus est in extremo angulo inter Sabrinam & Ʋagam confluentes,Danica silua. à Danis (quos & Dacos vocant) nomen habens, qui Alfredi regis tempore hanc siluam occupantes hoc illi nomen indiderunt.
4 Nouum Burgum, Britannicè y castelh Newyth, nouum castellum Lelando.
5 De Iulio & Aarone, sic scribit Baleus in catalogo scriptorum maioris Britanniae. Iulius & Aaron famigeratae legionum vrbis ciues praeclari, & Amphibali Martyris, in Christo discipuli, pietatis ornamenta planè illustria in Britannia fuerunt. Non solùm in sua patria literis obnixè [Page 113] inuigilabant, sed & exteras regiones pro bonis artibus addiscendis petebant. Romaeque potissimum studuisse leguntur. Inde insigniter eruditos fuisse illos Britannica passim narrat Historia: & Giraldus illud idem in Hodoeporico suo confirmat, adiecto etiam nobilitatis calculo. Hi tandem cum alijs vtriusque sexus non paucis (vt authores sunt Gildas Badonicus in Excidio Britanniae, Galfridus & Ponticus in Chronicis) magnanimitate summa, in acie Christi perstantes, martyrium infractis animis pertulerunt. Vnde & Bedas cap. 7. primi libri Anglicanae historiae, post Albani mentionem haec scribit. Passi sunt ea tempestate Aaron & Iulius, legionum vrbis ciues: aliíque vtriusque sexus diuersis in locis perplures: Qui varijs cruciatibus torti, & inaudita membrorum discerptione lacerati, animas ad supernae ciuitatis gaudia perfecto agone miserunt. Et ista fiebant anno Christi 292. regnante in Britannia Constantio Chloro. Sub cuius postea regimine, cum imperator esset, à tanta clade ita immunes eius vrbes eraut, vt asylum Christianis afflictis tutissimum foret illa ipsa Britannia. Refert Ioannes Rossus Vuarwicensis, in libro suo de Wigorniensibus episcopis, magnum in Britannia Christianorum numerum, quód praedictum Amphibalum praedicantem audiuerit, impiorum telis occubuisse, in loco qui post aduentum Saxonum in Insulam ab euentu Lichefelde vocatus est, id est Cadauerum campus. Saeuitia (inquit Georg. Maior) & furoribus Dioclesiani [Page 114] vehementer labefactata est Christiana religio in gente Britannorum. Ea enim labes, teste Gilda, ita mortales generatim corrupit, ita christianam religionem exinaniuit, vt illa admodum in paucis integra remanserit. Hinc Tertullianus, magnus ecclesiae doctor, ante aliquot annos opportunè dixerat, in opere suo contra Iudaeos: Britannorum inaccessa Romanis loca, vero regi Christo esse subdita. Doctrinam (inquit praedictus Maior) & veros cultus ab apostolorum discipulis acceperunt Britanni, cuius puritatem passim in omnibus ecclesijs magno studio ac martyrio tuebantur: Haec ille.
6 De hac sedis translatione: tradunt auctores, Dauidem Xanti Cereticae prouinciae reguli filium, ex Melaria virgine vestali genitum, diutina praedicatione & disceptationibus publicis, Pelagianam haeresin ex Britannica ecclesia profligasse: at (que) ob id à Dubricio vrbis legionum Archipraesule factum esse Cambriae Metropolitem, Archipraesulatu illi [...] Arthuro Britannorum rege ita egit, [...], ab vrbe legionum ad suam [...] Archiepiscopalem sedem transferret, vt Ranulphus Cestrensis monachus fusius trad [...] li. 1. cap. 52. vbi omnes Cambrorum episcopi ab Archiepiscopo Meneuensi sacrati sunt, vsque ad Normanorum aduentum. Curauit etiam vt sui nominis titulum ea sedes haberet, ita vt fanum Dauidis deinceps vocaretur. Qua de re vide infra li. 2. cap. 1.
7 Variae sunt daemonum ludificationes, quibus [Page 115] simplicium hominum credulitate & ignorantia abutentes,Wierus, li. 3. cap. 11. in aeternum eos exitium protrudere moliuntur: improbi etiam homines (Augustino teste) malarum rerum cupidi, occulto quodam iudicio diuino traduntur illudendi & decipiendi pro meritis voluntatū suarum, illudentibus at (que) decipientibus eos praeuaricatoribus angelis, quibus ista pars mundi infima, secundum pulcherrimū rerum ordinem, diuinae prouidētiae lege (vt scribit Wierus) subiecta est.2. Parte causa 26. q. 5. episcopi. His enim portentis per diabolorum fallaciā illuditur curiositas, quando id impudenter appetunt scire, quod nulla ratione competit eis inuestigare. Haec potestas immundis spiritibus ideo datur, vt perniciosos sibi aptent: hoc est prauos homines seducant: illos scilicet qui spernunt veritatem, & credunt mendacio, iuxta Pauli sententiam: sanam doctrinam non ferent, sed ad sua desideria coaceruabunt sibi magistros, prurientes auribus; & à veritate quidem auditum auertent, ad fabulas autem conuertentur, onerati peccatis: ducentur varijs desiderijs, semper discentes, nunquam ad scientiae veritatem peruenientes. Hos Paulus filios contumaces vocat, in quibus agit Spiritus ille cui potestas est aëris, eludens subtilitate & dolo ineuitabili haec sua instrumenta in ipsius inductiones propendentia. Vide ea quae scribuntur ab Olao Gotho in fine libri tertij de gentibus septentrionalibus. Et apud Augustinum lib. 2. de Ciuitate dei, in secunda parte caus. 26. q. 5. episcopi.
De transitu per Newburgum & Caerdyf cum N. S. Cap. 6.
APVD nouum burgum itaque vbi Oscae flumen ab originali de Cantref bachan fonte descendens in mare dilabitur, ad crucis obsequia multis allectis, fluuio Remni transcurso, ad nobile super aquam Taf De Caerdyf castrum peruenimus.1 Serpit autem in Nouiburgi finibus, terra scilicet de Gwentlwc, riuulus cui nomen Nant Pencarn non tam aquarum profunditate quàm aluei concauitate, palustríque limositate, non nisi certa per loca vadáque transmeabilis: habuerat autem antiquitus va [...]um cui nomen Ryd Pen carn, Rhyd Pencarn. ad quod publica strata ducebat. Sonat autem latinè vadum sub capite rupis. Ryd enim Britannicè vadum latine: Pen caput: Carn rupis. De quo Merlinus Siluestris mentionem faciens, in haec verba prorupit.
2 Cum fortem lentiginosum in dextrales Brytones irruere videris, si Ryd Pencarn transierit, Cambriae vires noueris eneruari. Contigit autem nostris temporibus cum Anglorum Rex Henricus secundus in Resum Gruffini filium arma sumeret, & per maritimam dextralis Cambriae viam versus Caermardin tenderet, die quo Nant Pencarn transire debuerat, antiqui partium illarum Brytones circa praedictum vadum cum summa sollicitudine principis aduentum obseruabant: scituri pro certo, quoniam & fortem nouerant & lentiginosum, si vadi transitus concordauerit, de ipso proculdubio vaticinium esse complendum. Cum igitur rex ad praedictam aquam via duce festinasset, & vaticinali veteríque vado dudum obsoleto, ad aliud eiusdem aquae vadum (quod modernior vsus frequentauerat) iam transire parasset, tybicines & buccinatores quos Cornhiriet [Page 117] vocant, ab hir quod est longum & cornu, eo quòd longis in cornubus flatum emittant, ex altera vadi ripa quasi regi exultantes in eiusdem honorem buccinare coeperunt. Vnde cum equus in quo rex sedebat prae timore tam horribilis & insueti sonitus calcaria respuens, aquam intrare prorsus abnueret; Rex lora regyrans, ad antiquum vadum se conferre ira praeuia deproperauit, quo statim impetuosè transcurso, Brytones eo experimento, quasi de imminente iam excidio moesti ad propria sunt reuersi. In castro quoque de Caerdyf contigit his nostris diebus res memoratu non indigna. Claudiocestriae namque Comes Gulielmus Roberti Comitis filius, qui cum castro praedicto totam prouinciam de Gwladuorgan, id est, terra Morgani, iure haereditario possidebat, 3 cum quodam homine suo,Yuorus Bach. cui nomen Yuôrus agnomen Modicus erat, forte guerram habuerat, erat enim vir staturae modicae, sed animositatis immensae: Wallensium more montana quaedam & siluestria possidens, quae tamen illi Comes vel auferre prorsus vel mutilare contendebat. Nocte igitur quadam quamquā castrum de Caerdyf murorum ambitu munitissimum excubiarum multitudine personaret: quamquam militibus centum & viginti, nec non & archarijs multis: stipendiaria quoque plurima vrbs redundaret: inter tot tamen praesidia & securitatis argumenta, praedictus Yuôrus scalis allatis clam muros irrepens, Comitem & Comitissam cum paruo quem vnicum habebant filio secum educens, ad siluestria perdixit, nec remisit, donec quicquid iniustè ablatum fuerat & ampliora recuperasset: testante namque Poeta:
Spectandum est semper ne magna iniuria fiat
Fortibus & miseris: tollas licet omne quod vsquam est
Argenti atque auri, spoliatis arma supersunt.
In hoc eodem oppido de Caerdyf Anglorum rex Henricus secundus in reditu ab Hibernia, sabbato primo post Pascha cum pernoctasset, missáque mane dominica scilicet iam audita, cum à capella Sancti [Page 118] Pirani, praeter regem omnes exissent, ipso in orationibus plus solito tunc forte morante: tandem cum exiret, & ad ostium Capellae iam equum ascenderet,Admonitio H. 2. facta apud Caerdyf. astitit ei vir quidam ante faciem, poste quodam praefixo, quasi propodio fungens, flauus, tonsuráque rotunda, vultus macilenti, staturae aliquantulum procerae, aetatis quasi circiter annos quadraginta, tunica indutus alba vsque ad calcum pedis demissa, zona praecinctus, & pedibus nudis, qui & regem in haec verba quasi Teutonicè conuenit God hold ye cuinge, quod latine sonat, Deus te custodiat rex. Et postea eadem lingua prosecutus est in hunc modum: ‘Salutat vos Christus & pia mater eius, Ioannes quoque Baptista & Apostolus Petrus, mandantes vobis quatenus per totas ditioni vestrae terras subditas, ne mercatus dominicis diebus fiant firmiter inhiberi faciatis, & quod illis nihil vspiam operis fiat, nisi diuinum officium, & illud denotè facere & audire, praeter cibaria solùm, quae ad vsum diurnum praeparentur. Quod si feceritis nihil vnquam inchoabitis quod fine bono non compleatur, vitámque foeliciter consummabitis.’ Rex autem militi cui nomen Philippus de Mercros, qui frenum equi tenebat dixit lingua Gallica. Quaere à rustico vtrum hoc somniauerit. Et cum Anglice miles exponeret, subiecit ille lingua priori: ‘Siue hoc Somniauerim siue non, vide quis hodie dies sit, loquens regi non interpreti: quia nisi hoc feceris vitámque maturiùs emendaueris, priusquam annus iste praetereat, tales de re quam plus in mundo diligis rumores audies, talémque turbationem inde recipies: quae tibi vsque ad exitum vitae non deficiet.’ Et cum rex hoc dicto equo calcaribus monito, parum versus portam & quasi passibus octo processisset, lora regirans, vocate mihi inquit, bonum hominem illum. Et cum miles praedictus & iuuenis quidam cui nomen Gulielmus, qui soli tunc in oppido cum rege remanserant, illum vocassent, & non inuentum primo in capella, deinde per aulam & diuersoria cuncta quaesijssent, nusquam comparuit. Rex autem eo non reperto, cum tamen diutius eum solus in oppido dum alij quaererent expectaret, moestus plurimum & plangens, quod amplius [Page 119] ei loquutus non fuisset, versus Nouumburgum per pontem de Remni iter arripuit. Sicut autem comminando vir ille promiserat, sic anno contigit non completo: filij namque ipsius tres, primaeuus scilicet Henricus, & alij duo Pictauensis scilicet & Brito post ipsum, in quadragesima sequente ad regem Francorum Ludouicum discesserunt. Vnde tanta mota est ei inquietatio, quantam antea nunquam habuerat, & quae semper ei vsque ad extremum spiritus halitum, per aliquem filiorum ferè incessanter perdurauit. Multas & alias praemonitiones & castigationes rex iste diuina miseratione (quae magis conuersionem peccatorum appetit quàm euersionem) circa eadem tempora & fini propinquiora suscepit, 4 quas tamen omnes animo obstinato & corde indurato incorrigibilis omnino contempsit: sicut in libro de principis instructione (deo propitiante) pleniùs ostendetur. Distat autem non magnis ab hinc spacijs insula modica in Sabrini maris littore sita,Barri insula. quam accolae Barri, à nomine sancti Barroci loci eiusdem olim cultoris, sic dicta: cuius & reliquiae in Capella ibidem sita, hederae nexibus amplexata, in ferretrum translatae continentur. Ab huius etiam insulae nomine viri nobiles maritimarum australis Cambriae partium, qui eidem insulae cum terris finitimis dominari solent, sunt denominati. A Barris scilicet primò agnomen, postea cognomen de Barri suscipientes. Est autem hìc notabile quod in ipso insulae introitu in rupe marina apparet rimula permodica, ad quam si aurem apponas, audies operae strepitum quasi fabrilis: Nunc follium flatus, nunc marculorum ictus, nunc cotis & ferri sonora fric amina, stridentésque cauernis stricturas calibum & hanelum fornacibus ignem. Ceterum haud difficile credendum ex aquis marinis occultê subintrantibus sonum huiusmodi prouenire posse, vbi quoniam non minùs retrogradis & refluis fluctibus vacuato prorsus littore continuatur quàm repleto.
Annotationes in Cap. 6.
1 CAerdyf Britannicè hodie Caerdhydh vocatur, sed corruptè. Lelandus Antiquarius Caerdaf appellat, à Taf fluuio praeterlabente nomine indito: Condita autem vrbs est à Roberto Claudiocestrensi comite, Henrici primi filio notho, qui Matildem filiam & haeredem Robertifilij Hammonis, qui iure gladij (vt posteà dicturi sumus) Morganniam prouinciam obtinuit, coniugem habuit.
2 De Merlino siluestri, & eius vaticinijs vide infrà lib. 2. cap. 8.
3 Morgannia Britannicè Guladvorgan, id est, Prouincia Morgani, sic dicta (vt Galfridus & Castoreus habent à Morgano rege in ea regione caeso à consobrino suo Cunedagio ante Romam conditam: vel potius vt ego non sine ratione conijcio à Morgano cognominato Mwynuawr, qui tempore Edgari regis Angliae, illius regionis dominus existens, plurima bella cum Saxonibus gessit, de quo memoriae proditum est, illum à suis subditis ita diligi, vt eo ad bellum proficiscente, omnes qui arma ferre possent illum vltrò sequerē tur: nec vllus in vniuerso eius exercitu inueniretur, qui domini sui causa mortem oppetere recusaret. Hic abauus fuit Gurguntij patris Iestini illius qui à Roberto filio Hammonis vniuersa huius regionis haereditate spoliatus fuit. Cuius Roberti filiam vnicam & haeredem solam (vt antè [Page 121] diximus) Robertus Nothus Henrici primi Claudiocestriae comes duxit, ex qua hunc Gulielmum suscepit.
4 Tres fuerunt huiusmodi admonitiones Henrico regi de vita sua corrigenda factae. Prima est haec de qua hic mentionem facit noster Giraldus. Secunda facta est à quodam Hibernico, qui eum admonuit vt mores corrigeret suos, secretiorum quorundam signorum adiectione vsus, vt fidem sibi apud regem acquireret. Tertia, cùm Rex in Normaniam traiecisset, Miles quidam de Lindesey, cuius nomen erat Philippus de Estreby, ad illum accedens sequentes septem articulos ad regale eius officium pertinentes ei proposuit videlicet,
1 Si catholicam Christi religionem foueret:
2 Si leges iustas & aequas statueret:
3 Si neminem tamet si reum sine legitimo iudicio condemnaret, quae tria in sua inauguratione interposito iuramento vouerat:
4 Si terras & possessiones quas iustis haeredibus minùs iustè abstulerat iterum restitueret:
5 Si iustitiam sine donis & muneribus subditis suis administrari faciat:
6 Si ministrorum & militum stipendia debitè persoluantur, ita vt ab iniusta populi expilatione abstineant:
7 Si deni (que) Iudaeos qui grauioribus vsuris vniuersas eius subditorum opes depeculabantur, è suis ditionibus expelleret: fore prosperum [Page 122] & gloriosum reliquum eius vitae cursum eúmque ad septennium vs (que) regnaturum, crucémque sacram ab infidelibus esse vindicaturum dicebat: Sin autem vitae & morum suorum emendationem negligeret, anno quarto illum cum ignominia esse moriturum affirmabat.
De sede Landafensi & monasterio de Margan cum partium illarum Notabil. Cap. 7.
IGitur in crastino Crucis (apud Landaf) negotio publicè proposito, astantibus hinc Anglis inde Wallensibus, ex vtroque populo plurimis ad crucem allectis, ea nocte ibidem cum episcopo loci eiusdem Guilielmo viro discreto & honesto, moram fecimus. Sonat autem Landaf ecclesia sita super Taf fluuium, quae & ecclesia sancti Teileau eiusdem olim episcopi nunc dicitur. Mane ergo missa in ecclesia cathedrali principalíque altari ab Archipraesule celebrata, statim versus nobile Cisterciensis ordinis monasterium de Margan, per cellulam de Ewenith iter incunctanter arripuimus. Erat autem monasterium de Margan prae alijs cunctis ordinis illius per Cambriam locis, praesidente tunc viro literato & discreto abbate Conano, charitatiua largitione laudatissimum:Miraculum certum & indubitata vetitate compertum, quis negabir? vnde & aliquoties grau. ingruente famis articulo, certum noueris & indubitata veritate compertum, ob immoderatam largifluae charitatis abundantiam quam in peregrinos & pauperes [Page 123] infatiganter excercuerat, deficiente aliquoties farre penúque, sensibile fuisse diuinitus augmentum appositum, tanquam lecythi oleum, Elisei beneficio pauperi mulierculae multiplicatum. Circa prima verò fundationis tempora iuuenis quidam de finibus illis genere Cambrensis terras quasdam monasterio datas acriter sibi vendicans & in vsus proprios redigere parans: post multas infestationes demùm instinctu demoniaco grangiam monachorum optimam, blado refertam igne combussit: & statim amens effectus per patriam discurrere coepit rabie plenus & insania, nec ab errore cessauit donec à parentibus captus fuerat atque ligatus, porrò ruptis mane vinculis fatigatísque custodibus ad monasterij denique portam euasit, clamans incessanter & vlulans se monachorum ministerio totum intrinsecus igne comburi: Et sic planctu miserabili vociferando spiritum infrà paucos dies exhalauit.
Contigit autem vt ab alio quodam iuuene in hospitum aula verberato statim in crastino diuina vltione sequuta iniuriosus ille ab hostibus interimereture, & eodem aulae loco quo fuit iniuria sacrae domui & fratribus astantibus irrogata, exanime corpus extenderetur.
His quoque nostris diebus ingruente famis inedia, & maxima in pauperum turba quotidie ad ianuam iacente, de communi fratrum consilio, ad charitatis explendae sufficientiam propter bladum in Angliam nauis Bristollium missa est. Quae cùm diutinam ibidem vento contrario moram fecisset: die quo in monasterio tàm ad vsus pauperum quàm monachorum annona deficere debuit, naue non redeunte, sed locum potius miraculo dante, contigit vt campus propè monasterium per mensem & amplius ante commune maturationis tempus, & antequam messis aliqua per patriam meteretur, cum multorum admiratione subitò maturus inueniretur. Vnde tàm fratribus quàm pauperum turbis sufficientem vsque [Page 124] ad autumnum alimoniam diuina miseratio ministraret. His igitur & nonnullis alijs virtutum signis, locus Deo acceptus diligi à cunctis coepit & venerari.
Accidit autem his nostris diebus, quatuor Caradoci filij Iestini filijs, & Resi principis ex sorore nepotibus his in finibus herili portione (sicut Wallensibus mos est) pro patre dominantibus: Morgano videlicet & Meredytho, Oeno & Caduallono, quòd per inuidiam & Cainiticam malitiam (quae iam inueterasset) iterum renatam, Oenum fratrem Caduallonus interemit: nec mora; diuina vltione subsecuta, cùm castrum quoddam hostiliter inuasisset, muri subito super ipsum facta ruina minutim confractus interijt, inter tot tam sui quàm fratrum suorum exercitus viros, dignas perpetrati facinoris & fratricidij poenas luens solus miserabiliter extinctus occubuit.
Accidit hìc quo (que) res memoratu non indigna, leporarius enim praedicti Oeni magnus & pulcher & mira varietate discoloratus, septem vulnera sagittis & lanceis corpore perforato, non absque tamen plurima hostium & homicidarum caninis morsibus laceratione in domini defensione suscepit. Qui & postea Anglorum tunc regi Henrico secundo vulneribus recenter in cicatricem obductis,De canum mira gratitudine erga domines. à Comite Claudiocestriae Gulielmo, ad tanti tam egregij facinoris ostentum est transmissus. Prae omni námque bestia plus hominem canis & diligit & dinoscit: Qui & interdum sublato domino viuere recusat, & pro domino mortis subire discrimina non formidat. Igitur & mori pro dominis & commori dominis est paratus. Vnde & exemplum vnum quod Suetonius tangit in libro, qui de animantium naturis inscribitur: Et Ambrosius quoque in Exameron narrat, hìc interferere non superfluum reputaui. Ferunt Antiochiae in remotiore vrbis parte crepusculo necatum virum, qui canem sibi adiunctum haberet. Miles quidam praedandi [Page 125] studio minister necis extiterat: tectus idem tenebroso adhuc diei exordio, in alias partes concesserat: Iacebat inhumatum cadauer: frequens spectantium vulgus astabat: canis qu [...]stu lachrimabili domini deflebat aerumnam: fortè is qui necem intulerat, vt se habet versutia humani generis, quo versandi in medio auctoritate praesumpta fidem assereret innocentiae, ad illam circumspectantis populi coronam accessit, & velut miserans appropinquauit ad funus. Tunc canis sequestrato paulisper luctu doloris, arma vltionis assumpsit, atque apprehensum tenuit, & velut epilogo quodam miserabile carmen immurmurans, vniuersos conuertit in lachrimas: probationem detulit, quòd solùm tenuit è plurimis, nec demisit: praesertim cùm nec odij neque inuidiae aut iniuriae alicuius poterat obiectione, crimen illatum euacuari. Ob tantam igitur tam vehementem homicidij praesumptionem (milite tamen constanter inficiante) iudicatum est,Duellum inter militem & canem. duelio, rei certitudinem experiri. In campo itaque constitutis, & vulgi circumstante corona, hinc cane dentibus armato, illinc baculo cubitali milite munito: tandem cane victore victus homicida succubuit & ignominiosam publico patibulo poenam dedit. Refert Plinius, refert & Solinus regem quendam studio venationis non mediocriter deditum, cùm ab hostibus aliquando captus fuisset & incarceratus: quia canes dilexerat, per caninos demùm regionis illius exercitus ad montana & siluestria per se sponte sequestratos, & inde tàm in homines quām in armenta & pecudes impetus faciendo, & atrociter desaeuiendo, demum absque alio quolibet necessariorum iuuamine modo mirando liberatum. Et praeterea ea quae de canum natura experientia dididici, oculisque meis plerumque conspexi explicabo. Canis in rebus agnoscendis, dominóque prae cipuè: quem fortè veluti in turba per aliquantulum [Page 126] tempus amiserit, plus naribus quàm oculo credit. Primum etenim in domino seu ductore perdito reperiendo, oculis inspicit, deinde nares ad certius inuestigandum vestibus apponit: quanquam totas infallibilis experientiae vires eidem in naribus natura plantauerit. Item medicinam portat lingua canina, sicutè contra mortem lingua lupina. Vnde & sicut vulneribus canis lingendo medetur: sic vulnera lupus lingua corrumpit. Canis autem si vel collo vel capite, vel alia quauis corporis parte, quo linguam flectere non valeat vulnus accepit: pede posteriori linguae beneficium quasi nuncio fideli, transfert ad laesionem.
Annotationes in Cap. 7.
MIRA sunt quae de Canum natura apud probatissimos auctores reperiuntur. Vt illud apud Plinium lib. 8. cap. 40. Cùm ex causa Neronis Germanici filij in T. Sabinum animaduerteretur, quamdiu in vinculis erat detentus, canis eius quem à catulo nutriuerat, à carcere nunquam abigipotuit, eòque postea ad scalas Gemonias deducto, gementium more latrando semper domino astitit, mirantibúsque hominibus panem quem aliquis illi obtulerat, non manducans ori domini admouebat: qui posteaquam in Tiberim proiectus fuit, in amnem statim dominum sequutus, caput eius ex aqua vt poterat eleuabat, donec ipse ab aquis suffocaretur. Nec dissimile est quod reperitur apud Tzetzem Chil. 3. de cane Silonij centurionis Romani in praelio interfecti, qui domini sui corpus à feris & auibus defendens, illud donec sepulturae traderetur non deseruit. Cùm Lysimachus [Page 127] interfectus esset, corpus humi stratum, & ab omnibus derelictum, canis domesticus plurimum contendens & decertans, ab auibus ferísqne illaesum tamdiu praestitit, quoad Phorax quidam Pharsalicus aduenit, qui illud cremandum de more curauit. Cùm autem in rogum accensum iniectum est corpus, canis in flammam se coniecit, & vnà cum illo igni absumptus est. Auctor est App. in Syriac.
De Auennae & Neth fluuijs transcursis. De Abertawe quoque & Goer, cum N. S. Cap. 8.
PRofecti abinde, non procul à Margano, vbi sabulosi littoris & maris influentis alternae incipiūt vicissitudines, Auennae fluuium sub plurimo tamen reflui maris moramine transuadauimus. Et inde versus Neth fluuium viae maritima festinantes, primaeuum Carodoci filium Morganum ducem & praeuium habuimus. Accedentibus ita (que) nobis ad aquam prae alijs australis Cambriae fluuijs viui sabuli periculis, totúmque subito quod ingeritur absorbentis inaccessibilem, inter clitellarios multos, qui via versus mare venerant inferiore, vnus quem solum qui scripsit haec ibidem habebat, quanquam medius in turba conferta incederet, solus tamen quasi in abyssum descendit. Sed demum tamen non absque sarcinae detrimento librorúmque, laboriosa simul & periculosa iuuenum opera vix extractus evasit. Quanquam igitur partium illarum principem Morganum vie ducem haberemus, sub periculo tamen multo plurimorúm (que) lapsu ad aquam peruenimus: per sabulum quippe absorbens contra ducis monita nos viae [Page 128] terror insolitae festinare coegit, & timor addidit alas: cùm per huiuscemodi pericula (sicut ibi didicimus) sit potius incessus moderata maturatione temperatior. Sed quoniam quolibet menstruo maris incremento, amnis illius vada mutantur, quolibet nubigero imbrium augmento non reperiuntur, pluuialibus inundationibus exuberantibus vndis: nauigio non vado transuecti sumus, monasterio de Neth1 à dextro relicto, iterum Meneuiae partibus appropinquantes & & Landauensis ecclesiae dioecesim (quàm apud Abergauenni intrauimus) post terga relinquentes.
Accidit autem his nostris diebus Meneuensi episcopo Dauid secundò hàc iter agente, & vado recenti maris influentis procella turbato, capellanus quidem de finibus illis Rotherch scilicet agnomine Falcus,Rothericus Phalcus. quoniam transeundarum fuerat gnarus aquarum, vadi praetentandi periculum episcopo praecipiente suscepit. Sed cùm equum ipsi grandem & fortem, & ex toto comitatu ad hoc fideliter electum praesbyter ascendisset, vado statim transmeato: quoniam suspensionis sententiā nuper incurrerat, ad ipsa quae nō procul aberant siluestria fuga maturata se proripuit: nec reuocari vllatenus potuit, donec sumpta securitatis & indempnitatis cautione: hinc equus, & illinc missa restitueretur2. Intrantes itaque prouinciam quae Gocr dicitur, in castro de Sweynsei quod & Cambricè Abertawe vocatur, id est causus Tawe fluuij, pernoctauimus. Manè verò post missam populo conuocato, plurimísque ad crucem allectis, vir quidam partium illarum aetare prouectus cui nomen Cadorus ad Archipraesulem accedens, eum in haec verba conuenit; ‘Domine si mihi pristinae vires suppeterent, & iuuentutis elapsae robur adesset, laudabilem quem praedicas laborem, nec vlla mihi eleemosyna redimere, nec vllius desidiae torpor posset adimere: verùm quoniam desiderabilem hanc gratiam aetas mihi debilior, deteriórque dies inuidit: (quippe, sic multa ferunt anni venientes commoda secum: multa recedentes adimunt) si beneficium corporis vexatione [Page 129] consequi plenum non sufficio, decimarum tamen omnium quae possideo largi [...]ione consequi valeam vel semiplenum.’ Et sic ad pedes Archiepiscopi prouolutus, & cum largo lachrimarum fonte genua ponens, in manu eiusdem ad ctucis obsequium, rerum suarum omnium decimas assignauit, & ab eodē dimidiam iniunctae poenitentiae remissionem impetrauit. Cum autem hoc facto paulisper feorsum recessisset, reuersus in hanc sententiam prorupit; ‘Domine, si voluntas informat actionem, & ipsa plerumque pro facto reputatur, cùm mihi hoc iter agendi sit plena & firma voluntas, residuae partis poenitentiae relaxationem peto, & insuper renouato beneficio decimarū mearum de residuo summam adaequabo.’ Subridens ad hoc Archiepiscopus deuotam vir, subtilitatem cum admiratione est amplexatus.
Eadem verò nocte monachis duobus cubicularijs Archiepiscopi super his quae acciderant viaeque periculis ad inuicem conferentibus, dixit vnus eorum, prouincia dura est ista: alter autem aequè facetè respondit: Quinimmo nimis hesterna die mollis inuenta est: altero ad asperitatem patriae, altero verò ad sabuli molliciem sermonem referente.
Parum autem ante haec nostra tempora accidit his in partibus res memoratu non indigna, quam sibi contigisse praesbyter Elidorus constantissimè referebat.Elidori presbyteri, Relatio fabulosa. Cum enim puerilis innocentiae duodecimum iam ageret annum: quoniam vt ait Salomon, Radix literarum amara est quamquam fructus sit dulcis: puer literis addictus, vt disciplinam subterfugeret & verbera crebra praeceptoris, in concaua fluuij cuiusdā ripa se fugitiuus occultauit: cúm (que) ibidē bis sole reuoluto ieiunus continuè iam latitasset, apparuerūt ei homunculi duo, staturae quasi pigmeae, dicentes: si nobiscum venire volueris, in terram ludis & delicijs plenam te ducemus: annuens ille surgénsque sequutus est praeuios per viam primò subterraneam & tenebrosam vs (que) in terram pulcherrimā, fluuijs & pratis, filuis & planis distinctissimā, obscuram tamē & aperto solari lumine nō illustratam.
[Page 130] Erant ibi dies omnes quasi nebulosi & noctes lunae stellarúmque absentia teterrimae. Adductus est puer ad regem eíque coram regni curia praesentatus, quem cùm diu cum admiratione cunctorum Rex intuitus esset, tandem eum filio suo quem puerum habebat tradens assignauit. Erant autem homines staturae minimae, sed pro quantitatis captu valdè compositae: flaui omnes & luxuriante capillo, muliebriter per humeros coma demissa. Equos habebant suae competentes modicitati, leporarijs in quantit [...]te conformes. Nec carne vescebantur nec pisce, lacteis plerumque cibarijs vtentes, & in pultis modum quasi croco confectis. Iuramenta eis nulla. Nihil enim adeò vt mendacia detestabantur. Quoties de superiori hemispherio reuertabantur, ambitiones nostras infidelitates & inconstantias expuebant. Cultus eis religionis palam nullus: veritatis solùm, vt videbatur, amatores praecipui & cultores. 3 Solebat autem puer ille ad nostrum hemispherium pluries ascendere interdum per viam qua venerat, interdum per aliam: primò cum alijs, & postea perse. Solúmque matri suae se committebat; patriae modum gentísque naturam & statum ei declarans. Monitus igitur à matre, vt auri quo abundabat regio munus ei quandóque referret, pilam auream qua regis filius ludere consueuerat, ab ipso rapiens ludo, per viam solitam ad matrem deproperans cursim asportauit: & cum ad ostium domus paternae, populi tamen illius non absque sequela iam peruenisset, intrare festinauit, pes haesit in limine, & sic intra tectum cadenti matre ibidem sedente, pilam è manu elapsam duo Pigmaei è vestigio sequentes arripuere, exeundo in puerum sputa contemptus & derisiones emittentes. Ipse verò resurgens ad séque reuersus, mira facti confunditur erubescentia, & matris plurimum consilia devouens ac detestans, cùm via redire pararet quam assueuerat, ad aquae descensum hypogeúm (que) meatum cùm peruenisset, aditus ei iam nullus apparuit. Cùm tamen per anni ferè spacium inter aquae praedictae ripas viam [Page 131] inutilis explorator inquireret. Sed quoniam ea quae ratio non mitigat, temporis interdum mora mitescunt: & diuturnitas sola laxatos hebetat plerumque dolores. Siquidem malis multis finis de tempore venit: demum tamen ab amicis & matre praecipuè vix reuocatus, sibíque restitutus, & literis denuo datus tandem processu dierum in sacerdotij gradum est promotus. Cum autem Meneuensis episcopus Dauid secundus, super huius euentus inquisitione presbyterum iam senio confectum multoties sollicitasset: nunquam ei negotij seriem potuit citra lachrimas replicare. Habuerat etiam gentis illius linguae notitiam, cuius & verba recitare consueuerat, quae sibi puerilibus (vt moris est) annis, rapidè comparauerat. Erant autem verba sicut ab episcopo praedicto mihi sunt saepe proposita, Graeco idiomati valde conformia. Cum enim aquam requirebant, dicebant Ydor ydorum, quod latinè sonat, aquam affer: Ydor enim aqua eorum lingua sicut & Graeca dicebatur, vnde & vasa aquatica [...] dicuntur, & Dûr lingua Britannica similiter aqua dicitur. Item Salem requirentes dicebant Halgein Ydorum, salem affer; [...] vero Graecè sal dicitur, & Halen Britannicè: lingua namque Britannica propter diutinam quam Britones qui tunc Troiani & postea Britones à Brito eorum duce funt vocati, post Troiae excidium moram in Graecia fecerant, in multis Graeco conformis inuenitur. Hîc autem mihi notabile videtur, quòd in vno verbo tot linguas conuenire non inuenio, sicut in isto: [...] enim Graecè, Halen Britannicè, similiter Hybernicè, Halgein interposita G. lingua praedicta: Item Sal latinè, quia vt ait Priscianus, in quibusdam dictionibus pro aspiratione ponitur S. vt [...] Graece fal latine, [...] semi, [...] septem, Sel Gallicè mutatione à vocalis in è, à latino additionet literae Salt Anglicè, Sout Teutonicè. Habetis ergo septem vel octo linguas in hac vna dictione plurimum concordantes.Iudicium Auctoris de praecedente fabula. Sin autem interpositae relationis de veritate quid sentiam, scrupulosus inuestigator inquiras: [Page 132] cum Augustino respondeo, admiranda fore diuina miracula, non disputatione discutienda: nec ego negando diuinae potentiae terminos pono, nec affirmando, eam quae extendi non potest insolenter extendo. Sed illud Hieronymi semper in talibus ad animum reuoco. Multa, inquit, incredibilia reperies & non verisimilia, quae nihilominus tamen vera sunt. Nihil enim contra naturae dominum praeualet Natura. Haec igitur & similia si quae contigerint iuxta Augustini sententiam inter illa locauerim, quae nec affirmanda plurimum neque neganda decreuerim.
Annotationes in Cap. 8.
1 DE Auenna Netha & Tauo confluentibus, vide infrà eundem Giraldum in Topographia Cambriae ca. 5. Monasterium autem de Neth condidit Richardus Granuillanus miles, vnus ex duodecim nobilibus, qui cum Roberto filio Hammonis in auxilium Iestini filij Gurguntij, contra Resum filium Theodori Demetiae principem aduenerunt: verum deuicto Reso, hanc regionem Iestino, à quo fuerant vocati, ademerunt, & inter se partiti sunt: vnde dominium de Neth in sortem Granuillani cessit, qui ad vsum & sustentationē monasterij praedicti omnes terras suas de Neth assignauit, vt in Historia Cambriae manifestum est.
2 De hoc Rotherico Phalcusio multa commemorantur eá (que) valde festiua & lepida. Obtinuerat enim dispensationem quandam ab episcopo Meneuensi viz. vt missam vnā quotidie faceret, & praecipuus defunctorum Capellanus haberetur: quo nomine multa miracula vel [...] potius operatus [Page 133] est. Nam tituli sui praerogatiua in omnibus funeralibus obsequijs, post rectorem loci, primus semper missificabat: & singulis diebus duas missas celebrabat. Qua in re cum de excessu coram episcopo cōueniretur, factū iustificabat: affirmans se presbyterij sui ratione missam vnam quotidie facere posse, & aliam ratione facultatis sibi ab episcopo cōcessae. Hic cū in magna & diuite quadā parochia solenni festo esset missificaturus: accepit secū circumforaneum quendā circulatorem, vt sibi vsui foret, qui in ipso missae suae (vt vocant) offertorio, cū parochiani suas illi oblationes deferrent, de pecuniae mutatione rixam excitauit, ex qua acris orta est cōtentio, at (que) à verbis ad verbera deuentum, ita vt tota turbaretur multitudo. Haec dum geruntur, alijs pugnantibus, alijs vociferātibus, alijs deni (que) suos paruulos & vxores protegentibus, Dominus Rothericus vestibus sacris (vt erat) indutus, se clam vnà cum calice subduxit ex ecclesia, & aufugit. Postea verò infra paucos dies, ad centum & viginti ex parochianis, ob sacrorum perturbationem, qua se de vita periclitatum affirmabat, apud episcopum grauiter accusauit, eósque in ius vocauit, grauissima quaeque scelera illis obijciens, & modis omnibus quibus poterat eis molestias exhibens, donec illi pacem sibi redimentes, de calice & vestibus actionem penitus relaxassent.
3 Haec fabula mihi quidem videtur esse composita ad imitationem relationis Eris Armenij apud Platonem in libris de Republica: aut desumpta [Page 134] ex Tigado horto Aloadini principis de Mulete, quem M. Paulus Venetus li. 1. cap. 28. Senem de montanis appellat: de▪ quo scribit Haithonus lib. de Tartaris cap. 24. & Cael. Augustinus Curio Hist. Sarracen. lib. 3.
De Lochor & Wendraeth fluuiis transcursis, de Cydweli quoque cum N. S. Cap. 9.
TRansiuimus inde versus aquam de Lochor per campestria, in quibus Hoelus Meredythi filius de Brecheinoc, post obitum regis Henrici primi Anglos de finibus illis & milites multos publico bello confectos interemit. Fluuio verò Lochor transuadato, & aquis postea quae Wendraeth dicuntur transmeatis, ad castrum de Cydweli via duce peruenimus. In partibus istis Anglorum rege Henrico rebus humanis exempto, dum Gruffinus Resi filius Soudwalliae tunc princeps, in Nordwalliam auxilium corrogaturus iuisset: vxor eius Guenliana (tanquam Amazonum regina & Penthesilea secunda) in partes illas exercitū ducens, à Mauricio Londoniensi terrae domino, & viro egregio Gaufiido Presulis Constabulario, bellico in certamine confecta (interempto ibidem filio eiusdem Morgano & altero capto scilicet Malgone, quos pueros secum in expeditionem arroganter adduxerat) cum alijs multis, ipsa demum ferro confossa caput amisit.1 Tempore verò Anglorum regis Henrici primi tranquillum pacis statum Wallia sortita, cum praedictus ille Mauricius siluam in partibus illis haberet ferarum multitudine ceruorúmque praecipuè valde copiosam, nimiaeque parcitatis in ferina fuisset: quoniam, vt moris est, semper in viri fallacia est vxor astuta, miro mulier est vsa commento. Habebat enim vir ille à latere fyluae [Page 135] versus mare pascua magna & ouium in pascuis copiam multam.Vxoris Lautae astutia in marito decipiendo. Mulier itaque pastores omnes & maiores domus figmenti sui complices habens & fautores, simplicis vtendo commoditate viri, in haec verba ad maritum accessit (erat enim simplicis naturae simul & tenacis) ‘Mirum,’ inquit, ‘quòd bestiarum dominator bestijs dominari iam desijsti, & ceruis non vtendo, ceruis iam nō imperas sed seruis: & ecce quantus abusus ex nimia surgit patientia: inaudita námque rabie & insueta voracitate adeò in oues nostras desaeuiunt, vt ex multis paucae, ex ferè innumeris, iam reddantur numerosae. Vt autem probabiliorem redderet assertionem, evisceratis ceruis duobus inter ipsa intestina lanam interseri procurauit.’ Sic itaque vir muliebri deceptus astutia canum rapacitati ceruos exposuit.
Annotationes in Cap. 9.
1 GRuffinus Resi Demetiae principis filius, mortuo Hērico primo Anglorū rege, ortís (que) inimicitijs inter Stephanū Bononiē sem Comitem, qui regni possessionem obtinuerat; & Matildem Henrici filiam & haeredem vnicam: ratus iam sibi libertatis & paternae haereditatis recuperandae occasionem esse oblatam, quorundam Normannorum possessiones inuasit. Verùm cùm se viribus imparem ad resistendum cerneret: se ad socerū suum Gruffinum Conani filium, Vendotiae principem contulit, auxiliares copias ab eo petiturus. Interim dum is abest, eius vxor virilem animum induens & quascun (que) potuit copias colligens, cū hoc Mauricio Londineo bello congredi ausa est: infoelici tamen euentu vt Giraldus hîc refert. De cuius morte cum Gruffinus pater eius certior factus esset, Oenum & Cadualadrum filios suos cum copioso [Page 136] exercitu, ad vindicandam filiae necem, cum hoc mandato misit: videlicet ne cuiquam Anglo aut Normanno parcerent, neque vllam cum eis omnino pacem inirent, nisi regionem penitus relinquere atque deserere velint. Praetereà ad expellendos ex Cambria Normannos & Anglos, Hoelus filius Meredythi de Brechinia, & Madocus filius Edneri cum praedictis principibus suas vires cō iungunt, atque ferro & flamma eas regionis partes quae ab hostibus tenebantur, ad internecionem deuastant & perdunt, veterésque incolas in suis sedibus collocant, vt in historia Cambriae videre licet.
De fluuio Tywyensi nauigio transcurso. De Caermardin quoque & Albelande monasterio cum N. S. Cap. 10.
TRanseuntes inde nauagio flumen Tywyense, & versus Caermardyn iter arripientes Lanstephan & Talachar marinis in scopulis à laeua reliquimus. Erant autem haec duo castra quae Resus filius Gruffini post obitum Anglorum regis Henrici secundi desperatione custodum citra insultum occupauit; deinde prouincijs de Penbroch & Ros caedibus, incendijs & praedationibus, ferè exterminio datis, frustrato conamine Caermardyn obsedit.Caermardyn Sonat autem Caermerdin vrbs Merlini, eo quod iuxta Britannicam historiam ibi ex incubo genitus, inuentus fuerat Merlinus.1 Est igitur haec vrbs antiqua coctilibus muris partìm adhuc extā ribus [Page 137] egregiè clausa super nobilem Tywy fluuium sita, siluis & pratis abundans: habet autem Cantref Mawr, id est Cantredum magnum ab oriente, copiosa siluarum condensitate australis Cambriae ciuibus tutissimum in necessitate refugium, vbi & castrum Dineuor in collis excelsi vertice super fluuium Tywy situm: quod & principalis Sudwalliae curia dicitur. Fuerant enim antiquitus tres principales in Wallia curiae: Dineuor in Sudwallia: Aberfrau in Nordwallia scilicet apud Mônam. In Powisia apud Pongwern, quod & nunc Slopesburia dicitur. Sonat autem Pengwarn caput alneti.2 In his autem de Cantref mawr finibus Commoto videlicet de Caos, illud ad animam reuocans, dolus an virtus quis in hoste requirat: Et illud, & si non rectè possis quocunque modo rem: quàm enormiter in subditos hoc nostro tempore curia vindictam exercuerit noster explicare stilus abhorruit3. Iuxta Dineuor trans flumen sc.Hist. Cā. 222. Tywy in Cantref bachan, id est, Cantredo breui, fons est qui die naturali bis vndis deficiens, & toties exuberans, marinas imitari solet instabilitates4. Non procul à Caermardyn ex parte boreali scilicet apud Peucadair, id est, cathedrae caput, Reso Gruffini filio nostris diebus ad deditionem dolosè magis quàm viriliter compulso & in Angliam ducto: Rex Anglorum Henricus secundus de Armorica oriundum Britannia militem quendam de cuius prudentia simul & fidelitate confidebat,Ony bydhi gryf, bydh gyfrwys. sub decani de Cantrefmawr conductu cui nomen Guaidanus castrum Dineuor locíque situm & patriae munitionem exploraturum transmisit. Presbyter autem monitus vt per viam meliorem ad castrum & faciliorem militi praeberet iter, per magis difficiles & inaccessibiles aditus ipsum de industria circumduxit. Et vbicunque per saltus herbosos transitum faciebant, cum intuentium admiratione presbyter herba pascebatur: asserens accolas & indigenas herbis & radicibus (ingruente inedia) viuere & vesci solere. Ad regem itaque milite reuerso, cunctísque relatis [Page 138] quae vel digna relatu viderat vel audierat: terram sc. inhabitabilem, terram iniquam & inaccessibilem, nullíque genti nisi bestiali & bestiarum more viuenti victui necessariam. Demùm fidei sacramentíque nodis, nec non & obsidum vinculis astrictum Resum rex ad sua remisit.
Progressis inde nobis versus Cisterciense monasterium quod Alba domus dicitur5: adsunt quidam nuntiantes Archiepiscopo iuuenem quendam Cambrensem ei deuotè occurrentem, obiter ab hostibus interemptum. Ad quem non procul à via diuertens, corpúsque cruentum eleemosynarij sui operiri pallio iubens, iugulati iuuenis animam pia supplicatione commendauit. Igitur in crastino, sagittarijs duodecim de sancti Clari castello satis propinquo, qui iuuenem praedictum iugulauerant, apud Albam domum in poenam criminis cruce signatis, tribúsque fluuijs, primò Taf, deinde Cledheu sub Lanwadein, alteróque sub Hauerfordia transmeatis, demùm Hauerfordiam peruenimus. Sortita est autem inde prouincia nomen, inter duos hos fluuios sita, Daugledheu: eo quòd duobus his fluuijs quasi duobus gladijs cingatur & terminetur. Cledheu námque Britannicè gladius latinè.
Annotationes in Cap. 10.
2 TAmetsi haec opinio de nomine Mariduni à Merdhino deducto, magnos atque celebres authores habeat: ego tamen (doctorum pace dixerim) eius sententiae sum, vt existimem eam nominis deriuationem, cum insigni errore esse coniunctam. Nam apud Ptolomaeum, qui longè antè natum Merlinum, stante adhuc & integro Britannorum regno (tempore nimirum Marci imperatoris, vt testatur Suidas) scripsit, [Page 139] manifestum est, hanc vrbem tunc Maridnum fuisse appellatam. Cuius verba Geograph. lîb. 2. sunt haec▪ Rursus pòst praedictos populos vltimi versus occasum sunt Demetae, quorum ciuitates Louentium & Maridunum. Antoninus etiam [...]el Antonius Augustus, cuius itinerarium circumfertur, qui Merlinum tempore praecessit, huius vrbis mentionem facit; vbi Muridunum pro Mariduno legitur: nisi fortè à muro egregio quò oppidum illud legionarij milites Rom. qui ibidem hyemare solebant, vndequaque muniebant, deductum esse nomen putemus: quod à Britannico quidem idiomate non est alienum: nam Mûr & Murdhyn Britannicè, murum designant. Si tempore Merlini nomen acceperit, cedant nobis eius opinionis assertores, nomen eius antiquum. De Merlino posteà (deo volente) lib. 2. cap. 8. annot. 2. dicemus.
2 De tribus Cambriae curijs Principalibus, vide descriptionis Cambriae, cap. 2. & quae ibidem ann otata sunt.
3 Quae sit illa vindicta quam tantoperè Giraldus hoc in loco explicare veretur, haud facile est affirmare: coniectura tamen mihi videor assequi quid sentiat. Cùm Oenus Venedotiae & Resus Demetiae principes, Henrico Anglorum regi eius nominis secundo, mutuo foedere, datis etiam obsidibus essent deuincti: quorundam Normanorum it a exarsit cupidit as, vt in Cambrorum possessiones violenter irruerent, vt Rogerus Clarensis comes & Walterus Cliffordius. De quorum excessu & violentia Resus apud Henricum regem saepiùs [Page 140] questus est, nec remedium vllum habere potuit: quia rex Normannis iniquè fauens, & ad eorum ferociam & iniurias conniuens, nullam harum accusationnm admittere voluit. Quamobrem Resus & alij proceres, cùm viderent in se leuissimis de causis crudeliùs animaduerti: & grauissima aduersariorum suorum scelera sine reprehensione vlla praetermitti: ad sui defensionem & propul sandam inimicorum iniuriam arma capiunt. Haec cùm ad Anglum essent delata, ingentem exercitum confecit, & aduersus Cambros rebelles in Beruini mō tana duxit, apud Oswaldiam Cambriae fines subintrans, non procul à Coruena, vbi Cambrorum copiae praestò aderant in valle Deuana. Henricus montana occupans, in vallem descendere sine grauissimo sui & suorum periculo non poterat. Nam Cambri locorum & itinerum gnari, viarum angustias obseruantes: omnes ferè qui necessariorum parandorum causa ab exercitu discesserant intercipiebant, ita vt regem omni commeatu intercluderent, nec tamen vnquam montem ascendere volebant. Ʋnde Henricus loci iniquitate coactus, atque magnis & assiduis imbribus immoderatísque tempestatibus afflictus, hyeme etiam instante, cùm magnam the sauri sui summam profudisset & quam plurimos ex suis militibus cùm aëris inclementia tùm inimicorum insidijs amisisset: sentiens se nihil profuturum, castra soluit; & domumreuersus, obsides Cambrorum quos longè antea acceperat, exoculauit, videlicet Resum & Caduallonum filios Oeni, atque Cynuricum & Meredythum filios [Page 141] Resi. Sic miselli iuuenes, eò quòd Anglus patres eorum debellare nequiuerat, oculos amiserunt. Atque haec mihi videtur esse illa enormis vindicta de qua hîc loquitur Giraldus. Vide infrà lib. 2. cap. 10. & 12.
4 In Tegenia, quasi sex millibus passuum à mari, est alius huiusmodi fons ab incolis vocatus Fynon Leinw, qui bis in die fluit & refluit. Hoc tamen (inquit H. Lhuyd) nuper obseruaui, Luna ab horizonte orientali ad meridianum ascēdente, quo tempore omnia fluunt maria, fontis aquam diminui refluuiúmque pati. Vide infrà lib. 2. cap. 10. & in Annotat. ibidem.
5 Hic est locus ille antiquus, promulgatione legum Hoeli Boni Cambriae olim regis valdè celebris: vbi Princeps ille conuocatis 140. Praelatis & nobilibus, veteres Cambriae leges reformauit, nouásque ex vsu Reipub, constituit: quibus Cambri vsi sunt vsque ad mortem Leolini tertij Cambriae Principis.
6 Hauerfordia post aduentum Flandrensium in illam regionem, illud nomen consequuta est: cùm antea (vt scribit Lelandus) Dugladia, Britannicè verò Aberdaugledheu; id est, Ostium duorum gladiorum, diceretur; hodie verò Hulphord. Sunt qui existimant illam vrbem, quae apud Antonium Vindogladia dicitur, in hac regione fuisse, & ab his duobus Galdijs nomen esse sortitam.
De Hauerfordia & Ros, cum Notabilibus suis. Cap. 11.
APVD Hauerfordiam itaque primò ab Archipraesule sermone facto: deinde, ab Archidiacono Meneuensi, cuius nomen praesentis opusculi titulus tenet, verbo domini gratiosè prolato turbae, allecta est multitudo tàm militaris quàm plebea. Vbi pro mirando & quasi pro miraculo ducebatur à multis, quòd ad verbum domini ab Archidiacono prolatum, cum tamen lingua Latina & Gallica loqueretur, non minùs illi qui neutram nouerunt linguani, quàm alij, ad lachrimarum affluentiam moti fuerunt, atque etiam ad Crucis signaculum cateruatim accurrerunt.
Accidit autem aniculam partium istarum quae per triennium antea caeca fuerat audito Archipraesulis aduentu, filium suum adolescentem vt vel de fimbria vestimenti eiusdem aliquam particulam ei referret, ad locum praedicationis destinasse. Qui cùm ad Archiepiscopum ob turbam consertā accedere non potuisset glebam quam sub pedibus praedicantis turba dilapsa signauerat,Miraculum. secum matrireportauit, ipsa verò munus oblatum cum gaudio magno sufcipiens, & in orationum instantiam genua ponens, ori & oculis cespitem apposuit: & statim luminis laeticiam quàm penitus amiserat, tàm viri sancti meritis quàm fide propria & devotione recuperauit.Flandri Rossenses. Erat autem gens haec originem à Flandria ducens, ab Anglorum rege Henrico primo ad hos fines inhabitandum transmissa: Gens fortis & robusta, continuóque belli conflictu Gens Cambrensibus inimicissima: Gens (inquam) lanificijs, Gens mercimonijs vsitatissima: Quocun (que) labore sine [Page 143] periculo terra marí (que) lucrum quaerere, Gens perualida: vicissim loco & tempore nunc ad aratrum, nunc ad arma, Gens promptissima. Gens vtique foelix & fortis si vel Regibus vt deceret Cambria cordi fuisset, vel praestitutis saltem & praefectis iniuriarum dedecus animo vindice displicuisset1.
Contigit autem praedicto in eastro nostris diebus [...]es nequaquam praetereunda.Latro astut [...]s In eiusdem castri turre [...]enebatur in vinculis latro famosus: ad quē pueritres, filius sc. comitis Clarensis ibi nutritum commissus, a [...]iíque duo, quorum alter herilis filius, alter eiusdem, ex filia nepos, propter missilia lignea quae eis arcu mittenda ferro formare consueuerat, frequenter conueniebant. Quondam autem puerorum precibus ad auras ab imo nequam extractus, captata carcerarij absentia ociùs ostia claudens tàm ipsum exclusit, quàm pue [...]os quoque secum inclusit. Quo perpetrato statim clamor factus est magnus, tàm intus puerorum quàm exterius populorum, nec cessauit ille eleuata securi mor [...]em pueris acriter interminare, donec ei tàm indem [...]itatis quàm vitae securitas sub cautione certissima fuerat indulta. In Francorum quoque regno apud castel [...]um Radulphi casus accidit haud dissimilis. Domina [...]or enim loci illius quem olim exoculauerat, in castro quendam alebat, qui cùm ex diutina frequentia vias [...]astri cunctas turriúmque gradus ascensus, cordis ocu [...]o iam tenuisset: semel ira vindice opportunitate cap [...]ata, puerum quendam castellani filium quem vnicum [...]abebat & haeredem, ad summa turris propugnacula [...]ecum adduxit. Stans igitur in alto & clausis intus ostijs [...]uinam puero parans, ad clamorem magnum & maero [...]em vniuersos prouocauit. Procedens itaque pueri pa [...]er, & non mediocri dolore concussus, cum filij redime [...]e sospitatem modis omnibus attemptasset: respon [...]um accepit, nisi per partium inferiorum mutilatio [...]em, quam & sibi intulerat, hoc nullatenus fieri posse. [...]pse verò multis antea frustra allegatis: demum hoc [...]oncesso quasi praecisis illis cum lugubri circumstantium [Page 144] clamore ictum in trunco fieri fecit. Caecus autem grauiores angustias vbi sentiret cùm requisisset, & responsum audiret quoniam in renibus: falsum esse proclamans, puerum iterum praecipitare parauit. Ictum itaque denuo dato, & angustias sibi in corde maiores esse responso, dominum arguens falsitatis, puerum ad praecipitium exportauit. Tertio verò genitum vt redimat genitor, instrumenta gignendi verè praescidit: Et cùm in dentibus se sentire dolorem proclamasset: Verū inquit ille, quia experto credendum, & iniurias vltus ex parte, mortem mitiùs aggrediar: & tu de caetero nec alium gignes, nec isto gaudebis: eóque dicto exiliens ab alto, se cum puero praecipitem dedit. Et statim in ima corruens, membris minutim confractis expirauit vterque. Miles autem pro anima pueri monasterium quod adhuc extat, & De doloribus dicitur ibidem construxit.
Hoc autem mihi notabile videtur, quod ad praedicti loci castellanum Richardum sc. Tangardi filium, cùm tamen fratres habuerit plurimos & probos, & omnium iunior extiterat, praemortuis alijs vniuersa est haereditas deuoluta. Similiter & ad Resum Gruffini filium sublatis de medio multis antea fratribus probis & pulcherrimis, australis Cambriae dominiū est deuolutum. Contigit autem praedicto Richardo pueriles annos agente, virum sanctum cui nomen Caradocus, apud sanctum Hismael in Rosensi prouincia Eremiticam & sanctissimam vitam ducere, ad quem puer tàm à patre saepius quàm à matre transmissus cibariorum xenia quia frequenter ferre consueuerat, tantam in oculis viri boni gratiam obtinuit, vt ei saepissimè cum sua benedictione fratrum omnium foelicitatem & paternam haereditatem compromitteret. Accidit autem aliquando, praedictum Richardum ob pluuiam inundantem ad domum Eremiticam diuertisse. Et cùm canes quos secum ad venatum adduxerat nec vocatione, nec adulatione, nec etiam oblatione, ad se introducere posset: subridens vir sanctus, & ipsos, manu leniter annuens, [Page 145] statim ad se venientes cunctos suscepit. Processu verò temporis cùm diem Caradocus iam clausisset extremum, & vitae labētis cursum fine foelici consummasset, corpus suum quod libero postremae voluntatis stilo Menevensi ecclesiae delegauerat: Richardi pater Tankardus violenta praesumptione detinuit: sed statim aegritudine graui correptus, mandatum ociùs reuocauit. Cùm ita (que) semel & iterum hoc ei contigisset, tertio tam morbo laxato quàm mandato, cùm corpus versus Meneuiam per sabulum de Niwegal deferretur, & exuberantem in pluuiam nube resoluta totóque comitatu pluuia perfuso, sacrae vecturae duces à latebris exeuntes, pallam sericam, qua ferretrum opertum fuerat, ab omni imbrium madore indemnem reperiunt & immunem. Et sic Meneuiam corpus allatum crebra miraculorum tàm praesentium quàm sequentium quoque corruscatione, in ecclesiam Sancti Andreae, Sanctique Dauid ala sinistra iuxta altare Sancti protomartyris Stephani, debita est celebritate tumulatum.Flandrorum Rossensium diuinandi peritia in armis arietum. Hoc autem mihi videtur hac de gente notandum quod in armis arietum dextris carne nudatis, & non assis sed elixis, tàm futura prospiciunt quàm praeterita & ante incognita longe respiciunt: tempore quo (que) praesentia, sed loco absentia, quasi prophetico quodam spiritu arte miranda cognoscunt: pacis & guerrae signa, caedes & incendia, domestica adulteria, regis statum, vitam & obitum, rimularum quarundam & notularum indicijs certissimè declarant. Vnde & nostris temporibus contigit virum quendam partium istarum non ignobilem, & in arte praedicta prae alijs instructum (cui nomen Gulielmus Mangunel) vxorem habere de proprio viri nepote praegnantem. Cuius euentus vir non ignarus, arietem de o [...]ili prop [...]io sumptum, ex parte cuiusdam vicini sui coram vxore, sibi praesentari procurauit: quo statim ad coquinā transmisso, cū eodem die in prandio sedissent, armū arietis debito more decoctū & purgatū ad inspiciēdum vir mulieri quā in hoc peritā nouerat ex industria porrexit. Quē cū paulisper intuita fuisset, rimulas [Page 146] notans & signa secreta, & oraculum in mensa subridendo proiecit. Ille verò cuncta dissimulans, cum risus causam reíque notitiam tanto vchementius efflagitasset, illa demum tanquam importuna viri mota instantia respondit: Vir de cuius ouili aries hic fuerat, vxorem habet adulteram & proprij nepotis incaestu iam grauidam effectam. Ad haec autem vir subtristis vultuque demisso. Verum, inquit, oraculum profers, & nimia veritate subnixum, vnde & tanto mihi dolendum fortius quanto in propriam iniuriam publicata redundat ignominia. At illa tantam sui comperto crimine confusionem dissimulare non praeualens, interiorem animi passionem signis exterioribus, vrgente vicissim tam pudore quàm angustia, nunc rubore vultus, nunc pallore, demum verò lachrimis more muliebri est protestata. Praeterea oblatus est cuidam armus caprei quasi pro ouino quia simillima sunt ossa purgata, qui notatis rimulis parumper & signis cū admiratione subiecit: Infoelix pecus quae nunquam nouit multiplicari, infoelix & pecudis dominus, qui nunquam vltra tres vel quatuor in vno grege habere praeualuit. Destructionem quoque patriae post obitum regis Henrici primi, per annum ante vel dimidium, multi in humeris praeuiderunt, qui venditis vniuersis quae possidebant, tam mobilibus quàm immobilibus indempnes per industriam patria relicta imminens excidium euaserunt.
Contigit etiam in Flandriae finibus vnde Gens ista descenderat, viro quodam vicino suo os huiusmodi ad inspiciendum transmittente, quòd portitor fossam obiter transiliendo fissa nate crepitum dedit, quem statim viri naribus, cuius causa vexabatur verbis & votis adoptauit. Ille verò cui portabatur armo inspecto, illico subiecit: Sed tu frater id quod mihi adoptaueras in naribus habeas. Accidit autem quod & notabile censui [...] quendam nostris diebus, ossis inspectorem non solùm furtum furtí (que) tenorem, furē ipsum, furandí (que) modum & circumstantias omnes inspiciendo notasse: verùm & campanae pulsum & tubae sonitum ac si praesentialiter [Page 147] adhuc agerentur quae iam praeterita fuerant, audisse. Mirum itaque quòd sicut coniurationes illicitae imagiginaria quadam similitudine oculis acta, sic & auribus repraefentant accidentia.
Annotationes in Cap. 11.
1 FLandria, olim Menapiscus pagus, de quo in legibus Caroli Magni frequens fit mentio, (& posteà Rutheia, vt Diuaeus & Caenalis testantur) sic dicta siue à Flandra Luderici vxore, siue à Flandeberto Clodij regis nepote, siue ab aestu ventísque maris, siue à Germanica voce Flandren, quae sagittam significabat; regio est inferioris Germaniae, ad mare Britannicum & Oceanum septentrionalem sita, soli fertilitate & omniū rerum copia florentissima: sed aestuantis maris inundationibus maxime subiecta. Vnde maritimi tractus incolae saepenumero, cum eorum regio violenta aquarum irruptione esset submersa, alijs in locis sedes sibi coacti sunt quaerere. Cùm Gulielmus Normaniae dux, qui Angliam sibi subiugauit, aduersus Heraldum Goduini filium qui in regni possessionem irruerat, exercitum pararet, Balduini Flandriae Comitis soceri sui opem implorauit. Flandrus genero suo cum magna copia praestò ádfuit, hac tamen conditione, vt ipse omnés (que) post eum Angliae reges in perpetuū trecentas marchas argenti in annos singulos Flandriae Comitibus penderet. Illo tempore insinita multitudo, cùm infimae sortis hominum, tùm etiam eorum qui maris excursu & inundatione à sedibus pellebantur, in Angliam cum Flandro commigrarunt: quos etsi [Page 148] Anglus (pacificam regni possessionem nactus) Matilde regina intercedente, in suam clientelam protectioném (que) suscepit, eos tamen terrarum possessionibus non ditauit. Hi non ita multo pòst, per vniuersum regnum dispersi, toti Angliae molesti esse coeperunt. Quamobrem postea ob denegatam praedictarum 300. marcharum solutionem, orta est simultas inter Robertum Hierosoly mitanum Flandriae Comitem & Henricum Angliaeregem. Vnde Anglus omnes Flandricae nationis regni sui incolas èsuis ditionibus expellere decreuit. Verùm quia matris suae intercessione primò fuerant recepti, at (que) etiam vt eorum opera Cambrenses sibi subiugaret: Rossiam Demetiae prouinciam, illis concessit ad habitandum: sic (inquit Castoreus) Angliam defaecauit, & arctauit Walliam. Hi multis bellis à Cambriae Principibus lacessiti, se suáque fortissimè tutati sunt, & in hunc diem (teste H. Lhuyd) & lingua & moribus à Cambris diuersis, ibidem pro Flandris agnoscuntur.
De Penbrochia cum N. S. Cap. 12.
ADiacet autem territorio Rossensi meridionali maritimó (que) ex latere, interlabente brachio marino, Prouincia Penbrochiensis, cuius princïpale municipium totiús (que) prouinciae Demeticae caput, in Saxosa quadam & oblonga rupis eminentia situm lingua marina de Miluerdico portu prosiliens in capite bifurco complectitur. Vnde & Penbrochia caput maritimae sonat. Primus hoc castrum Arnulphus de [Page 149] Montgomery sub Anglorum rege H. primo, ex virgis & cespite tenui, satis exile construxit. 1 Quod postmodū in Angliam reuertens viro probo prudentíque Giraldo de Windesora constabulario suo primipiló (que) Giraldus de Windesora Constabularius Penbrochiensis. cū paucis custodiendū exposuit. Nec mora totius australis Cambriae Wallenses Principe ipsorum viro bellicoso Reso scilicet Theodori filio paulò ante dolo suorū apud Brecheinoc interempto, & Gruffino filio suo puero relicto, castrū obsidione cinxerunt. Contigit nocte quadā cum milites quindecem castri desertores ex desperatione scapham intrantes nauigio fugā attemptassent, in crastino mane Giraldus eorum armigeris arma dominorū cum feodis dedit, ipsósque statim militari cingulo decorauit. Inualescente verò & grauiùs incumbente per moram temporis obsidionis incommodo, cum ad vltimam fere inediam iam in castro perducti fuissent, Giraldus ex summa prudentia spem simulans & solatia spondens, quatuor qui adhuc supererant bacones à propugnaculis frustatim ad hostes proijci fecit. Die verò sequenti ad figmenta recurrens exquisitiora, literas sigillo suo signatas coram hospitio Meneuensis episcopi cui nomen Wilfredus qui forte tunc aderar, tanquam casu à portitore dilapsas inueniri procurauit. Erat autem literarum continentia quòd infra menses quatuor Comitem Arnulphum super castri subuentione sollicitari non oporteat. Quo per exercitum literis lectis audito, statim obsidione dispersa ad propria singuli sunt reuersi. Nec mora Giraldus ille vt altiores in finibus illis sibi suisque radices figeret, Gruffini Principis Sudwalliae sororem cui nomen Nesta, sibi lege maritali copulauit; de qua processu temporis egregiam vtriusque sexus prolem suscepit, per quam & Anglis Australis Cambriae maritima retenta, & Hyberniae moenia postmodum sunt expugnata, sicut vaticinalis declarat Historia.
Contigit in hoc Penbrochiae castro nostris temporibus, virum quendam intra septa domus suae mustelae catulos in vellere quodam inuenisse. Quos cum illaesos ex [Page 150] industria cum ipso vellere à loco remouens abscondisset, bestiola rediens post crebros vndi (que) quaerendo nec inueniendo discursus, materno tandem mota dolore, ad vafculum lacte plenum, quo paruulus educabatur filius herilis accessit, & statim se supra vas erigens collectum intra se virus euomuit, & lacteum condimento lethali potum infecit; tanquam perditae prolis angustias, prolis amissione compensans: vir autem his obseruatis omnibus, vellus ad locum reportauit. Et ecce mustela materna sollicitudine inter spem & metum anxia, falsosque frequens mentita dolores, depositum inuenit, & continuò laetitiam tam gestu quàm voce professa, ad vafculum praescriptum celerrimè reuersa est, euersóque statim continente, totum quod continebatur effudit, tanquam recuperatae prolis ob gratiam, hospitem illaesum fore statuens & indemnem. Contigit & alibi cum bestiola huiusmodi foetus teneros ob solis & aurae temperiem extra dumos in planiciem eduxisset, quòd miluus insidians vnum ex catellis asportauit: & statim illa intra fruticum septa cum prole residua se suscepit, & exquisitae vindictae decipulam matridolor ministrauit. Exiens igitur in tumulo quodam se resupinam dedit, & in ipso praedonis prospectuiam reuersi, se quasi mortuam finxit: & quoniam semper successus augent auiditatem, statim auis eam auidè rapiens ad alta tunc vexit: nec mora, & ecce à vindicis animi bestia venenosi dentis ad ima morsu corruit iugulata.Maenor Pyrr. Distat autem à Penbrochiae castro quasi milliaribus tribus, castellum quod Maenor Pyrr, id est mansio Pyrri dicitur: qui & insulam Chaldei habebat quam Cambri Tnys Pyrr id est insulam Pyrri vocant. Stat etiam hoc castrum turribus & propugnaculis eximium, in collis cuiusdam capite versus marinum ab occidente portum extensi, à circio & borea sub ipsis muralibus viuarium habens egregium, tam sui maiestate quàm aquarum profunditate conspicuum, pomerium quoque perpulchrum ab eodem latere: hinc vinario, inde nemore conclusum, tam Saxorum prominentia quàm corylorum [Page 151] quoque proceritate praeclarum. A dextra verò castrensis promontorij parte, inter castrum scilicet & ecclesiam, ad stagni amplissimi statum & molendini situm, sabulosam vi ventorum conuallem indeficientibus vndis riuus inserpit. Ab occidente sinuoso quodam in angulo mare Sabrinum iam prope in Hybernicum vergens, cum procul à castro distante subintrat, australi scopulo si paulò in boream se plus protenderet, aptum nauium receptioni portum faciente. Naues igitur quascumque ferè à maiori Britannia in Hyberniam eurus impellit: ab hoc prospectu tam formidandam ventorum inconstantiam quàm furibundam & caecam fretorum rabiem videas audacter attemptare. Terra tritico marinis piscibus vinóque venali copiosè referta: Et quod omnibus praestat, ex Hyberniae confinio aeris salubritate temperata. Terrarum igitur omnium Cambriae totius septem Cantredis conferta, Demetia tam pulcherrima est quàm potissima:Auctorisnatale solum. Demetiae verò Penbrochia, Penbrochiae quidem terra praescripta. Restat igitur, vt Cambriae totius locus sit hic amoenissimus. Non itaque mirandum, non venia indignum, si natale solum Genialéque territorium, profusioribus laudum titulis auctor extulerit. In his autem Penbrochiae partibus nostris accidit temporibus Spiritus immundos cū hominibus non visibiliter sed sensibiliter conuersatos. In domibus nam (que) primo Stephani cuiusdam Wiriet, & postea processu temporis Gulielmi Not,Zijm & Ohim. Esai. 13. iactu sordium & eorum quïbus illudere potius quàm laedere videntur, sui praesentiam ostentabāt. In domo Gulielmi, non absque frequenti tam hospitis quàm hospitū damno, tam lineis quàm laneis scissuras in vestibus atque foramina faciebat: à quibus eas incommodis nulla poterat diligentia, nulla penitus sera tueri. In domo Stephani maiori miraculo cum hominibus sermocinari consueuerat, & conuitiantibus ei quod plerí (que) ludicro faciebāt, à natiuitatis tempore gesta quae minùs ab alijs vel audiri vel sciri voluerant palam improperabat. Si causam quaeris euentus eius & rationem assignare non [Page 152] praesumo: nisi quòd subitae mutationis vel paupertatis in diuitias vel potius diuitiarum in paupertatem & desolationem praesagium vt dicitur esse solebat: sicut & in his ambobus paulò pòst compertum fuit. Illud autē hìc notabile censui, quòd nec aquae benedictae respersione, non tantùm communis sed etiam magnae, nec vllius ecclesiastici facramenti remedio, ab illusionibus huiusmodi loca mundantur.Nimis impudentes & arrogantes eos daemones oportet esse, qui vnctos sacerdotes, cru cem sacram & aquā benedictam tā ta contumelia afficiunt, vide Annot. lib. 2. cap. 8. Quinimmo sacerdotes ipsi cum deuotione intrantes & tàm cruce baiula quàm aqua benedicta munitistatim inter primos sordium iactu dehonestantur. Ex quibus constare videtur, quòd à nociuis non innocuis, & laesionibus non illusionibus tàm sacramentalia quàm sacramenta tuentur. Notandum hìc etiam his nostris diebus in Pictauia energuminam fuisse à diabolo possessam, qui & per os eius loquebatur differens & disputans acutè & artificiosè cum literatis & disertis. Exprobrabat & interdum hominibus ea quae secretiùs gesserant & quae minùs audire voluerant. Cùm autem liber euangelicus vel sanctorum reliquiae super os obsessae quandóque ponerentur,Annot. 2. ad inferiorem gutturis partem fugiebat. Et cùm ibi ponerentur in ventrem descendebat. Apparebat autem per inflationes quasdam & commotiones partium illarum quas possederat: Et cùm iterum ponerentur reliquiae ad partes inferiores in quibus apparebat: statim redibat ad superiores.Notandum hic est, hostiā transubstantiatā minorē efficaciä habere aduersus diabolum quàm reliquias sanctorum autlibrū euangeli cū. Confessio anricularis silentium Diabolo imponit. Cùm autem demùm attulissent corpus Christi & laboranti dedissent, respondit daemon: stulti nihil est quod agitis, non enim cibus est corporis sed animae quod ei datis: mihi autem non est data potestas in animam sed in corpus. Cùm autem hi quibus secretiora sua exprobrauerat, confessione super his facta ex poenitentia sequuta redissent, nihil e [...]s improperabat, sciui quidem sciui sed nunc ignoro (alijs autem quasi conuitium hoc emittebat) & egó taceo, quod enim scio nescio. Ex quibus apparet quia post confessionem & poenitentiam vel omnino hominum peccata daemones nesciunt vel ad damnum eorum & dedecus ea nesciunt. Quia vt [Page 153] ait Augustinus, Si homo tegit, deus detegit: & si homo detegit, deus tegit.
Nonnullos etiam mouere solet, quòd fulmina frequenter ecclesias nostras & templa cadendo deijciunt: cruces quoque & crucifixi imagines coram oculis cuncta cernentis & hoc permittentis plerunque feriendo diminuunt. Quibus nihil aliud ad praesens nisi illud Ouidij respondere dignum duxi
Summa petit liuor, perflant altissima venti,
Summa petunt dextra fulmina missa Iouis:
Sicut & Petrus Abaelardus egregiè suo in tempore, in praesentia Philippi Francorum regis, cuidam Iudaeo respondisse memoratur, haec & similia in opprobrium fidei obijcienti: Verùm, inquit, quia fulmina ab alto descendentia domicilio, ad ea quae in terris sublimiora reperiunt suáque naturae similiora fe frequentíus applicant. Ideóque in synagogas vestras nunquam fulmina cadunt, quia nec in cloacas vnquam ea cecidisse vel vidit quispiam, vel audiuit. Vnde & hìc notabile censui quod cùm in Francia nostris diebus inter monachos Cisterciensis ordinis & militem quendam super metis agrorum & terrarum suarum terminis contentio saepe fuisset, & acciderit aliquando vi tempestatis ingruentis culturam monachorum damno eorundem non modico, nocte quadam funditus destructam & demolitam fuisse: cultura militis ei contermina & quasi continua indemni penitus & illaesa manente, miles ea occasione in monachos insolenter inuectus, monachorum iniuriam in agri illius possessione diuinitus declaratam publicè proclamauit. Abbas autem hoc audito satis facetè respondit:At non eorū voluntate sed diuino mandato res acta est. nequaquam ita esse, sed habuisse militem amicos plures in illo equitatu quàm monasterium, monachos è contra hostes ibidem plures & inimicos, verius esse demonstrauit.
[Page 154] In hac eadem prouincia de Penbroch tertio in loco, domo videlicet Elidori de Stakepole circa eadem ferè tempora: non folùm sensibiliter, sed & visibiliter sub ruffi iuuenis specie qui & Simonem se vocabat,Simon. quid am apparuit. Hic primò claues à clauigero praeripiens, se ad seneschaliam domus regendam impudenter ingessit. Eam tamen tàm prouidè, vt videbatur, támque prudenter administrabat, vt omnia sub eius manibus abundare, nullúsque defectus in domo fieri posse videretur.Bonus & diligens oeconomus. Quicquid autem herus & hera ad quotidianos vsus vel esus aut premeditati fuerant aut secretò proloquuti, id ipse non praemonitus, non inuitatus mirabili explebat agilitate dicens, id fieri vultis, hoc vobis fiet. Thesauros autem ipsorum & secretas repositiones sciebat, eísque aliquoties exprobrabat. Nam quoties auarè aliquid aut parcè nimis agi volebant, dicebat: vt quid aceruum illum auri vel argenti tangere timetis & expendere, breuissimi nempe dies vestri sunt: pecuniá (que) quam tantoperè congeritis nunquam vobis erit ad vsus aliquos prouentura. Rusticis autem ministrísque domus mercenarijs praeciosiora libentiùs cibaria atque pocula ministrabat, dicens: ea illis praecipuè cum abundantia largiri debere quorum erant laboriosis operibus adquisita. Quic quid autem agi statuerat, quanquam id domino vel dominae displiceret quoniam secreta eorum, vt diximus omnia nouerat, & quoniam cuncta fere tam expeditè, támque maturè gerebat, sine omni conditione complebat. Ecclesiam autem nunquam adibat,Daemon non catholicus. nec verbum aliquod catholicum vnquam pronunciabat. In domo nocte non iacebat, sed mane quotidie ad obsequia promptus astabat. Obseruatus tandem à familia domus cùm fortè fuisset, circa molendinum & aquae stagnum nocturna eiusdem inuenta est conuersatio. Quo comperto statim in crastino coram domino domus constitutus & domina claues quas quadraginta diebus vel amplius gestauerat, eis (licentiam accipiendo) porrexit. Interrogatus autem in discessu & obtestatus [Page 155] quis nam esset, respondit, se in vxore rustici cuiusdam de paroechia eadem,Vide annot. in cap. 8. li. 2. sub specie mariti ab incubo spiritu fuisse progenitum, nominans virum ac vitricum suum iam defunctum & matrem suam adhuc superstitem. Cuius inquisita diligentiùs rei certitudine, sic in veritate fuisse palàm mulier est professa. Similis huius in Dacia nostris diebus casus accidit.Daemon clericus. Archiepiscopo námque clericus quidam ignotus adhaesit, qui sub obtentu obsequij quia diligens & discretus esse videbatur, literarum etiam & historiarum omnium promptissimam habebat notitiam atque memoriam, magnam cum ipso familiaritatem in breui contraxit. Quadam etiam die cùm narraret Archiepiscopo de historijs ab antiquis & ignotis rerum euentibus, vnde ipsum libenter & frequenter audiebat, accidit vt de tempore incarnationis dominicae loquerē tur, qui & inter alia & hoc subiunxit: Antequàm Christus carnem sumpsisset, magnam habebant daemones in genus humanum potestatem, sed in aduentu ipsius valdè diminuta fuerat eorum potestas: adeò quidem vt à facie ipsius vndique diffugerint & disparuerint. Alij námque in mare se praecipitauerunt: Alij in concauitates arborum, & rimas petrarum & ego ipse in fontem quendam insilij. Quo dicto quasi verecundans erubuit, & surgens statim exiuit. Archiepiscopus autem & qui cum eo fuerant, vehementer admirantes caeperunt de verbo illo ad inuicem inquirere, & plurima coniectare. Et cùm moram aliquantulum ille fecisset (putabatur enim statim reuersurus) praecepit Archiepiscopus cuidam suorum illum vocare, ipse verò vocatus & quaesitus vndique, nusquam comparuit. Nec longè post duo clerici quos Archiepiscopus Romam miserat, reuersi sunt: Quibus cùm Archiepiscopus & sui rem gestam & euentum illum retulisset, caeperunt illi inquirere diem euentus illius & horam: quod cùm audissent, dixerunt quòd eodem die, & hora eadem obuiauerat eis in Alpibus, dicens se propter negotia domini sui sc. Archiepiscopi [Page 156] nuper emersa ad curiam Romanam fuisse transmissum.Daemon ad Curiam Romissum se fingit. Sícque compertum est daemonem ipsos in humano corpore delusisse.
De falconibus quoque partium istarum egregijs & generosis,Falcones. qui grauissimam in aues tàm fluuiales quàm campestres tyrannidem exercent, praetereundum non putaui. Vnde & Anglorum rex Henricus secundus cùm in partibus istis iter in Hiberniam parando, moram aliquandiu faceret, & auium aliquando volatu delectari voluisset, falconem nobilem in saxo quodam sedentem cùm fortè conspiceret, eundem lateraliter ambiendo, accipitrem Norwagiensem generosum & grandē quem gestabat laeua proiecit; Falco verò quanquam inprimis tardior, ad alta tamen vix subuectus, iráque vindice vice versa de praeda praedo iam effectus, à summis impetuosiùs ad ima descendens quadrati pectoris ictu vehementi praepositáque talorum armatura talionem reddens, ad pedes regios accipitrem confodiendo prostrauit. Vnde & ab hac hora singulis rex annis circa nidificationis tempora propter falcones terrae illius qui marinis in rupibus excluduntur mittere consueuit. Nec in terra sua nobiliores illis aut praestantiores inuenit. Sed haec hactenus, ad viam de caetero reuertamur.
Annotationes in Cap. 12.
1 GVlielmus Nothus Nomanniae dux, cùm Angliae regni possessionem iure belli nactus esset: cupiens illud tranquillum & quietum reddere, vniuersos Anglici stemmatis nobiles vel exhaeredauit vel è medio sustulit: quorum possessiones Normannis distribuit: quae cùm eorum auiditati (plurimis indies ex Normannia, Gallia & Belgia, possessionum causa in Angliam [Page 157] confluentibus) minùs satisfacerent, nec satis amplae viderentur: post acquisitam, per Robertum Hammonis filium Morganiam, à Rufo Nothi filio qui tunc temporis rerū potiretur, inuadendae Cambriae facultatē instanter petierunt: qua semel concessa, consilióque capto assignarunt sibi varias in ea regione prouincias, quas inuadere constistituunt, pro quibus se regi fidelitatis sacramento obstringunt: veluti Rogerus Salopiensis Comes pro Powisia & Ceretica regione fidelitatem praestitit. Hugo Cestrensis pro Tegenia & Reuonocia. Bernardus De nouo Mercatu (de quo suprà ca. 2.) pro Brechinia. Hugo Lacius pro Ewyas, & hic Arnulphus Rogeri Salopiensis Comitis filius iunior fidelitatem fecit pro ista Penbrochiensi prouincia, quam postea & auxilio Giraldi Winsorij militis strenui obtinuit & habuit: & postquā à Rufo Pēbrochiensis comes esset creatus vniuersus pagus ille Pēbrochiensis comitatus deinceps est appellatus, vt apud hunc auctorē, qui fuit praedicti Giraldi nepos & non ita multò pòst, haec eadem scripsit, videre licet.
2 Haec Nesta Resiprincipis Demetiae filia praestantis cuiusdam formae elegantia inter omnes sui temporis mulieres conspicua fuit, ex qua Henricus primus Angliae rex filium genuit nomine Henricum, vt patet infrà lib. 2. huius Itiner. cap. 7. Deinde Giraldus Winsorius eam (Rege consentiente) matrimonio sibi copulauit: vnde Mauritius filius Giraldi, David episcopus Meneuensis, atque omnes Giraldidae Hibernenses genus traxerunt. Post mortem Giraldi, Stephanus Abertiuensis Castri [Page 158] Custos eam duxit, ex eáque genuit Robertum Stephanidem, de quo in vaticinali huius auctoris historia honorifica fit mentio.
De transitu per Camros & Newigal cum N. S. Cap. 13.
ITER igitur ab Hauerfordia versus Meneuiam quasi milliaribus duodecim inde distantem aggredientes, primò per Camros, vbi pro iuuenis egregij Giraldi scilicet filij Gulielmi nece, multorum caedibus cruentam nimis & grauem, tempore Stephani regis, propinqui & necessarij sui, quanquam in hoc minùs necessarij, vindictam in Rosenses exercuerant. Deinde per sabulum de Niwegal transiuimus, vbi & ea tempestate qua praedictus Anglorum rex Henricus secūdus in Hiberniae finibus hyemauit, nec nō & alijs ferè cunctis partium illarum portubus ab occidente marinis, res contigit non indigna memoratu. Ex nimia nimirum praeter solitum procellae vchementia, sabulosis australis Cambriae littoribus solo tenus sabulo nudatis, longis operta retro saeculis, terrae facies apparuit, arborum in ipsum mare stipites stantium vndique praecisarum, ictús (que) securium tanquam hesterni, terra quo (que) nigerrima, ligná (que) truncorū hebeno simillima: mirandis rerū mutationibus, olim nauium via, nunc nauibus inuia, nō littus sed lucus esse videretur: aut fortè à diluuij tempore, aut potius longo pòst, antiquitus tamen praecisus, quoniam maris violentia semper excrescentis & terram amplius eluētis, paulatim absumptus & absorptus. Contigit autem in audita tempestatis eiusdē rabie, Congros aliós (que) marinos pisces perplurimos trans rupes maris altissimas vi ventorum intra dumeta proiectos, [Page 159] à multis reperiri. Apud Meneuiam igitur à loci eiusdem Antistite Petro viro videlicet personali & liberali, qui nobis indiuiduus hactenus in via comes extiterat, decenter exhibiti pernoctauimus.
Annotationes in Cap. 13.
1 IN orientali Cambriae parte, videlicet Mailora & Trefreda, in locis vliginosis, vbiter rapropter aquas hiemali tempore stagnātes mollis minimé (que) consolidata est, reperiuntur etiam bodie abietum praecisarum stemmata, & aliquando [...]psae abietes mirae longitudinis, ita purae & integrae ac si infra annum fuissent prostratae: quibus prolych [...]is & taedis vtuntur pauperiores, eàs (que) verubus & alijs instrumentis in terra quaerunt, & cùm invenerint effodiunt. Quòd eò magis mirandum est, quo [...]iam nullae huiusmodi arbores in Cambria, aut sati [...]ae aut [...] prouenientes (quòd sciam) reperiantur. Hoc tamen verissimum esse his nostris diebus comperimus, non obstante eo quod scribit Caesar de fago & abiete, libro quinto de bello Gallico: fieri [...]gitur potest vt talium arborum illi qui ab hoc authore commemorantur stipites fuerint.
Syluestri Giraldi Cambrensis Itinerarij Cambriae Liber secundus.
PRAEFATIO.
QVONIAM igitur caput Cambriae est Meneuia & vrbs olimmetropolitana, quanquam hodie plus nominis habens quam ominis: antiquae tamen & autenticae matris nostrae tanquam exequias plangere & funus prosequi lamentabile, cinerésque semisepult [...] lachrimosis deplorare singultibus non abstinui. Qualiter huc igitur, & vnde, & à quo tempore pallium allatum, & qualiter ablatum, quot pallijs induti antistites, & quot spoliati, eorúmque nomina vsque ad haec nostra tempora paucis absoluam.
De sede Meneuensi cum N. S. Cap. 1.
SIcut Britannicae referunt historiae apud vrbem legionum in Curia illa magna quam praetaxauimus, beatus Dubritius loci eiusdem tūc temporis Archiepiscopus, Dauid qui regis Arthuri (vt dicitur) auunculus extiterat, propter aetatis defectū, & quoniam contēplationi potius in dulgere volebat, cessit honorem: & ex tunc procurante Dauid vs (que) Meneuiam sedis facta est translatio1. Quanquā tamen prior ille locus sicut in priori libro descripsimus, longè metropolitanae sedi plus congruerit. Hic etenim angulus est supra Hibernicum mare remotissimus, terra saxosa sterilis & [...]nfoecunda: nec siluis vestita, nec fluminibus distincta, nec pratis ornata: ventis solùm & procellis semper exposita: inter hostiles hodie populos, hinc Flandrensem [...]nde Cambrensem frequenter attrita2. Ex industria [...]ámque viri sancti talia sibi delegerunt habitacula, vt [...]opulares strepitus subterfugiēdo, vitám (que) eremiticam [...]ongè pastorali praeferendo, parti liberiùs quae non au [...]eretur indulgerent;Liber Auctoris de vita sancti Dauid fuerat autem Dauid sanctitate cō [...]picuus & religione, sicut de vita ipsius testatur liber cō [...]criptus. Inter omnia verò quae de ipso leguntur mira [...]ula, tria mihi videntur admiratione dignissima: De o [...]igine videlicet ipsius & conceptione: & triginta annis [...]nte ortum praeelectione: & quod omnibus praestat, de [...]erra quae apud Breuy vidente populo & admirante sub [...]edibus praedicantis in collem excreuit.
Sederunt autē à tēpore Dauid successiuis tēporū cur [...]iculis Archiepiscopi ibidē viginti quin (que) quorum haec [...]omina;Nomina episcoporum Meneuensium. Dauid, Cenauc, Eliud qui & Teilaus vocatur, [...]eneu, Morwal, Haerunen, Elwaed, Gurnuen, Lēdivord Gorwysc, Gogan, Cledauc, Anian, Eluoed, Ethelmen, [Page 162] Elanc, Malscoed, Sadermen, Catellus, Sulhaithnai, Nonis, Etwal, Affer, Arthuael, Sampson. Tempore Sampsonis huius pallium in hunc modum est translatum. Ingruente per Cambriam (isto praesidente) peste quadam, qua cateruatim plebs occubuit, quam flauam pestem vocabant, quam & Physici ictericiam dicunt passionem, praesul quamquam sanctus & ad mortem intrepidus, tamen ad suorum instantiam nauem scandens, flante Circio, cum suis indemnem in Armorica Britannia se suscepit: vbi & vacante tunc forte sede Dolensi, statim ibidem in episcopum est assumptus, Vnde contigit vt ob Pallij gratiam quod Sampson secum hinc illuc attulerat, succedentes ibi episcopi vsque ad nostra haec ferè tempora (quibus praeualente Turonorum Archipraesule aduentitia dignitas euanuit) pallia semper obtinuerunt. Nostri verò vel propter ignauiam vel paupertatem, aut potius propter Anglorum aduentum in insulam & Saxonicam interpositam hostilitatem, ea occasione pristina caruerunt dignitate semper tamen vsque ad plenam (quae per Angloru [...] regem Henricum primum facta est3) Cambriae subactionem, episcopi Walliae à Meneuensi antistite sunt cō secrati: Et ipse similiter ab alijs tanquam Suffraganei est consecratus, nulla penitus alij ecclesiae facta profe [...] sione vel subiectione. Sederunt autem à Sampsonis ib [...] dem tempore vsque ad praedicti Henrici primi tempora 19. quorum haec nomina: Ruelin, Rodherch, Elgui [...] Lunuerd, Nergu, Sulhidir, Eneuris, Morgeneu, prim [...] hic inter episcopos Meneuiae carnes comedit & ibide [...] à piratis interfectus est. Vnde & eadem nocte qua [...] duxit extremam apparuit cuidam episcopo in Hibenia, ostendens vulnera sua & dicens: Quia carnes com [...] di, caro factus sum. Nathan, Ieuan, hic Ieuan vna sonocte vixit episcopus, Argustel, Morgenueth, Ervi [...] Tramerin, Ioseph, Bleithud, Sulghein, Abraham Wilfredus, Post hos verò subacta iam Wallia vsque hodie tres: Tempore regis Henrici primi Bernardus, tempore regis Stephani Dauid secundus, tempore regi [...] [Page 163] Henrici secundi, Petrus Cluniacensis monachus: qui tres regio vrgente mandato Cantuariae consecrationem susceperunt. Sicut & quartus his succedaneus tempore regis Ioannis nomine Galfridus Lanthoniensis Prior & Canonicus, per operam Huberti Cantuariensis Archiepiscopi, in eadem sede promotus & ab eodem consecratus.
De nullo vero Cantuariensi antistite legitur, vel post subiectionem istam vel ante, Cambriae fines intrasse, praeter Balduinum solum monachum sc. Cisterciensem & Abbatem Annafordensem, deinde verò praesulem Wigorniensem, qui legationis huius occasione & salutiferae crucis obsequio terram tam hyspidam, tam inaccessibilem & remotam laudabili deuotione circuiuit, & in singulis Cathedralibus ecclesijs, tanquam inuestiturae cuiusdam signum missam celebrauit. Adeo autem ante finales hos dies & tempora nouissima Meneuensis ecclesiam Cantuariensem nullo subiectionis vinculo respiciebat: vt in Anglicana historia Beda referēte legatur: Augustinum Anglorum episcopum post conuersionem regis Ethelfredi, & Anglorum populi, [...] episcopos Walliae in confinio occidentalium Saxonum tanquam sedis Apostolicae legatum conuocasse. Et cum septem episcopi venissent, quoniam Augustinus in sella sedēs, venientibus Romano fastu non assurrexit, eum superbiae notantes (sumpto quidem à viro quodam Anachorita de gente sua sanctissimo, experimenti illius documento) tàm ipsum quàm eius statuta, statim reuersi spreuerunt: nec ipsum pro Archiepiscopo se habituros publicè proclamabant, testantes ad inuicem: quia sinunc nobis assurgere noluit, quantò magis si ei subdi ceperimus iam nos pro nihilo contemnet?4 Quòd autem septem tunc erant episcopi Britonum, cùm hodie non nisi quatuor, haec ratio assignari potuit: quia plures tunc fortè fuerant in hoc Walliae spacio quàm nunc sunt sedes Cathedrales, vel potius se tunc ampliori Wallia fine dilatabat. Inter tot-igitur episcopos tanto priuatos honore [Page 164] solus Bernardus ille primus Francorum apud Meneuiam episcopus, ecclesiae suae iura publicè protestans, post multas sumptuosas & graues ad curiam Romanam vexationes, demum nisi factae professionis, & subiectionis exhibitae Cantuariensi ecclesiae, falsi testes in Remensi Concilio, coram Eugenio Papa palam prodijssent, non incfficaciter reclamasset. Tribus igitur fultus auxilijs tam formidabiles tantae causae conflictus confidenter est aggressus: Regis videlicet Henrici primi familiaritate subnixus plurima & fauore, tempore pacifico gaudens, & pacis sequela sufficientia. Adeo quidem ex nimiae securitatis audacia, debito de iure quandoque praesumpsit, vt & crucem interdum sibi praeferri per Cambriae fines attemptasset.
Bernardus iste quanquam in aliquo commendabilis, pompositatis tamen & ambitionis vitio, trans modestiam notabilis fuerat. Quoniam enimuerò de Curia exierat, & plantatio Regis extiterat, ad Anglicanas opulentias per translationem semper anhelans (quo morbo laborant ferè singuli ab Angliae finibus hìc intrusi) terras ecclesiae suae plurimas infructuosè penitus & inutiliter alienauit:Ambitio & auaritia episcoporum ecclesiae pestis. Alias verò tam improuidè & tam indifcretè dimisit, vt vbi militaribus officijs decem terrae carrucatas, viginti vel triginta manu amplissima largiretur: ibi diuinis Sancti Dauid obsequijs & canonicis ab ipso miserè nimis & infoeliciter institutis, vix vnam, vix duas vel tres impertiret. De duabus autem sedibus istis de quibus facta est mentio, Cantuariensi videlicet & Meneuensi, quod mihi videtur iuxta moderna tempora paucis edisseram. Illinc hodie Regum fauor, opum affluentia, suffraganeorum antistitum opulenta munerositas, literatorum & iuris peritorum copia multa: hinc autem omnium istorum defectus & ius remotum. Quapropter nisi per regnorum forte mutationes rerúmque vicissitudines magnas, quae varijs & inopinatis euentibus accidere solent, [Page 165] difficilis erit antiqui iuris recuperatio. Dicitur autem locus vbi ecclesia Meneuensis sita est, & in honore beati Andreae Apostoli primò fundata, Vallis Rosina: quae tamen Marmorea potius quàm vel Rosea vel Rosina dici posset: quoniam rosis minimè, marmore verò plurimùm abundat. Labitur autem hic Aluni fluuius, aqua turbida & infoecunda, coemiterium lateraliter à Borea disterminans, sub lapide Lechlauar marmoreo pedibus transeuntium perpolito, de cuius quantitate, qualitate & nominis ratione in vaticinali Historia disseruimus. Vbi rex Anglorum Henricus secundus ab Hibernia rediens per eundem lapidem transeundo deuotè Sancti Andreae Sanctique Dauid ecclesiam intrasse describitur, in hunc modum. Relictis ergo demum custodibus apud Dubliniam, videlicet Hugone de Lacy (cui iam Mediam in foeodum donauerat) cum militibus viginti: Stephanide quoque & Mauricio Giraldidis, cum alijs viginti. Waterfordiae verò Humfredo Bohunensi, Roberto filio Bernardi, & Hugone de Grandeuilla cum militibus 40. Weixfordiae Gulielmo Adelmi filio & Philippo de Breusa cum viginti: Pascali luce secunda, sole recèns orto, apud Weixfordiam exteriore sc. portus limbo, Rex nauem scandens Circio flante, prospero nauigio, in portu Meneuensi circa meridiem appelicuit.
Accedens itaque Meneuiam deuotè peregrinantium more pedes baculóque suffultus, canonicorum ecclesiae processionem ipsum debita reuerentia & honore suscipientium apud albam portam obuiam inuenit. Accidit autem vt procedente seriatim processione & rite praecedente, mulier Cambrica ad pedes regis se subitò prouolueret, quae & querimonia de loci illius episcopo facta & regi per interpretis linguam exposita, quoniam ius suum statim non est assequuta, voce altisona & proterua cum manuum quoque complicatione non modica, cepit coram omnibus exclamando ingeminare: vindica nos hodie [Page 166] Lechlauar, vindica genus & gentem de homine hoc. Cúmque ab illis qui Britannicam linguam nouerant inhiberetur & expelleretur, ipsa tanto fortiùs & acriùs in hunc modum vociferabatur: alludens illi fictitio vulgari, nec non Merlini prouerbio quo dici solebat: Angliae Regem Hiberniae triumphatorem,Merlini pseudoprophetae vaticinium mendax. ab homine cum rubra manu in Hibernia vulneratum, per Mencuiam redeundo super Lechlauar moriturum. Erat autem hoc nomen lapidis qui trans flumen Aluni, quod coemiterium à boreali ecclesiae parte praeterfluendo disterminat, iacens vice pontis fungebatur. Erat autem lapis hic marmoreus & pulcher, transeuntium pedibus superficie tenus (vt dictum est) perpolitus, decem pedes in longum & sex in latum praeferens, atque vnius pedis spissitudinem habens. Sonat autem Lechlauar Britannica lingua, Lapis Loquax. Erat enim de lapide hoc ab antiquo vulgata relatio quòd cum hominis cadauer super illum aliquando deferretur, eadem hora in sermonem prorumpens ipso conatu crepuit medius, fissuram per medium adhuc praetendens. Vnde & de barbarica superstitione illi antiquitus exhibita vsque in hodiernum quoque per ipsum mortuorum corpora non efferuntur. Accedens igitur ad lapidem Rex, quia forte illius vaticinij mentionem audierat, ad pedem lapidis paulisper gradum sistens & eundem acriter intuens, incunctante tamen passu audacter pertransijt: verso itaque vultu ad lapidem respiciens, in vatem inuectus, verbum hoc indignanter emisit: Merlino mendaci quis de caetero fidem habet?Rex inuehitur in Merlinum. Legator autem ibi cum alijs astans, & rei euentum obseruans, vt vatis iniuriam vindicaret, sic alta voce subiecit. ‘Tu verò non es Rex ille, qui Hiberniam conquirere debet, nec de te mentionem Merlinus fecit.’ Et sic Rex intrans ecclesiam in Sancti Andreae Sanctíque Dauid honore fundatam, fusis deuotè orationibus & missa solenniter audita à Capellano quodam quem solum inter tot loci illius [Page 167] presbyteros ea hora ieiunum tanquam ad hoc diuina reseruauerat prouidentia: coena ibidem sumpta, statim ad Castrum Hauefordiae quasi per miliaria duodecem ab inde distans, transmigrauit. Hoc autem mihi notabile videtur, quod nostris diebus praesidente videlicet Dauid secundo,Alunus. tam fluuium hunc vino manare,Pistyll Dewi. quàm fontem quem Pistyll Dewi 1. fistulam Dauid vocant (quia quasi per fistulam quandam in coemiterium ab oriente fons dilabitur) lac stillare,Monedulae mansuetae. constat aliquoties esse compertum. Aues quoque loci istius quae monedulae dicuntur, ex longo pacis vsu à clericis ecclesiae eis exhibitae, adeo quasi mansuetas & domesticas inuenias, vt homines nigris indutos non refugiant. Ab hinc autem sereno tempore montes Hiberniae prospici possunt. Mari hibernico tantum vno contractiore transnauigabili die interiacente: vnde Gulielmus Gulielmi regis Bastardi filius & Normannorum in Anglia rex secundus qui Rufus est agnominatus, Cambriam suo in tempore animosè penetrans & circundans, cum à rupibus istis Hiberniam forte prospiceret dixisse memoratur: ad terram istam expugnandam ex nauibus regni mei huc conuocans, pontem adhuc faciam. Quo verbo ad Murchardum Lageniae tunc Principem in Hiberniam forte translato, cum aliquandiu propensiùs inde cogitasset, fertur respondisse: nunquid tantae comminationis verbo Rex ille, si deo placuerit adiecit? Audito verò quòd nullam prorsus dei mentionem in hoc suo Rex sermone fecisset, tanquam pronostico gaudens certissimo: Quoniam inquit homo iste de humana tantum confidit potentia, non diuina, eius aduentum non formido.
Annotationes in Cap. 1.
1 DVbritius Demetus, ad Vagae confluentis ripam ex Eurdila nobili iuuencula, ignoto patre natus, magnum apud Britannos doctrinae & probitatis iuuenilibus annis obtinuit nomen. Hic ad Vagam fluuium scholas erexit, multósque discipulos in omni literarum genere percelebres habuit, Pelagiana dogmata vehementer & solidè refutauit. Vnde primùm Tauensis episcopus & posteà legionum vrbis (quae Cambrorum Metropolis erat) Archiepiscopus sub Aurelio Ambrosio rege constitutus est: Ʋtherium Pendragonem, & post eum Arthurum eius filium Nothum, regni Britannici diademate insigniuit: contra Saxones acerrimum se aduersarium opposuit, quos pro suae gentis Republica multis inuectiuis eleganter scriptis lacessiuit. Resignato tandem Archipraesulatu Dauidi, reliquum temporis inter discipulos manuum suarum laboribus viuentes, priuatìm & quietè transegit. Obijt 18. Cale. Decembris, Anno, verbi incarnati 522. De hac sedis translatione vide plura in Annotationibus suprà lib. 1. cap. 5. Annotat. 6. Hac in re foedè errauit Robertus Caenalis lib. 2. Perioche 6. non intelligens statum Britanniae ante aduentum Augustini Monachi in insulam.
2 Giraldus alibi vocat hanc regionem totius Cambriae amoenissimam supra li. 1. ca. 12. Verùm [Page 169] ibi iuxta illud Ouidij
Nescio qua natale solum dulcedine cunctos
ducit, & immemores non sinit esse sui,
patriam suam & geniale territorium profusioribus laudum titulis prosequitur: Hìc verò ipsam rei veritatem (sicuti est) respicit: Nam in vniuersa Cambria multa loca inuenias, longè multúmque huic anteponenda, siue aëris salubritatem, siue regionis amoenitatem, siue soli ipsius fertilitatem, aliá (que) humanae vitae commoda respicias.
3 Quod ad plenam hanc Cambriae subactionem per Henricum primum factam attinet, intelligendus author est, vel de Rossensis regionis (in qua sedes Meneuensis existit) subiectione: vel de prouincia Demetica, quae tunc maxima ex parte in Normannorum & Flandrorum manus deuenerat, vt in Historia Cambriae manifestū est. Nam Venedotia eo tempore possessio fuit Gruffini filij Conani principis Northwalliae: Et Powisia à filijs Belthini Principis tanquam supremis eius prouinciae dominis tenebatur. Nec fuit plenè subacta Cambria, vs (que) ad annum 12. Eduardi primi cum interfecto Leolino Gruffini filio, vltimo Cambrorum principe, vniuersa Camb [...]a in manus regis Angliae deuenit.
4 Gregorius primus Rom. episcopus An. 596. misit Augustinum monachum ad Anglos, qui Romanā religionem hominū mandatis & traditionibus refertā illis obtrusit: Nam Britanni puriorem Christi doctrinam longè antè à Iosepho Aramathensi & Asiaticis ecclesijs susceperant. Apud illos [Page 170] igitur vigebat veritatis praedicatio, doctrina sincera, viuificatrix fides, & purus dei cultus, qualis ab ipsis Apostolis mandato diuino Christianorum ecclesijs traditus erat. Vnde Galfridus Monumethensis lib. 8. cap. 4. De gestis Britannorum, In patria (inquit) Brytotonum adhuc vigebat Christianitas, quae ab Apostolorum tempore nunquam inter eos defecerat. Postquam ergo venerat Augustinus à Gregorio vt dictum est missus, & ab Ethelberto Rege receptus, in Ʋigorniensi prouincia Anno. 602. synodum celebrauit, in hunc finem vt Britanniae clerum sibi subderet & Romanae ecclesiae obsequentem redderet. Ad hanc synodum vocati venerunt Britannorum episcopi septem. Nam illis diebus sub Meneuensi metropolitano ad eum numerum, Asiaticorum more principales ecclesias cum ordinationibus habebant, quorum tunc haec erant nomina, Henfordensis, Tauensis, Paternensis, Banchorensis, Elueinsis, Ʋiccensis ac Morganensis. Ʋenerunt & doctores ad eandem synodum, inter quos, Dinotus coenobiarcha Banchorensis omnium primus, grauiter & doctè de non approbanda apud eos Romanorum auctoritate disputabat: fortiter praeterea tuebatur Meneuensis Archiepiscopi, in ecclesiarum suarum gubernatione ratam iurisdictionem: vehementer contendens non esse in Britannorom commodum futurum, vel Romanorum fastum, vel cognitam Anglosaxonum tyrannidem in communionem [Page 171] admittere: Affirmans etiam debuisse Gregorium admonere Saxones gentem perfidam, vt si sincerè Christianismum admittere vellent, Britanniae imperium, quod contra sacramentum militiae per tyrannidem occupauerant, iustis dominis & possessoribus quamprimum restituerent. Cùm ergo ad Augustini colloquium ituri essent, solitarium quendam & prudentem virum priùs consuluerunt: An eius mandata sequi, suásque à patribus sumptas traditiones deserere liceret? Si homo dei est (inquit) sequimini illum. Et vnde id probabimus? interrogant. Scitis (ait) dominum praecepisse, tollite iugum meum super vos & discite à me, quia mitis sum & humilis corde, si talis ergo sit Augustinus ille, credibile est quod Christi iugum & ipse portet, ac vobis portandum offerat: Si autem & immitis fuerit, constat quia non est à deo, neque vobis est eius sermo curandus: Et vnde id sciemus? inquiunt; permittite, ait, vt ipse prior cum suis ad synodi locum veniat, & si aduentantibus assurrexerit, scitote quia Christi seruus est, & obtemperate illi: at si vos spreuerit aut parui aestimauerit, & nullum benignitatis signum ostenderit in vultu, cum numero plures sitis, spernatur à vobis & ipse. Cùm itaque venissent & Augustinum in cella ambitiosè sedentem, nec eis amicitiae signum aliquod praebentem vidissent, in iram mox conuersi, eumque superbiae notantes, cunctis quae illis proposuit contradicebant. Exprobrabat eeim [Page 172] eis quòd vniuersalis ecclesiae consuetudini contraria in multis gererent, praesertim in celebratione Paschatis, in ministerio baptismi, & in praedicationis officio, & quòd Romanas traditiones non curarent, mandabátque vt in his atque alijs Romanae ecclesiae mores & ritus obseruarent, arroganter & contumeliosè cuncta praecipiendo: At illi nihil horum se facturos, neque illum pro Archiepiscopo habituros esse respondebant. Quibus ille futura bella promisit, ac mortis vltionem (quae mox sequebatur) ferociter minitabatur. Vide Bedam in sua Historia ecclesiastica gentis Anglorum lib. 2. cap. 2. Et praedictum Galfridum. De his ita scribit Mantuanus in Fastis.
Adde quòd & patres ausi taxare Latinos:
Causabantur eos stultè, imprudenter & aequo
Durius, ad ritum Romae voluisse Britannos
Cogere, & antiquum tam praecipitanter amorem
Tam stolido temerasse ausu. Concedere Roma
Debuit, aiebant, potiùs quàm rumpere pacem,
Humani quae iuris erant, modò salua maneret
Lex diuina, fides, Christi doctrina, senatus
Quam primus tulit ore suo, quìa tradita ab ipso
Christo erat, humanae doctore & lumine vitae, &c.
De transitu per Cemmeis, Monasterium sancti Dogmaelis, cùm N. S. Cap. 2.
CVM igitur Archiepiscopus in ecclesia sancti Dauid, & ara principali missam summo diluculo celebrasset, relicto ibidem Meneuensi Archidiacono praetaxato, eíque ad populum officio sermonis iniuncto: obuiam Reso principi per Cemmeis, versus Aberteiui properauit. Duo verò quae in prouincia de Cemmeis,Homo à bufonibus devoratus. alterum his nostris diebus, alterum parùm antè, contigerant, mihi non reticenda succurrunt. Hoc itaque nostro tempore contigit, iuuenem quendam de sinibus his oriundum, tantam à bufonibus in aegritudinis lecto persecutionem fuisse perpessum, vt omnes totius prouinciae tanquam ex condicto in ipsum concurrerent. Et cùm à custodibus & amicis ipsius interfecti fuissent, infiniti semper tamen vndique confluentes tanquam Hydrae capita sine numero succreuerunt1: tandem verò lassatis vniuersis tàm necessarijs quàm extraneis, in arbore quadam excelsa mutilata frondibus & levigata in loculo quodam est sublimatus. Nec ibi venenosis tutus ab hostibus, imò certatim in arborem rependo petitus & vsque ad offa consumptus, interijt. Nomen verò iuuenis fuerat Sisillus Esccir hîr, id est, tibia longa. Simile quoque legitur occulto Dei iudicio,Sorices intelligit. sed nunquam iniusto murium maiorum qui vulgariter Rati dicuntur in virum quendam olim factam persequutionem2. In eadem prouincia tempore regis Henrici primi contigit vt vir quidam locuples à boreali montium de Praeseleu latere mansionem habens, tribus noctibus continuè in somnis moneretur,Somnium. quatenus in fonte proximo qui Sancti Bernaci fons [Page 174] dicebatur, lapidi qui scaturigini fontis supereminebat manum submittens, aureum inde torquem extraheret. Qui die tertio monitis obtemperans, viperino ibidem morsu lethalem in digito laesionem suscepit. Sed quoniam multos è diuerso thesauros per somnia constat inuentos fuisse, mihi quidem verisimile videtur, sicut rumoribus sic & somnijs credi oportere & non oportere locum communem esse.
Quod autem in principali de Cemmeis castro s. apud Lanheuer nostro notabile contigit aeuo, hîc non praetereo. Resus filius Gruffini,Foedifragus. instinctu Gruffini filij sui viri versipellis & versuit viro nobili Gulielmo filio Martini genero suo, contra sacramenta plurima eidem super indemnitate & securitate sua sibi tanquam filio perpetuo conseruanda plures super reliquias preciosissimas corporaliter praestita, castellum suum de Lanheuer3 ei viribus armatis & obsidione sustulit, & Gruffino filio tradidit: contra sacramentum & de castro eodem ei nominatim non tradendo specialiter datum. Sed quoniam, ‘Non habet euentus sordida praeda bonos,’
Dominus,Vindicta diunia. qui per prophetam suum clamat; Mihi vindictam & ego retribuam: in breui pòst, machinatori sceleris & auctori Gruffino munitionem auferri, hominíque sub sole quem magis exosum habebat, Malgoni suo fratri tradi fecit. Resus quoque circa biennium pòst ibidem vbi filiam suam imò filias duas & nepotes exhaeredare curauit, exquisito diuinitus vindicatae modo in bellico conflictu à filijs est captus, & in eodem castro incarceratus. Et sic vbi turpitudinem maiorem & enormiorem excessum perpetrauit, ibi dedecus è contra maius & ampliorem suscipere meruit cōfusionem. Illud & hîc notabile censui, quod eodem quo istud ei accidit tempore, Torquem Sancti Canauci de Brecheinoc, apud Dineuour captam tenebat & inclusum, per quod & ipse vltione diuina capi meruit & includi.
Apud coenobium itaque sancti Docmaelis pernoctā tes,Coenobium Docmaelis. tàm ibi in crastino quàm versus Aberteiui id est casum Teiui fluminis in mare: vbi à Reso principe ea nocte [Page 175] decenter exhibiti fuimus. Ex latere tamen Cemmesensi non procul à ponte, conuocato partium illarum populo, & tàm Reso quàm duobus filijs suis Malgone scilicet & Gruffino praesentibus, verbo Domini tàm ab Archiepiscopo quàm Meneuensi Archidiacono persuasoriè prolato ad Cruicis obsequium multos alleximus: quorum vno cruce signato quanquam vnico filio, & vnico matris senio iam confectae solatio: eundem statim mater intuita & diuinitùs vt videbatur inspirata subiecit: Gratias tibi charissime Domine Christe Iesus intimas ago, quòd talem mihi filium quem tuo dignareris obsequio parere concessisti. Fuit & alia ibidem mulier ma [...]rona videlicet de Aberteiui, animo à priore longè dissi [...]ili, quae virum suum, ne ad Archiepiscopum iret, neue [...]rucem susciperet, per palliū & Zonam firmiter tenens, [...]oram cunctis impudenter retrahebat. Sed eadem ter [...]ia pòst nocte terribilem hanc in somnis vocem audi [...]it: Seruientem meum mihi abstulisti, quamobrem & à te quo [...]ue quod plurimum diligis auferetur. Qua visione viro cùm triusque tàm admiratione quàm terrore relata, cùm [...]erum obdormisset, filium paruulum, quem secum in [...]oro materna plùs dilectione quàm diligentia iacenem habebat, non minùs infoeliciter quàm insuauiter [...]ppressit.Sic mulier, & filium & virum amisit. Et statim vir à diocesano episcopo tàm visi [...]em referens quàm vindictam, crucem suscepit, vxore [...]uente, ipsa quoque signum sponte proprijs manibus [...]mo virili inserente vel insuente.Ineptas & aniles fabulas deuita exerce autem teipsum ad pietatem.
In loco verò praedicationis iuxta caput pontis tan [...]am tanti conuentus memoriale locum Capellae in [...]ridi planicie statim plebs deuota signauit: vbi ve [...]gia loquendo ad populum Archiepiscopus fixerat alre designantes: vbi & multa miracula languentium [...]rbis hinc vndíque confluentibus,1. Tim. 4. quae singula referre [...]gum esset, certum est contigisse.
Annotationes in Cap. 2.
1 HYdram monstrum fuisse in lerna palude finxerunt poëtae, mula habens capita, quorum quibusdam excisis, alia continuò renascebantur. Hoc tandem ab Hercule sagittis & igne ferunt interfectum. Quo [...] acutissimam intelligebant, quae ita quaestiones solebat proponere, vt vno soluto dubio, multa subnascerentur.
2 Inscrutabilia sunt omnino diuina iudicia & ab omni humana ratione penitus remota: quorum quaedam ad incutiendum impijs terrorem, praeter naturalem rerum ordinem despicatissimis contemptissimísque medijs, sine vlla euitatione fiunt. Historiae tradunt Antiochum & Herodem Principes scelere & impietate insignes, diuini numinis vindicta à pediculis fuisse exesos.Nobilis quidam à muribus deuoratus. Tradit quoque Mattheus Parisius consimilem huic relationem de Comite quodam Germano sic scribens. Anno Domini 1089. Alemannicus Comes quidam Henrici Imperatoris persecutor grauissimus, cùm quodam die tristis ad mensam resideret, ministrantium stipatus cateruis, ita repentè à muribus est circumuallatus, vt nusquam sibi diffugium appareret. Tantus enim erat illarum numerus bestiolarum, vt in regione nulla tantam copian esse credideris. Itaque famuli fustibus & baculi arreptis, quum muribus occurrissent, diu in ill [...] saeuientes, nihil penitùs profecerunt: quin dominum [Page 177] solum dentibus terribili quodam corrosu laniarunt. Et quamuis à ministris magno conatu baculis & fustibus percuterentur, nulli tamen damnum inferebant, quia ministri nec ipsas tangere bestiolas, aut laedere potuerunt. Quamuis autem cum ministris longiùs in pelagum naui delatus esset, tamen murium violentiam non euasit. Nam illico tanta bestiolarum multitudo innundauit in pelago quae nauis tabulata corrodens perforauit, vt certum naufragium aqua per rimas ingrediens minaretnr. Vnde famuli haec videntes, puppem ad littus celeriter retorquebant: mures autem ante nauem ad terram venientes, miserum illum in aridam deuectum inuaserunt. Qui mox totus à bestiolis illis dilaceratus horrendam earum famem in momento refecit. Haec ille.
3 Lhanneuer alias Aberneuer (sic dicta quod in ostijs Neuerae fluminis sita sit) & vt alij volunt Trefdraeth. Hoc oppidum est quod Normanni victores quorum dux fuit Martinus quidam Turonensis pater huius Gulielmi filij Martini, nonum portum appellauerunt.
De fluuio Teiui, Cardigan, & Emelyn, cum N. S. Cap. 3.
LAbitur autem hîc fluuius egregius, cui nomen Teiui, prae cunctis Cambriae fluuijs salmone praepingui foecundissimus: habet & piscariam copiosam iuxta Cilgarran in summitate rupis cuiusdam, Sancti Ludoci manibus olim excultam, in loco qui dicitur Canarch Mawr, per quam aqua praedicta transcurrēs, ab alto (vt assolet) cum strepitu magno ad ima ascendit,Salmonum saltus. vbi & salmones ab imis ad summam rupis concauitatem, quantum hastae longissimae est altitudo saltu mirabili transferuntur, & (nisi piscis proprietas hoc exigeret) miraculoso. Hoc etenim piscium genus saltū appetit ex natura, vnde & à saltu salmo nomē accepit. Modus autem saliendi & proprietas sicut in Hybernica topographia descripsimus haec est. Pisces huiusmodi naturaliter aquae cursum contra intentantes, (sicut enim auibus contra flatus, sic & piscibus contra fluctus mos est eniti) cùm obstaculum inueniunt praeruptum, caudam ad os replicant: interdum etiam ad maiorem saltus efficaciā caudam ipsam ore comprimunt, dū (que) à circulo huiusmodi se subitò resoluūt cum impetu quodam tanquam virgae circulatae explicatione, se ab imis ad alta, cum intuentium admiratione, longè transmittunt. Stant autem simul in angusto sc. terrae arpento ecclesia sancti illius, molendinum, cum ponte & piscaria, & pomerium cum horto delectabili. Habet & aliud fluuius iste sua specialitate notabile. Inter vniuersos nám (que) Cambriae seu etiam Loegriae fluuios, solus hic castores habet.Castor. In Albania quippe vt fertur, fluuio similiter vnico habentur, sed rari. De cuius bestiae natura, qualiter à siluis ad aquas materiam vehant: [Page 179] Quanto artificio ex attracta materia medijs in fluctibus munimenta connectant: quam defensionis artem contra venatores in occidente praetendant, quam in oriente, De caudis quoque pisceis, pauca interserere non inutile reputaui.
Castores enim vt castra sibi in medijs fluuijs construant, sui generis seruis pro rheda vtentes, à siluis ad aquas ligena robora miro vecturae modo contrahunt & conducunt. Quidam enim ex his naturae imperio seruire parati, ligna ab alijs praecisa ventríque supino imposita quatuor pedibus complectentes, lignóque in ore ex transuerso locato dentibus ab alijs hinc inde cohaerentibus, retrogradéque trahentibus, non absque intuentium admiratione simul cum oneribus attrahuntur. Simili quoque naturae artificio in scrobium purgatione quas sibi pedibus in terram fodiendo scalpendóque conformant, melotae vtuntur. In aliquo verò profundissimo fluuij angulo & pacifico, in castrorum constructione tanto artificio ligna connectunt, vt ne aquae stillae de facili penetrando subintret, nec procellae vis labefactando concutiat, nec violentiam quamlibet praeter humanam, & hanc ferro munitam reformident. Ex salicum etiam ramis in castrorum constructione ligna connectunt, soliísque varijs in altum quantum aqua excrescere solet & vltra ostijs interiùs à solio in solium aptatis, machinam distinguunt, vt iuxta fluminis incrementa fluctuantes vndas (cùm voluerint) ab alto despicere valeant. Ex salicibus autem, vt per annos crescendo salicum saltus, hispidum exterius siluescat arbustum tota interiùs arte latente.
Hoc animal in aquis ad libitum perdurat,Ranae, Phocae, Castores, [...]. & sub eisdem more Ranarum velutique Phocae pilosae, quae fluxum maris atque refluxum leuitate pilorum & hispitate declarant, halitum fouet. Sub aquis igitur, indifferenter & sub dio, tria haec animalium genera spiritum trahunt, súntque tibijs curtis, corpore lato, caudis nullis vel quasi mutilatis, & talpis quodammodo [Page 180] siue melotis in corporis compositione conformia. Notandum etiam quatuor haec solùm dentes bestia praefert, oris anteriori parte duos supra, & duos inferiùs è contra, eísque latis plurimum & acutis tanquam dolabris vtitur ad secandum. Habent autem in proxima castris ripa scrobes subterraneas latibuláque in sicco munitissima: ad quae venator explorans dum praeacutis sudibus desuper transpenetrare molitur: ictum audiens & violentiam timens quàm citiùs ad castri munimenta se bestia confert: sed primò ad ipsum foraminis ingressum in ripa residens aquam exsuflat, pedibus scalpendo terram immiscet & ex limpida visuíque peruia turbidam reddit & coenulentam, vt sic hostis à ripa cum fuscina ferrea saltum obseruantis artem arte deludat. In eis autem regionibus, cum canes narium sagacitate sequaces se nullatenus effugere posse praesentit, vt damno partis totum redimat, partem quam appeti naturali industria nouit proijciendo, venatoris in conspectu se ipsam bestia castrat, vnde & à castrando Castor nomen accepit. Praeterea si bestiam praecastratam canes iterum fortè prosequantur, ad eminentem se statim conferens locum, coxa in altum eleuata partem venatori quā appetit praecisam ostēdit. De quibus Cicero in Scauriana, redimunt se ex illa parte corporis propter quam maximè expetuntur. Iuuenalis, Qui se Eunuchum ipse facit cupiens euadere damno testiculi. Et Bernardus:
Prodit item castor proprio de corpore velox
reddere quas sequitur hostis auarus opes.
Sic igitur vt hinc pellem, quae in occidente quaeritur tueri valeat: illinc partis medicinalis quae in oriente diligitur, largitione, totum quamquam tamen non totum conseruet, mirabili (ne dicam ingenio) vi quadam ingenita & quasi discretiua, venatoris astutiam vitare molitur. Notandum quoque quòd Castores caudas habent latas & non longas in modum palmae humanae spissas, quibus tanquam pro remigio natando [Page 181] funguntur, cúmque totum corpus reliquum pilosum habeant, hanc partem omni pilositate carentem in morem phocae marinae planam habent & leuigatam: vnde & in Germania Artoisque regionibus vbi abundant Beuers, caudis huiusmodi piscium vt aiunt, naturam tam sapore quàm colore sortitis, viri etiam magni & religiosi, ieiuniorum tempore pro pisce vescuntur. Videtur tamen quod iuris in toto quoad totum, hoc in parte quoad partem, nec pars à toto tanta generis diuersitate distare consueuit. Transiuimus autem à castro praedicto versus pontem Stephani, Cruc Mawr. i. colle magno iuxta Aberteiui à sinistro latere relicto. Vbi Gruffinus filius Resi filij Theodori post obitum Anglorum regis Henrici primi in bello publico, de Anglorum populo per necem nobilis viri Richardi Clarensis iuxta Abergeuenni (vt dictum est paulò antè) interempti, sine capite relicto: & ob hoc in impetu primo statim confecto, stragem non modicam fecit, in summitate collis eiusdem tumulus reperitur, quem se cuilibet staturae praestare conformem incolae testantur. Et si arma quaecunque vespere ibidem integra relinquantur, mane confracta vulgari assertione reperientur.
Annotationes in Cap. 3.
1 CAstor, ab extremis amnium fibris, in quibus degit, Fiber latinè dicitur & Graecè [...] quasi [...] quod ventrem magnum habeat, vt Etymologici tradunt. Hoc animal est ex ijs quae Graeci [...] vel [...] vocant, admodum simile lutrae, nisi quòd cauda piscis sit, vt refert Plinius lib. 8. capitulo 30. [Page 182] cui mollior pluma pilus est. Effossis in ripa cuniculis caudam intra aquas tenet, reliquo corpore in sicco habitat. Castor vt tradit Albertus Magnus, pedes posteriores anserinos habet quibus faciliùs natet, anteriores vero caninos. Hic comprehensa hominis parte, non ante quam fracta concrepuerint ossa, morsum resoluit. Huius generis animalium gregatim in Ponto reperiuntur quamplurimi: vnde Castor canis Ponticus à quibusdam vocatur, & Castorium Ponticum optimum ducunt medici. Hodie nullus Castor in Cambria reperitur, nec quale sit animal vulgus cognoscit. Vide Dioscorid. & Plinium.
De transitu per pontem Stephani, per monasterium quoque de Stratflur, per Breui, & ecclesiam Paterni magni, cum N. S. Cap. 4.
APVD Stephani verò pontem sermone in crastino facto tam ab Archiepiscopo, quàm Meneuensi Archidiacono nec non & Abbatibus Cisterciensis ordinis duobus de Alba domo s. Ioanne, & Stratflur Sisillo, qui nobis in partibus istis & vsque in Nordwalliam fideliter astiterunt: plurimis quoque ad crucis obsequium allectis, ea nocte apud Stratflur moram fecimus. 1 Progressis inde parum, montanis de Moruge magnis & immensis, quae Cambricè dicuntur Ellemith à latere dextro relictis, in siluae cuiusdam ora, obuiauit nobis Cyneuricus filius Resi iuuentute septus expeditissima. Adolescens ille flauus & crispus, pulcher & procerus vt patriae gentíque [Page 183] morem gereret, pallio tenui solùm & internula indutus, tibijs & pedibus nudis tribulos & spinas non formidantibus: vir non arte quidem sed natura munitus, plurimum quippe dignitatis ex se praeferens, ex adiuncto parum. Sermone igitur tribus filijs adultis Gruffino sc. Malgoni & Cyneurico in praesentia patris ibidem facto, & altercantibus de crucis susceptione fratribus, tandem Malgo se cum Archiepiscopo ad Curiam regis iturum firma sponsione concessit. Et tam regis quàm Archiepiscopi consilio (nisi per ipsos steterit) obtemperaturum. Transiuimus inde per Landewi Breui, id est ecclesia Dauid de Breui, quae sita est in collis vertice, qui sub pedibus eiusdem Dauid praedicantis olim excreuerat: in ill s. Synodo magna episcoporum omnium & Abbatum Cambriae totius, nec non & cleri vniuersi ibidem vna cum populo collecta propter Pellagianam haeresim, quanquam olim à beato Germano Altisidiorensi episcopo ab insula Britannica deletam, his denuo in partibus recidiuo morbo rediuiuáque peste iam tunc emersam. 2 Vbi & vnanimi totius conuentus tam electione, quàm acclamatione ob tanti miraculi signum quamquam inuitus & renitens Dauid in Archiepiscopum est sublimatus:Supra li. 1. ca. 5. & li. 2. ca. 1. praesertim cum beatus quoque Dubritius in memorata vrbis legionum curia, eidem paulò antè sua tam destinatione quàm nuncupatione cessisset honorem: sede metropolitana ab vrbe legionum vsque Meneuiam ab hinc translata. Ea igitur nocte apud Lhan padarn Vawr. i. ecclesiam paterni magni mora facta, mane ad Christi obsequium plures alleximus.Abbates laici Notandum autem quòd haec ecclesia sicut & aliae per Hyberniam & Walliam plures, Abbatem laicum habet. Vsus enim inoleuit & praua consuetudo, vt viri in parochia potentes primò tanquā oeconomi seu potius ecclesiarum patroni & defensores à clero constituti: postea processu temporis aucta cupidine totum sibi ius vsurparent: & terras omnes cum exteriore possessione sibi impudenter appropriarēt: solum altaria cum decimis & obuentionibus [Page 184] clero relinquentes. Et haec ipsa filijs suis clericis & cognatis assignantes. Tales itaque defensores seu potius ecclesiarum destructores Abbates se vocari fecêre, & tàm nomen indebitum quàm rem quoque sibi assignari praesumpsêre. In hoc statu ecclesiam hanc inuenimus capite destitutam, veteri quodam & inueterato dierum malorum (cui nomen Eden Oen filius Gwaithvoed) se Abbatem gerente, & filijs eiusdem altari incumbentibus. Tempore tamen regis Hē rici primi Anglorum potestate per Cambriam vigente, Coenobium Sancti Petri Glouerniae, praedictam ecclesiam quietè possedit. Sed post obitum regis eiusdem Anglis expulsis, monachi quoque sunt eiecti, & more praefato tàm clerici interiùs quàm laïci exteriùs violenter intrusi. Contigit autem regnante Stephano, qui successit Henrico primo, Militem quendam de Armorica oriundum Britannia, peragratis regionibus multis, vt variarum gentium tàm vrbes quàm mores discerneret, huc tandem forte fortuitu aduectum esse. Cùm itaque die quodam festiuo ad missae celebrationem aduentum Abbatis tàm clerus quàm populus expectaret, demùm Abbati venienti cum alijs occursans, vidit turbam iuuenum venire circiter viginti more gentis expeditam & armis munitam: cumque quaerenti quisnam illorum Abbas esset, virum quendam ostenderent cum lancea longa praecedentem: intuens in eum & admirans ait, Nunquid alium habitum aliúmue baculum Abbas iste, quàm illum quem nunc praefert habet? Responderunt, nequaquam. At ille: Sat inquit hodie nouitatis vidi, sátque miraculiiam audiui. Et ab illa statim hora reuersus, finem labori posuit & explorationi. Iactat autem gens haec & generatio praua, episcopum quendam ecclesiae istius (quia Cathedralis aliquando fuerat) a decessoribus suis interemptum. Et hac praecipuè allegatione in loco eodem ius sibi vendicant & proprietatem. Elegimus ita (que) has potius enormitates ad presens sub dissimulatione transire, quàm (nullo ìbidem quaerimoniā deponente) gentē iniquā exasperare.
Annotationes in Cap. 4.
MOnasterium de Strata florida, Strat flur. à Demetico principe constructum, alterum fuit è duobus coenobijs, in quibus Cambriae nobiles sepulti iacent. Aliud fuit apud Connouium Ʋenedotiae vrbem, à principe eius regionis extructum quod Aber-conwy Cambrice dicitur.Aber cōnwy. In his duobus monasterijs Annales principum & nobilium Cambriae conseruabantur, in quibus eorum genealogiae, natiuitates, connubia, & obitus notabantur. Principes autem Powisiae ferè omnes humati iacent in ecclesia de Myuot, quae & ipsa antiquitus ecclesia Archidiaconalis totius Powisiae fuisse perhibetur: posteà verò in parochialem ecclesia conuersa fuit. Sita haec est ad Marnouiae confluentis ripam nō procul à Mathraual, quod praecipuum erat eius prouinciae palatium. Hic Mediolanum, (quod Ptolomaeus & Ethicus ad occidentem inter Ordouices posuerunt) olim fuisse nonnulli affirmant. Extant ibidem adhuc (praeter constantem incolarum asseuerationem, à parentibus ad posteros transmissam) quamplurima venerandae antiquitatis monumenta, quae vrbis cuiusdam vestigia manifestè indicant.
2 Pelagius genere Britannus, vt testatur Bedas, vel vt vult Polychronici author, Romanus, aut vt ecclesiastici scriptores tradunt, Brito Armoricanus, in eam opinionem flagitiosè atque turpiter incidit, vt hominem suis meritis, sine gratia dei, [Page 186] salutem consequi posse, & vnūquem (que) ad iustitiam propria voluntate regi, impiè doceret at (que) defenderet. Hoc suae perfidiae venenum longè laté (que) dispersit, per Iulianum quendam de Campania & Leporium Agricolam Seueriani episcopi filium, ipsiús (que) Pelagij discipulum, cuius opera vniuersam Britanniam hoc pestilenti dogmate infecit. Vnde Britanni à Gallicanis ecclesijs ad hoc incendium extinguendum opem auxiliúmque petebant, quorum petitioni tàm iustae támque necessariae inclinantes Galli, Germanum Altisiodorensem & Lupum Trecasinum episcopos, viros fide ac virtute diuina pollentes, tùm sermone facundos & disserendo acres, qui huic recenti haeresi diuino verbo resisterent, in Britanniam miserunt. Hi habita cùm Pelagianis disputatione, verbi diuini pugione aduersarios confodiunt, eósque ad palinodiam cogunt, ita vt Leporius ab eo tempore Pelagij doctrinam penitus repudiauerit. His itaque peractis episcopi supradicti, Britannis eorum opera à Pelagianismo vindicatis & in euangelij doctrina firmatis ad suas sedes reuersi sunt. Posteà tamen huius pestis semina & initia, quae optimè extincta putabantur, ab impijs quibusdam rursus excitata atque saepius repetita sunt, donec Dubritius vrbis legionum Archiepraesul omnes Cambriae episcopos reliquós (que) verbi ministros in vnum locum conuocari fecisset: vbi Dauid grauiter & neruosè absurdam Pelagij doctrinam, solidis rationibus è sacrae scripturae fontibus petitis, ita refutauit, vt magnam sibi doctrinae & sanctitatis opinionem [Page 187] consequutus sit. Ex qua re vulgus posteà quamplurimas fabulas confinxit.
3 Paternensis ecclesia vna erat ex septem ecclesijs cathedralibus, quae Metropolitano vrbis legionum suberant, quorum episcopi ab Augustino Anglorum Apostolo, ad suam synodum vocati sunt, de quibus vide suprà lib. 2. ca. 1. Annotatione 4. & Matth. Park. de Antiquitate ecclesiae Britannicae. Hanc Gilbertus Clarensis Comes, cùm Cereticam regionem sibi subiugasset, cum omnibus decimis, oblationibus & alijs ecclesiasticis emolumentis, monachis Coenobij sancti Petri Claudiocestrensis dedit & concessit, qui eum pacificè tenuerunt, viginti sex annorum spatio circiter, donec tempore Stephani regis, circa an. 1136. Ceretica prouincia per Oenum & Caduladrum Gruffini Venedotiae principis filios, & Normannorum & Anglorum manibus erepta, & veteribus incolis restituta est, vt suprà lib. 1. cap. 9. in Annot. Quo tempore etiam hi Abbates, quos laicos Giraldus appellat, huius ecclesiae possessionem nacti sunt. Qui reuerà meliùs ad publicam patriae vtilitatem eius fructibus vsi sunt, quàm monachi Claudiocestrenses. Nam tametsi hi non magis, quàm illi populum docerent, loci tamen pauperes ecclesiae redditibus alebant, quod ab illis factum non erat. In alijs suum euique iudicium relinquo.
De fluuio Devi, & terra filiorum Conani, cum N. S. Cap. 5.
ACcedentes igitur ad aquam Deu [...], quae Norwalliam secernit à Sudwallia: reuerso iam Meneuēsi episcopo cum Reso Gruffini filio, qui nos à Castro de Aberteini per Cereticam regionem vsque ad aquam istam laudabili in Principe liberalitate deduxit: Transcurso nauigio flumine, & Meneuensi diocesi iam post terga relicta, terram filiorum Conani s. Merionnyth, & primam ea ex parte Venedotiae prouinciam, & episcopatum Banchoriensem intrauimus, apud Towyn pernoctantes. In crastino verò mane occurrit nobis filius Conani Gruffinus, quòd diutius Archiepiscopo venire distulisset humiliter & deuotè veniam petens. Transiuimus eodem die nauigio bifurcum Mauiae flumen, vbi Malgo filius Resi, qui indiuiduum Archiepiscopo ad curiam Regis se comitem dederat, iuxta mare vadum inuenit. Ea nocte iacuimus apud Lhanuair, id est, ecclesiam Mariae in prouincia de Ardudwy. Haec autem terra Conani, & praecipuè Merionyth, omnium totius Cambriae terrarum hispida magis est & horribilis. Habet enim montes altissimos, arctos tamen & in arcis modum acutissimos, nec raros quidem, sed creberrimos & tanta inaequalitate consertos, vt in summis eorum verticibus pastores confabulantes ad inuicem vel conuitiantes, si cōcurrere fortè statuerint, à mane in vesperam vix conuenient. Sunt autem his in partibus lanceae lō gissimae, Sicut enim arcu praeualet Sudwallia, sic lanceis praestat Venedotia: adeò vt ictum hìc lancea cominùs datum ferrea loricae tricatura minimè sustineat. In crastino obuiauit nobis filius Conani iunior (cui nomen Meredythus) in transitu pontis cuiusdam cum plebe Prouinciae illius. Vbi quamplurimis ad crucem allectis, [Page 189] tandē vno de familia ipsius cruce signato iuuene perualido, es (que) familiarissimo, quoniam pallium cui crux assui debuerat tenue nimis & vile videbatur, cum vbetrimo lachrimarum fonte, suum ei Meredythus pallium proiecit.
Annotationes in Cap. 5.
PEragrata iam vniuersa prouincia Demetica, pergit Archiepiscopus ad Venedotiam, & ingreditur Meruiniam, Deuo confluente traiecto. Haec regio antiquitùs Meraonia dicta est, à Meraone filio Tibeaonis filij Cunedagij siue Cunethae, de quo Gildas Britannus mentionem facit: & etiam Meruinia à Meruino Lentigenoso Roderici Magni patre, eius prouinciae Domino: qui postea iure vxoris Rex factus est Cambriae. De qua Lelandus in Genethliaco:
Porrigitur vasto fluuij trans ostia Deui
Tractu terra potens hastis Meruinia longis:
In qua castrum ingens Arlecha crepidine saxi.
In hac regione est lacus Tegydius, de quo infrà cap. 11. & in Annot. ibidem.
De Traeth Mawr & Traeth bachan transcursis, de Neuyn quoque, Caernaruon, & Banchor, cum N. S. Cap. 6.
TRansiuimus inde Traeth Mawr, Traeth Britannicè sabulum significat, quod cùm spatiosè expanditur magnitudinis nomen asciscit. & Traeth bachan, id est, tractum maris maiorem & tractum minorem, vbi duo castra lapidea de nouo sita fuerunt: vnum in Euionyth versus montana borealia, quod erat filiorum Conani, cui nomen Deudraeth: alterum verò, ex alia fluuij parte versus [Page 190] mare in capite Lhyn quod erat filiorum Oeni cui nomen Carn Madryn 1.Traeth. Dicitur autem Traeth lingua Cambrica, sabulum mari influente longiùs & se retrahente nudatum. Transieramus tamen aquas antea non ignobiles, Dissennith inter Mauiam & Traeth Mawr, Arthro inter Traeth Mawr & Traeth Bachan. Ea nocte iacuimus apud Neuyn, videlicet, vigilia Paschae floridi: vbi Merlinum Siluestrem diu quaesitum, desideratúmque Archidiaconus Meneuensis dicitur inuenisse.
Iacet autem extra Lhyn insula modica quam Monachi inhabitant religiosissimi quos Caelibes vel Colideos vocant. Haec autem insula vel ab aëris salubritate quam ex Hiberniae confinio sortitur, vel potius aliquo ex miraculo ex sanctorum meritis, hoc mirandum habet, quod in ea seniores praemoriuntur, quia morbi in ea rarissimi: & rarò vel nunquam hîc quisquam moritur, nisi longa senectute confectus.Enlhy. Haec insula Enlhi Cambricè vocatur & lingua Saxonica Berdesey. Et in ea (vt fertur) infinita sanctorum sepulta sunt corpora. Ibíque iacere testantur corpus beati Danielis Banchorensis episcopi 2. Plurimis igitur in crastino ad Archipraesulis sermonem cruce signatis, versus Banchor iter arripientes transiuimus per Carnaruon, id est, Castrum de Aruon. Dicitur autē Aruon, Arnon. prouincia contra Môn, eò quòd sita sit contra Monam insulam. Venientibus itaque nobis ad vallem via duce, tàm in ascensu quàm in descensu valdè praeruptam, cuncti ab equis dilapsi pedites porreximus, ex condicto, tanquam Hierosolimitanae peregrinationis (sicut tunc credebatur) iam instantis quaedam praeludia facientes. Valle igitur transmeata cùm ad partem oppositam transcenderemus, fatigatis vniuersis, in quercu quadam vi ventorum stirpitus auulsa & prostrata, quiescendi respirandíque gratia cùm Archiepiscopus resedisset, laudabilem in tanto támque grauitatis autenticae viro, resolutus in iocunditatem circumstantibus ait; Quis vestrûm in hac turba sibilando aures delectare nunc praeualet fatigatas? Quod fessis ex itinere fieri solet difficile. Ipso verò se id posse si vellet [Page 191] protestante, auditur in silua propinqua sibilus auiculae dulcisonus, quam alij picum, alij veriùs aureolum dixere. Dicitur autē picus auicula lingua Gallica Spec dicta,Wood [...]. quae rostro robusto quercum perforans, maiorem viribus ictus ingeminat 3.Goldfinch. Dicitur & aureolus auicula aureo croceó (que) colore conspicua, dulcémque suo in tempore pro cantu sibilum reddens, quae & aureolus ab aureo colore nomen accepit. Ad haec igitur quodam dicente, nunquam philomenam partes istas intrasse: subiunxit Archiepiscopus modesta quadam subrisus significantia: philomena quidem sapienti freta est consilio, quae Cambriae fines non intrauit: nos autem insipienti, qui Cambriam & penetrauimus & circuimus. Ea igitur nocte moram fecimus apud Banchor Cathedralem videlicet Venedotiae sedem, à loci eiusdem episcopo decenter exhibiti. In crastino verò missa in principali altari ab Archipraesule celebrata, sedis eiusdem antistes cui nomen Guianus, à dextris altaris ad magnam tàm Archiepiscopi quàm aliorum plurium instantiam & importunam magis quàm persuasoriam, ad crucis susceptionem est compulsus, cum magna suorum in ipsa ecclesia lamentatione, miserabilíque sub barbara quadam vociferatione vtriúsque sexus hominum tàm clamore quàm moerore.
Annotationes in Cap. 6.
1 COnanus filius Oeni, filios habuit Gruffinum & Meredythum eius fratrem, de quibus in superiore capite mentio fit, horum possessio fuit praeter Meruiniam Castrum Deudraeth. Carn Madryn autem tametsi patris eorum possessio fuerat, pertinebat tamen hoc tempore, ad Rodericum & Malgonem filios Oeni cognomento Gwyneth Venedotiae Principis. Ʋide cap. sequentis Annotat. 1.
[Page 192] 2 Referunt historiae Cambricae post Banchorēsis Coenobij, per Ethelfredum Northumbrium vastationem, Christianorum viginti milia, vt Saxonum crudelitatem vitarent, in hanc insulam confugisse, at (que) ibi Eremiticam vitam traducentes fato concessisse: quos eius regionis incolae Yr vgein mil Saint appellant. Quod verúmne sit an secus, alijs discutiendum & definiendum relinquo.
3 Picus Auis est marti sacra, quae Aristoteli [...] vocatur, aduncis vnguibus, quae felium more arbores in subrectum ascēdit, percussitque: corticis sono pabulum subesse intelligit. Pullos in canis arborum educat: cuneos à pastoribus cauernae ori impactos admota herba quadam expellit.
4 Ban lingua Britānica locum significat, Chorus multitudo est eorum qui religionis ergô cōueniunt. Sic appellabat Daniel Arnonius ecclesiae suae sedem. Tres fuerunt ecclesiae ab illo eodem nomine fundatae. Vna in Aruonia vbi praesidebat ipse de qua hîc loquitur Giraldus. Secunda in Mailora vbi celebre illud coenobiū fuit: Cuius mentio fit apud Bedam & Galfridū. Tertia in Hibernia, quae omnes hodiè Danielem pa [...]tronum agnoscunt.
De Môna insula cum Notab. suis. Cap. 7.
HIS ita peractis, transiuimus in Mônam insulam, quasi miliaribus duobus inde distantem, breui maris brachio transnauigato. Vbi & iunior Oeni filius Rothericus cùm insulae totius necnon & terrarum adiacentiū populo nobis deuotus occurrit. Facta igitur in loco quodam non procùl à ripa confessione petrosis [Page 193] rupibus in theatri modum orbiculariter circumstantibus, ad sermonem Archiepiscopi & eiusdem loci Archidiaconi & interpretatis nostri Alexandri: Nec non & Abbatis de Stratflur Sisilli, multi de plebe ad crucis obsequium sunt allecti. Sedebant autem in opposita rupe de familia Rotherici iuuenes electi quorum nullus allici potuit: quanquam tamen illas, mel frustra de petra elicere conantes & oleum de saxo, tàm Archiepiscopus quā alij praecipuè ad ipsos sermone directo, verbis suasorijs nec persuasorijs inuitarent. Contigit autē pòst intra triduū, tanquam diuina vltione sequuta, quòd iuuenes hi cū alijs multis praedones patriae persequerentur: qui statim à praedonibus cō fecti & in fugā dati, interemptis quibusdā, & alijs lethaliter vulneratis, crucem quā antea spreuerāt in carne sibi inuicē iam vltronei affixerunt. Rothericus quo (que) qui sanguine sibi, propinquam, & in tertio gradu cognatā, Resi Principis filiam paulò antè incestuoso cōtubernio copulauerat, vt cōtra fratrū filios (quos exhaereditauerat) se Resi auxilio fortiùs tueretur: salutaribus Archiepiscopi monitis super hoc nō obtemperās, à tota quàm possederat terra in breui postmodum ab eisdē est eiectus. Vnde sibi illicitè sperauerat defensionē inde meritò reportans confusionem. 1 Habet autem haec insula Mônae 343. villas, & pro tribus Cantredis reputatur.
2 Dicitur autem Cantredus composito vocabulo tam Britannica quàm Hybernica lingua,Cantredus. tanta terrae portio quanta 100. villas continere solet. Adiacent autē insulae Britanniae tres lateraliter diuersis ex partibus insulae, quae eiusdē ferè quātitatis esse perhibentur. Ab Austro Vecta, à zephiro Môna, à Circio Mania. Sed duae priores propinquiùs adiacent, modicis distincte maris interstitijs. Tertia verò quae Mania dicitur media inter Hybernicam Vltoniam & Scoticas Galouidias libramine iacens, remotiùs extenditur. Est autē Môna arida tellus & Saxosa, deformis aspectu & inamoena, terrae de Pebidion (quae adiacet Meneuiae) exteriori qualitate simillima: verumtamen interiori naturae dote longè dissimilis.
[Page 194] Est etenim haec insula prae cunctis Cambriae finibus triticeo germine incomparabiliter foecunda: adeò vt prouerbialiter dici soleat lingua Britannica, Môn mam Cymbry: quod Latinè sonat, Mona mater Cambriae. Quoniam alijs vndique terris deficientibus, haec sola gleba praepingui vberíque frugum prouentu Cambriam totam sustentare consueuit. Sed quoniam in hac insula digna memoratu multa reperies, quaedam ex his excerpere, & hîc interserere non superfluum duxi.
Est igitur hic lapis humano soemori ferè conformis,Lapis Maen Mordhwyd. cui insita virtus hoc habet, vt spatio quantolibet asportatus, proxima per se nocte reuertatur, sicut ab accolis pluries est compertum. Vnde & Hugo Comes Cestrensis qui tempore regis Henrici primi tam insulam istam quàm terras adiacentes viriliter occupauerat, 3 audita huius lapidis virtute, ipsum alij lapidi longe maiori ferreis cathenis fortiter ligatum probandi causa procul in mari proijci fecit: qui tamen summo diluculo cum multorum admiratione pristino more suo in loco repertus est. Cuius rei occasione publico Comitis edicto prohibitum est, ne quis de caetero lapidem à loco mouere praesumat. Contigit aliquando rusticum quendam experiendi gratia ad femur suum lapidem ligasse: sed putrefacto statim foemore ad locum pristinum lapis euasit.
4 Est & in eadem insula collis saxosus non magnus & parum altus,Rupis audientium. cuius ex vna parte si clamaueris, ex altera nequaquam audieris, & vocatur ab incolis per antiphrasin Rupis audientium. In boreali quoque maioris Britanniae latere quod ab Humbro flumine, quasi trans Humbrum ab Anglis nomen accepit, est collis haud dissimilis: cuius ex vno latere si cornu altisonum vel tubae clangor experitur, opposito in latere non audietur. Est & in hac insula ecclesia Sancti Tefredauci confessoris, [...] S. Tefredauci. in qua Hugo Comes Slopesburiensis, cum semel vnà cum Comite Cesti [...]nsi, hanc insulam vi ingrederetur canes nocte quadam posuisset, insanos [Page 195] omnes manè recepit: Et ipsemet infrà mensem miserabiliter extinctus occubuit: accesserant enim ad insulae portum ab Orchadum insulis piratae in nauibus longis: quorum aduentum vbi Comes àudiuit, statim eis vs (que) in ipsum mare, forti residens equo animosè nimis occurrit. Et ecce nauium princeps cui nomen Magnus primae nauis in prora cum arcu prostans sagittam direxit: Et quanquam Comes à vertice capitis vsque in talum pedis praeter oculos solum, ferro fideliter esset indutus: tamen dextro percussus in lumine, perforato cerebro in mare corruit moribundus. Quem cùm sic corruentem victor ab alto despiceret, superbè in victum & insolenter inuectus, dixisse memoratur lingua Danica, Leit loupe, quod latinè sonat, sine salire. Et ab hac in posterum hora potestas Anglorum in Môna cessauit. Nostris quoque temporibus Anglorum rege Henrico secundo in Venedotiam exercitum ducente: vbi & in arcto siluestri apud Coleshulle bellicam aleam expertus est: classe in Mônam transmissa, cùm praedictae ecclesiae alijsqúe sanctorum per insulam locis spoliando, praedando, minimè deferrent, diuina sequuta vindicta, accolae tandem in aduenas, pauci in multos, inermes in armatos, subitò irruentes multis interemptis, multísque captis & in vincula datis victoria potiti sunt cruentissima. Quemadmodum enim Hybernica testatur topographia, sicut natio Hybernica necnon & Cambrica prae alijs gentibus praecipites in iram & ad vindictam in vita proni reperiuntur: [...] Sanctorum Cambriae. sic & in morte vitali, terrarum earundem sancti prae alijs animi vindicis esse videntur 5. Fuerant autem duo nobiles viri, & eius qui scripsit haec auunculi cum alijs huc à Rege transmissi, Henricus scilicet Regis Henrici primi filius & secundi auunculus ex nobili Nesta Resi filia in australi Cambria Demetiae finibus oriundus, & Robertus Stephani filius Henrici frater non germanus sed vterinus: vir quidem qui nostro primus tempore, alijs viam praebens, Hybernicam non longè pòst aggressus expugnationem: [Page 196] cuius quoque praeconia vaticinalis depromit historia. Henricus igitur nimia fretus audacia bonáque destitutus omnino sequela, cum magno suorum dolore inter primos lanceis confossus occubuit: Robertus verò de defensione diffidens, vix ad naues grauiter vulneratus euasit.
Est & insula modica collateralis Monae & ferè continua, quam solùm Eremitae labore manuum viuentes deo seruientes inhabitant. De quibus hoc mirandum, quòd cum aliquibus fortè motibus humanis discordes ad inuicem inuenti fuerint, statim mures minutissimi (quibus abundat insula) escas eorum omnes & potiones tàm consumunt quàm corrumpunt. Cessante verò discordia, continuò cessat & incommodum. Nec mirandum si dei famuli discordes interdum inueniantur: quoniam in Rebeccaevtero, Iacob & Esau bella gessere: Paulus & Barnabas contentiosè ab inuicem discessere: Inter discipulos quoque Iesu facta est contentio, quis eorum videretur esse maior. Infirmitatis enim humanae temptationes sunt hae. Veruntamen & virtus plerumque in infirmitate perficitur, & fidei constantia tribulationibus augmentatur. Dicitur autem insula praedicta Cambricè Ynys Lenach. 1. insula ecclesiastica propter copiam Sanctorum, quorum ibi corpora iacent & hanc insulam foeminae non intrant.
Praetereà vidimus in Môna canem curtum, non natura quidem sed casu solo cauda mutilatum. Cuius & progenies plurima tàm à genitore descendens quàm genitura, similem iam naturalem pati defectum ostensa est. Mirum enimuerò quòd solùm parenti casus adijcit: hoc sibi prolem in posterum tanquam à natura conformare. Militem quoque in Anglia vidimus ex Deuoniae finibus oriundum, cui nomen Earthbaldus de quo contigit vt dum matris in alvo gestaretur, patre partum penitus abnegante & matrem Zelotipiae causa ex sola suspicione fortiter accusante: puero in lucem prodeunte sola litem per se natura diremit. Fissuram námque quam ictu lanceae militari exercitio per [Page 197] medium sub nare superius labrum genitor olim susceperat, laudabili naturae miraculo eodem in loco genitura praetendit. Earthbaldi quoque filium vidimus cui nomen Stephanus, eodem indicio patris casuali Iaesione tanquam in naturam iam conuersa. Item in Comite Alberico, Alberici comitis de Veer filio simile naturae miraculum vidimus. Cùm enim pater eiusdem matre iam praegnante, filia scilicet Henrici de Essexia ob ignominiosum patris euentum iam ad diuortium modis omnibus elaborasset, partu prodeunte, quem pater in oculo casuali laesione sustinuit, eadem in parte defectus in filio parentauit. Sed forsitan ex rei visae memoria quae per aspectum contrahitur & reseruatur, huiusmodi proprietas in prolem descendit. Sicut de regina legitur, quae quoniam Aethiopem in thalamo depictum inspicere consueuerat, ex inopinato Aethiopem peperit, quam & Quintilianus per picturam excusauit. Similiter & de ouibus varijs contigit, quas Labe nepoti suo Iacob de grege concessit, per virgarum praefixarum variationem multiplicatis. Nec tantùm ex mulieris verumetiam ex imaginaria viri memoria partus interdum informatur. Compertum est enim de quodam, qui cum forte transeundo hominem inspiceret se antè & retrò continua passione mouentem, ad vxorem illicò accedens eámque cognoscens, quoniam motionis illius memoria à mente prae admiratione excidere non potuit: eadem hora puerum gemuit simili passione percussum.
Annotationes in Cap. 7.
1 DVo in hoc nostro Giraldo, quae illi ferè semper in more posita sunt, animaduertere licet. Primùm enim suum tantummodò propositum, neglectis aut non consideratis aliorum (de quibus scribit) negotijs, respicere & persequi solet. Deinde si quid aduersi cuiquam acciderit circa huius legationis tempus, id totum, vel quod is crucem recipere noluerit, vel quòd superstitiosum diuorum aut reliquiarum cultum neglexerit, euenisse confirmat. Quae in hoc capite manifesta sunt. Quod ad huius loci intellectum attinet, quaedam altiùs mihi repetenda sunt. Cum Dauid filius Oeni Venedotiae princeps omnes suos fratres haereditarijs suis portionibus ciecisset, & Malgonem atque Rothericum in vincula sub saluis custodijs coniecisset: hi duo deceptis custodibus, non ita multò pòst, euaserunt è carcere: & Rothericus ad Gothricum Manauiae regem aufugit, cuius auxilio fretus Mônam insulam cepit: deinde vna cum Malgone fratre Castrum de Carn Madryn in Lhyn, nepotibus suis Gruffino & Meredytho Conani filijs violenta manu eripuit: illi tamen iuuenes, eo tempore quo Archiepiscopus in his partibus ageret, vires suas colligunt, & in Rothericum excercitum ducunt, quem non solùm ad insulam deserendam, verùm etiam ad salutem fuga quaerendam, maxima suorum militum parte caesa [Page 199] compellunt. Haec cum ita sese haberent, cuiuis manifestum esse potest, Rothericum eo tempore, nec Saracenico bello vacare, ne (que) in tanto periculo militum suorum numerum imminuere vllo modo potuisse: nisi forte suas possessiones penitus derelinquere vellet. An verò idcirco in acie superatus sit, quòd crucem non suscepissent eius milites, illi qui victoriam tribuit dijudicandum relinquo.
2 Tres Mônae Cantrêdi fuerunt. i. Aberfrau, in quo Lhion & Malhtraeth: Cemais in quo Talebolion & Twrcelyn: & Rossiria vbi Dyndaethuy & Mênai continentur.
3 Extat peruetustus quidam liber de vita & rebus gestis Gruffini filij Conani Venedotarum principis, Britannicè scriptus, in quo memoriae proditum est Marianum quendam cognomine Rufum praedicti Principis famulum, dominum suum Hugoni Cestrensi Comiti, sub specie Colloquij cuiusdam apud Ruc habendi, prodidisse. In quem locum quum Princeps paucis stipatus venisset, & nihil tale suspicaretur, statim captus est, & Cestriam missus, atque in carcerem coniectus. Vbi cum multis annis Griffi. in vinculis detineretur, Praedictus Comes in Mônam insulam ingentem per mare conduxit exercitum, eámque regionem (ferro & flamma cuncta deuastando) sibi subingauit: in qua, vt eam faciliùs postea retineret, duo castra construxit: vnum sc. in insula praedicta, & aliud in Aruonia, eá (que) praesidiarijs militibus & rebus omnibus necessarijs firmauit. Accidit autem, longo interuallo pòst, vt Yalensis quidam nomine [Page 200] Cynuricus Hîr, qui antea principi seruierat, eúmque probe nouerat, necessariorum parandorum causa Cestriam proficisceretur: qui cùm omnia quorum causa venerat, parasset, iámque domum redire cogitaret: fortè fortuna Gruffinum Principem suum ferrea cathena constrictum conspicit, eúmque adijt, quem sub coenae tempore (custodibus cibo intendentibus) cùm in humeros suos extulisset, nemine prohibente, secum asportauit. Princeps itaque è carcere liberatus, collectis viribus (ad quem omnes vndique concurrunt) suas possessiones haud difficulter recuperauit. Posteà tamen comes, ascito sibi in auxilium Hugone Salopiense, in Mônam iterum exercitum ducit: sed frustra: nam cum Salopiensis Comes caesus esset, Cestrensis eius infortunij terrore perculsus, cum ignominia domum reuertitur.
4 Gulielmus Salisburius, vir in Cambriae antiquitatibus egregiè versatus, & de patria sua optimè meritus, testatur hunc lapidem de quo hic mē tio fit suo tēpore viz. 1554. in muro coemiterij ecclesiae D. Aedani, in Môna insula adhuc extare.
5 De Diuorum Cambriae & Hyberniae iracundia & vltione. Locus grauis est, ex intimis mysticae theologiae penetralibus depromptus, accuratissima Sorbonicorum doctorum disputatione dignus. Huiusmodi [...] Diuorum & reliquiarum frequens est in hoc libro. Hîc diuus Tefredaucus Hugonem Salopiensem comitem, quoniam canes suos in eius ecclesia nocte quadam posuisset, morte mulctauit, & ipsos canes insanos [Page 201] reddidit. Idē etiam Henricū Regis Henrici primi filium nothum eo quòd suae ecclesiae nō pepercisset, lanceis confossum perire fecit, vt in hoc capite apparet. Diuus Auanus, quia dominator castri de Radnora, cum suis canibus venatorijs nocte quadā in eius ecclesia incaute pernoctasset, canes rabie & dominum coecitate percussit, suprà lib. 1. cap. 1. Baculus Cyrici strumosum quendam qui denariū ob suam sanationem praestituto tempore non obtulit, in pristinum morbum cum confusione redegit lib. 1. cap. 1. Campana Bangu propter suam detentionē castellum de Rayder Gwy incendio consumpsit eodem capite sup. pag. 68. Torquis Diui Canauci à Reso Demetiae principe captus & inclusus, eundē Resū à filijs suis capi & includi vltione diuina fecit supra ca. 2. huius libri pag. 174. Haec & infinita huiusmodi deliramēta ex monachorum & sacerdotum relationibus scripsit Giraldus, eá (que) aliquando salsè deridet, aliquādo lectorum iudicio relinquit & nonnunquam iuxta sui temporis consuetudinē strenuè defendit: fuit enim in summo tenebrarū regno, eo sc. tēpore quo humanae traditiones, & insulsae ceremoniae, ab hypocritis in suum cōmodum & [...] introductae, hominū mentes ita demētarant, vt nō solùm syncera verbi praedicatio, sed etiā omnis vera religio exularet, & vix Christianismi nomē esset relictū. Nā superstitiosa ignorantia iā in ecclesiā, auaritia sacerdotū inuecta, pura christi dogmata vbi (que) corrūpebat. Quis ergò tā amens est, qui nō planè intelligat, has & huiusmodi fabulas plus (que) aniles, esse diaboli instrumēta, quibus [Page 202] is veritatis lumen è mundo penitus tollere conatur? His itaque reiectis & amotis, satius esset firmissimo sacrosancti verbi dei fundamento niti, illúmque iuxta suae voluntatis normam, sanctè & piè colere.
De Conwy fluuio nauigio transcurso, & Dinas Emrys cum N. S. Cap. 8.
REuersis à Mona Banchor iterum, ostensum est nobis Principis Oeni sepulchrum, qui in presbyterio coram altari cū fratre minore Cadualadro in spelunca duplici iacebant. Quanquam tamen Oenus ob publicum cū consobrina incaestum à beato martyre Thoma excommunicatus obierit. Iniuncto itaque loci illius episcopo vt visa opportunitate & occasione captata corpus ab ecclesia quantoties eijceret 1: per littora maritima, hinc rupibus praeruptis, illinc fluctibus aequoreis arctati, versus Conwey slumen marinis vndis non impermixtum, iter incunctāter arripuimus. Non procul ab ortu Conwey in capite mōtis Eryri qui ex hac parte in Boream extenditur, stat Dinas Emrys 1. promontorium Ambrosij, vbi Merlinus prophetauit, sedente super ripam Vortigerno. Erant enim Merlini duo iste qui & Ambrosius dictus est, quia binomius fuerat, & sub rege Vortigerno prophetauit, ab incubo genitus, & apud Caermardhin inuentus: vnde & ab ipso ibidem inuento denominata est Caermerdhin 1. vrbs Merlini: alter verò de Albania oriundus, qui & Celidonius dictus est, à Celidonia silua in qua prophetauit, & Siluester, quia cùm inter acies bellicas constitutus, monstrum horribile nimis in aëra suspiciendo prospiceret, [Page 203] dementire coepit, & ad siluam transfugiendo siluestrem vsque ad obitum vitam perduxit. Hic autem Merlinus tempore Arthuri fuit, & longè pleniùs & apertiùs quàm alter prophetasse perhibetur. Quid autem mortuo Oeno vel in extremis agente filij eiusdem prauo dominandi ambitu, fraterna non respicientes foedera, nostris diebus inter se gesserint, hîc praetereo. Illud autem quod nostris his diebus notabile censui, praetereundum non putaui. Oenus filius Gruffini princeps Nordwalliae inter multos quos genuit filios, tantùm vnum legitimum suscepit scilicet Ioruerdum Trwyndwn (quod Cambricè simum sonat) agnominatum, qui & filium similiter legitimum suscepit Leolinum. Hic in transitu nostro patruis suis Dauid & Rotherico, quos de consobrina sua cui nomen christiana, Oenus susceperat, quamquam puer tunc duodennis infestare coepit, & licet totam Venedotiam, praeter terram Conani, inter se pro herili protione diuisissent. Licet & praeter hoc, Dauid Anglicano fulciretur auxilio, puta qui sororem regis Henrici secundi sibi matrimonio copulauerat: ex qua & filium quoque susceperat; tamen intra paucos pòstmodum annos de publico incoestu natos diuitijs pariter & diuitum auxilio fultos, legitimus iste terris omnino carens & thesauris à Venedotia tota diuina opitulante vindicta viriliter eiecit: Nihil eisdem nisi vltroneo motu, bonorúmque virorum consilio misericorditer & ex pietate relinquens. Argumentum adulterinos & incoestuosos domino displicere.
Annotationes in Cap. 8.
1 GRuffinus filius Conani Venedotiae Princeps duxit sibi vxorem Ancharetam filiam Oeni filij Edvini Tegenniae domini, quae hunc Oenum Principem illi peperit. Oenus primò Matrimonio sibi copulauit Claudiam (alias Gladusiam) filiam Lomarchi filij Traherni filij Caradoci, ex qua natus est Ioruerdus Simus Leolini Magni pater, Deinde vinculis iugalibus sibi sociauit hanc Christianam consobrinam suam filiam nempe auunculi sui Grono praedictae Ancharetae fratris.
2 De humana commixtione cum spiritibus aut incubis aut succubis,De incubis & succubis. variae sunt atque discrepantes doctissimorū virorum sententiae. Omnes enim Platonici daemonas cum mulieribus commisceri & ex eis generare posse affirmant: Quorum opinioni, Michael Psellus in libro de Daemonibus, (quem Ficinus latinitate donauit) Lactantius & alij recentiores accedunt. Augustinus autem quòd rumore accepisset duntaxat recenset, nec ipse certi quic quam statuit. E contrà verò Aegyptij, Iamblicus, Cassianus, & è recentioribus,Spiritus carnem & ossa non habet. Luc. 24. 39. Vide Maximum Tyrium Ser. 27. Steuchus Scaliger, Wierus & vniuersa medicorum turba, solidis rationibus in medium productis, id ipsum fieri posse constanter pernegant: asserentes daemonas spiritus esse corpore nudatos, & ideo non posse amore foeminarum capi. Sublata causa tollitur effectus: vbi non [Page 205] est corpus, non sunt actus corporei naturales: vbi non sunt membra genitalia, non est desiderium coeundi: vbi non est cibus & potus, non est sperma: vbi non requiritur successio aut propagatio, non adhibuit natura generandi facultatem. Sicut spiritus nudi sitire aut esurire non possunt, sic Ʋeneris libidine nequeunt inflammari. Mortale & immortale, corporeum & incorporeum, aeternum & caducum non commiscentur, neque in propagando naturae cursu conueniunt. Haec spiritualis generandi ratio, ab hominibus conficta (vt scribit Wierus) & excogitata est,Spiritualis generatio vnde. vel per adulationem, ad principum ac potentum familias illustrandas & extollendas: vel per pudorem ad obscuritatem generis aut natalium turpitudinem tegendam: vel per timorem ad stupra mulierum aut adulteria celanda: vel per artem ad ociosorum sacerdotum aut iuuenum libidinem explendam: quod prudentiores semper verum esse perspiciebant. Memoriae proditum est, Iouem aliquando Danaae mississe in gremium imbrem aureum. Et Cherea consimilem iam olim lusisse se lusum ait, deum sese in hominē conuertisse, at (que) per alienas tegulas venisse clanculum per impluuium, fucum factum mulieri. At quem Deum? qui templa coeli summa sonitu concutit. Ego homuncio id non facerem? Harum technarum infinita apud Historicos reperiuntur exempla. Nota est illa elegantissima narratio apud Iosephum Antiq. Iud. lib. 18. cap. 4. de turpi lenocinio Sacerdotum Isidis, in prodenda castitate Paulinae foeminae probatissimae, Decio Mundo, qui cum [Page 206] illa sub persona Anubidis in ipso templo rem habuit. Est & alia huic non dissimilis historia apud Eusebium Pamph. in ecclesiastica Hist. De tyranno Saturni sacerdote, qui Dei sui nomine incubum agebat. Hinc existimare possumus ac dignoscere, quomodo Matrona Romana fuerit à Marte compressa: & alij huiusmodi quas Val. Max. & alij historici referunt. Fuit haec fraus semper vsitata sacrificis, vt hac de causa, simulachra deorum, ipsósque deos & comedere & bibere & coire fingerent. Atque hic sanè fructus est votiui & coacti coelibatus.Vide suprà lib. 1. cap. 12. pag. 112. Gulielmus de Sancto Amore in libro de periculis nouissimorum temporum, negat alios esse incubos daemonas praeter fratres mendicantes, qui (inquit) priùs in simplicitate cordis viuebant, post ingressum sectae eorum, sunt astuti hypocritae. Hi incubi daemones (inquit Auhor operis de bono vniuersali li. 2. cap. 56.) ita religiosas virgines illis diebus opprimebant, vt nulla eos crucis signatio, nec aqua benedicta, nec ipsum corporis Christi Sacramentum, abigere valeret. Qua de re Paulus Aemilius, De gestis Gallorum sic scribit. Anno Domini 1260. Mendicantium ordinum fratres suum genus vitae, miris laudibus, ac religionis sanctitate, schismaticè ac seditiosè commendabant. Gulielmus à fano Amoris Sorbonicus doctor alijque doctrina clari mendicitatem illam vulgò, ac votiuam sine causa paupertatem improbabant, contendentes speciem & praetextum religionis dari inerti ac desidiosae vitae & mendicationi: liber eius qui adhuc extat in Bibliotheca Sorbonnae, damnatus est. [Page 207] Haec Aemilius. Huiusmodi in omni aetate extiterunt miracula ab improbis & sceleratis hominibus conficta. Ʋnde satis manifestum est neque Merlinum nec quemquam alium mortalem hominem ab incubo genitum esse, non obstante eo, quod ex Apuleio fabulatur Maugantius (vt est apud Galfridum) de mediante incubi natura inter humanam & angelicam. Mendacissimè itaque Simon Magus ex virgine se natum iactabat, vt Deum mentiretur: Nec minùs falsò Seruius Tullus Laris familiaris filius creditus est: Nam & hi mortales erant, & partes eorum viri & matres foeminae fuerunt.Merlinus. Merlinus ipse natus est in Cambria, non ex incubo daemone (vt inquit Baleus) sed ex furtiua venere cuiusdam Romani Consulis cum virgine Vestali, in Maridunensi monialium coenobio, vt in Breuiario apud Gildam habetur. Et quia in Britannorum gente rigida lex erat, si qua puella in patris domo ex scortatione esset grauida, vt de montis vertice mox praecipitaretur, & vt eius corruptor capite plecteretur: miris illusionibus & mendacijs hoc facinus celatum est, ne veniret in lucem: Aliunde ergo per impostores asseritur eius conceptio, quàm ex communi hominum officio & vsu, vt facilè deciperentur creduli. Sic ex Apuleio Maugantius medicus interroganti Vortigerno regi incubos adduxit, vt prodigium fuisse putaret.Eius miracula. Narratur ab historicis, Merlinum istum carminibus magicis daemonas quosdam in colloquium vocasse, eduxisséque fertur praestigijs miris ex stagno hoc apud Dynas Embrys dormientes [Page 208] dracones, qui impedimento erant Ʋortigerno ne turrim aedificaret: Et ex Hibernia per Gigantum choream, prodigiosam in agro Seueriano lapidum structuram. Dicitur etiam quod suis incantationibus Vtheriū regem in Gorloidis Cornubiae ducis speciem transformauerit, vt Igernae vxoris potiretur amplexu, & quòd ex eo scelerato cō cubitu Arthurum & Annam genuerit. Sed de his prudentes iudicent. De Maridiui vrbis nomine vide ea quae annotauimus suprà in Cap. 10. li. 1. Extant apud Galfridum Histor. Britannicae libro quarto Merlini vaticinia,Vaticinia. obscura quidem illa, & nihil certi continentia, quae vel antequam eueniant, sperare, vel cùm euenerint promissa, vera audeas affirmare: Praeterea ita composita sunt, vt eadem ad multa diuersarum rerum euenta sensibus ambiguis & multiplicibus, circumflectere & accommodare quis possit. Et quanquam multi his & huiusmodi imposturis delusi & decepti perierint: tamen hominum credulorum tanta est insania, vt quae non intelligant, quouis Sacramento, vera esse contendere non dubitent: nec in manifesto interim deprehensi mendacio, se coargui patiantur. Ea est humani ingenij vanitas & stultitia cùm à vera diuini verbi regula deflexerit.
Demontanis Eryri, cum N. S. Cap. 9.
MOntana verò quae à Cambris Eryri ab Anglis verò Snowdone id est Niuium montes dicuntur,Eryri. quae à terra filiorum Conani paulatim incrementa suscipiunt & propè Degannwy in Boream se protendunt: contra Mônam verò turribus aëreis nimis enormiter vsque ad nubes excrescunt, sub silentio non sunt praetereunda. Tantae siquidem & tam immensae quantitatis esse perhibentur vt antiquo prouerbio dici soleat: Sicut Mônam insulam hominibus in annona, sic Eryri in pascuis, coactis in vnum armentis omnibus toti Walliae sufficere posse. Vnde & his pascuis illud Virgilianum adaptari potest,
Et quantum longis carpunt armenta diebus
Exigua tantùm gelidus ros nocte reponit.
In summis autem montium istorum verticibus duo lacus reperiuntur, sua non indigni admiratione. Alter enim insulam habet erraticam,Lhyn & Dywarchen. vi ventorum impellentium ad oppositas plerun (que) lacus partes errabundam. Hîc armenta pascentia nonnunquam pastores ad longinquas subitò partes translata mirantur. Fieri nám (que) potuit vt pars aliqua ripae olim auulsa, salicum radicibus aliorum (que) fruticum naturaliter insertorum vinculis astricta & colligata, paulatim postea per alluuionem incrementa susceperit: Et quoniam violenta ventorum rapacitate, quae loco tam arduo ferè continua reperitur, ad varias creberrimè ripas impellitur, firmas solo tenus & altas figere radices non permittitur. Alter verò miro & inaudito miraculo pollet: quia cum trium generū piscibus abundet,Pisces monoculi. anguillis, trutis & perchijs: omnes in eo pisces monoculi reperiuntur: oculum dextrum habentes & sinistro carentes Si rei tā noue tám (que) stupēdae [Page 210] rationem scrupulosus lector efflagiter, assignare non praesumo. Notandum & quod in Albania quoque duobus in locis, vno ad mare orientale & altero ad occidentale pisces marini qui Muluelli dicuntur monoculi reperiuntur, dextrum oculum habentes & sinistro carentes. In eisdem montanis de Eryri aquila fabulosa frequentat,Aquila fabulosa. quae qualibet quinta feria lapidi cuidam insidens fatali, vt interemptorum cadauere famem satiet, bellum eodem die fertur expectare: lapidémque praedictum cui consueuit insidere, iam propè rostrum purgando pariter & exacuendo perforasse.
Annotationes in Cap. 9.
IN Septentrionalium parte montium Eryri, duae rupes excelsae, quas Giraldus hoc in loco turres aëreas appellat,Penmaen. quasi praeruptae, mari ita proëminent, vt viatoribus per sabulum iter facientibus, lapidibus ita periculosae pendentibus, acsi iam iam in eorum capita decidere videantur, formidabiles appareant, quae lingua Cambrica Penmaen mawr & Penmaen bachan vocantur. Ex omnibus his montibus, duo reliquos altitudine & albescentium niuium splendore superant, in quorum cuiusque vertice perennis aquarum scaturigo reperitur,Lhyny Ihyphaint. videlicet Ewythva & Carneth Leolin. Porro in huius montis pede est quidam lacus qui ranarum lacus dicitur: in quo paulò ante haec nostra tempora, circa Annum Domin [...] 1542.Miraculosa lapidum remotio. 1542. miraculosum quiddam accidisse testantur accolae etiamnum in viuis agentes, duos nimirum lapides stupendae magnitudinis qui in lacu erant, eadem nocte ex eodem emersisse, & contra naturae cursum nitentes, versus montis cacumen latos, [Page 211] quantum spatium arcus vno iactu sagittam emittere solet à lacu (vti hodie remanent) constitisse. Hóc (que) absque vlla humana ope factum est. Nam horum lapidum alter domum ingentem magnitudine aequat, quem mille iuga boum non mouerent: alter verò paulò minor est. Cuius rei certitudinis explorandae causa, illustrissimus Princeps Henricus octauus pauló ante mortem quosdam illuc misisse fertur, qui eum de retota certiorem facerent.
De transituper Deganwy & Ruthlan, sedem quoque Laneluensem, de viuo Sabulo & Coleshulle cum N. S. Cap. 10.
TRansnauigato deinde Conwey fluuio vel potius maris brachio sub Deganwy1, monasterio Cisterciensis ordinis super Conwey ab occidua fluuij parte à dextra relicto, vsque Ruthlan nobile similiter castrum primaeui Oeni filij de consobrina Dauid super Cloyd fluuium via duce peruenimus: vbi & ab ipso ad instantiam eius magnam eadem nocte decenter exhibiti fuimus.
3 Est fons non procul à Ruthlan in prouincia de Tegengel,Fynon leinw. quem non bis tantùm die naturali more marino: vicissim & crebrò diebus & noctibus nunc vndis deficere, nunc exuberare certum est. Idem refert Trogus Pompeius, quod Garamantum est oppidum in quo fons ebullit, qui vicissim nocte diéque friget & feruet. Multis itaque mane ad Christi obsequium allectis, ad pauperculam sedis Laneluensis ecclesiam parum inde distantem transiuimus,Lhanelwy. vbi & missa ab Archiepiscopo celebrata [Page 212] iter incontinenti agressi sumus, & per diuitem venam fructuosúmque argenti scrutinium, vbi pecuniam scrutando itum est in viscera terrae, transeuntes in celula de Basinwerk pernoctauimus4. In crastino verò longum viuúmque per loca Sabulum non absque formidine permeantes, Siluestria de Coleshulle. 1. carbonis colle, à dextra reliquimus: vbi Anglorum rex Henricus fecundus nostris diebus cum primò Walliam hostiliter intrauit, iuuenili impetu & inconsulto calore, arctum illud Siluestre penetrare praesumens, cum detrimento suorum & damno non modico ambiguam bellorum aleam expertus est.H. 2. ter Wallia ingressus est armatus. Ter enim praedictus Rex in manu forti Walliam intrauit. Primo Nordwalliam praenominato in loco: Secundo Sudwalliam per maritima de Guladmorgan & Gouber viam versus Caermarthin & vsque Peucadair intrando, & per Elenith & Melenith reuertendo: Tertio verò Powisiam apud Oswaldestre. His autem expeditionibus cunctis Rex ideo minimè profecit, quoniam probis patriae viris proceribúsque Prouinciae gnaris & peritis, fidem non habuit: solùm in his viros à Marchia remotos, mores gentis & modos prorsus ignorantes, consiliarios habens principales. In qualibet nimirum expeditione sicut artifici credendum in sua facultate: sic horum praecipuè standum est arbitrio, qui circa similia patriae negotia conuersati diutius & vsitati, mores gentis & modos agnoscunt: Quorumque magnopere refert vt gens inimica quacum ex crebris belli diutini conflictibus hostilitatem plurimam & odium implacabile contraxerunt: eorundem opera vel debilitari possit vel deleri, sicut in vaticinali historia declarauimus.
In hac eadem silua de Coleshulle interfecto iuuene quodam Cambrensi per exercitum praedicti regis transeunte,Canis gratitudo erga dominum, vide supra li. 1. cap. 7. pa. 124 leporarius eiusdem inuentus est per octo ferè dies absque cibo domini cadauer non deseruisse, sed illud à canibus, lupis, & auibus prorsus indemne fideliter & admiranda in bruto dilectione [Page 213] conseruasse. Quis itaque patri filius? Quisue Euryalo Nisus? Quis Tydeo Polynices? Quis Pyladi Orestes, hunc dilectionis affectum exhiberet? Ob huius igitur euentus gratiam leporariíque fauorem, diutina ferè iam fame confecti, ab Anglorum populo Cambriae gentibus inimicissimo corpus iam foetidum debito humanitatis officio est tumulatum.
Annotatones in Cap. 10.
1 DEganwy Castrum erat munitissimum in promontorio Ganganorum iuxta Conouium à Malgone cognomento Gwyneth Britannorum rege constructum,Deganwy. quod regale Palatium fuit vltimorum Britanniae regum scilicet Malgonis, Caretici, Caduani, Caduolloni, & Cadualadri. Hoc Castrum vnàcum oppido adiacenti circa Annum 810. igne Coelesti conflagrasse tradunt Annales Cambriae: Quod postea Hugo Comes Cestriae qui illam regionem sibi subiugauit, refecit: tandem verò ab Eduardo primo Angliae Rege Conouium transfertur.
2 Ruthlanae Castrum primò conditum est à Leolino Sisilij filio Cambriae principe,Ruthlanae. fuítque non solum ipsius Leolini verumetiam Gruffini filij sui praecipuum pallatium. Cùm verò Heroaldus Goduini Comitis filius ab Eduardo Angliae rege, contra dictum Gruffinum Cambriae principem, regias possessiones deuastantem, cum exercitu missus esset, hoc castrum igne consumpsit Anno. 1063. Postea tamen ab Henrico [Page 214] secundo restauratum est, & huic Dauidi, qui eius sororem connubio sibi iunxerat, vt se à fratrum suorum violentia meliùs tueretur habitationis causa concessum.
3 De hoc fonte sic scribit H. Lhoyd in suo Britannicae descriptionis fragmento: in Tegenia est mirae naturae fons, qui cum à mari sex millibus passuum distat in Parochia Cilcensi, bis in die fluit & resluit. Hoc tamen nuper obseruaui, luna ab Horizonte orientali ad Meridianum ascendente (quo tempore omnia fluunt maria) fontis aquam diminui refluuiúmque pati. Haec ille. Vide supra lib. 1. cap. 10. Annot. 4.
4 Ad dimidium milliare à Basywerke, Fons Diuae Wenefredae. est fons hodie celebris à superstitioso (vt scribit idem H. Lhoyd) Wenefredae virginis cultu nomen habens, cuius aqua pura est, salubris, & grati saporis, qui ingenti murorum structura arctatus subitò ebulliens, magnum exse emittit flumen, muscúmque odoriferum sua frigiditate gignit. Hoc fonte imperiti & diuinae veritatis ignari, à monachis eius loci (ad suum priuatum quaestum omnia referentibus) primò seducti, non solùm ad Idololatricum & superstitiosum cultum stabiliendum, verumetiam ad omnem vitae turpitudinem, sub fucata religionis specie, foede abutuntur: affirmantes illum fontem ad caedem praedictae virginis ex terra primò emanasse & ob meritorū eius sanctitatem, omnes languores tàm in hominibus quàm in pecoribus (vt legendae verba habent) sanare. Hanc opinionem peperit monachorum auaritia hoc modo. [Page 215] Henricus secundus Angliae Rex cùm ex Cambria, prima sua expeditione reuerteretur, castellum de Basywerke praesidijs firmauit, & cellam prope idem castellum pro Templarijs construxit, eámque possessionibus sufficienter locupletauit: Postquam ille Templariorum ordo, communi generalis Concilij decreto deletus esset, Cella illa in coenobium monachorum conuersa est, Anno. 1312 atque illarum possessionum quaedam ab Edouardo secundo eisdem monachis concessae sunt. Hi monachi primam huic fonti, miraculosae sanctitatis opinionem sui quaestus causa procurarunt. Nam ante huius coenobij erectionem, nullus vnquam scriptor huius fabulosi commenti mentionem fecit. Nouam esse igitur hanc fabulam non ante ita multos annos introductam, ex hoc authore facilè euincitur. Hic author isto itinere in praedicta cella apud Basywerke pernoctauit: Fons etiam eodem in loco quo nunc est eo tempore extitit: nemo (sat scio) illud negabit: de eo tamen fonte nullum omnino verbum habet. Quod si ad caedem Wenefredae virginis (quae longo interuallo antè patrata erat) fons primò miraculosè è terra erupisset, habitúsque fuisset ab incolis ea virtute pollere qua asseritur: num huic authori in comitatu Archiepiscopi existenti, illud inauditúm [...] esse potuit? An cuiquam credibile videri potest, illum qui vbique ita diligens atque curiosus erat, in miraculosis fontium, lapidum, baculorum, campanarum & tórquium virtutibus perscrutandis & diuulgandis: tàm insigne miraculum, támque [Page 216] diuinum & excellens sacrae virginis, in mortales collatum beneficium, tàm ingratè & negligenter velle praeterire? An non potius putandum est (quod res erat) superstitiosam huius fontis sanctitatem, adhuc mundo non innotuisse? Verùm postea crescente, vnà cum oblationum quaestu, miraculosarum sanationum fama, illius coenobij monachi quaestus sui causa à Romano pontifice circa annum Domini. 1420. vaenales indulgentias eò peregrinantibus procurarunt: & alias iterum indulgentias tempore Henrici septimi regis Angliae, quando illa aedificia quae circa fontem hodie reperiuntur, constructa sunt. Et nostris diebus tempore Mariae Reginae, Thomas Gouldwel episcopus Asaphensis, has quaestuosas technas & sordes renouauit, eásque amplioribus indulgentijs à Romano pontifice perquisitis confirmauit.
De fluuio Deua transcurso & Cestria, cum N. S. Cap. 11.
TRansuadato tandem Deua fluuio sub Cestria (quem Cambri Douerdwy dicunt) feria tertia ante Pascha die videlicet absolutionis, Cestriam venimus. Sicut enim Vaga ab Austro sub castro Strigulensi, sic Deua à Borea sub Cestrensi Walliam ab Anglia [Page 217] secernit & separat. Item vt asserunt accolae aqua ista singulis mensibus vada permutat, vt vtri finium Angliae scilicet an Cambriae, alueo relicto magis incubuerit: gentem illam eo in anno succumbere & alteram praeualere certissimum prognosticum habent. Fluuius iste de lacu quodam cui nomen Penmelesmere originem ducit, & cum salmonibus fluuius abundet, nunquam tamen in lacu pisces huiusmodi reperiuntur. Hoc etiam de eodem fluuio notabile reperies: quòd pluuijs nunquam, frequenter autem & ferè semper ventis exuberat.
Imperatorem quoque Romanum Henricum se iactat haec vrbs habere sepultum. Qui quoniam suis diebus tàm patrem carnalem quàm etiam spiritualem summum pontificem scilicet Paschalem incarcerauerat, demùm poenitentia ductus & vltroneus exul effectus sanctam in eremo finibus istis vitam (vt fertur) consummauit. Similiter & Haroaldum Regem se habere testantur: qui vltimus de gente Saxonica Rex in Anglia, publico apud Hastinges bello cum Normannis congrediens, poenas succumbendo periurij luit, multísque (vt aiunt) confossus vulneribus, oculóque sinistro sagitta perdito, ad partes istas victus euasit, vbi sancta conuersatione cuiusdam vrbis ecclesiae iugis & assiduus contemplator adhaerens, vitàmque tanquam Anachoriticam ducens, viae cursum (vt creditur) foeliciter consummauit. Ex vtriusque (vt fertur) vltimi articuli confessione, veritas antea non comperta, demùm prodijt publicata.
Vidimus, quod in oculis nostris nouum, apparuit caseos ceruinos. Comitissa námque & comitis mater ceruas habens domesticas, ex earundem lacte coagulato tres caseos modicos expressos & fiscella formatos Archiepiscopo praesentauit.
Eisdem quoque finibus his nostris diebus visa est vacca ceruina, ad vaccam enim ceruus accesserat: vnde & vacca ceruina processit: parte enim anteriore tota vsque ad inguina bos erat, coxas subinde [Page 218] cum cauda & tibias & pedes expresè cum pilositate & colore ceruinos habens. Sed quia plus pecoris quàm ferae praeferebat inter armenta resedit. Contigit eisdem in partibus nostris quoque temporibus canem ex simia pregnantem, catulos tandem produxisse parte anteriore tota simiam praeferentes, in canem verò versus posteriora descendentes: quos cùm aulae militaris custos rusticus intueretur, prodigiorum nouitate stupescens, & tam deformes biformis naturae formas abhorrens, baculo quem manu gestabat, non absque damno proprio, & domini (re comperta indignatione quamplurima) cunctos statim interemit.
Visa est & in vrbe Cestrensi nostris diebus mulier manca manibus carens à natiuitate,Muher manibus carens. cui tamen contra defectum istum tale natura remedium dederat, vt pedes tàm flexibiles tàm delicatè articulatos haberet, quod articulorum proceritate pariter & flexibilitate, non minùs subtiliter quàm aliae mulieres acu suere cō sueuerit. Et quicquid filo ac forfice manibus fieri solet, citra defectum omnem, cum intuentium admiratione pedibus ista complet.
Annotationes in Cap. 10.
ANtiquum huius fluuij nomen (vnde etiam & vrbis) Devam fuisse: Ex Ptolomaeo, Antonino & alijs perspicuum est. Hinc Dourdeua vel Dofrdeu (nam vbique v consonantis vim obtinet) id est, aqua Devae, Dour enim Britannicè aquam designat: vnde Devanus aestus: Deva ciuitas, & Devania prouincia, & huiusmodi, quae apud antiquissimos authores reperiuntur, defluxerunt. [Page 219] In his & huiusmodi antiquis fluminum, vrbium & locorum nominibus, foedè erratur à multis scriptoribus Britannicae antiquitatis & sermonis ignaris, qui dum sese mirum in modum, in varijs etymologiarum formis confingendis miserè torquent, saepenumerò [...] à scopo absunt. De Lacu Tegydeo sic scribit Lelandus in Genethliaco:
Hispida quà tellus Meruinia respicit Eurum,
Est lacus antiquo Penlhinum nomine dictus:
Hic lacus illimeis in valle Tegeius alta
Latè expandit aquas, & vastum conficit orbem,
Excipiens gremio latices, qui fonte perenni
Vicinis recidunt de montibus, atque sonoris
Illecebris captas demulcent suauiter aures
Illud habet certè lacus admirabile dictu,
Quantumuis magna pluuia non aestuat: atqui
Aëre turbato, si ventus murmura tollat
Excrescit subitò rapidis violentior vndis,
Et tumido superat contemptas flumine ripas.
Deua lacu celebris flunius prorumpit ab isto.
Haec ille:
Quòd hic fluuius ventis tantùm extra ripas diffluere dicitur, veritas sic habet: illum scilicet excrescere pluuijs & tempestatibus non aliter quā caetera flumina: non ita tamen abundanter ripas egreditur, atque facit Africo sufflante. Nam ventus ille inter duos montes per longitudinem lacus perflans, aquam vehementer commouet, suóque impetu in confluentem amnem ea parte qua perfluit ex lacu eijcit & impellit, atque sic maxima fluminis inundatio efficitur. Lacus verò ipse nunquam intumescit ventis, sed potius euacuatur & [Page 220] ventorum violentia quasi exhauritur: nisi fortè naturalis aquae cursus impediatur contrario vento, qui aquam retrocedere suo sufflatu cogat, ita vt lacus ea ratione excrescat: quod rarò fit. Quod autem de piscibus huius lacus scribit H. Lhoyd verissimum esse ab accolis constantissimè asseritur. Hoc (inquit) notatu dignum, piscium quoddam genus illi stagnno singulare nunquam in fluuio inueniri, nec Salmones in amne frequentes, vnquam lacum ingrediuntur.
Ʋbi dicitur Devam fluuium Cambriae & Loegriae metam esse: intelligendum est id verum esse, ab Hilcuria vsque ad castrum Leonum: inde autem versus, meridiem terminus est linea ducta ab eodem Castro, ad Pengwern Powys, id est, Salopiam: & postea ad Castrum Isabelis ad Sabrinae ripam positum: ita vt Cantredi de Trefred & Maelora, ad Cambriam perticant: Sicuti manifestum est in Articulis pacificationis factae apud Montem Gomericum inter Hen. 3. Angliae regem & Leolinum filium Gruffini, Cambriae ex Brit. stemmate principem vltimum.
De transitu per Album monasterium & Oswaldestree, Powisiam quoque, Slopesburiam, cum N. S. Cap. 12.
HIC itaque Paschali festo debita solemnitate completo,Archiepiscopus hic fuit extra prouinciam suam in prouincia nimirum Eboracensi. multis quoque ad Archiepiscopi monita cruce signatis, versus Album monasterium iter aggressi sumus. Et inde versus Oswaldestree: vbi tanquam in ipsa regionis Powisiensis ora occurrerunt nobis Powisiae principes, Gruffinus Madoci filius & Elissa, & alij cum populo terrae suae1; vbi nonnullis ad crucem allectis. Ab episcopo námque loci illius Reinerio multitudo fuerat ante signata2. A Gruffino terrae illius principe consobrina sua Anchareta: s. Oeni principis filia quam publico gentis illius vitio, diu pro vxore tenuerat, coram Archipraesule palam abiurata3. Apud Oswaldestree, id est, Oswaldi arborem pernoctauimus, à Gulielmo Alani silio iuuene nobili ac liberali ad importunam eiusdem instantiam Anglicanae sumptuositatis more splendidè nimis & lautè procurati. Acciderat autem his in partibus paulò antè Reinerio episcopo crucem praedicante, iuuenem quendam perualidum, cùm à socijs cruce signatis, ad eiusdem signi susceptionem cum instantia magna verbis suasorijs inuitaretur, demum respondisse: priusquam, inquit, Domini mei mortem hac lancea quam manu gesto vindicauero monitis non acquiescam, Oenum significans Madoci filium virum egregium ab Oeno de Cevelioc consobrino suo dolosè nuper & scelerosè peremptum.Lancea miraculosè cōfracta. Et inter loquendum, cum ira vindice deferuens, lanceam fortiter excuteret, ipsa fortè ex vtraque manus excutientis parte confracta statim in terram decidit, tantùm trunculo quem manu claudebat eiremanente. [Page 222] Quo prognostico perterritus plurimùm & consternatus, tanquam certissimo cruci [...] suscipiendae signo, prouocatus crucem illicò sponte suscepit.
In hac tertia Walliae portione quae Powisia dicitur,Equi ex Hispania in Cā b [...]am delati. sunt equitia peroptima, & equi emissarij laudatissimi, de Hispaniensium equorum generositate, quos olim Comes Slopes buriae Robertus de Belesmo in fines istos adduci curauerat, orginaliter propagati. Vnde & qui hinc exeunt equi, cum nobili formae pictura ipsa protrahente natura, tàm membrosa sua maiestate, quàm incomparabili velocitate valdè commemorabiles reperiuntur.
Hic Anglorum Rex Henricus secundus cum expeditione quanquam inutili, sumptuosa tamen & nobili nostris temporibus Powisiam intrauit. Vbi demembra [...]s solùm obsidibus, quos antea susceperat, subita & inopinata pluuialium aquarum inundatione, frustrá reuerti compulsus est4. Die nám (que) praecedente Anglicanae exercitus satrapae Wallensiū ecclesias aliquot cum villis & coemiterijs igne apposito combusserunt. Vnde & Oeni magni filij cum expedita exercitus iuuentute patrem aliósque principes suos super hoc acriter commouerunt, dicentes & asserentes se Anglorum ecclesijs de cetero nuilatenus deferre velle. Cúm (que) totus propemo [...]ū in hoc coūmuniter assentiret exercitus, solus Oenus vt erat vir in gente sua moderantiae magnae & sapientiae, sedato tumultu, demum in huiusmodi verba prorupit: ‘Mea quidem in hanc sententiam non concordat opinio, gratulari námque potiùs ob hoc & gaudere debemus, quia cum Anglis nisi diuino fulciamur auxilio, longè impares simus: ipsi in hoc facto deos quoque (qui & se & nos potenter vindicare praeualent) inimicos cō stituêre: Proinde & deuotè domino compromirtamus nos ecclesijs locísque sacris maiorem solito reuerentiā exhibituros & honorem.’ Quo facto praescriptam nocte sequente diuinitus emissam sensit Anglorum exercitus vltionem. Progressi sumus inde versus Slopesburiam à Sabrinae fluuio complexam: vbi & diebus aliquot recreandi [Page 223] respirandíque gratia perendinauimus. Et tàm ad Archiepiscopi monita quàm ad gratiosos Archidiaconi Meneuensis sermones ad crucis obsequia multos alleximus. Oenum quoque de Ceuelioc quia solus inter Walliae principes Archipraesuli cum populo suo non occurrerat, excommunicauimus. Oenus iste prae alijs Cambriae principibus & linguae dicacis extiterat, & in terrae suae moderamine ingenij perspicacis. Hîc autem cum Anglorum rege Henrico II. quoniam primatibus gentis suae viris semper ferè contrarius esse, Regíque fideliùs adhaerere videbatur, familiaritatem contraxerat plurimam. Vnde & aliquando cum Rege apud Slopesburiam in mensa sedens, cum ei de panibus proprijs vnum in honoris (vt assolet) & amoris signum Rex misisset: ipse statim in regio conspectu tanquam eleemosynarium panem in frusta concidit: & eleemosinarij more primo remotiùs exposita, deinde singulatim retracta comedit vniuersa. Cuius rei rationem cum rex requisisset: Respondens Oenus sub risus modici simulatione; Domino (inquit) meo morem in hoc gero: Subtiliter & acutè in regem, qui ecclesiasticos honores vacantes diutius in manu tenere consueuerat, ambitus & auaritiae notam intorquens.
Notandum hîc quoque quod viri tantùm nostris diebus in tribus Walliae partibus,Viri nobiles Cambriae huius visitationis tempore. iustitia, prudentia principalíque modestia regiminis emicuere: Oenus Gruffini filius in Venedotia: Meredyth nepos eiusdem, filius Gruffini quem fata festina surripuere in Suduallia: Oenus iste de Ceuelioc in Powisia. Duo verò largitatis eximiae praerogatiua enituere, Cadwaladarus filius Gruffini in Venedotia: et Gruffinus de Maelor filius Madoci in Powysia: Resus autem Gruffini filius in Sudwallia, libertate & animositate laudem meruit. In Venedotia verò Dauid Oeni filius: & in Sudwalliae finibus de Morgannoc, Hoelus filius Ioruerth de vrbe legionum aequa se inter Cambros & Anglos trutina librantes fidem integram & opinionem seruauerunt.
Annotationes in Cap. 12.
1 INngreditur hîc Archiepiscopus in tertiam Cambriae partem, peragratis alijs duabus Demetia videlicet & Venedotia. Haec pars post aduentum Normannorum in hanc insulam, vnum aliquem supremum sui principem non agnouit.Powysia. Nam post mortem Blethini filij Conuini, qui vltimus totius Powisiae possessor extitit, iuxta illud Bardi,
Blethyn ap Convyn bob cwys
y hûn bioedh hên Bowys. id est,
Altera huius prouinciae pars, ad Septentrionalem Sabrinae ripam sita, inter quinque eius filios distributa est: vnde infinitae contentiones, proditiones perfidae, & plurima homicidia consequuta sunt: Donec tandem Blethini filijs & nepotibus, maxima ex parte interfectis & deletis, ea pars iterum, praeter eas portiones quas Normanni, (qui alteram partem ad meridiem protensam ferè totam diripuerant) vi & armis possidebant, ad Meredythum silium Blethini, qui reliquis fratribus superuixit, deuoluta est: & post illius mortem, inter duos eius filios Madocum, scilicet, huius Gruffini de Maelora patrem & Gruffinū patrem Oeni de Cebelioc (de quibus mentio fit in hoc capite) dispartita est, & postea inter eorum filios & nepotes. Hi non Principes, sed Domini in sua quisque regione, dicti sunt: & Regum Angliae aduersus Cambriae princapes ferè semper sequuti sunt partes.
[Page 225] 2 Iste Reinerus episcopus Asaphensis in hac regione domicilium habuit vbi ferè semper morabatur. Hîc decimas omnes granorum & foeni ad ecclesiam de Albo monasterio Sancti Oswaldi pertinentes, cum capella sua de Sancto Martino, & alijs capellis suis: quibus duodecem clerici (quos vocant seculares) qui ferè semper suas legitimas vxores habebant, alebantur, monachis de Salopia concessit: & praedictos clericos Papali auctoritate expulit.
3 Hic Gruffinus fuit filius Susannae sororis Oeni patris huius Ancharetae.
4 De hac expeditione Henrici secundi contra Cambros, vide quae suprà annotauimus in cap. 10. libri primi Annot. 3.
De transitu per Wenloch, Brumfeld, Castellum de Ludlow, & Leonis monasterium, vs (que) Hereford. Cap. 13.
PRofecti sumus inde versus Wenloch, per arctam viam & praeruptam, quam malam plateam vocant. Hîc autem contigit nostris diebus, Iudaeo quodā cum Archidiacono loci eiusdem cui cognomen Peccatum & Decano cui nomen Diabolus versus Slopesburiā [...]ter agente, cum Archidiacono fortè referente audiret, Archidiaconatū suum ab hoc loco qui mala platea dicitur, incipere, & vsque ad malum passum versus Cestri [...]m durare: considerans & intelligens quoque tam Archidiaconi cognomen quam & Decani agnomen, lepi [...]è satis & facetè subiecit: Mirum, inquit, si ab hac vnquam patria me mea sors reducat incolumem, cuius [...]uippe Pecatum Archidiaconus, Diabolus Decanus, [Page 226] Archidiaconatus verò mala platea introitus, & malus passus exitus.
Transiuimus autem à Weneloch per Cellulam de Brumfeld: per nobile Castrum de Ludlow2: per Leonis monasterium vsque Herefordiam, Melenyth & Eluel à dextra relictis: à puncto quo per Walliam laboriosum hoc iter arripuimus, tanquam in circino circumeundo, ad punctum denuòiam reuersi.
In huius itaque legtionis longo laudabilíque labore,3000. viri funt cruce insigniti, in hac legationc Cambriae. circiter tria virorum millia crucis signaculo sunt insigniti laanceis & sagittis expeditissima martiís (que) negotijs exercitatissima: solam cum hostibus fidei congrediendi moram cōmuniter accusantia: fructuosè quidem Christi obsequijs, ac foeliciter obligata, si salutiferae crucis expeditio tàm expeditè fuisset tantáque maturatione profecta, quanta fuerat tàm diligentia quàm deuotione collecta. Porrò occulto Dei iudicio sed nunquam iniusto Imperatori Romano viae: regibúsque nostris discordiae data sunt impedimenta: regi Siculo, qui prae cunctis terrae regibus, terram sacram annonis & alimētis in tantae desolationis articulo sustentabat, mors inopinata & intempestiua: & mortis sequela Principum nostrorum grauis ob regni iura deceratio: Grauissima fidelium populi transmarinis interea partibus same & inedia miserabiliter afflicti, medios inter hostes expectatio. Veruntamen vt intellectum fortè praebeat vexatio: vt aurum igne probetur: & virtus infirmitate firmetur, haec accidere permittuntur. Aduer sitas quippe (Gregorio testante) quae bonis votis ob ijcitur, probatio virtutis est, non iudicium reprobatio nis. Quis enim nesciat quàm prosperum fuit quò Paulus Italias vergebat, & tàm vehemens naufragiu [...] pertulit? Sed nauis cordis in maris fluctibus integ [...] stetit.
Annotationes in Cap. 13.
1 HOc castellum de Dinam (sic enim vicus ille vs (que) in hodiernū diem dicitur) primò constructū est à Rogero de Mō te Gomerico Comite Salopiae: verùm postquā Robertus de Belesmo filius eius proditionis causa regno pulsus esset, Henricus primus dedit idem castellum cū adiacenti valle Coruēsi, Fulconi de Dinam militi, à quo in familiam Piperellorum pertransit. Deinde possessio fuit Walteri de Laci militis, patris Gilberti de Laci, cuius filia & haeres matrimonialiter coniuncta fuit, domino Galfrido de Genivile, cum honore de Coruedale & castro de Ludlow &c. Postea verò Rogerus de Mortuo mari, primus Comes Marchiae, eundem honorem & Castrum cum alijs possessionibus obtinuit, cum filia & haerede domini Petri de Genivile, dicti Galfridi nepte: Et sic tandem ad Regiam familiam cum vniuersis Mortimeriorum possessionibus deuenit: atque hodiè praecipuum Principis Cambriae Pallatium, & Praesidis eiusdem Prouinciae domicilium habetur.
Descriptio Baldwini Cantuar. Archiepiscopi. Cap. 14.
EIus autem cuius legationis insignia, & quasi peregrinationis sanctae praeludia succincta breuitate praelibauimus; tàm interioris hominis quàm exterioris proprietatem exprimere, praeter rem ne putetur. Erat ita (que) vir fuscus, vultu simplici ac venusto, statura modica, pro corporis captu habitudine bona, ad tenuitatē tamen quàm ad corpulentiā magis accōmoda. Erat enim vir modestus ac sobrius, vir abstinentiae magnae & cōtinentiae tantae, vt vix vnquā in ipsum quicqùam sinistrū ausa fuisser fama praesumere, vir sermone parcus, iracūdia serus, cunctis propemodū naturae motibus vel dotibus tēperatus: erat quippe velox ad audiendū, tardus ad loquendū & tardus ad irā: literarū studijs à puerilibus annis affatim imbutus, & iugū domini ab adolescentia portans, moribus & vita eminēs in populo lucerna suit. Vnde & Archileuitae quem Canonicè adeptus fuerat, cedens honorē & sponte deserens, mū díque pompas alta mente despiciens, Cisterciensis ordinis habitum sancta cum deuotione suscepit. Et quoniam moribus olim plusquam monachus extiterat, infra anni terminū Abbas effectus: & intra paucos postmodum annos in episcopum, deinde in Archiepiscopū est sublimatus, tanquam super pauca fidelis inuentus & ob hoc supra multa constitutus. Caeterùm quoniam (vt ait Tullius) Nihil simplici in genere omni ex parte perfectum natura expoliuit: innatae benignitatis mansuetudinem, quam priuatus exercuerat, in potestate non exuens, tantùm baculo sustentans, & nō virga castigās, tanquā vbera dans matris, & nō verbera patris: remissionis in publico graui cū scandalo notam incurrit. ‘Adeò nempè lenitatis in ipso tepor ac torpor, pastoralem [Page 229] storalem penitùs rigorem absumpsit, vt melior monachus simplex quàm Abbas, melior episcopus quàm Archiepiscopus fuisse videretur. Vnde & eidem Vrbanus Papa quandóque scripsisse recolitur in hunc modum Vrbanus seruus seruorum Dei Monacho feruentissimo, Abbati calido, Episcopo tepido, Archiepiscopo remisso salutem, &c.’
Inter primos Thomae martyris1 successor hic secundus audita saluatoris & salutiferae crucis iniuria, nostris proh dolor diebus per Saladinum irrogata, cruce signatus, in eiusdem obsequijs tàm remotis finibus quàm propinquis, praedicationis officium viriliter assumpsit. Et postmodùm iter arripiens nauigióque fungens, apud Marsiliam transcurso tādem Pelagi profundo, in portu Tyrensi incolumis applicuit: & inde ad exercitum nostrum obsidentem pariter & obsessum Aconem transiuit: vbi multos ex nostris inueniens, & ferè cunctos principum defectu, in summa desolatione iam positos & desperatione: alios quidem longa expectatione fatigatos: alios fame & inopia grauiter afflictos: quosdam vero aeris inclementia distemperatos diem foeliciter in terra sacra clausurus extremum, singulos pro posse vinculo charitatis amplectens, sumptibus & impensis, verbis & vitae meritis, confirmauit. Cuius cum vniuerso fidelium coetu, vias, vitas & actus, dirigat in veritate, & ad gloriam nominis sui fideí (que) palmam quam ipse plantauit, manus eorum ad praelium doceat, & digitos eorum ad bellum, ille qui solus via, veritas, est & vita: via sine offendiculo, veritas sine ambiguo, vita sine fine.
Annotationes in Cap. 14.
1o PRaecipua causa dissidij inter Regem & Thomam Cantuariensem Archiepiscopum haec fuit. Cùm Rex in Parlamento ad Northamptonensem vrbem conuocato, ad maiorem subditorum suorum securitatem: & pacem conseruandam, leges statui vellet: vt proditionis & homicidij crimen, in clericis & religiosis personis, quemadmodum & in alijs capitale haberetur: atque vt rei coram publicis Regni iudicibus sisterentur, & causam dicere coacti, secundùm leges in ea parte salubriter aeditas iudicium subirent: huic legi, Thomas nullo modo assensum praebere voluit, affirmans clericos & religiosas personas nō esse coram regni Iudicibus conueniendos. Sed ab omni seculari iurisdictione esse immunes, quia scriptum est;1. Par. 16. Nolite tangere Christos meos. Qua in re gloriosum sibi fore duxit, cum rege pertinaciter & pernicioso exemplo contendere. Nec erat ille religionis causa trucidatus: sed rege inscio; iusta tamen de causa, et si non iustè: quia s. regi suo secundùm ipsum dei mandatū leges subditis suis in proprio regno statuenti, contumeliosè se opposuerat: & è regno nō priùs petita domini sui licentia arrogāter & cō tumeliosè aufugiens, Galliae regem cōtra illum cō citauerat. Vnde colligere licet, pertinaces Pōtificiae tyrannidis propugnatores, etsi regibus suis rebelles, & patriae proditores extiterint, ab ipso tamen Pontisice pro gloriosis martyribus reputari.