PROBLEMA.
Impossibile esse, vllì per orbem Pontificio Theologo, è genuinis Conciliorum Patrum (que) monumentis, & ex genuino illorum sensu, ostendere, Fidem Ecclesiae Nunc-Romanae, in quibus dissē tit ab Ecclesijs Evangelicis, verè Catholicam esse.
Explicatio Problematis.
PEr fidem Ecclesiae Romanae intelligo doctrinam, de via & ratione salutis con [...]equendae, propositam in Concilio Tridentino, in Romano Catechismo ad Parochos, in Missali & Breviario, quae Pij V. Pontificis iussu eduntur & reformantur.
Catholicum intelligo vt Vincen [...]ius contra haeres. c. 3. In ipsa (inquit) Catholica Ecclesia magnopere curandum est▪ vt id teneamus quod VBIQVE, quod SEMPER, quod ab omnibus creditum: hoc est enim verè propriè (que) catholicum, quod ipsa vis nominis ratio (que) declarat, quae omnia verè vniuersaliter comprehendit. Rursus, cap. 25. Ille est verus & germanus Catholicus, qui—, quicquid vniuersaliter ANTIQVITVS [Page 2] Ecclesiam Catholicam tenuisse cognoverit, id solùm sibi tenendum credendum (que) decernit. Quicquid verò ab aliquo deinceps vno praeter omnes, vel contra omnes sanctos, novum & inauditum subind [...]ci senserit, id non ad religionem, sed ad tentationem potiùs intelligat pertinere. Similiter Augustinus de Baptismo contra Donatist. lib. 4. cap. 24. Quod vniuersa tenet Ecclesia nec concilijs institutum, sed semper retentum est, non nisi Apostolica authoritate traditum rectissimè creditur. Hic iam consideremus quid Vincentio, quid Augustino antiquum. Vixit certè vterque ante annos 1200. Id eis proinde antiquum est quod tempore Apostolorum, & proximo post Apostolos seculo in Ecclesia receptum fuit. Non illi proculdubiò antiquum putarunt quod suo tempore, aut centum circiter, aut ducentum ante eos annis natum est, multò verò minùs quod post illorum seculum excogitatum in religione & receptum fuit. Non ergo vetustas doctrinae omnis bona est, sed ea demùm quae Lirinensi, Augustino, Hieronymo, Cypriano, &c. antiquitas est, quam (que) illi propriè commendant. Similiter ea vniuersalitas pro vera habenda est quae Apostolorum seculo, & proximis ante Vincentium annis in omnibus Ecclesijs obtinuit.
Praeparatio ad Demonstrationem Problematis.
ANtequam aggrediar confirmationem problematis, necesse est tria praemoneri, vt expedita [...]uturae defensioni via sternatur. Primum erit de authoritate veterum, de (que) illorum scribendi modis: Secundum de Spurijs dubijs (que) illorū scriptis: Tertiū de Apostolicae religionis iā corruptae causis.
I. Authoritas Patrum & modus scribendi.
1 Veteres canonicam Scripturam omnium fidei controversiarum regulam & normam in se perfectam esse, docent & defendunt. Tertullian. contra Hermog. Adoro Scripturae [Page 3] plenitudinē. Athanas. in Synop. ait ad fidem sufficere illa quae in scriptura repe [...]iuntur dogmata. Basil tractatu de fide. Manifestum est infidelitatis & arrogantiae crimen vel reijcere aliquid quod scriptum est, vel addere aliquid quod non scriptum est. August. contra lit. Petil. l. 3. c. 6. Siue de Christo, siue de eius Ecclesia, siue de quacun (que) alia re, quae pertinet ad fidem vitam (que) nostrā, non dicam—si nos, sed omnino, quod sequutus adiecit; si Angelus de coelo vobis annūciaverit PRAETER QVAM quod scripturis legalibus & Evangelicis accepistis, Anathema sit. Idem. tract. in Ioh. 49. Cùm multa fecisset Dominus Iesus, non omnia scripta sunt: electa sunt autem quae scriberentur, quae saluti credentium sufficere videbantur. Vincent. Lirin. cap. 41. Scripturarum Canon solus sufficit ad omnia SATIS SUPERQUE. Salvianus l. 3. de provid. dicit, Evangelica volumina habere plenam omni perfectionis genere doctrinam. Scotus in praefat. Lumb. Patet quod scriptura sufficienter continet doctrinam necessariam viatori. Cameracensis in Sent. recurrendum est ad solas Scripturas vt vitam aeternam adipiscamur. Bellarm. de verbo Dei non scripto lib. 4. cap. 11. Dico illa omnia scripta esse ab Apostolis quae sunt omnibus necessaria, & quae ipsi palàm omnibus vulgò praedicaverant.
2 Dicta sua veteres & testimonia examinari volunt, & eatenus recipi tantùm, quatenus analogiae fidei & Propheticis ac Apostolicis scriptis congruunt. Dionysius Alexandr. de Nepote apud Euseb. lib. 7. cap. 23. Histor. Ecclesiast. In alijs quidem multis ego amplector & diligo Nepotem: sed reuerâ plus omnibus amanda est & praeferenda veritas. Laudari oportet & absque invidia approbari, si quid rectè dictum est: discuti vero & discerni, si quid minùs sanè dictum est. August. ad Paulin. epist. 112. Nolo authoritatem meam sequaris, vt ideo putes tibi aliquid necesse esse credere, quoniam à medicitur. Idem. epist. 19. Ego solis eis scripturarum libris, qui iam Canonici appellantur, hunc timorem & honorem deferre didici, vt nullum eorum authorem scribendo aliquid errasse firmissimè credam. Alios autem ita lego, vt quantalibet sanctitate doctrina (que) praepolleant, non ideo verum putem quia ipsi ita senserunt, sed quia mihi vel per illos authores Canonicos, vel probabili ratione quod à veritate non abhorreat, persuadere potuerunt. & ad Crescon. l. 2. c. 32. Ego [Page 4] huius Epi [...]l [...]e authoritate non teneor, quod literas Cypriani non vt Canonicas hab [...]o, sed eas ex Canonicis considero: & quod in i [...] diuinarum [...]rum authoritati congr [...]t cum lande eius acc [...]pi [...], quo [...] autem non congr [...]t, cum pace eius respuo. Rursus: de Doct. Christ l. 2. c. 9. In his quae aperte in scriptura posita sunt, inveniuntur illa omnia quae continent sidem mores (que) vivend [...], sp [...]m [...]ilicet atque charitatem. Chrysost. in psal. 95. Si quid dicatur ab [...]que scriptura, auditorum cogitatio cla [...]dicat. Basi [...]ius de Spir. Sanct. docet non esse satis Patribus & scriptoribus Ecclesiash [...]ers credere in rebus sidei, nisi quatenus sua [...] scripturis confirmant.
3 Patres multa de rebus sacris in commod [...] loquuti sunt. Primo quod ardore disputationis [...]ò protracti sunt. Basil.1 epist. 64 de Gregor. Neocaesariensi. Hoc [nimirum quod dixit Filium & Patrem hypostasi vnum esse] non ex decreto sed [...] ex contentione dictum esse in disputatione adversus Aelia [...]um intelligere non potuerunt illi. Secundò, quia in exhortationibus2 vehementius rhetoricati sunt, vel in fauorem aliorū, vel vt auditores permoverēt. Hieronymus de se dicit, excusans quaedam incommodè dicta, rhetoricati sumus, & aliquid de [...]bus dedimus. Theodoretus dialog. 3. Non [...]o do [...]matum & decretorum regulam ea duco, qu [...] in Ecclesia panegr [...]t [...] & d [...]lamatorie dicuntur. Quod multò veriùs dici potest de C [...]n [...]nista [...]um & Scholasticorum turba. Aeneas Sylvius de gest. Concil. Basil. lib. 1. Alius clamat subduorum fa [...]ta [...] [...] Papa: Rom▪ verò Pontificem solius [...]ei reservari iudicio; Alius di [...]t: quia primam sedem nemo iudicabit; Alius asserit [...]ectionem summorum Pontificum s [...]b [...] Dominum reservas [...]e. Alius asserere non veretur Romanum Pontificem quamvis animas c [...]teruatim secum a [...]inferos trahat, nullius reprehensioni [...]ore [...]tectum. Nec consid rant miseri, quia quae praedicant tan [...]pere verba, aut ipsorum summorum Pontificuo [...] sunt suas simbrias extendentium, aut illorum qui e [...]s adulabantur. Terti [...], quia nondum motis disputationibus SECVRIVS lo [...]uti 3 sunt. vt August. agnoscit in libro 1. contra [...]ulianum Pelag. cap. 2. Pelagianis nondum litigantibus veteres negligentiùs loquutos de originali peccato, & libero arbitrio. Verba sunt, D [...]putans in Catholica Ecclesia non se altter intelligi [Page 5] arbitrabatur, tali quaestione nullus pulsabatur, vobis nondum litigantibus, Securiùs loquebatur. Bellarm fatetur authores aliquando proprie & cautiùs, aliquando impropriè & incautiùs loquutos. Quartò, quia formulas loquendi à vulgo mutuati4 sunt, & proinde saepe populariter sunt loquuti. Canus loc▪ com. l. 11. c. 6. Negare non possumus viros aliquando gravissimos in Diuorum praesertim prodigijs describendis, sparses rumores & excepisse, & scriptis etiam ad posteres retulisse. Qua in resvt mihi quidem videtur, aut nimiùm illi sibi aut fidelium certè vulgo indulserunt: quod vulgus sentiebant, non tantùm ea facile miracula credere, sed impense etiam flagitare—, & authoribus nobilissimis placuisse, veram historiae legem es [...]e, ea scribere, quae vulgò vera haberentur—. Qu [...] ego eadem de Beda atque Gregorio iure fortasse ac verè dicere possum. Hoc modo in Patrum scriptis id dicitur Apostolicum & Catholicum saepè, quod in vulgus tale fuit. Quinto, quia victi multitudine5 trahebantur in superstitiones, vt impetus fluminum trahit navigantes. Hinc etiam est quod ex timore quaedam reticent. August. ad Ianuar. epist. 119. Multa (inquit huiusmodi propter nonnullarum vel sanctaru [...] vel turbulentarum personarum, scandala devitanda, liberiùs, improbare non audeo. Sextò, quia6 loquuntur de rebus recitative & [...] non assertivè & [...]. Hieronym. Apolog, pro libris contra Iovm. c. 4. Ueteres interdum conuntur loqui non quod sentiunt, sed quod necesse est dicunt aduersus ea suae dicunt Gentiles. Rursus: Aliud est [...] scribere, aliud [...]. Otto Frising. lib. 4. cap. 18 Considerandum secundum quid loquantur authores, quid opinando quid asserendo, quid ex ma [...]tudine doloris semet consolando. [...]ta exponit verba Ambrosij de Valentiniano sine baptismo inoriente, Ipse gratiam quam poposcit, non am [...]si [...]. Ioachim Abbas in Revelat. Opinando dicere potest ex contecturis, non intellige [...]. Et testimonia Patrum, quibus dicunt duos illos testes esse Enoch & Eliam, appella [...] opiniones quae fallere possunt, non notitiam vel intellectum▪ pag. 148. Duaren, l. 1. de Sac. Ecclesiae minist. c. 4. ait Bartolum Constitutionem Clementis V. de potestate Papae in reges perfunctoriè & dicis causa [...]uers magis videri, qu [...]am verè & ex animo, quia fluctuat, & nullam certam profert sententiam, & [Page 6] quia in loco ecclesiae Romanae subiecto manebat. Catharinus de certitu. grat. assert. 13. ait, Ne (que) enim quodeū (que) Pontifices in suis decretis enunciativè aut opinativè magis quam decisivè loquuntur, iliud haberi debet quasi decisum & determinatum, vt ipsi attestantur. nam ipsemet Innoc. in cap. Literas de restitutione spoliatorum, quum proposita esset quaedam quaestio circa quam erat oraculum Clementis Papae, non habuit oraculum iliud pro determinationeumò nec ipse voluit determinare—. Magnum enim esset, ac vere nimis durum, ex quouis prolato (responso) Pontificum, alligare intellectum sapientum. Non enim semper & in omni verbo assistit illis Spiritus. Bellarm. de Coelestino & Innocentio contraria docentibus, ait. Neutrum aliquid de ea re certi statuisse, sed vtrum (que) quod sibi probabilius videbatur, respondisse. Et multa esse in epistolis decretalibus, quae non faciunt rem aliquam esse de side, sed solùm opiniones Pontificum de ea re nobis declarant. Cur non ergo nos dicamus hoc de Patribus?
4 Ergo Patres posteriores priorū saepe dicta è scripturis sacris exposuerunt, vel rejecerunt. Hoc fecit August. in disputatione contra Pelagianos. Iulianus citauit Basilium, peccatum non est substantia, sed accidens: ergo facillimè potest à voluntate separari, vt nullius mali signa remaneant. August. hunc locum Basilij, ex analogia fidei exponit: facile est (inquit) non humanae voluntati, sed misericordiae Dei. Id contra Manichaeos sufficit, qui putant impossibile esse. Et vbi veteres Irenaeus, Iustinus, Clemens, Ter [...]ullianus dixissent gentes sine Christo naturae lege saluatas, Augustinus apertè refellit. Imò Veteres dicta incommodè, vel retractarunt, vel contrarium loquendo correxerunt.
5 Errores habent scripta veterū, eos (que) aliquando crassiores; id quod ipsi ingenuè agnoverunt. Anselmus in Comm. in 2. epist. ad Corinthios. In libris sanctorum Doctorum, quos authenticè legit Ecclesia, nonnunquam inveniuntur prana, vel haeretica; non tamen pro his vel libri vel authores damnantur; perlegat eorum libros prudens lector, & inveniet verum esse quod dico. Six [...]us Senensis in praefat. l. 5. Biblioth. Veteres dum vnum errorem omnium virium conatu destruere an [...]tuntur, saepe in alterum errorem vel deciderunt, vel quodammodo decidisse videantur [Page 7] agricolarum more, qui incuruum tenerae arboris stipitem corrigere volentes, immodica nonnunquam attractione modum excedunt, plantam (que) in contrariam diuersam (que) deducunt formā. Canus loc. com. lib. 11. c. 6. Non omnia quae magni authores scripserunt, sunt vndi (que) perfecta. Nam & labuntur aliquando, vt ille ait, & oneri cedunt: & indulgent ingeniorum suorum voluptati: vulgo (que) interdum etiam indulgent.
II. Scripta Veterum partim dubia, partim spuria, vel corrupta, vn [...] cum erroribus quos crassiores scriptis suis insperserunt, obiter indicatis.
Liber Canonum APOSTOLORVM, dist. 15. c. Sancta Romana: dicitur apocryphus. & dist. 16. c. Canones Isidorus idem asserit. Damnatus etiam fuit sexto Concil. Constantinop. c. 2. Primus illorum mentionem facit Epiphanius haeres. 30.
Liturgia IACOBI precationem pro ijs continet, qui degunt in monasterijs, quae Apostolorum diebus nulla fuerunt. In ea saepius occurrunt verba Apostolorum seculo ignota [...], &c. & [...] vocabulum pro ritu missandi, & in ea talis ritus coenae describitur qui ab Apostolis observatus non fuit: vt ex Actis & Iustino constat. Et si verè esset haec Liturgia S. Iacobi sacrae scripturae pars esset, notissima quo (que) fuisset primis seculis. at penè 600. à Christo annis nulla eius mentio.
Liturgia D. PETRI.
Missa AETHIOPVM adscripta S. Matthaeo: sed falsò: meminit enim Epactae & aurei numeri. Et celebre il lud est, Apostolos sola oratione Dominica consecrasse.
Missa S. MARCI. continet preces pro Papa, pro lectoribus, cantoribus, Subdiaconis, quorum fuerunt munera posterioribus seculis recepta.
Libri passionis S. ANDREAE nulla fit mentio apudAnn. 80. probatos authores Eusebium, Hieronymum, Gennadium▪ & blasphema quaed [...]m habet, Salue sancta crux, &c.
Missa ANDREAE eiusdem est generis.
[Page 8]Multa sunt conficta sub CLEMENTIS Romani nomine. Euseb. lib. 3. c. 35. Epistola ad Co [...]nthios vna genu [...] est. Idem c. 34. Ruffinus in prae [...]at▪ ante Recognitiones Clementis, & Conc. Vasense 1. c. 6. V [...]nus epistolae Clementis ad Iacobum [...]ratrem D. mentionem faciunt: tres autem nunc eduntur. Deinde has epistolas non esse Clementis, ape [...]t [...] constat. Iacobus obij [...] 7. annis ante Petrum: & Clemens non fuit Romanae Ecclesiae praesul nisi post Petrum vt constat ex omnibus penè histo [...]s. Epistola 5a communionem rerum & vxo [...]um docet. 2a Iacobum stul [...]simè monet, vt non mu [...]m stercora inter fragmenta dominicae portionis appareant, neque putrida per negligentiam remaneant Clericorum.
Item Constitutionum Apostolicarum libri 8 ab eodem scripti non maiorem merentur sidem. De his n [...] [...]usebius, nil Hieronymus, nil Gennadius. Deinde author se prodit vbi dicit vernum equinoctium incidere in vicesimum secundum diem mensis duodecimi, qui appellatur dystros, siue Martius. At Christi & Apostolorum seculo, aequinoctium fuit Martij 25. & non 22. nisi post Nicenum Concilium. Hoc vidit Carolus Bovius & excusare non potuit. Citârunt quidem aliquando veteres Constitutiones & Dispositiones Apostolicas, sed non scriptas (vt fatetur Basilius lib. de spiritu Sancto c. 27.) imo ne scriptas quidem à Clemente, quia nomen eius non apponunt nisi posterioribus seculis.
Opera DIONYSII AREOPAGITAE de coelesti Ann. 96. Hierarchia. De Ecclesiastica Hierarchia. De divinis nominibus. Epistolae item aliquot fidem non merentur.
Multi in Act c. 17. vt Erasmus. L. Valla. Ca [...]etanus & alij praeterea docti negant prorsus haec esse scripta Dionysij Apostolici his ducti rationibus. Primò, licèt fuerat Paul [...] dis [...]pulus ab eo conversus, beneficij tamen conu [...]rsionis & amic [...]tiae cum praeceptore adeo obliu [...]scitur, vt ne vno quidem loco Paul [...] meminerit: obscurum quendam Hierothe um praeceptorem suum appellans. Secundò, plurimorum meminit ordinum, vt Pontificum, Praesulum, Sacerdotum, Monachorum. &c. quorum (praeterquam Episcopi) Diony sij aetas nullum habuisse, probari potest. Tertiò, Eusebius & [Page 9] Hieronymus in Catalogo, horum nullam faciunt mentionem; imò nullus ante Gregorium Magnum, qui tamen citans huius literas, non iudicat eum fuisse Dionysium Areopagitā. His attexam rationes Illyrici. Prima, quòd ille tumidus, obscurus, improprius & intricatus stylus, vt est istius Dionysij, nequaquam tempore Apostolorum Athenis fuit vsitatus, sed 300. demum postea annis in Graecia & etiam Romae caepit esse in vsu. Secunda, Recentior versio habet, quod Hierarchiam ad Timotheum scripserit, quem etiam suum [...]ilium vocat: quod idem est vsu scripturae & Ecclesiae, ac discipulus. Cùm Timotheus habuerit diutissimè praestan tissimum praeceptorem, illud electum Christi vas, fuerit (que) adhuc viuo Paulo celebris Doctor ac Episcopus: vt ille potiùs hunc Dionysium docere potuerit, quàm ab eo doceri. Tertiò, mox post conuersionem Areopagitae, docuit Paulus Corinthi diu, & Ephesi diutiùs, quae loca facilè Athenis adiri possunt: vt si Dionysius [...]ste discendi cupicus esset, po tuerit per integrum biennium Paulum quasi domi habere: eo (que) non fuerit necesse eum, sese in disciplinam Hierotheo homini in Ecclesia planè ignoto dedere. Quarta: [...] Initio Hierarchiae dicit suos praeceptores istam doctrinam ab Apostolis accepisse. Vnde liquidò constat eum non fuisse Apostolorum discipulum. Ideo autem in plurali dicit (prae ceptores) vt per plures sibi invicem succedentes praeceptores eam doctrinam ab Apostolis ad se provenire ostendat. Quinta. Qui possibile suit, istum Dionysium non saepe quaesi [...]isse scribendo ad Timotheum, an quid ipse rectius [...]b Apostolo Paulo audiuisset de illis ipsis rebus, cum quo ille tandiu familiariter vixisset, & planè [...]ruditus f [...]sset. Sexta: meminit hic scriptor creb [...]ò Chori & templi [...] se invicem distincti & al [...]arum partium templi. Atqui tempore Apostolorum & 100. annis postea, non habuerunt Christiani tam operosa templorum aedificia, sed initio in domibus conueniebant. Septima: Iohannes Apostolus diutiùs Dionysio vixit, fuit (que) plerun (que) Ephesi, & in Asia minori, vbi & Timotheus egit, qui ei familiaris fuisse scribitur. Quomodo ergo iste Dionysius ausus fuit docere Timotheum habeutem tantum praeceptorem: & non potius millies repetendo petijsset [Page 10] vt sibi Timotheus, vel de hac re, vel de alia, suam aut Pauli Iohannisue sententiam proscriberet. Octava: Iste Dionysius in libro de diuinis non▪ inibus citat Clementem philosophum de dialectica disserentem, ac dicentem quod exemplaria rerum principalia, aut idaeae seu causae formales sint relatiuae Nullus vero fuit alius Clemens philosophus quam Alexandrinus cu [...]us libri [...]am extant, qui ducentis post Christum annis vixit. Videtur etiam omnino ille locus citatus in fine octavi Stromatum esse, vbi Clemens dicit causas, praesertim formalem esse relatiuam. Nona: Iste Dionysius citat 4. cap. de diuinis nominibus Ignatij epistolas: quae tamen sicut illorum v [...]ae testantur, sunt post mortem Dionysij Areopag [...]e scriptae. Sic idem citat Euangelium Iohannis & Apocalypsin in sua Hierarchia, id (que) ita tanquam si ea scripta [...]mdiu fuissent pars sacrae scripturae. At contra si credimus historic [...]s, vtrun (que) scriptum Iohannes paulò ante mortem, nempe [...]irciter 14. annos post Dionysij mortem, edidit. Postrema: Inter epistolas istius Dionysij est vna ad Polycarpum scripta, quae cum alloquitur tanquam iam doctorem & Episcopum. Iam testantur scriptores Dionysium, esse passum in Gallijs anno Domini 96. & Polycarpum 166. suae vero aetatis 86. Vnde liquidò apparet, Polycarpum tempore passionis Dionysij adhu [...] impuberem fuisse. Hactenus Illyricus. Dionysij Mysticam Theologiam Athanasij seculo ignotam arbitratur Sixtus Senensis Bibliothecael 4.
Libri sub nomine LINI de Passione Petri & Pauli scripti sunt ab aliquo nugatore & fabulatore.
MARTIALIS Burdegalensis fuit ante paucos annosAnn. 100 in Gallia repertus; & impudenter se appellat Apostolum Christi. Nulla e [...]us mentio apud Eusebium, Hieronymum vel Gennadium.
Opera ABDIAE con [...]icta. Spurium eum & mendacē asse [...]t I. Molanus, l. 1. de side haereticis seruanda c. 6. vid. plura apud Iuell. in Du [...]cat. cont. Harding. art. 1. sect. 5.
Euseb. l. 3. c. 35. & 36. & Hieron. Septem IGNATII numerant epistolas: at nunc sub illius nomine habentur 12. Quin (que) ergo spuriae: Ad Mariam▪ ad [...]ar [...]enses, Ad Hieronem, Ad Antiochenos, Ad Philippenses; & ex his Papistae [Page 11] plurima. Et si detur gen [...]nas esse: multa tamen admixta sunt quae non sunt Ignatij. Vt quod dicit epist. ad Philipp. qu [...]rta & sexta fe [...]ia post passionis Domini [...]ae hebdomadā [...]eiunandum, & prohibet [...]e [...]un [...]um Sabbathi: cum Augustinus haec aliter disputet. Item dicit: qu [...]un (que) cum Iudaeis pascha ederit compa [...]ticipabi [...]i [...]s qui Dominum occiderunt. Cùm Epiphanius citet Canonem Apostolorum planè contrarium; & historia Ecclesiastica aliud doceat.
Praeterea epistolae ad Smirnenses author, corrigit Salomonem. Honora (inquit) [...]ili deum & regem Prov. 24. 8. Ego verò dico: Honora Deum vt omnium authorem, Episcopum verò vt principem sacerdotum, honorare oportet, & regem. Theodoretus dialog. 3. citat locum ex hac epistola de errore Menandri qui tamen in ea hodie non legitur. & Tritemius omisit. Item Bellarminus ait graecos codices esse corruptos.
Epistola ad Ephesios spuria vel saltim corrupta. Theodoritus Cyrensis in Eraniste dialogo 1. & Gelasius in libro de duabus in Christo naturis contra Eutichen. citant ex ea testimonium, quod in editis exemplaribus non habetur.
De PAPIAE scriptis iudicium Eusebij est, hist. lib. 3.Ann. 120 c. 36. eum peregrina de Christo loqui & fabulosa scribere, & Apostolicas disputationes non rectè intelligere & millenarios annos ponere.
PROCHORI historia de Iohanne Theologo est authoris recentioris, facit enim mentionem [...].
Historia EGESIPPI quae hodie extat in Bibliotheca S. Patrum, spuria est. nam. lib. 3. c. 5. ait, Antiochiam, tertio loco, antè, ex omnibus quae in orbe Romano essent Civitatibus, aestimatam, quarto demum censeri, postquam Constantinopolis excreuit, civitas Bizantiorum. Verus autem Egesippus fuit ante Constantini tempora, Ann. Dom. 160. Deinde Tritemius ait, eum scripsisse libros Ecclesiasticorum actuum à passione domini ad suam vsque aetatem. Hi autem libri continent historiam de Maccabaeis, de bello Iudaico, & de Vrbis Hierosolymitanae excidio. Vide plura in Renati Laurentij praefatione.
[Page 12]IVSTINVS Chiliasta est in Dialogo cum Triphone.Ann. 150.
Libellu [...] quaest. & respons. non est genuinus. nam quaest. 82. & 86. Origenis mentionem facit. Etq. 127. Irenaei, & Manichaeorum.
Liber De transi [...]u M [...]riae dubius. Melitoni Sardensi tribuiturAnn. 160. [...] Tritemio, sed male. Apocryphus est dist. 15. c. Sancta Romana. Hieronymus huius non meminit. Beda in retractatione Actorum c. 8. ait, falsa multa continere & Melitoni imponi tantùm. Idem sen [...]t F. Suarez in Thomam.
IRENAEVS Chiliasta suit. Euseb. lib. 3. c. 39.
THEOPHILVS ANTIOCHENVS. Commentarij Ann. 171. sub eius nomine in Proverbia & Evangelium, improbantur ab Hieronymo. Sixtus Sen. Bibliothecae lib. 4.
TERTVLLIANVM Ecclesiae hominem non fi [...] isseAnn. 200. ait Hierony. quia ad Montani dogma est delapsus, imò Haeresiarcha suit.
Libri eius contra Orthodoxos scripti.
- Liber contra Psychicos, id est, contra Catholicos.
- De Monogamia.
- De Ieuinio.
- De fuga in persequutione.
- De pudicitia.
- De exhortatione ad castitatem, &c.
In his habentur multa seruina Papatus. Gelasius omnes eius libros iudicavit apocryphos dist. 15.
Librum de poenitentia non esse illius iudicauit Erasmus. Scripsit etiam Montanista librum de corona militis in quo novam prophetiam explicat.
ORIGENES errorum plenus. Hieronymus eiusAnn. 230. scripta venenata appellat. Eusebius etiam & Ruffinus testantur & conquesti sunt eius scripta ab haereticis pessimè tractat [...].
Spu [...]ia Homili [...] in Lib. Iesu Naue, quae abundant Solaecismis, & in Hieronymi Catalogo non sunt.
Tracta [...] tres in librum Iob, vbi accusantur haereseos, qui vnum Deum & Tres Personas dicunt.
Homiliae du [...] in Psal. 38▪
[Page 13] Homiliae 4. posterioris explicationis in Cantica.
Threnorum tractatus vnus.
Commentarij in Romanos non fideliter redditi à Ruffino.
Liber De Poenitentia. Gelasius Dist. 15. dicit Apocryphum.
Homiliae in diversos. In ijs mentio Arrianorum & Manichaeorum. Ex ijs si quae sunt ab eo scriptae corrupit eas Ruffinus.
CYPRIANVS dum Tertullianum nimis miratur favetAnn. 240. aliquando Montanistis.
Spuria, quae certò non sunt Cypriani, haec sunt.
- Tractatus de Sina & Sion.
- De revelatione capitis Iohannis Baptista. nam meminit Pipini regis Francorum.
- Expositio Symboli meminit Arianorum. Ruffini est, teste Hieronymo.
- De singularitate Clericorum▪ habet vocabula barbara. Inordinabiliter, contubernaliter, conjugalitas, absentare.
- Sermones 12. de cardinalibus operibus Christi sunt incerti authoris. Teste Pamelio, & Sixto Sen. lib. 4. bibliothecae.
- Sermo de baptismo Christi contradicit sententiae Cypriani de haereticis rebaptizandis.
- Liber de laude Martyrij argutias affectat.
- Liber de duplici Martyrio Turcarum meminit, qui non fuerunt Cypriani seculo.
- Liber de 12. abusionibus, vt opinantur Tritemius & Pamelius.
- De stella & Magis & Innocentium morte▪
- Sermo adversus Iud [...]os.
- Librum Genesis & Sodom [...] Sixtus Sen. ait esse Te [...]tulhani.
- Passio Cypriani scripta est à P. Diacono anno 807. Sigebertus.
- Liber de aleatoribus.
- Oratio pro Martyribus.
- Oratio sub die Passionis.
[Page 14]Liber de poenitentia Cipriani dist. 15. c. Sancta Romana. In hoc libro dicitur fuisse Magus: quod falsum: fuit enim professione Rhetor vt Hieronymus ait in Catalogo, & super Ionam c. 3. qui de Magia nihil: nec Cyprianus ipse in descriptione conuersionis suae lib. 2. ep. 2. nec Pontianus diaconus eius in vita Cypriani.
Cypriani liber de vnitate Ecclesiae corruptus est ad stabiliendum Primatum Petri. Haec enim verba, [Et illi pascendas mandavit oves suas. Rursus. Unam constituit Cathedram. Item, Primatus Petri datur vt vna Christi Ecclesia, & Cathedra vna monstretur. Et, Qui Cathedram Petri super quam fundata est Ecclesia deserit.] haec verba, inquam, desunt in varijs MS exemplaribus. Vide T. Iamesij catalogum.
Dubia. De disciplina & bon [...] pudicitiae ad Novatianum haereticum, Quod lapsis spes veniae non deneganda.
METHODII liber de creatione non habetur apudAnn. 250. Hieronymum, dubius est Io. Simlerus in Bibliotheca.
GREGORII NEOCAESARIENSIS deAnn. 260. Annuntiatione, &c. homiliae dubiae. Nam vitae Sanctorum, lectiones item, & hymni eorum festis convenientes, primùm à Carolo constituti sunt circa an. 807. P. Aemilius l. 2. de Gestis Francorum. Sigebe [...]tus ad an. 807.
ARNOBII libri contra gentes sunt tantùm septemAnn. 290. vt testatur Hieronymus epist. ad Magnum. Octavus non est eiusdem operis liber. Sixtus Senens. lib. 4. Et tamen bea [...]ae memoriae doctissimus Fulco existimat vel Arnobij esse, vel Minutij Felicis.
Commentarij sub eius nomine in Psalmos sunt Authoris multò recentioris. Bellar. de amiss. grat. & statu peccati lib. 4. c. 9. Nam haereseos Pelagianae mentionem faciunt.
Concil. NEOCAESARIENSE canones 14. vt dicitAnn. 310. Collector Conciliorum non 24. vt Gratianus ait.
Pontificij sugillant EVSEBII CAESARIENSISAnn. 320. historiam Ecclesiasticam: sed malè. Fuerit enim Ariani & Origenis immodicus defensor: fide tamen digna historia est. Hieronymus dicit: Ecclesiasticam pulchrè Eusebius historiam texint. Et Basilius vocat eum [...].
[Page 15]LACTANTII carmen de passione Christi spurium, quia contradicit genuinis scriptis Lactantij, his verbis.
Flecte genu, lignum (que) crucis venerabile adora.
Praeterea nulla eius mentio in Catalogo operum Lactantij apud Hieronym. in Catalogo, licèt aliorum meminit quae iam non extant.
Carmen de resurrectione, Venantio ascribitur in Vaticano codice, Thomasius. Phoenix authorem Christianum non videtur habuisse. Idem.
DONATIO CONSTANTINI. Cusanus de Concord. Cath. l. 3. c. 2. Sunt (inquit) meo iudicio illa de Constantino apocrypha, sicut fortasse etiam quaedam alia longa & magna scripta Sanctis Clementi & Anacleto Papae attributa. Constantinus Italiam filijs testamento delegauit, vt ait Naucler. lib. 2. gener. 11. Non habetur haec Donatio apud vllum probatum veterem authorem. Imò in antiquis Gratiani codicibus non habetur distinctio de donatione, vt testatur Antoninus 1. part. Histor. Tit. 8. c. 2. § 8. Caput (inquit) illud non habetur in antiquis decretis, quid ergo & quantum donavit Constantinus non est benè certum. Idem Canus asserit locor. com. lib. 10. c. 5. Quinetiam decreta Papa [...]um de hac donatione sibijpsis contradicunt. Nam dist. 96. c. Constantinus, dicitur Romana vrbs & Italia tota vnà cum Imperio occidentis donari Syluestro. Sexti verò decretalibus l. 1. Tit. VI. de Elelectione c. Fundamentum. Vrbis tantùm donatae mentio fit. Naucler. vol. 2. gen. 11. ita scribit. Qualia autem & quae Constantinus Ecclesiae donauerit Romanae, variant in hoc scribentes. Tex. in. c. Constantinus, refert cum concessisse B. Sylvestro & Ecclesiae Romanae, vrbem Romam, Italiam & omnium Occidentalium regionum provincias vt habetur dist. 96. c. Constantinus. Alij dicunt textum istum paleam esse, & nihil probare quod credibile redditur. Nam Constantinus postea praemissa regna filijs suis testa mento reliquit, quae etiam abinde successionis iure in manibus remanscrunt Imperatorum & regum Catholicorum. Ad quod non facit modicum c. Fundamentum de Elect. l. 6. loquens de Donatione Constantini. tantùm dicit de vrbis Romanae donatione, Italiae & aliarum provinciarum nullam faciens mentionem. Sed nec can. futuram 12. q. 1. qui Tex. asserit quod Constantinus fidem veritasis [Page 16] adeptas dedit licentiam per vniuersum orbem sub suo degentibu [...] Imperio, eos non solùm fieri Christianos, sed etiam fabricare Ecclesias, & praedia constituit tribuenda, donaria (que) immensa tribuit & fabricam templi primam (que) sedem B. Petri instituit, adeo vt sedem Imperialem relinqueret, & B. Petro ac successeribus eius profuturam concederet. Pro hac parte facit, quòd qua hodie dicuntur de patrimonio Ecclesiae ferè omnia inveniuntur à sequentibus principibus donata, alij aliter sentiunt, vincat veritas. Rursus. De dono eius aut concessione apud nullos extat authores praeterquam in libro decretalium. id (que) in antiquis voluminibus minimè contineri author est Antoninus praesul Florentinus in Chronicis. Quod valde miror; cùm Isidorus qui fuit abhinc anno 800. grauis author ac planè Sanctus in historia sua apertè dicat eum vrbe Roma Pontifici cessisse. Haec Nauclerus.
NICENI Canones vltra 20. spurij. Theod. l. 1. c. 8. vigintiAnn. 328. agnoscit de Ecclesiastica politia nō plures. Ergo 70. Canones editos fuisse à Patribus fictum est. Praeterea Canones isti in tomis vulgaribus corrupti sunt. Apud Ruffinum veri Canones habentur, vt testatur Cyrillus in epist. ad Concil. Carthag. Extat in Tom. 1. Concil. in actis Concil. African.
Epistola Synodi Nicenae ad Sylvestrum, fictitia. In ea dicitur Macarius esse Episcopus Ecclesiae Constantinopolitanae: quae tamen eo tempore nulla in vniuerso orbe fuit. Idem de Rescripto Sylvestri sentiendum.
Eiusdem farinae sunt Canones Arabici 80.
Concilij SINVESSANI nullus antiquus author meminit. In eo dicitur Dioclesianum verba habuisse cum Marcellino, quod falsum est. Sigonius de regno Occidentali. lib. 1.
Praefatio item huius Concilij in primo tomo Concil. incerti authoris est: & proinde nullius fidei.
Synodus ARELATENSIS, 22 apertissimè depravata & incerti temporis. Dicitur enim habita sub Constantino & Sylvestro: in ea tamen fit mentio Bonosiacorum c. 17. & Concilij Vasenfis 1. c. 28. quod fuit sub Leone [...].
Chronicon EVSEBII corruptum. In eo Petrus (inquit)Ann. 330. Christianorum Pontifex primus, cùm primùm Antiochenam Ecclesiam fundâsset, Romam proficiscitur, vbi Evangelium [Page 17] praedicans 25. annis eiusdem vrbis Episcopus perseverans▪ at contrà in historia lib. 3. c. 1. ait Petrum in Ponto, Galatia, Cappadocia, & Asia praedicasse, & circa finem vitae Romae constitutum, cruci affixum esse. Vide etiam cap. 4.
Concil. SARDENSIS Can. 3. 5. 7. suspectae sidei. In his enim conceditur appellatio ad Papam: & statutum est ei licêre mittere legatum à latere, qui eius nomine in provincijs alienis lites componat. Verùm Augustinus epistolâ ad Coelestinum ait, vt aliqui tanquam à tuae sanctitatis latere mittantur, nullâ invenimus Patrum Synodo constitutum. Et contra Crescon. lib. 3. c. 34. nullum Sardicense Concilium agnoscit nisi haereticum. Et haec est sententia Cusani l. 2. c. 25. de concord. Cath. Pugnant etiam apertè cum canone 5. Ni cenae Synodi. Interim alij censent canones non esse fictitios, sed de priuilegio in Iulium Papam extra ordinem collato intelligendos; & Constantinopolit. synodi c. 2. antiquatos.
Concilia ROMANA sub Constantino & Sylvestro spuria. horum historici non meminerunt.
ATHANASIVS. Euagrius l. 3. c. 31. ait Apollinarij libros sub Athanasij nomine venditatos à Nestorianis ac Eutichianis.
Spuria.
Liber de varijs quaestionibus sacrae scripturae ad Antiochum principem: in eo Magnus Athanasius citatur quaest. 23. Et mentio fit Sancti Gregorij Nazianzeni quaest. 117. & 129. Theologicam quo (que) Mysticam Dionysij allegat, Athanasij saeculo ignotam. Sixtus Senensis, lib. 4.
Quaest. 16. de veneratione crucis, Septimae Synodi actione 42 tribuuntur Leontio cuidam, qui circa tempora Mauritij vixit.
Tractatus de definitionibus Theologicis. Ibi citatur Nyssenus.
Disputatio Laodiceae habita de fide inter Arium & Athanasium. Author indicat Arium hunc fuisse, non haeresiarcham sed alterū. Cassander Vigilij Martyris esse vult.
Comm. in epist. Pauli sub nomine Athan. Theophyl. sunt.
[Page 18] Exhortatio ad Monachos.
Libellus de passione imaginis Christicrucifixi in Berytho Syriae: contigit enim in anno 764. Sigebertus.
Epistola ad Marcum Papam pro exemplaribus Niceni Concilij, quia exempla quae erant Alexandriae fuerunt cremata ab Arianis, vna cum Marci rescripto. Haec in censio librorum suit sub Constantio. Athanasius epist. ad orthodoxos. Marcus autem Papa eo tempore fuit defunctus. Bellar. de Pontif. l. 2. c. 25.
Epistola Secunda ad Serapionem de Spiritu Sancto.
Dubia.
Tractatus de incarnatione Christi.
De salutari adventu.
Contra haereses. Sermo.
Ad Maximum Oratio 162.
Epistola ad Marcellinum de interpret. Psalmorum.
Te Uirginitate. Sermo.
Testimonia è sacra Scriptura.
Sermo de passione Domini. Hic citantur quaestiones ad Antiochum, quae non sunt Athanasij. iuramenta vetat.
Epistola ad Serapionem.
Epistola ad omnes fratres per Aegyptum, &c.
Sermo de Deipar â Uirgine. In eo refutatur error Nestorij: scriptum ergo suit post Concilium Ephesinum.
Sermo in illud Evangelij. Qui dixerit, &c.
Disputatio in Niceno Con. contra Arium.
Epistola ad Solitariam vitam agentes, partim epistola est, partim fragmentum alterius operis. Et quaedam promissa dicuntur, quae ibi iam non extant. Author editionis Commelianae.
Scriptum de vita Antonij dubiae fidei. Nuper fuit additum operibus. In multis nugatorium est.
Hom [...]lia de Semente.
Declaratio Levitici.
Epistola ad Foelicem Papam ait, Romana Ecclesia est sacer vertex in quo omnia vertuntur. haec allusio non est, nec esse potest in graeco, ergo latinè potiùs scripta. Praeterea [Page 19] multa in hac epistola dicuntur, quae Athanasio non conveniunt, vt quod dicit Romae sumptum praedicationis exordium: & in Niceno Concilio decretum esse, debere provocationem fieri ad Rom. Episcopum in omnibus causis. Iuellus.
Epistola ad Liberium Papam in I. Tom. Concil. in allegationibus scripturae inepta: & proinde Athanasio non tribuenda.
Synopsis sub DOROTHEI Tyrensis nomine & falsòAnn. 350▪ ei ascribitur, & plena est fictis narrationibus. Inter disc. 72. numerat Eunuchum reginae Aethiopum: & Iuliam foeminam Episcopum facit: & Caesarem cuius mentio Epistolâ ad Philip. id est, Neronem, Episcopum fuisse dicit. Bellarm.
DAMASI epistolium Tom. 2. operum Hieronymi. ErasmusAnn. 370. ei putat falsò ascribi.
Et Epistola 4. ad Episcopos Numidiae spuria est. Nil enim tum Episcopus Romanus commercij habebat cum ecclesijs Africae. qui tamen in hac epistola edicta sua proponit, & non seruantibus minatur.
Opera EPHREMI. Edita ab eo Syriacè nunc nonAnn. 380. habentur nisi vel latinè vel graecè.
GREGORII Nysseni orati [...] Catechetica de anima, corruptaAnn. 380. ab haereticis. Niceph. l. 11. c. 19.
De festo purificationis orationes Amphilochij, Gregorij Nysseni, Chrysostomi, Cyrilli Alexandrini, & Andreae Cretensis apud Lippomanum & Surium supposititiae, quia hoc festum fuit Iustiniani tempore institutum. Vide Durand. Enchir. lib. 7.
GREGORII NAZIANZENI Tragoedia nonAnn. 380. sapit stylum Gregorij, ne (que) versum Iambicum, more Gregorij, accuratè observat. Euripidem videtur imitari. Fulco.
CYRILLI HIEROSOLYMITANI Cacacheses Ann. 380. dubiae. Iosias Simlerus in indice, inquit, librorum graecorum quos respub. Augustana emit ab Antonio Eparcho Corcyro, nominantur Iohannis Episcopi Hierosolymitani Catacheses [...] 18. & [...] quin (que) Quare videndum est ne fortè Iohannes fuit, qui longè posterior [...]uit Cyrillo, quae tamen alterî de industria fortè ascripta sunt [Page 20] vt plus authoritatis haberent. In Bibliotheca.
Cyrilli Hierosol. epistola ad Aug. de miraculis Huronymi spuria. Constat Cyrillum ante Hieronymū obijsse. Et author Sabinianum damnat quòd duas in Christo voluntates ponit.
BASILII scripta dubia, vel saltem corrupta.Ann. 380.
Liber de Spiritu Sancto: in cuius medio inserta quaedam censet Erasmus, quae non redolent characterem Basilij.
Ascetica in catalogo monumentorum eius in Monodia Nazianzeni, non habentur. Eustathius qui apud Armenos instituit vitam monasticam illorum author nonnullis visus. Sozom. lib. 3. cap. 13.
Regula sub nomine Basilij dubia. Eius nulla mentio apud Nazianz. & sub eius nomine est alia quae 35. capita tantùm habet. Sunt in ea quaedam quae cum Basilij scriptis non conveniunt.
Libellus de vita Basilij sub nomine AMPHILOCHII spurius: & fabularum est plenus, & cum historijs pugnantia tradit. vide Iuellum Duplicat. contr. Hard. art. 1. sect. 33.
Basilij epistola ad Caesaream Patriciam dubiae fidei.
Preces ad finem [...] falsò ascriptae PRVDENTIO.Ann. 380. Giselinus seorsim excusas vidit non indicato authoris nomine, & contradicunt apertè odae 7. libri [...], dicendo, Non po [...]co beatâ—in regione domum, &c. Dictum impium & non tribuendum Prudentio. Vide catalogum Illy [...]ici editum an. 98. p. 186.
AMBROSII spuria. Ann. 380.
Sermones breves ad Populum 92. nam horum aliqui reperiuntur inter Sermones Aug. vt 25. est 9 Augustini. 38 est inter Sermones de Tempore 73. & 69 est 31 Sermo de Sanctis. Serm. 19. de verb. Dom. est inter Ambrosianos 7. & 25. de verbis Apostoli est apud Ambrosium 9. & inter Ambrosianos 37, fuit de Tempore 77. & inter Ambrosianos 68. est apud Augustinum de Sanctis 26. Inter Ambrosianos primus, est apud Aug. de Sanctis 31. & Secundus, 33.
Sermo de Agnete. In fine haec verba habentur. Haec ego Ambrosius.
Sermo de baptismo Augustini, ornat [...]um cucullà nigrâ. & falsò monachatus authorem facit.
[Page 21]Eiusdem generis Liber de Salomone.
Preces praeparatrices ad Missam non sunt Ambrosij: ibi adoratio Sacramenti.
Liber de Apologia David.
De vocatione gentium libri duo qui falsò ascribuntur Ambrosio; vel etiam Prospero Aquitanico, qui in carminibus contra ingratos vniuersalem gratiam & redemptionem oppugnat, quae tamen in praedictis libris astruuntur.
Liber ad devotam virginem.
Liber ad virginem lapsam, nam declamatio est & propemodum, tota in epistola Hieronymi ad matrem & filiam, extat. Hospin.
Liber de interpellatione David.
Liber de viduis pugnat apertè cum Comm. ad Rom. c. 1.
Commentarij in Hebraeos potiùs Remigij esse videntur, vel Anselmi.
Historiam Egesippi ex graeco conversam esse ab Ambrosio, non credibile Erasmo.
Commentaria in Apocalypsin. Six. Sen. Biblioth. l. 4.
Ambrosij liber de fide contra Arianos Nazianzeno tribuitur, in latina operum eius editione, Ruffino interprete.
Ambrosij Missale mentionem facit festi Assumptionis, quod non fuit receptum nisi posterioribus seculis.
Scriptum de vita Gervasij apud Ambrosium est spuria, nonnulla enim habet pugnantia cū scriptis genumis Ambr.
Epistola 84. Prosperi est. Suarez.
Opera HIERONYMO falsò ascripta cōmuni omniumAnn. 400. iudicio.
Traditiones hebraicae in libros 3. Regum & Chronicorum. Sixtus Sen. lib. 4. & Liranus.
- Baruch.
- Maccabaeorum libros [...].
- Psalterium 2.
- Parabolas Salom. 2.
Homili [...] 4. in Cantica.
Loci h [...]braici in Acta. Citant Hieronymum in cap. 27.
Commentar [...] in Threnos Ieremiae. Sixtus Sen. lib. 4. Rabani
[Page 22]Mauri sunt, vel Bedae vt censuit Erasmus.
Commentarij in Marcum cum praefatione. Sixtus Sen. lib. 4.
Praefat. in Lucam & Iohannem.
Commentarij in Psalmos. Lindanus, Canus, Erasmus, Bruno.
Praefatio & commentaria in Iob. Sixtus Sen. lib. 4.
Comment. lib. 3. in Proverbia Salomonis. in cap. 31. citatur Gregorius.
Comment. in 13 epistolas Pauli. Sixtus Sen. lib. 4.
Epistola ad Demetriadem Pelagij est. Greg. Arimin. 2. d. 26. q 1. art. 3. Non Hieronymi esse sed Pelagij clar [...] patet ex Aug. de gratia Christi & peccato orig. c. 37. & 38. in quibus verba Pelagij ex epistola quam se ad Demetriadem virginem scripsisse commemorat, recitantur, quae vicina sunt allegatis. Idem patet ex epistola Aug. ad Iulianam, matrem praedictae Demetriadis, in qua etiam recitat verba Pelagij in epistola eâdem contenta.
- Geruntij filias.
- Marcellam.
- Uirginem in exilium missam.
- Anneum aegrotum de viro perfecto.
Institutio amici in scientia diuinae legis.
De tribus virtutibus.
De assumptione Mariae Sermo, ad Paulam & Eustochium.
De h [...]norandis parentibus.
De septem gradibus Ecclesiae ad Rusticum Narbonensem Episcopum.
De laude virginitatis ad Mauritij filiam.
De his quae Deo in scripturis attribuuntur.
Symboli explanatio ad Damasum.
Explanatio fidei ad Cyrillum.
Ad Praesidium diaconum de Cereopaschali,
De celebratione Paschae.
In Susannam lapsam obiurgatio.
In Euagrium obiurgatio ob Levitam.
Hortatio ad militem saeculi.
De 10. tentationibus Israelitarum.
Explanatio in psal. 40. & 117.
Ad Dardanum de generibus musicorum.
[Page 23] De resurrectione Domini, Sermo.
De natiuitate Domini, Sermo.
De epiphania Domini, Sermo.
De Quadragesimae, Sermo.
Ser. 10. in vigilia Paschae de esu agni.
Ad Eustochium de vinculis Petri.
De obseruatione vigiliarum.
Ad Pammachium & Oceanum exhortatori [...],
Ad quendam qui in saeculo poenitebat.
De diuersis generibus leprarum.
De duobus filijs frugi & luxurioso.
Regula monachorum per Lupum de Oliveto collecta.
Dialogus sub nomine Hieron. & Augustini.
Homilia de corpore & sanguine Domini.
Homilia super Evang. Matthaei.
Apologia pro Origine. non est Pamphili Martyris.
Catalogus scriptorum aliquot ecclesiasticorum.
Epist. ad Tyrasium super mortem filiae.
Ad Oceanum de ferendis opprobrijs.
Hieronymi responsio ad epistolam Damasi.
Ad Paulam & Eustochium de virtute psalmorum.
Ad Damasum de oblatione altaris.
Regula monachorum cap. 41. continens.
Chromatius & Heliodorus Hieronymo.
Hieronymus Chromatio & Heliodoro.
De natiuitate Mariae.
Eusebius de morte Hieronymi, ad Damasum.
Augustinus de magnificentijs Hieronymi.
Vita Hieronymi incerto authore.
Tractatus dubiae fidei.
Hieronymi epistola ad Augustinum. Quum in vrbe▪
Alia ad eundem, Anno praeterito.
Epistola ad Apronium.
Hierony. Theophilo, Beatitudo tua.
Hierony. ad Celantiam.
Comitis liber, quem Micrologus Lectionarium vocat. c. 25. fertur sub nomine Hieronymi. Honorius l. 1. c. 88. sed authoris est multò recentioris.
[Page 24]Notandum. Distinct. 16. c. Sancta Romana. Hieronymi iudicium approbatur, de Origine, de Ruffino, & de vniuersis, in quibus illos reprehendit.
Damasi Pontificale suspectae fidei. Conciliorum editio VenetaAnn. 400. concedit pugnare cum probatis & receptis omnibus historij [...], pag. 617. & 684. tomi primi & tomo 2. pag. 463.
CHRYSOSTOMI spuria ex Sixto Senen. Biblioth.Ann. 405. lib. 4.
Commentarij in Psalmos non sunt Chrysostomi.
Non epistola sexta ad Theodorum.
In Gen. cap. 2. homilia 1. quae incipit. Dignitas humanae originis.
In Gen. cap. 2. hom. 1. incipiens, Deus institutor mundi: quae collecta est ex centonibus Augustini; sunt (que) in ea duo integra capita, ex libro de Ecclesiasticis dogmatibus transcripta, nempe trigesimum primum, & trigesimum secundum.
In Gen. cap. 2. hom. 1. Iubetur Adam.
In Gen. cap. 3. hom. 1. Deus sine initio.
In Gen. cap. 3. hom. 1. Quotiens mecum temporis.
In Gen. cap. 3. hom. 1. Christiano cum hoste.
In Gen. cap. 15. hom. 1. Fides est religionis.
In Gen. cap. 25. hom. 1. Portabat Rebecca.
In Gen. cap. 37. hom. 1. Filii autem Iacob.
In Exod. cap. 17. hom. 1. Stabat Moyses.
In Iud. cap. 11. hom. 1. Deus qui voluit.
In 1. Reg. 13. hom. 1. Dominus Deus cum Dauid.
In 2. Reg. 7. hom. 1. Imitatores Christi.
In 2. Reg. 17. hom. 1. Perdidit Absolon.
In 3. Reg. 17. De Helia hom. 1. Gloriosus olim.
In idem, hom. 1. Cùm gesta peccata.
In 4. Reg. 2. de ascensione Heliae. hom. 1. incipiens, Apud quosdam veteres. Hanc Beda in Quaestionibus libri Regum putat esse Chrysostomi; sed stylus resipit autorem eius homiliae, cuius initium est, Exulta coelum, & in laetitia esto terra. quae ponitur inter pseudepigrapha Hieronymi, in die dominicae resurrectionis, & inter sermones Eusebii Emeseni.
In 4. Reg. 5. De Naaman, hom. 1. Cum Naaman.
[Page 25] In 4. Reg. 6. De Heliseo, hom. 1. Etsi frequenter.
In Iob cap. 1. hom. 1. Veruntamen fratres charissimi.
In Iob cap. 1. hom. 1. Athletam in certamen.
In librum psalmorum Praefatio, incipiens, Post Mosem.
In lib. psal. Praefatio alteraincipiens, Omnis scriptura.
In psal. 1. hom. 1. Beatitudo est omnium.
In psal. 2. hom. 1. Quemadmodum qui in Solem.
In psal. 9. hom. 1. Creatori [...] omnium rerum.
In psal. 9. hom. 1. Deus generis nostri.
In psal. 13. hom. 1. Quemadmodum cum Dominus.
In psal. 14. hom. 1. Est pulcher psalmus.
In psal. 22. hom. 1. Ci [...]culo consecrato.
In psal. 24. hom. 1. Viatores arctae & augustae viae,
In psal. 25. hom. 1. Filij lucis.
In psal. 26. hom. 1. Ex plenitudine verbi.
In psal. 29. hom. 1. Celebritas confessionis.
In psal. 33. hom. 1. Sermo diuinus.
In psal. 37. hom. 1. Saepè à nobis.
In psal. 38. hom. 1. Et quomodo potest psalmus.
In psal. 39. hom. 1. Nec hunc quidem psalmum.
In psal. 40. hom. 1. Nonnulli quidem.
In psal. 40. hom. 1. Etiam si propheta.
In psal. 42. hom. 1. Hic psalmus est.
In psal. 42. hom. 1. Cohaeret priori.
In psal. 68. hom. 1. Qui orationibus.
In psal. 71. hom. 1. Dominus virtutum.
In psal. 84. hom. 1. Omnis, qui se agnoscit.
In psal. 90. hom. 1. Psalmum nonagesimum.
In psal. 93. hom. 1. Aduersus fluctus.
In psal. 95. hom. 1. Egregium vere (que) mirandum.
In psal. 69. hom. 1. Ictus à vipera Paulus.
In psal. 106. hom. 1. Spiritus sanctus.
In psal. 115. hom. 1. Narratur quòd apiculae.
In psal. 118. hom. 1. Benignitas Dei.
In psal. 110. hom. 1. Veritatem praedicandam.
In psal. 121. hom. 1. Dominus noster.
In psal. 142. hom. 1. Iudicia domini sicut abyssus multa.
In Esaia cap. 1. hom. 1. Si volueritis, & audieritis.
[Page 26] In Esa. 9. hom. 1. Christus vnâ cum patre.
In Esa. 42. hom. 1. Vita innovata.
In Esa. 62. hom. 1. Quoniam tempus venit.
In Ierem. 1. hom. 1. Magnum Ieremiae meritum.
In Dan. 3. De tribus pueris, hom. 1. Trium puerorum sermo.
In Dan. 13. De Susanna, hom. 1. Diuinae lectiones.
In Zach. 6. hom. 1. Nobiles genere.
Opus imperfectum in Matth [...]um Chrysostomi esse putant etiam Catholici; alij negant quia sapit Arianismum. ab omnibu [...] tamen ob variam eruditionem commendatur.
In Matth. c. 2. hom. 1. Hoc futurum.
Hom. 1. Dedicatur novus.
Hom. 1. In eo quod dixit.
In 4. hom. 1. O incomparabilem.
In 5. hom. 1. Non tantùm.
In 5. hom. 1. Cùm nobis pro officio.
In 5. hom. 1. Per omnia.
In 6. hom. 1. Dominica.
Hom. 1. Sicut in superioribus.
Hom. 1. Series Lectionis.
In 7. hom. 1. Omnibus notam.
In 9. hom 1. Christum in.
Hom. 1. Multae tempestates.
In 14. hom. 1. Hod [...]e nobis.
In 15. hom. 1. Miratur.
In 18. hom. 1. Videtur.
Hom. 1. Exercitia.
Hom. 1. Magnum.
In 19. hom. 1. Iustus.
Hom. 1. Quoniam.
In 20. hom. 1. Post quam.
Hom. 1. Proximè.
In 21. hom. 1. [...]uto.
Hom. 1. Si ad arborem.
In 22. hom. 1. Omnis malitia.
Hom. 1. Frequenter.
In 26. hom. 1. Ad hodiernum.
Hom. 1. Secundum Saluatoris.
[Page 27] In 27. hom. 1. Euangelicae.
Hom. 1. Sufficiens.
In Marc. hom. 1. Animal.
Hom. 1. Nunc veniamus.
Hom. 1. V [...]dete.
Hom. 1. Quoniam.
Hom. 1. Instruxerat.
In 5. hom. 1. Interrogat.
In 8. hom. 1. In superiore.
In 9. hom. 1. Iurat.
In 10. hom. 1. Quoniam.
In 11. hom. 1. Iste qui.
Hom. 1. Ingreditur.
Hom. 1. In euangelio.
In 13. hom. 1. Euangelica.
In Luc. 1. hom. 1. De sol.
In 2. hom. 1. Ioseph autem.
In 10. hom. 1. Tum dixit.
In 15. hom. 1. Omnium.
In 16. hom. 1. Quoniam dixerat.
In 19. hom. 1. Si per Christum.
In Ioh. 1. hom. 1. De Ioanne dicitur.
In 4. hom. 1. Innumera.
In 11. hom. 1. Grandi fratres.
In 14. hom. 1. Dominus Christus.
In 20. hom. 1. Maria.
Hom. 1. Hoc ergo.
In 1. Cor. 13. hom. 1. Apostolus Paulus.
In 1. Cor. 15. hom. 1. In hesterno fratres.
MISS A CHRYSOSTOMI, spuria. Habet precationem pro Imperatore Alexio, qui vixit longè post Chrysostomum: & pro Nicholao siue Papa, siue Patriarchâ Constantinopolitano. Exemplaria multùm variant. Inter Sanctos qui ibi commemorantur, ipsius Chrysostomi sit mentio: ergo non ab illo conscripta, sed ab alijs sub illius nomine, diuersis temporibus, varijs editionibus consuta. Et illa imprimis quae dicuntur de cultu imaginis Christi, supposititia sunt. Nam Chrysost. in veris scriptis artem pingendi superstitiosam [Page 28] existimavit. homil. 50. in Matthaeum. Et Synodus Nicena 2a, vndi (que) corradens testimonia pro cultu imaginum, nusquam tamen hanc Liturgiam citavit.
Eiusdem est generis homilia de natali Petri & Pauli, apud Surium.
Homiliae nōnullae ad populū Antiochen [...], ex varijs tum locis tū authoribus consutae sunt. vt hom. 66. verba [qui purpuram indutus est.—stat Sanctis supplicaturus &c.] totidem ferè verbis leguntur inter Sermones Augustino inscriptos de S. Paulo.
AVGVSTINI spuria scripta communi omnium iudicio.
I. Tom. Regulae clericorum fragmentum.
Regula secunda: &, de vita Eremitica.
Erasmus etiam vult tertiam regulam esse confictam, quae appellatur virorum vel ad Servos dei. Et Polydoro non est visum has ab Augustino regulas conscriptas.
II. Tom. Epistolae Spuriae.
Epistola quae fuerat CXI. cuius loco substituit Erasmus epistolam ad Fortunacianum.
Epistola CXLII. ad Demetriadem virginem.
Epistolae Augustini ad Bonifacium & contrà 16, ab 181 ad 199.
Epistola Augustini Cyrillo Hierosolymitano de laudibus Hieronymi.
Epistola Innocentij quae 93. est apud Augustinum, spuria est Erasmo.
Epistolae vltra 242. omnes recēter à Louanien sibꝰ additae.
III. Tom. De Ecclesiasticis dogmatibus liber. dicitur esse Gennadij. Walefridus de rebus ecclesiasticis c. 20. Thomas in catena, ad primum caput Matthaei. Verùm quae interseruntur à cap. 21. ad cap. 52. sunt authoris multò recentioris: & author videtur Pelagio fauere.
De fide ad Petrum Liber vnus. Fulgentio ascribitur à Bertramo▪ Libr. de corpore & Sang. Domini.
De mirabilibus Scripturae libri. Disserit author de Computo annorum per cyclos lib. 2. c. 4. libri ergo scripti sunt post 600. annos à Christo.
[Page 29] De Spiritu & anima liber. citat Boethium cap. 37. Hugoni de Sancto Victore ascribitur à Tritemio.
Quaestiones de Trinitate.
De benedictionibus Patriarcharum.
IV. Tom. Liber de 8. quaest. Dulcitij.
Liber quaest. 21. & quaest. 65.
Quaestion. veteris & nov [...] testamenti.
De Incarnatione verbi.
De Trinitate & vnitate Dei.
De essentia diuinitatis.
De fide rerum invisibilium.
De vera & falsa poenitentia: in his citatur Augustinus.
De salutaribus documentis.
De amicitiâ.
Dubij.
Liber de Continenti [...].
Liber de Patientia.
Liber de bono viduitatis.
Liber quaest. 33.
VI. Tom. De altercatione Ecclesiae & Synagogae.
Dubij Tractatus.
Oratio de 5 haerefibus.
De vnitate Trinitatis contra Felicianum liber.
Tractatus de Epicureis & Stoicis.
Tractatus in illud. Ego sum qui sum.
VII. Tom. Contra Fulgentium Donatistam▪
Liber hypognosticòn.
De praedestinatione & gratia.
Liber de praedestinatione Dei.
IX. Tom. Expositio in Apocalypsin Ioannis,
De diligendo Deo.
Soliloquia.
Manuale.
De triplici habitaculo.
De scala Paradisi.
De 12 abusionum gradibus▪
De contritione cordis.
[Page 30] De Speculo.
De vita Christiana.
De assumptione Mariae.
De contemptu mundi.
De vanitate saeculi.
De obedientia & humilitate.
De bono disciplinae.
De visitatione infirmorum. Bellarm. l. 1. de extrema vnctione. c. 4.
De visitandis infirmis.
De consolatione mortuorum. lib. 2.
De laudibus Charitatis, tractatus.
De Sobrietate & castitate.
Speculum peccatoris.
De conflictu virtutum & vitiorum.
De rectitudine catholicae conuersationis.
De creatione primi hominis.
De arbore scientiae boni & mali.
De Antichristo.
Super Magnificat.
Tractatus dubij.
Liber de Agricultura Dominica, sive de feria quarta.
Liber meditationum.
Sermo de Cataclysmo.
De tempore Barbarico.
De 4. virtutibus Charitati [...].
De vtilitate ieiunij.
De pugna animae.
De vrbis excidio.
De bono disciplinae.
De Poenitentiae medicina, liber. Et de vtilitate poenitentiae.
X. Tomo.
Spurij Sermones.
De revelatione Stephani.
Sermones ad fratres in Heremo.
Sermones de verbis Domini. 3. 14. 18. 19. 20. 22. 28. 34. 38. 47. 52. 54. 56. 57. 58.
De verbis Apostoli. 21. 25. 26. 34. 35.
Libri 50 homiliarum. 2. 3. 4. 7. 9. 10. 15. 21. 22. 30. 31. 41. [Page 31] 45. 46.
De Tempore. 9. 10. 11. 18. 24. 28. 33. 37. 38. 39. 43. 47. 48. 51. 59. 62. dicit non ieiunare in quadragesima peccatum esse: hoc tamen negat in genuinis scriptis. Epist. 118. ad Ian. c. 4. 63. 68. 77. 95. 96. 97. 99. 113. 114. 115. Nam articuli Symboli Apostolici non fuerunt Augustini seculo in eum ordinem, quo hic habentur, digesti. Ille enim in libro de Symbolo ad Catechum: omittit descensum ad Inferos, & vitam aeternam: Chrysost. tom. 5. de Symbolo, omittit communionem Sanctorum. 117. 118. 120. 121. 125. 128. 130. 132. 136. 137. 138. 152. 156. 157. 158. 159. 161. 167. 169. 174. 176. 181. 183. 188. 196. 199. 207. 211. 223. 224. 226. 228. 229. 238. 239. 241. 242. ex his etiam alij censentur spurij à Protestantibus, vt 91. 215. 251. 255.
Sermones de Sanctis. 2. 5. 7. 10. 11. 15. 19. 20. 22. 26. 27. 30. 31. 33. 34. 35. 37. omnes vltra 50, additi à Pa [...]isiensibus. Protestantes reliquos omnes spurios, & neque Augustini esse, neque Fulgentij censent, quòd, inter alia, illorum author Serm. 35. facit Isidori mentionem, qui 200 post Aug. annos vixit.
Sermones de diversis 35. omnes vltra 43 additi à Lovaniensibus. A nostris omnes censentur spurij.
Palladij historia Lausiaca farrago est anilium fabularum.420 nihili proinde faciēda: hoc cuivis legenti facillimè constabit.
EPISTOLAE DECRETALES quae dicunturAb an. 80 ad 300. esse scriptae per Clementem, Euaristum, Telesphorum, Higinum, Anicetum, Sot [...]rum, Calixtum, Urbanum, Pontianum, Anterum, Fabianum, &c. Et Sylvestrum spuriae sunt.
Ratio prima: Idem & vnus author omnium epistolarum fuit, quia stylus siue orationis compositio, in omnibus eadem est, & phrases in multis epistolis identidem recurrunt. Impossibile esse enim tot episcopis vnam & eandem loquutionem fuisse, etiamsi alij conarentur alios imitari.
Secunda: Multa in his epistolis pa [...]um latinè, imò barbarè dicuntur: vt episcopi sunt obediendi, diligendi, & summoperè venerandi, & non detrahendi, vel lacerandi. Et, Patres [Page 32] omnes sunt venerandi, non respuendi, aut insidiandi, &c.
Tertia: Hae epistolae in citandis sacrae scripturae locis, Hieronymi translationem sequuntur, quam tamen Pontifices harum decretalium authores nunquam viderant, quia nondum fuit.
Quarta: A veritate historicâ alienissima in singulis penè epistolis continentur. Loquuntur enim de Primatu & regno Ecclesiae Romanae, de ordinatione Episcoporum, de non laedendis, accusandis & deponendis sacerdotibus, de appellationibus ad sedem Romanum: vbi tamen tribus his primis seculis ob varias persequutiones, parvus (vt Syluius loquitur) respectus habebatur ad Ecclesiam Romanam.
Quinta: Sic dicit Cusanus de concord. Cath. l. 3. c. 2. Bellar. de Pontif. lib. 2. c. 14. ait se non negare aliquos errores irrepsisse in has epistolas, neque audêre indubitatas esse affirmare. Et Isidorus in praefat. ante Concilia, harum omnium non meminit. Eusebius tantùm Clementis & Victoris epistolarum meminit, quae tamen hodie non extant. Damasus de antecessoribus suis scribens, nil de epistolis tamen, neque Hieronymus.
Praeterea epistolae decretales Pontificum quae habentur in Tomis Conciliorum à Sylvestro vs (que) ad Gregorium 1. Et deinceps vel supposititiae sunt, vel saltem, suspectae fidei. Hoc indicant magna in plurimis styli insulsitas, ineptae scripturarum allegationes, & studium dominandi in Ecclesiam Catholicam. Eò enim collimant penè omnes, vt Primatum Ecclesiae Romanae tueantur. Imprimis hae quarum nomina sequuntur.
1 Epistola MARCI ad Episcopos Aegyptios. Dicit Romanam ecclesiam nunquam errasse nec erraturam deinceps. Verùm haec opinio de firmitate Romanae fidei non fuit recepta nisi his proximis seculis. Catharinus in Gal. 2.
2 IVLII epist. 12 ad Orientales pro Athanasio, non congruit cùm genuina quae habetur apud Socratem l. 2. c. 15. & Sozom. l. 3. c. 8. Secunda item absurda est & inepta.
3 Rescriptum LIBERII ad Athanasium: & epistola ad omnes Episcopos.
4 FELICIS epistolae.
[Page 33]5 STEPHANI ad Damasum, & DAMASI ad Stephanum Africae Episcopum alia: in qua haec habentur verba, Charitatiuè, compassibiliter, ordinabil [...]er, praefixi fratres, innotuistis, pro indicastis; &c.
Eiusdem formae epistola ad Episcopos Numidiae, &, alia ad Episcopos Illyricos.
6 SYRICII epistola prima ad Himerium episcopum Tarraconensem. Fidei dubiae esse ostendit styli barbaries; vt in his verbis. In ergastulis autem suis tales personas retrudendas vt tantum facinus continuâ lamentatione deflentes purificatorio poenitudinis igne possint decoquere. Deinde imperiosè mandat Episcopo Tarraconensi vt sua decreta passim omnibus Episcopis obseruanda communicet: verùm non tanta tum fuit Episcopi Romani authoritas. Non majoris fidei epistola ad Mediolanenses, nec tertia nec quaerta ad Episcopos Africanos scripta.
7 ANASTASII duae. Harum data, & Consules qui nominantur, non congruunt cum probatis historicis. Et in primâ haec habentur verba. Quasi ad caput charitatiuè mittere non dubitetis, & mandat authoritate Apostolicâ standū esse ad lectionem Evangelij.
8 Epistolae sub INNOCENTII. 1. nomine ideo su spectae quòd multae sunt in illis Traditiones quae illius seculi Theologis prorsus fuerunt ignotae. Et integri paragraphi in his ponuntur, quae tum in priorum tum posteriorum Pontificum scriptis habentur. Epistola [...] 2 ad Exuperium mentio nem facit quin (que) librorum Salomonis. Epist. 22. mentionem facit infularum Episcopalium, quae tum non erant in vsu apud Christianos. Et Epistola eius ad Concil. Carthaginense futilis est & inepta.
INNOCENTII Epistolae quae sunt 91. & 93. inte [...] epistolas Augustini, spuriae sunt. Erasmus.
9 HILARII Epistolae.
10 FELICIS Epistolae. Exordium 2• epistolae ita est. Quoniam importabilibus verbis garr [...]lasti.
11 ANASTASII Epist. ad Anastasium Imperatorem eum admonet, vt monitis Apostolicis. i. Pontificum decretis pareat. At ipsi tunc temporis monitis Imperatorum parebāt.
[Page 34]12 IOHANNIS Papae epistola 2• pugnat cum historia illius temporis.
13 Epistola BONIFACII, & annexa deprecatio Aurelij Carthaginensis. In hac epistola fit mentio Iustini principis: cùm tamen Bonifacius Episcopus R. neque Senioris neque iunioris Iustini temporibus vixit. Videtur ergo ab adulatore pontificio conficta.
14 VIGILII prima epistola, nugatoria. Docet quod ecclesiae dirutae restaurari & consecrari possint solâ missae celebratione, siue aquae benedictae aspersione.
Tertia adeò confusè scripta est & edita, vt non intelligi queat.
15 IOHANNIS III. Epistola.
16 BENEDICTI. I. Epistola. Eius pars vna fragmentum est Epistolae 1• decretalis Alexandri primi. Pars altera est integrum penè caput 4. epist. 1. ad Timotheum.
17 Epistola SIXTI III. ad Orientales haec habet verba. Ualentinianus Augustus nostra authoritate Synodum congregari iussit. Ineptè; Valentinianus proprio iussu potuit convocare Concilium: & non habuit opus authoritate Pontificis▪ ficta ergo epistola.
In Epistola Sixti III. de malis doctoribus & operibus fidei. IllaAnn. 433 verba [Semper tamen Purgatorij locum excipio, in quo animae hominum corporibus solutae ad tempus expiantur] ab alio addita sunt. Apertè enim pugnant cum antecedentibus & consequentibus. Nam Sixtus dicit, duo tantùm esse loca Gehennam & coelum: & extra regnum dei non esse vitam.
Gregorij III. epistola 3. in 3. tomo Concil. ad Episcopos Bauariae non convenit cum exemplari quod habetur apud A. ventinum lib. 3. Annalium.
Zachariae epistola 52 in 3. tom. Conc. continet inepta responsa ad stultissimas quaestiones. Inprimis notandum quod praecipit de tempore in quo lardum comedendum. Sexta Epistola est ob impuro Rapsodo contaminat [...]. Catalogus testium.
18 EPISTOLA NICHOLAI ad Mi [...]haelem Jm [...]eratorem. In ea dicit pios Imperatores nunquam imperasse Sacerdotibus▪ sed obsecrasse solùm vt patres. At contrà Eusebius l. 10. c. 5. & Niceph. l. 7. c. 43. dicunt Constantinum [Page 35] imperasse Miltiadi Episc. Romano vt iudicaret causam Caeciliani Carthaginensis Episcopi.
SYNODI ALEXANDRINAE epistola ad Foelicem Papam spuria est, & mendaciorum plena.
Hilarij epistola numero 88. apud Augustinum non estAnn. 360. Hilarij Pictaviensis. Erasmus.
Epistola item ad Apram filiam nil habet Hilarij, ne (que) Hymnus ad eandem.
Historia de vita Ambrosij sub nomine PAVLINI spuriaAnn. 420. est. Erasmus in praefatione in libros Ambrosij.
EVODII libri duo de miraculis S. Stephani apud Augustinum Ann. 420. tom. 10. spurij. Tritemius dicit Euodium scripsisse volumen de factis in Aphricae miraculis, per reliquias Stephani Martyris ab Orosio presbytero allatas, at hi libri nihil tale; & de his libris nullibi habetur mentio.
SOPHRONII non est, Sermo de assumptione Mariae apud Hieronymum sed nugatoris, qui postremis temporibus vixit, vt stylus indicat. Praeterea, Sophronius Hieronymo fuit aequalis vt ex libro de Ecclesiasticis scriptoribus constat. In hoc vero libro mentio fit haeresium Eutichetis & Nestorij quae post Hieronymum exortae sunt.
MAXIMI TAVRINENSIS Sermones, incertaeAnn. 420 fidei. ex ijs enim plurimi varijs authoribus ascribuntur.
Sermo in natale Domini cuius exordium. In aduentu Dominico, est apud Augustinum 11. de Tempore.
Sermo in Epiphania, Licet fratres dilectissimi &c. est 37. de Tempore.
Sermo de accusatione Dominì apud Pilatum qui incipit, Mirum forsitan videatur, est de Tempore 118.
Sermo de solennitate paschali, est 128 de Tempore.
In natali S. Stephani, qui incipit, Lectio Actuū Apostolorum est quintus de Sanctis apud Augustinum, & aliud habet exordium ex Augustino, vt fatentur Lovanienses.
Sermo in natali Apostolorum Petri & Pauli, qui incipit, Gloriosissimos Christianae fidei, &c. est de Sanctis 27. Et Sermo qui incipit, Legimus in libro qui Apostolorum actibus inscribitur, est nonus apud Ambrosium. [Page 36] Et de verbis Apostoli apud Aug. 25.
CYRILLI ALEXAND. in Iohannem Commentariorum, An. 430. l. 12. At ex his 4. medij interierunt. Ergo his libri 4. additi sunt à Iodoco Clictou [...]o, nempe quintus, sextus, septimus, octauus.
Libri 16. Comment in Leuiticum.
Epistola eiusdem ad Colosyrium dubiae fidei. Non habetur inter opera eius. Ejus fragmentum ab alijs citatur. Et vtrum à Cyrillo Alex. sit scriptum necné, incertum.
EVCHERII libri 3. in Genesin & commentarij in lib. regum, An. 430. incerti authoris, & recentioris. Sixtus Senens. praefat. in Bibliothec▪ & lib. 4.
Eius etiam homilia de assumptione Mariae spuria, nam in ea haec habentur verba: Meritò Sancti Patres constituerunt vt in hac solennitate Mariae Uirginis hoc Euangelium legeretur—. at festum assumptionis sub Mauritio Imperatore institutum est, circa ann. 595. Vide Durandi Enchiridion. Ex ista homilia de caeteris aestimatio facienda.
Libri IO. CASSIANI & FAVSTI RHEGIENSISAn. 435. & 490. damnantur à Gelasio in Concilio 70. Episcoporum. Et rectè: scripsit enim Cassianus contra Prosperum, & Faustus contra Fulgentium, de praedestinatione Sanctorum, & de bono perseuerantiae. Praeterea Faustum damnarunt P. Diaconus lib. de Incar. Hormisda Papa in Epistola, in 5. Tom. Biblioth. Ado in Chron. & Tritemius in Fausto. Ergo Diedo & Ruardus Tapperus, Fausti scripta approbando, Semi-pelagianos se esse produnt.
Libri 12. THEODORETI de curatione graecarum An. 440. affecti [...]num dubij sunt, quia Nicephorus in Catalogo lucubrationum Theodoreti horum nullam mentionem facit. Et in his stabilitur inuocatio Sanctorum, quae tamen in Commentarijs in epistolas damnatur. in Coloss. 2.
Theodoret [...] epistolae ad Leonem & Renatum sunt dubiae fidei.
Item Liber de Sanctis nonnulla ab alijs inserta habet.
LEONIS scripta [...].An. 45 [...].
Sermo in festum omnium Sanctorum vel spurius est, vel saltem situlus est confictus, nam hoc festum primò institutum fuit à Gregor 4. circa. an. 610. Petrus de Natalibus l. 10. [...]. 1.
[Page 37] Sermo 5. de Quadragesima est inter Augustinianos 63 de Tempore. Et 8. est. 33 de Tēpore apud eundē Augustinū.
Epistolae quaedam vt 84. & 92. nusquam extant nisi apud Gratianum. Is autem [...]alsator egregius veteribus ea saepe tribuit quae ab ijs nunquam scripta sunt. Et mirum videri possit, Leonem edicta praetoria per Europam, Asiam, Africam mittere, cùm tamen necesse habuerit Imperatorem suppliciter exorare vt Concilium intra Italiam convocari iuberet. Et Leonis epistolam 84. & 46 vel confictas esse vel saltem corruptas hinc constabit. In his sibi arrogat plenitudinem potestatis in longinquis prouincijs; & Anatolio Constantinopolitano Episcopo exequ [...]tionem suae dispositionis iniungit initio epist. 46. At contra Concil. Constantinop. I. c. 36. Definimus vt Constantinopolitana sedes parē habeat dignitatē sedi veteris Romae, & in ecclesiasticis negotijs aequè, ac illa magnificetur.
Epistolae mutuae IVSTINIANI & IOHANNISAn. 450. vrbis Romae Episcopi in cod. lib. 1. Tit. 4. de Summa Trinitate, dubiae fidei sunt. Nam primò ibi Iustinianus dicit se operam dedisse vt omnes Sacerdotes Orientalis tractus, se Romanae sedi subijcerent. At historici hoc tribuunt Phocae Imperatori. Ado Vi [...]nensis in Chronico ad an. 604. Iuo in Chronico. Platina in Bonifacio 3. Tribuitur etiā Michaeli Palaeologo. Deinde in hac epistola, Papa dicitur esse caput omnium Ecclesiarum: at contrà habetur apud Gregorium. 4. Registri epist. 32. 34. 36. 38. Tertiò: haec epistola vt & altera Iohannis, non habetur in antiquis manu scriptis codicibus, vt testatur Alciatus Parerg. lib. 5. c. 23.
Attici Epistola in fine Concilij Calcedon spuria, vid. Iunij Animadu. in Bellarm. de Roman. Pontif. lib. 1. c. 24. & l. 2. c. 25.
Epistola Concilij Calcedon ad Leonem fict [...]. E Bibliothecâ Coloniensium Praedicatorum non ita pridem edita.
GELASII liber de duabus naturis. Censura. NegaturAn. 496. esse scriptus à Gelasio I. Papâ. Bellarm. de Pontifice lib. 4. c. 10. Et Canus loc. com. lib. 6. c. 8. Concedunt tamen esse vel Gennadij, vel Gelasij Caesariensis Episcopi.
VIGILII epistola ad Theodosium, Anthemium, Seuerum, haereticos Eutichianos, qua profitetur se eiusdem cum illis esse sententiae. Censura. Dicitur esse commentitia à Ba [...]onio [Page 38] Tom. 7. ad an. 538. & à Bellarm. de Pontifice lib. 4. cap. 10. verùm describitur epistola à Liberato, & extat. c. 22. Breuiarij, & habetur in Chronico Victoris. Idem testatur scriptam fuisse post ordinationem Vigilij: contrarium ergo sentiens Bellarminus, decipitur.
Encomium ANDREAE CRETENSIS de dormitione Ann. 500 Sanctae deiparae c. 6. mentionem facit festi assumptionis Mariae. hoc autem festum fuit primò institutum circa ann. Dom. 595. ergo orationes eius videntur spuriae.
Canones CONCILII AGATHENSIS qui citantur de consecr. d. 1. c. Missas, nusquam habentur.
EVSEBII EMISSENI Homiliae scriptae non abAnn. 520 Episcopo Emesae Graeco, sed à quodam Gallo, vt apparet hom. de Blandina. Fulco▪ Bellar. consentit l. 1. c. 5. de extrema vnctione. vide etiam lib. 2. de Sacramento Eucharistiae c. 29.
Sermo de fecto Natiuitatis, cuius exordium. Natiuitas Domini,Ann. 570. & extatinter opera Fulgentij, tribuitur Augustino▪ est (que) Sermo 15. de Tempore. Tribuitur item Seuerian [...] in quibusdam MS.
Dialogorum liber GREGORII M. dubius. ItalicisAnn. 600 prodigijs plenus: nec in orationis genere, nec in rebus ipsis cum reliquis Gregorij scriptis congruit. Chemnitius.
Eius Sacramentarium & Antiphonarium Pamelius edidit: sed horum nulla apud authores mentio, nisi apud Micrologum. c. 24.
In Nicena Synodo 2. tribuitur epistola de veneratione imaginum, Gregorio Magno, quae Gregorij tertij est. Magnus enim Gregorius adorationem imaginum prohibuit.
CAESARII ARELATENSIS Homilia de Ann. 670 verbis Apostoli, si cuius opus manserit, &c. est Sermo 41 apud Augustinum de Sanctis.
Canones SEXTAE SYNODI in Trullo supposititij dicuntur à Pontificijs: verùm in Synodo Nicena secundâ iubentur obseruari, & apud Gratianum approbantur d. 16. c. Sextum. Citatur à D. Bezâ vetustum quoddam scholium Balsamonis, ex vetusto manu scripto codice descriptum. Verba latinè ita sunt. Est autem haec quoque Synodus vniuersalis. Etsi enim Occidentales Episcopi Itali videlicet & Latini, [Page 39] quibus lethale vulnus à quibusdam huius Synodi canonibus instigitur, valdè instant istam non esse vniuersalem, ne que ei interfuisse Romani Papae vicarios, quòd alia sit sexta Synodus regnant [...] Constantino Pogonato habita, sicuti dictum est, haec verò multò pòst tempore Iustiniani Rinothmeti mandato, coierit: Ego tamen haec audire non sustinens, & huius allocutionis cohaerentiam potiùs considerans, & ordine sequentes canones his verbis scriptos. Sancta & vniuersalis Synodus haec & haec definijt, praeteritis recentibus nomocanonibus, vt qui ne (que) regum, ne (que) Patrum a quibus editae sunt Synodi, subscriptiones contineant: sumptis in manibus vetustioribus nomocanonibus comperi ex subscriptionibus in hac quoque Synodo quae in Trullo regij Palatij coijt, adfuisse vniuersae Synodi Romanae ecclesiae nomine vicarios, Basilium quendam Cortinae Cretae Insulae metropolis, & alium quendam Ravennae Episcopum, neque istos duntaxat, verùm etiam Papae tum Romani legatos Thessalonicae, Sardiniae, Heracleae in Thracia & Corinthi episcopos. Haec ille. Et Bartholomaeus Caranza de his ita scribit. In volumine Conciliorum excuso Coloniae feruntur novem canones ascripti sextae Synodo, cùm tamen sciamus sextam Synodum quando primò sub Constantino congregata est, nullos edidisse canones: sed pòst sub Iustiniano convenientes 227 patres in Trullo Regiae Palatij Constantinopoli canones ediderunt sequentes 102. Hoc ita tradunt patres, qui ad septimam Synodum convenerunt in Nicaea sub Constantino filio Leonis, & Irene eius matre in actione quinta & explicatiùs in actione sexta Tomo. 1. in vtro (que) loco citant Canonem octuagesimum secundum. Horum etiam Canonum meminit Nicholaus 1. in epistola ad Michaelem Imperatorem. Item & Anastasius Abbas Apostolicae sedis Bibliothecarius in praefatione 8. Synodi, dicens: quum Sexta nullam protulerit, praeter fidem, regulam, sed quas eius asseverant regulas, longè post Sextam Synodum ab ipsis constat esse penes se, priuatim (que) depromp [...]as, &c. l. tem Patres qui ex Occidente & Oriente convenerunt ad Synodum Florentinam in Sessione 5. citant hos 102 canones Sextae Synodi in Trullo. Item Gratianus in decreto citat aliquot canones istorum & ascribit illi sextae Synodo. Haec ille. Dist. 16. c. Sextam. Adrianus Papa ait, Sextam Synodum sanctam cum omnibus suis canonibus recipio. Et idem Adrianus in epistola ad Tarasium haec habet verba. In sextae Synodi diuinè & legaliter [Page 40] praedicatis canonibus.
Novens illos canones qui in 2o tomo Conciliorum sext [...] Synodo tribuuntur, adulterinas esse concedit Surius.
BEDAE MARTYROLOGIVM varijs additionibusAnn. 720 corruptum nonnulli existimant.
Synodus Nicena 2a pro adorandis imaginibus, idololatrica784 & impia est: & proinde reiecta fuit ab Occidentalibus Ecclesijs. Auentinus lib. 4. annalium: Scita (inquit) Graecorum de imaginibus adorandis Concilio Francofurtensi rescissa sunt. Idem Ado aetate sexta, Houedenus, &c. Albertus Pighius noluit editionem huius Concilij Coloniensem, pro genuina agnoscere. Multa etiam in eo palpabiter falsa.
Caroli Magni librum contra Nicenam Synodum Pontificij supposititium dicunt, sed sine argumento. Huius librimeminit Hincmarus Remorum Archi-Episcopus c. 10 contra Hincmarum Iandunensem Episcopum: & testatur quòd illū adolescentulus in regio Palatio legerit: citat etiam ad verbum integrum ferè caput 28. l. 4. Deinde Romae in Lateranensi Bibliotheca, idem exemplar ve [...]ustis Longobardicis literis descriptum extare▪ Augustinus Steuchus eius Bibliothecae praefectus publico etiam scripto testatur. Haec doctissimus Hospinianus.
DAMASCENI ORATIO de dormitione Deiparae dubia. Citat enim Euthimium, qui vixit posterioribus seculis sub Alexio.
Libellus sub eius nomine editus à Turriano Iesuita è bibliotheca Cardinalis Sfortiae de corpore Christi, nullius fidei, vt verbo dicam. scripta eius propter pudendos errores non magnam apud pios authoritatem merentur.
DONATIO LVDOVICI Pi [...] (qui fuit filiusAnn. 820. Caroli Magni) quâ scilicet is Romam & liberum ius eligendi novum Pontificem Papae & ciuibus Romanis concessit. dist. 63. c. Ego Ludouicus, fictitia est. Quia Paschalis à populo vi coactus Pontificatum obire, neglecta authoritate Im peratoris, per legatos purgat se apud Ludoui [...]um Pium & culpam in clerum & populum transfert. Imperator verò à Papa satisfactionem accepit, verùm clerum & populum cum increpatione monet ne simili exemplo Imperatoriam [Page 41] maiestatem laederent. Sabellicus Ennead. 8. l. 9. Platina in Paschali. Molinaeus I. C. Bibliothecariū R. Pōtificis huius capituli authorem esse: & proinde vt suspecto minimè credendum fore, existimat. Praeterea canon dist. 63. c. Ego Ludovicus, pugnat cum dist. 63. c. Cùm Hadrianum. Nam si Ludovicus primus liberam Pontificis electionem concessit: cur eius nepos Ludovic. II. iniuriam sibi factam esse putabat.
Iuramentum OTTONIS Imperatoris, per legatos Ioanni Papae praestitum dist. 63. c. vbi Domino, confictum est. Is enim Romam profectus vt Papae Dominus, Ioannem ob scelera curavit deponi, comprobante id toto Clero & populo. Luitprandus, P. Diaconus hist. l. 6. & Theod. à Niem.
Liber de vitis Pontificum editus, sub nomine Anastasij.Ann. 880 Censura. Multa in hac historia asseruntur à veritate aliena, quae nullius gravis & prisci authoris testimonio confirmari possunt multi in eo Chronologici lapsus, nonnulla pugnantia & asystata. Baronius suspicatur à pluribus, minimū duobus, scriptoribus esse consarcinatum. Nonnullis in locis adulterinâ aliorum adiectione vel detractione, ob summam superiorum seculorum inscitiam, deprauatus est. Platina, Tritenhemius, Onuphrius tribuūt quoad priorem partem, Damaso. Abūdat foedissimis barbarismis & soloecismis. Haec Albinus.
PASCHASII LIBER de corpore & sanguine Domini Ann. 880. depravatus est: narratio enim de visibili specie corporis Christi in forma infantis, quae habetur c. 14. in Bibliotheca S. Patrum, inserta est à Monacho fabulatore. Nam haec fabula pugnat cum tota doctrina Paschasij de modo praesentiae Christi in coena, & magna styli varietas est. Hoc obseruauit Hospin. lib. 5. de Sacrament.
SIMEON METAPHRASTES fuit triuialisAnn. 950 Constantinopoli ludimagister, & Sanctorum vitas scripsit, quae non immeritò mendaciorum legenda dici possunt.
ANSELMI de imagini mundi lib. 2. à quibusdam HonorioAn. 1080 ascribuntur. Simlerus in Biblioth.
Anselmi commentarijs in Matthaeum, locum à Graecis intertextum, asserit Bellarm. de Euchar. l. 4. c. 9.
[Page 42]Opera BERNARDO ascripta Spuria, vel saltem incertae fidei.
De vita solitaria ad fratres de monte Dei.
Meditationes.
De inter [...]ore Domo.
De ordine vitae.
Scala Paradisi: Louanienses reijciunt.
Formulae honestae vitae.
Speculum Monachorum.
Sermones varij; quos vide in editione Antuerpiensi: Inter hos
Sermo de coena Domini.
Liber de conscientia.
Sermo de Andrea.
Descriptio Clarae▪ Uallis.
Epistol [...] Bernardi Syluestris.
Sermones Gilleberti 48. in Cantica, ab eo loco quo Bernardus morte praeuentus desierat. scripsit enim Bernar. tantū 86.
De lamentatione Mariae.
Doctrina Bernardi.
Homilia de discipulis euntibus Emaus.
Libellus de amore Dei.
De natura & dignitate amoris diuini libellus.
Liber de Passione Dei, super illud. Ego sum vitis vera.
Oratio rythmica ad membra corporis Christ [...]: Et alia de dominica passione: item alia ad Christum & Mariam: item alia de natiuitate Christi.
Formul [...] priuatae confessionis.
Ad Sororens modus bene viuendi.
De conscientia Liber alius.
Deprecatio ad Mariam.
De miseria humana.
Sermones de pugna spirituali.
De 12. gradibus humilitatis.
Sermo in Dominica infra octauam Epiphaniae.
De coena Serm. 15. P. Martyr alterius nomen appositū vidit.
Homilia super, Simile est regnum coelorum negotiatori.
Epistola ad Matthaeum Alban [...]nsem Episcopum.
Super salue Regina, Meditatio.
Sermo in aduen [...]u Domini de 11. on [...]ribus. [Page 43] Vita Sancti Malachiae.
Galfridi Arthurij Monumetensis lib. 4. de rebus Britannicis. Censura G. Neubrigensis: Quidam (inquit) nostris temporibus scriptor emer [...]it, ridicula de Britannis figmenta contexens, eos (que) longè supra virtutem Macedonum & Romanorum, impudenti v [...]nitate attollens, Galfridus hic dictus est, agnomen haben [...] Arthurij: pro eo quòd fabulas de Arthuro ex priseis Britonum figmentis sumptas, & ex propriò auctas, per superi [...]ductum Latini sermonis colorem, honesto historiae nomine palliauit. Qui etiam maiori ausu, [...]uiusdam Merlini diuinationes fallacissimas, quibus vti (que) plurimum de proprio adiecit dum eas in Latinu [...] transfunderet, tanquam authenticas & immobili veritate subnixas, prophetias vulga [...]it. Rursus, Praeterea in libro suo quem Britonū historia [...] vocat, quàm petulanter & impudenter ferè omnia mentiatur, nem [...] nisi ve [...]erum historiarum ignarus, quum in librū istū incidit, ambigere sinitur. Nam qui rerum veritatem non didicit, fabularū vanitatem indiscretè admi [...]it. Omitto quanta de gestis Britonum ante Iulij Caesaris imperium & aduentū, hom [...] iste confinxit; vel ab alijs confict a tanquam authentica scripserit. Haec ille aliquantò asperiùs: quanquā & in ipsū Neubrigensē resundi eadem culpa debet quam Arthurio tribuit. Aliquando enim des [...]ectit ipse à caeteris historicis: nugis item fabulis (que) circū fluit, in suâ rerum Anglicarum Historia.
Epistola FRANCISCI ad omnes fratres suos, spuria. An. 1200. Bellarm. de Missa. lib. 2. cap. 10.
PSALTERIVM B. MARIAE falsò tribuiturAn. 1260. Bonauenturae. nam ille super Magistrum ait, cauendum esse ne dum matris excellentia ampliatur, filij gloria minuatur.
Iacobi de Voragine Episcopi Genuensis Legenda vulgò dicta Aurea, reuera est impudentissima legēda mendaciorū.
NICEPHORVS CALLISTVS fabularumAn. 1300 plenus. Apud eum fabula est de imagine Christi missâ ab eo ad Abagarum. Euseb. hist. l. 1. in fine, nil tale in Archiuis reipub. Edessenae reperit.
Veteres Authores qui non citantur à Posteris suis, nec ab aliquo bono authore habent testimonium, vel spurij pro [...]uldubiò sunt, vel non in Ecclesia probati, & minoris certè fidei: vt Ludgarus de miraculis Sti Suiberti &c.
[Page 44]Libros item editos à Romanis Bibliothecarijs, qui (que) tantùm in Vaticana reperiuntur, vel Monachorum Claustris, suspectos habemus.
Quae à veteribus incommodè dicta sunt de re aliquâ fidei, si ante exortam de re eâdem haeresin, commodè & candidè exponenda: sin post, communiter reijcienda.
III. Corruptae Religionis Apostolicae, causae.
I Religionis doctrina à multis flexa est & formata ad opiniones Gentilium. Cassander in appendice libri, de defensione libelli de officio pij viri. Non possumus (inquit) inficiari veteres Christianos, admirabili consensu, quod de iure non Romanorum modò, sed & aliarum gentium, dictum olim fuit; partim esse scriptum, partim non scriptum, hoc est [...]; id dixisse etiam de iure suorum sacrorum. Graci illis ipsis verbis vtuntur, vt Clemens Alexandr. Basilius, Epiphanius, Dionysius. Et Patres, ne doctrina Ecclesiae horridior videretur, inflectūt eam ad disputationes physicas: & locos de peccato, de libero arbitrio, de fide, tractant magis philosophice quàm Theologicè, vt Athanasius in libro contra Idola, & Clemens 2. [...]. Consilia supererogationis nil sunt aliud, quàm philosophorum illud [...]. Doctrina de Purgatorio traducta est in Ecclesiam èscriptis Gentilium. Nam Philosophi & Poetae primi, de poenis Purgatorij post mortem, scripserunt, vt Plato lib. 10. de repub. Virgil. Aeneid. 6. Ouid. metamorph. 15. Aug. de Ciuit. dei. lib. 21. c. 13. Platonici (inquit) quamuis nulla impunita velint esse peccata: tamen omnes poenas emendationi adhiberi putant, vel humanis legibus inflictas vel diuinis, siue in hac vita, siue post mortem.
II. Gentilium ritus paulùm mutati, transferuntur à Christianis in cultum dei. Consuetudo multorum fuit, vt ad memorias martyrum epulas facerent; & haec à gentilitate cō suetudo ducta est, August. Confess. lib. 6. cap. 2. Gregorius Thaumaturgus, gentilium ferias in festa sanctorum Martyrum mutauit. Greg. Nyss. de vit. Greg. Thaumaturgi, Permisit etiam memorias martyrum, ne vulgus imperitum propter voluptates, [Page 45] in errore simulachrorum permanerent. Theodoret. de Euangelicae veritatis cognitione. lib. 8. Pro Pandijs, & Diasijs, & Dionysijs, hoc est, louis Liberi (que) Patris solennitatibus, Petro, Paulo, Thomae, Sergio, Marcello, Leontio, Antonino, Mauritio alijs (que) Sanctis martyribus, solennitates populari epulo peraguntur. Structura simulachrorum & imaginum, gentilis fuit consuetudo, Euseb. lib. 7. cap. 17. Histor. Eccles. Et ex more Ethnico, Thus, & Cerei ad eas accendebantur, Cicero offic. lib. 3. Vigiliae anniuersariae priùs receptae fuerunt à gētibus quàm ab Ecclesia, vt patet è Sueton. in Vespasiano. c. 7. Item aspersio aquae Lustralis, Iuuenal. Satyr. 6. quam Sozom. lib. 6. c. 6. apertè ait, gentilem esse ritum. Item accensio lucernarum de die, Seneca lib. 14. epist. 15. Item rasura capillorum. Apuleius de aureo asino lib. 11. ait, Sacerdotibus Isidis capillū fuisse derasum, & vertices praenitentes. Ruffinus histor. lib. 2. cap. 29. ait, pro thoracibus Serapidis, crucis dominicae signum vnūquem (que) in postibus, ingressibus, fenestris, in parietibus, in columnis depinxisse: item pro Labaro, posuit signum crucis Constantinus. Sozom. lib. 1. c. 5.
III. Iudaeorum ritus antiquatos revocauit Ecclesia. Alcuinus de offic. diuin. ait Ecclesiam vestimenta sacra recepisse, ad instar sacerdotum Mosaicae legis. Idem Amalarius de offic. Eccles. l. 2. cap. 22. Gratian. de Consecrat. Dist. 1. ait consecrationes, & sacras vnctiones, ad imitationes Mosis & Leuitarum faciendas.
Demonstratio Problematis.
Demonstratio Problematis erit in his, quae sequuntur, the sibus▪ quas de praecipuis Theologiae locis in controuersia positis, composui. Harum enim penè omnium hic scopus est, vt doceatur Religionem Ecclesiae Romanae praesentis, pseudocatholicam esse. Summa verò Demonstrationis hucredit, quòd illius maxima & propria capita: Vel Io. non inde à Christo & Apostolis receptatunt: Vel IIo. si recepta suerint, non tamen vt artieuli fidei, sed vt opiniones & coniecturae probabiles: Vel IIIo. quòd eodē non tencbantur & defendebā tur modo à melioribus vbi (que) Ecclesijs, quo nunctenentur à Pontificiis in Concilio Tridentino.
Catalogus Locorum.
- Scriptura. 47
- Traditio. 56
- Mediator. 59
- Veritas Humanitatis. 60
- Descensus ad Inferos. 62
- Liberum arbitrium. 67
- Concupiscentia. 73
- Peccatum veniale. 74
- Imago. 77
- Reliquiae. 77
- Signum crucis. 82
- Templum. 85
- Horae canonicae. 86
- Cultus Sanctorum. 78
- Preces pro mortuis. 97
- Iustificatio. 102
- Meritum. 106
- Fides. 109
- Impletio legis. 116
- Supererogatio. 116
- Peregrinatio. 119
- Ieiunium. 120
- Sacramenta. 124
- Opus operatum. 127
- Intentio Ministri. 129
- Character. 130
- Baptismus. 131
- Sacrificium Missae. 136
- Communio sub vna specie. 145
- Missa privata. 148
- Mixtio vini & aquae. 150
- Adservatio Sacramenti. 151
- Lingua Latina in Sacris. 152
- Realis praesentia. 153
- Sacramenti adoratio. 166
- Res sacrae, Missae. 167
- Poenitentiae Sacramentum. 170
- Satisfactio. 170
- Purgatorium. 175
- Confessio Sacramentalis. 180
- Confirmatio. 184
- Chrisma. 184
- Coniugium. 188
- Coniugium Clericorum. 190
- Coelibatus. 190
- Extrema vnctio. 201
- Primatus. 202
- Bullae Indulgentiales. 216
- Regum Potestas. 219
- Cardinales. 224
- Monachi. 225
- Maria. 229
- Festi dies. 231
- Ecclesia. 235
- Successio. 235
- Antiquitas. 235
- Concilia. 237
- Benedictiones. 239
- Clerici. 241
Traditio.
1 Patres nomine Traditionis aliquando significant doctrinam in Ecclesia primitiua receptam, quam Apostoli tradiderunt, quae (que) in illorum scriptis exprimitur. Cyprian. ep. 74. ad Pomperum. Si aut in Evangelio praecipitur, aut in Apostolorum epistolis aut actibus continetur, vt à quacun (que) haeresi venientes non baptizentur, sed tantùm manus illis imponantur, in paenitentiam; obseruetur diuina haec & sancta traditio.
2 Traditionem non-scriptam aliquando vocant, quae non scripturae quidem verbis, sed sensu tantùm continetur. Huc referuntur omnia collecta per analogiam. Aug. de Genesi ad literam l. 10. c. 23. dicit paedobaptismum esse Traditionem Apostolicam; quam tamen probat è scripturis. l. 4. de baptismo contra Donatist. cap. 24. Hoc etiam modo baptizatos ab haereticis non esse rebaptizandos, apud Aug. Traditio est, non scripta quidem verbis, scripta tamen sensu & fundamento. Et proinde traditio eadem poterit esse scripta, & non scripta: Scripta sensu, non-scripta verbis. Traditio apud Vincentium Lirinensem continet summam doctrinae catholicae fundatam in scripturis, & non continet doctrinā vllam fidei praeter, vel extra scripturas: quia dicit scripturam perfectam & ad omnia sufficientem satis super (que) Addit praeterea catholicae ecclesiae traditionem sequendam in his duntaxat [Page 57] praecipuè quaestionibus, quibus totius Catholici dogmatis fundamenta nituntur.
3 Saepissimè traditionis nomine consuetudines de rebus liberis, vel ritus ecclesiastiei, id est, praecepta de rebus, vel actionibus ad decorum tantùm & politeiam, non ad cultum Dei vel articulos fidei pertinentibus, significantur. Et hi ad laudem ordinis ecclesiastici, dicuntur Apostolici, vt Simulachra dicuntur à Graecis ad maiorem laudem à love è caelo esse missa, Act 10. Et liber Epicuri [...]: & Porticus dicitur Salomonis ex lententia populari; nam eam Herodes aedificauit Hieronym ep ad Lucinium, Unaquae (que) prouincia—: praecepta maiorum leges Apostolicas arbitretur. Et in Ag [...]aeum c. 1. sed & alia, quae abs (que) authoritate & testimonio scripturarum, quasi iraditione Apostolica sponte reperiunt at (que) confingunt, percu [...]it gladius Det. Et apud Tertul. de cotona. c. 34. Traditio est ritus quis (que) à quocun (que) ortum habuerit. An non (inquit) putas omni fideli licere concipere & constituere? quod Deo congruat, quod disciplinae conducat, quod saluti proficiat? Ieiunium 4. feriae & parasceues dicitur esse Traditio Apostolorū. can. Apost. 68. Et apud Epiph. haeres. 75. rarò tamē vel nunquam fuit à Catholica Ecclesia obseruaium. Hoc autem indicat non fuisse verè sed nomine tenus Apostolicum.
4 Quidam è Patribus ad haereticos inclinantes Traditionibus non-scriptis indulserunt. Iustinus in dialogo cū Triphone errorem Chiliastarum defendit authoritate Traditionis Apostolicae. Irenaeus etiam deceptus fuit Traditionibus, scribit enim Christum vixisse annos 50. eum (que) hoc, traditione ab Apostolis accepisse. Clemens Alexandrinus ait, operarios Dei habere agriculturam duplicem, scriptam & non-scriptam l. 1. stromatum: nec mirum; hic enim vult gē tes per Philosophiam saluatas. Irenaeus l. 3. c. 2. & Tertul. de praescript▪ testes sunt, veteres haereticos in eadem de Traditionibus sententiâ fuisse, quam etiam resellunt. Eusebius de praeparat. Euang. l. 1. cap. 8. ait. Apostolos quaedam scriptis, quaedam sine literis obseruanda tradidisse, & excellentiora quaedam perfectis reseruasse. Tertullianus Montanista novis prophetijs & Traditionibus addictus fuit.
[Page 58]5 Veteres saepe de Traditionibus pugnantia loquantur. Basil. libro de Spiritu Sancto c. 27. Dogmata quaedam à nobis seruantur & praedicantur partim ex doctrinâ scripta, partim ex Traditione Apostolorum in mysterio ad nos delatâ accepimus: at (que) haec vtra (que) parem ad pietatem vim habere dicit. Contrà tamen alibi scripturas continere omnia necessaria ad salutem, asserit. regul. mor. 8. & 26. epist. 80. Chrysost. in 2. Thess. hom. 4. ait, Traditio est, nihil amplius desidera; sed secum ipse pugnat. nam hom. 1. in psal. 95. ait. Si quid dicitur abs (que) Scriptura auditorum cogitatio claudicat, nunc annuens, nunc haesitans, & interdum sermonem vt frivolum auersans. Et Serm. de Sancto & adorando Spiritu. Si quem videritis dicentem, Spiritum sanctum habeo: & non loquentem Evangelica, sed propria, is à seipso loquitur, & non est S. Sanctus in ipso. Et paulò pòst. Si quis eorum qui dicuntur habere spiritum, dicat aliquid à seipso, & non ex Euangelijs, non credite, meam doctrinam sequimini.
6 Traditiones quas veteres dicunt Apostolicas, Romana praesens non agnoscit Ecclesia: & si agnoscit, certò tamen de ijs non constat an sint Apostolicae. Exoleuit trina immersio, quae est apud Tertull▪ de coron. Milit. c. 3. & Basilium, quam etiam Concilium Toletanum 4. improbauit. Stationes etiam diebus Dominicis à Paschate ad Pentecosten inter precandum obseruatae, penitùs neglectae iacent. Apud Epiphanium Traditio est ne quis post votum caelibatus contrahat. Is tamen permittit illis qui vruntur coniugium, quia melius esse dicit, habere vnum peccatum quam plura. Nunc autem tale coniugium apud Papaeos irritum habetur. Neque solent nunc dierum ij in baptismo gustare mel & lac, nec per hebdomadam à baptismo ieiunium obseruare, nec ieiunium quartae & sextae fer [...]ae. Audiamus hic Cassandrum in libro quem appellat defensionem libelli de officio pij viri: Rituum (inquit) tria genera commemorantur, quorum primum est eorum in quibus non tantùm momenti putabatur, vt omnino eorum obseruatio tam accuratè retinenda videretur: cuius generis est illud quod à Tertulliano & Hieronymo affertur de praegustatione lactis & mellis post baptismum—: item non geniculandum dominico die, & per omnem Pentecosten hoc est 50 illos ā Pascha ad Pentecosten dies, sed stando orationem faciendam, cuius vt Apostolicae [Page 59] habitae, & in Synodo Nicaena c. 20. constitutae & diuina Ecclesiarum consuetudine firmatae obseruationis, nullum nunc in ecclesia vestigium est reliquum. Certè inter Dominicum & quemvis profestum diem, nullum discrimen obseruatur, nisi quod solennibus quibusdam ieiuniorum diebus Diaconus ad genua flectenda hortatur. Item ieiunium 4• feriae & prosabbathi olim religiosissimè colebatur, quibus diebus & synaxes fieri, Apostolicae esse ordinationis testatur Epiphanius. Sed illud quartae feriae ieiunium propemodum apud Romanos obsolevit, nisi quod nonnullae gentes, & priuatim nonnulli homines eo quoque die à carnium esu abstineant. Prosabbathi verò siue sextae feriae ieiunium in abstinentiam tantùm carnium est conuersum, quomodo & totius ferè quadragesimae: quae tamen abstinentia inanem tantùm veri ieiunij vmbram retinet, cùm apud pleros (que) deliciarum commutationem & maiorem luxus profusionem potiùs, quàm corporis lasciui refraenationem vllam habeat. Haec Cassander.
Ergo Romana praesens Ecclesia, non potest Catholicum Doctorum Ecclesiae consensum ostendere, pro Traditionibus suis non-scriptis, quas ad salutem statuit necessarias.
Mediator.
1 Veteres docent Christum esse mediatorem (quâ Deus & Homo) diuersa quidem operatione & energiâ, sed vno & eodem [...] ab vtrâ (que) Christi naturâ prodeunte. Nam in natura humana, operatus est salutem nostram patiendo, moriendo, satisfaciendo; in divina, vires humanitati ministrando, vt posset ferre mortem crucis, & satisfactionem peragere. August. hom. de ovibus. c. 12. Diuina humanitas & humana diuinitas, mediatrix est. Et de consensu Euang. lib. 1. c. 35. Ideo Christus Mediator Dei & hominum dictus est, inter Deum immortalem & hominem mortalem, Deus & homo reconcilians hominem deo; manens id quod erat, factus quod non erat. Cyrillus libr. 1. de fide ad Reginas: Ex confesso est salutaris mors Christi, sed si non esset Deus, quomodo ipse & solus sufficeret [Page 60] ad hoc vt esset precium? sed solus sufficit pro omnibus mortuus, quia super omnes est. Rursus August. Enchir. c. 108. Neque per ipsum liberaremur vnum Mediatorem Dei & hominum, hominem Christum Iesum, nisi esset Deus.
2 Vbi veteres dicunt, Christus in tantum Mediator in quantum homo; & per hoc Mediator, per quod homo; & in humana natura Mediator; & secundum hominem mediator; non loquuntur de humanitate solâ, sed de personâ integrâ, considerandâ quidem, vt assumit carnem & naturam hominis.
3 Vbi verò negant Christum esse Mediatorem vt Deus est, loquuntur de Deo vel filio Dei absolutè sumpto, non de Deo quâ incarnatus, hoc est, de nuda & sola Deitate, vel de Christo quâ Patris [...] est. ¶ Et è veteribus nemo est, qui dicat totum Christi suppositum, ita mediatorem esse, vt humanitas eius sola, sit actionum Mediatoris formale principium: est enim totum suppositum secundum vtram (que) naturam, operationis Theandricae principium.
Ergo figmentum est Scholasticorum, Christum Mediatorem esse tantùm secundum humanitatem.
Veritas Humanitatis.
1 Veteres quum dicunt Christi humanam naturam Deificatam, & Deitatis participem, summae (que) gloriae, his & similibus formulis exprimunt hypostaticam vnionem; & intelligendi cum exceptione, quatenus nimirum haec constare poterunt cum humanitatis veritate, saluis (que) illius proprietanbns: vel ita loquuntur quatenus Caro instrumentum quasi Deitatis est▪ per quam, & in qua potentiam & vires suas exerit. Damascen. lib. 3. c. 17. Caro Domini, lo [...]pletata est diuinis energi [...]s propter hypostaticam vntonem: nec propterea excidu vel excessit à propria sua natura▪ nec à proprietatibu [...] suis naturalibus. Nazian. orat. 42. ait humanitatem diuinitate a [...] libu [...]am & [...], simu [...] Deum. At hoc non formaliter, sed ratione dispensationis, id est, vnionis personalis.
[Page 61]2 Quando Patres interdum dicunt Omnipotentiam Dei esse communicatam Christo homini, vel humanitati, duobus modis debent exponi. Primus est, quo hic homo Christus, dicitur Omnipotens, per Communicationem proprietatum. Alter est, quo opera propria Dei, tribuuntur carni, vt Diuinitatis Organo. Sic Damasc. l. 3. c. 18. & Nicet. Thesau. l. 3. c. 38.
3 Natiuitatem Christi fuisse sine miraculo more communi aliqui asserunt, vt Ambros. l. 2. comment▪ in Luc. super verba, Omne masculinum aperiens vulvam. Orig. homil. 14 in Lucam. Tertull. in fine libri de Carne Christi. Cyprianus siue Ruffinus in Symb. Apost. Leo non longè, ab hac opinione, epist. 83. & 97. Durant. l. 4. dist. 44 q. 6. Est modus possibilis quòd in Virgine Mariâ virtute diuina, fuerit facta dilatatio membrorum & meatuum natural [...]um, sine interruptione, vel aliqua fractione. Et in hanc sententiam citat Gregor. in Luc. 2. Et rursus: Cùm fores essent clausae venit Iesus, sed non dicitur quòd intrauit per ianu [...]s clausas—. potuerunt ianuae perquam subitò aperi [...] & sub [...]ò clau [...]s; ita vt apertio & clausio lateret discipulos.
4 Veteres asserentes plenitudinem gratiae Christi loquuntur saepe de Christo vt Deus, vel de tota persona Christi, non de anima. Vt Athanas. Serm. 4. contra Arianos. Naz. orat. in Basil.
5 Plenitudinem scientiae, Christo à conceptione collatam esse, vt ei pleniùs conferri non potuerit, veteres vnamini consensu non dicunt. Orig. lib. 4. [...], Suscepit animam similem animarum nostrarum per naturam. Ambros. de Incarn. Dom. c. 7. Ideo aetatem Lucas commemorauit, vt secundùm hominem crederes dictum. Aetas enim non diuinitatis sed corporis est. Ergo si proficiebat aetate hominis, proficiebat sapientia hominis. August▪ varius est: & tamen locum Luc. 2. puerulus crescebat—, refert ad humanam naturam Christi. De Genes. ad lit. lib. 10. c. 18. ‘Bruno Herbipol in Symbol. Apost. post sanctum eius natiuitatem aetate & sapientia crescens, triginta annos impleuit.’
6 Quae veteres tribuunt nomini Iesu, vel Christi, non tribuunt propriè nudo nomini, sed nomini quâ est ab hominibus [Page 62] inuocatum, vel invocationi nominis. Nazianz▪ ad Nemesium, illud nomen vix plerum (que) pronunciaui, cùm statim daemon se proriperet. Orig. lib. 1. contra Celsum ait, daemones cessisse ad solum eius nomen invocatum. Et lib. 3. aegros sanari invocato super eos vniuersorum Deo, & Iesu nomine. Hieron▪ in vita Hilarion. ait, Hilarionem profligasse daemones nomine Iesu invocato.
Descensus (ad patres liberan-DOS) AD INFEROS.
1 Veteres nonnunquam descensum Christi ad Inferos virtualem, & liberationem ab Inferis virtualem, id est, per meritum & per virtutem passionis & mortis, non localem adstruunt. Aug. in Psal. 85. hoc ipsum agnoscit. Et Durand. l. 3. Sent. dist. 22. q. 3. negat descensum Christi ad locum damnatorum, aliter quàm per effectum. Thomas etiam part. 3. q. 52. art. 2. asserit, Christum praesentiâ reali in Limbo tantùm fuisse, non in loco damnatorum nisi per effectum aut virtutem. Hoc sensu plera (que) testimonia Veterum figuratè accipienda sunt. Pari modo dicunt Adamum alios (que) apud inferos esse, non quoad situm loci, sed quoad meritum, etiam ante discessum è corpore.
2 Qui vero tuentur localem & descensum, & liberationem communiter non tuentur vt articulum fidei Catholicae, sed vt probabile quid, ex opinione probabili. Id argumento esse potest, quòd rarò solebant ponere in Symbolis & Confessionibus fidei. Ruffin. in exposit. Symboli. Sciendum est quod in Ecclesiae Romanae Symbolo non habetur additum. Descendit ad inferos: sed ne (que) in Orientis Ecclesiis habetur hic sermo, vis tamen verbi eadem videtur esse in eo, quòd sepultus dicitur. Imò in nullis ferè veterum Symbolis & Confessionibus habetur. Non est in confessione Marcelli apud Epiphanium: non in Confessione Ignatij, in epistola ad Magnetianos, vel ad Ephesios. Non in epistola Policarpi ad Philippenses: Non apud Iustinum Martyrem in Apolog. 2. Non in formula fidei apud Iren. l. 1. c. 2. Non in Symbolo apud Tertullianum [Page 63] lib. de praescript. vel contra Praxeam vbi explicatur regula fidei ab Apostolis tradita. Non apud Orig. in proëmio [...] vbi tractatur de side: non in Gregorio Neocaesariensi: non in Concilio Nicaeno, Socrat. l. 1. c. 5. non in Symbolo Eusebij Caesariensis, Theodoret 1. cap. 12. non in tertio Symbolo repetito in Concilio Nicaeno. Socrat. 1. 5. Non in Symbolo Athanasij in epist. ad Epictetū; non in Symbolo quod in epistola Athanasij de Synodis Ariminensi & Sel [...]uciae: nō in Symbolo Sirmiensis Synodi Socr. l. 2. c. 25. Hilar. lib. de Synod. contra Arianos: non in Symbolo Concilij Sardicensis Theodoret. 2. S [...]non in expositione huius Symboli factâ ab Hilario: non in Symbola Synodi Antiochenae apud Hilarium lib. de Synodis contra Arianos: non in Symbolo Seleuciae vrbis Isauriae, apud Socrat. l. 2. c. 32. Epiph. haeres. 73. non in Synodo quae in Illyrico. Theodoret. 4. 8: non in Symbolo Damasi in 2. Tom. operum Hieronymi. Thedoret. 5. 10: non in Symbolo Eusebij Pamphili apud Socrat. l. 1. c. 5: non in Symbolo apud Hilarium in lib. de Synodis contra Arianos: non in Symbolo quod in Asceticis apud Basilium: non in Symbolo Greg. Naz: Non in Symbolo M. Victorini in libro 1. conrra Arianos: non in Ancorato Epiphanij, vbi catholica fides recensetur: non in Dialogo, Impatibilis apud Theodoretum, vbi Nicaenum Symbolum exponitur: non in expositione Symboli apud Maximum Taurinensem: non in Symbolo quater repetito apud Petrum Chrysologum homil. 56, 57, 58: non in Symbolo Toletani primi: non in Ephesino ann. 435: non in Concilio Constantinop. primo: non in Concil. Constantinopol. VI. Act. 10. Non in Symbolo Chalcedonensi apud Zonaram: non in Symbolo Patrum apud Cyrillum ad Reginas l. 1: ne (que) in Confessione Concil. Toletani III: ne (que) in Symbolo Gregorij. I: ne (que) in Confessione Spiridionis Niceph. 8. c. 15: ne (que) in Confessione, quam Episcopi Orientis exhibuerunt Constanti, Niceph. 9. cap. 11: non in fidei formula quam & legati Imperatori Constantio in occidente exhibuere. Niceph. 9. cap. 10: ne (que) in libro de fide ad Petrum Diaconum: ne (que) apud Aug. vbi exponit Symbolum, lib. de fide & Symbolo, & libris 4. de Symbolo ad Catechumenos. Serm. de Tempore [Page 64] 123. 125. licèt locis citatis symbolum quinquies expon [...]t; non in priori expositione Symboli Tom. 5. Chrysost.
3 Aliquando veteres per descensum Christi ad inferos. significant descensum eius ad inferiores partes mundi. Beda in Psal. 85: ait. Christum non solùm moriendo, sed etiam nascendo in infernū descendisse In Concilio VI. act. 10. deest, descendit ad inferos, & ponitur Descendit è caelo: Sic in Concilio Nicaeno. Ibid. Act. 17. Item in Symbolo Ephesino est, Descendit è caelis. Toletana VI. & XI. habet. Missus à patre, venit in mundum.
4 Aliquando descensus ad inferos, Sepul [...]uram significat. Vt in Symbolo Athanasij & in posteriori expositione Symboli apud Chrysostomum. Et in Symbolo Tolet. [...]III. Verb [...] sunt. Descendit ad inferos vt sanctos qui ibi tenebantur, erueret: & deu [...]cto mortis imperio resurrexit: & apud Hieronymum in proaemio in comment▪ in Isaiam: Sepul [...]us, resurgens ab inferis—: praedicatur. Radulphus Ardēs in Vigilia ascensionis homil. 2. Descendit non tantùm in inferos. sed etiam in inferiores partes terrae, id est, in inferna, ea confringens & captiuam ducens captiuitatem.
5 Veteres vel non norânt, vel si no [...]ûnt incertè loquuntur de distinctis sedibus inferni: & proinde aliquoties Limbum illum Patrum qui pars inferorum esse dicitur, oppugnant; & aliquoties sed dubitanter asserunt. August. ep. 99. non vti (que) sinus Abrahae, id est, secretae cuiusdam qutetis habitatio, aliqua pars inferorum credenda est. Et lib. 1. de Peccatorum remissione. c. 28. Non est vllus vlli locus medius vt possit esse nisi cum Diabolo, qui non est cum Christo. De Genesi ad literam l. 12. c. 33. quanquam illud me nondum invemsse confiteor, inferos appellatos vbi iustorum animae requiescunt & Abraham & ille pauper—nec apud inferos esse dicti sunt—nondum inveni & adhuc quaero. Nec mihi occurrit inferos alicubi in bono posuisse scripturam duntaxat Canonicam—Et ideo quomodo Abraham apud inferos cred [...]mus esse nō video. Et in Psal. 85. For tasse apud inferos est aliqua pars inferior, quo truduntur impij qui plurimùm peccârunt. Etenim apud inferos vtrùm in locis quibusdam fuisset iam. Abraham, non satis possumus definire. Et, ergo inter ista duo fortasse infer [...]—. Tertul. Sinum Abrahae, in quo vult iustorum [Page 65] animas detineri vs (que) ad vltimum iudicium; distinguit ab inferis. Contra Marc. l. 4. c. 52. Aliud(inquit) inferi, vt puto, aliud quo (que) Abrahae Sinus. Et, eam regionem sinum dico Abrahae, et si non caelestem, sublimiorem tamen inferis, interim refrigerium praebituram animabus iustorum, donec consumm [...]tio rerum, resurrectionem omnium, plenitudine mercedis expungat. Hîc etiam opinionem de Limbo patrum Marcioni ascribit. Marcion, inquit, aliorsum cogit, scilicet, vt vtram (que) mercedem creatoris, siue torments, siue refrigerij apud inferos, determinet [...]is positam qui legi & prophetis obedi [...]rint, Christi verò & Dei sui caelestem definiat sinum & portam. Et de anima c. 7. Quid est illud quod ad inferna transfertur post diuortium corporis—, ad quod & Christus moriendo descendit, PVTO ad animas Patriarcharum. Aug. ep. 99. Et de illo quidem primo homine, patre generis human [...], quòd eum ibidem soluerit, Ecclesia ferè tota cō sentit: quod eam non inaniter credidisse credendum est, vndecun (que) hoc traditum sit, etiamsi canoniearum scripturarum hinc expressa non proferatur authoritas. Iulianus Toletanus. l. 2. Prognost. c 4. Haec ergo fortasse duo fuerunt inferna, quorum in vno requieuerunt animae sanctorum, in altero torquentur animae impiorum. Beda in Psal. 85. ait, regionem terrae superiorem esse infernum & locum paenarum post hanc vitam esse infernum in feriorem.
6 De fine descensus Christi ad inferos veteres variè & incertè loquuntur. communiter dicunt descendisse vt sancto rum animas erueret è vinculis & captiuitate mortis. August. de ciuit. Dei. l. 20. c. 15. Non absurdè credi videtur Antiquos etiam sanctos, qui venturi Christi tenuerunt fidem, locis quidem à tormentis impiorum remotissimis, sed apud inferos fuisse, don [...] eos inde sanguis Christi, & ad ea loca descensus, erueret. Apertiùs autem ep. 99. Iustis illis qui in sinu erant Abrahae, cùm Christus in inferna descenderet, nondum quid contulisset inueni, à quibus eum secundùm beat ificam praesentiam suae Diuinitatis nunquam video recessiss [...]. Clemens Alex. 6. stromat. apertissimè dixit, Christum nulla alia de causa descendisse ad inferos, qu [...]m vt annunciar [...]t Evangelium gentibus vt veram fidem discerent & saluarentur vel iustè in aeternum damnarentur. In eâdem sententia est Damascenus in orat. de fidelibus defunctis. Sed [Page 66] opinio damnata est à Philastrio c. 74. sunt haeretici, inquit, qui dicunt Dominum in infernum descendisse, & omnibus post mortem ibidem renunciasse, vt confitentes ibidem saluarentur▪ Vide August. de haeresib. c. 79. & Gregor. l. 6. Indict. 15. epist. 15. Fulgentius ad Thrasimund. l. 3. c. 31. ait, Christum ad infernum pro nobis peccatoribus descendisse. Epiphan. haer. 46. contra Tatianos ait, Christum descendisse vt ijs qui ab eius Deitate non aberrârunt, verùm ob errores in inferno detenti sunt, indulgentiam largiretur. Bellarm. de Christi anima, l. 4. c. 15. fatetur descensum Christi ad inferos, esse tantùm de decentia, non de necessitate. Licèt, inquit, non est necessaria praesentia animae Christi vt Patres diuina visione illustrentur, tamen congruum esse videbatur, vt illa esset praesens dum id fieret. At articuli fidei sunt de necessarijs.
7 Qui Patres in inferno esse volunt vsque ad descensum Christi pugnantia loquuntur. Nam alij in poenis esse volunt. vt Ruffinus in exposit. Symb. Dicitur, inquit, rex fuisse in carcere, non tamen ea conditione qua caeteri qui tenebantur inclusi▪ sed il [...]s quidem vt poenas solverent, hic verò vt absolveret poenas. Athanasius de salutari Christi aduentu, ait, Animam Adae— & caeterorum qui Deo per legem naturae placuerunt, in moerore fuisse & vo [...]iferari. Anastasius Sina [...]tes in Hexamer. ait, per Christum Adamum liberatum è moeroribus. Et lib. 5. de rectae fidei Dogmatibus, animas liberatas è claustris inferni vbi detinebantur miserima oppressi tyrannide, forsan non tyrannide, sed multis peccatorum debitis obnoxiae. Caesarius homil. 3. de Paschate. Confestim aeterna nox inferorum, Christo descendente resplenduit. Siluit stridor [...]ugentium ille, soluta sunt onera catenarum▪ disrupta c [...]ciderunt vincula damnatorum. Alij vero dicunt antiquos sanctos fuisse in refrigerio, vel quiete fine poenis. August. de Genesi ad lit. lib. 12. c. 33. Hieronym. ad Paulam, epist. 25. c. 3. vnde & Abraham licèt in loco refrigerij, etiam apud inferos cum Lazaro fuisse scribitur.
Liberum Arbitrium.
1 Quaedam dicta Patrum de libero arbitrio, loquuntur de libertate naturae integrae ante lapsum, vel de libertate gloriae. Augustinus, siue quis alius Author, Hypog. 3. Adamo dictum est illud Eccles. 15. Si volueris mandata seruare, conseruabunt te.
2 Quaedam loquuntur de naturali libertate voluntatis à necessitate, qua non libera esse non potest. Et hoc modo dicunt nos in omnibus omnino rebus habere liberum arbitrium; id est, mentem intelligentem & voluntatem, vel consentientem, vel repugnantem iudicio, quibus scientes & volentes, agimus quod agimus, Greg. Arim. l. 2 di. [...]. 29. in fire. it, Sufficere ad rati [...] rō vo [...]untar [...], si à [...] volunta io commi [...]tur. non coacti. Cyrillus Catechesi 4•. Liberum a [...] bitrium habet anima, & potest quidem diabolus incitare; cogere praeter voluntatem non▪potest. Hieronym. l. 2. in Iovinian. Liberi arbitrij nos condidit Deus, n [...]c ad virtutes nec ad vitia necessitate trahimur. Et loquuntur de libertate in ijs rebus quae subiectae sunt rationi & sensibus. August. sic Coelestio respondet objicienti locum 1. Cor. 7. faciat quod vult. Quasi verò pro magno habendum sit velle nubere, vbi de adiuto rio diuinae misericordia operosiùs disputatur. lib. de perfect. Iustitiae, contra Coelestium. Author de vocat. Gentium, lib. 1. c. 3. Nec quia Spiritu Dei agitur, ideo se putet liberum arbitrium non habere, quod nec tunc perdidit quādo diabolo voluntate se dedit, à quo iudicium voluntatis depravatum est, non ablatum. Euthymius in Luc. 15. vbi agit de filio prodigo, sic habet, Substantiae partem quae sibi obveniebat, petivit, hoc est, liberum arbitrium. Ac si diceret noli vrgeat me seruiendi necessitas, liberum est enim mihi arbitrium. Bernard. de gratia & lib. arbit. Cum igitur consummatio fieri habeat de nobis siue etiam in nobis, nō autem à nobis. Creatio facta sit & sine nobis, sola quae nobiscum quodammodo fit propter consensum voluntarium nostrum, in merita nobis reputabitur reformatio.
3 Quaedam loquuntur de bono pertinenti ad vitam naturalem, vel de bono morali externo, siue de externa disciplina. De istâ hoc modo loquitur Author Hypognost. 3. Rectè dictus est semivivus, habebat enim vitalem motum, id est, liberum [Page 68] arbitrium vulneratum. Et, vt Gregor. Arimin. ait, 2. dist. 26. & cum secutus Cassalius lib. 1. de quadripa [...]tit. Iustitiâ. loquuntur de bono ex genere, obiecto, & officio; non de bono ex circumstantijs omnibus.
4 Quaedam etiam illorum dicta [...]unt legalia, quatenus nimi [...]um ostendunt, non quid facere possimus, sed quid facere non possumus ex peccato, quod (que) ex officio facere debu [...]mus. August. de gratia & libero arbitrio c. 16. Magnum aliqui [...] [...]elagians se sc [...]re putant, quando dicunt. Non iuberet Deu [...] quod sciret ab homine non posse fieri. Quis hoc nesciat? Sed ideò iubet aliqua, quae non possumus, vt noverimus quid ab ipso pesere debeamus.
5 Quaedam loquuntur de arbitrio liberato; & proinde ostendunt quid possit voluntas in opere vere-bono, non per se, vel ex natural [...] potentia; sed quid possit ex gratiâ.
6 Quae dicuntur incommodè, à veteribus, de libero arbitrio, corriguntur ab ijsdem, inprimis ab Augustino. Pugnantia enim pen [...] omnes loquuntur, vt nescias quid statuunt, aliquando humanas vires nimiùm extollunt: primò, ne si impotentiam vol [...]n [...]tis disertè essent professi, philosophorum cach [...]os excita [...]ent: Secundò, ne desidiae occasionem darent. Aliquando autem libertatem voluntatis in contrarium depr [...]mun4. Chrysost▪ persaepe liberi arbitiij viribu [...] post lapsum nimiùm tribuit: aliquoties tamen sententiam corrigit; vt Serm. 1. de adventu. Homo pri [...]squam peccet, liberum habet arburium virum v [...]lit sub regno esse diabol [...], an non: cùm autem se pe [...] [...]o tra▪ [...]iderit sub regno ipsi [...]s; [...]am non potest de potestate [...]ius exire. Basil. Serm. de Humil. Nihil [...]bi relictum est ad superbiam hom [...]; [...]uius gloriatio & [...]pes est, vt mortifices omnia quae tua sunt & quaer [...]s futuram in Christo vitam: cuius nunc adepti prim [...]tias, in his s [...]mus, [...]tum quod viu [...]mus, gra [...]ae & dono Dei debentes. Nam Deus est qui da [...], & v [...]lle, & operari probona sua volun [...]ate.
7 Veteres [...]e exortum Pelagij de libero [...]rbitrio nondum no [...]i [...] certaminibu [...] secur [...]ùs s [...]ripserunt & loquu [...] sunt more P [...]lagi [...]no▪ [...]j praesertim, qui Valētinianis, Ma [...]ioni [...]is, vel [...] Manichaeis restierūt: quas dū oppugnāt ob haeresim de necessitate omnium rerum & euē [...]uum, deflectunt nonnihil [Page 69] de via, libero arbitrio nimium, & gratiae parùm tribuētes, saltem verbotenus. Iustin. apolog. 1. Nihil esset in hominibus laude dignum [...]i non haberent Ae QV ALEM potestatem vertendi se ad vtram (que) par [...]em. Irenaeus, lib. 4. c. 71. Vis à Deo non [...]it, sed bona sententia adest illi semper. Et propter hoc consilium quidem bonum dat omnibus. Posuit autem in homine potestatem Electionis sicut in angelis. &c. 72. Omnes sunt eiusdem naturae potentes retinere & operari bonum, & potentes id amittere & non facere. Tertull. l. 2. contra Marcionem▪ Non poneretur l [...]x ei qui non haberet obsequium debitū legi in sua potestate—: & eadem arbitrij libertas (quae fuit in Adam) etiam nunc efficit victorem de eodem diabolo. Hieron▪ dialog. contra Pelag. l. 3. c. 1. Nostrum est incipere, Dei perficere: nostrum offerre quod possumus, illius implere quod non possumus. Chrysost. hom. 42. in Gen. Nisi primùm & ipse (Patriarcha) quod suum erat fecisset, nō tanta à Domino obt [...]isset: ea propter non hoc solùm vide, sed in vnoquo (que) diligenter attende, quomodo primùm in omnibus virt [...]tis suae indicium exhibuerit, aetque sic divinum meruerit praesidium. & hom. 17. in 2. Ioh. Hinc admoneri possumus deum suis in nos benefi [...]ijs, nostras non prae [...]nire voluntates, sed à nobis incipi [...]ndum esse: cum autem ille nos viderit prompto, parato (que) animo esse ad suscipiendam gratiam, tum multas nobis offeret salutis occasiones. August. de praedest. Sanct. l. 1. c. 3. D [...]xi nostrum esse [...]redere & velle. Dei autem dare credentibus & volentibus facul [...]a [...]em bene operandi. Hesichius in Leuit. l. 2. c. 7. Propon [...]re bona siue incipere ea, nostrum: o [...]eribus autem perficere & ad finem perdu [...]ere, quae praecepta sunt, hoc diuinae est gratiae. Post exortum Pelagij, eius fauerunt sententiae de libertate arbitr [...]j, Cassianus: (vt de illo ait Prosper contra Collatorem) Collat. enim 13. c. 11. affirmat quod gratia diuina aliquando nos praeuenit, aliquando praevenitur à nobis. Sic & Faustus Rhegiensis.
8 Augustinus post exortum Pelagium, in scriptis posterioribus liberum arbitrium in verè bono, & in prima peccatoris conuersione, nec quoad exercitium, nec quoad potentiam activam agnoscit. De natura & grat. cap. 53. Quid tan [...]ùm de naturae possibilitate prae [...]umitur? vulnerata, sa [...]ciata, vexata, perdi [...]a est: vera confessione, non falsa defensione opus habet. Gratia ergo▪ Dei non qua insti [...]uatur, sed qua restituatur, [Page 70] quaeratur. Hypognost. 3. c. [...]. dicitur hominem per peccatū amisisse. Posse bonum, & possibilitatis bonum. Lib. de▪ perfect. iustitiae ait Aug. V [...]ct [...] vitto voluntate naturam caruisse libertate. Et de spiritu & litera c. 3. Liberum arbitrium nihil nisi ad peccandum valet▪ Si lat [...]at v [...]ritatis via: & cū [...] quod agendum est, caeperit n [...]n latêre, nisi etiam delectet & ametur, non agitur non suscipitur, non bene viuitur. De bono perseuerantiae. c. 13. Nos ergo volumus, sed deus in nobis operatur & v [...]lle: nos ergo operamur, sed Deus in nobis operatur & operari, pro sua b [...]na voluntate. De gratia & lib. arbit. c. 16. Certum est nos velle q [...]um volumus, sed isie facit vt velimus de quo dictum est, Deus est qui operatur in nobis velle. Certum est nos facere, cum facimus, sed ille facit vt faciamus, praebendo voluntati vires efficacissimas qui dixit, faciam vt faciatis. Sine illo operante vt velimus, vel cooperante quum volumus, ad bona pietatis opera nihil val [...]mus. De corrept. & gratia c. 1. Liberum arbitrium, & ad bonum, & ad malum consitendum est nos habere: sed in malo facien [...]o liber est quis (que) iustitiae servus (que) peccati: in bono autem liber esse nullus potest, nisi fuerit liberatus ab eo qui dixit. Si vos liberauerit filius, verè liberi eritis. Author de dogmat. eccles. c. 27. Sancta cogitatio, bonum propositum, pium consilium, omnis (que) motus bonae voluntatis ex Deo est: quia per illum aliquid boni possumus, sine qu [...] nihil possumus. Et epist. 107. Liberum arbitr [...]ū ad diligendum Deum, primi peccati granditate perdidimus. Epist. 89. ad Hilarium. Libertas sine gratia non est libertas, sed contumacia. De verbis Apost. serm. 2. Magnas liberi arbitrij vires homo cùm conderetur accepit, sed peccando ami [...]it. Et apud Aug. haec saepè occurrunt, arbitrium seruum, captiuatum, perditum, amissum. Augustini sententiam sequutus est Prosper, contra Collat. c. 21. Infidelitas rapuit fidem, captiuitas abstulit libertatem, nec potuit illic vlla portio residere virtutum, quò tanta irruperat turm [...] vitiorum. Fulgentius de Incarnat. & grat. c. 13. Peccans Adamus qui sine peccandi necessitate creatus est, in eo, quòd animae sanitatem delinquendo perdidit, etiam illa cogitandi quae ad Deum pertinent, amisit protinus facultatem. Et cap. 12. ait, cogitationis sanctae amissam facultatem in primo homine, per hominem secundum recipi. Maxentius in libro de fide. c. 32. Liberum, ait, naturale arbitrium ad nihil aliud valere credimus ni [...]i [Page 71] ad discernenda tantùm, & desideranda carnalia fiue saecularia, quae non apud Deum sed apud homines possunt fortassis videri gloriosa. Ad eà vero quae ad vitam aeternam pertinent, noc cogitare, nec velle, nec desiderare, nec perficere posse, nisi per infusionē & inoperationem intrinsecùs spiritus sancti. Addit, & velle & perficere donum diuinum esse. Bern. de grat. & lib. arb. docet. Aliud esse velle, aliud velle bonum. Velle siquidem (inquit) inest nobis ex libero arbitrio, non etiam posse quae volumus, non dico velle bonum aut velle malum: sed tantùm velle. Velle etenim bonum, profectus est, velle malum, defectus—. Liberum arbitrium nos facit volentes; sed gratia beneuolos. Ex ipso nobis est velle: ex ipsa bonum velle.
9 Augustinus de nupt. & concup. l. 1. c. 3. & in Iulian. [...]. 4. c. 3. De ciuit. Dei. l. 5. cap. 19. & 19. 25. Et in Psal. 31. in praefat. Simpliciter omnia infidelium opera, peccata fuisse dicit. Contra, 2. epist. Pelag. l. 3. c. 8. Liberum arbitrium capti [...]atum non nisi ad peccandum valere ait. Ita Hieronym: in Gal. c. 3. Sine Christo omnis virtus in vitio est. Ita Gregorius l. 2. moral. c. 33. In Domo fratris primogeniti convi [...]antur filij, dum virtutes reliquae epulantur in fide; Quae si non prima in corde nostro gignitur, reliqua quae (que) bon [...] esse non possunt, licèt esse videantur. Concil. Arausicanum. Diuini muneris est, quum pedes nostros ab iniustitiae declinemus. Stapletonus doctrinam hanc flagellat, lib. 2. de iustific. c. vltimo, vbi etiam dicit Augustinum modum in hac cum Pelagianis disputatione fortasse excessisse. Alij tamen ex Neotericis sentientes cum Augustino, negant hominem viribus naturae bonū morale posse cognoscere. Ariminensis, in 2. dist. 26. q. 1. art. 2. & 2. dist. 29. q. 1. art. 2. Capreolus in 2. d. 28. q. 1. art. 3. Cassalius de quadrip. iustitia. l. 1. c. 15. & 32. Negant etiam posse sine fide, cum auxilio speciali, & sine illo, ex viribus naturae, bonū opus morale fieri, vt in eo nullum peccatum admittatur. Gregorius Arim. & Capreolus in 2. dist. 28. Marsilius in 1. quaest. 20. Cassalius etiam vete [...]es patres in hac sententia fuisse, & docet, & defendit. c. 36. libri praedicti▪ Bellarm▪ fatetur Scotum, Durandum, & Bielem in 2. dist. 28. liberiùs fortas [...]e, quàm par fuit, scripsisse. Sixtus Senensis Bibliothecae l. 5. in praefat. ait August▪ minùs aliquando tribuere videri liberae homini [...] voluntati, & contra [Page 72] Chrysostomum naturae nostrae vires plus aequo attollere. Thomas Bradwardinus Archiepise. Cantuar. circà ann.Extat in Bibliotheca Collegis Co [...]p. Christ. Canta-Brigiae. 1350. in Libro de causa Dei contra Pelagium, docet, & defendit, l. 3. c. 4. quod liberum arbitrium tentatum non potest proprijs viribus fine Dei auxilio & eius gratiâ, tentationem aliquam superare. &c. 5. quòd liberum arbitrium quantacun (que) gratiâ creatâ suffultum, sine aliquo dei auxilio speciali, non potest tentationem aliquam superare. Et c. 6. quòd illud dei auxilium speciale, est Dei voluntas inuicta.
10 Veteres dicunt à Deo adiuuari voluntatem nostram, more humano▪ nam inter homines ita loquimur, vt dicamus nos ope alicuius adiutos fuisse, etiamsi nihil agamus, & totū opus ipse penitus effectum det.
11 Apud veteres possibilitas conuertendi est, quâ mens & voluntas ordinarià dispensatione Dei, conuerti possunt ad accipiendam gratiam quando praeueniuntur, & adiuvantur à Spirito Sancto. Aug. de praedest. Sanct. c. 5. Posse habere fidem & charitatem, naturae est hominum. Contra Iulian. l. 2. Naturam humanam capacem esse iustificationis per gratiam spiritus sancti. Ariminensis l. 2. dist. 28. ait ad illud Augustini, nil tam esse in potestate nostra quàm velle, dicendum non solùm esse in nostra potestate malè velle, sed etiam bene velle, sed differenter. Nam abs (que) speciali Dei adiutorio malè velle possumus: bene autem velle nisi illo specialiter adiuvante, non possumus. Et Aug. retract. l. 1. c. 22. In potestate (inquit) hominis est mutare in melius voluntatem, sed ea potestas nulla est nisi à deo detur. Et c. 23. Nostrum est velle credere, verum est quidem, sed eâdem regula: & vtrum (que) ipsius est, quia ipse praeparat voluntatem, & vtrum (que) nostrum, quia non fit nisi volentibus nobis. Hoc modo multa in Augustino exponi debēt. Loquitur enim de possibilitate passiua, quae materiae est, non de actiuâ quae formae est, quae abest ante conuersionem quoad actum vtrum (que), & primum & secundum.
Cooperationem cum gratiâ Dei, veteres agnoscunt naturalem quoad ipsum intelligere & velle; ex gratia etiam, quoad bene velle. August. Serm. 15. de verbis Apost. Qui fecit te sine te non iustificat te sine te. Et, Qui fecit nescientem iustificat volentem, & sine voluntate tua non erit in te iustitia.
[Page 73]Ergo doctrina Papistarum de libero arbitrio Semimortuo, id est, ligato quoad exercitium, & non extincto quoad actiuam potentiam bene volendi, non est Catholica.
De reliquijs Concupiscentiae.
1 Quod apud veteres interdum legitur, concupiscentiam non esse peccatum post regenerationem, id ita accipiendum est, propterea quod ex Dei gratia non imputatur. Tantùm ergo negant concupiscentiam peccatum esse personae cui inest: esse vero eam peccatum in se, & per se, & ita post baptismum manere non negant; imò asserunt. August. contra Iulian. Pelag. l. 5. c. 3. Concupiscentiam, aduersùs quam, bonus pugnat spiritus, peccatum disertè appellat, quia (inquit) inest illi inobedientia contra dominatum mentis. Lib. 1. c. 26. de nupt. & concup. Hoc est (inquit) non habere peccatum, non esse reum peccati. Tract. 41. in Ioan. Non regnet peccatum: non ait, non sit, sed non regnet. Quandiu enim viu [...], necesse est peccatum esse in membris tuis, saltem illî regnum auferatur. Ambrosius reliquam concupiscentiam in renatis vocat iniquitatem, apud Aug. contra Iulian. l. 2. c. 5. Hilarius malitiam, apud Aug l. 2. contra Iul. c. 8. Caietanus in Rom. c. 7. v. 8▪ ait, Concupiscentiam de qua ibi Apostolus, peccatum esse etiam formaliter, pro quanto est pars peccati originalis.
2 Primi concupiscentiae motus consensum voluntatis praecedentes, in se peccata sunt ex sententia veterum. Beda in Psal. 9. Carnales concupiscentiae sunt prima mors, & portae mortis. Et in Psal. 114. Quisquis labitur vel cogitatione, Deo displicet. Et. in Psal. 1. Mors animae fit tribus modis aut delectation [...] tantùm, aut delectatione & consensu, aut perpetratione. Radulphus in Leuit. l. 8. c. 4. Ante consensum peccatum quidem est in partu, & incipit iam nasci, sed non est completum & perfectum. Cassiodorus in Psal. 119. Illicita desideria appellat ea, quibus non consentimus. Et ante eum August. in Psal. 118. Conc. 32.
3 Quando veteres dicunt primos motus non esse peccata, si non accedat consensus, hoc non ita intelligendum ac si ex se veri nominis peccata non essent: sed quòd reatus eorum [Page 74] vnà cum cōcupiscentiae ipsius reatu, soluitur in regeneratione. August. lib. 2. de peccato original c. 40. Ipsa etiam desideria vitiosa, quibus si non consentitur, nullus peccati reatus contrahitur—, eodem lavacro baptismatis, vniuersa purgantur. Et lib. 2. contra Iulian. c. 10. Quantum ad nos attinet, sine peccato semper essemus, donec sanaretur hoc malum, si ei nunquam consentiremus ad malum. Sed antea dixerat, cap. 9. in fine. Quomodo ergo mortuum dicimus hoc peccatum in baptismate— & quomodo habitare in membris fatemur, & mul [...]a operari desideria reluctantibus nobis, quibus non consentiendo resistimus—nisi quia mortuum est in eo reat [...], quo nos tenebat; & donec sepulturae perfectione sanetur, rebellat & mortuum? Quamvis iam non eodem modo appelletur peccatum, quo facit reum, sed quod sit reatu primi hominis factum, & quòd rebellando nos trahere nititur ad reatum, nisi nos adiuvet gratia Dei per Iesum Christum. vid & Conc. 32 in Psal. 118. Hinc est quod August. saepe repetit, non opus esse pro motibus concupiscentiae involuntarijs dicere, Dimitte nobis debita nostra. omnes enim in baptismate censuit esse remissos. vid. epist. 200. ad Asellicum. lib. de perfectione iustitiae. in psal. 118. conc. 32.
4 Aliquando loquuntur de externis Satanae suggestionibus, quae quidem nostra non sunt peccata nisi quatenus ijs consenserimus. Gregor. lib. 21. Moral. c. 3.
Peccatum veniale.
1 Peccatum veniale quod praeter legem est, non contra legem Dei, quod (que) naturâ suâ obligat tantùm, ad reatum poenae temporalis, non suit notum Patribus, saltem per 700 ann [...]a Christo Postea apertè caepit asseri, & defendi. Haimo in epistolam Dominicae octauae, post Pentecostem. Stipendium peccati, id est, remuneratio peccatorum mors est: non tamen de peccatis omnibus intelligendum, sed de criminalibus, de quibus Iohannes: est peccatum ad mortem.
2 Veteres agnoscunt omne peccatum aeternam mortem propriè ex sua naturâ, iusto Dei iudicio mereri. August. epist. [Page 75] 108. Est poenitentia bonorum & humilium fidelium quotidiana, in qua pectora tundimus dicentes, dimitte nobis debitanostra,—Neque enim ea nobis dimitti volumus, quae dimissa non dubitamus in Baptismo; sed illa vti (que), quae humanae▪ fragili [...]ati, quamvis parv [...], tamen crebra subrepunt. quae si collecta contra nos fuerint, ita nos grauabunt, & oppriment, sicuti vnum ali▪ quod grande peccatum. Quid enim interest ad naufragium, vtrùm vno grandi fluctu nauis operiatur, & obruatur, an paulatim su [...]repens aqua in sentinam, & per negligentiam derelicta atque contempta, impleat navem, atque submergat Rursus, tract. 12. in Iohan. dicit plura peccata minuta si negligantur, occidere. Et expos. 1. in epist. Iohan. ait multa leuia peccata facere vnum grande. Nazianzen. orat. 31. Omne peccatum animae mors est. Author Asceticorum: Quale peccatum est quod quis audebit parvum dicere? Hieronym. epist. 14. Nescio an possumus leue aliquod peccatum dicere, quod in Dei contemptum admittitur. Beda in Sam. lib. 1. cap. 10. Non tantùm capitalium incendia criminum, in quibus apertum opus diaboli claret, sed & parua quae (que), & quae hominibus extrema vel leuia fortè peccata videntur, di stricti iudicis sententia reprobans, damnat. Gregor. in Ezech. l. 1. hom. 2. Omne peccatum graue, quia non permittit animam ad sublimia eleuari. Sixtus III. de malis doct. & operibus fidei, ait, Otiosum sermonem dicere, & fratrem quemlibet fatuum vocitare, modica & exigua videri delicta. Addit autem, Sigehennae ignis reus erit, etiam qui fratrem suum fatuum sit locutus, quod peccatum sit quod extra gehennam esse possit, in legentis arbitrio derelinquo. Gerson de vita Spirit. lect. 1. Omne peccatum pro quanto est offensa Dei, & contra legem eius aeternam; est de suae conditione & indignitate mortiferum, secundùm rigorem iustitiae, & à vita gloriae seperativum. Rursus, Nulla offensa Dei est venialis de se, nisi tantummodò per respectum ad diuinam misericordiam, quae non vult de facto quamlibet offensam imputare ad mortem, cùm istud possit iustissimè. Et ita concluditur quòd peccatum mortale & veniale in esse tali, non distinguuntur intrinsecè & essentialiter, sed solùm per respectum ad divinam gratiam, quae peccatum istud imputat ad poenam mortis, & aliud non. Sic Roffensis in refut. articul. 32. Lutheri. Michael Baius professor Lovaniensis: Non est, ait, improbanda opinio qua dicitur quod etiam [Page 76] leuia peccata, secluso Christi sanguine, ex natura sua secludunt [...]a regno Dei, id (que) ipse multis è scriptura, rationibus confirmat.
3 Apud veteres peccatum veniale dicitur, non quia tale est per se, [...]ed quia inest personae Iusti, cui in Christo data est remissio peccatorum per gratiam Dei. Hoc modo Beda dicit, Quaedam esse minima peccata, quae iustis iustitiae su [...] meritum nequaquam auferre, vel minuere possunt. Comment. in 1. Ioh. 5. Cyrillus Catechesi 2a, Graue peccatum est retinenti, leue abijcient [...]. Et Cassianus, Uenialia, ait▪ tal [...]a esse iusto. Collat. 22.
4 Dicitur etiam veniale, quia veniam habet quoad censuram Ecclesiasticam: majora enim delicta & crimina excommunicationem merebantur, & de his, publica poenitentia solebat agi, de minoribus, id est, venialibus non item. hinc est quod to [...]ies veniale opponitur, criminali. Tertull▪ de pudicitia, ait, quaedam peccata esse grauiora & exitiosa, quaedam quotidianae incursionis, quibus omnes sumus ita obiecti, vt si nulla si [...] venia istorum, nomine salus competat. Horum ergo, inquit, erit venia per exoratorem Christum. Aug. epist. 89. dicit. quaedam peccata esse, quae appellantur crimina; quaedam sine quibus non vi [...]itur. Caesarius hom. 1. Peccatum est vel capitale, vel minutum▪ Capitale, vt homicidium, sacrilegium. Beda in psal. [...]. Peccatū veniale opponit criminali. Dicitur autē criminale, qu [...]od criminaliter pun [...]tur à magistratu▪ Iam, quod veteres, hominum ratione de peccatis dixerunt, Scholastici postea ad Deum transtulerunt, & quaedam peccata statuerunt, quae ad sui purgationem non egerent Christi sanguine.
5 Tertiò peccatum veniale dicitur, quod veniam quoad eventum consequitur, lic [...]et alioquin mortem mereatur in se. Ambrosius lib. de Paradiso, c. 14. Ueniabilis [...]ulpa, quam sequitur professio delictorum. Author de verâ & falsâ poenitentiâ apud August. cap. 18. Quaedam peccata sunt quae sunt mortalia, & in poenitentia fiunt venial [...]a. August. lib. 21. de civitat. Dei, c. 27. Nunc verò dum venialis iniquitatis etiamsi perseueret, ignoratur modus, profectò & studium in meliora proficiendi, orationi instando vigilantiùs adhibetur. Et peccatum mortale huic oppositum, est peccatum ad mortem perducens. Pacianus epist 3a ad Sempronian. Hieronymus in Hi [...]rem. c. 2. Gravia [Page 77] peccata dicit, quae ad mortem trahunt, ijs (que) opponit leviora. Author precûm apud Prudentiu [...], ad finem Hamartigenias,
6 Quartò: veniale dicitur, quia excusabile est coram hominibus humanâ benevolentiâ: hoc modo mendacium officiosum est veniale. Aug. Enchir. c. 22. Peccatum ergo est, sed veniale, quod benevolentia excusat. Et venialia dicuntur respectivè, habitâ ratione ad maiora crimina. Cassianus collat. 22. de venialibus ait, leuia esse videri, ac parua hominibus. Sixtus III. lib de malis doctoribus & operibus fidei, ait, modica & exigua videri: & leuia existimari.
Imago. Reliquiae.
1 Vsus imaginum à primitiua Ecclesia receptus non fuit vllus, nisi Symbolicus, & qui est ornatus gratiâ, etiam in priuatis locis, per annos à Christo 380. Gnosticis exprobravit Irenaeus lib. 1. c. 24. quòd primùm depictam Christi imaginem haberent, deinde quòd eam coronarent, atque venerarentur. vide & August. de haeres. haer. 7. & Epiphan. in haeres. 27. Origenes contra Celsum, lib. 7. Nec simulachra nos quidem veneramur: quippe qui Deum vt invisibilem & incorporeum, figurâ nullâ circumscribamus. Arnob. siue potiùs Minutius Foelix, contra gent. lib. 8. Quam imaginem Deo faciemus; cuius imago, si rectè iudicamus, homo est? Et ibidem haec sunt Ethnicorum verba: Cur nullas aras habent, nulla templa, nulla nota simulachra? Eusebius lib. 7. cap. 17. histor. Eccles. Veteres ex Gentili consuetudine eos, quos Seruatores put [...]arunt, ad hunc modum honorare soliti sunt, id est, pictis imaginibus. Concil. Ehber. c. 36. Placuit picturas in Ecclesia esse non debere, ne id quod colitur, aut adoratur in parietibus depingatur. Epiph. in ep. ad Ioan. Hierosol. velū depictū scidit, quòd contra authoritatem [Page 78] scripturarū, imago hominis in Ecclesia pendebat. Haec illius sententia probatur ab Hieronymo, à quo epistola fuit latin [...]e edita. Hic [...]e Romanensibus alij Epiphanium incusant. Castro l. 8. Contra haereses. Titul. Imago. excusat cum ab haeresi, errasse tamen dicit. Waldensis e [...]tribu [...]t zelum non secundam scientiam, de Sacram. tom. 3. cap. 157. Alij partem illam extremam Epistolae Epiphanij, dicūt esse supposititiā. Vt Damas [...]. orat. de Imaginibus, Alanus Copus & Sanderus: Sed nullis id euincunt argumentis. Primò dicunt locum hunc non citari in Synodo Nicaena: at citatur in Concilio Frankford. Carolus l. 4. c. 25. Secundò, dicunt Epiphanium cultum imaginum non numerare inter haereses. at hoc falsum. haer. 79. ait diaboli conatum esse statuas humanas exprimere, & adorandas introducere. Rursus, haeres. 55. de Melchisedechianis ait, adorant Moses imaginē, quam effingentes, seducti sunt. Et. haer. 27. Inter Carpocratianorum instituta ponit, Imagines Iesu, Petri, & Pauli, colere. Tertiò, obijciunt illud Gregorij lib. 9. Indict. 4. epist. 9. ad Serenum qui sanctorum imagines confregerat, dic frater à quo factum Sacerd [...]te aliquando auditum est, quod fecisti. At ostendant velim, Serenum, Epiphanij, ac alicuius patrū testimonia contra Imagines non citâsse.
2 Circa annos 400. caepit obtinere vsus imaginum historicus, non priuatim tantùm; sed etiam in Ecclesijs Christianorum. Aug. de cons. Euang. l. 1. c. 10. Basil. orat. in Sanct. Barlaam. Greg. Nyss. orat. in Theodorum. Prudent. hymno de S. Cassiano. Paulinus epist. 12. Solitariae vero Sanctorum imagines, nondum in Ecclesijs eriguntur: ne (que) statuae, ante 600. à Christo annos. Hoc ingenué fatetur Cassander in Consult. de Articulis controuersis.
3 Invalescente superstitione obtinuit cultus imaginum, non receptus tamen à doctis pijs (que) viris: nec imagines publicè ad cultum adorationis prostitutae, ante annos 600. Gregorius lib. 9. indict. 4 epist. 9. imagines negat adorandas: & imaginem virginis Mariae, solenni in pompa efferri voluisse testatur Sigonius l. 1. de reg. Ital. de cultu tamen illius, nulla mentio; ad an. 591. Et post haec tēpora Concilia quaedam, imagines in Ecclesijs positas, approbârunt, non tamen colendas [Page 79] docuerunt. Et sicubi ante haec tempora invaluit iste cultus, non Doctorum fuit, sed superstitiosi populi. Regino in anno 622. ait, Serg [...]i [...] papa in sacrario beati Petri Apostoli, magn [...]m portionem lig [...]i Dominicae crucis reperit, quae extempore illo ab omni populo in Basilica Constantiniana, dic exaltationis eius osculatur ac adoratur.
4 Cultus iste primùm publicè stabilitus ann. 788. in secundo Concilio Nicaeno. Contrà tamen, paulò ante, Concilium quoddam Constantinopolitanum sub Copronymo (in quo fuerunt 330. Episcopi) imaginum cultum & reliquiarum damnauit, P. Aemilius de gestis Franc. Idem fe [...]erunt Leo Constantini Pater, & Philippicus: P. D [...]aconus. l. 6. c. 12. Et Synodus Francofurti (cui interfuit Carolus Magnus & Legati Romani) Concil. Nicenum secundum damnauit vt haereticū. Regino l 2. ad an. 794. Pseudosynodus Graecorum Ado item in Ch [...]on ad an. 791 & [...]ene [...]ardus. quam pro adorandis imaginibus fecerant, à Pontificibus reiecta est. Idem etiam damnârunt Principes & Episcopi Britanniae. Houedenus in Continuatione Bedae ad an. 792. Carolus, inquit, rex Francorum misit Synodalem librū ad Britanniam, sibi à Constantinopoli directū; in quo libro heu, proh dolor, multa incō uenientia & verae fidei contraria reperiuntur, maximè quòd penè omnium Orientalium doctorum non minùs quàm 300. vel eò ampliùs Episcoporum vnanimi assertione confirmatum sit▪ Imagines adorari debere. Quod omnino Ecclesia Dei execratur. Contra quod, scripsit Albi [...]s epistolam ex authoritate diuinarum scripturarum mirabiliter confirmatam, illam (que) cum eodem libro ex persona Episcoporum, ac Principum nostrorum, regi Francorum attulit. Bellarm. de Imaginibus lib. 2. c. 14. Concedit Synodum Francford. Nicaenam improbasse: sed hoc factum dicit ex errore duplici, 1o, quia putauit Synodū Nicenā factam sine authoritate Papae, deinde quia putauit eandem Synodum definijsse imagines adorandas latriâ. Huic respondet Suarez in tertiam p. Thomae, q. 25. disp. 54. Mihi (inquit) difficile creditu est Synodum Francford. potuisse ex errore fact [...] contra Nicenam procederae: quia Nicaena Synodus paulò antè congregata fuerat sub eodem Pontifice Adriano, à quo fuerat confirmata Legati autem eiusdem Adriani adfuerunt Concilio Franc. (vt ijdem authores fatentur) quî ergo fit, vt tota illa synodus [Page 80] Concilij Nicaeni authoritatem, & doctrinam ignorare potuerit, cùm à Legatis Pontificis instrui posset.
Copus in Dialogis, Surius Tom. 3. Conciliorum, & F. Suarez loco praedicto respondent, Synodum Francford. defendere honorem imaginum; & Synodum Constantinop. quam Graeci interdum septim [...]m appellant, pro tollendis imaginibus factam, reprobâsse. Synodus Senoniensis, c. 14. ait, Carolum in Synodo Franc. erroris Iconomachorum in saniā fregisse. Respondeo. Synodus Francof. mediâ viâ incedit, venerationem quandam imaginibus tribuens. Hoc modo intelligendus P. Aemilius lib. 2. de gestis Francorum, propè finem, quando ait, & imaginibus suus honor seruatus est. Synodum ergo Constantinopolitanam damnauit, quatenus abolendas imagines decreuit, Nicenam etiam quia ex aduerso, adorationem, illa stabiliuit. Platina in vita Adriani, ait. In Synodo Francoford. & Synodus, quā Greci s [...]ptimā appellabant, (id est Nicena) & haeresis Faelician [...] de tollendis imaginibus abrogata est.
5 Patres communiter hunc cultum non defendunt; sed damnant potiùs, etiam post Concilium Nicenum. Augustinus de moribus Ecclesiae. c. 34. disertè improbat sepulchrorum, & picturarum adoratores. Hieron. in Dan. 3. Notanda proprietas, Deos coli, imaginem adorari dicunt, quorum vtrum (que) seruis Dei non conuenit. Walefridus Strabo de rebus Ecclesiae c. 8. Non ideo quia novimus non adorandas, nec colendas iconas, conculcandae sunt & delendae picturae. Et Concil. Constantinop. VI. prohibet spiritum sub columba figurari, & Magos sub stella, & Christum sub Agno; Teste Caranza. annot. ad can. 82. Leo Armenius edicto, imagines tolli iussit. Zonaras, annal. tom. 3. Alemanni, & Armenij imaginum adorationem interdixerunt, Nicetas Choniates in▪ Annalibus. Neoterici docent imaginem Dei non rectè fieri. Abulensis in Deuter. 4. q. 5. Durandusin 3. distinct. 9. q. 2. fa [...]uum esle dicit, imagines Trinitatis facere, & venerari. Vbi etiam negat imagines ipsas esse colēdas, sed solùm in imagine exemplar. & in Rational. l. 1. c. 3. Nos imagines non adoramus, ne Deos appellemus. Et Biel in can. Missae. lect. 49. ait imagines in Ecclesia non permitti, vt adorentur: sed propter alios fines. Similiter [Page 81] Hales. 3. part. quaest. 30. art. vlt. Peresius de traditionibus. Ionas Aurelianensis Episcopus adorationem imaginum superstitiosam & pernitiosam dicit: addit, non sit nobis religio humanorum operum cultus, meliores enim sunt ipsi artifices, qui talia fabricantur, quos tamen colere non debemus. Non sit nobis religio in phantasmatibus nostris. l. 1. de cultu imaginum. Gerson in compendio Theolog. expositione praecepti primi▪ ait, Non adorabis ne (que) coles. Inter quae, sic distingue: non adorabis scilicet veneratione corporis, vt inclinando ijs, vel genu s [...]ectendo. Non coles, scilicet affectione mentis. Et paulò antè ad adorandum igitur & colendum, prohibetur imagines fieri.
6 Distinctio Imaginis & Idoli non obseruata fuit à Latino Interprete Deut. 4. 16. Et 4. Reg. 11. 18. Sapientiae. 13. & 14. Esai. 40. 18. & 44. 13. Ezech. 7. 20, imagines Simulachrorum. Amos. 5. 23. imago Idolorum: & Hieronym. in Isai. 37. per quae Idola, ait, intelligimus, imagines mortuorum. Idolum, imaginem, & simulachrum pro eodem accipi testatur Ca [...]d. Paleotus. l. 1. de Sacris & proph. imag. c. 13. Sanctus (inquit) Hieronymus scribit, vbi in sacris literis Idola, positum est, Aquilam figuras vel imagines interpretatum esse. Et apud Ciceronem legimus: Imagines quae idola nominantur. Et Plato; Idola vocamus imagines, quae & in aquis, & in speculis sunt, & quae picta sunt, & quae typis seu figuris expressa, at (que) alia huiusmodi. Ita simulachri nomen quod Latinè dicitur, pro eo acceperunt quod est Jdolum apud Graecos, cùm in Latinâ interpretatione vbi dicitur in Psalmo: Simulachra gentium argentum & aurum, Graecè dicuntur [...]. Addit, imaginis nomen, si vocis proprietatem inspiciamus, impiae & diabolicae formae conuenire.
7 Ecclesia primitiua honorauit, & veneratione prosequuta est reliquias mortuorū, seruādo eas, transferendo à loco in locū, ad eas confluendo. Hieron. contra Vigil. Haec veneratio caepit post annos 300 à Christo: non tamen adoratione, vel genu- [...]lexione, coluit eas, per an 600. Nam veteres ponere solebant reliquias sub altari. Ambros. l. 10. ep. 85. sub finē; Nunc autem Pontificij solent collocare super altaria in vrnis & vasis vitreis vt colerentur. Reliquiae etiam olim in terra, & locis occultis condebantur. ‘Cyrill, contra [Page 82] Iulian. l. 10. Cyrillus Eremita in vita Euthimij. Corpus beati viri transfert ad aedem quam recenter fuerat fabricatus, & in sacro deposuit loculo, vt nunquam possit amplius aperiri.’ Prudentius hymno 3. Perist ephan [...]n de Eulalia.
Et paulò pòst.
Victor de persequutione Vand. l. 3. Gaudens autem quae aderat multitudo, corpora Sanctorum martyrum diligenti tradidit sepulturae. Constantinus ex clauis, quibus corpus Christi fuit affixum cruci, fraenos composuit & galeam armauit. Ruff. hist. lib. 1. cap. 8.
8 Miracula (durante adhuc dono) ad has facta sunt, non à Martyribus, sed à Deo, vt honorificâ aestimatione veneremur eos ob pietatem, non vt adoratione colamus. Apud veteres enim adoratio sumitur, pro supplicatione, siue prostratione corporis.
Signum Crucis.
1 Veteres se Cruce contra daemones muniêrunt, non quòd externo signo crucis, tātam vim & efficaciam adscripserint; sed hac solenni ceremoniâ, suam fiduciam in crucem, id est, mortem Christi, apud alios testari, & quodam quasi monitorio fidem excitare voluerunt, quae omnia mala depellit. Signum, quo vicit Constantinus, non fuit signum Crucis, sed nominis Christi character, qualis cernitur in multis antiquis numismatis Constantini, & aliorum Christianorum[figure] Imperatorum, qualis etiam est hic, quem in margine apponi curavimus, vnâ cum hac inscriptione, [...], vel (vt habent Socrat. lib. 1. c. 1. Niceph. lib. 7. c. 29. & Zonaras in Constantino) [...] id est, in isto DEO, non SIGNO. Chrysost. hom. 55. in Matth. Crucem non simpliciter digito in corpore, sed magnâ profectò fide in mente formare oportet. Ergo [Page 83] crux non significat ipsum signum crucis, sed per metony miam, passionem crucifixi. Origen. in Rom. l. 6. Et signi crucis laudes, sunt tantùm thetoricationes; vt cùm dicitur ara, & altare, tropica loquutio est, à legalibus; & cùm dicitur scala▪ hyperbolica est metaphora. Et ad omnia dicta Patrum vbi crucem spem, redemptionem, ac salutem &c. esse volunt. Respondeo intelligenda es [...]e relativè, vt referuntur ad passionem Christi, vel ad ipsum crucifixum, signo crucis repraesentatum. Nam apud eos tritum est, contenti nomen continenti tribuere.
2 Crux non suit à ueteribus adorata, multò minùs latriâDistinctio adorationis & venerationis Augu. u [...]i est, de doct. Christ. l. 3. c. 9. & Caroli M. libro contra Concil. Nic [...]. adorata: veneratio tantùm e [...] tributa fuit, id est, vsus cum re verentiâ: eam (que) vsurpâ [...]unt in testimonium fidei suae, simul (que) laudant, quatenus suit signum intrepidae fidei, in Christum crucifixum ante Eth [...]icos, etiam dum illi poenas minarentur. Hic finis, & vsus iam non habetur, quia non sumus mixti Gentilibus. Arnob. l. 8. Cruces nec colimus, nec optamus. Ambros. de obitu Theod. Invenit Helena titulum, regem adoravit, non lignum vti (que) quia hic gentilis est error, & vanitas impiorum. Crux tamen caepit paulatim à quibusdam adorari, circa an. 400. Prudentius lib. Apotheosis.
Paulinus epist. 11. Crucem, [Episcopus vrbis Hierus.] quo tannis, cùm Pascha Domini agitur, adorandam populo, princeps ipse adorantium, promit. Hieronymus ait in Epitaphio Paulae, eam prostratam ante crucem, quasi pendentem Dominum cerneret, adorasse. Et epist. 17. ad Marcellam: Paula & Eustachium optant sibi licêre, crucis lambere lignum. Apa [...]eenses an. Dom. 540. productam in medium crucem a dorant & amplexantur. Euagrius l. 4. c. 25. At pòst, imaginem Christi latriâ colendam, negauit Synodus Nicaena II. Actione 7a.
3 Crux transiens, apud puriorem Ecclesiam communiter in vsu fuit, non crux permanens, id est, crux è ligno, vel metallo composita, vel etiam picta in Ecclesijs, aut orato [...]ijs, per annos à Christo 400. Primum altare, & prima crux in [Page 84] Angliâ erecta fuêre per Oswaldum, in loco praelij contra Cadwallam. ann. 635. Polychron. lib. 5. c. 12. Crux etiam nunquam adhibita fuit ad signandum sacramenta, nisi circa ann. 400. Nam annis à Christo [...]00. fuit signum externae professionis fidei, adhibitum in vitâ communi: postea caeptum est adhiberi in coena Dominica, primò quidem vt signaret nobis Christi bona. August. tract. 118. in Ioan. tum postea, vt per eam benedictio sacramenti, & consecratio fieret. Talem à Christo Eucharistiae consecrationem factam, negat Amalarius, eam (que) ascribit Augustino. De Eccles. offic. l. 3. c. 24. Praeterea signum crucis, primò per multa saecula, fuit in Sacramenti administratione, simplex ritus: postea verò circa an. 1000. mutato ritu, semper est adhibita in numero impari. Micrologus. c. 14.
4 Veteres signo crucis muniri animam dixerunt: vel ex sententia Montani, vt Tertull. lib. de resurrect. carnis. Caro signatur, vt & anima muniatur: vel dubitanter. August. de peccat. meritis & remiss. l. 2. c. 26. Catechumenos secundum quendam modum suum per signum Christi & oratione manus impositionis PVTO sanctificari. vbi verba, Secundum quendam modum, & Ego puto, expendenda: significant enim Augustinum de isto ritu quodammodo addubitasse: & sanctificationem fieri dicit, non per solam crucem, sed per orationem.
5 Miracula à Deo fiebant ad signum crucis, habebat enim adiunctam nominis crucifixi, vel manifestam vel tacitam invocationem, ac potestatem faciendi miracula, vt Tertull. in Scorpiac. contra Gnosticos, ait, Nobis [...]ides praesidium, si non & ipsa percutitur diffidentia signand [...]—. Hoc modo, id est, signando, Ethnicis saepe subvenimus, donatâ à deo eà potestate, quam Apostolus dedicavit, quum morsum viperae spr [...]vit. Et proinde non signo, sed fidei miraculorum, & invocationi Christi, miraculum, & depulsio daemonum tribuenda. Lactan. de vera relig. l. 4. c. 27. ait, Quanto terrori sit daemonibus hoc signum, sciet, qui viderit, quatenus adiurati per Christum, de corporibus, quae obsederint, fugiunt. Et paulò pòst. Christi sectatores, eosdem spiritus inquinatos de hominibus, & nomine magistri sui, & signo passionis excludere. Serm. 19. de Sanctis, apud August. Hoc [Page 85] cursum nostrum dirigit—, hoc facit cum fideli invocatione nominis Christi, victoriosae crucis insignita memoria. Cyrill. Catech. 13. Hoc signum ostenta fortiter: quando enim daemones crucem viderint, recordantur Crucifixi. Vt verbo dicam veteres mira tribuunt non tam signo crucis, quàm orationi, & precibus. vide Nazianzenum ad Nemesium. Origen. contra Celsum, l. 3. & 8. Theodore [...]um in Petro, & Thalassio. Eusebium lib. 8. hist. c. 7. Sulpitius epist. 1. ad Euseb. Presbyt. Author Dialogor. apud Gregor. lib. 1. Dialog. c. 1. Victorem lib. 2. de perseq. Vandalica. Paulinum lib. 2. de vita, S. Martini. Imò signum crucis, prout eo vtebantur veteres, fuit tacita quaedam Christi crucifixi invocatio. Figmentum ergo est, valuisse eam ex opere operato, quae omnem ab invocatione vim accepit.
6 Cruces in Ecclesia caruerunt imagine crucifixi per an. à Christo 400. & contrarium doceri non potest ex probatâ antiquitate. Et videtur istiusmodi imago publicè primùm invaluisse circa an. 710. vt constat è Synodo Trullanâ. c. 82. Vt quod perfectum est, vel colorum expressionibus, omnium oculis subijciatur, eius qui tollit peccata mundi, Christi Dei nostri, instar hominis Characterem etiam in imaginibus deinceps pro veteri agno statui iubemus.
Templum.
1 Veteres Ecclesias agnoscunt, vt domos orationis: sed non astringunt nos, vt precaturi veniamus in templum.
2 Et templa vocant de nominibus Martyrum, tantùm distinctionis gratia: cultus (que) non ijs, sed Deo destinatus. August. de vera relig. c. 55. Quare honoramus eos charitate, non seruitute; nec ijs templa construimus. Et contra Maximinum Arian. lib. 1. Tit. 11. Nonnè si templum alicui sancto Angelo excellentissimo de lignis & lapidibus faceremus, anathematizaremur à veritate Christi, & ab ecclesia Dei, quoniam creaturae exhiberemus eam servitutem, quae vn [...] tantùm debetur Deo? Si ergo sacrilegi essemus, faciendo templum cuicun (que) creaturae, quomodo non est Deus verus, cui non templum facimus, sed nos ipsi templū [Page 86] sumus? Hic & saepe alibi, August. probat Spiritum Sanctum in esse deum quia templum habet. Quo argumento vsi sunt Basilius. ep. 141. & Ambros. de Spirit. Sanct. lib. 3. c. 13.
3 Consecratio templorum apud veteres fuit dedicatio verbis, & precibus. facta, sine ritibus & signaculo crucis. Et dedicandi consuetudo caepit. circiter ann. 300.
4 Veteres ante 200. à Christo annos nihil de ornatu tē plorum praecipiunt. Error caepit invalescere tempore Constantini: & Patres tum abrepti consuetudine, templorum ornatum requirunt. Otto Frising. l. 4. c. [...]. Tum prima (regnante Constantino) edicta dabantur vt aedificarentur Eccelesiae. 1. augustiora delubra, siue Templa: quia antè in vsu fuerunt Aedes sacrae.
Horae Canonicae.
Veteres horas obseruârunt. & variè & liberè: obstringi omnes, ijsdem & totidem horis, tyrannicum, & superstitiosum est: & Walfridus aliquoties repetit longo tempore post Apostolos, eas compositas institutas (que) fuisse. Sciendum est, inquit, multa post reuelationem Euangelij tempora transiisse, antequam ita ordinarentur, quarundam per diem & noctem horarum solennia, sicuti nunc habentur. c. 25. Et purior Ecclesia non nouit septem horas canonicas. Nam primae horae, nec Athanasius, nec Basilius, nec Hieronymus meminerunt, sed Cassianus. qui primae officium suo tempore institutum asserit. l. 3. de instit Caenob. c. 4. Sotus de iure & iustit. l. 10. q. 5. art. 1. Falsum ergo est, quod dicit Baronius, de 4. diurnis horis, saepe agere Chrysostomum, & Basilium.
Veteres horas nocturnas praescribunt aequè, ac diurnas. Et praeter septem horas canonicas, nocturnale officium, & nocturnas vigilias praescribunt. A malarius in Eccles. off. lib. 4. à cap. 2. ad cap. 11. Rupertus de diuinis off. lib. 1. à cap. 1. ad cap. 8. Radulphus in obseru. can. prop. 14. Cassianus, lib. 2. c. 4. Concilium Agathense vt refertur c. Presbyter. dist. 91. [Page 87] 1. & Greg. Decret. lib. 3. Tit. 41. c. 1. de celebrat. Missarum. Beda lib. 3. in Esdram. c. 28. Hieron. ad Eustochium—, noctibus (inquit) bis, ter (que) surgēdum. Inprimis autem mediam noctem obseruandam voluerunt. Athanasius de virgin. Basilius quaest. fusiùs explicatis q. 37. Hieron. ad Eustochium, de obitu Paulae. Hugo Sancti victoris in speculo Ecclesiae. c. 3. & de Eccles. off. 2. cap. 1. &. 9. Has non obseruat Rom. Ecclesia: imò triduò ante Pascha publicè nocturnū officium, & laudes, ad Vesperam canit; & à toto Clero tres omnes nocturni, vnâ canuntur.
Intercessio, invocatio, cultus sanctorum.
1 A nato Christo, per 200. annos, Defunctorū intercessio, ac proinde Inuocatio, penitus ignota fuit in Ecclesia Dei. Detur in contrarium [...].
2 Postea Origenes, & alij Patres disputârunt de Intercessione Sanctorum pro nobis, sed admodum variè, & dubitanter, vs (que) ad ann. à Christo 400. Orig. l. 2. in epist. ad Rom. An Sancti qui cum Christo sunt, aliquid pro nobis agant, ac laborent—, habeatur hoc quo (que) inter occulta Dei; ne (que) chartulae committenda mysteria. Et Hom. 3. in Cant. de his precibus loquitur, sed non assertoriè; Omnes sancti qui de hac vita decesserunt, habentes adhuc charitatem erga eos qui in hoc mundo sunt, si dicantur, curam gerere salutis eorum & iuuare eos precibus suis—, non erit inconueniens. Nazianz de laudibus Gorgoniae. Si qua tibi cura [ [...]] sit, nostrorum laborum, at (que) hoc sit diuinis mentibus concessum, haec sentire, suscipe precationem meam. Et orat. primâ contra Iulianum, Audi [...] quo (que) anima Magni Constantini, [...], SI QVIS SENSUS INSIT. Et orat de Basilio ait, Basilij animam esse in coelis, & offerre Sacrificia [ [...]] vt arbitror. Et in Epitaphio Patris, ait, vt ego quidem mihi persuadeo nunc plus intercessione suâ prodest, quàm dum viueret, doctrina. Mox etiam addit, nisi sit [Page 88] nimis audacis hoc dicere. Hieronymus in Epitaphio Nepotiani. Quicquid (inquit) dixero, quia ille non audit, mutum videtur. Et tamen postea, illum, ait, mistum choro Angelorum. August. libro de cura pro mortuis c. 16. an adiuvent nos martyres iam mortui, incertū relinquit: addit etiam, haec superare vires ingenij. Et cap. 13. probat Sanctos nescire, quae hîc aguntur, ex Esai 63. 17. Et in Psalmum 108. non audet concedere, defunctos scire laeta, & tristia, quae circa amicos contingunt. Author libri de spiritu & animâ, apud Augustinum c. 29. Ibi, inquit, sunt spiritus defunctorum vbi no vident, ne (que) audiunt quae aguntur & eveniunt in ista vita hominibus. Ita tamen est eis cura de viuis, quanquam quid agant omnino nesciant, quemadmodum est nobis cura de mortuis, quamvis quid agant vti (que) nesciamus. Theophylact. in Matth. 15. licet ‘Sancti orent pro nobis, sicut pro illa (Canaanaeâ muliere) Apostoli: attamē nos pro nobis ipsis petentes magis audimur.’
3 Praeterea veteres communiter asserunt Defunctos omnes fideles, manere extra caelum in occultis quibusdam receptaculis, sine visione Dei vs (que) ad vltimum iudicium. Irenaeus lib. 5. in fine. Iustinus Martyr. q 60. & q 76. Origen. hom. 7. in Leuit. & lib. 2. peri archôn. Chrysost. hom. 39. in 1. Corinth. Et hom. 28. in epist. ad Hebraeos. Theodoret. in heb. 11. Theophilactus ibidem. Euthimius in luc. c. 16. & 23. Aretas in Apoc. 6. & Victoribidem. Lactantius l. 7. c. 21. Hilarius in Psal. 138. Prudentius, in hymno de exequijs defunctorū. Ambros. l. 2. de Cain. c. 2. & lib. de bono mortis. August. retract. l. 1. c. 14. Epist. 111. ad Fortunatianum. Enchiridio. c. 108. de Genesi ad literam l. 12. c. 35. De ciuitate Dei lib. 12. cap. 9. & in Psal. 36. Bernard Serm. de omnibus Sanctis, 3. & Serm. 4. Hinc sequitur, quòd Patres vel incerti fuerunt de intercessione Sanctorum, vel quòd sibijpsis planè contradicunt. Hinc etiam apparet eodem illos modo, tenuisse Limbum patrum, Inuocationem Sanctorum, & speculum Trinitatis.
4. Intercessio Sanctorum, de qua veteres communiter per multa secula loquuntur, est generalis intercessio pro Ecclesià, non pro hoc, vel illo particulari indiuiduo. Hanc libenter nos agnoscimus. Particularis autem illa intercessio [Page 89] singulariū pro singularibus tardiùs credita, fidem inuênit ex insomnijs, & reuelationibus. Euseb. Hist. l. 6. c. 4. narrat Potamiaenam (vt tum ferebatur) triduò post martyrium, nocte Basilidi astitisse, coronam capiti imposuisse, ac dixisse, interpellare se pro illo Dominum. Et Apollo quidam vidit, per reuelationem, fratrem defunctum pro eo intercedentem, vt ait Palladius in historia Patrum. c. 52.
5 Veteres docent sanctos Intercedere non tantùm apertè, orando; sed etiā interpretatiuè, merendo. Anselmus lib. de excellentia Mariae—. Merita tamen matris intercedunt, vt exa [...]diatur. Iuo epist. 119. Quod viribus nostris non valemus, meritis beatae & perpetuae virginis, obtinere posse audimus. Berno Augiensis Serm. 2. de Marco. Per sancti Marci merita, quicquid petitis, credite, quia accipietis. Author epistolae ad Paulā & Eustochium apud Hieron. de assumptione Mariae. de Mariâ sic loquitur, Suis commendet nos meritis, & precibus auxilietur, vt & ipsi digni inueniamur in eius laudibus. Lumbard lib. 4. dist. 45. lit. G. Intercedunt Sancti apud Deum pro nobis merito, & affectu. Imò veteres quando (que) Intercessionibus Sanctorum plus aequo tribuunt. Seuerus Sulpitius epist. 2a. de Sancto Martino, ait, eam spem sibi solam, eam (que) postremā superesse, vt quod per se obtinere non possit, illud, Martino pro se orante, mereatur. Leo Serm. 1. in natali Apost. Petri & Pauli. Credimus at (que) confidimus—ad obtinendam misericordiam Dei semper nos specialium patronorum orationibus adiuvandos: vt quantum proprijs peccatis deprimimur, tantum Apostolicis meritis erigamur. Prosper lib. de promissionibus & praedictionibus, Dei. Orationibus Sanctorū, me expiari ab omni peccato posse confido. Gregorius Turonensis l, 4. vitae Sancti Martitini in prologo. Sanctos ait, paenas aeternas restinguere, & delictorum languoribus mederi suo interventu obtinere. Et apud veteres Sancti immediati fiunt Intercessores apud Deum pro nobis. Adrianus primus, epist, ad Constantium▪ & Irenen, ait, Sanctorum imagines colendas, quos constat Seruòs Dei esse, & pro nobis apud Deitatem obsecrantes, & intercedentes.
6 Invocatio Defunctorum nulla ostendi potest in Ecclesia per an. à Christo 350. nullum enim per hoc tempus in [Page 90] veterum scriptis idoneum invocationis, vel praeceptum, vel exemplum habetur.
7 Ista invocatio inv [...]hi caepta est in vsum Ecclesiae Catholicae, circa an. à Christo 380. ex consuetudine vulgi, & ex privatà quorundam devotione. Nam Patres his temporibus Sanctos narrant invocatos, non docent invocandos. Imò in serijs disputationibus, & Sermonibus, Invocationem Sanctorum reprehendunt. Origen. contra Celsum, lib. 5. Omnia vota, omnes interpellationes, deprecationes, & gratiarum actiones, destinandae sunt ad Deum rerum omnium dominum, per maiorem omnibus angelis summum Pontificem, vivum verbum, & Deum. Rursus: Hoc ipsum cohibebit, ne quos audeat preces offerre, nisi soli Domino Deo qui vnus omnibus abundè sufficit per Seruatorem, dei filium. Athanas. Serm. 3o contra Arrianos, Christum Deum asserit, quia fuit invocatus: quùm creatura adorari non debeat. Epiphan. haeres. 79. Venerationem Mariae tribuit, sed negat adorandam & invocandam. Ambrosius in comment in Rom. 1. Stultos existimat, qui conservos adorant. Basil. in psal. 7. Vt consentaneum est nihil praeter Deum colere, ita debemus Spes nostras non in alio quàm in deo collocare. Hieronym, Nullibi asserit invocationem Sanctorum, sed in contrarium, contra Vigilantium ait, in epist. ad Ri [...]arium: Nos, non dico Martyrum reliquias sed ne solem quidem, & lunam, non angelos—, colimus, & adoramus, ne seruiamus creaturae potiùs quam creatori. Cyrillus contra Iulianum, l. 6. Sanctos Martyres neque Deos esse dicimus, neque ador are consueuimus. Et Thesaur. l. 2. c. 1. Nemo ignorat, nulli prorsus naturae praeterquam Dei, adorationem à scriptura tribui. Chrysostomus in genuinis scriptis nec vsurpat, nec defendit invocationem istam, sed improbat magis. homil. de profectu Euangelij. Caeterùm, inquit, non opus tibi patronis apud Deum, neque multo discursu. vt blandiare alijs; sed licèt solus sis, patrono (que) careas, & per teipsum Deum precêris, omnino tamen voti compos eris. Neque enim tam facilè deus annuit, cùm alij pro nobis orant, vt cum ipsimet oramus, etiamsi plurimis pleni simus malis. August. de verâ relig. c. 55. Nobis religio non sit cultus mortuorum: &, honorandi propter imitationem non adorandi propter religionem. De ciuit. Dei, l. 22. c. 10. Nos Martyribus [Page 91] nostris non templa, sicut Dijs, sed memorias sicut hominibus mortuis, quorum apud Deum vivunt spiritus, fabricamus. Ne (que) ibi erigimus altaria, in quibus sacrificemus martyribus, sed vnî Deo & martyrum & nostro, sacrificium immolamus. Ad quod sacrifi cium sicut homines Dei, qui mundum in eius confessione vicerunt, suo loco & ordine nominantur; non tamen à sacerdote qui sacrificat INVOCANTVR. Similiter l. 8. c. 27. Theodoretus in c. 2. ad Coloss. Qui legem defendebant, eos etiam ad Angelos colendos induc [...]bant, dicentes suisse legem per eos datam. Mansit autem diu hoc vitium in Phrygia & Pisidia. Quocirca Synodus quoque quae convenit Laodiceae, quae Phrygiae est metropolis, lege prohibuit, ne precarentur angelos. & in hodiernum vs (que) diem licèt videre apud illos & eorum finitimos oratoria Sancti Michaelis. Illi ergo hoc consulebant, vti (que) humilitate vtentes, Dicentes vniuersorum Deum nec cerni, nec comprehendi, nec ad eum posse perveniri, & oportêre per angelos divinam sibi benevolentiam conciliare. Similiter Augustinus lib. confess. 10 c. 42. Deum alloquens, ait, Quem invenirem qui me reconciliaret Deo? an eundum mihi fuit ad angelos [...] at qua prece, quibus sacramentis. Vide August. de moribus Ecclesiae, c. 34.
8 Invocatio Sanctorum quae fuit his temporibus in vsu, fuit propriè colloquium vel Sermocinatio quasi cum praesentibus. praesentes autem fuerunt, vel per fictionem rhetoricam, vel opinione, quia vulgò tum persuasum erat praesentes adesse [...]ocis Martyrij, quibusdam etiam vbi (que). Vtrun (que) sic confirmo. Basilius & Nazianzenus & alij Patres, occasione orationum Panegyricarum, solebant inter perorandum non invocare quidem amicos mortuos, sed oratorio more per prosopopoe [...]am eos tanquam praesentes alloqui, & vota non preces facere: vt quum nos Angli in lusu globum currentem rogamus, vt celeriùs currat, vel cursum inhibeat. Nazianz in Pascha ait, O Pascha magnum & sacrum, totius (que) mundi expiatio, tecum enim tanquam cum animato aliquo colloquor. Et 1a Invectivâ in Iulianum. Audi & tu anima Constantini, si quis tibi sēsus est. Et pòst: Quid hoc rei est, ô Imperatorū diuinissime? cogor enim illum tanquam praesentem & audientem inculpare licèt cum Deo constitutum. Et Invectivâ 2a: Iulianum mortuum & in inferno existentem compellat. Hoc modo [Page 92] Dionys. Areopag. Hierarchiae Eccl. c. 3. par. 5. thetoricam exclamationem ad Christum pane repraesentatum, adhibet. Et Victor. de persequut. Vandalicâ, Prophetas, Patriarchas, Apostolos alloquitur. Hieronymus in Epitaphio Paulae ait, Vale [...] Paula, & cultoris tui vltimam senectutem orationibus iuva. Est autem in his verbis non invocatio, sed apostrophe, qua defunctam alloquitur quasi praesentem. Idem Hi [...]ron. in vitâ Hilarionis, de Constantia ait: Erat solita pervigiles in sepulchro eius noctes ducere, & quasi cum praesente ad adiuvandas orationes suas sermocinari. Similiter Nyssenus orat. in sanctum Theodorum, Quasi corpus enim per se viuent, & florens, qui intuentur, amplectuntur, oculis, ore, auribus, omnibus sensuum instrumentis adhibitis. Deinde offi [...]ij & affectionis lachrymas martyri, quasi integer esset & appareret, superfundentes, vt pro ipsis deprecator intercedat, supplices preces afferunt tanquam satellitem dei orantes, quasi accipientem dona cum velit, invocantes. Chrysost. orat. in Babylam. Si quis huiusmodi conditorijs adstat—ipsius capsulae aspectus in animam invadens, ipsam percellit & exuscitat, ac perinde afficit, quasi qui illic mortuus iacet, preces simul fundat, praesens (que) adesse cernatur. Iam creditum fuisse vulgò, praesentes adesse martyres sepulchris suis, aut vbi vellent, indicat reprehensio Vigilantij ista negantis. Ais (inquit Hieronymus) vel in sinu Abrahae, vel in loco refrigerij, vel subter aram Dei, anim is Apostolorum & Marty [...]um consedi [...]se, nec posse suis tumuli [...] & vbi voluerint praesentes ad [...]sse. Respondet, [...]i Agnus vbi (que) est, ergo & hi qui cum Agno sunt, vbi (que) esse credendi sunt. Et cùm diaboli, & daemones toto vagentur orbe, & [...]leritate nimiâ vbi (que) praesentes sunt, Martyres post effusionem sanguinis sui arcâ operientur inclusi, & inde exire non poterunt? Hieronym. contra Vigilantium, c▪ 2. Maximus Taurinensis in Natali Martyrum Tauricorum. Universi Sancti vbique sunt, & omnibus prosunt & —semper nobiscum sunt, nobiscum morantur: hoc est, & in corpore nos viventes custodiunt, & de corpore recedentes excipiunt. Severus Sulpitius Epist. 2a de Martino ait; Eum sermocinantibus de se, interesse, & omnibus adstare. Sed hoc audacter assertum, infirmiter (que) conclusum esse, quis non videt. Tametsi excusandi causâ dicamus, hos scriptores vbi (que) pro, passim, vel vbilibet vsurpasse.
[Page 93]9 Veteres in Liturgijs, & Eucharistiae distributione, solebant nomina martyrum, & sanctorum commemorare, petentes insuper rogantes (que) Dominum, vt hoc, aut illud precibus vel inter cessionibus eorum concederet. Cyril. catech. 5. Cùm hoc sacrificium offerimus, facimus mentionem illorum qui ante nos obdormiêrunt—, vt deus illorum orationibus suscipiat preces nostras. August. tract. 84. in Ioan. Ideo ad ipsam mensam non sic eos commemoramus quemadmodum alios, qui in pace requiescunt, vt etiam pro ijs oremus, sed magis vt ipsi pro nobis orent. Sic fiunt commemorationes Sanctorum, in Liturgijs quae dicuntur, Iacobi, Basilij, Chrysostomi, & etiam in Missa Ecclesia Romanae. Sed istae orationes publicae, multae (que) priuatae consimiles, non nisi vota quaedam suerunt, vt preces Sanctorum, quas pro vniversa Ecclesiâ ipsos fundere credebant, apud Deum pro ipsis valerent, vt rectissimè observavit G. Cassander. Cuiusmodi est illud votum Prudentij in libro [...] in fine Hymni 10, de supplicio Romani Martyris,
10 Veteres praesertim post an. 400. in Invocatione Sanctorum peccârunt, imò sacrilegij sunt rei. Nam aliquando spem, fidem, fiduciam in ijs collocant. Paulinus in natali 3o, in Foelicem,
Rursus in Natali 6o,
Et paulò pòst,
Et Natali 8o,
Fortunatus, in vitâ Martini, lib. 2.
Et paucis interiectis.
Leo Serm. 1. de Natali Apost. Petri & Pauli cap. 7. ait, Nos tantū Apostolicis m [...]ritis erigi, quantum proprijs peccatis deprimimur. Gregorius hom. 32. in Euangelia, ait; Hos protectores vestri reatus inven [...]te. Et lib. 12. cp. 22. Speramus in omnipotentis Dei virtute, & in ipsius beat [...] Petri Apostolorum principis. In laudibus Virginis Mariae modum excedunt Ephrem, Fulgentius. P. Damianus Serm. 2. de Natiuit. Mariae, Feci [...] tibi magna, qui potens est, & data est tibi omnis potestas in caelo & terrâ, & nihil tibi impossibile cui possibile est desperatos in spem beatitudinis releuare. Quomodo enim illa potestas potentiae tuae poterit obu [...]are, quae de carne tuâ carnis suscepit originem? Accedis enim ad illud aureum reconciliationis humanae altare, non solùm rogans, sed etiam imperans, domina, non ancilla. ¶ Aliquando omnia ijs operta esse dicūt. Paulinus, Natali, 6.
Prosper Aquitan. de vitâ contemplatiuâ l. 1. c. 4. Nec latebit iam perfectos aliquid secretorum, qui, quod est praestantius, ipsum visuri sunt mundis cordibus, deum.
11 Invocatio quae prioribus seculis fuit priuatae deuotionis, publica esse caepit, circa ann. 500. Tum enim Petrus Gnaphaeus miscuit inuocationes sanctorum publicis Ecclesiae precibus. Nam hoc dicitur inuenisse, vt, in omni precatione Dei genitrix nominaretur, eius (que) nomen diuinum invocaretur. Niceph. l. 15. c. 28. Et circa ann 600. Gregorius Magnus Litaniam sanctorum invocatricem, publicè cantari iussit. Tum ergo ex commemoratione Sanctorum facta est invocatio.
12 Invocationis Sanctorum opinio orta est ex parte, & confirmata, ex revelationibus dubijs & incertis. Sigon. de Reg. Ital. l. 1. Factum est vt imaginem (Mariae virginis) quacun (que) [Page 95] ferretur, tetra pestilentis coeli grauitate cedēte, optima salubritas sequeretur. Qua de re Deo gratulantibus omnibus, ecce angelus sanctam virginem his vocibus è coelo alloquens, est auditus. Regina coeli laetare, Alleluia, quia quem meruisti portare, Alleluia, resurrexit sicut dixit, Alleluia. Quam vbi Gregorius auribus orationem accepit, statim diuino instinctus spiritu in hunc modum expleuit. Ora pro nobis Deum, Alleluia. ad ann. 591. Conradus quidam Germanus scelerum paenitens Romam venit. Hildebrandu [...] Pontifex, loricam loco interulae, illum ferre iubet, quin (que) catenis ligat, literas peccatorum catalogū continentes, obsignatas dat, loca sancta totius orbis obire precipit, sicubi veniam exorare, & peccatorum remissionē consequi posset.—Quum à prima hora diei ad nonam vs (que) obsecrationibus incubuisset [ad sepulchrum sancti Stephani regis, in Hungaria] ante aram graui somno correpto, Diuus rex apparet, Surge mox, inquit, amice, ne meis quidē meritis opevè apud tribunal Dei veniam impetrabis. Sed filij mei Emerici monumētum, quod iuxta est, adîto, qui prae virginitate suâ, praecipuam apud Deum gratiam promeruit. Ille somno experrectus exorat Diui nomen, & opinione celeriùs vincula, quibus erat obstrictus vndi (que) disrupta concrepuêre. Pugillares rescisso sigillo sponte patuêre, in quibus nullum peccatum, ne minima quidem litera inspici poterat. Ex eo postea, huic sacello, tantū religionis accessit, vt è remotissimis regionibus homines constuerent. Bonfinius l. 1. dec. 2.
13 Canonizandi potestas ignota fuit patribus vs (que) ad an. 880. quando Adrianus sibi hoc ius vsurpauit. Quod etiam Alex. III. postea. cap. 1. Extra de reliquijs Sanctorum, confirmauit.
14 Distinctio cultus religiosi, in Latrîam & Dulîam, ignota fuit ipsis Apostolis, & Patribus Graecis, Latinis (que), per annos ad minimum 400. nam Latria hominibus tribuitur, Deut. 28. 48. Leuit. 23. 8. & dulia Deo. Rom. 16. 18. Et August. latriam hominibus tribuit, de ciuit. Dei. l. 10. c. 1. Et duliam religiosam ijsdem negat: de vera relig. c. 55. Honoramus sanctos charitate non seruitute. i. [dulia.] Hîc obseruandum;1 primò Augustinum, non concedere sanctis duliam. Et q. 94. [Page 96] in Exod. dicit, tam Latreiam, quam duleiam deo tribui, latreiam vt Deo, duleiā vt Domino. Deinde per latriam & duliam2 distinguit cultum religiosum, à cultu ciuili. De ciuit. dei l. 10. c. 1. & 4. Tertiò, latriā semper in scripturis pro seruitute3 vsurpari affirmat, nedum vt latria sit nescio quid duliâ maius. De ciuit. Dei. l. 5. c. 15. & l. 6. c. 1. & l. 7. c. 32. & l. 10. c. 1. & 4. Dulia quidem politica semper fuit recepta, & ab omnibus recipienda est. Gal. 5. 14. sed dulia illa, quae sublimior ciuili cultu est, non fuit tributa hominibus per ann. 400. nec mirū: quia [...] communiter maius quiddam est; & significat eam seruitutem quae est sine mercede: quia is qui seruit in alterius potestate est. Suidas autem ait [...]. Hinc Mart. Peresius de trad. part. 3. consider. 7. improbat nomen duliae sumptum pro cultu sanctorum, quod Deo non hominibus vtpote Seruis Dei, dandum esse vult, nisi seruitutis nomen metaphoricè velis sumere non propriè. L. Valla, & L. Viues in Aug. de ciuit. Dei. l. 10. c. 1. pro eodem ponunt latriam & duliam. Ergo distinctio posterioribus seculis, & inuenta, & recepta fuit; id (que) ipse fatetur Bellarminus. habetur apud Bedam in cap. 4. Lucae. apud Magistrum & totam Scholam, in Sent. 3. d. 9.
15 Imaginem crucifixi colendam latriâ, negatur à plurimis. Ab Henrico in Quodibet 1. q. 6. qui dicit imaginem Christi adorandam hyperdulia. Ab Alberto Magno in Mariali. c. 81. & à Francisco Maironis. 3. dist. 9. à Gabriele Lect. 49. in canonem; à Peresio de Trad. part. 3. Synodus Nicaena II. Imaginibus venerationem tribuit, negat latriam. Act. 2. & 3. ¶ Cultus verò Latriae non fuit tributus Imagini Christi, nisi post 1000▪ à Christo annos. Hoc ipsum ingenuè fatetur Catharinus in Opusculo de Imaginū cultu: vbietiam negat Thomam Concilium Nicaenum legisse.
16 Speculum Trinitatis, in quo Sancti in coelo dicuntur videre preces nostras, fictitium est, & ignotum veteribus multis post Christum seculis. Aug. libro de cura pro mortuis c. 13 ait, nescire animas defunctorum quae geruntur apud viuos: ad hoc probandum adducit Isai. 63. Abraham nesciuit nos. Et 2. Reg. 22. Colligam te ad Patres—vt non videant oculi tui omnia mala. Et Patres in 4. primis à Christo seculis communiter [Page 97] dixerunt sancto [...], inuocantibus vt sup [...]à, pag. 91. praesentes esse, & eâ ratione audire. Ne (que) fuit haec opinio probata ab omnibus Neotericis, nam piorum animas preces nostras cognoscere in verbo, vel essentiâ diuinâ, negant. Durand. 4. dist. 49. q. 3. Sotu [...] ibid. q. 3. art. 3. con. 8. Caiet. in 3. part. Thom. q. 10. art. 2. sed tātùm in proprio genere, per singulares revelationes.
17 Cultus Sanctorum, de quo Patres communiter, fuit cultus dilectionis, & societatis, & venerationis, in imitatione, gratulatione, aestimatione, laude, & piâ memoriâ; & ad secundam Tabulam pertinuit; & non [...]uit cultus religiosus siue adoratio; quia primò non colebantur, templis, oblatione, officio instituto, vt postea, & nunc in Romana Ecclesia. Aug. in Psal. 88. de Ciuit. Dei. l. 8. c. 27. contra Faustum. l. 20. cap. 4. & 21. Euseb. lib. 4. c. 15. Alexander Ales q. 92. memb. 1. art. 4. disputat solum Deum simpliciter invocandum esse, & sanctos se habere magis ex parte orantium, quàm illius qui oratur, & hoc in illo obseruauit Cassander. in Consult. art. 21.
18 Vota quae fiunt Sanctis, penitus ignota fuerunt vs (que) ad Lumbardi seculum. Ita enim definit votum. ‘Est testificatio4. dist. 38. lit. A. quaedam promissionis spontaneae,’ quae Deo & de his quae Dei sunt, propriè fieri debet.
Preces pro mortuis.
1 Ante annos à Christo 170. nullae memoriae martyrum in Ecclesijs celebratae: nullae item fuerunt pro defunctis preces, oblationes, sacrificia, ante an. à Christo 200. Horum prima apud Tertullianum mentio fit: & orta sunt ex traditione, vt asserit libro, de Corona Mil. Harum, inquit, & aliarum eiusmodi disciplinarum, si leges expostules, scripturarum nullam invenies. Traditio tibi praetendetur auctrix, consuetudo confirmatrix, & fides obsernatrix.
2 Veteres ann. à Christo 400 censebant, orandum esse pro mortuis omnibus, etiam infidelibus, & damnatis: incerti tamen sunt an possint defuncti iuvari precibus & eleemosynis viventium: & certi si quid dicunt, non eo tamen dicunt [Page 98] modo quo Pontificij. August. in Enchir c. 110. ait, Sacrificia [...]iue altaris, siue Eleemosynarum pro defunctis non val [...]è malis propitiationes esse, pro valdè malis (ait haesitanter,) valere vt tollerabilior sit damnatio. Prudentius lib. Cathemerin [...]n in hymno 5. ad Incensum cerei Paschalis,
Et paulò pòst,
Chrysost. de istis precibus dubi [...]antèr loquitur. homil. 3. in Philip. Dic quaeso, inquit, quae spes esse poterit illis, qui cum peccatis suis eò hinc discedunt, vbi peccata exuere non licet? Tonec enim erant in hoc seculo, plurimum fortè erat expectationis & spei, immutandos illos, meliores (que) fore—; [...]uvemus ipsos pro viribus, procuremus eis aliquid auxilij, modici quidem, attamen iuvemus eos—, Habet res ista nonnihil consolationis. Et postea or are nos vult pro defunctis omnibus, quemadmodum pro omnibus hominibus viventibus, pro furibus & latronibus: quia ERIT FORSAN aliqua conversio eorum. Et hom. 69. ad pop. Antioch. & 70. eodem modo dubitat. Homil. 21. in Acta Apost. Si preces pro illo faciamus continuas, si eleemosynas demus, etsi ille indignus sit, nobis tamen Deus placatior erit—. Et homil. 32. in Matth. Defuncto filio da sua, vt illis se à maculis t [...]rgat. Epiphan. haeres. 75. fatetur has preces non fundari verbo Dei, sed fieri ex statuto Ecclesiae. & has prodesse defunctis, etiamsi non totam culpā abscindant. Damascenus allatis aliquot exemplis, ostendit suffragia fidelium infidelibus, & impiis ad aeterna supplicia damnatis, aliquâ ex parte prodesse, Oratione de fidelibus defunctis. Et tamen ibidem de opinione, an Christianorum animae ex poenis per eleemosynas redimantur, vt etiam de liberatione impiorum ex inferno, sic refert: At nos definimus ni hil, tantùm fraternitatis studio ratiocinamur. Et postea; Tunc [Page 99] non erit tempus quaerendi auxilij: stabit enim homo cum onere suo: nunc vero tempus adiutorij, nunc tempus rogationis, nunc tempus reconciliationis. August. incertus est, an preces pro mortuis aliquid valeant: ‘lib. de cur [...] pro mortuis. cap. 5. siquidem credidit eius animam meritis Martyris adiuvari, hoc quod ita credidit, supplicatio quaedā fuit, & haec profuit,’ si quid profuit, &. cap. 1. has preces fieri dicit ex consuetudine Ecclesiae. Eodem modo haeret. De civitate Dei, lib. 21. cap. 27. ¶ Et quidem verisimile est istud ora tionis genus ortum primò habuisse à Montanistis Purga torij authoribus. vide Tertull. lib. de castitate, & monogamia. A quibusdam etiā improbatae sunt hae preces. Gratian. caus. 13. q. 2. cap. In praesenti hoc Hieronymi dictū in Gal. 6. citat. In praesenti saeculo siue orationibus, siue consilijs invicem posse nos coadiuvari. Cùm autem ante tribunal Christi venerimus, non Iob, non Daniel, nec Noe rogare posse pro quoquam, sed vnumquem (que) portare onus suum. Et Petrus Cluniacensis, lib. 1. epist. ad Petrobrusianos ait, catholicos quosdam dubitasse an sit orandum pro mortuis. August. Serm. 17. de verbis Apost. ait, iniuriam facere Martyri, qui orat pro Martyre.
3 Preces pro defunctis fuerunt initio laudes tantùm, & gratiarum actiones, in quibus annuatim nomina martyrum legebantur. Cyprian. epist. 5. l. 4. Sacrificia pro ijs semper offerimus, de Martyribus agens. Epiphan. haeres. 75. contra Aerium. Pro iustis vero & Prophetis, Patriarchis, Apostolis, Euangelistis, Martyribus, Confessoribus, & Episcopis memoriam faciemus▪ quos dicit paulò ante vivere apud Deum. Chrysost. homil. 12. in Acta: Offertur pro martyribus & pro omnibus fidelibus Defunctis.
4 Precabantur pro mortuis veteres, non vt remissionem peccati quoad poenam in Purgatorio temporalem obtinerent. Nam sine exceptione pro omnibus qui inter eos vitâ defuncti sunt, orabant. Cyrill. catech. 5. mystag. Alios ergo spectabant fines. Primò, vt pietatem erga illos ostenderent, &1 curam illos Deo commendandi. Ambros. in orat▪ funebri pro Satyro. Tibi nunc omnipotens Deus innoxiam commendo animam, tibi hoctiam meam offero: cape propitius ac serenus fraternum munus, sacrificium Sacerdotis. Iam ne putemus fuisse [Page 110] in Purgatorio, praemiserat: Intrauit in regnum coelorum, quoniam credidit verbo Dei. Similiter de obitu Valentiniani. Nulla, ait, dies nos silentio praeteribit, nulla inhonoratos vos mea transibit oratio, nulla nox, nō donatos aliquâ prec [...]m mear [...]m cōtextione transcurret: omnibus vos oblationibus frequentabo. At antea dixerat. Credamus quia ascendit à deserto, hoc est, ex hoc arido & inculto loco, ad illas florulētas delectationes vbi cum fratre cōiunctus, aeternae vitae fruitur vol [...]ptate. Et de Theodosio. Manet in lumine Theodosius, & sanctorum caelibus gloriatur. Et tamen antea precabatur. Da requiem perfectam seruo tuo Theodosio, requtem illam quam praeparâsti sanctis tuis. Aug. Confess: lib. 9. c. 13. pro matre Monicâ oraturus, ait, credo tam feceris quod t [...] rogo: sed voluntaria oris mei approba Domine. Matthaeus West monasteriensis ait, Carolum, cirea an. 797. scribere ad Offam regem Merciae, vt pro Adriano Papâ intercedi inbeat: addit tamen, Nullam habentes dubitationem eius animam esse in requie, sed vt fidem & dilectionem ostendamus in eum nobis charissimum. Secundò, vt spem suturae resurrectionis & desiderium2 illius maturandae alerent. Ambros. orat. de Valent. Te quaeso summe Deus, vt charissimos invenes [Valentianum & Gratianum] maturâ resurrectione suscites, & immaturum hunc vit [...] istius cursum, maturâ resurrectione compenses. Tertiò, precantur3 pro ijs vt beati ex adauctâ gloriâ, beatiores essent vs (que) ad vltimum iudicium, & in die iudicij peccata illis non ascriberentur. Chrysost. hom. 32. in Matth. Putas illum maculis inquinatum abi [...]sse? Da sibi sua, vt illis se [...] maculis detergat: put as in iustitia ipsum decessisse? praebe ipsi tua, ad m [...]rcedis, & retributionis adi [...]ctionem. Et veteres sic precabantur, Annue quaesumus domine, vt animae Beati Leonis haec profit oblatio. Innocen. III: c. Cum Marthae, extra de celebr▪ missarum. Quartò, precantur,4 vt damnatorum tolerabilior esset condicio. Aug. Enchir. c. 110. &c. 112. Poenas, inquit, damnatorum certis temporum intervallis existiment si hoc eis placet, aliquatenus mitigar [...], etiam sic quippe intelligi potest in eis manere ira dei, hoc est, ipsa damnatio. Hoc sensu Paulinus epist. 19. petit refrige [...]ū pro defuncto in inferno aestuanti. Nec mirum cùm Prudent. ante [...] um,Lib. [...]. [...] de Lum. [...]. dicat.
[Page 101]Damascenus orat. de defunctis, ait, Traianum & Falconellā liberatos ex inferis per preces Gregorij & Teclae. Hae ergo preces fuerunt proprie optantium vota, vel etiam gratiarum actiones; & in his veteres diem novissimum non tem pus intermedium respiciebant, quia credebant omnium communem custodiam vsque ad diem iudicij, & proinde bonis omnibus, regionem lucis & pacis optabant. Et licet putabant mortuos iuvari precibus viventium; non hoc tamen in Purgatorio magis quàm in coelo vel inferno. Vltim [...], 5 oratio pro mortuis fuit commone factio viuentium de Dei erga mortuos bonitate, & de mercede suturà, si virtutes illorum sequerentur. Dionys. in Hierar. Eccles. c. 7. Orabant ergo veteres pro mortuis, propter alios sines quàm nunc Pontificij.
5 Oblationes pro defunctis non fuerunt primò sacrificia expiationis, sed Eucharistica tantùm, id est, gratia [...]um actiones, vel epulae, & donaria, & legata mortuorum in vsurn pauperum, oblata in Eleemosynam, Anglicè, (Doales.) Fuerunt etiam fundationes in vsum Ecclesiae, & scholarum annuatim distributae Ephrem. lib. de poenit. c. 2. Quum sanctorum memorias celebramus memores simus omnium debilium, viduarum, pupillorum, peregrinorum & pauperum. Hinc post mortem cuius (que) in primitivâ Ecclesia, cantatum suit, Alleluia. Hieron. in Epitaph. Fab [...]olae. Necdum spiritum exhalauerat,—fa [...], totius vrbis populum ad exequias congregabat.—Sonaba [...]t Psalmi & aurata tecta templorum, reboans in sublim [...] quatiebat Alleluia. Epiph. haer. 75. & Chryso. ad pop. Antioch. hom. 70. & hom. 4. in heb. ait, lāpades cereos & hymnos adhiberi in funeribus mortuorum, vt Deo gratiae ager [...]ntur, quòd [...]um qui exc [...]ssit, iam coronârit. Eiusdem generis fuerunt oblationes in nuptiis, & natalitiis, memoriae & gratulationis ergô institutae, quae invalescente superstitione, in redemptiones animarum è Purgatorio mutatae sunt, circa tempora Gregorij.
Ergo preces pro mortuis, vt liberentur à venialibus culpis, & à poena temporali mortalium peccatorum perferend [...] in Purgatorio, non fuerunt receptae apud veteres.
Iustificatio.
1 Augustino & Patribus, pugnantibus cum Pelagio, iustitia est inhaerens sanctitas, vel noua obedientia: gratia, auxilium Spiritus Sancti: iustificare, ex iniusto iustū facere: reipsâ tamen nobiscum sentiunt, nouam obedientiam non esse perfectam in hac vitâ; nos (que) solâ obedientiâ mortis Christi satisfacere iudicio Dei, & acceptari ad vitam aeternam asserunt. Vide veterum expositiones in 2. Cor. 5. 22. August. de verbis Apost. Ser. 6.—Vi nos simus iustitia Dei in ipso. Videte duo, iustitiam Dei & non nostram: in ipso, NON IN NOBIS. Rursus de Spir. & lit. c. 26. Iustificatio factoribus legis non accidit, sed factores legis iustificatio praecedit—. Aut certè ita dictum est, Iustificabuntur, ac si diceretur iusti habebuntur, iusti deputabuntur. Et de fide & operibus. cap. 14. epist. 120. c. 30. Bona opera sequuntur iustificatum, & non praecedunt iustificandum. Et exposit. inchoat. epist. ad Rom. Homines credendo iustificati, demceps iustè viuere incipiunt. Hieron. in 2. Cor. 5.—Ita & Christus propeccatis nostris oblatus, peccati nomen accepit—, vt nos efficeremur iustitia Dei in ipso, NON NOSTRA NEC (IN) Marius Victorinus sine sensu, legit (VOBIS.) NOBIS. Chrysost ibid. Iustum fecit peccatorem, vt peccatores faceret iustos. Imò ne (que) sic dixit, sed quod multò maius erat. Non enim qualitatem posuit, sed substantiam: non dixit peccatorem sed peccatum, vt nos fieremus, non dixit iusti sed iustitia, & iustitia Dei, Dei enim est ista, quando non ex operibus, quando necessarium est etiam MACULAM NULLAM inveniri, sed à gratia iustificatio fit. Rursus homil 17. in Rom. 10. ait, Quod si Christo credideris & legem implêsti, & multò plura quàm ea praeceperat: multò siquidem matorem iam accepisti iustitiam. Anselmus in 2. Cor. 5. Deus fecit Christum peccatum, vt nos efficeremur iustitia dei in ipso▪ Ipse ergo factus est peccatum, sicut nos iustitia: nec nostra, sed Dei (id est non à nobis, sed à Deo) nec in nobis sed in ipso: sicut ipse factus est peccatum, nec suum sed nostrum: nec in se sed in nobis constitutum. Bernard. Serm. c. ad milit. Templi 11. Porro mors Christi morte fugatur, & Christi nobis iustitia imputatur. Epist. 190. Assignata est homini aliena iustitia, quia caruit suâ—. Satisfactio [Page 103] vnius omnibus imputatur. Serm. 61. in Cant. Domine memorab [...] iustitiae tuae solius: ipsa est enim & mea. Nempe factus es mihi tu iustitia à Deo. Numquid mihi verendum n [...] non vna ambobus sufficiat? Non est pallium breue quod non potest operire duos. Iustitia tua iustitia in aeternum & me & te pa [...]iter operiet largiter & larga, & aeterna iustitia. Neoterici etiam iustitiam imputatam agnoscunt, vt Antididag [...]a Coloniense. Pighius controuer siâ secundâ, cuius verba sunt. Si formaliter & propriè loqu [...]mur, nec fide, nec charitate nostrâ iustificamur, sed vnâ Dei in Christo iustiti [...], vn [...] Christi nobis communicat [...] iustitiâ.
2 Veteres vtcun (que) de hoc loco iustificationis incertè, & variè loquuntur, tamen in serijs meditationibus suis, & in tentationibus constituti, iustitiam operum, & merita non agnoscunt. Ambros. epist. 71. Nemo glorietur in operibus, quia nemo factis suis iustificatur: sed qui iustus est donatum habet, quia post lauacrum iustificatus est. Fides ergo est quae liberat per sanguinem Christi, quia beatus ille, cui peccatum remittitur, & venia donatur. Aug. lib. 9. confess. cap. 13. Va etiam laudab [...]l [...] hominum vitae, si remotâ misericordi [...] discutias eam. Ad Bonifac. lib. 4. cap. 4. Solus Christus pro nobis, suscepit sine malis meritis paenaem, vt nos per illum sine bonis meritis consequeremur gratiam. Serm. 49. de Tempore. Quid est, Non intres in iudic [...]ū cū seruo tuo? Non stes mecū in iudicio, exigendo à me omnia quae praecepisti, & omnia quae iussisti. Nā me invenies reū, si in iudiciū intraueris mecum. Opus est ergo mihi. misericordiâ tuâ potiùs, quam liquidissimo iudicio. De grat. & lib. c. 7. Si ergo dona d [...]i sunt bona merita tua, non Deus coronat merita tua tanquā merita tua, [...]ed tanquam dona sua. In Psal. 67. Sine bonorum operum meritis, per fidem iustificatur impius. Et de Spir. & lit. cap. 13. Colligimus ex roul [...]s testimoni [...]s non iustificari hominem ex praeceptis bonae vitae. nisi per fidem Iesu Christi. Basil. in Psal. 114. Man [...] s [...]m [...]iterna requies illos▪ qui legitimè in hac vitâ certauerint, non tā quam debitum operibus redditum, sed ob munificentissimi Des gratiam. Et in Psal. 32. Siper se, iudicium Dei satis esset, ac seue [...]è ex meritis nostris nobiscum ageret, quae nobis spes reliqua esset, [...] ex omnibus saluus fieret? Hilarius in Psal. 51. Non illa iu [...]i [...]ie opera sufficient ad perfectae beat [...]udinis meritum, nisi misericordi [...] [Page 104] dei, etiam in hac iustitiae volūtate, humanarum demutationum & motuum vitia non reputet. Hieron. in Ezech. l. 14. in cap. 46. Omnis homo quamvis ad perfectionem venerit, tamen indiget misericordiâ; & plenam perfectionem ex gratia non ex merito obtinet. Primasius in Rom. 8. Propositum dei est, vt sine operibus legis, vel quibuscun (que) alijs meritis, per fidem solam iustificaret impios. Chrysost. Serm. 8. in Rom. 4. Eum verò qui rectè factis, conspicuum se fecerit, non ex ipsis sed ex fide iustum fieri, hoc scilicet admirabile est, & quod maximè fidei potentiam manifestat. Paulmus epist. 10. ad Seuerum, Sed etsi potuerimus maedata cius per ipsius opem facere, necesse habemus sic quo (que) inutilitatem nostram fateri, quia imputare nobis non possumus debitā seruitutem, si tantùm praecepta facimus. Marcus Heremita de lege Spirituali. Quicun (que) regenerationis lauacro dignati sumus, bona opera non propter retributionem facimus, sed propter custodiam concessae nobis puritatis & munditiae. Et paulò antè. Regnum coelorum non est merces operum, sed gratia Domini, fidelibus seruis praeparata. Greg. moral. lib. 9. cap 14. & lib. 21. c. 15. Omnis humana iustitia, iniustitia esse deprehenditur, si diuinitus districtè iudicetur. Et lib. 5. cap. 7. Ipsa iustitia nostra ad examen diuinae iustitiae deducta, iniustitia est; & sordet in districtsone iudicis, quod in aestimatione fulget operantis. Et lib. 9. cap. 14. Ad vitam non exmeritis, sed ex venia convalesco. Et cap. 28. Notandum verò, quòd vir sanctus non ait; Fulserint mundissimae manus meae, sed velut mundissimae manus meae; quia quous (que) paenâ corruptionis adstringimur, quālibet rectis operibus insudemus, veram munditiem nequaquā apprehendimus. Et in Ezech. hom. 7. sub finem. Non in fletibus, non in actibus nostris, sed in advocati nostri allegatione confidamus. Et in Psal. 1. paenit. Non de meis meritis confidens vt me saluum facias supplico, sed de sola misericordiâ tuâ praesumens impetrare quod non de meritis meis spero. Euseb. Emissenus. Licet corporis & animae laboribus desudemus, totis licèt obedientiae viribus exerceamur, nihil tamen condignum merito, pro celestibus bonis compensare valchimus. Bernard. Ser. 1 [...]. de Annunt. Aeternam vitam nullis potes meritis promereri, nisi gratis detur & illa—: ne (que) talia sunt hominum merita, vt vita aeterna eis debeatur ex iure. Et Serm. in Cant. 23. Sufficit mihi ad omnem iustitiam solum habere propitium cui soli peccaui: [Page 105] omne quod mihi ipse non imputare decreverit, sic est quasi non fuerit. Non peccare Dei iustitia est, hominis iustitia, indulgentia Dei. Anselmus comment. in Rom. c. 12. Quia omnes sub peccato conclusi sunt, non iam meritis hominum, sed misericordiâ Dei salus humana consistit. Et in Meditationibus. Terret me, vita mea. Nam (que) diligenter discussa, apparet mihi aut peccatum, aut sterilitas, tota vita mea. Et si quis fructui in eâ videtur, sic est aut simulatum, aut imperfectum, aut aliquo modo corruptum, vt possit aut non placere, aut displicere Deo. Certè tota aut in peccato est, & damnabilis; aut infructuosa, & contemptibilis. vid. Vlenbe [...] ▪ in li [...] ▪ de c [...]ulis cu [...] Ev [...]ng p. 436. Anselmi & illud notandum. In hac solâ morte totam fiduciam tuam constitue. Huic morti te totum committe: hac morte te totum contege, ei (que) te totum involue. Si Dominus te voluerit iudicare, dic: Domine, mortem Domini nostri Iesu Christi obijcio inter me & te, & iudicium tuum: aliter tecum non contendo. Si dixerit, quod merueris damnationem, dic: mortem domini nostri Iesu Christi pono inter me, & mala merita mea; ipsius (que) dignissimae passionis meritum affero pro merito, quod habere debuissem, & heu non habeo. Bellarmini ingenua confessio non est praetereunda de Iustif. l. 5. c. 7. Propter incertitudinē propriae iustitiae, & pericu lum inanis gloriae TVTISSIMVM est fiduciam totam, in sola Dei misericordia & benignitate reponere.
3 Veteres aliquando loquuntur incommodè de articulo iustificationis ex errore triplici. Primus est quòd philo sophicè loquuntur de Iustificatione, non Theologicè, quòd doctrinam sactam inflectunt, vt sit conformis receptae tum inter gentes philosophiae morali, vt ex ijs plures faciliùs possent lucrari. Vide Clement. Alexandr. strom. 2. Secundus est, quod confundunt legem cum Evangelio, & non distinguunt iustitiam Euangelij à iustitiâ legis. Origen. hom. 6. in Levit. Lex Dei est quae te lavat, ipsa sordes abluit. Tertius est, quòd vires humanas naturales immodicè extulerunt. Dixerunt enim homines lege naturae, & per philosophiam saluatos. Irenaeus, Tertullian. Clemens, Iustinus, Epiphanius.
4 Distinctio iustificationis primae & secundae, non habetur apud veteres per 1500 annos à Christo, sed inventum est huius aetatis.
[Page 106]5 Loquūtur saepe de iustificatione [...] iuxta vsū linguae cōmunis, ponunt enim iustificationis vocabulū pro sanctificatione, siue pro renovatione totius hominis, tum quoad naturam, tum quoad mores. Hanc autem internis virtutibus & operibus fieri volunt.
6 Veteres dicunt opera iustificare declarativè non effectivè. Thomas in Iacob. 2. Opera sequentia fidem dicuntur iustificare non secundum quod iustificatio dicitur infusio iustitiae, sed secundum quod dicitur exercitatio, vel ostensio, vel consummatio. Res enim dicitur fieri quando perficitur & innotescit.
7 De operibus hyperbolicè loquuntur, vt populi securitatem tollant, & studium bonorum operum ardentiùs vrgeant. Chrysostom. ad populum Antioch. homil. 33. ait, Eleemosynam eruere à morte, & dare vitam aeternam, & advocatam nostram esse. Hilatius in Matth. can. 6. De nostro est beata illa aeternitas promerenda. Ambros. de poenit. l. 2. c. 5. Operibus peccata teguntur. Orig. hom. 1. in Ezech: Quare aegrèfers niti, laborar [...], contendere & per bona opera, causa salutis tuae fieri.
Meritum.
1 MERITVM propriè sumptum, quod (que) ex condigno est; non fuit ab orthodoxis in ecclesia receptum per 1000 annos à Christo. Proinde Mereri apud veter [...]s Latinos Patres significat, aliquid acceptum esse, & placere Deo, dignum aestimari: & impetrare, obtinere vel adipisci aliquid à Deo, etiam sine merito nostro. Cyptian. Promerebatur Dominum simplex & pacifica [...]ratio. Similiter Suctonius in Octavio. Imitetur in promerendis socijs suis Octavium, id est, in praestandis beneficijs. Ambrosius lib. 10. in Lucam, ad initium cap. 22. O Aqua, quae Sacramentum Christi, esse meruisti, quae lavas omnia, nec lavaris. Cornelius Papa apud Eusebium lib. 6. cap. 43. vel iuxta Ruffinum, 33. de Novato ait, quod Signo non fuit ab Episcopo consummatus, & addit, [...]. Quae verba sic transtulit [Page 107] Ruffinus Aquiliensis. Unde nec Spiritum sanctū potuit PROMERERI (1.) obtinere. Hieronymo Augustinus. Adhuc rescripta tua non merui. Epist. 12. Augustino Hieronymus. Vtinam mereremur complexus tuot. Epist. 13. apud Augu stinum. Et Serm. 49. de Tēpore. Nemo peccator de se desperet, quandoquidem Paulus meruit indulgentiam. Et Tract. 3. in Ioan. ait, Nos promereri Deum per fidem, id est, gratos ei esse Et celebre est illud Gregorij. O foelix culpa, quae tantum meruit habere Redemptorem.
2 MERITVM apud veteres non est condignitas boni operis ad mercedem, sed est ipsum bonum opus Deo placens, & gratum non ex se, vel dignitate suâ, sed dignatione diuinâ, vel gratuitâ acceptatione per Christum. Et ita nominatur bonum opus, vt ad bene agendum magis incitaremur. Hoc fatetur Bellarm. lib. 2. de gratia & libero arbitrio, c. 12. Et Meriti nomen sic accipiendum esse, inde apparet, quod omnia gratiae in solidum tribuunt veteres. Bernard. Serm. 61. in Cant. Meritum meum miseratio Domini. Et meritum propriè acceptum, opponunt gratiae. Idem Serm. 67. in Cant. Non est quò gratia intret, vbi meritum occupauit. Et Serm. 68. Sufficit ad meritum, scire quod non sufficiat meritum. Ergo opera gratiae, merita sunt per metaphoram, non propriè, quia sunt dona Dei; vt vita aeterna est merces, non propriè, sed per metaphoram. In hanc sententiam Bernard. Serm 1. de Annunt. docet, merita reverâ non mereri. Ne (que) (inquit) talia sunt hominum merita, vt propter ea vita aeterna debeatur ex iure; aut Deus aliquam inturiam faceret, nisi eam donaret. Nam vt taceam quod merita omnia omninò dei dona sunt, & ita homo magis propter ipsa Deo debitor est, quàm Deus homini: quid sunt merita omnia ad tantam gloriam? Et distributio praemiorum gratia est, non merces meriti. quia (inquit) Fulgen tius ad Mon. lib. 1. cap. 10. Gratia etiam ipsa ideo non imusi [...] dicitur, quia non solùm donis suis Deus dona sua reddit, & quia etiam ibi tantum gratia diuinae retributionis exuberat, vt incomparabiliter & inefficabiliter omne meritum, quamvis bonae & ex Deo datae, voluntatis atque operationis excedat. Radulphus Ardens in Dominica 18. post Trin. Quoniam (inquit) per vnam gratiam pervenimus ad aliam, merita dicuntur & impropriè. [Page 108] Teste enim Augustin. Solam gratiā suā in nobis coronat deu [...]. Ru [...]sus in homil. in Dom. Septuagesimae. Nemo deum putet quasi ex conventione astrictum ad reddendum promissum. Sicut enim Deu [...] est liber ad promittendum, ita est liber ad reddendum, praesertim quum tam merita quàm pramia sint gratia sua. Nihil enim aliu [...] quàm gratiam suam, coronat in nobis Deus; qu [...] si vellet in nobis agere districtè, non iustificaretur in conspectu [...]ius omni [...] vivens. Vnde Apostolus qui plus omnibus laborauit, dicit: existimo quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur. Ergo haec conventio, nihil est aliud, quàm voluntaria promissio.
3 Meritum etiam quando (que) significat ipsam rei dignitatem & excellentiam; vt apud Hieron. in epist. ad Euagr. vbi dicit omnes Episcopos eiusdem esse meriti, & eiusdem Sacerdo [...]ij: Sic p [...]tres dicunt virginitatem maioris esse meriti, quàm reliquae virtutes. Ra [...]ò autē significat id, quod nos Anglic [...] [Deserte] id est, condignitatem operis ad mercedem.
4 Meritum congrui ante iustificationem, siue fidem Catholicam praecedat, siue sequatur, suit damnatum à veteribus. August. praefat. in psal. 31. Quare gratia? quia gratis datur. Quare gratis datur? quia gratis constat. Et lib Retract. 2. c. 31. Sententiam de meritis correxit, saltem de merito congrui ante iustificationem. Dix [...] (inquit) lib. 6. quaest. contra Paganos. Salut [...]m religion [...]s nulli vnquam defuisse, qui dignus fuit—: non autem ita dix [...], tanquam ex meritis suis quisquam dignus fuerit, sed quemadmodum ait Apostolus. Non ex operibus sed ex vocante. Epist. 105. Vt iust [...] fierent merita non fuêrunt. Et ibidem ait, Iustitiam in Scriptura nunquam vo [...]ari mercedem. Et praefat, in ps [...]l. 31. Nihil boni fecisti, & datur tibi remissio peccatorum. Prosper c. 6. de obiect. Gallorum, Iustificatus homo. i. ex impio pius factus nullo praecedente bono merito accipit Donum. Sotus lib. 2. de natura & grat. c. 4. Concedit dispositiones ad iustificationem, sed negat posse vocari merita. Stapletonus de peccato orig. l. 1. c. 4. ait, Meritum cong [...]ui respectu primae gratiae [...]m oli [...] explosum est; nec à probatioribus Scholasticis, vt a Thomâ in Summa, & posterioribus scriptis, eius (que) sequ [...]cibus vnquam admissum. Apertè etiam damnav [...]t Greg. Ar [...]inensis, lib. 2. d. 26. q. 1. Lyra super 1. cap. Ioannis. [Page 109] Waldensis lib. 3. de Sacram.
5 Meritum etiam condigni damnatum ab alijs. August. de verbis Apost Serm. 2. Non dignus fuisti—: quem iustifi. ca [...]um glorificaret—. Te coronat in miseratione & miseri. cordia: si tua merita praecesserunt dicit tibi Deus, discute bona merita tua & videbis quia dona mea sunt. Ansel. de mensurat. crucis. Si homo mille annis serviret Deo, etiam feruentissimè non mereretur ex condigno, dimidium diē esse in regno coel [...]rū. Vide Gregor. Arimin. in 1. d. 17. q. 1. art. 2. Durand. in 2. dist. 27. q. 2. & in 3. d. 18. q. 2. Waldensem tom. 3. De Sacramentalibus c. 7. Burgensem in Additionibus ad Lyram super psal. 35. Scotus in 1. Sent. dist. 17. q. 2. censet opera non habere proportionem cum vitâ aeternâ, & ideo acceptari à Deo ad mercedem. Cusanus excit. l. 9. Notabis, quod mors Christi sola potuit mereri vitam aeternam, quia consummata mors meretur vitam immortalem. Alij omnes martyres non merentur exsua morte vitam aeternam, quia omnis alia mors cuiuscun (que), est citra maximam, & in infinitum distat à morte consummatâ, quae solùm est meritoria vitae maximae, scilicet, aeternae.
Fides.
1 Veteres assirmant [...]idem iustificare non disponendo intrinsecùs, vel praeparando, sed apprehensione Christi & applicatione quae tum fit cùm Dei misericordiâ & Chri [...]. meritis [...]tamur, statuentes D [...]um nobis in Christo propitium esse. Ambros. in 1. Cor. 1. Ho [...] constitutum est à Deo, vt qui credit in Christum salvus sit sine opere, solâ fide gratis accipien [...] remissionem peccatorum. Isy chius l. 4. c. 2. in Leviticum. Gratia ex misericordia & compassione praebetur, & fide comprehenditur solâ. Marius Victor. in Gen. 3.
[Page 110]Chrysostom. in Rom. 3. hom. 7. Quamprimùm homo credidit, confestum iustificatus est. Et in Hebraeos 11. hom. 23. postquam egisset de promissionibus, Patriarchis factis, subiungit. Solâ autem fide certam de ijs conceperunt fiduciam, procul ea [...] videntes a [...]te quatu [...]r generationes—. Tam certa de ipsis erat ijs persuasio, vt etiā ea [...] salutarent—. Uides quòd illud, acceperunt, est expectare, & de ijs confidere. Si ergo confidere est accepisse, nobis quoque licet accipere. Augustini Sententia est, apud Prosperum in Sent. August. 352. Fides Christi, est cre [...]ere in eum qui iustificat impium: credere in Mediatorem, sine quo nullus reconciliatur Deo: credere in Salvatorem, qui venit quaerere & salvare quod perierat: credere in eum qui dixit, Sine me nihil potestis facere. Quid sit autem credere in eum qui iustificat impium, docet idem Augustinus Tract. 29. in Ioan. Quid est [...]rgo credere in eum (Deum?) Credendo amare, credendo diligere, credendo in Deumire, & eius membris incorporari. Et alibi saepe, ait, credere in Deum esse Deo adhaerere, in Deum tendere. Vide in Psal. 77. Tract. 54. in Ioan. & Serm. 181. de Tempore. Idem Tractat. in Ioan. 26. Qui credit in eum manducat, invisibiliter saginatur, quia invisibiliter renascitur. Et Tract. 50. in Ioan. Quomodo manum in coelum mittam vt ibi sedentem teneam? Fidem mitte & tenuisti. Serm. 33. de verbis Dom. Ecce credimus in Christum, quem fide accipimus: in accipiendo novimus quid cogitemus: modicum accipimus & in corde saginamur. Bertram. lib. de corpor. & sanguin. Christi. Corpus non sen [...]ibus carnis, sed animi fidelis contuitu aspicitur, vel acci [...]ur, vel comeditur. De consecrat. d. 2. Quia corpus. Sacrum Dei tui corpus & sanguinem fide respice, honora, mirare: mente continge: cordis manu suscipe: & maximè totum haustu interioris hominis assume. Lumbard. sent. lib. 3. dist. 19. Dicimur quoque & aliter per mortem Christi iustificari quia per fidem mortis eius à peccatis mundamur. Vnde Apostolus, Iustitia Dei est per fidem Iesu Chricti. Et item, Quem Deus proposuit propitiatorem perfidem in sanguine ipsius, id est, per fidem passionis—. Si ergo rectae fidei intuitu in illum respicimus, qui pro nobis pependit in ligno, à vinculis Diaboli solvimur, id est, à peccatis.
2 Scholasticorum inventum est, Fidem iustificare non apprehendendo, sed intrinsecùs praeparando & disponendo.
[Page 111]3 Veteres fidem solam ad iustificationem requiri v [...] lunt, etiam sine operibus gratiae. Apud August. Serm. 181. de Temp. Credenda est pracipuè fratres peccatorum remissio: quia hoc vnum remedium est, quod hominum genus à sententiâ perpetuae mortis absoluat. Chrysost. hom. de fide & lege Naturae; Fidelem abs (que) operibus possum monstrare, & vixisse, & regnum coelorum assequutum—: Latro autem credidit duntaxat, & iustificatus est.—. sed illud vnum asseuerârim quòd s [...] la fides per se salvum fecerit. Et in Rom. c. 3. homil. 7. Quae verò lex fidei est? per gratiam, inquit, salvari. Hîc virtutem Dei ostendit, quòd non solùm salvavit, sed & iustificauit, & glorificationem induxit, nullis ad hoe vsus operibus sed fidem tantùm exigens. Theodoret. in Eph. 2. Non nostrâ sponte credidimus, sed vocati accessimus, & quum accessissemus, non exigit vitae puritatem & innocentiam, sed solâ fide susceptâ, condonavit peccata. Basil. Serm. de humilitate. Hoc est in Domino gloriari, quando quis non effertur suâ iustitiâ, sed agnoscit se destitutum verâ iustitià & sola fide in Christum iustificari. Ambros. in Rom. 4. Sine labore & aliquâ obseruatione solâ fide iustificentur apud Deum.—nulla ab his requisita poenitentiae opera, nisi tantùm vt credant. Orig. in Rom. 3. post allegatū exemplū Pauli, ait, Sola igitur iusta gloriatio est in fide crucis Christi, quae excludit omnem illam gloriationē quae descendit ex operibus legis. August. contra 2. epist. Pelag. l. 1. c. 21. Quantaelibet iustitiae Sanctiprae dicentur, vel novi vel veteris Testamenti, tamen non eos salvos fecit misi fides Mediatoris, qui in remissionem peccatorum sanguinem fudit. Chrysost▪ in Rom. 4 homil. 8. Fide salvari eum qui opera non habeat, nihil fortasse fuerit insolentiae: Eum vero qui rectè factis conspicuum se feceri [...], non ex ipsis, sed ex fide iustum fieri, hoc scilicet admirabile est, & quod maximè fides po tentiam manifestat. Et homil. 14. in 8•• cap. Un [...]m hoc tan tummodo donum Deo obtulimus, quòd f [...]tura nobis pr [...]mittent credimus, atque hac solùm viâ saluati sumus.
4 Vbi fidem, & opera in negotio salutis coniungunt, lo quuntur de historicâ & generali fide, quae est tantùm notitia, & generalis assensus: vel de externâ professione fidei: vel etiā loquuntur de fide, vt August. R [...] t [...]act. l 1 c. 14. Via [...]idei. viâ est salutis: licèt enim Fides, quâ Organum Christi apprehendendi ad iustitiam & vitam sola [Page 112] [...]it: tamen quâ via salutis, non sola est. Vnde agnoscimus non solam sidem requiri ad salutem, & ad vitam bene agendam, sed opera etiam, & virtutes alias. Lactant. de diuin. instit. Epitome c. 9. Magnum poenitentiae auxilium—, quam qui tollit viam vitae sibi amputat. Chrysost. in Ioan. hom. 38. Alij vigilando—, delent peccata: tibi faciliori viâ, nemini succensendo, idem consequ [...] datur. Eucher [...]us in Reg. l. 3. Operibus iustitiae ad regnum [...]oelorum pervenitur: Et, Non nisi per fidem & opera iustitiae nos ad superna gaud [...]a vitae, pervenire possumus. Et [...]n Gen. l. 3. A fide inciptant, & bonis moribu [...] nitantur pervenire eò quo tendunt. Caesarius hom. 15. Faciamus misericordiam nobis patronam in hoc saeculo, vt nos ipsa liberet in futuro. [...]st enim in coelo misericordia, ad quam per terrenas misericordias pervenitur. Haimo super psal. 135. Alius per ie [...]unia, alius per eleemosynas, alius per alias virtutes festinat ad Dominum. Idiota. contempl. lib. 2. c. 15. Per bona opera ad coelestem patriam properemus. Rabanus. Multi sunt poenitentia fructus, per quos ad expiationem criminum pervenitur.
5 Aliquando veteres fidei opera adjungentes, loquuntur de eâ, vt est persuasio de impunitate scelerum sine poenitentia; vel vt est virtus ea (que) imperfecta, cui proinde aliae virtutes adjungendae.
6 Veteres certitudinem fidei diuinae Specialem & infallibilem agnos [...]unt. Remigius Antisiodo [...]ensis in psal. 10. In Domino confido. i. Tota fides mea in Christo est, per illum solum credo me iustificari & saluari: ille est mihi mons, ille refugium. Theophilact. Qui magna affectione credit, cor suum omnino extendit in Deum. Et quid facit [...] vnitur illi. Et ferue [...]actum cor eius, magnam certitudinem sumit, quod voti compos fiat: id quod experti sciunt omnes. In Mar. 11. Bernard. Serm. 1. de annunciat. Si credis peccata tua non posse deleri nisi ab eo cui soli peccâsti, & in quem peccatum non cadit, bene faci [...]: sed adde adhuc, vt & hoc credas, quia per ipsum peccata tibi donantur. Hoc est testimonium quod perhibet in corde Spiritus sanctus dicens, Dimissa sunt tibi peccata tua. Rursus, epist. 107. Iustu [...] quis est, nisi qui amanti se Deo vicem rependit amoris? Quod non fit nisi revelante Spiritu per fidem homini aeternum dei propositum super suâ salute futurâ. Et Serm. 5. Dedicat. Hic planè fidem nobis [Page 113] subvenire necesse est,—vt quod de nobis latet in corde Patris, nobis per ipsius spiritum reueletur, & Spiritus eius testificans persuadeat spiritui nostro, quòd simus filij Dei: persuadeat autem vocando & iustificando gratis per fidem. Et alibi. Nos scimus qui translati de morte ad vitam per viuificantem Spiritum, certo & quotidiano experimento, ipso nos illuminante, probamus vota & gemitus ab ipso venire & ad Deum ire, illic (que) inuenire misericordiam in oculis Dei. In Cant. Serm. 8o. Quae in vobis anima sensit aliquando in secreto conscientiae suae Spiritum filij clamantem, Abba, pater; ipsa, ipsa paterno se diligi affectu praesumat, quae eodem se Spiritu, quo & filius affectam sentit, confide quaecun (que) es illa, confide nihil haesitans. Et Serm. 69. haec habet verba. Non est quòd iam talis anima dicere vereatur: Dilectus Deus mihi, quae ex eo quod se diligere & vehementer diligere sentit, etiam diligi nihilominus vehementer non ambigit, ac de suà singulari intentione, solicitudine, curâ, operâ, diligentia, studio (que) suo quo incessanter & ardenter invigilat quemadmodum placeat Deo, aequè haec omnia in ipso indubitanter agnoscit recordans promissionis eius—. Ergo exproprijs quae sunt penes Deum, agnoscit, nec dubitat se amari, qui amat. August. in Psal. 149. Est quidam modus gloriandi in conscientia, vt noveris fidem tuam esse sinceram, vt noveris spem tuam esse certam, noveris charitatem tuam esse sine simulatione. Tract. 75. in Io an. Nam & nunc est in nobis, & nos in illo: sed hoc nunc credimus, tum etiam cognoscemus: quamvis & nunc credendo noverimus, sed tunc contemplando cognoscemus. lib. 13. de Trin. c. 1, 2. Fidem ipsam videt quis (que) in corde suo esse, qui credit, vel non esse si non credit. Gregor. Dialog. l. 1. c. 1. Mens quae diuino Spiritu impletur, habet evidentissima signa sua, virtutes scilicet & humilitatem: quae si vtra (que) perfectè in vna mente conveniant, liquet quòd de praesentia Spiritus sancti testimonium ferant. lib. 6. Registri. c. 187. Deum sitiens anima priùs timore compungitur, pòst amore.—. at verò quum longâ maeroris anxietate fuerit formido consumpta, quaedam iam de praesumptione veniae nascitur securitas. Moral. l. 31. c. 23. Iusti viri securitas rectè Leoni comparatur, quia contra se cùm quoslibet insurgere conspicit, ad mentis suae confidentiam redit: & scit quia cunctos aduersantes superat, quia illum solum diligit, quem invitus nullo modo amittat. Cypri [Page 114] an. ad Demetrian. Viget apud nos spe [...]obur, & firmitas fide [...], & inter ipsas saeculi labentis ruinas erecta mens, & immobilis virtus, & nunquam nisi laeta patientia, & de Deo suo semper secura anima. De coena. Affectio se sanatam & sanctificatam agnos [...]ens, [...]l [...]tibus se abluit—: & in huius praesentiâ non super [...]a [...]uae mē dican [...] lachrimae v [...]niam. Leo Ser. 10. de Quadr. Discutiant ergo se si l [...]lium mentes—, vt si repositum aliquid in conscientijs suis de fructibus charitatis invenerint, Deum sibi inesse non dubitent. Serm. 8. de Epiphan. Qui experiri cupit an in ipso Deus habitet—, si vero examine cordis sui interiora dis [...]utiat—, & [...]i in eâ Dilectionem Dei & proximi, toto corde intentè repererit, Deum & rectorem sui & habitatorem esse non dubitet▪ Ambros. de Iacob & vita beata, l. 1. c. 6. Pro nobis, inquit, tradidit illum: nihil est igitur quod negari posse nobis vereamur, nihil est in quo de muni [...]icentiae diuinae perseuerantiâ diffidere debeamus. Et rursus, Serm. 7. in Psalm. 118. Qui bene sibi conscius est, non turbatur vti (que); dicens, Haeredes sumus dei, cohaeredes Christs. Et Sermonibus sub eius nomine, Serm. 5. Quisquis illi fermento Christi adhaeserit, e [...]icitur & ipse fermentum, tam sibi vtilis quàm idoneus vniuersis, & de sua certus salute & de aliorum acquisitione securus. Anselmus in Rom. 8. Per hoc quod Spiritus Sanctus charitatem nobis infundit,—euident [...] testimonio declarat menti nostrae nos esse filios Dei. Et in 1. Cor. 2. Nos per Spiritum eius novimus, & dona eius nos habere, & ab eo accepisse. Et in 2. Cor. 13. Qui fidei sensum in corde habet hic scit Christum [...]esum in se esse. Basilius Regularum, contract. qq. 296. Quando quis vel suis, vel alienis peccatis eo modo quo diximus, affectum se animadverterit, tum [ [...]] sine dubio credat, se liberum esse à peccato, Cyrill in Ioan. lib. 10. c. 3. Praeter generalem cognitionem, facit aliam qua Spiritus illuminatione receptâ, oculis animi habitantem in ipsis Deum videbunt. Non est (inquit) communis sanctorum cognitio, sed eximia & certa longe (que) à communiori illa differens. Chrysost. in Gen. c. 29. homil. 54. Afferamus fidem & obedientiam, & ita bene [...]i damus his quae à Domino promissa sunt, at (que) si iam impleta essent. Rursus in Rom. 8. hom. 14. Supremâ illâ essentiá quae & hoc ipsum largitur quod promittit, at (que) adeo etiam orare iussit, testimoniū nobis perhibente, quis nunc de dignitate hac deinceps dubitare poterit. [Page 115] Hales sup. 2. d. 12. q. 20. Quando ista tria sunt in anima (lumen, l [...]titia, pax,) verè certum est experimentum, quòd anima habeat gratiam. Thomas, 1. 2. quaest. 112. art. 5. & primi Scholasticorum potiùs negârunt certitudinem scientiae, quàm fidei. Scotus lib. 3. dist. 23. Credo me habere fidem. Similiter Neoterici. Enchirid. Coloniense dicit necessarium esse ad iustificationem, vt certò credat vniusquis (que) sibi remissa esse peccata. Catharinus asserit & defendit, posse homines sideles habere certitudinem fidei de gratia in praesenti. Ca [...]etanus in Rom. 8. ait, Testimonium Spiritus esse donum speciale quo non video, aut scio, sed credo quod ego sum [...]ilius De [...]. Antonius Marina [...]ius Carmelita, in orat. habitâ ad patres in Concil. Trident. ann. 1546. Homo ab inani propriae dignitatis confidentiâ abhorrens, omnino à De [...] misericordia pen [...]eat: statuat (que) Deum vt clementissimum Patrem sibi adesse, à quo laeta semper expectet, & foelicissima, nec vnquam patiatur ex eius animo persuasionem illam excuti, etsi duris ac infinitis vexetur difficultatibus, quas mun [...]us, quas caro, quas Sathan—hinc atque illinc procurant, vt nos à Dei [...]iducia, eiusdem (que) obsequio abducant religiosissimo. Et, Quamobrem in dubitatiouis labyrintho non errant, qui per Christum adepti sunt iustitiam: sed in securitate mentis, in pace conscientiae, in laetitia cordis, edocti spiritu illo, qui illis testimonium reddit, quòd sunt filij Dei, audent dicere, Abba Pater.
7 Vbi specialem fidei certitudinem videntur negare, loquuntur de praesumptione, vel carnali securitate in qua homines1 libertatem & pacem somniant sine tentatione, & peri culo. Vt August. de correp. & grat. c. 13. Quis ex multitudine fidelium quamdiu in hac mortalitate vivitur, in numero praedestinatorum 2 se esse praesumat. Aliquando loquuntur de certitudine perseuerantiae ad finem sine lapsu, & defectione. August. de civit. Dei▪ l. 11. c. 12. Quis hominum, se in actione, profectu (que) iustitiae perseveraturum vsque in finem sciat, nisi aliquá revelatione ab illo fiat certus, qui de hac re iusto, latenti (que) iudicio omnes instruit, sed neminem fallit? Aliquando de ce [...]titudi3 ne experientiae quae est [...]emper post euentum rei. Aliquando4 de certitudine gratiae & salutis aliorum. Aliquando de5 certitudine per reuelationem specialem, siue priuilegratam, [Page 116] non ordinariam in verbo, & sacramentis. Aliquando de certitudine6 scientificâ ex proprijs principijs non de certitudine sidei. Aliquando de certitudine, quae est sine [...]ignis & indicijs,7 quae appellatur Euidentiae.
8 Specialis sidei certitudo nunquam fuit damnata pro haeresi ante Concilium Tridentinum.
Jmpletio Legis. Supererogatio.
1 Patres dicunt impleri legem primò imputatione obedientiae Christi per fidem, deinde inchoatione, & conatu, siue quoad potentiam; non perfectè; siue perfectione partium, non graduum. August. Retract. l. 1. c. 19. Omnia mandata Dei facta deputantur quando quicquid non sit, ignoscitur. Et Hieronym. l. 1. c. 3. contra Pelag. Tum ergo iusti sumus, quando nos peccatores fatemur, & iustitia nostra non ex proprio merito, sed ex Dei consist it misericordia. Vide l. 1. vitae Bernardi c. 13. Theodoret in Rom. 10. Qui credit in Christum, is scop [...]m legis adimplet. Chrysost. in Rom. 10. hom. 17. Quid lex vult? hominem iustum sacere? sed non potest: nemo siquidem illam impleuit. Sedulius in Rom. 10. Perfectionem legis habet qui credit in Christum, cùm enim nullus iustificaretur ex lege, quia nemo implebat legem, fides pos [...]a est, quae in omnibus praetermissis satisfaceret pro tota lege. Cusanus excit. l. 10. Nemo vnquam adimplevit legem, quae in dilectione consistit, nisi Christus qui non venit soluere legem, sed implere.
2 Porro duos esse modos legem propriè, & perfectè sine praevaricatione implendi, vnum in vitâ praesenti pro statu viatoris, alterum in futurâ: nemo, quod sciam, ante Scholasticos docuit. Nam veteres perfectionem non agnoscunt vllam in hac vitâ, nisi quae consistat in agnitione vitij & imperfectionis. August. contra 2. epist. Pelag. l. 3. c. 7. ait, Virtutem, quae nunc est, in homine ius [...]o, perfectam hactenus nominari, vt ad eius perfectionem pertineat etiam ipsius imperfectionis, & in veritate cognitio, & in humilitate confess [...]o. Et epist. 29. ad Hieron. Charitas [Page 117] —quae iam non potest augeri, quamdiu hîc hom [...] vivit, est in nemine: quamdiu autem augeri potest, profectò illud quod minùs est quàm debet, in vitio est: ex quo vitio non est iustus in te [...]ra, qui faciat bonum & non peccet: ex qu [...] vitio non iustificabitur in conspectu Dei omnis vivens. August. de perfect. iust. resp. ad Ratiocin. 17. ait, Quum est aliquid carnalis concupiscentiae—, non omni modo, ex tota anima diligitur Deus, non enim caro sine anima concupiscit. August. de Spir. & litera c. vlt. videtur contrarium sentire. Dicit enim neque si nondum esse potest tanta dilectio Dei quanta illi cognitioni plenae perfectae (que) debetur, culp [...] deputandum est. Sed sciendum quòd culpa duplex; vna quum directé & prorsus [...] fit, quod Deus fieri vetat: altera quum sit quod Deus iubet, sed non prorsus, toto sicut iubet, animo. de primo culpae modo loquitur Augustinus. Ambros. l. 2. de Iacob. c. 2. Non ex operibus iustificamur sed fide, quoniam carnalis infirmitas operibus impediment [...] est. Bernard. in Cant. Serm. 73. Opus habent & sancti pro peccatis orare, vt de misericordia salui fiant, propriae iustitiae non fidentes. Rursus in Cant. 50. Quomodo ergo iubenda fuit, quae implenda nullo modo erat? aut si placet tibimagis de affectuali [charitate] datum fuisse mandatū, non inde contendo, dūmodo & acquiescas [...]u mihi quòd minimè in vitâ istâ ab aliquo hominum possit vel potuerit, adimpleri. Radul. in Levit. l. 1. c. 1. Vix bonum opus compleri potest sine alicuius peccati admixtione, metue [...]um ita (que) est ne dum complet [...] remunerationis devotio expectatur, à nobis etiam reatus admixti poena exigatur.
3 Supererogatio qua opus aliquod ex consilio vltra impletionem totius legis Deo gratum fit; veteribus ignota [...]uit. Quamvis enim dicant virgimtatem supra debitum offerri, & supra leges esse: & multos ipsa superare mandata, plus (que) impendere obsequio, quàm acceperant praecepto, tamen ita le gem impleri vt non simus praevaricatores, non dicunt, non, inquam, dicunt. Volunt igitur supererogationem sieri non quòd officium aliquod praesta [...]i possit vltra legem moralem integram: sed quod sit tamen. Primò, vltra negativam partem. [...] ▪ Chrysostom. homil. 8. in Rom. 4. Non [...]urari aut non occidere cui [...]slibet esse possit: credere verò, posse Deum quae aliâs impossibilia sunt, sublimi quodam animo opus habet, vehementer [Page 118] erga Deum affecto. Generosae quippe dilectionis hoc signum est▪ Honorat quidem & ille Deum, qui praecepta illius implet: verùm hoc multò magis, qui per fidem philosophatur. Ille quidem Deo 2 obedivit: hic illum—, vehementiùs glorificat. Secundò, vltra actus externos. Chrysostomus homil. 3. in 1. Cor. s [...]atuit philosophos Supererogationem habuisse. Nonnè (inquit) praecepta eius adeo levia sunt, vt multi philosophicà tantùm ratione illa excesserint? Tertiò, vltra vnum aliquod mandatum. August.3 Serm. 18. de verbis Apost. Ambiêrunt Virgines ill [...]m ma [...]orem pulchritudinem cordis sui. Quid iu [...]es? ne adulterae simus, hoc praecipis? amando te plus facimus, quam iubes, scilicet, hoc mandato. Postremò, vltra mādatum caeteris hominibus commune.4 August. de opere Monachor. c. 5. Amplius erogabat Apostolus Paulus, qui sui [...], vt ipse testatur, s [...]pendijs militabat. Optat. lib. 6. contr. Parmenian. Uirginitas voluntatis res est, non necessitatis—. Non praecepta, sed consilia erogat Paulus ad Virginitatem. Sic & alij Patres, Virginitatem supra legem ponunt, id est, supra ordinariam observationem Legis inter caeteros Christianos, quia putabant esse statum Angelicum. Athanasius tamen Virginitatem extra Consilia in praeceptis posuit. lib. de Incarnat. Verbi. Quis hominum, vel post mortem, vel in vitâ, author seruandae Ui [...]ginitatis fuit?—Attamen noster Salvator & omnium rex Christus, tantùm valuit in huiusmodi praeceptis, vt pueri nondum maturi legum disciplinae, Virginitatem quae supra Leges est, profiteantur. Et in Apologiâ ad Constantium. Nusquam (inquit) alibi sanctum illud & coeleste aeternae Virginitatis mandatum foeliciter adimpletur, nisi duntaxat apud nos Christianos.
4 Supererogatio quae hodie docetur, aliquando ex parte à veteribus improbata est. Anselmus de concep. virg. c. 21. Nullus potest reddere quantum debet, solus Christus reddidit pro omnibus qui salvantur, plus quàm debetur. Thomas in 2a 2•. q. 184 art. 3. Vult perfectionem cōsistere essentialiter in obseruatione mandatorum, & instrumentaliter in obseruatione consiliorum: & in hanc sententiam allegat dictum Collat. 1. c. 7. Abbatis Mosis: Ieiunia, vigiliae &c. non sunt perfectio, sed perfectionis instrumenta, quia in ipsis non consis [...]it disciplinae illius finis, sed per illa pervenitur ad finem.
Peregrinatio.
1 Peregrinatio religios [...] primùm [...]aepit obtinere post Constantinum circa ann. 320. quo tempore vulgi fuit, non omnium; nec cultus Dei, vel meriti ergô, sed confirmandae fidei gratiâ instituta. Hieronym. epist. 1 [...]4. Pars fidei est ado râsse, vbi pedes Domini steterunt. Seuerus Sulpitius hist. lib. 2. Paulinus epistolâ ad Seuerum Non al [...]er affectus homines ad Hier [...]solymam rapit, nisi vt loca in quibus corpora [...]ter praesen [...] fuit Christus videant, atque contingant. Ante Constantini tempora, de Alexandro quasi rarum istud & mirum narratur, quòd Hierosolymam adorandi & locorum sanctorum videndi causâ properauit. Euseb. lib. 6. c. 10. & observandum, hoc esse factum ex visione.
2 Postea peregrinatio mutata fuit in partem cultus dei: sed tamen improbata fuit à sanioribus quatenus fuit religionis gratiâ instituta. Nyssenus epistolâ quadam, nihil ad pietatem facere dicit, & Deum ex aequo vbi (que) se invocantibus adesse. August. Serm. de martyr. 3o. inter Serm. de Sanctis. Dominus non dixit, vade in Orientem, & quare iustitiam, naviga vs (que) ad Occidentem vt accipias indulgentiam: dimit [...]e inimico & dimittetur tibi. Nihil à te extra te quaere. Ad teipsum & conscientiam tuam te Deus dirigit. Hildebertus Cenamonensis e pist. ad Comitem quendam, Peregrinationem inexcusabilem dicit in ijs, qui administrationi alligati sunt. Et [...]ta non necessaria necessarijs praeponi, & non debita debitis—. circuire vagum orbem terrarum nullus Doctor, nulla omnino scriptura commemorat. Chrysost. hom. 1. in Philem. ait, non opus esse peregrinationem suscipere ad remissionem eccatorum.
3 Peregrinatio ad Imagines nulla [...]uit ante 600 annos à Christo nato.
Ieiunium, Statio, Processio.
1 Veteres de origine Quadragesimae incerti sunt. Alij dicunt esse Traditionem Apostolorum. Hieronymus ad Marcellam epist. 54. Et Leo Serm. 6. & 9. de Quadrages. Alij à Christo ipso indictam Quadragesimam volunt. Ambros. Serm. 25. ait, Consecratam à Christo. & Ser. 34. Legem esse diuinitùs datam: indictum à Christo ieiunium. Theophilus Alexan-Paschal▪ epist. [...]. ad finem, ait, esse evangelicae institutionis. Et Cassianus dicit, Hoc [...]onè accepit a [...] Hicon. qui epi. [...]. 23. 24 Eustochium si [...]ile quid habet. in primitiua Ecclesia aequale fuisse iejunium per totum annum. Deinde frigescente deuotione cum negligerentur jejunia, à Sacerdo [...]ibus indictam Quadragesi mam. Collat. 21. cap. 30. Amalarius negat posse authorem Quadragesimae designati, l. 2. c. 5. Irenaeus apud Eusebium lib. 5. cap. 26. dicit, esse [...], Consuetudinem ex simplicitate, & priuato quodam instituto.
2 Quadragesima in primis Ecclesiae saeculis fuit Ieiunium verè religiosum, ad spiritualia inuocationis & paenitentiae exercitia commodiùs obeunda, & in commemorationem passionis Christi obseruatum. Eusebius hist. l. 2. cap. 16. Quid attinet commemorare frequentes in vnum congressus, & virorum in vno, mulierum autem in altero loco seperatim congregatarum exercitationes, & seueram disciplinae rationem, quae de more à nobis adhuc observata est, quam (que) potissimùm in festo satutaris Domini passionis, non ieiunijs solum & vigilijs sed attentâ sacrarum scriptur arum auditione excolere & celebrare consuevimus. Basilius hom. 14. in ebrietatem. Si in tot admonitioni bus, quas & superiore tempore vos adhortando non praeteriuimus, & deinceps septem istis ieiunij hebdomadis nocte ac die per evangelicam vos doctriuam sine intermissione vos obtestati, nil penitus profecimus—. Epiphanius in fine Panarij. Non vt gratiam & beneficium exhibeamus ei qui pro nobis passus est, ieiunium nobis constitutum est: sed vt confiteamur ad nostram salutem Domini passionem, quam pro nobis ille suscepit. Chrysostom. hom. 19. ad pop. Antioch. Huc ieiunium & Quadragesima, huc tot dierum [Page 121] sacri conuentus spectant, & auditio, huc preces & praeceptiones, vt diuinorum mandatorum diligenti meditatione, abstersis omni ratione quas per vniuersum annum contraximus peccatorū sordibus, spiritual [...] libertate fre [...]i, incruentum illud Sacrificium piè religiose (que) participemus. Et homil. 73. ad pop. Antioch. de ieiunio Quadragesimae. Non hoc solùm exquiritur, charissimi, vt per singulos dies huc conveniaemus & de ijsdem a [...]diamus continuè, & totam ieiunemus quadragesimam.
3 Paschale ieiunium fuit obseruatum liberè quoad obligationem conscientiae, sine mandati vel imperij necessitate, vs (que) ad annum 400. Siue spectemus initium & spatium temporis, siue genera ciborum. Ambros. de Elia & ieiunio c. 22. ad ieiunium voluntarium invitans, ait, Suscipite iugum Christi—. non alligat ceruicem vinculis; sed mentem gratia copulat: non necessitate constringit, sed voluntatem boni operis dirigit. Aug. contra Faustum Manichaeum. lib. 30. cap. 5. Christiani non haeretici, sed Catholici, edomandi corporis causâ, propter animam ab irrationalibus motibus ampliùs humiliandam, non quòd illa esse immunda credant, non solùm à carnibus, verùm à quibusdam etiam terrae fructibus abstinent▪ vel semper sicut pauci, vel certis diebus at (que) temporibus, sicut per Quadragesimam ferè omnes, quantò magis quis (que) vel minùs, seu voluerit, seu potuerit. Vbi autem dicit Ser. 62. de Tempore, peccatum esse non ieiunare in Quadragesima, non hoc intelligendum propter latam legem; sed propter neglectā paenitentiam quae solebat in hoc Ieiunio renouari. Theodoretus in epit. diuin. decret. Ecclesia [nec vini nec esus carnium] participationē prohibet. Et ideo alij quidem permissis à lege bonis & voluptatibus securè fr [...]untur: alij vero ab ijs abstinent: nullus autem qui sapit & rectè sentit, cō demnat eum qui comedit. Nā & abstinentia & esus participatio sunt in mentis potestate. August. de moribus Ecclesiae. lib. 1. c. 33. ait, abstinentias institutas, & mensas, charitatis lege & ratione: ne (que) quenquā coactū vt hoc vel illo cibo & potu non vteretur, sed fuisse liberū, vt quis (que) valetudinis rationē habetet. Prosp. de vita contēpl. l. 2. c. vlt. sicut abstinere vel ieiunare debemus, vt nō nos ne [...]itati ieiunādi subdamus, ne iam nō deuoti, sed inuiti rē volūtaria faciamus. Primas. in Ro. c. 14. De ieiunio lex nō est posita, sed quomodo potest vnusquis (que) & v [...]lt. Spiridion liberè [Page 122] carnibus in quadragesima vescebatur. Sozom. l. 1. c. 11. Mō tanus primus leges ieiuniorum praescripsit. Euseb. l. 5. cap. 16. Telesphorus ann. 130. ieiunum quadragesimae Clericis praecaepit. Carcombertus rex Britanniae hoc Ieiunium indixit Angli [...] ann. 641. Sigebert. in Chron. Florentius Monachus Wigorniensis in Chron. ad ann. 640. ait. Hic [Ercombertus] primus Regum Anglorum in toto regno suo, idola relinqui, ac destrui, simul & ieiunium 40. dierum obseruari praecepit.
4 Ieiunium Quadragesimale [...]uit obseruatum à varijs Ecclesijs variè, tum quoad spacium temporis, tum quoad genera ciborum. Socrat. lib. 5. cap. 21. Qui sunt Romae 3. Septimanas ante Pascha, (Sabbatho & Dominico exceptis) simul ieiunant. Qui autē in Illyria, & totâ Graeciâ, qui (que) Alexādriae habitant ante sex Septimanas ieiunia quae ante Pascha fiunt, ordiū [...]ur. Illud (que) tempus Pascha appellant. Alij praeter horum consuetudinē septem septimanas ante illud festum initium ieiunandi facientes, quamvis quindecim dies solùm, quibusdam intervallis interpositis, ieiunent. Nihilominus tamen tempus illud Quadragesimam vocant, vnde non mediocris me cepit admiratio qua ratione isti, licèt de numero dierum dissentiant, omnes tamen eodem nomine quadragesimam appellent. Antepaschale Ieiunium licet paucorum esset dierum, Quadragesima tamen dictum est. Fortè, etiamsi constaret tantùm horis 40. diurnis nocturnis (que) vt est apud Euseb. l. 5. c. 24. Leo Serm. 4. de quadrag. ait. ‘Feriâ secundâ, feriâ quartâ & feriâ sextâ ieiunemus.’ Sabbatho autem vigilias apud Sanctum Petrum celebremus. Gregorius hom. 16. dicit Ieiunium Quadrag. constare triginta sex diebus. Et recepta est opinio Quadragesimam olim non incipere solitam in Feriâ 4•. cinerum ante Gregorium primum, eò quod in c. quadragesima de Consecr. dist. 5 quatuor dies ante Dominicam primam in Quadragesima, essent adiecti, vt omnes plenum ieiunium 40. dierum obseruarent. Idem testantur Ambros. Serm. 34. & Cassianus Coll. 21. c. 24. 27. 28. & à Dominica post Quinquagesimā incipere Quadragesimam dicunt, Alcuinus de diu. off. c. quadragesima, & Ordo Romanus in c. de septuagesima, & Microlog. c. 49. Fateor extare sermonem inter Sermones Aug. de Tempore, qui inscribitur in feria 4a. in capite ieiunij: sed non est Augustini: [Page 123] & si esset, Titulum dico à recentiori appositum. Epiphan. in via compendiariâ. Quadragesimam ante 7. dies paschae seruare solebat, sancta Ecclesia in ieiunijs perseuerans. Post. 40. dierum ieiunium Ecclesia solebat etiam 50. dies festos obseruare ad Pentecosten.
5 Ieiunium Quadragesimale fuit quondam obseruatum admodum seuerè in sicco, & aquâ, sine vino aut piscibus. Veteres enim siccorum esu vtebantur, id est, pane & sale cum aqua, Epiph. in fine Panarij. Et ieiunatum est à carnibus & vino. Greg. Nyss. Oratione de amandis pauperibus. Et Concil. Carthag. IIII. c. 85. Hieron. ad Laetam. In ieiunijs ab oleo & pomis abstinebant: & in Epitaph. Paulae à vino, liquamine, piscibus, melle, ouis. Chrysost. Serm. de ieiunio, ait, à vino & carne ieiunare Ecclesiam. Microlog. c. 49. Nec iuxta canones Quadragesimaliter ieiunare cēsemur, si ante vesperā reficimur. Ambros. serm. 34. Ieiunum in Quadragesima prā so opponit. Ergo Papisticum quadragesimale ieiunium in quo caro prohibetur, & lacticinia ac pisces permittuntur, nō fuit receptū apud veteres. Molanus in Practica Theolog. Tract. 3. c. 11. num. 69. Meminerint ieiunaturi maiores nostros ieiunasse à vino & delicijs. Rursus, de Canonicis lib. 1. c. 26. Si ad veterem disciplinam at (que) rigorem respiciamus, vix vllus hoc tēpore ieiunare cēsebitur. Illi enim vs (que) ad vesperam ieiunârunt; nos prandemus.
6 Ieiunium Quadragesimale saepiùs fuit à quibusdam in anno obseruatum, & non semper ante Pascha. Quadragesima post Pentecosten paenitentibus obseruanda imponitur. Micrologus. de obser. Eccles. c. 25. Montanistae tres ieiunabant quadragesimas in anno. Hieron. epist. 54. ad Marcellam: addit. Nos vnam Quadragesimam, secundum traditionem Apostolorum, toto anno, tempore nobis congruo, ieiunamus. De paenitentibus post abnegationem. Methodius Constantinopol. ait, Duas quadragesimas ieiunent vacantes orationibus. S. Franciscus & alij, tres, quin (que), sex quadragesimas obseruabant.
7 Statio veterum fuit solenne & publicum ieiunium de die obseruatum ab Ecclesia, à mane ad noctem. Stationes autem praesentis Romanae Ecclesiae à mane quidem ad noctē, [Page 124] sed non ab ijsdem personis, verùm ab alijs at (que) alijs obseruā tur: & nunc dierum ieiunium soluitur ante stationem, & post cibum statio celebratur. Vid. Ambros. Serm. 25.
8 De i [...]iunijs pridiè magnorum festorum primus mentionē facit Bernardus Serm. de vigiliâ Sti. Andreae. Et postea Innoc. III. de obseruat Ieiun. c. 1. &. 22.
9 Ieuinium 4 temporum, Traditionem esse Apostolorum, asserit Leo de ieiunio 7. mensis. Serm. 8. & Serm. 2. de Pentecoste. Hoc autem incertum. Quia Calixtus. 1. Papa, epist. ad Benedictum dicit se instituisse 4i. tēporis ieiunium. Tertul lib. de Ieiunio, Catholici dicunt, nullum esse impositum ab Apost [...]l [...]s ieiuniorum iugum, excepto ieiunio Paschali. Ambros. Serm. 34. ait, Ieiunia praeter Quadragesimam omnia voluntaria esse: Illa de arbitrio venire, istam de lege: ad illa nos incitari ad hanc impelli.
10 Ieiunium Sabbathi ab Apost. can. 65. Et ab Ignatio epist. ad Philipp▪ penitus prohibitum: vbi Christi dicitur interfector qui Dominicâ, aut Sabbatho ieiunârit. hoc tamen iam obseruat Romana Ecclesia.
11 Agapetus Papa ann. Domini 533. processiones Dominicas instituit de consecr. dist. 1. Agapetus; & Caranza. Has etiam Ariani Constantinopoli instituerunt, eas (que) Chrysostomus, & imitatus est, & auxit, tum numero, tum processu. Sozom. lib. 8. c. 8.
Sacramenta.
1 Nullus Pater intra millesimum à Christo annum, posuit vel agnouit septem Noui foederis sacramēta propriè dicta. Isidorus an. 600. l. Originum 6. c. 19. Sunt autem Sacramenta baptismus & Chrisma: corpus & sanguis Christi. Paschasius de caena, circa ann. 900. ait, Sunt Sacramenta Christi in Ecclesiâ Catholicâ, Baptismus, & corpus ac sanguis Domini. Hugo de St Victore lib. de Sacram. 7. statuit Sacramenta, verùm excludit paenitentiam, & assumit aquam aspersionis. Imò nonnulli ex veteribus expressè dicunt, Lotionem pedum esse [Page 125] Sacramentum. Cyprian. de ablutione pedum. Ambros. lib. 3. de Sacram. c. 1. Sermo de caena Domini, apud Bernardum. Lumbardus, & post eum Scholastici, primi fuerunt qui dixerunt, septem esse Ecclesiae Sacramenta.
2 Veteres dum Sacramenti nomen alijs ritibus tribuunt, Baptismum & caenam praecipua esse, & genuina agnoscunt: alia quidem, Sacramenta dicunt, sed non eodem modo & aequè, ac ista duo. Aug. de Symbol. ad Catechu. l. 2. cap. 6. ait, Gemina Ecclesiae sacramenta fluxisse è latere Christi. Et epist. 118. Sacramenta, ait, numero esse paucissima. Rupertus Tuitiensis, de Victoria verb. Dei. lib. 12. c. 11. Quae ergo & quot sunt praecipua nostrae salutis Sacramenta? Sacrum Baptisma, sancta corporis & sanguinis eius Eucharistia, geminum Spiritus sancti datum, videlicet, alterum in remissionem peccatorum, alterum in diuer sarum siue multiplicium divisiones gra [...]iarum. Hugo de S. Victor. lib. de Sacram. part. 9. c. 6. Sunt quaedam Sacramenta, in quibus principaliter salus constat & percipitur. Sicut aqua Baptismatis & perceptio corporis & sanguinis Christi. Sunt alia quae si necessaria non sunt ad salutem, quia sine his salus haberi potest, prosiciunt tamen ad sanctificationem. Matth. Paris: in Guliel. Conquaestore Patrū ait esse sententiā, eos (que) scripsisse, quòd Sacramenta, quae in Ecclesia [...]iunt, baptismus, ‘Chrisma, Corpus Christi & sanguis, Spiritu inuisibiliter cooperante,—effectum habent.’ Alex. Alensis part 4. q. 8. art. 2. asserit duo sola principalia sacramenta à Deo per seipsum instituta, Baptismum & Eucharistiam: id (que) probat ex fluxione sanguinis & aquae, de latere Christi.
3 Sacramenti vocabulum apud veteres aliquando sumiturlatiùs pro mysterio, pro Symbolo, vel typo rei sacrae & spiritualis. Aug epist. 5. Omne sacrū signum est sacramentū. Hoc modo sacramentum est, aqua benedicta. Alex. I. epist. 1. Panis benedictus Aug. l. 2. de pecc. merit. & remiss. c. 26. Signum crucis, Aug. l. 19. contra Faustū. c. 14. V [...] verbo dicā ho [...] quidē sensu sacramenta erunt potiùs 70. quàm septem. Aliquando sumitur nomen sacramenti propriè, pro visibili signo & sigillo foederis gratuiti, & tū duo sunt non septē sacramenta. Bellarm. fatetur nomen sacramenti sumi, & propriè, & largo modo.
[Page 126]4 Scholastici omnes & Canonistae non agnoscunt septē sacramenta Nov. Testamenti propriè dicta, Durandus in primâ editione operis sui in Sentent. in 4. dist. 26. negavit matrimonium esse Sacramentum, vt testatur Capreolus in 4. dist. 26. quaest. vnicâ. At postea in eâdem dist. q. 3. hanc sententiam mitigauit, asserens matrimonium non esse sacra mentum vnivocè dictum cum reliquis Sacramentis. Et ipse Lumbardus idem tenet. 4. dist. 26. Teste Thomae 4. dist. 26. quaest. 2. art. 1. ad 4•m. Sic Hostiensis in summâ lib. 1. Titul. de Sacramentis non iterandis. Et glossa Bernard. cap. cum in Ecclesia, de Simonia. Et cap. honorantur 32. quaest. 2. Imò Paludanus in 4. dist. 26. quaest. 1. dicit hanc esse communem sententiam Canonistarum. ¶ Nonnulli etiam negant omne matrimonium legitimè contractum inter Christianos esse verum Sacramentum: sic Caietanus in opusculo quodam de Matrimonio. quaest. 1. Sic Canus in Relectione de paenitentiâ part. 5. & fusè, locorum Theolog. lib. 8. cap. 5. Vbi multa testimonia ex epistolis Decretalibus, ex Concilijs, Patribus, & Scholasticis in hanc sententiam adducit. Idem sentit. Franciscus à Victoria in summa de Sacram. num. 244. Et Martinus de Ledesma in 2. Tom. 4. dist. 44. art. 8. ¶ Plaeri (que) asserunt Matrimoniū non tantùm. N. Testam. Sacramentū esse (vt vult Concil. Tridēt. Sess. 8. can. 1.) sed & veteris Testam. Sacramentum fuisse. Sic Halensis. 4. dist. 26. art. 1. & 5. Bonavent. 4. dist. 26. quaest. 2. Sic, ante Scholasticos, Hugo de S. Victore lib. 1. de Sacram. part. 8. cap. 13. & lib. 2. part. 11. c. 1. Idem asserunt recentiores non pauci. Roffensis. Hosius in Confess. Petricov. cap. 55. Albertus Pighius in controv. 10. Alphonsus à Castro, verbo, Nuptiae, haeres. 3. Vbi dicit hanc communem esse sententiam inter Theologos, sic Petrus à Soto. Lect. 2. de Matrimonio. Catharinus in Quaestione de Matrimonio, exponit vocabulum Sacramenti, Eph. 5. Vel de incarnatione Christi, vel de primo coniugio Adami & Evae, & addit. Ex his oppositis quaestionibus (vt verum fateamur) non ita apertum videtur de Scripturis ipsis, Matrimonium esse Sacramentum eo modo quo sex reliqua Sacramenta dicuntur. Subjicit tamen. Propter consensum Ecclesiae vniuersalem fatemur matrimonium esse Sacramentum; nec eâ solùm lege quae intellectum [Page 127] captinandum esse in obsequium fidei iubet, verùm etiam quia suadent rationes. ¶ Episcopalem ordinationem Sacramentum esse verè & propriè dictum, negat Lombardus. 4. dist. 24. Et ibidem Alexander Halensis, Thomas, Bonaventura. Quibus assentiuntur ex recentionibus Dominicus Soto in 4. dist. 24. quaest. 2. art. 3. Et de Iure & Iustitiâ, lib. 10. q. 1. art. 2. Et Iosephus Angles, in 4. dist. 24. art. 11. ¶ Diaconatum & reliquos inferiores ordines, esse Sacramenta propriè dicta negatur à quibusdam. In quorum numero est Durandus, qui in 4. dist. 24. quaest. 2. in hanc sententiam multas rationes adducit. Sic Ca [...]etan. in 1o. Tom. opuscul. Tract 11. de modo tradendi seu recipiendi ordines. Idem videtur dicere in 3. part. Thom. q. 64. art. 4. ad 1. Franciscus à Victoria in summa. num. 226. iudicat opinionem Durandi & Caieta ni esse maximè probabilem. Lombardus ipse [...]ic scribit. 4. dist. 24. lit. I. Subdiacon [...]s & Acolytos procedente tempore Ecclesia sibi constituit. Vide Franciscum à Victor. in summa. num. 226. ¶ Thom. in lib. 4. Sent. dist. 23. q. 1. art. 4 ait, formam Baptismi & Eucharistiae extare in scriptura, aliorum verò sacramentorum formam nequaquam.
5 Sacramenta nostra dicuntur esse maioris virtutis, quàm veterum non quia haec significant, & illa conferunt gratiam; sed quia doctrina cuius sunt appendices, & revelandi modus longè clarior est, sunt (que) de Christo exhibito. Vid. Augustin. contra Faustum Manich. lib. 19. cap. 14. & 16. Scholastici vt Hales. part. 4. q. 7. art. 4. m. 7. Bonaventura, Scotus, Durādus, Richardus, Biel in 4. dist. 1. dicunt circumcisionem contulisse gratiam ex opere operato. Ex recentioribus idem sentit Ios. Angles. in 4. dist. 1. art. 5. Et Victoria sum. de Sacram. num. 2. qui porro addit, hanc esse omnium doctorum sententiam.
Opus operatum.
1 Sacramenta conferre gratiam ex opere operato, id est, ipsam Ministri actionem, vel elementum ex se, & per se, & [Page 128] virtute corporali, actiuè, efficienter, & immediatè conferre gratiam, non fuit notum in Ecclesia per annos. 1200. Sed est inuentum scholasticorum à Concilio Tridentino approbatum.
2 Patres dicunt sacramenta conferre gratiam, non propriè; vt sectio est à serra propriè, sed symbolicè, vel ratione sacramentali; ratione significationis, & annexae promissionis: quia dum ijs vt gratiae Symbolis rectè vtimur, dat immediatè gratiam Deus. Hieronymus in Isaiae. 4. Homo tantùm aquam tribuit, Deus autem Spiritum sanctum: quo sordes abluuntur & sanguinis peccata purgantur. August. lib. 15. de Trinit. c. 26. Quomodo ergo Deus non est qui dat Spiritum Sanctū? Imò quantus Deus est qui dat Deum? Ne (que) enim aliquis discipu lorum eius dedit Spiritum sanctum. Orabant quippe vt veniret in eos quibus manum imponebant, non ipsi eum dabant. Quem morē in suis praepositis etiam nunc seruat Ecclesia. Et in Quaestion. super Leuitic. lib. 3. quaest. 84. Moyses [sanctificabat] visibilibus Sacramentis p [...] ministerium suum: Dominus autem inuisibili gratiâ per Spiritum Sanctum, vbi est totus fructus visibilium Sacramentorum. Nam sine illa sanctificatione invisibilis gratiae, visibilia Sacramenta quid prosunt? Et paulò pòst, Proinde colligitur invisibilem sanctificationem quibusdam affuisse, at (que) profuisse sine visibilibus Sacramentis—: visibilem verò sanctificationem, quae fieret per visibilia sacramenta, sine istâ inuisibili posse adesse, non posse prodesse. Author qq. de Veteri & Novo Testam quaest. 59. Qui baptismum putat carnali ratione consistere, hic non est spiritualis: nec donum coeleste poterit consequi, qui se per aquam non per fidem immutari credat. Aqua enim cernitur, sed qui non videtur Spiritus operatur, vt fides in eo sit. Paschasius de corpore & sanguine Domini. c. 35. Et si Sacramentum gratiae det Deus etiam per malos, ipsam verò gratiam non nisi per seipsum, in quo est remissio peccatorum. Consentiunt etiam Scholastici. Bonaventura. 4. dist. 1. quaest. 3. Non aliquo modo dicendum est, quòd gratia contineatur in ipsis sacramentis essentia [...]iter, tanquam aqua in Uase, vel medecina in pixide, imò hoc intelligere est erroneum. Sed dicuntur continere gratiam quia ipsam significant. Et quia nisi ibi sit defectus ex parte suscipientis, in ips [...] gratia semper confertur, ita intelligendo, quòd gratia sit in anima [Page 129] non in signis visibilibus. Idem etiam docet, quaest. 4. Sic etiam docent, Scotus, Durandus, Richardus, Occam, Marsilius, Bi [...]l, i [...] 4. dist. 1. & è recentioribus non pauci.
3 Nonnulli Theologorum negant, per Sacramentū matrimonij conferri gratiam, inter quos [...]uit imprimis Magister senten. 4. distinct. 26. Et Durandus in eandem distinctionē, quaest. 3. quibus adhaeserunt nonnulli Canonistae. Godfridus in summa, Tit. de Sacramentis non iterandis. Fit & alia diuisio Sacramentorum: quaedam enim sunt, in quibus confertur gratia—. Quaedam sunt, in quibus gratia non consertur, vt matrimonia cum contrahuntur. Hostiensis, itidem in summa. lib. 1. Tit. de Sacram. non iterandis. Tertia divisio Sacramentorum haec est, quia quaedam sunt, in quibus confertur gratia,—quaedam verò sunt, in quibus non confertur, vt matrimonia siue cùm contrahuntur—siue cùm consummantur. Item extra de Simonia. cum in Ecclesiae corpore. Dicit Bernard. in apparatu. Pro benedictionibus nubentium aliquid accipi prohibetur, quia per eas gratia confertur, sed pr [...] matrimoni [...] aliquid dare, vel recipere non est peccatum—quia licèt sit Sacramentum, per ipsum tamen gratia non confertur. Vid. & cap. honorantur 32. quaest. 2. & alios Canonistas, quorū partim meminit Covarruvias in Epit. in 4. Decr. p. 2 §. 2. partim exhibent Censurae in Gloss. Iur. canon. in Gratian. num. 16. 36. 55. in Decr. Greg. num. 25. 29. in Sixtum n. 11.
Intentio Ministri.
1 Opin [...]o, qua dicitur baptismum non esse sine mētali, & actuali intentione baptizantis, non fuit nota Innocentio, teste Angelo in Summa, vbi ait, non esse necessarium ad verū Baptismum, vt Baptizans gerat in mente facere, quod facit Ecclesia. Chrysost. hom. in Ioann. 85. Sacerdos, & linguam, & manus praebet. Nichol. Papa, ad Consulta Bulgarorum, ait. A quodam Iudaeo, nescitis vtrum Christiano, an Pagano, multos in patria vestra baptizatos asseritis. Hi profectò si in nomine sancta Trinitatis baptizati sunt, rebaptizari non debent. Catharinus tract. de Intent. Minist. Sacram. Non alia intentio Ministri requiritur, nisi vt intendat exteriùs facere, quod facit Ecclesia, quamvis ipse ne (que) credat esse Ecclesiam, [Page 130] ne (que) vllum baptismi spiritualem effectum. Fuit autem inuentum Scholasticorum, qui non possunt articulos fidei condere: & hâc semel opinione admissâ, quaerendum à Pontificijs quē admodum, vitabitur idololatria in sacrificio Missae: quia n [...] mo potest esse certus de intentione consecrantis in Missa.
Character.
2 Character indelebilia, qui possit imprimi, & consistere sine gratia in anima, etiam damnatâ, non occurrit vel in scripturis, vel in Patribus. Durand. Sent. l. 4. dist. 4. q. 1. A Dionysio Areopag. prima Traditio Characteris nobis aduenit: videtur idem sentire cum eo quod dictum est [à nobis] de Charactere, recitat enim quendam ritum, qui obseruabatur in primitiua Ecclesia, quan [...] adulti baptizabantur: tunc enim accedenti ad baptismum hierarcha, id est, Pontifex, & manum imponebat, & signabat eum signo crucis, & praecipiebat eum ascribi inter nomina Christianorum, vt de caetero cum alijs ad diuina admitteretur. E [...] iste ritus exterior in baptismo erat Characterizatio, nec de alio Charactere loquutus. Scotus. in Sent. 4. dist. 6. q. 9. putat nō posse probari Characterem è Scripturis, vel Patribus, & credit tantùm ob Ecclesiae authoritatem. Gabriel. in 4. dist. 6. q. 2. dubitat an Ecclesia definierit, esse Characterē: addit etiā vnam esse authoritatem. Innoc. IIIi. cap. maiores extra de baptismo, quae faciat pro Charactere.
2 Veteres quando (que) per Characterem intelligunt ritum, ceremoniam, vel externam formam baptismi; siue etiam baptismum ipsum: & apud eos, imprimere, vel infigere Characterē est baptizare, vel profiteri fidē in baptismo. Aug. ser. de gestis cum Emerito.—attendo fidem in nomine Patris filu & Spiritus Sancti. Iste est Character Imperatoris mei. De isto Charactore militibus suis, vel potiùs comitibus suis, vt hunc imprimerent ijs, quos congregabant [...]astris [...]ius, praecipit, d [...]ens. Ite, baptizate gentes in nomine patris, filij, & Spiritus sancti. Istum Characterem à Domino dictum omnibus imprimandum, quia novera [...] [Page 131] Paulus expavescit—. Et paulò antè, Quid est, quod dico, desertor Characterem suum non fixit? Donatus non baptizauit in nomine Donati. l. 2. contra Parmen. c. 13. ait, Characterem esse in corpore: Et cap. 108. Ipsum baptismum Characterem appellat. l. 2. contra lit. Petiliani.
3 Character, vel signaculum baptismi persaepeapud veteres, est donum & gratia Spiritus sancti. Ambros. de Spiritu sancto l. 1. c. 6. Spiritu signamur, vt splendorem, & imaginem eius, & gratiam tenere possimus; quod est vti (que) spiritale signaculum. Idem sentiunt, Theodoretus, Haimo, Primasius, Anselmus, Theophylactus, in 2. Cor. 1. v. 21. Chrysost. hom. 2. in Eph. Not vt filij signati sumus spiritu sancto.
Baptismus.
1 Veteres baptismum absolutè necessarium asseruerunt ad salutem de Adultis. Ambrosius lib. de his qui initiantur. c. 4. Credit (inquit) Catechumenus—: sed nisi baptizetur—: remissionem peccatorum non potest obtinere, ne (que) gratiae spiritalis munus haurire. Aug. l. 4. de baptismo, cap. 21. Deest bono Catechumeno baptismus ad capessendum regnum coelorum; sicut deest malo baptizato vera conversio. Et Tract. 13. in Ioan. Quantumcun (que) catechumenus proficiat, adhuc sarcinam iniquitatis portat, non illî dimittitur, nisi quum peruenerit ad baptismum. Similiter lib. 1. de anima c. 9. Author de fide ad Petrum c. 3. Ex illo tempore quo saluator dixit, nisi quis renatus fuerit—. abs (que) sacramento baptismatis, praeter eos, qui in Ecclesia sine baptismate pro Christo sanguinem fundunt, nec regnum coelorum potest quisquam accipere, nec vitam aeternam. Author apud Augustinum de Eccles. dogm. c. 74. Baptizatis tantùm iter esse salutis credimus. Nullum Catechumenum, quam vis in bonis operibus defunctum vitam aeternam habere credimus, excepto martyrio vbi tota baptismi Sacramenta implentur. Nazianz. orat. 40. de baptismo ait, Catechumenos esse in vestibulo pietatis, ad quam per baptismū intrant. Rursus, quid autē quosdam priua [...] baptismo, [Page 132] vel propter infantiam, vel propter inopinatum casum aliquem, quo efficitur, vt ne (que) cupientibus gratiam, potiri liceat. Haec illi. Negant ergo sufficere contritionem, vo [...]um baptismi cō tinentem, ad primam gratiam obtinendam.
2 De infantibus. Aug. de origine animae. l. 2. cap. 12. & l. 3. c. 9. Noli credere, noli dicere, infantes antequam baptizentur morte preventos, posse pervenire ad indulgentiam originalium peccatorum si vis esse Christianus. Idem epist. 28. ad▪ Hieronym. Similia habet Fulgentius de side ad Petrum, cap. 30. Chrysost. homil. 40. in 1. Corinth. Rursus, Aug. de natura & gratia c. 8. Et Ambrosius de Abraham lib. 2. cap. vlt. & Isidorus lib. 2. de officijs cap. 24. Idem Gregorius lib. 7. epist. 53. Innocentius III. in cap. Maiores de baptismo. Author de vocat. gent. lib. 2. cap. 8. aliàs 24. Non latet quantum cordibus fidelium desidiae gigneretur, si in baptizandis parvulis, nihil de cuiusquam negligentiâ, nihil de ipsorum mortalitate esset metuendum. ¶ Haec illi. Sed horum nonnulli, praecipué Ambrosius, & Augustinus etiam, extra fervorem disputationis cum Pelagianis, negantibus originale peccatum; alij (que) non pauci, de [...]ac severitate multùm remittunt. Sic enim Ambrosius, orat. in obitum Valentiniani iunioris. alloquens sorores Valetiniani. Sed audio v [...]s dolere, quòd [Valētinianus] nō acceperit Sacramēta baptismatis. Dicite mihi, quid aliud in vobis est, nisi voluntas, nisi petitio▪ At qui etiam iamdudum hoc votum habuit, vt—initiaretur, & proximè baptiz [...]ri à me velle significavit—. Non habet ergo gratiam, quam desideravit? Non habet, quam poposcit? Et infrà. Aut quia solenniter non sunt celebrata mysteria, hoc mouet? Ergo nec martyres, [...]i catechumeni fuerint coronentur. Non enim coronentur, fi non initiantur. Quòd si suo abluuntur sanguine, & hunc sua pietas abluit & volunta [...]. Et suprà in eadem orat. Quem in Euangelio eram regeneraturus, amisi. Sed ille non [...]misit gratiam, quam poposcit. Sic August. de Baptismo cont. Donatist. lib. 4. cap. 22. Baptismi vicem aliquando implere passionem, de Latrone illo cui non Baptizato dictum est, Hoa [...]e mecum eris in Paradiso, non le [...]e documentum idem B. Cyprianus assumit, quod etiam, at (que) etiam considerans, invenio non tantùm passionem pro nomine Christi, id quod [Page 133] [...]x Baptismo de [...]rat, posse supplere, sed etiam fidem, conuersionem (que) cordis, si [...]ortè ad [...]lebrandum mysterium Baptismi, in angustijs temporum succurri non potest—. Quantum ita (que) valea [...] etiam sine visibili Sacramento Baptismi, quod ait Apostolus, Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio [...]it ad salutem: in illo latrone declaratum est, sed tune impletur invisibiliter, cùm mysterium Baptismi non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excludit. Et cap. 23. Sicut autem in Latrone quia p [...]r necessitate [...] corpora [...]ter Baptismus defuit, perfecta salu [...] est, quia per pietatem spiritaliter affuit: sic & cùm ipsa praesto est, si per necessitate [...] desit quod latroni affuit; perficitur salus: Et Quaest. super Leuit. lib. 3. cap. 84. Proinde colligitur invisibilem sanctificationem quibusdam affuisse, at (que) profuiss [...] sine visibilibus Sacramentis—. Bernardus epist. 77. Postquam praedicta testimonia ex Ambrosio & Augustino c [...]âsset, sic subiungit. Ab his ergo duabus columnis [Augustinum loquor, & Ambrosium] crede mihi, difficile auellor. Cum his, inquam, me aut errare aut sapere [...]ateor: credens & ipse solâ fide hominem posse salvari, cum desiderio percip [...]endi sacramentum, si tamen pio adimplendo defiderio mors anticipans, s [...]u alia quaecun (que) vis inuisibilis obviârit. Uide etiam ne fortè ob hoc Saluator cùm diceret. Qui crediderit & baptizatus fuerit salu [...]s erit: ca [...]è & vigilanter non repetierit▪ Qui verò baptizatus non fuerit: sed tantùm: qui verò, inquit, non crediderit co [...]dem nabitur. Nimirum innuens solam interdum fidem sufficere ad salutem, & sine ipsa sufficere nihil. Innocent. III. in cap. Apostolicam, do Presbytero non baptizato. Sic rescripsit Episcopo Cremon. Inquisitioni tu [...] taliter respondeo, Pr [...]sbyterum, quem sine vnda baptismatis, extrem [...]m diem clausiss [...] signific [...]asti, quia in Sanctae matris Ecclesiae fide, & Christi nominis confessione perseuerauerit, ab original [...] p [...]ccato solutum, & coelestis patriae ga [...]dium esse adeptum, asseveramus incunctant [...]r. Vide & cap. Debitum de Baptismo & eius effectu. Similiter Gerson serm. in natiuit. B. Mariae. part. 3. Constat deum misericordiam salvationis suae, non ita legibus communibus traditionis Christianae, non ita Sacramentis ipsis [Page 134] quin abs (que) praeiudicio legis eiusdem, posse pueros nondum natos extra vterum, intus sanctificare, grati [...] su [...] Baptismo, vel virtute S. Sancti: debent igitur mulieres pragnantes—diligentiùs preces fundere Deo—quatenus infans nondum na [...]us, si fortè moriturus est, priusquam ad Baptismi fluminis gratiam perventre valeat, dignetur ipsum Dominus [...]esus s [...]mus Pontifex, Baptismo S. Sancti praeveniendo miserecorditer consecrare. Gabriel. in 4. dist. q. 2. Quod ergo erit remedium generale pro parvulis in vter [...] existentibus, nullum manifestat Ecclesia. Sed sensū Domini quis cognouit?—. Voluit ita (que) remedia instituere, contra morbum peccati in Ecclesia, per sacramenta dispensanda, his qui no [...] esse poterant Ecclesiae. Eorum verò qui nondum in lucem notitiae pro [...]ierunt: remedia in suâ potestate solà constituit, quos cùm voluerit, sine exteriori remedio & sanctificare & saluare potest: sicut factum de quibusdam scriptura testatur. Insuper quod paueis in privilegium factum est▪ potest quibuscun (que) voluit impertiri, qui potentiam suam sacramentis non alligauit. Caietanus in. 3. part. quaest. 68. Artic. vtriu [...] (que) [...]rticuli co [...]mēt. p [...]ssimâ fid [...], & infigni [...]raude, in nupe [...] ex cusis editionibus expungitur. 1. & 2. asserit in casu necessitatis ad salutem puerorum, sufficere Baptismum in voto parentum. Eandem assertionem ibidem varijs rationibus confirmat. Et in eandē quaest. art. o 11. contendit, Parvulos in maternis vteris peric [...]tantes, posse saluari per baptismum, non in re [...]sed in voto parentum susceptum, cum aliqua benedictione prolis, seu oblatione ipsius ad Deum, cum invocatione Trinitatis. Eandem sententiam mordicùs tuentur inter recentiores Tilmānus Segeberg. lib. de 7. Sacram. cap. 1. Et Thomas Elisius Neopolitan in Clypeo adversus Haeres. cap. de Baptismo. Art. 3. Et Georg. Cassand. lib. de Baptismo Infantium.
3 Veteres eodem modo caenam Domini, infantibus etiam ad salutem necessariam dixerunt, ex traditione Apostolicâ. Dionysius de Ecclesiastica Hierarchia c. 2. part. 3. postquam reliquos Baptismi ritus recitâsset, subiungit. In fine autem omnium Pontifex ita perfectum ad sacratissimam Eucharistiam voca [...]; at (que) consummātium illi sacramentorum communionem deificam tradit. Et cap. 7. part. 3. Illud verò quod pueri qu [...] (que) qui necdum possunt intelligere divina: sacri baptismatis altissimorum (que) communionis sacrosanctae signorum participes fiant: videtur quidem prophanis, rationabiliter irridendum [...]i auditores [Page 135] minùs idoneos Episcopi diuina edocent. Cyprianus lib. de lapsis ait, Nonnè illi [infantes] cùm iudicij Dies venerit, dicent, Nos nihil fecimus, nec derelicto cibo & poculo Domini, ad profana contag [...]a sponte properavimus: perdidit nos aliena perfidia, parentes sensimus parricidas. Innocentius I. apud August. epist. 93. Illud verò quod [...]os [Pelagianos] vestra fraternitas asserit praedicare, parvulos aternae vitae praemijs etiam sine baptismatis gratia posse donari, praefatuum est. Nisi enim manducaverint carnem filij hominis, & biberint sanguinem eius, nō habebunt vitam in semetipsis. Ambrosius etiam libr. de ijs qui sacris mysterijs initiantur. cap. 7. & 8. Augustinus lib. 1. de peccat. merit & remis. cap. 20. An verò quisquam etiam hoc dicere audebit, quòd ad parvulos h [...]c sententia non pertineat, possint (que) sine participatione corporis huius & sanguinis in se habere vitam: quia non ait, qui non manduca [...]erit: sicut de Baptismo, qui non renatus fuerit: sed ait, si non manducaueritis, velut eos alloquens, qui audire, & intelligere poterant, quod vti (que) non valent parvuli? Sed qui hoc dicit, non attendit, quia nisi omnes ista sententia teneat—frustra etiam aetas maior id curat. Et eodem libro. c. 24. Vnde nisi ex antiquae, vt existimo, & Apostolica traditione, qua Ecclesiae Christi insitum tenent, praeter baptismum & participationem Dominicae mensae, non solùm non ad regnum Dei, sed nec ad salutem & vitam aternam posse quenquam hominem peruenire—. Si ergo tot & tanta divina testimonia concinunt, nec salus, nec vita [...]terna sine baptismo, & corpore, & sanguine Domini cuiquam speranda est: frustra sine his promittitur parvulis. Idem passim alibi asserit Augustinus. vid. epist. 23. & 107. & contra 2. epistol. Pelagian. lib. 1. c. 22. Et contra Iulian. lib. 1. c. 2. Et lib. 3. cap. 12. Sic Concil. Toletan. 11. can. 11. Ordo Romanus. Alcuinus de diuinis officijs cap. de Sabbatho Sancto Paschae. Rabanus Maurus de Instit. Cleric. lib. 1. cap. 29.
4 Ritus nonnulli veterum adhibiti in administratione baptismi nunc ab omnibus omittuntur. Huius generis sunt ritus osculandi baptizandum, Cyprian. lib. 3. epist. 8. vsus la ctis & mellis. Tertul. lib. 1. contra Marcionem. Vsus lactis & vini. Hieron. in Isai. cap. 55. Ablutio pedum, quam Cyprian. lib. de Vnctione Chrismatis, ait, à Christo in aeternum institutum. Ritus iam neglectos enumerat plures Augustinus [Page 136] de Symbolo ad Catech. l. 4. cap. 1.
5 Exusslatio stebat non solùm à baptizante in faciem baptizandi, sed etiam à baptizando in Di [...]bolum, cui renunciabat. Huius meminit. Cyprianus, siue potiùs Author lib. de Duplici Martyr. Denuntiâsti perpetuas [...]nimicitias, renunciâsti omnibus illi [...]s pompis ac voluptatibus, exusslàsti, exibilâsti, i [...]râsti in verba Redemptoris. Rabanus, lib. 1. c. 27. de Inst. Cler. ait à baptizato potestatē saeuā exusslari. Dionysius de Eccl. Hierarchia cap. 2. ait. Deinde cùm illum, occidentem versus, attendentem, manus (que) porrigentem collocauit, tunc eum iubet ter Satanam insufflare, & praeterea quae abrenuntiationis sunt, profiteri—. Hic ritus antiquatus est in Romana Ecclesia.
6 Apud veteres aqua priu [...] benedicebatur, & sanctificabatur precibus, & ceremonijs olei & crucis, ante administrationem & vsum: & hanc consecrationem dicebant esse necessariam vt virtutem regenerandiaccipiat. Cyp [...]ian. ep. 70. Ambros de ijs qui mysterijs initiantur c. 3. & lib. 1. de Sacram. c. 5. Author libri de Vtilitate paenitent. apud Augustinum Tom. 9.
7 Baptismus antiquitus administrabatur extra Ecclesiā, in fontibus & sluminibus. Walefridus Strabo de Rebus Eccles. c. 26. Sciendum autem, primò simpliciter in fluvijs, vel fontibus, baptizatos credentes. Posteà processu temporis, Baptisteria instituta fuerunt, sed extra Ecclesiam. Cyrill. Catechesi 1. Primùm ingressi estis in porticum domus baptisterij. Nazianz. orat. 40. Paulinus epist. 12. ad Seuerum. Tu vero etiam Baptisterium, Basilicis duabus interpositum, condidisli. Tandem in parochialibus Ecclesijs constituta, de consecrat. dist. 4. c. 106.
Sacrificium Missae.
1 Sacrificium ipsius Christi in Missa, proprium, reale, & propitiatorum pro viuis & mortuis, in manu sacerdotis, non fuit receptum in Ecclesia per ann. à Christo 1200. Nam ignotum [Page 137] fuit Lumbardo. l. 4. dist. 12. Et toto coelo differt à Sacrificio veterum. Nam primò, hoc fuit sine Transubstantiatione, vt postea ostendam; illud autem non est. Secundò, hoc offertur à tota Ecclesia. Fuit enim oblatio fidelis populi. Iustinus in dialog. cum Triphone. Nos omnes, quotquot censemur Jesu Christi nomine—, verè Pontifices Dei reddimur: sicut ipse Deus testatur dicens, quòd vbi (que) gentium offerentur ei purae, gratae (que) victimae. Et Aug contra Faustum. l. 20. c. 18. Illud offertur à Sacerdote. Tertiò, hoc sanctificatur à fide offerentium. Aug. contra literas Petilian. lib. 2. c. 52. Tale c [...]ius (que) sacrificium, qualis—: est is, qui accedit, vt sumat: omnta munda mundis: etiam in Missali, Sacerdos orat, vt Deu [...] acceptum habeat sacrificium, vt sacrificium Noae; at contrà, istud sanctificat offerentes. Quartò, hoc fuit tota caenae actio, illud, panis est oblatio: vt verbo dic [...]m, hoc fuit sacrificium Typicum, & Symbolicum: istud est Hypostaticum, quo ipse Christus offertur Deo.
2 Veteres caenam Domini, siue totam Caenae actionem vocâ [...]unt sacrificium, vt etiam totam diuini cultus formulā, varijs de causis, variis (que) modis. Primò, quia in ea erat collatio, & oblatio eleemosynarum, panum, vini, &c. quae sunt spirituale sacrificium, ex quibus symbola ipsa in Eucharistiae communione desumpta fuerunt, & eleemosynae in pauperes conferebantur. Irenaeus. l. 4. c. 32. Sed & suis diseipulis dans consilium, primitias Deo offerre ex suis creaturis, non quasi indigenti; sed vt ipsi nec infructuosi nec ingrati sint, eum qui ex creatura panis est, accepit, & gratias egit dicens, Hoc est corpus meum. Et calicem similiter, qui est ex ea creatura quae est secundùm nos, suum sanguinem confessus est, & noui testamenti nouam docuit oblationem, quam Ecclesia ab Apostolis accipiens in vniverso mundo offert Deo, ei qui alimenta nobis praestat primitias suorum munerum in nouo testamento. Cyprianus, lib. de oper. & Eleemosyn. Locuples, & diues es, & dominicum celebrare te credis, quae corbonam omnino non respicis, quae in dominicum sine sacrificio venis, quae partem de sacrificio, quod pauper obtulit, sumis? Aug. Retract. l. 2. c. 11. Inter haec Hilarius quidam—irritatus, morē qui tūc esse apud Carthaginē caeperat, vt Hymni ad altare dicerē tur de psalmorū libro sine ante oblationē sine cùm distribueretur [Page 138] populo quod fuisset oblatū—lacerabat. Canon. Apost. can. 4. Offerri non liceat aliquid ad altare, praeter novas spicas— & thymiama, id est, incensum tempore quo sancta celebratur oblatio. Et M [...]le Rom [...]n: Suscipe Domine preces popul [...] tui, cum 2 oblationibus hostiarum—. Secundò metonymicè, quia est representatio Sacrificij in cruce oblati, vel quasi spectaculum, in quo sacrificium corporis, & sanguinis Christi in cruce peractum, ad viuum quasi ob oculos fidelium repraesentatur, & quasi in Tabella depingitur: & hoc modo incruentum dicitur; velut Tragoedia, quae est alicuius belli cruenti repraesentatio, dicitur bellum incruentum. Nam signa, & imagines earum rerum nominibus appellantur, quarum sunt signa, & imagines. Ergo sacrificium incruentum non est reale. Eusebius lib. 1. cap. 10. de Demonstrat. Euang. Incruentum, & rationale sacrificium offerimus. Clemens, Constitut. lib. 6. cap. 23. dicit, cruenta b [...]utorum animalium sacrificia, à Christo in rationale, mysticum, & incruentum sacrificium, quod per Symbol [...] corporis, & sanguinis sui in commemorationem mortis eius celebratur, commutata esse. Epistol. Concilij Ephesini ad Nestorium. Incruentam celebramus in Ecclesiis sacrificij servitutem. In Basilij Liturgia, oblatio, appellatur mentis, & spiritus incruenta hostia. Lombard. 4. dist. 12, negat, quod gerit Sacerdos, propriè dici sacrificium, & immolationem, sed ita dici vult. Quia est memoria, & repraesentatio veri sacrificij, & sanctae immolationis factae in [...]ra crucis. Et paulò pòst, Tantùm anniuersaria recordatio repraesentat quod o [...]im factum est: & sic nos facit mo [...]eri, tanquam videamus Dominum in cruce. Similiter Thom. 3. part. q. 83. art. 1. dicit celebrationem Sacramē ti, appellari immolationem, duabus de causis. Primò, quia iuxta Augustin. Signa appellantur, per nomina illarum rerum, quarum sunt signa: secundò, quia per Sacramenta participes sumus mortis Christi. Non ergo iterata fuit oblatio sacrificij in cruce peracti, quod apud Veteres singulare, & vnicum est. August. Enchirid. ad Laurent. cap. 33. & de Trinitate, lib. 3. cap.3 13. & lib. 3. contra 2. epistol. Pelag. cap. 6. Tertiò, itidem per Metonymiam, quia est commemoratio adeo (que) repraesentatio Deo Patri, Sacrificij Christi in cruce immolati. Author lib. de fide ad Petrum. cap. 19. In isto autem sacrificio [panis & [Page 139] vini] gratiarum actio, & commemoratio est carnis Christi, quam pro nobis obtulit, & sanguinis quem pro nobis idem Deus effudit. Chrysost. hom. 17. in Hebraeos. Non aliud sacrificium sicut Pontifex, sed idipsum semper facimus, vel potiùs commemorationē sacrificij operamur. Ambrosius lib. 4. de Sacra. cap. 6. Ergo memores eius passionis, & ab inferis resurrectionis—: offerimus tibi hostiam—: hunc panem—. Sed haec itidem oblatio rationalis est, non realis, vnde sic etiam à Patribus Paulinâ phrasi appellatur, vt & incruenta, vid. testimonia supra citata ex Euseb. lib. 1. de Demonstr. Evang. Et ex Clemente. Hoc modo fideles etiam inter orandū, Christū offerūt Deo Patri victimam, pro suis peccatis, dum scilicet mente, affectu (que) ad sacrificium eius vnicum feruntur, vt Deum sibi habeant, faciant (que) 4 propitium. Quartò, dicitur sacrificium, quia est sacrificij in cruce peracti per fidem applicatio, qua fideles de novo quasi aspersi sunt sanguine Christi. Chrysost. l. 3. de Sacerdotio. Dum conspicis Dominum immolatum, sacerd [...]tem sacrificio incumbentem, ac preces fundentem, tum verò omnes [communicantes] pretioso illo sanguine [ [...]] id est, intinctos quasi purpurâ, etiam ne te, inter mortales versari, at (que) in terra consistere censes? an non potiù [...] è vestigio in coelos transferris, an non carnis cogitationem omnem abijciens, nudo animo, mente purâ circumspicis quae in coelo sunt? Lombard. 4. dist, 12. lit. G. Semel Christu [...] mor [...]uus est in cruce, ibi (que) immolatus est in semetipso, quotidie autem immolatur in sacramento, quia in sacramento recordatio fit illius qu [...]d factum est semel. Thomas 3. part. q. 83. art. 1. dicit celebrationem Sacramenti, nominari immolationem, quia per Sacramenta participes sumus mortis Christi. Hoc modo, Ann. Domini. 869. administratio & participatio Caenae Domini, dicta est Immolatio hostiae. Regino Chron. lib. 2. Adrianus I l. Papa, sic Romae alloquitur Lotharium. Restat ergo fili charissime, vt ad Confessionē S. Petri accedas, vbi dco propitio hostiam salutarem pro tua non tam corporis, quàm animae incolnmitate immolabimus, ex qua te nobiscum participare oportet, vt per hanc participationem membris Christi, vnde abscissus esse videbaris, merearis incorporari. Finitis igitur missarum solennibus, i [...]vitat summus Pontifex e [...]ndem regem ad mensa [...] Christi, accepto (que) [Page 140] in manibus corpore, & sanguine Domini, ita eum alloquitur. Si innoxium te recognosci [...] à prohibito—adulterij scelere,— [...]i [...]i [...]ialiter accede, & sacramentum salutis aternae tibi ad remissionem peccatorum profuturum, percipe. Quintò dicitur sacrisicium, propter sacrisicium precum, laudis, gratiarū 5 actionis, à quibus tota actio nomen accepit Eucharistiae. Iustinus Martyr in Apolog. 2. recitans modum tum vsitatum inter Christianos, in Caenae dominicae celebratione, sic ait. Consurgimus omnes, & preces offerrimus, quibus finitis, profertur panis, vinum, & aqua: tum praepositus, quātùm potest, prec [...] offert, & gratiarum actionem: plebs verò ac [...]nit. Irenaeus lib. 4. c. 34. Oportet nos oblationem Deo facere, & in omnibus gratos inveni [...]i fabricatori Deo, in senten [...]ia pura, & fide sine hypocrisi, in spe firma, in dilectione ferventi primitias earum quae sunt cis creaturarum offerentes: & hanc oblationem Ecclesia solu puram offers fabricatori, offerens eicum gratiarum actione. Vl [...]mò, per Synecdochen6 dicitur Sacrisicium, quòd in Caena nos o [...]ferrimus Deo, vt ei consecremur, ei (que), & animo, & corpore seruiamus. August. de Ciuit. Dei, lib. 10 cap. 6. Hoc est sacrisicium Christianorum, multi vnum corpus sumus in Christo: quod etiam sacramento altaris sidelibus noto frequentat Ecclesia, vbi ei demonstratur, quod in ca oblatione, quam offert, ipsa osseratur. Gregorius Dialog. l. 4. c. 5 [...]. Sed necesse est vt cum haec agimus, nosmetipsos Deo in cordis contritione mactemus: quia qui passionis Dominicae mysteria celebramus, debemus imitari quod agimus. Tunc ergo verè pro nobis hostia erit Deo, cùm nos ipsos hostiam fecerimus.
3 Veteres, dum Sacrificij nomen vsurpant, more Iudaico loquntur, & ad cultum, ac victimas legales alludunt. Vnde ad discrimen legalium victima [...]ū, Symbola ipsa vocant Hostiam incruentam. Photius apud Oecumenium. Christus primùm obtulit Deo incruentam hostiam, panem & vinum. Athanasius citatus à Damasceno in serm. de fidelibus defunctis, haec habet verba—ne omiseris oleum & ceram, invocato Christo Deo, ad sepulchrum accendere. Accepta enim sunt deo; plurimā (que) secum referunt retributionem. Oleū enim, & cera, Holocaustum est, incruentae autem hostiae oblatio, propitiatio est.
4 Sacrificare, & offerre apud Patres, est per metaphoram [Page 141] actiones Ecclesiasticas, ad cultum Dei pertinentes celebrare, tractare, peragere. Orig l. 2. in epist. ad Rom. pro circumcidi, dicit, sanguinem circumcisionis offerri. Tertul. l. 4. contra Marcionem, gratiarum actionem, vocat, oblationem. Ad Scapulam, pro Caes [...]re orare, vocat, pro Imperatore sacrificare. Et libenter hoc genere dicendi vsus est, quod Christianis esset obiectum pro crimine, nolle pro salute Caesaris immolare, aut adolere. Euseb. demonst. lib. 1. cap. 10. Deum celebrare, appellat, hymnos & orationes sacrificare. Cyprian. lib. 2. ep. 3. pro communionem celebrare, dicit Sacrificium passionis offerre. Epiphan. haeres. 79. Euangelium sacrificare, pro Euangelium praedicare. Cyprian. lib. 3. epist. 13. & serm 5. de lapsis, Eucharistiam celebrare, vocat panem & calicem offerre.
5 Et aliquando offerre sacrificium, & offerre corpus & sanguinem Christi, est figuratè idem in sacramentis representare, non autem facere proprium aliquod sacrificium, vel propriè offerre. Hoc modo dicunt Christum in Sacramento crucifixum & mortuum. Nulla est Missa, imò ne canon quidem hodiernae Missae, quae dicat corpus Christi roaliter, & propriè, & hypostaticè offerri. Sed fac reale sacrificium esse: attende [...]am blasphemias Canonis. 1. Christum extra fauorem Pat [...]es esse. 2. Christum habere mortalem Mediatorē. 3. Corpus Christi accipiendum esse à Patre, vt Agnus è manu Abel. 4. Angelum dandum esse, qui deferat corpus Christi in coelum.
6 Pleri (que) Patres Melchizedechum, panem, & vinum nō Deo; sed Abrahae disertè obtulisse dicunt. Tertul. contra Iudaeos. Ambros. de Sacram. l. 4. cap. 3. Et epistolâ ad hebraeos c. 7. Epiphan hae [...]esi 55. Chrysost [...]m Genesm. hom. 36. Et in Psal. 109. Author quaest: veteris, & noui Test. q. 109. Damascenus de side orthodoxa. l. 4 c. 14. Lumbardus l. 4. dist. 8. Et similitudinem constituunt inter M [...]lchizedechum panem, & vinum offerentem Abrahae, & Christum, partim in cruce, partim in caena, se offerentem nobis. Melchisedechus nil de offerendo Christo, patri, in caena cogitauit.
7 Caena Domini plenum, & verum sacrificium dicitur, non quòd Christus ipse hypostaticè offertur, sed verum, & veritate [Page 142] repraesentationis, & veritate effectus sacrificij crucis, quem in communione obtinemus: verum etiam, quòd in eâ, Ecclesia verè se offert Deo, Aug. l. 10. de ciuit. Dei. cap. 20. Et quia Symbolū est veritatis, id est, Christi exhibiti cuius vnibrae fuerunt sacrificia veteris Testamenti. Hieron. com. in Amos c. 5. dicit ieiunate, dare eleemosynas, & polliceri pudicitiam, esse vera holocausta.
8 Missam facere [Ambros. l. 5. ep. 33.] est, non missam papisticam dicere, sed aliquos è caetu dimittere. Ego mansi in munere, missam facere caepi. Ita Sueton in Caligula. c. 25. Aug. de Temp. ser. 237. Ecce post sermonem sit missa catechumenis; manebunt fideles. Hinc communio Missa dicebatur metony micè, quia hac incipiente, dimissio ficbat per ann. 600. vt testatur Isidorus, Originum lib. 6. cap. 19. Papistica Missa non talis est. Nulla ibi dimissio: & manentes non communicant, & proinde missa reuerâ, est excommunicatio populi. Gregorio Turonensi, & Gregorio Papae, phrasis noua est, propria est, Missas facere, pro caenam celebrare. Et Missae nomen apud Patres, qui hos praecedunt, septies tantum (prout obseruare potui) occurrit, sensu etiam longè alio.
9 Missa praeterea apud veteres significat conuentū publicum ad caenā Domini, & ad preces habēdas, siue conventus illius solennem dimissionem, siue etiam cultus diuini formulam. G. Cassander praefat. in preces suas, ait, Missarum & Collectarum nomen. Item collectas facere, & Missas facere, vel celebrare, idem significare, quod [...]. Addit, ne (que) Missa fieri potest, nisi collecta adsit, ne (que) vlla collecta esse potest, in qua non & missa fiat. Ita Epiphanius Historiae Tripartitae interpres. Rursus collectam ait, orationem esse, quae in caetu aliquo collecto recitabatur: & Missam, quia dimissiones fiebant. Leo ep. ad Dioscorum, distinguit inter Missam, & sacrificium. Et in Concil. Mileuit cap. 12. Orationes, & missae pro eodem accipiuntur. Ergo Missae nomen olim aliud significabat, quàm hodie.
10 Mensa ad quam caena Domini celebratur, Altare dicitur non propriè, sed per metaphoram. Et hinc aliquando dicitur altare, aliquādo mensa. Author de Cultur. agrorū. Domini. apud Aug. Mēsa sponsi tui panē habet integrū, & poculum [Page 143] sanctum. Contra lit. Petil. lib. 2. cap. 47. Non dicunt [...]st [...] nisi qui de mensa domini vitam sumunt, sicut Petrus; ad Bonifac. ep. 50. Stantem ad altare irruentes horrendo impetu, & surore crudeli, fustibus, & huiusmodi telis, lignis deni (que) eiusdem altaris immaniter effractis. Et veteres negant se habuisse altare ali quod propriè sumptum. Orig. lib. 8. contra Celsum. Celsus (inquit) & Aras & simulachra & delubra nos ait defugere quò minùs fundantur. Clemens strom. 7. apud nos altare est to [...]restris congregatio eorum, qui incumbunt orationibus. Et paulò pòst ait, Aram verè sanctam, esse iustam animam. Arnobius lib. 6. contra gentes. ait, Gentes accusàsse Christianos; quod non fabricarent altaria, non aras. Circa an. 400. vsus altarium obtinuit non ad sacrificium offerendum, sed ad honorem, & memoriam martyrum. Concil. Carthag. 5. c. 14.
11 Veteres aliquando Sacrificij nomen abusiuè sumunt. Ambros. ad Virg. lapsam. Si fuisses communi sorte defuncta, flessênt te modicùm propter commune desiderium parentes, sed exult âssent granditer, quia immaculatam praemiserant virginem, hostiam viuam Domino, propitiatricem videlicet suorum delictorum. Et de Satyro: Tibi nunc omnipotens Deus innoxiam animam commendo, tibi hostiam meam offero, cape propitius, ac serenus fraternum munus sasrificium Sacerdotis, haec moi iam liba praemitto.
12 Aliud est oblatio pro mortuis, aliud oblatio mortuorum; haec autem fuit, pecunia collata in vsum pauperum à viuis ante mortem: illa, pecunia collata ab alijs ad faciendum illorum commemorationem, & gratiarum actionem. Orig. lib. 3. in Iobum, asserit Christianos ad defunctorum memorias, C [...]bos, alia (que) donaria ad pauperum, & cl [...]ricorum vsum contulisse. Aug. confess. lib. 6. cap. 2. ait, matrem suam attulisse ad memorias sanctorum, pultes, panem, merum. Ritua iste etiam fuit improbatus, Aug▪ de ciuit. dei. l. 8. cap. 27. Quicun (que) epulas suas eo deferunt, quod quidem à Christianis melioribus non sit, & in pleris (que) terrarum nulla talis est consuetudo. Tamen quicun (que) id faciunt—sanctificari ibi eas volunt—in nomine domini martyrum.
13 Oblationem in caena, pro damnatis valere, existimabant veteres. Aug. Enchirid. c. 100. vt tolerabi [...]r fiat damnatio: [Page 144] vid. &. Innocentium III. in ca. Cum Marthae. de celebrat. Miss [...] ¶ Valere etiam docent pro sanctis. Cyrillus Ca [...]echesi 5. Cyprian. epist. 34. & 37. August. de Ciuit. Dei. lib. 22. cap. 10. Chrysost. homil. 21. in Acta. ¶ Augeri posse tetributionem. Idem. hom. 32. in Matth.
14 Hae phrases, offerre pro defunctis, & sacrificium pro dormitione illorum celebrare, quae habentur apud Cyprianum & Tertul. Significant recitare eorum nomina in Eucharistia, gratias agere de illis, & laetitiae signa in epulis, & donarijs adhibere. Vide Cyprian. lib. 1. epist. 9. cum l. 3. cp. 14. Chrysost. homil. de martyribus. Hoc modo, caena Domini per annos 400. à Christo dicta est oblatio, vel sacrificiū pro desunctis, ob commemorationem mortuorum in celebratione eius factam.
15 Veteres sacrificium proprium, reale, & externum corporis & sanguinis Christi pro remissione peccatorum saepiùs offerendum, disertè aliquando oppugnant, Lactant▪ in Epitome diuin: Instit. cap. 2. ait, illa quae au [...] digitis siunt, aut extra hominem fiunt, non esse vera sacrificia. Iustinus Martyr. contra. Triphon. Equidem & preces, & gratiarum actiones, si per homines dignos fiant, solas pro perfectis, & Deo gratis sacrificijs habeo. Haec enim sola Christiani facienda acceperunt. Cyril. Alex. lib. 10. contra Iulian. Adhibemus autem & nos sacrificia, spiritualia scilicet, & mentalia.—Offerimus enim in odorem suauitatis Deo, virtutes omnigenas, fidem, spem, charitatem, iustitiam, continentiam, obedientiam, facilitatem, perpetuas l [...]udes, & alias virtutes. [...]stud enim sacrificium minimè carnale, simplicem, & secundùm naturam incorporeum decet Deum. Et mentalis fragrantiae oblationes, sunt verè honestae vitae modi. Et paulò pòst. Quoniam autem nos meliùs quàm illi [patriarchae] serviuimus, sacrificuntes Deo spiritualia, & pro igne sensibili spiritum recipientes, ne redarguat [ [...]ulianus] dicens. Quare non adducamus sacrificià altaribus. Et rursus. Sacrificam [...]s mentali [...]er, & spiritualiter, virtutum fragrantias, quoddammodo consecrantes illî. Augustin. contr. Aduers. leg. lib. 1. cap. 18. Singulari, & solo vero sacrificio, pro nobis Christi sanguis effusus est. ¶ Precibus etiam, & eleemosynis oblatis, ascribunt vim propitiandi Dei, & opem quam ex Eucharistia sperabant; non [Page 145] operi operato. Cyril. Hierosol. Mystagog. 5 ait, maximum [...] vamen ammarum esse obsecrationem Sancti illius, & tremendi, quod in altari positum est, mysterij. Aug. de cura pro mortuis c. 18. ‘Pro mortuis siue altaris, siue orationum, siue eleemosynarum sacrificijs solenniter supplicamus.’ Chrysost. hom. 3. in Philip. ait, Populum manus extendentem tempore oblationis▪ placare deum, orando pro defunctis. Beda in Psal. 48. Deum pro ipsis [mortuis] per missarum celebrat ones & ele [...]mosynas inuocemus. Dicitur ergo Caena Sacrificium propitiatorium, quia Sacrificium crucis ostendit, & quia medium est impetrandi pro nobis, factis solenniter precibus.
16 Ortus Missae ita se habuit. Primò celebrata est Coena Domini ritu simplissimo. Secund [...], aucta est ceremonijs, inprimis oblatione pro defunctis, quae fuit gratulatio pro ijs, vel gratia [...]ū actio, post annos à Christo 200. Tertiò, acces [...]erunt preces pro defunctis circa an. 400. tum Purgatorium, & redemptio animarum è purgatorio per Missas. Circa an. 780. Missa Gregoriana caepta est adhiberi in Ecclesijs Italiae. Vbi antè, Liturgia Ambrosij magis esset vsitata. Quartò, disputationes caeperunt de Transubstantiatione, circa ann. 840. Et conclusa fuit in Concil. Lateran. ab Innoc. III. Post haec obtinuit oblatio corporis, & sanguinis Christi super Altari. Oblationem sequuta est Inclusio, Circumgestatio, & Adoratio.
Ergo cum legimus istas sacrificij, & offerendi Catachreses in Patribus, ne credamus eos praeter Christi passionem, vnicum totius mundi sacrificium, habuisse alia etiam propitiatoria sacrificia, aut Missam Papisticam celebrare, solitos fuisse.
Communio laica sub vna specie.
1 Romana Ecclesia per mille & ampliùs à Christo annos, vtrâ (que) specie est vsa. Hoc docet Cassand. in Def. lib. de officio [Page 146] pu viri. Usus, inquit, Dominici sanguinis cum dominico corpore, in huius Sacramenti administratione, & Christi institutionem, & totius Ecclesiae ampliùs mille annis, & in hunc vs (que) diem totius orientis consuetudinem, habet. Et licèt Coena Domini circa annum Christi 1200, sub vnâ specie [...]aepta est recipi, nō tamen eam ita tum doctiores recipiendam necessariò, docuerunt. Communio autem Laica sub vna specie, Christi institutione obstante, decreta, definita, & pro lege publicè stabilita est, in Concil. Constantiensi. ann. 1414. Cusanus videtur reserre hanc mutationem ad Concil. Lateran. ann. 1215. epist. 3a. ad Bohemos. Sed Biel lect. 84. in Canonem, dicit illam quaestionem fuisse dubiam, vs (que) ad determinationem Concil. Constantiensis. Micrologus circa ann. 1080. de more Romanae Ecclesiae ita scribit. Non est authenticum, quòd quidem corpus Domini intingunt, & intinctum pro complemento communionis populo distribuunt. Nam Ordo Romanus contradicit, quia & in parascene vinum non consecratum, cum Dominica oratione, & dominici corporis immissione iubet consecrare, vt populus plenè possit communicare—. Iulius quo (que) Papa, Episcopis Aegypti scribens, huiusmodi intinctionem penitus prohibet, & seorsùm panem, & seorsùm calicem, iuxta Dominicam institutionem sumenda docet. Vnde & beatus Gelasius—, Excommunicari illos praecipit, quicun (que) sumpto corpore Domini, à calicis participatione se abstinerent. Nam & ipse in eadem Decreto asserit, huiusmodi sacramentorum diuisio, sine grandi sacrilegio prevenire non poterit. De Eccles. obser. cap. 19. Et de Consecr. dist. 2 c. comperimus. Lumbardi seculo an. 1150. Coena sub duplici specie sumebatur, vt ostenderetur, inquit, Christum totā humanam naturam assumpsisse, vt totam redimeret: Panis enim ad carnem refertur, & vinum ad animam—. Ideo ergo in duabus speciebus celebratur, vt animae, & carnis susceptio in Christo, & v [...]rius (que) liberatio in nobis significetur. lib. Sent 4. dist. 11. Leo serm 4 de Quadrag. ait Sacrilegam simulationem in Manoch [...]is esse, corpus accipere, & sanguinem declinare. Remigius Rhemensium Episcopus, qui vixit circa ann. Dom. 470 hos versus à se compositos, calici insculpi curauit, vt testatur Hincma [...]us, in eius vita.
Et hunc calicem suo tempore pòst, pro redemptione Christianorum Normannis datum, idem Hincmarus commemorat. Haimo in 1. Cor. 10. appellatur Calix, communicatio, quasi participatio, quia omnes communicant ex illo. Rabanus de Instit. Cler. lib. 1. cap. 32. Cum benedictione, & gratiarum actione primum Dominus corporis, & sanguinis sui sacramentum dedicauit, & Apostolis tradidit, quod exinde Apostoli imitati fecêre, & successores suos facere docuerunt: quod & nunc per to [...]ū terrarum orbem generaliter tota custodit Ecclesia. Amalarius lib. 3. de offic. in praefat. Satis est—, benedictio sola episcoporum, & praesbyterorum ad benedicendum panem, & vinum, quo reficeretur populus ad animarum salutem, sicut primaevis tēporibus fiebat ab Apostolis. Et c. 24. accepit [Christus] panē, in sāctas, & venerabiles manus suas, & reliqua: similiter & calicem, dicente Cypriano ad Caecilium: Invenimus non observari à nobis, quod mandatum est, nisi eadem quae Dominus fecit, nos quo (que) faciamus, & calicem pari ratione miscentes, à diuino Magisterio non recedamus. Quamuis hoc ille [Cyprianus] de cōmixtione vini, & aquae conclusisset, tamen de tota institutione Dominicâ in telligere possumus adimplendum, in quo suum mandat [...]m, & Apostolorum obseruatio. In eandem sententiam scribit Walcfridus de vtrius (que) speciei communione c. 22. Anselmus super 1. Cor. 11. Quicun (que) homo, siue diues, siue mediocris, siue pauper, siue Clericus, siue laicus manducauerit panem Domini hunc, & biberit calicem Domini indignè, reus erit corporis, & sanguinis Domini. indignè manducat & bibit, qui hoc mysterium aliter celebrat, vel accipit, quàm à Christo traditum est. Author. Serm. cuiusdam de coena apud Bernard. Formae praescriptio est in pane & vino—: & proponitur species panis, & vini, vt doceatur plena, & perfecta esse refectio in sumptione corporis, & sanguinis Christi. Albertus Magnus de officio Missae. c. 5. [...]xistis omnibus accipitur, quòd Christus sub vna specie p [...]nis corpus suum tradidit, & sub altera specie vini tradidit sang [...]inem, & sic seruandum instituit. Et quum Christi actio, nostra sit instructio▪ pro certo haec duo seruanda nobis esse praecipit: & ideo sub vna specie corpus, & sub altera tradimus sanguinem. An. 1160. Thomas in 1. Cor. [Page 148] 11. lect. 5. Traditur autem hoc sacramentum, sub duplici specie propter tria▪ Primò quidem propter eius perfectionem, quia cum sit spiritualis refec [...]io, debet habere spiritualem cibum, & spiritualem potum. Nam & corporalis refectio non perficitur fine pot [...], & cibo—. Secundò, propter eius significationem. Est enim memoriale Dominicae passionis, per quam sanguis Christi fuit separatus à corpor [...], & ideo in hoc sacramento seorsum offer [...]r sang [...]is à corpore. Tertiò, propter [...]i [...] sacramenti effectum salutarem. Valet enim ad salutem corporis, & ideo offertur corpus; & valet ad salutem anim [...], & ideo offertur sanguis. Nam anima est in sanguine Gen. 9. Et Lect. 6. Utrum (que) [panis & vinum] est de perfectione huius sacramenti, tum propter perfectionem refectionis, tum propter repraesentationem passionis, tum propter efficiendam salutem animae & corporis. Sic Alexander Hales 4. part. summae quaest. 35. memb. 1. Et Cassalius de coena. lib. 2. c. 25.
2 Non panem tantùm, sed & vinum communicantes domum solebant deferre. Nazianz. in Gorg. ad medium. Hieron. ad Rusticum. Rursus vbi apud veteres panis solîus [...]it mentio, vel Synechdoche est partis, vel panis nomen, pro pane intincto accipiendum.
Ergo administratio caenae Dominicae sub vna specie, pugnat cum ordinaria, & publicâ totius Ecclesiae consuetudine.
Missa priuata.
1 Talis Missa priuata, vbi sacerdos id quod consecrauit solus sumit, & nemini communicat, non fuit nota in veteri, & puriori antiquitate, per ann. 800. Hierony. in 1. Cor. 11. Dominica coena omnibus debet esse communis: quia ille omnibus discipulis qui aderant, tradidit aequaliter sacramenta. Et sanguinem populo communicatum, ait, in 3. cap. Sophoniae. Hanc damnauit Chrysostom. hom. 3. in Eph. Frustra habetur quo [...]id [...]a oblatio; frustr [...] s [...]amus ad altare: ne [...]o est qui [...]imu [...] [Page 149] participat. Ista non ideo dico, vt simpliciter quomodocun (que) communicetis, sed vt dignos vos ipsos constituatis. Et in 1. Cor. 11. hom. 27. Tu autem quod commune est, non communicas: etenim pro omnibus pariter fractum est, & aequà portione distributum. Erasmus epist. ad Iulium Pflugium: Sunt qui requirant in Missa communionem; sic fateor fuit à Christo institutum, & olim ita consuevit obseruari. Ipsi quo (que) Papistae fatentur, statutum fuisse primitiuae Ecclesiae, vt omnes fideles quotidie communicarent. Durand. in rational. lib. 4▪ cap. 53. Hugo Card. in Luc. cap. 24. Cusanus epist. 7. ad Bohemos, ait, omnes non paratos ad perceptionem Eucharistiae, expulsos fuisse ab Ecclesia. Concil. Nannetensi, Sacerdos solus Missam celebrare vetatur: absurdum enim esse putauit, vt dicat, Dominus vobiscum, quum nullus sit qui respondeat. Vide Regin. lib. 1. de Eccles. Discipl. c. 191. Author apud Gregor. Mag. dialogorum lib. 2. cap. 23. Si quis non communicet, det locum. Carolus Magnus sanxit, vt omnes fideles communicent, & ad missas perexpectent sine alia depraedicatione, Legū Franciae lib. 1. cap. 132. Tempore Walefridi videntur caepisse solitariae Missae; ab eo tamen im probantur, de rebus Eccles. cap. 22. Per totam, inquit, Missam pro eis quàm maximè, & quasi nominatim oratur, qui ibi offerunt, & communicant. Possumus autem—dicere, caeteros in fide, & devotione offerentium, & communicantium perfidentes, eiusdem oblationis & communionis dici, & esse, participes. Quamvis autem, quum soli sacerdotes missas celebrant, intelligi possit, illos eiusdem actionis esse cooperatores, pro quibus tunc ipsa celebrantur officia, & quorum personam Sacerdos in quibusdam Responsionibus exequitur: tamen fatendum est, illam esse legitimam Missam, cui intersunt Sacerdos, respondens, offerens, at (que) communicans, sicut hoc ipsum compositio Canonis, seu precum euidenti ratione demonstrat. Micrologus cap. 19. Orationes [quae post cō munionē in Missa dicuntur] non pro ijs qui cōmunicaturi sunt, sediam cōmunicârūt▪—agunt. Ergo & ante ipsas communicare non negligant, quicun (que) earundē oration [...] benedictione foueri desideram. Et c. 18. Ann. Dom. 1080. In Romana Ecclesia, factâ cōfractione, omnes cōmunicare tenebātur. Radulph. Ardens [Page 150] in hom [...]n die Paschae, constituit duos modos manducandi, spiritualem, & sacramentalem. de posteripre ait, Veruntam [...] fratres mei omnibus Christianis locum, & temp [...]s habentibus, etiam sacramentaliter communicandum est. Unde & in primitiua Ecclesia vniuersi Christiani singulis d [...]ebus dominicis solebant communicare. Haec ille circa ann. 1050.
2 Missae priuatae in coenob [...]js primò ortum habuerunt. Gregorius, lib. 4. Indict. 14. epist. 43. ali [...]as c. 87. prohibet missas publicas fieri in quodam monasterio, ne in seruorum Dei secessibus, popularibus occasio praebeatur vlla conuentibus. Et similiter lib. 5. epist. 46. aliâs cap. 146. Prohibet Mislas publicas in loco quodam celebrari, vbi tamen mis [...]am dici permittit. vid. & l. 7. [...]p. 71. Odo Cameracēsis in expositione canonis dicit, Cùm primitus missae sine collectà non fierent, postea mos inoleuit Ecclesiae, solitarias & maximè in Coenobijs fieri Missas.
Mixtio vini, & aquae.
1 Mixtio vini cum aqua, consuetudo fuit omnium, (Lyra in 1. Cor. 11.) ad diluendum vinum in calidis regionibus. Hoc inde apparet quia mixtio fiebat post consecrationem, vt è missa sub nomine Chrysostomi liquet. Christus hanc mistionem non instituit, ex sententiâ veterum. Chrysost. hom. 83. in Matth. Polidor. lib. 5. cap. 9. ait, Alexandrum Papam, primùm aquam vino miscuisse. August. lib. 3. de consensu Evang. cap. 1. dicit, haec verba non bibam de genimine vitis intelligenda esse de poculo Eucharis [...]iae. Armeni per 1000. amplius annos vsi sunt vino mero sine mixtione. Otto Frising. lib. 7. cap. 32. Ex consuetudine sit ceremonia significans mysterium: posteà sola aqua, excluso vino, apud Aquarios obtinuit. Contra hos disputat Cyprianus, pro vino, non pro mixtione illius cum aqua.
2 Scholastici concedunt hanc mistionem non esse de necessitate sacramenti. Thom. part. 3. quaest. 74. art. 7. Scotus [Page 151] in Sent. 4. dist. 11. q. 6. Sic Hales. Bonauentura. Richardus. Durandus teste Iosepho Angles in 4. dist. 8. art. 6. qui addit: hanc esse communem sententiam Doctorum. Idem etiam asserit Bellarminus. lib. 4. de Sacramento Eucharistiae. cap. 10.
Adseruatio Sacramenti.
1 Veteres adseruabant Sacramentum, non ad vllam adorationem, vel publicam circumgestationem, sed vt priuatim proximis diebus vterentur. Tertull. lib. 2. ad vxorem. Non sciet maritus, quid secretò ante omnem [...]ibum gustes? & si s [...]uerit, panem, non illum credit esse, qui dicitur. Huc spectat quod Hieronymus refert de Romana consuetudine communicandi semper (i.) quotidiè, id (que) (vt probabile est) in priuatis aedibus. Epist. 50. ad Pamm [...]chium. Et Epist. 28. ad Lucinium. Et Basilius in epist. ad Caesaream Patrit. In Alexandria, & Aegypto vnusquis (que) de populo habet communionem in domo sua, acceptam à Sacerdote sacrificante, & distribuente.
2 Verùm haec quo (que) reseruatio facta est semper penè in priuatis aedibus, & non in Templo, vt nunc apud Papistas: qui etiam sanationis gratiâ seruant, quod non vsitatum erat apud veteres.
3 As [...]eruatio etiam quando (que) à veteribus improbata est. Orig in Leuit. hom. 5. Dominus panem, quem discipulis dedit, dicendo, accipite, manducate, non distulit, nec seruari iussit in cras [...]inum. Concil. Caesaraugustanum cap. 3. Eucharistiae gratiam, si quis probatur acceptam non consumpsisse in Ecclesia, anathema sit in per petuum: ab vniversis Episcopis dictum est, anathema sit. Concil. Tolet. 1. cap. 14. Epist. 2• sub nomine Clementis ad Iacobum. Quod siremanserint in crastinum non reseru [...]ntur (holocausta) Sed—clericorum diligentiâ consumantur. Hesichius in Leuit. lib. 2. cap. 8. ait, reliquias igne comburendas: alij pueris tradendas. Niceph. l. 17. cap. 25.
Lingua Latina in Sacris.
1 Ignota populo lingua, non fuit in vsu in Sacris peragendis, apud puriorē Ecclesiā, per annos ad minimum 800. Chrys. hom. 18. in 2. Cor. Cōmunes preces à Sacerdote, & ab illis fiunt, & omnes vnā d [...]cunt orationē. Isid. de Eccl. offic. l. 1. c. 10. Oportet, vt quando psallitur, psallatur ab omnibus: cùm oratur, oretur ab omnibus: quando lectio legitur, facto silentio aequè audiatur ab omnibus—. Ideo Diaconus & clarâ voce silentium admonet, vt, siue dum psallitur, siue dum lectio pronuntiatur, ab omnibus vnitas conseruetur, vt quod omnibus praedicatur, ab omnibus aequaliter audiatur. Orig contra Cels. l. 8. Singuli natiuâ▪ & vernaculâ linguâ Deum precentur. Hicrom. Tom. 1. epist. 17. Vox quidem dissona, sed vna religio: tot penè psallentium chori, quot gentium diuersitates. August. epist. 178. Una [Trinitatis substantia] rogatur, vt misereatur, â cūctis latinis, & barbaris, vnius Dei natura, vt à laudibus Dei vnius, nec ipsa lingua barbarasit, vlla [...]enùs aliena. Rutheni, A [...]meni, Aegyptij, Aethiopes, vulgaribus linguis, & Moravi, ex concessione Papae, Sacra Slavonicè peregerunt. Officij divini celebratio, in quibusdam locis concessa, secundùm diversitates linguarum, anno 1215. ab Innoc. III. in Concil. Lateran. c. 9. Et habetur in Decret. Gregor. l. 1. t. 31. c. Quoniam pleris (que) ▪ de offic. iudicis ordinarij. Lyra in 1. Cor. 14. In primitiva Ecclesia benedictiones, & caetera communia, fiebant in vulgari lingua. In Concilio Moguntiaco circa an. 813. c. 45. permissum, vt qui Catholicam fidem, & orationem dominicam aliter discere non potuerit, in sua lingua discat.
2 Lingua si fortè peregrina in Sacris adhibita, nota tamen fuit. Sic & lingua latina, licèt per ditiones Romani Imperij, non fuit lingua vulgaris, & vernacula, fuit tamen vbi (que) nota admodum, per ann. 700. & ampliùs. In ditionibus Africae Latinè loquebantur. Et Gallis olim communiter nota fuit haec lingua. Concil. Turonensi III. circa ann. 770. c. 17. iubentur homiliae verti in rusticam Romanam linguam, aut i [...] ▪ est, Germanicam, quia Germani [...] [...]ub dition [...] fuit Ca [...]oli. Theotiscam, quò faciliùs cuncti possint intelligere quae dicuntur. [Page 153] Et credibile est Britannis etiam notam fuisse. Beda hist. Ang. lib. 1. cap. 1. Haec [Britannia] in praesenti, quin (que) gentium linguis vnam eandem (que) summae veritatis, & verae sublimitatis scientiam scrutatur & confitetur, Anglorum videlicet, Brit [...] num, Scotorum, Pictorum, Latinorum, quae meditatione scriptuturarum caeteris omnibus est facta communis. Valer. Max. l. 2. c. 1, testatur Romanorum magistratus operam dedisse, vt lingua illorum diffunderetur, quia Graecis non permissum agere cū Romanis, ne in Graecia quidē, & Asia, nisi Latinè. Guilielmus Camdenus vir antiquitatis peritissimus, in sua Britannia, ait. Si quis verò sit, qui non credat Britann [...]s nostros linguam Latinam prouincialem vsurpâsse, nae ille noverit quantopere Romani laborârint, vt Prouinciae Latinè loquerentur; nec viderit quanta vis Latinarū dictionum in Britannicam linguam irrepserit, vt Taciti authoritatem non vrgeam, qui scribit Britannos Domitiani tempore Latinae linguae eloquentiam concupijsse. Postea mutato, & declinante Imperio: & Latinitate per Gothos in Italia corruptâ, permansit tamen Latini Sermonis vsus in sacris peragendis, ex veteri consuetudine, quae tamen fuisset abroganda. Nunc autem habetur laudabile, imò necessarium, Latinè, id est, ignotâ linguâ, cultum Dei peragere.
3 Lingua quaeuis etiam Latina quibus ignota est, barbara est. Ouid. Tristium l. 5. Elegia 11. ‘Barbarus hîc ego sum quia non intelligor vllî.’ vide Chrysost. & Haymon. in 1. Cor. 14.
Realis praesentia in signis, vel Transubstantiatio.
1 Veteres quum loquuntur de caena, plures loquendi formulas habent, quae conuersionē indicent. Ambrosius vtitur nomine conuersionis, lib. 4. de Sacram. cap. 4. Et l. de ijs qui mysteriis initiantur c. 9, vtitur nomine mutationis. Cyprianus de coena, Non effigie, sed naturâ mutatus. Origencontra [Page 154] Celsum lib. 8. dicit panem fieri corpus, per precationem. Gaudentius tractatu 2. de Exodo, de pane effici corpus, & de vino sanguinem. Eusebius Emiss. hom. 5. de Paschate, Sacerdotem, visibiles creaturas in substantiam corporis & sanguinis Christ, secretâ potestate conuertere. Rursus, panē transire in naturam Dominici corporis. Anselmus epist. de corpore & sanguine Domini, dicit migrare panem in corpus. Fulbertus, epistolâ ad Berengarium, transfundi. Algerus libro de Sacrament. traijci, & transferri. Verùm antiqui Doctores, vbi loquuntur de conuersione, & mutatione panis, intelligunt mutationem vsus & conditionis, non substantiae. Et proinde in illorum lectione distinguenda est, mutatio sacramentalis in significatione & obsignatione, à substantiali. Et tenendum eos [...] non nouisse, per an. ad minimū 800: sed condemnâsse potiùs; Cyprian. siue quicun (que) author fuit Serm. de Caena. Corporalis substantiae speciem retinens. Ambros. de Sacr. l. 4. c. 4. sunt quae erant, & in aliud commutantur. Theodoret▪ dial. 2. Signa illa mystica post sanctificationem non recedunt à natura sua. Gelas. contra Eutych. [Signa] permanent in suae proprietate naturae. Walefridus c. 16. Corporis, & sanguinis sui sacramenta, in panis & vini substantiâ eisdē discipulis tradidit. Paschasius de corp. & sang. Dom. c. 10. aliâs 28. Panis cō firmat cor hominis, & vinum laetificat—: propter quod in eadem substantiâ iure celebratur hoc mysterium salutis. Idem, Bertramus. Paschasius denuò c. 17. aliàs 46. Ideo fili, dum hoc mysterium communicas, dilata sinum mentis tuae, emunda conscientiam, & percipe non quantum exhibet MICA, sed quantum fides capit, quia in Christo plenitudo Diuinitatis m [...]net. Hinc apparet Canonem Missae per ann. 900. non fuisse intellectum de Transubstantiatione; nec fuisse tum veri corporis Christi, manducationem oralem. Druthmarus circa ann. 800, intellexit verba Canonis de spirituali translatione panis in corpus Christi, & vini in sanguinem. Sic enim ille in Matth. 26. in haec verba [& accipiens calicem] Ita Dominus prac [...]pit nos agere, transferens spiritualiter corpus in panem, vinū in sanguinem, vt per haec duo memoremus quae fecit pro nobis, de corpore & sanguine suo. Et Amalarius circiter ann: 820. verba Canonis sine Transubstantiatione, & reali praesentiâ intelligit▪ [Page 155] lib. 3. de Eccles. offic. c. 25. Walefrid. c. 16. Post paschae veteris solennia, corporis & sanguinis sui sacramenta in substantia panis & vini tradidit, & ea in commemorationem suae passionis celebrare perdocuit. Nicetas Choniates Thesaur. l. 4. contra Ascod [...]ugos, qui nolebant mysteria rebus corporeis repraesentari; ait, institutionem, qua Seruator noster pane & vino vtitur, ad salutem & reformationem humanae corruptionis, non fuisse eiusmodi, quae rebus corporeis carerent. Ergo veteres quum dicunt naturam panis mutari, loquuntur tantùm de mutatione proprietatis, quâ fit è cibo corporis per virtutem divinam, cibus animarum.
2 Catholicus, & Orthodoxus Ecclesiae iam olim consensus fuit, ipsum fractum à Christo panem, & non aliud sub specie panis existens, corpus illius fuisse. Sic enim Irenaeus, Iustinus Martyr, Tertullianus, Cyprianus, Theodoretus, Chrysostomus, Ambrosius, Augustinus loquuti sunt. Et proinde hi de Transubstantiatione, ne per somnium quidem cogitârunt. Quod etiam apparet 1o, quia Eucharistia1 in priuatis aedibus servabatur, vt eam vnusquis (que) acciperet. Cyprianus de Spectaculis, Dimissus, & gerens secum, vt assolet, Eucharistiam: 2o quia per pueros ad infirmos defereba2 tur. Euseb. lib. 6. c. 43. 3o quia, corpus Domini in canistro vimineo, & sanguis solebat in vitro ab Exuperio Episcopo3 portari▪ & servari, Hieron. epist. 4. ad Rusticum▪ 4o quia Episcopi Eucharistiam ad alios salutandi gratia, (vt probabile4 est) solebant mittere, Irenaeus epist. ad Victor. apud Eusebium l. 5. c. 23. & Niceph. lib. 4. c. 39. 5o quia Eucharistia dabatur5 Infantibus, August. de Trinit. l. 3. c. 10. & passim alibi 6o quia si particulae corporis Dominici superessent, pueri6 impuberes, qui Ecclesiam frequentabant accersebantur, vt eas consumerent, Euagrius l. 4. c. 35. & Niceph. lib. 17. c. 25. 7o. In more positum erat in veteri Ecclesia comburere reli7 quias Eucharistiae, Isychius lib. 2. in Levit. c. 8.
3 Postea caeptae disputationes de Transubstantiatione non tamē erat approbata vt articulus sidei, nec cōclusa Lombardi aetate, id est, circiter annum 1145. Sic enim ille lib. 4. d. 11. Si quaeritur qualis sit illa conversio, an formalis, an substantialis, an alterius generis, definire non sufficio. Imò manducationem [Page 156] spiritualem Ecclesia docuit, & Veteres verba coenae per figuram interpretati sunt, per annos à Christo 1000. Pessimâ ergo fide Bellarminus scriptores XXXII pro Trā substantiationis opinione citavit.
4 Innoc. III. anno 1215, modum conversionis determinavit quoad nomen ipsum Transubstantiationis: quoad rem verò Leo IX. in conventu Romae habito ann. 1049. & Nicholaus II. de consecr. c. Ego Berenga [...]ius, anno 1060. & tamen Berenga [...]ius verae de coena Domini sententiae, ad finem vitae, adhaesit: & proinde [...]urpem illam palinodiam seriò execratus esse dicitur. Laudatur ab Hildeberto Coenomanensi. La [...]rancus in praefat. contra Bereng. vt revocationis violatorem, & propositi minimè [...]enacem vituperat. Et palinodiam apud Gratianum à Nicholao perscriptam nemo iam Papista defenderit. quia corpus Christi sensibiliter dentibus atteri dicit. Et erroneam esse iudicârunt Scholastici. Biel in Can. Missae. lect. 47. Richardus de Media-Villa in 4 dist. 8. q. 1.
5 Post Innocentium Scholasticorum doctissimi dissentiunt, tum in re, tum in modo explicandi quid propriè significet, & demonstret pronomen [Hoc] in verbis, HOC EST CORPUS MEUM. Richardus de Media-villa in 4. dist. 8. art. 3. q. 1. ita exponit. [Hoc] id est, aliquid sub hac specie sensibili, est corpus meum vel sic, Illud quod statim erit praesens sub hac specie sensibili, quae videtur, est corpus meum. Thomas 3. part. q. 78 in corp. art. [Hoc] id est, contentum in generali sub istis speciebus, est corpus meum. Bonaventur. in dist. 8. in 2a part distinctionis, art. 1. q. 1. [Hoc] id est, substantia panis▪ vult autem [EST] idem valere, quod [sit], vel [transit] vel [convertitur]. Scotus in 4. dist. 8. q. 2. [Hoc] id est, Hoc ens singulare est corpus meum. Marsilius in 4. q. 6. art. 1. [Hoc,] videlicet, id, in quod hoc [scilicet panis] convertitur, est corpus. Occam. Quodlib. 2. q 19. [Hoc] id est, Hoc corpus, quod erit statim sub istis speciebus, est corpus meum. Pet. de Alliaco in 4. Sent. q. 5. art. 1. Non est necesse quòd Sacerdosritè con [...]iciens, aliquid demonstret per [Hoc]: vel etiam quòd aliquid intelligat per illam vocem plus quàm per vocem non significatiuam. quia—solùm haec vox data est nobis tanquam signum, vt cognoscamus [Page 157] quòd his verbis ritè prolatis immediatè sub illis speciebus est corpus Christi, per divinum beneplacitum. Holcot in 4. Sent. q. 3. ait, per pronomen [Hoc] significari, illud quod manet sub vtro (que) termino transmutationis, & est illud quod est accidentia sensibilia, & nulla substantia. Biellect. 48. in Canonem Missae. [Hoc] id est, hoc contentum in quod convertendus est panis, &c. in aliqua parte temporis includentis prolationem, & instans terminans, est corpus meum. Caietanus in 3. part. q. 78. art. 5. [Hoc] id est, haec substantia singularis, est corpus meum. Guitmundus ante Innocentium, lib. 2. sic exponit, [Hoc] subaudiatur hactenus panis, ex hoc iam est corpus meum, non panis. vel sic, [Hoc] scilicet quod vobis do, est corpus meum. Hoc enim, inquit, pronomen non est ad supradicta relativum, sed tantummodo demonstrativum.
6 Locutiones Patrum, corpus Christi comedi, in os intrare, palpari manibus, sanguinem bibi, &c. Tropicè intelligendae sunt, id est, Symbolicè; & significant sacramentalis praebitionis efficacitatem: nos (que) monent, vt corpus Christi in coelo purâ mente amplectamur. Nam veteres panem, & vinum verè & propriè signa esse volunt corporis & sanguinis Christi. Cyprian Tract. de Vnctione Chrismatis Dedit Dominus noster in mensa, in qua vltimum cum Apostolis participavit convivium, proprijs manibus panem & vinum: in cruce verò manibus militum corpus tradidit vulnerandum, vt in Apostolis secretiùs impressa sincera veritas, & vera sinceritas, exponeret gentibus, quomodo vinum & panis caro esset, & sanguis; & quibus rationibus, causae effectibus convenirent; & diversa nomina vel species ad vnam reducerentur essentiam; & significantia & significata ijsdem nominibus censerentur. August. contra Adimant. c. 12. Non dubitavit Dominus dicere, Hoc est corpus meū, quum signum daret corporis sui. Idem, contra Maximinum. In quibus non quid sint, sed quid ostendant semper attenditur: quoniam signa sunt rerum, aliud existentia, aliud significantia. Orig. in Matth. c. 15. Quòd si quicquid ingreditur in os in ventrem abit, & in secessum eijcitur: & ille cibus qui sanctificatur per verbum Dei per (que) obsecrationem, iuxta id quod habet materiale abit, & in secessum eijcitur. Chrysostomus, siue quicun (que) author fuit, epist. ad Caesarium Monachum. Sicut antequam sanctisicetur [Page 158] panis, panem nominamus, divinâ autem illum sanctificante gratiâ, mediante sacerdote, liberatus est quidem ab appellatione panis, dignus autem habitus est Dominici corporis appellatione, etiamsi natura panis in ipso permansit, & non duo corpora, sed vnum filij corpus praedicatur—. Maxentius dial. 2. contra Nestor. Caro Dei, non ita dicitur corpus Dei, vt Ecclesia, nec ita vt panis ille, quem vniuersa Ecclesia in memoriā passionis Christi participat; sed Dei ita dicitur corpus, vt alicuius hominis proprium, quod indutus est vestimentum—. August. de Civit. Dei, lib. 21. cap. 25. Ipse [Christus] dicens: Qui manducat carnem meam, & bibit sanguinem meum, in me manet, & ego in eo: ostendit quid sit non sacramento tenus, sed revera manducare, & eius sanguinem bibere. Ibi observa, sacramentaliter edere, & reuera edere, opponi.
7 Verba Christi sexto Ioan. vbi ait, Carnem eius panem esse, veteres allegoricè dicunt intelligenda. Clemens paedag. l. 1. c. 6. Tertull de resurrectione carnis. Orig. in Leuit. hom. 7. Chrysost. in Ioan hom. 46. Aug. tract. in Ioan. 25▪ & 26.
8 Et verba [hoc est corpus meum] similiter figuratè accipiunt. Tertull. l. 4. contra Marc. Orig in Leuit. hom. 7. & in Matth. c. 15. Cyprian. de vnctione Chrismatis. Nazian. de paschate. Ambros. de ijs qui myster. initiantur c. 9. de Sacram. lib. 4. c. 5. in 1. Cor. 11. Hieron. in Matth. 26. & in Mar. 14. Aug. lib. 3. de doctrin. Christ. l. 3. c. 16. de Trinit. lib. 3. c. 4. & 10. epist. 23. in Leuit. q. 57. contra Adimant. c. 12. & psal. 98. Author apud Chrysost. in psal. 22. Theodoret. dial. 1. Prosper in Sent. August. & citatur de consecr. d. 2. c. Hoc est. Beda in Luc. 22. Bertram. de corp. & sang. Dom.
9 Sed & Patres non solùm figuratè, verùm etiam hyperbolicè loquuntur ad maiorem sacramenti reuerentiam, vt animos hominum percellerent, & in loquendo scripturam sequerentur, & ne coena videretur esse sictio Tragica, Chrysost. in 1 Cor. 10. hom. 24. Quid est in calice? id quod è latere effluxit. Et, quod in cruce pass [...]s non est, id in oblatione patitur, & propter te transfigi permit [...]. Homil. 21. ad populum Antioch. Cogita quid manu capias—. Etenim perniciosum est, tam tremendis ministrantem mysterijs, linguam, & sanguine tali purpuratam, & factam aureum gladiū ad conuitia—transferre.
[Page 159]10 Dicta à veteribus de pane & vino, in coena Domini, dicuntur similiter de baptismo, & de verbo Dei. Orig. hom. 16. in Num. Bibere dicimur sanguinem Christi, non solùm sacramentali ritu, sed & quum sermones eius recipimus. Et in Leuit. hom. 9. non haereas in sanguine carnis, sed disce potiùs sanguinem verbi [...] & audi ipsum tibi dicentem, hic est sanguis meus, qui pro vobis effunditur, in remissionem peccatorum. Augustin. serm. ad Infantes, citatur à Beda in 1. Cor. 10. Nullî est aliquaten [...]s ambigendum, tunc vnumquem (que) fidelium corporis sanguinis (que) Dominici participem [...]ieri▪ quando in baptismate membrum Christ [...] efficitur: nec al [...]enari ab illius panis, calicis (que) consortio, etiamsi a [...] tequam panem illum comedat & calicem bibat, de hoc seculo in vnitate corporis Christi constitutus abscedat. Sacramenti quippe illius participatione ac beneficio non priuatur, quando ipse hoc quod illud sacramentum significat, invenit.
11 Veteres per speciem panis, intelligunt ipsam panis substātiam, & non accidentia sine substātia. Cyril. Hierosol. Mystag. 4. Sub specie panis datur tibi corpus, & sub specie vini datur sanguis. Ambrosius de Sacram. lib. 4. c. 4. Speciem sanguinis non video; sed video similitudinem. & lib. de ijs qui mysterijs initiantur, cap. 9. Si tantùm v [...]t sermo Heliae, vt ignem de Caelo deponeret, non valebit Christi sermo, vt species mutet Elementorum? August. serm. ad Infantes, citatur a Beda. in 1. Cor 10. Ut sit species visibilis panis multa grana in vnum conspergūtur—si [...] & vino fratres recolite vnde sit vnū. The odor. in 1. Cant. sub [...]a visibili vnguēti specie, inuisibilē Sāctissimi spiritus gratiam suscipiunt. Idē intelligunt interdum per form [...] & figuram panis. Et his vtuntur vocabulis, vt ab externis Symbolis oculos auertant ad coelestia ijs significata, in quibus oculos mentis defigant Et hinc Chrysost. ait, nihil videri in mensa praeter corpus, & sanguinem Christi; non quod accidentia sint sinc substantia. E contra, naturae nomen apud veteres saepe significat rei non essentiam, sed qualitatem & conditionem Hoc modo Cyprianus de coena▪ panis non effigi [...], sed natura mutatus, omnipotenti [...] verbi factus est caro.
12 Christus in nobis est naturaliter, & corporaliter iuxta Cyrillum l. 10. cap. 13. in Ioan. & alibi. Et Hilarium lib. 8. de Trin. Et ita volunt à nobis accipi Christum. Sed loquuntur [Page 160] hi non de modo vnionis cum Christo, sed de terminis; volunt enim nos vniri cum Christo in vnum corpus mysticū, quoad veritatem naturae; & cum eius carne ac Spiritu verè ac realiter coniungi, modo tamen non corporali, sed spirituali.
13 [...] Damasceni lib. 4. c. 14. Et Theophylacti Transformatio ( [...]) mutatio est panis, non▪ in aliam substantiam, sed in aliam conditionem vel statum translatio, quia corpori Christi vnitur sacramentali vnione, & à cibo corporali in spiritualem mutatur. Nam eodem modo dicūt, nos [...], id est, reipsâ in illam (scilicet Christi) carnem conuerti, Chrysost. hom. 45. in Ioan. & Transelementari in Christum, Theophylact. in Ioan. c. 6. nullam tamen abolitionem. substantiae nostrae propterea finxerunt. Et [...], non semper est mutatio substantialis, sed correctio, & mutatio rei in melius. Sed & ista Transformatio non iuuat Papistas, quod enim transformatur non manebit quoad exteriorem formam. F. Suarez in Thomam, tom. 3. q. 75. disput. 50. sectione 1. Licèt (inquit) antiqui Patres, vsi fuerint varijs nominibus inter explicandum hoc mysterium, omnia tamen illa vel generalia sunt, vt nomen conuersionis, mutationis, transitus, migrationis, vel accidentari [...] mutationi sunt magis accommodata, vt nomen transfigurationis, & quae sunt similia. Solum illud nomen Transelementatio, quo vsus est Theophilactus, magis accedere videtur ad proprietatem mysterij explicandam: quia significat mutationem vs (que) ad prima elementa, etiam ad materiam primam: tamen illa vox & dutior est & non satis accommodata. Significare enim potest vnius elementi conuersionem in aliud, vel resolutionē misti in elementa: at verò Transubstantiatio proprijssimè & accommodatissimè significat transitum, siue conuersionem totius substantiae in totam substantiam.
14 Veteres, quum dicunt panem, & vinum ampliùs non esse, non loquuntur simpliciter, sed quoad intentionem recipientis quando rectè communicat: quia non est ibi cogitandum, vel de pane, vel de vino, sed mens tota sensus (que) omnes, in Christo defigenda.
15 Vbi negant panem esse figuram corporis, loquuntur [Page 161] de signo nudo, quod est sine fructu. Theophyl. in Ioan. 6. Non est, inquit, tantùm figuratio quaedam carnis Domini. Sic Euthymius in Matth. c. 26. Non dixit, haec sunt signa corporis mei, sed sunt corpus meum. Oportet ergo non ad naturam eorum qua proponuntur aspicere, sed ad virtutem eorum.
16 Consecrare, non est Transubstantiare, sed rem communem ad vsum sacrum dedicare. Et consecrationem panis fieri his quinque verbis, [HOc est enim corpus meum] Et vini, his solis verbis [Hic est sanguis meus], vel aequiualentibus, non habetur apud veteres. Cyprianus Serm. de coena, testatur consecrationem factam fuisse suo saeculo, his verbis, Hoc facite in meam commemorationem, haec est caro mea, & hic est sanguis m [...]u [...]. Basilius & Chrysostomus precibus, vt ex eorum liturgijs constat. Ambros. de Sacram. lib. 4. c. 5. ait, Uis scire quia verbis coelestibus consecratur? Accipe quae sunt verba. Dicit sacerdos: Fac nobis, inquit, hanc oblationem ascriptam, rationabilem, acceptabilem—Qui pridie quàm pateretur, in sanctis manibus suis accepit panem—gratias agens, benedixit, fregit, fractum (que) Apostolis suis tradidit dicens, Accipite, &c. vs (que) ad finem verborum institutionis. Hieron in 3. cap. Sophoniae, ait ad Eucharistiam faciendam, necessariam esse non tantùm solennem orationem, sed & Sacerdotum merita. Augustinus lib. 3. de Trinit. cap. 4. Illud tantùm dicimus [corpus & sanguinem Christi] quod exfructibus terrae acceptum, & prece mysticâ consecratum ritè sumimus ad salutem spiritualem, in memoriam pro nobis Dominica passionis. Gregorius lib. 7. Indict. 2. epist. 63. Orationem Dominicam idcirco mox post precem dicimus; quia mos Apostolorum fuit, vt ad ipsam solummodo orationem, oblationis hostiam consecrarent. Hesychius lib. 2. in Leuit. c. 8. Nisi Christus rogatus ore Sacerdotum, ipse venerit & coenam sanctificauerit, & initiauerit ea quae aguntur, nullatenus sacrificium Dominicum fiunt. Innocentius III. lib. 4. de mysterio Missae, cap. 6. sic ait, Non est credibile, quòd priùs dederit, quàm confecerit. Sanè dici potest, quòd Christus virtute diuinâ confecit: & postea formam expressit, sub qua posteri benedicerent. Ipse nam (que) per se virtute propriâ benedixit: nos autem ex illa virtute, quam indidit verbis. Scotus in 4. dist. 8. q. [...]. art. 2. Si quis sacerdos inciperet sic loqui, Hoc est corpus [Page 162] meum, non praedicens verba praemissa totaliter, dico quòd in omnibus talibus non est adorandum nisi sub conditione si verè consecratum est. Et de consecratione sanguinis in eodem articulo; Non est nobis traditum omnino certitudinaliter an ad formam consecrationis sanguinis pertinean [...] aliqua verba post illud, sanguinis mei: vel an aliquod illorum sequentium vsque illic, Hoc facite. Ideo periculosum est hoc asserere de qu [...] sufficiens authoritas non habetur. Similiter Biel. in 4. dist. 8. q. 3. concl. 3. Forma consecrationis sp [...]cierum vini necessaria, & praecisa, ex scriptura Canonica non est sufficienter determinata, quam assertionem postea ibidem ratione confirmat. D. Redmanus vir eximiè doctus, animadvertens varias concertationes Scholasticorum, de verbis consecrationis, dicere non verebatur, totam ferè Scholam nescire, quid vocabulum Consecrare significet. Histor. Martyr. Anglicana.
17 Corpus Christi in veterum scriptis, triplex; reale, corpus assumptum; mysticum, Ecclesia; Sacramentale, panis in coena. De consecr. d. 2. c. 79 corpus: ex Hilario, Corpus Christi quod sumitur de altari figura est, dum paenis & vinum extra videntur; veritas autem dum corpus & sanguis Christi in veritate interiùs creditur. August. in Sent. Prosper. Caro carnis, & sanguis sacramentum sanguinis. Aelfricus Archiepise. Cantuar. in an. 996. sermone Saxonico, dicit, Panem esse corpus Christi non corporaliter, sed spiritualiter. Distinguit enim corpus Christi in crucifixum, & in corpus in coena sanctificatum. Et confectio corporis est consecratio panis, in Symbolum realis corporis Christi. August. tract. in Ioan. 80. Accedat verbum ad elementum, & fit Sacramentum. Hoc corpus est quod passim dicitur apud Veteres creari quotidiè, benedici, cō sumi, frangi, dividi, in terrā cadere, contrectari manibus, visceribus concludi, cui & dentes infigi dicuntur. Cypr. Ser. de lapsis 5. Beda in Epiphania Domin. Panis, & vini natura in Sacramentum corporis, & sanguinis Christi, ineffabili spiritus sanctificatione transfertur. Hieron. in Eph. 1. Dupliciter verò sanguis Christi intelligitur, & caro: vel spiritualis illa atque diuina, de qua ipse dixit, caro mea verè est cibus, & sanguis meus verè est potu [...]—: vel caro quae crucifixa est, & sanguis qui militis eff [...]sus est lanceâ.
[Page 163]18 Et creatio, de qua veteres, suit sine Transubstantiatione. Amalar. de eccles. offic. l. 1. c. 12. Cùm consecratur ol [...]um pro infirmo, concluditur, per quem haec omnia (Domine) semper bona creas.
19 Veteres dicunt, nos Christi carnem in pane, vel sub forma panis accipere, vt panis signum est carnis Christi, & instrumentum animae nutriendae; non vt receptaculum cui inexistat. Eodem modo dicunt, nos in aqua recipere remissionem peccatorum, Lombard. Sent. 4. d. 3. In literis tradi nobis dicitur possessio, quia illae nobis eam assignant: & sic Christum accipimus in pane, velut signatum in signo, non autem vt contentum in continente.
20 Honor, veneratio, reverenti [...], exhibetur sacramento, quatenus signum est, & sigillum exprimens mysterium nostrae vnionis cum Christo, cuius carne, mirabili modo viuisicamur. Hinc tremenda mysteria appellantur, quòd his creaturis, ex operatione diuinâ participes efficimur corporis, & sanguinis Christi. Hinc etiam à Deo circa coenam miracula fiebant, vt eius institutionem honoraret, non autem realem praesentiam testar [...]tur. Hinc veteres providerunt, ne quid de mambus eorum in terram decideret, & suppellectilem Templorum venerati sunt, & Catechumenos à communione arcebant. Chrysost. in Eph. homil. 3. Eucharisticam, ait esse Regiam mensam, adesse ipsum regem, & Angelos ministrare: hinc omnes ad reuerentiam excitat: hinc tremendam appellat oblationem. vide locum.
21 Veteres corpori Christi nisi vnum ascribunt locum. August. tract. 30. in Ioan. Sursum est dominus, sed etiam hîc, & veritas Dominus. Corpus enim Domini in quo resurrexit, vno loco esse potest; veritas eius vbi (que) diffusa est. Basil. de Spiritu sancto. c. 22. probat Spiritum Sanctum esse deum, quia est in diuersis locis simul. Aug. epist. 57. ad Dardan. Ascendit in coelum, sedet ad dextram Patris, nec aliunde, quàm inde venturus est ad vivos mortuos (que) iudicandos. Et, Vbi (que) per id quod Deus est, in coelo autem per id quod homo est. Et, Vbi (que) totum praesentem esse non dubit [...]s, tanquam Deum—, & in loco aliquo coeli propter veri corporis modum. Fulg. l. 2. c. 17. ad Thrasimund. Secundùm humanam substantiam—derelinque [...]s terram, [Page 164] quum ascendisset in coelum. Vigil contra Eutych. l. 4. Caro quando in terra fuit, non fui [...] vtique in coelo: & nunc quia in coelo est, non est vtique in terr [...].
22 Postremò stabilitâ semel Transubstantiatione, Doctiores tamen eam sententiam, quae dicit Panis substantiam manere in coena, vt pote Scripturis magis congruentem, probant; & dogma de Transubstantiatione solūmodo, vel saltem principaliter, ob Ecclesiae determinationem, recipiunt. Scotus in 4. dist. 11. q. 3. art. 1. apertè innuit transubstantiationis dogma non expressè haberi in Scriptura, & addit, Principaliter autem videtur mouere [ad tenendam transubstantiationem] quòd de Sacramentis tenendum est, sicut tenet Sancta Romana Ecclesia, sicut habetur extr [...] de haereticis. Ad abolendam. Vbi in margine annotatio, in editione Parisiensi, ann. 1497. [...]ic habet. Fides de hoc Sacramento, est propter solam determinationem Ecclesia. Et in eodem artic. resp. ad arg. 3. Dicendum quòd Ecclesia declarauit islum intellectum [scilicet, de panis transubstantiatione] esse de veritate fidei in illo Symbolo [...]dito sub Innocentio III. in Concil. Lateran. Firmiter credimus &c.—vbi explicitè ponitur veritas aliquorum credendorum, magis explicitè quàm habebatur in Symbolo Apostolorum, vel A▪ thanasu, vel Nicani. Et breuiter quicquid ibi dititur esse credendum, tenendum est esse de substantia fidei—. Et si quaeras quare voluit Ecclesia [...]ligere istum intellectum ita difficilem huius▪ articuli, cùm verba Scripturae possent saluari▪ secundum intellectum facilem & veriorem secundùm apparentiam, de hoc articulo. Dico quòd eo spiritu expositae sunt scripturae quo conditae. Et ita supponendum est quòd Ecclesia Catholica eo spiritu exposuit, quo tradita est nobis fides, spiritu scilicet veritatis edocta. In eandem sententiam & totidem ferè verbis scribit Biel, Lect. 41. in Canon: Miss. & insuper addit, Ordinatio autem hac [de panis transubstantiatione] fortasse innotuit Ecclesia post Sacramenti institutionem. Et creditur primùm sanctis Patribus reuelat [...]—vel saltem per studiosam▪ scripturarum explanationē inuenerunt. Petrus de Alliaco. in 4. Sent. quaest. 5. art. 2. concl. 2. Licè [...] corpus Christi quantum, & corp [...]rea Christi quantitas sit in coelo & in Sacramento: tamen non est corpus Christi quantum corporeum, aut corporea quantitas in Sacramento. E [...] ibid. [Page 165] q. 6. art. 2. Jlle modus [qui ponit substantiam panis ibidē remanere, vbi corpus Christi incipit esse] est possibilis, nec repugnat rationi, nec authoritati Bibliae, [...]ò est facilior ad intelligendum & rationabilior quàm aliquis aliorum qui ponit, quòd substantia panis deserat accidentia, & non substantia corporis▪ Christi. Et sic non ponit accidentia sine subiecto, quod est vnum de difficilibus quae hîc ponuntur—. Et ideo nullum inconueniens videtur sequi ex primo modo ponendi, si tamen concordaret cum determination [...] Ecclesi [...]. Et rursus. Quarta opinio, & communior est, quòd substantia panis non remanet, sed simpliciter definit esse;— & licèt ita esse non sequatur euidenter ex Scriptura, nec etiam videre meo, ex determinatione Ecclesiae; quia tamen magis fauet ei, & communi opinioni sanctorum, & doctorum, ideo teneo eam. Durandus in 4. dist. 11. q. 1. Patet ergo, quòd est temerarium dicere quòd corpus Christi diuinâ virtute non possit esse in Sacramento nisi per conuersionem panis in ipsum. Et rursus. Si autem iste modus [qui ponit substantiam panis remanere post consecrationem] esset verus de facto, multa dubitationes, quae occurrunt circa hoc sacramentum (tenendo quod substantia panis non remaneat) essent solut [...]. Dubitatur enim qualiter ex hoc sacramento potest aliquid nutriri; & quomodo species possunt corrumpi: & ex ijs aliquid generari; quae omnia saluarentur eo modo—. Sed, quia hic modus non debet teneride facto, cùm Ecclesia determinauerit oppositum, quae non praesumitur errare in talibus: ideo tenendo de facto aliam partem, respondendum est ad argumenta quae sunt in contrarium. Et quaest. 3 a. Saluo meliori iudicio potest existimari, quòd si in isto Sacramento fiat conuersio substantiae panis in corpus Christi, quòd ipsa fit per hoc, quòd corruptâ formâ panis, materia eius fit sub forma corporis Christi subitò & virtute diuinâ; sicut materia alimeu [...]i fit sub forma nutriti virtute naturae. Et pòst. Praedictus modus conuersionis—constat quòd est possibilis. Alius autem modus qui communiùs tenetur. [scilicet Transubstantiatio totius substantiae panis in corpus Christi] est inintelligibilis, nec vnus istorum est magis per Ecclesiam approbatus vel reprobatus, quàm alius. Caietanus in 3. part. Thom. q. 75. art. 1. Cum verba sacrae scripturae exponantur dupliciter, vel propriè, vel metapho [...]icè. Primus error circa hoc fuit interpretantium h [...]c Domini verba, [Hoc est corpus meum] metaphoricè, [Page 166] quem Magister Sent. lib. 4. dist. 10. tractat: qui & in hoc articulo reprobatur. Et consistit vis reprobationis in hoc, quòd verba Domini intellecta sunt ab Ecclesia propriè: & propterea op [...]rtet illa verificari propriè. Dico autem ab Ecclesia: quoniam non apparet ex Euangelio c [...]actiu [...]m aliquod ad intelligendum haec verba propriè. Iosephus Angles in slorib. Theolog. in 4. dist. 11. q. 4. de Eucharistia, art. 1. monet cautè legendum hunc Ca [...]etani locum. Ferus in Matth. 26. Quum certum sit ibi esse corpus Christi, quid opus est disputare, num panis substantiamaneat vel non. Ante Scholasticorum tempora, apertè pugnant contra Transubstantiationem, Aelsricus Cantuariensis Archiep. Sermone Saxonico, qui solebat recitari quotannis in festo Paschatis in Ecclesijs Anglicanis; & Bertramus lib. de Corpore & Sanguine Christi.
Sacramenti, Adoratio. Elevatio.
1 Adoratio in Sacramento, ad Christum in coelo sedentem pertinet, est (que) cultus cordis internus, vel eleuatio mentis externis Symbolis excitatae. August. de Catechis. rudibus, c. 26. Signacularerum diuinarum visibilia Sacramenta sunt, sed res inuisibiles in ijs honorantur.
2 Si cultus ad Sacramentum referatur, est veneratio tantùm non adoratio: & aequè baptismo ac coenae confertur. August. de doct. Christ. l. 3. c. 9.
3 Honorius III. primò instituit adorationem Sacramenti, an. 1220. Et posteà Vrbanus IV. diem festum instituit in honorem corporis Christi.
4 Eleuatio oblationis non fiebat propter adorationem oblatae, sed vt significaret mysterium Christi de cruce depositi. Amalarius lib. 3. cap. 26. Christi depositionem de cruce monstrat eleuatio Sacerdotis, & Diaconi—oblata & calix, dominicum corpus signant. Et eleuationem panis, vt Christus [Page 167] in eo adoretur Liturgia Chrysost. non asserit, sed Sacerdos exaltans sanctum panem, exclamat: Sancta, sanctis.
Res sacrae ad Missam hodiernam pertinentes.
1 Cerei de die accensi in Ecclesia, ante & post lectionem Euangelij, non probati veteribus. Hieron. contra Vigilant. Cereos non clarâ luce accendimus. Accensos tamen fatetur in Orientalibus Ecclesijs, à quibusdam ex imperitia, & ab alijs qui zelum habent, sed non secundùm scientiam. c. 3. Haereticorum hic mos fuit, Tertull. de Idololat. Lactant. l. 6. Instit. c. 2. reprehendit: Accendunt lumina (inquit) Deo velut in tenebris agenti. & Concil. Elibertinum. c. 34.
2 Vsus Thymiamatis primò nullus in Ecclesia fuit, Tertull. apolog. 42. Thura planè non emimus. August. in psal. 49. Non imus in Arabiam Thus quaerere—, sacrificium laudis quaerit à nobis Deus. Et Psal. 50. Offer sanè; in te habes quod offeras. Noli extrinsecus Thura comparare, sed dic, in me sunt Deus vota tua, quae reddam laudes tibi. Arnobius l. 7. contra gentes, multa affert contra consuetudinem adolend [...] Thuris.
3 Vasa quibus praecipuè nostra sacramenta imponuntur & consecrantur calices sunt & patinae. Zepherinus patinis Utereis missas celebrare constituit: deinde Vrbanus omnia ministeria sacrata fecit argentea, & patinas. In hoc sicut in reliquis cultibus magis & magis per incrementa temporum decus succreuit Ecclesiae. Walefridus cap. 24. de Reb. Eccles.
4 Lineae vestes olim nobilium erant, & honoris causâ primùm datae sacerdotibus, ac proinde nullî Monachorum concessae nisi inter obeunda sacra, Erasmus in vita Hieronymi ad finem. Theodoretus. l. 2. hist. c. 27. refert Constantinum Macario Hierosolymorum Episcopo, stolam ex aureis filis contextam dedisse, vt eâ amictus, sacrosancti baptismatis [Page 168] munus obiret.
5 Vestes sacerdotales per incrementa, ad eum qui nunc [...] betur, auctae sunt ornatum. Nam primis temporibus communi vestimento induti Missas agebant: sicut & hactenus quidam Orientalium facere perhibentur. Stephanus autem constituit Sacerdotes, & Leuitas vestibus sacratis, in vsu quotidiano non vt [...], nisi in Ecclesia tantùm—. Statutum est Concil. Bracarensi ne Sacerdos fine Orario celebret Missam. Addiderunt in vestibus sacris alij alia, vel ad imitationem eorum quibus veteres vtebantur sacerdotes, vel ad mysticae significationis expressionem. Haec Walefridus Strabo de Reb. Eccles. cap. 24. Vestes sacrae, quibus iam celebrantur Missae, in vsu non fuerunt in Ecclesia per ann. à Christo 400.
6 Per annos à Christo 800. vestimenta sacra octo tantùm fuere: Walefrid. cap. 24. Amalarius lib. 2. cap. 22. de offic. Eccles. nunc sunt 15. Sex sacerdotis, nouem Episcopi.
7 Clerici apud veteres, tam in Occidente, quàm in Oriente vtebantur Polling, not sh [...]uing. tonsurâ, non rasurâ in morem Papistioum: imò hic radendi modus improbatus fuit à veteribus. Clemens Paedag. lib. 3. c. 11. Pili capitis—tondendi sunt, non nouaculâ—: sed tonsorum forsicibus. Optat. lib. 2. cōtra Parm. Docete, (inquit, ad Donatistas) Ubi vobis mandatū est, radere capita Sacerdotibus: quum è contrario, tot sunt exempla proposita, fieri non debere. Hieron. in Ezech. cap. 44. Discimus hîc, inquit, nec caluitium nouaculâ esse faciendum: nec ita ad pressum tondendum caput, vt rasorum similes esse videamur; sed in tantum capillos dimittendos, vt operta sit cutis. Imò rasura hodierna non fuit in vsu in Ecclesia, per multa à Christo secula. Nam tonsurae inferioris cum rasura circulari in vertice, primi ferè mentionem secerunt Germanus Constantinop. in Theoria, Tonsura capitis, inquit, Sacerdotis, & rotunda pilorum eius media sectio, vice corona est spineae, quam Christus gestauit. Item Hugo Vict. de Sacram. lib. 2. part. 3. c. 1. Lombard. l. 4. dist. 24. Thomas item & Bonauentura ibidem; nam eadē fuit cum tonsura Laicorum poenitentium, Concil. Agathens. c. 2. Tolet. III. c. 12. Imò haec rasura Clericalis quae nunc etiam in vsu est, damnatur in Concilio Tolet. IIII. c. 40. Omnes Clerici, vel Lectores, sicut Leuita & Sacerdot [...]s, detonso [Page 169] superiùs capite toto, inferiùs solam circuli coronam relinquant. Non sicut hucus (que) in Gallic [...]ae partibus facere Lectores videntur, qui prolixis (vt laici) comis, in solo capitis apice, modicum circalum tōdent. Ritus enim iste hucus (que) in Hispanijs haereticorū fuit. Graecorū tonsura non fuit rotunda. Beda Histor. Eccles. lib. 4. c. 1. Et. l. 5. c. 22.
8 Corona apud veteres, significat vel episcoporum gloriam, dignitatem, & reverentiam: vel can [...]em capitis, quae in senibus coronae instar est: vel tonsuram illam, quae fuit tum in vsu; non autem rotundum capillitium circa tempora, cuius medium est vertex rasus. Sic Hieronymi locus intelligendus in epist. ad quendam Leuitam. Regnum quod habent Clerici in Deo designat corona in capite. Et apud August. epist. 26. Fratres tuos Dominum meum Alipium, & Dominum meum Euodium, vt meo nomine salutes precor coronam tuam.
9 Tonsura Monachorum, & Clericorum, olim (contrà quàm sentit Annal. tom. 1. p. 63 [...]. Baronius) eadem fuit. Nam etiam Clericis totum caput detondebatur, solo capillorum circulo circa aures relicto. Concil. Tolet. IV. c. 40.
10 Ortus Tonsurae Clericalis ita se habuit: primò multitudo delectabatur prolixâ comâ: clerici proinde capillum tondebant ex modestia, & sobrietate. Inde ex tonsura orta est ceremonia significatiua. Isidor. Hispal. de officijs Eccles. lib. 2. c. 4. Quòd verò detonso capite inferiùs circuli corona relinquitur, sacerdotium, regnum (que) Ecclesiae in cis existimo figurari. Amalarius de officijs, lib. 2. c. 5. In inferiori parte coronam portamus, cùm ea quae secundùm mundum necessaria gubernare debemus, concorditer cum ratione aequamus. Ex ceremonia nata est superstitio.
11 Instrumenta Pneumatica ortum habuerunt circa an. Dom. DCLX. Platina in Vitaliano. vel anno D. CCCXX. Aimonius de gestis Franc. lib. 4. c. 114. Navarrus in lib. de Oration. & Horis Canon. c. 16. ait, temporibus Aquinatis vsum Organorum nondum receptum fuisse. Cantus modulatio improbata est à Gregorio lib. 4. epist. 44. de gestis Synodi habitae in vrbe.
12 In veteri Ecclesia mansit illa simplicitas, vt in ordinatione Episcoporum ceremonia nulla adhiberetur, praeter quā Impositio [Page 172] [...] apud eundem, maiorem invenire gratiam, qua plura, maiora, acceptiora (que) illî facias opera. Amor ita (que) dei tibi sit causa bene vivendi, bene (que) operandi scopus.
4 Apud Latinos etiam Authores Satisfacere significat se alicui praestatione officij approbare. Tull. l. 1. epist. 1. Ego omni officio, ac pietate potiùs caeteris satisfacio omnibus, mihi ipse nunquam satisfacio. Praeterea Satisfactio apud homines sit, vel compensando culpam & iniuriam, vel suppliciterSupplex depr [...], in accept [...] divina [...] is c. [...]. exorando veniam. Et hoc secundo modo opera poenitentiae sunt satisfactiones coram deo, quia sunt reales deprecationes veniae, quas deus in Christo approbat. Cyprian. lib. 3. c. 9. Oportet Diaconum, de quo scribis—Episcopo praeposito suo plenâ humilitate satisfacere. lib. 1. epist. 3. Intercedunt, ne exoretur precibus & satisfactionibus Christus. Et, Amplector promptà & plenâ dilectione cum poenitentia revertentes, peccatum suum humili, & simplici satisfactione consitentes. Et, ad Demetrianum, hortatur insideles satisfacere Deo dum aliquid de saculo superest: hoc autem nihil aliud esse potest quàm Deum supplicare pro remissione peccatorum, & eadem agnoscere: huius enim satisfactionis effectum dicit esse indulgentiam salutarem. Est autem agnitio culpae, & veniae deprecatio, satisfactio, non ad iudicij severitatem, sed ad misericordiam, vt ait alibi idem Cyprian. id est, misericordi acceptione Dei. Et rectè, quia h [...]actus poenitentis, includunt in se fidem apprehendentem Christ satisfactionem, vnde acceptantur. In hanc sententiam Chrysost. homil. de beato Philogonio, ait, Si reced [...]s à pristinis malis ex animo, vere (que) promi [...]tas Deo, te postea nunquam ad illa rediturum, nihil aliud Deus requirat ad vlteriorem satisfactionem.
5 Opera ergo pietatis, dicuntur satisfactiones, quatenus referuntur ad preces. Marc. Eremi [...]a lib. de Baptis. ait, Deum tollere peccatum exoratum Eleemosynâ, precibus, & rerum accidentum tolerantiâ. [...]oan. Climacus de memor. mortis grad. 7. Moestitia, & gemitus ad Dominum clamant, Timoris autem lachrymae legatione funguntur. Radulphus Ardens homil. in Dominica. 1. Quadrages. ait, Dei misericordiam implorari per Eleemosynam. Satisfactiones ergo tales sunt per modum impetrationis. Ambros. l. 2. de poenitent. c. 8. Ergo & agendum [Page 173] poenitentiam, & tribuendam veniam credere nos conuenit, vt veniam tamen tanquam exfide speremus, non tanquam ex debito. Aliud est enim mereri, aliud praesumere. Tanquam ex syng [...]apha fides impetrat. Praesumptio autem aerroganti est prop [...]or quàm roganti.
6 Processu temporis doctrina satisfactionis incommodis locutionibus proposita, & expressa est. Dicunt enim Patres, his, peccata redimi, exp [...]ri, lavari, purgari. Chrysost. hom. 1. in Genesin. ait, Communis nostri omnium Dominus,—cupiens ea quae vnquam peccauimus nos abluere, hanc quae per ieiunium sit curationem, adinu [...]nit. Prosper. lib. de Promiss. & Praed. part. 2. c. 7. ait, Eleemosynam, totum hominem mundare. Leo Serm. 2. de Collectis ait, Si quid culparum in hac terrena habitatione contrahitur, Eleemosynis deleatur. Caesarius hom. 1. ait. Hominem, qui se perdidit, satisfactione suâse redimere. Chrysologus homilia 42. Ieiunium nobis aperit coelum, ieiunium nos intromittit ad Deum. Maximus Tautinensis homil. de Diuersis, Eleemosyna extinguit peccatum, sicut aqua baptismi, gehennae extinguit incendium. Ergo Eleemosyna quodammodo animarum aliud est lauacrum. Notandum est Patres non loqui more papistico, de remissione aliqua poenae temporalis: loquuntur enim absolutè, de tota culpa & paena simul, & proinde in his & similibus loquendi formulis, metonymia est [...]; per quam, occasioni, viae, medio, & instrumento tribuitur, quod est alterius proprium Solus enim Christi sanguis est satisfactio & expiatio omnium peccatorum, ex sententia Patrum. Basil. in 1. cap. Esai. Una expiatio peccati, nimirum sanguis ille pro mundi salute essusus. Ambros. in Luc. 22. & serm. 46. dicit, ablu [...], & purgari lachrymis peccata. Addit ibidem expressé: Legi quidem [...]etri lachry [...]nas▪ sed eius satisfactionem non lego. Communiter solemus dicere, hoc iter me ditauit. Et iniuriae condonatio, non est causa remissionis, sed Lex, vel conditio tantùm, sub qua veniam accepimus. Hoc modo Adrianus Papa, ad Fredericum ait, Contulimus tibi insigne imperialis coronae, id est, imposuimus. Sigonius de regno Italiae. l. 12.
7 Dicunt etiam opera poenitentiae peccatum tollere, non per se, sed ob coniunctam fidem, quae Christum in remissio [Page 174] nem peccatorum recipit, & apprehendit. Ambros. de poenit. l. 2. cap. 8. Ergo & agendum poenitentiam, & tribuendam veniam credere nos conuenit, vt veniam tamen tanquam ex side speremus, non tanquam ex debito. Et cap. 9. Non abnuo liberalitatibus in pauperes factis, posse minui peccatum, sed si sides commendet expensas. Et offic. l. 1. c. 30.
8 Aliquando etiam in locutionibus metaphora est hyperbolica. Greg. in Iob. l. 12. c. 24. Quoties post culpam Eleemosynas facimus, quasi pro prauis actibus precium damus. Et l. 6. in 15. cap. 1. Reg. Tertia species, id est, vindicta [peccati] quasi medicina necessaria est, vt apostema reatus quod conuersione compungit, confitendo purgetur, afflictionis (que) medicinâ sanetur. Hoc modo volunt ob Eleemosynas, iustitiam, & salutem dari; verùm non propriè, sed per metaphoram. Expensa enim in pauperes, Deo commodari dicunt, more scripturae; eum (que) debitorem constitui, qui soluat summam capitalem, & centuplum, sic Chrysost. in Gen. hom. 3. Gregor. lib. 7. epist. 20. Quicquid tribuitur pauperi, si subtili consideratione pensetur, non est donum, sed mutuum: quia quod datur, multiplicato sine dubio fructu recipitur.
9 Deinde ablutio peccati duplex est, vna quoad reatum & culpam, haec à Deo est, & dicitur Remissio: altera quoad exer citium, & dicitur purgatio, qua peccatorum abrumpitur exercitium. Hieron. in Isai 40. Non est idem solui peccata & aimitti, cui enim dimittuntur peccata, solutione non indiget—. cui autem soluuntur, propterea soluuntur quia purgata sunt, & soluta per poenas. Hoc sensu ait Idem in Ierem. 2. Peccata purgari monitis. Rodolphus in Leuit. l. 12. cap. 2, Expiatio ad Christum pertinet, mundatio ad nos. Sattisfactio ergo apud Patres duplex est; Expiatoria quae solius Christi est, & emendatoria, siue approbatoria quam nostram esse volunt. Pacianus paraenesi de poenit. Ad Patrem vestrum vera satisfactione redeatis, nihil vlteriùs errando, nihil pristinis adijciendo peccatis, dicendo etiam humile aliquid & flebile, Peccauimus in cō spectu tuo. Hoc sensu dicit Hugo de sancto Victore, satisfactione puniri, & corrigi peccatum, lib. 2. de Sacram. p. 14. cap. 2. Et, satisfactionem esse delicti correctionem. Eucherius in libros regum, lib. 2. ait, tum de Dauide, tum de nobis [Page 175] reatum culpae iam condonatae afflictionibus dilui & exolui: quia ab electis suis Deus iniquitatū maculas studet temporali afflictione tergere. Bernard▪ de domo interiori. c. 1. Condigna satisfactio est, malefacta corrigere, & correcta non iterare, &c. Eodem sensu redemptionem accipiunt.
10 Veteres, grauia peccata tolli publicâ paenitentia volunt, leuia oratione Dominica, Aug. Enchir. c. 71. Sed & idem, grauia hac oratione tolli vult, De Ciuit. Dei, l. 21. cap. 27. Et hoc genus loquendi comparatiuè intelligendum est, ne putare [...]ur publica poenitentia pro omnibus peccatis requiri. Differentia est in externa disciplina, quae statuit alium modum poenitentiae in leuibus & grauibus peccatis. Et si [...]euera Oratione Dominica tolluntur venialia peccata, quorsum post mortem Purgatorij cruciatus?
11 Satisfactio secreta pro peccatis, non fuit in vsu, nisi iam corrupto Ecclesiae statu Praeterea satisfactio apud veteres praecessit Absolutionem, qua peccatores, impositis manibus, accipiebant ius communionis, & remissionem peccati: at contrà, in Ecclesia Romana hodie, sequitur.
Ergo Satisfactio, quae est Redemptio solîus poenae temporalis, post remissam peccati culpam, quae (que) absolutionem sequitur, non fuit nota Patribus.
Purgatorium.
1 Purgatorium in Ecclesia primùm receptum est per Tertul. Montanistam, & Origenem, quitamen Purgatori um vult esse in hac vita in Leuit. l. 8. apud Cyrillum: & manere etiam post resurrectionem. homil. 14. in Lucam. Tertul. de anima. cap. 55. & vlt. ait, In summa, quum carcerem illum, quod Euangelium demonstrat. Inferos intelligimus, & nouissimum quadrantem modicum quo (que) delictum morâ resurrectionis illic luendum interpretamur, nemo dubitabit animam aliquid pensare penes inferos, saluâ resurrectionis plenitudine, per carnem quo (que). Hoc etiam Paraclêtus frequentissimè commendauit. [Page 176] Si quis sermones eius ex agnitione promissorum Charismatum admiserit—. Roffensis contra assert. Lutheri, art. 18. fatetur Purgatorium aliquandiu incognitum, & serò cognitum, ac receptum fuisse in Ecclesia: & postquam est ad Purgatorij ignem t [...]epid [...]tum, receptum vsum indulgentiarum.
2 Postea non tantùm de modo poenae, sed de ipso etiam Purgatorio loquuti sunt Patres, verùm non tanquam de articulo fidei, sed vt de re probabili probabiliter. August. Enchir. c. 67. & 69. Tale aliquid post hanc vitam fieri, incredibile non est, & virùm it a sit quaeri potest, & aut inveniri aut latere possit nonnullos fideles per ignem quendam Purgatorium, quantò magis minusvè bona pereuntia dilexerunt, tantò tardiùs citiùs (que) saluari. Et de Civit. Dei, lib. 21. cap. 26. Sed siue ibi tantùm, siue hîc & ibi, siue ideo hîc, vt non ibi, secularia, quamvis à damnatione venialia concremantem ignem transitoriae tribulationis inueniant, non redarguo, FORSIT AN UERVM Est. Et de side & operibus cap. 16. Siue ergo hîc in hac vita tantùm, siue etiam post hanc vitam, talia quaedam iudicia subsequuntur, non abhorret QUANTVM ARBITROR à ratione veritatis, iste intellectus huius sententiae. Hieron. in Isai, lib. 18. cap. vlt. ad finē, censet haec Dei iudicio & scientiae relinquenda ‘esse: attamen ait, se arbitrari, ad purganda igne opera Christianorum peccatorum, moderatam & mixtam clementiae iudicis sententiam.’ Boethius in Pros. 4. l. 4. de Consol. Philosoph. P. Nulláne supplicia animarum post defunctum morte corpus relinquis? E magna quidem, quorum alia paenali acerbitate, alia purgatoriâ clementiâ exerceri PUTO.
3 E contra aliquando Purgatorium Pontificium apertè conuellunt. Aug. lib. de pecc. mer. & remiss. cap. 28. Non est vllus vllî locus medius, vt possit esse nisi cum Diabolo, qui non est cum Christo. Et Author lib. Hypog. 5. Tertium locum penitus ignoramus. Cyprian. Tract. ad Demetrian. Quando hinc excessum est nullus iam poenitentiae locus, nullus satisfactionis effectus. Tertul. de Baptismo ait, Exempto reatu [qui tollitur in Baptismo] eximitur etiam poena. Chrysost. de poenitentia Serm. 3. ait, ita aboleri peccaetum in remissione, vt ne vestigiū appareat. Et in Gen. hom. 5. Qui in vita praesenti peccata non abluerit, postea consolationem aliquam inuenturus non est—. Hoc est Cavearum [Page 177] tempus, & luctarum & certaminum; illud coronarum & retributionum. Et homil. 69. ad pop. Antioch. Iusti, ait, cùm hinc migrârint, foelices omnino sunt: ad Christū enim transiêrunt.—illic cum rege sunt, & illic propinquiùs—non per sidē, sed facie ad faciem. Et homil. 16. in epist. ad Rom. Mors, ait, non separat nos à Christo, sed ad cum chorū coniungit qui cū Christo est, gloriâ (que) illâ potiri facit. Beda in psal. 6. Hîc tantùm locus misericordiae, post hoc saeculum, locus tantùm est iustitiae. Author Quaest. apud Iustinum, q. 75. Post animi ex corpore excessum, statim fit bonorum malorum (que) distinctio; ducuntur enim ad loca quae ijs digna sunt ab Angelis; bonorum quidem animi in Paradisum, vbi consuetudo est, & aspectus Angelorum, & conservatoris Christi. Epiphan. haeres. 78. sub finem, Sancti sunt in honore, quics ipsorum in gloria, profectio ipsorum hinc in perfectione. Anselmus in 2. Cor. 5. Praedicatores Ecclesiae postquam de corporibus exeunt, nequaquam per morarum spacia (sicut antiqui Patres,) coelestis patria perceptione differuntur, sed mox vt à carnis colligatione exeunt, in coelesti side requiescunt. Bernard. epist. 266. Quid tibi & terrenis exuvijs, qui ad coelum iturus, stol [...] gloriae mox indui habes? Otto Frising. chron. l. 8. c. 26. ‘esse apud inferos locum Purgatorium, in quo salvandi, vel tenebris tantùm afficiantur, vel expiationis igne decoquantur, QUIDAM ASSERVNT.’ Lombard. Sent. 3. dist. 19. lit. A. Si rectae fidei intuitu in illū respicimus, qui pro nobis pependit in ligno, à vinculis diaboli solvimur, id est, à peccatis, & ita à diabole liberamur, vt nec post hanc vitam inveniat in nobis quod puniat: morte quippe suâ, vno verissimo sacrificio, quicquid culparum erat vnde▪ nos diabolus ad luendum supplicia detinebat, Christus extinxit vt nec in hac vita tentando nobis praevaleat.
4 Veteres Graeci & Latini vid. supr [...] pag. 88. Patres credebant, animos mortuorum in communi custodia extra coelum, vsque ad resurrectionem positos. Vt Lactantius de diuino praemio, lib. 7. c. 21. Irenaeus in fine 5. libri. Tertullianus contra Marcionem, l. 4. c. 34. & de anima, c. 55. vbi ait, Omnem animam sequestrari apud inferos in Diem Domini. Iustinus etiam, & Canon missae, qui precatur omnibus regionem luci [...] & pacis. Ergo apud hos Purgatorium non fuit receptum.
[Page 178]5 Veteres dicunt omnia peccata etiam mortalia, in igne purgatorio expiari; & dimitti. Orig. in Hierem▪ hom. 13. Si mortale peccatum est, non possumus nitro borith (que) purgari, sed spiritu iudicij, spiritu combustionis & poenae. Et hom. 24. in Num▪ dicit omnia quae detulerimus nobiscum, probanda per ignem vel aquam. Dionys. hierar. Ecclesiast. p. 3. c. 7. Oratio illa precatur diuinam clementiam, vt C [...]NCT A dimitt at per infirmitatem humanam admissa peccata, defuncto. Theophylact. in Luc. 12. Oblationes pro defanctis non parum conducunt etiam ijs qui in gravibus delictis mortuisunt. Beda in psal. 37. Quidam committunt quaedam peccata venialia graviora & leviora, & ideo necesse est—, in purgatorio igne nunc interim ante diem indicij ponantur.
6 Veteres docent omnes esse purgandos per ignem, etiam Sanctos Dei, imò etiam infideles. Orig. in Exod. hom. 6. Ueniendum omnibus ad ignem, veniendum est ad con [...]latorium. Et homil. 3. in psal. 36. Et (vt ego arbitror) omnes nos necesse est venire ad illum ignem. Ambrosius in psal. 36. Igne purgaluntur filij Leui, igne Ezechiel, igne Daniel. Sed hi etsi per ignem examinabuntur, dicent tamen: Transiuimus per ignem & aquam. Rursus in psal. 118. octon. 20. Teneamus hîc positi humilitatem, vt quum vnusquis (que) nostrum vener [...]t ad iudicium Dei, ad illos ignes quos transituri sumus, dicat:—Rursus paulò antè, Omnes oportet transire per [...]lammas. Siue ille Iohannes Evangelista sit,—: siue Petrus—.
7 Locus in quo est aqua apud Zachar. c. 9. significat aeternas poenas, apud Hieronymum, & humanae miseriae profunditatem, secundùm August. de civit. dei, l. 18. c. 35.
8 Loquuntur etiam veteres saepe de purgatorio in vltimo iudicio, id est, de poenis, non immediatè post mortem, sed post resurrectionem perferendis, dicunt enim omnes homines, excepto Christo, examinandos, & aliquo modo vrendos igne conslagrationis in die iudicij. Orig. in Luc. hom. 14. Ego puto, quòd & post resurrectiònem ex mortuis indige bimut sacramento eluente nos, atque purgante; nemo enim absque sordibu [...] resurgere poterit. Idem hom. 3. in psal. 36. & in finc lib. 8. com. in epist. ad Rom. & hom. 13. in [...]eremiam▪ Lactant. lib. 7. de diuino praemio, c. 21. dicit, examen per ignem [Page 179] faciendum, vbi Deus homines iudicauerit. August. de civit. Dei, l. 20. c. 25. Ex his quae dicta sunt videtur evidentiùs apparere, in illo iudicio quasdam quorundam purgatorias poenas suturas. Ambros. in psal. 118. Serm. 3. Post consummationem seculi,—hoc futurum est baptisma, quando per caminum ignis, iniquitas exuretur, vt in regno Dei iusti fulgeant sicut Sol. vide & in psal. 118. Serm. 20. & in psal. 36. ad illa verba. Fram [...]a peccatorum, &c. Idem, Hieron. in Isaiam in sine, & in Amos, c. 3. qui tamen in Amos c. 9, Purgatorium evertit. Hilarius in psal. 118. super verba, Concupivit anima mea iustitiam. Basili [...]s in 4. cap. Isaiae, super verba, Expurgauit Hierusalem.
9 Gregorius licèt Purgatorium confirmauit è spectris: Idem tamen, siue potiùs Author Dialogorū sub illius nomine, dubitanter de eo scribit, non asseueranter, (vt Papistae) lib. 4. Dialogor. c. 58. Inter haec autem pensandum est, quòd tutior sit via, vt bonum quod quisque post mortem suam sperat sibi agi per alios, ipse agat dum vivit per se. Et Gregorius in genuinis scriptis purgatorium euertit. In Iob. lib. 13. c. 20. sic scribit. Quia authoris nostri gratiâ redempti sumus, hoc iam coelestis muneris habemus, vt quum à carnis nostrae inhabitatione subtrahimur, MOX ad coelestia praemia ducamur, quia dum conditor & Redemptor noster claustra inferni penetrans, electorum exinde animas e [...]uxit, nos illò ire non patitur, vnde iam alios descendendo liberavit.
10 Locus Pauli de probatione per ignem. 1. Cor. 3. ex communi consensu veterum Purgatorio non fauet. Nam primò per Architectos, August. intelligit omnes Christianos, Enchir. 68. Alij ministros & praedicatores Euangelij, vt Ambrosius, Sedulius, Anselmus, Thomas, Lyranus, Caietanus, in hunc locum. Secundò, nomine foeni, stipulae, &c. Alij intelligunt peccata mortalia: vt Chrysostomus & Theophylactus. Alij haereses, vt Ambrosius in hunc locum, & Hieron. in Isa. 5. Alij malos auditores, vt Theodoretus & Oecumenius. Alij affectus carnales, vt August. de fide & operibus, c. 16. Tertiò, per diem illum intelligunt, non diem intermedium, sed diem vltimi iudicij, vt Theodoretus, Theophylactus, Anselmus. Quartò, per ignem intelligunt alij Tribulationes praesentis vitae. August. de side & operibus, c. [Page 180] 16. Gregor. l. 4. Dialog. c. 39. Alij, aeternum ignem, vt Chrysostomus & Theophylactus: alij, ignem conflagrationis mundi: alij, de igne iudicij Dei, quem dicunt esse ignem, non purgantem & affligentem, sed probantem & examinantem, vt Iesuitae.
11 Fundamentum Purgatorij Pontificij [scilicet culpâ penitus remissâ, soluendam esse poenam] non fuit receptum à doctis in Ecclesia, mille & centum ampliùs annis à Christo. Lombardus docet quidem, poenas in purgatorio luendas post hanc vitam, non tamen post plenam remissionem culpae. Vult enim eiusmodi culpam remissam ex parte, reservari adhuc ad poenam temporalem. l. 4. dist. 20. B.
Ergo Purgatorium, quod est inter mortem & vltimum iudicium, quod (que) tantùm inseruit expurgandis peccatis venialibus, poenis temporalibus, non suit receptum apud Veteres, nisi fortè post an. 600.
Confessio Sacramentalis.
1 Confessio auricularis, id est, Confessio specialis omnium mortalium peccatorum, ad eorundem remissionem necessaria, & Sacerdoti occultè facta, caepit in Ecclesia vrgeri & praecipi circa annos à Christo octingentos. Alcuinus ait de Divin. officijs, c. 13. in capite Ieiunij. Volens dimittere omnia his qui in se peccârunt, confi [...]eatur omnia peccata sua, quae recordari potest—. Concilium Cabilonense II. c. 32. Hoc emendatione egere perspeximus, quòd quidam dum confitentur peccata sua Sacerdotibus, non plenè id faciunt. Quia ergo constat hominem ex duabus esse substantijs, animâ videlicet & corpore, & interdum animi mot [...], interdum carnis fragilitate peccatur: solerti indagatione debent inquiri ipsa peccata, vt ex vtrisqùe plena sit confessio: scilicet vt ea con [...]it [...]antur qu [...] per [Page 181] corpus gesta sunt, & ea, quibus in sola cogitatione delinquitur. Instruendus est ita (que) peccatorum suorum confessor, vt de octo principalibus vitijs, sino quibus in hac vita difficile viuitur, confessionem faciat. Concilium Moguntinum tēpore Gregor. IIII cap. 26. Ab infirmis in mortis periculo positis, per presbyter [...]s pura inquirenda est confessio. Ante haec tempora exempla quaedam habemus huius confessionis; sed praeceptum nullum. Audoenus in vita Sti. Eligij. lib. 1. cap. 7. Non post [...]ongum spacium, cùm iam Eligius virilem ager [...]t aetatem, cupiens se vas exhibere Deo sanctificatum, ac metuens ne aliqua suum delicta pectus fuscarent, omnia ab adolescentia sua coram Sacerdote confessus est acta. Et ista consuetudo primò obtinuit in Monasterijs. Ioannes Climacus in scala paradisi, grad. 4. circa ann. 580. Ante omnia verò culpas nostras praeclaro iudici nostro solî confiteamur, omnibus (que) ▪ si ille ita iusserit, confiteri parati simus. Theodorus Studites Orat. fundebri in Sanctum Platonem. cap. 8. ait, Quod (que) laudabilius est, occultas mentis cogitationes, & acta cuidam eorum qui praeerat, saepiùs confitebatur. Qu [...] res magnum erat religionis illius indicium. Ià (que) cùm perfectè facere solitum esset, ei, qui confessionem ipsius a [...]dieba [...], admirationem & stuporem afferebat. Lex autem vniuersalis, de huius confessionis necessitate ad salutem, primùm edita fuit in Cō cilio Lateran. sub Innocentio III.
2 Hoc genus confessionis institutum à Deo fuisse, docti nonnulli, vel negârunt, vel dubitanter asseruerunt. Chrysost. non agnouit, vbi dixit homilia 4. de Lazaro. Cave homini dixeris, ne tibi opprobret. Ne (que) enim conservo confiteris, vt in publicum proferat, sed ei qui Dominus est, ei qui tui curam gerit, ei qui humanus est, ei qui medicus est, ostendis vulnera. Idem Chrysostomus frequenter alibi hanc Confessionem exagitat: vide Homil. 2. in Psalm 50. Hom. 31. in Epistol. ad Hebraeos. Hom. 5. de incomprehensibili natura Dei. Hom. 8. de Poenitent. Homil. de Poenitent. & Confess. sic Cassianus Collat. 20. c. 8 August. Confess. lib. 10. c. 3. Confessio priuata grauiorum criminum circa. ann. 396. ob detectum stuprum à Diacono cum foemina illustri admissum, abrogata fuit. Histor. Tripart. lib. 9. cap. 35. Verùm si à Deo institutam existimâssent Patres, proculdubiò non abrogâssēt. [Page 182] Et Glossa in de Poenit. Dist. 5 cap. 1. §. In Poenitentia, ait, Meliùs dicitur eam institutam fuisse à quadam vmuersalis Ecclesiae traditione potiùs, quàm ex nouivel veteris Testamenti authoritate. Gratianus ipse dubius est de Poenitent. Dist. 1. q. 3. c. 89. Quamuis. Quibus (inquit) authoritatibus, vel quibus rationum firmamentis, vtra (que) sententia Satisfactionis, & Confessionis innitatur, in medium breuiter exposuimus; cui autem horum potiùs adhaerendum sit, Lectoris iudicio reseruatur. Utra (que) enim fautores habet, sapientes & religiosos viros. Hic cui (que) liberum permittit iudicium: ergo non putauit esse de iure diuino. Et ead. Dist. cap. Conuertimini. Vnde datur intelligi, quòd etiam ore tacente, ventam consequi possumus, & —Dominus ostendit, quòd non saccrdotali iudicio, sed largitate diuinae gratiae peccator emundatur. Et rursus c. Quis aliquando, Vnde euidentissimè datur intelligi, quòd sine confessione oris peccata possunt deleri. Panormitanus dicit, multùm sibi placere illam opinionem, quae docet confessionem esse ex quadam generali traditione Ecclesiae; & Graecos non peccare non vtendo confessione, quia apud eos non emanauit haec constitutio, de poenit. & remis. cap. Omnis vtrius (que) sexus. Scotus in Sent. 4. dist. 17. quaest. 1. valdè dubitanter asserit esse de iure diuino; Vel igitur tenendum est primum membrum, scilicet, quòd sit de iure diuino promulgato per Euangelium—. Vel si illud non sufficiat, dicendum est—quòd est de iure diuino positiuo promulgato â Christo, Apostolis: sed Ecclesiae promulgato per Apostolos abs (que) omni Scriptura: sicut multa alia tenet Ecclesia ore-tenus per Apostolos sibi promulgata sine Scriptura. Rhenanus in argum. in Tertul. de Poenitentia, ait, Inter iuris Pontificij scriptores esse quosdam non incelebres, qui institutam ab Ecclesia Confessionem tradunt, qua hodie conscientiam nostrā sacerdoti detegimus, vs (que) ad circumstantiarum omnium minutias. Nam exomologesis publica, id est, actus Poenitentiae coram Ecclesia; ex veteri instrumento desumpta, ex publica priuata nata videtur—propter quam necesse fuit—certas poenitentiae leges condere—quibus vt fieret satis, opus erat sacerdotem in consilium adhiberi, praesertim à Laicis. Rursus ibid. Clancularia Confessio, quantum conijcimus, nata est ex ista Exomologesi per vltroneam hominum pietatem—. Nec enim vsquam pr [...]ceptam olim legimus. Simile [Page 183] quiddam habet idem Rhenanus, in Admonit▪ de Tertul. Dogmatis. Vbi sic ait. De secreta confessione, tanquam de câ quae praecepta fuerit, qui loquantur, inter veteres haud temerè reperies. Caietanus super 20. Ioan. duo asserit. 1o. à Christo institutam voluntariam confessionem, quae proinde non sit necessaria ad salutem. 2o. Modum confitendi in aurem, non esse à Christo institutum.
3 Confessio apud veteres, est vt plurimùm confessio coram Deo, vel publica exomologesis publi [...]orum criminum excommunicationem incurrentium, in coetu Ecclesiastico. De huius necessitate saepissimè loquuntur. Quin etiam Origenes in Psalm. 37. Hom. 2. Et Cyprianus Serm. 5. de Lapsis, populum hortantur, vt de occustis & paruis peccatis, & de attentatione sceletis, publicam Exomologesin faciant. Sed & Leo epist. 80. meminit huius consuetudinis, qua populi auribus conscientia confitentis publicabatur, libello publicè recitato, & plenitudinem sidei, ‘quae propter Dei timorem apud homines erubescere non veretur, laudabilem putat, consuetudinem’ tamen ipsam improbat, remouet (que), cùm inquit, Reatus conscientiarum sufficiat solit sacerdotibus indicari confessione secretâ. Et mox. Sufficit illa confessio, quae primùm Deo offertur, tunc etiam Sacerdoti, qui pro delictis Poenitentium precator accedit. Verùm hanc confessionem secretam, integram fuisse non constat: videtur potiùs eorum duntaxat fuisse peccatorū, quae conscientiam praegrauabant. Beda in Iacob. 5. Grauioris Leprae immunditiem iuxta legem, Sacerdoti pandamus. Et veteres vbi vrgent specialem illam confessionem non docent eam esse de necessitate salutis, ne (que) vt medium omnibus perpetuò necessarium ad obtinendum remissio nem peccatorum, praecipiunt; sed liberè proponunt & postulant vt commodum & vtile medium, ad consolationem percipiendam. Quid quòd confessionis etiam Laicis factae meminerunt; nam Patres Aegyptiorum Monachorum Laici erant, & tamen absoluebant. Serapioni furtum confitenti Theones dicebat, confide puer, absoluit te à captiuitate tuâ, etiam me tacente, Confessio tua.
Ergo Confessio secreta, in qua ab omnibus necessariò requiritur enumeratio omnium mortalium delictorum [Page 184] vnà cum circumstantijs speciem mutantibus: in qua etiam soli Sacerdotes Confessionarij sedent vt Iudices spirituales, & pro ratione delictorum satisfactiones confitentibus imponunt, non fuit recepta nisi posterioribus saeculis.
Confirmatio. Chrisma.
1 Chrisma veterum siue inunctio baptismatis, instituta fuit à Syluestro, teste Platina in Syluestro. Hic enim primus legem posuit de Chrismate in baptismo, cuius vsus antè fuit vel liber, vel nullus. Athanas. orat. 2. contra Arianos, ait, Christum non esse vnctum externo oleo, & transfudisse spiritum in nos abs (que) tali ceremonia. Euseb. hist. lib. 1. cap. 4. ait Christianos ampliùs non vngi, per typos & imagines, sed per nudas ipsas virtutes. Chrisma in baptismo, Iustini Martyris tempore non fuit. Aug. aduersus Iudaeos, cap. 4. ait, Christum mutâsse vnctionem carnalem, in spiritualem. Hieron. ait, Dialog. 4 aduersus Luciferian. confirmationem per invnctionem, institutam potiùs ad honorem Sacerdotij, quàm ad legem necessitatis.
2 Veterum quidam, vt Tertullianus & Cyprianus montaniz [...]nt, vel saltem turpiter errant, Chrismati plus tribuēdo, quàm aquae baptismatis. Nam eo consummari volunt quod Deus bapti smate incepit. Cypr. ep, 70. 72. 73. Et quod vnctioni tribuunt, idem tribuunt signo crucis. Cyprianus ait baptizatos signaculo Dominico consummari ep. 73. Et Tertul. l. de resur. carnis, carnem signari vt anima muniatur.
3 Vsus olei antiquitus communis fuit & pervulgatus, & in balneis post lotiones vngebantur, vnde fortassis receptus est in baptismo: imò in [...]undebant oleum aquae. Celsus, in tepidario sudandum praecipit, ibi (que) inungendum, moxin solium descendendum, quod vas est balneatorium.
4 Chrisma veterum, differt ab vnctione confirmatoria Papistarum. Illud fuit commune oleum, & ideo saepe nomine [Page 185] significatur: haec fit olei mixtione eum balsamo, Fabianus epist. 2a: quod tamen iam non habetur nisi fictitium. Vide Plin. lib. 12. c. 25.
5 Chrisma veterum non tantùm in fronte, sed etiam in alijs partibus fuit adhibitum. Cyrillus, Catech. 3. Mystag. Hoc sanctum oleum—est donum Christi & Spiritus sancti, praesentiâ eius diuinitatis factum efficax. Quo frons & alij sensiu corporis sui Symbolicè inunguntur, & corpus quidem isto visibili vnguento perungitur, anima verò sancto viuifico (que) spiritu sanctificatur. Idem etiam fuit ad oculos, nares, aures adhibitum, Synodus Trullana. c. 95.
6 Apud veteres inunctio Chrismatis pertinuit ad baptismum, vt appendix & ceremonia; aliquando eum antecedens, aliquando eum conlequens, in Oriente quidem, per multa à Christo secula. Basilius de Spirit. Sanct. c. 28. ait, Chrismate repraesentari dona in baptismo collata. Chrysostom. hom. 6. in Coloss. 2. ait, Baptizandos inungi more athletarum. Theodoretus in Cant. c. 1. Si mysticè magis vis intelligere, sancti baptismatis mysterium recordare, in quo qui initiantur—spiritualis vnguenti chrismate inuncti, sub ea visibili vnguenti specie, inuisibilem Spiritus sancti gratiam suscipiunt. Nazianz orat. 40. in Sanctum Baptisma, ait, in baptismo, animum & corpus, vnctione & spiritu consignari. Similiter Damascenus de fide, l. 4. c. 10. Synodus Trullana. c. 95. Arianos, & Macedonianos, & Novatianos—recipimus, dantes libellos, & omnem haeresin anathematizantes, quae non sentit, vt sancta Dei vniuersalis & Apostolica Ecclesia, sancto primùm Chrismate & frontem, & oculos, & nares, & os, & aures imprimentes, dicimus, Signaculum doni Spiritus sancti. Theophylactus in c. 2. Naum, Sacrum baptisma & vnctio, ingentia & solida sunt muramenta. ad quae festiant, religionis Christianae nondum imbuti sacris. Theodorus Balsamon ad can. 48, Synodi Trullanae. Quia baptismus [...] pus est sepulturae & resurrectionis Domini nostri, rectè b [...]pti [...]mi tempore ij qui illuminantur, Chrismate inunguntur, vt vna [...]epeliantur, & cum Christo resurgant. Simeon Thessaloni [...]ensis lib. 2. de Mysterijs. Et necesse est vt vnusquis (que) fidelis hoc s [...]nxsetur in baptismo, vt qui baptizatus est, baptismum diuinissimum habeat, & consummatum.
[Page 186]7 Inunctio verò ista pertinuit ad baptismum, in Occidente, per annos ad minimū tercentū à Christo. Tum enim alia inunctio confirmatoria fuit instituta à Melchiade, vel (vt alij,) ante eum, ab V [...]bano I. Tertullianus de praescript. c. 36. & 40. Post lauacrum signat in fronte milites suos. Beda in psal. 26. Sciendum quòd illa vnctio quae per manū impositionem ab Episcopis, quasi alia à d [...]abus praedictis, & vulgò confirmatio dicitur, eadem est cum secunda [qua nimirum professores Christi sumus]: propter arrogantiam tamen, non concessa est singulis sacerdotibus, sicut & multa alia. Hieron, contra Luciferianos, c. 4. ait, neque Presbyterum, neque Diaconum ius habere baptizandi sine Chrismate, & Episcopi iussione.
8 Inunctio Baptismi apud veteres, fuit signum & medium praeparationis ad pugnandum & luctandum cum diabolo: nunc autem inunctio symbolum est distincti à baptismo sacramenti, in praedictum tamen finem, & vsum adhibitum. Cyrillus Cateches. 3. Mystag. ait, Pectus inungi, vt induti thoracem iustitie, fortiter aduersùs insultus diaboli consistatis. Nazian. orat. 40. At per baptismum teipsum praemunieris, & pulcherrimo ac firmissimo auxilio tibi in futurum caveris: animum scilicet & corpus vnctione & spiritu consignans. Chrysost. hom. 6. in Coloss. Inungitur baptizandus more athletarum, vt qui stadium sunt ingressurs. Germanus in Theoria. Ungiolco baptizatos—est ad id; ne possit diabolus nos superare peccati & mortis potentiâ. Theophylactus in Naum, c. 2. Sacrum baptisma & vnctio, ingentia sunt & solida munimenta, ad quae festinant religionis Christianae nondum imbuti sacris. Author de vnctione Chrismatis apud Cyprianum. Ex huius vnctionis beneficio, & sapientia nobis & intellectus diuinitus datur, consilium & fortitudo coelitus illabitur. Ambrosius de Sacramentis, l. 1. c. 2. Venimus ad foutem, ingressuses—: vnctus es quasi athleta Christi, quasi luctamen seculi huius luctaturus: professus es luctaminis tui certamina: qui luctatur habet quod speret; vbi certamen, ibi corona. Prosper in Sententijs August. Sent. 342. Christi nomen à Chrismate, id est, ab vnctione. Quia ideo omnis Christianus sanctificatur, vt intelligat se non solùm sacerdotalis & regiae dignitatis esse consortem: sed etiam contra diabolum fieri luctatorem. Rabanus Maurus, lib. 1. Instit. Cleric. c. 28. Per [Page 187] Chrismatis vnctionem in baptismate, Spiritus sanctus virorem confert fidelibus coelestis gratiae: & ideo chrisma baptismo bene con [...]inuari dicit. & Scholastici Invnctionem confirmatoriam in praedictumf [...]inem & vsum adhiberi volunt. Thom. in Sent. 4. d. 7. q. 3. ait, Perfectio confirmationis est ad standum fortiter in seipso. Et paulò pòst ait per hoc sacramentum, Puerum idoneum reddi ad pugnam. Et D. Soto in 4. dist. 7. art 7. Hominem constitui militem in confirmatione.
9 Apud veteres Chrisma cum impositione manuum, non conferebat gratiam [...]x opere operato, sed fuit tantùm significativum efficaciae Spiritus in baptismo collati. Dionys. Eccles. Hierar. cap. 2. part. 3. Inunctum ad sacra certamina, in typo euocantes. Orig. hom. 8. in Leuit. in [...]ine, Donum gratiae Spiritus per olei imaginem designatur. Cyrill. Catech. 3. Frons & alij sensus tui Symbolicè inungūtur. Nec valuit per se, sed vi adiunctae invocationis, ex sententia Patrum. Tertullian. lib. de Baptis. Dehinc manus imponitur per benedictionem, advocans, & invitans Spiritum sanctum. August. lib. 3. de Baptism. contra Donatist. c. 16. Manus impositio quid est aliud, quàm oratio super hominem? Hieron. aduersus Lucifer. Non abnuo hanc Ecclesiarum esse consuetudinem, vt ad eos qui longè in minoribus vrbibus per Presbyteros & Diaconos baptizati sunt, Episcopus ad invocationem Spiritus manum impositurus excurrat. At his posterioribus seculis dicitur gratiam conferre, & confirmare propriè, vbi tamen prioribus seculis confirmatio sacramentalis nulla fuit extra vsum baptismi, & coenae Domini.
10 Confirmatoria Inunctio dabatur infantibus etiam mox à baptismo. Innocent. I. epist. 1. Lib. apud August. de Ecclesiast. dogm. c. 52. Ordo Romanus. & Amalarius, de Eccl. offic. l. 4. c. 29. Nunc collatio eius differtur à pleris (que) vsque ad an. 7. vel circiter. Et confirmatio fiebat etiam per coenae cō municationem. Alcuinus de offic. Eccl. c. de Sabbath. Sancti Paschae.
11 Alexander Ales in 4. quaest. 24. memb. 1. dicit Sacramentum confirmationis institutum fuisse in Concilio Meldensi. Bonaven. negat fuisse à Christo institutū, in Sent. l 4. d. 7. art. 1. q. 1. & Marsilius in 4. q. 14. Molanus ait, De forma confirmationis non mirum est pauca apud veteres legi, quem ab [Page 188] Innocent. I. scriptum sit, verba dicere non possum, ne prodere verear. Primi formam publicasse videntur Magistri Romanae Ecclesiae in Ordine Romane, vbi legitur. Confirmo te in nomine Patris, Filij, & Spiritus sancti, Amen. de Sacram. tract. 4. c. 6. Bellar. de Sacram, consir. lib. 2. c. 10. fatetur, Patres nec expressè po [...]uisse formam confirmationis, neque aliorum sacramentorum formas descripsisse, quòd essent res omnibus notae: veriùs dixisset, omnibus ignotae: nam baptismi & coenae formas aliquoties indicant: quid ergo est causae, quòd aliorum formas Sacramentorum nos celarent. Suarez in 3 part. Tho. De forma confirmationis nihil legimus in Scriptura: si ad traditionem confugiamus, magnam in antiquis Patribus reperimus varietatem.
Coniugium.
1 Melioribus seculis ignota fuit Canonica (vt apellatur) ratio numerandorum graduum inter consanguineos. Nam Ambros. l. 8. epist. 66. patrueles quarto gradu inter se distare scribit, supputando legaliter, & non Canomcè. Legalis etiam supputatio paulatim irrepsit in Ecclesiam, & sine certa lege libera fuit vs (que) ad an. 1070. in quo Alexander II. decrevit gradus numerandos secundùm supputationem canonicam, id (que) sub poena anathematis. c. 35. q. 5. c. 2, Ad sedem.
2 Prohibitio quarti gradus, multò (que) magis septimi iuxta canonicam supputationem, antiquae & pu [...]iori Ecclesiae per annos 500 & ampliùs post natum Christum, incognita fuit. Circa annum à Christo 300 nulli gradus, nisi qui in verbo dei, prohibiti sunt. Postea tamen interdictum fuit coniugium consobrinorum, vt testantur Ambros. lib. 8 epist. 66. Aug. de civit. Dei, l. 15. c. 16. & Petrus Diaconus. Idem interdictum fuit abrogatum legibus Arcadij & Honorij, item Iustiniani: tamē ad an. Dom. 490. renovari caepit in Ecclesia Concil. Epaunensi, c. 30. Post an. 500 caeperunt prohibitiones extendi vs (que) ad tertiū gradū inclusivè: prohiben [...]ur enim nuptiae cum sobrina Concil. Aurelian. IIIo c. 10. & Turon. IIo c. 22. Antisiodor. c. 31. cir. an. 614. Ita prohitiones diu substiterunt in 3o hoc gradu, in Latina Ecclesia. Iam autem circa an. 600. [Page 189] Pontisices, Gregorius, Nicholaus, &c. sanxerunt gradus consanguinitatis vs (que) ad septimam generationem seruandos. Gratian. 35. q. 2. Verùm postea Innoc. III. in Concil. Lateran. anno 1215, vs (que) ad 4u m gradum inclusiuè: extra verò 4u m. gradum libera permittit coniug [...]a. Et hac ratione, illicita aliquando coniugia permittunt sieri. Exempli gratiâ.
Hîc Petrus ne Leā quidem ducere potest, h [...]èt illa sexto gradu a [...]sit à communi stipite: quia Pet [...]us frater Pauli, omnibus ab hoc descendentibus, & proinde ips [...] Leae, insta [...] Patris est.
- Petrus
- Paulus
- Rachel
- Susanna
- Ioanna
- I ea
3 Veteres, secundas nuptias post diuortium in causa fornicationis, reprehendunt quidē aliquādo, ratas tamē esse voluerunt, per annos à Christo 400. Ergo apud hos matrimonium fidelium consummatum solubile fuit, non tantùm quoad thorum; sed etiam quoad vinculum in causa adulterij: & proinde etiam his distinctio duplicis diuortij fuit incognita. Origenes dicit has nuptias esse contra scripturam, sed tamen non sine causa, maioris mali vitandi gratiâ permissas dicit, homil. 7. in Matth. Easdem Ambrosius viro concedit, in 1. Cor. 7. Similiter etiam & Epiphamus contra Catharos, Haeres. 59. Hieronymus Epist. 30. ad Oceanum, improbat in Fabiola; tamen hucus (que) non progreditur, vt dirimendum dicat coniugium, quod ipsemet excusat. Poenitentia quidem publica e [...] suit iniuncta, sed & ea solebat imponi in leuioribus. Secundas nuptias, quas licitas esse tenebant veteres, poenitentiâ notabant: & marito adulteram retinenti, poenitentia 3. annorum iniungitur, 32. q. 1. c, Si quis. Concil Ar [...]latense c. 10, consilium dat innocenti personae, non autem cogit, abstinere. Hanc sententiam posterior Ecclesia aliquandiu sequuta est. Nam c. Concubu [...]sti 31. q. 7. cauetur licere, quum coniugum alter incestum commiserit, alteri insonti ad alias transire nuptias. Et cap. Si qua mulier. 31. q. 1. idem concessum, si coniugum alter, alterius necem molitus est.
4 Postea Augustinus & alij, adulterina haec coniugia [Page 190] censueri [...]t. Ille tamen in lib. de side & operibus c. 19. sic scribit, [...]uisquis vxorem in adulterio deprehensam dimiserit, & aliam duxerit, non videtur aequandus ijs, qui exceptâ causâ adulterij di [...]it [...]unt & ducunt. Et in ipsis diuinis sentent ijs it [...] obscurum est, [...]tr [...]m & iste, cui quidem sine dubio adulteram licet dimittere, [...]dulter tamen habeatur, si alteram duxerit, vt quantum exi [...]mo, venialiter ibi quis (que) [...]allatur.
Coniugium Clericorum & Coelibatus.
1 Coniugium Clericorum ante 300. à Christo annos, suit vbi (que) sine interdicto, & sine voto continentiae perpetuo, liberum. Si qui coelibes tales fuerunt, fuerunt consuetudine tantùm & exhortatione ex aequo & bono, aut priuato libero (que) proposito; non ex imperio vel praecepto. Et non est vllus scriptor idoneus ex quo contrarium appareat. Athanas. ep. ad Dracontium. Multi quo (que) ex Episcopis, inquit, matrimonia non in [...]êrunt: Monachi contrà Parentes liberorum facti sunt: quemadmodum vicissim Episcopos filiorum patres, & Monachos generis potestatem nō quaesiisse, animaduert [...]s:—Sic enim licet, & ad eundem modum non prohibebitur, sed QUISQUE VBI UOLET, decertet. Dist. 56. cap. Coenomanensem. Cùm ex Sacerdotibus nati in summos Pontifices legantur esse promoti, non sunt inteliigendi de fornicatione, sed de legitimis coniugijs na [...], qu [...] sacerdotibus ante prohibitionem vbi (que) licita erant, [...]t in Orientali Ecclesia vs (que) hodie eis licere probantur. Apud Cyprian. author S [...]rm. de natiu. Christ. dicit, quòd ad continentiam, & virginitatem, ne (que) necessitas, ne (que) mandatum aliquod imp [...]llit. Cassiodor, in Psal. 75. liberum esse dicit virginit [...]tem vouere, vel non. Epiph. haeres. 4. Nos necessitatem non imponimus, verùm cum bono consilio admonemus; exho [...]t i [...]tes eum qui potes: non autem necessitatem imponimus non pot [...]nti, ne (que) reij [...]imus ipsum àvita. Ambros. exhortat. advirgines, [Page 191] Sola virginitas suaderi potest, non imperari: R [...] magis vo▪ ti, quàm praecepti. Socrates histor. Tripart. l. 9. ca [...]. 38. ait, In Oriente cuncti spontaneâ voluntate, & non aliqua nec [...]ssitate, etiam Episcopi, seipsos abstinent. Plurimi enim eorum et [...]m [...]piscopatus tempore, ex legitima vxore [...]i [...]ios habuerunt.
2 In antedictis tamen seculis, stipulationes de continentia, publicè in Ecclesi [...] solebant fieri. Nam ann. C [...]risti 170. Clemens Alexand. lib. 3. strom. ait continentiam [...]sse [...] despicientiam [...], iuxta stip [...]l [...]io [...]m [...]oram Deo sactam. Stipulandi modus ita [...]uit. Ab [...] ad munus Ecclesiasticum caepit quaeri, vtrùm vellent comu▪ gio abstinere, vel non. Si spopondissent velle se, vxor duc [...] non potuit, dist. 27. c. Diaconus. Si nollent spondere continentiam, post electionem vxores ducere permissum suit, Concil. An [...]yr. c. 10: differebatur tamen electio, vt si fieri posset, coelebs eligeretur, dist. 28 c. De Syracusanae. Sponsiones istae exigebantur, non quòd coniugium cens [...]batur impurum, vel quòd voto Clerici solebant astringi; sed in primis ob paupertatem Ecclesiarum, quae to [...] familijs Episcoporum, Presbyterorum, Di [...]conorum alendis, pares non erant, dist. 28 c. De Syracu [...]. Vbi Pelagi [...]s I. dicit coelibatum Sacerdotum ideo institutum, ne Ecclesiastica bona in vxores & liberos eorum dissiparentur. Hoc dilige [...]ter notandū Sed rectè Leo No [...]ell. 2. Mirari su [...]it, inquit, quomo [...] non veriti nonnu [...]l [...] si [...], sac [...]as d [...]in [...]s (que) l [...]ges, t [...]uā ill [...] absolut [...] nō essent▪ promulgatis (que) ali [...]legibus, a [...]rog [...]re Ete [...]m quum sacri canones quibus locis de Episcoporum creatione pr [...]scribunt, statuant, eum qui ex legitimo matrimonio liberos habeat, si modò in reliqua vitae ratione nil impedimenti sit, ad primarium sac [...]rd [...]ium promoueri posse: [...] in contrarium [...] ai [...], vt i [...] qui liberos habent tame [...]si legitimi coniugij m [...]n [...]s si [...], a [...] Ep [...]copalem dignitatem euadant, suo impedimento non v [...]r [...]. Quod i [...]o fortasse in animum in [...]uxerunt, quò [...] affectione q [...]d [...]m [...]rga lib [...]ros (quid enim quis aliud [...]) [...] [...]acultates o [...]l [...] surus vi [...]atur. Uerùm non recte [...] ill [...] ratio [...]t▪ S [...]c nam (que) nec fratribus alij [...]e cognatis superstiti [...]us, [...]cces [...]m qui [...]quam ad Episc [...]p [...]tum haberet: siquidem & ad [...]os, [...]n [...]uinis p [...]opi [...]quit [...] tis (que) affectio respicit. Quin & hoc [...] diuini c [...]n [...]n [...]s [...] [Page 194] [...]coniugia non fuerunt latâ lege prohibita ante Anselmum, Henricus Huntingdon. l. 7. Eodem anno [1100]—tenuit Anselmus Archiepiscopus Concilium apud Londoniam, in quo prohibuit vxores Sacerdotibus Anglorum, antè non prohibitas. Quod quibusdam mundissimum visum est, quibusdam periculosum, dum mundicias viribus maiores appeterent, in immundicias horribiles ad Christiani nominis dedecus inciderent. Et tum Sacerdotum coniugatorum nulla facta erant divortia. Imò post Anselmum per an. 200, Clerici publicè fuerunt coniugati, vt D. Foxus editis contractuum instrumentis, in historia ostendit.
5 Interdictum coniugij non est ab omnibus approbatum. Theodoret. in 1. Tim. 3. Dixerunt ergo diuinum dixisse Apostolum, eum qui cum vna sola vxore pudicè cohabitabat, d [...]gnum esse qui ordinetur Episcopus. Et in 1. Tim. 4. Rectè autem posuit, illud [prohibentium contrahere matrimonium.] Ne (que) enim, inquit, coelibatum ac continentiam vituperat, sed eos accusat, qui lege latâ, ea sequi compellunt. Ambros. offic l. 1. c. vlt. dicit ministris altaris vnam permissam copulam, non repetitam. Chrysostom▪ hom. 2. [...]n Titum, dicit coniugium ita honoratum, vt cum eo possit quis etiam ad sanctam sedem ascendere. Isidorus, reg. de vita Cleric. dist. 23. c. His igitur, Clerici castimoniam non violati corporis perpetuò obseruare debent; aut certè vnius matrimoni [...] vinculo foederentur. Bernard. Serm. in Cant. 66. Tolle de Ecclesia honorabile coniugium, & thorum immaculatu [...], nonne reples eam concubinarijs, incestuosis, seministu [...], mollibus, masculorum concubitoribus, & omni deni (que) genere immundorum? Theophyl. in 1. Tim. 3. ait, Vnius vxoris virum dici, vt qui ad eam. Episcopatus provehendus sit dignitatem, non mult [...]s habuerit vxores, sed vnam. Salvianus lib. 5. de provident. Temperant [Religiosi] à concubitu, & non temperant à rapina. Quid agis stulta persuasio? Peccata interdixit Deus, non matrimonia. Gregorius III. ad Boiariae Episcopos: Nemo scorta aut concubinam al [...]t; quis (que) aut castè vi [...]at, aut vxorem ducat, quam repudiare fas non esto, apud Auentin. Annal. Boior. lib. 3. pag. 290. Nicaena Synodus tota, Sacerdotum cum propria vxore congressum, licitum, [...]astum, & honorabilem dicit. Et Gratianus ait, Synodum Nicaenam laudâsse [Page 195] sententiam Paphnutij, & coniugij vsum posuisse in vniuscuius (que) voluntate, non necessitate; citat (que) testimonium Socratis, dist. 31. c. Nicaena. Quod affertur, Synodum dicere, abstinentiam à coniugio Ecclesiae traditionē esse. Respondeo fuis [...]e quidem traditionem, sed particularem, non catholicam. Hoc enim primò [...]uit traditum in Concilio Ancyrano c. 10. quod fuit ante Synodum Nicaen. ann. 20. Synodus Gangrensis Nicaenam sequuta, d [...]mnat illorum sententiam, qui putant Sacerdotes ratione nuptiarum non posse [...]. Ex Toletana 1a Synodo, c. 4. & 7. patet clericos habuisse vxores. Patronus vult instituta in Nicaena Synodo perpetuò seruari, in praefat. praedictae Synodi. Syluester Papa decrevit, vt Sacerdos esset vno ordine contentus, & vnius vxoris vir, Bergomensis in Chron. & Sabellicus Ennead. 7. lib. 8. Concilium Turonense I. an. 460. c. 2. post interdictum coniugij, addit, N [...]s tamen huic districtioni moderationem adhibentes, & iusta constitutione mollientes, id decrevimus, vt Sacerdos vel Levita coniugali concupiscentiae inharens, vel à filiorum procreatione non desinens, ad alt [...]orem gradum non conscendat—. Sufficiat his tantùm, vt à communione non efficiantur alieni. Turonense IIum concedit Episcopo vxorem habere, vt sororem; & Episcopam appellat c. 8 & 9. Decretalium l. 3. T [...]t. 1. c. Vt clericorum, Innocent. III. de presbyte [...]is vxores habēti bus, ita loquitur circaan. 1200: Qui, secundùm regionis su [...] morem, non abdicàrunt copulam coniugalem; si lapsi fuerint, graviùs punientur, quum legitimo matrimonio vti possint. Hîc duo notanda. 1o, nō vbi (que), nec omnes, Sacerdotes fuisse coelibes. 2o, tum Sacerdotum coniugium legitimum fuisse. Pius II. vt ait Platina, consulebat, vt sicut grauibus de causis (vt ille censebat) interdictum olim fuerat Sacerdotibus coniugium: ita nunc multò grauioribus de causis, id ij [...]dem permitteretur. Idem Pius, siue Aeneas Silvius, epist. 308. Credimus te vti non insulso consilio, si cum nequeas continere, coniugium quae▪ ris: quamuis id prius cogitandum fuerat, antequam initiaereris sacris ordinibus. Sed non sumus Di [...] omnes, qui futura prospicere valeamus. Quando huc ventum est, vt legi carnis resistere requeas, melius est nubere quàm vr [...]—. Leo Novell. Constit. 3. ait Ecclesiasticam traditionē mandare, vt qui creandi Sacerdotes [Page 196] sunt, au' per omnem vitam, si promissum non falsum fore fidant, coeliba [...]um vou [...]ant: aut si illum servare impossibile ipsis videatur, legitime matrimonium ineant, ac deinde diuinum ministerium suscipiunt. Epiphanius asserit votum coelibatus perpetui: at non probat è Scripturis, sed confugit ad Traditiones. Synodus Constantinop. VI. c. 13. damnauit quicquid in Romana Ecclesia de coelibatu Sacerdotum praeceptum fuit. Fuit autem ista Synodus post Gregorium I. ann. 50. collecta, est (que) approbata dist. 31. c. Quoniam▪ verba canonis haec sunt. Quoniam in Romani ordine canonis esse cognouimus traditum, eos qui digni habendi sunt ordinatione Diaconi, vel Presbyteri, profiteantur quòd non deinceps suis iam copulentur vxoribus. Nos ANTIQVVM sequentes canon [...]m APOSTOLICAE diligentiae, & CONSTITUTIONES sacrorum virorum, legales nuptias à modo valere volumus, nullo modo cum vx [...]ribus suis eorum connubia dissolventes, aut priuantes eos familiaritate ad inuicem tempore opportuno. Ex hoc Canone colligimus per 700. à Christo annos Ecclesiam Orientalē non approbâsse, aut saltem lege aliquâ non sanxisse, Ministrorum Ecclesiae coelibatum. Huc adde Theodori Balsamonis testimonium in can. 5. Apost. Ante sextam (inquit) Synodum quae fuit in Trullo Palatij, licebat Episcopis vxoores habere, etiam post Episcopalem dignitatem. Hoc etiam interdictum improbatum est à Extat Cantab [...]igi [...], in Bibliothec [...] Col. Corporis Christi, e [...]emplar hu [...]us epistolae valdè antiquum, sub nomine Volusian [...] ad Nicolaum [...]. Volusiano (vel vt alij volunt) ab Huldrico in rescripto ad Nicolaum Papam. Gratianus dist. 28. c. de Syracus. Siue ergo Presbyter, siue Diaconus, siue Subdiaconus fuerit, apparet, [ex sententia Pelagij Papae] quòd in praefatis ordinibus constituti, licitè matrimonio v [...]i possint. Et dist. 31. c. 1. Ante triennium omnium Ecclesiarum subdiaconi Siciliae prohibiti fuerunt, vt more Romana Ecclesiae suis vxoribus nullatenus miscerentur, quod mihi durum, & incompetens vid [...] tur, vt qui vsum continentiae non invenit, ne (que) castitatem antè promisit, compellatur à sua vxore separari, atque per hoc (quod absit) deterius cadat. Caus. 26. q. 2. c. Sors, Antequam Euangeliū claresceret, multa permittebantur, quae tēpore perfectioris disciplina penitu [...] sunt eliminata. Copula nam (que) Sacerdotalis, vel consanguineorum, ne (que) legali, ne (que) Euangelica, vel Apostolica authoritate prohibetur: Ecclesiasticâ tamen lege penitus interdicitur. Leo ep. 87. Vult Sacerdoti deligendam esse virginem in vxorem, nō [Page 197] viduam: & per consequens, Sacerdotis coniugium haud improbat. Panormitanus quo (que) de Cleric. coniug. c. Cùm olim. Et de poen. & remiss. §. Omnis vtrius (que): dicit continentiam esse ex iure positiuo, & Graecos non admittere illam institutionem. Thom. in 2. 2. q. 88. art. 11. ait, votum continentiae, non esse annexum solennitati ordinis essentialiter, sed solùm ex statuto Ecclesiae, accidentaliter. Durand. 4. dist. 37. q. 1. Ordo sacer impedit matrimonium contrahendum, & di [...]imit contractum, non ratione ordinis absolutè, sed ratione qua sacer ordo, & hoc dispositiuè—sed impedit completiuè ex statuto Ecclesiae. Caietanus in opusc. Tom. 2. tractat. 31. de Coelibatu Sacerdotum, Nec ratione, nec authoritate probatur, quòd absolutè loquendo, Sacerdos peccet contrahendo matrimonium: quin potiùs & ratio ad oppositum ducit: quoniam vt patet in 37. dist. 4. Sent. Nec ordo in quantum ordo, nec ordo sacer in quantum sacer, est impeditiuus matrimonij: & in Ecclesia [...]ist. [...]8. c. Diaconi. Occidētali olim Diaconi poterant contrahere matrimonia—. Manifestè quoque—dicitur quòd Dist. [...]. c. Aliter. Orientales in Sacramentis constituti copulantur matrimonijs. Et Sacerdotium non dirimit matrimonium contractum, siue antè siue pòst: seclusis omnibus legibus Ecclesiasticis, stando tantùm ijs quae habemus à Christo & Apostolis. Idem Medina docet lib. 2. de Continentia, c. 1. & Sotus de Iure lib. 7. q. 6. art. 2. Deni (que) hoc interdictum improbârunt omnes Germaniae Clerici in ann. 1074. Schafnaburgensis Hildebrandus Papa—frequentibus Synodis decreuerat, vt secundùm instituta antiquorum Canonum, Presbyteri vxores non habeant, habentes aut dimittant, aut deponantur; nec quisquam omnino ad Sacerdotium admittatur, qui non in perpetuum, continentiam vitam (que) coelibem profiteatur—. Aduersus hoc Decretum, protinus vehementer infremuit tota factio Clericorū; hominem planè haereticum, & vesani dogmatis esse cl [...]mitans, qui oblitus sermonis Domini quo ait, non omnes capiant hoc verbum, qui potest capere, capiat: & Apostolus qui se non continet, nuba [...]; meliùs est enim nubere quàm vri: violenta exactione homines viuere cogeret ritu Angelorum, & dum cons [...]etum cursum naturae negaret, fornicationi & immunditiei fraena laxaret: quòd si pergeret sententiam confirmare, malle se Sacerdotium quàm coniugium deserere, & tunc visurum eum cui homines sorderent, vnde [Page 198] guber [...]andis per Ecclesiam Dei plebibus, Angelos comparat [...] rus esset. Et postea innuit diu inoleuisse hanc con [...]uctudinē, quòd Sicerdotes coniuges haberent.
6 Historiam de Paphnutio, quam tradunt Socrates lib. 1. cap. 8. & Sozomenus lib. 1. cap. 22. & probant Nicephorus lib. 7. cap. 19. Su [...]das in verbo Paphnutius, Gratianus dist. 31 c. Nicaena, audacter nunc Papistae, vt falsam & confictam reijciunt: nimirum Sotus de lure & lust lib. 7. q. 6. art 2. Canus in locis, lib. 5. cap. vlt Bellarm. de Clericis lib. 1. cap. 20. Illorum ratio prima est: Sozemenus (vt inquit Gregorius, l. 6. ep. 31.) multa mentitur: & Socrates in historia sui temporis aperté mentitur. Resp. Gregorius Sozomenum in hac nominatim historia lapsum non dicit: & in narratione rei adeo celebris errate, nisi ex industria non potuerūt Ratio 2a. Communis Graecorum Patrum consensus est, debere sacra Dei administrate, non nisi castos & continentes. Origen. homil. 17. in Lucam. & 4. in Leuit. Sic Euseb. lib. 1. de Demonstrat. Euang cap 9 Epiphanius in compendiaria doctrina, & hae [...]esi 59. contra Catharos. Cyrillus Hieros. Cateches. 12. Nyssenus de virginitate cap. vlt. Chrysost. hom. 2. de patientia lob. Hieronymus contra Vigilantium: quid facient Orientis Ecclesia? quid Agypti & sedis Apostolicae, quae aut virgines Clericos accipiunt, aut continētes: aut si vxores habuerint, mariti esse desistunt? Basilius in Isai. cap. 3. &c. Respondeo duo: primò, Graeciae Sacerdotes omnino ab vsu coniugij abstinuisse pro tempore vici [...] suae: ita aliqui ex praedictis patribus requirunt castitatem & continentiam, non perpetuam, sed pro tempore. Secundò, in Oriente varium fuisse Ecclesiarum morem, ita vt alicubi continentes Sacerdotes essent, alibi non item. Sic disertè Socrates lib. 5. cap. 21. Hoc modo concilia [...]i possunt Hieronymus, Epiphanius, & alij, cum historia Socratis de Paphnutio.
7 Veterum de coelibatu Sacerdotum testimonia, priuata erant iudicia & coniecturae. Videtur mihi (inquit Origines homil. 23. in Num.) quòd illi [...]s solius sit offerre sacrificium, qui indesinenti & perpetuae se de [...]nerit castitati. Et sententias suas non confirmant è verbo Dei: at (que) inter se admodum varij sunt. Deinde, quae dicunt de coelibatu, de ijs dicunt & intelligunt, [Page 199] qui habent donum continentiae, & quamdiu habent. Et proinde contendunt non ab inuitis, sed a volentibus promittendam continentiam. Volentes autem intelligunt eos, qui certò sciunt, habere se donum continentiae. Hoc modo fuit custodia virginitatis apud Cyprianum libera, extra votum & monachatum.
8 Veteres permittunt voto astrictos, si non possunt continere, vt vxores ducant. Cyprian. lib. 1. ep. 11. Et non agnoscunt votum coelibatus in quo eiuratur coniugium, & ex quo fiat irritum. August. de bono viduit. cap. 9, 10, 11. ait, solutionem voti adulterio peiorem esse: ipsas tamen post votum nuptias, & ratas, & legitimas habendas esse: peccare quidem qui contrahunt matrimonium, dicit; non tamen contrahen do, sed votum violando. cap. 10. Solet responderi Aug non loqui de voto solenni, sed simplici: sed dico hanc distr [...]ctionē ignotē fuis [...]e veteribus, & Scholasticorum inuentū esse; nusquā enim nisi apud eos, occurrit: & S [...]xti. Decre [...]. l 3 Tit 15. Bonifacius VIII dicit, voti solennitatem, ex sola Ecclesiae constitutione inuentam esse. Similiter Scotus, Paludanus. in. 4. dist. 38. Caietan. in 2. 2 [...]. q. 88. a [...]t. 7. Panormitanus in cap. Rursus, existimant solo decreto Ecclesiae fieri, quòd solenn [...] votum dirimit coniugium, quod post votum contrahitur.
9 Anno a Christo 200 de dignitate & merito coelibatus prae coniugio, nulla fuit in Ecclesia recepta opinio Clem Alexand. strom. 7. Qui fuerit perfectus, exempla habet Apostolos, & reuera vir ostenditur, non in eo, quod vitam elegerit monaesticam: sed ille viros vincit, qui in matrimonio & liberorum procreatione, & domus cura ac prouidentia, citravoluptatem & dolorem se exercet.
10 Posteà omnes penè veteres, virginitatem coniugio statum esse perfectiorem, defendere caep [...]runt, & in eius laudibus aliquandò hyperbolicῶς loquuntur. Cyprian. lib de bono pudicitiae Uirginitas aequat se angelis: si vltrò exquiramus etiam excedit, dum in carne luctata, victoriam etiam contra naturam refert, quam non habent angeli. Athanaf. l. de Virginit. O continentia, gaudium Prophetarum, Apostolorum gloria. O continentia Angelorum vita, & sanctorum hominum corona. Aliquando tamen de virginitate moderatiùs loquuntur. Orig. [Page 200] lib. 8. in Rom. Quoniam videmus nonnullos sanctorum, aliquos etiam Apostolorum habuisse coniugia, non vs (que) adeo possumus de sola virginitate sentire. Chrysost. hom. 7. ad Hebr. Utere cum moderatione nuptijs, & primiu eris in regno, & omnibus fruêris bonis. Patres autem virginitati nimiùm aliquando tribuerunt, vt extremum, vitio communi maximè contrarium, eligerent, nondum enim erat deposita apud populum, polygamia ethnica: & vt vitarent suspitionem promiscui concubitus: & quia coelibes minori cum molestia perse quutionem ferebant.
11 Praeterea veteres impensiùs laudârunt virginitatem, non propter se, sed propter aliud, id est propter officia pietatis. Hinc tantae virginitati laudes. Et hoc inde constabit, quia veteres per ingressum in Religionem, dirimi matrimonium consummatum volunt. Iustinianus cap. de Episcopis & Cleric. lib. [...]inali. Basil. in quaest. fusiùs explicatis, q. 12. Cassianus, Collat. 21. cap. 9.
12 Veteres, dum coelibatum Sacerdotum vrgent, detrahunt de laudibus coniugij, & aliquando vt rem immundam improbant. Syricius Papa in epistol. ad Hymerium Episcop. Tarraconens. dicit, eos qui sunt in carne, idest, matrimonio, Deo placere non posse. Tertull. l. de monogamia, in initio ait, malum esse contrahere, & nomine m [...]li piccatum intelligit. Hieronymus ait, quamdiu impleo officium mariti, non impleo Christiani, & malum esse mulierem tangere, lib. 1. contra Iouin. Athanas. l. de Virginit. ait, per maritum, corpus mulieris pollui. Leo I. epist. ad Anastasium ad exhibendam, ‘inquit, perfectae continentiae puritatem, ne subdiaconis quidē carnale connubium conceditur.’ Gregor. in Pastorali p. 3. admon. 28. Hoc dico secundùm indulgentiam—. Culpa, inquit, esse innuitur, quod indulgeri prohibetur. Ambros. lib. de offic. 1. c. vlt. Vult eos qui sacerdotio sunguntur, à nuptijs puros esse, & coniugali copula violari. ‘Isidor. de offic. divin. lib. 2. cap. 10. Quia sacra mysteria contrectant, casti sunt & continentes,’ & ab omni carnali immundicia liberi. Arator in Acta Apostol.
[Page 201]Origen. hom. 23. in Numer. castitatem coniugio opponit. Videtur mihi, inquit, quòd illius solius est [...]fferre sacrificium, qui incontinenti & perpetu [...] se de [...]ou [...]t castitats. Rhenanus in Argumento libri Tertull. de exhortatione ad Castitatem, agnoscit Veteres omnes atque adeo Hieronymum ipsum, matrimonio parum aequos fuisse.
13 Ortus coelibatus Romanensium ita se habet. Primò sacrae virgines nubentes post votum, reprehensae sunt ob inconstantiam, non tamen illarum damnantur coniugia. Cyprian. l. 1. epist. 11. Quòd si ex fide, se Christo dedicauerunt, pudicè & castè, sine vlla fabula perseverent: it a fortes & stabiles praemium virginitatis expectent. Si autem perseverare nolunt, vel non possunt, melius est vt nubant, quàm in ignem delictis suis cadant. Concil. Ancyranum, c. 19. violationi voti poen [...]m leuissimam statuit, quae est censeri inter Bigamos. Epiphan. haeres. 61. qui nubunt post votum peccare dicit, ijs (que) poenitentiam imponit: melius tamen esse dicit nubere, quàm vti. Idem Hieron. & August. de bono viduit. c. 9. Postea hae nuptiae caeperunt pro grauiori peccato à nonnullis haberi, post an. 380. Basilius has nuptias incestum appellat, stupri scelus, & adulterium, lib. de Virginitate. A Con. Chalced. c. 15. excommunicatione puniuntur, iubentur tamen Episcopi excommunicatos statim absolvere, & non iubentur dissolvi coniugia, ac non nisi posterioribus seculis rescissa & irrita [...]iunt.
Extrema vnctio.
1 Patres nihil dicunt de extrema Vnctione, id est, de ceremonia vngendi per modum sacramenti sine dono sanandi, ante Innocentium I. an. 402. Sigebertus enim in ann. 404. decretum de vnctione infirmorum ascribit Innocentio Io. Qui vtcun (que) Sacramenti genus appellat: vult tamen ab omnibus Christianis conferri. epist. 1. ad Decentium, Oleo, inquit, Chrismatis ab Episcpo confecto, non solùm Sacerdotibus; sed omnibus vti Christianis licet, in sua aut suorum necessitate, ad vngendum. c. 8. Beda etiam existimat pertinere non tantùm [Page 202] ad infirmos corpore, sed etiam ad infirmos fide, in Luc. 9. Eius (que) administrationem, omnibus Christianis permittendam vult, non Sacerdotibus tantùm, in cap. 5. Iacobi. Idem Alcuinus de officijs diuinis, c. 40. circa an. 750.
2 Vnctio apud veteres fiebat, morbo primùm inuadente, & in ijs membris quae maximè dolore afficiebantur. Surdo muto (que) oleum infusum ori, & vertici capitis, Greg. Turonensis historiae Franc. l. 6. c. 7. Et peste laboranti, brachium oleo sancto illitum, Fortunatus in vita S. Germ [...]ni. Sed ne (que) vnctio primò [...]uit adhibita, ad gratiam spiritualem conferendam. Victor Antiochenus ad cap. 6. Marci. Oleum quod in sancta vnctione adhibetur, & Dei mis [...]ricordiam, & morbi sanationem, & cordis illuminationem denotat. Dici tamen potest orationem h [...]c omnia efficere, oleum autem eorum omnium quae fiunt, externum tantùm symbolum esse. Theophylact. Oleum ad labores vtile, & lu [...]t [...] fomentum, & hilaritatis effectium, significat (que) misericordiam Dei, & gratiam spiritus, per quam à lab [...]re liberamur, & lucem, & gaudium, hilaritatem (que) spiritualem accipimus, in Marc. 6. Ita hodie ferè non fit, datur enim non ad curationem, sed ad viaticum morientium.
Primatus Romani Pontificis.
1 Primatus Dominij, vel (vt Sum. de Eccles. lib. 3. c. 2 [...]. Turrecremata ait) authoritativus in Romano Pontifice, ante 600 an. ignotus, publicè & manifestè caepit in Bonifacio anno 607. qui impetravit à Phoca Caesare, vt sedes Apostolica Romana caput esset Ecclesiae, cùm Constantinopolitana se primā omniū scriberet. Sigebertus in an. 607. Bonifacius (inquit) [...]btinuit apud Phoca [...] Imperatorem, vt Ecclesia Romana caput esset omnium Ecclesiarum. Eadem penè verba reperias apud Marianum Scotum, Martinum Polonum, Ottonem Frisingensem, & Hermannum Contractum. Sanxit hoc Phocas non declarando & asserendo, sed noui quid stabiliendo. Iste enim Primatus paulò antè fuit damnatus à Gregorio [...]. l. 6. epist. ex Registro. c. 194. Ego autem (inquit) fidenter dico, quia quisquis [Page 203] se vniuersalem Sacerdotem vocat, vel vocars defiderat, in elatione sua Antichristum praecurrit. Et Constantinopolitani Episcopi malè tulerunt hanc Phocae constitutionem, Sabellicus lib. 6. Ennead. 8. Aeneas Sylvius, ep. l. 1. epist. 288. Alioquin (inquit) sententiarum diuersitas Ecclesiam ipsam diuideret at que solueret vnitatem: quemadmodum factum videmus ante Concil. Ni [...]anum, dum sibi quisque viuebat, & ad Romanam Ecclesiam parvus respectus habebatur. Obijciunt Papistae, ideo Ioannem à Gregorio reprehendi, quòd vellet solus Episcopus haberi, ita vt alij nulli [...]int Episcopi, sed vicarij tantùm illius: idue astruere conantur ex his verbis Gregorij epist. lib. 4. epist. 38. ad Ioan. Constantinopol. Qui enim indignum te esse fatebaris, vt Episcopus dici debuisses, ad hoc quandóque perductus es, vt despectis fratribus Episcopus appe [...]as solus vocari. Similia habentur, libro citato epist. 34. ad Constantiam Augustam. Respondeo duo. Primò, Gregorium in eâdem epist. 38. epist. 36. eiusdem libri, & alibi, asserere, eundem titulum quē sibi arrogaverat Ioannes, praedecessoribus suis oblatum fuisse in Concil. Chalcedon. Quis autem sibi facilè persu [...] debit Synodum generalem, praesertim illos 150 Episcopos, qui in ea congregati erant, quorum consensu Sedes Constantinopolitana exaequata erat privilegijs Sedi Romanae, hunc honorem voluisse Romano Pontifici deferre, vt is solus orbis Episcopus esset, ipsi verò solummodo eius vicarij essent? Dico secundò Ioannem solummodò ambivisse titulum Oecumenici Episcopi, vt patet ex eodem Gregorio, epist. lib. 4. epist. 39. & lib. 7. epist. 69. Gregorium (que) in tantae superbiae & ambitionis detestationem & exaggerationem, hyperbolicè locutum fuisse. Nam qui inter pares eminere vult & praeesse, caeteris quodammodo potestatem abrogat, & quod caeteri sunt, vult solus esse. Sic enim Gregorius, epist. lib. 4. c. 36. Si vnus Patriarcha vniuersalis dicitur, Patriarchae nomen caeteris der [...]gatur. Sed absit hoc, absit à Christiana mente, id sibi velle quenquam arripere, vnde fratrum suorum honorem imminuere ex quantulacun (que) parte videatur. Et infrà, reprehendit Ioannem, quòd vniuersa sibi tentet ascribere, & omnia qu [...] solî vni capiti coharent, videlicet Christo—sibi studeat membra subi [...]gare. Et eodem libro epist. 38. Ioannem [Page 204] Constantinopolitanum in hunc modum affatur, Tu quid Christo vniuersalis scilicet Ecclesia capiti—es dicturus—qui cuncta eius membra tibi conaris vniuersalis appellatione supponere? Et dicit Ioannem appetijsse, vt solus vocaretur Episcopus, despectis tantùm, non depositis fratribus.
2 Potestatem condendi leges & dispensandi, extra suam Prouinciam, non habuit Romanus Pontifex per ann. à Christo, 600. Greg, Epistol. lib. 12. cap. 31. dispensauit cum Anglis de gradibus prohibitis, sed fecit hoc vt Patriarcha: deinde fecit ex potestate directiua, non ex imperio. Quaerentibus enim consuluit, quid è malè coniunctis eligendū esset. Et lib. 7. epist. 30. sic ait, Hoc verbum iussionis peto à meo auditu remouete: quia scio qui sum, qui estis. Loco enim fratres estis, moribus patres. Non ego iussi, sed quae vtilia visa sunt indicare curaui. Vsus autem est Gregorius non alijs canonibus quàm Ecclesiasticis Imperialibus▪ hoc est, legibus Imperatorum de personis & rebus Ecclesiasticis.
3 Ante praedictum tempus, Patres, quorum indubitata fides, loquuntur non de vllo primatu potestatis, vel dominij. Chrysost. hom. 3. in Act. Et Cyprianus de Simplic. Praelat. Hoc erant vti (que) & caeteri Apostoli, quod fuit Petrus, pari consortio praediti, & honoris, & potestatis. Hieronym. contra Iovin. l. 1. c. 14. ai [...], Ecclesiam aedificatam super omnes Apostolos, & cunctos claues regni coelorum accepisse. Et ex aequo super eos Ecclesiae fortitudinem solidari: inter duodecim tamen vnum eligi, vt capite constituto schismatis occasio tolleretur. Cyrill. in Ioan. l. 3. c. 20. Apostolis, & eorum in Ecclesia successoribus plenam concessit potestatem. Ita explicandi ve eres, vbi dicunt Petrum caput suisse, & primatum habo [...]s [...]e. Ergo loquuntur de primatu ordinis, dignitatis, vocationis, authoritatis, gratiae. Agnoscunt enim quandam excellentiam & Authoritatem, & Petri, & Romani Pontificis, quae fuit propter authoritatem vrbis, Concil. Chalced. c. 28. Act. 15. Et hinc fuit quòd saepe auxilium ab eo, non iussum aliquod vel edictum, nonnulli peterent vt sublevarentur. Couaruuias Doctor V. Iuris 1. tom. 2. part. Relect. §. 9. pag. 421. col. 4. edit. Frācofurt. Iuxta (ait) Catholicorum virorum authoritates, & communem omnium traditionem, Apostoli parem ab ipso Domino Iesu cum Petro potestatem ordinis & iurisdictionis acceperunt; ita quidem, vt quilibet Apostolorum [Page 205] aqualem cum Petro habuerit potestatem ab ipso Deo, in totum orbem, & ad omnes actus quos Petrus agere poterat. Pugnat verò secum quum addit, hanc illorum potestatem Petro subordinatam, & subditam. Idem habetur apud Gratianum dist. 21. cap. In nouo▪ ex Anacleto. Et si quando de primatu potestatis vel [...]ominij loquuntur veteres, non de vniuersali per orbem, sed de ea, quae est Prouinciae destinatae, intelligendi. ¶ Subiectio similiter est vel quoad potestatem vel quoad ordinem: & secundo hoc modo veteres dicunt, Episcopos & cuncta Romanae sedi esse subiecta. Gregor. epist. lib. 7. epist. 63.
4 Episcopi etiam aliquando, ob curam & solicitudinem in Ecclesias & ob inspectionem, alijs praelati. Hoc modo Basilius fuit Doctor orbis. Theodoret. l. 4. c. 19. & Polycarpus Apostolicus & Propheticus illorum temporum Doctor, Euseb. l. 4. c. 15. & Cyprianus dicitur in omnibus ferè Ecclesijs praesidere: sic enim de eo Nazianz. in Serm. de Cypriano, Ne (que) enim Carthaginensi tantùm Ecclesiae, nec Africae ab eo & propter eum etiam nunc illustri celebri (que) praeficitur: verùm etiam Occiduis omnibus regionibus, ac propè etiam ipsî Orienti, nec non Australi & Septentrionali orae, quo [...]un (que) illius fama & admiratio peruagata est. Basilius epist. 50. ait, Meletium, pr [...]fuisse totî corpori Ecclesiae. Et 55. epist. Ambrosio, Magni nauigij, id est, Ecclesie commissa gubernacula Niceph. lib. 14. cap. 34. dicit, Episcopū Alexand. post Concilium Ephesinum solitum vocari Papam & Uniuersi orbis iudicem. Huius cura respectu vicarios siue Legatos habuit Pontifex Rom. in alienis Prouincijs, Leo epist. 84. Vicarios autem potestatis nullos habuit nisi posterioribus seculis.
5 Dicta veterum de Petro, inclusiuè de alijs similiter Apostolis intelligenda: & dicta de Papa Romano, inclusiuè de alijs Episcopis accipienda. Cyprian. epist. 27. ad lapsos, ait, Ecclesiam super Episcopos constitutam, & non tantùm super Petrum. Cyrillus, Papa dictus fuit, & vniuersi orbis iudex. Niceph. lib. 14. cap. 34. August. in Psalm. 36. Omnes Apostolos & Prophetas, fundamenta appellat. Hieron. lib. 1. c. 14 Contra Iovinianum, Sed dicis (inquit) super Petrum fundatur Ecclesia, licèt id ipsum in alio loco super omnes Apostolos siat [Page 206] —: & ex aquo super [...]os Ecclesiae fortitudo solidetur.
6 Petrus dicitur à veteribus Petra, & fundamentum Ecclesiae metonymicῶς, quia per doctrinam suam in Ecclesia ponenda laborauit, & quia Ecclesiae fidem primus communi Apostolorum nomine confessus est. Nazian. in orat. de moderatione in disp. Petrus Petra vocatur, at (que) Ecclesiae fundamenta fidei suae credita habet. Ambros. Serm. 47. Petra dicitur, eò quòd primus in nationibus, fidei fundamenta posuerit. Eodem modo à veteribus sedes Petri dicitur Petra. Aug. in Psal. contra partem Donati. Numerate Sacerdotes, vel ab ipsa Petri Tom. 6. sede, ipsa est Petra, quam non vincunt portae inferorum. Et Confessio, vel fides Petri saepe ab eisdem Petra appellatur. August. Tract. 10. in 1. Epist. Ioan. Hilarius libr. 6. de Trinitate. Chrysostom. homil. 55. in Matth. Ambrosius l. 6. cap. 9. in Lucam, Petra est [...]ua fides. Et Origeni, Petra est, omnis, qui est imitator Christi. Et Petrum esse Petram retractatum est ab Aug. Retract. lib. 1. cap. 21. Illud quo (que) notandum, veteres de Romano Pontifice persaepe loqui hyperbolicῶς, vt cùm appellatur Caput, & Sponsus Ecclesiae, & à Bernardo, vnctione Christus, de Consid. ad Eugenium. l. 2. c. 8. Leo ait Petrum assumptum fuisse in communionem indiuidu [...] Trinitatis. ep. 89. Vide & serm. 3. de assumptione.
7 Per Petram, in dicto illo Christi Matth. 16. [Super hāc Petram aedificabo Ecclesiam meam] omnes veteres non intelligunt Petrum, sed nonnulli Christum Tertullian: contr. Marcion. lib. 4. cap. 13. Greg. Nyssen. In testim▪ de Vet. Testam. de Trinit. cont. Iudaeos. Hilar. lib. 2. de Trinit. Chrysost. homil. de Cruce Dominic. Ambros. serm. 84. Hieron. in Matth. lib. 1. cap. 7. Augustin. serm. 13. de Verb. Domin. & Tract. 120. in Ioan: & lib. 2. de Trinit. c. 17. Theodoret. in Psal. 47. & in 1. Corinth. 3. His accedunt Beda, Anselmus, Lyranus, Glossa interlin. in Matth. 16. Nonnulli fidem & cō fessionem Petri, qua dixit, Tu es filius Dei vini, vt Liturgia Iacobi. Ambros. in Ephes. 2. & de Incarn. Dominicae Sacram. cap. 5. Hilarius lib. 6. de Trinit. Epiphan. Haeres. 59. Chrysost. Homil. 55. in Matth. & homil. de pentecoste, Tom. 3. Cyril. Dialog. 4. de Trinit. Beda in Ioan. 21. Theophylact. in Matth. 16.
[Page 207]8 Veteres communionem vrgent cum Episcopo Romano, quatenus docebat è Petri Cathedra, id est, doctrinam Christi proponebat: quod nunc dierum non facit. Petri Cathedra est Ecclesia, in qua non tam persona Petri, quàm doctrina residet, Cyprian. lib. 1. epist. 3. Imperatores etiam tribuebant Episcopis Romanis potestatem decernendi de rebus Ecclesiasticis, quia scriptum Dei verbum secuti sunt, & ex eo iudicabant.
9 Petrum Romae fuisse, dicitur quidem à veteribus, vt etiam illud, ex Apostolo factum Episcopum Romanum. Sed ista ab ijs tantùm asseruntur, qui altero post Petrum seculo vixerunt.
10 Episcopus Romanus exercuit potestatem honorariam, non propriam & suam ex iure perpetuo. Hoc modo in causis ciuilibus honorarius fuit arbiter, hoc modo Papa visitauit Ecclesias, Episcopos confirmauit & deposuit, leges condidit, dispensauit intra prouinciam suam: & si quando extra, non ex officio; sed vel rogatu & precibus aliorum, vel authoritate Imperatoris, vel tyrannicè. Et iudicium quod ei tribuunt veteres, fuit tantùm discretiuum & directiuum, non ex imperio coactiuum.
11 Appellationes fiebant ad Episcopum Romanum, non tanquam ad iudicem à quo iudicium determinatiuum daretur, sed tanquā ad opitulatorem pro auxilio & leuamine malorum; sicut etiam ad alios Episcopos Occidentis, tantùm ad consensum eliciendum & declarandum. Marcion excō municatus in Ponto, Romam venit vt absolueretur, sed responsum tale accepit, Non possumus hoc facere sine permissu venerandi Patris tui, Epiphan. haeres. 42. Chrysost. epist. 1. ad Innoc. I. tomo 5. petit opem non tantùm ab Innocentio, sed etiam à caeteris Episcopis Occidentis: & proinde ad Synodum appellauit, Socrat. l. 6. cap. 14. Chrysostomus autem à Papa responsum accepit, non posse à se iuuari, ne (que) ab eo posse concilium conuocari. Basilius ad Athen▪ epist. 52. Sic consulit Athanasio: Uisum est mihi consentaneum, vt scribatur Episcopo Romae, vt quae hîc geruntur confideret, det (que) consilium. Vide etiam epist. 70. ad Galliae & Italiae Episcopos. Ioan. de Tetra-rubea Doctor iuris in Tractatu de regimine regni [Page 208] Franciae, ait, Si Papa de pr [...]missis se intromiserit, ad haec fuit requisitus velus anxilium patrans, & haec non conferunt potestatem iurisdictionis, sicut nec quando alter iudex requirit alterius anxilium in subsidium iuris, non ex hoc illî confert iurisdictionem, sed quam habet, invocat.
12 Appellationes etiam istae fuerunt improbatae à veteribus. Cyprian. lib. 1. epist. 3. ad Cornelium. Oportet vti (que) eos quibus praesumus non circumcursare—sed agere illic causam suam, vbi & accusatores habere, & testes suì criminis possint. Et epist. 4. ait, eos qui cum Basilide communicant, deificam neglige [...]e disciplinam. African. Concil. cap. 92. Quòd si & ab ijs prouocandum putauerint, non prouocent nisi ad Africana concilia—. Ad transmarina qui putauerit appellandum, à nullo intra Africam in communionem recipiatur. Concilium Mileuitanum, can. 22. ijsdem ferè verbis, omnibus clericis & Episcopis, prouocationem ad loca transmarina interdicit. Orientales Episcopi scripserunt Papae Romano, fas ei non esse, quod ab ipsis actum fuerat, vllo malo dolo, vel praetextu prouocationum, irritum facere, Sozom. lib. 3. cap. 8. Damasus epist. 79. apud Ambrosium dicit, post prouincialis Concilij iudicium, sibi iudicandi formā non posse cōpetere. Sic enim ille, Cùm huiusmodi fuerit Concilij apud Capuenses indicium, vt finitimi Bonoso atque eius accusatoribus iudices tribuerentur, & praecipuè Macedones, qui cum Episcop [...] Thessalouicensi de eius factis cognoscerent, advertimus quòd nobis iudicandi forma competere non posset.—Neque contra sententiam vestram tentandum aliquid, vt quod videretur vobis iustitiae convenire, statueritis, quibus hanc Synodus dederat authoritatem. Ideo primum est vt ij iudicent, quibus iudicandi facultas est data. Uos enim totius—Synodi vice decernitis. Nos quasi ex Synodi authoritate iudicare non convenit. Iustinianus in Authent. col. 9. tit. 6. cap. 22. Si quis verò. vult vltimam prouocationem fieri ad Dioeceseos Patriarcham.
13 Appellationes in Anglia prohibitae sunt vsque ad Henricum II. De quo In Hentic. II. Matthaeus Paris ad an. 1164. De appellationibus si emerserint ab Archidiacono debet procedi ad Episcopum—: ad Dominum Regem perveniendum est postremò—; ita quòd non debeat vltrà procedi sine assensu Domini [Page 209] Regis. Idem factū in Gallia à Ludovico IX. qui Pius dictus est, anno 1278. in Pragmatica sanctione S. Ludovici, cuius haec sunt verba, Item exactiones & ouer a grauissima pecuntarum, per curiam Romanam, Ecclesiae regni nostri impositas vel imposita, (quibus regnum miserabiliter depauperatum existit) siue etiam imponendas vel imponenda, leuari aut colliginullatenus volumus: nisi duntaxat pro rationabili, pia, & vrgentissima causa, vel inevitabili necessitate, ac etiam de expresso & spontaneo iussu nostro, & ipsius Ecclesiae regui nostri—. Idem etiam fecerunt Philippus Pulcher. ann. 1296, & Carolus V. cognomento Sapiens, & Carolus VI. vide Aimoin. de gestis Francorum, lib. 5. c. 33. Hildebertus ad Honorium, Quaslibet appellationes in Romana vigere & suscipi Ecclesia, cis Alpes auditum non est, nec in sacris traditum institutis. Quòd si fortè huiusmodi emerserit novitas, vt placeat omnem indifferenter admittere appellationem, Pontifical [...]s peribit censura, & omnimodae comminuetur Ecclesiasticae vigor disciplinae—. Quis clericus aut Presbyter frustratoriae appellationis refugio, non patrabit, aut etiam sepelietur in stercore suo? Quis Episcopus habebit in promptu, non omnem dico, sed aliquam vlcisci inobedientiam?
14 Parilis mos Romanae Ecclesiae est in Concilio Nic. scilicet sicut Romanus Pontifex habet omnium suorum Episcoporum potestatem: ita & Alexandrinus ex more habeat per Aegyptum. Consuetudo enim attendi in Patriarcharum potestate iubetur. 9. q. 3. conquestus, Cusanus l. 2. de concord. cath. c. 12. Eodem modo exponit Concilium Ruffinus, historiae, l. 10. c. 6. & Theodor. Balsamon in explicatione horum can. & Nilus in lib. de Primatu.
15 Dominium Papae temporale, partim vi, partim fraude, partim aliorum donationibus, paulatim obtinuit. Vrsperg. in an. 753. Stephanus Papa implorat auxilium Pipini contra regem Longobardorum; & Pipinus rex cum exercitu Italiam veniens, eum in Papia obsedit, & ad implenda quae promisit, obsidione coegit: redditam (que) sibi Ravennam & Pentapolim omnem (que) exarchatum ad Ravennam pertinentem, sancto Petro dedit, his (que) peractis in Galliam redijt. Rursus, idem an. 1228. Eo anno & sequenti, tractabatur de pace inter Imperatorem & Soldanum, & gentes ipsorum; Papa verò captatâ occasione de [Page 210] absentia Imperatoris, copiosum exercitum destinauit in Apuleiam, & terras Imperatoris in servitio Christi demorantis, quod n [...]fandissimum est dicere, abstulit, & sibi subegit, & cruce signatos ne transsretarent, omni studio prohibuit, tam in Apuleia, quàm in Lombardia. Quis talia facta rectè considerans, non deploret, & detestetur, quae indicium videntur, & quoddam portenium, & pro [...]ium ruentis Ecclesiae? Rursus, Dum haec agerentur in vltramarinis partibus, Papa cum suù complicibus, vt asserebant homines, famam fecit in Apuleia divulgari, Imperatorem esse mortuum. Quocirca Ciui [...]aetes, quae adhuc adhaerebant Imperatori, dispo [...]ebant se tradere sub Dominio Papae, & omnes Alem innos de terra sancta redeuntes, & ibidem in Apuleta demorantes, durissimo & nequissimo [...]acinore interficere. Otto Frising. l. 7. in praefat. Regni viribus & beneficentia regum, exaltatam ac ditatam Ecclesiam nemo ambigit: constat (que) non priùs eam in tantum regnum humiliare potuisse, quàm ipso ob am [...] rem sacerdotij euiscerato, ac viribus exhausto, non eius tantùm, id est, spiritali; sed suo proprio, material [...] scilicet gladio percussum destruetur. August▪ Steuchus contra Vallam de donat. Constant. l. 2. haec habet verba. Gregor. III. excommunicauit Leonem, & ab eius Imperijs Romam Italiam (que) auertit, omnibus iuramento sidelitatis absclutis. Bellarmini illud notandum, lib. 5. de Romano Pontifice, cap. 4. Christus, vt hom [...], dum in terris vixit, non accepit nec voluit vllum temporale Dominium; summus autem Pontifex Christi vicarius est, & Christum nobis repraesentat, qualis erat dum hic inter homines viueret. Igitur summus Pontifex vt Christi vicarius, atque adeo vt summus Pontifex est, nullum habet temporale Dominium. Videtur Bellarminus hanc sententiam in postrema editione reuocare, aut saltem mitigare, sic enim corrigit. [...]gitur summus Pontifex, vt Christi vicarius, at (que) adeo vt summus Pontifex, nullum habet vllius Prouinciae aut [...]ppids merè temporale Domirium.
16 Britanni post nulle annos à Christo, non subiecti imperio Papae in c [...]usis Ecclesiasticis. Thomas Cantuariensis primus in causis spiritualibus ausus est excutere regis imperium obedientiā negando, nisi cum hac conditione, SALUO ORDINE SVO: & hac ratione libertates Anglorum [Page 211] impugnauit. Anselmus epist. 36. ad Paschalem. Rex sine sua i [...]ssione, Apostolicum nolebat recipi in Anglia, nec vt epistolam ei mitterem, aut ab eo missam reciperem, vel decretis eius obedirem.—In omnibus his & similibus, si consilium petebam, omnes de regno eius, etiam suffraganei mei Episcopi, negabant se mihi consilium datures, nisi secundùm voluntatem Regis. Apud Matthaeum Paris. in Henrico I. Willielmus—procurator Regis Anglorum [apud Papam] inter alia constanter allegauit, quòd non ipse [Rex Henricus] pro regni amissione, inuestituras Ecclesiarum amiitere velit: & hoc ipsum verbis minacibus assirmauit. Idem in Henrico II, ad an. 1164, inter consuetu dines & libertates varias priorum Regum Angliae, hanc etiam recenset, De advocatione & praesentatione Ecclesiarum, si controuersia emerserit inter Laicos, vel inter Laicos & Clericos, vel inter Clerieos, in curia Domini Regis tractetur & terminetur. Ibidem etiam in literis ad Iustitiarios, Nullus appellet ad Papam, ne (que) ad Thomam Archiepiscopum: ne (que) aliquod Placitum ex eorum mandato teneatur, ne (que) aliquod mandatum eorum in Anglia recipiatur: & si quis tenuerit, vel receperit, vel tractauerit, capiatur & retineatur. Ioan. Rex homagium fecit Innocentio, Ecclesiae Romanae coronam resignando & regnum: sed ei opponunt se, omnes Barones regni, & in regem eligunt Ludouicum regem Galliae, Matth. Paris in Ioanne. Et Britannicae Ecclesiae optimè constitutae, Augustino Papae legato, subiectae esse noluerunt. an. 600, Galfridus Monumetensis hist. l. 11. c. 12. Anglia quidē sit Papae tributaria, argenteo nummo in quamlibet domum constituto, circa an. Dom. 847: sed inuestituras Episcoporū, & ius accipiendi appellationes non obtinuit, priusquam Henricus II. se & regnum, curiae Romanae subiecisset, circa an. 1172. Ergo Epist. Decretalis Adrian. IIII. ad Thomam Cantuariens. in Decret. Gregor. lib. 3. Tit. 30. c. Commissum, spuria est. Dominium enim apud Anglos in Ecclesiasticis, non habuit Papa, nisi iam defuncto Thomâ. Eiusdem farinae est Decretalis alia Alexand. III. ad Episcop. Eboracensem, ibidem lib. 2. Tit. 16. c. A memoria. Ibi enim dicit Honorium antecessorem, priuilegium authoritate Apostolica concessisse Archiepiscopis Eboracensibus, in quos dominium [Page 212] nondum habuit.
17 Papa non habet iudicium determinativum infallibile: sic docuerunt omnes, etiam ipsi Papistae per an. 1400. Veteres Patres tam Graeci, quàm Latim, Honorium I. haereticum monothelitā censuerunt. Sic Synod. VI. act. 12. 13. 18. vbi damnatur vt haercticus; & ejus comburuntur epistolae. Synodus Nicaena II. actione vltima, anathema dicit Honorio. Synodus VIII. Constantinop. act. 7. Leo II. in episto la ad Imperatorem August. ad finem Concilij. Tharasius in epistola quae habetur Synodo VII. act. 3. ad Patriarchas. Ps [...]llus in carmine de septem Synodis. Epiphanius Diaconus in disputatione cum Gregorio haeretico, quae est in act. 6. Synodi VII•. Beda de sex aetatibus ad ann. mundi 4639. Pontisicale in vita Leonis II. Anastasius Bibliothecarius in vita Leonis II. Et hoc dato, ista concilia & Patres è corrupta Synodo VI. deceptos fuisse, tamen dicendo Honoriū haereticum fuisse, profectò Romanum Pontificem er [...] are posse crediderunt, etiam quâ est Pontifex. Nam Leo II. epist. ad Constantinum, quae habetur ad sinem Synodi, execratur eum, tanquam qui Apostolicam Ecclesiam non illustrâsset Apostolicâ doctrinâ, sed potiùs sua haeresi contaminâsset: & Synodus VI. act. 13. execratur Honorium Papā veteris Romae, ob epistolam decretalem. Gratianus dist. 40. c. Si Papa: sumit pro concesso, Papam posse à fide deuium esse. Robertus de Gros [...]a-Testa ait, Papam posse haereticum esse & Antichristum: & addit, Item, dicit decretalis, quòd super tali vitio, videlicet heresi, potest & debet Papa acc [...]sari, Matth. Paris. in Henrico IIIo ad ann. 1253. Lyra in Matth. 16. dicit, A [...]ulti principes & summi Pontifices—inuenti sunt apostatasse à fide. [...]erson in tract. An h [...]eat à Papa appellare in causis fidei; ait, tam Papam quàm Episcopum deu [...]abilem à fide esse, & proinde infra Concilium. Antoninus part. 3. tit. 22. cap. 4. § 3. ait, Pro—haeresi, Papa congruè ipso facto deponitur. Panormitan. de Election. § significasti, ait Concilium posse deponere Papam de haeresi, vt in cap. Si Papa, d. 40. vbi dicitur, quòd Papa potest esse haereticus, & de haeresi iudicari, Et in concernentibus fidem (ait) etiam dictum vnius priuati esset praeferendum dicto Papae, si ille moueretur melioribus authoritatibus [Page 213] N. & U. Testaments, quàm Papa. Concil. Constantiense appellat Benedictum Papam, schismaticum & haereticum & à fide deuium, Sess. 37. Simile habetur de Ioanne XXIII. Sess. 11. Concil. Basiliense, epist. Synodali 3, Sancta Ecclesia tanto privilegio à Christo Salvatore nostro—dotata est, vt eam errare non posse firmiter credamus—pr [...]ter autem Ecclesiam, nemini vnquam tale munus communi leg [...] datum esse legimus: non Angelis—: non hominibus—: non summis Pontificibus, quorum nonnulli in haereses & errores lapsi esse dicuntur & leguntur. Et. Aeneas Sylv. de gest. Con Basil l. 1. Istorū sententiae [qui volunt non posse Conciha cogi sine consensu Papae] si inviolata persistat, ruinam secum Ecclesiae trahit: quid enim re medij erit, si criminosus Papa perturbet Ecclesiam, si animas perdat—, si contraria fidei praedic [...]t, haereti [...]is (que) dogmatibus imbuat subditos? Cathatinus Comment. in Gal. 2. Nihil prohibet Papam errare, etiam in side, & deficere: etiamsi quidam nouitij scriptores ausi sint oppositum defendere praeter communem sensum doctorum. Alphonsus de Castro contra haeres. l. 1. c. 2. Papam solum abs (que) congregatione Concilij, posse in ijs quae ad fidem spectant errare, multi non contemnendae authoritatis Theologi asseruerunt; imò aliquos Pontifices summos errásse in side comperium est. Et c. 4. Omnis homo errare in fide potest, etiamsi Papa sit. Nam de Liberio Papa referi Platina cum fecisse cum Arianis. Bellarmin. de Rom. Pontif. lib. 4 cap. 9. fatetur Lib [...]rium in haeresim Arianam interpretatiuè, id est, animio & men [...]e consensisse, quia permisit damnari Athanasium, quem sciebat causa fidei persecutionem pati, & qu [...]a cum A [...]anis Valente & V [...]satio communic [...]uit: & proinde à Cleto Romano abrogatum ei Pontisicatum.
18 Veteres de Antichristo nondum manifesto incerti, coniecturas asserunt. Aliquando tamen in Romana Ecclesia habendum subindicant. Chrysost. hom. in. 2. Thess. 2 Hom. 4. apertè asserit Antichristum successurum Romano Imperatori, postquam imperium è medio sublatum fuerit. Hilarius ad Auxentium, Hieronym. ad Algasiam quaest. 11, & Oecumenius in 2. Thess. 2. volunt Antichristum sedere non Hierosolymis, sed in Ecclesia Dei. Ioachim A [...]bas non obscurè indicat, Pontificem Romanum, Antichristum esse [Page 216] [...]num à Christo 1000. Cusan. l. 2. de Concord. Cath cap. 13. Quòd dioeceses sunt distinctae & vnus Episcopus super pre [...]byteros ad vnitatem conseruandam constitutus, hoc est de [...]ure positiuo. Rursus, Papa non est vniuer satis Episcopus sed super alios primus; & sacrorum Conciliorum non in Papa, sed in consensu omnium, vigorem fundamus. Rursus cap. 20. Manifestum est Leonem Papam in certis capitulis constitutiones Chalcedonensis Concilij (praesertim quòd Constantinopolitana praecedere deberet Alexandrinam) non recepisse, sed semper reclamásse, & post cum quosdam alios, & tamen decretum Concilij semper obtinuit—. Si autem Papa in sua potestate haberet, posse decreta vniuersalium Conciliorum tollere, obtinuisset Leo, & aliquot eius successores, quod verum non est iuxta praemissa. Et mox, Licèt tribus capitulis Chalcedonensis Concilij, Leo papa se opposuisset—tamen non restitit tantùm ex sua authoritate, sed ex authoritate Nicaeni Concilij—. Et cap. 34. Concilium vniuersale Catholicae Ecclesiae supremam habet potestatem in omnibus, super ipsum Romanum pontificem. Et eodem libro. cap. 12. Uidemies quantum Romanus pontifex vltra sacras antiquas obseruationes, ex vsu & consuetudine subiectionalis obedientiae hodie acquisiuit. In an. 1337. omnes Praelati & Principes Alemaniae in hoc consentiunt, Concilium esse supra Papam, vbi agitur de fide & Imperio; & proinde appellationem valere posse, factam ad Concilium, à sententia Papae, Nauclerus generat. 45. Absoluta haec potestas Papae primùm approbata fuit & concessa Concilio Lateran. II. sub Leone decimo circa ann. Dom. 1516.
Bullae.
1 Bullae Indulgentiales Romani Pontificis, in quibus datur absolutio pro reatu poenae temporalis, per applicationem meritorum Christi & sanctorum, non fuerunt notae per Ecclesiam Catholicam, mille ampliùs annis à Christo. Alexander. III. qui sedere Romae coepit anno Dom. 1159. [Page 217] in Epistola ad Archiepiscopum Cantuariensem, sic scribit, Decretal. lib. 5. Tit. 38. cap. 4. Quòd autem consuluisti, vtrum r [...]missiones, quae fiunt in dedicationibus Ecclesiarum, aut conferentibus ad aedificationem pontium, alijs prosint quàm his, qui remit [...]entibus subsunt: hoc volumus tuam fraternitatem tenere, quòd cùm à non suo iudice, ligari nullus valeat vel absolvi, remissiones praedictas prodesse illis tantummodo arbitramur, quibus vt prosint, proprij iudices specialiter indulserunt. Hinc colligo, primò, ad omnes tum Episcopos pertinuisse Indulgentias dare. Secundò, indulgentias Alexandri seculo vix notas; eò quòd Archiepiscopus Cantuariensis Romam misit, vt cognosceret quibus specialiter prodessent. Nam ex eo constat nondum ipsis in Anglia magistris & praesulibus notam, illarum vim & valorem. Antè tamen anno 1095 Vrbanus II. Papa, suscepturis peregrinationem in terram sanctam, cunctas pro delictis suis poenite [...]tias relaxat, vt habet Nauclerus, gener. 37. indulget omnium peccatorum veniam, & in retributione iusi orum salutis pollicetur augmentum, vt dicit Matth. Paris in Willielmo IIo. Ex Concil. Later. sub Innoc. IIIo. Can. 62. apparet, omnes Episcopos habuisse potestatem conferendi indulgentias. Invaluerunt autem indulgentiae Iubilaeares circa an. 1300, Platina in Bonif. VIII. In primitiva Ecclesia nō fuisse notas, testatur Roffensis contra Luth. art. 18. Ego (inquit) respondeo, non satis constare à quo primùm [indulgentiae] tr [...]di coeperunt. Et de Purgatorio ait, apud priscos illos, nulla, vel certè quàm rarissima fiebat mentio—. Coeperunt Iudulgentiae, postquam ad Purgatorij cruciatus aliquandiu trepidatum est. Durandus in Sent. 4. dist. 20. q. 3, De Indulgentijs pauca dici possunt per certitudinem, quia scriptura de ijs expressè non loquitur.—Sancti etiam vt Ambrosius, Hilarius, Augustinus, Hieronymus, minimè loquuntur de indulgentijs. Alphonsus de Castrol. 8. Tit. Indulgentiae. Inter omnes res, de quibus in hoc opere disputamus, nulla est quam minùs apertè s [...]c [...]ae literae prodiderint, & de qu [...] minùs ve [...]usti scriptores dixerint.
2 Per annos à Christo 1000. Indulgentiae fuerunt C [...]nonicae satisfactionis relaxationes: id est, disciplinae, non Satisfactionis causâ comparatae coram Deo pro poena temporali De his loquentes ita intelligendi sunt Patres & Concilia, vt Ni [Page 218] caen. I. c. 11. Ar [...]lat. II. c. 10. Ancyr. c. 2. Aliquando etiam sunt declarationes remissionis p [...]ccatorum. Et in hoc sensu Indulgenti [...] nomen saepe accipitur, quia in literis Indulgentiarum legitur, concedi absolutionem à culpa & poena simul, & condonari omnia peccata; vel dimidiam, vel tertiam partem peccatorum. Tales fuerunt Indulgentiaeante an. mille [...]imum, Gregorij I. Leonis III. Sergij II▪ Et observandum, nihil de indulgentijs inveniri in scriptis Burchardi, Gratiani, Lombardi, qui vixit anno Dom. 1150.
3 Apud veteres, Indulgentiae remittebant vel tres, vel septem, v [...] plures annos poenitentiae, quia tot vel plures anni statuebantur, quibus de veritate poenitentiae satisfaciendum erat Ecclesiae: nunc eodem modo certorum annorum Indulgentiae conceduntur, quando tamen, remissâ multùm veteris Ecclesiae severitate, certorum annorum poenitentiae nullae iniunguntur.
4 Indulgentias defunctis prodesse, non docetur à veteribus. Sic etiam docuerunt Biel lect. 57. in Canonem missae. Hostiensis in summa l. 5. tit. de remissionibus, num. 6.
5 Potestas ligandi & solvendi in Ecclesia, non est propria, sed exercetur declarando & praedicando. Hieronym. lib. 3. comment. in Matth. super verba▪ [Tibi dabo claues,] ‘asserit, Sacerdotes nullam haberi potestatem ligandi & solvendi, nisi vt ostendāt peccatores ligatos vel solutos.’ Radulphus Ardens circa ano. 1050. in Dominica 1. post pascha, ait, In qua authoritate absolvere debent Sacerdotes; in divina, non suà. Potestas quippe peccata rel [...]xandi, [...]ol [...]s D [...]i est, Ministerium verò (quod improprie etiam potestas [...]ocatur) vicarijs suis concessit, qui modo suo ligant & absol [...]nt, id est, liga [...]os vel absol [...]os esse ostendunt. Hugo Cardinalis in Matth. 16. Uinculo culpe & poenitentiae debitae, non potest eum Sacerdos ligar [...] vel soluere: sed tantùm ligatum & absolutum ostendere: sicut Sacerdos Leviticus non faciebat vel mund [...]bat leprosum: sed tantùm infectum vel mundum oftendeb [...]. Durandus Sent. 4. dist. 18. q. 2. Claues nihil operantur ad dimissionem culpae vel maculae, scilicet, peccati mo [...]t [...]lis.
6 The saurus Ecclesiae ex meritis Christi & sanctorum, cuius dispensatio Papae commissa est, non fuit nota in Ecclesia, [Page 219] per multa à Christi secula. Veteres enim nunquam dixerunt, vel significârunt, ex thesauro Satisfactio [...]um, indulgentiam dari. Francis. de Mayrone in 4. dist. 19. q. 2. & [...]urand. lib. 4. dist. 20. q. 3. affirmant, Thesaurum Ecclesiae non niti meritis Sanctorum. Angelus de Indulg. par. 9. Communis opinio, tam Theologorum, quàm Canonistarum, tex [...]t, qu [...]od indulgentiae sunt ex abundantia meritorum, quae vltra mensurā demeritorum suorum sancti sustinuerunt, & Christus: sed ego tene [...] cum Fran. de Mayrone, quòd cùm merita Sanctorum sint vltra condignum remun [...]rata à Deo, & sic exhausta; quòd solùm dantur ex merit [...] Christi, & passionis eius.
Regum Potestas.
1 Papa Romanus Imperatori suit subditus, siue Legibus Imperialibus de personis rebus (que) Ecclesiasticis, in causis omnibus (vt loquuntur,) per annos ad minimum 850. Tertull. ad Scapulam. Colimus Imperatorem—vt hominem à Deo secundum, & —solo Deo minorem. Optatus contra Parmen. l. 3. Super Imperatorem non est nisi solus Deus, qui fecit Imperatorem. Leo epist. 59. ad Imperat. Quia omnibus modis ob [...]diendum est pi [...]tati vestrae, religiosissim [...] (que) voluntati, constitutionibus Synodalibus, quae mihi de confirmatione Catholicae fide, & haereticorum damnatione placuerunt, libens adieci sententiam meam. Greg. lib. 2. epist. cap. 100. Ego quidem iussioni subiectus, eandem legem per diuersas terrarum partes transmitti feci—. Rursus: Impera [...]ori obedientiam praebui, & pro Deo quod sensi, minimè tacui. Et lib. 4. cap. 76. Quantum ad me atti [...]et, serenissimis iussionibus obedientiam pr [...]beo. Nauclerus generat. 23. Chronographiae circa ann. 605. Ad hunc [Benedictum] Constantinus Imperator, hominis sanctit [...]te permotus, sancti [...]nem misit, vt deincep [...] quem clerus, populus, exercitus (que) Romanus in pontisicem delegisset, eundem statim verum Christi vicarium esse omnes crederent, nullâ aut Constantinop [...]litani [...]rincipi [...], aut Italiae Exarchi expectatâ authoritate. Antè enim id ra [...]ns [Page 220] erat in creando nouo Pontifice, quòd Princeps confirmasset, vel qui eius vices in Italia gerebat. Sigonius de regno Ital. l. 4. Carolus regnum Itali [...] sibi, iure victorie vindicav [...]:—. Exarchatum R [...]vennaetem, Pentapolim, Ducatum Perusinum, Romanum, Tuscum, & Campanum IV [...]RE, PRINCIPATV, & DITIONE, sibi retentâ, Pontifici permisit. Reliqua ipse sibi nomine Regni retinuit. Et lib. 7. ad ann. 97 [...], Pontifex Romam, Raveanam (que), & ditiones reliquas tenebat, authoritate mag [...]s, quàm Imperio, quòd Civitates Pontisicem, vt Reipub. Principem, Regem verò vt s [...]mm [...]m Dominum intucrentur, at (que) ei tri [...]ut [...] obsequia (que) praeberent. Leo IV. Lothario, [...]pud Gratian. dist. 10. c. 9. De capitulis vel praec [...]ptis imp [...]r [...]alibus vestris, vestrorum (que) etiam Pontificum praedecess [...]rum irrefragabiliter custo liendis, & conseruandis, quantum val [...]imus, & valemus (Christo pr [...]pitio,) & nunc & in avum nos conseruaturos, modis omnibus profitemur. Rursus: Imperiali iudicio & iudicibus ab eo missis, se corrigendū submittit, causâ. 2. q 7▪ c. Nos si. Bellarm. de Pontif. l. 2. c. 29. Quo tempor [...] (ait) Principes erant Ethuici, non erat Pontifex iudex illorum, sed è contrario illis subiectus erat in civilibus omnibus causis, non [...]xi [...]s quàm caeteri homines. Bene narras: at recipiendo Christianam sidē, nihil amittunt vel honoris, vel potestatis.
2 Papa non deposuit Principes, inprimis Romanos, nisi 1000 ampliùs annis à Christo. Hildebrandus primus fuit, qui ausus est Imper [...]torem deponere. Otto [...]ising. l. 6. c. 35. Lego, & relego Romanorum Regum & Imperatorum ge [...]ta, & nunquam invenio quenquam eorum ante [...]ūc [Henricum IIII.] à Romano Pontifice excommuni [...]atum, vel regno priv [...]tum: nisi fortè quis pro anathemate habendum ducat, quòd Philippus ad breve tempus à Romano Episcop [...] inter poenitentes collocatus, & Theodosius ab Ambrosio propter cruentam [...]dem▪ à liminibus Ecclesiae sequestratus sit. Sigebertus in an. 1088. Ut pace omnium bonorum dixerim; haec sol [...] novitas, non dicam haeresis, nec dum in mundo, (id est, ante Hildebrandum, Victorem, & Vrbanum, vt dicit in an. 1111.) emers [...]rat, vt Sacerdotes—: doceant populum, quòd malis Regibus nullam debeant subiectionem; & licèt ei sacramentum fidelitatis fecerint, null [...]m tamen debeant fidelitatem: nec periuri dicantur, qui contra regem senscrint▪ [Page 221] imò qui reg [...] paruerit pro excommunicato hab [...]atur, qui contra Regem fecerit, à noxa iniustiti [...] & peri [...]ij absolvatur. Onuphr [...]us lib. de Episcopat. titulis & Diacomjs Card. inquit, sub Alexandro IIIo Romana Ecclesia ad maximum in ter [...] fastigium evecta suit, Imperatore Frederico conc [...]lcato. Apud Aventin▪ annal. lib. 7. pag. 684. Ebe [...]hardus A [...]chiepiscopus [...]uvavensis sic loquitur; ‘Hildebrandus, inquit, ante annos centum at (que) septuaginta, primus, specie religionis Antichristi Imperij, fundamenta iecit. Hoc bellum nefandum primò auspicatus est, quòd per Succes [...]ores hucus (que) continuatur. Primò, illi Imperatorem à con [...]tijs Pontisic [...]libus ex [...]usere, ea ad populum & Sacerdotes transtulère. Demde & his [...]udibrio habitis, atque explosis, nunc & nos in ordinem redigere atque servitutem con [...]ntur, vt soli regnent. Haec Eberhardus. Rursus: Qui servus servorum est, Dominus Dominorum, perinde ac si Deus foret, es [...]e cu [...]t,▪. Ingentia loquitur, quasi Deus esset. Noua consilia sub pectore volutat, vt proprium sibi constituat Imperium, leges commutat, suas sancit—, perditus ille homo (quem A [...]um vocare solent), in cuius fronte, cōtumeliae nomen scriptum est, DEVS SVM, ERRARE NON POSSVM, in templo Dei sedet, longè latè (que) dominatur. Rursus, lib. 7. p. 675. Aventinus a [...]t, Diplomata omnibus Episcopis Germaniae mittit: nemo Episcoporum paret. Iubet Monachorum Patribus, vt Episcopos d [...]uoueant, nec illi dicto audientes sunt. Imperat, vt Mystae alios Episcopos, Monach [...] alios Praesules, ex s [...] suo (que) consilio, nisi hi obtemperent, legant. Nemo non miratur novitatem exempli, nunquam ante hoc tentati, nedum f [...]cti. Nusquam be [...]gn [...]e audita est legatio—. Conradus Episcopus Frux [...]nensis ad Imperatorem p [...]ovocat: nullum ius Romano [...]amini abs (que) consensu Pontificum Germaniae esse in Germania, propalam docet: suos, inquit, Romanensis Sacerdos pascat Italos; nos à Deo constitu [...]i canes, à nostris ovibus lupos ovinâ pelle tectos arcebimus. Quid alij [...] facturus sit, hinc discite, si nos fratres suos & collegas, ille pe [...]sonatus Vicarius, ita accipiat. Et pag 563. ann [...]l. lib. 5. Gerochius G [...]egorij defensor, Romani, inquit, [...]bi divinum honorem vsurpant, rationem actorum [Page 222] reddere nolunt, nec sibi dici aequo animo ferunt: Cur ita agis? Illud Satyricum inculcant;’
Haec Aventinus.
3 Impetiū à Graecis translatū fuit ad Germanos, non potestate Papae: sed Senatus populi (que) Romani decreto & suffragio: & huius mutationis Episcopus Romanus Consilia [...]ius tantùm, & interpres fuit. Sigebert. in an. 801. Romani▪ qui ab Imperatore Constantinopolitano i [...]di [...] animo desciverant▪—, vno [...]mnium cons [...]n, Carolo regi Imperatorias laudes acclamāt, eum (que) per minus Leonis Papae corenant; Caesarem & Augustum appeliant. Aventin. l. 4. [...]ol. [...] Pontifex, Senatus, populus (que), Romanus—Imperūs transferre [...]ure suo in Germanos, Carolum (que) tacito Sen. [...]nsconsulio plebiscito (que), decernunt. Aeneas Sylvius de authoritate Rom. Imper. c. 9. ait, populum ‘Romanum, qui suo sanguine tantum Imperium parau [...]rat, suo sanguine Carolum Magnum Francorum regem, concurrente summi consensu Pontificis, Caesarem salutâsse.’ Idem Onuphrius, cuius haec sunt verba, Carolus coronatus & consecratus Rex Francorum, in villa Franciae Carisiaco à Stephano Papa II. anno Christi 752. Imperator appellatus Romae in Basilica S. Petri in Vaticano, Cleri, Senatus, Populi (que) consensu, & coronatus ibidem à Leone III. anno Dom. [...]01. Vbi igitur Historici dicunt Carolum, à Pontifice Romano fuisse coronatum, vnctum, Imperatorem appellatum, factum, ordinatum, in Imperatorem designatum, &c. intelligendi sunt, non de iure conferendi authoritatem & potestatem Imperatoriam; sed de ceremonia coronationis & inaugurationis; de (que) publica renuntiatione, & solenni significatione Imperialis dignitatis. Illud etiam quod frequenter apud Historicos occurrit, Leonem Carolo Imperium contulisse, ita intelligendum conferentibus consensisse. Hoc satetur Pontifex Adrianus in epist. ad Fredericum, vbi hoc modo scribit; Neque enim credo oblitus es—, quantum tibi honorem tribuerimus, & quanto studio Imperialis Coronae insigne tibi contulerimus. Cuius nos facti non poenitet, sed simaiora tibi beneficia dedissemus—, magnopere ganderemus. Vbi autem videt Imperatorem his loquendi sormulis offendi, nolle (que) agnoscere Imperium esse beneficium [Page 223] Pontificis, beneficij nomen exponit per bonum factum, & contulimus per imposuimus▪ sic enim scribit, Contulimus tibi insigne Imperialis coronae; quia hoc verbo [contulimus,] nihil aliud intelleximus, nisi [Imposuimus▪] Sigon. de reg. Ital. lib. 12. Carolus etiam obtinuit Imperium iure belli, virtute sua, & tandem transactione cum Irene & Nicephoro. Fredericus I. apud Otton. ‘Frising. lib. 2. de eiusdem gestis cap. 21, sic inter alia alloquitur Legatos Romanorum, Gloriaris, me per te vocatum esse; me per te primò ciuem, post principem factum; quod tuum erat, à te suscepisse. Quae dicti nouitas, quàm ratione absona, quàm veritate vacua sit, aestimationi tuae, prudentum (que) relinquatur arbitrio. Reuoluamus modernorum Imperatorum gesta, si non diui nostri principes Carolus & Otto, nullius beneficio traditam, sed virtute expugnatam Graecis seu Longobardis Vrbem, cum Italia [...]ripuerint, Francorum (que) apposuerint terminis. Do cent haec Desiderius & Berengarius tyranni tui, in quibus gloriabaris, quibus tanquam Principibus innitebaris. Eos à Francis nostris, non solum subactos & captos fuisse, sed & in seruitute ipsorum consenuisse, vitam finijsse, verâ relatione didicimus. Cineres ipsorum apud nos reconditi, euidentissimum huius rei repraesentant iudicium. Sed dicis, Vocatione meâ venisti. Fateor, Vocatus sui. Redde causam quare vocatus fuerim? Ab hostibus pulsabaris, nec propria [...]anu, Graecorumúe mollitie liberari poteras. Francorum virtus inuitatione adscita est. Implorationem potiùs quàm Uocationem hanc dixerim. Implorâsti misera faelicem, inualida validum, anxia securum. Eo tenore vocatus, si vocatio dicenda est, veni. Haec ibi Fredericus.’ ¶ Depositio Childerici Francorum regis, fuit a proceribus & populo; consilium verò deponendi, Papae fuit. Sabellic. Ennead. 8. lib. 8. Primores reg [...] & populi, amplexi Pipini virtutem—Zachariâ Romano pontisice priùs consulto, regis appellatione Childerico ademptá Pipinum regem creant. Blondus. Decad. 1. lib. 10. Inuenio apud Alcuinum, Paulum (que), & plaros (que) alios—Proceres Populos (que) eius gentis [Francorum] Pipini virtutem, & è contra Childerici regis amentiam, debitis pensantes meritis, Zachariam pontificem Romanum consuluisse, inept [...] ne regem vltrà tolerandum, an [Page 224] Pipinum meritâ fraudandum regià diginitate censeret. Cum (que) respondisset pontifex, eum qui regia meliùs obire munera nosset, habendum regem: Francos publico totius gentis consilio, Pipinum declarâsse regem, Childerico in clericum tonsorato. Idem ferè Nauclerus, generat. 26.
4 Potestas deponendi Principes, primùm stabilita est ab Innoc. IIIo. in Concil. Lateran. ann. 1215. Saepiùs tamen, vt ostendi, improbata. Nauclerus gen. 42 Chronog. ann. 1242. haec recitat Frederici verba ad Regem Franciae, de depositionis sententia in se latâ, Etsi Romanus Pontifex plenariam habeat in spiritualibus potestatem, vt peccatores quoslibet possit absoluere & ligare, nusquam tamen legi dicit, vt Papa, diuin. i vel humanâ lege concedente, possit transferre pro libito imperium; aut de regibus & principibus in regnorum priuatione temporaliter iudicare.
5 Veteres excludi volunt principes à negotijs Ecclesiasticis non omni modo, sed tantùm quoad absolutū iudiciū de rebus sacris, & quoad actus Ministeriales, quorū respectu, o [...]es sunt, reges etiam ipsi: non tamen quoad ordinationem siue regimen Ecclesiae & ministerij Ecclesiastici. Cuius respectu supra omnes sunt personas & causas, etiam Ecclesiasticas, intra propria Dominia.
6 Vnctio siue [...] Regum, qua vngebantur à Sacerdotibus, non fuit in vsu in Ecclesijs Graeciae per annos vltra mille & ducento [...]. lib. 1. decretal. 15. Tit. de Sacra Vnct. cap. 1. In Romana Ecclesia, primus hac ceremoniâ est vsus Iustinus II. Imperator. In Gallia, Pipinus Caroli Magni pater, primus vnctus est, à Bonifacio Archiep. Moguntino.
Cardinales.
1 Cardinalium officium, commune cum Presbyteris, Episcopis, Diaconis fuit, ab Apostolorum tempore: officium verò propriūijs, coepit aliquot seculis post Apostolos. Ho [...] enim primus mentionem facit Gregorius Magnus. Nam (vt inquit De [...]l [...]ic. l. 1. c. 16. Bellarmin.) primis octingentis annis, Pontifices ad graviora Ecclesiae negotia dijudicanda, cogebant Concilia Episcoporum Italiae. Et his postremis sexcentis vel septingentis [Page 225] annis coeperunt paulatim omitti Concilia Episcopalia, & res tota redigi ad Senatum Cardinalium, quia accessisset principatus temporalis tempore Pipini & Caroli Magni. Nicolaus item Clemengis libro de Annatis non soluendis, ait, Cardinales duplicem habere statum primaeuum: primum esse, confessiones audire, praedicare, baptizare: secundū esse, quem assumpserunt, quando Romanae Ecclesiae imperium est collatum.
2 Cardinales, qui nunc dierum sunt, degenerârunt multùm à prima conditione. Gregorius de ijs agit, ac si fuissent curiones paroeciarum. Et olim Episcopi quicun (que), praelati fuerunt Cardinalibus non Episcopis. In Concilio Carthaginensi VI. Presbyter Romanus sedit post Episcopos. Et Cardinalatus, gradus fuit quondam ad Episcopatum, Onuphrius lib. de Cardinalibus & Ioan. Diacon. lib. 1. cap. 7. vitae Gregorij.
Cardinalium ergo officium, non est antiquissimum, & ab ipso Apostolorum tempore inchoatum.
Monachi.
1 Veteres de origine Monachatus, incerta & varia loquuntur. Aliquando ad Eliam & Elizaeum referunt. Hieron. epist. 13. Ad Paulinum, Noster princeps elias, noster Eliz [...]us, nostri duces filij prophetarum, qui habitant in agris & solitudinibus. Aliquando ad Ioannem Baptistam. Chrysost. hom. 1. in Marcum, Monachorum princeps Ioannes Baptista. Aliquā. do ad Paulum quendam Thebaeum. Hieron. in prolog. ad Pauli Eremitae vitam, Amathas & Macarius discipuli Ant [...] nij etiam nunc affirmant, Paulum quendam Theb [...]um principem istius rei fuisse: quod non tam nomine quàm opinione, nos quo (que) comprobamus. Aliquando ad Apostolos. Cassianus Collat. 18 cap. 5. Ita (que) coenobitarum disciplina, à tempere praedicationis Apostolicae exordium sumpsit. Hoc autem falsum, Chrysostomus homil. 25. in Hebr. apertè ait, Pauli tempore ne Monachorum quidem vestigium fuisse. Et Hieronym▪ in vita Hilarionis, ait, nullum Monachum in Syria ante St. Hilarionem fuisse, & illum fundatorem huius conuersationis, [Page 226] in illa prouincia fuisse.
2 Monachatus in Ecclesia coepit ann. 260. in Paulo Thebaeo, vel potiùs circa ann. 300. in Antonio. Ille enim primus exemplum praebuit vitae Eremiticae, hic primus Magister fuit Frising. lib. 4. cap. 5. Fuerunt his diebus, clarissimi regni Christi principes Paulus & Antonius, primi Eremitae. Nazianz. in Monodia, ait, Basilium primùm coenobia excogitâsse, & caput esse Monachorum. Basilius epist. 63. dicit Neocaesarienses sibi obiecisse Monasticae vitae nouitatem.
3 Porro primis seculis, cuculli, & reliquus habitus Monasticus, psalmodia, Ieiunia, ciborum delectus, quae nunc sunt in vsu, nulla fuerunt.
4 Quòd Eusebius hist. lib. 2. cap. 17. & eum secuti, Epiphan. haeres. 29. ac. Hierony. lib. de Viris illustrib. in Marco. dicunt, Philonem in libro de vita contempl. loquutum de Christianis Monachis, quos in Aegypto constituit D. Marcus: sciendum est, quòd ex mēte illorum, Monachi illi (quos Christianos vocant) ex Hebraeis fuerunt, qui adhuc Iudaicè viuerent, & Essaeorum instituta sequerentur. Hieronym. epist. ad Eustochium, de Monachis Aegypti ait: Tales, inquit, Philo Platonici sermonis imitator, tales Iosephus, Graecus Liuius, in secunda Iudaicae captiuitatis historia, Essenos refert. Tripart. hist. l. 1. c. 11. ait, talem vitae conuersationem apud alios non inueniri, qualis est illa Aegyptiorum Monachorum, quam Philo describit. Et Eusebius ipse, quae lib. 3. cap. 17. historiae de istis Monachis refert, eadem fere lib. 8. cap. 4. de praeparat. Euang. de Essenis narrat. Sozom. lib. 1. cap. 12 Christianos fuisse ait, Iudaicè viuentes. Verùm Eusebium in hoc primò errâsse, & ex eo reliquos errandi occasionem sumpsisse, verisimilè est. Quia Philo ex professo scribit, non de noua aliqua; sed de antiqua Essenorum secta: eum (que) Christianorum laudes vtpote Iudaeum, velle describere, haud facilè crediderim.
5 Eremitica vita primò orta fuit ex necessitate, ad vitandam persecutionem. Sozom. lib. 1. c. 13. Memorant alij persecutionum procellas, quibus religio Christiana varijs iactabatur temporibus, homines ad hoc vitae genus suscipiendum impulisse. Otto Frising. lib. 4. cap. 3. ait Paulum Thebaeum, persecutionem [Page 227] Decij fugientem, ac in desertis latitare cupientem, necessitatem vertisse in voluntatem. Hac ratione impulsus Basilius, adeo laudauit Monasticen.
6 Veteres Monachi differunt ipso fundamento religionis, à Monachis Papistarum. Primò, solitarij vivebant ex1 necessitate, vt tutiùs laterent in persequutione. Secundò, vt2 omnia darent pauperibus, non cogebantur. Tertiò, non erant3 adstricti certae regulae, nec vitae Monasticae, voto solenni & perpetuo, sed mutare genus vivendi potuerunt, si commodum videretur. Niceph. l. 9. c. 14. In eo scripto [quod Pachomio coelitus ab angelo datum fuit] leges praescribentis more expositum erat, permitti debere vnicui (que), vt quantum posset & vellet, ederet, biberet, operaretur: atque itidem vt pro arbitrio suo, ieiunaret, aut non ieiunaret. Et validiùs cibum capientibus, duriores labores; ijs verò qui parciùs alimentis vterentur, & ad pietatis exercitium incitatiores essent, leues atque faciles operae mandarentur. August. de Moribus Ecclesiae, cap. 33. Atque inter haec, nemo vrgetur inter aspera, quae ferre non potest: nulli quod recusat imponitur. Nec ideo condemnatur à caeteris, quòd in eis se imitandis fatetur invalidum. Meminerunt enim quantopere commendata sit in scripturis charitas. Meminerunt, omnia munda mundis: &, non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod exit. Ita (que) non reijciendis generibus ciborum, quasi pollutis, sed concupiscentiae perdomandae, & dilectioni fratrum retinendae, invigilat omnis industria. Sozom. lib. 3. c. 15. Alij in turba civitatum, vitam degentes, se opinione hominum abiectos, & nihil à vulgo differre ostenderunt. Athanasius epist. ad Dracontium ait, se nouisse & Monachos & Episcopos, coniuges & liberorum Patres. Quartò, Monachi primò fuerunt4 Laici, non Clorici, ne dum Diaconi vel Presbyteri. Hieronym. ad Heliodor. Monachos seuerioris vitae, Laicos facit: Alia, inquit, Monachorum est causa, alia Clericorum. Clerici pascunt oves, ego pascor. Concil. Chalced. c. 4. provisum, ne Monachi se Ecclesiasticis negotijs immisceant. Leo epist. 62. vetat Monachos & Laicos, etsi scientiae nomine glorientur, admitti ad officium docendi & concionandi. vide August. de morib. Eccl. c. 31. Greg. lib. 3. epist. 11. Quintò, 5 meritum vitae monasticae non fuit, nisi posterioribus seculis.
[Page 228]7 Nullae fuerunt ante 200 à Christo ann. Moniales: sed virgines contemnentes impietatem seculi, solitariè viuebant, sine voto solenni & perpetuo, velo notae quando egrediebantur, non è monasterio, sed è suis vel paternis aedibus. Eiusmodi virgines multae fuerunt vsque ad Hieronymi seculum, quae extra monasterium, priuatim & liberè vouebant continentiam. Imò tales aliquando fuerunt foeminae nobiles, quae domi suae viuebant, & multis ancillis comitatae procedebant, Hieron. ad Demetriad. Circa an. 400, Marcella Romae inter primas fuit Moniales, Hieron. in epitaphio Marcellae, Nulla eo tempore nobilium foeminarum noverat Rome propositum Monachorum, ne [...] audebat propter rei novitatem; ignominiosum, (vt tum putabatur,) & vile in populis nomen assumere. Nauclerus generat. 41. Quo (inquit) ferè tempore, (id est, Helenae & Constantini) sacrae virgines ab Helena Constantini matre lectae sunt, quae publico stipendio alerentur, Dei laudem vitae puritate & frequentibus precibus praedicaturae, ad annum 1215.
8 Monachatus, qui iam in vsu est, à veteribus damnatus. Augustino de opere Monach. c. 17. non placet, quòd nō laborāt; & saepe in eo libro Monachorum otium reprehendit. Iuo Carnotensis epist. 258. Uitae solitaria communi inferior est, quia importunis cogitationibus plena, quae tanquam muscae minutissimae de limo surgentes, volant in oculos cordis, & interrumpunt Sabbathum mentis—. Neque hoc ex coniecturis dicimus, sed ab his qui vera esse experti sunt, didicimus. In Asceticis ascriptis Basilio Tom. 2. c. 7. docetur, solitariam vitam legi dilectionis repugnare: & illud Ecclesiastis citatur, Vae homini soli, qui si ceciderit, non habet qui erigat. Chrysost. hom. 8. in 2. Matth. Quid tu ergo, inquis, nos facere iubes? abire in montes remotos, & monachos fieri? Et quid ego aliud ingomisco, quàm quòd illis vo [...] solis, putatis honestam vitam ornatam (que) congruere?
9 Monaesteria veterum vt plurimùm, suerunt scholae publicae, id est, communitates docentium & discentium. Chrysost. lib. 3. contra Vituperatores vitae monasticae; Ergóne, intempestivè liberos nostros à deserti commoratione revocemus? verùm studij coelestis disciplinam in ijs solidam permit t [...] mus, [Page 229] altis (que) radicibus arbusta firmari, & siue decem annos siue viginti nutriendi illi sunt in Monasterio, non perturbemur.
10 Votum Regularis obedientiae non receptum in Ecclesia, nisi post 4. à Christo secula.
11 Paupertas voluntaria, id est, sine necessitate & vocatione, & perpetua, & necessaria ex voto, & coniuncta cum opinione supererogationis, & annexa ordini Monachali, non fuit recepta in Ecclesia, per multa á Christo secula. Detur in contrarium [...]. Origenes desertionem facultatum videtur postulâsse ab auditoribus suis. Euseb. l. 6. hist. Eccles. c. 3. & eandem omnibus Sacerdotibus praescripsit, homil. 16. in Genesin, Festinemus transire à Sacerdotibus Pharaonis quibus Terrena possessio est, ad domini sacerdotes, quibus in terra pars non est. Chrysost. omnibus praescripsit. hom. 9. in Matth. Annon proijciemus omnia, & non desistemus ab omnibus, vt cùm libera facie regnum coelorum ingrediamur? Hieron. ad Nepotianum (& habetur c. 12. q. 1. apud Gratianum, c. Clericus,) de Clericis omnibus ait, Qui possidet Dominum nihil extra Dominum habere potest; quòd si quidpiam aliud habuerit praeter Dominum, eius pars non erit Dominus. Euseb. l. 3. c. 31. scribit, Apostolicos quosdam, facultates distribuisse pauperibus. Verùm hoc ideo fecerunt, vt ad peragendum Euangelistarum per orbem ministerium, expeditiores essent. Paulus primus Eremita, paupertatem ferebat, sed propter confessionē fidei facultatibus excussus: Paulinus Nolanus ad alendos pauperes tempore persequutionis, belli, famis, praedia sua & facultates vendidit.
Maria.
1 Veterum sententia communis fuit vsque ad Lombardi tempora, id est, ad an. 1150. B. virginem Mariam in originali peccato conceptam fuisse. August in Psal. 35. Serm. 2. & de Baptismo parvulorum, l. 2. c. 24. & de Genesi ad lit. l. 10. c. 18. Ambrosius in Psal. 118. Conc. 6. Chrysost. in Matth. 45. [Page 230] Eusebius Emiss. Serm. 2. de Nativ. Domini. Maximus in Serm. de Assumpt. Beda super homilia, Missus est. Remigius in Psal. 21. Anselmus in lib. Cur Deus homo, c. 16. Rupertus lib. 1. in Cantica. circa finem. Lombard. in 3. Sentent. Dist. 3. Bernard. epist. 174. ad Lugdun. Canonicos, ait, Mariam aequiparari Christo, si modo conciperetur sine originali peccato. Communiorem hanc fuisse sententiam testantur, Bonaventur. in 3. dist. 3. q. 1. art. 2. & Thom. 3. part. q. 27. art. 2. & Antoninus in part. 1. tit. 8. c. 2. Nicol. Lyra super Luc. 1. Ioan. Turrecremata de consecr. dist. 4. cap. Firmissimè. q. 3. num. 11. fatetur, se centum authores pro hac sententia collegisse, in libro de veritate conceptionis B. Mariae. Et plurimos allegauit Canus Loc. com. lib. 7. c. 1.
2 Deinde veteres aliquando Mariae peccatū actuale ascribunt. Verbi gratia, ambitionem & temeritatem, Chrysost. homil. 20. in Ioan. c. 2. & ibid. Theophyl. & Euthymus. Athanasius Serm. 4. contra Arianos. Irenaeus lib. 3. c. 18. contra haereses. Infidelitatem ei attribuunt, Origenes homil. 17. in Lucam. Author libri quaest. veteris & novi testamenti, q. 73. Tertullianus lib. de carne Christi. c. 7.
3 Post haec, coepit obtinere opinio, Mariam singulari priuilegio à peccato originali praeseruatam fuisse. Huius sententiae primus è Scholasticis author aestimatur fuisse Scotus in 3. d. 4. q. 1. qui tamen dubitantèr loquitur. Nam ait, videri probabile, quod excellentius est tribuendum Mariae, si authoritate Scripturae vel Ecclesiae non repugnet. Hunc postea sequutus est Francis. de Mayronis in 3. dist. 3. q. 1. art. 4. Contradicunt tamen ei, Bonaventur. in 3. Sent. dist. 3. art. 1. q. 2. Thomas in part. 3. q. 27. art. 2. & ibid. Caietanus & in Tractat. de conceptione B. Virginis. Antoninus loco praedicto. Alex. Ales in 3. part. q. 9. Hugo de Sancto Victore de Sacram. lib. 2. part. 1. cap. 5. Richardus, Capreolus & Albertus in 3. dist. 3. Gregor. Armin. in 2. dist. 30. 31. &c. q. 2. art. 1. Durand. in 3. dist. 3. q. 1. His accedunt pleri (que) Dominicani, & Barthol. Medin. in 3. part. Thom. q. 27. Non est ergo Doctrina Catholica, Mariam sine originali peccato, natam & conceptam fuisse.
4 Quòd Maria dicitur aduocata Eua. Iren. l. 5. c. 16. hyperbole [Page 231] est, quae si propriè intelligatur, falsa omnino fuerit. Nam concipiendo & pariendo Christum aduocata fuit Euae, non orando pro illa. Eodem modo accipiendum, quòd dicitur, vnicum levamen, Domina, Regina coeli, Spe [...] nostra, &c. apud Fulgentium, Cyrillum, Damascenum.
5 Anno Domini 1096. Vrbanus II. Concilio apud Claremontem, statuit, quòd horae B. Mariae virginis quotidiè dicerentur, officum (que) eius in diebus Sabbathorum solenniter fieret. Radulph. Tungren. proposi [...]. 20.
6 Officium hoc B. Mariae Romanum impium est, honorem enim Christi salvatoris transfert in Mariam Sed rectè monet Bonaventura in tertiam dist. 3. quaest. 2. Cauendum esse ne dum matris excellentia amplietur, filij gloria minuatur, & sic in illo mater prouocetur, in quo magis vult filium extolli & honorari, quàm seipsam, vtpote creatorem creaturâ. Officium B. Mariae cantandum primus instituit Vrbanus II. an. 1077. Durand. Enchir. l. 5. c. 1. n. 9. & lib. 6. c. 2.
Festi dies.
1 Diem Dominicum iure diuino institutum existimant, Abbas Panormitan. in c. 3. licèt. de ferijs. Angelus in verbo, feriae § 43. & Syluester verbo, Dominica, q. 1. vers. 77. qui etiam hanc opinionem communem esse testatur. Illud constat, quoniam à seculo Apostolorum fuit obseruatus. 1. Cor. 16.
2 Vna Sabbathi apud Chrysost. Ambros. & Remigium est Dies Dominica, & apud Primasium in 1. Cor. 16. Idem sentit August. epist. 119. c. 13. Dies Dominicus resurrectione Domini declaratus est, & ex illo festiuitatē suā habet. & epist. 86. ad Casulan. vide Isidor. l. 1. de offic. cap. 24. Waldensem in Sacramentalibus, tit. 16. c. 140.
3 Quòd Constantinus lege latâ definiuit, diem Dominicum obseruādū esse (vt De vita Cō stant l. 4 c. 18. Euseb. & Lib. l. c. 8. Sozom. asserunt:) legem generalem toti orbi tulit Romano, Apostolos imitatus, & non tunc coepit dies ille obseruari; sed renovavit Imperator [Page 232] traditionem Apostolicam, vt diligentiùs & cautiùs obseruaretur. Nam Orig. contra Celsum, ante Constantinum, Dominicae meminit. Tertull de corona mil. & lib. 2. ad vxorem. & saepe alibi. Hieron. contra Vigilantium. Iustin. q. 115. resert, hunc diem ab Apostolorum aetate obseruatum. vide etiam Apolog. 2. Basil. de Spiritu sancto, c. 27, traditionem Apostolicam appellat.
4 Natalis Domini & Epiphaniae primi meminerūt, Theophilus in edict. cùm Theophan. & Chrysost. oratione in S. Philogō. & Orat in Sct. Lumin. Nazian. apud quem vtrum (que) festum pro eodē sumitur, quod etiam in Graeca Ecclesia obtinuit: licèt in occidente Nativitas Christi & Epiphania diuersa essent festa. Festum Circumcisionis per 1000 ann. à Christo igno [...]um fuit in Ecclesia. Festum Trinitatis notum fuit priùs, sed non receptum publicè, imò improbatum; Alexander III. c. quoniam. de ferijs, Decretal. l. 2. c. 9. ait, suo tempore, Romae in vsu non fuis [...]e. Micrologus de eccles. observ. c. 60. & Pothon Presbyter. l. 3. de statu domus Dei, reprehendūt eos, qui hoc festum celebrant. Festum corporis Christi ab Vrbano IV. institutum est post an. Dom. 1200. Festum Transfigurationis improbauit Potho Prumiensis lib. 3. de statu domus dei. an. 1160.
5 Uigiliae in honorem Sanctorum, primis seculis, nullae. Harum primus meminit Basilius in psal. 114. & iam vigiliae intermittuntur.
6 Festi dies Sanctorum primò instituti sunt ad cultum dei. Varia eorum obseruatio & libera fuit, sine poena. Nam primis illis seculis nihil legitur expressè de vllo festo, praeterquam de paschali. Sacri fuerunt non in se; sed ob res Dei. Nulli ante annos à Christo 200. Socrat. l. 5. c. 21. Paschatis festum & alios dies festos, ipsi homines sicuti voluerunt, ex consuetudine observârunt.
7 Dies Passionis Martyrum, Natalia siue Natalitia, & annotinum pascha Durando Rational. l. 7. c. 1. n. 38. dicebantur. Quia [...]um verè regenerati, ex hac vita misera in immortalitatem transeunt. Emissenus Serm. de Sancto Genesio. Beatorum Martyrum passiones, Natales vocamus Dies. Polyd. Virgil. l. 6. c. 8.
[Page 233]8 Secundo die Febru à Iustiniano institutum fuit festum [...], hoc est, obviationis, per Simeonem, in honorem Christi ad luem sedandam circa ann. 540. Paulus Diaconus lib. 16. Niceph. lib. 17. c. 28. Postea à Pontificibus, hic dies in festum Purificationis Mariae mutatus est.
9 Festum Annunciationis Mariae primò, non in Mariae, sed in Christi honorem celebratum fuit, vt apparet in sermone sub Athanasij nomine de sancta Deipara. Festum hoc (inquit) vnum est ex Dominicis atque Primarium. Hinc dicta à veteribus Annunciatio Dominica. vide Durand. Rational. l. 7. c. 2. n. 2.
10 Festum Visitationis ab Vrbano VI. teste Bellarmino, institutum fuit. Et festum Nativitatis Mariae olim non celebrabatur (inquit Durandus) in Ecclesia, Rational. l. 7. c. 28. n. 2. sed ex nocturna reuelatione fuit institutum. Prima illius mentio habetur apud Gregorium.
11 Tentecostes dies olim non fuit festus apud Christianos Apostolorum tempore, hi enim obseruabant pentecosten Iudaeorum non Christianorum. Francolinus de horis canon c. 84.
12 Veteres Festum Pentecostes non pro vltimo die quinquagesimae; sed pro toto illo tempore, quod inter Pascha fuit & quinquagesimum illum diem, accipiebant. Tertull. de Idol. Excerp [...] singulas solennitates Nationum, & in ordinem texe, Pentecosten explere non possunt. Et de corona militis, Die Dominico, ieiunium nefas ducimus, vel de geniculis adorare. Eâdem immunitate à die Paschae in Pentecosten vsque gaudemus. Ambros. [...]n Luc. 17. Maiores tradidêre nobis, omnes [...]o. dies Pentecostes vt Pascha celebrandos, quia octavae hebdomadis initium Pentecosten facit. Idem Serm. 60. Nunc autem quinquagesimus dies tantùm est festus.
13 Festum Assumptionis Mariae, non receptum nec ab omnibus nec vbi (que): imò dubitatum est sitnè hoc festum celebrandum, tempore Caroli, Constitut. Caroli Magn. l. 1. c. 158. De assumptione. ait, Sanctae Mariae interrogandum relinquimus. Et ann. 818 Caroli silius Ludovicus Pius hoc festum alijs addidit, teste Aventin. l. 4.
14 Assumptio Mariae, & anima & corpore, veteribus incerta. [Page 234] Author Serm. de Assumpt. Mariae ad Paulum & Eustochium, Quomodo autem vel quo tempore, aut à quibus personi [...], sanctissimum corpus eius inde ablatum fuerit, vel vbi transpositum: vtrumùe resurrexerit, nescitur—. Epiphan. haeres. 78. Sed etsi videntur quidam errâsse, quaerant vestigia Scripturarum, & invenerint vti (que), neque mortem Mariae, neque an sepulta sit, aut non sepulta. In libro de Assumpt. Mariae qui ascribitur Augustino, haec verba habentur; Non posse cam specialibus testimonijs ad liquidunt roborari. Et, si dixi vt debui, approba tu Christe & tui: si autem non vt debui, ignosce obsecro & tu & tui: & quòd non sit impium dicere, eius corpus non vidisse corruptionem, hoc totum est quod asseritur. Apud August in Serm. de Sanctis, 35. author non audet definire, vtrum B. Virgo in corpore vel extra corpus, fuerit in coelum assumpta. Et Breviarium Quignonij pag. 231. eodem modo dubitat. Ado in Martyrologio dicit, Ecclesiam celebrare dormitionem Virginis, non assumptionem: & addit, Vbi eius sanctissimum corpus collocatum sit, plus elegit sobrietas Ecclesiae nescire cum pietate, quàm quid frivolum & apocryphum i [...]de tenendo, decere. Sic Vsuardus. Durand. l. 7. Rational. c. 24. n. 1. affirmat incertum esse, vtrum assumpta sit in coelum cum corpore, Maria. & qui primò asseruerunt, acceptum ferunt communi famae, Oratio apud Damasc. de dormitione Deiparae.
15 Festum exaltationis crucis non fuit institutum ante an. 630. Otto Frising. l. 5. c. 9. Nicephorus tamen l. 8. c. 29. ait, ab Helena institutū. Et Manuel Comnenus, Festi exaltatae crucis meminit, Variorum Impp. miscel. constit. c. 2. de Ferijs. & Balsamon in Photij Nomocan. tit. 7.
16 Festum conceptionis Mariae non fuit initio institutum ob immaculatam eius conceptionem. Petrus de Natalibus celeb [...]ri coepisse inquit, ob sanctificationem eius in vtero. Improbatum fuit à Bernardo epist. 174. Pothon Presbyter absurdum esse dicit, celebrare Festum conceptionis Mariae, lib. 3. de statu domus Dei, ad finem. Hoc festum non fuit publicè receptum ab Ecclesia, nisi post decretum Sixti IV. an. Dom. 1470. vt apparet ex Extrauag. Cùm praeexcelsa. De reliquijs.
[Page 235]17 Festum Purificationis institutum tempore Iustiniani. Niceph. l. 17. c. 28. & P. Diaconus lib. 10. rerum Rom.
Ecclesia, Successio, Antiquitas.
1 Apud Veteres, Ecclesia Catholica est coetus electorum Dei, per fidem Christo insitorum. August. in Psal. 92. & 62. de catechiz. rudibus c. 20. & Psal. 36. Cyprian. l. 1. epist. 3. & de vnitate Ecclesiae. Hieron. in epist. ad Gal. c. 4. in Iob, c. 26. Epiph. haeres. 35. Chrysost. hom. de Turture, & in psal. 114. Ambros. in Eph. c. 1. Bernard. super Cant. Serm. 76. Dum autem Ecclesiam agnoscunt visibilem, loquuntur quoad statum externum & quoad partes, siue de Ecclesia particulari: dum etiam asserunt impios esse de Ecclesia, loquuntur de statu externo particularis Ecclesiae suorum temporum.
2 Veteres provocant ad Ecclesiam, quatenus ea tum credebatur sequi canonicas scripturas. Et Ecclesia cognoscitur ex eo quòd credit, & sequitur scripturas. August. contra lit. Petil. l. 3. c. 11.
3 Veteres laudabant Romanam Ecclesiam ex hypothesi, quia in fidei puritate prae caeteris permansisset vsque ad illa tempora, quibus illi scripserunt: non quia Spiritus Sanctus fuit affixus ad illam sedem. Et haec hypothesis notanda.
4 Ecclesiam in terris haud semper esse visibilem, agnoscunt veteres. Ioachim Abbas in Reuel. pag. 2. Uniuersa sanctorum abscondotur Ecclesia. Ita enim electi dei sibi ipsis sapient, quod sapient: vt tamen praedicare publicè (praevalentibus tenebris) non praesumant. Non quòd animare fideles & secretiùs exhortari desistant, sed quòd praedicare publicè non audebunt.
5 Apud Veteres, Ecclesiae particulares dicuntur Catholicae & vniuersales propter Catholicam [...]idem: vnde Ecclesia Catholica s [...]u vniuersalis saepissimè idem significat, quod orthodoxa: atque his titulis distinguitur à coetibus Haereticorum & Schismaticorum. Sozom. lib. 7. c. 4. narrat Theodosium Imperatorem legem tulisse, vt illorum duntaxat Ecclesia [Page 236] diceretur Catholica, qui Trinitatem divinam a quali honore colerent: qui diversum sentirent haereticos appellandos, ignominia notandos esse, & supplicio afficiendos. Hinc etiam saepe Episcopi Orthodoxi, dicuntur Episcopi Catholicae vel vniuersalis Ecclesiae.
6 Veteres agnoscunt successionem; & ad eam prouocant, quia vixerunt ante schismata, stante adhuc legitimâ successi one in Ecclesia Romana; & quia successio coniuncta fuit cum doctrina Apostolica. Niceph. l. 4. c. 15. Duodecimo loco ab Apostolis, Episcopatus sortem, ordine & doctrinâ suâ obtinet Ele [...]therius. Tertul. de praescript▪ c. 32. quae [Ecclesiae]—nullū ex Apostolis vel Apostolicis authorē suū proferūt, vt multò posteriores—: tamen in eâdem fide conspirantes, non minùs Apostolicae deputantur, pro consanguinitate doctrinae. Et successionem vrgent veteres tantùm contra schismaticos, vel contra [...]os qui scripturas mutilabant, & novas proferebant, vt Valentinus, &c. Ambros. de poenit. l. 1. c. 6. Non habēt haeredita [...]ē Petri, qui fidem Petri non habent. Nazianz. orat. de laude Athanasij, Successio fidei propriè successio existimanda est. Nam qui eandem sidei doctrinam profitetur, eiusdem Throni particeps est. August. de vnit. Eccles. c. 18, 19. vult Ecclesiam monstrari è scripturis, non successione Episcoporum, vel authoritate Conciliorum. Bellar. de Notis Eccles. Non colligitur necessariò ibi esse Ecclesiam, vbi est successio.
7 Successio Episcoporū in Romana Ecclesia à veteribus notata, quia Episcopi tum celebres [...]uerunt, & locus celebris: & quia fuit Doctoribus magis nota, ob loci propinquitatem. Tertull. de praescrip. aduersus haereticos.
8 Successio Episcoporum Romanae Ecclesiae, quâ Petro & sibi inuicem succedunt, & incerta est, & iu [...]is humani. Nam Hieronymo de Script. Eccles. Linus secundus & Clemens qua [...]tus est. Irenaeo l. 3. c. 3. Linus primus est. Clemēs verò Petro successit, vt ait ipse in epist. ad Iacobū, quae ei as [...]ribitur. Magni Concilij Chalcedonensis sententia suit Act. 15. Romanam Ecclesiam à patribus habuisse primatum, eò quòd ciuitas, orbis impe [...]io potiretur. Iustinianus nouelli 131. cap. 2. Decernimus (inquit) secundùm sacrarum synodorum decreta, sanctissimum veteris Roma Episcopum primum [...]ss [...] [Page 237] omnium sacerdo [...] ▪ [...]us. Loc. Com. l. 6. cap. 8. Istud magnopere aduertendum▪ est, Romanum Pentificem Petro succedere, non esse quidem [...]n sa [...]ri [...]eris reuelatum, sed aliunde constare, ex eo scilice [...], quo [...]anissimae prodid [...]re.—Quòd si sententia haec nostra, min [...] vi [...] doctis fuerit probata,—habemu [...] aliam—. Licèt, Romanos Episcopos Petro succedere, in sacris literis non habetur scriptum, ab Apostolis tamen Ecclesiae, quasi per manus traditum est. Similiter Covaruuias Tom. 1. 2. part. Relect. § 9. pag. 242. Col. 1. ait, ex Catholica doctrina constare, primatum à Christo datum Petri successoribus. D. à Soto 4. dist. 24. q. 2. ait, dictam successionem annexam esse Episcopa [...]ui Romano ex iure Ecclesia [...]ico. Simile quid Caietan in opus [...]. de Rom. Pontificis institutione cap. 13. Bellarminus de Pontifice l. 2. c. 12. haec [...]abet verba. Quòd Episcopus Romanus, quia Episcopus Romanus est, sit Petri successor, ex Petri facto orium habuit, non ex prima Christi institutione.
9 Veteres non Romanae tantùm, sed aliorum etiam Ecclesiarum successionem indifferenter vrgent. Irenaeus lib. 3. cap. 3. Habemus enumerare eos, qui ab Apostolis Episcop [...] instituti sunt in Ecclesus. Et lib. 4. c. 63. Euseb. l. 4. cap. 19. hist. Aug. contra lit. Petil. lib. 2. cap. 51.
10 Veteres vrgent contra haereticos antiquitatem: verùm non respiciunt eam per se, vt constat annis & seculis, sed quatenus coniunctam habet doctrinam Prophetarum & Apostolorum: & ab ipsis Apostolis ad minimum, capit initium. Tertul [...]n Apolog▪ in fine. Hoc mihi proficit [...]ntiquita [...] praestructa diuinae literaturae. Cyprian. epist. 74. ad Pomp. Consuetudo sine veritate, vetustas erroris est.
Concilia.
1 Veteres laudantes Concilia, intelligendi sunt de ijs qui fidei dogmata è scripturis decidêrunt.
2 Prouocatio à Concilijs ad Romanum Episcopum, non [Page 238] fuit vt ad Iudicem supra Concilia, sed vt ad Patrem pollentem authoritate apud Imperatorem. Et ex Africa fieb [...]t saepe, ob loci vicinitatem.
3 Imperatores & Reges in p [...]mitiua Ecclesia, non Pontisicis; sed propriâ & suâ authoritate Concilia convocârunt. Et postea etiam per ann. à Christo 800. Theodoret. l. 1. cap. 7. Nobilem illam Synodum Nicaeae Imperator coegit. Et Sozom: lib. 1. c. 16. Synodum Nicaeae Bythyniae celebrandam connocauit Imperator, & omnibus vbi (que) Ecclesiarum praesidibus, vt ad indictum diem adessent, scripsit: & inter hos recenset Iulium Episcopum Romanum eò vocatum. Epiphan. haeres. 69. Rex de Ecclesia solicitus, conuocauit vniuersalem synodum. Et haeres. 73. Nos, ait, qui conuenimus Episcopi ex diuersis prouincijs Sel [...]uciae Isauriae, ad mandatum potentissimi Regis nostri Constan [...]ij. Socrat. lib. 5. cap. 8. Imperator [Theodosius] nullà morâ interpositâ Concilium Episcoporum ipsius fidem amplectentium, conuocat. Zonaras annal. tom. 3. Propter Macedonium, iussu Imperatoris, secundum Concilium est indictum. Sozom. lib. 8. c. 28. Innocentius Episcopus Romanus—, mittit Episcopos quin (que), & presbyteros duos ad Honorium & Arcadium Imperatores, qui ab illis Synodum, tempus (que) illius & locum expeterent: qui tamen nihil effecêre. Hieron. in Apol. contra Ruff. lib. 2. cap. 5. Doce, qu [...] eo anno Consules fuerunt? quis Imperator iusserit hanc synodum congregari? Chrysost. Epistola ad Innocentium I. Nos (inquit) sanctissimum regem adijmus, ab eo (que) petijmus, vt Concilium congregare vellet. Aeneas Syluius lib. 1. de actis Concil. Basil. Ego, inquit, dum veteres [...]go historias, dum actus perspicio Apostolorum, hunc equidem vsum non inuenio, vt soli Papae Concilia congregârint.—Et sic discurrendo per omnia, nihil in primitiua Ecclesia reperitur, per quod authoritas haec congregand [...] Concilia, solis Romanis Pontificibus pateat. Nec pòst tempore Constātini Magni, & aliorum Augustorum, ad congreganda Concilia, quaesitus est magnopere Romani assensus Papae. Ideo (que) Chalced. Synodus sic de se ait. Sancta & magna vniuersalis Synodus, quae secundùm gratiam Dei, & sanctiones pi [...]ssimorum Christianissimorum (que) Imperatorum Valentiniani & Martiani Augustorum, congregata est apud Chalcedonem Metropolim Bythyniae prouinciae: nec de Romano Pontifice efficit Synodus mentionem, [Page 239] quamui [...] eius illic consensus fuerit. Leo epist. 9. petit à Theodosio, vt suggestioni eius & supplicationi dignetur annuere vt intra Italiā haberi iuberet Episcopale Conciliū. Apud Radevi [...]us de gestis Fred. l. Imperatoris. l. 2. cap. 64, Fredericus in Concilio ad Episcopos ait, quamuis nouerim officio ac dignitate Imperij, penes nos esse potestatem congregandorum Conciliorum: praesertim in tantis Ecclesiae periculis (hoc enim & Constantinus & Theodosius, nec non Iustinianus, seu recentioris memoriae Carolus Magnus & Otto Imperatores fecisse memorantur,) authoritatem tamen definiendi huius maximi & summi negotij, vestrae prudentiae, vestr [...] (que) potestati committo. Card. Cusanus ait: Vniversalia Concilia saepe legamus conuocata per Imperatores, imò omnia octo (vt ex gestis haberi potest) vs (que) ad Octauum, tempore Basilij Imperatoris Constantinopolitani conuocatum. De Concord. Catholica. lib. 2. cap. 2. & cap. 25. Omnia 8. vniuersali [...] Concilia—per Imperatorem congregata leguntur. Primis ergo octingentis à Christo annis & ampliùs Concilia fatetur ab Imperatoribus non à Pontificibus, conuocata. Turrecremata Summâ de Eccles. lib. 3. cap. 23. facit praesidentiam in Concilijs Honorariam siue Sessionis, & Authoritatiuam: illa quidem aliquando tributa fuit Papae: haec nunquam, nisi posterioribus seculis, scilicet. ann. 1516, Concil. Lateran. sub Leone 10. cap. 11. & damnata fuit Concil. Constant. sess. 4. & 5. & Basiliens. sess. 2. & 16. Similiterà Gerson. Tract. an à Papa in causis fidei liceat appellare.
Benedictiones.
1 Benedictiones aquae, cinerum, salis, candelarum, olei, Palmarum, non habentur apud primos patres; sed tantùm aquae baptismatis Aug. serm. 37. de Tempore, omnes aquas à Christo in Iordane consecratas asserit. Ambros. de Sacram. lib. 2. cap. 5. Fideles soliti fuerunt de aqua baptist erij secum deferre ad aspergendas domos, Alcuinus de officijs cap. de Sabbatho Paschae. Bellarm. de extrema vnctione. lib. 1. cap. [Page 240] 6. non obscu [...]è fatetur, aquam benedictam inuentum esse humanum. Quia (inquit) in baptismo curabantur homines ab aegritudine corporali, vt August. t [...] a [...]ur epist. 2 [...]. E [...]—ac Ciuit. De [...]. [...]. 22. c. 8. i [...]de caperunt multi etiā extra baptismū, vti aquâ benedictâ ad curandos morbos.
2 Miracula aliquando siebant per aquam Benedi [...]tam. Theodoretus histor l. 5 c. 22. & Beda histo [...]. Gentis Anglor. lib. 1. c. 17. sed haec non probant ordinarium vsum huius aquae in Ecclesia: nec huius benedictionem ideo factam, vt valeret ad effectus supernaturales.
3 Et Aquam istam remedium esse peccati venialis, & valere contra daemones ex opere operato, sigmentum est igno [...]um veteribus. Molanus hoc vidit, sic enim a [...]t, Practic. Theolog. tract. 1. de poenit. c. 17. prop. 24, 25, 26. Aspersio aquae benedictae, & alia huiusmodi,—ad preces publicas sunt referenda. Non enim ausim sum quibusdam dicere, aquam benedictam ex opere operato operari.
Benedictio etiam hominum siebat per preces, cum ceremonijs Chrismatis & impositionis manuum. Aug. Quid al [...] ud est manuum impositio, quàm▪ super hominem [...]rat [...]o? De Baptismo cont. Donatist. lib. 3. cap. 16. Et habetur apud Gratian. Caus. 1. q. 1. Cap Manus.
5 Panis benedictus ideo dicitur, quia datus est in signum benedictionis diuinae, è corpore & sanguine Christi percipiendae ab ijs nimirum qui non permittebantur accedere ad coenam domini, vel raro accipiebant. Aug de pecc. merit. & remiss. lib. 2. cap. 26. Non vnius modi est (inquit) Sanctificatio. Nam & Catechumenos secundùm quendam modum, suum per signum Christi & orationem manus impositionis, puto sanctificari: & quod accipiunt, quamuis non sit Corpus Christ▪ sanctum est tamen, & sanctius, quàm cibi quibus alimur. Hinc apparet panē benedictionis, datum tum catechumenis, Eucharistiam denegatam: hodie datur non communicantibus. In Concil. Carthag. III. cap. 5. indicatur, Salē solitum fuisse dari catechumenis, loco Eucharistiae.
6 Sed & benedictio dictus est, quia solebat mitti in pignus amicitiae & communionis. Anglicè [A TOKEN OF COMMENDATION AND UNITY] [Page 241] Paulinus apud Aug. epist. 31. & ipse August. ep. 34. Panis, quem misimus, vberior benedictio fiet dilectione accipient [...]s benignu atis vestra. Rursus, epist. Paulini ad Alipium quae est 35. inter epist. August. notandum quòd dicit, hunc panem Eulogiam esse tu facies dignatione sumendi. Hinc enim videtur non fuisse priùs à mittente sanctificatum. Item epist. eiusdem Paulini ad Romanianum quae est inter epist. August. 36. & epist. 31. ad August. Panem vnum, quem vnanimitatis indicio misimus charitatituae, rogamus accipiendo benedicas. Eodem planè modo nummi, vestimenta, claves ad collum suspendendae, mittebantur cum literis pro benedictione. Greg. l. [...]. epist. 29, & 30. & lib. 8. Epist. 31.
7 Benedictio panis, in salutem mentis & corporis, contra omnes morbos & inimicorum insidias, coepit in Concil. Nannetensi, c. 9. & ante August. seculum, huius nulla sit mentio.
8 Multae fuerunt annorum centuriae, in quibus Romana Ecclesia cereos agnos minimè consecravit. nam horum primi faciunt mentionem, Alcuinus c. de Sabbatho S. Paschae. & Amalarius de Eccles. officijs, l. 1. c. 17.
Clerici. Populus.
1 Clerici apud Veteres à Laicis distincti, quòd munus gerebant in Ecclesia publicum, quo distinguebantur ab ijs, quibus non fuit cura Ecclesiae. Deinde quòd in poenis ratio habebatur personarum; si clerici, maiores erant; si Laici, minores. Abusus ergo distinctionis est, vt populus aestimetur prophanus, & clerici immunes fiant à civili gubernatione.
2 Immunitas Clericorum à iudicio politico in causis civilibus, coepit communiter obtinere, circa an. 536. Nam in causis merè civilibus, Iustinianus sanxit leges, vt so [...] Episco pi, de Monachorum & Monialium causis cognoscerent & i [...]dicarent, Constit. Novell. 79. c. 1. Et, vt Clerici, apud proprios Episcopos, primùm conveniantur; sin propter causae [Page 242] naturam, aut propter quandam fortè difficultatem, non fuerit possibile Deo a [...]ab [...] Episcopo decidere negotium, tunc licentiam esse ad civiles iudices pergere. Constit. Novell. 83. in praefat. & 123. c. 21. Dico in causis merè civilibus. Nam in criminalibus, iudicem civilem conveniendum vuit, qui de causa cognos cat & iudic [...]t, & si poenâ iudicaverit [Clericum] dignum, tunc spoliar [...] ab Episcopo, sacerdotali dignitate, atque ita sub legum f [...] eri manu d [...]cernit, Constit. Novell. 83. c. 1. & 123. c. 21. Ne (que) mirum esse debet non fuisse antè, hanc exemptionem concessam Clericis. Quia Clerici, praeterquam quòd Clerici sint, sunt etiam cives & membra corporis politici: igitur vt tales, subiecti esse debent civ [...]li potestati in omnibus. Addo etiam communiter, quia ante Iust [...]iani tempora, in quibusdam Ecclesijs, Clerici à civili iurisdictione exempti fuerunt, Concil. Agathens. c. 32. & citatur caus. 11. q. 1. c. 17. Cl [...]ricum nullus praesuinat apud secularem iudicem, Episcopo non permittente, pulsare: sed si pulsa [...]es fuerit, non respondeat, vel proponat: nec audeat criminale negotium in seculari iudicio proponere. Ante Iustiniani tempora, ordinaria iurisdictio Episcoporum fuit cognitio & coercitio ob violatam corruptam (que) Ecclesiasticam disciplinam. Concil. Chalced. c. 9. Carthag. III. c. 9. Toletan. III. c. 13. Matis [...]on. c. 8.
3 Anno à Christo 400 Cle [...]ci in quibusdam Ecclesijs, immunes fuerunt à tributis Principum secularium. Euseb. l. 10 c. 7. Hieron. in Matth. 17. In alijs immunes non fuerunt. Ambrosius contra Auxentium in oratione de tradendis Basilicis, ait, Agri Ecclesiae solvunt tributum. Et apud Theodoretum l. 4. hist. c. 7. Impp. Valentian. Valens & Cratian. in epist. Episcopos Asiae qui de haeresi suspecti essent, hortantur, vt redeant ad Orthodoxos, quos inter alia hoc nomine laudant, quòd vectigalia, vti leges postulant▪ pensitare non recusant. Neque hoc verum est tantùm de detributis patrimonialibus, sed etiam de personalibus. Ambros. in 5. c. Lucae, lib. 3. & citatur c. magnum. caus. 11. q. 1. Si c [...]nsum filiu Dei soluit, quis tu tantus es, qui puta [...] non esse sol [...]endum? Si dicat quis, haec evenisse de facto, non de [...]ure; sciendum non extare legem vll [...]m divinam, quâ Clerici eximantur à vectigalibus solvendis, secularibus principibus, si opus fuerit. Imò Chrysost. in Rom. [Page 243] hom. 23. vult subiectionem illam quam Paulus praecipit Rom. 13. exigend [...] à Sacerdotibus & Monachis. Huius autē non minima pa [...]s est vectigalis solutio, vt rectè obseru [...]uit Covar [...]uv. cap. 31. qq. practic. Thomas in Rom. 13. ait, ex concessione principum Sacerdotes exemptos esse à t [...]ibu tis, atque ita iu [...]e humano. Idem asserunt Covar [...]uvias in lib. practic. quaest. c. 31. Ioan. Medina in tractatu de restitutione, quaest. 15.
4 Ius consensus & suffragij populo ademptum, in electionibus Ecclesi [...]sticis, circa annum 870. Dist. 63.
Auctarium.
1 Dogmata sunt Neotericorum Papistarum: licere alicui iurare aequivocè, se non fecisse, quod tamen fecit: pro inimicis o [...]a [...]e in speciali, non esse praecepti, sed consilij: in Ieiunio licere saepiùs bibere, & medicamenta sumere: multas cogitationes contra sidem, & imaginationes turpes, non esse peccata: modicum auferre, quod pro nocumento saltem notabili non reputatur, non esse peccatum mortale, &c. Ista tamen dogmata, non fuerunt olim nota, & recepta apud veteres.
2 Ante 400 à Christo annos, nemo Veterum dixit, novem distinctos esse Angelorum ordines. Imò aliquando distinctionem hanc evertunt. Theodoretus in 1. Coloss. Existimo eum thronos dicere [...]herubim; diuinum enim thronum super eos vidit positum propheta Ezechiel; dominationes autem, Principatus, & Potestates, eos, quibus fuerat credita cura gentium. August. En [...]hirid. c. 58. ait, omnes generali nomine angelos dici: &, Vtrum Archangeli nominentur virtutes—: & quid inter se distent 4 illa vocabula—: [Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates] dicant qui possunt; si tamen possunt probare quod dic [...]nt, ego me ista ignorare confiteor. Hinc fa [...]ile est antiquitatem aestimare Dion [...]sij Areopagitae, qui novem distinctos angelorum ordines docuit.
3 Veterum communis doctrina est, Decalogi primum praeceptum esse de habendo Deo, secundum de Idolis, de [Page 244] cimum de Concupiscentia. Philo Iudaeus de De [...]alogo. Iosephus antiq. l. 2. c. 6. & 8. Origenes in Exod. hom. 8. Athanasi [...]s in Synopsi. Nazianzenus in versibus de Decalogo. Author operis i [...]perfecti in Matth. hom. 49. Ambrosius & Hieron. in Eph. c. 6. Procopius & Rupertus in c. 20. Exodi. August. varius est. modò dicit, modò negat. vide Quaest. V. & N. Testam. l. 7. lib. 2. quae [...]t. super Exod. c. 71. epist. 119. c. 11.
4 Veteres communiter vel tacent vel negant, fieri reditus defunctorum quoad animas, ad vivo [...]. Chrysost. homil. vltimâ de Lazaro. Tertull. de anima. Author quaest. ad Antioch. apud Athanas q. 11. & 13. Isidor. Etymolog. l. 8. c. 9. & Theophylact. in Matth. 8. Videtur autem Augustin. al [...]ter senti [...]e. lib. de cura pro mortuis, c. 15. & 16.
Consectarium.
Nullus Apostolus, nullus Sanctus Pater, nullus per 1200 à Christo annos Orthodoxus, sic vnquam quoad omnia principia vel fundamenta Religionis sensit & docuit, vt iam sentit docet (que) Ecclesia Romana, in Concilio Tridentino.
Sacra Scriptura.
1 Veteres siue Ecclesia Christiana, Canonem Iudaeorum siue V. Testamenti, verum & perfectum agnoscunt: & proinde Libros qui dicuntur Tobiae, Iudith, Sapientiae, Ecclesiastici, Maechabaeorum, è numero verè Canonicorum per omnia penè secula apertè excludunt. Athanasius in Synopsi dicit, Praeter istos [duos & viginti libros Canonis Iudaici] alij praeterea libri sunt U. Testamenti qui non sunt Canonici, qui (que) solùm à Caetechumenis legūtur, vt Sapientia, & Ecclesiasticus, &c. Cyril. Hierosolymit. catechesi 4. Istorum (inquit) hos viginti duos libros lege: cum apocryphis verò nihil habeas negotij: has tantùm studiosè meditare scripturas, quas in Ecclesia confidenter legimus. Multò prudentiores te & religiosiores fuerunt Apostoli & primi Episcopi veritatis duces, qui nobis eas tradiderunt. Tu igitur quum sis filius Ecclesiae, non transgrediaris illius terminos. Ac veteris Testamenti, vt dictum est, viginti duos meditare libros. Cyprianus, siue Ruffinus in expositione Symboli, de Canone Iudaico, ait: Haec sunt quae Patres intra Canonem cōcluserunt, ex quibus fidei nostrae assertiones constare voluerunt. Sciendum tamen est, quòd & alij libri sunt, qui non sunt Canonici, sed Ecclesiastici à maioribus appellats sunt, vt est Sapientia Salomonis, & alia Sapientia quae dicitur filij Syrach—. Eiusdem ordinis est liber Tobiae, & Iudith, & Machabaeorum libri. In novo Testamento, libellus qui dicitur Pastoris—. quae omnia legi quident in Ecclesiis voluerunt, non tamen proferri ad authoritatem ex his fidei confirmandam. Epiphan. lib. de mensuris & ponder. post recitatum canonem, de Sapientia Salom. & de Ecclesiastico ait, Utiles quidem & commodi sunt, sed in numerum rece [...]t [...]rum non referuntur: quare neque in Aaron, neque in Testamenti arcam repositi sunt. Eadem penè verba habentur apud Damascen. lib. 4. de fide, c. 18. Nazianz. certò pronunciat de Canone, in Carminibus de genuinis S. Scripturae libris,
Vide etiā apud eundem Nazianz▪ poema Iambicum ad Seleucum, de recta educatione. Hieronymus in prologo Galeato [Page 48] in librum Regum: Sapientia Salomonis & Iesus & Iudith, & [...]obias non sunt in Canone. Et praefat. in libros Salomonis: Sicut ergo Iudith & Tobiae & Machabaeorum is bros legit Ecclesia, sed eos inter Canonicas Scriptura [...] non recipit: sic & haec duo volumina (Sapientiae Salomonis, & Syrach) legat ad aedificationem plebis, non ad authoritatem Ecclesiasticorum dogmatum confirmandā. Et praefat in Esdram & Nehem. ad Domnionem & Rogatianum: Quae non habentur apud Hebraeos, nec de viginti quatuor Senibus, sunt procul abijcienda. Hanc Hieronymi sententiam Prologo in Apocrypha. Lyranus, Dionysius Carthusianus, & Hugo Prologo in Iosuam. Cardinalis sequuntur. Greg. in Iob, l. 19. c. 17.—. Nota, d [...] bitatum esse de his li [...]ris, per 600. annos a Christo, in Ecclesi [...]. Ex libris [Machabaeorum] licèt non canonicis, sed tamen ad Ecclesia aedificationem editis, praeferamus testimonium. Radulphus in Levit. lib. 14. c. 1. Tobias, Iudith, & Machabaeorū libri quamvis ad instructionē Ecclesiae legantur, tamen non habent authoritatem. P. Cluniacensis l. 1. epist. 2. Restant post hos authenticos Scripturae libros, sex non reticend [...] libri, Sapientiae, Iesu filij Syrach, Tobiae, Iudith, & vter (que) Machabaeorum liber: qui etsi ad sublimem illorum praecedentium dignitatem pervenire non potuerunt, propter laudabilem tamen & pernecessariam dignitatem, ab Ecclesia suscipi meruerunt. Caietanus ad finem Hester. ait, septem illa capitula, libros Tobiae, Iudith, Sapientiae, Ecclesiastici, Machabaeorum non esse canonicos. C. Sigonius in comment▪ in Seuerum Sulpitium, libros Machabaeorum propter dissonantiam rejicit è libris canonicis: & Iustinum historicum praeferre videtur. Hieron. in praefat. in Iudith, dicit hunc librum à Synodo Nicaenâ, in numero sacrarum scripturarum computari. Illa ergo Synodus iudicavit reliquos qui dicuntur apocryphi, haud esse dignos qui recipian [...]ur ab Ecclesia. Et quod dicit Hieron. de hoc libro non est certum: nam verba eius sunt, Synodus legitur computâsse: & Athanasius qui Synodo interfuit, Iudith apertè rejicit. Synodus Laodicaena c. 59. statuit nihil legendum in Ecclesia de veteri Testamento, praeter Hebraeorum scripturas, quas canonicas appellat. Concil. quidem Carthag. III. can. 47. praedictos omnes libros, inter sacras Scripturas numerat: verùm dico, catalogum librorū istius canonis, supposititiū esse, vel saltem dubium. Nam primò iste canon qui cōmuniter [Page 49] dicitur esse 47. Carthaginensis III. in quibusdam libris est c. 24. alterius Concilij sub Bonifacio, teste Surio. Deinde ib [...] approbantur quin (que) libri Salomonis: qum (que) autem non sunt. Praeterea canones Trullam approbant simul Carthaginensem hanc Synodum & Laodicaenam: hoc autem non posset fieri, si Laodicaena apocryphum iudicauit, quod Carthaginensis Canonicum facit. Ultimò, Synodo Carthag. canonicum id omne esse puto, quod à Patribus accêpit in Ecclesia legendum.
2 Liber Baruch fuit exclusus è canone tum à Patribus, tum à Concilijs, vs (que) ad an. 1439. Tum enim hunc librum inter Canonicos posuit Concil. Florentinum. Verùm postea Driedo negauit esse Canonicum, de dogm. Eccles. l. 1. c. 4.
3 Septem vl [...]ima capita libri Hester, & additamenta Danielis, nimirum hymnus trium puerorum, historia Susannae, Belis, & Draconis reijciuntur à veteribus, vt scripta spuria. Hieronym. praefat. in Danielem, Susannae, Belis & Draconis historias, fabulas appellat, & nullam sanctae scripturae authoritatē praebere dicit. Eandem sententiam esse dicit Eusebij, Apollinarij, Methodij. Author libri de mirabilibus Scripturae apud Aug. l. 2. cap. 32. ait. De lac [...] verò, & Abacuk translato, in Belis & Draconis fabulâ, idcirco nihil in hoc ordine ponitur, quia in authoritate diuinae scripturae non habentur. Sixtus Senensis Bibliothecae l. 1. c. 8. Postrema septem capita libri Hester, & Historiam Susannae reijcit, vt additamenta.
4 Canonicum & diuinum apud Patres duplex est, Canonicum [...] canonicum est perfecta regula fidei & morum simul. [...] canonicum quod sententias aliquas è canonicis descriptas, & historias ad Ecclesiam Dei pertinentes continet, ac proinde in Ecclesiae conuentu solebat legi. At (que) ita canonicum opponitur scripto profano tantùm & ethnico. Hoc secundo modo libri Apocryphi dicuntur esse canonici, & diuini, vel diuinae authoritatis. August. de ciuit. Dei lib. 18. cap. 36. cum cap. 2 [...]. libri 2. contra 2. epistolā Gaudentij. Hiero. in praefat. in Mac cabaeorū libros. Hoc modo Conciliū Carthag III. can. 4 [...] pro canonicae scripturae libris agnoscit omnes cos quos (inq [...] [Page 50] accepimus à Patribus in Ecclesia legendos. Et veteres citantes Apocryphorum capita, non vt propriè Canonica citant, sed vt historica duntaxat. Quartus Ezrae citatur ab Ambrosio, libro de bono mortis, & libro 2. in Lucam: nemo tamen est, qui canonicum asserit. Similiter tertius Ezrae, ac liber Hermae qui inscribitur Pastor, à veteribus persaepe allegantur, qui tamen Apocryphi sunt. Tertius Maccabaeorum canonicus habetur can. Apostolorum 84. non receptus tamen à Concilio Tridentino. Bellarminus ait decreta Pontificum à Gratiano scripturas sacras [...] dici, vt distinguantur à prophanis: & canonicas, vt distinguantur à scriptis sacris Patrum, quae non sunt regulae, nec habent authoritatem obligandi. Licèt enim (inquit) canones Pontificum & Conciliorum distinguantur & postponantur sacrae scripturae; tamen suo modo sunt & possunt dici scripta sacra & canonica—. quomodo Innoc. cap. cum Martha. extra de celebrat. Missarum, vocat scripturam sacram, sententiam illam Augustini, Iniuriam facit martyri qui orat pro martyre. Et hoc modo canones Apostolorum inter canonicos libros à Damasceno numerantur.
5 Veteres, eorum (que) doctiores posteri Sacrae scripturae textum Hebraicum, & Graecum, integrum & incorruptum manere aliquando dicunt, qui (que) neget non est vllus. Hieronym. in cap. 6. Isaiae ridet illos qui falsat [...]s codices haebraeos dicunt. Et vult maiorem authoritatem tribui archetypo quam interpreti, epist. ad Lucinium de opt. gen. interpret. in cap. 3. Malach. ep. ad August. 89. Praefat. in 4 Evang. August▪ de ciuit. Dei, l. 15. c. 13. Cùm diuersum aliquid in vtrisque codicibus invenitur—, ei linguae potiùs credatur, vnde est in aliam per interpretes facta translatio. Et Lodovicus Vives, in hunc locum. Similiter idem August. epist. 108. & in Ioan. tractat. 3. de doctr. Christ. l. 2. c. 11. Arias Montanus in praefat. Tomi primi ait, libros hebraïcos quibus vtimur non fuisse Iudaeorum fraude corruptos: & si fuerit aliqua mutatio facta, tamen nullum verbum vel elementum vel punctum olim fuisse quod in Thesauro, quem Mazzoreth appellant, non fuerit asservatum: & proinde Mazzoreth fidam custodiam appellat.
[Page 51]6 Veteres ante Gregorium I. non sunt vsi vulgari Editione Bibliorum, quae dicitur correcta fuisse ab Hieronymo iussu Damasi.
7 Gregorius persaepe eam sequitur etiam errata Libra [...]iorum, vt Luc. 15. evertit domum, pro everrit. in Euang. hom. 34. Ergo translatio latina Hieronymi (vt dicitur) non obtinuit, neque caeteris praelata fuit in Romana Ecclesia, nisi circa tempora Gregorij Magni, qui propterea libro 20 Moralium c. 23. eandem translationem novam appellat. neque is per omnia sequitur, nam Moral. 1. c. 19. non legit, Ipsa conteret, sed, Ipsa obser [...]abit. Post tempora Gregorij, sola non fuit recepta: nam Beda, Gildas, & alij, alijs aliquando editionibus sunt vsi. Bernard. Serm. in Cant. 24. legit Gen. 4. Si rectè offeras & non rectè aividis, iuxta Septuaginta. Non ergo fuit sola & penitus recepta per 1000 annos à Christo, & nullo vnquam Ecclesiae decreto cautum fuit, vt editio Latina authentica publicè haberetur ante Concilium Tridentinum.
8 Vulgatam editionem Bibliorum apud Catholicos authenticam, non esse eam quam correxit Hieronymus iussu Damasi, probabile est. Nam habentur in ea nonulla errata, quae correxit Hieronymus. Nomen Isaiae quod habetur in [Page 54] vulgata editione Mar. 1. v. 2. appositum existimat Libratiorum incuriâ in Comment. in Matth. c. 3. Et in Matth. c. 6. corrigit Vocabulum [exterminant,] quod tamen habetur in vulgari editione. Et Matth. c. 16. 4. Vulgaris editio est Vade post me: Hieronymus legit, Uade retrò me. Rursus, in Comment▪ in epist. ad Galatas. cap. 1. Vulgata editio legit, Expugnabam illam: Hieronymus verò, Devastabam illam: & eodem cap. Pro acquieui ponit, Contuli: & cap. 3. Legitur, inquit, in quibusdam codicibus; quis vos fascinauit non credere veritati? Sed hoc quia in exemplaribus Adimantij non habetur, omisimus, Et c. 5. Vulgata editio est, Euacuati estis a Christo; quam interpretationem disertè reprehendit Hieronymus, vertens, à Christi opere cessastis. Augustinus etiam qui Hieronymi editionem impense laudat, epist. 10, hanc editionem 500. amplius locis non sequitur.
Quae dicuntur de approbatione scripturae per Ecclesiam ad praesentem Ecclesiam non pertinent. Locum Augustini contra epist. fund. cap. 5. Ego Euangelio non crederem nisi me Ecclesiae Catholicae cōmoueret authoritas, non de quâuis Ecclesia accipit Gerson Parisiensis; sed de Ecclesia primitiuâ, quae Christum Iesum aut saltem eius Apostolos viderat, & de illorum scriptis testimonium ferre poterat. lib. 1. de Vita Spir. lect. 2. corol. 7. Durand. l. 3. dist. 24. q. 1. ait. Hoc autem quod dictum est de approbatione scripturae, per Ecclesiam, intelligitur, solùm de Ecclesia quae fuit tempore Apostolorum, qui fuerunt repleti S. Sancto, & nihilominus viderunt miracula Christi, & audiuerunt eitu doctrinam: & ob hoc fuerunt conuenientes testes omnium quae Christus fecit aut docuit—: vnde Evangelia quae per Ecclesiam illam approbat [...] sunt, non possunt nunc reprobari: quia non subest similos causa: imò tenens contrarium haereticus est, cuiuscun (que) status, aut conditionis sit. Quomodo iam stabit illud Cusani epist. 2. ad Bohemos, qui dicit scripturarum authoritatem in Ecclesiae (scilicet praesentis) approbatione sundari: & scripturam non plus habere authoritatis ligandi & soluendi fideles, quàm Ecclesia voluerit? Et Bellarmini illud Atheismi fundamentum est, de effectu Sacram l. 2. c. 25. S [...](inquit) tollamus authoritatem praesentis Ecclesiae & praesentis Concili [...](i. [Page 55] Tridentim) in dubium revocari poterunt omnium aliorum Conciliorum decreta, & tota fides Christiana. Rursus, omnium dogmatum firmitas pendet ab authoritate praesentis Ecclesiae.
10 Canonica Scriptura principium Theologiae [...] est: & proinde per aliud vllum externum principiū indemonstrabile. Petrus de Alliaco in 1. l. Sent. q. 1. art. 3. Principia Theologica sunt ipsae sacri canonis veritates. Quin ad ipsas fit vltimata resolutio Theologici discursus: & ex ijs primò singul [...] cō clusiones Theologicae deducuntur. Ioachim Abbas in Apocalyps. Voluntas Dei, est in agnoscenda litera vtrius (que) Testamenti, nihil praeter id quod scriptum est, relationibus aliorum aut opinione praesumere.
11 Sacra Scriptura in omnibus rebus ad salutem necessarijs suijpsius est certus & infallibilis interpres. Est enim & glossa & Textus. Iren. l. 4. cap. 63. Secundum scripturas expo sitio legitima & diligens & sine periculo, & sine blasphemia. Orig in Ierem. hom. 1. Sensus nostri, & enarrationes sine ijs (scripturis) testibus non habent fidem; & hoc quod dictum est, in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum, magis conuenit ad interpretantis probationem, quàm ad quorumcun (que) hominum numerum; vt firmem verbum intellectus mei, accipiens duos testes, de Nouo & Ueteri Testamento, accipiens tres testes de Euangelio, de Propheta, de Apostolo. Sic enim stabit omne verbum. Chrysost. hom. 13. in Genesin. Scriptura seipsam exponit, & auditorem errare non sinit. Idem August. de doctrina Christiana l. 2. c 6. & 26, 27, 28. Clemens epist. 5. & citatur dist. 37. c. Relatum. Non enim sensum extrinsecus alienum & extraneum debetis quaerere, & qucquo modo ipsum ex scripturae authorita [...]e confirmetis, sed ex ipsis scripturis sensum capere veritatis oportet.
12 Iudicium infallibile & determinativum de omnibus controuersijs fidei penes personam Christi est, vel penes Spiritum eius, quatenus is nobis loquitur in Scripturis canonicis. Tertul. de praescript. Sedet ad dextram Dei; misi [...] Uicariam vim Spiritus Sancti qui credentes agat. Optatus contra Parmen. l. 5. Quaerendi sunt indices—in terris de hac re nullum poterit reperiri iudicium, de caelo quaerendus est index. Sed vi quid pulsamus ad Caelum, cùm habeamus hîc in Euangelio Testamentum? [Page 56] Terrenus pater quum se in confinio senserit mortts, temens ne post mortem suam ruptâ pace, litegent fratres, adhibitis testibus voluntatem suam de pectore mortturo transfert in tabulas diu duraturas. Et, si fuerit inter fratres contentio nata, non itur ad tumulum sed quaeritur testamentum, & qui in tumulo quiescit, tacitis de tabulis loquitur vivus. Is cuius est testamentum, in caelo est: ergo voluntas eius, velut in testamento, sic in Evangelio inquiratur. Aug. de nuptijs & concupis. l. 2. c. 33. Ista controuersia iudicem quaerit. Iudicet ergo (hristus, & cui rei mors eius profuerit, ipse dicat—. Iudicet cùm illo & Apostolus, quia in Apostolo, ipse loquitur Christus. De grat. & lib. arbitr. c. 18. Sedeat inter nos iudex Apostolus Iohannes.