I. CHAMAEMELON FLORE SIMPLICI.
CHamaemeli herba vulgaris licet sit, ejus tamen flores non vltimā laudem, cùm ob formā, tū ob aptissimum Medicinae usum, merentur. Nomē verò inde procedit, quod in floribus mali odor deprehendatur, ex quo fere verum & legittimum esse Chamaemelum conijcere licet, quod & ipsae facultate levidentiùs ostendunt. Lassitudini, si quid aliud cum primis confert; doloresue sedat & mitigat; praeterea tensa remittit & laxat, ac teste Dodonaeo, mediocriter dura emollit, constipata rarefacit; nihilue notius aut frequentius in pharmacopolarum officinis occurrit; omnium quippe medicamentorum seré praeludium, & graviorum purgamentorum praeparamentum in se continens.
II. OXYACANTHA SILVESTRIS.
OXyacantha ab acutis videlicet ramulorum spinis sic dicta, nascitur passim in frutetis locisue asperis, silvestri ferè pyro similis, nisi quod minor est & spinosa: Fructū sert myrto non dissimilebā, rubentem, fragilem, nucleos intus habentem; solium mali cydonij sed angustius, viridius teneriusue: Et praeter vim astringendi, varios in Medicinâ usus habere creditur.
2 L. Chamaen [...]olum G. Came [...]ille [...] Ca [...]ille A. Chamomill Ge. Ca [...]ll [...]n.
L. Oxyacantha G. Epinis Vnoette A. Barberyes Ge. Versich.
III. SIRINGA CERVLEA.
SYringa caerulea alijs Lillach Matheoli, frutex est multorum ramorum rectus, tenuis, nodulis suis distinctus, levi intus medullâ repletus: folia se invicem adversa ex singulis gemmis erumpunt ferè gemina, lata, viridia mucronata. marginibus crenatis: Flores exigui sunt & multi coloris caerulei diluti. Exigni in re medicâ nostrorum vsus, quod vires eius minus adhuc cognitae, lateant.
IV. ANDROSAEMVM.
ANdrosaemon quasi dicas [...] id est viri sanguis, quod attritū semē eius sive flores, humorem, humanum sanguinem referentem, emittant; Germani Kunrath appellant. Erutarū genere esse & Hyperico annumerari volunt: folijs tamen multò majoribus: provenit in locis incultis & asperis; floretue in Iulio & Augusto mensibus calefaciens & desiccans; semen vim expurgatoriam habet; officinis tamen minus est notum.
3 L. Syringe cerulea G. Syringe [...] A. Blew pip [...]
4. L. Androsemum G. T [...]te saine A. Tutsans or parke leanis
V. SILIGO.
SIliginem frumentaceam, sive secundum tritici genus Colummellae, nostrum esse vulgare roggem plerique existimant, nasciturvero stipite culmoue triticeo recto sed graciliore & proceriore geniculis vt plurimùm quatuor, spicâ innocentioribus aristis horrente: Excale facit magis quàm triticum, & minus refrigerat quàm hordeum. Tota ferè Germania hodie & maxime borealior pars hoc frumento nutritur.
VI. MALICA HORTENSIS.
MAlua Hortensis grandescit saepe in arborem, & baculi vsum prabet; est ue folijs amplis, rarioribus, in ambitù segmentis divisis; caudex simplex luxuriosae proceritatis attollitur, a medio fere ad verticem pulcherrimis floribus decoratus, brevi admodum pediculo dependentibus, qui venustate rosis non cedunt, & si suppeteret odor, de principatu merito certarent.
6 L. Siligo G. Seigle A. Rye Ge. Roggen.
L. Malica hortensis G. Rose d'outer mer A. Holli hoke Ge. Winter rosen.
VII. CAPRIFOLIVM.
PEriclymenos Graecis a convoluendo dicta; Latinis, Volucrum maius, vulgò Caprifolium, & Lilium inter spinas, Germanis VValdgilgin oder Geyssblatt dicitur; frutex est juxta Dioscoridem simplex in aruis & sepibus nascens, vicinis se adminiculis convoluens folia habens per intervalla, subcandida, hederacea: inter folia surculi exeunt, in quibus baccae hederae similes: flos fabae, candidis longiusculis foliolis cavis rotundus, & quasi in folium procumbens. Vis eius est calida & sicca vehementer, cujus stillatitius liquor oculorum inflammationibus & jecoris aestui medetur.
VIII. RVBVS IDAEVS.
RVbus Idaeùs sive [...] Germanis Hindelbern dicitur; Idaeus verò ab Idâ monte, ubi nascitur copiosiùs: Rubo est longè tenerior & minoribus spinis horrens. In siluis frequens invenitur Vehemens huic refrigerandi facultas inest; commodior verò & gratior ob odorem quem refert violaceum est liquor stillatitius qui inde deducitur.
7 L. Capifolium G. Cheurefueille A. Honisuckles Ge. Geiszbart.
8 L. Rubus Ida [...]us G. Framboise A. Raspis Ge. Brem-beer.
IX. CORYLVS.
COrylus Germanis Haselnuss, fructus hujus Graecis dicuntur [...] quod e Ponto venerint; Latinis nuces Avellinae sive Avellinae ab Abellâ oppido antiquo Campaniae, item Praenestinae ac Heracleoticae, a locis circa quae olim frequentiùs crescerent. Haec nostra silvestris est, quae sponte vbique nascitur, minoresue fructus profert quàm sativa, qui contra scorpionum venena valere perhibentur.
X. FLOS ARMERIVS.
HIc altera Dodonaei Armeriorum speties exhibetur, folia circum caules geniculatos ferens latiora, majora & crebriora nec non candidiora, quàm prima, Constantinopolitani floris folijs haut multùm dissimilia. Flores in vmbellâ vnâ plures simul congesti pulcri, rubentes, exiguis candidulis punctis ornati; In petrosis collibus & asperis sabulosisue locis apud Germanos & alubi nascitur: a Belgis a: m hortis scritur, vbi secundo anno cum alijs Cariophylleis aestate floret.
9 L. Corylus siluestris G. Noiselles A. Haselnutts Ge. Haselnuss.
10 L. Armeria rubr [...] G. Gyr [...]fflees r [...]es A. Sweete Williams G. Stein negli [...].
XI. MALVA SILVESTRIS.
MAlua silvestris a sativâ nonihil differt & pulchritudine & magnitudine: locis nascitur incultis; folio fere rotundo, pingui, paucis in ambitù serrato segminibus, intercepto; floribus propemodum purpurascentibus; radice candidâ. Est esui ac alueo subducendo cum lactucâ conveniens, vnde Martialis.
XII. OLEA.
OLea Minervae tribuitur, quod semper vireat; & pacis est symbolum, viuax quoque est, & diutissimè durat, adeo vt Theophrasto teste, ad 200 [...]. perveniat annum: Veteribus vt probata, sic & nostris vsibus frequens, nec a Medicorum Pharmacis aliena: Vnde quoq: Martialis ejus fructus olim in delitijs fuisse videtur hoc disticho innuere:
11 L. Malua syluestris G. Ma [...]l [...]s sa [...]ges A. Mallowe Ge. Wilde pappelen.
12 L. Olea Lateua G. Oliue A. Olyues Ge. Oliuen.
XIII. PIMPINELLA.
PLura referuntur Pimpinellae genera: Sanguisorba verò Italica Pimpinella creditur, a miris in sistendo sanguine viribus sic dicta, quae tamen ab hac nostrâ nonnihil diversa, quam lonicerus Daucum Creticum Dioscoridis ee putat, & Ruellius a Germanis Pimpinellae nomine vocari tradit. Semen ejus calefaciendi vim habere scribitur; Meminit quoque ejus Bapt: Fiera ineleganti suâ caenâ, hoc disticho.
XIIII. ANTIRRHINVM.
ANtirrhinum Belgae orant vocant, cui caules sunt rotundi, glabri, fragiles & ramosi; folia multa, vt plurimùm oblonga & acuminata, Linariae similia, sed majora: Flores secundum caules superiori parte ordine digesti, formâ oblongi, anteriori parte latiores; qui aperti hiantis leonis rictum referunt, vnde Columella,
colore roseo rubentes, aut candidi, vel ex candido purpurascentes, non rarò etiam sublutei; quos deinde capitulum sequitur, oblongum, anteriore parte angustius & foraminosum, narium vituli similitudine; in quo semen parvum & sub ingricans. Vires contra venesicos habere tradit Dioscorides.
13 L. Sanguis [...]rba G. Pimpenelle A. Burnet Ge. Pimpernell.
14 L. Antirrhinum G. Teste de Veace A. A snap dragon Ge. Ka [...] k [...]ps.
XV. IRIS.
IRis dicta ab coelestis arcus similitudine, quem flores ejus referunt, Germanis autem VeielvvurtZ appellatur, non quod violae sit radix, sed quod ejus radix violae odorem imitutur; Estue multiplicis in medicinâ vsus. In hortis passim est obvia, nec alibi apud nos reperitur.
XVI. OXYACANTHAE SPECIES.
IS frutex qui nobis Haechdoorn, Lonicero Cynosbatus Theophrasti ee creditur & Latinè rubum caninum dici posse existimat. Certè descriptio Dioscoridis non valdè ab hoc nostro differt: Frutex (inquit) est arboris instar, rubo longe major, folia fert multo latiora Myrto, firmis circa ramos spinis, flore candido, fructu oblongo, nucleo Olivae simili, qui per maturitatem slavescit ac rubescit, & flocculos intus continet.
15 L. Iris G. Flambe [...] Gl [...]yeul A. Flower de luca Ge. Bl [...] Gilgen.
16 L. Oxyacanthus G. Arbespine A. Hauthorne Ge. Weisser Hagdorn.
XVII. LYCHNIS SILVESTRIS PLENO FLORE.
HAec Lychnis silvestris ex Verbasci specibus ee videtur quam sic Lomcerus describit: In silvis & mōtibus crescens, folijs mollibus & canis, e cujus medio flos erūpit, Cyano per omnia similis, sed major & plenior, caule palmū vix alto. Omnibus ferè pectoris vitijs mederi creditur, & tussientibus prodesse.
XVIII. MESPILVS.
MEspilus Aronia (vt putant) Dioscoridis, arbor est mali vulgaris altitudine inferior, ramis in gyrum comosis asperisue; folio promisso, tenui, & longo pediculo; flore subherbaceo, Amigdalae formâ; fructu, dum pubescit, viridi & duro, vbi maturùerit fulvo ac molli, circa verticem cristato vel potius coronato, quatuor imò quinque intus nucleis lapideis, vnde divulgaris apud Germanos versiculus.
Est tamen & propriè Mespilus quae tricoccos a tribus granis quae malo ejus in sunt dicta, haec Germanis minùs cognita.
17 L. Lychims syluestris multiplex G. Oeillets on Oeillets Die [...] A. Double campion Ge. Frawen röslein.
18 L. Mespilus G. Nesples A. Medler Ge. Mespelen.
XIX. SVPERBA.
CAryophylleus minor, Superba etiam Officinis dicitur, & Belgis pluymkens, a flosculorum folijs fimbriatis & plumarum similitudine dissectis. Hi [...]flosculi apud nos hortorum sunt delitiae, in Germaniâ etiam sponte in pratis & montibus nascuntur. Vsus horum in medicinis olim nullus, sed in coronis frequentissimus fuit: Nunc autem calculo atterendo ac educendo, comitiali etiā morbo laborantibus succum vtilem credi, scriptum Fuchsius reliquit.
XX. MALVS CITRIA.
MAlus citria vel Assyria ab odore commendatur Amat loca calida, quae causa quod in Germaniâ rara sit; folium fert Lauri, perpetuâ frondens comâ, intercursantibus in ramulis spinis, fructu perenni: Arbor omnibus horis est pomisera, alijs cadentibus, alijs maturescentibus, alijs vero subnascentibus pomis. Huius poëtarum apud nos princeps sic meminit in Georgicis:
19 L. Caryophylꝰ minimus G. Gyrosskes petites A. single Red pinck Ge. kleine N [...]ge [...].
20 L. Limonia mala G. Limons A. Limons Ge. Limonen.
XXI. PRVNVS SILVESTRIS.
TAntùm abest yt hîc expressus frutex conveniat prunis suo in genere optùmis, & a primo nativitatis loco, Damascenis dictis, quod silvestribus oio annumerari debeat, nostri Belgae slee prùmen vocant: Hujus fructus astringendi vim habet, vt ex viribus ejus & gustu satis est manifestum. Temperamento est frigido.
XXII. LEVCOIVM.
LEucojon a foliorum non florum colore sic dictum, vt olim veteribus non incognitum, & a Theophrasto quoque descriptum, ita & hodie in nostris hortis frequens est, vocantq: Belgae stockviolieren, multiplici, tam magnitudinis, quàm colorum in floribus, differentiâ. Habet suos etiam in Medicinâ vsus, febricitantibus n. & maximè pueris ac infantibus subvenire creditur.
21 L. Pruna Damascena G. Pruncaux de Damas A. Damsons Ge. Pfra [...]men von Damas.
22 L. Leucoium G. Violiers bla [...]es A. Stok gilloflower Ge. Weiss e Violen.
XXIII. MVSCIPVLA.
MVscipula sine viscaria haec, Clusij videtur esse Lychnis silvestris altera, flore muscoso; quae Germanis Lymcruyt dici posset, ob viscosum quo abundat succum, qui non solum tangentium digitis adheret, sed & muscas praetervolantes ad se trahit, & veluti reti quodam involuit, vnde & Belgae ei nomen vliegenet, vt Latinum exprimerent, dederunt. Habet caules geniculatos; folia lata & venosa, e singulis fere geniculis bina; flores in summo multos & odoratos, colore pulcro roseo rubentes, vel dilutè purpurascentes. Et quamvis nullas ejus in re medicâ vires agnoscat Dodonaeus, sunt tamen qui adversus pestem valere arbitrantur.
XXIIII. ACVLEIFOLIVM.
Aquifolium vel potius Aculeifolium Agriam ee Theophrasti credidit Tragus, & Lauri silvestris speciem; quod aliquando arborescit, & in majorem excrescit crassitiem: ramos habet nihilominus teneros & flexibiles, ex duro tamen ligno nigrescente & ponderoso, quod lapidis instar in aquas conjectum mergitur, cortice verò tegitur aequali: Folia etiam sunt & aequalia & nitida, saturè virescentia, a Lauri folijs non multùm distantia, sed minora, & acutis in ambitu spinis armata, quae cum arboris aetate minuuntur. Flosculos producit candidos & odoriferos, fructus rotundis instar pisarum, & rubentes, quorum nucleus est subalbidus & ingrati saporis, qui colicis prodesse creditur.
23 L. G. A.
24 L. Agri folium G. Hous A. Hollye Ger. Hulsen.
XXV. CINIRA SATIVA.
HAEc cardui species mensarum ferè nostrarum delitium est, folia habens Chamaeleonis & Acanthae albae, sed nigriora & crassiora, subpallida, aculeata, acincisa; caulem oblongum, pollicis crassitudine; capitulum oblongū spinosum, corticosis vnguibus turgens, spicisue squammarum coaginentatum, in formam pini fructus; florem in purpureo rutilantem, vnde Columella: ‘Nunc piceâ vertice pungit.’
Graeci Ciniram vocant a Cinirâ puellâ, quam vis & Athenaeus aliam ejus appellationis causam afferat. Bapt. Fiera hujus quoq: mem.
XXVI. LYCHNIS SATIVA.
LYchnis coronaria sive sativa, folia gerit, (vt hic exprimitur) oblonga, pollicis latitudine aut paulo latiora, mollia, lanosa, cana, caules cubitales, rotundos, geniculatos, canos quoque & lanuginosos, in plures breves alas divisos; in quarum summo singuli flores e calycibus suis, aspectu pulchri sed inodori, colore subpurpureo aut dilutè rubenti fulgentes, ex foliolis vt plurimum quinis constantes, Lychnidi vim inesse contra schorpionum venneum Dioscorides testatur.
25 L. Cinaca satina G. Artichaux A. Artichoke Ge. Strabeld [...]n [...]d Artischocken.
26 L. Lychuis satiua G. Oeillets priuez A. Rosa Campion Ge. Zame fra [...]ren röselein.
XXVII. PRIMVLA VERIS MINOR.
PRimula Veris minor Betonicae (vt quibusdam placit) species esse videtur, ob similitudinem foliorum. Haec cum ex primis anni floribus prodeat, nomen suum invenit, quamvis & officinis herba Paralysis dicatur, quod nervorum doloribus prestantissimum remedium prabet. Floris color est ferè melleus, sed & aliorum colorum flores in hortis curiosorum mangonio inveniuntur.
XXVIII. PYRVS.
VVlgaris arbor Pyrus, quae nihilominus gratissimos orbi fructus profert, infinita differentiâ varios, nec ea dissimilitudo formâ tantùm, sed pyra & bonitate constat: Stomacho grati sunt & desiccant, plus tamen astringunt silvestria, quamvis minus grati saporis, ideòque in fluxibus valentiora domesticis creduntur.
27 L. Primula veris G. Pri [...]e vere ou Blaies de Co [...]n A. Primrose Ge. Sch [...]sel bl [...]men.
Z 8 L. Pyrum G. Du poires A. Peare Ge. Biren.
XXIX. ERICA.
ERica frutex apud nos frequens Myricae similis, sed longè minor; flores Autumno in candido purpureos profert, quorum odorem serpentes ferre nequeunt, Dioscorides quoq: tam comam quàm flores Ericae Serpentum ictibus mederi tradit: Apes verò plurimùm Ericae floribus delectantur indeue optimum mel conficere comperiuntur, ita vt probare non possim Dioscoridis sententiam, qui apes reprobum mel ex hisce floribus colligere scriptum reliquit.
XXX. LINARIA PVRPVREA.
LOnicero haec herba linariae est species, virgas habens tenues lentasue in quibus foliola sunt oblonga ceu lini, nigra initio, deinde colore mutato subrubescentia; nascitur in locis aridis & juniperos ferentibus, flore lini subcaeruleo & purpurascente, vnde & quidam Heydens Vlas vocant. Variae huic vires a Medicis tribuuntur, oculorumue imprimis inflammationes ac rubores succo suo sanare perhibent.
29 L. Erica Caliculata G. Bruyere A. Chalie hearth Ge. Heyde.
30 L. Linaria purpurea G. Lin sauuage bleu A. purpel Tode flax Ge. Harukrant.
XXXI. SABINA.
SAbina Graecis [...] dicta, folijs est Cupressi vel potius Myricae, sed spinis horridior; graviter olens, acris ac feruens, coactae brevitatis arbor, & in latitudinem magis se effundens, comâ virens perpetuâ; florem fert, vt inquit Lonicerus, puniceum absque fructu: Dodonaeus verò baccas Iuniperi baccis similes tribuit. In hortis sicut buxus plantatur, vulgíque opinione infamis habetur, quod mulierum pudori non sine scelere subvenire credatur.
XXXII. PAPAVER, FLORE PLENO.
PApaver notissimum inquietudinis remedium, & multâ florum varietate conspicuum; vnde & hortorum apud curiosulos decus audit: nec tantùm colores in floribus mutare, sed & multitudine foliorum luxuriare solet, ejus praeterea dotes non incleganter Bapt: Fiera in suâ caenâ expressit hoc carmine:
31 L. Sabina G. Sauine A. Sauni Ge. Seuen [...]a [...]m.
32 L. Papauer multeple [...] G. Pauor d [...]ble A. Double poppie Ge. Magsa [...].
XXXIII. SEDVM MAIVS.
_ [...] Dioscoridis, Latinis sedum majus & Semperviuū Graeco etymo dictum, hoc nominis a re ipsa imposito, perpetuo n. virescit, nec vlla frigoris iniuriâ offenditur. Ab Apuleio vitalis & Semperflorium dicitur. Caules habet cubitales vel majores, pollicis crassitudine pingues, virentes: folia pinguia carnosa, longitudine pollicis, in cacumine linguae similia, in circuitu tenuiter crenata. Flores circa cacumina plures ex tenuioribus ramulis prodeunt lutei coloris steliae formam imitantes. Nascitur in montanis locis, in tectis quoque domorum seritur, vnde & Germanicum nomen invenit: refrigerat autem & restringit plurimum.
XXXIIII. VERBASCVM.
VErbascum Graecis [...] vel vt alij [...], quod caulibus ejus pro Ellychnijs vtātur quâ ratione candelariam hodie vacant. Officinis Tapsus dicitur barbatus: folia habet hirsuta & lata; flores habet flavescentes quinque foliolis constantes. Est a. verbascum multâ varietate insigne, album n. & nigrum a foliorū colore nominatur, illud quoque sexu distinguitur. Praecipua ejus in Medicina vis, ab hujus facultatis professoribus expressa.
33 L. Sedum maius G. Joubarbe A. Housleeke Ge. Hauswurtz.
34 L. Verbascum G. Bouillon A. Nullein Ge. Wulkrant.
XXXV. VICIA.
VIcia à vinciendo M. Varroni dicta; vel quod capreoles vt vitis habeat, quibus sursum serpit, aut quicquid attigerit apprehēdit. Nascitur locis maximé siccis, cubitali altitudine, folijs Aphaces, sed amplioribus, flore pisi; minutis nigricantibusue in siliquâ granis. De satione & cultu eius plura Columella & M. Cato in libris de re rusticâ. calefacit mediocriter, exsiccat verò in secundo ordine. Serpentum etiam ac canum morsibus medetur.
XXXVI. MILLEFOLIVM.
MIllefolium à foliorū multitudine, Graecis verò [...] dicta quasi militaris, quod milites in castris ad vulnera potissimùm sunt hâc vsi, frutex est exiguus, palmi altitudine, folijs avicularum pennas imitantibus, brevi admodum dissectoue foliorum exortu, silvestri cumino similibus, praesertim brevitate & scabritie, vmbellâ densiore & pleniore. Surculos in cacumine gerit exiguos, & capitula in modum anethi; flores parvos candidos vel etiam purpureos. Nascitur in solo macriusculo & circa semitas maximè, totâ florens aestate.
35 L. Vicia G. Vesce A. Tares Ge. Wicken Jt. Veccia saluatica.
36 L. Mille folium G. Mille fueille A. Yaccow Ge. Hasengarb.
XXXVII. CERASVS.
CErasi fructus vbique obvius, praeter aspectum quo oculos adficit, grato admodum sapore palatum recreat; propter sanitatem & bonitatem suâ laude minimè privandus, quem non neglexit in eleganti suâ caenâ Fiera, his versibus illum celebrans:
XXXVIII. PSEVDO-NARCISSVS.
PSeudo-Narcissi non vna species, aut cognomenti causa est, verum Narcissum imitatur, adeo vt in certamen cum ipso praecipuo flore, diligenti cultorum industriá saepissime descendat. Horum supra benigne lector, in priore libro desciptiones & differentias habes, ad quem te mitto, ne acta agere vel dicta dicere in hoc verborum compendio cogar,
37 L. Cerasia G. Cheriss A. Cherys Ge. Kierechen.
38 L. pseudo-Narcissus G. Narcisses A. Daffodill Ge. H [...]r [...]ge bl [...]n.
XXXIX. VIOLA MARIANA.
VIola Mariana ceu rapū silvestre Dioscoridis, folia primùm habet oblonga, lata, subnigra, aspera, nonnihil hirsuta, vulgaris Buglossi folijs nigriora, minora, minusue aspera. Caules deinde secundo anno profert rotundos, rectos, ramosos, aliquantulum hirsutos. Flores in summis virgis exeunt oblōgi, cavi, rotūdi, per oras incisuris quinque sed non profundis divisi; coloris vt plurimùm in caeruleo purpurei, subinde candicantes, in quibus stamina duo aut tria candida; qui priusquàm dehiscunt quinquangulares sunt. post flores capitulum nascitur, superiore parte latius, quinque quoque angulos habēs, quinque loculis hirsutis deorsum pendentibus circumvestitum, in quo semen exiguum subruffi propemodum coloris. Radix esui est apta, & astringentis potentiae.
XL. ELATINE.
VIdetur Helxines species, Elatine dicta, Germanis Kletten kraut; folia tamen habet minora & rotundiora, pilosa; tenuibus ramulis foliosis caulis ornatur, gustuastringentibus; flores eius sunt stellari formâ, mellei coloris. Viridis herba tusa, frontiue imposita, aestum & inflammationem, item fluxus oculorum sistit. Cum vino rubro cocta, intestinorum ex dysenteriâ affectionibus medetur.
39 L. Ʋiola mariana G. Mariettes A. Couentry belle
40 L. G. A.
XLI. HYACINTHVS ORIENTALIS.
QVanta Hyacinthorum sit varietas, & quantùm flos ille vt olim in fabulis poetarum celebratus, ita & nunc hortorum ac florum cultoribus in delitijs habitus, nemini, vt credo ignotum est; quare ad superiora cupidum lectorem remitto, & ad caetera properando vlterioris desiderij spem adgredior.
XLII. IVNIPERVS.
SOla fere arborum Iuniperus foetus suos in biennium prorogat, qui ne maturescunt quidem novis supervenientibus; simile tamen de Grano (ita vocant piperis rotundi speciem, quae plurima in Africae littoribus nascitur) nostri mercatores referunt; quod is fructus secundo demùm anno perficiatur. Baccae eius Arceuthides Dioscoridi dictae, stomacho vtiles sunt, contra pectoris vitia, tussim, inflammationes, tormina, serpentum ictus, & vt nostri putant pestilentis aeris infectiones efficacissime sumuntur. Fiera non praetermisit sed hoc carmine virtutes eius expressit.
41 L. Hyacinthus Orientalis G. Zac [...]te d'Or [...]ut A. [...]ew Jacinth Ge. [...]erezen bl [...]men.
42 L. Juniperus G. G [...]ure A. Juniper Ge. [...]lter.
XLIII. LYCHNIS SILVESTRIS.
LYchnis silvestris geniculatis caulibus, folijsue mollibus coronariae satis similis, minus tamen cana; Folijs item angustioribus, & caulibus tenerioribus, pluresue alas facientibus; floribus etiam minoribus, colore candidis aut rubentibus; calycibus tamen majoribus. Iuxta pratorum aruorumue margines, & alibi suâ sponte exit; transfertur etiam in hortos, in quibus quandoque florum foliolia multiplicat; plurima aestatis parte, & in Autumnum vsque floret. Scorpionibus venenum est, adeo vt teste Dioscoride haec herbà ipsis appositâ, ad laedendum redduntur inefficacis.
XLIIII. LILIVM RVBRVM.
LIlium rubrum puto illud quod purpureum vel ferruginei coloris a Dodonaeo describitur; & Hyacinthi species aliquibus videtur, eoue fere nomine a poëtis celebratur, sic n. Ovidius, Metamorph. lib: x:
43 L. Lyc [...]i [...]i [...] sil [...]estris G. Oeillet [...] s [...]e A. Wild campion Ge. [...]de f [...] r [...]s [...]li [...].
44 L. Lilium rubrum G. Lis r [...]es A. Red lillie Ge. Rote lilie [...].
XLV. RIBESIVM.
RIbesium fructu rubro, officinis Ribes, frutex est omnibus fere cognitus, & in hortis frequens, hujus fructus quòd circa solstitium aestiuum sit maturus vulgò Germanorum S. Iohans bessen vocatur; spinis caret, & ramulis fruticat multis, lentisue: cortice puniceo; folijs vitis, sed minoribus; florē profert mense Majo vel etiā Aprili, subluteum, stellatum; acinos rotundos, virides primùm, cum verò maturuerint rubentes, saporis acidi, sed non ingrati. Fructus & folia refrigerant & exsiccant in secundo gradu, & vis ijs inest astrictoria.
XLVI. ACANTHIVM ALBVM.
ACanthium album folio est albi Chamaeleonis, angustiore tamen, & candidiore; subdenso, subaspero & aculeato; caule binos cubitus excedente, pollicari aut majore crassitudine, subalbo, intus cauo; capite in cacumine aculeato, Echini Marini similitudine, minore tamen, floribus purpureis. Nascitur in montibus & locis silvestribus, ac etiam in hortis plantatur; dentibus adfectis medicinam praebens.
45 L. Ribes G. Graiseilles A. red Currans Ge. S. Johan [...] b [...]er [...]i [...] oder tre [...] [...]i [...].
46 L. Acantlium album G. Chardon arg [...]in A. White cotton thistk Ge. Weisse wegdistel.
XLVII. PRVNVS DAMASCENA.
INter omnia prunorum genera prestant Damascena, de quibus Theocritus Eidil. VIII, interprete Hesso:
Haec Germani quetschen vocant, nigra magnaue & oblonga: culinis arefacta maximè commendantur, habentue non paruum in Medicinâ vsum, vnde Martial:
XLVIII. FLOS CARYOPHYLLEVS.
CAryophyllei flores, ab aspectu & odore plurimùm laudantur, etiam magnitudine: Horum colores & mixturae ferè infiniti sunt, ita vt nihil ad nouitatem & cum eâ varietatem inducendam humana industria rellinquat intentatum, quae quotidie novos florum partus, & prioribus in visos producere non cessat.
47 L. Prun, mirabolanꝰ G. Prunier A. Plunnes Ge. Pfla [...]en.
48 L. Caryophyllꝰ G. Gyr [...]ff leés A. Jagged pincks Ge. Negeli [...] oder Grasblumen.
XLIX. ANAGALLIS AQVATICA.
_ [...] Graecis haec herba [...], id est, concutiendo, quòd excutiendi vim habeat, siquidem calculos a renibus pellere, vrinam & menses ducere traditur. Latinis & lauer a lauando fortè, quod aquis adnatum semper eis elui gaudeat. Anagallis etiam aquatica, quòd flore Anagallidi foeminae sit similis. Frutex est pusillus, pinguis, rectus, folijs latis & odoratis; Gaudet riuulis, mense slorens Iunio.
L. HORDEVM.
HOrdeo nihil notius, optumum esse candidū purumue Dioscorides tradit, illudue minus quàm triticum alere. Plurimus ejus in decoctione vsus; atque ex hoc frumento cereuisia nostra ferè constat, vt & antiquorum ptysana Plinio summopere probata. Panem verò ex hordeo antiquis vsitatum, delicatior inde vita damnavit, & servorum ac quadrapedum tradidit refectibus
49 L. Anagallis aquatica G. Mo [...]r [...] aquatique A. Water pimpernell Ge. Wasser p [...]gen.
50 L. Hordeum G. Orge A. Barlye Ge. Gerste.
LI. VIOLA MARTIA.
VIola flos natus est ex eâ vnde nomen habet, apud Graecos n. [...] appellatur. Etenim Iupiter Ion puellam amauit, & ex amore co [...]uit, & vt Iunonem res lateret, vnde cognosci potuit, naturae transmutationem fecit. Deprehenus n. Iupiter, & factum caelare cupiens, hominem in buculam transmutavit. Terra verò in honorem dilectae Iovis florem protulit, qui juvenculae pabulum esset, & sanè flos ex ipsa nomen tulit, & ejus fortunā coloribus suis adumbravit. Martia haec nostra dicitur, quod Martio mense prodeat, tota purpurea, & rarò vltra illum perduret.
LII. MALA AVRANTIA.
MAla Nerantia sunt ex generibus fructuum Medicae arboris: Eadem n. fere est arboris horum pomorum cum Medicâ seu citria forma, fructus verò nonnihil differunt, qui totus est orbiculatus, absque omni callo, immaturus viridis, maturus aureo totus colore fulget. Atque hunc per aurea Hesperidum mala poetae intellexisse videntur; vide plura in Vortumno Becani, & singulari de hoc malo tractatu N. Monardi Bapt: Fiera sic expressit in caena.
51 L. Viola martia G. Violette de Mars A. march Violetts Ge. Mercz Violen.
52 L. Mala arantia G. Orenges A. Orenges Ge. Pomerantzen.
LIII. MELO.
TErtium Cucumerum sativorum genus est, quod vulgò hodie Melonem vocant, Germanice Melaus; Pepone est rotundior, mali cotonei effigie, mitior item ac suavior: in reliquis cum eo convenit. Ex hoc genere Melopepones vocant eos, qui non pendent, sed humi rotundantur, & sessiles procumbunt: vocabulo ex malo & pepone facto Inflammationibus prodesse creditur; & nucleus ad stranguriam, renum, vesicaeue mala est remedio. Veneris stimulos minuit; Quin & semina cum ejus succo cocta & farinâ mixta, formata in pastillos, & in sole exsiccata, ad facei maculas extergendas; cum vino prosunt. Adde quae Florentinus lib. VII. de Agriculturâ, cap: xx. scripta reliquit.
LIIII. DIGITALIS.
DIgitalis a formâ florum appellatur, huic longa, lata & per ambitum crenata sunt folia, quae hîc non satis aptè, expressa, Verbassi quodammodo similia, minora tamē, minusque lanuginosa; caulis rectus rotundus, a medio sursum versus, compluribus floribus gravidus, ab vno caulis latere supra invicem dispositis, deorsum dependentibus, formà oblongis, intus cauis dactyliothecis propemodum similibus, colore ex rubore purpureis punctis quibusdam candidis intercursantibis. Dodonaeus in Medicamentis nullius ee vsus scribit, florem que solâ pulcritudine suâ placere.
53 L. Melo G. Mel [...]s A. Muske melon Ge. Melone
54 L. Digitalis G. G [...]tes nostre dames A. Foxe glowe Ge. Fl [...]ger [...]t.
55 L. Napellus G. A. Helmet Ge. Te [...]s, Je [...] [...]tlein, vnd Nar [...]kappes. Jt. Napell [...].
LV. NAPELLVS.
NApellus Aconiti species caulem habet erectum, tres pedes altum; circumdatum folijs variè scissis, saturè virescentem, ab ejus medio sursum versus flores apparent caerulei, qui cùm galeri vel cuculli aut galeae formam referunt, apud Germanos Eisenhutlm & Munchskaffen appellantur. Oculos quidem hi suâ formâ recreant; caeterum Lethale in se venenum haec herba continet, quodmiserabili multorum exitu comprobatum est.
LVI. PISVM SATIVVM.
PIsum a loco, vrbe videlicet pisa, vbi maximus ejus fuit provētus, id nominis ee adeptum quidam tradunt. Notissimum hodie omnibus legumen, loca amat aprica & tepida. Sunt diversa ejus genera, magnitudine colore nonnihil etiam formâ differentia, sunt sativa quae magis probantur sunt & silvestria; Mediocritatem in refrigerando & exsiccando obtinent, aliasue in re medicâ vires habere creduntur.
56 L. Pis [...] satinum G. P [...]is domestiques A. Garden pease Ge. Grosse Erbeen Jt. Peso maggiore.
57 L. Cyanus G. Bluet A. blew bot [...] Ge. K [...]rublumen.
LVII. CYANVS.
CYanos a caeruleo floris colore nomen habet, Baptiseculam vocant Itali, quod secantibus & metentibus officiat, seculam n. veteres falcem dixere; meliùs Blaptisecula a [...], id est nocendo ex opinione loniceri diceretur; Blaveolam Galli vocant a colore. In agris & frumentis passim nascitur formâ omnibus vt obviâ ita & cognitâ. Sed & in Hortos a florum cultoribus translatus, multiplicare in floribus, folia, & variare colores didicit.
LVIII. FICVS.
FIcus [...] Graecis nota est arbor, non admodum procera, quanquam amplissimae etiam quaedam inveniuntur, pyri arboris aemulantes magnitudinem. Candice brevi, medullâ carnosâ, leui cortice, folio perquā magno vmbrosoue, profundè admodum Lacinato, sine flore; pomo quod supra folij pediculum nascitur, turbinati molli, intus granoso, succo cum maturescit lacteo, postea melleo. Loca amat calidiora & aprica, frigus auersatur, vnde rariores apud nos fructus profert, qui tamen magna copia ex Hispanijs, Gallijs, alijsue locis adferuntur.
58 L. Ficus G. Figus A. Figges Ge Fe [...]ge.
59 L. Aquilegia G. Aucholies A. Columbine Ge. Ackeley.
LXI. ROSA RVBRA.
DE Rosâ, vt sanguineum colorem ex cruore veneris imbiberit vulgata est fabula: alij tamen de Nectare effuso; haec tradunt: cùm in caelo. Dij convivarentur, & nectar multum adstaret, Amorem choream duxisse, ac saltasse, & cum alâ crateris pulcrum concussisse, eumue evertisse; atque sic Nectar in terram effusum Rosae, florem rubicundum reddidisse. Medicam quoque vim Rosis inesse scribunt; Nam & vnguentum inde non malum conficiunt, & dolentibus oculis sunt auxiliares.
LXII. LYCOPSIS.
BVglossae vel Anchusae haec species ee creditur à Graecis [...] dicta, quamvis alij Lycopsim veram, cynoglosium esse velint. Hanc Dioscorides folijs lactucae longioribus, asperioribus, crassioribusue ad radicis capùt recidentibus describit: caule item longo recto scabro, flore purpureo, radice rubrâ, quae cum oleo illita vulneribus medetur.
62 L. Lycopsis G. Bugle [...]se s [...]age A. Wild Buglosse Ge. Welde Oxenz [...]ng.
63 L. Ruseus G. Bruse A. Butchers Br [...]ome Ge. Meusdor [...].
LIII. RVSCVS.
RVscus, Dioscoridi [...] id est filvestris myrtus. Locis gaudet opacis, nec alibi temerè nascitur; folijs myrti latius tamen & in formam lanceae mucronatis. Baccae per maturitatem rubescunt rotundae, a medio folio dependentes, ossea intus nucleo: radicem habet graminis, gustu astringentem, acerbum & subamarum. Folia & baccae in vino potae Vrinam cient, menses pellunt, vesicae calculos frangunt, stillicidio vrinae medentur, dolores capitis sanant. Caulicali recentes Asparagorum vice, in cibo sumuntur: Venetisque haec herba ad scoparios vsus frequens est, & propter asperitatem, ad fugandos Verspertiliones, ad carnes supenditur.
LXIIII. PAPAVER RHOEAS.
[...], Latinis Papaver fluidum seu erraticum, a flore sic dictum, qui ei protinus decidit. Folium habet Dioscoride teste Erucae; junceus ei caulis rectus cubitalis, asper: Flos silvestris Anemones, caetera satis notum. Folia cum calijcibus illita, inflammationes sanant. Eorundem fetu & perfusione somnus allicitur.
L. Papa [...]r Rh [...]as G. Panot sanages A. Wild pepp [...]is Ge. Wilder [...]ram oder Kl [...]pper r [...]s [...].
65 L. Faba satiua G. Feue [...] A. Garden bea [...] Ge. B [...].
LXV. FABA DOMESTICA.
FAbae sativae forma notior est, quàm vt descriptionem longiorem requirat; Graecam [...] vocant Pythagorico dicto nobilitatam. Gaudet solo pinguissimo & bene stercorato. Simeon Sethus parum videtur Fabarum esum probare, quòd inflant & totum corpus distendunt, sensusue Hebetare dicuntur. Decoctum nihilominus Fabarum pectis lenit, sed cum aceto sumptum ventrem sistit: item calculos in vesicâ & renibus ne gignantur, prohibent aliosue infuper in medicina vsus obtinent.
LXVI. DELPHINICVM.
HAnc herbam pleriq: eruditi Consolidam vocant regalem, & Valerius Cordus calcatrippam, quod ad calcaris veterum similitudinem tendit. Nascitur in segetibus, caule simplici cyanus; sicut ramulis multis, tenuibus; folijs longiusculis, lacinatis; flore violae ferè purpureae nisi quod ex alterâ parte in acutum desinens, inde nomen invenerit. Liquor ejus stellatibus oculorum inflammationibus ac hebetudine medetur; quin & semen calculo luborantibus prodest.
66 L. Delphinicum G. Pied d'Alonette A. Larkes Heele G. Ritter sporen.
67 L. Morum Celsi G. Meure A. Mulberye Ge. Maulberbe [...].
LXVII. MORVS.
MOrus quasi [...] quibusdam dicitur quod nigra sit: alij a mora a. tarditate deriuant, quod arborum postrema floreat: Vnde & prudentiae symbolum gerit. Naturam ejus sic expressit Plinius. Novissima inquit, vrbanarū germinat, nec nisi exacto frigòre, obid dicta sapientissima arborum: sed cum coepit, in tantum vniversa germinatio erumpit, vt vna nocte peragat etiam tum strepitu. Multiplicis est in Medicare vsus; aestuanti iecori prodest, alium laxat, contra Aconitum remedio est. Adustionibus medetur, dentium dolores mitigat; Viridibus quoque Mori folijs Bombyces victitant, & inde materiam hauriunt; principum olim vestimentis tantùm, nunc etiam infimorum hominum luxui feruientem.
LXVIII. SESELI SECVNDVM DODON..
SEseli secundum Aethiopicum & herbaceum Dodonaei a communi seseli distat, & nostris incognitum esse credidit lonicerus; Idem cum Theophrasti libanotide putant: caulem habet tres quandoque pedes altum, sed herbaceum, qui non ante hyemē perit; folia sunt ampla, & ad margines crenata in modum fij vel Hipposelini; ornatur in vertice coronato floribus parvis, candidisue semen Angelicae odorem habet: Vires verò edem ei cum Seseli Masciliensi tribuuntur.
68 Libanotis L. G. A. Herb francumsence
69 L. Tanaletum G. Tanette. A. Tanfie Ge. Reinfarn.
LXIX. TANACETVM.
TAnacetum hoc nostrum, tertium esse Artemisiae genus Dioscoridis putant; quod sic describit libro 3. cap. 108. Sunt qui in mediterraneis vnicaulis nomine appellant, tenuem herbulam, simplici caule & minuto, floribus scatentem tenuibus, flavo colore: iucundiore caeteris odore, Belgae quoque VVormcruyt appellant, quòd Lumbricos expellat.
LXX. NVX AVELLANA MAIOR.
NVx Avellina major sativa a Germanis etiam Rotnuss, & Belgis nostris Cuelsche Haselnoten dicitur; haec fructum fert oblongiorem silvestri, & totum ceu barbato putamine tectum & vestitum, cujus nucleus ruffâ membranâ cingitur; ejus esus parum probatur. Suspensus Avellanas nuces Scorpionem ex eo loco arcere Plutarchus resert; vnde & Scorpionum morsibus easdem mederi aiunt.
70 L. Nux auellana G. Notiettes A. Filbird nutts Ge. Hasel Nuse.
71 L. Rosa G. Roses A. Rose Ge. Rosen.
LXXI. ROSA ALABANDICA.
ETiamsi raritatis commendatione plerique hodie flores superbiant; Rosam tamen florum fere omnium notissimam suo hactenus gradu depellere nulli potuêra prestat vero in ijs quae Praenestina vel Alabandica olim, nunc Provincialis vulgò dicitur, sive fuavissimum eius odorem sive gratissimum etiam aspectum expendas. Hanc diviniole naturâ participare sibi persuasum habuit Didymus, quòd (vt ait) vnguentum non malum componat & dolentibus oculis sit auxiliaris.
LXXII. AMYDALA:
FLoret prima omnium Amygdala mense Ianuario, Martis verò pomū muturat teste plinio; vnde Alciatus Emblema suum 208 desumsit, & ad praecocia detorsit ingenia:
Nucem Graecam vocat Cato, tam arborem, quàm fructum: Masius alij nuces appellari volunt. Duplicis est differentie: alia n. dulces fert Amygdalas, alia amaras. Temperamentum eis est calidum; magis tamen amaris. Diocles eas tradit alere, & ventrem bene habere; recentes tamen aridis minus esse noxias: vnde & ad bellaria exijs placent (que) quas panes Martios pharmacopoles vocant, conficiuntur. Vulpes autem Amydalarum esu mori tradit antiquitas: quod & in fele, Vergiluis Marcellus observatū esse, annotavit.
72 L. Amygdalum G. Amandes A. Almondes Ge. Amandelbaum.
73 L. Paralysis G. Prime vere, [...]la o [...]ses de Ceca. A. Cawslips Ge. Schlus [...]el b [...]en.
LXXIII. PARALYSIS MINOR.
HAec herba ab illâ, quae supra posita est, vix quicquam differe videtur in formâ, nisi quod flores, minores exhibeat. Verbasculum per omni nutronem vocat lonicerus, & corum decoctum adversus rupta, luxata, & liventia valere, tradit.
LXXIIII. RANVNCVLVS.
SEptem in vniversum Ranunculorum species numerat lonicerus. Haec verò vulgaris est, vbique obvià; folia habens coriandro similia, sed latiora, & ad Maluae similitudinem accedentia; florem luteum butyri ferè colorem exprimentem, vnde & Belgae nostri Botterbloemen vocant. Folia & caules scabien tollunt at stigmata delent. Radix sicca & trista, sternutamenta, naribus admota, ciet; dentium quoque dolores lenit, cùm tamen calidi sint vehementer omnes Ranunculi ac sicci, cavendū est, ne intra corpus sumantur.
74 L. Ra [...]culus G. Bassinet A. Cra [...]fote Ge. N [...]fuse.
75 L. Acer maior G. Sycomorus A Sycome Ge. Hagdorn.
LXXV. ACER.
ARbor est Acer Tiliae non absimilis formâ & magnitudine, verùm cortice scabriore quàm illa vestitur, subliuido (que) crasso, & flecti contumate nascitura. potissimum in locis riguis floremue fert in Maio mense, Exiguus Aceris in medicinâ vsu sest. Radix contusa jecinoris doloribus vtilissimè imponitur. Serenus laterum malis mederi testatur his virsibus.
LXXVI. NVX IVGLANS.
IVglans quasi Iouis glans dicitur; Graecis [...] hoc est nux regia, etiam persica a regione vnde primùm est aduecta Gravis est foliorum ejus halitus, & cubantibus sub co arbore molestus. Fructū magnitudine differt & frigidis gaudet locis non tamē aquosis. Lignum vtensilibus lautis & mensis dicatur. Habet & suam in medicinâ vim, nec tamen minus nocere solet; vnde Fiera sic cecinit:
76 L. Nux juglans G. Noix A. Walnut Ge. Grosse nüss, oder ba [...]nuss.
77 L. Volubilis minor G. Liseron A. Bindweede Ge. Kleine Wind.
LXXVII. VOLVBILIS MINOR.
VOlubilis minor, Dioscoridis Helxine Cissampelos esse videtur, diversa tamen ab Helxine, quam parietariam vocant: folijs describitur ab eodem Hederae, sed minoribus; flores autem fert punicei ferè coloris candidis interdum stellis distinctos. Oculis rubentibus & calculo medetur.
LXXVIII. PINVS.
DEpinu hoc modo fabulati sunt veteres: Pinus puella prius erat, & mutationem naturae duplicis assumpsit. Amabat n. puellam Pan, amabat eandem etiam Boreas. Quùm autem vterque puellam alliceret, ipsa Panis amore magis afficiebatur, & ob hanc rem Boreas aemulatione motus puellam in petras impulit, ac neci tradidit. Terra porrò miserta cladem, plantam puellae cognominem reddidit ac produxit. At permutatá vita erga eosdem priores affectus seruat, & Pana quidem germine suo coronat. Flet a. & lamentatur arbor, vbi Boream afflantem percipit. Hujus arboris nux lignosa, in turbinatam effigiem compacta cujus commoda hoc descripsit tetrastico. Fiera:
78 L. Pinus cum comis G. Pin A. Pine apples Ge. [...]t [...]b [...] Jt. Pi [...].
79 L. Borrago G. Borraches A. Borage Ge. Oxen [...]ung.
LXXIX. BVGLOSSVM SEV BORAGO.
BVglossum describente Dioscoride, herba est verbasco similis, folio in terram depresso, aspero, nigriore, & bubuli linguae simili: flore caeruleo, stellae effigie. Locis nascitur planis & sabulosis & in hortis passim. Mense carpitur Iulio. Melancholicis ac languentibus in cibo cum Spinachiâ Buglossum est saluberrimum, flore in potum etiam injecto. Hujus sic meminit Bapt: Fiera:
LXXX. AQVILEGIA FLORE PLENO.
HAec Aquilegia multiplici tantum foliorum in floribus conjunctione a simplici ac vulgari differt, nec multà descriptione indiget cùm vbique sit obvea & nemini ignota. Calida est mediocriter ac modicè digerit. Stillatitia florum aqua, est praecipuum contra syncopen confortatinum. Dodonaeus tamen tradit ejus vires incompertas, cosque temere agere qui Centaurij vires huic tribuunt.
80 L. Aquilegia duplex G. A [...]chobes douple A. Double columbine Ge. Doppel Ackeley.
81 L. Pomicon G. Pome A. Apples Ge. Apffel.
LXXXI. MALVS PVMILA.
MAlus Humilis & naná, poma fert vt caetera omnia minora Commoda atque incommoda malorum in genere sic exprimit in abundanti sua coena Fiera:
LXXXII. MALVS PVNICA.
MAlus Punica [...] Graecis, arbor est haud ita procera, folio angusto intidique viroris, flore puniceo, oblongo, calathe effigie; pomo, quod corio & membranâ tegitur, numerosis intus acinorum granis fareto; vnde & Granatum est appellatum. Differentia hujus ex sapore triplex Quaedam n [...]hujus generis poma sunt dulcia, quaedam vinosa, quaedam prorsus acida, de quibus sic Bapt: Fiera:
82 L. Nahun Granatum G. Pommes de granade A. Pe [...]ce granates Ge. Granat apffel.
83 L. Gramen marimu [...] G. Herbe de Mer A. Thrift Ge. Meergras.
LXXXIII. GRAMEN MARINVM.
GRamen hoc Clusius Amerium tenui folium montanum vocat, flores habet in summo caulis plures, conjunctos in orbem, & purpurascentes vel caeruleos. Lonicerus videtur appellare gramen aquaticum quod Germanis Entengrass dicitur, ex eo quòd anates maximè silvestres Hyemali tempore hoc victitent. Nascitur in aquis stagnantibus graminis formâ. Decoctum radicis in potu tumoribus & vrinae difficultatibus meditur.
LXXXIIII. GLADIOLVS PALVSTRIVS.
GLadiolus palustris folia habet oblonga, tenua; caulem tres pedes Altum, aequalem, & sine internodijs, in cujus vertice plures flosculi apparent, colore subpurpureo, vel vt pictura indicat rubescente, quorum in centro, noduli, ex crocei vel miniata, in quibus semen latet perexiguum. Contra venenosos morsus valere medicamenta hinc confecta, tradit Dioscorides.
84 L. Gladiolꝰ palustris G. Iouc de ri [...]ere A. Water gladioll Ge. Wasier biesen.
85 L. Hor [...]i [...] Syluestre G. Oruale Sonnage A. Wild Clarie Ge. Wilde Scharley.
LXXV. HORMINVM SILVESTRE.
HOrminum [...] Graecis dictum placet Ruellio, quòd Venerem stimulet, Semen n. ejus bibitur ad Venerem stimulandam; Officinis Gallitricum est. Folia habet Saluiae formâ rugosa asperitate praedita; caulem sesquipedalem leniter hirsutum, in quadrangulum striatum; flores è caerulaeo in purpureum vergentes, ad Aquilini rostri effigiem falcatos; In pratis sponte nascitur. Floret & semine in Iulio est praegnans. Aculeos corpori in fixos per se ex aquâ illitum, extrahit. Folia ex aceto imposita, panos per se vel cū melle discutiunt. Dodonaeus tamen avestre hoc nullius esse facultatis putat.
LXXXVI. MALVS ASSYRIA.
MAlum Assyrium Itali hodie pomum Adami vocant, quia vulgò creditur semili pomo deceptum in paridiso Adamum protoplastum, divina mandata supergressum, dicuntue insuper morsus in eo extare etianum reliquias, ita scilicet eius pomi strias interpretantes. Alij nihilominus pomum Arabis Musam dictum, vetitum illum esse arbitrati sunt; quod & Thevetus ex Iudaeorum relatione credidit. Est autem quarta species citrij pomi vel medici Dodonaei.
86 L. Malum Asiyrium G. Pomme d'Assirie A. Asyrian apple Ge. Assyrischer apffel
87 L. Calendula G. Sousy A. Marigold Ge. Ringelbl [...]nen.
LXXXVII. CALENDVLA.
CAltha officinis Calendula dicta, quòd singulis calendis mensium florere conspiciatur; Belgae Goutbloemen ab auri aemulo floris colore dicunt. Locis cultis, ac hodie nusquam non in hortis provenit, estue perinde omnibus nota. Huius sic meminit Poëtarum princeps virg: in Georgicis.
Pulvis florum cum Xylino dentium dolores sedat. Aridi flores & folia suffitu mensis mirò cient. Herba etiam condimētis & acetarijs miscetur.
LXXXVIII. RVTA.
RVta communis, cui, hîc expressa herba non malu convenit, omnibus notissima est. Verù Ruta muraria, cuius nomen notitia praefert Adianti species esse videtur. Hujus natura & vis medicis quoque probata, eorumue in libris tam celebrata quam plenè descripta invenitur.
88 L. Ruta muraria G. Rue de Muraille A. Rue madenhare Ge. Maur rauten.
89 L. Saponaria G. Herbe à sauon A. Sope worte Ge. Seipkrant
LXXXIX. SAPONARIA.
HAnc herbam Saponariam dictam tradit lonicerus, quod ad mollitiem candoremque la narum vsi eâ sint veteres vnde & lanaris nomen ei tributum, quodque eluendis vestium maculis, ex purgandisque sordibus saponis vicem praebeat. Herba etiam fullonis ob dictos effectus est appellata. Idem lonicerus Struthion Dioscoridis putat. Dodonaeus autem credidit Alismatis sive Damasonij quandam esse speciem, quem plura de hâc scribentem, vide in historiâ florum & Herbarum odoratarum.
XC. ROSA MOSCHETTA.
HAec Rosa, quinta Rosarum hortensis species Dodonaei, ramis & virgis caninam silvestrem Rosam quodammodo refert; florem habens simplicem, quinque folia non excedentem, exalbido purpurascentis, venis puniceis intercurrentibus & odore admodum fraganti gratissimum. Huius laudes inter tot veteris ac recentes scriptores non omisit Strabus in eleganti suo hortulo, sed his inter alios versibus expressit:
90 L. Rosa moschata G. Rose muscadem A. Muske rose Ge. Muscus oder Dosems Rosen.
91 L. Cucumis G. Concombre A. Cucomber Ge. Cucumcren.
XCI. CVCVMIS SATIVVS.
CVcumis Varroni a curuitate sic dictis quasi curuinie Graecis verò [...]. Sarmentis autem Cucumis serpit praelongis, inque ramos vitis modo se diffundit, fulcimento cui innitatur, ob infirmitatem indiget: folium habet angulosum, florem luteum, fructum cartilagineū & maculosum, interdum, coloris vel Herbacei, vel citrini, vel nigri, plures eius sunt species, solâ formâ & quantitate differentes. Hunc nostrum Anguriam Aetij ee putant, frigidae ac humidae temporaturae, quare & Simeoni Setho minus probata; plura nihilominus ejus commoda Dioscorides recenset.
XCII. OTHONNA.
ESt Othonna, Troglodytica quaedam herba, in eo Arabiae tractu nascens, qui ad Aegyptum spectat: folia habet (ait Dioscorides Erucae similia; foraminosa velutis a tineis erosa, squallida, paucifolia: florem fert crocinum latifolium; quare quidam Anemones esse speciem putaverunt. At quamvis iste flos aspectu non sit ingratus, odore tamen est adeò gravi, adeoue inamaeno, vt ne gustare quidem ipse Galenus ausus fuerit, sed lethalem esse conijceret: veteres verò eadem herbâ (quam idem Galenus Lycopersium esse arbitratur) vsi sunt ad vrgentes articulorum dolores. Convenire cum hac florem Aphricanum in perisue omnibus Dodonaeus scriptum reliquit.
92 L. Othonia G. Othonne A. French Marigold
93 L. Cicer satinum G Peis cices A. Cicke pease Ge. Kichern.
XCIII. CICER SATIVVM.
CIcer vnde nobile illud Ciceronis nomen. Graecis [...], amat solum crassum, pullumue; ejusue in medicamentis quam in cibis potior est vsus. Dioscorides, Cicer, inquit, sativum aluo idoneum est, vrinam ciet, inflationem parit, colorem commendat, mensas ac partus expellit, lac angel. De Cicere sic in suâ coenâ Baptista Fiera:
XCIIII. VIOLA TRICOLOR.
FRequentissima in Hortis nostris haec Viola, ac perinde cognitissima, a floris maximè pulcritudine commendatur: Hic autem longiusculis pediculis insidet, purpureae Violae formâ similis, vt & magnitudine; triplici colore splendet purpureo videlicet Luteo, candidoue vel caeruleo; adeò vt semper noua colorum varietate gaudeat, odorem tamen nullum aut perexiguum habet. In summis duobus flosculi foliolis, & subinde in inferiores, & quandoque etiam in mediorum extimâ parte purpureus color violae nigrae relucet. Medijs vt plurimùm ac nonnunquam inferiori candidus aut caeruleus insidet. Luteus non rarò inferius foliolum vel magnam ejus partem, semper autem flosculi medium intercursantibus vnà nigris aliquot radiolis, occupat prodest, vt recentiores aiunt, febricitantibus maximè pueris, quorum connulsionibus ac comitialis morbi accessionibus subuenire creditur.
94 L. Viola tricolor Dod. G. Penrees A. Hartes ease Ge. Freisiam [...]t.
95 L. Ma [...]m carbonarium G. P [...]e Charb [...]ier A. Po [...]e water Ge. Apffel
XCV. MALVM CARBONARIVM.
MAlorum nomina, à formâ, ab inventoribus à Colore, à sapore, a locis sunt ferè insinita; eaue quotidie immutantur, ita vt nihil difficilius sit quàm nostra ad veterum nomina accommodare. Anglicum a. huius mali nomen indicat aquosum esse prae caeteris, & ex ijs quae frigidum ac terreum habent succum; quibus, Setho teste, vti convenit, quoties ob distemperantiam calidam vel humidam, male affectus est ventriculus.
XCVI. TAMARIX.
TAmarix seu Myrica, frutex est hominis plerumque aequans altitudinem, ramulis puniceis, folijs Ericae vel Sabinae arboris lignosis, ex viridi pallentibus. Florem sert verno tempore villosum, qui in pappos tandem evanescit. Fructùs est Galle similis. Lignum, folia, radix, & succus Tamaricis, in vino cocta & sumta, pulmonis, lienis, renum & vesicae obstractiones aperiunt; melancholiamue validè purgant. Eiusdem cinis ma nantia hulcera siccat, adustionesue igni factas sanat.
96 L. Tamarisone G. Tamaris A. Tamariske Ge. Tamarisken.
97 L. Linaria G. Li [...] sa [...]age A. Tods fax Ge. Karubrant.
XCVII. LINARIA.
LInaria silvestris a lini folijs sic dicta, Osyridis species esse vidétur, flavos fert flores, thalictro similes instar vmblici autcavini capitis acutos: in medio luteos qui in capitula mutantur, in quibus semen Gentianae simule Proximam habet cum Esulâ minore similitudinem, differentiam nihilo minus vulgatus hic ostendit versiculus.
Aridi flores vestes a blattis ac tineis conservare credunti.
XCVIII. BELLIS HORTENSIS.
HAec quibusdam etiam primula veris dicta est, quòd vere inchoante mox procedat: folia habet pinguia, interram jacentia, in rotundum oblonga & levissimè crenata florem verò pluribus barbulis densissimè circinatum, Colore rubicundo, odoris millius. Succus Bellidis vulneratis, polus prodest. Folia oleribus addita, facilem aluum faciunt eadem Trita tumorem sedant.
98 L. Bellis flori rubro G. N [...]gueri [...]es, en P [...]squette à floe [...]r ra [...]e A. red Double daisie Ge. rode Nas [...]lebon.
99 L. Quercus G. Chesie [...]g. Acornes Ge. Eichlame [...].
XCIX. QVERCVS.
QErcus notissima arbor, Iovi olim sacra, adeoue, vt persuasum sibi olim habuerit caeca Gentilitas eum inde oracula petentibus reddere, Corona quoque, ex quernis frondibus facta servali civis praemium fuit: hinc Alciati Emblema confictum hoc versu explicatur:
Eius quippe commoda infinita sunt, quae humano generi adfert, nec a medicinae vsu aliena.
C. GELSEMINVM.
GElseminum sive Iasminum hortorùm ornatui plurimùm servit: Cauliculos habet teneros, geniculatos, virides, quibus inest medulla spumea ceu spongiosa; ex singulis nodis vel geniculis oriuntur gemina folia, septem conjunctis foliolis aequalibus, saturè virentibus, & mucronatis, constantia: In vertice cauliculorum flores apparent oblongi, odoris gratissimi; Coloris verò subalbidi, nonnihil tamen calyces rubentis. Est & alia Iasmini species floribus caeruleis, quae ex clematidum genere esse videtur.
100 L. Gelsemi [...] G. Gelsemin A. Jasmin
101 L. Pyra G. Poires A. Peartre Ge. Biren.
CI. PYRA.
PYrorum vt malorum multa sunt genera, plurima inter se varietate distincta. Cùm vero pyrum arborem supra descripserùm, eaue sit insuper vulgatissima plura de eâ dicere hîc supersedeam, si addidero tantum Scolae Salernitinae hos versus.
CII. LILIVM.
LIly los bicet nemini hodie incognitus, omnibus nihilominus gratissimus exstit. De eo fabulantur poëtae in hunc modum. Quum Iupiter Herculem ex Alemenâ genuisset, essetque mortalis quippe qui matris conditionem sequeretur, immortalitatis participem facere cupiebat, & propterem ipsum adhuc infantem Iunonis dormientis vberibus admovit infans itaque lacte satur ob à papilla amovit, lac tamen nihilominus vbertim fluebat, etiam puero amoto, & quicquid eius in caelo diffusum est, lacteum circulum effecit, quod verò in terram dilapsum est eiusque glebas tinxit, id ipsum florem Lily produxit, quod similitudine lactis colorem exprimit: quem inde Rosam Iunoniam posteri appellavêre. Aqua stillatitia ad amissam vocem & syncopen plurimum commendatur.
102 L. Lilium album G. Lis blanche A. White lillie Ge. Weisie G [...]lgen.
103 L. Fragaria G. Fraises A. Strabo berries Ge. Erdbeer.
CIII. FRAGARIA.
FRagaria exilis est herba passim obvia, neque caules neque ramulos habens, sed solùm folijs, floribus & fructu constans. Hujus tria faciunt genera: primum haec nostra est fragaria, multis a radice lanuginosis pediculis, uorum alij flore candido corenantur, alij trigemino comantur folio, per ambitum crenato & venoso, alij fructum gerunt exiguis moris haud dissimilem cum maturuit rubentem cum gustu tum odore suavissimum. Succus foliorum vulnera ardentia sanare & glutinare traditur.
CIIII. PSEVDO-MELANTHIVM.
PSeudo-Melanthium herba est inter segetes nascens folijs, allij modo acuminatis, sed brevioribus pilosisue; florem fert menso Iunio ex vasculo hispido purpureum, paruae & quinque foliae rosae similem, quo decidente capitulum ceu vasculum manet, longiusculum, angulosum, hirsutumue in quo semen nigrum. Folia cum semine Chirurgis sunt in vsu. Videtura esse Hippocratis Melanthium ex tritico, ac Octavij Horati ani Sith, quibus fere in omnibus convenit.
104 L. Pseudo melanthium G. Nielle de blede A. Cookle Ge. Rodra.
105 L. Cerasa G. Cherisses A. Cheryes Ge. Kierssen.
CV. CERASA.
ESt hic fructus multiplici varietate Colorum, magnitudinis ac etiam formae notissimus, & supra cum sua quoque arbore descriptus; De hoc sic Simeon Sethus in Sytagmate de libariorum facultatibus: Cerasia, quae & sic Graecis dicta frigida sunt & humida, maliue succi, ventrem subducunt, stomacho parum idonea, humidum ventriculum laedunt, praesertim cum matura non sunt: sed calidis & siccis ventricalis & temperaturis prosunt. Gummia arboris cum vino sumptum, calculosos sanat.
CVI. MALVS PERSICA.
PErsica malus sic dicta, quòd ex persica primum sit allata: gaudet locis aquosis, folia fert Amydalae, sed maiora: floret primo statum vere cum Amygdalis, flore subpuniceo, pomum producit carno, succulentum, foris lanuginosum durâ intus & scabrâ nuce, in quâ nucleus quilas in Amygdalis. Persica m [...]la in ardētibus febribus sumi possunt; sed frequens eorum vsus multum phlegmatis gignit, horum sic meminit Fiera.
postremum hunc versum quoque hec sequenti disticho expressit Martial.
106 L. Mi [...] [...]e s [...] G. Pesches A. Peches Ge. Pfirsing.
107 L. Lychins Chalerdonica G. A. flowr of Constantinople
CVII. FLOS CONSTANTINOPOLITANVS.
BElgae nostri florem vocant Constantinòpolitanum; Germani verò Hierosolymorum: Aldroandus Creticum. Herbae ventem e radice caules sunt plures geniculati, cavi; folia nonnihil aspera & hersuta: flores in latis vmbellis, multi simul congesti, aspectu pulcri, caeterùm inodori, colore Lilij purpurei, sine maturi mali Aurantij corticis. In Iunio Iulio ac sequentibus mensibus, apparent. Quos habet in medicinâ vsus Dodonaeus sibi incognitum esse tradit, quamvis non minimam in hortis ac coronis gratiam eius flores sint assecuti.
CVIII. NARDVS GERMANICA.
SPseudo-Nardi species est, quam Lauendulam appellant, quòd in balneis & Lanacris expetatur ob odoris paestantiam. Odorata haec & coronaria stirps est, sed humilis, ramulos ceu virgas proferens tenues; folia oblonga, carnosa, vtraque parte albicantia, & in summo spicas oblongas tenues, floribus refertas caeruleis: Habetue insuper radices lignosas in fibras divisas. Dodonaeus Casiam veterum, esse putat cuius Virgilius his verbis meminit in Georgicis:
Caeterùm calefacit & siccat ordine secundo, tenu [...]umq: est partiū. Discutie & [...]ducit.
108 L. Spica lauendula G. Lauendule A. Lauender Ge. Lauendelen.
109 L. Armeiaca malus G. Abricos A. Aprecocke Ge. S. Johans Pfersic [...].
CIX. MALVS ARMENIACA.
MAlus Armeniaca persicae species est. Ejus fructus teste Dioscoride minor est, atque stomacho vtilior quám persicae, totus quo (que) flammis & precox. Baptista Fiera poma Armeniaca hoc disticho describit.
Latini, autem teste Lonicero, Trecacina haec mala vocare solent, ea (que) reliquis persitis prestare idem tradit.
CX. CARIOPHYLLEVS MAXIMVS.
INter coronarias herbas, familiam ducere creditur Caryophylleus flos; hic verò expressus inter alios ejus generis flores, insigni magnitudine, Colorum eleganti mixturâ, & odoris gratissimi fragrantia praestat. In hortis hodie frequens est haec herba; sed speciosissimi flores ferè in fictilibus vasis habentur, vt à frigoris injuriâ hybernis mensibus tutari, & ad caliodiora loca transferri possint.
110 L. Gary [...]op [...]hyllꝰ maximꝰ G. Gyrofflées grand A. Cornations deuble Ge. Grosse doppele Negel [...]der Gras bl [...]men.
111 L. Genista G. Genest A. Broome Ge. Gi [...]steren oder Pfri [...]men.
CXI. GENISTA.
GEnistam dictam censent, vel quod genu instar ad nexus sit flexilis, vel quod genuum dolori medeatur, Germanis Ginst, videtur Dioscoridis Spartion vel eius species. Locis gaudet aridis & arenosis; ramos autem fert herbaceos, scabros, folia minuta, florem pisi, luteum tamen & apibus gratissimum. Differt a Genistâ minore hodie Genistellâ dictâ, quòd non sit aculeata, & minus exsiccet. Tenera Genistae germina, vel flores tusos, serpentum morisibus vtiliter imponi ferunt.
CXII. SALVIA:
SAlvia [...] ab [...] seu [...], quòd syderationem significat, quia, vt Ruellius inquit, herba retorrida & exucca videtur, quasi in tabem sit versa. Salvia dicta quod sit salutaris ejus vsus, vnde Schola salernitana.
Sativa haec Salvia in hortis frequens & omnibus nota, frequentissimi in quotodiana vitâ & etiam medicinâ vsus, quòd & Baptista. Fiera. in suâ coenâ non ignoravit, vbi sic cecinit:
112 L. Saluia G. Sauge A. Sage Ge. Saluey.
113 L. Castanea G. Chastaign [...] A. Chesnu [...]e Ger. Kesten
CXIII. CASTANEA.
CAstanea à Castano Magnesiae oppido, vnde primùm advecta; Glans Sardiana à loco similiter & Iovis glans Lonicero teste dicitur, quam vis Bekanus in vertumno, vnde sic dicta à nemine Graecorum aut latinorum traditum esse scribat. Arbor est nota, puram terram desiderans, fructumue ferens nucem castaneam dictum Ethynato tegmine tectum; quem sic describit Fiera:
CXIIII. POMVM.
ALiquoties poma descripsimus mirâ varietate luxuriantia, & à nemine satis expressa; tu tibi lector cum sapore finge colorem, ac nomen ex ipsâ re tribue: ego hic tantùm addam meliora per insitionem reddi Palladij versu.
114 L. Pomum G. Pommes A. Apple Ge. Apfel.
115 L. Rosa canina odorata G. Esglantine A. Sweete Brier Ge. Wilde [...]robriechende hegk rosen.
CXV. ROSA CANINA ODORATA.
HAec vulgaris notitiae planta, spinosa admodum, tam fronde quàm flore odorem spira gratissimum. Virgus fert aculeis humatis munitas, folia asper nigricantias, incisuris tenuibus divisa. Flos ex calycibus erumpit dehiscentibus ex puniceo colore pallescens, quinque foliorum, imâ verò parte vnguis humani colorem referens, qui pandens sese, apices in medio sui fert flavos, ac stamina capillamentis, insidentia, quibus decidentibus fructus oblongus & subrubescens sequitur, interius lanuginosus.
CXVI. TRITICVM.
FRumentum hoc quod in suo genere principatum obtinet Graecis [...], Latinis verò triticum dicitur, quòd e spicis tritum sit, nimis communi vocabulo, & Varroni vix digno. Tria hujus numerantur genera: primum culino nascitur quàm hordeum altiore, tribus geniculis constante, folio arundineo, spicâ folijs remotiore; Secundum in eo differt, quòd spicam multis aristis vallatam obtinet: Tertium priori per omnia simile, nisi quod genicula habet quaterna. Multiplex ejus in Medicâ re, & quotidianâ vitâ est vsus: Sed quando vtiliter seratur elegantissimis suis versibus indicat Maro Georg: lib. 1.
116 L. Triticum G. Ele, fourment A. Wheate Ge. Weitz.
117 L. Caryophyllꝰ dùplex siue multipl [...] G. Gyrofflées doubles A. Double gilloflower Ge. D [...]bbel negeli [...] eder graskkeuen.
CXVIII. FLOS CARYOPHYLLEVS MVLTIPLEX.
FLos hic pulcherrimus, multiplici foliorum texturâ & colore puniceo insignis, hortorum delitium, & coronarum decus audit; puellarum assiduò manibus carpitur; & nunc sponsarum festinis crinibus adaptatur, nunc infantum tristia funera exornat, diverso vitae mortisue Honestamento.
CXVIII. CYDONIA MALVS.
MAlus Cotonea Cydonia à Cydoné Cretae oppido dicta creditur. Cotoneam verò primus eam Cato vocavit, quòd nimirum mala ejus tenerâ lanugine tegantur; vnde Virgilius optimè cecinit.
Haec Veneri olim gratissima fuisse leguntur: & Solon teste Plutarcho, jubebat sponso concubituram; prius edere malum Cydonium, quòd & eleganti emblemate expressit Alciatus:
118 L. Malum Cotoncum G. Pome de Coing A. Quinces Ge. Kutten oder Quidden.
119 L. Leucoium G. Girefflees A. Wall flower Ge. Garten veiel.
CXIX. LEVCOIVM LVTEVM.
LVteo Leucoio a floribus sic dicto, ramosi sunt caules folia oblonga in virore nigricantia, minora folijs Leucoij candidi: flores lutei perquam odorati; floret Aprili & Majo, etsi Hyems clemens fuerit etiam Martio. Totus frutex lignosus est, & Hyemis rigorem facile sustinet; in ruderibus & saxosis locis libentius nascitur, vnde nostri Muerbloemen vocant. Est autem Leucoij frutex vniversus, vt Galenus ait, extergentis facultatis, ac tenuium partium, plus tamen flores: Dioscorides etiam lutea Leucoia praecipui in medicinâ vsus esse scribit; Et Hippocrates ad secundas educendas ejus semen valere tradit.
CXX. VITIS.
VT vitis infinitâ vuarum differentiâ luxuriare solet, sic & vinorum inde expressorū, tot ferè sunt genera quot loca vbi nascuntur, ex quibus & nomina variare, & formas, didicêre. Plinius, vino, inquit, modico nervi juvantur, copiosiore laeduntur; sic & oculi, stomachus recreatur, appetentia ciborum invitatur, tristitiae cura hebetatur, vrina & algor expellitur, somnus conciliatur: contra si nimius adhibeatur vini vsus, belluina cornua capessimus &c. Atque ita ejus vel commoda, vel damna in modo consistere docemur. At hujus demum laudes & simul librum eleganti finiam Bapt: Fierae carmine:
120 L. Botrys, Vua G. Grappe de raisin A. A Grabe Ge. Wein traube.