PAREVS.
OXONIAE, Typis IOSEPHI BARNESII, inclytae Academiae Typographi, 1585
AD LECTOREM.
NE quis error alicui obijceretur, lectorem hoc loco praemonendum censui, me in hoc Pareo describendo sunimam argumenti fideliter retinuisse; sed tamen ornatus & delectationis causa [...] quaedam, vt graeci vocant, excogitasse & affinxisse. Quod quidem & Aristotelis praecepta, & optimorum Poetarum exempla secutus feci: at (que) ita vt nihil attexuerim, quod non esset virisimile, aut ab argumenti natura abhorreret.
PAREVS.
QVI Phrygio quondam certantes vertice diuas,
Et malum, Troiae cinerem, raptam (que) Lacaenam,
Auspicio lusi vatis modulatus Achiui:
Nunc aliud canere adgredior, remo (que) paludem
Cocyti tranare meo: iuuat alta videre
Tartara, & hinc saeuam Parei deducere fraudem
Reginam immeritam contra, gentem (que) Britannam.
Tu mihi per dumos, atque aera lucis egenum
Musa praei, & pauido cunctantem dirige gressis.
Viderat inferna laetus regnator ab vnda
Afflictas pietatis opes, atque omnia foedis
Artibus, & sacro late loca feruere bello.
Solam autem immunem scelerum, cladis (que) iacere
Insulam Occano in magno: hîc nam virginis altae
Imperium, & laetos pacem florere per agros.
Tum verò inuidia mentem suffusus amara
Sic secum. Meáne hanc vnam modo temnere gentem
Numina? nec diras quicquam curare sorores?
Heu sortem inuisam. quid tot mihi dextra Latini
Profuit Albionum in dominam iaculata tyranni
Fulmina? quid caecae moles? quid classis Iberûm?
Totque ducum validae per bella horrentia vires?
Si tamen hinc animos & opes interrita ducit.
Méne igitur fessum, victum (que) residere tanto
Fas erit incaepto? nostrasque impune per aras
Mortales ierint dextrae? Plutonia (que) ▪ eheu,
Regna tot ereptis patiar lugere trophaeis
Vnius ob merita, & iussum Teutheris Elisae?
Consilijs, ferroque nefas hanc vincier? esto:
At fraude vnius potero superare Britanni▪
Ni me fata vetant, ni mens improuida fallit.
Sic ait: atque imis excitam Acheruntis ab oris
[Page] Euocat ad se se Fraudem. venit illa vocantis
Ad nutum, & celeres per noctem concutit alas.
Cui crines Lyciae fallentia colla columbae
Assimulant, ostroque genae, minio (que) rubescunt.
Ore sedet roseo, tremulo (que) in lumine risus.
Flores laeua gerit, rigidum tenet altera ferrum
Veste tegens, guttis maculòsâ, & pellibus atris:
Qualis in Euboae campis notissimus ille
Humano generi insidias, mortem (que) parare,
Mille notis lucet stellatus tergora serpens.
Hanc ergò alloquitur Pluton, ac talibus infit.
Vade age, & hunc proprium patri fer nata laborem.
Romuleas, i, scande arces, at (que) atria nota
Pontificis, saeuum (que) inspira in pectora virus.
Communi vt caedem maturet callidus hosti,
Reginae Britonum caedem, populo (que) ruinam.
Tu potes insidijs inuictos tollere reges
Natorum, & iugulo laqueos innectere patrum,
Lethaeosque manu latices miscere marita.
I foelix, i sola meos vltura dolores.
Illa nihil contrà refert: motis (que) per amplum
Aera findit iter pennis, quà turbidus halat
Taenarus, inuisique patent spiracula Ditis.
Et tandem Ausonia nitens super astitit aede.
Vt limen tetigit thalami, multo (que) solutum
Pontificem somno vidit: sub pectora nullo
Influit attactu, & circum praecordia serpit,
Fraudis agens animam, fraudis (que) immite venenum.
Agnouit solitam mentem, stygiam (que) sororem
Primo mane senex, oculos (que) per omnia voluit
Ardentes igni, & suffusa caede rubentes.
Continuo fidum custodi ad limina mandat
Accersi fratrem ipse suum, tristem (que) colonum
[Page] Vrbis Iulaeae, quam Larî margine Caesar
Condiderat, graio (que) vocarat nomine Comum.
Nec mora: iussus adest, thalamo (que) assistit eburno,
Fausta salutantum primùm de more precatus.
Isque vbi consedit, tali pater incipit ore.
Me super Europae rebus, nostro (que) putantem
Multa super regno, & veteri ditione meorum,
Arctior in noctem pressit sopor. hîc ego mentem
Infusam superis aliam de sedibus hausi.
Mentem, qua vires nostri heu tot per loca fractas
Colligere imperij possim, rursum (que) sub alta
Mole locem, vnde hominum foode furor impulit audax.
Vnius hîc animae petitur cruor, vnius Anglae
Excidium: neque enim ignor as carissime (te (que)
Saepe meo memini mecum ingemuisse dolore)
Romanas vt opes sola è tot regibus ausa
Proruerit, pedibus (que) meos calcarit honores.
Quid memorem infandos ritus? turpi (que) madentem
Caede recens terrams? at (que) appensos turribus artus
Sanctorum? & pilis praefixa trementibus ora?
In regnis agit ista suis tamen: atque agat, opto.
(Quanquam ò: sed sancti, quaeso, mihi parcite manes)
Quid terram petit ignotam, & sceptra extera tentat?
Quid Gallos tegit auxilio? Belgam (que) rebellem?
Et coniurates in nostra incendia Pictos?
Huius in auspicio, stygijs emissa tenebris
Relligio noua per ter, as caput altius omnes
Extulit, &, ceu flamma Euro, viuescit eundo.
Hanc ego non validis regum, quae despicit, armis
Euertam, aut caeco populi gliscente tumultu:
Fraude noua adgrediar. ne te morer: Anglus adiret
Huc aliquis modo, cui praesens in pectore virtus
Adsit, & infidi mores, animique sequacis
[Page] Ingenium, multus (que) lepos & gratialinguae.
Nec bene contentum paruo, maculaue notatum
Ambitio caeca, ac tabes exurat habendi:
Ausit vt in quasuis animo procurrere formas,
Ingenti precio, pulchroúe inductus honore.
Hunc equidem compulsum auro, palma (que) virenti
In mea nunc traherem vota, & clam fraude, iuberem
Officijs illam affectans sub tartara ferro
Truderet, & metui nostro medeatur, & irae.
Quod fore, ni visa in somnis me fallit imago,
Et spero, adnitar (que) libens. sic fatur: at ille
Pauca refert contra. Mecum ò pater optime tantis
Hoc opus insidijs, hic erit labor. exue curas,
At (que) omnes seclude metus: ego funera faxo
Certa dolis: nec te diuina insomnia ludunt.
Haec fatus, veniam poscit, proprios (que) penates
Multa animo voluens repetit: cui munera tanta
Committat: quibus illum animis, quibus instruat armis.
Forte aderat Romae Cambrus, cui nomen Ilermo
Graecum est, antiqua missus de gente Britannûm:
Sed qui vix alium primo à genitore cieret.
Huic facies insignis erat, praelarga (que) fandi
Copia, tum varij mores: sed rebus egenis
Asper, auens animus, facibus (que) incensus amaris
Haustae vulgò ignominiae. nam coniugis olim
Ipse suae natam, castos scelerans hymenaeos,
Inuasit, matrisqùe thoro geniale recepit.
Atque idem claro maiorum sanguine cretum,
Impius ante larem patriae (que) in limine Vestae.
Incautum ferro iuuenem transfixit acuto.
Pro quibus informi letho damnatus, Elisae
(O quid agis nimium clemens, nimis inscia Parei?)
Seruatus fuit imperio, vitae (que) sibiqùe
[Page] Redditus. hunc igitur Romae tum forte morantem
Tartareus Pluton Comensi obiecit alumno.
Hic vultu cunctantem hilari, blandis (que) vicissim
Vocibus accept: votis (que) vt credidit aptum
Esse suis, paulum semotas duxit in aedes.
Mox prior haec. Nisi me multùm tua nobilis ista
Effigies, iuuenis, tua (que) illa exordia fallunt:
Haud geris absimilem tam pulchro corpore mentem,
Vulgaresùe animos spiras: nec tu mihi iussus
Femineos, aut sceptra queas imbellia ferre.
Vnde ego, quem tali nuper dignatus honore est
Omnipotens, voluit (que) suis incumbere sacris:
Magnum animo facinus, magnum: sed pulchrius ipsi
Vtilius (que) tibi, at (que) adeo procliue volenti
Concepi. sine me tan tam spem ferre futuri,
Virtutisqùe tuae, & nostris bonus annue votis.
Illam etenim nosti, &, credo, indignaris Elisam
In summos rabie indomita, at (que) cupidine ferri
Pontifices, & sacra Dei, ritusqúe parentum:
Et nostros premere, aduersos attollere coelo.
Hîc autem subitò ex imo suspiria Cambrus
Corde trahens, Equidem noui, nec gratulor, inquit.
Et me, si laeuum quando mihi numen adesset,
Iuraui vltorem patriae, vestri (que) futurum.
Sed tu, quis tantis modus, & quae sit via caeptis,
Ede, precor, venerande pater. te plurimus vsus
Erudijt rerum: nec te sanctissimus orbis
Nequicquam summis dominus praefecit habenis.
Atque equidem tales crebrò sub pectore curas
Sollicitus volui mecum, multum (que) diu (que)
Omnia versaui frustrà. tum me ista parantem
Facta, pauor, non supplicij, neque luminis huius,
Quorum animus mihi contemptor: sed me acer habebat
[Page] Inferni metus ignis, & irremeabilis orae.
Hunc mihi, si poteris, quaeso, conuelle timorem.
Ille autem: Nimium, o iuuenis clarissime, vanus
Te metus, anquit, habet: tantum (que) hoc accipe contrà.
Non nos reginae pestem meditamur Elisae:
Verùm illi, quam regno olim Pius ipse paterno
Exuit, atque hostem iussit, famulam (que) vocari.
Immò ego te dignum coelo, sanctóque Deorum
Concilio hanc vnam ob mentem nunc auguror esse.
Quod si tam clarum incoeptum fortuna sequetur
(Vt reor, & firment superi) quae praemia viuus
A nobis, & quanta feres! sin te atra (sed omen
In ventos disperge Deus) sin te tamen atra
Sors tulerit: quali nobis donabere palma!
Quàm tua laus nostris semper celebrabitur aris!
Nunc age, quae coeptis fuerit via tutior, edam.
Insidijs opus esse vides, ferróque latenti.
Insidijs: sed non solitis, nec qualibus vsi
Hactenus & regni proceres, regesque fuerunt,
Frustra omnes: alias poscunt haec tempora fraudes,
Diuersos (que) dolos, & non vulgaria furta.
Tu verò, si qua est nobis prudentia rerum,
Hac insiste via, atque tuo haec sub pectore fige,
Non vlli te crede hominum, nullum (que) vocato
In partem laudis. tibi mens tua sola senatus,
Conciliúmque esto: dubijs hanc consule rebus,
Huc consulta refer, muto (que) incide sub are.
Nec satis hoc. quaerenda via est, qua mollis in aures
Influere, ac procerum possis arrepere victu,
Atque ipsi te etiam dominae insinuare loquends.
Hoc duplici, aut vna potius ratione tenebis.
Sinostri simules odium, cupidumque tuorum
To fingas, domina (que) tuae. quare omnia prudens
[Page] Vestiga, semperque aliquam circumspice causam,
Et rape, qua fidus patriae, regique putere.
Quin etiam (si tanta animis constantia surgit,
Si tantum de te fidis) per mollia fandi
Tempora reginae sensus tentabis, & vltrò
Illusum nobis, caedemque fatebere pactam.
Interdum (que) illude volens: nam talia sanctus
Ignoscit pater, & portis indulget apertis.
Sic effatus, eum sponte haec in foedera pronum
Impulit, accepit (que) fidem: sceleris (que) tabellas
Liuenti spuma, sanie (que) obsignat, & angui.
Hîc ego te porrò, fraudum caput, impte cultor
Arguerim Comi (nec enim verba aspera terrent,
Illa, quibus quondam regno demissus Ibero
In nostris dulcem terris mihi laesit amicum:
Ten'ait, o iuuenis, ten' amentissime, patrum
Purpureos ausum calamo strinxisse galeros?)
Verùm ego compellem porrò te: quid petis istis
Saeue modis? num regna pia florentia pace?
Anne caput sacro perfusum regis oliuo?
Proh crudele nefas. vnon' Pacisque, Fideque,
Et ducis & populi ceruicem abscindier ictu?
At non ille pij pastor gregis, & sacer omnium
Interpres, cuius frater mentiris & haeres,
Haec docuit, vobisque dolos in morte reliquit.
Non generis vestri princeps vrbisque creator
Talis erat, tales (que) suos amet esse colonos.
Hunc etiam (priscis si quicquam credere dignum est
Carminibus vatum, & curant mortalia manes)
Elysio in nemore, aut vmbrosa valle sedentem
Ingemere, & tales nunc credam fundere questus.
Hei mihi non liquido auspicio, ductos (que) sinistra
Vrbis aui muros: quam ferro barbara quondam
[Page] Euertit manus, & duro disiecit aratro,
Non sine dirarum precibus vocum, & sale multo.
Atque vtinam segetes illis, & gramina campis
Nunc etiam starent: nec tu foedissime noster
Audires tanta pollutus labe colonus.
Nunc petis insontem furto ferus. anne ego magnos
Albionas sic quondam adij? primusqúe Quiritum
Reclusi populo? quùm me Neptunia ab imis
Ira excita vadis classem (que) haurire pararet:
Euasi tamen, atque aduerso littore signa,
Caeruleam contra pubem, currus (que) tremendos,
Constitui: multum & limo luctatus, & vnda.
Hic ego vi vera, & sociûm virtute Britannos
Aggressus vici, ac iussis parere coegi.
Quin etiam placidas pacis conuersus ad artes,
Troiugenúm populo, demissae (que) ab Phryge gentis,
Imposui, gaudens cognato sanguine, regem.
Cuius nunc solio diuam, sceptroqúe potitam
Perdere per summum tendis scelus. o vtinam tu
Exilio, virgisqúe fores multatus, & vlmo:
Non nouus ille alter ciuis Comi (que) meus (que)
Aemathij qui causa mihi non vltima belli.
Quid queror? aut quisquam nostris hos sedibus ortos
Romanosue putet? nostra occidit, occidit ingens
Gloria, & Italiae fatis defedit iniquis.
Sic ait illachrimans, & se luco abdidit alto.
At Pareus turpi perfecto foedere laetus
(O infanda caput fleturum) moenia Romae
Deserit, & duras Ligurum trans auolat Alpes.
Donec Sequania Gallorum constitit vrbe.
Hanc sibi fallendo sedem legit: hîc sibi multos
Relligione viros, patria (que) adiungit eadem.
Horum animis furtim illabi, sanctus (que) videri
[Page] Magnarum (que) capax rerum: cui credere tuto
Omnia, & arcanos possent committere sensus.
Ipse animi catus, & leuimage lubricus angui,
Anglorum primis, regni rerum (que) magistris
Cuncta aperit, quae rem summam spectare videret
Consilia, at (que) ipsam dominam. fraudem (que) retecta
Fraude tegit, scabrisque viam, quò mollius iret,
Sentibus obducit: clypeo, quam vulneret, armat.
Iam (que) vbi se charum patriae, fidumque potenti
Reginae finxit, nec quicquam obsistere vidit
Imbelles praeter curas, animique pauorem:
Huc reditum parat, & magnis insuescere coràm
Insidijs optat, nexos (que) expandere casses.
Soluitur infoelix, infausta (que) alite nauis,
Et tandem patrijs hominem deponit in oris.
Ille pedem titubans fulua prolapsus arena
Dicitur, & capiti corui obstrepuisse loquaces:
Quo tendis miser, ò miser? hîc te dira manebunt
Supplicia, & laeua tetigisti littora planta.
Hîc tibi pro tali scelere, atque immanibus ausis
Praemia iusta dabunt superi: quum carcere tetr [...]
Eductus humili ad mortem raptabere crati:
Quum tua terribilis laqueo colla impia lictor
Inseret, impelletque cruci: nodoqúe reciso
Semianimem distendet humi: quum viscera cultro
Discludet: quum cor trepidum viuo, atque videnti
Eruet, impinget (que) oculis, ignique cremabit:
Membraque sanguineo manabunt dissita tabo.
Ille nihil casus, obsc aenarumqúe volucrum
Omine commotus, fatalem pergit ad vrbem.
Quam quondam Brutus Thamesini fertur ad anmis
Florentes ripas, vdo (que) in gramine campi,
Ilio ab incenso profugis posuisse colonis,
[Page] Et patriae dixisse nouam de nomine Troiam.
Forma antiqua manet: perijt nomenque, genus (que).
Parua olim: nunc Anglorum domus ardua regum,
Et totum penitus fama celebrata per orbem.
Haec nunc te recipit Pareu, natosque laremque,
Coniugiumque tibi reddit: neque redderis illi
Exul adhuc, aliasque animo proiectus in or as.
Saltem incusanti similem, similemque precanti
Aspiceres patriam. Quid de te perfide Pareu
Sic merui? patriaene adiges in viscera telum
Crudelis? neque enim telo, quam credis, Elisam
Appetis, aut vnum duces in funere corpus.
Illa quidem superis celsum caput inseret astris,
Vnde genus ducit: per (que) omnia viua feretur
Ora virúm, victrix meritis at (que) auspice fama.
Illa tuas coelo furias spectabit ab alto,
Horrentes facibus furias, atrisque colubris.
Ast ego tam dulci genetrix orbata parente
(Namque parens est illa mihi) lugubria rursum
(Quod potius nostros omen vertatur in hostes)
Fata feram, canibus (que) dabor laceranda Latinis.
Quae nunc flauenti frugum redimita corona
Purpureos vultus sub candida sidera tollo,
Orbis amor, saeclique auro florentis imago.
Mene petis? per ego has auras, vitamque, meo quas
Hausisti primum gremio, per numina tantum
Damnatura scelus, fundo (que) vltura sub imo,
Parce precor, parce: haud duro de semine quercus
Te genui, Hircanaue alui Britannia tygri.
Fallor? an inuitum maior, fatique rapit vis?
Et male vitatas expendes sânguine poenas?
Sic eat ò potius: nostro quam terra cruore
Manet, & immeritum letho caput, improbe, sternas.
[Page] Has equidem credo, voces nunc patria Pareo
Mitteret: ipsa loqui Pareo si patria posset.
Sed quid verba iuuant? animos vbi caeca peredit
Proditio, & scelerum coquitur mens impia flammis,
Assiduo (que) vias infanda ad crimina versat.
Ergo aut nobilium mensas, coetusque virorum
Arripit infinuans, summisque in rebus agendis
Versatur. quid lentus Arar, quid cogitet Ister,
Quidúe pater Tyberinus, & auro flauus Iberus:
Et quà cunctorum tacitis Nereius vndis
Occurrat Thamesis, fluctusque infringat apertos,
Mille suo voluens aeratas flumine puppes:
Omnia nec Pylio peius, nec Pallade narrat.
Aut placidis animum studijs oblectat, & ipsas
Inuisit iuuenum choreas, mollesque Camoenas:
Inque dies tota volitans nitet aureus aula.
Saepe etiam humanam dictis adgressus Elisam,
Grandibus aut monitis, aut dulci detinet ore:
Obsequio (que) fidem, nec inani pignore firmat.
Nanque illam fertur, cultos dum sola per hortos
Pubentes legeret formoso pollice flores,
Talibus affatus Pareus: fuge gramina velox,
Heu fuge Diua: latet tumidus sub floribus anguis.
Sic ait, atque anguem dextra protendit: vt vda
(Pontificis signum) cera, leuique papyro
Altè pressus erat. Videas ardere veneno
Turgentes oculos, trifidis (que) micantia linguis
Ora, & sublatam squamosa in tergora caudam.
Illa iocum risit, causam (que) petît eiusdem.
Cui Pareus: Fidei, fidei cape pignora nostrae,
En, ait: & caedem diram, nomenque resignat
Purpurei patris, & promissa ingentia pandit.
Obstupuit subito, turbataque pectore virgo est.
[Page] Non secus, ac, caules cum vespertinus oberrat,
Audito visoúe lupo, tremit art ubus agna:
Illa licet clathris, & amica septa canum vi.
Sic virgo, quanuis circum sit fusa corona
Fidorum procerum, Latij praedonis vt atras
Auribus insidias, oculisque micantibus hausit:
Extimuit tamen, & placida sic voce locuta est.
At tu sanctorum custos mitissime regum,
Si iustis regno imperijs, si pectore puro
Te colui, semper (que) colam si nescia falsi
Relligio, positis hominum templa incolit aris:
Si non digna fero, penitusqúe insueta: neque vllum
Aut sceleri locat ille modum, aut mansuescere nouit:
Huc ades ò, me (que) infando pater eripe let ho,
Eripe, & Ausonij telum perfringe latronis.
Tu verò, tali lucis pro munere, Pareu
Non vnquam mihi paruus eris: nec tempore in vllo
Immemorem meriti tanti maerebis Elisam.
Dixit: at ille suum dictis mit escere pectus
Praesensit, dulcemqúe animis illabier auram.
Nec iam se duro diuae tam mollia ferro
Rumpere membra velit: manibus namque effluat ensis
Conanti timet, & pauidos stupor alliget artus.
Nec tamen incaeptum penitus dimittere possit.
Vnde aliquem sibi sufficere, atque asciscere tantae
Decernit fraudis socium, caedisque ministrum:
Oblitus Comi monitorum, artisque Pelasgae.
Vt qui nubiferam demens attingere rupem
Exesum per iter quaerit: dum proximous imo
Correpit pendet (que) solo, securus & audax
Vrget opus miserum. postquam subnisus in altas
Est cautes, & summa manu fastigia prensaet:
Tum verò subita mentis vertigine raptus
[Page] In praeceps ruit, & scopulis reuolutus aecutis
Purpuream effundit disiecto corpore vitam.
Sic Pareus, vbires summam deducta sub oram est,
Defecit trepidus, co [...]ptisqúe audacibus amens
Excidit, atque animam sparsos super edidit artus.
Fama est, cum socio pepigisse haec foedera Cambrum
Neuilio. ipse aditus molles causasqúe morandi
Praeberet per pura suis violaria riuis,
Quò cum regina crebrò secedere suetus.
Ille latus furtim ferro recluderet atro
Virgineum, & medijs moribundam linqueret herbis.
Clamaret Pareus, quò te scelus abripis? vnáque
Euasuro illi mortem intentaret, & ensem.
Et fors mactasset prudens, sanctisqúe dedisset
Manibus inferias: factum vt crudele lateret,
Principis & magnus clareret sanguinis vltor.
Quicquid erat: postquam capitires turbida coepit.
Et timida esse suo: multis impellere dictis
Est socium, multisqúe minis adgressus, acerbum
Maturaret opus: corrumpi talia namque
Cunctando, longo (que) animos languescere tractis.
Aut si tam eximiae laudis caeptique pigeret,
Vadat, & in tutas celeri trabe nauiget oras:
Seqúe metu indicij, se mortis liberet aura.
Ille autem, seu mentem egit terrorúe, Deusúe,
Seu strinxit patriae, dominae (que) cadentis imago:
Iam non stare loco patitur: sed foedere rupto
Prosilit, indicijque volans prior emicat albam
Ad metam: summo (que) haerentem carcere linquit
Mact andum prodens immiti Parea letho.
Haec finis fraudum, hic illum tulit exitus aeui.
At vos, qui late Europam ditione tenetis,
Et finem miseris optatis ponere rebus,
[Page] Obtestor, tenuis magnos. si vestra per arua
Romam auspicio flagrum Bellona tyranni
Sanguineum quatit incedens, populos (que) quietos
Armaiubet rapere, & fines vastare beatos:
Si fraudes, saeuique doli, medicataque viru
Pocula. & intenti vestris ceruicibus enses:
Si quicquid miseriest vsquam, si quic quid acerbi:
Hinc prodit, totoque (malum) diffunditur orbe.
Foedere quin iuncto hanc, paribus (que) inuaditis vnam
Vrbem animis? vt quondam acies Telesinus oberrans,
Marsus homo, & magnis Samnitum ductor in armis,
Dicitur haec multum Roma iactasse subipsa.
Eia agite ò socij. iam fatis debita venit
Illa dies, qua Romae arces, qua corruat ingens
Imperium: vos has latebras, siluas (que) luporum
Libertatem Italae praedantum excindite gentis.
Non aliâ illorum vobis vitare licebit
Incursus: agite, & tutos prohibete receptus.
Haud aliter (nec tu magnis frustrabere votis,
Nec fas) Europae clarae gens, inclyta bello
Progenies, non Romulidas, arcemque superbi
Imperij: sed bustum atrum virtutis, & illos
Fraudum inuade specus, regnata (que) vulpibus antra.
Non alius dabitur finis, requie sue malorum.
Tuque ò magnanimûm virgo sata sanguine regum,
Eurcpae (que) decus, quam fata ad tanta reseruant
Munera, trigeminos curru subiunge leones:
Sublimisque incede tuis stipata Britannis,
Et tandem inuictum coelo caput effer aperto.
Tunc ego felici praecinctus tempora lauro,
Per medios Italûm populos tua dicere facta
Adgressus, numerisque sacros memorare triumphos,
Ʋenturo forsan vates tuus audiar aeuo.
FINIS.