CAP. 1. De Memoriae facultate.
MEmoria est facultas animi notiones acceptas à sensibus custodiens. Nihil enim prodesse potuit, homini innatam esse rei percipiēdae vim, nisi haberet etiam eiusdem retinendae facultatem.
Memoriae sedem philosophi in occipitio statuunt. Sic enim omnes ferè dicunt. ‘Cerebrum tribus donatur ventriculis: Primus seu anterior qui frontem respicit sensus communis ventriculus nuncupatur: quòd ab hoc quinque sensuum nerui deferuntur, & deinde [Page] horum beneficio odores, sapores, soni, colores, tactiles qualitates in hunc ventriculum deducuntur: secundus in medio cerebri, phantasiae sedes est: tertius memoriae,in quem omnes rerum species reconduntur.’ Sunt ista mehercule opinionum commenta, vix anicularum lucubratione digna. Etenim quae ratio scriptores impulit, vt tres in omni animante sensus interiores ponerent? Num quòd iidem sensus actiones quasdam habent proprias & suas? At falluntur illi vehementius qui rerum species, pro effectorum quae producunt varietate, conantur fingere. Solis lux multos vsus & opportunitates habet, in calefaciendo, comburendo, exsiccando, perpurgando illustrando: iam autem pro his effectis lucis totidem species inter se discrepantes fingere, esset profectò delirantis imprudentiae. Quid ergo est in causa, quò minus eadem in cerebro, & obiecta sensuum discernendi, & plenius aestimandi, & recordandi sit facultas. Id etiam in homine exploratè constat, intellectum [Page] sensus communis & phantasiae vires in se complecti. Idcirco non est memoria in occipitis angustiis collocanda, cùm potius ad omnes cerebri partes se ipsam fundat. Peripatetici hoc strenuè totum negant, duásque opinionis suae causas afferunt: Prima, quòd occipitium durius sit, ideóque ad retinendum firmius: altera, quòd laesa memoria, remedia tantùm occipiti à medicis adhibentur. Sunt istae ratiunculae, non modò non philosophia dignae, sed ne mediocri prudentia quidem. Nam primùm, qui cerebri occipitium durius esse diceret, ex iis qui Anatomiae laude floruerunt, inuentus est nemo. Quid? an est verisimile, Galenum benè secandi laude inprimis illustrem, sensu hebetem fuisse & stupidum, nec cerebri natiuam compositionem perspexisse? An Vesalius etiam lippientibus fuit & peruersissimis oculis? An de nique Columbus & Fallopius excellē ti industria viri, nunquam potuerunt ea diligenter inuestigando eruere, quae Peripatetici oscitantes somniando inuenerant? [Page] Non credendum est hercule, nedum suspicandum. Sed detur illis quod ne probari quidem potest, cerebri occipitium esse valde durum: quid altera tandem ratio? num satis est instructa ad opinionem nostram, quod vehementer cupiunt, infirmandam? nequaquam certè. Nam ei ab omnibus penèmedicis reclamatum est, qui curatione non tam occipiti quàm reliquo cerebro adhibita, memoriam debilitatam & languentem reficiunt.
Vetus opinio iamdiu philosophorum scholas oppleuit, memoriam post hanc vitam extingui. Scio quid illis in mentem venit, cur ita loquerentur & sentirent putidè. volunt, credo, mentem hominis haustam è caelo & delibatam esse: sensum autem affectus, & memoriam è corporis ferè sordibus emersisse: ideoque putant illam dissoluto corpore in caelum remigrare tanquam in natiuam sedem, haec autem prorsus euanescere. Equidem si arbitrantur cuiusquam animum post mortem ad eas sedes euolare, vbi nihil non beatum & [Page] gaudii plenum sit, cur animo sensum, affectus, memoriam detrahunt? cur eum ornamētis & decore suo spoliant? si tollunt memoriam, quî tandem voluerint res in hac vita praeclarè gestas recordari? Si sensus & affectus omnes occidūt, quae vnquam liquidae & sincerae voluptates ad animum poterint affluere? Hoc quidem animos est, faelicitate non modò non donare, sed miseriis omnibus vehementer affligere.
CAP. 2. de Memoriae arte & de propositione.
HActenus de memoriae facultate dictum est: nunc viae, quae ad eam perficiendam ferant illustrandae nobis & demonstrandae sunt. Cùm facultates animi quas nobis inseuit deus, infirmae sint & debiles ad eas limandas, adhibenda est quaedam institutio, conformatiòque doctrinae. Quare, vt caeterarum rerum disciplinae quaedam extant: ita etiam est quaedam ars tradenda, quae possit augere & tanquam alere in [Page] nobis recordandi facultatem. Haec autem tota secunda parte logicae, nimirum dispositione continetur. Dispositionis enim praecepta elegantissimo, P. Rami artificio informata, non solùm ad iudicandum videntur, sed etiam ad memoriam excitandam valere plurimùm. Ne multis, dispositio logica duplex est, noëtica & dianoëtica. Noëtica est, quae ex argumentis propositionem artificiosè componit. Quamuis autem propositionis dispositio valde simplex & pertenuis sit, memoria tamen ex ea singulare adiumentum capit. Fac enim aliquem esse qui cupit ista recordari.
- Deus.
- Homo.
- Lutum terrae.
- Anima rationalis.
- Gloria Dei.
Si haec soluta ponit, ex animo statim effluunt: neque memoria prius insidebunt quàm accurata propositionis dispositione vinciantur: Id quod fieri potest hoc modo. [Page] ‘Deus homini creato ex luto terrae inspirauit animam rationalem, vt in eo summa eius luceret gloria.’
Vsus propositionis in veterum scriptis saepissimè insignis apparet. Nam si oratio longior memoria complectenda est, ea in breuem & perspicuam propositionem (si fieri commodè potest) cogatur: hoc autem ritè & diligenter perfecto, tota oratio impressa in animo & insignita manebit. Ac ne fortè haec disputare ieiunius videar, exempla quaedam apponenda existimaui.
EXEMPLVM.
CIC. 6. De rep. Cernis eandem terram quasi quibusdam redimitam & circundatam cingulis, è quibus duos maximè inter se diuersos, & coeli verticibus ex vtraque parte subnixos, obriguisse pruina vides. Medium autem illum & maximum, solis ardore torreri: duo sunt habitabiles, quorum australis ille, in quo qui insistunt aduersa nobis vrgent vestigia, [Page] nihil ad nostrum genus. Hic autem alter subiectus Aquiloni, quem incolitis, cerne quàm tenui parte nos contingat.
EXEMPLI IN PROP. COLLECTIO.
Ex zonis terrae duae intemperatae, vna torrida, duae temperatae.
EXEMPLVM 2.
Regia solis erat sublimib alta columnis,
Ouid. 2.
Clara micante auro, flammàsque imitante pyropo,
Cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat,
Argenti bifores radiabant limine valuae
Materiā superabat opus: nam Mulciber illic
Aequora caelarat medias cingentia terras.
PROPOSITIO.
Regia solis facta est ex auro, pyropo, ebore, argento, & caelata à vulcano.
CAP. 3. De Syllogismo.
DIspositio dianoëtica duplex est, syllogismus & methodus. Syllogismum non nihil ad memoriam confirmandam [Page] valere, id magno nobis documento esse potest, quod eius partes eleganti dispositione aliae ex aliis nexae, & omnes inter se aptae colligataeque sunt. Syllogismi in veterum monumentis vel contracti sunt & nudi, vel magis diffusi atque dilatati. Si nudi sūt, eos memoriae mandare haud molestum est, ita nescio quo pacto rerum consequentia facit, vt in animum cum suauitate quadam illabantur: sicut in his quae sequuntur exemplis constat.
EXEMPLVM 1.
CIC. 3. Tusc. Munus animi est ratione vti: & sapientis animus ita semper affectus est, vt ratione optimè vtatur. Nunquam igitur est perturbatus.
EXEMPLVM 2.
CIC. 2. Off. Quicquid enim iustum sit, id etiam vtile esse censent. Itemque quod honestum idem iustum: Ex quo efficitur vt quicquid honestum sit, idem sit vtile.
EXEMPLVM 3.
Cum Paris Oenone poterit spirare relicta
Ad fontem Xanthi versa recurret aqua.
Xanthe retrò propera versaeque recurrite lymphae:
Ouid.
Sustinet Oenonem deseruisse Paris.
Sorites etiam hîc nonnullum vsum habet, quippe qui ex aliquot. Syllogismis compositus est.
EXEMPLVM.
CIC. 3. Off. Atque si etiam hoc natura praescribet, vt homo hommi quicunque sit ob eam ipsam causam quod is homo sit, consultum velit: necesse est secundum eandem naturam, omnium vtilitatem esse communem. Quod si ita est, vna continemur omnes & eadem lege naturae: Idque ipsum si ita est, certè violare alterum lege naturae prohibemur: verum autem primum, verum igitur & extremum. Quod si forte in longioris orationis ambitu syllogismus partes magis diffusas & explicatas habet, illae in augustum premendae sunt, & earum prosyllogismi omnes breuius describendi: [Page] alias enim est necesse, memoriam rerum varietate & copia nimis depressam oblanguescere.
EXEMPLVM.
CIC. De leg. Atticus. Lucus quidem ille, & haec Arpinatium quercus agnoscitur saepè a me lectus in Mario. Si manet illa quercus haec est profectò.Prop. Etenim est sanè vetus. QVINTVS. Manet verò Attice noster, & semper manebit: sata est enim ingenio: nullius autem agricolae cultu stirps tam diuturna quam poetae versu seminari potest. Att. Quo tandem modo Quinte? aut quale est istud quod poëtae ferunt? mihi enim videris fratrem laudando suffragari tibi. Q. Sit ita sanè: verum tamen dum latinae loquentur literae, quercus huic loco non deerit quae Mariana dicatur: eáque, vt ait Scaeuola de fratris mei Mario.
Cauescet salis innumerabilibus. Nisiforte Athenae tuae sempiternam in arce oleam tenere potuerunt: aut quod Homericus [Page] Vlysses Deli se proceram & teneram palmam vidisse dixit, hodie monstrant eandem: multáque alia multis locis diutius commemoratione manent, quam natura stare potuerunt. Quare glandifera illa quercus ex qua olim euolauit
Nuncia fulua Iouis miranda visa figura. nunc sit haec: sed cum eam tempestas vetustasue consumpserit tamen erit in his locis quam Marianam quercum vocent.
EXEMPLI ANALYSIS syllogistica.
SI manet illa quercus haec est profectò. Haec propositio illustratur adiuncto. I. vetustate.
Sed manet illa quercus. Haec assumptio probatur. 1. à causa efficiēte. quercus manet fama non natura. 2. Illustratur a paribus. Dum latinae loquentur litterae quercus huic loco non deerit. Vbi additur testimonium Scaeuolae. 3. vt Athenis olea & Deli palma commemoratione manent non natura: ita quercus.
Ergo haec est. Complexio continet descriptionem [Page] quercus ex adiunctis, quòd glandifera sit quòd ex ea euolauit aquila.
CAP. 4. De methodo.
ETSI propositionis & Syllogismi di spositiones singularē memoriae lucem praebent: tamē si quaerimus quid vnum ex omnibus eam maximè confirmet, methodo certè palma dāda est. Haec enim est aurea catena cuius comprehensione infinita rerum materies sic deuinciri poterit, vt alia ex aliis facillimè consequantur. Fingamus hominem agrestem & rudem teneri studio capiendae disciplinae. Difficile, credo, fuerit illius emollire animum ad vtiles doctrinae satus excipiendos. Verùm si spes iniecta fuerit, posse illum doctrina instructum euadere, methodus per se id totum pene effectum dabit. Ac ne quis me forte putet methodo falsas laudes affingere, hoc totum quod dico exemplo sequenti experiatur.
Ethicae typus.
- [Page]Ethica est doctrina bene viuendi: bene viuere est virtuti conuenienter viuere. In virtute consid.
- Affectione, & adiuncta
- Species: virtutes sunt vel
- Mentis, vt prudentia.
- Voluntatis qua vel
- ad habentem referuntur
- Mansuetudo in sedanda ira.
- temperantia in volup. coërcendis
- Castitas.
- Sobrietas in cibo & potione.
- ad-alios quoe versantur
- Circa pecunias vt liberalitas. quae si amplior fuerit, dicitur magnificentia.
- Circa Ius, quod
- Constituit Iustitia.
- Defendit & tuetur fortitudo.
CAP. 5.
MVlti sunt quibus etsi dispositio logica valde placet, alias tamen iuuandae memoriae rationes inuenerunt. Nam si res occurrit, de qua vellent plurima recordari, illam statim per omnes argumentorum locos deducunt. Vt (verbi gratia) Si esset illis de homine vel dicendum, vel disserendum vel cō cionandum, hunc in modum agerent.
Causa efficiens.Deus | Homo. |
Pater |
Mater |
Materia.Lutum terrae | Homo. |
Semen— |
Forma.Anima rationalis | Homo. |
Effecta.Dicta | Homo. |
Scripta |
Facta |
Consilia |
Subiecta.Locus | Homo. |
Res obiectae circa quas versatur |
Adiuncta.Possessiones | Homo. |
Virtutes |
Artes |
Vestitus |
Diuersa.Homo doctus | Sed non diues. |
Homo fortis | Sed perpusillus. |
Disparata.Caelum terra | Homo. |
Arbor lapis |
Relata.Homo dominus | Homo seruus. |
Homo pater | Homo filius. |
Priuantia.Ebrietas | Sobrietas | hominis. |
Paupertas | Diuitiae |
Paria.Homo tam habuit liberum arbitrium quam Angeli. |
Homo fortis | Quam iustus. |
tam prodest |
Maiora.Hominis excellentia | Bruti. |
Minora.Res terrenae deteriores | Homine. |
Similia.Homo | Bulla. |
Homo deo | Lutum figulo. |
Dissimilia.Spiritus | Homo. |
Aer |
Coniugata.Humanus | Homo. |
Humaniter |
Distributio.Homo | Socrates. |
Plato. |
Aristides. |
Definitio.Homo | Animal rationale. |
E Quidem vt vtile hoc illorum consilium esse fateor: ita artem aliquam memoriae in eo contineri nego. Etenim ista rei per locos diductio a naturali recordantium consuetudine aliena est. Nihil autem est in arte vlla describendum, quod ab vsu & experientia abhorret. Neque verò haec memoriae via iuuat omnes, sed eos solum qui & in dialecticis periti sunt, & in plurimorum libris studiose volutati.
CAP. 6. De exercitatione.
EXomni antiquitatis memoria facile constat, plures in caeteris rebus quam in recordando admirabiles extitisse. In causa profecto est, non quòd memoriae cognitio abditis è fontibus hauriatur (quid enim potest excogitari facilius?) sed quòd exercitationes ad [Page] eam conformandā imprimis maximae requiruntur. Caput certè est, vt verè dicam, quod nemo propter insignē molestiam facit, quam diligenter meditari. Meditationis autem via prudenter a Quintiliano patefacta est. ‘Sic enim ille, Modus, inquit, est per partes ediscere, & quidem modica voce & tacito quodā murmure, vt duplici motu memoria iuuetur & dicendi & audiendi. Mirum verò dictu est, nec in promptu ratio, quantùm interposita nox afferat firmitatis, siue quiescit labor ille siue maturatur & coquitur.’ Diuinum hoc Quintiliani consilium est & aureolis describendum litteris. Facit enim vt, res non modò a nobis intellectae sint, sed etiam memoria quasi vallo quodam munitae & circumseptae.
Non alienum erit a litteratorum studiis Pythagorae consuetudinem sequi, cui positum in more fuit, ea, quae die toto secum commentatus esset, noctu, priùs quam somnum caperet, diligentius repetendo obseruare. Videbat, opinor, homo sapiens, quicquid diurnis [Page] cogitationibus in animo impressum erat leuiter, idem nocturnis, ad memoriae diuturnitatem altius consignari. Postremo id nobis argumenti satis est, memoriam praecipuè vsu perficiendam esse, quòd eius vires & facultates omnes laboris intermissione exarescunt.
CAP. 7.
DE Memoriae conseruatione extant consilia medìcorum non illa quidem contemnenda: eò quòd ex iis immensi fructus ad litterarum studia redundant. Ferunt Hippiam Eleum memoriam valde collapsam medicamentis quibusdam restituisse: & Carneades Helleboro aciem mentis acrem & acutam reddebat: sicut antiquissimae loquuntur historiae. Quocirca quae medici totis penè voluminibus disputarunt, eadem ego in vnum locum, velut in exiguum gyrum compellam.
- [Page]Memoriam destruunt
- Curarum varietas.
- Tumultuaria librorū lectio.
- Immodicus pudor.
- Inertia.
- Somnus nimius.
- Somnus supinus.
- Crapula.
- Nimia Venus.
- Nocturnae lucubrat.
- Coepae.
- Iuglandes.
- Coenae magnae.
- Capitis lauatio.
- Capitis in aquam immersio.
- Longiores capilli.
MEMORIAM CONseruant
- 1 Cerebrum
- 2 Semen Coriandri decoctum aceto & incrustatum saccharo.
- 3 Conserua Cotoniorum a coena vel prandio sumpta.
- [Page] 4 Odor
- Ligni Aloës.
- Vetonicae coronariae.
- Florum Rosmarini.
- Nigellae.
- Rosae rubeae.
- Ocini.
- Spicae Nardi.
- Florum Periclymeni.
- Staechados.
- Secerae.
- 5 Carduus benedictus cum cibo sumptus.
- 6 Oleum
- Castoris.
- Nigellae.
- Euphorbii.
- Costi.
- 7 Lilium conuallium cum forti vino distillatum, & exigua quantitate haustum.
- Euphorbiae puluis.
- Frictio.
MEMORIAM CONSERuant, si cerebrum sit humidum & frigidum.
- [Page]Maiorana.
- Peönia.
- Viscus.
- Hyssopus.
- Betonia.
- Iridis radices.
- Enula campana.
- Rhaphanus.
- Zedoaria.
- Cassia.
- Cynamomum.
- Nux myristica.
- Macer.
- Zinziber.
- Melissophillum.
- Verbasculum.
MEMORIAM CONSERuant, si cerebrum frigidum est & siccum.
- Buglossa.
- Amygdolae dulces.
- Pistacea.
- Nux auellana.
- Saccharum.
- Mel.
- Pineae nuces.
- Lilium aquaticū.
- Glycyrrhiza.
- Vinum dulce.
- Nux castanea.
- Malum punicum.
- Oua recenter exclusa.
- Butirum nouum
- Vuae passae.
FINIS.
¶Ad Alexandrum Disconum admonitiuncula de artificiosae memoriae quam publicè profitetur vanitate.
OLim ferunt, Discone, Mineruae signum simul & aspectum & probatum fuisse. Cum libello tuo minus actum est praeclarè, quem aspexisse multos audio, probasse vix vllos. Causam si quaeris, duae inprimis patent, in promptúque sunt omnibus, quarum vna in verbis est, in rebus altera. De verbis quid multi sentiunt paucis habeto. Quod in cibis capiendis plerunque fit, idem vsu venire solet in scriptis hominum. Cibos nolumus, [Page] etiam suaues & succulentos, qui non condîti sunt iucundiùs: & doctis. hominis scripta vix placent quae illuminatè non loquuntur & splendidè.
Libellus tuus quem puri sermonis florem habet? quod planae & illustratae orationis lumen? haud quaquam herclè olet romanam puritatem, sed inquinatum nescio quid & barbarum. Dixeris, in philosophiae locis eloquentiam non decere, nec illam tantopere molli oratione ac mirificè pellucenti esse vestiendam. Non est haec causa Discone, quam dicis, cur velles obscuritatem quandam & velut noctem scriptis tuis offundere, sed illa potius vt viam munires tibi ad pecuniam comparandam. Praesensisti enim homo sagax futurum, vt multi perficiendae memoriae studio flagrantes ad te celerrimè conuolarent, vt sensa libelli tui aureis vel saltem argenteis hamis possent expiscari. Iam enim diu sermo fuit, neminem te prius in disciplinam recipere, quam tibi viginti nummos asperserit. Quantus es tu, Deus bone, [Page] gurges? quanta Vorago pecuniae? non te decet lectissimos adolescentes in scholā tuam summa quaequis promittendo inuitare, & pueriles nugas explicando, pecuniam iis quantamcúnque posses abradere. Equidem si hoc fecisses in iis terrae locis Vbi homines nec ad humanitatem mitigati, nec literis exculti sunt, esset fortasse magis probandum: at in Anglia, quae multos omni doctrina politissimos alit, & quod caput est Londini, inuentutem erectā ad omnem laudem stultissimis opinionibus imbuere, nequaquam est ferendum. Quocirca respiret parumper cupiditas & auaritia tua, desine tandem tam magnum & vberem quaestum ex nugis facere: nisi libenter velis eam tibi infamiam conflare, quam nunquam vita sequens eluerit.
Vides causam quae facit quo minus verba nobis placeant: nunc paucis conabor artificiosam memoriam a te magnopere commendatam infirmare & euertere. Statuis hanc artem primò subiecta & vmbras inuenire, deinde, vi [Page] animationis & methodi, vmbras easdem in locis collocare. At totum hoc nego, artémque hanc fictam & somniatam ab antiquis fuisse aduersus te contendo.
Vera artis descriptio proficisci debet ab vsu & experientia.
Artificiosae memoriae descriptio per locos, vmbras, animationem, methodum, non est ab vsu & experientia profecta.
Ergo in iis non consistit verae artis memoriae descriptio.
Non adduco contortum & aculeatum paralogismum, sed sanum & neruosum constantis iudicii syllogismum. Quid tandem est, quod hîc refellendum existimas, Discone? quam tu latebram ad occultandum errorem tuum adhibebis? an primùm artem omnem ab vsu tanquam a fonte suo negabis profluere? at caue tum, ne ipse pe regrinum esse te & hospitem in artis confirmandae institutis demonstrabo. Nam ex omnibus nihil reperitur aliud, quod artes praeceptis suis depingere & illuminare possint, nisi quod in [Page] hominum vsum & consuetudinem cadit: sic Rhetorica solam eam eloquentiam describit, quae quondam ex Romanorum linguis melle dulcior fluebat & liquidior: sic Dialectica non fucatas disserendi subtilitates exponit, sed potius deliniat expressam & eminentem effigiem naturalis ac humanae rationis. Verùm cùm res illae quae in communem vsum veniunt singulares sint, nisi aliqua certè ratione vniuersales fiant in exiguum alicuius artis orbem traduci nunquam poterint. Adhibenda ita (que) sunt principia quaedā quae res dispersas cogant & naturae cōmunione cōstringant: ea verò inprimis quatuor sunt, sensus, obseruatio, inductio & experientia. Sensus primùm res singulares percipit, deinde obseruatio res saepiuscule perceptas notat, postea inductio res notatas colligit, deni (que) experientia res inductas & inter sese colligatas confirmat: at (que) ita dispositio logica ex iisdem rebus accuratum & generale artis theorema componit. Haec via est, haec sola ratio, qua viri prudentes artium [Page] praecepta inuenienda esse voluerunt. Quod si forte occurrit aliquid non ex vsu natum, nequaquam est putandum esse illud ficci & sani hominis consilium, sed potius ridiculum affecti ingenii somniu. Olim in philosophorum scholis inhabitabilem esse torridam zonā iactatum est, ac opinionem eam anilem & commentitiam esse quo tidiana docuit experientia. Nam cùm Lusitani euecti ex Hispania perlustrassent omnes oras noui orbis, abesse zonam illam ab omni iniuria caloris experti sunt. Imò (quod mirandum est) in America calor tum maximè leuis & temperatus est, cum sol in regionis vertice consistit. In monumentis est Scythiam Pigmaeos alere, & Aphricam homines ad omnem deformitatem insignes procreare. Merae fabulae: quippe ex perientiam habemus reclamantē. Sed istas res ab arte remotas mittamus, atque de artium praeceptis disseramus. Grammatici verbum in sex modos partiti sunt indicatiuum, imperatiuum, optatiuum, potentialem, subiunctiuum, [Page] infinitum. At hoc imperitè fieri iam vsus docuit, quoniā scriptores illi qui vnquā politè & emendatè sunt loquuti modos inter se cōfundūt. In Logica demonstratiuus syllogismus existimatur esse non inuentū alicuius hominis, sed diuinū potius oraculum, ad nos è coelo transfusū: sed re certè vera Sophisma est veritatis inane, stultitiae plenissimū: quia nunquam in cōmunē rationis vsum solet cadere. Sic omne omnino praeceptū non ab vsu deriuatū, in liberales scientias vel temerè illapsum est, vel a sophistis studiosè accersitum. Constat ergo, Discone, artium inuentorem esse & emendatorem vsum.
Pergamus iam deinde ad assumptionem, eám (que) omnibus praesidiis muniamus. Affirmo artem memoriae quam ipse instituisti, non esse natam ab vsu hominum benè a natura recordantiū, sed in Graecorū vmbraculis a Sophistis, qui & otio & ingeniis vberrimis affluebant, cogitatā. Quod ita esse hoc mo do facile potes agnoscere. Sciscitare, si placet ab iis qui vnquam Theologorum [Page] concionibus interfuerunt, quibus nimirum rationibus res auditas recordati sunt: respondebunt sat scio, primùm se thesim ipsam obseruare, deinde mentem in singulas eius partes intendere, denique minutissimas earum explicationes colligere. Hunc ordinem mirificè laudibus efferent, eúmque dicent illum esse, qui tot memoriis hominum adiumenta apportauit. Percunctare deinceps illos, an vnquam locos capiant & vmbras effingant animo, vt audita firmissimè complexa teneant. Confiteri certè volunt, se nunquam artem tuam nouisse, eámque prorsus abhorrere a vulgari hominum intelligentia. Fortasse iam dices me Sophisticè nugari. Quid? egone nugator sum? adeone tua mens erroribus densa est & spissa, vt non sentiat quomodo te aniles Prosopopoeias somniantem conuinco? affirmo artificiosam memoriam non ex ingenio & opinione alicuius philosophi, nec ex aliqua praecipuè schola, sed è naturali memoriae vsu, qui in omnibus relucet, hauriendam [Page] esse. Quid igitur est Discone, quòd te leuiusculae & inconstantes nugae tantopere delectant? quid tandem habet artificiosa memoria tua boni? quid ficti loci? quid futiles vmbrae? quid plumbea methodus? quid exilis animatio? quid haec tota ad inanem pompam comparata ostentatio? Inania sunt ista, mihi crede, vinolentorum somnia, inuenire vmbras, inuentas disponere & animare. Video iam quid fuit, quod dialogi tui tantis verborum integumētis inuoluti sunt. Verebare, credo, ne artis tuae mysteria in vulgus emanarent, quibus enunciatis omnem tuā acquirendae pecuniae spem necesse fuit euanescere.
Etsi natura mitis sis, Discone, nec ita multùm exardére possis iracundia, tamen vereor multùm ne ipse stomachari caeperis. Vix aequo & tranquillo animo ferre potes, artificium illud a nobis adeo vehementer extenuari, quo nomen tuum apud Anglos mirificè illustratum est & nobilitatum. Dices enim me nunquam veritatem attigisse, esse artificiosam memoriam a te descriptam [Page] & arduam & subtilem, posse illos qui vel mediocriter eius cognitione instructi sunt, ad singularem ex memoriae commendatione laudem aspirare. Credo. At non omnis doctrinae institutio, quae vsum aliquem in humana vita praebet, statim probanda nobis est & retinenda. Astronomia vtilis illa quidem est ad explicandos stellarum omnium motus, tamen nihil magis sophisticum est, nihil magis improbandum. Tota enim fere non ex veris praeceptis, sed ex vanissimis hypothesibus composita est. Nusquam certè anus tam excors est, quae vllos esse in coelo vel epicyclos, vel eccentricos, vel circulos aequantes putet. In Arithmetica quid regula falsi si vsum spectemus illustrius? At si rem ipsam quid leuius? quid vnquam a philosopho inuentum est languidius? etenim omnes disciplinae etsi magnos vsus habent, amittunt tamen splendorem suū, & prorsus obsolescunt, nisi ratione iam ante dicta inuentae fuerint & cogitatae.
Hactenus memoriae falsam artem sustuli: [Page] nunc dabo operam si modo fieri possit, vt accuratior aliqua & verior nota sit. Sic igitur existimo dispositionē logicā optimā esse memoriae cōformādae & poliendae disciplinā. Obiiciet aliquis dispositione Logica nos nequaquā notiones simplices, sed dispositas tantùm recordari posse: ideóque in ea memoriae artem haud quaerendam esse, quia sicut memoriae facultates vel earū potius vsus ad res omnes omnino recordandas pertinent: ita artis quae illas describit vsus, ad omnia seipsum porrigere & explicare debet. Equidem cum P. Ramo liberè confiteor memoriae perfectam artem aut nullam adhuc inuentam esse, aut si vlla per naturam esse posset, illam ipsam esse dispositionē logicam. Ac ne fortè putes fluctuantē esse meam ac inconstantem hac de re sententiam, operaepretium vnam aut alteram ratiunculam adiungere.
Tot res in vnaquaque arte describendae sunt, Prop. quot sunt in eius propria & naturali materia. Nam si aliquid ab ea detraxeris, [Page] ars erit decurtata, si contrà adieceris aliquid, videbitur esse nimis portentosa.
In materia artis dialecticae. Assump. I. In naturali rationis vsu non solùm est facultas inueniendi & iudic andi, sed etiam recordandi.
Ergo hae tres facultates in Logica describēdae sunt. Conc. Inuentio autē a conformanda memoria tota aliena est. Igitur dispositio vt benè iudicandi sic benè recordandi est scientia. Etenim sicut naturalis dispositionis vi res elapsas recordamur: ita artificiosa dispositio facit vt res easdem bene recordemur.
Animaduertis, Discone, quomodo veram memoriae iuuandae artem inueni? & quomodo fregi authoritatem disciplinae tuae? nam si dispositio Logica est natiua & Germana benè recordandi ratio, quàm tu ineptè facis qui iuuentutem velis alia quadam quasi inculta & syluestri via ad eandem laudem peruenire? Quocirca si vlli fuerint qui artificii tui desiderio nimis incitati rapiuntur, discant eam per me licebit, si tenebunt in ea discenda & exercenda modum: quoniam [Page] ea sic comparata est, vt tanquam vinum leue gustatum magis quam potatum delectet. Sed profectò si optio daretur mihi, literarum studiosos in dispositionis vsu diligentissimè exercitatos esse vellem: tantum ego in illo pono esse ornamenti viro literato.
Haec de arte tota diximus, iam ad eius partes minutius enucleandas accedamus. Adhibeamus autem ad eam rem foelicius praestandam Aristoteleas illas de materia déque forma artis leges, quibus & verum inueniri, & errorum omnes fibrae amputari & reuelli possint. Materiae leges sūt [...], lex veritatis requirit, vt nullum sit falsum artis principium, sed omnia omninò necessarióque vera. [...] lex iustitiaeres omnes, quae in alienas artes effluunt & redundant, suis quibusdam ripis & alueis coërcet. [...] requirit vt quodlibet praeceptum sit reci procum, id est vt generalia cum generalibus: specialia cum specialibus coniungantur. Quod si fortè generale [Page] aliquid speciei tribuerimus, perinde faciemus ac illi, qui Herculis cothurnū conantur aptare infantis pedi: & contra generi speciale aliquid tribuere, est ac si quis pumilionis habitu gigantem vestire cuperet. Lex quae est de forma artis praecipit, vt omnia pro naturae suae claritate disponātur, natura prius priore loco posterius posteriori. Ergo iā his legibus, artis tuae praecepta tanquā ad accuratā aurificis staterā perpēdamus.
Agedum, definitione omissa quomodo artificiosam memoriam partiris? artis inquis, duae partes sunt prouidentia & criterium. At prouidentia nō est eius natiua & germana pars sed aliunde ducta & accersita. Haud quaquam enim alia est ab inuentione Logica, cuius praeceptis omnia rerum subiecta & vmbrae inueniuntur. Gratulor iam, Discone, ingenii tui summae foelicitati: vicisti omnes tu philosophos & copia & subtilitate disserendi, dignus es qui pri mus ab Olympiis coronā petas. Inter homines sapientissimos constare video Aristotelem sic egregiè subtilem scriptorē [Page] esse, nihil vt fingi possit diuinius: tamen iidē cum Prosopopoeiam tuam legerint, facile existimabunt caeteros ab Aristotele semper omnes, sed ab Alexandro Discono illum ipsum esse superatū. Aristoteles sexdecem tantū in Organo inuētiones descripsit, primam Categorematum, secundam Categoriarū, tertiam medii, quartam medii apodictici & in topicis quatuor instrumentorū, quintam propositionum, sextā ambiguorum distinguendorum, septimam differentiarū, octauam similitudinum, nonā accidētis simplicis, decimā accidē tis comparati, vndecimam generis, duo decimā proprii, decimamtertiā definitionū, decimamquartā eiusdē & diuersi, decimam quintam interrogantis, decimā sextā respondentis. His omnibus tu alterā a te solū inuentam adiecisti, inuentionem scilicet subiectorū & vmbrarū ad recordandū vtilē. Medius fidi us esses animi nimis ieiuni & angusti, si nolles de tā praeclara inuentione magnificentissimè gloriari. Quin itá (que) pergis cū archimede clamare [...] [Page] quippe illius de coronae mistione tuum de inuentione pulchrum est inuentum. Sed inquiramus tamen in inuentionem tuam, vt omnes intelligant quam ea prudenter excogitata sit. Vis opinor, eam in capiendis locis, & vmbris, id est argumentis, quae ad rem alteram significandam affecta sunt, quaerendis occupari. Optimè. at quorsum ista & quem ad vsum? vt vmbrae in locis disponantur ad memoriam confirmandam. O nugae! O mendacia! O Disconianae vmbrae trunci cuiusuis & stipitis vmbra leuiores! Etenim inuentio argumenta nudè exhibet & cogitat, vsurpantur autem solummodo in axiomate ad docendum, declarandum, illustrandum, exponendum &c. in syllogismo ad probandum, confirmandum, refellendum, &c. Hi argumentorum naturales vsus & veri sunt, nec alios in humana vita constat vllos esse. quocirca videris mihi argumentis abuti miserè, cum ea in locis disponenda esse velis ad aliquid recordandum.
Quoniam ex istis scopulosis cotibus [Page] nostra iam enauigauit oratio, ad reliqua Prosopopoeie, festinemus. Subiecta definis vmbrarum receptacula: deinde distribuis in absoluta & adiuuantia: postremò multas subiectorū legis accumulas. Videris me herculè tantùm memoria valere, nihil vt iudicio possis. Quis vnquam sic imperitè artis praecepta struxit & coagmentauit? certè nimis es, cùm in rebus inueniendis imperitus, tum in iisdem accuratè instruendis dissipatus. Constat enim leges subiectorum, quia naturae dignitate illustriores sunt, eorundē partitioni anteponendas esse. Sed quoniam mihi videris tenuiter esse ad artis informandae rationē eruditus, ego te paucis admonebo, quibus facillimè rationibus eam consequi possis. Sic igitur in vera scientiae alicuius conformatione praecepta se inuicem alia ex aliis consequuntur.
- 1 Definitiones, quia summā rei naturam continent.
- 2 Distributiones in membra.
- 3 Explicationes proprietatū, hoc est causarum, [Page] effectorū, adiunctorū &c. Quae appellā tur loci cōmunes, axiomata, maximae, leges.
- 4 Distributiones in species.
- 5 Illustrationes per exempla, quia praeceptorum omnium & veritatem illustrant & vtilitatem complectuntur.
Haec eorum via est, hoc institutum, qui vnquam ad componendas artes, ac curatius quoddam disponendi & exquisitius attulerunt genus. Igitur quae te ratio mouebat, vt ab eo curriculo deflecteres quod doctissimi homines tritum & suis impressum vestigiis reliquerunt? Sed mittamus haec & tibi parumper auscultemus elegantissimas leges promulganti. Ex omnibus tuis legibus illa vna est, non debere subiecta esse nimis illustria. quid ita optime legum architecte? quia maximè inquis praefulgēti splendore offendunt. Offendunt? quid? oculúmne vis an animum? si oculum, quî tandē id eueniet, cum visus rarò locos & subiecta percipit? si animum, vide in quantas plagas teipsum induis. Nam cur dicemus lucis splendore mentis obscurari intelligē tiam? [Page] quis vnquam veterum, vel promulgauit vel tulit istam legem? multa de luce disseruit Plato, quaedam Aristoteles, plurima Vitellio, haud pauciora multo Alazēnus. At deus bone, an istorum nemo vidit, quod hic memoriae summus artifex Disconus? Mirandum hercule. Erant illi credo rerum istarum imperiti, nec ad tam exquisitam literarum scientiam aspirauerunt. Verùm age, exuscita parumper dormitantem mentem & nimis consopitam, intende in rem praesentem omnes ingenii tui neruos, vt lapsum & errorem tuum animaduertas. Igitur hoc teneto, etsi oculi clarissimo lumine perstringantur & hebescant, cum intellectu tamen meliusculè actum esse, quem nec splē dor vllus, nec ipsum solis iubar potest obtundere. Quòd postea requiris parallela locorum interualla & interiectas areae partes delēdas esse, leuiora sunt quā vt refelli possint, & in iis Rosseluis tuae fecis homo tibi refragatur.
Satis subiectorum doctrinam excussimus: nunc efficiam, vt rationum mearum [Page] splendore, omnes vmbrae tuae dispergantur & euanescant. Quomodo ergo inuolutam vmbrae naturam definiendo euoluis? Vmbra, inquis, & effecta rei species credita subiecta ad firmam illa quidem perceptionē assumpta. At omnem vmbram alicui subiecto creditam esse non placet. Vt enim milites esse possunt etsi in aciem nondum sint instructi; & picturae rerum sunt, quamuis in tabulas non illigantur: ita quid impedit quo minus existant vmbrae, quamuis in locis collocatae & conclusae non fingantur. Nam primùm nudè inueniendae sunt, deinde in subiectis disponendae. Hîc possem tuis te acuminibus pungere, qui libellum totum nudis vmbrarum exemplis mirificè cumulasti.
Vmbras distribuis in duas species, simplices & modificatas. Qui habet Discone, peritiam quae est in te, ne ille multùm abest quin sit valde sapiens. Quam tu bellam differentiam, imo quā ineptiis omnibus infucatam proposuisti. Quippe res sensiles non modò [Page] vmbras simplices habent, sed etiam modificatas: sicut etiā res illae quae vniuersales dicuntur. Accedit, vmbras tuas simplices nullam vmbrae speciem facere. Aliud est res ipsa, aliud rei in animo efficta & consignata species. Non est quod ipse opinaris homo hominis, Alladius Alladii, brutū bruti vmbra. Ne (que) certe nobis ita laborandum est, vt res ipsae sensiles vmbras suas habeant, cum praesertim illae per se in locis collocatae ita praesto semper & quasi dicto audientes sunt, vt in animosveniant nostros non vocatae.
Perge deinceps, bone Alexander, de vmbris modificatis more sophistarum balbutire. Vmbrae modificatae, inquis, vel rerum sunt, vel etiam verborum. Probes mihi hanc distributionem bonam esse & erit tibi lemnescata palma: certè maximè videtur esse captiosa, & mirabili sophismate implicata. Etenim omnes omnino vmbrae vel rerum sunt, vel etiam verborum: non tan tum illae quae appellantur modificatae. Si. M. Ciceroni auscultasses, nūquam in [Page] arte illa quam profiteris tam imprudenter esses lapsus. ‘Sic ille, quoniam, inquit, rerum similes imagines esse oportet, & ex omnibus verbis notas nobis similitudines eligere debemus: duplices similitudines esse debent, vnae rerum, alterae verborum.’ Violasti ergo legē [...], quia vni parti inscienter attribuisti, quod fuit toti prudentius assignandum. Sed fac distributionem istam non sophisticam, fac etiā bonam esse, tamen ab hac arte prorsus aliena est, quia materiae subiectae distinctionem continet. Nam
Ars generalis & communis materiam sibi subiectam non diuidit. Prop. In dialectica inuentionis & iudicii doctrina non est alia rerum, alia verborum, sed tota ad res omnes & inueniendas & iudicandas pertinet. In Grammatica & Rhetorica non fit vlla distinctio rerum quae in iis explicantur; quid ita? quia ad res omnes sibi subiectas declarandum omnino & communiter adhibentur. Neque artis communis praeceptum aliquod huius proprium illius alienum est: & [...] explicāda sunt inquit Aristoteles. [Page] Vnus est Londini fluuius Thamesis, ad varias opportunitates accōmodatus, ad potandum, lauandum, irrigandū, purgandum, resting uendum, vehendum: & ita singuli eius riuuli, non ad distinctos vsus, sed ad eosdem omnes referuntur. Sic artes generales non solum totae, sed earum etiam minutissimae partes circa res omnes versantur.
Ars memoriae tota communis est. Nec vllis cancellis circumscripta est, Assump. quo minus vagari liberè & circa res omnes versari possit. Debet enim aequè latè patere ac naturalis memoriae facultas, cuius illa quaedam est descriptio.
Ergo ars memoriae non debet materiam subiectam diuidere, Concl. sed vnā tradere communem doctrinam tam res quam verba recordandi▪ quod tu nequaquam,Discone,facis, qui alias rerum alias verborum vmbras fingis, earumque duplicem doctrinam instituis.
Ecce mea memoriae doctor, tela, ecce artis tuae vulnera. nunc iaces: diffidis: deponis hastas: nec vllam potes gustare spem, posse aliquando artem [Page] tuam ex hoc recenti vulnere nimis aegram & debilitatam recreari. Gaudio, ita me dii ament, euolutum esse te at (que) nudatum omnibus integumētis simulationis tuae. Nunc omnibus exploratum esse potest, quod ante occultatum latuit, non te Anglicanam iuuentutem ad ingenuam alicuius rei disciplinam erudire, sed stultitiae & le uis ac ventosi ingenii tui locupletissimos testes publico Londini praeconio colligere.
Vmbras rerum vel absolutas facis vel mathematicas. Nummarie Doctor, erras, & ea distinguis, quae maxima cognatione inter sese continentur. Nam Vmbrae, Prop. quae hauriuntur ex causis, effectis, subiectis, adiūctis, dissentaneis, comparatis, nominibus, distributione, definitione, testimonio, absolutae sunt.
Vmbrae mathimaticae ex causis, Assump. effectis, subiectis, adiunctis, &c. hauriuntur. Zodiaci partes & decuriae cum ad numeros exprimēdos vsurpantur, subiectis vtimur ad adiuncta recordanda: sic etiam triginta elementa cum eorum effectis & adiunctis, verborum sunt adiuncta.
[Page] Ergo vmbrae mathematicae absolutae sunt. Conol,
Age Argyrophile, hanc amentatam hastam repelle si potes: si non potes, concedendum tibi est, eâdē omnes vmbras tuas esse dissipatas. Si partitus fuerim hominem in animum, corpus, caput, ventrem, in cachinnos teipsum insolentius effuderis. Quid ita? quia, dices, venter & caput non sunt distinctae partes ipsius hominis, sed membra quaedam quae corpori ad eius perfectā compositionem affiguntur: Simili planè modo cum vmbrae partitionem ate allatam perpendo, ne meipsum quidem a risu, vel rogatus, temperem. Vnā tu vmbrae speciem sic immensam & latè patentem fingis, vt coeteras ambitu suo complexas teneat. Quod ipsi poetae ad fingendi licentiam nimis liberi nunquam somniassent. Quous (que) illudes nos Discone? quous (que) effascinabis oculos nostros fuco leuissimi artificii? num Anglos existimas iudicio sic esse nullo, vt mentis tuae inopiam & siccitatem non cognoscant? Minuenda tibi ista est opinio: & de nostris hominibus aliquanto [Page] magnificētius existimandum. Dices, me tibi ingratum esse quòd nimis quam par est curiose in artem tuam inquiro: tibi in animo esse teipsum fingere & formare ad multiplices hominum volūtates, quibus vitia saepè iucunda sunt: vt naeuus in articulo pueri, etsi corporis macula fuit, tamen Alcaeum delectauit, ita hanc distributionum tuarum insulsitatem & insolentiā lectoribus iucundam fore. At verò lectoris qui elegantissimis artibus institutus fuerit, ineptias & stultitias tuas haudquaquam deuorabit.
Vmbras absolutas definis quae nullam secum numeri differentiam afferunt. Egregie doctor, egregius profecto es Aristotelis magistri tui simius. ‘Eodem modo in Topicis genus ille defiuinit: genus est, quod nec est differentia, nec proprium, nec accidens.’ Vtri (que) elenchum peperistis, quia definitio negata non docet rei scientiam, sed potius dedocet inscientiam.
Ad mathematicas vmbras nostra iam festinet oratio; Nam magna mihi spes [Page] elucet, posse me ex iis diuinum aliquid & reconditum elicere.
Res, inquis, mathematicae nec vmbras simplices, nec absolutas. i. modificatas argumentis logicis proiiciunt▪
Numeri sunt res mathematicae.
Haec assumptio deest.
Ergo numeri nec vmbras simplices nec absolutas proiiciunt.
Doleo vehementer Discone, sic esse te in mathematicis infantulum, nec eruditum illum puluerem attigisse. Eripe te profecto ex hoc languore & inscitia tua, vt veritatem ipsam mecum possis agnoscere. Propositio syllogismi tui mirifico aspersa est mendacio. Dic primùm liberè cur res mathematicae vmbras simplices non capiāt? an quia non videntur esse sensiles? at verò inprimis sub sensum cadunt. Etenim quanto vnaquae (que) res communior est, tanto non solum menti sed ipsis quo (que) sensibus est illustrior. Quin etiam singulis rebus percipiēdis generales notitiae inprimis in sensus incurrunt. Quod eminus mouetur, prius certè corpus, deinde [Page] animal, postea hominem esse dicimus. Vnde in Opticorum libris theorema est, quòd generales visibilium species prius occurrunt oculis quam speciales. Ne (que) id me tantillum mouet quod res mathematicas dicis abstractas esse, & ab omni materiae cōcretione auocatas. Quippe licet illae mente abstrahantur, tamen actu cum rebus singulis ita conglutinatae sunt & colligatae, vt eas nullo modo possis diuellere. Audi doctissimam P. Rami sententiam, vt tandem videre possis quomodo artis tuae praecepta vacillant & claudicant. ‘Quamuis, inquit, magnitudines, corpora, superficies, lineae, puncta, mēte abstrahātur a qualitatibus physicis & sensibilibus raro, denso, calido, frigido, leui, graui, humido, sicco, reuera tamen esse in iis ipsis physicis corporibus Aristoteles saepe & solicitè confirmat in physicis: vbi nominatim ait rationes & demonstrationes esse de magnitudinibus sensibilibus: non tamen quatenus sensibiles sunt, sed pro vt tales sunt. Et sic Vitellio ad 3. P. 2. verissimè ait. [Page] Omnis linea qua peruenit lux a corpore luminoso ad corpus oppositum, est linea naturalis sensibilis latitudinem quandam habens, in qua est linea mathematica per speciem imaginationis assumenda. Deni (que) magnitudinis geometricae intelligentia est mentis, magnitudo tamen ipsa, linea, superficies, corpus, est reuera in sensili & physico corpore.’ Haec P. Rami, haec Aristotelis, haec Opticorum est doctrina. Vt ergo res mathematicae vmbras simplices habent: ita quid impediet quo minus habeant absolutas? An audebis negare illarum & causas, & effecta, & adiuncta, & dissentanea, & comparata, & species, & omne argumenti genus esse? statuas velim apud animum tuum, logicam disciplinam tanquam flumen esse, quod nullis conclusum ripis erumpit, & latissimè per omnem rerum naturam effunditur.
Sed vt remittam tibi de rebus mathematicis errorem tuum, expone quaeso nobis quid tibi sit commercii cum Zodiaci signis, & cum capite ac cauda [Page] draconis lunae? Vides opinor artem tuam nugatoriam & puerilem esse: ideò (que) decerpis ac delibas ex omni scientiarum genere flores quosdam, quibus illa distincta esset & perspersa. Quod si dixeris ex Zodiaci signis & lunae circulis, suppeditari nobis immensam quandam vmbrarum supellectilem, erroris & stultitiae insimulandus es. Nam
Artes consequentes non sunt antecedentibus necessariae, quia sine iis hae docere possunt non contra.
Ars memoriae antecedit, signorum & circulorum lunae doctrina sequitur. Generales artes natura priores sunt, speciales natura posteriores.
Ars memoriae generalis est, signorum doctrina, id est Astronomia specialis est, quia illa circa rem omnem, haec circa coelum versatur. Ergo nec Astronomia, neque illius pars vlla necessaria est ad artem memoriae.
Animaduertis quomodo disputem? quomodo te refellam? quomodo artis tuae neruos elidē? quomodo ioculares nugas & ab omnibus derisas excutiam?
[Page] Sed quid ago? cur sic in refutatione exardesco? cur signorum vsum aspernor & abiudico? qui & praeclarus, & mihi ignotus esse potest. Quocirca, memoriae doctor, explica nobis ingenii tui diuitias & ornamenta, aperito nouum & excellentem signorum vsum.
Et quoniam, inquis, numeri negotium agitur, eius primùm in partes ex signis zodiaci esto diuisio. Singula deinde orbis huius signa, singulas decurias ex ordine sortiantur. Tum vero teiam ad digitos in decuriis insinuandos omnia quidem signa decem partibus diuisa & distincta sunto. Erunt igitur 120. quae si minus satisfacere videantur, idem in errantibus etiam & imagine draconis lunae tentetur eodem modo: fie [...] 200. quorum vsus in librorum capitum caeterorumque similium censu firmá (que) perceptione incredibilis esse videatur.
Ille me dolor nō nihil torquet, quod nullū in caelo spaciū vacuum sit relictū. Tu enim inptimis dignus es, qui decimum [Page] tertium signum facias, quod tam vtilem signorum vsum peperisti. Quod si autem ab aliquo deo impetrare possem, vt Tauri amputaret cornua, sperarem aliquando te in coelo representari potuisse.
De methodo & animatione oratio longior non est expromenda. Haec enim cum vmbris & subiectis arctissimè implicata sunt, quae si ruunt, fieri non potest quin illa eodem collapsa motu concidant.
Nunc postremo conferamus Dialecticorum methodum cum hac arte tua, huius vsum cum illius dignitate, vt facile pateat, cui tandē ex his vtris (que) priores demus. Methodus e naturae fontibus effluxit, & ad eam omnes cum aliquid recordandum est confugiunt. Quid tuum illud memoriae artificium Discone? an suam a natura stirpem repetat? an vllam vsus & experientiae cō probationem habeat? Nata est illa primùm ex affecto Graeculi nescio cuius cerebro: & a communi benè recordantium consuetudine vehementer abhorret. [Page] Methodus veros locos habet pro rerum varietate inter se distinctos. Genera (vt appellant) generalissima in supremū locū euehuntur, subalternis speciebus tribuuntur mediae quaedam & interiectae sedes, & res natura specialissimae in imas sedes compinguntur. In arte tua loci quales sunt? verósne dices an fictos? si veros, mendax es: si fictos, non repugno, quia magnam labeculam aspergis arti tuae. In methodo imagines rerum non densae & obscurae, sed nitidae, depictae & illustres proponuntur. Quippe illa tota clarissimis definitionibus ac diuisionibus tanquam stellis quibusdam distincta est & frequentata. Ars tua describit fugientes quasdam vmbras, & fumos nescio quos leuitate sua prorsus euanescentes. Quocirca methodo palmam concedat haec fracta & debilitata memoriae disciplina.
Haec de arte breuiter decursa sunt: quam nugatoriam & spinosam subtilitatem esse vel ex eo constabit, quod a doctissimis hominibus contempta sit [Page] & vehementer repudiata. An primum si ars ista legitima esset, & si vllam micam veritatis haberet aut recti P. Ramus eam aspernatus esset? scilicet ille non cognouit hanc praeclaram artem, & illum obsorbuit aestus nescio quis ingenii ac velut abstraxit ad refellendam veritatem. Ain' tandem? an studium tuum magis est, quam fuit vnquam P. Rami? an consilium? an iudicium? an acumen? an labor & industria? quae si in illo minima fuissent, prae tuis facultatibus maxima putarentur. Cum vero apud literatos illustrem teneat locum, quam non mirandum est, si tibi, qui vix e carceribus egressus es, coronam praeripiat? sed inureretur prius omnibus maledictorum notis millies Ramus, quam ad laudationem huius artis exornandam vocem vllam mitteret. Praeterea quid est quod illi philosophi, cum acumine ingenii tum facultate recordandi admirabiles Quintilianus, Talaeus, Frigius, Beurhusius, Patricius, Valerius, cur inquam hi philosophi eius artis abiectae & prorsus derelictae [Page] patrocinium non susceperunt? cur eam orbam & destitutam velut boni tutores non aluerunt? Haud quaquam hercle credendum est philosophos per medias sapientiae laudes quasi quadrigis vehentes, in loco tam facili labi & errare, potuisse: quanquam quis tam oculatus? Quis tam lynceus est? qui aliquando non impingat? Quocirca, quid tibi iam Discone, faciendum est? perseuerare in errore tutò non potes, nisi infamiae maculam, quam ipse iampridem suscepisti, in nomine tuo perpetuò insidere & inueterascere libenter cupias. Itaque muta iam mentem istam mihi crede, obliuiscere artis & opinionis tuae: noli amplius, ad quam opinionem iudicii leuitate tanquam vento delatus es, ad eandem quasi ad saxum perpetuò adhaerescere.