Uindiciae Ecclesiae Anglicanae; SIVE DE LEGITIMO EIVSDEM MINISTERIO, ID EST, DE EPISCOPORVM Successione, Consecratione, Electione & Confirmatione;

ITEM, De Presbyterorum, & Diaconorum Ordinatione, LIBRI V.

In quibus Ecclesia Anglicana à Bellarmini, Sanderi, Bristoi, Hardingi, Alani, Stapletoni, Parsonij, Kellisoni, Eudaemonis, Becani, aliorúmque Romanistarum calumnijs, & contumelijs vindicatur.

Editio secunda, priori Anglicanâ lon [...] auctior, & emendatior. Cui inter alia accesserunt ad Fitzherberti Presbyteri, Fitz-Simonis Iesuitae, D. Kellisoni, Champnaei Sorbonistae, Fluddi, & nescio cujus Anonymi Exceptiones suis quaeque locis intertextae Responsiones.

Opus ex Idiomate Anglicano traductum, & locupletatum ab ipso Au­thore FRANC. MASONO, in S. Theologia Bacchal. Archidiacono Norfolc. Et Socio Colleg. Mertonensis apud Oxonienses.

[figure]

LONDIN [...], Impensis EDWARDI BLAC [...]MOR [...], ad signum Angeli in Coemeterio D. Pauli, apud quem Prostant voenalia, 1038.

SERENISSIMO, MAXIMOQVE PRINCIPI, AC DOMINO, D. NOSTRO IACOBO, Dei gratiâ Magnae Britanniae, Franciae, & Hiberniae Regi, fidei verè Catholicae, & Apostolicae Defensori, &c.

ANnus iam ferè tertius agitur, ex quo Franciscus Masonus, Sacellanus ve­ster, ad superos hinc mi­grauit, superstite relicto huius libri autographo exemplari (cui tum ac­cesserat propemodum su­prema manus) dicato, vti par erat, sacratissimo nomini Maiestatis vestrae. Operesanè magni & ponderis & moliminis, nostr [...]sque temporibus, si quod aliud, cumprimis vtile.

Quid enim frequentiùs habent in ore hodierni Romano-Catholici, aut crepant vociferantiùs, quàm haereticis (sic enim indigitare placuit con­stantissimos puritatis antiquissimae professores E­uangelicos) Episcopos esse nullos, aut saltem non [Page] legitimè & canonicè consecratos? propterea nullos Presbyteros, aut Operarios in messe Domini; nullam proinde Ecclesiam, extra quam nulla sa­lus. Quâ quidem calumniâ aemulos se profitentur illius [...], qui (os impurum) conuitijs exer­citum Domini onerâsse dicitur, 1. Sam. 17. 26. Nobis autem, vt nunc sunt homines, meliora vel sperare quî licet? Cum illis enim res est, quibus veri­dissimillimae in nos calumniae piae fraudes sunt, & misericordiae censentur opera, quae acerbissima ediderunt in Orthodoxos monumenta (testatur sacra, vt appellant, domus Inquisitionis) plus­quam Ethnicae crudelitatis. Creuit Roma vetus Liu. lib. 1. Albae ruinis, lanienis recentior, exigui Ouilis Jesu Christi.

Ac quò vehementiùs in Protestantes odium concitent, quae figmenta non sunt commenti non­nulli asseclae Romani Pontificis, Kellisonus, Champnaeus, Norrisius, Fitz-Simon, Eudae­mon (veriùs Cacodaemon) Iohannes, & bala­trones idgenus alij? Qui, vt Parasitus ille Te­rentianus, imperârunt sibi omnia assentari: eóque id commodiùs sibi facere videntur, quò impotentiùs debacchantur in Ecclesias Reformatas huiusce temporis, quó (que) turpioribus reuerendiss. Praelatos, Pastores & Ministros nostros maledictis proscin­dunt. Quid enim sibi vult saepè saepiúsque decan­tata, sed fundamento prorsus nullo subnixa fabula de consecratione Reuerendissimi, & nunquam sa­tis [Page] laudati viri, Domini Mathaei, Archiepiscopi Cantuariensis, aliorúmque, in oenopolio Londinensi, ad insigne capitis Manni, in platea vocata Cheapeside? Quam toties retulerunt ingenio [...]issi­mi sequaces Mendaciorum patris, & architecti Diaboli, vt quod diuulgatum fuerat initio, tantum­modò vt▪ fucus fieret imperitae plebeculae, tandem obrepserit ipsis autoribus totius fraudis, & apud reliquos Pontificios, praesertim Exteros, historiae fidem obtinuerit. Sic animus paratus ad sentien­dum & loquendum malè de aduersarijs, nusquam non inuenit materiem.

Istiusmodi nugas, similés (que) quamplurimos in reli­gionis veros Reformatores, ab impostoribus Ponti­ficijs consutos dolos plurimis, & solidissimis dissipa­uit & difflauit argumentis hoc elaboratissimè lucu­bratum Masoni opus de Ministerio Anglicano. Ex quo liquidò apparebit, nullos vnquam, vbi vbi gentium, vllius Ecclesiae Episcopos & Mini­stros magis Canonico & solenni ritu, [...]dque perpe­tuò, consecratos, & ordinatos fuisse, quàm Anglica­nos nostros, ex quo tempore pseudo-Catholicis exu­lâsse vera apud nos consecratio, & ordinatio visa est. Hic scopus, haec meta totius operis. Jncidunt ta­men subinde, vt inter disputandum ferè fit, aliae non­nullae inter nos & Romanenses controuersae theses, de Primatu sedis Romanae, de Regum in ecclesia­sticis causis autoritate, de Religionis antiquitate in hoc Regno, de Missae Sacrificio, &c. quas tam enu­cleatè [Page] candidéque pertractat & discutit, vt om­nes, quotquot sunt perlecturi, non iniqui rerum aesti­matores, aduersariorum fraudes penitus auersari, & pedibus ire in Masoni sententiam necesse sit.

Cui verò potiùs oportuit opus nuncupari, quo vo­catio Ministerij Anglicani solidissimè propugna­tur, quàm, qui constantissimus semper eiusdem Cleri, & sapientissimus defensor & patronus extitit, Se­renissimo Jacobo. Accipias igitur (Regum omnium literatissime, & sapientissime) munus hoc posthu­mum laetâ fronte; & vt omnes, quotquot vnquam fuerunt, monarchas longa & numerosa Regum se­rie & prosapia superas (quis enim, in tanto splen­dore sanguinis, tot Maiorum indubitatas imagines ciêre potest) sic protegas, & defendas Praelatos, & Ministros Ecclesiae Dei (cui gubernandae, ad maximum incrementum foelicitatis nostrae, praefice­ris) qui ab ipsis Apostolis, successionibus haud inter­ruptis, originem trahunt, ni Consecrationes & Or­dinationes eorum defecerint illis temporibus, de quibus vel dubitare Pontificij nefas arbitrantur.

Deus Opt. Max. Matem. vestram Serenis­simam, suámque sobolem verè Regiam aeternùm sospitet.

Maiestatis vestrae subd. deuotiss. NATHANAEL BRENT.

Lectori Beneuolo S.

IAcuit hic Liber in tenebris tamdiu ab Authoris morte, vt ei imminere periculum videretur, ne situ, & blat­tis periret. Ita (que) Reuerendiss. Pater, ac Dominus, D. Archiep. Cantua­riensis (cuius consilijs inchoatus, & auxilijs perfectus est) mecum egit, vt rationem inirem, quî lucem aspiceret: vt pote qui lucem esset allaturus Consecrationib. & Ordinationib. eorum, quos Euangelium mundi Lucem appellat. Feci non inui­tus, vt tanti viri hortatu tibi prodessem. Illud autem cum­primis curae fuit, vt locos à Masono allegatos diligenter perscrutaremur & ad exemplarium fidem examinare­mus sicubi fortè impegisset; quod Aduersarij solent no­bis obijcere, ipsi eiusdem criminis rei vel maximè per­agendi. Inuenimus plerosque omnes citatos optimâ fide: aliquos, sed valdè paucos, eósque leuioris mo­menti, inuenire non potuimus, cum, excussis Biblio­thecis quamuis instructissimis, nusquam occurrerent e­ditiones illae, quibus vsus est Author. Haec summa. Quae inuenimus, sincera scimus esse omnia, & praesta­bimus: reliqua eiusdem esse monetae non dubitamus. Quod si fortè aliquis error inopinanti obrepserit (vt aliquando bonus dormitat Homerus) non erubescemus ingenuè hoc agnos [...]ere, siue Aduersarius nos aliquis verè edocuerit, siue ipsi postea id nostro Ma [...]te inue­nerimus. Namque libenter, secundùm Flaccum, ‘Hanc aliis ventam dabimus, petimúsque vicissim.’ [Page] Tu verò, Lector beneuole, fruere labore eruditissi­mi, & integerrimi viri, per quem magnoperè profici­es in eis omnibus, quae copiosiùs disputantur in hoc li­bro; nisi animo fueris in Protestantes paulò iniquiore, partésque fouere malueris. Vale, & Ecclesiam Angli­canam in Rege foelicem, in Episcopis inconcussam, in doctrina veracem & Orthodoxā agnosce, cole ac per­petuò florentem opta. Quod certè transfugae quidam nostrates, si saperent, facerent; si facerent, saperent.

NATHANAEL BRENT.

SERENISSIMO, POTENTISSIMOQVE PRIN­CIPI, DOMINO NOSTRO, IACOBO, Dei gratiâ Magnae Britanniae, Franciae, & Hiberniae Regi, Fidei Defensori, &c.

QUae homines vulgò admirantur singula, ea licèt in Maiestate vestra (Rex Serenissime) con­currant & confluant vniuersa, qualia sunt Natalium splendor, Regnorum amplitudo, Prolis foelicitas, Subditorum amor, denique ‘Pax à sublimi descendens aureo coelo:’ Nihil tamen est, quod ampliorem apud omnes bo­nos & cordatos conciliat gloriam, quàm tanta re­rum Diuinarum pariter ac humanarum scientia, cum vera pietate & religione coniuncta. Quis [...]nint nescit Maiestatem vestram vsque adeo literis de­lectari, vt ne cibus quidem quotidianus, nisi disser­tatione aliquâ Theologicâ, aut saltem Philosophi­câ, tanquam aromate, velcondimento quodam opi­paro aspersus palato sapere videatur? Meritò ita (que) Jacobi Solio, mensaeque quadrat illud Reginae [Page] Sabaeae de Salomone elogium: Beati serui tui, qui 1. Reg. 10. 8. stant coram te semper, & audiunt Sapientiam tuam.

Ad magis publica vt accedam, quis non planè attonitus obstupescat, conspiciens Principem ab ipsis incunabilis in regendis Imperio populis versatum, in florentissimis Academijs, amplissimisque docto­rum hominum consessibus, tot acuta et selecta inge­nia et aureo dicendi flumine, et accuratâ disserendi facultate, et subtilissimâ difficillimarum quaestio­num enodatione tam longè superare?

Uerùm, vt haec Musarum domicilia, et pulue­rem Academicum transeamus, cùm omnes Angliae Ordines Regem suum in Comitijs Regni Parlia­mentarijs de rebus maximis, et Reip. vtilissimis, non sine omnium stupore audirent perorantem; quantis sunt perfusi gaudijs? quàm se beatos prae­dicabant?

Haec magna quidem sunt, & Rege Philosopho digna; sed ad maiora propero. Nam quod est in annulo gemma, illud ipsum est in Regia Ma­iestate vestra, inter tot naturae dotes, tot literarum lumina, vera Pietas, seu Religio. Cuius radij non modò haec Regna splendore collustrant, sed ad ex­teros quoque longè latéque se diffundunt, adeò vt omnes Orthodoxae Ecclesiae Iacobum Magnae Britanniae Regem, tanquam Reip. Christianae [...] suspiciant.

Nec Orthodoxis modò, sed Principibus etiam, [Page] qui adhuc à Pontifice stant, Lampadem praetulisti. Causam enim omnium Regum communem contra Papam, & nobile par Cardinalium, Bellarmi­num & Perronium, tam solidè atque neruosè cala­mo vindice egisti, vt spes sit Principes, etiam Pontificios, lucem breui aspecturos, imò iam a­spicere, veráque ac recta de Principatu monen­tem amare, adeóque optare, vt vindicatum illud ius suum repetendi, exequendique detur tandem op­portunitas.

Caeterùm hoc Sidus coeleste propiùs intuens, prae gaudio exultat Britannia vestra, sibijpsi gratulata, quòd sub tanto Principe tam foeliciter floreat. Cu­ius tam fausti Regiminis sub Regni initio nobis specimen dedisti, cum ceu Constantinus alter, inter Episcopos & alios, vt quaedam inter nostros de ri­tibus nonnullis orta dissidia consopires, sapientissi­mè disceptans, omnium in Te oculos & animos ra­peres.

Et quo coepisti modo pergens porrò, naues tibi diuinitus commissas, ad sacrae Scripturae Cynosuram peritissimè gubernas; quod diu facias precor, ma­num habens in clauo, oculos in astris. Nec guber­nas modò, sed defendis etiam, id (que) non Sceptro tan­tùm & legibus, quod vobis cum Constantinis, Theo­dosijs, & huiusmodi Heroibus est commune, sed ca­lamo quo (que), quod non multis, opinor, Regibus conti­git. Quare Fidei Defensoris Titulus, iure haere­ditario Regibus Angliae delatus, in Maiesta­tem [Page] vestram optimè quadrat, quum tanto Titulo res Tit [...]li tam pulchrè & plene respond [...]at.

Porrò (Rex serenissime) si Fidei es Defensor, ergo & fid [...]lium, id est Ecclesiae; quòd si Ecclesiae, etiam Ministerij, [...]ine quo Ecclesia constare non potest. Ita sacrosancti Ministerij defensionem Stylus vester Regius suo ambitis includit. Quod munus magnificè praestans, omnes Verbi Ministros doctos & p [...]os, Regali dextrâ protegis, munificen­tiâ ornas, & amore plusquam paterno complecteris. Ep [...]scopos verò, Ecclesiae nostrae Stellas & Angelos, quò decet pium Principem, colis affectu; quinetiam eorum nonnullos, eruditione, pietate, ac rerum ge­rundarum experientiâ eminentiores▪ tanto prose­q [...]èris honore, vt Maiestati Uestrae ab intimis sint consilijs.

Quae cùm ita sint, Liber iste, licèt exiliter & parum eleganter conscriptus, in Serenissimùm conspectum vestrum prodire gestit, quippe qui Epis­copos, atque adeò vniuersum Ministerium Angli­canum, Maiestati vestrae charissimum, à Pontifi­ciorum calumnijs ex ipsis Archiuis verè vindicet. In quibus citandis tam anxius fui, & sollicitus, vt Latimerus noster mihi subinde in mentem veniret; qui quum, Pontificijs adhuc erroribus imbutus, vinum in Coena Domini aqua diluendum esse pu­taret, non contentus semel, aut iterum aquam adhibuisse, tertia quoque vice infundere solebat: quum tamen ad ipsum Memento ventum est, [Page] percussit eum cor suum, ne fortè non satis aquae admiscuisset. Et ego quoque (Rex serenissime) in re dissimili non dissimili vsus sum diligentia. Nam Registrorum loca praecipua non semel, aut iterum legisse contentus, tertia, immò decima quoque vice inspexi. Quum tamen ad Praelum, tanquam ad ipsum Memento ventum est, percus­sit me cor meum, ne fortè non satis diligenter in­spexissem. Vnde operas Typographicas in prima huius operis editione aliquoties cessare feci, dum ego ad Archiua properans, locos integros proprijs oculis denuo perlustrarem. Nec in hac secun­da adornanda deerant secundae curae. Deum sci­licet conscientiae inspectorem sanctè testor, me im­pensè operam dedisse, vt Archiua sincerè ac fideli­ter citarentur. Licèt igitur aduersarij libros contra me pergant scribere (quod nonnulli factitârunt) possem tamen eosdem vnà cum sancto Jobo super scapulas meas ponere, & illis, quasi diademate, caput meum cingere.

Dignare igitur (Rex serenissime) supplici­ter oro, hanc meam Ministerij Anglica­ni Apologiam, nunc Latinis ind [...]tam vestibus, & ad Regiones transmarinas properantem, sub alarum Vestrarum vmbra protegere, eidémque nominis vestri splendore gratiam apud omnes bo­nos & veritatis amantes, apud alios tutelam con­ciliare.

Quod superest, Deum Opt. Max. humiliter [Page] precor, vt qui te Orthodoxae Fidei, verae Ecclesiae, Sacrorúmque Mystarum constituit Defensorem, idem Unctum suum potente dextrâ defendat, vt tanquam Cedrus in Libano altissima, & arbor in horto Dei nobilissima, cuius nec fructus deficiunt, nec folia defluunt, quia ad perennium aquarum ri­uos est sata, & perpetuis fluentis irrigata, apud Anglos tuos sicut in terrestri Paradiso diutissimè viuas, valeas, vigeas; tandémque plenus dierum, in coelestem Paradisum migrans, vnà cum Christo ae­ternùm regnes.

Ita precatur Serenissimae Maiestatis vestrae sub­ditus, seruúsque humillimus,
Franciscus Masonus.

AMPLISSIMO PRAESVLI DOMINO HENRICO DE GONDY, Parisiensi Episcopo, & Regis Christianissimi Consiliario, Franciscus Masonus, Archi­diaconus Norfolciensis, S. P. D.

QVam ingredior viam (Praesul ampli [...]sime) illam mihi exemplo suo signauit Antonius Champnaeus, natione Anglus, Religione Romano Catholicus, ordine Presbyter, & gradu Academico Doctor Sorbonicus. Qui cùm superori anno librum contra Mi­nisterij Anglicani Apologiam, à me Ang­licè conscriptum, Anglicè adornâsset, se­ipsum postea colligens, gloriae suae non satis consultum putauit, si tam insignis victoria, quam de me (vt ipse iactitat) debellato reportârat, vnius Insulae angustijs concluderetur; ac proinde Lati­nitate donans alas addidit, vt per totam posset Europam longè la­t [...]que circumuolitare. Quae cùm ita sint, mihi quoque, etiamsi nul­la alia accessisset ratio, opus meum qualecunque in linguam Lati­nam traducendi summa incubuit necessitas. Deinde Champnaeus sua dum vertit recognoscens, quaedam detrahenda, nonnulla mu­tanda▪ multa etiam addenda censuit. Et mihi quoque (Antistes clarissime) non dissimilis indulgenda est venia, praesertim cùm in hac editione ad sex nouos Antagonistas, qui in me magno inuo­l [...]runt impetu, responsio sit intertexenda. Porrò, Champnaeus Reuerendissimum Archiepiscopum Cantuariensem, cuius auspi­cijs Liber meus ante sexennium in lucem prodijt, Epistolâ operi suo praesixâ compella [...]it; & ego vicissim Amplitudinem tuam, cui Champnaeus lucubrationes suas dicat, dedicátque, per Epi­stolam salutare statui. Sed hoc interest: Champnaeus Praesulem Cantuariensem, totius Angliae Primatem ac Metropolitanum, conuicijs atque dicterijs petulanter incessit; mihi tamen stat sen­tentia Episcopum Parisiensim, quo decet honore ac reuerentiâ prosequi, nec vel vno quidem verbo violare. Denique Champ­naeus [Page] (quâ est confidentiâ) Archiepiscopum Cantuariensem to­tius huius controuersiae arbitrum constituit: Et ego par pari re­pendens in eadem causa Paternitatis tuae candorem & iudicium appello. Quare, vt omnia Reuerentiae tuae liquidiùs innotes­cant, res paulo altiùs est repetenda, & quae praecipuè inter nos disputando ventilantur, ad pauca quaedam capita sunt reuo­canda.

Qui sub initio Regni gloriosissimae Reginae Elizabethae, ex no­stris Acadēijs, at (que) alijs huius Insulae locis, religonis ergò, in trans­marinas pa [...]tes sese receperunt hanc impensè dederunt operam, vt Ecclesiam Anglicanam ab ipsis, si fieri posset, fundamentis subrue­rent. Hinc Hardingus, Stapletonus, Alanus, Sanderus, Bristous, & id genus alij, quorum vestigijs insistit Champnaeus, nullos apud nos esse Episcopos, ac proinde nullos Ministros, Ecclesiam nul­lam magno hiatu strenuè clamabant. Sed quo tandem vsi argu­mento? Hoc scilicet, quòd Primi nostri sub Elizabetha Regina Antistites, Parkerus, Grindallus, Sandesius, Iuellus, & reliqui, à tribus Episcopis (sic enim somniant) inaugurati non essent. Hinc duae emergunt quaestiones; altera iuris, facti altera, an tres simpli­citer necessarij? an nostri à tribus?

Pro elucidatione primae liceat mihi, tua bona cum venia, ex pris­cae historiae monumentis haec tibi tria, quae Lib. 1. c. 8. postea fusiùs sunt dis­ceptanda, in memoriam reuocare. Nempe Pelagium Romanum Pontificem, eius nominis Primum, à Duobus tantùm Episcopis inauguratum fuisse, teste Anast. in vit. Pelagij. 1. Anastasio, astipulantibus Bar. an. 555. n. 1 [...]. Baronio & Bin. [...]. 2. p 627. Binio. Deinde Euagrium, Patriarcham Antiochenum (quem duo Romani Pontifices, Vid. Bar. an. 289. n 64. Siricius, & Uid. Bin. in not. in cp. 17. In­noc. [...]. 1. p. 579. Innocentius Primus, atque Bin. in not. in Concil. Cap [...]an. [...]. 1. p. 536. Occidentales Antistites ferè vniuersi, pro legitimo habuerunt Episco­po,) à solo Paulino ordinatum fuisse, referente Theod. l. 5 c. 23. Theodoreto. Denique Galliae vestrae storentissimae primos Episcopos, à solo Dionysio factos esse, vt tradit Iohannes Maior. in 4. senten. d. 25. q. 3. apud Gerson. par. 1. operum. sol. 681. Maior. Haec diligen­ter perpende, illustris Domine; Iámque an tres sint simpliciter ne­cessarij? te Iudicem statuo.

Quaeritur secundo in loco, an nostri illi sub Elizabetha Primi à tribus sacrati? Hîc aduersarij valdè tumultuantur, trésque tunc in Regno Angliae nostram amplexos Religionem, qui manus im­ponerent, extitisse Episcopos vehementer negant. Sed praeter nudam suam coniecturam, paleâ huc illuc volitante leuiorem, ni­hil planè afferunt. Ego ècontra, praeter Jnfra. l. 3. c. [...]. n. 2. diplomata Regia, illo ipso tempore sub Magno Angliae Sigillo emanantia, atque ad septem Episcopos missa, Ecclesiae Anglicanae L. 3. c. 9. n. 3. & cap. 18▪ n. 16. Archiua, genuinam ve­ritatem spirantia, omniúmque insuper Regni Vid. l. 3. c. 18. n. 11. Ordinum, in cele­berrimo conuentu Parliamentario confluentium, amplissimum & planè aureum testimonium, ante annos quinquaginta typis publicis impressum, in medium produco. Ita Reuerendissimae dominationi tuae iudicandum relinquo, quid cui praeponderet; aurum, an palea.

[Page]Istis Ecclesiae Anglicanae oppugnatoribus, qui in prima stete­runt acie, noua successit progenies, priori illa longè deterior. Hi enim non de consecrantium duntaxat numero, sed de consecra­tionis etiam loco litem nouam intendentes, de nostrorum An­tistitum, in oenopolio, scilicet, ad Insigne Capitis Equini, conse­cratione, lepidam sanè & oppidò elegantem adiecerunt fabulam. Hîc sibi mirificè placent, sé (que) suauiter oblectantes, quam sibi sōni­ant, ordinationē, ridiculam, seenicam, mimicam, vmbratilem, cau­ponariam, Tabernariam, & denique hippocephalicam appellant. Quamuis autem vix possum in animum i [...]ucere hanc fabulam, tan toperè ab omni probabilitatis specie remotam, illis ipsis, qui narrant, esse persuasam; in eandem tamen subinde relabuntur, ac partium studio, tanquam tempestate quâdam delati, vt nos mor­deant, hanc à se pictam ceruicem equinam, quall eburneam Pyg­maleonis statuam pro amasia exosculantur, & depereunt [...] Quine­tiam quibus possunt, licèt euanidis, fucant coloribus, vt alios quoque (si quos inuenerint Midaeis auribus donandos▪) in phale­rati sui Bucephali amorem rapiant. Champnaeus has fabularum delicias, haec mendaciorum opipara, & popinam olentia obsonia, ac bellaria Parisiensis Episcopi mens [...] ausus est imponere. Huic ego ridiculo commento Archiua illorum temporum oppono, Sole Meridiano splendidiora, quae primos nostros, regnante▪ Eli­zabethâ, antesignanos in capella Lambethana sacratos esse liqui­dò demonstrant. Quod, à me antè sexennium literis consigna­tum, quum Romae agens accepisset Fitzherbertus, enixè Fitzherber. in ap [...]end [...]irca. Registr. [...] Maso­no cit. n. 14. [...]. roga­uit, vt Archi [...]a ista, [...]oties à me & tam honorisicè citata, viris quibusdam Romano-Catholicis iudiclo pollentibus ostenderen­tur. Quod et L. 3. c: 18. n. [...]. factum est à Reuerendissimo Archiepiscopo Can­tuariensi; adeóque reperta sunt omni omnino exceptione maiora. Porrò situ quoque (vir Honoratissime) amicorum tuorum cu­ipiam huc ex Gallia transfretanti hae [...] eadem ostendi vol [...]eris, dabitur spero haec verae antiquitatis, & antiquae veritatis v [...]a, & spirantia monumenta inspiciendi, ac porlustrandi copia, adeo cer­tè clara atque illustria, vt radio solari descripta esse videantur. Tantum abest vt cuiusquam, vel regidissimi Aristarchi conspe­ctum, aut obelum reformident. Horum luce discussis mendacio­rum tenebris, totius rei veritas illicò isplendescét. Hanc ample­ctere, & Champnaei, qui ad tam insulsam fabulam defenden­dam, Amplitudinis tuae quaerit patrocinium, impudentium de­testare.

Neque verò hîc subsistit Champnaeus: qui l [...]e èt satis perspe­ctum habeat, nos praetrr precationes, hortationes, examinationes, lectiones, conciones, etiam manuum impositionem, cum his ver­bis (Accipe Spiritum Sanctum) in consecrandis Episcopis ad [...]ibe­re, vt nobis tamen vulnus scilicet lethale possit infligere, non ole­um modò, sed Champ. p. 4 [...]. annulos quoque & baculos (quorum vsus in Eccle­sia [Page] nostra iamdudum exoleuit) ad ordinis Episcopalis essentiam spectare contendit. Quae quidem ceremoniae, si duntaxat vt res adiaphorae decori gratiâ retinerentur, admitti poterant: sin no­bis tanquam res necessariae, & ordini Episcopali essentiales ob­trudantur (quod à Champnaeo factum est) quis aequo animo ferat? Lege si placet (Reuerende Antistes) quae nos L. 3. c. 14. n. 7. infra ex Bellar­mino, Gabriele Vasquez & alijs pro nostra sententia propugnan­da decerpsimus, & an istiusmodi ceremoniae adiectitiae in tanto habendae sint pretio, vt ex illarum defectu consecratio reddatur irrita, penes Amplitudinem vestram iudicium esto.

In his quae hactenus delibauimus, quin pro me contra Champ­naeum sententiam sis laturus, nullus, dubito. Sed vnum praeterea restat, idque momenti maximi. Quamuis enim haec vniuersa, quae diximus, de consecrantium numero, consecrationis loco, et essentia nobis concederentur, si tamen in hoc vno, quod super­est, Champnaeus victor euaserit, nos, fateor, causâ cadimus. E. tenim cùm Episcopus esse nequeat, qui non fuerit Presbyter, si Champnaeus nos Presbyteros non esse probatum dederit, de Mi­nisterio Anglicano actum erit. Huc igitur ingenium torquet, hâc neruos intendit, vt potestatem offerendi sacrificium exter­num, & propriè dictum ordini Presbyterali essentialem esse euin­cat. Nos è-contra huiusmodi nullum noui Testamenti agnosci­mus sacrificium, praeter illud vnum, quod Christus ipse, in pro­pria persona, semel in ara Crucis immolauit. Tu verò (illustrissi­me Domine) si aliter sentias, Deus, spero, misericors suo tibi tempore reuelabit. Interim illud obsecro apud te iterum atque iterum cogites, nempe qua in parte Eucharistiae consistat huius, quod amplecteris, externi sacrificij essentia. Haec quaestio à Bell. de [...]ist. l. 1. c. 27. Quid, Metam [...]r. lib. [...]. Bel­larmino tractatur, quem causae Pontificiae Atlantem iure dixeris. Verùm hîc Atlas nunc ipse laborat, atque oneri succumbit. Nam vt olim Diogenes lucernam meridie accendisse dicitur, vt in foro inter viros virum quaereret: ita Bellarminus, quasi accensâ meridi­anâ lampade, sacrificium Missaticum in Missa quaerit, nec repe­rit tamen. Qui cùm omnes Eucharistiae angulos, & recessus di­ligenter rimatus esset, séque ipsum diu quaeritando miserè tor­sisset, ac defatigâsset, tandem aliquando in haec verba, perenni aeri, aut viuaci Marmori incidenda, erupit; scilicet, Ibid. S. secundo Quia. Chri­stus ipse aut consecrando, & consumendo (id est, comedendo, vt ipse Denique man­ducatio seu con­sumptio. Ibid. denique & 7 proposit. Bellarminus interpretatur) sacrificauit, aut nullo modo sacrificauit. Nam (vt ostendimus) nulla est alia Christi actio, quae sacrificium dic [...] posset, neque ante, neque post consecrationem. Haec si vera sint, quae Bellarminus tam fidenter protulit, salua res est, nos enim dere­pente sacrifici euasimus. Quis enim nescit nos, perinde ac vos, dum sacram caenam celebramus, & consecrare & comedere? Porro si in his posita sit sacrificandi actio, nos in ordinatione nostra, vnà cum potestate ministrandi Eucharistiam, & sacrificandi quoq [...]e [Page] potestatem pariter accepimus. Desinat igitur Champnaeus, desi­nant caeteriasseclae Pontificij sacrificij defectum nobis in poste­rum obijcere, quum illam ipsam sacrificandi rationem in Eucha­ristia accuratissimè obseruemus, quam solam Christus ipse (Bel­larmino teste) exemplo suo docuit, & in Ecclesia perpetuò ob­seruandam instituit. Sed quale demum est hoc sacrificium? Num propriè dictum? Fieri non potest, Vbi enim oblatio? Vbi ma­ctatio?

Sed vela contraham, quia in libris L. 5. c. 7. n. [...]. & 3. subsequentibus haec singula, suis quaeque locis tractantur. Tuum erit (vir Reuerendissime) quae vtrinque dicta sunt, ad sacrae Scripturae norman ac perpendicu­lum exigere, & limati iudicij lance librare. Deus tibi pro diuite sua gratia mentis oculos aperiat, vt possis omnia explorare, & quod bonum est, tenere. Vale.

SINGVLORVM CAPITVM libri primi argumenta.

CAP. 1.

  • PRooemium, in quo Iesuitarum, & sacerdotum Pon­tificiorum in lucrandis Proselytis ingenium d [...]pingitur.
  • 2. Quid Papistae in ministerio Anglicano su­gillent: vnde totius controuersiae generalis in particulares controuersias & quaestiones nas­citur distributio.
  • 3. Papistis, qui Anglorum Episcopos vt titu­lares, & non Canonicos perstringunt, respondetur.
  • 4. Prima controuersia particularis de consecratione Episcopali, in duas diuiditur quaestiones; primam, An tres necessarij? cuius status explica­tur: alteram, An nostri à tribus?
  • 5. Papistarum argumenta ab Apostolorum Canonibus, & epistolis De­cretalibus deprompta.
  • 6. Papistarum argumenta à Concilijs desumpta.
  • 7. Papistarum argumenta à Scripturis collecta.
  • 8. Non est de absoluta necessitate, vt tres Episcopi ad noui Antistitis or­dinationem constuant.

Libri secundi argumenta.

CAP. 1.

  • DE primae controuersiae quaestione secunda, scilicet, an Episcoporum A [...]gliae consecration [...]s sint Canonicae.
  • 2. De prima Insulae ad sidem Iesa Christi conuersione, Apost [...]orum tem­pore facta.
  • 3. De secunda conuersione, quam appellant sub Rege Lucio, & Ele [...]therio Papa.
  • 4. De Augustino, primo Archiepiscopo Cantuariensi, à Gregorio Magno Pontifice Maximo, in Angliam misso.
  • 5. De c [...]usdem vita, & ordine Episcopali.
  • 6. De Episcopis ab Augustino ad Cranmerum.
  • [Page]7. De Consecratione Reuerendisimi Patris, ac beatissimi Martyris, Tho­mae Cranmeri, Archiepiscopi Cantuariensis.
  • 8. De Canonicis impedimentis, Cranmero à Champnaeo obiectis, nempe bigainiâ, & actuali coniugio.
  • 9. De Papalis iurisdictionis per Henricum Octa [...]um extirpatione, & h [...] ­ius rei explicandae gratiâ, iterum de Cranmero.
  • 10. Vtrùm Papae renunciare sit schisma, aut haeresis?
  • 11. Vtrùm schisma, aut haeresis consecrationem irritam reddant?
  • 12. De Episcopis sub Henr. 8. post exterminatum Pontificem creatis.
  • 13. De Champnaei argumento, quo Cranmerum, & per Cranmeri latera, vniuersam Ecclesiam Anglicanam consodere molitur.
  • 14. De argumento Card: Perionij contra Ecclesiam Anglicanam.
  • 15. De Episcopis regnante Eduardo Sexto consecratis.
  • 16. De hodierno Ordinali Anglicano, quod regnante Eduardo 6. ema­nauit, & de ordinantium intentione.
  • 17. De ordinalium collatione.
  • 18. De Episcopis regnante Mariâ consecratis.

Capitum libri tertij argumenta.

CAP. 1.

  • AD Papistarum querelas de mulcta, & Episcopis indignè (vt calum­niantur) tractatis responsio.
  • 2. Episcoporum Pontificiorum d [...]positio, exemplo Abiatharis à Salomo­ne eiecti, desenditur.
  • 3. Champnaeus in qu [...]stione de Primatu Regio, quomodò se gerat.
  • 4. De primatu Regio, eiúsque iuramento.
  • 5. Obiectiones contra Primatum Regium diluuntur.
  • 6. Obiectiones contra veterum Episcoporum depositionem diluuntur.
  • 7. Obiectiones generales contra Episcopos sub initio Regni Elizabethae creatos repelluntur.
  • 8. De Reuerendissimo Patre Matthaeo Parkero, olim Archiepiscop [...] Cantuariensi, & imprimis de loco, in quo sacratus erat.
  • 9. Iterum de eodem, eiúsque consecratione.
  • 10. De consecratorum Parkeri consecratoribus.
  • 11. De Roberto Horno, olim Episcopo Wintoniensi.
  • 12. De Episcopis in depositorum loca surrogatis.
  • 13. Omnium Episcoporum quarundam sedium maximè illustrium, qui regnante Elizabetha sacrati sunt, breuis Synopsis.
  • 14. De Prouinciae Cantuaeriensis Episcopis, qui consecrationem sub sere­nissimo nostro Rege Iacobo adepti sunt; vbi etiam ex Prouincia Ebora­cenci datur specimen.
  • 15. Reuerendissimi in Deo Patris Georgij, nunc Archiepiscopi Cantua­riensis, [Page] linea episcopalis, seu ordinationis successiuae catena aurea, per singulos annulos ostendens quomodo ab Episcopis sub Henr. 8. sacratis (qui aduersarijs nostris sunt Canonici) originem duxerit.
  • 16. Ad duodecim Kellisoni contra Episcopos nostros, & Registra, obiecti­ones, responsio.
  • 17. De Registrorum illibata fide contra Fitz-Simonem Iesuitam, Champ­naeum, & demonstratorem Anonymum.
  • 18. Ad Fitzherbertum, circa Episcopos & Registra, responsio.

Capitum libri quarti argumenta.

CAP. 1.

  • IVrisdictio Episcopalis quomodo differat à Regali, & vnde fluat.
  • 2. Episcoporum Iurisdictionem superiori capite traditum quomodo oppugnet Champnaeus.
  • 3. Vtrùm S. Petrus omnis spiritualis Iurisdictionis sub Christo vnicus sit fons, & scaturigo?
  • 4. Vtrùm Papa Sancto Petro in toto suo iure succedat Lege diuina?
  • 5. De Epscoporum electione in Primitiua Ecclesia, quum Principes nondum essent Christiani.
  • 6. Ad argumenta quaedam ex Concilijs & Historijs Ecclesiasticis, con­tra electiones à Christianis Regibus & Imperatoribus faciendas allata, responsio.
  • 7. De Romanorum Episcoporum electione sub Imperatoribus Christia­nis, vsque ad translationem Occidentalis Imperij à Graecis ad Francos.
  • 8. De Episcoporum Romanorum electione à Carolo ad Othonem.
  • 9. De Episcoporum Romanorum electione ab Othone ad Henricum.
  • 10. De Episcoporum Constantinopolitanorum electione.
  • 11. De Episcoporum Hispanorum electione.
  • 12. De Episcoporum Gallicanorum electione.
  • 13. De Episcoporum Anglicanorum electione.
  • 14. Quàm misera olim conditio fuerit Angliae, dum Episcopatus, & beneficia per Papales Prouisiones concederentur.
  • 15. Vtrùm sit Pontificis Romani vniuersos totius terrarum orbis Me­tropolitanos, & inter reliquos, Metropolitanos Angliae confirmare?
  • 16. An Papa in Angliae Episcopos iurisdictionem habeat, vt Patriarcha Occidentalis?

Capitum libri quinti argumenta.

CAP. 1.

  • DE secundae controuersiae quaestione prima, idest, de potestate sacrifi­candi.
  • 2. Non esse in Eucharistia sacrificium propriè dictum, probatur ex E­pistola ad Hebraeos.
  • 3. De Papistarum argumentis in genere, & in specie, de argumento à Melchisedech deducto.
  • 4. De argumento ab agno Paschali.
  • 5. De argumento à quibusdam locis Propheticis.
  • 6. De argumento à verbis Institutionis.
  • 7. De argumento ab actionibus Christi.
  • 8. De argumento à praxi Ecclesiae, & à quibusdam locis Apostolicis.
  • 9. De argumento ab authoritate Patrum.
  • 10. Secunda quaestio de absoluendi potestate proponitur, & explicatur.
  • 11. Probatur sententia nostra quorundam authoritate, quos Papistae pro s [...]s vendicant.
  • 12. De Bellarmini argumentis contra absolutionem declaratoriam.
  • 13. De tertia controuersia particulari, nempe de Diaconis.
  • 14. Quamuis sacerdotum Papisticorum vocatio sit illegitima, nostra ta­men ab illis deducta, est legitima.

Collatio huius Latinae editionis cum priori Anglicana, ex qua quid in ista sit additum, facilè per­spicitur.

In primo libro nullae factae sunt additiones notabiles. In reliquis quae habentur insigniores, succinctè in hac tabula per libros, capita, & numeros, se [...] sectiones indicantur.

Lib.Cap.§. 
2.2.6.QVaedam addita sunt de Iosepho Arimathensi.
 3.3.De Flaminibus, & Archistaminibus, quorum loco substituti sunt Presbyteri & Episcopi.
 4.2.De tempore, quo huc missus Augustinus.
  3.De modo, quo Britanniam ingressus est.
  12.De Aidano, an rectè dici possit Northumbriam conuer­tisse; quod defenditur contra Fluddum.
[Page] 17. 18.De Lethardo quem Cantianis praedicásse ostenditur, & defenditur contra Fluddum.
 5.5.De vener abili Beda, quòd humanum quid passus, in Britannos esset iniquior.
  6.De Charta Ethelberti.
 7.2.De Fitz-Simone Iesuita, qui Becani in Cranmerum calumnias ineptè defendit.
 8. Totum hoc caput de nouo adijicitur, in quo defenditur Cranmerus, qui iam in Episcopum promouendus, duas successiuè habuerat vxores, etiam actu erat ma­ritus, contra Champnaeum.
 9.29.De corde Cranmeri contra Fluddum.
 11.13.De Innocentio, quem Champnaeus defendere voluit, sed non potuit.
2.13. Hoc quoque caput totum additur; In quo Champnaeus per Cranmeri latera Ecclesiam Anglicanam conso­dere conatur.
 14. Et hoc totum est nouum, in quo respondetur ad argu­menta Cardinalis Perionij contra Ecclesiam Angli­canam.
 15.3.De Latimero, quem sub Henrico 8. consecratum fuisse manifestum feci, contra Allanum & Kellisonum.
  4. 5. 6. 7. 8.De argumentis Champnaei contra Epis­copos sub Eduardo Sexto factos.
 16.1.De Ordinalis Anglicani emanatione, quae defenditur contra Champnaeum.
  2. 3. 4. 5. 6. 7.Ordinale Anglicanum non repug­nat S. Scripturis, nec ritui Apostolico, vt calumnia­tur Champnaeus.
  8.De ordinantium intentione, quam non esse ordini essen­tialem probamus contra Fitz-Simonem.
 17. Hoc quoque integrum caput est recens ab incude, in quo ordinaliainter se conferuntur.
Lib. 3.3. Et hoc caput uniuersum nūc primum lucem conspexit, in quo ostenditur in quaestione de Primatu Regio quàm sophisticè se gerat Champnaeus.
3.4.1.De primatu Regio ex Scripturis contra Champ­naeum.
  2. 3. 4.Quod de Concilijs Primatum Regium astru­entibus scripseram, defenditur contra Champ­naeum.
  6.Leo Magnus Regium astruit suprematum, quod defen­ditur contra Champnaeum.
  7.Gregorius Magnus Regium agnoscit suprematum, quod defenditur contra Champnaeum.
[Page]4.
Primatus
  • 9. Constantini.
  • 10. G [...]ti [...]ni.
  • 11. Th [...]o [...]os [...].
  • 12. Martiani.
  • 13. Iustini [...].
  • 14. Caroli M [...]gni.
  • 15. Basilij.
    • defenditur cōtra Champ.
  16.Calamnie Champnaei contra Regem Serenissimum diliuuntur.
 5. Per totum hoc caput multa adijciuntur ad ea refutan­da, quae contra Primatum Regium obiecit Champ­naeus.
 6. Et hic passim multa interseruntur ad exceptiones Champnaeus▪ contra veterum Episcoporum depo­sitionem refellendas.
 7.3.De clausula dispensatoria.
  4.Episcopos Parliamentum non creauit, sed veros esse declarauit, contra Champnaeum.
3.8. Per totum hoc caput mulla passim interponuntur contra fabulam de Manno.
  5.Honorarium testimontum Comitis Notingamiae.
  6. 7. 8. 9. 10. 11. 12.Tota fabula cum omnibus su­is circumstantijs perpenditur, ac refellitur.
   Repellitur obiectio Champnaei, à Stylo ducta,
 9.3.quo Masonus Parkeri consecrationem describit.
  6.De caeremonijs in consecratione Parkeri adhibitis, contra Kellisonum.
  7.De verborum formula, contra Fitz-Simonem.
  8.De literarum Reginae Patentium approbatione per Iu­risperitos, contra Champnaeum.
 10. 
Multa hic addita de
  • Barloo, n. 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9.
  • Ioh. Bedfordiensi. n. 10.
  • Scoraeo, & Coverdalio. n. 11.
 11. Totum hoc caput de Reuerendo patre Roberto Horno, olim Episcopo Wintoniensi recens accessit, contra Stapletonum & Champnaeum.
 16. Et hoc quoque, in quo respondetur obiectionibus Kel­lisoni contra nostros Episcopos.
 17. Et hoc quoque, in quo operam dedi, vt exceptionibus Fitzherberti contra Episcopos nostros, & Registra satisfacerem.
Lib. 4.2. Et hoc quoque integrum caput est additum, in quo duplex Iurisdictio in Episcopis nostris, altera à Christo, à Rege altera defenditur, contra Champ­naeum.
[Page]8.2. 3.De Canone Adrianus, & de Sigeberti defensione, con­tra Baron. Bellarm. Binium.
 13. Hic multa interseruntur de Episcoporum inuestitu­ris, per prisces Reges factis, contra Parsonium.
Lib. 5.2. Hoc caput totum est nouum, in quo probatur, Episto­lam ad Hebreos Missam Pontificiam destruere.
 3. Multa hîc passim interseruntur de Melchisedech ad Champnaei obiectiones diluendas.
 5. Multa hîc addentur de pura oblatione ad defen­dendam interpretationem nostram, quaem rodit Champnaeus.
 9.1.Respectus commemorationis in nouo Testamento tol­lit sacrificium, contra Champnaeum.
 14. Multa hîc interseruntur de sacerdotio Papistico, ad probandum illud idem esse Semi-rosam, Semi-vr­ticam, contra Champnaeum.

DE MINISTERIO ANGLICANO LIBER PRIMVS.

Interlocutores:
  • PHILODOXVS, Sacerdos pontificius.
  • ORTHODOXVS Ecclesiae Anglica­nae Minister.

CHAP. I. Proaemium, in quo Iesuitarum, & Sacerdotum Pontifici­orum in lucrandis Proselytis ingenium depingitur. Quod ingens opus duplici ratione moliuntur.

  • Nempe
    • Laudando
      • Romae
        • Splendorem, & magnificenti [...]m. 1
        • Fidem, ac religionem. 2
      • Romani Pontificis
        • In Angles amorem. 3
        • Collegi [...] Anglo-Romanae. 4
    • Vituperando Anglorum
      • Academias. 5
      • Ecclesiam, ac Religionem. 6
      • Ministerium. 7
PHIL.

FAllor? An Orthodoxum, antiqua mihi necessi­tudine coniunctum, videre videor? Salue, mi Orthodoxe; omnes te salutant Gratiae, tuoque in Galliam aduentui congratulan­tur: Nobis enim aliquid affulget spei, te, quorundam amicorum tuorum exemplo, per iuga Alpina Romam contendere.

OTH.

Roman, mi Philodoxe? Hui, quid Romae faciam? Mentiri nescio.

PHIL.

O lepidum caput! Sed, vt missis facetijs rem seriò tran­sigamus, multa sunt quae te Romam, idque meritò, possint allicere. [Page 2] Nam-qui Romam vidit, omnia vidit, nihil est vspiam terrarum quod vitra desideret; Romam qui non vidit, licèt reliqua vniuersa oculis perlustrauerit, tamen, si rectè ratiocinamur, nihil penitus vidisse dicendus est. Roma Regina & domina vrbium, Naturae Paradisus, totiusque terrarum Orbis compendium, & Epitome; in quà omnia admiranda, viuis depicta coloribus, egregia pul­chritudine resplendent. Priscis olim seculis septem ferebantur mundi miracula; Templum Dianae, Mausoli Regis Sepulchrum, Solis Colossus, Iouis Olympici Simulachrum, Cyri Palatium, Muri Babylonici, & Egyptiae Pyramides. Haec enim, suo quae­que tempore, emergentia noua & eximia, omnium in se oculos & animos rapuerunt. Sed quis talia iam vlterius suspiciet, quum vna in vrbe tot spectacula non admiranda modò, sed stupenda eti­am intueri liceat? Constantius Imperator, Rostra, Capitolium, Lauacra, Amphitheatrum, Pantheon, Vrbis Templum, [...]orumque pacis, aliaque decora Vrbis aeternae intuitus, miraculorum densitate praestringebatur: verùm eùm ad Traiani forum venisset, Ammian. Marcell. lib. 16. Haerebat planè attonitus per Giganteos contextus circumferens mentem, nec relatu effabiles, nec rursus mortalibus appetendos. Quamuis autem Tempus, edax rerum, haec omnia iamdudum valdè corroserit, si tamen hodi­ernam Romam cum illa antiqua componere velimus, verè illud vi­ri docti vsurpare possumus; Lips. de mag­nit. Rom. in praefat. ad Lect. Non maior, sed melior iam Roma, non cultior, sed sanction: licet etiam adijcere, sic inter reliquas splendere vrbes,

‘Vt Stellas inter tremulas micat aurea Luna.’
ORTH.

Fac non minorem nunc esse tectorum Elegantiam, quàm olim Constantij fuit temporibus; Quid inde astrues? Hormisda è Persia oriundus, Ammian. Marc. quo supra. interrogatus, quid de Roma sentiret, id tantùm sibi placuisse ai [...]bat, quod didicisset ibi quoque homines mori. Et sanè quam­uis nostra ex au [...]o moenia, ex Saphyro fenestrae construerentur, dum tamen in hac valle vanitatis viuitur, domos inhabitamus luteas, quarum in puluere positum est fundamentum. Det Deus, vt Ciui­tatem quaeramus illam habentem fundamenta, Heb. 11. 10. cuius artifex & con­ditor est Deus. Det Deus, vt, quando terrestre nostrum Tabernacu­lum dissolutum fuerit, domicilium non manu factum, sed in Coelo aeternum habeamus.

PHIL.

Rectè tu quidèm; & hac vnica ratione hoc assequi pote­ris, si in Ecclesiae Romanae gremium (extra quam nulla est spes sa­lutis) te contuleris: Est enim terrestris Paradisus, & tutissimum ani­matum asylum. Quamobrem si hùc te recipias, ter foelix futurus es, & tranquillae conscientiae dono pretioso fruiturus.

ORTH.

Tranquilla & serena conscientia est gemma sine dubio nobilissima; longè superat Carbunculos pretium eius, nec purissi­mi auri lamina aestimari potest. Verùm hic flosculus non nascitur in hortis Romanis, ne in Beluiderio quidèm, Papali Paradiso. Nulla enim est Religio quae turbatam conscientiam pacare potest, prae­ter illam solam, quae hominem fracti & contriti Spiritus, de pecca­torum [Page 3] suorum remissione, per merita Christi, side apprehensa, & cordi obsignata, certiorem reddit. At hodierna ecclesiae Romanae Religio, nullam nisi Uid. Bell. de iustis. l. 3. c. 2, 3. Et Rhemenses in ep. ad Rom. c. 8. v. 38. moralem coniecturalem & fallibilem, id est, in­certam certitudinem docet, quae miseras conscientias mille mole­stiarum sluctibus immergit. Quamobrem quae nunc est Romana Religio, non est doctrina consolationis, sed dubitationis a [...]diffi­dentiae; tantumque abest à consolando, vt sit perpetua animarum tortura & Carnificina.

PHIL.

Quicquid tibi videtur, tuà tamen bonâ cum veniâ edico tibi, Religionem nostram à Deo Patre Coelitùs esse deriuatam, à Iesu Christo reuelatam▪ à Spiritu sancto inspiratam, ab Aposto­lis plantatam, sanguine Martyrum irrigatam, & miraculis confir­matam; quippe quae antiquitate venerabilis, vniuersalitate illu­stris, succ ssione certa, ordine decora, vnitate admirabilis.

ORTH.

De Arcula gloriaris, gemmulae verò nusquam appa­rent. Fides enim Romana olim per totum Terrarum orbem in­claruit, & voce ipsius Rom. 1. 8. Apostoli est celebrata: verùm ex illo tem­pore, Roma frequentes & ingentes passa est mutationes. Nam, vt ratione status politici, per varias Regiminum formas, tanquam à vasculo in vasculum transfusa, linguam amisit, septem montes reli­quit, in Campum Martium se transtulit, antiquam formam & fa­ciem exuit, adeoque ruderibus suis tumulata iacet, vt Iustus Lipsi­us, vnus ex amasijs eius, ne murorum quidem antiquum tractum & ambitum designare possit, ità, ratione status Ecclesiastici, priscam illam Romam in hac noua si quaesieris, oleum & operam perdide­ris. Nam (proh dolor) hominum traditiones scripto Dei verbo adaequauit, non sine summâ diuinae Sapientiae blasphemia; humana merita vnà cum pretiosis Christi meritis cōmiscuit, non sine sum­ma diuinae Gratiae contumelia; cultum diuinum saxis & truncis communicauit, non sine summa diuinae Gloriae irrogata iniuria. Ità hortus Christi herbis noxijs & venenatis est obsitus, & filia Sionis facta est meretrix Babylonica: quae nihilo tamen secius se pro virgine venditat, quià quondàm erat virgo, fictisque & falla­cibus Antiquitatis, Vniuersalitatis, Successionis & Vnitatis se fucat coloribus; qui nihil sunt aliud quàm tenuis cerussa, quae sole lu­cente illicò euanescet.

PHIL.

Spero equidem te haec omnia disputandi tantùm gratiâ3 protulisse. Quomodocunque tamen se res habet, vt tua meliùs conscientia & Iudicium informetur, experientiae speculum inspici­as velim. Anglorum Academiae quales sint satis superque explo­ratum liabes; nùnc si Seminaria nostra ingredi volueris, non defu­turos spondeo qui cunctis dubitationibus tuis cumulatè satisfa­ciant, & omnem tibi Conscientiae scrupulum penitùs eximant. Ego autèm, pro meo in te amore, curabo vt tibi singula ad victum cultumque spectantia in Anglo Romano nostro Collegio abundè suppeditētur, omnes (que) te pro meritis tuis, quo decet honore ac re­uerentiâ [Page 4] prosequantur. Ipse verò Sanctissimus Pater, summum Ca­put vrbis & orbis, ô quibus te misericordiae vlnis complectetur? O quàm te benignè, quasi Columbam in Arcam Catholicae Ecclesiae reuolantem, recipiet, ob amorem eius in nostram Gentem incom­parabilem?

ORTH.

Quam impensè nos ament Romani Pontifices in In­nocentio quarto licet perspicere, qui Angliam nostram, Mat. Paris p. 683. Hor­tum suum deliciarum nuncupauit! Ecquis enim istiusmodi hortum non adamaret? Quinetiam eandem Jbid. putei inexhausti titulo insig­niuit. Quid? Nonne talis puteus amore dignissimus est habendus? Huius tenerrimi amoris fructum ex verbis eiusdem Innocentij li­cet colligere: scilicet, Ibid. Vbi multa abundant, de multis multa possunt extorqueri. Arethusa, Armeniae fluuius (vt fingunt Poëtae) tellure absorptus, mare subterlabitur, rursusque (si fas est credere) in Sici­lia caput attollit. Verùm (omni remoto figmento) ex Anglia, tanquam ex verberrimo fonte, aurei exorti sunt fluuij, qui repentè disparüerunt, emensoque Oceano Romae in Pontificis gazophy­lacio emerserunt. Quisquis autem Regni nostri Chronica à Ma­thaeo Parisio, Thoma Walsingamio, alijs (que) conscripta perlegerit, nae is intelliget quantopere Pontifices Romani aurum & argen­tum Anglicanum deperierint. En vobis Pontificis amorem in Gentem nostram incomparabilem.

PHIL.

Hoc est ex colliculo montes extruere. Etenim Papae annui ex Anglia Reditus, quid erant aliud, quàm Harding. in confut. apolog. culex ad Elephan­tem? Quos sanè sanctissimus pater parui pendebat, nec recipere dignatus esset, nisi eo tantùm nomine quod essent amoris pignora in sanctam matrem Ecclesiam.

ORTH.

Annua Pontificis ex Angliâ praeda (vt narrat Praefat. in Gar­din. de ver. obed. Bon­nerus) parum abfuit quin ipsius Coronae Regiae Reditus adaequa­ret. Cui malo nisi Deus maturè remedium adhibuisset, vniuersa Anglia (etiamsi Oceanus) absorpta iamdudùm penitus fuisset, & exhausta. Tales vester helluo deglutere solet Elephantes, qui ta­men vobis nihil sunt nisi Culices.

PHIL.

Toto erras Coelo. Non Argentum, sed animas diligit4 Papa: quod vel hinc constare potest, quòd, ex quo vnum accepit ex Anglia Denariolum, multa impenderit aureorum millia in duobus Collegijs in Anglorum gratiam fundandis & dotandis. Tàm sincerus est eius in Gentem Anglicanam amor.

ORTH.

Anglicana vestra Seminaria fundauit (si modò Xeno­dochij in Collegium transmutatio fundatio sic dicenda) Grego­rius decimus tertius. Sed quem obsecro in finem milites istos Hispanos & Italos, clauibus insignitos, quorum Genebrard. Chron. l 4. Campa [...] del. hi [...]tor de mond. vol. 2. l. 1. anno 1580. Genebrardus & b Campana meminerunt, in Hiberniam transmisit? Nonne eo in­tuitu, vt rebellantibus aduersus supremam suam Dominam Regi­nam Munitionem erig [...] contra Angl. Gene­brard. ibid. Elizabetham suppetias ferrent? Tam sincerus fuit Gregorij in Gentem Anglicanam amor.

PHIL.
[Page 5]

Sanctissimi Patris erga Anglos beneficentia & benig­nitas in nobilissimis illis Collegijs fundandis clarissimè elucet. Alanus Apo­log. c 5. In quibus plures habemus disputationes, lectiones, collationes, examinationes, repetitiones, instructiones, catechizationes, casuū conscientiae & controuer­siarum resolutiones, methodos, & modos ad deceptorum conuersionem pro­cedendi, & istiusmodi alia exercitia, quam in vestris duabus Academijs tri­ginta ferè pultherrima Collegia complectentibus. Praepositi autem & Pro­fessores Collegiorum nostrorum, Romani praesertim, sunt quidem (ausim di­cere) ex toto orbe Christiano selectissimi & peritissimi. Nunc vt illam edu­cationis partem attingam, quae ad vitam & mores pertinet, praecipuus noster in vtroque Collegio conatus eò tendit, vt in discipulis nostris timorem Dei, pietatem, & salutis aeternae desiderium accendamus: quod sit, per varia exer­citia spiritualia, quotidiana conscientiarum suarum examina, crebras Sa­crosanctae Eucharistiae celebrationes, frequentes precationes, rerumque spiri­tualium assiduam attentionem ac meditationem. Et hinc fit vt complures ex Anglia ingeniosissimi ad nos migrantes hîc instituantur, ob hanc singu­larem educandi rationem foelicissimi. Econtra Brist. Quaest. siue interrog 41 Bristous, in Academia olim enurritus Oxoniensi, narrat in vestris Collegijs pauculos reperi­ri, qui studijs & literis operā impendunt, eosque paucis huiusce tantùm tem­poris quaestionibus incumbere, idque ita leuitèr, vt cum plebeijs Catholicis colloquia resormident, aut si quando congrediantur, Jdem mot. 31. vulgus Catholico­rum vestris posse quibuscun (que) argumentis occurrere, etiam in rem vestram plura quàm valeatis ipsi dicere.

ORTH.

Quàm rationi sit consentaneum vestra duo Collegia cum duabus nostris florentissimis Academijs componere, iudicent Sapientes. Vos de exercitiorum vestrorum varietate gloriari so­letis: faxit Deus vt nos supernae veritatis simplicitate, & bonae con­scientiae testimonio in Domino gloriemur. Quod verò ad Acade­miarum nostrarum exercitia spectat, tu ipse, si liuore occaecatus non esses, probè intelligere potuisses quàm sint per totum Christi­anum orbem celebria. Nec te latere potest, quales & quantos haec Christi Castra Satellites produxerunt, qui cum superbissimis Phi­listaeis congredi valeant. Nec dubitamus quin semper habitura sint Dauidem, qui Goliae caput suo ipsius gladio amputet. Quam in nobis spem fouet & accendit amplissimus ille linguarum & artium Thesaurus, Bibliotheca Bodleiana longè Celeberrima, Oxoniae decus, Angliae gemma, exterorum stupor, totiusque orbis terra­rum Phoenix. Nobilissime Bodlaee, multi etiam in hoc genere in­signiter munifi [...]i extiterunt; tua verò magnificentia.

—tantùm supereminet omnes
Quantum lenta solent inter viburna Cupressi.

O beatam Radicem, ex qua talis pullulauit surculus! O beatum sur­culum, qui tam amaenos protulit fructus! Huic nobilissimae soboli Mater Deuonia, nutrix musa Mertonensis. O felicem Matrem, fe­licem Nutricē, felicem sobolem! Benedic Domine operi manuum eius; sit tanquam Armarium in Ecclesiae tuae salutem paratum, &, [Page 6] tanquam pharetra sagittarū plena, quarum ictu omnes inimici tui palantes diffugiant, maneat & floreat in aeternum, ad Euangelii tui propagationem, & ad extremam Antichristi perniciem. Sed vt ad praelectores vestros Romanos, quos ita laudibus in Coelum tollis, veniamus, cui similes sunt, aut quibus eos assimilabo? Similes sunt Cir­culatoribus Italicis quos Montibancos appellant, qui exiguam olei phialam sexcentis aestimabunt aureis, cū vix sex valeat denariolos. Quic quid afferunt illud omne, tanquam singulare quiddam & ad­mirandum, non alitèr est suspiciendum quàm si in Phaenicis nidulo repertum, indeque in Iesuitarum, scilicet, Collegium, nescio qua Angelorum operâ, transuectum fuisset. Hac blandiloquentiâ au­reis pollicitationibus fucatâ, adolescentulos, sorte sua minimè con­tentos (huiusmodi enim piscatores aquâ delectantur turbida) illa­queant, ipsisque, tanquam Anglorum ingeniosissimis, applaudunt. Quamdiù apud nos commorantur, plumbei sunt & stipites; quam­primum verò in Seminaria vestra Pontificia pedem [...]etulerint, illi­cò nescio qua metamorphosi (recocti credo) facti sunt aurei. Ve­rùm sint vestra viuendi instituta, vt praedicas, accurata, praelectores periti, auditores ingeniosi, & seduli; illud tantùm sciscitari libet, quonam tendat ista tam rara & egregia educandi ratio?

PHIL.

Hoc docet Mart. Na [...]ar. cons. l. 3. de Re­gul. consil. 1. Nauarrus his verbis: Romae in Collegio An­glorum est statutum & constitutio Papalis, vt quicunque illud ingredi vo­luerit, teneatur iurare se post tot annos pro defensione [...]idei Catholicae in An­gliam profecturum, illamque ibi publicè & priuatìm praedicaturum. En ti­bi huius tam singularis educationis finem, fidem Catholicam, quam non sua tantum causa ediscunt, verùm etiam vt Angliam eiusdem veritate imbuant. Haec igitur omnia in charissimae nostrae Patriae bonum spirituale cedunt.

ORTH.

Quid tibi vis per fidem Catholicam? Bellarminus, cui à Gregorio decimo tertio ea Prouincia demandata est, vt contro­uersias fidei alumnis Collegii Bellar. de verb. Dei in pr [...]fat. ad lectorem. Anglici & Germanici in vrbe Ro­ma explicaret, & pro officiis in Ecclesiam & Curiam Romanam praestitis, ad dignitatem Cardinalitiam est euectus, his vtitur ver­bis; Bellar. in re­spons. ad Apol. p. 7. De fide Catholica, id est, de Primatu Sedis Apostolicae, quem, in Scrip­turis sanctis apertissimè fundatum, Catholici omnes vt fidei Orthodoxae dog­ma certissimum habent. Et rursus affirmat Iuramentum fidelitatis in se complecti Ibid. p. 32. abnegationem fidei Catholicae de primatu Ecclesiastico Ro­mani pontificis. Et iterum in Pag. 69. Epistola ad Blackwellum Archipres­byterum: Si (inquit) rem [...]tam apud te diligentèr expendere volueris, videbis profectò non rem paruam quae ob Iuramentum illud in discrimen adducitur, sed vnum ex praecipuis fidei nostrae capitibus ac Religionis Catho­licae fundamentis. Audi enim quid Apostolus vester magnus Gregorius scribat. Lib. 11. [...]p. 42. de quo loco vide Tort. T [...]rti. pag. 339. Apostolicae sedis reuerentia nullius praesumptione turbetur; tunc enim membrorum status integer perseuerat, si caput fidei nulla pulsetur in­iuria. Itaque, sancto Gregorio teste, cùm de Primatu fidei Apostolicae vel turbando, vel minuendo, vel tollendo satagitur, de ipso capite fidei ampu­tando, [Page 7] ac de totius corporis, omniumque m [...]mbrorum statu dissipando satagi­tur. Si [...] ille. Quocircà non satis est Bellarmino no [...]um hoc fidei caput aliis aequare capitibus, sed omnibus singularitèr atque super­eminentèr praeponere contendit. Ita Papae suprematus factus est su­premus fidei vestrae Catholicae articulus. Sed quousque tandem se porrigit? Idem Romanus praelector sic vos docuit: Bell. de Rom. Pontif. l. 5. c. 7. § Ergo tria. Si Prin­ceps aliquis ex ou [...] aut ariete fiat lupus, id est, ex Christiano haereti­cus, potest pastor Ecclesiae eum arcere per excommunicationem, & si­mul iubere popul [...], ne eum sequantur, ac proinde priuare eum dominio in subditos. Quin etiam docet posse Papam Ibid. c. 6. §. Quantum ad personas. mutare Regna, & vni auferre, atque alteri conferre, tanquam summus princeps spiritu­alis, si id necessarium sit ad animarum salutem. Verùm quandò iu­dicabitur necessarium? Id enucleat Pius quintus in sententia de­claratoria contra Reginam Elizabetham. Cum enim pia illa Prin­ceps, Papam & papales superstitiones è Regno eliminasset, Chri­stique Euangelium reuocasset, & in eodem protegendo constantis­simè perseuerasset, sacrosanctam quam profitebatur Religionem Pius impius appellauit haeresin, & constantiam eius pertinaciam, ac proinde Regni Iure, nec non omni & quocunque dominio, digni­tate & priuilegio priuatam declarauit, fidelitatis Iuramentum Sub­ditis relaxauit, & quotquot illi tanquam principi obedirent, eos omnes Anathemate percussit. Haec tamen Pio (ô speculum pietatis!) sunt arma Iustitiae, ad quae se contra eam de necessitate conuersum conqueritur. Quamobrem si Princeps cultum Idololatricum & superstitiosum è regno suo extirpauerit, si in Religione refor­manda feruentior extiterit, si in eadem profitenda ac protegenda constans permanserit, vel hoc ipsum apud Papae Tribunal priuati­onis causa iusta, idonea, atque necessaria iudicabitur. Ita vos con­scientiam ac religionem praetexere soletis, reipsa tamen ad fune­stas faces, & flammas patriae inferendas adolescentulos educatis. Hoccine est fidem Catholicam praedicare? Hoccine est dulcissimae pa [...]riae bonum spirituale procurare? Hiccine est amor Papae in An­glos incomparabilis? Porro vt beneuolentia admodū exigua An­gliam prosequitur, ita profectò vos ipsos non valdè diligit. Homo vafer & veterator aliud cogitat, aliud simulat, Nautae nō absimilis, qui occidentem spectans, ad orientem Cymbam impellit. Ad mu­nificentiam autem eius quod attinet, quam tantopere praedicatis:

Munera magna quidem mittit, sed mittit in hamo,
Et Piscatorem piscis amare potest?

Vos verò dum escam captatis inescamini. Et vt Piscatores minu­tos pisciculos hamo appendunt, vt his illecebris maiusculos prae­dae inhiantes illaqueare possint, ita Pontifex, peritissimus piscandi artifex, vobis tanquam pisciculis vtitur ad Angliam capiendam, [...]ureumque primatum eius ibidèm restituendum. Siquidem verè dici potest aureus, cum tot auri & argenti montes illi attulerit. Cae­terum vt quàm lubri [...]o & ancipiti in loco positi sitis melius intel­ligatis, [Page 8] liceat mihi rem totam rudi fortasse, aptissima tamen simili­tudine adumbrare. Simia castaneam igni iniectam videns, nec quo sibi modo comparare possit satis intelligens, forte fortuna Catu­lum foco accubantem conspexit eiusque pede [...] derepentè correp­to, ex prunis ardentibus Castaneam extraxit. En vobis Speculum, impolitum quidem, certè non fallax, in quo vestrum vobis vul­tum intueri licet. Castanea est aureus ille Pontificis Primatus; ar­dētes prunae, sunt pericula; vos ipsi estis Pontificis Catuli: ipse san­ctissimus pater nolens suos digitulos crepitantibus vrere flammis, ve­stra vtitur opera, tanquam Catuli pede, ad Castaneam hanc ex igne flagrante eruendam; quantoperè vos torreant flammae, parum pensi habet, modo inde sperare possit se aliquando voto poti­turum. Verum enimuero, quantumuis plerisque vestrum hac ipsa de causa non manus modo sed corda etiam conflagrarunt, nondum tamen Castaneam consecutus est: pro quo singulari in nos beneficio, Deo optimo maximo gratias agimus.

PHIL.

Iam tandem te Ecclesiae Anglicanae Schismate & hae­resi non leuitèr tinctum, sed penitus imbutum planè perspicio. O Anglia, Anglia, charissima patria; tu olim celiberrima & flo­rentissima eras Ecclesia; fides tua Gemmae instar lucidissimae ful­gebat; zelus tuus flammantis instar Ignis ardebat; stellae in firma­mento scintillantes, splendorem tuum non aequabant: Nunc ve­rò (proh dolor) ex quo obtinuit Caluinismus, fulgorem amisisti, gloria tua deliquium passa est, antiqui tui amoris n [...] scintilla qui­dem superest: nulla iam apud vos fides, religio nulla, nulla Ec­clesia.

ORTH.

Vestigijs maiorum tuorum insistis, & iniquitatis eo­rum mensuram complere pergis. Siquidem perpetua eorum fu [...]t consuetudo odiosas Religioni nostrae maculas aspergere, vt sibi Proselytas hoc strategemate lucrari possent. Richardus Bristous Brist. p [...]stul. 48 Religionem nostram nullam esse ipsa experientia probari asseruit. Car­dinalis Apol c. 1. p. 25. Alanus nostram liturgiam, Sacramenta, & conciones ist iusmodi esse pronuntiat, quae sine dubio aeternum afferunt exitium. Gulielmus Calu. Turcis. l. 1 c. 7. & l. 4. c. 11. & passim. Reinoldus in publicum promulgauit, Religionem nostram ipsa Tur­cicâ esse deteriorem. Libelli, à Sandero & Parsonio editi, tam scatent calumnijs, quàm serpens veneno. Et vt Hardingum, Stapleto­num, aliosque praeteream, nouissima viperarum progenies perinde est venenosa ac superior. Vnus, exempli gratia, prodeat pro omni­bus, nimirum insulsus ille libellator, hunc in modum vociferans: Quidam Art. se [...] rationes valid [...]. art. 1. Protestantes nullā habent fidem, nullam spem, nullam charitatem, nullam poenitentiam, nullam Iustificationem, nullam Ecclesiam, nullum Altare, nullum Sacrificium, nullum Sacerdotium, nullam religionem, Christum nullum. Quid de his ignitis Spiritibus dicam? Si ex inueterato loquantur odio, dicam cum Michaele Archangelo, Ep. Jud [...]. v. 9. Dominus in­crepet. Sin potius (vti spero) ex ignorantiâ haec effutiant, dicam cum Sancto Stephano proto-Martyre, Act. 7. 60. Domine, ne statuas eis hoc [Page 9] p [...]ccatum; vel cum beatissimo nostro Saluatore, Luc. 23. 34. Pater, rem [...]e [...]is, nam nesciunt quid faciunt. Illa enim fides & Religio, quae sacris Scripturis per omnia est consentanea, est vera, sancta, antiqua, Ca­tholica, & Apostolica. Praetereà, vbicunquè terrarum viget since­ra Euangelij praedicatio, & legitima Sacramentorum administra­tio, ibì est vera Christi visibilis Ecclesia: sed haec officia religiosè praestantur in Anglia; cur ergo negas nos veram habere Ecclesiam?

PHIL.

Quia legitimum, à quo haec praestari possint, non habe­tis7 Ministerium. Nulla enim omnino sine pastoribus potest esse Ecclesia, vt L. 4. ep. 9. Cyprianus docet; qui Ecclesiam definit plebem sacer­doti adunatam, & gregem pastori suo adhaerentem: Et Cont. Lucifer. Hieronymus, cum dicit, non esse ecclesiam, quae non habet Sacerdotes. Hoc ipsum ex Eph. 4. 11, 12. Paulo clarissimè elucet, docente, Christum dedisse quosdam quidem Apostolos, quosdam Prophetas, alios Euangelistas, alios, pastores & doctores, ad consummationem Sanctorū, in opus Ministerij, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in vnitate fidei & agnitionis filij Dei in virum perfectum, in mensura aetatis plenitudinis Christi. Vbi docet Apo­stolus (vt eruditus noster Bell. de ecc. mil. lib. 3. c. 13. pr [...] ­ [...]ere [...] & l 4. c. 8. sed vt vi [...]. Cardinalis obseruauit) mansura in Ecclesia ministeria ista pastorum & doctorum vsque ad diem Iudicij. Tunc enim Domino in vnitate fidei occurremus. Ecce, inquit pater Hess. quaest. 2. de Ecclesia. p. 51. §. 33. Hessius, Donec numerus electorum in fine mundi compleatur, semper Ecclesia habebit pa­stores & doctores. Sed nec Vid [...] Bell. de eccl. milit. l. 4. c. 8. Lutherus id negat, quin potius in libro de Ecclesia & Consilijs in notis Ecclesiae ponit, habere veros pasto­res. Caluinus etiam asserit; pastoribus & doctoribus nunquam carere posse Ecclesiam. Quamobrem, posito hoc principio tam illustri, &kCal [...]. Instit. l. 4. c. 3. §. 4. [...]nibus approbato, sic argumentor. Vbi non est verum Ministe­rium, ibi nec vera est Ecclesia. Apud Protestantes in Anglia non est verum Ministerium. Ergo nec vera Ecclesia.

CAP. II. Quid Papistae in Ministerio Anglicano sugillent.

  • Huius capi­tis duae par­tes.
    • Papistarum calumniae in
      • genere, apud nos
        • nullum esse ministerium. 1
        • vocationem nullam. 2
      • Specie, nobis nullos esse
        • Episco­pos, quia
          • Consecra­tione Iurisdi­ctione
            • destitu­untur. 3
        • Presbyte­res, quia
          • Sacrisi­candi
          • absol­uendi
            • potestate ca­rent. 4
        • Diaconos. 5
    • Totius operis in Controuersias & quaestiones distributio. 6
ORTH.

DIc ergo tandem quid in ministerio Anglica­no improbandum censeas?

PHIL.

Non particulam vnam aut alte­ram, sed vniuersam eius molem & fabricam penitùs & simplicitèr repudio. Ministri ve­stri (vt candidè tecum agam) reuera Mini­stri non sunt, sed merè Laici. Neque haec est priuata mea sententia, sed commune omni­um nostrorum Theologorum iudicium. Motiu. 21. Richardus Bristous (vt ab eo exordiar) Considerate (iniquit) quae & qualis sit illa Ecclesia, cuius Ministri nihil sunt aliud quàm merè Laici, non missi, non vocati, non consecrati: ideoque munus suum praetensum, absque cuiusquam benefi­cio vel solatio Spirituali exequentes, imo ad suum & aliorum certam & magnam perniciem: indigni, vel eo solùm nomine quod ad munus tam sto­lidum vocati sunt, qui vllo in Ecclesia Dei Ministerio fungantur, ideoque, si forsan resipuerint, & ad Ecclesiam Catholicam redierint, nullum apud nos sortiuntur locum praeterquam laicorum, nec vlla ratione admitti pos­sunt ad officij alicuius Ecclesiastici administrationem: Imo hoc ipsum ne sperare quidem possunt, nisi forsan nostris ordinibus (quibus ante cariie­runt) initientur. Cons. Apol. Thomas Hardingus; In hac noua vestra Ecclesia [Page 11] Episcopos, Presbyteros, Diaconos, Subdiaconos, vel vllos alios inferiores or­dines non habetis. Nicolaus Sanderus; Sand. de Schism. l. 3. p. 299. Clerus in Anglia nonus partim ex apostatis nostris, partim ex merè laicis factus. Howl. in br [...]ul discurs. rat. 7. Howlettus; Ministros Angliae vel omnes vel certè quamplarimos merè esse Laicos, & non Sacerdotes, ac proinde in istiusmodi rebus (sacris) nullam omnino ha­bere potestatem perspicuum est. Cardinalis Alanus, Annotat. Rom. 10. 15. cum caeteris An­glo-Rhemensibus; Vestri noui Euangelistae qui Ecclesias & Rostra in­ [...]aserunt, à Summo ad insimum sunt omnes pseudo-Prophetae, currentes & vsurpantes sine omni legitima vocatione. Stapl. princ. doct. l. 13. c. 6. Doct. Stapletonus; A ne­mine missi nec ordinati Cathedras Ecclesiasticas inuaserunt. Doctor Kellisonus; Kellison Repl. cont. Doct. Sutl. p. 31. Quandoquidem inferiores Ministri ab his Episcopis ordi­nantur, & istiusmodi patrum sunt filij, ideo veri presbyteri non sunt: quippe quia nec ordines nec iurisdictionem habent. Caluino Tur­cis. l. 4. c. 15. Guilielmus Rainoldus; Nullus in tota Turcia pastor o [...]ium aut Boum, qui non meliori ratione & maiori iure, ordine, authoritate praefectum agat Gregis aut Armenti sui, pauculas Bestias complectentis, quam vestri magnifici illi Apostoli & E­uangelistae monstrar [...] possunt pro suo illo prophetico & Apostolico & Di­uinissimo, maximaequè sublimi officio regendi animas, reformandi Ecclesi­as, coelestemque veritatem d [...]cendi, &c. Lib. 2. cap. 11. Author Trutinae prudentia­l [...]: Deus conterraneorum meorum charissimorum oculos aperiat, vt quem­admodum ex parte vident eorum Ministros nec recta [...] habere vocationem, nec legitimos ordines, ita etiam intelligant se nullam habere veram Religio­nem, quae sine pastoribus & rectè v [...]catis & legitimè ordinatis cōsistere non potest. Denique Sacerdotes Catholici in supplicatione Suppl. an. 1604. ad Regem nostrum serenissimum lacobum: Nec vlli Ministrorū vestrorum Pro­testantium ad Catholicā nostrā frater [...]itatē accedentes, habeniur alij quàm merè laic [...], sacris ordinibus destituti. Vides quàm vnanimis nostrorum omnium si [...] consensus. Neque haec Anglorum tantùm, qui à patria sua du [...]cissima exulant, est opinio, sed alij quo (que) Catholici Docto­res eiusdem prorsus sunt sententiae. Bellarminus; De eccl. [...]il. l. 4. c. 8. Nostri temporis haeretici neutrum habent (id est) nec ordinationem nec successionem: & propterea longè inuerecundius quàm vlli vnquàm haeretici sibi nomen et munus Episcopi vsurpant. Et Ass [...]rt. d [...] Christ. in Terr. Eccl. thes. 60. Pos [...]anienses Theologi ijsdem ferè verbis vtuntur. Gregorius de Valenciâ: Greg. de Val. tom. 4. disp. 9. q. 3. punct. 2. Certè patet in Ecclesia Ca­tholica Romana ministros Ecclesiasticos esse legitimos, vtpote à veris Epis­copis ri [...]è ordinatos: in Synagogis autem Sectariorum Ministros legitimos non esse, siquidem non sunt ab Episcopis legitimis ordinati, ac proinde Ec­clesiam illos habere nullam, cum haec carere non possit legitimis Ministris. Franciscus Turrianus: De [...]ure Ordi­nand. l. 1. c. [...]. Illi (Donatistae & Luciferiani) formam ali­quam Ecclesiae vtcunque habebant, quia Episcopos, licet Schismaticos, & caeteros Ministros quos Episcopi ordinant, habebant: Protestantes verò nul­lam penitùs formam Ecclesiae habent, quia nullos penitùs Ecclesia neque ver­bi Ministros habent, sed meros Laicos. Matheus Lainoius solam Ro­manam Ecclesiam legitimam habere vocationem probauit. Et Doct. Tyraeus de nouorum Ministrorum falsa vocatione librum conscripsit, denique Suarez d [...]ns. fid. Cath. l. 3. c. 14 p. 8. Franciscus Suarez, de Conuenticulo Angli­cano [Page 12] loquens, sic ait, In Episcopo non est, nec Episcopus in ipso, nec Sa­cerdotes habet quorum glutino cop [...]letur: nisi forte dicant ministros esse Sacerdotes, aut Regem esse Episcopum, quod satis est ridiculum, neque ab ip­sis dicitur, quia sacerdotes in Ecclesia esse non credunt, sic vt & sacrifictum esse negant. Neque etiam de illis Ministris vere cogitari potest, cum legi­time ordinati non sint. Et paulo post: Hominum ergo Congregatio, quae non vni Episcopo, sed vni Regi temporali adhaeret, ne (que) veros Episcopos ha­bet, nec veros Sacerdotes, nullam Catholicae Ecclesiae speciem, nedum veri­tatem prae se fert. Sed satis testium produximus. Sacrosanctam quoque idem iudicare Romanam Ecclesiam ex praxi patet. Nam (vt ex Bristoo accepisti) Ministris vestris ad nos remeantibus, nul­lius officij Ecclesiastici administrationem permittimus, nisi nostris forte ordinibus initiari velint; vnde liquidò constat, vos ipsius Ec­clesiae Catholicae iudicio pro Ministris non habendos, sed pro me­rè & verè Laicis.

ORTH.

Ministerium nostrum est Diuinis Scripturis conso­num, ac proinde sanctum. Nec dubitamus, quin cum Pastor ille magnus apparuerit, qui multos ad Iustitiam erudiunt, futuri sint splendidi tanquam Stellae in sempiter [...]a saecula. Caeterùm quo nixus argumento ministerium nostrum insimulas?

PHIL.

Quisquamne potest legitimus esse Minister sine voca­tione legitima?

ORTH.

Minime. Heb. 5. 4. Neque enim sibijpsi quisquam sumit hunc ho­norem, sed qui vocatur à Deo, sicut & Aaron. De Iohanne Baptista Io. 1. 6. scriptum est: suit homo missus à Deo. Ne Apostoli quidem praedi­cabant, nisi hac voce muniti: Mat. 10. 16. Ecce, ego mitto vos. Et sanctus Paulus clarè eloquitur: Rom. 10. 15. Quomodo praedicabunt, nisi mittantur? Denique ip­se Dominus apud Ieremiam conqueritur, Jer. 23. 21. Se non mittente, Prophetas cucurrisse, & non alloquente, prophetasse. Quamobrem licèt Daniele & Salomone esses sapientior, tibi tamen expectandum foret, do­nec te mitteret Dominus. Qui docere praesumit à Christo non vocatus, quomodo benedictionem à Christo sperabit? Ordo est (inquit Bez. ep. [...]. Beza) in Ecclesia Dei constitutus à silio Dei, & ab omnibus ve­ris Prophetis & Apostolis inuiolabiliter obseruatus, vt nemo nisi vocatus doceat in Ecclesia. His conuenienter tenet Ecclesia Anglicana. Apolog. Eccl. Anglic. Mi­nistrum legitimè vocari oportere, & recte atque ordine prae [...]ici Ecclesiae Dei: neminem autem ad sacrum Ministerium pro suo arbitrio atque libidine pos­se se intrudere. Artic. Rel. 23. Non enim licet cuiquam sumere sibi munus publicè prae­dicandi, aut administrandi Sacramenta in Ecclesia, nisi prius fuerit ad haec obeunda legitimè vocatus, & missus.

PHIL.

Si sine legitima vocatione Minister legitimus esse ne­queat, sciscitari libet quomodo Ecclesia Anglicana Ministerium suum possit defendere? Nonne liceret mihi vos singulos eadem ratione compellare, qua olim Hardingus Iuellum? Harding. con­fut. Apolog. Quid eis, Domi­ne? Teipsum geris perinde ac si esses Episcopus Sarisburiensis, verum quo­modo vocationem tuam probare poteris? Quo iure Doctrinae & Sacra­mentorum [Page 13] administrationem vsurpas? Ecquid potes adducere quo ministe­rium tuum tueri valeas? Quis te vocauit? Quis manus imposuit? Quo exemplo fecit? Quomodo & à quo consecratus es? Quis te misit? Quis tibi hoc munus quod sustines tradidit? Es ne Sacerdos vel non? Si non, qua fronte Episcopi nomen & officium vsurpare audes? Sin te esse respon­deas, dic sodes quisnam te Sacris ordinibus initiauit?

ORTH.

Quàm suauitèr deliras? Hoc enim quid est aliud, quàm aerem otioso & inani verborum sonitu ferire? Mitte pueriles ve­litationes, &, si quid habes aduersus Ministerium nostrum, audia­mus illicò.

PHIL.

Quaero igitur sitne Vocatio vestra interna, an externa?

ORTH.

Et interna, & externa.

PHIL.

Vocatio legitima externa vel fit immediatè per vocem Christi, quemadmodum vocabantur Apostoli, vel mediatè per Ecclesiam.

ORTH.

Nos à Deo per Ecclesiam vocati sumus: Eph. 4. 12. Is enim est qui dat Pastores & Doctores ad consummationem Sanctorum.

PHIL.

Qui à Deo per Ecclesiam vocantur, ius suum & pote­statem, per successionem legitimam, à Christo & Apostolis hauri­unt. Si vos ab hoc fonte promanasse dicas, fac vt idipsum nobis tandem aliquando liquidò constare possit; Genealogiam vestram propone & explica. Quod si praestare nequeas, qui estis? Vnde venistis? Si Deum vos praeter & extra communem ordinem exci­tasse dixeris, dabitis nobis veniam si ad haec credenda tardiores si­mus. 2. Joh. 7. Multi seductores exierunt in mundum, & Satan se transfigu­rat in Angelum lucis. Sed, vt rem totam paucis compingam, om­nis legitima vocatio vel ordinaria est, vel extraordinaria: si vestra sit ordinaria, successionem videamus; sin extraordinaria, miracu­lum postulamus. Si quis potestatem extraordinariam, vtpote le­gati Regij officium, in se susciperit, diploma Sigillo Regio muni­tum producat necesse est. Eodem planè modo si legationem à Christo vobis ipsis vendicare velitis, miraculum exigimus; hoc enim est coelestis Regis sigillum verum, vt Fort. part. 2. cap. 3. Stapletoni verbis vtar: In pullis Protestantium ab ouo excludendis nulla vocatio ordinaria, nec missio extraordinaria apparet. Ita tam putrido iacto fundamento, quic­quid superstruitis corruat oportet.

ORTH.

Ecclesiae Anglicanae Ministri manuum impositionem, modo legitimo, à legitimis Episcopis, authoritate legitima praedi­tis, deducunt, ac eorum propterea vocatio est ordinaria.

PHIL.

Quin ipsorum Episcoporum potestas vnde manauit?

ORTH.

A Deo, per manus Episcoporum praecedentium.

PHIL.

Illi verò vnde fluxerunt?

ORTH.

Cranmerus Archiepiscopus, alijque heroico Spiritu homines, quorum opera ad Religionem in Anglia reformandum vsus est Dominus, eandem sortiti sunt ordinationem, eandemque successionem, quibus vos tantopere gloriamini. Quocirca si haec vo­cationem [Page 14] vestram ordinariam esse demonstrant, illorum quoque ordinariam fuisse pari modo euincent.

PHIL.

Non Cranmerus duntaxat, & Cranmeri similes, qui sub Henrico octauo vixerunt, sed quotquot etiam sub Eduardo sexto, praecipuè verò qui sub initio Regni Elizabethae creati fue­runt, nobis ad Lydium lapidem sunt examinandi; quales erant Par­kerus, Grindallus, Sandesius, Hornus, & eiusdem farinae alij, qui Brist. Antih [...]r. motiu. Tom. 2. p. 266. se­cundum ritum Catholicum facti sunt sacerdotes, sed ab Ecclesia, cùm nondum essent Episcopi, exilierunt.

ORTH.

Quemadmodum qui primi regnante Eduardo conse­crati erant, spiritualem suam potestatem à manibus Episcoporum, qui sub Henrico octauo extiterunt, per modum successionis sunt mutuati, eodem planè modo, qui ineunte Elizabetha promoueban­tur, similem potestatem ab Episcopis, sub Henrico vel Eduardo constitutis, deriuarunt. Et qui hodie sub serenissimo nostro Rege Iacobo ad Cathedras Episcopales sunt euecti, simili gaudent suc­cessione; vt publicis Ecclesiae Tabulis, & Archiuis suo loco osten­detur. Interim hoc idem ingenere a Cuds [...]m. de desp. Caluini causa. c. 11. p. 108. Cudsemio Papista (qui in Angliam anno 1608. eo animo commigrauit, vt Ecclesiae nostrae statum, & Academiarum instituta, obseruare posset) ingenuè ag­noscitur, his verbis: Quod Caluinianae sectae in Anglia statum attinet, ille it [...] comparatus est, vt vel admodum longo tempore durare posset, vel etiam subitò & repentè mutari, propter Catholicum ibidem, inperpetua E­piscoporum suorum serte, legitimaque Pastorum successione ab Ecclesia ac­cepta ordinem; ob [...]cuius honorem Anglos Caluinistas, mitiore vocabulo, non haereticos, sed Schismaticos appellare solemus. Ecce fatetur nos ha­bere Catholicum ordinem, perpetuam Episcoporum seriem, & le­gitimam Pastorum successionem, eamque ab Ecclesia acceptam. Te tamèn, mi Philodoxe, admonitum velim, hanc successionem ab Ecclesia Romana fluentem, ad nos duplici cum discrimine esse transmissam. Nam primo Cranmerus, & reliqui Religionis in Angliâ restauratores, ordines suos ab Episcopis Pontificijs more Pontificio, id est, multis corruptelis coinquinatos, acceperunt. Etenim homo ille peccati, filius perditionis, in Templo Dei se­debat, & Antichristus Christi cathedram inuaserat; adeo vt iam in Ecclesia Romana res bonae & malae, Religio & Superstitio mi­serè commiscerentur. Quamprimum verò Deo optimo Maximo seruorum suorum oculos illustrare visum est, illi ipsi, resectis ve­strorum ordinum sordibus, quod bonum erat retinuerunt, & poste­ris per impositionem manuum tradiderunt. Quamobrem nos in ordinibus vestris vobis succedimus, non absolute quidem, sed qua­tenus vestri sacris Scripturis sunt consentanei. In rebus bonis, à Christo fluentibus, vestri sumus haeredes, mala verò, ab Antichri­sto hausta vobis relinquentes, reijcimus penitùs, ac repudiamus. Se­cundo, Cranmerus & reliqui quendam successionis corticem, sed magna ex parte inanem illum quidem, & vera doctrina vacuum, à [Page 15] vobis acceperunt. Vestra enim Ecclesia, ab Antichristo fascinata, plerisque in rebus à veritate deflexit Euangelica; quam, quasi post­liminio reuersam, vbi Deus per Scripturas seruis suis, pro diuite sua gratia, reuelasset, fideles verbi dispensatores & viua voce prae­dicarunt, & suo sanguine obsignarunt. Neque hoc erat ab ipsa Ec­clesia, sed ab Ecclesiae corruptelis & sordibus exilire; quemadmo­dum grana tritici, dum ventilantur, non ex horreo, sed ex palea saliunt. Praetereà licet Doctrina nostra vobis extraordinaria vi­deri soleat, eò quòd à doctrina in Ecclesia Romana hodierno die recepta tantoperè discrepet, ea ipsa tamen est quam Spiritus San­ctus Sacrarum literarum monumentis consignauit, quamque Ec­clesiae Christi ad finem vsque saeculi firmitèr tenendam proposuit; quo palmario sensu verè & propriè ordinaria dici potest. Quaprop­ter cum tam doctrina quàm vocatio nostra sit ordinaria, iniquè agit qui à nobis miracula efslagitat.

PHIL.

Nos haec omnia vlteriùs ventilaturos spondeo. Inte­rim vt E Caluin [...] Turcis. l. 4. c. 13 p. 92. Tigellius ille Horat. l. 1. Sat. 3. Horatianus, nihil habebat in vita sua certi & con­stituti, sed in contrarias semper affectiones distrahebatur; quoad incessum, aliquādo celerrimè curr [...]bat tanquàm fugiens hostem, aliquandò tardissimè mouebatur, velut qui [...]unonis sacra ferret; quoad Comitatum, habebat sae­pè ducentos, rursus saepè duos seruos, & in sermone, modo Reges atque Te­trarchas imitatus, omnia summa loquebatur, aliàs ad insima descendebat, de concha salis pur [...], & mensa tripede confabulans; vt nihil esset misero illo in vitae ratione magis impar & inaequale: non aliter isti Doctores tui, aliàs humi repunt, mox nubes et sidera captant, iam Miracula omnia respuunt, & irrident eos qui miracula poscunt; subitò omnia Miracula ab orbe condito sibi assumunt.

ORTH.

Nec tamen quicquam hac in causa proferunt quod à ratione est alienum. Si de Doctrina nostra quaeratur, probare pa­rati sumus eandem nos docere, quā Moses & Prophetae, Christus & Apostoli tum docuerunt, tum Miraculis confirmarunt. Quocir­ca vniuersa Mosis, & Prophetarum, Christi, & Apostolorum Mi­racula nostra sunt, quia totidem eiusdem doctrinae, quam nos pro­fitemur, sunt sigilla. Sin de personis nostris agatur, in confesso est, nos miracula operari non posse; huiusmodi nihil in nos suscepi­mus; neque est necessarium, quippe cùm tam vocatio quàm doctrina nostra sit ordinaria.

PHIL.

In Ecclesia Anglicana non reperiri ordinariam vocationem 3 probo. Inprimis autem notū est, vos inferiores Ordines non agnos­cere. Quare vniuersum Ministerium vestrum, quantū quantum est, ex solis Episcopis, Presbyteris & Diaconis est con [...]latū; qui tamen ordinaria vocatione carent ad vnum omnes. Ad Episcoporum enim ordinariam vocationem duo concurrant oportet, Consecratio, & Iu­risdictio; quorum neutrum habent vestri. Non consecrationem, quia haec à praecedentibus Episcopis, Ordinem Episcopalem verè atque canonicè habentibus, est petenda; vestri autè hodierni superinten­dentes, [Page 16] istiusmodi prognati sunt parentibus qui consecrationem vel nullam omninò, vel certè non satis validam sunt consecuti. Non Iurisdictionem, quoniam nec eliguntur, nec confirmantur à sanctis­simo patre nostro, Petri successore, cui soli Christus Claues, & in illis omnem Ecclesiasticae potestatis plenitudinem contulit. An­glorum igitur Episcopi reuera Episcopi non sunt: ac proinde om­nes qui ab his fontibus deriuantur ordines, vel hoc nomine, cassi sunt, ac irriti, & planè nulli.

Praeterea vestra Presbyterorum ordinatio est planè intolerabi­lis.4 Siquidem, iuxta Catholicae Ecclesiae ritum haec Sacrosancta solennitas duabus constat partibus, quae duplici officio sacerdotali adamussim respondent, & decoris admodum ornantur ceremonijs: Catech. Tri­dent. de ordin. sacram c. 5. Episcopus enim cum aliquem sacerdotem instituit primò manus ei, vnà cum omnibus Sacerdotibus qui a [...]sunt, Hoc falsum esse ex pontificali constat▪ manu▪ enim non [...]m [...]o nuntur nisi fini­ta missa. imponit; deinde stolam humeris aptans, eam ante pectus in Crucis formam componit; postea manus sacro oleo inungit; denique Calicem cum vino, & patinam cum hostia tradit, di­cens, Accipe potestatem offerendi Sacrificium Deo, missasque celebrandi, tam pro viuis quam pro defunctis, in nomine Domini. Haec est prima & praecipua huius ordinationis pars, qua constituitur Catechis. ibid. interpres ac medi­ator Dei & hominum; Boner. in orat. ad Synod. Lond. Rege superior, Angelo beatior, Creatoris sui Crea­tor. Hinc est, quòd Sacrosanctum Sacerdotium in tanto sit pretio & honore, quum nullus Rex, Imperator nullus, nullus Angelus, aut Archangelus hoc tam ingens opus possit praestare (id est) Cor­pus Christi vnà cum carne, sanguine, & ossibus, prout à Maria Vir­gine natum est, quinque duntaxat vocum prolatione conficere. Haec omnia quae diximus ante Missam gesta sunt. Post verò, Epis­copus imponit manus, dicens, Pontifical▪ & Catechis. Trident. accive Spiritum Sanctum, quorum peccata remiseris, remittuntur eis, & quorum retinueris, retenta sunt. Haec est secunda ordinationis pars, in qua alterum munus Sacerdotale, id est, absoluendi potestas confertur. Isti sunt Sacrosancti Ecclesiae Ritus, à quibus vos longissimè abesse intelligo. Vt Ceremoniali­um accidentalium (in quibus signum Bell de Sa­cram. ord. c. 12. crucis & Oleum repono) contemptum silentio praeteream, Ecclesia Anglicana ipsis essentia­libus Sacerdotij functionibus omninò caret. Nullum enim Mini­stris suis tremendum corporis & Sanguinis Christi Sacrificium immolandi concedit facultatem. Absoluendi autem munus licet adhuc qualecunque retineat, istiusmodi tamen, quod nulli prorsus inseruit vsui. Neque enim apud vos viget auricularis Confessio, nec idonea imponitur poenitentia, nec fit pro peccatis Satisfactio; sed veram illam ac Iudiciariam absoluendi formulam, in nescio quam declaratoriam transmutastis.

Denique ne Diaconi quidem veri apud vos inueniuntur. Quod5 vel inde constat, quia in ipsa muneris sui substantia deficiunt. Di­cunt, fateor, Episcopi vestri inter ordinandum, Form. ordin. in [...]rd. [...]ac. Accipe authori­tatem Exequendi officium Diaconi. Sed longè aliter se res habet. Diaconorum enim officium est, Bell de Cler. c. 1 [...]. Sacerdoti sacrisicanti assistere, quod [Page 17] Angli fastidire solent, & conspuere. Ex his constat ne vnum qui­dem in vniuersâ Ecclesia Anglicana existere Episcopum, Presby­terum▪ aut Diaconum, ordinariâ vocatione praeditum. Vel igitùr ad extraordinariam (quàm tu ipse repudias) est recurrendum, vel omnes Ministri Anglicani, quicquid praetexunt, erunt merè Laici. Haec omnia & singula vobis coram in clarâ luce ostendemus, modò Rabbinorum vestrorum quisquam, nobiscum in disputationum arenam & puluerem descendere audeat. Campian. rat. 2. Fatemur nos Scholas Aca­demicas cupidè requirere, immo in Curiam, verbo Principis innixi, conuo­labimus. Idem. rat. 4. Hoc, hoc est quod nos impensè efflagitamus.

ORTH.

Satis, iam satis mundo innotescunt libelli vestri iacta­bundi, & vaniloquentia plusquam Thrasonica. Britous, & Par­sonius, magnus ille Polypragmon, quam de nobis abiectè, de se magnificè loquantur exploratum habemus; nec memoria nostra exciderè potest Campianus, gloriosus ille Pyrgopolinioes, qui in Angliam eâ ipsâ de causâ remeans, vt ibi, tanquàm nobilis aquili­fer, Romani Pontificis insignia splendidè explicaret, vtramque Academiam, Athleta bellicosus, prouocauit. Caeterum arrogan­tis huius Duellatoris Pontificij successus mihi in mentem reuoca­re solet Regis Israelis dictum ad Benhadadum Regem Syriae: 1. Reg. 20. 11. Non iactet se qui accingit se vt qui discingit.

Sed, vt ad te redeam, quoniam contra Ecclesiam nostram voci­feraris, quasi nulli nobis essent Episcopi, Praesbyteri, aut Diaconi, idcirco vniuersalis de Ministerio Anglicano controuersia tres particulares complectetur; de Episcopis primam, alteram de Presbyteris, tertiam de Diaconis. Deinde quia Episcopos no­strostum Consecratione, tum Iurisdictione spolias, ideo primae particularis controuersiae gemini nascuntur rami: alter de Epis­copali consecratione, de Iurisdictione alter. Ad me verò quod attinet, non is sum, nec talem me profiteor, qui cum vestris ad du­ellum prouocantibus singulari certamine congrediar. Ecclesia no­stra (Deo gratias) viris ad hoc magis idoneis satis instructa est, & inclytae nostrae Academiae similes sunt Cant. 4. 4. Turri Dauidis, aedificatae ad Armaria, de qua millena scuta pendent, omnesque vmbones potentum. Fateor tamen summo dolore assici animum meum, dum vos Israe­lem, Dei viuentis Exercitum, tam superciliosè lacessentes video. Quamobrem, pro meo in Deum & Ecclesiam officio, non silebo. Te tamen hoc vnum admonitum velim, si tibi arroganter & contu­meliosè disputare sit animus, tuam fore laurum & victoriam; vel ante congressum victas manus dabo. Sin vero in simplicitate cor­dis, veritatem inuestigare, inuentam amplexari discupias; si hunc in finem rationes cum rationibus, argumenta cum argumentis humi­liter, & in Spiritu lenitatis conferre volueris; si tanti apud te sit Di­uina veritas, vt eandem aurae populari, & omni mundanae vanitati praeponderare patiaris, age, in eâdem indagandâ communem naue­mus operam; huius enim laboris tecum particeps ero. Deus no­bis [Page 18] Prudentiam & Gratiam impertire dignetur, vt quae sit eius vo­luntas intelligamus, & quod illi gratum sit faciamus. Si tibi place­ant istae disputandi leges, argumenta tua, suo quaeque ordine, pro­pone, & prosequere.

CHAP. III. Papistis, qui Anglorum perstringunt Episcopos, vt merè Nominales, & non Canonicos, respondetur.

  • Partes 2.
    • Obiectio. Anglorum Episcopos esse
      • merè nominales. 1
      • non Canonicos. 1
    • Respon. quoad
      • Nomen, eti­am rem no­minis, idest,
        • certam sedem
          • nostri habent. 2
          • Pontificij pleri (que) non item. 3
        • munus Epis­copale;
          • nostri diligenter & frequenter obeunt. 4
          • Pontificij non item. 5
      • Canones in
        • genere, quos Ecclesia
          • Anglicana religiosè obseruat. 6
          • Romana prodigiosè violat. 7
        • Specie, de 3. consecranti­bus, qui
          • nobis
            • in summo pretio. 8
            • in vsu perpetuo. 9
          • illis non item. 10
PHIL.

AB Episcopis vestris exordiar; qui sunt merè Nomi­nales, & non Canonici. Merè nominales, quia, vt di­cit Suarez def. fidei, pag. 84. Suarez, non sunt veri Episcopi, sed nomine tantùm; neque aliquid (vt loquitur Bell. Apol. pag. 119. Bellarminus) de Episcopatu habent, praeter nomen & opes.

ORTH.

Nominalis dici potest, qui, Episcopi no­men2 seu Titulum sibi vendicans, caret interim vel possessione certae Ecclesiae, vel ordine at (que) Officio Episcopali. Priori modo si intelli­gas, longè falleris. Sūt enim apud nos in Anglia duo Archiepiscopi, [Page 19] quibus subsunt alij▪ primariae notae Episcopi, numero viginti qua­tuor: Nempe Cantuariensi viginti & vnus: Eboracensi reliqui tres: vt de Monae Insulae vel Sodorensi Episcopo nihil dicam. Horum vnusquisque propriam habet Dioecesin, & in Dioecesi Vrbem, & in vrbe Ecclesiam Cathedralem, cui praesidet. Eorum etiam nonnullis Suffraganos apud Regiam Maiestatem 26. H. 8. c. 14. nominandi datur facultas▪ quorum est Episcopo in munere suo Episcopali assistere; vnde Epis­copi secundarij dici possunt. Horum tamen vsus nostris temporibus non admodum fuit frequens, sed paulatim rarescit, & ferè euanuit. Isti, si cum prioribus conferantur, Episcopi titulo tantùm tenùs vi­deri possunt, quia proprias non habent Dioeceses: absolutè ta­men si loquamur, habent & Titulum, & rem Tituli; Jbid. Nempe, pro sede Episcopali Oppidum illustre, lege Parliamentariâ illis desig­natum, in quo, & certis locis adiacentibus, munus suum Episcopale exercent, vnde & nomen suum sortiuntur; vt Suffraganeus Bedfor­diae, Colcaestrie, &c. Quotquot igitur apud nos consecrantur in Epis­copos, siue Primarios, siue Secundarios, illi omnes ad certi loci ad­ministrationem destinati sunt, secundum Bin. tom. 2. pag. 119. Canonem sextum Conci­lij Chalcedonensis.

Verùm an hoc apud vos sempèr obtineat, testis sit celeberrimus3 vester Panorm. de offic. ordin. c. quoniam, n. 4. Panormitanus. Multisunt (inquit) Episcopi sine administra­tione Episcopatuum, vt sunt illi qui vulgariter Nullatenenses appellantur. Sic ille. Nos verò, Vtopianos non iniuriâ indigitare possumus. Hi magnos, at inanes, prae se ferunt Titulos, in quibus sibi suauiter ad­blandiuntur; quod nihil est aliud, quàm verum somnium, ac me­rum ludibrium. Tales cogitanti mihi, Athenans dip [...]s [...]p [...]. [...]. 12. Thrasylao, homini fana­tico non videntur absimiles, qui naues, quascunque ad portum A­theniensem appellentes aspiceret, pro suis reputabat, mercesque aduectas in tabulas referebat exultabundus, quum tamen miser ip­se Iro esset pauperior. Ex hoc lymphatico genere erant Gentilletus in exam. Olaus Magnus, & caecus quidam Robertus, Episcopi merè Nominales, ille Vpsalensis, hic Armacanus, qui ambo ad Concilium Sleidan com­ment. l. 17. Triden­tinum, vt numerum complerent, transmittebantur. Robertus Kin­gus, Coenobij Osniensis Abbas vltimus, splendido Roanensis Epis­copi gaudebat titulo, cuius sedes in Archiepiscopi Franc. Land. de Praesulib. Atheniensis prouincia sita dicebatur: hoc tamen Episcopatu vmbratili relicto, se ad Oxoniensem, veras quidem Athenas, transferri passus est. Thomas Merkes, Episcopus Carliolensis, à propria sede, cuius prouentu commodè alebatur, ad Samoensem in Graecia, vnde ne vnum quidem expectabat teruntium, arte Papali traductus est. Verùm, vt quidam eleganter obseruauit, Idem in Episc. Carliol. Tam foelix fuit, vt nec inimici beneficio vsus, nec personati amici malitia laesus extiterit. An­tonius Beccus, Episcopus Dunelmensis, in Patriarcham Hiero­solymitanum à Pontifice sublimatus erat. Quinimò si Episcopatus Dunelmensis vberiorem non Leland. in comment. in Cygn. Cantio­nem. suppeditasset prouentum quàm Pa­triarchatus, tam glorioso non obstante Titulo, inedia perijsset. Pa­pa [Page 20] enim (referente Desens. part. 5. c. 6. dist. 10. Iuello) à quatuor praecipuis Mundi Patriar­chis relictus, totidem Sacellanos suos, vel quoscunque alios desig­nat, cosque Patriarcharum titulis honestans, primum Constanti­nopolitanum, secundum Alexandrinum, tertium Antiochenum, quartum Hierosolymitanum appellat. Quos quum vel nutu suo regere, atque hùc illùc, quo vult, flectere valeat, hoc tam dulci commento animum suum demulcens, totum terrarū orbem rege­re ac gubernare sibi videtur. Non dissimili pompa Magnus ille Tartariae Chamus hodierno die vtitur, qui cùm ipse pransus est, tu­bas inflare iubet, &, hoc signo dato, caeteris mundi Regibus ac Im­peratoribus prandendi veniam concedit; quo delirio, totum sibi mundum vendicare ac possidere videtur. Eodem planè modo Pontifex Romanus in pictis suis Patriarchis sibi mirificè placet, & huic somnio suauitèr indulget. Ipsorum autem ambitiosa cerebra ventosis in [...]lantur titulis, vesicarum instar, fumo & flatibus intu­mescentium. Huiusmodi Episcopi Nullatenenses verè Nominales, merè Titulares rectè appellantur; qui tamen in Ecclesia Anglica­na nequaquàm occurrunt, sed in Romanâ.

Hactenùs de prima huius vocabuli significatione. Sin altero4 quem produximus sensu accipias, age, videamus an hoc nobis Cri­men possis impingere.

PHIL.

Anglorum Episcopos Nominales voco, quia veri Epis­copi non sunt, neque aliquid (vt loquitur Apol. pro Resp. ad lib. Reg. c. 7. p. 119. Bellarminus) de Episcopatu habent (id est) de ordine ac officio Episcopali.

ORTH.

Pro Episcopis nostris Clarissimus respondebit Epis­copus. Eliensis Resp. ad Apol. Bell. p. 168. In nostris (inquit) Episcopis res est, non Nomen solùm; & opus, non opes; adeóque quae Episcopalis numeris sunt obeunt, multò, quàm ve­stri, & frequentiùs & diligentiùs. Quod sanè quàm verissimè dictum est. Nam, si retroacta tempora animo recolamus, à primis in hac Insulâ iactis fidei fundamentis, nullum occurrit saeculum, in quo Ecclesia Anglicana tam illustri doctissimorum Antistitum, verbum Dei tam sedulò praedicantium, corona insignita fuit. Ipsi etiam Archiepiscopi, licèt summis impliciti negotijs, in hoc opus Chri­sti, ad Dei gloriam, maxima cum laude, nec sine singulari fructu di­ligentissimè incumbunt.

Tales opinor Archiepiscopi, vel Episcopi in regno Pontificio5 sunt rarae aues, nigróque cygno simillimae. Et, vt Cardinales tace­am, Papam vix Bellarmini (credo) Arauus vnquam audiuit concio­nantem.

Sed quo demum fretus argumento, Praesulibus nostris Ordi­nem6 ac Officium Episcopale derogas?

PHIL.

Quia scilicet secundùm antiquos Canones ordinati non sunt.

ORTH.

Prisci Canones in Ecclesiâ Anglicanâ, quàm Roma­nâ, longè accuratiùs obseruantur.

PHIL.

Hic ego te verbis patris p Fitzsimonis adoriar. Affir­mas [Page 21] quidèm in Anglia antiquos [...]odie Canones, vt vbi maximè, vigere: quo nihil impudentius, nihil ineptius à memoria hominum dictum est.

ORTH.

Valdè hic irascitur Iesuita, sed vana est sine viribus ira.

PHIL.

Immò ad te debellandum satis habet virium. Nam quod tu struis, id tribus argumentis est demolitus; quae ordine proponam. Ibid. Primò ostendunt Puritani, sub finem sui examinis, cano­nes prorsus nullos vigere aut valere in Anglia, qui Regio calculo ac Sigillo non sunt muniti.

ORTH.

Et meritò. Nonnè Sanctus Leo Imperatorem Mar­tianum supplex orabat, vt Leo. Epist. 43. Concilium secundum Ephesinum, in euersto­nem fidei agitatum, cassaret, &, vt antiqua Nicenae Synodi constituta per­maneant, iuberet. Quod & fecit Martianus. Quin & Carolina Con­cilia Capitula sua Vide Tort. Tort▪ p. 162. principi supplenda, emendanda, persicienda praesenta­runt. Porrò Regem Angliae omnes habere libertates in Regno suo, quas Imperator vendicabat in Imperio, erat vox vera & verè W. Rufus apud Matth. Paris, pag. 17. Regia: Re­gi igitur Canones tum iniquos rescindendi, tum sanctos & aequa­biles suo calculo & Sigillo muniendi, iusta est & legitima potestas. Sed quale tandem est hoc argumentum? Canones in Anglia non vigent sine authoritate Regia, ergo prisci Canones non adeò Re­ligiosè obseruantur in Anglia, ac Romae. Quasi verò Roma anti­quos Canones non vastet quotidie, ac depopuletur, quos tamen Rex noster serenissimus summo in honore ac pretio habet. Praef. moni­tor, p. 43. Pri­ma (inquit) quatuor generalia Concilia, tanquam Catholica & orthodoxa, vener [...]r ac recipio. Et aliorum quoque Conciliorum sanctiones piae & salutares, ô quoties, & quanta cum gratia & dignitate, ab eodem citantur? Hactenùs primum Iesuitae argumentum est elisum: pro­feratur secundum.

PHIL.

Vos omnes Canones reijcitis, Fitz▪ ibid. qui Regni statutis, seu ple­biscitis aduersantur.

ORTH.

Respublica & Ecclesia, tanquàm duae sorores, mutuo se amore prosequi & complecti debent. Quae ergo in Republicâ benè sunt constituta, contrarijs Canonibus infirmanda non sunt. Quae Christianae reipublicae sunt vtilia & salutaria, Ecclesiae perni­ciosa esse non possunt. Praeterea, quatuor illa prima Concilia gene­ralia longè celeberrima, publica nostrorum ordinum sanctione re­cepta sunt; quod iam pridē fassus est Ra [...]. 4. Campianus his verbis: Domi nostrae, Comitijs Regni, eadem Concilia pristinū ius inuiolatam (que) dignitatē obtinent. Hoccine est priscos Canones antiquare aut reijcere? Sed hoc quoque argumentum quam exangue est & frigidum? Cano­nes, Regni Statutis contrarij, non recipiuntur in Anglia, ergo sum­mae est impudentiae, ac imperitiae asserere, priscos Canones in An­glia meliùs obseruari quàm Romae; quasi Regni Anglicani Sta­tuta priscis patrum sanctionibus aduersarentur, aut Romanorum Pontificum placita cum ijsdem conspirarent. Quantò concinniùs & veriùs hoc modo conficeres argumentum? Canones, Tyrannidi [Page 22] Papali repugnantes, non recipiuntur Romae, at prisci Canones Pa­pali tyrannidi repugnant: Ergo prisci Canones Romae silent & ob­mutescunt. Iam, secundo quoque retuso telo, praestolamur ter­tium.

PHIL.

Ius Fitz. p. 309. Canonicum in Anglia est abrogatum, sicut fuit, sub ini­tio reformationis, Witenbergae combustum.

ORTH.

Abrogatum quidem ex parte, id est, quatenùs Regni Statutis, aut Regiae praerogatiuae aduersatur, vel quatenùs est Pon­tificium (id est) Romani pontificis authoritate stabilitum: non ta­men simplicitèr & absolutè. Permulta enim in magno illo Iuris Canonici corpore occurrunt praeclara & eximia, ex quibus Ec­clesia nostra, quae sibi expedire & conducere iudicat, tanquam Ro­sas, relictis spinis, seligere solet & decerpere. Ius ergo Canonicum tantifacimus, quanti debemus; non vti vos Romae, vbi, vt elegan­ter doctissimus Eliensis in Resp. ad Apolog. [...]. 1. p. 31. Episcopus, Racemus Iuris Canonici pluris est, quàm vindemia Theologiae.

PHIL.

Abrogari constat. Fitzs. ibid. Alioquì profectò non ità omnia sur­sum deorsum conturbarentur, non ita (vt reliqua taceam) centum & qua­draginta plus minus sacrati presbyteri, à solo Schismatis huius exordio, in (que) non degradati, sed in foro seculari, & à laicis condemnati, ferinum in mo­dum dilaniarentur.

ORTH.

Elizabetham perstringit impius Iesuita, Reginam omnium, quas Sol vidit, clementissimam; sub cuius Regno com­plures Sacerdotes, ob violatam Maiestatem Regiam, morte plecte­bantur, id (que) meritò. Age enim; nonne Salomon summo Sacerdo­ti laesae Maiestatis reo, dixit 1. Reg. 2. 26. Dignus es morte. Vndè patet viros eti­am Ecclesiasticos, huic crimini obnoxios, mortem mereri. Praete­rea dum adiungit Salomon, Attamen hoc die non afficiam te morte, cla­rè demonstrat, se, licet propter officia in Dauidem patrem suum praestita, vitam illi ex misericordia indulgeret, ex regulâ tamen Iu­stitiae, ob admissum crimen morte mulctare potuisse. Sacerdotes igitur, ob crimina secularia, à seculari Iudice, in foro seculari, plecti possunt. De Ecclesià Anglicanâ hactenùs; de Romana de­inceps est agendum.

Quanto olim apud Maiores vestros in pretio fuerunt Canones,7 testatur Baronius. Baron. an. 912. num. 8. Quae tunc facies sanctae Ecclesiae Romanae? quàm fae­dissima, quùm Romae dominarētur potentissimae aequè ac sordidissimae mere­trices? quarum arbitrio mutarētur sedes, darentur Episcopi, &, quod auditu horrendum & infandum est, intruderentur in sedem Petri earum amasij, pseudopontifices, qui non sunt, nisi ad consignanda tantùm tempora, in Cata­logo Romanorū Pontificum scripti. Quis enim à scortis huiusmodi intrusos, sine lege, legitimos dicere posset Romanos fuisse Pontifices? Nusquam Cleri eligentis, vel postea consentientis aliqua mentio; Canones omnes pressi silentio; decreta Pontificum suffocata, proscriptae antiquae traditiones, vete­resque in eligendo summo Pontifice consuetudines; sacri (que) ritus & pristinus vsus prorsus extincti. Hucús (que) Baronius. De posterioribus autem sae­culis [Page 23] sic amici vestri conqueruntur. Budaeus: De Ass [...] l. 5. Sacrosanctos Canones [...]lioribus a [...]i [...] factos, vt ijs velut regulis vita Clericorum dirige [...]etur, & [...] patrum praesoriptis posteri formarentur, iam in amusses plumbe [...] [...]asisse▪ quis non videt? quales olim fuisse Can [...]nes Lesbiae structurae tradit Aristoteles. Nam vt Canones plumbei & molles non structuram operum tenore aequabi [...]i dirigunt, sed▪ ex structorum commodo & libi dine flexiles, structurae accommodantur [...]sic Canones Pontificij, ex vsa Ecclesiae antisti­tum flexibiles, plumbei, & cerei facti sunt: vtiam di [...] instituta maiorum, & sanctiones pontificiae, non moribus regendis vsui esse, sed, prope [...]odi [...] dixeram, argentariae factitandae authoritatem accommodare videantur. Fr [...]nciscus de Victoria, Iesuira, & publicus in Academia Salamanti­censi professor; Rel 4. de po­test. papae pr. 6. p. 139. Videmus (inquit) quotidiè à Romana curia tam lar­gas, i [...]o omnino dissolutas dispensationes profectas, vt Orbis ferre non possit, nec solùm in scandalum pusillorum, sed maiorum. Et rursus: P. 148. Nul­lus quaerit dispensationem quin obtineat. Porro, non obscurè innuit es­se Romae expectantes, an quis velit petere dispensationem omnium quae legi [...]us sancita sunt. Si tu haec, Philodoxe, sigillatim cognoscere vo­lueris, lege Claudium Espensaeum, Theologum Parisiensem, in Sancti Pauli ad Titum Epistolam, &, nisi frons sit planè adamanti­na, te rubore plusquam coccineo suffundet. Rem totam dicto Ru­a [...]i Tapperi, Cancellarij Louaniensis, obsignabo, conquerentis, Ruard. Tap. orat. 10. an. 1552. Ahusus Romanae Curiae inexcusabiles agnosci oportere; totum Ecclesiae corpus contaminatum lapsu disciplinae; vonalia esse omnia per monstrosas pro [...]is [...]on [...]s, regressus, & retrogressus, per commendationes Abbatiarum & Episcop [...]t [...]vm, per dispensationes super pluralitate benoficiorum, & su­per abijs plur [...]s, super quibus nec Christus ipse dispensare posset. En tibi quam bellè ac religiosè in Ecclesiâ Romanâ obseruentur Cano­nes. Tibi verò, Philodoxe, Ecclesiam Anglicanam, tanquam Ma­iorum instituta, & Sacrarum legum repagula perfringentem, cri­minanti, respondeo. Primò, omnes apud nos Antistites canonicè ordinari. Secundò, licet fortè in hunc vel illum canonem incurre­re contingeret, non tamen sequitur illicò Episcoporum nostrorum ordinationem esse irritam. Non enim cuiuscunque Canonis qua­liscunque violatio sacrorum ordinum nullitatem secum semper trahit. Quod vt exemplis illustrem, in magno Concilio Sardicensi cautum est, Concil. Sard. c. 10. Bin. t. 1. p. 437. Ne quis priùs Episcopus ordinaretur, quàm Lectoris, Diaconi, & Presbyteri ministerium peregerit; vt fi in vnoquoque gradu dignus existimatus fuerit, ad Episcopatus fastigium, per progressiones, posset ascen­dere. Volunt insuper Sardicenses patres, vt in vnoquoque gradu pertempus satis prolixum maneat, vt eius fides, probitas, constan­tia, & moderatio possint cognosci. His tamen non obstantibus, Soz. l. 7. c. 8. Nectarius, non modò Laicus, sed ne baptizatus quidem, in Patri­archam Constantinopolitanum eligitur, statimque in generali Concilio Vide epist. Synod. Bin. t. 1. p. 529. Constantinopolitano Episcopus constituitur. Simi­liter Sanctus Socr. l. 4. Ambrosius, Zach. in Conc. 8. Bin. t. 3. p. 887 Tharasius, Jbid. Nicephorus, Jbid. Eusebius Caesariensis, nonnulli etiam Romani Pontifices, verbi gratia, Pe­trus [Page 24] Marc. Cor. Sacr. Cerem. l. 1. s. 2. Moronaeus, ex Laicis ad munus Episcopale, conglobatis or dinibus, sunt prouecti. Mihi tamen fixum & persuasum est, nolle te, immò ne audere quidem, horum ordinationes irritas reddere. Quamobrem, cum liquidò constet non omnem Canonum violati­onem nullitatem inducere, explicandum est tibi porrò quosnam intelligas Canones, & quo tandem modò à nobis violentur.

PHIL.

Illos dico, qui Episcopum à tribus Episcopis ordinari8 iubent: quod institutum patribus Catech. Trid. de ord. Sacram. cap. 5. Tridentinis traditio habetur Apostolica.

ORTH.

De hoc Canone, siue ab Apostolis, siue à quocunque alio originem duxerit, nos perquam honorificè & I [...]ntimus, & lo­quimur. Ecquid enim est, quod ad Ecclesiae non modo incolumi­tatem, sed & dignitatem etiam & splendorem magis conducit, quàm optimorum Episcoporum designatio? Ecquid magis pe­riculosum, quàm si ipsi fontes veneno inficerentur? Summa igitur danda est opera, vt Episcopi (qui omnium in Ecclesia ordinum, omnis Iurisdictionis spiritualis, iuxta Deum, perennes sunt fontes, & Scaturigines) ab omni labe puri & integri custodiantur. Quod non aliâ ratione magis commodè & accuratè fieri potest, quàm si plures eiusdem ordinis, doctrina & probitate praestantes viri, in v­num confluant. Sic enim Sacrosancta fidei mysteria pura & illiba­ta retinentur; sic salutaris disciplina suas vires & robur obtinet; Sic denique vnitas Spiritus seruatur in vinculo pacis.

Eximia igitur laude ornanda est nostra Anglia, quae hanc saluta­rem9 sanctionem nō modò in Ordinale suum retulit, sed authoritate etiam 25. H. 8. cap. 20 Parlamentaria stabiliuit: vnde factum est, vt nobis in vsu sit perpetuo, adeo vt aliter ordinatus (vel Sandero De Schis. l. 3. p. 296. teste) apud nos Episcopus haberi nequeat. Age, Philodoxe, vniuersos no­stros Praelatos sub Eduardo Sexto, Elizabetha, & serenissimo no­stro Rege Iacobo dignitate Episcopali decoratos, circumspice, & lustra oculis; si quempiam ex illis alitèr ordinatum comperias, eundem ex albo Episcoporum eradi, & expungi non inuiti patie­mur.

Vestra verò Ecclesia, quoties pro Episcopis Abbates substituit10 (quod aliquandò apud vos fieri suo loco probabitur) toties hunc clarissimum & vtilissimum Canonem eludit & elidit.

CAP. III I. Prima controuersia particularis, de Consecratione Epis­copali, in duas diuiditur quaestiones; primam, an tres Episcopi ad alium ordinandum sint simpliciter neces­sarij; cuius Status ex Papistis explicatur. Alteram, an nostri ordinentur à tribus.

  • Questiones 2.
    • proponuntur
      • Prima, an tres Episcopi ad alium ordinandum sint necessarij.
      • Secunda, an Anglicani Episcopi ordinentur à tribus. 1
    • Explicantur,
      • Prima, hic expenditur
        • ordinatio ipsa quae
          • ordinaria. 2
          • successiua. 3
        • necessitas,
          • quando incepit. 4
          • quanta ex
            • Pontificibus. 5
            • Iuristis. 6
            • Canonistis. 7
            • Iesuitis. 8
            • Seminariorū alumnis. 9
      • Secunda, adductis aduersariorum verbis
        • Bellarmini. 10
        • Stapletoni. 11
        • Sanderi. 12
PHIL.

EQuidem, Orthodoxe, te horum Canonum obseruationem adeo vobis vendicare satis mirari ne queo. Ego enim ternarium Conse­crantium numerum, & à Canonibus efflagi­tari, & in ordinationibus vestris desiderari luce clariùs ostendam.

ORTH.

Duae igitur nobis discutiendae sunt quaestiones: prior, an tres Episcopi ad alium consecrandum sint necessarij; posterior, an Anglorum Epis­copi à tribus consecrentur.

Vt primae quaestionis status magis elucescat, concede mihi ve­niam2 paucula interrogandi. Ac primùm, quid de Amphilochio respondes? Quem non homines, sed Angeli crearunt Episcopum, nisi forte suaui nobis fabella illudat l 11. c 20. Nicephorus.

PHIL.
[Page 26]

Non videtur fabula, sed res gesta; quae tamen ab hoc instituto est prorsus aliena. Nos enim agimus de Consecratione ordinaria, (id est) quae ab hominibus transigitur; haec autem facta est (vt verbis vtar De Eccl. Milit. l. 4. c. 8. Bellarmini) diuina dispensatione extraordinaria.

Missa igitur hac creatione Angelica, nos accuratè defendimus,3 omnem Sacrationem Episcopalem ordinariam à tribus Episcopis esse celebrandam; à tribus, inquam, quorum singuli ab alijs tribus similiter sunt ordinati, & illi rursus ab alijs tribus, donec ad Apo­stolos veniatur. Et hoc sensu omnis legitima consecratio est suc­cessiua, Jbid. vt appellat Princ. doctr. l. 13. c. 6. Stapletonus.

ORTH.

Quid de beatis Apostolis es dicturus? Numquid E­piscopi4 erant? & si Episcopi, an quâ Apostoli, vel vi alicuius con­secrationis, ab Apostolatu distinctae? Et si hoc posteriori modo, à quot vel à quibus sunt ordinati?

PHIL.

Christus ipse (vt narrat Summa de Ecclesiá l. 2. c. 32 Iohannes de Turrecremata, Cardinalis) Sanctum Petrum immediatè Episcopum ordinauit, Petrus verò reliquos Apostolos; primò Iohannem, dein Iacobum, & caeteros deinceps. Huic consonat illustrissimus Cardinalis De R [...]m. Pont. l. 1. c. 23. Bel­larminus, Vicessima secunda (inquit) est Petri praerogatiua, quòd solus Petrus à Christo ordinatus Episcopus fuerit, caeteri autem à Petro Episcopa­lem consecrationem acceperint.

ORTH.

Haec commenta si lancibus appendantur, leuiuscula ap­parebunt. Interim, de Iohannis consecratione, fueritnè satìs vali­da & Canonica, sententiam tuam expecto.

PHIL.

Satis firma fuit & valida. Miror tamen qua ratione ductus, an sit Canonica, perconteris, cùm peracta sit vel ante natum Canonem. Praeterea aliud est considerare Ecclesiam adhuc in cu­nis vagientem, aliud in ipso aetatis flore constitutam. In Ecclesiae infantia, cum Christus, in gloriam ascensurus, Petrum sacrasset, omnisque Episcopalis ordinis fontem constituisset, qui deinceps omnium primus initiandus erat, is à solo Petro, qui proximè à duobus ad summum sacrari potuit, necessitate postulante. Vbi au­tem Iacobus, frater Domini, à Petro, Iohanue, & altero Iacobo E­piscopus Hierosolymitanus ordinatus est, ipsi (teste Anacl. [...]p. c. 1. Bin. t. 1. p. 101. Anacleto) formam dabant, vt non minùs quàm à tribus Episcopis (reliquis omnibus assensum praebentibus) vllatenùs Episcopus ordinetur.

ORTH.

Si Prouinciae cuiuspiam splendor vsque adeo obscu­retur,5 vt Catholicorum Antistitum numerum Canonicum suppe­ditare nequeat, quid tum demum fi [...]ri oportet?

PHIL.

Hoc docet tum Concil. Sardic. c. 5. Bin. l. 1. p. 435. Synodus Sardicensis, dum Episcoporum defectum ex proxima Prouincia suppleri permittit, tum Greg. 7. [...]p. 19. Bin. t. 3. p. 1 [...]10. Gregorius 7. qui cum in Affrica duo soli essent Episcopi, illis ordinandi copi­am non fecit, sed virum duntaxat idoneum eligendi, qui, Romam transmissus, à tribus ordinaretur.

ORTH.

Trium concursus (si commodè interesse possint) à no­bis laudatur vel maximè; quem tamen non ex praecepto Diuino, [Page 27] sed ex instituto Ecclesiae, non vt quiddam simplicitèr necessarium, sed vt commodum & decorum exigimus.

PHIL.

Immo requiritur ex necessitate, tum praecepti, quia (teste Aniceto) Epist. ad Gast. Epi [...]c. Bin. t. 1. p 126 instituente Domino fieri iubetur, tum medij, quià non tantùm ad ordinationis Episcopalis benè esse, verùm etiam ad ipsum esse requiritur. Dam. ep. 5. Bin. t. 1. p. 502. Quòd Episcopi non sunt (inquit Damasus) qui à minus quàm à tribus ordinati sunt Episcopis, omnibus patet.

Haec Iuristarum quoque communis est sententia (teste Cardi­nale6 de In Gratian. t. 1. p. 491. Turrecremata) Iuristae (inquit) quasi omnes sunt huius opini­onis, quod requiratur numerus ternarius Episcoporum: ita vt si quis à pau­cioribus consecretur, dicatur nihil agi.

Eiusdem quoque sententiae sunt eminentissimi Canonistae, vt7 patet his ex verbis, apud eundem Cardinalem, proxime sequenti­bus. Vnde Hugo, & Archidiaconus dicunt, vt Papa solus cum vno Episco­po non posset consecrare, hac forma durante. Verba autem Archidiaconi sunt huiusmodi. Arch. super decret. part. 1. dist. 66. pag. 88. Est ergo de forma & substantia Sacramenti, quod ibi sint tres Episcopi, & si ordinetur à minus, non est Episcopus, quià deest sub­stantia siue forma, quae exigitur in collatione illius [...]rdinis. Praeterea vbi in Concilio Arelatensi secundo dictum est, Con. Arel. 2. c. 5. Bin. t. 1. p. 537. Nullus Episcopus sine Metropolitani permissu, nec Metropolitanus sine tribus Episcopis compre­uincialibus praesumat Episcopum ordinare; Decret. Greg. l. 1. tit. 6. c. 7. nec Episcopi. Glossa in hanc vocem (tri­bus) sic se habet, Quod dicit Tribus, est de substantia consecrationis; ali­às non esset consecratus, si essent pauciores.

ORTH.

Hactenùs de Iuristis & Canonistis; nunc Iesuitarum8 expectamus sententiam.

PHIL.

Franciscus Turrianus, de Metropolitano & duobus Epis­copis illi assistentibus verba faciens, T [...]rrianus pro Can. Apost. l. 1. c. 22. [...]o. 75. Hi (inquit) sunt tres prosus ne­cessarij. Et De Eccl. & ordi [...]. Minist. l. 1. c. 11. alibi hoc ipsum Damasi dicto, à nobis paulò antè alla­to, confirmat Vasquest. 3. disp. 240. c. 5. p. 729. Gabriel Vasques; ordinis Episcopalis materiam (quam statuit esse impositionem manuum) à tribus Episcopis adhi­bendam esse docet, & quae ab vno adhibetur, à non Ministro adhi­beri.

ORTH.

Quodnam est Bellarmini hac de re Iudicium? Qui, an­te susceptum Petasum, nobilis erat Iesuita, licet nunc, vel inuitô Ignatio, factus sit Ex Iesuita.

PHIL.

Dubium (inquit De Ecclesia l. 4. c. 8. Bellarminus) esse non potest, quin requi­rantur ordinariè tres ad minimum Episcopi, ad noui Episcopi consecratio­nem, nisi fortè, ex dispensatione, cum Episcop [...] ordinante adsint Abbates infulati, qui vicem Episcoporum gerant; vt aliquando fieri solet, ob Episco­porum raritat [...]m, vel ob aliam iustam causam, vt est apud Bin. l. 1 p. 14. Binnium.

ORTH.

Cuius est hanc dispensationem largiri?

PHIL.

Summi Pontificis, vt rectè Binnius.

ORTH.

Verùm si ab vno solo ordinari Episcopum continge­ret, nec Abbatibus existentibus, nec dispensante Pontifice, quid hîc dicturus est Bellarminus?

PHIL.

De eccl. l. 4. c. 8 Ecclesia (inquit) non potest esse sine Episcopis, vt ostendi­mus. [Page 28] Apud Lutheranos non sunt Episcopi. Nam non habent ordinatio­nem, nec successionem ab Apostolis; igitur apud eos non est Ecclesia. Et quidem quod nec Lutherus, qui habitus est Episcopus Wittinbergensis, nec Zuinglius, qui habitus est Episcopus Tigurinus, nec qui in ipso sepulchri E­pitaphio vocatur primus Basileae Episcopus, nec Caluinus, qui dictus est E­piscopus Geneuensis, nec vlli alij ordinati sint à tribus Episcopis, neque ex dispensatione ab vno assistentibus Abbatibus, notissimum est, nec ipsi ne­gant. Ergò saltèm Patribus Niceni & Carthaginensis concilij, immo & ipsis Apostolis, qui statuerunt Episcopum à tribus Episcopis debere ordinari, isti non sunt Episcopi. Sic Bellarminus, cui hoc argumentum vide­tur Jbid. insolubile.

ORTH.

Quàm pulchrè haec inter se cohaereant, suo loco con­stabit.9 Interim quaero, an haec in Seminarijs vestris recepta sit do­ctrina? Circumfertur▪ Parsoniana controuersi arum epitome, ex Bellarmini & Maldonati dictatis collecta, quam ab vnoquoque in Anglicis Seminarijs exscribendum curatis. Huius, si placet, sen­tentiam explica.

PHIL.

Sic habe. Epitome con­trouersi. part. 1. cont. 4. q. 2. Primus Canon Apostolorum hoc idem declarat. Scilicet, Episcopum non posse ordinari nisi à tribus Episcopis. Hinc sequitur ineuitabilitèr, haereticos non habere vllos Pastores, seu Episcopos, cùm pri­mi illorum Episcopi, Caluinus, Lutherus, Zuinglius, nunquam fuerint or­dinati ab alijs Episcopis. Audin hoc? Conclusio hinc sequitur ine­uitabilis, quippe quae solidissimo nitatur fundamento.

ORTH.

Hoc fundamentum est putridum, & ruinam minatur.

PHIL.

Minatur certè, sed Ecclesiae Anglicanae, quam hoc qua­si Ariete demolimur.

ORTH.

Aries iste obtusis est Cornibus; non ferit.

PHIL.

Ferit vos vel maximè: est enim argumentum Achil­leum.

ORTH.

Vide ne vester Achilles euadat Thersites. Sed de pri­mae quaestionis statu satis.

Verùm quid haec ad Ecclesiam Anglicanam?10

PHIL.

Aculeata sunt tela quae vos pungunt. Bellarminus e­nim, hoc iacto fundamento, sic infert: Jn Apol. pro resp. ad lib. Reg. c. 7. p. [...]19. Nullam habent excusationem Episcopi Anglicani, nisi fortè velint dicere (quod verissimum est) se veros Episcopos non esse, neque aliquid de Episcopatu habere, nifi, quae sibi iniustè vsurpant, nomen & opes. Si nihil praetereà, ergò nec Characterem, nec Iurisdictionem, nec ordinem, nec officium▪ nihil habent, nihil penitùs praeter nomen, & opes.

ORTH.

Opes? Eheu? Siccine eorum opibus inuidere slu­mini innatantem aureo Cardinalem? Nostri verò sint opulenti, ne [...]ne nihil dico; certè si Papae quod libuit, facere licuisset, s [...]tis su­perque iam diu fuissent inopes. Etenim, regnante Henrico 8. re to [...] calculos reuocata, compertum fuit, Anti [...]. [...]rit. pag. 32 [...]. Centum sexaginta libra­rum [...], quadraginta proximis annis, pro solis Episcoporum inuestituris, Romanae [...]u [...]iae persoluta. Sed qua fronte audet Bellarminus antesig­nanos [Page 29] nostros tam petulantèr insectari, quasi nihil haberent quod ad Episcopos spectat? Quid? Eruditionem nullam? Nullam omninò. Non multi effluxerunt anni, ex quo ipse Bellarminus, fulgentem deponens purpuram, sub infausta Torti specie delituit: quem vnus ex Episcopis nostris (eruditus n [...]cne iudicent eru­diti) adoriens, ita torsit & retorsit, vt malè ominatam perso­nam exuere, laruamque deponere coegerit; cuius duelli exitum omnes quotquot vspiam sunt Pontificij, non dico lachrimis ab o­culis stillantibus, sed riuis sanguineis affatim manantibus, meritò lugere possunt, dum fortissimū eorū Athletam tam miserè stratum ac debellatum conspiciunt. Nec docti modò sunt Anglorum Epis­copi, sed celebres etiam Concionatores, in Christi vinea excolen­da seduli & laboriosi; ac proinde Cardinalibus, Bellarmini fratri­bus, longè dissimiles. Etenim Iulius Rich. Pacaeus in lib. de fructu qui ex doct. per­cipitur. citatur à Rainaldo c [...]ll. cap. 7. Diuis. 6. secundus dixit, se non posse, illaesa conscientia, fratrem Aegidium in Cardinalium nume­rum referre, ne Cardianalis creatus, à concionando desisteret: qui tamen posteà à Jbid. Leone decimo Cardinalis factus est, vt tace­ret. Siquidem in Ecclesia Romana opulenti Episcopi rarò, rariùs Cardinales, Papae rarissimè concionantur. Hactenùs Bellarminum in nos inuolantem vidimus. Sed quo vtitur argumento? Hoc sci­licet, quod Episcopi nostri à tribus ordinati non sint: hoc telo om­nes huius temporis haereticos (quo in numero nos collocat) cona­t [...]r prosternere.

PHIL.

Idem quoque in vos fortitèr & neruosè sic contorquet11 Fortalit. part. 2. cap. 7. Stapletonus: Num in Galliam; Hispaniam, aut Germaniam profecti sunt, quandoquidem legitimum numerùm eorum qui possent & vellent manus imponere, domi non habebant? Minimè gentium. Sed vt eo­r [...] Religio est contraria intentio aliena, initium à vera fide apud nos plan­tata penitus discrepans, ita eorum progressus ab eadem diuersi sunt, & ei­dem planè repugnantes. Non per ostium ingressi sunt; clanculùm, tanquam [...]atr [...]nes, sine omni authoritate vel regimine spirituali, surrepserunt. Hoc discrimen inter Protestantes, & nostros veros Episcopos, primos scilicet A­postolos, tanti est momenti, vt sicco pede transiliri non debeat. Nam cùm eorum authoritas probatur nihili esse, quicquid moliun [...]ur in nihilum ne­cessariò redigitur. Dico igitur, ex sententiâ sacrae Scripturae, & Primitiuae Ecclesi [...] praxi, istos Episcopos non esse. Praetensi vestri Episcopi talem non habent ordinationem, nec talem manuum impositionem, qualis requiritur; nec vllam Presbyteros aut Ministres ordinandi potestatem: ideoque ne [...] vos veri estis Ministri, nec illi omninò sunt Episcopi.

ORTH.

Quid ita? Canon iste apud nos semper à primo Reli­gionis in Anglia reformatae momento inuiolabilitèr est obserua­tus; nec quisquam est in toto regno Pontificio, qui hanc meam as­sertionem tam generalem vlla ex parte labefactare possit.

PHIL.

Refert De Schis. l. 3. p. [...]97. Sanderus, vos sub initium Regni Elizabethae nectres, duosue habuisse Episcopos: eodem tamèn tempore noui vestri superintendentes cathedras ecclesiasticas inuaserunt. Quamob­rem [Page 30] adeo inhaeret Ministerio Anglicano haec labes, vt omnis aqua Thamesina eam non possit eluere.

ORTH.

Quin si hoc Sanderianum falsum sit (vt est falsissi­mum) omnis vnda Tyberina, etiamsi in aquā benedictam conuer­teretur, non poterit tamen Seminariorum vestrorum alumnis ca­lumniandi artem abluere. Hoc autem quàm longè à veritate ab­sit, ex tabulis authenticis suo loco docebimus: vnde constabit gloriosissimam Reginā Elizabetham diploma Regium ad septem in suis ditionibus Episcopos misisse, quatenus ipsi vel ipsorum quatuor, Matheo electo Cantuariensi (qui primus regnante Eli­zabetha Cathedram conscendit Episcopalem) munus confirmati­onis & consecrationis impartirent. Quod & factum est ab ipsorum quatuor; quorum nomina & tituli infra dicentur. Interim do­lens dico, inter eos qui Papae studēt partibus, mentiendi & calum­niandi peritos extitisse multos, qui verò Sanderum vel superaret vel aequaret, ex nostra gente adhuc prorsus extitisse neminem; cu­ius famosum de Schismate Anglicano libellum doctissimus Episco­pus, Tort. Torti, p. 363. mendaciorum sterquilinium verissimè appellauit: Calumnia­rum quo (que) Augaeum stabulum non iniuria vocare potuisset. Nam adeo nobilem hoc in genere se praestitit artificem, vt in posterum, Anglicè non, Master Doctor Sanders, sed Master Doctour Sclanders, ob incredibilem calumniandi peritiam, dici mereatur.

PHIL.

Id de quo agitur calumnia non est, sed verum crimen; quod tu ab illo nunquam auertere poteris. Attende mi homo, Pontificij in Castello Franlin­gamien [...] olim inclus [...]. Si vocationem vestram satis solidis argumentis confirmare valeatis, nos cun­ctos Ecclesias vestras adituros, & Religionem vestram professuros pollice­mur.

ORTH.

Magnifici huius promissi memor esto, ac interim ar­gumentum prosequere.

PHIL.

Ego illud ipsum prosequar, quod à Bellarmino insolu­bile, à Parsonio ineuitabile dicitur: & sic institui potest. Omnes veri Episcopi à tribus Canonicè consecrantur; Anglorum Epis­copi à tribus canonicè non consecrantur; Ergo Anglorum Epis­copi non sunt veri Episcopi.

ORTH.

Anglorum Episcopos à tribus Canonicè consecrari suo loco liquebit. Quin si fortè à paucioribus, vrgente necessitate, sacrari contingeret, quid hinc incommodi? Ternarius Episcopo­rum numerus, ad meliùs duntaxàt esse, non simpliciter ad esse requi­ritur. Non est Episcopalis Consecrationis pars essentialis, sed or­namentum accidentale: pulchra quaedam, non sine singulari fructu, solennitas, non tamen est quicquam substantiale, vel absolutè ne­cessarium.

CAP. V. Papistarum Argumenta à Canonibus Apostolorum, & Decretalibus Epistolis deprompta; quod volunt non efficiunt.

  • Nam
    • Canones Apostolorum non
      • sunt permagnae authoritatis apud Ad­uersarios ipsos. 1
      • probant tres esse simpliciter necessaries. 2
    • Epistolae de­cretales
      • Anacleti & Aniceti
        • pro supposititijs agnoscuntur. 3
        • si verae, non tamen euin­cunt. Hîc perpen­ditur
          • Iacobi ordi­natio. 4
          • papistarum illatio. 5
      • Damasi, ordinem Episcopalem ab vno collatum irritum reddunt,
        • non quoad Sacra­menti veritatē, 6
        • sed quoad officij executionem. 6
PHIL.

EGo sententiam tuam varijs refellam Argu­mentis; quorum primum ab Apostolorum Canonibus deducetur, quos (vt rectè Bin. t. 1. p. 14. Binni­us) authoritate Apostolorum conditos, eorumque traditione nobis traditos, Clemens Romanus, Sancti Petri discipulus Graecè conscripsit.

ORTH.

Horum multi pietatem & anti­quitatem redolent. Caeterùm si vniuersi di­cantur Apostolici, quasi Apostolorum authoritate conditi, Eccle­sia Romana meritò reprehenditur: Siquidem Canon 84. tertium Machabaeorum librum, duas Clementis Epistolas, & octo Consti­tutionum libros eiusdem Authoris, in canonicis Scripturis nu­merat; quae tamen omnia Ecclesia Romana reijcit. Rursus idem Canon Ecclesiastici & Sapientiae libros, aliosque in Canone non re­censet, quos Ecclesia vestra vt Canonicos amplectitur.

PHIL.

Probabile videtur (inquit Deverb. Dei. l. 1. c. 20. Bellarminus) Canonem illum non esse Clementis. Eundem (que) Ann. 102. n. 16. spurium appellat Baronius; In not. in Can. Apost. Bin­nius Apocryphum, ac surreptitium.

ORTH.
[Page 32]

Quid ergo respondes ad Canonem 65. qui Sabbato, praeterquam vno solo, (id est) Paschali (interprete Pag. 17. Binnio) ieiu­nare prohibet?

PHIL.

Respondeo cum Ann. 102. n. 5. Baronio magnam esse imposturae suspi­cionem.

ORTH.

Porro Dist. 15. s [...]ncta Rom. Gelasius in Romano Concilio septuaginta Episcoporum librum Canonum Apostolorum apocryphum esse statuit. Quo sensu? Eos libros (inquit Deverb. Dei l. 1. c 20. Bellarminus) vocat Apocryphos, qui sunt editi ab authoribus haereticis, vel certè suspectis.

PHIL.

Hunc librum non ideo obelo transfixit Gelasius, quasi vniuersi Canones essent Apocryphi, sed hoc ipsum propter aliquos, vel corruptos, vel additos ab haereticis, fecisse videtur, inquit idem Jbid. Bellarmi­nus: cuius generis sunt duo superiores à te allati. At Quinquaginta priores, quorum vltimus est de trinâ in baptismate mersione, praeter Aposto­licam & orthodoxam doctrinam, ab antiquis Pontificibus, Concilijs, & pa­tribus approbatam, nihil continentes, velut authentici recipiuntur, (Inquit Quo supra, p. 1. Binnius.)

ORTH.

Ep. 1. Bin. t. 1. p. 134. Zephyrinus Pontifex septuaginta, vel, vt alij legunt, sexaginta numerauit. Quomodo haec inter se consentiunt?

PHIL.

Scire oportet praedictas 60. vel 70. sententias, quas Zephyri­nus ab Apostolis praescriptas esse refert, omnes 50. Canonibus, siue Capitulis Apostolorum contineri, sic vt vno Canone plures sententiae comprehendan­tur: vt asserit Quo supra, pag. 14. Binnius, qui ad Pro Can. Apost. l. 1. c. 20. Turrianum nos remittit.

ORTH.

Turrianus non dicit plures sententias in vno Canone contineri, sed vnam sententiam duobus, aliquando tribus compre­hensam esse Canonibus. Deinde 70. istae sententiae tot sunt Cano­nes, teste De verb Dei, l. 1. c. 20. Bellarmino, his verbis: Zephyrinus decimus quintus à Pe­tro, in Epistola prima, tradit, solùm septuaginta Canones fuisse Apostolo­rum.

PHIL.

Apostolorum Canones (inquit Sanctus Dist. 16. Cle­mentis. Leo) numerant Patresinter Apocrypha, exceptis quinquaginta capitulis, id est, Canoni­bus, vt rectè Binnius.

ORTH.

Ergo vt transeamus Canonem quintum, inhibentem, ne Episcopus, Presbyter, aut Diaconus vxorem suam reijciat religionis praetex­tu, & tricessimum primum, in quo statuitur, Si quis Presbyter, aut Diaconus ab Episcopo sit segregatus, non licere alij eum suscipere, quàm qui eum segregauit. Nonus sic se habet; Quicunque fideles ingrediuntur, & Satra [...] Scripturas audiunt, in precatione autem & sanâ communione non permanent, segregari oportet. In quem sic Binnius: Totum hoc decre­tum, non diuino, sed humano iure constitutum, iam contraria consuetudine est abrogatum. Cui sententiae tres Iesuitas, Bellarminum, Zuarem, Turrianum, suffragantes adducit. Ita Canon [...]m, qui vobis est A­postolicus & authenticus, abrogari posse, trium nobilium Iesuita­rum hîc est nobilis confessio. Caeterùm quid de Episcopis sta­tuant, iam tandem aliquandò audiamus.

PHIL.

Haec sunt verba, Can. Apost­primus. Episcopus ordinetur à duobus, vel tribus 2 Episcopis.

ORTH.
[Page 33]

A duobus, vel tribus? Ergo ordinatio à duobus prae­stita, perinde est canonica, ac à tribus.

PHIL.

Nequaquam. Canon, praeter Metropolitanum, duos vel tres efflagitat, qui Metropolitano assistant, vt rectè De Eccl. mil. l. 4. c. 8. Bellarmi­nus, & Turr. de ecol. & ordin. l. 4. c. 8 Turrianus.

ORTH.

Canon non dicit, ordinetur à duobus vel tribus assis­tentibus, sed à duobus vel tribus Episcopis: neque habet hanc clausu­lam (praeter Metropolitanum) sed absolutè enunciat, Episcopus ordine­tur à duobus vel tribus Episcopis. Quamobrem si ordinatio praestetur à duobus Episcopis, Canoni satisfactum est. Haec vestri Pamelij est sententia, qui sic scribit: Pamel. in Cypr. ep. 68. Accedere debebat consecratio, siue (quam Cyprianus vocat) manus impositio, per Episcopos qui conuenerant, quos, vt minimùm, duos esse oportebat. Vbi animaduertas velim, Pamelium signantèr dicere non assistentes, sed conuenientes duos esse opor­tere. Idem prorsus In Gratuanum t. 1. p. 493. Cardinalis vestri de Turre-cremata est iudici­um, qui hunc ipsum Canonem neruosè vrget, vt inde probet ternarium Episcoporum numerum non esse simplicitèr necessa­rium.

PHIL.

Geminum huius Canonis sensum Decretales Epistolae nobis elucidabūt. Prodibunt primo in loco Anacletus & Anicetus. Anacletus epistola secunda sic ait: Apud Bin. t. 1. p. 101. & dist. 66. porro. Hierosolymitarum primus Ar­chiepiscopus, Beatus Iacobus, qui iustus dicebatur, & secundum carnem Do­mini nuncupatus est frater, à Petro, Iohanne, & Iacobo Apostolis est ordina­tus, successoribus videlicet dantibus formam corum, vt non minus quàm à tribus Episcopis, reliquisque omnibus assensum praebentibus, vllatenus Epis­copus ordinetur. Similiter Epist. ad Galli­ae epis. Bin. t. 1. p. 126. Anicetus, Scimus beatissimum Iacobum, qui dicebatur Iustus, qui etiam, secundùm carnem, Frater Domini nuncu­patus est, à Petro, Iohanne, & Iacobo Apostolis, Hierosolymorum Episcopum esse ordinatum: Si autem non minus quàm à tribus Apostolis tantus vir fuit ordinatus Episcopus, patet profectò eos formam (instituente Domino) tradidisse, non minus quàm à tribus Episcopis Episcopum ordinari debere.

ORTH.

Quas adducis Epistolas, iamdudum obsoletae sunt & antiquatae. Sub venerandae antiquitatis larua diù latuerunt, sed tandem pro fictitijs & supposititijs à vestris hominibus, Uid. Rainol­dum in summa colloq. c. 8. diu. 3. Bellarmi­no, Cusano, Contiô agnoscuntur. Hoc tamen quod ex illis retu­llisti amplector, & recipio, non quatenus in illis Epistolis est pro­ditum, sed quatenùs hoc idem apud Hist. Eccles. l. 2. c. 1. Eusebium, In viris illu­stribus in Iacobo. Hieronymum, a­liosque patres occurrit. Eusebius sic ait: Hunc Iacobum quem & Iustum cognomento veteres, propter virtutis praerogatiuam, vocarunt, pri­mum Episcopalem Hierosolomitanae Ecclesiae sedem sortitum esse scribunt. Clemens hoc in Sexto Hypotyposeon libro, sic scribens, asserit. Petrus enim, inquit, & Iacobus, & Iohannes post assumptionem Seruatoris, quamuis ab ipso quoque Domino alijs essent Praelati, gloriam tamen hanc sibi ipsis non vendicarunt, sed Iacobum Iustum Hierosolymorum Episcopum constitue­runt. Et Hieronymus: Iacobus, qui appellatur frater Domini, cognomen­to Iustus, post passionem Domini, statim ab Apostolis Hierosolymorum Epis­copus [Page 34] ordinatur. Haec vera esse possunt, interim vt quod hinc velles elicere, non sequatur.

Duo igitur hîc ventilanda; Iacobi ordinatio, & vestra Illatio.4 Circa Ordinationem imprimis sciscitandum, quid sibi velint pa­tres, dum tres Apostolos Iacobum in Episcopum ordinassi perhi­bent?

PHIL.

Ordinarunt (id est) omnem potestatem Episcopalem per impositionem manuum eidem contulerunt, vt solent nostri, dum Antistites sacrant.

ORTH.

Ergo sanctus Iacobus, ante hanc manuum impositio­nem, potestate Episcopali destitutus erat.

PHIL.

Quidni?

ORTH.

Nonne erat ex duodecim Christi Apostolis?

PHIL.

Erat Marianus vi­ctori [...] in indice operibus Hier. praefixa, in voce Iacobus. quorundam opinio, inter quos Nicephorus Calixtus est, tres (scilicet) fuisse Iacobos. Primum Zebedei filium; secundum Al­phaei, ambos ex duodecim Apostolis: tertium deinde hunc, cognomento Ius­tum, fratrem Domini dictum, extra numerum duodecim, et ita tertium decimum Apostolum. Alia tamen, ac verior Ecclesiae sententia est, quae duos tantùm Iacobos agnoscit, maiorem Zebedaei filium, cui Iulij 25. diem festum agit, minorem fratrem Domini, cuius natalem vnà cum Philippi natali celebrat die primo Mensis Maij: de tertio autem nusquam memi­nit. Quam sententiam Hieronymus in libro contra Heluidium multis de­fendit, asserens duos tantum fuisse Iacobos, non tres, Iacobumque dictum Iustum, & fratrem Domini, eundem esse cum Iacobo Alphaei, proptereaque ex duodecim numero fuisse, non tertium decimum; Pauli maximè inni­tens testimonio; Alium ex Apostolis (Gal. 1. 19. inquit) non vidi quenquam nisi Ia­cobum fratrem Domini.

ORTH.

Nonne Apostoli potestate Apostolica à Christo ipso immediatè erant ornati?

PHIL.

Apostolica fateor, sed nos de Episcopali agimus.

ORTH.

Quasi verò omnis Episcopalis potestas non include­retur in Apostolica? Obseruandum est (inquit De bapt. & confir. l. 2. c. 12. Bellarminus) in Apo­stolicâ authoritate contineri omnem Ecclesiasticam. Et De Rom. Pont. l. 4. c. 23. alibi idem pro­bat testimonio sancti Cyrilli, nitentis hoc dicto Christi: Ioh. 20. 21. Sicut mi­sit me pater, sic ego mitto vos. Bellarmino, adiungam Franciscum de Victoria, cuius haec sunt verba: Relect. 2. Relect. 2. con­clus. 3. Omnem potestatem quam Apostoli ha­buerunt, receperunt immediate à Christo. Si omnem, ergò Episcopalem; Habuisse enim Episcopalem non negatur. Quamobrem qui asse­runt Christum in Episcopum ordinasse solum Petrum, Petrum au­tem reliquos Apostolos, sua putidissima produnt commenta. Simi­liter qui dicunt Petrum, Iohannem, & Iacobum Zebedaei, Iacobum Alphaei ordinasse (id est) potestatem eidem Episcopalem contulis­se, vigilantes somniant.

PHIL.

Certè Iacobus ex communi patrum sententia fuit E­piscopus.

ORTH.

Fuit quidem, eaque sententia, modò rectè intelliga­tur, [Page 35] est verissima: nam primò, sancta Scriptura de Iuda, dicit; Acts 1. 20. Epis­copatum eius accipiat alter, (id est) Apostolatum. Si Iudae Apostola­tus dici posset Episcopatus, profectò omnes Apostoli dicentur E­piscopi. Secundò, vox (Episcopus) speculatorem vel superinten­dentem significat, ac proindè Apostolis appositissimè accommo­datur, quippè qui speculatores, vel superintendentes in Ecclesia Christi sunt eminentissimi.

PHIL.

Vnusquisque Apostolus, quà Apostolus, hoc tam ge­nerali sensu Episcopus dici potest. Caeterùm Iacobus, cum esset Apostolus, factus est Episcopus sensu restricto, qui iam obtinuit secundùm vsum Ecclesiae, nempè Episcopus Hierosolymitanus.

ORTH.

Episcopi, secundum Ecclesiae consuetudinem nuncu­pati, tres sunt proprietates; prima, vt ordinem & potestatem Epis­copalem per Episcoporum [...] accipiat: secunda, vt certam & fixam habeat sedem, vbi hoc munus exequatur; tertia, vt reliquis Ecclesiae illius Ministris singulari potestate supereminens, regat Ecclesiam suam, ministros ordinando, & censuras emittendo, vel relaxando. Quae vltima proprietas in Apostolos ipsos eminenter, & per excellentiam quadrat, reliquae non item. Quamuis enim in amplissimis ac frequentissimis ciuitatibus maximâ ex parte com­morarentur, vt Iacobus Hierosolymis, Iohannes Ephesi, attamen cùm eorum legatio ad omnes Mat. 28. gentes docendas extenderetur, non poterant vni certae sedi perinde alligari, ac qui illis in Ecclesiae re­gimine successerunt Episcopi. Quod ab Haer. 27. Epiphanio appositè ex­primitur, qui, Petrum & Paulum pro Romanis agnoscens Episco­pis, addit alios quoque Romae Episcopos, ipsis superstitibus, constitutos fuis­se, propterea quòd Apostoli saepè ad alias terras, propter Christi praedica­tionem, ablegarentur. Non potuit autem Vrbs Roma sine Episcopo esse. Quasi dicat, munus Apostolicum omnes gentes spectat, aliorum verò Episcoporum officium certo loco & sedi affigitur. Hoc sacris Scripturis est consentaneum, quae Apostolos lucem Mat. 5. 14. mundi appel­lant; septem verò Asiae Episcopos septem Ecclesiarum Apoc. 1. 20. septem itellas, & Angelos vocant. Quam diu autem in Ciuitatibus illis florentissimis commorati sunt Apostoli, ministros sacrarunt, cen­suras exercuerunt, aliaque omnia administrarunt officia episcopa­lia. Qua de causa à Patribus illarum Vrbium Episcopi meritò no­minantur. Potestas tamen eorum Episcopalis non erat ab Apo­stolica separata, sed in eàdem, tanquam ramus in Arbore, inclusa, non ab hominibus per manuum impositionem accepta, sed in san­ctos Dei homines immediatè à Iesu Christo collata.

PHIL.

Quorsum igitur haec ordinatio, si nullam ordinato po­testatem contulit?

ORTH.

Glossa in Ius Canonicum sic interpretatur: In distinct. 66. Porro. Vel dic, quòd tantùm visibili vnctione hi tres consecrarunt eum, sed prius erat in­uisibiliter vnctus à Domino: vel dic, quòd non ordinauerunt eum, sed tan­tùm formam ordinandi alijs ostenderunt: vel dic, quòd non Episcopum, sed [Page 36] in Archiepiscopum eum ordinauerunt: vel dic, quòd ordinauerunt (id est) inthronizauerunt eum ad administrationem certi loci; prius enim erat Episcopus sine Titulo. Hactenus glossa. Et quidem, vt Prophetae ac doctores Antiocheni manus in Paulum & Barnabam, cum ieiunio & orationibus, imponebant, non vt nouam aliquam Apostolo po­testatem impertirent, sed vt segregarent in opus ad quod Spiritus Sanctus assumpsit eos; ita fieri potest vt Acts 13. [...]. Apostoli lacobo manus imposuerint, non ad dandam Episcopalem potestatem (hanc enim à Christo in Apostolatu acceperat) sed vt communi assensu Eccle­siae Hierosolymitanae regimen illi assignarent, illumque & labores eius diuinae gratiae commendarent. Et hanc manuum impositio­nem Antiqui Patres (nisi fallor) ordinationem, largè & impropriè, dixerunt. Sed si fingamus Iacobum propriè ordinatum, quid vos inde astruitis?

PHIL.

Hanc ordinationem omnibus futuris seculis, tanquam Archetypum, & consecrationum Ideam, proponi ex testimonijs superioribus constat: vnde sequitur Episcopum à paucioribus quàm à tribus ordinandum non esse.

ORTH.

Exemplar pulchrum esse potest, & elegans, interim vt posteri, vel si maximè vellent, illud ipsum, ob mediorum defectum, ad viuum imitari vel exprimere nequeant. Quoties post blandien­tem solem atra ingruit tempestas? Quoties post dulcem pacem, persecutio Ecclesiam vastat & depopulatur? Quando igitur ido­neus suppet it Episcoporum numerus, hoc Exemplar nobis mirifi­cè placet: si quando verò nubila & turbulenta incidant tempora, si quando Ecclesia, tanquam luna, deliquium patiatur, haec Sanctio, vt alia omnia Ecclesiastica constituta, necessitati cedere debet & succumbere.

PHIL.

Oppositum planè ex Anacleto patet, affirmante, Hos 5 Apostolos successoribus formam dedisse, vt non minùs quàm à tribus Epis­copis vllatenùs ordinetur Episcopus. Si non vllatenùs, ergo nec vrgente necessitate. Quid hoc est aliud, quàm ternarium Episcoporum numerum in hoc negotio esse essentialem?

ORTH.

Similis planè vox in Iure Canonico sic vsurpatur: Dist. 66. Archiepisc. Archiepiscopus ab omnibus suae Prouinciae Episcopis ordinetur: hoc autem nullatenùs liceat immutari. Vbi ex voce nullatenùs non licet collige­re, omnium concursum esse quiddam essentiale; vt ingenuè agnos­cit Cardinalis de In Gratian. t. 1. p. 493. Turre-cremata.

PHIL.

Quod in iure Canonico sequitur, tuae interpretationi repugnat; nempe, sin aliter praesumptum fuerit, viribus carere non du­bium est; quià irrita est secùs facta ordinatio.

ORTH.

Quomodò irrita? quoad officij executionem (inquit In d. 66. Glossator.) VndèApud Tur­re-cr. quo supra. Hugo, Episcopus tamen erit, licet ab omnibus non consecretur, sed repelletur ab officio Episcopali, nisi dispensetur cum illo. Er­go, secundùm Hugonem, ordinatio non est irrita quoad internam potestatem, sed quoad externam executionem. Si tamen resipue­rit, [Page 37] potest, ex Hugonis sententia, in sinum Ecclesiae recipi, non vi nouae ordinationis, sed gratiosae dispensationis. Vndè euincitur hanc culpam, iuxtà Hugonem, non haerere in substantia ordinis, séd ex accidente contingere.

PHIL.

Quod Episcopi non sint (inquit Ep. 5. [...]in. t. 1. p. 502. Damasus) qui à minùs 6 quàm à tribus ordinati sunt Episcopis, omnibus patet; quia prohibitum est à sanctis Patribus, vt qui ab vno vel duobus ordinati sunt Episcopis, neque nominentur Episcopi. Si nomen non habent, qualiter officium habebunt? Quare quicquid inter Episcopos vel de rebus solum modo ad eos pertinenti­bus egerint, necesse est vt irritum fiat, quia quod non habent, dare non pos­sunt.

ORTH.

Cardinalis vester responsum suppeditat. Vbicunque (inquit Iohannes de Quo supra. Turre-cremata) reperitur, quòd irrita sit talis or­dinatio, aut quòd non valeat, quia [...]it à paucioribus, intelligendum est, non quantum ad veritatem Sacramenti, sed quantum ad executionem officij. Qui leges ecclesiasticas spontè & pertinacitèr violant, illos ab of­ficij episcopalis executione repellendos esse dictat ratio. Quis enim tales ad clauum Ecclesiae sedere, vel in Ecclesia, honoribus, aut loco aliquo splendido potiri aequo animo ferat? Penes Ec­clesiam igitur est hos à munere exercendo reijcere, licet ipsis in­sculptum Characterem, aut intrinsecam in ordinatione acceptam potestatem abradere penes Ecclesiam non sit. Quamuis autem ipsorum ordines, in Schismate accepti, veri sint quoad potesta­tem internam, eorum tamen exercitium & praxin, disciplinae gra­tia, impedire aliquandò expedit. Caeterùm est penes Ecclesiam, Canonum rigorem relaxare, poenitentibus veniam indulgere, & ijsdem tum ordines suos, tum honores permittere: Si verò defec­tus non à Schismate, non ab arrogantia & peruicacia, sed à sola ne­cessitate nascatur, nulla intercedente violatione spontanea, ipsa ne­cessitas veniam apud aequos iudices facilè consequetur. Hactenùs de loco Damasi. Cuius verba si ita rigidè premas, vt inde absolu­tam ordinum nullitatem elicias, profectò Ecclesiae vestrae tum do­ctrinae, tum praxi sunt contradictura, vt suo loco patebit.

CAP. VI. Papistarum argumenta à Concilijs desumpta.

  • De Concilijs [...]
    • genere, quae à Romano-catholicis
      • verbo vendicautur. 1
      • reipsa violantur; vt constat in Niceno. 2
    • Specie, hîc allatis, vbi
      • Obiectio. Canones tres efflagitant. 3
      • Res.
        • 1. at
          • non ex necessitate,
          • sedex honestate. 4
        • 2. necessitati cedunt. 5
PHIL.

SEntentia nostra ex sacris Concilijs confir­mari potest. Spero autem vt in caeteris, quae nobis vobiscum intercedunt, controuersijs, ita in hae quoque, vbi ad Concilia ventum est, vos statim debellatos iri. Incipiam au­tem à primo illo Niceno celeberrimo; cu­ius Canon quartus, tres Episcopos disertè efflagitat.

OATH.

Exclamat quidam Camp. rat. 4. Iesuita gloriosus, Concilia genera­lia mea sunt, primum, vltimum, media. Quod an verè dictum sit vt ex­ploremus, hoc ipsum Nicenum, in quo tantopere gloriamini, pau­lisper inspiciamus.

Primò, quod spectat ad hunc ipsum canonem, quem, quasi à no­bis violatum, in prima acie collocas, sanctè affirmare possum, tam religiosè apud Anglos, quàm vspiam Terrarum, obseruatum esse; eundemque violatum esse ab Ecclesia Romana, in qua vnus ali­quandò Episcopus Episcopum sacrat, fatentibus Bellar. de Eccl. mili [...]. l. 4 c. 8. Bellarmino & Tom. 1 p 14. Binnio. Secundò, iuxta eundem canonem, potestas confirman­di Episcopos spectat ad Metropolitanum. At Ecclesia Romana à Papa approbatum approbat, licet à suo Metropolitano non sit probatus, & à Papa improbatum improbat, quamuis à Metropoli­tano legitimè sit probatus. Tertio, Niceni canones cauent, Cant. 5. Ne qui ab alijs excommunicantur, ab alijs recipiantur. At Pontifex Romanus aperit & claudit, soluit & ligat, pro sua libidine. Quartò, Niceni canones sanciunt, vt Can. 6. antiqua consuetudo obseruetur per Aegyptum, Ly­biam, [Page 39] & Pentapolin, ita vt Alexandrinus Episcopus horum animum habe­at potestatem, quia vrbis Romae Episcopi parilis mos est. Similiter autem & apud Antiochiam, caeter asque Prouincias suis priuilegia seruentur Ecclesijs. Quae verba non obscurè innuunt, cuique Patriarchae in propria Prouincia deberi potestatis praeeminentiam, vt Romano in sua, cuius consuetudo laudatur, & tanquam exemplar, ad quam reli­quae Prouinciae se componant, proponitur. At Pontifex Romanus omnes Canones & consuetudines sibi obsistentes vili pendit. Non satis est illi vt emineat, tanquam Episcopus inter suos Presbyte­ros, vel tanquam Metropolitanus inter suos Episcopos▪ vel tan­quam Patriarcha inter suos Metropolitanos, nisi Primatus sui vn­gues per totum orbem Christianum extendat. Quintò, Niceni canones neminem ad Praesbyteratum sine Can. 9. examinatione admit­tendum decernunt, temeréque admissos è fuo gradu Can. 10. deturbant: At Romanus Pontifex ad Presbyteratum, Episcopatum, (addo etiam) & ad Cardinalatum, pueros aliquandò, & infantes promo­uet. Ferdinandus Medices, Florentinus, à Sixto quinto in Cardi­nalium numerum cooptatus est, cùm nondum decimum tertium aetatis suae annum compleuisset. Iohannes Medices, qui posteà, factus Pontifex Maximus, Leo decimus dictus est, Galero deco­ratus est, cum decimum tertium vix excederet; & tamen amplo ac insigni Archiepiscopatu in Gallia, integro ante hoc quinquennio, etiamnùm puer, est honestatus. Odettus Castilioneus, quùm vn­decim tantum esset annorum, Cardinalis creatus est: in Episcopum tamen Bellouacensem electus est antequam Cardinalis fie [...]. Al­phonsus▪ Emanuelis Lusitani Regis filius, quum septem essot anno­rum, ostro & Petaso est indutus: Episcopus tamen fuit, antequam crearetur Cardinalis. Hi sunt qui ex officio Papan [...] eligunt, electo assistunt, &, tanquam Orbis terrarum Iudices, assident. Et, quod adhuc magis est mirabile, si Glabro Rodulpho, Monacho [...]lunla­censi (qui tunc vixit) fides est adhibenda, Benedictus nonus puer de [...]en­nis, creatus est Pontifex Maximus. Haec Exempla à doctissimo [...]. Rai­naldo deprompsi, cuius fontibus hîc hortulum meum irrigau [...]. De­us bone, quales isti Cardinales? Quales Eplscopi [...] Sed, pr [...] caete­ris, Benedictus nonus, qualis, ô qualis Papa? Beatam sanè Ro­mam, cui talis contigit Ecclesiae Catholicae Pater, Conciliorum generalium Moderator, sacrarum Scripturarum expositor, orbis christiani iudex supremus, & totius mundi oraculum. Huic au­tem praxi vestra ad amussim congruit doctrina. Ordines (inquit Tole [...]. de in­struct▪ [...]a [...]e [...] d. l. 1. c. 61. n. 3. Toletus) etiam maiores, etiam Presbyteratum posse conferri [...]nfantibus nondum vsum rationis habentibus, est communis doctrina Theologorum & Canonisturum. Sextò, per Canones Nicenos inter Can. 18. Presbyteros se­dere non licet Diaconis, sed vt Episcopis Presbyteri, ita Presby­teris Diaconi sunt inferiores. At Pontifex Romanus Diaconos suos (modo petaso & purpura fulgeant) non solum Episcopis, sed Archiepiscopis etiam, atque ipsis Patriarchis praeposuit. Noli hîc [Page 40] Cardinalium vestrorum natales mihi obtendere; [...]ego antiquita­tem eorum hesternam nihil moror. Fac verum esse, quod valdè vult De Cleric. c. 16 Bellarminus, nempè sub Siluestro (id est) Concilij Niceni tem­pore, septem Cardinales Diaconos Romae extitisse: hoc tamen Pontificis causam nihil iuuat. Concilium enim ne Cardinales qui­dem excipit, sed absolutè enunciat. Diaconos (sint Cardinales nec­ne) Episcoporum esse Ministros, Presbyteris verò minores. Monet in­super vt intra suas mensuras permaneant. Septimò, Niceni Can. 16. [...] 17. cano­nes prohibent, ne Episcopus quempiam, ad alium pertinentem E­piscopum, sibi recipiat, & in Ecclesia sua ordinet, sine consensu proprij Episcopi: Pontifex autem Romanus quoscunque, vndi­cunquè, vbicunquè inaugurat, nec cuiusquam consensum praesto­latur. Denique canones Niceni turpe lucrum vetant. Quo aucu­pij genere quàm insignitèr excellat cius sanctitas (ô Sanctitatem!) luculentèr describit Claudius In Tit. c. 1. Espencaeus, Theologus Parisien­sis, ex impuro quodam libro, Romae impresso & venali, qui inscri­bitur, Taxa Camerae, seu Cancellariae Apostolicae; vndè licet ediscere, quo pretio pro quocunque commisso aut committendo flagitio homines impunitatem suam possint redimere, siue sit adulterium, siue simonia, siue periurium, siue incestus, siue quid aliud his om­nibus magis turpe aut nefandum. Quamobrē, Philodoxe, si Charta possit erubescere, reor quidē illius libri paginas vel coccino ru­bicundiores fore. Si quis pecuniam attulerit, cuiuscunque facino­ris redemptionem, dispensationis titulo consequetur. Lamina au­rea Pontificis gratiam conciliat, & sancti Petri seram reserare so­let clauis aurea; omnia Romae lance ponderantur aurea: sola pau­pertas habetur irregularitas, nec vllum peccatum maius quàm ca­rere nummis. Tanti iam Romae fiunt Niceni canones. Sed ver­ba Concilij parumper expendamus.

PHIL.

C [...] c. Nice­num. 1. can. 4. Episcopum oportet maximè quidem ab omnibus (si fieri po­test) qui sunt in Prouincia Episcopis ordinari. Si verò hoc difficile suerit, siue vrgente necessitate, siue itiner is longitudine, certè omni modo tres Epis­copi debent in vnum esse congregati, ita vt etiam eorum qui absentes sunt consensum & sententiam per literas teneant, & ita faciant ordinationem. Similiter Concilium quartum Con. Carth. 4. c. 2. [...]in. [...]. 1. p. 553. Carthiaginiense: Episcopus cùm or­dinatur, duo Episcopi ponant & teneant Euangeliorum codicem super caput & ceruicem eius, & vno super eum fundente benedictionem, reliqui omnes Episcopi qui adsunt, manibus suis caput eius tangant. Et Concilium se­cundum Con. 2. Arel. c. 5 Bin. [...]. 1. p. 537. Arelatense: Nullus Episcopus sine Metropolitani permissu, nec Episcopus Metropolitanus sine tribus Episcopis comprouincialibus, prae­sumat Episcopum ordinare, ita vt alij comprouinciales epistolis admonean­tur, vt se suo responso consensisse significant. Concilium sextum Cap. 4 Bin. [...]. 1. p. 617. Car­thaginiense: Episcopum oportet maximè quidem ab omnibus qui sunt in­tra Prouinciam Episcopis ordinari. Si autem hoc difficile fuerit, aut prop­ter vrgentem necessitatē, aut propter longitudinem itineris, omninò tres in vnum conuenientes, consentientibus & his qui absentes sunt Episcopis, & [Page 41] spondentibus per scripta, tunc manus impositionem facere possunt. Conci­lium Cap. 2. Bin. [...]. 2. p. 669. Bracarense secundum: Episcopum oportet maximè quidem ab omni Concilio conslitui; sed si hoc aut pro necessitate, aut pro longinquita­te itineris difficile suerit, ex omnibus tres colligantur, & omnium praesenti­um vel absentium subscriptiones teneantur, & sic postea ordinatio fiat. Ec­ce tibi Concilia vno quasi ore tres ordinatores omnimodò effla­gitant; & inter reliqua Nicenum. Hoc igitur postulant, non vt arbitratium quidpiam, aut adiaphorum, sed planè vt necessa­rium.

ORTH.

Quid si consecratio à tribus praesentibus celebretur, nulla prorsus absentium ratione habita?

PHIL.

Absentium consensus de honestate tantùm requiritur, non etiam de necessitate.

ORTH.

Atqui trium concursus Niceno canoni non satisfa­cit, qui absentium quoque consensum, eodem plane verborum te­nore & rigore, exigit. Certè omnimodò tres Episcopi debent in vnum esse congregati, ita etiam vt eorum qui absentes sunt, consensum & sententi­am per literas teneant, & ita fiat Ordinatio. Quare si posteriorem clau­sulam, vt quiddam ex honestate tantùm, vel congruitate requisi­tum, interpretetis, cur priorem tam rigidè vrges, & premis, tan­quam absolutè necessariam? Praeterea hi canones emissi sunt slorente Ecclesia, cum orbis christianus ingenti sanctorum Epis­coporum numero vbique abundaret: Tu verò eosdem contra Ec­clesiam producis, quae, paulò antè deliquium passa, vix dum è tene­bris & vmbra euaserat. Haec responsa ad argumentum tuum refel­lendum, satis in se habent momenti. Vt tibi tamen cumulatiùs sa­tisfaciam, placet allata testimonia inter se componere, vt veritas ex mutua illorum collatione magis elucescat. Primùm erat ca­non apostolis ascriptus; qui, cum pauci adhuc essent Episcopi, tribus vel duobus contentus fuit. Succedunt decretales epi­stolae, quae, cum crebriores iam essent Episcopi, tres ad minimum, & reliquorum praeterea consensum postalant. Concilium Nice­num primum, Arelatense secundum, Carthaginense sextum, & Bracarense secundum, absentium quoque consensum exigunt. Quartum tamen Carthaginiense absentium ne meminit quidem, nec canon quidem Apostolorum. Vnde orta est haec varietas? Ipsa temporum ac personarum obseruatio satis demonstrat, hanc rem, in medio relictam, ab Ecclesiae pendere arbitrio, & hoc vel il­lo modo pro rerum varietate disponi posse. Haec luculenta fluit interpretatio, & singula mirificè inter se cohaerent. At si ve­stram sequamur expositionem, adducta se inuicem collident restimonia, &, tanquam Cadmaei fratres, mutuis se vulneri­bus conficient. Anacletus tres ad minimum exigit; itidem Concilia allegata. Sed nunquid ex absoluta necessitate? Ergo qui à paucioribus consecratur, non est Episcopus. At canones Apostolorum pro Episcopo agnoseunt velà duobus ordinatum. [Page 42] Hinc constat, venerandam antiquitatem hoc Ecclesiae non vt ne­cessarium obtrusisse, sed tanquàm decorum & honestum proposu­isse.

Quae cùm ita sint, satis elucet, canones ecclesiasticos eiusmodi5 esse naturae & conditionis, vt mutari possent, si exigat necessitas. Ne (que) hoc est ecclesiae disciplinā negligere, sed ipsius necessitatis, durissimae dominae, mandato & imperio cedere. Sic enim de vni­uersis sanctionibus Ecclesiasticis statuunt Antiqui. Priscis (inquit Gelas. ep. 9. Bin. t. 2. p. 244. Gelasius) pro sui reuerentia, manentibus constitutis, quae, vbi nulla vel rerum vel temporum perurget angustia, regulariter conuenit custodire. Et sanctus Apud Bernar­dum de praecept. & disp. Leo, Vbi necessitas non est, nullo modo sanctorum patrum insti­tuta violentur. Et rursùs, Citatur Joh. 8. ep. 8. Bin. t. 3. p. 997. Omittendum, & inculpabile iudicandum, quod intulit necessitas. Et Jbid. apud Binnium. Felix Papa ait, Alitèr tractandam necessita­tis rationem, aliter voluntatis. Et, ex scriptoribus vestris recentiori­bus, And. de gene­ral. concil. au­thoritate▪ lib. 1. d [...]f [...]n [...] sid. Tri­dent. pag. 115, 116. Andradius Iesuita dicit, Humanas leges, summo etiam consilio editas, temporum varietate variari, hominumque necessitatibus inuerti, & mutari posse, atque adeo dispensabiles esse. Hinc ideo fit, vt Diuus De lib arbitr. lib. 1. c. 6. Augu­stinus humanas leges temporales vocet, quia, quamuis iustae sint, commutari tamen per tempora iustè possunt. Hactenus Andradius. Denique Bin. t. 2. p. 243. in margine. Binnius; Pro temporum (inquit) necessitate rigor Canonum relaxa­tur.

CAP. VII. Argumenta quae à Scripturis mutuantur Papistae.

  • Refelluntur in
    • Genere, quia eadem conclusio non potest & traditione & Scripturis probari. 1
    • Specie,
      • primum, ab ordinatione Timothei. 2
      • Secundum, à Paulo & Barnaba. 3
PHIL.

MIssis ergo Canonibus, idem ex Scripturis euincam.

ORTH.

Ex Scripturis? Quì fieri potest? Nonne c. 4. [...]. 8. superius dixeras esse traditionem Apostolicam?

PHIL.

Dixi.

ORTH.

Nonne vt Scriptura est ver­bum Dei scriptum, ita traditio, vobis defi­nientibus, est verbum Dei non Scriptum?

PHIL.

Esto, quid indè efficies?

ORTH.
[Page 43]

Ergo si dogma in sacris litteris sit scriptum, non est traditio, vel si sit traditio, in volumine Biblico non scribitur. Ne­que enim fieri potest, vt sit verbum Dei & scriptum & non scrip­tum.

PHIL.

Trium episcoporum concursus, quamuis sit traditio, ac proindè in sacris Scripturis non exprimatur, potest tamen ex ijs­dem colligi.

ORTH.

Cameleontis instar alium atque alium induis colo­rem, hic tamen est planè euanidus. De verb. Dei, l. 4. c. 4. Bellarminus enim, lapides Si­onis demoliendo, Babylonem aedificat, dum ex Scripturarum in­sufficientia, traditionum necessitatem astruere conatur. Scrip turas autem minimè sufficere inde probare nititur, quia multa (vt ipse opinatur) & scitu & creditu sunt necessaria, quae tamen ex Scripturis probari aut colligi nullo modo possunt. Vnde perspicu­um est, Bellarminum traditiones appellare non scriptas, quia nul­lo modo in verbo Dei scripto continentur, nec expressè, nec im­plicitè, nec directè, nec per consequens. Verùm quanam ratione hoc ex Scripturis possis elicere, gestio scire.

PHIL.

Paulus Timotheum suum sic monet, r. Tim. 4. 14. Noli negligere 2 gratiam quae in te est, quae data est tibi per Prophetiam, cum impositione ma­nuum Presbyterij.

ORTH.

Vnicum hunc locum producit Bellarminus, qui tamen, vel suo ipsius iudicio, non valde ad institutum facit. Solet enim Scripturas in prima acie collocare, post has humana testimonia. Hîc verò Canones & Decretalia primò prodeunt; Scripturae au­tem à Tergo sequuntur. Sed quomodo ex hoc loco argumenta­ris.

PHIL.

Hunc in modum. Timotheus in Episcopum consecra­tus est, per impositionem manuum presbyterij, teste Paulo. Sed hoc Presbyterium erat caetus presbyterorum. Ergò Tymothe­us consecratus est in episcopum à caetu presbyterorum. At isti non erant Presbyteri inferiores, sed superiores, quos Episcopos appellamus; vt ex Chrysostomo, Theophylacto, & Oecumenio in hunc locum, est manifestum. Ergo Timotheus à caetu Episcopo­rum consecratus est. At caetus tres ad minimum complectitur: Ergo Timotheus à tribus ad minimum Episcopis est consecratus. Porrò haec Timothei consecratio nobis, vt exemplar necessari­um, perpetuum, & inuiolabile proponitur. Omnes igitur Episco­pi à Tribus ad omnimum Episcopis necessariò sunt sacrandi.

ORTH.

Sanctus Paulus hoc in loco Timotheum ad [...]inus suum sedulò praestandum tribus incit [...]t argumentis. Primò, quia ad hoc sacro-sanctum Ministerium per Spiritum Prophetiae est designatus. Secundò, quia in ordinatione sua gratiam accepisset. Tertiò, quia ad hoc munus ministerio Ecclesiae est inauguratus, scilicet per impositionem manuum Presbyterij. De quo quidem Presbyterio, diligentiùs hîc inquirere non est animus. Ad pro­positum [Page 44] meum satis erit, si argumenti sui debilitatem ita pate­faciam, vt constare posset te hinc argumentum solidum non posse contextere.

PHIL.

Hem, quid velis intelligo: Apostolum scilicet de nescio quibus laicis loqui Presbyteris. Sed missa fac quaeso hu­iusmodi commenta, quae venerabilis ignorat antiquitas.

ORTH.

Ne metuas. Etenim hoc presbyterium Timotheo manus imposuit, quod laicis non licet; verùm quid significet hoc Presbyterium vlteriùs explica.

PHIL.

Quid aliud denotat, quàm Presbyterorum caetum?

ORTH.

[...] non modò caetum, sed munus etiam Presby­terorum designat. Exempli gratia. Uide Th. Bil­son Episc. Win­ton. de perpet. Eccl. gubernat. Latine, p. 118. Eusebius narrat Episcopos Caesariensem & Hierosolymitanum Origeni manus imposuisse [...]: id est, vt eisdem Presbyteri munus & ordinem impen­derent. Idemque refert, Episcopum Caesariensem rogasse Origi­nem, vt Scripturas interpretaretur, [...] id est, cùm nondū Presbyteratus ordinationem consecutus esset. Item Originem non diu pòst impetrasse, [...] id est, manuum impositionem, quà fieret Presbyter. Praetereà etiam [...] similiter vsurpatur. Socrates dicit, Proclum, ab Attico in ordine Diaconatus constitutum, visum esse dignum [...] id est, ordine vel officio Presbyterali. Hanc vocis significationem am­plectuntur Hieronymus, Primasius, Anselmus in hunc locum, dum presbyterium Presbyteratus, vel Episcopatus vocabulo interpre­tantu [...]. Et Nicolaus de lyra: In hunc lo­cum. Presbyterium (inquit) est dignitas vel officium Presbyteri. Ipsi etiam Anglo-Rhemenses idem confi­tentur, dum hoc in loco Presbyterium reddunt Anglicè Priesthood; quae dictio non denotat Presbyterorum coetum, sed officium ac ordinem. Haec si ita se habeant, de argumento tuo actum est. Quod enim ab vno solo Presbytero perficitur, perindè à Presbyterio hoc sensu sumpto (id est) ab ordine vel officio presbyterali prae­stitum dici potest, ac si à mille perficeretur. Porrò, haec expositio scripturarum collatione firmari videtur. Hoc enim vocabulum, in nouo Testamento pro ministro ecclesiastico acceptum, significa­tionem habet aliquando strictiorem, & sic inferiores designat Presbyteros. Vt apud Paulum: 1. Tim. 5. 1 [...]. Aduersus Presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus, aut tribus Testibus; aliquandò amplio­rem, & sic non modò ad Episcopos, sed etiam ad ipsos Apostolos se porrigit. Beatus 2. Ioh. 1. 3. Joh. 1. Iohannes Presbyterum se appellat. Et sanctus Petrus se vocat 1. P [...]. 5. [...]. Compresbyterum. Eodem sensu Paulus Aposto­lus Presbyter dici potest, eiusque officium Presbyterium. Paulum autem Timotheo manus imposuisse liquidò constat. Sic enim scri­bit. 2. Tim. 1. 6. Commonefacio vt exuscites illud donum quod est inte, per impositio­nem manuum mearum. Quamobrem cùm Presbyterium significet munus seu officium Presbyteri, & sanctus Paulus (cuius manibus sacratus fuit Timotheus) dici possit Presbyter, non est à ratione [Page 45] alienum hanc Timothei ordinationem, quam hîc Presbyterio as­signat Scriptura, solius Pauli manibus fuisse peractam. Hoc cogi­tanti mihi innuere videtur Sanctus Ambrosius, his verbis: In 1. Tim. 4. Gra­tiam dari ordinatoris significat per Prophetiam, & manuum impositionem. Non dicit ordinatorum, sed ordinatoris. Quin & rem ita se habe­re fidem facit manuum Paulinarum efficacitas, quae hoc ipsum so­lae plenè atque cumulatè, sine aliarum adminiculo, perficere pote­rant. Deinde ipsa verba Paulina hoc videntur euincere. Quorsum enim hanc gratiam solis suis manibus in solidum tribueret, alijs ne nominatis quidem, si alij quoque huius honoris vnà cum Paulo fu­issent participes?

Denique haec est Dionysij Carthusiani sententia, his verbis ex­pressa: Manuum Presbyterij (id est) manuum mearum qui te ordinaui Episcopum. Sed, vt vobis gratificemur, fac hoc in loco, per Pres­byterium, coetum Episcoporum intelligi, vt placet Chrysostomo, Theophylacto, & Oecumenio. Verùm responde, quot grana effi­ciunt aceruum? Quot homines caetum?

PHIL.

Dicamus quod tres.

ORTH.

Hoc posito, ex Bellarmini opinione, per Presbyteri­um intelligentis Caetum De Eccl. mil. l. 4. c. 8. Episcoporum, qui simul cum ordinante impone­bant manus super caput ordinandi; consequens est Timotheum à qua­tuor episcopis ordinatum fuisse. Quocircà, si hoc exemplum sit pro norma & regula perpetua, & inuiolabili, omnes Episcopi à quatu­or erunt ordinandi; quo gladio vestros ipsorū Episcopos iug [...]labis.

PHIL.

Videtur vel duos solos nomine caetus insigniri posse.

ORTH.

Si hoc darem, tua tamen vacillat conclusio. Vnde enim constabit [...]dfuisse coetum praeter ordinantem, Qui vnà cun [...] ordinante manus imponerent.

PHIL.

Id Bellarminus ex patribus allatis abundè elucidauit.

ORTH.

Vel potiùs lectoribus suis sucum fecit. Chrysostomus (vt ab eo exordiar) sic inquit: Non de Presbyteris hoc in loco, sed de Episcopis loquitur, neque enim profectò Presbyteri ipsum ordinarunt. The­ophylactus, cum impositione manuum Presbyterij (id est) Episcoporum: nam Presbyteri non ordinarunt Episcopum. Oecumenius, Per Presby­terium intelligit Episcopos. Non enim erat Presbyterorum Episcopo manus imponere. Ita patres citati per Presbyterium Episcopos quidem intelligunt: de numero tamē nihil statuunt. Tantùm abest, vt Epis­coporum coetum vnà cum ordinante manus Timotheo imposuis­se asserant; quod tamen ex illis astruere conatur Bellarminus. Caeterùm de numero Doctoris Angelici accipe sententiam; qui vbi duas proposuisset huius loci lectiones, nempe Presbyteri & Presbyterij, sic ait: Th. Aquinas in r. ad Tim. 4. lect. 3. Quastio est, cùm Episcopus debeat ordinari à tri­bus, quarè hîc dicatur singulari numero Presbyteri? Respondeo, hoc ideo di­cit▪ quia etst conueniunt multi, tamen vnus est principalis, & alij coassi­stentes. Tamen potest dici, quòd haec constitutio nondum erat, & tunc pauci erant Episcopi, qui nō poterant congregari. Ita Doctori vestro Angelico [Page 46] probabile videtur, Timotheum à tribus non esse ordinatum. Cui concordat Cardinalis de Turre-cremata: In Gratiani. [...]. 1 p. 493. Petrus dicitur solus con­secrasse beatum Iohannem Euangelistam, Paulus Timotheum, Titum, & Dionysium. Et Maior in 4. Sent▪ dist. 24. q. 3. Iohannes Maior: Paulus non quaesiuit duos pro ordina­tione Titi, & Timothei.

PHIL.

Ex alio loco idem probabitur▪ Acts 13. 1. Erant in Ecclesia, quae 3 erat Antiochiae, Prophetae & Doctores, in quibus Barnabas & Simeon, qui vocabatur Niger, & Lucius Grenensis, & Manahen, qui erat Herodis Tetrachae collactaneus, & Saulus: ministrantibus autem illis, & ieiunan­tibus, dixit Spiritus sanctus, segregate mihi Saulum & Barnabam, in opus ad quod assumpsi eos. Ecce non modò Barnabas, sed & Saulus quo­que (id est) Paulus Apostolus in Episcopum sacratus est, idque à tribus Episcopis, Simeone, Lucio & Manahen. Quamuis esset A­postolus, non ab hominibus neque per homines, visum est tamen diuino numini, vt, per impositionem manuum trium Episcopo­rum, episcopus ordinaretur. Quod ideò factum est, vt ecclesia­stica disciplina, in designandis per homines ministris, conseruari possit.

ORTH.

Nec erant Episcopi, nec Paulo & Barnabae munus contulerunt episcopale.

PHIL.

Ostendit De Eccl. & [...]d [...]. l. [...]. p. 30 [...]. Turrianus, per Doctores intelligi Presbyte­ros, per Prophetas, Episcopos; & insuper Paulum & Barnabam fu­isse doctores siue Presbyteros, tres verò reliquos Prophetas siue episcopos, qui Paulum & Barnabam à presbyteratu ad episcopa­tum euexerunt.

ORTH.

Haec Turtiani somnia sunt, quibus respondere non est operaepraetium, cum contextus sacer simpliciter dicat, fuisse in Ec­clesia Antiochena Prophetas, & Doctores, Barnabam, Simeo­nem, Lucium, Manahen, & Saulum; ex his quinque primum dun­taxat & vltimum fuisse Doctores, tres autem intermedios extitisse Prophetas qua ratione ducti opinabimur? Multo probabilius & textui conuenientiùs In Act. 13. 14. Lorinus Iesuita, vtrumque titulum omni­bus & singulis accomodat. Vnde sequitur Saulum & Barnabam & Doctoribus, & Prophetis esse accensendos. Quarè si Prophe­tarum nomine intelligendi sint episcopi, vt placet Turriano, Sau­lus & Barnabas, ante hanc manuum impositionem, erant Episcopi, & per consequens Turrianus, qui eosdem hîc factos esse Episco­pos somniat, ad reordinationis scopulum allidit. Deindè Paulus erat Apostolus, non ab hominibus, sed à Iesu Christo; Apostola­tus autem omnem potestatem Ecclesiasticam, ac proindè (vt Cap. 5. [...]. 4. an­tea ex Bellarmino & Francisco de Victoria deduximus) omnem Episcopalem complectitur. Gratiam igitur episcopalem ab ho­minibus accipere non potuit. Quamobrem haec manuum im­positio non eò spectabat, vt episcopalem gratiam eis largiretur, sed (docente Scriptura) vt Vid. Act. 13 v. 2 segregarentur in opus, ad quod Spiri­tus sanctus assumpsit eos, & vt Vid. Act. 14. 26. commendarentur, (precibus scilicet [Page 47] & ieiunio) gratiae Dei, ad opus quod impleuerunt. Cui veritati testimonium perhibet T. 3. q. 72. disp. 34. sect. 1. §. Vnde est tertio. p. 409. C. Edit. venet 1597. Suarez Iesuita, & affirmando hanc ma­nuum impositionem sibi videri tantùm deprecatoriam, non etiam consecra­oriam, & negando Paulum & Barnabam hoc in loco in Episcopos, vel Presbyteros, aut ordinatos esse, aut confirmatos. Quod etiam Apud Lorinum in Act. 13. 3. Aloysius de Leon, alijque recentiores, videntur sentire. Sed de his hactenus. Plura vestros homines ex Scriptura in hanc senten­tiam depromere argumenta non comperio; haec autem ad insti­tutum vestrum parum esse apposita satis liquet. Quin si maximè es­sent accommodata, exempla tamen, vt regula inuiolabilis, vrgeri non debent, cum ipsa materia subiecta se contingentem esse, & va­riabilem planè loquatur. Ita ratiunculas vestras lance librauimus, easdemque leuiculas esse deprehendimus.

PHIL.

Tu verò veritatem pro vobis stare quomodo suades?

CAP. VIII. Non est de absoluta necessitate vt tres Episcopi ad noui antistitis ordinationem confluant.

  • Probatur [...]
    • Romanae ipsius Ecclesiae
      • Praxi. 1
      • Doctrina. 2
    • Concilijs
      • Carthaginiensi quarto. 3
      • Ara [...]sicano primo. 4
    • Exemplis
      • Patriarcharum.
        • Dioscori Alexandrini. 5
        • Pelagij primi, Romani. 6
        • Euagrij, Antiocheni. 7
      • Episcoporum Galliae. 8
    • Testimonijs Papistarum. 9
ORTH.

TErnarium Episcoporum numerum non esse essentialem, vel absolutè necessarium, nobis fidem facit sacrae Scrip­turae, in re quae tanti futura esset momenti, tam altum silentium. Caeterùm quum hoc argumenti genus, à sa­cris oraculis negatiuè ductum, apud te tantilli sit ponderis, expe­riamur [Page 48] an aliae fortè occurrant rationes, quae hominem non perti­nacem à tam rigidâ necessitate defendenda posset auellere. Et primò ad ipsius Ecclesiae Romanae praxin prouoco; in qua ali­quandò vsuvenit (testantibus De Eccl. mil. l. 4. c. 8. Bellarmino & Tom. 1. p. 14. Binnio) vt vnus so­lus Episcopus, duobus infulatis Abbatibus assistentibus, & vicem Episcoporum supplentibus, Episcopum ordinet. Si vnus aliquan­dò sufficiat, nec ternarius nec binarius numerus erit de ordinatio­nis essentia, vel ex absoluta necessitate.

PHIL.

Hoc fieri aliquandò fateor, sed Bin. ibid. dispensante Ponti­fice.

ORTH.

Si cum ternario vel binario dispensare possit Ponti­fex,2 ne (que) hic, neque ille ad ordinationis essentiam pertinere potest. Quod vt fiat illustrius, percontari libet an ordinatio episcopalis sit sacramentum necne?

PHIL.

Est Sacramentum verè & propriè dictum, vt rectè do­cet Concilium Seff. 23. de Sacr. ord. can. 3 Tridentinum. Nam ad hoc tria requiruntur (fa­tentibus aduersarijs) Symbolum externum, Promissio gratiae, & man­datum, seu institutio diuina; Quae omnia in ordinatione episco­pali reperiuntur, vt eruditè ex Scripturis probauit doctissimus Bell. d [...] Sacr. [...]rd c. 2. Cardinalis: qui Cap. 5. insuper ostendit, etiam illas Scripturas, quibus Catholici probant ordinationem esse Sacramentum, de ordinati­one episcopali debere intelligi: vnde audacter asserit, non posse nos, si modò ordinatio episcopalis non sit sacramentum, ex Scrip­turis apertè probare, ordinationem esse Sacramentum.

ORTH.

Si Sacramenti vocabulum ad quoduis externum sig­num à Deo institutum, cui Diuinae gratiae promissio annectitur, ex­tendamus, sacrum Ordinem Sacramentum dici posse, vnà cum Sancto Contr. epist. parmen l. 2. c. 13 Augustino & alijs agnoscimus. Sin strictè sumatur, Pro figillo Rom 4. 11. Iustitiae fidei, vel pro signo gratiae iustificantis, quod promissioni de peccatorum remissione appenditur, hoc sensu duo tantùm noui Testamenti sunt Sacramenta, nempe Baptismus, & caena Domini; id­que iuxta De Symb. ad Catech. l. [...]. c. 6. Augustinum: Percussum est (inquit) eius latus (vt Euan­gelium loquitur) & statim manauit sanguis & aqua, quae sunt Ecclesiae ge­mina Sacramenta. Aqua, in qua est sponsa purificata, sanguis ex quo inue­nitur esse dotata. Ac proinde Ordo hoc sensu pro Sacramento haberi non potest. Siquidem in Baptismo & caena Domini, saluifica iu­stificationis seu remissionis peccatorum gratia, per sanguinem Christi parta, dignè recipientibus significatur, obsignatur, & exhi­betur. At gratia, in ordinatione collata, est alterius conditionis, non tam ad recipientis, quàm ad gregis (in cuius gratiam recipi­tur) bonum collimans. Ministri enim euangelici sunt sal Domini ad alios condiendos, lampades ad alios illuminandos, fistulae seu canales quibus aqua, saliens ad vitam aeternam, ad alios irrigandos transmittitur. Verùm si sit Sacramentum propriè dictum, vt Ec­clesia vestra docet, dic porrò ecquam habet Pontifex dispensandi potestatem in Sacramentis?

PHIL.
[Page 49]

Sacrosancta Sess. 21. c [...] Synodus Tridentina declarat hanc potestatem perpetuò in Ecclesia fuisse, vt in Sacramentorum dispensatione, salua illo­rum substantia, ea statuere possit vel mutare, quae suscipientium vtilitati, seu ipsorum Sacramentorum venerationi, pro rerum, temporum, & Locorum varietate, magis expedire iudicauerit. Hinc apparet, Pontificem in re­bus duntaxat adiaphoris, & quae ordinis essentiam non attingunt, dispensare posse.

ORTH.

Cur igitur sacrum calicem ex caena Domini dispen­sando sustulit? An Sacramenti dimidium auferre potest, salua in­terim substantia? Sed animaduerte, qualis ex tuis praemissis sua sponte fluat conclusio. Etenim si, secundum Ecclesiae vestrae do­ctrinam, episcopalis ordinatio sit Sacramentum, & in Sacramen­torum substantia dispensare non liceat, ergo episcopalis ordinati­onis substantia in dispensationem non cadit. At, vobis fatentibus, ternarius Episcoporum numerus (addo etiam & binarius) est dispensabilis, ac proinde nec hic, nec ille est de episcopalis ordi­nationis substantia.

Nunc prisca, si placet, saecula animo recolamus, & quaenam illo­rum3 fuerit sententia, inuestigemus. Incipio à Concilio Carthagi­niensi quarto, cui, anno Christi trecentissimo nonagesimo octauo, sanctus interfuit & subscripsit Augustinus. Huius Concilij verba à te [...]. 6. n. 3. superiùs allata idem confirmant, in quibus duo Episcopi Euan­geliorum codicem super caput & ceruicem ordinandi iubentur tenere, vno super eum fundente benedictionem. Quid est benedictionem fundere, nisi verba proferre, quibus spiritualis potestas & benedictio con­fertur? Siquidem, vt rectè Deord. Sacr. c. 9. Bellarminus, conuenit inter omnes huius sacramenti formam (essentialem intelligit) esse verba, quae dicuntur, dum signum sensibile exhibetur. Quare cùm vnus solus, ex praescripto Cncilij, verba haec formalia enunciet, idem solus, ex Concilij sen­tentia, formam ordinis essentialem conferre, & per consequens or­dinare dicendus est; reliqui duo (si propriè loqui velimus) non tam ordinant, quàm ordinanti assistunt. Hoc eruditi vestri Iob. de Turre­cremata in Gra­tian. p. 4 [...]3 Car­dinalis interpretationi est consentaneum; cuius haec sunt verba. Tenent librum, &c. Ergo videtur, quod nihil agatur per illos Episcopos, quod sit ad substantiam consecrationis pertinens. Ergo eorum assistentia non pertinet ad substantiam ordinationis, sed magis ad quandam solenni­tatem.

Anno Christi quadringentesimo quadragesimo primo, cele­bratum4 est in Gallia Concilium Arausicanum primum, cui Sanctus Hilarius interfuit, in quo sic sancitum est: Conc. Araus. c. 21. [...]in. [...]. [...]. p. 1010. Duo si praesumpserint or­dinare Episcopum in nostris Prouincijs, placuit de praesumptoribus, vt, sicubi contigerit duos Episcopos inuitum Episcopum facere, authoribus damnatis, vnius eorum Ecclesiae, ipse, qui vim passus est, substituatur, si tamen vita respondet, & alter in alterius deiecti loco nihilominùs ordine­tur. Si voluntarium duo fecerint, & ipse damnabitur, quo cautiùs, ea quae sunt antiquitùs instituta seruentur. Duo hic casus incidunt, quia or­dinatus [Page 50] vel spontè, vel inuitus, euectus est. Si inuitus, Episcopali tum ordine tum dignitate fruebatur; quippè qui violati Canonis reus non esset; sin sciens, volensque consensum suum praebuit, à munere Episcopali erat reijciendus. Quod non ideo factum est, quasi potestate destitutus esset Episcopali, sed disciplinae gratia. Nam si duo Episcopi potestatem praesularem in reluctantem in­stillare poterant, quin eandem in consentientem possint infunde­re, nemo ambigit. At primùm fatentur Patres Arausicani, dum reluctantem pro Episcopo agnoscunt, & in alterius deiecti Episco­pi Cathedram substituunt: de consentiente igitur, quin similem in ordinatione acceperit potestatem, dubitare non poterant. Ve­rum quum vtrique, quoad acceptam potestatem, perinde se habe­rent, visum est tamen, ad tenendam disciplinam, alterum amplecti, & honoribus amplificare, alterum reijcere ac repudiare.

PHIL.

Canon iste est palea, vt ex Dist 64. De abiectione. Gratiano manifestum est.

ORTH.

Si hunc innuat Gratianus, eundem foedissimè viola­uit. Sed vt tu ipse sentias non esse paleam, celeberrimi vestri Ba­ronij accipe sententiam, his verbis: Ann. 441. n. 3. Nobilis quidem ista dicenda Sy­nodus, clarissimorum Antistitum illustrata corona. Et rursus; Jbid. Flore­bant quidem dictae Galliarum Prouinciae, si quae aliae Christianae orbis orae, his temporibus, Episcopis aequè sanctissimis & doctissimis; quorum solerti vigilantia, in suo permanebant robore leges Ecclesiasticae. E [...] Ann. 441. n. 15 rursus, Tot igitur clarissimi Antistites Synodum Arausicanam, licet paucorum Episco­porum numero congregatam, reddidere in omnibus celebrem & illustrem. Et nequis fortè miretur, cur tantis efferat laudibus, hanc reddit ra­tionem: Ibid. Porro, vt tot insignes doctrina & sanctitate viri in ijsdem Pro­uincijs inuenirentur, id praestitisse videtur celeberrimum Lerinensis Insulae, proximè adiacentis Terrae, caenobium, sanctissimorum Episcoporum Semi­narium. Quod adhuc vlteriùs, adductis Sydonij Apollinaris carmi­nibus, celebrat. Baronium suus concomitabitur Binnius, qui ex Baronij Vindemia vnas solit In not. in hoc concil. [...]. 1. p. 1011. colligere. Haec (inquit) Synodus, claris­simorum Antistitum illustrata corona, nobilissima est, in ea quindecim Episcopi Narbonensis & Lugdumensis Prouinciae, suo more conuenientes, viginti nouem Canones, ad iura & disciplinam Ecclesiae spectantes, sanxe­runt. Huius igitur nobilissimae Synodi authoritate constat, Episco­pum esse posse qui à duobus tantum, idque inuitus, ordinatur; vn­de conficitur, ternarium Episcoporum numerum non esse conse­crationi Episcopali essentialem, aut absolutè necessarium. Hacte­nùs de Concilijs: nunc antiquae Historiae exempla eruamus.

Dioscorus, Patriarcha Alexandrinus, à duobus tantùm Episco­pis5 sacratus fuit, potestate tamen episcopali erat instructus. Priùs membrum constat ex Episcoporum Ponti Synodali Apud Bin. [...]. 2. p. 173. epistola; Or­dinationem suam à damnatis Episcopis, & hoc duobus, accepit.

PHIL.

Nonnè eandem nefandam atque imaginariam appel­lant; eidemque Nicenorum patrum authoritatem opponunt, qui [Page 51] tres episcopos corporaliter adesse in huiusmodi dispensationibus omninò prospiciunt?

ORTH.

Rectè tu quidem. Sed hoc rationis meae priorem partem magis corroborat, nempe à duobus tantùm esse ordina­tum.

PHIL.

Posteriorem tamen eneruat. Nam si haec ordinatio imaginaria fuit, vt patres Pontici loquuntur, ergo non realis, sed (si rem ipsam spectes) planè nulla.

ORTH.

Nullo modo aequum esse censebant hominem scele­ratum, qui tam apertè & petulanter Canones violasset, tanto ho­nore debere potiri. Idcirco eius ordinationem nullam esse statue­bant, non tamen simpliciter, & quoad Characterein, sed quoad Exe­cutionem.

PHIL.

Hoc quid est aliud quàm patrum authoritati illudere, & fucum facere? Nonnè hanc ordinationem appellant imaginari­am? Quid apertiùs, quid liquidiùs dici potuit?

ORTH.

Dioscorus, in ipsis Vide Bin. [...]. 2. p. 1. actis concilij Chalcedonensis, magnae Alexandrinae ciuitatis reuerendissimus Episcopus nominatur. Eodem quoque titulo ab accusatore suo In epistola ad Imperatorem. Bin. [...]. 2. p. 5. Eusebio, Doryleo Epis­copo, honestatur. Immò à Epist ad Diosc. Bin t. 2. p. 7. Theodosio Imperatore, & ab ipso Concilio in epistola Bin. t. 2. p. 72. Synodali. Praetereà, vt Dioscori Characte­rem episcopalem agnouerunt, ita Anatolium à Dioscoro conse­cratum amplexi sunt; vt patet ex verbis Bin. t. 3. p. 307. Thrasij Patriarchae, in se­cundo Niceno concilio, quod vobis est septimum Generale. Tha­rasius beatissimus Patriarcha dixit; Quid de Anatolio dicitis? Nonne princeps erat quartae synodi? Tamen ab impio Dioscoro creatus est Episco­pus, idque praesente Eutyche. Ergo & nos ab haereticis ordinatos recipia­mus, quemadmodum & Anatolius receptus est. Quinetiam à Leone pri­mo est approbatus, & in communionem receptus. Approbatus his verbis; Leo epist. 40. Leo Episcopus, Anatolio Episcopo. In communionem receptus, illis. Ibidem. In qua (communionis integritate) societatem tuae di­lectionis amplectimur. Quamobrem, cùm Anatolius, quem Diosco­rus ordinauit, à Pontifice Romano, & duobus Concilijs Generali­bus pro Episcopo sit agnitus, Dioscorum quoque, quamuis homi­nem sceleratum, & à duobus duntaxat ordinatum, Episcopum ta­men fuisse fateamini necesse est.

Nunc transfretemus, si placet, &, relictâ Alexandriâ, Romam pe­tamus.6 Hîc autem nobis occurrit Pelagius primus, qui vtrum legi­timus fuerit episcopus, necne, mihi expedias velim.

PHIL.

Ab In epist. ad Car. magn. vide Bini­um in not▪ in vi­tam Pelagij. 1. t. 2 p. 626. Adriano Pontifice est laudatus, &, summo omni­um concensu, in Pontificum Romanorum catalogum ascriptus.

ORTH.

A tribus tamen episcopis non est consecratus, teste Anast. in vi [...]. Pelagij 1. Anastasio: cuius haec sunt verba, in historia Bar. an. 555. n. 10. Baroniana, & conci­liorum editione Bin t 2. p. 626 627. Biniana citata. Dum non essent episcopi qui eum or­dinarent, inuenti sunt duo Episcopi, Iohannes de Perusio, & Bonus de Fe­rentino, & Andreas presbyter de Ostia, & ordinauerunt eum Pontificem. [Page 52] In quem locum sic Binius; Cùm Pelagius quintam synodum approbas­set, tantoperè omnes Occidentales episcopos offendit, vt non prtuerit suffici­entes reperire Antistites, à quibu [...] secundùm constitutionem Apostolicam ordinaretur, ideoque necessum fuit, iussu Pelagij, presbyterum Ostiensem (quod nunquam anteà acciderat) loco episcopi munus illud obire. Hîc li­quidissima est confessio, Episcopum Romanum, in casu necessitatis, à duobus tantùm Episcopis, & vno presbytero ordinatum esse. Constat tamen ex eodem Anastasio, eodem in loco, eundem Pela­gium nouem fecisse diaconos, viginti sex presbyteros, Episcopos per diuersa loca numero quadraginta nouem. Quocirca si tres Episcopi sunt simpliciter necessarij, Pelagij consecratio simplici­ter nulla fuit. Eadem est omnium ratio, qui ab eodem fluxerunt. Ità vastus & ingens se aperit in ecclesia Romana nullitatum Ocea­nus; vel si Pelagij ordinatio non sit nulla, certè ex trium defectu nullitatem concludere non licebit.

Hactenus tres non esse necessarios manifestum fecimus; nunc7 porrò, an duo absolutè requirantur videamus. Euagrius, Patriar­cha Antiochenus, à Paulino solo ordinatus est; quem tamen ve­rum & legitimum fuisse Episcopum inficiari non potes.

PHIL.

Argumentum tuum duobus constat membris, quorum vtrum (que) mihi parū videtur probabile: de primo primùm agamus.

ORTH.

Solus Paulinus (inquit Theod. l. 5. c. 23. Theodoretus) eum (Euagri­um) multis canonibus praeteritis, creauerat. Nam non permittunt hi mo­rituro suffectionem, ac cunctos prouinciae iubent conuocari episcopos, creari­que vetant vllum, nisi tribus episcopis praesentibus. Sed horum illi nihil scire volebant, communitatemque admittebant Euagrij, & aduersus Flauianum Imperatoris exasperabant aures.

PHIL.

Respondeo cum Bar. an. 389. [...]. 64. Baronio, Haec quae dicit Theodoretus de ordinatione Euagrij facta viuente Paulino, repugnant omninò his quae à Socrate & Sozomeno dicuntur, affirmantibus non nisi post Paulini obitum tentasse auditores eius subrogare in locum ipsius Euagrium.

ORTH.

Solet Baronius (proh pudor) quicquid in historijs pa­lato eius non sapit, cum fastidio reijcere. In hac, de qua agitur, nes­cio quam Historicorum discordiam comminiscitur, vbi tamen summa est concordia. Theodoretus enim de Euagrij Ordinatio­ne, viuente Paulino facta, loquitur, Soc. l. 5. c. 15. Socrates & Soz. l. 7. c. 15. Sozomenus, non de Euagrij Ordinatione, (nam de populo & auditoribus agunt, quorum non est ordinare) sed de eiusdem vel electione, vel in­thronizatione, post mortem Paulini.

PHIL.

Quin alterum mihi membrum expedias, videlicet, E­uagrium agnitum esse pro vero & legitimo Episcopo.

ORTH.

Pro Euagrio (inquit Bar. quo supr. Baronius) Syricius Theodosium in­terpellauit. Pontifex (inquit In not. in con­cil. Capuanum, [...]. 1. p. 536. Binnius) & cum eo ferè occidentales vni­uersi, contra Flauianum, sicut antè Paulini, ità nunc Euagrij partibus ste­terunt, atque Imperatorem contra Flauianum per literas animarunt. Praetereà Alexander, Episcopus Antiochenus, Romanae Ecclesiae [Page 53] Communionem sub hac conditione ab Innocentio primo impe­trauit, vt eos qui ab Euagrio, Paulini successore, essent ordinati cum ordinibus & honoribus reciperet, teste In not. in Epist. 17. Jnnoc. 1. t. 1. p. 579. Binio.) Hîc illustre habes exemplum Episcopi ab vno solo ordinati; qui tamen à duo­bus summis Pontificibus Romanis, & vniuersis ferè Occidentali­bus est approbatus.

8. Hactenus de tribus Patriarchis, Alexandrino, Romano, An­tiocheno. Nunc domum, per Gallias, redeamus. De quibus sic Ioh. Maior. in 4 sent. dist. 25. q. 3. Inter opera Gersonis Pari­sus 1606. p. 681. Iohannes Maior, Doctor Parisiensis; Rusticus & Elutherius, qui cum beato Dionysio ad Gallias venerunt, non erant Episcopi, sed Galliae E­piscopos solus Dionysius ordinauit.

Ab exemplis, ad vestrorum testimonia breuiter deliband [...] me conferam. Quo supra. Iohannes Maior; Dico esse constitutionem humanam, quòd Episcopus ordinetur à tribus. De potestate Eccles. Petrus de Palude; In ecclesia v­nus Episcopus sufficit ad alium consecrandum, nec est, nisi propter solennita­tem, ab ecclesia inuentum, vt tres concurrant. In Grat. p. 492. Cardinalis de Turre-cre­mata, in hoc argumento satis est copiosus, idemque quatuordecim rationibus confirmat: praesertim verò authoritate Beati Gregorij, de cuius sententia, libro Lib. 2. c. 6. n. 1. sequenti, vberior erit dicendi locus.

PHIL.

Non desunt tamen, qui aliter sentiant.

QVIS CANONICVS SIT DICENDVS.
Lib. II.

CAP. I. De primae Controuersiae quaestione secunda; scilicet, an Consecrationes Episcoporum Angliae sint Canonicae.

  • Episcopi Canonici
    • Qui dicendi, scilicet; qui sacrantur
      • A tribus Episcopis. 1
      • ordinatione successiua. 2
    • An nostri. Quod tractatur in
      • Genere; hîc de
        • Ternario
          • A nostris obseruato. 3
          • A Papistis violato. 4
        • Successio­ne, quam Papistae
          • Nobis superciliosè der [...]gant. 5
          • Sibi arrogant, quoad
            • Episcop [...]rū seriem. 6
            • Sacerdotium. 7
            • Ecclesiam. 8
            • Ordinationem successiuam. 9
      • Specie, in subsequentibus.
ORTH.

VT non modò candidè, sed liberaliter etiam tecum a­gam, fingamus, disputandi gratia, ad noui Episcopi prouectionem, tres debere concurrere, lege, si pla­cet, aeterna & inuiolabili, idque ex necessitate adeò absoluta, vt quilibet ternarij defectus nullitatem in­ducat. Sed quid hinc aut vobis lucri, aut nobis damni enascetur?

PHIL.

Sanè non exiguum. Ex hoc enim fonte sluit haec con­clusio, [Page 56] scilicèt, Anglicanos Episcopos canonicos, & veros Episco­pos non esse.

ORTH.

Ne quid lateat ambigui, dic explicatè, quis tibi dica­tur Canonicus.

PHIL.

Canonicus per excellentiam dici potest, in quo inaugu­rando omnes obseruantur Canones. Hîc autem, Deus bone, qua­lis & quantus est, in quo tot bonarum literarum laudes, tot virtu­tum flores, tanquam gemmae & stellae coruscant? Sed hîc obser­uandum est verum esse posse Episcopū, qui tamen hoc sensu non sit vsquequà (que) Canonicus. Ego verò cū vestros canonicos esse ne­go, non hoc illustri sensu, sed strictiori & angustiori vocabulum su­mo: eumque appello canonicum, in quo promouendo nobilis il­le, quem attigimus, de tribus ordinantibus Canon valet, vigetque. Ad canonicum igitur hoc sensu constituendum, duo concurrunt; Ternarius Episcoporum confluentium numerus, & successio. De qui­bus primò in genere agemus, ad specialem considerationem posteà descensuri.

Vt quis igitur dicatur Canonicus, Vid Bell. de eccl. milit. l 4. c 8. Requiritur vt ordinetur à tri­bus 2 huiusmodi Episcopis, qui & ipsi (singuli) sint ab alijs tribus similiter ordinati, & illi rursus ab alijs tribus, donec ad Apostolos veniatur. Nam, vt rectè Stapl. princ. doctr. l▪ 13. c. 6. Stapletonus; Christi Ecclesia illa sola est, quae suos pastores & Episcopos perpetuâ successione potest ostendere. Et rursus, Ibidem. Vbicunque ta­lis perpetua successio, non in ijsdem locis, sed in eadem legitima & successiua Vocatione, Missione, & Ordinatione ostendi potest, ibi vera est Christi Ec­clesia catholica, id est, ecclesiae catholicae pars & membrum.

ORTH.

Huius Canonis Ecclesia Anglicana (si qua alia) est ob­seruantissima,3 in qua duo semper Praesules (vt te Ordinale nostrum edocere potuit) consecrandum praesentare solent; ipse autem Me­tropolitanus, vel faltem alius Antistes eius authoritate nixus, be­nedictionem fundit, reliquis omnibus qui adsunt episcopis, vnà cum Metropolitano, manus imponentibus. Ab hac via regia Ec­clesia nostra, quicquid obganniunt aduersarij, nunquàm deuiauit, nunquàm deflexit.

Verùm an sic Roma? An illa ad hanc se normam semper com­ponit?4 Nunquàmne exorbitauit? Nunquàmne pro Episcopo Abbatem vel Presbyterum substituit? Sed de ternario in genere satis. Nolo actum agere. Si placet ad successionem perge.

PHIL.

Vid. Stapl. sor­ta [...]t. Fid [...]i. part▪ 2 c. 1. Si vestri homines vllam omninò Episcoporum suc­cessionem, vel in Anglia, vel vspiàm terrarum possint ostendere, certè non aliter quàm olim Donatistae; de quibus sic scripsit Optat▪ l. 2. contr. Parm. Op­tatus: Missus est Victor; erat ibi filius sine patre, tyr [...] sine principe, dis­cipulus sine magistro, sequens sine antecedente, inquilinus sine domo, hospes sine hospitio, pastor sine grege, Episcopus sine populo. Et Paulò pòst; Igi­tur quia Claudianus Luciniano, Lucinianus Macrobio, Macrobius En­colpio, Encolpius Bonifacio, Bonifacius Victori successisse videntur; si Vi­ctori diceretur, vbi sederit? nec ante se aliquem illic fuisse monstraret, nec [Page 57] cathedram aliquam nisi pestilentiae ostenderet. Similiter & ego dico (in­quit Ibidem. Stapletonus) s [...] Antistitum suorum successionem ante exòrtum Martinum▪ Lutheram vel in Prouincia tempore Albigensium, vel Berin­garij tempore apud Andegauenses, vel fratrum pauperum apud Lugdunen­ses, vel Huss [...]pùd Bohem [...]s, vel Wicliss [...] aut Ouldcastellij apud Anglos de­monstrare▪ po [...]nt, certè paucorum tantū, qui & ipsi vera successione carent, repentè exo [...]ti, & subitò effracti, vt in Donatistarum Romae latentium men­dicâ successione ex Optato accepisti. Rursus autē affirmo, qualis Victor inter Donatistas erat, tales inter Protestantes Wittenbergenses Lutherus, inter Sacramentarios Zurichianos Zuinglius, inter Geneuenses Caluinus, inter Anabaptistas Bernardus Rotmannus extitit. Sic inter nos Iuellus, Grindal­lus, Hornus, & eiusmodi Pseudoepiscopi derepentè exorti sunt, sine patribus, sine maioribus, sine magistris in vlla recta linea successionis. Hucus (que) Sta­pletonus. Quin, Orthodoxe, si quos habet is ritè succedentes Epis­copos, archiua vestra discutite, Registra euoluite, tabulas quàm po­testis clarissimas prod [...]cite, & omnia Antiquitatum monumenta explicate, vt toti mundo innotescant. quod ipsum non praestitistis adhuc, immò nec potestis quidem. Liceret igitur mihi Ecclesiam vobis insultantem introducere, vt olim contra sui temporis haere­ticos fecit De praescrip. c. 37. Tertullianus. Qui estis? Quando, & vnde venistis? Quid in meo egitis, non mei? Quo (Luthere) iure syluam meam coedis? Quâ licentia (Caluine) fontes meos transuertis? Mea est possessio, olim possideo, prior possideo, habeo o [...]gines firmas, ab ipsis authoribus quorum fuit res. E­go sum haeres Apostolorum. Sicut cauerunt testamento, sicut fidei commise­runt, sicut adi [...]rauerunt, ita tene [...].

ORTH.

Vt singulis interrogatis ordine respondeam. Nos diuinà gratià sumus filij Dei, & cùm visum est illi qui lucem è te­nebris facit splendescere, à vobis ipsis exorti sumus; immò adhuc vestri esse volumus, modò vos sit is Christi. Sin minùs, scitote vi­neam non esse vestram, sed Iesu Christi, ex qua nos nihil praeter vepreta & senticeta eruncauimus. Neque nos sacros fontes alior­sùm transuertimus, quanquam eosdem percolare, & à vestris faeci­bus perpurgare coacti fuimus, vt aquam vitae ex salutis fontibus haurire & bibere liceret. Quicquid vos ex legitimâ possessione, ex antiquâ & iustà praescriptione tenetis, quicquid vel ordinis vel doctrinae ad vos iure haereditario descendit, cuius origines & lucu­lenta testimonia ex Scripturis ostendi possunt, illud omne nobis vobiscum est commune, & in hoc vobis non inuiti succedimus. Quotquot verò Religionis articuli internos controuertuntur, in [...]is omnibus ad authenticas tabulas, & scriptum Christi testamen­tum prouocamus; illud inter nos iudicet, illud vniuersas contro­uersias dirimat.

PHIL.

Nos Romanorum pontificum seriem ab ipso Petro,6 ad sanctissimum vsque patrem nostrum Paulum Quintum assiduè conteximus. Habemus (inquit Princ. doct. l. 13. c. [...]. Stapletonus) omnium episcoporum, quos annis penè mille Anglia habuit, paratum Catalogum & ordinem à [Page 58] Polydoro Virgilio descriptum: Idem in Gallia, immò de omnibus ferè Christiani orbis prouincijs collegit Antonius Democharis. Historiae maio­rum, ecclesiarum registra, & tabulae publicae, immò ipsamet templa & Col­legiorum ecclesiasticorum monumenta vetustissima, quae nunquam Epis­copis & pastoribus carebant, successionis perpetuae in Ecclesia nostra lucu­lenta & irrefragabilia sunt documenta. Hactenus Stapletonus. Qui eti­am totius Europae, seu Patriarchatus Romani, adeoque Occidentalis eccle­siae totius, Catalogum quendam vetustissimum manuscriptum ex bibliothe­ca Monasterij Aquicinctensis se transcripsisse affirmat. O foelicem olim Angliam, aureae catenae quàm simillimam, cuius omnes annuli ita inter se apti erant & connexi, vt à summo, id est, à beato Petro, ad imum vsque, id est, ad vltimum Angliae episcopum descendere, inde (que) ijsdem gradibus reuertendo, ascendere licuit! At nunc (proh dolor) ex quo Schisma obtinuit, pro annulis aureis plumbeos con­ferruminastis; ita vt iam tota catena rupturis, hiatibus, & lacunis planè fatiscat. Paucis fortasse gradibus per s [...]alam plumbeam scan­dere dabitur, vndè tamen praecipites ruere oportet. In successionis scala aurea nulla vobistatio, nullus locus conceditur; per quam tamen nos ad sanctum Petrum, atque adeò ad ipsum Christum scandimus. Ecclesia enim Romana, eaque sola, canonicos habet Episcopos; extra quam omnes, quotquot sunt, ficti sunt & fucati.

ORTH.

Rem acu [...]tangis. Omnes Papae anseres sunt olores, reliquorum olores sunt planè anseres.

PHIL.

Quando Ecclesiae Iudaicae cum Samaritanis de Tem­plo7 intercedebat quaestio, vtrùm scilicet illud Hierosolymitanum, an istud in monte Garizim Domino approbaretur, Ex I [...]sep [...]. an­tiq. l. 13. c. 6. Andronichus summorum Pontificum ab Aarone vsque successionem in medi­um protulit; vndè Ptolomaeus rex Aegypti pro templo Hieroso­lymitano sententiam tulit. Age, nunquid haec iusta fuit senten­tia?

ORTH.

Iustissima. Dominus soli Exod. 28. 1. Aaroni & filijs eius sacer­dotium commisit, nec quisquam alius hoc sibi munus iure vendi­care potuit. Locus autem à Domino electus, in quo Aaron & filij eius hoc munere fungerentur, erat primo portatile Tabernaculum; postea verò Templum illud Hierosolymitanum. Psal. 78. 68. Elegit tribum Iudae, montem Sionis, quem dilexit, & edificauit simile excelsis palatijs san­ctuarium suum.

PHIL.

Rectètu quidem. Iam vt pergamus porro; Nos, qui sumus ecclesiae Romanae filij, super Simonem Petrum, tanquam super montem Sionis, extructi sumus: Vos super Cranmerum, tanquam super montem Garizim. Nos ecclesiam habemus, quae à Christo ipso traxit originem, vobis vltra Cranmerum ascende­re non datur. Si igitur rediuiuus existeret rex Ptolomaeus, nonne pro nobis aduersus vos liquidam sententiam ferret?

ORTH.

Nequaquam; siue presbyteratum vestrum spectaret, siue ecclesiam. Nam presbyteratus, quem contulerunt Apostoli, [Page 59] nihil [...]rat aliud, quàm potestas quaedam spiritualis administrandi verbum & sacramenta, quae, ad posteros successiuè per impositio­nem manuum transmissa, etiam hodiè in ecclesia Romana, vt suo loco docebimus, reperitur; ratione cuius vos Apostolis, Cranme­ [...]us vobis, nos Cramnero, vobis, & Apostolis succedimus. Sed, praeter hoc sacrosanctum munus à Domino institutum, vos aliud cerebri vestri figmentum adiecistis, potestatem scilicet offerendi sacrificium propriè dictum, & propriè propitiatorium pro vi [...]is & defunctis. In qua fieri non potest, vt vos Apostolis succedatis, cùm nec ipsi (vt postea liquebit) tales fuerint Sacerdotes, nec vllum vnquam istiusmodi sacerdotium posteris tradiderint.

Porrò Ptolomaeus (si nunc in viuis ageret) ne ecclesiam quidem8 vestram huius successionis intuitu approbaret. Hoc enim argu­mentum, ab externà successione deductum, quàm enerue sit & elumbe, ex Graecorum consideratione erit manifestum. Apud quos De eccles. mil. l. 4. c. 8. B [...]llarminus negat esse Ecclesiam, Quia in tribus plenarijs Concilijs de schismate & haeresi legitimè sunt conu [...]cti. Ecclesia tamen Constantinopolitana à Sancto Andraea Apostolo originem suam ducit, vt testatur Lib. 8. c. 6. Nicephorus, & vsque ad Geneb. [...]br [...]. l. 4. Ieremiam, qui in no­stro vìxit saeculo, successionis silum solet extendere. Quid quod Ecclesia Alexandrina han [...] sibi successionem aequè vendicat, nec minùs v [...]rè quàm Romana? Tom. 6. in fine in corolla. de legatione Alex­andrin. Num. VI. Baronius ref [...]rt legationem à Ga­bri [...]l [...] Patriarcha ad Clementem Octauum missam, in cuius titulo se nonagesimum septimum Patriarcham, Sancti Marci successorem, indi­gitat. Si dixeris lineam Constantinopolitanam & Alexandrinam [...]aepiùs intercisam, nonne & Romanorum Pontificum series per­inde est interrupta? Est sententia Chron. l. 4. Genebrardi, quinquaginta pontifices, centum & quinquaginta ferè annorum spatio, Non Apo­stolicos fuisse, sed Apotacticos & Apostaticos. Queritur A [...]. 912. [...]. 8. Baronius, Pseudopontisices in sedem Sancti Petri à Meritricibus intrusos? Dicit Jn vit. Cl [...]m. 2. Pl [...]tina: Eò licentiae factiosum quemque & potentem, quamuis ignobi­l [...]m, deuenisse, vt corruptis suffragijs tantam dignitatem Pontificatus conse­queretur. Praetereo Papas haereticos, Papam foeminini generis, An [...]ipapas quandoque duos, quandoque tres simul existentes; ita vt v [...]r [...]pontif [...]x, nisi ex viribus & victorijs internos [...]i non potue­ri [...]. Qui b [...]llo f [...]it inferior causa cecidit, qui in acie laurum repor­ta [...]i [...], [...]plici d [...]demate redimitus incessit, eiusque causam ambiti­os [...] calamo tuebantur. Ita Pontificum titulus, non tam e­lect [...], quàm viribus, & vaniloquentiâ nit [...]batur.

E [...] q [...]d est obsecro, mi Philodoxe, ecquid est, quod hac tam nobi­li9 su [...]ss on [...] [...]topere gloriemini? Si dixeris, vos non tam in [...]o­corum aut personarum, quàm in vocationis, missionis, ordinationis s [...]cc [...]s [...]ione insistere, quo [...]sum illud ex Polydoro Virgilio, aut ex Demochare, aut ex antiquo monumento in Monasterio reperto, in quibus personarum, sibi innicem in his aut in illis locis succeden­tium, [...]eries duntaxat describitur, successiu [...] ordinationis non i [...]em. [Page 60] Quin si hanc quoque à primis temporibus daretur deducere, non tamen inde ecclesiam Romanam veram & catholicam esse effice­res. Nihil enim obstat quin Constantinopolitana & Alexandri­na tales habeant ordinationes perinde ac Romana. Praeterea, quod superiùs attulisti exemplum teipsum iugulat. Manasses, sum­mus Pontifex templi in monte Garizim positi, erat frater Sig. de rep. Heb. l. 2. c. 6. Iaddi, summi Pontificis Hierosolymitani, similemque ab Aarone sacer­dotij successionem habuit: Ecclesia tamen Samaritana nihiloseci­ùs erat schismatica, templumque eorum dictum est templum Ibidem. trans­gressorum. Denique ponamus in locum Episcopi catholici atque canonici nuper defuncti, virum idoneum & Catholicum, canoni­cè electum esse & consecratum; fieri tamen potest, vt euadat haere­ticus, verbi gratia, Arrianus, & gregem suum in similem secum pernitiem trahat. Nunquid tu hîc dicturus es hunc gregem, Aria­nismo contaminatum, verum esse ecclesiae vestrae catholicae mem­brum? Hic tamen est localis & personalis successio, imo illa ipsa successiuae ordinationis catena aurea. Quamobrem quod asserit Prin. doctr. l. 13. c. 6. Stapletonus, scilicet, Vbicunque talis reperitur successio, ibi quoque esse veram Christi Ecclesiam Catholicam, defendi non potest. Multò ve­rius De eccles. [...]il. l. 4. c. 8. Bellarminus; Non colligitur necessariò ibi esse Ecclesiam, vbi est successio. Nam praeter hanc externam, requiritur interna doctrinae Apostolicae successio ad veram ecclesiam constituendam. Iren. l. 4. c. 4 [...]. Irenae­us Apostolorum successores huiusmodi esse describit; Qui, cum Episcopatus successione, charisma veritatis certum, secundum placitum Pa­tris, acceperunt. Et hoc successionis genus principalem successionem ap­pellat. N [...]z. [...]rat. 21. Nazianzenus, cum dixisset Athanasium modo Apostolico ad Marci thronum esse euectum, quippe qui non minùs pietatis, quàm prin­cipatus esset successor, paulò pòst adiungit; quae quidem propriè successio existimanda est. Nam qui eandem fidei doctrinam profitetur, eiusdem quoque throni s [...]cius est; qui autem contrariam sententiam tuetur, aduer­sarius quoque, [...]tiam in throno, censeri debet; atque haec quidem nomen, illa verò rem ipsam & veritatem habet successionis.

Quamobrem, vestram Ecclesiam in charismate veritatis succe­dere probetis oportet, alioqui aduersarij, vel in throno, censeri debetis.

PHIL.

Id nos liquidò, vbi res postulat, demonstrabimus. Inte­rim quamuis non licèt affirmatiu [...] concludere, vbi est successiua ordinatio, ibi quoque esse Ecclesiam, licet tamen negatiuè infer­re, vbi non est, ibi non esse.

ORTH.

Sciscitari libet, an Pelagius, Pontifex eius nominis primus, hac aurea catena decoratus fuit.

PHIL.

Profectò, & vel hac ratione beatis successit Aposto­lis.

ORTH.

A duobus tamen duntaxat Episcopis sacratus est, vt superiùs ostensum est. Percontor secundo in loco, nunquid Eua­grius Antiochenus hac gemma ornatus incederet?

PHIL.
[Page 61]

Quidni? Numeratur inter Sancti Petri in Ecclesia Antiochena successores: eumque pro vero Episcopò habuerunt non modò reliqui Occidentales Antistites ferè vniuersi, sed etiam Saricius, & Innocentius primus, Pontifices maximi.

ORTH.

A solo tamen Paulino inauguratum constat. Quamob­rem verus & legitimus esse potest episcopus, genus suum ac ori­ginem ab ipsis Apostolis, per successiuam ordinationem, repetens, qui tamen ab vno solo Antistite est consecratus. Caeterùm, Philo­doxe, hîc te rogatum velim, ne mea verba in alienum sensum rapi­as. Non enim hoc assero, quasi quispiam ex Anglicanis Episcopis protestantibus, à primis Ecclesiae reformatae temporibus ad hunc vsque diem, ab vno solo ordinatus esset. Etenim ostendere parati sumus, illorum ordines, non modò ex rei natura satis esse validos, verùm etiam secundum rigorem Canonis satis exquisitos.

PHIL.

Sin minùs, profectò vt qui successionem ab Aarone producere non poterant, à Sacerdotio Nehem. 7. 64. deponebantur; ita si vobiscum perinde agatur, ob violatam auream illam successionis catenam, aequo animo ferendum.

ORTH.

Quandoquidem nos, de aurea illa successionis catena violata, insimulare non desinis, age, eandem versa manibus, & vol­ue, à summo ad immum explora; singulos annulos intuere, & quos mihi narras hiatus, lacunas, rupturas distinctè explica. Caeterùm, quoniam vos Ecclesiae vestrae, in Anglia olim florentis, successio­nem tantoperè venditatis, aequum est inprimis vt in solem & lu­cem producatur haec vestra tam splendida ac gloriosa successio.

PHIL.

Nos episcoporum nomina fidem nostram amplectenti­um, ab Augustino ad Cranmerum vsque recensere possumus.

ORTH.

Quid hoc ad id de quo agitur? Aliud est Episcopos nominare, aliud eorum successiuam ordinationem ob oculos pone­re. Hoc à nobis exigitis; an penes vos est hoc ipsum praestare? Sin minùs, secundum vestram ipsorum sententiam, à sacerdotio deponendi estis?

PHIL.

Hoc quoque praestare possumus, modò id nobis con­cedatur, quod candor & aequitas efflagitant. Animaduertas enim velim Catholicos, qui olim in Anglia floruerunt, Episcopos, à Sa­xonibus, Saxones à Gallis, Gallos à Romanis, Romanos ab omni­bus ferè gentibus suos ordines deducere. Quamobrem infinitus fe­rè Archiuorum numerus esset eruendus & euoluendus, si vel vnius Episcopi, qui his posteriobus vixit saeculis, successiua ordinatio si­gillatim sit explicanda. Quam [...]s autem ecclesia, per omnia saecu­la, episcoporum suorum Consecrationes in publicas Tabulas re­ferri diligenter curauerit, fieri tamen potest vt nonnullae, Registra­riorum negligentia, omissae fuerint, nonnullae, in Archiuis reposi­tae, temporis iniuria deperierint, nonnullae etiam, cum ab inimicis possideantur, à nobis inspici non possint. Sed quid inde? Leges ecclesiasticae, in omnibus saeculis & gentibus, tres postulauerunt, & [Page 62] perpetua Christiani Orbis praxis hunc numerum semper accuratè obseruauit. Quotiescunque igitur legimus aliquem ab ecclesia pro Episcopo habitum, & Episcopali munere sine contradictione fun­gentem, sacros ordines conferendo, Concilijs subscribendo, caete­raque episcopalia officia exequendo, eundem à tribus Episcopis fuisse consecratum, iusta ratione & iure optimo, existimare opor­tet; praesertim vbi nec fama publica, nec ratio probabilis, nec vlla spargitur in contrarium vel leuissima ▪suspicio. Coercenda enim sunt lasciua ingenia, ne in venerandam Antiquitatem petulantiùs inuolent, vel curiosiùs inquirant. Alioqui enim, cùm Episcopus esse nequeat qui non est presbyter, vir morosus eum Episcopum esse negaret, de cuius presbyteratu non est certior factus, per lite­ras Episcopi testimoniales sigillo munitas. Praetereà, cùm presby­ter esse non possit qui non est baptizatus, homo proteruus nemi­nem pro presbytero agnosceret, nisi vbi, & à quo baptizatus sit li­quido intelligat. Verùm haec non est ferenda curiositas, neque ha­rum rerum à nobis exigenda est probatio, sed, cùm nihil in con­trarium adduci possit, haec omnia secundum leges ecclesiae, & vni­uersalem Christiani Orbis praxin fuisse peracta supponere debe­mus.

ORTH.

Rectèmones. Illud tantùm postulamus, vt quam vo­bis ipsis veniam exposcitis, nobis quoque (prout decet viros aequi­tatis amantes) indulgeatis. Iam, vt ordine progrediamur, quoni­am omnes qui Cranmerum antecesserunt pro vestris vendicatis, agite igitur, aureae huius Catenae annulos à prima nostrae Insulae conuersione, ad Cranmerum vsque deducite, & nos à Cranmero ad hodiernum vsque diem extensuros spondeo.

Prima Britanniae conuersio.
CAP. II. De prima Insulae ad fidem Christi con­uersione.

  • Si loqua­niur
    • absolutè, in
      • genore, Britannia conuersa est diluculò. 1
      • Specie quae­ritur, an cō ­uersa sit ab
        • Apostolo, nempe à
          • Petro. 2
          • Paulo. 3
          • Sim. Zelote. 4
        • Apostolico viro
          • Aristobulo. 5
          • Iosepho. 6
    • comparatè
      • Britannia prius conuersa quàm Roma, tum
        • priuatim. 7
        • publicè. 8
      • Roma publicam fidei professionem debet Constantino Britanno. 9
PHIL.

MAgna Britannia, dulcissima nostra patria, tri­bus vicibus ad fidem Christi, à tribus Ro­manis Episcopis, Sancto Petro, Sancto E­leutherio, & Sancto Gregorio est conuer­sa. Ex quibus Sanctus Petrus Pars. 3. conu. part. 1. c. 1. n. 1 [...] in propria persona hanc Insulam salutauit; Elentheri­us, & Gregorius, per Legatos.

ORTH.

Prima conuersio duobus mo­dis tractari solet; in genere, vel in specie. In genere si agamus, Christianam fidem nobis diluculò eluxisse clarissimè liquet. Qua de re sic Theod. de cu­rand. Graec. affec. l. 9. Theodoretus: Neque Aethiopes, qui sunt Aegyptijs Thebis contermini, neque etiam multae Ismaeliticae nationes, non Zabi, non Sanni, non Abasgi, neque plurimi aly Barbari, Romanorum dominat [...] accepto, vl­lis Romanis legibus in suis conuentionibus vtuntur. At nostri illi Pisca­tores ac Publicani, Sutorque ille noster, cunctis nationibus legem Euangeli­cam detulerunt, neque solùm Romani, quique sub Romano viuunt imperio, sed Scythas quoque ac Sauromatas, Indos praeterea, Aethiopes, Persas, Seres, [Page 64] Hircanos, Britannos, Cymmerios, & Germanos, &, vt semel dicatur, omne hominum genus, nationesque omnes induxerunt vt Crucifixi legem accipe­rent. Non armis vsi, non infinita vi militum dilectorum, non immanita­tis Persicae violentia, sed verborum suasu, ostensa legum, quas praedicabant, vitlitate. Hactenus Theodoretus. Et ante eum Sanctus Epist. ad Euagr. 35. Hierony­mus: Et Gallia & Britannia, & Africa, & Persis, & Oriens, & India, & omnes Barbarae nationes vnum Christum adorant, vnam obseruant re­gulam veritatis. Et, ante Hieronymum, Chrysost. in serm. de Pente­coste, Tom. 3. Chrysostomus: Vbicun­que ieris, ad Indos, ad Mauros, ad Britannos, ad Hispanos, vsque ad vlti­mum sinem terrarum, inuenies; In principio erat Verbum, & Verbum erat apud Deum. Et, ante Chrysostomum, At [...]an [...]s. epist. Synod. apud Theodor l. 4. c. 3. Athanasius: Quibus Nicaeni Concilij patribus assentiuntur omnes vbique ecclesiae in Hispania, Britan­nia, Gallia. Et, ante Athanasium, Origen. Hom. 4. in Ezech. 10. 1. Oper. pag▪ 723. Origines: Quando terra Britan­niae, ante aduentum Christi, in vnius Dei consensit religionem? Quando terra Maurorum, quandò totus semel orbis? Nunc verò propter ecclesias quaemundi limites tenent, vniuersa Terra cum laetitia clamat ad Domi­num Israel, & capax est bonorum secundum fines suos. Et ante Orige­nem T [...]ul. aduer. suc Iudeo [...]. c. [...]. Tertullianus; Britannorum inaccessa Romanis loca, Christo verè subdita. His astipulatur Gildas, scriptor gentis nostrae antiquissi­mus, qui (vt est apud P [...]y [...] [...]g. Hist. Ang. l. [...]. [...]. [...]. Polydorum Virgilium) testis est, Britannos, iam inde ab initio orti Euangelij, Christianam recepisse religionem. Ita, sub ipso Euangelij crepusculo, in tenebris & vmbra mortis seden­tibus lex sempiterna affulsit, & Sol iustitiae radios suos salutares communicauit. Sic Britannia, eremus quondam, sterilis, ac soli­tudo, versa est in hortum fertilem ac florentem; quaeque olim ari­da suit ac siticulosa, rore coelesti vbertim est irrigata. Vndè ex parte impletum est quod praedixit Psalmista: P [...]l. 2. 8. Dabo tibi Gentes, ha­reditatem tuam; & possessionem tuam, Terminos Terrae.

Hactenus in genere. In specie verò, quinam fuerint canales2 illi aurei, per quos haec aeternae vitae aqua ad nos transfusa est, non adeò constat.

PHIL.

Variae hac de re doctorum sunt sententiae. Alij San­cto Petro, Sancto Paulo alij, alij Simoni Zeloti, nonnulli Aristo­bulo, complures Iosepho Arimathaeo huius rei gloriam transcri­bunt. Omnium verò solidissima ac verissima videtur opinio, quae Sancto Petro hunc honorem tribuit.

ORTH.

Vtinam, Philodoxe, hoc dictum praestare possis; quàm Anglorum genti esset honorificum, à tam nobili stemmate genus deducere!

PHIL.

Pater Pars. 3. conu. p [...]t. 1. c. 1. n. 20. Parsonius plurimis argumentis corroborault, inprimis autem Simeonis Metaph. apud Surium 23. Junij. pag▪ 862. Metaphrastis authoritate.

ORTH.

Simeonis parùm admodum valet authoritas, teste Anno 44. n. 38. Baronio, sic dicente: Si qua fides adhibenda est Metaphrasti. Et rur­sus: Jbid. n. 5 [...]. In alys multis, ibi ab ipso positis, errare eum certum est.

PHIL.

Haec de Petro sententia aliquatenus confirmata Pars ibid▪ [...]. videtur, ex eo quod Innocentius, Romanus Pontisex eius nominis primus, ante annos [Page 65] millè ducentos, conscripsit; scilicet, primas Ecclesias per Italiam, Galliam, Hispaniam, Africam, Siciliam & Insulas interiacentes à Sancto Petro, vel eius discipulis, aut successoribus esse fundatas.

ORTH.

Personatus ille Parsonius languidè & frigidè hoc pro­ponit: neque enim audet dicere confirmatam, sed aliquatenus confir­matam; nec esse, sed videri. Sed audiamus ipsum Innocen. 1. ad Decenti [...], ep. 1. Bin. t. 1. p. 571. Innocentium: Manifestum in omnem Italiam, Galliam, Hispaniam, Africam, atque Siciliam, Insulasque interiacentes, nullum instituisse ecclesias, nisi eos quos Venerabilis Apostolus Petrus, aut eius successores constituerunt sacerdotes. Quid hoc ad nostram Britanniam? Num eam nominat Innocentius? Profectò qui Siciliam, quintae eius parti vix parem, commemorat, idem si Britanniam, Insulam omnium quas nouit antiquitas longè nobilissimam, intellexisset, silentio, vt est credibile, non obuoluis­set. Sed fortè (dicet aliquis) Insularum interiacentium nomine eam complectitur: fieri non potest. Prisca enim saecula Britanniam, tan­quam terram aliam sub sole iacentem, & orbem extra orbem positum ha­buerunt, neque regionibus ab Innocentio recensitis interiacet, sed Galliae & Germaniae, interfuso Oceano, obiacet. Quarè verba In­nocentiana de Britannia intelligi ipse locorum situs non patitur. Verùm cum ex altera parte maris Mediterranei, Italiam, Galliam, Hispaniam nominasset, ex altera Africam, accedit ad Siciliam, In­sulasque interiacentes, id est reliquas hìc illic in mari Mediterra­neo sparsas. Sed fingamus, disputandi gratia, Innocentium his verbis Britanniam quoque nostram designare voluisse; quid indè concludes? Non dicit vniuersas has ecclesias à solo Petro funda­tas, sed nullum in his regionibus instituisse ecclesias; nisi quos venerabilis Apostolus Petrus, aut eius successores constituerunt sacerdotes. Largia­mur igitur ecclesiam Britannicam ab aliquo Romano Pontifice, Petri scilicet successore, fuisse institutam. Quid inde sequetur? Vos ipsi affirmatis, Petrum vsque ad obitum suum, Romanum ex­titisse Episcopum: Suffraganeos igitur adhuc viuus habere potuit, Bellar. de Ec­cles. mil. c. 8. non succeditur nisi Episcopis defunctis aut le­gitime depositis. Successorem verò nisi mortuus habere non potuit. Ergo cum nullus Petro in Romana Cathedra succedat, nisi mortuo, efficitur ecclesi­am Britannicam non fuisse institutam, nisi Petro mortuo. At Parson. 3. conu. l. 1. c. 1. Par­sonius Petrum huc venisse, atque Insulam in propria persona con­uertisse, probare voluit. Quocirca hic locus nihil ad institutum.

PHIL.

Eysing. cent. 1. part. 7. dist. 8. Scribit etiam Gulielmus Eysingrenius centuria pri­ma, Primas Christianas Angliae Ecclesias à sancto Petro, sub Nerone, esse fundatas.

ORTH.

Miseret me Parsonij, qui, hac in causa omnes ingenij neruos intendens, argumenta tam elumbia cogitur emendicare. Eysingrenius enim, qui heri vixit, aut nudiustertiùs (nam librum suum anno millessimo quingentessimo sexagesimo sexto edidit) permagnae authoritatis, in huiusmodi praesertim rebus ad antiqui­tatem spectantibus, esse non potest. Tantò tamen est minoris, quòd baculo nitatur arundineo, qualis est Metaphrastes. Sic enim ait; [Page 66] Metaphrastes affirmat, complures ecclesias per Britanniam à Sancto Petro, Apostolorum antesignan [...], esse fundatas.

PHIL.

Pars. ibid. Huc respexisse videri potest Gild. epist. 2. de excid. Gildas, qui cum Bri­tannicis sui temporis Sacerdotibus, de nequitia & vitae turpitudi­ne (propter quam vindicandam ira Dei Anglo-Saxones introdux­isset) expostulans, inter alia crimina hoc illis impingit, quòd sedem Petri Apostoli inuerecundis pedibus vsurpassent: innuens Petrum vel totius ecclesiae Britannicae prima fundamenta iecisse, vel aliquod saltem orarium, aut sacram Aediculam posuisse.

ORTH.

Neque huic argumento confidit Parsonius. Non e­nim dicit, hoc affirmauit Gildas, sed huc respexit; imo nec huc re­spexit, sed huc videtur respexisse; imo nec videtur, sed videri potest. Quare, vel suo ipsius iudicio, quod hinc vult astruere, non inde fluit ex necessitate, sed colligitur tantùm ex probabilitate. Cuilibet ta­men verba Gildae aequà lance ponderanti, haec collectio Parsonia­na ne probabilis quidem videri potest. Sic enim Gildas de Sacer­dotibus Britannicis: Sedem Petri Apostoli inuerecundis pedibus vsur­pantes, sed, merito cupiditatis, in Iudae Traditoris pestilentem Cathedram decidentes. Si Iudae cathedra Iudam in Anglia fuisse non innuat, cur Petri sedes Petrum hîc fuisse arguet? Si Iudae cathedra illis metaphoricè tribuatur ob cupiditatem, quidni veris pastoribus Petri sedes, ob sinceritatem? Deinde idem Gildas paulò pòst, E­piscopos, qui sacros ordines in Simoniacos contulerant, incre­pans, sic ait; Nicolaum in locum Stephani Martyris statuunt. Nun­quid haec verba significant vel Nicolaum Diaconum, vel Stepha­num Proto-Martyrem localiter in Anglia fuisse? Nunquid vel totius ecclesiae Anglicanae fundamenta iecisse, vel saltem aliquod orarium, aut sacram Aediculam hîc posuisse.

PHIL.

Quid ergo sibi vult Gildas?

ORTH.

Nempe Ecclesias, quae à viris olim sanctissimis, Petri & Stephani doctrinam & pietatem redolentibus, regebantur, nunc ab impuris homunculis, quales erant Iudas, & Nicolaus Diaconus, pollutas esse, & conspurcatas.

PHIL.

Pars. ibidem. Alredus Rienuallus, Abbas Anglicanus, ordinis Cistercien­sis, ante annos quingentos reuelationem quandam vel apparitionem Apud Surium Ian. 5. pag. 131. con­scripsit: In qua narrat, beatum Petrum viro cuidam Sancto (regnante Eduardo Confessore) apparuisse, eidemque retulisse, quomodo ipse in Anglia Verbum Dei praedicasset, & ex consequenti quanto amore & beneuolentia illam ecclesiam & gentem complexus fuisset.

ORTH.

Cùm rem idoneis testimonijs firmare non potestis, ad reuelationes, & somnia, id est, ad aniles fabulas, nugas & quisquili­as, vestro more confugitis. Hoc tamen delirium non eò tendit, quò delirat Parsonius. Refert enim eo loco Alredus, Sanctum Petrum, tempore Eduardi Confessoris, cuidam recluso, qui in spe­cu subterraneo complures annos latitasset, visione nocturnà appa­ruisse, & in mandatis dedisse, vt regi significaret, se cum voto eius [Page 67] de peregrinatione ad terram Sanctam dispensasse, eiusque vice per Pontificem mandasse, vt Monasterium extrueret, quod hunc in modum describit: Est mihi locus in Occidentali parte Londoniae [...] me electus, mihi dilectus, quem quondam mihi proprijs manibus consecraui, mea nobilitaui praesentia, diuinis etiam miraculis ill [...]st [...]aui; Thorneia no­men est loci. Haec sunt quae retulit Alredus. De Petri autem in An­glia praedicatione, quam memorat Parsonius, ne verbum qui­dem.

PHIL.

Nonne dicit Sanctum Petrum proprijs manibus Thor­neiam consecrasse, praesentia nobilitasse, & miraculis illustrasse? Quid haec sibi volunt?

ORTH.

Haec nihil ad Rhombum. Regnante enim apud Can­tianos Ethelberto, Sebertus rex Orientalium Saxonum, extra muros Londoniae in Occidentali parte, in honorem Sancti Petri, Monasteri­um insigne fundauit, & multis possessionibus ditauit. Nocte autem dedica­tionem Alred. Riu [...]ll. in vita [...]. Conf. eiusdem ecclesiae praecedente (vt fabulatur Alredus) piscatori cui­dam Thamesini [...]luuij (qui idem Monasterium praeterfluit) vlteriori ripa in habitu peregrino Sanctus Petrus apparens, promissa mercede transporta­rise ab eodem & petijt, & promeruit. Egressus autem de nauicula, ecclesi­am (piscatore cernente) ingreditur; & ecce subitò lux coelestis emicuit, mi­roque splendore illustrans omnia, noctem conuertit in diem. Adfuit cum Apostolo multitudo Ciuium supernorum, ingredientium, melodiaque coele­stis insonuit, indicibilis ordoris fragrantia nares perfundebat. Peractis au­tem omnibus, quae ad Ecclesiae dedicationem spectant, solennijs, redit ad Pis­catorem piscium piscator egregius hominum: quem dum diuini luminis fulgore perterritum, & alienatum pene sensibus reperisset, & blanda conso­latione reddit hominē sibi, & ait, Laxa nunc retia in capturam. Paruit im­peranti piscator, & mox implet rete piscium maxima multitudo. Omnes erant eiusdem generis pisces, praeter vnum mirae enormitatis esocium; qui­bus ad ripam extractis, dixit Apostolus, Hunc, qui prae caeteris pretio & magnitudine praecellit, Mellito ex mea parte de [...]er piscem Episcopo: pro nau­tica verò mercede caetera tibi tolle. En miraculum; Petri praesentiam, & ecclesiae dedicationem proprijs manibus peractam, sed de prae­dicatione altum silentium. Vel si fortè tunc praedicauit, profectò cùm iam quingentis atque eò amplius annis fato suo functus esset praedicasse dicendus est. Sed quid fabulae putidissimae immoror? Vel quid hoc ad id de quo agitur? Quamuis igitur Sanctus Petrus, piscator admodum egregius, innumerabiles per totum orbem al­ucos scrutatus, multa ceperit animarum millia, in Oceanum tamen Britannicum sua vnquam demississe retia, nondum vllo idoneo te­stimonio probauit Parsonius.

PHIL.

Si fortè gentem nostram in propria persona non con­uertit,3 saltem hoc idem per legatos suos praestitit.

ORTH.

Si hoc à Sancto Paulo, vel à Simone Chananaeo factum fuit, vt quibusdam placet, liberè & audacter affirmare licet, à San­cto Petro per legatos suos praestitum non esse. Isti enim Apostoli [Page 68] erant aequè ac Petrus, & ad omnes gentes, nō à Petro, sed à Christo legabātur. Pro Pauli aduentu Pars 3. conu. part. 1. c. 1. [...]. 22. Parsonius Vide verba [...]lu [...] hoc c. n 1. Theodoreti, Serm. de n [...] ­tiu. Apost. Sophronij, & Venantij Fortunati testimonia protulit. Quibus Arnoldum Mir­mianum adiungit, qui Sanctum Paulum anno Christi quinquage­simo nono, id est, Neronis imperatoris quarto, Britanniam accessis­se affirmat. Et sanè huc aliquando appulisse non est incredibile, quippe qui Gentium esset Apostolus, laboribus ad miraculum vs­que abundans, fecialis nobilis, ad promulgandum annum acceptum Ieho [...]ae paratissimus, stella lucida, ab oriente ad occidentem celeri­ter transcurrens, tuba denique canora, benedictum nomen Domi­ni nostri Iesu Christi vbique buccinans. Pro cuius in Britanniam ingressu non adeò multa extare testimonia ait Parsonius; quae ta­men ipse attulit longè sunt clariora, maiorisque ponderis & soli­ditatis, quàm quibus Petri aduentum molitur astruere. Vt reliqua mittamus, quid aptiùs, quid apertius dici potuit, quàm illud Ven [...]. de vit. Sanct. Mart. l. 3. in sine. Ve­nantij Fortunati?

Transit & Oceanum vel qua facit Insula portum,
Quasque Britannus habet terras, atque vltima▪ Thule.

Proximus est Simon Zelotes; qui (vt est apud Niceph. l. 2. c. 40. Nicephorum)4 cùm spiritum sanctum à coelo descendentem accepisset, Aegyptum, Cyrenen, Africam, Mauritaniam, & totam Libyam transiuit, ibique Euangelium praedicauit, idemque ad Oceanum vsque Occiduum, insulasque Britannicas detulit. Dor. in synopsi. Dorotheus etiam (quem, vt scriptorem valdè antiquum, laudat 3. Conu. part. 1. c 1. n. 23. Parsonius) in Britannia crucifixum, occisum, & sepultum nar­rat; id quod Graecorum quoque refert M [...]. Maij 10. Menologium. Quae te­stimonia quantulacunque sint, ijs tamen omnibus, quae pro Petri aduentu congessit Parsonius, longè praeponderant. Sed iam tem­pus postulat, vt ab Apostolis ad viros Apostolicos, Aristobulum, & Iosephum conuertatur oratio.

PHIL.

Pars. 3. conu. par 1. c. 1 [...] 24. De Aristobulo Sancti Petri discipulo, testimonium perhibent 5 praedicti authores, Mirmianus, Dorotheus, &, ex Graeco Menologio, Baron annot in Martyrologi­um Rom. ad 28. Octob. Ba­ronius; nempe quòd à Sancto Petro in Britanniam missus esset, & ibidem Episcopus constitutus.

ORTH.

Cum Dorotheo quàm bellè agatis ex eiusdem verbis satis elucere potest. Aristobulus (inquit) & ipse ab Apostolo ad Roma­nos commemoratus, Episcopus Britanniae factus est. Quibus verbis Ari­stobulum non vt Petri discipulum nobis depingit, sed potiùs vt Pauli Apostoli ad Romanos, id est, Sancti Pauli meminit, Sancti Petri non item. Hunc tamen locum adducit Parsonius, vt inde probet Aristobulum à Sancto Petro (ô frontem hominis) in Bri­tanniam fuisse transmissum. Caeterùm si Aristobulus fuit primus Britannorum episcopus, Britannia primum suum Episcopum non tam Petro, quàm Paulo acceptum referre debet. Sed Aristobulo valedicamus, salutemus Iosephum.

PHIL.

Pars. quo supr. n. 25. De Iosepho Arimathaeo, quomodo in Galliam venerit, ac in­de 6 in Britanniam, siue à Sancto Philippo, vt quibusdam placet, siue (vt alij [Page 69] volunt) à Sancto. Petro, huc illuc transeunte, missus, & quomodo in insula Auellonia (vbi nunc Glasconia) locum consecutus sit, in quo ipse cum decem socijs suis vitam Eremiticam exercuit, quamuis nullum probatum au [...] anti­quum scriptorem haec asserentem reperiam, quia tamen recentiores per du­centos, ac eò ampliùs, annos, & in ijs In sanctor. catalogo. Iohannes Capgrauius, ex ordine Do­minicano vir doctus, & post eum alij multi eadem, tanquam ex traditione accepta, amplectuntur, non est animus rem subtiliùs ventilare, sed potiùs coelestem prouidentiam admirari, & summis laudibus celebrare.

ORTH.

Et nos, sublatis in coelum oculis pariter & animis, idem facimus. Sed quorsum Parsonius Iosephi gloriae tantopere derogat, quasi haec narratio authorem Capgrauio antiquiorem non agnosceret! Tria igitur adducam argumentorum genera. Primum à Capgrauio, alijsque authoribus Capgrauio antiquiori­bus: secundum ab antiquis monumentis, quae in Iosephi memori­am prisca statuerunt saecula: tertium à chartis, seu diplomatis re­gijs. Verba In sancto Iosepho. Capgrauij haec sunt: Eodem anno quo ad Sanctum Phi­lippum in Gallias venerant, ab eo in Britanniam missi sunt. Et rursus. Io­seph cum filio suo ac decem alijs socijs peragrantes Britanniam, regnante tunc in eadem Rege Aruirago, anno ab incarnatione Domini 63. fidem Christi fiducialiter praedicabant. Rex, visa eorum vitae modestia, quandam Insulam, syluis, rubis, ac paludibus circundatam, quae ab incolis Ins. wittrin, id est, Insula Vitrea dicebatur, in lateribus suae regionis habitandam conces­sit. Sed, relicto Capgrauio, ad alios transeo. Quo saeculo exarata fit manuscripta illa Anglorum historia, quam, ex bibliotheca Vati­cana, citat Bar. an. 35. [...] 5. Baronius, haud equidem scio: sed in illa traditum est, Iosephum ex Gallia in Britanniam nauigasse, illicque post praedicatum E­uangelium diem clausisse. Certè Gulielmus Apud [...]de­num in Somer­setsheir. Malmesburiensis, Capgrauio ducentis annis antiquior, in libro de Monasterio Glas­coniensi, antiquam eius loci ecclesiam à Iosepho, quem huc misit Philip­pus, constructam narrat. Extat insuper Sancti Patricij (si modò Pa­tricij) qui Capgrauiū noningentis antecessit annis, epistola, à Leland. in as­sert. Arthur. f. 20 Le­lando citata, in qua sic legitur: Ostenderunt mihi fratres scripta sancto­rum Fugatij & Damiani, in quibus continebatur, quòd duodecim discipuli sanctorum Philippi & Iacobi ipsam vetustam ecclesiam construxerant, & quòd tres Reges Pagani, ipsis duodecim totidem terrae possessiones dederant. Si haec sit genuina Patricij epistola, non deest nobis qui hoc asserat antiquus scriptor, Patricius scilicet, immò Patricio ducentis annis antiquiores, Fugatius & Damianus. Sed ego huius fidem non praestabo; liberum hîc cuique permitto iudicium. Nunc, ad se­cundum argumentorum genus nos conuertentes, insulam ipsam consulamus. Nulla hîc Petri, nulla penitus reliquorum signa aut indicia; Sancti verò Iosephi non leuiter pressa, sed ad aeternitatem fixa visuntur vestigia. Primo, Rex Inas, ante annos noningentos, Glasco­niae, in memoriam Sancti Iosephi qui ibi vixerat, monasterium condidit, fa­tente 3. Conuers part. 1. c. 2. n. [...]. Parsonio. Secundo, in eiusdem Monasterij ecclesia reperi­tur Elogium in aes incisum, & columnae affixum, quod reuerendus [Page 70] pater De prima Britan. conuers. cap. 2. Franciscus, nuper Landauensis, nunc Herefordensis, & legit ipse, & nobis integrum legendum exhibuit. Quod est huiusmodi. Anno post passionem Domini tricesimo, duodecim Sancti (ex quibus Iose­phus ab Arimathaea primus erat) huc venerunt, qui ecclesiam huius Reg­ni primam in hoc loco construxerunt, &c. Et posteà, quum Cancellum a Dauide Meneuensi Archiepiscopo adiectum retulisset, author haec subiungit: Et ne locus aut quantitas prioris ecclesiae per tales augmentati­ones obliuioni tradatur, erigitur haec columna in linea per duos orientales angulos eiusdem ecclesiae versus meridiem protracta, & praedictum Cancel­lum ab ea abscindente. Et erat longitudo ab illa linea versus occidentem 90. pedum, latitudo verò eius 26. pedum, distantia centri illius columnae à puncto medio inter praedictos angulos 48. pedum. Accedit denique ad hoc confirmandum tertium argumentorum genus, nostrorum sci­licet Regum splendidissima testimonia. Henricus secundus Mona­sterium Glasconiense, quod suo tempore conflagrauerat, restaura­uit, omnesque chartas, eius antiquitatem ac Priuilegia explican­tes, summa cum diligentia conquiri iussit. Vnde complures, nem­pe Kenwalli, Balredi, Kentwini, Bringwalthij, Edwardi, Elfredi, Edgari, atque adeo ipsius Arthuri, ac aliorum praetereà Regum ad eum allatae sunt. Quibus lectis, Henricus in suo diplomate pro Caenobio Glasconiensi (quod Iohannes Stous An [...]al. Stous se vidisse ac legis­se profitetur) affirmat, hanc ecclesiam in quibusdam chartis dici, à discipulis Domini fundatam; in alijs, Sanctorum Matrem, in alijs San­ctorum tumulum ac sepulchrum appellari. Hoc idem porrò constare potest ex alio testimonio longè amplissimo, [...]. Iohan. Speed, in [...]ist. [...]ag. Brit. l. 6. c. 9. n. 21. diplomate scilicet adhuc extante, quod Eduardus tertius sigillo suo decorauit. Vides quot & quanti huius rei gloriam Iosepho tribuunt. Hic est nobi­lis ille decurio, qui in horto sepulchrum excidit, vt inter vitae deli­cias de morte cogitaret: Christi corpus vnguentis delibutum se­peliuit; & postea factus est resurrectionis praeco; in Britanniam delatus, apud Glasconienses gratissima Euangelij diffudit aromata, totamque insulam repleuit odorum suauitate. Vtrùm verò omni­um primus regionem nostram Euangelij fulgore illustrauerit, vt affirmant In praesat. ad lib. de [...]chis. Sanderus, Georg Maior antiq Britan. p. 3. Georg. Maior, Defens. fid. cath. in indice r [...]um in voce Angli. Suares, haud equidem scio: Verum si primus, sequitur, primum Euangelij apud nos Prae­conem ab Arimathaea venisse, non à Roma, à Sancto Philippo mis­sum, non à Sancto Petro.

PHIL.

Pars. quo supra. Glasconiam euangelium Romae acceptum referre inde pa­tet, quòd Inas Rex, ante annos circiter nongentos, cùm in memoriam Sancti Iosephi & sociorum eius, qui vitam solitariam ibi duxissent, prima Mona­sterij Glasconiensis fundamenta poneret, hos versiculos in ecclesia scribi curauit.

Anglia pla [...]de lubens, mittit tibi Roma salutem,
Fulgor Apostolicus Glasconiam irradiat.

Quibus verbis appositè vti non poterat, nisi sancti, hic primò incolentes, ad­uentum suum ad Romanos & Apostolos, à quibus missi sunt, aliquo modo retulissent.

ORTH.
[Page 71]

Si Rex Inas in Sancti Iosephi, illic aliquando degen­tis, memoriam, tam illustre condidit Monasterium, Iosephum in Anglia fuisse nobile habemus documentum: at Romae vnquam fuisse, vel huc à Romano pontifice missum, sanè nec nobis reperi­re, nec vobis adhuc probare contigit. Refert Apud Cambd. quo suprà. Malmesburiensis episcopum Meneuensem, Deui nomine, quum antiqua aedicula, à Io­sepho posita, vetustati tandem aliquando concederet, nouam eodem loco con­struxisse, & cùm haec quoque auofatisceret, duodecim viros à Boreali Bri­tannia parte profectos eandem restaurasse. Quam demolitus Rex Inas, nouam, eamque magnificam Christo, Petro, & Paulo erexit, in qua insculpti reperiuntur versiculi, quorum duodecim primi Petrum & Paulum, inter se collatos, ad coelum tollunt, & post illos duode­cim hoc à te allatum sequitur distichum. In quo poëta Angliam ad plausum prouocat, hoc argumento, quoniam Roma eidem salu­tem mittit; id est, salutat eam quasi eiusdem gloriae participem, quum iam duabus Ecclesijs, Glasconiae, atque Romae, ijdem Apo­stoli, vt Patroni, praesideant. Sin per salutem missam, nouo Latinismo▪ Doctrinae salutaris & Apostolicae fulgorem poëta intelligat, prout tu intelligere videris, non est aequum, vt haec verba ad Iosephi & reliquorum sanctorū, hic olim aeuo Britannico incolentium, tem­pora referantur; Angliam enim hic alloquitur, non Britanniam; & Inae tempora & dona expressè mox memorat. Aut ad Augustinum & socios eius (quorum recentior erat memoria) verba magis con­cinnè aptari possent. Neque enim dubito, quin tu dicturus sis eos totam Angliam, ac proinde Glasconiam, lampade Euangelica illu­minasse. Mihi tamen, vt quod sentiam loquar, non tam doctrinae quam patrocinij fulgorem inuere videtur poëta, qui, secundùm erraticam eius saeculi opinionem, sanctos, quorum nominibus Templa insigniuntur, eorundem templorum Praesides & custodes extitisse insinuet. Quod & ex proximis versibus, nisi fallor, satis liquidò apparet.

A facie hostili duo propugnacula surgunt,
Quos fidei turres, Vrbs, caput orbis, habet.
Haec pius egregio Rex Ina refertus amore,
Dona suo populo non moritura dedit.

Quae verba liquidum habent sensum, Regem Inam (cuius munifi­centia hoc pulcherrimum Petro & Paulo constructum est templum) hac dedicatione efficisse, vt, qui Romanae ecclesiae Fundatores perhibentur, etiam Glasconiae efficerentur propugnacula, ac custo­des. Sed fidem Christianam huc primò à Roma esse delatam (quod vult Parsonius) ex his verbis non potes exculpere, quae ad Inae tantùm recentem beneficentiam author apertissimè re­fert.

Immo quid si Brittannia nostra luce Euangelica illustrata fue­rit,7 aliquantò priùs quàm ipsa Roma? Quis enim ecclesiae Roma­nae primus Fundator? Nonne Sanctus Bellarm. de Rom. pontif. l. 2. c. 2. Petrus? Petrus autem [Page 72] quando Romam accessit! Illuc venisse anno Domini quadragesi­mo quarto, qui erat Claudij Imperatoris secundus, ex communi omnium sententia tradit An. 44. [...]. xxv. Baronius. Videamus porrò quo tem­pore Dominus huic Insulae radios euangelij salutares indulserit. Hic autem stellae cuiusdam praeeuntis, nobisque viam signantis, ductum sequemur, id est, Gildae, Sapientis cognomento meritò ob multiplicem rerum scientiam insignis, & inter Gentis nostrae Scriptores, omnium antiquissimi. Ille igitur hac nobis luce prae­luxit: Gildas sapien [...] de excidio [...]rit. Interea glaciali frigore rigenti Insulae, quae velut longiore terra­rum secessu Soli visibili non est proxima, verus ille (non de firmamento so­lùm temporali, sed de summa etiam coelorum arce, tempora cuncta excedente, vniuerso orbi praefulgidum sui lumen ostendens) Christus suos radios, id est, sua praecepta indulget, tempore, vt scimus, summo Tiberij Caesaris, quo abs (que) vllo impedimento eius propagatur religio. Vbi obserua Gildam haec ex certa protulisse scientia. Tiberius autem mortuus est anno Christi tricesimo nono, secumdum Vide annum 39. & 40. Baronium; vnde sequitur, Britanni­am fidem Christi accepisse toto quinquennio antequàm Petrus Romam vidisset.

PHIL.

Verba Gildae valdè obscura sunt, & perplexa, quae ta­men satis commodè interpretatur 3. Conuers. part. 1. c. 1. [...]. 13. Parsonius; quasi dicat, verum & visibilem solem, qui seipsum tempore Tiberij Caesaris toti mundo ostenderat, huic glaciali Insulae suos radios indulsisse, inte­reà, dum bella (de quibus Gildas) gererentur, id est, tempore Claudij Caesaris. Nulla enim bella, regnante Tiberio, in Britan­nia gerebantur.

ORTH.

Quamuis Imperante Tiberio, Britannorum complu­res tributa soluerent, & summam cum Romanis colerent amiciti­am, non desunt tamen qui Guiderium & Aruiragum, Cunobilin [...] filios, & tributi praestationem detrectasse, & se contra Tiberium, Caligulam, & Claudium armasse tradunt. Quare ex ista voce (In­tereà) solidum argumentum colligi non potest. Praetereà hunc sensum Parsonianum ipsa verborum series, atque syntaxis gram­matica planè respuunt. Nam verba sic sunt ordinanda. Christus, verus ille Sol, ostendens vniuerso orbi praefulgidum sui lumen, in­dulget Insulae rigenti glaciali frigore (id est, Britanniae) suos radi­os, id est praecepta, tempore (vt scimus) Tiberij Caesaris summo, id est vltimo, vt apud Epist. lib. 1. Horatium poëtam: ‘Prima dicte mihi, summâ dicende Camaena.’ Denique verba subsequentia horum obscuritati magnam lucem afferunt; quae sic se habent: Quo (scilicet, extremo Tiberij Caesa­ris tempore) absque vllo impedimento eius (nempe Christi) propagatur religio, indicta (Senatu nolente) à principe (Tiberio scilicet) morte delatoribus militumeiusdem, (id est Christianorum.) Qua de re sic ex Tertulliano Hist eccles. l. 2. c. 2. Eusebius: Tiberius, cuius tempore nomen Christianorum in saeculum introiuit, nunciatum sibi ex Syria Palestina, quod illic verita­tem ipsius diuinitatis reuelauerat, detulit ad Senatum cum prarogatiua suf­fragij [Page 72] sui; Senatus, quia non ipse probauerat, respuit. Caesar in sententia mansit, comminatus periculum accusatoribus Christianorum. Ita factum est, vt sermo Euangelicus liberè, & absque impedimento, vbique terrarum peruaderet, & repentè nulla ferè interposita mora, tanquam solis iubar ter­rarum orbem suo splendore collustraret. Haec in annum Tiberij Impe­ratoris decimum octauum retulit An. 34 n. 229. Baronius. Emissum igitur hoc edictum, quatuor aut quinque annis ante mortem Tiberij. Quam­obrem quum Gildas, de tempore recepti in hac Insula Euangelij agens, Tiberiani huius edicti mentionem faciat, eiusdem beneficio Christianam religionem sine vllo impedimento vbique per orbem propagatam esse praedicans, sine dubio Britanniam quoque hoc ip­so tempore luce Euangelica collustratam fuisse significat. Haec in­terpretatio sluit clara, dilucida, liquida, & verba ipsa hunc sensum efflagitant: Hoc omni carebit controuersia, modò Gildae Gildam interpretari liceat. Docet enim (vt ex Polydor. Virg. histor. Angl. l. 2. p. 37. Polydoro diximus) Bri­tannos Christianam accepisse religionem sub initio orti euangelij; quod perinde est, ac si dixisset, hoc imperante Tiberio factum fu­isse. Ex his apparet, Euangelium in Britannia citiùs quàm Romae emicuisse; adeoque Petrum vel euangelium hîc in Britannia pri­mùm non accendisse, vel hîc accendisse, antequam Romae.

PHIL.

Euangelium, tam exiguo temporis interuallo, tam longè vltra Oceanum transfusum esse non est credibile.

ORTH.

Constat ex Act. 8. 1. scripturis, post lapidatum Stephanum, in­gentem exortam fuisse persecutionem, qua dispersi discipuli, huc illuc transcurrentes, verbum Dei euangelizabant; & (vt ait Athanas. bomil. de se [...]ente. Atha­nasius) vniuersum Orbem peragrantes viuificae doctrinae virtutes efficaci­asque seminarunt. Colligere possumus (inquit An. 35. n. 5. Baronius) hoc quo­que tempore Lazarum, Mariam Magdalenam, Martham, & Marcel­lam, non tantum Hierosolymis pulsos esse, sed vnà cum Maximino naui absque remigio impositos, in certum periculum mari fuisse creditos. Quos diuina prouidentia Massiliam tradunt appulisse, comitemque ferunt eius­dem discriminis Iosephum ab Arimathaea, quem tradunt ex Gallia in Britanniam nauigasse, illicque post praedicatum euangelium, diem clausisse extremum. Haec dispersio facta est anno Tiberij 19. Baro. an. 39. [...]. 1 imperasse autem sertur 22. annos, sex menses, & viginti dies. Restabat igitur à dispersione ad obitum Tiberij integrum fere quadriennium, quo temporis spatio Iosephus huc nauigare potuit. Quae mihi Baro­ni [...]entētia probabilior videtur illà Capgrauij & aliorum, qui eius aduentum in annum Domini sexagesimum tertium distulerunt. Sed esto; huc accesserit anno 63. id est, Neronis septimo: Petrus autem, si huc omninò, tamen post Iosephum appulit. Agè enim, quo hîc anno accessit Petrus?

PHIL.

Petrum edicto Claudiano Roma pulsum anno Domi­ni 51. Claudij autem Imperatoris nono, ad exteras Orbis oras praedicationem euangelij conuertisse existimat Baronius an [...]. 5 [...]. n. 23. & an. 58. n. 51. Baronius. Illius enim munus erat, vt qui complures orientis prouincias praedicando euan­gelium [Page 74] peragrasset, iam illustraret orbem occidentalem, & vsque ad Britan­nos Christi fidem annuncians, penetraret.

ORTH.

Docet Onuph. annot. in Platin. in vit. Petri. Onuphrius, ex actis Apostolorum, & Pauli epistola ad Galatas, apertissimè constare, nouem primis annis post Christi mortem, vsque ad initium secundi anni Imperatoris Claudij (quo eum Romam venisse inter vestros omnes conuenit) Petrum Iudaea nun­quam excessisse. Docet praetercà, eundem edicto Claudiano Roma ex­ire coactum, Hierosolyma esse reuersum, vbi Concilio Apostolorum de a­brogandá circumcisione interfuit, indeque Antiochiam profectum, vbi septem annis, vsque ad initium Neronis, permansit; indeque Romam remeasse, vt dilabentem ibi ecclesiam repararet, indeque iterum (Nerone in Christianos, tanquam publici incendij autho­res, saeuiente) pulsum, peregrinationem per totam ferè Europam suscepisse. Hoc autem publicum, quod memorat, incendium acci­dit anno Christi 66. secundum Baronium. Quare ex sententia Onuphrij, viri doctissimi, & in historijs Ecclesiasticis scientissimi, non potuit huc accedere Petrus, ante annum Domini sexagesi­mum sextum. At ex communi historicorum sententia Iosephus Arimathaeus huc appulit anno Domini sexagesimo tertio. Vnde sequitur Euangelium hîc à Iosepho per totum triennium ante pro­mulgatum esse, quàm Petrus hanc Insulam oculis suis conspexis­set. Non igitur à Petro, sed potiùs à Iosepho, nec à Roma, sed à Iudaea Euangelium accepimus.

PHIL.

Pars. 3. conu. part. 1. c. 1. n. 26. &c. 2. n. 2. Si non à Roma huc migrarunt primi nostri Christianae fidei Praecones, at fidem tamen praedicabant Romanam; de qua Paulus, antequam Sanctus Iosephus hanc Insulam ingressus est, ad ipsos Romanos sic scripserat. Rom. 1. 8. Fides vestra annunciatur in vniuerso mundo; innuens fidem Christia­nam, à Sancto Petro plantatam, in omnes Mundi partes, iam tum exempla­ris loco, esse propagatam.

ORTH.

Fidem quidem praedicabant illam, quam Roma con­uersionis suae initio amplexa est; (quam Hierosolymitanam fidem, aut Antiochenam, aequius quàm Romanam, possis nominare) nec fidem illam vestram tamen. Nam quae olim Romana, eadem pla­nè est quam nos hodie profitemur. Fac vt hodierna vestra fides cum illa priscâ Romanâ per omnia consentiat, & me vnà tecum fi­dem Romanam amplexurum spondeo. Caeterùm primi illi prae­cones, quicunque vel vndecunque fuerint, benedictum sit nomen Domini, qui, sub ipso euangelij exortu, nos gratiosè inuisere, & mi­sericordiae suae diuitias nobis in Christo Iesu expandere dignatus est.

De priuata Euangelij receptione hactenus. Recepta autem est8 publicè in Britannia fides priùs quàm Romae, vt rectè Episcopus no­ster Respons ad apol Bell. c. 1. p. 31. Eliensis, & ante eum Polydorus vester: & Sabellicus, Britan­nia (inquit) omnium prouinciarum prima publicè Euangelium recepit. Hist. Angl. l. 2. p. 36. Sabel. En [...] ad. 7 lib. 5. Etenim Regis Lucij auspicijs hic est propagatum, cùm nondum Christiani essent Romani Imperatores.

[Page 75]Quid, quòd ipse Constantinus magnus (qui primus ex Augustis tam Romanos, quàm prouinciarum praefectos & incolas, benefi­cijs, & edictis salutaribus ad fidem Christianam allexit) in nostra Britannia natus sit? Sic enim Gallicanus, orator Panegyricus, in oratione coram ipso Constantino, & amplissimo Romanorum conuentu, dum Constantini cum Fausta nuptiae celebrarentur, ha­bita testatur, de Constantio patre & Constantino filio sic loquens: Liberauit ille Britannias seruitute, tu etiam nobiles illinc oriundo fecisti. Quibus recitatis exclamat Ann. 306. n. 16 Baronius; Quid igitur ijs apertiùs dici po­test? Quibus adeo manifestis velle refragari, quis non extremae ducet esse dementiae?

PHIL.

Iustus De magnit. Rom. l. 4. c. 11. Lipsius in Bythinia natum contendit.

ORTH.

An fidem non habet Panegyristae, qui, ipso audiente Constantino, haec protulit?

PHIL.

Habet profectò, sed in hanc sententiam, non Ipsum ibi, sed Imperium eius ortum, non Constantinum, sed Principem; haec eius mens est; Tu nobiles fecisti Britannias, quòd illc ortus, factus (que) es Impe­rator.

ORTH.

Immò Britannam Helenam in Britannia ipsum peperisse certum est, inquit Ibidem. Baronius; ad quem te remitto. Haec si ita sint, publicam fidei receptionem non Britannia cuilibet Romano, sed ipsa Roma Constantino Britanno acceptam referre debet.

Rex Lucius.
CAP. III. De secunda conuersione quam appellant sub Rege Lu­cio & Eleutherio papa.

  • Regnante Lucio queri­tur,
    • primò, quid hîc fa­ctum?
      • Fides
        • non plantata,
        • sed rigata et propagata 1
      • Episcopi instituti
        • qu [...]. 2
        • quorum loco. 3
        • qua authoritate. 4
    • deindè in Britannia
      • qualis tunc fides. 5
      • quales episcopi. 6
PHIL.

DVae Pars. 3. con­uers. part. 1. c. 4. n. 1. 2. iam aliae sequuntur eiusdem Insulae conuersio­nes, magis insignes & publicae, sub duobus illustri­bus Romanis Episcopis, idque singulari ipsorum industria, à toto orbe Christiano agnitae, & in ta­bulas relatae, quae tantoperè Romae nostrae calumni­atoribus felconcitare, & bilem mouere solent, vt omnes intendant ingenij neruos quo fidem illis pos­sent detrahere. Harum prior sub Eleutherio Pontifice, & Rege Lucio contigit.

ORTH.

Haec non tam plantatio, quàm Vide Lancelot. Eliens. resp. ad apolog. Bell. p. 31. rigatio; nec tam In­sulae conuersio, quàm noua Praedicatorum in subsidium missio, & vlterior euangelij propagatio est dicenda. Iohannes enim Vide antiq. Brit. p. 5. Cap­grauius (quem 3. Conu. part. 1 c. 1. n. 25. Parsonius viri docti insignit encomio) Eluanum Glasconiensem, prima illa euangelij semina à Iosepho sata, per la­tos Britanniae campos sparsisse memorat. In antiquis etiam Mar­tyrologijs, in ecclesia vestra legi solitis, sic scribitur. Apud Baro­nium an. 183. n. 4. Lucius nun­quam se Christianae religioni infensum exhibuit, hostemue, sed, quòd Chri­stianorum miracula, simul & vitae integritatem admiraretur, in eosdem propensior videbatur, amplexusque suisset iam antea Christianam religio­nem, nisi auita, velut nexibus, obligatus esset superstitione, nisi etiam con­spexisset [Page 77] Christianos ab Ethnicis ipsis vt infames vilesque haberi, & à Ro­manis ipsis (apud quos summa, rerum esse videbatur) & gladio & iniurijs assiduè lacerari. Comperit tamen posteà, nouitque ex legatis Caesaris, Sena­tores etiam aliquos Christianos factos esse, & inter alios Pertinacem quen­dam, atque Trebellium, Imperatoremque ipsum Marcum Aurelium (victoria eorum precibus obtenta) benignè habuisse Christianos. Qui­bus hic alijsque perceptis, Lucius legationem misit ad Eleutherium, Roma­num pontificem, Eluanum, & Meduinum Britannos, rogans per cos Eleu­therium, vt per se suosque Ministros, ad Christianam religionem suscipien­dam aditum patefaceret, quod & obtinuit. Nam idem pontifex Fugatium & Donatianum, aliter Damianum, in Britanniam misit, qui Regem, & alios Christianae religione imbutos initiarent mysterijs; quod & n [...]uiter impleuerunt. Refert etiam Vid. antiq. Brit. p. 5. Capgrauius, Eluanum ab Eleutherio Britanniae episcopum, Meduinum verò Doctorem, qui per totam insulam fidem praedicaret Christianam, esse constitutum. Vndè patet, non fuisse neophytos, sed insignes Theologos, & rerum deui­narum peritos, vt à vestro Rich. Vitu [...] Basin [...]ch, hist. l. 5. Historico appellantur; ex quo etiam constat, vt eruditos Theologos, qui semen Euangelij per totam In­sulam seminassent, ita & Christianos, Ibidem. miraculis claros, illo ipso tempore hîc floruisse.

PHIL.

Paucos fortassè priuatos homines Christiana hîc re­ligione imbutos non nego; Regem tamen, aut alium quempiam authoritate regia adductum, fidem amplexum esse, parum est cre­dibile. Siquidem Rex Lucius, vt est apud [...]. [...]. 1. [...]. 4. Bedam, ad Eleutheri­um misit, obsecrans vt, p [...]r eius mandatum, Christianus efficeretur. Ergo nondum erat Christianus.

ORTH.

Misit quidem diuina luce mentem perfusu [...], vt eleganter An. 1 [...]3. Baronius; vel, vt Bin. in not▪ in vit. Eleuth. t. 1. p. 12 [...]. Binius, diuino lumine illustratus, &, vt Rich. Vitus Hist. Britan. l. 5. Vitus, in­citatus ad amorem verae fidei, rectaque religionis aspirabat. Quare, vel an­te hanc legationem, factus est Christianus baptismo flaminis, ar­dentique flagrabat desiderio vt fieret quoque Christianus baptis­mo fluminis. Ità ipse iam tum scholam Christi ingressus, vt to­tum mox r gnum subsequeretur sedulò curauit. Quod sanè ani­mum caelitùs irradiatum, & diuinâ gratiâ perfusum luculenter arguit. Pont. Viru [...]. Brit. hist. l. 4. in fine. Serenauerant enim eius mentem Sanctorum miracula. Quam­obrem Eleutherius fidem hîc non accendit, sed accensam fouit: Insulam non conuertit, sed longè antea conuersam ampliori iu­bare collustrauit.

PHIL.

Nae vos summae ingratitudinis postulandi, qui tot be­neficia,2 tot amoris vincula & pignora, quibus Romae obstricti estis, dissimulanda ducitis.

ORTH.

Immo singularem Dei benedictionem inde ad nos delatam ingenuè agnoscimus. Nam Eleutherius Fugatium & Damianum, peritos operarios, in messem Britannicam immisit, quibus, cum Eluano & Meduino communem operam nauantibus, vera hic, ad Dei gloriam, & multarum animarum aeternam salu­tem, [Page 78] propagata est Religio. Tunc Rex ipse cum plerisque subdi­tis fuis, lauacro tincti sunt salutari: tunc, amotis Druidibus, eo­rum loco Christiani pastores passim sunt constituti; tunc templa, in deorum gentilium honorem destinata, vnius Dei cultui sunt di­cata: ita Idolatriae sua detracta sunt spolia, & cecidit Dagon co­ram arcâ Israelis. In cuius rei vberiorem intelligentiam, obseruan­dum est Britanniam à Romanis antiquitùs in tres diuisam esse Notitia pro­uinc. occid. f. 115 Prouincias; quarum prima dicta est Flauia Caesariensis, cuius Metropolis Eboracum; altera Britannia prima, cuius Metropolis Londinum; tertia Britannia secunda, cuius Metropolis Vrbs Le­gionum. Porrò, vt reliquis Ciuitatibus, vigente pagana superstiti­one, sui perhibentur fuisse Flamines, ita his tribus, prae caeteris illu­stribus, sui Rob. [...]ldock Decanus olim London. in anti­quo Registro sta­tutorum eccles. S. Pauli London. Archiflamines. Qua de re audiamus Dicetum, Deca­num quondàm Londinensem, antiquum & nobilem, vt perhibent, historicum. Huius librum, fateor, nondum mihi videre contigit, sed eius verba à scriptore nostrate, Anglicè citata, sic Latinè reddi possunt. Iohannes de Dicet [...] M. S. in Bibliotheca Re­gia ad [...] 178. citante. Jo▪ Spede in hist. mag. Britan. l. 6. c. 9. [...]. [...]8. Templa, quae in honorem Deorum suorum, qui multi erant, fu­issent fundata, tunc vni & soli vero Deo dicabantur. Nam in Britannia erant viginti Octo Flamines, & tres Archiflamines, quorum loco totidem Episcopi, & Archiepiscopi sunt constituti. Archiepiscopo Londinensi Loegriae, & Cornubiae suberant prouinciae; Eboracensi Deira, & Alba­nia; Legionensi Cambria. Idem prorsus tradit Gulielmus Gul. Redus M. S. de vit. pon­tif. in Eleutherio p 3. ex biblio the­ca Tho. Alani de Aula Glocest. A­pud Oxonic [...]s [...]. Redus, cuius verba, quia liber passim non est obuius, hùc placet transcri­bere. Erant (inquit) in Britannia, quae & Anglia dicitur, viginti & Octo pontifices Paganorum, nec non & tres Archiflamines, quorum potesta­ti caeteri submittebantur. Praedam Sancti Idolatriae eripuerunt, ex praecep­to Apostolico. Vbi erant Archiflamines Archiepiscopos posuerunt. Sedes autem Archiepiscoporum in tribus nobilibus vrbibus erant, Londini, E­boraci, & in vrbe Legionum. Quibus consonat Antiquitatum Bri­tannicarum author in his verbis. Antiq. Brit. p. 9 Sub Lucio Rege in tribus Britanniae pronincijs, Loegria, Albania, atque Cambria, tres metropoles inslitutae sunt. Quarum Albanensis septem episcopis praefuit; Cambria Legionensis (ad Meneuiam translata postea) totidem. In Loegria autem Londinensis (quoniam ea prouincia maior & nobilior insulaepars fuit) quatuordecim dioeceses regebat. Dioeceses autem Cambriae haefuerunt, Herefordensis, Ta­uensis, Paternensis, Banchorensis, Eluiensis, Wiccensis, ac Morganensis. In vrbe Legionum sedes Metropolitana à Lucio ad Arthuri Regis tempora du­rauit, tumque, sub episcopo Dauide, Meneuiam migrauit. Haec vniuersa (non inficior) à Gulielmo Paruo penitus negantur; quem tamen J [...]ssertione Ar [...]urij. Lelandus triplici testimonio confutauit. Primum est Asserij Me­neuensis, qui Regi Alfredo praeceptor fuit; secundum Giraldi, in dialogo Syluestri▪ tertium est Ptolomei Lucensis, qui, in vita Eleu­therij, affirmat tres Britanniae Proto-flamines in totidem Archie­piscopos fuisse conuersos. De sedibus autem sic Ibidem. Lelandus. Lon­dinum Trinouantum, & Eboracum Brigantum hac indubiè splendebant dignitate. Vbi igitur sedes tertia? Vbi nisi in Cambria? Qua parte vt [Page 79] ego sileam, testis luculentus est Tritemius, in compendio Annalium. Quam­uis autem Britannia post Nicenum Concilium in quinque esset di­stributa Prouincias, Valentia, & maxima Caesariensi superioribus adiectis, Archiepiscopatus tamen noui non erigebantur. Cuius rei haec opinor est ratio, quòd nouae istae Prouinciae essent superiorum membra, ac proinde Archiepiscopatus distinctos habere non pote­rant, nisi superiorum (sub quorum ambitu & iurisdictione ab ori­gine erant) minuta dignitate, quod per Can. 6. Canonem Nicenum non licuit, sancientem vt in Antiochia, caeterisque Prouincijs suae dignitates & priuilegia seruentur ecclesijs. Haec quae diximus, licet à magno scrip­torum torrente recepta sint, à nonnullis tamen, scio, in dubium vo­cantur.

Lucius (inquiunt) quomodo Rex esse potuit, quum Britannia il­lo3 ipso tempore in Prouinciae formam esset redacta? Sed hoc ex Cornelio Tacito diluitur, qui dicit In vita Agric. veterem ac receptam esse Populi Romani consuetudinem, vt haberet instrumenta seruitutis & Reges. Lucius autem ex eorum numero fuisse perhibetur, qui Romanis Pontic. Virun­nius l. 4. tributum penderent. Quod eò videtur probabilius, quia tanta illi cum lega­tis Caesareis intercedebat familiaritas. Alij Regem esse cum Bed. eccles. bist. l. 1. c. 4. Be­da, teste verè venerabili & antiquo, necessariò agnoscunt, sed, hîc acriùs insurgentes, fidenter affirmant nec totam Britanniam, nec illam partem quae nunc Anglia dicitur, illis temporibus sub vnius fuisse Imperio. Quomodo igitur [...]ot Episcopatuum fundatio vni Lucio tribui potest? Respondeo, Fieri potuisse vt, dum Lucius hoc ingens opus in suo regno magno [...]conatu moliretur, reliqui quo­que Reguli, eius exemplo accensi, in idem opus incumberent, in­terim vt totius rei gloria in Lucium, vtpotè primum, ac primarium redundaret: quo nomine, idem Beda ibidem. Beda eum agnoscit Britannicae fidei fundatorem, quae ibi pura, & intaminata pacificè permansit, vsque ad exortas sub Dioclesiano tempestates. Sed id demum il­los pessimè habet, quod Episcopi nostri, atque Archiepiscopi sedes suas ad Flaminum, atque Archiflaminum Ethnicorum numerum aptatas habuisse dicantur. Verùm quid obsecro inde nascetur in­commodi, si pulsis idolorum cultoribus, veri Dei adoratores suc­cedant? Neque enim vlli loci Episcopatibus erigendis aptiores, quàm maximae & frequentissimae Ciuitates. Ipsi Apostoli in no­bilissimis vrbibus, in quibus fuerant aliquando Flamines & Ar­chiflamines, aut sacrorum Praesides eorum non dissimiles, Episco­pos constituerunt. Atqui in vnâ vrbe apud Paganos multi Flami­nes, in singulis apud Christianos singuli solent esse Episcopi. Esto; verùm licet in vna vrbe multi Flamines, vnus tamen reliquis prae­minebat, qui vocatus est Pontifex. Sacerdotes gentilium (ait Isid. orig. l. 7. c. 1 [...]. Isido­rus▪) Flamines dicebantur. Et posteà. Flamines, Pontifices idolorum. Et paulo ante. Pontifex Princeps sacerdotum est, quasi via sequentium: ipse Summus Sacerdos, & Pontifex Maximus nuncupaiur. Quocircà hoc vocabulum non solùm inferiorem denotat Flaminem, sed & Pon­tificem, [Page 80] qui erat Flaminum primus. Hic autem in vna Ciuitate vni­cus erat. Quare Dicetus, scribens viginti octo in Britannia fuisse Fla­mines, intelligit superiores, qui Pontifices appellabantur. Quod lu­culenter expressit Gulielmus Loco supra citat. Redus, dicens, viginti octo in Britan­nia fuisse Pontifices, & tres Archiflamines. Sed & hîc quoque se oppo­nunt, & Archiflaminum, vel Protoflaminum ne nomen quidem il­lo saeculo auditum vehementer contendunt. Quod etsi citiùs dici­tur, quàm probatur, tamen de vocabulis non dimicabo; verùm rem ipsam si spectemus, vt inter Flamines primus erat Pontifex, ita & inter Pontifices qui reliquis praecellebant, Primi pontificum, vel Pontifices maximi dicebantur. Quo sensu Coyfi à Hist. Angl. eccl. l. 2. c. 13. Beda pontifi­cum primus appellatur, quod perinde est ac si Archiflamen, vel Pro­toflamen diceretur. Caeterum de his quae in abstruso antiquitatis gremio latent recondita litigare non libet. Haec quae diximus non tam affirmandi, quàm veritatem indagandi, atque alios ad hoc ip­sum excitandi animo dicta sunto.

PHIL.

Nonne vniuersas has sedes episcopales vel erexit, vel4 saltem confirmauit Pontificis Romani authoritas?

ORTH.

Nequaquam. Neque huiusmodi quicquam hoc illi saeculo triburum.

PHIL.

Quorsum igitur ad Eleutherium misit Lucius?

ORTH.

Duas ad ipsum adornasse videtur Legationes; in pri­ma obsecrans, vt per eius mandatum Christianus efficeretur. In secunda rogans, vt leges Caesareas ad se transmitteret. Has enim distinctas fuisse res ipsa loquitur. De prima venerabilis Beda; de secunda, post susceptam in regno fidem, & legem Christi peracta, ipse E­leutherius in epistola ad Lucium; quae sic incipit: Petistis à no­bis, &c.

PHIL.

Hanc epistolam fictitiam esse ex ipso titulo apparet, qui talis est. Anno Domini 169. à passione Christi scripsit Eleutherius Papa Lucio Regi Britanniae, ad correctionem Regis & procerum regni. Si scrip­ta erat anno 169. à passione Domini, ergo anno 202. vel 203. à na­tiuitate eiusdem: sed hoc fieri nequit, cùm Eleutherius mortuus sit anno Domini 184. vt omnes consentiunt.

ORTH.

Primò, hunc titulum non ab Eleutherio, sed ab alio nescio quo adiectum esse est plusquam probabile. Quare par & ae­quum non est, vt alienus error epistolae Eleutherianae praeiudicet. Secundò, nihil frequentius apud homines, praesertim transcripto­res, quàm lapsus Chronologici. Vis vt in hac ipsa Britanniae no­strae conuersione (quam appellant) quod dixi illustrem? Dabo operam; quod tamen non meis sed doctissimi praesulis verbis sum praestiturus. Pranc. Landa­uensis de con­uers. Britan. [...]. 3. p. 24. De tempore huius conuersionis adeo non conspirant, vt inter antiquos vix quisquam possit ostendi qui ab omnibus alijs non dissentiat. Historia nempe Landauensis annum Domini designat. 156. quo ipso anno Regem praedictum obijsse tradit Monumetensis. Nennio placet nuncios praedictos Romam amandatos anno 163. non ad Eleutherium, sed ad Eua­ristum. [Page 81] Manuscriptum quoddam anonymum, quod penes me est, annum habet 164. Gulielmus Malmesburiensis de hac re sic loquitur. Fluxerunt anni ab aduentu discipulorum Sancti Philippi in Britanniam, vsque ad tempus quo Phaganus & Deruuianus huc appulerunt, anni 103. Vnde con­stabit huc aduenisse anno 165. Henricus de Ersordia haec omnia accidisse dicit anno 169. Marianus Scotus 177. Balaeus 179. Polidorus Virgilius 182. Baronius 183. Historia Roffensis 185. Flores historiarum 187. Ac denique Martinus Polonus (ne plures enumerando lectori sim molestus) 188. Sic ille. Si tot errores Chronologici historiae huius veritatē non euacuent, profectò vnus error, qui in titulū, à nescio quo prae­fixum, irrepsit, huius epistolae authoritatem non eneruauit. Sed vt dixi, non desunt qui in transcriptores quicquid hîc est culpae transfundunt. Nam si pro anno 169. à passione, scribatur anno 179. à natiuitate, haec sententia proximè ad veritatem videtur ac­cedere.

PHIL.

Aliud quoque occurrit in hoc titulo, quod vos mor­det. Dicitur enim haec epistola ab Eleutherio conscripta ad cor­rectionem Regis & procerum regni. Pars. 3. conu. part. 1. c. 4 n. 16. Quod probat, Papam habitum esse corum superiorem, eitiam illis temporibus, eosdemque papali tum correctioni fuisse obnoxios.

ORTH.

Papali correctioni? Quali demum? An Eleutherius de Regibus solio deturbandis, aut regno exuendis, cogitauit vn­quam? Profectò hic modus Reges corrigendi Hildebrandicus illo seculo nondum innotuit.

PHIL.

Quomodo igitur Regem, et proceres correxit?

ORTH.

Hoc patet ex ipsa epistola. Lucius leges Caesareas ad se transmitti rogauit; in hoc Lucium corrigendum, hoc est, sano consilio dirigendum, & in rectum tramitem ducendum duxit Eleu­therius, quia leges Caesaris semper reprobari possunt. Quarè à Cae­sareis ad sacras & diuinas eum reuocauit, quasi dixerit, ad legem & testimonium, quibus & Reges, & populi regendi, & corrigendi sunt; populi scilicèt à Regibus, Reges ipsi à Deo. Sic Reges semper corrigat siue Papa, siue Episcopus omnis; & se ab ijsdem corrigi,Esa. 8. 20. non inuiti, opinor, patientur.

PHIL.

De titulo satis: ipsam iam expectamus epistolam, quam vestri nobis non nisi mutilatam & delumbatam adhuc Lati­nè tradiderunt.

ORTH.

Hanc à vestris tantoperè desideratam, hîc integram placet subijcere; quae sic se habet.

Vid. Sped. l. 6. c. [...]9. n. 8. Hanc epistolam M. S. integram reperit Ioh. Spe­dus inter vetus­tissima ciuitatis Londinensis ar­chiua authenti­ca: quam nunc in Bibliotheca Domini Rob. Cotton antiqui­tatum studiosissi­mi videre est. Petistis à nobis leges Romanas & Caesaris vobis transmitti quibus in reg­no Britanniae vit uolu [...]stis. Leges Romanas & Caesaris semper reprobare possumus, legem Dei nequaquam. Suscepistis enim nuper (miseratione di­uina) in Regno Britanniae legem & sidem Christi. Habetis penes vos in regno vtramque paginam. Ex illis (Dei gratia) per consilium Regni vestri sume legem, & per illam (Dei) [...]de patientia vestrûm rege Britanniae regnū. Vicarius verò Det estis in regno, iuxta prophetam regem; Domini est ter­ra [Page 82] & plenitudo eius; orbis terrarum, & vniuersi qui habitant in eo. Et rur­sum, iuxtà prophetam regem, Dilexisti iustitiam & Id est. odisti iniquitatem, propterea vnxit te Deus tuus [...]le [...] latiti [...] prae con­sortibus caeteris. o. i. ꝓp̄. u. te Deus tuus. o. l. p̄. cō. coe. Et rursum, iuxta prophetam regem: Deus iudicium tuum, &c. Non enim dixit iudicium, neque iustitiam Caesaris. Filij enim Regis gentes Christianae & populi regni sunt; qui sub vestra protectione & pace in regno degunt, & consistunt, iuxta Euangelium: quemadmodum gallina congregat pullos sub alis. Gentes verò regni Britanniae, & populi vestri sunt, quos diuisos debetis in vnum, ad concordiam, & pacem, & ad fi­dem, & legem Christi, ad Sanctam ecclesiam congregare, reuocare, fouere, manutenere, protegere, regere, & ab iniuriosis & malitiosis, & ab inimicis semper defendere. Vae regno cuius Rex puer est, & cuius principes manè co­medunt. Non voco regem propter paruam & nimiam atatem, sed propter stultitiam, & iniquitatem, & insanitatem. Iuxta prophetam Regem; Viri sanguinum & dolosi non dimidiabunt dies suos, &c. per comestionem, intel­ligimus gulam: per gulam, luxuriam: per luxuriam, omnia turpia, & per­uersa, & mala. Iuxta Salomonem Regem: In maleuolam animam non in­troibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Rex dicitur à re­gendo, non à regno; Rex eris, dum benè regis: quod nisi feceris, nomen Regis non in te constabit, & nomen Regis perdes; quod absit. Det vobis omnipo­tens Deus Regnum Britanniae sic regere, vt possitis cum eo regnare in aeter­nùm, cuius vicarius estis in Regno praedicto, cui cum patre, &c.

Hîc Eleutherius probat Lucium esse Vicarium Dei in regno5 suo. Primò, quia Domini est terra & plenitudo eius; quare Re­ges non possident regna sua tanquam proprio iure, sed tanquam Dei Vicarij, & eius in terris vicem gerentes. Secundò, quia vt Da­uid typicè, & Christus quoad veritatem vnctus est in Regem, ad promouendam iustitiam, & profligandam iniquitatem: ita Reges à Domino prae caeteris mortalibus eundem in finem in solio collo­cantur, qui illa ipsa de causa leges diuinas humanis anteferre de­ [...]nt, vt earum adminiculo subditos suos, non solùm in causis ciui­libus, sed etiam in ecclesiasticis regere possint, nempè congregan­d [...] ad fidem, & legem Christi, & sanctam Ecclesiam. Qui ità po­pulos suos regunt, regnabunt cum eo in coelis, cuius vicarij sunt in terris. Agnoscit igitur Eleutherius, Regem in regendo populo suo, esse etiam in rebus Ecclesiasticis Dei Vicarium, ac proindè gu­bernatorem, iuxtà Deum, supremum. Quocircà vt rebus huius regni se non immiscuit Eleutherius Papa, ità nec rebus ecclesiae, sed haec negotia, tàm ciuilia quàm ecclesiastica, Regi, vtpotè Dei Vi­cario, in suis ditionibus peragenda reliquit. Videtur igitur Lucius, doctissimorum virorum adiutus consilio, talem ecclesiastici regi­minis formam, qualis verbo Dei & ecclesiae praxi erat consenta­nea, & quibus visum est locis, authoritate sua Regia instituisse. Nullus tamen dubito, quin Eleutherius & quid faciendū duceret, si Dominus eorum laboribus benediceret, benignè admonuerit, & episcopatus, magno iam molimine erigendos, singulari cum gau­dio approbauerit: Quae tamen approbatio, non à Iurisdictione, sed [Page 83] à pietate Christiana est profecta. Caeremoniarum longo postea aeuo discrepantia, & Augustini Monachi à Papa missi reiectio, Bri­tannos colla sua Romano Pontifici nondum subdidisse illustria sunt documenta. Et sanè, vt Conc ephes. t. 1. c. 4. Bin. t. 1. p. 768. Cypri ecclesiae à propria regebantur Synodo, ita Britanniam (orbem extra orbem positum) à proprijs Primatibus & Synodis fuisse gubernatam, nec cuiquam extraneo praesuli subditam, est admodum credibile.

PHIL.

Quid igitur Regem impulit vt Romam mitteret, cùm Gallia, alijque loci, Roma longè propinquiores, tot episcopis a­bundarent?

ORTH.

Ecclesia Romana, in Imperiali vrbe à Petro & Paulo plantata, & Martyrum sanguine mox rigata, tantâ doctissimorum hominum coronâ floruit, vt prae caeteris voto regio satisfactura vi­deretur. Deindè Romani ante hunc diem, per magnam Insulae partem, aquilam suam auream circumtulerant, & illustres victorias reportârant. Hadrianus imperator (vt author est Aelius In Hadriano. Sparti­anus) murum in Britannia per octoginta millia passuum duxerat; alium insuper Cespititium (qui Barbaros à Romanis diuideret) superinduxerat Antoninus Pius, vt narrat Iulius Capitolin. in Pio. Capitolinus. Vni­uersi autem citra hunc habitantes murū Britanni, in Romanorum erant ditione, illisque tributa pendébant. Ex quo numero Rex Lucius fuisse perhibetur, cuius Vid. pont. Virunnium lib. 4. pater, Romae nutritus, cū Romanis amicitiam coluisse, & tributū soluisse dicitur. Praetereà quum iam Romae cum Britannia tam frequentia intercederent commercia, Rex Lucius satis commodè Romam mittere, & de voto conse­quendo valdè confidere potuit. Denique ipsos Caesaris hîc lega­tos (ex quibus Senatores quosdam Christiana religione fuisse im­butos audiuerat) Christi fidem induisse, & Lucio vt Christianus fieret, & Romam mitteret authores fuisse, non est improbabile.

PHIL.

Tu interim rationem palmariam praetermisisti. Quum enim nulla tunc temporis esset in Britannia ecclesiae forma nec fa­cies, cuius tandem ad ecclesias plantandas, & episcopatus erigen­dos, imploraret auxilium, praeterquam Romani pontificis? A quo, tanquam à fonte perenni, omnis ecclesiasticae potestatis dimanat plenitudo. Particularis episcopus in suam dioecesin iurisdictio­nem obtinet, Archiepiscopus in propriam prouinciam, Patriarchis etiam sui sunt fines & limites, quibus circumscribuntur. Romanus verò pontifex est instar Oceani qui circundat terram, vel coeli coe­lorum, quod suo ambitu vniuersa complectitur. Pontifex igitur Romanus prae reliquis omnibus Episcopis Regi Lucio erat consu­lendus.

ORTH.

Quem tandem de India conuertenda consuluit Fru­mentius? Cuius historiam operaepretium erit attexere: Tyrius quidam Philosophus, Indiam appellens, à barbaris est peremptus, cum omnibus suis comitibus, praeter duos puerulos, qui, egressi na­uigio, lectiones sub arbore meditabantur. Hos Rex educandos [Page 84] curauit; cumque adolescerent, eorum alterum, Aedesium nomine, sibi pincernam fecit, alteri verò, id est, Frumentio, rationes suas & scrinia commisit. Rege mortuo, Regina vtrunque, sed praecipuè Frumentium exorauit, vt secum (propter filioli Regis infantiam) regni sollicitudinem susciperent. Dum regni gubernacula Fru­mentius haberet in manibus, requirere solicitus cepit si qui inter negotiatores Romanos Christiani essent, eosque quàm potuit be­nignè habuit, monens vt sacros conuentus inter se haberent, ad quos Romano ritu orandi cons [...]uerent, illisque loca, aedificia, aliaque necessaria praestitit. Quum Rex adoleuisset, eidem tradunt regni gubernacula, Indiamque relinquentes, Aedesius Tyrum, Fru­mentius Alexandriam se contulit. Hic rem omnem, vt gesta est, A­thanasio exponit, enixè rogans vt virum aliquem dignum illuc episcopum mitteret. Tum Athanasius, in concilio sacerdotum, sic ait: Quem alium inueniemus virum talem in quo sit spiritus Dei, sicut in hoc ipso? Et quis haec ita possit implere? Frumentium igitur creauit episcopum, cui tanta data esse à Domino gratia vir­tutum dicitur, vt signa per eum Apostolica fierent, & infinitus bar­barorum numerus conuerteretur ad fidem. Ruffin. l. 1. c. 9. Haec historia à Ruffi­no, qui tum vixit, est literis consignata, non ex rumoribus vulgi, sed ipso Aedesio (qui postea Tyri factus est Presbyter) referente, à quo Lib. 1. c. 15. Socrates, Theod. l. 1. c. 22 Theodoretus & L. 2. c. 23. Sozomenus mutuantur. En tibi episcopum ad Indos ab Athanasio missum, non consulto Romano Pontifice. Aliud quoque huius rei illustre habemus documen­tum in Pantaeno, philosopho Christiano, longè omnium doctissi­mo; qui, vt Brachmannas conuerteret, ad Indiam missus est. A quo tandem? An ab Eleutherio, qui hoc ipso tempore ecclesiam gu­bernabat Romanam? Nequaquam; sed à Demetrio, Patriarcha Alexandrino, vt refert Hieron. in Ca­talog. vir. Jllust. Hieronymus; qui Eleutherij hac in causa ne neminit quidem. Quamobrem quòd Lucius ad Eleutherium miserit, hoc non factum est ex necessitate, sed quia maxime com­modum & oportunum videbatur. Sed de fide hîc propagata, & Episcopis institutis satis. Videamus porrò qualis tunc fides, quales Episcopi.

PHIL.

Pars. 3 con­uers. part. 1. c. 9. n. 6. Quae ab Augustino introducta est fides, ea in omnibus ar­ticulis, ad religionis substantiam spectantibus, eadem est quam ante eius ad­uentum profitebantur Britanni, quae ab Eleutherio, immo ab ipsis Aposto­lis accepta, vsque ad Ethelbertum est retenta, & ab Ethelberto ad Henri­cum vsque octauum perpetuò conseruata.

ORTH.

Eandem sub Apostolis & Eleutherio viguisse libenter damus, neque vlteriùs à vobis discessuri sumus quám vos ab Eleu­therio; sub quo quae sloruit fides, verè erat Catholica, verè Apo­stolica; pro qua mortem oppetentes Bed. l. 1. c. 7. Albanus, Iulius, Aaron, innu­merique alij Martyrij gloria coruscant. Haec fides pura atque illi­bata permansit, vsque ad tempora Arianae Vesaniae, quandò fatale venenum, reliquo corrupto orbe, etiam in hanc Insulam virus suum [Page 85] transfudit. Quâ haeresibus via trans Oceanum patefacta, paulò pòst Pelagiana quoque lues Britanniam corripuit. Verùm Britanni, sa­lubre inuenientes consilium, à Bed. l. 1. c. 17. Gallicanis Antistitibus auxilium implorant. Illi, collecta magna synodo, reuerendos Episcopos, Germanum atque Lupum, viros planè Apostolicos, huc transmit­tunt. Ita, haeresi debellata, vincit ac triumphat veritas. Cumque iterum Pelagianae pestis renascerentur virgulta, huc Germanus cum Bed. l. 1. c. [...]1. Seuero renauigans, funditùs euulsit ac eradicauit: atque vt omnem renascendi spem praecideret in posterum, dirigendis in Academia Asserius in vita Alfredi. pag. 16. Oxoniensi studijs Theologicis, bonisque Artibus stabi­liendis operam strenuè impendit. Ita fides Britannorum, ab vm­bra emergens, diu pòst pristino nitore resplenduit. Caeterùm, si (quod dicis) fides Augustini & Britannorum in omnibus articulis, ad religionis substantiam spectantibus, vna eademque extitit, pro­fectò Paschatis, secundum Romanum ritum, celebratio, ad religio­nis substantiam non spectat. Praetereà, si eadem Apostolis & Bri­tannis fuit fides, Papae Primatus non erat Apostolis fidei articulus; nam Britannis proculdubiò non fuit. Sed de Britannorum fide satis; superest vt in eorum episcopos inquiramus.

PHIL.

Per totum orbem erant olim approbati, ac proinde6 pro legitimis sunt habendi.

ORTH.

Rectissimè. Nam Concilio Ariminensi anno 359. celebrato, intererant tres ex Britannia episcopi, vt author est Sul­pitius Hist. Sacr. lib. 2 non longè à [...]ine. Seuerus. Ad magnum concilium Sardicense, anno 347. ha­bitum, nonnulli ex Britannia profecti sunt episcopi, vt testatur Athanas. apol. [...]. in principio. pag. 377. edit. Basil. A­thanasius. Concilio Arelatensi in Gallia, anno 314. interfuit, & subscripsit Uid. Bin. t. 1. p. 265. Restitulus, Episcopus Londinensis. Porrò si Britanni­ci tunc Episcopi erant legitimi, ergò, iuxta vestram sententiam, à tribus erant ordinati. Sed vnde tot nacti sunt? Ante Lucij lega­tionem non dabis, credo, episcopali florentem dignitate hîc exti­tisse quenquam. Aristobulus enim, si nostrae gentis fuit Episco­pus, alios tamen creasse, & post se reliquisse non legitur. Immò hoc facere, cùm solus esset, si vobis credimus, non potuit. Ex duo­bus Romam missis alter duntaxat, nempe Eluanus, ad episcopatum est euectus. Fugatius autem & Damianus, quos huc misit Eleuthe­rius, hoc honore decorati non sunt. Nec de quoquam alio, è Gal­lia aut aliunde huc adducto, qui Eluano assisteret, accepimus. Quo­circa vniuersos Britanniae episcopos soli Eluano suam referre ori­ginem est plusquam verisimile.

PHIL.

Hoc nostros non mordet; quippè qui non à Britan­nis, sed à Saxonibus originem repetant.

ORTH.

Mordeat vos necne aliorum esto iudicium. Vestros certè episcopos si non eneruet, rigidam tamen de trium necessita­te sententiam labefactat. Hinc enim sequitur, legitimum esse posse qui non est canonicus. Sed, missis Britannis, ad Saxones acceda­mus.

Gregorius an dicendus Anglorum Apostolus.
CAP. IV. De Augustino, primo Archiepiscopo Cantuariensi, à Gregorio magno, pontifice maximo, in Angliam mislo.

  • Anglorum Apostolus
    • Gregorius magnus non fuit, quia non est in Angliam missus. 1
    • Augustinus quo sensu
      • non fuit
        • Primò, quia
          • licèt missus, Angli­amque ingressus,
            • hîc de
              • Missionis tempore. 2
              • modo ingressus. 3
          • Non tamen immediatè à Christo. 4
        • Secundò, quia prima fun­damenta non posuit
          • In Insula; quoniam antea Christiani erant
            • Britanni. 5
            • Scoti. 6
            • Picti. 7
          • apud Anglos sumptos
            • stricte
              • Orientales, quos conuertit Foelix. 8
              • Mediterraneos, quos con­uertit Finanus, & alij. 9
              • Boreales, quos conuertit
                • non Augustinus. 10
                • sed
                  • Paulinus. 11
                  • Aidanus. 12
            • latè
              • Saxones
                • Orientales, quos conuertit
                  • Melitus.
                  • Ceaddus. 13
                • Occidentales, quos con­uertit Byrinus 14
                • Australes, quos con­uertit Wilfridus. 15
              • Iutas
                • Vectuarios, quos conuertit Hildila. 16
                • Cantuarios, quibus prae­dicasse Lethardum,
                  • ostenditur. 17
                  • defēditur. 18
      • fuit; quia Christo multa animarū millia à Paganismo lucratus est. 19
PHIL.

TAndem aliquando ventum est ad beatum Gregorium, quem (vt Bed. bist. eccl. l. 2. c. 1. Bedae verbis vtar) rectè nostrum appellare possu­mus, & debemus, Apostolum, quia nostram gentem, eatenus ido­lis mancipatam, Christi fecit ecclesiam, ita vt Apostolicum illum de eo liceat nobis proferre sermonem; quia 1. Cor. 9. 2. et si alijs non est Aposto­lus, [Page 87] sed tamen nobis est; nam signaculum Apostolatus eius nos sumus in Domino.

ORTH.

Si Gregorius verè fuisset Apostolus, non Vide. Tort. Tort. p. 325. domi sede­re, & alios mittere, sed ire ipse debebat. Non dicit Christus, Sede­te & mi [...]tite; sed Ite, praedicate. Quamobrem Apostoli dicti sunt, non quòd alios mittant, sed quòd ipsi mittantur. Hic igitur titulus in Gregorium, nisi valdè impropriè, quadrare non potest.

PHIL.

Quamuis Gregorius, iam pontifex, alium mitteret, an­te pontificatum tamen & mitti voluit, & parùm abfuit quin ipse mitteretur. Cùm adhuc esset apostolicae sedis Malmesb. de gest. Reg. Angl. l. 1. p. 17. Archidiaconus, per forum Romanum transiens, vidit Bed, quo supra. pueros venales candidi corporis, venusti vultus, capillorum quoque formâ egregiâ: quos cùm aspiceret, in­terrogauit de qua regione vel terra essent allati; dictumque est quòd de Bri­tannia Insula, cuius incolae tales essent aspectu: rursus interrogauit, vtrùm ijdem insulani Christiani, an Pagants adhuc erroribus essent implicati; dictumque est quòd essent Pagani. At ille intimo ex corde longa trahens suspiria, Heu proh dolor, inquit, quid tam lucidi vultus homines tenebra­rum auctor possidet; tantaque gratia frontis conspicui mentem ab interna gratia vacuam gestant? Rursus interrogauit quod esset vocabulum gentis illius; responsum est quod Angli vocarentur. At ille, benè, inquit, nam & Angelicam habent faciem, & tales Angelorum in coelis decet esse cohaeredes. Quod (ait) habet nomen ipsa prouincia, de quâ isti sunt allati? Responsum est quòd Deiri vocarentur ijdem prouinciales; at ille, benè, inquit Deiri, de ira eruti, & ad misericordiam Christi vocati. Rex prouinciae illius quomo­do vocatur? Responsum est quòd Elle diceretur; At ille, alludens ad no­men, ait, Alleluia, laudem Dei Creatoris, illis in partibus oportet cantari. Accedensque ad pontisicem Romanae & Apostolicaesedis, rogauit vt genti Anglorum in Britanniam aliquos verbi ministros, per quos ad Christum conuerteretur, mitteret, seipsum paratum esse in hoc opus (Domino coope­rante) perficiendum, si tamen Apostolico Papae hoc vt fieret placeret. Quod dum persicere non posset, quia etsi pontifex concedere illi quod petierat vo­luit, non tamen ciues Romani, vt tam longè ab vrbe secederet, potuere per­mittere, mox vt ipse Pontificatus officio fructus est, perfecit opus diu deside­ratum, alios quidem praedicatores mittens, sed ipse praedicationem, vt fructi­ficaret, suis exhortationibus ac precibus adiuuans.

Verùm si Gregorius ideo Apostolus dici non possit, quia non2 est missus, quid de Augustino respondes, qui non modò missus est, sed & Angliam ingressus? Quod vt fiat manifestiùs, ostendam tibi & missionis tempus & modum ingressus. Ex Gregor. l. 5. ep. 10. Ind. 14. & Baron. an. 595. n. 72. 73. inter se collatis. Gregorius, anno Domini 595. Candido presbytero, qui tum in Gallijs Sancti Petri patrimonium curabat, in mandatis dedit, vt Anglos pueros paga­nos annorum septendecim aut octodecim, quales tum ibi venales exponebantur, coemeret, & Romā transmitteret, quos fide Christi imbutos monasterio benè instruendos committeret. Gregorius verò, vbi▪ Bar. an. 596. n. 10. velut è terrâ promissionis, decerptos fructus in vrbem delatos videt, exarsit magis animo ad vniuersam Anglorum gentem ec­clesiae [Page 88] coniungendam, cuius dulces primitias Domino obtulisset. Ita (que) ann. 596. Augustinum, & Mellitum, cum alijs quibusdam illis adiunctis socijs, mittit in Angliam▪ Sed N. 11. quid accidit? Cum hos Gregorius misisset laetantes, dum essent in via, humanum quid passi, difficultatem immensae molis operis cogitatione voluentes, despondent animum, cùm iam peruenissent in Gallias. Cuius rei causâ statuunt, vt Augustinus Romam ad Gregorium rediret, qui id pontifici dissuadeat; at tantùm abest, vt Gregorius illorum dissuasione à caeptis desisteret, vt vehementiori impetu animi ad opus prosequendum assurgeret, remitteretque Augustinum; & ad eos qui remanserant, li­teras daret, quibus eos hortatus est inchoatum opus perficere. Scrip­sit etiam eodem Vt colligitur ex Joh. Diac. in vit. Gregorij, l. 2. c 35. tempore per eundem, in eorum gratiam, ad Regem Francorum, & Reginam Brunichildem. Pergunt igitur, & anno 597. in Angliam, vt testatur In breuic. vel epitom. bist. Angl. Beda, venerunt, qui fuit annus plus minùs 150. aduentus Anglorum in Britanniam.

De tempore diximus; iam de modo ingressus paaca adijcia­mus; quem sic describit L. 1. c. 26. Beda. Fertur quòd, appropinquantes ciui­tati, 3 more suo cum cruce sancta & imagine magni Regis Domini nostri Ie­su Christi, hanc Letaniam consonâ voce modularentur: Deprecamur te Do­mine, in omni misericordia tua, vt auferatur furor tuus, & ira tua à ciuita­te ista, & de domo sancta tua, quoniam peccauimus. Alleluia. Iure igitur vos nomine Romanae ecclesiae compellat A [...]. 597. n 23. Baronius verbis Apo­stoli. 1. Thes. 1. 9. Ipsi de nobis annuntians qualem introitum habuerimus ad vos, & quomodo conuersi estis ad Deum à simulacris, seruire Deo vivo & vero, & quomodò Vers. 5. euangelium nostrum non fuit in sermone tantùm, sed in virtute, in Spiritu sancto, in plenitudine multa. Reuoca igitur in memoriam, Orthodoxe, à quo, per quos, & quomodò Euangelium acceperi­tis, nempe à Romano Pontifice, per Monachos, praecedente cru­cis vexillo & imagine Saluatoris, à quibus vos quantoperè deuie­tis, & videt & altis suspirijs conqueritur Baronius.

ORTH.

Exclamat & vociferatur, obstupescite coeli; sed sine cau­sa. Nos enim subinde memoria recolimus, à quo, per quos, & quo­modò euangelium acceperimus. A quo? Inter alios à Gregorio magno, qui vobis est Paruus. Pontifex quidem fuit, sed vestris iam Pontificibus longè dissimilis. Vide obsecro, an Vniuersalem episcopum se vocarit Gregorius, quod hodiè Romae fit: an Impe­ratorem Dominum suum iam vocaret Pontifex, quod fecit Gre­gorius. Per quos? Certè per Monachos, sed diuinis rebus vacantes, non (quales iam vestri) otiosos, ventricosos, luxuriosos, de quibus homo Pol. virg. hist. Angl. l. [...]. p. 119 Italus, nec à vestra religione alienus, incredibile dictu est (in­quit) quantum à maioribus suis degener auerunt. Quomodo? Cum le­tania, crucis vexillo, & imagine Saluatoris. Letania tam nobis pro­batur, quàm vobis; neque nos crucis signum in Vexillo depictum (modo absit superstitio) auersamur. In Imaginum autem vsu no­bis cum Augustino magis conuenit, quàm vobis. Nam sententia Epist. l. 9. ep. 9. ind. 4. Gregorij (& per consequens Augustini) ex his eius verbis ad Se­renum episcopum percipitur: Perlatum ad nos fuerat, quod, inconside­rato [Page 89] Zelo succensus, sanctorum imagines, sub hac quasi excusatione ne ado­rari debuissent, confregeris; & quidem quia eas adorari vetuisses, omninò laudauimus, fregisse verò reprehendimus. Aliud est enim picturam adora­re, aliud, per picturae historiam, quid sit adorandum addiscere. En tibi, vsum Imaginum historicum laudat, & nos vnà laudamus; cultum reprehendit, & nos pariter reprehendimus. At ecclesia iam Ro­mana, heu, quàm miserè ab hac doctrina deflexit?

PHIL.

Videris mihi à quaestionis meta aliquantulum deflecte­re.4 Vt igitur maturè in viam redeamus, nonne luce clarius est mis­sum esse Augustinum?

ORTH.

Missus est, fateor, non tamen vt Apostolus. Apostoli enim Gal. [...]. 1. nec ab hominibus, nec per homines missi sunt, sed immedia­tè à Christo. Num sic, Augustinus?

PHIL.

Non sic, fateor. Opus tamē perfecit planè Apostolicum.5

ORTH.

Apostolorum est ecclesias 1. Cor. 3. 6. plantare, & prima fidei Rom. 15. 20. fundamenta ponere; at Augustinus hîc prima fundamenta non iecit, quin super alieno fundamento extruxit.

PHIL.

Quid audio? Nonne nos ad fidem Christi perduxit Augustinus? Oh quàm publica & splendida fuit haec Insulae conuer­sio, vt rectè appellat [...]. Conuers. p. 1. c. 4. n. 1. Parsonius?

ORTH.

Insulae, Philodoxe? Certè Parsonio os nimis redun­dauit, cùm haec tam temerè effutiret. Haec Insula in Bed. l. 3. c. 6. quatuor lin­guas, videlicet Britonum, Scotorum, Pictorum, & Anglorum anti­quitiùs est diuisa. Ex his quot tandem conuertit Augustinus? Bri­tanni, Apostolorum tempore fidem amplexi, eandem iam tum illi­batam retinuerunt. Florebant apud illos, co ipso tempore quo huc appulit Augustinus, Bed. l. 2. c. 2. septem episcopi, & Archiepiscopus, fidem Christianam tum profitentes, tum docentes, ac insuper duo mona­chorum millia in monasterio Banchorensi: vt caeterorum fideli­um numerum magnum esse necesse sit.

Scoti autem euangeliū non ab Augustino, sed ante natum Augu­stinum6 à Palladio acceperunt. Imo licet Bed. l. 1. c. 13. Palladius primus illis da­tus sit Episcopus, tempore Celestini, fidem tamen Christianam longè ante Palladiū didicerunt, vt ex Sedulio ostendit Baron. an. 429. n. 4. Baronius.

Ad Pictos verò quod attinet, Bed. in epist. anno 565. id est, ante appulsum7 Augustini 32. Bed. l. 3. c. 4. venit de Hybernia Columbanus Britanniam, praedi­caturus Verbum Dei prouincijs septentrionalium Pictorum, hoc est, eis qui, arduis atque horrentibus montium ingis, ab australibus eorum sunt regio­nibus sequestrati; namque ipsi australes Picti qui intra eosdem montes ha­bent sedes, multo antè tempore (vt perhibent) relicto errore idolatriae, fidem veritatis acceperant, praedicante eis verbum Nyma, episcopo reuerendissimo & sanctissimo viro, de natione Britonum.

PHILODOXVS.

Angli tamen ab Augustino conuersi sunt.8

ORTHODOXVS.

Ex tribus Germaniae populis huc accersitis, nempe▪ Anglis, Saxonibus, & Iutis, Angli longè erant numerosissimi; quippe qui Angliae Orientalis, Mediter­raneae, & Borealis amplissima Regna possiderent. Anglia [Page 90] orientalis Comitatum Suffolciensem, Norfolciensem, Cantabri­giensem, & Insulam Eliensem complectebatur; Anglia Mediter­ranea, siue Regnum Merciae, longè latéque diffundebatur, per Co­mitatum Cestriensem, Notinghamiensem, Darbiensem, Staffordi­ensem, Salopiensem, Northantoniensem, Leicestriensem, Lincol­niensem, Huntingdoniensem, Rotlandeniensem, Warwicensem, Wigorniensem, Oxenfordiensem, Gloucestrensem, Buckinghami­ensem, Bedfordiensem, Herefordiensem, & ex parte Hertfordien­sem. Anglia borealis (sic enim Northumbriam appellat [...]. [...] ▪ 625. n. VII. Baroni­us) ab Humbro aestuario ad fretum vsque Scoticum pertingens, Comitatum Eboracensem, Dunelmensem, Lancastrensem, Cum­briensem, Westmoriensem, & angustè sumptum Northumbrien­sem suo sinu recipiebat. Ex his tribus potentissimis regnis nè v­num quidem primâ Euangelij luce ab Augustino est perfusum. Nam orientalium Anglorum totam prouinciam ad fidem foelici­ter perduxit Bed. l. 2. c. 15. Foelix, natione Gallus, Burgundia oriundus.

Bed l. 3. c. 21. Angli Mediterranei, sub principe Alias Penda. Peada, fidem & veritatis9 sacramenta perceperunt; qui cum Alchifledam, filiam Oswi Regis Nordhumbrorum, sibi in coniugem dari postularet, non aliter quod petebat impetr are potuit, nisi fidem Christi ac baptismum ipse, cum gente cui praeerat, acciperet. A [...]lle audita praedicatione veritatis, & promissione regni coelestis, speque resurrectionis ac futurae immortalitatis, libenter se Christianum fieri velle confessus est, etiamsi virginem non acciperet. Nam veritatem coelestem adeo est admiratus, eiusdemque suauitate tan­toperè delectatus, vt prae omni gaudio & splendore mundano in delicijs habuerit. Ita Christo sponsae beneficio desponsatus, & à Finano Scoto baptismo ablutus, acceptis quatuor presbyteris, qui ad docendam baptizandamque gentem suam videbantur idonei, multo cum gaudio reuersus est.

De duobus Anglorum Regnis diximus; superest tertium:10 Nordhumbrorum scilicet, quod nec ipsum Augustini lampade est illustratum.

PHIL.

Imo Augustinum vno die decem hominum millia in Fluuio Swala baptizasse refert Polych. l. 5. c. 10 Ranulphus Cestrensis.

ORTH.

Tot vno die, nempe in Dominicae natiuitatis solenni­tate, sacro fonte ab Augustino ablutos esse, testis locuples est ipse Greg. l. 7. ep. 30▪ [...]nd. 1. Gregorius. Nam omnes eo anno, id est, anno 597. quo Angliam ingressus est, audientes verbum Dei, sequenti natalis Domini die, baptizatos esse rectè obseruauit [...]ar. an. 597. n. 26. Baronius; quos tamen Cantia­nos, non Northumbrios fuisse existimare oportet.

PHIL.

Imo Northumbrios, non Cantianos fuisse res ipsa lo­quitur, quoniam in Fluuio Swala tincti perhibentur aqua salutari.

ORTH.

Aliquis irrepsit error, siue in nomine fluuij, siue in no­mine hominis. Tot millia ab Augustino sunt baptizata, sed non in Swala. Tot fortè in Swala, sed non ab Augustino. Swala enim est Northumbriorum fluuius, qui Cataractum praeterfluit. Prima au­tem [Page 91] de Northumbriorum gente, Sacrosancto lauacro abluta fuit Bed. l. 2. c. 9. [...]aron. an. 626. n. 15. Zanfleda, Regis Edwini filia; quod contigit anno 626. id est, post mortem Augustini.

PHIL.

Hîc duplicem tibi litem intendit noster I. R. primam,11 quia Bedae & Purg. triumph. p. 174. 175. omnibus historijs contradixisti; alteram, quoniam publica nostra monumenta p. 175. corrupisti.

ORTH.

I. R. Quisnam ille? Hem, agnosco animal, quod Ed­wardus Hobbeus, eques nuper auratus ornatissimus, strigili non ita pridem perfricuit. Nec immeritò. Siccine enim Cumanam be­stiam (parce pudor, si te violem) pelle leonina laruatam incedere? Quis enim nescit his literis I. R. Regem lacobum, omnium sere­nissimum ac gloriosissimum, solere designari? Sed detracta perso­na (nam in tenebris dimicare non lubet) ipse Fluddus (sic enim ap­pellatur) nobis compareat. Cuius atrocissimae criminationes sunt diluendae. Et vt à priore incipiam, vnde constat me Bedae & omni­bus historijs contradicere?

PHIL.

Illi Nordhumbriam à Paulino conuersam tradunt.

ORTH.

An ego vel verbulo vnquam negaui?

PHIL.

Túne igitur Paulino hanc palmam tribuis?

ORTH▪

Tribuo profectò. Nihil enim eius laudi detractum, nihil delibatum volo. Frustrà igitur Fluddus in hoc probando ole­um & operam perdidit.

PHIL.

Tu Aidano hanc gloriam vendicas?

ORTH.

Vendico sanè ex parte.

PHIL.

Ex parte? Immò in solidum. Nam haec tua sunt ver­ba in editione Anglicana, si Latinè reddantur: Northumbria con­uersa est in diebus Regis Oswaldi, didani Scoti ministerio. Vide quid sit tanto in Pontificem & Ecclesiam Romanam odio flagrare. Hoc enim, teste Fluddo, te occaecauit, & à veritate transuersum rapuit.

ORTH.

Si Fluddus errata tunc typographica consuluisset, hanc mihi fortasse labem non aspersisset. Sic enim illic habetur, Pro Northumbria legatur pars Northumbriae. Ita Fluddus cum errore typographico, id est, cum vmbrâ suâ dimicat. Quid? Num scrip­tum sibi confutandum proponet, & errata, per operas inuecta, inspi­cere non dignabitur? Vbi candor? Vbi ingenuitas? Vel inspi­ciet, & dissimulabit? Heu: vbi probitas? Vbi conscientia?

PHIL.

Tu Paulini nè meministi quidem.

ORTH.

Rectè mones. Cuius silentij hanc reddo rationem. Northumbria bis à Paganismo ad fidem Christi est traducta. Pri­mò, per Paulinum, regnante Edwino; deinde per Aidanum, reg­nante Oswaldo. Sed attende; fides à Paulino accensa infra bien­nium post Edwini mortem penitùs extincta est, adeo vt (horresco referens) ab eodem baptizati ad paganismum relaberentur. Quae autem ab Aidano est reaccensa, ad hunc vsque diem viuit vigetque. Quamobrem cùm Parsonius triplicem tantoperè iactet conuersio­nem, idque eo nomine, vt nos, nos inquam, qui iam viuimus, erga [Page 92] Romam ingratos arguat, quippe cui Christianismum nostrum ac­ceptum referre debeamus; quis non videt expedire magis, atque ad institutum facere, vt de Christianismo nostro per Aidanum ac­cepto, qui adhuc obtinet, quàm de priori illo per Paulinum, qui statim euanuit, sermonem instituerem?

PHIL.

Num vterque igitur Northumbriam conuertit?

ORTH.

Quid ni? Nonne vos Britanniae conuersionem Sancto Petro tribuitis? Eandem tamen ab Eleutherio conuersam praedi­catis. Num haec contradictionem implicant? Idem tibi de Pau­lino, & Aidano responsum puta.

PHIL.

Tua de Aidano sententia omnibus repugnat historicis; Ille enim Purg. triumph. p. 175. Northumbrios non conuertit, sed conuersionem à Paulino dun­taxat inchoatam absoluit.

ORTH.

Nonne Baronius censendus in historicorum nume­ro?

PHIL.

Vel maximè. Atque adeò seculi, in quo vixit, flos & Phaenix, qui omnes historicos legebat, & ad vnguem callebat.

ORTH.

Haec sunt Bar. an. 634. n. 13. Baronij verba: Vir Apostolicus Aidanus, qui Apostolico munere Gentem illam ad fidem conuertit.

PHIL.

Quam dicit Gentem?

ORTH.

Illam ipsam, scilicet cui praeerat Oswaldus; id est, Northumbriam. Iam dic mihi, dulce caput, nunquid Baronius ex odio in Romanos contradicit Bedae, & omnibus historicis? Quam­obrem si ita exarassem vt fingit Fluddus, me tamen suo scuto de­fenderet Baronius. Sed ego longè parciùs, & cautiùs locutus sum: non dixi Northumbriam, non gentem illam, sed tantùm partem Northumbriae. Quid est hic quod vel inimicus falsi insimulare pos­set? Haec est mea genuina sententia; quae vt fiat lucidior, Historia paulò altiùs est repetenda. Bed. l. 3. c. 1. Northumbria in duas prouincias, Dei­orum scilicet, & Berniciorum, antiquitùs est diuisa; quarum prima ab Humbro aestuario ad Tesin Fluuium, altera à Tesi ad fretum Scoticum porrigitur. In vtraque primum euangelij Trophaeum erexit, non Augustinus, sed Paulinus, id (que) post mortem Augustini. Bed. l 2. c. 9. & Bar. an▪ 625. n. 7. Ordinatus enim est Episcopus à Iusto Archiepiscopo Cantuari­ensi anno Domini 625. duodecimo Kalendas Augusti; et vnà cum Edelburga, Ethelberti Cantuariorum Regis filia, Edwini Nord­humbrorum Regis coniuge, Eboracum est missus. Anno sequente, Eanfleda Edwini filia Bed. ibid. Bar. 62 [...]. n. 15. baptizata est die sancto Pentecostes, primà de gente Nordhumbrorum, cum duodecim alijs de familia eius. Post haec Paulinus in Verbo diligenter quidem, sed tamen frustra laborauit. Nam Deus huius saeculi ex [...]aecauit mentes infidelium, ne illis fulgeret illuminatio euangelij gloriae Christi, vsque dum Bed. l. 2. c. 14. Bar. an. 627. n. 30. Rex ipse conuerteretur; quod contigit anno Dom. 627. Paulinus ex eo tempore per sex annos continuos, id est, vs (que) ad Edwini obi­tum, Verbū Dei (annuente & fauente Domino) ingenti cum fructu praedicabat, credebantque, & baptizabantur multa hominū millia, [Page 93] in quibus erat An. 633. n. 65. Coyfi gentilium Archiflamen, qui non modò cre­debat, Bed. l. 2. c. [...]3. sed etiam superstitionis suae pristinae sacra primus pollue­bat.

Occiso Edwino, & recedente Paulino, regnarunt in prouincia11 Deirorum Osrichus, in Berniciorum, Eanfridus, quorum vterque (referente Bed. l. 3. c. 2. Beda) sacramenta regni Coelestis, quibus initiatus erat, ana­thematizando a Bed. l. 3. c. 1. perdidit, & (vt loquitur Bed. l. 3 c. 3. Baronius) cùm Christiani es­sent, sanctum eiurauere baptismum, & redditi sunt Gentiles, idolorum cultum in suis populis reuocantes. Hos cùm Cedualla Rex interfecis­set, Nordhumbrorum prouincias crudelissimus tyrannus tragica caede dilacerauit. Hunc tamen, diuina ope suffultus, iusto praelio superauit Oswaldus, ante quod tempus Bed. l. 3. c. [...]. nullum fidei Christianae sig­num, nulla ecclesia, nullum altare in tota Berniciorum gente erectum est. Hect. B [...]iut Scot. hist. l. 9. fol. 175. Oswaldus, vbi regnum suscepit, desiderans totam, cui praeesse caepit, gentem fidei Christianae gratia imbui, misit ad maiores natu Scotorum, petens vt sibi mitteretur Antistes, cuius doctrina ac ministerio gens, quam regebat, Anglorum dominicae fidei & dona disceret & susciperet sacramen­ta. Missus autem est g Aidanus, cuius laboribus ita benedixit Do­minus, vt septem perpetuis diebus mortalium amplius quàm quinde­cim millia sacro ac lustrico fonte abluerit. Ecquis iam partem Nor­thumbriae ab eo conuersam esse dubitabit? Sed de prima crimina­tione hactenus: propone secundam.

PHIL.

Te vt falsarium accusat, propter publica corrupta mo­numenta.

ORTH.

Monumenta publica? Quaenam illa?

PHIL.

Bedae intelligit Historiam ecclesiasticam, ad quam di­gitum intendis, nec tamen probat quod volebas.

ORTH.

Egregiè. Ergo si Baronius in aliquâ historia per in­cogitantiam lapsus fuerit, illicò publica monumenta corrupisse di­cendus est, & falsarium agere. Durus sanè sermo, & strigili casti­gandus. Sedagè, rem ipsam introspiciamus. Haec mea erant ver­ba: Pars Northumbriae conuersa est in diebus Oswaldi Regis, Aidani Scoti ministerio. In margine autem haec apponebam, Bed. l. 3. c. 5. & 6. Quae iam ad examen sunt reuocanda. Caput quintum tres locos ad hunc scopum collimantes suppeditat. quorum vnus sic se habet, Fe­runt autem, quia cùm de prouincia Scotorum Rex Oswaldus postulasset An­tistitem, qui sibi suaeque genti verbum fidei ministraret, missus fuerit primò alius austerioris animi vir; qui cùm aliquandiu genti Anglorum praedicans nihil prosiceret, nec libenter à populo audiretur, redierit in patriam, atque in conuentu seniorum retulerit, quia nihil prodesse docendo genti ad quam missus erat potuisset, eò quòd essent homines indomabiles, & durae ac bar­barae mentis. Alter locus: Ipsum Aidanum ad erudiend [...]s incredulos, & indoctos mitti debere decernunt. Tertius locus, qui tamen apud Be­dam est primus: Vbicunque aliquos vel diuites vel pauperes incedens as­pexit, confestim ad hos diuertens, vel ad fidei suscipiendae sacramentum (id est, ad Baptismum) fi infideles essent, inuitaret, vel, si fideles, in ipsa eos [Page 94] fide consortaret. Caput sextum hunc vnicum habet locum nostro in­stituto inseruientem. Huius igitur reuerendissimi antistitis doctrinâ Rex Oswaldus, cum eâcui praeerat gente Anglorum, institutus, non solùm incog­nita progenitoribus suis regna coelor um sperare didicit, sed, &c.

Quo in loco duo obseruanda; doctrina, & doctrinae fructus. Doctrinâ & Rex, & gens imbuebantur; cuius fructus in Rege erat spec vitae aeternae. Et quoniam hic amoenissimus fructus ex doctri­nâ side receptà nascebatur, ideo dubitari non potest quin ex gente, quoque quotquot crediderant, eiusdem spei, quoad fidei mensu­ram, essent participes. Hactenus Bedae verba in aspectum lucem­que protulimus; videamus porrò an id efficiant quod volebam. Si in ca regione homines erant indomabiles, & durae ac barbarae mentis, si increduli, si infideles, quos tamē ad fidem & baptismum inuitauit Aida­nus; si Rex cum gente ab eodem fidei doctrina instituti regna coelorum sperare didicerunt, adeo vt septem dierum spatio (vt supra memi­nimus) quindecim Northumbrorum millia baptizarentur, certè ali­quam Northumbriae partem ab eo conuersam fuisse non malè col­ligitur. Quod ipsum, ante me, ex ijsdem Bedaelocis collegit An. 634 [...]. 13. Ba­ronius. Ita liquet me Bedae & Historicis non contradixisse, nec vl­lum monumentum corrupisse, sed, teste & duce Baronio, verum & genuinum authoris sensum eruisse. Hanc tamen mihi maculam inurere voluit Fluddus, homo ad maledicendum proiectissimus, vt inde me Registra corrupisse imperitis probabiliùs persuaderet. Ita enim comparatum est apud asseclas Pontificios, modò dicant quòd mordeat, & quòd nobis infamiam, licet iniustissimam, irro­gare possit, verumne an falsum parum pensi habent. Sed Fluddum iam ad tempus dimittamus; de Northumbris autem & Anglis haec dicta sunto.

PHIL.

Quanuis tres populi, èGermania acciti, proprijs inter se distinguantur nominibus, vniuersos tamen, tum Saxones, tum Iutas, Anglorum nomine comprehendi est notissimum.

ORTH.

Superest igitur vt de Saxonibus & Iutis disseramus.13 Cambdenus in [...]rit. Saxones erant orientales, occidentales, & australes. Sub orienta­lium ditione erat Essexia, Middlesexia, & pars Hertfordiae. Sub oc­cidentaliū, Cornwallia, Deuonia, Dorsetia, Somersetia, Wiltonia, Hamptonia, & Bercheria: sub Australium Suthsexia, & Suthreia. Ex his orientales primùm à Bed. l. 2 c. 3 Mellito, anno Domini 604. conuersi sunt, &, redeunte paganismo, iterum per Malmesb. d [...] ­gest [...]on [...] l. 2▪ sat [...] [...]b [...]nitio; [...]ol 1 [...]4. e [...]t. D. Sauil. Ceaddum episcopum, regnante Sigiberto, ad fidem sunt reducti.

Occidentales à Bed. l. 4. c. 13. Bar. an. 681. n. 61. Byrino, anno 635. ad Christi fidem sunt con­uersi.14

Australes prima sidei Christianae elementa à Sancto Bed. l. 4. c. 16. Wilfrido, anno 681. acceperunt.15

Porrò Iutae sunt Vectuarij, vel Cantuarij. Vecta insula, omnium16 prouinciarum vltima, [...] sub Rege Ceadwalla, ministerio Hildilae à Wilfrido missi, Christiana religione est imbuta.

PHIL.
[Page 95]

Vt reliquos silentio praeteream, certè Iutae Cantuarij17 aeternae vitae aquam ab Augustini hydria hauserunt; vnde etiam au [...]ei eiusdem latices ad Saxones vbertim sunt effusi.

ORTH.

Augustinum, & socios eiusdem, multa animarum mil­lia Christo lucrifecisse, ad omnipotentis Dei gloriam, candidè & ingenuè agnoscimus; eosdem tamen, absolutè & simpliciter, pri­ma inter lutas Cantuarios posuisse fidei fundamenta pro certo & indubitato statuere non audemus. Nam propè ipsam Cantuari­am Vrbem Regalem, etiam quando huc appulit Augustinus, erat Bed. l. 1. c. 27. ecclesia, in honorem Sancti Martini antiquitùs facta, dum adhuc Ro­mani Britanniam incolerent, in qua Regina, nomine Berta, vel (vt est apud L 9. epist. 59. [...]nd 4 Gregorium) Aldiberga, de Bed. l. 1. c. 26. Regia Francorum Prosapia oriunda, cum Lethardo Episcopo (quem ei parentes adiutorē fidei dederant) orare consueuit. Ita verisimillimum est Lethardum Gal­lum aliquot in fundamento lapides collocasse, vel ante appulsum Augustini. Si igitur qui prima in regno aliquo religionis ponit fundamenta Apostolus sit dicendus, hoc sensu non Augustinus, sed potiùs Lethardas Apostoli Cantiani titulo (vt videtur) est insig­niendus. Nihilominùs quandoquidem Lethardo aliquot tantùm botros ibi colligere contigit, integram autem & ingentem vindemiam Augustino reseruauit diuina prouidentia, idcircò vo­cem Apostoli dilatemus, vt ad Augustinum quoque se porri­gat.

PHIL.

In iustam reprehensionem incurris, quia te in despera­tas absurditates incidisse ostendit Purg. triump [...] ▪ p. 173. Fluddus.

ORTH.

Cedò quas?

PHIL.

Apostoli Cantiani titulum, Augustino detractum, in18 Lethardum transfers.

ORTH.

Nonnè, verbis nouissimè prolatis, Apostoli vocem Augustino explicatè & enucleatè accommodaui?

PHIL.

Primum tamen fundamentum statuendi gloriam Le­thardo transcribis, quod à ratione est alienum. Q [...]amuis enim Cantuariae euangelizaret, non tamen Cantuarijs, aut Cantianis, sed Reginae & eius comitibus, id est, solis Gallis, vt est verisimile. Tu vero eum Cantianos euangelio irradiasse, vel aliqua inter eos fidei fundamenta iecisse quomodo ostendes?

ORTH.

Ad huius conclusionis illationem paulatim & gra­datim ascendam. Primò igitur consideremus quid sit funda­mentum ponere. Secundò, an aliquod apud Anglos, ante ad­uentum Augustini, fundamentum sit positum. Tertiò, an apud Cantianos. Quarto, à quo. Primum ex Diuo Paulo est liqui­dum, qui ad Rom. 15. 20▪ Romanos profitetur, se ambiuisse praedicare Euan­gelium vbi nondum nominatus est Christus, ne super alien [...] fundamen­to aedisicaret. Ergo ponere fundamentum, est Christum, vbi non­dum erat nominatus, praedicare; eundem autem, vbi priùs e­rat nominatus, annuntiare, est super fundamento alieno aedificare. [Page 96] Nunc an aliquod ante Augustini appulsum inter Anglos iactum sit fundamentum disquiramus. L. 5. ep. 58. [...]d. 14. Gregorius ad Regem Gallorum sic scripsit: Peruenit ad nos Anglorum gentem ad fidem Christianam, miserante Domin [...], desider anter velle conuerti, sed sacerdotes tuos è vicino negligere, & desideria corum cessare sua adhortatione succendere. Et ad Reginam Ibid. ep. 59. Brunicheldem, Indicamus ad nos peruenisse Anglorum gentem, Deo annuente, velle fieri Christianam, sed sacerdotes, qui in vicino sunt, p [...]storalem erga eos sollicitudinem non habere. Quando scriptae sunt istae epistolae? Anno 596. vt antea ex Baronio, & Iohanne Diacono docuisti; id est, cum Augustinus, & socij eius nondum vnum pedem in Angliam intulissent. Ergò gentem Anglorum ante appulsum Augustini desideranter voluisse conuerti, & fieri Christi­ana [...], id est, baptizari, Gregorium testem habemus amplissimum. At ig [...]oti nulla cupido. Ergo aliquo coelesti radio, vel saltem ali­qua lucis euangelicae stricturâ sunt illustrati; ergò Christus apud eos nominatus, &, per consequens, aliquod iactum est fundamen­tum, si Gregorio credamus, cuius authoritas, cum eo tempore vixerit, pontifex maximus fuerit, & Augustinum ipsum huc mise­rit, reliquis omnibus posteriorum aetatum Historicis (si qui fortè dissentiant) praeponderare, praesertim apud vos, meritò debet. Iam tertio loco disquiramus an hoc iactum sit apud Cantianos. Cuius quaestionis enodatio ex vero sensu verborum Gregorij dependet. Quid ergò sibi vult, cùm dicit, Anglorum gentem d [...]sideranter velle co [...]ti? A [...] gentem Anglorum vniuersam, vel particularem ali­quam intelligit? Si vniuersam, ergo & Cantium, si particularem, cedò quam? An nobilissimam? Ergo Cantium, Cuius Rex ad Bed. [...]. 1. [...]. [...]6. con­finium vsque Humbri fines imperij tetenderat. Quid multis? Cantium intelligi vel inde apparet, quòd Gregorius sacerdotes Gallicanos in vicino esse dicat. Certum autem est, gentem Anglorum Galliae finitimam & vicinissimam esse Cantium. Ergò haec interpretatio verbis Grego [...]ianis maximè est consentanea. Apud Cantianos igitur auditum Christi nomen, & aliquod fidei iactum est funda­mentum, vel ante accessum Augustini. Sed, vt ad quartum & vlti­mum accedamus, cuius hoc ministerio factum sit quaerendum re­stat. Populi intra Insulam Anglis contermini erant Britanni, vel Scoti. Num horum aliquos hoc munere functos arbitraris?

PHIL.

Bar. [...]. 596. [...]. 9. Britanni, qui residui erant in insul [...], tantum hoc illis bonum inuidebant, reliqui verò proximi Christiani eosdem assiduis bellis vrge­bant, vt non illis vitam afferre gratiae, sed quam à natura haberent auferre pro viribus laborarent, vel, dempta libertate, ducerent sub iugo captiuos, ac venundarent.

ORTH.

Quid igitur aliud cogitandum relinquitur, nisi hanc lucem à Lethardi lampade (qui illo ipso tempore apud Cantianos fi [...]lem Christianam publicè docebat) resplenduisse? Huius igitur operâ auditum Christi nomen, & aliquod religionis iactum esse fundamentum est credibile.

PHIL.
[Page 97]

Hoc Purg. triumph▪ p. 173▪ Fluddus tribus conuellit argumentis. Primò quia Rex Augustino praedicandi licentiam concessit; vnde colli­gimus nemini sine licentia Regia praedicare licuisse, nedum Le­thardo, ne se & Reginam periculo inuolueret.

ORTH.

Quàm futile? Quasi Lethardus, qui Reginae (cui Rex religionis suae ritum inuiolatum seruandi Bed. l. 1. c. 26. licentiam indulserat) datus est adiutor fidei, authoritate Regia non esset munitus.

PHIL.

Secundò, Flud. p. 174. Si quos conuertisset, cùm ipse in aula Regia degeret, verisimile est fuisse Nobiles, qui Regem latere non pote­rant, quem ad idolorum templa concomitari solebant, quod iam Christianis non licuit.

ORTH.

Primò, Nobiles fuerint, an ignobiles nescio; certè qualescunque Domino Deo nostro vocare visum est. Deinde hoc Regi innotesceret necne parum interest, quandoquidem Reginae & praedicatorem, & ecclesiam publicam permiserat. Praeterea, Beda cum dixisset, iussisse Ethelbertum, vt Augustino & socijs necessariaministrarentur, statim reddidit rationem cur cos tam benignè habuerit, his verbis; nam & anteafama ad cum Christianae religionis peruenerat, vtpotè qui & vxorem habebat Christianam, &c. Ergo fama Christianae religionis, quam à Regina & Lethardo ac­ceperat, erat in causa cur Augustino & socijs benefaceret. Quod etiam disertè testatur L. 1. de gest. Reg. Angl. cap. 1. fol 4. edic. Sa [...]il. Malmesburiensis. His addebatur Lethardi Episcopi, qui cum Regina vener at, c [...]lebs admodum vit [...] ▪ qua Regem ad Christi Domini cognitionem etiam tacens inuitabat; quo factum est, vt po­stea beato Augustino praedicanti, Regis animus, iam [...]molli [...]us, facilè cede­ret. Ergo tantùm abest vt Rex [...]infenso esset animo in Christianos, vt, vel ante aduentum Augustini, à Lethardo emollitus esset. Quod adh [...]e clarius sic expressit Polydorus: Qui Polid. Virg. [...]ist. Angl. l. 4. p. 63. a [...]bo (Lethardus & Regina) cùm in regia suae religionis ritum quotidie seruarent, haud dubiè p [...]cipis an [...]m in alta caligine haerentem, sensim c [...]lestis lucis radijs il­lustrare c [...]perunt, duxe [...] untque ad euangelicam disciplinam, quam ille li­bens mox recepit. Augustinus & Mellitus in Cantium delati, ab ipso Ethetberto, tam tum vxoris & Lethardi sanctis monitis ita benè instituto, vt [...] Christiano nomine nequaguam abhorreret, perbenignè accepti sunt. Quibus ex locis siue Polidorus ipse, siue alius (quisquis fuit author Indicis historiae Anglicanae ante 70. annos, Polydor̄o, adhuc viuen­te ipso & vidente, adiuncti) Lethardum Cantij fuisse Apostolum colligit. Nam in voce Lethardus sic scribit: Lethardus Cantij Apo­stolus. Capgr. in vita sauct. August. Quem Lethardum ibi fuisse ante Augustini aduentum C [...]pgra [...]us aff [...]mat.

PHIL.

Tertio, Si qui a Lethardo conuersi, & latenter baptiza­ti essent, profectò veniente Augustino se declarassent: quod Beda non tacuislet.

ORTH.

Primò, ego Canti [...]nos à Lethardo baptizatos nusquàm dixi. Secundo, à Bedae, vel cuiusquam Historici silentio, in huius▪ modi parergis, non licet concludere. Tertiò, cùm nondum appu­lisset [Page 98] Augustinus, Anglorum nonnullos fidem suam declarasse ma­nifestum est. Alioqui enim quomodo ad Gregorium peruenire potuit, eos desideranter velle conuerti. Hactenus Fluddi ratiunculas, vel po­tiùs leuissimi hominis inanes coniecturas ventilaui, quibus fretus, coelum terrae miscet, meque, cautè & modestè loquentem, despe­ratas absurditates protulisse pertulanter exclamat. Firmum tamen & fixum manet quod dixi.

Ex his perspicuum euadit, quo sensu Augustinum esse vel non esse Cantianorum Apostolum asseruerim. Nam triplicem innuo vocis Apostoli significationem; primam, cùm quis ad hoc munus defungendum immediatè à Christo mittitur; alteram, cum quis, licet non immediatè missus, opus tamen facit Apostoli, id est, pri­ma iacet inter Paganos fidei fundamenta; tertiam, cum quis nec immediatè missus, nec simpliciter prima ponens fundamenta, copi­osam tamen Christo vindemiam, id est, multa animarum millia col­li [...]. Primo sensu Augustinum Apostolum esse dicendum abso­lutènego. Secundo, probabiliter negari posse puto, & hunc titu­lum hoc sensu, in Lethardum potiùs quadrare arbitror. Tertiò hunc honorem Augustino libenter concedo. Sit igitur Apostolus, non repugno; sed quorum tandem? Non totius Insulae, non dul­cissimae nostrae patriae, non Britannorum, non Scotorum, non Picto­rum, non Anglorum, non Saxonum, ne Iutarum quidem omnium, sed Cantianorum tantùm. Horum hoc sensu & sit & dicatur Apo­stolus per me licebit. Placet igitur, in vestram gratiam, vocabu­lum adhuc magis amplificare, vt non modò ad missos, sed ad mit­tentes etiam, Eleutherium scilicet atque Gregorium, accommo­dari possit, licet valdè impropriè.

PHIL.

Hoc titulo exornare illos non est nouum aut insolens

CAP. V. De Augustini vita & ordine episcopali.

  • De Augustini
    • vita, e­iusque
      • laude. 1
      • labe
        • Primà, quod Bri­tannis non as­surgeret, causa
          • In ipso Augustino, quia arrogans. 2
          • non in Britan­nis, qui nec
            • haeretici. 3
            • schismatici. 4
        • Secundâ, quod videtur fax belli, quod
          • ostenditur. 5
          • defenditur. 6
    • ordine episcopali. 7
ORTH.

OPtamus vt qui hodie à Româ vel mittunt vel mittuntur, hos imitari vellent Aposto­los. Eleutherius Lucium, Britanniae Re­gem, in suo regno Suprà in epist. ad Lucium Re­gem & vid. an­tiq. Britan. p. 5. Dei vicarium indigita­uit; & Gregorius Mauritium Imperato­rem, suum L. 4. ep. 32. Dominum. Eleutherius, non nisi rogatus à Rege, suos huc transmisit, nec quenquam inuito Regi obtrusit Gregorius. Augustinus enim non furtim aut clanculùm huc irrepsit, sed in In­sulâ, quae Tenatos appellatur, Regis beneplacitum expectauit, nec Cantianis, nisi acceptâ à Rege licentià, praedicauit: non huc lar­uatus se intulit, non hic in angulis delituit, bullas in sinu abditas, quibus vel subditos à fidelitate absolueret, vel principem diade­mate spoliaret, non attulit; sed quae recta ratio, quae fides Chri­stiana, quae bona dictauit conscientia, ea omnia in principem officia religiosè, honestè, & decorè, & ipse & socij eius in primô aduentu praestiterunt. Illi venerunt, vt Christi fidem plantarent, vestri vt eandem supplantarent; illi vt obedientiam praedicarent, vestri vt ad arma conclamarent; illi benedicentes, vestri maledicentes; illi vt populos conuerterent, vestri vt populares suos peruerterent; illi vt ecclesiam aedificarent, vestri vt ecclesiam pariter & rempubli­cam pessundarent. Mihi igitur in votis est, vt qui Papae sunt emis­sarij, vel in lectis, apud se cogitarent quanto interuallo ab Augusti­no distent.

PHIL.

Ecquidem tantis te laudibus Augustinum effer [...]e, eum­que vt vitae normam, & exemplar nobis proponere, satis mirari ne­queo. Vestri enim homines de eius gloria delibare, eumque ali­qua semper labe & maculâ solent aspergere.

ORTH.
[Page 100]

Virtutes in homine relucentes laudare possumus, inte­rim vt eius vitia, idoneis ducti rationibus, reprehendamus; exem­plo Saluatoris, qui Angelum Ephesinum sic est alloqutus, Apoc. 2. 2. Noui ope­ra tua & laborem tuum, &c. Statim tamen adiungit, Apoc. 2. 4. Habeo aliquid aduersuste. Ad exemplaria autem quod attinet, ita Diuus Paulus, 1. Cor. 11. 1. Imitatores estote mei, vt ego Christi. Quicquid igitur in Augustino resplendet boni, illud amplectimur at (que) laudamus, & eiusmodi lau­reis nostra ipsorum tempora redimita cupimus: quicquid verò in eo reperitur mali, in ipsa vnde ortum est radice flaccescat. Sanctum paganos conuertendi desiderium, & pia haec in principem officia, aureis sanè litteris inscribi merentur; at (vt Ceremoniarum, quas intulit, redundantiam, & nimiam fimbriae pontificiae dilationem si­lentio praeteream) negari non potest quin erga Britannos superbè se gesserit, atque superciliosè.

PHIL.

Quamuis voce satis blandâ Augustinum in coelum extu­leras, huc tamen te tandem aliquandò venturum iamdiù opinabar. Verùm haud rectè factum, quòd virum tanta sanctitate pollentem, cuius ministerio patria tua tot consequuta est beneficia, contume­liâ afficere non erubescas.

ORTH.

Non est contumelia, sed iusta reprehensio, teste Bed. l. 2. c. 2. Be­da; qui narrat Britannos, indicta Synodo, venisse ad virum quen­dam sanctum ac prudentem, qui apud eos Anach [...]riticam ducere solebat vi­tam, consulentes an, ad praedicationem Augustini, suas deserere traditiones deberent; qui respondebat, si homo Dei est, sequimini illum. Dixerunt, & vnde hoc possumus probare? Et ille. Dominus (inquit) ait, Tollite iugum meum super vos, & discite à me, quia mitis sum & humilis corde. Si ergo Augustinus ille mitis est & humilis corde, credibile est quia iugum Christi & ipse portet, & vobis portandum offerat. Sin autem immitis ac superbus est, constat quia non est de Deo, neque nobis eius sermo curandus est. Qui rursus aiebant; & vnde vel hoc dignoscere valemus? Procurate (inquit) vt ipse prior cum suis adlocum Synodi adueniat, & si vobis appropinquan­tibus assurgere voluerit, scientes quia famulus Christi est, obtemperanter illum audite; Sin autem vos spreuerit, nec coram vobis assurgere volue­rit, cùm sitis numero plures, & ipse spernatur à vobis. Fecerunt vt dixe. rat. Factumque est, vt, venientibus illis, sederet Augustinus in sellâ. Quod illi videntes, mox in iram conuersi sunt, [...]umque notantes superbiae, cunctis quae dicebat contradicere laborabant. Dicebat autem eis: In mul­tis quidem nostrae consuetudini, imò vniuersalis Ecclesiae, contraria geritis; & tamen si in tribus his mihi obtemperare vultis, vt Pascha suo tempore celebretis, vt ministerium baptizandi, quo Deo renascimur, iuxta morem Romanae sanctae & Apostolicae ecclesiae compleatis, vt genti Anglorum vnâ nobiscum praedicetis Verbum Domini, caetera quae agitis, quamuis mo­ribus nostris contraria, aequanimiter cuncta tolerabimus. At illi nihil ho­rum se facturos, neque illum pro Archiepiscopo habituros esse respondebant, conferentes ad inuicem, quia si modò nobis assurgere noluit, quantò magis, si ei subdi caperimus, iam nos pro nihilo contemnet?

PHIL.
[Page 101]

Ex Bar. an. 604. n. 58. Re vera venerant vt Augustinum eo signo tentarent, vt Pharisaei Dominum.

ORTH.

An est credibile, eo venisse animo, vt Augustinum re­pellendi occasiunculas, ex vtraque parte, astutè captarent? Reie­cerunt quidem, quia insolentior, quàm parerat Episcopo, vide ba­tur, atque etiam inhumanior, praesertim ergà Coëpiscopos, eos­que alienigenas, quibus officiosè venientibus ne assurgere qui­dem voluit: caeterùm si vrbanè ac comiter se gessisset, nunquid humilitatem eius spreuissent, & hoc vel illo praetextu repudias­sent? Siccine verò? Hoccine est iudicium charitatis? Conuo­cauit Bed. l. 2. c. 2. ad suum colloquium proximae Prouinciae Episcopos; accesserunt, & modestè responderunt, se non Jbid. posse, absque consensu suorum ac licen­tia, priscis abdicare moribus. Maior & amplior indicta est synodus; septem confluxerunt Episcopi, & viri docti complures. Sed, vt modestos & prudentes decuit, ad synodum profecturi, hominem, sanctitate & sapientiâ praepollentem, quid sibi agendum esset con­sulunt. Cuius (vt verbo dicam) haec fuit sententia; (suboderatus enim videtur noui hic aduenae tumorem, & in Clerum dominan­di libidinem) Si Augustinus humilis sit, recipite; sin superbus, reijcite. Nec vlla suadet ratio, quin vt, eius secuti consilium, Augustinum rei [...]cerunt, quia superbum declarauit euentus, ita summa cum humanitate recepissent, modò se humilem exhibu­isset.

PHIL.

Bar. quo supra. Falsum sanè signum dignoscendi humilem dedit pseudopropheta.

ORTH.

In hoc positum erat signum, vt ex corporis gestu su­perbo & clato, animi superbiam & elationem dignosceret. Num hoc fallax signum? Si quis ignoto ea denegauerit, quae vulgò ex­hiberi solent, humanitatis officia, quid hoc aliud est, quàm arro­gantiam suam prodere? Elatus vultus elatum arguit animum; num tibi & pseudopropheta videtur ille, qui Eccles. 19. 27. dicit, Ex aspectu cog­noscitur vir?

PHIL.

Ex Bar. quo supra. Sententia est Sancti 2 Ioh. 10. Iohannis Apostoli, nullo dignandos 3 honore vel officio humanitatis eiusmodi homines ab ecclesia catholica diui­sos; ita dicentis, Si quis venit ad vos & hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec A [...]e dixeritis.

ORTH.

Haec Apostoli verba in Britannos quadrare non pos­se, tam Britanni, quàm Augustinus ipse perspicuè docent. Britanni in Synodo Prouinciali candidè confessi sunt, Bed. l. 2. c. 2. Intellexisse se veram esse viam iustitiae, quam praedicabat Augustinus. Ibid. Augustinus Britan­nos, vt genti Anglorum vnà secum Verbum Domini praedicarent, ro­gauit. Porrò fidem quam attulit sanctus Augustinus, & quam ante eius aduentum habuerunt Britanni, necessariò vnam esse & eandem, in om­nibus articulis materialibus & substantialibus, affirmat 3. Conuer. par. 1. c. 9. s. 6. Parsonius Iesuita.

PHIL.

Nonne Pascha decima quartâ Lunâ celebrabant?

ORTH.
[Page 102]

Hoc non doctrinam aut fidem Catholicam, sed ritus tantùm externos spectabat.

PHIL.

Imò quarta-decimani pro haereticis habiti sunt. Bri­tanni autem decima quarta Lunâ celebrabant; quomodo igitur non erunt quarta-decimani?

ORTH.

Quarta-decimani Blastum secuti sunt, qui hoc vsus est ritu, non vt adiaphoro, sed vt necessario, sub quo (teste De Prascrip. c. 53. Tertul­liano) Latentèr Iudaismum introducere voluit. Pascha enim dixit non aliter custodiendum esse, nisi secundùm legem Mosis, decimo quarto men­sis. Qui hoc modo decima quarta Luna celebrabant, sine dubio pro haereticis erant habendi, à quâ tamen labe Britanni longissimè aberant.

PHIL.

Haeretici fuerint necne, certè erant schismatici, vt do­cet4 Vide Bar. an. 604. n. 65. Baronius.

ORTH.

Vt reliquos Orientales taceam, sanctus Policarpus martyr, qui ipsos audiuit Apostolos, eodem quo Britanni modo Paschae solennitatem obseruauit, nec se inde abduci ab Aniceto passus est. Num hunc quoque schismatis fuligine obducet Baro­nius?

PHIL.

Nequaquàm. N [...]m Eus. l. 5. c. 23. cùm Romam aduentaret, cûmque ille & Anicetus de alijs rebus, de quibus discrepabant, pauca contulissent, confestim pax inter eos fuit conciliata, quin pro hoc festo obseruando (quod controuersiae caput videbatur) charitatis vincula nequaquam ruperunt; neque tamen Anicetus Polycarpo poterat persuadere, vt suum obseruandi morem deponeret, neque contrà Polycarpus Aniceto persuasit, vt consuetu­dinem Asiaticam vllo modo obseruaret. Quae cum ita essent constituta, communicabant inter se mutuò, atque tandem cum pace alter decessit ab altero, & omnes Ecclesiae, tum eorum qui decìmo quarto die festum Pas­chatis obseruabant, tum eorum qui secus, placidâ pace & tranquillâ inter se fruebantur.

ORTH.

Nec Anicetus modò, sed Pius, Eus. quo supra. Hyginus, Telesphorus, Sixtus, licet neque ipsi hoc festum eo die quo Episcopi Asiae obseruarent, ne­que alios post se ita obseruare permitterent, nihilominùs tamen cum Epis­copis illarum ecclesiarum in quibus ita obseruabatur, ad se accedentibus, pacem & concordiam perpetuò retinuerunt.

PHIL.

Victor tamen Pontifex Eus l. bist. eccl. 5. c. 24. totius Afiae Ecclesias, cum alijs finitimis, tanquam alterius fidei & opinionis, simul omnes (vt complectar breut) à communi vnitate ecclesiae ampu [...]are conatur, & in eos per liter as grauitèr inuehitur, atque adeò omnes fratres, eam incolentes regionem, prorsus à communione secludendos edicit.

ORTH.

Egregiam sanè Victor reportauit victoriam; cuius brutum fulmen Polycrates, qui Asianis praeerat Episcopis, pro nihilo ducens, Euseb. l. 5. c. 23 Ego (inquit) his quae nobis ad terrorem obijciuntur, minimè conturbor: Imò haec quae à Victore gesta sunt Jbid. c. 24. caeteris om­nibus, qui Pascha eodem quo Victor modo celebrabant, minim? placebant episcopis. Illum igitur contra magnoperè hortabantur vt pacis, [Page 103] concordiae, & charitatis erga proximos diligentem curam haberet, quorum verba, vtpote Victorem acrtùs & acerbiùs coarguentium, scriptis prodita adhuc exstant; èquibus & Irenaeus Victorem, ne tam multas ecclesias, propter Traditionis, antiqua ex consuetudine inter illas vsurpatae, obserua­tionem, à corpore vniuersae Christi ecclesiae penitùs amputet, appositè & con­uenientèr admonuit.

PHIL.

Bar. an. 191. n. 15. Quamdiu cum Catholicis tantùm acta res est, tolerabile vi­sum est Romanis Pontificibus permittere Asianos, more Iudaeorum, decimâ quartâ Lunâ pascha celebrare; cum haec indulgentia haeresis validandae esse videretur occasio, ab eâ cessare consultius visum est. Qui enim in Asia his temporibus inualnissent Montani haeresis sectatores, quasi lege diuinâ ab ipso suo ipsorum Paracleto peruulgata, & ipsi die decimâ quartâ pascha celebrandum, omnes verò secùs agentes errore duci vehementissimè affir­mabant. Ibid. n. 16. Rursus ne quartadecimani ampliùs tolerandi essent, planè neces­sitas Victorem impulit. Non enim Montanis [...]ae tantùm eum fouebant er­rorem, sed & alij haeretici. Cùm igitur Blastus (cuiuius tu superiùs me­ministi) non satis haberet se ab ecclesiâ praecidisse, sed complures alios ab ipso complexu abstrahens in suam conaretur sententiam perducere, haec qui­dem tolerare idem iam v [...]sum est quòd schismati fauere, ac schismaticis conniuere. Quamobrem, etsi durum & violentum visum est multis reme­dium Victoris papae, pernecessarium tamen ad vlcus (extriusecus intrinse­cusque serpente tabo) curandum, cùm praesertim non eadem praesens esset A­sia [...]orum causa, atque fuerat anteà tempore Polycarpi. Quandoquidem il­li ex permissione, isti ex necessitate se celebrare Pascha decimâ quartâ Luna dicerent, ac proinde eos qui secus facerent errore labi tactarent, sicque c [...]te­ros omnes toto orbe diffusos Christianos eo modo damnarent.

ORTH.

Siccine te, Polycratem, omnesque Asianos, (quos, Irenaeum reliquosque Episcopos tueri vides), schismatis, haerese­os, Iudaismi postulare? Sed nunquid gloriosus iste Iupiter Capi­tolinus in Occidentales pariter intonuit?

PHIL.

Bar. [...]. 198. n. 17. Erga Occidentales propensiori cura inuigilans, per episco­pum Viennensem Desiderium, Gallicanam ecclesiam admonendam cura­uit. Per tuam fraternitatem Presbyteris Galliarum literae mittantur, vt obseruent Pascha, non cum Iudaeis negatoribus Christi, sed cum sequacibus Apostolorum, praedicantibus veritatem Christi. Haec Victor, qui abs­que dubio eiusdem argumenti literas in reliquas Occidentalis Orbis eccle­sias dedit. Sic Baronius.

ORTH.

Si Occidentales à communione sanctorum non exclu­sit, sed tantùm monendos censuit, Britannos cùm sint Occidentales absque dubio pro schismaticis non notauit.

PHIL.

Britanni, etiam post Concilium Nicenum, errorem suum mordicùs sunt amplexi.

ORTH.

Cum par esset (vt acutissimi Eliens. in re­spons. ad apol. c. 7. p. 167. Theologi verbis vtar) Christianos omnes, qui caeterà iam idem sentirent, in huius quoque Festi ce­lebratione vniformes esse, nec deceret decimâ quartâ Luna hos quidem ie­iunijs sese ma [...]erare, illos verò eodem diem festum die hilarem (que) sumere, vi­sum [Page 104] est Constantino Sacram suam, ad (quae passim erant) Ecclesias mittere, quibus id egit, vt vnum vbique morem in tenendo Paschate sequerentur; vt autem illum potiùs quo die dominico, ne verò illum quo decimâ quart [...] Lu­nae celebrari mos erat, quòd is proximè ad Iudaismum accederet, qui tum Pascha s [...]m immolant, quibus iniquum esset vt Christiani se conformes redderent. Sed neque Canon (in Concilio Niceno) vllus ea de re editus, tantùm Constantini epistolâ transacta res est. Vobis P. 168. verò etiam in Nicena Synodo quae positiui iuris erant, religio nulla abrogare; nam neque stantes adora [...]is, die Dominico, inter Pascha & Pentecosten (quod vicesimo Canone c [...]etur) et Diaconi Cardinales sedent cum Presbyteris. Neque quotannis bis Synodos habetis. Verùm quid de Scotis tibi videtur? Num illi etiam inter schismaticos?

PHIL.

Bar. [...]n. 604. n. 65. Eadem planè, quâ Britanni, paritèr & Scoti erant schisma­tis fuligine uncti, vt rectè Baronius.

ORTH.

Contra Baronium prodeat An. 634. n. 1 [...]. Baronius. Illud (inquit) necessario praemittendum, Scotorum Ecclesiam, licèt diuerso tempore à com­muni ritu Catholicae Ecclesiae Pascha celebraret, non tamen ob id à commu­nione Sedis Apostolicae separatam fuisse ali [...]ando. Etenim licèt error grauis esset, tamen quòd circa ritum, non [...]ute [...] circa fidei Catholicae dog­mata ver saretur, visus est in gente illa à sede Apostolica tolerandus. Et paulò pòst. Caeterùm nec fuisse videntur eo tempore Scoti eius erroris, vt inter [...], à Sacrosancto Niceno Concilio reiectos, quos vocauit [...], id est, quarta-decimanos collocari opertet. Siquidem etsi [...]on-Romano, neque tamen Indaeorum more Pascha celebrare consue [...]erunt. Quibus ex verbis illud obitèr colligendum, ne Britannos quidem pro schismaticis, à Niceno Concilio damnatis, habendos esse ex sententiâ Baronij, cùm vtriusque gentis vnam & eandem esse rati­onem ipse anteà docuerit. Et postea anno 664. idem An. 664. n. 5. Baronius: Eiusmodi error irrepsit in Scotos, non ex refractaria contentione, vt agere voluerint contra totius Ecclesiae Anglicanae vsum, sed ex inscitia Paschalis compu [...]us. Porrò caeptus est eiusmodi errot anno Domini 566. perdurauit (que) vsque ad annum 716. ita vigens annos 150. Caeterùm idem error in hunc vsque annum fuisse illis venialis ostenditur, quòd non ex contumacia & schismate fuisset exortus, fed tolerabili quadam ignorantia, cùm, vt testa­tur Beda, Nemo illis, vltra Orbem positis, synodalia Paschalis obseruantiae decreta porrexisset. Quamobrem haud visi sunt ecclesiae catholicae ex albo expungendi ij, qui, sanctitate insignes, in hunc vsque annum egregijs vir­tutibus claruerunt, plurimis etiam miraculis illustrati. Quamobrem, cùm eadem Britannorum & Scotorum sit ratio, dum Scotos ab hac criminatione liberat, pari modo & Britannos liberandos docet.

PHIL.

An. 604. n. 65. Erant discessionis à Romana ecclesia rei, ideoque schismatici.

ORTH.

Quid sibi vult hoc ipsum discedere? An à Romani pon­tificis obedientia se subtrahere? At huius vnquam parüisse impe­rio quomodo constabit? Dinooch, vir insigniter doctus, Galf. Mone­ [...] ▪ l. 11. c. 12. nullam Augustino à Britannis deberi obedientiam multis demonstrauit argumen­tis. [Page 105] Porrò ne deinceps eiusdem iugo colla sua subderent, causa erat iustissima; ne scilicet Archiepiscopi Meneuensis authorita­tem minuerent, quod per Can. 6. Canonem Nicenum (quo cautum est vt suis priuilegia seruentur ecclesijs) non licuit. Augustinus autem ipse, nisi superbo & elato fuisset animo, rogasset tan­tùm vt suam in praedicando Anglis operam Britanni vnà collo­carent, non etiam vt sibi & domino suo obtemperarent. Quin­etiam eiusdem fastus & arrogantia latiùs se prodit, quum Gre­gorium sic interrogaret, Apud Bed [...] lib. 1. c. 27. Qualiter debemus cum Galliarum & Bri­tanniarum Episcopis agere? Quibus verbis Iurisdictionem sibi non modò in Britannos, sed in Gallos etiam non obscurè aucupari vi­sus est. Quod subodoratus Gregorius sic respondit: In Galliarum Episcopos nullam tibi authoritatem tribuimus, quia ab antiquis praedeces­sorum meorum temporibus pallium Arelatensis Episcopus accepit, quem nos priuare authoritate percepta minimè debemus. Hactenus de eius su­perbia & arrogantia.

An verò sanguinolentae illius stragis, quae subsecuta est, consci­us5 fuerit necne affirmare non ausim. Sic tamen legimus apud an­tiquitatum peritos. Vid. antiq. Brit. p. 48. Cùm Britones fuerunt Catholici, Saxones genti­les erant, ad quos conuertendos mifit beatus Gregorius Augustinum & Mellitum, qui Saxones conuerterunt. Sed cùm Augustinus vellet Episcopos & Abbates Britonū ducere authoritate Apostolica, vt eum legatum accipe­rent, & cum eo Anglis praedicarent, mota est discordia propter eorum inobe­dientiam ad Sanctum Augustinum, & sic motam fuit Bellum inter Brito­num regulos & Saxonum regulos, qui iam vniuersi volebant Britones Augustino subdere. Sic ille. Et Galfridus L. 11. c. 13. Monumetensis; Hedel­bertus, Rex Cantianorum, vt vidit Britones dedignantes subiectionem Augustino facere, & eosdem praedicationem suam spernere, hoc grauissimè ferens, Edelfridum Regem Northumbrorum, & caeteros regulos Saxonum instimulauit, vt collecto grandi exercitu in ciuitate Bangor Abbatem Di­noot, & caeteros clericos, qui eos spernerent, perditum irent. Ipse etiam Hist. Angl. l. [...]. c. 2. Beda testatur Augustinum minitantem praedixisse, quòd si pacem cum fratribus accipere nollent, bellum ab hostibus forent accepturi: Et si nationi Anglorum noluissent viam vitae praedicare, per horum manus vltio­nem essent mortis passuri. Obsecro quid hoc erat aliud quàm

Aere ciere viros, Martemque accendere cantu?

Quid enim subsecutum est? Ethelbertus Rex Cantianorum Edil­frido Nordanhumbrorum Regi persuasit, vt iunctis viribus Bri­tannos adorirentur, vnde cruenta & horribilis facta est strages; quam sic enarrat Ibidem. Beda. Rex Anglorum fortissimus Edilfridus, col­lecta grandi exercitu, ad ciuitatem Legionum, quae à gente Anglorum Le­gacestir, à Britonibus autem rectiùs Carlegion appellatur, maximam gen­tis perfidae stragem dedit; Cumque, bellum acturus, videret sacerdotes eo­rum, qui ad exorandum deum pro milite bellum agente conuenerant, seor­sum in tutiore loco consistere, siscitabatur qui essent ij, quidue acturi illo conuenissent? Erant autem plurimi eorum de Monasterio Bangor, qui [Page 106] ad memoratam aciem, peracto ieiunio triduano, conuenerunt. Quorum causam aduentus cum intellexisset Rex Edilfridus, ait, Ergo si aduersum nos ad deum suum clamant, profectò & ipsi, quamuis non arma ferant, contra nos pugnant, qui aduersis nos imprecationibus persequuntur. Itaque in hos primùm arma verti iubet, & sic caeteras nesandae militiae copias, non sine magno exercitus sui damn [...] deleuit. Extinctos in ea pugna ferunt de his qui ad orandum venerunt, viros circiter mille ducentos, & solum quin­quagenta fuga esse elapsos. Sed mihi paulisper conueniendus est Beda, Malm. in pro­log. homo maximè doctus, & minimè superbus. Homo tamen, à quo ni­hil humanum alienum puto. Et hîc aliud humani passus, in Saxones benignior, in Britannos longè quàm par erat inhumanior mihi vi­deri solet. Illum igitur, tanquam rediuinum, compellare liceat. Agè venerabilis Beda, candorem tuum appello, an cum priscis illis Britannis satis candidè egeris. Tunè Edilfridum vt virum for­tissimum laudas, quem tanquam crudelissimum homicidam dete­stari oportuit? Tunè Britannos gentem perfidam vocas, quos, vt­pote Christum profitentes, fidelium titulo ornari decuit? Tunè illorum exercitum nefariae militiae copias appellas, qui pro Christia­nis aduersus paganos foedifragos dimicauit? Non Britanni (vir Venerabilis) sed Saxones erant gens perfida; horum non illorum ne­faria erat militia; hi Britannos, id est, aduenae indigenas, Pagani Christianos, ad quos tuendos conducti, & data fide accesserant, iam pridem ab a [...]itis sedibus in montium iuga pepulerunt; nec hic passi quiescere, pro non recepto Augustino, nouo domino, no­uum bellum mouent. Quid hîc facerent miseri Britanni? An cer­uices suas hostibus feriendas darent? An ingulos nudis ensibus porrigerent? An se lacessi [...]i non defenderent? At nec Deum suum, id est, nostrum, pro se suisque orarent? Etenim Monachi isti Ban­chorenses, qui, se totum triduum ieiunio macerantes, Christi pro Christianis auxilium implorarunt, quid illi tandem m [...]üerunt? Quid celeberrimum monasterium (illius seculi spiritualis paradi­sus) tot filijs vno die orbatum? Nempe In vita Mal [...]. nobilissimum (inquit san­ctus Bernardus) extiterat monasterium multa Millia monachorum ge­nerans, muliorum monasteriorum Caput. Locus verè sanctus, soecundus­que sanctorum copiosissimè fructificans Deo, ita vt vnus ex filijs sanctae il­lius Congregationis, nomine Luanus, centum solus Monasteriorum Fun­dator extitisse feratur. Ita Hyberniam Scotiamque repleuerunt genimina eius; vt ea potissimùm tempora Dauidici illi versiculi praecinuisse videan­tur, Visitasti terram & inebriasti eam, &c. Nec modo in praefatas, sed in exteras etiam regiones, quasi inundatione facta, illa sanctorum examina se essuderunt, è quibus ad Gallicanas partes Sanctus Columbanus ascendens, Lexou [...]ense construxit Monasterium, factus ibi in gentem magnam. Sic Bernardus. Debuerat (inquit rectè Vid. antiq. Brit p. 9. Lelandus) Gregorius (addo etiam Augustinus) admonuisse Saxones, gentem perfidam, vt, si sincerè Christianismum admittere vellent, Britannorum imperium quod contra sacramentum militiae per tyrannidem occupauerant, iustis dominis ac pos­sessoribus [Page 107] restituerent. O quanta cum laude Augustinus Palladij, Scotorum Apostoli, sibi proposuisset exemplum! Polyd Virg. hist. l. 3. p. 59. Qui omnibus precibus dehortatus est Constantinum Regem, vt ne vellet Anglos Saxo­nes, gentem impiam, armis iuuare contra Britannos, homines Christianos, quando possit certò scire eorum calamitatem cum suâ aliquando coniunctam; cùm satis constaret illos non Scotorum, non Pictorum amicitiam, sed totius Insulae imperium quaerere. Hoc facto sibi Augustinus ingentem gloriam peperisset, qui iam minis suis (quas tu praedictio­nes interpretaris) ad bella conclamasse visus est; bella inquam atro­cia & crudelia, quibus tanta Christianorum facta est clades, tantus sanctorum monachorum sanguis effusus, qui eo ipso die, vt Galf▪ Monem. l. 11. c. 13. qui­dam verè loquitur, Martyrio decorati, regni coelestis adepti sunt sedem▪ Si isti Martyres, quo tandem in numero habendi sunt quorum gla­dijs facti sunt Martyres? An tu haec, Beda, si [...]cis oculis memora­re poteras? An monachus non plangis monachos? Quis [...]alia fando,

Myrmidonum, Dolopumue, aut durimiles Vlissi,
Temperet à lachrymis?
PHIL.

Refert Bed. l. 2. c. 2. Beda Augustinum multo antè tempore ad coelestia 6 regna sublatum.

ORTH.

Hoc non est Bedae, sed alicuius falsarij. Nam, vt qui­dam antiquitatum nostrarum peritissimus doctissimè obseruauit, Antiq. Brit. p. 48. supposititium est, nec in libris Bedae Saxonicis habetur. Hunc autem lo­cum additamentis esse interpolatum ex temporum supputatione clarum euadet. Nam nefanda illa monachorum Banchorensium clades facta est anno Domini sexcentesimo quinto, vt constat ex Vide Iuellum def. part. 5. c. 1. di [...]. 1. Chronico Saxonico Petro-Burgensi. Sed quando mortuus est Augustinus?

PHIL.

An. 604. [...]. 60 62. 55. Baronius eius mortem in annum sexcentesunum quartum retulit.

ORTH.

Ponamus, in vestram gratiam, eum episcopum fuisse creatum quàm primùm Gallias salutauit (citiùs enim non potuit) id est, anno 596. De gest. pontisi­cum, l. 1. p. 196. Malmesburiensis autem annos 16. vel saltem 15. (nam variae sunt lectiones) in Cathedra Cantuariensi sedisse perhi­bet. Nos, vt vobis gratificemur, quindecem statuemus. Hinc ef­ficitur mortuum esse anno 611. Sed adhuc numeros contrahentes dicamus eum anno 608. obijsse, vt habet Matthaeus [...]. 4. Westmona­steriensis. Si primam sententiam amplectamur, Augustinum Sex­ennio; si secundam triennio cladi Banchorensi superuixisse dicen­dum est.

PHIL.

Baronius Bed. l. 2. c. 3. Bedae (cuius authoritas, istorum, iure prae­ponderat) innititur, qui sub hoc eodem Redemptoris anno sancti Augustini mortem recenset.

ORTH.

Beda, postquam Iusti & Melliti Ordinationem anno 604. factam retulisset, Orientaliûm Saxonum Prouinciam verbum veritatis, praedicante Mellito, accepisse commemorat. Postea [Page 108] Ethelbertum in Ciuitate Londonia Sancti Pauli, in Ro [...]schester beati Andreae ecclesiam fecisse, & vtriusque Episcopis dona multa obtulisse, sicut & Dorouerniensis (id est, Cantuariensis) ecclesiae Archiepiscopo. Sed & territoria ac possessiones, in vsum eorum qui erant cum episcopis, adiecisse narrat. His hunc in modum ex­positis, ad mortem Augustini referendam accedit: vnde manife­stum est Bedam, non sub hoc anno (quo ordinati sunt Mellitus & Iustus) vt collegit Baronius, sed multis rebus, magni sanè momenti & molis, quae vno anno peragi non poterant, interiectis, mortem Augustini recensere. Falli autem Baronium testibus euincam am­plissimis; nempe Ethelberto Rege, & Augustino ipso. Extat enim Regis Ethelberti Charta sigillo munita, qua terras quasdam Mo­nasterio Sancti Petri Cantuariensi donauit, cui subscripsi Augusti­nus, anno Domini 605. Sed ipsam Vide Iuellum desens. part. 5. c. 1. d. 1. chartam, veritatis & antiquita­tis ergô, libet subijcere.

Charta Ethelberti.

In nomine Domini nostri Iesu Christi. Omnem hominem, qui secun­dum Deum viuit, & remunerari à Deo sperat & optat, oportet vt p [...]is precibus consensum hilariter ex animo praebeat, quoniam certum est, tanto faciliùs ea quae ipse à Domino poposcerit consequi posse, quantò & ipse liben­tiùs Deo aliquid concesserit. Quocirca, Ego Ethelbertus, Rex Cantiae, cum consensu venerabilis Archiepiscopi Augustini, ac principum meorum, do & concedo Deo, in honore Sancti Petri, aliquam partem terrae luris mei, quae iacet in oriente ciuitatis D [...]robern [...]ae. Ita duntaxat vt Monasterium ibi construatur, & res, quam supra memoraui, in potestate Abbatis sit, qui ibi fuerit ordinatus. Igitur adiuro & praecipio in nomine Domini D [...]i om­ni potentis, qui est omnium rerum Iudex iustus, vt praefata terra subscripta donatione sempiternaliter sit confirmata, ita vt nec mihi, nec alicui successo­rum meorum, regum vel principum, siue cuiuslibet conditionis dignitatibus & ecclesiasticis gradibus, de ea fraudare liceat. Si quis verò de hac donati­one aliquid minuere, aut irritum facere tentauerit, sit in praesenti separatus à sancta communione corporis & sanguinis Christi, & in die Iudicij, ob me­ritum malitiae suae, à consortio Sanctorum omnium segregatus. Circum­cinctaest haec terra his terminis. In oriente ecclesiâ Sa: Martini, in meri­die via Othburgate, in Occidente & in Aquilone During. In ciuitate Do­rouerni, in anno ab incarnatione Christi DC. V. indictione 8. † Ego E­thelbertus Rex Cantiae, sana mente integroque consilio donationem meam signo Sanctae Crucis, propria manu roboraui, confirmauique. Ego Augu­stinus, gratia Dei Archiepiscopus, testis, consentiens libenter subscripsi. Ego Eadbaldus Regis faui. Ego Hemigisilus Dux laudaui. Ego Hocca Comes consensi. Ego Augemundus reserendarius approbaui. Ego Graphio Comes benedixi. Ego Tangi [...]ilus Re [...] optimas confirmaui. Ego Pinca consensi. Ego Geddi corroboraui. Si Augustinus huic donationi sub­scripsit anno 605. quomodo mortuus est anno 604? Num post [Page 109] mortem subscripsit? Deindesi eodem anno subscripsit quo facta est strages, quomodo multó ante tempore est in coelum sublatus? Sed de his hactenus.

Nunc ad eiusdem inaugurationem tandem aliquando veniamus,7 quam canonicè fuisse praestitam, lubens (vti spero) fateberis.

PHIL.

Quidni? Nam, vt ex Sancto Beda docet Princ. doctr. l. 13. c. 6. Stapleto­nus, à successore Petri Romano pontisice erat missus, & ab episcopis Gal­liae ordinatus per impositionem manuum presbyterij.

ORTH.

Greg. l. 7. ep. 30. ind. 1. Gregorius à Germaniarum episcopis factum esse episco­pum asserit.

PHIL.

Quod dicit (Germaniarum) textum corrigendum pu­tat Bar. an. 597. n. 27. Baronius, vt dicat Galliarum.

ORTH.

Esto, sed quo tempore creatus est?

PHIL.

Cùm, iam apud Anglos aliquandiu commoratus, com­plures conuertisset, vt dicit Beda.

ORTH.

Ibidem. Baronius in eo corrigendum putat Bedam, dum post con­uersionem Anglorum subdit missum esse Augustinum. Hoc enim antea factum esse (vt ipsi videtur) docet Gregorius. Sed age, à quibus est or­dinatus?

PHIL.

Ab Archiepiscopo Arelatensi, vt refert L. 1. c. 27. Beda.

ORTH.

Quid? An à solo?

PHIL.

Minimè verò, sed tanquam à principali ordinatore. De assistentibus Historici non adeo sunt solliciti.

ORTH.

Non inconcinna est haec responsio; Caeterùm quis nam ille Arelatensis?

PHIL.

Aetherius, vt est apud Quo supra. Bedam.

ORTH.

Aetherium tunc temporis non fuisse episcopum Are­latensem, sed Lugdunensem, Virgilium autem Arelatensem affir­mat An 597. n. 27. Baronius. Verùm vtcunque se res habet, sià Galliae episco­pis sit inauguratus, illud tibi memoria recolendum, eos omnes ab [...]. Maior. vide suprà, l. 1. c. 7. n. 7 vno solo, Sancto scilicet Dionysio Areopagita, originem ducere, & ex consequenti, vobis, qui adeò rigidè Canonem interpretami­ni, ne episcopos quidem esse posse. Quamobrem si Argumenti tui aciem perinde in Augustinum, ac in hodiernos Angliae episcopos, intenderis, eius ordinationem nullam penitùs fuisse, sed prorsus irritam concedas oportet. Idemque de omnibus vestris, quos ab eodem successionem trahere gloriamini, erit iudicandum. Ita non­dum mare ingressus, in ipso portu naufragium passus es. Sed, mis­so Augustino, ad eos quibus ipse manus imposuit transeamus.

CAP. VI. De Episcopis ab Augustino ad Cranmerum.

  • Sub imperio
    • Anglosaxonum.
      • Primò de Mellito & lusto. 1
      • Secundò de reliquis. 2
    • Danorum. 3
    • Normanorum. 4
PHIL.

MEllitus & Iustus, quos ipse sacrauit Augusti­nus, quin à tribus canonicè sint constituti dubitare non licet.

ORTH.

Licet verò; modò interrogati­onem Augustini, & Gregorij responsionem diligenter perpenderis. Interrogatio Au­gustini: [...]ed. l. 1. c. 27. Si longinquitas itiner is magna in­teriaceat, vt Episcopi non facilè valeant conue­nire, an debeat sine aliorum episcoporum praesentia episcopus ordinari. Re­spondit Gregorius; Et quidem etiam in Anglorum Ecclesià, in quâ ad­huc solus tu episcopus inueniris, ordinare episcopum non aliter nisi siue E­piscopis potes. Nam quando de Gallis episcopi veniunt, qui in ordinatione episcopi testes tibi assistant? Fraternitatem tuam igitur ita volumus episco. pos ordinare, vt ipsi sibi episcopi longo interuallo minimè disiungantur, quatenus nulla sit necessitas vt in ordinatione episcopi, alij conuenire non possent. Pastores quo (que) (quorum praesentia valdè es [...] vtilis) facilè debeant conuenire. Cum igitur, authore Deo, ita fuerint episcopi in propinquis sibi locis ordinati, per omnia, episcoporum ordinatio sin [...] aggregatis tribus vel quatuor episcopis fieri non debet.

PHIL.

Verba Sancti Gregorij secùs se habere, ac à te citantur, multa fidem faciunt exemplaria; in quibus est illud, quod secuti sunt qui eius opera Parisijs anno 1586. ediderunt: vbi sic legitur; Greg. t. 2. p. 1124. Et quidem etiam in Anglorum ecclesia, in qua adhuc solus tu episcopus inueniris, ordinare episcopum non aliter nisi cum episcopis potes. Augusti­nus autem, cùm adhuc solus Anglorum esset episcopus, meritò du­bitare potuit, vndè venturi essent qui mutuam sibi operam accom­modarent; ideo subiungit Gregorius, nam quandò de Gallis veni­unt, illi in ordinatione episcopi testes tibi assistant. Caeterùm cum huius loci variae sint lectiones, tum apud Bedam, tum apud Gregorium, quaerendum igitur quam potissimùm editionem sis amplexus?

ORTH.

Ego vicissim à te quaero, quam editionem secutus sit Stapletonus, cum Bedae Historiam Ecclesiasticam in sermonem Anglicanum traduceret?

PHIL.
[Page 111]

Stapletonus, vir tam insigni eruditione, prudentia, & zelo praeditus, ad hoc vnicè collimauit, vt Patriae suae, hoc opere transferendo, prodesse possit; ideoque quamplurima sibi exempla­ria, tum impressa, tum manuscripta studiosè conquisiuisse, conqui­sita inter se contulisse, ex collatis optimum quodque & pulcherri­mum selegisse existimandus est.

ORTH.

Ego igitur illam amplexus sum huius loci lectionem quae omnium optima est & selectissima. Nam à Stapletoniana ne transuersum quidem vnguem discessi. Verùm vt genuinus sensus Gregorianus magis elucescat, vtriusque periodi à te prolatae, tum vera lectio, tum mutua connexio est paulò diligentiùs introspicien­da. Prioris duae sunt lectiones, cum episcopis, & sine episcopis. Poste­riorem sequutus est Stapletonus, quam & veriorem esse nullus du­bito. Nam cùm probè intelligerem quosdam in Academia Oxo­niensi, doctrinâ & probitate praestantes viros, designatos esse, qui (inter caetera Patrum opera) omnia exemplaria Gregoriana, siue impressa, siue manuscripta, quotquot comparari potuerant (quae sanè erant quamplurima) inter se conferrent, ab amico percontatus sum, quomodo hic locus in manuscriptis condicibus legeretur: qui respondit, haec interrogata in manuscriptis Gregorij codicibus non reperiri, sed in libros impressos ex Bedà sibi videri inserta. Tum de Bedae exemplaribus manuscriptis inquirendū censui, quo­rum complura videre contigit, quae summo consensu habebant, sine Episcopis. Cui lectioni concordat venerandae antiquitatis ex­emplar, quod summae eruditionis ac limati iudicij vir ornatissimus, Dominus Henricus Sauillus, eques auratus, ex propria sua Biblio­thecâ, in Collegio Aetonensi mihi ostenderat. His manuscriptis consentit postrema etiam vestra Bedae editio Coloniae 1612. nec minùs epistolae Gregorij, tum in editione Romanà, tum vt haben­tur in Conciliorum editione, tam Binianâ, quàm Surianà. Imò haec ipsa Interrogata apud Iohannē In Sancto Augustin [...]. Capgrauium reperiuntur, qui eo­dem planè modo, ac nos, hunc locum legit. Quamobrem, clarissi­mè liquet, verissimam lectionem esse, sine episcopis, vt est apud Sta­pletonum. Hactenus de prima periodo. In altera duo spectanda, lectionum diuersitas, & pronunciandi ratio. Ad primum quod at­tinet, vt omittam Gallis & Gallijs, veniunt & venient, quae exigui sa­nè sunt momenti, nec sensum variant, Gregorij editiones, Parisien­sis & Romana, legunt: Illi in ordinatione tibi testes assistunt. Quae lectio proculdubio est erronea. Nam non legendum illi, sed qui, quemad­modum ex Iohanne Capgrauio, manuscriptis, & Doctore Staple­tono apparet. De vera verborum lectione quum iam satis constet, pronunciandi ratio facilis erit & exp [...]dita. Siquidem hanc poste­riorem periodum Interrogationis nota signandam esse postulat ra­tio; alioqui enim pendet sententia, nec sensum habet integrum. Iam, vt ad mutuum nexum & dependentiam veniamus, in priori membro dixerat Gregorius, Augustinum non posse aliter ordinare [Page 112] episcopum, nisi sine episcopis. Cuius dicti statim rationem reddit; quasi dicat, Nam quis tibi assistat? Num Britanni? Num Angli? N [...]m Galli? Non Britanni, illi enim se opponunt, ideo (que) hoc in negotio ne [...]n [...]minandi quidem. Non Angli, quia nulli sunt. Haec duo membra tanquam per se manifesta praetermittit. Sed de Gallis maior dubitatio suboriri potuit; de illis ergo disertè interrogat, Quando venient è Galliâ, qui tibi in ordinatione episcopi testes assistant? Quasi dicat, corum aduentum (vtpotè longè dissitorum) incertum esse, nec expectandum; Vnde concludit, non posse Augustinum ali­ter ordinare episcopum, nisi sine episcopis. Interim attendas velim, Au­gustinum non tam ineptè interrogaturum fuisse, si rem ipsam tam nefandam, planéque impossibilem censuisset.

PHIL.

Nulline ex Gallia, qui illi assisterent, huc transfreta­runt episcopi?

ORTH.

Nihil quicquam tale ex Bedâ colligi potest; ne (que) est verisimile. Bed. l. 1. c. 28. Proximo capite ad episcopum Arelatensem scribit Gregorius, monens vt Augustinum (si ad eum venire contingeret) affectuosè dulciterque acciperet; de episcopis verò in Angliam trans­mittendis nè verbum quidem. Et rursus subsequente capite scri­bit literas, in quibus significat se Augustino pallium direxisse, simul & insinuat qualiter episcopos in Britannia constituere debuisset; de Gallorum episcopis qui ordinanti assisterent, altum silentium. Prae­terea (vt ex l. 2. c. 3. constat) An. 604. Augustinū Britanniarū episcopum ordinasse duos episcopos, Mellitum Londoniensem, & Iustum Roffensem, re­fert Beda; de Gallicanis tamen prorsus tacet. Quamobrem si Be­dam consulamus Stapletonianum, & exemplar, quod ipse vt sele­ctissimum amplexus est, sequamur, constabit Augustinum, necessi­tate quadam postulante, primo quem sacrauit episcopo, nempe Mellito, manus imposuisse solum; proximo autem, videlicet Iusto, assistente Mellito. Q [...]od ad [...]o est lucidum, vt Kellis. exam. p [...]t. 1. c. 3. Kellisonus vester fateri coact [...]s si [...], Gregorium vni Augustino monacho, & tunc soli in An­glia Episcopo, licentiam dedisse consecrandi episcopos. Et ante Kelliso­num, doctissimus Ioh. de Turre­crem. super d [...]er part. 1. p. 493. Cardinalis in eadem constitutus fuit sententia. Sic enim scribit: Ex quibus (scilicet Gregorij verbis supra citatis) manifestè colligitur, quòd, secundùm sententiam Beati Gregorij, ternarius aut binarius numerus episcoporum non est de substantia consecrationis epis­copi. Caeterùm de his satis. Sed de reliquis Anglosaxonum epis­copis quid statuis?

PHIL.

Omnes canonicè fuisse inauguratos. Hoc enim fieri2 debere, loco superiùs citato edixit Gregorius. Nec desunt aliquot huius rei in historijs exempla: verbi gratia, Aldulphus anno Dom. 780. sacratus est ab Eambaldo Archiepiscopo, Gilberto, & Hig­baldo, vt refer [...] R [...]g. de Hou. p. 2. edit. Sauil [...]an [...]. Rogerus de Houeden.

ORTH.

Quid porro de episcopis censendum, qui hic, domi­nantibus3 D [...]nis, sunt constituti?

PHIL.

Archiepiscopos suos à Romano pontifice pallium ac­cepisse [Page 113] fatetur Ingulph. in hist. p. 893. & Malm. p. 74. Canutus. Non dubitandum igitur quin omnia se­cundùm ritum Romanae ecclesiae peregerint.

ORTH.

Vt igitur à Danis ad Normanos transeamus, qualis ti­bi videtur Lanfrancus, qui à Malm. de gest pont. Angl. l. 1. p. 205. Willielmo Conquestore ad Archie­piscopatum euectus est?

PHIL.

De Lanfranco vel quoquam alio ante Cranmeritem­pora ambigere nulla suadet ratio.

CAP. VII. De consecratione reuerendissimi patris & beatissimi Martyris Tho. Cran. Arch. Cant.

  • Cranmerus
    • Non fuit ab H. 8. sine episcopali con­secratione intrusus, contra
      • Becanum. 1
      • Fitzsimonem. 2
    • Fuit
      • Presbyter secundum ritum ecclesiae Romanae. 3
      • Episcopus
        • electus à clero
          • Rege annuente. 4
          • Papa prouidente. 5
        • Sacratus
          • Papa
            • veniam concedente. 6
            • à censuris absoluente. 7
          • tribus episcopis
            • manus imponentibus. 8
            • ritus vsitatos adhibentibus. 9
      • Archiepiscopus; quod probatur contra Kelliso­num, testimonio
        • Pontificum
          • Clementis septimi. 10
          • Pauli quarti. 11
        • Legatorum pontificiorum. 12
        • Cardinalis Alani. 13
        • Iesuitarum
          • Parsonij. 14
          • Fitzsimonis. 15
ORTH.

SVperest igitur, vt Reuerendissimi patris & sanctissimi martyris, Thomae Cranmeri Archiepiscopi Cantua­riensis, ordo Episcopalis ad examen reuocetur; de quo vestram expecto sententiam.

PHIL.

Sic igitur habe. Quotquot sub Henrico octauo, vel Edouardo sexto, contigerunt in ecclesiâ Anglicanâ re­rum mutationes flendae & lachrymabiles, earum omnium Cran­merus [Page 114] (vt vno verbo dicam) fons erat & scaturigo.

ORTH.

Inuidiae, qualis apud poëtas describitur, non absimilis videris; Quae, Quid. Meta [...]. l. [...]. Vix tenuit lachrymas, quia nil lachrymabile cernit. Nam quae tibi flendae & lachrymabiles dicuntur mutationes (quales sunt Religionis aliqua ex parte reformatio, & tyrannidis Papalis extir­patio) easdem mille benedictionum, in ecclesiam & rempub. An­glicanam coelitùs defluentium, foelix faustumque fuisse initium non ingrati agnoscimus. Sed nè vagetur oratio, responde directè, an Cranmerus Canonicus tibi videatur Episcopus? Hem, quid ta­ces? Quin eloquere. Vah, cui te assimilabo? Similis es homini lupum auribus tenenti, qui nec tenere satis nouit, nec dimittere. Cranmeri ordinationem episcopalem libenter infringere ac ener­uarevelles, sed certè non potes.

PHIL.

Bec [...]n. contro [...]. Angl. c. 4. q. 9. n. [...]. Becanus, ex ordine Iesuitarum pater, Anglorum E­piscopos sic alloquitur: Legitimè consecrati non estis, à quo enim? An à Rege? At is consecrandi potestatem non habet. An ab episcopo Cantua­riensi, vel aliquo simili? Nè id quidem. Nam Thomas Cranmerus, qui sub Henrico octauo Cantuariensem episcopatum obtinuit, non fuit consecra­tus ab vllo episcopo, sed à solo Rege intrusus, & designatus. Igitur quot­quot ab eo posteà consecrati sunt, non legitimè, sed ex praesumptione conse­crati sunt.

ORTH.

Satis Becanus, in vnctos Domini Iacobum & Henri­cum, petulanter & Iesuiticè. Primò enim Regem nostrum sere­nissimum Iacobum obliquè sugillat, quasi ipse proprijs manibus sacrasset Episcopos. Quorsum enim interrogat, an à Rege conse­crati sint, nisi vt lectoribus fucum & fumum inanem faceret, vt hoc à Rege nostro aliquandò factum suspicentur? Deindè Henricum in sedem episcopalem, sine consecratione, intrusisse quenquam est improba calumnia. Etenim in episcopis constituendis, Reges no­stri, quod episcoporum est permittunt Episcopis, id tantùm ipsi agunt, quod iure suo regio agere possunt, id est, quod verbo Dei, & Regni legibus est consentaneum; quodque sanctissimos Reges & Imperatores, quorum viua & spirantia imitantur exempla, summa cum laude fecisse constat. Porrò, si in istos vnctos Domini tam procaciter inuole [...], quid mirum si Cranmerum superciliosè despi­ciens, à nullo consecratum fuisse episcopo tum splendidè mentia­tur? Nec in Cranmerum modò, sed in vniuersos Ecclesiae Angli­canae Ministros haec Becanica redundat contumelia, quorum or­dines à Cranmero fluxisse non negamus. Sed age; fingamus haec vera esse quae obij [...]iuntur; caue tamen ne haec in vos ipsos cudatur faba. Nonne iam persentiscis catenae vestrae aureae annulos dehis­cere? Si Cranmerus non fuit episcopus, certè nec Antonius Lan­dauensis, nec Thomas Eliensis, quorum vtrumque à Ex Regis. Cranmeri. Cranmero suam deriuare consecrationem ex Archiuis liquet. Ambo tamen Marianis temporibus erant approbati; ambo alijs sacros ordines contulerunt; alter autem, nempe Eliensis, à Paulo quarto Pontifice [Page 115] maximo, (ecquis vestrûm Pontificem mentitum ausit dicere?) In diplom▪ seu bulla Paul. 4. vid. act. & mo [...]. in vita Cranm. pag. 1930. Il­lustris & vener abilis frater, & episcopus dictus fuit, eiusdemque diplo­mate, vt Cranmerum pro tribunali sisteret, decoratus. Haec Beca­no si non sufficiant, Iesuitam ad [...]. Conu. part. 1. p. 230. & 208. & alibi. Parsonium collegam suum remit­tendum sentio, qui, licet Cranmero, & nostris hominibus parùm sit beneuolus, verùm tamen fuisse episcopum clarissimè fatetur.

PHIL.

Becanum nostrum, in quem tam impotenter inuectus es, satis à tuis ictibus protexit pater Henricus Fitzsimon.

ORTH.

Manus igitur conseramus; & quas Loiolanus iste co­pias2 conquisiuit, tu, si placet, produc in aciem. Sed inprimis verus quaestionis status sine fuco & fraude praefigendus est. Dixit Beca­nus, Cranmerum non fuisse ab vllo Episcopo consecratum, sed à solo Rege intrusum. Quaestio igitur est; An Cranmerus ab Henrico octauo, sine con­secratione episcopali, in sedem Cantuariensem intrusus fuerit; ille ait, Ego nego, multisque argumentis conuello.

PHIL.

Becani opinionem Fitz, Britan. p. 304. Fitzsimon tribus defendit argu­mentis; quorum primum à grauissimorum totius gentis authorum mo­numentis, & consularibus actis est petitum.

ORTH.

Grauissimorum authorum? Cedò quot?

PHIL.

Vnum nominat.

ORTH.

Plures enim non potuit. Sed hem, quid audio? De authoribus gloriatur, & vnum tantùm nominare valet? En fastum, & pompam Iesuiticam! Sed hic vnus quis sit, aueo scire.

PHIL.

Is est Nicolaus Sanderus.

ORTH.

Vah! vt nihil pudet? Tene istud calumniarum & mendaciorum Augaeum stabulum, authorem totius gentis grauissi­mum indigitare? Sed quae narras acta consularia?

PHLL.

Legem comitiorum Regni, seu Parliamentariam; de qua sic De scbis [...]. l. 3. p. 296. Sanderus: Henricus octauus, radix peccati, cùm ab ecclesia & sede Apostolica regnum suum diuisisset, decreuit ne quisquam electus in epis­copum, bullas Pontificias, vel Mandatum Apostolicum de consecratione requireret, sed Regium tantùm Diploma vt adferret.

ORTH.

Quin pergas!

PHIL.

Author meus Fitzsimon hîc pedem figit, nec pergit vlteriùs.

ORTH.

Debuit profectò; verùm ego proxima Sanderi verba annectere non grauabor; Sed Regium tantùm diploma vt adferret, se­cundùm quod à tribus episcopis, cum consensu Metropolitae, ordinatus, iube­batur, lege Comitiorum facta ad imitationem antiquorum canonum, esse verus episcopus, nec alio modo ordinatum pro episcopo agnosci oportere. Hactenus Sanderus. Fitzsimon autem malè recitando suam nequi­tiam & improbitatem prodit. Nam quod caput est causae, illum (que) iugulat, id dolo malo transilit. Siccine Loiolanos authorem grauis­simum obtruncare & delumbare? O nobilem fraudem Iesuiticam! Sed locum Sanderi video, Fi [...]simonis▪ argumentum nondum vi­deo. Probare debuit Henricum octauum sine Episcopali consecratione [Page 116] Cranmerum intrusisse; locus autem Sanderi, & acta consularia, quae producit, contrarium manifestissimè docent. Spectatum admis­si risum teneatis amici? Primum argumentum accepimus, pergamus ad secundum.

PHIL.

Secundum ab hoc Hen. octaui edicto plenis Comitijs25. H. [...]. c. [...]0. sancito ducitur. Si quis Archiepiscopus, vel Episcopi, intra viginti dies post acceptas regias literas, non consecrent personam à Rege propositam, cum omnibus circumstantijs debitis, in poenam Praemunire incident. An huic Consulari decreto alij ab intrusis, vel schismaticis, futuri essent au­dientes?

ORTH.

Quàm haec insulsè Iesuita? Nam primò Cranmerus sacratus est ante hanc legem latam: Deindè haec ipsa lex consecra­tionem efflagitat, cum omnibus debitis circumstantijs peragendam, id­que sub poena grauissima delinquentibus infligenda. At Iesuitae probandum incubuit, Canmerum ab Hen. sine vlla omninò consecra­tione fuisse intrusum. Quomodo haec cohaerent? Dic sodes, num Fitzsimon satis sobrius cum haec scriberet?

PHIL.

Tertiam verò addit rationem a Fitzsimon qu [...] supra. manifesto mendacio tuo.

ORTH.

Meo autem?

PHIL.

Planè tuo. Nam Idem. p. 305. vt probes Cranmerum fuisse episcopum, verbis Parsonij tuum additamentum assuisti.

ORTH.

Egone? Certè vt Cranmerum Episcopum esse pro­barem, ex Parsonio, in editione Anglicana quam iste exagitat, nè vnum quidem verbum protuli. Vter igitur mendax?

PHIL.

Ad Parsonium tamen prouocans, ex eiusdem scriptis locum in margine indicasti, qui sanè nihil ad institutum.

ORTH.

In numeris (fateor) error irrepsit. Legitur part. 3. pag. 340. reponendum autem part. 1. pag. 230. Cuiusmodi lapsus siue in transcriptionibus, sinè in praelis, adeo proni sunt & procliues, vt in magno opere vix aut ne vix quidem euitari possint; ideoque à candido Lectore veniam facilè consequentur. Verba autem qui­bus in ipso textu vsus sum, verissima sunt atque certissima, & cum loco Parsoniano, quem in margine indicare volui, optime conso­nant. Nam (vt modo feci) Becanum ad collegam suum Parsoni­um relegaui, asserens eundem liquidò fateri Cranmerum fuisse E­piscopum. Quid? A [...] non fuit Episcopus? An non hoc liquidò agnoscit Parsonius? Ipsum Fitzsimonem, aduersarium meum ma­leuolum ac maledicum, testem ac iudicem appello, cuius haec sunt verba: J [...]idem. Ego verò tibi do Cranmerum fuìsse Archiepiscopum, testante Parsonio, tum alibi passim, tum in responsione, &c. Vides igitur, & quod dixi verum esse, vt hoc idem affirmare Parsonium, & vtrumque ag­noscere Fitzsimonem; nisi fortè Archiepiscopus esse possit, qui non est episcopus, quod nemo sanus vnquam somniauit. Interim quàm bellè causam Iesuitae agit [...]suita? Cranmerum ab vllo E­piscopo consecratum negârat Becanus; quod perinde est, ac si ne­gasset [Page 117] fuisse Episcopū. Hunc tueri ac defendere volens, sed non valens, ▪Fitzsimon, miserè oneri succumbit, & clypeum abijcit. Ego, inquit, tibi do Cranmerum fuisse Archiepiscopum; ergo quod negare voluit, ipsi miser affirmauit. Deindè ego Cranmerum fuisse Epis­copum Parsonij testimonio comprobâram; hoc Fitzsimon, licèt reluctante conscientia, refellere voluit, sed tandèm veritate vi­ctus, Ego, inquit, tibi do Cranmerum fuisse Archiepiscopum, testante Par­sonio, idque passim. Sic quod confutare conatus est, ipse confir­mauit.

—Iamque Britanni,
Ecce Britannomachum deuictum tendere palmas
Simonidem, vidêre.

Hunc igitur locum à mendacij aspergine, vel aduersarij testimonio vindicauim [...]s.

PHIL.

Non tam hoc loco nititur Fitzsimon, quàm Edit. Angl. pag 92. altero, cui magis insistit, adductis tum Parsonij verbis, tum assumento tuo! Haec sunt verba Parsonij: 3. C [...]ers. part. 3. p. 340. Inter Fox [...] sanctos non est Eremetica nec Monastica v [...]ta, non solitudo à mundo, au [...]mulieribus, nec in alter­utro sexu quisquam virginitatis speciem prae se ferens, neque vlli reuera Episcopi, si eorum ordinatio excutiatur. Hucusque Parsonius. Verba autem In editione me [...] Anglicana. proxima (nempe, nam praeter Cranmerum, ex tota combusto­rum turba, null [...] alij Episcopi clerici [...]e ex [...]terunt) non Parsonius, sed (vt verbis vta [...] p. 505. Fitzsimonis [...] fraud [...] plenus attexuisti.

ORTH.

Fraude pl n [...]s? Bona verba; eur enim dolo malo agerem? Cui bono? Aut quid inde luer [...] c [...]usae meae accresceret?

PHIL.

Simplicitatem & candorem te spreuisse dicit, vt inde pro­bes Cranmerum fuisse Episcopum.

ORTH.

Quam ille toto coelo errat? Illud enim ibi non agi­tur, sed iam d [...] antè agebatur. Nec tam Parsonij, quàm duorum Pontificum, Clementis 7. & Pauli 4. authoritate res tum confecta erat & transacta. Quisquámne est qui mendacium concinnaret, vt gemino lucente sole, Parsonij candelam in meridie accenderet? Quisquámne est qui verbis Parsonij mendacium assueret, ad illud fictitio eiusdem testimonio probandum, quod ipse clarissimis ver­bis passim testatur? Hic in Iesuita ingenium & acumen desidero. Haec enim n [...]mis sunt insulsa, & puer [...]lia satis. Igitur liquet me Parsonij testimonium non eo adduxisse intuitu, vt Cranmeri ordi­nem episcopalem probarem. Quorsum igitur? Illud Iesuita vel ex titulo capitis ediscere potuit. Agitur enim de Episcopis regnante Edouardo s [...]cratis. De his quaero, num vobis sint Episcopi? Re­spondetur autem, non esse; & hunc in finem [...] me verba Parsonij sunt prol [...]ta. Quid? Nonne v rè & appositè citantur? Nonne id quod volui, directè probant?

PHIL.

Fitzsimon Ibidem. Limbum tamen ascititium adiecisti.

ORTH.

Limbus iste non est ex sacco aut Cilicio, sed ex ostro & purpura. Nam quod Iesuita limbum appellat, non est meum, sed Cardinalis In desens. [...]at [...]. p. 4 [...]. Alani. Vnde apparet quàm temerè ac praecipi­tantèr [Page 118] in me irruat Iesuita, pleno ore mendacium crepans, quum quid à quo dicatur non intelligat.

PHIL.

Si sit Cardinalis Alani, cur nomen eius non appo­suisti?

ORTH.

Quia ipsi nomen suum cael [...]re visum est. Posthac au­tem vt Nemp [...] buiu [...] libri. c▪ 14. [...]. 2. loci illius perspicuitati consulam, & nomen Cardinalis, & libri paginam, & verba ipsa distinctis characteribus pingenda curabo. Sed de mendacio hactenùs. Iam si me Parsonio limbum addidisse fingamus, num inde Cranmerum ab Henrico octauo, sine Episcopali consecratione, intrusum fuisse concludet Iesuita? Verùm Becani defensione Fitzsimoniana, qua Sol▪ non vidit ineptiorem, haec dicta sunto. Iam ad institutum redeuntes, mi [...]sis velitationibus, cominùs agamus.

Et vt à fonte exordiar, nonne erat Cranmerus presbyter secun­dùm3 ritum Romanae ecclesiae? Ad Clementem septimum prouo­co, qui, in bulla ad Cranmerum missa, ipsum appellat, Registrum Cranmer. fol. 2. b. Magistrum in Theologia, in presbyteratus or dine constitutum.

An fortè non fuit canonicè designatus Episcopus? Immo Antiq. [...]rit. p. 327. da­ta 4 Cantuariensi conuentui à Rege facultate electus est.

Quid! an Papae quoque approbationem postulas? Ecce bul­lam5 Clementis 7. ad Henr. 8. Reg. Cranmer. fol. 1. a▪ Clemens Episcopus Henrico Anglo­rum Regi illustri.

De persona dilecti filij Thomae Electi Cantuariensis prouidimus.

Bonon. 1532. 9. Kal. Mart. Pontificatus nostri. 10.

Et aliam ad Cranmerum ipsum, in haec verba:

Ibid. fol. 26. Clemens Episcopus, dilecto filio Thomae Electo Cant.

Praefatae Ecclesia Cantuariensi, Apostolica authoritate prouidimus, teque illi praefecimus.

An fortè hoc fecit tanquam homo priuatus? Immo in Consi­storio, Cardinalium purpura fulgentium choro circundatus, vt ex ijsdem bullis patet.

Ibidem. Praefatae Ecclesiae de eorundem fratrum consilio Apostolica authoritate prouidimus. An fortè hoc factum, non quia meruit Cranmerus, sed quià Regem metuit Papa? Ipsum si placet Apollinem ex Tri­pode loquentem audi.

Clemens episcopus Henrico Angl. Regi illustri.

Ibidem fol. 1. a De persona dilecti filij Thomae Electi Cantuariensis, nobis & fratribus nostris, ob suorum exigentiam meritorum, accepta, &c.

Vides igitur quàm firma & illustris fuerit haec Cranmeri subli­matio, quae, Rege annuente, conuentu eligente, papa prouidente, facta est.

At fortè consecrari voluit nondum impetrata à Pontifice ve­nia. En igitur hîc quoque bullam Pontificiam.

Ibidem. Tibi vt à quocunque malueris Catholico Antistite, gratiam & com­munionem Apostolicae sedis habente, accitis & in hoc assistentibus duobus vel tribus Episcopis, similem gratiam & communionem habentibus, mu­nus [Page 119] consecrationis recipere valeas, concedimus facultatem, dat. Bonon. 1532 Pontificatus nostri decimo.

An fortè censuris irretitus erat Ecclesiasticis, ob quas ad tan­tam7 dignitatem suscipiendam, minùs videri posset idoneus? Hoc certè à quoquam traditum nondum comperi; sed fac ita se habe­re; Ecce tibi Vice-Deum vestrum Vaticanum omnes huiusmodi nebulas vel suo spiritu difflantem:

Ibid. fol. 2. Clemens dilecto filio Thomae Cranmero, Archidia­cono de Taunton, in ecclesia Wellensi, Magistro in Theologia, salutem.

Te à quibusuis Excommunicationis, Suspensionis, & Interdicti, alijsque Ecclesiasticis sententijs, censuris, & poenis, à iure, vel ab homine, qua­uis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existis, & c [...]enorepraesentium absoluimus.

Dat. Bonon. 1532. 9. Martij.

Vel fortè à toto & talibus Episcopis, quot & quales per diplo­ma8 pontificum requiruntur, non est consecratus? Tempus & per­sonae, atque adeo totus processus in ipsis Archiuis, omni excep­tione maioribus, consignantur, ex quibus in tuam gratiam breuem hîc synopsin depromendam censeo.

Tho.
Registr. Cranm. fol. 5.
Cranmerus consecratus 30. Martij 1533. 24. H. 8. à
  • Ioh. Lincolniensi.
  • Ioh. Exoniensi.
  • Henrico Asaphensi.

An fortè in hac ordinatione, vsitati ritus more Ecclesiastico9 non sunt abhibiti? Vel post eiectum Romanum Pontificem, ad­huc retentos esse non obscurè innuit Sand. de sch [...]. p. 297. Sanderus; quanto igitur magis hoc tempore in vs [...] erant, Pontifice non eliminato?

PHIL.

Cranmerum (inquit Kell. in repl. contra d [...]t. Sut p. 30. Kellisonus) verè ordinatum non nego, 10 quia ab Episcopis Catholicis munus consecrationis accepit; ita & vixisse eum & mortuum esse verum Episcopum fateor, fortè tamen non fuit verus & legitimus Archiepiscopus Cantuariensis.

ORTH.

Fortè? Quod ita! ecquâ illud forti ratione colligi­tur? Argumenta Kellisoni à simonia, periurio, ac impostura de­ducta, nihil sunt aliud quàm totidem calumniae, quae mox, vbi [...]hi­storiae veritas eluxerit, tanquam fumus, euanescent. Interim Cranmerum verum fuisse Archiepiscopum adeo est manife­stum, vt nihil suprà. Quod, licet ex supradictis satis sit liqui­dum, conabor tamen in Kellisoni gratiam adhuc luculentiùs de­monstrare; idque expresso duorum Pontificum testimonio, Cle­mentis septimi, & Pauli quarti. Clemens in bulla ad Henrieum Octauum.

Reg. Cranm. fol. 1. De fratrum eorundem consilio, Apostolica authoritate prouidimus, [Page 120] ipsumque (Cranmerum scilicet) in Archiepiscopum praefecimus. Et in altera bulla ad Cranmerum ipsum.

Ibid. fol. 2. Te illi (nimirùm ecclesiae Cantuariensi) in Archiepiscopum praefe­cimus, & pastorem.

Quid? An nudum duntaxat Archiepiscopi nomen illi indulsit Clemens? Minimè verò; non ita inclemens. Sequitur enim in eadem bulla:

Curam & administrationem ipsius ecclesiae (Cantuariensis) tibi in spiritualibus & temporalibus plenariè committendo.

Sed fortè Pallio, in quo nomen Archiepiscopi & Ecclesiasticae po­testatis plenitudo continetur, erat destitutus. Immo hoc à Cle­mentissimo Clemente est transmissum.

Clemens Episcopus dilecto filio Tho. Cantuariensi.

Ibidem. fol. 3. Pallium ipsum de corpore beati Petri sumptum, per venerabiles fra­tres nostros, Archiepiscopum Eboracensem, & Episcopum Londi­nensem tibi assignandum, per praefatum Nuntium tuum duximus destinandum, vt ijdem Archiepiscopus & Episcopus, vel eorum alter, illud tibi postquam munus Consecrationis acceperis, assig­nent, &c.

Dat. Bonon. 1532. 5. nonas Martij.

Testis alter locupletissimus Paulus quartus, qui Cranmerum11 appellat, Thomam Cranmerum, olim Archiepiscopum Cantuariensem, tùm in Bulla Cuius exem­plar apud Iohan. Foxum in act. & mon. in vita Cra [...]m p. 1930. Comissionali, qua Episcopos Londinensem, atque Eliensem, Legatos suos in causa Cranmeri constituit, tum in Regist Card. Polyd. p. 2. Prouisionis Bulla, qua Cardinalem Polum in Archiepiscopum Cantuariensem sublimauit.

PHIL.

Fortè Cranmerum hoc insigniuit titulo, non quòd re­uera esset Archiepiscopus, sed quòd talis diceretur, & vulgò habe­retur.

ORTH.

Nugae: Paulus enim authoritate Sancti Petri Cran­merum à gradu Archiepiscopali degradandum edixit; quod ip­sum publicè & solenniter factum est à binis Legatis Pontificijs.

In qua Degradatione, illud cum primis memorabile contigit,12 quòd licèt Ridleium, Hooperum, & [...]errarum gradu tantùm Sacer­dotali, cui regnante Henrico initiati fuerant, spoliarent, non autem episcopali, quia regnante Eduardo consecratos pro episcopis non habebant, Cranmerum tamen omnibus paramentis ad presbyte­rum, episcopum, vel Archiepiscopum spectantibus, induerunt, & mox sic indutum vniuersis his Insignibus, tanquam opimis spolijs, denudarunt. Interea, dum haec gesta sunt, Cranmerus degradan­tes sic alloquitur: Act. & mon. in vit. Cranm. pag. 1709. Quis vestrûm habet pallium, qui meum mihi palli­um [Page 121] auferat? Cui responsum, hoc ab illis factum authoritate à Ro­mano pontifice delegata.

Vis nunc, Kellisone, vt post duos soles, totidemque parelios,13 stellas tibi in meridie lucentes ostendam? Prima erit, & magnitu­dinis primae, Cardinalis Cathol. defens. si textus conse­ratur cum mar­gine. Alanus; qui Cranmerum Archiepisco­pum fuisse liquidò concedit.

Secunda, sed magnitudinis secundae, erit nobilis Iesuìta, Conuer. part. 1. p. 208. Par­sonius14 scilicet, qui Augustinum, & Cranmerum, Archiepiscoporum Can­tuariensium primum, & vltimum, appellat. Et p. 230. alibi dicit, Cranme­rum primum extitisse Archiepiscoporum Cantuariensium, qui à fide Roma­na apostatauit.

His adiungam tertiam, minimae quidem magnitudinis stellam,15 sed proteruam satis atque malignam, Saturninae naturae, in Cauda opinor Draconis positam, Britannomach. p. 306. Fitzsimonem scilicet, quem antea de­bellatum, & manus flebiliter attollentem, audiuimus clara voce clamantem, Ego tibi d [...] Cranmerum fuisse Archiepiscopum. Quam­obrem illud Kellisonianum (fortè non fuit verus & ligitimus Archie­piscopus Cantuariensis) est obelo transfigendum, & aeterna litura ob­ducendum. Cranmerus enim, non modò pro episcopo, sed etiam pro vero & legitimo Archiepiscopo Cantuariensi, velit nolit Kel­lisonus, est agnoscendus.

CAP. VIII. De Canonicis impedimentis, Cranmero à Champnaeo obiectis, nempe bigamia, & actuali Coniugio; atque obiter de hodierno nostrorum Praesulum Coniugio.

  • De
    • Bigamia quaestio
      • proponitur, & status quaestionis. 1
      • discutitur ex
        • Canonibus in genere. 2
        • Sacris Scripturis. 3
        • Sanctis patribus. 4
        • ecclesiae praxi. 5
        • ratione
          • morali. 6
          • mystica. 7
    • Actuali coniugio
      • Cranmeri, quod per­stringunt, quia
        • actuale, sed defē ­ditur per
          • Sacras Scripturas. 8
          • Canonem
            • Apostolicum. 9
            • Ancyranum. 10
            • Nicenum. 11
            • Gangrensem. 12
            • Sextae Synodi. 13
          • exem­pla
            • aliorum
              • presbyterorū. 14
              • episcoporum. 15
            • patrum, Roman. pontif. 16
        • sacrilegum, quod tractatur ratione
          • sui. 17
          • voti. 18
      • nostrorum hodiè Praesulum, obitèr, & breuitèr. 19
PHIL.

CRanmerum Champn. p. 369 quadruplicem habuisse ordinationis suae Canoni­cum obicem, nimirum Bigamiam, Actuale connubium, schis­ma, & haeresin, ex Annalium quodam scriptore, anony­mo quidem, sed Anglico & Londini impresso narrat Champnaeus, & narrationem suam hac conclusione obsignat: P. 371. Ex his clarè constat, Cranmerum, cùm in Archiepiscopum sacratus sit, & bigamia, & sacrilego connubio coniunctum, & schismate à summo Pontifice & sede Apostolica separatum, atque tandem turpissima & insulsissima haeresi, quae Regem Caput Ecclesiae Anglicanae constituit, in­fectum fuisse. Et paulò pòst; quadruplicem hanc irregularitatem nefario etiam periurio slagitiosissimus homo coronauit.

ORTH.

Vel potiùs Champnaeus librum suum maledictis at­que contumelijs splendidè coronat. Hîcautem quinque Cranme­ro obtendit impedimenta, de quorum tribus, Infra, c. [...] [...]. 18 periurio, Ca. 10. n. 3. haeresi, & [Page 123] C. 10. [...]. [...]. [...] ▪ & 6. schismate, posteà agendum: reliqua duo, quae huius loci sunt pro­pria, hîc attingam. Primò, Bigamiae reum postulat; sed quis dicen­dus est Bigamus? An qui duas vno eodemque tempore habet v [...] ­ores? Huiusmodi (fateor) hominem à sacris ordinibus repellit A­postolus: sed quid hoc ad Cranmerum, qui ab hac labe erat im­munis? An qui, priore coniuge defuncta, ad secundas nuptias tran­sijt? Hoc quidem fecit Cranmerus, sed nunquid eo nomine ab E­piscopatu excludendus?

PHIL.

Quidni? Excludunt enim Canones, seu Vide Champ. p. 370. in mar­gine. leges Ecclesia­sticae. 2

ORTH.

Champnaeo Canones in genere obijcienti, duo in ge­nere respondeo: primò, nos Canones qui sacro Canoni palam re­pugnant non moramur; reliquos quo par est habemus in pretio. Secundò, miror te, Champnae [...], canonica impedimenta contra il­lam ordinationem obijcere, quae Papae authoritate est▪ peracta, qui, ex tua sententia, omnibus omninò Canonibus est superior, quique mille istiusmodi obstacula, vel suo digitulo, dissipare [...]potest. Túne de eius irregularitate semel audes hiscere, quem pro sua clementia Clemens septimus, pontifex Romanus, omnium regularum regu­la, fecit regularem? Nonne vt Neptunus tridente fuo nubes, ita hic, Iupiter vester Capitolinus, omnes Vid. cap. 7. hu­ius lib. n. 7. Ecclesiasticas sententias, cen­suras, & poenas, à iure vel ab homine quauis occasione vel causa contra Cranmerum latas, authoritate Apostolica procul abegit?

PHIL.

Champ. ibid. Non legibus tantùm Ecclesiasticis, sedetiam▪ Apostolicis, Bi­gami 3 à sacerdotio excluduntur. 1. Tim. 3 2. Tit. 1. 5. Episcopus sit vnius vxoris vir.

ORTH.

Genuina Apostoli sententia illa ipsa esse videtur, quam ad Oceanum commemorat Hieronymus, his verbis: Eph. 83. Ex Iu­daeis erat Apostolus, prima Christi ecclesia de Israel reliquijs cōgregabatur. Sciebat lege concessum, &, exemplo patriarcharum ac Mo [...]sis, familiare populo nouerat in multis vxoribus liberos spargere. Ipsis quoque sacerdoti­bus huius licentiae patebat arbitrium. Praecipit ergo ne eandem licentiam sibi Ecclesiae vindicent sacerdotes, ne bina pariter & terna sortiantur coniu­gia, sed vt singulas vno tempore habeant vxores.

PHIL.

Haec interpretatio multis rationibus conuelli potest. Prima ducetur à loco. Paulus enim haec scripsit ad Timotheum & Titum, qui erant Episcopi, hic Cretensis, ille Ephesinus. Sed Bar. [...]. 58. n. 16 nec Cretenses nec Ephesinos, hisque propinquos populos fuisse polygamos vs­quam inuenimus, inquit Baronius.

ORTH.

Sanctus Paulus Epistolis suis, ad Timotheum & Ti­tum exaratis, non hos solùm aut eorum successores, Ephesinae soil [...] ­cet aut Cretensis Ecclesiae antistites, sed vniuersos per totum ter­rarum orbem, siue ex gentibus, siue ex Iudaeis futuros episcopos erudire voluit. Quare si vspiam terrarum hic mos inoleuerat, par erat vt Apostolus quid hac in causa faciendum esset admoneret, etiamsi nec Ephesini nec Cretenses hac essent labe coinquinati.

PHIL.

Secunda ratio petetur à tempore. Siquidem eo tempo­re [Page 124] (vt rectè [...]l▪ de cler. c. 23. Bellarmin [...]s) non erat consuetudo neque apud Iudaeos, ne (que) apud Gentiles, & multò minus apud Christianos, vt vnus vir duas sim [...]l vxores haberet; proinde quod non fiebat, nō erat cur tam seriò prohiberetur.

ORTH.

Bellarmino eontradicit Quo supra, [...]. [...]6. Baronius, sic scribens: De Iudaeis non inficias imus consueuisse, his etiam temporibus, aliquos ipsorum plures simul habere potuisse vxores. Ioseph. [...]tiq. l. 17 c [...]. Iosephus enim id testatur dicens, Mos nobis est patrius plures simul habere vxores. Sed & Iustinus Martyrait: In Dial. cum Tryph. Melius fuerit Deum nos, quàm insipientes & caecos vestros Rabbinos se­qui, qui sanè ad hunc vsque diem, & quatuor & quinque vxores habere vnumquenque vestrum permittunt. Tales digamos, trigamos, & po­lygamos, qui vno eodemque tempore plura pariter sortiuntur coniugia, eosque solos, ab ordine Episcopaliarcet Apostolus. Ete­nim qui post obitum primae vxoris, alteram sancto & honorabili coniugij vinculo sibi associat, is etiamnum est vnius vxoris vir, ac proinde hac ex parte irreprehensibilis.

PHIL.

Bel. quo supra. Eadem phrasi, & in eadem epistola, & ab eodem Apostolo iu­betur episcopus esse vnius vxoris vir, & vidua 1. Ti [...]. 5. 9. vnius viri vxor. At nulla ratio permittit vt Paulus iubere voluerit ne vidua eligatur, quae fuerit vxor multorum virorum simul. Id enim frustrà Paulus iussisset, cum nus­quam & nunquam fuerit eiusmodi vsus, vt vna mulier esset plurium viro­rum vxor.

ORTH.

Hoc aliquando vsuvenire solitum ex verbis Seruato­ris licet colligere: Mat. 5. 32. 19. 9. Qui dimiserit vxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam [...]char [...]; & qui dimissam duxerit, adultera [...]. Qui di­missam duxerit: ergo aliquando contingebat, vt ab vno, extra cau­sam scortationis, dimissa vel repudiata, ab alio in vxorem ducere­tur. Istiusmodi autem mulier, ad secundas nuptias conuolans, eua­sit duorum simul virorum vxor, prioris de iure, posterioris de fa­cto. Docet igitur Apostolus huiusmodi foeminas, si fiant viduae, in ecclesiasticarum viduarum album non esse referendas, quemad­modum exponunt Theodoretus & Theophylactus. Eodem pla­nè modo viros, qui, manente adhuc prioris coniugij vinculo, ad se­cundas nuptias trāseunt, ab ordine episcopali semouet, ac secludit. Hactenus de phrasi Apostolica; nunc rem ipsam inspiciamus. Ro [...]. 7. [...] Mulier (inquit Apostolus) si mortuus fuerit vir, soluta est à lege viri. Et rursus. 7. Cor. 7. 39. Quod si dormierit vir eius, liberata est, cu [...] vult nubat, tan­tùm in Domino. Vnde constat vinculum coniugale morte dirimi. Vxor ergo defuncta non est vxor. Relatum autem sine suo correlato esse non potest. Maritus igitur mortua vxore desinit esse maritus; & per consequens est nullius vxoris vir. Quin si cum alia nouum ineat foedus nuptiale, fit iterum vnius vxoris vir, nempe posterio­ris, & non prioris, quia prius vinculum morte rescinditur. Quis­quis autem est vnius vxoris vir, idem, caeteris paribus, ab Apostolo ad episcopatum admittitur. Quare qui prima vxore mortua aliam asciscit, is, caeteris paribus, in episcoporum catalogum cooptari po­test. Haec ratio, in scripturis fundata, Theodoreto tam potens visa [Page 125] est, vt, cùm eandem apud quosdam patres legisset, in eorum senten­tiam protinùs concederet.

PHIL.

Docent Anglo-Rhemenses nostri Apostolum hîc in­hibere,4 Anglo. Rhem. in 1. Tim. 3. ne quis iterum coniugatus, aut existens Bigamus, ad sacros ordi­nes admitteretur: & hanc expositionem, omnium patrum, sine omni ex­ceptione, doctrinae esse conformem.

ORTH.

Omnium Patrum? Sine omni exceptione? Hîc falli An­glo-Rhemenses vestros ostendit De cleric. c. 23 Bellarminus; qui nos habere Theodoretum sententiae nostrae patrocinantem palam profitetur. Huius enim verba adeo clara sunt & dilucida, vt eorum solendori nè Bellarminus quidem ipse tenebras posset offundere. Sed operae­pretium erit verba subijcere. Theod. in 1. Tim. 3. Virginitatem nec Graeci exercebant, nec admittebant Iudaei; Liberorum enim procreationem benedictionem existi­mabant. Quoniam ergo illo tempore non facilè inueniri poterant, qui casti­tatem exercerent, ex ijs qui vxores duxissent, eos qui temperantiam hono­rassent, iubet ordinare. Illud autem vnius vxoris virum mihi videntur quidam rectè dixisse. Olim enim consueuerant & Graeci & Iudaei, cum du­abus & tribus & pluribus etiam vxoribus simul iungi lege Matrimonij. Quinetiam nunc, cum leges Imperatoriae prohibeant simul vxores ducere, rem habent cum concubinis & meretricibus. Dixerunt ergo diuinum dix­isse Apostolum, eum qui cum vna sola vxore pudicè cohabitat, dignum es­se qui ordinetur episcopus. Neque enim secundum (inquiunt) reijcit Ma­trimonium, qui illud saepè iussit fieri. 1. Cor. 7. 39. Mulier enim, inquit, alligata est le­ge quamdiu viuit vir eius, sin autem vir eius mortuus fuerit, libera est, cui vult nubat▪ tantùm in Domino. Et rursus: Dico autem innuptis & vid [...]is, &, vtroque ordine coniuncto, vnam legem constituit. Re vera enim, si factum fuerit votum continentiae, non est in voluntatis potestate secundū matrimonium. Si enim ipse priore expulsa vxore fuisset▪ alij coniunctus, dig­nus esset qui reprehenderetur, & iure fuisset accusationi obnoxius: sin au­tem vis mortis priorem distunxerit, vrgens autem natura vt secundae vxori contungeretur, coegerit, non ex voluntate, sed ex casu processit secundum matrimonium. Haec considerans, admitto eorum interpretationem qui sic intell [...]x [...]runt. Hucusque Theodoretus.

PHIL.

Vester hac in causa fateor est Theodoretus, verùm ille solus; sic enim De cler. c. 23. Bellarminus: Vnus est Theodoretus, quantùm legere po [...]ui, ex omni numero vterum, qui, per vnius vxoris virum, intellexit eum qui duas aut plures simul vxores non habet. Ita enim exponit in Commen­ [...]io capitis tertij prioris epistolae ad Timotheum. Sed non est tanta eius au­thoritas vt tot sanctis pontisicibus, & omnibus alijs patribus anteponi de­beat.

ORTH.

Omnibus alijs? Hîc falli Bellarminum ex ipso Theo­doreto constat, qui se quorundam interpretationem, eamque Scripturis sacris ac rationibus probè innixam secutum fatetur; a­pud quem etiam, fortassis vox, Dixerunt, illam fuisse frequentem intrepretum sententiam innuit. Quin si placet, audi In Tit. c. 1. Hierony­mum. Quidam, inquit, de hoc loco ita sentiunt. Ludaicae, inquiunt, consue­tudinis [Page 126] fuit, vel binas habere vxores, vel plures; quod etiam in veteri lege de Abraham & Iacob legimus. Et hoc nunc volunt esse praeceptum, nè is qui episcopus eligendus est, vno tempore duas pariter habeat vxores. Quidam ita sentiunt: non ergo solus Theodoretus, sed ante Theodoretum quidam, quorum nomina vtinam recensere dignatus esset Hierony­mus. Nam cùm vir esset immensae lectionis, credibile est illum complures nominare potuisse, quorum opera ad nos non peruene­runt. Quid quòd ipse quoque, licèt [...], huic sententiae fauis­se videri possit, quam bis commemorat, ad Oceanum, & in Com­mentarijs in epistolam ad Titum. Porrò nobis quoque astipulatur Sanctus Chrysostomus, hunc locum sic exponens: Chrys. in 1. Tim. c. 3. hom. 10. Non hoc veluti sanciens dicit, quasi non liceat absque vxore episcopum fieri, sed eius rei mo­dum constituens. Iudaeis quippe licitum erat secundo Matrimonio iungi, & duas itidem simul habere vxores.

PHIL.

Quid per secundum intelligat Matrimonium, ipse in eo­dem opere, satis indicat, dicens: Chrys. in Tit. c. 1. hom. 2. Castigat hoc ipso etiam impudicos, dum non eos permittit post secundas ad ecclesiae regimen dignitatemque pa­storis assumi. Nam qui defunctae vxori beneuolentiam nullam seruasse deprehenditur, quo pacto ecclesiae is praeceptor esse optimus poterit? Vbi cla­rissimè ostendit, vnius vxoris virum à Beato Paulo dici eum, qui, post obitum primae vxoris, secundam non duxit.

ORTH.

Vox [...], qua vtitur Chrysostomus, non necessariò significat defunctam, nisi aliquid addatur, vt [...], à vita disce­dere. Hîc autem sine vllo additamento simpliciter ponitur, & sig­nificat abeuntem seu discedentem. Solebant enim vxores à viris suis discedere aliquando inuitae, seu coactae, nempe accepto Repudij libello, aliquandò sua sponte, vt innuit Apostolus, dicens, 1. Cor. 7. 10. Eis qui matrimonio iuncti sunt praecipio, non ego, sed Dominus, vxorem à viro non discedere, quòd si discesserit, manere innuptam, aut viro suo recon­ciliari. Huiusmodi discessiones hîc intelligit Chrysostomus, non eam quae fit per mortem. Quod duplici ratione euincitur. Primò, quia asserit Apostolum hoc in loco impudicos castigare; at qui, de­functa prima vxore, secundam ducit in Domino, non est (teste Ib. v. 37. [...]àm ex analogia, si foeminae fas [...]it, tum & viro. Do­mino ipso) eo nomine impudicus; nam sine dubio, non in Domino agitur, quod impudicè agitur. Heb. 13. 4. Matrimonium porrò est honorabile; non dicit Spiritus sanctus primum matrimonium, quasi secundum aut tertium excluderet, sed simpliciter matrimonium. Nec refert vtrùm sit primum, an secundum, an tertium, quia omne matrimoni­um verum ac legitimum est honorabile. Vnde Augustinus, Quòd si dormierit vir eius, non dicit primus, vel secundus, vel quartus, nec nobis de­finiendum est, quod non defintuit Apostolus. Vnde nec vllas debeo damna­re nuptias, nec illis verecundiam inferre numerositatis. Qui ergo secun­das successiuè contrahunt nuptias in Domino, non ideò sunt impu­dici, quia contrahunt, sed ideo contrahunt, ne sint impudici. Noli hîc mihi opus imperfectum in Matthaeum, Chrysostomo ascrip­tum, obijcere, quod tanto cum fastidio à Bell. de verb. Dei, l. 4. c. 11. Bellarmino & [...]n. 407. n. 11. Baronio [Page 127] reijcitur. Secundio, Chrysostomus eos perstringit, qui nullam vxo­ribus suis beneuolentiam seruâsse deprehenduntur; quod de illis, qui, pri­ma vxore fato suo fancta, cum secunda foedus nuptiale ineunt, dici non potest: hos igitur non reprehendit, sed cos duntaxat, qui duo simul fortiuntur coniugia. Ergo hac in causa etiam Chrysostomus noster est.

PHIL.

Huic vestrae loci Paulini expositioni, Auglo. Rh [...]m. in 1. Tim. 3. totius ecclesiae con­suetudo 5 & praxis repugnat.

ORTH.

Siccine verò? Consulamus igitur Ep. 83. Hieronymum. Carterius Hispaniae episcopus, homo & aetate vetus & sacerdotio, vnam an­tequam baptizaretur, alteram post lauacrum, priore mortua, duxit vxorem; & arbitraris eum contra Apostoli fecisse sententiam, qui in catalogo virtu­tum, episcopum vnius vxoris virum praeceperit ordinandum? Miror autem te vnum pro [...]raxisse in medium, cùm omnis mundus his ordinationibus ple­nus sit, non dico de presbyteris, non de inferiori gradu; ad episcopos venio, quos si sigillatim voluero nominare, tantus numerus congregabitur, vt Ari­minensis Synodi numerus superetur. Ecce, tibi totus mundus abundat episcopis, qui duas vxores successiuè duxerant.

PHIL.

Multi fateor bina contraxerant coniugia, sed alterum antè baptismum, alterum verò pòst.

ORTH.

Perinde est. Baptismus non soluit coniugia, neque dubitandum est, quin ipsorum quoque Paganorum matrimonia sint vera matrimonia. Quare si homo, qui duo sibi successiuè con­ciliauit coniugia, alterum ante Christi lauacrum, alterum post, ca­thedram episcopalem possit ascendere, [...]ur non idem quoque ho­mini binas post baptismum nuptias celebranti liceat, nulla ratio sa­tis idonea reddi potest; at primum ab Hieronymo defenditur, & eiusdem sententiae erant Macedoniae Episcopi, quorum viginti tres nominat Innoc. 1. ep. 2 [...]. Innocentius.

PHIL.

Hieronymus istorum ordinationes defendit quidem, sed ipsos non habet pro bigamis; Innocentius, Ambrosius, Augu­stinus habent pro bigamis, sed eorum ordinationes non defen­dunt.

ORTH.

Si bigamus dicendus sit, qui post primam vxorem, veram & legitimam fato suo functam, secundam adipiscitur, eos omnes bigamos fuisse est liquidissimum. Ex quo tamen hominum genere vbique locorum infiniti creabantur episcopi.

Tu verò si adhuc aliter sentias, dic tandem quânam de causâ ab6 hoc arcendi sint honore?

PHIL.

Respondeo cum De clericis c. 24 Bellarmino, rationem partim esse mo­ralem, partim mysticam. Moralis est multiplex; prima, Ibidem. minor suspi­cio incontinentiae, vel perfectior continentia.

ORTH.

Qui legitimam vxorem, 1. Cor. 7. 9. incontinentiae remedium, diui­no etiam praecepto institutum, sibi asciscit, nae is, si rectè ratiocina­mur, hoc ipso dehinc omnem incontinentiae suspicionem longiùs à se remouet.

PHIL.
[Page 128]

Immo quò quis plures, licèt successiue, duxit vxores, eò maiora animi minimè continentis indicia praebuit.

ORTH.

Primò audi In epist. ad Tit. c. 1. Hieronymum: Quòd ait, vnius vxoris vir, sic intelligere debemus, vt non omnem monogamum digamo putemus esse meliorem, &c. Esto quippe aliquem adolescentulum coniugem p [...]di­disse, & carnis necessitate superatum accepisse vxorem secundam, quam & ipsam statim amiserit, & deinceps vixerit continenter, alium ve [...]o vs­que ad senectam habuisse matrimonium & vxoris vsum, &, vt plerique existimant, falicitatem, nunquam à carnis opere cessasse, qui vobis [...]duo­bus videtur esse melior, cùm in eo magis electa sit foelicitas, quàm volun­tas?

Secundò, Si digamus maiorem incontinentiae daret suspitio­nem, quàm monogamus, num idcirco ab ordine episcopali esset reijciendus? Non sequitur. Nam & monogamus, credo, ex tua sen­tentia maiorem praebet incontinentiae suspitionem quàm agamus, quem tamen ab episcopatu non repellis. Atqui eorum neuter ve­re & propriè habendus est Incontinens, postquam, 1 Cor. 7. 9. medicina a Deo praescripta, incontinentiae morbum extinxerit; tum enim & [...]o­rum thori coram Deo habentur Heb. 13. 4. immaculati, & [...]orum conditio Ibid. honori [...]ica, & [...]orum consortium tum Tit 2 3. temperantiae, tum Ibid. castitatis laude celebrandum.

PHIL.

Secundò, monogamus esse debet episcopus, non diga­mus, quo liberius possit homines ad monogamiam & continenti­am hortari, qui sui exemplum praeferat in docendo.

ORTH.

Si haec ratio esset simpliciter necessaria, coelebs semper esse debuerit episcopus, non monogamus, vt liberius hortari possit ad coelibatum. Caeterum & digamus, qui duas successiuè duxit, exemplo suo hortari potest ad continentiam, quippe cùm ipse sit continens. Nam consuetudinem virorum cum suis vxoribus, con­tinentiam, in Concilio Nicaeno verissimè vocauit nobilis ille con­fessor Sozom. l [...]. c. 23 Paphnutius.

PHIL.

Accedit tertia ratio moralis, nempe ob excellentiam sace [...]dotij. Et haec est ratio Haer. 59. Epiphanij.

ORTH.

Sacerdotij excellentia exigit sacerdotes puros, & ab omni labe immaculatos; sed hoc non obstat, quin ad hoc munus ad­mittantur, de quibus loqu [...]m [...], digami. Nam Supra. audisti omne legi­timum matrimonium esse immaculatum, esse honorabile, [...]e sit pri­men, si [...] secundum; iuxta illud August. Augustini, nullas debeo dam [...]r [...] naptias, necillis ver [...]cundiam inferre numerositatis. Sed de causa se [...] ­tione morali satis superque: nunc mysticam expect [...].

PHIL.

Altera causa mystica est perfecta significatio coniugij Christi7 cum ecclesia. Qui enim secundam vxorem duxit, significat quide [...] con­iugioBell. de Chr. c 24 suo Christi coniugium, sed non ita perfecte, vt is, qui [...] nam solam ha­buit. Non enim significat Christum esse vnum vnius ecclesiae [...]m. Quare nuptiae digamorum carc [...]t quadam perfectione significationis, quam habent nuptiae monagamorum.

ORTH.
[Page 129]

Si haec significationis perfectio vsque adeo sit neces­saria, vt eius defectus ab episcopatu suscipiendo excludat, omnes omninò caelibes excluduntur, quod omninò est absurdum, & aga­morum Romanensium lupanaribus valdè periculosum.

PHIL.

Cùm Christus & virgo sit, & ecclesiae coniux, si epis­copus sit coniugatus repraesentabit Christi coniugium, si Virgo, Christum virginem; atque ita defectus prior, nempe quòd Chri­sti coniugium non repraesentet, hac praecellente significatione re­farcitur.

ORTH.

Si vel haec vel illa significandi perfectio, sit absolutè necessaria in eo qui ordinandus est in episcopum, quid respondes de monogamo qui olim liberos procreauit, licet iam eius vxor sit fato suo functa? Non negabis hunc promoueri posse in episco­pum, qui tamen vtraque significandi perfectione est destitutus? Liberos procr [...]auit, ergò non refert Christum virginem; coniun­ge iam caret, ergò Christi cum ecclesia coniugium non repraesen­tat. Atqui cur non aequè argutemur, secundas nuptias mysticè sig­nificare ecclesiam Gentilium, vt primas Iudaeorum? Verum istae ratiunculae, quas sibi humanum fabricauit ingenium, parùm proba­biles sunt argutiolae, nedum firmae aut solidae demonstrationes. Et vide, quaeso, quibus gradibus hae ingeniolorum ineptiaeprouectae sunt. Alij non modò digamum, sed & monogamum ab episcopa­tu pellunt, modò illa vnica, quam duxerat, vxor fuisset vidua; Alij huiusmodi hominibus non modo ad ordines verè sacros, sed etiam ad subdiaconatum (cuius ne meminit sacra Scriptura) omnem adi­tum intercludunt. Alij adhuc, longiùs progressi, secundas nuptias non solùm in sacrum Ministerium cooptandis, sed, ijsdem inniten­tes fundamētis, etiam Laicis, hoc est, omnibus omninò hominibus interdicunt. De quibus eleganter Bernard. in Cantic. serm. 66. Bernardus: Mulier quanto tem­pore vir eius viuit, alligata est viro: si autem dormierit vir eius, soluta est à lege vtri, cui vult nubat, tantùm in Domino. Paulus est qui concedit vi­duae, vt cui vult nubat; & tu contrà praecipis, nulla praeter virginem nu­bat, & hoc non nisi virgini, vt non cui vult nubat vel ipsa. Quid manum Dei abbreuias? Quid largam benedictionem nuptiarum restringis? Quid proprium vendicas virgini, quod indultum est sexui? Non concederet hoc Paulus nisi liceret. At parùm dico, concedit; vult quoque: volo, inquit, ado­lescentiores nubere; nec dubium, quin viduas dicat. Quid manifestius? Ergò quod concedit, quia licet, etiam vult, quia expedit. Quod licet & ex­pedit, haereticus prohibet? Nihil ex hac prohibitione persuadebit, nisi quod haereticus est. Haereticus ergo est, quicunque prohibet secundas n [...]p [...]ias ei, cui primae licent. Sed de bigamia hactenus; nunc de actuali coniugio.

PHIL.

Cranmeri coniugium duplici nomine perstringit Champnaeus; quia Champn. p. 369. actuale, quia P. 371. sacrilegum. Etenim non solùm erat bigamus, quippe qui duas antea duxerat, sed iam, in episcopum ordinandus, erat actu Maritus.

ORTH.
[Page 130]

Heus Champnaec, quis tu es, qui Apostolo, Gentium Doctori, audes in os resistere? Is enim, de promouendo in episco­pum agens, sic ait, Tit. 1. 5. Si quis est sine crimine vnius vxoris vir. Non di­cit, Si quis aliquando fuit, sed, Si quis est, in praesenti tempore, id est, si quis iam actu est vnius vxoris vir. Ergò Apostolus docet talem ad episcopatum promoueri posse, non obstante actuali coniugio. Quisquis igitur coniugatum idcirco ab episcopatu arcet, quia est actu coniugatus, is palàm & Apostolo & Sancto Spiritui contradi­cit. Hunc locum egregiè elucidauit In epist. ad Tit. Chrysostomus, his verbis: Obstruere prorsus intendit haereticorum ora, qui nuptias damnant, osten­dens eam rem culpa carere, imo ita esse pretiosam, vt cum ipsa etiam possit quispiam ad sanctum episcopatus solium subuehi. Videat iam Champ­naeus t [...]us, an non ipse in horum haereticorum numero sit repo­nendus, quibus Apostolus his verbis, teste Chrysostomo, ora ob­struit.

PHIL.

Agedum, solium episcopale ascendat coniugatus, sed ea lege vt, post susceptum ordinem, ab officio coniugali cesset. Cranmerus autem, etiam factus episcopus, cum vxore sua consue­tudinem & commercium habuit, quod tamen per Apostolum non licet, sic scribentem, Tit. 1. 8. Oportet episcopum esse hospitalem, benignum, sobrium, iustum, sanctum, continentem. Vbt Bell. de cler. cap. 18. notandum pro eo quod nos habemus sobrium, graecè esse [...] Quod, vt Hieronymus in hunc locum dicit, ambiguum est, prudentem, sobrium, castum significare potest. Hoc au­tem in loco castum significat. Quia verò castitas etiam coniugatis commu­nis est, ideo Apostolus addit etiam continentem, quod ibidem Beatus Hie­ronymus exponit, ab vxoris amplexibus.

ORTH.

Primò, nulla suadet ratio, cur vocem, [...], potiùs red­damus castum, cum. Sancto Hieronymo, quam sobrium, cum veteri interprete. D [...]in est etiam continentia coniugalis, vt diximus, illa in­primis, & modo peculiari, quae, teste Apostolo, est ex mutuo con­sensu, & ad tempus.

PHIL.

Labora (inquit alibi 2. Tim. 2 4. Apostolus) sicut bonus miles Chri­sti Iesu. Nemo militans Deo, implica [...] se negotijs secularibus. Hic Apo­stolus episcopo praecipit, Bell. quo supra. vt strenuè militet Deo, deindè dicit non posse eum benè Deo militare, si se implicauerit negotijs secularibus, qualia esse nuptias nemo negare potest.

ORTH.

Qui habet donum, nec aliàs sancto hoc Gen. 2. 18. auxilio indigeat (variae enim sunt iustissimae coniugij rationes, ac huiusmodi auxilij vsus varij) còsultiùs aget, si à Matrimonio abstineat; sic enim multis se molestijs liberabit. Atqui, nec eò spectauit Militiae compara­tio, quum ipse testetur Deus, Deut. 24. 5. coniugatos esse militiae etiam idoneos. Verùm qui, medijs à Deo assignatis ritè vtens, adhuc tamen cupi­ditatum flammas sentit, & incendia, is, nè vas suum polluat, diuini­tus concesso vtatur remedio. Nam cui donum negat Dominus, hunc ad nuptias vocat. Quamuis autem nuptiae quoque sua non ca­reant sollicitudine, huic tamen homini ingens adferunt bonum; [Page 131] adeo vt iam coniugatus longè meliùs Domino militare possit, quàm antea, quando, non sine scortationis periculo, tot ebulli­entium cupiditatum flammis conflagraret. Quare, si omnia ritè perpendantur, is, vxorem ducendo, pluribus se molestijs explicat, quàm implicat. Et, vt vno verbo dicam, satius est huic homini in inferiori bono saluari, quàm in summo periclitari.

PHIL.

Bell. ibidem. Idem 1. Cor. 7. 5. Apostolus iubet coniugatos vacare, ex consensu ad tempus, ab opere nuptiarum, vt orationi instare possint. Ex quo per bonam consequentiam deducit Beatus Hicron. in Tit. cap. 1. Hieronymus, eum praecipere episcopis & alijs hominibus sacratis, vt perpetuò à nuptiarum opere vacent, cùm quoti­diè Orationi insistere debeant. Eodem argumento vtuntur Origen. bom. 3. in Num. Origenes, & Jnbaeres. ca­tharorum. Epiphanius.

ORTH.

Apostolus loco citato, intelligit orationem solennem, cum ieiunio coniunctam, vt patet ex verbis; vt vacetis ieiunio & pre­cibus. Talis autem oratio non fit quotidiè, sed statis temporibus. Possunt igitur coniugati, siue Laici, siue Clerici, secubare ad tem­pus, vt pietati impensiùs vacent, & officium coniugale cedet, pro hoc tempore, ieiunio & precibus, sed ealege, vt postea in vnum re­deant, & debitam reddant beneuolentiam, ne tententur à Satana.

PHIL.

Hortatur 1. Cor. 7. 35. Apostolus, vt sine distractione seruiamus Do­mino; at coniugium vehementer impedit ecclesiastica munera, scilicet studium orationis, lectionis, efficaciam praedicationis, cu­ram pastoralem, curam pauperum, & sacramentorum administrati­onem, vt ostendit Bell. de cler. c. 19. Bellarminus. Nam qui ducit vxorem, cur at ea quae sunt mundi, teste V. 35. Apostolo.

ORTH.

Non soli Clerici, sed omnes omnino fideles, ex sen­tentia Apostoli, tenentur adhaerere Domino siue distractione. Quid igitur? An fidelium nemini est vxor ducenda? Non sequitur. Apostolus enim verba sua de Caelibatus commodis, & Matrimo­nij incommodis accipi hîc voluit, non vt cuiquam abstinendi à coniugio necessitatem imponerent, nec vt laqueum inijcerent, sed 1. Cor. 7. 35. vt, quid ad vtilitatem nostram conduceret, admonerent. Donum autem habenti, conducit vxorem non ducere, quò arctiùs adhaereat Domino, nec curis mundanis distrahatur. Sin desit donum, melins erit (aud [...] Apostolum) vxorem accipere, quàm cupiditatum incendio va­stari. Huic enim homini vtrinque imminent ac impendent diffi­cultates ac molestiae. Si vxorem acceperit, vrgebitur curis ad vi­ctum cultumque spectantibus, ac libidinum flammis exponetur. Hinc & illinc distractio; sed quae à libidine nascitur, venis ac visce­ribus altiùs inhaeret, ardentiùs & flagrantiùs vrget, at (que) à Satana vt in scortationem erumpat, magis incenditur, ac proinde longè est molestior ac periculosior, magisque à Domino distrahit. Quare huic homini magis commodum est, & expedit vt vxorem du­cat.

PHIL.

Bell. de cler. c. 19. In veteri testamento continentiam ab vxoribus videmus inprimis fuisse requisitam, in ijs qui Deo propinquaturi, vel rem aliquam [Page 132] sanctam tractaturi erant. Nam praecipitur, vt comesturi agnum Pascha­lem Exod. 12. renes suos accingerent, quo significabatur, vt Ho [...]. 22. in [...]uang. Gregorius expo [...]it, de­bere eos carnis voluptatem edomare, qui agnum Paschalem comedunt.

ORTH.

Haec ratio valdè est elumbis. Nam primò haec con­tinentia imperatur omnibus omnium conditionum Israelitis; qui tamen, hoc transacto tempore, ad vxores redibant, & debitam red­debant beneuolentiam. Secundò, nemo sub lege sacerdos esse po­tuit nisi sacerdotis filius; tantum abfuit, vt Deus sacerdotibus suis, qui diuino numini appropinquabant, officium coniugale in perpe­tuum interdiceret.

PHIL.

Bell ibidem. Cùm populus legem à Deo accepturus esset, ait illis Moses, Exod 19. Estote parati in diem tertium, & nè approquinquetis vxoribus vestris. Quo testimonio vtitur L. 1. de offic. cap. vlt. Ambrosius ad probandam continentiam Clerico­rum.

ORTH.

Hoc praeceptum constrinxit non solos Primogenitos, qui tunc erant pro sacerdotibus, sed vniuersum Populum Israeliti­cum, qui tamen postea Vxorum suarum commercio vteban [...]ur. Quamuis autem singularis quaedam puritas in Ministris requiratur, tum Leuiticis, tum Euangelicis, Coelibatus tamen perpetuus, vt absolutè necessarius, hinc elici non potest, hissae magis, quàm illis.

PHIL.

Bell ibidem. Praecipit Deus vt Aaron & filij eius, cum ingrederentur tabernaculum Exod. 28. foeminalibus lineis, à renibus vsque ad femora, tecti essent. Quo exponit Li. 3. de taber. nacul c. 9. Beda significatum esse, debere sacerdotes noui Testamenti aut virgines esse, aut contracta cum vxoribus foedera dissoluisse.

ORTH.

Theologia symbolica non est argumentatiua.

PHIL.

Bell. ibid Noluit 1. Sam. 21. Achimelech dare Dauidi panes propositionis co­medendos, nisi priùs intellexisset eum ab vxore aliquandiu se continuisse; Ex quo deducit Beatus Ad Tit. c. 1. Hieronymus, perpetuam requiri in sacerdotibus continentiam, etiam ab vxoribus, qui corpus Christi (quo ille panis proposi­tionis significabatur) conficiunt, edunt, alijsque tradunt.

ORTH.

Dauid tamen paulò pòst aliam sibi accepit 1. Sam. 25. vxorem. Deductio autem Hieroaymi non est absolutae necessitatis. Perpe­tuam continentiam capiat qui capere potest; qui verò non potest, idem oportuno tempore ad vxorem redeat, ne tentetur à Satana.

PHIL.

Bell. ibid. Ex libro 1. Paralepomen [...]n, cap. 24 & Lucae primo colligitur, sacerdotes veteris testamenti per vices suas ministrare solitos, & toto eo tempore, qui ministrabant in tabernaculo, a do­mo & vxore abfuisse. Ex quo deducunt Siricius, & Innocentius primus, & Beda, quòd si illi, tempore quo ministr [...]bant, ab vxori­bus abstinebant, omninò decere vt sacerdotes nostri qui non per vices, sed semper ministrant, semper ab vxoribus se contineant.

ORTH.

Sacerdotes Leuitici tenebantur vi consecrationis suae ad Ex. 28. 41. ministrandum Iehouae in munere sacerdotali, vices autem po­stea [...]. [...]. 24. 3. Dauidis demum tempore sunt institutae. Et Praecones quo­que euangelici sanctificati sunt ad ministrandum Iehouae in [...]. Cor. 5. verbo & sacramentis, licèt non distribuantur in classes, perinde ac Leui­tici. [Page 133] Verùm quid inde? An semper solenniter ministrabunt? Pro­fectò, vt caeteri Christiani, iubente Apostolo, semper orant; non au­tem semper orant Christiani actu; neque semper actu ministrant Euangelij praecones; non semper baptizant, non semper concio­nantur, non semper coenam celebrant, sed aliquod aliquando in­tercedit interuallum. Quamuis autem Christiani omnes etiam Laici, semper debeant orare affectu, hoc tamen non tollit Laico­rum omnium officia coniugalia; eodem planè modo Ministri Euangelici semper affectu tenentur ministrare, quod tamen mari­tale commercium, quod imperat Apostolus, non excludit. Ex his quae diximus satis liquet, quàm falsò affirmet De cler. c. 23. rut. 19. Bellarminus, coeliba­tum perpetuum sacris ordinibus annexum esse, iure Apostolico. Longè rectiùs Caus. 26. q. 2. sors. Gratianus, Copula sacerdotalis nec legali, nec euangelica, nec Apostolica authoritate prohibetur; ecclesiastica tamen lege interdicitur. Et Cardinalis Tom. 1. tract. 27. Caietanus: Nec ratione, nec authoritate probatur quòd, absolutè loquendo, ordo sacerdotalis, vel in quantum est ordo, vel in quan­tum Sacer, impeditiuus est matrimonij, siue antè, siue pòst, seclusis omnibus legibus, stando tantùm his quae à Christo & Apostolis habentur. Et Clau­dius De contin. l. [...] ▪ c. 13. Espencaeus: Aenaeam Syluium, Papam Pium secundum, serunt, considerantem coelibatus iugum cum Sacerdotij statu annexum, nec naturâ esse, nec biblicâ seu canonicâ scripturâ, sed vel cuiusque voto, vel ecclesiae statuto, nec vniuersalis, sed Latinae; ignem autem vbique adurere, non mi­nùs apud Latinos, quàm Graecos; dicere solitum, sacerdotibus magna ratio­ne sublatas nuptias, maiore videri restituendas.

PHIL.

Vxorum fruitionem sacerdotibus prohibent canones9 ecclesiastici.

ORTH.

Ecclesiae Romanae canones hodierni non modò sacro canoni, sed & priscis ecclesiae canonibus repugnant. Et primò hîc nobis occurrit Canon ille antiquus, qui vulgò dicitur Apostolicus: Can. Apost. 6. Episcopus aut presbyter vxorem propriam nequaquam sub obtentu Religi­onis abijciat. Si verò abiecerit, excommunicetur, sed, si perseuerauerit, deij­ciatur. In hoc Canone exponendo nos sequimur sextam Synodum generalem.

PHIL.

Huius Canonis sensum sic enucleat Binius tom. 1. p. 14. Binius. Hoc Canone non praescribitur, vt coniugatus Clericus vxori suae maritali commercio cohabi­tet, liberisque procreandis & generandis incumbat, sed potiùs vt ij qui ha­bent vxores, 1. Tim. 5. 8. iuxta praeceptum Pauli, & exemplum Sancti 1. Cor. 9. 5. Petri, illa­rum curam habeant, ipsisque de omnibus, quae ad vitam honestè degendam requiruntur, prouideant. Huius expositionis veritas elucescit pri­mùm ex titulo, quem huic canoni Dionysius abbas praefixit. Nem­pè Clerici ordinati suas vxores alere, non autem cognoscere debent.

ORTH.

Dionysij Exigui hac in causa exigua est authoritas. Quo enim iure titulum praefixit, qui textui repugnat? Etenim si abstineant, inuitis vxoribus, nónne hoc est planè vxores, quatenus vxores sunt, abijcere? Sin illis volentibus ac consensum praeben­tibus, quaero, an secubare debeant ad tempus tantùm, vel in perpe­tuum? [Page 134] Si dixeris ad tempus tantùm, hoc pro nobis facit. Hoc enim transacto tempore rursus in vnum conueniunt, ex praecepto 1. Cor. 7. 5. Apostoli, nec fraudabunt alter alterum: sin hanc secubationem vis esse perpetuam, Apostolo contradicis, qui monet, vt rursus in vnum redeant, nè tententur à Satana.

PHIL.

Binius ibidem. Secundo, Probatur ex epistola Clementis secunda, qua Clementi a Petro praecipitur, vt tales Ministri altaris ordinent [...], qui ante sui ordinationem vxores suas reliquerunt, id est, ipsis consentientibus, à car­nali copula abstinuerunt. Ita in manuscripto exemplari Vaticanae biblio­thecae legi scribit Tur. pro Canon. apost. l. 1. c. 1. Turrianus.

ORTH.

O egregium antiquitatis Monumentum, dignum sanè quod non puluere Vaticano obruatur, sed marmoribus Capitoli­nis, ad perennem eius gloriam, incidatur. Iacobus enim, ad quem missa fingitur haec Clementis papae decretalis epistola, mortuus est octo ad minimum annis ante papatum Clementis. Quanta est haec vesania, tam putidis delirantium Impostorum commentis fidem adhibere?

PHIL.

Binius ibid. Tertiò, Sanctus L. 1. cp. 42. Gregorius constituit, non modò vt epis­copi, sed ne quidem vt subdiaconi ad sacros ordines recipiantur, nisi qui cum vxoribus ante habitis continentes deinceps vixerint. Cùm itaque co­de [...] Ep. 38. libro, Apostolica lege & constitutione hac citata, episcopis praecipiat, ne vxores suas relinquant, non aliter hunc canonem intelligi voluit, quam vt ij qui ob susceptos sacros ordines vsu coniugij abstinent, vxorum suarum curam habere non desinant.

ORTH.

Primò, Gregorius, vt nimis rigidus nuptiarum repre­hensor, à Secus pronun­ciante Gregorie, viro, vt v [...] letur, plus [...] [...] tumul­tuaria, citante doctiss. viro Tho Morteno ep. Cou. & Lich in appel­lat protestanti­um, l 1 c. 2 [...]. 32. vestris perstringitur. Secundòlicet prohibeat ne de­inceps ordinentur subdiaconi nisi continentiam voueant, l. 1. ep. 42. permit­tit tamen codem in loco, vt vxoribus suis liberè vtantur, quas ante ordinationem duxerant: & tamen subdiaconatus est vobis inite rabilis, ac proinde De sacrament. o [...]din c. 7▪ Bellarmino characterem videtur imprimere. Est etiam sacramentum, & sacer ordo, idque per excellentiam. Sic enim Ibidem. Bellarminus. Vt recte docet L. 4. dist. 24. Magister, omnes ordines sunt sa­cri, sed primi tres dicuntur per excellentiam sacri, quia proxime contin­gunt res sacras. Presbyter enim Eucharistiam consecrat & ministrat, Di­aconus desert eam, subdiaconus sacra vasa contingit, & praebet.

PHIL.

Quartò, Bin. ibid. Omnium serè Patrum consensu & testimonio con­stat, quod si quis legitime coniugatus, vxore consentiente, Episcopatum & ordines susceperit, is, tam in Orientali quam in Occidentali ecclesia, vel Muneris episcopalis exercitio, vel vxoris suae coniugali consuetudine absti­nere debeat. Vide Epi [...]. in Com­pend. Epiphanium, Hier. contr. Vi­gil. & ep 50. Hieronymum, [...]as. ep. 17. Basilium, & Leo. ep 84. [...]. 4. Leonem, qui ne subdiaconis quidem permittit vxoribus vti.

ORTH.

Omnium fere patrum? Quàm hoc sit falsum, ex pa­tribus Ancyranis, Nicenis, Gangrensibus, & sextae Synodi, paulò pòst citandis, statim liquebit.

PHIL.

[...]in quo supra. Quintò, Apost. c [...]. 17. Apostolica constitutione bigamis, etiamsi coelibes & continentes sint, susceptio sacrorum ordinum maiorum interdicitur. [Page 135] Quomodo igitur ordinatis authoritate Apostolica praecipietur, vt vxori­bus, quas habent legitimas, coniugali consuetudine & commercio cohabi­tent, ipsisque debitum petentibus licitè reddant?

ORTH.

Satis rectè, modò Canon exponatur de eiusmodi bi­gamis, qui duas, vno eodemque tempore, habuerunt vxores. Hi meritò à sacris arcentur ordinibus, licet vnius vxoris vir & episco­patu frui possit, & coniugio. Hactenus quin (que) rationes Binianas dis­pulimus, superest sexta & vltima, à Concilio Niceno ducta, quam hîc transilire visum est, quia de hoc Concilio paulò pòst vberius est dicendum. Hucusque de canone Apostolico, vt vulgò dici­tur.

Nunc ad concilium Concil. Ancyr. c. 9. [...]. l. 1. p. 272. Ancyranum accedo, quod permittit dia­conis,10 se continere non posse in ipsa ordinatione profitentibus, vt si postea ad nuptias venerint, in ministerio maneant, modò illis episcopus li­centiam dederit. Vnde De Cler. c. 18. Bellarminus concludit, Coelibatum sacerdotum non esse de iure diuino. Hoc Concilium anno Domini 314. est celebra­tum, & postea à Dist 20. de libellis. Leone quarto probatum.

PHIL.

Patres Ancyrani non hoc concedunt presbyteris, aut episcopis, sed solis Diaconis.

ORTH.

Spiritus Sanctus vitae & 1. Tim. 2. 9. conscientiae puritatem per­inde in Diacono requirit, ac in Episcopo. Vterque erit 1. Tim. 2. 2. & 12. vnius vxo­ris vir, vterque 1. Tim. 2. 4. & 12. reget familiam; vtriúsque 1. Tim. 2. 11. vxor erit grauitate & sobrietate ornata, moribusque ad pietatem compositis. Quare vtri­usque hac ex parte vna eadem (que) est ratio. Quocirca si, ad vitandam scortationem, Diacono liceat fru [...] coniugio, quidni & episcopo? Cum spiritus sanctus dicat, 1. Cor. 7. 2. Proptèr vitandam scortationem vnusquis­que propriam vxorem habeto.

PHIL.

Neque omnibus Diaconis hoc indulgent Ancyrani, sed solis se continere non posse in ipsa ordinatione profitenti­bus.

ORTH.

Omnibus tamen, has flammas sentientibus, hoc in or­dinatione sua profiteri licuit. Et profitentibus praestò erat reme­dium.

PHIL.

Hoc illis non aliter sanè concessum est, quàm quòd, à sacri muneris exercitio abstinentes, non ampliùs cum sacris Ministris, sed cum populo extra cancellos, laica communione communicarent. Quod expressi­us in secunda, quàm in reliquis duabus editionibus hîc asseritur, inquit [...]in. in n [...]c. in concil. Ancyr. to. 1. p. 27 [...]. Binius.

ORTH.

Contrarium ex verbis est liquidissimum. Si postea ad nuptias venerint, maneant in Ministerio, propterea quòd his episcopus li­centiam dederit. Quid clariùs dici potuit? Quod verò Binius de laica communione adijcit, ad hos non pertinet, sed ad reliquos qui continentiam profitentur, vt ex verbis sequentibus est perspicuum. Quicunque sanè tacuerunt, & susceperunt manus impositionem, professi continentiam, si postea ad nuptias venerint, à ministerio vel clero cessare debebunt, laicam duntaxat recipientes communionem. Quod tamen non [Page 144] ideo statuerunt patres, quasi officium coniugale illicitum esset Mi­nistris euangelicis (sic enim sibijpsis in eodem Canone contradi­cerent) sed quia indignum putabant, si homo, post liberam & spon­taneam continentiae professionem, in aetatis flore factam, ad nuptias de­uolaret. Nobis tamen illud Apostoli semper est animo recolen­dum; melius est nubere, quàm vri. Sed de Concilio Ancyrano satis; ad Nicenum propero, quod rem totam in cuiusque reliquit arbi­trio.

PHIL.

Bin. t. 1. p. 14. Patres Concilij Niceni omnes omninò mulieres praeterquam 11 matres, sorores, auias, aut amitas, à contubernio clericorum prohibentes, quid aliud volunt, quàm vt sacris ordinibus initiati ab omni commercio coniugali se contineant?

ORTH.

Nicenum concilium hàc de re nullam legem tulisse testis Sozom. l. 1. c. 23 Sozomenus, qui sic scribit: Alijs visum est legem introducere, quae iuberet vt episcopi, presbyteri, diaconi, & subdiacom cum vxoribus, quas ante duxissent quàm essent sacris initiati, neutiquam dormirent. At Paphnutius Confessor, in medio consessus surgens, legi contradixit, nuptiás­que honorabiles, & consuetudinem virorum cum suis vxoribus, continen­tiam vocauit; postremò concilium hortatus est, vt talem legem minimè promulgarent. Nam rem esse ad tenendum difficilem, & fortasse causam illorum vxoribus sore, vt non satis castè vitam traducant, ac veterem eccle­siae traditionem esse (aduerte Philodoxe, non dicit esse Christi prae­ceptum, aut Apostolorum institutum, sed ecclesiae traditionem) vt qui coelibes gradum Sacerdotalem consecuti fuissent, postea minimè vxores ducerent, quae quidem traditio nobis non displicet, modò donum habeant,) qui autem post nuptias ad eum ordinem vocati essent, hi ab vxo­ribus, quas habebant, minimè separarentur. Atque ista quidem, licèt con­iugij expers, suasit Paphnutius; cuius sententiam approbauit concilium, & de hac re nullam [...]gem tulit, sed eam in cuiusque arbitrio, non in necessitate poni voluit. Hactenus Sozomenus. Paphnutius autem, teste Soc. l. 1. c. [...]. So­crate, Ciuitatis cuiusdam in superiori Thebaide sitae Episcopus suit, vir sa­nè adeo sanctus & pius, vt eximia cum primis miracula ab eo ederentur. Huic quidem persecutionis tempore oculus effossus est. Imperator igitur (Constantinus magnus) hominem in magno honore habuit. Saepissimè, illum ad regiam suam accersiuit, & oculum erutum exosculatus est.

PHIL.

Bell apol. p. [...]18 in octauo. Historia verò illa conuincitur esse falsa.

ORTH.

Respondeo cum literatissimo episcopo: In respons. ad apolog. Bell. pag. 167. Sozomenum falsi reum peragit, scilicet; Quid factum in Synodo Nicena, credat quis Cardinali potiùs, quàm Sozomeno? At Sozomeni tempora (qui Theodosio Iuniori historiam suam inscripsit) non proculaberant à Nicena Synodo, nec vllum mendacio pretium, vt Caesari referret remfalsam, quae patrum me­moria contigisset, non conductus, credo, ad hoc à nouatore vllo. Sic ille. Neque solus Sozomenus hoc testatur, sed & L. 1. c. 8. Socrates, Niceph. l. 8. c. 19 Nice­phorus, & [...]ide Franc. Iuni [...]imadu. in Bell. contr. 4. l. 1. s. 18. art. 25 Gelasius Cyzicenus, qui se historiam suam ex mem­branis ecclesiasticis, & Tabulario Dalmatij Cyziceni Archiepisco­pi testatur excepisse totam, fide quàm optima.

PHIL.
[Page 137]

Falsi tamen conuincitur, quià Canon ille tertius vxo­res non excipit.

ORTH.

Quid opus (respondet Jbidem. episcopus) quas [...] nomine nemo intelligat, & de quibus suspicio non sit. Porrò de extraneis foemi­nis exponi debere, luculentissimè docet Dist. 32. in­terdixit. glossa.

PHIL.

Binius ibid. to. 1. pag. 14. Epiphanius & Hieronymus contra Canones esse as­serun [...], vt episcopus, presbyter, diaconus, liberos gignat.

ORTH.

Iterum respondeo cum eodem: Quos illi canones con­trauenire dicūt, Romani erant. Videas hoc in sexta Synodo generali, Can. 13. vbi Romanam ecclesiam, de Canone illo, nominatim per stringunt Patres, & ne vel sacris arceantur qui coniugati, neue vsu coniugij, voto aliquo priuen­tur, seuerè sanciunt. Sed de Niceno hactenus.

Audiuisti paulò antè quid Patres Ancyrani statuant de Diaco­nis;12 nunc accipe quid Gangrenses de Sacerdotibus. Concil. Gangr. c. 4. interprete. Gent. Herucio. ap. Bin. t. 1. p. 384. Si quis de pres­bytero qui vxorem duxit, contendat, non oportere, eo sacra celebrante, obla­tioni communicare, sit Anathema.

PHIL.

Concilij Gangrensis, circa annum Domini 384. habi­ti, capitula secundùm triplicem editionem habentur apud Binium. Prima tamen, id est, [...]in. ibid. in margine. editio Dionysij, inter has tres [...]raeco contextui est maximè conformis; in qua sic legitur: Quicunque discernit à presbytero qui vxorem habuit, quòd non oporteat, eo ministrante, de oblatione percipe­re, anathema sit. Cuius canonis condendi haec est ratio, quam red­dit Ibid. p. 388. Binius: Eustathiani ita horrebant nuptias, vt etiam presbyteros, qui vxores habuerant, ferre non possent, etiamsi viuentibus adhuc maritali consortio non cohabitarent. Vnde quàm ineptè hic canon ad coelibatum cle­vicorum impugnandum ab haereticis vsurpetur nemo non videt. Siquidem in co agitur tantùm de presbytero qui vxorem habuit, habentis autem vxo­rem nulla mentio fiat. Haec Binius; cui consonat Graecus contextus, [...], à presbytero qui vxorem habuit.

ORTH.

Vel potiùs à presbytero qui vxorem duxit. Duxisse autem dici potest, etiamsi iam habeat. Socrat. l. 2. Socrates enim, Eustathij dogmata à concilio Gangrensi damnata referens, sic ait: Eustathius benedictio­nem & cōmunionem [...], id est, presbyteri vxorē habentis, quam lege cùm esset laicus duxisset, tanquam scelus, declinandam praecepit. Quare concilium Gangrense illis omnibus qui docent, non opor­tere, Ministro qui vxorem habet sacra celebrante, oblationi commu­nicare, anathema dicit.

Tandem aliquando ad sextam Synodum generalem deuenio, in13 cuius Canone decimo tertio sic legimus: Apud Binium t. 3. p. 146. Quoniam Romanae ecclesiae pro Canone traditum esse cognouimus, vt Diaconi, vel Presbyteri, qui digni qui ordinentur existimati sunt, profiteantur se non ampliùs vxoribus suis coniungendos, nos antiquum canonem Apostolicae perfectionis ordinisque seruantes, hominum qui sunt in sacris coniugia deinceps hoc temporis mo­mento firma & stabilia esse volumus, nequaquam eorum cum vxoribus con­iunctionem dissoluentes, vel eos mutuâ, tempore conuenienti, consuetudine priuantes. Quamobrem si quis dignus inuentus fuerit, qui hypodiaconus, [Page 138] vel diaconus, vel presbyter ordinetur, is ad talem gradum assumi nequa­quam prohibetur, si cum legitima vxore cohabitet. Sed neque ordinatio­nis tempore ab eo postuletur, vt profiteatur se à legitima cum vxore consue­tudine abstenturum, ne ex eo, à Deo constitutas, & sua praesentia benedictas nuptias, iniuriâ afficere cogamur, euangelica voce exclamante; Quae Deus coniungit, homo non separet; & Apostolo docente, honorabiles esse nuptias, & torum immaculatum: &, alligatus es vxori? ne quaere solutionem.

PHIL.

Bin. in Canon. Apost. t. 1. p. 14. Testimonio sanctorum patrum, eorum qui interfuere conci­lio Niceno secundo, constat sextam Synodum vniuersalem nullos canones edidisse: euulatos autem 102. sub huius nomine, canones, omnes spurios esse, quippe qui non à sexta Synodo, sed potiùs à quodam illegitimo & repro­bato Conciliabulo in Trullo (à quo Trullani canones nominantur) habito, editi sunt.

ORTH.

Contrarium ostenditur, primò ex illo ipso, quod me­moras, Niceno concilio, his verbis: Act. 4. Bin. t. 3. p. 332. Helias, venerabilis protopresby­ter sanctae ecclesiae dominae nostrae Deiparae in Blachernis, legit ex charta quae desinitiones sanctae & vniuersalis sextae Synodi continet. Canon sanctae & vniuersalis sextae Synodi: In quibus sanctarum imaginum, &c. Sabas, venerabilis monachus, dixit: Qua de causa haec non ex libro, sed ex charta lecta sunt? Tharasius, sanctissimus patriarcha, dixit, quoniam Charta ip­sum est antographum, in quo patres subscripserunt. Petrus, Metropolites Nicomediae, dixit: Quinetiam habeo & alterum codicem, sextae sacrae Sy­nodi canones continentem; quem in manibus sumptum Victor, venerabilis diaconus & Notarius, legit, repetens eundem canonem. Sanctissimus Patri­archa dixit, quae est haec ignorantia, qua plerique laborant circa hos cano­nes! Scandalum enim est dubitare, num sint sextae Synodi. Cognoscant igitur tales, Sextam temporibus Constantini fuisse congregatam, nimirum, contra eos, qui tantummodò vnam actionem & voluntatem in Christo col­locant. Illi igitur haereticos anathemate verberantes, Orthodoxamque fi­dem confirmantes, sub annum decimum quartum Constantini, domum re­dierunt. Post annos igitur quatuor aut quinque ijdem illi Patres, sub Iustinia­no Constantini filio congregati, praedictos canones ediderunt. Neque hac de re quisquam dubitet. Nam qui temporibus Constantini subscripserunt, ijdem illi sub Iustiniano quoque praesentem hanc Chartam subsignarunt. Quae res satis clara est, ex eorundem propriarum manuum immutabili si­militudine. Necessum autem est, vt post Synodum vniuersalem definitam, Canones quoque ecclesiasticos ederent. Hactenus ex Concilio. Secun­do, Idem probatur ex verbis Hadriani papae ad Tharasium patriar­cham: Dist. 16. sextam. Sextam Synodum sanctam, cum omnibus suis canonibus, recipio. Constat igitur & sextam Synodum canones condidisse, & hos ca­nones commercium coniugale Ministris ecclesiasticis, iuxta cano­nem, quem ipsi vocant, Apostolicae perfectionis permisisse.

PHIL.

Ecquod potes Presbyteri, aut episcopi coniugati pro­ferre14 exemplum?

ORTH.

Ecclesia (inquit Comment▪ in Tit. c. 1. p. 49. Espencaeus) non Primitiua tantùm, sed & multis post Apostolos annorum centurijs, ob defectum tam multorum [Page 139] coelibum, praesertim seniorum, quum multi erant ministri necessarij; sacer­dotes habuit maritos. Graeca quidem hodiéque habet, matrimonio ante or­dines suscepto vtentes. Et Bellar. de cler. cap. 18. Bellarminus: Ecclesia Romana multis iam seculis permisit Graecis sacerdotibus vsum vxorum, quas ante ordinationem duxerant, vt patet ex capite, cum olim de Clericis coniugatis. Et paulò antè: Si licuit sacerdotibus iure diuino habere vxores, quas ante ordina­tionem duxerant, & ijs vti maritorum more; cur quaeso non licuisset eti­am post ordinationem ducere? Sed vt domum redeamus, sic scribit Henricus Hist. l. 7. Hantindoniensis: Tenuit Anselmus Archiepiscopus Con­cilium apud Londoniam, in quo prohibuit vxores sacerdotibus Anglorum, antea non prohibitas; quod quibusdam mundissimum visum est, quibusdam periculosum, ne dum munditias viribus maiores appeterent, in immunditi­as horribiles, ad Christiani nominis summum dedecus, inciderent.

A presbyteris ad Episcopos venio.15

De sancto Spiridione sic Lib. 1. c. 11. Sozomenus. Eisdem temporibus vixis­se accepimus Spiridionem quoque, Trimythuntis, oppidi Cypri, episcopum: erat iste vir sanè agrestis, qui tametsi vxorem haberet & liberos, non tamen propterea res diuinas negligentiùs obijt. Nec dissimile de Hilario Picta­uiensi Baptista Mantuanus tulit testimonium:

Non nocuit tibi Progenies, non obstitit Vxor
Man [...].
Legitimo coniuncta thoro.

His connumerari potest Gregorij Nazianzeni Pater, qui filium suum sic alloquitur: In carmine de vita sua. Nondum tot anni sunt tui, quot mihi iam in sacris sunt peracti victimis.

Sed placet adhuc altiùs ascendere, & ipsos Romanorum Ponti­ficum16 Patres in exemplum producere. Sic igitur Dist. 56. Osius. Gratianus, id­que (vt ipse profitetur) ex Damaso papa: Osius papa fuit filius Ste­phani subdiaconi. Bonifacius papa, fuit filius Iocundi presbyteri de titulo Fasciolae. Agapetus papa, filius Gordiani presbyteri. Theodorus papa, filius Theodori, Episcopi de ciuitate Hierosolyma. Siluerius papa, filius Sil­uerij episcopi Romae. Deus-dedit, papa filius Iocundi presbyteri. Foelix tertius, natione Romanus, ex patre Foelice presbytero fuit. Gelasius, natio­ne Afer, ex patre Valerio Episcopo natus est. Sic Gratianus. Et paulò Ibidem, Ceno­manensen. pòst, Cùm ex sacerdotibus nati in summos pontifices, suprà legantur esse promoti, non sunt intelligendi de fornicatione, sed de legitimis coniugijs na­ti, quae sacerdotibus ante Prohibitionem vbique licita erant, & in orientali ecclesia vsque hodiè licere probantur. Vnde liquet, Canones eos esse Spurios, qui tanquam veteres nobis obtruduntur; tum Pontifices vestros Spurios esse, nisi nuptiae sint legitimae Sacerdotum. Sed de Cranmeri coniugio, quatenus erat Actuale, hactenus; deinceps in­quirendum quo sensu à Champnaeo dicatur sacrilegum.

PHIL.

Duplici opinor; nempe vel respectu sui, vel respectu17 voti. Primò respectu sui, quemadmodum sacerdotum coniugium [Page 140] à Gregorio Detect▪ c. 15. [...]. 11. Martino, sacrorum ordinum pollutio dicitur.

ORTH.

Siccine os impurum? Siccine de sacro ordine Leui­tico censuit Deus?

PHIL.

Et Decler. c. 19. Bellarminus sacrilegium vocat.

ORTH.

Ipse in hoc sacrilegus, qui diuina sacrae legis instituta ita blasphemè ausit impetere. Caeterùm, si sacerdotum matrimo­nium tale sit, quale tu praedicas, cur Graecis sacerdotibus permisit ecclesia Romana vsum vxorum, quas ante ordinationem duxe­rant? Permisisse enim fatetur Bellarminus. Nunquid pollutionem ac sacrilegium permittere voluit? Sed, Deus bone, quo ingenium peruasit humanum, immò potiùs daemoniacum? Spiritus sanctus (vt audisti) vnicuique, propter scortationis periculum, 1. Cor. 7. 2. vxorem concedit, monet coniuges vt mutuam reddant V. 3. beneuolentiam, ma­trimonium vt quiddam inter omnes Heb. 13. 14. honorabile praedicat, & to­rum ipsum coniugalem appellat Ibidem. immaculatum; & credibile est istiusmodi exoriri homines, qui sanctas nuptias in Domino initas, pollutionem ac sacrilegium indigitent? Quid hoc est aliud, quàm doctrina 1. Tim. [...]. 1, 3. daemoniorum?

PHIL.

Si Cranmeri coniugium non erat sacrilegum ratione18 sui, at saltem ratione voti. Scribitur enim, Psal. 76. 12. Vouete & reddite Domino.

ORTH.

Hoc intelligendum de votis pijs: absit enim vt vota sint iniquitatis vincula.

PHIL.

Quasi verò perpetua continentia sit iniquitas.

ORTH.

Minimè gentium. Huiusmodi tamen votum, vbi do­num deest, est conscientiae laqueus. Nam Apostolus, scribens ad ecclesiam Dei, quae erat Corinthi, id est, tam ad Ministros quàm ad Laicos, hanc Legem promulgat; 1. Cor. 7. 2. Vnusquisque, propter fornica­tionem, vxorem suam habeto. Vnusquisque, siue Laicus, siue Cleri­cus, siue coelebs, siue viduus, modò impendeat fornicationis peri­culum, coelitùs concesso vtatur remedio. At vestrum perpetuae continentiae votum astringit hominem ne vxorem ducat, quan­tumuis inextincta libidinum patiatur incendia. Ita grassante mor­bo, & subtrahitur medicina, & spernitur Medicus, Deus. Quid hinc secutum sit, docent tot Romae Lupanaria, & prostibula; vt inte­rim Monachorum & Monialium claustra, quae scriptores vestri non tacuerunt, ego prae modestia taceam.

PHIL.

Vtcunque ista se habeant; nónne Dominus dicit quos­dam Mat. 19. 12. e [...]nuchos se castrauisse propter regnum coelorum?

ORTH.

Audiamus De sanct. Vir­ginitate, c. 23. Augustinū. Quid veracius, quid lucidius dici po­tuit? Christus dicit, veritas dicit, virtus & sapientia Dei dicit, eos qui pio proposito ab vxore ducenda se continent, castrare se propter regnum coelorū. Non dicit, pio voto, sed pio proposito; necdicit, Clericis, sed omni­bus. Potest autem esse propositum vtrisque interim vt non sit votum. Quanquam non negârim hoc vel ex voto fieri posse, sed pio, id est, sanctis conditionibus circūscripto, & humanae imbecillitati attem­perato, non autem supra vices rigido, & sine ratione temerario.

PHIL.
[Page 141]

Bellar. de mo▪ nachis, c. 23. Ipsa Eunuchorum appellatio perspicuè indicat votum. Non enim est Eunuchus qui solùm continet, sed qui non potest non continere. Eunuchi autem, de quibus hîc agitur, non coguntur continere ex vitio natur [...], nam ab his eos Christus ipse seiunxit; neque coguntur lege aliqua communi (nulla enim lex est prohibens nuptias absolutè) igitur id solùm remanet, vt non possint, ex lege particulari sponte assumpta, id est, ex voto.

ORTH.

Continentes hîc dicuntur Eunuchi metaphoricè; non quòd non possint non continere, vt Eunuchi propriè dicti (si­quidem possunt, si velint, & vxores ducere, & liberos procreare) sed quòd se à coniugio, perinde ac si essent Eunuchi, temperent & cohibeant; licèt hoc non faciant, vt illi, ex vitio naturae, aut neces­sitate, sed sua sponte, ex pio proposito, siue id faciunt, propter instan­tem necessitatem, vt Paulus monet, id est, vt, commodiùs persecutio­num tempora patiantur, siue alio quocunque intuitu ad regnum coe­lorum adipiscendum.

PHIL.

Bell. ibidem. Idem etiam colligitur ex illo verbo (qui se castrauerunt.) Nam si Dominus loqueretur de his, quisine vllo voto, coelibes viuunt, dice­ret (qui se castrant quotidie) non qui se castrauerunt. Cùm ergo dixerit, Qui se castrauerunt, significat eos vnica actione voluntaria amputâsse sibi omnem facultatem contrahendi nuptias.

ORTH.

Se castrâsse dicuntur, & nuptias contrahendi faculta­tem sibi sponte amputâsse, non quasi votum perpetuae continentiae absolutum emisissent, sed quia sibi firmiter proposuerunt continen­ter in coelibatu viuere, quamdiù donum habuerint. Et vt hanc sibi metam fixerunt, ita constanter apud se statuerunt oratione, ieiunijs, & alijs medijs vti, quò possint hoc dono (si Deo ita visum fuerit) semper frui, vel saltem quamdiù dederit Dominus; Mat. 19. 11. Omnes enim non capiunt verbum hoc, sed quibus datum est.

PHIL.

Etiamsi omnes non habeant potentiam proximam, ha­bent tamen remotam, & possunt, si velint, precibus impetrare po­tentiam proximam, id est, vires ad continendum. Qui igitur non habet, petat à Domino, petenti dabitur.

ORTH.

Modò petat secundùm voluntatem Dei. Verùm non vult Deus hoc donum omnibus communicare (sic enim actum esset de humano genere) sed quibusdam tantùm; non omnibus promit­titur, non omnibus imperatur, non omnibus datur: Mat. 19. 12. Capiat qui capere potest. 1. Cor. 7. 7. Vnusquisque proprium donum habet ex Deo, alius quidem sic, alius autem sic. Quare Matrimonium est donū Dei, perinde ac Coelibatus.

PHIL.

Si se non contineant, ieiunent & macerent carnem.

ORTH.

Hoc quidem fecit Hieronymus; quem tamen mirum in modum tentauit Satanas, vt ipse fatetur his verbis: Hieron▪ ad Eustochium. O quoties ego ipsc in Eremo constitutus, & in illa vasta solitudine, quae, exusta solis ardo­ribus, horridum monachis praestat habitaculum, putabam me Romanis in­teresse delicijs. Sedebam solus, quia amaritudine repletus eram, horrebant sacco membra deformia, & squalida cutis situm Aethiopicae carnis obduxe­rat. Quotidiè lachrymae, quotidiè gemitus, et si quādo repugnantem somnus [Page 142] imminens oppressisset, nuda humo vix ossa coh [...]rentiae collidebam. De cibis verò & potu taceo, cùm etiam languentes monachi aqua frigid [...] vtantur, et coctum aliquid accepisse luxuria sit. Ille igitur ego, qui, ob gehennae metum, tali me carceri ipse damnaueram, scorpionum tantùm socius & fer [...]rum, sapè choris intereram puellarum. Pallebant [...]ra ieiunijs, & mens desiderijs aestuabat in frigido corpore, & ante hominem suaiam carne praemortuum, sola libidinum incendia bullie [...]ant. Sic ille. Quamuis autem Hierony­mus, ad pedes Iesu iacens, rigans lachrymis, crine tergens, repug­nantem ita carnem hebdomadarum inedia subiugarit, & post mul­tas lachrymas, pòst coelo inhaerentes oculos, visus sibi fuerit non­nunquàm interesse agminibus Angelorum, & laetus gaudénsque cantare, Cant. [...]. 4. Post te in odorem vnguentorum tuorum curremus; quotus quis­que tamen est, qui non hic succumberet! Quot hic pericula! Quàm ignita iacula! Quanta praecipitia! Sihaec sustinent qui exeso sunt corpore, quid partiuntur [...]uu [...]nes in ipso aetatis flore constituti. Virgil. Aenead. l. 4. Ta­citas est flamma medullas: [...]uid. Meta­ [...]orph. lib. 4. Quó (que) magis tegitur, tantò magis aestuat ignis. Quare qui post preces ardētes, stillantes lachrymas, crebra i [...]iunia, & alia huiusmodi media à Domino instituta diligenter adhibita, se tentationibus adhuc & vstionibus periculosis vastari sentit, is ne­cessarium sibi remedium ab Apostolo praescriptum sciat; Melius es­se matrimonium contrahere, quam vri.

PHIL.

Hier. aducrs [...]s [...]euiu [...]axu [...]. Si per se Nuptiae sunt bonae, noli illas incendio comparare, sed dic simpliciter, Bonum est nubere. Suspecta est mihi bonit [...] eius rei, quam magnitudo alterius malimalum esse cogit inferius. Ego autem non leuius malum, sed simplex per se bonum volo, inquit Hieronymus.

ORTH.

Quum dicit Apostolus, Melius esse nubere quā vri, non com­parat inter se malum & malnm, sed bonum & malum, medicinam & morbū. Quod est vsitatum; verbi gratia, si quis dicat, melius est sub cruce seruari, quàm in delicijs perire. Vnde Aug▪ de bon [...] coni [...]gali, cap. 8. Augustinus, Non duo mala sunt, connubium, & fornicatio, quorum alterum est peius, sed d [...] b [...] ­na sunt, connubium, & continentia, quorum alterū est melius. Connubium non esse malum inde probat, quia Apostolus dicit, 1. Cor. 7. 28. Si nupserit virgo, non peccabit. Porrò & bonum esse constat, quia dicit idem Apostolus, V. 38. Qui dat nuptum, benè facit. Licet minus bonum quàm continentia; quia sequitur; Qui verò non dat nuptum, melius facit. Quare cui Dominus negat donum maius, id est, continentiam, is petat à Domino Ma­trimonium, quod est in se bonum quidem, licet bonum minus.

PHIL.

Quid? An vxorē ducet post [...]missū solenne castitatis votū?

ORTH.

Castitatis duo sunt gradus, primus est sincera virginitas, secundus, fidele coniugium. Qui igitur castitatem, quam voui [...], in primogradu praestare non potest, idem vxorem ducat, vt saltem in secundo gradu sanctè obseruare queat. Sic enim vas suum in honore possidebit, Domino placebit, nec tam vo [...]i violati reus, quàm con­summati custos censendus est.

PHIL.

Cranmerus non castitatis modò, sed perpetuae continen­tiae, atque coelibatus (hoc enim dicere volui) votum susceperat.

ORTH.
[Page 143]

Qui hodiè habet continentiae donum, nescit an cras sit habiturus; est enim solus Deus, Ep. Iudae. v. 24. qui potest nos custodire à lapsu im­munes: Quare non debet quispiam simpliciter eam vouere, sed hu­iusmodi additis conditionibus, Si Deus dederit, si patiatur humana infirmitas; secus qui facit, temerè facit, Deo autem displicet infi­delis & stulta promissio: etiam in rebus quotidianis facillimisque à nobis factu, pollicitatio omnis non temeraria modò, sed & impia arguitur, nisi hac sit modificatione attemperata; Ep. Jacobi. c. 4. v. 15, 16. si volet, & faxit Deus.

PHIL.

Verùm si quis post factum huiusmodi votum contine­re nequeat, num ad nuptias conuolabit?

ORTH.

Votum, interposito nomine Domini nuncupatum, non est temerè violandum. Orandum igitur, i [...]iunandum, & totis viribus laborandum, vt ista extinguantur incendia, quò votum Deo factum praestari possit. Quod si hic ignis medullas vsquè adeo de­populetur, vt impendeat scortationis periculum, & tentatio Satanae, audi Apostolum clamantem, 1. Cor. 7. 9. Qui se non continent, matrimonium con­trahant. Votum enim hoc fuisse temerarium ipsa te iam docuit ex­perientia. Agnosce igitur te peccasse, de viribus tuis plus satis praesumendo, temerè vouendo, nomen Domini in vanum assu­mendo, téque ipsum in tantas angustias conijciendo; & pete à Domino vt hoc tibi propter Christum ignoscat, cùm votum te­mere emissum, rebus sic stantibus, sine peccato reddi nequeat. Sa­tius erit igitur cum 1. Sam. 25. Dauide sanctè rescindere, quàm cum Marc 6.26. He­rode sceleratè implere. Hoc Caus. 22. q. 4. Si publicis. Gratianus copiosè confirmauit. Casus. Altquis iurauit intersicere patrem suum, vel corrumpere sanctimo­ [...]alem: quare quaesitum [...]uit in Concilio Toletano, vtrùm tale iuramen­tum sit seruandum? Respondetur quòd non; quia tolerabilius est turpem pro­missionem reijcere, quàm eam adimplere. Idem confirmat authoritate concilij Hilerdensis, atquè Elibertani, & praeterea testimonio Am­brosij, Angustini, Bedae, & Apud Gratian. Causa 24. quaest. 4. sect. In malis. Isidori; cuius verba, quia concisa & ele­gantia, subjiciam. In malis promissis rescinde sidem, in turpi voto muta decretum, quodincautè vouisti, nefacias. Impia est promissio, quae scelere adimpletur. Quibus à Gratiano citatis, verba quoque Cyori. epist. 62. vel vt alij nume­rant, l. 1. [...]p. 1 [...]. Cypriani pla­cet annect [...]re, devirginibus Deo dicatis. Quòd si ex side se Christo dedicauerunt, pudicè & casse sine vlla sabula perseuerent; it a [...]ortes & [...]ta­biles praemium virginitatis expectent. Si autem perseuer are nolunt, aut non possunt, melius est nubant, quàm in ignem Alij legunt, delit [...]ss. delictis suis cadant. Quid igitur fecit Cranmerus, quod virum bonum & sanctum non de­ceat?

PHIL.

Cranmerus vxores quidem duxit, sed nondum Epis­copus, 19 vestri aurem hodie Episcopi vxores ducunt, etiam post a­deptum Episcopatum, itaque nullam habent excusationem.

ORTH.

Proconiugatis respondebit coelebs. In respons. ad Apol Bell. p. 168. Habent verò: totum enim hoc, positiui mod [...], iuris. Argumento, quòd in coniugio Cleri sui, Grae­ [...]i alio ture vtuntur, Latini alio. Laxatum verò ius istud, & resixum apud [Page 144] nos Synod. Londi [...]. [...] 1562. [...]. 3 [...]. Synod [...] legitimâ; etiam, (si non errauit Pontifex Pius secundus) bo­n [...] olim iure fixum, sed meliore iam apud vos quoque refigendum. Casari sic quidem visum, & Principibus, in [...]upero vestro, Tridenti. Qu [...] quas ibi turbas dederit, priusquam obtinere posset coelibatus, non nesci [...] Cardinalis. De nostris igitur moneo, vt taceas.

PHIL.

At Cranmero nuptias contrahente, ius istud Pontifi­cium apud Anglos nondum fuit antiquatum, sed viguit ac obti­nuit.

ORTH.

Satius visum est illi legem incurrere humanam, quàm, vas polluendo, violare diuinam. Sed neque in Crammeri quidem consecrationem hoc torquere potes telum, quippe cui Clemens septimus, qui omnia impedimenta Canonica, bigamiam, actuale coniugium, quinetiam vota, ac iuramenta amoliri potuit, munus Consecrationis recipiendi, bullato suo diplomate, indulsit facul­tatem.

PHIL.

Vt vt haec se habent; hoc verè mihi videor esse dictu­ [...]us, nempe Cranmerum, per totum vitae suae curriculum, [...]a esse molitum, quae ab vnitate Ecclesiastica erant alienissima, quaeque ingenti sub Henrico schismati non paruam rimulam, aut exiguam [...]nestellam, sed amplissimas portas & latissimas valuas aperue­runt.

CAP. IX. De papalis Iurisdictionis per Hen. 8. extirpatione, &, hu­ius rei explicandae gratia, iterum de Cranmero.

  • De
    • Henrico qui
      • Princeps
        • Dispensatione papali per Ferdinan­dum Hisp. Regem impetrata. 1
        • Sponsalia cum Katha­rina fratris relicta
          • contrahit. 2
          • contracta rescindit. 3
      • Rex nuptias
        • celebrat, prolémque ex Katharina procreat. 4
        • ventilandas proponit, cuius rei
          • causa, scrupulus iniectus
            • apud exteros. 5
            • Domi. 6
          • modus
            • sorensis, seu i [...]dicialis. 7
            • Scholasticus
              • quo juadente, Cranmero scil. 8
              • vbi
                • Bononiae, coram Papa. 9
                • Viennae, coram imperatore. 10
                • Domi in vtra (que) Academia. 11
                • in Gall. & Ital. Academijs. 12
          • euentus
            • in Anglia
              • Rex edicit ne causas Ro­mam deserant. 13
              • Clerici Praemu­nire irretiti
                • Wolsaeus. 14
                • reliqui. 15
            • Romae Papa sententiam fert diffinitiuam. 16
    • Cran­mero qui
      • sit Cantuariensis Archiepiscopus
        • reluctando ne fieret. 17
        • protestando. 18
      • factus, gessit
        • quae?
          • In synodo causam regiam tractat. 19
          • Dunstabliae fert diuortij sententiam. 20
        • quo euenta? regnante
          • Hen. 8.
            • 1.
              • Rex Annam Bolenam in vxorem ducit. 21
              • Clemens Papa fulminat. 22
            • 2.
              • Rex iurisdictionē papalem exterminat. 23
              • Paulus tertius censuras aggrauat. 24
          • Mariâ
            • Papistae Cranmerum conuitijs onerant. 25
            • Cranmerus
              • labitur. 26
              • resipiscit. 27
              • martyrio coronatur. 28
              • Cordc illaeso. 29
ORTH.

QVandoquidem papistae [...]8. temporibus odiosum schisma­tis crimen solent impingere, liceat mihi fumos istos ac ne­bulas dispellere, quibus heroici illius Principis splendorē at (que) gloriā obducere moliuntur. Quū Deo optimo maximo Angli­am [Page 146] à Pontificis Romani tyrannide vindicare visum erat, huic operi dedit Papae dispensatio nimium papalis. Nam cùm Arthurus, Prin­ceps Walliae, Henr. 7. filius natu maior, Katharinam Ferdinandi Hispaniae Regis filiam in Kalend. De­cemb. 1501. Sand. de schis. l. 1. p. 2. Hollinsh. vol. 3. p. 789. vxorem accepisset, quinto postea mense (sic numen voluit) morbo extinctus, nulla relicta prole, ex hac vita Hollinsh p. 790 antiq Brit. p. 307 migrauit, & frater eius natu minor, Henricus Dux Eboracensis, fit Princeps Walliae. Katharinam parentes cum dote Antisand. p. 8. repetunt. Sed cùm dos vberior videretur, quàm quae sine summo rerum Anglicarum periculo illinc, vel in Galliam, vel in Scotiam, ad alium aliquem maritum exportari posset, Henricus pater Ferdinandi sensus explo­rat, num Katharinam etiam huic secundo filio suo nubere patere­tur. Ferdinandus apud se cogitabat Henricum ad certissimam tam splendidi imperij successionem destinatum, adolescentem esse non solùm elegantibus moribus, vultu decoro, & maiestatis pleno, for­máque corporis egregia, & planè regia, ita vt in eum illud quadra­re possit, forma digna est imperio, sed etiam optima indole, alto & ex­celso ingenio, alijsque summis animi virtutibus ornatum & excul­tum, adeo vt ad imperandum [...] natura ipsa factus & compositus es­se videatur; hunc igitur admodum concinnum filiae suae virum existimans, non solùm nuptijs assensum praebere, sed easdem ingentibus etiam sumptibus (si opus esset) promouere statuit, modò per legem Dei licitas esse constaret. Quare de volunta­te numinis oraculum Vaticanum illicò consulendum censent. Haec causa relata est primùm ad Sand. de scbis. l. 1. p. 2. Alexandrum Sextum; de­inde ad Pium Tertium; quorum vterque, re nondum peracta, fato functus est. Per Legatos igitur Iulium secundum adeunt, qui tunc Romae sedebat, interrogántque, Antisand. p. 9. num inter claues, sibi à Petro relicta [...], vnam aliquam inueniret, quae hanc tam firmam affinitatis seram aperire possit. Iulius illico reserare tentat; sed claue errante, quia de carnali copula nihil audiuerat. Nam Regis Ferdinandi inter­cessores, ad faciliorem tam inusitati priuilegij adeptionem, Arthu­ri carnalem cum Katharina coniunctionem dissimulârant. Kathari­na autem Antis. p. 10. licèt in vulgus exire nollet, tamen omninò dissimulari passa non est; igitur, re tandem Pontifici declaratâ, diploma eò vsque ampli­ari petijt, vt etiam ad carnalem cognitionem (si qua fortè fuerat) ex­tenderetur. Quid multis? Huius bullae ex­emplar est apud Antisanderum, p. 197. Bullam vndique capacissimam Iulius largitur, vt vel montes credo, si qui tantae suae bonitati obstarent, absorbere ac deuorare posset; cui haec verba sunt inserta: Cùm tu, filia Katherina, & tunc in humanis agens quondam Arthurus, Charissimi in Christo filij nostri Henrici Angliae Regis illustris primogenitus, matri­monium per verba legitima de praesenti contraxissetis, illúdque carnali co­pula forsan consummauissetis, quia tamen Arthurus (prole ex huiusmodi matrimonio non suscepta) decessit, matrimonium per verba legitimè de prae­senti inter Nempe inter Henricum & Kath [...]r ad quos bulla dirigitur. vos contrahere, & in eo, postquam contractum fuerit (etiamsi iam forsan) remanere liberè & licitè valeatis Apostolica authoritate per [Page 147] praesentes dispensamus, &c. Ita Iulius, tanquam nobilis bellator, om­nes difficultates animosè perrumpens, seram excussit, & Sand. l. 1. p. 3. nupti [...]s contrahendi veniam potestatémque fecit septimo Kalendas Ianuarij, anno incarnationis Dominicae 1503. pontificatus sui anno pri­mo.

Huius dispensationis beneficio Sand. p. 4. sponsalia, ob immaturam adhuc2 ad nuptias Henrici aetatem (nam annum duodecimum vix attige­rat) inter illum & Katharinam incuntur.

Quibus tamen, Henricus, (siue conscientiae morsu, fiue consilio3 suorum) anno Domini 1505. indictione octaua, Iulij secundi ponti­ficis maximi secundo, aetatis suae decimoquarto coram Richardo Foxio Wintoniensi Episcopo, (summae inter Consiliarios regios, sapientiae authoritatisque viro,) pro tribunali sedente, Vid. Spedum in Henr. 8. [...]. 67. abrenunci­auit; idque authenticis tabulis, quibus ipse superscripsit, idoncis adhibitis testibus, consignari curauit.

Dum nuptiarum tempus, his non obstantibus, à plerisque ex­pectabatur,4 Sand. ibidem Isabella alijs dicta Elizabetha Katharinae mater in Hispania, itemque Henricus Septimus in Anglia diem suum extremum obierunt; ita corona Angliae iure haereditario ad Henricum deuoluitur. Ibidem. Qui quamuis semel dixisset (immo in tabulas retulisset) se à nuptijs Kathari­nae abstenturum, tamen Henrico Septimo mortuo, & Westmonasterij sepulto, Antiq. Brit. pag. 307. egerunt cum eo quidam vt eandem duceret. Quorum argumentis (prae­sertim Pontificia dispensatione in medium allatâ) ita cessit, vt Ka­tharinam in Sand. l. 1. p. 4. vxorem anno 1509.▪ tertio Nonas Iunij palàm acci­peret. Quid multis? Antiq. p. 10. Viginti annos cum illa vorsatur, tres filios, duasque filias ex eadem procreat. Quorum tamen nullus diu vixit, si vnicam Mariam excepero. Huius nuptias multi externi princi­pes auidè consectati sunt; Inter reliquos Carolus Caesar primus fuit. Deinceps Franciscus, Gallorum Rex, eam D [...]lphino filio suo natu maximo, posteà, secundo, Duci scilicet A [...]l [...]elianensi, denique (cùm illorum aeras inmis immatura Anglo videretur) sibijpsi con­iugem fl [...]gitauit.

Caeterùm Carolus, Ibid. p. 11. natalibus Mariae in dubium vocatis, citò de­ferbuit. 5 Praeterea, cùm Henr. 8. in orat. ad proceres Antiq. Brit. p. 317. Henricus legatos de conciliandis inter du­cem A [...]r [...]lianum & dominam Mariam nuptijs, ad Franciscum Gal­lorum Regem misisset, à quodam eius Consiliario responsum est; Ante­quam de huiusmodi nuptijs agatur, inquirendum esse an Maria fuerit filia Henrici legitima. Constat enim quòd ex Domina Katharina fratris sui vi­d [...] (cutusmo [...]i nuptiaeiure diuino interdictae sunt) suscepta est. Hic Hallus fol. 201 scru­p [...]l [...]s de nuptijs incestis in Aulâ Regis Hispani primò exortus, in­de in Galliam & B [...]lgiam se transfudit.

Porrò Wolsaeus Cardinalis Iohannem Longlandum, Episcopum6 Lincolniensem (is Regi erat à Confessionibus) vt id Regi signifi­caret, admon [...]it; qui Sand. l. 1. p. 9. Id tantùm respondit, par esse, vt Rex tantae rei, non ab alio priùs quàm ab ipso Wolsaeo adm [...]neatur. Hoc in se Wolsaeus re­cipit; [Page 148] quem simul ac Rex in eum sermonem venisse audiuit, Cane (inquit) nè rem semel iudicatam, iterùm in controuersiam voces: triduo autem pòst Longlandus, à Wolsaeo ad Regem ductus, id saltem petit, vt sua Maiestas rem cognosci & examinari permittat. Dùm haec aguntur, non Antis. p. 13. existi­mandum est, insignem hunc artificem, Wolsaeum, tam imperitè do­los suos nexuisse, quin susurros quosdam & rumores de nuptiarum labe, deque tum Germanorum, tum Gallorum hac de re sententijs in vulgus, per asseclas suos, spargi curauerit. Quod ipsum tamen, non ex bonâ conscientiâ, sed ex liuore & fraude profectum puta­tur. Nam Ibid. p. 11. se ab Imperatore, primùm in Tolosani Episcopatus, deinceps etiam in Papatus ambitu, grauiter lusum suboluerat. Ca­rolus enim, mortuo Leone decimo, Sand. l. [...]. p. 8. Adrianum sextum praeficien­dum curauit, licèt paulò antè fama esset disseminata per totam Ita­liam, Wolsaeum esse Papam factum. Wolsaeus adhuc dissimulan­dum ratus, etiam Adriani mortem expectat. Porrò, cum ne tunc qui­dem rationem sui à Carolo haberi animaduerteret, Clemente nimirùm in locum Adriani suffecto, tunc apertè furere, Carolo omnibus viribus aduersae­ri, ad hostes transire, & Christianissimo Regi se totum caepit addicere. Iam igitur Carolo infensus, vt par pari rependeret, & eum morderet, de solo Antis. p. 11. Carolo vltionem quaerere non satis putabat, nisi etiam Katharinam Caroli Materteram, eodem ictu vulneraret, quam foeminam quidem san­ctissimam impuritati suae vitaeque libidinosae semper habebat infensiorem. Praeterea apud Regem laudàsse dicitur spectatae formae ac nobilitatis foeminam Sand. p. 9. Margaritam Christianissimi Regis sororem, quippe quae regio thalamo inprimis conueniret. Sperabat autem se, horum potentissi­morum Principum auxilio suffultum, Papatu aliquandò potitu­rum.

Cuius consilij euentus (Deus enim qui superborum cogitationes7 dissipat, eius spem euacuauit) talis fuit, vt nihil quicquam aut regno salutarius, aut sibi, Papae, & Curiae Romanae perniciosius excogitari potuit. Nam iste, quem Cardinalis iniecit, scrupulus, tantam in sinu regio s [...]ammam accendit, vt ipsa viscera & medullas depopulari visa sit. Vnde Rex (stimulante ac pungente conscientia) rem to­tam accuratè ventilandam proposuit, tantúmque apud Clemen­tem Septimum valuit, vt duos designaret Cardinales ad causam cognoscendam, Wolsaeum Eboracensem, & Campeium, aliàs Campegium, qui huc applicuit 7. Octob. 1528. Antisand. p. 15 Hoc tempore Chri­stianum orbem insestissima bella vexabant, multúmque lacerabant; praeci­puè verò illud, quod Carolus Imperator & Franciscus Gallorum Rex de reg­no Neapolitano inuicem gesserunt; Cuius victoriam Pontifex Francisco optauit, nè Carolus illam assecutus, vniuersae Italiae nimiùm immineret. Vt igitur huius partes debiliores redderet, foedus mouet inter Anglum atque Gallum; ad quod vt Henricum faciliùs pelliceret, contentus fuit huius cau­sae matrimonialis cognitionem ad dictes delegatos non solùm referre, sed eti­am non rogatus, caus [...] cognit [...] quidē, tamen non adhuc in iudici [...] disceptatá, [Page 149] meróque motu suo (vt in foro loquuntur) Decreti cuiusdam tabulas Cam­pegio iam profecturo dedit, quo connubium Henrici cum Katharina nullum irritúmque pronunciauerat; eum tamen vetuit cuiquam illas ostendere prae­terquam Regi & Wolsaeo, donec expressum ab ipso mandatum ad hoc acce­pisset. Causam licèt celeritèr expediri palàm iusserit; in aurem tamen Legatū suum pro formá ventilare monuit ad tempus, & quàm posset artificiosè pro­trahere; se ipsum verò decreti promulgandi occasionē obseruaturū pollicetur. Tabulae illae tantâ solertiâ custodiebantur, vt non in multorum manus exi­uerint, nostras tamen, vti fit, non euaserunt, inquit Antisanderus. Haec narratio nè fortè cuiquam parùm videatur probabilis, hominis mi­nimè suspecti testimonium annectam, Francisci Guicciardini, pon­tificij, In Vit. Guicci. Hist. [...]tal. edit. lat. praefixa. quem Leo decimus vniuersis eius copijs cum imperio praeesse iussit. Sic igitur ille. Guic. Hist. Ital. l. 19. Pontifex interea in sententiâ, ne vlli partium adhaerere videretur, perseuerabat; sed quia varia consilia agitabat, iam Galliae Regi suspectus; nec Caesari, si non aliam ob causam, saltem quia Campegium Cardinalem legatum in Angliam, vt in ea Insula causam ipsi & Ebora­censi delegatam dijudicaret, destinarat, gratus erat. Nam cùm is Rex, vt prius matrimonium irritum esse declararetur, vrgeret, pontifex, qui verbis cum eius ministris sese nimiùm declarârat, quia, cùm parùm fidei apud illos haberet, eius patrocinium sibi conseruare nitebatur, Decreto, quod ipsi De­cretalem Bullam vocant, id matrimonium irritum esse occultissimè declarâ­rat, eiúsque tabulas Campegio Cardinali cum huiusmodi mandato dedit, vt, ijs Regi atque Eboracensi ostensis, se illarum, si in iudicio causae cognitio mi­nùs ex ipsius sententiâ succederet, promulgandarum mandatum habere di­ceret, quo illi faciliùs rem iure tractar [...] paterentur, & pacatiore animo iu­dicij moram tolerarent. Quod quidem iudicium vt quantùm posset protra­heret, neque decretum, nisi priùs nouum à se mandatum accepisset, traderet, Campegio mandârat. In hac Bullâ Iulij dispensatio, vt parùm Cano­nica, seu valida, eneruatur, Clemensque Maiestatem Regiam in hh­iusmodi matrimonio cum Katharina absque peccato remanere non posse, asserit.

Legati igitur Regem & Reginam in Iudicium, proximo Maio habendum, per Praeconem citant. Ad diem dictum Ant. Brit. pag. 318. Rex per Pro­curatores comparüit; Regina ipsa Curiam ingressa est, & appellatione ad Papam interpositâ, Cardinalium iudicium recusauit, atque recessit. Legati nihilominùs in causa progressi sunt. Sed cùm varijs dilationibus Rex Iu­dicium procrastinari cerneret, venit ipse cum Reginâ, & instabat Legatis, vt huius tantae rei ambiguitatem, quae sola tantâ anxietate atque sollicitudine conscientiam mentémque turbabat, vt nihil praeterea de publicis vel priuatis rebus statuere aut cogitare penè possit, Iudicij desinitione dissoluant; Iudicij exitum & euentum, siue ab hoc coniugio discedendum sit, siue in eo manen­dum, quomodocunque res reciderit, haud fore sibi grauem, si, maturâ sen­tentiâ pronuntiatâ, animus tam ancipiti curâ liberetur, &c. Huiusmodi ha­bito sermone, Rex discessit, Regina verò per Procuratorem respondit, se s [...]a­turam Appellationi. Legati igitur Iudicium prorogant, & alium diem dicunt, quo accedente Rex sententiam expectauit; at fraudulenti [Page 150] Cardinales apud se cogitantes quantopere ecclesiae Romanae de­rogarent, si secundum legem Dei sententiam ferrent, moras ite­rum nectunt. Itaque Campegius sibi (cùm esset ecclesiae Romanae membrum) non licere diebus canicularibus de causis matrimo­nialibus agere causatus, hoc praetextu sententiam in Idus Vide Ant. Brit. 321. Octobris distulit. Huius procrastinationis causa fuit Wolfaeus, qui iam suspi­cans Regem, etiamsi prius matrimonium discindi contingeret, nolle tamen ad nuptias illas Gallicanas animum adijcere, sed in An­nam Boleniam potiùs amore propendere (quod sibi suaeque Romae exitiale fore videbat) omnem mouebat lapidem, nè sententia pro Tribunali contra Katharinam diceretur. Quinetiam Papa iam satis intelligens, Henricum spe diuortij allici non posse, vt Gallis aduersus Imperatorem suppetias ferret, ad Campegium de priori Vide Anti­ [...]aud. pag. 17. bullâ comburendâ scripsit. Ipséque Campegius ante Idus Octobris ab eodem pontifice Clemente 7. romam est Vide Ant. Brit. ibid. reuocatus. Rex, hunc in modum delusus, ad Papam tum Bononiae agentem Legatos misit, per quos, vt finem huic controuersiae tandèm aliquandò impone­ret, enixè rogauit; cui respondit Clemens, se simul ac Romam ve­nisset, causam suscepturum.

Contigit interim, vt Rex, ad animum tot curis anxium aliquo8 leuandum solatio, Walthamiam (oppidum quod duodecimo à Londino abest lapide) venandi gratia se conferret. In quo Ibid. itinere altam mentis agritudinem, & in Wolsaeum Cardinalem indignationem, Stephano Gardinero Secretario suo, qui Romae Regis fuerat Legatus, & D. Foxo Eleemosynario indicauit; eósque rogauit vt sedulò ac diligenter inue­sligarent quid ad expediendam hanc litem è re maximè sit; Quorum suasu Rex tum nouos ad Papam destinare Legatos, penè decreuit. Quum autem (ita numen voluit) apud virum generosum, Cresseium nomme, di­uerterent, apud quem Cranmerus etiam (Cui Cresseius liberos su­os instituendos tradiderat) peste in Academiâ Cantabrigiensi tum grassante, commoratus est, inter coenandum de causâ Regiâ sen­tentiam eius percontantur; ille modestè praefatus, respondit, Ibid. p. 3 [...]. Ni­hil neque causae diuturniorem moram aaserre, nec turbatae affl [...]laeque con­scientiae grauiores dolorum aestus inurere posse, quàm Romanarum liti [...] dilationes, & anfractus, quibus qui tenentur laqueis, vix vnquam se expe­diunt. Proi [...]de satius esse, vt omissis forensibus ventilationibus at (que) moris (in quibus tanta animi agritudine Rex nimiùm diu iactatus) tam in nostris quàm in cae [...]eris Academijs, requirantur de hac causâ, quae diuino nō humano ture desiniri potest, Theologorum sententiae. Et si Theologi v [...]l vetitas, vel li­citas esse has nuptias iure diuino pronuncient ac consentiant, Rex non am­pliùs Romanam Curiam petat, sed in sua Regione ac Prouinciá sententiam ferri ac pronunciari iuxta Theologos faciat. Ita mente hilaris ac conscien­tiâ securus, regiam atque hac Re-publica dignam vitam in legitimo Matri­monio (quod nobis subditis optandum est) transigere potest. Haec r [...]spon­sio vtrique admodum arrisit, eámque postridie Foxus Regi, non dissimulato Cranmeri nomine, exposuit. Cui cùm Gardinerus glo­riam [Page 151] praeripere, sibique ipsi vendicare voluit, tum Rex, Act. & Mon. pag. 1689. At vbi(in­quit) est Cranmerus? Ille rem acu tangit. Si hoc mihi ante biennium in­notuisset, multis samptibus & molestijs liberatus fuissem.

Protinùs Rex Cranmerum accersit, colloquitur, iubet vt sen­tentiam9 suam scriptis mandet, & testimonijs confirmet: quod & fecit Cranmerus, & librum confectum Regi exhibuit. Quo viso percontatur Rex, An quae hic scripsisset, coram Pontifice Romano auderet defendere! Respondit Cranmerus, Se & audere, &, diuinâ assistente gra­tià, velle, modò Maiestati regiae visum sit, illum ad Pontificem mittere. Ego verò te mittam, inquit Rex. Ita Cranmerus vnà cum comite Wilto­niensi, Legato regio, in Italiam contendit. Quibus ad Papam ac­cedentibus, seruus seruorum Dei Act. & Mon. Ant. Brit. pag. 322. pedem exosculandum extendit. Cunctantibus autem illis, pusillus Eluddus hunc locum citans, ca­nem hunc non appellat canem Protestan­tis, sed canem Protestantem, quasi Protestan­tium Religio vel in Cane esse pos­sit. Va [...] nobilem sc [...]rra [...], insig­nem rabulam. Catulus, qui Comitis VViltoniensis fuit, ingressus locum, cùm pedem vidisset gemmis auróque lu [...]entem, rem tam raram lasciuus dentibus apprehendit, at que momordit. Id Papaindig­nè tulit, & inducto ad se illo splendido pede, altero canem abegit. Hoc omine cum Angli in risus & cachinnos profusiores essent, Papa contractis superci­lijs, causam Legationis quaesiuit. Wiltoniensis, Legatione exposità, Cranmeri librum Papae tradidit, simúlque adesse iam narrat ex Anglia doctos viros, qui quae in illo libro continerentur, ex sacris Scripturis, conci­lijs, atque Orthodoxorum patrum sententijs, contra singulos contradicturos, essent defensuri.

Papa saepè promisit Legato disputand [...] diem; verùm promisit tantùm, non praestitit, sed, moras trahendo, tempus fefellit, quem­admodum in Anglia Cardinales fecisse diximus. Itaque ant. [...]ri [...]. pag. 323. legatis perhonorisicè atque blandè tractatis, tum Cranmero (quem illius, de Regis cum Katharina coniunctione, opusculi authorem siue coniecerat, siue noue­rat) Poenitentiario suo in Angliâ, Hyberniâ & VV alliâ constituto; cum▪ pusillanimis esset, & Caesarem, & Gallum, & Regem maximè pertimeret, ni­hil ausus est de re tanta statuere, sed concilium, re infecta, acne mota qui­dem, dimisit.

D [...]hinc reliquis domum redeuntibus, Cranmerus Ibid. Regio tacito 10 praecepto, Caesarem & Germaniae principes, dum reuerteretur, in itinere adijt. Eo tempore Caesarerat in expeditione contra Turcam, Viennam Au­striae ciuitatem expugnaturum. Ibi cùm Cranmerus eum Regis nomine conuenisset, atque quaesiuisset, qui ex suis domesticis atque notis essent con­tradicturi, datus est ei vir in arcanaphilosophia, quàm in theologia peritior, Cornelius Agrippa. Is cum facilè Cranmero in ea causa assensus esset, ea­dem facilitate per suasit c [...]te [...] is in Caesaris familia doctis viris, nè cum Cran­mero, à quo veritatem prosectam esse dicebat, contenderent. Ita, nemine con­tradicente, à Caesare discessit. Deinde, peragrata tota Germania, doctissimo­rum viro [...] um in Academijs, & Aulis principum, secum conspirantium o­piniones & sententias ad Regem in Angliam secum tulit.

Interea Rex, non modo Theologos ac Iuris p [...]ritos per totumVide Antisaud. p. 17. suum regnum doctissimos consuluit, verùm etiam hanc quaestio­nem in florentissimis Academijs, Oxoniensi & Cantabrigiensi, [Page 152] publicè ventilandam curauit; quarum vtraque Regis & Katharinae matrimonium penitùs damnauit.

Neque hîc subsistit, sed ad clarissimas Galliae & Italiae Acade­mias,12 Edmundum H [...]llinsh. in H. [...]. p. 923. Bonerum, & alios misit, qui earum decisiones, cum Germanicis & Cranmero conspirantes, ac sigillis publicis authenticisque confirmat [...]s, in Angliam duxerunt. Ita Henrici cum Katharina matri­monium nec esse legitimum, nec à quoquam dispensabile conclu­serunt etiàm transmarinae Academiae. Hic obiter obseruandum, Facultatem sacrae theologie almae Vniuersitatis Parisiensis profite­ri, se per iuramentum conu [...]nientes, & solenni miss [...], cum inuocati­one Spiritus sancti ob hoc celebratà, necnon praestito iuramento, de deliberando super praefata quaestione secundùm Deum & con­scientiam, post varias & multiplices sessiones, ab octaua Iunij vsque ad secundam Iulij habitas, & continuatas, perscrutatis priùs excus­sisque quàm diligentissimè, ac ea qua decuit reuerentia ac religio­ne, sacrae Scripturae libris, corúmque probatissimis Interpretibus, nec non sacrosanctae Ecclesiae generalibus ac synodalibus Concilij decretis & Constitutionibus, longo vsu receptis & approbaris, re­spondisse, asseruisse, & determinasse, quòd istiusmodi nuptiae cum relictis fratrum decedentium sine liberis, sic natur ali iure pariter & diuin [...] sunt prohibitae, vt super talibus Matrimonijs contractis siue contrahendis, summus Pontifex dispensare non possit. Istarum Academiarum, numero duodecim, sententiae seu censurae, in maximis Angliae Comitijs Parliamentarijs lectae sunt publicè. Hal anno 22. H. 8. [...]ol. 199. Prolati sunt insuper Libelli cen­tum ac vltrà, quos diuersarum regionum viri doctissimi, quorum vnanimis & concors suit opinio, composuissent.

His tot & tantis argumentis edoctus Rex, animóque recolens,13 tum quàm proteruè se Papa in hoc suo, eó (que) tanti momenti gessis­set negotio, tum qualē Subditi sui Iustitiam mercari soleant in Cu­ria Romana: An. Dom. 1530. mense Septembri, Hollinsh. in H. 8. p. 914. edixit, ne subdito­rum suorum quispiam vllam causam ad cur [...]am Romanam deferret▪ Quod Edictum, D [...]sc [...]is. [...]. 1. p. 58. Sanderus primùm manife [...]t [...] schismatis initium appellat.

Circa hoc tempus Wolsaeus, hac de causa inter alias, quòd, Antiq Brit. p. 324. sine 14 Regis venia ac licentia, legatinam à Papa authoritatem accepisset, eám (que) in Anglia, contra Regni iura, exercuisset, actione de Praemunire in Regio Banco conuentus, & earum legum, quae contra Prouisores latae sunt, reus pronuncia­tus, condemnatus, & proscriptus est. Ita qui viginti [...]erè annis non modo Angl [...]m, sed Europam penè rexit, non aliena magis inuidia, quàm propria superbia concidit, suóque pr [...]cipitio totum tunc Clerum Anglicanum, ipsám­que Romam in similem ruinam & occasum traxit.

Episcopi, qui eodem, quo Cardinalis, laqueo irretiti teneban­tur, in Regium Bancum vocati, ante diem ad comparendum statutum, se, vt par erat, [...]lementiae Regiae humiliter submiserunt, poenámque illam de Praemunire longè grauissimam ingenti sumptu redimen­tes, Regem Ecclesiae Anglicanae supremum Caput declarauerunt. Nec sanè nouus aut insolens cuiquam▪ rem totam maturo iudicio [Page 153] aestimanti, videri debuit hic Capitis titulus; quem Regi infra domi­nia sua, potiùs quàm Papae, Principi extero, deferendum esse, idque secundùm Verbum Dei, ante hunc diem ostenderat Gulielmus Test [...] Cranm [...] ­ro apud Foxum Act. & monum. p. 1702. Warhamus, Archiepiscopus Cantuariensis.

Haec cùm hunc in modum in Anglia gesta essent; adeò Pontifi­ci16 bilem mouerunt, vt neque Cardinalium iudicia, neque Acade­miarum scita, neque virorum doctissimorum volumina, neque ob­latae disputationes, neque proprium, quo matrimonium hoc ener­u [...]sset, decretum impedirent, quò minus sententiam nunc à Katha­rina ferret. Publicam enim Cuius exem­plar vide apud Antis [...] fine. diffinitiuam sententiam priori suae con­trariam emisit, datam in Consistorio Romano vicesimo die Martij, anno Domini 1532.

Inter [...]à, dum Cranmerus adhuc in Germania legationem obi­re [...],17 debitum naturae persoluit Gulielmus Warhamus, Archiepis­copus Cantuariensis. Rex, sede vacante, Cranmerum, vt ad tantae dignitatis fastigium eneheret, Uide a [...] & monum. in vit. Cranmer. pag. 1690. domum accersit; qui, quum animo esset literariae potiùs vmbrae addicto, quàm dignitatum splendori, magm momenti adhuc sibi superesse negotia praetexens, reditum in Angliam per totos sex menses distulit: Domum reuersus, men­téque Regis cognita, per amicos omnem mouet lapidem, ne fieret Archiepiscopus. Cúmque Rex ipse rem proponeret, Cranmerus primò se tanto honore indignum, ac oneri imparem agnoscens, quibus potuit rationibus animum Regis ab hoc instituto auertere moliebatur. Posteà verò quùm Regi hanc firmam fixamque stare sententiam animaduerteret, eius ad genua prouolutus, veniam pe­tijt, intimósque animi sui sensus euoluit, & explicuit; se scilicet (vt iam erant tempora) non posse ad Archiepiscopatum, illaesa con­scientia, promoueri, quippe quem à Papa accipere necesse erat; quod se nec posse, nec velle ingenuè profitebatur. Cuius rei hanc reddidit rationem, quòd Rex esset Ecclesiae Anglicanae tam in spi­ritualibus quàm in temporalibus supremus gubernator, ad quem sol [...]m Episcopatuum hic collatio spectabat, & non ad vllam pote­statem externam. Quae verba animum ambitiosum ac elatum non arguunt, sed humilem & suâ sorte contentum, qui bonae conscien­tiae testimonium splendori mundano & dignitati malè partae lon­gè anteponeret.

Rex verò teneram animaduertens conscientiam, eóque tanto18 Praesulatu digniorem, Iurisperitos consuluit, qua potissimum rati­one Cranmerus Archiepiscopatum suscipere posset, interim vt conscientiam non vulneraret. Quorum consilio, Cranmerus Pon­tifici quidem Romano iuramentum exhibuit, non tamen Sand. lib. d [...] schis. p. 58. more maiorum, vt calumniatur Sanderus. Maiores enim simpliciter & absolutè iurauerunt, Canmerus non nisi interposita Protestatione, eiusdem iuramenti conditionem ac modificationem enucleatè ex­plicante. Neque hanc priuatìm duntaxàt habuit, ad quam postea publicè & absolutè iuramento defungens tacitè respiceret, vt Ibid. San­derus [Page 154] innuit. Sires ita se haberet, iure optimo fraudis ac periurij reus peragi potuisset. Caeterùm res longè aliter gesta est. Neque enim tacitè aut secretò apud se aut suos in angulo hac protestatio­ne vsus est, papistarum instar Aequiuocantium, qui iuramenta, verbis absolutis concepta, reseruatione mentali, festiuè & lepidè solent [...]ludere, suásque animas periurijs de [...]ouere: verum tribus vicibus candem publicè & conspicuè interposuit; primò in domo Capitulari coram personis & testibus authenticis; deinde flexis ante summum altare genibus, Episcopis atque Populo spectantibus, cùm munus consecrationis peragendum esset; tertiò denique eodem ipso in loco, Pallium recepturus. Protestationis autem tenor & formula erat huiusmodi.

IN Dei nomine, Amen. Coram vobis, &c. Non est, nec erit meae volun­tatis Ex Regist. Cranmer fol. 4. aut intentionis per huiusmodi iuramentum vel iuramenta, qual [...]er­cúnque verba in ipsis pofita sonare videbuntur, me obligare ad aliquod, ra­tione eorundem, posthàc dicendum, saciendum, aut attentandum, quod erit, aut esse videbitur contra legem Dei, vel contra illustrissimum Regem no­strum Augliae, aut rempublicam huius sui regni Augliae, legésue, aut praero­gatiuas eiusdem; & quòd non intendo per huiusmodi turamentum vel iu­ramenta quouis modo me obligare, quo minùs liberè loqui, consulere, & consentire valeam, in omnibus & singulis reformationem religionis Chri­stianae, gubernationem ecclesiae Anglicanae, ac praerogatiuam coronae eius­dem, reip [...]vè commoditatem quoquo modo concernentibus, & ea vbique ex­equi & reformare, quae mihi in Ecclesia Anglicana reformanda videbun­tur. Et secundùm hanc interpretationem, & intellectum hunc, & non ali­ter, neque alto modo dictum iuramentum mepraestiturum protestor, & pro­fiteor, &c.

Si Cranmerus tam grauiter reprehendendus, qui Protestatione19 iuramentum modificauit ac temperauit, qualem obsecro incurrent censuram, vestri ante Cranmerum Episcopi, qui se duobus ob­strinxerunt iuramentis, Regi altero, altero Pontifici, praestitis, ab­solutis quidem, & sibi inuicim contradicent ibus? Hoc enim Hen­ricus Octauus in publicis regni comitijs ostendit, in quibus vtrun­que, coram amplissimo illo conuentu, legendum curauit. Idem quoque ostendit Cranmerus, tum in responsione sua ad Brokum episcopum Gloucestrensem, tum in literis suis ad Reginam Mari­am. Vel si peccauit Cranmerus, Primatus pontificij iuramentum limitando & modificando, quid de Heatho, Bonero, Thirlebeio, & huiusmodi reliquis statuendum erit, qui paulò pòst, Primatus regi [...] iuramentum (quo potestas pontificia penitùs excluditur) ab­solutè susceperunt?

Hactenùs Cranmerum in Cathedram episcopalem euectum vi­dimus; nunc eiusdem res gestas, quatenùs instituto nostro inserui­unt, paulispèr inspiciamus. Superstite adhuc Warhamo, inchoata [Page 155] est Synodus, quae, Antiq. Brit. p. 320. In multis de abolendo Papatu deliberationibus pen­dens, saepiùs prorogata est. Iámque nouam dilationem à sextò Kal. Maij ad quintum Octobris accepit. Interea Warhamus fatis concessit Stous in A [...] nal. 23. August. 1532. Haec Synodus, Antiq. Brit. p. 327. Mortuo Archiepiscopo, expraecepto regio, Prioris & conuentus Cantuariensis authoritate prorogata est. Cúm­que iterum post aliquod temporis interuallum, ad diem dictum vi­ri docti confluerent, praesidebat (sede Archiepiscopali vacante) Ibid. Londi­nensis Episcopus Stokesleyus, authoritate sibi data à conuentu Cantuariensi. Cranmerus autem, iam recèns in Archiepiscopum creatus, ingres­sus est authoritate sua in Synodum. Cuius aduentu, quaesitum est iterum de Regis cum D. Katharina coniugio, acrenouata est illa tam diù coram Papae legatis agitata quaestio, An ducere vxorem à fratre cognitam, decedente sine prole, sit Prohibitio iuris diuini indispensabilis à Papa? Ea res primò ad inferiorem Synodi conuentum relata est. In eo affirmarunt dictam conclu­sionem quatuordecim, negarunt septem, dubitauit vnus, alterque iuris esse diuini dixit, sed moralis, atque dispensabilis à Papa. In superiori Patrum conuentu, in quo Bo [...]oniensis, Patauiensis, Parisiensis, altarúmque Vniuersi­tatum de ea quaestione iudicia recitata sunt, controuersià inter Stokesleyum Londinensem, & Fisherum Roffensem, Episcopos, aliquandiu motá, ab om­nibus Patribus, qui ducenti sexdecim personaliter, velper Procuratores in­ter [...]uerunt, praeterquam à nouendecim praedictarum Vniuersitatum senten­tijs assensum est. Sed, vt hoc negotium omni tum iuris tum facti contro­uersia careret, aliud quaesitum est. An carnalis copula inter serenissimum principem Arturum, & serenissimam Dominam Katharinam, ex propo­sitis, adhibitis, deductis, & allegatis sit sufficienter probata; sed haec disqui­sitio ad legum atque canonum per itos relata est; Qui, quinque aut sex dun­taxàt exceptis, omnes carnalem [...]opulam luculenter probatam affirmarunt. Quorum etiam sententia ab omnibus patribus, praeter quàm à Bathoniensi & Wellensi Episcopo, probata est. His gestis, tam Parlamenti, quàm Conci­lia, mandato regio, prorogationibus paulatim intermissa sunt. Rex ad D. Katharinam nuncios misit, vt, quoniam nefarias & incestas fuisse nuptias, ex Theologorum & Iurisperitorum, tam in Anglia quàm in Transmarinis Vniuersitatibus constabat sententia, dote ab Arturo, Regis fratre maiore, suóque m [...]ito, contenta, diuertere ac discedere sponte vellet. Illa verò, in pro­posito pertinax, respondit se ab eo vinculo dissolui nolle, quod, patre suo Fer­dinando procurante, à Papa fuisset colligatum. Paulò pòst Henricus, mare traijciens, Vid. antiq. Brit. p. 328. Gallorum Regem inter Caletum & Boloniam conuenit, rediéns (que) Ibid. dilata Parlamenti Synodi (que) concilia iterū indixit. In Parlamento, de illis iure diuino prohibitis nuptijs ex prioris Synodi & Vniuersitatum praedictarum sententijs, decretum est, debuisse atque licitè po­tuisse ab illis vetitis nuptijs discedere, & cum integerrima, lectissimáque foe­mina, D. Anna Bullena nuptias licitas, iurique diuino ac humano consenta­ne [...]s contrahere.

Itaque Cranmerus Archiepiscopus, Londinensi, VVintoniensi, Bathoni­ensi 20 ac Lincolniensi episcopis, alijsque permultis Praelatis comitatus, Do [...] ­nestabliam, in Bedfordiensi comitatu oppidum, venit, Sand. de schis. l. 1. p. 78. quod proximè abest [Page 156] à Regi [...] vill [...] Amptilensi, in quâ eo tempore degebat serenissima Katharina. Quam saepius in ius vocatam, vbi per quindecim dies frustrà expectasset, adsententiam diuortij [...]erendam se praeparat. Itaque eam Antiq. Brit. p. 329. ad iudicium vocatam, & non accedentem pronunci [...]uit contumacem, ac à Regis thoro consuetudinéque nuptiali amouit. Ita quas Iulius secundus arte Vati­cana conciliauit nuptias, sensim & paulatim post viginti annos dis­sui, non repentè discindi voluit Numen. Rex autem Ibid. edixit ne de­inceps Regina, sed Arthuri principis donaturia vocaretur.

Interea Henricus anno Domini millesimo quingentesimo tri­cesimo tertio, & regni sui vicesimo quarto, Nouembris die deci­mo quarto, Annam Boleniam, lectissimam foeminam, in Hall. in H. 8. fol. 209. & H [...]llinsh. in H. 8. p. 929. vxorem duxerat, licèt Sand. de schis. l. 1. p. 79. solennem nuptiarum pompam, ad quinque deindè menses, id est, in ipsam Dominicae Resurrectionis vigiliam, distulisset. Annaigitur pridie Idus Aprilis, qui dies sepulto Domino eo anno sacer [...]uit, publicè de­ducta, & postridie calendas Iunij proximè sequentis, Regio Diademate, in­signiori ac celebriori pompa quàm vlla vnquam Regina anteà, coronata su­it. Quae Hall. in H. 8. fol. 217. septimo Septembris, Angliae delicias, Europae sydus, to­tius mundi Phoenicem, diuinae prouidentiae iuxta ac misericordiae lucidissimum speculum, Elizabetham peperit.

Dum adhùc infans regalis in vtero esset materno, Clemens 7.22 Iuliani Medici Florentini Pont Heuterus Delfius delibera [...] natiuitate. Spurius, vt legitimum hoc matrimoni­um Nullitatis vitio sub [...]acuisse & subtac [...]e. dirimeret, & Prol [...]m suscep­tam [...]u suscipi­endam illegiti­mam [...]uisse & esse, declaramus & mandamus. sobolem exhaeredaret, nihil intactum reliquit. Cuius Haec bulla data est anno 1533. Clem. [...]. secun­dum Sand. p. 80. fulmen à monte Vaticano emissum, quem non afflauit, & ambussit? adeò venenatos flammarum globos, Draconis instar, in Regem, & infantem nondum natam eiaculatur. Verum mors pa­rùm clemens Clementi clausit oculos, dum Elizabetha almum So­lis lumen intueri incipit, tanquam Sydus in media procella foelix faustúmque exoriens, ecclesiae Dei splendidissimis suis radijs laeti­tiam salutémque afferens, Papae autem & eius asseclis, tanquam fa­talis cometa, Antichristi perniciem & exitium portendens.

Quod eodem quo nata Elizabetha anno, ex parte contigit. Vbi enim pontifex Romanus Monedulae Aesopicae non absimilis, pictis23 volucrum pennis se adornauerat, & magno cum fastu incedens, in omnes aues per coelum volantes, tyrannidem exercuerat, Henr. 8. Anglorum Aquila, suam ex ala pontificis detraxit plumam, sibique resumpsit, plumam, inquam, Regij suprematus pretiosam illam & versicolorem, id est, Regalem potestatem legitimam, quo illum decorauit Rex Regum & Dominus dominantium. Nam in mag­nis Regni Hol. in Henr. 8. p. 938. & Sand. p. 87. Comitijs, Anno Christi 1534. Henrici autem 26. No­uemb. die 3. habitis, vniuersa Papalis Iurisdictio à regno Angliae (benedictus sit Dominus) penitùs est profligata & eliminata.

Quo audito, mòx fulgurat & fulminat nouus Iupiter Capitoli­nus24 Bull. dat. 1535. H. 8. 27. 3. Kal. Sept. [...]us sum­ma vide apud Sand. p. 107. Paulus tertius, Regémque citat, vt intra non [...]ginta dies Ro­mae per se, vel per Procuratores compareat. Sin minùs, omnes priores cen­suras in eum aggrauat; Regno & dominijs priuat, sobolem illegitimam fa­cit & infamem, ecclesiam Anglicanam sub Interdicto ponit, prohibet subdi­tis, [Page 157] ne obediant, exteris ne cum Anglis commercium habeant, mandat prae­latis vt regno exeant; nobilibus, vt vi & armis se opponant, Regémque regni finibus eijcere nitantur: foeder a Principum cum Henrico inita omnia irrita facit, & nulla; omnésque vt eum sacris armis persequantur, in Domino hortatur. Meherculè, Herculem furentem. Hoc modo se vel Hen­ricum ad suam obedientiam reducturum, vel saltem Elizabetham omni spe regnandi priuaturum sperabat. Satis haec pro Imperio; cuius brutum fulmen & ignem Vaticanum Henricus pro nihilo duxit, Elizabetha verò benedictione coelesti creuit sicut Lilium, & tanquam Rosa floruit. Caeterùm Henricus, licèt in Papae iurisdicti­one extirpanda, reliquis omnibus Christianis principibus palmam praeripuit, Religionis tamen reformandae gloriam beatissimae suae so­boli, Edouardo, inquam, & Elizabethae diuina prouidentia reser­uauit. Ab illo enim (nam Deus veritatem suam quibusdam quasi gradibus reuelare solet) pauci duntaxat rami sunt excisi; ab his ip­sa superstitio, quae altissimas radices egerat, funditus & radicitus est euulsa. Sed de Papae eiectione ex Anglia haec dicta sunto.

Cranmerum autem (vtpote qui huic rei suam inprimis nauârat25 operam) Papistae hoc ipso nomine oderunt, cane peius & angue; ho­minémque postmodùm tot conuitijs onerare ac proseindere ma­chinati sunt, quot humanum ingenium, liuore aculeatum, com­minisci potuit. Ad Insigne Delphini apud Cantabrigienses a­liquoties se contulit, visurus vxorem, quae apud hospitam, e­ius consanguineam, commorabatur; inde Papistae eum indoctum & Act. & Mon. in vita Cranmeri, p. 1688. stabularium vocitârunt. Vxorem prae legis pontificiae metu clanculum habuit; inde in Cista Vid. Sand. de schis. p. 58. & Pars. 3. con [...]. parl. 3. c. 7. n. 27. circumlatam perhibent, Cistám­que apud Graues-end ita locatā, vt mulieris caput deorsum verge­ret suauiter mentiuntur. Ipse Rex iam tum inimicos (si quando viribus valerent) non nisi ipsius sanguine satiari posse satis perspex­it. Qua de causa, Insignia, quae ex gente sua Cranmerus tribus gruibus quadripartita tulit, Rex Henricus postea (cùm integerrimi Patris in veri­tate diuina constantiam, si pontificij praeualerent, in morte ac incendio desi­turam prospexerat) ita mutari voluit, vt, gruibus deletis, tres Antiq. Brit. p. 341. pellicani, mortis martyrijque praenuncij, in suis deinceps Insignibus ederentur. Cui praesagio euentus, regnante Maria, verissimè respondit. Tunc enim inimici eius rerum potiti, inueteratum in [...]um odium euomüerunt. Monüerunt, vt intra Ibid. p. 342. octoginta dies se Romae coram Papa sisteret. Papa tamen, eius aduentu non expectato, ante diem vicesimum condemnari, & Brachio seculari permitti iussit. Ornamentis Epis­copalibus exüerunt, vt toga Act. & Mon. in vit. Cranm. pag. 1709. laicali, eue vilissima induerent.

Per Fratrem Ibid. Alphonsum vitam pollicendo, ad canendam26 palinodiam induxerunt, morte tamen mulctare, fixa illis & immo­bilis stetit sententia; nec ideo Alphonsi operâ vsi sunt, quòd Cran­mero benè vellent, sed vt eius palinodiâ suae famae consulerent. Itáque in eius lapsu sibi suauiter applaudentes, summopere laeta­bantur. Sed audi, ob aliorum lapsus tripudiare, illa demum dia­bolica [Page 158] est [...] Qui stat, videat ne cadat.

Verùm enimverò vt Dominum suum denegauit cum Petro, ita, auxiliante Domino, resipuit cum Petro, & vt reliqua sua peccata acerbè fleuit, ita hoc, quod temeraria sua dextra subscripsisset, prae reliquis acerbissimè; ideóque cùm ad ignem accederet, vt piè vl­cisceretur, dextram suam, tanquam alter Sceuola, in flammam pri­mùm extendit, &, nec reducto Antiq. Brit. p. 343. brachio, nè semel quidem, totam combussit.

Ita, Jbid. sublatis in coelum oculis, inter farentes flammas exclama­uit,28 Domine Iesu, suscipe spiritum meum; & sic locutus expirauit. Postquam flamma cadauer eius atque ligna in cineres redegisset, repertum est Ibid. Cor eius in cineribus integrum & illaesum: de quo Rodulphus Skinnerus sic poëticè & elegantèr cecinit.

Ibid.
Ecce inuicta fides, Cor inuiolabile seruat,
Nec medijs flammis corda perire sinit.
PHIL.

Siste verò; hìc enim aculeatis interrogatiunculis te29 pungit noster Fluddus, quas ordine proponam; tu, si potes, refelle. Sic igitur ille. Purgat. tri­ [...]p [...]. p. 14 [...]. Nunquid in igne repertum fuit cor illud integrum & illaesum? Cedo à quibus?

ORTH.

Historicorum non est, quae palàm facta memoriae pro­dunt, eorum singillatim testes nominare, particularésque circum­stantias explicare; neque enim est operaepretium.

PHIL.

Ibid. An à Catholicis est inuentum? Cur non nominan­tur? An à Protestantibus? Cur non tollebant? An metuebant ne fortè digitos suos Protestanticos vstularent in cineribus illius ignis, qui cordi pepercerat Protestantico? Si tollebant, quò tan­dem euasit? Vbinam conseruatur? Quis regnante Elizabetha il­lud vnquàm conspexit?

ORTH.

Ineptè: nos non solemus martyrum reliquias in pixi­de circumgestare, nec tanquam idola adorare, sed quo decet hono­re sepelire, & in terra recondere.

PHIL.

Ibid. Vel magna est corum impudentia in miraculo, quod nemini eorum videre contigit, tam constantèr enarrando▪ vel summa eorum negli­gentia, qui tale diuinae potentiae monumentum, Euangelij sui miraculum, & fidei suae pignus perire passi sunt.

ORTH.

Ego hoc, non vt miraculum (nam fides nostra, Euan­gelicis miraculis primaeuis suffulta, nouis non indiget,) sed vt quid­dam admirandum proposui, duobus fretus authoribus, quorum al­ter rem gestam retulit historicè, alter elegantibus versibus lus [...] po­ëticè; nec quid alteruter mendacio lucretur, video.

PHIL.

Ibid. Sed Masonum vlteriùs vrgere non ausim, nè fortè in libro suo proximo tam authenticas, pro cordis Cranmeri in Capella Lambethana conseruatione, producat tabulas, ac iam tandèm pro episcoporum suorum co­dem in loco consecratione protulit, cum mortui sint qui contradicant, quas tamen importuna eorum dum viuerent efflagitatio extorquere non poterat.

ORTH.

Ego iocos tuos illiberales & ridiculos, id est, [...]e dign [...]s, [Page 159] Fludde, non moror: de Registris autem, meáque in ijs fide, quae adducis, suo loco copiosè sunt refellenda.

PHIL.

Jbid. Nonignoras opinor Germanici cor repertum esse integrum, & ab igne incorruptum, vt scribit Suetonius. Cuius rei causa fuit venenum illi ab inimicis propinatum. An Martyr vester (qui quum ad fidem suam, ob spem vitae prorogandae, immutandam, tam pronus esset & procliuis, alte­rius vitae praeter praesentem, fidem valdè langnidam habuisse visus est,) ve­nenum acceperit, vt ignis supplicium euitare possit, praesertim cum de tanta incendij sui acceleratione ne cogitaret quidem, nolo quicquam statuere.

ORTH.

An ille languida imbutus est fide, qui pro fide tam fortitèr mortem oppetijt? Sed illud maximè à charitate est alie­num, quòd etiam veneni sponte hausti suspicionem fraudulentèr inijcias. Quorsum enim sibi ipsi mortem conscisceret? Quorsum sibi ipsi venenum infunderet? An vt flammas crepitantes euita­ret? At istae flammae ad flammantia astra, martyrij gloria co­ronatum erant perducturae. Quid? An is ignem exhorruit, qui sponte sua dexteram in ardentem flammam ingessit, nec semel reduxit, quin totam torreri & comburi passus est? Locum ve­rò Suetonij meliùs perpende; sic se habet. Germanicus, Sueton. in Caligula Annum agens aetatis quartum & trigesimum, diutino morbo Antiochtae obijt, non sine veneni suspicione. Nam praeter liuores qui toto corpore erant, & spu­mas quae per os fluebant, cremati quoque cor inter ossa incorruptum reper­tum est. Cuius ea natura existimatur, vt tìnctum veneno igne confici ne­queat. Vbì obserua Suetonium non dicere, hanc esse cordis natu­ram, sed existimari. Non igitur fixam & exploratam adducit me­dicorum sententiam, sed quorundam duntaxat opinionem. Verùm hoc vt cúnque se habeat, certè iste Suetonij locus nihil quicquam pro te facit. Nam Germanicus, veneno hausto, diutino morbo erat correptus; Cranmerus autem ne aegrotauit quidem, sed ad pyram sanus & integra valetudine accessit: Per Germanici corpus sparsi sunt liuores, per Cranmeri non item: per os Germanici flue­bant spumae; in ore Cranmeri fluor nullus, nullae spumae. Germa­nici cor veneno tinctum esse innuit Suetonius; in Cranmeri corde tincturam nullam, nullam vel leuissimam veneni asperginem ob­seruauit quispiam. Non igitur cor Cranmeri veneno, sed cor Flud­di venenato odio litum est & perfusum. Hinc spumae & liuor. Nam quantus est, totus est liuidus, luridus, fluidus, & spumeus.

CAP. X. Vtrum Papae abrenunciare sit Schisma, aut haeresis.

  • Quod tra­ctatur
    • retorquendo in aduersarios ipsos. 1
    • discutiendo in
      • Thesi, quid
        • schisma. 2
        • haeresis. 3
      • hypothesi, an
        • H. 8. papam climinando factus sit
          • schismaticus. 4
          • haereticus. 5
        • Edouardus & Elizabet
          • haeretici. 6
          • schismatici. 7
PHIL.

TAmetsi vos Henricum & Cranmerum ad coelum vsque tollitis, ego tamen eosdem, eorúmque similes, quamprimùm Pontifi­cem Romanum repudiârunt, illicò nobiles factos esse schismaticos, at (que) adeo haereti­cos contra omnes oppositores clarissimè euincam.

ORTH.

Ergo Stephanum Gardinerum factum esse schismaticum, Bonnerū, Tonstallum, Heathum, Stoke­sleyum, &, vt vno verbo dicam, vniuersos episcopos vestros Ca­tholìcos, qui à tempore eiecti Pontificis ad mortem vsque Henri­ci 8. per totos duodecim annos in Anglia florüerunt, hos, inquam, vniuersos nobiles factos esse schismaticos, contra omnes opposi­tores, clarissimè euinces. Omnes enim à Papa resilüerunt; nisi for­tè Iohannem Fisherum Roffensem (qui nuper creatus Cardinalis, nondum accepto Hall. in Hen. [...]. p. 226. galero, caput amisit) excipiendum putes. Quan­quam & ipse quoque Pontificem repudiauit. Nam in Synodo an­no 1530. habita (in qua Rex supremum ecclesiae Anglicanae caput est declaratus) ipse quoque propria manu Lib. M. S. s [...] ­cr [...] Synods. p. 115. subscripsit. Quid hoc est aliud quam Papae repudij libellum emittere? Quid? Num euinces, idque clarissimè, in vestra Ecclesia tot simul, tamque no­biles extitisse schismaticos, atque adeo haereticos?

PHIL.

Non erant eo tempore de ecclesia Catholica. Nam [Page 161] rectissimè asserüit Stephanus Gard. in cone, ad cruc. Paul. Gardinerus, vir longè dignissimus, Ecclesiam Anglicanam, cum Henricus supremi capitis titulum acct­p [...]ret, non fuisse omninò ecclesiam. Et Sand. de schis. l. 2 p. 209. Sanderus dicit factos esse Episcopos in schismate Henriciano, extra, vel potiùs contra Ecclesi­am.

ORTH.

Ecclesia (De cons di­stine. 1. p. 109. Nicholao Papa definiente) est Catholico­rum collectio.

PHIL.

Cùm Pontificem profligarent, non erant Catho­lici.

ORTH.

Erant Sacerdotes missificantes, eandemque professi sunt fidem, quae vobis est Catholica. Quinetiam Sand. de schis. l. 2. p. 209. Sanderus affir­mat omnes doctrina & grauitate praestantes fuisse viros, religionis­que sententia, ac interiori affectu Catholicos. Cur igitur eos Ca­tholicorum titulo non dignaris?

PHIL.

Quia fidem illam catholicam, sub capite catholico,Bell. id est, episcopo Romano, amplexi non sunt. Hac ipsa de causa non inter catholicos, sed schismaticos & haereticos numerandi ve­niunt.

ORTH.

Vt tota quaestio fiat lucidior, quid schisma sit, quid haeresis paulispèr disquiramus.

PHIL.

Quisquis a Communione Romani Pontificis se diui­dit2 & s [...]indit, illico euadit schismaticus.

ORTH.

Haeresis & schisma (inquit Secunde secundae, q. 39. art. 1. ad ter­tium. Thomas) distinguuntur, se­cu [...]ca quibus vtrumque per se directè opponitur. Nam Haeresis per se opponitur Fidei, schisma autem per se opponitur vnitati ecclesiasticae cha­ritatis. Quòd Hier in epist. ad Titum. c. 3. Hieronymo consonat. Inter haeresin (inquit) & s [...]sma hoc interesse arbitramur, quòd haeresis peruersum dogma habeat; schisma, ob [...]piscopalem dissentionem, ab ecclesia paritèr separet. Ex qui­b [...] [...]igas inquit Manual. c. 27. p. 878. Nauarrus quod schisma, generat [...] sumptum, est [...]m quo quis se separat ab vnitate debita. Specialiter verò sump­t [...]m, est peccatum quo quis se separat ab v [...]itate ecclesiae, nolendo sub­esse ei, vel membris [...]ius, quatenus sunt eius, licèt [...]redat non esse nisi v [...]m ecclesiam, & vnum caput supremum: non dicit nolendo sub­esse Papae, sed ecclesiae, & membris eius, quatenùs sunt e­ius.

PHIL.

At schisma est Tol de inst. sac. l. 4. c 11. [...]. 1. contra charitatem, qua parte est vnio quae­dam fidelium i [...]t [...]r se in ord [...]e ad vnum caput. Sculting. var. lect tom. 4. p. 22 Schismatici igitur non [...] vera membra ecclesiae, quia diuisi & scissi sunt à capite visi­bili.

ORTH.

Quid si quis à Pontifice sit diu [...]lsus, interim vt à com­munione Christi refectus non sit?

PHIL.

Bell. de eccl. mil. l. 3. c. 5. Nemo potest, etiamsi veli [...], subesse Christo, & communicare cum Ecclesia [...]l [...]sti, qui [...] s [...]best Pontifici, & non communicat cum [...] Militante. Quod vel ex hoc Extrau. com. l. 1. de maior. [...]nam sanctam. Bonifacij decreto luculentèr apparet: por [...]o subesse Romano Pontifici omni humanae creaturae declara­mus, dicimus, desinimus, & pronunciamus omninò esse de necessitate salutis.

ORTH.
[Page 162]

Quid audio? Nonne Athanasius pro fide Catholica persecutionem passus est, ipso Liberio Pontifice non modò con­sentience, verùm etiam sententiae Synodali, qua vir Dei ab Ecclesi [...] communione seclusus est, subscribente? Sic enim Binius, hisce verbis: Bin▪ in not▪ in conc. Sirmiense. t. 1. p. 474. Cuius concilij Smyrniensis impiae professioni, per vim & m [...] ­tum subscripsit. Et rursus; Liberius Romanus pontifex (Athanasio Hi­lario, & Hieronymo testantibus) per vim & minas sollicitatus, huic primae fidei formulae subscripsit, Athanasium condemnauit, & cum Arrianis com­municauit; idque per literas ad Valentem & alios scriptas significans, ab exilio liberari s [...]dique suae restituì petijt. Athanas. in epist▪ ad sol. vit. agent. Athanasius: Liberius, post exactum in exilio biennium, inflexus est, minisque mortis ad subscriptio­nem inductus est. Hier. in C [...]tol. in F [...]rtunatian [...]. Hieronymus: Fortunatianus in hoc habetur detestabi­lis, quòd Liberium Romanae Vrbis Episcopū pro fide ad exilium pergentem, primus sollicitauit ac fregit, & ad subscriptionē haereseos compulit. Idem in Chronicis: Liberius, taedio victus exilij, in haereticam prauitatem sub­scribens, Romam quasi victor intrauit. Similiter Dam. in vit. Liberij. Damasus: Ingressus Liberius in vrbem Romam quarto nonas Augusti, cons [...]ntijt Constantio hae­retico, non tamen rebaptizatus est, sed consensum praebuit. Et paulò antè: Ab codem die suit persecutio maxima in clero, ita vt intra Ecclesiam pres­byteri & clerici plures necarentur, & Martyrio coronarentur. Imò ipse Epist. 7. Bin. c. 1. p. 465. Liberius ad Episcopos Orientales: Vbi cognoui (quandò Deo placuit) iustè vos illum (Athanasium) condemnásse, mox consensum commodaui sente ntijs vestris, literásque ad haec super nomine eius, id est, de damnatione ipsius per fratrem nostrum Fortunatianum dedi perferendas ad Imperato­rem nostrum Constantium. Itaque, amoto Athanasio, super quem statuta omnium vestr [...]m à me cum sede Apostolica suscipienda sunt, dico me cum omnibus vobis, & cum vniuersis episcopis orientalibus, seu per vniuersas prouincias pacem & vnitatem habere. Haec epistola in Vaticano exstat, atque à Bar. [...]. 357. n. 41. & 43. Baronio & Bin. quo supra in notis. Binio, vt vera & Germana, agnoscitur, qui, Liberio Romanorum Sampsoni, Dalilam illam, Inuidiam humanae laudis gloriâ comptam, Fortitudinis comam abscidisse conqueruntur. Ita Pa­triarcham hunc celeberrimum, fortissimum Christi Athletam, ec­clesiae columnam, haereticorum malleum, à Pontificis communio­ne amotum constat, qui tamen à Christi & Ecclesiae coelestis com­munione seclusus non erat. Nam cùm totus ferè terrarum orbis contra Christum militaret, etiam Liberio Papa in Haeresin pro­lapso, & prae metu subscribenti, (vndèmitiùs de Cranmeri lapsu iudicare discatis,) solus ille Christi causam suscepit, & tandem gloriosam victoriam reportauit. Quid ais, Philodoxe? An mag­nus iste Athanasius, eo quòd à Papae communione seclusus est, in­ter schismaticos erit numerandus? Si neges; ergo à communione Romani Pontificis amou [...]ri quispiam potest, interim vt non sit schismaticus.

PHIL.

Schisma (definiente Cardinale De instr. sac. l. 1. c. 19. [...]. 10. Toleto) non est quae­uis separatio ab Ecclesiae capite & vicario Christi, sed separatio rebel lis. Nam, secundùm Secund a se­cund [...], q 39. [...]r [...]. Thomam, duo su [...]t necessaria ad schisma contra­ [...]e [...]dum▪ [Page 163] alterum, vt homo se separet ab Ecclesiae capite, summo Pastore & Vicario Christi, per inobedientiam, non obediendo ipsi: alterum, vt sit hoc cum rebellione, nimirum pertinacitèr, eius iudicium subire no­lendo, eiusque praeceptum contemnendo. At haec in Athanasium non quadrant.

ORTH.

Contra Gaud. l. 2. c. 9. Augustinus Gaudentium schismaticum esse ait sacrilega discessione, & haereticum sacrilego dogmate. Duo igitur in schismate reperiuntur, discessio, & sacrilegium. Discessio, qua schisma confla­tur, à charitatis defectu nascitur, & est vnitatis ecclesiasticae viola­tio: haec autem separatio semper est ab ecclesia, ideo populos sacrilegè diuidit. In epist. ad Tit. c 30 Hieronymus eandem ob episcopalem dissentionem fieri dicit. Quotiescúnque igitur aliquis episcopo suo se opponit, populos diuidendo, & ecclesiam sacrilegè lacerando, totiès schis­ma exoritur. Est autem schisma vel purum, quod nondum in hae­resin adoleuit, vel mistum, quod cum haeresi est coniunctum. Om­ne enim schisma, vbi progressu temporis inueteratum fuerit, hae­resin aliquam sibi confingit, vt rectè ab ecclesia recessisse videa­tur. Omne igitur schisma est separatio, eaque rebellis. At haec (inquis) in Athanasium non cadit. Rectè tu quidem, si rem ipsam spectemus; vestram tamen interpretationem dum intueor, non video qua ratione vel ipse Athanasius ab hac labe purus & integer esse poterit. Quis enim est vobis pertinax aut rebellis? Cùm Elizabetha Regina, papali superstitione pro [...]ligata, euangelium constantèr protegeret, haec ipsa constantia, Pio In sentens. declar. quinto interpre­te, erat pertinaci [...]. Cum Edouardus tertius duobus Cardinalibus ex beneficijs proximè vacantibus prouidere magnanimiter recu­sasset, haec ipsa recusatio, Walsingh. in Ed [...]uardo tertio. Clemente Sexto interprete, erat rebel­lio. Vndè constat constantiam & magnanimitatem in ecclesia propugnanda, vel leuissimo Romani Pontificis halitu, in perti­naciam & rebellionem transmutari. Haec cùm ita sese habeant, etiam Athanasius (quum Papae ita visum fuerat) pertinax & rebel­lis c [...]nseri potuisset. Nam Constant. apud Theod. l. 2. c. 16. Constantius Imperator asseruit, Atha­nasium ab Episcopis omnibus totius terrarum orbis in Tyria Synodo condemnatum; quod & factum est in concilio Vide Bar. an. 355. Mediolanensi, & Smyrniensi, cui pontifex subscripsit. Athanasius tamen in sua sen­tentia firmiter stetit, non obediendo, nec concilijs, nec pontifi­ci cedendo, nec reconciliationem quaerendo, verùm sub censura manere sustinuit, & Pontificis communione, quàm Saluifica Christi vnione carere maluit. Si quis hodiè hunc in modum erga Pontificem se gereret, quis vestrum in eundem, vt in pertinacem & rebellem, non intonaret? Athanasium igitur vel excusa vel ac­cusa; libera sit optio. Accusas? At si pontifici cessisset, si ad eius exemplum se composuisset, in Deum rebellis extitisset, Chri­stique Seruatoris nostri Deitatem abnegasset. Quin si excuses, fatendum tibi erit, non omnem qui se à Romano Pontifice separat, non obediendo, vel iudicium eius subire constanter re­nuendo▪ [Page 164] illicò schismaticum euadere. De schismate hact [...]nùs; nunc quid sit haeresis inuestig [...]ndum.

PHIL.

Haeresis (definiente Tol. de instruc. l. 4. c. 3. Toleto) est error pertinax hominis 3 Christiani, fidei catholicae ex parte contrarius. Nam haereseos genus est error, id est, falsa quaedam existimatio veri pro falso, aut falsi pro vero. Obiectum non est res humana, sed diuina; ideóque er­rare in rebus Physicis aut mathematicis non est haeresis, sed in sa­cris. Haereseos subiectum est quidem homo, non tamen omnis; nam nondum baptizatus, etiamsi erret vt haereticus, haereticus tamen dici non solet, sed potiùs infidelis. Et hic etiam erroris quantitas est spectanda. Nam si homo baptizatus totalit [...]r de­ficiat [...] [...]ide, non est dicendus haereticus, sed Apostata. Sed er­rare ex parte, id est, in hoc vel illo articulo, est haeretici. Dictae autem conditiones licèt concurrant vniuersae; ad constituend [...]m tamen haereticum non sufficiunt, nisi accedat per [...]inacia. Dici­tur autem Ibid. n. 5. pertinax, qui sciens illud quod affirmat esse contra ecclesiam, adhuc tamen vult illud sustinere. Ex his emergit praedicta haereseos definitio.

ORTH.

Perplacet desinitio. Iam, vt à Thesi ad Hypothesin trans­ [...]amus,4 Henrici octaui separatio tantùm abest à schismate, vt vel ex Bellarmint fundamentis sit legitima. Sic enim ille. Bell de Rom. Pont. l 2. c. 29. respondeo [...] ­gendo. Sicut lu et resistere Pontifici inuadenti corpus, ita licet resistere inuadenti animas, vel turbanti rempublicam, & multò magis si ecclesiam destruere [...]ter [...]tur. Quatuor ergò casus incidere possunt, in quibus singulis licitum est (ex Bellarmini sententia) Papae resistere. Q [...]amobrem si Henrici resistentia ad horum aliquem reduci poterit, vel aduersario Iu­dice, sutura est ligitima. Vt igitur primum & vltimum silentio praeteream, reliquos de anima inuadenda, & Republica tu [...]band [...], inspiciamus. Dùm adhuc Henricus Princeps tenera esset aetate, diploma edidit Iulius secundus, vt liceret fratris sui desuncti vxo­rem sibi matrimonio copulare: posteà verò, cùm per multos an­nos coniugio potitus esset, de eiusdē inualiditate monitus, Clemen­tem septimum, qui tum ecclesiam regebat Romanam, rogauit, vt vel dispensationem verbo Dei consentire ostenderet, vel saltem Matrimonium (quod dispensatione nitebatur) [...]assum atque ir­ritum pronuntiaret. Neutrum tamen praestare voluit Pontifex, sed, moras nectendo, Regis anxiam & ancipitem miserè torque­bat conscientiam, tandemque Henrico, in priori permanendum esse matrimonio, pro tribunali di [...]iniuit. In priori, inquam, ma­trimonio, quod non Cardinalibus modo & Academijs, sed & Pon­tifici ipsi olim displicuit, vt ex [...] c. 9 n. 7. diplomate quod Camp [...]o tradidu, [...] hanc clausulam intexuit, nempe, Regem in priort [...]o [...] ­tug [...]o si [...]e peccato per s [...]uerarR non posse, liq udò constat. Hoc an non sit animas hominum [...]uadere, [...]uiuis aequitatis amanti in­d [...]andum permitto. Nunc an Anglorum tarbaret Rempub­licam videamus. Hac dispensatione s [...]tum est vt hominum [Page 165] cogitationes variè distraherentur, alijs Papae adhaerentibus, alijs Academiarum per orbem Christianum florentissimarum iudicium amplectentibus. Ita totus terrarum Orbis, tanquàm in biuio con­stitutus, anceps stetit & incertus, adeo vt coronae Anglicanae haere­ditas & successio, tam à subditis quàm ab Vid. supr. c. 8. n. 5. exteris, in dubium vul­gò vocaretur. Quid est insignitèr turbare Rempublicam, si hoc non est? Quamobrem ex Bellarmini principijs concludo, licuisse Henrico & subditis eius Pontifici resistere.

PHIL.

Modum resistendi à Bellarmino expositum perpen­dere oportet. Sic enim se interpretatur: Licet, inquam, ei resistere, non faciendo quod iubet, & impediendo ne faciat voluntatem suam, non tamen luet eum iudicare, vel punire, vel deponere, quod non est nisi superioris.

ORTH.

Tibi quoque cogitandum est, aliud esse punire ali­quem Tract. de inter­dict [...], p. 230. per iurisdictionem in ipsum habitam, & aliud facto impedire in­iurias, quas alijs facere tentat de facto. Quemadmodum Veneti docto­res ex Caietano, Turre-cremata, & Bellarmino ipso probârunt. Henricus autem nullam omnino in papam iurisdictionem sibi ar­rogauit, aequum tamen erat vt seipsum laesus defenderet, iniurias à Papa de facto illatas remoueret, conscientiae suae tranquillitati & subditorum bono consuleret; quod licitū esse doctores Veneti ex B [...]lbo, Gersone, Syluestro, Caietano, Soto, Francisco de Victoria, Antonio Cordubēsi, Turrecremata, Felino, Decio, Curtio, & Na­ [...]arro, abundè docuerunt. Verùm caeteris omissis, verba De [...]eri [...]. Pap [...] cons [...] 14. Gerso­nis sic se habent: Quòd si sit aliquis, qui totam praesidentiam suam & Pa­palem dignitatem conuertere velit in instrumentum nequitiae, & destru­ctionis alicuius partis Ecclesiae, in temporalibus vel spiritualibus, nec p [...]te [...]s su [...]siciens remedium aliud, nisi subducendo se ab obedientia talis potestatis saeuientis, & scipsa abutentis, & hoc ad tempus, vel quoúsque Ecclesia vel Concilium prouideat, hoc fas erit.

PHIL.

Aliud est ad tempus non obedire, aliud ab eius obe­dientia penitùs resilire, quod fecit Henricus.

ORTH.

Dispensationem à Iulio 2. concessam eius successo­res, Clemens septimus, & Paulus tertius, ita mordicùs defende­bant, vt nulla spes iam prorsus superesse potuerit eandem reuo­candi. Hoc enim & ecclesiae Romanae dignitati, & infallibili pontificis iudicio vehementer derogar [...]t. Neque hîc Henrici tantm, sed totius Regni causa agebatur; nec eorum modò qui tum in viuis agebant, sed posterorum etiam. Ab hoc enim filo regnandi ius, & coronae successionem pependisse quis nescit? Quamobrem Henricus nulla alia ratione vel conscientiae suae, vel subditorum bono, vel nutanti ac vacillanti Reipublicae, nisi eie­cto Pontifice, prospicere potuit, cuius in Angliam iurisdictio­nem vlteriùs in Regni perniciem tolerare non debuit. Meritò igitur, ex omnium ordinum consensu, se & regnum suum à Pon­tificis tyrannide vindicauit; quod si non fecisset in Deum ipsum [Page 166] rebellis extitisset. Quamobrem haec Henrici separatio fuit iu­stissima.

PHIL.

Ego verò Henricum tum schismatis tum haeresis reum5 existimo; necaliter mihi persuaderi patiar. Nonne Paulus Ponti­fex, Onoph. in Paulo. 3. frequenti Senatu, ob inauditae haeresis crimen, in Christianorum numero haberi indignum censuit?

ORTH.

Quae tandem illa inaudita haeresis? Narrat Sig▪ dereg▪ I [...]. l 9. an. 1085. Sigo­nius disputationem in concilio Moguntino fuisse institutam, in qua quaesitum est, vtrùm Henricus (Imperator) regio titulo à Gregorio Pontifice spoliari potuisset. Qua in causa Episcoporum plurimi Gebe­rardo, Pontificis authoritatem tuenti, assensi sunt; vndè factum est vt in alio concilio, cui Otho Episcopus Ostiensis Papae legatus praefuit, Vecilo Archiepiscopus Moguntinus, Geberardi Antago­nista, haereseos sit notatus. Idem narrat Henricum quartum Impera­torem, Sig. ibid. an. [...]105. paterna haeresi repudiata, pontificiam obedientiam suscepisse. Obedientiam Pontificis non suscepisse, illa fuit demùm paterna haeresis; filius autem erat Catholicus & Orthodoxus, quippe qui Pontifici obsequium praestaret, quamuis interim in suum ipsius patrem sceleratus & impius. Sed pace tua, Philodoxe, haec noua est haeresis, recens exorta, & superioribus saeculis inaudita. Nam si haeresis sit error in fide, suprematus pontificij abrogatio quo­modo erit haeresis? Num iste sedis Apostolicae suprematus est articulus fidei? Certè non Apostolicae. Non enim reperitur in Symbolo. Quid quòd (vt eleganter T [...]rt▪ T [...]rti. p. 11. Eliensis) priùs completa fi­des catholica, quàm inchoata sedes Apostolica? Vt si de fide sit, de re­centiori aliqua sit: & sanè pessimè in se atque in nos consuluerunt Patres Niceni, pessimè Athanasius; quorum nemo Primatum hunc sedis huius, caput fidei, praecipuum fundamentum religionis catholicae, Symbolis pòst suis inserere vel meminit, vel curauit.

PHIL.

Henricus octauus, Onoph. in Clem. 7. Patria religione deserta, noua & ne­faria Lutheri dogmata, quae antea scripto improbauerat, sequutus est.

ORTH.

Lutheri dogmata? Quaenam illa? Dicitur Henricus posterioribus sui regni temporibus in mandat is dedisse, vt popu­lus suus in articulis de Iustificatione, & de imaginibus non ado­randis erudiretur. Sacra etiam Biblia in linguam vernaculam tra­duci passus est. Haeccine sunt noua, & nefaria Lutheri dogmata? Nam de consubstantiatione Henricum cum Luthero sensisse non reperio; in caeteris verò Romani prorsus dogmatis faisse scio.

PHIL.

Boll. de Rom. pont. l 5. c. 7. [...] Pr [...]terea▪ In Anglia, regnante Henrico, & posteà Edouardo, totum 6 regnum à fide quodammodo Apostatauit; regnante Maria totum regnum ad ecclesiam redyt, regnante Elizabetha iterùm regnare coepit Caluinis­mus, & vera exulare Religio.

ORTH.

Quod vobis est Apostasia, id demùm vera est Religio, & quod vobis est Religio, id certè non caret Apostasia. Multi e­nim errores Papales, regnante Henrico, resecti sunt, plures regnante [Page 167] Edouardo. Ita euangelium simile fuit Luci, pergenti splendore vs­que ad clarum diem, cuius fulgor tum Papam tum superstitionem papalem aboleuit. Cúmque Regina Maria vtrumque restituisset, Deus opt. max. excelsum Reginae Elizabethae excitauit spiritum, vt vtrumque denuò fortitèr & heroicè profligaret. Quódque ipsa foelicitèr est auspicata, illud Iacobus Rex serenissimus eadem foe­licitate opus pertexuit.

Neque quisquam illustribus his principibus crimen schismatis7 affigere potest, quin beato Apostolo paritèr affigat; qui, Act. 19. 9. cùm qui­dam indurarentur, & parere nollent, malè loquentes de via illa Dei apud multitudinem, abscedens ab illis separauit discipulos. Quodque ipse fe­cit, alijs faciendum mandauit. 1. Tim. 6. 3, 4, 5 Si quis diuer sam docet doctrinam, ne­que accedit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi, & ei quae secun­dùm pietatem est doctrinae, secede ab ijs qui eiusmodi sunt. Et Dominus per Hos. 4. 15. Prophetam suum clamauit, Nè ascendatis Bethauen. Haec Beth­auen, si locum spectamus, nihil aliud erat quàm Bethel: Sed cùm nomine esset Bethel, idola colendo facta est Bethauen. Ergò nè ascendatis Bethauen. Si Roma quae olim fuit Bethel, id est, do­mus Dei, fiat Bethauen, id est, domus vanitatis, tum nè Romam as­cendatis; est enim Bethauen. Apoc. 18. 4. Exite Babylone, popule mi. Si Roma, quondàm virgo Sionis, euadat Meretrix Babylonis, tùm exite è Roma, popule mi, nè participes sitis peccatorum eius, & ex plagis eius ac­cipiatis. Quamobrem cum ecclesiam Romanam tot erroribus se implicuisse, & idolorū cultui mancipasse res ipsa loquatur, omnia regna Christiana Roma exire, & ab eiusdem in erroribus eius communione secedere tenebantur.

PHIL.

Haec est haereticorum perpetua vox; at mihi ecclesiae Romanae sententia semper perplacuit, quae vos, & vestri similes (quicquid obganniatis) tum schismatis, tum haeresis reos postu­lauit.

De ordinatione per haereticos.
CAP. XI. Vtrùm schisma, vel haeresis consecrationem irritam reddat.

  • Partes 2.
    • Leuis velitatio
      • proponitur. 1
      • retorquetur. 2
    • Grauior consideratio
      • ostendens, quiod
        • Presbyter confert
          • baptismum, etiamsi
            • vita impurus. 3
            • haereticus. schismaticus 4
            • censuris ir­retitus. 5
          • eucharistiam. 6
        • Episcopus ordinat eti­amsi
          • haereticus: quod proba­tur
            • testimonijs Patrum. 7
            • exemplo Felicis. 8
          • Degradatus: quod pro­batur ex scholasticis. 9
      • Redarguens
        • Stephanum septimum. 10
        • Sergium secundum. 11
        • Stephanum quartum. 12
        • Ioh. 12. quem Champnaeus defendere voluit qui­dem, sed non potuit. 13
ORTH.

NOstráne, an vestra ecclesia horum criminum sit rea, Deus iustus Iudex suo tempore reuelabit. Interim (quanquam hoc ipsum nullo idoneo argumento euincere potestis) disputandi gratià fingamus, Cranmerum, quamprimùm Papae va­ledixit, [Page 169] schismaticum & haereticum ipso facto euasisse. Sed dic sodes, Philodoxe, num Episcopus in schisma aut haeresin lapsus, desinit esse Episcopus? Num ordines conferendi ius & potesta­tem amittit?

PHIL.

Complures (mihi crede) viri doctissimi in hanc pro­pendent sententiam: hanc tamen quaestionem (quae Petro L. 4. d. 25. Lom­bardo perplexa ac penè insolubilis visa est) in vtrámque agitari pos­se partem non diffiteor. Innocentius primus: Innoc. ep. 18. non videtur (inquit) clericos eorum (Arianorum & huiusmodi pestium) cum sacerdotij aut ministerij cuiuspiam suscipi debere dignitate, quoniam quibus solum bap­tismum ratum esse permittimus. Et rursus dicit, Ep. 22. c. 3 Ab haereticis ordina­tos vulneratum per illam manuum impositionem habere caput. Et iterum: Ibid. Asseritur, eum qui honorem amisit, honorem dare non posse, nec eum ali­quid accepisse, quia nihil in dante erat, quod ille posset accipere. Quod hac conclusione obsignat: acquiescimus, & verum est. Porro Iohannes 12. à Leone 8. antipapa schismatico, ordinatos dicere compulit: Concil. Rom. sub. Ioh. 12. Bin. tom. 3. p▪ 1066. Pater meus nihil habuit sibi, nihil mihi dedit: Nic. ep. 1. Bin. t. 3. p. 698, 699. Nicolaus primus: Gregorius, qui canonicè ac Synoditè depositus & anathematizatus erat, quemadmodum possit prouehere vel benedicere, nulla ratio docet. Igitur ni­hil Photius à Gregorio percepit, nisi quantum Gregorius habuit; nihil au­tem habuit, nihil dedit. Et rursus. Qui obturat aures ne audiat legē, oratio eius erit execrabilis; si exccrabilis vti (que) & non audibilis; si non audibilis, ergo inefficax; si inefficax, profectò Photio nihil praestans. Quamobrem li­cèt Cranmerus legitimè erat consecratus, tamen in schisma & hae­resin lapsus, & suam ipsius ordinationē, & alios ordinandi ius vide­tur amisisse. Quotquot igitur regnante Edouardo à Cranmero sa­crati sunt, nihil acceperunt, quia Cranmerus quod daret nihil habe­bat. Similiter, quotquot sub Elizabetha ab illis sacrati sunt, nihil itidem acceperunt, quia illi quod darent, nihil habebant; & quot­quot sub Iacobo his orti sunt parentibus, nihil quo (que) acceperunt, quia eorum parentes quod darent, nihil habebant.

ORTH.

Caue (Philodoxe) ne dum nobis oculos erüere cona­ris,2 tui tibi-jpsi erüantur. Etenim si haec vllius momenti sint testi­monia, quid fiet Bonnero, Episcopo Londinensi? Quid Nicolao Heatho, quem Reginae Mariae gratia ad Archiepiscopatum Ebora­censem, &, post Gardineri obitum, ad summum Angliae Cancella­riatum prouexit? Quid Thomae Thurlebeio, quem eadem Regi­na à sede Noruicensi ad Eliensem transtulit? Isti enim eo ipso tempore facti sunt Episcopi, quo tum ordinantes, tum ordinati à Papa haeretici & schismatici iudicabantur. Nunquid vniuersi ni­hil acceperunt, quia eorum parentes quod darent, nihil habebant? Si isti non erant episcopi, quid fiet Cardinali Polo (etiam ad Papa­tum electo,) & reliquis sub Maria inauguratis, qui his maioribus sant prognati? Qui si ipsi nihil acceperunt, nec sacros ordines alijs conferre poterant. Ergo ab his ordinati presbyteri, presbyteri non erant; ergo licèt verba consecrationis enunciarent, verè ta­men [Page 170] consecrare, & hostiam conficere non valebant, &, ex conse­quente, qui hostiam ab illis confectam adorabant, idololatriae cri­mine tenebantur.

PHIL.

Bonnerus & reliqui quos narras (qualescunque tibi videntur) certè venerabiles erant Episcopi.

ORTH.

Quisquámne esse potest Episcopus, interim vt conse­cratione efficaci, & valida sit destitutus?

PHIL.

Nemo prorsus.

ORTH.

Aliam autem consecrationem Episcopalem, praeter illam quam diximus, consequnti sunt nullam: reordinati enim non erant, vt opinor.

PHIL.

Reordinati? Minimè gentium. Nam vt rebaptiza­tiones, ita reordinationes in Concilio Baron an. 389. n. 74 Capuano sunt prohibitae. Et Sanctus Epist l. 2. p. 32. ind. 10. Gregorius: Sicut (inquit) baptizatus semel, iterum bap­tizari non debet: ita qui consecratus est semel, in eodem iterum ordine non debet consecrari. Ergo sine dubio reordinati non sunt. Quid igitur factum? Cardinalis Polus, pontificis Legatus, quum Regnum à priore schismate ac haeresi absoluisset, & Ecclesiae Catholicae re­conciliasset, Sand de schis. l. 2. p. 260. Episcopos omnes, qui sententia religionis erant catholici, in p [...]ore schismate factos, confirmauit. Ita pro legitimis habiti sunt epis­copis.

ORTH.

Episcopus, te fatente, legitimus esse non potest, cuius inualida & inefficax est Consecratio. Bonnerus autem & reliqui sub Henrico octauo, post eiectum Pontificem inaugurati, vobis le­gitimi sunt episcopi. Quocirca eorum consecratio vobis inualida & inefficax esse non potest. Haec tamen consecratio haeresi & schismate, si tibi credimus, foedata fuit, & contaminata; vndè se­quitur has labes non impedire quin consecratio, his non obstanti­bus, esse possit firma & valida. Verùm ne haec non tam à ratione, quàm ab amore & affectu in vestros fluxisse videantur, praesertim cùm testimonia à te paulò antè allata nondum sint sublata, agedum rem totam sub limam reuocemus, sensimque ac pedetentim pro­gredientes, singula rectae rationis & iudicij lance libremus, vt quò vergat & propendeat veritas videamus. Tu verò non ex priuatis (quibus homines nimiùm indulgere solent) affectibus, sed ex pub­licis & authenticis ecclesiae vestrae monumentis mihi respondeas.

Primò, igitur si infantem à nefario ac scelerato presbytero, vt­pote3 ebrioso, blasphemo, adultero baptizari contigerit, nun quid hoc satis firmum & validum est baptisma?

PHIL.

Si in elemento aquae verbis euangelicis, id est, in nomi­ne Patris & Filij & Spiritus sancti, celebretur, firmum est & validum, nec vnquam repetendum; vt ex clarissimis pontificum, concilio­rum, & Patrum testimonijs, a Bell. de sacr. in Gen. l. 1. c. 26. Bellarmino citatis, est manifestum. Ministri impietas mysteriorum Dei puritatem polluere non po­test. Non carebunt suo effectu apud silios Dei, etiamsi à Iudà dis­pensarentur.

ORTH.
[Page 171]

Rectè tu quidem. Etenim verba Apostoli de praedi­catione Euangelica, ad reliqua quoque officia ministerialia accom­modari possunt. 1. Cor. 9. 17. Si volens hoc faciam, mercedem habeo; sin inuitus, dis­pensatio mihi credita est. Quasi diceret; Si hoc sponte & alacriter praestitero, id est, animo hilari ac sereno, cum bonae conscientiae te­stimonio, nihil spectans praeter Dei gloriam & proximi salutem, praemium mihi est repositum; sin inuitus, id est, ob auaritiam, ina­nis gloriae aucupium, aut aliud huiusmodi quod carnem sapit, quamuis mihi ipsi non prosit talis Administratio, quia mercedem non habeo, alijs tamen prodesse poterit, quia mihi à Domino cre­dita erat Dispensatio. Manus impurae macula mysteriorum Dei pulchritudinem decolorare non potest. Lucent illa in tenebris, splendént que per se semper, neque alienis vnquam sordibus obso­lescunt. Qua de re eleganter Gregorius Nazianzenus: Or [...]. 40. Sint duo annuli, alter aureus, alter [...]erreus, atque ambo eandem Imperatoris imagi­nem insculptam habeant, ac deindè ceram imprimant; quid tandem hoc sig­num ab illo signo differet? Nihil: materiam in cera internosce quamlibet singulari solertia sis. Dic vtrum è duobus signis aureo annulo, vtrum fer­reo expressum sit, quoque modo vnum idémque signum existat. Discrimen enim in materia est, non in signo. Sic tibi quoque omnes qui baptizand [...] munere funguntur, idonei habeantur. Quamuis enim alius alium vita probitate antecellit, eadem tamen baptismi vis est. Sic ille. Pari modo & hortum, vel teneris plantis vel floribus consitum, fistula tam lutea quàm argentea irrigari posse docet experientia.

Verùm si ponamus presbyterum, de quo agitur, schismatis &4 haereseos esse postulatum; quid tum demum dicendum erit?

PHIL.

Idem prorsus.

ORTH.

Qui in peccatis suis obdurescit, quomodo alijs pecca­ta remittet? quomodo Spiritum Sanctum dabit, qui Spiritum Sanctum non habet?

PHIL.

Pulchrè respondit doctissimus noster Cardinalis: Bell. de sacr. in genere, l. 1. c. 26. Hae­reticos non habere remissionem peccatorum formaliter, tamen habere mini­st [...]li [...]er; quomodo famulus, qui saepè non habet vnum obolum, tamen de­sert multos aureos à Domino suo ad aliquem alium.

ORTH.

Hoc verè & eleganter dictum fateor. Cuius rei haec est ratio, quod licèt baptismus ab haereticis vel schismaticis mini­stretur, non tamen est haereticorum vel schismaticorum baptismus, sed Iesu Christi. Illud enim Iohannis Baptistae semper est verissi­mum, John 1. 33. Hic est qui baptizat. 1. Cor. 3. 7. Neque is qui plantat, aliquid est, neque qui rega [...], sed Deus qui dat merementum. Quò spectat illud Augustini: De baptis. co [...]. Do [...]a [...]. l. 4. c. 15. Ad baptismum, qui verbis Euangelicis consecratur, non pertinere cuius­quam vel dantis vel accipientis errorem, siue de Patre, siue de Filio, siue de Spiritu Sancto aliter sentiat quàm coelestis doctrina insinuat. In magno concilio Can. 19. Niceno sancitum fuit Paulianistas, ad Ecclesiam Catho­licam redeuntes, rebaptizandos esse: quibus in verbis per rebaptiza­tionem, illius tinctionis repetitionem intelligunt, quae per errorem [Page 172] verus baptismus habebatur, cum reuera nō esset, ob defectum verae ac essentialis verborum formae, quam necessariò supplendā esse Sa­crosanctum Concilium verissimè iudicauit. Neque tamen hac in causa ab Africano Concilio, sub Stephano Romano Pontifice ha­bito, dissentit, in quo statutum est, Vide Bin. in no [...] [...]n conc. Ni­c [...]. can. 19. Nouatianos, ad ecclesiā Catho­licam redeuntes, rebaptizandos non esse. Cuius decreti haec erat causa, quòd prius Nouatianorum baptisma, licet ab haereticis ad­ministratum, veram haberet verborum formulam, ac proinde, quo­ad sacramenti substantiam, sanum esset & integrum, nec vnquam reiterandum. Agrippinus enim, Episcopus Carthaginensis, meri­tò redarguendus, qui Vinc. Lyrin. in commonit. c. 19. Omnium mortalium primus contra diuinum ca­nonem, contra vniuersalis ecclesiae regulam, contra sensum omnium consa­cerdotum, contra morem ac instituta matorum, rebaptizanaum esse cen­suit. Cui errori Sanctus Cypr. [...]. 2. & conc Carthag. ibid. Cyprianus, & Episcopi Africani astipu­lati sunt; quibus tamen danda est venia, quòd rem à nullo oecume­nico concilio definitam vidissent. Quamuis autem toto coelo er­rarent, eos tamen qui contra senserunt pro haereticis non habe­bant, neque baptizatos à Catholicis rebaptizabant, neque vllam in ecclesia Dei scissuram faciebant, sed vnitatem Spiritus in vinculo pacis seruabant. Correxisse istam sententiam (inquit Augustinus) non inuenitur; non incongruenter tamèn de tali viro existimandum est quod correxerit, & fortasse suppressum est ab eis qui hoc errore nimium delectati sunt, & tanto velut patrocinio carere noluerunt. Quanquàm non de sunt qui hoc Cyprianum omnino non sensisse contendunt, sed sub eius nomi [...]e à praesumptoribus atque mendacibus fuisse confictum. Et paulò pòst: Porro autem Cyprianus aut non sensit omnino quod eum sensisse recitatis, aut hoc posteà correxit in regula veritatis, aut hunc nae [...]um sui candidissimi pecto­ris cooperiiit vbere charitatis. Et, teste In dialog [...] cont. Lucifer. Hieronymo, Illi ipsi episcopi qui rebaptizandos haereticos cum eo statuerant, ad antiquam consuetudinem reuoluti, nouum emisere decretum. Caeterum Donatistae priorem er­rorem mordicùs tenebant, & augebant, etiam cùm Ecclesia oppo­situm decreuisset, ac proinde meritò habiti sunt haeretici. Immò Catholicos rebaptizare ausi sunt. Vnde in haec erupit verba Cap. 11. Vin­centius Lyrinensis: O rerum mira conuersio! Authores eiusdem opi­nionis catholici, consectatores verè haeretici iudicantur: absoluuntur ma­gistri, condemnantur discipuli: conscriptores librorum filij regni erant, assertores verò Gehenna suscipiet. Verum hanc haeresin iamdudum damnauit ecclesia. Cùm Praetextatus & Filicianus, qui complures in schismate baptizassent, ad vnitatem redirent, à suis damnatoribus sine vllo sui honoris detrimento pro pace suscepti, nec quisquam rebaptizan­dos putauit, qui fuerant ab eis [...]oris in schismate baptizati. Proinde ec­clesia illos cum legitimo suo baptismo, quem in schismate habue­runt, suscepit. Augustin. [...]out [...]. epist. Pa [...] l. 1. c. 4. & lib. 2. c. 13. & de Baptismo, li [...]. 3. cap 10. Nam, vt colligere licet ex Augustino, alij possident baptismum & legitimum, & legitimè; alij legitimum, quamuis non legitimè. Aug. de bapt. con [...]. D [...]. l. 5. c. 7. Nos autem baptismum eos non iustè & legitimè possidere con­cedimus, non possidere autem non possumus dicere, cùm sacramentum Do­mini [Page 173] in euangelicis verbis cognoscimus. Baptismum ergo legitimum ha­bent, sed non legitimè habent. Quisquis enim eum & in vnitate catholi­câ, & eo dignè viuens habet, & legitimum, & legitimè habet. Quisquis autem vel in ipsa catholicâ, sicut palea commixta frumento, vel extra, sicut palea vento sublata, habet, hunc baptismum legitimum quidem habet, sed non legitimè. Ita enim habet quemadmodum eo vtitur; non autem legiti­mè vtitur, qui eo contra legem vtitur, quod facit omnis qui baptizatus per­ditè viuit, siue intùs, siue foris. Quocirca aliud est possidere rem legi­timam non legitimè, aliud omninò non possidere. Sacramenta ec­clesiae extra ecclesiam reperiuntur, vt fluuij Paradisi extra Paradi­sum. Haeretici & schismatici rem columbae (id est, gratiam Spiri­tus Sancti gratìs datam) habere possunt, interim vt ipsi sint extra columbam.

PHIL.

Haec ita se habere clarum est & manifestum.

ORTH.

Vt pergamus igitur, quid si hunc presbyterum inter­dici,5 suspendi, excommunicari, degradari contigerit?

PHIL.

Perinde est: si à Christi instituto non discedat baptis­mus ratus est, & aeternae virtutis. Haec fine controuersia est ecclesiae sententia; ideóque, regnante Mariâ, quanquam regnum anteà per totos annos viginti continuos sub Interdicto et anathemate posi­tum fuisset, tamen in priore schismate baptizatos non rebaptiza­uimus, sed ad ecclesiam reuersos cum suo baptismo recepimus.

ORTH.

De baptismo summa est vtrimque conuenientia: Ad6 Eucharistiam igitur vt transeamus; num huius virtutem, ministri vel vitae impuritas, vel dogmatum impietas euacuare potest?

PHIL.

Nullo modo, si sacrosanctum Christi institutum non fuerit violatum.

ORTH.

Rectè sanè. Nam Eli sacerdotis filij 1. Sam. 2 12. scelerati erant, iramque Dei in se grauissimam ob immania flagitia prouocabant: Deus tamen, pro immensa sua misericordia, ad ea sacrificia, quae fideles, istorum manibus secundùm legem Domini mactanda, recto corde obtulerunt, benignè respexit. Mat. 5. & 15. & 23. Seruator noster Scri­barum et Pharisaeorum falsa et superstitiosa redarguit dogmata, quae ita dimanarant in vulgus, & tam diù obtinuerant, vt ambigi non possit, quin ex sacerdotibus complures hoc venenum imbibe­rint: Christus tamen leproso mandauit, vt se Mat. 8. 4. sacerdoti ostenderet. Immo ille ipse ijsdem festis, in quibus ab eiusmodi sacerdotibus immolabantur sacrificia, interfuit. Sed hîc quoque vlteriùs quae­rendum, an hoc sacramentum a presbytero interdicto, excommu­nicato, degradato celebrari possit?

PHIL.

Bell. de Rom. pont. l. 4. c. 24. Ordinis potestatem habent omnes presbyteri sub pontifice; & tamen quia eam habent à Deo, non potest pontifex eam ita tollere, vt ij, si velint, non possint ea vti. Nam presbyter, etiamsi pontifex illum excom­municet, suspendat, interdicat, degradet, tamen, si volet, verè consecrabit. Quilibet enim presbyter characterem habet, qui nihil est aliud quàm Bell. de sacram. in Gen. l. 2. c. 19. potestas quaedam spiritualis et supernaturalis, partim actiua, partim [Page 174] passiua, quam tria sola sacramenta imprimunt, baptismus, confirmatio, & ordo. Ex quibus confirmatio ad praesens institutum non spectat. Ibid. Character baptismi est passiua potestas, quae facit hominem aptum ad susci­pienda omnia alia sacramenta, et sine ipso nulla sacramentorum aliorū sus­ceptio est rata. Character ordinis est actiua potestas, ad ministranda alijs sacramenta. Est autem multiplex, sed ad nostrum institutum satis erit, si presbyteralem expendamus, & Episcopalem. Presbyter, ra­tione characteris presbyteralis, est publicus & ordinarius Baptismi minister, cui Cat. Trident. De sacram. Bap­tismi. cap. 5. suo iure et ex officio competit baptizare. Dein (vt de poenitentia nihil dicam) ratione eiusdem hostiam conficere potest, quod nullus laicus, non Rex, non Imperator, ne Angeli quidem aut Archangeli praestare queunt, quia hoc charactere sunt desti­tuti. Diacano consecratam hostiam ad alios deferre licet, verùm Bell. de conf. cap. 12. nulla dispensatione fieri potest, vt Eucharistiam consecret. Quin si hoc facere tentauerit, nihil efficièt. At cuilibet presbytero in ordina­tione sua presbyterali imprimitur Character, id est, potestas, quae, quoad Ibid. baptismum et Eucharistiam, est absoluta, perfecta, & independens. Bell. de sacram. effectu. l. 2. c 19 §. Tertia propo­sitio. Vbicunque est talis Character, Deus ex pacto concurrit ad effectum super­naturalem producendum; quod non facit, vbi non est talis character. Prae­terea characterem esse indelebilem sacrosancta docent Concilia, Florentinum scilicet, et Tridentinum. In Florentino, Decr Eu [...]n 4. in concil Hor. Bin. [...]. 4 p. 494. Eugenius Papa sic decreuit: Tria sunt, baptismus, confirmatio, et ordo, quae cha­racterem, id est, spirituale quoddam signum à caeteris distinctiuum impri­munt in anima, indelebile. Vnde in eadem persona non reiterantur. Sess. 2 [...]. can [...]. Bin. [...]. 4. p. 848. Tri­dentinum autem sic sanciuit: Si quis dixerit per sacram Ordinationem non imprimi characterem, vel eum qui sacerdos semel suit, Laicum rursus fieri posse, anathema sit. Hunc autem characterem nec deleri, nec auferri posse disertè docet. Morte igitur sola (si modò morte) eraditur, et expungitur.

ORTH.

Si per characterem indelebilem nihil aliud intelliga­tur quàm donum Dei perenne, ac initerabile, vel spiritualis quae­dam potestas nunquam repetenda, in baptismo ac ordine reperi­ri non inficiamur: Etenim si quis ritè baptizatus, Turca, vel Iudae­us (quod tamen auertat Deus) euaserit, tandémque aliquando ad fidem & ecclesiam Christi se receperit, certè non est rebaptizan­dus, prioris baptismi virtus non eluitur, sed ratione diuini foederis viget vs (que) & valet. Pari modo si presbyter ritè ordinatus, in schis­ma vel haeresin lapsus, et censuris ecclesiasticis irretitus, posteà re­sipiscat, non est reordinandus: verùm si ecclesia eius ministe­rio indigeat, atque vti voluerit, permittere potest vt eodem funga­tur, ratione ordinis priùs accepti, cuius virtus adhùc manet integra et illibata. Hactenùs de presbytero.

Nunc tandem vt à presbytero ad Episcopum transferatur ora­tio,7 nunquid eius iniquitas impedimento erit, quo minùs veros ordines conferat?

PHIL.

Nequaquàm: vtriusque enim eadem est ratio.

ORTH.
[Page 175]

Rectè: vt Christus Dominus est omnium summus bap­tizator, ita quo (que) est summus ordinator. Is enim Ephes. 4. 1 [...]. dat pastores & docto­res ad consummationem ecclesiae. Sit igitur episcopus iniquus; serui ta­men iniquitas, domini gratiā ac bonitatē euacuare non potest. Quis enim in prisca Iudaeorū Ecclesia sacerdotes creauit? Certè post Aaronis & filiorū inaugurationē, quae, cùm esset extraordinaria, à Exod. 29. & Leuit. 8. Mose praestabatur, reliqui (licèt carnali generatione procreati) à summo sacerdote solennitèr vngebantur. Aaronem autem aureum conflâsse vitulum, et Eli peccatis filiorum nimiùm indulsisse satis constat. vterque tamen, quoad vixit, pontificatu functus est, nec quisquam quas illi, immo nec quas Annas et Caiphas fecerunt or­dinationes, in controuersiam vocauit. Caeterùm quid si episcopi schismatis et haereseos crimine teneantur?

PHIL.

Bell. de Rom. pon [...] l. 4. c. 10. §. Respondeo falsis­simum. Quis ignorat Catholicorum, baptizatos ab haereticis, verè esse baptizatos, & similiter ordinatos, verè esse ordinatos, quando ordina­tor haereticus verè Episcopus fuerat, & adhuc erat, saltèm quantum ad cha­racterem.

ORTH.

Apud Nice [...] in vit. Ignatij Bin. [...]. 3. part 2. p. 869. Basilius magnus admirabundus dixit, nullum ex omnibus totius orbis Haeresiarchis (qui tum plures celebrabantur) consecratos au­sum fuisse resecrare, praeter Eustathium Ancyrogalatam, cuius nefari­um scelus synodus Gangrensis exponit. In concilio Act. 1. Bin. t. 3. pag. 306. Niceno secundo venera­biles monachi dixerunt; iuxta sex sanctas & Ocumenicas Synodos, ex hae­resi redeuntes accipimus, nisi causa quaepiam non toleranda subsit. Tha­rasius beatissimus patriarcha dixit; et nos quoque instructi à sanctis patri­bus nostris sic definimus. Et Pag. 307. rursus; Tharasius beatissimus patriarcha dix­it, Quid de Anatolio dicitis? Nonne princeps fuit quarti synodi? Et tamen a Dioscoro impio illo suit creatus. Ergo et nos ab haereticis ordinatos reci­piamus, quemadmodum Anatolius quoque receptus est. Et Pag. 308. rursus: Tha­rasius beatissimus Patriarcha dixit; Sanè et plurimi, qui in sexta syno­do praesides fuerant, à Sergio, Pyrrho, Paulo, et Petro, doctoribus haereseos Monothelitarum, fuere creati. Sed & hi vicissim Constantinopolitanas sedes inter clerum distribuerunt, & ab extremo eorum doctore Petro, vsque ad sextam Synodum, anni non pauciores quàm quindecim intercesserunt: qui verò intermedijs temporibus fuerunt, Thomas scilicet, Iohannes, & Constan­tinus, ab haereticis fuerunt ordinati: verùm ea de causa non sunt reprobati. Circiter quinquaginta annos haeresis illa viguit; et tamen in sexta Synod [...] Patres quatuor illos praenominatos tantùm damnauerunt. Ex his satis li­quet, haeresin ex eorum sententia Ordinandi potestatem non tolle­re; quod & ipse fateris, nec vllo modo negare poteris.

Nonne pontifex Romanus (si modò Foelix secundus dicendus8 sit Pontifex) ab haereticis ordinatus fuit?

PHIL.

Ex Baroni [...]an. 357. n. 63. Accidit, vt temporibus Gregorij decimi tertij, dùm de emen­datione R [...]mani Martyrologij, à viris eruditis ad hoc delectis, frequen­tes haberentur conuentus, & de Foelice non leuis controuersia incidisset, ex­pungendúsne esset ob vitiosum ingressum eius, vel absque Martyrij titulo re­linquendus, deque his diu multumqúe altercatum esset, et Baronius in mea [Page 176] sententiam pedibus iret vt Poelicis nomen expungeretur, eóque argumento volumen haud breue scripsisset, cui fauerent complures viri eruditi in vrbe tunc existentes, accidit planè veluti diuino miraculo, vt quidam, dum suf­foderent vt thesaurum inuenirent, in marmoream arcam inciderint, in cuius altero latere erat corpus Foelicis, cum lapideo laterculo his literis ex­arato, Corpus Foelicis Papae et Martyris, qui damnauit Constantium; quod accidit pridie eius diei quo Foelicis dies natalis agi consueuit. Ita Baronius Foelici, tanquā rediuiuo, suámque ipsius causam agenti cessit, accedente prae­sertim sententia Gregorij decimi tertij. Quamobrem Foelicem verum fuisse pontificem agnoscimus, quanquam eius in Papatum ingres­sus probari non potest, quia, ex Uide Bin. in not. in vit. Foeli­cis 2. t. 1. p. 490. communio [...]i patrum sententia, ab Arrianis intrusus, et ab ijsdem Episcopus ordinatus fuit: ideóque, Libe­rio adhuc viuente, et pro fide catholica persecutionem sustinente, Foelix erat schismaticus Antipapa; verùm ab eo tempore quo Foelix Constantium, Vrsacium, Valentem, aliósque Arrianos excommunicando, vexillum fidei ipse erexit, quoue Liberius, ob manifestā cum haereticis com­munionem, à catholicorum communione planè extorris existimatus est, quasi impossibile sit eundem cum haereticis et catholicis sim [...]l communica­re posse, ille omnium catholicorum iudicio (licet antea schismaticus fuisset,) legitimus Ecclesiae Catholicae Pontifex haberi coepit.

ORTH.

Concedis igitur, idque ex omnium catholicorum iu­dicio, Foelicem ab Arrianis ordinatum, legitimum fuisse epis­copum. Alioqui enim quid fiet quinque illis Diaconis, vni et vi­ginti presbyteris, nouend [...]cim Episcopis, quos ipse Uit. Foelicis a­pud Bin. quo s [...] ­pra. ordinauit? Si haere­tici vel schismatici nullam habeant ordinandi potestatem, Foelix Episcopus non erat, et ex consequente quotquot ab illo factae sunt ordinationes, irritae sunt et planè nullae.

PHIL.

Characterem esse indelebilem ex concilio Florenti­no & Tridentino superiùs accepisti: vnde sequitur tam firmas agere radices, vt nec schisma, nec haeresis, nec vlla censura ecclesia­stica possit euellere. Quamobrem c [...]m Character episcopalis sit Bell. de confir. c. 12. absoluta, perfecta, & independens potestas conferendi sacramenta confir­mationis & ordinis, ideo non solum potest episcopus sine alia dispensatione confirmare & ordinare, sed etiam non potest impediri ab vlla superiori po­testate, quin reuera sacramenta ille conferat, si velit, licèt peccet si id faciat prohibente summo Pontifice.

ORTH.

Nonne degradatio priuat gradu?

PHIL.

Non est dubitandum (inquit L [...]ct. 5. de in­stit. sac. l. [...]. sol. 279. edit. Diling. an [...]o [...]560. Petrus à Soto) per haeresin, 9 vel excommunicationem, siue etiam degradationem non amitti potestatem quae sacramento collata est, siue characterem, vt dicunt, baptismi, confirma­tionis & ordinis, quanquam vsus illius amittatur. Certum est (inquit Tom. 4 dis. 9. qu [...]st. 1. p. 1. Gregorius de Valentia) ordinationes huiusmodi ministrorum sic esse immutabiles, vt qui semel in aliquem eiusmodi ordinem ecclesiasticum cooptatus sit, nequeat omninò accepti ordinis potestate priuari, aut fieri Lai­cus, etsi possit vsus interdici. Quamobrem degradatio non tollit po­testatem, sed vsum duntaxat, idque eatenus tantùm, vt si quis de­gradatus [Page 177] câ vtatur peccet quidem, nihilominus tamen supernatu­ralem producit effectum. Haec est communis scholasticorum opi­nio. Altisiod. sum. l. 4. [...]r. 8. q. 3. in sol sol. 44. col. [...]. Altisiodorensis: Dicimus ergo, quod si haeretici seruent formam ecclesiae, siue sunt praecisi, siue non, verasacramenta dant. Alb. in 4. [...]. d. 25. art. 1. in solut. Albertus: Impossibile est per hominem haec (loquitur autem de spirituali potesta­te consecrandi, confirmandi & ordinandi) auferri. Adri. in 4 de sacr. conf. art. 3. pro respons. Adrianus: Ex quo sequitur irrationabilem esse, & in side valde periculosam theoricam do­minorum Canonistarum, Innocentij, & Panormitani, &c. docentium, De consuetudine, cap. Quanto; quod summus Pontifex per legem suam potest E­piscopis auserre potestatem ordinandi vel baptizandi, & si tunc tentarent, nihil facerent, sed per nudam prohibitionem non impediret: addunt ta­men quod, si sine causa rationabili hoc tentaret Papa, non esset sustinendus contrastatum vniuersalis Ecclesiae hoc sacere; sed, ecclesia non resistente, sactum Papae validum esset, & teneret. Vndè & quidam eorum in hanc insaniam cruperunt, quod possit circa formas sacramentorum disponere, seu aliquid inducere de necessitate sacramenti; quod manifestissimè spectat ad potestatem excellentiae, cum hoc sit Domini legis, & non Ministri. Petrus de palude: Petrus in quar­tum d. 25. q. 1. art. 1. Si non omnis Episcopus potest ordines conferre, hoc esset vel propter demeritum vitae, qui [...] esset malus, vel propter defectum sidei, quia haereticus, vel propter sententiam ecclesiae, quia esset excommunicatus, vel suspensus, vel alias praecisus, vel propter depositionem ab ordine, quod esset degradatus: sed [...]hil istorum impedit, quin omnis Episcopus possit veros ordines conferre. Ergo.

ORTH.

Ergo Stephanus Pontifex meritò redarguendus, qui à10 Formoso Ex Sigeb. in chron. an. 902. & 903. ordinatos exord. nauit, atque iterum ordinauit; Imò For­mosum è Sepulchro extraxit, in Synodo sisti curauit, vestimentis Pontificalibus exutum, Togà Anast. in vit. Steph. 7. Bin. t. 3. p. 1047. Laicali induit, pro tribunali accusa­uit, condemnauit, tribúsque abscissis digitis, quibus inter benedi­cend [...]m potissimum vsus est, in Tyberim proi [...]it.

PHIL.

Bell. de Rom. Pont. l. 4. c. 12. Formosus, Cardinalis & Episcopus Portuensis, à Papa Io­hanne 8. depositus ac degradatus, & ad sortem Laicorum redactus, ex vr­be disc [...]ssit, & iurauit nunquam se vel ad vrbem, vel ad episcopatum redi­turum. Paulò pòst, mortuo Iohanne 8. successor eius, Martinus secundus absoluit Formosum à iuramento incautè prolato, & dignitati pristinae re­stituit. Non diu pòst idem Formosus Papa creatur, vixit annos 5. & appo­nitur ad patres suos: succedit Stephanus sextus, qui magno odio in Formo­sum incensus, & vel nesciens, vel non credens eum à Martino Papa fuisse absolutum à tur [...]mento, publicè in concilio episcoporum decernit, Formo­sum nunquàm fuisse legitimum Pontificem, & ideo irrita esse debere omnia cius acta, & qui ab illo sacros ordines acceperant, coegit iterum ordinari tanquam ab illo nihil accepissent. Displicuit hoc factum omnibus, & ideo Pontifices tres ordine succedent [...]s, Romanus primus, Theodorus secundus, & praecipuè Iohannes nonus, conuocato alio concilio Episcopali, iudicarunt For­mosum verum pontisicem fuisse, & Stephani sexti sententiam irritaue­runt.

ORTH.

Illis successit Sergius, qui, in omnibus Stephanum11 [Page 178] imitatus, eorum sententias reuocauit, Formosum condemnauit, omnésque sacros ordines, ab eodem collatos, irritos dixit.

PHIL.

Respondeo cum De Rom. Pont. l. 4. c. 12. Bellarmino, errasse Stephanum & Sergium, sed in quaestione facti, non iuris; & malo exemplo, non falsâ do­ctrinâ. Nam, vt refert De reg. Ital. l. 6. an. 896. Sigonius, Omnia Formosi Pontificatus acta rescidit Stephanus, atque inprimis eos qui initiati ab cofuerant exautho­rauit. Et l. 1. c. [...]. Luitprandus, Cunctos quos ipse ordinauerat, gradu depositos, iterum ordinauit. Haec Stephanum de facto egisse, non etiam de­creuisse obserues velim.

ORTH.

An 90 [...]. Sigebertus contrà: Ordinationes eius irritas esse decer­nit, & In Steph. Martinus Polonus: Omnes ordinationes eius irritas esse debere decernit: & ipse Quo supra. Bellarminus, quamuis hac in re huc illuc vacillet, disertè tamen (te ipso paulò antè referente) sic habet: Publicè in concilio decernit, Formosum nunquam fuisse legitimum pontificem, & ideo irrita esse debere omnia eius acta.

PHIL.

Anast in vit. Steph. 7. Bin. l. 3. p. 1047. Nihil sedi Apostolicae praeiudicaretur, si daremus inuaso­rem non legitimè electum, sed intrusum Pseudopontificem, in articulis fidei asserendis aberrâsse.

ORTH.

Quasi Stephanus & Sergius non essent veri pontifi­ces? Quamuis enim viri essent omnium sceleratissimi, sedémque per intrusionem occuparent, haec tamen non impediunt, quin vobis sint veri & legitimi Petri successores. Can. 897. n. 1. Narrat Baronius, nonnul­los qui sedem tyrannicè adepti sunt, postea accedente consensu cleri, satiùs ess [...] existimantis eos qualescunque tolerandos, quàm ecclesiam schismate con­scindendā, vt legitimos Pontifices nouis comitijs, cōsuetis ritibus electos fuis­se. Haec vt dicamus (inquit) illud planè necessariò cogit, quòd vniuersa Ecclesia Catholica eos vt legitimos Pontifices coluit, ijsque obediuit, atque vt Christi vicarios, Petrique successores cognouit, ac cultu, germano Pon­tifice digno, eosdem frequentauit: quod nequaquam factum fuisset, nisi de sactà posteà legitimà electione constitisset. Haec Baronius in huius Ste­phani gratiam, quem, licèt inuasorem, in verorum tamen pontifi­cum serie collocat; quemadmodum & Anastasius. Eodem hono­re prosequuntur & Sergium, quem tamen hominem appellant vi­tiorum omnium seruum, facinoros▪ ssimum omnium, Baron. an. 908. n. 2. quem quidem con­stat post malum ingressum, deteriorémque progressum, pessimum demum es­se consequutum egressum. Ab illo tamen Archiepiscopi, Hist. eccl S [...]x. lib▪ 2. c. 1. &▪ l 2. cap 24. Bar. an. 908. n. 4 Colonien­sis & Hamburgensis, pallium acceperunt, vt Crantzius memoriae prodidit. Constat itaque etiam hunc pro Pontifice habitum, se­démque pacificè possedisse. Quamobrem si quis in Sergium per­inde fuerit beneuolus, ac Baromus in Stephanum, existimare po­test eundem nouis Comitijs, accedente scilicet consensu Cleri, electum esse, ne ecclesia schismete conscinderetur.

PHIL.

Quicquid de Sergij & Stephani Pontificatu statuamus, certè eos circa ordinationes errâsse agnoscimus; quamuis enim Formosus nunquam fuisset Pontifex, erat tamen Episcopus Portu­ensis: & quamuis depositus esset & degradatus, Characterem ta­men [Page 179] Episcopalem semper retinuit, cuius vi, quas fecit ordinatio­nes, firmae erant & validae. Quamobrem summâ affectus est iniu­riâ, eius (que) innocentia miraculo satis innotuit, quoniam, teste Lib. 1. c. 8. Luit­prando, Dum à piscatoribus postmodum esse inuentus, atque ad Beati Petri Apostoloram Principis Ecclesiam deportatus, sanctorum imagines hunc in locu [...]opositum venerabiliter salutarunt.

ORTH.

Ergo Stephanus & Sergius errauerunt, vel saltem vos vestrae fefellerunt Imagines.

PHIL.

Eodem semper reuolueris; errâsse fateor; quorsum & quoties inculcabimus?

ORTH.

Similiter lapsus est & Stephanus, eius nominis quar­tus, qui Episcopos, à Constantino Antipapa ordinatos, reordina­uit, id (que) ex Concilij Romani decreto: vt refert In vit. Steph. 4. Anastasius: In eodē Concilio statutum est, vt omnia quae idem Constantinus in ecclefiasticis Sa­cra [...]ntis, ac diuino cultu egit, iterari debuissent, praeter sacrum baptisma, & sanctum chrisma. Pontificem autem ipsum suis ipsius manibus eos reordinasse, ex his eiusdem Anastasij verbis constare potest. Ibid. Hu­iusmodi promulgatis sententijs, illico episcopi illi, qui ab eodem Constantino or [...]t [...]ati sunt, reuertentes, iuxta eiusdem Pontificis sententiam, in pristino hono is gradu electi denuò à Clero & plebe, factóque solito decreto ad sedem Apostolicam properantes, ab eodem sanctissimo Papa consecrati sunt.

PHIL.

Huius loci variae sunt lectiones: alij legunt conciliati, vt videre licet apad An. 769. n. 6. Baronium.

ORTH.

Baronius habet in margine, conciliati, quia haec ei lectio valdè arrisit; in ipso tamen textu reponit, consecrati, quoniam ita le­gisse Anastasium compertum habuit. Binius autem, Baronio ad­dictissimus, hîc eundem deserit. Nam licèt in praecedentibus vari­as h [...]bet lectiones, tamen in verbis à me citatis legit, consecrati, nec meminit, conciliati.

PHIL.

Baron. quo suprà. Ne eos existimes iterum consecratos, sed accepisse duntaxat more maiorum benedictionis mysterium, quod author nominat benedictio­nis sacramentum.

ORTH.

Intelligit sacramentum ordinis. Nam Episcopus qui verba, quibus benedictio mystica, aut potestas spiritualis exhibe­tur, enunciat, à patribus Concilij quarti Cap. 2. Bin. c. 1. p. 553. Carthaginensis benedicti­enem sundere dicitur.

PHIL.

Vel potiùs Baron. ibid. ritus illos solennes adhiberi solitos, in reconcili­ationem s [...]hismatici vel haeretici; vt existimat Baronius.

ORTH.

Ego superiorem expositionem verissimam esse euin­cam. [...] eodem enim Concilio (vt antea accepisti) statutum est, vt omnia q [...]ae idem Co [...]stantinus in Ecclesiasticis sacramentis & diuino cultu egit, i [...] [...] debuissent, praeter sacrum baptismum, & sanctum Chrisma. Age vero, sacer ordo nonne erat Stephano & Concilio Romano ecclesiastieum sacramentum?

PHIL.

Erat proculdubio.

ORTH.

Ergo proculdubio sacros ordines à Constantino▪ col­latos [Page 180] iterari debere statuerat. Quamobrem, si Episcopos ab eodem inauguratos reconciliauit tantùm Stephanus, non etiam resecrauit, certè & suum & Concilij decretum violâsse dicendus est; quocir­ca Stephanum quartum ordinatos reordinasse satis est liquidum.

PHIL.

Si ita se res habet, meritò redarguitur. Quamuis enim Constantinus Antipapa esset, & schismaticus, quamuis ex Laico, conglobatis ordinibus, sedem Episcopalem derepentè inuaderet, Episcopum tamen fuisse negari non potest. Vndè sequitur, eun­dem, ratione Episcopalis characteris (quem toties indelebilem es­se diximus) & ordinare potuisse, & ordinandi internâ potestate priuari non potuisse.

ORTH.

Quod candidè largiris, cupidè arripimus.

PHIL.

Dixi quaestionem hanc in vtrámque partem agitari posse; haec tamen cogitanti mihi opinio longè visa est tutior. Tan­dem enim aliquandò ipsa ventilando elicitur veritas, & viri docti in hanc sententiam hodierno die consentiunt. Qua in quaestione euoluenda & explicanda, sancta de charactere indelebili doctrina, à Concilio Florentino, & Tridentino tradita, erat quasi Ariadnes fi­lum, ad nos hoc labyrintho expediendos, & quasi acus nauticus ad nos in hoc disputationum pelago dirigendos.

ORTH.

Si haec firma & fixa tibi stat sententia, quomodo cum superioribus Innocentij, Iohannis, & Nicolai testimonijs cohaere­at tibi per otium est cogitandum.

PHIL.

Innocentius, Iohannes, & Nicolaus caeteris patribus, & concilijs orthodoxis antea citatis pulchrè consentiunt, nec vlla ex parte contradicunt. Neque enim ita sunt intelligendi, quasi characterem haereticis aut schismaticis impressum expungerent, aut quasi ab illis ordinatos reordinandos censerent, verùm, vt rectè Champnaeus tract. de vocat. Epist. p. 145. Champnaeus, Quando eos reijciunt, non ordinis potestatem, sed eius­dem potestatis vsum legitimum illis denegant, quem ordinati ab illis habere non possunt, quamdiu in haeresi, aut schismate persistunt. Nam potestatis Ordinis vsus legitimus vnionem vel communionem cum ecclesia Catholica necessario praesupponit. Et hoc illud est, quod (vt Innocentius, & alij Pa­tres affirmant) heretici à se ordinatis dare non possunt, quia ipsi non ha­bent: & cum hoc non habeant, & per consequens ordinum vsu legitimo careant, nihil habere dicuntur, quoniam qui aliquid habet, quod certum in vsum d [...]stinatur, & hunc tamen vsum consequi non potest, perinde se ha­bet, ac si illud omninò non haberet. Ita ingentem hanc difficultatem summa cum facilitate expediuit Champnaeius.

ORTH.

Dicti authores in locis citatis, vnionis, vel communio­nis, vel vsus legitimi, ne meminerunt quidem, sed simpliciter dicunt, in dante (haeretico vel schismatico) nihil fuisse, nihil eum habuisse, ni­hil dedisse. Quamobrem cùm constet Pontifices Romanos, Stepha­num quartum, Stephanum septimum, Sergium secundum, in hac constitutos fuisse sententia, vt nihil, nihil omninò, à schis­maticis (vel haereticis) conferri posse putarent, adeo vt ab ijs [Page 181] ordinatos, reordinandos ducerent, certè alios etiam Pontifices, quorum verba similiter sonant, similiter sensisse non est improba­bile. Quod in Iohanne 12. clarissimè elucet, qui in Concilio ab eodem celebrato (cuius acta, vt ab alijs, ita ab ipso An. 964. n. 13. Baronio ex Codic [...] Vaticano nobis integra & sincera exhibentur) haec habet verba: Eos verò, quos Leo Neophytus, & inuasor sanctae Catholicae & A­postolicae Romanae Ecclesiae, in quolibet ecclesiastico ordine prouexit, Apo­stolica & Canonica authoritate, & Synodali decreto in pristinum reuoca­mu [...] gradum, quia ordinator eorum nihil sibi babuit, nihil illis dedit▪ sicut olim noster praedecessor piae memoriae Papa Stephanus sententiam tulit de ijs qui ordinati fuerant à Constantino quondam Neophyto, & inuasore sanctae sedis Apostolicae, & postmodùm quosdam eorùm, sibi placabiles, presbyteros, aut Diaconos consecrauit. Hîc Iohannes Stephanum sibi imitandum proponit, qui à Constantino ordinatos reordinauit, vt manifestum feci; idem ergo à Iohanne factum esse euincitur. Quare cùm Leo­nem nihil sibi habuisse, nihil ordinatis dedisse asserit Iohannes, non id sibi vult, quod fingit Champnaeus, scilicet Leonem ordinis potestatem & habuisse & dedisse, sed quasi nihil dedisse, quia vsum eiusdem potestatis legitimum non dedit. Haec enim Docto­ris Sorbonici commenta sunt, & deliria. Nam Leonem nihil, pla­nè nihil, simpliciter & absolutè nihil aut habuisse, aut dedisse exi­stimauit Iohannes, vt ex supradictis constat. O quanta cum facili­tate & concinnitate haec expediuit Champnaeus!

De Episcopis sub H. 8.
CAP. XII. De Episcopis tempore Henrici octaui post extermina­tum pontificem consecratis.

  • Partes 2.
    • Recapitulatio breuis. 1
    • tractatio de
      • Sacrandis. 2
      • Sacrantibus. 3
      • Sacrandi forma. 4
      • Sacrationis effectu. 5
ORTH.

VTigitur summa rerum capita, quae hactenus copiosè sunt tractata, breui complectar; nullam Anglorum Episcopis, Cranmero antiquioribus, litem intendis.

PHIL.

Nullam prorsus.

ORTH.

Ipsum autem Cranmerum, à tribus, secundùm illustrem illum, de quo disputamus, Canonem, idque iuxta for­mam Ecclesiae inauguratum concedis.

PHIL.

Concedo.

ORTH.

Porrò vnumquemque, ita inauguratum, suum Episco­palem habere characterem asseris.

PHIL.

Planè assero.

ORTH.

Praeterea hunc characterem adeò esse indelebilem, vt non schismate, non haeresi, non censuris ecclesiasticis, non inter­dicto, non degradatione, ne anathemate quidem, eradi possit, aut expungi.

PHIL.

Hoc celeberrimorum Conciliorum, Florentini scili­cet, & Tridentini authoritate nititur.

ORTH.

Vbicunque verò occurrit hic character, etiamsi in haeretico aut schismatico, ibi affirmas Deum adesse, & concurrere, ex pacto, ad effectus supernaturales producendos, nempe ad alium characterem, etiam episcopalem, conferendum.

PHIL.

Modò manus imponantur in personam capacem iux­ta formam Ecclesiae, idoneo confluente Episcoporum numero.

ORTH.
[Page 183]

Vt igitur ad Praesules sub Henrico octauo (vigente2 praetenso schismate) inauguratos progrediamur, hoc primùm in­terrogo, an illo tempore prouecti ordinis Episcopalis capaces es­sent necnè.

PHIL.

Quamuis Henricus summi Pontificis potestatem è Regno suo eliminâuit, Sacrosanctum tamen Missae sacrificium ad finem vsque vitae suae inuiolatum retinuit. Sacerdotium igitur eius tempore collatum verum erat Sacerdotium, in sacrifican­do corpus & sanguinem Christi versatum. Quapropter nec hae­resis, nec schisma, nec quicquam aliud obstare potuit, quin isti­usmodi sacerdotes characteris Episcopalis capaces essent.

ORTH.

Ergo Georgius Brownus, Archiepiscopus Dubli­nensis, Edmundus Bonnerus primò Herefordensis Antistes, mox Londinensis, Thomas Thirlebeius Westmonasteriensis, & huius generis reliqui ad hunc ordinem capessendum erant idonei.

PHIL.

Non diffiteor.

ORTH.

Si isti, & similes, qui posteà, Maria regno potita, ad Papae obedientiam reuersi sunt, quidni Rowlandus Leyus, Tho­mas Goodrichius, & Iohannes Hodgskinsus? Omnes enim perin­de erant missifici, perinde consecrati, Papaeque primatum, regnan­te Henrico, perinde auersati.

PHIL.

Par omnium erat ratio.

ORTH.

De sacrandis diximus; nunc percontor an sacrantes ta­les3 tibi videri soleant, quorū opera, ordo episcopalis alijs impendi potuerit. Sin minùs, de Heatho, Bonnero, & similibus actum erit.

PHIL.

Nulla occurrit dubitandi ratio.

ORTH.

Si Sacrantes erant ad hoc idonei, de numero deinceps est agendum: quaero igitur an illorum temporum consecrationi­bus, numerus idoneorum semper interfuerit idoneus.

PHIL.

Interfuit.

ORTH.

Ergo Henricus canones illos, qui ternarium episco­porum numerum exigunt, non antiquauit.

PHIL.

Minimè gentium, sed authoritate 25. H. 8. c. 20. Parliamentaria fir­mauit & stabiliuit. Teste enim Sand de schism. l. 3. p. 296 Sandero, Comitiorum lege decreuit, Episcopum à tribus cum consensu Metropolitae esse ordinandum, nec alio modo ordinatum pro Episcopo agnosci oportere.

ORTH.

Quotquot igitur regnante Henrico consecrationem sunt [...], illi omnes à tribus sacrati videntur.

PHIL.

Rectè; quî enim aliter fieri potuit? Ibid. Sanderus fate­tur legem illam fact [...]m esse ad imitationem antiquorum Cano­num. Ipsa quoque lex poenam de Praemunire longè grauissimam Episcopis hâc in caus [...] impingentibus seu delinquentibus irrogat. Quare haec fuit illorum temporum perpetua praxis.

ORTH.

Et mos perennis, Philodoxe, vt ex ipsis Archiuis est manifestum; ex quibus, in breuem synopsin contractis, huius rei specimen tibi exhibeo.

Regist. Cran­mer fol. 156.
Rowlandus Leyus cons. ep. Cou. & Lich. 1534. 9. April. à

Ibid. f. 186.
Georg. Brown. cons. Archiep. Dublin. 1535. 19. Martij, à
  • Thoma Cant.
  • Iohn. Roff.
  • Nic. Sarum.

Rob.
Ibid. fol. 197.
Warton cons. Epis. A­saph. 1536. secundo Iulij à
  • Tho. Cant.
  • Ioh. Bangor.
  • Will. Noruic.

Rob.
Ibid. fol. 200▪
Holgat. cons. epis. Lan­dau. 1537. 25. Martij, à
  • Ioh. Roff.
  • Nic. Sarum.
  • Ioh. Bangor.

Henricus
Ibid fol. 215.
Holbech. cons. Epist. Bristol. 1537. 24. Martij à
  • Ioh. Roff.
  • Hugo. Wigorn.
  • Rob. Asaph.

Will.
Ibid fol. 214.
Finch. consec. suffrag. Taunton. 1538. 7. April à
  • Ioh. Roffensi.
  • Rob. Asaph.
  • Wil. Colcest.

Thom.
Ibid. fol. 261.
Thirlebeius cons. Ep. West­monast. 1540. 9. Decemb. ab
  • Edm. Londinensi.
  • Nicol. Roff.
  • Ioh. Bedford.

Iohn
Ibid fol. 271.
Wakeman cons. Epis. Glouc. 1541. 25. Septemb. à
  • Thom. Cant.
  • Edmundo Londinens.
  • Tho. Westmon.

Arthur
Ibid. fol. 278.
Buckley cons. Ep. Bangor. 1541. 19. Febr. à
  • Ioh. Sarum.
  • Wil. Meneuensi.
  • Ioh. Gloucest.

Paul.
Ibid fol. 285.
Bush. cons. Ep. Bristol. 1542. 25. Ian. à
  • Nic. Roff.
  • Tho. Westmon.
  • Ioh. Bedford.

Anto.
Ibid fol. 310.
Kitchin cons. Ep. Landau. 1545. 3. Maij à
  • Tho. Westmon.
  • Tho. Sidon.
  • Suffrag. Salop.
PHIL.

Iam à consecrantibus ad consecrationis formam con­uertatur, si placet, sermo. Hîc autem sedulò inquirendum, an prisca consecrandi ratio ab Henrico mutata sit, necnè?

ORTH.

Verba 25. H. 8. c. 20. Statuti nullam innuunt mutationem, sed omnes benedictiones, caeremonias, & reliqua omnia per legem requisita, cū omnibus debitis circumstantijs adhibenda esse decernunt. Hoc autem Statutum ab Henrico antiquatum non legimus. Porrò si in rebus ad ordinis essentiam spectantibus quicquam immutasset, [Page 185] Sanderus hoc ipsum ex instituto tractans, vt est credibile, non ta­cuisset. Is autem disertè testatur, Henricum Sand. deschis. p. 297. Caeremoniam & solen­nem vnctionem, more Ecclesiastico, adhuc in consecratione illa (Episcopa­li) adhiberi voluisse. Et alibi docet: P. 205. Episcopos ac presbyteros An­glican [...]s, ritu ferè Catholico (excepta Romani Pontificis obedientia, quam omnes abnegabant) ad illud vsque tempus (id est, vsque ad Regnum E­douardi sexti) ordinatos fuisse. Denique Senatus-consultum Regi­nae Mariae tempore editum, omnem penitùs eximit scrupulum, in quo sancitum est, Prim [...] Ma [...]. s. 2. c. 2. Illam demùm diuina officia & sacramenta admini­strandi formulam, quae vltimo Henrici octaui anno vulgari in vsu fuit, per totum Angliae Regnum & reliqua vniuersa Reginae dominia deinceps vsur­pandam esse, & frequentandam. Cuius legis Conditores sacrum or­dinem pro Sacramento habuisse nemo nescit. Eodem igitur mo­do sacri ordines sub Regina Maria, quo, vltimo Henrici anno cele­brabantur: & regnante Maria, ex omnium Catholicorum senten­tia, vera ac legitima ordinandi formula apud Anglos viguit; eadem igitur vltimo Henrici anno seruata est & retenta. Nec tamen ean­dem vnquam ab Henrico antiquatam, & tum demum restitutam est existimandum; hoc enim nusquam legimus, nunquam audiuimus. Quamobrem legitimam ordinandi formulam per totum Henrici tempus obtinuisse, est clarissimum.

ORTH.

Si personae capaces, à Canonico Episcoporum nume­ro, secundùm formam Ecclesiae consecrentur, nonne haec consecra­tio futura est efficax?

PHIL.

Non repugno.

ORTH.

Quotquot igitur ab Henrico, etiam post eliminatum Romanum Pontificem, in ordinem Episcopalem sunt cooptati, il­li vniuersi consecrationem efficacem ac validam sunt adepti: sin minùs, Bonnerus atque similes sunt puluere obducendi, omnésque Episcopi Mariani è verorum Episcoporum albo, in aeternum sunt expungendi.

PHIL.

Respondeo, fuisse quidem efficacem ad Characterem imprimendum, non tamen ad legitimam ordinationem conferen­dam. Ad hanc enim in ipso ordinante (vt Champ. p. 326. & 327. Champnaeus docet) duo requiruntur, primum est potestas sacramentalis ordinis Episcopalis, quae, iuxta veram ac Catholicam doctrinam, est character spiritualis, indelebilis, & incorruptibilis, animae illius impressus dum ipse ordinaretur, vi ac vir­tute similis Characteris in eo qui illum ordinauit. Alterum est legitima potestas, ius, seu authoritas exercendi dictam sacramentalem potestatem. Sine istis duobus nemo potest legitimam ordinationem alteri conferre. Sic ille. Pag. 380. & 382. Et alibi docet, haereticos vel schismaticos primum habere posse, sed non secundum; vnde sequitur cos legitimam ordinati­onem conferre non posse.

ORTH.

An hoc verum sit, Cap. 13. [...]. 9. paulò pòst discutiam. Interim ex praemissis tuis concludo, Bonnerum & reliquos vestros, qui in schismate Henriciano (vt Sand. deschis. p. 209. Sanderus loquitur) facti sunt antislites, legi­timam [Page 186] consecrationem non habuisse, ac proinde nec legitimos fu­isse Episcopos.

PHIL.

Non erant, fateor; sed aduerte: Champ. p. 327. Est inter ista duo la­tum discrimen. Primum enim adeo absolutè est necessarium, vt absque eo ordinatio nulla sit, sed ordinatus Laicus manet, sicut prius; vterque tamen, & ordinator, & ordinatus, graue sacrilegium committit. Secundum verò non est necessarium, vt ordinatus characterem seu sacramentalem potesta­tem accipiat, sed tantùm vt legitimum illius vsum accipere possit, vel, vt alij loquuntur, non est necessarium vt ordinatio valida sit, sed solùm vt li­cita [...]it. Hinc fit vt qui absque primo ordines sacros recipere tentat, iterum ordinari debeat, quia nihil in prima ordinatione recepit: qui verò absque secundo ordinatus sit, non iterum quidem ordinari, sed id tantùm, quod illi deest, suppleri debet. Nostrorum quos commemoras consecratio, li­cèt impedimenta haberet Canonica, nempe schisma & haeresin, quibus factum est vt minùs esset legitima, talis tamen fuit quae cha­racterem imprimeret. Impedimenta autem quae obstabant quò minùs esset legitima, posteà, regnante Maria, sunt remota. Omnes enim qui religionis sententia erant Catholici, ab illustrissimo Cardinale Polo, legato pontificio sunt absoluti, reconciliati, ac in suis sedibus denuò confirmati. Ita quod in eorum ordinationibus malum fuit, est erasum, quod decrat, est suppletum, quod bonum erat, est retentum: vnde factum est, vt eorum consecratio reddere­tur legitima. Tantum potuit reconciliatio cum Ecclesia Ro­mana.

ORTH.

Hoc non erat Christo reconciliare, sed foedus cum Antichristo redintegrare.

CAP. XIII. De Champnaeo, eiúsque argumento, quo Cranmerum, & per Cranmeri latera, vniuersam Ecclesiam Angli­canam confodere molitur.

  • Uc
    • Champnaeo, prolegomena quaedam, de
      • Scribendi occasione. 1
      • libri
        • dedicatione. 2
        • successu apud suos. 3
    • Argumento, quod
      • primò proponitur summatim in synopsi. 4
      • secundò, dis­cutitur per partes, scil. an
        • nos à Cranmero oriundi? 5
        • Cranmerus à Rom. ecclesiae episcopis? 6
        • isti nobis sint haeretici? 7
        • Cranmerus fuerit haereticus? 8
        • haeretici dent ordinem legiti­mum, licèt non legitimè? 9
        • an talis ord [...] prosit? 10
        • defectus resarciatur per reunionem? 11
        • Cranmerus sit reunitus? 12
PHIL.

NOli nos lacessere, Orthodoxe, sed potiùs à Champnaei ictibus, quos adeò crebrò & neruosè ingeminat, tibi tuisque caue.

ORTH.

Quantopere sinistra & clypeo valeat ad suos protegendos paulò antè vidi­mus; nunc eiusdem dexteram in nostris fe­riendis experiamur. De quo glorioso Pyr­gopolynice, qui se Masonum debellasse ia­ctitat, pauca mihi, antequam vlteriùs congrediamur, sunt praeliban­da: Et primò quid illi ansam scribendi dederit, videamus. Ordi­nationes Anglorum Episcopales Papistae multis contumelijs one­rare, & dente canino odiosè proscindere non destiterunt. Vnde Masonus, inspectis authenticis Ecclesiae Anglicanae Archiuis, An­glorum Antistites à maleuolorum calumnijs vindicauit, eorúmque ordinationes in clara luce constituit. Hîc Papistae furere, debac­chari, in Masonum petulanter inuolare, eúmque falsarium esse, sine dubio falsarium vociferari. Vnus tamen inter eos repertus est, Th. Fitzherbertus sacerdos, qui, praeter morem, se hîc paululûm cohi­buit, enixè postulans, vt Registra pro Parkeri consecratione à Ma­sono citata, viris quibusdam catholicis Londini agentibus, qui pru­dentia, eruditione, ac iudicio pollerent, ostenderentur. Quid fac­tum? [Page 188] Reuerendissimus Pater Georgius, Archiepiscopus Cantuari­ensis, Vide infra, l. 3 c. 1 [...]. n. 16. quatuor viros Pontificios, qui prae caeteris prudentia, iudi­cio, & bonarum literarum laude florere videbantur, è custodia ac­cersit, ijsdémque Registra, ad quae Masonus prouocat, in magna doctissimorum hominum frequentia ostendit; monet vt legant, relegant, voluant, reuoluant, omniaque & singula accurata diligen­tia expendant. Quid tandem? Re tota sedulò perpensa, Registra sibi quidem videri omni exceptione esse maiora ingenuè agnos­cunt, idque se Fitzherberto Romae tunc degenti significaturos eo­rum nonnulli in se recipiunt. Ita Registrorum honor, Masoni in­nocentia est vindicata. Huius rei fama Oceanum Britannicum il­lico transuolans, ad Champnaeum Lutetiae commorantem est de­lata. Quid ille demum? Num Archiepiscopo gratias agit? Num adeo spectatae & exploratae fidei Registris fidem habet? Num ve­ritati & innocentiae est congratulatus? Nihil minus; sed contra veritatem tam clarè micantem oculos claudit, linguam acuit, cala­mum stringit. Champ. in epist. ad Archi [...]p. Cant. Quod quidem (inquit) factum (Archiepiscopi scili­cet in ostendendis Registris) primam mihi de libro illo refellendo cogi­tandi occasionem praebuit. Quid audio, Champnaee? De libro illo re­fellendo? Quin hoc factum te de libro illo defendendo potiùs monere debuit, cui scilicet Archiua tam illustria, tam insigne tule­runt testimonium. Hoc factum te erudire potuit, quàm honorifi­cède Ecclesia Anglicana sentire oporteat, cuius consecrationes, priscis canonibus congruae, authenticis Tabulis ad aeternam rei memoriam consignantur. Hoc factum vos omnes rubore plus­quam coccineo potuit suffundere; quum vestrorum obscaenas ca­lumnias, & crassa mendacia tam insigniter elis [...]rit. Denique hoc factum humanitate plenum, & omni laude dignissimum, luculenter ostendit, quantum Amplissimo Praesuli debeatis, qui vobis erranti­bus lampadem praetulit, & comiter monstrauit viam. Sed Champ­naeus, homo miser, noluit reduci in viam; errare maluit, amat tene­bras, ac proinde, Registrorum lucem ac splendorem non ferens, fremit, frendit, ac in obuium quenque furiosè irruit.

Epistolae eius Dedicatoriae inscriptionem, primum quasi per2 transennam, paulisper inspicere erit operaepretium. Champnaeus enim librum suum Anglicanum, perinde ac Masonus suum, Reue­rendissimo Patri Georgio, nunc Archiepiscopo Cantuariensi, di­cat dedicatque. Quid dixi? Archiepiscopo? Fallor, Philodoxe, am­plissimum praesulem, quem prisca saecula splendidissimo Gloss. in dist. 21. decretis. Patriar­chae titulo solebant insignire, Doctor iste Sorbonicus Archiepis­copi elogio non dignatur, sed librum suum inscribit dicto Cantuari­ensi Archiepiscopo, quasi verò nostri reipsa Archiepiscopi non es­sent, sed dictione tantùm & titulo tenùs. Totius igitur Angliae Primatem ac Metropolitanum, quo tandem honoris vocabulo decorandum censet? An forte Episcopi? Minimè. An reueren­di patris? Nequaquam. An Doctoris, seu Theologiae Professoris? [Page 189] Ne hoc quidem. Quò igitur? Certè Praesulem apud nos illustris­simum ac eminentissimum, Phrasi Latin [...] eadem est Mini­stri & Doctoris significatio; sed idiomate patrio (quo Champnae­us vsus) ingens discrimen. Magistri duntaxat nomine salutauit. Deus bone, quò homines transuersos rapit liuor & inuidia? Porrò Champnaeus in ipsa Epistola Librum quendā manuscriptum nobis commemorat ab Archiepiscopo interceptum, detentum, ac tene­bris sepultum: qua de re ipsum Reuerendissimum Archiepisco­pum aliquando sum percontatus; qui respondit hoc totum me­rum esse commentum, & à veritate alienissimum. Reliquas eius­dem, quibus Praesulem optimum & splendidissimum aspe [...] gere vo­luit, calumnias & contumelias, vt inanes & futiles, prudens omit­to.

Porrò, de libri Champnaeani fato & successu hoc vnum addam. A suis enim non vsque adeo esse collaudatum frequens in Angli­am dimanauit fama, quod & mihi non admodum videtur impro­babile. Nam cùm quatuor theologi pontificij ex Anglia oriundi, nempe Gabriel de sancta Maria (hunc enim Anglum esse testatur In approbatione operis Champ­naeani editioni Auglicanae prae­fixa. Episcopus Parisiensis, & Giffordium esse perhibent) Bishoppius, Bagshawus, & Champnaeus, ea ipsa de causa Parisijs commoren­tur, vt libris omnibus, contra doctrinam Pontificiam ex Anglia emissis, pro virili respondeant: Champnaeus contra Masonum ali­quid tentauit, quod q [...]alecúnque sit, Bishoppi & Gabrielis de san­cta Maria calculis comprobatur. Verùm hic illud mihi subit, quod est apud In Principio Timaei. Pl [...]tonem, vnus, duo, tres, quartus verò ille vbi est? Bag­shawus enim, omnium subtilissimus ac acutissimus, nusquàm com­paret. Quò diuersus abit? An fortè illi, quod ità temerè falsóque edidit Champ [...]ae [...]s, parùm placuit: Sed haec in coniectaneis re­ponantur: Nunc hui [...]s s [...]r [...]i [...]simi athletae tela amentata expecta­mus.

PHIL.

Argumentum [...]ius est tanquam catena multis constans annulis, vel tanquam corolla ex multis foribus contexta: idcirco locos varios, vnde depromitur, hinc illinc decerpere & subnectere gestit animus. Champn. p. 37 [...] Pudeat illum (Masonum scilicet) & omnes pariter Protest [...]ntes Anglos, illam Religionem & Ecclesiam sectari & profiteri, quae talem patrem & progenitorem habuerit; Cranmerum autem intel­ligit. Et alibi. Pag. 326. Obseruandum est quòd Masonus, credens Papam esse Antichristum, saltem in generali illo & latiori sensu, quo omnes haeretici Antichristi sunt, & consequenter omnes Romanae ecclesiae Episcopos qui cum eo communicant, haereticos quoque esse in eodem sensu, Cranmerum, ab eis ordinatum, legitimum esse Episcopum nulla probabili ratione defendere po­test, vi talis ordinationis. Et rursus: P. 329. Cranmerum, iuxta doctrinam Masoni caeterorúmque Protestantium, qui dicunt Papam reliquósque ec­clesiae Romanae Catholicae Episcopos haereticos esse, nullam Canonicam ordi­nationem habere potuisse ostendemus. Et rursus: Pag. 383. Cranmerum haereti­cum fuisse probabo. Et alibi: P. 335. Quibus omnibus constat haereticos ius or­dinandi non habere. Vnde vlteriùs etiam sequitur, Cranmerum, qui ab eis, quos Masonus haereticos aestimat, ordinationem suam habuit, iuxta eius do­ctrinam, [Page 190] legitimè ordinatum non fuisse. Et alibi: P. 326 & 327. Sciendum est ad legi­timam ordinationem duo necessariò requiri in ipso ordinante: primum est potestas sacramentalis ordinis episcopalis; alterum est legitima potestas, ius, siue authoritas exercendi dictam sacramentalem potestatem. Sine istis duo­bus nemo potest legitimam ordinationem alter [...] conferre. Et alibi: P. 380. Istum ordinis vsum, quamdiu ab ecclesiae vnitate per haeresin separantur, obti­nere nequeunt▪ rectus enim ac legitimus sacri ordinis vsus, vnionem & communionem cum ecclesia Catholica (ex doctrina omnium Orthodoxo­rum) necessario requirit. Et alibi: P. 337. Defectus ille, qui Cranmero neces­sariò inerat, propter haeresin in suo ordinatore, vt Masonus existimat, nulla ratione suppleri potest, nisi per vnionem & reconciliationem verae Ecclesiae, veris (que) pastoribus; sed ista vnio in casu Cranmeri erat omninò impossibilis. Et alibi: P. 390. Ex hactenus dictis constat, quòd etiamsi nullus alius in episcopis protestantibus Angliae defectus, praeter ill [...]m quem ex Cranmero necessariò trahunt, inueniretur, istum tamen abundanter sussicere, vt probentur aliam vocationem ad munera Pastoralia non habere, quàm habuerunt olim Aria­ni, Nouatiani, alijque quiuis damnati haeretici. Haec verba, quae ex Champnaeo adduximus, multa monent. Primò, omnes Angliae ministros à Cranmero esse oriundos. Secundò, Cranmerum ordi­nationem suam ab Ecclesiae Romanae Episcopis esse mutuatum. Tertiò, hos ipsos à Protestantibus haberi pro haereticis. Quartò, Cranmerum ipsum fuisse haereticum. Quintò, haereticos ordinati­onem legitimam conferre non posse, quia vsu ordinis destituun­tur, ob defectum vnionis vel communionis cum Ecclesia Catholi­ca. Sex [...]ò, defectum hunc resarciri non posse nisi per reunionem cum Ecclesia Catholica. Septimò, Cranmerum nunquam fuisse reunitum. Ex hac supputatione illa summa nascitur, scilicet, Cran­merum legitimam vocationem seu ordinationem nec ipsum acce­pisse, necalijs contulisse. Ita, duce Champnaeo, totum Masoni li­brum euacuaui.

ORTH.

Egregium sanè bellatorem, qui tot phalanges vno quasi spiritu di [...]lasti. Sed videsis ne fortè triumphum canas antè victoriam: quid enim si bellum nondum sit confectum? Quid si re­dintegretur etiam?

PHIL.

Vt igitur rem ab origine repetamus, & singula d [...]li­gentiùs5 perscrutemur. Nonne Cranmerus Champ. p. 371. religionis & ecclesiae ve­strae pater est & progenitor, à quo ordinationes vestrae profluxerunt.

ORTH.

Religionis nostrae, Philodoxe? Minimè gentium; sed Deus optimus maximus, Pater, Filius & Spiritus sanctus; nostro­rum autem ordinum author est ipse Christus à quo ordinandi po­testas, tanquam à fonte limpidissimo scaturiens, primò in Aposto­los, deindè ab Apostolis in Episcopos est transfusa: qui primùm aurei, post argentei, denique, metallo in deterius vergente, & [...]o­re gliscente, aliqua ex parte facti sunt plumbei. Ordines igitur, qui primitùs pellucidi erant & crystallini, post aliquot s [...]cula per cana­les pontificios fluxerunt turbidi, & tales ad Cranmerum deuene­runt. [Page 191] Ipse autem Cranmerus, regnante Henrico 8. ordines Eccle­siae Romanae more, id est, suis corruptelis coinquinatos contulit. Caeterùm ordinandi Formula sub Edouardo sexto; Cranmeri ac aliorum opera, à [...]ontractis Pontificiorum sordibus percolata est & defaecata. Vndè factum, vt Cranmerus posteà ordines traderet puriores, & emendatam formulam ad posteros transmitteret. Quamobrem siue ordinantium successionem, siue limatiorē specte­mus ordinandi formulam, ordinationes nostras à Cranmero flux­isse fateor. Nec quicquam est, vt nos talis patris ac progenitoris pudeat. Champnaeum potiùs, quòd gloriosum Martyrem tot con­uicijs proscindat, erubescere oportet.

PHIL.

Nunc secundum huius scalae ascende gradum, & dic6 quod rogo, nempe, an Cranmeri ordinatores Ecclesiae Romanae essent Episcopi, vt asserit Pag. 326. Champnaeus?

ORTH.

Romanae? Minimè, sed Anglicanae?

PHIL.

Quasi verò tunc Anglicana non esset Romana, quippe quae & fidem profiteretur Romanam, & cum Pontifice Romano communicaret.

ORTH.

Hoc igitur quaeris, an Cranmerus sacratus sit ab istius­modi Episcopis, qui à nobis Papistae, vel Pontificij appellantur.

PHIL.

Rem tenes, id ipsum volo.

ORTH.

Vereor, vt hoc tibi possim concedere, à Papa, deno­minatur Papista, cui essentiale est, vt Papatum, id est, Papae supre­matum tueatur ac defendat. Si quis in reliquis religionis capitulis cum Ecclesia Romana sentiat, in hoc autem supremo de suprematu articulo dissentiat, nae ille (si propriè loqui velimus) Papista dici non potest, immo, vt superiùs vidimus, vobis erit schismaticus & haere­ticus: at Cranmerus sacrationis suae tempore tantùm abfuit ab hoc tuendo, vt, licèt consuetum Papae iuramentum iure pontificio ex­hibere teneretur, hoc ipsum tamen nisi interposita protestatione, quae ipsius Papatus neruos incîdit, praestare recusaret. Hiccine Pa­pista, qui Papam sic vulnerat & cruentat? Deindè ordinatores eius, licet ante praestitum Papae absolutum iuramentum manus illi per L [...]ges Pontificias imponere prohiberentur, hanc tamen Protesta­tionem admiserunt. Quid hoc erat, aliud quàm supremum Roma­nae fidei articulum abnegare? Quales demum censendi sunt Pa­pistae, qui ipsum Papatum huiusmodi cuniculis subruunt ac demo­liuntur? Veruntamen, quùm in alijs ferè religionis articulis (vt tum temporum erat conditio) cum Papistis sentirent, & fidem Ec­clesiae Romanae amplecterentur, vocentur, si placet, Papistae, vel ec­clesiae Romanae Episcopi; sed quid tum postea?

PHIL.

Nonne omnes Ecclesiae Romanae Episcopi vobis sunt7 haeretici?

ORTH.

Omnes? Nequaquam. Quanquam & hoc nobis tribuit Pag. 326. & 329. Champnaeus. Etenim vt quis dicatur haereticus, duo concurrant o­portet, error in fide, & pertinacia. In fide tum errâsse eos nullus du­bito, [Page 192] pertinaciter tamen omnes errâsse asserete, nec charitas mea, nec Protestantium moderatio patitur. Certè hoc crimen in Cran­merum ipsum impingi non potest. Scito (inquit De instruct. sa­cord. l. 4. c. 3. n. 3 Tolletus) esse perti­nacem, qui sciens esse illud quod affirmat contra Ecclesiam, adhuc vult il­lud sustinere. Errare igitur cum pertinacia, non est nimis adharere suis dictis, sed, cognoscendo esse contra ecclesiam, id recipere, putà falsum pro vero, aut verum pro falso; talis pertinacia est necessaria in haresi, ita vt quamuis quis teneat contra ipsos articulos, aut contra scripturam, si ignora­ [...]at esse contra articulos, aut Scripturam, non sit hareticus. Hactenùs Tol­letus. Quamobrem licet Cranmerus consecrationis suae tempo­re, multa dogmata parùm Orthodoxa (saeculi sui vitio) sit amplex­us, non tamen ea de causa, si Tolleto credimus, fuit haereticus. Si­quidem, vt tunc erant tempora, eadem sacris scripturis repugnare minimè perspectum aut exploratum habuit. Posteà autem, quum errores suos rescisceret, se sex articulis, in amplissimo ordinum conuentu publicè, regnante Henrico octauo, opposuit, &, regnante Edouardo, coelesti iubare plenè irradiatus, Papae & superstitioni Papali palàm renunciauit. Pertinax igitur, & haereticus, ex nostra sententia, dici non potuit.

PHIL.

Champn [...]s p. 383. Ego Cranmeruns h [...]reticum fuisse probab [...]. Primò ipsemet paulò ante mortem ita profitetur: F [...]xius in act. & [...]n. p. 1710. Ego Thomas Cranmerus, nuper Ar­chiepiscopus Contuariensis, abiuro, abhorreo, & detestor omnia genera hae­res [...]n, & errorum Lutheri & Zuinglij, & omnes alias doctrinas sanis ve­risque doctrinis aduersantes, & constantissimè corde credo, & [...]re confit [...]r vnam solam Catholicam & visibilem ecclesiam, extra quam nulla est salus, illius supremum in terris caput agnosco Episcopum Romanum, quem supremum Episcopum fateor, Papam, & Christi vicarium, cui totus populus Christianus subiectus esse debet, & Deum inuoco testem, me neque fauore neque timore cuiuspiam, sed liberè spontéque ad conscien­tiae mea purgationem, & aliorum instructionem hanc protestationem, fecis­se. Hoc vni [...]um argumentum (vti Champ. edit. Angl. p. 148. Champnaeus asserit in operis sui editione Anglican [...]) in rigore legis, ad cum hares [...]s conuinoendum suf­ficeret, non quidem propter hanc quam fecit abiurationem, sed quia, ad ab­iurat [...] errores perfidè rediens, in ijsdem mortuus est.

ORTH.

Quid Cranmero contigit quod in Vid supr. c. 9. n. 2. Liberium non ca­debat, qui Arianismo subscripsit, sicut Cranmerus Papismo, & post subscriptionem, ad veritatem à seipso damnatam rediens, in eadem mortuus est? Immò quid hîc memotas, quod non in sanctum Pe­trum quadrat, qui & ipse Christum abiurauit, & post abiurationem ad Christi professionem est reuersus, & in eadem mortuus?

PHIL.

Champn. p. 384 Secundò, Doctrina, quam Cranmerus, postquam ab eccle­sia Romana recessit, profess [...] est, per eandem authoritatem, eandémque i [...] ­dicij formam, quo olim Ar [...]an [...]smus omnésque aliae h [...]reses ab Apostolorum tempore damnatae fuerunt, nimirum, per etusdem Ecclesiae in Concilio gene­rali congregatae sententiam, haeresis & erroris condemnata est.

ORTH.

Túne illud generale appellas Concilium, in quo, cùm [Page 193] ex reliquo orbe vniuerso vix octoginta adessent Episcopi, ex sola Italia penè ducenti, intérque illos, Nullatenses nonnulli, conuolâ­runt? Ita id vsuvenit, de quo Basileae conquestus est Cardinalis Arelatensis, scilicet, Ap [...] Ae [...] Sylu. de gest. con [...]a [...]il. l. 1. In Concilijs id demum fieri, quod Nationi placeat Italicae. Qua de re eleganter vester In Titum c. 1. p 42. in [...]ct [...]. Espencaeus: H [...]c est illa Helena, qu [...] nuper Tridenti obtinuit. Porrò Tridentinum Concilium an sit prisco illi Nicaeno aequiparandum, illa ipsa, in qua haec scripsit Champnaeus, testis sit Gallia.

PHIL.

Tertiò, Champn [...] p. 386. Quicunque ecclesiam illam, in qua baptismum sus­cepit, deserit, eiúsque doctrinam scientèr impugnat, haereticus est, nisi illam ecclesiam ab alia priori & antiquiori priùs exijsse ostendere poterit: at sic Cranmerus; ergo.

ORTH.

Cranmerus non recessit ab Ecclesia, sed ab Ecclesiae sordibus & inquinamentis.

PHIL.

Nonne recessit ab ecclesia Romana?

ORTH.

Ab hodierna Romana contaminata recessit, vt ad pris­cam puram & Apostolicam, & si sensu sobrio capias, Romanam, posset accedere. Ita reliquit▪ Romanam, non quatenùs erat vera & antiqua, sed quatenùs nouis erat erroribus imbuta.

PHIL.

Quartò, Ibid. Cranmerus, ecclesiam Romanam deserens, seipsum illi Congregationi aggrega [...]it, cuius primi fundatores Christianos se aliter ostendere nequeunt, nisi mediante traditione & successione illius ecclesiae, quam deserüerunt, Roman [...] scilicet. Sed qui societati alicui se associat, quàm Christianam aliter ostendere nequit, nisi per successionis lineam illius Eccle­siae, quam deserüit & impugna [...], est haereticus. Ergo Cranmerus fuit hareti­cus.

ORTH.

Secunda Champnaei propositio est neganda: siquidem successio Christianitatis▪ quam à Romana Ecclesia mutuatus est Cranmerus, non debetur Romanae, quatenùs est Romana, sed quatenus Romana aliquid quod Christi est, in se habet, quoad baptismum, sacros ordines, & Orthodoxa quaedam dogmata, quae ab Apostolorum vsque temporibus retinuit. Haec vbicúnque sunt, Christi sunt, & per consequens nostra sunt. Errores autem in illa Ecclesia grassantes, vestri sunt, non Christi. Potuit igitur Cranme­rus sine vlla haereseos aspergine, quod apud vos malum erat, dese­rere & impugnare; quod bonum erat, tanquam suum, sibi vendi­care & retinere. Hactenus Cranmero haereseos notam inurere voluit Champnaeus, sed conatu irrito. Caeterùm vt hoc quoque, disputandi gratiâ, largiamur, ponamus tum Cranmerum, tum sa­cratores eius, ipsius sacrationis tempore fuisse haereticos; quid in­de concludes?

PHIL.

Si erant haeretici, ordinationem legitimam conferre9 non poterant. Ad hanc enim non solùm requiritur in ordinante Episcopalis ordinis potestas, sed etiam eiusdem potestatis ex­ [...]rcitium & vsus legitimus, quo omnes haeretici destituuntur; quippe cùm sint extra communionem Romanae Ecclesiae, vt in [Page 194] locis citatis ostendit P▪ [...]26, 327, 380, & 337. Champnaeus.

ORTH.

Haec duo, quae memorat Champnaeus▪ non ad hoc re­quiruntur, vt ordinatio conferatur legitima▪ sed vt conferatur le­gitimè. Legitima enim conferri potest a [...] Episcopo, qui ordine suo legitimo in haeresi aut schisma [...], [...]id est, non legitsmè vtitur. Etenim si quis ab Episcopo haeretico, & extra Ecclesiae communi­onem posito, iuxta formam Ecclesiae sit baptizatus▪ is, secundum Sanctum De baptis. con [...]r. Donat. l. [...]. c. 7. Augustinum, baptismum accepit legitimam, licèt non legi­timè. Si is legitimum accepit, profectò & Episcopus legitimum dedit. Nam quod is accepit, ille dedit ministerialitèr; Episcopus igitur, quantumuis haeretieus▪ modò baptizet iuxta formam Eccle­siae, ex sententia Augustini, dat baptismum legitimum, licèt non le­gitimè. Sed eadem planè est & sacri ordinis ratio, iuxta Augusti­num, vt ex eiusdem verbis licet colligere; qui de haereticis & schis­maticis ab ecclesia recedentibus sic loquitur: Contr epist. Par [...] ▪ l. 2. c. 13. Nulla ostenditur cau­sa cur ille, qui ipsum baptismum amittere non potest, ius [...] dandi amittere possit. Vtrunque enim sacramentum est, & quadam consecratione vtrun­que homini datur, illud cùm baptizatur, istud [...]m ordinatur: & si visum est opus esse, vt eadem officia gererent qu [...] gerebant, non sunt rursus ordina­ti▪ sed sicut baptismus in eis, [...]a ordinatio mansit integra, quia in praecisio­ne [...]ue [...]at vitium quod vnitatis pace correctum est▪ non in sacramentis, qu [...] v [...]cúnque sunt, ips [...] vera sunt. Neutri sacramento iniurra facienda est. Si [...]ancta ma [...]s fugiam; vtrumque [...]ugiat. Si [...] [...] ma [...]is inuiolabilitèr ma [...]an [...], vtrunque ma [...]ap. Et alibi: De bapt. contr. Donat. l. 3. c. 10. Non [...] non sunt sacramenta Christi & Ecclesiae; quia cis [...] vtun [...]u [...] [...] [...] sol [...]m, sed etiam omnes iniqui & impij: sed tamen illi corrigendi aut puniendi, illa verò ag­n [...]scenda & v [...]randa [...] [...]c habe [...] primò ordinem esse sacra­mentum; nempe sensu pau [...] latiori, [...] scilicet est sacrum sig­num [...] Deo institutum, c [...] [...]romissio gratiae (licet non iustificantis, sicut in baptismo & Eucharistia) est ann [...]xa. Secundò, vtrunque sacramentū, tam ordinis q [...] baptismi, consecratione quadā [...]a [...]. Tertiò, nec hoc nec illud in recedentibus ab Ecclesia amitti pos­se, sed inuiolabilitèr manere. Quarto, non solùm ipsum ordinem manere, sed etiam ius dand [...] ▪ i [...]s▪ id est, potestatem, se [...] authorita­tem internam, a Deo in ordinatione acceptam, dand [...], id est, confe­rendi baptismum & eucliaristiam, si s [...] presbyteri, & [...]ac [...]os insu­per ordines si s [...]t Episcopi, [...]o haec sacramenta administrum iuxta formam Ecclesiae. Q [...]to [...]aec ips [...] sacramenta sic ab [...] ­ticis administrata, esse Christi sacramenta, & etiam [...] impijs [...] ­gra, sancta, vera▪ veneranda. Hic omnia ex locis alla [...]is sutis liquem. Quare Episcopus haereticus, non obstante sua haeresi, conf [...]o po­test non solùm baptismum legitimum, sed etiam ordinationem in­tegra [...] ▪ sanctam, veram, venerandam; [...]d est, vt ego interpr [...]tor, le­gitimam. Hactenus de sententia Augustini: nunc ad Champnae­um venio, ex quo hoc idem licet [...]ast [...]re. In operis [...]ui [...] Anglicana, c [...] ill [...] [...]Ministrum [...] [...] [...] [Page 195] posse baptismum legitimum, licèt non legitimè, statim attexuit, eandem & ordinis esse rationem, idque ex sententia Ecclesiae Catholicae; vnde sequi­tur, Episcopum haereticum ordines legitimos conferre, licèt non legitimè, idque ex sententia Ecclesiae Catholicae, teste Champ­naeo. Verùm quia haec verba in editione eius Latina non compa­rent, videamus an ex alijs locis editionis Latinae hoc possit elici. Sic igitur ille: P. 378. Ordines sacros, sicut & baptismum, ab haereticis validè conferriecclesia semper docuit: Et alibi haec sunt eius verba: P. 768. Suppo­nemus contra clarissimam veritatem consecrationes suas fuisse, quoad sub­stantiam, legitimas & canonicas, seu quod idem est, fuisse veras ac validas. Si consecratio quoad substantiam legitima & canonica, idem sit quod vera & valida, consecratio ab haereticis facta, quoniam, teste Champnaeo, & vera & valida, erit etiam, eodem teste, quoad sub­stantiam legitima & Canonica; quoad substantiam, inquam, licèt non quoad modum, quia datur in haeresi, id est, non legitimè.

PHIL.

Hoc ad nostrum institutum satis est. Hinc enim sequi­tur, Cranmerum, cuius consecratores haereticos fuisse supponimus, non esse legìtimè consecratum. Porrò, qui sacramentum non ha­bet legitimè, idem nec salubritèr habet, vt ex De bapt. contr. Donat. l. 5. c. 7. & 8. inter se c [...]ll [...]tis. Augustino percipi potest: habet quidem quoad Tunc non aderunt, sed tunc proderunt, quae habentur. Aug. ep. 48. adesse, sed non quoad prodesse. Hoc pungit Protestantes Anglos, quorum ordinationes à Cranmero deriuari est manifestum.

ORTH.

Quasi verò Papistarum, qui regnante Maria florüe­runt, inaugurationes ab eodem fonte non profluxissent. Cranme­rus vtrisque communis Parens, vtrique à Cranmero, vel poti [...]s per Cranmerum genus & prosapiam ducunt. Siqua igitur eius conse­crationi inhaereat macula, eadem in vos perinde ac in nos redun­dat. Verùm age; tu ipse, Philodoxe, in Anglia natus es, atque à Ministro (vt tua iam fert opinio) haeresi ac schismate contaminato baptizatus. Baptismum igitur habuisti vt videtur, in se quidem sal [...]brem, sed tibi non item; habuisti, inquam, quoad adesse, sed non quoad prodesse, quia non collatus erat legitimè.

PHIL.

Verum narras.

ORTH.

Quum igitur tibi ex Christi mandato incumbat, vt baptizeris, si prior tibi baptismus non profuit, quid demum agere oportet? Num rebaptizandus denuò?

PHIL.

Nequaquam. Angli enim baptizant secundum for­mam Ecclesiae, & omnia adhibent ad baptismi essentiam necessa­ria: baptismum igitur licèt non habui salubritèr, habui tamen, qui & ab initio ad hoc mihi profuit, vt characterem imprimeret, ac proinde nunquam est repetendus. Nam verè [...]e bapt. c [...]. D [...]na [...]. l. 4. c. 19. Augustinus: Ad hoc haeretici ad Catholicam veniunt, vt quod eorum malum est corrigatur, non quod bonum Dei est repetatur.

ORTH.

Nonne iam fassus es, habuisse te, quoad esse, sed non quoad prodesse?

PHIL.

Id volui aquam baptismi, licèt in se sanctam atque sa­lutarem, [Page 196] mihi tamen, quandiu in haeresi ac schismate persisterem, non profuisse L 4. c. [...]. ad salutem, L. 5. c. 8. & remissionem peccatorum.

ORTH.

Qua igitur ratione tibi facta est salutaris?

PHIL.

Quòd antea mihi salutaris non esset, in causa erant schis­ma ac haeresis: amotis igitur impedimentis, iam prodest baptis­mus, quem nunc & habeo & salubriter habeo. Rectè Ibid. Augustinus: Lauacri sacramentum non vt habeant, si iam eodem ipso quamuis in haeresi tincti sunt, sed vt salubritèr habeant, ad catholicam vnitatem veritatém (que) festinent. Ad hunc igitur defectum emendandum, non rebaptizati­one, sed vitiorum correctione opus erat, & reunione ac reconcilia­tione cum Ecclesia Christi.

ORTH.

Et ego tibi perinde de Cranmero per omnia respon­deo. Licèt enim consecrationis suae tempore & ipse & sacratores eius fuissent haeretici & schismatici, sacratus tamen fuit iuxta illam formam, quae in vestra ipsorum viget ecclesia, quaeque, licèt non careat maculâ, omnia ad ordinis Episcopalis essentiam necessaria in se complectitur. Ordinem igitur Episcopalem, quamuis non habuerit salubriter, habuit tamen, qui & ab initio ad hoc ei profuit vt characterem insculperet, ac proinde nunquam est repetendus. Posteà verò, amotis impedimentis, impensiùs profuit; quem iam non solùm habuit, sed etiam salubritèr habuit ad Dei gloriam, at­que Ecclesiae bonum; non quidem per reordinationem, sed per er­rotum correctionem, id est, per reunionem & reconciliationem cum Ecclesia Christi. Haec vera erat reconciliatio, & Christiano digna. Tu autem, mi homo, hodiernam Anglicanam deseruisti, vt in Romanam transeas, quod est à veritate ad errores, à sole ad te­nebras confugere.

PHIL.

Frustrà sudas, neque proficis hilum. Champn. p. 337 Nam defectus ille, 11 qui Cranmer [...] necessariò inerat propter haeresim in suo ordinatore, nulla ra­tione suppleri potest, nisi per vnionem & reconciliationem verae Ecclesiae, veris [...]ue pastoribus. Sed ista vnio in casu Cranmeri erat omninò impossi­bilis, qu [...]a, praeter Ecclesiam Romanam & eiusdem Ecclesiae Episcopos & pastores, nulla erat in toto orbe vel Ecclesia vel Pastores, quibus reconcilia­tus vocationis suae defectum supplere poterat. Nam si effugere existimet di­cendo, alias Protestantium Ecclesias iam antè Cranmeri ordinationem fun­datas fuisse, quibus is vnitus & coniunctus, id quod ad legitimam vocatio­nem et deerat, recipere potuit, halluc [...]natur. Illae enim Ecclesiae (si tamen ec­clesiae dicendae sunt) eandem, immo & maiorem difficultatem in proband [...] Vocatione sua, quàm Ecclesia Anglicana pat [...]untur: ac proinde ad illas in ista necessitate recurrere, aliud non est, quàm hominem spoliatum à nudo ve­stimentum petere, aut caecum ab alio caeco etiam & claudo duc [...]tum quaere­re. Aliae quidem erant Ecclesiae diu antè Lutheri Apostasiam, à Romana, per h [...]reses & s [...] ismata, separatae; nimirum Aethiopica, Graeca, Russiana, & aliae huiusmodi, sed tamen à nulla istarum noui nostri Reformatores vo­cationem s [...]am recipere praet [...]ndunt, neque quidem praetendere possunt, quandoquidem non minùs ab illis, quàm [...] Catholica Romana, tam in dog­matibus [Page 197] fidei, quàm in pastorum suorum or dinatione, discrepare noscantur. Vnde tandem ineuitabiliter concluditur, nullam planè extare vel extitisse Ecclesiam praeter Romanam, cui Cranmerus vnitus, ordinationis suae sup­plementum recipere poterat.

ORTH.

Hic defectus resarcitur, si quis verae Ecclesiae reuniatur.

PHIL.

Dic obsecro, quando est Cranmerus reunitus?

ORTH.

Tempore Regis Edouardi sexti.

PHIL.

Cui tandem ecclesiae? Reuniri non potest quispiam, nisi per reditum ad Ecclesiam, ex qua exierat.

ORTH.

Redijt ad ecclesiam Christi, in qua baptizatus est, ex qua eatenùs exierat, quatenùs in errores Pontificios inciderat.

PHIL.

Baptizatus est in ecclesia Romana, ad quam tempore Edouardi sexti non redijt, sed ab eadem longiùs recessit.

ORTH.

In Romana, vt dixi, non quatenùs erat Romana, sed quatenùs erat Christi.

PHIL.

Ergo Ecclesia Romana erat Ecclesia Christi.

ORTH.

Ex parte fateor: nec Papistarum modò, sed Donatista­rum etiam, Arianorum, & reliquorum haereticorum coetus, modô Christi institutum in Baptismo ministrando obseruent. Etenim (vt antea Supr [...], c. 9. [...]. 3 monuisti) inter Apostatam & haereticum hoc interest, quòd Apostata fidei Christianae omninò & totalitèr, haereticus ex parte tantùm renunciet. Ergo omnis haereticus ecclesiae Christi ex parte cohaeret, & ex parte ab eadem separatur. Vnde In Psal. 54. Augusti­nus: In multis erant mecum; baptismum habebamus vtrique, in eo erant mecum; euangelium vtrique legebamus, erant in eo mecum; festa Mar­tyrum celebrabamus, erant ibi mecum; Paschae solennitatem frequentaba­mus, erant ibi mecum; sed non omninò mecum: in schismate non mecum, in haeresi non mecum. Et alibi: Epist. 4. Nobiscum estis in baptismo, in symbolo, in caeteris dominicis sacramentis, in spiritu autem vnitatis, & vinculo pacis, in ipsa denique Catholica Ecclesia nobiscum non estis. Et alibi: De baptis. contr. Donat. l. 1. c. 1. In quo nobiscum sentiunt, in eo etiam nobiscum sunt. In eo autem à nobis recesse­runt, in quo à nobis dissentiunt: non enim accessus iste atque discessus cor­poralibus motibus, & non spiritalibus est metiendus. Sicut enim coniunctio corporum fit per continuationem locorum, sic animorum quidam contractus est consensio voluntatum. Si ergo qui recessit ab vnitate aliquid aliud age­re voluerit, quàm quod in vnitate percepit, in eo recedit atque disi [...]ngitur: quòd autem ita vult agere, sicut in vnitate agitur, vbi hoc accepit & didi­cit, in eo manet atque coniungitur. Ecclesia igitur Romana in quibus cum Apostolica sent it, in ijs est cum Apostolica: in quibus autem dissent it, in illis ab eadem disiungitur. Et adhùc iterùm idem Au­gustinus: Ibid. l. 1. c. 8. Si nonnulla eadem faciunt, non se in eis seperauerunt, & ex ea parte in texturae compage detinentur, in caeter [...] scissi sunt. Proinde si quem sociauerint sibi, ex ea parte nectitur Ecclesiae, in qua nec illi separati sunt.

PHIL.

Negat tamen haereticos secum esse in Ecclesia Catho­lica.

ORTH.

Negat quidem secum esse simpliciter & absolutè. [Page 198] Quoad errores enim, quos imbiberant, cum Ecclesia non sunt: sed quatenùs rectè sentiunt, ea ex parte nō distinguntur, sed in texturae compage detinentur. Quod de vestra quoque Romana est dicen­dum. Paulus enim futurum praedixit, vt [...]. Thes. 2. 3, 4. homo peccati, id est, Anti­christus sederet in Teplo Dei, id est, in Ecclesia. Non quaerendus igi­tur Antichristus in antiquae Babylonis ruderibus, nec apud Turcas, aut Paganos, sed in tēplo Dei, nempe in ipso sinu & gremio eccle­siae. Nec hîc in omnibus se Christo opponit, sed in multiscū Chri­sto est. Cum Christo est quatenùs agnoscit scripturas, cum Christo quatenùs Christi ministrat baptismū, cū Christo quatenùs doctri­nam de Trinitate, de persona Christi, & multis alijs articulis Or­thodoxè docet: his in rebus Christo cohaeret & coniunctus est, sed in multis tamen ab eodem scissus est: sedem suam in fundamentis Christi collocat, sed his fundamentis Papatum seu Antichristianis­mum superaedificat. Ipse igitur Papatus ecclesia non est, sed eccle­siae adnatū vlcus; ciuitas Dei non est, sed grassans in ciuitate pestis; horreum Christi non est, sed palea in horreo frugibus admixta; denique de iam Romana idem statuendum videtur, quod de prisca Israelitica, quae, quoad legem, quoad circumcisionem, & varios ri­tus erat ecclesia Dei, & Deo filios peperit, quos posteà idolis dedi­cabat, iuxta illud Ezechielis: Ezech. 16. 20. Sic dicit Dominus, Sumens filios tuos & filias tuas, quas pepereras mihi, hos mactâsti illis (id est, idolis) consumen­dos. Donatistarum quoque ecclesiae hodierna Romana non est ab­similis, de quâ▪ sic Augustinus: De bapt. contr. Donal. l. 1. c. 10. Videntur sibi argutissimè quaerere, vtrùm generet filios baptismus Christi in parte Donati, an non generet? Vt si consenserîmus quòd generet, suam esse asseuerent Ecclesiam Matrem, quae filios potuit de Christi baptismate generare: & quia vnam oportet esse Ec­clesiam, ex hoc iam nostram non esse ecclesiam criminentur. Si autem dix­erimus, non generat; cur ergo, aiunt, apud vos non renascantur per baptis­mum, qui transeunt a nobis ad vos, cùm apud nos fuerint baptizati, si non­dum nati sunt? Cui quaestioni egregiè respondet Augustinus his verbis: Quasi verò ex hoc generet, vnde separata est, & non ex hoc, vnde coniuncta est. Separata enim est à vinculo charitatis, & pacis, sed adiuncta est in vno baptismate. Itaque est vna ecclesia, quae sola Catholica nomina­tur, & quicquid suum habet in communionibus diuersorum à sua vnitate separatis, per hoc quod suum in eis habet, ipsa quoque generat, non illae: ne­que enim separatio earum generat, sed quod secum de ista tenüerunt. Quòd si & hoc dimittant, omninò non generant. Sic igitur habe. Cranmerus in ecclesia quidem Romana baptizatus est, & cōsecratus, non qua­tenùs erat Romana, sed quatenùs erat Christi. In errores autem incidens, aliqua ex parte exijt ab ecclesia, quatenùs erat Christi, & ingressus est Romanam, quatenùs erat Antichristi: denique ad ve­ritatem Catholicam & Apostolicam reuersus, deserüit Romanam, quatenùs erat Antichristi, ac redijt ad Catholicam seu Apostoli­cam, quae erat Christi.

CAP. XIV. De argumento Cardinalis Perrionij contra Ecclesiam Anglicanam.

  • Hic
    • primò distinguit missionem duplicem
    • secundò, ap­plicat quoad
      • Characteris, seu sacramētalē. 1
      • Authoritatiuā quā appellat. 2
      • Characterem, quem iuxta principia
      • Authoritatem, quam nobis om­nin [...] detrahit: eius argumentum
        • ipsorum nobis concedit. 3
        • nostra nobis negat. 4
        • proponitur. 5
        • refellitur. 6
PHIL.

SEd misso Champnaeo, nunc placet proponere nobilissimi Cardinalis nobile argumentum; cuius haec sunt verba: Card. Perri [...]n. cap. 75. Hoc solùm dicam, nem­pe in personali episcopatus continuatione duo esse successionum genera, alterum authoritatis, cha­racteris alterum. Vnde manifestum est, iuxta principia illis nobisque communia, alterum non habere, alterum verò, iuxta principia ipsorum propria, habere non posse.

ORTH.

Vtriúsque dicti rationem expecto.

PHIL.

Perrion. ibid. Iuxta nostram sententiam in missione episcopali duo sunt; primum ad authoritatis collationem spectat, secundum ad Characteris im­pressionem, quae fluit à sacramento ordinis, qui (vti nos dicimus) sigillum indelebile imprimit. Nunc verò conditio quoad characterem (quam nos hîc missionem appellabimus sacramentalem) extra ecclesiam seruari potest, quia character est indelebilis, & consequentèr extra ecclesiam, licèt non le­gitimè, verè tamen atque realitèr per eos conferri potest, qui eundem extra ecclesiam exportârunt. Conditio tamen quoad authoritatem, quam nos hîc, licèt licèt barbarè, missionem vocabimus Authoritatiuam, quamuis intra ecclesiam nunquàm sinc illa altera cuiquam impendatur, extra tamen eccle­siam transportari, aut ibi vnacum altera conferri nequit. Ipsa autem ec­clesia ab ijs quibus contulit, quotiescunque eosdem deponere aut degra­dare necessarium videbitur, auferre potest. Sic Concilium Sardicense Narcissum, Menophantem, & alios deposuit, qui, hoc non obstante, sacramenti characterem in se retinuerunt. Quemadmodum principis of­ficiarij rebellium sactioni adhaerentes, secum sigillum seu characterem [Page 200] literarum, quibus officium illud illis demandatum fuit, secum extra rem [...] ▪ exportare possunt, & apud se retinere, officij tamen sui authoritatem sec [...] exportare non possunt. Quando igitur per ecclesiam degradati, velext [...] ecclesiam ordinati ad ecclesiam redeunt, legitima functiones suas exer [...] authoritas illis est restituenda, vel per particularem rehabilitationem, [...] per publicam ecclesiae declarationem, &c.

ORTH.

Esto; sed quid haec contra ecclesiam Anglicanam?3

PHIL.

Ex his, quae tam eruditè posuit illustrissimus Cardinalis, satis constat, vos (quippe qui extra ecclesiam estis) ex nostra sen­tentia characterem habere posse, sed non missionem authoritatiu [...].

At si vestra sequamur principia, ne characterem quidem habetis▪ 4 nullum enim agnoscitis. Praeterea cum alijs ecclesijs reformatis communionem habetis, qui characterem penitùs negant.

ORTH.

Ad characterem quod attinet, tollantur otiosae ac p [...] ­tidae Sophistarum nugae, nec dubitabo quin ecclesiae reformat [...] Augustini sententiam, piam illam quidem ac Orthodoxam, s [...] amplexurae. Mittantur igitur haec de charactere, & videamus quo­nam argumento à missione authoritatiua nos excludat Cardinalis.

PHIL.

Cardinalis argumentum est clarissimum; quod sic bre­uiter5 concinnari potest. Ecclesia quae fuit in Anglia, & alijs Euro­pae locis, sub initio Regni Henrici octaui, vel fuit vera ecclesia, vel non fuit: si fuit, ergò vestra non potest esse vera ecclesia, quia [...] illa antiqua ecclesia recessit, eiúsque communionem abiecit: si no [...] fuit, ergo nec vestra potest esse vera ecclesia, quum ab illa sola n [...] sit & orta. Verùm age, responde punctis. Ecclesia illa quae fuitia Anglia sub initio Regni Henrici octaui, fuitnè vera ecclesia, vel non fuit?

ORTH.

Fuit vera Christi ecclesia.6

PHIL.

Ergò vestra non est vera ecclesia, quia ab illa antiqu [...] recessit, eiúsque abiecit communionem.

ORTH.

O ingentis Cardinalis ingens argumentum! Magnum quiddam promittit & spirat, sed instar bullae in nihilum recidit. Nam Cardinalis, quantumuis eruditus, fallitur, & fallit. Non enim, vt saepè diximus, ab antiqua illa ecclesia recessimus, sed ab eius duntaxat sordibus & inquinamentis. Nos enim vel ab eccle­sia recessisse, vel eius communionem reliquisse, nec ipse Cardina­lis, nec tota Iesuitarum cohors vnquam probare poterit. Hactenus de Henrici temporibus; nunc ad Edouardum Sextum pergamus, exploraturi vtrùm, illo regnante, episcopi aurei essent an plumbei.

De Episcopis sub Edouardo sexto.
CAP. XV. De Episcopis regnante Edouardo sexto creatis, quaeritur.

  • An
    • Presbyteri? 1
    • Episcopi? Quod
      • Proponitur ex Parsonio Iesuita, & Cardinale Alano. 2
      • Vbi obiter de Latimero contra Kellisonum. 3
      • discutit [...]r
        • confutando argumenta Champn [...]i, ex
        • confirmando, quia sacrati
          • Papistis
          • Protestantibus
            • ecclesiasticis, viz. le­gatis Pontificijs. 4
            • ciuilibus
              • Regina Maria. 5
              • Regni Iudicibus. 6
            • Ridleio. 7
            • Iohanne Foxo. 8
          • ab Idoneis, id est, à tribus episcopis. 9
          • ratione Idoneâ, id est iuxta nouum ordi­nale, de quo cap. prox. 10
PHIL.

QVi sub Edouardo florüerunt episcopi, nobis episcopi non sunt.

ORTH.

At sint, oportet; suadet aequi­tas, postulat ratio. Quod vt reddatur illu­strius, in duas classes sunt distinguendi; in quarum prima, collocandi quotquot sub Henrico octauo inaugurati, honoribus suis sub Edouardo fruebantur. In secunda repo­nentur, qui sub ipso Edouardo sunt consecrati. De prima diximus; pergamus ad secundam, illustri sanctissimorum hominum & bea­tissimorum [Page 202] Martyrum, Ridleij, Hooperi, atque Ferrari coronâ in­signem. Sed quùm nemo episcopus esse possit, qui non est presby­ter, de his ac reliquis sub Eduardo euectis, ante omnia mihi respon­de as velim, num vobis videantur presbyteri?

PHIL.

Non sunt vnius generis, vt est credibile. Alij enim eo­rum, siue sub Henrico, siue fortè sub initio Regni Regis Edouardi, ante vetera ordinalia eliminata, secundùm formam antiquam facti sunt presbyteri, quos vniuersos pro veris atque legitimis presby­teris amplectimur: alij autem sortè iuxta nouum ritum erant ini­tiati, quos omnes simplicitèr reijcimus ac repudiamus.

ORTH.

Haec nostra reformata ordinandi formula non nisi Vide 3. & 4. Ed [...]u. 6. c. 12. triennio, aut circiter, ante obitum Edouardi in publicum est e­missa. Quare vllum omnino presbyterum, iuxta illam normam ordinatum, ad muneris episcopalis culmen, in viuis adhuc agente Edouardo, intra tantillum spacium ascendisse parùm est probabile. Ego sanè in istiusmodi neminem adhuc legendo incidere potui. Caeterùm si tibi forsan diligentiùs indaganti tales aliqui occur­rant, cosdem, & nostros porrò vniuersos sub Elizabetha Regi [...], at­que serenissuno Rege Iacobo similitèr ordinatos, veros esse ac le­gitimos euangelij ministros suo Lib. 5. loco ostendam. Interim haec dis­putatio non est huius loci. Verùm ne ex non concessis disputare vi­dear, de purpuratis illis, quos recensui, Martyribus quid sentias, eloquere. Dic igitur num tibi videantur presbyteri, nec ne?

PHIL.

Ridleius (teste patre 3. Conuers. part. 3. p 204. Parsonio) Cantabrigiae literis ope­ram dedit, ibique presbyter factus transfretauit in Gallias, Lutetiam con­tendit, indéque reuersus Henrico octano à sacellis fuit. Itidem Iohanne; Hooperus (vt ex vestro Foxo refert idem Pag. 305. Parsonius) Oxoniae com­morans, presbyteratum suscepit regnante Henrico octauo. Denique & Pag. 336. Ferrarus presbyter fuit, & Cranmero à sacellis, tempore Henrici octaui.

Q [...]ocirca presbyteros fuisse, idque secundùm ritum Romanum2 concedo, episcopos verò minimè. Nam 3. conu. part. 3 p. 340. Parsonius de Kalenda­rio Foxiano agens, & sanctis Mensi Februario ascriptis (ex quo nu­mero erant Hooperus & Ferrarus) Inter sanctos (inquit) Foxianos, neque est eremitica nec monastica vita, nec à mundo aut mulieribus solitu­do, nec quisquam in quouis sexu vel praese ferens titulum virginitatis, nec vllus omninò verus Episcopus, si eorum ordinatio excutiatur. Et Cardi­nalis Alanus, cùm de Cranmero verba fecisset, haec statim attexüit. Alij autem episcopi v. l clerici, ex tota combustorum turba, extiterunt nulli.

ORTH.

Quid audio, Alane? Nulline clercici? Hoc quàm splendidum sit mend [...]cium vel Parsonium tuum compello iudi­cem, qui, verbis proximè à te citatis, Ridleium, Hooperum, atque Ferrarum presbyteros fuisse fassus est, nisi forsan presbyteri Alano non sint clerici.

Sed vt haec sicco pede transiliam, an [...] combustorum numero3 [Page 203] solus Cranmerus erat episcopus? Vide quaeso, vt Cardinalis suos sibi cruentat digitos▪ adeo vt ipsa, qua fulget; purpura sint rubicun­diores. Etenim si solus Cranmerus; ergo non Latimerus [...]nam & ipse M [...]iano incendio conflagravit. Porrò, si Latimerus non fuit episcopus, ergo nec Heathus, nec Thirlbeius, nec Bonnerus, qui omnes eodem planè modo ac Latimerus, regnante Henrico, post [...] pontificem, facti sunt episcopi.

PHIL.

Quoad Latimerum hoc negat Kellisonus. Kellis. exam. part. 1. c. 3. Ridleius (in­quit) & Latimerus, licet sub Henrico octau [...] nominati erant & electi, non erant tamen viuente Henrico ordinati & consecrati, sed initio Edonardi cöoptati s [...]um Hoopero, Poyneto, &c.

ORTH.

Kellisonus his verbis se nostrarum rerum ostendit imperitissimum. Siquidem Ridle [...]is (quem sub Henrico electum, sub Edouardo consecratum testantur Archiua) non fuit cöoptatus vnà cum Hoopero, vt somniat Kellisonus, sed ante illum toto tri­ennio, vt paulò pòst liquebit. Deinde nec Hooperus & Poynetus si nul sunt consecrati, sed Poynetus mense lunio, Hooperus Mar­tio subsequente, Denique in Latimero vehementer lapsus est, qui non sub Edouardo, vt perperàm Kellisonus, sed longè antea sub Henrico consecrationem adeptus est.

PHIL.

Sententiam suam duorum probat testimonio, qùorum alter ex nostris est, nimirum, Sanderus; alter ex vestris, nempe Ma­sonus▪

ORTH.

In vtroque citando supinam prodit negligentiam: neque hi [...] neque ille id testatur quod delirat Kellisonus, sed potiùs cont [...]tium Nam In edit. Angl. p. 90. Masonus H [...]gbnem Wigorniensem, id est, La­timerum, anno Domini 1537▪ id est, octo atque eo amplius annis ante mortem Henrici octavi, in consecratione episcopali assisten­tem, & Henrico Holbeacho Bristoliensi manus imponentem in­trod [...] De [...]. p. 193. Santle [...] [...] eundem ab episcopatu Wigorniensi per Henricum [...] ▪ Quid multis? Ad episcopatum Wigorniens [...]m [...] Domini 1535 euectus est, quem tamen anno Domini 1539 quou fo [...] [...] consentire nolūerit) sponte abdi­cauit. Qamobrem [...] prorsus sit Latimeri ac Bonneri & reliquorum quos recensui ratio; si illis characterem tribuas epis­copalem, pari modo & Latimero tribuas oportet; Latimero hic [...]. honor si denegeru [...], & reliquis perinde est denegandus. Sed quid tum obsecro, de Cardinale Polo, qui ab his consecrationem suam est mutuatus, statuendum erit? Quid de reliquis praelatis Maria­nis, quibus isti manus similitèr [...]? Quid de presbyteris qu [...]pe [...] cos [...]em in sacros ordines sunt asciti? Ita Alanus; tanquam ap [...] Syluestri [...]Romanam vestram vineam vastat & depopulatur.

Haec de Latimerò contra Alanum atque Kellisonum obiter dicta sunt; nunc vt ad institutam disputationem redeamus, Rid­leium, Hooperum & Ferrarum, quos presbyteros fuisse concedis, qua ratione episcopos extitisse negas?

PHIL.
[Page 204]

Legati pontificij ordinem eorum presbyteralem, Hen­rici tempore acceptum, pro vero ordine agnoscentes, degradando abstulerunt; episcopalem verò, regnante Eduardo collatum, pro nullo habentes, degradando non detraxerunt. Nam quod non est, tolli non potest. Hoc ex verbis Doctoris Brooki, Episcopi Glou­cestrensis, Legati Apostolici, luculentèr apparet; qui Ridleium in­ter degradandum sic est allocutus: Act. & [...]. p. 1604. Iam nobis, quamuis inuitis, per­gendum tamen ad degradationem secundùm mandatum Apostolicum; dignitatem igitur presbyteralem tibi auferemus; nam te pro episcop [...] non agnoscimus. Hoc argumentum inter alia, quae nos mutato duntaxat ordine proponemus, adducit Champnaeus, idémque duplici ratio­ne corroborat. Prima ducitur à Ridleij silentio, quod [...]. p. 42 [...] Champ­naeus sic vrget: Cui ipse nihil respondens, neque gradum vel ordinem epis­copalem vel minim [...] verbo sibi vendicans, silentio su [...] dictum Episcopi Gloucestrensis nonnihil confirmauit: iuxta illud axioma, Qui tacet, consen­tire videtur. Quod in illo multò verisimilius est, qui (vt patet ex Foxij narratione) in alijs rebus min [...]ris multò momenti non erat [...] tempore mu­tus; idcirco videtur quòd Ridleius ipse nouerit, agnoueritque se ipsum non fuisse episcopum verè [...]rdinatum.

ORTH.

Quum Christus M [...]. 2 [...]. 1 [...]. accusaretur à primarijs Sacerdotibus & senioribus, nihil respondit; tum dixit Pilatus, Non audis quàm multa ad­uersus te testificentur? Et non respondit ei ad vllum verbum, ita vt mira­retur Praeses valdè. Siquidem, (vt sapienter Ecclesiastes) [...]. 3. 7 est tem­pus silendi, & tempus loquendi. Hoc tempus Ridleio silentium impe­rauit. Quorsum enim loqueretur? Sententia eius legato pontifi­cio iampridèm innotuit, nec verbis quicquam proficere potuisset, quum de totius rei euentu, idque ex decreto pontificis, firma illis & fixa iamdudum staret sententia. Hoc igitur silentium siluisse praestitit.

PHIL.

Secundò, obseruandum (vt verbis vtar P. 4 [...]9. Champnaei) quòd Masonus, hoc ipsum Episcopi Gloucestrensis ad Ridleium dictum sibi in persona aduersarij sui obijciens, aliud non respondet, nisi quòd ipse Ridlei­us, & caeteri eius socij, à sufficienti numero episcoporum ordinati fuerint: ac si quaestio tantùm esset de numer [...] ordinantium, & non de natura & quali­tate ipsius ordinationis. Sic Champnaeus.

ORTH.

Sic quidem in editione Latina. In P. 16 [...]. Anglicana verò affirmat praeterea argumentum suum à Masono vehementer con­firmari, quippe cui non aliter respondeat, quàm hac impertinente proposita quaestiuncula: nonne tum ipse, tum reliqui omnes ab idone [...] sacrati sunt episcoporum numero? Sed primò quaestio illa impertinens dicenda non est, quae ad id de quo agitur tantoperè spectat. Secun­dò, falsum est Masonum non aliter respondere. O quàm somno­lentè & oscitantèr haec legebat Doctor Sorbonicus? Solet enim Masonus non plura interrogata sophisticè conglobare & inuolue­re, sed sensim ac pedetentim progredi, &, vt omnia fiant dilucida, conatur quidem res distinctas gradatim ac distinctè proponere. [Page 205] Quod ipsum hoc in loco de episcopis sub Eduardo sexto creatis, in editione Anglicana accuratè praestitit. Nam primò quaerit, an ex vestra sententia essent presbyteri, & per consequens episcopalis officij capaces: quo concesso, pergit quaerere an essent Episcopi: quo negato, idque ex sententia legati pontificij, ad confutationem se accingit. A sacrandis igitur ad sacrantes orationem transferens, primò quaerit, an illo tempore confluere soleret Episcoporum consecrantium idoneus numerus? Num hîc subsistit, nec pergit vlteriùs? Nihilne de consecrationis materia, nihil de forma sub­iunxit? An de his apud eum altum silentium, vt hîc innuit Champ­naeus? Immò verò de materia & forma eodem in capite copiosè disputat. Neque hoc ignorauit Champnaeus; quippe qui eius sen­tentiam de Episcopalis consecrationis materia & forma sibi paulò post confutandam proposuit. Deus bone, qualis hic homo? Vt frontem perfricuit? Sed his diutiùs immorari non libet; ad alia argumenta Champnaeana est properandum.

PHIL.

Champ. p. 430. Quale fuit totius Regni, de eorum ordinationibus qui sub Edouardo Rege ad sacros ordines prouecti erant, iudicium, ex decreto de eis iterùm ordinandis, sub Regina Maria edito, & à Foxio relato, luce clariùs constat. Sic verò se habet. Quantum ad eos spectat, qui hactenùs ad vllos ordines, iuxta nouum ritum ordinandi, promoti fuerunt, quandoquidem non erant reuera ordinati, Episcopus cuiusque dioecesis, si eos inuenerit capa­ces & idoneos, quod illis decrat supplebit, & secundùm prudentiam suam ad administrationem eos admittet.

ORTH.

De ordinibus nostris quid sentiret Maria Regina ex hoc articulo apparet; caeterùm recténe an secùs ita sentiret, hinc non apparet; dicit modò, non probat. Nulla hîc ratio, argumen­tum nullum. Praeterea de hoc loco L. 5. c. 14. n. 13 alibi copiosiùs est agendum; nùnc igitur pergamus ad reliqua.

PHIL.

Champ. p. 432. Iudices Regni, sub ipsamet Elizabetha Regina, ordinationes 6 Episcoporum fac [...]as sub Eduardo adeo in dubium vocârunt, vt eas nullas f [...]ss [...] [...]xistimâsse videantur. Ista enim quidam eorum in libro de casibus iuris scri [...]it: Dicitur Episcopos tempore Eduardi Sexti creatos non fuisse consecratos, atque adeo non fuisse Episcopos, ac proinde locationes terrarum pro certo annorum termino per eos factas, confirmatas etiam per Decanum & Capitulum, successorem eius non obligabunt, quia tales nunquam fue­runt Episcopi. Haec ipse. Ita Superintendentes, Eduardi tempore creatos, ob verae consecrationis defectum, non fuisse veros Episco­pos ex Magish atuum tam ciu [...]lium quàm ecclesiasticorum iudicio constat, vt ait Champnaeus in editione Anglicana, pag. 167.

ORTH.

Ex his verbis hoc non euincitur. Quamuis enim haec sunt verba Domini Roberti Brooki, equitis aurati, & in communi­um placitorum curia, Regnante Elizabetha, quondam Iudicis, ea tamen non protulit quatenùs erat I [...]dex. Tùnc enim tribunal non ascendit, sententiam non dixit, retulit modò, non iudicauit; aliud est referre, aliud iudicare. Nec narrat quid alij iudicârint, sed quid [Page 206] alij dixerint; nec tamen quid pro tribunali sedentes dixerint; ne­que dicit sancitum esse, iudicatum esse, definitum esse, aut quid eiusmodi, sed tantùm dictum fuisse. Champnaeo tamen idem est di­cere, quod iudicare. Ex verbo, dicitur, sententiam Iudicis nobis fabricat, immò Iudicum sub ipsa Elizabetha florentium, quos or­dinariones, Regnante Eduardo, celebratas in dubium vocasse, at­que adeo videri quidem pro nullis duxisse, affirmat. Neque hîc se co­hibet, sed non fuisse veros episcopos, ex magistratuum ciuilium iudi­cio constare, asserit; in quo tamen sibi ipsi non constat. Hoc enim in editione Latina, pungente (credo) conscientia, praeterinisit. Caete­rùm fingamus hoc non modò dictum, sed pro tribunali etiam olim à Iudicibus definitum esse; num inde sequitur, Iudices sub glorio­sissima florentes Elizabetha idem sensisse? Verùm ex hoc pumice haec aqua non exprimitur. Quandò enim h [...]c contigisse refert Brookus? Nonne anno secundo Mariae Reginae? Equidem tùne temporis rem ita definitam esse minimè miror. 1. Mar. s [...]s. 2. cap. 2. Primo Mariae ordinandi formula, quae sub Eduardo obtinuerat, est antiquata. Per reliquum igitur Mariae tempus, Iudices (qui secundùm Leges praesentes causas solent dirimere) ordines nostros pro nullis habu­isse est credibile. Sed quid tum demum? Ergóne Episcopi sub Eduardo consecrati, ex sententia Legum vel Iudicum, non sunt veri Episcopi? Non sequitur; sed illud potiùs; ergo regnante Re­gina Maria pro veris Episcopis non habebantur; quod est clarissi­mum. At istae leges eadem authoritate qua sancitae, paulo pòst sub Elizabetha sunt reuocatae. Iam igitur stimulo carent, aculeum non habent, non pungunt, non feriunt. Alia quoque iam Iudicum mens, alius animus; Iudicum, inquam, qui istis Marianis nec ingeniorum acumine, nec multiplici rerum cognitione, nec iudicij maturitate, nec illibatae conscientiae rectitudine vlla ex parte sunt inferiores. Quae hactenùs (Philodoxe) à te allata sunt Champnaei argumenta vide, obsecro, quàm sint ridicula. Huc enim redeunt omnia; Le­gatus pontificius, Regina Maria, Iudices papistici, Protestantium ordines non approbârunt, ergo non sunt approbandi. O quàm ele­gantèr & lepidè! Et vitulâ tu dignus, & ille.

PHIL.

Quin hoc ipsum ex vestrorum hominum testimonio7 ostendam: Champ. p. 432. Ridleius, qui tempore Eduardi sexti sedem Londinensem vsurpabat, & locationes nonnullas secisset, condemnatus iam ad mortem propter obstinatiam su im in haeresi, supplex à Regina Maria, teste Foxio, illam petijt gratiam, vt locationes per ipsum factae validae haberentur ac fir­mae. At si verus fuisset Episcopus & legitimus sedis illius possessor, illud non graetiae loco petijsset, sed tanquam ius, expressis Regni legibus stabilitum, exegisset. Hinc igitur clarè constat, quòd Ridleius, vel seipsum non verum Episcopum, vel saltem quòd ab alijs pro non Episcopo habitus sit, nou [...]rit.

ORTH.

Ad verba prouoco; aequus iudicet arbiter. Ridleius igitur cùm iam esset incendio moriturus, nobilem quendam astan­tem sic est allocutus: Cùm adhuc sede potitus sun. Londineusi, complures [Page 207] tenüioris fortunae ac conditionis viri sirmas à me elocatas & dimissas pro Act. & m [...]num in vita Ridlei pag. 1604. quibus mecum contraxerant, possederunt: nunc autem, vt accepi, Episcopus, qui eandem sedem occupat, quae à me illis concessa sunt, rata non habet, sed eadem, omni iure & conscientia reclamante, illis eripuit, nec permittere vult vt ijsdem fruantur. Obsecro igitur (illustrissime Domine) vt eorum causam apud Reginam agere digneris, quò illis tua opera frui possint: sic enim bonum opus perficies, & Deus ipse remunerabit. An hinc clarè con­stat, Ridleium sibi conscium, se Episcopum non fuisse, & per con­sequens firmas illas clocandi potestate cari sse? Immò contrarium planissimè his verbis innuit Vir Dei, dum Bonnerum firmas illas eripientem, tanquam omnes iuris & conscientiae leges violantem, increpat.

PHIL.

Haec verba, Ridleium, vel ex sua ipsius, vel saltem ex aliorum sententia Episcopum non fuisse, satis arguunt.

ORTH.

Ex aliorum fateor, nempe Boneri & similium.

PHIL.

Ergo Champnaeana propositio disiunctiua est verissi­ma.

ORTH.

Sit verissima; ad institutum tamen ineptissima, & fu­tilissima. Siquidem inter Papistas & Protestantes controuertitur, an Episcopi sub Eduardo sexto sacrati veri fuerint Episcopi: nos affirmamus, illi negant. Iam Champnaeus, quasi nos omnes debel­laturus, prodit in aciem, & contendit non esse; hoc iam fretus ar­gumento, quia scilicet Bonnero & similibus Papistis ita visum est. En vobis nobilem Nugatorem.

PHIL.

Hoc ipsum Champ. p. 429. Champnaeus, Iohannis quoque Foxij, viri8 apud vos nominatissimi, probauit testimonio; qui ita scribit: Act. & m [...]n. p. 1711. Quia Ridleius, Hooperus, & Ferrarius mortem Episcopi Roffensis aequare non poterant, visum est Cranmerum illis addere, vt aequalitas fieret. Hoc dicit haereticus ille in opprobrium quidem iudicij, quo praedicti pseudoepiscopi condemnati erant; quasi scilicet in vindictam mortis Episcopi Roffensis, & nonex iusto iudicio passi essent. Interim tamen his clarè demonstrat praedictos tres, falsò dictos episcopos, non fuisse veros Episcopos. Nam si ta­les verè fuissent, vnus ex illis in illius sensu Rossensi aequiparatus fuisset, muliò verò magis omnes tres simul: aut certè si illi tres pari & iusta men­sura pro morte Roffensis satisfacere non potuerint, Cranmeri mors defectum illum supplere non potust, quandoquidem in illo nihil plus erat, quàm quod in illis fuit; nisi dicamus illum verè ordinatum fuisse, istos verò non item.

ORTH.

Haec non sunt verba Iohannis Foxij, sed Coli, Doctoris pontificij, in concione funebri, quam Oxoniae habuit, cum Cranme­rus iamiam Martyrio erat coronandus. Colus autem in hac concio­ne rationes reddit, cur Mariae Reginae ac consiliarijs eius visum sit, vt Cranmerus etiā, post haereses abrenuntiatas, flammis addiceretur: nempe propterea quòd (vt breui complectar) in exterminando Papa operam nauâsset, nuptias Henrici & Katharinae rescidisset, ipsé­que non modò haereticus, sed etiam haeresium fons, & haeretico­rum fautor ac defensor extitisset: denique quia par & aequum, secun­dùm [Page 208] legem talionis, censebatur, vt quemadinodum nuper ducis Northum­brij mors, Thomae Mori Cancellarij (qui pro An Moru [...] pro ecclesia p [...]s­sus fit vide apud Regemsereniss▪ in apol. pro Iu­ramento fidelita­tis, edit. Lat. pag 47. & 104. ecclesia passus est) necem ad [...]quauit, ita existeret aliquis, qui Rossensi [...]ádem paritate responderet; & quia Ridleius, Hooperus, & Ferrarus Fishero episcopo aequiponderare non poterant, visum est, vt Cranmerus illis, quasi ad aequilibrium adijc [...]re­tur. Sic Colus apud Foxium. Deus bone, an credibile est Docto­rem Sorbonicum tam gnauitèr esse impudentem, vt nobis Colum pro Foxio, id est, carbonē pro auro obtruderet? Sed sic sunt tēpora, & tales esse solent transfugarum cauteriarae conscientiae. Foxius enim ipse quid de hoc sentiret aequilibrio satis aperūit his verbis margini appositis, idque Latinè: Lex non aequalitatis, sed iniquitatis. Champnaeus tamen ex Foxio aequilibrium, & ex aequilibrio argu­mentum (adeò leue quidem, vt lancem non moueat, sed risum) fa­bricare non erubescit. Sed nunquid aliud superest huius tam stre­nui ducis, quod in hos episcopos contorqueat, telum? Vel fortè tota exhausta est pharetra?

PHIL.

Vnum adhuc superest, quod adeo medullis & visceri­bus vestris infixū inhaere [...], vt prorsus reuellinequeat. Hoc Hornū Wintoniensem rectà petit, sed per eius latera vos omnes fodit.

ORTH.

Hornus sub Elizabetha clarüit, ac proinde haec sagitta non est huius loci.

PHIL.

Recondam igitur in pharetram; quam tamen postea suo [...]. 3. c. 11. loco sum deprompturus.

ORTH.

Hactenùs Champnaei iacula, contra episcopos Eduardi9 tempore factors vibrata, à nobis retusa sunt & allisa; nunc ad eos­dem confirmandos festinat oratio, quod ipsum hoc vnico absol­uam argumento. Si personae idoneae, ab idoneo confluentium e­piscoporum numero, ratione sacrarentur idonea; sacrati veri erant ac legitimi episcopi: at in his haec tria concurrisse manifestum fa­ciam. Personas sacrandas fuisse idoneas, & proinde characteris E­piscopalis capaces, inficiari non potes, quia secundùm vestrum ip­sorum ritum erant presbyteri. Vt pergamus igitur; quaero hic iterum, an illis temporibus canonicus consecrantium numerus so­leret confluere.

PHIL.

Legem de numero praesentium Episcoporum, qui ma­nus ordinando imponerent, Eduardi tempore semper seruatam es­se disertus testatur Des [...]. l. 3. pag. 297. Sanderus.

ORTH.

Hoc tamen Exam. Par. 1. c. 3. Kellisonus, nescio qua fronte, negare non erubescit. Nullus (inquit) eorum (sub Henrico ordinatorum) Praeter vnum Cranmerum, ministris nouis manus imponere voluit. Hoc quàm falsum sit ex Archiuis integerrimis, & [...]ide dignissimis demonstra­ri potest: ex quibus illustrium istorum martyrum consecrationes, in compendium redactas, tanquam breui tabella depictas, tibi fide­litèr oboculos ponam.

Nicolaus
Regist. Cra [...]. fol. 321.
Ridleius cons. epis. Roff. 5. Sept. 1547. ab
  • [Page 209]Henrico Lincolniensi.
  • Iohanne Bedfordiensi.
  • Thoma Sidon.

Robertus
Ibid. fol. 327.
Ferrarus cons. ep. Meneu. 9. Sept. 1548. à
  • Tho. Cant.
  • Henrico Lincoln.
  • Nicol. Roff.

Iohannes
Ibid. fol. 330.
Hooper cons. epis. Gloucestr. 8. Martij 1550. à
  • Thom. Cantuar.
  • Nicol. Londin.
  • Ioh. Roffensi.

His adiungamus nobiles illos confessores, Iohannem Poynetum, Iohannem Scoraeum, & Milonem Couerdalium.

Iohannes
Ibid fol. 331.
Poynetus cons. ep. Roff. 29. Iun. 1550. à
  • Thom. Cantuar.
  • Nicolao Londin.
  • Arhuro Banchor.

  • Iohan.
    Reg. Cra [...]. fol. 334.
    Sco­raeus
  • Milo Co­uerdalius
    • consec. ep.
      • Cicestr.
      • Exon.
        • 30. Aug. 1551. à
          • Thom. Cantuar.
          • Nicol. Londin.
          • Ioh. Bedfordi.

Ex his qui nouis manus admouebant episcopis, non solus Can­tuariensis, sed & Henricus Henr. Holb [...]h. de quo. c. 12. [...] 3. Lincolniensis, Buckley de quo ibidem. Arthurus Banchoren­sis, Ioh. Hodgikins de quo insia, l 3. c. [...] n 3. Iohannes Bedfordiensis, & Qui reguante 11. 8. manu [...] im­posuit Antoni [...] Kitch [...]n vt an­ [...]a retuli, l. 2. c. 12. n. 3. quem interreliquos consi [...]mauit Cardin▪ Polus. Thomas Sidon sub Henrico erant consecrati. Quare quum constet personas sacrandas ordinis epis­copalis fuisse capaces, & porrò sacrantium episcoporum numerum canonicum manus illis imposuisse; quid obstat quo minùs ipsi sint veri episcopi? Si Cranmeri [...] vel quiuis alius legitimus episcopus, eiusdem authoritate decoratus, duobus alijs assistentibus Canoni­cos episcopos creare poterat Regnante Henrico, quidni idem Cran­merus vel similis, similibus assistentibus, similes creare poterat Reg­nante Eduardo?

PHIL.

Est dispar ratio. Nam Eduardo rerum potito, in Co­mitijs10 Parliamentarijs statutum est: Sander. de schism. l 2. [...] [...] Vt cùm episcopi ac presbyteri Anglicani, ritu ferè Catholico (excepta Romani Pontificis obedientia, quam omnes abnegabant) ad illud vsque tempus ordinati fuissent, in poste­rum alia omninò forma ab ipsis praescripta ordinationes fierent.

ORTH.

Primò leges de antiquis ordinalibus abrogandis & no­uis stabiliendis latae sunt annis Eduardi tertio & quarto, vt patet ex 3. & 4. Ed. 6. cap. 10. & 12. statutis. Ridleius autem primo Eduardi, Ferrarus eiusdem Re­gis anno secundo est sacratus, vterque ante veterum ordinalium ab­dicationem, &, per consequens, vterque secundùm vestram for▪ [Page 210] mam. Tuaigitur obiectio ad hos duos non pertingit. Secundò, reliquos, quos recensui iuxta nouam formulā, consecratos esse fa­teor. Sed attende (Philodoxe) in hac formulâ nihil deest quod ad sacrorum ordinum pertinet essentiam, nihil planè quod est necessa­rium; & tamen nihil habet otiosum, nihil redundans. Hîc vniuer­sa ita religiosè disponuntur, vt aedificent; ita honestè ac decentèr, vt nihil suprà; ac proinde haec nostra ordinandi formula est com­modissima.

PHIL.

Haec magis ad pompam quàm ad veritatem à te dicta esse demonstrabo. Quod vt fiat liquidiùs, à noui ordinalis vestri ortu & incunabulis nouum ducetur exordium.

ORTH.

Placet vel maximè.

CAP. XVI. De hodierno ordinali Anglicano, quod sub Eduard. 6. emanauit; & de ordinantium intentione.

  • De
    • ordinalis
      • emanatione, quando & quibus au­spicijs in publicum emanàrit. 1
      • argumento, an repugnet
        • scripturis quoad verba, acti­ones▪ aut ceremonias. 2
        • ritui A­postolico, quoad
          • adiuncta, nempe
            • ceremonias resectas. 3
            • preces adiectas. 4
          • essentiā hîc
            • sigilla­tim de
              • materia. 5
              • forma. 6
            • coniūctim de vtris (que). 7
    • ordinantium intentione, quam, vt essentialem, vrget Fitzsimon. 8
PHIL.

ORdinale vestrum nec à iusta dimanauit authoritate, nec quoad argumentum rectè se habet.

ORTH.

Annis Eduardi sexti tertio & quarto, in celeberrimis Regni Comitijs, ab omnium ordinum conuentu An. 30. & 40. statutum est, vt libri superstitiosi, &, inter re­liquos, ordinalia abolerentur. Eodem ferè tempore alia promulga­ta est lex de Ministris Ecclesiasticis ordinandis, in haec verba: Jbid. cap. 12. Illa [Page 211] episcopos, presbyteros, & diaconos ordinandi ratio, quae à sex praelatis, & sex alijs, de hoc Regno in lege Dei peritis, à Regia maiestate nominandis & as­signandis, vel à maiori eorum parte hunc ipsum infinem excogitata erit, & ante primum diem Aprilis proximè subsequentis sub magno Angliae sigil­lo in publicum emanabit, huius statuti vigore licitè vsurpabitur, nec alia praeterea vlla, quouis statuto, lege, aut consuetudine in contrarium vllo modo non obstante. Annis quinto & sexto eiusdem Regis emissum est aliud An. 50. & 6. Ed. 6. c. 1. senatus-consultum, de explanando & perficiendo publica­rum precum libro; libérque ita explanatus statuto annexus est, cum formula consecrandi ministros adiuncta. Quae quidem for­mula, vt Uid. can. 36. hodierno die, ita illis etiam temporibus non habebatur pro libro distincto, sed potiùs libri publicarum precum, vel litur­giae nostrae pars & membrum. Primo 1. Mar. ses. 2. cap. 2. Mariae, hac lege antiquata, liber ipse disparuit, qui tamen, in solio fulgente Elizabetha, pristi­nam dignitatem & splendorem 1. Eliz. c. 2. recuperauit; idémque anno eius­dem Reginae 8. Eliz c. 1. octauo est denuò confirmatus, adeo vt vniuerfi ec­clesiae Anglicanae ministri, iuxta formulam illo libro expressam, hodierno die sacris ordinibus initientur.

PHIL.

Haec tamen, te fatente, à vestris est excogitata. Noli lector (inquit Champ. p. 407. Champnaeus) verbum istud leuitèr praeterire, quod ipsis­simum est decreti verbum. Et vide quàm Sacrosancta ista consecrandi forma esse debet, quae tali authoritate instituitur. Hinc Masonus ipse, & omnes alij, nimia peruersitate non occaecati, videre possunt nouum istum consecrandi episcopos excogitatum morem (quem vsque hodie apud illos in vsu esse fatetur) merum esse humanum commentum, hesternae tantùm an­tiquitatis, nullâ vel sacrae scripturae, vel ecclesiasticae traditionis authoritate communitum, vmbram & speciem inanem, absque omni rei sacrae substan­tia, nouitatem à vertiginosis & turbulentis hominibus inuentam & intro­ductam.

ORTH.

Hoc est calescere in re frigida. Siquidem, si res ipsas spectemus, haec formula est secundùm Scripturas; sin dispositionē & ordinem, ab hominibus in lege Dei peritis est excogitata. Quid? Pontificale vestrum (vt de missali nihil dicam) an coelo repentè defluxit? An illud fortè ab astris immediatè dictauit Dominus? Sin minùs, profecto ab hominibus aliquo modo excogitatum dici & potest & debet.

PHIL.

Vestra formula Champ. ibid. temporali potestate pueri vix duodecim an­norum primo suit stabilita, deinde simili mulieris potestate confirmata.

ORTH.

Ecquis tam vecors est, vt de aetate vel sexu litem mo­ueat? Quasi verò non pari authoritate polleret Debora foemina, ac mas Othoniel, puer Iosias, ac vir Hezechias?

PHIL.

Emissa est authoritate regia: nunquid hoc ad Reges pertinet?

ORTH.

Vos semper de authoritate regia soletis delibare. Nos è contra nihil ab Eduardo hac in causâ gestum esse contendi­mus, quod non pium ac religiosum deceat principem. Eduardus [Page 212] omnium ordinum conuentum indixit; sic & 1. Chron. 13. 3. Dauid etiam de ar [...]a reducenda. Eduardus religionem geraiinae suae puritati restituit; sic & 2. Chron. 19. 4. Iosaphat populum ad purum Dei cultum reduxit. Eduardus I­dola & superstitionem est demolitus; sic 2. Reg. 18. 4. Hezechias, sic & 2. Reg. 23. 3. Iosias. Eduardus leges tulit pro Christo; sic & Constantinus, Theodo­sius, Iustinianus, Carolus magnus. Denique Eduardus in publica ecclesiae Anglicanae liturgia adornanda scripturae non carüit au­thoritate. Nam si haec omnia quae recensui non sine laude praesta­re potuit, certè & precandi & ordinandi formulam à corruptelis quae irrepserant, secundùm Verbum Dei, doctorum hominum ope­ra, perpurgare, & ita perpurgatam edictis & legibus sancire po­tuit. Quid? Túne, Champnaee, principes seculares ab hoc mune­re praestando excludendos censes? Nonne 2. Chro. 24. 30 Hezechias Rex & prin­cipes eius Leuitis edixerunt, vt laudarent Ichouam verbis Dauid [...] & A­saphi videntis? En tibi, edixerunt: hîc est edictum quod est supre­mae authoritatis. Sed quis edixit? Rex & principes eius: Rex iure suo Regio; principes iure quidem, sed quod à Rege, tanquam lu­men à Sole, sunt mutuati. Verùm quibus edixerunt? Leuitis scili­cet, nempè viris ecclesiasticis, idque in re ecclesiastica, de laudando Domino. Nec in genere tantùm edìcunt vt laudarent Iehouam, sed in specie, vt laudarent verbis Dauidis & Asaphi videntis. Quid ergo inquies? Ergo ad officium spectat regium, vt solicitus sit eti­am de verbis quibus publicè laudandus sit Dominus. Ergo etiam liturgiae sanctè institüendae cura ab officio principis non est aliena. Nec tamen ad sola Dauidis vel Asaphi verba liturgiae sunt restrin­genda, sed pulchrèse res habet si omnia sacris scripturis sint con­sentanea. Sed miror, Champnaee, te in Gallia degentem, regiam hac in causa potestatem tantoperè vellicare. Recole memoria Ro­bertum Regem, cuius aliquandò & mens, & manus, in liturgia componenda sunt adhibitae. Vel si hoc tibi fortè excidit, consule Missale vestrum Romanum, in quo occurrunt sequentiae, quas appel­lant, de quibus sic De ri [...]ib. eccl. Cath. l. 2. c. 22. n. 3. Stephanus Durantus: Robertus Rex Franciae se­quentias, sacr [...]que responsoria composuit, quae sequuntur. Sancti Spiritus nobis adsit gratia; O constantia Martyrum! O Iuda & Ierusalem; Cor­nelius Centurio. Quod multorum probat testimonijs. At Eduardus nullam liturgiae nostrae particulam ipse composuit, sed à viris in le­ge Dei peritis compositam confirmauit. Age verò. Nonne Mo­guntini Patres Carolum Magnum impensè rogabant, vt capituls sua, in quibus de praedicatione euangelij, de Sacramentorum admini­stratione, de precib [...]s quoque & Letanijs decernunt, Bin. t. 3. p. 463. impertali sua au­thoritate firmare dignaretur? Liturgias igitur concinnare, ex huius Concilij sententià, est virorum in lege Dei peritorum, sed easdem f [...]r­mare est Regum ac Imperatorum.

Haec de ordinalis nostri emanatione dicta sunto; nunc ad eius2 argumentum expendendum accedamus. Et hîc scire velim, ec­quid in eo occurrat, quod mori seu ritui ecclesiastico aduersatur.

PHIL.
[Page 213]

Champn. p. 400 Si per morem Ecclesiasticum, ea tantùm verba, actiones, & ceremonias, quae in Scripturis sacris expressa inueniuntur, intelligas, Puri­tani, seu Caluinistae (quos tanquam fratres tuos in Reformationis negotio amplecteris) pro nobis satisfacient, ostendentes ordinationes suas in plurimis ritum Eeclesiasticum iuxta hanc acceptionem transgredi. Exempli gratiâ, in Letanijs, in hymno, Veni Creator Spiritus; in iuramento Primatus Regij, in omnibus precationibus, statutis, & determinatis, quae in Rituali isto nouo praescribuntur.

ORTH.

Quàm bellè haec interpretaris, mi Champnaee? Ob­secro te per Musas; An ritus, seu mos ecclesiasticus, significat ea tan­tùm verba, actiones, & ceremonias, quae in Scripturis sacris expressa inueni­untur? Verùm esto, boni consulamus; tu igitur, vt, quaestioni sa­tisfacias, ostende quibusnam verbis, actionibus, & caeremonijs in Scriptura expressis, ordinale nostrum repugnat. Vt hoc doceas, quatuor nobis exempli gratiâ proponis, videlicet, letanias, hymnum de Spiritu sancto, iuramentum primatus, & precationes. Sed heus tu, an haec vllis verbis, actionibus, aut caeremonijs in Scriptura expres­sis aduersantur? Deus bone, qualis est haec calumnia? Quin ve­stras letanias & precationes inspicias, & occurrent tibi nonnullae, in quibus Sanctorum defunctorum auxilium imploratur, nonnullae in quibus licèt solus Deus, per Sanctorum tamen merita, inuocatur. Haec sunt, Champnaee, quae reuera expressis Scripturis aduersan­tur. Sed quo vultu, hymnum de Spiritu sancto, in vestra ipsorum ecclesia toties decantatum, sugillare audes? Ad primatum autem quod attinet, pulchrè vobiscum ageretur, si vos Pontificium, tam ve­rè & solidè ex Scriptura possitis astruere, ac nos Regium. Sed Pu­ritanos nobis obijcis; nec quenquam tamen nominas, nec vlla ver­ba citas, nec in margine ad vllum locum digitum intendis. Quid est in tenebris ambulare, si hoc non est?

PHIL.

Champ. ibid. Nihil horum in sacra Scriptura expresse inuenitur. Et, quod magis adrem spectat, forma ipsa verborum, quae simul cum Manuum im­positione, tam in Diaconorum & Sacerdotum, quàm Episcoporum ordinati­one pronunciantur, & quae proinde essentiam ipsam ordinationis constitue­re debent, in nullo sacrae Scripturae loco praescribitur. Vbi enim in Scriptu­ris sacris leguntur ista verba in ordinatione Diaconi prolata? Accipe pote­statem Diaconi officium in Ecclesia Dei tibi commissa exercendi; In No­mine Patris, & Filij, & Spiritus sancti. Vel quod Episcopus, tradens ei No­uum Testamentum; ita eum alloqueretur; Accipe potestatem legendi Euan­gelium in Ecclesia Dei, &c? Vel vbi inuenitur in Scripturis, quòd Apostoli istis verbis in ordinandis presbyteris vsi sint, vel vtenda praeceperint? Ac­cipe Spiritum sanctum, quorum peccata remiseris, remittuntur eis, & quorū retinueris, retenta sunt, & esto fidelis Verbi diuini, & sanctorum eius sacra­mentorum Dispensator. In Nomine Patris, &c. vel vbi praecipitur, vt sa­cra Biblia eis tradantur cum istis verbis: Accipe potestatem praedicandi, Sanctaque sa­cramenta dixis­set opinor, sed nihil mutand [...] duxi. sanctorúmque sacramentorum administrandi in hac congregatione, quae tibi designatur: P. 402. Et de Consecratione Episcoporum, vbi praecipitur vsus [Page 214] istorum verborum? Accipe Spiritum sanctum, & Memento suscitare gra­tiam Dei, quae est in te per impositionem Manuum, quia Deus non nobis de­dit Spiritum timoris, sed potestatis & sobrietatis.

ORTH.

Quàm seriò hîc triumphat Champnaeus? Sed sine victoria. Namque aliud est haec in sacris literis non praescribi, quod vrget Champnaeus, aliud ijsdem aduersari, quod illi proban­dum fuit. In qualibet Ecclesia multa sunt quae in sacro codice non praescribuntur, nec reperiuntur quidem, sed as Ecclesiae pendent arbitrio. O quàm deplumis futura esset Ecclesia Romana, si his de­nudaretur pennis! Profectò ità illi defluerent caeremoniae, vt Au­tumno folia.

PHIL.

Champ. p. 405. Si respondeas, quòd per morem seu ritum Ecclesiasticum, 3 intelligas morem illum qui in Ecclesia semper in vsu fuit, & ab ipsis Apo­stolis, per continuam & non interruptam successionem, ad nos peruenit, om­ninò rectè sentis. Sed eorum ordinationes, ecclesiastico modo hoc sensu ex­plicato, adeo manifestè [...]tur, vt non satis mirari possim tuam aut ignorantiam aut peru [...] [...] dicas, te intelligere velle, in quo modus ordinandi, in ecclesia [...] [...] receptus, morem Ecclesiasticum transgredi­tur▪ Equidem [...] tiones vestras, cum ritu Romanae Ecclesiae confer­re & comparare ve [...], [...] more Ecclesiastico adeo in omnibus discrepare videbis, vt vix in vno aliquo cum eo conueniat.

ORTH.

Supponis vestram ordinandi consuetudinem ab A­postolis fluxisse; sed quo tandem confisus argumento?

PHIL.

Ibidem. Cùm ritus Romani nullum initium post Apostolorum tem­pora inueniatur, ab ipsis Apostolis acceptum fuisse cum sancto Augustino tutò credere potes.

ORTH.

Ve [...]ba igitur Augustini inspiciamus. Aug. de bapt. contr. Donat. l. 4. cap. 24. Quod (inquit) vniuersa tenet Ecclesia, nec Concilijs institutum, sed semper retentum est, non nisi authoritate Apostolica traditum rectissimè creditur. Sic ille. Ri­tum verò vestrum ab vniuersa Ecclesia semper retentum esse, vnde constat? Immò contrarium constat, quia Ecclesia Graeca, à maio­ribus suis edocta, sacros ordines confert, non vt Romana, sed enun­cians per deprecationem, vt tradit In 2. Tim. 1. disp. 2. Salmeron. Quid quòd multa in vestram iamdiù Ecclesiam irrepscrint, quae priscis seculis erant in­cognita? Vt suo Cap. proximo. loco ostendam. Caeterùm nos a more Aposto­lico vsque adeo digressos esse quomodo probas?

PHIL.

Champ. p. 406. Hoc alta non indiget probatione, quàm vt isti ritus ad in­uicem conferantur; quod Masono, vel cuiuis alteri illius succenturiatori, si videbitur, faciendum relinquo.

ORTH.

Laudo ingenium. Nam, vt poëta cecinit, Mant. dial. hominum quoque mos est, Quae nos cunque premunt, alieno imponere tergo. Verùm de ordinalium collatione Cap. proximo. postea. Interim ad ritus quod spectat, quamuis nobis non desint, quae ad hanc solennitatem honestè & decorè peragendam conducunt, non arridet tamen nimia caeremo­niarum exuberantia. Quare oleum, mitram, baculum, annulum, & magnum insuper huius tam lautae supellectilis apparatum & pom­pam, [Page 215] à Rege Eduardo sublata esse, res ipsa loquitur, & nos agnos­cimus.

PHIL.

Si tot ex antiquo ordinali à vobis expuncta sint & ex­cisa, cur igitur tam sollicitè quaeris, quaenam illa sint, in quibus or­dinale vestrum à more recedit Ecclesiastico?

ORTH.

Non hoc eo quaesiui animo, quasi nos à vestra ecclesia nulla ex parte diuertere putarem, sed vt ea omnia in quibus defle­ctimus, istiusmodi esse ostenderem, in quibus iure diuertere & de­flectere liceat.

PHIL.

Siccine vos limâ politulâ & elegantulâ ritus Apostoli­cos radere?

ORTH.

Tuum est (Champnaee) qui antiquitatem adeo cre­pas Apostolicam, solidis & dilucidis docere argumentis hanc ve­stram ordinandi formam, vel secundùm se totam, vel saltem ea ex parte, quam ecclesia amputauit Anglicana, esse planè Apostolicam: quod vbi praestiteris, tum demum ritus Apostolicos à nobis abra­sos esse iure obijcere poteris. Interim ludis operam, & nihil agis.

PHIL.

Haec iam sufficiant de caeremonijs resectis, verùm quid4 respondes de Sand. p. 297. Caluinicd [...] ali­quot deprecatio­nes substituit. Caluinicis deprecationibus adiectis?

ORTH.

Precandi formulae, quas dente canino rodit Sanderus, non sunt nobis maculae aut dedecori, sed summae laudi & orna­mento▪ quippe cum piae sint ac religiosae, & praxi Apostolicae per omnia conformes. Nam vbi Scripturae Act. 6. 6. Diaconos & Act. 14. 23. Presbyte­ros manuum impositionem, fusis ad Deum precibus, accepisse commemorant, In 2. Tim. 1. disp. [...]. Salmeron Iesuita sic exponit: Intelligendum est de precibus quibus à Deo petebant, vt efficeret illos bonos Episcopos, Presbyte­ros, & Diaconos, potestatémque illis ad ea munera praestaret. Huiusmo­di autem preces in Ecclesia Anglicana vsurpantur; verbi gratia, in ordinatione presbyterali. Omnipotens Deus, largitor bonorum omni­um, qui per sanctum tuum Spiritum diuersos ministrorum ordines in Ec­clesia tua constituisti, dignare quaes [...]mus benigno misericordiae tuae aspectu hos [...]amulos tuos intueri, qui hodierno die ad presbyterij functionem vocan­tur, ita illos veritate tuae doctrinae instruas, ita vitae innocentia communi­as, vt in suo munere praestando fidelem tibi operam praestare possint, tam verbo quàm exemplo, ad nominis tui gloriam, & emolumentum Ecclesiae, propter merita Saluatoris nostri Iesu Christi, qui viuit & regnat tecum, & cum Spiritu Sancto, in secula seculorum, Amen. Et in consecratione E­piscopali: Omnipotens Deus, concedas quaesumus huic seruo tuo eam gratiam, vt semper sit paratus ad euangelium, laetúmque nostrae [...]ecum re­conciliationis nuncium promulgandum: praeterea vt authoritate sibi con­cessa, non ad destructionem, sed ad aedificationem; non ad detrimentum, sed ad emolumentum Ecclesiae vtatur, itáque familiae tuae (sicut fidum ac pru­dentem decet oeconomum) escam suò tempore distribuens, recipiatur tan­dem in coeleste gaudium, per Iesum Christum Dominum nostrum, qui te­cum & cum Spiritu sancto viuit & regnat vnus Deus in omnem aeterni­tatem, [Page 216] Amen. En tibi quales sint precationes, quibus obstrepit San­derus; neque pudet hominem maleuolum & maledicum, crimina­tiones generales, & quasi in nubibus volitantes, architectari, cùm nihil in specie possit obtendere. Quocirca non sine solatio illud Petri nobis ipsis hunc in modum accommodare possumus: 1▪ Pet. 4▪ 14. Si probris afficimur in Nomine Christi, beati sumus, quoniam & glori [...], & Dei Spiritus super nos requiescit, qui, quod ad aduersarios nostros attinet, blasphematur, quod ad nos autem, glorificatur. Caeterùm par est (Phi­lodoxe) vt vel defectum aliquem in ordinationibus nostris essenti­alem demonstres, vel easdem tuo comprobes calculo & suffra­gio.

PHIL.

Tempore Eduardi sexti (inquit In replic. ad Doct. S [...]l▪ f. 31. [...] Kellisonus) nec materia 5 nec forma ordinationis in vsu fuit; nec quisquam erat verè ordinatus; tantùm absuit vt praedicandi haereses authoritate pollerent, vt alios ad prae­dicandum mittere non poterant. Vnde sequitur, vniuersos Anglorum su­perintendentes & ministros legitima vocatione esse destitutos.

ORTH.

Quid intelligendum venit per ordinationis materiam?

PHIL.

Sacer ordo, secundùm doctrinam Ecclesiae Catholicae, est nouae legis sacramentum. Bellarm. de sacr. in Gen. l. 1. c. 1 [...]. Vnumquodque autem nouae legis sacra­mentum ex r [...]bus & verbis constat, tanquam ex materia & forma, qu [...] adeo certa sunt & determinata à Deo, vt mutare non liceat. Porrò ordi­nationis materia est signum aliquod sensibile, quale (exempli gra­tia) est impositio manuum, quae Bellarmino est materia Ibid. essentialis.

ORTH.

Non omnes vestri idem sentiunt. Salmer. [...]o 15. in 2 Tim. 1. disp. 2. Salmeron Iesuita, hac proposita quaestione, in vtrámque partem disputat; videtur tamen in contrariam propendere. Fabius In carn. seru­tin. sac p. 112. edit. Venet. 1602. Incarnatus quaerit quot sunt de substantia ordinis? Et respondet, Sex, quorum tamen in nu­mero, non est impositio manuum. Nau. manual. c. 2 [...]. p. 585. Nauarrus dicit, illam non esse de substantia sacramenti, & sibi astipulantem adducit Sotum.

PHIL.

Hîc Champ. p. 160. edit. Angl in margine. Champnaeus Masonum eo nomine perstringit, quòd pro prima opinione solùm Bellarminum adduxerit, eúmque falsò.

ORTH.

Falsò! Immò verissimè. Nec semel hoc dicit Bellar­minus, sed saepiùs inculcat. Masonus autem, quamuis solùm nomi­nat Bellarminum, nec pennas suas explicare voluit (vt solent ve­stri:) in Bellarmino tamen ô quantam testium citauit nubem? Sic enim ille: De sacram. [...]rd. c. 9. Probatur haec sententia primò, quia Scripturae passim tradunt pro Symbolo externo ordinationis, manus impositionem, vt patet, Act. 6. & 13. &. 14. & 1. Tim. 4. & 5. & 2. Tim. 1. Respondent, Impositionem manuum requiri, sed non esse de essentia. Contrà, si ita est, non possumus conuincere haereticos, ordinationem esse sacramentum propriè dictum, quia non possumus in Scriptura demonstrare Symbolum externum huius sacra­menti. Deindè si ita liceret exponere, poterimus negare materias omnium aliorum sacramentorum. Dicam enim, aquam non esse de essentia in bap­tismo secundùm Scripturas, nec vinum in eucharistia, nec oleum in extre­ma vnctione. Praeterea non solet (Scriptura) in alijs sacramentis tradere [Page 217] nisi essentiales ceremonias, & vix etiam illas integrè. Quis ergo sibi per­suadeat in hoc sacramento semper nominari ritum accidentarium, omisso essentiali? Denique Paulus dicit, Per manus impositionem dari grati­am. Ergo manus impositio est pars sacramenti essentialis, non enim gratiae promissio facta est caeremonijs accidentarijs, sed essentialibus. Secundò, idem probat ex Pontisicibus, Concilijs, & Patribus, tàm Graecis, quàm Latinis. Ex pontificibus adducit Clementem, Damasum, Inno­centium 1. Leonem 1. Alexandrum 2. & Vrbanum 2. Ex Concilijs, Nicenum, Antiochenum, Carthaginense quartum, & addit omnia alia antiqua Concilia passim affirmare manuum impositione conferri ordi­nes. Affirmat quoque ipsum etiam Tridentinum Concilium decla­rare, tunc ordinari presbyteros, & tunc dari illis gratiam Spiritus sancti, cùm eis dicitur, Accipe Spiritum sanctum: at cùm hoc dicitur, Manus im­ponuntur, vt patet ex Pontificali, & Ecclesiae consuetudine; ergo sentiebas Concilium, illam impositionem manus esse de essentia. Sic ille. A Conci­lijs transit ad Patres, tum Graecos, qui ordinationem vocant [...] id est, manus impositionem, tum Latinos, Ambrosium, Hierony­mum, Augustinum; quorum testimonia hac conclusione obsignat; Quis credat tot patres & Concilia, quum nihil frequentiùs tractent quàm ordinationes sacerdotum, ne semel quidem attigisse id quod ad essentiam sa­cramenti pertinet? Tertiò, idem probat ex Scholasticis, Bonauentu­ra, Scoto, [...]aludano, & Altisiodorensi; qui apertè dicunt, esse de essentia. Ex his constat Masonum, dum Bellarminum adduxit, & verè sinceréque adduxisse, & in Bellarmino ingentem testium ca­teruam conglomeratam adduxisse.

PHIL.

Champ. ibid. Bellarminus eò loci manuum impositionem ad presbyteratus materiam essentialem spectare probat, at de ordinis Episcopalis materia ni­hil dicit.

ORTH.

Verba sua etiam de ordine Episcopali intelligi vo­luit. Quod inde patet, quia attulit testimonia ex 1. Tim. 4. & 2. Tim. 1. Nam De sacr. ordin. c. 5. alibi dicit, Scripturas, quibus Catholici probant ordi­nationem esse sacramentum, de ordine Episcopali esse intelligendas; vt pa­t [...]t ex 1. Tim. 4. & 2. Tim. 1. Hactenùs calumniam Champnaeanam, de Bellarmino perperàm citato, contriuimus. Sed quae tandèm est ipsius Kellisoni hac de re sententia?

PHIL.

Ordinis Episcopalis materiam esse Kellison. ex­amp. n. p. 1. c. 3. p. 168. manuum impositionem satis indicat.

ORTH.

Ergo Kellisonus, qui negat ordinis materiam in vsu fuisse tempore Eduardi, mendacij & calumniae reus est peragendus. Siquidem ipse Sanderus, licèt perfrictae frontis homo, hunc tamen ritum semper sub Eduardo retentum esse, palàm profitetur. Quid, quòd hoc ipsum ex Archiuis Inculentèr ostendi potest? Sed quid opus est ad Archiua recurrere, quum ipsum ordinale, eo ipso tem­pore Lege stabilitum, manuum impositionem efflagitet?

PHIL.

Praeter manuum impositionem, in ordine Diaconali Euangeliorum, in Presbyterali patinae & calicis porrectio requiri­tur: [Page 218] & vtraque caeremonia est essentialis secundùm Bellarminum; quidni igitur in consecratione etiam episcopali aliae quoque cae­remoniae ad essentiam spectare possint?

ORTH.

Euangeliorum porrectio est ritus Ecclesiasticus adia­phorus, decorus quidem, & ad aedificationem vtilis; sed patinae & calicis porrectio, O quantam redolet impietatem?

PHIL.

Nonne Christus haec Apostolis suis tradidit in vltima coena?

ORTH.

Primò, panem dedisse legimus, patinam tradidisse non legimus. Secundò, calicem praebuit quidem, sed ad bibendum, non (vt vos) ad sacrificandum. Vestra igitur porrectio in Christi facto fundari non potest. Neque ab Apostolis est profecta, neque vllam à Scripturis authoritatem habet. Nunc, vt ab ordine Pres­byterali ad Episcopalem veniam, Timotheum fuisse Episcopum inter nos conuenit; de cuius Consecratione Episcopali locutum esse Apostolum, prima ad Tim. c. 4. v. 14. & secunda ad Tim. c. 1. v. 6. vestri fatentur. His autem in locis Spiritus sanctus solius me­minit Impositionis manuum, neque vllius praeterea caeremoniae, in E­piscopòrum ordinatione ab Apostolis adhibitae, vspiam in Scrip­turis fit mentio: cùm haec tamen manuum impositione, gratiam ordinato collatam esse testatur Spiritus sanctus. Hanc igitur, vt sig­num ordinis sensibile, & Symbolum gratia amplectimur: reliquas verò caeremonias, humano ingenio excogitatas, tanto honore non dignamur: hanc gloriam (quanta quanta est) sola Impositio ma­nuum suo sibi quasi iure vendicat.

PHIL.

Nullaenè igitur aliae Episcopalis ordinis externo Sym­bolo accensendae videntur?

ORTH.

Quae tandem aliae? Num sacrum oleum, quo caput consecrandi inungitur, Episcopo dicente: Pontificale Romae impr. 1595. f. 96. Vngatur & consecretur caput tuum coelesti benedictione in ordine Episcopali? Hoc quidem valdè vult Champ. p. 44 [...]. Champnaeus, sed De sacr. ord. c. [...]. Bellarminus & Uasq. [...] 3. disp. 240. Vasques contradicunt. Num annulus, qui, adhibit is precibus & aqua benedicta, digito his verbis imponitur; Pontif. [...]. 105. Accipe annulum, signaculum fidei? Num baculus, qui traditur his verbis, Ibid. Accipe baculū pastoralis officij? Si haec, vel his similia, vt necessaria obtrudas, dabitur spero reijciendi v [...]ia, quum nihil sint aliud quàm humana inuenta, quae, pro regionum & tem­porum diuersitate, retineri possunt, vel reijci. Nonne superiùs ex Bellarmino asserüisti, materiam sacramentorum à Deo esse deter­minatam? Vbi autem, quae Deus determinauit reperiri possunt, praeterquam in libro Dei? Ex libro igitur Dei haec nobis osten­de; si non expressis Christi verbis instituta & mandata, saltem (quod nos in Impositione manuum facimus) ab Apostolis in ordi­nis ac gratiae Episcopalis collatione obseruata, & statim acquiesci­mus. Hactenùs de materia: nunc de forma.

PHIL.

Bell. de sacr. or d. c. 9. Conuenit inter omnes, formam esse verba, quae dicuntur 6 dum signum sensibile exhibetur.

ORTH.
[Page 219]

Spero equidem te non dicturum, haec verba, Accipe an­nulum, vel, Accipe bacculum, ad formam sacri ordinis essentialem per­tinere. Expone igitur enucleatè quaenam sint verba, in quibus ordi­nis Episcopalis sita est forma, vt Kellisoni criminationem venti­lemus.

PHIL.

Quid hac in causa sentiat Kellisonus, ex eius verbis ma­nifestum est: Kellis exam. part. 3. c. 1. p. 1 [...]9. Tres (inquit) ad minimum solent materiam & formam consecrationis applicare, imponendo manus, & proferendo illa verba, Accipe Spiritum sanctum.

ORTH.

Si haec sint vera consecrationis materia & forma, secun­dùm Kellisonum, profectò Kellisonus consecrationis veram mate­riam & veram formam nobis in vsu fuisse, regnante Eduardo, fateri cogitur. Haec enim verba, Accipe Spiritum sanctum (vt ex ordina­li nostro, sub eodem Rege in publicum emisso, constat) ad manuum Episcoporum impositionem erant prolata. Vnde sequitur illo tempore consecratos veros fuisse Episcopos, ac proinde Kelliso­num, qui hoc negat, insignem & nobilem esse calumniatorem.

PHIL.

Hîc te rursùm oppugnat Champ. p. 40 [...]. Champnaeus his verbis: Clarum est, sacrum ordinem Ecclesiasticas quasdam et Spirituales actiones, effectum suum in animis hominum & sacramentis ipsis habentes, exercendi potestatem conferre, quae nulla alia ratione dari, vel accipi potest, nisi qua Christus Dominus, eius author & fundator, eam dandam & accipiendam, pro sua authoritate, instituit. Masono itaque incumbit ex Scripturis osten­dere, verba & actiones, iam relatas, & ab Ecclesia Anglicana in ordina­tionibus vsurpatas, à Christo, vt legitimam conferendi sacros or dines ratio­nem, institutas esse, aut certè ordinationes suas sacrilegos & superstitiosos ritus esse necesse est fatcatur. Sacrilegos quidem, quia rerum sacrarum ab­usum inuoluunt; superstitiosos verò, quia sacram potestatem rebus & ver­bis, talem potestatem non habentibus, ascribunt. Porrò, cùm manifestum sit neque Masonum, neque quenquam alium, ex sacra Scriptura, ostendere posse, Christum praefatas ordinationum formas instituisse, & praeterea, cùm traditionum authoritatē, in omnibus alijs Fidei & Religionis articulis pro­bandis aut confirmandis, procul reijciat, ac proinde ad illas, in ista quaestione tractanda, abs (que) summae leuitatis & temeritatis nota, recurrere nequeat, tametsi ei maximè fauerent, impossibile est has Episcoporum & Presbytero­rum ordinationes, à sacrilega superstitione, humana inuentione introductas, excusare.

ORTH.

Primò, Ministros in Ecclesia, vsque ad Eph. 4. 12. sanctorum con­summationem, esse debere ex Scripturis liquet. Secundò, tres mi­nistrorum gradus, nempe diaconorum, presbyterorum, & episco­porum, nobis sacrae literae graphicè depingunt. Tertiò, horum sin­gulorum officia ac munera in Scripturis satis distinctè ac dilucidè explicantur. Quartò, hos ministros non à quibuslibet, sed à Titis, vel Timotheis, id est, ab Episcopis constituendos esse docet Pau­lus. Etenim licèt in Ecclesia tam Cretensi, quàm Act. 20. 17. Ephesina, com­plures essent presbyteri, illis tamen ordinandi potestatem non per­misit, [Page 220] sed ad Cretenses 1. Tim. 1. 5. Titum, ad Ephesios 1. Tim. 5. 22. Timotheum illa ipsa de causa transmisit. Quintò, hos ordines per manuum impositio­nem collatos esse est certissimum: at verba quae inter ordinandum sunt adhibenda, in sacro codice, fateor, non praescribuntur, nullum de his extat praeceptum, mandatum nullum, immò ne exemplum quidem, vnde constare possit, quibus locutionum formulis in cre­andis ministris vsi sint Apostoli.

PHIL.

Ergo hîc ad Verbum Dei non Scriptum (id est) ad di­uinas traditiones recurrere oportet.

ORTH.

Id negat Innoc. de sa­cram. non ite­randi [...]. Innocentius, dum vestras ordinandi formu­las per Ecclesiam positas esse dicit, & inuentas. Verba igitur inter or­dinandum adhibita, si Innocentio credimus, non manârunt à diui­na Traditione, sed ab authoritate Ecclesiae.

PHIL.

An quaelibet igitur verba, ab ecclesia excogitata, huic instituto inseruire possunt?

ORTH.

Non quaelibet (Philodoxe) sed quae ad ordinis con­ferendi potestatem exprimendam sunt accommodata. Nam Mi­nistros in Ecclesia constituendos esse▪ Christus ipse praecepit per Tit. 1. 5. Apostolum. In Apostolo enim loquitur 2. Cor. 13. 3. Christus. Ministros autem constituere, nihil est aliud, quàm potestatem illis ministeri­alem tradere, quae sine verbis idoneis tradi omninò non potest. Quamobrem dum per Apostolum in mandatis dedit Christus, vt crearentur Ministri, mandauit quoque, licèt implicitè, vt inter or­dinandum verba adhiberentur idonea, id est, talia, quae dati tum or­dinis potestatem complecterentur. Istiusmodi autem verba, qua­tenùs datam potestatem denotant, sunt illius ordinis forma essenti­alis: forma igitur ordinum essentialis implicitè habetur in Scrip­turis, ac inde colligi potest. Quid igitur? Quod nos Scriptura do­cuit, id amplectimur. Habet enim Ecclesia Anglicana suos Titos & Timotheos, id est, episcopos, qui Diaconos, Presbyteros & E­piscopos, per manuum impositionem, constituunt istiusmodi ver­bis vtentes, quae ordinis collati officium, in Scripturis expressum delineant. Hîc igitur nihil est sacrilegum, nihil superstitiosum.

PHIL.

Champ. p. 402. Innumera penè sunt alia sacrae Scripturae verba, quae non minùs, immò magis aptè, huic vsui accommodari possent, quàm nonnulla ex istis: quae tamen ad sacrum ordinem conferendum non sufficere▪ Masonus (vti existimo) non ibit inficias; nisi fortè plures formas eiusdem rei ad­mittere non putet absurdum, quod tamen absurdum esse per se constat.

ORTH.

Vnius ordinis vnicam agnosco formam essentialem.

PHIL.

Forma essentialis sita est in verbis, quae proferuntur dum signum sensibile exhibetur: haec autem verba▪ vt videtur, in multiplici esse possunt varietate: vnde sequitur varias vnius ordi­nis esse formas essentiales, quod est absurdum.

ORTH.

In verbis duo spectanda; sonus, & sensus: sonorum diuersitas diuersas formas essentiales non constituit, vbi vnus idém­que subest sensus.

PHIL.
[Page 221]

Quis igitur erit sensus, qui requiritur ad ordinis for­mam essentialem?

ORTH.

Is scilicet, per quem tota illius ordinis potestas tradi­tur, qui tamen sub alia atque alia verborum quasi veste potest deli­tescere. Quod ipsum in sacramento baptismi illustrabo. Ecclesia Graeca baptizat his verbis: Salmeron in 2. Tim. 1. disp. 2. Baptizetur talis seruus Christi in nomine Patris & Filij & Spiritus sancti: Latina his: Ego te baptizo, &c. Hic duo sunt diuersa eloquendi genera, formam tamen baptismi es­sentialem vtrunque complectitur, quoniam tam Graeci quàm La­tini baptizant in Nomine Patris & Filij & Spiritus sancti, quod est essentiale: haec autem verborum diuersitus, est quiddam adia­phorum & accidentale. Rectè igitur Eugenius quartus; Non nega­mus q Eug. decr. in Concil. Floren­tino. (inquit) quin per illa verba, Baptizetur talis seruus, &c. Verum per­ficiatur baptisma. Similitèr quoque de Absolutione loquitur Bel­larminus: De poenitent. l. 1. c. 16. Quod attinet ad formam, non dissentiunt inter se, qui cer [...]a verba absolutionis formam esse dicunt, & qui contendunt nulla esse verba determinata, quibus absolutio impendatur. Nam si de sono & numero syl­labarum agatur, nulla sunt verba determinata, quae ad sacramenti essenti­am necessario requirantur. Siue enim quis dixerit, Absolute, siue, Remit­to tibi peccata: & siue id Latinè, siue Graecè, siue barbara aliqua lingua pro­nunciauerit, semper efficitur sacramentum. Si verò de sententia verborum sermo sit, nemo Catholicorum negat verba esse determinata, atque ex diui­nis literis deprompta. Sic Bellarminus. Idem quoque de ordinati­one est dicendum. Episcopi Occidentales conferunt ordines per modum imperandi, vt notum est. Orientales, à maioribus suis edocti, eosdem dantes Salmeron qu [...] supra. enunciant per deprecationem, teste Salmero­ne. Vtrique tamen veros conferunt ordines, quia verbis vtuntur ad institutum suum satis appositis. Nam Innocentius dicit, Jnn. de sacram. non iter. vid Ro­sellum par. 4. c. 16. suf­ficere, si ordinator diceret ordinando, Sis Presbyter, Sis Diaconus; sed quia formae sunt per ecclesiam positae & inuentae, illae seruandae sunt. Idem pror­sus & de ordine episcopali est affirmandum; in quo impendendo Ecclesia Occidentalis, dum imponuntur manus, vtitur his verbis; Accipe Spiritum sanctum: quae cùm valdèsint apposita & idonea, re­tinenda sunt. Verùm si diceretur tantùm, Esto episcopus, vel, Accipe or­dinem episcopalem, vel quid huiusmodi, hae formulae sufficerent. Quamuis enim quoad verba sint diuersa, quoad sensum tamen in idem recidunt, & per has singulas munus episcopale totum & inte­grum conferri potest. Conueniunt igitur in materia, id est, impo­sitione manuum, & in forma essentiali (id est) in verborum sensu ad conferendum ordinem idoneo: verborum autem varietas, in qua discrepant, est quiddam adiaphorum, & accidentale.

PHIL.

Champ. p. 420. Champnaeus negat impositionem manuum, cum his verbis, Accipe Spiritum sa [...]ctū, esse ipsam Episcopalis consecrationis materiam & formam, quia ne (que) vna, ne (que) altera, ne (que) ambae simul potestatē collatam in illo ordine, se [...]o [...]us Spiritus sancti donūct gratiā, qua ordina­tus potestatē & ordinē accep [...]ū rectè exercere valeat, exprimere videntur.

ORTH.
[Page 222]

Bell. de sacram. in Gen. l. [...]. c. 26. Bellarminus tractans haec verba; Accipe Spiritum sanctum, quorum, &c. per Spiritum (inquit) sanctum, intelligimus potesta­tem remittendi peccata, vt intelligunt Chrysostomus & Cyrillus.

PHIL.

Illa verba vsurpari solent in ordinatione Presbyterali, nos autem de episcopali agimus.

ORTH.

Nonne hîc quoque per Spiritum intelligitur potestas spiritualis?

PHIL.

Ex parte fator; sed nunquid potestas Episcopalis tota & integra?

ORTH.

Etiam tota & integra. Nam qui presbyterum e­lectum Archiepiscopo praesentant, humiliter rogant vt conse­cretur in Episcopum: deindè, post preces, & alia, quae ad tantam solennitatem decorè celebrandam spectant, peracta, benedictio funditur his verbis, Accipe Spiritum sanctum, id est, potestatem spiri­tualem, per quam ex Presbytero fias Episcopus. Ita haec verba, li­cèt paucissima, quae tamen ad officium spectant Praesulare deno­tant vniuersa. Ante haec verba prolata, consecrandus erat Presby­ter modò, & Episcopus electus tantùm, non simpliciter; at hic enunciatis, est verè consecratus, actu & absolutè Episcopus.

PHIL.

Id negat Champnaeus, negatiuo praecipuè adductus argumento; quod in editione Anglicana sic se habet, pagina, 1 [...]0. Solam manuum impositionem, cum his verbis, Accipe Spiritum sanctum, esse totam & integram ordinis Episcopalis materiam & formam, neque do­cent Scripturae, Concilia, Patres, neque Theologi, vno solo excepto: ergo hoc ipsum sine fundamento asseritur.

ORTH.

O nobilem Champnaeum! O virum planè admirabi­lem, qui labores exantlauit plusquam Herculeos.

PHIL.

Quorsum haec?

ORTH.

O quantum mihi videre videor librorum helluonem, qui omnes Scripturas, omnia Concilia, Patres omnes, omnes Theologos, omnes, inquam, ad vnum omnes, & legit & fideli me­moria recondidit? Hic ego non obstupescerem? Hunc non su­spicerem? Non adamarem?

PHIL.

Quin mitte iocos, & responde argumento.

ORTH.

Respondeo igitur primò, huius argumenti antecedens ist iusmodi esse, cui probando, nec ipse Champnaeus, nec omnes quuotquot vspiam sunt Papistae sufficiunt. Nam neque ipse, neque quispiam alius, neque vniuersi qui vinunt mortales, hoc vnquam praestiterunt. Quid? An cunctos legerunt patres? An proferre possunt? An acquirere? Penè dixeram, an nominare? Hoc igitur a Champnaeo arrogantèr & futilitèr dictum. In editione P. 418. Latina Theologos omittit, sed eorum loco Traditiones & Ecclesiae praxin substituit. Dicit enim positionem nostram neque ex Scriptura la­cra, neque ex Traditionibus, Concilijs, Patribus, vel ecclesiae praxi pro­babilitèr colligi posse. Secundò, huic simile adornabo argumen­tum, sed longe verecundius, hunc in modum. Champnaeus annulos [Page 223] & baculos ad ordinis Episcopalis essentiam pertinere contendit. Neque tamen pro se vel vnum Scripturae locum, vel vllum Concili­um, vel patrem, vel Theologum, vel vllam solidam rationem produxit; ergo hoc sine fundamento asserüit. Hactenùs in genere; nunc ad partes respondeo. Et primò Scripturae affirmant per manuum im­positionem dari 1. Tim. 4. 14▪ 2. Tim. 1. 6. gratiam, nempe Episcopalem, vt rectè interpreta­tur De sacram. ord. c. 5. Bellarminus: neque vlla alia occurrit in Scripturis caeremo­nia, per quam dari possit. Quorsum igitur nos alias ex nostro cere­bro fingimus? Nonne haec abundè & cumulatè sufficit? NónneIbid. c. 9. significat nos Domino eiúsque cultui, singulari ratione dedicari & mancipari? Nónne diuina in nos charismata coelitùs defluentia denotat, & potestatem desuper datam? Nónne docet nos, in ma­nu Christi, tanquam septem Stellas Apocalypticas, teneri? De Patribus & Concilijs paulò antè ex Bellarmino diximus. Ad Theolo­gos venio, quo titulo scholasticos (vt opinor) designat, ex quibus vnum pro me facere ingenuè fatetur. Sed quis tandem ille? Ga­briel Vasques: agnosco nobilem Iesuitam. Audiamus igitur ver­ba. Vasq t. 3. disp 240. c. 5. p. 739. Mihi (inquit) videtur cum Maiori & Armilla (ergo hic vnus non est vnicus) materiam propriam huius ordinationis Episcopalis esse impositionem manuum, verba autem illa (Accipe Spiritum sanctum) quae simul à tribus Episcopis dicuntur, esse sormam. Quamuis enim solùm di­cant hi authores ordinem (quem putant esse sacramentum) conferri in ipsa manuum impositione, tamen necessario eo ipso denotant, eam esse materiam & formam quam diximus. Sic Vasques. Hoc si sanum sit & solidum, profectò complures Patres & Synodos nostrae sententiae suffragari liquebit. Porrò Vasques hoc duobus probat argumentis: alte­rum desumitur ex Scriptura: 1. Tim. 1. 10▪ Noli negligere gratiam quae in te est, quae data est tibi per Prophetiam cum impositione manuum Presbyterij. Vnde (inquit) sequitur manifestò, eam manuum impositionem esse materi­am, ac proinde verba, quae simul cum ea proferuntur, esse formam: nam gratia sacramentalis in ipsa applicatione materiae & for mae, & per ipsam confertur. Hoc argumentum est solidissimum, nec vllam omninò admittit exceptionem. Alterum ducitur à Patribus, secundùm quos plures ad ordinem Episcopalem conferendum requiruntur Episcopi. Vndè infert, huius ordinis materiam à tribus esse adhiben­dam, & eam quae ab vno adhibetur à non-ministro adhiberi. Haec est re­cepta (licèt parùm solida) ecclesiae vestrae doctrina, vt tu ipse ex pontificibus, Iuristis, Canonistis, Iesuitis, & Seminariorū alumnis abundè Lib. 1. c. 4. docuisti. Age igitur, videamus quid hinc ex vestris ip­sorum principijs sequatur. Positio Euangelij in scapulis conse­crandi, est antiqua & vtilis caeremonia; excluditur tamen à conse­crationis materia, quia non fit ab Episcopis consecratoribus, sed ab vno ex Capellanis, vt dicitur in rubrica Pontificalis, referente Vasque. Vnctio in capite, est caeremonia magni apud vos pretij, quam Vas­ques dicit ab vno solo Episcopo sieri. Vnde concludit, non esse huius ma­teriam, nec verba tunc prolata formam. Eadem autem ratione & annu­lum [Page 224] excludere potuit, quia per vnum duntaxat Episcopum digito imponitur, vt patet ex sacrarum caeremoniarum libro, in consecratio­ne summi Pontificis: & baculum quoque, vel pedum pastoral [...], de quo tradendo nulla ibi mentio. Quare si baculus sit materia Epis­copalis ordinis essentialis, Summi Pontificis consecratio est irrita, quia deficit in essentialibus. Denique ad praxin prouocas. Vestram igitur praxin, cum superiori doctrina coniunctam animaduerte; totū (si placet) percurre Pontificale, ordinationis Episcopalis totam seriem perlege, &, si Vasqui credas, nulla occurret alia caeremoniae (praeter impositionem manuum) quae à tribus episcopis adhibetar. Nihil igitur aliud superest quod materia esse possit. Si haec sola sit materia, so­la illa verba (Accipe Spiritum sanctum) erunt forma. Quamobrem cùm haec in nostrorum consecratione adhibeantur, indè sequitur Anglorum Episcopos veros esse Episcopos.

PHIL.

Siste parumper; nondùm enim est debellatum. Hen­ricus8 Fitzsimon, Fitzsimon. Britanno. math. p. 319. Vices tuas & anxietatem misertus, aliud grande indi­cat impedimentum quo minùs sint Episcopi. Sed ipsum loquentem au­diamus: P. 100. Cùm in sacramento mutatur materia, forma, intentio faciendi quod facit Ecclesia, quae eius essentiam conficiunt, desinit esse sacramen­tum, omnium qui ante te vixerunt, tecum viuunt, & post te victuri sunt, Orthodoxè sentientium, consensu.

ORTH.

De materia & forma superiùs; nunc ad intentionem, ani­miacies est intendenda. Et primò illud monstri simile est, quòd Iesuita plura requirat ad essentiam conficiendam, quàm materiam & formam. Consulat Iesuita Petrum Sum. doctr. Christian. cap. 4. de Sacrament. in genere, q. 4. Canisium Iesuitam, qui quae­rit, quibus partibus constet sacramentum? & respondet, Verbo & Ele­mento. Intentionem autem inter adiuncta collocat, quae ad cuiusque sacramenti tum idoneam collationem, tum dignam susceptionem spectant. Plures non profero in re notissima.

PHIL.

De voce non litigabo. Esto igitur; si accuratè loqua­mur, non sit haec intentio de ipsa essentia; ad Ordinis tamen effica­ciam est prorsus necessaria; quod eódem redit, & Ecclesiam An­glicanam iugulat. Hoc enim impedunentum esse oppidò ingens, quod nullae machinae Reformatorum amoliri valeant, sic ostendit Fitzsimon: P. 319. Vtroque enim (scilicet tam ordinante quàm ordinato) deinceps intendente, explicitáque ac solenni declaratione profitente, sacerdo­tium verum se, ac Sacrificium. sacrum verum abiurare & detestari, nulla ordinatio, nisi fortè informis, inopinata, cassa, irrita, inanis, concipi potest.

ORTH.

Non opus est Archimede, aut magno aliquo molimi­ne, ad hoc obstaculum remouendum; est enim leue admodum & planè stramineum. Neque enim intendimus, nedum ita solenniter profitemur, nos verum sacerdotium, aut verum sacrificium abiura­re & detestari, sed Papisticum sacerdotium, & Missaticum sacrifi­cium. Sacramenta autem à Christo instituta, secundùm eius vo­luntatem, celebrare intendimus, & hoc ipsum profitemur. Quid tu contra?

PHIL.
[Page 225]

An intenditis facere quod facit Ecclesia?

ORTH.

Quam mihi narras Ecclesiam?

PHIL.

Nostram; Romanam scilicet; hanc enim intelligit Fitzsimon Quoad facit nostra Ecclesia, p. 306..

ORTH.

Hîc quoque egregiè fallitur Iesuita, teste ipso Bellar­mino Iesuitarum Principe. De sacr in Gen. l. 1. c. 27. Non est opus (inquit) intendere quod fa­cit Ecclesia Romana, sed quod facit vera Ecclesia quaecunque illa sit, vel quod Christus instituit, vel quod faciunt Christiani; ista enim in idem re­cidunt. Immò si quis intendat facere quod aliqua Ecclesia particularis & falsa, vt Geneuensis (hoc enim elogio eam exornat Cardinalis) & intendat non sacere quod facit Ecclesia Romana, respondeo (inquit) etiam id sufficere. Nam qui intendit facere quod facit Ecclesia Geneuensis, in­tendit facere quod facit Ecclesia Vniuersalis. Ideo enim intendit facere quod facit talis Ecclesia, quia put at illam esse membrum verae Vniuersalis, licèt fallatur in cognitione verae Ecclesiae: non autem tollit efficaciam sa­cramenti error Ministri circa Ecclesiam.

PHIL.

At defectus intentionis tollit, vt verbis proximis ostendit Bellarminus.

ORTH.

Hanc igitur nobis intentionem clarè, obsecro, & eno­datè explica.

PHIL.

Bell. ibid. Triplex est, actualis, habitualis, virtualis. Actualis di­citur, quando minister actu habet talem intentionem; quae quidem actualis intentio non requirit (vt quidam scrupulosè faciunt) vt dicamus ore vel corde illa forma [...]ia verba, intendo hoc facere, aut volo hoc facere, sed tan­tùm requirit, vt homo sit praesens animo, & attentè faciat quod facit. Habi­tualis dicitur inclinatio quaedam seu promptitudo, ex habitu infuso vel ac­quisito, qualis etiam in dormiente esse potest. Virtualis dicitur, cum actua­lis intentio in praesenti non adest, ob aliquam euagationem mentis, tamen paulò antè adfuit, & in virtute illius sit operatio. Porrò non requiritur ne­cessariò actualis intentio, nec sufficit habitualis, sed virtualis requiritur & sufficit; quamuis danda sit opera vt actualis habeatur.

ORTH.

Si ab huiusmodi intentione Ministri penderet efficacia sacramenti, periret certitudo quam homo habere debet de effectu sacramenti, & consolatio spiritualis; quia nemo potest certus esse de intentione alterius. Age enim Fitzsimon, vnde tibi constat te esse presbyterum? Manuum impositionem sentis, verba audis, at Episcopi animum perspectum & exploratum non habes. Quamob­rem licèt fortè sis Presbyter, hoc tamen latet animum tuum. Prae­terea tu missam celebras, sed vnde populus quid tacitus apud te co­gites assequi poterit? Vel, vt te dimittam, alius missam dicturus, in libros Caluini incidit, voluit, de causa vestra non adeo honorifi­cè ac olim sentire incipit. Pergit tamen, ad Canonem ventum est, quem legendo transcurrit, neque sacrificare tamen, neque trans­substantiare intendit, immò intendit haec non facere; quid hîc di­cendum? Nunquid consecratio ob intentionis defectum futura est inefficax? Ergò hostia verè non conficitur, sed elementa pri­stinam [Page 226] suam naturam & conditionem retinent. Quotquot igitur hanc adorant hostiam Idololatriâ coinquinantur. Nónne vides in quas te angustias haec coniecit intentio?

PHIL.

Non requiritur certitudo infallibilis: Bell. de sacr. in Gen. l. 1. c. 28. Certitudinem autem humanam vel moralem, quae sufficiat vt homo quiescat, ex sacra­mentis habemus, etiamsi pendeant ab intentione alterius. Nam cùm habe­re intentionem sit facillimum, nulla est causa dubitandi, an Minister ha­buerit intentionem, nisi aliquo signo exteriori id prodat.

ORTH.

Ergò quum Episcopi nostri, regnante Eduardo, ordi­nes collaturi, se ad hanc solennem actionem perficiendam seriò componerent, nec contrarium vllo signo exteriori proderent, Fitzsimoni dubitandum non est, quin intentionem habuerint faci­endi quod facit Ecclesia, Ecclesia (inquam) non Romana, sed An­glicana; & haec intentio secundum Bellarminum sufficit. Ecquid iam (Philodoxe) est aliud, quod in nostrorum Praesulum consecra­tione desideras?

PHIL.

Quid vltra desiderem, ex ordinalium collatione facilè liquebit. Quod opus Masono (si visum fuerit) perficiendum reli­quit Champnaeus.

CAP. XVII. De ordinalium collatione.

  • Collatio
    • Anglicani cum
      • Antiquis ecclesiae statu­tis in Concilio Car­thaginensi quarto
        • propter
          • antiquitatem. 1
          • authoritatem. 2
        • quoad
          • Diaconos. 3
          • Presbyteros. 4
          • Episcopos. 5
      • Pontificali Innocentij 8. in
        • genere. 6
        • Specie, quoad
          • Diaconos. 7
          • Presbyteros. 8
          • Episcopos. 9
    • Romanorum
      • paulo antiquiorum inter se quanta discrepantia? 10
      • priscorum cnm nouis; quanta nunc nouitas?
        • noua indumenta. 11
        • nouum iuramentum. 12
        • noua fides. 13
ORTH.

QVoniam ordinalium collationem in me reie­cit p. 406. Champnaeus, monens vt ritum nostrum vel cum Romano conferreus, vel saltem alium Romano antiquiorem, vel aequè antiquum, cum quo noster concordat, proferr [...]m, conabor qui­dem in eius gratiam vtrumque praestare. Anglicanum igitur primò cum antiquis Ec­clesiae statutis, in Concilio Carthaginensi quarto expositis, deinde cum hodierno Pontificali Romano compa­rare institui. Hoc Concilium (si antiquitatem spectemus) anno Domini 398. à Patribus ducentis ac quatuordecim (inter quos sanctus Augustinus) est celebratum, idémque Pontifical [...] Romano esse antiquius vel inde elucescit, quia in eodem Pontif. in con­secr. epis. Pontificali citatur. Porrò hunc titulum fronte signatum gerit, scilicet, statuta Ecclesiae antiqua, vt apud Bin. [...]. 1. p. 553 Binium licet videre. Quae quidem statuta haben­da [Page 228] sunt antiqua, non modò respectu nostri temporis, sed illius eti­am in quo habitum est Concilium. Sic enim [...]. [...]. 39 [...]. n. 6 [...]. [...]i [...]. p. 555. Baronius: Extitit huiusmodi Carthaginense Concilium, veluti Ecclesiasticae promptuarium disciplinae, non quidem recens inuentae, sed ab antiquioribus vsu recep [...], atque ad pristinam consuetudinem reuocatae, nisi in quibus, noua emergen [...]e causa, nouae sanciend [...] legis [...]cessitas illis incubuit.

Ex his quae de antiquitate diximus, eorundem quoque statuto­rum2 dignitas & authoritas clarescit. Illud tamen ex An. 398. n. [...]. Baronio adij­ciam: Ab his patribus primò quae essent Episcopis, ac deinde quae alijs Clericis obseruanda, fuisse summo consilio saluberrimè instituta, seu potiùs restituta, 104. sancitis regulis, quarum exempla tum reliquae Occidenta­les Ecclesiae, tum Orientis Episcopi mutuati esse noscuntur. Vnde patet hoc Concilium omnium ordinalium esse exemplar, & quasi ideam. Quanti autem in Romana ecclesia sit pretij inde elucet, quòd à Le­one 4. sit [...]i [...]. p. 552. approbatum. Quare si ordinale nostrum cum hoc Con­cilio concordare constiterit, praeclarè constitutum esse, ne Champ­naeus quidem, opinor, est negaturus. Vt igitur rem ipsam aggre­diar, illud admoneo, me non de singulis, quae in hoc Concilio con­tinentur, verba facturum (namque hîc summa diligentia de restitu­endâ in integrum ecclesiastica discipliná est laboratum) sed de sa­cris tantùm ordinibus; in quibus à diaconatu auspicari lubet.

Verba Concilij sic se habent: Cap. 4. Diaconus quum ordinatur, solus 3 Episcopus, qui eum benedicit, manum super caput illius ponat: quia non ad sacerdotium, sed ad ministerium consecratur. Hic sunt tria, nempe huius ordinis minister, materia, & forma. Minister, solus Episcopus; materia, seu Symbolum externum, manuum impositio; forma in specie non exprimitur, sed includitur in hac voce, Benedicit. Mam benedicere hîc nihil est aliud, quàm verba proferre, per quae huius ordinis potestas traditur. Quare licèt Concilium haec verba non exprimat, istiusmodi tamen esse debere, per quae hic ordo conferri possit, satis innuit. Quas leges omnes, à Concilio positas, studiosè admodum & solicitè, in creandis diaconis custodit Ecclesia An­glicana.

Pergamus igitur ad Presbyteros; de quibus sic statuit Cap. 3. Con­cilium:4 Presbyter quum ordinatur, Episcopo eum benedicente, & ma­num super caput eius tenente, etiam omnes Presbyteri qui praesentes sunt, manus suas iuxta manum Episcopi super caput illius teneant. Huius quo­que sanctionis Ecclesia Anglicana est obseruantissima; quam ve­stra violat, in qua praesentes Presbyteri non tenent manus iuxta manum Episcopi. Deinde nihil hic de paramentis vestris, nihil de amictu, alba, cingulo; nihil de manipulo, candelis, crucibus, nihil de [...]ra­rio, aut planeta: immò (quod caput est causae) de sacrificio vestro nihil hic, nihil omninò.

PHIL.

Sacrificandi potestas fortè in benedictione, ab Episco­po prolata, continetur.

ORTH.

Fieri non potest. Haec benedictio datur vnà cum im­positione [Page 229] manuum, vt ex verbis Concilij est manifestum. Vestra autem sacrificandi potestas non datur cum impositione manuum, sed per traditionem patinae & calicis, vt patet ex Fol. 2. c. [...]. pontificali.

Sed ad Episcopos propero, de quibus examinandis & constitu­endis5 valdè solicitè cauet Concilium. Inprimis autem, quia, do­cente 1. Tim. 5. 2 [...]. Apostolo, nemini manus temerè sunt imponendae, de futuri E­piscopi aetate, vitâ, & doctrinâ, diligenter inquirendum statuunt, & ante omnia, si fid i documenta verbis simplicibus asserat. Haec saluberri­ma instituta nos ad amussim obseruamus; sed dic sodes, an vos per­inde? Quoad aetatem, pueros apud vos factos esse Episcopos, Ar­chiepiscopos, & Cardinales (vt de Papis nihil dicam) L. [...] c. 6. [...]. [...]. anteà osten­di: quoad mores, scortorum amasios in sedem Petri olim intrusos fuisse conqueritur an▪ 91 [...]. [...]. [...]. Baronius: quoad doctrinam, quantoperè de­flexeritis à prisca puritate, Jnfra n. 13. mox dicetur. Porrò Patres Cartha­ginenses in constituendo Episcopo Cap. 1. consensum clericorum & Laico­rum, conuentum totius prouinciae Episcoporum, maximéque Metropolita­ni, vel authoritatem vel praesentiam requirunt: quae omnia apud nos summa cum laude praestantur. Nam Episcopum suum eligunt Cle­rici, nempe Decanus & Capitulum. Secundò, electioni consentiunt Laici, horum enim suffragia in assensu Regio inclijduntur. Etenim (vt verbis vtar doctissi ni Episcopi) T [...]. Bilson▪ [...] ­wi [...]. de per [...]et. eccl Christi g [...]. c. 15. p. 430. Vniuersu [...] huius Regni populus (quodnemo nostratium potest ignorare) lege lata, omne ius suum in Prin­cipem transtulit, eiúsque iudicio & prudentiae submisi [...]: quod tum iure, tum prudenter ab eo factum est. Tertiò, cùm omnes totius Prouinciae Episcopi non possint satis commodè confluere, pulchrè compara­tum erit, si tres in vnum conueniant, reliquis consensum suum prae­bentibus. Quod apud nos accuratiùs fieri solere, quàm apud vos, saepè [...]am monūi. Denique Metropolitano sua semper apud nos integra manet authoritas. Pontifex verò Romanus, horum omni­um ius inuadens, Canonum omnium repagula pro sua libidine frangit & perrumpit. Tandem aliquandò ad ipsum ordinandi actum accedimus; de quo sic praecipit Concilium: Cap. [...]. Episcopus quum ordinatur, duo Episcopi ponant, & teneant Euangeliorum codicem super caput, & Ver [...]icem. ceruicem eius, &, vno super eum fundente benedictio­nem, reliqui omnes Episcopi qui adsunt, manibus suis caput eius tan­gant. Hîc tria efflagitant; librum collocandum, manus imponen­das, & benedictionem fundendam. Sed libri collocatio non pertiuet ad ordinis essentiam, vt reliqua duo (testibus Vasq t. [...]. disp 240. Vasque, & Ioh. de I [...] Gratianu [...] p. 4 [...]. Turre-cremata:) in qua tamen vtraque Ecclesia à Concilij nor­mâ aliquantulùm deflectit: Vestra, quia duo Episcopi non collo­cant librum, sed vnus ex Capellanis, si Quo suprà. Vasqui credimus: Nostra, quia non ponimus super caput, sed in manum tradimus, adhibita admonitione vt attendat lectioni, exhortationi, atque doctrinae, vt qu [...] in hoc libro continentur seriò meditetur, & ea aitatur diligenti [...], vt profictus eius in istu rebus, omnibus fiat manifestus. Sed eodèm res redit, nempe [Page 240] vt officij sui in euangelio praedicando admoneatur. Verum haec Ecclesiae nostrae consuetudo illa altera à Concilio praescripta (quod tamen qua decet modestia & reuerentia dictū velim) longè videtur expressior, & ad aedificandum accommodatior. Duo reliqua à Concilio requisita sunt, manuum impositio, & Benedictio. Ad im­positionem quod attinet, sic se habent verba: Reliqui omnes Episcopi qui adsunt, manibus suis caput eius tangant? Reliqui omnes, scilicet, praeter fundentem benedictionem, & tenentes librum. Quid? An illi excluduntur? Minimè verò, sed de his tribus neminem dubi­tare posse putabant, quin manus imponerent; hoc igitur, vt rem perspicuam, & sua ipsius luce satis illustrem, silentio praetereunt: de reliquis autem astantibus, quoniam res erat obscurior, disertè loquuntur: quasi dicant, non solùm isti tres qui negotio praesunt, sed omnes quoque reliqui praesentes Episcopi manus debent im­ponere. Et hic (nisi fallor) est verus ac genuinus huius loci sensus, à qua norma & regula Ecclesia Anglicana nunquam aberrat. Su­perest benedictio; quae fit (vt verè Tom. 3. disp. [...]40. Vasques) his verbis, Accipe Spiritum sanctum. Hanc Concilium ab vno fundendam esse decer­nit; cui Ecclesiae Anglicanae praxis ad amussim consentit, in qua solus Archiepiscopus, vel alius Episcopus eius vicem supplens, haec verba enunciat. Vestra autem Ecclesia ab hoc Concilio aliquan­tulum diuertit, in qua consecrator alta voce, assistentes submissa, haec eadem proferunt. Ita hoc Concilium, quatenus de Episcopis ordinandis tractat, perlustraui; nec occurrit quicquam, in quo Ec­clesiam nostram, vt eiusdem instituta violantem, iure reprehendas. Hîc enim de mitra, chirothecis, sandalijs, annulo, baculo, & ol [...]o, ne ver­bum quidem.

PHIL.

Non erat Concilij institutum vt libros Rituales scribe­rent, sed tantùm vt maximè necessaria attingerent.

ORTH.

Rectè. Ideóque, illis breuiter delibatis, reliqua vt li­bera & adiaphora omiserunt. Vides igitur quàm bellè nobis hac in causa cum antiquis Ecclesiae statutis conueniat.

Nunc Pontificale, quod sacrandi formulas, in Ecclesia Romana6 authenticas, graphicè depingit, cum ordinali Anglicano conferre, erit operaepretium. Sed hic monendus es me, cùm hanc collatio­nem instituerem, Pontificalis editionem Venetam aut Romanam (quibus alibi vsus sum) prae manibus non habuisse; aliam tamen vtraque longè antiquiorem, ex ami [...]i mei, lectissimi viri, Roberti Redmanilegum Doctoris, & Reuerendi Patris Episcopi Norui­censis Cancellarij, bibliotheca mihi comparasse, ab Augustino Pa­tritio de Picolominibus, Episcopo Pientino, Innocentij octaui ius­su emendatam, & anno Domini 1511. L [...]gduni impressam: ex cu­ius cum nostro ordinali comparatione, magnum & memorabilem in sacris ordinibus (nos enim inferiores non agnoscimus) esse con­sensum liquidò constabit, siue in genere considerentur, siue in spe­cie. [Page 241] In genere, multa nobis vobiscum sunt communia. Primò, apud vos soli Pontificale in singu [...]h ordinib. Episcopi ordinare solent; & apud nos quoque hic honor solis Episcopis est peculiaris. Secundò, apud vos non debet quispiam promoueri sine Pontif. fol. 2. col. 4. titulo alicuius beneficij, vel saltem patrimo­nij sufficientis: & apud nos quoque idem obtinet. Tertiò, apud vos praecedit fol. 2. c. 4. examen: & nostra quoque Ecclesia hac in causa est val­dè solicita. Quartò, apud vos certa tempora conferendis ordini­bus sunt destinata: & nos quoque vel in diebus Dominicis, vel saltem in festo aliquo solenni hunc honorem impendimus. Quin­tò, omnes apud vos ordinandi debent se in fol. 3. c. 3. Ecclesia sistere: & nos quoque sacros ordines in facie Ecclesiae solenniter celebramus. Sextò, apud vos ordines suscepturi flectunt fol. 15 c. 3. & fol. 26. c. 3. & fol. 21. c. 4. genua, & nobis hic gestus placet vel maximè. Septimò, apud vos qui ordinibus initi­antur, tenentur fol. 9. c. 1. communicare: & apud nos quoque sacrae coenae fi­unt participes, sacrae, inquam, coenae, quam nec mutilamus, nec de­prauamus (vt solent vestri) sed iuxta Sacrosanctum Christi institu­tum ministramus.

De conuenientia in genere diximus; de eadem in specie dicturi, à7 diaconatu exordiemur. Primò igitur, apud vos fol. 13. c. 2. Archidiaconus ordinandos Episcopo offert▪ seu praesentat: & eadem apud nos vi­get consuetudo. Secundò, apud vos Episcopus ab Archidiacono quaerit, an Ibidem. sciat eos dignos esse: & perinde facit apud nos. Tertiò, apud vos Episcopus monet astantes; fol. 1 [...] ▪ c. [...]. Vt si quis habet aliquid contra eos, pro Deo, & propter Deum cum fiducia exeat, & dicat; & non dissi­mili vtitur hortatione apud nos. Quartò, apud vos Episcopus ordi­nandos Ibidem. instruit & admonet: & eodem planè fungitur officio apud nos. Quintò, apud vos aliquando dicuntur fol. 13. c. 1. letaniae: & hic mos apud nos semper religiosè custoditur. Sextò, apud vos Episcopus populum hortatur ad Ibidem. orandum, vt qui totius Ecclesiae prece ad diacona­tus ministerium praeparantur, Leuiticae benedictionis ordine clarescant, &, spirituali conuersatione praefulgentes, sanctificationis gratiâ elucescant:▪ & eòdem planè tendunt precationes apud nos. Septimò, apud vos fol. 14. c. 4. solus Episcopus Diaconis manum imponit: & similiter fieri solet apud nos. Octauò, apud vos Episcopus fol. 15 c. 3. tradit illis Euangeliorum librum, atque vna potestatem legendi euangelium in Ecclesia Dei: & hoc quoque apud nos est in perpetuo vsu. Nonò, vnus de noui­ter ordinatis euangelium fol. 16. c. 1. dicit: & apud nos quoque eorum aliquis euangelium legit. Ita magna ex parte nobis vobiscum conuenit, non tamen simpliciter. Nam primò, quae apud vos mala sunt re­pudiamus. Etenim in letanijs vestris non sine sacrilegio inuocan­tur fol 9 c. 4. Sancti & Ibidem. Angeli, in nostris solus Deus. Deinde vos Diaco­nis potestatem facitis legendi euangelium pro fol▪ 15 c. [...]. defunctis: quod tamen scriptum est vt homines Iob. 20 c 31. credant; fides verò Rom. 10. 17. per auditum: defunctos autem lectum euangelium audituros, & audiendo cre­dituros quis credat? Secundò, quae apud vos sunt parum ex­pressa [Page 242] apud nos pleniùs & planiùs explicantur. Exempli gratia. Ecclesia vestra potestatem diaconalem his verbis tradit: fol. 14. c. 4. Accipe Spiritum sanctum ad robur, & resistendum diabol [...] & tenta [...], o [...]ubus eius, in Nomine Domini; quae sunt nimis generalia▪ omnibusque Chri­stianis communia; nostra autem illis: Ac [...]ip [...] authoritatem exeq [...]n­di officium Diaconi in Ecclesia Dei tibi commissa, in Nom [...]e Pa [...]is, & Filij, & Spiritus sancti; quae sunt magis apposita & accomm [...]data. Tertiò, quae apud vos sunt superflua praecidimus; qualia sunt a­mictus, alba, [...]ingulū, manipulus, quibus fol 12. c. 2. diaconandi parant [...]r, fol. 15 c. 3. crux, quâ sig [...]antur, fol 11. c. 2. candelae, quas in dextris tenent: fol. 15 col. 3. stola, & Jbidem. d [...]matica, quibus ab episcopo, cum certis verborū formulis, i [...]duuntur. Nos tamen sacris vtimur indumentis, decoris illis quidem, sed paucis, & ad euangelij simplicitatem magis accedentibus. Quar [...]ò, quod in vestra formula ad tanta mysteria dignè celebrand [...] desideratur, id in nostra disertè exprimitur. Ordinationes enim nostrae solent à Concione sacrâ exordiū ducere, cuius in Pontisicali vestro nulla sit mentio. Omitto quòd nos, ordines accepturi, suprematum Regi­um iureiurando asseramus, cùm vestrae religionis sit infami [...] & de­decus, quòd in vnctos Domini minimè sitis officiosi.

A Diaconis pergamus ad Presbyteros. Hos ordinandos in ec­clesia8 vestra, primò, praesentat fol 16 c. 2. Archidiaconus. Secundò, Ibid. Episcopus interrogat, an sciat esse dignos. Tertiò, monet populum, vt sit quid contra eos habeant, fol. 16. c. 3. dicant & eloquantur. Quartò, Ibidem. instruit or­dinandos. Quintò, fiunt fol. 17. c. [...]. Litaniae. Sextò, Episcopus fol. 17. c. 2. or at pro ordi­nandis. Septimò, fol. 21. c. 1. communionem celebrat. Oct [...]uò, fol. 21. c 4. manus impo­nit, dicens, Accipe Spiritum sanctum, quorum, &c. Nonò, ordinatus fol. 2 [...]. c. 1. promittit ordinario suo reuerentiam & obedientiam. Decimò, Episcopus fol. 22. c. 2. hortatur ad sanctè viuendum, quae omnia perinde siunt in nostra Ecclesia. Sed & hîc quoque m [...]lta intercedunt discrimi­na. Nam primò apud vos vnguntur sacerdotes, apud nos non item. Secundò, apud vos fol. 9. col. 3. fol. 12 c. 2. Presbyteri parantur amictu, alba, cingu­lo, manipulo, & candelis, & ita paratis, episcopus aptat fol. 19. c. 2. orarium siue stolam, & imponit Ibidem. casulam siue fol. 9. c. [...]. planetam: quae omninò fer­ri poterant, si non in tantam multitudinem eámque ferè histrioni­cam, excrescerent, (sunt enim potiùs oneri quàm ornamento) & abusu suo ad superstitionem vergerent. Tertiò, illud omnem sa­perat impietatem, quòd Episcopi vestri dent Presbyteris potesta­tem offerendi fol. 20. c. 2. sacrificium (propriè dictum & verè propitiatorium) Deo, missasque celebrandi tam pro viuis, quàm pro defunctis. In his omnibus nobis fauet Concilium Carthaginense, vt antea vidi­mus, in quo sacrificij, olei, & tantae caeremoniarum supellectilis nul­la prorsus mentio. Denique apud vos