Hexastichon Authoris lectorem candidum á Momo & Mimo distinguens.

Eruitur tenebris SATVRNI Filia nostro,
De (que) novo luci parta, labore, datur;
Lector, & eccetuas, ô candide, fertur in vlnas,
Si non arbitrio censor iniquus eris.
Spernere NILLEVIVS, quaecun (que) vel optima Momis,
Quae placeant Mimis edere, NIL GRAVIVS.

ARCANA ARCANISSIMA HOC EST HIEROGLYPHICA AEGYPTIO-GRAECA, Vulgo necdum cognita, ad demonstrandam falsorum apud anti­quos deorum, dearum, heroum, animantium & institutorum pro sacris receptorum, origi­nem, ex vno Aegyptiorum artificio, quod aureū animi & Corporis medicamentum peregit, dedu [...]tam, Vnde tot poetarum allegoriae, scriptorum narrationes fabulosae & pertotam Encyclo­paediam errores sparsi clarissima veritatis luce manifestantur, suae (que) tribui singula restituuntur, sex libris exposita Authore

MICHAELE MAIERO COMITE PALATII CAESAREI, EQVITE EXEMTO, Phil: & Med: Doct: &c: Caesar: Mai: quondam Aulico.

SVMMA LIBRORVM SINGVLORVM huius Tracta [...]us.

  • LIB. I De D [...]j [...] Aegyptijs Hierog [...]yphicis, O siride, Iside, Mercurio, Vulcano, Typhone, &c. de (que) Regum operibus mi [...]is, animantium singulorum characteribus ac monumentis al [...]js hùc spectantibus.
  • LIB. 2. De G [...]aecorum allegor [...]js, inp [...]imis aureis, vt aureo Iasonis vellere, aureis pomis He [...]peridum &c nihil aliud quàm aureum medica­mentum denotantibus.
  • LIB. 3. De aurea deorum dearum (que) genealogia fictitia, Philosophica seu Chymico-medica.
  • LIB. 4. De festis ac sacris nec non certaminibus ac ludis, in huius sci [...]ntiae gratiam institutis.
  • LIB. 5. De Herculis Laboribus, idem artificium significantibus.
  • LIB. 6. De Troiana expeditione & requisitis, sine quibus Troia ca­pi non potuit, Vlyssi [...] (que) erro [...]ibus, [...]òdem pertinentibus.

MICHAELIS MA­IERI COMITIS PAL. CAES. [...]RAE [...]ATIO AD LECTORES.

SI miremini lectores benevo­li, quid Caus [...] mihi extiterit cur hunc tracta [...]ū ARC ANISSIMORVM no­mine insignitum post tot & tantos de Hie­rogl [...]phicis, al [...]egorijs, fabulis, theologicis, philosophicis, poëticis, Chymi [...]is & medi­cis pervulgatos authores ediderim ac in publicam mundi lucem nunc tandem sparserim, vobis (que) inpri­mis de tot praeiuaicatis ad dijudicandum inscripserim, postquam rem ipsam, mea studia ac mentem, vestrum (que) candorem simul resp [...]xeritis, mirari abs (que) dubio desinetis. Inter Christianos, vt opinor, nullus est ad ò rerum omnium imperitus, si modò sensu communivaleat & prima literarum rudimentateneat, qui non aliquando libros Ethnicorum (quorum ingens numerus ad no­stram aetatem peruenit) legerit & non haec duo in illis obseruârit, Primò deorum▪ dearum & heroum v [...]pote Iovis. Martis. Mer­curij, Apollinis, [...]un [...]nis, Veneris, Palladis, Herculis, Iasonis & reliqu [...]rum nomina; Secund [...] deorum & heroum singulorum monstro [...]a, horrenda & incredibilia facta: His enim duobus omnes libri Ethnicorum refer [...] sunt ad [...]ò vt ferè in singuli [...] pagi­nis ea inculcando vix quicquam prae [...]erea memoria dignum con­tineant: Exempl [...] gra [...]ia, si quis ex Homero & Herodoto apud Graecos, ex Liuio & Virgilio apud Romanos tollat deos & fact [...] deorum, heroum (que) à dijs or [...]undorum, maxima pars eorum ope­rum obelisco notabitur: [...]unt enim facta ita cum personis, & hae cum illis colligata, vt sublato vno, nec alterum consistere possit, [Page] aut vno concesso & alterum concedatur: Idem iudicium de caeteris authoribus Ethnicis & eorum script [...] erit. At nos Chri­stiani illam deorum multitudinem iam [...]ridem abiecimus, deri­simus & elusimus vtpote veritate Verbi Dei instructi: Quid i [...]itur de tot deorum & hereum factis dicemus? An haec pos­sibilia & vera esse, cum authores illorum non dij & falsi fu­ [...]rint? An verò deos refutabimus & reij [...]i [...]mus ac nihilo [...]inus eorum facta & progeniem admi [...]emus & recipiemus? An haec c [...]m illis falsa pronū [...]abimus & nihil veritatis esse in v [...]ris (que) a­pud omnes aut [...]ores? Mirum est, de hoc non fuisse sollicitum quenquam inter tot scripturie [...]tes Christi [...]norum myriadas, cum tamen harum difficultatum declaratio adeò necessaria sit, vt vix vllum scriptum seu poly [...]icum, seu Theosophicum post sacras literas, vtilius mundo offerri possit: Verúm in causa est, quod illa non solum antiquissima & vltra omnem scribenti­um memoriam reposita videantur, sed etiam arcanissima, quò ad veram sui originem semper habita & paucissimis nota extiterint: Antiquissima enim & simul ARCANISSI­MA ea iure c [...]nseri debent, quae per tot mundi aetates, am­plius quàm ter mille annorum, inde à primis Authoribus ad nostra vs (que) tempora, velut Thesaurus in arca arcanissi­mè conclusus, tecta & recondita fuerunt, de quibus cum Ethnici Scriptores nonnulla licet fabulosa fabulosé, hoc est, pro suo captu, euolverint, myst [...]ria ea appellârunt, vt pa­tet ex inscriptione librorum Eumolpi, Menandri, Melan­thij, Iamblici, Evanthis, & aliorum praeter fabulas Poë­ticas nihil continentium, ac earum ne apicem verè expli­cantium, eâ ratione, quod intellexerint, sub his figmen­tis res magnas & mys [...]icas latere, plus reverá in recessu continentes, quàm prima fronte promittentes: Aegyptij e­nim antiqui sapientissimi homines (à quibus, si origin [...]m primam repetamus, haec omnia propagata esse animadver­temus) cum res preci [...]sissimas DEI dono suo (que) labore consecuti essent, quas nollent posteritati omnino ignotas, nec tamen omnibus aequè notas fore, invenerunt modum eas ob­scurandi, & velut ten [...]bris quibusdam involven [...]i, ita vt [Page] non nisi acutissimo mentis lumine praediti quicquam de iis suspicerent; at (que) sic Hieroglypha grammata, allegorias & fabulas excogitârunt, quibus tanquam claustris & corceri­bus res non divulgandas, quàm diu libuit, continuerunt & occultârunt, vt videntes & audientes non statim intellige­rent, sed saltem inqui [...]endi causas haberent. Verùm quantum malorum hinc exortum sit, vix dici aut credi potest: Quemadmodum enim apud Babyloniam in Apol­linis templo auream mirae vetustatis arculam quando (que) com­pertam legimus, ex qua cons [...]isa & aperta ea vis pestilen­tis ac perniciosissimi aëri [...] sese profuderit, vt difflatus non e­os modò qui ad [...]rant, venenosa ac lethali infectos tabe con­ficeret, sed pestiferâ incredibili (que) pot [...]state grassatus longé [...]ate (que) etiam Parthos afflare [...]; Aut veluti temporibus M. Antonii & Veri apud Seleuciam mili [...]ibus quibusdam a [...] ­gustum foramen, quod prius Chaldeorum vates occlusissent post direptum templum Apol [...]inis & simulachrum eius Ro­mam translatum, aperientibus tam funestus ac teterrimus vapor egressus est, vt à Persarum finibus, per Syriam, to­tam (que) Graeciam [...]i (que) finitimas regiones ad Gallias vs (que) furens debac [...]tus sit, (vt Ammianus Marcellinus & ex eo Cael. Rhod: l▪ 5. c. 12. recenset,) ita feré contigit cum Ae­gyptiorum thesauris sub arcanis suis involucris reconditis, vt aliter, quàm decuit, aper [...]i, totam Graeciam, & post eam orbem terrarum superstitionibus & deorum vanissimorum mul­titudine, stupendi [...] (que) factis repleuerint: Hoc malum per­duravit toto Paganismi t [...]mpore, donec verus animae Me­dicus SALVATOR nost [...]r adesset, qui longé al [...]o remedio, quàm Hippocrates (incen [...]s sylvis Athenienses ab ea [...]e­ste immunes reddens) generi humano prospexit & Idola illa gentium omnino pessumdedit & d [...]struxit, nempé arca­nissimo salvifico VERBO ex sinu AETERNI PATRIS prol [...]o: Inde iampridem gentium dii in Ecclesia Christian [...] (que) orbe, tanquam [...]ictic [...] et vani, vi­luerunt et reiecti sunt. Verùm cum nihilòminus, vt di­ctum▪ quotidié Ethnicorum tot [...]dita monumenta et libri [Page] in ma [...]bus doctorum versentur, in qu [...]rum ferè singulis para­graphis deorum & h [...]roum gentilium sit mentio, hoc eru [...]itis causam praeb [...]t, quid deni (que) per ce [...]sillos & heroes in [...]ellectum sit st [...]iosè ind [...]gandi. Id [...]o (que) inventi sunt, qui partim ad hysto­riam reduxerint, quasi dij [...]lli & heroes priscis se [...]ulis reges ac homines fuerint, ac tulia & tanta, quae de illis scribuntur, pere­ge [...]t, partim ad mores formandos aut naturalem huius mundi rationem appli [...]verint: Verúm cum [...]isaepe numero abs [...]dissi­ma▪ nec primis illis sap [...]entissimis ad involvendum, nec ipsis ad evolvendum digna, protulerint ac m [...]ximam partem eorum figmentis p [...]op [...]ijs, abs (que) rerum consensu productis, depravâ­rint, vt plus dubij, quam certitudinis in legentium animis reli­querint, op [...]â [...]u [...]t plurimi, quid tandem [...]ubillis dijs & [...]e [...]oibus gentium reverà subesset, penitus expressum esse: N [...]m non rem leviculam, ab hystoria pro [...]ectam, nec admores aut alias res tra­hendam, primitús extitisse, quae totum ferè mundum & tot in eo sapientes non centum saltem annis (quod nimi [...]m esset) sed trigesies centum aut amplius, hoc [...]st ter mill [...] involuit, involutos tenuit & obcaecavit, pro certo credibile est: Int [...]rim ex ijs▪ qui chymica tractant, quidam se obtul [...]runt, qui deos & d [...]as gen­tiles ex operibus chymicis primam originem produxisse affir­ment, inter quos Brac [...]schus, Rob▪ Vallensis, & nonnulli a [...]ij fuerunt; Ve [...]úm cum illi part [...]m s [...]is rebus singula accommo­dàr [...]nt, nec satis om [...]i [...]m ra [...]ionem & harmoniam methodo con­ven [...]enti reddiderint, partimipsa chymi [...] multorum iudicio, vt ina [...]is, [...]utilis & [...]nutilis habeatur, hinc [...] certi à [...]octis de ijs r [...]bus censeri potuit: Idcirco ego tandem hanc mila operam sumpsi varijs [...]e causis inductus, ad declarandum nempe & vno tractatu l [...]gentium oculis subijc [...]enoum, quae res sub dijs, de [...]bus & hero [...]bus gentium primitus intellectae fuerint▪ & [...]ua ratione per aetates mun [...]i fabulosa illa huc v [...] (que) ▪ p [...]opagata sint, tum vt Chri [...]tiana doctrinae veritas per se satis splendescens, his vmbris remot [...]s, magis magis (que) illustretur, tum vt Chy [...]i [...], non Alcu­m [...] [...]illa, tot nebulonum nutrix & deceptionum mater, quae metalla adulterat & non verè tran [...]mutat) sed quae Medicinae Aureae producendae inservit, Antiquissima & Verissima de [...]n­stretur, [Page] & á calumniantium blasp [...]emijs TANTVM DEI DONVM vindicetur. Nemo, arbitror, aurum, metallum [...]timum, quod pro rerum precio in mundo, dum fuit mundus & erit, receptum est, quod (que) multis hominum morbi curandis adhiberi solet, tanquam inutile, nocentissi num & det [...]standum quid aestimabit, proscribet▪ & accusabit, propterea, quod non tant [...] apud se sit eius cop [...]a, quantam v [...]llet, nec omnes affectus, morbos & desyderia hominum tollat, ac multorum malor [...]m, furti, rapinae, homicidij, adult [...]rij & ferè omnium vitiorum perpetrandorum illecebrosa causa sit, nisi v [...]lit omnino extra m [...]nd [...]m viuere & cynicus videri. Idem de Medicina iudi­ciū esto: Si igitur ex auro medicina, vel ex hac aurū proven [...]at, quis nisi insanissimus, medicinam illam detestabitur? Puer est i [...] mundo, qui existimat omnia ita se [...]abere vbi [...]un (que), v [...] in sua domo, vel vrbe vel regione, in quae educatus est: Bis puer est, qui aetate v [...]lens putat nullos unquam fuisse aut ess [...], qui plus in rebus vid [...]rint▪ sciuerint & intellex [...]rint, quam i [...]e capere po­test. Nemo it [...] (que) iudicio valens veritatem Chymiae id [...]o negabit, quod eam non videat, sciat aut intelligat: Hoc [...]n [...]m esset im­pudentissimi ingenij, om [...]ia [...]n [...]ia sibi nota recipere, i [...]nota ex rerum vniuersitate profligare velle▪ Hoc esset, inquam, invidi & can [...]u [...], non humani moris, mundo detrahere id, cuius ipse vsum non haberet. Verum [...]e quis inde opin [...]tur, me▪ cum tale scriptum proferam, eiusdem r [...]iscientiam profiteri, stu [...]iorum meorum ra [...]ionem percipiat: Medi in [...] Gateni [...]am huc [...]s (que) professus n [...]n destiti & alia, si qu [...] [...]ssent, arcanissima in Chy­mi [...]s ind [...]gare: Id enim hominis liberaliter e [...]ucati proprium esse arbitratus [...]um [...]cum vt [...] volanaum ita ille ad ratioci­nan lum natus videatur: A vibus autem non v [...]m partem aë­ris, sed v [...]uersum patere cer [...]imus; Quid ni & hominibus ad ratiocinandum? Hinc nemo mihi succens [...]at, si p [...]aeter commu­nia, scire de yderem etiam arcana & rara, in natura r [...]rum fundamentum haber [...], ratione & experientia probata, verissi­ma: Hoc enim anim [...] intelli [...]entis proprium esse Aristotiles in Metaphysicis demonstrat. Q [...]i [...] eo affectu [...]ncitatus exter [...] quo (que) [...]oca visitavi, & sic in hoc quo (que) celeberrimum regnum [Page] perveni, vbi d [...]m studijs meis promovendis acriús inhaereo, en hic faetus mihi sub calamo natus, Medicinae illius, quam huc vs (que) indagavi, non pediss [...]quus, at prodromus; Non tamen adeò immaturus, ceu quisquam imaginari posset, vt viuere nequeat, cum diutius, quám Elephantos vtero gestare aiunt, ipsum apud me fouerim, at i [...]m▪ quod fa [...]eor, vrsino partu & rudi Minerua in lucem miserim. Non enim ad [...]ò de verbis, quam de rebus, nec tam de gloriola inde mihi captanda, quam de comm [...]ditate alijs praestandâ, fui so [...]icitus. Accipite igitur, lectores benevoli, hunc meum qualemcun (que) laborem in hoc genere novum, qui vt verae Theologiae non supervacane [...] vi [...]ri poterit, ita toti Ency­clopaediae, vtpote Polyticae & vitae ciu li, (quam Iurisprudentia tractat,) Medicinae, Chymiae, Poesi, [...]ystoriae, Astronomiae, Phy­sicae, caeteris (que) scientijs & artibus maximè vtilis futurus est. Et quamvis videatur paradox [...] continere in eo, quod recepta per tot secula quasi infring [...]t, [...]men quod cum veritate in omnibus con­venit, etiamsi cum maiore mu di parte in opinionibus dissentiat, magis amplectenaum reor, quam tot opi [...]antium praeiudicijs con­sentaneum; Cum (que) id in rebus divinis sequamur, quid [...] etiam in humanis ijs, quae proximè ad eas (quales hae sunt) accedere aestimantur? Quod si quis Pagani mum, deorum (que) multitudi­nem approbare malit, ac Chymiam, quae vera est etiam ipsi in­cognita, in hisce haud agnoscere, cri [...]ico quodam acumine sibi placens, faciat, quod [...]ubet; Interim nec [...]orum falsitatem, veri­similem, nec huius veritatem, vanam intelligentibus reddet vn­quam. Vos, qui Prem [...]the [...]luminis scintillam pectore gestatis, qui Paladis sapientiam animo circumfertis, etiamsi nec Vul [...]ani nec Vestae aram cum illis communem agnoscatis, hoc nostrum studium ab inuidorum & m [...]sty [...]um inturijs pro vestro candor [...] vindicetis, & Veritatem ex profund [...] (cui immersam Demo­critus rij [...] & Heracletus fletu testati sunt) puteo seu specu eruendam & extrahend [...]m pro virili curetis: Vobis inquam solis, quibus cor [...]ulis sapere datum est ante alios, haec (mundi ARCANA ARCANISSIMA) vtpote qui de his ex ge­nuina iudicij dexteritate calculum ferre noveritis, ape [...]ta & reclusa, caeteris autem pleb [...]ijs, indoctis, harum rerum inexper­tis, [Page] incredulis & ne [...]tiquam capacibus, Momis & Mimis, tan­quam indignis, quibus nihil, quod sapientibus, sapi [...]t, nil, nisi lucro aut sensui & vulgo gratum videatur, verè arcana & oc­clusa manere optamus: [...]mó vobis solis haec edita, his abscondita, vobis intel [...]cta his ne lecta quidem fore sperabimus & quantum in nobis er [...]t, a [...]nitem [...]. V [...]strum est hanc animi m [...]i [...]ffusionem, voluntatis studij (que) promptituamem non aversari, sed aequibon in (que) consitiere, quos ego Deo Opt: Max: commendatos haberi velim.

IN SYMBOLVM Magni [...]: & Cl: V. D [...]: Michaelis Maieri▪

Corporis est aliquid speciosi gratia form [...]e,
Est aliquid priscum posse docere genus.
Est aliquid vigili sapientia parta labore,
Sunt aliquid, magnus quas tenet orbis, opes:
Si tamen, his quantum pr [...]stet, spectabimus Author,
Sunt nihil, aut nihilo si minus esse potest.
Chr: Reinhart V. I. D. R: I: M: S: Ord: & P. L. C.

MICHAEL MAIERVS DOCTOR, COMES PALATINVS. IN CHRISTO SPES ILLA DEO MEA, AMO CRVCIATVM, Auri ne te [...]eat me malesuadus amor.

Aurea dos placeat reliquis & lumin [...] pascat,
LAVRVS, AMO OMEN SIC, DOS MIHI RECTA PLACET.
ΜΙΧΑῊΛ ΜΙΗΡΌΣ
[...]
ἬΛΙΟΣ ΧΆΡΜΑ ἫΜΙ.
ΜΉ ἍΜΑ ΡΙ ΧΙΛΌΣ,
ἬΛΙΟΣ ΜΙ [...] ΧΆΡΜΑ.
[...].
ΜῊ δ' ἉΜΑ ΗΡΙ ΧΙΑΟΣ [...],
[...].
[...].

Aliud eiusd.

ΜΙΧΑῊΛ ΜΑΙΗΡΌΣ,
ΜΗ Η ΜΑΙ ΧΛΙΑΡΌΣ.
ΜΗ  ΜΑΙ ΧΛΙΑΡΌΣ [...]
[...].
[...]
[...].

Idem Latinè.

Non sedeo tepidus:
Non sedeo tepidus; Fervere est Christicolarum,
Non frigere animis, nevè tepere suis.
Bis genita aequaevi Proles veneranda Parentis
Ore quia est tepidos evomitura suo.
M. M. B. G. T. P.

LIBER PRIMVS. DE HIEROGLY­PHICIS AEGYPTIORVM.

QVi Aegyptiarum rerū antiquissimarum hystoriam, seu potiùs gesta fabulosa complexi sunt, nihil certi de prima­cum literarum, aut scientiarum ortu memoriae prodiderunt; quemadmo­dum nec de primis in orbe regibus, di­is creditis, aut hominibus natis; sed quaecunque de hisce scripserunt, meri [...] otiosorum figmentis, ac melancholicorum delyrijs aut somniantium phantasmatis similima sunt. Primos ho­mines asserunt nonnulli, in Aegypto editos eâ coniecturâ,Primi homi­nes vbi. quód circa Thebaid [...]m, cum Nili cessavit inundatio, cale­faciente limum sole ab aqua relictum, multis in locis ex terrae hiatu multitudo [...]rium oriatur, qu [...]si ab ipso or­bis primordio omnia animantia similiter, ipsi (que) homines geniti sint: At Di [...]dorus Siculu [...] qui maiorem Asiae, Euro­paeque partem, nec non Aegyptum perlustrauit, (vt ipsemet fatetur) Qui primi, inquit, fuerint in orbe reges,Primi Reges. Lib. 1. c. 1. nequa­quam compertum habemus, cum nulli Hystorici eos tra­dant Impossibile quippe est, li [...]eras aequè ac primos re­ges, vetustas extitisse: Si veró quis l [...]teras etia [...] rúm fuisse contendat,Primae literae & scriptores. certè rerum scriptores multo post tempore fuêre: sed quae antiqui [...] ae [...]s tulerit, non s [...]lum Graeci dubitant, sed etiam quise Indigetes primosque rerum ad [Page 2] vitam vtilium scriptores appellant barbari.

Idem, mox sequente capite, à primis hominibus Solem & Lunam pro Dijs aeternis cultos,L. 1. c. 2. Primi Dij. & illum Osiridem, hanc ve [...]ó Isidem cer [...]â nominis ratione appellatos esse, narrat. Verum quis vnicus & verus Deus Deorum sit, qui quando & vbi primi homines ac in orbe reges extite­rint, exsacris Biblijs nos, vt indubitatum accepimus, ita Aegyptiorum in eo, vt & in asserenda suorum regum anti­quitate & numerosa seri [...] per plus quam viginti millia an­norum continu [...]â vanitatem agnoscimus; Qui cum Isi­dem & Osi [...]idem aliás ex Saturno genitos dicant, mirum est, cur illos pro primis diis aeternis & ingenitis, seu caelesti­bus luminibus habeant: Scriptores autem Ethnicos in hisce excusare possumus, si res aliter, vt sint, tradiderint, tum quod ob antiquitatem, quales sint, sciri non potu [...] ­rint, cum sacra Mosis h [...]storia ipsis incognita fuerit, tum quò [...] ob Deorum tum receptorum religionem aliter sen­tire non licuerit. Nos vt fundamentum Aegyptiae doctrinae statuamus,Propositio & summa toti­us tractatus. ex innumeris indiciis exploratum habemus, in Aegypto scientiam quandam arcanissima naturae opera do­centem, siue MEDICINAM AVREAM, non ex auro, sed auro millies preciosiorem, in vsu extitisse, prae­sertim apud Philosophos, Sacerdotes, & Reges antiquissi­mos; quae vt posteris sapientioribus tradi posset, vulgo au­tem ignota maneret, pro scriptione occultas ab animali­bus desumptas notas▪ a Graecis postea Hi [...]roglyphicas dictas; pro declaratione verò rerum Allegorias à personis fictis earumque rebus gest [...]s translatas passim vsurpâ unt: Hinc su [...] cedentibus temporibus, superstitione hominum igna­rorū [...]raeoccupante mentes, personae illae pro Diis aut re­gibus habitae, animalia pro sacris & inviolabilibus culta sunt;Partiti [...] primi libri. 1.2.3.4. iisque singulis monumenta quasi aeterna constituta reperiuntur: De quibus vt ordine quodam disquiramus, de Diis primó, mox de Regibus Aegyptijs, tertió de Ani­malibus, [...]orumque sacratis characteribus, ac denique de monumentis, indiciis, ac vestigiis, quae hanc artem in Ae­gypto [Page 3] vsitatissimam & quasi vernaculam fuisse, conuincent, hoc libro primo agemus. Antiquissimi & primi huius artis seu Medicinae aureae inuentores considerantes sub­iectum, formam, efficientem,1. De Dijs Aegyptiorum hieroglyphi­cis. & effectus eius communita­tem cum mundi praecipuis partibus habere, nempe cum Sole, Luna, Igne, a [...]re, aqua, & terra, caeterisque stellis errantibus, ab iis eadem denominârunt: In Subiecto e­nim artis duo considerantur, quorum vnum masculi, alte­rum faemellae rationem obtinet; ide [...] que illud Osiridem seu solem, hoc Isidem seu Lunam dixerunt: Mercurius, qui Soli & Lunae coniungitur, vtrique communis est, cum non fiat coniunctio Solis & Lunae in maiori mundo, ni [...]i & Mercurius praesentaneus adsit, quippe qui Soli semper satelles accurrit: Atque hi duo vt sunt coniuges, sic & frater et soror habentur, quibus et tertius quidam rufus & ardens spiritus adiungitur, Typhon dictus, qui Osiridem fra­trem vterinum in tenuissimas partes & membra dissecat: Hae igitur quatuor apud Aegyptios personae praecipuae sunt, qua [...]ū tres, Osiris, Isis et Mercurius pro diis, Typhon ve­ró pro maligno daemone, accipiuntur. His adnumerant Vulcanum, seu ignem externum, Palladem seu sapientiam o­perandi, Oceanum generatorem deorum, seu matrem Thetim, aut pro vtrisque Nilum, hoc est aquam, et terram, matrem omnium, vt Orpheus ait, diuitias [...]argientem; dein­de Saturnum, Iouem, Venerem, Apollinem, Plutonem, al [...]osque Deos: Quae nomina etsi sequentibus temporibus com­muniter & aliás semper à vulgo pro Deorum numinibus aut planetarum, seu stellarum coel [...]stium corporibus ac­cepta sint, à Chymiae tamen restauratoribus, et propagato­ribus primi [...]ú [...] in artis occultationē introducta sunt; quod ex omnibus circumstantiis singulorum [...]à [...] apud Grae [...]os, quàm Aegyptios, scriptores manifes [...]è conspicitur; impri­mis apud Diodorum, cuius senientias [...] Aegyp [...]ijs per­curremus, ac conuenientiam eorum [...]um Chym [...] [...]eliba­bimus. Praeter dictos Deos, inquit,Lib. 1▪ c. [...] quos coelestes & ae­ternos vocant▪ ferunt insuper alios ex his genitos, qui fue­rint [Page 4] mortales, sapientiâ verò & in humanum genus bene­ficiis immortalitate potitos: horum quosdam in Aegypto reg [...]sse, parti [...] (que) eo fuisse nomine, quo & Dii coelestes, partim proprio vocitatos, Sol [...]m, Saturnum▪ Rheam, Io [...]em quoque à nonnullis Ammona appellatum; Iunonem prae­terea, Vulcanum, Vestam, vltimó Mercurium ▪ Primum qui­dem regem fuisse apud Ae [...]yptios Solem, eo nomine quo & coeleste astrum.Vulcani inuenta. Quidam Sacerdotes affirmant, primum regnasse Vulcanum, inventorem ignis, eoque beneficio du­cem ab Aegyptijs constitutum: Et paulò post: Deinceps Saturnum, qui sororem Rheam ceperit vxorem, aiunt exti­tisse, genuisse que secundum quosdam, Osiridem et Isidem; plures, genuisse Iouem ac Iunonem tradunt, qui prop­ter virtutem vniuerso orbi imperârint: Hos quinque ge­nuisse deos, prout apud Aegyptios dies habentur intercala­res, Osyridem, Isidem, Typhona, Apollinem & Venerem; Et Osiridem interpretatum Dionysium, Isidem vero Cererem: Hac Osiris in vxorem sumptâ, regnoque suscepto, multa contulit ad vsum vitae communis. Haec ille: Deinde tra­dit Isidem triticum et hordeum invenisse,Isidis in­uenta. eiusque satio­nem docuisse homines; leges quoque dedisse, templum [...]rexisse Ioui et Iunoni parentibus insigne tum magnitu­dine, tum ornatu: Duo insuper Templa aurea statuisse, vnum maius Ioui coelesti, alterum minus Ioui regi eorum patri, quem quidam Ammonem vocant: Fecit etiam aliis, inquit ibidem Diodorus, quos retulimus, aurea templa, ho­noribus cuilibet et sacerdotibus institutis: Artium quo­que aut rerum ad vtilitatem vitae spectantium repertores ab Osiride et Iside in honore habiti fuêre: Inuenti insuper aeris aurique in Tbebaida fabri, armaque facta, quibus et feras occiderent et excolerentur terrae. Statuae praeterea et Deûm templa aurea, ab his cum omni ornatu fabrica­ta sunt.Mercurii inuenta. Et mox: Mercurium quoque maximè omnium ab eo (Osiride) honoribus affectum, vt repertorem rerū plurimarum, quibus vitae hominum consuleretur, volunt: Hunc enim primum et verba in ordinem redegisse, et mul­tis [Page 5] indidisse rebus nomina; fuisse quoque literarum in­uentorem aiunt, instituisse (que) quo honore, quibusve sacris colerentur dii: Inprimis obseruator astrorum cur­sus fuit, et vocum harmonias adinuenit: Palaestrae, nume­rorumque, et ad corpora curanda medicinae artis, lyrae in­super ex neruis trium chorda [...]ū inst [...]r trium anni tempo­rum, repertorem tradunt. Tres enim instituit voces, acu­tam, grauem et mediam; acutam ab aestate, grauem ab hy­eme, mediam à vere sumens: Hic et Graecos docuit ver­borum interpretationem vnde et ipsum Hermen, hoc est Interpretem appell [...]runt. Denique et qui tempore Osiridis fuêre sacrarum literarum scriptores, haec eadem ab illo accepta referunt. Osiridem etiam plurimum suo consilio v­sum: Oleae quoque plantam ab eo, non à Miner­ua, quemadmodum Graeci dicunt, repertam. Ex qui­bus constat,Nota. Vulcano & Mercurio apud Aegyptios mag­nos honores haberi ob inventionem tot rerum vitae hu­manae vtilium: At quis Vulcanus? An non ignis ma­gister operum? quis Mercurius? An non omne id, de quo, ex quo & cum quo operantur Chymici, licet non sit vul­gare quid? Qualem ignem veró intelligunt Aegyptij? An illum, de quo Diodorus loquitur his verbis; cum enim arbor ictu fulminis in montibus conflagrâsset, ligna propinqua hyberno tempore flammâ sunt compraehensa, qua ex re Vulcanum calore laetatum, deficiente igne addi­disse illi nouam materiam, & eo modo continuato igne, alios homines conuocâsse ad eius aspectum, tanquam a se reperti: Id nullo modo verisimile est: Quia ignis ille ante diluvium notissimus fuit quo (que) primis hominibus, quem­admo [...]ū & sege [...]ūsatio Abeli & Caino, fabril ū [...]rt [...]ū invē ­tio Tub [...]lcain, vini Nohae: Vnde sequitur,Gen. c. 4. v. 2.22. c. 9. v. 20. alterius ignis inventionē tribui Vulcano, nempe philosophici, seu quo modo ignis Mercurio non vulgari adhibendus sit; Hinc dicitur primus apud Aegyptios regnasse Vulcanus; Sic Mercurius omniū artium & literarum hieroglyphicarum apud eosdem inuentor est; Propter ipsum enim artes & [Page 6] literae Aegyp [...]ae introductae sunt: Ille docul [...] Rhetoricam, astronomiam, geometriam, arithmeticam & musi [...]am: Nihil enim abs (que) numero, pondere & mensura fit in arte, vt nec naturâ: Sic Raijm: Lullius theor: Testam: Cap. 50. Natura, inquit, habet in se philosophiam & scientiam sep­tem artium liberalium, quibus operatur: Quoniam ipsa in se portat omnem geometricam formam & omnem rem terminat virtute arithmeticae suae per aequalitatem numeri certi & per noticiam rhetoricalem intellectum tuum ducit de potentia in actionem. Haec ille: Ipse Mer­curius est interpres omnium, Hermes Graecis dictus, cuius consilio Osiris plurin [...]vtitur; Quia sine Mercurio nihil fit: Ipsi olea sacra, vtpote omnium oleorum praestan­tissimo, qui nimis mollia indurare, dura emollire potest, vno [...]ôdem (que) igne: Reliqua ad Mercurium & Vulcanum spectantia, in sequentibus exponentur. V [...]rum cur Isis omnia ex auro, & quidem tot integra templa, parenti suo & reliquis dijs staruit? Cum aliàs omni aeuo inauditum sit vel vnicum ex auro templum statutum esse, praesertim hoc recentiori, vbi auri ex fodinis & fluuijs eruti millies maior copia est, quam antiquitús, cum primum aurum repertum dicatur: Aut cur aeris auri (que) fabros Isis in ho­nore habuit? In promptu causa est, Aurea quippe Dea est: Eadem & soror & coniunx Osiridis dicitur, quemadmo­dum Iuno Iouis & Rhea Saturni, qui progenitores eorum narrantur: Quae vnica nota Chymiae evidentissima & propria est; Cu [...]us subiectum constat agente masculo & patiente faeminâ, tanquam fratre & sorore, nec non coniugibus, vt passim demonstrabitur. Osiris igitur & Isis, veluti & Vulcanus ac Mercurius, praecipui dij intel­lectuales chymici sunt, non caelestes, sed sub [...]erran [...]i, & ab arte nati: Cum (que) Isis Ceres sit & Osiris Bacchus seu Dionysus apud Graecos, reliquas eorum dotes & notas infrà trademus. Osiris ve [...]ò, vt Diodorus ibidem narrat, Cum vir bonus gloriae (que) cupidus esset, ingentem exerci­tum coëgit, vt peragraret orbem, doceret (que) mortales plan­tare [Page 7] vites ac tritici & hordei segetem, pecorum (que) fructum, existimans, si homines ab agresti vita ad cultiorem mi­tiorem (que) traduceret, honores se (quod & consequutus est) potiturum immortales. Non enim prisci illi tantum, sed posteri etiam propter inventas ab eo segetes beneficij memores, pro vno ex maximis dijs [...]um habuêre. Tra­dunt autem Osiridem Aegypti regno constituto, rerum (que) omnium curâ Isidi vxori permissâ, tradidisse ei Mercu­rium, cuius consilio, quoniam prudentiâ videretur excel­lere inter amicos, v [...]eretur: Ducem vero exercitus, omni­um (que) quae suae ditionis erant, reliquisse Herculem, tū quia genere proximus, tum quia fortitudine robore (que) corporis erat admirabili; Regni (que) gubernationem ita partitus est, Phaeniciae & maritimae orae Busiridem, Aethiopiae Libyae (que) proximis regionibus Antaeum praefecit: Ipse cum omni­bus copijs ex Aegypto in expeditionem profectus est, se­cum fratrem ducens, quem Graeci Apollinem dicunt & lauri repertorem: O [...]ride [...] duo filij, virtute dispares, Anubis & Macedon prosecuti sunt; vter (que) armis vsus est in­signibus, aliquo animali haud ab eorum natura dissimili: Nam Anubis canem, Macedon lu [...]um insigne armorum tulit: Quâ ex re haec animalia Aegyptij summo in ho­nore habent, et horum animantium formis apud Aegyp­tios coluntur. Duxit insuper secum Pana, cui Aegyp­tij in Thebaida, ciuitatem sui nominis aedificârunt, Chem­nim, id est, Panis vrbem vocitatam: securi sunt cum quo (que) in agris colendis experti, qui vineas plantare nosset, Ma­ron; qui triticum serere [...], Trip [...]olemus: Omnibus deinde compositis, oratis dijs. Osiridem comam, quoad in Aegyp­tum rediret, nutriss [...] a [...]unt, ac versus Ae [...]hiopiam profec­tum: Cum esset in Aethiopia, ferunt oblatos ei Satvros, comas vmbilico tenus habentes: Dicitur Osiris fuisse cu­pidior risus, delectari (que) solitus musicis et choreis: Qua­propter illum musicorum multitudo sequebatur: Inter eos nouem fuisse virgines adolescentulas, tum canere soli­tas, tum in aliis eruditas, quas deinceps Graeci appeliârunt [Page 8] Musas: Has Apollinem docuisse dicunt, qua ex re Musicus est nominatus: Hoc tempore Nilum ferunt circa Sirii Ca­nis ortum (tunc enim maximé crescere consueuit) maio­rem Aegypti partem, et eam maximè, cui Prometheus im­perabat, inundasse: Absumptis enim fermè omnibus eius regionis incolis, Prometheum dolore motum se interfi­cere voluisse; Fluvium verò propter cursus velocitatem, profunditatem (que) aquarum Aquilam tunc appellatum: Herculem tum consilii magnitudine tum virtute volunt è vestigio compressisse aquarum impetum et ad priorem cursum conuertisse: At vero Osiris cum esset in montibus Aethiopiae, vtras (que) ripas Nili aggere cinxit, ne modum ex­cederet inundatio, sed veluti per portas quasdam ex [...]ens lenis esset at (que) agris proficua. Deinde per Arabiam iuxta ru­brum mare iter faciens, ad extremos Indos perueni [...], vbi plures constituit vrbes, ex quibus vnam Nysam nomina­uit, in eius memoriam, in qua erat nu [...]ritus, vbi hederam plantavit, quae sola [...]ô loci a [...]itur, et in Nysa Aegypti. Multa quoque alia reliquit sui apud Indos monumenta: Colum­nas insuper multis in locis statuit suae expeditionis testes: Peragrauit autem et caeteras Asiae nationes; Per Hellespon­tum in Europam transiens, Lycurgum in Thracia barbaro­rum regem sibi obsistentem perêmit: Illi prouinciae Maronem senem praefecit; Macedonem filium Macedo­niae regem sta [...]uit, Triptolemum A [...]ticis agris colendis prae­fecit: Denique cum o [...]bem fermè circuisset, in Aegyptum rediit, tulitque dona secum à diuersis gentibus data. Dein­de cum ad Deos ex hominibus esset translatus et honores illi et sacra, vt maximo Deorum, ab Iside et Mercurio in­stituta sunt,Mystica. multaque vi mysticâ ad cultum addita, quibus eius Dei potentiam ampliorem redderent. Tantum bre­uiter de Osiridis in Indiam expeditione ex Diodoro attulisse sufficiat. Hieroglyphicas seu allegoricas hasce omnes narra­tiones,Nota. et veritati, si aliter, q [...]ám sic, accipiantur, aduersissi­mas esse, tum ex singulis ad literam absurdis et falsis, tum ex plantatione vin [...], [...]ritici et hordei segete, pecorum­que [Page 9] fructu, ab eodem inuentis, quae in sacris literis, vt di­ctum, patribus ante diluvium, et in orbe primis verè attri­buuntur, constat. Si quis verò artis, de qua agitur, qualē ­cun (que) cognitionem habeat, ille non solum negati [...]è sciet, quibus rebus hactenus dicta non ascribenda sint, sed et af­firmati [...]è▪ quibus vnicé conueniant; nempe Osiridem, et Isidem esse in vno subiecto agens et patiens; et per expe­ditionem Osiridis, solutionem operis arcanissimam deno­tari, vbi primum ad Aethiopes nigros, póst ad mare ru­brum deuenitur; qui colores vt primo & vltimó inter­ueniant necesse est; in principio niger, qui per interme­dios colores in albedinem, ac post in rubedinem transit: Haec enim creata sunt, inquit Flamellus, in hac terra nostra Aethiopiae; Et Rasis, Dealba Coruum tuum, si vis dealbare ipsum, cum Nilo Aegypti albescit primò, tunc cum Persia in se­cretis, & cū hoc, & hoc apparebit rubedo, vt papauer in Eremo: Si Nilus non intra metas retineatur, sed in agros nimis re­dundet, maxima inde noxa eueniret; Oportet ita (que) Pr [...] ­metheum ratione praeviâ, et Herculem labore comite, id est, artificem, ingenio manu (que) id praecauere: Adsunt nouem Musae, et frater Apollo, hoc est, 9. Aquilae, et vna pars terrae nigrae, vt alij exponunt. Adsunt Satyri salientes, et chori mulierū, choreas ducentes, nempe Nymphae et Lymphae, ascendentes et descendentes: semen in suum agrū iactū est, Cui Triptolomus praeest, sic et vitis plantata vuas fe­rens copiosissimas; Mercurius consultor Isidi et Hercules gubernator Aegypti datus: Herculem esse artificem et Mercuri [...]m primū, medium et vltimum operis, inferiús latius patebit. Si quis igitur omnia et singula huius ex­peditionis acta consideret, videbit nihil abs (que) singulari causa ibidem positum, sed omni solutioni dictae ad vnguē quadrare; Sacra Osiridi á Mercurio & Iside instituta esse dicuntur, et mul [...]a alia vi mysticâ ad cultum eius addita: Vbi per vim mysticam satis declaratur, quod alius sensus, praeterquam hystoricus et literalis adsit, quem nos in plae­ [...]isque rimati intelligentibus satis insinuamus. Quae de­inde [Page 10] solutionem hanc, seu mortem Osiridis, secuta sunt, et quid circa eius mortem contigerit, sic Diodorus contexit: Verúm, inquit, ex vetustis Sacerdotū arcanis, qui Osiridis tempore fuerant, postea cōpertum est, Osiridem Aegypto iustè regnantē á Typhone fratre imp [...]o atque nefario inter­emptum, quem ille in sex ac viginti partes dissectum, cu­ilibet eorum, qui secum tantisceleris participes fuerant, partem dedit, veluti eius facinoris conscijs, & simul vt ip­sos defensores, custodes (que) haberet regni fidos. Isis fratris e­iusdē (que) viri mortem auxilio filij (ORVS ei nomen erat) vlta, Typhone, & qui caedis conscij fuerant, interemptis, Ae­gypti regnum cepit: Cōmissa est pugna iuxta fluvium in parte Arabiae, quam Antaei appellant vicum: Quod nomen ex Antaei morte ab Hercule occisi, Osiridis tempore sortitus est locus. Osiridis partes omnes dispersas cum inuenisset Isis, praeter pudenda, cupiens incertum esse viri sepulchrū, ab Aegyptijs autem & singulis hominibus honori haberi, ex aromatibus ac cera singulas eas partes in formam ho­minis viro similem composuit. Convocatis deinceps Ae­gypti sacerdotibus singulis dedit Osiridis imaginem, asserens eis solis corpus illius creditum atque adiurans, vt nunquā, apud se esse sepulturam Osiridis, vlli panderent, vtque illum in abditis seruatum, vt Deum colerent, veluti Osiridem dum viueret, & post obitum simili ceremoniâ obseruarent. Vt autem maiori beneficio Sacerdotes ad haec sibi promp­tiores faceret, tertiam eis agrorum partem ad Deorum cul­tum & sacra concessit: Hitùm meritorum Osiridis memo­res, tùm beneficio Isidis allecti, eius mandata perfecêre; quâ ex re etiam nunc sacerdos quilibet testatur, penes se Osiridem sepultum esse: Animantia quo (que) á principio ei dicata in honore habent; & cum moriuntur, in eorum funere renouant Osiridis luctum: Tauros autem sacros, hunc quidem Apim, alterum Memphim nominatos, sa­crificant Osiridi, quos etiam veluti deos Aegyptij omnes colunt: Iurasse autem Isis dicitur, viro mortuo, nulli se amplius nupturam: Iusto deinceps regnauit imperio, [Page 11] beneficio in subdi [...]os, reliquos omnes excedens▪ Post obitum verò immortalium honores consecuta est, sepul­ta (que) apud Memphim in VVLCANI luco, vbi vsque ad hoc tempus sepulchrum eius monstratur: Nonnulli horum Deorum corpora non illic sita arbitrantur, sed in Aethiopiae, Aegyptique montibus, iuxta insulam, quae Nili Portae ab agro Dijs sacro appelletur. Vestigia [...]uius ostendunt [...]ùm Sepulchrum Osiridi constructum, atque à Sacerdoti [...]us Aegyptijs in honore habitum, tum vrnae trecentae sexaginta, quas quotidie lacte replent Sacer­dotes ad id instituti, luctumque renouant, Deos nomi­ne vocantes. Hac de causa Insula à trans [...]untibus adi­tu prohibetur. Apud Thebaidis vero (quae Ciui­tas antiquissima est omnium) incolas, maximum ha­betur ius [...]urandum per Osiridem in nubibus existentem, omnibus Osiridis partibus, vt retuli, praeter puden­da, ibi sepultis▪ Ea quippe in fluvium à Typhone, cum nullus ex caedis conscij [...] illa penes se esse vellet, eran [...] proiecta: Ab Iside postea non minori honore, quám reliquae partes, fuerunt Sepulchro condita. Ab Osi­ride vero atque▪ Iside vsque ad Alexandrum Macedonem, qui in Aegypto sui nominis vrbem condidit, annorum dicunt amplius decem millia, vt verò quidam asse­rûnt, paulò minus tria ac viginti millia extitisse: Haec ille. Quae omnia non esse Hystoricâ,Nota. sed Allegoricâ fide scripta quilibet Christianae professionis vel illitera­tissimus agnosceret, dummodo annos Mundi creatio­nis ab initio ad hoc vs (que) tempus computare sciat, qui 5575. nondum excedunt▪ Vixit itaque Osiris vigi [...]ti milli­bus annis fer [...] ante conditum [...] Deo mundum, primum (que) hominum parentem Adamum, iuxta Aegyptiorum Alle­gorias se [...] traditionem: Cumque Hercules Osiridi coae­vus tradatur, qui belli Troiani tempora, vt statuuntur, paulò antecessit, Troia quoque totidem annorum mil­libu [...] ante mundi creationem deleta est: verùm si hae [...] ex Hystorije refellere ad vnguem conaremur, innumera a­lia [Page 12] indicia huc proferenda essent, quae iam silentio praete­rimus: Ad Allegorica & Hieroglyphica igitur saltem breuissimè exponenda respiciemus:Osiris quid. Osiris, vt dictum, pro materia artis, ex qua Medicina aurea componatur, abs­que omni circuitione habetur; Haec suo sepulchro, hoc est, vasi, imposita à Typhone fratre, in multas partes discer­pitur; quas post operis absolutionem Isis colligit & vnit, sulfure combustibili segregato;Isis quid. Atque sic collectio par­tium Osiridis ab Iside instituta, est eiusdem operis reite­ratio, quae [...]ó usque contingit, donec Typhonis virtus ex­tincta sit, & in eius locum Anima Osiridis sat ardens suc­cesserit adeò, vt matrem Isidem, seu coniugem, seu sororem amantissimam facilimè ad se conuertat; quae est vltima perfectio: Typhon quid sit iam ante diximus, nempe spiritus igneus & furiosus, qui mox Osiridem nostrum penetret,Typhon quid & in suum colorem rapiat, instar veneni; quod non in primâ, sed vltim [...] coctione fiâeri debet: Ignis enim in vase accensus non à Vulcano nimis acuatur in principio, aliás, vt ignis Inferni, totum corpus Osiri­dis comburet, ne ille vnquam vitae restitui á matre possit:Nota. Vbi notandum, Isidem et Osiridem esse vnum idemque subiectum, in quo sit mas Osiris & foemina I­sis, nec non Osiris filius & Isis mater; vel Osiris frater & Isis soror; & sic instar Hermaphrodyti seu Androgyni se ha­bet, dum nunc pro Osiride, nunc pro Iside, quia vtrum­que sexum referat, vsurpatur & accipitur; pro diverso re­lationis respectu, mariti & vxoris, fratris & sororis, matris & filij: Cum (que) hoc subiectum vnicum sit in rerum na­tura, & Chymiae proprium, artificibus notū, ijsdem Osiris & Isis cum tota sua familia, et rerum gestarum serie inno­tesc [...]nt: Sacerdotes verò Aegyptij quod Osiridis imagi­nem habeant, sepulchrum soli cognoscant, apudque se esse asserant, nec vlli tamen patefaciant, hoc nihil aliud ostendit, quam ipsos fateri, per Allegoriam tamen, quod artificij Chymici gnari sint ac possessores, quod tamen nulli reuelare, nisi dignissimo, velint: [Page 13] Tertiam agrorum partem in sacerdotes diuisam, Tauros & sacrificia in memoriam Osiridis instituta & reliqua omnia, Sacerdotum scientiam & ex arte efficaciam haud dubié cum caeteris inferre possunt: Absurdissimum enim est & à veritate hystorica alienissimum, Osiridis regis mortui Sepulchrum abscondi debere, nec vlli monstrari, & vxo­rem eius totum regnum in sua habere manu, vt tot sacri­ficia aeternis temporibus obseruanda, tantam agrorum in sacerdotes diuisionem, instituere potuerit, nisi res esset mystica & alterius originis: Et quod Isis nulli viro pòst nubat; & quibus ceremonijs Apis eligatur, colatur, suffo­cetur & sepeliatur, vt póst audiemus, quod (que) in Vulcani luco sepulta Isis dicatur, haec singula Veritatem ob oculos cuilibet intelligenti ponunt. Pudendum Osiridis mem­brum est faex illa nigra & inutilis, quâ primò quidem in­crementum sumpsit, at post solutionem separanda à cor­pore reliquo mundo & puro▪ De tempore verò ab Osiride ad Alexandrum, vt ipsi Aegyptij non inter se conueniunt, ita nec cum veritate: Cum enim Osiris sit, vt dictum, persona ficta, tantum retró spacium temporis sumpserunt, cuius memoria inuestigari non posset, ne res ficta appare­ret; aliás si saltem quingentos aut mille annos statuissent, forsitan ab hystoricis eius temporis convinci possent, quod fabulosum quid & non verum esset: A condito enim mundo vs (que) ad Alexandrum 3528. saltem nume­rantur anni, à diluuio veró ad eundem, 1972. Nec enim Aegyptij suis allegorijs aeternitatem mundi, vt multi partim inscitiâ, partim consul [...]ó fecerunt, introducere poterunt, quemadmodum et Chinenses persuasi sunt, dum vtrique se annales decem millium annorum con­tinua [...]â serie habere, falsissimé iactant. De Iside, praeter antea memorata inuenta, asserunt Aegyptij, teste Diodoro, eam plurium inventricem ad morbos medicamentorum, & medicinae arti admodum contulisse: Et mox: Ab [...]a quo (que) medelam ad assequendam immortalitem aiunt esse inuentam: Ita (que) Orum filium à Titanis insidijs [Page 14] interfectum, ac per aquam repertum non solum in lucem restituit, sed & fecit immortalem: Videtur autem vltimus iste deorum regnasse, postquam pater Osiris fuit ad deos translatus: Orum dicunt Apollinem interpretari, ac me­dendi diuinandi (que) artem à matre Iside edoctum, multum hominibus cum oraculis,Orus, Medi­cina aurea. Nota. tum medelis attulisse vtilitatis: Haec Diodorus: Vbi observandum, Osiridem prius fratrem dictum esse Apollinis & Isidis, cum omnes hi à Ioue & Iunone nati dicantur, nunc Apollinem Isidis vocari filium & Osiridis; Id (que) apud veram Chymiam solummodo con­tingit: Nam agens & patiens cum sit homogeneum quid & vnius generis, idem potest esse pater, mater, filius, filia, auus, auia, nepos, neptis, frater, soror, maritus & vxor & e­iusmodi similia, quod admirabile est & in hac arte propriū. Isidem medelas hominibus praestare credibile est; quan­tum enim possit ea res, que Isis dicitur, in medicinâ orbi iampridem innotuit: Filium eius Orum seu Apollinem vltimum esse deorum Aegyptiacorum, verissimum con­stat: Ipse enim ille est, ob quem mater & pater, auus et proaui tot labores susceperint, in Indias alias (que) mundi par­tes migrârint, nec non tot stupenda opera perfecerint: Hic est Philosophorum, Sacerdotum, et Regum Aegypti­orum thesaurus, amor et cura, propter quem parentes eius honorant, in delitijs habent et solenniter celebrant: Hic est faetus ille philosophicus, ex Iside et Osiride, aut si ma­vis, Apollo ex Ioue et Latona natus, de cuius ortu, vt et de sororis eius Lunae aut Cynthiae, inferiús dicemus: De hoc gratulabundi philosophi multis in locis meminerunt, ipsum nempe esse ex Seruo rubeo seu Gabritio patre et Beia matre natum, longe (que) nobil [...]orem suis parentibus sore; Cum (que) matre iterum filiū coniugio copulandum, hoc est, coctum cum crudo coniungendum at (que) iterum coquendū, donec vnum quid homogeneum inseparabile ex duobus fiat, nempespiritus perfectus: Isaac l. 2. c. 26. D [...] qu [...], inquit, Moricuus loquitur: Coniunctionem facito ac ani­mam [...]i inde, ita vt in [...]ternum ab anima non separetur: Facit [...] [Page 15] nuptias, inquit Geber, ac sponsam cum sponso in lecto colloca, ac lectum eius rore caelesti irrorabis, at (que) sponsa filium concipiet, is Rex erit in omnes tribus eius, omnes (que) hostes eius pacem cum eo inibunt, ac rubro diademate coronabitur, Rex (que) aeternitatis permanebit, ac nunquam dominationem amittet. De eodem Hermes, cap. 3. Venite, inquit, filij sapientum ex nunc gaude­bimus & delectemur simul, quia mors consumpta est, & filius nosteriam regnat ac rubeo ornamento & carne indutus est: Iam filius noster genitus Rex sumit tincturam ab igne: Et in Meta­phora Belini; Nuncio ergo vobis, quod nisi me interfeceritis, intellectus vester nō erit perfectus, & in sorore mea Luna crescit gradus sapientiae vestrae, & non cum alio ex seruis meis, & si sci­retis secretum meū, ego sum frumentū seminatum in terram pu­ram, quod nascens crescit & multiplicatur, & adfert fructum se­minanti: Ibid: Ego enim sum excellens, qui exalto, de primo cun­cta, & nullus seruorum meorum potest super me, nisi vnus, cui datum est, quod contrarius est mihi, Et ipse destruit me, non ta­men destruit naturam meam; et ipse est Saturnus, qui separat omnia mea membra: Postea vado ad matrem meam, quae congre­gat omnia membra mea diuisa & separata, Ego sum illuminans omnia mea, & facio lumen apparere patenter in itinere de patre meo Saturno & etiam de matre mea, quae mihi inimicatur: Quid his, et ijs similibus, quae apud nostrates authores extant, accommodatius ad Orum Isidis filium aut ipsum Osiridem, cuius membra ab Iside congregantur, dici potest? Quod quo (que) filius cum matre concumbat, in­numeris locis apud philosophos insinuatur, praesertim in Secreto maximo; vbi dicitur, Verur [...] confiteor, peccator sum, quod cum matre mea, quae me prius in suo ventre por­tauerat, consueui multiplicare filios meos & cum ipsa consue­ui delectari & amicabiliter amplexari, vt ex ea & per eam possim mihi similes augmentare & multiplicare, iuxta illud, Pa­ter eius Sol, mater eius Lunae: Et dicit Arnoldus; Matrem pu­ram accipias, & eam in lecto ponas cum filijs, & ibi delectetur, & quando incipiet aliquantulum delectari, in aqua frigida ex­tingue, Sic Lullius in Codicill: Cap. 14. Oportet, inquit, ma­trem, [Page 16] quae prius generat filium, in humari in ventre filij et ab eo generari: Quód verò eadem sit mater et so [...]or, quod natu­rae quid adversum videtur, ex hactenus dictis, et ex dispu­tatione Solis et Mercurij patet; vbi Mercurius; Ego, inquit, spiritualis sum, & in me latet sapientia abscondita, & qui me iunxerit filio vel fratri meo, viuet & gaudebit, habebitque sempiter [...]um Thesaurum, ad ò vt pasceret quotidie mille millia hominum, non indigeret: sed his missis & lectori ipsi ad in­dagandum authorum sententias et cum hisce Aegyptijs an­tiquissimis conferendum relictis, Diodori narrationes de Aegyptiorum arcanis prosequamur; qui dicto loco, Aegyptij Sacerdotes, inquit, à Solis regno, vsque ad Alexandri tem­pus, quo in Asiam transcendit, annos computant, ferè mil­le et viginti: Fabulantur quo (que) priscos illos Deos regnasse annis amplius mille et ducentis, posteriores verò non mi­nus trecentis; quod alij de Lunae et non Solis motu acci­piunt, menses pro annis computantes: Lege quoque Ae­gyptij praeter communem caeterorum hominum mor [...]m sanxêre, fas esse sororem à fratre vxorem capi, exemplo Isidis moti, quae fratri Osiridi nupsisset. Eusebius, qui Ae­gypti reges quo (que) commemorat, Oceanum omnium pri­mum ponit in annum Mundi, 1802. quo tempore Nim­rod primus Rex in orbe regnauit: Et post Oceanum, O­siridem et Isidem; deinde Dynastiam Aegyptiorum quâ pa­stores reg [...]ârunt Annis 103. Póst, Dynastiam Polytano­rum per annos 348. quorum vltimus est Miris seu Phara [...] Menophis dictus, circiter annum Mundi, 2550. Hinc Dyna­stiam Larth [...]m per annos, 194. Posthanc Diapolytanorum per annos 177. Herodotus ab anno mundi, 3060. Aegyp­tios reges enumerat, inter quos Anno Mundi, 3228. Sethon Vulcani Sacerdos regnauit; de quo mirum videri debeat, quod et Rex et Sacerdos fuerit;Sethon Rex, Vulcani Sa­cerdos. nec verò Iouis, aut magni Dei, sed gentilium deorum vilissimi, Vulcani, cui ignis tunc vt post, quoque sacer credebatur: Quod si iam mille an­nos et viginti ab annis Mundi, quando Alexander Magnus in Aegyptum venit, detrahamus, regnum Solis seu Ori, qui [Page 17] post Osiridem regnasse perhibetur, in annum Mundi 2608. incidere animaduertemus, quo tempore Zetus, secundum Eusebium, Dynastiae Larthum regnauit, qui Miridi suc­cesserat: sic hac ratione Solis regnum in Aegypto locum non inuenit, vti nec Osiridis, Isidis, Mercurij, [...]uleani, Sa­turni, Ievis, Nili, aut Oceani; nisi fortè ante mundi cre­ationem eos regnasse somniemus, vtpote nihil in nihilo: Haud ve [...]ò inscius sum, inquit Diodorus, à nonnullis scrip­toribus tradi, horum Deorum sepulchra in Nysa Arabiae sita; à qua Nysêum Dionysium appellant; Esse autem v­tri (que) dicatam Columnam sacris sculptam literis tradunt:

IN COLVMNA ISIDIS haec scripta esse:

EGO ISIS SVM AEGYPTI REGINA, A MERCVRIO ERVDITA:
QVAE EGO LEGIBVS STATVI, NV [...] ­LVS SOLVET:
EGO SVM VXOR OSIRIDIS:
EGO SVM PRIMA FRVGVM INVENTRIX
EGO SVM ORI REGIS MATER;
EGO SVM IN ASTRO CANIS REFVL­GENS.
MIHI BVBASTIA VRBS CONDITA EST.
GAVDE, GAVDE AEGYPTE, QVAE ME NVTRISTI.

IN COLVMNA OSIRIDIS, haec scripta dicuntur▪

MIHI PATER SATVRNVS, DEORVM OMNIVM IVNIOR.

SVM VERO OSIRIS REX, QVI VNI­VERSVM PERAGRAVI ORBEMVS­QVE AD DESERTOS INDORVM FINES.

[Page 18]AD EOS QVOQVE PROFECTVS SVM, QVI ARCTO SVBIACENT, VSQ VE AD HISTRI FONTES.

ET ITERVM ALIAS QVOQVE ORBIS ADII VS QVE AD MARE OCEANVM PARTES.

SVM SATVRNI FILIVS ANTI QVIOR, GERMEN EX PVLCHRO ET GENE­ROSO ORTV, CVI NON SEMEN GE­NVS FVIT.

NE QVE VLLVS EST IN ORBE, AD QVEM NON ACCESSERIM, LOCVS, DOCENS OMNES EA, QVORVM IN­VENTOR FVI.

Haec tantum in Columnis legi posse ad firmant; alia (quae plurima sunt) tempore esse corrupta. Et de his sane, quae in Sepulchris extant consentiunt ferè omnes.ARCANA NAM QVAE SACERDOTES CONDITA IN AR­CANIS HABENT, NOLVNT, VT VERI­TAS IGNOTA SIT, AD MVLTOS MANA­RE, POENA IIS ADIECTA, QVI EA IN VVLGVS PRODERENT. Hactenus Diodorus. Haec singula ad [...]ò dilucida sunt, vt vix vberiori probatione aut explicatione egeant. Etsi veró eiusmodi Columnae a­liquando in illis locis extiterint, tamen non inde conse­quitur, reuerà deos aut homines ibi fuisse conditos, qui ea fecerint, vt ad literam Osiridi & Isidi attribuuntur; sed è diuerso patet, has columnas ab artificibus veris in laudem Dei Creatoris, tantorum donorū Largitoris, ac testimo­nium veritatis Osiridi & Isidi pro aeternâ memoriâ conse­cratas esse,Nota. Isis à Mer­curio eruai­ta. quibus non omnino stupidos ad inquisitio­nem rerum abditarum incitare voluerunt: Isis á Mercu­rio se eruditam tradit; quia ita oportuit, cum tota mercu­rialis sit; Aegypti regina vocatur, quia Isidis nutu & instinc­tu omnes res Aegyptiae ordinatae sunt tam publicé, quam [Page 19] priuatim, non quod ipsa dederit leges, sed earum confe­rendarum causa fuerit, vt et Mercurius; Hic vt totum, I­sis et Osiris, vt partes se habent; Cumque tria dici possint, duo tamen sunt, & reuera vnum; quia vnum ex altero or­tum ducat: Frugum inuentrix habetur, quia semen Mun­di docuit in suam propriam terram mittere, idque pro­pagare, quod tota ars est, at non rustica illa, notissima, sed Philosophica arcanissima: Osiris verò se Saturni filium praedicat,Osiris Sa­turni filius. & in asserenda sua natiuitate mendax haud in­venitur; Veritas enim ex Tempore, quod Saturnum mul­ti putant perperàm, progenita dicitur; Peragrauit orbem ad Indos vsque et Histri seu Danubijs fontes; velut ipse gloriatur, & sic in Rhaetiam Germaniae tractum peruenit; idque non immerito; nam & septentrionales hasce gen­tes docuit suum frumentum propagare: Quod ex nullo semine Saturni patris productus sit, testatur: ma­ter enim eius virgo est, et pater non cuncubuit, nihilo­minus eius conceptio facta est absque semine in naturâ: Per Calorem enim draconis rubei & ardentis maturatur; Cum (que) m [...]u [...]us sit, ipse est semen optimum in matrem suam spargendum; Rex enim à seruo mutuari cogitur tam diu, donec regni sui reditus exegerit à subditis, tum [...] alienae opis non est indigus, sed de proprio thesauro & vest [...]u [...] colore singulis, quantum sufficiat, communi­care potest:Nota. Sacra Ae­gyptia cur Arcana habita. Quod autem Sacerdotes illa inarcanis habe­ant, & non cuilibet parefaciant, quid per illa mysteria & sacra denotatum sit, quis [...]e sinis aut scopus, quae Causarū series, impulsiua, efficiens, formalis aut materialis, non ca­ret ratione: Si enim omnibus constitisset, eo tempore tale artificium chymicum in Aegypto apud Sacerdotes ex­ercerj, ideo (que) tot et tantas ceremonias ordinatas, ingens omnium gentium concursus in Aegyptum factus fuisset, Variae (que) expeditiones regum exterorum eòdem tentatae et susceptae; vnde se Reges et Sacerdotes Aegyptij bello intricassent abs (que) causa, Cum in silentio quieti suis bonis frui possent; Ideo (que) interdictum fuit capitali supplicio [Page 20] quicquam de arcanis illis propalare; id (que) eó facilius▪ quia plaeri (que) Reges ipsi ex Sacerdotibus electi et creati erant, vt Sacerdotes ex philosophis: Ad haec nullus vel minimam horum arcanorum cognitionem habuit, praeterquam Sa­cerdotes; Et Sacerdotes, filios Sacerdotes habuerunt, vt singuli opifices opifices; nec licuit alteri ad sacerdotium aspirare, sed cuilibet de necessitate impendebat paternum munus aut opificium exercere: Hac ratione nec inquili­nis alijs, preter Sacerdotes, hanc scientiam esse in rerum natura, innotuit; multó minus peregrinis, qui eandem ob causam Aegypto penitus arcebantur, aut si advenissent, cum ignominia aut periculo capitis repellebantur; Cum verò pòst cuiusdam Regis beneficētiâ allecti propinquio­res populi Graeci adventassent, obscu [...]â quadam famâ ex­citi, constat Aegyptias arcanissimas artes quo (que) in alias orbis partes propagatas esse, vt póst latiús disseremus: Re­liquae causae huius scientiae occultationis sunt caedem cum [...]js, cur artifices latere conueniat, aut cur Vulgo artem non videri veram conducat; quae apud authores abundé legi possunt; vt non opus sit húc plura de ijs adduci: De Alexandro Magno referunt, eum in Aegypto versantem á Sacerdote quodam Leone dicto, pro Arcano Arcanorum resciuisse,ARCANA illos, qui vulgo pro dijs habentur, non deos sed homines mortales Aegyptios (que) reges fuisse, id (que) ad Olym­piadem matrem perscripsisse, mandasse (que) vt lectam episto­lam in ignem abijceret: Cum enim Graecis ijdem pro dijs colerentur, nempe vná cum arte, religione Aegyptio­r [...]m per O [...]pheum aut Melampodem ad ipsos translata, in­consultum erat vulgo innotescere, receptos deos non esse deos; cum hinc confusio omnis aequitatis impendere vi­deretur, veri vnius Dei cognitione non perceptà, ideo (que) A­lexander epistolam igne absumi mandauit: nam metus deorum etiam falsorum,Nota. pro veris tamen agnitorum, ho­mines omni tempore in officio conti [...]uit, ne quicqu [...]m contra leges latas, aut religionem, aut summum magistra­tum attentarent. Quod si sacerdos ille Leo, vt resest, con­fessus [Page 21] esset, abs (que) [...] artem Alexandro Magno, qui tum Aegyptum possidebat, [...] fuisset: Ita sub Osiridis et Isidis fabulosis involucris [...] diu voluerunt, celârunt: Si enim constitisset publice, Osi­ridem et Isidem nec deos, nec homines fuisse, sicnec Satur­nū, Iovem, Martem, Mercuriū, Apollinem, Dianam, Venerē Vulcanum, vnquam vixisse aut regnasse, ac nihilominus singulis tot et tanta sacra fieri et honores exhiberi, curiosi­oribus, quid tandem sub illis velatis nominibus comprae­henderetur ac lateret, indagandi ansam praebuisset: Quod Sacerdotibus Aegyptijs ab omni ratione alienum videba­tur et cum summo periculo coniunctum; ideo (que) tales non deos, sed homines fuisse, in (que) deorū ordinem recep­tos, asserere cogebantur; ac ita Alexandro causam praebue­runt, cum dij maiorum gentium adeó per orbem cultu di­vino celebrati, saltem homines et reges fuissent, vt et ipse se pro Deo coli et proclamari passus sit, mortali corpore circumscriptus: Praeter Osiridis et Isidis cultum, Herculi quoque honores habitos, et Eleusinia seu Cereris arcanissi­ma sacra, alijs (que) Dijs instituta esse, nempe Vulcano, Mercu­rio, Saturno, Ioui et similibus,2. De praeci­puis Aegyp­ti Regibus Philosophia. apud Aegyptios ex Hystorijs notum est; sed illis alibi euoluendis relictis, nunc ad reges Aegyptionū celebriores nos conuertemus: Vt autem Sa­cerdotes Aegyptij disciplinarum artiumque repertorem Mercuriū [...]uisse tradunt, ita eorum, quae ad vitam spectant, Reges: Antiquitus enim non ad principantium progeniē, vt Diodorus inquit, ferebantur regna, sed ad eos, qui pluri­mū de hominū vita mereri viderentur, siue ob communē vtilitatem creante sibi reges populo, siue quod ita in libris sacris contineretur: Eorum non nulli fabulantur, deos pri­mū & Heroas in Aegypto paulò minus decem & octo mil­lia regnasse annos; deorum (que) postremū Orum Isidis regno potitum; Homines vero paulò minus quina dena millia, vs (que) ad centesimam at (que) octogesimam Olympiadem, quo tempore in Aegyptum transcendit D [...]odorus, regnante Ptolemaeo, qui nonus est Dionysius appellatus. Verum ex chronologia mundi constat, Aegyptios sac [...]rdotes numero [Page 22] certo annorum [...], ac illorum, qui nunquam [...], nec in rerum natura fuerunt, regna vltra omni­um hystoricorum memoriam repofuisse: Primum post deos in Aegypto regnasse ferunt Menā,Mena. qui primus scriptas leges Aegyptijs tradidit (quas finxit se Mercurij praecepto tanquam magnorum bonorum causam futuras promul­gare) eius (que) progeniem regnū tenuisse, nempe 52. Reges, annis 1040.Busiris. Busiridem deinde regnasse cum 8. posteris, quorum vltimus quo (que) Busiris dictus, qui Solis vrbem ab Aegyptijs, Thebae Ae­gyptiae centi­portae amplis­simae. Thebas à Graecis appellatam, condidit, cuius maenia 140. sint stadia ambitu complexa, aedificia orna­tissima, & centum portaesint, & in qualibet earum custodes ducenti cum equis & curribus: Non solum verò hunc re­gem, sed & qui post eum regnârunt, multa accepimus ad huius ciuitatis amplitudinem ornamenta contulisse do­nis; praeterea decorasse pluribus argenteis, aureis, eburneis statuis insuper, colossorum instar, at (que) obeliscis, ex vnico lapide factis, vt planè constet, nullam sub sole vrbem ita fuisse exornatam: Haec sunt verba Diodori: Haec ciuitas ad miraculū artis & naturae extructa & à singulis Regibus Philosophis dotata tot stupendis preciosissimis operibus, in honorem ORI, seu Apollinis, siue Solis, non caelestis astri, sed Philosophici, è terra producti & Vulcani operâ elaborati, deorum vltimi, consecrata animadvertitur, quam videre aut intrare nulli extero licebat, qua [...]uis fama eius longè laté (que) per orbem disseminata sit; Hinc Graeci de ea scribentes nihil certi, tanquam non oculati testes, pronunciârunt, sed velut somnia & incredibilia de The­bis Aegyptijs Centiportis passim sparserunt: Haec sola vrbs ad luxum & opum ostentationem extructa sufficiens & evidentissimum documentum de Aegyptiorum chymico Artificio dare posset ijs, qui rem acutius consyderent; de quâ ita Diodorus;Thebarum [...]rnatus & divitiae. Referunt, inquit, Sacerdotes, 47. Sepul­chra regia, quorum vs (que) ad Ptolemaeum Lagum, 17. tan­túm supererant, in eorum libris scripta continerj: Tantam pecuniarum copiam in Aegypto fuisse tradunt, vt ex incen­dijs [Page 23] (Cambysis tempore, qui Aegyptiorum templa com­bussit, & omne aurum et argentum in Persiam transtulit) quae omnia absumpsêre, inter caetera parum quid auri, quod tamen vltra 300. talenta sit pensum, effluxerit, argen­ti veró 2300. Idque de Thebis Aegyptijs intelligendū est: Busiridem Aegypti regem, qui Thebas condidit, Philoso­phum fuisse; et Vulcani sacerdotem, velut caeteri,Nota. nullum est dubium, etsi eius crudelitas apud Graecos magis detestata, quam scientia celebrata sit: Annumeratur enim à Graecis Herculis laboribus, quod nim [...]um è Libya in Aegyptum profectus Busirim, Neptuni Lysia­nassaeque vel Libyes filium, aduenas Inui vel Neptuno pa­tri immolantem▪ é medio sustulerit; Idque á posteriori­bus Poetis in Busiridis ignominiam adfictum dicitur, e­am ob causam, quia non licebat Graecis eius tempore Ae­gyptum, cuius diuitias ex fama cognouerant, intrare,Stupenda o­pera Regis Simandij, Thebis in Aegypto. vt an­tè dictum: Stupenda ilia opera regis Simandij describun­tur ab Hecataeo et Diodoro, cuius monumentū Thebis non solum magnitudine conspicuum, sed & arte mirabili & la­pidum naturâ excellens fuit, stadiorum decem, in cuius aditu Porta erat duorum iugerum longitudine, altitudine 45. cubitorum; Scriptum erat in eo:

REX REGVM SIMANDIVS SVM.

SI QVIS, QVALIS FVERIM, ET VBI IA­CEAM, NOSSE VELIT, MEORVM ALI­QVID OPERVM EXVPERET.

Esse quoque et aliud signum matris ferunt vnico lapide cubitorum 20. habens supra caput Reginas tres, quae osten­derent filiam, vxorem se & regis matrem fuisse. Post hanc Portam & aliud erat peristylium nobilius superiore, sculp­turis varijs, in quêis bellum erat contra Bactrianos, quibus regis filij imperabant, desciscentes ab eo, gestum aduersus hos quadringentis millibus peditum, equitum viginti, in quatuor partes diuiso exercitu, cum profectus esset. Prima [Page 24] muri pars obsidionem vrbis sculptam continebat, ab eâ parte, qua fluvius muros alluit: Rege deinde cum parte hostium congresso, Leo vná cum eo initâ pugnâ hostes in fugam verterat. Scriptores quidam veram hystoriam fuisse, leonisque operâ domi enutriti regem in pugnâ vti solitum ad victoriam ferunt. Alij ob fortitudinem cor­poris praecipuam, leonis similitudine, corporis animique vires ipsum ostendere voluisse. Secundus paries sculp­tus erat captivis absque pudendis, manibusque á Rege du­ctis; quae nota erat, illos esse animo viles, & corpore im­becilles. Tertium latus sculpturis varijs picturis (que) de­coris, regis sacrificia, triumphumque deuictis hostibus continebat. In medio Peristyli latere, statuae jacebant duae ingentes ex vnico lapide, cubitorum 27. ad quas tres ex peristylo aditus patebant: Has prope domus erat co­lumnis suspensa, cuius latus quodlibet duo jugera com­plectebatur: In ea statuae duae ligneae positae haud paruo numero, repraesentantes tum eos, qui de re dubia discep­tarent, tum respicientes eos, qui in iudicijs sententias fer­rent: Hi ab vna muri parte sculpti 30. numero erant, et in medio iudicandi princeps, cuius à collo suspensa Veritas penderet, et oculis esset subclausis, librorum cumulo cir­cumstante: Hae imagines prae se ferebant, iudices inte­gros esse debere, Praetorem solam inspicere veritatem. Dehin [...] ambulatorium erat domibus plenum, inque eis diuersa epularum genera, suauia gustu praeparata: sculptus deinde eminens caeteris Rex varijs coloribus, aurum atque argentum, quae ex aureis, argenteisque metallis annuatim ceperat, Deo offerens: Inscripta quoque summa erat om­nis in argentum redacta.

Minae ter decies centena & ducenta millia millium.

Sequebatur dehinc sacra Bibliotheca, in qua inscriptum erat.

ANIMI MEDICAMENTVM.

Pone Bibliothecam domus sita erategregia, in qua vi­ginti essent Iouis et Iunonis lectisternia, Regis insuper sta­tua, [Page 25] vbi & regis corpus sepultum videbatur: Hanc cir­cumstabant plurima habitacula, in quibus picta cerneban­tur animantia Aegyptia singula sacris apta,HIERO­GLYPHI­CA. omnia sepul­chrum versus ascendenti [...]: Circumibat monumenta aure­us circulus, cubitis 365. vnius cubiti spissitudine, in quo descripti erant per singulos cubiros dies anni et astrorum ortus atque occasus, quid ve ea secundum Aegyptios astro­logos obseruata significarent: Eum (que) circulum ferunt, quo tempore Cambyses et Persae Aegyptijs imperârunt, ablatum.Nota. Quae magnificentissima Regis Simandij opera hactenus ex Diodoro enarrata, non solum materiâ, sed et formâ satis declarant, cui rei et intentioni plaera (que) instituta sint, quo modocun (que) Hystorici interpretentur: Haud veri­simile est, regē auri & argenti ex metallorū fodinis annua­tim accepti summam inscripsisse monumento, quasi haec perpetua et sibi propria foret, cū tamen nunquam non de­cressere possit; quia diuitiae ex fodinis perceptae rarò sunt statae aut eaedē, sed subitó plaerun (que) mutantur; Deinde Simandius haec opera sibi addicare non poterat, quorum ip­se author non esset, at saltem dispensator; cum aequè ad an­tecessores et posteros ea gloria spectaret: Et stultitiae proximū videretur, divitias ex terra erutas, post mortem suo sepulchro incidi curare: Adhaec sūma tanta est, vt in­credibilis sit, si ex fodinis percepta annuatim dicatur; quia mille milliones auri longè excedit:13200000000 Co [...]ona [...]. Vnde mysticum quid subesse dixero, aut numerum finitum pro infinito posi [...]ū: quod verò hanc inscriptionem sequatur sacra Bib­liotheca, hoc est, supellex librorum sacrorum seu Hiero­glyphicis literis scriptorum cum titulo, Animi medica­mentum, quid aliud indicat, quam quod à Salom [...]ne Sapi­entiae, cap. 7. (citante Rosario Philosophorum) dicitur: In comparatione illius omne aurum tanquam arena exig [...]a est, velu­ti lutum aeslimabitur argentū in conspectu illius: Meli [...]r est e­nim acquisi [...]io eius negociatione argenti & auri purissimi [...] Fru­ctus illius preciosior est cunctis opibus huius mundi, & om­nia, quae in mundo desiderantur, huic non valent comparari: [Page 26] Longitudo dierum et sanitas in dextera eius, in sinistra verò eius gloria & diuitiae infinitae: viae eius operationes pulch [...]ae & lau­dabiles, non despectae, & semitae eius moderatae, & non festinae, sed cum laboris diuturni instantiâ: Lignum vitae est his, qui apprae­hendunt eam & lumen indeficiens, beatiqui tenuerunt eam. Quae verba licet de aeternâ Sapienti, quae est Christus, explicariâ possint, tamen quod potius de terrestribus intelligenda sint praeterquā quod id circumstantiae ferè omnes innuant, au­ctor mihi est princeps quidā imperij electorali celsitudine et doctrinâ tam Philosophicâ▪ qualis haec est, quàm Theo­logicâ insignis et praeclarissimus, qui mihi geminas medi­cinae aureae dotes cōmendans, eadem verba in mediū ad­duxit, omni exceptione maiora: Quó et spectare videntur eae statuae erectae, & forté belli gesti Allegorica expositio, vbi rex instar leonis dimicat, et hostes abs (que) pudendis con­spiciuntur; quāuis non negem ex his nonnulla ad veram hystoriam referri posse: per pudenda autem heterogeniū quid, vnde nostro subiecto ortus et propagatio accidit, de­notari solet, quo per Vulcani operam spoliato, Triumphus regis, leonino robore praediti, sequitur: Ne quid de judici­bus et praetore, eorum (que) figuris hieroglyphicis addamus; quae ad rē praesentem fortè aptius; quâm ad vulgo notam iudiciorum formam, accommodari poterunt; Hic enim veritas, ibi justitia quaeritur; quò spectant et varia epularū genera apposita: A regis Symandij progenie Ogdous V [...]ho­reus descendit, qui Memphim condidit ambitu stadiorum, 150. vrbem omnium Aegypti praeclarissimam: Quo defun­cto, duodecima post eum proles Aegypti regnum possèdit, nomine Miris;Sesostris. A.M. 2711. post quem proles septima Sesostris rex fa­ctus, superiores omnes gloria et rerum magnitudine ex­cessit: cuius educationē etres gestas hic praeteribimus, et saltem nonnulla hucspectantia de eo adducemus: Asserunt plures ex scriptoribus, patri post natum Sesostrem in som­nis Vulcanum praedixisse, infantem genitum toti orbi im­peraturum: praeter alias res stupendas et expeditiones fae­liciter in extremas Indias, alias (que) orbis partes absolutas, [Page 27] nauem ex Cedro fecit 280. Cubitorum longitudine, deau­ratam exterius, interius verò deargentatam, quā dono ob­tulit Deo, qui maximé Thebis colitur;IN VVL­CANI Templo statuae. Memphi in Vulcani templo suas et vxoris, lapidis vnius statuas, altitudine cu­bitorum 30. filiorum verò 20. ob hanc rem collocauit: Re­gibus seu ducibus quatuor, á se devictis, aut quibus regna tradidisset, aut quos diversis provincijs praefecisset, praesti­tuto die in Aegyptum venientibus, ei (que) dona offerentibus, si quando ad Templum iret, aut per vrbem incederet, loco equorum curru junctis; vsus est: Annos 33. regnavit: adeò autem diuturna eius gloria ingens (que) ad posteros manavit, vt cum multis postea seculis, Persis Aegypti imperium te­nentibus, Darius Xerxis pater vellet in Memphi suam ante Sesostris statuam ponere, princeps Sacerdotum publicè contradiceret, asserens, illum nondum Sesostris opera ae­quasse; quod responsum haud quaquam aegré ferens Rex, sed laetatus admodum libertate loquendi, se curaturum in­quit, vt nihilo illius virtute, si tantundem viueret, esset in­ferior, hortatus (que) est, vt aetatis ejusdē conferret gesta. Póst Amasis, Actisanes Aethiops, ac iterum Miris, qui Labyrin­thum, mirandumopus, condidit;Labyrinthus Aegypti. cui similem in Creta reg­nanti Minoi Daedalus construxisse dicitur; At Diodori tem­pore Cretensis defecit Aegyptius integer mansit. Post hūc Cetes, à Graecis Protheus dictus, deinde Octavus ab eo Chemnis, qui 50. regnauit annos, & Pyramidum maximā extruxit; cui successit Chabreus ac post Micerinus, aliarum Piramidum extructores: Alij maiorem Pyramidem Ar­meum extruxisse, secundam Amasim, tertiam Masum asse­runt, quam volunt quidam Rhodopis pellicis sepulchrum fuisse, & id non nullorum principum, qui eam amassent, communi opera absolutum. Post Bocchorus, deinde Sa­bacchus Aethiops regnauit, qui si bene regnare vellet, in somnijs iubebatur omnes sacerdotes occidere; Ne verò tantum scelus perpetraret, regno se volens abdicauit, & in Aethiopiam secessit: Tum Aegyptus á [...]2. Paribus guber­nata est, ex quibus Psammiticus, (cuius regnum in annum [Page 28] Mundi 3278. refertur) Monarchiam obtinuit; Hic Aegyp­tiorum regū primus caeteras nationes ad importanda, quae apud se erant, allexit, securitate singulis adeuntibus prae­bita: Apud superiores enim reges nulli externi ad Aegyp­tum nauigabant, cum partim occiderentur, partim adige­rentur in seruitutem: Impietas, inquit Diodorus, Busiridis tempore apud Aegyptios aduersus exteros seruata Graecis causam praebuit, licet minime veram, sed multâ contrac­tam crudelitate, scribendi, quae de eo in fabulis feruntur. Post Psam miticum regnauit quarta progenies: Pòst Apri­eus, ac post hunc strangulatū Amasis, cuius tempore (quo & Polycrates Samius tyrannus vixit) Pythagoras redijt in Graeciam:A.M. 3390. Amasis regnauit 55. annis, vt alijs placet▪ 44. et post eum Psamenites 6. annis: Tum Cambyses Persarum rex Aegyptum armis cepit, circa tertium annum Olympiadis tertiae et sexagesimae: Aethiopes verò quatuor, non conti­nuis, sed diuersis temporibus regnârunt, annis fermè 36. Pers [...]e duce Cambyse rege, annis 134. Postremi Macedones et qui ab eis manârunt, annis 276. Aegyptijs impertâunt: Praeter hos temporibus reliquis Aegyptij omnes regnum tenuêre, viri quidē 470. mulieres 6. Ex hactenus enume­ratis praecipuorum Regum Aegypti operibus & factis,Nota. prae­ter ante dicta, manifesto conspicitur, non obscura artificij Chymici vestigia adhuc tempore Diodori in Aegypto exti­tisse, quae licet ille nō eo fine obseruarit, quippe olim pror­sus incognita, nos tamen alijs quo (que) documentis instituti, in his veritatem manifestissimè scintillare animaduerti­mus; Nam quid causae aliud esset, cur Vulcani templum primarium Memphi fuerit, ejus (que) Sacra arcanissima, & nulli aperienda semper habita? Quin & Reges Vulcani Sa­cerdotes dicerentur, Cum tamen apud alias gentes hu­ic Deo credito non tantus honos praestitus, sed extre­mus locus semper inter reliquos relictus? Cur Aegyptus ex­teris non adeunda fuit, nisi quod plus diuitiarum apud se esse crederent Aegyptij quam ab advenis apportari posset, ac interim ad victum omnia abundantissimè haberent? Cur tot opera incredibilia & stupenda, qualia Mun­dus [Page 29] nusquā tum temporis, nec adhuc imitari potuit, immē ­sis laboribus, et sumptibus plusquam regijs, posteritati relicta essent, nisi abar [...]e profecta et ad veritatem eius de­monstrandam perfecta forent? Cur Sacerdotes tertiam partem omnium prouentuum et vectigalium, et quidèm primò ante Regem accepissent, nisi talis causa subes­set, quod ex illis Reges crearentur, ab illis leges promulga­rentur, et per illos Sacra Vulcano fierent, hoc est, artificiū chymicum Vulcani operâ conficeretur?3. De hiero­glyphicis ani­malium figu­ris. Quibus & hie­roglyphicae animaliū literae seu picturae, quas nulli decla­rare licuit, adnumerentur; De quibus etsi ab alijs integro volumine actum sit, tamen nescio an, praeter vulgatissima palam & superficiàliter cognita, quicquam eo contineatur; Non dubitamus morum institutiones inde peti posse & virtutum & vitiorum symbola, nec non rudimenta quae­dam physica maioris mūdi, vt quilibet pro suo ingenio ea intellecta interpretatur, sed ea non tanti momenti esse sus [...]camur,Mūdus mu­tationem sen­sit ex Ae­gyptiorum institutis. cur mundus inde in religionibus mutationem sen­tiret, ac tot & tanta solennia, sacra, ceremoniae & ritus fie­rent, tot leges ferrentur, nouae literae fingerentur, & singu­la tenebris & silentio inuoluerentur, advenae ar [...]erentur & arcanorum reuelatores capitali supplicio punirentur: Nos ex innumeris hieroglyphicis animaliū picturis prae­cipuas saltem, & quarum gratiâ reli [...]uae introductae sint, seligemus, et antē dictis et pó [...]t dicendis applicabimus, vt­pote cum quibus solis sint consentaneae:Apis, bos seu vitulus sacer▪ Aegyptijs. L. 2. c. 4. Q [...]o [...]quot Ae­gyptiorum hystorias scripserunt, vnanimi consensu [...]e minerunt Apidis, bouis sacri, de quo nonnulla ex Diodoro Siculo, vt plaera (que) alia, adferemus: Addemus, inquit ill [...], et his, quae circa sacri Tauri, quem vocant Ap [...], curam fieri percepimus: Eo mortuo magnificè (que) sepul [...]o, quae­runt ad id delecti Sacerdotes vitulum priori persimilem; inuento, populus luctum finit: sacerdotes, quibus ea im­minet sollicitudo, primúm in civitaem Nili vitulum per­ducunt, in qua eum nutriunt diebus 4 [...]. D [...]inceps in na­vim contoctam, habitaculum aurcum habentem, i [...]tr [...]du­centes, [Page 30] et ad Memphim, vt deum, ducentes IN VVLCA­NI Fano locant: His diebus solae mulieres Taurum vi­dent, quae ante eius faciem astantes, vestibus sublatis, ei abrasum faemen ostentant: Reliquo tempore prohiben­tur in conspectum huius Dei accedere. Haec Diodorus: Alij addunt, necessariò in boue colorem nigrum requiri, ac signum aliquod album seu maculam lunae crescentis et corniculatae formâ in fronte vel alterutro latere,Strabo lib. vlt. Plin. l. 8. c. 46. et praeterea ab omni macula immunem esse debere; Post quam vero per quatuor annos in Vulcani templo nutritus & cultus sit, magnâ solennnitate in fontem quendam immergi vi­vum; eius (que) cadauer inferri Sepulchro sumptuosissimo, ac postea Serapin dici, alium (que) bouem, vt prius, per totam Aegypti regionem, ijsdem maculis & coloribus insignem, magnâ curâ à Sacerdotibus inquiri; Quám sumptuosissi­ma palatia, Cubilia dicta, Memphis in Vulcani templo huic boui struxerint, qu [...] sollicitudine ipsum curârint & enutriuerint, qua (que) reuerentia & cultu prosequuti sint, apud Anthores varios sparsím notari potest: Hunc morem colendi bouis Diodorus suo tempore perdurasse testaturà multis seculis inde obseruatum;Quamdiu Apis cultus Aegyptijs. Quod si Israelitici populi, á Mose ex Aegypto educti, idololatriam in deserto, Aaro­nis permissu, institutam, consyderemus, quomodo ex auro vitulum fecerint, ei (que) diuinos honores circumsaltando Aegyptio ritu adhibuerint, longè ante id temporis in Aegypto cultum Apis receptum fuisse, animaduertemus: Moses enim circiter annum mundi 2454. ante natum Christum 1509. populum Israeliticum ex Aegypto edux­it; & Diodorus Sicu [...]us Aegyptum perlustrauit Annomundi 3907. ante natum Christum 55. Ex qua computatione pa­tet interuallum inter Mosis eductionem & Diodori pere­grinationem esse 1453. annorum, quo continué, & longè antè & pòst, ritus colendi bouis in Aegypto permansit. Cuius institutionis, vt antiquissimae, ipsi Aegyptij causas veras ignorant, ideo (que) diuersissimas vulgo proponunt: Sic enim Diodorus dicto libro. 2. Honoris, inquit, boui im­pensi [Page 31] causam nonnulli tradunt, quod defuncti Osiridis ani­ma in bouem transmigrasset; quae deinceps ad posteros pergens fuerit transfusa: Ali [...]à Typhone interfecto Osiride, ferunt Apim membra eius collecta in bovem ligneum co­rio bouisalbo circumdatum reposuisse, ideoque civitatem Busiridem appellatam: Multa alia de Api fabulantur, quae longum esset singulatim referre. Omnia veró miranda & fide majora de ejusmodi animalium honore disserentes Aegyptij, dubitationem haud paruam quaerentibus causas injecerunt: Sacerdotes secretiora quaedam scripta, provt jam diximus, habent:Secretiora. Multi Aegyptiorum tres causas red­dunt, quarum prima omnino fabulosa est, & antiquorum simplicitate digna: Aiunt enim, priores Deos,Prima Cau­sa. Colendorum animalium fabulosa. cum pau­ci numero essent, viribusque populo impares, impietatem verò hominum timerent, similes se quibusdam animanti­bus finxisse, eo (que) modo crudelitatem, vim (que) hominum effu­gisse: Parto deinceps orbis imperio, vt redderetur anima­libus gratia, quae suae salutis causam praebuissent, conse­crasse illa, quorum sumpsissent formam, ostendisse (que) quo pacto & viva nutriendaessent & mortua sepeliēda. Secūda causa; Ferunt Aegyptios veteres, apud quos nulla esset militaris doctrina,Secunda Caeusa. cum à vicinis saepius bello superaren­tur, excogitasse ferre aliquod insigne, quod milites seque­rentur: Figuras igitur animalium, quae nunc colunt, duces eorum in bello tulisse; ea (que) ex re cognito, seruat [...] (que) sub quo quisque militaret ordine, victoriam consecutos: Igi­tur visum esse gratiam his animalibus, tanquam victoriae authoribus, reddi, statutumque nefas esse, quodpiam eo­rum, quorum imago delata fuerit, occidi, sed coli potius debere, honore (que) affici: Tertia affertur causa, horum a­nimantium illata victui hominum vtilitas; bos faemella & alios parit, qui terram arant,Tertia Cau­sa. & ipsa haud invtilis ad aran­dum: Oves bis edunt faetus, lanamque praebentes vario accommodatam vsui, l [...]c, caseum que abundè no­bis praebent. Canis [...]um venationi, tum ad custodiam prodest: Propterea deum, qui apud eos Anubis vocatur, [Page 32] capite fingunt canino, significantes custodem corporis O [...]iridis at (que) Isidis fuisse: Haec Diodorus. Hae causae, vt ipsi D [...]doro ethnico,Nota. qui nec veri Dei cognitionem, nec fal­sorum numinum differentiam, multò minus chymicae ve­ritatis q [...]quam sciuit, non satisfecerunt, sed indignae tan­tae operae pr [...]cio visae sunt, ita mul [...]ó minus nobis longè aliter institutis tum in vera Dei religione, tum Chymiae studio, ad pala [...]um esse poterunt; Imó potius nugatoriae & relatu vix dignae censentur, quippe ab omni ratione & experientia alienissimae: Interim cum verae causae, quae suâ luce se illustrarent, da [...]j non deberent, nec poterant, tum [...] vulgo ignaro, tum à Sacerdotibus rei conscijs, qua­lescun (que) ad formam seu praetextum effingendae fuerunt; quae cum sapientioribus absurdae viderentur, non iniuriâ illi Aegyptiorum stoliditatem in nummibus colendis de­riserunt:Aegyptij sa­pientissimi antiquitus. Ve [...]ùm Aegyptios multarum artium & scientia­rum primos inuentores & cultores esse nemo inficias ire poterit, et semper pro prudentissimis subtilissimi (que) inge­nij hominibus habitos celebratos (que), quomodo igitu [...] prae caeteris gentibus ad puerilia delyramenta circa brutorum cultus deuenissent, nisi alia causa secretior, quam reuela­re non liceat, subesset? Sacerdotes veritatis conscij reli­gione & capitali poena deterriti nihil aperuerunt de tantis Secretis; Vulgares alij siue literati, siue Idiotae inter Aegyptios ne minimum de vera causa sciuerunt, ideo (que) nil aliud quam fabulas et res ad speciem fictas scribendo manife­stare alijs potuerunt; ita vt quò magis causas veras inqui­rentes falsi fuerint, et à scopo seducti, eó gratius id Sacer­dotibus conscijs contigerit. Cum enim sibi persuasum ha­berent, Deum omnium Creatorem per Creaturas suas ag­nosci & coli posse, erroneâ imaginatione non fuerū [...] solli­citi, vulgum aliter in religione institui, cum mutationem ejusmodi sibi periculosissimam futuram prospicerent: Verâ autem animantium cultûs sub silentio causâ tectâ, necessariū erat varias eas (que) falsas ratiunculas produci, quae s [...]ipsas iugulent invicem & è medio toliant: Verum Dio­dorus [Page 33] fatetur secretiora quaedam scripta de hisce apud Sa­cerdotes extare, alijs ad [...]uc incognita: quae qualia fuerint secreta, vt animi Medicamentum dici reuera possent ac so­lerent, dies jam posterior detexit: Valeant itaque causae illae ternae a pueris deridendae & ab omni veritate absonae, ijsque credat, qui velit, nobis aliae innotuerunt ratio­nes; si veró eaedem sub Allegoria dictae sint, simul constare poterunt, ac prima, quae ad literam absurdis­sima, ad sensum veritati magis correspondebit: Cum enim dij chymici, Osiris, Isis, Mercurius, & Vulcanus, timerent hominum impietatem, sua opera il [...]is absque discrimine largiri noluerunt, [...]eoque sub figura & s [...]hemate vario­rum animantium ea, tanquam pelle, velaverunt, et ab­scondê [...]unt; ne agnoscerentur, nisi â conscijs aut rati­onabilibus: Non enim tutum erat, arcanissima naturae Papyro Niloticae aut membranis animantium per scrip­turam [...]pertè concredere, sed videbatur consultum cha­racteribus essentialibus ab animantibus desumptis, in­vicem colloqui, ne audientes aut videntes scirent, scientes autem non ignorarent: Quod vt magis con­spicuum fiat,Curbos in A [...]gypto cul­tus. Nota. breviter nos causam hujus divini cul­tus boui, Api dicto, impensi percurremus, vnde de cae­t [...]ris simile judicium sumendum erit: Est autem bos ni­g [...]r Hieroglyphicus et indubitatus character materiae ve­rae et vnicae Philosophicae, vt patet ex multis vtrins (que) p [...]oprie [...]a [...]ibus et Allegorijs: Proprietates naturae etsi nullae essent, arbitrium voluntatis ad ejusmodi designa­tionem tamen sufficeret; Omnium enim Technicorum vocabulorū aut noematum rationem nimis curiose velle quaerere, abs (que) ratione esset: Idem in Hieroglyphicis forté locum habet animaliū quod in characteribus et notis lite­rarum; Quantum verò suspicari licet, hoc animal,Api [...] lingua Aegyptia, bos. Taurus ad cultum [...]eligiru [...], prae alijs, vt Apis dicatur, quia alias notum et insigne est vtilitate, robore, cicuritate et prae­stantià naturae; tum quia magna pars agriculturae in [Page 34] arando, occando, triturando et alijs operibus laboriosissi­mis huic incumbat, tum quia lunae crescentis imaginem cornibus et maculis albis in nigro corpore ad vivum ex­primat; Ad haec colore varium est, naturâ tractabile, et non admodum rarae inuentionis: Aliae si quae sint pro­prietates ab alijs obseruentur, hae nobis sufficiunt: Est autem hic bos simulacrum Isidis et Osiridis visibile et sen­sibus obuium, à quo ad mentem facilis fiat recursus intel­ligenti, nempe quid illo denote [...]ur: Verùm hìc quaeri posset, an igitur eiusmodi cultus institutio adeo necessaria fuit, vt chymicum artificium abs (que) eo exerceri non pote­rat?Colendibouis Duae causae impulsiuae. 1. Ad quod respondeo; Duas esse motiuas seu impul­siuas causas primarias harum ceremoniarum et rituum introductorum; Primam ac praecipuam, vt Deo, summo Creatori atque tantorum munerum Largitori, quotidiè à conscijs sacerdotibus gratia redderetur, conspecto hoc animali, vt visibili obiecto et quasi sacramēto et symbolo externo, quod interiores pectoris motus ad Deum diri­gere admoneret; Vt (que) Sacerdotes iuniores huius rei non­dum perfectam scientiam adepti ad inquisitionem eorum, quae obscuriora erant, hisce hieroglyphicis characteri­bus incitarentur: Credibile enim est philosophorum di­scipulos hisce rudimentis se invicem exercuisse, inqui­rendo et consyderando rerum et animalium imagines seu figuras, vt perfecti theorici fierent, antequam praxi manum adhiberent: Vt enim quod manus anté notauit, mens facilius retinet, sic quod mens bene praemeditata est, [...]. Causa. id manus aptius póst exprimit: Altera ac secundaria causa est respectu vulgi, tum vt hoc in officio & venera­tione huius animalis, licet ignarum, contineretur, legi­bus (que) morem gereret, tum vt non inquireret in acta et scripta Sapientum, Chymiae artificium tractantium: Si enim nullus cultus externus huic rei adfuisset, Sacerdo­tes illi, non Sacerdotes, sed artifices chymici proclamati essent, et quilibet prae curiositate in eorum facta et effecta [Page 35] inquisiuisset; A quo timore per religionis praetextum liberi euaserunt, licet semper in Vulcani templo ignem fouerent, e [...] (que) noct [...]s et [...]ies aduigilarent; Nam ita res sacra postulauit: Quae intelligenti sufficient: Per raurum quo (que) materiam philosophicam denotari, patet ex Osirido et Iside, antè satis declaratis, qui per Apim intelliguntur, cum Osiridis anima in Apim mortuum, Serapin post dictum, migrare dicatur: et quoscun (que) honores Osiridi et Isidi debeant, eosdem Api impendere teneantur Aegyp­tij: Praeterea sequentibus temporibus à Graecis semper eadem materia per boues allegoricè insinu [...]ta est, vt patet in Tauro Minois seu Minotauro labyrintho Cretensi in­cluso erà Theseo deuicto, ope Ariadnes; in bobus Herculis ex Hesperia seu Iberia Geryonis tricorporis, (Chrysaoris filij, sanguinis Medusae nepotis,) abacti, nempe ex Pyre­naeis montibus; in bobus solis in Trinacria pa [...]is, in tauris ab [...]asone sub iugum missis, et in alijs eiusmodi quám pluribus: Color huic boui Api niger adesse debe­bat eandem ob causam, quia nigrum nigrius nigro est artis initium; In fronte autem vel alterutro latere macula alba crescentis lunae, alias abs (que) maculis omninó require­batur iuuenis, seu vitulus, sanus est generosus, quia aeta [...] iunior, vt in ouis incubatui idoneis requiritur, sic et in materia philosophica; vt (que) oua gallinae sine gallo edita inutilia sunt, sic subiectum philosophicum, seu Apis abs (que) lunae crescentis imagine vix quicquam prodest; Quartum annum Apis non excedit, quo praesente mergi­tur, et alius eius vice inquiritur, eodem (que) modo nutritur, colitur et extinguitur; quia necesse est vt ivuenis maneat; Cursu enim Philosophiae ter quater (que) absoluto, de nouo incipitur, vt Typhon Osiridem iterum interimat, et Isis sui coniugis membra de nouo recolligat: Alij dicunt Isidem esse [...]unam, Osiridem solem, caelestes, ijsque Apim sacrum, praesertim dictis maculis notatum; At illi Solem et Lunam philosophorum nunquam viderunt, ne quidem [Page 36] per vmbram; hoc est, noctuae sunt ad hunc solem, qui etiam noctu lucet intelligentibus, ignaris, sub te­nebris tectus; Caput enim a [...]tis, inquit Hermes cap. 1. Est coruus, qui in nigredine noctis & claritate [...] volat sine alis. Habitaculum praeterea aureum, quo Apis tenebatur, Vulcani fanum, quo nutriebatur, et caeteri cultus adhi­biti idem attestantur: Quemadmodum autem imago bouis sculpta Chaos philosophicum, vt totum continens, deno [...]auit, ita figurae aliorum animalium vel partes to­tius vel operationis, pro cuiuslibet naturae diuersitate, expresserunt; quas cum Aegyptiorum vulgus in Py­ramidibus, columnis, statuis, templis alijsque locis pictas aut sculptas vná cum Api animaduertit, ijsque reuere­tiam et silentium à Sacerdotibus impendi, eodem sensu et honore, quo Apim, caetera quoque bruta animantia colere cepit:Origo super­stitionis Ae­gyptiae. Haec est origo et radix brutalis supersti­tionis Aegyptiorum in colendis quibuscunque anima­libus et plantis, ab Api eiusque hieroglyphicis exorta, inque mentes eorum proseminata et infixa; Dum enim signum pro signato appraehendi [...] prae ignorantia, vt ca­nis lapidem pro iactore prae bile, externaeque super­ficici inhaeret, negligit interiora, quae intellectu, non oculis, cernenda forent; dumque vmbram captat, rei essentiam perdit: Sic superstitio ex superstione er error ex errore natus est, conniuentibus ad hoc Sacerdo­tibus, ex causis praedictis; Nec verò fieri poruit, v [...] talis opinio cum lacte materno imbibita, post extirparetur, nisi monstratâ veritate, ob quam haec talia et tanta ab antiquissimis ordinata, quod nullo modo fas erat; Hinc singulae ferè ciuitates Aegypti sumpto à Memphi (quae bouem colebat) exemplo,Vnde anima­lia cepta coli in Aegypto. singula animalia venerari pro (que) numinibus habere ceperunt; Vnde et nominari se op [...]a­runt, tanquam à Dijs ortum ducentes, vt Bubastia à [...]oue, sic Leontopolis [...] Leone, Lycopolis á Lupo, ab alijs aliae: Strabo▪ lib. 17. Geographiae de ijsdem Aegyprijs, [...]orumque [Page 37] animalium cultus varietate sic scribit: Saitae & Thebani ovem colebant praecipuè, Latum piscem Nili Latopoli­tani, Lupum Lycopolitani, Cynocephalum Hermopolita­ni, Cetum Babylonij, qui colebant iuxta Memphim, Aquilā Thebani, Leonem Leontopolitani, Capram & Hircum Mendesij, murem & araneum Athribitae: Verùm cum non­nulli Aegyptiorum deorum immensum numerum pro­ducant,Cur praeci­pua anima­lia culta in Aegypto. Canis. nos caeteris omissis praecipua saltem animalium Hieroglyphica perlustrabimus, vtpote Canis, Lupi, Felis, Leonis, Hirci, Ichneumonis, Cynocephali, Crocodili, Ibi­di [...], Accipitris & Aquilae. Canis Mercurio, vt custos affin­gitur, est (que) ejus proprium Hieroglyphicum: Nam Cani­no capite Mercurium pingebant quem Anubim vocârunt, velut singularem Deum Aegyptium; vt enim Mercurius, Osiridis & Isidis consiliarius seu minister vbi (que) constitui­tur, ita Canis, quo vix animal sagacius est; huic sacer habe­tur: Hinc Virgilius Anubim appellat latratorem, seu ca­ninos l [...]tratus edentem hoc versu: Omnigenûm (que) Deûm monstra & latrator Anubis. Lupos cur venerati sint, tra­dunt varias causas; ali [...] ob similitudinem canum, alij quod,Lupus. cum Isis vnâ cum filio Oro bello dimicatura esset, Osiris in Lupi formâ, ab inferis & vxori & filio contra Typhonem auxilio venerit: Alij alias rationes fingunt: Verùm ean­dem esse causam introductionis figurae Lupi, quae Canis, ex circumstanti [...]s satis apparet; Anubis & Macedon, vt ante dictum, fingebantur filij Osiridis, quorum ille Canis, hic Lupi insignia in armnis gestaret; Hic Anubis habetur pro Mercurio, qu [...] vel consiliarius vel officiarius est Isidis, non filius & Orus solus natus dicitur ex Osiride & Iside: vnde constat, si pro hystoria rerum aut personarum haec assu­mantur, in omnibus & singulis à seipsis refelli: Nihil au­tem aliud canis & lupus Hieroglyphicè designant,Nota. quam duas partes in vno Subiecto, quarum vna est cicurior & tractabilior seu minus [...]ugax, altera ferocior & fugacior; Cumque Anubis fingitur canino capite, [...]ateria Philoso­phica [Page 38] denotatur eo respectu, quo est stabilior & fixior; Cum Macedon Lupino▪ quo vo [...]atilior: Lupus enim nost [...]r, inquit Rhasis in Epistola, in Oriente invenitur & Canis in Occidente; Iste momordit illum, & iste momordit istum, & fi­untrabidi ambo, et interficiunt se ad invicem donec fiat ex eis toxicum & Theriaca: Hinc Isis de seipsa testatur, vt habet ejus columnae inscriptio, quod sit in astro Canis refulgens; Et Author rythmorum Germanicorum; Alexander, in­quit, ex Persia scribit, Lupum & Canem in hac argilla esse e­ducatos, tamen à Philosopho nobis indicatur, vtrumque vnam habere originem, Lupum sci [...]icet ab Oriente prouenire, Canem verò ab Occidente ortum habere. Sic & Felis Isidi sacra habe­batur eâdem ratione, quia Isis Lunae coelesti ac faemineae naturae assimilabatur,Felis. ac felis vicissitudines Lunae tenere o­culorum incremento ac decre mento videbatur; vnde in praecipuo honore fuit apud superstitiosos Aegyptios felis, habebatu [...]que capitale felem occidisse, vt Diodorus narrat exemplo cujusdam Romaniplebeij & Regis Persici ob feli illatas injurias trucidatorum; Leonem veró vt animali­um regem, qui victricis esset naturae, calidae & igneae, nec non sanguine aliorum victi [...]aret,Leo. posuerunt, eoque sulfur leonina pelle insignitum denotârunt; de quo cum saepius hisce libris dixerimus, vt notorium hic omittimus: Hircus idem cum Typh [...]ne, Priapo, Phallo, Satyris & Titanibus de­signare animadvertitur;Hircus. cum enim sit animal ad libidinem pronum, vt patet ex Virg. Egl. 3.

No vimus & qui te transversa tuentibus hircis,
Et quo, sed faciles Nymphae risere sacello.

Hinc pro generationis membro, quod Osiridi, aut ejus pa­tri Saturno, aut avo Coelo, detractum est, sumitur; & Baccho, qui Osiris est, sacer habetur, vt & Phallus, de quo inferius: Ichneumon murem figura referre traditur, vnde & Mus Indicus à quibusdam dicitur: [...]hneumon. Huic cum Crocodilo aiunt [Page 39] necinum bellum esse, cui cum viribus & magnitudine im­par sit, astu hostem aggreditur, dum in illius dormientis fauces insilit, corrosisque intestinis ipsum prosternit; Hu­jus absque dubio rationem habuerunt antiquissimi qui e­jus animalis figurâ, tanquam charactere Hieroglyphico primitus vsi sunt: Tale enim quid accidere in hoc natu­rali artificio tam notum est quam quod notissimum: Nam vnum, quod fixum est, jugulat reliquum, quod volatile, & sic ex vtroque fit Theriaca Medicina aurea:Cynocepha­lus. Nihil autem frequentius Cynocephalo in Aegyp­tijs symbolis visitur, idque ob naturam ejus animalis; quod Isidorus lib. 11. hoc modo describit: Cynocephalus est monst [...]um caput habens caninum, de quo narratur in lib. de Naturisrerum, quod vnus Cynocephalus fuit delatus regi Francorum Ludoico, caput habens ferè caninum, cae­tera verò membra sicut homo, crura quidem humano mo­do nuda, manus etiam & brachia, collum album ac nu­dum, dorsum verò pilosum, erectus vt homo stabat▪ & ita decenter et hones [...]é sicut homo cibum manibus cap [...]ebat & ori inferebat: Hujus meminit Augustin. l. 2. c. 14. De Ciuitate Dei, vbi Thomas Valois addit, Augustinum per Cynocephalum intelligere Mercurium seu Hermetem Ae­gyptium; vnde & dicit lib. [...]. cap. 12.16. Miror sanè si ipsa scilicet, Deorum mater, Rhea, peperit Cynocephalum, quae longè postea venit ex Aegypto: Hunc autem Mercurium seu Hermetem dicit Isidorus l. 8. cap. vlt. fuisse formatum cum capite canino; Nam Canis est animal sagacissimum, sic et ipse fuit sapientissimus: Haec Valois: Huic animali, (si non ipsum est) persimile est Bavian dictum, cujus vt si­miae gestus sunt varij et disciplina mira: Ratio ex ante dictis conspicua est, cuj alij adijciunt, quod mictu ite­rato viginti quatuor horas diej naturalis exprimat, ac ita solis motum in circulo repraesentet: De Crocodilis eo­rumque veneratione,Crocodilus. Causae quae apud Aegyptios tra­duntur, absurd [...]ssimae sunt; quia p [...]triam secur [...]m praestent à praedonibus, qui metu horum á Nilo abstinere cogan­tur; [Page 40] quasi Crocodili sub aquis degentes potius hostem propulsare possint▪ quam ipsi Aegyptij sub eorum Croco­dilorum tyrannide praeoccupatret nunquam securi; cum Crocodilus omnibus praedonibus sit rapacio [...] et crude­lior, tam Aegyptijs, quá nexteris infestus, et aquis et ter­ris metuendus: Menam verò á Crocodilo per paludem Maeridis vectum esse, quem sui canes perse querentur▪ ideo­que ab eo mandatum, bestiam hanc pro Deo coli, eique vrbē Crocodilopolin dictam extrui, vt in Lupi honorem Lycopolin, in Leonis leontopolin, omnino incredibile est; Non á merito animalium id provenisse, sed ob physicam significationem arcanam, non omnibus notam, certo cer­tius est: Hoc enim animal et aquis et terris degit; solum­que ex quaprupedibus ovum parit; qua ratione ovum phi­losophicum verè xprimit; quod cum imperfectum sit, tamen omnia sibi necessaria intra se habet: De Ibide ea­dem est ratio,Ibis. quae deprae dandis serpentibus Aegypto max­imé salutaris habita est; Haec avis Isidi et Mercurio sacra credebatur ob arcanas naturae dotes, tum quod venenosa depascendo aerem salubriorem ac animalibus vitam tuti­orem praestaret, tum quod ipsa sibi Clysteris injectione ab obstructionibus, quae alvum interciperent, medicaretur. Accipitrem Osiridis sacrum putant,Accipiter. qui solaris avis videa­tur non solumob oculorum aciem, quâ valet, sed etiam na­turam igneam ad bella promptam; vnde illud Ovidij. ‘Odimus accipitrem, quia semper vivit in armis.’ Hac enim Martiali vi caeteras aves in praedam vocat, sibi­que in sanginem convertit: Prae his omnibus veró Aqui­lam Reginam volucrum agnouerunt, et inter sacros cha­racteres,Aquila. quos Hieroglyphicos vocant Aegyptij, re­posuerunt, easdem ob causas, quas antea, et post, vbi Aqui­lae fit menrio, recensuimus: Praeter has figuras Hierogly­phicas innumerae aliae reperiuntur, vt in Pyramidibus, I­sidis mensa, ac similibus antiquissimis operibus Aegyptijs [Page 41] & inscriptionibus apparet, verum hae nobis exempli vice hoc loco sufficient; Scribant alij de Hieroglyphicis Ae­gyptiorum magna commentaria, vt velint, vix tamen ar­bitor, absque Vulcani & Mercurij, imó Medicinae (in quâ plurimum Osiris et Isis praestiterunt) verâ cognitione, & vsu eos quicquam nisi verba daturos, vtcunque ad mora­les, imó morosas, ac verè moras et meras tricas implican­do explicent: Causa verissima, cur Dij crediti horum a­nimalium formis gaudeant vel laetentur, vulgo ignota fuit, nisi quod putârint (vt supra sub prima causa meminimus) Deos territos ob metum Gigantum in Aegyptum aufugis­se, ibique assumptis variorum animalium figuris se ab­scondisse; Hinc Ovid. 5. Met. Cuilibet ex Dijs singulare ani­mal asscribit, sub cujus tegmine latuerint, his versibus.

Huc quoque Terrigenam venisse Typhoea narrat,
Et se mentitis superos celâsse figuris.
Duxque gregis, dixit, fit Iupiter, vnde recurvis
Nunc quoque formatur Libycis cum cornibus Hammon,
Delius in corvo est, proles Semeleia Capro,
Felle soror Phaebi, niue â Saturnia vaccâ,
Pisce Venus latuit, Cijllenius Ibidis ales.

Praeter animalium, aliarumque rerum figuras pro chara­cteribus Hieroglyphicis vsurpatas, in singulis Aegyptio­rum templis Harpocratis simulachrum visebatur, eâ for­ma, vt digito ori impresso silentium seruandum,Harpocrates & altera manu prudenda abscondens, libidinem dètestandā, innue­ret; idque non absque causa; Haec enim quatenùs arcana arcanissima naturae non omnibus insinuanda, vtque Dej dona preciosissima, ita non libidine aut luxuria dehone­standa sunt.

Sunt praeterea monumenta haud dubia in Aegypto reli­qua,4 De alijs in­aicijs & Monumen­tis Aegypti­orum. quorum vel memoria extet in hystorijs vel vestigia hodierno quoque die obvia, de artificio Philosophico si non per se, tamen cum alijs iuncta evidens testimonium [Page 42] perhibentia; vtpote qùod tot coloniae per vniversum ferè [...]rbem inde deductae tradantur,Coloniae Ae­gyptiorum. quae omnino tales sunt, vt alicuius magnae gentis potētia & diuitijs celeberrimae ini­tium extiterint, Nam, vt Diodorus tradit, in Babyloniam co­lonos traduxisse Belum Neptuni volunt Libyae (que) filium,Belus. qui sedem vrbi poné Euphratem cum elegisset, Sacerdo­tes (hos Chaldaeos Babylonij vocant, qui more Aegyptio­rum astra obseruarent) physicos etiam, Astrologiae qui de­diti essent, instituit: quod autem hic Belus ab alijs Satur­nus, ab alijs Iupiter dictus, ex Sacerdotibus Aegyptijs ori­vndus sit, et artificij arcanissimi tum Sacerdotibus illis proprij gnarus fuerit, eius (que) ope tanti regni incrementum praestiterit ex sequentibus, vbi de templo ipsi erecto sermo erit, patebit: praeterquam quod nomen ipsum Saturni aut Iovis illi inditum satis convincat, eum aureae deorum ge­nealogiae participem fuisse: Ferunt etiam, inquit Diodorus, Danaum ex Aegypto cum filiabus profectum antiquissi­mam ferè vrbium Graeciae,Danaus. Argos condidisse; in Lydiam Cypri appulisse, susceptum (que) ab incolis erecto Mineruae templo, statuam ingentem Deaedicasse. Quod verò Danaus Aegyptius arcani Aegyptij cognitionem habuerit & cum Belo affinitatem, patet ex allegorijs à poëtis post illorum tempora fictis de Danai filiabus, quae maritos suos occi­derint, vnde apud inferos vas perforatum aquis replere frustraneâ operâ cogantur▪ quae et Dan [...]ides et Belides ap­pellantur, quia quidam Belum Danai patrem statuunt, alij horum coniugum;Colchi. De Colchis Diodorus quo (que) refert, quod Aegyptiorum sint coloniae, qui in Ponto habitant; Hi fodi­nas metallorum secuti sunt, eas (que) in Colchide colere cepe­runt; Vnde & Iason Vellus aureum deportauit: Sic Am­mianus l. 22. Colchos antiquam Aegyptiorum sobolem esse refert: Nam linificium adeò apud eos vulgatum est, vt in peregrina quo (que) loca exportetur.Iudaei. Iudaeos insuper, Diodorus inquit, qui Arabiam inter Syriam (que) consedêre ab ipsis Aegyptijs testantur transmigrasse: Quapropter et apud has nationes, addit, antiquo more circumciduntur [Page 41] pueri, ab Aegypto eâ consuetudine traducta. Verum in his ex ignorantia sacrarum literarum,Nota. originem circumcisio­nis apud Iudaeos ab Aegyptijs deducit, cum econtrà fieri debeat; Postquam Abraham ex Dei ipsius iussu hunc ritum in posteros suos transmiserit, à quibus multi in Aegypto diuersis temporibus consederunt, ibique circumcisio­nem sine dubio propagârunt: In qua Israelitarum ex Aegypto eductione singulare quoque accidens abundan­tiae diuitiarum auri et argenti apud Aegyptios apparet; Cum singuli ex Israelitis à Deo iubebantur aurea et argen­tea vasa mutuó accipere secum (que) auferre; Vbi videtur et horum vasorum magnam copiam ibi fuisse et haud mag­nam aestimationem aut preciositatem, quod viri rustici, seruiles, alienigenae, contra ipsius Regis nutum inde mi­graturi et redeundi animum non habentes, à vicinis suis Aegyptijs eadem inpetrârint; Nam praeterquam quod Deus Aegyptiorum voluntatem in manu sua habuerit [...]ó (que) direxerit, tamen si priuati homines non multum auri & ar­genti ipsi habuissent, non potuissent alijs dare mutuò Quod si hoc verum est de priuatis personis, quid aestiman­dum erit de Sacerdotibus et Regibus ipsis, quantum illi thesaurorum et opum ex metallis habuerint, de quibus legitur, quod propria reconditoria seu gazophylacia ad aurum & argentum reseruandum extruxerint, quod sanè mirum videri possit illo antiquo, non nostro tempore; Athenienses quo (que) colonos Saitarum gentis Aegyptiae asserere nituntur, vt patet ex Diodoro: qui inquit;Athenienses. Fuerunt & Aegyptij quidam Atheniensium duces:Dipetes. Dipetes enim Mnethei pater, cum esset Aegyptius, post modum Atheni­ensium ciuis et rex factus est:Erichtheus. Similiter & Erichtheum tradunt Aegyptium genere Atheniensibus imperasse, qui ex Aegypto Atheniensibus attulit frumentum, ob id (que) beneficium eis regem constitutum, qui sumpto regno docuit eos ceremonias ac mysteria Cereris Eleusinae ab Aegyptijs translata: Eam quo (que) deam his temporibus coaeuam Athenas frumenta comportasse dicunt & serere [Page 44] denuó triticum docuisse: Athenienses regnante Erichtheo cum omnes terrae fructus siccitas abumpsisset,Vt quidam volunt. A.M. 2568 Cererem praesentem frumento eos iuuisse; Sacra insuper et mysteria eius De [...] tunc in Eleusina suscepta, quae eadem et penes Aegyptios celebrantur: Haec Diodorus: Verum haec fabu­losa esse et nunquam reuera contigisse, apparet ex innu­meris circumstantijs,Nota. quamvis pro hystoria ab Ethnicis credita et recepta fuerint: Nam vsus frumenti longé antiquior est et ante diluvium non ignotus, ideo (que) Nohae posteris non insolitus, ad quos Graeci pertinent, praesertim cum caeli iniquitas in eorum regione non denegauerit fru­menta aut vinū: Ad haec Ceres nulla Dea reuera est aut fu­it, sed vt constat ex anté narratis et in posterum narrandis, cum ipsa Isis habeatur, ac póst Triptolemum, vt nutrix, nu­triuisse, èodem referenda est: Nec cóueniunt▪ inter se, nunc Erichtheū nunc Cererem ipsam, nunc Triptolemū Atheni­enses docuisse frumentorū seminationem et vsum, quasi adeó indociles extiterint Atheniēses; vt primâ vice apprae­hendere nequiuerint; Et si vnus ex dictis frumenta Graecis dedisset, caeteris hoc asscribi nequit, tū (que) quaeritur, quo an­te id victitârint Athenienses, an glandibus, vt poëtae fabu­lantur? et vnde, an ex Aegypto, vel ex alia regione, vel cae­litús frumenta primitús apportârit; Verum qualia haec frumenta fuerint, póst ex Hieroglyphicis Eleusiniorum [...]acrorum clarissimè patebit, ideo (que) hic omittimus: Simili­ter ibidem de Eumolpis mentio fiet horum sacrorum Sa­cerdotibus.Eumolpi­des. Nam et Eumolpides, inquit Diodorus, ab Ae­gyptijs Sacerdotibus traducti sunt, et a Pastophoris prae­cones: Idem, solos ex Graecis, inquit, Athenienses per Isidem iurare, formâ moribus (que) Aegyptijs similes, plura (que) alia his similia magis ambitiosé quam veré asseruntur.Cadmus. Cad­mus quo (que) ex Thebis Aegypti ortus praeter caeteros filios & Semelen suscepit; Nam cum missus esset a patre Age­nore in Europam, vehementi [...]actarus tempestate in Rho­dum venit, ibi (que) Neptuno aedificauit templum, eius (que) cu­ram Phaenicibus quibusdam ab se in insula relictis [Page 45] demandavit: Ex his postmodum sacerdotes, qui faciendis praeessent sacris, ex successione manârunt: Cadmus Mi­nervam Lindiam ornavit donis, in quê [...]s olla fuit aerea ad­modum conspicua, antiqvo more fabrefacta: In ea lite­ris Phaeniceis, quas aiunt primum ex Phaenicibus in Graeciam allatas, appellatasque Phaeniceas, inscriptum e­rat, Terram Rhodum à serpentibus vastatum iri;Arcana. Nota. quae ver­ba si ritè intelligantur, totam artem chymicam brevis­simo Hierogyphico apertissimè evolvunt: Nam cur ol­lam eam Minervae Deae sapientiae obtulit? cur aeream, & quidem antiquo more fabrefactam? Cum enim haec anti­quissimo tempore contigisse dicantur, cur dicitur adhuc antiquo more fabrefactam ollam esse; nisi po [...] [...] ad ma­teriam, quam ad formam ibi respiciatur? Phaeniceas lite­ras Hieroglyphicas fuisse non est dubium, aut potiùs, Alle­gorici sensus, easdem cum Puniceis, quarum ante memi­nimus; Terra autem Rhodus, cum Allegoricé ibi acci­piatur, Terra Philosophica est, quae á Serpentibus deua­standa erit, in quibus duobus, vt arcanissimis, nempe terro Rhodia (alia enim non valet) & serpentibus volatilibus & venenosis totum magisterium quiescit: ideoque hoc à Cadmo, quasi vatidico spiritu, praedictum fuerat; Donum sanè aereum Minervae (sapientiae Deae habitae, vtpote ex Cerebro Iovis enatae) oblatum non tanti erat momenti ob materiam necformam, cum preciosiora dona Deae of­ferenda essent, ex auro, gemmis & alijs; nisi quid Hierogly­phici Aegyptij continuissent; Huc accedit, quod omnia de Cadmo ferè fabulosa sint & chymiae propria arcana de­notent; quomodo nempe bovem sequutus varij coloris, vbi hic recubuit, ille vrbem condiderit, sociosque ad fon­tem miserit, à Dracone ingenti, Typh [...]nis & Echidnae filio, pòst extinctos; quem ipse Cadmus aggressus trucidarit, e­jusque dentes in terram pro seminio sparserit, vnde ena­ti Terrigenae fratres in Cadmum irruentes: Cum verò Cad­mus vnum eorum Lapide clam percussisset, inde intestino bello exorto se mutuò è medio sustulerunt: Haec singula [Page 46] esse accommodatissima verae chymiae Hieroglyphica o­pera nemo non videt, vt etiam in sequentibus demon­strabitur [...]at [...]ús: Eódem spectat, quod Orpheus Thebano­rum amicus finxerit Dionysium, qui apud Aegyptios Osi­ris & Latinos Bacchus est, ex Iove & Semele Cadmi filia, natum, quasi primò post Thebas à Cadmo conditas Diony­sius seu Osiris ortus dicatur, cum tamen longé ante Cadmi tempora apud Aegyptios celeberrimus fuerit, non quod re­uerà Deus extiterit, sed inter Hieroglyphicos pro prima­rio, vt dictum, creditus & receptus: Ideoque Aegyptij scriptores tradunt, nugari Graecos, quod Dionysium apud se­se natum ebuccinentur:Fabulosa alia de Aegyptijs. Diodorus quoque nonnulla alia lib. 2. c. 6. de Aegyptijs recenset his verbis: Multa quo (que) alia fabulosè de Aegyptijs feruntur, quae adhuc nomine & opere perseuerant. Nam in vrbe Achanta trans Nylum, Libyam versus procul à Memphi stadijs 150. vas est per­foratum; ad quod singulis diebus sacerdotes 360. aquam ex Nilo deferunt: Asini etiam ficti fabula monstratur in quadam celebritate: Nodos enim, quos vnus in princi­pio longioris funis complicat, alij post sequentes dissol­vunt. Melampodem insuper ferunt Dionysii sacra ab Aegyp­tijs ad Graecos transtulisse,Melampus. quaeve de Saturno feruntur, de­que Titanum pugna, hystoria postremó omnem Deorum passionem docuisse. Daedalum quoque aiunt imitatum esse labyrinthi errores,Dadalus. qui ad hoc vsque tempus manet. Hunc aliqui aedificasse dicunt Mendetum, alij Maronem multò antequam Saturnus regnasset. Numerus priscarum apud Aegyptios statuarum idem est, qui est à Daedalo Graecis fa­ctus. Templi Vulcani vestibuli, quod pulcherimum in Memphi situm est,Templum Vulcani pul­cherrimum. Daedalum architectum fuisse constat, obque eam rem á populo statuâ ligneâ in templo, quae ab ipso fabricata sit, donatum. Huic propter artis praestan­tiam, multaque ab eo inuenta, magna gloria adepta deo­rum honores accolae impenderunt: In vna enim Mem­phis insularum templum nunc quo (que) est Daedalo dicatum; Haec Diodorus; Cum Graeci arcana Aegyptia potissima [Page 47] resciuerint, ceremonias quoque et ritus sacros quibus illa [...]egi simul et propagari possent, receperunt; Hinc fabula de Danai filiabus, vas perforatum aqua replentibus, ac reli­qua ejusmodi apud Graecos celebrata sunt; Templū Vul­cani quoque preciosissimum apud Aegyptios fuisse Dio­dorus narrat, quia vt dictum, á Vulcano et Mercurio ferè om­nia sua bona post Deum habuerunt:Qui Graeci ad Aegyptos doctrinae gratia ive­rint. Tradit quoque idem author in Aegypto Orpheum, Musaeum, Melampodem, Dae­dalum, Homerum poetam, Spartanum Lycurgum, Solonem Atheniensem, Platonem Philosophum, Samium Pythagoram, Eudoxum Mathematicum, Democritum Abderitem et Inopi­dem Chium fuisse, suasque scientias, artes & doctrinas didi­cisse: quod si verum est, vt in eo consentiunt omnes hy­storici, constat ab his tanquam ducibus omnium bona­rum literarum, legum et institutorum, nec non ceremo­niarum, de Dijs Hieroglyphicis opinionum & figmen­orum originem et radicem primam emanasse ad Grae­cos aliosque populos, atque sic per totum feré ter rarum orbem successu temporis propagatam esse: Quid enim Poetae et Theologi Ethnicorum habent, quod non ex Or­pheo, Musaeo & Homero hauserint? Quid antiquorum le­gislatores memoratu dignum habuerunt, quod non á Ly­curgo, Soloneque transtulerint? Quid denique Philosophi tot sectarum principes in scientijs jactârunt, quod non á Platone, Pythagora, Eudoxo, Democrito, alijsque tanquam per manus traditum acceperint? Itaque hj omnes sua dog­mata ex Aegypto,Ex Aegypto omnes artes. artium nutrice & opinionum matre domum deportârunt; quae licet diversa videantur & nonnulla eorum inter se pugnare, ex Hieroglyphica & Allegorica doctrina tamen ea varietas duntaxat contigit; Quocirca omnes ferè religiones Ethnicae in orbe tū tem­poris noto, literae & leges ex Aegypto exortae sunt; Iam­blichus in libro de mysterijs idem, at paulò aliter, attestatur; Aegyptij, inquit, scriptores, putantes omnia inventa esse à Mercurio, suos libros Mercurio inscribebant: Mercuri­us praeest sapientiae & eloquio: Pythagoras, Plato, Demo­critus, [Page 48] Eudoxus, & multi alij ad Sacerdotes Aegyptios iue­runt: Dogmata hujus libri sunt Assyriorum et Aegypti­orum, & ex columnis Mercurij: Pythagoras & Plato didi­cerunt Philosophiam ex columnis Mercurij in Aegypto: Columnae Mercurij plenae doctrinis:Columnae Mercurij. Haec ille: An verò hae columnae fuerint illae, quarum meminimus de Osiride et Iside, aut aliae Hieroglyphicis prorsus literis (quales sunt illae quae hodierno quoque die Romae visuntur non procul á Porta Populi, ad S. Iohannem Lateranensem, ad Di­uam Mariam Majorem, & alibi) sculptae, triangulis, qua­drangulis, circulis, serpentibus, & innumeris ejusmodi a­nimalibus mirabiles & refertae, in obscuro manet. Iosephus quoque meminit in antiquitatum libris á primis patribus ante diluvium, duas lapideas, vnam marmoream, alteram lateritiam, tabulas seu columnas, septem artium liberalium inscriptione, ne hae perirent aquis vel igne, sed ad posteros transmitterentur, insignitas, erectas fuisse, quarum fortè & alij antiquiores scriptores mentionem faciunt; Ex re­centioribus, Bernhardus comes, aliorum monumentis e­doctus Hermetem invenisse primum illas tabulas refert, dum inquit; De hoc verò Hermete legitur in Biblijs; ip­sum intrasse in vallem Ebron primum & ibidem invenisse lapideas tabulas septem, quibus insculptae fuerant á sapientibus, priusquam inundatio fieret aquarū, septem artes liberales, cuique suis solum in principijs, ne transirent in oblivionem. Quod etiamsi nos in textu bib­liorum sacrorum non legamus, tamen credibile est hau­stum ex glossis antiquorum scr [...]ptorum: Ratio his ad sti­pulatur in hunc modum; Quod si Adam omnium rerum creatarum essentias cognovit intus & extus, vt in sacris traditur, dum nomina à cujusque natura ijs imposuerit, Et si antiquissimorum illorum patrum vita adeo longaeva po­tius in consideratione & speculatione divinorum operum, quám alijs operationibus vilioribus peracta sit, quis neget, scientias omnes reales, non phantasticas et imaginarias (quales quaedam pòst introductae sunt, vt est ratiunculâ [Page 49] productâ nigrum facere album et album nigrum) in men­te et vsu illorum patrum exti [...]isse? Quod si in consydera­tione et opere, non iniuri [...] et de harum propagatione fue­runt solliciti in posteros; Prolem enim suae mentis vt reseruarent aequè, ac corporis, hoc for [...]è medio vsi sunt; si veró quis Iosepho, alijsque in his contradicat, per nos licebit; satis ex antè dictis nostrae Propositionis demonstrationes sese insinuant: Vitrum, quod lapis arti­ficialis pellucidus dici posset,Vitrum in Aegypto ab antiquis temporibus. et propriè ad chymiam spec­tare, ab antiquissimis quo (que) temporibus Aegypto ei (que) vi­cinae Aethiopiae innotuit; Ex eo enim Aethiopum sepul­turas fieri Diodo [...]us testatur; Salientes, hic inquit, corpora in (que) vasis vitreis nuda condentes supra columnas po­nunt: Ita per vitrum defuncti corpus aspicitur, quemad­modū scribit Herodotus; quod Cnidius Ctesias improbat: Ait enim saliri corpora, ideo (que) corruptam non posse spe­ciem seruare, sed statuas aureas cauas fieri, in quibus mor­tuos ponant vitro circumposito: Quo fit, vt in locis supe­rioribus sitae circumstante vitro imago aurea defuncto similis reddatur aspicientibus: Et haec ditiorum Sepul­chra esse affirmant: Tenuiores argentea [...] imagines ponūt, inopes veró fictiles. Vitrum abundé cum plurimum fiat in Aethiopia, omnes habent. Haec ideo afferenda putaui­mus, cum Aethiopes aliquando Aegyptijs, et hi illorum magnae parti, imperârint, ne quis ex vasorum, nunc ad chymiae vsum requisitorum, defectu tum existente, vt opi­nari posset, aliter, quam res est, concluderet: Quó et spec­tat, quod admirabile est, & adhuc Cairi,Nota. (Memphis olim dicti) obseruatur, oua gallinacea ab Aegyptijs solis per ar­tificium furnorum excludi posse; id (que) ab antiquo et longè ante natum Christum tempore: Sic enim Diodorus l. 2. c. 3. de hoc plus quam chymico artificio Aegyptiorum scribit: Nam qui, inquit, aues et anseres nutriunt, praeter earum, quae apud alios homines habentur pro [...]reandi naturam, adeó illis indulgent, vt in numerū dictu mirabilem avium [...]vadant. Non enim ovis ìncubant aues, sed ipsi ingenio & [Page 50] naturali arte ex ovis praeter caeterorum consuetudinem educuntfaetus: Non immeritó quó (que) ex Aegyptiorum re­gum stupendis Sepulchris et miraculosis monumentis Pyramidum,Pyramides Aegypti. idem convincere possemus: Quamvis enim Aegyptij ex naturae operibus de animae humanae immor­talitate, vel aliàs, certiores facti, ideo magnifica Sepul­chrorum Mausolêa reliquerunt, negligentes interim do­mus aedificandae curam, quod, vt Diodorus de his loquitur, domos nostras diuersoria appellent, tanquam breui tem­pore à nobis inhabitandas, defunctorum Sepulchra, sem­piternas domos, tamen eorum potentiam, diuitias, animi constantiam, et supra humanitatem quid tentantium ef­fectus et opera adhuc ibi locorum videmus, quasi aeterna et ad finem mundi duratura; quae à quibus extructa sint, supra diximus; Hae inquam Pyramides, vt Diodorus l. 2. c. 2. refert, versus Libyam spectant longè à Memphi stadijs 120. à Nilo autem 45. quae et artificio & operis magnitudine mirabili s [...]uporem praeberent aspicienti­bus: Earum maxima quatuor est laterum, quorum quod­libet ab inferiori parte iugera septem continet: altitudo amplius, quam 6. iugera tollit: Latus quodlibet deducta paulatim vsue ad verticem altitudine continet cubitos 65. Ex lapide duro difficiliue ad tractandum sed aeter­num permansuro structura omnis constat. Nam fermè milleannis, vt aiunt quidam, vt alij tradunt, amplius tri­bus millibus quadringentis, ad nos vsue ea moles in­tegra permansit. Ferunt eos lapides ex Arabia longo admodum itinere aduectos: Aggeribus autem fabricata est, nondum eo tempore inuentis machinis; opus certé mirabile, praesertim in terra vndiue arenosa, vbi nulla ne (que) aggeris, neque caesi lapidis sint vestigia, vt non ab hominibus, sed à dijs tanta moles structa videatur. Co­nantur Aegyptij mira quaedam de his fabulari, ex sale et nitro aggeres eos factos, posteaque Nili incremento liquefactos absque hominum labore penitus defecisse: Verum id procul a vero a best. Nam et multitudine ho­minum [Page 41] agger constructus & multitudine deletus est; Trecenta enim & sexaginta hominum millia, vt aiunt, ad id opus deputata sunt, quod viginti fermè annis ab­soluerunt. Pecunia omnis ad opus eius impensa, vt olera tantum herbasque (is enim cibus opificum fuit) ad mille et sexcenta talenta excessisse dicitur: Praeter hanc sunt et aliae, ex quibus aliae alijs sunt minores: At nemo eorum, qui struxerunt eas Pyramides, in ijs sepultus traditur: Quidam, vt ex eodem antè retulimus, maio­ris asserunt Armeum extitisse conditorem, secundae Amasim, tertiae Masum, qu [...]m volunt quidam Rhodo­pis Sepulchrum fuisse: Verūm de harum Pyramidum auctoribus nil certi neque apud incolas, neque apud scriptores constat. Hactenus Diodorus: Nos tempore antiquissimo, nempe eo,Nota. cum populus Israëliticus in Aegypto lateribus coquendis et stipulis per agros con­gerendis fatigaretur, extructas esse, colligimus potius ad opum ostentationem, quám regum Sepulchra: Bar­bara Pyramidum, inquit Martialis, sileat miracula Mem­phis, etc: Omnis Caesareo cedat labor Amphitheâtro; V [...]rum Amphitheatrum illud, non minus praelustre opus, nunc in ruderibus ferè positum est, Pyramides veró, quae tot millibus annorum ante Amphitheatrum steterant, adhuc perdurant integrae: Ab ingenio itaque subtilissimo, ab animo verè magno, et à manu largissima has profluxisse, ab effectu patet: Plinius Lib. 26. c. 12. ait, Pyramides illas in Aegypto nihil aliud fuisse, quam regū pecuniae ociosam et stultam ostentationem; quippe cum faciendi eas causa à plaerisque tradatur, ne pecuni­am successoribus aut aemulis insidiantibus praeberent. Quod veró inter mundi miracula numeratum est non immerito, hoc opus quoque ab arte miraculosa, cum caetera omnia correspondeant, perfectum, mundoque pro testimonio quasi aeterno relictum esse, rationi con­sonum est. Verum de his satis: Vt caetera opera Aegypti magnificentissima praetereamus, inprimis suspiciendum [Page 52] est Semiramidis Babylonicae, quae et Aegypto impera­vit,Templum Beli Babi­lonici. templum lovi Belo erectum, in cuius summo tres ingentes aureas statuas Iovis, Iunonis, Opis (que) erexit, quarum Iovis, vt Diodorus inquit, adhuc extat longitu­dine pedum 40. mille Babyloniorum talentorum ponderis: Opis simili pondere in sella aurea residet, ad cuius genua duo adstant leones, iuxta (que) serpentes argentei ingentis magnitudinis, ponderis quilibet est talentorum 30. Iu­nonis stans signum ponderis est talentorum 800 Huius dextera caput serpentis tenet, sceptrum lapideum sinistra: His omnibus communis erat mensa aurea manu facta, longitudinis pedum 40 duodecim latitudinis, ponderis talentorum 50. Et eiusmodi plura, quae Diodorus et alij scriptores recensent: Quae etsi quis ad Deorum gentili­tiorum cultum vsitatum referat, tamen Chymica om­ninó esse, quo ad originem et inuentionem, clarissimé constat: Belus enim, vt anté narratum, ex Aegyp­tijs Sacerdotibus in Babyloniam colonias et sacra Ae­gyptia deduxerat; Vt ita ars Aegyptij arcani conscia eòdem transl [...]ta sit; Adhaec Iupiter et Iuno sunt con­iuges, nihilominus frater et soror; Sic et Saturnus O­pis (que) quae mater est vtrius (que) Saturno (que) lapidem pro Ioue obtulit deuorandum; In aurea reuera sedet sella, ei (que) adstant leones et serpentes; addam, vnus volatilis, alter non; de quibus Chymicorum libri scatent, ideo (que) hic non repetendis: At cur Opis dextrâ caput serpentis te­net, sinistrâ verò Lapideum sceptrum? Quia ita oportuit hieroglyphicè adumbrare, de qua re et in cuius memo­riam haec simulachra posita essent: Sceptrum aliàs ex auro est, sed hoc ex Lapide, qui auri pater est subter et supra terram; Opis autem vtrius (que) mater: Commu­nis est mensa omnibus aurea; Quia ex tribus duo, et ex duobus vnum fit: In Aegypto quo (que) apud Heliopolitas (eaedem enim Heliopolis et Thebae sunt) priscis tem­poribus inuenta esse tradunt et irae et doloris Medica­menta; Ideo (que) Diodorus inquit, Homerum apud Aegypti­os [Page 53] commoratum finxisse ab Helena in praeteritorum ob­livionem potionem Telemacho datam,Nepenthe [...] medicina d [...] ­lorifuga ab Aegyptijs fa­cta fuit. NEPENTHES dictam; Hac ratione non immerito omnia haec opera e­jusdem Medicamenti vi et facultate producta esse augu­ramur; Medicamentū enim, quod Animi dicitur, inscrip­tione Simandij superius relata, si irae et doloti medetur, si (vt Ianus Lacinius annotat) est aegritudinum homi­num cum animi tum corporis efficax medicina; quippe quod perturbationes omnes expellit, bonosque viros, id est, alieni non invidos efficit simili [...]er et conservat; si quo­que, vt idem testatur, corporeos humores, si qua excesse­runt, adaequat et constituit, imbecillemque senectam va­lentem inducit et confirmat, Cur non hoc quoque, quod in potentia existit, in actum deducat?Venus Aurea Aegypti. Venerem Aegyptij ex antiquo nomine auream appellant, agrumque esse con­stat aur [...]ae Veneris prope Memphim: Non sine causa Sa­turni exenterati abjectum pondus, vnde Venus nata di­citur, aureo dignantur nomine et honore; quia revera mater est omnis oestri Philosophi [...]j; Habet enim Cupidi­nem, qui Dijs aureis quoque dominatur, inque ijs libidi­nem incendit: Notandus & mos medicandi pueris apud Aegyptios; qui pro pueris aegris Dijs quibusdam vota fa­ciunt, ac si pueri de morbo euaserint, radunt capillos ac in auro argentove ponentes dant munus Magis. Qu [...]e huc vsque maximâ ex parte ex Aegyptiorum monu­mentis vt antiquissimis, sic arcanissimis adducta [...]uerunt, [...]atis superque conuincunt, omnia illa opera ad Chymiam, hoc est, Medicinam auream, de aureo medicamento cor­poris & animi agentem, proprijssimé referri debere, nul­lisque alijs rebus, nisi perperâm, accommodari posse: Verùm cum non nemo de Medicinâ, toties inculcatâ, du­bitare queat, quasi illa non tanti momenti sit, nihil (que) am­plius praestirerit▪ quam ali [...] medicinae mostratis aev [...], mul­to magis, si de L [...]pide Philosophico aut Aurificio seu Chrysopaea haec á [...]obis intelligantur, praeconcepto judi­cio [Page 54] omnia vana, irrita, nec rationi, nec naturae consen­tanea, pronunciabunt nonnulli; idque ideó, quod ipsi modum perficiendi ea secundum artem, quae naturae sunt opera, non capiant aut intelligant, nec artifices ejusmodi (praeter vulgatos, potiùs fraude & paupertate, quàm vero artificio et divitijs celebres) palám adhuc talia et tanta operantes, videant: His ijsque similibus obiectionibus negativé concludentibus, et ab ignorantia juris et facti (quod aiunt) dependentibus (Cum hisce aequè ecelestia quam terrestria eâdem facilitate et audacia evertere liceat, in contrarium tot experimentis vtròbique extantibus) sic respondemus: Quod Aeegyptij, eorumque sequaces Graeci antiquissimi Medicinam auream habuerint, quâ illi ad divitias quoque comparandas vsi sint, praeterquam ad valetudinem corporis sustentandam, hactenùs dicta satis convincunt, & ab hystoricis antiquis post Diocletiani tempora memoriae proditum est; Verúm hic meae pro­positionis scopus non fuit, nisi forté secundarius, qui se ipsum sufficienter comprobet, si saltem de Medicina, quam primariò mihi demonstrandam sumpsi, constaret: Vnius enim Subjecti multae & variae possunt esse vires, efficaciae, virtutes, fines et effectus, licet non omnes ad vnam ean­dem (que) intentionem dirigantur; quod in auro, subjecto nobilissimo, conspicitur; quo medici vtuntur ad sanita­tem hominis curandam, fabri ad alia opera inde confici­enda, alij ad ornatum & pompam, non pauci ad lucrum & censum; (quid enim non perficit aurum?) Ita & de Medicina illa aurigena sentiendum est, qua non diffite­mur multos Aegyptiorum regum ad luxum et diuitias, nec non Idololatriam introducendam, & sub silentio ar­canissimorum confirmandam, abusos esse; alios quoque haud paucos ad divinam gloriam, proximi vtilitatem et corporis humani sanitatem conservandam: A potiori autem denominatio cum fieri debeat, ac plus sit in hac humanae vitae fragilitate & brevitate, juxta praeceptum [Page 55] Dei, proximum diligere, vt se ipsum, eique in necessi­tatibus ac morbis, qui corpus affligunt, succurrere man­dantis, quàm divitijs solam operam impendere, & sibi vni vivere; Idcirco haec ars meritò à nobis appel­lata MEDICINA, quae aureum animi & corporis Medicamentum perfecit, eo­que nomine longo tempore in­vestigata est.

Finis Libri primi.

LIBER SECVNDVS. DE HIEROGLY­PHICIS GRAECORVM, AC Primó de Allegorijs auro magis CONSPICVIS.

SI RELIGIONVM APVD Omnes Gentes diversissimarum quo­cunque tempore receptarum initium & originem primam repetamus, á probabilibus causis eas semper exti­tisse reperiemus: Antiquissimam ve­teris Testamenti apud Patres ante di­luvium, & post ab Abrahami aetate ad ad Israelitas propagatam, vt verissimam amplectentes à caeteris omnibus excipimus, vtpote à Deo ipso institutam & miraculis innumeris demonstratam, cuj Christiana NOVI TESTAMENTI successit, omni exceptio­ne major professio: De Ethnicorum praesertim Idolola­tria, seu falsorum numinum veneratione & cultu dicimus: Huic occasionem absque dubio praebuisse causas ad speci­em,Dij ab omni­bus gentibus recepti, à Vulcano & Mercurio erti. non omnino fictas aut falsas creditas, sed rationabiles, verisimiles et multorum consensu stabilitas: Sic ferè vni­versus mundus (exceptâ Iudaeorum Polytia) Numina tum à Romanis, à quibus imperabatur, hausit; Romani â Grae­cis, Graeci ab Aegyptijs; Aegyptiorum vulgus à Sacerdo­tibus, sacerdotes à Vulcano & Mercurio, Osiride & Iside, fictis & au [...]eissuis numinibus ac saltem nominibus existētibus, [Page 57] rem verò longé aliam significantibus, omnem sacrificio­rum vsum & ritum mutuati sunt; de quibus hactenus sub Aegyptiorum Hieroglyphicis satis dilucidè disserui­mus.

Praeter dictos autem Osiridem, Isidem, & Orum Aegyptij antiquissimi etiam aliorum Deorum nomina vsurpârunt, praesertim duodecim, nempe Iovis, Neptuni, Martis, Dij Aegyp­tij [...]2. magna­rum gentium dicti. Mercurij, Vulcani, Apollinis, Iunonis, Vestae, Cereris, Veneris, Dianae & Minervae, quorum sex sunt Masculini, & toti­dem faeminei sexus, ijque Dij magni magnarum gentium crediti sunt, póst ad Graecos, & ab his ad Romanos transla­ti. Nam vt Natalis testatur, alijs fiebant è ligno simula­chra vel fictilia, & non sculpebantur ex auro vel argen­to vel ebore, nisi magni Dij, cum Plebeij è quavis materia fierent antiquitus. De his Herodotus in Euterpe; Duodecim, inquit, Deorum nomina primos Aegyptios existimasse, atque Graecos ab illis cepisse, eosque primos ara [...] & imagines & Templa Dijs sibi erexisse: Quòd verò Graeci, & quinam ex illis primi ad Aegyptios transierint,Graeci ab Aegyptiis doctrinas acceperunt. ipsorum sacra in Grae­ciam retulerint, ipsius Diodori verbis demonstrabimus; Hic lib. 2. cap. 6. Nunc inquit, qui Graeci sapientiâ & do­ctrinâ praediti in Aegyptum priscis temporibus transierint: vt leges & doctrinam illorum perciperent, recensebimus: Scribunt corum Sacerdotes, in sacris contineri libris, tran­sisse primum ad Aegyptios Orpheum, Mus [...]um, Qui Graeci primo in Ae­gyptum tran­sierint. Melampo­dem, D [...]dalum, Homerum Poetam, et Spartanum Lycur­gum; Deinceps Solonem Atheniensem, Platonem Philoso­phum ac Samium Pythagoram; Eudoxum quoque Mathe­maticum ac Democritum Abderitem, & Inopidem Chium. Omnium veró monstrantur vestigia, quorundam ima­gines, nonnullorum loca, tum ab ejs, tum á doctrina, quā secu [...]i sunt, denominata: In Aegypto certè perceperunt omnia, quae illos apud Graecos admirabiles fecêre. Nam Orpheum hymnos Deorum plurimos, orgia et inferorum fictionem attulisse tradunt; Osiridis sane ceremonias et Dionysi [...] easdem esse, similes (que) esse Is [...]dis Cererisque nomi­nibus [Page 58] tantum differre: Imp [...]orum verò poenas et campos Elysios et statuarum vsum ab Aegyptiorum sepulchris sumpta introduxit: Mercurium quoque secundum anti­quos destinantem finxit mor [...]uorum animas. Erat mos Aegyptijs Apis corpus reducentem aliquid propé astanti Cerbero abscissum porrigere. His ab Orpheo ad Graecos traductis, Homerus Orpheum imitatus, idem in suo Poe­mate scribens, ait Mercurium Cyllenium animas Heroum evocare, habentem virgam in manibus: Haec et multa a­lia Diodorus de his recenset. Eadem aut his simili [...] apud diversos leguntur authores; Ex quibus de translatione Ae­gyptiorū sacrorum ad Graecos certiores fi [...]ri possumus: Quando autem hoc contigerit et qua primaria intentio­ne,Aegyptia sa­cra quando ad Graecos translata. facilè [...]iscernere licet: nempe tum temporis, cum absque periculo capitis Graecis Aegyptum pe [...]ere et [...]gre­di concessum fuerit, quod vt anté quoque memmimus, Psammitichi regis, vnius ex duodecim ducibus, exteros primò ad sese admittentis, aetate contigit; nempe circi­ter annum Mundi 278. quo anno Psammitichus regnare cepit, vel pauló post (quia 54. annos regno praefuit) ante Olympiadum [...], quod in annum Mundi 3187. poni­tur: Hoc tempore Orpheus ex Aegypto dicta sacra in Graeciam transtulit, nec solū ceremonias circa festivitatem Dionysij celebrandas, sed etiam scientiam ipsam propter quā sacra institu [...]a et ritus introducti essent: vt in sequen­tibus passim apparebit: Orpheum insecutus est Musaeus, Linus, Melampus et Homerus omnium Philosophorum antiquorum,Sex Autho­res primi a­pud Graecos religionis fa­bulosae. qui metro vsi sunt, sua [...]ssimus et inge­niosissimus, quibus et Hesiodus annumeratur: Hi sex, vt horum sequaces pra tereamus, sunt omnis Relig [...]o­nis Ethnicae apud Graecos Authores et instau [...]atores, to [...] Poematum et fabulosorum de Dijs [...]orumque factis par­tim Heroicis, partim pecoribus dignis involucrorum, quibus totus ferè Mundus intricatus semel, vix se vn­quam extricare potuit suis viribus; nisi Deo placuisset haec opinionum de Dijs monstra per Filium suum, vi­ctorem [Page 59] triumphantem, trucidare; De intentione au­tem Orphei, Intentio pri­maria Poetarum anti­quissimorum. aliorumque Poetarum priscorum si subtilìus inquirere velimus, re ipsa inveniemus, ipsos non pri­mariò ad cultus illos divinos seu ceremonias respexisse, sed ad alia arcanissima sub ist [...]s occultata, ne vulgo haec innotescerent, alija sapientioribus tamen causam indagationis praeberent; quod etsi nullibi à quodam Scriptore indicatum sit (quià & res occulta mansit & ne nomine quidem expressa est) tamen ex diversis hinc in­de collectis indicijs & argumentis haud obscuris à nobis ostendi clarissimé poterit; vt in sequentibus apparebit: quibus etiam non consideratia, vel haec vnica ratio in­telligentibus sufficeret; nempe, si Aegyptij aliud quid intellexerint suis sacris & ceremonijs Osiridi, Isidi, Mercu­rio, Vulcano, Apidi et animalibus quibusdam adhibitis, quàm objecta ipsa oculis obvia, ac sub illis tanquam cor­ticibus nucleum v [...]ritatis absconderint; sic & Graeci non de tegumentis fuerint solliciti, nisi & corpus tegendum sub illis agnovissent; Quod quale fuerit, jam ante sub Aegyptiorum Hieroglyphicis satis indagavimus & expo­suimus: Inde non est [...]erisimile, antiquos illos Poetas ex innata malitia, aut irrisionis gratiâ tot adulteria, ho­micidia, incaes [...]us & scelerasuis Dijs attribuisse, vt vel Deos, vel homines juderent, aut vitia ejusinodi enormia Deorum exemplis propagarent, ( [...]um enim omnium bipedum neqtussimi fuissent) sed potius vt demonstra­rent Deosillos non esse nisi ficti [...]ios, imaginarios et artis occult [...] vulgo, sed sibi notae, symbola et Emblemata aliud ad oculum, aliud ad mentem referentia: Ne autem inania nomina rebus cassa in medium producere viderentur, singulis illis Dijs fictitijs singula officia qua­si divina & vires Naturae genitticis diversas asscripse­runt, ac nihilominus Vnum Deum in omnibus istis pro­fessi sunt: Quod in antiquissimis potius apparet, q [...]ám alijs: Sic enim Orpheus ad caprum communem D [...]os singulos interpretatur; ac deinde addit quod omnia sint [Page 60] vnum re, quamvis nomine multa: Cum in Cratere canit in hunc modum:

Deorum gentilium officia.
Nuncius interpres Cyllenius omnibus ipse est,
Nymphae aqua sunt, frumenta Ceres, Vulcanus at ignis,
Est mare Neptun [...]s canentia littora pulsan [...],
Mars bellum, Paxalma Venus, mortalibus ipse
Taurigena & superi [...] animi curaeque levamen
Corniger est Bacchus convivia laeta frequentans:
Aurea iusticiamque Themis, rectumque tuetur:
Sol est mox idem contorquens spicula Apollo
Eminus & peragens, & Divinator & Augur,
Morborum expulsor Deus est Epidaurius: ista
Omnia sunt vnum, sint plurima nomina quamvis.

Omnia sunt vnum.Deijsdem Hermesianax.

Pluto, Persephone, Cere [...] & Venus alma, & Amore [...],
Tritones, Nerens, Tethys, Neptunut & ipse
Deus vnus.
Mercurius, Iuno, Vulcanus, Iupiter & Pan,
Diana & Phaebus iaculator, sunt Deus vnus.

Quod stigitur isti Dij acciperentur proptié, vt ha­ctenus apud Ethnicos consuetum est,Nota. aqua & ignis, Nymphae et Vulcanus, bellum et pax, Mars et Venus, nullo modo sunt vnum, sed diversissima numina cre­dita, & diversissimas res respicientia seu indicantia; Si quis haec ad Deum Vnum vniversireferat, fortè adeo ad­versantia in eo excusari possent, si de potentia ejus per omnes Creaturas diffusâ accipiantur, at vereor ne ni­mis improprié ac impiè id fiat, Creantem cum crea­tis, Aeternum cum mutabilibus, Spiritum cum corpo­ribus confundendo: Quocirca, vt Dij illi tam varij & diversi, adeóque differentes ab invicem, de alio sub­jecto, cui aequè conveniant omnes, intelligantur et explicentur, prorsus necessarium videtur; idque idem est, in quo Dij Aegyptij (Graecorum progenitores) Osiris, Isis, Typhon, Mercurius, alijque latêre declarati sunt; Quod vs magis quo (que) conspicuū fiat circa Graecorum Allegori­as, [Page 61] quas Poeticas vocant, has secundo hoc libro et se­quentibus nobis illustrandas sumemus, ita vt Dij gentiles ficticij suae origini, vt et vera Chymia suo honori vnâ e­âdemque opera, restituatur; ne quid interim de Poesi no­stro tempore recepta, quae illius antiquae scenae vestibu [...] adhuc delectatur, aut Philologis, Aristarchis Criticis, in o­ratione quám ratione magis occupati [...], Hystoricis, alijs ve hujusmodi (qui genealogias et res gestas deorum et dearū nec non Heroum, pro indubitatis, veri [...] et irrefutabili­bus recipiunt, amplectuntur et exosculantur, imò vt Ce­rebrum Iouis in delitijs habent et admirantur, immemo­res interim se Christianos et veritatem vnam et simpli­cem esse) dicamus; Hae enim scientiae et personae à no­bis non obscurationem sui nominis, at potius illustratio­nē accepturae sunt; quibus si non ad gustū dixerimus, non nobis calūnias intentatas, sed sibi tenebras mentis ereptas velint; nos vt hoc ipsis praestemus, illae ne istud nobis, ope­rā dabimus: Nec puto caecū quid veri judicij de coloribus reddere posse, ideoque vbi de his disputatio incidit, con­sultius ipsi foret, silentio quám ridiculo sermoni indulge­re: Hinc si quis in haec arcana animadvertere velit, vt [...]a cognita habeat, antequam Censoriam vibret, requiritur; Nos quousque in haec penetraverimus et mente et manu, non nostrûm est gloriari, sed Deo hinc sacrificium laudi [...], (cujus hoc sit specimen) ponere, quod et hominum bo­nae voluntatis commodo cedat, tenemur.

Cum veró haec tanta involucra ac tam varia pro dig­nitate et amplitudine materiae evolvere, tot (que) seculis et scriptis pertexta retexere, et ad vnguē resecare opera futu­ra esset magni voluminis, ideo (que) suâ mole laboratura; id­circo saltem praecipua et magis insignia ex omnibus Alle­goricis Poetarum figmentis et fabulosis de Dijs et hero­ibus narrationibus nobis tractanda selegimus, non stylo, vt alij solent, acuto aut copioso, sed vulgari, ad rem poti­us, quám vocabula, accommodato, succincto; atque sic hoc libro secundo de Graecorum Expeditione, duce Iasone [Page 62] ad aureum Vellus occupandum, aurei [...] pomis Hesperi­dum,Summ [...] quin (que) se­quen [...]um librorum allegorias Graecorum continenti­um. L. 2. Lib. 3. Lib. 4. Lib. 5. Lib. 6. alijs (que) huiusmodi aureolis monumentis agemus: Tertio, de aurea deorum, dearum (que) genealogia, nec non Heroum ab illis progenitorum quorundam ramis ab ar­bore aurea ascendentibus Quarto, de Graeciae festis ac sa­cris, vt etiam de certaminibus et ludis ab ijsdem authori­bus ad eandem intentionem occulti artificij institutis; Quinto, de Herculis laboribus, ac sexto, seu vltimo de Oc­cupatione et Excidio Troiae, personis (que) et requisiti [...] eòdem spectantibus, breuitate qua licet, perspicuitate, qua possu­mus, trademus; Ex quibus perceptis, simile iudicium de alijs hic non expositis, ad allegorias tamen hasce pertinen­tibus▪ à quocun (que) ipso statui poterit. Orpheus vt religionis apud Graecos author,1. Allegoria de A [...]reo Velle­re [...]asonis Orpheus, pri­mus Graeco­rum Vates, theologus & legislator. ita et allegoriae de vellere aureo ex Colchide petē [...]o inventor et ebuccinator primus extitit; quam ille singulari subtilitate excogitavit, et artificio per­fecit, [...]âdem prorsus intention [...] & fine, quo de simili sub­iecto recentioris aevi scripta quamplurima edita sunt, nempe vt duplex inesset sensus, superficialis & reconditus; superficialis, qui literam sequitur et est hystoricus, vel si literam non omnino sequatur, tamen communia & Vul­gariaseu de moribus seu rerum naturis exponit; Recondi­tus ve [...]o ad essentiam internam respicit, & à vulgi cogni­tione remota arcana sapientibus insinuat, minus inge [...]io valentibus abscondit: Scripsit hic author Carmine alia quo (que) opera, quae ipse in Argonauticis recenset, ingenij eius summum acumen et doctrinam arguentia; inter quae, libro de lapillis, Mercurij antrum, ex quo omnis generis bona referenda sint, graphicè depingit, adeò vt emunctae n [...]ris quicun (que) fuerint, et non â pituita praeoccupati, facilé o [...]faciant, de quo Mercurij antro ibi, de quo subiecto in Argonauticis intelligi velit; At nosseriem narrationis eius prius percurremus, deinde notas ab altera parte nostras et naturae auctorum (que) cum illis Concordantias addemus: Iason patre natus Aesone,Iasonis genus & educatio. auo Cretheo, proauo Acolo, abauo Iove, matre Polymedâ Au [...]olyci filiâ, cum Pel [...]as [Page 63] Neptuni filius ex Tyrrho Salmonei filiâ à Cretheo fratre Salmonei educatâ, natus, Iolcum obtinuisset post Cre­theum, qui Iolcum condiderat, Aesone expulso, Chironi educandus traditur; Chiron autem, qui Saturni & Philyrae Nymphae filius erat, ipsū in arte medendi & ad vitae huma­nitatem spectantibus rebus instituit; Cumque deinde iu­venis doctrinâ et moribus politssimus Iason evasisset, in aulam Peliae concessit; Verum quò magis omni virtute excelleret, eó minus amorem Peliae mer [...]ri potuit, quippe à quo cum suspicione nunquam non obseruaretur; Vt igitur Pelias honesto praetextu Iasonem praesentibus peri­culis ipsi (que) morti obijceret, in mandatis dedit, Vellus au­reum apud Colchos celebre singulari animi fortitudine, quae tantum iuvenem deceret, ad sese deferre superatis pe­riculis; Quod licet durum imperatu & arduvm factu vide­retur, animum tamen addidit Iasoni, quod non ex proca­citate propriâ, sed alterius iussu, cui non parêre nefas foret, id peragendum sibi incumberet: Necessarijs igitur ad iter comparatis cum 50. comitibus, omnibus fere à Dijs or­tum ducentibus, nav [...]m conscendit, Argô, Palladis consi­lio fabricatam, malum loquacem è Dodonêa quercu ha­bentem, vt in Colchidem navigaret:Lemnus▪ Vulcani offi­cina primo petita. Orâ solutâ in Lem­num primo devenit, vt Vulcanum sib [...] propitium redde­ret, mox in Marsiam, Cium, Iberiam, Bebryciam et Syrtem Libyae applicuit, vb [...] cum ob syrtium naturam navigare non posset, navim Argô supra humeros spacio duodecim dierum per Libyae deserta comportârunt, donec die duo­decimo rursus mare invenientes illam de [...]ecerint: Inci­dentes postea in Neptuni filium Eurypylum, a quo, quod pro Xenio obtulit, acceperunt,Gleba è ter­ra soluta aquâ. nempe glebam e terra ex qua pó [...]t dissolutâ in aquâ Medea multa vaticinata est; De­inde ad Phineum vatem caecum ab Harpyijs infestatum devenerunt, qui a Boreae filijs inde liberatus est: Hic licet caecus oculis corporis tamen mentis acumine pollens cur­sus omnem rationem Argonautis demonstrauit; quod primùm petrae Cyaneae essent adcundae, quas symplega­des [Page 64] siue concurrentia saxa quidam vocârunt, vnde ignis plurimus scatebat,Petr [...] Cy­aneaeade­und [...]. quarum periculum emissâ columbâ ex­plorârunt: Abhinc Bithyniam ad latus procul relinquen­tes Thyniadem insulam, Mariandynos, Acherusiam, vr­bem Enetorum, Cara [...]abim, Halym, Irim, Themiscyrum, Cappadociam, Chalybes & innumera alia loca praeternaui­gauerunt, & ad Phasim fluuium, qui per terram Circaeam defluit, tandem (que) ad Aureum Vellus accesserunt: Cum (que) ad Aeetam, Solis filium, Colchorū regem Iason deductus esset cum socijs, liberaliter ab eo acceptus est, et ad postu­lata Iasonis responsum, se illud Vellus aureum ipsi conces­surum, vtpote in medio omnium, pro palma, positum, si Marte & arte id obtinuisset; Cum (que) pericula insuperabilia subeūda viderentur, Ipsius Aeëtae filia Medea bono animo Iasonem esse iussit, ei (que) Pharmaca quaedam probatissima noctu suggessit, quorum administratione conueniente, omnia quotquot essent pericula, evasurus esset: Nec opi­nio ipsum fefellit: Erat autem in Martis luco suspensum Vellus aureum horto muris validissimis cincto, in cuius vestibulo Tauri ferocissimi aeripedes & Draco dentibus prae longis pervigiles custodes erant;Lex aureum vellus occu­paturo prae­posita. Lex erat huiusmodi posita: Draconem primó interimendum, illi dentes ex capite excutiendos; Tauros deinde sub iugum mittendos, aratro terram scindendam, dentes illi inspergendos, ac se­getem repentinam armatorum inde prodeuntem extir­pandam; quibus peractis Vellus aureum Victori conce­dendum; sin minus, mortem victo oppetendam esse: De­derat autem Medea Iasoni Pharmaca quaterna, primó vn­guentum,Pharmaca quaterna [...] Medea dae­ta Iasoni. quo corpus sibi perungeret, & sic à veneno & igne draconis, taurorum (que) illaesus evaderet: Secundó mas­sam quandam soporiferam, quam si draconi in fauces in­ijceret, ille statim in somnum incideret: Tertió aquam quandam lympidam ignem taurorum facilimè extin­guentem: Quartó imaginem Lunae et Solis peculiari mo­do fabricatam, quam si collo gestaret, quicquid in hoc opere tentaret, optimè s [...]ccessurum▪ Quibus probè ad apta­tis [Page 65] ad vsum, sequenti die pugnam aggressus est: Magnâ equidem solertiâ opus erat in dracone extinguendo:Iasonis pug­na. Abs (que) intermissione enim Venenum cum igne mistum eiacula­batur, quo quemljbet sese adorientem interfecit: Verùm cum Iason se inunxisset dicto vnguento & imagine illâ ad collum appensâ munivisset, massam illam narcoticam in os apertum iniecit; Vnde ille sui oblitus in somnum le­theum incidit toto corpore intumescens, Cui cum caput gladio abscidisset, dentes eius inde extraxit: Deinde ad bo­ues domandos successit; At illi mox cornibus petentes et igneo perfundentes imbre Iasonem insecuti sunt; qui post arborem non nihil decedens aquam clarissimam ijs in fauces inspersit; vnde illi tanquam attoniti et domiti ex­templo steterunt; lugo ita (que) eorum collo aptato cepit ara­tro terram vertere et dentes draconis pro semine iactare: Verúm vt sub terra semen hoc tectum fuerat, en enati mox apparēt viri armati pro dentium numero, qui cum in Iaso­nem irruerent, is, vt ex Medea didicerat, parum se ex pro­spectu eorum proripiens,Terrigena­rum vnus la­pide petitus. vnum Lapide eminus concu­tit, qui dum à sibi proximo se vapulare existimat, illum stricto mucrone perfodi [...], cuius necem dum alius at (que) ali­us vlciscitur, mutua pugna illos ad vnum omnes oppres­sit; quibus interfectis cum nihil amplius, quod velleris au­rei raptum impedire posset, restaret, hoc deni (que) potitus in patriam vnà cum Medea sospes redijt. At (que) haec est rei ab Iasone gestae succincta narratio, cuius post Orpheum me­minerunt et Apollonius ex Graecis et Valerius Flaccus ex Romanis praeter alios innumeros, quos non citamus: Alij plures circumstantias in exitu et reditu addunt, quas om­nes annectere non est huius loci, ne (que) operae precium: Quomodo deinde Medea fratrem suvm Absyrtum in fru­sta decerpserit iuxta Absyrtides insulas, et Aesonem Iaso­nis patrem senem iuventuti restituerit, alia (que) mira perege­rit ac tandem Iason obierit, sub Argo naue dormiens sup­pressus, apud diuersos annotatum reperitur: Item quomo­do Phryxus, (à quo Phrygia a quibusdam dicta autuma­tur) [Page 66] ariete Hellespontum vectus in Colchos peruenerit, arietem (que) Mercurio sacrificârit et pellem in Martis Iuco suspenderit, quam Mercurius deaurârit à multis frustrà pe­titam:Mercurius deaurauit pellem. Verúm nunc ad ea, quae notabilia circa hactenus narrata existunt, accedamus: Vbi primum consyderemus, quomodo haec ab alijs exposita fuerint: Multi autem, ij (que) simpliciores, haec ita contigisse reverà existimant, Iaso­nem missum,Expositio a­liorum. iuisse, cum monstris pugnasse, ijs (que) victis re­disse domum; At per vellus aureum intelligunt vel oues viuas aurei coloris, vel deauratas; Vel non oues, at mine­ras auro fertiles in ovium pellibus purgari solitas; Vel li­brum ex pelle ovium concinnatum, (quam membranam vocant,) in quo artificium Chymicum de auro confici­endo per artem scriptum esset: Alij haec pro fabulosis qui­dem admittunt, sed nescio ad quam morum doctrinam de­torquent, quasi haec talia et tanta inuolucra ad mores for­mandos essent efficta, aut prodessent: Sunt et alij qui haec omnia pro hieroglyphicis et allegoricis accipiunt, sed non ad mores, nec vulgatam physicam, sed ad occultissi­ma naturae Arcana, Lapidem philosophicum eius (que) elabo­randi modum et artem continentia et inuoluentia, vt nux corticibus nucleum tegit, exponunt; vt praeter centenos Chymiae fauentes idem attestantes, acerrimus quo (que) huius artis osor, Natalis Comes, aliorum tamen iudicio, adfir­mat:Cur à Nata­li non refu­tata est haec opinio, vt plae­ra (que) alia, for­tè quia nimis clara? Responsum: Hystoriam non esse sub Aureo vel­lere. Sic enim lib. 6. c. 8. Mythologiae; Fuerunt, inquit, qui res in Iasonis navigatione gestas corporum Chemicorum mutationes & aureum Vellus deni (que) post tot labores captum, Lapidem vocatum philosophorum esse arbitrentur, qui fit deni (que) post tot corporum eorum mutationes. Nos aliorum praeiudi­cio non abducti hoc vel illud credere, aut illud vel hoc abnegare praesumemus, sed singulorum horum opinio­nes bilance rationis et experientiae ponderabimus, vt tandem ad aequilibrium veritatis perveniamus: Ad pri­mae sortis hystoriam supponentes, quod attinet, qui Iaso­nem isse ac redisse rentur, Hoc responsi capiant; Loca sunt quidem in rerum natura, quae petijsse tales Heroes [Page 67] dicantur; quia cum haec sint perpetua et non ita muta­bilia vt mundi caetera, semper allegorijs,Locus verus non supponit veritatem rei, quae in eo gesta fingi­tur. ne fabulae vide­rentur, afficta sunt, vt patet feré in omnibus figmentis de Phrygia, Colchis, Delo, Cypro, Rhodo et alijs locis olim productis: Nam si fabula aliqua abs (que) certo loco pro­ferretur, gratiam amitteret, et statim vt fabula se prode­ret; Verúm tempus, personae & res gestae earum cum caeteris circumstantijs Iasonis expeditionis minimè ve­ritati conueniunt: Tempus si spectetur, infinitum est, nec rever [...] ab aliquo scriptore, qui tum vixerit circum­scriptum, vt in hystorijs agnosci possit; Non autem me fugit, quod hoc tempus praecisè ponatur in chronolo­gijs et hystoriarum collectionibus, sed eo fundamento, quod trecentis annis ante Romam conditam Troia dica­tur deleta, et Iasonis expeditio 100. feré annis Troiae ex­cidium praecessisse; quia Argonautarum filij interfue­rint Troianae expeditioni: Sed vtra (que) supponuntur po­tius, quàm probantur, vt inferiús sub Troia latiús pate­bit; Quodsi a personis concludere liceat,Personae fic­tae res fictas & non hysto­riam suppo­nunt. Omnes Ar­gonautae per­sonae fictae & à dijs oriun­dae. quia res abs (que) personis acta non sit, sublatis personis, tollitur ipsa res: Cum ita (que) omnes argonautae sint personae fictae, quem­admodum sunt personae Comaediarum aut Tragaedia­rum, aut veluti habentur in Poësi Amadijs dicta, (quae nec caput nec pedem agnoscit et continua serie res ex rebus, personas ex personis, ficta ex fictis producit et confirmat) siquidem ferè omnes ex dijs, qui nunquam fuerunt nec homines, nec dij, originem ducant, quo­modo res ab illis actae creditae verae esse possunt? Si quis hos quomodocun (que) excuset, quomodo Hercules, qui Osiridis tempore in Aegypto vixisse dicitur, et ab eo peregrinaturo Aegypto praefectus, quod ante 20. millia annorum contigisse fabulantur, et huic Argonauticae expeditioni interfuit? Aut si per distinctiones liceat multos Hercules facere, (vt et Saturnos, Soles, Apolli­nes, Mercurios et his similes) quomodo inquam Pollux interfuit Argonautis, et Helena cum eo ex vno ouo edita [Page 68] Troianae expeditionis; Si deos probaueris, nihil contra­dicere potero,Absurda ad literam vel hystoriam. si homines, n [...]mis longaevi videntur; He­lena enim erit ad minimum 120 annorum anus e [...]en­tula, cum bellum Troianum eius non restitu [...]ae gratiâ à tota Graecia gereretur: Cohaerent vt arenae à vento agitatae: Res verò si consyderetur, vt hystoria gesta, pueris,Res incredi­biles & na­turae aduer­sae. non viris, persuaderi debet, esse tauros, qui ig­nem vomant, e terra repentino ortu, celerius quam fun­gi aut cucurbitae crescant, segetes & phalanges virorum armatas prodire, qui vnico Lapide percussi se ipsos ad vnum conficiant omnes; Quid de dracone pervigili, qui filius Typhonis & Echidn [...]e perhibetur, eius (que) den­tibus seminatis? Quid de Medeae pharmacis & consilijs & innumeris alijs dicemus? An ex illis hystoriam facie­mus?Aliorum ex­plicatio. Fabula ita (que) est & quidem insulsa, oues illas lanas aureas vel citrinas habuisle vel deauratas fuisse, & tantum laboris susceprum ab Iasone, vt ijs potiretur: Qui de mineris auri eas intellexerint, inter quos Strabo in Geo­graphia, recensetur, ad rem propius accesserunt; Magis adhuc qui de Libro seu membrana Chrysopaeam con­tinente, interpretati sunt, vt Svidas: Sed propter has res nemo tanta pericula subiret & tam varia, nec opus haberet Medeae pharmacis; nec Iason, qui medicum sonat, à Chirone, manuali experientia institutus, ad id requisitus esset, sed alius quicun (que), nec Aeson à Medea iuventuti resti­tutus esset; Restat ita (que) vt ad allegoricam interpretatio­nem rem totam ab initio ad finem accommodemus:Allegorica Interpreta­tio veris­sima. Non quidem ad mores, propriè et primariò, nisi in­sanire velimus, aut illos insaniae accusare, qui haec talia et tanta propter mores finxerint; Secundarió, non diffitemur eò, vt et caetera omnia, inflecti posse: Nec ad physicae opera rusticis nota, sed philosophis propria & arcanissima, Nempe Medicinam auream de aureo animi & corporis medicamento agentem: Nobiscum sentiunt et qui nos antecesserunt, (Vt Aloysius Mar­lianus [Page 69] integro [...] sub Aurei velleris titulo edito, et quiconge [...]lerunt tot de arte Chymica tractatus, diver­sis (que) tomis dispositos Germanicé câdem operis inscrip­tione vsi i [...] publicam lucem ediderunt, alij (que) innumeri, quos brevitatis gratiâ hic omittimus) et concomitan­tur, quorum scripta cum omnium terantur manibus, hic non citabimus: Pertinere autem dictam Iasonis pe­regrinationem cum periculis, rebus gestis, personis & circumstantijs omnibus ad Medicinam Philosophicam, & nihil aliud, quam artificium summum Chymicum et Ar­canum Arcanissimum ab Aegyptijs ad Graecos translatum, sub (que) hac allegoria venustissima descriptum, in specie nunc demonstrabimus.

Iason qualis sit, nomen, educatio, genus & effecta probant: Nomen enim medicum exprimit,Iason quis. [...] seu à medendo dictum; [...] enim ars est medendi; Non satis est, quod Chirurgus non fuerit, nec medicinam dederit Iason, asserere, vt quidam faciunt, qui idcirco eum ad mores transferunt: Licet enim non fuerit me­dicus aut chirurgus, (quia nec ipse Iason vnquam in rerum natura extitit) esse vel fuisse fingitur & praesup­ponitur: Cum nomine enim omina conveniunt omnia: Educatur à Chirone, qui in medicina ipsum instituit, qui Herculem et Achillem quo (que) erudiuit, vnius indolis et familiae adolescentes, hunc ad bellum Troianum invic­tum Heroa, illum ad monstra domanda aptissimum: A Chirone ita (que) manualem experientiam Iason hausit, vt à Medea consilium et Theoriam perfectam ad operis completionem necessariam;Chiron & Medea Ia­soni erudi­endo profue­runt. Ex quibus notatione dig­num occurrit, tractationem qualemcun (que) manualem, à Chirone perceptam, in hoc opere investigando prae­cedere debere Theoriam perfectam à Medea instillatam; Theoria enim perfecta perfectam praxin praecedit, et haec non illam; sed theoriam perfectam errores multi praece­dunt; Hi enim sunt quasi magistri et castigatores in arte; [Page 70] errores verò non agnoscuntur, nisi ex praxi saepé tentata & repetita; atque sic apparet, quod Chironis institutio praecedat Medeae consilia perfectissima; haec quo (que) labo­res artificis ordinent & disponant: Genus est ex genealo­gia Deorum; Abavus enim paternus est Iupiter; Polymeda ej mater, quasi multi consilij assignatur, Autoly [...]i filia, ex Sisypho, Aeolo & Iove quoque descendens; Sic sublato Aeo­lo, vel Iove genus Iasonis à nullo incipit; Chiron quoque si nunquam fuit, praeceptorem non habuit; qui sané nec in rerum natura extitit, si Saturnus non cum Phylyre Nympha in brutum,Avu [...] Medeae Sol. Equum, versus coivit, aut nunquam vixit: Me­dea similiter, conjunx Iasonis, Solis & Oceanineptis est; Patrem habuit Aeetam, á fulgore dictum, cujus sorores Pasiphae, Minois vxor, quae Minotaurum edidit, & Circe, veneficio transmutans homines in belvas; matrem Idiji­am, à cognoscendo nominatam; cognitio enim consilij mater:Iason medi­cus Medicinae aureae artifex Deorum filii Argonautae. Tales itaque parentes, magister & vxor, Iasoni futuro medico & rerum naturalium indagatori acerrimo conveniebant. Nunc ad effecta ejus ponderanda venie­mus; Quinquaginta illi jtineris Comites eliguntur, ferè omnes à Dijs orti: At cur illud? Forsitan quia illa aetas Deos protulit? Non opinor: sed quia ita Poetae Orpheo libuit tantos parentes suis Argonautis assignare, ne vide­rentur ex humili loco orti, sed aureolae esse familiae; Cum enim omnisi vel Aeolus, vel Iupiter, vel Mercurius, vel alij Dij aut Deae Nymphaeve progenitores sint, quis illos, vt veros, non agnosceret? Apud Ethnicos nefas fuisset ip­sos negasse Deos, apud nos licet, & addimus, quod nec Dij nec homines fuerint Argonautarum proavi, Vt Iasonis, Herculis, Hylae, Aethalidis, Amphionis, Augiae, Calais, Casto­ris, Cephei, Iphicli, Aesonis, Lyncei, Meleagri, Mopsi, Pelei, Pollucis, Argonavis quae. Telamonis, Zetis & reliquorum; Argo nauis fa­bricatur, quae prima dicitur, ex Dodonê [...] quercu, ex quâ oracula reddebantur, inde malum loquacem et Fatidicam habuit; idque primum est consideratu dignum; quia Orphei calamo Poetico et fatidico extructa erat; secundū [Page 71] quod Palladis consilio fabricata dicitur, hoc est sapientiae; tertiū quod tanta moles á 50. viris portari potuerit per de­serta Libyae per 12. jntegros dies: quartum, quod Cytharâ & cantu tantū Orphei gubernata sit; quintū, quod tandem prae vetustate corruens Iasonem sub ea dormientem op­presserit; et sextum, quod inter sydera relata sit, vbi adhuc videtur: Haec fingula navigium, quale fuerit, satis eviden­ter describunt; nempe ab Orpheo fabricatum, rectum, & in aeternam rei memoriam syderibus inscriptum: Circa cursum multa occurrunt; At cur Iason Medicus Lemnum primó petijt? Nempe, quod additur, vt Vulcano litaret; Videtur itaque tota res ad Vulcanum potiùs, quam aliò spe­ctare: Syrtes et Syrenes, Scylla, Charybdis, item Petrae er­rantes Cyaneae, sunt pericula maris, quae loca omnia prae­tervecti dicuntur, Orpheo pulsante Cytharam: Triton do­cuit illos, quo pacto seruari possent; Phineus Vates caecus viam ipsis descripsit; Mopsus, Idmon, et Amphiaraus, et ipsi Vates ex comitibus erant. Cur gleba oblata ab Eurypylo, Neptuni filio? quia terra Philosophica pro Xenio data, licet vilis sit, non repudianda; Datur à Neptuni filio, quia sic decet; Ex aqua enim fit terra: At quid Medea vatici­nata est ex hac gleba in aqua dissoluta? Qualis reditus, an prosper, an secus, in patriam futurus, et quis exitus ope­ris: Nisi enim ex aqua terra fiat et ex terra iterum aqua, frustrà laboratur; Ex dissolutione igitur terrae in aquam multa praedicenda erant Medeae seu rationi consilio prae­stanti: Addunt non solum Neptuni filium Eurypylum de­disse hoc donum Argonautis, sed et ab alio Neptuni filio, Euphemo susceptum & servatum esse: Natura enim na­turam ducit, et laetatur sua simili natura: Sic non absque ratione est, quod Phineus ab Harpyijs infestabatur, à qui­bus non nisi à Boreae filijs liberati potuit, quod et factum; à Calai & Zete enim Boreae filijs Harpyiae fugatae sunt: Nam geminus ventus venire debet, vt Basilius Valent: testatur 6. clave, Vulturnus dictus, ac deinde simplex Notus appella­tus, qui ab Oriente et Meridie impetuosè spirabunt, quorum mo­tione [Page 72] cessante ita vt ex aere facta sit aqu [...], aud [...]cter confidès, quod ex spirituali corporale fiet: atque tum Harpyiae [...] fu­gatae, hoc est, partes volatiles volare cessabunt: Memora­bile quoque est, quod Petrae Cyaneae, q [...]ae Symplegades, seu saxa concurrentia vocantur, duae existentes, [...]t vna ex­istimatae, forent adeundae; Sine his [...]xis enim visis ad sco­pum praefixum perveniri non potest, quae sunt vnum es­sentiâ, duo ratione; Illorum periculum emissâ columbâ explorandum erat; quia flammis & igne scarebant: Ita & convenit in opere Philosophico; Nam columba alba emittitur, quae devitare docet omne periculum: Albedo e­nim spiritus fugere non permittit & foelicem operis exi­tum praenunciat: Quis verò tandem petendus scopus fu­it? Phasis, autifer fluvius, ab Hebraico Paz▪ quod aurum sonat, denominatus; atque Scythia Aegyptiorum colonia, in qua Aeeta Colchorum rex regnabat: Dicuntur benignè á Phryxi filijs accepti & ad Aeetam deducti: Qui ex Sole natus Oceani filiam in vxorem duxerat, ex eâque Medeam progenuerat; Solis itaque filius hunc Thesaurum posse­dit; Nil mirum; quia Soli proxima loca nostris mineris resplendent ad Medicinam aptis: Promittitur quidem vellus aureum, sed superatis periculis; Illis autem, quia magna erant, quamplurimi succubuerant: Draco magni­tudine navis, quae quinquaginta remis agitatur, pervigil occidendus erat: Hoc opus, hic labor: Quis tantam besti­am aggrederetur, nisi divinâ Palladis arte ac Medeae consi­lio fretus? Non opus fore arbitror, loca adducere autho­rum, vbi nostrum magnum draconem inculcant, quae sunt innumera; Pro exemplo tamen videatur Lull: qui Theor: test: C. 6. De his tribus, inquit, rebus fili magnum draeco­nem extrahes, qui est initium radicale, & principale firmae alterationis: Id: C. 10. Et hac ratione Allegoricè oportet di­cere, quod magnus Draco est de quatuor Elementis &c. Et cap. 9. Inisto liquore rectificatur magnus Draco: Item cap. 52. Et in omnibus habitat Draco, scilicet Ignis, in quo est Lapis noster a [...]r [...]us, haec proprietas est in omnibus Mundi com­posit [...]s; [Page 76] Et C. 54. In Menstruali foetenti ignis contra natu­ram est, qui totum lapidem nostrum in quendam Draconem transmutat, fortem, gutturosum, qui ingrossat & impraegnat ma­trem [...]uam: Sic alij Draconis, qui non moritur, nisi cum fratre et sorore sua interficiatur, saepissimè meminerunt: Hic igitur est Draco pervigil massa quadam narcoticâ in fauces ejus immissâ sopiendus et extinguendus; Veneno­sus est, ideoque afflatu lethalis; ignem jaculatur, hinc tactu metuendus; dentibus praeacutis minatur, quibus exarmari debet: Verum Iason, Medicus Philosophus à Medea, seu ratione, auxilia praesentissima accepit;Remedia Ia­soni à Me­dea data quid signific [...]t? Lunae & Solis imagines collo gestandas, vnguentum Apyrum, quo se inungeret & libam soporiferam cum aqua clarissi­ma, seu lacte virginis omne incendium arcente et extin­guente: His munitus remedijs trucidat Draconem, eique dentes extrahit; Tale quid revera in hac medicina con­tingit: Seminium enim nostrae futurae segetis vt habeatur, necessum est, quod seminandum in suam propriam terram postmodum fructus dabit: Hoc autem seminium arte ex Dracone, velut dentes, extrahi debet: Quo habito, ad Tauros domandos accessit Iaeson; Quid veró per Tauros intelligatur, jam ante sub Apidis Hieroglyphico, admo­nuimus: Hoc enim est verum subjectum Medicinae aureae sine quo nihil fit, paratis quoque Draconis dentibus: Do­mandi itaque furiosi & igniuomi Tauri & sub jugum mit­tendi: Quid multis? Seminium antè p [...]ratum hisce Tau­ri [...] suae terrae traditur, & terra circumvertitur, quoad suf­ficiat; tum habilis est et disposita ad fructus ferendos: Iisdem autem auxilijs Iason vsus est in subjugandis bobus, quêis in superando Dracone: Potissimum verò remedium fuit illud Pentaculi genus cum Solis & Lunae imagine, oc­cultâ quadam vi et proprietate conferens contra virus tantorum monstrorum; quod si quis acquierere possit, de victoria ne dubitet; quomodo autem potiatu [...], docent Philosophi suis libris, cum loquuntur de Sole et Luna, eorumque conjunctione, naturali dissolutione, in rebus [Page 74] radicalibus suae naturae, seu in primam materiam redu­ctione; quae cum vbique obvia sint, non sunt à nobis ad­ducenda. Semine jam terrae tradito, En armati enascuntur viri: Quid hoc ostenti? Antequam enim perfecta mixtio fiat, cum sint duo contrarijs viribus praedita, tumultuantur & rixantur inter sese, hoc est, arma capiunt; Ex lite siqui­dem & amicitia Empedocles omne generationis & interi­tus initium deduxit; Lapide verò tanguntur, non ligno, neque ferro; peculiaris enim vis lapidis est, quia eminus ferit: Et sic arma terrigenarum convertit in ipsosmet, donec proprio ac mutuo cadant praelio, hoc est, donec ascensus & descensus vaporum nostrorum cessârit, & in fundo vasis vna substantia invariabilis & fixa permanse­rit: Qua habita, nihil obstat, quó minus Vellere au­reo quaesito frui possit: At quid est Vellus aureum? La­pis Philosophicus, summa medicina corporum hu­manorum:Vellus aure­um quid de­notarit. Ad Metalla enim medicus non respicit curanda: Mercurius hanc pellem inaurârat arieti, qui Phrixum in Colchidem portarat, detractam; quam alij fuisse candidam, alij purpuream existimant: At verisimile est prius fuisse candidam, pòst purpuream factam, cum á Mercurio deaurata esset: In his enim duobus coloribus tota est artis intentio: Virgilius quo­que Georg. 2. meminit hujus certaminis Iasonij, vbi sic canit.

Haec loca non Tauri spirantes naribus ignem,
Invertêre, satis immanis dentibus hydri,
Nec galeis, densisque virûm seges horruit hastis.

Iu Martis luco vellus illud suspensum dicitur, quia Marti sacrum Martis robur et constantiam in igne obtineat. Circa reditum multa accidisse memorant, Fratrem Absyrtum à Medea discerptum in partes, easque scopuli simpositas: Sic Typhon fratrem Osiridem, vt ante diximus, quo (que) divisit in membra, quae Isis recollegit, vxor et soror Osiridis; Hic [Page 75] pater filij artus recolligere cogitur: Eadē [...]acio est vtrobi (que): Omnia enim sunt vnū. Antiquissimi scriptores,Varietas Scriptorun [...] de reditu Argonautarū qui omnia haec Iasonis facinora, tanquā facta, accipiunt, vtpote ad re­ligionem eorū spectantia, et sine labefactatione religionis non refutanda, miré hic se torquent, vt omnem falsitatē praecludant, cum de reditu Argonautarum diversimodé scribunt: Nam Herodotus in Argonauticis per idem mare illos redijsse tradit, per quod profectisunt in Colchos. He­cataeus Milesius voluit é Phaside ingressos esse in Oceanum, inde in Nilum, inde in Mare Tyrrhenum, per quod de­lati sunt in patriam: Arthemidorus Ephesius hos men­dacium dicere inquit; quoniam Phasis Oceanum mini­mé ingrediatur: Alij veró longé aliter de reditu eorum sentiunt. Ex quibus patet, quod fabula, instar Polypi in magna fame, se ipsam corrodat, et vt mancam risuj intelli­gentiū exponat. Taceant itaque Scriptores, hystorici, Poe­tae Ethnici, quotquot sunt praedicare suos Deos et Hero­as, quos nos Christiani non solum ex fide nostra firmissi­ma, sed etiam ex naturae operibus et artis circumstantijs, non pro Dijs neque hominibus agnoscimus: Taceant quoque inconsyderatissimi qui (que) ex recentioribus, qui cum Christiani esse velint, ejusmodi tamen facta stupen­da et incredibilia personis à Dijs ortis & deductis, tacito cum Ethnicis consensu, attribuunt, eaque propugnare, tanquam sacrae fidei articulos, audent: Sunt qui dicant, quod Argonautae peractis omnibus superatisque periculis in Colchorum regione prius in Istrū, deinde per illum in Adriam navigârint, & eò praesertim, vbi Saturnum voca­bant antiqui, vbi laceratus fuit Absyrtus: Ab Alcinoo deinde hospitio suscepti, Mopso Cātho (que) defunctis vatibus ambigui de navigatione ac salute docti fuerunt â Tritone, quo pacto seruari possent: Pòst in Cretam navigarunt, quo in loco cum illi iter á Talo (aereo viro tanta celeritate pedum praedito vt ter quotidie totam Insulam circum­ierit ac Iovis leges deportarit) praecluderetur, per Medeae Veneficia illo de medio sublato pervenerunt in [Page 73] Aeginam ac inde in Thessalium, atque ita dicuntur in pa­triam re [...]ijsse, quam navigationem duodecim mensibus absolvisse ferunt. Quod dicitur, ipsos ingressos Istrum in Ad [...]iam navigasse aequè fabulosum est, quàm quod credi­tur eos ex Phaside ingressos Oceanum; ac deinde in Nilū, ac post in Tyrrhenum mare, aut quod tanto spatio navim portârint donec mare navigabile attigerint; Ister enim non ex Adria procedit, sed sylva nigra, ex qua in Adriam per summa Europae montium cacumina tenditur, jta vt ni­mis deficile fuerit Argonautis, eôusque Argô navem por­tasse; Quod deinde Medea Peliam senem Regem filia­bus suis jugulandum persuaserit,Senex iu­ventuti resti­tutus à Me­dea. cum se illum juvenem reddituram promiserit, ac jugulatum reliquerit; Aesonem verò Iasonis patrem juventuti restituerit coctum, aut ipsum Iasonem senescentem, ab alijs atque alijs traditur: sic enim scribit, qui Reditus composujt:

Ipsa senectutem studio detergere novit,
Phaermaca vbi coxit permulta lebetibus aureis.

Eodē modo Aeschylus in Bacchi nutricibus, nutrices ipsas Bacchi vnà cum viris illis coctas fuisse, inquit, et ita ab eâdem juventuti restitutas: Quemadmodum etiam de Dionyso et Osiride, qui [...]jdem est, alibi relatum est: Senem rejuvenescere in opere hujus Medicinae mul­tis in locis testantur authores, inprimis Balgus in tur­ba; qui, Accipe, inquit, illam arborem albam, aedifica ei domum rotundam, tenebrosam & rore circumdatam, & impone ei magnae aetatis hominem centum annorum, & clau­de domum, ne ventus aut pulvis ad eos perveniat; deinde dimitte eos in sua domo 80. diebus; Dico vobis in verita­te, quod Senex ille non cessat comedere de fructu Arboris illius, Tempus na­vigationis Argonau­ticae. donec iuvenis fiat: O quam miranda Natura, quae illius Senis animam in corpus iuvenile transformavit, & pa­ter filius factus est: Benedictus sit DEVS Creator op­timus. Tempus navigationis tam celebris mirum est non [Page 77] excessisse 12. menses,Allegoria de aureis malis Hesperidum. cum Salomonis tempore tertio quo­que anno navigationes In Indiam vs (que) institurae et abso­lutae fuerint; Verúm ita conuenit cum opere philosophico vt pluri [...]um, si caetera bene se habeant: Iasoni quo (que) templa in multis locis erecta esse ex credulitate Ethnicâ, legimus, praecipuè apud Abderam Democriti patriam; Quae supersunt de Iasonis coniugio cum Glauca Creon­tis regis Corinthi filia, Medeae in pellicem vindicta & Iasonis fato, nec non alijs ad hanc allegoriam per­tinentibus, ex iam dictis & illustratis lucem abundé ac­cipient; Cum verò Orphei, huius allegoriae authoris, respectus fuerit ad poma Hesperidum aurea, (quia et oues et mala apud Graecos [...] vocentur▪) eius tempore celeberrima & magnam aureae medicinae par­tem declarantia, de ijs nunc pro nostro instituto pauca trademus.

Inter Herculis labores,2. Allegoria de Aureis malis Hespe­ridum. ab Eurystheo ipsi fatali ne­cessitate impositos, recensetur et Aureorum pomorum Hesperidum hortis ablatio, quae res cum valde difficilis factu esset & ab omnibus, qui id tentârant hactenus, frustrà cum vitae periculo desperata et relicta, soli Herculi monstrorum domitori conuenire videbatur; Nec verò licitum erat, vt pòst sub Herculis laboribus latiús dicetur, impositum onus, quantumuis difficile et impossibile ferè humanis viribus aestimaretur, Her­culi recusare: Narrant, quibus Aegyptiarum allego­riarum cura fuit, Iunonem, cum nupsisset Iovi, pro dote arbores quasdam aurea ferentes mala dedisse, quas cum Iupiter in precio maximé haberet, vellet­que vt in loco tutissimo ad aeternam memoriam ser­uarentur, apud Hesperidas Nymphas à dracone per­uigili custodiri mandauit: Fuerunt autem Hesperi­des, Hesperi, fratris Atlantis, filiae, Aegle, Arethusa et Hespertusa à quibusdam nominatae; Draco, qui excubias noctu, diu, pro pomis agebat, ex Typhone & Echidna natus, centum capita habebat, varijs (que) v­tebatur [Page 78] vocibus: Alij addunt hortos eos, qui non procul á Lixo oppido Mauritaniae erant in extrema parte Aethio­piae, Atlantem montibus vndi (que) cinxisse; Quia Themis illi responderat, futurum esse vt filius Ioui [...] [...]ò aliquando accederet et aurea mala carperet: Horum meminit quo (que) Virgilius lib. 4. Aeneid.

Oceani finem iuxta, solem (que) cadentem
Vltimus Aethiopum locus est; vbi maximus Atlas
Axem humero torquet stellis ardentibus aptum,
Hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos
Hesperidum templi custos, epulas (que) draconi
Quae dabat & sacros seruabat in arbore fructus.

Ad haec ita (que) aurea mala missus est Hercules auferenda, qui diu cunctatus, nesciens vbi locorum essent, ad Nym­phas Iouis et Themidis iuxta Fridanum in quadam spe­lunca habitantes contendit,Ab Hercule consulendi quatuor. Nymphae. ab ijs (que) sciscitatur: Illae docent Nereum hac de re esse consulendum; Qui póst interro­gatus ab Hercule, refert adeundum esse Prometheum, à quo quid esset agendum, admonitus est; Nempe vt At­lantem ad ea pro se mitteret,Nereus. ac ipse tam diu caelum, dum rediret Atlas, sustineret: Verum alijs placet, Herculem ip­sum post colloquium cum Prometheo eó profectum,Prometheus. & Dracone interempto aurea decerpsisse mala,Atlas. secum (que) de­portasse ad Eurystheum: Quae sanè allegoria vt auditu periucunda est, ita non pro auribus otiosis excogitata, sed ab antiquissimis temporibus vs (que) ad nostram aetatem de­riuata, mentes ingeniosorum potiús, quám sensus volup­tate affecit: Quid enim auro gratius? Quid pomis venusti­us? Quid hortis pulchrius? Si quis igitur audiret aurea po­ma in arboribus nasci, appetitu quodam innato illis frui desyderaret: Hinc rei novitas non parum in admiratio­nem auditores traxit, at (que) sic occasionem praebuit quam plurimis rimandi et inquirendi, quis nucleus sub tam spe­cioso cortice tegeretur; Multi enim ex Ethnicis, rem, vt [Page 79] narrator, non ad literam, sed long é aliter interpretati sunt: Aretas in rebus Libycis oues fuisse sensit,Expositio aliorum. quae aureae no­minarentur, cum (que) inhumanum et agrestem pastorem haberent, dictae sunt à dracone custodiri: Verúm hic voca­bulo, quod et poma et oves significat seductus videtur: Pherecydes ad poma aurei coloris retulit, cui et Lucianus astipulatur: quó spectat quo (que) Virgilij versus in egl: Aurea mala decem misi, cras altera mittam: Ex recentioribus quidam his rebus hystoriam subesse subodorati sunt, nem­pe quod oues fuerint flauo et aureo colore spectantes ad duos fratres Hesperum et Atlantem: Alij ad astronomica applicant, aurea mala ad aur [...]as stellas, & draconem ad solem transferentes: Nonnulli ad Ethica et morum doc­trinam accommodant, quasi auari suas seruantes divitias sint velut serpentes aurea mala obseruantes. His nos pri­múm responsum,Responsum ad expositio­nes aliorum. deinde et nostram interpretationem dabimus: Cum subiecta secundum praedicata propria in­telligenda sint, mirum est Aretam ex malis facere oues; Licet enim hae et illa vocentur Graecis [...] tamen longè differunt rebus et attributis; Hae lanam gestant fortè aure­am, illa aurea gestantur ab arboribus: Ne (que) aliquid causae est, cur authores omnes poma pro ovibus posuissent, aut oues pro pomis intelligere voluissent? An fortè vnicus est author, qui simpliciter aequivoco isto vocabulo vsus est adeò, vt de sensu non constet, an Poma an oues intel­lexerit, et non plures huius allegoriae meminerunt? Ex­istimo permultos: Lusus ita (que) est nominis et detorsio violenta ab arboreo fructu ad pecudem, quamuis et haec auream lanam praebuisse, vt antè narratum est, inueniatur: At friuolum omnino est, quod addit, pastorem eas habu­isse inhumanum, ideo (que) draconem dictum: O miseras oves, quae auream habentes lanam tam agrestem sense­runt pastorem; Sanè dignae fuerunt, quae pastore caeso raperentur ab Hercule: Vtrum (que) puerile est, credere pasto­rem tal [...]m draconem dictum, et oues reuera aureas lanas portasse; Qui poma esse fatentur, sed aurei coloris, forté [Page 80] ad mala arantia aut citria respiciunt; Ve [...]ú [...] cum hic f [...]uc­tus per se bonus, non adeó admirabilis aur rarus fuerit, sed semper, vt et nunc, suis locis natalibus suam speciem pro­pagârit, non videtur operae pretium his a [...]boribus tantum custodiae per nymphas et draconem abhibitum fuisse: Deinde de aureis malis refertur, et non de imitantibus co­lorem auri: Qui ex hisce astronomica faciunt, caelo iniu­riam inferunt, quod ex stellis poma, et ex sole draconem fingant; Ita enim ex caelo ijdem arborem, quam draco Ladon dictus (vt Apollonius lib▪ 4. asserit) amplectitur, figurant: at Herculem dicunt solem, cuius 12. labores sint totidem signa caelestia; Sole autem adueniente dispa­rent steliae; Optimè quidem conueniunt; Sed qui ita opi­nantur mihi de rebus non intellectis, quasi intellectis, garrire et nugari videntur, de quibus aliès: Simili modo qui haec propter mores efficta credunt primariâ intentio­ne, in physicis arcanis se nihil videre fatentur: In quibus etsi nos Lynceum non imitemur, qui acumine visus ad interiora terrae penetrasse narratur, divitias subterra neis clavstris reconditas, tanquam coràm, speculatus, tamen nisi Saturni filia nos fallat,Explicatio verissima. Hercules Artifex la­boriosus. huius allegoriae evidentiorem et magis genuinam, quàm illi ante dicti, explicationem dabimus: Per Herculem tot laborum tolerantissimum Victorem, intelligi inprimis Artificem Medicinae aureae sub eius laboribus evoluendis inferiús demonstrabitur; Eo igitur praesupposito, licet ad mores et virtutes incul­candas Herculis exemplo non inepté quo (que) vtendum esse non negemus, Atlantem, montem Mauritaniae cele­berrimum eo tempore, vt adhuc, omnis generis minera­rum, quarum ad Medicinam Philosophicam vsus est, fera­cem, hortum Hesperidum Nympharum cinxisse veré asse­rimus:ATLAS quis. Atlas enim Hesperi frater, quia ad Hesperi occa­sum Aegypti et Graeciae respectu situs sit; Hinc et Mercu­rius Atlantiades dicitur, quia à quibusdam in Atlante genitus aestimatur: Quod de Atlante astronomi, qui sphaeram invenerit & illas gentes Mauritaniae docuerit, [Page 81] quidam fabulantur, veritati non conuenit; multò minus, quod alij dicant, Regem fuisse Mauritaniae à Perseo in montem tantae magnitudinis, capite Medusae ostenso, mu­tatum; Haec enim sunt poëtarum figmenta et emblemata, quibus alia arcaniora, sub illis latentia, adumbrârunt et de­pinxerunt: Astronomum Atlantem dicunt, quia astra in eius cacumine clarissimé obseruari possint,Atlas cur astronomus fingatur. praesertim cum vt Africa et Aegyptus claro caelo, nec pluvijs nebuloso, fruatur; Deinde quia eius altitudinis sit, vt vertex inter nu­bes et astra, vt videtur, reconditus sit: Ac tertiò quod quasi humeris caelum sustinere putetur; Dicitur enim statuae viri, cacumine tanquam capite ascendendo, figuram repraesentare: Hic Atlas, cuius Pleiades narrantur filiae, (ex quarum vna Maia dicta Iovi natus est Mercurius, vt pòst tradetur sub genealogia deorum,) Hesperum fratrem et ex illo neptes habuit tres Hesperid [...]s, Aeglen, Arethusam & Hespertusam: Per Hesperum eius (que) filias,Nota. cadem montana loca Atlantis intelligimus: Nam licet Atlas accipiatur quasi de vno monte, tamen eodem no­mine & continuitate complectitur omnes sibi adiacentes montes reliquos; Atlas enim totam feré Africam mariti­mam peruadit, at (que) sic non vnum montem, sed multa mil­lia compraehendit; Quemadmodum de Tauro Asiae, Alpi­bus, Apenninis & Pyrenaeis Europae montanis similiter constat, sub singulis innumeros montes & colles contine­ri: Sic de Pleiadibus & Hesperidibus intelligimus, quod sint partes & quasi filiae propagatae [...] magnis illis & prae­ruptae altitudinis montibus Atlante & Hespero: E Maia ita (que) Mercurius non immeritó nascitur, vt Atlantiades di­catur, & ab Aegle, Ar [...]thusa & Hespertusa arbores aurea gestantes mala seruantur; quae inde Hesperidum appellan­tur: Draco, qui custodiae eorum praefectus est, ex Echid­na & Typhone genitus, centum capitum traditur:Draco quis▪ Nume­rosa autem eorundem parentū soboles extare legitur; Ea (que) venenosa & monstrosa semper; Vt draco ad fontē Cadmi socijs lethalis, alius ad Vellus aureum, tertius hic ad mala [Page 82] Hesperidum, quartus ad Geryonis boves; Item Cerberus, Sphynx, Chimaera, & ejusmodi alia horrenda & multiformia monstra, de quibus suis locis: Typhon sulphureum et ar­dentem spiritum, Echidna aquosam & frigidam volubilem substantiam denotat; Ex his enim duobus minerarum di­versae species pullulant, quae semper monstrorum nomini­bus propter naturae varietatem appellatae & descriptae ab antiquis fuerunt:Minerae monstrorum nominibus tectae. De Dracone, vtpore de genere, quemad­modum & de loco natali malorum aureorum, ex his satis constat; nunc de specie tantarum arborum ejus (que) fructu­um videbimus: Arborem esse inversum animal quibus­dam ex Physicis placet, eâ ratione; quia radices versus terrae centrum habeat, vel ad inferiora, quae os animalis referunt ad superiora dispositum; si verò ventriculum, e­jus (que) venas meseraicas aut Epar in Animali consideremus pro principio distributionis alimenti per venas corporis, alia res est: Ad eundem modū minerae, ex quibus metalla depromuntur,Arbormine­ralis. & medicinae fiunt ad corporū humanorum curationem vtiles, arborem quandam generis vegetabilis repraesentant; Nam radices earum, quae sunt duplex fu­mus sulphuris et argenti vivi, sunt centro propinquiores, at (que) inde versus superiora vergentes venas suas per saxa et terrae tractus extendunt mirabiliter, vt revera magnae alicuius arboris longè latè (que) ramossuos propagantissche­ma repraesentent, si oculis perspici possint, vt ab experien­tia, venas illas investigantium patet: Quod si haec ita se habeant, constat quid per arbores illas aurea ferentes ma­la intellectum sit; Nam sanè sunt arbores, non in ae­re crescentes, sed sub terra, quae aurea mala gerunt; dum­modo discernantur à sylvestribus cae, quae sunt melioris indolis: In hoc enim [...]ota difficultas versatur, nempe e­ligere quae sunt arti idoneae; Ideo Morienus circa finem suj tractatus haec notabilia verba adijcit: Similiter scias quod maior radix huius operis est in inquisitione specierum, quae sunt meliores ad hoc magist [...]rium: Nam vnaquaeque minera multo­rum est generum. De his arboribus mineralibus sub terra [Page 83] crescentibus omnes feré authores meminerunt sub al ijs atque alijs verbis; idem innuentes, fructus nempe au­reos cum sua arbore sumendos esse, & transplantandos; Sic Fla. Granum fixum, inquit, est velut pomum, & Mer­curius arbor; Non est igitur separandus ab axbore fructus, quia non potest aliunde nutrimentum accipere: Et mox: quo denuo plantetur citra fructus ablationem, in fertiliorem terram atque nobiliorem, quae plus nutrimenti dabit vno die, quam prior ager in centum annis exhibuisset, ob ventorum assiduam agita­tionem: Altera terra, quod Soli proxima sit, crescere, vegetane­que facit ar borem continuo rore, & assiduo Sole in horto Philoso­phico, mane, vespere, di [...]s & n [...]ctes, ac in singulas horas absque in­termissione, lucente, arborque rore dulcissimo conspergitur ac nu­tritur vno anno magis, quam in priore terra decem millibus, Greverus quoque arborem hanc mineralem demonstrat, cujus radices inquit esse Mercurium, ramos vero quadru­plices imperfectorum metallorum;Aurea mala quid sint. inque ijs argentum et aurum referre flores et fructus: Quibus nihil evidenti­us dici potuit ad subjectum artis declarandum et aurea mala Hesperidum, quid sint, quovè modo crescant, expo­nendum: Nec id adeò mirum videri debet, quasi naturae adversum sit, cum quotidie cernamus per insitionem sur­culorum diversi generis arborum in truncos sylvestres seu ignobiles, fructuum nobilitationem fi [...]ri, ita vt quā ­tum a [...]s possit in vegetabilibus, quae heterogenearum & non similarium sunt par [...]ium, manifestum fiat; Vnde in minerali genere eo praesertim, quod puré homogeneum est multò citius & facil [...]us id fieri posse, rationabile est et ab exper [...]entia notissimum: Idem in animalium ac ipsius hominis corpore contingere jam pridem innotuit, quo­modo nimirum nasus, aures & similes partes refici et restaurari possint ex carne humanâ vivâ, cu [...]us rei ocu­lati testes ad [...]uimus cum Bononiae excellentissimum Gasp-Tagliacotium ejusmodi perficientem familiariter noveri­mus: Possent hic innumera exempla ex naturae et ar­tis operibus idem attestantia produci, sed supervacanea [Page 84] fore existimavimus, cum sensus artificum non à ratio­ne auxilium aut probationem petant, sed contrá: Vni­cum hoc loco nobis sufficiat:1 Exemplum vegetabilium In quibusdam locis, v­bi hyberno tempore omnia frigore & glacie rigent, si surculus circa initium Decembris ex pomo arbore decida­tur & aliquot diebus locis calidis seu Hypocaustis in aqua disponatur, folia & flores producit sua venustate & novita­te conspicuos, quod vulgaribus quoque notum est; At Phi­losophi inde materiam primam in surculis arboreis laten­tem agnoscunt, & similiter de aureis malis in suis ramis & radicibus contentis judicant: Intelligenti satis: Aut si placet, rarius exemplū naturae vegetabilis addemus, quod hanc rem non parum illustrare possit: Sunt, qui circiter 25. diem Novembris folia brassicae in fossam sesquipede al­tam sub terra recondant,2 Exemplum rarius. ibique per hyemis nives & fri­gus vsque ad 25. Martij sub dio relinquant, ac tum non brassicae folia, sed semen purissimum inde eximant; vt jura­ti mihi testes affirmârunt se id quotannis factitasse: In qua transmutatione videmus per solam putrefactionem vege­tabile illud (vt et de alijs plantis asserunt) ad materiam suam primam, ex qua est, vel potius ad vltimam, in quam tendit, reduci: Quod quoque in artificio Chymico, sed suo modo, fieri debet: Arbor itaque nostra aurea gerens po­ma rationalibus satis innotuit, vt et hujus Allegoriae ex­plicatio: Vt autem Hercules hanc arborem exploraret, ad Nymphas Iovis et Themidis concessit, quae juxta Erida­num, Nymphae quae. auriferum Italiae fluvium, habitabant in speluncis seu fodinis subterrancis; ab ijsque consilium expetijt; At cur illud? quia naturae opera inprimis consulenda sunt, hoc est, consyderandum, quomodo natura procedit in suis operationibus; Ideo Philosophi in multis locis ad explo­randum veram materiam investigatorem ad opera natu­ralia ablegant eaque penitùs consyderanda invitant, vt passim apud Gebrum et alios videre est: Nymphae illae in speluncis seu auri fodinis habitantes remittunt Her­culem ad Nereum; qui Ponti & Terrae filius veridicus [Page 85] Vates creditus est; Hic Trojanas calamitates Paridi prae­dixit; antiquissimus Deorum ab Orpheo dictus:Nereus quis. Ad eum Hercules veniens varijs formis cludere conantem tam diu detinuit, donec in pristinam figuram rediret, rem­que indicaret: Pater fuit 50. Nereidum, ab vndis educatus & nutritus, cujus filiae circa currum Trito­nis praecipuè cursitent. Hic est primum Ens à Philoso­phis saepe inquirendum iussum, sine quo ad aurea mala non patet via vel transitus: Prometheus verò, [...], id est, a providentia dictus, ad quem consulendum à Nereo ablegatur,Prometheus quis. ignem detulit homi­nibus et habetur pro Titane ignifero, Oceano amicus, rerum divinarum contemplator, cuj cum Vulcano & Pallade ara communis fuit; Cujus consilio Saturnus à love in Tartarum dejectus est, Vnde Saturnus elap­sus in Italiam ad Ianum tum ibi regnantem venit, à quo hospitio comiter exceptus, eundem vivendi rationem & cultum agrorum docuit: Ianus pro accepta disciplina fertur ej dimidium sui Regnj remunerasse, et in pecunijs, quae ex illius ingenio primum sunt impressae, navem fu­isse ex altera parte, ex altera bifrontem effigiem; quia regnum scilicet communi consilio Iani & Saturni guber­naretur, vt Ouid. Lib. 1. Fastorum tradidit. Verùm nos non dubitamus per Prometheum praeviam mentis specu­lationem circa hoc opus exprimi, vnde aram cum Palla­de et Vulcano communem habuit; nec immeritò dici­tur Iovi consilium dedisse de patre incarcerando et ad in­feros detrudendo; Ex speculatione enim mentis prae­videtur hoc omne, nempe post nigredinem fuscam albedinem sequuturam: De Regno Iani et Saturni Hystoriae antiquae meminerunt quidem, sed ex Poe­tarum fabulis: Ita enim persuasum habebant genti­les, Saturnum Deum Coeli & Terrae filium, à Iove Deo Regno expulsum esse, et multa alia passum. Sed haec Hieroglyphica sunt omnia, & ab Aegyptijs [Page 86] Aegyptijs vel Graeci [...] efficta ad [...]as res, quas velient, ijs ve­lut inuolucris inuoluendas: Per Ianum Bifrontem, mate­riam vel rem vnam intelligimus, Rebis dictam, et duas res continentem, aut si mauis, duplicem mercurialem substantiam; Quod Saturnus regni consors ipsi adiungi­tur, longé aliam rationem habet, quam quilibet diuinare poterit, qui causam non ignorauerit, cu [...] Romae antiqui­tus Triton supra Saturni aedem conspiceretur:Arcana. Sunt enim illa aenigmatica et nonnihil obscura: At cur pecunia pri­ma Saturni auspicijs cusa sit, evidens est ratio, quia ille pri­mus est planetarum, qui ad thesauros claues gerit, si co­lorem et ordinem respicias: Pecunia dicta est à pecude, non,Pecunia pri­mitus vnde dicta. vt hactenus vulgatum, quod ovis eâ emi potuerit, sed quia ovem habuit impressam vnà cum nave, hoc est Argo; Nam eius navigationis insigne fuisse non est dubium, con­tinens et navem et pecudem, cuius aureum vellus suit; Praeter alios quamplures, horum malorum au [...]orum me­minit Greverus inter recentiores, qui ipsi legi poterunt: Ex eodem horto Hesperidum Eridos quo (que) Pomum aure­um Troiani belli primaria causa,3. Pomum au­reum Eri­dos. petitum fuit, de quo in sequentibus lib. 6. dicemus: Inprimis illa, quae à Venere Hippomeni tradita finguntur aurea mala tria, Atalantae obijcienda:4. Mala aurea Atalantae ob­iecta. Cum enim haec regia virgo esset non solum formae dono praestantissima, sed etiam venatu et iaculan­di arte celebratissima multos ad se procos allicuit; Verúm pater Schaeneus nulli in matrimonium eam elocare volu­it, nisi à quo ipsa pedibus aliás pernicissima victa esset; cui victori virgo, victo mors addiceretur: Multis ita (que) id fru­s [...]ra tentantibus et mortem oppetentibus Hippomenes ex Veneris consilio et dono tria aurea mala currenti virgi­ni, vnum post aliud, proiecit, vnde illa, detenta desyderio tollendi, victa et Hippomeni coniunx data est: Qui cum ob amorem morae impatiens in templo matris deûm cum sponsa coiret, deae illius iram in se concitavit, vnde vter (que) leonina pelle et feritate conspicui syluas petierunt: Dici­tur autem Atalanta cum viris certasse venatu et victoriae [Page 87] praemio propter aprum insignis magnitudinis occisum à Meleagro donata; Cum (que) inter venandum apud Stethae­um Aesculapij fanum siti laboraret, traditur saxum cuspide percussisse at (que) frigidissimae [...] saxo prorumpentem fon­tem elicuisse: Haec Chymica esse nemo non videt,Nota. nisi forte talpâ caecior sit: Quidam nihilominus ad mores et auaritiam denotandam, seu nuptias auro conciliandas ap­plicant, quod illis non inuidemus, dummodo illi nec no­bis succenseant, quod nos occultiori physicae tanquam proprio suo iuri postliminio restituamus: Virginem esse regiam nostram materiam multorum testimonijs inno­tuit, at fugax est et alas habet in pedibus, nempe Mercurij talaria; Ideo quemlibet cursu praevenit, nisi astu et strata­gemate tractetur: Quomodo autem hoc fieri debeat, haec allegoria sapientum innuit: Accipiantur igitur mala au­rea et successiué proijciantur illi, et victor evades: Nil apertius, nil accommodatius: Post in fano matris deûm amoris nexu concumbunt; Hoc est in vase noto seu in do­mo vitrea et vertuntur in leones; Quia fuluere incipiunt et in alia animalia dominari: Fugacia enim quaecun (que) fa­cilè in praedam capiunt sibi (que) in nutrimentum conuer­tunt: At cur mortem oppetunt, qui vincuntur à virgine? Quia vt Bacasser in Turba inquit; Nihil magis dolorem cor­di generat, quam error in hac arte: Dum enim quis putat se fecisse, mundum habere, nihil in manibus suis inueniet. Aprum occidit, quia altera Diana est; Fontem ex saxo elicit prope fanum Aesculapij; Quia petrae philosophicae du­rissimae dant aquam: Sic Riplaeus in fig: Produxit aquam ex terra et oleum ex durissima rupe: Aureis quo (que) allego­rijs annumeremus Ceruam illam aureis cornibus insig­nem, aeripedem ab Hercule capram: At quid artificij est,5. Decerua au­reis cornibus ab Hercule capta. i [...]quies, capere ceruam, et puerile prorsus existimabis il­lud tanto Heroi, quantus Hercules suisse creditur, impe­ratum aut perpetratum esse: Fateor, res levior foret, quam quod literis tradi debuisset, nisi magna arcana sub vena­tione huius ceruae occultata essent: Cerua autem tum [Page 88] aurea cornua et pedes aereos habebat, tum Dianae sacra erat et inviolabilis; Non ergo sagittis aut jaculis, nec cani­bus, sed cursu praehendenda erat: Sanguinem enim inde ex vulneribus profluere non decebat; sic enim vel viribus imminuta vel prorsus extincta esset: viva autem et integrae sanitatis capienda erat; solo itaque cursu defati­ganda. In Maenalo monte versabatur; vbi et aper et leo, aliaeque belvae ejusmodi degêrunt: Ad hanc Hercules ab Eurystheo missus, vt ad se deferret, annum integrum cur­rendo insumpsisse dicitur, antequam eam defatigare po­tuerit: sed illa denique fessa in montem Artemisium con­fugit, et ad Ladonem amnem jam jam tranatura capta est, et Mycenas super humeris deportata; Tum dicunt Eury­stheum adeó fuisse virtute Herculis perculsum, vt dolium aeneum sibi ad latibulum comparaverit, neque in vrbem Herculem admiserit. Est autem cerva ex fugacibus ani­malibus nigri sanguinis et melancholicae carnis; ideoque innati pauoris; Cursu salutem quaerit, si vrgeatur, eoque va­let pernicjssimo: At cum aereos habeat pedes et aureola cornua praeter communem cervarum naturam, ab his nonnihil in fuga detinetur et retardatur, ita vt defatigari possit: Nisi enim in materia Philosophica fugaci et vola­tili esset illud ipsum solare lumen, seu aureum jubar, ferè nunquam sisti aut figi animadverteretur: Hoc patet ex Philosophorum innumeris testimonijs: Sic enim Rosa­rius: Argentum vivum, inquit, per se nil valet; cum ve­rò: mortificatur cum corpore suo occulto, tunc valet & vivit vita incorruptibili, et hoc corpus est de natura Solis. Et Arnol­dus: In nostro lapide sunt Sol & Luna in virtute & potentia, ac etiam in natura: si hoc non esset, non fieret inde Sol neque Luna; quia Sol & Luna in nostro lapide sunt meliores, quam vulgares in ipsorum natura, eò quod Sol & Luna in nostro la­pide sunt vivi & vulgares sunt mortui respectu Solis et Lunae in nostro lapi de; Ideo Philosophi nominaverunt ipsum lapidem Solem & Lunaminvicem; quia in ipso sunt potentialiter, & non visibi liter, sed in virtute & essentia. Hinc quidam ex [Page 89] recentioribus quo (que) huius ceruae meminerunt, sed ei Mo­nocerotem adiungunt, cum inquiunt: Philosophi dicunt strenué, duo animalia esse in hac sylua, vnum laudabile, for­mosum & alacre: magnū & robustū ceruum, Aliud vnicornu, monstrat Philosophus. [...]t Basilius Valentinus tradit asi­num sub terra putrefactum in ceruum mutatum aureis cornibus: Aereos quo (que) pedes habet resplendentes et al­bos: Quia res, cuius caput est rubeum, oculi nigri et pedesalbi, est nostrum magisterium: Et notum est, quo­ties aes philosophicum repetatur; Hoc enim fundamen­tum & basis est operis, vt non immeritó in animali pedes referat: Dianae sacra est, quia de more mactabatur illi cer­ua, vt patet in allegoria de Iphigenia; Diana autem est natura lunaris: Sol enim & luna est tota compositio: Cur­su defatigatur, hoc est, eóvs (que) in suo vase ascendendo & descendendo praecluditur, ne sugere possit, donec quasi fessa materia in fundo maneat, nec amplius ascendat, id (que) igne leviori: Si vero vis ignis adesset, violentia animali fugaci fieret: In montem Artemisium fessa confugit, & ad amnem Ladonem capta est; Quia ita oportuit virginem manere inviolatam; Vt pote Dianae sacram, quae Artemis dicta est, quasi [...] id est, aerem secans, vt quidam vo­lunt, vel vt alij, quod integros faciat, vt author est Strabo, l. 14. Est autem Ladon Arcadiae fluuius, ex cuius filia Me­tope & Asopo, Thebano flumine, Thebe nympha nata fingitur, quae vrbi nomen dedit; Est quo (que) Ladon serpen­tis aurea poma custodientis nomen, vt dictum; Quocun (que) referatur, sensus rei conuenit: In Maenalo Arcadiae monte mineris abundante, vnde Maenalei versus, versabatur; Quia ille locus poëtis erat celebratissimus: Humeris Her­culeis deportatur Mycenas, ne laedatur: At cur tantus ti­mor Euristheum inuasit ob captam ceruam ab Hercule, cum alias immaniores feras saepiús prostrauerit, nempe leonem, aprum, hydram & his similes? Sic videtur quid maius arte, quam Marte vincere, cunctatione, quam festi­natione, lenitate, quam violentiâ: Hinc annum totum [Page 90] absumpsit continué currendo et insequendo feram; Ira enim operis ratio postulat: Annum enim sumimus, in­quit Riplaeus, port: [...]. antequam nostram calc [...]m praeparemus: Nam minori temporis spacio c [...]lx nostra confici non potest, fusio­nis capax cū colore, qui non [...]vanescit. Mythologi vt has fabu­las ad suum captum explicent, ex Hercule solem caeli faci­unt, qui per annum integrum currat, et nescio quam cer­uam aureis cornibus insectetu [...]; Sed haec quia à genuina sua natura ad alienam detorta facilé agnoscantur, non constant, nec quid vtilitat [...]s legentium vel audientium ani­mi [...] p [...]ae [...]tant,6. De Mida aurei voti participe. praeter nebulas et tenebras quas nos aliqua­tenus discussi [...]us: Midas praeterea auri symbolum tenet, vt et votum; Quod cum à B [...]ccho, quód Silenum humani­ter excepisset, impetrasset, vt nempe quicquid tangerer, in aurum conuerteret, miser fame fe [...]é enectus esset, nisi voti paenitentiâ ductus cessationem aurificationis iterum ob­tinuisset, hoc remedio, vt sese in Pactolo fluvio lavaret, qui auriginem hanc ad sese transtulit, vt inde aureas arenas iactitâ [...]it: Perbella fabella est auribus non ingrata, nec oculis, cum nil nisi aurum, quod ardetur et sititur ab om­nibus, ostentet, ad auarorum appetitum insatiabilem de­clarandum et refrenandum aptissima: Midas enim per­multos voto esse constat, sed paucissimos effectu: Quia appetere immensitatem opum, est in cuius (que) voluntate, at impetrare in Dei dono: At quis deus est, qui donum adeò noxium petenti concessit? Fictitius & Hieroglyphi­cus, non ille, qui veré Deus est & dicitur, nobis (que) dat bona magis vtilia, q [...]à [...] placentia, vt pater filiolis: Bacchus enim, qui et Dionysi [...]s, et Osiris, aureorum deorum prima­rius est, ide [...] (que) tanti doni largitor: Sed Silenum eius ma­gistrum aut comitem benignè excipere conuenit; Qui pando insidens asello, licet à pueris senex derideatur, plus tamen habet in recessu, q [...]àm fronte promittit: Hinc illud de Silenis Alcibiadis increbuit,Sileni Alci­biadis. dicterium in Socratem deformissimum exterius, interius pulcherimū [Page 91] iactatum; Generosus enim dominus aliquando in vili do­muncula moratur, et mens polita literis, in corpore pan­nis annis (que) obsito: Per Silenum autem, vt et Pana, et Saty­ros, comites itineris Bacchi seu Osiridis, nihil aliud intelli­gitur, quàm vilitas et syluestritas seu [...]uditas materiae phi­losophicae, quae si humaniter et suauiter tractetur, qui mox inde sequitur auripotens deus, Bacchus multiplicem gratiam pro gratia rependit: Hoc denotat votum Midae; Proprié autem aurifica vis suo subiecto impressa per hoc intelligitur, quae immensa est et semper multiplicabilis, nisi refrenetur ac in propria sua aqua virtus i [...]la ignea restinguatur; De hac philosophi multis in locis agunt, in­primis Lullius pract: testam: Cap. 23. vbi inter caetera, Et quando, inquit, dimittit eam in speciali forma sulfuris, id est pulueris subtilis, tunc ostendit quod magnae ignitionis est, nec propter hoc eum minus appreciari debes, sed sortius honorare, cum fieri possit ad simplicis ignitionis terminum per discretio­nem operatoris sapientis in doctrina, quam superius ars confert in substantia multiplicatiua. His addemus et alia aurea anti­quitatis symbola et hieroglyphica,7. De aureis admirandis. quae revera in rerum natura non fuerunt, sed vtalia per haec declararent, inuen­ta ab artificibus et po [...]tis; Vt sunt Aurea aetas, aurea plu­via, aurea messis et his similia: De Aurea aetate receptum est, quod aliquando acta sit sub Saturno rege,Aurea aetas vt argentea sub Ioue, et póst aerea & ferrea sub alijs; At si Saturnus nec deus nec homo aut rex fuerit, nulla rever [...] aetas aurea extitit: Quod si demus, fuisse regem, An igitur tempus aureum sub eo magis, quam sub Iove? Fo [...]é, quia Iupiter impius in patrem, quem eviravit, et adul­ter et homicida? An talis non Saturnus quoque fin­gitur, qui Caelum patrem castrauit, sororem Rheam pro coniuge, Philyrem pro pellice praeter caeteras ha­buit, et proprios deuorauit liberos [...] pro Iove tamen saxum seu lapidem deglutivi [...], [...] quem cum concoque [...] non potuerit, evomu [...]t; atque is Lapis, vt Hesiodu [...] [Page 92] memorat, pro monumento mortalibus in Helicone positus est: Vt hunc lapidem viderent & tangerent, tot antiquissimi Poetae finxerunt de Helicone supe­rando, in cu [...]us vertice sapientia ex Musarum fonte haurienda sit: Saturnum cum Iano nunquam regnas­se, vt Ethnici crediderunt & finxerunt, quó se à Dijs originem ducere alijs probarent, ex ante dictis con­stat, sed ejus operâ pecuniam primam impressam esse verisimile est, vt suprà narratum: Auream verò aeta­tem dici novimus sub Saturno actam, quia omnium aureorum Deorum initium à Saturno, tanquam proge­nitore eorum dependeat. Saepenumero quoque Poetae alij (que) Scriptores aureae pluviae mentionem faciunt, eam­que non Metaphoricè,Aurea pluvia vt Auream [...]aetatem, accipiunt, sed proprié, quasi reverâ contigerit; Narrant enim Sole cum Venere concumbente in Rhodo Insula plu­viam auream decidisse, ac pòst ex illo congressu Rho­dum natum: Id Poetis quidem condonandum ob li­licentiam fuisset, nisi & Hystorici jdem affirmarent: Sic enim Strabo lib. 14. scriptum reliquit, In Insula Rhodiorum aurum pluisse, cum Minerva capite Iovis na­ta est: Pluisse lapides, frumenta, ranas, sanguinem, bestiolas, insecta, in hystorijs passim annotatum legi­mus; & alia monstrosa multa praeter naturae ordi­nem, eorumque singulorum physicas causas reddere ni­tuntur, quasi in aerem viventorum, vel radiorum solari­um rapta, ibique concreta & generata, vel ex seminio proprio vel materiae habilitate postmódum dimittantur; Verúm de auro, ejusque generatione in aere etiamsi lege­remus, fidem non adhiberemus: At pluvias aliquando miraculosas ex Dei nutu, vt Mosis tempore in Aegypto, aut magica vi, vt ibidem, contigisse et adhuc continge­re posse, non est dubium, cum experientia id testetur om­nibus aetatibus et locis; aureas verò in Rhodo cecidisse pro certo haberi posset, si fato diuino & miraculo mis­sae [Page 93] sae demonstrarentur; verùm cum addatur, tum accidisse, cum Sol Veneri accubuisset, ac Pallas ê Cerebro Iovis nata prosiluisset, Allegoriam seu fabulam probè agnosci­mus: Ethnici tam monstrosa & incredibilia, vtpote su­is Dijs possibilia, non in dubium aut quaestionem ver­terunt, quia Solem esse Deum et Venerem Deam arbi­trati ex eo nil nisi Divinum procreatum iri censuerunt: Eadem ratio circa Palladis ortum data est: Nos novi­mus Allegoriam, vt Dijs illis omnibus, sic etiam hujc pluviae aurcae, in eorum concubitu aut ortu pro­lapsae, subesse; Si enim Sol Philosophicus cum Venere, pulcherrimâ foeminâ, congrediatur, Rhodus nascitur ille, qui quaeritur à mille mlllibus & à paucissimis in­venitur; ac interim aurea pluvia suboritur; quia au­rum cum auro, terra foliata cum sua aqua, Sol cum Venere, miscetur: Roseus sanè foetus est sive Rho­dus, qui ex tanto complexu in lucem editur: Sic Pal­las sapientiae Dea ex Iovis Cerebro, sed Vulcani secu­ri obstetrice, non sine causa exorta traditur cadente auro per pluviam in Rhodo; Absque Vulcano enim, vt instrumento primario operis, sapientia magisterij non perficitur; hoc est, perfecta cognitio rei occultae absque praevia manuali tractatione haberi nequit: Theorica enim scientia perfect [...] Virgo est, & solum ex Iouis Cerebro, tanquam Seminario suo, nascitur, nec Vulca­nijs aut fabrilibus artibus permiscetur; Vnde eadem Pal­las Vulcanum, sibi vim inferre conantem, m [...]sc [...]lé re­pulit, de quorum rixâ Erichthonius originem duxit: Ejusdem generis, nempè aurei, pluvia fuisse fingitur, quae Dana [...] in gremium descendit,Aurea plu­via in Danaes sinum illa­bens. Chrysaor. tantâ efficaciâ vt inde Perseus Heros fortissimus natus sit, vim lapi lifi­cam Medus [...], [...]um adolevisset, tollens eamque capite plectens, ex cujus sanguine guttatim sparso Chry­saor, Geryonis tricorporis pater, natus est, de qui­bus aliàs suo loco latius traditur: Vt interim alia huc [Page 94] spectantia quamplurima praetereamus, inter quae Messis aurea,Messis aurea quae fuisse dicitur, cum Pythagoras Croto­ne arcanasuae Philosophiae mysteria docuerit, & ejusdem Pythagorae aurea Carmina,Aurea car­mina. quae adhuc supersunt, nec non Corona aurea ab eodem in capite omnium primò, (fortè ante multarum gentium reges) gestata, nume­rantur;Corona aurea Pythagora. verùm de his alias copiosiùs: Nunc ad auream Deorum Genealogiam se­quenti Libro tradendam, progrediemur.

Finis Libri Secundi.

LIBER TERTIVS. DE AVREA De­orum, Dearumque Genealogia, ex qua tanquam arbore Philosophi­ca, innumeri rami Heroum Hiero­glyphicorum propagantur.

REfutationem Deorum, Dearumque gentilium, à tot seculis antiquissi­mis apud Poetas & Hystoricos, nec non majorem mundi partem recep­torum hac nostrâ quasi vltima aetate, quâ Christiana religio ex Dej gratia clarissimé refulget, instituere velle, esset telam multis annorum millibus contextam retexere, ac forté operam Iudere; tum quia Christianis in sua fide satis confirmatis supervacaneum, tum quia Ethnicis scriptoribus, qui fere omnia supersli­tiosis Deorum et Heroum ab ijs ortorum factis repleve­runt, impossibile idipsum videri possit: Propterea ne quis aestimet, nos hunc tractarum ideo congessisse, quasi inde nunc prius veritas doctrinae conspici, aut falsit [...]s Ethni­corum numinum depraehendi debeat; Id enim ex saçra hystoria, omni exceptione majori, jampridem inno­tuit; Attamen cum q [...]pan [...] non prosint singula, multa iu­vent, & licitum sit vel Sole medium tenente Coeli in pri­vatis aedibus accendere lucernam, vt loca quae obscurio­ra [Page 96] sunt, penitus introspici queant; non immeritò quo (que) existimavimus nos operae pretium facturos, si Deorum et Dearum genealogias per se satis involutas, & per nullum hactenus ad suam veram originem, ex qua promanârunt, reductas, nostrâ qualicunque illustratione, lucidiores red­deremus:Ex negati­uis propositi­onibus nulla scientiae pro­venit. Non enim videtur tantum luminis ingenio hu­mano accedere, si solum sciat res seu personas pro Dijs ha­bitas longissi misque temporibus creditas non esse Deos, quam si ad haec indaget ex veritatis fontibus, quid per eas reseu personas à sapientioribus intéllectum sit & intelligi debeat, cum dij non sint: Non enim frustra aut casu intro­ductas esse vel quilibet imaginari potest: Hoc vt praeste­mus, pro talento à summo largitore nobis concesso, primo libro res Aegyptias praecipuas, Hieroglyphicas di­ctas, evolvimus, secundo Graecorum magis conspicuas, & auro insignitas Allegorias percurrimus;Deorum ge­nealogia aureae. Nunc auream Deorum, Dearumque familiam, ex qua tanquam Cathe­na numerosa Deorum & Heroum progenies, quâ Mun­dus, hucusque Iaborat, dependet, recensebimus: Home­rus lib. Iliad. 8. tradit,Cathena au­rea Homeri. Deos omnes pendentes ex aurea Cathena, Iovem de Coelo detrahere conantes, quorum tamen conatus fuit irritus: Sublato enim Iove, maxima eorum pars tollitur, quorum ille Progenitor existit; Prae­ponderat itaque caeteris omnibus authoritate et dominio, quia Coeli imperium, vt fabulantur, ad ipsum pervenit: Hunc omnes Ethnici pro maximo Deorum coluerunt; Cum verò ex se ipso ortus non dicatur, sed ex parentibus tempore prioribus ipso, ab illis incipiemus; qui cum nec ipsi, vtpote Saturnus & Rhea, absque vlla origine esse ag­noscantur, sed ab alijs quoque prognati, ad hos nempe Coelum & Terram, progrediemur: Ethnici absque vlla sacrarum literarum traditione aut cognitione praesupposi­ta ex densis humanae mentis tenebris varias de Deo mundique partibus opiniones conceperunt: Nonnulli causam primam aeternam contemplati sunt, sed mundum velut effectum ejdem coaevum adjunxerunt, vt Periphathetici [Page 97] cum suo Aristotile; Alij causam efficientem Deum aeter­num, non ab aeterno condidisse Mundum, sed voluntarié in tempore, vt Platonici, vnâ cum divino Platone; quo­rum sententia Christianis magis affinis est, quam reliquo­rum Philosophorum: Nonnulli casu confluxisse mun­dum ex atomis imaginati sunt: Quidam partes quas­dam minores, alias post alias facts, seu coagulatas esse, vt butyrum ex lacte finxerunt;Censorinus de his vide­atur. Sic Arcades jactabant se ante Lunam extitisse; ac alij quaestionem illam solvere conantes, an ovum prius gallinâ, an gallina prior ovo in rerum natura fuerit, mirabiles ortus hominum & ani­malium tradunt, quemadmodum de muribus Aegypti in initio primilibri narravimus: Atque hi cum Creatorem coeli & terrae, qui omnia ex nihilo fecit, non agnosce­rent, animalia quidem omnia, vt & vegetabilia ex terra & aqua inter se mistis divetsa proportione, accedente aere & igne, sua sponte prosilijsse putârunt, ac coelum et ter­ram, absque origine semper fuisse: Idcirco, si pro operi­bus factis seu creatis haberent, ne cogerentur et efficien­tem causam eorum fateri, et sic in infinitum progredi, ipsos pro primis dijs non genitis receperunt; Coelo acrē et Ter­râ aquam seu Oceanum et maria complexi: Praeter haec, flumina, fontes, montes ac ventos terrae et coelo coaeta­neos statuerunt, vel adfines vel cognatos; aut quod ma­gis credibile, ex primo concubitu natos: Ex coelo et terra, ita (que) omnium Deorum ortus deducitur, vt et aliarum re­rum omnium: Verùm etsi tam frivolis et absurdissimis placitis non opus sit responsum opponere, tamen pau­cissimis verbis multa complectemur, quibus eorum in­tentio prorsus destruitur:Ratiocinatio contra Eth­nicorum opi­niones de in­dividuis ab aeterno propa­gatis. Si homo ex homine duplicis sexus, nec non animalia reliqua ex proprio semine, Item et vegetabilia, ex suis similibus semper oriuntur, idque in tempore, secundum singula jndividua; tum nihil eo­rum fortuito productum, nec aeternum quid est secun­dum individua, imó nec speciem; Quodque de partibus verum est, nulla est causa, cur non etjam de toto verissi­mum [Page 98] sit; Sed primum ab ipsa experientia ratum habetur; Et ratio connexionis nota est; quia quicquid ex semine suae speciej oritur, id naturaliter & non fortuito oritur; & quod in omnibus jndividuis in tempore ortum est, id aeternum retró dici nequit: Ergo sequitur & secundum verum; Homo jtaque & ca [...]tera animalia, vegetabilia, & omnes terrae et aquae partes, specis & contenta, aer et to­tum Coelum cum suis contentis, non fuerunt ab aeterno, sed esse in tempore ceperunt; Non ex seipso; Ergo ex alio; Quis ille alius? Deus Deorū, Creator creaturarum: Caetera argumenta, cum sint notoria hic praetereamus, et Deos primos et magnos creditos, Coelum et Terram consyderemus cum sua propagine: Non negamus quos­dam sapientiores Ethnicorum, cum viderint tantam De­orum turbam dari, quae ad vnitatem primae causae tandem reduci debeat, omnes feré Deos ad Elementa mundi ma­joris reduxisse, atque ita pluralitati numinum tacité re­nunciasse; inter quos Varro est maximè occupatus ne fabulosi prorsus Dijappareant; verùm cum haec opinio multa absurda foveat, et non sit de intentione authorum, qui primi ex Aegypto hanc Deorum cognationem in Grae­ciam produxerunt, nos illam omninò repudiamus: Ex Coelo et Terra itaque Saturnus et Rhea progeniti sunt; Deinde Titanus,Cathena au­rea Deorum, Dearum & Heroum, seu Genealogia. Iapetus, Thetis, Ceres, Themis, et a­lij, quos Hesiodus enumerat: Ex Saturno et Rhea, Iupi­ter, Iuno, Neptunus, Glauca et Pluto: Ex Saturno et Phily­re, Chiron; ex Saturni genitalibus Venus: Ex Iunone solâ Hebe: ex Iove solo cum Metim vxorem devorasset, Pallas ex capite: Ex Iove et Iunone conjuge Vulcanus & Mars; Iovi ex pellice Latona, Apollo & Diana: ex Maia, Mercurius: ex Semele Dionysius: ex Danae Perseus; ex Alc­mena Hercules; ex Leda, Pollux et Helena, Castor et Cly­temnaestra, ex binis ovis: Ex Europa Minos et Rhada­mantus: Ex Antiope Amphion et Zethus; ex Thalia Palici fratres: ex Cerere Proserpina: At (que) hi sunt ex multis Iovis filijs praecipui, de quibus solum, caeteris omissis, agemus [Page 99] deinde paucos eosque insigniores ex Nepotibus ejus ac pronepotibus tangemus, Neptuni plaerisque de octoginta, quot numerantur, filijs ex diversis Nymphis prognatis, nec non alijs brevitatis gratia neglectis:Coelus & Terra. Coelum et Terrā concubuisse, si naturaliter, provt coelum est agens et terra patiens, illud forma, haec materia accipiatur, non repugnamus, creatis creandis et quibuslibet ex semi­ne suo provenientibus; si veró supernaturaliter, aut pro­vt verba sonant, pro actu generationis seu coitione, el­leboro extirpandum phantasma judicamus, non ratione aut argumento; Mirum est Sapientes Ethnicos hoc som­nium somniasse vt Coelo, patri Saturni, testiculos attribu­erint, eos (que) à Saturno, ne plures generarentur ipsi liberi, amputatos esse; Nemo vnquam in ergastulis magis dely­ravit; quam hi sapientes dicti; nullus de Deo veram opinio­nem minùs amplexus est, quàm hi Theologi, si dijs placet, appellati: Verùm respondebunt, rationabiliter id factum, hoc est, Coelum castratum esse, ne scilicet aliud coelum generaret, aliamve terram: At si omne simile generat suum simile, tū Saturnus et Rhea, alijque Saturnini filij e­runt novicoeli, nouae (que) terrae, quod tamen ab illis non receptū est, sed plaerun (que) ex Saturno Tempus, ex Titano et Iapeto, nescio quo progenitores, ex Thetide deam mari­nam, ex Cerere deam frugum, ex Themide deam justitiae faciunt: Videamus primò Saturnum et ex filio patrem, aut ex hoc patre sequentes filios consyderemus:Saturnus & Rhea. Hieroglyphi­ca Saturni. Pingebatur ab antiquis senex pallidus curvus, alterâ manu falcem gestans et draconem caudam sibi mordentem, altera fi­lium parvum ori apponebat ac vorabat: Caput galeâ te­gebatur, et super illa erat amictus: Habebat iuxta se quatuor filios, é quibus Iupiter virilia amputabat, é quibus Venus oriebatur: Narrant Saturnum, licet junior esset Ti­tano, tamen ad sese regnū transtulisse, ideo (que) bellū inter Titanum, hujus (que) filios Titanes dictos, et Saturnum exor­tum, ea (que) lege cōpositum, vt si qui liberi masculi ex Rhea nascerentur Saturno, è medio tollerentur: Saturnus itaque [Page 100] Iovem recens natum ad se deferri iussit, verùm à Rhea cir­cumventus lapidem fascijs involutam accepit, quem mox pro Iove deuoravit: Et Iupiter alibi in Creta à Coryban­tibus nutritur, donec justam aetatem attingeret: Eodem modo Neptunus & Pluto nati prae voracitate Saturni [...] Rhea semper aliud offerente salvati dicuntur: Cum veró & Phi­lyram Oceani filiam amaret, Opi superveniente, in equū se convertit, ex (que) ea Chironem centaurorum iustissimum & prudentissimum (tot discipulorum Iasoni [...], Herculis, A­chillis Magistrum) generavit; Pòst Saturnus idem á filio passus est, quod ille suo patri intulerat, nempe castratio­nem et á regno dejectionem; juxta regulam, Per quae quis peccat, per eadem punitur: Tum profugus Coeli fi­lius dicitur in Italiam venisse; Mirum est, tam exiguam terrae portionem tam magni patris filium sustinere potu­isse, eum (que) exulem ibidem latentem (vnde Latium dictum volunt) hospitio excepisse: At ita nugari placuit Eth­nicis, vt saltem suarum regionum et vrbium denominati­ones, fundationes et gubernationes ad aliquem antiquis­simorum Deorum reducerent, ne ex hominibus, sed dijs orti et progeniti crederentur: Saturni area antiquitus ce­reis accensis excolebatur, cerei (que) mittebantur ab invicem ditioribus; quia Saturnus quasi lumen vitae humanae esse vel designare videbatur, et multorum commodorum jn­ventor habebatur: In hujus Dej honorem cum celebra­rentur Saturnala apud Romanos Domini serviebant seruis. Prae caeteris autem memorabile est, vt Natalis ex Trismegisto adducit, tres omnino sapientes Trisme­gisti tempore floruisse, nempe Caelum, Saturnum et Mer­curium: Plaerique, vt dictum, Saturnum pro tempore explicârunt,Nota. quasi hoc ex coeli motu ortum, sitque v­num saltem, ideo Saturnum, vt et coelum, virilibus spoliatum esse: jdem tempus omnivorum esse, om­nesque suos filios, in tempore et ex tempore generatos absumere, et quasi devorare, nullique parcere, nisi fortè lapidibus durissimis, ideoque lapidem à Saturno vomi­tione [Page 101] ejectum dici: Haec quidem similia sunt; sed qua­tuor, vt aiunt, non incedunt pedibus: Nam si Caelus sit pater temporis Saturni, cur Terra mater? An Terra con­cepit tempus? Quid terra ad temporis productionem confert? Quid coelum nisi ad Planetarum motum re­spicias? Quid si coelum staret et Planetae tantum move­rentur, an propterea non esset tempus? Cur non Sol potiùs, qui annum, diem et noctem, aestatem et hye­mem, aliasque vicissitudines temporis causatur, pro Tempore aut patre temporis, quam Saturnus aut Caelus habetur? Cur Saturnus claudus fingitur, cum tempus sit celerimum et alas ventis velociores obtineat? Cur idem senex statuitur, cum tempus non senescat, sed juvenem potius repraesentet? Vt enim flamma ignis semper est novissima, nec tantillo temporis spatio eadem perdu­rat, sed semper alia atque alia nova succedit; sic & tē ­pus, ejusque momentum, quod ipsum Nunc vocant, semper iuvenescit, vetustatis nihil obtinens: An non potius Draco, quem gestat Saturnus, iuventutem re­ferat, quàm anni circulum, cum exuvias deponat? An non idem specie sit cum ijs, qui assignantur Mer­curio, Aesculapio, Hesperidum hortis et alijs ante assig­natis locis? An verò hic anni rotunditatem, alibi duo­rum adversissimorum concordiam, alibi mentis pruden­tiam aut vigilantiam summam denotet? Vera autem hu­jus Hieroglyphici ratio est, quam Basilius Valentinus his verbi exponit: Ego Saturnus, inquit, Planetarum sum­mus in Firmamento protestor hisce prae vobis Dominis omni­bus, me inter vos inutilissimum & vilissimum esse infirmi & corruptibilis corporis, nigri coloris, multarum afflictio­num iniurijs in hac miseriarum valle obnoxium, attamen om­nium vestrûm probatorem; non enim permanentem habeo mansionem, atque mecum mei similem rapio, cuius mea miseriae nulli causa impu [...]anda est, nisi inconstanti Mer­curio, qui mihi suâ incuriâ & negligentia hoc malum in­flixit: Idem occulta Phil: Cap. 12. De Generatione [Page 102] Saturni; tradit, eum nutricis culpâ multis vitijs ex­positum, claudū vno pede factum, at ingenio nihilomi­nus docilem, sapientem, catum, cautumque redditum, vt omnes in bello, exceptis duobus, qui divitijs, et potentia superiores essent, vinceret: Hinc pallidus, cur­vus visitur, nempé ob malam digestionem; falcem ge­stat, quia probator est omnium; Draconem, quia eos quasi renovet, vel seipsum; Cur autem Draco caput et caudam suam devorans apud Authores toties jnculcetur, alia est causa, quam quilibet ibi videat, et differentiam cū hacce consyderet; et quantum distent aera Lupinis, aurea plumbeis animadvertet: Devorat filios, exsese genitos, pro quibus si quis Elementa quatuor accipiat, vel alia corpora, perinde est: Caput galea tegitur, quia fortis in bello est, sed amictus vilior superadditus; hinc vi­lioris fortunae aestimatur: At quid bellum cū Titanibus sibi vult? Quod nimirum è caeteris ejus generis Saturnus ad regnum eligendus sit; qui Titano si non aetate, tamen sapientia et authoritate antecellit: Iupiter cum Iunone vt il­linatus esset, Lapis offertur et deglutitur: Probum com­meritum de tanto Deo, nisi quid arcani subesset: At lapis hic in Helicone videatur, vbi relictus pro monumento est: Saturni salacitas eiecta, an omnis salacitatis in natura cau­sa est, quippe ex qua Venus orta dicitur, quae omnibus rebus sese propagantibus inest? Tantum né boni ex vis­cere Saturni mundo accessit? O dementia humana Demo­critico risu excipienda; O caecitas mentium Heracletico fletu deplorand, si tale quippiam revera suis Dijs à Diis, patri á filio, factum arbitrati sint Ethnici: verùm hoc vix praesumemus de iis, qui quanti et quales fuerint, suis scrip­tis satis attestatum nobis reliquerunt: Per Saturnum com­muniter authores nigredinem in principio operis super­venientem intelligunt, vt multis in locis vbi Planeta­rū seriem observant, meminerunt: At (que) tum per castra­tionem Saturni à Iove factam non inconvenienter ni­gredinis remotionem, á fusca seu cineritia albedine subse­sequente [Page 103] Ioviali peractam accipiunt: Natalis Comes de Saturno agens chymica tractantium iudicia circa hunc planetam malé excipit: Praeterea, inquit,Andabat [...] pugnat. Cum singulis planetis ob similitudinem quandam metalla singu­la sint attributa, metallorum tortores; siue chemistae artifi­ces, hanc totam ferè fabulam ad suam artem retorserunt, cum se Gebrum, Hermetem & Raimundum platonicos imi­tari velle profeteantur: Dicunt enim, fictum fuisse ab an­tiquis, quod Iupiter Saturno génitales partes absciderit acutâ falce, eas (que) inmare deiecerit, ex quibus & é spuma nata sit Ve­nus; Quia Saturnus sal sit quidam, pater Iovis, praeparati salis scilicet, qui fit ex eo praeparato: Sed quoniam cum Iupiter in vase vitreo existit in peracutam tenuem (que) aquam soluitur prop­ter vim ignis, quae sumitur etiam ab ipso Iove, cum viriles partes secum afferat, incidens ac separans sulfur intimum ac in sale la­tens, quae recidunt in vas, quod accipiendis apponitur; Idcirco & Saturno amputatas viriles partes dicunt, & cum sal in aquam tanqūam in mare decidat, ex illo sale & sulfure gignitur Venus. Conantur enim metallorum tortores & has & alias his similes artes excogitare, quibus possint metalla in alias formas trans­ferre, teterrimâ paupertatis formâ perterriti, ac semper illam lepidissimi poëtae Timoclis sententiam in animo habentes, qui ita inquit: Est sanguis at (que) spi [...]itus pecunia Mortalibus, quae nulla cui sit copia, Vivos pererrat inter vmbra mortui: Responsio ad calumnias ni­mis aequa. At bona verba quaeso, Comes; Adeonè saturnina te stella exagi­tat, vt ita totam artem chymicam lacessas & somnium esse putes, ob vnius aut alterius interpretationem fabu­larum tuo palato non arridentium; Demus illum, qui ita scripsit de Saturno (fortè Braceschum Italum innuis) pa­rum accommodatè ista applicasse; An propterea nulla est chymiae veritas? Interim intellexit illa, quae tu ad mores torques, potius ad chymiae & naturae arcana spectare: Quid si vera sit chymia etiam contra tuum prae [...]udicium, & supra tuum captum, an propterea, quia tu aliter iudicas aut eam non capis, falsam efficies? Non facies quaeso: De tortoribus metallorum mihi non est sermo, sed de arte [Page 104] chymica, quae Medicinam auream perficiat, licet non au­rum fabricet, nec quid naturae aduersum moliatur; Illos, vt falsarios stigmate inuras licet, non veritatis cupidos, tuo (que) haud egentes arbitrio: Quid si chymica tractans Medicinam perficiat, quâ hominibus aegris succurrat, An non sua dignus erit mercede aut praemio? An non ipsi hoc medio paupertatem effugere conueniat? Non mirum igitur si hoc illi faciant suo modo (legitimo) quos tu me­tallorum tortores vocas; Quorum nonnullos (de veris Ioquor) plus veritatis ex metallis, quam tu fortè ex fabu­lis extorsisti, ne quid de vtilitate dicam, elicuisse constat: Geber, Hermes & Raimundus Platonici non fuerunt; imitetur eos qui potest, potius opere, quam ostentatione: Saturnum pro sulfure aut sale non accipimus, attamen eius colorem apparere, antequam sulfur philosophicum reuera fiat, asserimus: Quid per genitalia eius intelliga­tur sub Veneris expositione latius dicemus: Quidam anti­qui scriptores volunt Saturnum regnasse in Aegypto, ac Rheam sororem duxisse in matrimonium, è quibus nati sint Iupiter et Iuno; Ex his natos esse 5. filios: Clauem et virgam tribuerunt Saturno, quia fortè cum Iano bifronte, qui ianua est anni, communitatem habuit, cui conuixisse traditur: Quae commoda inuenerit Saturnus, & cur lu­men humanae vitae dicatur,Causa arca­na. non satis innotuit, nisi causa sit arcana: Cur tam ridiculo ritu eius festa apud Romanos celebrabantur, Vt domini seruis seruirent, & non nisi ser­monis libertate quilibet vterentur?A. Gell. l. 18 c. 2. Nam hic Planeta su­premus cum infimo & medio coniunctionem patitur: Sic Avicenna de anima dict: 1. cap. 2. Et sicut sol magis va­let, dans fortitudinem suam vs (que) ad saturnum, & deorsum vs (que) ad lunam, & ita aurum est preciosius omnibus alijs; & ideo quia omnes res caelestes sunt mixtae cum terrestribus ita mittunt su­am fortitudinem de sursum deorsum: Quia fortitudo terreno­rum fuit, vt ascenderet superius, & fortitudo superius suit, vt descenderet inferius: Et sicut non potest fieri, quod Saturnus non currat cum sole in eodem signo; Ita non potest fieri, quod [Page 105] hoc magisterium non retrahat de plumbo aurum: Sed intellige, quod volumus dicere, postquam habes rationem, quod non potest fieri, quod non sit magisterium. Idem Rosarius et Emiganus in turba adfirmant, quod sol dat lumen suum sursum vs (que) ad lunam, deinde respicit omnia tam superiora quā inferiora: Ac quod Saturni splendor dū scandit in aëra, non apparet, nisi tenebrosus, et mercurius radijs solis occurrit: Quod à Trismegisto de tribus sapiētibus suo tempore celebribus, C [...]lo, Saturno et Mercurio refertur, omnes Ethnicos falsi­ [...]atis cōuincit: Quomodo enim hi tres vnà vixisse nisi alle­goricè perhibeantur? De quibus satis: Saturni fratres Tita­num, Iapetum alios (que) ac sorores, Thetin, Cererem, Themi­dem, et si quae praeterea sint, hoc loco euoluere nimis tae­diosum foret, cum nec nostrae intentioni inseruiat singula ad viuum resecare; Nihilominus eorum inferius, prout ne­cessitas tulerit, sufficientem mentionem faciemus: Nunc ad Iovis, Saturni filij,Iupiter. res gestas et hieroglyphica decla­randa accedemus: Iupiter vt voracitati Saturni subtractus, ad Dactylos Idaeos in Cretā deportatus ibi (que) à capra, api­bus, alijs (que) varijs nutricibus pastus et educatus sit, apud diuersos scriptores fabulosos legitur, cuius haec summa est: Thebis in Arcadia apud Messenios natus dicitur, Sa­turno ereptus in Baeotia, Corybantibus in Creta ad educā ­dum traditus; Hi simulatis sacrificiis inter cymbalorū [...]ym­panorum (que) strepitum infantis vagitum occultârunt: A­drasteā et Idā nutrices habuit Melissei filias ac sorore Cu­retum seu Dactylorū: Cum iam adolevisset Iupiter ac Ti­tanus sensisset, clám Saturni filios contra iusiurandum leges (que) educari, ipse vnà cū Titambus filijs iraâ exarsit, at (que) Saturnum et Opim compraehensos in vincula et in custo­dias coniecit: Iupiter verò Titanibus debellaris patrem liberat: Post id Saturnus Iovi insidias parat, dum sibi ab eo metuat, Tum Iupiter patrem de regno deiecit, laneo (que) vin­culo ligauit, et in tartarum protrusit; Tandem (que) ei virilia membra falce eâdem amputavit, quâ ille C [...]lo patri am­putauerat: Falx lacta dicitur in Drepanum in [...]ulam, [Page 106] & virilia in mare, vnde Venus exorta est: Huic victoriae contra Titanes & patrem Saturnum Iovi caeteri dij ad­fuerunt: Apollo cecinit cytharâ eius victoriam purpureâ togâ decorus & coronatus lauro: Tum ferunt Iovem Vestae proposuisse, per quam adeptus erat imperium, vt quod mallet, eligeret, at hanc virginitatem poposcisse & primitias sacrificiorum. Fama est Bacchum quo (que) eo bello, contra Titanes gesto discerptum fuisse, cuius cor palpitans Pallas ad Iovem detulit; Póst gigantes contra Iovem surrexerunt, quos ille fulmine disiecit & inter eos Aegeonem, (cui 100. manus eraut, capita 50.) Iovem é regno depellere conantem sub Aetnam montem detrusit; Vnde quoties latus mouet, Aetna flammas eructat: Eodem partu cum Iove Iuno nata dicitur,Iuno. ab Horis e ducata; Vel ab Oceano & Tethye, vt alijs placet: Huius potiundae desyderio captus Iupiter sese in cuculum mutauit, qui cum tempestate obortâ tremeret frigeret (que) in gremium Iunonis aduolavit, a qua veste tectus, eam resumptâ primâ formâ compressit & póst in vxorem duxit; Ex Iunone & Iove nascitur Mars, Arge, Ilithya & Hebe: Ab alijs his additur Vulcanus; Quem Lucianus subuentaneo concep­tu è Iunone abs (que) maris congressu natum fingit: Credita fuit esse divitiarum dea ab antiquis; Eam (que) fama est Io­vem aliquando altè suspendisse, pedibus (que) illius duas in­cudes appendisse at (que) aureum vinculum iniecisse mani­bus; Cum (que) ita Iuno penderet in aethere, caeteros deos id graviter tulisse, ne (que) soluere tamen potuisse: Attribuuntur ei quatuordecim nymphae; Pavo (que) sacer habetur; Quia propter illam caesus fuit Argus a Mercurio & in illam avem mutatus: Anser aliàs fuit auis sacrata Iunoni; Sic & vacca ex animalibus; Quia ex figuris Hieroglyphicis Ae­gypti est, Iunonem denotans: De fabulis Iunonis, vt anté sub Saturno, Natalis dicit chemicos artifices conatos esse nonnullas partes ad suos ignes & ad sua vascula retra here: Dicitur Iuno (inquiunt) Saturni & Opis filia, Entellus in­stat. Iovis (que) soror & coniunx, & ante Iovem nata eodem partu, Regina (que) esse deo­rum [Page 107] & divitiarum dea, partubus & matrimonijs praefecta, quae nihil est aliud, quam aqua mercurij, quae Iuno nominatur: Saturni ea de causa est filia, quod ab eo & eius terra destillat ac manat: Haec terra dat opes siue aurum chemicum, quod vnà destillet Iuno & Iupiter, siue aqua Mercurij, & sal in ima parte vasculi vitrei ac in vase relictus: Cum verò prius effluat aqua Mercurij è vasculo, nascitur Iuno ante Iovem; Et quae sequuntur apud Natalem; Quae satis insinuant, hasce fabulas Iovis & Iunonis permultis chymiae deditis, de quo subiecto fictae & introductae sint, innotuisse, licet non omnes vno modo acceperint; Sed diuersi ad diuersas materias suas ac operandi rationes interpretati fuerint; In eo enim conueniunt, esse eas antiquissimae philoso­phiae chymicae apud Aegyptios & Graecos vsitatae reli­quias & picturas hieroglyphicas, poëtarum libris ferè omnium sparsas et decantatas, à paucissimis nisi super­ficialiter intellectas: Iupiter autem quis sit, et quod subiectum eo denotetur, vulgari versiculo illo apud poëtas citato discernitur: ‘Iupiter est idem Pluto, Sol & Dionysius.’ Si ita (que) Iupiter intellectu idem est cum Plutone,Pluto. et reliquis, primo videamus Plutonem; Hic frater dicitur Iovis, itidem ex Saturno et Opi natus; Militauit cum Iove et post victorias varias rerum (que) gestarum faelices successus, cum [...]ove et Neptuno iactis sortibus terrarum imperium divisit: Cui Hispaniarum et locorum omnium ad occidentem solem obtigit imperium: Hinc Strabo lib. 3. Geogr: Plutonem fuisse opulentiae deum & in Iberia apud Pyrenaeos montes habitasse, memoriae prodidit: Fingitur curru vehi atrorum equorum; Dictus Pluto, quia diui­tias largiatur; Caelibem et filijs carentem vitam solus om­nium deorum traduxit: Quia nulla dea ipsum ob defor­mitatem et obscuritatem regni maritum esse suum pati poterat: Nihilominus Proserpinam Cereris filiam rapuit et in curru ad fluvium Chemarum in Sicilia deportauit, at (que) hinc ad sua regna subterranea: Canem habuit Cer­berum [Page 108] tricipitem, [...]ique immolabatur Taurus; et Nar­cissus, adianthum & Cyparissus in Coronis erant dicata: Claves pro insigni, vt Iupiter sceptrum et Neptunus tri­dentem gestasse fingitur: Testatur Strabo, lib. 9. Ad ri­pas Corali fluvij, vbi sacra fiebant Pambaeotia constructam fuisse ob mysticam quandam causam Plutonis ac Palladis a­ram communem:Mystica. Nota. Haec de Plutone; quae de Sole et Diony­so huc spectant, inferius dicentur. Iupiter ita (que) et Iuno, vt sunt frater et soror, maritus et vxor, agens et patiens, de vno eodemque subjecto intelliguntur, de quo ante Saturnus & Rhea, Osiris et Isis ejusdem conditionis et prosapiae Personae Hieroglyphicae; Quod cum supe­rius satis declaratum sit, repetitione hic non eget: At huic cur tantum fabularum affingitur? Id partim pro decla­ratione rei latentis, partim ad potentiam Iovis, qualis cre­ditus suit, demonstrandam, factum existimetur: Lapis pro eo substituitur; quia ita decuit; educandus traditur sacerdotibus, qui Cymbalorum strepitu eū occultârunt: Cum aere enim Philosophico nisi conjungatur et in vno vase quasi cū eo nutriatur, omnis opera perditur: Nutrices sunt Melissei filiae seu apes, vt alij volunt, quia volatilia in­secta sursum et deorsum circa faetum seu puerum Philoso­phicum vagantur: Titanes vincit, hoc est spicula jactantes fumosas exhalationes; & Saturnum patrem remouet de imperio; seu post nigredinem adducit albedinem Iovia­lem; virilia amputat ej, hoc est sulfur illud, à quo ni­gredo & generatio jpsius procedebat; Apollo cecinit e­jus victoriam purpureâ togâ jndutus; quia purpureo apparente colore victoria apud Iovem adest. Per Ve­stam, Ignis intelligitur, cujus beneficio Iupiter adep­tus est jmperium; Vestae igitur, quia jgnis semper no­vus, purus & imaculatus est Virginis instar, votum est concessum semper virginitatem seruare: Quae res etsi Hieroglyphica antiquitus fuerit apud Aegyptios et Grae­cos, apud Romanos tamen vt religiosa maximé re­cepta est, cum tot Virgines Vestales Vestae perpe­tuum [Page 109] ignem, vnà cum Virginitate foverint, vt hy­storiae [...]estantur: Iunonis amore quomodo potitus sit Iupiter; vt & matrimonio, res ad literam absurdissima est; si ve [...]ó ad occultum sensum respioiatur, forte conuenien­tiam cum naturâ avis repraesentabit; Cuculus in cujus a­viculae nidum ova sua ponit, illa à pullo excluso pro prae­mio nutricatûs devoratur, detestandâ ingratitudinis notâ: Talia affingere Dijs et Deabus ab insanissima gente vide­retur alienum; Allegoriae autem ejusmodi excusant, fort [...] eo, quod materà filio in Philosophico magisterio deuore­tur & soror á fratre: Sic Lull: Theor: Test: 87. Rem vi­lem accipias ac [...]am facias suos amplexari parentes, quous­ (que) penitus crepent, & sint velut mortui: Ibid. Argentum vi­vum est causa mortis suae, quia ipsummet se ipsum, interficit, & postea accidit patrem & matrem suos, & extrahit eis animas à corporibus, & epotat omnes ipsorum humiditates: Divitiarum Dea Iuno habita est; quia aureum vinculum eius injectū est manibus, ipsaque Dea altè suspensa pedibus á Iove: Cum enim pars [...]gens & patiens, fixa & volatilis sint Iupiter & Iuno, haec non nunquam ob suam volatilitatem in aere suspenditur, dū ascendit et superiori parti adhaeret: Nymphae ipsi attributae sunt aqueae portiones; et pavo co­lores varios refert qui ratione volatilis materiae accidunt: dum enim totum manet fixum, vnus est color impermu­tabilis: Mercurius autem saxo Argum occiderat,SAXO Argus oc [...]i­sus. cujus centū oculi pavonis caudae à Iunone inserti finguntur: Plu­to quo (que) opulentiae Deus est, quia opes ex inferis locis ter­rae; cuj ille pra sidet, petuntur: Ipsi Taurus sacer, hoc est, Apis Aegyptius; quia vnius sunt intentionis; Pyrenaeos inhabitat montes: quia ista prima fuêr [...]loca, vnde in Eu­ropa metalla petita sintà Phaenicibus, vt ante dictū; Inde quoque Hercules suos boves abegit; Ipsi Cerberus custos qui triceps fuit, et Claves pro insigni, quia sine ejus clave nihil obtineri poterit: Ad Chemarum fluvium rapuit Proserpinam; ne agens absque patiente videretur:MYSTI­CA. De mystica autem causa cur Plutonis et Palladis ara [Page 110] communis fuerit, nos nonnihil subodorati sumus: si enim Plutonis regia alicui pateat, & Palladis accedat artificium, hoc quod quaeritur Medicamentum summum conficitur, quod arte Palladia ex dono Plutonio concinnatum mira­bilia mysteria aperi [...]: Palladis erim congregatio cum Vulcano, Premetheo, vel Plutone semper ominosa est, et quid mysticum designat; vt alibi saepius annotavimus: Neptunus tertius Saturni filius,Neptunus. mare et insulas maris cū imperio sortitus est: Vxorem habuit Amphitriten, ex qua et ex varijs pellicibus magnum numerum filiorum susce­pit; Phaenicem filium è Libya; Ionem filiam ex Pyrene; quam Iupiter in nebula, vt lateret, compressit, et cum Iuno interveniret,Phaenix. Io. in vaccam candidam mutavit; Hanc tandem Iuno, Argo interempto, aestro immisso exagi­tavit; cumque hinc multa maria Europae et Asiae trana­visset, tandem in Aegyptum ad Nili ripas veniens dicitur Io primam hominis formam recuperasse; quae ab Aegyp­tijs Isidis nomine culta est: Inde fingebatur Isidis sta­tua cornuta, modo Iuna, modo terra dicta: Vaccam autem Isidis & Iunonis esse imaginem Hieroglyphi­cam, vt Taurum Osiridis & Plutonis, supra satis decla­ratum est: Troiana Neptunus, vna cum Apolline aedi­ficavit maenia; Tridente & concha incedit, veste cyaneâ, capillis nigris, oculis, caeruleis à quatuor equis, vel vt a­lij, vitulis marinis, tractus: Ejusdem Neptuni filij sunt Proteus ex Phaenice Nympha,Proteus. Triton ex Amphitrite; Pro­tei filij Tmylus & Telegonus, ab Hercule occisi, quia hos­pites interimebant; filia, Idothea, quae docuit Menela­um, quomodo Proteus ejus pater cōpraehendendus esset; vt tradit Homer. Lib. 4. Odyss. Triton Neptuni buccina­to & tubicen est;Triton Cujus filia Tritia virgo Minervae Sa­cerdos â Marte cōpressa peperit Melanippum: Triton, Io­vi bellū adversus Gigantes gerenti in causa fuit victo­riae dū conchâ inventâ sonum inauditum edidisset, quo illi in fugam versi fuerunt: suprema pars corporis vs (que) ad vmbilicum fuit hominis, inferior vsque ad caudam Del­phini, [Page 111] duos pedes priores equinos habuit, caudam (que) du­plicem in lunae formam; humeri ejus fuerunt colore pur­pureo; Apud Romanos super Templo Saturni Triton qui­dam eximiae magnitudinis fuit collocatus, qui buccinam inflabat, quoties oriebatur ventus, caudam (que) intra ter­ram occultabat; Glauca quo (que) fuit ex filiabus Saturni, ex Opi nata: Ex Philyre autem Chiron Saturni filius,Glauc [...]. Chiron. cujus vxor Chariclo Apollinis filia, vel Oceani vel Persae: filia Ocyrhoe: quia veró pater ejus equum simulasset cum Philyren peteret, ne agnosceretur, hinc Chiron ab vm­bilico superiores partes corporis habuit hominis, inferio­res equi: Cum adolevisset in sylvas abijsse dicitur, vires (que) herbarum primus observasse; vnde & ob peritiam Chi­rurgiae aut laborum manuum, Chiron fuit nominatus: A Diana venandi rationem in sylvis didicit: Ideoque A­chillis, Herculis, Iasonis et Aesculapij magister in vtraque ar­te et medendi et jaculandi fuisse scribitur, vt jam anté me­minimus:Chironi [...] discipuis. Cum verò Herculis sagittas venenatas incau­tius tractaret ab vna earum in pede laesus ex eo vulnere et dolore obijt; Vt de Proteo, Tritone, alijsque ejusmodi monstrosis Poetarum inventis, nihil aliud nisi materiam philosophicam, vnà cum Cerbero, Chimaera, Sphynge et Draconibus, Typhonis et Echydnae filijs, denotantibus spar­sim antehac diximus, et in posterum dicturi sumus,Ci [...] l. 1. Tus. quaest. l. de na. Deor. negat Hippo-Cen­taurum aut Chimaerans vnquam fu­isse. VENVS Monstrum sine [...]. sic quoque Chironis declarationem sub Iasone attulimus, il­lum nempe tot Heroum esse magistrum, qui eos manuum labores seu practicā circa Medicinam auream indagan­dam docuerit; Nunc aliud Monstrū ex Saturno proge­nitum, at sine vitio naturae, videamus nempe Venerem: Ejus ortus Hyperphysicus traditur, nempe ex Saturni ge­nitalibus in mare projectis, et ex spuma maris, vnde et Graecis dicta est [...] cum [...] spuma sit; In Cyprum primum Concha devenisse praesumitur, vnde & Cypria cognominatur, aeri quasi Cyprio praesecta: De ejus pul­chritudine, quomodo ex mari emerserit,Venus emer­gens. Poetae et picto­res consulantur: Apelles enim in eo summam suae artis [Page 112] vim expressit: Inter Deas omnes pulcherrima habita est, inde à Paride aureum pomum, promissâ insuper illi Hele­nâ, mulierum formosissimâ, quod pulcherrimae dari ex inscriptione debebat, obtinuit: Sequentibus seculis, cum ejus pulchritudinis tanta fama à Poetis sub Allegoria sparsa esset apud Graecos & Romanos, huic tanquam vo­luptatis & amoris Deae litatum est; Multa millia templo­rum instituta et dicata, & innumerae mulierum lasc [...]va­rum Myriades ejus ministerio, hoc est libidini, sacra [...]ae fu­erunt; adeò etiam vt in Proverbium cesserit, non cuivis homini contingere, adire Corinthum, tanquam omnium rerum foelicissima esset Corinthum, vbi tot millia prosti­bulorum Venereorum pro miraculo haberentur, quae ad­venas quoscunque suae pulchritudinis et voluptatis illece­bris facile captarent & allicerent, vidisse et lustrasse: Cum­que Venus pro Dea tam benevola humano generi semel recepta esset, nullus inventus est, qui huic bellum indixe­rit, qui non ejus cultui maximè studuerit seque mancipâ­rit: Martem vt Deum revereri, honore afficere, naturae humanae quid adversum videbatur, quia is sanguinis effu­sione & morte gaudere creditus est, econtra Deam Vene­rem agnoscere, ei (que) reverentiam voluptatibus exhibere, quid amabile & jucundum omni generi iudicatum est: Hinc Venerem pacem, Martem bellum diligere dixerunt, hunc morti,Venus vt a­mica naturae pro dea re­cepta. illam vitae causam praebere: At deploranda est humanae mentis caecitas in his, vt in alijs, quod lici­tum ab illicito, bonum à malo haud discernere potuerit: Venus non pro libidine apud Aegyptios et Graecos anti­quissimos introducta erat, sed pro filia Saturni, (Cuius so­ror est Veritas in profundo specu abdita) quae tamen esset pulcherrima et ignem in nostro subiecto exciraret, hoc est, amorem et appetitum sese propagandi: Haec fuit occasio omnis idololatriae et Veneris cultus; Quod verò illud ita sit, multorum testimonijs adductis, si opus sit, demonstrare liceret; at nos paucis hic contenti erimus, hoc praeiudicio; Nos quae de Venere dicturi sumus, non [Page 113] intelligere de libidine animalium aut voluptate & desyde­rio coeundi, vt quidam mythologi Veneris fabulas crasso modo exponunt, nec de stella Coelesti, quam Venerem, Hesperum vel Luciferum dicunt, solis praeambulonem aut pedissequum, Planetam, nec de metallo noto commu­ni, quod chymistarum Vulgus quo (que) sic appellat, sed de quodam subiecto philosophico, sine quo nihil effici pos­sit: Hermes cap▪ 4. Iam Venus ait: Ego genero lumen, nec tene­brae meae naturae sunt, & nisi meum esset metallum siccum, omnia corpora mei indigerent; Quia ea liquefacio, & eorum rubigi­nem deleo, & substantiam extraho; Me igitur & fratre meo iunctis nihil melius ac venerabilius: Rex antem dominator, suis fratribus testantibus ait: Ego coronor & diademate ornor, & regno vestro induor, & cordibus laeticiam ingero, & ego vinctus vinis & pectori meae matris & substantiae eius, continere & qui­escere meam substantiam facio, & invisibile ex visibili com­pono, tunc occultum apparebit, & omne quod philosophi occulta­verunt, ex nobis generabitur. Sic Flamel: Ex Democrito: Ae­ris igitur corpus protrahens quantum par est, ceu quandam lin­guam oblongam facito: Postea super carbones reponens in ipsum vulcanum concita, irradians nunc sale fossili▪ nunc ocra Attica continué, vel alternatim humerum & pectus Paphiae exornans, pulchrior planè fiet, ac glaucum colorem abijciens apparebit tota aurea: Cum talem fortasse Paris Venerem vidisset, Iunoni & Palladi anteposuit. Et ibidem: Venus vt homo, animam & cor­pus habet: Oportet igitur materiam corpore spoliare, vt perma­nente spiritu tingente ad cuiuscun (que) quaesiti perfectionem accom­modetur: Quid est Venus? Quod homo materialae corpus: Ani­ma quidem est pars tenuis in ipsa, quae per regimen in lucē prodit, hoc est, spiritus tingendi potentiam habens: Corpus verò est graue & materiale, terrestre (que) suam quod vmbram habet, quam opor­tet spoliare igneo pharmaco: Haec ille quae sufficiant: Cicero in lib. 3. de natura deorū, sequutus Varronem, Orpheum Romanum, seu theologum Ethnicum,Cur Veneres & dij plures numerentur eiusdem no­minis. Veneres plures producit, vt consuevit circa omnes alios deos, deas (que) et He­roes; Cum enim hae personae sint saltem reuera hierogly­phicae et fictae ad intentionē illorum, qui agnoverunt, quas [Page 114] res subintelligerent, inde contigit, vt deus, dea, heros vel heroina ex illis alijs at (que) alijs parentibus, locis, tempori­bus et circumstantijs prognati dicantur, vt patet ferè in omnibus, Ideo (que) ne fabula aut falsitas religioni receptae inesse videretur, distinctio inuenta est pro remedio, quo etiam diversissima conciliari poterunt; Hoc modo, in­quam, Cicero dicto loco tres Veneresfuisse affirmat, quo ad originem diuersas; Primam è Caelo et Die natam, cuius Elide delubrum extet, alteram è spuma, ex qua et Mercurio Cupido secundus ortus sit, tertiam ex Iove et Dione pro­creatam, quae nupsit Vulcano: Nos novimus Venerem nec deam nec hominem fuisse, sed personam apud Aegyp­tios introductam, quasi scenicam, ad declarandas res sub ijs nominibus occultatas; Ideo (que) tradiderunt antiquiores hanc natam ex Iove et Iunone, vnà cum Osiride, Iside, Ty­phone et Apolline; Sive igitur ex Saturno, siue Iove, siue Coelo, siue aliunde genita dicatur Venus, res tamē vna est, et non plures, vt sapientiores ex Ethnicis delyrârunt; De quâ si constet apud authores, de nominibus non curant; Nomina enim dicunt esse propter res et non res propter nomina; Haec sunt vestium vice, illae res corporum vivo­rum; Fartum vestium amant amatores, inquit Comicus, non vestem ipsam; Ita et philosophi fartum nominum, non nomina, hoc est, solas res admirantur et respiciunt: Nec propterea fabula esse desinet quicquid de dijs dictum est, quod Cicero in personis, rebus et temporibus bene distinguat; Cautè quidem satis, at non verè: Distinctiones enim eius sunt de non entibus et manifeste falsis: An Ve­nus ex Coelo et Die nata est? An Coelus cum Die concu­buit,Ethnici in rebus divinis insani cum sibi sapere videntur. vt cum Terra ante dictâ? O Medici mediā pertundite venam; Insanit Cicero prae nimia sapientia: Sic tres Ioves facit, quorum primus et secundus in Arcadia nati, hic Coe­lo, ille Aethere patre; Tertium Cretensem dicit Saturnum patrem habuisse; Ex primo Proserpinam et Libetū, ex an­tiquissimo Iove Athenarum rege et Proserpina Dioscuros natos: Item Mercurios quin (que) plures Apollines, Cupidi­tes, [Page 115] Bacchos, Hercules, Soles, lunas seu Dianas, vt suis locis videbimus: Condonent quo (que) Mythologi mihi, quod Ve­nerem non pro luxuria aut libidine exponam, vt hactenus toti mundo placuit; Nam si de prima origine et rei verita­te sermo sit, vt res est, sentiendum et loquendum puto; Si verò de receptâ consuetudine, nec ab ea recedendum ar­bitror abs (que) manifesta causa: Medici nouerunt functiones in corpore animalium, praesertim hominū esse varias, na­turales, vitales et animales, at (que) has distinctas in sensitivas et motiuas, Intellectum et voluntatem, ac singularum ex hisce multas esse differentias▪ varia organa et sedes; Ex na­turalibus vna est generatiua functio dicta, quae in mēbris generationi dicatis sita est, ea (que), quam illi Mythologi de­am Venerem explicant; Quod si ita liceat, vbi sunt caeterae alijs functionibus dicatae, Salacia, Venilia, Cinxia, Prema, Virginensis, Partunda, Lucina, Rumina, Cunina, Edulica, Potina, et quis numeraret omnes? Venerem amicā Adoni­dis fuisse iam antè narravimus; Quorum autem liberorum mater età quibus facta fuerit, in sequentibus dicemus:Veritas Tē ­poris filia. Iovis liberi. De Saturni filijs satis, nisi quod de vnica Veritate, toto hoc tractatu indagandâ, quae Temporis filia dicitur, acturi si­mus: Nunc ad Iovem et Iunonem reuertimur: Metim Oceani filiam Iupiter primò in vxorem duxerat, quae po­stea pharmacum Saturno bibendum praebuit, quo ille La­pidem prius, deinde filios voratos evomuit:Pallas abs (que) matre. 1. Iovis filia. Verum hanc gravidam factam Iupiter, (an prae amore, an odio, ignora­tur) deglutivit, ex quo cibo mox ipse gravidus factus Pal­ladem armatam è capite peperit: Postea Themim duxit, ac tertiò Iunonem, quam retinuit: Alij dicunt Thetidem in varias formas versam deni (que) compressam à Iove fuisse, quae cum esset gravida, audiens Iupiter, fore vt ex ea nasce­retur, qui Coeli imperio potiretur, illam absorbuit, quare ipse postea apud amnem Tritonem Palladem peperit: Quae Tritonia dicta est propterea, aut quod à Tritone edu­cata sit: Est ita (que) Pallas abs (que) matre è cerebro Iovis ort [...], Vulcano per securim ipsi viam praebente: Homerus ab op­pido [Page 116] Baeotiae Alalcomenio Alalcomeniā nom [...]avit, quod apud se natam fuisse Mineruam Alalcomenij dicerent, vt ait Strabo lib. 9 De aurea pl [...]via,Fr: Iun in praef: Gram: Hebraeae, à verbo He­bratco agi­tandi & vo­lutandi. Palladis natalem locum, Rhodum, decorante, anté diximus: Palladem Dionyso in Nysa enutrito praefectam fuisse ab Ammone ad devitan­das Rheae insidias, alij scribunt, qui ex Ammone Satur­num vel Iovem faciunt: De nominis ratione dissentiunt nonnulli, cum quidam, quod cor palpitans Dionysi á Tita­nibus discerpti ad Iovem detulerit, alij quod iacula mittat, alij quod Pallantem gigantem iaculo interfecerit, dictam putent: Vndecun (que) sit nomen, promiscué Pallas, Trito­nia, & Minerua dicitur: Virgo semper mansisse creditur, quae Tiresiam caecum fecit, a quo nuda conspecta esset la­vans se in fonte Heliconis Hippocrene: Vulcanus quo (que) vim ei inferre volēs spe sua frustratus est, vt anté memora­vimus: De Palladio inferius sub Troiae requisitis agetur: Quid iam per hanc deā antiqui intellexerint, facilè à quo­vis perspicitur; Nec vetò quicquam aliud, nisi sapientiam acutae mentis et emuncti cerebri, Pallade ex cerebro Iovis nata, denotari censemus; Sine eâ enim nihil peragitur nec in alijs arduis negocijs, nec in magisterio philosophico, quod ideo sapientum vocatur: Haec arcanorum contem­platio per Palladem designata non debet vulgo prostitui, sed sub philosophiae velis abscondi, vt multis in locis phi­losophi cum obtestationibus et imprecationibus admo­nent: Hinc Tiresias abs (que) dubio excaecatus fingitur, quod nudam Palladem, vt Actaeon Dianam hinc in ceruum mu­tatus, viderit: Iuno verò cum Palladis monstrosum par­tum ex cerebro sui coniugis factum audivisset, irata cum diris execrationibus terram percussisse dicitur, vnde Ty­phon ille,Typhon ex percussu ter­rae. Hebe. 2. Iovis silia. tot draconum parens, prodierit; Cum (que) ali­quando ab Apolline in domum Iovis ad conviuium fuisset vocata, at (que) inter alias epulas lactucas agrestes appositas comedisset, cum anté esset sterilis, gravida facta traditur, ac póst Heben filiam peperisse: Quam Latini Iuventatem appellârunt, Iovi pocula ali­quamdiu [Page 117] ministrantem: Haec Herculi vxor data dicitur in Coelo, Martis Soror nec non Vulcani: De Marte, quod ex Iove & Iunone natus sit, antiqui non dubitant;Mars 3. Iovis filius. Hujus res gestae non nisi praelia & adulteria cum varijs concubinis, cū propriam vxorem non habuerit, leguntur; Paucissimo­rum nos mentionem faciemus; Adulterium ejus cum Ve­nere notissimum est; de quo Poeta Ovid.

Fabula narratur [...]oto notissima Coelo,
Mulciberis capti, Mars (que) Venus (que) dolis.

Venus Vulcano nupserat deformi, claudo & operario ma­rito, formosissima mulierum, tenerrima & luxuriosissima; Huic copulatur itaque furtim Mars, at à Sole proditus, à Vulcano ligatur vinculis imperceptibilibus, fortissimis, vt ita risum et lusum praeberent superis videntibus: Ethni­ci Poetae et scriptores Martem pro Deo belli, pro (que) ira, vin­dicta, bile & furore accipiunt & interpretantur; Ve [...]ū anti­quissimi ad vim quādam igneam, ardentē à Iove product [...] respexerunt, quae insultus & praelia ignis sustinere nō vere­atur, et quasi invulnerabili sit corpore; Si Venus nostra cū hoc Marte concumbat in apto cubili, & à Vulcano reti aerio vel ehalybeo vinciatur, nascetur inde pulcherrima filia Harmonia dicta; hoc est harmonicé cōposita & omnibus numeris absoluta;Alijs Har­mione dicitur cuius Vulca­nus pulchrū, sed pernicio­sum moni­le formarit. quae tutelare numen antiquitus diceba­tur: In cujus nuptijs adfuerunt omnes dij▪ deae (que) cum suis donis, et epithalamijs, quae recēsentur á varijs Poetis: Nup­sit autē Cadmo, de quo superius, Aegenoris Phaenicum re­gis filio; Draco, qui socios Cadmi aquā adferre iussos inte­remit & ipse á quibusdam Martis et Veneris filius dici­tur; Vnde avunculus Harmoniae extitit; Post multas cala­mitates, quas Cadmus perpessus narratur, vnà cū Harmo­nia vxore in Draconē conversus fingitur: Ita vt obitus fe­rè omnium Hieroglyphicorum deorum aut heroum suo ortui correspondeat, ne fabula esse non conspiciatur: Har­monia enim ex Marte et Venere nata est Medicina illa au­rea primâ vice lōgolabore elaborata, quae sielocetur Cadmo (à quo Cadmia nostra dicitur) tū adsūt omnes dijcū suis do­nis, [Page 118] hoc est, fructus & effectus speratus abesse nequit; Deni­que vnà cum Cadmo in Draconem mutatur imò quod pejus, in Basiliscum; Nostra enim Medicina denuó suo simili incorporata, basilisci vim & oculos nāciscitur; vt apud nostrates Philosophos frequentissimé legitur: Huc spectant sequentia Philosophorum dicta: In Metaphora Belmi apud Rolarium: Quando extraxeris me partim à na­tura mea, & partim vxorem meam à natura sua, & postea occi­datis naturas, & suscitamur resurrectione novae & incorporali, eô quod postea mori non possumus: Et in Secreto maximo: Aurum loquitur & dicit: Maledicantur, qui nobilissimam meam formam vilipendunt: Ego sum nobilissimum ens, & omnes influentiae Coeli in vnum convenerunt ad meam generatio­nem per mandata Deipotentis, & ego sum opus naturae perfectae, & sum natus sine adulterio, & isti phantastici & novelli obcae­cati m [...] spurium & bastardum vocant, & me ignorant. Ego verò sum incorruptibilis & filius Solis, & minima pars sub­stantiae meae est totum meum continens, nec in me aeliquid cor­ruptibile reperiri potest; Et tamen isti ex corruptibilibus me & substantiam meam volunt multiplicare; quomodo possunt ipsi creare filios mei similes abs (que) consensu & consilio meo, nequaquā fiet, quous (que) ego semen meum igneum iactauero in sanguine meo fluente, albo & igneo: Quae Philosophi verba evidentissim [...] Harmoniam Philosophicam depingunt: Cujus haec definitio à quodam traditur: Elixir est quoddam compo­situm habens in se virtutem mineralem inclusam, exi­stens condimentum, antidotum & medicina omnium corporum purgandorum & transformandorum in Solifi­cum & Lunificum verum.Vulcanus 4. Iovis filius. Cum verò Vulcanus vincula jnjecerit Marti & Veneri, Harmoniae, hoc est, nostrae Medi­cinae Philosophicae ortum suâ quoque operâ adjuvit, licet Zelotypiâ adfectus id fecisse aestimetur, hinc de ipso, vt­pote Martis fratre, seorsim dicemus; idque brevius: quia alibi saepissimè ejus mentio fit; & sine Vulcano vix vl­lus ex his Hieroglyphicis dijs aut deabus declarari potest: Propter deformitatem à Iunone matre è coelo in mare [Page 911] praecipitatus est: ex quo casu claudus factus, à Lemnijs pò [...]t educatus traditur: Ignis ejus inventum, vt alij, Pro­methei, falsissimè creditur: Hinc Lampadophoria, de quibus inferius, ipsi dicata: In Insula Lipara officinam habuisse putatur, ac dijs multis arma fabricasse, & Iovi fulmina facere: Talum aereum fecit Insulae Cretae praesidē: sic & canem aeneū eximiae pulchritudinis fecit vivum, quē Ioui largitus, ille Europae, haec Procridi, quae Cephalo; at (que) is canis postea suit à Ioue in lapidem conversus:Canis in la­pidem co [...] ­versus. Pando­ram Iovis iussu formauit pro igne à Prometheo rapto, h [...] ­minibus offerendam: Arma Iovi adversus gigantes fabri­cauit, pro quo Minervae nuptias expetivit; at illa eius li­bidini reluctata est: Leones ipsi consecrati fuêre, quia ig­nea animalia sint; Famuli Cyclopes, Brontes, Steropes a [...] Pyracmon, quorum meminit Virgil: 8. Aeneid:Ardalus. Brotheus. Ardalus eius filius cellam fecit Musarum apud Traezenios; Et Bro­theus, qui irrisus ab omnibus propter deformitatem oris in ignem se conjecit: Eius vxor praeter Venerem Aglaia, id est splendor dicitur: Vulcanus iniuriae acceptae á ma­tre Iunone (quae divitiarum dea singitur) minimè obli­tus, auream sellam cum occultis quibusdam vinculis do­no ej misit, quae deam, cum assedisset, statim implica­verunt. Natalis sub Vulcano recenset Chymicos quoque Vulcanum sibi proprium accersere, & per eum intelligere sulfur aut argentum cursitans, quod nihil nisi suae naturae in se recipit, sed ab omnibus separatur; & quae deinde aspergit ex animi impotentia an inscitiâ an invidiâ dicam, nescio; At ipse sibi sua habeat scōmata, [...];Gargittiu [...] Herculi invidus. Ignem gladio fodit, dum Vulcanum ita contumeliosè excipit; Quin ostendit se Ignis vsum non alium, quàm manibus calefaciendis aut cibis coquendis aut fabrili­bus officinis convenientem scire; exjstimans medicinas optimas absque ignis ministerio concinnari posse; j [...] quo fallitur: Optimae enim Medicinae optimo jndigent, quod est jgni [...], Elemento, vtpote spiritualitati & sim­plicitati proximo, sine quo nec natura nec a [...]s opera­tur: [Page 120] Vulcanus itaque non est [...] Medicina separandus, sed illi, vt coquus culinae, maximoperè conjungendus: Cum Pallade Vulcanum quid commune habere, si non concu­bitu, tamen vnius arae cultu, jam antè narravimus: Pallas itaque gubernet Vulcanum, hoc est praemeditatio et Sa­pientia ignem Philosophicum, de quo qoud multiplex sit, multis in locis tractatum invenimus: Ad quatuor tamen genera omnes ignes, quorū mentio▪ fit apud authores, re­duci posse, ijsdem testibus non est dubium; nempè ad naturalem, innaturalem, contra naturam & occasionatum seu Elementalem: Sic enim Riplaeus port. 3. Quatuor sunt ignium genera quae scire debes; naturalis, innaturalis & con­tra naturam, Elementalis (que) qui accendit lignum; His ignibus vtimur & non pluribus: Ignis contra naturam debet excrucia­re corpora, ipse est Draco, quemadmodum tibi dico violenter comburens, vt ignis inferni: Ignis naturae est tertium menstruū; ille ignis naturaliter inest cui (que) rei; Ignem occasionatum voca­mus innaturalem, vt calorem cinerum & balneorum ad putre­faciendum: Abs (que) his ignibus tu nihil perduxeris ad putrefa­ctionem, vt possit separari sua materia, vt simul sit proportio­nata ad nouam coniunctionem: Facigitur ignem intus in tuo vi­tro, qui comburat corpora efficacius, quám ignis Elementalis: Haec ille: Quibus et Lullius, Flamell. et Scala Philos: Scal. 1. alijque assentiuntur; Per Vulcanum igitur Ignem occasionatum seu innaturalem et Elementalem propri [...] intelligimus, non autem ignem naturalem; sed addimus, Ignem contra naturam ab ipso Vulcano praeparari debere, quem si agnoveris, dimidium operis Philosophicj obti­nes: In Lemno habitasse dicitur, quia eam insulam ter­ram habere calidam et medicinalem inprimis constat: O­pera quae fecit fabrilia partim sunt Philosophica, partim alterius intentionis, si considerentur attentiùs: Deorum et Heroum clypeos et arma fecit, et insignia distribuit; quia ab igne omnis eorum motus et potentia provenit; vnde tales sint vel habeantur: Iovi sceptrum et fulmina, Marti clypeum, Neptuno tridentem et alijs alia suae artis [Page 121] monumenta relinquit: Matrem quoque aurea sella con­strinxit, quod in vltimâ operis parte evenit, cum jam om­nia optimo colore apparent: Nunc sequuntur Iovis filij ex pellicibus;Apollo seu Sol. 5. Iovis filius. Ex his Apollo & Diana praecipui sunt ex Latona nati, vt plaerique sentiunt: At Herodotus in Eu­terpe scribit, Apollinem ac Dianam Dionysi & Isidis filios esse aiunt, Latonamque illorum fuisse nutricem, eum illos servaverit; Nam Latona cum esset vna ex 8. Dijs Aegyptiorum, á Cerere depositum apud se Apol­linem servavit, cum in Insula Plote sive natante ab impe­tu Typhonis, Osiridis filios quaerentis, protexisset: Tul­lius quatuor Apollines recenset lib. 3. de Nat Deor. An­tiquissimum ex Vulcano natum, custodem Athenarum;Quatuor Apollines Citeroni. alium Cory bantis filium in Creta, tertium ex Iove & La­tona: Quartum in Arcadia Nomionem appellatum; Ter­tio autem, vt celeberrimo omnes res gestae & multi liberi ex diversis concubinis susceptiascribuntur: Verùm si rem, prout gesta est, aut secundum naturam se habet, consyde­remus, Nec Herodotus nec Cicero illa distinctione o­pus habuisset; Et perinde est, à quibus Apollo natus di­catur, cum saltem sit Hieroglyphica persona, quae in sub­stantia locum non invenit, sed in qualitate tantum, aut relatione, nisi secundas notiones facere malimus: Idem sensus est, siue dicatur à Latona natus Apollo, siue ab I­side, siue ab Osiride, sive Iove; sunt enim Osiris & Iupi­ter, Isis & Iuno re vnum et idem; Nec refert num Lato­na nutrix statuatur, num mater Apollinis, idem est offi­cium; si verò rei convenientiam respiciamus, magis de nutrice opinio probatur; At quia ita receptum sit, Lato­nam Apollinis & Dianae et matrem et nutricem esse statui­mus: Ethnici de Apolline et Sole, vt et de Diana et Luna, nihil certi determinârunt, an sint personae caedem, an a­liae aut diversae; et an fuerint in terra, aut in coelo, an sint illa lumina coeli, an vero Heroes terrae fuerint; Cicero suo more 3. Lib. de Nat. Deor. quinque Soles producit;Quin (que) So­les Ciceroni. v­nus, inquit, eorum qui Soles dicti sunt, é Iove natus, ne­pos [Page 122] Aetheris fuisse dicitur: Alter Hyperione: Tertius Vul­cano Nili filio: cujus vrbem Aegyptij volunt esse eam, quae Heliopolis appellatur: Quartus is, quem heroicis temporibus Achanto Rhodi peperisse dicitur, avum Ialy­si, Camiri et Lindi: Quintus, qui Colchis fertur Eaetam & Circen procreasse. Omnia haec nomina esse ficta et à diversis Poetis diversis rebus, personis & locis attributa, quilibet, nisi caecus sit, videre poterit: At libuit ita Ethni­cis suae superstitioni remediumn quae rere, ne vni Deo plu­res et diversos parentes ac patrias attribuerent: Quod si hos Deos omnes fuisse dixerint, vbi igitur tot soles dij manserunt? si lumina Coeli et eadem cum Sole coelesti, forsitan cum inveteraverint, in vnum locum congesta sūt, absumpto lumine? si Reges et homines fuerint, cur Dij dicuntur, aut Deorum facta perfecisse? Nomen enim So­lis eos Deos facere non potuit, nec adulteria multis as­scripta, nec alia facinora aut scelera, quae si ad literam aut hystoriam accipiantur, non homines, at vix semi-homi­nes, ipsos fuisse convincunt, tantum abest, quod Deorum nomen meriti fuerint: Apollo itaque licet quadruplex sta­tuatur, & Sol quintuplex, diversis parentibus & locis na­tus, tamen vna est persona Hieroglyphica, non Ethnicis scriptoribus, sed Christianis artificibus et Medicis nota, Ex Osiride & Iside, vel etiam Iove & Iunone nata, aut Iove et Latona; Interim per vtrumque et Apollinem et Solem communiter Sol Coeli intellectus est: At ille quidem mun­di oculus,Sol Coeli quis dict potest. Cor Coeli, Rex Planetarum, lampas terrae, fuga­tor vmbrae, fons vitae, faber diej, pater lucis, & cursor om­nipotentis Dei est et dici potest; nequaquam veró Deus ipse: Solem et Lunam negasse Deos Ethnicis irreligiosū videbatur et capite mulctandum crimen; Primus Anaxa­goras spretis falsarum religionum minis Solem non De­um at lapidem ignitum et ardentem dixit,Anaxagoras Solem lapidē ardentem dixi. & demonstra­uit causas eclypsium Solis et Lunae per naturam accidere, & non, ut Ethnici putabaut, esse passiones et morbos Solis vel Lunae, quibus vt mederentur, pulsabant auxiliaria aera; [Page 123] Hinc Ovidius 4▪ Met. Cum frustrà resonant aera auxiliaria lu­na: Seu analogicé Solē intellexerit Anaxagoras, vt quidam volunt (quod lapidem rubeum ardentem, Solem Philo­sophicum innuerit) siue ridendi gratiâ et superstitionem vulgi eludendi, ejus sententia amplectenda est, quia om­nem divinitatem creaturis & luminibus mundi detrahit: Filij Apollini plures ascribuntur, Orpheus,Filij Apol­linis. Hymenaeus et Ialemus è Calliope; Delphus ex Acachallide; Coronus è Chrysorte; Linus è Terpsichore, Aesculapius è Coroni­de nymphâ: Tradunt Apollinem ex Hyperboreis Del­phos ad venisse, à Delpho ejus filio ita dictos; de quo loeo fabulati sunt antiqui, Iovem cum vellet medium atque vm­bilicum terrae invenire, alteram aquilam ab oriente, alte­ram ab occasu pari velocitate emisisse, jussisseque illas re­cta & è regione convolare, quae cum in Delphis denique convenissent,Delphi in medio terr [...] crediti. ibi ad sempiternam facti memoriam aurea Aquila dicata est: Quae res cum fabulosa sit, nec quid ve­ritatis in se habeat, nisi quod demonstret Delphos, et tem­plum Apollinis Delphicum esse in vmbilico terrae, Geo­graphiae exiguam cognitionem prodit; Omnis enim lo­cus eo respectu in medio mundi est, quia terrae globosum non quadratum, aut alterius figurae corpus: At Templum illud Delphis celeberrimum, vbi antiquitus Apollo ora­cula reddidit, et aram habuit ex solidis aureis lateribus, quorum mille Craesus Lydiae rex ditissimus eó miserat, hunc locum ita honore et cultu evexit, vt apex mundi,Ara aurea Apollini sta­tuta. Nota. seu medium terrae videretur: Quod si ad Allegoriam illa ficta sint, Author consilij ex Aristotilis Epist: non incon­cin [...]è exponit, vbi dicit: Quod huius artis duo sunt lapides principales, albus & rubeus mirabilis naturae: Albus in oc­casu Solis incipit apparere super facies aquarum, abscondens se vsque ad mediam noctem, & postea vergit in profundum: Ru­beus verò ex opposito operatur, quia incipit ascendere s [...]per a­quas in ortu Solis vs (que) ad meridiem, & postea descendit in pro­fundum: Hae sunt igitur duae aquilae quae conveniunt in medio terrae, ibique aurea aquila pro monumento statui­tur: [Page 124] Apollini sacrae erant Cicadae, ob cantum, & fidicula piscis; item Aureus tripes ipsi à sapientibus Graeciae dica­tus; Iuniperus & Laurus gratae plantae habebantur: Om­nia propemodum aurea attributa sunt, vt & calcei aurei; Gryphes & corvi sub ejus cura fuerunt; Bos illi mactaba­tur & Agnus, & Cytharae invētio, & ars medendi & sagitta­rum scitè emittendarum peritia eidem tribuebatur; semper juvenis fingitur, capillis praelongis; singulari quo (que) omine Lunae simulachrum laureum ramum tenuit: Hujus ima­go ab antiquis fingebatur, quae dextrâ manu Gratias gesta­ret, at sinistrâ sagittas & arcum; Pythius vocatus fuit, quia Typhonem sagittis interemerat, qui Solis calore postea corruptus Apollini Pythio nomen dedit: Nam [...] Pu­trescere significat; de quo inferius: Cur verò haec omnia Apollini tribuantur, evidentes sunt causae: quia Apollo aureus Deus est, calidus, & non mutabilis, quj sagitras emittat in Typhonem & arte medendi excellat; quia ip­se est Orus vltimus Deorum, qui in Aegypto regnasse fin­guntur, & Medicina quaesita humanorum corporum; hic est praeses Musarum. Po [...]tarum lumen et columen, cuj Laurus canora et semper viridis dicatur, cujus Imago par­ticipat cum Luna seu Diana sorore, quae Charites dextrâ praefert, quia est gratiosum Dei donum, et sagittas sinistrâ; quia de nouo se multiplicare potest, suasque vires in Ty­phonem extendere; Bos illi sacer, quia Apis Oro conve­nit; Aurcus tripes, quia trinum vinculum, constans cor­pore, anima et spiritu, est perfectum, et ex circulo Solis fit­triangulus, iterumque medio quadranguli in circulū redu­citur: In Parnasso tricipiti monte habitat▪ quia geminus est labor praeparationis et operationis superandus, ante­quam ad eum assequendum perueniatur: Ex filijs ejus Orpheus fuisse fingitur,Orpheus. vt et Linus, potius ob Poëticam vim et canendi scientiam, quàm alias ob causas; Hunc e­nim honorem, post Orpheum et Linum Poëtae, ijs tanquā magistris suis gratitudinis ergô praebuerunt; Sic Orpheo incredibilia quaedam asscripserunt; quod Cythara canendo [Page 125] saxa moverit, feras attraxerit, fluvios in cursu, aves in vola­tu firmârit; hoc est, quod dura emolliverit et mollia seu fluxibilia indurârit vno eodem (que) artificio: Nam seu Po­ëta canit; Limus vt hic durescit, & haec vt Caera liquescit, Virg. Egl. 8. Orpheus pri­mus author religionis a­pud Graecos. Vno eodem (que) igne, Sic illius cantu diversissimae operatio­nes peractae narrantur: Hunc Orpheum primum autho­rem esse religionis apud Graecos ab Aegyptijs translatae jam antè memoravimus; Hinc Lucianus in Dial: de astrolog: ipsum primum Graecis Astrologiā tradidisse refert his ver­bis; At Graeci nihil vel ex Aethiopibus, vel ex Aegyptijs de Astrologia audiverunt, sed illis Orpheus Calliopes & Oe­agri filius haec prior explicavit: De sacris Bacchi ab eo in­troductis inferius copiosius dicetur, quemadmodum etiā de Euridice ejus conjuge; Pausanias in Boeoticis de eo te­statur, quod multa humanae politicae (que) vitae vtilia jnvene­rit: Nam et Deorum initia & vniversam Theologiā primus aperuit, et nefariorū facinorū expiationes excogitavit, nec non multa morborum remedia adinvenit; vt ipse in Ar­gonauticis de sese scribit his verbis:

Dicere fert animus, quae nunquam tempore lapso
Dixi, Cum Bacchi, cum regis Apollinis actus
Sum stimulo, horrenda vt narrarem spicula & idem
Foedera cum Superis mortalibus at (que) medelas.
Orpheus morborum remedia tra­dit.

Quibus satis innuit quod de Medicina quadā ab Apolline profecta ea intelligi debeant: quò & spectant libri Physici ab eodē scripti, quos ipse enarrat in initio Argonauticorū; nempe de Elementorum inter se generatione mutua, de vi amoris in rebus naturalibus, de lapillis; & reliqui de rebus varijs sub Allegorijs tectis;Opera Or­phei. Cujus suae doctrinae summam quandam libro de lapillis dictis proponit, vbi antrū Mer­curij describit, omniū bonorū pleno, de quo sub Mercurio; et testatur simul, rerum arcanissimarum se fuisse conscium, dum ita canit:

At quemcun (que) virum ducit prudentia cordis▪
[Page 126](Caetera vt omittam, quae plurima maxima dicam)
Scire cupit si fortè, sciet quaecunque volutant
Pectoribus tacitis mortales quae (que) v [...]lucres
Inter se stridunt Coeli per summa volantes,
Infandum vt crocitant cantum mortalibus vllis,
Significant (que) Iovis mentem, gens nuntia fati,
Is serpentis humi noscet firmare Draconis
Sibila, serpentum (que) sciet superare venena.

Quae licet alij ad Magica vel auguria interpretari queant, vt fortè liceat, tamen cum nec Orpheus revera magus fue­rit, et si fuisset talis vel augur, non tamen haec se scire, ni­si Allegoricè ad firmare posset; Sic de Democrito narrant ipsum auguria intellexisse et voces avium, velut etiam de Apollonio Thyaneo; Democritumque (qui suam doctri­nam ex Aegypto hausit) certo nomine aves quasdam no­minare solitum, é quarum sanguine commisto, anguis nas­ceretur, ex quo si quis edisset, avium omnium intelligeret idioma; At (que) Melampo memorant angues quosdam vi­sos, vnde ille postea sermones avium dicitur intellexisse: Hujusmodi esse falsissima, si prout sonant, accipiantur, qui­libet ratione praeditus discernere poterit; Vnde Cicero, ad literam respiciens Democritiae doctrinae; Nullum, inquit, virum maiori authoritate maiora mendacia protulisse: Verum ne adeò mendax habeatur Democritus, cujus sapientiam et aurea dicteria Hippocrates admiratus est et Plato in de­litijs habuit, per Allegoriam ejus honorem salvabimus, vt et Orphei, Apollonij et Melampi et dicemus per aves, vo­latilia, et per serpentes, volubilia subjecta philosophica intelligi; Ex angue enim nato de sanguine putrefacto qua­rundam avium, comesto, credibile est, avium voces non ignotas alicui manere: Ex volatilibus enim substantijs fit firma et fixa, per putrefactionem solutionis, Quinta essen­tia dicta, quae cum sit ingrediens & liquefiens, anguis ap­pellatur, qui deinde easdem aves, ex quibus coaluit, si­militudine naturae facit percipj; Hujusmodi Allegorijs [Page 127] modernorum scriptorum libri pleni sunt, qui lustrentur á curiosis: Idem hic Orpheus finxit se conjugis amore du­ctum inferas Plutonis sedes et Taenara adijste; Cum inquit in Argonaut:

Caetera narravi, quae vidi, vt Taenara adiui,
Vmbrosas Ditis (que) domos & tristia regna
Confisus Cithara, vxoris (que) coactus amore.

Quaenam autem sint regna Plutonis, jam antè tradidimus nempe subterranea illa circa Pyrenaeos montes, vnde mi­nerae ad medicinam et metalla ad diuitias hominum com­parabantur: At caeteris, quae de Orpheo restant, alibi di­cendis, hic omissis, de Aesculapio, qui ab omnibus pro A­pollinis filio naturali agnoscitur, pauca adijciemus:Aesculapius. Hujus mater Coronis traditur, quae cum ex Apolline concepisset, ac pòst cum alio rem habuisset, á Diana interempta est: Cumque rogo imposita fuisset, Mercurius é ventre mortuae Aesculapium extraxit, vel Phaebus ipse, vt Ouid. 2. Met. inquit:

Non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdem
Semina, sed natum flammis, vtero (que) parentis
Eripuit, gemini (que) tulit Chironis in antrum.

Hujus nutricem fuisse Trigonem voluerunt et eum apud Chironem Centaurum educatum, et ab eodem eruditum, à quo artem medendi didicit: Prius dictus est Apius ( [...] blandum significat) quia dolores aegrotantium medica­mentis deliniret: At cum Asclen sanasset, Aesculapius nominatus traditur, qui Graecis Asclepius est; Fabulan­tur Hyppolitum ab equis laniatum ejus arte revixisse; quare fertur Iupiter iratus ob inventam artem, qua homines in vitam recovari possent, repertorem artis fulmine confecis­se: vt habet Virgil: lib. 7. Aeneid: Quod cum graviter tulisset pater ejus, ac magnopere luxisset (cujus lachrimae in electrum conversae creduntur) Cyclopes sagittis con­fecit; [Page 128] Hinc ille è Coelo relegatus terram pererrauit; Cum (que) Hyacinthi pueri amore captus disco cum eo certans Hya­cinthum imprudens occidisset, vt Ovid. 15. Met: refert, profugus è Sparta ad Laomedontem dicitur Trojam con­fugisse, qui tum fortè maenia civitatis extruenda curabat, eique operam suam mercenariam collocasse, vt sub Troja dicetur: Vxor Aesculapij Epione, ex qua ille suscepit Ma­chaonem & Podalirium, Iaso et Hygiaeam: Alij Aesculapij non filiam, at vxorem Hygiaeam statuunt: Serpentes in ejus tutela esse scripserunt, illi (que) dicatum Draconem; Ipsius enim baculum gemini cingebant Dracones; gallus & ca­pra ej offerebantur: Ex Apolline autem Aesculapius, om­nis Medicinae author & patronus, vt Ethnici finxerunt, & ex Coronide nympha, (quae corniculam denotat) deduci­tur, quia Apollo et Orus noster veste purpureâ in fundo va­sis videndus, Coronidem adhuc, hoc est, saecem nigram, damnatam et vituperandam complectitur; à qua Aescu­lapius noster per combustionem seu calcinationem sepa­ratur; Inde Coronidis mater est Phylegya; ( [...] autem est comburere) comburitur enim Coronis Aesculapij ma­ter, vt et Semele Bacchi, eodem feré respectu: si verò dicatur Mercurius extraxisse Aesculapium ex cineribus ma­tris, eòdem res redit; Hoc enim est officium Mercurij, & nil nisi Mercurius est, de quo dicitur: Hoc est summum Arcanum Philosophicum & Medicum, quod sub extra­ctione Aesculapij ex suis faecibus seu cineribus delitescit; a­deoque evidens est, vt si hoc solum ex antiquissimis monu­mentis extaret, sufficiens tamen testimonium hujus Me­dicinae aureae, ac vanitatis Theologiae Ethnicae perhiberet: Primò enim cum Iupiter cum Latona congreditur (quae etsi rubea sit, tamen inutilis est, donec alba fiat) post ali­quod temporis spatium nascitur Luna seu Diana, de qua mox dicemus; ac pauló post Apollo, Dianae frater, hic pur­pureâ, illa candidâ veste vel carne visendi; Et licet soror & frater sint gemelli, tamen soror ante fratrem in lucem prodit, hoc est, albedo ante rubedinem, ac deinde praestat [Page 129] obstetricis officium matri, quod mirandum est, nihilomi­nus in arte Philosophica contingit, vbi rubedo absque al­bidine praecedente non apparet: Rubedine seu Apolline nato, hic in ipso vase concumbit cum Coronide, seu instar cornicis nigrâ nymphâ, et generat Aesculapium, hoc est, omnis medicinae Philosophicae authorem; Hic Aescula­pius à matre sua seu terra nigra separari nequit, nisi per cō ­bustionem; et tunc nascitur Aesculapius purissimus, Me­dicina aurea Philosophica, omnibus numeris perfecta: De faece illa nigra consulantur authores, qui passim ejus mentionem faciunt: Nobis vnus Arnoldus hic sufficiat; qui in novo Lumine cap. 7. Hic autem Cinis, inquit, rubi­cundissimus impalpabilis in seipso, elevatur etiam & crescit in modum fermenti, & separatur ab eo in calcinatione praedicta terra nigra subtilissima & perlucida, quae infundo vasis sub di­cto pulvere rubeo reperitur, &c. Hic est Aesculapius noster, de quo Hermes cap. 3. Filius noster, inquit, iam regnat ac rubeo ornamento & carne indutus est: Iam filius noster geni­tus rex sumit tincturam ab igne; illum verò mare & tenebrae fugiunt, & Solis radios Draco fugit qui foramina observabat, filius (que) noster mortuus vivit, & Rex ab igne venit ac coniugio gaudebit & occultaapparebunt, filius (que) noster iam vivisicatus fit igne bellator & tincturis supereminens. Trigone Aesculapij nutrix dicitur quia bina iteratio conveniat nutrimenti e­jus; Apius, quasi blandus dicitur, quia Nepenthes medi­camentum Helenae denotat; Mortuos vitae restituit, quiae terra mortua receptâ suâ animâ vivificatur iterum, vt mul­tis locis asseritur, & Bonellus in turba testatur: Propterea, inquit, Illa natura, cui humiditas adempta est, cum per noctes dimittitur, mortuo similis videtur, & tum illa natura ig­ne indiget, quousque corpus & illius spiritus in terram vertan­tur, & tunc fit pulvis mortuo similis in suo tumulo: His per­actis reddit Deus spiritum & animam, & omni infirmi­tate ablata confortata est natura nostra & emendata. Oportet i­gitur illam rem comburere abs (que) timore, donec cinis fiat; qui [...]inis aptus sit recipere spiritum, animam, & tincturam infusam: [Page 130] Aesculapius itaque sua arte corpora mortua in vitam redu­cit; quia illa quae imperfecta sunt, & quasi mortua ex in­firmitate ad sanitatem et vitam perennem transmouet: Vxoris filiorum nominis ratio patet; Iaso enim à me­dendo, & Hygiaea à sanitate dicitur: Serpentes veró cur in ejus tutela sint, satis apparet; quia duplices serpentes, quorum vnus est alatus, alter absque alis seu duplex mer­curialis substantia, mas & foemina, est initium & finis ope­ris: Hinc Draco illi advigilat & sacer est, quemadmodum & Mercurio & alijs hujus familiae dijs & Heroibus eandem ob causam: Quod eò vsque apud Ethnicos pro certo ha­bitum est, vt Aesculapium Deum Romam in Serpentis seu Draconis specie legati reduxerint, cum pestis maxima ibi grassaretur; l. 4. narratur inferius; Ita Diabolus Ethnico­rum superstitioni,Ex Epidau­ro. qui nostris primis parentibus eâdem formâ imposuit, astipulatur, pro Aesculapio credito se in Draconem formans: Quod addunt quidam de ovis cor­nicis, ex quibus Serpentes exclusi sint á conscijs sacerdo­tibus, fortè ita se habet; licet Hieroglyphicum sit & non hystoricum quid, Aesculapium ex cornicis ovo editum esse; Est enim ovum hoc philosophicum subnigrum mul­tis superfluitatibus abundans, a quibus Aesculapius noster separandus est: Sic enim Arnoldus paulò ante citato loco: Quia terra nigra praedicta, inquit, in calcinatione separatur à commixto, quae alias fuerat in toto opere inseparabilis propter fortissimam vnionem; Et ideo necesse fuit per fortissimum arti­ficium separari: Et si remanserit commixta, propter sui impu­ritatem, impediret purae materiae ingressum: Haec ille; At Lul­lius monstrat hanc nostram medicinam eò vs (que) elabora­tam formam ovi insuper habere, cum lib. de quinta ess. Distinct. 3. par. 2. Quo frigefacto, inquit, inveniet artis [...]a infantem nostrum rotundum, ad modum ovi, quem extrahat & mundet, &c. Et in arbore Philos. sub 11. principio: Post or­tum illius coloris incipit coadunari in medio in forma rotunda ad modum cuiusdam rotundissimae lunae, circulariter contentae: Aes­culapius extractus ex cineribus Chironi seu manuum ope­rationi [Page 131] educandus traditur; Quia vt Bodillus in turba te­statur; Foetus extractus non nisi lacte nutritur & igne per se & paulatim, dum paruulus est; & quanto magis exuritur ossi­bus confortatis, in iuventutem deducitur, in quam perveniens sibi sufficit: Hoc vult Chironis educatio, quod quasi ma­nu duci debeat ad ignem tolerandum: Aesculapij memi­nit quoque Hermes antiquissimus, qui Dialogos ad ipsum instituit, aliâs citatos: Solis, qui jdem est cum Apolline,Solis filij Aeë­ta, Augias, Phaëton. filios hic praeterimus, inter quos est Aeëta, de quo anté, Augias, de quo pòst, & Phaëton; Hic Clymenes nym­phae filius ad patrem aliquando veniens, Solis currum as­cendere impetravit, voto sibi nocivo; Dum enim quatu­or Solis equis Coelo invehitur, in Eridanum, non procul à Pyrenae is montibus praecipitatur; quo venusto figmen­to Poëtae documenta dederunt & doctrinae physicae & & moralis; nempè quomodo Phaëton Philosophicus, in Eridanum auriferum praeceps cadat; & non nimis al­ta petenda▪ nec quid suprà captum aut vires proprias ten­tandum esse; Et si bene res ipsa consyderetur, idem est Phaëton, qui Aesculapius, nisi quod hic medicinae vsum spectet, ille alia, quae multis incredibilia aestimantur: Tum enim Phaëton suo ardore à Sole concepto combussit E­ridanum & exiccavit, imò auriferum fecit, vt alij fabulā ­tur; De eo Augurellus ex Lullio existimat, si in mare in­ciderit, totum mare combustum & exiccatum iri, & aurife­rum futurum, ne dicam, vt illi garriunt, in aurum con­versum iri: Sed ad Solis seu Apollinis sororem Lunam si­ue Dianam redeamus, quae eodem cum illo partu, sed tempore prior, edita est:Diana seu Luna▪ 6. Iovis filia. Plaerique Delum locum nata­lem Apollinis & Dianae arbitrantur: Et Arcades Prosele­nos, quasi antelunares illos dictos, qui non procul ab A­pidano habitârunt, ante Lunam exortos nugantur quidā, inter quos est Apollonius in 4. Argonaut: & M [...]a [...]eas e­jus enarrator & Aristotiles: Sic Theodorus lib. 29. Aristo Chius & Dionysius Chalcidensis in primo suae aedificatio­nis impudentissimè affirmârunt, paulò ante bellum, quod [Page 132] ab Hercule adversus gigantes gestum est, Lunam primò apparuisse, quo tempore fabulantur Proselenum Orcho­meni filium Arcadibus imperasse, vt tradit Duris Samius in lib. 15. rerum Macedon: Hisce mendacissimis relationi­bus Ethnicis voluptati fuit antiquitatem suae gentis demō ­strasse, desumptis ex nomine personae, quae nunquam ex­titit; aut si extitit, inane nomen fuit; si vixisset quidam Proselenus appellatus, an propterea ille ante Lunam ex­ortam fuisset? Quod si verò his respondere quis vellet, an non jure quaereret, Num Proselenus cum suis Arcadi­bus in tenebris tamdiu degisset, cum ijdem testentur Lu­nam seu Dianam & Solem seu Apollinem eodem die ac partu editos, non in lucem, quia lux non fuerat▪ sed cum luce in mundum? Verū Arcadicus asinus his lactucis luxu­riet: Nec solum Arcades, sed & aliae gentes Deorum & Heroum ab ijs ortorum monumenta sibi accommodâ­runt, praecinentibus Poëtis; Hinc Iupiter tot locis natu [...] dicitur; vt Natalis lib. 2. c. 1. miratur, modò in Creta, mo­dò Thebis, modò in Arcadia, modò apud Messenios: Et ne quid de caeteris dijs,Vide lib. 6. in­ferius. Vanitas Eth­nicorum. aut heroibus dicam, quot vrbes Homeri se patrias aut congentiles jactârunt, quot ejus sepul­chrum ostenderunt? vt Cicero pro Archia testatur; Ea­dem vanitatis & gloriolae falsae insignia in Thessalo nostro, Hippocratis filio agnoscimus, qui coram A­theniensibus impudentèr jactat suum genus ab Apolline descendere, vt & artem: Quid si Aesculapius ac Apollo nunquam vixissent, an Thessalus propterea absque pro­genitoribus fuisset? At haec eo tempore communia fuë­re: An non Aeneas ex Venere, Romulus & Remus ex Marte ac Rhea Sylvia Vestali, ex Aenea oriundâ, pro­geniti sunt? Quot sunt vrbes, regiones & gentes, quae scriptores, dum sub Ethnicismo adhuc essent, ha­buerint, & se non à dijs vel heroibus, Trojanis aut alijs derivârint? Ita veritas per adulationem oppressa, & dig­nitatis & antiquitatis opinio per mendacia hominum mentibus impressa est: De Luna, quatenus Coeli lumi­nare [Page 133] est, hic nihil dicimus; at provt Latonae filia & A­pollinis soror, alias Diana, eam consyderamus: Quod fratri soror nascenti opem tulerit, & matri Latonae ob­stetricem egerit, jam antè attigimus; ejusque rei ratio sat est conspicua: Nam Rubedo albedinem sequi debet, & non econtrá, testantibus omnibus Philosophis: Virgini­tatem verò Diana perpetuam vovit & à patre Iove impe­travit, nempé deterrita periculo partus, cui adfuerat: Al­bedo enim apparens eximi non debet, sed eoqui ad ru­bedinem; ideoque virgo manere dicitur: Ab Ethnicis quo (que) Lucina invocata est, quae parturientibus, vt Iuno (quae ipsa eodem quoque partu cum Iove á Rhea edita erat) praeesse ac opem ferre credebatur, nec non nascen­tia omnia in lucem evocare: Venatrix semper arcu & sa­gittis vti fingebatur, quibus Orionem venatorem opti­mum ex invidia & instinctu Apollinis, aquis innatantem, inscia quid esset, transfixit: Cynthiam quo (que) eam vocâ­runt à monte Deli altissimo, vbi nata sit, & simul marem & foeminam esse putârunt, vt Orpheus in hymno: Aucta & deficiens, eadem quoque foemina mas (que) Alcman Meli­cus eam vxorem Aëris, e quo Rorē filium conceperit ac genuerit, arbitratur: Bigis eā vehi & non quadrigis, vt So­lem, Marcus Manilius fingit: Et vestes splendidas indu­ere & exuere, cum velit, in (que) oceano lauari, & iam lu­cidā, iam obscurā pro vestiū splendore apparere Homerus hymnographus ille scribit▪ à ceruabus candidis ejus cur­rum tractum dicunt. Cicero 3. de Nat. Deor. tres Dianas statuit, primam Iouis & Proserpinae,Tres Dianae Ciceroni. quae pinnatum Cupi­dinem genuisse dicitur; secundam notiorem, quām Ioue tertio & Latona natam accepimus; Tertiae pater Vpis tra­ditur, Glauce mater; eam Graeci saepe Vpim paterno no­mine appellant. Latona ejus & Apollinis mater est; idque verissimum: Nam Lato sive Latona dicta vnum idemque subjectum denotat; Idque Morie­nes saepissimè inculcat, cum inquit: Noster quidem Lato quamvis primum sit rubeus, tamen est inutilis, &c. [Page 134] Et: Si autem Laton cum sulphure comburatur, &c. Item; quando autem purus Laton tam diu decoquitur, &c. Et his si­milia innumera suis visenda locis: Orionem Diana jacu­lis interemit, venatorem magnum, Tripatorem illum, Io­vis, Neptuni & Mercurij filium; qui ab Oenopione ex­caecatus in Lemnum profectus á Vulcano perbenignè ex­cipitur: Vulcanus ejus misertus per famulum suum ad so­lem orientem ipsum deduci voluit, vbi sanitati restitutus lumen recuperavit; Quid quaeso Vulcanus opis praesta­ret Orioni, nisi ex arte suâ? Ideoque ipsum ad Solem ori­entem misit; quod intellectu facile est, nec eget explicati­one: Hunc Orionem Diana spiculis transfixit, cum na­taret in mari, lignum se petere arbitrata: Est autem Dia­na & mas & foemina; quia Hermaphrodyticae naturae est, cum sub albedine sit rubedo, & ex foemina fiat masculus in magisterio Philosophico; Sic enim Senior: Haec est vir­tus faeminae, quam faeminam fecerat in 9. diebus, significat, animā quae est virtus faeminae, quam fecerunt masculum, cum coagula­tur & figitur inigne, & fit masculus calidus & siccus, per idem quod acquisi [...]it à parte ignis, & nominatur tunc masculus, & nominant hanc aquam coagulatam nomine cuiuslibet masculi: deinde desponsaverunt eam, & ipse est ex ea, & ipse raaix eius & coagulatio eius. Rorem habet filium Diana seu Lu­na, quamvis virgo statuatur: quia vt ros cadat ante eius exortum necesse est; Bigis vtitur, non quadrigis, quia saltem duos colores facit apparere, nigredinem & albedi­nem, & tria habet Elementa; Sol autem omnes colores quatuor requirit & quatuor Elementa, si authoribus cre. dendum sit:Mercurius 7. Iovis filius Iupiter quoque ex Maja suscepit Mercurium: Hic Deorum fingitur vigilantissimus; In Cyllene Arca­diae monte natus: Pausanias tradit eum in Corycio mon­te, non procul à Tanagris natum & lotum fuisse in Tricre­na, vbi tres erant fontes in agro Pheneatico, à nymphis accolis eius montis: Alij educatum eum dicunt sub portu­laca, quae planta est humiditate & frigiditate maximé abū ­dans; de qua & Lull: Thecr: Test: C. 4. inter vegeta­bilia [Page 135] Mercurio appropriata meminit, cum inquit: Inter vegetabilia vitis dicta materia masculina & magna luna­ria quae est succus vitalis, & radix frumenti siue strami­nis & porri & portulaca, malva & Mercurialis, & Cheli­donia: Cumque natus esset Mercurius, alij dicunt Iuno­nem lac ipsi praebuisse, ac per inscitiam eum aliquamdiu nutrivisse; ex cujus ore lacte emisso viam lacteam in coe­lo fact [...]m: Alij maluerunt Opim [...]ussam lac infanti prae­bere, illud in saxum expressisse, quod Saturno obtulerat, quo in coelum delapso lactea via facta sit: Otio abundan­tis esset haec scupulo sius adeò manifestè falsa rimari, nisi nonnihil arcani lateret. Nam quae hactenus diximus licet tenuiora sint, tamen à mundo recepta & Ethnicis credita fuerunt: Nobis constat, quod subjectum artis chymicae sit Mercurius; qui vndecunque ortus sit, semper ex mon­tano loco deducitur: Maja mater ejus est vna Pleiadum, Atlantis filia, & accipitur pro colle Atlanti adjacente, vt ante notavimus: sive itaque ex Maia seu Cyllene monte Arcadiae prodierit, perinde erit: In Tricena lotus à nym­phis, hoc est, ter purgatus suis proprijs aquis; Alatum eum finxerunt, cui gallus assidebat, juvenem formosum sine fuco, ac sine comptu, vultu hilari atque acribus ocu­lis; qui aureâ cathenâ auribus hominum annexa, morta­les quòcunque libuisset, traheret: Hujus simulachrum Ae­gyptij partim atrâ facie, partim aureâ & clarâ confinxêre:ARCANA Aereus expressus est cum astante ariete, cum praesset gre­gibus: Caduceus illi dabatur cum anguibus geminis, ma­re ac foemina, scilicet mutuo connexu circumvolutis, & concordibus, quorom caudae demittebantur ad capulum caducei: Hunc ab Apolline acceperat pro lyra, quam inve­nerat & Apollini ded [...]rat: Causa Serpentum in eo con­nexorum haec traditur, cum caduceum inter duos angues ac [...]rrimé inter se dimicantes conjecisset, atque ij repenté facti essent amici, in posterum virgam eam geminis angui­bus circumvolutis insignitam gestavit: Haec omninó Chymica esse, atque ideo ficta & introducta ab antiquissi­mis [Page 136] nemo, nisi qui nihil vnquam legerit eorum, aut distor­ti judicij aut durioris ceruicis sit, non animadvertit: De quibus cum tot volumina tam recentiorum quam vete­rum Scriptorum feré omnibus suis paginis attestentur, nos testimonia hic citare singularia supersedebimus: Ala­tus est, & pingitur, quia Philosophicus Mercurius etsi non sit vulgaris ille & crudus, tamen alas ad volandum habet, nisi detineatur à suo fratre:Mercurius volatilis. gallus ei assidet, propter vigi­lantiam, strenuitatem & volatilitatem: sine fuco & comp­tu formosus, hoc est, sua natura homogeneus & legitimus absque mixtura cujusvis; quod aureâ cathenâ ducat ho­mines auribus, credibile est, non solum eloquio, vt alij ex­ponunt, sed quod ipse Mercurius omnium legum, artium, Medicinae, mercium, totius (que) politae author apud Ae­gyptios dicatur, vt ante narratum est; Quia Mercurius Isidi praefuit, & à Mercurio illa enutrita dicitur, omnes (que) artes & leges accepisse; Sic Mercurius reverà trahit ho­mines auribus, sed aureâ cathena; quia ad ejus artis nu­tum omnia ficta, picta, sculpta, facta & peracta statu­untur: Aegyptij autem partim atrâ partim aureâ facie e­um finxerunt; quia ita reuera est, aurea interius, atrâ ex­terius: Aereus Martis naturam repraesentat ariete: In Ca­duceo sunt gemini angues; quia est duplex Mercurialis substantia, quarum vna est calida & sicca, altera frigida & humida; & sic contrarijs qualitatibus, quae tamen redu­cuntur ad concordiam; Illa est mas, haec foemina: illa a­gens, haec patiens; Mirabilis virtus est ejus virgae, quod dissidentes concordes faciat serpentes, quodque animas è corporibus tactis educat, inque ea reducat; Hoc enim solus Mercurius efficit in magisterio philosophico; Ideo­que vulgo dicitur, Est in Mercurio quicquid quaerunt sapien­tes; Et Lull. lib. de quint. Ess. Distinc. 3. de Incerat: Quae­dam, inquit, Elementa sunt, quae indurant, fixant & congelant, & quaedam indurantur, fixantur & congelantur: Et sic est du­plex consyderatio in arte, scilicet componere ex vna natura vnius metalliduos liquorescontrari [...]s in compositione: Vnum, qui [Page 137] virtutem habeat fixantem, congelant [...]m & indurantem; Et al­terum, qui sit volatilis, infixus & mollis: Iste verò secundus liquor induratur, fixatur & congelatur per primum: Ex qui­bus ambobus liquoribus resultat vnus lapis congelatus, fixus & induratus, qui habet virtutem congelandi non congelatum, in­durare mollificum, & fixa [...]e infixum, & mol [...]ificare durum. Haec est duplex illa serpentum connexio, quorum vnus a­latus, alter abs (que) alis fingitur; haec est duplex facies Iani,Flame [...] Hieroglyphi­cum. quae respicit in praeterita & prospicit in futura; aut potius, qua non fixa natura intrat in fixam, tanquam per Ianuam apertam▪ Haec est gemina avis vna cum pennis, altera sine pennis, & vna appraehendit rostro caudam alterius, vt est in figura Senioris: Quid pluribus? Haec res est notior, quám quod ad eam demonstrandam plura testimonia ad­duci debeant: De furacitate Mercurij mirum in modum consentiunt,Mercurius à Vulcano eruditus. quod cum parvulus esset adhuc infans á Vul­can [...] susceptus erudiendus ei instrumenta fabrilia surri­puerit ex officina; Veneri cingulum, Iovi sceptrum, A­pollini boves Admeti regis pascenti, & pharetram, eodē die quo natus est: Cupidinemque palaestra superavit re­cens editus in lucem: Pòst adultus varia officia obtinu­it, nempe deorum coenaculum vetrere, st [...]rnere curiam,Officia Mer­curij. Iovis mandata per diem circumferre, & huc illuc cursitare per noctem mortuorum animas ad inferos deducere, pa­laestris, concionibus (que) praeesse, & nullo tempore quiesce­re: Lyram invenit; novem chordas testudini ad Nilum inventae primus intendit; primus tres fidium tonos acurū, gravem & medium reperijt: Battum pastorem in saxum Indicem convertit, Ovid. 2. Metam:Mercurius Aegyptijs leges & lite­ras tradidit. Astronomiae & Philoso­phiae author Mercurius. Argum centum o­culorum, qui Ionem in vaccam versam seruabat, Saxo occidit: Aegypto pra fuit, & Aegyptijs leges & literas tradidit, à quibus nominari nefas habebat [...]r; sub terris quo (que) manens Trophonius, à quibusdam dictus est: Astro­nomiae & Philosophiae author & Religionis Thebanis Sa­cerdotibus extitit, qui maximà has disciplinas exereuerunt, vt testatur Strabo lib. 17. Geograph: Et Marcus Manili­us, [Page 138] lib. 1. rerum Astronomicarum his versibus:

Tu princeps author (que) sacri Cyllenis tanti,
Per te iam Coelum interius, iam sydera nota, &c.

Idem Poëta conatur ostendere vniversum fundamentum religionis apud Aegyptios à Mercurio prius fuisse inven­tum, vnà cum ritibus sacrorum rerumque naturalium cau­sis: Ex his quid aliud eliciemus, quám prius sub Aegyp­tiorum Hieroglyphicis saepius repetitum axioma, à Mercu­rio dependere omnia,Nota. eumque esse omnium rerum ma­gistrum: Furacitas ejus nimis nota est illis, qui qu [...]m­cumque Mercurium elaborandum sumpserunt; Hinc Vul­cano, caeterisque dijs instrumenta surripuit; At cur à Vulca­no educatus dicitur? quia Vulcano est proprius discipu­lus, & ille huic praeceptor: Officia ejus satis constant; Mercurius enim dicitur, quasi medius currens, quia Dijs à pedibus fuit: Sic in arte Philosophica currit per initium, medium & finem: Musica instrumenta & intervalla in­venit; quia omnia fiunt pondere, numero & mensura; ex quibus tandem sonorum quid evadit: Battum in Saxum v [...]rtit, & Argum saxo interemit; Nil mirum, quia Mercu­rius seu Index in trivijs ipse est nonnunquam Iapideus: Aegyptijs omnis disciplinae author est, vt saepe repetitum, at quod nominari nefas esset, arcana Aegyptiorum sacra manifestat á Mercurio profecta & de Mercurio instituta, et silentio involuta esse: Cuius rei euidens quoque argu­mentum est,Fr Iun: in prae. Gram. ab Hebraeo de­ducit, quod abstrusum sonat, vt & Cabiros. ARCA­NISSIMA quod Mercurius refertur etiam inter Arca­nos illos Samothracum deos, quorum solennia qui ob­servasset, inter turbulentissimas tempestates servabatur omnino: Ijs Vlyssem initiatum ferunt in Samothracia, sed vitta alba pro taenijs vsum fuisse; quippe cum initi­antes taenias purpureas circa ventrem innexuerint: Erat au­tem mos initiandi in Cabiris, atque Deorum nōmina, quos nominare nefas erat, ista fuerunt: AXIOERVS, AX­IOCERSA, AXIOCERSVS: Erat autem Axioërus [Page 139] Ceres, Axiocersa Proserpina, Axiocersus Pluto, quibus quartus accedebat CASMILVS, qui erat Mercurius,Satrax vel Samothrax Deus incog­nitus Grae­cis, vt Satur nus latinis, ibid. Iunius. Trophonij solennia. vt scripsit Dionysiodorus. Triceps Deus vocatur, marinus, coelestis & terrestris habitus: Cum Hecate congressus ex ea tres filias suscepit. Athenienses Terrestri Mercurio Choes vocata solennia celebrabant die 13. Lunae Nouem­bris, quibus semina omnium generum in vna olla mis­cerentur & conquerentur: Ijdem in ejus honorem Hydro­phoria agebant; de quibus inferius. A Lycophrone triceps Nonacrites Ctarus Deus nuncupatur; A Lactantio citante Hermetem, inter tres, quibus esset summa sapientia, V­ranum sive Coelum, Saturnum & Mercurium numeratur: A quibusdam Polygius dicitur, cui Hercules devictis gi­gantibus clavam consecrârit: Cujuslibet mensis dies Iu­nae quartus Mercurio fuit dicatus, sicut primus & septimus Apollini, qui Sol est: Traditur cum Plutone & Iove col­locutus fuisse, eorumque legum arcana hominibus expli­casse: Ipsi lingua victima rum sacra erat, quae vltimo pro­ijciebatur in ignem: Habuit plurimos filios (inter quo [...] Aethalides Argonauta) & filias, ex quibus Angeliae memi­nit Pindarus: Illi mactabatur vitu [...]us; Ejus simulachrum inter caetera Eleusiniorum sacra symbola portabatur, de quibus sub Eleusinijs dicemus: Haec praeter ante exposita Mercurij naturam, & curille sacris adhiberetur & Deus cre­ditus, sit, satis dilucidè explicant; quod nimirum sit ex praecipuis Hieroglyphicis Aegyptiorum & Graecorum, i­deoque ejus solennia cum silentio ab initiatis & juratis personis, ne quicquam alteri aperirent, celebrata sint; Hinc frustrà Lactantius Mercurium libro de falsa religio­ne arbitratur fuisse hominem singulari ingenio & sapien­tia: Et Cicero lib. de Nat. Deor: Mercurios plures pro­ducit, asserens vnum Coelo patre & Diematre natum, alte­rum Valentis & Phoronidis filium, tertium Iove & Maja editum, quartum Nilo patre, quintum quem colunt Phe­neatae. Vnus enim saltem Mercurius est, isque Hierogly­phicus, nec Deus, nec homo; quamvis non negauerim fu­isse [Page 140] quosdam summae sapientiae viros Hermetes seu Mer­curios dictos in Aegypto, his tamen nihil de antè dictis asscribi posse: Sic Herme [...] Trismegistus ipse Mercurium inter sapientissimos recenset,Hermes, Iu­nio teste He­braeis est via­tor calcans itinera. Mercurius venditor & negociator. non seipsum intelligens, sed Hieroglyphicum; Hic vt inter deos Aegyptios & Eleu­sinios numerabatur, sic & Samothracum; quorum solen­nia cum ijs ejusdem fuerunt intentionis; Haec, vt illa ar­canissima, His vt illis Mercurius intererat; & sacerdo­tibus ac initiatis clavis aurea in lingua; Hi & illi Ange­ronae silentij deae, aut Harpocriti deo litauerunt; ideo (que) deorum nomina in vulgum spargere nefas erat; non quod per se malum esset, Deos creditos nominare, sed ne arcana sub nominibus illorum deorum, & sacrorum latentia innotescerent: Haec fuit vnica & propria causa, cur initiati essent selecti & iurati, qui celebrarent illa sa­cra & simulachra viderent, cur interdictum erat quicquam de dijs aut sacris invulgare, aut ipsos Deos nominare: Hinc dijs illis communia & generalia quaedam nomina attributa sunt, quae summam eorum dignitatem desig­nent, vt sunt Axioërus, Axiocersa & Axiocersus; Ceres, Proserpina & Pluto; Ceres eadem est, cui Eleusinia in­stituta sunt; de quibus infrà sequenti libro, & Pluto divitiarum Deus subterraneus, de quo superius; Mer­curius his additur, velut minister, qui est Omnia in omnibus: Fabulantur ijs sacris Vlyssem initiarum; sic enim▪ Homero placuit; taeniae autem purpureae, non albae, illis adhibentur, in quibus cum errârit Vlysses, tot errorum & tempestatum ipsi in reditu immissa­rum, quibus tamen servatus est, causa extitit: Cur triceps est Mercurius, novit is, qui legit apud no­strates ex Hermete; Tres vidi facies in vno patre: sic Rosarius; Materia, inquit, Lapidis Philosophorum est aqua & intelligitur de aqua illorum trium, vt probat Hortulanus; Nec debent esse plura nec pauciora; Et dicit, quo [...] Sol est masculus, Luna foemin [...] & Mercurius sperma: Nona­crites Mercurius appellatur, quia Nonacris Arcadiae [Page 141] mon [...] percelebris in jugis habet stillantes è saxo fri­gidissimos humores; Haec autem aqua stygia vocatur, in qua ne (que) argenteum, ne (que) aeneum, ne (que) ferreum vas po­rest subsistere, quin consumatur & erodatur: Con­servare autem eam nisi vngula mulina, nihil credeba­tur: Marinus dicitur Mercurius, vtalij putârunt, quod per mare, Coelestis per Coelum, terrestris per terram De­orum mandata perfecerit, verúm nos scimus, quod in eo sit superius & inferius, Caelū & terra Philosophorū, & quod terra sit particeps aquae, ideo (que) trium naturarum dicatur; seu quod constet ex aqua & terra, tanquam proprijs Ele­mentis visibilibus & praeterea quintâ essentiâ seu coelesti virtute abditâ Hecatae congressus triformi materiae, ex eà generavit filios:Mercurium Trophonium nominari n [...]fas erat. Cur verò Athenienses terrestri Mercu­rio, Trophonio dicto, ejusmodi solennia fecerint semini­bus mistis & coctis omnibus in vnâ ollâ mirabile est, & Ae­gyptios ritus ostendit: de quibus ex hactenus dictis ratio­cinari liceat: Mysticam quo (que) causam subesse animadver­titur in diebus Mensis Mercurio dicatis;Mystica. At (que) inde vide­tur & apud Romanos morem numerandi dies planetarū septem incepisse; cum & apud hos vt etiamnum Apollini primus & septimus, ac Mercurio quartus dies asscribatur, non tamen habito respectu ad Lunae aetatem aut motum, vt olim: Quod Mercurius leges à Iove & Plutone, diviti­arum Deo, mutuatus hominibus explicârit, jam saepius de­claratum est: Lingua ipsi sacra, non vt hactenus existi­matum, tanquam Eloquentiae Deo, sed silentij,Mercurio lingua sacra, vt silentij no­ta. & quod ejus sacra intra dentium vallum suppressâ linguâ reticenda sint; quae ideo externo ritu vltimò abijcebatur in ignē: quia nuncius credebatur deorum, Angeliam filiam habuisse fin­gitur; De simulachro ejus inter Eleusinia dicemus: Hic itaque est ille Mercurius qui per vniversas mundi ipar­tes suas leges, sacros ritus,Mercurius mundo im­posuit. ceremonias & cultus institu­it; Cumque revera nunquam in rerum natura fuerit, ni­si secundum intellectum Aegyptiorum sacerdotum & Graecorū Poëtarū Hieroglyphice & Allegoricé, nec non in [Page 142] arte ipsis tum cognitâ arcanissimâ, nihilominus omnia mundana, tanquam Deus terrenus, rexit, ordinavit, fixit & refixit: Ex Aegypto in Phoeniciam, & ad Graecos cū sua religione mystica penetravit, ab his ad Romanos, qui toti ferè orbi, cui dominabantur, Mercuriū ei (que) congen­tiles Deos propinârunt & obseruandos praeceperunt; Hac ratione Hispani, Galli, Germani, Britanni, [...]li que popu­li Mercurio, vt & Marti, litârunt, quemadmodum ex an­tiquis hystorijs patet: Quamvis potius Germanos ab ipsis Aegyptijs (siquidem Romana nec nomina, nec nu­mina cum imperio tot centenis vix confirmato multum curârint) Mercurij cultum hausisse arbitrer eâ ratione, quod Aegyptij Mercurium sua lingua Theut vocaverint, ac Germani, qui fortè à Mercurij cultu se Theutonos siue Teutschen indigetârint, longè ante Romanorū adventum in Germaniam Mercurium in sylvis vnà cum Marte colu­erint; Quid alij de alijs ejus nominis rationibus adferāt, non ignoro, nec multum refuto, nisi saltem praesumpti­ones potius quàm probationes essent, Plinius l. 4. c. 14. existimat Teutones Germaniae populos sic dictos á Teu­tono Deo, quem te [...]râ ortum existimabant: Mercurius enim veré ex terra natus dicitur: sic & Teutates, lingua Gallica olim dictus Mercurius, qui à Gallis quoque cole­batur & sanguine humano placabatur; Vnde Lucanus: ‘Et quibus immitis placatur sanguine diro Teutates:’ Aventinus lib. 1. Tuisconem. Noae filium facit, quem ille in Armenia genuerat, & in Europam miserat, quicquid in­ter Rhenum & Tanaim amnes continetur eidem assignans. Alij Tuisconem volunt esse Ascenas filium Gomeri pri­mogenitum, à quo Germani die Teutschen dicti sunt: sed cum de originibus gentium illa sint valdè incerta, necli­teris verissimè prodita, credimus vt accepimus, aut acci­pimus, licet non omnia credamus: Haec de Mercurio, Cosmico Deo sufficiant; si saltem illius ANTRVM ex Orpheo & vno nostratium inquirentibus ostenderimus:ARCA­NISSIMA Sic enim Orpheus in libro de lapillis, dum homines ad stu­dia [Page 143] adhortatur, eos ad Mercurij speluncam ablegat, om­nium bonorum & commodorum plenam, his carmi­nibus:

[...],
[...],
[...],
[...],
[...].

Hoc est,

At quemcun (que) virum ducit prudentia cordis,
Mercurij ingredier speluncam, plurima vbi ille
Deposuit bona, stat quorum praegrandis acervus:
Ambabus valet hic manibus sibi sumere & ista
Ferre domum: valet hic vitare incommoda cuncta.

Et Augurellus Lib. 2. Chrys. simili ferè modo Thalamum ac Cubilia Glaurae Nymphae describit:

Est lucus summo secreti in vertice montis,
Fo [...]s vbi decurrit nitidis argenteus vndis,
Et specus exesum tendens aperitur in antrum:
Intus habet praestans divino numine virgo,
Ruricolae Glauram prisco quam nomine dicunt,
Huc densos inter vepres angustus & asper,
Acclivis (que) aegrè perducit callis euntem.
Vestibulum ante ipsum, speluncae laevis & aequa
Planicies, non ampla tamen horrentibus vmbris
Cingitur ac fluvij ripis & margine tophi
Obductâ viridimusco, spissis (que) corymbis:
Ingreditur ver [...] si quis foeliciter, omnem
Continuò labem humanam, mirabile dictu,
Exuit ac pondus subitò mortale relinquit,
Et purus penitus (que) leuis fit spiritus illi,
Qui (que) aditus lustret cunctos, agilis (que) feratur
Per cuneos, quibus in medijs sedet aurea Nympha,
Aureus & circum thalamus, supra (que) renidet
[Page 144]Quin auritabulae pedibus calcantur euntûm,
At (que) ipsa ex auro splendet conflata supellex:
Tarvisijs, ne qua titubes, in montibus antrum
Hoc pete qui rebus tantis primordia quaeris,
Quod (que) illic visum fuerit preciosius, inde
Erue, nec sumptu, nimio nec parce labori.

Quae recentioris aurei Poëtae verè aurea carmina satis explicant, quid Orpheus per antrum Mercurij intellexerit, ad quod sapientes quoscun (que) lustrandum adhortatur: In hoc enim antro Nympha aurea habitat Glaure dicta, quae ipsa est Mercurius, & quot sunt rerum in mundo nomina, tot appellationes similitudinarias sibi adsciscit, ne ab in­dignis appraehendatur; Hinc in turba circa finem dicitur: Ne ergo innumeralitate nominum decipiaris, mortuus cum vi­vit vs (que): Sed certo habe eum quid esse, cui nihil alienum acce­dit, ne (que) infertur: Eius igitur socium investiga, & alienum nihil ei inferas, & sine multiplicare homines nomina, quae nisi multiplicarentur, sapientiam nostram pueri riderent: Ne quid de modernorum igitur nominibus huic materiae & subje­cto attributis, cum innumera sint, curemus, apud anti­quissimos dicimus hanc vnam eandem (que) rem Mercurium dictam appellari, & per eam intelligi, Apim, tot tauros dijs facros, alios (que) domitos dracones antè memoratos, & feré omnia Hieroglyphica animalia & numine; item tot mon­stra, Typhonis & Echidnae sobolem, Cerberum, Chymae­ram,Typhon alias ventus, in gyres motus. Dionysius 8. Iovis filius. Sphyngem, Hydram, Hecaten, Geryonem, tot leo­nes, equos, aves & bestias, quarum partim mentio facta est, partim fiet suis locis: Nunc ad Dionysum Iovi ex Se­mele natum progredimur, non minùs celebrem Mercu­rio; Hic idem est apud Graecos, qui Osiris apud Aegyp­tios & Bacchus apud Romanos, quod patet ex omnibus ipsi attributis;Dionysi syno­nyma. ideó nunc ipsum Osirim, nunc Dionysum, nunc Bacchum promiscuè nominabimus, semper vnum subjectum, vt et antiqui subintelligentes: Semele Cad­mi & Harmoniae filia, cum mortalis esset, & à Iove, vt fa­bulantur [Page 145] Poëtae, in amplexum peteretur; Iuno Iovis vx­or anum mentita Semelae persuasit, vt Iovem per Stygiā palu [...]em jurare compelleret, se concessurum quod pete­ret, ac deinde flagitaret à Iove vt ad se talis accederet qualis Iunonem complecteretur; Cum (que) Semele hoc à Iove im­petrasset, ac vim fulminis lustinere non posset, continuò, vt dicitur, in cinerem conuersa est, cum jam octavum mensem faetus ex Iove conceptus explevisset; vt Ovid: 3. Met: venustè hoc describit his versibus.

Rogat illa Iovem sine nomine munus;
Cui Deus, elige, ait; nullam patiêre repulsam;
Quo (que) magis credas, Stygij quo (que) conscia sunto
Numina torrentis, timor & Deus ille deorum est:
Laeta malo nimium (que) potens, peritura (que) amantis
Obsequio Semele, qualem Saturnia, dixit,
T [...]solet amplecti, Veneris cum faedus initis,
Da mihi te talem:
Semele Dio­nysi mater combusta, vt & Aescula­pij.
Corpus mortale tumultus
Non tulit aërios, donis (que) iugalibus arsit.

Cum verò Semele arsisset, Iupiter foetum ex ventre ejus surreptum, ne et ille p [...]riret, suo femori assuit, & ad iu­stum maturitatis tempus gestavit, quod ibidem sic descri­bitur.

Imperfectus adhuc infans genitricis ab alvo
Eripitur, patrio (que) tener (si credere dignum est)
Insuitur femori, materna (que) tempora complet.

Hinc Dionysius vocatus est, quia pupugerit Iovis femur,Pater fit ma­ter. cum natus esset cornutus, vel vt alij volunt, quia Iupiter claudus esset, cum illum assutum femori gesta [...]et, vel vt a­lij, quia Iupiter pluviam dimiserit, cum natus fuit: Alij Dionysum statim natum à Mercurio deportatum esse in Nysam Arabiae vrbem Aegypto finitimam ad Nymphas educandum asserunt: Hinc & bimater dictus est: Alij dix­erunt [Page 146] Semelen Iovi quidem Liberum peperisse, sed á Cad­mo depraehensam cum pu [...]ro recens nato conjectam in ar­cam fuisse ligneam, quae fuerit aestu maris ad fines Oreatas (illud fuit oppidum Laconum) delata, sed ab indigenis a­perta arca inventam fuisse Semelen mortuam, sepultam­que magnificè, at puerum educatum. At Meleager non assu [...]um fuisse femori Iovis arbitratus est, sed ab ipsis Nym­phis é cineribus maternis statim ereptum & educatum; Demarchus dicit eum ab Horis educatum, idque in Aegypto, vt vult Orpheus, qui tamen primus fuit, qui eum Thebis natum dixerit; Vnde Aegyptijs scriptoribus illi Graeci nugari visi sunt,Ae [...]yptijs nugantur Graeci de Di­onyso. qui Dionysum è Semele & Io­ve prognatum dicant Thebis; quod accidisse aiunt, quia Orpheus in Aegyptum profectus, cum ibi mysteria per­didicisset, amicus Thebanis, à Cadmo oriundis, ijs (que) grati­ficari volens, ea finxerit de Dionyso; quod vulgu▪ The­banorum partim ob inscitiam, partim, quia vellet tantum Deu suu [...] ci [...]em putari, facile complexum est & ad ali­as nationes pro vero transmisit: Quodque hic de Dionyso Thebanis ob gratiam á Poëtis afficto dicitur, idem de a­lijs dij [...] & heroibus existimandum est contigisse, vt antè mon [...]mus: Quidam dixerunt Dionysum é Iove ac Ce­rere natum esse & discerptum á terrigenis & coctum, sed à Cerere compactis membris rursum iuvenem revixisse: Alij Hyadas (quae pluviam significant) fuisse Bacchi nu­trices,Miraculosae res affictae Dionyso. in Naxo; Cumque apud Nymphas adolevisset, multas res admirabiles fecisse; quas Natalis Comes in Venat: Lib. 4. sic complexus est:

Has inter ferulam ludendo fortè cecîdit
Et [...]erro lapides ictu percussit eodem;
Exiluit dulcis vini de vulnere rivus:
Hinc laceravit ovi [...] fru [...]tatim viscera tabo
Infici [...]nte solum, canis alb [...]ntia setis
Membra (que) iecit humi, rursus mirabile dictu,
Divisae pecudis co [...]êrunt m [...]mbra repentè
Et virides herbas decerpsit pabula nota.

[Page 147] Fertur amphis baenam (id viperae vtrin (que) caput habenti no­men est) à qua in tibi [...] morsus esset, palmite vitis, qui for­tè propin quus adjacebat, occidisse; mel, lac, & alios sua­ves liquores é terra excitasse, si virgâ eam percussisset: A Iove in coelum p [...]rtatus arà Iunone ferè dejectus fingitur: Hanc semper juvenem dixit Ovid: 4. Metam [...] alij barba­tū, alij imberbem pinxerunt; Ilacius testatu [...] Dionysū eundem juvenem & [...]enem fuisse ab antiquis existima­tum, & Orpheus [...]um marem & [...]oeminam esse tradit: Quod quid [...] de capite Polypi affirmárunt; illud quidem esui jucu [...]du [...] esse,Poësis capiti Polypi assimi­latur. sed multa somnia parere phantasti­ca, de Poësi alij exponunt, eam jucundam suis figmentis videri, sed multa inania & delyramentis similia spargere; quod si verum est, inprimis locum habet circa hanc Dionysi aut Osiridis, seu Bacchi allegoriam, [...]jus nativi­tatem, vitam & res gestas complectentem; Verum li­cet nonnulla à posteri [...]ris aevi Poëtis Dionysi factis af­ficta sint vulgaria, tamen plaeraque de rebus magni momenti arcanissimis inde ab antiquitate fabularum in­volucris ad nos vsque transmissa & propagata esse, nul­lum relinquitur dubium: Si enim vel vini solius confe­ctionem ac vitis inventionem Dionyso tribuerent, ideo­que talia & tanta mundo offerrent consyderanda quae ipsi ascribuntur, antiquissimi scriptores Ell [...]boro non Encomio digni essent, imò viderentur omnium hominum nequissimi & stultissimi: E [...]rum quidam Aegyptij longè diversa ab hactenus dictis de ortu Dionysi tradiderunt:Allegorianon iniucunda, totam rem complecte [...]. Aiunt enim Ammonem regem partis Libyae, qui Coeli fi­liam ac Saturnis [...]rorem duxerat, cum viseret regionem ad montes Ceraunios, reperisse virginem formâ egregia Amaltheam non [...]ine, cum qua congressus fili [...]m genuit, qui cum postea robere & forma esset insignis, Dionysus fuit vocatus: Amaltheam constituit reginam propi [...] qui loci, cuius loci figura cum esset cornu bovis similis, dictū est cornu Hesperidum, ob fertilitatem veró regionis quae multiplices domesticorum fructuū arbores produceret, [Page 148] regio vocata est cornu Amaltheae. Caeterum Ammon veritus Rheae zelotypiam, puerum in Nysam quandam vrbem deferri curavit longè ab ijs locis distantem in qua­dam insula á Tritone fluvio compraehensa ad praecipitem locum, vbi fuerunt angustiae quaedam, quas portas Nysaeas vocârunt. Erat ibi regio peramaena, mollibus pratis di­stincta, locus (que) irriguis multis aquis lympidis scatenti­bus abundabat, omni fructifera [...]um arborum genere con­situs, cum multae etiam optimae vites sponte nasceren­tur. Afflabatur locus multis amaenissimis ac saluberrimis ventis; quare incolae longissimâ aetate fruebantur cum re­gionis ingressus multis condensis altisque arboribus sepi­retur & vallibus satis profundis, jta vt Sol non facile pos­set penetr [...]re, ac vix lumen ipsius Solis; ad omnes accessus fontes fu [...]r [...]nt dulcium aquarum, cum semper virentes ac odoriferae arbores multae essent, & suaves flores, & vari­arum avium cantus; at (que) vt vno verbo concludam, nihil prorsus ad absolutam voluptatem habitantium ibi desyde­rari poterat, Illuc vbi Ammon accessisset, filium alendum dicitur dedisse Nysae,Nysa, Aristaeus & Pallas curam habent Dio­nysi. vni filiarum Aristaei, cujus tutorem instituit ipsum Aristaeum, virum prudentia omni (que) genere disciplinarum praestantem: At Palladem praefecit devi­tandis insidijs novercae, quae paulò anté ad fluviū Tritonē è terra edita visa, Tritonia fuit appellata. Enim verò cum Rhea postea virtutem & gloriam Dionysi privigni vbique celebrari audivisset, irata est Ammoni, Dionysum (que) om­ni arte procuravit capere, quod cum facere nequivisset, re­liquit Ammonem, & ad fratres Titanes confugit, apudque Saturnum fratrem habitare decrevit: Persuasit etiam Sa­turno vt cum caeteris bellum adversus Ammonem susci­peret quod factitatum est: Ammon [...]m inquiunt, tum an­nonae penuria laborantem in Cr [...]tam necessariò consugis­se, dux iss [...] (que) filiam vnius Curetum tunc imperantium Cretam nomine, at (que) insulam prius I [...]eam nominatam ab vxore Cretam vocasse: Saturnus occupatis à se locis Am­monis, cum nimis acerbé imperare visus esset, magnum [Page 149] odium subditorum in se concitavit, nec ita multò post cū magnis copijs comparatis adversus Nysam & Dionysum militavit. Dionysus auditâ fugâ paternâ,Dionysi ex­peditio. multos mi­lites é Nysa collegit, & inter hos ducentos pedites, ro­bore, beneuolentia erga ipsum & officijs praestantes: His accesserunt collectitiae copiae è Lybia & magna manus A­mazonum, quae etiam eó libentius adventârunt, quod in­telligebant se Palladem rerum militarium studiosam soci­am belli esse habituras: Sic marium summus Imperator Dionysus, foeminarum Pallas ductabat exercitum. Inito praelio multis vtrin (que) cadentibus,Pallas Ama­zonum dux. Saturnus vulneratus est, ac victoria fuit penes Dionysum, cujus praeclara vir­tus illo die praecipuè enituit. Titanes fugâ se servârunt in loca Ammonis, quos per deditionem postea captos liber­tati restituit, option em (que) dedit, an secum vellent militare vel abire, qui omnes secum militârunt, ac Dionysum tan­quam Deum salubrem coluerunt. Aiunt expeditionem adversus Saturnum fuisse susceptā, militantibus vnà nobi­lissimis Nysae is, qui Sileni sint vocati, cum primus qui regnavit Nysae, Silenus nominaretur. In itinere multa monstra domuit, desertas (que) regiones colonis replevit. Saturnus Dionysi copijs auditis vrbem succendit, abdu­cta (que) secum Rhea & quibusdam amicis per obscuritatem noctis ex vrbe diffugit: sed cum in custodias vbi (que) distri­butas incìdissent venissent (que) in potestatem Dionysi, non modò nihil inhumanum passi sunt, sed etiam vltró invita­ti, vt pro paternâ charitate inposterum cum ipso vnà vive­rent, omnem debitam reuerentiam ob conjuctionem sanguinis consecuturi; sed cum denuò Titanes clam ar­ma parâssent▪ ab eodem victi pugnâ ad vnum sunt truci­dati. Haec narratio de Dionysi ortu, bello & victoria totū artificium Philosophicum graphicè depingit cum omni­bus su [...]s circumstantijs, vt mox audiemus. Cum veró Dionysius hac victoria parta, de omnibus nationibus benè mereri studeret, orbē (que) terrarū illa, quae sciebat docen­do peragrâ [...]it, Mercuriū Trismegistū vxori consultorē, [Page 150] ac Herculem Aegypti praesidem reliquisse dicitur;Mercurius, Hercules, Prometheus Aegypto prae­fecti. Pro­metheo (que) primum ab Hercule locum dedisse: In mon­tibus Indiae non procul à Gange fluuio columnes duas erexit in oriente, vt in occidente Hercules: Indiam vni­versam debellauit, & vrbes Orientis suberit: Eius exer­citus fuit coactus ex agricolis mulieribus (que) Post trien­nium ex India redijt, mox per Libyam & Hispanias perua­gatus, mulieres (que) choreis & saltationibus indulgētes mul­tas in castris habuit: Hic vbi Nysam florentissimam ciui­tatem in India condidisset apud Indum fluvium, Ariad­nam duxit: Furore autem à Iunone iniecto percitus or­bem terrarum peragrauit: Dicebantur Cobali daemones immites & inhumani quidam & Satyri & Bàcchae (vnde ipse Bacchus dictus) & Sileni ipsum comitari cum cym­balis & strepitu quocun (que) incederet, qui in curru à Lyn­cibus tracto vehebatur. Ouid: 4. Metam: circa cum lyn­ces, tygres & Pantherae esse consueuerunt: Pardali pellem semper gestauit, vnde Bryseus appellatus est: Lusus ipsi socius fuit: Pro sceptro thyrsum gestauit: Sacer illi abi­egnus ramus, abi [...]s, hedera, smilax, quercus: Pica inter aues, & ficus folia, Narcissi (que) corona non ingrata fuit: & Draco inter reptilia: Eius Sacerdotes faeminae erant Mae­nades dictae, Thyades, Bacchae & Mimallones. Leo fac­tus, cum veheretur naui, omnes nautas piratas, praeter ip­sum gubernatorem in sugam vertit, vt in delphinos versi in mare statim desilierint: Triennium apud Proserpinam dormivit, deinde excitatus choreis indulsit cum Nym­phis: Ab Indica expeditione in patriam post triennium revertit, hostes (que) suos profligauit: Cum (que) idem sit, qui Osiris, vt dictum, cum sepultus fuisset, revixisse fertur integer; Non solum cornutus, sed etiam taurino capite ab antiquis fingebatur: F [...]rtur hic deus primus omnium mortalium depressos ad sordida quae (que) hominum animos ad deorum culium erexisse,Dionysus pri­mus pro Des c [...]lius upud Gracos. vt Ouid: habet lib: 3. Fastor: Ante tu [...]s ortus &c: Quod de Orphei festis Trietericis ad Graecos translatis omnium primò intelligendum, de [Page 151] quibus post agemus: Cum discerptus esset in bello Iouis contra Titanes, Pallas eius cor palpitans ad Iovem detu­lit: Primvs omnium duxit triumphum, cum (que) ille mitra circa caput vsus esset, mansit postea consuetudo regibus, ad eius imitationem diademate vti: Quae omnia si ad vn­guem examinare ipsi (que) rei, de qua conficta sunt, pro digni­tate applicare vellemus fortè institutae breuitatis rationem transgrederemur; Ideo (que) succinctè de illis saltem tractabi­mus, cum singula maxima ex parte ex antè dictis & póst declaran [...]is ciucescant: De combustione Semeles matris Bacchi, sub Aesculapij ortu diximus; Quia similis vtróbi (que) modu [...]; Ille ex Coronidis, hic ex Semeles matris cineribus ereptus & enutritus dicitur, ille à Chirone, hic à Mercurio, vel vter (que) & educatus à nymphis, Hyadibus, aquosis parti­bus; Bimater est, quia [...]is è Mercurio genitus, vt tradunt omnes philosophi: Nam noster filius, inquiunt, habet duos pa­tres & duas matres, & quia charè nutritus est in igne, Lull: Theor: Test. c. 46. ideo nunquam moritur: Iovis femori assutus fingitur, vt matu­rescat; Ita enim conuenit in arte; Nam fixum figit volatile: Est (que) hoc loco Iupiter cum suo fulmine ad Semelen mor­talem, longissimis capillis praeditā, accedens, Ignis noster in vitro accensus, qui comburit magis quam ignis inferni, vt ex Riplaeo sub Vulcano adduximus: Hic Iupiter iu [...]at & maturat nostrum faetum; Qui discerptus à terrigenis seu terrenis partibus a Cerere matre, aquea substantia, cōpactis membris integer reuixit: De loco [...]atali & parentibus satis diximus; Miracula, quae fecit, [...]ò [...]ē respiciūt, quod ipse alia divisa & mortua vn [...]ēdi & resuscitā [...]ivim habeat; Amphis­baenam occidit, duplici capite serpentem; Quia duplex est serpens in arte occidendus, cum alis & abs (que) alis: Liquores ab ipso product [...]; Quia ex aqua & terratotum constat com­positum; Si ita (que) Dionysus adultus est in terram redacta substantia, non abs (que) causa dicitur liq [...]ores producere: Iu­venis, barbatus▪ imberbis, senex, mas, faemina est; Sic enim Agmon in [...]urba: Imberbis est, inquit & est qu [...] (que) barbatissi­mus; [...], non volans, [...]lum [...]s praeditus quo (que) est & volans, & si aquā ipsū aixeris, v [...]rū di [...]is, si aqu [...] negas, non falso neg sti: [Page 152] De Aegyptiorum traditione, qui Ammonē Saturni so­rorem Rheam pro conjuge habentem, Dionysi patrem & Amaltheam Nymphā matrem faciunt, dicimus, quod ip­si potius ad res quàm nomina respexerint, cum alios pa­rentes Dionyso assignent, aliosque Osiridi, quem tamen v­num & eundem cum Dionyso statuunt: Manifesté igitur ipsi hystoriam esse negant, sed Hieroglyphicum figmen­tum ad res significandas inventum: Ad cornu Amaltheae, omnis abundantiae fontem, & hortos Hesperidum simul respiciunt; At Topicâ illa descriptione tot circumstanti­arum primi inventores nihil aliud innuere voluerunt,Allegoriae absolutissimae explicatio. quam Allegoriam vniversalem totius operis intelligenti­bus ob oculos ponere cum omnibus suis differentijs & partibus; adeò vt vix putem evidentiorem apud recen­tiores extare similitudinem, quâ artis totius operatio ad­umbretur magis, quam illâ: Per puerum, subiectum intelligitur; Per Nysam vrbem, vas; vbi sint Portae Nysae­ae angustae, vasis obseratio & conclusio: Regio amaena varijs arboribus, vitibus, ventis, floribus, avium canti­bus, denotat omnia necessaria ad vitam & voluptatem i­bidem ipsi adesse: Aristaeus prudentissimus & optimus artifex praeficitur operi: Pallas singularis sapientia & in­genij subtilitas vt quo (que) adsit, requiritur: Quae deinde ad­duntur de Saturno ex instinctu sororis Rheae, quae Ammo­nem reliquerat, adversus Dionysum bellum moventis, de nigredine Saturnina in principio operis apparente nos in­telligimus; Amazones virgines bellatrices adsunt Dio­nyso; Lac enim virginis multum operatur et vis virginea; Nam mater eius virgo est, & pater non concubuit: Diony­sus vincit Saturnum, quia nigredo cessat, & Titanes dedi­tione capit; hoc est fumosas exhalationes materiae sistit: & Deus salubris cultus est, Dionysius; quia saluti homi­nū, vt & Aesculapius natus est: Monstra domuit multa, quia ipsa materia monstrorū nomen & omen obtinet, vt antè demonstravimus, quam domat, & desertas regiones colonis replet: Nam vt Lull: Theor. test. c. 9. In isto li­quore [Page 153] rectificatur magnus draco, & proijcitur à magno deserto Arabiae, quia immediatè suffocaretur prae siti, & periret in mar [...] mortuo, &c. Verte igitur ipsum, & mitte in regnum Aethiopiae, vnde naturaliter nativus est: Saturnus vrbem incendit fu­giens per obscuritatē noctis; quia igne nigredo noctis a­bigitur; non tamen violentiâ, sed humanitate tractatur, suaviter magno cum ingenio, vtpote originis patriae; at Titanes, qui sunt sulphureae exhalationes omnino è medio tolluntur: Quod deinde orbem terrarum pervagatus sit Dionysius, jam ante sub Osiride exposuimus; Mercurium, Herculē & Prometheum domi praefecit officijs regni; In­diam subegisse dicitur, Libyam, Iberiam seu Hispanias, quia haec loca optimis metallis abundabant: Cobali dae­mones sunt agrestes & venenosifumi qui adsunt materiae; Satyr [...], Sileni, mulieres cū cymbalis & strepitu, volutatio­nem & agitationem materiae significant; item mot [...]m & sonitū; Lynces, Tygres, & Pantherae, diversitatem colo­rum insinuant; Thyrsus ipsi pro sceptro, non quod vinū eo significetur, prout vulgares exponunt, Et inter caete­ros quidā linguax (& abs (que) lingua nullus) de natione Eu­ropae fortissima, & literis & armis nulli cedente, haec tan­to viro, si dijs placet, digna verba protulit, Eam Thyrsige­ros multos, at paucos Bacchos praebere; Et alibi de eâdem;Delicativer­borum mis­sûs delicatus coquus, vt se mundo propinat ad­mirandum. O pisces, pisces, inquit, non est haec aqua, in qua vos natetis, quibus magis ille ex Cithaerone, quàm Helicone liquor sapit: Quasi ve­rò hic humuncio quicquam viderit de arcanis thyrsi, & non potiùs in superficiali cortice illorum haeserit; Quid scivit, nisi verba suo ordine ponere Sybarita comptus ser­mone, & dilicatus Physignatus, sensu rerum plebejus om­nino? Cui ille genti non detraxit, vt se cens [...]rem & arbi­trum latinitatis faceret? At ille ne piscis quidem, sed apu­is similis, quae ex spuma maris ortae spumas lingunt & pascunt superficiem aquarū, non profundum petentes: E­jusmodi verborum Daedali labyrintho rationis includen­di in Icaris suis,Bacchifilij, Staphylus▪ vt res ipsa convincet aliquando talioue [...] patientur: Staphylus dicitur Bacchi fuise filius, cuius [Page 154] filiam Rhio cum compressisset Apollo, illud (que) Staphylus sensisset, quod esset gravida, illam in arcam inclusit, & in mare dejecit: Arca in Eubaeam postmodò delata, in spe­lunca quadam Anium peperit, quem ita à moerore nomi­navit:Anius. Hic Anius posteà é Dorippe Nympha Sperma, Oe­no & Elaidem suscepit, quibus Apollo concessit; vt quoti­es optarent, vel vinum, vel semina, vel oleum caperent pro suorum nominum significatione: Alij Dionysum so­lem arbitrati sunt, vt Cererem Lunam; Sic Virgil. lib. 1. Georg: Vos ô clarissima mundi lumina, & Orpheus in hym­nis: Sol clarus Dionysum, quem cognomine dicunt; Sed Po­ëtae sic secundum communem vulgi captum loquuntur; si Dionysus est Osiris, vt alibi satis convincitur, & Apol­lo & Diana, Sol & Luna sunt, quomodo Apollo dicitur Osiridis filius, Sol Solis, vt caetera absurdissima omitta­mus? Verùm ex hactenus dictis omnia de Dionyso restan­tia, cur triennium dormiuerit, leges tulerit, tripudiorum Deus sit, in leonem versus, cornutus habitus, mortuus revixerit, ejus (que) nutrices à Medea coctae dicantur, & his similia facilè intelliguntur:PerseusIovis filius. Nunc ad Perseum Iovis ex Danaë filium accedemus: Acrisius Danaës pater filiam Danaën in aheneum thalamum in aula domestica subter­raneum inclusit, propterea quod ex oraculo didicerat se à nepote ex filia occisum iri: Huius igitur in amorem cum Iupiter incidisset, auro similis diciturè tholo defluxisse, quod cum illa in sinum cepisset, Iupiter quis esset, se pa­tefecit, ac illam compressit, ex quo natus est Perseus: Hoc Horatius lib. 3. Carminum sic descripsit:

Pers [...]i ort [...]s.
Inclusam Danaënturris ahenea
Robustae (que) fores & vigilum canum
Tristes excubiae munierant satis
Nocturnis ab adulteris,
Si non Acrisium virginis abditae
Custodem pavidum Iupiter & Venus
Risissent; fore enim tutum iter & patens
[Page 155]Converso in precium Deo.
Aurum per medios ire satellites
Et perrumpere amat saxa potentius
Ictu fulmineo:

Quidam clam illam peperisse volunt, & puerum trienniū absolvisse priusquam Acrisius id persentiret, tum ad aram Her [...]ei Iovis Danaën a p [...]tre [...]uisse adductam & interroga­tam ex quo peperisset, cumque illa è Ioue diceret, minimé creditam, caesa prius nutrice, quae ipsi adfuisset, in arcam ligneam inclusam fuisse, & in mare dejectam. Deindi cum ad Insulam Seriphum arca applicuisset, à Dictye fratre regis, qui ibi fortè piscabatur, haec arca reti extrahitur, quem Danaë rogauit, vt arcam aperiret, quare cum ille reclusisset, didicisset (que) quinam essent, domū deduxit, & vt affinitate conjunctos apud se perhumaniter habuit. Poly­dectes rex deinde Danaae vim infe [...]re conatus est, quod cum ob Perseū non posset, munus Perseo imposuit, vt ad se Medusae caput ad ferret, quod Hippodamiae filiae in dotem dare vellet. Hic Polydectes Seriphi rex fingitur, adnepos Neptuni: Cui dum Perseus parere cogitur, ad iter sese ac­cingit; A Pallade ita (que) scutū & speculū, á Mercurio Har­pen seu falcatum ensē, à Plutone perā & galeā, à Nymphis talaria seu calceos volucres mutuatus est: quibus instru­mentis Perseus instructus ad Medusam, multos homines in saxa convertentem, vnam Gorgonum contendit: Gor­gones autem habebant capita serpentibus implicita squa­mosis, dentes aprugnos, manus ferreas, & alas, quibus volabant, aureas: Hae in extremis Iboriae partibus ad occi­dentē ab Hesperidibus haud procul distātes hab [...]tare dictae sunt: Menander in libro de mysterijs Scillā etiā memorat inter Gorgones à nōnullis numeratam fuisse:Menander de mysterijs fabulosis. Primo autem ad Graeas Perseus profectus est, quae erant sorores Gorgo­nū, numero tres, oculum & dentē vnicum communē ha­bētes, quos ab illis mutuò acceptos tam diu retinuit donec illae Nymphas, quae alatos calceos haberēt, indicassēt: Ho­rum [Page 156] ope ad Medusam accedens, quam aversus speculo cō ­templatus, cum ipse galea Plutonis tectus conspici non posset▪ Pallade manum dirigente, vnico ictu obtruncavit, capu [...] (que) ejus in peram conjectum, lapidificandi virtute praedi [...]um ad Palladem gestavit; In reditu Cassiopes & Cephei, Aethiopum regis, filiam á monstro marino dila­cerandam Andromedam dictam, ostenso capite Medusae, liberavit, & in vxorem duxit: Atlantem in montem ver­tit, cujus Maera fuit filia; de qua Homerus 1. Odyss.

Colit atria diva
Filia prudentis Atlantis, qui alta prefundi
Omnia cognovit Pelagi:

Hic Atlas, de quo anté monuimus, dicitur imperasse Hes­perijs & responsum â Themide Parnasia accepisse, futurum esse, vt à quodam Iouis filio aureis pomis spoliaretur: sic Ovid: lib. 4▪ Met.

Memor ille vetustae
Sortis erat: Themis hanc dederat Parnasia sortem:
Tempus, Atla, veniet, tua quo spoliabitur auro
Arbor, & hunc praedae titulum Ioue natus habebit.

Cum igitut Perseus abscissum caput Medusae reportaret, & ab Atlante, vt Iovis filius, hospitio repudiaretur, huic Medusae caput ostendit, ita inquiens:

At quoniam parvi tibi gratia nostra est,
Accipe munus, ait, laevâ (que) à parte Medusa
Ipse retrouersus, squalentia protulit ora,
Quantus erat, mons factus Atlas.

Postea Perseus fortè fortuna ludens disco, avum suum in­cognitum Acrisium disco in pede vulneravit, ex quo vulnere ille, vt fato praedictum e [...]at, interijt. Ex sanguine autem Medusae effuso Pegasus & Chrysaor nati [Page 157] finguntur; Pegasus, equus alatus ad Palladem deductus, à qua Bellerophonti Glauci filio (nepoti Sisy phi, prone­poti Aeoli, abnepoti Iouis) datus est ad trucidandan Chi­maeram, monstrum triforme ex Typhone et Echidna na­tum; Hic Bellerophon, vt Theopompus lib: 7. Philippi­carum ex fabulosa traditione scribit, Chimaeram insidens Pegaso non sagittis transfixit, sed hastâ quadam petijt, quae plumbum haberet in summa parte collocatum, quam partem hastae cum Bellerophon in os Chimaerae intru­sisset, plumbum igne (quem efflabat ore) collique factum, in ventrem Chimaerae defluxit, et illi combussit omnia in­testina, vnde mortua est: Bellum stratagema à Bellero­phonte ex cogitatum; Quod si quis pro rei gestae hystoria accipit, aut de qua re et quam ob causam fictum sit non percipit, plumbeus ingenio aestimari possit:Fons Heli­conis vnde. Eiusdem Pegasi vngulâ fons Hippocrene in bicipiti Parnasso exci­tatus traditur, ex quo Musae, Apollo, poëtae et omnes lite­rati bibunt et eruditiores evadunt: Sic eruditio poëtarum ex fonte Parnassi, hic ex vngula Pegasi, Pegasus ex cruore Medusae, Medusa ex monstro marino progenita, à Persco trucidata, Perseus è Iove, Iupiter è Saturno, Saturnus è Caelo, tanquā aurea cathena dependet; Idem de Chrysao­re dicendum, qui Geryonis tricorporis, puniceos boues possidentis, pater est: At quis hanc Persei allegoriam ex praecedentibus non agnoscat? Nihilominus pauca adijcie­mus: Aurea pluvia et Iupiter descendens in Danaës si­num, non auaritiam nec voluptatem auro emptam deno­tat, nisi secundarió, sed quia ita in artificio philosophico conuenit; Ibi enim aurum cum auro miscetur, et ex vtro (que) filius noster nascitur in aëre, vt Riplaeus por: 6. habet, ne nimi­um stude asperflandis carbonibus: Et Rosar: Conceptio, inquit, & desponsatio fit in putredine in fundo vasis, & generatio geni­sorum fit in aëre, scilicet in capite vasis, id est, alembici: Et Se­nior: Sicut videmus solem habentem duos radios super cinere mortuo pluentes, & reviuiscit, quod fuerat morti deditum, sicu [...] mortuus post inopiam magnam: Haec est soror & hic est frater [Page 158] eius, per quem indurauerunt & desponsauerunt subtilitate prae­parationis: sed postquam facta est conceptio, volare fecerunt, & fuerunt in domibus montiune: Et paulò post: Et hinc reg [...]m, quem nominavimus, exponam tibi per illum genitum, quem me­mor [...]uerunt, qui gignitur in aëre, & fuit conceptus e [...]us in terra vel inferius: Hic Perseus postquam: adoleverit, Medusam, hoc est, Materiam philosophicam figit, obtruncat, & eius sanguinem spargit, vnde Chrysaor, aureus faetus nascitur: Hinc Arnoldus lib: 2. c. 25. Rosar: docet, quo­modo noster Perseus educari & nutriri debeat, cū inquit: Certum nam (que) tempus est, quod ipsa (Danaë) habet ad impraeg­nandum, partendum & nutriendum, ac operandum: Vnde cum terram habueris impraegnatam, exp [...]cta partum. Cum verò pe­pererit filium (Perseum) nutrias eum, quous (que) possit tolerare omnem ignem, & tunc p [...]teris facere proiectionem ae ipso; Hoc est, cum iam omnem ignem patitur, tum armatus est gladio Mercurij, galea Plutonis, scu [...]o Palladis, et tunc poteris ipsum proijcere, seu mittere ad Medusam serpen­tigenam trucidandam: Gorgones autem, qualis et Me­dusa fuit, dicuntur monstrosae serpentibus implicitis et aureis alis; Hesperidibus proximae et Atlanti; Sunt (que) eiusdem generis, cum illis, et laboris superandi; Vt enim Hercules Iovis filius ad Hesp [...]rides,Hercules: 9▪ Iovis fi­lius. sic Perseus ad Gor­gones ablegatus dicitur: De Perseo saris; Nunc sequere­tur Hercules, Iovi ex Alemena natus, ideo (que) inter Iovi­ales liberos recensendus: sed quia de eo sub Hesperidum pomis et corua aureorum cornuum declaratis antehac egimus, et toto quinto libro de eius laboribus dicturi sumus, hic saltem eius genealogiae lineam ostendisse sufficiat: Similiter de Iovis filijs, ex ovis more avium exclusis,Pollux & Helena. Castor & Clytaemne­stra. 13. Io­vis filij. Polluce et Helena ex vno, et Castore cum Cly [...]aemnestrâ ex altero, quos ille formâ cygni Laedam Tyndari Oebaliae regis vxorem comprimens, ex eà sus­cepit, de quibus fortè alibi, paucissima hic brevitatis gratiâ dicemus: Ex hoc ovo tanta Ilias malorum, tan­quam ex equo Troiano, erupit; Fingatur, non fuisse, [Page 159] ergo nec Helena, nec eius raptus, nec bellum Troia­num; Nec Castor & Pollux Argonauticis interfuerunt centum annis ante Troianum bellum, licet eiusdem aetatis cum Helena fuerint, nec Clytaemnestra ab Oreste filio ex Agamemnone interfecta est; Et quis caetera omnia ex hoc ovo siue vno siue gemino exorta mala narraret? Tolatur & pomum aureum Eridos, & non erit causa rixae inter deas, nec raptus Helenae: Si [...] è pomo et ovo multa provenerunt mala vnà cum bonis: De Helena et geminis fratribus sub Troiano bello non­nulla addemus;Duo fratres Iovis atne­potes ducunt duas sorores Iovis filias ex ouo natas. Hic Clytaemnestram cum filio suo pa­rùm consyderemus: Hanc Agamemnon in vxorem duxerat, qui cum Orestem ex ea suscepisset, ac ad Bel­lum Troianum proficisci cogeretur, Aegisthum can­torem domi reliquit; Cum quo Clytaemnestra in quo­dam Palladis sacello extra vrbem, occlusis ostijs, con­cumbens, à filio Oreste superueniente, vnà cum adultero occiditur: Orestes à caede matris apud Areopagitas ab­solutus fingitur, pari vtrin (que) suffragiorum numero in­vento; Vnde ille Mineruae aram erexit: Póst expiatus est & lustratus aquis ex Hippocrene fonte haustis: De­mùm furijs correptus, Palladis statuam ex Taurica re­gione, & Iphigeniam sororem recuperare, sese (que) in flu­vio septem rivis confuso abluere ab oraculo iussus est: Sorores habuit Iphigeniam, Electram, Chrysothemim, Laodicen & Iphionassam: Comam lugubrem,Agamem­nonis filiae. quam toto eo tempore retinuerat, in Tauris deposuit loco, quem Acen vocârunt, & tonstrinam, vbi comam totondit; Alij istud ipsum iuxta Gytheum saxum contigisse memorant, quod ociosum vocârunt, super quo vbi sedisset Orestes, fuit ab insania liberatus, id (que) Palladis consilio: Electrâ sorore datâ Pyladae in vxorem, ipse Neoptolemo A­chillis caeso, Hermionem in matrimonium duxit, ex qua Tisamenum, ex Erigone Aegisthi filia Penthilum genuit, habitans Orestiae à serpente tandem ictus diem suum obijt: Ossa deinde eius in officina fabri aerarij [Page 160] inuenta sunt, quod oraculum praedixerat, ea inquirenda▪ esse,Aenigma: eo (que) loco inuenienda, vbi venti, percutiens, reper­cussus et hominum pernicies simul reperirentur, quod cum Lychas de fabri officina interpretatus esset, ventos, folles; percutientem malleum, repercussum, incudem, et hominum perniciem ferrum intelligens, ossa Orestis ibi inuenta, iuxta Parcarum fanum in sepulchro Agamem­nonis,Nota. oraculo iubente, sepulta sunt. Quo figmento igna­ris nihil absurdius, intelligentibus vix quicquam venusti­us videtur: Agamemnon quis sit sub Troia consideravi­mus, hìc Clytaemnestram Iovis filiam esse pa tet, quamuis alij ovum illud, ex quo Castor et Clytaemnestra editi sint, Tyndari fuisse affirment; De vtro (que) enim eadem veritas apparet: Novum quid esse dices, mulieres parere oua, et aues imitari: Id Ethnicis non mirum visum quia formâ cygni Laedam subagitaverat Iupiter: At nos extra alle­goriam id monstrosum et mendacissimum scimus; Nec sufficit, nescio quam moralem fictionem subesse, arbitrari; Quia moralia de omnibus seu in bonam seu in malam par­tem fingere liceat, at naturalia genuina ijs contenta et tecta non item; Apud chymiae artifices saepissimè repetitur, ma­trem a filio devorari, occidi, in ventre eius inhumari; Nam ita reverà necesse est: In duobus, inquit Flamellus, nego­cium hoc omne consistit, vt videlicet igne tuum sulfur penetra­tivum efficias & attractiuū, quo matrem suam deuorare queat, & compleveris opus: Matrem infige ventri faetus, quem antea peperit, tum demum sibi pater erit, ac filius ex duobus spiritus perfectus: ac ibid: Tum faetus matrem deuorat, patrem (que) suum in vnico lacu suffocat, in quo simul flores, lac, fructus at (que) sanguis inveniuntur. Et in Aenigmate 6. Super matrem praegnantem seruum rubicundum aequaliter conde; Matrem mortifica, manus eius & pedes abscindens: Et Lull: in codicill: Oportet matrem quae prius generat filium, inhumari in ventre filij, & ab eo gene­rari: Nec solum filius matrem init et occidit, sed et patrem proprium interimit sub allegoria; Vt Oedypus Laium pa­trem in via sibi occurrentem et cedere nolentem, ac Ioca­stam [Page 161] matrem in vxorem ducit; nec non avum, vt Perseus Acrisium: In Palladis Sacello Clytaemnestra adultera occiditur, ostijs occlusis: hoc est, vas artis obseratur: O­restes absoluitur pari suffragiorum numero; Pondera enim geometricè aequata esse oportet: Hinc Minervae, sapientiae deae aram erexit: Aquis lustratus dicitur ex Hippocrene, quia ille Pegasius [...]ons huic negocio convenit: Nam Pe­gasus ex Medus [...]e sanguine ortus habetur: Quae de statua Palladis, & lotione ejus in septem rivis narrantur, allego­rica sunt & hùc spectant: De Palladio inferius dicitur: De lotione sic Clangor: Et ita sunt in summa septem decoctiones, scilicet quatuor ante vivificationem, id est fermentationem, & postea tres, quae designantur perseptem assaturas, vt etiam di­cit Philosophus: Aes nostrum corpus habet hydropicum, vt Naaman Syrus leprosum, propter quod quaerit lavacrum rege­nerationis septies in Iordane, vt ab innatis passionibus & cor­ruptionibus emendetur: Sorores ejus, inter quas Chrysothe­mis, sunt partes aquosae; Comam alit, quia nihil separari convenit: posteá comam tondere sinit juxta Acen vel Saxum; ac deinde ociū est á laboribus: De ossibus O­restis inventis in officina aerarij fabri credibile est; quia sic in Allegoria Merlini dicitur, quod etiam regis crines & vngues mirabilia faciant in ejusmodi officinis: Verisimi­le est adhuc ab artificibus nonnulla relicta per mundum errare opera, & fabrorum officinis interdum inveniri, licet non agnoscantur; Porró ex Europa Agenoris Phaenicum regis filia, Cadmi sorore formâ tauri, à Iove compressâ nati dicuntur Minos & Rhadamantus; item Carneus:Minos & Rhadaman­tus: Carn [...]us; [...]6. Iovis filij. Cadmi Allegoriam iam ante attigimus, quomodo ille Europam quaerens Thebas condiderit Baeotiae civitatem, ibi (que) consederit: Europa autem cum alijs puellis expa­ciata traditur; quae cum taurum [...]mirae pulchritudinis (in quem se Iupiter mutaverat) attrectaret in (que) e [...]us tergum conscenderet à Iove in Cretam deportata, ibi (que) resump­tâ formâ pristinâ ab eo gravida facta est, quae peperit Mi­noa & Rhadamantum: Minos Pasiphaēn filiam Solis, [Page 162] Aeëtae regis sororem in vxorem duxit, vt par pari gaude­ret, nempè filius Iovis, filiâ Solis, ex qua genuit Ariadnam & Minotau [...]um, qui Labyrintho à Daedalo facto inclusus à Theseo Ariadnae operâ trucidatur: Posset fieri vt his per­sonis aliquid hystoriae subesset, provt de vestigijs Laby­rinthi Cretici adhuc extantibus narrant, quamvis Diodo­rus dicat suo tempore Creticum intercidisse & Aegyptium Labyrinthum longé eo antiquiorem durasse; De reliquis, quae ad Minois & Rhadamanti fabulas spectant, de (que) judi­cio eorum apud inferos incorrup [...]o, cum plaera (que) á Poë­tis sequentis aevi afficta sint, hic non dicemus: Ex Anti­ope filia Nyctei, vel vt alij sentiunt, Asopi Iupiter Am­phionem & Zetum genuit: Amphion à Mercurio magi­stro lyram tractare didicit,Amphion & Zetus 18. Iovis filij. cantu (que) feras & saxa movit, vt Orpheus Calliopes filius; Fratres hi duo Thebas dicun­tur condidisse ac muris & t [...]rribus munijsse: Fabulati sunt igitur saxa sua sponte assilijsse, murum (que) extructum fuisse, dum Amphion lyram suaviter pulsaret, vt ait Horatius in arte Poëtica:

Dictus & Amphion Th [...]banae conditor vrbis
Saxa movere sono testudinis, & prece blanda
Ducere qu [...] vellet:

Idem referunt de Trojanis muris ab Apolline extructis; & de Orphei vatis musica, quâ ille navem Argô rexit, & feras & saxa attraxit: Sed haec Hyperbolica esse nemo non videt quocun (que) modo interpretetur, sive de communi Poësi, ejus (que) dulcedine & efficacia, sive de rebus sub eâ contentis: Amphion primus aram Mercurio, quod ab eo lyram accepisset, dicavit: Pausanias in posterioribus Elia­c [...]s exissimat Amphionem & Orpheum fuisse Aegyptios & magorum scientiâ excelluisse: quod tamen non est credibile; quia Graecos h [...]s fuisse & ad Graecos Aegyptio­rum scienti [...]m transtullise ex omnibus authoribus & cir­cumstantijs convincitur. De hactenus enumeratis mira­culosis, [Page 163] ne dicam monstrosis, Iovis Ethnicorum Dei, ma­joris familiae crediti propter adulteria transmutationibus sequens distichon habetur.

Fit Taurus, Cygnus, Satyrus (que) aurum (que) ob am [...]rem
Europae, Ledes, Antiopae, Danaës:

Quibus non minus monstrosum ortum Palicorum fratrū addimus, qui Iovi ex Thalia nati dicuntur:Palici fra­tres 20. Iovis filij. Quae cum se gravidam è Iove cognovisset, verita Iunonis indignatio­nem optavit sub terram occultari; at partûs tempore terrâ reclusa cum Thalia tam diu latuisset, duo pueri non procul à Catanis in Sicilia proruperunt. Quae licet fabulosa sint, tamen apud superstitiosos Ethnicos hystoriae fidem im­petrárunt:Proserpina, 21. Iovis filia. Ceres a Ge­res Hebr: spica deduci­tur à quibus­dam. Deni (que) ex Cerere Proserpinam Iupiter genu­isse fertur; Praeter jam dictos idem n [...]merosam sobolem ex varijs Nymphis Calisto, Niobe, Laodamia, Taygete, Sa­vona, Protogenia alijs (que) pellicibus suscepit; ita vt nullum relinquatur dubium, si filijs Iovis, nepotibus ac pronepo­tibus Neptuni progenies adnumeretur, nec non ventorum, fluviorum, montium, Oceani, Ponti & aliorum marium, ex his tanquam progenitoribus omnes deos, deas, heroas, heroinas s [...]u semideos & semideas ex aurea Cathena velut pendentes & descendentes deduci & propagari posse: At (que) haec hactenus pro exemplis demonstra­ta, de reliquis simile judicium mani­festantia, nobis hoc loco sufficiant.

Finis Libri Tertii.

Liber Quartus. DE GRAECIAE Festis ac Sacris, nec non certaminibus & Ludis pro memo­ria artificij Philosophici institutis & solenniter celebratis.

CVM memoria hominum adeó labi­lis ac mens ita imbecilla sit, vt nisi objecto quodam in sensus incurrente saepe moveatur, facilé praeteritorum aut non visibilium oblivione ducatur, hinc in arduis & magnis rebus nun­quam ex animo deponendis á sapien­tissimis viris, tàm inter Ethnicos, quàm Israë [...]itas, Deo electum populum, sensibilia quae­dam solennia instituta, quorum consyderatione ad eorū, quae anté acta & celebrata, vel aliàs arcana habentur non manifestanda, recordationem quilibet non ignavus exci­tetur, vt Deo Opt: Max: á quo vno omnia bona perfecta descendunt, pro suis donis sempiternas agat gratias: Hoc fine,Festum cre­ationis Septi­mo quo (que) die. jussu ipsius IEHOVAH, Moses memorabilia quae­dam festa populo Israëlitico observanda instituit, nempè septimi cujus (que) dici feriationem, & ab omni opere cessario­nem, in memoriam creationis Coeli & Terrae, ijs (que) con­tentorum, [Page 165] sex dierum spacio peractae; Quia septimo die Creator à Creatione quieverit & cessaverit; Prae­terea Pascha,Paschae. in angeli Dei percutientis Aegyptiorum primogenitos & parcentis illis, quorum postes sanguine agni immaculati notati erant, memoriam; Pentecosten,Pentecostes. in legis divinae in monte Sìnai ab ipso Deo promulga­tae, ac festum Tabernaculorum,Tabernacu­culorum. in quadraginta anno­rum per desertum peregrinationis, recordationem: Eâdem intentione (illis tamen piè, vt decet, his politicé acceptis) in rebus publicis benè constitutis statuae & ima­gines eorum, qui suae genti magnam vtilitatem aut ab ho­stibus liberationem, aliavè commoda praestiterant, posi­tae, & semper seruatae sunt: Haec enim est quasi memoria artificialis constans imaginibus & locis, rerum seu perso­narum memorabilia facta cuicun (que) non ignaro repraesen­tans, quemadmodum eiusmodi monumenta olim apud Graecos, Romanos, alias (que) gentes in vsu fuerunt, & adhuc passim habentur: Sic apud Aegyptios cum ex terrestribus bonis summum, ex D [...]i benignissimi largitoris indulgen­tia, quibusdam acutissimis ingenijs, vt Hermeti Trisme­gisto & alijs contigisset▪ ne eius oblivio ad posteros proma­naret, sed vt Deo gratiae quocun (que) modo redderentur,Aegyptio­rum festa pro memo­ria. in­stitutae sunt quaedam ceremoniae & solennitates singulari pompà, ad rem, in cu [...]us memoriam fierent, maximè ac­commodatae: Huius modi fuerunt, Apis, Aegyptij bovis c [...]rtis coloribus distincti, electio, consecratio, nutritio & cultus in Vulcani templo ipsi ad hibitus, in aquam sub­mersio, sepelitio, novi (que) ruisum electio; item festa Osiridis, Cereris, Adonidis & alia his similia, de quibus iam an [...]è partim meminimus, partim inposterum di [...]turi sumus: A sacerdotibus haec primitús bono fine instituta esse non est dubium, cum aliter de a [...]canis illis agi non liceret: Ve­rúm quomodo deinde ab i [...]naro vulgo in abusum tracta sint, in (que) idololatriam horrendam commutata, ab ipsa ex­perienta patuir: Praeter haec festa, Aegyptij, adhuc duos arcana sua occulté tradendi modos habuerunt, de quibus [Page 166] iam antè, nempe vnum, qui menti, alterum qui oculis in­feruiret; Qui menti, Allegorijs deorum, dearum, heroum (que) facta et res admirandas continentibus,Allegoriae menti, Hie­roglyphica oculis serui­unt ad remi­niscendum sub ijs intel­lecta. constitit; De quibus hactenus satis copiosè egimus, praesertim secundo & tertio huius tractatûs libris; Qui oculis, Hieroglyphicis anima­lium aliarum (que) rerum figuris, pictis, sculptis (que) loco litera­rum et scripturae vsurpatis; De quibus quo (que) primo libro tractavimus: At (que) haec tria, nempe sacrorum celebratio, allegoriarum narratio et hieroglyphicorum adumbratio, adeo in arcanis à sacerdotibus conscijs retenta sunt, ne vlli ex vulgo aut non initiatis innotuerint, sed omnibus alijs, exceptis philosophis sacerdotum filijs, incognita manse­rint: Causae harum rerum occultationis, iam anté à nobis, & ab alijs prolixius, expositae sunt, ne opus sit eas repetere: Haec ita (que) tria, vt vulgo minimè explorata, cum à sacerdoti­bus passim pro sacris haberentur, & silentio inuolueren­tur, indies magis at (que) magis pro rebus divinis coli cepe­runt, de quibus nef [...]s esset inquirere, quid significarent, aut cur & à quibus introducta essent: Hic est vnus et tergemi­nus fons multorum abusuum, errorum et superstitionum ab Aegyptijs postea ad alias quo (que) gentes mundi transla­tarum; Vt autem hactenus de dijs deabus (que) nec non he­roibus, eorum (que) origine et cultu egimus, pro instituti no­stri ratione, ita nunc de festis, ludis, solennitatibus et cer­taminibus in earundem rerum gratiam institutis breviter hoc libro tractabimus. Lucianus (qui irrisor ethnicae idolo latriae extitit) dialogo de astrol. Orpheus, inquit, Calliopes & Oeagri filius prior omnibus Bacchi sacra in Graeciam introdux­it, [...]. Bacchi sa­cra. Orphica. primus (que) in monte Baeotiae Thebis, sacra illa, quae Orphica vo­cata fuerunt, instituit: Quod cum etiam ab alijs tradatur, de eo nullum est dubium: Cur veró haec instituerit, et quo­modo celebranda suerint, disquirendum venit: Ab Aegyp­tijs ea sacra desumpta constat, qui in honorem Osiridis tertio quo (que) anno solennia peragebant, ideo quod dice­rent, Osiridem seu Dionysum tertio demum anno ab In­dica navigatione reversum esse,Trieterica. propterea Trieterica dicta: [Page 167] Cum verò omnia allegorica sint, quae de peregrinatione Osiridis in Indiam, reliquas (que) mundi partes▪ vt homines colendorum agrorum ac serendae vitis rationem, multa (que) alia vtilia inuenta doceret, susceptâ dicuntur, ita et illud, quod inde originem ducit, aut ob eius peregrinationis me­moriam institutū festum traditur, non nisi allegoricum censendum erit: Si enim in verâ Dei polytia, apud Israeli­tas à verissimis causis, vt antè dictum, profecta sacra cele­brata sunt, quae facta praeterita in memoriam revocarent, & facienda seu futura allegoricè de Christo adumbrarent, idem suo modo apud Ethnicos fieri potuit, vt illi allego­riam suis festis inesse intelligerent: At differentia in his et illis toto caelo, quod aiunt, patet: Illa à vero, aeterno et vno Deo, in eius honorem ordinata sunt, tum vt praeterita,Differentia festorum Ec­clesiae & gen­tium. ceu revera facta essent, tum vt futura, ceu sub figura secutura, repraesentarent: Haec ab hominibus solis profecta, ingenij sagacitate extusa videntur, vt rei tanquam ita factae, vel sub allegoria creditae monumenta et muta symbola exta­rent; Vt (que) Moses illa ab ipso Deo, Veritatis fonte, accepit & Israëlitico populo eius iussu obseruanda promulgavit, ita Orpheus haec ab Aegyptijs sacerdotibus omnis vanita­tis superstitiosae authoribus ad Graecos transtulit: Illa ad finem salutis aeternae; Haec, temporalis: Vtra (que) tamen ad Creatoris Dei, et omnium bonorum datoris gloriam: Illa à vera Dei Ecclesia et Veteris et novi faederis recepta sunt, haec ab infidelium turba, et reliqua mundi parte:Gentes in multis Israe­litas imitari voluerunt vt diabolus De­um. Sed illis hoc loco missis, et saltem commemoratis, (cum credibile sit, hunc ritum sesta et sacra instituendi, ab Israë­litis cacozyliâ quadam desumptum et ad ethnicos transla­tum esse) de his, vt pote mundanis, hominum inuentis, di­cemus: Quid per peregrinationem Dionysi aut Osiridis intellectum sit, satis primo libro sub Osiride, et tertio sub Dionyso, declaravimus: Quantum veró temporis ille in peregrinatione Ludicâ consumpsisse dicitur, tantundem Apis, bos Aegyptius, viuere permittebatur ac póst in fon­tem mergebatur; Sic fabulati sunt ad idem exprimendum [Page 168] D [...]onysum trien [...]um apud Proserpinam dormivisse, de­inde excitatum chore [...]s indulsisse cum Nymphis, vt ait Orpheus in hymno.

Terrestrem canimus Dionysum & numina Bacchi,
Dionysus cū Sol sit▪ terre­stris dicitur.
Cum Nymph [...] experrectum, quibus est coma pulebra,
Qui prope Persephonem sacris penetralibus olim
Dormivit Bacchi tempus tres segniter annos,
Vt tribus ex [...]ctis convivia iaeta nov [...]ntur,
Ille suis repe [...]it mox cum nutricibus hymnum:

Dicebantur quo (que) haec sacra ab Orpheo instituta commu­niter Orgia; in quibus tandem tantus abusus nocturnis conventionibus bacchantium adhibitus est,Orgia. A quibus Orgia pro­hibita. vt Lycurgus Thraciae rex, Diagondas Thebanus, & alij quamplurimi omnia nocturna sacrificia propter eorum turpitudines perpetua lege sustulerint: Miracula his diebus, quibus celebrabantur, contingere dicebantur; cum enim in tem­plo per noctem lagenae vacuae deponerentur,Falsi Dij fal­sis miraculis, verus Deus veris inno­tescat. sequenti die optimo vino plenae reperiebantur; quod dolo sacerdo­tum, vt credulae & superstitiosae plebeculae imponerent, (vt de Baalitis constat) qui per clandestinos aditus acceden­tes illas repleverunt, accidisse notius est, quàm vt demon­strari debeat: Agebantur autem illa sacra à mulieribus i­deò, quód illas habuisset socias in Indica expeditione: Ab ijsdem Phallus, hoc est, membri virilis species spectabilis magnitudinis cum pompâ praeferebatur: Id (que) in Osiridis memoriam, qui cum á Titanibus membratim concisus es­set, ac pudenda in fluvium projecta, ab Osiride, Titanibus captis, ejus membra recollecta & composita dicuntur, ex­cepto membro virili, quod reperiri non potuit: quod au­tem alij addunt, ideo imperatum esse, vt hoc membrum, formâ Phalli, pro Deo coleretur, rationi absurdissimum est: Verúm haec sacra cum Elcusinijs ejusdem intentio­nis apud Aegyptios fuisse videbimus; in quibus quo (que) Phalli gestatio solennis erat: Virgines in Trietericis Ca­nistros [Page 169] aureos gestantes & pueri ex Dionysi templo in Palladis sacellum iverunt; quo satis indicatum est, aliam esse causam hujus celebrationis, quam vulgo innotuit; nempè Dionysum cum Pallade sapientiae dea summam communitatem habere; non quasi denotare voluerint, in Baccho sapientiam esse, vt in vino veritatem; Quid enim non ebrietas designat, operta recludit, &c. Et quamvis verum sit, quod Poëta canit non inelegans,

Tollit humo ingenium Bacchus, mentem erigit altam,
Pegaseâ (que) velut vehit ala:
Iun. in Emblem.

Non tamen hinc constare arbitror vt idem praecinit, ‘Vviferum Bromium, vulucrem sed praepete penna.’ Ideo Amyclaeos potuisse; nisi fortè per accidens: Bac­chus enim alatus fingitur, propter volatilitatem, cornutus, propter Lunae cornua, taurino capite, quia huic, vt Osiridi, Apis sacer; sic mas & foemina, juvenis & senex, barbatus & imberbis; d [...] quibus proprietatibus antè sub Dionyso diximus: Foeminae praeficiuntur Bacchades his sacris; quia illae comitatae erant Dionysum, cum peregrinaretur; Per foeminas autem vis patiens, quae in subjecto Philoso­phico primò dominatur, intelligitur & per phallum, vis il­la sul [...]urea artificio quodam spolianda, à qua agendi initiū processit: Sic Osiris noster aut Dionysus ab Iside seu Cerere matre iterum componendus est, abs (que) tamen partibus vi­rilibus, seu terra nigra: Sic Iohannes de Padua tradit regē nostrum capiendum & in partes minutissimas dividendū, igne & aqua lavandum, rejectis faecibus & superfluitati­bus, tum demum iterum componendum, & juvenem for­tiorem (que) quàm prius, resurrecturum esse: Idem habet Merlini allegoria, & alterius de Duenech principe, & hu­jusmodi aliae: Virgines aderant cum canistris aureis primi­tias Deo ob [...]erentes, quia aureus Deus erat; & in Palladis sa­cellum contendebant, ob mysticam quandam causam, [Page 170] quia in Dionysi peregrinatione totius operis perfectio ha­betur, qua ille primó ad nigros Aethiopes, & vltimò ad mare rubrum accessit; Haec non abs (que) Palladis artificio cō ­tingebant; ideo (que) Palladis sacellum eius templo corre­spondebat: De abusibus, qui his festis intervenerunt, om­ni tempore non solum in Graecia, sed etiā apud Romanos, & pene per totum orbem, multa narra [...]i possent, sed quia illi fortuiti fuerint & non de rei essentia, á nobis meritò negliguntur: Cum verò à vulgo hujus festi celebratio, vtpote tripudijs, choreis, potationibus & vociferationibus plena & libera, vltrò accipe [...]tur, huic deo laetitiae datori, a­lia quo (que) sacra diversis temporibus & locis peragenda di­ca [...]a sunt: A Pegaso enim Eleutheriensi ad Athenienses à Thebanis delata dicuntur, ipsis Oschophoria appellata, vt ait Pausanias in Atticis;Oscophoria. [...]in quibus consuetudo erat, vt ait enarrator Nicandri, vt pueri pampinos manibus gestā ­tes tributim é sacro Dionysi templo in sacellum Palladis Scirrhadis cum precibus decurrerent. Haec eadē vocaban­tur Dionysia simplici nomine cum agerentur in agris sin­gulis nempe annis:Dionysia, Lenaea. Lenaea quo (que) Athenis colebantur ine­unte vere, quo tēpore vina de faece eximebantur, tributa (que) ferebantur ab externis; quod certamen erat bibentium plae­run (que) Bacchū laeritae authorē canentiū: Ibidem & Phalli­ca instituta narrantur, quibus lignea virilia thyrsis alligātes gestabant:Phallica. Quin & Canephoria in honorē Dionysij Athe­nis ageb [...]ntur, in quibus virgines agiles (vt Demaratus re­fert in certaminibus Dionysiacis) quae ad pubertatem acce­derent,Canephoria. tum primúm canistros ferebant, qui canistri erant ex puro auro in quibus erant fructuū omniū primitiae im­positae, ea (que) celebrabantur sub finē mensis Aprilis: Apaturia in Octobri quatuor diebus habebantur:Apaturia. Ambrosia. Et Ambrosia in Ianuario, quo tempore vina in vrbem importari essent so­lita, quae postea á Romanis quo (que) culta sunt, Brumalia di­cta,Brumalia, Ascolia. cum Brumus Bacchus sit: Ascolia item Athenis fiebant, quibus super vtres inflatos humi depositos altero pede sal­tabant: Proponebantur autem praemia illis, qui sapienti­us [Page 171] super vtres saltarent, qui mos quo (que) ad Romanos tran­slatus est, vt [...]um Virgil▪ lib. 2. Georg describit: Nam hircus, ex cujus pelle vtres [...]r [...]nt, quia vitibus nocet, c [...]edebatur Baccho: Herodotus in Euterpe commemorat Aegypti­os suem Dionysio jugulare in solennitate Dorpia dicta his verbis: Dionysio die solennitatis Dorpiae, Dorpia. suem ante fores singuli iugulantes reddunt subulco illi, qui attulerat ipsum su­em at (que) aliam solennitatem sine suibus in honorem Dionysi agunt Aegyptij eodem prop [...] ritu, quo Graeci, at pro Phallis res alias illi excogitarunt, imagines scilicet cubiti magnitudinis, qua [...] circumferunt mulieres per agros cum virile membrum reliquo corpore non multo minus nulet: Praecedit autem tibia at (que) illae Dionysum cantantes sequuntur: Qu [...]e omnia licet in ho­norem Osiridis seu Dionysi, qui ex aurea genealogia prae­cipuus est, primó instituta sint eo fine vt recensuimus, ne memoria periret summi arcanjà deo concessi, ac interim Dionysius vulgari jnterpretatione pro vino ejus (que) inven­tore haberetur, tot & tam varia festa in diversis locis insti­tuta inveniuntur, quae tamen minimum arcani principa­lis participent; Quemadmodum videmus per abusum e­jusmodi facilimè accidere, vt in Christiano orbe multis in locis Martinalia in Novembri, Bacchanalia diebus tempus quadragesimale praecedentibus, alibi ferijs post nativitatē quasi Saturnalia, relictis vestigijs, ex alia tamen causâ, vul­go adhuc celebrari; id (que) ideó, quia vt Comicus ait, ingeni­um est omnium hominum à labore procliue ad libidinem vel lux­uriam: Idem statuendum est de Aegyptiorum posteriorū festis & sacris, qui an [...]iquitatis causas eorum (que) institutio­nis maxima ex parte ignorârunt, & signa pro signatis, ani­malia, hominū imagines & bruta pro dijs coluerunt, eo us (que) donec allium, caepas, & ferè omnia tam inutili [...] & noxia, qu [...]m vtilia, in classes deorum reduxerint; Vnde Poëta in eos non immerito jocatur, dum jnquit: ‘O sanctas gentes, quibus haec nascuntur in hortis Numina:’ De Graecis quo (que) & Romanis hoc locum jnvenit;Lucanus. Nam [Page 172] vt illi ab Aegyptijs sic hi à Graecis & Aegyptijs, quicquid apud vtros (que) fuit numinum, receperunt: Hinc Lucanus l. 7. de Aegypto sic dicit:

Nos in Templa tuam Romana accepimus Isim,
Semideos (que) canes & sistraiubentia luctus,
Et quem tu plangens hominem testaris O [...]rim:

Et Lactantius lib. 1. instit: Romani, inquit, Pro Dijs h [...] ­buerunt sua mala, scili [...]et rubiginem, pallorem & febrem: Vn­de, sicut patet ex Fastis Ovidij, festum rubiginis fuit circa finem Aprilis, videlicet 6. Cal. Maij, tum coluerunt eam, sicut dicit Ovidius, ne laederet segetes nec instrumenta ru­stica; Et isto modo coluerunt febrē, ne vexaret eos: Ita e­nim Valerius lib. 2. dicit: Et caeteros quidem ad benefaciendū venerabantur, febrem autem ad minus nocendum: Idem (que) de­scribit loca, vbi erant tria Templa Febris: Praeterea pro­prium Romani Deum coluerunt Romulū, quē Quirinum vocabant; quem cū Febre, rubigine, alijs (que) ejusmodi ab alijs non receperunt, sed propria industria sibi invenerant; Martem verò, Iovem, Saturnum, Mercurium, Apollinem & Aesculapium cum magno numero aliorum vel à Grae­cis, vel Aegyptijs mutuati erant: De occasione & modo adductionis Aesculapij Romam ex Epidaurio praeclarum extat exemplum, quod vt inde propagatio reliquorū gen­tiliū deorum aestimari possit, huc adducemus: Meminit hujus Aesculapij Romam adducti Sanctus Augustinus lib. 3. De Civit. Dei, Ex Rhea tanquam ma­tre omnes dij nati fin. guntur. Cynocepha­lus prout est Mercurius nepos fingitur Rhea. cap. 12. Aesculapius, inquit, ab Epidauro ab­ivit Romam, vt peritissimus medicus in vrbe nobilissima artem gloriosius exerceret: Mater autem deorum nescio vnde nata Praenestinum montem insedit; Indignum enim erat, vt cum eius filius colli Capitolino praesideret, adhuc ipsa in loco ignobili latita [...]it: Quae tamen si omnium deorum mater est, non est secu­ta s [...]lum Romā quosdam filios su [...]s, verùm & alios praecessit eti­am secuturos: Miror sanè si ipsa peperit Cynocephalum, quae longè postea venit ex Aegypto: Virum etiam dea Febris ex illa [Page 173] nata sit, viderit Aesculapius pronepos eius: Haec ille: Est autem Epidaurus, secundum Eutropium, civitas quae modo vocatur Dyrrachium; quia verò Roma major fuit vrbs, quam Epidaurus, ideo Augustinus ironicè dicit Aesculapiū migrasse Romam: De cuius advectione Livius lib. 10. de vrbis origine, circa finem; quod cum Roma, inquit, gravi pestilentia laboraret, quae tanta fuit, vt licetannus ille, scilicet 455. ab V. C. in multis laetus es­set, tamen vix ad vnius mali suffecit solatium, pestilentiae scilicet vrbem vrentis, tàm quo ad hominem, quam eti­am quò ad agros: Igitur consuluerunt libros Sibillae de remedio & inventum est, quod Aesculapius de Epidau­ro Romam afferendus esset:Legatio à Ro­manis Epi­daurum in­stituta ad adducendum Aesculapium Idem etiam narrat Orosius lib. 2. Et Livius, lib. 11. & Valerius lib. 1. testantur, quod tribus annis continuis vrbs afflicta fuit gravi pesti­lentia: Missi ergo sunt pro remedio legati ad accersendum de Epidauro Aesculapium: quò venientes ab Epidaurijs ducti sunt in templum Aesculapij, quod quin (que) millibus passuū ab Epidauro distabat; & ecce serpens, qui quando (que) licet raró ab Epidaurijs visus fuerat, nunquā tamen sine bo­no ipsorum, propter quod etiam in modum Aesculapij veneratus, per partes vrbis clarissimas levi tractu repere ce­pit, triduo (que) conspectus est, haud dubiam ante se appe­titae clarioris sedis alacritatem ferens; deinde ad navē Ro­manam perrexit ac navem conscendit, vbi vnius legati tabernaculum erat, ibi (que) quievit: Cum verò navigando Ancium pervenissent, Serpens, qui vbi (que) in navigio re­manserat, ad terram dilapsus est; Aedem Aesculapij, quae propè erat, intravit, & ibi tribus diebus remansit, dato sibi [...]ibo: postmodum verò ad navem reversus se Romam ad vehendum praebuit, ibi in ripam Tiberis egressus in Insu­lam, vbi templum dicatum fuit Aesculapio, transnatavit, & cessavit pestilentia à Romanis: Idem narrat Ovidius, Lib. 25. Meta: Quis sit Aescupius, & cur Ser­pens illi attribuatur, secundum primam originē, supe­rius exposuimus; Qui verò deinde abusus ex ignoran­tiâ [Page 174] veritatis & supersti [...]iosâ religione accesserint, ij cum principijs mini [...] è conueniunt:Diabolus in serpentis for­mae se pro Aesculapio adorandum praebet. Quod quo (que) diabolus, qui mirus est artifex & ex re pro sui cultu capere cons [...] ­lium potuit, huic serpenti seu Aesculapio credito, vt etiam Oraculis Apollinis, Iovis & alijs eiusmodi, sese accom­odàrit, ex omnibus circumstantijs conspicitur; Cum (que) Ethnici malorum & bonorum daemonum differentiam non ag [...]oscerent, ab illis in pessimas idololatrias falsis miraculis, et daemonum asiu coniecti sunt, vnde sese hu­manis viribus eripere non potuerunt, donec Siloh ille, Virginis filius,Augusti tempore na­tus, quo Del­phicus daemon obmutuit. Liber vnde dictus pute­tur. omnipotens Heros, accederet, et faucibus diaboli in sese credentes extractos á morte aeternâ libera­ret: De bacchanalibus, & Libero deo, Augustin: lib. 6. de ciu: Dei, cap: 9. meminit; Liberum, inquit, à liberamento appellare volunt, quod mares in c [...]ëundo per eius beneficium emissis semimbus liberentur, hoc idem dicunt in faeminis agere Liberam, quam etiam Venerem putant, quod & ipsas perhibe­ant semina [...]mittere & ob hoc Libero eandem virilem corporis partem in templo poni, faemineam Liberae, & ob hoc addunt, mulieres attributas Libero & vinum propter libidinem conci­tandam: Sic Bacchanalia summâ celebrantur insanià: Vbi Varro ipse confitetur à Bacchantibus talia fieri non potuisse, nisi mente commotâ: Bacchanalia sublata à sa­niore senatu Romae. Haec tamen postea displicuerunt senatui saniori, & ea iussit auferri: Sal [...]em hic tandem forsitan sen­serunt, quid immundi spiritus, dum pro dijs habentur, in ho­minum possint mentibus: Haec ille: Titus Livius, praeter causam dictam Bacchanaliorum prohibitionis, lib: 8. de bello Macedonico, aliam addit: Dicit enim quod de Graecia quidam venerat, qui dicebat, se velle docere novum [...]itum colendi Bacchum; Hic autem in princi­pio fecit bacchanalia ab honestissimis matronis de die celebrari; Processu verò temporis continuatum est ne­gocium cum nocte; & tandem de nocte fiebat totum; Vnde tunc ceperunt tam viri quam mulieres in magno numero confluere ad locum quendam, vbi celebran­tur festa & sacra ista; Commissa (que) sunt infinita facinora [Page 175] virorum, puerorum ac mulierum & venientes ad lo­cum, qui nolebant cis assentire, occidebantur & occulta­bantur; Tandem per quandam Hispanicam ancillam cuiusdam matron [...]e Romanae, quae dominam suam illuc fuerat secuta, postquam sibi displicuerant ea quae vide­bat, iuveni cuidam revelata sunt, & sic res peruenit ad notitiam Consulis, qui diligenti inquisitione praehabitâ, omnes reos inuentos, qui appraehendi poterant, de assen­su senatus, fecit occìdi; Quorum erant virorum ac mu­lierum multa millia: Prohibita ergo sunt deinceps Bacchanalia celebrari, & inhibitum, ne quis novum ritum absque senatus assensu in vrbem introduceret: Eivs quoque meminit Valerius lib: 6 cap. 3. dicitque id factum Spurio Posthumo Albino & Quinto Marco Philippo consulibus: Ex quibus liquidè patet princi­pium huius festi celebrationis ab honestioribus causis or [...]um, deinde in abusum cessisse: Arcanissimae autem & interiores causae solis primis authoribus notae prae vulgo occultatae fuerunt; De Orpheo, qui huius festi vt & aliorum [...]rcanorum ad Graecos ab Aegyptijs transla­torum primus author statuitur, alij narrant,De Orphei obitu. quod ful­mine ictus conciderit, quia arcana initiorum profanis & rudibus diuvlgasset; idque, vt ipsi tradunt, si verum est, non solum secretorum manifestatorum, sed & hor­rendae Idololatriae inde subsequentis per totum orbem causa existens paenas Deo Opt: Max: non immerito dedit: Alij eius morti fabulam affingunt, dum dicunt,Allegoria Orphei morti afficta. illum, cum ad Inferos descendisset, vt Eurydicen secum abduceret, ibi deorum omnium laudes cecinisse, prae­terquam Liberi patris, quem per oblivionem praeter­misit: Quare iratus Dionysus furorem suis Bacchis im­misit, à quibus apud Hebrum fluvium fuit discerptus, membra (que) eius per agros sparsa, vt à canibus voraren­tur; Tamen à Musis dicuntur collecta & in Dio Mace­doniae loco sepulta, quia super caeteros Apollinem [Page 176] laudibus mirificis exornasset. Quae ab aemulis poëtis post Orphei mortem sparsa esse verisimile est, cum prior eius obitus magis hystoriae conueniat: Eiusdem institutionis & originis est aliud festum in honorem Cereris & Proser­pinae apud Athenienses celebratum;2. Festa Cere­ris & Pro­serpinae. In quo cum matro­nae initiarentur, quae perpetuam & incorruptam pudiciti­am seruare decrevissent, ideo (que) coronis viticeis ornaren­tur, vinum adhibere non licebat; Quod cum, vt caetera, à Graecis ad Romanos translatum sit, magnum Cereris an­niuersarium habebatur, & à lugentibus fieri nefas erat: Hinc Plautus in Aulular: Cereri nuptias facturi estis, quia nihil temeti allatum video.Thesmopho­ria. Thesmophoria dicebantur haec solennia Graecis, á Triptolemo primum pro accepto serendi munere ac frugibus in Eleusio oppido instituta: Cum enim Ceres per orbem terrarum filiam Proserpinam á Plutone sub inferos raptam quaerens vagaretur, ad oppi­dum Eleusium, eius (que) principem eiusdem nominis perve­nit; Cuius vxor Hyona, quae Triptolemum iam pepererat, nutricem desyderans Cererem sese offerentem pro nutrice accepit: Haec puerum divino lacte nutritum noctu clam sub igne occultabat, cum (que) egregiè nutriretur per noctem, pater obseruans quo pacto id fieret, re visâ exclamavit; Quare irata Ceres Eleusium exanimavit, ac Triptolemo currum á draconibus tractum dedit vt vniversos morta­les sationem frugum doceret, sicut testatur Callimachus in hymno in Cererem: Haec vel primo aspectu arcanissima Chymica esse quis non videt? Triptolemus enim sub igne nutritus (vt Achilles á matre Thetide) à nutrice Cerere est noster ille faetus philosophicus,Hieroglyphi­cum signum. Nota. qui tam diu sub igne occultatur et igne, quasi lacte, nutritur, donec omnem flammae violentiam pati possit: Et sanè nisi aliud signum adesset, haec fabulosa esse de Chymiae subiecto efficta, hoc sufficeret; Quia soli & vni verae Chymiae proprium est, nec alteri scientiae aut arti conuenit: Quis enim vnquam vel hystoricé vel allegoricé scriptum repe [...]ijt, homines, eos (que) infantes sub carbonibus vivis occultari solitos esse? [Page 177] Quis salamandram, animal in igne vivens, siue pyraustam veram vidit, nisi in operibus chymicis? Prodeant ex terra Palici fratres, ex mari Venus, ex alijs elementis alij mon­strosi faetus, vix quicquam vivens ex igne, nisi salamandra philosophica, ac Phaenix ex cineribus ab igne relictis, prodire poterit: Duo sunt igni inuicta, aurum & vitrum, caetera tandem illi succumbunt: quibus tertium addi licet; Phaenici nempe & nido eius, seminium, ex quo renascitur ille, qui est cinis redivivus ex mortuo: superfluum au­tem fore opinor, pluribus demonstrare, in Chymia quasi infantem igne nutriri & adolescere, cum id vbi (que) ferè occurrat:Solus faetus philosophi­cus igne nu­tritur. Verum ex vno et altero authore paucissimis ad­ductis hic erimus contenti: Arnold: rosar: l. 2. c. 25. Cum verò peper [...]rit, filium, inquit, nutrias eum, quous (que) possit tolerare omnem ignem: Et Lull: theor: test: c: 29. Fili impraegna igitur corpus ab igne, & multiplica suam combustionem, & fortem ha­bebis tincturam: & Ibid: Fac igitur dealbari terram tuam, & nutri eam, si vis, quod filius patris subueniat tibi in necessi­tatibus: Item cap. 57. Humiditas metallorum est fixa & per­manens in igne: Ideo tali aqua fixamus aviculas in aëre volan­tes virtute Lapidis nostri, qui de ipsorum substantia propria crea­tus est. Cap. 41. Et ideo quando Lapis noster creabitur, fac eum nasci deventre matris suae; Nec amodo aliud ponas; Quia secum defert virtutem ventris matris suae, scilicet illam naturam sulfu­ream, quae omne argentum vivum congelat. Quod autem hic Triptolemus sub igne coctus & maturatus sit nostra sala­mandra, noster ignis, et nostra terra et calx, noster cinis, et nostrū semen, quod in suam naturalem terram proijci­tur, sexcentis testimonijs probari posset; Duo aut tria sal­tem hic ponemus: Avicenna in tract: cap. 5. Semina non oportet, inquit, metere, donec tempus messis aduenerit: Philo­sophi hunc lapidem nostrum vocaverunt salamandram; Quia sicut salamandra solo igne nutritur & vivit, idest perficitur, ita & noster lapis: De igne Lullius: pract: Test: cap. 22. Sulfur nostrum habet virtutem sigillandi & formandi simile sibi, & omne quod petitur, & non retinendi in se; Et ideo dicimus quod [Page 178] est pater & semen masculi; Per ignorantiam cuius multi decide­runt Alchymistae fatui & non experti, credentes sine igne naturae fixare amalgamata: De Terra et calce idem in Codicill: cap: 39. Quia ars semper indiget calce, id est sua terra propria, in qua virtus mineralis posita est, maximé ad mercurium indurandum: Astratus in turba de cinere; Postea, inquit, ponatur in locum suum & iterum coquatur donec lapilli in siccum vertantur; Po­stea coquatur igne fortiori, quous (que) [...]apis [...]urtor fiat & confringa­tur ac in cinerem vertatur; O quàm preciosus est cinis ille: Et Aziratus ibidem: Illum coquite centanuè igne priore fortiore, & diruetur, confringetur (que) ac in cinerem vertetur: ô quam pre­ciosus est cinis iste filijs d [...]ctrinae, & quam preciosum est, quod ex eo fit: Riplaeus 3. port: Exicca terram, donec illa sitiat calci­nando, alioquin in vanum laboras: Et mox: Ea terra est fixa vt possit perpeti omn [...]m violentiam; pars altera spiritualis est; Sed omnia illa in vnam rem debent conuerti: Et Lull: theor: Test: c. 46. Scias quod nihil potest nas [...]i, nisi ex faemella & masculo, nec aliquod germen generari, nisi ex calor [...] & humiditate. At haec proposito sufficiant: Herodotus non à Graecis sed ab Aegyptijs Thesmophoria originē duc [...]re scribit, nempe à Danai filiabus ad Pelasgas mulieres delata; Cum (que) per reli­gionem eius solennitatis arcana nulli revel. re licebat, idem author in Euterpe his vtiturverbis: At (que) de Cereris solennitate, quam Graeci Thesmophoria nominant, mihi faustum felix (que) sit omen, vt quantum fas est per religio­nem, proferam: Fuerunt autem Danai filiae, quae hanc so­lennitatem ex Aegypto transtulerunt, mulieres (que) Pelasgas docuerunt: Danaus quis fuerit, nempe qui colonias ex Aegypto in Graeciam traduxerit, eius (que) artis arcanissimae cognitionem habuerit, libro primo narrauimus; Ideo (que) vero consentaneum est cum ipso hanc celebritatem ad Graecos venisse: Haec summa apud Ethnicos semper My­steria habita esse nec vlli in vulgum spargenda tum ex hy­storijs,Nil arcanius ol [...]m habi­tum sacris Eleusinijs. tum communi proverbio notum est, quo dicitur de re arcanissima, eam occultari, tanquam Eleusinia sacra: De causis horum sacrorum siue misteriorū occultationis [Page 179] multi diversimodé sentiunt, quorum opinionem primò, deinde et nostram adducemus: Mysteria, inquit Varro, ta­citurnitate et parietibus clausa esse; Taciturnitate quidē,Mysteria. vt non liceret de ijs loqui; Parietibus, vt non pateret nisi cer­tis locis & personis eorum inspectio: Quantum ad tacitur­nitatem, vt Thomas Valois ad Augustini lib. 4. c. 3 [...]. de ci­vit: Dei commentatus, sciendum, quod triplex videtur fu­isse causa,Triplex cau­sa occultatio­nis mysterio­rum. quare volebāt daemones & sacerdotes occultari theletas & mysteria: Vna causa fuit, quia faciliter poterant errores conuinci, si licuisset puplicè de eis loqui et dispu­tasse: Alia fuit, quod inter illa mysteria continebantur ori­gines deorū et verae conditiones eorum, quae colebantur: puta, qualis fuit Iupiter,1. Causa. et quis et quomodo primò incepit coli, et sic de alijs dijs:2. Causa. Si verò talia fuissent in populo di­vulgata, contempsissent deos, et sic fuisset omnis merus deorum ablatus; Quod reipublicae et communi conuictui hominum plurimum nocuisset: Et propter hoc, sicut dicit Livius, de vrbis orig: lib: 1. Numa Pompilius summè ne­cessarium credebat, timorem deorum populo inijciendū: Tertia causa fuit, quia purgationes quasdam faciebant in occulto & sacrificia quaedam nefanda omnino quae popu­lus horruisset, si ad eius noticiam peruenisset:3. Causa. Immolabāt enim in occulto s [...]pissimè infantes & mulieres praegnan­tes, et multa alta horrenda ad placandum daemones in oc­culto fecerunt, sicut patet de Iuliano caesare: Vt Socrates narrat in tripartita hystoria, quod apud Carram civitatem, vbi occultè pessimus idolatra sacrificauerat in templo, an­tequam in expeditionem illius belli iret, inuenta fuerit mulier capillis suspensa, extensis brachijs et vtero aperto, in cuivs iecore victoriam sibi debere, aspexit. In palatio quo (que) eius apud Antiochiam inuentaesunt cistae multae plenae capitibus mortuorum: Et narrat Eusebius de im­p [...]r [...]tore Maxentio, qui mulieres nobiles praegnantes ad hoc quaesivit et eas medias divisit et in extis infantium divinationes quaesivit: Et ideo, inquit Valois, sacerdotes summè cavebant, ne ipsorum mysteria et theletae prode­rentur: [Page 180] Propter quod et simulachrum quoddam erat ferè in omni templo, vbi colebatur Isis & Serapis, quod digito labijs impresso monere videbatur, vt silentium fieret; Vt scilicet, homines eos fuisse taceretur, vt habetur apud Au­gust: de civi: Dei l: 18. c. 5. vbi, constitutum est (inquit de Api Argivorū rege credito) etiam de illo, vt quisquis eum hominem dixisset fuisse, capitalem penderet poenam: Et cum verè in omnibus templis, vbi colebatur Isis et Serapis erat etiam simulachrum, quod digito labijs impresso ad­monere videretur, vt silentium fieret; Hoc significare idem Varro existimat, vt homines eos fuisse taceretur: Haec Au­gustini sunt verba: Qui eodem lib: cap. 3. refert, quod ca­pitali crimine apud Aegyptios reus fiebat, quicun (que) Isidem filiam Inachi hominem fuisse dicebat. At (que) hae causae pro­babiles, quas dictus Valois adfert, mihi omnino videntur, tum inprimis, cum iam horrenda idololatria omnes terrae partes occupasset; Nobis autem sermo est de prima ori­gine occultationis mysteriorum inprimis Eleusiniorum; Quam si ex omnibus circumstantijs consyderemus, prima et secunda antè narratae causae, vix tertia, locum hic inueni­ent: Quod eiusmodi hominum mactationes, eorum (que) vis­cerum inspectiones per deterrimum abusum Ethnicis qui­busdam vsitatae, et sub arcano tectae fuerint, negari non po­test, at in his sacris, quae arcanissima habebantur, cōmissas esse, non est rationabile: Saturnus, qui per allegoriam suos liberos devorare fingebatur, fortè à superstitiosis et idolo­latris Ethnicis, hoc sacrificio placatus est, vt Baal, & alia eiusmodi Idola, vel Mars sanguine humano delectari cre­ditus; At de Cerere, Dionyso, Venere, vix est credibile: Prae­terquā enim quod Cereris sacra seu Eleusinia à castis, im­maculatis personis, vt pòst audiemus, non ab alijs celebra­ta sunt, innotuit tandem, quid illis contineretur; Quod, tale non est, vt vel à ratione humana vel bonis moribus abhorreat,Ratio tertia occultationis Eleusinio­rum. vt pòst subijciemus: Existimamus igitur non immeritó primam & secundam causam occultationis in Eleusinijs reperi, tertiam nullo modo: pro qua nos addi­mus; Quod nempe tertia ratio fuerit inuoluendi et sub si­lentio [Page 181] retinendi ea sacra, ne & artificium de quo ea omnia essent introducta, vulgo innotesceret, vt suprà saepe mo­nuimus evidentibus argumentis ducti, quae hic praeteri­mus: Atque haec triplex causa innuebatur simulachro illo Harpocratis, digitis ori impressis: Theocriti enar­rator ex sententia Thelyti Methymnaei de hac solennitate ejus (que) personis selectis ita scribit: Lex fuit Atheniensibus vt haec Thesmophoria quotannis celebrarent virgines mulieres & vitae honestae, quae per solennitatis diem legitimos sacros (que) libros super vertice gestantes tanquam supplicantes Eleusinem conten­derent. Ad ista sacra non patebat aditus, nisi initiatis, praeco (que) abesse prophanos jubebat, at (que) hinc sumpsisse Vir­gilium versiculum istū, Procul ô procul este prophani, author est Servius: Et Alcibiadi tantum negocij facessitum scri­bunt, quod profanus interfuisse sacris Cereris diceretur: Nec verò cuidam illis interesse licebat, qui sibi sceleris per­petrati conscius esset, id praecone conclamante: Quibus nec ausus est interesse Nero Imperator, quod impius esset, & initiari voluit Antonius princeps, vt probaret se inno­centem: Dicuntur autem posterioribus illis temporibus bina Eleusinia sacra Athenis fuisse, parva,Eleusinia sa­cra bina. quibus hospites reciperentur, & magna; de quibus ibidem vetus lex erat, ne hospes vllus ad ea admitteretur, vt commentator Ari­stophanis meminit: Cum enim plures magni viri exteri Athenas venirent, ijsque sacris initiari peterent, non ob a­lias causas repulsam passi sunt, nisi quod nollent illa natu­rae arcana alijs innotescere; Ideoque parva quaedam sacra illis tanquam superficialia adjunxerunt, quibus advenae in­itiati sunt, & ipse Antonius Princeps, non magnis illis, re­ceptus creditur: Hinc veterem legem praetendebant, at (que) ipsum Herculem, cum tantus heros esset, advenā, non ad­missum, quasi aliquando Hercules Athenis fuisset, aut ista petijsset: Magna illa Cereris & parva Proserpinae ad diffe­rentiam vocârunt: Ex quibus satis apparet in his sacris nō libidines aut caedes aliud vé quid horrendum peractum esse, sed causas occultissimas fuisse, cur sub silentio serva­rentur: Multis quidem, vt fateor, ex Christianis suspiti­onem [Page 182] praebuit, quasi turpitudo & nefaria scelera in illis exercerentur; Hinc ita Gregorius Nazianzenus in Epipha­nus, de hac sole [...]nitate; Ne (que) nobis, inqu [...]t, virgo aliqua ra­pitur, nec Ceres errat, nec Celeos ad [...]ueit & Tripto [...]emos & dracones, partim (que) agit, & partim patitur: nam puder me diem afferre sacrifi ijs nocturnis & ex mysterio turpitudinem effice­re: Scit Eleusis haec & spectatores rerum, quae [...]centur▪ & cer­tè silentio dignae sunt: Et Theocritus; Beatum arburantur Ia­siona, qui tantum assecutus sit, quantum prophani n [...]n facilè cre­diderint; in quo occuli è perstringit concubitum Cereris & Iasio­nis: At illis aliter judicare non licu [...]t, cum tot idololatriae apud Ethnicos occurrerent, ac verae causae sive internae, si­ve externae non paterent: Videmus insuper omnibus gen­tibus sua mysteria fuisse, quae in vulgum spargere nefas e­rat: sic apud Romanos valde erant clausa mysteria deorū. Nam refert Valerius lib. 1. cap. 1. quod Tarquinius rex Ro­manorum Marcum Duûm virum cullio insutum tanquam parricidam in mare proij [...]i jussit,Secreta re­velantium poena. eò quod librum suae cu­stodiae commissum, in quo continebantur secreta sacrorum civilium Petronio Sabino transcribendum dedisset, & ad­dit Valerius, quòd iustissimè id factum sit; quia pari vindi­cta parentum ac deorum violatio expianda sit: Secreta au­tem illa quod à Sibylla seu anu quadam incognita libris conscripta Tarquinio oblata sint, Gellius lib. 1. testatur his verbis: Anus quaedam incognita ad Tarquinium re­gem Superbum adijt nov [...]m libros ferens, quos esse dice­bat diuina oracula, eos (que) se vendere velle; sed cum judicio regis precium excessivum peteret, ab ipso irrisa est: Tunc illa igne coram rege facto, tres ex illis libris combussit, interrogans, si rex sex libros residuos aequali precio vellet emere, qui dixit anum illam delyrare, quae sta [...]im tres alios combussit, interrogans regem de tribus residuis libris▪ sicut de sex fecerat, qui mulieris videns constantiam tres libros emit non minori precio, quam petitum erat de omnibus: Mulier ve [...]ó illa postmodum à rege digressa nunquam cō ­paruit, libri verò tres illi appellati sunt Sibyllini, & in sa­crarium [Page 183] conditi, ad quos quasi ad Oraculum quindecim­viri adierunt, cum dij immortales publicè consulendi es­sent. Cum verò humana curiositas tanta sit,Eleusinia sacra â quo primò reve­lata. vt etiam il­la, quae arcanissima habentur, inquirere conetur, tandem quo (que) quid Eleusinijs sacris contineretur à Philosopho quodam Numenio dicto, indagatum & literis proditum est: Vnde Macrobius in somnium Scipionis de eo tan­quam occultorum curioso perscrutatore narrat, quod cum Eleusinia sacra, id est sacra oppidi Eleusini interpretando vulgasset, quae fuerant sacra Cereris & Proserpinae, de hoc postmodum in somnis acriter correptus sit: Nam Deae, jn­quit, Eleusinae apparuerunt [...]i in somno habitu meretricio & ante apertum lupanar stantes, cum (que) admiraretur, quia hoc non videbatur conveniens numinibus & causam quaereret, responde­runt ei deae iratae, se ab ipso habitu pudicitiae suae vt abstractas & passim abeuntibus prostitu [...]as: De hoc somnio super som [...]ū narrato mirum est quod Socrates dicatur arguisse in hunc modum, vt Ludoic. Vi. jn l. 7. c. 20. Aug. de Ciu▪ Dei re­censet, quod profecto judicium est meretricia illis con­tineri: Nam si honesta & sancta, nunquam eas puduis­set evulgari; Obliquè, inquit, haec perstringit Socrates, & alia permulta apud Socratem, cum jubet turpia, faedaque à dijs commissa sacris secretissimis occultari, & qui mina­tur se Isidis, quae eadem est Ceres, sacra recondita editu­rum, quo dicto cogit Isidem ipsam, quae is jubeat, facere, satis declarat nefaria illa esse & pudenda. Verum hoc ju­dicium nimis calidum aut callidum dicerem; quia inde ni­hil contra Eleusinia sacra concludi potest: Nam si dicatur in somnis deas castissimas,Iudi [...]ium praeposterum. vt meretrices prostituisse Nu­menius, non sequitur, quod deae castissimae illae meretri­cia continuerint; Est sanè ratiocinat [...]o contra omnem ra­tionem instituta; ne quid dicam, quod Allegoria sit v­tròbique locutio & tractatio, deindi in somnijs, quasi cō ­cepta. At quid tandem illis abditissimis sacris occultatum fuerit, quaerere quis posset? Id sané quaesiuerunt multi sa­pientissimi viri, at praeter initiatos & sacerdotes nullj aut [Page 184] paucissimi resciverunt: Nos qui & loco & tempore ab il­lis remotissimi sumus, judicabimus de illis ex ijs, quae veré cognovimus vt possumus, & ex vngue, quod dicitur, leonem aestimabimus, hoc est ex parte totum, ex signo signatum, & ex causis effectum: Haec sacrificia cum pri­us Eleusini celebrarent, primus EVMOLPVS, Deio­pes & Triptolemi filius ad Athenienses detulit, vel vt alij quintus ab illo Eumolpus: Antea meminimus lib. 1. Eu­molpidarū ab Aegyptijs Sacerdotibus oriundorum, qui cum colonias in Graeciam duxerint ex Aegypto, simul (que) Sacerdotes & arcani Aegyptij non ignari fuerint, horum sacrorum non immeritò authores existimantur; Cuj & illud, vt argumentum sat firmum astipulatur, quod om­nes Sacerdotes, qui prae erant illis sacris Eumolpidae erant, & ab vno proavo descenderint: Sic enim Acesidorus; Habitasse, inquit, in Eleusine pr [...]us jndigenas narrant, at deinde Thraces qui Eumolpo suppetias tulerunt per bel­lum quod fuit cum Erechtheo. Et Androtio l. 2. de sa­crificijs: Nam Eumolpum, inquit, fuisse praeconem, ex quo nascitur Eumolpus, ex hoc Antiphemus, ex hoc Mu­saeus Poëta, ex hoc Eumolpus, qui ritū sacrorū demonstra­vit, at (que) functus fuerit Sacerdotio, Haec jlle: Quod verò ista fuerit consuetudo, vt idcirco Eumolpidae sacris Cereris jni­tiarentur, essentque eorum sacrorum Sacerdotes, testatur Sophocles in Oedipode, in Colono, his verbis:

[...]
ARCANA.
[...]
[...]

Hoc est, quorum & aurea clavis in lingua constitit sacer­dotum Eumolpidarum. Sic in Eleusinio agro locus osten­debatur, vbi Pluto Proserpinam rapuit, & vbi Eleusinio­rum foeminae primum chorum in honorem Cereris insti­tuerūt, non procul ab Agelasto Petra vocata, super qua sedit Ceres audito casu Proserpinae, cui Petrae propin­quus [Page 185] fuit locus vocatus Callichorus▪ Verum Eleusiniorum vulgus, ne fabula videretur, & vt ipsi certiores essent de tam memorabili Plutonis facto, in sua terra id contigisse dixerunt, & monumenta saxea monstrare ausi sunt: Qui­bus tamen multi Poëtarum, vt Ovid: lib. 4. Fast. alij (que) contrarij sunt, & dicunt in Sicilia id accidisse, cum Proser­pina flores colligeret: At vtri (que) & Eleusinij & Siculi pro hystoriâ acceperunt, nos pro fabula agnoscimus, quic­quid de raptu Proserpinae toti orbi occantatum est; ita ta­men, vt rem quasi gestam demonstret sub figura; Pluto e­nim qui rapuit Proserpinam á mythologis pro terra expo­nitur, & Proserpina pro semine vel radicibus segetum; Cum (que) sex feré mensibus sub terra semen occultetur, tan­to tempore dicitur esse apud Plutonem, & per totidem menses supra terram in aëre, apud Cererem: Haec quidem conveniunt explicationi, sed an haec arcana sunt an non omnibus notissima? an haec festa, occultationem & tot & tanta requirunt? De semine, ejus (que) expositione accipi­mus; at de Philosophico nostro arcanissimo, quod rusti­ci jgnorant, soli Philosophi sciunt, quod occultandi causas habet; Hinc illa sacrorum institutio, hinc ordo sacerdo­talis in vna familia, hinc aurea clavis in sacerdotum lin­gua: Nec quis adeò insanus sit, vt credat, quòd Eleusini primò acceperint frumenta à Cerere, & docuerint caeteros, quomodo panem pinsere & comedere debeant, aut The­bani à Dionysio vinum: Non, non; longè ante ea tempora panis & vinum in vsu mortalium fuerunt, vt ex sacris li­teris, tum etiam ex prophanis antiquissimis constat:Hieroglyphi­cum signum proprium, Pe­tra propè Callichorum ostenditur pro Hieroglyphico, quia nobis Petra semper aliquid ominis ostendit, si animad­vertamus: Sic Saturnus saxum verivit; sic Cadmus, la­son & Mercurius, cum saxo hic Argum, illi terrigenas tru­cidàrunt: sic Pytithous in saxo sedens apud inferos reli­ctus, ne quid de Sisyphio saxo dicam: At nunc tandem audiemus, quantum de sacris illis Eleusinijs quibus lam ex Christianis innoruerit: Eusebius ex Clemente docet [Page 186] de ijs, vt sequitur: Quidam, inquit, aiunt Melampodem A­mythaonis filium ab Aegypto in Graeciam luctum Cereris solen­niter celebratum reportasse: Ceres poperit, educatur puella, Pe­rephatten nonnulli appellant, cui Iupiter qui genuit, Draco fa­ctus coniungitur: Inde in Savationum mysterijs Draco in spi­r [...]m involutus in sacrificijs ad factorum memoriam, imo veró in testimonium tantae turpitudinis, vt ego dixerim, adhibetur. Pe­perti & P [...]repha [...]te tauriformem filium; Vnde Poëtae quid [...]m taurum laudant Draconis patrem, & Draconem rursus tauri pa­trem, & in montem arcana haec facta, ducentes pasteralem sti­mulum celebrabant: Pastoralem vt puto, stimu [...]um, ferulam, quod genus ligui bacchantes ferunt. Nequeo la [...]ius huius Pere­phatiae sacra enarrare, quasillum, rapin [...]m, Idonerae terrae hia­tum, sues Eubolei, quas eodem hiatu simul & duas deas absorp­tas aiunt fuisse: Vnde & Megareum in Thesmophorijs suis im­mittunt, quae sacra varijs modis mulieres, quoniam haec fabula variè narratur, per civitates Graeciae celebrant, Thesmophoria, Scirophoria, Inephabiliphoria vocantes, & multis modis Peri­phat [...]ae rapinae complorantes: Tantum clemens interprete Ge­orgio Trapez [...]ntio: Ibidem ad Aug. de Civ De [...], lib. 7. c. 20. Ludoicus Vives, Ferebantur, inquit, cjstae operta [...] á Sacerdotibus puellis, altera florum, qua ver significatur, altera spicarum, qua aestas: Virgines istas vocabant [...], id est, canistriferas; quarum Cicero meminit in Vetrem de signis: Tametsi Porphyriosuper illo versu Horati [...], velut [...] Iunonis sacra ferret, Canephoros Iunonis dicit esse A­thenis: Orgia quo (que) haec sacra nominabantur, sicut i­dem Clemens ait, ab ira quam adversus Iovem conce­pit Ceres: Catullus;

Pars obscura
c [...]vis celebrab [...]nt orgia cistis,
Orgia quae frust [...] à cupiunt audire prophani.

Strabo lib. [...] c. & Servi [...]s 4. Aeneid: omnia ferè sacra orgia esse à Gra [...]cis d [...]cta perhibent:ARCA­NISSIMA Imagines in illis sacris deo­rum [...]fuerunt, CREATORIS, quam gestabat Ami­stes [Page 187] Hierophantes: SOLIS quam faciser; LVNAE quam minister ad aram; MERCUVRII, quam praeco sacrorum: Et quemadmodum in sacris Dionysi circum [...]erebatur Priapus, ita et in Isis natura multebris, vt Theodoritus testatur, qui etiā [...]ffirmat, Iovem cum Cerere matre & cum Proserpina filia co [...]cubuisse: Hucus (que) Ludoicus: H [...]c sanè non sunt ad [...]ò obscura, vt Delio natatore egeant;Nota. sed quatuor illis simulachris plus dicitur▪ quam multis de cadē re scriptis voluminibus: siue fingatur ab ignaris in sacris illis obscaena & tet [...]r [...]ima tractata esse, ideoque occultata sive Iovem cum matre & Pros [...]rpina concu [...]uisse, ac taurum Draconis patrem, ac Draconem iterum [...]auri pa­trem fuisse, sive alia hujusmodi, rei veritati [...]ihil detra­hit; Haec enim simulachra, quae sunt quasi muta Poësis & scriptura Hieroglyphica, aliud loquuntur, quàm vulgo existimatúm est: Verum quid dicam, an haec ficta sunt?Scr [...]ptura Hieroglyphi­ca. Nullo modo sed ab authoribus fide dignis, & omni excep­tione maj [...]ribus proferuntur, etiam ijs, qui hujus rei, quam nos innuimus nullam cognitionem aut [...]r spectum habent: An igitur Ethnici illi sunt Christiani facti in hujus arcanis symbolis, quòd Creatoris imaginem gestent? An illis creatio nota fuit? An Moses illorum doctor, an Deus ipse ex creaturis? Sané Arcanissima haec esse, & supra captum E [...]hnicorum vulgarium clarissimé patet: Si quis prima illa paradoxa, monstrosa & naturae adversa (nem­pe de Tauro & Dracone sibi vtri (que) vt invicem parenti­bus & filijs, alijs (que) hujusmodi) excipiat, ab his simula­chris expositionem petat; quod & nos, paucissimis, quoad licet testimonijs recentiorum adductis, breviter praestabimus: Cirea authorem primum Eleusinae solen­nitatis institutae, variationem animaduertimus; cum alij vt Clemens, Melampodi, al [...]j Eumolpo, nonnulli Eleu­sio principi vrbis ejusdem nominis, quidam Danai filia­bus, alij Triptolemo id asscribant: Quicun (que) author sit, o­riginem ab Aegyptijs ducere non est dubium;Ab Aegyp­tijs Eleusinia sacra orta. Quantū ad me, ego Eumolpo assentior, e [...] ratione, quod Eumolpidae [Page 188] sacerdotalem dignitatem & scientiam illorū arcanorum in sua familia diutissimè obtinuerint; tum quod primus Eu­molpus Triptolemi filius, vt hic Eleusi, statuitur: vt Eleusus pater, Triptolemus filius & Eumolpus primus, nepos fuerit; ex quo deinde caeteri Eumolpidae descen­dunt: Ceres peperit, educatur puella, cui Iupiter, qui ge­nuit,Taurus dra [...]conis pater, & Draco rursus Tau­ri pater. Draco factus conjungitur; Et quidam taurum laudāt Draconis patrem, & Draconem rursus tauri patrem: Haec verba nebulosa & obscura sunt: causa est, quia involucra rerum sunt; nam sivt sonant, intelligenda essent, aut si so­narent, vt intelligenda sunt, facilè ab omnibus percipe­rentur: Sic in occulta Philosophia Rosino teste dicitur; Ars Astronomiae & Phisices legentibus pat [...]ns est; Ars verò nostra, non nisi à sapientibus sciri potest: Et hoc ideo, inquit author Aurorae in prologo, Ne stolidi & insipientes naturā ig­norantes, legere tamenscientes a.b.c.d. ipsis attraherent & vsur­parent: Quamobrem cupientes hanc scientiam oportet intellectū valdè subtiliter & ingeniosè acuere, saepè & persaepius, intus & extrà, antè & retrò volvere & revolvere dicta sapientū. Non est enim sapientū stolidè loqui, cum intellectus verborū ipsorū max­imè literarum sono contrarietur; qui enim sonū verborū acceperit, & intellectum interiorē non habuerit, nihil sibi prodest, quoniā illi dicitur id quod scriptū est; legere & non intelligere, est negligere. At quid mirū quod Ceres peperit Proserpinā, ex Iove patre & patruo; Si Iupiter Osiris et Ceres Isis, Proserpina O [...]ū re­fert, vt nonnunquā accipitur; sed per Iovē hic intelligimus fortem et tauriformem genitorem, qui vim Martis in igne repraesentet, qui Semelen suo fulmine comburere possit, et faetum eius maturare; Nempe agens nostrum primum, quod vbicun (que) sit, quaerendum est; quod si in Tauri signo inueneris, fac vt ad Leonis violentiam accedat, et erit Sol in Leone, sic (que) secundus gradus erit completus: Ducatur ad Sagittarium, & in hoc tertio gradu pater suscipit filium, hoc est, terra recipit spiritum, et à modo ipsum fugere non permittit: Iovē si agnoveris, exagnatione et Cererem non ignorabis; Et sic Gabricum Beiae coniunges, fratrem so­rori, [Page 189] nec opus est ad haec authorum testimonijs, quia singulae eorum paginae ea inculcant: Hermes cap. 4. vo­lens, inquit, dominari, artem (que) custodire, iunge bubae aquae fi­lium, qui est Iupiter, quod est occultum arcanum: Et mox: Ex homine non fit, nisi quod ei simile est, vt ex Tauro idem: Et si quod animal cum aliena specie cubet, nascitur quod neu­tro simile est: De Dracone, Theophilus in turba; Simili modo, inquit, illa mulier fugiens generos, quibus per se, quamvis irata domestica fit, vt non dedignetur se superari, vt eius coniunx suum habeat decorem, qui furibundus eam di­ligit, ac iugiter pugnat cum ea, donec suos concubitus cum ea peragat; & deus pro voluntate filios multiplicat; Cuius porrò decor igne consumitur: Termino enim finito, reuertitur ad eam: Dico etiam vobis, quod draco ille nunquam moritur; Tamen illam mulierem suos intersicientem coniuges philosophi neci de­derunt; Illius enim mulieris venter plenus est veneno. Fodiatur igitur sepulchrum Draconi, illic (que) sepeliatur mulier cum eo, qui illi mulieri fortiter iunctus, quanto magis eam nectit, & vol­uitur circa eam, tantò magis corpus eius in mulieris artubus mixtum ad mortem declinat, & totus vertitur in sanguinem: Quod cum vident philosophi in sanguinem versum, ponunt eum ad solem, quous (que) lenitudo consumatur, sanguis (que) arescat: Et tunc apparet venenum, & occultum manifestatur: Et in alle­gorijs: Sume taurum cum carne & sanguine, cornibus, pe­dum (que) calciamentis & verte eum in aquam, & cum sanguine misce, totum (que) trahe, postea assa, donec rubescat: At (que) sic patet, quod Iupiter & Ceres, seu Osiris & Isis, seu Taurus & draco concumbant, at (que) ex se tauriformem filium seu filiam, Orum aut Proserpinam gignant: Nam filius genitus postea propriae suae matri iungitur, seu filia genita patri; ac frater sorori, auvs nepti, avia nepoti; Ita enim in sola arte philosophica contingit, et non alibi; Sic taurus est draconis pater, generans generati, et draco tauri eodem modo, mutatis nominibus, rebus conuenien­tibus: Hoc vt manifestum fiat, consulantur authores chymici; Rosarius philos: inquit: Me igitur & filio meo [Page 190] coniuncto, nil melius ac venerabilius in mundo fieri potest: Et alius philos: Tol: Author Rosarij: Me igitur meae matri & suo pecteri iunge; Quia su [...]m substantiam facio continere: Noli ergo alienum nobis introducere, nec ab opere cessare: Nam omnis natura cum sua adunatur socia, & per eam perficitur; Mater me genuit & per me gignitur ipsa; Ipsa enim primò dominabatur mi [...]i; De caetero [...]utem dominabor illi, quia persequutor matris meae factus [...]um: Priusquam ab ipsa accepi volatum; Ipsa tamen meliori, quo potest modo, sicut mater piafouet & nutrit filium, quem genuit, donec ad statum peruenero perfectum. Id: Liga ergo mulieris lactantis manus▪ vt non fugiat Gabricum, id est vi­rum, apponite sibi filium, quem genuit, vt lactet eum; Quoni [...]m cum mulier mortua fuerit, erit bufo grossus de lacte: Et Fla­mellus. Tum faetus matrem devorat patr [...]m (que) suum: & Idem: Matrem infige ventri suifaetus quem antea p [...]perit, tum demum sibi patere it, ac filius ex duobus spiritus perfectus: Et Lull: Codicil: c. 14. Oportet enim matrem▪ quae prius generat filium, inhumari in ventre filij, & ab eo generari: sic Aenigma Phil. 6. super matrem praegnantem seruum rubicundum aequaliter conde &c. Quorsum et spectant ante dicta lib: 1. de Iside & Osi­ride, eius fratre, marito & filio; Si ita (que) filius cum matre copulatur, ipse sibi pater est & filius, & reliquos cognatio­nis & affinitatis ordines seu gradus recipit: Eodem spec­tat Aris [...]e [...] aenigma de fratre ducente sororem; Et quod Ro­sarius, alij (que) s [...]pe repetunt; Coniunge ergo seruum nostrum sorori suae odoriferae & inter se filium gignent, qui non assimilabi­tur parentibus: Erit enim nobilior & dignior illis: At cum haec satis constent, reliqua singula, à Clemente repetita, de quasillo, rapina & alijs per se sequuntur: De virginibus canistriferis sub Dionysi festo diximus; Superest vt de si­mulachris illis aureis aureae philosophiae parum adijcia­mus: Deus vnus creator omnium est omnia in omnibus, et ante et super omnia; Ideo (que) à sapientissimis eius solen­nitatis authoribus, vt summa causa efficiens, et à quo vis et potentia descendit ad operis perfectionem consequen­dam, ad quem quo (que) omnis honor, laus et gratia, vt fluvij [Page 191] ad mare immensum, omnium bonorum et donorum lar­gitorem benignum regurgitare debeat, respicitur et per si­mulachrum, quatenus humanitus licet, prae figuratur: Abs (que) eo enim nihil fit; Ideo Hermes cap: 2. Filimi, inquit, ante omnia moneo te Deum timere▪ in quo est nisus tuae dispositio­nis; Qui idem fatetur cap: 1. quod artem et scientiam hanc habeat [...]olius de [...] v [...]ui inspiratione, qui ipsi famulo suo pan­dere dignatus est: Solis deinde, Lunae & Mercurij simula­chra singula à singulis gestata sunt, non tanquam dij, a [...]iàs Creator non adesset, qui Deus deorum est, sed vt creaturae;Planetarum simulachra denotant par­tes operi [...] physici. Non vt c [...]lestes planetae, quia in illis M [...]rcurius insensibi­lis est operationis prae reliquis Iove, Saturno, Marte, et Ve­nere; et hi potius cum ill [...] iuncti tunc essent; Sed vt plane­tae terrestres seu subiecta vnius artis homogenea: Iam in­de autem ab antiqussimis temporibus vsu receptum fuit apu [...] Aegyptios per planetas seu stellas errantes caeli ad­umbrare virtutes seu partes operis philosophici, hoc est per nota lumina et visi [...]ia, ea quae essent & esse deberent arcana; Per signa sig [...]ata, per imagines res ipsas: Vt enim in arte memorativa pars pro toto, et econtra, continens pro contento, instumentum pro opere effectus pro cau­sa, verbum pro sententia & litera pro verbo vel vice ver­sa, pro arbi [...]rio fingen [...]i, art [...]ficis ponitur & significatur; Ita et sapientissimi arcani philosophici inuentores et pos­sessores suis notis et signis seu imaginibus hieroglyphicis, à rebus notis de sumptis, vsi [...]unt: Nisi enim res essent no­tae, quae ignotas repra sentare debent, vtra [...] (que) manent igno­tae; Nihil autem notius, quo ad visum, sole et luna ideo (que) haec duo lumina ad illustrandum suas res obscuras et oc­cultas saepissimè vsurpârunt; quibus tertium adiungunt, vt ministrum, Mercurium;Per planeta­rum nomina & signa nil vulgare in­telligi. Nec verò existimandum est an­tiquiores per signum Solis, au [...]um n [...]ctallu [...] n [...]tum, aut per Lunam, argentum, per Mercurium hydrargyrum, per Saturnum plumbum, per Iovem, stannum, per Martem ferrum, communia intellexis [...]e, Hoc enim non esset mag­nae subtilitatis et minoris vtilitatis; [...]iquidem illis ad opus [Page 192] Philosophicum non egeamus; sed consensus omnium ve­rè Philosophantium testatur sua metalla non esse vulgaria, vnum genere, duo numero, plura potentiâ & virtute, ho­mogenea essentiâ & concordia, diversissima & discordia qualitate;Sol quid et Luna quid in oper [...]. varia colore, vnita fine: Solis itaque imago vim activam nostri subjectj denotat, Lunae, passivam, & Mercu­rij, receptaculum vtriusque: Sic Rosarius Phil: Sol, inquit, est masculus, Luna foemina & Mercurius sperma, ea (que) tria vo­cat aquam illorum t [...]ium; & addit: Sed vt fiat generatio & conceptio, oportet vt masculus coniungatur foeminae, & vltra hoc requiritur semen: Et Lullius Theor: test. c. 47. Coque aequa­liter opus tuum cum residentia, constantia, existentia, at (que) cō ­pone istud secundum compositionem illorum, de quibus vul [...] com­poni, scilicet Sol & Luna & Mercurius noster: Rosa [...]. quo (que) ex lumine luminum: Et scitote, quod eadem sunt quae de­albant & rubificant intrinsecus & extrinsecus, scilicet Sol, Luna, Mercurius: quae tria dissoluta & fermentata appellat argentum vivum dicens, argentum vivum habet in se corpus, spiritum & animam. Et pauló anté, vtra (que) medicina incipitur cum Sole & Luna; sed ad rubeum sit fermentum cum Sole, ad album cum Luna: Sol capitur dupliciter; vno modo pro aqua Solis, a­lio pro corpore Solis: quia aqua Solis, inquit, est volatilis & corpus eius fixum, & econverso de Luna: Hermes haec ad duo reducit, quando ait: Pater eius Sol, mater verò Luna; Item cum dicit, quod est superius, est & inferius, id Hortu­lanus ita explicat; Hic per superius intelligitur dignius, & per inferius indignius, vt scilicet fiat vnum ex illis tribus, vel ex Sole & Luna fiat vna res, cuius partes sint aequales, & appella­tur haec coniunctio sublimatio Philosophorum: & dicitur subli­matio, exaltatio siue dignificatio, quia Luna dignificatur & Mercurius. Nam cum facta est vnio in tanta dignitate est Luna, sicut Sol & Mercurius. Vocârunt & Mercurium Draconem, vt ibidem Rosar. Et amplius notifico, quod Draco non mori­tur nisi cum fratre & sorore sua interficiatur, & non per vnum tantum, sed per duos simul. Frater est Sol, Soror est Luna: At (que) hinc patet, eum haec forma loquendi recen [...]ioribus sit [Page 193] frequentissima, non solum Solem, Lunam & Mercurium intelligi per ista simulachra respectu hujus artis, sed etiam per Draconem tauri filium & patrem, easdem res signifi­cari: quod cop [...]osius demonstrare hoc loco necessarium non esse arbitramur. B [...]cchi itaque & Cereris sacris suf­ficienter explicatis ad Veneris amasium Adonim accede­mus, de quo primo libro, cum de Syris ageremus,Adonia. non­nulla, quae ad eius solennitatem spectant, tractavimus, ideoque hic brevius per [...]urremus; Non solum in Syria A­don [...]a cum luctu & gaudio celebrari sunt solita (vbi fabu­lantur fluvium Adonim dictum circa hos dies festos in cursu sisti) sed & Phoenicia & Aegypto,Adonia a­pud Syros ce­lebrata. vnde haec primi­tùs originem duxerunt: Planctus & querela, quae ob A­donim mortuum creditum magnâ animi deiectione & tri­stitia vulgum exagitavit, cum luctu & ejulatione Cereris Proserpinam quaerentis aut Aegyptiorum Apim extin­ctum deplorantum ac novum d [...]syderantium, in causa & principio convenire manifes [...]è cernitur: Nam cur hi po­puli amentes luger [...]nt sese (que) macerarent; nisi quid funda­menti in rei veritate haberent? Scimus autem Adonim nunquam fuisse hominem, nec Venerem ejus Amasiam deam, nec ipsum Martis instinctu occisum, multò minus [...]ū mortuū sex menses in complexu Proserpinae apud infe­ros & sex menses apud Venerem fuisse aut esse: Eadem de rap [...]u Proserpinae, quae ijsdem vicibus temporis alterna­tim apud Plutonem & Cererem matrem manere fingitur, dicimus: At cur Aegypti [...] brutum, quod ipsi extinxerāt, luxerunt? Ratio nulla fuit, nisi vt sacra sua posteris sū ­ma curâ & vigilantiâ traderent propaganda; cum (que) sacer­do [...]es, causam re [...] scientes, in morte Apis tristiores visi sint, propter novi scilicet i [...]dagationem solliciti, vulgus, vt fieri solet, tristiciam in ejulationem convertit, diligenti­am in amentiam; idem circa amissionem Proserpinae & Adonidis mortem, allegoricè intellectam, factum apparet: An Ceres filiam Proserpinam amisit, quam non habuit? An raptam dolet à Plutone, qui nunquam fuit, vti nec ipsa? [Page 195] Demus quod Ceres fuerit & Proserpina at (que) Pluto, & ab hoc illa rapta, ista tristis, quid hoc ad homines viv [...]s & rationales? Demus, quod fuerit Adonis, Venus & Mars, ac ille hujus dolo sublatus, à Vener [...] vt vivus ita mortuus in delitijs habitus, id ne (que) luctûs ne (que) gaudij causas homi­nibus praebere posset, nisi ipsi sibi [...]ingere velint: At fatemur in his mentes humanas ad superstitionem pronas, & dia­boli nebulis oecaecatas, in perniocissim [...]s & detestandos errores facilimè labi, nisi Sol ille aeternus Deus sui Verbi, quod ipsa veritas est, radijs eas gratiosé illustret: Ideo (que) non admirandum est, Adonia cū tanto luctu per Syriam, Phae­niciam & Aegyptum, absque manifest [...] causa peracta esse: Cum verò Adonis, Sol, Osiris & Pluto, ipse (que) Iupiter habe­at [...]r, vt hactenus demonstratum est, pro vno eodem (que) sub­jecto, & vulgariter pro magno mundi lumine acceptus sit, cognito eorum vno & reliqua illa nomina; quid significēt, innotescunt, de quibus diversis locis copiosè egimus: Di­cimus ita (que) Adonim esse Solem Philosophicum, à Venere vere amatum, cuius illecebrosa pulchritudine ille irreti­tus ab apro furioso Martis vim habente interimitur;Adonis quis. mor­tuus lactucis plantis frigidis et humidis apponitur, per (que) sex menses apud Ditem aut ejus conjugem Proserpinam detinetur; ac totidem apud Venerem: Ibi nigredinem, qui color Ditis proprius est, acquirit, hic rubedinem, quia ipsa Venus Rosea est; ideoque Rosas albas suo cruore purpu­reas efficit; de qua Veneris tincturâ venustè quidam Poë­tae canunt, ex quibus inprimis Ioh. Iov. Pontanus suo loco videatur. Orpheus, vt etiam aliàs insinuavimus, in hymnis suis semper ad vulgarem intentionem, vulgi captui accō ­modatam respicit, ideo (que) Adonim pro Sole videtur in­terpretari,Ad [...]nim alle­goric è Solem esse non coeli sed Herma­phrodytum operis physici. dum ita eum describit.

Qui cunctis alimenta refers, prudentia cuius
Plurima, qui vario laetaris nomine Adoni,
Germinum & idem author, pariter puer at (que) puella,
Extincte at (que) iterum splendens labentibus horis.

[Page 194] Quibus versibus affirmat plurima nomina Adonidi tribui, vt antea recensuimus, alimenta qui cunctis rebus, hoc est, Philosophicis praestat, et germinare omnes colores in ope­re facit, qui nigredine extinguitur, et iterum splendescit suc­cessu temporis, qui pariter est mas, et foemina semper juve­nis: Vt hactenus de Iove, Osiride, Dionyso, Apolline, Sole, qui vnum quid sunt, demonstratum est: Quae omnia soli Soli philosophico conueniunt, non caelestj: quis enim, nisi insanus, sexum hermaphrodyticū soli communi attri­bueret, aut illum extinctū diceret, cum sui respectu idem semper maneat, nec quo ad nos extinguatur? Quis eivs prudentiam iactaret nisi imprudens? Demus autem quod Graeci divinitatē [...]oli asscripserint, vt patet de Atheniensi­bus, qui Anaxagorae solem lapidem ardentem esse, non de­um, affirmanti, venenum dederint, vt & Socrati contra eo­rum deos sentienti; hoc potius tamen ex bru [...]ali affectione & irrationali persuasione factum est, quam ex Orphei vel Aegyptiorum traditione: Elephanti enim in Africa ori­entem Solem salutare, et quasi devotione quadam adorare scribuntur, et agrestes seu feri quicun (que) populi abs (que) do­ctrinâ vllâ coelestia lumina Solem et Lunam pro [...]ijs sem­per coluerunt, nec opus fuisset Orphicâ institutione, seu ex Aegypto sacr [...]rum translatione; Deinde de causis solenni­tatum primis et vero vsu▪ non de supervenientibus et abu­su hìc nobis sermo est: Hoc modo Solē pro Deo cultū, ei (que) sacra facta esse à vulgo cōcedimus, illo à sapiētibus nequa­quam, sed occultū quid (non omnium oculis expositū coe­li Solē, optimam creaturam, at non deum) sēper denoratū esse: Quibus et Lāpadophoria in Promethei, Lampado­phoria. Vulcani et Mi­nervae gratiā observata annumeramus, quippe qu [...] singula­rem communitatem cum praecipuo Aegyptiorum Deo, Vulcano, Chymiae non ignoto, nec non Pallade Atheniens [...]ū tutrice, sapientiae dea, habeant; Praeter haec enim innume­ra quo (que) alia apud varias gentes festa fuisse non ignora­mus, tum etiam apud Aegyptios et Graecos; sed cū haec & proposito nostro sufficiāt & explicata per se alijs lucē prae­stent, [Page 196] paucis illis hoc loco contēti, caeteris supersedebimus: Erat autem Athenis consuetudo, vt nonnulli accensas faces deferentes in vrbem decurrerent, alij post alios, eas (que) ex­tinctas servarent, cujus verò fax extinguebatur, sequenti victoriam concedebat, qui ardentē ad metam attulerat, vi­ctor erat; si nemo, victoria in medio relinquebatur: Quod institutum licet quidam ad cursum vitae humanae accōmo­dent (vt fieri posse non diffitemur) tamen si nos considere­mus causas, cur Prometheo, Vulcano & Palladi ara cōmu­nis fuerit in Academia, longé alit [...]r sentire cogimur: Quis enim Vulcanus?Ara commu­nis quibus dijs fuerit. an non jgnis, aut circa jgnem operarius? Quis Prometheus? an non Medicinae, al [...]arum (que) artium, vt & metallicarum inuent [...]r perhibetur? De eo enim sic Aes­chylus: Quid proferam, inquit Prometheus, quot commo­da educta per me sunt humi latentia? Ferrū vel argentum vel aurum, vel quis ae [...], ni mentiatur, repperit, quis me prior? Nemo profecto, ni v [...]lit mentirier: Artes repertae quae (que) sunt Promethei: Haec ille: Hic est, qui scintillā ignis ex Sole mutuatus hu­manis mentibus in fixit; Hic est qui viam Herculi mon­stravit ad aurea mala Hesperidum: hic est, cujus statua in dextra manu cum sceptro erigebatur: De hoc Orpheus in hymno ita canit: Rheae conjunx alme Prometheu, qua­si ipse esset Saturnus; De Vulcano & Pallade superius satis:Mystica cau­sa. Ex quibus apparet revera mysticam causam fuis­se, cur his dijs creditis ara communis erecta, ac so­lennitas lampadif [...]rorum in eorundem honorem insti­tuta sit: Cu [...]us rei cum ante hac memin [...]rimus, hic eam cuilibet intelligenti saltem consyderandam re [...]inquimus: Ab hoc more Graecorum jgnis aeterna nutritio apud Ro­manos videtur originem duxisse, qu [...] in V [...]stae Deae virgi­nis reverentiam fiebat; Inter [...]ū enim Vestam pro te [...]r [...], sae­pius pro igne, ignis (que) numine interpret [...]t [...] [...], cu [...]us colendi ritus hic traditur:Ignis Vestae sacer. Ovid. 6. de Fastis, Vestam apud Roma­nos nullam imaginē aut simulachrū habuisse▪ vt alia numi­na credita scribit, quia ignis in se non potest bene effigiari; ideoque in templo ejus fovebatur ignis, & dicebatur aeter­nus, [Page 197] cuius curam virgines Vestales habebant, quibus negli­gentia fovendi hunc ignem crimen capitale erat: Vnde dicit Valerius lib: 1. c. 1. quod Licinus pontifex Max: Vir­ginem vestalemid est, deae Vestae consecratam, iudicavit igne cremandam, quod quadam nocte parum diligens aeterni ignis custos fuisset. Et Titus Livius lib: 8. de secun­do bello Punico ponit inter prodigia, quod ille ignis ex negligentia fuit extinctus: Ex his nemo non videt, quod si in Aegypto adeò Vulcanus,Vulcanus in Aegypto deorum prae­cipuus. Vulcaniae (que) artes in precio fuerint, vt Lemnius ille ac claudus, ab alijs populis despec­tissimus deorum, maximum ac preciosissimum templum cum consecratione et nutritione Apis, tot (que) Sacerdotum (ex quibus et reges electisunt) meru [...]rit, inde quo (que) apud Graecos Lampadophoria, eius honori attributa, et apud Romanos Vestae solennia, originem duxisse, quomodò­cun (que) pòst in abusum et oblivionem venerint:DE Certa­minibus & ludis insig­nioribus Graeciae. At haec de festis, nunc de certaminibus et ludis: Horū etsi varia ge­nera apud diversas quo (que) gentes fuerint, tamen nos saltem quatuor ea (que) praecipua, Graecis celebrata, peruoluemus: Finis, vt dictum, institutionis festorum fuit, vt arcana sub illis latentia sapientibus nota, alijs ignota manerent, ac prae [...]erea vt vulgus sub religionis forma, deorum metu, in ordine polytico retineretur; Idem et in certa minibus et ludis, tanquam à dijs ipsis confirmatis cernitur; Ac praeterea, vt animosiores ab otio ad negotium, in pa­ce ad bellum, ad corporis robur et sanitatem com­parandum,Ludi eque­st [...]es Germa­noru [...], To [...] ­neamenta. nec non gloriam et nominis celebritatem aucupandum exercerentur et incitarentur: Novimus▪ qua intentione ludi Equestres iampridem apud Germanos, (quos Torneamenta vocant) inceperint, et quo authore, nempe Imperatore Henrico Saxonico, primo, seu Aucupe cognominato, quibus vrbibus et personis celebrati sint, eorum (que) finem vrilissimum toti huic genti fuisse non est dubium; Sic et antiquissimos i [...]sdem ferè rationibus mo­tos esse verisimile est, dum certamina diversis tempori­bus instituerint: Verùm quid hoc ad chymiam spectet, [Page 198] quilibet non indiscretus arbiter statim quaeret? Fateor, quod dimicare armis, et Medicinae vacare, diversissima sint opera, hoc ad hominum salutem, illud ad perniciem (ho­stium) inuentum;Pallas mili­tiae & arti­bus dedita. Apollo, mi­les, medicus, poëta. Sed quia Pallas fingitur sapientiae & stu­diorum dea, & nihilominus bellatrix, Apollo Musarum praeses, Medicinae inuentor, Vares & poëta ac nihilomi­nus Typhonis trucidator, iaculator & miles auratus; q [...]i (que) in his certaminibus quondam victor declaratus sit, non sine causâ ipsum in haec aliquid iuris habere subolfeci­mus; Idque ideo quia veram originem horum ludorum, quod ad authores, qui suis sumptibus, authoritate et iu­dicio primitús ordinârint, nec non speciales fines, quo­rum honoribus deputati sint, fabulis poëticis et allegorijs Chymicis, inuolutam reperimus: De primo constat, si Imperator vel Rex vel princeps solennitatem eiusmo­di incipiat, quod eius memoria nunquam deleatur, do­nec illa perdurârit, & pòst quo (que) literis celebretur; Iam veró non succurrit, quis rex aut princeps ea certamina instituerit, qui eâ authoritate valuerit, vt gentes alias, proximas vel remotas ad vnum locum conuocare vo­luerit, aut potuerit: A privatis igitur personis ea incep­ta esse credibile est;Solennia Graecorum à privatis vi­dentur insti­tuta. et à talibus, quae communi statui prodesse potius, quam suae vtilitati prospicere cogitâ­rint: Vtque maiori existimatione haberentur, dij in illis primi victores fuisse per [...]ibiti sunt: quod in singu­lorum consideratione manifestius appar [...]bit: Admira­tione autem dignum est, quod apud totam antiquitatem Ethnicam nulla vera, certa et definitiva temporum meta, quam Epocham vel aeram Chronologi appellant, ante Olympiadum initium extiterit: Inde enim contingit quod omnia ferè facta antiquorum regum, quos pluri­mos fuisse etiam ante inchoatas Olympiades patet, in­certa et dubia reddantur: Sunt qui illud seculum, quod Olympiades proximé antecessit,Seculum Heroicum, intellectuale est. Heroicum nominent, quia eo tempore Ethnici praesupponant vixisse tot de­os, deas, heroës, et heroinas, quorum res gestae in fabulis [Page 185] traduntur, sed nos, quiá nec dij, nec heroës illi revera extiterint, heroicum appellari posse agnoscimus, ideo, quia tum tot heroum et deorum fabricatores vixerint, nempe Orpheus, et longè ante ipsum Hermes cum tot Aegyptijs sapientissimis Philosophis, Sacerdotibus & Regibus, post eum verò alij Graeci, quos ante recensui­mus, Linus, Melampus, Musaeus, Amphion, Eumol­pus et reliqui; Ab his enim tota deorum & heroum proge­nies orta & propagata est: Ab his quo (que) aut eorum sequa­cibus primum certamen Olympicum in Dei omnipoten­tis honorem, proximi commodum,1. Certamina Olympica. Mercator Olymp: in A. M. 3154. Romae con­dit: in A. M. 3178. Na­tiv: Christi in A. M. 3929. trans­fert. inchoatum & ordina­um esse si opinabimur, vix fallemur; Eius initium, vt su­prà quidam collocant in annum mundi 3189. (alij, 3187. vnum inclusivé, alterum exclusivè intelligendo) Vrbis verò Romae conditionem in annum Mundi 3213. hoc est, 24. annis Olympiadum initium antiquius Româ: 775. annis circiter ante aerae Christianae (seu Nativitatis Christi) ini­tium: quod tempus coincidit in regnum Sabaci Aethio­pis Aegyptij regis, quem Sethon Vulcani sacerdos & rex secutus est, & hunc Psammitichus, qui peregrinos prior ad­misit: Agebatur illud certamen quinto quò (que) anno, vel quinquagesimo quoque mense, eoque mense qui Parthe­nius vocatus est, aut [...], hoc est, quatuor annis ex­pletis, quinto incipiente, ita vt Olympias spatium qua­tuor annorum compraehenderit: Incipiebatur die Lu­nae decimo quinto transacto, hoc est in ipso plenilunio, peractis ante solennibus, vt mos erat, sacrificijs, atque per dies quinque, totidem quoque Iudorum generibus, nempe cursu, palaestra, dis [...]o, saltu & pugilatu celebra­batur: In quibus praemia victoribus coronae, ex ole­astro proponebantur, atque ingens honos illis habitus est donaque à concivibus dabantur et à magistratu im­munitates et privilegia plurima: Olympica dicebantur certamina ea, quia Olympus mons isti loco, vbi fie­bant, vicinus erat, nempe in Eliensium regione non pro­cul a Pisa civitate, et Alpheo flumine: Strabo lib: 8. [Page 200] Olympica certamina scribit post Troiana tēpora incepisse, eo argumento, quod Homerus nullam mentionem fecit de Olympicis, cum meminerit tantum de nonnullis cer­taminibus funebribus: Quae ratio cunuincit probabiliter Homerum vixisse ante Olympiadum initium, et ita per consequens horum ludorum mentionem facere non po­tuisse; Quin ipse Homerus non satis exprimit, quo tem­pore vixerit, aut quibus regibus in Graecia, Aegypto aut alijs locis regnantibus; et quanto temporis spacio praeci­sè absuerit à Troiae eversione, aut quibus regibus in quo (que) regno illa contigerit; De quibus post dicetur: Ideo (que) vere scripsit Strabo, post Troiana tempora Olympiades ince­pisse; Cum Troiana illa tempora in Heroico seculo com­praehendantur, et nimis retrò ab Olympiadum initio re­trusa sint: De authoribus primis mirum est, quod tantae celebritatis non certa extet memoria; Verùm eredendum, à paruis initijs haec quo (que) vt alia permulta,Prima Opi­nio. post magna facta, cepisse: Alij dicunt á Dactylis Idaeis quin (que), quia ab Ida Cretae monte in Elidem venerunt, cursus certamen primó propositum,2. Opin: & eorum vnum Herculem vocatum, praecipuum authorem extitisse: Alij Iovem ipsum haec cer­tamina instituisse victis Titanibus putant, in quibus Apol­lo Mercurium cursu superauerit & Mars vic [...]rit pugillatu:3. Opin: 4 Opin: Alij Iphitum ea primum instituisse volunt, vt Eusebivs & Pausanias lib: 5. testantur. Nonnulli, inter quos Pinda­rus et Isacius, scriptum reliquerunt, Herculem Alcmenae filium, non Iaeum Dactylum, Olympia inchoasse in hono­rem Iovis; Eum enim post debellatum Augiam Elidis re­gem, qui Solis & Iphiboae filius dic [...]batur, quoniam sibi promissam mercedem ob fimi boum purgationem non accepisset, ex Elidis populationibus et praedâ certamen Io­vi instituisse Olympio, at (que) illud Olympicum nominasse, reserunt: Inde pu [...]ârunt Herculem ipsum su [...]s pedibus sta­dium Olympicum met [...]tum esse, id (que) fecisse 600. pedum longitudinis; Cum (que) caetera stadia eiusdem sint pedum nu­meri, at (que) illud reliquis longius, Plutarchus narrat Pytha­goram [Page 201] ex proportione pedis ad corpus humanum in­dagasse magnitudinem corporis Herculei, vt habet A. Gell. in initio noct. Att. Ex his quatuor opinionibus tres fabulosae sunt, et vna saltem hystorica fide niti videtur, nisi tot adversarias haberet, à quibus & ipsa convul­sa concideret: Nam Idaei illi Dactyli seu Curetes sive Co­rybantes dicti, qui Iovem nutrijsse dicuntur, ac cymba­lis suis vagitum eius, ne à Saturno audiretur, occultasse, si vixerint, Iove aetate majores erunt & Saturno coaevi, quod tempus Aegyptij vsque ad 20. millia annorum re­trò extendunt: Quod si verò ab Hercule Al [...]menae & Io­vis filio deducere velint, eòdem res redit; multo magis, si ad Iovem ipsum authorem, qui cum Titanes vicerit, longè amplius spacium est, quod se in ipsum Nunquam exerit: Restat ita (que) Iphitum ea instituisse: At quis ille? Rex non legitur, nec princeps; Vnde si ille est author, homo privatus est, literis & armis instructus; Verùm cum tot & tantae allegoriae primae origini affictae sint, non abs re putamus, poëtas philosophos innuere voluisse, de qua re, & à quibus authoribus isti ludi incepti essent: Si Apollo cursu vicerit Mercurium, de vtris (que) certiores sumus:Apollo vicit Mercurium cursu. No­vimus enim Apollinem & Mercurium ex sua genealogia, quam antè tradidimus: Hic pedibus, ille armis valet; Hic Argum saxo, ille Pythonem sagittis confecit: Hic talaria gestans volatilis, ille aureis calceis ponderosus & firmus: Nihilominus Apollo Mercurium superavit cursu: Si verò Herculi Al [...]menae filio huius certaminis instituti gloria asscribatur, non repugnamus: Quia ipse & Iovi Olym­pio, tanquam patri, tantum honoris debebat, et ex tantis spolijs, nempe Solis filij, praestare poterat: Sol enim in­ter caeteros deos aureus putabatur, curru aureo incedere, ac omnia aurea habere, vt anté diximus sub Aeëtae, Solis filij, aureo vellere; Ideo (que) ditissimus, qui propria armen­ta, boves et oves habuit in Trinacria: Sed de Augiae huius bobus et Herculis stabulario labore inferiùs dicemus: Vndecun (que) igitur Olympicorum ludorum initium derive­tus, [Page 202] semper sub fabulis aliquid Veritatis Chymicae, de eorum authoribus testimonium perhibens, delitescit: Idem de Pythijs Ioquendo locum inuenit:2. Pythia. Haec proximè post Olympia et antiquitate er celebritate fuisse ex hysto­ricis et poëtis constat: In honorem Apollinis, quod ille Pythonem in Delphis sagittis confixerit, qui postea inse­pultus ibi contabuit, vnde ita dictus, instituta dicuntur: Alij Pythonem pro latrone, alij pro dracone ingenti acci­piunt, ij (que) ex Ethnicis; Cum enim Ethnici Apollinem deum in terris versatum, armis et sagittis, vt pingitur, mul­tum valuisse crederent et praesupponerent, nec negare possent vel auderent, ac interim irrationabile ipsis videre­tur tantum deum ob serpentem interfectum tantos ho­nores adeptum, cum qualis serpens esset, aut qualis Apol­lo, non intelligerent, ideo explicârunt, vt potuerunt, nem­pe fuisse latronem vel draconem insignem: At nos Chri­stiani, qui talem Apollinem non agnoscimus, contentine erimus illo responso? Minimè; Ideo (que) non ad [...]ó inconsy­deratè haec exponamus, vt dicamus Apollinem hominem fuisse, qui latronem vel draconem interfecerit: Quid enim novi esset in hisce, hominem sagittis confix isse serpentem? An hoc tantâ poëtarum memoriâ dignum foret? An tan­torum ludorum celebratione? Ne credamus quaeso: Nam si à tam vili principio ludi isti incepissent, Authores primi abiectissimae mentis et iudicij fuissent; De initio celebra­tionis loquor, non de successu: Fingunt aurem p [...]ëtae Py­thonem prius Typhonem (transpositione literarum) dic­tum, fuisse serpentē non procul à Cephiso stuvio, qui fluit ad radices montis Parnassi, vt quo (que) ait Dionysus in libello de situ orbis, natū è terrâ á Iunone pugnâ percussâ, (de quo iam anté meminimus, quantae numerosae sobolis pater [...]it) quem Apollo interfecer [...]t; Cum (que) putredine tab [...]factus fu­isset, Pythonem appellatum: Celebrabantur hi ludi vere in [...]unte ab omnibus Cycladum insulis, vt idem Dionyius tradit: Nonnulli ad Diomedem authorem referuntà Tioia redcuntem, cum effugisset tempestatem, quae Graecis ab [Page 203] Ilio redeuntibus immissa est, apud Traezenios templum Apollinis Incensoris dicavisse & Pythicos ludos in eius honorem instituisse: In quibus antiquissimus mos erat, vt pulchrior ex omnibus hymnis, qui afferrentur, in ho­norem Apollinis cancretur: Postea veró cantus ad Cy­tharam fuit institutus & aulaedorum at (que) tibicinum certa­mina: Deinde variationes aliae secutae sunt, quas hic prae­terimus: Praemia sublata & coronarium duntaxat propo­situm ex lauro, quae Apollini sacra habebatur: Et fuêre eadem forè Iudicia in Pythicis, quae erant in Olympicis, quadrigis exceptis: Alij dicunt palmam eius Iudi fuisse praemium, quam, vbicun (que) essent victores, manibus gesta­bant, alij aesculum, nondum inuentâ lauro; Alij poma quaedam Deo consecrata victoribus donari solita, vt scripsit in libro de Coronis Ister. Primum nono quo (que) anno, postea ad quinquennium Pythia actasunt, quia tot Nymphae dictae sunt Parnasides dona Apollini, cum feram trucidasset, obtulisse: Primâ Pythiade, in quâ cer­târunt dij, vicisse Castorem stadio, Pollucem pugilatu, cursu Calaim, armatum Zetem, disco Peleum, lucta Tela­monem, Herculem pancratio, eos (que) ramo lauri corona­tos ferunt: Paeanes ab his hymnis dicti sunt, qui in lau­dem Apollinis compositi canebantur: Erat autem ryth­mus eorum ille plaerun (que) qui à Sophocle seruatur in hoc Carmine, in Oedipode Tyranno: [...]

Hoc est, Iei [...] Delie Paean: Hinc Apollo cepit dici Ieius, vt Bacchus, Eucius; [...], hoc est à me­dendo & Paean [...] à feriendo: Eius de lau­des & res gestae canebantur idcirco ad illum placan­dum, quod ijs delectari putaretur, cum primus is, vt fama est, Iovis victoris laudes Saturno de regno de­pulso cecinisset carminibus Cithara sumpta magnifi­cisque vestibus indutus & coma mirificé ornata, vt [Page 204] ait in secundo Elegiarum Tibullus:

Sed nitidus pulcher (que) veni, nunc induc vestem
Purpuream, longas nunc bene necte comas:
Qualem te memorant Saturno regefugato,
Victoris laudes tunc cecinisse Iovis.

At nos omissis Ethnicorum nugamentis, scimus Apolli­nem talem nunquam extitisse in rerum natura, sed Orphe­um ejusque sequaces Poëtas Hieroglyphicum nostrum A­pollinem antea sub Genealogia aurea deorum satis de­scriptum intellexisse, non Solem Coeli, vt alij putant, nec hominem terrae; Ille noster heros jaculis & armis for­tissimus incidens Typhonem, serpentem immanissimum interficit, qui cum superiús declaratus sit, híc non repeti­tur: De putrefactione hujus Typhonis, vnde Python & Pythia nomen acceperunt, Bernhardus comes noster ex Morieno; Nisi, inquit, putrefiat & nigrescat, non dissolvetur, & nisi dissolutum fuerit ab aqua sua non poterit penetrari, vn­de nulla coniunctio, mixtio nulla & per consequens nulla pror­sum vnio: Et Rosar, Philos. ex eodem Morieno: Haec ter­ra cum aqua sua putrefit & mundificatur, quae cum mundata fuerit, auxilio dei totum magisterium dirigetur. Hermes quo­que ait, Azot & ignis Latonem abluunt & nigredinem ab eo auferunt; Vbi addunt alij per ignem, ignem putredinis intelligi: Rosarius Phil. Draco non moritur nisi cum fratre suo, & sorore sua, id est Sole & Luna, id est sulphure extracto ha­bente in se naturam humiditatis & frigiditatis ratione Lunae, cum illis Draco moritur, id est argentum vivum ab eisdem corporibus extractum à primordio, quae est aqua permanens Philosophorum, quae fit post putrefactionem & post separatiorem Elementorum, & aqua illa alio nomine dicitur aqua faetida. Haec satis eluci­dare possunt quis sit Apollo, nempe Sol nost [...]r, quis Dra­co, serpens aut Python, nempe illa aqua faetida quae pu­trescit; Id clarissime Luilius Theor: Test. C. 10. testatur: Aet hac, inquit, ratione allegoricè oportet dicere, quod magnus [Page 205] Draco de quatuor est Elementis, & non intellectu literali, quia sit terra, aër, aqua vel ignis, sed sola natura est & vna quae continet inse naturam & proprietalem 4. Elementorum. Hic Draco ad Parnassi montis radices trucidatus legitur, quia ex Parnasso Apollo noster prodijt, in (que) ejus vertice ha­bitat cum sororibus Musis, & sic in eius radicibus serpen­tem telis conficit: Sanè digna fuit haec bestia, quae á tam nobili venatore interficeretur, cum habeat tot triformes faetus, quos suprá numeravimus, qui in expersum facilè tā ­quam parricidij reum de medio tollerent: Ovidius nar­rat à diluvio Deucalionis terram ob humiditatem putridā produxisse hunc Pythonem; id (que) ratione non caret: Quia à Deucalionis & Pyrrhae seminijs lapidosis Magnae paren­tis ossibus jactis, Sole calefaciente terram suis radijs pu­tridum hoc animal Typhon exoritur; De Diomede quod dicitur á Troja reduce, hystoriam sapit, nisi fabula subesset; de eo inferius: Quod si Pythia à Diomede supponeren­tur instituta longè Olympicis essent antiquiora; in [...]ò vel hoc mundo ante no [...]dum sex millenaria à Creatore con­dito, quo Osiris, Isis, Apollo, Castor, Pollux, Calais, Zetes, Peleus, Telamon, Hercules, ab Aegyptijs longé statu­untur, vtpote dij, & à dijs oriundi antiquiores, si dijs placet: Ex hymnis quo (que) apparet, Poëticam esse intro­ductionem, & à literatis potius, quam armatis profectam: Mosicus enim deus musico honore afficiebatur à su [...] aman­tibus Poëtis; Hinc laurus & in hunc diem hymnisonis merces & praemium: De pomis pro bravio proposi [...]is ve­risimile, at ex Hesperidum hortis depromp [...]is, aliàs ridi­culum fuisset poma obtulisse hereoibus tantis, quae pueris dari solent· Quod nymphae Parnasides novem, hoc est, Musae, Apollini, cum feram trucidasset, dona obtule­rint, verissimum est; Nam decima pars terrae cum novem aquae partibus manere in fundo traditur, iuxta num [...]rum 9. Aquilarum, vt habetur in figura Seni [...]r [...]: Hae novem Nymphae, quae & lymphae videntur, dona offerunt A­pollini: sed non antequam ille Pythonem trucidârit: [Page 206] Qui haec aliter exponit, quam ipsa res patitur, in abditis literis nihil intelligit, imò vix primas ternas, licet in a­lijs vndequa (que) doctus sit: De primis victoribus aliàs di­ctum est & dicetur in sequentibus: Cur Ieius dicatur A­pollo, ex Etymologia desumitur, quia medicus est; cur Paean illi sacer, quia miles; nempé cum medicinâ bel­lator, qua ille expugnat morbes: Medicina enim Phi­losophica omnium morborum humano quocunque mo­do sanandorum expugnatrix est: Ratiò quae additur, cur Apollo hymnis decoretur, scientibus probabilis est, quia ille cecinerit laudes Iovis Saturno depulso; Nisi enim Sa­turnus deijceretur è regno in Tartara, hoc est, prima nigredo, Iovi nihil imperij aut laudis esset; Ideoque jure Saturnus depositus, imò vel exenteratus â Iove fi­lio, quia ita decuit in arte Philosophica, non in Polyti­ca: Ibi nullum est impietatis crimen, at scientiae prae­mium, hic parricidium detestabile et horrendum: Vestes quas Apollo induit purpureas, nos maximè suspicimus: quia ijs indutum esse oportet, si Paean sequi debeat: At nos non Apollini, qui nusquam est, nisi apud Philoso­phos, Paeana canimus, sed Apollinis datori; (quo nato obmutuit ille Ethnicus Apollo, spiritus tenebrarum) hoc est Christo victori omnium falsorum numinum & trium­phatori maximo:3 Isthmi [...]. Nunc ad tertium [...]udorum genus trās­ibimus, in honorem Neptuni, ad imitationem Herculis qui Olympia Iovi consecravit certamina, institutum à Theseo, vt Plutarchus scripsit in vita Thesei: Alij in me­moriam Melicertae à Sjsypho Aeoli filio primitus Isthmia peracta esse dicunt, vbi ille Melicertae sui propinqui cada­v [...]r agnovisset, Athamantis (que) filium: Nonnulli in Sci­ronis mortem expiandam à Theseo inventa volunt; alij ob alias causas: Celebrata autem sunt in Isthmo Peloponnesi, ad Neptuni templum ibi celeberrimum quinto quoque anno: Archias Poëta non in Neptuni sed Palaemonis honorem Isthmia fieri solita scribit Epi­grammate Graeco, quod ita Latinè sonat.

[Page 207]
Quatuor in Graecis certamina, quatuor illa
Sacra? duo Superis, sunt duo sacra viris:
[...]unt Iovis haec, Phaebi (que) Palaemonis, Archemori (que)
Praemia sunt oleae, pinea, mala, apium.

Fuerunt autem Melicerta & Learchus Athaman­tis Thebanorum regis & [...] [...] filij: Athamas furore percitus Learchum cecîdit, quem mater in I [...]be­tem bullientis aquae jecit, atque ipsa quoque mente capta, verita iram Athamantis e Petra Moluride voca­ta cum Melicerta in mare desilijt: Facta ést Ino vna è Nereidibus, quae Leucothea vocata est; at Melicerta Déus Palaemon: Melicertae corpus à Delphino dela­rum est in Isthmum, quod vidit Corinthi rex Sisy­phus: Inde Isthmia in honorem Melicertae iussu N [...]rei­dum á Sisypho cepta sunt celebrari: Alij alias causas ad­ducunt: Hae nobis sufficiunt, quae cum similiter ex ar­canis Chymiae depromptae sint, de authoribus horum ludorum non dubitabimus, quin eos hujus Philoso­phiae admodum gnaros fuisse: Nam Melicerta & Leu­cothea filius & mater, quae personae sint, Etymo [...]ogia, nisi fabulae contextus, satis doceret: ne quid de bulli­tione Learchi in lebete matris consilio facta monea­mus; sic Progne Ityn▪ Tantalus Pelopidem, Isis Osi­ridem, mater semper filium coxit, eaque omnia sunt ex arcanis Aegyptiae Philosophiae deprompta & magiste­rio Hermetico maximè convenientia: de quibus cum alibi latius dixerimus, ad Nemea properamus: Haec in Sylva quadam ita vocata,4. Nemea. quae fuit inter Phliuntem & Cleonas Acha [...]ae civitates in Archemori Lycurgi filij honorem celebrata sunt: Alij alias opiniones de [...]nsti­tutione horum sudorum diversissimas adducunt: Nos posthabitis caeteris, illorum placita, qui maluerunt ab Her­cule fuisse instituta, quia Nemeaeum leonem ibi oc­ciderit, amplectimur: Erat hoc certamen Epitaphi­um [Page 208] sive funebre, in quo victores apio coronabantur, quae funebris erat planta, idque ad perpetuam Archemo­ri memoriam: Post triennium duodecimo die mensis, qui [...] dictus est, agebantur: quia eo mense Theseus Amazonas debellârat: Nemeam verò quidam volunt vo­catam fuisse regionem Argivorum à bobus Iovis & Lunae ibi pascentibus: Syluam quo (que) Nemeam fuisse, in qua Ieo, ab Hercule prostratus, vagabatur, sub Herculis laboribus dicturi sumus; ad quos libro se­quenti enarrandos, iam nos eon­ferimus.

Finis Libri Quarti.

Liber Quintus. DE HERCVLIS Laboribus.

FAma de virtute, robore, & laboribus Herculis immensis adeó increbuit per totum terrarum orbem, vt ne angulus quidam extiterit in quatuor mundi cardinibus aut partibus, vbi non inno­tuerit, in omniùm ore & honore fue­rit: Vnde cum quidam in confessu cla­rissimorum virorum Herculis laudes decantandas sibi sumpsisset carmine, alius Laconico hoc dicterio ipsi silentium imposuit dicens: Quis ignorat lau­des Herculis? Inoportunum ita (que) & quasi absurdum, j­mò impossibile, esse existimamus, Herculem tot seculis retró, vt Heroa praestantissimum receptum & agnitum, vel non fuisse omni [...]ó, vel saltem in mente Poëtarum & Philosophorum extitisse, tanquam idaeam laboriosissimi monstrorum & tyrannorum domitoris, demonstrandum sibi sumere: Per nos licet, vt maneat, si quis fuerit Hercules, quomodocunque vocetur vel Aegyptius, vel I­daeus vel Alemannicus, aut alterius nationis, cum noveri­mus omnem aetatē, omnemque mundi plagam suos Her­cules & Marte & arte laboriosissimos exhibere, vt non o­pus [Page 210] sit commenticios aut ficticios alios & remotissimo [...] ab inferis revocare: Verum illum ipsum Heros, cui tot, tales ac tanti labores imperati dicuntur, vix vnquam ex­titifle facilé convinceremus, non quidē hystoriarum mo­numentis, quae vix vlla, nisi Poëtarum allegorica ad­sunt, sed ex consideratione ipsius subjecti & laborum, quos perpessus traditur: Hi enim cum ejusmodi sint, vt partim non deceant virum ad [...]ò magnanimum ob levitatem & vilitatem, partim quia hominis vires, omnem (que) rationem longè superent, in (que) omnibus aureae genealogiae dijs de­abus (que) antedictis conveniant, magis quàm vlli vnquam scriptores, Herculem suis vivis (que) coloribus depingunt. Nam vt picturae artificiosissimae muta aliqua Poësis dicun­tur,Muta Poë­sis Pictura loquens. sic ipsa facultas Poëtica loquens pictura aestimari non immeritò potest; Ex qua, nempe Poëtarum antiquissimo­rum figmentis, quicquid his vltimis seculis de Hercule sci­mus, hausimus; scribant hystorici, qui post Herculis tē ­pora vixerint, quid velint, cum vix vllus eorum Homeri, multò minus Orphei Poëtarum Coryphaei, aetatem atri­gerit; qui tamen ipsi Herculi nullo modo coaetanei, vt de ejus rebus gestis hystoriam abs (que) fictionis suspitione con­dere potuerint, fuisse reperiuntur: Orpheum omnium pri­mum figmenta & allegorias de dijs & heroibus ex Ae­gypto in Graeciam transtulisse certissimum est;Orphei opera. atque in­ter caetera condidisse opera, quae ipse in initio Argonau­ticorum recenset, de laboribus Herculis: quemadmo­dum & de gigantibus cum Iove pugnantibus, de raptu & luctu Proserpinae, de Cereris erroribus, de luctu Ae­gyptiorum Osiris causa, de Veneris & Minervae sacri­ficijs, alijsque ejusmodi, quae deinde ad Graecos pro fa­ctis deorum & heroum propagata sunt: Si itaque Or­pheus horum primus author est,Ante Or­pheum vix vllus Graecus scriptor ex­tat. nec ante ipsum Grae­cus Scriptor, nisi forte fictitius extet, multò minus aliatū gentium, (Israëlitas semper excipio) quid nugentur illi, qui de Heroico seculo multa dictitant, quae personae de­orum & heroum tum vixerint, quid perpetrârint, quae [Page 211] fanda nefanda effecerint, quanto temporia spatio ante no­stram aetatem in vivis fuerint, & his similia; Taccant il­li praeposteri rerun, quas non intelligunt, iudices aut a­lios scriptores Orpheo antiquiores nobis reverá produ­cant; Nec satis est quem in medium protulisse, qui aetate minor sit longé Orpheo & Homero, figmenta autem sua seu Chronologias & personarum fictarum res gestas ex­tendat longissimè supra Orpheum; que madmodum mul­tos ejusmodi inter Graecos inventos esse illis temporibus non est dubium: nec solum apud Graecos, sed etiam ali­os: Quae non ideo dicta velim, quasi omnia illa anti­quissima Ethnicorum in dubium revocem, sed vt saltem quorundam scriptorum errores agnoscantur, qui vt suae civitatis vel gentis ortum à dijs demonstrarent, sedentes domi, magnas genealogias regum à dijs ortorum, eo­rumque res gestas suprà mille annos retrò respicientes effinxerunt:Beroso statua aureâ linguâ posita, teste Plinio. l. 7. c. 37. Novimus Berosum satis antiquum esse ex Ethnicis, ac similiter quāplures alios scimus Abraha­mi, Israëlitatū patris, mentionem facere, verū illi vel ex Patribus & Chaldaeis, aut Iudaeis multa per traditionē acceperunt, quae veró de dijs & heroibus illis habent, ex suis scriptoribus, rarò oculatis testibus, sae pissimè ex se­ipsis tanquā aranei hauserunt: In hoc genere Aegyptij palmam praeripuerunt alijs,Vana gloria Aegyptio­rumae anti­quitate. nec non exemplum vanae gloriolae de antiquitate contendendi reliquerunt; quorum nonnulli recentiores scriptores impudenter affirmant in Aegypto per octodecim millia annorū deos & heroas regnasse; nec id satis, sunt qui centū millia anno [...]ū tri­buant Aegypto, quód Astronomiae & Geometriae sci­entiā habuerit: Quis hic [...]isū tene [...]t? quis non nasū Rhino­cerotis habeat? quis [...]uer senes illos delyros praesenio nō ludar? Sed non nostrū est ad aperta mendacia responsum reddere, cū haec se ipsa,Horus ab Aegyptijs dicitur Sol, Bocatio teste tanquam Polypi in fame suos pedes corrodant: Si Orus est vlrimus deorum, qui regnavit, cum pater [...]ius sit Osiris, & huius Satur­nus, huius Caelus, quis huius erit pater? nullus, quia [Page 212] Caelus est absque patre: Tota erga deorum series est, secundum Aegyptios, Gaelus, Saturnus, Osiris, Orus, at­que hi sunt Dij qui regnârunt tot mille annis; post hos narrantur homines regnasse reges numero 475. ad Alex­andrum vsque quorum singulis si deni attribuantur anni, fient▪ 4750. anni, quibus homines in Aegypto regnave­rint,Mercal [...]r A. M. 3494. ad Alex. nu­merat. cum tamenà mundi creatione ad Alexandrum sal­tem 3629. á diluvio 1973. à Nimrodi primo regno 1842. ad eundem Alexandrum numerentur anni: quo exiguo temporis spatio, nondum bis mille annorum quomodo 475. reges Aegyptij regnâsse poterunt, nisi singulis qua­ternos attribuamus annos? Si veró quatuor menses pro integro anno numerent, vt soliti dicuntur, longé minor erit annorum summa, quàm prior, sed numerus regum non correspondebit; At si mensem pro anno lunari cōpu­tent, concedimu [...] ad Alexandri tempora 20000. annorum spatio ipsos habuisse reges; De numero non sumus sollici­ti valdè; Herculis vt monstrosa facta, ita & ortus incre­dibilis narratur; de quo Orpheus in Argonauticis scribit hoc modo.

Hic prius Herculeum r [...]bur mihi cernitur: [...]lim
Hunc Alcmena Iovi peperit coniuncta superno,
Cum latuit Phoebus longas tres ordine noctes
Continuas, caruit (que) die Sol, lumi [...]e Soles.

Nā cum Alcmena ex Amphitryone praegnans esset, ta­men vt ex se etiam conciperet, dicitur Iupiter tres no­ctes in vnum conjunxisse, quod spacium totum in ex­primendo Hercule absumpsit. Quo Poëtarum figmen­to non solum contra rei ipsius veritatem,Figmenta somniantium. sed pietatem in deos, naturam eiusque ordinem, bonos mores & vitae civilis institutionem peccatum est: sed excusandi vi­dentur, si mens illorū respiciatur, non verba, cum enim effectum non vulgarē sed optimum exprimere voluerint, optimam causam elegerunt, cum hominum fortissi­mum, [Page 213] non ex homine sed deo natum finxerunt, id (que) non communi modo, sed tanto temporis interuallo, quo vel mille alij propagari possent: Sic Palladem ex Iovis Cere­bro natam finxerunt, praeternaturali partu, vt pote summā sapientiā & ingenij subtilitatem innuentes: Hercules ita (que) cum robur & constantiam secum ferre debeat & denotate, á robustissimo, nempe Iove, & longiori tempore progeni­tus fingitur: Poëtae enim seu primi authores Aegyptij non curant naturae aut morum rationem commùnem in suis fictionibus, sisaltem id, quod velint, commodé exprimant: Hinc tot adulteria, libidinum formae & vitiorum monstra etiam á dijs, qu [...]s finxerunt; commissa ab illis etiam cum laude decantantur & per oppida hymnis celebrantur; Qua­si dicerent ac faterentur, non esse revera deos, de quibus tot & tanta fingant, sed homines fuisse, (vt non nulli sacer­dotum confessi sunt,) aut deos existimari hominum ma­nibus fabricatos, de quibus Hermetem in Asclepio Dial: disserentem agnovimus: Natus deinde Thebis est Hercu­les, Iove patre & Alcmena matre, vt dictum: Fratrem ha­buit Iphiclum vnâ nocte iuniorem Amphitryonis filium mirae celeritatis & pedum levitatis: Vt autem causa ma­nifesta esset tot laborum ab illo vno exantlandorum, finxerunt, hos fato quodam illi impositos hac ratione: Cum nonum mensem ageret Hercules in vtero, & septi­mum Eurystheus Stheneli, Mycenarū regis & Archippes filius, Iupiter ex his duobus, illum alteri imperaturum, qui prius in lucem ederetur, dixit: Hinc Iuno septimestrem Eurystheum produxit, cum Hercules primo die mensis decimi postea nasceretur: Iuno autem Herculem, vt pelli­cis filium iam recens natum omnibus modis inuisum ha­buit: Eumolpus autem ille, qui librum de mysterijs com­posuit, scripsit,Eumolpus de mysterijs. Herculem primum quidem fuisse inuisum Iunoni propter matrem pellicem, at placatam fuisse à Pal­lade, cuius etiam hortatu Iuno lac praebuerat paruulo, eum (que) fecerat immortalem: Tum (que) fabulantur, viam lacteam in caelo factam ex lactis effusione, cum Hercules [Page 204] violentius mammam Iunonis sugeret; Quod alij Mercu­rio tribuunt, vt suprà meminimus; Voluerunt enim poëtae vt & caelum particeps esset vestigiorum Herculis;Astronomiae constellatio­nes à figmen­tis aureorum deorum de­ductae. Hinc viam lacteam non solum ab eo factam fingunt, sed & om­nia fere sydera seu constellationes ab aureis dijs & heroi­bus, eorum (que) operibus aut rebus gestis deducunt, vt patet in duodecim illis caeli signis, alijs (que) plaeris (que): De quibus consulatur Ovidius in fastis Ethnicus, & alter Novidius Christianus, alij (que) permulti: Sequente nocte post primum nativitatis diem Herculi à Iunone duo angues ferocissimi immissi dicuntur, quos ille manibus compressis enecauit, vim sui roboris in ipso vitae limine ostendens: Deinde cum adolevisset, licet generosissima naturae suae semina impressa haberet, tamen abs (que) magistrorum disciplina & exercitio nihil eorum in actum producere valens, singulis in artibus, quas addiscere debebat, singulos praeceptores n [...]ctus est: Iaculandi artem à Teutaro Scytha pastore, aut, vt alij volunt, à Rhadamantho didicit: Vt alij, a Thestiade, vel Euryto: A Lino, Apollinis filio, literas percepit, cui mortem, pro didactro, cum ab eo vapularet, intulit; Mu­sicam ab Eumolpo: Luctam & artes caeteras Iudicras ab Harpalyco, Mercurij & Phanopes filio; Ab Autolyco, currus agitare, ab ipso Amphitryone, equitandi peritiam: A Castore armatus pugnare didicit; In astronomicis autem rebus habuit virum sapientissimum ac optimum Chiro­nem magistrum. Hi octo singuli suam operam collocâ­runt in vno Hercule erudiendo:Octo magi­stri Hercu­lis. Vt enim plures noctes ad eius conceptionem, ita & plures praeceptores ad crudi­tionem requisiti sunt; Illis, vt esset & viveret, ab his vt bené, procuratum est: At qualis tandem Hercules futurus fit, quis quaerat, an saltem fabula per hominum ora obam­bulan [...], an verò talis vnquam heros extra allegoriam na­tus sit?Deorum gē ­tilium sum­mus qualis [...]. Herculem talem & tantum hominem, aut potius semideum fuisse, Ethnicis facilé persuasum est, qui credide­runt Iovem Deum, Saturni filium in terris versatum om­nis generis adulteria, stupra, homicidia & ejusmodi alia [Page 205] commisisse, cum multorum regum & deorum filiabus cōcubuisse & ex illis liberos suscepisse, exquibus & Hercu­lem vnum, in quem omnes sui corporis ac roboris vires contulisset Iupiter, putârunt; Cum (que) Iupiter potentissi­mus deorum & quasi omnipotens praesupponatur, non illi factu difficile aut impossibile existimârunt filium, tot monstrorum domitorem & rerum aliás incredibilium effectorem, mundo producere & offerre: Ideo (que) illi om­nia Herculis facta pro factis & non fictis acceperunt; Vn­de autem haec opinio in vulgi mentem peruenerit, ex cir­cumstantijs partim ante dictis colligi potest: Nomen Io­vis à Iehouah remansisse apud ethnicos non est dubium;Fr: I [...]n: in praef: Gram: Hebraeae. Cum (que) Iehovah sit omnipotens, qui filium suum in mun­dum missurus esset, vt Diaboli monstrosa opera, hoc est, Cerberum, Inferos & huc spectantia alia destrueret, que­madmodum sub vmbris, aut etiam, vt dicitur, ex apertis Sibyllarum vaticinijs apud ethnicos eruditiores consta­bat, hinc occasionem praebuisse potuit figmento de Her­culis, Iovis filij, robore & inuicta fortitudine: quorsum & videtur spectare, quod idem Hercules fingatur tres die [...] ac noctes in ventre ceti degisse, velut de Iona in sacris le­gitur, qui fuit imago Christi, per tantundem temporis in gremio terrae olim permansuri & pòst resurrecturi; Cum (que) Hercules ab alijs dicatur tempore Sampsonis vixisse, forte ab hoc multa ad Herculem afficta credi possunt; Sampson autem robustissimus heros haud dubia fuit figura & typus Christi victoris super diabolum omnes (que) suos hostes tri­umphaturi; Talia, inquam, à vera Israëlitica hystoria pe­tita occasionēfortè praebuerunt, multa Herculis laboribus afficta fuisse,Multa Her­culis labori­bus afficta. vt & ipsi Aegyptij vel alij ethnici tantum Heroa habere viderentur: Sive haec ita se habeant, siue non, nos existimamus primam originem fictionis huius allegoriae de Herculis laboribus aliunde produci, et anti­quiorem esse ipso Sampsone, vel etiam Hermete: Cum enim hic Herculis mentionem faciat, nempe ipsum vna cum Prometheo et Mercurio Isidi vt Aegypti praefectum, [Page 216] ab Osiride constitutum esse, videtur Herculis nomen an­tiquissimae memoriae esse: Et siab adiunctis aut parallêlis, vel quod dicitur, noscitur ex comite, qui non dignoscitur ex se, aut ex causis effectus, ex magistris discipulus, ex factis efficiens, prospicitur, non dubitamus Herculis alle­goriam de tot & tantis laboribus effictam (quia si eos hy­storicâ fide dignaremur, essemus non solum insaniores Ethnicis, sed et sacrâ fide privaremur) Personam artifici [...], qui arcanissimum Aegyptiorum arcanum inuestigare et perficere velit, graphicè depingere; Quod etsi primâ fron­te obscurum appareat, faxo tamen, Deo dante, vt clarissi­mè resplendescat, omnibus dubitationis nebulis discussis & remotis, primò in genere, pòst sub singulis laboribus specialiter:Parentes Herculis. Si parentes Herculis consyderemus, pater est Aureae genealogiae praecipuus; Quorsum igitur pater, eò­dem et filius refertur: Ex tertio autem libro constat de Io­ve, quis sit, et quorum filiorum pater: Quae ibi demonstra­ta cum adeó firma sint, vt nullo modo labefactari queant etiam ab eo, qui Ethnicus esse malit, quam Christianus, dummodo tamen non ex figmento faciat hystoriam, hoc loco repeti non debent; Hercules ita (que) filius talis est, qua­lis pater, at diverso respectu; Hic agens internum artis nempe praecipuum subiectum, ille autem agens exter­num, nempe ipsum antificem designat: Et quidem non to­tum artificem, sed potius manuū eius operationem, et in­victam constantiā et robur in inuestigando et perficiendo id, quod requiritur: Cum enim praeter id in artifice con­syderetur ingenium subtile, naturale, et non sophisticum, et sapientia, haec adumbrantur per Mineruam seu Palla­dem, vt saepè dictum est, an [...]è sub Iasone, et póst sub V­lysse; Hi enim tres videntur Artificem philosophum de­pingere; Nempe Iason, quid inuestigari, quomodo tracta­ri & qua arte vinci debeat; Hercules quantâ animi et cor­poris constantia idem quaeri, elaborari et perfici cōueniat; De quibus, ne quis nostram hanc solam opinionem putet, sic Aurel: Augurell: lib: 2. Chrys: dites vbi pectine eburno

[Page 217]
Aurea perpetuo depectunt vellera Nymphae:
Quaeprima Heroum pubes rate sancta petivit,
Nec timuit tantos per fluctus quaerere summis
Tum ducibus ditem sub Iasone & Hercule Colchon;
Alter inauratam noto de vertice pellem,
Principium velut ostendit, quod sumere possis,
Alter▪ onus quantum subeas, quantum (que) laborem
Impendas crassam circa molem & rude pondus,
Iason:
Edocuit; Ne (que) enim quam debes sumere, magnum
Inuenisse adeò est, habilem sed reddere massam,
Hercules.
Hoc opus hic labor est, hic exercentur inanes
Artificum curae, varijs hic deni (que) nugis
Sese ipsos alios (que) simul frustrantur inertes.

Praeter hos duos, in Vlysse quo (que) errores artificis varij tanquam eius magistri describuntur, de quibus circa finem sexti libri agetur: Si quis autem existimet, Herculem ac Iasonem, vt & Vlyssem, ad Chymicos artifices referri non posse, propterea, quod hi sint heroës armis clari, rebus ge­stis insignes, principe loco nati, & econtra Chymiae dedi­ti plaeri (que) abiecti animi, humilis originis, nullius celebri­tatis, nisi fortè quod carbones multos consumant, et non pauci ob fraudem; Imó quod Chymia non sit ars, nisi astu­tia, nec vtilis, at damnosa, nec difficilis aut adeó laboriosa, sed facilima tot libris prostituta vulgo & operarijs vilissi­mis; Huic ita consenti velim censoriam illam virgulam ademptam tam diu donec ipse censeatur an eâ dignus sit: At à quo censeri debeat? Sanè à mortuis, qui dicuntur,Consiliarij mortui opti­mi censor [...]s. vt consili [...]rij, sic censores iustissimi; qui abs (que) assentatione Veritatē falsitati praeferunt: Eat ita (que) talis immaturus cēsor ad authores mortuos, non fabros aut lanios, hisue similes, sed ad literatos, non geometras, aut [...]urisconsultos, aut alios artium trivi [...]lium magistros, sed ad Chymicos, nec eos quoscun (que), qui rosaceam distillant, aut absynthiten faci­unt, verum ad artifices opere et effectu probatos, quo [...] si ali­quot habemus centurias: Nos hic vnius aut alterius ex il­lis dicta citabimus, quibus probabitur, sanitatem et robur [Page 218] corporis, nec non manuum operationem in artifice [...]ero et perfecto requiri; Geber in sum: perfect: cap: 4 Dicimus igitur, inquit, quod si quis non habuerit sua completa organa, non poterit ad huius operis complementum peruenire per se, velut, si caecus fuerit, vel extremis truncatus, quoniam non invatur à membris, quibus mediantibus ars haec perficitur, tanquam natu­rae ministrantibus: Si verò fuerit artificis corpus debile & aegr [...] ­tum, sicut febrientium vel leprosorum corpora, quibus membrae cadunt, & in extremis vitae laborantium, & iam aetatis decrepi­tae senum, ad artis complementum non perueniet: Haec ille: De constantia & perseuerantia idem cap: 5. & 7. Oportet etiam, inquit, ipsum sedulum operi vs (que) ad consummationem ipsius in­sistere, vt non opus detruncatum dimittat; Quia nec scientiam proficuam ex opere diminuto acquireret, sed potius desperatio­nem & damnum. Caetera huc non adducemus; Quam diffi­cilis verò haec ars sit, licet vera, id raritas verorum artifi­cum demonstrat, praeter eorum testimonia; Quibus asse­runt ad huius artis perfectionem asse quendam plura prae­supponi; Sic enim Arnoldus Rosar: l: 2. c. 5. In ipso ergo tria sunt inquirenda, p [...]ta subtile ingenium artificis, opera manuum e [...] arbitrium; quod quidem requirit divitias, sapientiam & libros: Similiter Lull: theor: test: c: 31. Et idcirco fili tibi dico, inquit, quod tria requiruntur, scilicet, ingenium subtile, naturale, non sophisticum, manuum operatio, et liberum arbitrium, e [...] hoc re­quirit sapientiam, d [...]vitias et libros: Sapientiam, ad sciendum fa­cere: Divitias, ad habendum potestatem faciendi; Libros, ad in­tellectum ap [...]riendum diversum, qui est in multis gentibus: Haec Lullius: Quae sane Iasonis pericula & Herculis labores vi­dentur requirete, nec abs (que) Vlyssis erroribus perfici posse; Si quis de difficultate chymiae plura desyderet, consulat a­liorū de hac re libros: Nobis hic sufficiat, Herculem, quem in cunis reliquimus, (iam in tenellâ aetate s [...]rpentem phi­losophicum constringere se exercentem) aut apud tot suos magistros instituendum, pro artifice laboriosissimo operis philosophici intelligi,Coaetanei Herculis. demonstrasse: Pr [...]eter patrem & ag­natos Herculis aureae genealogiae agnitos, ipse Osyridi [Page 219] coaetaneus statuitur, ab eo (que) Praeses Aegypti relictus, qui Nili impetum compresserit, Busiridem, Antaeum Pr [...]me­theum & Mercuriū, collegas, praefectos offic [...]s certis ha­buerit, vt primo libro docuimus; Quo [...]ū priores duos ip­se fingitur trucidasse ob tyrannidem; At (que) hic v [...]xit Hercu­les Saturni, Osiridis, Iovis & caeterorum deorum tempore, imo Argonauticae expeditionis & Troianae, [...]uius si habere­tur ratio, forte ad aliquot millen [...]ria anno [...]ū, iuxta Aegyp­tiorum traditionem se extenderet; At quales sunt eius socij Argonau [...]ici & Troiani, item Mercurius & Prometheus, talis & ille: De illis omnibus & singulis sub cuius (que) tribu actum est: Magistri quo (que) Herculis discipulum depingunt & ignaris ob oculos ponunt; Inde vt apud Gelliū habetur facilè ex Protagora de Euathlo iudicium fieri potuit,Gell: lib. 5. c. 10. Artes, qui­bus eruditus Hercules. quod proverbio locum fecit, M [...]li corui malum ovum; Hae au­tē sunt artes, quibus eruditus traditur, Iaculatoria, Poëtica, Musica, Iucta, curruū agitatio, equitatio, arma [...]urae instru­ctio & astronomia: Hi praeceptores: Rhadamantus, Linus, E [...]molpus, Harpalycus, Autolycus, Amphitryon, Castor & Chiron; Ijs artibus ab his praeceptoribus Hercules instru­ctus tot & tantas res illustres perfecit: Ita Marte & arte in­clytus Heros evasit, virtute duce, labore comite: At de his alij iudicēt ex antè relatis, nunc labores Herculeos ag­gredimur, quorum praecipuos, etiam vltra duodenos illos delibabimus: Iuno ita (que) Herculi infestissima fingitur ipsi hos labores per Eurystheum imposuisse, vt vniversum terrarum orbem monstris horrificis expurgaret:1. Leo Neme­aeus vel Ci­taeronaeus. Primum omnium laborum Herculi fuisse memorant Leonem Ci­thaeron [...]um, à monte Cir [...]aerone ita vocatum, occidere; Fuit autem hic leo non Asiaticus aut Africanus, sed planè caelestis prosapiae, vt de eo Chrysermus lib: 2. rerum Pelo­ponn: sic scribi [...]; Iunonē supplic [...]ū de Hercule sumere vo­lentē, Lunā in auxihū, carminibus magicis vsam accivisse, quae cistā spuma implevit, è qua natus est hic leo: Hinc A­naxagoras asserit hunc Ieonem ex orbe Iunae decidisse in terram; Qui penitus invulnerabilis erat, nec sagittis [Page 220] confici potuit; Quidam dicunt, quod Iris, Iunonis nuncia istum leonem gremio stringens in montem Opheltam de­portârit. Hanc ita (que) beluam Hercules, cum vix decimum octavum aetatis annum attigisset, aggres [...]us, cum sagittis laedere non posset, ad clavam, quae multo ferro gravis erat, ventum, cuius crebris ictibus ipsum prostravit, dein­de nudis manibus diripuit & dissecuit, pelle ipsi detractâ, quam pro tegumento corporis in posterum gestavit. He­roicum sanè hoc est facinus & Hercule, tanquam alt [...]ro Sampsone, dignum quod hystoriae fidem cum admiratio­ne impetrarer, nisi adderetur signum hieroglyphicum leo­nis, ipsum inuulnerabilem ex Luna▪ eius (que) spuma procrea­tum,Hieroglyphi­cum signum leonis. decidisse; At quid hoc, dices, ad chymiam, leonem prosternere? Maxin è, inquam; Quia artifici Chymico cum leone congrediendum est, pe [...] è invulnerabili, qu [...] qu [...] (que) ex spuma lunae natus sit; Audiamus vnum & alterum te­stimonium de vtris (que) De Leone vi [...]idi notius f [...]rè est, quam quod probatione [...]geat: Huius meminit Morienus: Cum inquit, Sume fumum album & leonem viridem & alma­gra rubeum & immunditiam mortui: Et paulo post: Leo viri­dis est vitrum, almagra quo (que) est laton: Rosar: ph: ex tabula scientiae maicris: In primo habetur, in leone nostro viri [...]i [...]er [...] materia; & cuius coloris sit & vocatur adrop, azot aut duenech viride: R [...]plaeus; Nullum corpus, inquit, immundum ingre­ditur excepto vno, quod vulgariter vocatur â philosophis leo viridis; In Epistola Solis; Beatus, qui cogitat in [...]l [...]quio meo, nec dignitas mea ipsi negabitur, nec vilescet per carnem infirmatus leo: Et in parabola de Venatione leonis, apud Seniorem; Dixit ergo Marchos matri suae; Quomodo venaris leonem? & admirata est mater eius, & dixit: Ego respicio in eum &c: Cum autem apportavero illum super ignem, facit odorem, quem diligit leo; Cum vero leo odorat lap [...]emillum, venit v [...]lox, vt intret thalamum illum vitreum &c: Et hic lapis, quem diligit leo, est faemina: & quae sequuntur: Au­thor quo (que) consilij solis & lunae explicans Epistolae solis ante dictum: Leo, inquit, id est, solinferius, vilescit per carnem, [Page 221] hic est Metaphora; sicut Leo fortis & rex animalium vilescit per infirmam carnem suam, die enim quarto in quartum, quar­tanam naturaliter patitur, ita Leo natura per carnem suam si­bi contemperaneam lunarem vilescit & eclipsatur: Haec ille: Ex quibus satis apparet quid Leo sit in arte, & quod sae­penumero pro subjecto ejus vsurpetur; Dicit quo (que) hic vltimó citarus author, leonem esse Solem, qui habeat sibi lunarem naturam adjunctam; vude patet, cur hic leo di­ctus sit ex Luna decidisse; Nam reverà Leo seu Sol artis ex Luna decidit: At quod dicitur de sputo Lunae, fortè pe­regrinum aestimari posset vnde Leo ille generatus est; sed si authores nostrates consulantur, manifestè constabit ipsos saepius sputi Lunae mentionē facere; sic Author Aurorae▪ cap. 12. Aliqui, inquit, Philosophorum posuerunt esse to [...]um arcanum in eo & vocaverunt ipsum diversis nominibus propter naturae suae excellentiam; vt in libro Turbae Philosophorum scri­bitur, quia quidam vocârunt ipsum à loco, vt gummi, sputum Lunae quidam à colore, vt sanguis: vbi notandum, quod di­cit author à loco vocari sputum Lunae; quo videtur respi­cere ad Leonem in loco Lunae generatum ex spuma; spu­tum enim pro spuma dicitur & habetur: Si Turbam con­sulamus, in multis locis quoque invenietur sputum Lunae; Nam Astratus, Qui veritatem, inquit, vult assequi, capi­at Solis humorem & sputum Lunae: Item Pythagoras, In­telligendum vobis ô turba, quod Sulfur, & ealx & alumen, quod ex pomis & Kuhul & sputum Lunae ac sputum combustibile, om­nia ilia scilicet nihil aliud esse, quam aquam sulfuris & aquam ardentem. Et Anastratus: Praeter haec dico, quod nihil est preciosius arena m [...]ris rubea, & est sputum Lunae▪ quod Solis lumin [...] iungitur & congelatur: Belus quoque, Quidam spu­tum Lunae, quidam cor Solis eandem aquam nominaverunt ▪ Ex qujbus pro exemplo adductis satis elucescit qualis sit leo; & qualis sit Luna, ex cujus souma seu sputo generatus ille dicatur; item, quis labor Herculeus in hoc trucidando, nempe Philosophicus; Non enim eminus sagittis, sed co­minus clavà, quam pòst Mercurio consecrat, & manu [Page 222] [...]um prosternit & diripit, do [...]ec pellem ipsi detrahat pro insigni victoriae: Sic enim Basilius Valentinus; animal de oriente, inquit, pelle sua leonina spoliari debet, eius (que) alae cuanescere at (que) tum simul engred: magnum Oceani salum, cum (que) pulchritudine iterum egredi. 2 Quinqua­g [...]a v [...]r­gines vna nocte gra­vidae factae. His rebus gestis de Leone au­di [...]is, Rex Baeo [...]ae, qui quinquaginta filias habebat, spe­rans fortissimam ab Hercule sobolem suscipere▪ se (que) nu­meroso nepote avum reddere, eid [...]m omnes subjecit si­mul, quas ille vnâ nocte praegnantes fecit, exemplo na­turae, vt rarissimo, sic stupendo; quod quidam pro decimo tertio labore ec (que) durissimo his versibus testatur:

Tertius hinc decimus labor est durissimus, vn [...]
Quinquaginta simul stupravit nocte pu [...]llas:

Niholominus constat Theophrastū Graecum authorem antiquum & fide dignum scribere suâ aetate Indum quen­dam vsu vnius herbae vel radicis Venereos actus septuage­sies continuasse, sed authorem cum remedio interijsse: Quomodocun (que) sit, Allegoriam in his rebus, vt & alijs, praesumimus, licet for [...]è quid tale per artem praestari pos­sit, non tamen ideo censemus adeó memorabile, vt Hercu­lem dijs annumeret: De Proculo Caesare, quemadmodum ipse sibi testis est,Virilia sanè facta. scribitur, quod centum Sarmaticas vir­gines, bello captas, spacio quindecim dierū, quantum in se fuit, omnes mul [...]eres fecerit, forté Herculis exemplo in­stigatus: At Herculeae istae pellices omnes mares peperisse narrantur, quod vim ejus summè calidam arguit; Nos vt factum accipimus, sed non imitandum Proculo, sed Phi­losopho in arte occultâ▪ quâ masculus cum foeminis con­jungitur, si pondus observes, quinquaginta; Nec enim absq causa ab Arnoldo ros. l 2. c. 16. dicitur; Cum autem terra exhauserit de aqua quinquagesimam sui partem, citò illam sub­lima fortiori igne; Cuius & meminit Lullius in codicill [...], Paragrapho, Partus verò terrae, c. 53 & alij permulti; Terra enim & aqua sunt masculus & foemina: Praeter dictos filios Hercules innumeros alios ex Megara Cre­ontis filia, alijsque concubinis suscepit, ab ipso patre tru­cidatos [Page 223] aut in ignem conjectos; Dicitur autem Creon fu­isse rex Corinthi, cujus filiam Glauc [...]m Iason quo (que) post Medeam duxit, sed illa ab hac veneno infecta interijt: Hinc Hercules ab Eurystheo vocatur,3 Hydra Le [...] ­naea. vt hydram imma­nem & formidabilem plura capita habentem, in palude Lerna Argivi Mycenaei (que) agri versantē interimeret: Haec [...]ub platano ad fontem Amymones amplissimâ educata e­rat, septem, vt alij, 9. vt alij, [...]0. capitum, quorum sivnum caedebatur, priorum numerus duplicabatur continuò nisi quis concisum reliquum colli thyrsum igne statim com­bussisset. Hydrae venenum fuisse pestiferum hominibus, & aquas & aërem infecisse, ipsam (que) campestria loca im­petu facto devastasse aiunt: Hercules cum torribus ac­censis ad eam accederet ab Iol [...]o auriga adjutus, Hydrae cancer à Iunone missus subvenit, at tandem ab eo sup­pressa est: De Cancro & Hydra in Coelum á Iunone translatis ex fabulis constat; Vbi notandum Astrolo­gos signo Can [...]ri,Astrologia ab Aegyptio­rum et Grae­corum fabulis orta apparet. quod & situ & magnitudine signo caelesti impar est, nempè extra suum locum, nimisque exile existens, multa à natura Can [...]ri retrogradi piscis de­sumpta assignare, et sic de leone, tauro, ariete, virgine, ge­minis, et reliquis omnibus constellationibus, vtet Plane­tis singulis pro suo judicio facere, cum tamen illos respi­cere oporteret, an Deus illam naturam & denominatio­nē dictis stellis imposuisset, an veró homines pro suo ar­bitrio; si homines, ex qua causa, an eâ, quae conveniat earum stellarum naturae, an ex alia? Atque sic inveni­rent omnes illas denominationes á fabulis profectas esse; fabulas à rebus terrae, non coeli, nec quicquam signi­ficare de stellis firmamenti aut Planetis superioris Mundi,Erectio Coe­li figurarum vnde depen­dea [...]. at de rebus alijs occultis effictas et intro­ductas esse; Geometria quoque Coelum dividere potest in duodecim signa c [...] lettia aequalia secundū polos Zo­diaci vel in rotidē domicilia secundum a quatorem & po­los Mundi, vel secundum hori [...]ontem et Zenith, at quid hae divisiones effectuum stes [...]is impertiri possant? Ni­hil [Page 224] opinor, quicquid ab experientia petatur probatio, quae nulla est: Haec monere volui ideo, vt abusus Astro­logiae, qui ab Et [...]nicis vnà cum tot superstitionibus de­rivatus est, caveatur, verus & legitimus vsus Astrono­miae probetur: Nam veteres Ethnici, qui reverâ puta­runt Hy [...]m illam à Iunone vt & Cancrum syderibus illatum esse, & sic etiam alia quaecunque animalia in de­orum naturam sydeream migrasse,Causa cur certis stellis certae vires asscriptae sint apud Ethni­cos, ex allego­rijs patet. suo quasi jure istis constellationibus vim & potestatem illorum animalium, vel in illa attribuerunt: Nam si Achelous fuit Taurus, & posteà in Coelum translatus, inque certas stellas disposi­tus, aliquid taurinae virtutis obtinebit; & ita de reliquis; Hoc fuit fundamentum doctrinae Astrologicae ab Eth­nicis ad nos propagatae, quod nisi ex his animadverti possit, vel integro libro, si opus esset, facile demonstra­ri liceret: Sed vt ad rem redeamus, hydram esse aqua­ticum Serpentem, vel in aquis degentem, ipsum nomen indicat; at multorum est capitum, quorum vno resecto, priorum numerus crescebat, solumque remedium fuit combustio cum igne; Si Hercules talis fuisset, qualis fin­gitur, nihilominus appareret hanc esse Allegoriam; Quid multis? noster Serpens in arte ex aqua concrevit; Libri nostrorum pleni sunt hujus descriptionis; Basilius Valen­tinus de occulta Phil: cap. 1. Quomodo Mercurius natus sit, inter caetera Allegorica tradit, ex aquis serpentem seu hydram, Orcades dictam, ejectam, ex cujus faucibus va­por & fumus igneus expirârit; & quae addit, huc non ad­ducenda; Praeterea infinita loca sunt hydram nostram at­testantia, quae praeterimus, & saltem vnius Lullij vnicum testimonium propriè & ad rem huc transferemus; qui The­or: test: c. 3. Quartum est, inquit, quaedam substantia pro­cedens ex minera sua, & infrà ipsam magis propinqua naturae metallorum, que calchantis & azot vitreus ab aliquibus nomi­natur, quae est terra & minera metallorum, & alto nomine vo­catur Vrisius, lucens et album, in oculto rubeum, nigrum et viride publicè, habet colorem lacertae venenosae, immediatè ge­neratus [Page 225] ex argento vivo, ma [...]eria supra dicta, impraegnata ex dicto vapore calido et sicco sulphureo in sua resolutione con­gelata in lacertam, ex quo est forma et species spiritus fae­tentis in mixione, cuius est calor mineralis multiplicatus, qui est vita metalli: Haec lacerta & serpens & hydra nostra est; quae si non rité occiditur, reviviscit, hoc est, vola­tilis fit, & viva permanet; Draco enim non occiditur nisi suo fratre & sorore simul: Comburitur autem extre­mitas eius colli igne; Nam cum igne tota res perficitur: Quae intelligenti sufficiunt: ne quid dicam de veneno e­jus, quàm multis pestiferum existat artificibus eam occi­dere frustrá tentantibus: Post hanc Hercules aggressus est Cervam aurea cornua & aereos pedes habentem, de quibus superius, lib. 2. satis egimus.4 Cerva aurea cornua & aereos pedes habens cursu capta: A Centauris deinde ir­ritatus, cum apud Pholum vini potione exciperetur, mag­nam eorum manum occidit: Per Centauros autem, Tita­nes, Satyros, Silenos, agrestes & heterogeneas partes ad­mixtas denotari non dubitamus; Excipitur autem Cen­taurorum iustissimus & sapientissimus, quia Saturni filius, Chiron, Herculi ab institutione Astrologiae: At quaeritur,5 Centauri deleti. quid haec Herculi profuerit? Responderi potest, quia ad Atlantem montem, & Astrologum, coeliferum tendens, eâ opus habuit, vt coelum sustineret, donec ille de aureis malis Hesperidum percunctaretur; vel quod verius ego arbitrer, vt stellas centrales & subterraneas agnosceret, vt Solem, Lunam, Mercurium in conjunctione simul ob­servaret, Saturno in Capricorno, Venere in Tauro, vel vi­ce versa positis;6 Aper Ery­mantheus. Ad Aprum mox Hercules sese accingit capiendum, qui in Erymantho Arcadiae monte natus à Diana Phocidis agro immissus erat, vbi cum omnia va­staret, propter altam nivem desessus ex fruticeto quo­dam extractus & vinctus ab Hercule ad Eurysteum dedu­ctus est: Locum natalem hujus beluae non ignotum fuiss: constat, nempè montem Arcadiae, ex cuius quoque mon­te Cyllene prodijt Mercurius, qui idcirco isti apro popu­laris est: Fili, inquit Calid: cap. 10. vade ad montes In­diae [Page 226] & ad suas cauernas, & accipe ex eis lapides honoratos: Rosinus; Rebis nascitur in duobus montibus: Et mox, Dant Rebis montes, dracones, terra (que) fontes: Rasis, Contemplare altissima montana, quae sunt à dextris & à sinistris, ac ascen­de illuc, ibi lapis noster invenitur, & in alio monte, quifert omne genus pigmentorum & spiritus, vel species ibi similite [...] est: Morienus; Conscendite alta montana arboribus consi­ta, quia ibi lapis noster invenitur & absconditus est: Hermes, Recipe lapidem nigrum, lapidem de montanis Indiae, quod est intus, mitte foras, & quod foras est, mitte intus: Et Maria: Accipe herbam albam, cl [...]ram, honoratam crescentem super monticulis; Idem testantur omnes Philosophi ex monti­bus nostram materiam depromi; Ita & multae ferae ab Hercule domitae à montibus cognominantur, vt antè di­ctus Leo Cithaeronaeus, Helicon [...]us, sic aper Erymanthe­us, quod hic semel monuisse sufficiat. Postmodó cum Augias,7 Stabulum Augiae pur­gatum. rex Elidis, Solis filius stabulum trium millium bo­um fimo refertissimum haberet, jubet Eurystheus Her­culem hoc vno die purgare; cum (que) eò accessisset Hercu­les, pactus fuit Augias, se decimam partem omnium ani­malium esse daturum, si eodem die stabulum illud pur­gasset; quo purgato cum Hercules mercedem flagitaret, negantem dare sagi [...]tis confecit; E cujus spolijs, vt dixi­mus, certamina Iovi Olympico instituit. Maximum hunc licet vilissimum, nec tanto heroë dignum, fuisse laborem, ex proverbio, cui de re summi studij, operae & curae locum fecit, apparet: Quis enim maior Hercule Iovis filio? quid vilius, fimetum purgasse? Nihilominus illi hoc oneris im­ponitur, eâ quo (que) necessitate, vt vnico die, quod pluribus facilius fuisset, perficiat; Ne quis autem existimet pauca fuisse animalia, numerus trium millium asscribitur; Et sunt, qui addant, multis annis id stabulum non fuisse pur­gatum, adeò vt in suprema parte seu tabulato boves con­gesto fimo jam starent; Vnde concludi posset hunc labo­rem ter mille hominibus alijs nimium fuisse vni Herculi imperatū & peractum: Ad impossibilia nemo obligatur, [Page 227] vt dici solet, at Hercules solus incredibili labore astringi­tur: Sic ejusmodi nocturnum laborem iā ante susceperat vnâ nocte conficiendū, quem pluribus repudiasse non po­terat; Imò & cervā cursu defatigandam, & leonē manibus diripiendū subierat, quos iaculis aut sagittis prostrasse ma­joris artificij quàm laboris fuisset: Ita semper conditio & lex addita laborum Herculeorum magnitudinem videtur auxisse, ne satis fuerit eos factos, sed & vtiliter & tanto tē ­pore: Boves hos fuisse Augiae Solis filij fabulantur, quos ille abs (que) dubio ex patrimonio suo accepit; Quia Solē boves & oves in proprijs pascuis quamplures habuisse, memoriae proditum est; Quid autē per boves intelligatur sub Apis de­claratione & alibi diximus, nempè materiā Philosophicā, quae cum in fimeto reperiatur, hoc est, vilis sit aspectu, ac multis super f [...]uitatibus circumdetur, à quibus purgari de­ber à Philosopho, non inconcinné traditur Herculi hunc laborem stabularium impositum esse; Nec enim id absque labore ac faetore fieri existi mandum est:Stercutius. De vilitate & in­ventione eius sub Stercutij muneribus seu sterquilinio cō ­sentiunt omnes authores, quorū paucos adducemus; Mori­enus inquit, Sapientes autē disposuerunt & dixerunt quid si hoc quod quaeris in sterqu [...]linio inveneris, illud accipe, si vero in ster­quilinio non inveneris, tolle manū à marsupio: Omnis enim res quae magno emitur precio, in huius modi artificio mendax & invtilis reperitur. Sic Avicēna dict. 1. c. 2. de anima: Invenim [...]s scrip­tū in lib: Aristotilis, quēfecit de lapidibus, vbi dicit; Duo lapides i [...]cēt in stercore, vnus faetens & alius bene odorans, parum ap­preciati in oculis gentium, si scirent gentes corū valetudines, te­nerent eos honorificè, sed quia nesciunt eorum valetudinem despi­ciunt & dimittunt eos super stercora in locis faetentibus, & qui coniunger eos, ibi est magisterium: Et Gratianus: Et si hoc in ster­core in veneris quod tibi placet vel expedit, nihilominus tolle: Et Merculinus apud Rosar: Est lapis occultus et in imo fonte sepul­tus, vilis et eiectus simo vel stercore tectus: Vilem esse & parvi precij nec rarum; Ardoldus novo lum: c. 1. Venditur, inquit palám minimo pr [...]cio. Et Bernhardus Comes: Versatur ob o­culos toti mundo, nemo tamen cognovit eorum, qui sunt in [Page 228] mundo; Rosar: Phil: Et si vero nomine nuncuparem, insipientes eum esse non crederent; De odore ejus, inquit Morienus, Ante confectionem nimis est gravis & faetidus, & post confe­ctionem est eius odor bonus, iuxta hoc quod sapiens dicit: Ista quidem aqua è corpore mortuo & iam inanimato toll [...]t odorem: Nam & eius odor est malus & odori sepulchrorum assimila­tur▪ Et Calid. ca, 9. Et est lapis vilis, niger, & faetens non emp­tus precio: De vilitate & despectione eius Scites, Mun­dus, Zeumon, & alij Philosophi in turba attestantur, qu [...]rum dicta non opus est citare; Cum itaque boves Philosophici sive Solis in tanto fimo stabulentur, ab eo purgandi sunt Herculeo labore, quod quilibet ipse prae­terquam quod omnes authores id inculcent, imaginari potest, cum ex hac re vilissimâ faetidâ & abjecta precio­sissima Mundi medicina fieri debeat,In Secret. c. 9 id absque labore non contingere; Solus testis S. Thomas de Aquino suffici­ens, qui se artis veritatem quidem invenisse, eiusque me­dicinam perfecisse tradit, sed tantum laboris & faetoris perpessum esse,8. Avet Sym­phalides fugatae. vt non nisi certa causâ inductus artem denuó incipere velit; Porrò cum apud Stymphalum Ar­cadiae lacum aves essent Stymphalides ideo vocatae, quae carnibus humanis vescerentur, Hercules ad eas abigen­das iussu Eurysthei profectus, quas ille crepitaculorum aeneorum à Pallade acceptorum tinnitu fugasse memora­tur:Crotalum Vulcani opus. Instrumentum illud Crotalum dictum à Vulcano fa­brefactum erat, quo solo aves illae Ploides quoque vocatae, non sagittis, abigi poterant: sic enim Apollonius libro se­cundo Argonaut: de illis scribit:

Sedne (que) vt Arcadiam petijt vis Herculis arcu
Ploidas inde lacu volucres Symphalidas vllâ
Pellere vi potuit: nam (que) hoc ego lumine vidi,
Ast idem vt manibus Crotalum pulsavit in altâ
Existens speculà prospectans, protinus illae
Cum clamore procul linquentes littus iêrunt:

Hunc Herculis laborem si quis ad literam, vel etiam ad mores, vulgaremve physicam interpretetur, nugas [Page 229] esse nugacissimas, imo ineptias & tricas pueriles, nemo non videt: Quid enim tantus Heros crepitaculo Archytae aues pellere diceretur, quae sagittis abigi non poterant? Hoc naturae adversum, illud rationi haberetur: Si quis ve­rò ad opus philosophicum, quó vnicè spectat, accommo­det, omnium laborum est pulcherrimus & evidentissimus; Imò asseverare audeo, apud omnes ferè authores recentio­res, vix arcanius & praeclarius exemplum fundamenti artis extare, hoc ipso, per tot aetates mundi non intellecto & ad nos vs (que) derivato; Testes appello eos, non imaginarios (& ex tabula nautas, aut cortice nantes aut codice vno per transennam salutato scripturientes) sed qui Crotali illud genus à Vulcano fabrefactum, nec non Stymphalidas aues reverà agnoscant: De his, nem pe avibus, meminerunt plurimi philosophi, iam vocantes [...]as partes volatiles, fa­cilé fugituras, nunc aves volantes; Vt & de Crotalo seu aere philosophico, fixo, figente eas: Author consilij con: sol: Constans in turba dicit, Nihil aliud curate, nisi quomodo duo sunt argenta viu [...], scilicet fixum in aere, et volatile fugiens in Mercurio; Et Invidus dicit, quod hoc sulfur, id est, argentum viuvm consuevit fugere, et sublimatur, sicut vapor: Op [...]rtet enim alio argento vivo sui generi [...], id est aeris retinere et fugam cohibere, quod si cum albo vel rubeo sulphure sui generis non misceatur, id est auro vel argento, procul dubio fugiet: Haec ille; Qui paulo pòst: Et Eximidius dicit; Dico vobis veraciter non est tinctura Veneris, nisi in aer [...] nostro: Et ad figuram Senioris; Duae, inquit, aues sunt homogeneae, id est vnius na­turae, et sunt lapis saepientum, masculus est sine alis, id est non po­test volare, quia de se ignis non potest ipsum corrumpere, nec ex­hatare in igne, vel nullum salium, v [...]l spirituum aut aluminum, nisi aquila nostra dicta; Avis verò alata est faemina, quae cum corporibus corrumpen [...]ibus consumitur. Lullius optimè theor: test: c. [...]7. Ideo tali aqua inquit, fixamus aviculas in aëre vo­lantes, vir [...]ute lapidis nost [...]i: Vulcani ita (que) arte & Palladis instinctu H [...]rcules s [...]u artifex adiutus, Crotalo aves Stym­phalidas, ex putredinoso lacu exortas, fugare potest; Fu­gatae [Page 230] dicuntur, quando non amplius apparent volantes: Addunt nonnulli, inter quos est Timagetas, his avibus alas & vngues ferreos fuisse, vt Harpyijs aureos; Quod mi­randum est, & genus avium facilè declarat; nempe me­tallicum, licet potius ad violentiam earum, quàm sub­stantiam in hoc respiciatur:9. Taurus fu­riosus Cretae captus: Hinc in Cretam Hercules, cum ibi taurus furiosissimus, Neptuni irâ agris immissus ignem efflans naribus & quosvis obvios interimens, om­nia (que) vastans vagaretur, Eurysthei iussu se contulit; Quem mox captum ad eum adduxit. Quid per tauros significe­tur, iam saepè repetitum est; Etsi veró hic ignem spar­gat naribus, tamen eiusdem censûs est, cuius & illi Iaso­ni domiti,10 Diomedis equicum ip­so trucidati: alij (que) plurimi: Mox ad Diomedis equos do­mandos missus est: Erat autem Diomedes Thraciae rex Cyrenes Martis (que) filius, ferocissimos equos habens, qui­bus captos hospites Ianiandos exponebat: Hunc Her­cules captum equis suis lacerandum, talionis lege, cru­deliter exposuit, ac póst ipsos equos trucidavit. Mi­rum est Herculem contra Martem, eius (que) filium quid tentasse, cum videatur omnino Marti dicatus ob strenui­tatem & fortitudinem; Verùm notandum, illum à Pal­lade & Vulcano, nec non Mercurio quid opis & auxilij accepiste, à Marte nihil: A Mercurij enim filio eruditus multis artibus, et à Pallade saepé monitus, à Vulcano instrumenta adeptus est; Ne quid de Lino Apollonio aut Chirone Saturnio dicam; Ideo (que) post laborum suo­rum finem non Marti, sed Palladi aram et Mercurio cla­vam dedicat et consecrat: Per equos idem subiectum philosophicum denotari certissimum est; Cum enim id omnia mundi nomina ferè habeat, cur non et equus noster dicatur? Sic Rhasis in epistola; Coopertorium, in­quit, equi pallium nostrum album, & equus noster leo fortis sub pallio coopertus: Diomedes quod sit Martis filius et Iovis nepos, aureae genealogiae particeps videtur: ideo­que propter Iunonem aviam Herculi infensus fingi­tur; Eius equi dicuntur hospites seu advenas ignotos [Page 231] discerpere; Quod an fiat in Chymia illis, qui ignoti habentur vero subiecto, non opus est probare, cum sit in oculis & querelis ferè omnium:11. Olea arbor circum­flexa: Signum quo (que) roboris Herculei est, quod traditur in agro Epidaurio­rum oleam manu capiens circumduxisse, quae illam figuram accepit, vt versilis vocaretur, non procul à templo Dianae Coryphaeae: Hoc etsi quis ad hystoriam flectere possit, cum videamus eiusmodi arbusculas saepè numero inflexas, & Milonis illius Crotoniatae, aliorum­que veteris & recentis aevi, plus quám humanum robur audiamus, tamen ad eadem, ad quae reliqua eius opera, spectare non abs re arbitramur: Nisi enim haec fiat in­flexio seu circumductio vasis philosophici, non con­tinebit spiritus volatiles, vt multis in locis philosophi innuunt; Nempe Morfoleus, Mundus, Astratus & alij in turba & alibi: & quidam expressè ignito gladio vel forcipe id fieri debere asserunt; Cum itaque sit hoc o­pus arti necessarium, meritó quoque antiquissimi per similitudinem alicuius Herculei laboris id expresserunt: Olea autem Palladi sacra est, cui et ars: Quis, inquit, Ar­moldus in novo lum: c: 8. ergo faciet talem aquam? Certè dico, quod ille, qui scit facere vitrum: Haec enim materia nihil aliud est, quàm de se ipsa v [...]lt sibi adiungi; Nam om­nia, quibus indiget, in se habet. Quibus verbis innuit, illam materiam nil requirere,12. Hyppolitae Amazonum reginae bal­theus detrac­tus. quam sui sol [...]us inclu­sionem in vitro; Imperauit deinde Eurystheus Herculi, vt Hippolytae Amazonum reginae baltheum, quem pulcherrimum esse audiverat, ad se adferret: Idcirco Hercules navi ad Amazonas traiecit; Cumque Mygdon & Amycus fratres in Bebrycia iter impedire ipsi cona­rentur, obtruncati sunt, & vniversa Bebrycia occupata: Cum Amazonibus deinde congressus multas ex his su­peravit, donec reliquis in fugam versis, Hyppolitam reginam earum ceperit, quam Theseo expeditionis illius socio concessit, baltheo ad Eurystheum delato: Amazones aliquando fuisse quis dubitaret, cum tot & tanti scriptores [Page 232] de eo testentur, at quae de Herculis cum ijs pugna narran­tur, allegoriam potius, quàm hystoriam, sapiunt: Viragi­nes sunt illae notae philosophis, faeminae, si sexum; pugna­trices & masculae, si animum spectes; Cum his congre­diendum est Herculi artifici, earum (que) reginae preciosissi­mus baltheus detrahendus, qui constat adamante & car­bunculo, carissimis & rarissimis huius mundi, Medicinis, inquam, albis & rubeis, auro millies preciosioribus: Eo­dem itinere ad Amazones contendens Hercules reperit Hesionem Laomedontis filiam Ceto immani expositam,13. Hesione libe­rata à Ceto: quam à Ceto liberavit; Ob quod beneficium cum Laome­don ipsi equos praestantissimos promissos non daret, ob hominis fallaciam Troiam aggressus, regem obtruncavit, Hesionem (que) Telamoni socio dedit,14. L [...]omedon trucidatus. & Priamum, Podar­cim ante dictum, ab Hesione è captis emptum, vt pote fra­trem, Hercules regnare postea permisit. Et haec fabulosa esse & omnino allegorica ex sequenti libro patebit; Ce­tus astris illatus traditur in rei perpetuam memoriam, & Priamus regno restitutus,15. Geryonis bo­ves abducti: Pomp: Mela l. 2. et Liv: l. 8. dec: 3. Carteiam pòst dictam scribunt, Si­lius l. 3. et e­ius interpres eà esse colligit vadiani testi­monio. vt esset causa Troiae denuó occu­pandae et destruendae; Hesione Telamoni, vt Hyppolita Theseo, expeditionum socijs, concessa pro bravio, ac sola Herculi gloria retenta est: Iussit deinde Eurystheus puni­ceos Geryonis Hispaniae regis boves, qui hospites vora­rent, ad se adduci; Ad quos profectus Hercules, boves rege, eius (que) custodibus, Orthro, cane duorum capitum, draco­ne 7. capitum, et Eurytione ministro, caesis impetravit: Quos ex Oceani insula Gadira ad Tartessum per id tem­poris celeberrimam Iberiae civitatem abegit: Quibus lo­cis duas columnas Hercules erexit, tanquam suorum la­borum terminos, quarum alteram Calpen, alteram Aby­len vocavit, posuit (que) eas infinibus Libyae et Europae, quem admodum Bacchus columnas duas magnas erexit in Oriente.16. Calpe et A­byle colum­nae posita. Nota: Haec alij pro hystoria accipiunt, ab Ethnicis edo­cti, qui omnia, vt dictum, Herculis facinora verissima habuerunt, vt et [...]ovis aliorum [...]; deorum: At parcius ista viris tamen obijcienda memento: In reliquis, Ethnicis [Page 233] scriptoribus credimus, non in illis, quae dicuntur He­roico illo seculo contigisse, longè antequam mundus à Creatore nostro conderetur: Ideo (que) pro nunquam factis, saepissimè dictis & fictis & semper creditis ea accipimus: Aegyptij antiquissimi ab his locis valdè remoti haec finxerunt, suis (que) scriptis inseruerunt, à quibus Graeci, & ab his caeteri muruati sunt: Antea narravimus haec loca, ver­sus occidentem & Hesperum ab illis sita, celebrata fuisse ob metalli [...]as fodinas, ideo (que) à Phaenicibus maritimis po­pulis omnium primò petita & occupata; Id (que) allegoriae de bobus ex Iberia abducendis fictae locum dedisse: Con­templemur autem hos boves penitús, cuius sint possesso­ris aut domini, cuiusve coloris et excellentiae, et facilè ag­noscemus: Geryon ille tricorpor, Chrysaoris filius,Geryon quis▪ hos boves habuit; Quem fingunt aliqui fuisse Iberiae seu His­paniae regem, ideo (que) trium corporum dictum, quia terni essent fratres in regnis vniti et concordes; Fateor haec dici, at neutiquam probari posse; Ita Ethnici exposue­runt, qui nunquam Tricorporem viderant in rerum na­tura, ne fabulae vide [...]entur res gestae Herculis: At cur Ge­ryon est Chrysaoris filius, hic ex Medusae sanguine natus? Cur ipsi fuit canis duorum et draco 7. capitum, cur boues punicei? H [...]c omnia Alegoriam, praeter ante dicta, osten­dunt: Et ne longius hic morer, Geryon est ille, vt anté quo (que) sparsim meminimus, de quo dicit Author coniu­gij Ex Hermete; Tres facies, id est, spiritus vidi, ex vno patre natas, id est vna progenie, quia ipsorum est vnum genus, quarum vna est in igne, altera in aëre, tertia in aqua: Quia scilicet Ha­muel commentator Senioris dicit: Est aqua vitae triplex, quia est, vnum, in quo sunt, scilicet àer, ignis & aqua, in qua est anima exorta, quam vocant aurum, & vocant cam aquam divinam: qua [...] scilicet facies, pater eorum coniunxit, pater, idest, genus vnum, quia homogenea sunt: Haec ille: Idem habet [...]r in cuiusdam philosophi rythmis; Qui de tri­bus illis faciebus ita vnitis, inquit; Sed gratia Dei sem­per manent simulque in magnifico regno triumphant [Page 234] Pater, cum filio vna in sede resident, senisque magistri facies in medio apparet, pallio sanguineo visibilis: Ex quibus quoque vltimis verbis de colore puniceo seu pur­pureo & summé rubro ac Tyrio boum Geryonis iudi­care liceat: Hic enim color convenit illis bobus, eum iam adultae aetatis sint; custos est illis adhibitus canis & draco, Typhonis & Echidnae soboles; De quibus antea satis: Si quis dicat Herculem revera boves illos abdux­isse tali (que) colore, ille sibi placeat, mihi non item; Nam si Hercules in rerum natura fuisset,Rex spolia­tus bobus & vita ab Her­cule. & tantus heros, an abactor boum extitisset, an ideo regem voluisset aut posset cum suis obtruncare? An boves per tantum lo­corum spacium per maximam terrae partem egisset? An ideo purpureos fuisse credemus tum temporis, & iam desijsse? Nugae nugarum aestimantur, si hystoria specte­tur; Si allegoria, seria rerum series sese offert; An quo (que) credamus, vt ijdem Ethnici scriptores addunt, Hercu­lem tum Libyam ab Europa separasse & mari mediter­raneo dedisse ingressum? Si in cunis iaceremus omnes, persuaderi possemus ab illis, quasi aniculis garrientibus, paganismi antiqui scriptoribus & poëtis; Eiusdem veri­tatis habentur Herculis, cuius Dionysi seu Osyridis co­lumnae; Sic enim Aegyptij domi manentes et Vulcano suo litantes, totum mundum subiugârunt, tam ad Occi­dentem ab Hercule Aegyptio, quàm ad Orientem ab Osiride, columnis et terminis suae peregrinationis et vic­toriae erectis: Nec satis erat ob boues tam preciosos in Iberia Herculi pugnasse & obtruncasse regem, sed in itinere quo (que) multas aduersitates passus est: Al [...]yoneus enim gigas ad Corinthi Isthmum occurrit,17. Alcyoneus giga [...]. qui [...]rocida­tur; Dercylus & Alebion Neptuni filij eos in Hetruriam egerunt, à quibus cum taurus aufugisset & tranasset in Sici­liam, Italiam postea nominârunt, cum Tyrrhenorum lin­guâ taurus,19. Eryx. Italus dicebatur: Erycem Veneris & Butae filium, Siciliae regem, boues quo (que) appetentem, & regnum suum pro ijs deponentem victor interemit: Siculos [Page 235] quo (que) impetum facientes in boves, fugauit: Hos tan­dem Mycenas ad Eurysth [...]um deduxit, quos omnes ille Iunoni immolavit. Satis sané est, si non nimium, ob boues mactandos tantum laboris subijsse; Hinc author aurorae, numquid, inquit, non legistis mulioties, quod arca­num arcanorum & thesaurus thesaurorum praeeuntibus in via non ponitur? Quod si sic publicè poneretur, arcani nomine pri­uaretur, testante Beato Gregorio: Depraedari desyderat, qui aurum publicè in via portat: Nam arcanum eò quod in area clausum esse deberet, dicitur. Quod in abactu horum bo­um patet, qui ab omnibus appetuntur, depraedantur, vi, fraude, precio, depositoque regno, & difficili [...] è ab Hercule toties rapti recuperantur & custodiuntur; Tot deorum filijs interemptis, vt Terrae, Neptuni et Vene­ris; Sed haec satis ex pr [...]ecedentibus intelliguntur: An­tequam verò Hercules ad boves contenderet,20. In solem ar­cum inten [...]it. solis ra­dijs nimium calefactus, arcum vel in ipsum solem in­tendit; Quare Sol eius vires et animi magnitudinem admi­ratus AVREM POCVLVM illi donavit, in quo O­ceanum ad boues capiendos traiecit, vt ait Pherocydes, in 3. lib: hystoriarum;21. In Oceanum arcum in­tendit. Atque vbi per Oceanum naui­garet, poculumque magnope [...]é fluctuaret, [...]ratus Her­cules vel contra Oceanum arcum intendit: Nauigij hoc genus, quo vtitur ad boves ituros, nunce esse desijt, quia viliora ligna, quam metalla sunt; Attamen illi antiqui hystorici id inter hystorias referre non dedignati sunt; Donum Solis aureum quód amplexus sit Hercules, se muneribus placabilem ostendit; Iuxa illud eorundem: Placatur donis Iupiter ipse datis: Rasis in Epist: Et hic, inquit, & hic navis nostra in mari nostro plena gigantum: Quae de minis Soli et Oceano intentatis dicuntur, in­victam animi virtutem arguunt, quae virum magnani­mum decet, (dum tamen absit iactantia Xerxis Persici regis, qui Pontum certo verberum numero castigauit, A­thum montem loco submovit & fluuios exiccavit) [...]uxta illud Horatij:

[Page 236]
Non si malè nunc, & olim
Lib. Car. 2. Oda. 10.
Sic erit, quondam Cytharâ tacentem
Suscitat Musaem, ne (que) semper arcum
Tendit Apollo:
Rebus angustis animosus at (que)
Fortis appare, sapienter idem
Contrahes vento nimium secundo
Turgida vela.

Post haec ad aurea mala ex pomis Hesperidum auferenda profectus est, de quibus superius lib. 2. copiosé tractavi­mus: Cygnum quo (que) sibi resistentem aggrestus est, à quo fulmine coelesti diremptus est:22. Aurea mala Hesperidum. Deinde Antaeum terrae fi­lium obvium habuit, qui 64. cubitorum longitudinis in omnes peregrinos in humanus [...]rat: Hic ad luctam pro­vocavit Herculem,23. Cygnum ag­gressus. à quo cum sae pe prosterneretur in terrā, pristinâ virtute auctâ resurrexit fortior, quod cum intelli­geret Hercules, eum compraehensum sublimem á terra tā diu sustinuit,24. Antaeum pro­stravit. donec expiraverit maximâ vibrachio [...]ū Her­culis: Cui fabulae Natalis expositionem mox addit huius­modi; Quam rem ego, inquit, sanè nihil aliud significare cre­diderim, quàm medicorum quoddam dogma, contraria scilicet contrarijs esse curanda, vt nomen Antaei videtur significare, quod tamen potest ad multas polyticas transferr [...] actiones & iudicia, & ad vtilitatem vniversae humanae vitae: Cum enim Hercules Sol existat, terra frigida contacta recreat quae nimio calore fuerint exusta, quapropter revocat in vitam ipsum Antaeum; sic nam (que) docemur calid [...] agritudinibus refrigerantia medicamenta esse adhibenda, at nox violenta tamen, ne propter antiperistasin fiat ap [...]stema: Haec ille: Quae quidem per se vera arbi­tramur, & in schola medicorum vel parùm institutis no­tissima, sed non esse eiusmodi dogmata, quae occultari de­beant sub vmbris allegoriarum, tum quia vulgaribus per se abs (que) fabulis pateant, nec magnae subtilitatis inveniantur (asinis quoque & ovibus, stupidissimis brutis, nimium [Page 237] calorem & frigus declinare, vt & humiditatē & siccitatē callentibus, & vnius immoderationi alterius contrarieta­te succurrere, naturae instinctu conantibus) tum, si non paterent abs (que) fabulis, per fabulas multó minus innotesce­rent: Inde stultiores stultis videntur, qui has fabulas de ijs rebus effictas credant & ebuccinentur; Quis ex Hercu­le faciat Solem coeli, qui in ipsum Solem coeli intendit ar­cum, vt modó diximus? Satius esset fateri se non perspi­cere res sub illis fabulis latentes, quàm ita emendicare ex­positiones nec rei, cui applicant, nec à qua sumuntur, con­venientes: Omne quod dicitur, scribitur, fingitur, pingi­tur, ad locum communem vel Ethicae, vel Physicae, vel fa­bulosae hystoriae accommodari potest; nec hoc est artis magnae, sed potiùs memoriae, at res arcanas suae propriae naturae, veritati & homogene [...]tati restituere, hoc est in­genij & veritatis amantis: Vna res autem de vna veritate, & veritas vna de vnâ eâdem (que) re praedicatur, & non de ali [...], propriè loquendo;Diversissimae Hercul [...] at­tribut [...] in expositione▪ Quomodo igitur Hercules nunc erit Sol coeli, nunc heros terrae, aut Rex Aegypti, aut alius quivis? quomodo nunc contrarietatem in Physica, mox quid in Ethica, paulò pést jn hystoria personam significa­bit? quomodo erit Iovis filius, Aegypti praeses, monstro­rum domitor, virtutis specimen, tot vitiorum & adulterio­rum, furtorum, rapinarum & homicidiorum perpetra­tor? Haec omnia vni veritati non conveniunt, sed adver­sissima sunt, nisi quis velit omnia de omnibus, vera et fal­sa simul dicere et credere: Quicquid hic de Hercule dici­tur, idem et de sasone, et tota deorum, dearum (que) genea­logia, omnibus (que) allegorijs et fabulis hactenus explicatis, intelligi debet: Nos novimus & ad nauseam fe [...]è incul­cando probauimus, vnam, vnam, inquā, vnam esse rem occultè habitam ab antiquissimo huc vsque tempore, de qua omnes illae fabulae et allegoriae fictae, & in medium mundi, hoc est, scripta Ethnicorum et Christianorum, productae sint; Cum illa vna re conveniunt miré non so­lum ad vnam omnes de Hercule fabulae, sed et plaerae (que) a­liae, [Page 238] ita vt non opus sit, has nunc ad morum, nunc ad vulgaris Physicae, paulò pòst ad alterius scientiae doctrinā intricatissimè & alienissimé exponere: Sileant igitur & Harpocrati Aegyptio litent, qui sibi declaranda sumunt, quorum ipsi ne vmbram capiunt, ac docere ea alios non erubescunt, quaenunquam didicerunt, interim tanquam in­grati muli, matrem omnium scientiarum, post Dei sacro­sanctissimam doctrinam,Mater scien­tiarum Chy­mia. antiqu [...]ssimam et genuinam, cal­ci [...]rando & conviciando petentes, & nullo modo agnos­cere inter scientias etiam communes volentes, Chymiam puta, Medicinae generi humano vtilissimae genitricem & reliquarum artium Reginam; Quid? [...]i fallerentur suo judi­cio illi putatitij & putidi censores Dej donorum, qui quae ipsi non acceperunt, ex Dei manu convicijs tanquam vul­pes ex corvi rostro caseum blanditijs, si possent, extorque­rent, cum ita scribunt;

Ars fallax invisa bonis dulcedine captos
Iucundè vt perimis? dementibus improba Siren:

Et quae idem author plura eructat, de inscitia ejus ac cani­na facundia potiùs quám de doctrina in arcanis aut de vo­luntate benevola testimoniū perhibentia: Antaei personam esse fictitiam, nullo etiam demonstrante, patet, Est enim Terrae filius, hoc est, abs (que) patre & matre obscurissimus, ex Poëtarum cerebro progenitus, qui faci [...]è [...]o alios commu­nis staturae homines exaequaret, turri ingenti comparan­dus; Ejus quo (que) mentio fit in administratione officio [...]ū Ae­gypti, vná cum Busiride, Hercule, Prometheo & Mercuri­o, Isidi relictis velut praefectis ab Osiride, in Indiam pro­fecturo: Significat autem lapidificam virtutem in se trans­mutandi matrem suam, quotiescun (que) tangat eam, quae vis inde provenit, si summa fixi superet summam volatilis, vt alibi copios à nobis dictum est;25. Busirim in­teremit. In Aegyptum posteà pro­fectus Hercules Busirim, Neptuni & Lybies filium, qu [...]a il­le advenas Neptuno patri immolárat, cum filijs interem [...]t: [Page 239] Busiridis iam anté l. 1. meminimus; hujus laudes scripsit I­socrates, Virgil: autem Georg: l, 3. ipsum non laudari dig­num vocat, cum inquit;

Quis aut Eurystea durum,
Aut illaudatinescit Busiridis aras?

Strabo I. 17. Busiris, inquit, nullus nec rex fuit nec tyran­nus.26. Tithoni fili­um quo (que). Per Arabiam deinde Hercules transiens Tithoni filiū immanissimum in peregrinos obtruncavit. Mox ad Cau­caseos mōtes & Hyperboreos profectus aquilam, Typho­nis & Echidnae filiam,27. Prometheum è vinculis li­beravit. Promethei jecur vorantem sagittis transfixit, & Prometheum solutis vinculis oleastri libera­vit. Hinc cū Acheloo, qui tauri formam sumpserat in Ca­lydone colluctatus, cornu ejus fregit; pro quo redimendo Achelous Amaltheae, Harmodii filiae,28. Acheloi cor­nu fregit. cornu Herculi lar­gitur, quod ille omnibus fructibus refertum Iovi conse­cravit. De Busiri iam antè egimus; Tithonus Laomedon­tis frater ab aliis fingitur, pater Memnonis amasij Aurorae, est (que) eiusdē classis cum reliquis; Prometheus à Mercurio, Iovis jussu, Caucaso adalligatus fingitur, quia ille jg­nem ex solari lumine in ferula accensum ad homines at­tulerat, ac Pandorae donum, vt Hesiodus habet, recipere noluerat, cui Aquila jecur quotidie renascens exedat; Haec ab Hercule confixa dicitur: De Prometheo jam s [...]epe meminimus qualis sit, cujus prosapiae & nominis; Aquilam pro materia volatili & penetrante ad interiora accipimus, cuius Philosophi plurimis locis meminerunt; Aquilam quasi aquam interpretantes, vt Senior in figu [...]a decem aquilarum aliique et rationem addunt, quia, inqui­unt, vt pennae aquilae aurum facilé assumunt, si deau­rentur, ita et haec aqu [...] facile fit aurea, imó alias pen­nas corrodit aquilina penna vt aquila ipsa aves, & sic aqua Philosophica▪ Hinc Basilius Valentinus; Per­nix, inquit, avis de Meridie potenti ferae de Oriente cor ex pectore eruit ▪ Haec Aquila ab Hercule figitur sagittis, [Page 240] hoc est, figitut Philosophicis armis et Vulcanijs: Aquila ob parentum claritatem satis inclaruit, de quibus suprà ali­quoties: Aquila enim volans per aërem (vt Avicenna in Port: Elem: tradit, eumque secutiferé omnes) et Bufo gradiens per terram, est magisterium, quod Philosophi­cum Symbolum et Hieroglyphicum Insigne Rudolphus 2. Imperator piae memoriae, Medicinae chymicae amā ­tissimus ob singulares causas nostro clypeo vnà cū dupli­ci Galea superimposita insculptū voluit,Armorum insignia & privilegia Authoris. concessis insuper Privilegijs Palatinatûs, vt vocant, et exemptionis fori am­plissimis: Achelous, Aetoliae fluvius est in taurum con­versus, vt à Poëtis fingitur; De cornu Copiae et Amaltheae, vnde dicatur, sub Dionyso, lib: 3. ex Aegyptiorum tra­ditione narravimus; per quod Medicinam auream Philo­sophicam omnis generis fructibus refertissimam intelli­gi,29. Cacum la­tronem op­pressit. et nihil praeterea in mundo, nisi improprijssimè, pro certo novimus; Idem Hercules Cacum Vulcani filium tricipitem latronem in Aventino monte oppressit; Duo­decim dijs aras erexit,30. Duodecim dijs aras e­rexit. vtpote Iovj, Neptuno, Iunoni, Pal­ladi, Mercurio, Apollini, Gratijs, Baccho, Dianae, Alphe­o, Saturno et Rheae: Et post è gigantibus victoriam ai­unt Herculem suam clavam Mercurio cognomento Poly­gio consecrasse,31. Mercurio clavam dica­vit. quam asserunt ex oleastro fuisse et repul­lulasse, actis (que) radicibus insignem arborem factam esse. Fe­runt eum, antequam ad inferos descenderet, ad Oetam ac­cessisse, at (que) ex fonte bibisse, qui inde labebatur, ob cu­jus vim cum omnium praeteritorum esset oblitus,32. Exfonte Lethio bibit. fontem illum Lethium nominavit, vt ait Demophatus in rebus Aetolis: Iussus deni (que) est Hercules ab Eurystheo In­feros adire,33. Cerberum ex Inferis e­duxit. et maximè horrendum inferorum canem Cerberum ad se adducere: Hic fingitur 50. habere capita, trina canina, reliqua et caudam Draconis: Dijs ita (que) sa­crificijs ri [...]è peractis, in Taenaro promontorio antiū sub­ivit,34. Theseum liberavit. trajecto (que) Acheronte et reliquis inferorum flumini­bus, Theseum super saxo sedentem et Pirithoum inve­nit, sed quia sponte et consultó Pirithous eó accesserat, il­lum [Page 241] ibidem reliquit, Theseum, quia necessitate coactus fuerat Pirithoum ad rapiendam Proserpinam comita­ri, liberauit; Menaetium inferorum bubulcum repug­nantem interemit, omnia eius ossa confringendo;35. Menaetium interemit. Cer­berum, cuius morsûs nullum erat remedium, cepit: In ripa Acherontis albam populum invenit, ex qua co­ronam sibi fecit,36. Expopulo co­ronam sibi fecit. Nota. cuius exterior foliorum pars nigra est ob fuliginem: Hinc ista arbor Herculi putabatur postea sacra: Demum Cerberum per Traezenem ad Eurystheum­de duxit, cuius spuma per vomitionem eiecta, aconitum praesentissimum venenum esse fingitur: Cum (que) Cerbe­rus ex inferis adductus videatur summum Herculea­rum virium, caetera si quae sint eius facta, volentes hic praeterimus & Herculem ideam perfectissimi artificis, seu philosophi seu medici chymici nunquam non esse, ex his quae dicta sunt, agnoscimus; facilius (que) ex ipsius Herculis manu clauam extortam iri, quam philosophi­cam hanc interpretationem fabularum de ijs & heroi­bus prolatam, ex intelligentium mentibus exemptam & deletam fore non iniuria nobis promittimus & polli­cemur: Cacum, Vulcani filium ob furtum Hercules in­teremit; Nisi enim temperies ignis adsit, malum evenit, (quod Cacus sonat) & furtum seu spolium committitur in bobus philosophicis; Hinc Mundus in turba: Moneo, in­quit, caueatis, ne compositum fumiget & fugiat. Et Author con­sil: Qui me miserculam offenderit, & à quiete mea disperserit, do plagam infaciem suam, per quam fugam capiam; Per hoc, in­quit, tangit euitare excessum caloris; Inde in hoc conveni­unt omnes, vt ignis in solutione & coagulatione sit lenis, in sublimatione mediocris & in rubificatione fortis: Om­nium optimè Lullius theor: test: c. 33. Ignis naturalis, in quo est virtus actiua, non sit superatus per Elementalem ig­nem: Et in operatione prima suae corruptionis obseruare de­bes, quod ignis contra naturam superet calorem naturalem in­natum in mobili subiecto, vno gradu tamū ▪ & non vltra illum nu­merum. Quiaspiritus indiuiduus, qui est speciei conseruatiuus, [Page 242] desyderans similem generationem recto instinctu suae naturae, cor­rumperetur per suae destructionem essentiae, & tunc amplius non haberet appetitum similem generationem faciendi: Quia natura exiret per corruptionem & destructionem quae contra naturam sunt & terminum acciperet & finem consummationis: Hinc Hermes, c. 4. Et facite, inquit, quod fugiens non volet a non fugiente, & quod super ignem quiescat, licet sit ignis aestuans: Ex quibus causa patet, cur Casus vt furcifer et latro, qui Herculi partem boum surripuit, occisus sit: In antro suo occlusus dicitur; Et reverà Cacus Vulcani filius, qui spo­lijs delectatur, vt pote malus, in sua spelunca occludi de­bet, vt saltem vnus ad eum aditus etiam cum custodia & cura detur, vt Basilius Valentinus, alij (que) circa ignis regi­men admonent: Quibus dijs aras erexerit Hercules ex quorundam superius positâ traditione patet, quorum jam anté suo loco meminimus: De clava verò Mercurio, prae omnibus dijs, consecrata non parum ominis quis eliciat, in ejus honorē, nempè Mercurij, omnia Herculis opera per­fecta & dicata esse, siquidem clava sit instrumentum, quo animalia & monstra non fugacia aut volatilia, sed resisten­tia & fixa cominús postraverit, vt sagittis eminús fugi­entia & volantia petierit: Quod si Mythologi huius rei veram rationem reddere deberent, aliquid miri absque dubio effingerent, nempè de eloquio vel furto, vel nescio quo officio Mercurij, quo Hercules valuerit: Nos ratio­nem omnibus hactenus dictis & pòst dicendis consenta­neam vnam damus, quadratam & immobilem, Omnia Herculis opera, labores (que) circa philosophorum Mercuri­um fuisse, non vulgi illum furacissimum liquorem, ideo (que) meritó clauam eius Mercurio consecrari, gigantum, cen­taurorum & aliorum monstrorum sanguine cruentam; Quae ex oleastro fuisse fingitur, quae arbor Palladi sacra est, in arborem germinantem de nouo conuersa; Quod ex Le­theo fonte biberit & omnia mala oblitus fuerit credibile; Quia vt authores tradunt, Est in Chymia corpus quoddam nobile, quod mouetur de domino ad dominum, in cuius [Page 243] initio est miseria cum aceto, in fine autem gaudium cum laeticia: Et Hermes Cap: 3. Venite, inquit, filij sapientum ex nunc gaudebimus & delectemur simul, quia mors consumpta est & filius noster iam regnat ac rubeo ornamento ac carne indutus est. Quod Cerberū adducere cogatur, ex Aegyptiorū figmē ­tis est, à quibus, vt meminimus lib: 1. hoc Homerus & alij poëtae transtulerunt: Aegyptij autem nihil aliud intellexe­runt per Cerberum, quam Typhonis & Echidnae filium, nempe monstrum horrendū, informe, ingens, trinis capi­tibus & caudis vel capitibus draconum permultis; Cū verò antehac de eius fratribus & sororibus saepé dixerimus, hic illum mittimus, hac admonitione adiunctâ, per omnia illa monstra quid intelligi vile & despectum prae vulgo, ferarū & serpentū naturā habens, quod tamen in rem preciosissi­mam, si bene tractetur, redigi possit: Pirithoū in saxo seden­tem reliquit, qui videtur esse inconsyderatus quidam ope­ratius eius artis, cuius & Sisyphus saxum reuolubile versat; Theseus etsi quo (que) Rex Atheniensiū statuatur, Aegei nem­pe filius, (Pandionis nepos, Cecropis pronepos, Erechthei abnepos, Pandionis atnepos, qui filius Erichthonij, vt hic Neptuni creditus est) circa annum mundi 2731. ante na­tiuitatem Christi 1231. & ante initium Olympiadum 458. post Nimrodi regnum 942. tamen Herculis aetatē, quâ hic vixisse fingitur, ille Theseus attingere non potuit; Inter Thesei enim Atheniensiū regis crediti aetatem & Neptuni (qui nunquam vixit) ab eo octaui in ordine, trecenti ferè sunt anni; Aut igitur Theseus Atheniensium rex, (etsi alij eius vitam describant) totus fabulosus est cum suis proa­vis, aut si hic verus, falsi tamen ipsi parentes asscribuntur & res gestae, Cum Hercules ille fingatur vixisse Saturni & O­siridis tempore, de quo anté satis egimus: De populo alba ab vna parte à fumo denigrata in folijs ideo (que) Herculi di­catâ nihil addimus, nisi quod à carbonum puluere & fumo ita euenerit; cum non sit fuligo apud inferos, nisi for [...]è Vulcani officina ibidem fingatur fuisse: Hercules igitur in­victus monstris inferis ac superis, salo, solo (que) triumpha­tor [Page 244] artifex satis innotuit, de quo si ex recentioribus autho­ribus proprietates, requisita, circumstantias, quoad corpus & ingenium, fortunam & constantiam, nec non impro­bos in inveniendo labores & in perficiendo sedulitatem et curam, adijcere vellem, veteor ne ni [...]s hocopus excres­ceret; Illis autem alibi legendis, hic praetermissis, in hoc quo (que) studij genere, vt in alijs aruis negotijs omnibus, sudorem ante gloriam hominibus à Deo immortali posi­tum esse asserimus; Nam vt poëta inquit.

Cass: Par­mensis.
Non levis adscensus si quis petat ardua, sudor
Plurimus hunc tollit, nocturnâ insomnis oliuâ
Immoritur, delet quod mox laudauerat in se
Qui cupit Aeternae donari frondis honore.

Ita et Calid, Intellige, inquit, eius virtutem & valorem, at (que) honorem, & operare: Et dixit quidam sapiens: Non est tibi da­tum â Deo hoc magisterium solúm pro tua audacia, fortitudine & calliditate, sine omni labore: Nam laborant homines, et Deus tribuit fortunam hominibus. Adora ergo deum Creato­rem, qui tibi tantam gratiam suis operibus benedictis voluit ex­hibere: Avicenna veró testatur de sese quód tantum labo­ris et studij in hanc diuinam artem posuerit, vt plus in ole­um ad elucubrandum noctu, quám alij in vinum ad biben­dum, collocârit, ideo (que) sciat ea, quae sciat prae reliquis; I­dem in artis veritatem probandam dict: 1. cap: 2. de anima, adfert tria argumentorum genera, vnum dialecticum ex philosophia, alterum ex sophisticis, tertium ex ratione vi­sionis et oculorum deductum; De quorum vltimo, Si, in­quit, aurum & argentum non viderem, dicerem, quod nihil erat magisterium, sed quia video, credo & scio, quod magisteri­um est:

LIBER SEXTVS. DE TROIANA Expeditione.

TRojanae vrbis excidium cum nonnul­lis velle retexere, aut in dibium re­vocare, cum tot civitates, quae se à Tro­janis post bellum profugis authoribus extructas asserunt, extent,Christiano­rum Civita­tes quae hec asserunt, ab Ethnicismo, eius (que) falsis hystorijs hau­serunt & in­consideratè prof [...]runt. esset Aethi­opem dealbare aut oleum & operam omninò perdere; Proptereà tantum nobis non sumimus: Attamen suc­cinctè & validè tanquam digito demonstrare nos posse o­pinamur, quàm propinquum hoc sit fabulae aut hystoriae nunquam factae, hac protestatione, nos cuilibet suum iu­dicium liberè relicturos, praesertim cum id abs (que) cuius (que) conscientiae laesione credi possit, aut non: Nec verò Cri­ticorum plus quám naturali acumini ea, quae dicturi su­mus, lubentes subijcimus, qui haec & similia, veritate ta­men rei immotâ, facilè verborum ventis dissiparent; at candidatis Physicae secretioris amatoribus dijudicanda proponimus & relinquimus. Dictys quidam Cretensis cretizat se Trojano bello, dum gereretur, interfuisse: At quia tantam antiquitatem, quae vltra Hesiodi & Homeri aetatem sese extenderet, non sapiat, sed ab illis omnia sua mutuatus videatur, vt fictitium ac fabulosum scriptorē, qui ficto nomine alia (que) intentione id scriptum edidit, o­mittimus. [Page 246] Prima ratio, quâ Troianum excidium fabulae adfine cernitur,I. Ratio: Afundatori­bus fabulosis. est; Quia omnes fundatores Troiae sunt fabulosi & é Deorum ficticiorum genealogia originem ducunt, vt Tros seu Laomedon, cui Neptunus & Apollo, (ex iussu Iovis, quod vnà cum caeteris dijs Iovem ligare voluerint, aut hic Cyclopes sagittis interemisset) in aedifi­candis maenibus operam suam certâ mercede dicârunt: Sic Ovid: in epist: Paridis scribit, maenia Troiana Apolli­ne lyram pulsante aedificata esse, his versibus:

Ilion aspicies, firmata (que) turribus aliis
Maenia Phaebeae structa canore lyrae.

Virgilius tradit ea maenia quondam Vulcani fabricata manu: Quod si ita est, vt esse subolfecimus, Vulcanijs ar­tibus id factum erit, quae abs (que) igne non existunt; Vulcano Neptunus, qui deus aquae habetur, opem tulit; Quia aqua & igne communiter egemus in rebus humanis, vt sine il­lis ferè nihil praestare possimus: Inde, quibus interdiceba­tur aqua & igne, quasi civilis vita & conuersandi ratio inter homines adimebatur; Sic in eo artificio, quod Homerus abs (que) dubio in Aegypto resciuit & ad posteros transmisit, saltem ignis & aqua requiruntur, vt pote Vulcanus & Nep­tunus, seu eorum munera; Quia Aros & Calib; In toto nostro opere, inquiunt, mercurius (qui aquam refert) & ignis tibi sufficiunt, in medio & in fine: Sed non in prin­cipio; Quia & alia adsunt, quae per Vulcani vim remoueri debent: Nec verò incredibile est saxa accurrisse ad ipsa maenia, cum fundarentur, se (que) ipsa in ordinem disposuisse, postquam Apollo ad numerum Cytharâ caneret, quem­admodum Orpheo cantante saxa & f [...]rae, ipsae (que) arbores loco suo motae & stupefactae accurrerunt, ac navis Argo cursum suum directè tenuit, silente autem fluctibus aber­ravit, vt superius traditum est: Haec Ethnicis articuli suae fidei erant, nobis veró non item: Sit ita, quod scriptores illi primi allegoricè ita scripserint, veluti & Athenarum meminerunt, illam vrbem partim à Neptuno, partim à [Page 247] Pallade fundatam esse, quibus for [...]è intelligere voluerunt, quod floreret artibus Palladijs, & Neptuni donis, quia ma­ritima esset, multas (que) naues per mare mitteret; Verum longè alia est ratio Troiae, alia Atheniensis Civitatis; Haec enim aliquamdiu domina Graeciae fuit & multa praeclara ingenia fovit, satisq (que) nota fuit armis & literis, dum floreret, vt patetex hystorijs; At Troia tum esse disijt, cum nondum inceperat; De excidio eius percrebuerunt multorum scrip­ta, at de regno, rebus (que) gestis regum nihil omninó, nisi quod ad perniciem eius spectet; Ille ipse enim fingitur extruxisse Troiam tam celebrem & populosam civitatem, cuius filius eius excidium vidit; Quasi possibile sit, poly­ticè loquendo, permagnam civitatem ab vno fundari pos­se, quae tantarum sit virium, vt tam valido exercitui Grae­corum tamdiu resistere potuerit; Nam ad incrementum magnarum vrbium sedes regia longo tempore frequen­tata plurimum valet, praeter alia commoda regionis; Vn­de vix quicquam ab initio magnum incepit, sed quod du­rare debet à paruâ origine saepissimè prouenit; Cum vul­go dici soleat, quod citó fit, citó perit: Sic Troia fingitur à Laomedonte fundata in (que) tantam ciuitatem accrevisse tam citò, vt non solum populosissima & potentissima fu­isse praesumatur, sed etiam in ea omnes artes subtiliores, fabriles et pictoriae inventae dicantur; Quod tantillo tem­poris spacio, nempe vnius regis, contingere non potuit: Verúm vt in sublime dignitatis fastigium evecta fuit, sic mox in cineres redacta, vno eodem (que) authore, vt verè de eâ poëta dixerit; Est campus, vbi Troia fuit; Qui enim extruxit Laomedon, eius cineribus praesentibus deleta est, vt posteá demonstrabitur; Praeterea ipse Laomedon, si bene de eius origine inquiratur, cum proavis omnibus suis fabulosus invenietur; Hoc est, quod ab illis ortum duxe­rit, qui nunquam in rerum natura fuerint, nempe maxima ex parte Dij crediti, ex Caelo et Terra descendentes, vt su­pra lib: 3. patuit: Secunda ratio est;2. Ratio: Fabulosos quo (que) esse et ficticios omnes, qui Troiam rexerunt et defenderunt [Page 248] tempore oppugnationis;A regibus ficticijs, qui rexerunt, de­fenderunt & oppugnârunt Troiam. Quorum genealogias et res ge­stas stupendas quilibet ipse consyderare poterit, cum in omnium sint manibus: Quis enim post Homerum non meminit Troianae cladis et reliquiarum? Quis non agno­vit Priamum tot filiorum infaelicem patrem, Podarcim anté dictum, et Hecubam eius coniugem? Ad cuius aures non peruenit somnium eius iam grauidae cum Paride? Quis non Iliadem malorum legit aut percepit? Vbi et no­tabile tecmyrion occurrit, Phrygum linguam diuersissimā esse à Graecorum & aliorum populorum linguis, nihilo­minus omnium illorum Troianorum nomina inveniri purè Graeca & graecae originis: Quod autem aliud idioma fuerit Phrygibus, quàm Graecis constat, quia Phrygia in [...]ra vltima Asiae minoris est, quam antiquo illo tempore Graeci non incoluerunt, ante aetatem Alexandri Magni, sed potius Colchi & Aegyptiorum coloni, vt antea adduxi­mus,Hystoria mi­ra de anti­quitate lin­guae. qui diuersissima vtebantur à Graecis linguâ: Deinde ex hystoria id constat, cuius meminit Herodotus, regem quendam, (Aegyptium) cum inter finitimas gentes de an­tiquitate linguarum esset disceptatio, ac singulae suam anti­quissimam dictarent, Puerum recens natum pastori cui­dam in desertis degenti enutriendum dedisse, mandasse (que) vt nemo praesente puero vocem aliquam ederet, eum (que) obseruare, quam vocem omnium primò pronunciaturus esset; Cum (que) nutriretur lacte caprino, ac post sesquiannum pastor ad puerum iam esurientem accederet, incepit cla­mare, beccum, beccum, quasi comedere appeteret; Id cum regi renunciatum esse [...], inquisitum est, quid beccum sonaret, & inventum, Beccum Phrygum lingua panem denotare, quem puer petijsset; At (que) ita laus antiquitatis linguae apud Phryges mansit: Verum Aegyptij responde­runt obijciendo, non mirum esse eam vocem, beccum, ab isto puero primam editam, quam à nutrice capra saepè au­divisset iterari, ideo (que) prae caeteris sonis verborum didi­cisset: Cum ergo omnium Troianorum nomina Gr [...]ca sint, facilé hinc patet á Graecis parentibus esse suis liberis [Page 249] indita, nempe à poëtis & scriptoribus,Troiani om­nes Graecae denominatio­nis. & non esse nisi grae­cae inventionis & fictionis; Praeterea & [...]andem rationem confirm [...]t, quod omnes Troiani, defensores Troiae, cum Graecis oppugnatoribus, non solum à dijs primam origi­nem duxerint, & à principio, quod nunquam fuit, deriuati trad [...]antur, sed etiam morte indignâ perierint & in nihi­lum quasi redacti sint; Exceptis ijs, qui p [...]itis exteris oris progeniem suam permag [...]is & multis civitatibus extru­endis dominaturam reliquerunt, provt á quibusdam tra­ditur: Vt enim Iasonij & Cadmei [...]rat [...]es ex t [...]rr [...] geniti re­pentino naturae prodig [...]o [...]e ipsos confecerunt ad vnum omnes, ne vel esset, qui reliquorum cladem narraret alijs; Ita etiam Troiani & Graeci ab vtrâ (que) parte hostes cu [...] suis posteris breui interciderunt, ac de [...] (que) mirabili [...]to ex­tincti su [...]; Causa haec est, quod in natura rerum seu primis notionibus [...]ocum non invenerint, at saltem in figura seu [...]ecundis no [...]matis. Terria ratio est,3. Ratio: A Causis fi­ne quibus non, ficticijs & fabulosis. quod causae concur­ren [...]es ad Troiae oppugnationem & deletionem sint ficti­ciae & fabulosae; Vt enim in ouo pullus potential [...]ter inest & in pomo pomus arbor, ita in pomo & ouo tota Troia­norum & Graec rum expeditio delites [...]t & secundum vir­tutem existit: Tollatur pomum & ouum, tanquam repo­tia seu bellaria & mensae secundae, aut fingatur [...]illa duo non fuisse aut se ita non habere, et subuertetur tota expeditio Troiana: Si enim Ouum non fuit, Helena non erit, tantae operae precium, muli [...]rum pulcherrima, quippe praeter humanum morem ex ouo inst [...]r cygni filiae candidi ex­clusa, lacte gallina, eo nurrita, e [...] Iove parte or [...]unda; Et si pomum E [...]idos non fuit, nulla inter deas, Iunonem, Palladem et Venerem de pulchritudinis laude erit con­tentio; Nec Paris arbiter dearum, nec Venus pollicitatio­nis Helenae causa, nec ille huius raptor ac ad [...]lter, nec Me­nelaus cum Graecis rapt [...] repetitor, iniu [...]iae vindex ac Troiae depopulator erit; I [...] summa sublata causa▪ tollitur & effectus: Quid? Si deos ipsos & deas ollamus, Neptunum, Apollinem, Vulcanum, qui Troiam fundârunt, Iovem, qui [Page 244] [...] [Page 245] [...] [Page 246] [...] [Page 247] [...] [Page 248] [...] [Page 249] [...] [Page 250] Ganymedem Laomedonti ad incaestum rapuit, Iunonem, Palladem & Venerem, quae suâ lite facem bello praetule­runt, Peleum, Thetin, & deam Erin, & reliquos, nihil super­erit causae, cur Graeci concurrant cum Troia [...] is ad arma, cur Aeneas & Vlysses, hic Veneris, ille Iunonis ob iram tam longo tempore tantis fluctibus obijciantur? At iam antèsuperiu [...], quid per deos & deas gentium primitús in­tellectum sit, & cur in superstitionem hominum venerint, demonstrauimus, eos (que) è medio sustulimus: Quid? Si somnium Hecubae nil nisi somnium fuerit, hoc est duplici iure, an non omnia, quae inde dependent, somnijs sunt si­milima, vt est expositio Paridis, enutritio, iudicatio litis, promissio mulieris, expeditio in Graeciam, meretricis seu adulterae abductio, vnde incensio Troiae secuta est? Iam an­tè diuersis locis ostendimus, fabulam esse, quicquid de He­lena belli Troiani praecipuâ causâ, eius (que) fratribus Argo­nautis, dicitur, nempe ex supputatione temporis longis­simi, quo vixisse traduntur: Verúm huic scrupulo Ethnici vt subveniant, Helenam omnino immortalem fuisse sibi persuasum habent, n [...]bis (que) per scripta sua inculcant, si mo­do illis fidem haberen [...]us: Sic Servius ad 2. Aeneid: Virg: Helenam, inquit, immortalem fuisse indicat tempus. Nam constat fratres eius cum Argonautis fuisse: Argonautarum filij cum Thebanis dimicaverunt: Irem illorum filij con­tra Troiam bella gesserunt: Ergo si immortalis Helena non fuisset, tot sine dubio seculis per [...]urare non potuisset. Haec ille: Nos immortalem illam negamus, nisi alio pro­bent argumento: Ergo non perduravit: Et fabula agnos­citur quicquid de Helena et Troiano bello propter eam gesto dicitur:4. Ratio. A Tempore, quod indefi­nitum est secundum E­p [...]c [...]am vel personas in­dubitatas. Quibus astipulatur, quod idem cum alijs tradat, Helenam prius à Theseo & in Aegypto commenda­tam Protheo: quem aliqui fingunt Aegypti regem fuisse, de quo superius. Quarta ratio est à tempore, cui nullus certus scriptor veritatem assignare poterit: Virgilius se­cutus Varronem, scribit Troiae oppugnationem trecen­tis annis ante vrbem Romam conditam contigisse; quod [Page 251] tamen ex nullo scriptore veteris aeui probatum est:Iul: Higinus in virgilio multa reprae­hendit, vt est apud Gelli­um l. 10. c. 16. Ex Ho­mero id non constat, quia hic certum temporis interval­lum ab immobili aliquo puncto, seu aerâ temporis non annotauit, sed omnes personas, quas descripsit, siue deos, deas, nymphas, heroas, heroinas, indefinitè posuit ita vt manifeste pateat, illas omnes esse fictas, & quasi in immen­so Oceano fluctuare, nec agnosci posse à circumstantijs immotis: Qui post Homerum igitur certi temporis, quo excidium Troianum acciderit, mentionem faciunt,A. Gellius. l. 7 c. 21. ex Cassio ait, Homerum vixisse an­nis post bell. Troian. 40. ante Romam cond: 160. id (que) exsuppo­sito, quod Troia deleta sit [...]00. annis ante Romans cond: Homerus quis, & cuia [...] fuerit, & quando vixe­rit ignotum mansit. Videatur A. Gellius l. 17. c. 21. & l 3. c. 11. Patria Ho­meri ignota fuit. vt au­thores veros producant necessarium habent, aut ipsi ficti­onis eius rei fient; Sic Varro, qui Ethnicorum theologiam ad rationem reducere conatus est, siue ad ciuilem, siue poëticam, (vt habet August: [...] 6 c▪ 2.3.4.5. de civ: dei,) aut fabulosam, siue physicam aut naturalem, ab Homero tem­pus Troianae expeditionis mutuatus cer [...]um annorum nu­merum primus abs (que) dubio expressit, à quo contigerat, quem ex suo cerebro ipse finxit, vt & plaera (que) omnia, in quibus citatis locis á D. Augustino solidissimè refutatur: Hunc Livius, alij (que) [...] Romanis confirmárunt hoc pro certo, quod nunquam in rerum natura acciderat: Quin de Homero ipso, quando vixerit, cuias fuèrit, vbi sepultus sit, controversiae apud scriptores habentur, nec quicquam certi vt Thomas Valois in l. 3. c. 2. Aug: de civ: dei annotat, his verbis: Quo autem tempore fuerit Homerus, satis est incertum propter discordiam scriptorum, qui de tempore eius faciunt mentionem; Tamen omnes concordant in hoc, quod ipse erat ante Romulum, vt de eo loquitur Au­gust: l. 22. c. 6. de civ: & Eusebius & Hieronymus in chro­nicis, & A. Gellius lib. 9. Ab Eutropio statuitur Homerus vixisse tempore Agrippae Syluij regis Albanorum, cui suc­cessit Arenius sylvius regnans annis 9. cui successit Aven­tinus Sylvius annis 3 [...]. regnans, cui Procas Sylvius reg­nans annis 22. Huic Amulius, cuius anno septimo natus est Romulus, & sic praecessit Homerus Romulum per an­nos 82. Et Cicero pro Archia ostendit septem civitates Homerum sibi suum conciuem asscribere, inter quos [Page 252] enumerat Smyrnaeos,A. Gellius. l. [...]. c. 1 [...]. Septem vr­bes certant de stripe in­signis Home­ri, Smyrna, Rhodos, Co­lophon, Sala­min, Chios, Argos, A­thenae. Chios, Salaminios, Colophonios & alios. Sunt, inquit A. Gellius, qui Aegyptium dicant fuisse: Aristot. les traditex Insula Io natum: Vt ita omnia de Ho­mero incerta relinquantur, licet coniecturis de tempore nonnulli verisimilibus vsi sint: Si ita (que) non ex Homero, aliove scriptore eo adhuc antiquiore, verissimé constet, quando Troianum excidium illud adeo celebre contigerit, fabulam esse non vetat, imò reverà convincit: Tempora enim temporibus, vt res rebus & personae personis cor­respondere debent, si veritas elucescat; Exemplis res erit clarior: Ex hystori [...]s notum est, quibus regibus in Aegyp­to regnantibus, & quo anno Moses natus sit; Sic novimus, cum nasceretur Christus, quis dominatus sit mundo, & quid contigerit seu antecedentibus seu consequentibus Imperatoribus; Quibus consulibus Corinthus deleta, Car­thago eversa & reliqua innumera omnia: Inde impossibile est, si Troia fuisset destructa, non extare certam temporis & personarum memoriam, quae etiam ad sequentes se ex­tenderint: Quod autem Homerus scripserit Aeneam ex Troia profugum Italiam petijsse, id Romanis scriptoribus ad amplificationem authoritatis suae vrbis maximè inser­uivit,Romae genti­li [...]iae ad ficti sunt à dijs oriundi au­thores, vt no­bilior esset. cū ex posteris eiusdem Aeneae, si dijs placet, Romu­lum, q [...]ó [...]d matrem saltem, deducant, patrem longè no­biliorem homine, nempe ipsum deum, Martem ipsi as­signantes; Cum (que) Aeneas matre Venere natus dicatur, sic in Romulo maternum genus Venereum, ac paternum Martium lubentes agnoverunt; Tanquam praeclarum ali­quid sit praeter humanū morem natum vrbis fundatorem habere, quam idcirco póst inter deos quo (que) numerârunt; Vt Augustin: l. 22. c. 6. de civ: dei meminit ex Cicerone, & Ethnicos vexat his verbis: De Romulo autem, quod condidit Romam, in ea (que) regnauit, auditur, legitur, non quia factum est, quod ante fuisset prophetatum, seu quod sit receptus in deos cre­ditum tenent literae, non factum docent: Nullis quippe re [...]um mirabilium signis, id ei verè provenisse monstratur: Lupa quippe [...]lla fratrum auoru [...] nutrix, quoa videtur quasi magnum exti­tisse [Page 253] porten [...]um, quale aut quantum est ad demonstrandum de­um? Certè [...]nim etsi non meretrix fuit lupa illa, sed bestia, cum fratribus portentum commune fuerit ambobus, frater tamen eius non habetur deus: Haec ille: Nec solum ex Venere & Marte (antiqui concubitûs, cum à Vulcano vincti fue­runt, renouationem quaerentibus) Romulus natus prae­sumitur, & à lupa nutritus, vnde diuinitatem meruerit, sed etiam ex virgine Vestae, Vulcani cognatae, dicatâ incaestu nefando, (si quidem vestales corruptae pudicitiae apud Ro­manos viuae d [...]fodiebantur, vt patet ex hystorijs) qui à fratricidio regnum suum incepit, quod à quibusdam abs (que) ioco scribitur & demonstratur ab Aquila, seu eius augurio,Aquila fun­davit. Anser pro­texit. Gallina gu­ber navit Ro­mam gentili­tiam. fundatum & denominatum, (nempe Romuli & Remi ini­tijs) ab ansere prop [...]gnatum & defensum, (scilicet irruen­tibus Gallis in Capitolium) & à gallina cius (que) pullis guber­natum & rectum; (vt pote qu [...] Liviae in gremium ex aqui lae vnguibus deciderat, felix & sapiens adeò genus relin­quens, vt Romani in bellum non exirent inconsultis illis gallinae pullis) Necsolum id, sed Romulus idem suū regnū inchoatum, Asylo ibi constituto, à concursu audacissimo­rū hominū nobilitauit, & raptu mulierum Sabinarum am­plificauit & stabiliuit; Cui tanquam tutelares dii ac penates Troiani, Mars (que) Venus (que) semper propitij fuisse ab Ethni­cis perhibentur; Contra quos Augustinus totis illis libris de civitate dei disputat, eos (que) firmissimè cum paganismo et falsis effictis dijs refutat. Qui l. 3. c. 3. Irridere fabulas, in­quit, fortassis existimor, nec grauiter agere tanti ponderis cau­sam: Non ergo credamus, si placet, Aeneam esse Veneris filium: Ecce concedo: Si nec Romulus Martis: Si autem illud, [...]ur non et illud? An deos fas est hominibus faeminis, mares autem homines deabus misceri nefas? Dura vel potius non credenda conditio; Quod ex iure Veneris in concubitu Marti licuit, hoc in i [...]re suo ipsi Veneri non licere: At vtrum (que) firmatum est authoritate Ro­mana. Et mox c. 4. Dixerit aliquis: Itane tu ista credis? Ego verò ist [...] nom credo: Nam et virdoctissimus eorū Varro falsa haec esse, quamvis non audenter, ne (que) fidenter, penè tamen fate [...]: [Page 254] Et ibidem: Sed virum potuerit Venus ex concubitu Anchisae Aencam parere, vel Mars ex Iliae concubitu filiae Numeritoris Ro­mulum gignere, in medio relinquamus: Haec ille: Mirum i­taque èst in Christianae fidei tantâ luce adhuc credi & pro vero assumi, Troiam eo modo, vt dictum, conditam, de­structam (que) & ex ejus reliquisj tantum regnum Romanum scilicet, tanquá ex cineribus Phaenicem novum prodijsse; cum omnia illa de Troja fabulosa sint cum dijs majorum gentium: Si veró quis credat Trojam fuisse aut extitisse, abs (que) tali conditione aut destructione, quae cum dijs con­juncta est, ille sanè Ethnicis non satisfaciet, sed velut domū in aëre constructam abs (que) columnis à ventorum jnjuria tueri conabitur: Nam fundamentum omnis illius ex [...]ru­ctionis & destructionis Troianae dij gentium dicti statu­untur, abs (que) quibus nulla Troja erit, nulli authores ad ex­truendum aut destruendum: Hinc caeci omni [...] ò sunt ac lumine rationis privati, qui Christianam fidem verissin è amplectuntur, & Trojam à tot dijs extructam vel destru­ctam fuisse interim praesupponunt seu credunt; Dum enim fideles Christiani reverá sumus, vel tacentes Trojam ex­pugnamus & reuellimus, ac econtrà, si hanc cum Ethni­cis asseveramus, tacitè quo (que) eorum dijs assentientes Chri­stianismo renunciamus: Quinta ratio desumiturá loco, qui nunquam fuit;5. Ratio: A Loco. vbi sciendum, alios accipere Trojam pro provincia, in qua fuerit Ilium civitas, alios pro civita­te, quorum opinio praevaluit, & Ilium de arce dici, Phry­giam de regione, ac Trojam de vrbe; De regione nullum est dubium illam fuisse olim, vt saepé ejus meminimus, et adhuc esse, licet alio nomine appellatam, At de Troia controvertitur: Non negamus interim locum designari fortè posse, vbi praesumatur stetisse Trojam, sed hoc ex Homeri descriptione innotuit; qui idem, vt & alij Poëtae, mira scripserunt de certis locis, montibus, maribus, fon­tibus, fluvijs, sylvis, & insulis, quomodo dij in illis nati, quas res memorabiles ipsi peregerint, in quo saxo sederint, & ciusmodi quamplurima, quae omnia Ethnici prae men­tis [Page 255] caecitate pro veris acceperunt et amplexi sunt, praesertim illi, quibus aliquis deus à Poëtis Sympatriota fingebatur, vt de Thebanis, Rhodijs, Delijs, alijsque antè memoravimus; At etsi loca supersunt, & quasi monumenta & vestigia e­arum rerum, quarum meminerunt Poëtae, non propte­rea sequitur res esse verissimas dijs attributas, quia ipsi Po­ëtae cum fingerent omnia, nempè personas sive deos si­ve homines, tempora et res gestas, tanquam essent facta & verisimilia, loca fingere non potuerunt aut debuerunt, tanquam de alio mundo loquerentur; cum enim haec sint immobilia & quasi immutabilia & semper durantia, de his humana mens inquisivisset, vbi essent ea loca, quibus id contigisse diceretur; quae si in mundo non invenisset pro fabulâ statim agnovisset: Econtra cum Ethnici locum certum nominari audiverunt, non de personis & rebus ge­stis earum, nec de tempore erant solliciti, quia illa terna videbantur mutabilia & quasi invisibilia: Deos tales qua­les Poëtae finxerunt, non negârunt, sed assumpserunt libi­dinosos, adulteros, incaestuosos, & omni crimine notatos, insana quadam persuasione inducti, ita vt licuerit Poëtis fingere in deos, in (que) s [...]enicis spectaculis agere, quicquid libuerit, in homines autem nullo modo, quod D. Augu­stinus lib. 2. c. 13. ita improbat; Graeci, inquit, putant rectè se honorare homines scenicos, cum colant ludorum scenicorum flagitatores dominos; Romani verò hominibus scenicis nec ple­beiam [...] ibum▪ quantò minus Senatoriam curiam dehonestari sinunt. In hac disceptatione huiuscemodi ra [...]iocinatio summa quae­stionis absolvit: Proponunt Grae [...]i, [...] dij tales colendi sunt, pro­fectò etiam tales homines honorandi, unt: Assumunt Romani: sed nullo modo tales homines honorandi sunt; Concludunt Chri­stiani: Nullo igitur modo dij tales colendisunt: Et sequenti cap. 14. Deinde quaeremus, inquit, ipsi Poetae talium fabularū compositores, quare duodecim [...]abularum lege prohibentur fa­mam laedere civium, tam probrosa in deos convitia iaculantes, cur non vt scenici habeantur inhonesti? Qua ratione [...]rectum est [...] Poëticorum figmentorum & ignomimosorum deorum infa­mentur [Page 256] actores, honorentur auctores? Anfortè Platoni Graeco po­tius palma danda est, qui cum ratione firmaret, qualis esse ci­vitas debeat tanquam adversarios civitatum Poetas censui [...] vr­be pellendos; Iste veró & deorum inturias indignè tulit, & fus­ca [...] corrumpi (que) figmentis animos civium noluit. Tantum Au­gustinus; Quae cum verissima sint, quis nisi planè Ethni­cus Deos illos admitteret, aut eorum effectus qui certis lo­cis etiam verè existentibus â Poëtis asscribuntur? Non au­tem nos fugit & veteres Geographos & recentiores locum certum Troiae, vbi stetisse praesumitur, assignare; & esse, qui testentur, Turcas corum locorum accolas referre, ex ru­deribus Trojae subterraneis adhuc marmora erui ad aedes exornandas abhiber [...] solita: Verum haec indicia esse valdè dubia, & si ita sint, de aedificijs, quae ibi steterint, atte­stari posse, non de individuo Troiae â dijs extructae & à Graecis deletae, non est dubium: Quid enim magnifici o­peris sub terra remansisse potuit, si stetit Troja, cum i [...]sa aetas potiùs humiles casas, et mapalia quàm palatia et aedes marmoreas agnoverit, cum maenia ab Apollinis ly­ra structa dicantur, et tantillo tēpore, quo Troja stetisse scribitur, non tanta aedificia extrui potuerint, vt fama est Poëtica? Troadem autem vrbem (vnde et Trojani incolae dicuntur) cujus in sacris à Diuo Paulo fit mentio, eo lo­co, circa tempus Christi stetisse, notissimum est; sed hanc alterius veteris Troiae reliquias aut coloniam, et marmora ibi effossa non potiù [...] ex hac recentiori, quàm illa veter­rima fuisse, quis pro certo affirmabit? Quis non potius conijciet hanc ad praescriptum Homeri longè pòst ejus tempora extructam, velut innumeris alijs factum animad­vertimus, vt ita merito nomen vatis apud Ethnicos Ho­merus obtinuerit: Nā quae finxit ille, vel vt facta hiam­plexi sunt, vel vt facienda imitati. Phrygiam a Phryxo di­ctamvolunt, qui, ut fabulati sunt, cum ariete, quem Mer­curius aureum fecit, in Colchidem perv [...]t sive per aëra, sive per aquas, ibi (que) cum habitasset, regioni nomen de­dit: Huius arieti [...] meminit quoque Apollonius lib. 2. [Page 257] Argonaut: his versibus:

Vt puto iampridem vestras pervenit ad aures,
Phryxus ut Ae [...]tae regnum (que) & moenia adivit:
Hunc aries vexit, quem mox Cyllenius aureum
Fecit, nunc etiam suspensa est aurea quercu
Pellicula, interdum crepitat quae leniter auris.

Patet ita (que) Colchidem & Phrygiam valde vicinas esse re­giones, & huius nomen alteri tribui, ac vice versa, quod nihil aliud indicat nisi fabulam vtram (que) & de auteo vel­lere Phryxi, à quo Phrygia dicitur, & de Trojana expedi­tione, quae in Phrygia facta traditur, esse de vna eadem­que re fictam & introductam: Vtrius (que) Allegoriae vt v­nus ferè sensus est, ita & eaedem personae finguntur, ita ta­men, vt Argonauticorum filij aut nepotes partim, partim ipsi Trojano bello interfuerint, quod centum annis recen­tius statuitur Argonautica navigatione: quam vis, vt antè quoque retulimus, Castor & Pollux, et Helena et Clytaem­nestra, ex binis ovis vno partu editi vtrisque interfue­rint: Vnicus, inquam, aries totum illud bellum exponit, quale fuerit, non, quod dici solet, de lana caprina, sed ari­etis aurei pelle, quam Mercurius inaurârat; Hic aries et Phrygiam et Colchos nobilitavit, de cu [...]us explicatione anteàsatis egimus: Mirum est, quomodo se torqueant M [...]thologi in enarrando, quid per arietem Phryxi intelligi debeat, vbi vel viginti diuersas significationes ejus profe­runt, quarum ne vna cum rei natura convenit, sed vt om­nes erron [...]ae & á veritate discrepāt, ita se ipsas mutuo è me­dio tollunt: Dictus est, inquiunt, aureus aries, quia consi­lia sapientum putanda sunt aurea; At nihil ad rhombum; cumista declaratione plumbea quidem sit, nec rubrica, nec atramento notanda vt in sapientum oculos ac mentem veniret: Eundem locum seu terram Phrygiam Midas suo voto aureo nobilitavit, cujus nos lib. [...]. vná cum vellere aureo meminimus, et Ovid: in Met: De Pactolo Midae [Page 258] lotione aurifero reddito, hoc modo tradit:

Rex iussae succedit aquae, vis aurea [...]inxit
Flumen, & humano de corpore cessit in amnem.
Nunc quo (que) cum veteris percepto semine venae
Arvarigent auro madidis palleniia glebis.

Quae tingendi ratio etsi naturae non conveniat, tamen satis declarat, quid eâ antiqui innuere voluerint, nempè idem quod per vellus aureum, Trojae occupationem, Ganyme­dis raptum, & his similia, vnde et Midas rex suae tempesta­tis ditissimus traditur, qui Tmolum montem Phrygiae au­riferum Phoebo victoriam cantûs adversus Pana adjudi­cantem redarguens, auritusà Phoebo redditur: Testes i­ta (que) sint Tmolus & Pactolus, Aries Phryxi & Midas Phry­giam auri venis abundasse, ideo (que) multarum fabularum narrationibus locum dedisse: His adjungemus Ganyme­dem itidem Phrygium, qui Laomedontis regis Trojano­rū filius dicitur à Iove sub aquilae forma in coelum evectus, vt illi pocula pro Hebe ministaret, sub qua fabula Cicero l. 1. Tusc. quaest. arcanū quippiam contineri subodoratus est, dum inquit: Nec Homerum audio, qui Ganymedem a dijs rap­tum ait propter formam, vt Iovi pocula ministraret: Non iusta causa, cur Laomedonti tanta fieret iniuria: Fingebat haec Ho­merus & humana ad deos transferebat. Quibus verbis fate­tur Cicero Homerum fi [...]xisse, quae de Ganymede rapto scripserit;Homerus humana ad Deos transtulit. Ita & nos scimus Homerum in toto suo opere fecisse, non solum in hoc vno, sed singula & vniversa ad aliū scopum direxisse, quàm verba sonant: Alij hoc Iovis factum ad hystoriam referre conantur dicentes, Iovem fu­isse regem Cretae hominem immundissimum, qui et pue­ris abusus sit, & virgines exterorum rapuerit, Et Tantalū regem Phrygiorum Ganymedem filium Trois regis Dar­danorum rapuisse in ejus gratiā, vt eo Iupiter abuteretur secundū Orosium lib. 1. Verum haec esse ab alijs excogita­ta, et nulli veritati inniti ex omnibus circumstantijs appa­ret: Lactantius quoque lib. 1. de Iove sic sentit. Quid Iu­piter, [Page 259] qui in solenni precatione Optimus Maximus nominatur, nonne à prima sua causa, ac pueritia penè parricida depraehen­ditur cum patrem regno expulit, nec expectavit finem decrepiti senis cupiditate regnandi, & cum paternum solium per vim & arma cepisset, bello est à Titanibus lacessitus, quibus victis reliquam vitam suam in stupris adulterijs (que) consumpsit: Omit­to virgines, quas imminui [...]; Illud enim tolerabile iudicari solet; Amphytrionem ac Tindarum praeterire non possum, quorum do­mos dedecore ac infamia plenissimas reddidit: Illud verò summae impietatis ac sceleris, quod regium puerum rapuit ad stuprum: Parum enim [...]i videbatur, qnod sic in expugnanda foeminarum pudicitia maculosus esset & turpis, nisi etiam sexui suo iniuri­am faceret: Haec Lactantius. Verū lovem non fuisse hominë vti nec Deum, nec regē Cret [...], ex antè dictis satis constat, quod nempèab. Aegyptijs longè antequám Graeci quic­quā de illa religione ab Orpheo primitùs allata cognovis­sent, multis et monstrosis figmentis et allegorijs celebratus erat; Nos nec inter Deos nec homines, illum ejus (que) parē ­tes seu proavos, nec fratres aut sorores, nec filios, nepotes aut posteros recenseri debere aut posse, satis probavimus: Quae de Ganymede referuntur, ad hieroglyphica Chymica spectant; In his enim Ganymedes non pro hyeme pluvias mittente tanqū pocillatore Iovis, seu aëris, nec pro aqua­rio signo coelesti exponitur, sed de eo, quod per aquilam e­vehitur, hoc est, de fixo, quod per volatile ad summam dig­nitatem effertur; Sexta ratio omnium f [...]rmissima est, & desumiturà Conditionibus seu Requisitis,6. Ratio. A sex condi­tionibus seu requisitis fa­talibus, sine quibus Troia expugrari non [...]. sine quibus Tro­ja oppugnari non potuit: Sex enim quasi fatalia celebrā ­tur omninó, quae concurrere necessum erat, & à Graecis conquiri oportebat, antequam de Trojanis victores eva­dere possent; Illorum primum erat, quod Calchas vates pronunciasset, Tro [...]am sine Achille capi non posse, nec abs (que) Neoptolemo eius filio; Alterum, Palladium ex Ilio d [...]ripiendum fore; Tertium, vnum ex ossibus Pelopis ad Troiam, antequam expugnetur, haberi debere: Quar­tum, Cineres Laomedontis ex porta rapiendos esse: [Page 260] Quintum, sagittis Herculis opus esse; Sextum, Equos Rhe­si Thraciae regis, antequā è Xantho fluvio biberent, abigē ­dos fore, Haec primo aspectu fabulosa apparerent, nisi ab Homero & illis authoribus, qui post cum Trojanae cladis meminerunt, passim inculcata essent: At quid res tam di­versae & à proposito alienae ad civitatis expugnationē cō ­ferte potuerunt, aut gentis excidium? Quid hae Graecis pro­desse & Trojanis obesse traduntur, nisi fortè magicâvi, aut supernaturali virtute? Legimus in sacrarum literarum mo­numentis, quomodo Hierichuntis maenia circuitu & sono tubarū repetito, á populo Israëlitico, Dei iussu dejecta sint, aditus (que) victoribus Israëlitis patefactus,Iosuae c. 6. at tale quid apud Ethnicos cótigisse non meminimus: Hoc à Deo Exercitu­um verissimè factum habetur, illa, quasi facta essēt, fingun­tur; Hoc sacratissimae literae, illa poëtarum fabulae tradi­derunt; Verum vt magis conspicuum fiat, has res non so­lum ficticias esse, sed propter quid tandem effictae sint, de singul is earum (que) circumstantijs latius disquiremus: Pri­mum erat Achillis praesentia, & virtus in victa contra Tro­ianos: Fingitur autem Achilles Pelei & Thetidis filius: ( [...] caenum,I. Requisi­tum: Achil­les & Neop­tolemus. Arcana. vt Thetis aquam significat) Nam Peleus, vt Isacjus scriptum reliquit, Chironis patris consilio Thetin sub formâ sepiae piscis latentem in Magnesia, loco Thessa­liae, compressit; Ad quorum nuptias in Pelio monte (vbi nostra magnesia latet, inde primitùs dicta) celebrandas omnes dij venerunt, exceptâ Discordiâ, quae hinc irata in medium omnium pomum i [...]iecit aureum cum hac in­scriptione, detur Pulcherrimae: Hoc malum omnis mali Trojanorū initium fuit: Nam in his nuptijs duo semina jaciuntur seu causae principales praebentur Troiae delendae; Primó enim Achilles ex his generatus; deinde & Paris pro judice arbitrario eligitur, qui Venerem, á qua munere promisso, Helenâ formosissimâ, corruptus erat, Pomo dig­nissimam iudicavit; Hinc irae reliquatū dearum in Troia­nos exarserunt, tum proprex Paridem iudicem, tū propter Aeneam Veneris filium, & Helenae raptus consecutus est: [Page 261] Helenam aliquot ex Paride liberos suscepisse scribunt, vn­de patet eam adhuc quinquagenario minorē fuisse; At quo­modo Pollux, qui cum ea ex vno ouo prodijt, interfuit Ar­gonautis, circiter 100. annis ante vellus aureum petenti­bus? Aut quomodo Achilles natus in his nuptijs, qui fili­um suum Pyrrhum secum duxit ad Troiam? Vnde sequi­tur ad minimum 40. annis post pomum Eridos proiec­tum ad Troiam contendisse Achillem, quibus si duratio obsidionis, nec non vitae Helenae accedat tempore Argo­nauticae expeditionis, conficiunt non minus quam 180. annos aetatis Helenae, Troia iam devicta, et maecha recupe­rata á Graecis: Nec Helenam valde iuuenem tum fuisse consequitur, quia et á Theseo rapta adhuc virgo diceba­tur, sed restituta parentibus: At haec scrupulosius rimari supernacaneum existimamus, cum res per se ficticia satis constet; Helinandus narrat Iovem amasse Thetydem, cum verò moneretur, ne quem ex ea generaret, á quo ipse á reg­no expelleretur, dedisse eam vxorē Peleoregi Pelopōnesi, fratri Aesonis, patruo Iasonis quorum nuptijs cum omnes deae adessent, excepta Discordia, hanc iratam pomum au­reum in medium dearum proiecisse, cum inscriptione, vt antè dictum: Fulgentius vult per has tres deas poëtas in­tellexisse tres vitas, scilicet per Venerem, vitam voluptuo­sam, per Iunonem vitam actiuam, per Palladem vitam contemplatiuam: Sed haec moralia primariò de illis dici, non est verisimile ex omnibus circumstantijs, secunda­riò autem optimè convenire non negamus: Ex praedictis ita (que) constat, Achillem esse Pelei, hoc est, caeni, vel mon­tis Pelij, et Thetidis deae marinae seu aquae, filium, Chiro­nis nepotem, Saturni pronepotem, C [...]li et Terrae abnepo­tem; Sic enim oportet esse illum, quia a philosopho eligi debeat ad opus suum explendum; Abs (que) illis proavis vix generosae erit indolis; Verúm audiamus eius institutio­nem et eruditionem, nec non electionem; Achilles post­quam è Thetyde dea natus esset, quia illa cognoverat, ip­sum invictum Heroa in bello futurum, ideo eum á tene­ris [Page 262] assuefecit ad gravia quae (que) sustinenda: Nam per noct­em sub igne ab ea occultatus dicitur, vt omne mortale ab­sumeretur, per diem ambrosiâ perunctus; Cum (que) eodem modo & fratres eius tractaret, caeteri obierunt, hoc vno su­perstite & viuido permanente, vnde Pyrisous, quasi in ig­ne viuens, ac cum labro adusto esset, Achilles postea vo­citatus est, vt tradit Apollon: lib: 4. Argonaut: Cum veró Peleus pater huic filij educationi interueniret, irata Thetis aufugit, se (que) in numerum Nereidum recepit: Achilles de­inde Chironi erudiendus traditur tam armis quám artibus; Cum (que) à matre responsum acceperat, sese in bello aduer­sus Troianos periturum, abdidit sese inter filias Lycome­dis habitu virgineo, sub quo & Deidamism compressit & Pyrrhum ex ea suscepit: Verúm cum à Calchante vate pro­nunciatum esset, ad Troiam evertendam Achille opus esse, à caeteris Graecis Vlyssi hoc negocij datum est, vt Achillem alicubi latentem inquireret & ad Troiam adduceret; Quod ille summâ diligentia ac consilio perfecit: Est (que) hoc pri­mum & praecipuum ex factis memorabilibus Vlyssis,Vlysses ar­tifex consilio valens. quae hic tractamus: Per Vlyssem veró artificem pruden­tem consilio & arte praestantem intelligimus; Per Achil­lem, subiectum illud artis, sine quo nihil fieri potest: Haec duo agentia, vnum exterius, alterum interius, nisi adsint ad Troiam, obsidio & expugnatio feliciter perfici nequit: De Agente exteriori seu Artifice prius perpauca philoso­phorum testimonia addemus: Geber artificem duplici dote praestantem describit, nempe corpore & robore Her­culeo, & animo seu ingenio Vlysseo: De corp [...]re iam anté libro 5. egimus; De animo hic eiusdem Gebri verba ap­ponemus: qui in sum: perf: par: 1. c. 5. agens de impedi­mentis ex parte animae artificis; Dicimus igitur, inquit, quod qui non habuerit ingenium naturale & animam perscru­tantem subtiliter principia naturalia & naturae fundamenta & artificia, quae consequi naturam possint in suae actionis proprie­tatibus, non inueniet huius preciosissimae scientiae veram radicem: Vbi deinde reijcit eos, qui duram habent cervicem, in om­ni [Page 263] perscrutatione vacuam ingenio, qui et vix communem intelligere queunt sermonem, et opera similiter cum diffi­cultate discunt vulgó communia, qui facilè omnem phan­tasiam concipiunt, qui quod credunt se verum inveniss [...], phantasticum est totum & á ratione devium & errore ple­num, & semotum á principijs naturalibus; Quorum cere­brum multis repletum fumositatibus, non potest recipere veram rerum naturalium intentionem; Qui mobilem ha­bent animam, de opinione in opiniones & de voluntate in voluntates, sicut, qui modó credunt hoc, & idem volunt sine rationis vllius fundamento, paululum veró póst illud, & aliud credunt similiter & aliud volunt, qui tam mobiles, vt vix minimum eius, ad quod intendunt, possint consum­mare, sed diminutum potius illud relinquunt; Qui non possunt videre veritatem aliquam ex rebus naturalibus, non magis, quam bestiae, velut mente capti, insani & pueri, qui contemnunt scientiam, & ipsam non putant esse, quos similiter haec scientia contemnit, ipsos (que) ab huius precio­sissimi operis fine repellit, qui serui sunt pecuniae deserui­entes, hanc scientiam mirabilem et ipsi affirmantes, sed ip­sa dispendia interponere timent, ideo (que) licet ipsam affir­ment et secundum rationem ipsam investigent, tamen ad operis experientiam non perueniunt propter pecuniae auaritiam: Ad hos igitur, inquit, non peruenit haec scientia nostra: Qualiter enim, qui ignorans fuerit, vel scientiam in­uestigare neglexerit, faciliter ad ipsam perueniret? Et cap: 6. vltimâ paupertate oppressos, licet hactenus dicta ha­beant, ex dispensationis indigentia hoc tam excellens magisterium postponere cogi affirmat; Alios (que) curio­sos varijs huius mundi curis & sollicitudinibus deten­tos, etiamsi caetera possideant, ad finem artis nunquam pervenire: Sic idem Geber c. 7. sub formâ Epilogi ve­rum artificem seu Vlyssem describit, cuius verba dicto lo­co videantur: Vnde Isaac lib. 1. c. 99. de operibus ad finem necessarijs sic inquit: At quicun (que) Chymista omnia ista non intelligit, antequam operari incipiat, is nec iam, nec vllo vnquam [Page 264] tempore quicquam in vniuersa arte Chymiae producet, quamvis semper operaretur: Fortèfortunà ad aliquam artem peruentre posset, quemadmodum caecus passerem sagittâ ferit, sed aliter ad eam peruenire non posset. Vlysses ita (que) satis descriptus est, quibus animi dotibus pollere debeat, vt Troia eius consi­lio potissimū occupari possit, quemadmodum patet in o­ratione Vlyssis contra Aiacem, apud Ovid: in Meta: Eius operâ factum esse solius, quicquid ad Troiam à Graecis fae­liciter perpetratum sit; Ac prima eius laus est, quod Achil­lem adduxit; Ad quod negotium in se susceptum merca totio habitu claustra virginum explorans progressus est, sic (que) Achillem tandem inventum, nolentem ad Troiam adduxit, vna cum filio èius Pyrrho, iuvene rufi capillitij: At quorsum haec? Nos fatemur, haec esse in Chymicis ar­canissima, & ab Homero miro artificio tradita; Subiectum enim aliquod est in rerum naturâ, sine quo Artifex philo­sophicus nihil efficere potest; ld (que) subiectum est inqui­rendum Vlysseo ingenio; Neoptolemus propriè vocatur, & est ardentis capillitij ex Achille natus; Quomodo au­tem nascatur, procedere quem oportet, vt Thetis cum Achille processit; Hoc est arcanum arcanissimum, á phi­losophis vix vnquam claris verbis expressum;Arcanum Arcanissi­mum. Quod si verò huius tractatus loca consentientia perlustraveris, in Rhodo apud Adonim & alibi saepistimè id animadvertes: Vnus est ex omnibus neotericis, qui hoc arcanum aper­tissimè tradit; Cum (que) hoc sit Clavis totius artis, ego eius­dem verba hic proferam: Mineralis est, inquit, aequalis est, continuus est, non vaporat, nisi nimium excitetur, de sulfure par­ticipat, aliunde sumitur, quam à materia, omnia deruit, solvit & congregat, similiter & congelat & calcinat, & est artificialis ad inveniendum, est compendium sine sumptu aliquo, saeltem parvo. Caetera apud suum authorem, qui notus est, videan­tur: Si Vlysses igitur noster Achillem habeat, & Pyrrhum acquiret; Nam propter filium adducitur pater? At vnde, quaeres, hic Achilles accersetur? Respiciendum est ad pa­rentes & natalem locum Achillis; Pater est Peleus, mater [Page 265] Thetis, ex nominibus & ominibus agnosces, Sic in forma sepiae latentem Thetin inivit Peleus: Sepiae genus aquati­cum notum est, quod dum capitur, atramento aquam infi­cit; Locus est Magnesia; Vnde & noster Achilles ab ali­quibus Magnesia dicitur; Hinc Flam: ex Democ: Mag­nesia enim dealbata non sinit corpora frangi, nec vmbram Veneris induci: Et mox: Quae magnesia nisi totum compositum? Et; Magnesiae pulchra vide, mirare (que) quomodo per vnum multitu­dinem infert: Et Dardaris in turba; Praeterea scitote, quod aeris corpus magnesià regitur: Mosius; Argentum vinum Cam­bar, est magnesia; Pythagoras; Non igitur oportet vos illam dimittere magnesiam abs (que) argento vino: Cum enim compo­nuntur, for [...]issima est compositio, quae vna est de decem; Pandul­phus: Belus, Astratus Rarson, aliij (que) quam plurimi in tur­ba eiusdem meminerunt, quorum dicta omittimus; Quin idem Pythagoras sic totam artem definit; Et sciendum, quod nihil aliud est huius artis scientia, quam vapor & aquae sublimatio, argenti viui Magnesiae (que) corpori coniunctio; Nec refert quod aliqui potent hoc nomen illi ex invidia da­tum esse; Vnde Rarson; Hoc quidem maximum est nostrum arcanum, quod invidi Magnesiam appellârunt, propter arcanum ipsum: Diligenter igitur ipsam magnesiam in vase suo coquite, quous (que) totum coaguletur & seipsum contineat: Habita ita (que) magnesia, seu Achille (seu Pyrrho inde exorto) qui ma­tris industria sub igne foueatur, & à Chirone auo, qui tot Heroas, & inter eos Iasonem patruelem eius instituit, edu­cetu [...], vt verè Pyrisous & salamandra nostra fiat, ad Troiae occupationem accedere licet:Quid per Troiae dele­tionem in­telligatur. Per Troiae autem obsessio­nem et in cineres redactionem, nihil aliud ab Homero mysticè & occultè intellectum est, quam vasis philoso­phici, in quo Helena & Paris, Materia principalis contine­tur arctè conclusa, ab igne suo circumeunte, vaporoso et digerente periodus et ambitio; Helena ipsa est, propter quam concertatio fit, in cuius gremio Paris ignauus adulter delitescit; In vno enim subiecto est duplex vis agens et patiens, mascula et faeminea, cum qua concurrit [Page 266] Achilles, at per insidias à Paride in fano Apollinia Thym­braei interfectus est; Sic iacet ille fortissimus Graecorum ab ignavissimo & mulieroso Troiano occisus; At ita fieri oportuit; Ignis enim noster ab aqua sua tandem extingui debet, & aqua habet primam vim agendi, in solutione sci­licet; At (que) tum vt moriatur Achilles necesse est, postea autem cum iam color ad optimum conuertitur, tota Troia occupatur Palladis arte & scientia, diripitur & in cineres redigitur, carissimos tamen & non aspernandos: Ex illis enim Phaenix immortalis nascitur & reviviscit; Ex illis, inquam, reliquijs coloniae in exteras mittuntur oras, Aeneas,Summae ope­ris Home­rici. Diomedes, Antenor & alij, qui noua regna con­dunt & obtinent: Haec est summa totius operis Home­rici de Troiano excidio; Cuius circumstantias particu­latim in sequentibus dilucidiores reddemus: Helena & Pollux ex uno ouo redduntur, masculus & faemina; Sic Helena & Paris in vno thalamo resident, & Marchasitam nostram philosophicam vno nomine compraehendunt; Achilles & Pyrrhus noster laton est, nostra magnesia, noster ignis; Sic bellum inter marchasitam & magne­siam exortum est, in quo illa primó dominatur, póst au­tem haec; Vis exempla authorum? Vide Morienum; qui inquit: Et item Maria dici [...]: Nihil est, quod à latone suam obscuritatem vel suum possit auferre colorem; Sed Azoc est quasi eius tegumentum, primum videlicet quando decoquitur; nam & eum colorat & album reddit, ac iterum dominatur laton Azec, & eum rubeum reddit; Alius quo (que) Philosophus ait: Quod Azoc nequit substantialiter latoni suum auferre colorem, veleum mutare, nisi quantum ad visum, sed latonem ab Azoc suam auferre substantialem albedinem, quoniā in [...]st ei mirabilis fortitudo, quae super omnes colores apparet: Haec Mo­rienus: Laton ita (que) Achilles est aut filius eius Pyrrhus pa­tris defuncti locum tenens, & Azoc Paris cum Helena; Primus occumbit Achilles, vt dictum, quia Azoc lato­nem tegit & deuorat; At póst Pyrrhus dominatur rubro capillitio, qui totam Troiam evertit, & omnia ad suum [Page 267] colorem, nempe latonis, reducit: Haec sunt scientibus adeò clara, vt sol non clarior in meridie appareat; Talpis autem lumen eiusmodi nil prodest, ne (que) noctuis, quia his caecutire volupe est magis quàm videre: Achilles clypeum habuit à Vulcano fabricatum invulnerabilem & hastam Peliam, de qua Cvidius;

Vulnus Achillêo quod quondam fecerat hosti,
Vulneris auxilium Pelias hasta fuit.

Idque non iniuria dicitur; Quia Pyrisous, seu py­rausta, seu salamandra, Achilles noster in igne viuere de­bet, & non consumi; Ideo (que) necesse est, vt ipsi validissi­mus clypeus à Vulcano fabricetur, quo ille ictus flam­mae recipiat, se (que) defendant; Nec enim satis [...]rat à matre & auo Chirone instructum esse Achillem, vt pugnare posset contra ignem, sed ipsi quoque Clypeus Vulcani necessarius fuit; ipse prius Hectorem Troianorum for­tissimum interfecerat, cuius cadauer à Troianis auri aequato pondere redemptum est; Sic cum ille à Paride in Apollinis fano interemptus esset, eius cadauer similiter auro exaequatum est; Nam cum hi heroes sint omnino aurei & ab aureis dijs ferè omnes oriundi, auro aequi­parantur non immeritó; Ossa quoque eiusdem in aureo vase, quod largitus fuit Thetidi Bacchus, recondita fuisse memorant, eique Medeam nupsisse post mortem in Campis Elysijs: Bacchus seu Dionysus, quod aureus deus sit, qui Midae aureum votum concessit, ex antè di­ctis patuit; Ideo eo vase beavit Thetin. Quod in campis Elysijs Medeae nupserit, causa est, quia noster Achilles mortuus reiuuenescit, & fit medicator aegrorum, hoc est, hominum corpora à languoribus & affectibus varijs re­levans, ijs quasi novam vitam inducit, vt ipsa Medea fe­cisse perhibetur suis pharmacis, velut anté dictum; Non solum enim á Chirone visceribus leonum, aprorum & visorum medullis, (nec lacte humano) nutritus est, [Page 268] sed etiam praeter cytharae pulsaudae artem & vsum her­barum, peritiam venandi & jaculandi, leges aequitatis & prudent [...]ae, in arte medica institutus dicitur, vt Staphylus scribit lib. 3. rerum Thessal: Ob ejus mortem aiunt Mu­sas & Nymphas omnes flevisse: Ne (que) id sine causa; Aquilae enim novem cum decima parte terrae nigrae, aut Musae cum Apolline, hoc est, Nymphae & Lymphae suis lachrymis e­jus corpus humectârunt; sic enim convenit: Vnde & dicitur, cum ad Trojam advectus navi descenderet in ter­ram, fontem aquarum excitasse: H [...]sta ejus magnarum virium fuit, quia intoxicata calidis venenis existimatur, propterea quod vulnus eâ factum consolidari non potu­it, nisi ejus admonitione ad vulnus; In (que) eo magneticam vim vnguenti armarij nostro tempore dicti expressit; Lul­lius Theor: test. c. 81. huiusmodi lanceae sub Allegoria meminit his verbis: Fili, accipe de nostro aëre & de terra medicum, & perfora latus eius acuta lancea tota calida, & vide­bis á ventre suo exire tantum de cholera nigra & combusta, quod habebit potentiam intoxicandi & impotionandi totum mundum. Et mox Pyrrhum nostrum describit hoc modo: Et natura huius rubei capitis est vna substantia multum subtilis & levissi­ma, & in complexione multum calida & sicca & acuta: At (que) hic est Pyrrhus rubro capite, seu Achilles Pyrisous: Idem Lullius Helenam & Paridem eodem cap: optimè depin­git, dum dicit: Post haec adde illis duas partes de pedibus albis: Natura illorum pedum alborum est vna substantia grossa mediocriter, & in qualitate meatocriter frigida: Ft per hanc proprietatem participat oculos nigros, est adhuc in substantia me­diocriter subtili per suam qualitatem humidam & calidam. Haec Lullius: Nigredo superveniens Paridem repraesentat, quia illa caput rubeum extinguit, at póst Helena cum Paride caeteris (que) Trojanis à rubedine illa, sive latone, sive Pyrrho omninó extirpatur ita, vt rubedo dominetur post omnes colores devictos; Hanc esse genuinam explicationem Trojanae pugnae testes mihi erunt illi, qui de vero Arcano nonnihil subolfecerint, qui cum Vlysse post multos erro­res [Page 269] Achillem nostrum agnoverint; Nec mirum videri hoc debet cuiquam per praelium aut obs [...]ssionem arcis vel vr­bis opus Philosophicum descriptum esse ab Homero, cum haec allegoria & describendi ratio huic operi maximè con­veniat, propterea quia in nostro opere sint duo, agens & patiens, inter (que) ea continuum bellum, donec vnum subiu­getalterum, & Graeci rubeo capillitio dominentur Troja­nis; In hunc modum Dionysius Zacharius Gallus, qui an­no 1548. se scripsisse testatur, vel paulò post, allegoriā ve­nustissimam desumpsit ab Imperatore principem obsidē ­te in oppido quodam, quae vera hystoria erat, cum ante 3. vel 4. annos eo ferè tempore & modo in Germania conti­gerat, at (que) ita Trojanum bellum suo opere licet inscius, ve­rè expressit; Vt antem reliquos omnes, eandem similitu­dinem vsurpantes, qui permulti sunt, praetereamus, Basilij Valentini hac de re testimoniū proferemus, qui in vitrioli descriptione ita concludit; Et pro memoria hoc dico, quod si Paris nobilem Helenam abs (que) interpellatione tueri possit, ne ge­nerosa civitas Troia à Graecis amplius deleatur & Priamus cum M [...]nelao hinc tristitia afficiantur, tum Hector et Achilles con­cordes fient ad impetrandum regium sanguinem abs (que) bello et pos­sidendum Monarchiam cum nepotibus et posteris omnibus am­plificando earum di [...]iones cum magnis divitijs; Quibus accedit, etiam alios doctos viros de hoc Trojano bello philoso­phicas cogitationes suscepisse, quód, dum haec ederemus & jam ad sextum librum Chalcographus venisset, ab ami­co quodam & doctissimo viro admoniti fu [...]mus ex Germania tractatum nuperrin é allatum (non dissimilisà nostro argumenti) de Achille Redivivo inscriptum, quo Achilles, Chiron & aliae personae ad medicinam quandam reducantur: Quod si ita est, cum ipsum videre hacte­nus non contigerit, de eo nobis gratulamur ac lectori scin­tillantem veritatem de Troiana expeditione eò lubentiùs ob oculos ponimus:2. Requisi­tum, Palla­dium. Secundum requisitum ad capien­dam Trojam, praeter Achillem, erat Palladium ex arce Troiana diriptendum, quod quale & quid fuerit, & vnde [Page 270] venerit, variae fuerunt opiniones. Nos ab Apollodoro, lib. 3. traditam fabulam amplectimur, qui inquit, quod ubi I­lus Ilium condidit, discolorē bovem secutus, deos precatus est, vt al. quod sibi signum appareret, at (que) tunc decidit Pal­ladium trium cubitorum, quod sponte ambulare videba­tur, dextra hastam tenens, ac simistra manu colum ac fu­sum: Huic Ilo posteà responsum fuit ab Oraculo, tam diu civitatem Trojae incolumem futuram, quám diu invi­olatum illud Palladium servaretur: Pherecydes omnes imagines manibus non factas, at è coelo in terram deje­ctas, Palladia fuisse appellata affirmat, quasi ejus generis plura fuerint: Hoc, de quo hic loquimur, aiunt è coelo in Pessinuntem Phrygiae civitatem, quae ab eo casu nomen obtinuit, vt Dio & Diodorus putârunt, delapsum▪ Alij vt hoc excusent, alias fingunt causas: Nonnulli ad Palla­dis cum Minerva certamen referunt tanquam imaginatio­nem timoris pectori Minervae impressam, quod Palladi­um sequentibus temporibus fuit ad Trojanos delatum. O­vidius lib. 6. de fastis narrat, quod tempore Iuli regis Tro­janorum, qui fuit quartus à Dardano; á quo Trojani dicun­tur Dardanides, Palladium praedictum cecidit de coelo in summamarcem Trojae: Consulitur super hoc Apollo, qui respondit, quód quā diu Troja haberet Palladium, tam diu slaret ejus imporium: Trojani ergo summa diligen­tia servabant Palladium in arce vsque ad tempora Priami regis,Poëtae omnes Ethnici ab Homero fig­menta mu­tuati sunt. Aelian. l. 13. c. 22. Gala­t [...] pictor Homerum pinxit vo­mentem, &c. qui aliquantulum negligentiús illud servabat. Vbi admirandum est, quod Christiani Mythologi saltem enar­rent, quomodo Palladium vel è coelo deciderit, vel ex Mi­nervae timore pectori impresso contigerit, ac nihil addant de causis existentiae, aut non existentiae, quasi satis sit Eth­nicorū produxisse mysteria, & non ex fundamento revul­sisse: Nos dicimus▪ quomodocun (que) accipiatur Palladium è coelo delapsum vel ex Minervae timore exortū, fabulosum esse et ex Homeri cerebro, nō aliunde, decidisse á quo tan­quā â Deo aliquo omnes caeteri Poëtae profecta arripuerūt & miris laudibus in coelum extulerunt; vnde non incon­cinné [Page 271] quidam Homerū finxit magnam de se spumam evo­mere, ac alios quoscun (que) ipsi accumbere graeculos Poëtas sputum eius lambentes; Per hos enim rivos ex eo fonte deducta est superstitio & de dijs monstrosa opinio in Grae­corum ac pòst Latinorum mentes, totius (que) orbis gentes; Hoc Palladium, quia omnino fictitium fuit, multas du­bitationes excitavit, non solum vnde venerit, vt antè dixi­mus, sed etiam an à Graecis hoc occupatum sit, an verò ab Aenea vnà cum reliquis dijs Trojanis ablatum, et in Itali­am gestatum sit: Ovid. lib. 6. de Fastis, id sub dubio relin­quens, asserit suo tempore Palladium fuisse Romae in tē ­plo deae Vestae, cum quo concordat Tit: Livius de secundo bello Punico; De eo fatale narrant quód eo translato trans­ferretur imperium; Vnde sacra fatalia appellata sunt, & tres dicuntur, in quibus fucrant, civitates perdidisse, nempe Trojam primò, póst L [...]viniū, deni (que) Albam; Hanc con­didit Ascanius, vnde Albani, quae dicitur fuisse mater Ro­mae, á Tullo Hostilio deleta: At communior sententia est Palladium fuisse á Diomede & Vlysse arce Trojana di­reptum, et ad Graecos delatū; Hi enim, vt Virgil. 2. Aeneid: et ex eo August: l. 1. c. 2. de Ciu. Dei meminit, caesis summae custodibus arcis corripuê [...]e sacram effigiem, manibusque cruentis Virgineas ausi divae contingere vittas: Dictys Cre­tensis narrat, quod Antenor Trojanus propriae patriae pro­ditor postquam cum Graecis ordinaverat proditionē Tro­jae, persuasit Theanae, quae fuit sacerdos templi Miuervae seu Palladis, vbi servabatur Palladium, quod sibi illud tra­deret, quod et fecit, quo facto Antenor tradidit illud Grae­cis; Simili modo hic Cretensis & Dares Phrygius referunt Aeneam proditionis vrbis Trojanae fuisse conscium, licet Virgilius conetur excusare Aeneam á proditione patriae, di­cens ipsum ignarum insidiarum fuisse; Deinde post exci­dium vrbis aiunt ortum esse magnum certamen s [...]per Pal­ladio inter A [...]acem et Vlyssem (quemadmodum etiam de armis Achillis interfecti) vtro (que) ipsorum petente Palla­dium et sua merita allegante: Faveruut Vlyssi Agamēnon [Page 272] et Menelaus frater Agamēnonis, maritus Helenae, [...]ó quod cū A [...]ax Helenam originē tantorū malorū vellet interfice­re, Vlysses eam liberavit & saluavit; Aiaci verò faverunt exercitus & reliqua multitudo; At Vlysses Palladium obti­nuit A [...]ace id aegrè ferente: Postmodum Aiax clā de nocte ferro invenitur interēptus: Ortâvetó seditione in exercitu contra Vlyssēpropter necem Aiacis, de qua suspectus hab [...] ­batur apud exercitum, fugit Vlysses per mare, & Palladium dimisit penes Diomedem, â quo Aeneas recepisse illud dici­tur in Italia, vt Solinus lib. 3. c. 2. tradit: Verúm cum tanta sit opinionum contrarietas semper adversissima statuentiū ac quilibet scriptor ad suam mentē & propositum omnia sive facta, sive ficta accommodet, vt saltem suae gentis ho­norē quaerat, nos nullis assentiri possumus, ac dicimus ab Homero haec omnia pendere, à quo tot Poëtae sua opera seu carmina mutuati sunt, ab eodem & Daretem Phrygi­um, & Dictym Cretensem, quae hystorica videntur scrip­sisse de bello Trojano, vt & suae gentis gloriam quaererent, accepisse, nec vllum interfuisse ipsi bello, quam vis glori­etur falso: At quid tandem Homerus hoc Palladio intel­lexerít breviter addemus:Palladium quid denotet. Superiús satis expositum est quid per Palladem significetur, cum (que) ab hac Palladium & no­mine et forma deducatur, facile apparet, quid Homerus adumbrare voluerit, nempè sapientiam & summam inge­nij subtilitatem apud artificem esse debere, vt ille hac fre­tus de opere suo perficiendo sit securus; Vlysses enim in hac tota Allegoria artifex habetur acumine rationis pra di­tus, quo omnia magis ardua negotia perficit; Primus ejus labor fuit circa inventionem Achillis ejus (que) adductionem ad Trojam; secundus, vt subtiliori mentis indagine inqui­quirat, qua ratione Troja occupari, Palladio scilicet arrepto possit; Ideo (que) frustra de rebus plané fictis quaeritur, vnde venerit, an è coelo, an ex Minervae imaginatione, & vbi manse [...]it: Vlyssi autem valenti prudentiâ, non Aiaci prae stanti viribus assignatur, quia artificis subtilitas hic quaeri­tur, non magnitudo laboris seu virium, quae circa Hercu­lis [Page 273] personam descripta est; Nam Vlysses Helenam protex­erat sua sapientia, quod ipsum decuit, ne Helena per vim-Aiacis periret (tam bella iuvencula, quae ab initio Argo­nauticae expeditionis, vt suprà demonstravimus, ad mini­mum erit iam 180. annorum) Est enim praecipua nostra persona, quae totius belli causa dicitur: Quae credita sunt sacra Palladia fuisse apud Romanos, vel Albanos,Regnante Numa Pom­pilio. ipsi vi­derint, an vt ancilia illa, è coelo deciderint, an verò ex hu­mana phantasia ortum duxerint; Nos Christiani nihil ta­le credimus, praesertim cum nulla adsit vera hystoria, nisi quae à figmento poëtico nata sit: Tertium requisitum ad Trojae expugnationem necessarium fuit vnum ex ossibus Pelopis:3. Requisi­tum, Os Pe­l. pis. Caetera hactenús tradita ratione aliqua excusari possent, nempe Achillem propter fortitudinem singularē, Palladium propter sanctitatis opinjonem de eo, à Graecis impetratum fuisse antequam Trojam evertere potuerint, verùm quod os hominis pride [...]i demortui eó quid con­ferat, supra naturam & captum humanae mentis est: Quid enim vnum os cadaveris humani efficeret, vbi tot vivi ho­mines milleni parum praestarent? Fuit autem Pelops Tan­tali filius illius, quem apud inferos torqueri modó timore impendentis saxi, modó rerum victui necessariarum penu­ria crediderunt, quia impurus & beneficiorum acceptorū immemor fuisset: Tantalus ab alijs Iovis & Plotae Nym­phae, ab alijs Iovis & Plutûs filius dictus est: Zezes hyst: 10. Chil: Pluto quidem matre at patre Tmolo Lydiae rege genitum scribit: Hic cum Deos aliquando in hospitium accepisset, ipsisque lautum convivium parasset, Pelopem filium caesum inter epulas apposuit, idque, vt aliqui arbi­trantur, ad epularum magnificentiam, quasi omnium re­rum vel carissimum filium illis obferret: Caeterum cum id dij cognovissent, ab ijs epulis abstinuerunt, praeter vnam Gererem, quae ob raptae filiae Proserpinae dolorem penè desipiens inconsultò humerum edit; Tum dij reliqui eius filij miserti eum rursus iecerunt in lebetem ac recoctum vitae restituerunt: cum veròilli deesset humerus, quem [Page 274] comederat Ceres, dij eburneum fecisse dicuntur: Hinc Lycophron bis pubescentem appellavit Pelopem, quia junior á dijs restitutus fuit, quàm erat prius: Ideo Tanta­lus ad inferos detrusus, quia deorum epulas per humanam c [...]dem contaminasset, iusque hospitij violasset, lautissimo apparatu semper habere epulas dicitur, quas tamen fame excruciatus attingere non possit: Alij illum perpetua siti vexari dixerunt, cum aqua ad eius mentum assurgeret, quae, quoties illam attingere conetur, refugiat; Ovidius a­liam causam ejus paenae tradidit, nempe loquacitatem, quia secreta deorum mortalibus divulgaverit, vbi inquit:

Quaerit aquas in aquis et poma fugacia captat
Tantalus, hoc illi garrula lingua aedit.

Huius, inquam, Tantali filius Pelops fuisse traditur, qui Hippodamiam Oenomai Elidis ac Pisae regis filiam cu­ruli certamine victor obtinuit, in quo innumeri proci an­tea succubuerant victi ac caesi, ex quorum craneis Marti templum extruendum erat: Myrtilli opec vicit, quem po­stea quoque Pelops trucidavit, á qua caede á Vulcano ex­piatum fuisse eum memorant: Fabulantur Pelopem, vt coctus fuit, á Neptuno amatum, vt Pindarus ait: Sepultus fertur Letrinae, quae Elidis civitas fuit. De Tantalo, qui filium dijs comedendum apposuit, Poëtarum fictio est; qui vel in eius contumeliam, vt eiusmodi alia de Sysipho, Ix­yone, Busiride & similibus, id effinxerint, ideoque aeternā quasi paenam ipsi attribuerint, vel ob impietatem vel gar­rulitatem; & quidem ob hanc magis, quam illam prout de Ixione fabulantur: Quae verò secreta fuerint deorum, quae ille mortalibus aperuerit, facilè apparet ex convivio & epulis, quas dijs apposuit, vnde sola Ceres gustaverit; Cere­ri autem, vt suprà diximus, Eleusinia sacra & abditissima quae (que) solennia tam apud Aegyptios quam Graecos dica­ta fuerunt, quorum arcana nemini aperire licebat: Vnde constare posset, haec innui ab illo manifestata esse; Verúm [Page 275] sive Tantalus oblinguae incontinentiam taxatus sit, sive aliam ob causam, toti huic narrationi fabulam & allego­riam inesse, eam (que) referri ad eas ipsas Hieroglyphicas traditiones quarum ante meminimus, indubitatum est. Vt enim Osiris ab Iside, Bacchus seu Dionysius à Nymphis, Iason à Bacchi nutricibus, Aeson à Medea, cocti dicun­tur, & iterum juvenes redditi, ita & Pelops à Cerere aut dijs post coctionem, vitam & juventam simul recuperavit; de quibus cum suprà satis dixerimus, idem de Pelope in­telligendum erit: A Vulcano expiatus esse diciturà caede, & à Neptuno amatus, qui quales dij habeantur, jam satis innotuit: De hoc Pelope Ioh: Fran: Picus Mirand: l. 2. c. 2. de auro, meminit his verbis; Sic, inquam, nonnulli inter­pretantur Atrei nuncupandum agnum, arietemvè, vt descrip­tam auri faciendi potestatem lectoribus insinuent. Nam Atrei & Pelopis opes ex metallis fuisse scriptum reliquit Callisthenes Olynthius, Aristotalis & discipulus & consanguineus. Et lib. 3. cap. 1. Nec defuêre, inquit, qui Tantali quo (que) divitias tu­lerint acceptas Chemicae compositioni descriptae in pellibus agni; Vnde sit & Pelopis filij & Pelopidarum regnum longè late (que) pro­pagatum, vt hinc obsonum visum non sit, quaesisse Thyestem na­tiu minorem Pelopis agnum, hoc est, in agni pelle faciendi auri cō ­positionem exaratam, quam in arcanis habuerit natu maior Atre­us extorserit (que) Thyestes ab vxore fratris cognitae stupro, ex quo & odia & cruentissimae coanae tragaediae: Meminerunt huius rei quanquam obscuro velamento & antiquissimi poëtae, & Cicero, Seneca & Paprius: Haecille: At si rei veritas & fabulae, quae singulis hisce personis adhaerent, consyderentur, ad Iovem omnes reduci animadvertentur, qui Tantali pater, hic Pe­lopis, qui Thyestis & Atrei, quorum ille ex filia sua Pe­lopeia genuit Aegysthum, hic Agamemnonem & Mene­laum; Atreus Thyesti fratri filios apposuit proprios co­mendos; Aegysthus Atreum & Agamemnonem truci­dat & Clytaemnestram ducit in vxorem; At Orestes ma­trem vnâ cum Aegysto interfecit, vt suprà narratum est. Quae omnia occasionem allegorijs de Pelope fingendis [Page 270] [...] [Page 271] [...] [Page 272] [...] [Page 273] [...] [Page 274] [...] [Page 275] [...] [Page 276] dederunt: Os eius insignis magnitudinis suisse memo­ratur, quod ab Vlysse quoque, vt reliqua, impetratū est: At cur hoc ad Troiam occupandam vtile aut necessarium di­cebatur? Abs (que) dubio quod artifices indicare voluerint terreā quandā substantiam ad opus requiri, quae quasi mor­tua sit et reliqua ex corpore metallico, vt os ex corpore hu [...]mano: Vt enim ossa in corpore animalis aut hominis su­stinent ca [...]nes, humores, vasa & spiritus, tanquam basis & fundamentum domus, ita etiam in opere Philoso­phico vnū fixum continet omnia volatilia seu non fixa & ita colligat, vt vna substantia meritò dici possit: Inde in Au­rora cons [...]rg: dicitur, c. 20. Quod tinctura fit à naturae vo­lantium; Et illud quod firmat & fixat ipsum spiritum, est fixum & perpetuum & incremabile, & nominatur sulfur Philosophe­rum, vel cinis extractus à cinere, vt Senior dicit: Quod fixum est, figitres fugitivas: Et mox, Terra fixat, aqua d [...]albat, aër penetrat, ignis colorat; Item: Terra ibidem relinquitur, vt alia tria elementa in ea valeantradicari; si▪ ipsa non esset, e­lementa fundamentum non haberent superaedificandum domum nov [...]m thesauratiam: Et Author Consil: con: ex Gratiano; Ignis in aëre fit lux; Ex osse fit calx; intendit exiccationem illius humidi splendentis, vt vertatur in cinerem, de quo dicit A­ziratus, Et quàm preciosus est cinis iste: Aër in ovo fit spiri­tus: Hinc et quartum requisitum fuit cinis Laomedon­tis è Scaea porta rapiendus:4. Requisi­tum Cineres Laomedontis. Cum enim ex osse fiat cinis, vt authores dicunt, & per experientiam patet, os & ci­nis sunt duae substantiae ad opus Philosophicum necessa­riae; De cinere innumeris memin [...]runt locis; Bonellus in turba; Ista natura, inquit, cui humiditas adempta est, cum per noctes dimittitur▪ mortuo similis videtur, & tum illa natura igne indiget, quous (que) corpus & illius spiritus in terram vertantur, & tunc fit pulvis mortuo similis in suo tumulo: His peractis red­dit ei Deus spiritum & animam, & omni infirmitate ablatâ, confortata est natura nostra & emendata. Oportet igitur il­lam rem comburere abs (que) timore, donec cinis fiat, qui cinis aptus sit recipere spiritum, animam & tincturam infusam: [Page 277] Inspicite filij doctrinae, qualiter pictores nequeunt suis colori­bus pingere, qucus (que) eos in cineres vertant & pulvsrisent: si­militer & Philosophi suis aegrotis saepe nequeunt medicinas com­ponere nisi fractas et pulve [...]isatas [...] Quod si ipsum cinerem rex­eritis subtiliter, multa ab eo procedent, eo quod aes, vt homo, corpus habet et spiritum: Idem Custos, alij (que) plurimi indi­cant, vt legentibus ipsis patet, abs (que) cinere in a [...]tificio chy­mico nihil fieri; Duo enim ossa et cinis, plurimū hic pos­sunt; At alicuius certi individui cineres (vt & ossa) requi­runtur, nempe Laomedontis: Hic vt Rex Troiae maenia exaedificasse traditur Apolline & Neptuno, vel etiam Vul­cano operarijs, cuius anté meminimus: Ab Hercule tru­cidatus fertur, vt sub [...]4. ejus labore exposuimus; Laome­don ita (que) Trojae fundator, ob eam ipsam vrbem vitâ priva­tur; Cum enim operarijs dictis mercedem pactam non da­ret, á Ceto vexabatur, à quo Hesione filia eius ab Hercule li­berata est, at cū nec Herculi equos promissos daret, occisus est, eius (que) Cineres in porta quadā Scaea asservati; Hi ad de­letionē Trojae quo (que) videbantur necessarij, ideo (que) ab Vlys­se clám inde ablati: Ita saepe authores referunt finem ope­ris Philosophici testari de suo principio, & econtra, cū vno incipi, et cum vno terminari;5. Requisi­tum, Sagitt [...] Herculis. Quintū ad Troiam requisi­tum erant sagittae Herculis, qui i [...] Oeta monte inter Thes­saliam & Macedoniam moriēs sagittas suas Philoctetae do­no dedit, mandavit (que) ne cui corporis sui reliquias indica­ret, juramento recepto: sed cum postmodò Delphicum oraculum Graecos monuisset, Troiam sine sagittis Hercu­lis capi non posse, aut sine reliquijs corporis, inventus est Philoctetes & de Hercule interrogatus, negavit se quid sci­re, cū (que) cogeretur, tacuit, sed pede locū monstravit: Has sa­gittas à Philoctete Vlisses acceptas ad Graecos detulit: Eas veneno infectas fuisse aiunt, quas cū Chiron aliquādo earū longitudinem admiratus contrectasset, vna in pedem eius decidit, ex quo vulnus lethale accepit, sed cen­taurea herba sanatus dicitur. Haec ficticia ese nemo non agnoscit; Philoctetae sagittae Herculis donatae sunt, [Page 278] vt clava Mercurio; hac cominús illis eminus pugnavit Hercules contra tot monstra; Hac fixa & resistentia ob­truncavit & emollivit, illis fugacia & volatilia fixit & re­tardavit à fuga: His duobus instrumentis aut operandi rationibus omnis Philosophus indiget, vt superiús saepe demonstratum est; quemadmodum & du [...]bus aquis, qua­rum vna fixat alteram & solvit mutuis vicibus; Ad T [...]o [...]am ita (que) abs (que) sagittis Herculeis parum effici poterit: Maior enim labor absumitur in fugaci & volatili sistendo & sa­gittis quasi figendo (vnde fixio apud Chymicos) vt ap­paret in Apolline figente Pythonem, Diana Orionem, Atalanta aprum & his similibus; de quibus suo loco egi­mus:6. Requisi­tum; Equi Rhesi abdu­cendi. Sexrum requisitum & vltimum habetur, quod Thraciae regis equi, eo caeso abducendi erant, antequam è Xantho fluvio biberent, sine quo ritè peracto Troja occu­pari non potuit: Haec ridicula esse, & fabulis similima, quae pueris à nutricibus narrari solent, nisi à tot & tantis scriptoribus, Homero ejusque sequacibus traderentur, non immeritó iudicaremus; Quid os, cineres, sagittae ad vrbem occupandam? Quid [...]qui adducti, antequam ex fluvio certo biberint? Attamen non sine causa ita efficta esse ex antedictis prospeximus; Erat autem Xanthus Hu­uius Troadis regionis, cuius haec vis celebratur, quasi animalia ex eo potantia flavo inficiat colore; Xanthus e­nim flavum denotat; Hic color forté in equis ingratus videbatur; ideo equi praecavendi fuerunt, ne biberent e­jus fluvij aquam; Ita memorant Neptunum ad nuptias Pelei & Thetidis contulisse equum Xanthum & Balium, qui ad Achillem haereditario jure pervenisse creduntur; At miserabile quid videri posset, nisi fabula esset, propter e­quos abducendos Regem trucidaridum esse, & quidem Thracium,Rex trucida­tus ob equos. ferocem et bellicosum tam leviter superari potuisse ab Vlysse solo vel p [...]ucis cum socijs abs (que) resi­stentiâ vllâ: An levius fuit Regem Thraciae occidere, & per vim eius bona abripere, quàm Troianos Phryges, vt habebantur, imbelles, in quibus tamen occupandis [Page 279] tot anni consumpti dicantur; Naturae et rationi adver­sa videntur, si hystoriam consulamus: Non enim cum columbis aucupari licet accipitres, sed cum his illas, non leporibus canes venamur, sed econtrà: Quod si verò haec ad verum suum sensum Hieroglyphicum reducantur, non erunt absurda, sed possibilia & necessaria, antequam Troia occupari possit; Et si bene ad Philosophorum dicta re­spiciatur, animadvertimus, illos monere artifices, vt vi­deant, ne rubedinem pro albedine, aut albedinem pro ni­gredine in principio operis acquirant; Rufus enim color seu sub flavus in initio non convenit, sed pro damnabili habetur apud Philosophos; Hinc Bernhardus comes monet ne colorem papaveris sylvestris acquiramus nimio igne pro nigredine; & Zacharius venenum vitare docet in primo opere, quod in secundo adesse solet; sic Isaac la­teris contriti colorem inutilem dicit in principio; Post operis perfectionem omnes inculcant colorem flavum, purpureum, rubrum & tyrium, vt Cerus in turba; Regite ipsum coquendo, donec Crocus fiat excellentissimus. Ardarius: Et ecce apparebit vobis lapis Tyrius; Borates; Terite aqua sua donec Crocus fiat in colore auro similis: Et sic alij aurei et Xanthi coloris meminerunt cum adesse debere in fine o­peris, non in principio, ibi esse vtilem, hic noxium: Et ita de Equis Rhesi existimandum est, ipsos abducendos esse ad Trojam antequam flavescant; At (que) haec sunt sex illa memorabilia requisita, sine quibus Troia occupari aut deleri non potuit: Quibus non immerito septimum adijci deberet,Equus Tro­ianus. nempe Equus ille Troianus armatis v [...]ris repletus & in vrbem deiectis maenibus deductus; Inven­tum Palladis dicebatur, quia stratagema subtili ingenio excogitatum videri posset, nisi cum tanto periculo con­iunctum esset, & Troianos nimiae simplicitaris, n [...] dicā stoliditatis, argueret, quòd hoste in terra sua morante mu­ros demolirentur, & ita ipsi eos, á quibus subigi possēt, in vrbem inducerent: Verūm et hoc fictionem manjfessè arguit in pluribus, licet aliàs excusari possit; cum simi­lia [Page 280] exempla in navigijs▪ nostro tempore feliciter perductis experti simus:Iphigenia mactata. Ita de Iphigenia Agamemnonis filia Dianae oblatâ pro sacrificio, propter mala exercitui [...] infesta, res omnino ficta est & fabulae proxima, quemadmodum & omnia, quae in tota Iliade & Odyssea habentur allegorica sunt, partim physica et arcana naturae opera explicantia, partim polytica, et reges in multis, seu personas publicas, et privatas instituentia; Ideo Homerus tanti ab Alexan­dro Magno fiebat, qui eum suo cervicali noctu supposuit, et regium viaticum appellavit, vt et ab aliis omnis aetatis magnis et doctis viris, adeó vt summum ingenij humani artificium in Homeri opere expressum videatur, nisi tot et tanta mala, vná cum bonis inculcaret, nempe deorum adulteria, furta, caedes, rapinas et alia; quae tantum virum non revera dijs attribuisse verisimile est, sed poëtical licen­tia et allegorico scribendi modo protulisse, vt sapientes nucleum á cortice, bonum a malo separarent, in (que) suum vsum verterent: Quadruplicem ita (que) vsum Homero, vt etiam Orpheo,Qvadru­plex vsus Homerici Operis: 1. Hierogly­phicus. assignamus; Primum hieroglyphicum, arcanum, profundum et latentem, primarium, arcanissima naturae opera, de quibus egimus, spectantem; At (que) hunc soli philosophi et Chymiae verae conscij introspiciunt et admirantur, caeteri negligunt et sub vmbroso tegmine non animadvertunt; Alterum polyticum, ethicum, moralem, hystoricum, oeconomicum, secundarium, Reges, duces; Magistratus, et fingulos quos (que) in moribus et communi vita instruentem;2. Polyticus. Quem plures animadverterunt, et so­lum in eo quasi diuinitatis quid habentem suspexerunt; Tertium relinquimus poëtis, qui eius fabulas, figmenta, & traditiones de dijs, heroibus, alijs (que) rebus vnicé am­plectuntur; Quartum Grammaticis deputamus, qui or­natum,3. Poēticus. phaleras et seriem dicendi obseruant et alijs inter­pretantur; Vnde Homerus (mendicus falsissimè habitus, cum fuerit vir maximè polyticus et in rebus magnis agen­dis expertissimus,4. Gramma­ticus. quod non in mendicum, sed maximum ingenio, fortunae (que) dotibus praestantem cadit) tot Gram­maticos [Page 281] per Graeciam alere dicebatur, vt etiam Alcibiades cuidam Homerum mordenti colaphum eam ob causam infregerit, hocscommate addito; Tuné ipsum mendicum, aut vanum nominabis, qui tot ali [...] sui interpretes & dites facit? Ex tot ita (que) rationibus & argumentis in med [...]um productis & hactenus explicatis satis apparet Tro [...]anam Expeditionem parum aut nihil habere in se veritatis hy­storicae, at plurimum allegoricae, & potius propter in­tellectum arcanum, quam sensum vulgarem introductam esse; Nihilominus non diffi [...]en [...]ur & secundum, t [...]rtium & quartum vsum, vt modo diximus, eidem attribu [...] posse: Nam nihil vetat allegorijs & fictionibus al [...]quid v [...]ritatis admiscere, quamvis econtrá non deceret rebus veris ficti­cias ingerere; Vt enim fermentum vel in minima portio­ne putae mall [...] similagineae immixtum totam reddit aci­dam & fermentosam, i [...]a & res fallae aut fictae etiam non multae hystoriam v [...]ram suspectam reddunt, & fide om­nino priuant; Sic si poetae, vt Orpheus & Homerus, for [...]é suis fabulis & allegorijs nonnihil veritatis immiscuerint, quo ad loca, res aut personas, non tamen sequetur eas esse veras, aut ita, vt sonant, assumendas & intelligendas velut plaeri (que) ex Ethnicis fecerunt; Quocirca si quis eiusmodi in dictis poëtis offendat, hoc fictiones illorum non, nisi inconsyderatissimo, veras efficiet: Vnde si fuisset Troia antiquissimo tempore civitas, et destructa, non tamen hoc modo, vt describitur, id factum esset; Namquae à poëtis, aut hystoricis hos sequentibus aetate et scriptionis modo, traduntur, talia sunt, vt meritó in dubium revocari, et ad suam originem, nempe allegoricam, prout fecimus, reduci debeant: Restat nunc Vlyssis reditum et errores breviter percurrere, cum ille, vt dictum, sit Artificis persona, inge­nio valens tantum, quantum Hercules viribus: Ideo (que) si benè omnia consyderentur quicquid ad Troiam praeclarè actum est, eius consilio et opera praestitum videbitur: Nec solum ingenio Vlysses valuit, sed et manuum labore, vt annotante Aeliano l. 7. c. 5. ipse de se testatur Odyss: O. his [Page 282] verbis: Non alius potior fuerit, mihi crede, minister, Siue ignem succendi opus est, seu ligna secanda. In his enim maior pars Vlyssei laboris consumitur in arte philoso­phica: Sic ratem ipse Vlysses confecisse traditur celerrimè suo labore abs (que) fabrorum operâ. Ille sex ante posita fata­lia, sine quibus occupari non poterat, impetravit; Suo elo­quio & prudentia totum exercitum rexit; Post hunc A­chilles, & eius vice Neoptolemus; Deinde Helena cum Pa­ride; Caeterae personae adduntur ad celandum artificium, Agamemnon vt imperator, Menelaus, vt actor, Aiax vt manibus multum tribuens, Diomedes vt socius Vlyssis, Sinon proditor, Thersites conviciator, & sic de alijs: Tro­iâ nunc deni (que) arte & Marte debellatâ,Errores V­lyssis circa reditum in patriam: victa & eversâ, V­lysses in patriam, prout & alij Graeci, redire desyderauit: Sic enim Ovidius de eo:

Non dubia est Ithaci sapientia, sed tamen optat
Fumum de patrijs posse videre focis.

De causa, cur aufugerit, cuius superius meminimus, hic nihil addimus: Omnium primò ita (que) ad littus Ciconum populorum Thraciae delatus est tempestate: Póst ad Lo­tophagos in Africam, vbi cum socij eius lotorum fructus gustassent, patriae obliti ad naues minimé reuerterunt: In­de in Siciliam ad Polyphemi antrū, quem obcaecauit, cum 12. socijs: Pòst in Aeoliam insulam & Laestrigonas imma­nissimos Campaniae populos, mox ad Aeaeam insulam cur­sum tenuit, vbi Circe venefica, Solis filia, socios eius in beluas conuertit; Ex qua Telegonum & Ardeam genuit: Pòst ad inferos descendit, Plutoni ac Proserpinae colum­nam consecrans, vt èvate Teresia ibidem, quae sibi agenda [...]orent, perdisceret: Deinde ad Insulam Sirenum delatus aures sociorum cera illitas obturavit, se (que) ad malum na­vis alligari iussit: Hinc Scyllam & Charybdin pertransi­ens non sine aliqua sociorum iactura in Siciliam rursus pervenit, vbi Solis filiae paternos greges custodiebant, [Page 283] quos cum socij caederent, f [...]rè omnes naufragio perierunt ipso arrepto navis malo, in qua haerens 9. diebus maris flu­ctibus iactatus ad Ogygiam insulam defertur, vbi à Calyp­sone Nympha in hospitium acceptus 7. annos moratus ex ea filios quo (que) suscepit: Deinde dijs jubentibus hinc solvens, iterum propè Phaeaciam navim fregit ex Neptu­ni instinctu propter casum Polyphemi, & in portū Phaea­cum adnatavit, nudusque inter frondes arborum ibi se oc­cultavit: Cum ueró vestes postmodò à Nausicaa filia Al­cinoi accepisset, Palladis operâ ad Areten Alcinoi coniu­gem perductus, à qua vestibus & socijs dono acceptis, in Ithacam cum muneribus dormiens exponitur, vbi men­dici habitu assumpto ad Penelopen redijt, quae illi adhuc filium Polyporthum devictâ Troiâ ad memoriam pater­nae virtutis peperisse dicitur, cum id nomen populato­rem vrbis significet. Atgue hi sunt errores Vlyssis circa reditum in patriam▪ qui vltra decennium se extendisse ap­parent, cum (que) tam diu Troiana obsidio durârit, viginti in­tegros annos Vlysses extra patriam vixit multis eroribus & infortunijs implicitus, quibus tandem superatis nomē populatoris vrbis ex filio ipsi genito obtinuit: Atque haec per se satis innotescunt, cum sint omnino fabulosa & fi­ctitia â Poëta producta ad demonstrandum polyticè, qui­bus erroribus & malis humana vita exposita sit, nec non quibus artifices antequam ad vltimam metam perveni­ant, obnoxi fiant: Nam qui non erravit, nondum ince­pisse dicitur: Et Bacasser in turba; Rectum, inquit, non nisi errore discernitur, & nihil magis dolorē cordi generat, quam error in hac arte & opere: De quibus artis diverticulis et difficultatibus cum aliorum extent commentarij, nec non quotidiana exempla ijs satis superque attestentur, ad de­monstrationem eorum hic nihil adijcimus.

Sive ita (que) Troja steterit & deleta sit revera, sive saltem fictione (idem intelligendū de Herculis laboribus, certa­minibus sacris, ad (que) deos spectantibus rebus,) perinde erit, cum nobis i [...]de nil seratur, nec metatur; verùm si alter­v [...]ri [Page 284] parti assētiri debeamus, mille iodicia, nihil ex his re­vera fuisse convincent, quamvis rotidem feré libris, tan­quam fuissent, ab Ethnicis statuatur; itamen omnes scrip­tores de his consulamus, vnde haec tanta & talia hauscrint, ad sex antè dictos omnis religionis aut pet [...]us idololatriae Ethnicae authores (Orpheum, Linum, Musaeum, Me­lampodem, Homerum & Hesiodum) recursus fiet; Quod si & hos quaeramus, vnde illi habeant, ab Aegyptijs par­tim, partim ex proprio cerebro ad Aegyptiorum imita­tionem & doctrinam, omnia haec originem trahere ani­madvertemus: Aegypt [...] verò ab Iside, & haec á Mercu­rio ac Vulcano, vt iam ant [...] retulimus, omnes suas do­ctrinas acceperunt: Si vero quis nihilominus sua per­suasione ductus illa omnia de personis veris & certis dici & intelligi de bere affirmet, ac hystoriam ipsis fabulis in­esse opinetur, ne (que) illi valdè repugnamus, dummodo no­bis vicissim concedat, & sub hystoriâ ver [...] nosse Allego­r [...]am abscondi, hoc est res arcanissimas & figuratè tra­dendas non rarò sub velata quasi verae doctrinae forma te­gi; Cuius rei si exemplum quis quaerat, magni illius Am­bianensis Medici libros de abditis rerum causis inspiciat ac dijudicet, an non sub illo cor [...]ce, permultis durissimo viso, nucleum alium celet, an non Medicinae communis ex authoribus coaceruatis Theorematis & praeceptis arca­nissima naturae & at [...]is opera intermisceat ita, vt non nisi à perspicacissimis [...]jus intentio dignoscatur? Sic & vetus­sissimi illi (quorum tempore ne nomine qujdem Chymia p [...]rvulgata suit) sivera quaedam suis scriptis tradiderint, tamen constat plaera (que) fictitia esse ab illis prolata, & quae longè pondere suo v [...]ris praevaleant, sub quibus fictis et allegoricjs quis demōstrabit non latere Chymica illa, quae hactenus satis ex suis tenebris eruimus▪ & in lucem omni­um intelligentium posuimus? In quo scripti genere, caete­ris omnibus non consideratis, si quis & fabulosa illa ad veritatem reducere conetur, & authores omnes vnà se [...]ū Chymiae ignaros existimet, nec quicquam Chymici sen­sus [Page 285] suis scriptis olim occultasse, ille suo abutatur arbi­trio, quantum & vbi volit, nihilominus, vt & nobis tan­tum liceat, quantum ipsi & alijs, concedere tenebitur ex iure Talionis: At (que) nunc, prout Natalis sub mythologia S [...]lis Deo gratias agit his verbis; Fabularum declaratio apertior & vb [...]rior, quod in nostra tempora mihi fuerit reser­vata, est cur Deo OMNIPOTENTI Redemptori gra­tias immortales agam, cuius beneficio mihi concessum est, has pri [...]corum insulsas ambages nihil (que) verè religio [...]um continentes ape [...]ire▪ sed tantum figmenta esse demo [...]st [...]are ad res Philosophi­ [...]as explicandas; Sic & nos eà dem animi devotione & pe­ctore et [...]re eidem TRIN-VNI DEO, quantas pos­sumus mente concipere, gratias agimus, quod illud nobis clementissim [...] largitus sit, quo has Aegyptiorum, Gra [...]co­rum et omnis antiquitatis allegorias, fabulas et mysteria, arcana [...]rcanissima olim, vt adhuc, habita, (nec de rebus vulgaribus et in mundo notis, sed de ijs, quae iure suo oc­cultari deberent, excogitata) ex quibus tot gentium idolo­latriae, tenebrae et errores tanquam ex abundantissimis fontibus redundârin [...], a [...]suam veram originem reducere, in (que) vn [...] veritatis lintá & puncto immobili harmoniâ quadam irrepr [...] hensibil [...] (quae veritatis propria est) conci­liare potuerimus; qu [...] omnia cum in nulla aliare, quam MEDICINA ANIMI ET CORPORIS dicta ve [...]è [...]urea conventant, hanc Summus OPT. MAX: et vni [...]è TRISMEGISTVS ille animae et corporis Medicus IHESVS CHRISTVS nobis ad sui nomi­nis gloriam, nostram & proximi vtilitatem vsurpandam d [...]utissimè, et post hanc, Vitam aeternam concedat, qui vt LAPIS exalto MONTE sine manibus revulsus, et lapis angularis à potiori mundi parte seu gentibus rejectus nobis appropri▪ tus, si [...] benedictus in secula; AMEN.

Finis huius Tractatus.

INDEX RERVM praecipuarum huius tractatus.

A.
  • Accipitris Hieroglyphicū quid▪ p. 40
  • Achelous ab Hercule victus. p. 239
  • Achille opus erat ad Troiam delend [...] p. 260
  • Achillis parentes▪ p. 260
  • Achilles ex quibus nuptiis genitu. p. 260
  • Achilles vt educatus à matre, p. 262
  • Achilles latens compressit virgin [...]m. p. 262
  • Achilles Pyrrhum genuit. p. 262
  • Achilles quid denotet. p. 262
  • Achilles in arte quis. p. 264
  • Achillis clypeus. p. 267
  • Achillis ossarecōdita aureo vase. p. 26 [...]
  • Achilli nupsit Medea in Elysiis. p. 267
  • Achilles medicator aegrorum. p. 267
  • Achilles quibus nutritus. p. 267
  • Achilles quibus artibus instructus p. 268
  • Achillis hastae vires. p. 268
  • Achillis hasta venenosa quid significet p. 268
  • Achillem Paris interfecit. p. 268
  • Achilles redivivus. p. 269
  • Adam omnium creaturarum essenti­as cognovit. p. 48
  • Adonia. 194. apud Syros. p. 193
  • Adonis quis. p. 194
  • Adonim allegoricè Solem esse non Cae­li. p. 194
  • Aeëta et Augias Solis filii. p. 131
  • Aegypto reg [...]s qui praefuerint p. 4
  • Aegyptiorum dii praecipui. p. 6
  • Aegypti quaedam Insula cur prohibe­tur aditu à transeuntibus. p. 11
  • Aegyptii lege fratres sorores ducunt vxores exemplo Osiridis et Isidis. p. 16
  • Aegypti sacra. p. 21
  • Aegypti praecipui reges. p. 21
  • Aegyptus quos ordine reges habuerit. p. 28
  • Aegypti Pyramides: p. 50
  • Aegyptia sacra quando ad Graecos translata. p. 58
  • Aegyptii sapientissimi antiquitus. p. 32
  • Aegyptiae superstitionis origo. p. 36
  • Aegyptiorum monum enta. p. 41.42
  • Aegyptiorum coloniae p. 42
  • ex Aegypto omnes artes. p. 47
  • Aegyptiae Columnae Romae▪ p. 48
  • [Page]Aegiptij olim & adhuc ex [...] pullo [...] educunt calore artificiali: p. 49
  • Aegyptiorum institutis mundus muta tionem sensit. p. 29
  • Aegyptus cur exteris non adeunda. p. 28
  • Aegyptij sacerdotes a [...]iurati ne se­pulchrum Osiridis pa [...]efaciant. p. 10
  • Aegyptij sacerdotes testantur Osiri­dis sepulchrum apud se esse. ibid.
  • Aegyptij sacerdotes tertiam agro­rum partem ab Iside accipiunt. p. 10.13
  • Aegyptij sacerdotes quaedam in arca­nis habent. [...]8
  • Argyptiorum vana gloria de antiqui­tate. p. 211
  • Aeneas Veneris filius. p. 282
  • Aegypthus quos occidit. p. 275
  • A [...]sculapius Apollinis filius. p. 127
  • Aesculapij allegoriae. p. 127.128
  • Aesculapius ex Epidauro adducitur Romam, p. 130
  • Agamemno [...]is filiae. p. 159
  • Agens internum artis quod & vbi. p. 264
  • Alexander cur se pro Deo haberi vo­luit. p. 2 [...]
  • Allegoriae quod mentiserviant. p. 166
  • Alcyoneus gigas. p. 239
  • Amazonum reginae Baltheus detra­ctus. p. 231
  • Amphion & Zetus. p. 162
  • Ambrosia. p. 170
  • Ancilia de coelo deciderunt. p. 273
  • Anser Romam pro [...]exit. p. 2 [...]3
  • Anubis filius Osiridis. p. 7
  • Antaeus praefectus Lybiae. p. 7
  • Antaeus ab Hercule prostratus. p. 236
  • Animantium cultus tres causae. p. 31
  • Animalia vnde coli cepta ia Aegypto: p. 36
  • Apaturia p. 10
  • Aper Erimantheus. p. 2 [...]5
  • Apis boss [...]u vitulus sacer Aegyptijs. p. 29
  • Apis vt Deus in Vulcani fano locatus. p. 30
  • Apim quando solae muliere [...] vident. p. 30
  • Apis quomodo & quam diu cultus ab Aegyptijs▪ p. 30
  • Apis bos linouae Aegyptia. p. 33
  • Apidis electio, cura, cultus. p. 29
  • Apidis maculae crescentis lunae. p. 30
  • Apis & Memphis tauri Isidi dicati. p. 10
  • Apollo docuit. 9. Musas. p. 8
  • Apollo Iovis filius, & eius allegoriae. p. 121
  • Apollines quatuor Ciceroni. p. 121
  • Apollinis filij dicti. p. 123
  • Apollini ara aurea statuta. p. 123
  • Apollo miles, medicus, Poëta. p. 198
  • Aquila Romam fundavit. p. 253
  • Aquilae Hieroglyphicum. p. 40
  • Ara communis quibus dijs. p. 196
  • Arcana apud Aegyptios sub poena pro­hibentur vulgari. p. 18.19
  • Arcano Alexandro Magno revelata. p. 20
  • Arcana. p. 135 184
  • [Page]Arcanissima: p. 138.142.8▪264
  • Aries aurei v [...]lleris colchos & Phry­giam nobilitavit. p. 2 [...]7
  • Artifex animo qualis. p. 262.26 [...]
  • Ardalus Vulcani filius. [...]19
  • Argonautae omnes personae fictae & à [...] oriundae. p. 67
  • Argonautae d [...]rum filij: p. 70
  • Argonautarum de reditu variet [...] scriptorum. p. 7 [...]
  • Argo navi [...] quae. p. 70
  • Argonauticae expeditionis qui memi n [...]rint. p. 65
  • Astromniae constellationes à figmentis aureorum deorum. p. 204
  • Astrologia ab Aegyptiorum et Graco rum [...]abulis orta. p. 2 [...]3
  • Ascolia. p. 170
  • Ath [...]nienses Aegyptiorum coloniae. p. 43
  • At [...]as cinxit hortos H [...]s [...]eri [...]um. p. 7
  • Atlas ab Hercule cons [...]litur. p. 78
  • Atlas quis: p. 8 [...]
  • Atlas cu [...] Astronimus fingatur. p. 81
  • Aurea [...]em [...]la ab Iside statuta Iovi et Iuno [...]ipar [...]tibus. p. 4
  • Aureus circulus in Simandii palatio. p. 2
  • Aurei v [...]lleris allegoria. p. 6 [...]
  • Aureum vellus prolapide Philosophi eo expositum. [...]6
  • Aurea mala quid sint: p. 8 [...]
  • Aurea mala A [...]alantae. p. 86
  • Aurea a [...]miranda. p. 91
  • Aurea pluvia. p. 92
  • Aurea pluvia in Danaës gremium: p. 95
  • Auream [...]ssis. p. 9 [...].
  • Authores sex apud Graecos religionis fa [...]ulosae. p. 58
  • Av [...]s Stymphalides: p. 228
  • Augiae stabulum purgatum. p. 226
B.
  • BA [...]chus natus fingitur ex Cadmi filia. p. 46
  • Bacch [...] filii. p. 153
  • Bacchi [...]cra. p. 166
  • Bacchus cu [...] alatus. p. 169
  • Bacchus cornutus [...]venis, senex, mas, faemina, barb [...]tus, imberbis, et cur: p. 169
  • Bacchanalia sublata R [...]mae. p. 174
  • Bacchades faeminae. p. 1 [...]9
  • Basi [...]ius Valentinus vbi meminit beti Tr [...]iani. p. 269
  • Belus ab Aegyptiis criundus. p. 42
  • Beli Babylonici templum [...]2
  • Belli sub Allegoria Philosophicum o­pus saepe descriptum. p. 269
  • Ber [...]status aurea lingua posita p. 2 [...]1
  • [...] in A [...]y to cultus, p. 33
  • [...] c [...]uiae. p. 34
  • [...]rotheu [...] Vulcani filius. p. 119
  • Br [...]m [...]a. p. 170
  • Busiris rex Ae [...]ypti, p. 22
    • Thebas co [...]idit. p. 23
  • Busiris ab Hercule interemptus. p. 23
  • Busiris cu [...]ita crudeli [...] habitus sit. p. 28
  • Bubuslia vrbs condita. p. 17
C.
  • CAcus interemp [...]us ab Hercule. p. 20
  • [Page]Cadmus ex Thebis Aegypti ortus. p. 44
  • Canis Hieroglyphicum. p. 37
  • Canis in lapidem conversus. p. 11 [...]
  • Canephoria. p. 170
  • Coelus & Terra. p. 99
  • Cathena aurea Homeri. p. 96
  • Cathena aurea Deorum. p. 98
  • Cereris festa. p. 1 [...]6
  • Ceres comedit de Pelopis humero. p. 274
  • Centauri ab Hercule deleti p. 225
  • Certamina 4 in Graecis: p. 2 [...]7
  • Cerva aur [...]s cornibus ab Hercu [...]e capta, p. 87.88: 89.2 [...]5
  • Christiani sua fide taciti Troiam op pugnant. p. 254
  • Chiron Saturni filius. p. 111
  • Chironis Discipuli, ibid.
  • Chrysaor vnde natus. p. 9
  • Chymiae quae nomina & numina con­veniant. p. 3
  • Chymiae subiectum hermaphrodijti cum. p. 12
  • Chymia scientiarum mater inter sci­entias vix agnoscitur. p. 238
  • Creatoris imago gestata in Eleusiniis. p. 186
  • Crotalum quid sit. p. 229
  • Crocodili hieroglyphicum. p. 39
  • Columnae ad occidentē positae ab Her­cule. p. 232
  • Columnae in India erectae ab Osiride. p. 8
  • Colchi Coloniae Aegyptiorum. p. 42
  • Colchidem & Phrygiam vicinas esse regiones. p. 257
  • Cocti qui sint & iuvenes redditi. p. 275
  • Consiliarij qui optimi. p. 217
  • Cynocephali hieroglyphicum. p. 39
  • Cynocephalus an ex matre deûm. p. 172
D.
  • Dedalus Aegypti opera imitatus est. p. 46
  • Danaus ab Aegyptijs oriundus. p. 42
  • Deorum metus etiam falsorum con­tinet homines in off [...]io. p. 20
  • Deorum gentilium officia. p. 60
  • Deus vnus. ibidem
  • Deorum genealogia aurea. p. 96
  • Deorum Aegyptiorum series. p. 212
  • D [...]orum gentilium summus qualis. p. 204
  • [...] quid significent. p. 261
  • Delphi in medio terrae crediti. p. 123
  • Diabolus inse pentis forma Aescula­pium repraesentat. p. 174
  • Diana seu Luna. p. 188
  • Dianae tres Ciceroni. p. 133
  • Dij primi. p. 2
  • Dij Aegyptii de medicina aurea in­tellecti. p. 3
  • Dii singuli sub quibus animantium formis la [...]uerint. p. 41
  • Dii ab omnibus gentibus recepti à Vulcano & Mercurio orti: p. 56
  • Dij Aegyptij 12. magnarū gentiū: p. 57
  • Dij falsi falsis miraculis innotescunt: p. 168
  • Diodorus Siculus de dijs Aegyptijs: 3 [Page] quando Aegyptum perlustravit: p. 30
  • Dionysia. p. 1 [...]0
  • Dionysi synonima. p. 144
  • Dionysi mater Semele combusta: p. 145
  • Dionysum falso tradunt natum Graeci apud se: p. 1 [...]6
  • Dionyso miracula afficta: p. 146
  • Dionysi qui curam habuerint: p. 148
  • Dionysi expeditio: p. 140
  • Dionysus primo pro deo cultus apud Graecis. p. 1 [...]0
  • Dionysi all [...]goriae explicatio· p. 152
  • Dionysus solterrestris. p. 168
  • Diomedes equi cum ipso trucidati ab Hercule. p. 230
  • Dictys Cretensis vt fabulosus author cretizat. p. 245
  • Discordia dea quid mali fecit cum malo. p. 2 [...]0
  • Differentia festorum ecclesiae & gen­tium: p. 167
  • Dipetes Aegyptius Atheniensium rex. p. 43
  • Dorpia: p. 171
  • Draco ab Iasone quis trucid indus. p. 72
  • Draco Hesperidum custos quis. p. 81
  • Draco tauri pater, & taurus draco­nis pater. p. 83
  • Draco quid sit in Chymicis. p. 189
E.
  • ELeusinia sacrabina. p. 181
  • Eleusinijs sacris nil olim arcamus: p. 178
  • Eleusinia sacra à quo primò revelata: p. 183
  • Elusinijs sacris quid occultatum sit: p. 183
  • Eleusinijs sacris quae imagines gestatae fint: p. 186
  • Eleusinijs sacris simulachra gestata quid significent: p. 190
  • Eleusiniorum hieroglyphicum: p. 185
  • Equi Rhosi abaucendi: p. 278
  • Equus Trotanus: p. 279
  • Erichtheus Aegyptius Atheniensibus imperavit▪ p. 43
  • Erichtheus Cereris Eleusinae sacra instituit, p. 43
  • Eridos pomum aureum: p. 86
  • Erix. p. 234
  • Et [...]nici in rebus divinis insani. p. 114
  • Ethnicorum vanitas: p. 1 [...]2
  • Eumolpus de mysterijs: p. 213
  • Eumolpides ab Aegyptijs sacerdotibus [...] p. 44
  • Eurystheus quis: p. 213
F.
  • FAbriaeris & auri invēti ab Iside p. 4
  • Fatalia sex circa capiendam Tro­iam. [...]59
  • Festa in sacris literis instituta: p. 164
  • Festa Aegyptiorum pro memoria p. 165
  • Festa Cereris & Proserpinae. p. 1 [...]6
  • Felis hieroglyphicum. p. 38
  • Figurarum caeli erectio vnde depen­deat. p. 223
  • Frumenti vsus antiquissimus. p. 44
G.
  • [Page]GAllina Romam gubernavit. p. 253
  • Ganymedes Phrygius raptus a Iove. p. 2 [...]8
  • Ganymedis raptus ad chymicaspect [...]. p. 259
  • Gent [...]s in multis Israelitas [...] voluerunt. p. 16
  • G [...]m morum ludi equestres. p. 19
  • Gery [...] quis. p. 2 [...]3
  • Geryonis boves abducti ab Hercule p. 23 [...]
  • Geryon rex spoliatus bobus & vita ab Hercule: p. 234
  • Gl [...]ba ex terra soluta aqua à Medea p. 63
  • Glauca Saturnifilia. p. 111
  • Glaurae cubilia. p. 14
  • Graeci ab Aegyptijs doctrinas accepe­runt. p. 5
  • Graeci qui ad Aegyptios transierint p. 47.5
  • Graeciae certamina & ludi. p. 19
  • Graecorum solem a à quibus instituta p. 19 [...]
H.
  • HArpocratis hi [...]r [...]gl [...]phicum. p. 41
  • Harmonia Veneris & Mar [...]is filia. p. 11
  • Hebe Iunonis filia. p. 11
  • Herubae somnium. p. 250
  • Helic [...]nis fons vnde. p. 157
  • Helena & Po [...]ux exuno ouo nati. p. 158
  • Helena ex voproaijt. p. 249
  • Helena priu à Theseo rapta p. 250
  • Helenam E [...]hnici immortalem faci­unt. p. 250
  • Hercules dux exercitus ab Osiride constitu [...]u in Aegypto: p. 7
  • Hercules Osiridi coaevus. p. 11
  • Hercules auream [...] petens quos con­suluit. p. 78
  • Hercules c [...]pit ceruam aureis corni­bus. p. 87
  • Hercules I [...]vis filius. p. 158
  • Herculis [...]ama per orbem not [...]ssi [...]a: p. 2 [...]9
  • Herculis pater Iupiter. p. 2 [...]2
  • Herculis ad conceptum tres noctes. p. 212
  • Herculis octo magistri▪ p. 214
  • Herculis laboribus malta afficta. p. 215
  • Herculis parentes. p. 216
  • Hercules quia significet. p. 217
  • Herculis coaetanei. p. 218
  • Hercules quibus artibus eruditus. p. 2 [...]9
  • Hercules Crotalum à Pallade accepit ad fug [...]ndas ave [...] stymphalides. p. 228
  • Hercules in [...]ol marcum intendit▪ p. 2 [...]5
  • Hercules in oceanum arcumintendit. p. 235
  • Hercules ag [...]ressus Cygnum. p. 2 [...]6
  • Hercul [...]s Antaeum prostravit. p. 2 [...]6
  • Hercules [...] dijs aras erexit: p. 2 [...]0
  • Hercules Cerberum ex inseris eduxit. p. 240
    • Thoscum [...]eravit: p. 240
    • Menetium interemit. p. 241
  • Hercules ex populo coronam sibi fecit. p. 241
  • H [...]rculis sagittae. p. 277
  • Herculis sagitia cui donatae. p. 2 [...]7
  • [Page]Herculis sagittae quid denotent: p. 278
  • Hermes tabulas duas inuenisse fertur. p. 4.
  • Hermes quis: p. 1 [...]0
  • Hermione Martis filia. p. 11
  • Heroicum seculum intellectual [...]: p. 1 [...]8
  • Hesp [...]ridum aureorum malorum ex­positio aliorum & responsum ad ip­sam: p. 7
  • Hesi n [...] liberata à C [...]to. p. 232
  • Hieroglyphi [...]ae literae. p. 29
  • Hircil [...]roglyphicum. p. 38
  • Hier [...]glyp [...]ic in Flamelli: p. 1 [...]7
  • Hiero [...]yphica quod oculis serviant a [...] remin [...]cendum. p. 1 [...]
  • Hieroglyphica scriptura in Eleusi [...]ijs p. 187
  • Homines primi. p. 1
  • Homerus quando vixerit ipse non ex­primit. p. 2 [...]
  • H [...]merus quando vixisse putetur. p. 2 [...]
  • Homeri patria ignota. p. 25
  • Homerum concivem quot vrbes si [...] vendicent: p. 252
  • Homerus humana ad deos transt [...] p. 2 [...]8
  • Homerus in Aegypto artificium chy­micum rescivit. p. 24
  • Homerici operis quad [...]uplex vsus p. 2 [...]0
  • Horus vltimus deorum Aegypti: p. 211
  • Horus Aegyptijs [...]ol est. p. 2 [...]
  • Hyppolitae b [...]lih [...]us: p. 231
  • Hydra Lernaea. p. 223
I.
  • IAsonis genus & educatio. p. 62
  • Iasonis pugna. p. 65
  • Iason quis. p. 69
  • Iasonem erudierunt Chiron & Me­dea. p. 69
  • Iason medicus, medicinae aureae arti­sex. [...]0
  • Iasonis expeditionis explicatio. p. 7 [...]
  • Iason quid sign [...]ficet: p. 71
  • Iasonis mo [...]s. p. 65
  • Ibidis Hieroglyphicum. p. 40
  • I [...]hn [...]moni hieroglyphicum. p. 38
  • Iericho v [...] occupata. p. 260
  • Ignis Vestae sacer: p. 196
  • Ignis elementaris notus ante diluui­um. p. 5
  • Iphige [...]ia mactata: p. 280
  • Isis quid: p. 3.12
  • [...]si [...] Ceres est. p. 4
  • [...]sidi inv [...]nta. p. 4
  • [...]sis v [...]ta Osiridis mortem in Typhone. p. 10
  • [...]sidi [...] columna. p. 17
  • [...]is à Me [...]cur o crudita. p. 17
    • & cur p. 18
  • [...]sis vxor Osiridis, frugum inventrix p. 1 [...]3
  • Isis in astro C [...]nis refulgens. p. 17
  • Isidi Bubastia vrbs condita. p. 17
  • Is [...]mia. p. 206
  • Iudaei ab Aegy [...]ijs prodierunt. [...]2
  • Iuno & [...] allegortae. p. 106
  • Iupiter & eius allegoriae. p. 105
  • Iupiter qualis singitur. [...]59
L.
  • [Page]LAbyrinthus Cretensis. p. 27
  • Labyrinthus Aegypti. p. 27
  • Laomedō trucidatur ab Hercule. p. 232
  • Laomedontis cineres. p. 276
  • Lampadophoria. p. 195
  • Lapis in Helicone positus. p. 91
  • Laton est magnesia & Achilles. p. 266
  • Lemnus Vulcani officina primo ab Ia­sone petita. p. 6
  • Lenaea. p. 170
  • Leo sacerdos Aegyptius quid Alexandro Magno aperuerit. p. 20
  • Leo ante Simandium regem pugna [...] inijt. p. 2 [...]
  • Leoni [...] Hieroglyphicum. p. 3 [...]
  • Leo Nemeaeus. p. 2 [...]
  • Leonis Nemeaei hieroglyphicum. p. 220
  • Luna quid in opere Philosophico. [...]92
  • Lunae sputum quid. p. 221
  • Lunae imago gestata in Eleusinijs. p. 186
  • Lunae & Solis imago data Iasoni á Me­dea ad pericula superanda. p. 64
  • Lupi Hieroglyphicum. p. 37
M.
  • MAcedon filius Osiridis eius (que) in­signia. p. 7
  • Magnesia quid sit. p. 26 [...]
  • Magnesia Philosophorum est Achi [...]e [...] p. 265
  • Mala aurea Hesperidum quid sint. p. 8
  • Mala aurea Atalantae. [...]6
  • Mars Iovis filius & eius Allegoriae p. 117
  • Maron comes itineris Osiridis. p. 7
  • M [...]ter & filius coniuges. p. 15
  • Medicina aurea in Aegypto. p. 2
  • Medicinam auream quod habuerint Aegyptii & Graeci. p. 54
  • Medicina aurea quid fecerint antiqui. p. 54
  • Medicamentum animi. p. 24
  • Medea quae Pharmaca dederit Iaso­ni. p. 64
  • Medea v [...] fratrem Absyrtum discerp­serit. p. 65
  • Medeae avu [...] Sol. p. 70
  • Melampus Dionisi sacra ex Aegypto in Graeciam transtulisse fertur. p. 46
  • Mena rex Aegypti. p. 22
  • Menander de my [...]terijs. p. 155
  • Mercurius quid. p. 3
  • Mercu [...]ij inventa. p. 4
  • M [...]rcurius inventor plurimarum re­rum. p. 4
  • literarum, honoris deorum, Astro­nomiae, Musicae, Palaestrae, Medici­nae. p. 5
  • Mercurius quomodo literarum et ar­tium inventor est. p. 5
  • Mercurius quid denotet▪ p. 6
  • Mercurius consiliarius Isidi constitu­tus ab Osiride. p. 7
  • Mercurij columnae plenae doctrinis. p. 48
  • Mercurio Aegyptii suos libros inscri­bebant. p. 47
  • Mercurius deauravit pellem Phryxi arietis. p. 66
  • Mercurius Iovis filius, & eius allae­goriae. p. 134
  • Mercurius volatilis. p. 136
  • [Page]Mercurius à Vulcano eruditus. p. 137
  • Mercurij officia. p. 137
  • Mercurius Aegyptiis leges & literas tradidit. p. 137
  • Mercurius astronomiae & Philosophiae author. p. 137
  • Mercurius quis. p. 140
  • Mercurius Trophonius non nominandus. p. 14 [...]
  • Mercurio lingua sacra. p. 141
  • Mercurius mundo imposuit. p. 141
  • Mercurii antrum ab Orpheo descriptum. p. 14 [...]
  • Mercurius Aegypto praefectus. p. 150
  • Mercurii imago gestata in Eleusi [...]s▪ p. 187
  • Mercurio clavam di [...]avit Hercules▪ p. 14 [...]
  • Metallorum auri & argen [...]i pr [...]vertus in Aegypto. p. 24.2
  • Minerae monstrorum nominibus tect [...] p. 8 [...]
  • Mineralis arbor [...]. p. 82
  • Midas aure [...] voti particeps: p. 90
  • Minos & Rhadamantus. [...]6▪
  • Midas Phrygius quomodo tinxit a­quas. p. 2 [...]
  • Musae 9. virgines secutae Osirid [...]m: p. 7
  • Mystica ad cultum Osiridis addita: p. 8
  • quid significent: p. 9
  • Mystica de Mercurio: p. 141
  • Mysteria de Eleusinijs. p. 179
  • Mysteriorum occultationis triplex causa: p. 179
  • Mystica causa circa communitatem arae Palladis & deorum igneorum: p. 196
  • Mystica de Plutone. p. 108
N.
  • NEmea: p. 207
  • Nepenthes medicina dolorifuga ab Aegyptijs facta. p. 53
  • Neptunus & eius allegoriae: p. 110
  • Nereus quis. p. 85
  • Nereus ab Hercule consulitur: p. 78
  • Nilus quid. p. 3
  • Nilus inundans Aegyptum Aquila dictus: p. 8
  • Nili ripas aggere cinxit Osiris: p. 8
  • Nymphae quae: p. 84
  • Nymphae ab Hercule consuluntur ad inveniendum aurea mala. p. 78
  • Nysa v [...] bs condita ab Osiride: p. 8
O.
  • OCeanus generator Deorum. p. 3
  • Olla aerea á Cadmo Minervae ob­lata. p. 45
  • Olympica certamina vnde dicta. p. 199
  • Olympica certamina quando & à qui­bus instituta. p. 199
  • Olympicorum certaminum institutio­nit variae opiniones. p. 200
  • Olympicis iudis primus Apollo vicit Mercurium cursu. p. 201
  • Olea arbor circumflexa ab Hercule. p. 231
  • Orestis de ossibus aenigma. p. 160
  • Orestes matrem occidit. p. 275
  • [Page]Orgia. p. 168
  • Orgia à quibus prohibita. p. 1 [...]8
  • Orpheus primus Graecurū vates The­ologus. p. 62
  • Orpheus primus author religionis a­pud Graecos. p. 12
  • Orpheus morborum remedia tradi­dit. p. 125
  • Orphei opera. p. 125.210
  • Orphica. p. 166
  • Orphei [...]bitus. p. 17
  • Orphei morti allegoria afficta. p. 175
  • Orpheo non an [...]quior scriptor Graec [...]: p. 210
  • Orus vltimus deorum Aegypti. p. 14
  • Orus vl [...]scitur patris Osiridis mortem. [...]
  • Orus ab Iside in lucem restitutus & immort [...]lis redditus. p. 14
  • Orus Apollo est. p. 1 [...]
  • Oro seu Soli Thebae conditae in Aegyp­to. p. 2 [...]
  • Os Pelopis eb Vlysse inventum. p. 276
  • Os pelopis tertium requisitum ad Tro­iam. p. 27 [...]
  • Oschophoria. p. 1 [...]0
  • Osiris quid. p. 3.12
  • Osiris Dionysus est. p. 4
  • Osiris & Isis Saturni filij: p. 4
  • Osiridis facta & peragra [...]o orbis. p. 6
  • Osiris quid docuit mortales. p. 7
  • Osiris cupi [...]us risus. p. 7
  • Osiris ad Indos penetravit. p. 8
  • Osiridem & Isidem esse in vno sub­iecto. p. 9
  • Osiridis expeditio quid significet. p. 9
  • Osiris iustè regnans à Typhone fratre impio interemptus. p. 10
  • Osiris à Typhone in 26. partes [...]isse­ctus. p. 10
  • Osiris partes praeter pudendum re­collectae ab Iside. p. 10
  • Osiris ab Aegyptijs Sacerdoti [...]us ho­noratus. p. 10
  • Osiris vt deus coli mandatur. p. 10
  • Osiris frater dicitur Apollinis & Isi­dis. p. 7
    • & pater Ori. p. 10
  • Osiris filius Saturni. p. 17
    • anteq [...]ior: p. 18
    • [...]ur. p. 19
  • Osiridis col [...]mu [...]. p. 17
  • Osiris vniv [...]rsum peragravit orbem. p. 17
  • [...] populos Arcto subiectos per­venit. p. 18
P.
  • PActolus aurifer. p. 257
  • Pallas quid. [...]
  • Palladi cum Prometheo & Vulcano ara communis. p. 85
  • Palla [...] Iovis filia ab [...] (que) matre: p. 115
  • P [...]llas Amazonum dux. p. 149
  • Pallas [...] & a [...]tibus d [...]cita. p. 198
  • Pa [...]adi [...]m secundum [...]quisitum ad Troiam delendam: p. 269
  • Palladium quid & vnde sit. p. 270
  • Palladium fictic [...]um. p. 271
  • Palladium v [...]i manserit. p. 2 [...]
  • Palladium à quibus in Italiam alla­tum. [Page] 27
  • Palladium qui Troiana vrbe abstule­runt. p. 271
  • De Palladio contentio inter Vlyssem & Aiacem. p. 272
  • Palladium quid denotet. p. 272
  • Palladium tres vrbes perdidit p. 271
  • Palici fratres ex terra editi: p. 162
  • Panos vrbs Chemnis in Thebaida: p. 7
  • Pecun [...]a vnde primitus dicta: p. 86
  • Persei ortus. p. 154
  • Perseus Iovis filius. p. 15 [...]
  • Peleus pater Achillis. p. 2 [...]0
  • Peleus quomodo Thetin inivit. p. 260
  • Pelias hasta Achillis. p. 267
  • Pelops Tantali filius. p. 273
  • Pelops bis pubescens. p. 274
  • Pelopis opes ex metallis. p. 27 [...]
  • Petrae Cyaneae Iasoni primò adeundae. p. 64
  • Pharmaca quaterna Iasoni data à Medea. p. 64
  • Phallica. p. 170
  • Phasis aurifer fluuius. p. 72
  • Phaenix Neptuni filius. p. 110
  • Philosophicus faetus solus sub igne nu­tritur. p. 177
  • Phrygia vnde dicta. p. 257
  • Phryxi artes quid fuisse explicetur: p. 257
  • Pictura, muta poësis. p. 2 [...]0
  • Planetarum simulacra quid significent in chymia vera: p. 191
  • Planetarum nominibus & signis ni [...]il Vulgare in chymia intelligi. p. 1 [...]1
  • Pluto & eius allegoriae: p. 107
  • Poëtarum antiquissimorum intentio primaria. p. 59
  • Poëtae prohibentur famam laedere ci­vium apud Romanos. p. 255
  • Poëtis apud Graecos fingere quaelibet permissum p. 2 [...]5
  • Poëtae de dijs fingunt quid v [...]lint apud Romanos. p. 255
  • Poësis capiti polypi similis. p. 147
  • Poetica pictura loquens. p. 210
  • Pomum aureum Eridos. p. 86
  • Pomum aureum dandum pulcherri­mae. p. 260
  • Pol [...]ux & Helena ex vno ovo nati: p. 158
  • Proculi caesaris facta virilia. p. 222
  • Prometheus imperavit parti Aegyp­ti. p. 8
  • Prometheus ab Hercule consulitur. p. 78
  • Prometheus quis. p. 85
  • Prometheo cum Vulcano & Pallade ara communis. p. 85
  • Prometheus ab Hercule liberatus: p. 239
  • Protheus Neptuni filius. p. 110
  • Prose [...]pina: p. 163
  • Psammiticus Aegypti rex primus ex­teros ad [...]sit. p. 28
  • Pudēda Osi [...]a [...] in fluv [...]ū proiecta. p. 11
  • Pyramidum Aegypti authores. p. 27
  • Pyramides Aegypti. p. 50
  • Pyramides [...]ur, vbi, à quibus, quando ex [...]ructae sint: p. 50
  • Pyramide [...] inter mundi miracula sol [...] perdurárunt. p. 51
  • [Page]Pyramides cur extructae credantur. p. 51
  • Pyrithous in saxo sedens apud infero [...] relictus ab Hercule. p. 241
  • Pyrisous Achilles dictus. p. 265
  • Pyrrhus rub [...]o caepill [...]tio. p. 26 [...]
  • Pythagoras ex Aegypto in Graeci [...]m quando redijt. p. 28
  • Pythia certamina. p. 202
  • Pythia [...]n Apollinis honorem instituta & cur & à quibus celebrata. p. 202.203
  • Pythonseu Typhon quis sit in chymia: p. 204
Q.
  • QVinquaginta puellae vna nocte ab Hercule gravidae factae: p. 222
R.
  • REges primi. p. 1
  • Regnum Pel [...]pidarum vnde. p. 275
  • Remedia data Iasoni à Medea quid significent. [...]6
  • Responsio ad calumniantes chymiam p. 103 107.119
  • Rhea mater deorum. p. 172
  • Rhesus rex trucidatus [...]b equos. p. 278
  • Rhodiorum terra à serpentibus deva­standa. p. 45
  • Romani Aegyptiorum deos recepe­runt. p. 172
  • Romanorū legatio in Epi [...]aurū p. 173
  • Romae gentilitiae adficti auctores à [...]ijs o [...]iundi p. 252
  • Romam ternaeaves sibi vendicant. p. 253
  • Rom [...] à concursu auda [...]ssimorum ho­minum amplificata. p. 253
  • Roma à raptu Sabinarum mulierum stabilita. p. 253
  • Romulus à [...]upa nutritus, deus statui­tur. p. 2 [...]2
  • Romulus ex Venere & Marte aijs originem [...]ucit. p. 252
S.
  • SAbacchus rex Aegypti regno se abdicavit. p. 27
  • Sacerdotes Aegyptij cur tertiam par­tem agrorum habuerint. p. 29
  • Sacerdotes Aegyptijos secretiora ha­buisse. p. 31
  • Samothracum de [...]rum nomina. p. 138
  • Saturnus quos genuit. p. 4
  • Saturnus Osiridis pater, deorum iu­nior. p. 17
  • Saturnus & Rhea. p. 99
  • Saturni hieroglyphica. p. 99 100 101.102
  • Saturni allegoriae ad Chymiam: p. 103
  • Saturna [...]ibus cur domini serv [...]nt ser­vis: p. 104
  • Satyri secuti Osiridem. p. 7
  • Saxo occisus Argus a Mercurio: p. 109
  • Secreta revelantium paena. p. 1 [...]2
  • Segetum satio nota ante deluvium: p. 5
  • Senex fi [...]iuvenis á Medea. p. 76
  • Serapis quando dictus p. 30
  • Sethon rex Aegypti Vulcani Sacerdos: p. 16
  • Sesostris Aegyptij regis opera. p. 26 7
  • Sileni Alcibi [...]is. p. 90
  • Simandij regis Aegypti stupenda ope­ra. p. 2 [...].24
  • Sol rex Aegyptiorum creditus. p. 4
  • Soles quin (que) Ciceroni. p. 121
  • [Page]Sol Caeli quis dici possit. p. 122
  • Sol lapis Anaxagorae dictus. p. 122
  • Solis imago gestata in Eleusinijs: p. 187
  • Stellis certis cur certae vires asscri­bantur. p. 224
  • Stercu [...]ius quis: p. 227
T.
  • TAntalus apud inferos cruciatus. p. 273
  • Tantalus filium Pelopem dijs apposuit comedendum. p. 273
  • Tantali paena. p. 274
  • Tantalus punitus quia secreta aperue­rit. p. 274
  • Taurus quid philosophicé denotet. p. 35
  • Tau [...]us draconis pater & draco tauri pater in Eleusinijs habetur. p. 1 [...]8
  • Taurus in [...]hymicis quid. p. 18 [...]
  • Taurus furiosus Cretae captus ab Her­cule. p. 13 [...]
  • Terra mater omnium divitias largi­ens. [...]
  • Tempu [...] inter Alexandrum Magnum & Osiridem: p. 11 [...]3
  • Tem [...]us a Solis seu Ori regno ad A­lex [...]ndrum. p. 1 [...]
  • Tēpus navigationis Argonauti [...]ae. p. 76
  • Ter [...]ig na [...]um ab Iasone vnus petitus lapide. p. 6 [...]
  • Thebaidis incolarum iusiurandum per Osi [...]idem p. 11
  • Thebae Aegyptiae centiportae ampl [...]ssi­mae. p. 22
  • Thebarum ornatus & divitiae. p. 22
  • Th [...]mophoria. p. 176
  • Theseus eductus ex inferis ab Hercu­le. p. 241
  • Theseus an rex Atheniensium, quo tempore vixerit. p. 243
  • Thyestes quaesivit Pelopis agnum. p. 275
  • Tithoni filius ab Hercule occisus. p. 239
  • Tr [...]e [...]erica. p. 16 [...]
  • Triptolemus à Cerere enutritus sub igne. p. 176
  • Triptolemus comes itineris Osiridis, triti [...]um s [...]rere docuit. p. 7
  • Triton Neptuni filius. p. 110
  • Troia Herculis & hic Osiridis tem­pore fuisse fingitur. p. 11
  • Troiae fundatores fabulosi: p. 246
  • Troiae maenia Apollinis lyra extructa. p. 246
  • Troiae maenia à Vulcano fabricata. p. 246
  • Troia non [...]iu stetisse scribitur. p. 247
  • Troiae reges & defensores fabulosi. p. 247
  • Troiani omnes denominationis Grae­cae [...] linguae diversae. p. 248 249
  • Troiani omnes interciderunt praeter paucos. p. 249
  • Troiae oppugnationis causae sunt ficti­c [...]ae. p. 2 [...]9
  • Troiae oppugnationis caus [...] sunt po­mum & ovum▪ p. 249
  • Troia [...]i excidij tempus incertum, quia nunquam fuit. p. 250
  • Troiae deletio quando praesumitur con­tigisse. p. 251
  • Troi [...] vbi fuerit. p. 254
  • Troiae an extent rud [...]ra & cuius. p. 256
  • Troiae capiendae conditiones. p. 259
  • Troiae per deletionem quid intelliga­tur: p. 265
  • [Page]Typhon ex percussu terrae natus. p. 116
  • Typhon quid. 3.12. p. 3.12
  • Typhon & Echidna quorum parentes. p. 144
V.
  • VAs perforatum à sacerdotibus re­plendum. p. 46
  • Vellus aureum quid denotârit: p. 74
  • Venus aurea Aegypti. p. 5 [...]
  • Venus monstrum sine vitio. p. 11 [...]
  • Venus Saturni filia. p. 11 [...]
  • Venus emergens Apellis. ibid:
  • Venus amica naturae dea credita. p. 11 [...]
  • Veneres plures cur statuantur. p. 11
  • Veritas Saturni vel Temporis filia. p. 11
  • Veritas à collo iudicis Aegypti pen­dit. p. 24
  • Vestae sacer ignis. p. 196
  • Vitrum in Aegypto antiquis temporibus. p. 49
  • Vlysses quid significet. p. 262
  • Vlysses Helenam protexit. p. 27 [...]
  • Vrnae 360. lacte repletae: p. 11
  • Vulcanus quid: p. 3
  • Vulcanus inventor ignis. p. 4
  • Vulcanus regnavit in Aegypto: p. 4
  • Vulcani inventa. p. 4
  • Vulcanus quid denotet. p. 5
  • Vulcanus cur primus dicitur regnasse apud Aegyptios: p. 5
  • Vulcani sacerdos rex Aegypti Sethon: p. 16
  • Vulcani in luco Isis sepul [...]a. p. 11
  • Vulcanus de Sesostr [...] quae praedixerit patri eius. p. 26
  • Vulcani in templo quae statuae. p. 27
  • Vulcani templum primarium Mem­phi. p. 28
  • Vulcani Sacerdotes reges Aegypti cur erant. p. 28
  • Vulcanus & Mercurius hieroglyphi­corum interpretes veri: p. 41
  • Vulcani officina ab Iasone primò peti­ta. p. 63
  • Vulcano cum Prometheo & Pallade ara communis. p. 85
  • Vulcanus Hermiones momle fecit. p. 1 [...]7
  • Vulcanus Iovis filius & eius allego­riae: p. 118
  • Vulcanus in Aegypto deorum praeci­cipuus. p. 1 [...]7
  • Vulcani opus Crotalum. p. 228
X.
  • XAnthus fluvius Troadis. p. 278
  • Xanthi fluvij vis. p. 278
  • Xanthus equus Neptuni Peleo datus. p. 278
FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.