IOANNIS LONGLONDI DEI gratia Lincolnien̄ Episcopi, tres con­ciones reuerendissimo Domino. do. vvaramo Cantuariensi Archie­piscopo totius Angliae primati merito nun­cupatae.

NVPER VBI VERBA feceram uene­rande pater in tua caeterorum (que) presulum illu­stri praesentia, qui cōueneratis ea gratia ut He resis Lutheranae iam serpere incipientis in An­glia saeminaria pro uirili tolleretis: cogitabam apud me rem illam adeo memorabilē et actio­nem tam celebrem haud obliuione penitus abolendam. Nec a­liam tum uiam eius reseruandae paratiorem arbitrabar q̄ si conci­onem ipsam quae tum mihi forte fortuna obuenit in qua de con­uentu illo et eius causa dicitur, memoriae cōmendarem: non ideo certe ꝙ in ea quid relatu dignum habeatur, sed ne res ipsa memo­ratu dignissima deleatur. Et quia duas alias non multum absi­milis materiae conciones habebam, quarum alteram dixi in mo­nastico cetu, quando dominus Thomas cardinalis et Archiepis­copus Eboracensis cum Laurentio Tiiulo sancti Thomae in pari­one cardinali uisitationem illam suam apud inclytum VVestmo­nasterium iuxta Londinum in domo (quod dicunt) capitulari celebrabant, alteram uero in iaciendo fundamēto Collegij quod cō ­ditum ac situm est in eo loco ubi caenobium ante, sanctae Fredis­vvidae steterat. Huic illas annectere decreui, ut tres simul tantae paternitati meritissime nuncuparem, eo temporis ordine quo declamaui. Prima fuit concio uisitationis habitae, secunda iacti fundaminis, tertia cōuentus episcoporum ad abolendas hereses. Iuxta hunc eundem ordinem tua paternitas accipiet, Oro gra­tanter accipias. Nam amor hic erga te meus et in me tua merita praecipua, causa sunt ꝙ tibi dedicem, sed et alia causa subest ꝙ tu nec immerito primas habearis et Archiepiscopus noster cui debe mus obedientiam· Et ideo quod in confessu coepiscoporū gestū est, ubi et tu simul aderas, (ut ab istiusmodi tam praeclaris actis haud abesse soles) tuae paternitati uisum est, ante alios omnes o­portere dedicari. Q̄q̄ urgentes praeterea causae sint quae moue­re possent plurimum, ut hoc ipsum facerē. Primum ꝙ Oxonia te peperit et prouexit ad hunc apicem, quae mihi tecum cōmunis [Page] est mater: cuius collegia sicut ingenue nos aluerunt, ita quo ma­gis excreuerint et floruerit, eo delectamur amplius. Haec Theolo­giae mihi paruum uber aperuit, tibi iuris amplissimum in [...]udit: ut reliquam studij tui praestantiam haud conumerem. Certe ab ipsis incunbulis doctrinae (que) rudimentis sic institutus es et studio­se profecisti, ut necessariarū disciplinarū nihil intermitteres, et de­ni (que) in ipsius iuris studio pro fine perstares. Nec abs re ꝓfecto: quoniam ea scientia est quae decus suum apud omnes singulariter ostendit, utilitatem cunctis ex aequo cōmunem in se cōplectitur, necessitatem sui, uarijs argumentis aperte demonstrat. Diui­narum enim haec simul et humanarum rerum peritiam habet, et habere cupientibus abunde suggerit. Quo quid (quaeso) melius, illustrius, aut humano generi conducibilius uel aliunde dari, uel ab ipso deo conferri potuit? Huius origo uetustissima, si tamen non aeterna ut quae cum deo eta deo semper extiterit: excellentia maxima, utilitas admiranda. Exordium eius nonnulli (nec in­iuria) numini referunt acceptum. De diuina lege, nihil addubi­tandum. Multi primaeuis hominibus, aut hominum prīcipibus potius, immo uitae lucernis ac luminibus tribuendum extimant, Hermes (ut aiunt) Trimegistus Egyptijs, Phoroneus Argiuis, Solon Atheniēsibus, Lacedemonijs Lycurgus, Numa Romanis, et alijs alij leges instituerunt. Qui quod Hermeti, multo uera­tius Abrahamo Mosi (que) tribuissent. Hij nan (que) quod ab ipso deo tam familiariter ipsos edocente sumpserūt: ad totius Orbis aptis­sima gubernacula ueracissime trāstulerunt. Authore Plutharco non errabis si septem illis sophis quos adeo mirata est Graecia primas in condendis legibus attribuas. Ne (que) desunt qui Cererem primam esse legiferam asseuerent, quae sicut fruges ac alimenta sic et leges adinuenisset: ut corpus et animum una pasceret. Homi­nes etenim tam legibus seruari q̄ ali cibis oportet. At illi si quod simulachro ueritatis, ipsi ueritati synceriter ascripsissent: non ab­surda ratione moti uideri possent. Si patriarchis, prophetis: si ducibus at (que) regibus: si caeteris afflatu diuino concitatis: si Chri­sto [Page] deo et honini legum conditionem assignassent: optima at (que) inuicta se ratione firmassent. Ab hijs etenim corporis at (que) ani­mae nutrimentum pariter emersit. Ab hijs legum latio caepit, et in hos desinit. Verumenimuero si quis ultra limites naturae non aspiciat, inueniet ex ipsis philosophiae penetralibus, ex adytis So­craticae disciplinae tanq̄ e diuino quodam sacrario, leges ab inijtio profectas esse. Moralis enim est philosophiae quam Socrates tanq̄ e coelo deuocasse scribitur, uirtutum ac uiciorum naturam et discrimen adaperire: ad illas acriter hortando ab hijs acertime de hortari. Sed eo leges aut ipsa philosophia sunt superiores, aut eius saltem sunt portio prestantissima, ꝙ ille imperio uindicta (que) nituntur haec solum hortando dehortando (que) procedit, Laudare sequi (que) uirtutem et uicia fugere ac detestari legibus cum morali ciuili (que) disciplina cōmune est: sed leges insuper uirtutes ex merito premijs ornant, fauoribus augent, et honoribus extollunt: flagi­tia uero non uetant modo, sed debitis etiam supplicijs admissa castigant. Ad obseruationem virtutis et honestae conuersationis impellunt, a turpi uiciosa (que) uita retrabunt inuitos: igne ferro si­mili (que) censurarum seueritate scelera de ciuitatibus excludunt, ut uirtures ibi solas inserant, qua solū gratia sunt utiliter a maiori­bus introductae. Harū ita (que) utilitatem si perspicere cupias, inde facillime colliges si res quas per legum authoritatē adipiscimur, introspicias. Quales sunt libertas, pax, tranquillitas, et honeste prospere (que) uiuendi facultas. Libertas inaestimabilis profecto the­saurus, in seruitutem cito recidit, si leges auferas. Sublata legum authoritate, pax omnis euanescit et tranquillitas: nihil in uita quietum, nil tutum aut honestum cōstare poterit, ut mori sit sa­tius q̄ exleges uiuere: non esse melius, q̄ sic esse. Quicquid mul­tis laboribus maximis (que) periculis quaesitum est, si sic teneamus ut in usum nostrum tuto et quiete conuertere possimus, totum id bonitati legum debemus: quae nisi libidines insanas et abomi­nandas cupiditates perditorum hominum infringerent at (que) co­hiberent, latronum parricidarum et sicariorum indignissima tur­ba [Page] bonis ac honestis quibus (que) uiris omnem tranquille uiuēdi lo­cum intercluderent. Quid ab homicidio uel adulterio, quid or­bem ab omni flagitio libera [...] nisi timor et reuerentia legum? An uxores in complexu uirorū, in sinu parentum liberi: an usq̄ ulli tuti forent nisi legum beneficio? Extra id, non hospes ab hospite tutus, nemo rerum suarum sed nec uitae securus. Iura inuēta me­tu iniusti fateare necesse est. Tempora si fastos (que) uelis euoluere mūdi (ut inquit Horacius). Ante leges conditas impotentiorem uiribus aeditior caedebat ut in grege Taurus. Tum ob id caepe­rant ponere leges, ne quis fur esset, neu latro ne quis adulter, ne quis ullis se criminibus inficeret aut ab honestioris uitae tramite deuiaret. Bonos ita (que) studiosos (que) lex ipsa coronat, malos argu­endo corrigit: elatos deprimit, dum humiles ac modestos euehit et sublimat: uoluptuosos cruciat, et castos exhilarat: ambiciosos exinanit, dum gloriae refugos ad honorem ac gloriam eleuat: la­boriosos muneribus donat, dum torpentes et ociosos excitat: col lapsum ecclesiae statum reparat et instaurat, dum cunctos errores atterit et expellit. Hinc nan (que) uelut e prato florum omni genere consperso, quaecun (que) iu [...]antrem ecclesiasticam, quaecun (que) uirtu­tum aedificia struunt, quecun (que) uicia comprimunt et ardores concupiscentiae restingunt: tanq̄ ad manum habemus. Hinc euan­gelica margarita queritur, erthesaurus absconditus adinuenitur. Hinc arma sumuntur quibus heretici qui (que) iugulantur, quibus osores perfidi sacramentorum orthodoxae (que) ecclesiae prosternun­tur. Hinc abunde promitur quo CHRISTI qui est sponsus ecclesiae, sponsae (que) libertates appositissime tueamur. Hinc Arrij, Sabellij, Eunomij, Cherinthi, Nouati, Nepotiani, Montani, He­bionis, Hussi, Vvycleffy caeterorum (que) prorsus heresiarcharum ca­pita contunduntur, et ipsorum omnia membra vastātur. Hinc imperatores et reges, sacerdotes et pontifices audiunt, quo re­gere regi (que) debeant: hinc totius populi norma deriuarur, hinc omnis humanae uitae synceritas et religio pendet. Sola legum ma­iestas salutis et uitae custos est fidissima, sola societatis humanae [Page] uinculum indissolubile. Ad cuius noticiam qui diuino munere longo (que) studio conscenderint, magnum prae caeteris honorem ac uenerationem indipiscuntur. Hijs magistratus et officia (nec im­merito) comittuntur, hijs rerum et regnorum arbitria creduntur, in horum iudicijs difficillima quae (que) negotia collocantur. Vnde crassus non illepide censuit domum Iuriscōsulti totius oraculum ciuitatis esse: ut a quo omnes calamitosi et grauati subsidium ex­petunt, responsa uitae (que) consilia flagitant. Illuc plaeri (que) anxij so­liciti (que) ueniūt, qui responsis gratis tanq̄ ab Apolline receptis, spe bona pleni redeunt. Quam obrem legum uocantur antisti­tes, humanae uitae duces et rerum diuinarum simul et humanarū sacerdotes et praeclari iudices. Inter quos tu uenerāde presul eluces, ut inter stellas Luna minores. Hoc ita (que) quicquid est exigui muneris, leta frōte tua paternitas admittat: et quod exposcit praesens patrocinium impendat. Valeat tua paternitas ueneranda.

¶ IOANNIS LONGLONDI DEI GRATIA Lincolniensis episcopi declamatio, coram reuerendissimis in Christo patribus, domino, dn̄o Thoma miseratione di­uina Romanae ecclesiae presbytero Cardinali, Eboracens [...] archiepiscopo, Angliae (que) [...]ncellario: et domino Lauren­tio Cardinali, sedis apostolicae de latere quo (que) legatis, prī ­cipio uisitationis: ordinis beati Benedicti, apud inclitum VVestmonasterium inite, decimo die Ianuarij Anno sa­lutis. 1519.

DESCENDAM ET VIDEBO,Ge. xviii. utrum A clamorem qui uenit ad me opere compleue­rint: an non est ita, ut sciam.

¶ POSTEA q̄ primus parens hominum▪ uestem nuptialem, uestem illam omni cando­re, omni suauitaie conspersam, uestem opulen­tissimam qua dominus illum exornarat, spontaneus exuerat: postq̄ originalem iusticiam qua uiuere potuit illesus ac impollu­tus ineternum, infoelix abiecerat: magnificentissimi donatoris gratiam et amorem simul effudit. Effusa dei gratia, paradisum amoenissimam at (que) tutissimam amplius inhabitare non potuit,Desyderiū sāctorū pa­trū videndi christū re­dempturū. sed in terram de qua sumptus erat, eiectus est: ubi commissi poenas non solus ipse luit, sed omnigenae quo (que) posteritati mi­seriarum omnium longeuam sarcinam imposuit. ‘Tandem in­telligens (nam uexatio dat intellectum) omnium malorum ge­nus ex ista diuinae gratiae amissione prouenire:Esaie. xx viii. continuo gra­tie recipiendae desyderio quasi tabescens, in dies magis (que) clami­tare cepit Veni domine, ueni, uide, uisita uineam istam.psal. lxxix Veni ostende faciem tuam, [...] s [...]lui erimus. Venias obsecro, iam noli tardare, relaxa fa [...]inora, sordes ablue,Ibidem. peccata tuae plebis absterge. Veni inq̄ domine,Psal. Cv. ueni et uisita nos in sa­lutari tuo.’ Visitari cupit hic humanum genus, ut post uitae correctionem deletam (que) poenitentia culpam, redeat in gratiam: [Page] quam sibi restitutam uti (que) conseruet, et conseruatam augeat. Sic orabat lapsus Adamus, in Adamo genus humanum. ‘Sic clama­bant sancti patres in limbo, sic uisitari praeoptabat suo quis (que) iu­stus ordine post Adamum us (que) ad CHRISTVM, qui est salu­taris immo uerissima salus omnium hominum: qua se uisitari, se (que) donari postulabant,Psal. Cv. tam crebro supplicātes Visita nos uisi­ta nos domine, uisita nos in salutari tuo. De quibus CHRI­STVS, de quorum desyderijs intimis ait apostolis Multi iusti­uoluerunt uidere quae uos uidetis,Mat. xiii. et non uiderunt: et audire quae uos auditis et non audierunt. At horum lacrimosa suspiria, horum singultus, et ductos alto de pectore gemitus, clementissi­me prospiciens deus pater Vbi uenit plenitudo temporis misit fi­lium suum,Gala. iiii. ut horū uotiuo clamori satisfaceret: et benignissimus filius cum in forma dei esset,Phili. ii. semetipsum exinaniuit formā serui accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inuentus ut homo:Ioānis. i. Baruch 3. Gala. iiii. cū esset uerbum, caro factus est et habitauit in nobis, in terris uisus et cum hominibus conuersatus est: factus est sub lege, factus obediens us (que) ad mortem, ut eos q sub lege erant co­piosissimo sanguinis sui precio redimeret, ut peccatores ex infero rum ergastulo uinctos uisitando solueret, ut impie uiuentes ad uiam uirtutis, ut errantes et inscios ad lumen ueritatis reducetet, ut omnes ad charitatem et beatitudinē exemplo suo prouocaret.’ Vniuersis ea redemptio sufficit: sed sūt qui sibi uirtutem eius pre­cludunt, dum uitam adaptare nolūt ut recipiant. Formanda est uita ad imitationem Christi hijs, qui uolūt regni eius cohaeredes esse. Deriuat enim Christus a deo patre quod hominibus pro­ponat imitandum. Et q̄q̄ in deo potentia, sapientia, maxima (que) copia rerum insunt: insunt simul benignitas et clementia, pietas et misericordia: nec tamen potētiam aut sapientiam exigit a no­bis, sed misericordiae solius imitationem. Vt misericordiam ante omnia imitari conemur, Christus admoniturus inquit Estote mi­sericordes sicut pater uester coelestis misericors est.Luce. vi. Expo. ‘Estote miseri­cordes (inquit) misericordes, sicut pater coelestis. Notate uerba, [Page] sign [...]te mysteria.’ Notate uerba non hominis, sed Christi:Imitand [...] de [...] in sola mī [...]. non ho­minis sed omnipotentis dei. Signate mysteria, quibus edocemini sola misericordia sua deum operatum esse salutem hominū: ut in­ter se semper habendae mutuae charitatis illinc ansam arriperent. Notate ꝙ non dixerit Estote potentes, ꝙ non dixerit estote sapi­entes, uel estote locupletes sicut pater uester coelestis potens, sa­piens▪ aut locuples est: sed tantū estote misericordes. In deo nan (que) nos imitari uult non quidlibet, sed quod est imitabile. Sapientia, potestas, et opulentia inimitabilia sūt: imitabilis sola misericordia, quam ut assequi collaboremus adhortatur. A reliquorum fastuo­sis desyderijs ubi (que) scripturarum absterret, pericula quae sequi so­lent inculcans. ‘Precipitem appetitum potentiae gloriae (que) munda­nae repentina fere deiectio sequitur:Psal. 7 2 [...] Luce. 1. affirmante propheta Deiecisti eos dum alleuarentur, Et cantico Mariano Dispersit superbos mente cordis sui, Deposuit potentes de sede. Sapientiam seu sci­entiam superbia saepe comitatur, uel assertore quidem apostolo Scientia inflat: et superbiae ruina comes est.1. ad Cor. 8. ‘Diuitiae concipiunt et pariunt obliuionem dei, quemadmodum Moses prophetarum primus approbat Incrassatus est dilectus et recalcitrauit,Deut. 32. Expo. 2. Para. 15. incras­satus dereliquit deum factorem suum. Qui uero derelinquit de­um, derelinquetur ab eo.’ Derelictus a deo, beneficio uacat aduen­tus CHRISTI: uacat gratia quam solus CHRISTVS at­tulit hijs, quos uisitare dignatus est. ‘Ideo non potentiam, non diuitias aut sapientiam nos queritare iubet, in quibus deum non imitari possumus (ꝙ hijs nunq̄ non optime deus utatur, nos fer­me semper abutamur) sed misericordiam, sed perpetuum mutue charitatis exercitium, in quo qui dei uestigia consectantur, ueraci­ter adimplent quod CHRISTVS iniungit Estote misericor­des sicut pater uester coelestis misericors est.Luce. 6. Roma. 8. Et hij ueri sunt filij dei qui spiritu dei sic aguntur. Pater enim coelestis: Misericordiam (inquit) uolo, et non sacrificium.Math 9. Expo. En paternam uocem christiane fili. Misericordiam (inquit) uolo, misericordiam. Sed quare se nolle sacrificiū ait?Nō vituper [...]l sacrificiū / sed mī [...] prefert. Sacrificium ne uituperat qui per os prophetae [Page] sic omnes alloquitur Sacrificate sacrificium iustitiae?Psal. 4. Nequaq̄ ui­tuperat' non damnat, sed apertissime demonstrat sacrificiū abs (que) misericordia sibi minime placere, nec esse laude prosequendum. Verum, Scribe et Pharisei christianae doctrinae calumniatores, ad aure dumtaxat popularis ancupium intenti, diuinae (que) uoluntatis obliti: sacrificia frequētabant intermissis misericordiae ope [...]ibus, e quibus solis uera sidei iustitia nascitur. ‘Quorum idcirco simu­latam esse iusticiam CHRISTVS ostendit, et eam acerrime re­praehendens,Math. 5. caeteros ita cōmonisacit Nisi abundauerit iusticia uestra plusq̄ scribarum et phariscorum, non intrabitis in regnum coelorum. Quia contempta tu [...]ba pauperiorum et eorum necessi­tatibus non humaniter adiutis: non arbitremur per solas oblatio­nes et sacrificia, per solas uictimas et holocausta, nos adipisci pos­se regnum dei.Marc. 12. ‘Nempe proximum diligere tanq̄ seipsum, ma [...]us est omnibus holocaustomatis ac sacri [...]icijs (ut ait euangelista).’ Ita (que) pijs ac benignis operibus et quottidianis misericordiarū ex­ercicijs, premia consequamur aeterna necesse est. Oportet, oportet accedentem ad deum credere, quoniam sine fide impossibile est placere deo:Iacobi. 2. at sides sine operibus mortua est, nec ex [...]ide tantum,' sed ex operibus quo (que) secundū [...]idem exhibitis iusti [...]icatur homo. ‘Horum autem operum cuiusmodi debeant esse (sicut praelibaui­mus) exemplar cōstituitur ipse IESVS CHRISTVS, qui de se sic ait Exemplū dedi uobis ut quemadmodū ego feci,Ioānis. 13. ita et uos faciatis. Qualiter imitemur et in qualibus operibus: in libro uitae, in sacra scriptura cōtemplabimur.’ Ex omnibus autem opera mise­ricordiae maximopere proponit imitanda nobis: in quibus (quod possumus) ut illum tanq̄ praeceptorem optimū imitemur oremus. ‘Cum prius ostenderimus quomodo CHRISTVS iussu patris B e caelo descendit, ut quos per misericordiam a peccato redimens sa­luti restituerat, ad imitationem misericordiae cōcitaret: nunc osten­demus (auspice deo) qualiter et ante descendit et semper est des­censurus, ut qui suaui consilio duci nolunt ad perpetuam honesta­tem ac uirtutem, flagello trahat ad uitae correctionem, iuxta quod [Page] deis (ut in Genesi scribitur) ait Descendam et uidebo utrum cla­morem qui uenit ad me opere compleuerint.Tria genera misericordie. ‘Inter omnia quidem opera misericordiae, errata corrigere uitia (que) propulsare,Gene. 18. primarium sib locum uendicat: sicut apparet clarissime, in distinctione qua­dragesima quinta, cap. tria genera. Tria sunt enim genera mi [...]eri­cordiae, una corporalis, egenti dare cum poteris: altera spiritualis, ei r [...]mittere a quo laesus fueris: tercia delinquentes corrigere et er­rantes in uiam reducere ueritatis.’ Vt duo priora transeamus, hoc unum tercium membrum uix tota concio nostra sufficiet enarrare. Hocinter omnia misericordiarum opera primum est, precipuum et deo pariter ac omnibus acceptissimum. Quid enim melius, quid dignius aut praestantius est q̄ peccata sic prohibere ne cōmit­tantur: et quae cōmissa sunt iustissime retundere? Quid gratiosi­us, quid sanctius, et quid (ut uere dicam) est diuinius: q̄ curare ut rebus omnibus modus et ordo seruentur? Quid magnificentius aut gloriosius q̄ omnem operam et animi curam huc con [...]erre, ut singuli debitam uiuendi formam obseruent? ut (que) bene uiuentes uirtutum premia ferant? et errantes in ueram CHRISTI uiam uel inuiti redeant? ‘Rem deo g [...]atissimam facimus quando compa­tiētes, mala proximorum abstergimus: quando mansuetudo cum seueritate et lenitas cum rectitudinis zelo temperatur: quādo cum apostolo incōmodum aut miseriam aliorum in nostram ipsorum uertimus, uerissimos affectus misericordiae tanq̄ ex ipsis precordijs ita testati Quis infirmatur et ego non in [...]irmor, quis scādalizatur et ego non uror?2. ad Co. 11. Mala proculdubio cōmittētibus potius q̄ incom­moda patientibus, est condolendum. ‘Cui mellifiuo spiritu plenus Bernardus ita subscribit Sunt ne in te uiscera christiana o homo, qui corpus plangis a quo recessit anima,Bernar. et non animam a qua re­cessit deus?’ Quanto praestat anima corpori, tanto mitius in ani­mam q̄ corpus actitandum. Si chara sint quae foris habemus: quanto charior esse debet quam possidemus intus anima▪ ‘Si ne­gligentes animam, sedulo curemus terrena:Luce. 19. merito reprehende­mura CHRISTO cum Phariseis audituri Cuius uestrum bos [Page] aut asinus in puteum cadet, et non continuo extrahet eum? At quanto melior est anima hominis asino, quanto boue praestarri­or?’ Asinum etiam alienum uidens in foueam aut uolutabrum pe­riculose delapsum, illico subleuans educis: corpus proximi langui­dum aut uulneribus affectum fomentis, emplastris et cataplasna­tis adiutas: et animam eius tam multo preciosiorem, preciosissi [...]o CHRISTI sanguine redemptam, cum languida fuerit aut a­licunde periclitata, non iuuabis? Oues perituras non curabis re­ducendas ad gregem? Q̄uis mercenarius deserens, amissas fu­giat: bonus pastor ne prorsum pereant undi (que) requiret. Miseri­cors pastor pascet manentes in pascuis, errantes reportabit, et re­portaras acri custodia tuebitur.2. ad Cor. 1. ‘Etenim omnipotens deus qui pa­ter est misericordiarum et deus totius consolationis, quum So­domorum et Gomorre detestanda scelera nimium inualuisse cer­neret:’ corrigere uolens aut extinguere, sic intime dilecto sibi Abrahamo praedicit Descendam et uidebo utrum clamorem qui C uenit ad me opere compleuerint,Gene. 18. Expo. an non est ita ut sciam: ‘et pa­stor optimus immo pastorum primas ac caput ecclesiae CHRI­STVS IESVS uere omnes langores nostros ipse tulit,Esa. 53. [...]ul­neratus est propter iniquitates nostras, et attritus propter scele­ra nostra:1. Petri. 2. peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lig­num,Deum descē ­dere quid sit. cuius liuore sanati sumus. At quando deum uel patrem uel filium [...] caelo descendisse dicimus, ne mutationem in alterutro localem inde colligas qui ubi (que) praesens est, qui omnia continet: sed tunc descendere dicitur quum rerum humanarum prouidenti­am, quum humanae fragilitatis se curam habere demonstrans aut peccatis extinctis per flagella peccatores emendat, transgresso­res corripit, correptos reformat at (que) reconciliat: aut bene bea­te (que) uiueutibus parata praemia distribuit.’ ‘Quae quidem omnia tunc operatus est et compleuit apertissime:Phili. 2. quando non rapinam arbitratus est esse se equalem deo, sed exinaniens semetipsū ac [...]or­mam serui accipiens, descendit et processit ex patre, non ad curan­das dumtaxat oues quae perierant: sed ad portandas etiam ipsa­rum [Page] iniquitates.Deu [...] ali [...] ascendit / alij [...] descendit. Et licet CHRISTI descensus incarnatio sit eius: in alio tamen sensu alijs sursum est etascendit, alijs deorsum et descendit. Cum tribus electissimis apostolis in montem excel­sum ascendit, coram illis in eodem monte transfiguratus est, hijs et caeteris omnibus quibus datum est nosse mysteria et a [...]chana regni caelestis ascendit et sursum est. Scribis Phariseis et horum sequacibus quorum uitam improbat et peccata condemnat, cas [...]i­gare uolens: plane descendit et deorsum est. Descendit ut flagel­ [...]is ydolorum cultus, et ubi (que) diffusa scelera deleret. Hic autem IESVS CHRISTVS clementissimus, postq̄ morte deuicta potitus egregio triumpho contra mortis imperiū celebre trophe­um erexit, et regressus unde uenerat, sedit ad dexteram patris ubi nunc ipsum aduocatum habemus: nequaq̄ immemor remansure fragilitatis utut deleta suit iniquitas: ne gregem suū sine pastore derelictum, luporū morsus inuaderet, ne uinea sine culture ste­rilesceret, ne ecclesia sine rectore uacillaret, ne christiana religio sine diligentia principis insolētia periret, ne totus deni (que) terrarum orbis sine doctore praeceps in uicia ruens intabesceret: arte p [...]en­tissima uere (que) diuina prouidit. Ante recessum uicarium genera­lem delegit, instituit, et omni modo confirmauit: qui statim a re­cessu suo sua uice fungeretur in terris, et eadem identidem sunctu­ [...]os alios seriatim deligendos ostenderet. ‘Quorū unicui (que) plenam ligandi soluendi (que) potestatem conferens inquit Tibi dabo claues regni caelorum,Math. 16. Expo. Quodcum (que) solueris super terram erit solutum et in caelis, et quodcum (que) ligaueris erit ligatum.’ Claues ait,Claues Petri. quia claue bifari [...] Petrum, Petri (que) successores donauit: ut qui dignis ia­nuas aperiunt, indignos excludant. ‘Haec gemina clauis longa iam patrum serie, peruenit ad Leonem decimum patrem sanctissimum at (que) uigilantissimum, et meritissimum CHRISTI nunc uica­rium: qui non oblitus qualiter deus pater se descēsurum ait ad cor­rigendos mores peccatorum, et CHRISTVS filius iniquitates ipse perferens aboleuit: illud elogij diuini secum in animo repu­tans et adimplere praeoptans ait Descendam et uidebo utrum cla­moremGene. 18. [Page] qui uenit ad me:Delegata po­testas summi pontifi [...]is. opere compleuerint. Videbo num erro­res orbis increbrescant, de quibus tam frequens uociseratio iacti­tatur: et an errores suos admonitus agnoscere uelit.’ Sed quoni­am non omnibus suam praesentiam exhibere potest: quam acce­pit a CHRISTO potestatem, dignioribus et sui similioribus (uti necessitas exposcit) ubi (que) partitur. Ita (que) iam descēdit ad hūc orbis angulum non ipse, sed cum eius authoritate ac mandatis hij celeberrimi reuerēdissimi (que) in CHRISTO patres, hij duo car­dinales incliti, sedis apostolicae meritissimi de latere legati, duo uiri eximiae uirtutis ac doctrinae, uiri plane apostolici: quibus hoc ne­gotium iniunxit et suam potestatem ita credidit, ut uicia domitent et mores componant, ut maculas abstergant et uitae candorem in­troducant, e [...]rores ut tollant et lumen ueritatis ostendant, ut mala propulsent et uentura gaudia monstrent: ‘deni (que) (quo multa pau­cis absoluam) ut euel [...]ant, destiuant, dissipent, at disperdant, ut aedificent et plantent:Hiere. 1. ut enormitates extirpent et uires uirtutum constabiliant.’ Verum quia religiosorum nunc res agitur, et ad D eorum peculiare solacium ac spirituale gaudium uisitatio praesens instituitur:Lib. 10. de ciuita dei. ad eos noster iam sermo cōuertetur. Et quoniam om­nis institutio quae a ratione suscipitur, debet a diflinitione profici­sci, ut intelligatur quid sit de quo sermo habetur: principio dicen­dum quid sit religio et quotuplex.Religio defi­ni [...]ur. ‘Religio uero (ut Augustinus ait) est cultus diuinus, Nempe religio cultū et honorem [...]oli uero deo debitum significat:Reli [...]ia qua­druplex. Fit sic quotquot fideles sunt, ijdem religio­si nuncupantur.’ Vel id designat religio quod sanctitatem quan­dam synceram et absolutam indicat, quomodo quicū (que) christiani formatam (ut uocant) fidem habent, qui fidei charitatis opera iugiter annectūt, religiosi sunt: et sic optimi qui (que) christiani, reli­giosi merito censentur. Et quia clerici plus caeteris dei cultum at (que) diuinorum operum prositentur et prae se ferunt exercicium: non absurde seorsum religiosi uoritantur. At qui professione uot [...] (que) se totos dei, praelati quo (que) sui subdunt imperio, mundo renunci­antes et omnia quae possident, corpus ac animam ultro relinquen­tes: [Page] hij foli praecipue quidem, et autonomatice seu per quandam excellentiam religiosi uocitantur. Hij certe professores apostolicae uitae cum CHRISTO in montem ascendentes auscultant, con­templantur, et quae docentur in scripturis inaudiunt. ‘Audiunt Beati pauperes spiritu, beati qui lugent, beati mundi corde,Math. 5. beati qui persecutionem patiuntur pro nomine CHRISTI. Audi­unt Qui uult meus esse discipulus abneger semetipsū,Luce. 9. tollat cru­cem suam, et sequatur me. Audiunt Si uis perfectus esse,Math. 19. uade et uende omnia quae habes, Da pauperibus et ueni sequere me. Au­diunt Thesaurisate uobis thesauros in caelis.Math. 6. Audiunt Qui re­liquerint domū, fratres, sorores, patrem, matrem, uxorem, filios,Math. 19. agros, propter nomen meum, centuplum accipient et uitam aeter­nam possidebunt:Ibidem. et cum apostolis respondent Ecce nos reliqui­mus omnia et secuti sumus te.’ Nos ad imitationē CHRISTI cūcta facimus: ut CHRISTI patientiam ut CHRISTI ex­emplar imitemur, omnia patimur.Tria substan­tialia religio­nis. Huius autem religionis tria praecipue sunt precepta: Paupertatis uidelicet, obedientiae, Casti­tatis: quae etiam substantialia dicūtur, propterea ꝙ quotquot eam profitentur, ad haec perpetim obseruanda dent fidem adiuncto uoto solenni. Quanta (mirum) christiane synceriratis inde na­scantur exempla, si haec integre seruentur ex professo: sin uiolen­ter aut tepide custodiantur, grauia surgunt offendicula. Quare cum iam fama percrebuerit ac clamor assiduus ad aures praecati sanctissimi patris deuenerit, nunc istanc, ruinam minitari uel frigi­de E quidem obseruari: idem paterne compatiens ait Descendam 'et uidebo utrum clamorem qui uenit ad me opere compleuerint. Et quod ipse spiritu praesens ait: id hij duo reuerendissimi patres corpore praesentes exequentur. At nos quod nostra nunc interest concionem nostram (quantilla sequetur) eo referamus, ut exhor­tatio religiosos ad emendationem sui (si qua sit opus) alliciat.Religiosi mū dum contem­nent. Et ut status uester religiosissimi uiri religiose teneatur: affectus ue­stros ab amore mundi primum opottet auertere.1. Ioan. 2. ‘Vos ita Ioan­nes alloquitur Nolite diligere mundum ne (que) ea quae in mundo [Page] sunt, Omne quod est in mundo concupiscentia carnis est, con­cupiscentia oculorum, aut superbia uitae. Oculorum ista con­cupiscentia a deo mentem alienat, sensum distrahit, perfectio­nem imminuit: quorum contemplatio cum superis esset et in cae­lo conuersatio inferne rapit, ac totum hominem corrumpit.’ Oculos igitur claudite, cohibete reliquos sensus, ut solis super­narum rerum speciebus ad mentem pateat introitus: et tunc per­fecta dei charitas ad quam anhelare debetis, exclusis mundi lu­bricis amoribus, manebit in uobis Tunc deus erit in uobis▪ et uos eritis in illo.Ibidem. ‘In hoc scietis ꝙ in illo sitis, si quemadmo­dum ipse ambulauit et uos ambuletis. Ipse ambulans in pau­pertate uobis ait,Math. 4. uenite post me. Pro uobis ita (que) pollicentur a­postoli Nos relinquimus omnia ut sequamur te. Quapropter secundum apostolicam traditionem,Math. 19. omnes antiqui patres com­muni uoto decreuerunt ut religiosi (quatenus deo uigilantius ac tutius inseruirent) sicut unum sentirent in domino,Act. 4. cor unum et a­nimam unam habentes: ita cōmunem quo (que) substantiam habe­rent, ut comuniter omnia possiderent, nec auderet quisq̄ aliquid tanq̄ sibi proprium uendicare, uel hoc aut illud suum dicere.’ Tol­lenda censuerunt, tollenda de medio monachorum haec duo pro­nomina Meum at (que) tuū:Emedio tol­lenda meum at (que) tuum. ꝙ ex eis iurgia frequenter et obloquia, ex eis dissentiones, irae, rixae, contentiones, inuidiae, contumeliae, seditiones, et caeterae dissolutiones nōnun (que) oriantur. ‘Tollendam censuit CHRISTVS omnem solicitudinem mundanam, om­nem curam corporalem,Luce. 12. quibus ita praecipit Nolite soliciti esse di­centes Quid manducabimus, quid bibemus, aut quo operiemur: Scit pater uester coelestis ꝙ hijs omnibus indigetis Primum que­rite regnū dei,Expo. et haec omnia adijcientur uobis. Querite quae dei sunt non quae uestra:’ querite deum non mundum, lucrum animae non commoda corporis aut mundi compendia: querite sanctam ac religiosam regulam, regulam ueritatis ac uirtutis: et inuente, synceritatē obseruate quo uitam istam monasticam quam habitu nomine (que) praefertis opere compleatis, et haec omnia adijcientur [Page 6] uobis: nihil necessarium uobis deerit, sed optimus dominus ope­rarijs suis quae sunt huic uitae necessaria prouidebit. Signasti CHRISTVM, signasti quem imiteris o monache, notasti bea­tos apostolos. Horum ita (que) uolūtariam, horum sanctam et per­fectam paupertatem uolens amplectere. Nunq̄ ab animo tuo recedat, quemadmodum CHRISTVS paupertatem secutus ipse sit, adeo laudarit in alijs at (que) magnifecerit. Laudauit inquam et extulit uerbi preconio, extulit etiam et sublimauit opere suo. Math. v. quo paupertati beatitudinem futurā ibi praenūciat Beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum. Opere quidem,Bernar. quoniam (ut Bernardus inquit) CHRISTVS pauper natus est, pauper uixit, pauper obijt.’ ‘Cuidam auaro assentatori uitae suae paupertatem ipse commendando declarat in hunc mo­dum Vulpes foueas habent et uolucres caeli nidos: filius autem hominis non habet ubi caput suū reclinet.Mat. viii. Expo. Voluit ille auarus Scri­ba IESVM sequi, ut per eius miracula questum faceret. At IESVS me uides inquit, ne domum quidem habere propriam.Quidā ꝓpter diuitias christū secuti sunt. Talē oportet esse qui me sequetur: Et tu bone monache qui cum 'Scriba ex professione fateris Domine IESV sequar te quocun (que) ieris: amplas porticus et ingentia tectorum spacia metieris?Ibidem. im­mo latifundia conquires, et quesita omni lacrimonia defendes? CHRISTVS autem quo nemo pauperior, nemo humilior. nemo apud mundum abiectior: hanc ideo formam uilissimam, hanc pauperrimam induit, ut exemplo uitae suae certissimum sco­pum suis imitatoribus, suis religiosis, suis monachis praefigeret: ‘quorum unicui (que) cum euangelico adolescente ad uitam caelestem uelut anhelāti responder Si uis perfectus esse uade et uende om­nia que habes, et da pauperibus.’ Hoc audiant omnes religiosi,Mat. xix. Expo. audiant monachi. Audient audient qui ueri monachi sunt.Perfectus solius christi est imi­tator. Sed nonnulli dicent. Nonne christianis omnibus id CHRISTVS aiebat? Non est ipsis eadem causa quae caeteris. Ipsi se perfectos fore polliciti sunt, quando sese castrauerunt propter tegnum dei. ‘Perfecti uero ministri CHRISTI nihil praeter CHRISTVM [Page] habere debent,Math. vi. sicut euangelium cōtonat Nemo potest duobus dominis seruire, Deo et Mammonae. Ita (que) si perfecti sint, mun­dana bona non desyderant, sed solo CHRISTO contenti sunt.’ Sin praeter CHRISTVM quid habeant aut habere desyderēt: perfecti non sūt. Et si perfecti non sint qui se perfectos fore pro­miserant, si non sint quales uoto se astrinxerāt: ueritas in eis non est▪ Sapien. i. Et os quod mentitur, occidit animam. Quapropter arrige aures tu religiose, CHRISTVM ausculta tu serue dei tibi lo­quentem,F consydera pie monache quid dixerit. Non dixit Si uis perfectus esse potēter epulare, strenue pota, crapulare saepe, dor­mita saepius: non dixit Si uis esse perfectus ad honores aspira magistratus sublimes appete, ad principatum contende et delicijs fruere: ne (que) dixit Si perfectus esse uelis agros aut prouētus agro­rum conquiras, thesauros accumules, preciosis uestimentis at (que) uasis domos adornes: aureis, argenteis ue poculis abachum aut memsam instruas: haec aut alia monumenta preciosa recondas. Nihil horū,Facienda pauperibꝰ eleemosy­na. nihil horum: sed, sed uendēs (inquit) da: non par­tem' bonorum tuorum ut Ananias et Saphira timidi dispensato­res, qui post uotum ex patrimonio suo portionem precij sibi re­seruantes,Act. v. praesenti periere uindicta, expirantes ante pedes Petri. Nec id crudelitate sententiae, sed correptionis exemplo fiebat. Verū omnia (inquit) dato quae iuste possides, si possideas. Qui­bus (inquies) dabo? Da pauperibus non histrionibus, non pa­rasitis, non assētatoribus, non inanibus seruorū cateruis, sed nec' ullis diuitibus: non consanguineis aut affinibus opulentis. Siue cognatus siue sit alienus, tantū in eo paupertatem consydera. An quibus dicitur:Hospitali­tas religio [...]orū decus. hoc obseruatur a religiosis? An ad mensam pau­peres inuitant? an hospitales sunt? an fores aperiunt et fercula pauperibus apparant? Si quibus: solis certe diuitibus hostia pa­tefaciunt. Ad pr [...]ndium uel cenam non caecos, non claudos: non debiles▪ sed amicos, sed cognatos et uicinos locupletes inuitane, qui reinuitare uel retribuere possūt. An uagos et peregrinos, pe [...] uias▪ per sepes at (que) plateas miserabiliter incedentes, an opibus e [...] [Page] auxilio destitutos, an Lazarum pro foribus iacentem in domum suam introducunt? an uestimentis nudos operiunt? efurientibus panem frangunt, sitientibus potum erogant? an insi [...]mos et in carcere clausos misericorditer uisitant? Si sic, si sic faciant, proba­bit eorum facta dominus uisitans eos ex alto: probabit sanctissi­mus Leo pontifex sūmus, qui nunc descendit ut eos uisitet: pro­babunt hij spectatissimi patres qui talem inter eos uitam inuen­tam expetunt. Erubesce religiose, erubesce: uiae praeteritae te pu­deat, qui uitam multo aliam q̄ tui sancti patres et precessores actitas. Quomodo signa per [...]ectionis ostendis, quomodo per­fecte religionis habitum ut te perfectum ostendas induis, qui non minimam perfectionis partē obseruas? Quomodo religiosus ap­pellari uis qui nec ad plenum religiose uiuis, uix (que) quid sit uera re­ligio cogno [...]cis? aut si scias, mirum ut in actione tam rarenter ex­hibeas?Qualiter ho­die religio te­pescat. Videre uideor uitam religioni contrariam inter complu­res eorum, qui pro religiosis habentur. Arbitror nimirum, arbi­tror si uera sint (ut sunt profecto uerissima) quae in sanctorum patrum libris scribuntur, uix umbram religionis, uix umbram no­strae clericalis professionis quae sub ipsis sanctis ab inijcio patribus cepta est: iam in orbe remanere. Nonne si magnificos appara­tus, ornamenta preciosa, mensas omnibus artificijs instructas: si lautitijs et exquisitis epulis oneratas, secundis quo (que) uel tercijs ferculorum missibus et tragimatis etiam (ne quid desit) adampla­tas habeant: si uarios equorum ornatus, si aucupiorum, uenatio­num, negotiorum secularium, irreligiosarum uagationū frequen­tiam consectentur: si uestium aut aliorum eiuscemodi curiosiatem et molliciem asciscant: nonne magnatum secularium, nonne mun­danorum hominū potius q̄ religiosorum haec esse reputabuntur? Haec nimirum omnia synceriter sanctis monachis interdicūtur in Clemētina illa Ne in agro dominico de statu monachorū:In Cle. Ne [...] agro dn̄ico. et Legatina Octoboni de monachis. et in Le­gatina in constitutionibus Octoboni de monachis et alijs religio­sis proprietarijs, ubi cuncta ad statum monachorū requisita plene traduntur: que (que) nociua detruncantur, uenationes, aucupia, ne­gocia [Page] secularia, uagationes omnino prohibentur: ubi uestium et omnium aliarum rerum quibus utuntur luxus et excessus accurate tolluntur, adiectis quo (que) transgressorum et contraueniētium poe­nis. Arbitrantur tamen nonnulli, ꝙ potentes praeclaris (que) nata­libus orti, minus ample, minus splendide uiuant ac multi religio­sorum et clericorum hodie: qui contemptores potius essemus om­nis istiusmodi uanitatis et gloriae. Haec sama clamitat. At ut G fama sileat miserorum fames ipsa non [...]ilebit: testabuntur egeno­rum uiscera. Inclamant pauperes quorum causa donata nobis sunt patrimonia, Clamant nudi, clamant infi [...]mi, clamant fame­lici, clamant siticulosi, ad fores clamant: ad fores iacent, clamant uinculis oppressi. Non sint igitur nostrae aures, non sint nostrae manus immisericordes, non sint inhospita tecta nostra, non ob­serentur aures ad hos clamores, non claudantur manus: memo­ria repetamus diuitem et lazarum, huius miseriam et illius im­misericordiam ac austeritatem quae dei uindictam excitat. Qua­propter quae in nobis est omnis adhibeatur opera ut haec reuo­centur in integrum, et uulgi opinio fama (que) deinde remoueatur. Hic clamor nonne ascendit in aures domini Sabaoth? ‘Ascendit certe in aures illius qui dicit Descendam et uidebo utrum clamo­rem qui uenit ad me opere compleuerint.Psal. 88. Visitabo (inquit) in uirga iniquitates eorum in aegestate, et penuriam inferam. Bone deus quid dicam amplius?’ ‘Semper ante ueram expertus sum, sed nunc uerissimam esse perspicio sententiam illam Chrysostomi Ne­mo laeditur nisi a seipso ut in eo quo (que) libro qui sic inscribitur,Chryso. mul­tis et manifestis rationibus ostendit.’ Hodie laeditur ecclesia, cuius antiqua pietas fere deferbuit. Et nūquid a seipsa leditur? A seip­sa profecto, Veri praecessores nostri tam religiosi q̄ seculares sacer­dotes sanctam ac onerosam agebant uitam, nos multo facilio­rem at (que) molliorem, qui iam priorem uenustatem et pietatem mundanis affectibus infecimus. Non sunt haec non sunt haec ar­ma perfectionis, non sunt haec insignia monastica, non sunt cle­ricalia: non sunt arma lucis, arma uirtutis, arma religionis: non [Page] sunt haec stigmata CHRISTI IESV. Vos autem praecipu [...] abnegationem uestri, uos carnis uestrae mortificationem, cōtemp­tum mundi: uos CHRISTI patientiam, Apostolorum, mar­tyrum, confessorum et sanctarum uirginum imitationem promi­sistis At isti talia non querebant, talia possidere nolebant. Non excidat e memoria quod legitur Bona ecclesiae bona pauperum esse, et in pauperum necessitates distribuenda. Monasteriorum conditores et primitiui patres haec quae praediximus spernebant, et uos queso spernitote: ne (que) qui seculo renunciastis, tam [...]oliciti sitis quid manducetis quid bibatis aut quid induamini, non soli­citi sitis in hijs terrenis acquirendis. Spreuisse forsan haec omnia nihili (que) fecisse dicetis. Sed respondeto tunc mihi quisquis id affir­mas: Si spernas isthaec omnia, cur ab ingressuris religionem cy­phum, coclear, aut simile quid extorques▪ quid in annum proba­tionis ingressuro uestimentū ab amicis exigis? Si uilipendas (ut ais) omnia: quare certa salaria poscis? cur quae refectioni super­sunt uenundas? cur non pauperibus distribuis? Oh quo deuenit antiqua illa parsimonia? quorsum abijt religionum auste [...]a uita? ubi tempus quo nihil non cōmun [...] fuit et id comune perpusillum erat, quo dispensatores boni et fideles fideliter omnia pauperibus pro quibus acceperant erogabant? Nunc unicui (que) plus satis, non est satis: tunc paululū, omnibus satis erat. Si uendere uelis, uende sicut CHRISTVS hortatur omnia quae habes, et da queso, da pauperibus, et ueniēs sequere CHRISTVM IESVM: Tūc (que) bonus, tūc uerus ac perfectus eris monachus, perfecte religiosus. Quales si uos nunc inuenti fueritis, bene audietis ab hijs duobus reuerēdissimis patribus, ab hijs qui monasticae regulae religiosae (que) uitae conuenientia constabilient, et enormia dissona (que) rescindent: H per quos uigilantissimus pastor ac pontifex sūmus ait Descēdam 'et uidebo utrum clamorem opere compleuerint. Visurus est an iugum paupertatis obluctantes excusseritis: an et obedientiae iugum, at (que) castitatis, aequo animo necne tuleritis. ‘Vobis enim CHRISTVS ait Tollite iugum meū super uos et discite a me,Math. 11. [Page] quia mitis sum et humilis corde Discite quia castus sum, castissi­ma de uirgine natus Discite quia pauper sum,Math 8. non habens ubi caput reclinem: et obediens sum, patri factus obediens us (que) ad contumeliam crucis.Phili. 2. Tribus hijs praeceptis CHRISTI iugum (quod idem religionis est) adimpletur,Math. 11. de quo subdit Iugū meum suaue est et onus meum leue. Suaue quidem ac leue est uolenti­bus ac humilibus: quod impatiētibus, obstreperis, et superbis in­iucundum est at (que) graue.Obedienti [...] triplex. Non omnis autem obedientia proba­bilis est, sed solum quae perfecta est. Stulta uero et superba ui­tandae. Stultam intellige, quoties homines ueluti pecora quae na­tura ad uentrem prona sūt uoluptati se dedunt, uentriculo seruiūt, et carnis affectionibus obediunt. Vnde mentis incertitudo, corpo­ris inquietatio, meditationis impeditio, delectationes indignae, uagi discursus, uenationis et ancupij frequens desyderium, cho­rearū, lusuum, caeterarum (que) lasciuiarum appetitio, edacitas, com­potatio, somnolentia, sodalicium et omni [...]aria luxuria generan­tur: quae cum sint inidonea caeteris, a religiosorum ac clericorum cetibus abhorrent. ‘Igitur o sancti, sancti monachi soli deo dedi­cati, uni altissimo famulaturi: o uiri deo digni, supernae puritatis et angelicae uitae dignationibus insigniti, sicut uas electionis et euan­gelicae uirtutis custos integerrimus apostolus uobis impēdio con­sulit Non regnet peccatum in uestro mortali corpore,Ad Ro. 6. ut obedia­tis concupiscentijs uestris:ad Gala. 5. sed spiritu ambulate et desyderia carnis, nolite perficere, opera carnis nolite adimplere: quae sunt fornicatio, immūditia, impudicicia, luxuria, ebrietates et cōmessationes. Haec, desyderia carnis et opera nolitis adimplere:Ad Colo. 3. Expo. sed Mortificate mēbra, uestra quae sunt super terram. Mortificate ferocientis carnis inso­lentiam laboribus, mortificate ieiunijs et uigilijs: redigite corpus in seruitutem ut imperium animi conseruantes assiduis orationi­bus, multis compunctionibus, lachrimis, singultibus et suspirijs feruorem pectoris exprimatis.’ ‘Frugi conuiuium, thorus asper, et amictus, uilis: perpetuae temperantiae testimonium perhibeant. Sordidae uestes, candidae mentis indicia sint: modicus ac tempera­tus [Page] cibus, flammam carni non subministret:Oclū religio­sis sēper eui­tandum. cellulas uestras co­pia librorum coornatas habere pro paradiso, unde tanq̄ lignum uitae, scripturarum matura poma decerpite.Hiero. Amate scripturas et carnis uitia non timebitis ait Hieronomus. Nunq̄ liber e manibus aut oculis abscedat, Oratio fia [...] sine intermissione: nec uigil fensus uanae cogitationi▪ pateat,Act. 12. ne (que) uana cogitatio uarias perturbatio­nes enut [...]at.’ ‘Quae si pectoribus uestris insederint: dominabun­tur uestri, et deducent uos ad peccata maxima.Hiero. Semper aliquid operis facitote, quo diabolus inueniat occupatos.’ Veh mona­chis illis, ue [...] qui dum proficiscuntur ab Egipto per desertum in terram desyderabilem, dum relicto seculo per arctam uiam reli­gionis et angustam portam conantur ad caelestem uitam:Periculū ne­gligentibꝰ re­ligiosis impē ­dens. noctes interim a [...] (que) dies ollas plenas carnium cum filijs Israel suspirantes, iterum in Egiptum reuerti cupiunt, ubi comederant carnes et pa­nem in saturitate super manna nauseando, ueh qui abiecta perfe­ctione in mūdanis oblectamētis se uolutant. ‘Veh qui religionem uentre gula (que) confundunt quorum deus uenter est et gloria eo­rum in confusione.’ Veh hijs qui ante conuersionem,ad Phili. 3. qui ante susceptam religionem parce sobrie (que) uiuentes: post religionis in­gressum gulos [...] fiunt, helluones et potores abiecti. Habet, habet iste deus (uenter inquam) suos quo (que) mystas et suos clericos, ha­bet religiosos suos et suos monachos qui per ocium quo liberi se­cularibus negotijs soli spiritui uacarent: in ecclesia torpescūt, laxe, remisse (que) uiuunt. Veh qui non ex animo frequentant orationes ac lectiones cum secretas at (que) priuatas, tum uero cōmuniter insti­tutas: sed publica conuenticula, publica magis appetunt, et fabu­losas ridiculas (que) narrationes hauriunt: non amore CHRISTI suspiria mittunt, non contemplatione rapti plorant, non ob pro­pria peccata lachrimati singultiunt, non peccatis aliorum condo­lent: sed ingurgitacioni sed insolentiae student: pleni ructant, pleni desident, rident, remisse quidem et inaniter plurimum tem­pus .I. transmittunt. At hij si canones ad se spectantes legere uel­lent: licentiam gustandi sumendi ue carnes sibi negatam inueni­rent, [Page] nedum prohibitam ingluuiem: et praeuaricatoribus in sex menses retrusionis poenam impo [...]itam: nisi quoad moderamine quodā aesus carnis egrotis▪ liceat. Obedientia superba id est super­borum, dyabolica magis q̄ humana potest appellan: qua murmu­rantes, indignantes et liuidi trahuntur inuiti ad quid faciendum. ‘Quo modo daemones (iubente CHRISTO) de corporibus ob­sessis exie [...]unt,Mar. 1. sed exclamantes insultando. Quid rei nobis [...]ecum est? Sed nec haec quidem meritoria. C [...]terum obedientia uera, humilis, deuota et perfecta: est qua quis semetipsum abnegans et CHRISTVM sequens amore dei, uoluntatem suam uolun­tati superioris hominis seu praelati sui subijcit in omnibus rebus honestis, canonicis, et non illicitis.’ Qui taliter obedit nusq̄ iubenti repugnat, nusq̄ causatur aut obmurmurat, nec iusso [...]m rationes inquirit uel causas interrogat, quis talia iubere debeat▪ an sibi pos­sit? quomodo possit tam ingens praeceptum adimplere▪ cur non alijs una iubeat? sed humiliter, simpliciter, libenter: sed hilariter et uiriliter omnia perficit. Hanc obedientiae uere speciem Paulo iam conuerso CHRISTVS infudit in exemplū nostri, qui pro­fessus a [...]bat Domine quid uis faciam?Act. 9. Ac si diceret apertissime' Domine paratus sum ad facienda queuis. ‘Patri talem ipse Chri­stus exhibuit sub mortem,Math. 26. inquiens Non sicut ego uolo pater, sed sicut tu uis Fiat uoluntas tua. Similem formam proposuit apostolis imitandam quando dixit Si quis uult uenire post me abneget semetipsum,Luce. 9. Expo. Crux christi portanda est religiosis. tollat crucem suam et sequatur me. Si quis (inquit) uult uenire post me per amorem debitum, per syncerum imitationis affectum, per dignam conuersationem, et religionem sanctam: abneget semetipsum, uelle suum abijc [...]at, et proprium libitum, propriam uoluntatem alieno sūmittat arbitrio: quia sola uoluntas ardescit in inferno.Bernar. ‘Tolle propriam uoluntatem (Ber­nardus ait) et non erit infernus. Abnegat autem semetipsum cu­ius uoluntas non est sua, sed eadem quae dei est: abnegat semetip­sum qui non curat seipsum, sed deus solus est sibi curae: non prae­fert uitam temporaneam amori CHRISTI, cuius causa san­guinem [Page] libenter effunderet, et praesentem uitam si necesse foret de­lectabiliter ob illius honorem amitteret.’ Sic ergo religiosus ab­neget semetipsum et [...]ollat [...]rucem suam. Fert crucem suam qui in tentationibus et aduersitatibus pro nomine IESV gaudēs om­nia perfert, e [...] manet inuictus a malo: fer [...] crucem suam qui uitam uere religiosam degit, cōtinuam▪ agens poenitentiam, carnem mor­tificans, tam sua q̄ alio [...]um commissa lugens et miserias omnino deplorans. Tollat ita (que) crucem suam et sequatur me, et sequatur CHRISTVM, quae dei non quae sunt hominum s [...]piat, ad ar­duum, ad uiuificum ac salutare diuinae infusionis donum aspiret: sobrie, pie, iuste, et in ueritate religiose regulae semper in hoc secu­lo uiuat: et futuri deni (que) seculi gaudia comparabit. Id quod uni­cui (que) K uestrum paternae uolens diligentissimus pastor ait Descen­dam 'et uidebo utrum haec omnia opere compleuerint. Postremo de castitate paucis est dicendum quae non est postrema sed inter monasticas uirtutes insignem locum habens. ‘Haec terrenos ho­mines angelis aequiparat, haec ex hominibus fere celites efficit, haec diuinae maiestatis uisionem cōciliat,Math. 5. Expo. authore CHRISTO Beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebūt.’ Cum mundicie cor­dis impudicitia corporis esse nequit. Vnde si beati,Sūmum reli­giosorū decu [...] castitas. tales mundi sint: immundos et carnali desyderio pollutos, miseros esse collige. Videbunt illi deum, uiso (que) fruentur: isti non fruentur nec uidebut, Omnibus ita (que) pudicitia conuenit: at religiosis qui uirtutum ex­emplar alijs esse debent, summopere necessaria est. Quam ut tue­antur et conseruent omni cura niti debent. Nec integram seruare poteru [...]t nisi uitent offendicula: qualia sunt suspecta loca, suspe­cta con [...]ortia, lasciui gestus, solutior uultus, tactus immodestior, praua (que) colloquia. Foeminarum ubi (que) societas euitanda: ne si uultus earum cordi tuo haereant, tacitum ueniat sub pectore uul­nus. Intaer has facillime candidissimus flos castitatis emarcescit, inter has pudoris lilium excidit. Quid igitur o monache mona­che serue dei omnipotentis,Uitari debet cōsouiū mu­lierum. in CHRISTI famulicium electis­sime: quid foeminarum queris alloquia? quid in claustro, quid in [Page] aede, quid in prophani [...] sacria (que), quid ullis in locis cum illi [...] stare sustines? quomodo, quomodo praesentiam earum non exhorres? quare temptis quod soli deo debes, inutili cum tis sermone transi­gis? Dedecet▪ non conuenit in publicis aut manifestis [...] eas as­socies: tantum obest ut in angulis, occultis [...]elotis solas conueni­re debeas. Esto mali nihil agas, mali nihil cogite [...], non ita ta­men in [...]amiam fugis: sed ubi ipsi toti (que) religioni notam inuris. Ideo mulierem fuge tanq̄ pestem. ‘Quan [...]umuis bona, quantum­uis sancta,Vergil. pudiea, immo pudicissima sit, tibi pestis est▪ tibi later anguis in herba. Quare consorium, colloquium, et familiarita­tem mulieris euita.’ Consuetudo nan (que) muliebris mala seculari­bus,1. ad Co. 7. peiur ecclesiasticis: religiosis multo pessima. ‘Bonū est (in­quit apostolus) mulierem non tangere: et nunquid non alloqui aut non uidere quo (que) mulierem bonum erit?Math. 5. Si qui uiderit mulie­rem ad concupiscendum fornicetur aut cōmittat adulterium: non­ne bonum est non uidere uel alloqui, ne concupiscas?’ Ne flammae manum admoneas quam nolis urere. Licet accensa lucerna pa­rietem in quo defigis non adurat, fumo tamen denigtat. Sic et ac­cessus monachorum ad mulieres, sic accessus mulierum ad illos, licet in peccatum non erumpat, peccati tamen occasionem, fuligi­nem infamiae,Eccle. 9. nominis (que) denigrationem generat. ‘Noli in faciem uirginis intendere (Solomon inquit) ne te scandaliset uultus eius.’ Sampsonem fortissimum, Solomonem sapientissimum, et electis­simum Dauidem corrupit aspectus et loquela mulieris. ‘Vas ele­ctionis sentit carnis ardorem,Ad Ro. 7. ut quod non uult ad id quasi com­pellatur.Hiero. Beatissimus Hieronimus incentiua uiciorum ardorem (que) naturae ferre non poterat: et tu te arbitraris abs (que) lapsu et uulnere posse transire, nisi omni custodia te premunieris?’ Non leue muni­mentum oportet esse, quo tutus euades. Solum remedium est quod docet apostolus Fuge fornicationem. Sol [...] fuga medetur' huic morbo.1. ad Cor. 6. Expo. Fuge petulcos oculos, petulantes linguas, gestus indecoros:Sol [...] fuga carnis incitamē ­tū excludit. fuge uultus impudicos, genus enorme uestium, genus omne mulierū: et si qua sit, haec erit euadendi uia ne pecces. Fuge [Page] cunctas occasiones peccandi, peccatorum incitamenta que (que) deui­ta. Si pius, si moderatus, si castus (quod debes) esse uelis: intra claustrum te contine, monasterij septa uel nunq̄ uel rarenter egre­dere, ciuitatum et oppidorum frequentias declina, tabernarum te periculis nunq̄ expone, foro et officinis abstine. Quid indignius quid absurdius est, q̄ uidere eos mensarum ministros, rei dome­stice curatores et oeconomos esse, qui uerbi diuini fideles essēt dis­pensatores: qui orationibus sine intermissione instarent? Quod magis scandalum aut dedecus esse potest, q̄ soli deo diuino (que) cul­tui consecratos et solenniter addictos, uel in foro uenali carnes, pisces, aut quecun (que) edulia coemere, coempta (que) domi disponere: uel in foro iudiciali causas exhibere? Iam quidē omnino delictum est in illis ꝙ forū uel iudicium adeūt. ‘Procuratores igitur, questo­res, et oeconomi uestri seculares ex aequo bono (que) sint: et uos cum sitis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, et populus acquisitionis: si uocatione qua uocati estis digni ambuletis, uti­mini L delicijs scripturarum, et harum complexu fruimini.’ Foelix uestra conscientia, foelix et beata uirginitas, si praeter amorem CHRISTI (qui est sapientia, castitas, obedientia, paupertas, caeterae (que) uirtutes) nullus alius amor uersetur in corde uestro. Hic amor amorem mundanum, sicut clauus clauum excludat. ‘Vobis selecta uia seruanda, uobis inter huius seculi scorpiones et colu­bros incedendum, uobis accinctis lumbis, calceatis pedibus, et apprehensis manu baculis, iter per insidias et uenena seculi facien­dum: ut conscientiam puram habentes, cum propheta uere di­centes Domine dilexi decorem domus tuae,Psal. 25. et locum habitatio­nis gloriae tuae Vnam petij a te,Psal. 26. hanc requiram ut inhabitem in domo domini omnibus diebus uitae mee: tandem peruenire pos­sitis ad dulces illas Iordanis aquas, terram illam repromissionis intrare, et ad domum dei ascendere.’ Ad quod ut uos accingant, uel accinctos adiutent et promoueant, conuenerunt authoritate sanctissimi domini Leonis pape, hij duo reuerendissimi celeber­rimi (que) patres in CHRISTO IESV: quibus censendi, corri­gendi, [Page] restituendi (que) plena potestas est facta.Pena negli­gētibꝰ visita­toribus perti­mescend [...]. Si (que) suo non per­fungantur eatenus officio, si quae castigāda non castigarint, si quae redintegranda non redintegrarint, si quae redigēda sint in ordinem non ueraciter et plene redegerint: sanguinem uestrum, peccata ue­stra de manibus eorum requiret iustus dominus in seuero iudicio suo, quo malis poenam inferet, bonis autem uitam perpetuo du­raturam donabit: quam nobis omnibus cōcedat CHRISTVS ille IESVS, iustus iudex, fortis, et patiens, qui cū patre et spi­ritusancto uiuit et regnat deus per seculorum secula Amen.

¶ DEO GRATIA Dominus dedit.

¶ CONCIO IOANNIS LONGLONDI LIN­colniensis episcopi, habita coram eruditissimo Oxoni­ensis Achademiae auditorio in iaciendo collegij [...] fundamento. Anno dominici natalis. 1525.

SAPIENTIA EDIEICAVIT SIBI do­mum,Proue. 9. M excidit columnas septem, immolauit uicti­mas suas, miscuit uinum, et proposuit mensam su­am.’ Solomonem optasse sapientiam, et optatam obtinuisse docet historia tercij Regum. ‘Apparens enim ei domninus per somnium Postula quod uis (inquit) ut dem tibi.3. Reg. 3. Ille memoratis erga patrem se (que) dei beneficijs, perpen­dens onus imperij iam suis humeris impositum citra magnū sa­pientiae donum haud quaq̄ posse dirigi:’ non diuitias, non longam uitam,Tria pe­tijt Solo­mon a deo. non sanitatem corporis, non uindictam hostium, nec aliud quicq̄ corporale uel mundanum appetit: ‘sed dabis (ait) seruo tuo cor docile, ut populum tuum recto iuditio iudicare possit, et dis­cernere inter bonum et malum. Quibus uerbis tria postulantur: Docilitas, rectitudo iudicij, et boni mali (que) discretio.’ Et hijs tribus [Page] sapientiae munus absoluitur. Cor docile signanter expetit. At quodnam est hoc cor docile? Cor autem illud docile dicitur, quod facilitate quadam intelligendi apprehendit audita lecta ue,Cor docile des [...]nitur. uiuaci memoria tenet, et alijs eadem facilitate subministrat at (que) cōmuni­cat. Cor docile petijt, petijt capacitatem intellectus, tenacitatem memoriae, promtpitudinem et acumen ingenij cum facūdia. Multi ingrati deo, creatorem, datorem uniuersae bonitatis ignorantes, deū grauiter offendentes, a dei cultu recedētes nec eūdem adoran­tes, ista dote praestantes erant. Accessit proculdubio nonnullis a­cumen ingenij, fecunditas intelligentiae, memoriae (que) tenacitas: a quibus rectus, sanus, et diuinus intellectus aberat. Multis captus facilitas et propensio, rerum (que) mundanarum sapientia data est: quibus uera scripturarum intelligentia, cognitio dei sui (que) noticia non obtigit: accessit natura foelix quibus gratia mens (que) bona de­fuit. Verū Solomonis ista petitio tota, spectauit ad res diuinas. Iam praestat ac multo satius est intellectum habere bonum et di­uinitus institutum: q̄ omnem intelligendi facultatem ac prompti­tudinem alio deerrantem. Exorat ergo Solomon per cor docile facilitatem intelligendi non quamlibet, sed diuinis rebus inten­tam, exorat facilem animi captū, ingenij uiuidam aciem ac prom­ptitudinem: sed qua coelestia perspiciat, et operando uiuendo (que) perspectis insistat. ‘Fuere (ut iam dixi) complures ingeniosi, prudentes in rebus administrandis, et in causis inuestigandis sa­pientes de quibus Apostolus ita pronunciat Obscuratum est in­sipiens cor eorum, quoniam euanuerunt in cogitationibus suis,Roma. 1. et dicentes se esse sapientes stulti facti sunt.’ Non enim uerita­tem scripturarum, non ueram dei cognitionem, non sui notici­am: sed carnis, sed mundi uolubilem quandam et incertam ha­bebant intelligentiam. ‘Se deus illis manifestauit: et gratias au­thori tamen non egerunt.Ibidem. Inuisibilia ipsius per ea quae uidentur at (que) facta sunt intellexerunt, ne (que) deum tamen intellectum glori­ficauerunt, non ad dei normam uixerunt.’ ‘Vnde talis humana sapientia solius mundi corruptioni seruiens, stulticia est apud [Page] deum: et eam sub persona dei quo meretur iaculo propheta per­cutit Perdam (inquiens) sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo.Esa. 19. et 1. Cor. 1. Solomon autem eam docilitatem, eam sapientiam expetit, qua ad deū et diuina [...]acile conscendat: de qua Ioannes scriptum in prophetis recitat Erunt omnes dociles dei.Ioānis. 6. Expo. Vbi per docilitatem intelligunt eam propensionem ac facilitatem suscipiendae doctrinae CHRISTI (sicut attigimus ante) qua pater caeli trahit uenturos ad CHRISTVM. Et ut scolasticis scolastica suo loco memorem, cor docile diuinarum rerum duo­bus modis appellatur: per abnegationem autem et positionem. Per abnegationem uero docilis est,Cor doc [...]e [...]u­obus modis occipitur. quisquis non conformatur huic seculo, sed immaculatum se custodit ad eodem, et omnem eius tristiciam quae mortem operatur exterminat: qui non studet secularibus et humanis operibus, qui non curat terrenas et curio­sas adinuētiones, uoluptates mūdi contemnit, illecebrosa ac mo­mentanea gaudia uitat, omnia quae mentem inficiunt uel insectam detinent, quae retrahūt a dei seruitio, immo quecun (que) non ad uir­tutem faciunt, uitam componunt et mores aediftcant, assidue de­clinat: ac huiusmodi se prebet indisciplinabilem et indocilem. Al­tero modo positiue docilis esse probatur, qui uicijs uirtutes oppo­nit et pro malis moribus bonos imbibit: qui deum et quae spectant ad eum inprimis agnoscere contendit, leges eius et praecepta, uo­luntatem eius omnino disquirit ut impleat, qui semetipsum dei donis et charisimatis sanctispiritus adaptat, semet aptum, se pa­ratum diuinae doctrinae demonstrat, se deo disciplinabilem, se do­cilem offert. Ita Solomon cor docile rogans non ibi sistit: sed iu­sticiam, sed pietatem, et omnium actionum rectitudinem efflagi­tans addit, ut iudicare possit populum, et discernere inter bonum et malum.Psal. 118. ‘Id quod et Dauid pater eius sepius exorans ait Do­mine doce me iustificationes tuas, Viam iustificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis. Da mihi intellectum et scrutabor legem tuam, et custodiam in toto corde meo, Inclina cor meum deus in testimonia tua et non in auariciam, Bonitatem [Page 13] et disciplinam et scientiam doce me. Sic (ut Paulus affirmat) seruum dei oportet esse docilem.’ Si quis nunc querat in quibus oportet esse docilem et flexibilem:ii. Timo. ii Expo. in hijs certe quae spectant ad a­morem, ad seruitiū, ad cultum, ad honorem et laudem dei. Tota nan (que) bonitas serui est nolle quid aliud doceri q̄ quod respicit ser­uitium domini sui. Nos ita (que) candidati sapientiae, nos oportet cū Solomone rogare cor docile, quo peruenire possimus ad uerā dei cognitionem, et uni cognito seruire placere (que) studeamus: non mundo, non carni, non hominibus. Petijt insuper Solomon (ut praenotauimus) populum recte iudicandi facultatem: quae uirtus ad reges et prefectos seorsum attinet. Sed quoniam non adest horum nunerus ad quos sit deuoluta talis authoritas: huins pe­titionis declarationem in alium locū differemus, et terciae petitio­ni qua boni mali (que) discretionem Solomon exoptat instabimus. Hoc opus, hoc studium, parui properemus et ampli. Hoc eque magnis et paruis, eque pauperibus et locupletibus prodesse solet:Horacius. eque neglectum iuuenibus senibus (que) nocebit.Discrecio semper er­quirenda. Haec disceruendi uirtus iudiciū praeeat et sequatur oportet, haec omni recte actio­ni cohaeret. Sine hac electio boni, mali (que) declinatio constare ne­quit, haec inter alias uirtutes emicat, ut inter stellas luna minores. Est autem haec discretio (ne uos ratio uocabuli fallat) progressio quedā siue motus animae directus in id quod reprehēdi non po­test, et haec nunq̄ a dictamine rectae rationis,Discrecio definitur. nunq̄ a trutina iusti­tiae uel ueritatis euariat. Haec uultum, gustum, loquelam, gres­sum: haec omnem corporis et animi cultum, haec totam uitam in­struit, aptat, et moderatur. Hac duce nunq̄ ad ea te conferes, ea nunq̄ admittes quae discrepāt a ratione, a iudicio ueritatis, neces­sitate, uel oportunitate. Hac duce nunq̄ turpiter agere uel inci­pies, uel agere recta desines. Nam retrahens a malo cogitatu seu proposito, persuadet honestum. Haec secludit omne malum, a se unumquod (que) segregat incōmodum: et singula que (que) cōmodissime perficit. Haec si te non ducat at (que) regat: ubi (que) laberis et errabis, et quod alioqui bonum et acceptum esset inuertes. Sine hac ac­ceptabilis [Page] et beneplacens alioquin oratio displicet. Sine hac, lau­dabile ieiunium fit illaudatum. Sine hac, quātacun (que) distributio retum et liberalis eleemosynarū erogatio uanescit. Sine hac, prae­stantissima nerbi dei predicatio fastiditur, et odiosa fit. ‘Tolle dis­cretionem et ubi uirtus? tolle discretionē et quae uirtus uirtus erit? tolle discretionem et uirtus non est uirtus, tolle discretionem et omnis uirtus uitium erit In uitium ducit culpae fuga,Horacius. si careat hac arte. Sine hac, si non te uitium illudat, at mali species fraudulen­ter imponet: et uitans unum uitium curres in contrarium.’ Tu ui [...] litterare, tu litterarū candidate, si preter hanc discretionem et pru­dētiam te studijs immisceas, silibris insudes, si cartis impallescas: ad innumera deuenies incōmoda. Grammatum, troporum, ra­tionum, numerorū, dimensionū, coelestium dispositionum, har­moniarum, artis medicae, naturalis ausculationis, ethicae cohor­tationis. utrius (que) Iuris, et ipsius theologiae, ad quam haec omnia coordinantur: publice lectiones fiunt et priuate. Iam si hanc dis­cretionem habeas: in horum studio neutiq̄ cespitabis, quia nil contra naturam, aut extra gratiam attētabis. Hac neglecta: prae­sumptuosa persuasio, fallax opinio, et heretica demum adhesio nascitur. Solomon ergo iustissime rogabat docilitatem cordis et aptitudinem, iudicij rectitudinem ac aequitatem, et bonum at (que) malum discernendi uirtutem: et nos precor auditores eruditi cum illo rogitemus eadem, iam (que) futurae rogationis breue fundamen­tum iaciamus. Post orationem istam qua deo supplicauimus, ut N suscipiendae sapientiae docilitatem, Solomonicae similem nobis in fūdat:Diuisio. iam dispiciamus quomodo sapientia qua Solomon imbu­tus erat claruerit, et quomodo CHRISTI sapiētia per eam de­signata clarissima fuerit ac efficacissima: dicturi deni (que) de sapiētia qua rex noster nobilissimus ac illustrissimus cū Solomonem tum CHRISTVM imitatur. Sapientia aedificauit sibi domum, et deinceps ur prescriptum est.Proue. ix. Sapientia qua praeditus erat Solo­mon seu Solomon ipse sapiens, fecit domū saltus libani, feci [...] re­giam se profecto dignam, et porticum solij in qua tribunal erat: [Page] domum quo (que) fecit filiae Pharaonis quam duxerat uxorem opere magni [...]ico. Ad hanc fabricam Solomon animum appulit, ut sua quen (que) prudentia mouere solet ad extruendas aedes in quas se reci­piat, et a curis ac laboribus tuto quiete (que) recondat: quibus se tuea­tur a procellis, a periculis, nocumentis et hostilibus iniurijs, sole­tur, reficiat, et conseruet. Ab hijs nemo alterum iure deturbet, uel in hijs inquietare debeat. He sunt arx et certū munimen uni­cui (que) possessori. Vnusquis (que) dominus in domo sua rex est: nedum rex in regia sua rex erit. Prudentissimus sane regum Solomon, inclitissimus, et magnificentissimus, splendidissimis aedificijs non inequalem familiae splendorem, parem supellectilis ornatum, et undi (que) decus incomparabile simul adiecit. Sed quoniam non do­minus a domo, sed a domino domus ornanda est: haec omnia So­lomon uirtutis et sapiētiae suae splendore perstrinxit et offuscauit. Quae cū non satis in hijs mūdanis eluxerint:Quid Solo­monē incus­ueri [...]d tem­psū edificādū. diuinas ad diuina cō ­uertit, conuertit omnem animi conatū ad sui paterni (que) uoti cōple­mētum, ad augustissimi templi totius orbis aedificiū: in quo deum solum sapientiae largitorem quereret, adoraret, et contemplaretur. ‘Quod Hyram regi Tyri significans, et eius adiutorium sibi con­iungens ait, Tu scis uoluntatem Dauid patris mei qui non pote­rat aedificare domum nomini domini dei sui propter bella immi­nentia per circuitum, quia toties bella gesserat,3. Reg. 5. et tantū sanguinis humani fuderat: nunc autem requiem dedit deus meus mihi, et non est Sathan ne (que) occursus malus: quamobrem cogito aedificare templum, sicut locutus est deus patri meo Filius tuus quem dabo pro te super solium tuum ipse aedificabit domum nomini meo.Sapiencia e [...] sciētia inter­sunt / et defini­untur. Et haec est uere proprie (que) sapientia. ‘Est nan (que) sapientia rerum diui­narum cognitio seu contemplatio: sicut tam theologis q̄ philoso­phis sonat.Augusti. Siquidem (ut scribit Augustinus) Sapietia est in con­templatione aeternorum: scientia in occupatione temporalium. Et Aristotele definitore Sapientia est cognitio primarum et altissi­marum causarum.Aristote. Sapiēcia. Et per eūdem in rethorica Sapientia est mul­tarum et mirabilium rerum scientia.Scientia. Vnde proprie Scientia siue [Page] prudentia, rerum humanarum est cognitio, sapientia diuinarum. Scientia habitus demonstratiuus seu cum demōstratione, pruden­tia habitus agendi uera cum ratione: sapientia intellectus et sciētia, sciētia eorum quae sunt honorabilissima: qua qui preditus est, non solum quae cognoscuntur ex principijs, sed et ipsa principia uere cognouit. Vnde metaphorice quo (que) qui sunt in singulis artibus et scientijs exactissimi, sapientes appellantur. Sed est haec ani­malis et terrena sapientia, qua prouidētur et curantur temporalia, qua queritantur corpori necessaria, cōmoda, grata, delectabilia, qualia sunt domus, uictus, et uestitus. Bene habet si quis ibi si­stat. Sin ad diuitias, honores, et latifundia fiat attentus, se mundi periculis insipienter exponit. Non est igitur haec sapientia (seu manis) scientia uel prudentia per quam singularem suam laudem et gloriam Solomon obtinuit, q̄q̄ ea quo (que) moderate pro (que) digni­tate sit usus, et magnū in ea sui doni sue (que) gratiae specimen osten­derit.3. Reg. 4. ‘At dedit e [...] dominus sapientiam, prudentiam multam ni­mis, et latitudinem cordis quasi harenam quae est in littore maris, precedentem sapientiam omnium orientalium et Egiptiorum: per quam locutus est Solomon tria millia parabolarum, quin (que) millia, carminum, disputans super lignis a cedro ad Hysopum, et disse­rens de iumentis, uolucribus, reptilibus et pi [...]cibus. Dominus autem dans hanc ei dixit Quia postulasti sapientiam,3. Reg. 3. et non dies multos, diuitias, aut animas inimicorum: ecce feci tibi secundum sermonem tuum, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, intantum ut nullus ante te similis tui fuerit,Solomon sa­piētiam pe [...]ūt et obtinuit. nec post te surrecturus sit.’ ‘So­lomon ita (que) munitus et perornatus hac singulari diuina (que) sapien­tia, consyderans quo (que) per eam principatum, gloriam, diuitias, possessiones, excellētiam, potestatem regiam, maiestatem (que), quae deus insuper ita dederat ut nemo similis sui fuerit in regibus, cun­ctis retro diebus: ait intra se Cogito aedificare templum nomini, domini dei mei:3. Regū. 5.6. et. 8. in quo deum adorem, hanc eius erga me magnifi­centiam glorificem, peccatorum ueniam confessus exorem, holo­caustū et uictimas immolem, arcam foederis introducam et omne [Page] officium deo debitum adimpleam.’ Mira certe prudentia patuit in ea domo, quam sibi construxit et amicis: sed multo maior immo maxima sapientia resplenduit in aedificato dei templo. ‘Quam ob rem huius tantus honor in orbem fando peruenit, tanta fama per­crebuit, tanta gloria undi (que) peruolauit: ut de cunctis populis et ab uniuersis terrae regibus uenirent ad uidendam gloriam et audien­dam sapientiam eius.2. Para. 9. Inter quos et Regina Saba (audita fama Solomonis) in nomine domini ueniens multo cum comitatu,Obstupefa­cta regina sa­ba viso Solo­mone. di­uitijs, aromatibus, gemmis preciosis et auro infinito, locuta est ei uniuersa quae habebat in corde. Nec fuit sermo qui regem posset latere et non responderet ei: sed docuit eam oīa uerba et enigmata quae ꝓposuit.’ Quae cū audisset sapientiam eius et uidisset domum quam aedificarat, cibos mense eius, habitacula seruorum et ordines ac multitudinem ministrantium et uestes preciosas eorum, pin­cernas, et holocausta quae offerebat in domo domini: cum uidisset regalitatem, gloriam, maiestatem et magnificentiam eius, mag­natum nobilitatem, et nobilium concursum, totius aulae praestan­tiam, speciosissimam et singularem rerum omnium constitutio­nem, diuitias, thesauros, et summam inter haec omnia eiusipsius sapiētiam, non habebat ultra spiritum prae stupore: non habebat quod auderet ultra rogare. ‘Deni (que) tamen subinferens ait ad re­gem Verus est sermo quem audiui de te.Ibidem. Non credebam narran­tibus mihi donec ipsa ueniens uidissem et probassem his oculis. Nunc probo ꝙ media pars non fuerit narrata mihi: sed maior est sapientia tua q̄ rumor, uicisti famam uirtutibus et operibus tuis.’ O Sed plus q̄ Solomon hic, mysteria haec omnia.Math. 12. ‘Si quis ita (que) nunc querat quorsū tot de Solomone dicta, quo res haec spectet: illuc,Plus (quam) Solomon Christꝰ. ut ab hoc terreno Solomone peruenias ad caelestem: a filio Dauidis, ad CHRISTVM dei filium:2. Reg. 7. cui pater infit Ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium.Solomon fi­gura Christi▪ regina Saba ecclesie. ‘Erat enim iste Solomon praesentanea CHRISTI figura, Regina ecclesiae: de qua CHRISTVS ipse fatetur in euangelio ꝙ Regina Austri quae uenit a finibus terrae ad audiendam sapientiam Solomonis surrectura sit,Math. 12. et in iudicio con­demnatura [Page] generationem quae non uenit ad CHRISTVM.Ibidem. Nam plus q̄ Solomon hic. Quae de Solomone scribuntur, magis et efficacius in CHRISTO complentur, et sub eius nomine de CHRISTO scripta sciuntur.’ ‘In ipso multo uerior q̄ in Solo­mone sententia est quam inijtio proposuimus Sapientia edifica­uit sibi domum.Proue. 9. Solomon solum sapiens aut sapientia praeditus erat:’ at aeterna CHRISTI diuinitas ipsamet increata sapientia sibi domū edificauit, hominem in unitatem suae personae suscepit, et ex uiuis lapidibus sibi construxit ecclesiam. ‘Construxit ex ho­minibus, quos simul omnes ad se CHRISTVS inuitans inquit Omnes sitientes uenite ad aquas Aqua quam ego dabo,Esaie. 55. fiet in uobis fons aquae salientis in uitam aeternam.Ioānis. 4. Expo. Vos omnes qui de­syderatis ipsam aquam sapientiae, ipsam dei noticiam ac intelligen­tiam, cognitionem saluti uestrae necessariam: uenite ad me, et ego uobis hauriam at (que) propinabo gustum quem Solomon nunq̄ dare potuit:’ Dabo uobis lectionem, eam doctrinā prebebo quam So­lomon nunq̄ agnouit. Solomon hanc dare non potuit, sed eam sitiuit.Psal. 41. ‘Sitiuit et pater eius quando dixit Sitiuit anima mea ad deū fontem uiuum Quemadmodū desyderat ceruus ad fontes a­quarū, ita desyderat anima mea ad te deus. Si quis ergo sitiat (ait CHRISTVS) ueniat ad me et bibat.Ioānis. 7. Qui uero biberit, flumi­na de uentre eius fluent aquae uiuae Abundabit gratia sancti spi­ritus, abundabit uera sapientia quae ducit ad salutem animarum, quae ducit ad CHRISTVM, sine quo non est salus: in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae dei absconditi.’ Quocirca si non uocata sed fama dumtaxat cōmota Regina Saba uenerit ad audiendam sapientiam Solomonis: q̄ insipientes et merito dam­nandi sumus, si nos tot modis inuitati non accesserimus ad Chri­stum, eius inaudituri sapientiam? At sicut non diligimus CHRI­STVM nisi quia prior ipse dilexit nos: ita non ueniemus ad eum nisi prior ad nos ipse uenerit.Math. 25. Expo. ‘Sed ecce sponsus uenit, exeamus obuiam ei. Pulsar hostium cordis: aperiatis ei. Si nesciatis cer­tam horam qua uenturus ad uos sit: uidete uigiletis, ut quando­cun (que) [Page] uenerit uos semper paratos inueniat, ne dormientes praete­riens, cū fatuis uirginibus exclusos postea non intromittat.’ Ergo uidete, uigilate studiosissimi uiri: sacerrime scripturae dei, discipli­nis (que) methodicis et ad eam praeuijs incumbite: uelis ac remis ope­ram huc uestram intendite. Non uni, non paucis, sed uobis om­nibus dico Vigilate: et tanq̄ uirgunculae prudentes oleo cum lam­padibus accepto uenite obuiam sponso, fidem operibus adorna­tam habentes uenite ad CHRISTVM, sic CHRISTI que­rite sapientiam ut ad amussim et regulam eius, uitam instituatis et componatis. Haec CHRISTI [...]apiētia longissime superat So­lomonicam, 'superat omnem humanam.Math. 12. Ecce plusq̄ Solomon hic Plusq̄ Solomon CHRISTVS. Vt corpus umbra sequitur: ita CHRISTVM figurans imitatur Solomon. Ad sapientiam CHRISTI, Solomon nunq̄ aspirare potuit. Ille huius ignis solas scintillas habuit, huius fluminis guttulas, ille huius sapiētiae dumtaxat umbram tenuit. Mundum redimere, reparare seculum,Ad sapiētiam christi Solo­mon non po­tuit attingere. seruare genus humanum non suffecit sapientia Solomonis, non Aristotelis, non Platonis, non omniū quotquot in orbe fuere sapi­entum: sufficit CHRISTI sapientia. Non poterat, non pote­rat horum aliquis animam unam ab inferis eripere, a tentatio­nibus munire, non poterat horū aliquis iudeis, non poterat gen­tibus uiam salutis et aeternae uitae praemonstrare: ‘CHRISTVS uerissime dixit Missus sum ad oues quae perierunt domus Israel Venio uocaturus peccatores ad poenitetiam,Math. 15. Math. 9. Qui crediderit euan­gelio et baptizatus fuerit saluus erit.’ ‘Illi [...]i quid suis sectatoribus,Mar. 16. solum quod est mundanum et seculare tribuebant: suis Christus imitatoribus ait Qui relinquit mundum amore mei me sequens:Math. 19. accipiet centuplum et uitam aeternam possidebit.’ Non tradebant illi sapientiam puram, immixtam, et aeternam: sed opinionibus in­tricatam, inuiam, caenosam, caducā, et euanidam: CHRISTVS suae certitudinem, synceritatem, et perpetuitatem ostēdens inquit 'Ego sum uia, ueritas, et uita.Ioānis. 14. Illi non poterant hostes animae sua doctrina propulsate, non poterāt homines e periculis et angustijs [Page] animae ac corporis liberare: CHRISTVS se posse uelle (que) testa­tus,2. ad Co. 12. dicit Sufficit tibi (quisquis es) sufficit mundo gratia mea. ‘Ad hanc CHRISTI sapientiam nos ibi deus inuitat Omnes siti­entes uenite ad aquas,Esa. 55. Expo. uenite ad aquas limpidas, ad aquas simpli­ces et incorruptas, ad aquas sapientiae salutaris:’ De quibus qui bi­berit non sitiet iterum, sed spiritu intelligentiae satiabitur. Qui sa­cram semel paginam gustarit: caeteras prae illa disciplinas sastidiet, ea sola replebitur. Sed an citra discrimen ad omnimodam Christi sapiētiam aduocamur?Triplex sapi­entia Christi: increata / pra­ctica / specula­tiua. Est triplex CHRISTI sapientia. Est increata, practica, speculatiua. Increata est quae sit inimitabilis, infinita, incomprehensibilis: qua fundauit terram, qua stabiliuit caelos, erumpere fecit abyssos et nubes concrescere: qua sacta sunt omnia, creata sunt uniuersa, qua disponūtur, gubernantur, et sua uicissitudine procedunt omnia: quae harenam maris, pluuiae gut­tas, et dies seculi dinumerauit: altitudinem caeli, latitudinem terrae, et profundum maris dimensa praecedit omnia. ‘Non ad hanc uo­camur, quoniam inscrutabilem et ininuestigabilem esse ibi Paulus indicat O altitudo sapientiae et scientiae dei,Roma. 11. q̄ incomprehensibilia sūt iudicia eius, et ininuestigabiles uiae eius, quis cognouit sensum eius, aut quis consiliarius eius fuit? Quis igitur hanc intellxit? Vnus altissimus creator omniū.Eccle. 1. Ipse creauit illam in spirtusancto, ipse effudit eam super oīa opera sua, et super omnem carnem secū ­dum datum suum, praebens illam diligentibus se. Non uocamur ad hanc ut discamus mundum, Solem, lunam, stellas uelle sacere: [...]ed allicimur ad eam de qua sapiens admonet Fili attende ad sa­pientiam meam,Prouer. 5. Prouer. 4. uiam sapientiae monstrabo tibi: Et in Euangelio CHRISTVS hortatur,Math. 11. Discite a me quia mitis sum et humilis corde Exemplum enim dedi uobis ut quemadmodum ego fe­ci,Ioānis. 13. sic et uos faciatis. Haec est ipsa uita CHRISTI, practica uidelicet: quam gessit in forma uisibili, praemonstrans uiam om­nibus, qualiter oporteat uiuere aspirantes ad uitam aeternam.’ ‘Hanc Petro,Math. 4. Andree: hanc Iacobo, Iohanni, Matheo: hanc om­nibus tum apostolis tum apostolicis uiris persuadens ait Venite [Page] post me.’ Sed quid hoc est Venite post me?Expo. Certe nihil aliud q̄ Derelinquite sapientiam huius seculi, de qua plus haurire mali est, q̄ ex re decerpere fructus: inflatam sapientiam turgide philoso­phantium fugite, causas actitantium, contrahentium, et mundo utentium dolos omnino declinate: et nouum ego ludum uobis aperiam, nouam doctrinam, fores nouae sapientiae patefaciam. Patefecit omnibus euangelium, nobis predicando. Hoc ipsum euangelium sapientia CHRISTI speculatiua est,Euāgeliū sa­piēci [...] specu­latiua Christi. in hac Chri­stum contemplamur, in hac CHRISTI uitam intuemur, Chri­sti patientiam, CHRISTI temperantiam, iusticiam, misericor­diam, benignitatem: CHRISTI humilitatem, castitatem, libe­ralitatem, abstinentiam, obedientiam, et paupertatem abūde spe­culamur. P In hac ita (que) uitam nostram expendamus, ex hac per­discemus qualiter animas et quomodo corpora nostra simul exor­nemus: per hanc ueri fixi (que) fiemus imitatores CHRISTI. 'Quoniam ipse factus est nobis a deo sapientia. Sed dicent Iudei qui signa querūt, dicent Graeci qui sapientiam petūt,1. ad Co. 1. dicent sapien­tes et inquisitores huius seculi,Quoo sapiē ­tia mundana cōtemnit euā ­gelicam. dicent mūdani diuites et principes seculariū scientiarum Quam tu uocas sapientiam: sapiētia non est, sed stulticia potius: ꝙ in hoc euangelij libro de quo tot et tanta lo­queris, undi (que) stulticia scateat. Iubet enim quae non solum non implent homines, sed nec implere posse uidentur, Iubet inuita­tum ad conuiuium in nouissimo loco recumbere, Iubet haben­tem duas tunicas, alteram non habenti dare, Iubet alapa per­cussum alteram maxillam percutienti praebere, Iubet euntes pre­dicatores neminem in uia salutare: sine pera, sine comeatu, sine ui­ctu▪ sine calciamentis incedere. Iubet inimicos diligere, maledicis osoribus benefacere bene (que) dicere, pro calumniatoribus orare: Iu­bet 'omni petenti tribuere, mutuum dare nihil inde sperantes: Iubet non amicos, non cognatos,Luce. 6. non diuites qui reinuitare pos­sunt▪ ad cōuiuia uocare: sed eos solum qui nihil habent unde retri­buant, Vult omnes omnibus offensas facile remitti: aurum, ar­gentum, aes non possideri, sed diuitias contemni, paupertatem [Page] amplecti, sperni mundum, recondi thesaurum in caelis, omnia re­linqui, damnari uoluptatem, poenitentiam admitti, iocos et gau­dia uitari, poenam et dolorem suscipi: iubet non irasci, non con­cupiscere, non omnino iurare. Quis (aiunt) adeo demens est ut cū in sublimiori sede locari queat, se tamen ad inferiorem demittat? Quis ita delyrat ut duarum subucularum alterā egenti uolens im­partiat? quis sic insanit aut fracti deiecti (que) pectoris est, ut percu­tiētem ultro ferat, et percuti denuo sustineat? Quis honestam sa­lutandi resalutandi (que) consuetudinem non egre pretermitti uideat? itidem inhonestum obuios insalutatos dimittere? Quis adeo desipit, ut nudus incedere uelit, cum possit calceis et tibialibus in­dui? Quis potest benefacere male de se merito? Si quis omni se petenti daret: quid in marsupio sibi reliquum esset? Si quis mutuo semper daret nec quid inde lucraturus: quomodo uitam ultra de­geret honestam? Et q̄ rusticum ac indignum esset mendicos et ab­iectos ad mensam inuitare, relictis amicis ac consanguinijs, caete­ris (que) uiris honestis? Inimicos diligere, offensas ubi (que) relaxare, di­uitias, uoluptates, mundum et omnia delectabilia spernere: quo­modo possumus et in mundo sic uiuere? Haec inquiunt isti carna­les et mundani, sunt apud homines inhumana, inhonesta, stulta, et quasi impossibilia. Sed oportet, oportet omnino carnalis ho­muncio consyderet in hac re scientiae quam predicamus aenergiam ostendi: quae docet non humana infirmitate uirtutem esse metien­dam, sed diuina potestate, et si quis bene ceperit: adiutore deo posse sic proficere, ut perfectus fiat. ‘Ideo (que) deo presertim esse con­fidendum, apud quem uirtus nostrae salutis est et potestas nostrae uirtutis: qui uult omnes homines saluos fieri et ad agnitionem, ueritatis uenire.1. Timo. 2. Verū hijs moueri non uult humana philosophia mundana (que) sapientia, quin euangelicam doctrinam stulticiam ap­pellitare pergat.Quos mun­dus sapientes opinetur. Cui quid dicam aliud, q̄ ꝙ ipsa quae mundana et humana dicitur sapientia, fastu supercilio (que) turgida sit, conten­tiosa, fallax, impetuosa, futilis, uentosa, uana, friuola: ꝙ sit indig­nissima quae de sacra scriptura sententiam ferat. In qua quo qui [...] [Page 18] uerbosior, eo plaerun (que) iudicabitur cruditior: et ut (quod habet optime) dicam, solius in ea rationis preualet acnmen. Nam quo quis ratiocinatur acutius: concinnius, ac uenustius exponit: colli­git exactius et determinat audacius, eo prestātior esse declaratur: q̄q̄ res de qua sermo suscipitur uel impercepta, uel imperfecte no­ta manet. Nititur omnia ratione comprehendere, non terrena modo: sed etiam opera coelestia, secreta (que) et archana dei misteria. Iam ratio quodamtenus prodire potest et ascendere in rebus hu­manis, sed non datur ultra: in supernis, in ocultis, et mysticis re­bus nihil efficere potest. Consyderate mihi Aristotelem philo­sophorum facile principem: quem tantifacit frequentia scolae phi­losophicae. Post longam inuestigationem deuenit ad primū mo­torem, ad primā causam, ad ens unum, simplex et primū: unum omnium principem. Sed quem tot praeclaris nominibus expres­sit, an certo cognouit? Nequaquam. Si quemadmodum scire po­tuit, scisset: haud dubie quemadmodum oportuit, honorasset. Hunc si rogasses quidnam esset illud primum ens, illa prima cau­sa quam nominauit, etiam si periculum capitis ageretur, respon­dere non posset: multo minus attributa quiditati demonstras­set Tantum quod ratione caeca collegit, hallucinando pronun­ciauit. Veram autem sapientiam sui (que) noticiam, solum se dili­gentibus suis (que) cultoribus deus infundit.Scientia christiano­rū cognitio nē oīm philosophorū mundano­rum longe superat. Quam qui uolet indi­pisci, discipuli formam assumet, et in captiuitatem rediget intel­lectum, ac racionem in obsequium CHRISTI: sicut adolescē ­tulo percontanti uiam ueniendi ad uitam aeternam (quae finis est omnis sapientiae) CHRISTVS imperat ut se sequat, abneget semetipsum, rationem at (que) uoluntatem suam. Quocirca tu chri­stianae, simplex, rectae, timens deū at (que) recedens a malo: tua cognitio longe superat non solum quantācū (que) Aristotelis, sed et Pla­tonis, et omnium retro philosophorum. Non improbandus Aristoteles, non aliorum quisq̄ ꝙ tam sublimia sint conati, ꝙ inueni­endis altissimarum rerum causis obnixe studerent: sed ob id accu­sandi sūt et improbandi, ꝙ eum quem tantis studijs adinuenerāt, [Page] ulteriore studio labore (que) non quesissent ut perfecte cognoscerent: et sic cognitum ac inuentum colerent at (que) glorificarent. Verum tu Q christiane uerax colendo diligendo (que) cognoscis, et cogniti uolun­tatem fidenter obseruas. Et uis scire huius tuae cognitionis emi­nentiam?viii. Topi ‘Probabis ex ipsius Aristotelis principio, quo ait Scien­tiam illam nobiliorem esse quae circa nobilius subiectū uersatur.’ Sed inter omniū sciētiarum subiecta, nullum nobilius inuenitur subiecto fidei. Vnde inferes scientiam tuam quae fide nititur esse prestantissimam. Fortassis quod subsumis addubitabit Aristote­licus, Platonicus, aut alio modo philosophus. Non tantum huic sed et omnibus alijs scientiarū professoribus quod assumitur pro­babile quidem euadet: si singularū sciētiarum subiecta colligens, ab illis hanc prestantiam excerpas.Subiecta scientiatū oim. Grammatica circa congruita­tem et perfectionem orationis uersatur, Rethorica policiem et or­natum intendit, Diaiectica Syllogismi rationem et argumētatio­nem edisserit, Arithmetica circa Arithmon uel numerū elaborat, Musica rationem harmonicam, proportionem tonorum et con­centum discutit, Geometria ad quantitatem cōtinuam, spacium, punctum, lineam, aut mensuram contendit, Astronomia caeleste corpus inspicit, Astrologia influentiam eius corporis. Inter hanc et physicam consyderationem hoc interest ꝙ physicus non cae­leste solum, sed omne corpus sub ratione motus et mutabilitatis inquirat. Particulares eius libri particulatim istiusmodi corpus determināt, ut liber inscriptus de anima corpus animatum, de caelo et mundo mūdanū er caeleste corpus, de generatione et cor­ruptione corruptibile et generabile corpus, Metheorologia uarias impressiones, et de alijs itidem dicendū. Metaphysica consyderat ens absolute, Mathematica quātitatem a materia seiugem et ab­stractā. Politica, Ethica, et oeconomia ad ciuilem, domesticam, et moralem uitae rationem aspirant. Quid de mechanicis aliquid subdam? Fabricae liguariae domus lignaria, lapidariae lapidea ma­teria et subiectum est. Iam dic tu Christifidelis, dic mihi quale sit subiectum scientiae fidei tuae, sapientiae uel artis tuae, dic mihi. Si [Page] tu taceas: non tacebit fides qua tu niteris. Ipsam precor fidem, pro te respondeat. Dic tu fides catholica, loquere tu fides ortho­doxa pro clientulo, pro fideli, pro christiano, Quod est subiectum tuum? quam rem, quam materiam tractas tu? Loquere, loquere. Ego pro te loquar. Subiectum circa quod tu fides uersaris,Subiectum fide [...] a quo progrederis, et in quod reuerteris: deus aeternus, deus gloriosus, deus omnipotens est, illud obiectum quod aspectas. ‘O sanctis­sima fides tu deum respicis, tu hominem doces qualiter ad deum ascendat, qualiter deum intelligat et intellectum timendo diligat: qualiter deum ueraciter inspiciat, inspectum possideat, et possesso uerissime fruatur. Videmus enim iam (te duce) per speculum in enigmate, per te tandem uidebimus facie ad faciem.1. Corin· 13. Tunc cum apparuerit quid erimus, uidebimus deum sicuti est: et cognosce­mus sicut cogniti sumus Quando nōdum apparuit quid erimus, interim ostendis quo perueniamus, interim ostendis quid sit deus.’ Quid ergo est? Scio facilius dicere quid non sit, q̄ quid sit.Deus quid est. Quan­tumuis ratio philosophorum contendat: nunq̄ id edocebit, uel as­sertore Simonide philosopho,Respōsio Si­monidis de deo. quem cum rogasset rex quid esset deus, deliberationi diem unum exorauit. Cum idem postridie rogasset, biduum optabat ad consultandum. Eidem idipsum se­pius urgenti, dierum semper numerum duplicauit. Tandem acri­ter interroganti cur id faceret, respondit Quanto diucius consy­dero, tanto mihi res uidetur obscurior. At ubi ratio nihil potest: tu praeclara fides, ede quoad describere uales. ‘Quid ergo est deus? Respondet fides, Deus est quoddam bonum increatum,Clara fidei cognitio. omnem excedens intellectum. Quid est deus? Respondet fides, Deus est quoddam bonū, cui omnia comparata mala sunt. Quid est deus? Respondet fides, Deus est quoddam summum bonum in se con­tinens omne bonum, extra quod nihil est bonum. At quid est? Deus est quoddam bonum infinitum satians at (que) replens omnem rationalem appetitum. Quid est deus? Deus est quoddam bo­num de quo plene loqui nulla lingua potest, nec ullus intellectus id percipere. Quid ergo est? Deus est summa dulcedo, charitas [Page] infinita, infinita mens, per immensas mundi partes commeans et diffusa: cuius prouidentia mundus quem condidit assidue guber­natur. An hanc cognitionem et scientiam habuit gentiliū philoso­phorū ullus?’ Quamuis hallucinatrix mens eorum huc peruenerit ut dicerent eorum aliqui deum esse mentem infinitam quae per se mouetur, animum ex quo quae uiuunt omnia uitam accipiunt, esse prestantem naturam qua nihil melius: tamen quod dixerunt quo referrent nesciebant, nec quem sciebant in imagine, coluerunt in ueritate. Quare tu christifidelis anima, plus fide uides q̄ omnes R etiam sapientissimi philosophi, sapientia sua potuerunt intelligere: tua sapientia qua deum uidens adoras, longe praestat illorum ia­ctuose sapientiae qua se uidere putant omnia, ne (que) uident (uti de­bent) authorem omnium. Tu dei cognoscis immēsitatem, aeter­nitatem, omnipotentiam, incircūscriptibilitatem, inuisibilitatem, incōmutabilitatem, unitatem in trinitate et trinitatem in unitate: quae penitus ignorabant philosophi omnes. ‘Tu scis deum om­nia creasse ex nihilo,Gene. 1. tu scis ꝙ In principio creauit deus caelum et terram: philosophi affirmant ex nihilo nihil fieri. Tu fateris esse uerissimū quod CHRISTVS patri ait,Ioānis. 17. Dilexisti me ante con­stitutionem mundi, et inde necessario colligis mundum habuisse principium: philosophus mundanus asserit, motum caeli perpe­tuum esse nec incepisse.’ Tua philosophia, philosophia christia­na clamitat,Math. 24. Caelum et terra transibunt: mundana dictitat Mun­dus' est aeternus et nunq̄ desinet. Te fidei claritas illuminat, phi­losophus fallacia rationis excecat. Tu christiane frater, tu optime cognoscis CHRISTVM deum et hominem e uirgine natum, conceptum ex spiritu sancto, passum sub Pontio Pilato: mor­tuum, sepultum, a morte resurrexisse, descendisse ad inferos, ad caelos ascendisse, sedere ad dexteram dei patris equalem ei et spiri­tuisancto, uēturum in maiestate sua cum angelis, ut iudicet mun­dum, et reddat unicui (que) secundum opera quae gessit in corpore. ‘Sunt haec iudeis scandalum,1. Corin. 1. gentilibus et quibus (que) pereuntibus stulticia:Math. 11. hijs qui salui fiunt uirtus dei. Deus enim abscondit [Page] haec a sapientibus et prudendibus seculi, quae reuelauit paruulis. Vnde Paulus qui non ab homine didicit sed per reuelationem IESV CHRISTI,Gala. 1. 1. Corin. 2. non in persuasibilibus humanae sapiētiae uer­bis, sed in ostensione spiritus ac uirtutis, se loqui sapientiam ait, quam nemo principum seu philosophorum huius seculi cogno­uit.’ Cognouerunt infimi quidam homines et uilissimi piscatores, imperiti seculariū litterarum. Cognoscunt omnes qui fidem chri­stianam professi, qui discipuli formam assumūt: sed aliter alij. Sin­gulis quod est necessarium spiritussanctus suggerit, quibusdam quottidiana meditatio diuinae legis accedit. Hij singulas fidei ra­tiones explicare▪ possunt, quas illi cōmuni quadam pietate com­plicant. At omnibus christiana uita tam doctis q̄ indoctis in­iungitur, ut hanc sapiētiam quam deus praedestinauit, in mysterio absconditam: et homunciones perituri stulticiam, pauperiem, et miseriam appellitant: apprehendere queant. ‘Qui ben [...] christia­ne (que) uiuūt, iuxta quod scriptum est Dociles erunt dei. Liber sig­natus septem sigillis aperietur eis,Apoca. 3.5. quem nemo aperit nisi qui tenet clauem Dauid: aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit.’ ‘Sentient internas reuelationes,Unctiones cō templatino [...]ū. sentient secretas uisiones et gratis­simas uisionum consolationes, suae contemplationis caeleste gau­dium et spirituale solacium, spirituales sentient unctiones: quales et quantas nemo mundanus posset estimare.2. Cor. 12. Raptus apostolus in terciū caelum audiuit archana quae non licet homini loqui, cap­tus amore dei Cupio (inquit) dissolui et esse cum CHSISTO.Phili. 1. ‘Multi similiter affecti, in sinum amoris diuini se totos infuderunt, obliti mūdi huius, obliti rerum suarum, obliti sui etiam ipsorum: quorū multi uidēt cruces, pauci unctiones.1. Corin. 1. Hijs CHRISTVS factus est a deo sapientia.’ Sic christiani sapientes sunt, docti pa­riter at (que) indocti: qui ductu fidei perueniunt ad claram, puram et mellifluam dei cōtemplationem at (que) cognitionem. Sed ubi pren­satur ista fidei cognitio? In sacra certe scriptura, in illa uera theo­logia. At si noticiam istam fidei, deitatis, aeternitatis eius, im­mensitatis et omnipotentie in sacra scriptura habuerimus: plane [Page] sequitur ipsam theologiam sacram ue scripturam scientiarum esse dignissimam: quae fidem et eius praeclarissimas comites abunde demonstrat.Dignitas fi­dei et sacre scripture. Videtis iam (credo) fidei et theologiae sacrae (quae docet eandem) nobilitatem, e nobilitate subiecti collectam. Col­ligere poteritis eandem e certitudine demonstrādi, ab authore qui tradit, cum materia quae traditur, et ex effectu siue ex sine ad quem suos dirigit alumnos. Ista nempe theologia dignior est caeteris sciētijs (ut diuus quo (que) Thomas edocet) propter nobilitatem sub­iecti, propter certitudinem materiae, propter finem altiorem. De­monstrādi certitudo patet. Virtus enim dei reuelatur ex fide in fi­dem, et iustus ex fide uiuit. Fides autem e scripturis exculpta, dei proprietates et attributa: sapientiam, iusticiam, ueritatem, miseri­cordiam, potētiam: creationis, cōseruationis, prouidentiae, redem­ptionis, iustificationis et glorificationis opera clarissimis, apertis­simis rationibus, signis et exemplis ostendit. Author est spiritu [...] sanctus, unde sancta siue sacra scriptura uocitatur. Materia est deus uel uirtus ut praediximus. ‘Effectus est doctrina ueritatis, redargutio falsitatis, dissuasio mali boni (que) persuasio, et ad perfe­ctam uitam introductio,2. Timo. 3. iuxta quod Paulus asseuerat Omnis scriptura diuinitus inspirata utilis est ad docendum, arguendum, corripiendum, ad erudiendum in iusticia: ut perfectus sit homo dei ad omne opus bonum instructus.Roma. 15. Et alibi Quecum (que) scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et con­solationem scripturarum spem habeamus. Finis est gloriae caele­stis et aeternae uitae secura possessio.’ Fides quam docet sacra scrip­tura saluum facit. ‘Hanc qui susceperit saluus erit, qui uero non crediderit condemnabitur.Ath [...]nasiu [...] in Symbolo. Haec est fides catholica ꝙ qui bona e­gerūt ibunt in uitam aeternam: qui uero mala in ignem aeternum. Haec est fides Qui relinquens mundum secutus fuerit Christum,Math. 19. centuplum accipiet et uitam aeternam possidebit.Sapi [...] christi prac [...]c [...]. E scripturis hauritur ista practica CHRISTI sapientia, quam eandem for­mam uiuendi in CHRISTO dicimus: praeter quam nulla pro­ba, nulla pia, nulla licita, nulla sufficiens inuenitur.’ ‘De qua So­lomon [Page] prophetico spiritu CHRISTO confitetur in hunc mo­dum Si abtuerit ab homine sapientia tua, quasi in nihilum repu­tabitur.1. Coryn. 1. Factus est ergo nobis (ut apostolus ait) CHRISTVS a deo sapientia: per uitam suam caelestis sapientiae fores aperuit et formam ostendit, cum esset in forma dei formam hominis, serui formam accepit, ut inter nos conuersatus formam uiuendi sapien­ter, ostēderet. Haec sapientia, haec euangelica doctrina quam per manus nobis tradidit: uerbis simplicibus, uerbis humilibus, sed altissima summa (que) mysterijs: de stultis sapientes, fideles ex infide­libus, exidololatris pientissimos dei cultores, ex peccatoribus iu­stos, e spiritualiter mortuis, side charitate (que) uiuidos, ex inimicis dei charos amicos, e terrenis caelites efficit. Haec theologicis ar­chanis (que) uirtutibus, haec beatissimis sacramentis quasi quibusdam instrumentis supernos uectes amouet, ut uenientibus in caelum liber pa [...]eat introitus: haec moralibus suis uiam praestruit ne quis in itinere huius uitae quo peregrinatur a deo deuiet, sed recta con­tendat ad deū: haec suis moralibus seras inferni claudit, haec ima­ginem et similitudinem dei peccato deformatam in homine resti­tuit, restitutam exornat et exornatam conseruat. Ecce plusq̄ So­lomon S'hic▪ Sapientior ita (que) Solomone qui talem doctrinam ex­hibet. Sed expaciamur in ista fidei scripturae (que) cōmendatione, quam si quis desyderet ampliorem: nusq̄ non reperiet amplissi­mam, nos plus satis obiter attigisse uidemur. Ideo reuertamur ad institutum, et quae de Solomone scripta sunt quomodo perfici­antur in CHRISTO et ecclesia perspiciamus. Quenam est Re­gina ista tam longinquo itinere ueniens ad audiendam sapientiam Solomonis?Quid per re­ginam Saba de signetur. Si quis bene reputet inueniet animam hominis esse quae ueniens a mundo ad CHRISTVM, a carne ad spiritum, a peccato ad poenitentiam, ab infidelitate ad ecclesiam, audit Chri­sti sapientiam: quae documenta sacrae scripturae suscipit. Nempe Regina uocatur omnis anima bene regi, bene regere uolens. Conuenienter autem regina uenit ad regem, ut sicut conuenientia nominis, dignitatis, et officij est: sic conuenientia quo (que) uitae, mo­rum [Page] et intentionis exista [...]. Regis et Regine nomina conueniunt undiqua (que) Rex et regina ad idem instituuntur. Superest ut uitae concordia, similitudo morum, conuenientia intentionis: co [...] unum, animam unam, et unam uoluntat [...]m efficiant. Si talis anima tam (que) conformis accedat ad CHRISTVM: multo cum honore suscepta, manebit apud cum gloriosa. Ven [...] [...]gina S [...] ­ba quae australis erat, multo comitaru, magno apparatu, copio­sis circūuallata diuitijs: deferet anima fidelis ad CHRISTVM uirtutum comitatum, bonorum operum ac sanctorum desyderio­rum apparatum, diuitissimam (que) sacramentorum efficaciam. ‘Vi­dens illa Regina sapientiam Solomonis,2. Para. 9. domum quam aedificarat, cibos mense, seruorum habitacula, et uestes eorum, pincernas et ordinem ministrantium, non habebat ultra spiritum: et tu fidelis anima audiens CHRISTI sapientiam, uidens per eam omnia [...]reata, gubernata, restituta, mirabilem caeli terrae (que) structuram, Angelorum ordines et decus eorum, caeli uolubilis ornatū et splen­dentia sydera, elementorum mirandam mutabilitatem, motuum et influentiatum uarietatem, stabilis terrae flores, fructus et fetu­ras, uolucres caeli, pisces maris et animantia terrae, non eris atto­nita?’ non extasi prae stupore correpta mutesces? ‘Non erat in ea prae stupore spiritus quando mortale decus et cito transiturum aspexit: et tu uidens decus euiternū numero, pondere, mensura (que) firmatum non obstupesces?’ Nonne si scanderes excelsa caelorum, si spaciareris per uasta terrarum, et descenderes in profunda maris ac fluctuum, descēderes in abyssos et intuereris uniformem dispa­rium elementorum connexionem, admiratio magna te caperet? Nunquid intuita spiritus creati cum corpore creato connexionem, et ineffabilem increati spiritus cum corpore creato unionem, con­syderans quomodo CHRISTVS se corpori semel uniuit per naturam, quottidie unit animae per gratiam, non admiraberis? Caetera quae fecit, quae disposuit et ornauit, non mihi si linguae cen­tum essent ora (que) centum, dicere possem: inimitibilia, ineffabilia, inscrutabilia sūt, quae si cernerentur hijs oculis, si scirētur, magnas [Page] excitarent admirationes sapientiae CHRISTI, quae patet multo clarior et maior Solomonica. ‘Non potuit,Nō potest ar [...] naturale florū decus expri­m [...]re. non potuit Solomon rerum in orbe minimarum uel unam, non animalculorum ullum, non exiguum culicem, non fruticem, non flosculum facere. Non potest ar [...] humana flores quos CHRISTVS in natura pro­duxit aut nauuos rerum colores imitando representare, uel repre­sentando fingere.Math. 6. Non in tota gloria sua Solomon ita splenduit ut isti solep [...].’ Quod sericum nobilium, quae regum purpura, qua­lis pictura textricum, quodnam artificium comparari potest flori­bus? Quid ut rosa rubet? Quid candet ut lilium? Violae purpu­ram nullo superari ostro, nullo murice, oculorum magis q̄ sermo­nis indicium est. ‘Quis, qualis, ac quantus odor ipsorum, q̄ mira uarietas odorū, quanta suauitas at (que) delectatio cernitur?3. Reg. 6. Videns insuper▪ uidens Regina domum seu templum dei quod Solomon exedificarat de lapidibus dolatis, uidens longitudinem, latitudi­nem, et altitudinem magnificam, tabulata parietum, domum o [...] ­drinis laquearibus tectam, omnia cedrinis tabulis uestita, torna­turas et iuncturas fabrefactas et caelaturas eminentes: uidens▪ san­ctum sanctorum, oraculum, duos cherubin, nihil in templo non auro [...]ectum, omnia laminis et clauis aureis opere quadro sculpta ad regulam, uasa aurea et utensilia praeciosa praeciosos (que) lapides, omnia praeciosa: non habens ultra spiritū prae stupore siluit.’ Sed tu christiane si templum dei, si CHRISTI respicias ecclesiam: 'reputanti multo maior admirationis causa subibit.1. ad Co. 10. Haec omnia contingebant illis in figura: quorum in ecclesia ueritas inuenitur. Extruitur ipsa uiuis ex lapidibus et quadratis.Uiui et qua­drati lapides templi dei sūt homines. Quadrati sunt homines qui quatuor cardinijs et reliquis uirtutibus sunt expoliti. Dolantur qui tormentis, tunsionibus, et pressuris non deterren­tur ab ecclesiastica fide: probantur ut aurum in fornace. Marga­ritis et gēmis omnibus nitidiores ac rutilantiores per fidem, spem, et charitatem habētur: per castitatem corporis et spiritus integri­tatem lucidissimi. Non cedri diuturnitas, sed in illis constantiae manet aeternitas. Tornantur, pinguntur, caelantur, operum bo­norum, [Page] et humilium desyderiorum quottidianis exercitijs. Ma­nufactum templum cecidit, ecclesia non manufacta non cadet. Dirutum est templū funditus: dirui non potest ecclesia. ‘De tem­plo Hierosolymitano CHRISTVS aiebat Relinquetur uobis domus uestra deserta,Math. 25. et in aedificationibus templi non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.Math. 16. De ecclesia dicit Super petram aedificabo ecclesiam meam:Math. 7. et pluuiae, uenti, flumina, portae inferorum non praeualebunt aduersus eam.In procellis ecclesia [...]iat in concusse. Quecun (que) tentatio­nes insurgunt, perturbationes insultant, quecun (que) tormenta prae­munt: ipsa stabit, non cadet, non uacillabit.’ Comprimas et di­strahas eam, fit ipsa ualentior: inuadas et affligas, fit ipsa securior: uexes eam, et fit quietior. Impugnata sumit incrementum, agitata uentoso tumultu uerborum, procellis philosophicorum dogma­tum, torrentibus argutiarum dialecticarum, et impiorum domi­norum tyrannicis edictis, haereticorum (que) peruersissimis machina­mentis, manet inuictissima. Exurgit in oppressores ut palma pondere pressa, crescit excrescentibus afflictionibus et tormentis, firmatur tunsionibus et pressuris. Latrocinijs sunt asportata prae­ciosa uasa templi, non possunt auferri: non possunt, non possunt intermori sanctorum monumenta. Nonne uidemus ut horum T unusquis (que) fortior in fide charitate (que) constantior esset: q̄ ut ullis iniurijs, ullis aduersitatibus aut tormentis titubaret? ‘Nunquid horum omnium uice pronunciat Apostolus Quid separabit nos a charitate CHRISTI?Roma. 8. tribulatio? an Angustia? an sames, an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius? Certus sum ꝙ ne (que) mors ne (que) uita ne (que) angeli, ne (que) uirtutes, ne (que) instantia, ne (que) futura, ne (que) fortitudo, ne (que) latitudo, ne (que) profundum, ne (que) creatura aliqua, separare nos poterit a charitate quae est in Cstristo IESV domino nostro. Sunt hij uiui lapides in ecclesiae muro coagmentati, sunt rami gemmantes huic uere feraci (que) uiti uelut insiti.’ Nunquis tales et tam firmos e muro lapides extrahet, aut ab arbore ramos excindet? Ab hac uita potest, a CHRISTO nemo eos separare poterit.Ecclesse pro­lificacio. Exciso uno ramo, multi nascūtur: uno [Page] membro sublato, centum adduntur corpori: unius effuso sangui­ne, ter centū exurgūt: per unius passionem mille concurrunt ad fi­dem: unum granū cadens in terram et mortuū, multa grana pro­generat. CHRISTVS angularis lapis est, qui nectitur in utro (que) parietum: caput est corporis ecclesiae, primogenitus ex mortuis, in omnibus ipse primatum tenens. Ipso passo quot deponentes capita, quot pectora tundentes confugerunt ad fidem?Ecclie fructu­os [...] semin [...]. ‘An non omnes inde fideles ortum habuerunt, quorum antesignanus erat ille Centurio, et qui cum illo erant clamantes identidem Vere filius dei erat iste?’ Viuus lapis et uegetus ramus erat Stephanus:Math. 17. quo mortuo quot fideles et timorati plangentes eū surrexerunt? Nōne Paulus qui lapides infinitos coaptauit ecclesiae, inde surrexit? ‘Sau­lus hic antea dictus erat, cōsentiens neci eius. Mox authoritatem habens a principibus sacerdotū ut abiens Damascum quos inue­niret huius uiae uiros ac mulieres uinctos perduceret Hierusalem,Act. 9. hoc templum uel ecclesiam dei subuertere uoluit. Sed oratio Ste­phani supplicantis Domine ne statuas illis hoc peccatum adeo praeualuit,Act. 7. ut circūfulgens eum lux de caelo faceret e seuissimo per­secutore mansuetissimum christianum, et summum fidei propug­natorem.’ Audientes autem plurimi qualiter hic euangelizabat fidem quam aliquando expugnabat: in eo clarificabant deum. Granum erat beatus Laurentius, lapis at (que) granum sancta Kathe­rina: quorū martyrijs infideles innumeri conuersi sunt, inter quos praecipui numerantur oratores quinquaginta litteris humanis fa­migeratissimi, quos spiritu docta [...]therina superauit. Viui lapi­des et grana mortua praeterea fuerunt uttius (que) sexus infiniti, quo­rum admirandas passiones et acerbas uiuendi rationes si studiose percenseas: mirabilem quo (que) conuersionis modum et conuerso­rum numerū esse perspicies. Horum stabilitas et constantia tam praeclare cepit, hactenus adeo creuit et perdurat, ut hijs principijs ecclesia fundata: cuniculis, arietibus, et alijs machinamentis peti possit, expugnari non possit: concuti possit, frangi non possit, uexari non subuerti queat: molestijs, aduersitatibus et angustijs [Page] tentari posser ut eisdem tamen gaudeat: iniurijs affici possit, nulla tyrannide uinci uel opprimi possit. Non imperatores, non reges, non ullae potestates sic eam inuadent: nulli philosophi, nulli litte­rati, scismatici, uel haeretici sic impugnabunt: quin ipsa stabit et florebit. ‘Haec est domus domini firmiter et pulcherrime constru­cta:Psal. 25. cuius decore Dauid allectus acclamitat Domine dilexi deco­rem domus tuae.Decor do­mus dei. Decor iste non qualis erat templi Hierosolymi­tani quod Solomon ornauit, consisiit in pauimentorū, parietum, tectorum, delubrorum, et imaginum exquisitis ornamentis: sed in simplicibus innocentis animi dignitatibus.’ ‘Non est forinsecus et uisibilis, qui stultorum carnales pascit oculos: sed internus et in­uilibilis qui coniungit homines cetibus angelicis Omnis gloria eius filiae regis abintus inquit propheta.Psal. 44. Iam uides non extrariam sed internam ecclesiae pulcheritudinem, non fluxis et momētaneis constare sed incorruptilibus ornamentis: in simbrijs aureis circūa­mictam uarietate, hoc est uirtutum diuersarum indissolubili ca­thena sic insignitam, ut inter omnes sicut aurum inter metalla cha­ritas emineat.’ Fit domus ut in ea se quis tueatur, se quis reficiat et quietet. Et ubi maior est quies, ubi lautius cōuiuium, aut mora securior: q̄ intra ecclesiam in qua deus est protector omnium qui sperant in se? ‘Cuiusmodi praesidium ita precatur propheta Esto mihi in deum protectorem et in domum refugij ut saluum me fa­cias.Psal. 30. Huius (que) inhabitationis tanto desyderio feruescit, ut in do­mo ea minimum, q̄ in o [...]be sūmum se malle esse pronunciet Elegi (inquiens) abiectus esse in d [...]mo dei mei magis q̄ habitare in ta­bernaculis peccatorum.Psal. 83. Quoniam qui plantantur in ecclesia per fidem charitate coornatam, tanq̄ flores singulis uirtuubus odora­tissimi concrescent, donec fructum aeternae uitae producant in cae­lesti patria:Psal. 91. quod idem propheta non ignorans ait Plantati in do­mo V domini, in atrijs domus dei nostri florebunt. Ideo plusq̄ So­lomon hic.’ Multo maior est sapiētia CHRISTI, qui domum spiritualem, uniuersalem, tutam, stabilem, et aeternam: q̄ sapien­tia Solomonis, qui materialem, particularem periculis expositam, [Page] inualidam et temporaneam erexit. Vter (que) tamen domum sapi­enter aedificauit, aedificatam columnis septem uter (que) suffulsit: sed hic corruptilibus et fluxis, CHRISTVS ineternum permansu­ris. Moses septem erexit Solomon: sacramenta septem Christus instituit.Septē colūne templi et tori­dem ecclesie. Quae tamen columnarum nomine recte ueniunt appel­landa, ꝙ sicut columnis aedificium, ita sacramentis ecclesia suppor­tatur. Et sicut tectorum fastigia columnis imposita firmant eas et confirmantur ab eis: sic gratia sacramentis in [...]usa robur addit eis a quibus portatur. Sublatis colūnis quicquid superstructum est corruet: et sacramentis exterminatis gratiosa uirtus ecclesiae tol­litur. Sed he septem columnae solidae, inflexiles, et irrenulsae ma­nēt. Et nos omnes catholice credimus per haec septem sacramen­ta, christianis omnibus digne sumentibus gratiam infundi.Confert vnū ­quod (que) sacra­mentū gram. Ce­lebri illo matrimonio contra carnis concupiscentiam at (que) uolupta­tem instituto, prodimus in hanc lucem seruituri deo. Gratioso baptisimo quo tollitur originale, ex aqua et spiritusancto renasci­mur filij dei. Gratiosa confirmatione qua corporis infirmitas, in­firmitas recte faciendi, peccato (que) resistendi debilitas ausertur, et ueniale peccatum aboletur: stabilimur in dei gratia. Sacrosancta eucharistia contra enormem mundi cupiditatem et mordinatum amorem sui electa: spiritualiter enutrimur. Digna illa poeniten­tia qua tollitur unumquod (que) peccatum actuale: lapsi resurgimus. Sacro supremae unctionis uiatico deo cōmendamur, et aduersus diabolum ac omnes eius insidias roboramur. Sacro ordine uera potestas habetur haec omnia administrandi: qui contra humanam ignorantiam, etiam introducitur. Sunt he septem columnae super quas domus dei firmiter aedificata non ruit: sed durat immutabi­lis, indeclinabilis, infracta, inexpugnabilis, aeterna. Videns haec Regina, proba sui rectrix anima consyderans, stupore afficitur: et maiorem esse uim istorum q̄ ut intelligere possit agnoscit. Adhoc sapientia Solomonis proposuit mensam,Mense So­lomonis ci­baris. Regina Saba mirabatur cibos illius: et non mirabitur anima christiana uidens epulas mēse CHRISTI preciosissimas ad quas inuitatur? In qua materia [Page] tam plena laudum, ipsa me copia dicendi facit inopem: qui sub­dubitare cogor de tot modo rebus quam potissimum introducam. Nam ut omnes una tractem, nec tempus suppetit: ne (que) si suppe­teret eas una capiet oratio. De hac mensa CHRISTI quid di­cam?Fides mensa Christi / qua fuauissima fer culs propo­nuntur. qualē fuisse signabo? Non qualem Solomon habebat aurea. argentea, uel eburnea: non marmorea, non lignea, non materia­lis aut metallica: sed spiritualis est et aeterna. Adhuc nescitis quae sit Illa est quam CHRISTVS cunctis fidelibus proponit, ut in conuiuio suo coepulentur. Sed quenam est? ‘Est autem catho­lica fides de cuiusmodi mensa cibos omnifarios nostri solacij fe­rente, sic propheta scribit Parasti in conspectu meo mensam ad­uersus omnes qui tribulāt me. Dedisti mihi fidem in qua recum­bens, nullo daemonum ueneno possim infici: in qua qui appo­nuntur cibi tam salubres sunt, ut quisquis comedat: spiritu pin­guescat.’ Produxit dominus deus homini adhuc innocenti, omne lignum pulchrum uisu et ad uescēdum suaue, uitae quo (que) lignum in medio paradisi: post peccatum de paradiso uoluptatis in terram eiecto,Gene. 3. dixit In sudore uultus tui uesceris pane tuo. ‘Noe et filijs eius benedicens ait Omne quod mouetur et uiuit:Gene. 9. erit uobis in cibum.Gene. 14. Melchisedechus Abraamo panem at (que) uinum protulit. Israelitis manna de caelo pluit:Psal. 77. et Exo. 3.3. Reg. 14. Leuit. 24. Math. 15. eisdem promissa terra frugifera, melle ac lacte fluens. Exquisitae Solomonis caeterorum (que) regum et magnatum epulae memorantur. Duodecim celeberrimi panes in mensa propositionis pia sedulitate seruati sunt. Septem pani­bus et paucis pisciculis quattuor millia uirorū:Math. 14. quin (que) panibus et duobus piscibus quin (que) millia satiata sunt in deserto. Farina simi­la (que) uinum et Sicera palato placent, pectus enutriunt et totum hominem consolidant at (que) letificant.’ Delicati pisces, delicatiores carnes sunt: suaue nectar, Ambrosia mellitissima. An horum pa­num aliquis, ciborum, deliciarum hic cibus est de quo loquimur? cibus huius mense quam praedicamus? Certe si nunc eduliorum, poculorum, si tragimatū, si deliciarum cupedias omneis in unum congeras aceruum: si coquorū et pharmacapolarum confectiones [Page 25] accumulesi non ad huius cibi uel umbratilem similitudinem acce­des. An hic cibus istorū similis est? Multo alius est. Tam dis­sidet iste cibus a caeteris, q̄ res ipsa distat a figmento: corpus ab umbra, lux a tenebris, ueritas a figura. In hijs panibus, in hijs cibis de quibus est praedictum, non est hoc infimum: immo (si singula recte perpendas) inuenies hoc esse praecipium ꝙ hunc ci­bum, X hunc panem presignarint esse futurum. Quis ita (que) panis iste, quis cibus est? Cibus profecto supernae uitae, panis angelo­rum. An Angeli pascuntur in caelo? Certe. Sed qua re pascūtur?Quoo angeli in celo pascātur. Non tam re, q̄ rerum omnium principio. Deo creatore, Christo redemptore pariter ac seruatore Et quomodo pascuntur eo? Eius uisiorie capti tenentur, eius fruitione satiantur. Cibus autem iste non mortaliū est: sed incorruptibilis et immortalis immortalium. Reuera qui caelites pascit: isipse se mortalibus sumendum porrigi sinit in illa altaris hostia cōsecrata. Non experior (inquis) quod docetur, non sentio quod dicitur. Profecto uides ibi quod non est, non uides quod est: sumis quod non uides.Eucharistie dignitas et prestantia. Sumis uerum at (que) uiuū corpus domini nostri IESV CHRISTI, quod cor­pus et animam tuam custodit in uitam aeternam. ‘At iudaizans tamen interrogas Quomodo potest dare nobis corpus suum ad manducandum?Ioānis. 6. Qui credis in CHRISTVM et hijs eius crede sermonibus Caro mea uere est cibus et sanguis meus uere est po­tus, Ego sum panis uiuus qui de caelo descendi, Si quis manduca­uerit ex hoc pane uiuet ineternum. Et hunc panem, hunc cibum positū super mensa fidei docens ait Qui uenit et credit in me non esuriet ne (que) sitiet ineternum, Ego sum panis uitae, de quo scriptum intelligitur Angelorum esca nutriuisti populum tuum, panem de caelo prestitisti eis, omne delectamentū in se habētem et omnis saporis suauitatem. Q̄q̄ littera sentit ibi de Manna dato filijs Is­rael: at idem huius panis certa figura fuit.Ioānis. 6. Non Moses dedit hūc panem, non Solomon in gloriosa mensa sua similem, non Assue­rus in uestibulo nemoris ac horti,Hester. 1. non omnes insimul reges pa­rem: pater e caelo dat nobis hunc panem.’ ‘Qualesquales erant il­lorum [Page] panes ac cibi: uitam non dabant, sed exiguo dumtaxat tem­pore uitam corporis adiuuare seruare (que) ualebant:Ioānis. 6. at qui mandu­cat hunc panem uiuet ineternum. Excellit igitur hic panis, isti­us mensae cibus omnes boues, arietes, uitulos, agnos, phasianos, coturnices, turtures et perdices, omnes cibos in quos regina austri prospiciens spiritu de [...]ecit, excellit omnes hostias et holocausta: omnes antiqui ritus oblationes.’ Hunc cibum aspiciens anima regina corporis, obstupefacta clamat O sacrū conuiuium, O sa­lutaris' hostia qua CHRISTVS sumitur, qua mens impletur gratia, pignus (que) datur gloriae. Videtis quo pacto Sapientia men­sam po [...]uit dum [...]idem hanc ad firmandum cor syncerum ostendit: dum corpus suum hominibus administrat, dum miscuit uinum quod uertit in suum sanguinem, ut animos spirituali gaudio per­funderet. Regina ista Saba multum mirabatur habitacula mini­strorū in domo Solomonis, sed si fuisset in domo CHRISTI: quanto maior admirandi causa eidem contigisset? Iam iu christia­na anima cuius illa typum gerit. CHRISTI seruorum habita­cula respice.Māsiones domꝰ dei multe. Respiciens illius domus habitacula de qua Christus dicit In domo patris mei mansiones multae sunt: an non admi­taberis,Ioānis. 14. Expo.' et admiratione uicta deficies? Audis multas esse mansio­nes, sed quales sint ignoras et tecū ipsa ratiocinaris Quales esse putabo mansiones istas? ‘Si quis me roget: describere non pos­sum,Psal. 83. credo neminem posse dicere: sed hoc unū certo scio, ꝙ beati sint qui habitant in domo dei. Scio ꝙ nullis incendijs, nullis in­fortunijs aut procellis ea domus uiolari possit:’ scio nullum ibi cor­poralis cibi, potus, aut rerum aliarum fore desyderium: nullam fri­goris, estus, egritudinis, paupertatis, aut iniuriae formidinem: nul­lam mundi, carnis, aut diaboli perturbationem: non naturae gra­uamen, aut fortunae dispendium: non mortem sed aeternam uitam: non discordiam sed pacem et leticiam continuam: ‘scio ꝙ ibi iusti fulgebunt ut sol.Math. 13. Sed haec domus caelestis, hoc supernum est ha­bitaculum: cuius innumere mansiones sunt.’ CHRISTVS in caelo diues,Unica dei do­mu [...] in terr [...]. multas habet mansiones Idem in terra pauper unam [Page 26] mansionem pro seruis suis, unicum ibidem habet habitaculum ec­clesiam: quae fratrum cōcordiam parturit, quae pacem et mutuum amorem omnium hominum ingenerat. ‘De qua re sic adhortan­do pater Solomonis Dauid spiritu prophetico refert Ecce q̄ bo­num et q̄ iocundum habitare fratres in unum.Psal. 132. Multos charitate counitos parua domus continet: paucissimos discordes et con­tentiosos ampla non sustinet. Qui domum occupat neminem non unanimen et amore coniunctum admittit: cum multis con­sentaneis et amicis patientissime cohabitat. Discordia contra­hitur Y amplitudo: paruitas unitate dilatatur. Regnante Solomo­ne nondum unitas fidei, spei, charitatis: ad concordiā et unitatem uitae, christianos attraxerat, Nondum repulsa Synagoga gentis unius, Ecclesijs mundum impleuerat: non cōtubernales et coeno­bitas ad collegium et unitatem obedientiae perduxerat: non tot in Egipto, Thebaide, Scythia, Naym, in monte Sina, Armeniae re­gionibus, in Graecia, Italia, Germania, Gallia, Britannia, caeteris (que) mundi finibus, tot monasteria sacra (que) loca diffuderat: nondum erat haec unitas animorum, quae nullis spacijs aut locorum inter­uallis secernitur, sed ubi (que) terrarum sui similis esse perseuerat, nul­lam diuersitatem agnoscit, omne diuortium ignorat. Tempore CHRISTI talem exortam, suis semper incrementis adauctam unitatem: ad hos us (que) dies peruenisse cernitis, q̄uis CHRISTI longanimitas, ad ecclesiastice uirtutis exercitium at (que) decus, et re­liquorū singulare meritum, quorundam tergiuersationes et trans­fugia subinde permittat: ita (que) sic habitare fratres in unum, op­timum et incundissimum esse. Hoc est illud unicum habitaculum CHRISTI, domus una dei firmiter edificata supra petram im­mobilem, non super harenam fluitantem: quae nullis casibus aut procellis euerti, nullis aduersantium armis et torminibus poterit expugnari: nisi fragiles CHRISTI milites ab imperatore suo deficientes, suae perditionis ac ruinae causam inferant. Hoc habi­taculū unanimitatis, supernae cohabitationis et aeternae salutis pre­ambulum est. Vt in hoc simul habitent christiani fratres, ut ip­sorum [Page] una sit anima, cor unum, una uoluntas, unum desyderium, unus in CHRISTO IESV consensus orandum obtestandū (que) est: ut ad hoc habitaculum (si qua pars orbis terrarum lapsa fue­rit) integre redeat quottidianis est precibus implorandum. ‘Non habitaculum tale Solomon, non Regum ullus aedificare potuit: so­lus CHRISTVS, solus CHRISTVS erectum firmauit: et ne quis omnium hominum demoliri satagat, acriter iniungens Mandatum (ait) nouum do uobis ut diligatis inuicem sicut dilexi uos.Ioānis. 13. In hac habitare domo melius ac eligibilius est, q̄ in poten­tissimis tabernaculis peccatorum: melior hic una dies q̄ millia die­rum in litigiosis mundi turbulentijs.’ ‘Ideo dicet unusquis (que) cum propheta Vnam petij a domino hanc requiram ut inhabitem in domo domini omnibus diebus uitae meae.Psal. 26. Domus insuper non parua cōmendatio sumitur ab ordine ministrorum.’ Ministrantes autem in aula Solomonis singuli sic ordinati fuerunt,Ordo mini­stro (rum) in domo Solomonis. ut Reginam raperent in stuporem. Ordo nan (que) semper aptos homines ad of­ficia iungit: inter quos ita suis quis (que) partibus fungitur, ut nihil ci­tra decorum fiat.Ordo mini­strantiū in ec­clesia militāte. Verum anima fidelis si consyderet in ecclesia dei domo, numerum et ordinem CHRISTO IESV seruientium: si respiciat ut ecclesiastica dispensatio suo quen (que) loco statui (que) co­optat, num admirari cogetur? Si praelatorum, subditorū, docto­rum et discipulorum, diserte predicantium ac auditorum: si iugi­ter orantiū, humillime psallentium, et syncere ieiunantium: si con­templantium, lectionibus incumbentium, studijs aduigilantium, si modis alijs in ecclesia collaborātium ordines introspiciat: quan­ta demirandi materia paratur? Alij respublicas prudenter ac iuste gubernant, nonnulli priuatas administrant: plaeri (que) publicas ani­marum curas, alij priuatas agunt: in u [...]bibus multi, alij seorsum in heremo, in nemoribus, in agris et marittimis, in carceribus, in solitudinibus, in montibus, speluncis et in cauernis terre habita­cula deligūt, ubi cum solo deo soli uiuant: in coenobijs alij mutuis exhortationibus et exemplis ad deum proficiendo contendunt, diuitiarum distributione diuites, uolūtaria paupertatis tolerantia [Page] pauperes, modesto salubri (que) dignitatis et honoris usu nobiles, e­quabili sui status acceptatione uiles et ignoti Alij per uirginalem pudiciciam, alij per ueram matrimonij continentiam aspirant ad dei gratiam. Hic ordo manifeste uidetur in ecclesia. Sed hic ordo uisibilis, sequitur illum inuisibilem et hierarchicum in caelo. Siqui­dem tam hic q̄ ibi qui superiores sunt, lumen cognitionis inferiori­bus addunt. Si uidisset Regina Saba presentem hunc ordinem ecclesiae, plusq̄ in atrio Solomonis obstupefacta fuisset: quaesi cae­lestem illum uidere potuisset, nōne stupore nimio defecisset? Re­spice et consydera, ne (que) quid inordinatum, indigestum: nihil ab­surdum aut incompositum esse perspicies in hac ecclesia. At obij­ciet aliquis Ordinem ecclesiae licet tantum extollas: non eo tamen ut continuum et inuiolabilem affirmes. Nam in ecclesia multa inordinata contingunt et absurda. Huic sic ibo responsum, Or­dinem ecclesiae non ab hoc uel illo dependere, sed ab omnium co­herentium unione: de qua si negligenter ac sponte corruat unus aut alter, filius dei non est: membrum CHRISTI non est, de domo dei non est, de ecclesia CHRISTI non est: sed ut putris caruncula, ut membrum inutile et abscissum, cōtagiosa (que) pars cor­poris abijcietur: uti debitus ordo ecclesiae interim in residuis inte­ger ac perseuerans habeatur.2. Thessa. 3. Vt ab hijs qui sic ambulant inordi­nate caeteri se subtrahant, ne (que) de talibus curā habeant, Apostolus 'ita submonet Quid enim mihi de hijs qui foris sūt iudicare? Nam qui uere ministrat: macula caret, caret enormi crimine,1. Corin. 5. caret uicio notabili: cuiusmodi quisquis erit, animo corpore (que) cōpositus ac or­dinatus, dei filius et uerus Christi minister est: quod illic affirmat 'Ambulās in uia immaculata hic mihi ministrabit. Aliter in eccle­sia ministrātes ostendis, ostēdis questuosos, turpilucros, auaros,Psal. 100. ad rem suam q̄ diuinā attentiores, incontinētes et alijs sceleribus iure notatos, qui sua querūt, non quae Iesu Christi Hij deo non seruiūt,Phili. 2. hij non obsequiosi Christo ministrāt, sed sibiipsis uiuūt. Quādo­quidē Christo ministrare, est ea quae sūt Christi querere.Quid sit mi­nistr [...]re Chri­sto. Quoties Z ergo qui uidetur in ecclesia minister: in operibus suis non Christi [Page] laudem, non dei gloriam, non lucrum animarum CHRISTO querit: sed ad suum dumtaxat cōmodum aduigilat, non hic deo sed sibi ministrat. Verum ita (que) CHRISTI ministrum arguūt ista: cor syncerum, pura mens, intentio recta, immaculata consci­entia,Ordo mīstrā ­cium in eccle­ [...]ia triūphanti. uita iusta, et opera sancta. ‘Sed penitus introspiciamus or­dinem ac multitudinem ministrorum inuisibilium CHRISTI, cui millia millium ministrant,Dani. 7. et decies millies centena millia assi­stunt ei:Math. 4. et post peractam diaboli tentationem in deserto, descen­debant angeli et ministrabant ei.’ Si quale ministerium illud fue­rit interroges: certe nescio, scriptura non meminit. Sed illud cer­tissime scio tale fuisse quale uoluit: ordinatissimam, obsequiosissi­mam (que) diligentiam extitisse qua uoluntatem eius statim ac sine murmure perficiebant, et cunctos homines ad eandem pariter im­plendam cōmouebant. ‘Id quod semper faciebant et faciunt sedu­lo,Hebre. 1. iuxta quod ibi docet Apostolus Nonne omnes sunt admini­stratorij spiritus in ministerium missi, propter eos qui hereditatem capient salutis? O quot et quanta dei magnalia sub caelo sūt, quot in ecclesia CHRISTI mirabilia, angelorū ministerio perfecta?’ Quis enarrare potest quae circa homines administrant? Nemo nisi qui mittit eos, et cui uoluerit ipse reuelare. Nos si uidere pos­semus uel modice pulchritudinem, decus et excellentiam huius or­dinis in caelo: oh quantū in nobis sui desyderium excitaret? O si uideamus aliquando. Si Regina Saba quam splendor mortalis aulae tam mirabiliter affecit, conspicata fuisset huius aeternae regiae gloriam: ad qualem extasim deuenisset? Veniet, ueniet dies quo uerus minister ad dominum semper cum eo uicturus et congaui­surus accedet. Nimirum CHRISTVS tale se premium suis seruare ministris ait Volo ut ubi sum ego illic sit et minister meus.Ioānis. 17.' Hoc nemini suorum concessit Solomon. Noluit quemq̄ eorum fulgore gloria (que) sibi parem. Mortalis enim regni sublimitas im­patiens est consortis. Noluit honorem sibi debitum ad alios de­uolui, CHRISTVS autem Solomon ac rex noster inclitissi­mus, immo rex regum ac dominus dominorum, gloria sua mini­stros [Page] omnes suos impartit. Cuius aequalitatem licet eis non tri­buat: unicui (que) tamen satietatem addit. Solomon non omnes ser­uos suos secum semper habere uoluit, nec qui secum erant, faciem eius semper intuebantur: sed in conclaui cum paucis, in cubiculo cum paucioribus, ubi uolebat solus erat. Interpositio parietum et noctium obscuritas seruos exclusit. Apud regiam CHRISTI maiestatem illustre famulitiū nihil horū patitur: deo nihil horum inest, nihil horū minister Christi sustinet in caelo. A liquidissima nam (que) fidei claritate, nemo nisi uolens excluditur Fides tenebras nescit: sed nox fidei lucet. Dormire mens aeterna nequit, superna ciuitas in immensū luce solis est lucidior: ad quam qui peruenerit, dominū suū quem per speciem in enigmate prius aspexit: semper facie ad faciem plane uidebit. Nihil interpositum, nihil obscu­rum, nulla nox, nullae tenebrae, nullum prorsus impedimentum: sed omnia clare patentia, omnia consona, omnia amore coniūcta, omnia perpetua, omnia caelestia et perfecto gaudio plena. Atqui saltū insignem fecimus, nimis ardua tentauimus, qui de regia tem­plo (que) Solomonis ad caelū et dei thronū ascendimus. Redeamus ad ima, retractemus quae restant de Solomone. Iamiam audiuimus qualiter ordinatissimā ministrorum aciem at (que) seriem semper alue­rit, quomodo nullos ad officium officij non peritos admiserit: non pocillatorem inexpertum, non structorem inertem, non chyrono­mum nisi cibos apte discerpere queat, non alios aulae ministros, non cubiculi uernulas, non aeconomos inidoneos, non sacerdotes indoctos aut sacrorum inscios assumi designari ue uoluerit: sed ta­les solū a quibus sua uolūtas ut posset, ita perimpleri deberet: ‘ma­nifestam CHRISTI figuram exhibens qui suis ita ministris in­fit Qui uult mihi ministrare uel meus esse discipulus me sequatur, uoluntatem meam adimpleat.Ioānis. 12. Superest ut uestimenta tum regis tum ministrorum attingamus.Uestiment [...] ministrorū. Regis extra comparationem eran [...] insignissima, dignissima, praeciosissima. Sed eorum quibus induti fuere ministri raritas, uarietas, subtilitas, et prestantia maiorem re­gine stuporem iniecerunt. At hic mihi subdubitabis an haec res [Page] ad Christum possit applicari, nūquid istiusmodi splendor uestium inter eius ministros extiterit.Alia Christi & ministrorū eiꝰ vestimenta (quam) Solomonis & seruo (rum) illius. Nunquid in Christo multo maior extitit, cuius uestimenta facta sunt splendentia, refulgentia et can­dida nimis uelut nix, qualis fullo non potest super terram facere? ‘Quid si Regina uidisset eum cum Petro Iacobo et Ioanne in mon­tem ascendentem?Math. 17. quid si sic transfiguratum aspexisset? quid si faciem sole splendidorem, uestimenta niue candidiora uidisset?’ At profecto splendor hic aulicus et mūdanus in Christo non fuit, qui puer in praesepio reclinatus uix domum habebat ubi caput reclinaret. In ministris eius non apparuisse dices si Ioannem, He­liam, si caeteros similes introspicias Si Ioannem qui uestimen­tum habebat de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lum­bos suos. Hispida uestis ista fuit, cuius horror sane non pulchri­tudo demirationem effecit in plebe. Haec hirsuta uestis, cingu­lum (que) praedurum non placeret teneris mūdanorum ocellis: multo magis corporum molliciem offenderet: ‘Christo uero perplacens ab eo summe cōmendatur, ubi diues inuestitus purpura bisso (que) uilipēditur Venit enim subinde Ioannes praedicaturus in deserto, captus ab Herode et trusus in carcerem ubi praedicare desijt: uenit Christus itidem facturus, et inter praedicandum caepit dicere ad turbas de Ioanne Quid existis in desertū uidere,Math. 11. hominem mol­libus uestitum? Ecce qui mollibus uestiuntur in domibus regum sunt. Ioannes a puero spiritu confortatus, erat in desertis us (que) ad diem ostensionis suae ad Israel: ne uitam suam macularet ex con­uictu leuis ac mollis populi. Non uidentur igitur uestes quibus induebātur ministri Christi uestibus aulae Solomonicae similes ex­titisse.’ Verum id est, cum corporales ille fuerint, iste spirituales: nisi quoad priores, alteras apposite praesignarint. Ecce duplici­bus uestiti sunt qui ministri sunt dei. ‘Incedunt in uestitu deaura­to circundati uarietate.Psal. 44. Vestiuntur claritate uirtutum diuinarum et conspicuitate morum.’ Vestiuntur fide, spe et charitate: chari­tate dei, dilectione proximi, ueritate intellectus, puritate affectus, synceritate uitae, castitate corporis, animae pudicicia, prudentia, [Page 29] fortitudine, patientia, iusticia, liberalitate, temperantia. He ue­stes sunt quae mentem exornant, he uirtutes quae beatificant, he splendidissimum operimentum animae conficiunt. ‘Et hic ad uos o sacerdotes, ad uos clerici,Uerus et ido­neus vestitus clericorum. ad uos quotquot adestis studiosi con­cio nostra uertetur: ut uestes animi quibus aut insigniti estis aut insigniri debetis, intelligatis.1. Petri. 2. Vos enim estis genus illud electum de quo Petrus scribit Vos estis regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut omnes uirtutes eius annuncietis, qui uo­cauit uos de tenebris in admirabile lumen suum.’ Non opis est uestrae sacram intelligere scripturam, et doctrinarum uarietatem adipisci: si non ipse sapientiae lumen infundat, si non ipse scientiae claritatem edoceat, et intellectum ueritatis adaperiat. Ideo sacri uobis Euangelij, totius sacrae paginae, caeterarum (que) probatarū di­sciplinarum intelligētiam adhibet: ut per ipsius potentiae at (que) glo­riae predicationem, et uitae uestrae doctrinae (que) cōformitatem, caete­ros A ad imitationem Christi et morum probitatem adducatis. ‘Vo­bis A apostolus Paulus scripsit illud Oportet episcopum esse irre­prehensibilem: sobrium, pudicum, ornatum, prudentem,1. Timo. 3. Expo. docto­rem, modestū: non uinolētum, non percussorem, non litigiosum, non cupidū: sed modestum cū castitate.Quales opor­teat esse stu­dentes. Post episcopū cum quo simul presbyterum intelligit, diaconos quorum nomine caeteros quo (que) clericos comprehendit, sic instituit: ut sint pudici, non bi­lingues, non uino dediti, non turpe lucrum sectantes, nullum cri­men habētes: sed habentes ministerium fidei in conscientia pura.’ Mementote ꝙ uos irreprehensibiles esse, nec ullum graue crimen aut notabile habere uelit. Id enim decet doctores, quales uos esse debere subdit. ‘Vacare debet omni uicio, qui aliorum uicia repre­hensurus est. Cuius improba uita despicitur:Grego. restat eius doctri­na contemnatur.’ Vita turpis abrogat authoritatem docenti. Quare quisquis alios reprehendet: sine reprehensione necesse est uiuat, uitabit omnium criminum occasiones: cuiusmodi sunt fre­quens compotatio, nimia familiaritas aut conuersatio cum laicis, cum prophanis, ludorum illicitorum exercitatio, accessus ad su­spectas [Page] aedes, ad suspectas personas, et huius generis uel mala uel malorū species,Sobrius. ut omnis uitetur suspicio. ‘Sobrium inquit opor­teret esse, Mementote ꝙ sobrios esse iubeat: non uoraces, non bi­bones non ebrios, non domorum uinariarum aut ceruisiariarum cultores,Suspecta lo­ca vitanda. non uini cupidos in quo est luxuria: non crapulis, uaga­tionibus, non leuitati morum, non lasciuijs aut uicijs deditos.’ Scilicet presbyterum, diaconū, clericum, scolasticum, studijs ad­dictum in ceruisiaria uinaria ue domo desidentem aspectabimus? Certum esto ꝙ hijs nihil indecētius, nihil obscoenius euenire pos­sit. Sed cum bonis, sed cum honestis te sodalibus hoc [...]acere solere dicis. An id satis est? Quid si lupanar cum talibus introires? Num sodales isti tale factum honestū redderent? an non factum istud te pariter ac illos dehonestaret? Dehonestaret sane pluri­mum, cum locus iste tibi non conueniat. Quandoquidem locus ali quando sancti [...]icat: aliquando deturpat. Bonus quos [...]ecipit, uirtutis occasionem praestat et famam bonam auget: malus uero trahit ad uitium et infamiam generat. Haec inconuenientia loci sacit ut introire non oporteat. Prudentem ait. Mementote pru­dentiae (de qua pauca diximus in inijtio) cupientes ut facultatem discernendi bonum a malo,Prudens. conueniens ab incommodo: quam hic prudētiam uocat Apostolus, cum Solomone requireretis. Si quis hanc habens sequatur: nihil temere, nihil pertu [...]bate, nihil incon­sulto: sed omnia mature, omnia cum deliberatione per [...]iciet. Cu­ram dumtaxat uiribus aequam sumit: ubi sumpserit grauiter admi­nistrat, populum sibi cōmissum sicut tempus postulat, nunc leni­ter, nunc aspere tractat oleum uino cōmiscens. Predicationem, sacramentorum administrationem, confessionum auditionem, et alias actiones omnes sic attemperabit, ut solum quod expediat aggrediatur. Sic docebit, sic increpabit, et obsecrabit: ut nec in­crepationem desperatio, nec exhortantis consolationem praesūptio consequatur. Doctorem inquit. Monet itidem Apostolus ut qui docendi peritiam nacti estis,Doctor. sedulo doceatis: reliqui quottidiano studio tales esse contendant, ut doctores potentes sint ad exhor­tandum [Page 30] et cōtradicentes reuincendum: ut recte praedicandi, uere ac eruditae interpretandi, sane consulendi, iuste corrigendi, tem­pestiue consolandi, mature (que) docendi uirtutem habeant. ‘Monet non esse litigiosos, ut ne (que) discordias ipsi suscitetis,Non liti­giosus. nec ab alijs suscita [...]as sectemini: sed animis primo uestris tranquilli mox ean­dem tranquillitatem conscientijs aliorum inseminare conemini, quo merito uobis a CHRISTO dicatur Beati pacifici,Math. 5. uos pos­sidebitis terram uiuentium.’ Nec hoc dictum existimari uelim ꝙ acutas sophistarum digladiatiunculas, constantes dialecticorum argutias, certas philosophorū disceptationes, et necessarias theo­logorum rationes non cōmendem: q̄q̄ et haec ea cum modestia geri uelim, ut ueritatis non gloriae causa gesta uideantur, ut enu­cleatio non confusio ueritatis exurgat.Modestus. ‘Quare subiungit Aposto­lus oportere uos esse modestos: ut temperatum ac aequabile dispu­tandi genus obseruetis: non percussores: ut ex ira furor,Non per­cussor. 1. Corin. 11. e furore uiolentia nascatur. Si quis uidetur contentiosus esse: nos (inquit Paulus) talem consuetudinem non habemus ne (que) ecclesia dei.’ Talis acerba contentio cito mouet iram.Non con­tentiosus. Monet igitur ut conten­tiosi non sitis: ut nihil per cōtentionem aut inanem gloriam acti­tetis, non quae uestra sunt consyderantes, sed quae sunt aliorum: ut neminem percutiatis, ne (que) molestis uerbis, ne (que) prauis consi­lijs, non pugno, non gladio: ut subditorum uirtutes mitioribus stimulis augeatis, et quos corrigendos habetis non tam seueritate q̄ beneuolentia, magis exhortatione q̄ impulsu, plus charitate q̄ potestate corrigatis. Ideo dicit modestum, ut omnia cum mode­stia fiant.Pudicus. Memineritis oro ꝙ castos et pudicos esse oportere di­cat. Ore castos, castos oculis, manibus, toto corpore: castos ani­mo corpore (que) simul: qui nihil cogitabitis, nihil loquemini, uel fa­cietis B impudice. Portemus CHRISTVM mūdo corpore, im­maculato B corde, puro spiritu, sancta conuersatione. ‘Nam opor­tet animam sacerdotis at (que) clerici labis omnis immunem, immo mundiorem ac splendidiorem radijs solaribus esse: ut nunq̄ a spi­ritu sancto deserta, dicere possit Viuo ego, iam non ego,Ad Gala. 2. sed uiuit [Page] in me CHRISTVS.Esaie. 52. Expo. Mundamini ergo uos qui fertis uasa do­mini. Non aurea fertis aut argentea: [...]ed ipsamet uiuentia, un­ctione spiritus tincta, quae sunt interna secreta (que) uasa, in quibus CHRISTVS inhabitat et ipse Christi spiritus: et pro quibus ipse dominus IESVS mori dignatus est.Act. 9. ‘Cuius nomen ille Pau­lus uas electionis portabat coram gētibus, regibus, et [...]ilijs Israel. Ad memoriam reuocate quid uobis dicat idem Apostolus Nesci­tis ꝙ templum dei estis,Dignitas sa­cerdotis. 1. Cor. 6. et spiritus dei habitat in uobis? nescitis ꝙ membra uestra templum sunt spiritus sancti, quem habetis a deo et non estis uestri? Mementote quid CHRISTVS quo (que) di­cat Vos estis sal terrae,Math. 5. lux mundi, uos estis lucerna accensa et su­per candelabrū posita, uos ciuitas in monte cōstituta: uos estis co­lumnae templi, uos lignum sciētiae in medio ecclesiae positi, lignum scientiae quo pascuntur et uiuunt imbecilliorum animae: uos estis rectores animarum apostolico gradui succedentes:Psal. 81. ‘Vos dij estis et filij excelsi omnes: quos sermo dei sanctificat, per quos et caeteri christiani sunt: uos estis uicarij CHRISTI, gerentes Christi ui­cem claues regni caelorum habetis, quibus quodāmodo ante iu­dicij diem iudicatis, et ipsam sponsam domini ecclesiam sobria ca­stitate conseruatis: uobis soluendi at (que) ligandi, aperiendi caelos et inferna claudendi data est potestas.’ O sacerdos, sacerdos uel qui nunc es uel esse proponis, sacerdos qui sis mediator inter deum et hominem, hominem at (que) deum: tu tanq̄ medius inter deum et hominem intercurris, ab homine deferens ad deum, et quod uult deus ad homines reportans. O sacerdos tu iudex es in secreto illo conscientiae foro, sequester inter homines et deum, pro homini­bus aduocatus causam animae coram deo solicitas: tu orationes, tu eleemosynas et omnia bona opera in memoriam ascendere fa­cis, qui ore sacratissimum CHRISTI corpus conficis, qui ma­nibus attrectas, oculo conspicis, ore ad os loqueris, ore suscipis, alijs sumendū administras: tu offers Deum deo, filium patri, uni­genitū ingenito. ‘O sacerdos, nec homo nec angelus aut archan­gelus, non Ch [...]rub aut Seraph: sed ipse CHRISTVS IESVS [Page 31] hoc tuum munus instituit: hoc officium omne transcendit offici­um, haec dignitas omnem dignitatem superat: ligare et soluere, seruare et damnare, tradere Sathanae in interitum carnis ut spiritus saluus sit, et spirituali mu [...]rone ferire quis Angelorum unq̄ potuit?1. Corin. 5. CHRISTVS potest et successores eius. Nam quae sacerdos de­orsum operatur, dominus in caelo sursum confirmat: et sentētiam seruorum suorum in terris corroborat dominus in caelis. O sacer­dos qui caelum hac mira potestate claudis et aperis, noli claudere regnum caelorū ante homines: sed introiens ipse caeteros introire sinito. Claudis si uirtutes non doceas, claudis si peccata non cor­rigas, claudis dum non sinis intrare quos malo exemplo corrūpis, claudis dum talia perperam exempla praebes alijs. Oh q̄ iuste, pie, q̄ pure sancte (que) uiuere debes: cuius unum peccatum centum peccatis uiliorum hominū, laicorum ue est nocentius? Tua uirtus est praecipua: tuum uitium est deterrimum. Fac ergo sis lumen uirtutis et pietatis alijs: sis oculus caecis, sis pes claudis, consolatio miseris, et speculum laicis. Videtis o sancti studiosi (que) uiri uestes uestras, uestrum iam cernitis ornatum. Videtis quanta pudici­cia, quanta sanctitas, quāta deni (que) uirtus in episcopo, in sacerdo­te, in diacono, in clerico semper exigatur. ‘Iubet enim Apostolus ut ornati sitis: ornati mētis, ornati corporis insignibus:Ornatus. ornati fo­ris et intus, ornati theologicis, hoeroicis, et cardineis uirtutibus: ornati contemplatione, pura cogitatione, syncera uoluntate, uera humiliatione, caeteris (que) recte conscientiae dotibus: ornati moribus gestus, habitus, et loquelae decentissimis.Math. 6. Non fuit Solomon or­natus in tota gloria sua ut horum unum ornabit clericum: nullus fulgor uestimentorum faciet ad hunc uirtutum ornatum Hic est ornatus templi dei.1. Cor. 6. Templum autem dei sanctum est quod estis uos.’ Hic ornatus est episcoporum, hic sacerdotum, hic diacono­rum, et omnium insimul clericorum. Non iuuat hos, non iuuat litterarum professores sui nominis ornamentum: si non ad digni­tatem, uirtutis efficaciam adiecerint. Episcopus, presbyter,Qui sūt alū [...] apud deū pre­ferendi? dia­conus, clericus, scolasticus, non ideo foelices sunt aut deo grati, ꝙ [Page] episcopi ꝙ presbyteri sint, ꝙ alijs alioqui praeclaris nominibus af­fulgeant: sed si quis eas qualitates habeat, eas uirtutes obtineat quae spectant ad ordinem, dignitatem aut officium suum: is bea­tus, et acceptus erit deo. Sinaliter si diaconus sanctior aut uirtute prestantior erit: apud CHRISTVM deum maior et excellen­tior habebitur. An leuita Stephanus et prothomartyr, an Diony­sius, an Laurentius, an Vincentius, an caeteri cū diaconi tum dia­conis minores: in regno caelorum inferiores erunt cunctis episco­pis? An Timotheum et Titum quot dignitate priores erant: tot merito praecesserūt? Vt alios horum alijs subijcere non audeo: ita nec anteponere. Sed id scire uideor, si quis eas uirtutes quae spe­ctant ad ordinem et dignitatem suam habeat, et alios in uirtutibus superet: hunc iure caeteris pro nominis honore praeferendum. simillimus est ordo christianae militiae illi, quem in exercitu cōspicamur.Nomina mi­litantium in exercitu. Sunt in exercitu duces, sunt Tribuni, centuriones, de­curiones, ferentarij, sunt gregarij milites et manipuli. Disparti­untur singulis officia, et suos qui (que) duces agnoscunt ac sequuntur. At ubi pugna cōmissa semel extiterit: uacant nomina dignitatum, uacant officiorum nomina: et sola fortitudo queritur. Sic qui ueri christiani sunt et contra daemones in hoc mundo, in tentationis campo praelio (que) dimicant: eorum non nomina, non dignitates, sed opera penduntur, non honores sed uirtutes. Ab imperatore nostro CHRISTO non genus estimatur, non honor, non dig­nitas aut conditio: sed tantum uitae probitas. Et prior apud eum ac gloriosior habetur, non qui nobilior: sed qui fortior extat. Estote ergo fortes in hoc bello, pugnaturi contra serpentem an­tiquum.Leuiti. 19. Estote sancti quoniam ego sanctus sum dicit dominus.C Deni (que) (ne quid inchoate figurae praetermittam) uictimas et ho­locausta C quae immolabantur in templo Regina uidens,Excellentiu [...] holocaustū in ecclia (quam) olim illud in tēplo. non nihil est admirata: quae si uidisset hostiam illam nouam, hostiam pu­ram, hostiam sanctam, hostiam illam immaculatam: si uidisset uerum CHRISTI corpus quod in ara crucis semel oblatum, in altaribus ecclesiae quottidie pro nobis omnibus immolatur: [Page 32] quanto, quanto stupore tunc rapta fuisset? Acceptabile munus Abelis, gratū Abrahami patriarchae sacrificiū, beneplacens quod Melchi [...]edechus obtulit, nō ingrata quae uel in tabernaculo uel in templo solenni ritu sunt oblata: sed nihil ad hoc nostrum sacrifi­ciū, nihil plane. Si beatissime passionis, si clarissime resurrectio­nis et gloriosissime in coelos ascēsionis, representatam in hoc san­ctissimo sacrifio memoriam Regina precepisset: quid dicturam arbitramini? ‘Si pro CHRISTO christiana (que) side tot beatorum martyrum oblata corpora qui simul ibant a cōspectu consilij gau­dentes pro nomine IESV contumeliam pati,Act. v. et mille tormēto­rum generibus interfecti sunt, et quasi oues ad occisionem ducti:’ si cōfessores, si uirgines seipsos offerētes, corpora sua pro Christo ieiunijs, uigilijs, orationibus, contemplationibus fatigantes: di­ris et asperis uestibus, pellibus animalium ac melotis, afflictioni­bus et uerberibus macerantes, se (que) ipsos mortificantes et clami­tantes 'ad deū Propter te mortificamur tota die cernere potuisset: ‘si thesauros ecclesiae remanētes inde,Psal. xliii si concessas in salutem at (que) se­curitatem animarum remissiones et benignissimas indulgentias intellexisset: nonne dicere uoluisset Verus est sermo quem de te audiui,iii. Reg. x. et non credebam narrantibus donec ipsa uidi probaui (que) ꝙ media pars nunciata mihi non fuerit? Multo maior est sapien­tia tua et opera maiora q̄ rumor quem audiui, famam uirtutibus uicisti Vicit ecclesia CHRISTI famam et opinionem homi­num uirtutibus suis. Beati qui audiunt in ea sapientiam Christi, beati qui audiunt uerbum dei et custodiunt illud.Luce. xi. Sed quod illa dicere non potuit: dicat nunc omnis anima christiana, dicat tota ecclesia. Magna, mira, plena mysterijs est CHRISTI sapien­tia. ‘Quis plene scire poterit aut enarrare CHRISTI nati, pas­si, sepulti, rescscitati uirtutem? Eternam eius generationem quis enarrabit? Quis inuestigabit quae preparauit deus diligētibus se?Esaie. liii. i. Cor. ii. Nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit.’ At unica cognoscēdi semita, fides est. Nec Iudeus, nec Paganus, nec alius quisq̄ aliquid eius scire poterit: si non ad CHRISTI [Page] fidem uenerit. Quisquis inera fidelis ecclesiae sept [...] constituitur [...] intelligit. ‘Verum non tam cognitio q̄ praegus [...]a [...]io quedam tu­turae cognitionis haec est,Psal. 33. ad quam propheta sic nos instigat Gu­state et uidete q̄ suauis est dominus.ps. lxxxiii. Beati qui habitant in domo tua domine, beati qui sapientiam tuam audiunt in ea. Beatitu­dinem Solomon polliceri non potuit. Quare plusq̄ Solomon hic.Solomon uiuens. Cur diuinis et sublimioribus hisce rebus immoramur▪ cur CHRISTI mysterijs in Solomone diuitius insistimus, prae­sertim cum alio conetur oratio? Quorsum rogatis? Nimirum ut hodie uiuentem uobis Solomonem ostendam. Absurda uox illa uidetur. Millia sunt annorum postq̄ obijt, et adhuc uiuit So­lomon? Viuit, uiuit non qui fuit olim: sed eius imago uiuacissi­ma. Vix forsan hoc dictum equanimiter accipitur, ut uiuentium ullus comparetur Solomoni: et obijcietis fortassis assentationem ita praedicanti. Sed hic mihi consyderate ueritatis auditores, nunquid idem deus qui tautam Solomoni sapientiam ante tem­pus gratiae concessit: non possit similem uel non adeo dissimilem tempore gratiae concedere? Si (que) similitudinem Solomonicae pre­stantiae claris argumentis in aliquo deprehendamus: quare non hunc Solomoni non absimilem dicamus▪ quare Solomonis no­mine non appellemus? Nisi sint abs re impatientes aures: non eas grauabit haec nomenclatura ratiōni ualde consentanea. Is de quo loquimur rex noster est inclytissimus Henricus, huius no­minis octauus, fidei defensor: cuius animi corporis (que) dotes, cu­ius singularia diuinae gratiae mumera si perpendas: inuenies So­lomonice sapientiae propinquum. Solomon regni sui solium▪ peculiare sapientiae donum, diuitias, gloriam, omnia diuinae bo­nitati refert accepta: hic deum sibi sapientiam, ingenium, ho­norem, sublimitatem, facultatas, opes et quae possidet cuncta dedisse resciscit, Solomon omnia uertit ad honorem eius [...] quo prius accepit: hic dei gloriam prefigit omnibus quae facit au [...] in­stituit. Solomon sapientiae specimen ostendit in iudicio: hicit [...] [Page 33] multis huius insulae Britanniae iudicijs maximis, et arduissimis causis amplissimam suam sapientiam iudicandi (que) peritiam exerit et ostendi [...]. Solomon concertantes muliercalas acutissime com­posuit: hic tuendo pauperes a diuiribus, simplices ac innocentes a uafris ac uersipellibus omnes omnium causas exactissime finit. Solomon in regno suo pacem quam inuenit aluit: hic aut per sibi subditos iudices et consultos acutissime semper electos finiri fa­cit, summa cum sapientia singula regni sui negocia disponit at (que) administrat, pacem (que) continuam regno suo peperit. Solomon familiam exquisitissimam habuit: hic domum ordinatissimis mi­nisterijs ornauit. Solomon sibi se digna palacia fecit: hic sibi splendidissimas aedes crexit. Solomon deni (que) domino deo suo templum augustissimum exedificauit: hic non templum solum sed cum templo praenobile quo (que) collegium, ample, prudenter▪ et magnifice quidem aedificari uult: cuius idonea structura▪ et do­tatio preclara futura est. Eant nunc et dicant si qui quod de hoc Solomone dixi, grauatim accipiant: num qui talibus factis ad Solomonicae sapientiae uirtutem, ad clara Solomonis acta sic ap­propinquat: digne Solomonis nomen obtineat? Dicant num qui tam prope Solomonis uestigijs insistit, et Solomonem ex­primit si non in omnibus, at in multis: rite Solomon uocari que­at? nunquid quod de Solomone dictum est huic meritissime pos­sit D applicari Sapientia aedificauit sibi domum et suffulsit eam sep­tem D colūnis: ut sicut ille factis suis prefigurauit CHRISTVM:Septem columne. sic, iste benefactis Solomonem imitetur? Edificari facit ista sa­pientia prestans et illustre collegium: quod septem scientijs ful­cire simul et ornare nunc omnino proponit.Uictimi huius Solo­monis. Immolat iste uicti­mas suas, qui theologos, utrius (que) iuris peritos: adolescentulos, et uiros omniqua (que) doctos in ea nutrire cogitat ac instituit. Haec est deo cha [...]a uictima▪ hoc sacrificiū acceptissimum: quando sic edu­cantu [...] homines ab adolescentia, ut illorum alij sacrarum littera­rum consummati doctores et interpretes euadāt, dei (que) populum [Page] in diuino cultu promoueant: alij singulas in republica uirtutis ac honestatis causas acute prosequantur. Quodnam sacrificium est isto melius aut eminētius? quo sic adolescentes educantur in do­ctrinarum et uirtutum exercitijs: quo doctores, concionatores, et informatores plebis emergūt? Quod inquam sacrificiū deo gra­tius aut acceptabilius isto? Ista sacrificia uesperrina inter quae sem­per ueteribus noua et nouo in finem mundi succedunt: sicut mu­tua doctorum et litteratorum parturitio, stirpis initium interire non permittit. Sed ubi domum hanc aedificat? ubi has uictimas offert? In omnium certe bonarū et praeclarissimarū artium Acha­demia hac ipsa Oxonia, alma matre studiosorum compluriū, in qua tam diligenter bonis litteris et uirtutum studijs incumbant, ut deū ipsum bonitatis omnis authorem et ipsi pie colant et alios uenerari doceant, ut fidei negotia promoueāt ac incrementa pre­stent▪ regni decus et honorem prouehant et bonos ubi (que) mores adiutent at (que) omne bonum passim inseminent. Quod ab eo fa­ctum nolo mireris cū ipse non magis doctos adamet et enutrire studeat, q̄ fit ipsemet doctus omnibus (que) bonis litteris consum­matus. Posuit ita (que) mensam, sacram dico scripturam, in qua cibi sufficientes apponuntur,Mensa. quibus et suauiter et plene refici possūt omnes aduenientes: cibo sapientiae, cibo intellectus et scientiae abunde nutriendi.Quadru­plex fercu­lum. Historia. Mittuntur autem quadrifida ciborum fercu­la. Ferculum historiae, Tropologie ferculum, Allegorie, et Ana­gogie. Historia quidem res ipsa quomodo secundum litteram gesta fuerit, enarratur. Iam illo ferculo fouentur paruuli, sim­plices, et nuper ad fidem accedentes: quibus lac conuenit non ci­bus solidus.i. Cor. iii. Horum non est rationibus, et praeceptis arctanda fides: sed suauiloquijs et manifestis operibus allicienda. ‘Tales enim cum audiant (explanata historia) CHRISTVM aquam in uinum commutasse, Lazarum suscitasse, Leprosos emun­dasse, caecos illuminasse, mutis loquelam, surdis auditum, et claudis gressum reddidisse: manifestis istiusmodi documentis attrahuntur et facile commouentur.Grego. Tunc autem simplicium [Page 34] turba pascitur, quando fides eorum per rem gestam miraculis, et exemplis roboratur ut ait Gregorius.’ Alterum Tropologiae fercu­lum est quo doctrina moralis introducitur, institutio uitae sana (que) correctio demonstratur: ut uirtus at (que) pietas animis instillata pro­tinus uitium excludat. ‘Nec istud ferculū a gustu plebis alienum, non inerudito uulgo negatum: quia nunc ad pietatis officium a­perte ciet, ad fidem at (que) charitatem incitat: quemadmodum facit Ioānis illud Filioli non diligamus uerbo ne (que) lingua,Ioānis. 3. sed opere et ueritate: nūc mystice quidem et occulte, modo tamen facile peruio tradit et prosequit idipsum,Eccle. 9. sicut fit illo Solomonis Omni tem­pore sint uestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non desi­ciat: quo significatur emundanda nobis opera, et habendam in corde charitatem.’ Morum institutio sumēda nobis e sacris praeci­pue litteris, sed nec undequa (que) sumi prohibita, adeo nimirum ut si quid erudite probe (que) dictum in libris etiam Ethnicorū inuenia­tur: ad honestatem uitae nostrae uertere conueniat.Allegori [...]. Tercium alle­gorie ferculum est, quo circa CHRISTVM et ecclesiam quid factum ostenditur. Sic CHRISTVM Ysaacus, CHRISTI passionem aries occisus indicat: CHRISTI sapiētiam eminen­tia montis quem ascendit, interfectus a Dauide Golias diabolum a CHRISTO superatum.Esa. 4. Sic septem mulieres quae uirum unum apprehēderunt septem dona gratiarum CHRISTI seu septem ecclesiae sacramenta designant: Et isto ferculo pascuntur qui uege­tiore sunt ingenio, dum ex una re colligunt alterius intellectum ad aedificium ac incrementum christianae fidei. Quibus quando promittitur panis omne in sese delectamentum habens: non mo­rantur circa istum materialem panem quo uescimur, sed ad corpus domini nostri IESV CHRISTI quo pascuntur caelitus, as­cendūt: ex cuius manducatione resurrectio promittitur, uita aeter­na speratur, ianua regni caelestis aperitur, mēsa refectionis aeternae propinatur et praeparata sumitur. Nam carnem assumptam Ie­sus nobis in edulium proposuit, ut per cibum carnis intremus ad gustum diuinitatis.Anagogia. Postremo iam Anagogiae ferculo nutriuntur [Page] spirituales homines et perfecti. Anagogia pertinet ad ecclesiam triumphantem, ut ad militantem allegoria. Anagogia ducit ad superna, premium demonstrat in caelo [...]uturum: sicut illinc intel­ligitur Beati mundo corde quoniam uidebunt deum.Math. 5. ‘Beati qui stolas suas lauant in sanguine agni ut sit illis potestas in ligno uitae et per portas intrent ciuitatem,Apoca. 22. hoc est qui cogitationes emūdant ut uideant CHRISTVM IESVM in gloria.’ ‘Est enim Ana­gogia quedam ascensio siue eleuatio mentis in contemplationem supernorum. Per hanc ita (que) mentis ascensionem quis transcen­dit ferculum narrationis et historiae, per hanc contemplationem transcendit acumen allegoriae, per hanc transcendit Tropologiae doctrinam: cum istiu [...]modi cōtemplatio praecipuum sit mentis a­limentum.’ At hijs simul omnibus expletur et ornatur mensa do­minice refectionis.Vinum· Strata uero coornata (que) mensa uinum etiam apposuit. ‘Vinum istud dulcedo est sacrae scripturae, dulcedo prae­fatorum sensuum quae letificat cor hominis, spiritualis et internus est intellectus qui mentem exhilarat Mel enim et lac sub lingua eius:Cant. 4. Dulcedo haec rapit animam supra seipsam, caelestia pandens terrena (que) despiciens, haec sic internum appetitum afficit, ut quis­quis ex eo uino semel biberit: iterum at (que) iterum illudipsum ex­optet.’ ‘Quo plus potatur: eo sititur amplius, de quo propheta fatetur Quemadmodum desyderat ceruus ad fontes aqua [...]um:Psal. 41. ita desyderat anima mea ad te deus.Psal. 18. Desyderabilia super aurum et lapidem praeciosum eloquia tua, et dulciora super mel et sauum.’ Quam quidem eloquiorum dei dulcedinem, si quis hic recte stu­dendo sanctae (que) et iuste uiuendo nactus erit: perueniet ad cae­lestem, quae corpus et animam pascet ineternū: quam no­bis concedat omnipotens deus qui uiuit in gloria per infinita seculorum secula. AMEN.

¶ DOMINVS dedit Deo gratia.

¶ IOANNIS LONGLONDI CON­cio habita coram celeberrimo conuentu [...]um archiepiscoporum, cum epis­coporum, caeterae (que) multitudi­nis in occidētalis caenobij sāctuario iuxta Lōdi­num. Anno salutis .1527. di [...]. 27. Nouembris.

TV EXVRGENS DOMINE MISE­reberis syon, quia tempus miserendi eius,Psal. C.i. quia uenit tempus.’

PROPHETARVM eximius Dauid (ut e A psalmorum plus uno loco licet excerpere) hunc humanae uitae tractum, hodiernam rerum [...]on­ditionem, immo periculum reip. christiane et angustiam, grauem at (que) miserabilem calamitatem sacrosanctae matri ecclesiae: a filijs etiam suis quos suo nixu pepererat, quos suo lacte, quos suis mā ­millis nutrierat et ad iustā ac plenā aetatem educarat, multis ante seculis perspexit inferēdam. ‘Perspexit inclitus Esaias qui uice ma­tris ita cū filijs ingratitudinem expostulat Filios enutriui et exal­taui: ipsi autem spreuerūt me.’ ‘Principes, prelatos, magistratus,Esai [...]. i. Querel [...] matris ec­clesie adue [...] sus ingra­tos filios. Ibidem. omnes omnino christianos, acri querela compellat: ut suae causae prospiciant, ut suae saluti cōsulant, et ab aduersarijs propugnent Auribus (inquiens) percipe terra: populus meus me non cog, nouit et me non intellexit.’ Sunt quibus indolem probam, sunt quibus praesens ingenium, praeclaras animi corporis (que) dotes elar gitus est dominus: quas ipsi uertunt ad suas ineptias (ne dicam ad prestigia daemonis) auertunt a deo. Per quos tale negotium exhibetur ecclesie: ut nisi deus ipse manum auxiliarem appona [...], res tota uacillet ac pessum eat. ‘At longe ante intellexit propheta (quae postea litteris expressit Apostolus) uerba dei loquentis ad omnes christifideles Despondi nos uni uiro▪ ii. Cor. ii. uirginem ca­stam [Page] exhibere CHRISTO, Intellexit ꝙ CHRISTVS deus et homo, uerus ac ꝑpetuus esset sponsus huius uirginis ecclesiae.’ ‘Intellexit quod alibi scribit idem Apostolus Sicut ecclesia subie­cta est CHRISTO,Ephe. v. Expo. ita mulieres uiris suis: erunt duo in carne una Sacramentum hoc magnum est: Ego autem dico in Christo et in ecclesia.Cu [...] mag­nū vocatur cōiugij vinculum. Sacramentum hoc magnum inquit: intelligens hijs uerbis, hoc matrimoniale uinculū indissolubile: et ideo magnū.’ Magnum praesertim ob significationem illius cōiunctionis Chri­sti et unionis cum ecclesia: q̄ q̄ ex se quo (que) magnum sit ob perpe­tuam coniugum cohabitationem et amorem inter sese continuū, magnum ob foedus solenniter initum, ob datam fidem, datā dex teram, datum osculum, datū annulum, neutrum unq̄ alteri defu­turum: sed utran (que) fortunam, aduersam cum secunda: utrum (que) corporis habitum, inuenustū cum uenusto, sanum cum egroto: utros (que) mores, immansuetos cum placidis: aetatem utran (que), cum iu [...]enta seniū sus (que) de (que) laturos, equanimiter omnia suscepturos. ‘Tanta necessitudo, tantum amoris uinculum, tātus nodus, tam fortis, tam solidus coniugū in matrimonio: de quo dictum a do­mino,Gene. ii. repetitum a CHRISTO Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori. De nuptijs diuortio non soluēdis,Mat. xix. id euangelicum intelligit oraculum, non fas esse signifi­cans ut homo separet quod deus ipse coniūxit:Ibidem. ita (que) iam non esse duos sed unam carnem: uel propter foeminā de uiri latere sump­tam, uel ꝙ e duobus una caro fiat in prole, uel quoniam sicut qui se spiritualiter amant, una dicūtur anima: ita mas et foemina qui­bus tam necessarium mutui amoris in carne uinculum iniūgitur, nuncupantur una caro, quod sola mors (alioquin insolubile) sol­uit.’ Longe tamen maius est hoc uinculum ecclesiae cum deo, cri­stianorum cum CHRISTO: cuius hoc uinculū inter matrimo­nio iunctos sacramentum dumtaxat aut signum est. Sic enim CHRISTVS adhaeret ecclesiae suae ut eam nolit in ulla aduersi­tate, in nullo infortunio, nullis angustijs relinquere: sed ubi (que) tu­tam reddere. Huic spōsae, huic fideliū multitudini Christus infit. [Page 36] ‘Ero uobiscum us (que) ad consummationem seculi.Math. 28. Huic fidelissime promittit non solū suae praesentiae solatium: sed et alium (inquit) Paracletum mittam uobis qui docebit uos omnia: et manebit uo­biscum ineternum: ut quando uolet et ubi uolet quod est admini­strandum administret, quod dandum uberrime tribuat, et quod inspirandum inspiret.’ An non uidetis nūc ut CHRISTO co­pulatur ecclesia?Christus ec­clesiā que sibi nupsi [...] / nun (quam) derelinquet. quomodo quam tantopere diligit haud unq̄ ad­iutorio destituet? non solam, non derelictam in aduersis, non de­solatam esse permittet? Reliquit ipse patrem et matrem ut adhe­reret huic uxori suae. An non reliquisse uidetur qui de caelo des­cendens quasi patrem deseruit, non tamen deserens? Nonne ma­trem dereliquit, qui de Synagoga incredula recessit? An non sacro­sanctae cohesit ecclesiae quam tam longe quesiuit? inuentam tanto cum honore, tanto nuptiarum apparatu accepit, acceptam coluit, seruauit, protexit, multiplici prole fecundauit et tam ardenter ad­amauit, ut ne (que) supplicio turpissimo crucis ab eius amore potue­rit abduci: multo satius esse putans sic mori q̄ eam perire sineret, quam us (que) ad finem seculorum se non deserturum esse promiserit? In una carne duo quo (que) facti sunt, quando sicut ex Adami costa foemina prodijt, ita de latere CHRISTI prodijt ecclesia,Sicut ex uiri latere femi­na / sic e latere Christi pr [...]dit ecclesia. san­guis nostrae redemptionis et mysterium baptismatis effluxit: quo nos etiam christiani CHRISTO copulamur omnes. ‘Prophe­ta, propheta Dauid (ut ab exordio diximus) ista perpendens, et periculi quod impendet ecclesiae prescius, immo miseriae quam iam iam patitur, non extimuit sed ut necessarium sic et oportunum esse credidit, ut opem sponsi sponsae deposceret: rite postulatam B saluberrime cōferendam non addubitauit, inquiens Tu exurgens domine misereberis Syon, quia tempus miserendi eius,Psal. 101. Expo. quia uenit tempus.’ Te nūc sponsum, te cōiugem, te uirum, uirum strenuum ac magnanimum ostēde: te pugilem inuictū et athletam inclitum in causa sponsae tuae declara. Sinaliter occidit en ipsa sponsa. Ecce rogat quod cupit, quid speret ostendit. Rogat ut in causa sponsae suae CHRISTVS manum auxiliatricem interponat: rogat ut [Page] erumnosae multis (que) modis afflictae cōpatiat, ut misereatur consilij et opis egenti. Sperat ut quantacun (que) sit angustia praesens aut im­minens ipsi Syon, gratioso eius intuitu, ipsius misericordia singu­lari mitescat.Syon inter­pretatio. Syon interpretatur specula seu speculatio: singnifi­cans ecclesiam hic militantem, laboribus et erumnis attritam. Vt huic in tempore tribulationis et angustiae CHRISTVS suppe­tias ferat, propheta supplex exorat: ut ubi (que) suppetias ferre uelit, (qualiscun (que) sit mundanae plebis opinio) se certum esse designat quando dicit Tu exurgens domine miserebiris Syon. Licet uul­gus' ignarum, licet imperita multitudo (ne dicam impia) cōiectet et opinetur, te status ecclesiae tuae, status istius ecclesiastici, te fidei catholicae, te rerum tuarū uel negligentem uel oblitum esse: ‘succla­mans indignissime Deus dereliquit eam,Psal. 7. persequimini, compre­hendite,Paciētia dei magna et diu­turn [...]. non est qui eripiat: tu tamen intueris omnia, patiens et longanimis addis opem et solaris ecclesiam: tu uides ista quae siūt cum fauore, cū gratia respicis.’ At quae gratia (dices) uel quod­nam est adiutorium eius qui tantam cladem ecclesiae suae uidet il­latam, et sustinet? Sustinet crudelem hominum gregem et exerci­tum immitem, augustissimum at (que) sanctissimū mundi templum manufactum, urbem in orbe praecipuam, immo caput et decus orbis inuadere, spoliare, diripere, sedem illam sanctam sedem Apo­stolicam, oratorium sanctorum, fidei propugnaculum et oraculo­rum adytum (infandum) temerare. Sustinet ecclesiae bona de­dicata, uenerandas templi reliquias, ueneranda sanctorum mo­numēta uastare: ut nec sacrosanctam et horrendam illam Eucha­ristiam sua reuerentia dignati sint indignissimi perditissimi (que) ho­mines. Sustinet ecclesias et ecclesiasticos ac optimos quos (que) ui­ros, nunc hunc, nunc illum afficere tormentis, affligere, perfidissi­me (que) trucidare: incendio, cede, sanguine omnia miscere, omnia prophanare, omnia sua libidine confundere. Sustinet autem ista fieri, ut tanto maiorem in fine uictoriam, constantiam alacriorem, splendidiorem (que) triumphum in patientibus exhibeat: eo (que) meri­tum amplius, premium excellentius, et coronam magis eximiam [Page 37] eisdem reponat. Quo maior tibi quo (que) deus alme gloria compa­ratur. ‘Magna profecto gratia, magna: praesentaneum est adiuto­rium dei, qui templū hoc manufactum, ex lignis lapidibus et me­tallis structum,Ioānis. 7. de quo scribitur aput Ioannem Ascendit Iesus in templum et docebat: hoc templum ex ossibus neruis et carne fabrefactum,Ioānis. 2. de quo CHRISTVS Soluite templum hoc et in tribus diebus illud excitabo: uiolari, uexari, frangi permittit, ut templū (de quo scribit Apostolus Templum dei uos estis) pug­net, uincat, et triumphet.’ Sustinet quod et ab ecclesiae primitijs sustinuit, corpora sanctorū iniustis cruciatibus et tormentis affici: ut animi uictores, ut animi foelices regnent in caelis et exultent. Et quo pugna durior, eo uictoria faustior: quo uictoria difficilior. eo corona prestabilior.Magnitudin [...] uictorie coap­tatur magni­tudo premij. Nam secundum patientiae magnitudinem erit magnitudo meriti, pro (que) meriti magnitudine, futura est mag­nitudo coronae et gloriae. Quanto uero maior est cōstantia uicto­ris, tanto clarior, honorificentior, et gloriosior es tu domine qui uincenti (quātam habet) uirtutem tribuis. Haec magna, haec in­gens est dei misericordia, qua fortes facit ad uincendum, et nihilo minore uictores premio donat. Sustinet manufacta templa per orbem aliquando pollui, aliquando dissipari, ut homines probet et pacientiam coronet: sustinet ut post probationem illam et uitae correctionem, sui liberationem exorent. Id quod orandi genus, neutiq̄ fallax dei misericordia sequi solet. ‘Pro quorum utro (que), tam ut sanctorum fortitudo sibi constet, q̄ ut ecclesiae restituatur inte­gritas: orat,Expo. et orandi nos uiam docet hic propheta Tu exurgens domine misereberis Syon.’ Tu exurgens ait. Quoniam hostes dei qui pios et fideles semper oppugnāt: impie censebant inter se, deum hominum dormitantium, sedentium, aut iacentium exti­tisse similem: cum qui sic dormiūt, qui sic cubant aut sedent, parum apti uideantur aut expediti ad aliquid recte gerendū, ad suos sua (que) protegendum: sed qui neglectim ac incuriose singula praetereant. Ideo nan (que) dicit exurgens: tanq̄ diceret, Talem te opere tuo prae­beas, sic ecclesiam tuam protegas, sic tuearis, ut qui uident quod [Page] tu facis pro eadem: non te dormiētem, non tanq̄ negligentem aut sedentem, sed uigilantem, sed promptissimum esse sciant ad feren­dam opem. Tu exurgens domine misereberis Syon, misereberis C ecclesiae: Quare? Quia tempus miserendi eius. ‘Quare miserendi tempus? quia uenit tempus. Quale? tempus miseriae, tempus ca­lamitatis, luctus, gemitus: tempus persecucionis et afflictionis. Quoniam cum omnia tempus habeant:Eccle. 3. ut suū tempus misericor­dia simul habeat oportet.’ Et quodnam est tempus misericordiae? Tempus certe miseriarum et persecutionum, quas praediximus. Est enim misericordia dolor ex alicuius miseria susceptus:Misericordie definitio. nec esse' proprie potest, nisi in eos quorum afflicta misera (que) conditio est. Vbi langor er egritudo, ibi compassio: ubi calamitas et persecu­tio, ibi condolendi locus: ubi aduersitas et inopia, ibi pietas, ubi molesta et grauis animi perturbatio, ibi necessaria debet ostendi misericordia.Ecclesia mise­re cōfli [...]atur. Si sit ergo tempus miserendi ecclesiae: patitur nūc ec­clesia miseriam, ut cui miserearis. Patitur, patitur: et miserrimam. Patitur ipsa Metropolis, ipsa princeps ecclesia Roma persecutio­nem patitur a sibi subditis, a sibi sacramento obuinctis, a fae [...]de­tarijs, a proprijs filijs cum belligerātibus tum impijstime blasphe­mantibus. Ideo iam tempus est miserescendi eius. Eius. Cuius eius? eius urbis quam Romulus mundo: eius Ecclesiae quam Pe­trus caelo fundauit. Eius, quae caput CHRISTVM, christia­nos omnes corpus habet. Eius, quae sedes est Apostolorum, sum­morum pontificum, et domiciliū sanctissimorum patrum. Eius, quae natos ire filios, gratiae restituit: inferno genitos, caelo regene­rat. Eius, quae mundo ualedicentes, transuehit ad superos. Haec ipsa est tua sponsa domine, cui tantam uirtutem indidisti, cui ta­lem potestatem fecisti, singulari sublimitate dotasti: cuius causa cum maxime te respiciat qui sponsus es, nostra nos interesse puta­mus, ut tuam assidue clementiam interpellemus: ne (que) dubitamus quin interpellatus, ubi tempus erit sponsae tuae recordari uelis. ‘Nos ita (que) te rogamus cum propheta clamitantes Tu exurgens, domine misereberis Syon:Expo. quia tempus miserendi eius, quia uenit [Page 38] tempus.’ Quale tempus, aut quo spectat quod iterum ait, quia uenit tempus? Hic tempus, et tempus Non miseriae solum tem­pus, non solum miserendi: sed et orandi tempus. Licet ea ge­minatio posita ut Emphasim faciat intelligi possit: tamen hinc non absurde colligitur orandi quo (que) (sicuti prae [...]ertur) necessitas.Emphasis. Si­quidem cum non oremus in tempore necessitatis: saepissime non facit deus quod alioqui facturus esset. At iugis et oportune prae­cationis comes indiuidua, misericordia est. Q̄q̄ ineternum deus salutem ecclesiae suae prouiderit, licet in totum conseruandam, pro­tegendam: licet in totum sublimandam, honorandam et glorifi­candam esse praeordinarit: q̄uis unum et alterum, iam hunc nunc illum qui sunt ecclesiae partes, praedestinarit ad gloriam: tamen in­termedio rogatu, uotorum sedulitate, instantia precum et anhe­lante desyderio, concedit et adimplet. Docet id hic prophetae uer­siculus, quem habemus in manibus: docent uersus alij mille, do­cent prophetae, lex et euangelium: Docent sanctissimi qui (que) do­ctores, docet et manifestat illud Gregorij dicentis in dialogis. ‘Nimirum constat ꝙ predestinatio precibus impletur: quando is in quo deus multiplicare semen Abrahe praedestinauerat,Grego. i [...] dialo. oran­tione obtinuit ut filios habere potuisset.’ Non est, non est haec quae nunc agitatur persecutionum ecclesiae prima, sed multas inq̄,Multiplex ec­clesie perse­quutio. mul­tas identidem ante perpessa est: q̄uis sit haec omnia una teterrima, saeuissima, sordidissima. Persecuti sunt ecclesiam imperatores, per­secuti sunt principes et scelerosi magistratus: de quibus extant tot martyrū erecta trophoea. Magi persecuti sunt, Harioli, Pythonici, Enthei, Mathematici, Sortilegi, qui uanissime se deos, se deo ple­nos, Apollinis se spiritu repletos, syderum obseruatione, rerum et uerborum maleficijs omnia se scire, omnia se facere posse fingunt: futura praedicendi et incognita cognoscendi, facultatem absurde sibi tribuunt: a ueritate ad mendacium, a deo uiuo ad idolum, a deo uero ad diabolum, a deo ad mundum, ab ecclesia ad supersti­tiosam sectam, a uita ad mortem penitus auertunt homines. D Persequebantur qui dotatam ecclesiam: sua dote, sua possessione, [Page] spoliare conati sunt. Persecuti sunt et persequi pergunt Iudei, Turchae, Saraceni, Barbari, Mauri, et infideles omnes: inuidiosis­sime tamen inuadunt ac persequuntur haeretici et fallaces christia­ni. Sanguinarios Imperatores agnoscitis infestissimū Neronem, Domicianum improbissimum, Pie impium Traianum, Marcum Antonium, Seuerum, Maximianum, cruentissimum Decium, Va­lerium Aurelianum, Diocletianum insanissimum, suriosissimum Maxentium,Neronis cru­delitas. Iulianum apostatam, et alios similis notae Quorum primus Nero (uti scribit Eusebius) adeo seuit in christianos, ut promiscue aetatis, cuiuscun (que) conditionis, et utrius (que) sexus homi­nes interficiens, illorum cadaueribus plateas ciuitatis impleret. Petrum cruce, Paulum gladio sustulit. Sed huic crudelitati sinis suae uitae respondit. Mortem ipse sibi consciuit, qui tot christianis et bonis uiris uitam abstulit.Domicianus. Domicianus q̄q̄ in multis impius, hoc inprimis notabile fecisse perscribitur Secutus Herodem qui formidolosus tot infantes iugulauit, ut CHRISTVM una tol­leret: omnes Dauiticae stirpis extingui iussit. Huius alia et alio­rum q̄plurima nefanda facinora profari, tam non libet q̄ breuitas orationis non patitur. At huic misere tyrannidi semper concors erat finis uitae miserabilis. Hic uentris profluuio miserrime perijt. Caeterorum uitam et acta si recenseas, si mortem animo reuoluas: inuenies magnam et mirabilem dei uindictam, quam talibus om­nibus inflixit. Inuasores ecclesiae, iure, priuilegijs, et pronentibus donate, Constantium Constantini magni filium, Iulianum, Con­stantium tertium, Leonem tercium caeteros (que) praesertim uiginti numero, obedientiam ecclesiae debitam irritare conatos: uoraces ecclesiastici patrimonij raptores, et exterminium eius anhelantes: qua deus ultione percusserit, qui Caesarum gesta perlegere uelit, intelliget. Certe digna percussit: et incassum abire fecit ipsorum machinamenta. Vanis, magicis, maleficis et prohibitis artibus imbutos, iniquissime diuinationibus, incantationibus, geomātia, ychthiomantia, Hydromantia, Chiromantia, Aeromantia, Pyro­mantia Necromantia, cleronomantia, Haruspicijs fastinationi­bus▪ [Page 39] ligaturis, sortilegijs, et augurijs operatos, quorū technis, arti­bus at (que) imposturis complures illusi sunt, et a dei cultu ad diabo­licum seducti: ueraci potente (que) christianorū operatione subegit et protriuit. Protriuit iam daemonū euocandorū mille artes, quas sa­tius est ne nominari quidem.Iudei. Iudei qui (quod CHRISTVS eis exprobrat) prophetas occiderunt:Math. 23. patrum mēsuram impleue­runt, dum CHRISTVM e medio tulerunt. At ijdem quod in CHRISTI morte non potuerunt, scilicet ecclesiam subuertere: contenderunt in apostolorum, martyrum, confessorum at (que) uirgi­num fidelissimorū imitatorum CHRISTI persecutionibus ad­implere. ‘Verū frustra quo (que) cessit pestifer ille conatus, certissima plaga uenit quam CHRISTVS est interminatus eis Relicta est eis deserta domus,Math. 23. impleta est imprecatio illa qua clamabant Sanguis eius super nos et super filios nostros: quādo iam ipsi non solum toto terrarū orbe sedibus uagantur incertis, sed et uario tri­buto subacti seruitute (que) pressi degūt, nescio quas praeterea daturi poenas.’ Turchae, Saraceni, Mauri,Qualiter in­fideles chri­stiano [...] [...]ini­bus imminēt. caeteri (que) in [...]ideles nos indesinē ­ter inuadunt, finibus nostris incubant, bellis urgent: uibes, op­pida, regna capiunt et diripiunt, multum est si non sua faciant, si non suae ditioni cuncta subijciant: quod ualde formidandum est nisi deus manum suam auxiliatricem apponat, et sponsa Christi supplex interueniat. Hierosolimam, immo totā Syriam, Constan­tinopolim, immo totam Graeciam rapuerunt: nuper Rhodum et ferme Hungariam duo fere christianismi praecipua propugnacu­la suae ditioni subdidere: nescio quid contra uniuersalem ecclesiam machinati. Non parui ponderis ista sunt. Talium auditu capita leuare cōmonemur, et cauere nobis ab ulteriori flagello, Sed et sae­pius aduersum illos dei sensimus adiutorium q̄ ut de christianismi uel ecclesiae casu dubitemus, utut illi moliētur ut cadat. ‘Postremo surrexerunt nec iamdudum insurgere desinunt latebrosa haereti­corum conuenticula: qui fidem tot annis inualescentem euertere uel immutare proponunt, De quibus spiritus (ut inquit aposto­lus) manifeste dicit,1. Cor. 4. ꝙ In nouissimis diebus hoc est hac aetate no­stra [Page] quae a CHRISTO durabit in finem (nos enim sumus in quos fines seculorum deuenerunt) discedent quidam a fide,1. Cor. 10. Expo. atten­dentes spiritibus erroris.’ Discedent a fide CHRISTI, a fide catholica, a fide cōmuniter christianis approbata, et longinquitate temporis offirmata. Id quod omnes haeretici faciunt, qui fuerunt a Simone Mago ad haereticos nunc uiuentes. Simon Petrus et sequaces eius, petrae seu fundamento quod positum est a Christo superedificant aurum, argentū, lapides praeciosos: Simon Magus et qui sectantur eum aut illud fundamentū diruunt, aut ligna, foe­num, et stipulam superstruunt. Semper attenderunt spiritibus erroris, sed nunc attendunt maxime, semper doctrinis daemonio­rum, nunc haerent irreuulsi: docentur a diabolo et docent diabo­lica, auscultant spiritibus erroris, et errores introducunt: semper habuerunt conscientiam cauteriatam, nunc multorum conscien­tias inficiunt: semper hypocrysim, sed ea deprehensa punieba­tur antea, et eheu nunc intellecta defenditur. Ipsi nan (que) dia­bolico spiritu ducti: dictis, factis, scriptis, facta, mores, uitam christianam oblitterant: et errores suos inter simplices et indo­ctos tanq̄ lolium in tritico disseminant, uolentes ita dissecare ec­clesiam mysticum CHRISTI corpus, per tunicam illam in­consutilem designatum, cui Iudei CHRISTI tortores peper­cerunt,Ioānis. 19. non ausi discerpere dicentes Non scindamus eam sed sor­tiamur E de illa cuius sit. Non est igitur o crudeles haeretici, non est' ecclesia scindenda. Si de sorte sitis ecclesiae: una quae fuit hactenus esse permittite. At ut uelitis, scindere non potestis. Ab antiqua, a sua, a uera fidei ratione: ab antiquo statu, nolite deuocare. Quid­uis autem feceritis: ipsa manebit una, ipsa manebit sancta, catho­lica,Ecclesia vna sancta / catho­lica / ap [...]ica. et apostolica. Vnam esse CHRISTVS asserit, unicae sibi coniunctam: ubi sub persona dilecti, dilectam salutat ecclesiam in hunc modum. Pulchra es amica mea, suauis, et electa. ‘Et addit Vna est columba mea,Cant. 6. Expo. Vna. perfecta mea. Vna, charitate una et fine, inseperabilis ac indiuisa.’ Charitate una, quae cunctos ad se con­fugientes ut unice dilectos admittit, nec ullos abijcit: impendio [Page 40] desyderans omnes simul in unā ac eandem fidei, spei, at (que) chari­ [...]atis cōnexionem adduci, in unum (que) CHRISTI corpus redigi et in unicū deni (que) dei cultum.Unitas ec­clesie in tri­bꝰ cōsistit. Eccle. iiii. Vnitas ista ecclesiae in tribus prae­cipue consistit: Fide, charitate, et obediētia. Hoc autem illud est 'uinculum de quo scribitur Funiculus triplex difficile rumpitur, et eodem fideles una uinciuntur. Rupta fide, statim haeresis emer­git: Charitate rupta, scisma consurgit: Obedientia rupta, con­tumacia nascitur: propter quae sola, censura canonū, procedit ex­cōmunicatio. ‘Vnde et fine una dicitur, ꝙ in huiusmodi copulam unitatis ac cultus unitatē tunc plene omnes inducet, quādo quod scribitur impletum fuerit Erit unus pastor et unum ouile.Ioānis. x. Vnus ita (que) CHRISTVS, una ecclesia, unus uir, una uxor, unus do­minus, una familia, una fides, unum baptisma, unus deus.i. Cor. i. An diuisus est CHRISTVS?’ CHRISTVM ipsi diuidunt, per quos factiones et scismata surrepūt in ecclesiam. Ne (que) mireris ec­clesiam unam appellitari, qui tātam membrorū multitudinem in­tueris. Nam quemadmodum uides ipsum Solem multos habere radios, in hanc et illam immo cunstas regiones diffusos, tum ta­men sit unum luminare, sol unicus: multos et uarios arboris ra­mos cum sit arbor una, truncus unus, unus stipes: multos riuos, multos fluuios, gurgites multos, ab uno et eodem fonte manātes: in hijs autem omnibus caeteris (que) similibus, ipsam originis unita­tem ubi (que) retineri: sic ecclesia splendorem suum, radios suos por­rigit: sic ecclesia ramos, sic frondes suos dilatat: sic ecclesia fluuios suos at (que) riuulos per omnem orbem diffundit: Attamen haec ec­clesia est unum luminare, fons unus, corpus unum, mater una, mater uniuersalis: cuius nos omnes filij sumus. Ad eius ubera lactemus, māmas exugimus, ab illa renascimur, ab illa uitam de­riuamus: per illam honeste uiuimus, et in illa uitam bene beate (que) transigimus. Haec illa ipsa sponsa CHRISTI est, una uni di­lectissima, neutiq̄ fornicatrix aut adultera: uerum ipse zelotes haec solius amātissima, sed haec incorrupta, casta, pudica et purissima uirgo. Hanc sibi gloriosam, non habētem maculam, aut rugam,Sancta. [Page] aut aliquid huiusmodi: sed sāctam et immaculatam, sed erroris et peccati nesciam exhibet. Hanc sic educat, instituit, componit et perficit: ut solum se sponsum, se solum deum ac dominū, unum se caput: suam solius domum, unicum cubiculum suum, unicum suum thorum agnoscat.Ephe. v. ‘Hanc ita dilexit, ut seipsum tradens pro ea, et illam sanguine suo mundans lauacro aquae sanctificaret in uerbo uitae.Sancta. Quo fit, ut sācta quo (que) uerissime dicatur, immo san­ctissima, purissima, mundissima, castissima, suauissima mater, et erga suos adiutrix pientissima.’ Sed quare sancta tantopere prae­dicatur? Profecto de se sācta uocatur, ꝙ sit corpus CHRISTI mysticum, ꝙ sit coniunx CHRISTI: Sancta quū alios sancti­facit et CHRISTI membra cōstituit, si mansionem sibi fixam deligant apud eam: Sancta uero, ꝙ a deo aeterna praedestinatio­ne scita sit et praeordinata: Sancta, quia sanguine CHRISTI tincta, mūdata, repurgata. Nam si (quod in lege frequens erat) hostiae sanguine tinctum prorinus est sanctificatum: quo magis ipso purissimo ac innocentissimo CHRISTI sanguine ecclesia quae lauatur, purgatissima fit? Sancta, quoniam a spiritu sancto fundata ac cōstabilita, ab eodem (que) spiritu singulis insimul uirtuti­bus: theologicis, cardineis, caeteris (que) moralibus insignita ac per­ornata. Si quae dicūtur addubites: inuisibilem sed efficacissimam sacramentorū operationem animaduerte, quorum suam quod (que) uirtutem ac aeuergiam elicit e praeciosissimo sāguine et sacrosācta passione domini nostri IESV CHRISTI. Maxima uis ista sacramentorū est, sola ualens ad salutem, sola delictis humana (que) uitae morbis mederi potens: sed potis ecclesia sola conferre, quo­rum qui pertinet ad eam firmiter adherens, capas est: sin excōmu­nicatus aut aliter exclusus ab ea fuerit,Excōmunicatus siue exclusꝰ ab ecclesia pe­rit. a sacramentis simul exclu­ditur ac ipsorum salutari uigore. Qui non pertinet ad hanc eccle­siam: nec ad deum pertinet. Qui hanc non habet ecclesiam ma­trem: deum nequit patrem habere. Qui sibi cōmerito suo prae­cludit introitum huius ecclesiae▪ statim excidens a CHRISTO corruit in laqu [...]um aduersarij, periturus: ut quotquot arch [...] No [...] [Page 41] non cōtinuit tempore cataclismi, perierunt. Si tollas soli radium, radius obscuratur: si arbori ramum aut palmitem praescindas, a­rescit ramus, palmes emarcescit: si fontem riuulo auferas, fluuius exiccat: et tu diuisus ab ecclesia, rescissus a corpore Christi, lumen profuturae fidei non amittes? tu seclusus aut excōmunicatus a fide­liū multitudine, fructum afferes in CHRISTO? gratiae humo­rem aut in ipso uitam habebis? Digitus e manu, ramus ab ar­bore subtractus interit: et tu raptus a brachio CHRISTO nec manens in digito seu spiritu dei, uiues? tu siccato fonte gratiae, fruere gloria? Quisquis sic alienaris ab ecclesia, non es lucidus sed in totum tenebrosus, non fructum feres sed aresces, non uiues sed deo morieris et angelis, non nectar aut aquae fluentis in aeternam uitam pocula gustabis, non gustabis q̄ suauis est dominus, non Ambrosiam aut supernae cenae fercula sumes, nō fruere gaudio: sed arefactus in igne dolebis, algebis in aqua niuis: sed et omnes tui 'similes qui non manent in uite marcescent et in ignem mittentur. ‘Sola est ecclesia quae prouehit ad haec cōmoda,Ioānis. 15. sola ecclesia liberat ab incōmodis: liberat omnes quotquot ad eam conuolant et ma­nent in ea, uocat amicissime filios ad se suos Venite (inquiens) omnes qui concupiscitis me.Eccle. 24. Venite ad me qui laborantes one­rati F estis, et ego reficiam uos.Math. 11. Quae tam dulciter ad amplexus su­os omnes inuitat, merito catholica uel uniuersalis appellatur:Catho. q̄q̄ uniuersalis etiam appellari queat ꝙ per uniuersum orbem expansa dilatetur et pateat, nec ullo loco coarctetur. ‘Catholica quae de omni gente, omni conditione, omni sexu, ac omni aetate collecta est: sicut ipsis romanis gratulatus sic affirmat Apostolus Fides uestra annunciatur in uniuerso mundo.Roma. 11 De qua re pariter ita disse­rit Augustinus Catholica nominatur ecclesia non solum a suis uerumetiam ab omnibus inimicis,Angꝰ de ue­ra religione, capi▪ vij. uelint nolint ipsi quo (que) haere­tici et scismatum alumni, quando non cum suis sed cum extraneis loquntur: catholicam, nihil aliud q̄ catholicam uocant. Haec ec­clesia catholica per orbem ualde longe late (que) diffusa, omnibus er­rantibus utitur ad profectus suos, et ad eorundem correctionem [Page] cum euigilare uoluerint: utitur gentibus ad materiam operationis, suae, utitur haereticis ad probationem doctrinae suae, utitur scisma­ticis ad documentum stabilitatis suae, utitur Iudeis ad compara­tionem pulchritudinis suae,Roma. 1. Est debitor omnibus, ut ait Apostolus. Sic alios inuitat, alios excludit, alios relinquit, alios antecedit, om­nibus tamen gratiae dei participandae dat potestatem: siue illi ad­huc informandi sunt sine reformandi, sine recolligendi siue admit­tendi. Carnaliter uiuentes tanq̄ paleas tolerat, quibus in area fru­menta tutiora sunt donec talibus tegumentis exuantur: cum pur­gentur a palea, tunc gloria frumenti hoc est bonorum hominum fulgebit. Fulgebit in immensum gloria CHRISTI qui est ca­put corporis ecclesiae, et in omnibus ipse primatū tenens.’ Apo­stolica nuncupatur ecclesia.Aposto. Apostolorum nan (que) gloria fulget et martyrum, qui plantauerunt eam in sanguine suo. Quae qui­dem ecclesia preciosissimo CHRISTI sanguine, apostolorum, et martyrum bene plantata: plantata uitae sanctitate, doctrinae ue­ritate: documentis et miraculis Apostolorum praecipuae fi [...]mata, merito idcirco uocitat apostolica. Apostolica, quandoquidem in apostolorū fide fundata, et ubi (que) cōspersa. Petrus enim et Paulus Romae, Petrus Ierusalem et Antiochiae, Paulus Damasci Athe­nis et Galatiae, Matheus in Ethiopia, Thomas in India, Bartho­lomeus in altera India, Andreas in Achaia, Ioannes in Asia, uter (que) Iacobus in Iudea: caeteri (que) sic Apostoli iuxta sortem ac electionem suam, in alios alij mundi fines propter huius ecclesiae aedificacio­nem abierunt. Veh ergo uobis haeretici qui talem structuram uul­tis euertere, qui CHRISTO bellum indicitis et Apostolis, qui contranitimini CHRISTI praeceptis ac apostolorum. Vnus e uobis execrandus Arrius,Arrius. lingua facilis et eloquentiae peritissimus, supra modum ecclesiam erroribus afflixit. Negauit ipse unitatem essentiae diuinae, filium a patre separans in substantia seu natura: minorem patre filium et creaturam affirmans.Manicheꝰ. Manicheus, duo principia duas (que) naturas, alteram bonam et alteram malam intro­duxit: carnem CHRISTI non ueram sed fantasticam affirma­uit, [Page 42] passionem at (que) resurrectionem et ab hijs exortū baptismum, indignissime cōtempsit. Pelagius Christi gratiam exinaniens, prin­cipium et facultatem bene operandi, penes nos esse uoluit,Pelagius. solam consummationem operis ex deo: recens natos originali peccato noluit infici. Origenes,Origenes. poenam daemonum et damnatorum ali­quando terminandam asserebat. Iouinianus,Iouinianus. equandum uirgi­nitati matrimoniū, Heluidius matrem domini non esse uirginem: ut horum multos alios,Heluidius. et multorū aliorum infinitos errores omit­tam: ut de Nestorio, Vigilantio, Valentino, Sabellio, Donato, Heraclio, Nouato, VVycleuo, Ioanne Husto: ut de septuaginta sectis haereticorum quas enumerat ysodorus, ut de innumeris dicere supersedeam:Ysodo. qui progressu temporis aduersus ecclesiam insurgentes, a sanctis patribus, immo a spiritu dei depulsi sunt et damnati. Nec huius temporis est aut succincti sermonis euagari, uel sparsim omnia complecti. Sed si colligerētur omnes haereses,Lutherus He­res [...]archa. quas congesserunt errores uniuersi: non facerent ad hanc quae nūc orbem inuadit, rem publicam interturbat, et christianismi tran­quillitatem opprimit. Ne (que) est operaeprecium iterare laborem ut quis colligat ad incendij pabulum: quas uelut in unam cloacam aut sentinam, unus haeresiarcha coaegit ad ecclesiae periculū. Hu­ius unius opera si uorāda cures incendio, totam lernam haeresium extinxisti: multorum capitum beluam certa uictoria domuisti. Tuam o Luthere Luthere, tuam haeresim intelligo: tuam homo mendacissime, tuam impostor hominum perditissime, tuam mi­nister infidissime deo pariter ac orbi christiano, tuam opinionem mutari fideles omnes percupimus: tuum infidelissimarum opinio­num cartaceum fasciculū fasciculo ligneo deleri uolumus et opta­mus: te poenitentem, te saluum, te ecclesiae restitutū edomitis opi­nionibus ardenter expetimus. Nec me calumniandi hinc ansam arripias ꝙ te dixerim haeresiarcham, quod nomen alijs ante con­uenit: nunc tu sublegis ab omnibus, a cunctis surripis: tu quod omnes male inuentum pessime statuunt, multo peius pro uirili defendis. Tu feces, tu quisquilias et purgamenta cūctorum haere­ticorum [Page] laboriosissime conquiris: tu fragmina singulorum exactis­sime congregas: tu qui haec facis, tu qui bene sepulta male suscitas omnium errata: non eris haereticorum omnium princeps? Quod benefidelibus et christianis omnibus male olet, [...]ordescit, setet: id tu rapis ad ornamentum capitis, ad gustum oris, concupiscentiam oculorum, ad uoluptatem animi. Abhominandus es, abhomi­nandus haeresiarcha. Tu superas omnes omnium aetatum haere­ticos o Luthere, tu catholicam ecclesiam (quantum in te est) co­naris euertere, prosternere, pessundare: stabit ipsa tamen inco­lumis:Luce. 22. utut cribratur a diabolo re (que) diabolico, non deficiet. Non deficiet fides eius. Quare tu malignari non desinis, cur palinodi­am G non canis et stas a partibus ecclesiae: ut animae salutem quam CHRISTVS lucrifecit non amittas▪ Quoo Lu­therus mal [...] sentiat de sa­cramentis. Non potes, non potes non amittere, si quod facis facere pergas, si sacramēta pergas oppugna­re, quae sola deo recōciliant: quae reconciliatos inire gratiā, et initam conseruare faciūt. Eadem tu negas conferre posse gratiam, negas in Baptismo dari eādem,Baptismꝰ. quod inter sacramēta licet extollas unica: tamen eo deni (que) perducis ut prodesse serme nihil ass [...]ueres. Tu sacrosanctam Eucharistiam nescio q̄ indignis manibus,Eucharistia. sed illoto sermone tangis: qui bene confessos, nullius peccati mortalis con­scios, praemittentes orationes debitas et apta preparatoria, in­digne sumentes reputas: solam fidem habentes, merito censes ad eam admittendos: et requirentes opera bona cum ante sidem tum post fidem, ut lupos deuitandos ais. Tu contra sidem et de­cretum ecclesiae, panem cum corpore CHRISTI remanere di­cis. Ast ecclesia per praescripta certa (que) sanctae cōsecrationis uerba, panis et uini substantiam in uerum corpus ac sanguinem Christi ueraciter cōuersam et transsubstantiatam credens asserit: solis spe­ciebus panis at (que) uini remanentibus, substantia in substantiam transeunte. Tu laicos sub utra (que) specie cōmunicandos clamitas. Confirmationem quam nulla CHRISTI promissione sed ritu tantum ac ceremonia fulciri dictitas:Confirmatio. nullam ais operari salutem, et pro sacramento negas habendam.Penitentia. Poenitentiam prope [...]acis [Page 43] irritam, qui terciam eius partem satisfactionem aufers: consessio­nem et contritionem ita tractas, ut pro nullis fere relinquas: quas multo alias q̄ hucus (que) spectatissimus ecclesiae usus obtinuit, extor­torques.Contritio. ‘Contritionem quae fit per dolorem et compūctionem cordis, per discussionem, collectionem et detestationem peccato­rum, iuxta prophetae exemplū qui deo promittit Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae mee,Esa. 38. garris Hypocri­sim esse: ne (que) planctum illum ad lacrhimas us (que) (si fieri possit) ex­tēsum quem doctores antiqui praedicant, ullo modo uelle uideris: sed et attritio magnopere tibi displicet, quam tamen ecclesia pien­tissime cōmendat.Confessio. Confessionem occultorū e sacris litteris assumi uel proba [...]i posse negas, publicatorum et notoriorum criminum confessionem exigis: occultorum cum non reijtias ita pertrectas, ut tam male facias q̄ si reijceres, cū eam relinquas incertam, nec ad eam ullos arctari uelis, nisi quibus libet Tibi tamen placere dicis. Et laicis ac mulieribus, potestatem confessionis audiendae iuxta ac presbyteris factam affirmas.Matrimoni [...]. Matrimonium sacramentum insi­ciaris esse, quod nos fideles ideo a te factum interpretamur, ut fa­ciem honesti corruptae tuae uoluptati praetexas:Uirginitatem Luthe [...]us op­pugnat. dum frater mona­cham, uotarius uotariam, clericus deo dicatam, sacerdos uelatam, matri uirginum uinctus CHRISTO nuptam uirginem, pres­byter religiosus religiosam iuuenem accipis in uxorem: alios (que) ca­stitatis professores ad idem belluinum genus libidinis illectas. ‘Illud Adamo, illud Noe dictum eructas Crescite et multiplicami­ni replentes terram,Gene. 1. ut hoc a CHRISTO dictum aboleas Sunt qui se castrant propter regnum dei:’ Qui potest capere capiat.Math. 19. Creauit deus Adamum ad multiplicationem, Noe reseruauit ad se­minarium terrestrium hominum: sed cum adesset plenitudo tem­poris, misit e sinu suo pater filium, e throno suo potentia sapien­tiam, ad commonstrandam hominibus genituram coelitum: et tu nuptijs hactenus christianismo inauditis, nuptijs infandis uis ad­impleri mundum: ut euacuato caelo deni (que) repleas infernū, Nam 'uel Hieronimo teste Nuptiae terram replēt: uirginitas paradisum.Hiero. [Page] Innocens Adamus in paradiso uirgo fuit, in tetra post p [...]atum cognouit uxorem: et nocentissimus christianorum hostis Luthe­rus, a uoto uirginitatis ad nuptias abibit innocens? Primus Adam de terra terrenus mundo genuit, secundus Adam de caelo caelestis a nuptijs abstinuit et temperare docuit. Dementissimus iste Lu­therus illegittimo iamiam coniugio detentus, quod cum consecra­ta consecratus inijt, nihil omnino praetermittit quo stabiliat hanc uiam iniquitatis, quam tanto tempore precogitatam profligato pudore nunc est ingressus. Et quoniam ecclesia decreuit ut eum huic CHRISTI cōsilio plaeri (que) non obediant, castrantes se pro­pter regnum dei, religiosi saltem cum sacerdotibus audientes sint: ipse tam sacerdotium,Ordo. q̄ religionem impugnat. Ordinem sacer­dotij negat esse sacramentū, et affirmātes irridet. Omnes ex aequo christianos esse sacerdotes affirmat, omnes unam et eandem sacra­mēta ministrādi potestatem habere, nihil inter prophanos et pha­no dicatos interesse: dignitatem sacerdotalem quam Crysostomus tot uerbis extollit, tot scripturis solidat et argumētis probat, quam Hieronimus, quam uniuersi patres e certissimis scripturis appro­bant: unus ille mulierosus eneruare cōtendit et ad nihil redigere. Monasticam, fraternam, castam et uirgineam uitam, acerbissime deprauat: tantum ut nuptias male contractas impure defendat. ‘Ridet ecclesiam ꝙ unctionem extremam pro sacramēto statuerit,Extrem [...] vn­ctio. inimicus eius qui scripturam hanc in se proclamat impletam Spi­ritus domini super me eo ꝙ unxerit me,Luce. 4. qui discipulis facultatem tribuit oleo ungendi et sanandi: discipulorum inimicus quorum Iacobus admonet Orent presbyteri super infirmum,Iaco. 5. ungētes cum oleo in nomine domini. An non qui de supremo uiatico, sancta unctione, de reliquis sacramentis tam male sentit: salutari sacra­mentorum adiumento (nisi resipiscat) carebit in exitu?Illustrissimꝰ rex / Luthera nam heresim coptose ex­pugnauit. Sed pro H sacramentis o Luthere Rex noster Henricus octauus, rex fidelissi­mus et fidei defensor inuictissimus: splendide, grauiter, et copiose satis edisseruit, ut de uetustioribus hic nihil afferam: reliquas om­nes assertiones tuas, alias alij tum boni tum docti satis eruditae [Page 44] discussas exibilauerūt,Lutherꝰ om­ne opus bonū condemnat. quibus tu responsum non is quia responde­re non potes. Tu beatissime christipa [...]e caeterorū (que) diuorū adora­tiones, imaginum culturas, ieiuniorum et festiuitatum obserua­tiones, precum frequentias, peregrinationes, et (ut in summa di­cam) omnia bona opera suggillas: sola fide con [...]erri gratiam ho­minibus, incredulitate sola damnari uolens: opere externo nihil fieri, in opere bono iustū peccare. At si haec uera sint (ut omnino ueritati contraria sunt) fornicarius, adulter et incestuosus, fur, la­tro et homicida, tyrannus, lictor, symoniacus, usurarius caeteri (que) facinorosi, bonis et iustis uiris sunt exequandi, et participes erunt aeternae gloriae: si sola fides iustificet, salui fient: saluificabuntur et daemones qui credūt et contremiscunt: quod est a uero alienissimū. credant, et quem credunt deum extimeant: audi loquentes eos ad CHRISTVM in euāgelio Quid nobis et tibi IESV?Mat. 1. Nos scimus quia tu es filius dei.’ Vides ut ipsi credunt Christum, confitentur et ipsum dei filium, ut uenerabundi timent: nunquid talem fidem habentes erunt salui? Non erunt. ‘Sed quare non erunt? Quia si charitatem non habeam,1. Cor. 1 [...]. caetera cuncta bona pos­sidens: nihil sum. Charitas non agit perperam, sed bene agit. Operibus ergo bonis opus est ut proba spectata (que) fides euadat, ut ex informi formata fiat.’ Sic tu Luthere iam inuertis omnia, cō ­fundis omnia: pro charitate neglectum rerū omnium, pro mundi­tiae turpitudinem, pro caelibatu pro castimonia muliebre consor­tium, pro obedientia con [...]emptum et seditionem, pro christiana uita laxam et eff [...]enem filiorum Belial inducens. Sic tu contem­nis ecclesiam, contemnis eius authoritatem,Lutherus [...] bona inue [...] et omnem or­dinem. honorem eucharistiae et omne sacrificium: sacerdotium, uota, religionem, uirginitatem, castitatem. Tu sacrosancta sacramēta uilipendis, e quibus omne remediū et iuuamen attrahimus aduersus omnes animae morbos. Tu uis omnia fieri cōmunia, [...] uis soliuagum esse genus huma­num quale fuit ab inijtio▪ sine principe, sine rectore, sine ordine, sine correctione, sine castigatione, sine imperio, sine iusticia, sine lege, sine regula, sine uirtute, sine gratia. Tu uis regimina et ca­stigatoria [Page] que (que) documenta euanescere. ‘Vnde tu in causa fuisti ut plaera (que) templa dei, plaera (que) monasteria splendidissima iam diruta sint, despoliata, prophanata et direpta: non attendens quod scrip­tum est Veh homini illi per quem scandalum uenit,Math. 18. non anin ad­uertens illud Apostoli non solum qui talia faciunt sed qui etiam consentiunt facientibus,Roma. 1. digni sunt morte. Si qui consentit ita pu­niendus sit: ergo tu qui es ipsa origo tota (que) causa, quam poenam dabis?Math. 16. Bonum autem esset tibi si natus non fuisses. Multo qui­dem melius esset tibi non esse simpliciter q̄ esse sic obnoxium dam­nationi, nisi forte uelis in hac re Philosopho coherere, qui praefert qualecun (que) esse non esse: licet eius sententias toties alioqui repel­las a sacris litteris.’ Nescio, nescio quam libertatem spiritus effin­gis hijs, quos diabolicis laqueis innectis. Tu libertatem omnem immo libertatem carnalem, CHRISTI libertatem et spiritus ebuccinas: ut populus exlex esse reincipiat. Bellumam certe uiuen­di rationem, belluinam libertatem tribuis, ut nihil libeat quin idem liceat: ut licentiam quamlibet adeptus quis (que), quo uelit erumpat. Tu es o Luthere inimicus ille homo de quo testatur quo (que) Chri­stus in parabola satoris idonei.Lutherus zi­zanie super­seminator. Seminato bono semini, ueniens inimicus homo superseminauit zizania in medio tritici.Math. 13. Bonum semen est uerbum dei quod CHRISTVS cum apostolis et doctoribus electis seuit in cordibus hominum: et tu Luthere cum tuo collegio superueniens, et adulterina semina proijciens idem ex­tirpare niteris. Sed tempore messis ueniēt serui messores, angeli dei, qui zizania colligent et alligabunt in fasciculos ut comburant: triticum uero in horreum domini adducent. Te Luthere tuam (que) doctrinam corruptiuo lolio simillimam, si non incendio iustissima patrum sentētia compresserit: certe flāma durior expectat. O Lu­there perditissime quid de te dicam aut opinabor aliud, q̄ quod per Ezechielem dominus ait: qui multos ante, multos annos, tuos in spiritu uidit errores.Ezech. 16. Veh, ueh tibi. ‘Edificasti tibi lupanar et fe­cisti tibi prostibulum in cunctis plateis ad omne caput uiae, aedifi­casti signū prostitutionis tuae, et abhominabilem fecisti decorem [Page 45] tuum. Ecce nudabo ignominiam tuam, et uidebunt omnes om­nem turpitudinem tuam, et iudicabo te iudicijs adulterarum ef­fundentium sanguinem, et dabo te in sanguinem furoris et zeli, et dabo te in manus inimicorum tuorum, et destruēt lupanar tuum, et demolientur prostibulum tuum, et denudabunt te uestimentis tuis, et auferent uasa decoris tui, et derelinquent te nudum ple­num (que) ignominia, et lapidabunt te et trucidabunt te gladijs suis.’ Vides hic o Luthere iudicium tuum, uides impendentem dei uin­dictam, tuis peocatis omnino debitam. ‘Hanc tuam haereticam, hanc tuā scismaticam et exicialem uitam praeuidit Apostolus Pau­lus,2. Timo. 3. I de qua sic Timotheum admonuit In nouissimis diebus insta­bunt tempora periculosa, erunt homines amantes seipsos: cupidi, elati, superbi, blasphoemi, ingrati, scelesti, sine pace,Lutherus hic suis coloribus deliniatur. non obedien­tes, criminatores, incontinentes, uoluptatum amatores magis q̄ dei, habentes speciem pietatis uirtutem eius abnegantes.’ Nouis­simos dies appellat haec nostra tempora, sicuti prius ostendimus. Experimur haec tempora plena periculis, miserabilibus onusta fla­gitijs. Quae tamen proprietates ut in ipso primum Luthero pa­teant, introspicito: cuius exemplar sibi proposuisse reor Aposto­lum, quando hunc pestilentem ecclesiae depinxit aduersariu.Amans seip­sum. Sui q̄ aequū postulat amantior est, erga seipsū caeco rapitur amore, qui lippos in suis peccatis, in alienis aquilinos habet oculos: qui cor­pus pascit ad uictimam non dei sed diaboli, qui carnem impinguat animam spirituali macie corrumpit, nullum in amore suo tenorem obseruat Stultus et improbus est amor eius dignus (que) notari. Cupidus et ambiciosus est, querens sua non quae IESV Christi,Hora. gloriam querens ab hominibus,Cupidus. gloriam quae a solo deo est non curans: contionibus, litteris, uoluminibus, ad famam et auram popularem dumtaxat aspirans. Sinaliter an tot haereses per orbem disseminaret, tot scismata cōmoueret in ecclesiam, ut hoc nefan­dum Lutheri nomen euulgaret? Quis elatum esse dubitabit, qui tot tumidissimi pectoris argumēta uidet?Elatus. quis superbum esse non dicet si famosa si pessima religiosuli homuncionis opera, si libros [Page] imperioso conatu, minis, maledictis, probris et blasphaemijs ple­nissimos,Blasphemꝰ. acri iudicio perpendat? Blasphaemus est qui cum multa christianae fidei dissona, diuorum sanctitati repugnatia deo (que) con­traria, gloriosae uirgini sanctis (que) omnibus temere pronunciet: san­ctispiritus inhabitationem sibi praesumit. At si quem habeat, non sanctum sed malignum spiritum imbibit: cuius ductu tot absur­da, tot abhominabilia non sane mentis simulacra producit. ‘Spi­ritus autem sanctus fugit fictum,Sapien. 1. et aufert se a cogitationibus quae, sunt sine intellectu.Ingratus. Ingratū esse uides deo, cuius amplissima dona, preciosissima charismata, tam male cōsumnit: fingens se in causa dei facere, quod est a deo remotissimum:’ Ingratum pijs monito­ribus, quorum exhortatoria scripta iusta (que) consilia, tam mordaci dente corrodit: ut pro ueraci monitu cauillation [...]m, pro gratijs iniurias, pro modestis uerbis in mitia, pro suauiloquijs aperta conuicia, pro consilio derisum et cōtemptum, pro amore reponat inuidiam. Conantur optimi, conantur doctissimi uiri, conantur fidelissimi principes ouem perditam ad ouile reuocare: sed insoelix aurem auertit a bene consulentibus, bene (que) consulta parum castis, uirulentis, scandalosis sermonibus et inconcinuis excipit, in per­petuum sui obprobrium, suggillationem, ac condemnationem. An qui Regum etiam christianissimis et modestissimis scriptis, impudentissima, odiosissima, uirosissima conuicia regerit: humil­limi pectoris incolam habitātem in se spiritum sanctum habebit? ‘Non habitare posse docet illa praeclarissima sententia In maliuo­lam animam non introibit sapientia,Sapien. 1. nec habitabit in corpore sub­dito peccatis. Quotquot habitātem in se spiritum habebant, con­uiciabātur minime, non immodestis, n cōuiciosis aut odiosis uer­bis usi sunt: sed conciones, sed libros, sed adhortatorias epistolas, et quemuis sermonem hijs ferme modis occeptabāt, Obsecramus: oramus: exhortamur uos in CHRISTO IESV:’ In uisceribus uel in in nomine Iesu CHRISTI. ‘Sic Paulus assolet Obsecro uos (inquiēs) fratres per misericordiam dei ut exhibeatis corpora uestra hostiam sanctam.Roma. 12. 2. Cor. 5. Obsecro per nomen domini nostri Iesu [Page 46] CHRISTI: obsecramus pro CHRISTO reconciliamini deo.2. Cor. 5. Obsecro uos ego uinctus in domino ut digne ambuletis Roga­mus uos et obsecramus in domino IESV,Ephe. 4. 1. Thess. 4. ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat ambulare sic et ambuletis. Nos (inquit Paulus) maledicimur et benedicimus,1. Cor. 4. persecutionem patimur et sustinemus, blasphaemamur et obsecramus.2. Timo. 4. Sic quo (que) Timotheum ut faciat admonet, Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina.’ Sic Ioannes filios, filiolos, et charissimos in CHRISTO fratres: sic caeteri sibi dilectissimos appellāt: et hac lenitate sermonis, hac suauiloquentia mundum ad se traxere se­quacem, dura (que) et saxea alioquin emollierūt hominū pectora. ‘Hec mitis haec placida morū cōpositio, presētiam sanctispiritus et inha­bitationē arguit: non ostētatio, non superba reprehēsio, non ma­ligna detractio, non uirulenta cōuitiatio.Esa. 66. Super quem etenim (di­cit dn̄s) requiescet spiritus meus nisi super humilem, quietū et t [...]e­mētem sermones meos?’ Scelestus est, iniquus, inobediens:Scelestꝰ / ini­quus inobe­diens. supe­rioribus inobediens, immo toti cōtradicens ecclesiae: peccatis abū ­dans, miserrime uiuens, liuore, indignatione, malitia plenus: et sine pace uiuit,Sine pace. cuius animus ne (que) quiescere potest tantis uitijs in­fectus, ne (que) sinit homines cum hominibus cōuenire, quos ad tam multiplices discordias, homicidia, at (que) bella trahit. Quot Regio­nes, quot prouincias, urbes, oppida, uillas, domos litigijs inex­plicabilibus implicuit? Quot Monasteria, templa, sacra cum pro­phanis, ut prostrata iaceant effecit? Criminator est,Crimina [...]tor. qui mala quae non sunt, mala esse fingit, quae bona, pro non bonis habet: et in hijs quae fiūt ab alijs nemo censorum oculatior, in suis hypsea cae­cior. Voluptatū amator, pecuinae ac inexpletae libidinis,Uoluptatum amator. luxuriae (que) detestandae. Num arbitraberis incontinentem et uoluptatū ama­torem esse, cui deserta religione uoto (que) dissoluto nupsit monacha? qui tot simul alios ad consimilem impietatem pellexit? qui tot sce­leribus et impietarū generibus ex omni parte scatet, nouam et in­auditam pietatis formulam affingit, et abnegata plene uirtute, cul­mina uirtutum inesse sibi simulat? Si quid sancti, si quid boni, uel [Page] quid honesti uitae eius inesset: causa foret qua iure moueantur ho­mines ad fauēdum homini, fauendū eius operibus. At ego nunq̄, et quis oro fidem uerbis habebit eius aut scriptis, quem tam uicio­se, tam carnaliter et ignominiose, uitam actitare cernit? Repagulā religionis diffringit, uoti solennitatem contemnit, castitatem pro­stituit, illegittimam ducit uxorem, pro nupta rapit ad se monialem: multa, multa aliā detestatu non relatu digna facit, et interim ego pia credam eius esse uolumina?Ioānia. 5. ‘Cristus ait Opera quae ego [...]acio testimonium perhibēt de me: et tua de te Luthere testimoniū non perhibebunt opera?Opera Lu­theri de Lu­thero te [...]imo­niū perhibēt. Perhibent plane testimonium, ꝙ non sis be­ne K christianus, non religiosus, non humilis aut pauper spiritu, non castus, non obediēs, non ecclesiae, non dei [...]ilius. Non patrem habes omnipotentem deum: sed ex patre diabolo es, et desyderia patris tui uis facere.Ioānis. 8. Ille homicida erat ab inijtio: per te strages abhomināda recrudescit. Ille non stetit in ueritate: in te nulla ueri­tas. Ille loquitur mendacium ex proprijs: tu mendaciū ab eo col­ligis quo mundum indignissime fallis, quo genus hominum exce­cas, et teipsum perdis. Ille pater mendacij, te filium habet men­dacissimum. Qualis qualis erit ille Antichrūs de quo tam multa scribūtur et dicuntur: tu in multis illum equiperas, tu qui multos bene christianos Antichristos appellas: an non ipse es Antichri­stus. Tu unus es Antichristorū quos multos [...]ore Ioannes in sua epistola affirmat.1. Ioānis. 2. Nam te rescindis a CHRISITO, rescindis ab ecclesia quorum decretis obuias et uirtuti resistis, tanq̄ Christo bellum indicturus. Te rescindis ab ecclesia tam quae triumphat in caelo, q̄ quae militat in terris. Te rescindis a cōmūnione christi­fidelium, a corpore. CHRISTI mystico, tunicam illam (de qua praefati sumus) inconsutilem, ecclesiae praesentis significatiuam di­uidere uolens, teipsū ab ea diuidis: et membri instar habes quod excisum a corpore tabescit ac corrumpitur, instar ligni quod aresa­ctum, putridum et cariosum inutile [...]it: ad nihil ualens ultra nisi ut cōculcetur ab hominibus et in ignem mittatur. Sed hic haeresium omnium nedū Lutherane dispiciamus et cōsyderemus originem. [Page 47] An non ortū habent ex malo scripturarū intellectu? ‘Eam causam docet Augustinus inquiēs Haeretici non ob aliud sūt haeretici,Augustin [...] suꝑ gen̄ ad litterā li. 7. ca. 8. nisi ꝙ scripturas aut male intelligūt, aut oino non itelligūt. Si non in­telligāt non errare non possunt.’ ‘Sin male intelligāt, aberrēt etiam a uero est necesse, et errores solos, ac sensus sui [...]igmenta prodant: in quos dici potest quod ait Christus Erratis nescientes scripturas ne (que) uirtutem dei.’ Vt qui non intelligant, facit inscitia litterarum:Math. 22. Ordo seruan­dus in disci­plinis capes­sendis. ut male intelligāt, facit solarum litterarum praesumptuosa noticia. Nam haec facit ut litteratores litterarij ue tyrones, litteram extor­queant, litteram plectant, lanient, distrahant, et ex sentētia inuer­tant. Facit ut grammaticaster quispiam aut puer elementarius, grandeuo se theologo, parū pudenter opponat. Necessaria ce [...]te Grammatica est, cui tanq̄ fundamento Theologiam cum caeteris disciplinis superponas. Verum si solius grāmaticae uiribus, si [...]olis uocibus innitare, sentum e scriptura litteralem, carnalem dumtaxat intellectum elicies: tota errans uia. Quaerendus est sensus sancti­spiritus, solius sacrarū litterarū authoris.Quos spiri­tussāctus illuminat. Hic humilem animum illuminat, hic ueritatem studioso suggerit: nec humili dormitanti lumen obtrudit, ne (que) studio superbu ad archana ueritatis admit­tit. Humilis est qui nihil subijpsi sumit, humilis est qui omnia sua se (que) totum deo cōmittit: studiosus, qui paternis e [...] auitis uestigijs insistens, m [...]thodicas disciplinas praemittit, ut sic abdita Theolo­giae tecta subintret. Per grāmaticam, quae loqui docet, scribere et interpretari: per rhethoricam, quae docet apte, distincte, et ornate haec facere: per logicam, quae disserendi uim aperit: per philoso­phiam cum physicam tum moralem (interiectis etiam si uacet ad decorum et oportunitatem reliquis mathaelibus) ueniendum po­stromo est ad piam methaphysicam seu theologiam. Nec est uni grāmatice fidendum, nam si sola Grammatica sufficeret ad intelli­gendas scripturas: esset grāmatice peritus, factus illico consūma­tus theologus et oīm disciplinarū expertissimus quae latina lingua tradūtur: quod omnino falsū ac delyrū est. Nec est opinandum si cuiusuis linguae uoces imbiberis: illico te disciplinas intellecturum [Page] quae scribūtur ea lingua. An [...]is affirmare gallice linguae gnaros, ideo leges huiꝰ regni intelligere, ꝙ ipse gallica lingua scribant? Ne­quaq̄. Quod enim non magis incōuenit aut improbabile est, q̄ ut sciētias quae latino, graeco, uel haebraico sermone ꝓmūtur: propte­rea quis intelligat, ꝙ haebraicae, graecae uel latinae linguae sit non im­peritus.Sunt sui cu­ius (que) discipli­ne termini. Habet enim suos que (que) disciplina terminos, et habet supra terminos peculiare quid in ipsis rebus quae percipi possūt a muto, uel infantissimo: ab eloquēte nesciri. Qui fit aliter ut Geometram, Arythmeticum aut Astrologū insignem esse uideas, et tamen bar­barum aut minime facūdum? Sic theologum egregium, et Cyclo­pedia quidem omni (que) disciplina absolutū plaerum (que) deprehendas loquelae politioris ignarum: et elegātia uenusto (que) sermone splēdes­centem, theologiae tamen nesciū. Nihil credibilius est q̄ ut ea uia perueniri uelit spiritussantus author sacra [...]um litterarū ad intelle­ctum earū, quae trita est antiquis et sanctissimis doctoribus, quos familiariores spirituisācto suisse comperimus ex illorū uita: q̄ quos lux hodierna uidet. Illis disciplinae preuiae simul uiā praestruxerūt ad theologiam,Grāmaticalis sensus [...]u [...]os fallit. non grāmatica uel rhetorice sola. Ibi discimus res uocibus esse signatas, nec esse signa: sed hoc singulare theologia possidet, ut res rebus apte signentur. Vbi si grāmaticus ad solas uocum significationes expendat omnia: toto caelo aberrabit. ‘Sic iudei decepti sūt in eo quod Christus aiebat ad illos Nisi māduca­ueritis carnem filij hominis et biberitis eius sāguinem:Ioānis. 6. non habe­bitis uitam in uobis. Caro mea uere est cibus et sāguis meus uere est potus: et qui māducat meam carnem et bibit meū sanguinem, in me manet et ego in illo. Litigabant ita (que) iudei dicentes, Quo­modo potest hic dare nobis carnem suam ad manducādum? Exi­stimabant enim ipsum suae carnis portiūculas impartiturum eis▪ non intelligentes sacramentū quo corpus CHRISTI cōficitur, quo pascit aīam.’ ‘Multi quo (que) ex discipulis id audientes, simili sūt errore et scandalo laesi,Ibidem. murmurātes in hūc modum Durus est hic sermo, et quis potest eum audire? Sciens autem Iesus quid discipu­los offēderet: eos erudit e [...] per eos caeteros omnes quonam modo [Page 48] scripturae sunt suis locis accipiēdae Spiritus (inquiēs) est qui uiuifi­cat, caro non ꝓdest quicq̄:Ibidem. Expo. et uerba quae ego locutus sum uobis spi­ritus et uita sunt.’ Haec hominū massa corporea sine spiritu et aia, quid est nisi mortis imago? Non uiuit, non mouet, nihil sentit. ‘Aīa sentiendi uim tribuit et intelligēdi: tribuit uisum oculo, auri­bus auditū, palato gustū, naribus odoratum, toti corpori tactū, suam cui (que) parti uitam et sentiēdi formam: quae tota in toto et tota in unaqua (que) parte uersatur.Phū [...]. Parem in corpore scripturae uitā mihi consydera, quam dei spiritus informat at (que) uiuificat. Hic spiritus suum, hoc est uitalem et spiritualem sensum in scriptura relinquit: sine quo scriptura torpet, sine quo mortua iacet. Tolle uitam corpori, et corpus immotum ac iners efficitur: scripturae tollas in­ternum ac spiritualem▪ sensum, et scriptura mortua fit ac inutilis. ‘Caro non prodest quicq̄, Carnalis seu litteralis sensus non prodest quicq̄ Non prodest ne (que) lectori, nec audituro. Nam uerba quae ego loquor (CHRISTVS ait) spiritus et uita sunt.’ Sunt spiri­ritualia, spiritualem sensum et intellectum habent. Semper ex se spiritus et uita sunt, Tibi quo (que) si spiritualiter accipias, spiritus et uita sunt. Sin carnaliter et tantū litteraliter intelligas, si captui tuo dūtaxat litteris inijtiato pertinaciter inhaereas: tibi spiritus et uita non sunt. Grāmata tua spiritualem tibi sensum suppeditare non possūt: sed spiritussāctus quibus uult ipse se reuelat: uel per eos do­ctores L quibus se prius infudit, rursum alijs illabitur. Citra spiritus opem si labores: uanus abibis, nec e scriptura dei uolūtatem ex­cerpes.1. Cor. 2. ‘Sicut enim Nemo scit quae sunt hominis nisi spiritus hoīs qui in ipso est: ita quae sunt dei nemo cognouit nisi spiritus dei,Math. 11. et cui pater aut filius per spiritum uoluerit reuelare. Quare Christus recessurus a discipulis ait Expedit uobis ut ego uadam,Ioānis. 16. quia nisi ego abiero paraclaetus non ueniet ad uos: si uero abiero, mittā eum uobis. Et quid faciet cum uenerit?Ioānis. 14. Expo. Certe ipse cum uenerit docebit uos oīa, et suggeret uobis omnina quecū (que) dixero uobis.’ Docebit iustos homines, pios ac humiles: et perducet eos in uerum at (que) spiritualem sensū, in quo uita scripturae cōsistit. ‘Et quam Christus [Page] carnem, [...]. Cor. 3. Paulus litteram appellitat: ubi sic scribit Deus idoneos nos fecit ministros noui testamenti, non littera sed spiritu: Littera enim occidit spiritus autem uiuificat. Manifestatio ueteris legis litteris occultata fuit: admistratio uero nouae, fit manifesta spiritu.’ Hic spiritus dat uitam lectioni, et aufert uelamen quod positum erat super faciem Mosis: aufert uelamen a cordibus fideliū, quod positum est super corda iudeorum. ‘Iam prodi tu nude litterator, et dic an litterulae tuae tibi sufficiāt ad scripturas intelligendas: dic an solae litterae sensum huius sentētiae tibi suggerēt Si esurierit ini­micus tuus ciba illum:Roma. 12. si sitierit potū da illi, hoc enim faciens car­bones ignis cōgeres super caput eius. Quis (que) grāmaticus struerescit et ordinare sentētiam istam: at plaeri (que) non intelligunt nec in­terpretari ualent.’ Scis tu quid significēt haec uerba, carbones ignis in caput cōgeri: sed quid sibi uelint, ignoras. Dic quomodo Chri­sto quadrent quae de CHRISTO dicūtur, si sola dictionū signi­ficata respicias Ego sum panis uiuus,Ioānis. 6. Psal. 21. Ioānis. 10. Ioānis. 15. ‘Ego sum uermis et non ho­mo, Ego sum hostiū, Ego sum uitis uera, pater meus agricola est: dic quomodo cōueniant quae CHRISTVS attribuit apostolis Vos palmites estis.Math. 5. Vos estis sal terre, lux mundi. ‘Dic an uirtus, uocum haec enucleet Zelus domus tuae comedit me,Psal. 68. Psal. 78. Esa. 66. Comederunt Iacob et locum eius desolauerūt, Caelum mihi sedes est terra sca­bellum pedum meorum, et id genus innumera. Prohdolor, qui fit ut cum tanta sit scripturae difficultas: eam tamen ut facillimam, ut cōmunem litterarum uulgus attingat, et illotis fere manibus ex uoto tractet?’ Quibus quadrat quod Hieronymus habet in epi­stola ad Paulinum, ‘Quod medicorū est promittunt medici, tra­ctant fabrilia fabri Sola scripturarum ars est quam sibi passim omnes uendicant,Hieronymus ad paulinum presbyterum. cum doctis indocti: hanc garrula anus, hanc puer inexpertus, hanc temerarius iuuenis, hanc delyrus senex, hanc sophista uerbosus, hanc uniuersi praesumunt, lacerant, do­cent anteq̄ discant, quadam facilitate uerborum et audacia dis­serūt alijs, quod ipsi non intelligunt. Sunt qui cum ad scripturas sanctas post seculares litteras uenerint, et sermone cōposito aures [Page 49] populi mulserint: quicquid dixerint hoc legem dei putant, nec (prohpudor) scire dignātur sanctorū sententias et patrū interpre­tationes: sed ad sensum suū incōgrua aptant testimonia, et ad uo­luntatem suam sacram sctipturam trahūt repugnātem: quasi gran­de sit et non uiciosissimum dicēdi genus ita Christi, prophetarum, et apostolorum deprauare sentētias, et docere quod ignorant, nec hoc quidē scire ꝙ nesciant.’ Prohnefas,Indoctior [...]s doctis auda­ciores. qualiter audebis indocte retrusas et profūdas scripturae quaestiones, at (que) locos a paucis ex­cussos, ore rotūdo, lingua (que) uolubili in mediam afferre disputatio­nem: ad quos inbecillior intellectus tuus nequit aspirare? Quali­ter audebis pollutis et illotis manibus, res tam mundas et tam sa­cras attingere? Qualiter audebis inscius cum docto, inexpertus cum experto litem inferre? Non reuereberis ad errores tuos tor­quere et trahere scripturas inuitas? Doctissimi sane sanctissimi (que) uiri, qui totos annos in sacris studijs bene collocarūt, ad huiusmo­di colloquia se nunq̄ ingerunt: sed ab eijsdem subterfugiunt: nec inuitantur ad interloquendum, tractandum, aut disputandum de sacris utcū (que) litteris, nisi praemissa protestationis humillime reue­rentia, se sūmittentes in oībus ecclesiasticae decisioni, doctiorum (que) iudicio: et tu penitus indoctus, aut minute uel improbe sciens, tanq̄ cathedram in scripturis tractādis occupabis, ut impudentis­simus cauillator in rebus ignotis eris? Hei misero. Quomodo non formidas scripturas ita polluere quae tam preciosae sūt, immo pre­ciosiores lapillis omnibus? Non decet, non decet cerdonē, ruderis aut luti plasten, aurificem suam docere artem, imaginem cōflare, deaurare, poculū formare: et addecebit ineruditū, materno tantum (quod aiunt) ingenio fretū, aut pubescētem grāmatices tyrūculum edocere consūmatum theologū sacrae scripturae rationem? A scrip­turarum mysterijs procul, procul esto prophane: ‘Caueto tu secu­laris homo, nec sis audaculus, non locuteleius, aut futilis in rebus minus intellectis: caueto ut istā gēmam attingas, ut hoc singulare decus attrectes. Nolito plus sapere q̄ oportet sapere,Roma. 12. sed sapere uelis ad sobrietatem.Math. 7. Tu quo (que) sacerdos et clerice Noli sanctum [Page] dare canibus, ne (que) mittas margaritas ante porcos, ne cōculcent eas pedibus suis. [...] statim [...] Caue ut scripturarū adyta, ut abdita scripturarum et archana loca coram inerudita plebe patefacias: nisi uel loquēdo manifestes, uel manifestis expositionibus adaperias quod obscure loqueris. [...] sunt [...] pre­ [...]icatori / et q̄ audituro. Et si quid dicas, aperte dicito. prudenter ac solide: ne si quid negligenter, improuide, uel minus ueraciter in sermone pro­feras: auditorem offēdas et deteriorem docēdo facias. Sint uerba uera, sint mitia, suauia, ne (que) paucitate friuola, ne (que) numero redun­dantia: sed ad rerū, ad temporis et personae cōditiones accōmoda. Sumito materiam quae conueniat auditorio, sic interpretator ut quotquot assunt ad studiū pietatis inflāmentur. Vos autem oēs qui nūc adestis christiani, nominis uestri rationē implete. Chri­stus qui nomen indidit, flāmam audiendi uerbi sui pectoribus ue­stris ingeneret. Vigiles et prompti sitis ad audiendum graues et grandeuos homines, litteris et uirtute spectatos. Vos (que) Iuniores, qui procul tantū salutastis▪ archanas litteras: diutius uolo studijs incumbatis q̄ praedicandi prouinciam obeatis: ne (que) tum quidem nisi authoritate firmati fueritis, Tūc autem uos reuerenter ad fun­ctionem officij cōferatis. Sed obijciēt isti ꝓhibētibus. Seminādum M uerbū dei, seminanda fides est. ‘Quomodo credent nisi audiāt? et quomodo audient sine praedicāte? Seminanda quidem, sed non a quolibet. Quibus ergo datur, et quibus abnegat praedicādi facul­tas?Roma. 10. Docet id Aplūs dicens Quomodo praedicabūt nisi mittātur?’ Spiritus dei mittit, sed per eccliam: nisi singulari quodam argumē ­to demonstret immediate missum a se.Mirtendi qui predicabunt. Multi tamen hodie (proh­nefas) ad praedicādum se precipitāt citra quāuis authoritatem: cō ­tra tam diuinū honorem q̄ eccliae praeceptum. Quocirca sacerdos fidelis et prudens serue Iesu Christi, tuos intra limites te cōtineto: primum sacerdotij decus moribus et doctrina seruato, mox alios informandi potestatem meritis impetrans, nō nihil in ecclesiastica disciplina populo dei proderis. ‘Sin licētiosus in medium prorum­pens tui cerebri soeturas exhibeas, et propria producas inuēta: sola scandala paries auditoribus, et qui peccandi das occasionem, reus [Page 50] damni teneberis,Exodi. 21. Expo. iuxta quod scribitur Si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit, ceciderit (que) bos aut alinus in eam: red­det d [...]s cisternae precium iumētorū, quod autem mortuū est, ipsius erit.’ Ipse cisternam aperit et effodit, qui sublimia quidē et abstru­sa mysteria, grauia at (que) alta dogmata, intricatas et obscuras quae­stiones in medium profert: ne (que) sic manifestat, discutit, et determi­nat, ut qui audit intelligat. Vnde populus magis impeditur q̄ ex­peditur ad diuini uerbi cognitionem, magis occecatur q̄ illumina­tur, magis offēditur q̄ prouehitur in cultu dei. Quicquid autem mali sic obtingit, eius negligētiae referetur acceptū: et quod mor­tuū fuerit eius occasione, precium ipse repēdet. Fac ergo sis inpri­mis sacrae scripturae studiosus, et inter studendū sedulus obserues ne tibi sensuum uarietas imponat. Nam scriptura nuci similis est, corticem, testam, et nucleum habēti:Scriptura cō ­perata nuci. quorum cortex amarus mo­lestat, dura testa displicet, solus nucleus abūde placet et nutrit. Sic in sacra quo (que) scriptura si gāmaticalem tantūmodo sensum prose­quaris, qui tanq̄ cortex aut superficies exterior apparet: nihil succi, nihil emolumēti, nihil suauitatis inuenies. Est tibi talis sensus im­perfectus, durus, insipidus: non placens, non nutriēs, inuenustus, immo uelut irrationabilis, uelut impossibilis sibi (que) cōtradictorius esse credatur. Sed si corticem auellas, si testam effringas, si penitius introspicias: ad dulcissimū nucleum, ad succulentiorem scripturae medullam peruenies. Si scripturam ad illustriū doctorum et sanc­tissimorum patrū interpretationes expendas, qui non alio spiritu interpretati sunt scripturam q̄ qui scripserūt, elocuti sunt: inuenies medullae saporem, inuenies nuclei suauitatem, ueram dulcedinem, uitae gratiam, spiritus hilaritatem, lumen ueritatis: uerū at (que) spi­ritualem sensum inuenies, inuenies margariti splendorem, precij thesaurū, et agri fecundi plenitudinem, immo spiritū et uitam gu­stabis. Et hic plane sēsus litteralis est,Uerus sensus litteralis. ꝙ eū author sacrae scripturae spiritussanctus intendat: non quem sola littera praetendit. Quos fallit ars ista scrutādi scripturas, hij grauiter errant: hij in haereses multiformes incidunt us (que) ad persecutionem internicinam ecclesiae: [Page] quam sermone, quā calamo, gladio, modis oībus exercent. Quo­rū uexillifer et primicaerius haereticus iste Lutherus est, qui spiritu­alem sensū litterali tam pestilēter immiscet: ut per litteram spiritū, et per spiritum suū litteram occidat. Per hunc noua persecutio nas­citur, pre qua quas praediximus omnes, nullae sunt. Tum magna tormenta passi sūt martyres a tyrānis, spirituales a mundanis, pie uiuētes ab hariolis, Christiani a Iudeis, orthodoxi ab haereticis: sed omnino fideles ab infidelibus. Nunc qui se [...]ide christiana uendi­tant:Ingrati fili [...] [...]erito proge­nies viperarū appellantur. in ecclesiam insurgūt, ecclesiae fidem inpugnant. Nunc qui serui nati sūt et ecclia fecit ut essent liberti sibi: hostiliter libertates eius inuadunt, et auferre iura conātur. Matrem per quam sua stat ingenuitas, in seruitutem uindicāt. Filij damnationis ad spem sa­lutis admissi: matrem per quā admissi sunt, us (que) ad ruinam perse­quntur. Progenies uiperarum matrem enecant, patrem pro cap­tiuo tenēt, papalem sanctitatem in carcere claudūt. Hoccine chri­stianū factū est ut ecclesiae possessiones, et persanctam deo (que) nun­cupatam supellectilem atrocissime depredētur: ut filij matrem [...]m­niqua (que) cōspurcent, et patrem e sede sua deturbent? ut parētis ho­nori non parcant, ut uasa templi, uasa deo consecrata, uasa sancta, uasa in quibus gloriosum corpus et preciosissimus sanguis dn̄i no­stri Iesu Christi consecrantur, custodiuntur, et deo patri gratanter offeruntur, irreuerentissime rapiant? ut alia donaria pariter ac or­namēta deo dedicata et eius honori dissipent, ac dilapident? ut sa­crificium inter alia praeuenerandū, quo sol [...] uindictam peccatis in­fligēdam deus abstinet a mūdo, non pro dignitate tractent? Haec aures grauatim accipiunt, non fert animus audita. Bone deus, O N metuendae deus, O rex tremende et iustissime iudex: quis gladius tuus, quenam ultio condigna talium capitibus impendet? Impen­dere profecto terribilissimam inde colligimus, ꝙ in Balthasarū re­g [...]m tam potentem ob similia:Dani. 5. sed non adeo grauia, tam duriter a­nimaduertisti.Uindicta dei in Balthasa­rum ostensa. Ille uasa aurea et argentea templi Hierosolymitani quae pater asportauerat, multū imparia monumentis ecclesiae, tan­tum afferri iussit, ut optimates, uxores et cōcubinae, biberent in eis: [Page 51] et ecce subsecutam illico uindictam. Adhucrecumbens in cōuiuio uidit digitos quasi manus hoīs scribentis contra candelabrū in su­perficie 'parietis aulae Mane, Thecel, Phares: quorū primum,Expo. nu­merum: secūdum, appensionem: tertium, diuisionem ad uerbum [...]onat: sensū autem hunc repraesentāt. Numerauit deus regnū tu­um et cōpleuit illud, Appensum est in stathaera et inuētum est mi­nus habens, Et diuisum est regnū tuum et datum Medis ac Persis. Haec interpretatio Danielis regi praedictū significantis ꝙ deus nu­merasset, complesset, et appendisset in stathaera iudicij sui regnum eius, eum (que) gladius ante iugularet q̄ natura dissolueret: et regnum eius in Medos at (que) Persas diuideretur, id (que) propterea ꝙ deum qui habuit flatū et omnes uias eius in manu sua, non glorificasset par­cendo templi monumentis. Quod et illico perimpletū est. Nam eadem nocte Balthasarus interfectus est, Cyrus Persarum rex ad­iuncto sibi Dario Medo auūculo suo, subuertit imperium Caldeo­rum. Cum sic aggrauata sit manus dei in Balthasarū filium Nabu­chodonosori raptoris uasorū templi ueteris in Hierusalem, ꝙ hijs abacos et mēsas suas ornarit in luxurioso cōuiuio: q̄ grauem arbi­trabimur futuram hijs hostibus qui Hierusalem nouam, sanctam ciuitatem descēdentem e caelo,Apoca. 22. a deo paratam sicut sponsam orna­tam uiro suo,Execrabilis crudelitas ad­uersus sanctā ecclesiam. qui tabernaculū dei quod est cum hominibus in quo noua facit omnia truculenter inuadūt, uiolenter spoliant et diripi­unt? et post latrociniū insignissimum quo tollunt oīa libidini ser­uitura, sacrosanctū corpus dn̄i nostri Iesu Christi ꝙ in eo nihil sit mundani precij in terram us (que) (ut fama est) reijciūt? Non ulcisce­tur eos qui sanctorū reliquias (quorum honor et iniuria redūdant ad dn̄m) spargunt in plateis? solū metalli uel tegminis in quo lo­cantur preciū sibi reseruātes, sanctitati nihil deferentes, nihil ho­noris aut impēdentes aut impendi uolentes eorū meritis per quae dei gratia procuratur, per quae quottidie remissio peccatorū obti­netur? Non exasperabitur in eos quorū equis sacra dei altaria cae­tera (que) sancta loca, stabula fiūt et praesepia? qui palacium magnifi­cum a Constantino magnificentissime donatum irrūpentes cōma­culant, [Page] precipuam in orbe ciuitatem depopulantur? qui coni [...]ges, uiduas, et uirgines etiam uelatas, ad inaudita turpitudinū genera, publice trahētes: ut si diabolus adesset et uisibiliter ea faceret, non posset abhominabilius aut magis diabolice: pudoris omnis et ho­nestatis, diuini (que) timoris obliti, in corruptissimū mundi totius ex­emplum sui (que) damnationem? Audite, audite nouam tyrānidem, nec inter gentes antea uisam. Cum hijs quos in aedibus suis op­primūt ita pactos esse ferunt, ut si praefixam sūmam dependāt, cae­tera sibi suis (que) maneāt intacta: postea tamen hijs [...]pie cōsumptis, semel iterum et tertio redeūtes, cōtra oēm sidem ac promissum, ua­rijs tormentorum generibus et poenis intolerabilibus, ad nouam sui redemptionem cogere, oīa tollere: ut non eam fidem praecla­rissimis ciuibus seruēt, quam sures suribus ostendāt. Mirū si quid in tyrānis antiquis inuenias, quod in hijs hostibus eccliae non per­spicias. Trucidant homines, membratim dissecāt, discerpūt, sus­pendunt, mutilant, incēdunt, et omnia deuastant. O hoīes nunq̄ satis execrandi,Math. 3. Expo. hoīes miseri, homines daemoniaci: ‘O progenies ui­perarū quis demōstrabit uobis fugere a uētura ira, a nindicta dei?’ A uindicta dei fugere non possūt. Bene quidē et signanter appel­lātur progenies uiperarū: qui cum nati fuerint, corrodūt, dirumpūt at (que) lacerāt matris uterū. Sic enim isti infoelices filij uiolāt, erodūt▪ et euiscerāt suam sacrosanctam matrē, catholicam eccliam: in sum­mam dei offēsionem, proximi corruptelam, sui probrū et perditio­nē, nunq̄ualituri tātam ecclesiae iniuriam compēsare. O filios in­gratos qui sic matrem malis modis accipiūt quae eos in utero gesta­uit,Uindicta per­sequutoribus ecclesie certo infligenda. quae peperit, ab incunabilis educauit eos, quae lauit et extersit, quae fouit et lactauit eos, quae sublimauit et euexit eos ad hos ho­nores et dignitates suas: et ipsā illi cōtra, tam inhumane tractabūt? Manus, manus dei uibrat in uos sua iacula: manus illa quae scrip­sit in Balthasarum rescribit in uos Mane, Thecel, Phares. Mane,' quia numerauit deus omīa maleficia, nequitiā et abhominationem uestram: ut uel iota unū non praetereat impunitum. Thecel, qui tanq̄ sub iustitiae trutina ponderauit et ad ungnem us (que) probauit [Page 52] malitiae uestrae grauitatem, rabiem, tyrānidem, furorem, et spurcis­simum putorem uitae uestrae circūspexit: ut nec eum uestri cōdem­natio lateat. Phares, Deliberatū ac prefinitum ei tēpus est, quo fu­rendi finem furiosis imponet, quo suppliciū ab eis sumet, qualibus et q̄ ingētibus tormētis afficiet, quod abs (que) dubio uindictae genus exercebit in eos. ‘Nec opinetur insanissima multitudo illa non eos correcturū esse dn̄m, eo ꝙ non subito percutiat.Hiero. Tarditatem pro­fecto supplicij grauitate pene compēsat.’ Scriptura affirmat ꝙ Al­tissimus sit patiens redditor Et si patiens: at redditor est tamen.Eccle. 5. Expo. ‘Patiens est qui parcit, patiens est qui sustinet et supplicij tempora differt: patiens patiens qui peccatoris cōuersionem expectat, qui pessimis hoībus et inimicis etiam suis misericordiam cum poenitē ­tia non negat. Sed an has diuitias bonitatis, patientiae,Roma. 2. et longa­nimitatis dei cōtemnitis? An ignoratis ꝙ haec benignitas dei uos ad poenitētiam adducit?’ ‘Si tam caeci sitis Dionisij, Nabuchodono­sori, Balthasari et Pharaonis emuli: secundū duriciam istam et im­poenitēs cor uestrū,Ibidem. thesaurisatis uobis iram in die irae et reuelatio­nis iusti iudicij dei, qui reddit unicui (que) secundū opera eius.Reddit de [...]o cōdigna pec­catoribus. Reddit cōmeritis condigna supplicia, Modū suppliciorū, cum modo pec­catorum attemperat. Reddidit quadruplum hijs dn̄s qui percusse­runt Vriam et uxorem eius.2. Reg. 12. ‘Reddet et hijs qui Christū ac sponsam eius ecclesiam oris blasphaemia, calami uirulentia, gladij uiolentia percusserunt: iniuriosissime tractando, lacerādo, spoliando. Dn̄s gladium suum uibrauit,Psal. 7. arcum tetendit et parauit in hos facinoro­sissimos hostes suos et christianismi subuersores. Eleuauit manum suam ut prosternat eos.Psal. 105. Percutiet eos in tertiam et quartam gene­rationē, Non recedet gladius de domo eorū us (que) in sempiternū,2. Reg. 1 [...]. et suscitabit dn̄s malū de domibus eorū.’ ‘Patere, patere paulisper ho­mo christiane, sustine cū Christo, habeto pati [...]tiam, aequanimiter accipe, recordare quod scriptū est in Apocalipsi Sustinete adhuc modicū tempus,’ Nam deus ubi (que) paratus est,Apoca. 6. deus haec mala ca­stigabit, castigabit certe has iniurias in sponsam suā tam crudeliter admissas, castigabit has abhominationes factas in sancta sancto­rum: [Page] qui restituens ecclesiae libertatem uel reuocabit inimicos eius ab insania,Reuerēdissi­mi ceterorū (que) patrū congre­gatio ad extir pandam Lu­theri heresim. uel insanientes funditus expugnabit. Quam ob rem O Reuerēdissimus in Christo pater et dominus, dn̄s Thomas Cardi­nalis, de latere legatus apostolicae sedis: et reuerēdissimus pater ac dn̄s Cantuariensis, caeteri (que) uenerādi patres huc nunc conuenerunt ad inuocandam dei gratiam, et solenne sacrificium spirituisancto celebraturi: prius ut eius auxilio famolissimum haereticum Luthe­rum, si non in se, saltem in quibusdā eius sectatoribus qui disper­serunt et docuerunt in hac urbe passim in (que) locis circūiacentibus multos ac uarios praefatorū errorum, ac haeresium articulos: ad in­sontium hoīm corruptelam, ad ueritatis exrerminium, suam igno­miniam et obprobriū, immo ad perpetuam sui damnationem, nisi poenitentiam agentes resipiscant. Aduersum quos processuri ue­niunt praedicti patres, secundū diuina sanctorum (que) canonum de­creta: ut uel pijs monitis et rationibus reducant ad ecclesiam, uel obduratos erroribus ecclesiastica censura percellant: inde pariter interim oraturi et omnes ad orādum exhortaturi, ut deus ecclesiam suam respicere dignetur, ut blasphaemijs et iniquissimorū hostium armis oppressam adiutet, ut ecclesiam uniuersalem et principalem, ecclesiam Romanam ultra cōtaminari non permittat, ut sanctissi­mum patrem et summum pontificem nūc impijssime detētum mi­serandis (que) modis acceptum libertati restituat, ut ecclesiam quam maledicta multitudo captiuat in libertatē ipse uindicet, ut hijs pijs precibus ecclesiam suam liberet et sanctissimum patrem restituat. Nam sola piorum hominū est oratio qua deus ad miserādum fle­ctitur,Uiriꝰ oratio­nis & energis. humilis oratio omnia potest apud deū, caelos aperit et poe­netrat, ascendens in aures dn̄i Sabaoth, ascendens in memoriam in cōspectu dei. Deus uult orationem sibi fieri inquiens Ego dico uobis petite et accipietis,Luce. 11. Quicquid orantes petitis fiet uobis.' Per orationem saepissime concedit, quod alioqui concessurus non esset. Orante Mose uictoriam dedit hijs quos oratione cessante uinci permisit.Exodi. 17. Tam ueteris q̄ nouae legis excute lectionē: et hanc orationis efficaciam ubi (que) potentem inuenies. ‘Psalmus ostendit [Page 53] Clamauerūt iusti et dominus exaudiuit eos, et ex omnibus tribu­lationibus eorum liberauit eos.Psal. 33. Expo. Numera iustos et inspice iusto­rum uitam ut experiare quod asserimus. Abelis, Sethi, Enochi, Noe sic uita deo placuit. Abrahamus, Ysaacus, Rachel, Bis Anna. Zacharias et Elizabetha, sterilitatem uteri precibus emendarunt. Oratione Moses uicit Pharaonis exercitum et euasit ab Egipto tu­tus: oratione latera diuisi maris suis pro moenibus erexit,Exodi. 14. eisdem hostes inuoluit: aquam oratione diduxit e saxo durissimo,Exodi. 17. deserti molestias oratione leuauit, oratione populum suum ab igne,Nume. 11. et. 21. Exodi. 32. a ser­pentū morsibus, a uindicta dei saepius liberauit. Pro delicto po­puli claudicantis in uitulo conflatili deprecanti, dominus deus ait 'Dimitte me ut irascatur furor meus cōtra eos, ut deleam eos. Vi­dete ut deus qui se dimitti postulat,Exodi. 17. se fatetur Mosis precibus esse retentum. Oratione Moses Amalech in bello superauit,3. Reg. 17. et. 18. Seon re­gem Amorreorū et Ogg regem Basan interfecit. Helias oratione fecit ignem e caelo descendere, tonitrua (que) mugire: oratione orauit ut non plueret, et non pluit annos tres ac sex menses: rursum ora­uit homo ille passibilis ut nos sumus, et caelum pluuiam, terra de­dit fructū suum. Oratione Heliseus hospiti suae filium impetrauit,4. Reg. 4. quem postea defunctum eadem oratione resuscitauit.Ione. 2. Oratione Iosue solem a cursu (natura repugnante) reflectens, stare fecit. Oratione Ionas e uētre caeti, naute de procellis, et urbs Niniuae ab excidio liberātur. Oratione liberātur e carcere Iosephus, Daniel, et Susanna. Moses, Phynees, Iesus bennun, Gedeon, Iepte, Samp­son, Dauid, Abysai, tot praeclaris bellis reges alioquin inuictos, oratione uicerunt. Sampson leonem solus suffocauit,Iudic. 16, solus mille uiros asini mandibula prostrauit, solus inuitis Philisteis portas ci­uitatis cum superliminaribus et ferreis uectibus in uerticem mon­tis auexit. Oratione Solomon sapientiam et splendorem immen­sum obtinuit.3. Reg. 3. Quid non oratione perfectū inuenies si testamen­tum uetus exacte percurras? Sed et disquirenti nouum huius rei probatio abunde suppetet. Quae miracula Christus ostēdit, ora­tione P fere media legitur ostendisse. Legitur alios a mortuis susci­tasse, [Page] alios a laepra mundasse, alios caecos illuminasse, aliorū mem­bra paralisi distoluta consolidasse: at horum etiam sanitatem peti­tio proprie uocis uel amicorū omnino praecessisse. ‘Leprosus incla­mat Domine si uis,Math. 8. potes me mundare: et eum postea Christus tangēdo mundauit dicens Volo,Mar. 10. mundare. Clamans caecus Mi­serere mei fili Dauid rogatur a Christo Quid uis faciā: et respon­denti Domine ut uideam, ait Iesus Respice, et confestim uidit.’ Paraliticum in lecto decūbentem et summissum per tegulas ante Iesum,De peniten­tia. Capi. Uo­luissent. oratio fidelis apportātium adiuuit. ‘Tres quo (que) mortuos aliorum orationibus uitae reddidit, de quarto (nunciante discipu­lo) similiter audiuit: sed quia defuerunt uiui qui pro eo precaren­tur,Luce. 6. resuscitari non meruit. Propterea dixit Christus Sinite mor­tuos sepelire mortuos.Math. 15. Chananeae mulieris oratio, filiae sanitatem impetrauit,Math. 9. Archisynagogi filia, patris oratione reuixit.’ Hemor­rhoysse profluuium sanguinis,Ibidem. oratione subsedit. Centurio puero salutem exorauit.Math. 8. Sancto latroni poenitēs ac humilis oratio, uiam perpetuae salutis aperuit.Luce. 23. Thabitae uitā oratio Petri reddidit. Suf­ficiant ista uobis ad persuadēdam peculiarem uirtutem orationis:Act. 7. superest ut orādi pro ecclesia necessitas eluceat, et oportunū ac con­gruū esse sciatur. Christus hanc orandi formam ipse docuit quādo dixit Petro Petre oraui pro te ut non deficiat fides tua.Luce. 22. Expo. Quorsum' haec? Oraui semper et orabo pro ecclesia catholica quae tuae tuo­rum (que) successorum fidei creditur: ut ipsa non labascat, ut ipsa non deficiat in fide, charitate, spe, cōstantia, mūdicie, patientia; ut ipsa non deficiat in ulla uirtute, non in honore ac splendore suo. Nun­quid uniuersalis ecclesia orabat pro Petro uicario Christi, et altero post ipsum ecclesiae gubernatore: quem Herodes seruari iussit in uinculis?Act. 12. ‘Lucas ita testatur in actis Petrus seruabatur in carcere, oratio autem fiebat fine intermissione ab ecclesia pro eo ad deum.’ ‘Post orationem illam nonne deus miserescens eius pro quo roga­bat ecclesia, misit angelū in ipsa nocte qua producturus eum erat Herodes: qui solutum educeret de custodijs dicens Surge, surge, uelociter, circūda tibi uestimentum tuum et sequere me. Nunquid [Page 54] ipse re cōsyderata cum exisse [...], ad se reuersus aiebat Nunc scio uere. ꝙ misit dominus Angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione iudeorum? An non adhuc pro nobis orare perseuerat ecclesia▪ ut ibi in figura facere significatur Vox in Rhama audita est,Hie [...]e. 3. et. [...]1. Math. 2. Gene. 25. Rachel plorans [...]ilios suos▪ no [...]uit consolari quia non sunt?’ Quanq̄ hic planctus qui fiebat in Bethleem (a qua non procul Rachel est sepulta) potest intelligi: tamen appo [...]itissime designat ipsa Rachel ecclesiam quae de filijs suis quos perire uidet, haud cōsolationem admittit. Haec nostra omnium mater si quos e filijs degeneres, si quos suae disciplinae refugos,Quoo eccli [...] pro filijs suis exoret. si quos ad libidi­nem et peccata procliues, uitae sordibus immersos aspiciat: plorat, lamentatur, ingemiscit, fundit preces, uouet et sacrificat deo patri et sponso suo CHRISTO, donec filios per poenitentiam redu­cat in dei gratiam, donec in gremium suum ipsi redeant. Sic in­numeri seruati sunt, quos perpetuus horror alioquin absumpsisset. Si non haec cōmunis oratio ecclesiae iuuaret, actum esset de mūdo: peccata dominarentur omnibus, et prae multitudine peccatorum deus omnia disperderet. Consyderantes ergo nostrae matris hanc in nos intimam amicitiam, tam praesentia singularis amoris argu­menta quae nos uirtutum ac sacramentorum administratione la­uat a peccatis, quae pollutos emundat, famelicos enutrit, aegrotos sanat, oppressos adiuuat, ac omni modo protegit: non rursum ip­sius infortunium aut calamitatem deflebimus? Non principalis ecclesiae iacturam complorabimus? non exorabimus primarij du­cis et rectoris ecclesiae liberationem? Oremus igitur oremus, ut orantes exaudiamur.Orandum est filijs pro ma­tre ecclesia. Exoremus catholicae matris et summi pa­tris in terra, tam necessariam christianae religioni libertatem. ‘Si nunc igitur humiliter ac pie comprecemur: quis addubitare po­terit, quin tot congregatis annuere uelit, qui toties (ut praelocuti sumus) unicam unius orationē exaudiuit? Impossibile est,Hiero. impos­sibile (authore Hieronimo) multorū preces non exaudiri.’ Nam inter multos quando non unus probus emerget? Si (que) uel unus talis suppliciter ac pie deum inuocet, misericordiam assequetur et [Page] uoti compos abibit: nedum ad multos tales quos hic adesse u [...] ­dere uideor, amplos misericordiae ramos extendet. Ideo quod mea nunc interesse deputo, uos omnes hic praesentes oratos uolo, ut unusquis (que) iamiam humillime dominicam orationem et angelicam salutationem semel absoluat, et deinceps in­cessanter orare pergat: donec omnipotens deus petitionem hanc iustissimam gratanter ac­ceptet, donec suam misericordiam et miserationū suarum mul­titudinem ostendat, donec ecclesiae tranquil­litatem et perpetuam in caelo gloriam con­cedat. Amen. Deo gratia.

¶EXCVSVM per Richar­dum Pynsonum regium impressorem.

QVINQVE SER­MONES IOANNIS LONGLONDI THEOLO­giae professoris, dei gratia Lincoln̄ Episçopi, sextis quadragesimae ferijs habiti coram illustrissimi regis Henrici octaui, fidei defen­soris inuictissimi summa maiestate: cui est a confessionibus.

ANNO DO. M.D.XVII. ¶ RELIGIOSISSIMO PATRI. VIRO DI­uinis litteris exercitissimo, Theologiae professori egre­gio, Richardo VVinchecombensis cenobij ministro Ioan. Longlondus Lin­coln̄ episcopus salutem.

QVANDO MIHI NVPER (eodem auspice quo cōdideram) in mētem uenit ea quae fore putabā in rem multorū edere, tu mihi cūprimis occurrebas cui pars illa [...]ū cupāda uideret: quā partim amicitiae inter nos mutuae, ꝑtim singulari eruditioni tuae, uirtuti eximiae, paternae (que) grauitati maxi­moꝑe cōsentaneā arbitrabar. Siqdem un­decim plus minus abhinc annis ab inuictissimo rege nr̄o Christia­nissimo (que) Fidei defensore Henrico huius nominis octauo (Coleto Froicko (que) iam ante relatis in numerum sanctorū patrum) designa tus sū ut coram sua maiestate, aulae (que) sue splendidissima corona, cō tiones haberem singulis quadragenarij ieiunij sextis ferijs. Et quae tum prima succurrebat ab Ezechiele sumpta Epistola, de morte tractandi prebuit occasionem: quae uero [...]equebantur, de donis et fructibus sancti spiritus tractatum facere compellebant. Iam tu mihi non inidoneus es uisus quem preter caeteros in utra (que) mate­ria cōpellarem, non ꝙ mortis aeternae uel mortis in peccato de qua [Page] forsan (ut es in litteris diuinis expertissimus) illico resciscis intel­lexisseprophetam, sed a qua tua [...]ynceritas est aliena maxime: nec ꝙ mortis istius temporalis (cui nos ad unum debemur omnes) es admonendus, ꝙ in eam per singulos non annos tantum aut dies, sed etiam horas te prepares et adornes: uerum quia mundo mor­tuus uni deo uitam omnem dedicasti, mortuus peccato quod cō ­templando religiose (que) uiuendo declinasti, me [...]eris ut te diligant, colant et suspiciant quotquot uitam istam contemplatiuam uene­rātur et honorant, cuius obseruationis in te cū integritas et pleni­tudo, tum presidium at (que) decus inest. Tu nam (que) unus et es et e [...]as qui cū multis bene regulam Benedictinam obseruantibus optime conseruasti, ne (que) conseruasti solum, sed etiam conseruandi uiam caeteris aperuisti: qui (quod scribis) iam aestate ꝓxima regulae Be­nedictine collectanea quedam, annotationes ac tuae religionis ce­remonias sub compendio coadunasti, ut per eadem regula iam ipsa tanto sacilius possit in quotidianum exercitium adduci. Quem librum nuper ad me missum non sine magna uoluptate perlegi, cuius exemplar opto in oēs diocoesis meae domos religiosas trans­fundi. Nec solum idoneum caput rector (que) meritissimus eras mul­torum in vvinchecombiae monasterio obedientissime religiosissi­me (que) sub tutela tua conuiuentium: sed et nunc fis exempla [...] pecu­liare pietatis at (que) mentis uere christianae religiosae (que), dum sponte, dū cupide renunciata totius honoris, potestatis, et eminentiae pre­rogatiua: redis ad aequalitatem caeterorum cū quibus ante [...]ueras: ut hoc exemplo uere religiosi pij (que) perdiscant sic honorem et p [...]e­lationem non recusare quoad onus recte subire, et prodesse ualeāt: ubi uero senecta aut corporis inualitudine non posse sentiant, po­tentibus ultro relinquant. Singulare donum istud sancti spiritus, et fructus absolutus. Qualis cui non defit, an ei ca [...]teros fructus spiritus abesse putabimus? An charitatem, spirituale gaudium, pacem internam cōscientiae, patientiam inconcussam, benignita­tem expositam et ultroneam, bonitatem incorruptam, longanimi tatem consūmatam, mansuetudinem cōspicuam, fidem integram [Page 55] at (que) uiuidam, modestiam, continentiam, et castitatem? Hij sunt fructus spiritus (ut illa Pauli ad Galathas epistola docet) quos e­go iam in istis paruis concionibus prosequor inprimis. Et cum in te perspiciam esse tam manifestos nihil prius optare debere uisus sum, q̄ ut has ipsas contiones qualesquales sunt tibi nuncuparem, tuo (que) iuditio pariter et patrocinio cōmitterem. Presertim cum in his ipsis de morte, de donis ipsius spiritus, de caeteris ad religionē attinentibus agamus: et tu bonus, pius, at (que) sanctus es et diu [...]u­isti iam religionis pater et pastor. Tu precor oratione iuues, ut idem spiritus de cuius hic fructibus agitur: cona tum mihi secūdet, et sic dirigat ut quae facio seu facturus sum multis prodesse queant. Valeto in CHRISTO IESV.

❧ DECLAMATIO HABITA FERIA SEXTA PRIMAE Hebdomadae quadragesimae coram regia maiestate. An. do. M.D.xvij.

ANIMA QVAE PECCAVERIT:Exech. 18. IP­sa A morietur. ‘In diei praesentis Epistola. Tradit Ambrosius libro (q Hexameron inscribit) Apes natura duce inter se regem habere,Li. 5. Hexa Cap. x [...]j. qui clarus sit pre caeteris magnitudine corporis et specie, mā ­suetudine praecipuus, aculeum habens, sed quo uolens non utatur ad uindicandum: quem apes ideo si offendant, aut non obtemperent, propria condemnatione se stimulant, ut sic uulnere sui moriantur aculei.Similitudo ab apibus su [...] cepta. ‘Apes istas quae (uel Aristotile teste) quando pungunt, cito mo [...]iuntur: peccatores intelligo, qui deum suis peccatis offendunt at (que) pungunt iuxta illud:Apoca. j. Videbit eum omnis populus, et qui eum pupuge [...]unt Qui uel lingua pupugerunt [Page] ac crucifixerunt ud Iudei, uel appositione manuum uti milites, uel inuerso iuditio sicut ipse Pilatus, uel inprobe deni (que) uiuendo sicu­ti peccatores impij. Omnes istiusmodi qui sic regem suum pun­gunt morientur, in iuditio cum apparuerint regem suum ante oculos habebunt,Apoca. 1. et plangēt se super eum. ‘Et hic rex de quo loquimur CHRISTVS est,Sapi [...]n. 11. qui tam pius ac mansuetus est aculeum ha­bens uindicte,Expo. quo tamen iam non seuere utitur, sed quasi dissimulat peccata hominum propter poenitentiam. Dissimulat inq̄ non dissimulatione fictionis (ut ita dicam) sed affectionis,’ ‘qui peccata ad tempus impune praeterit, ob id nimirum ut ipsimet peccatores interim poenitudine ducantur, dum eos tam clementer expectat, uti Paulus ostendit Ignoras (inquiens) quoniam benignitas dei ad po [...]nitentiam te adducit?Roma· 2. Glos. Quod et glossema confirmat in quo scribitur Potentia dei bonitate plena, opus suum propter peccata non despicit: sed per poenitentiam abluit, et ipse [...]ouet ac nutrit.’ Deus enim ex natura mansuetus est, pius, et misericors. ‘Sed sicut rex in terrra gladium ante se gestatum in argumentum iustitiae re­cti (que) iudicij habere solet: ita deus tanq̄ aculeum duplicem habet gladium,Gladius dei duplex. Luce. 22. ut est in Euangelio Ecce duo gladij hic, quorum alter altera tantum parte, alter utra (que) cernitur acutus. Prior est ipsa misericordia per quam deus hic in multos animaduertit, ne postmo­dum eosdem acrius a [...]fligat,Exodi. xv. sicut ex illo patet Euaginabo gladi­um meum et intersiciet eos manus mea.’ ‘Alter est iustitia, rom­phea quidem illa bis acuta,Apoca. j. de qua dicitur De ore eius exibit gla­dius ex utra (que) parte acutus. Idcirco rex ille deus est tanq̄ aculeum gladium habens duplicem, gladium habens ancipitem, et tamen pius ac mansuetus: qui ordinem qualem ipse possidet animalibus etiam irrationalibus indidit, et mansuetudinem mansuetudini suae similem rationis expertibus inseuit.’ Quam ob rem quisquis pec­cando tam pio tam (que) mansueto regi rebellis ac inobediens sit poe­nitentiae debet aculeum in se uertere se (que) supplicijs debitis afficere: quoniam impunitum (ut inquit Augustinus) non potest esse pec­catum,Serm. 43.' Non decet, non oportet, non est iustum. Puniatur ergo a [Page 56] te, ne puniatur ab eo. Nam si non punias hic anteq̄ moriaris, pu­nietur postea, punietur morte, de qua uerba dicūtur principio su­pta 'Anima quae peccauerit: ipsa morietur. Vt hanc mortem effugiamus per poenitentiae sufficientiam, semper oremus, at nūc pre­ [...]ertim B ut ecclesiastice cōsuetudinis ordo deposcit. ‘Post hanc ora­tionem in assumpto themate▪ Anima quae peccauerit: ipsa morie­tur, progrediemur:’ ‘Duo in primis ex hac presenti Epistola de ꝓ­phetae scriptis excerpta notaturi, post id, uos uestra (que) deo cōmen­daturi Prius est ut malignitatem quae e peccato nascic aperiamus, in illis uerbis Anima quae peccauerit ipsa morietur. Po [...]erius ut poenitentiae fructus indicemus, in illis uerbis▪ Exech. 18. Si impius poenitē ­riam egerit, et reliqua quae sequuntur in epistola.Triplex malignitas p [...]tī. ‘Pro priore tres impre [...]entiarum peccati malignitates annotabo, quaru prima col­ligitur ex damno quod ipsi humano generi primorum parentum peccatum unicum intulit.Gene. 2. Quandoquidem posteaq̄ Deus hominem creasset et in paradyso uoluptatis posuisset, ubi (sicut Augu­stinus a [...]t) uixit ut uoluit, sine fame, sine siti, sine egestate,Aug. 4. de c [...]. Cap. 26. sine in­firmitate, sine molestia, sine morte, semper enim uiuere habens in potestate,Scdm sententiarū. Ca. xx. sinon peccasset (uti magister sentētiarum edoce [...]) de statu illo translatus fuisset cum uniuersa posteritate ad meliorem di­gniorem (que) statum, ubi coelestia ac aeterno bono in coelis [...]ibi para­to frueretur.’ Verum ubi preuaricatus est et dei praeceptum trans­gressus, ubi peccatum uolens incurrit: uersa res est tota, mutata (que) felicitas. Priuatus enim est omnibus his dotibus et cōmodis, pri­uatus his synceris uoluptatibus, priuatus omnibus ex omni parte uirtutibus: ad omnia ferae pertractus incōmoda et grauamina,Triplicē mortem hoī indu­xit peccatum. per­tractus in mortem, nec unicam, sed plane bifidam: ne (que) id etiam solum sed et in aleam ac discrimen tertiae mortis, mortis aeternae. O semper exosum, pessimum, et modis omnibus detestandū pec­catum. Ad te loquor, te nunc accuso, te iterum at (que) iterum dam­no. Tu ne beatum ante hominem, infelicem modo reddidisti? nū ­quid innocentiam ei rapuisti? nonne iustitiam originalem primo­geniam illam uirtutem sublegisti? nūquid e caeteris eum bonis ex­pulisti? [Page] pulisti? nōne de beata sede ī hoc laborum, periculorū, et mīarum ergastulum deiecisti?Iob. 13. Expo. nonne per te Homo natus de muliere bre­ui' uiuens tempore repletur multis miserijs? Repletur certe. Quo­niam in hac ipsa uita quae tam breuis et incerta est innumera sere concurrunt incōmoda, angustiae multae, multae tribulationes, in­fortuna q̄ plurima, offensiones et grauamina multa, aetatum igno­ta discrimina. Pueritia ualde periculosa, adolescentia pronior ad libidinem, ad negligentiam, ad omne malum. Iuu [...]ntus iocis et la­sciuis omnibus corporum exercitijs exultantior, ferocior, iracun­dior, et magis effrenis. At cum senecta demum obrepserit: quid incōmoditatum simul accedat nemo nescit. Tunc uires imminu­untur et imminutae deni (que) fatiscunt, tunc per infirmitatem pedum at (que) brachiorum opus est baculo, tunc fit edentulus homo, stomachus hebescit, caligant oculi, surdescunt aures, canescit caput, in­tremiscit: ‘lingua balbutit, animositas et uiuacitas iuucnilis euanes­cit, omnes partes corporis una testantur imbecilitatem, quod et ex sequenti litera clare colligitur ubi sic sc [...]ibitur Quasi f [...]os egredi­tur et conteritur et sugit uelut umbra,Iob. 14. et (quod maius est) nunq̄ in eodem statu permanet: sed nunc iuuenis, nunc senex, nunc sor­mosus, nunc deformis, nunc diues, nunc inops, nunc gratus, nunc e gratia reiectus, nunc liber, nunc seruus, nunc sanus, nunc egro­tus, nunc uiuens, et paulo post mortuus.’ O fragilem hanc homi­num naturam, O inconstantem et quae nunq̄ in eodem statu per­manet. Nec illis malis uorax tua contenta suit inuidia: donec hanc mortem simul inferes. Nonne mortem in mundū induxisti? Induxisti plane triplicem: corporalem, spiritualem, et aeternam, mortem corporis introduxisti,Roma. 5. illud apostoli probat Per unū hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors, Vnde nūc statutū est oibus semel mori,Hebre. 9. Cuius cuius sint honoris, qualicun (que) habitu, cuiuscun (que) conditionis, hanc mortem euadere non possunt: sed hac lege iam nascunt, ut moriātur.’ Deinde mors spūalis ꝑ te peccatū subijt, ut per aplm ad Romanos cōmonemur Existimate uos quidem mortuos esse peccato,Roma. 6. ‘Et rursum cum mor­tui [Page 57] essetis in peccatis et delictis uestris.’ ‘Ah timeo ne multi inter nos sint qui iam ad hanc mortem non aduertunt,Ephe. 2. qui splendidissi­me corpus adornant et huius rei curram negligunt, cutem et gulam exquisitissime curant, hoc tamen mortis genere iam mortui [...]unt: at (que) coram deo reuera fetent, uel Augustino teste Multi animas mortuas corporibus uiuis portare dinoscuntur.Augustinꝰ. Sane peccatorem mortuum a [...]ferere possumus ob illa fere omnia quae in mortuis corporibus esse cernimus,Peccator q̄re mortuus nun cupatur. quibus similia in peccatoribus inueni­mus. Mortuus enim (ut uidemus) non mouet, non loquitur, non uidet, non odoratur, non gustat, fetet, ponderosus est,Proprietates mo [...]ui. uiuis terri­bilis, grauis at (que) portatu difficilis. ‘Itidem peccator ad opera bona non mouetur, ad mala fit impiger, ad alia at (que) alia subinde pecca­ta,Grego. diabolica tentatione pellicitur Gregorio sic admonēte Peccatū quod per poenitentiam non deletur, mox suo pondere ad aliud tra hit.’ Non loquitur, deum ut oportet laudando,Eccle. 15. Non est speciosa laus in ore peccatoris,Ioānis. 9. Expo. quod et Ioānes asseuerat Scimus (inquiēs) ꝙ deus peccatores non audit, Nam uox et petitio peccatoris est deo quod homini bruti mugitus,Peccatoris petitio non ex auditur. Grego. hoc est deo minimū placet eius oratio seu petitio. ‘Si (que) deo non placeat, nullo modo prodesse po­terit, ut illud Gregorij manifestat Cum is qui displicet ad interce­dendum mittitur: irati animus ad deteriora prouocatur. Dicit au­tem diuus Thomas ꝙ deus peccatores non audiat in quātum sint in animo peccandi, et q̄diu peccata peccatori placent:S. Tho. sed ubi pri­mum homo fit poenitens de peccato, ubi primum homo relinquit peccatū et orat: statim audit, statim indulget deus.’ ‘Sin aliter nul­lum pe [...]itus exaudiret, alio qui Publicanum non audisset, qui recte et probe precationis erit omnibus exemplo sicut Phariseus impro be.Luce. 18. Siquidem iactuose Phariseus inquit Ego bis ieiuno in sabba­to, decimas do omnium quae possideo, non sum peccator sicut cae­teri hominum et sicut hic Publicanus. Publicanus uero stans a lō ­ge summisse pronunciat Deus propitius esto mihi peccatori.Ibidem. Longe nimirum stans ut qui reueritus est altaris accessum, ueritus ad sancta sanctorum ingredi, se multo indignissimū esse indicans.Expo. [Page] qui uel in conspectu dei uel in eius templo cōpareat: hanc humil­limam oratiunculam saepius ingeminans, clamando (que) repetens Deus propitius esto mihi peccatori. Me peccatorem esse cōsiteor' et legum tuarum trāsgressorem, me miserum hominem et hostem tuum: at propitius esto mihi peccatori, miserere mei, uiscera tuae pietatis inclina, peccata (que) mea condona. ‘Ascendebant ambo templum ut orarent et Phariseus et publicanus: Sed hic (ut in Euāge­lio) abijt iustificatus, ille Phariseus condemnatus, quoniam hunc peccatorum suorū uere penituit, illum non penituit: hic uerus dei.’ cultor fuit, hic uoluntatem dei adimpleuit, ille non: hic a deo ex­auditus,Ioānis. 9. nequaq̄ ille. ‘Et enim Ioannes in Euangelio ait Si quis dei cultor est et uoluntatem eius facit, hunc exaudit. Tales uero loquuntur, qui sic deo loquuntur ut cum Publicano iustificentur: similes Pharisei peccatores non loquuntur, iudice psalmigrapho C Os habent et non loquētur.’ Praeterea non uidet peccator qui non' consyderat quāto sit in periculo per peccatum,Psal. 113. non uidet deum ad quem non attendit nec consyderat propter distantiae longitudinē, Longe siquidem est dominus ab impijs.Prouer. 15. ‘Et ist hec elongatio tripli cem peccatori circa deum generat errorem, circa eius qualitatem, quantitatem,Elongatio triplicē circa deum generat errorem. et figuram.’ Distantia nan (que) facit hominem in his tribus saepissime falli: sed et nimia uiciuitas plerun (que) cognitionem sensus impedit. Nam si codicem etiam claris et uenustis litteris exaratum nimis longe quis inspexerit: haud ullam litterarum no­titiam apprehendet: si super ponatur oculo, idem patitur. Sed si distantia debita fuerit inter ipsum uisum et obiectum, certam et ueram litterarum formam internoscet.Nimia distā ­tia fallit sensū Nimia distātia fallit occu­los circa rei qualitatem. Quandoquidem templum subalbidum procul intuētibus, nigrum aut alioqui coloratum apparet. Etiam si uelum album in mari remotum aspiciat: alterius coloris esse pu­tabit. Fallit insuper in quantitate, Quoniam arborem nimis re­motam, hominem esse uel aequum coniectare facit, et senticetum coruum, aquilam in a [...]re uolantem auiculam. Deni (que) fallit in fi­gura Quoniam campanile quadratum uel alioqui multangulum, [Page 58] facit rotundum iudicari. Sic peccator quo (que) qui remotus admodū est a deo, in his tribus aberrat. ‘Dei qualitas est eius sapientia siue cognitio quam nihil omnino latet,Qualita [...] dei. ut scriptura demonstrat Oīa nuda et aperta sunt ei, sed is qui peccat intenebris et peccatum oc­cultare cupit ut a deo non uideatur: id non animaduertit.’ Deus tamen ita uidet ut illum pro eodem condemnaturus sit. ‘Quanti­tas dei potentia eius est et iustitia, qua nihil non rectissime facit:Quantitas dei. sed eam peccator non reneretur ut ibi docemur Non est timor dei ante oculos eorum.Psal. 13. Nam si sciret homo et consyderaret dei iusti­tiam: non uel semel peccaret ut totum inde mūdum lucrifaceret. ‘Figura dei est misericordia eius et pietas quam desperatus pecca­tor negligit,Figura dei. secundum illud Peccator cum in profundum malorū peruenerit, contemnit.Prouer. 18. Qui si reuocaret ad mētem misericordiam quae Mariae Magdalene pepercit, latroni scelerosam uitam condo­nauit: non ob infinita etiam peccata desperaret. ‘Non odoratur peccator, non gustat qui feruorem deuotionis abiecit. Friget,Iere. 6. cu­ius animam malitia frigidam facit sicut cisterna aquam, et sicut a­qua extinguit ignem sic haec malitia diuinum amorem, Qui quidē amor ignis est ut illud Euangelij sonat Ignem ueni mittere in ter­ram et quid uolo nisi ut ardeat?’ ‘Sed,Luce. 12. sed uereor ne sit adimpletum illud Euangelistae Abūdabit iniquitas et refrigescet charitas mul­torum. Fetet peccator cum sit infamis,Math. 24. fetet qui per conuersationē malam alijs peccandi rationem ministrat, Quo circa comparātur in Euangelio peccatores sepulcris dealbatis quae aforis speciosa sūt at (que) nitida,Mat. 23. intus uero plena sunt ossibus mortuorū et omni spur­citia. Sunt insuper peccatores uiuis horibiles, Nam sancti qui ue­re uiuunt uel in coelo per gloriam, uel in terra per uitae puritatem et gratiam: peccatorum societatem contemnunt, uitant, fugiunt, abhominantur.’ Sunt etiam graues et ponderosi:Pondus p [...]i intollerabile. quia peccatum adeo de se ponderosum est, ut illud coelum sustinere non potuerit, quod angeli ruina docuit: terra ferre nequiuerit, ut in filijs Israel apparuit, inter quos Dathan Abyron et Chore terra cū eorum coe­taneis 'absorpsit, sicut scriptura clamitat Deglutiuit eos terra:Nume. 16. pa­radysus [Page] tenere non ualuerit, quae parentem Adamum extorrem e­git. Ipsa peccati grauitas, ipsum peccati pondus tantum est ut ad infernum subito demergat,Iob. xxj. quemadmodum illud ostendit In pū ­cto' ad infernum descenderūt, tantum ut ipsemet deus qui omnia portat et sustinet, peccatotes ferre sustinere ue non posset. Vos e­nim' estis onus mihi,Iere. 23. proijtiam uos dicit dominus. ‘Sicut onus im portabile quis a sese proijcit, ita deus peccatorem ad inferna detru dit,Esa. xiiij. uelut illa scripturae sententia testatur Descenderunt in profū ­dum quasi lapis. O peccator, peccator exonera nunc anima tuam ab isto peccato: quod morte tam multiplici temet alioquin aggra­uat.’ ‘O quam terribilis mors illa prima, corporis inquā Et enim ultimum terribilum mors est ait Phylosophus.3. Ethico. Sed multo peior, multo terribilior mors est secūda, quae animam corpore longe pre­stantiorem interimit, Melioris est enim peior corruptio. Verū pessima tertia mors est,xxiiij. q. 3. Si habes. quae corpus et animam sempiternae morti cō ­demnat, de qua scribitur Sicut oues in inferno positi sunt mors depascet eos.Psal 48. Nam unaque (que) inferni poena non absurde mors dicitur,Expo. Pena vnaq̄ ­ (que) īferni mors dicitur. Pene infer­nales varie. quando quisquis in ea sit positus, mori desyderabit, sicut ex scriptura patet Desyderabunt mori et mors fugiet ab eis: et mini­ma' quae est in inferno poena, maior est omni supplicio martyrum in terra.’ Sed illic magnitudo poenarum incomparabilis, et diuer­sitas innumerabilis, illic de morte transitur in mortem, et tanq̄ de uno inferno migratur ad alium. Hic famis infernus aperitur, ubi qui sunt in illas dolorem et poenarum angustias impelluntur, ut mille mortes temporales precupiant. Illinc subito uenitur ad sitis infernum, Illico ceu sentine, fecis, et fetorum occurrit infernus. Dehinc ille uerissimus infernus, terrificentissimorum daemonum horribilis aspectus obuiat. Mox hinc in barathrum descenditur. ubi glaciale f [...]igus enecat: unde reditur ad clibanum ignis inextin­cti. Sic subitanea tumultuaria (que) fit itio at (que) reditio de poena i poenam, de tormento in tormentum. de angore in angorem, de cru­ce in crucem, et de uno inferni genere ad infernum alterum. O de­um maxime formidabilem qui poenas istas ordinauit, O miseran [Page 59] das animas quibus ordinate sunt, Ve ue his miseris peccatoribus qui cum isthec aud [...]ant inferni pericula, torpescunt ne (que) uitā suam impiam corrigunt aut emendant, Ve his qui pro modica delecta­tione supplicium incurrunt aeternum. Plaeri (que) tamen omnes (quae D dementia hominum est) mortem corporis extiment, mortem au­tem animae q̄paucissimi: qui plaerun (que) cum priorem mortem time­ant incidunt in alteram. Mors inquit depascet eos, mors scilicet aeterna per quam quis semper in agone mortis est:Expo. Quomodo mors depas­cat in īferno. semper mories at nunq̄ emoriturus. ‘Sicut enim oues herbas depascunt quas non penitus extirpant aut eradicant sed radices relinquunt ut iterum herbae succrescant: sic in inferno miseri corroduntur a morte, sed eadem afflictis aeternum iterabitur. Mors depascet eos Quae est ista mors quae pascet eos?’ Habet alia litera Mors pastor est eis. Et quisnam iste pastor est? Certe diabolus. ‘Ipsae pascet eos et ip­se mors appellatur, ut illud Ioannis ostendit Nomen illi mors. Nam ut CHRISTVS uita est sicuti dicit Ego sum uita:Apoca. vj. sic mors et est et dicit diabolus, non ꝙ reuera sit mors: sed quia per illum mors introiuit in mūdum, per illum mors inuadit animam, per illum mors administratur in inferno.’ Fidelium pastor est uita: 'infidelium pastor mors, Fidelium CHRISTVS:August. infideliū dia­bolus. ‘In coelo ergo sunt oues quibus pastor est CHRISTVS qui dicit Ego sum pastor bonus:Ioānis. 10. cognosco oues meas et cognos­cunt me meae, in inferno uero sūt oues quibus pastor est mors seu diabolus,Zacha. xj· de quo propheta scribit O pastor et idolum derelin­quens gregem, dum uis ab hominibus adorari. Locus huius pa­storis infernus est, ubi pascit oues suas et eas de una pascua ducit in aliam:’ ‘dum damnati de poena in poenam, de carcere ī carcerem transferuntur. Huic astipulatur illud Ibunt ab aquis niuium ad calorem nimium.Iob. 24. Fit enim ibi cōmutatio poenarum de maximo frigore ad maximum incendium ut eo maior sit afflictio, dum su­bitas mutationes subterfugiat natura. ‘O mors, O mors mors,Phūs. haec mors est de qua scribitur Mors peccatorum pessima.Expo. Quae tibi o homo insipiens, bona uidetur et honorifica:Psal. 33. Mors p [...]tōrā pessima. pessima dubio [Page] procul est et despicabilis si introspicias.’ Nunc o Christiani cogno scite et perdiscite ex Euangelio CHRISTI qualis sit mors pec­catorum, ꝙ ipsa sit pessima, Nunquid recordamini quod scribitur quomodo duo fuerut,Luce. 16. Diues et pauper de quibus superiore domi­nica pauca protuli: quomodo Pauper in coelo et Diues in inferno depasti sint a suis pastoribus? Qualis illa mors pauperis? Insua­uissima, uilissima, [...]ordidissima, pessima, nonne? Petebat ne? nun­quid rogabat uel ipsas micas sed nec habere potuit? Iacuit ulce­ribus plenus,Mors iustorū precio [...]a, pre­ciosior / preciosissima. Psal. 115. fame confectus, et ita tandem moritur. Mors ista contemptissima, nunqutd erat? Non sane: sed erat praeciosa, im­mo preciosior, et (ut uere dicam) preciosissima. ‘Preciosa siquidem inconspectu domini mors sanctorum eius. Preciosa uero propter requiem quae sic promittitur.Sapien. 3. Non tanget illos tormentum mali­tiae. Preciosor propter nouitatem, quia de bona uita transibunt ad meliorem: de calamitosa ad tranquillam. Nam hic timor est, ibi uullus: hic sitis, fames, infirmitas, frigus, ardor: ibi nihil horum sed perpetuum refrigerium,Psal. 83. secundum illud Beati qui habitant in domo tua domine: ubi sunt omnia uoto parata, omnia grata, om­nia secunda, Parata domui, corpori, et animae.’ Horum omnium hic magnus est defectus. Sed praeciosissima profecto est propter securitatem, quoniam ibi certissima uita est et tutissima: uita prae­clara, uita foelix et aeterna, immo foelicitas et beatitudo prefecta. Mors pauperis istiusmodi fuit ut audistis. Et qualis illa diuitis?E qualis solet esse in purpura et bysso? q̄ sumptuosa? q̄ pomposa? quanto apparatu funus effertur? q̄ magna turba sequitur elatum? quaeuam exequie preparantur et psalmi canuntur? quantis aroma tibus cadauer illud est conditum? et tamen in inferno sepultum. Vbi cum in tormētis esset,Expo. ex istius cōtempti pauperis digito, sal­tem unam aquae guttulam expetit et implorat.Mors malo (rum) mala / peior / pessima. Mors? ‘O mors peccatorum pessima. Pessima immo mala, peior, pessima, Mala, quidem in mundi ipsius amissione per quam mundum deserunt ī ­uiti, quem tantopere dilexerunt et percoluerunt: in quo tantum spem sitam habuerunt, et a quo proīde tanto cum dolore recedūt, [Page 60] Virum iniustum mala capient in interitu. Mala quidem eum ca­pient, capiet diabolus,Psal. 139. et quae in morte cōsueuerunt mala contin­gere innumera.Expo. Presto diabolus tunc erit ut pactum nostrae pro­fessionis aperiat,August. bona mala (que) quecun (que) prius egimus coram ob­ijcier, de fide tentabit,Infidie diaboli circiter ho­ram mortis. et nisi misericors deus ultro subueniat ele­ctis suis: eius uiolentiae nemo resistet·’ Professionem cōtra nos ad ducet, qua ꝑmisimus nos diabolo cunctis (que) pompis eius abrenū ­ciaturos. Fidem obijciet qua deo nos astrinximus, ut eandem ab negemus. Bona nostra proferet, Quam ob rem qnae [...]o? ut in his deum laudemus? Nequaq̄. Sed, sed ut nos in arrogātiam illiciat. Mala producet, an ut ea defleamus, poenitudine (que) ducamur? ‘Nō plane, cur ergo? ut in desperationem nos intrudat. Scit enim ꝙ peccator cum in profundum malorum uenerit, cōtemnit.Prouer. 18. Ecce ui­des in morte peccatoris nihil esse solaminis, nihil ref [...]igerij. Peior est in animae seperatione dum carnem exuūt et derclinquunt: cir­ca quam tantum curae, laboris, et impensae, sumpserunt: diligenter exornarunt, omni uoluptate pauerunt, suauiter enutrierūt et om­ni modo condecorarunt. ‘Pessima uero, pessima in uermium cor­rosione quando corrodendi uermibus, taeterrimi ignis obijciuntur incendijs, uti scribitur Vermis eorum non morietur: et ignis eo­rum non extinguetur.’ Nam memoria pariter, intellectus,Esaie ulti. et uo­lūtas, semper intra se murmurabunt:Expo. et cōtra se propter illam pec­catorum admissionem at (que) cōmissionem, ubi (que) nulla non obsistēt urgentissima damna. Memoria quidem et uoluntas sic aduersus intellectum insultantes immurmurant. Cur tu per species inuisi­biles animae delectationes improbas intulisti? cur carnales affe­ctus, cogitationes impias, imaginationes iniquas, foedas estima­tiones, et illusiones absurdas instillasti, qui diuina solum et ad dei cognitionem pertinentia gustanda proponeres ac infūderes? Rur sum intellectus et uoluntas sic in memoriam insurgunt. Tu cur sic asseruasti, cur in repositorio tuo tam diu tenuis [...]i species istius­modi carnalium uoluptatum, diabolicarum oblectationum, unde damnabiles illecebre et ardentissima desyderia nascuntur in carne: [Page] quae fueras ob id in animo constituta ut actiones ei studiosas, di­uinos affectus et celestium rerum apprehensiones solum ostendē ­da retineres? Intellectus autem et memoria his deni (que) uerbis uo­luntatem incessunt. Quare tu domina regina (que) motuum et acto­rum qualemcū (que) tentationem: admisisti? Tu imperatrix, tu caput et gubernatrix tam interni q̄ externi hominis. Quicquid ego intellectus concipio uel comprehendo, quiccquid ego memoria teneo seu custodio, te poenes est o uoluntas uel eligere uel recusare: stat in arbitratu tuo suscipere ne uelis an renuere. Nos quidlibet exor­diamur: nihil mortiferum, nihil damnable prodit e nobis nisi tu condelecteris, nisi consensus tuus accedat, nisi per te uicium inua­dat, nisi tua potestas annuat. Ergo te duce, te causa, te impulsore damnatur et perit anima. Tu perdis eam, tu nos perdis et te ipsā, Omnis corruptionis et condemnationis occasio generatur ex te. Sic ipsius animae tres he potentiae concertant, sic inuicem sese cō ­mordent, sic inter se cōmurmurant: ipsam interim animam tormē tis affligentes acsi ad inferos esset intrusa, us (que) adeo ut nonnunq̄ ipsemet peccaror in baratrum desperationis incidat, gladio, flam­ma, laqueo, unda, uel alio pacto sibi mortem consciscens. Ne (que) sit hoc in hac uita tantum: sed et postmodum ipse dānatam animam sic inquietant, eo furore feruntur in se ipsas, ut mors quecun (que) alia millies eligibilior esset intrinsecis hisce tormentis et cōmurmura­tionibus, conscientiae (que) remorsibus,Bernar. quia non est poena super poe­nam morsus consciētiae Bernardus ait. Hic qualicun (que) quis in [...]ir­mitate uel aegritudine, qualicū (que) miseria labores: aliquam interim quietem et consolationem inuenit, amicorum subministratiōibus aut alia quadam non inidonia ratione: habet q assideat: habet qui fomēta paret, medicum roget ut eum curet et suscitet, ac natis red­dat charis (que) propinquis: Vxor sedula sanum esse cupit, nati labo­rant, uicini omnes noti (que) succurrunt, suo quis (que) subsidio quanta meret amoris inditia monstrat: in inferno nulla solatia, quies nul­la, nullum refrigeriū, amicus nullus: sed ubi (que) miseriae, gemitus, sed omnes ibi tortores, oēs inimici sunt ex furiosi. Quid iam tibi [Page 61] prodest o homo faciē pingere uel fucare, manus ornare, corpus p̄ ­ciosis ornamētis induere, et aīam habere incultā, aīam habere uir­tute nudatā, pctō (que) sordescētem? Quid prodest huius mūdi copijs abūde delectari, societatem et gr̄am apud hoīes suauiter inire, ab amore gratia (que) dei alienum? Quid prodest hic omni corporis uo­luptate perfrui, et post hanc uitam uri, incēdijs tradi, uinciri (que) ꝑ­petuis? Age poenitentiam ergo dum potes, quia deus delictum sine ultione non patit, ‘Nam uel homo per se punit uel deus abs (que) homine morte puniet,Grego. 4. Morali. illa uidelicet de qua pronūciat epistola pre­sens Anima quae peccauerit ipsa morietur.Expo. Et sequitur in episto F la Filius non portabit iniqtatem patris, et pater non portabit ini­quitatem filij. Quibus uerbis propheta docet at (que) probat ꝓ unus­quis (que) suo peccato poenas luet et non alius.’ ‘Quod tamen in du­bium uerti potest consyderanti crimen lese maiestatis,Unusquis (que) pro suo pctō respondebit. in quo dant poenas filij delicto paretum.Exodi. 20. Est insuper diuina sententia Visi­tabo iniquitates patrum in filios in tertiam et quartam generatio­nem.’ ‘Sed hoc duobus modis intelligi potest,Expo. Vno modo de poena temporali quam plaerum (que) deus pro commisso patrum filiis infli­git, sicut in diluuio manifestum euasit, in excidio Sodomorum, oc­cidione primogenitorum egypti, plaga quo (que) pestilentie qua prop­ter peccatum Dauid deus septuaginta milia uirorum uno eodem (que) die e medio sustulit.’ Alio modo de poena quidem aeterna,2. Reg. 24. quam etiam de filiis ob peccata parentum deus sumere uidetur: qui insā ­tes sine baptismate decedentes in limbum perpetuo demittit, ubi gaudio carent et poenam damni patiuntur, qua contenti sunt. Ma­nifestabunt id hic pueruli tenuis conditionis infimo (que) loco nati▪ quorum si unūquemuis interroges ad quid aspiret, qualem se fore speret, an rex cupiat an dominus esse, num inter proceres et mag­nates censeri uelit: respondebit se nolle regem esse, non dominum aut procerum quemlibet: sed suo se calcio meteri uelle, hoc est sua sorte contentum esse, suo (que) in statu manere uelle. Quid in causa est ꝙ ita uelit et ita respondeat? Certe causa est quā supra de infā ­tibus attulimus, Vt ad dominatum natus non est, ita nec habere [Page] cupit: Sic infantes quo (que) sine baptismo defuncti non ignari quod citra baptismum nemo titulū pretendere queat quo celestem glo­riam iure uendicet: sua fortuna damni (que) poena contenti manent, se non dissimiles his esse conscij, quorum possessio iam dudū culpa parentis amissa disparuit, Gnari siquidem se recuperare non posse curam abijciunt, contenti (que) sunt. Qualiter ergo uerum erit quod hic propheta dicit Filius non portabit iniquitatem patris? ‘quo­modo quadrāt et concordant sacrae scripturae in quibus ita loci ua­riant?Scriptura nuci similis. At o frater homo, sic habet scriptura sicut nux. Nux corti­cem habet, testam, et medullam seu nucleum. Cortex amarus est, testa dura, medulla (que) dulcis et alimēti plena: Sic in scriptura pars eius exterior, uidelicet litteralis sensus et super [...]icie tenus acceptus, amarulentus et obdurus est, sibi (que) contrarius apparet. Sin eam enuclees et penitius inspicias spiritus intentionem, sanctorū (que) do­ctorum expositiones: medullam inuenies, et quandam ueri nutri­menti dulcedinem. ‘Probant id he due sententiae Visitabo iniqui tates patrum in filios▪ Exodi. xx. Et filius non portabit iniquitatem patris.’ Contradicere uidentur, et tamen ambe sunt uere, si ueraciter acci­pias. Prior est uera temporaliter intelligendo: posterior aeterna­liter et propeccato exterior at (que) mortali, nisi cōtingat ut filius pa­tris peccato consentiat aut ediuerso. Veruntamen Augustinus ꝓ­positionem istam inscriptis ad Bonifacium tractans aliter exponit ‘Filius (inquiens) regenerationis non portabit iniquitatem patris,August. originalis scilicet peccati poenam nunq̄ sustinebit.Ad Boni. Nam qui rege­neratur non punitur pro peccato prothoplasti a quo traxit unus­quis (que) reatum illum: quia omnes uirtualiter erant in illo quando peccatū admisit.Aug. 2. q 4 Cum uero sit alter effectus ab eo qui genuit, peccato' alterius sine sua consentione non tenetur obnoxius: ‘sed pro suo quis (que) peccato coram deo plectetur, quod et litera seqnens ap­probat Iustitia iusti super eū erit, et impietas impij erit super eū. Oportet enim nos omnes manifestari ante tribunal CHRISTI ut referat unusquis (que) propria corporis prout gessit siue bonum si­ue mslum.2. Cor̄. 5. Expo. Omnes in iudicio compa­rebunt. Quando dicit oportet, iudicium istud ineuitabile fore [Page 62] significat: quando nos omnes, generatim designat: quando ma­nifestati ait, palam illud futurum ostendit. Apparebunt enim il­lic et patres et filij simul omnes, manifestū erit illic tam patris pec­catum q̄ filij, manifesta bona patris manifesta (que) filij, ibi recipiet pater secundum quae gessit in corpore, recipiet et filius: ‘pro bono bonum, pro malo (que) malum, ut referat unusquis (que) propria corpo­ris G prout gessit.Littera. Littera prosequitur Si impius egerit poenitētiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est et fecerit iudicium et iu­sticiam, uita uiuet et non morietur.’ Sub quibus uerbis poeniten­tiae fructum exprimit. Quippe poenitentia peccata relaxat,Virtus poenitentiae. infer­num euadere facit, diabolum uincit, ut aeterna poena temporali cō mutetur obtinet: omnes animae defectus remouet, uirtutes resti­tuit, mortuos ad uitam reducit, omnes angelorum choros exhila­rat, regnum (que) coelorum acquirit. Plena est utilitate, plena fructu, plena gratia. Cuius nūc quattuor fructus inter caeteros attingam. 'Primus est meriti uel restitutionis,4. fructus poenitetiae Cum sit enim quis in peccato mortali mereri non potest, quando gratia radix et causa est omnis meriti sicut radix in arbore causa uitae eius.Philoso. Deficiente (que) causa de­ficit effectus. Igitur deficiente gratia quae causa uitae est in operi­bus, cesset effectus operum bonorum id est meriti eorum est ne­cesse. Tria sunt enim operum genera. Viua certe, mortificata, et mortua. Viua sunt quae fiunt ab eo qui manet in statu gratiae,Triplex opus. ui­ua quidem ob id nuncupata ꝙ uegeta sint ac uiuatia in conspectu dei, cui grata sunt et accepta, sua inde merita secundum recipien­tium pietatem trahentia. Mortificata uero sunt illa quae suerunt ante uiua, facta tempore quo qui faciūt sub gratia steterant, et nūc per pecatum suum fiunt mortua. Nam quae sui natura bona sunt uelut oratio, ieiunium, eleemosyna, caetera (que) similia q̄ diu mortale peccatum inest facienti pro mortuis habentur. At idem si resiliat a peccato at (que) uitam poenitēdo corrigat: quae facit bona, renouan­tur ad uitam et pro uiuis haberi debent, Mortua deni (que) sunt quae fiunt ab eo qui cum mortali peccato subiectus sit in eo perseuerat, nec ut gratiae denuo fiat particeps uitam emendat. Verum illa q­dem [Page] opera quae sic sub tali statu fiunt nunq̄ erunt gloriae coelestis participia, quamq̄ mundani et tēporalis premij multis modis cō ­moda cape [...]iant, quia nullum benefactum abibit irremuneratum. Per quod hic ad honores euehitur et in singularem principū amo­rem ac gratiam influit, ille potitur rerum diuitijs affluens, alius lō ga fere (que) continua corporis incolumitate fruitur, plaeri (que) foelicitate mercimoniorum ditantur, multi beantur amicis, alij (que) semꝑ alio munere donantur pro ratione bonorum quae fecerint. Qui uult ita (que) opera uiua facere, per poenitentiam mortale peccatum depo­nere debet,2. physico­rum. ‘Vt enim Philosophus ait Noua forma non potest in­troduci' nisi prius expellatur antiqua Et ad hoc, quod in Epistola scribitur alludit Si impius egerit poenitentiam ab omnibus pecca tis suis, hoc est si formā illam antiquam excludat et uitam mutet, peccata (que) per poenitentiam funditus euellat, et custodierit praecep­ [...]a mea faciens iudicium et iustitiam: id est si nouam hanc formam introducat, nouam (que) poenitendo uitam assumat, uita uiuet et non morietur, restitutus ad statum gratiae ac meriti:’ secundum illud quod in Euangelio de filio prodigo perscribitur, q posteaq̄ ad pa­trem est reuersus ei (que) reconciliatus: ait pater, Date ei stolam pri­mam,Luce. 15. date priorem gratiam, restituetur prior innocentia. ‘Imite­mur igitur,Roma· 13. apostoli consilum, abijcientes opera tenebrarum et in­duamur arma lucis. Imitemur et id consilium Deponite neterem hominem secundum pristrinam cōuersationem uestram et indu­ite nouum hoīem .i.Ephesi. 4. nouam xp̄i uiuendi formam.’ Secundus poe­nitentiae fructus, est fructus delectationis: Poenitentia siquidem est animae mirum in modum delectabilis instar horti delicijs et a­menitatibus pleni, pleni rosis, uiolis, et id genus alijs floribus: sed qui foris tamen est spinis septus ut furaces arceat. Sic et poenitētia forinsecus spinis plena uidetur et hominibus amra, tamen est in­tus animae suauissima, consolationibus (que) plenissima. Multi uidēt cruces nostras sed unctiones non uident ait Bernardus,Bernar. uident af­flictiones externas, sed internas affectiones internas meditatiōes' et cōsolationes, coelestes (que) uisiones dulcore intenso coelesti (que) rore [Page 63] conspersas nequaq̄ uident. Dilucidum id et manifestum erit uitā eorum et facta contuentibus,Delectatiōes interne per­fectorum. qui talis perfectionis scalam cōscen­derunt. Siquidem horum aliqui sic istius internae suauitatis intui­tu uelut rapti detinentur, ut omnis forinseci habitus obliti probē ­tur. Quos si tangas, si urgeas, si comprimas haud te sentiunt. Nam uirtutem tactus uehementia contemplationis excludit. Si pretergrediaris apertis oculis non te uident: uisum enim illa uis ad se uocat et compellit. Loquere, predica, clama: nō audiunt, quia uox dei sic sonat in aure cordis ut externa uox nihil illic efficere pos­sit. Oppone quemuis odorem naribus: nihil ipsi percipiunt quos gratissimus odor sanctispiritus impleuit. Nil extrinsecum gustum mouet his: qui gustant et uident q̄ suauis est dominus. Horum enim anima etiam in coelis est quamq̄ corpus remaneat in terris. Corpus ante te uides, at illi te non uident: qui uelut absorpti sunt illuminatione diuinae bonitatis, uocati, rapti, ad deum mente sunt attracti: ‘uidentur mundo mortui, ab eo penitus seclusi, quasi e cor­pore soluti, soli deo uiui, solis diuis ac beatis adiuncti: accedunt ad id quod in apostolo factum est, qui raptus in tertium coelum (siue in corpore siue extra corpus nesciebat) sed audiuit archana quae non licet homini loqui Cun (que) post istiusmodi contemplatio­nem post suauissimum et coelestem raptum ad sese redeant,2. Cor̄. 12. cū eo­dem 'apostolo clamant Cupimus dissolui et esse cum Christo,Ad phili 1. cu­pimus ista dulcedine perpetuo frui.’ An non hinc euidenter intel­ligitis quales unctiones et consolationes habeant qui perfecti sunt? H Tercius fructus participationis est. Verus enim poenitens omnia bona participat quae fiunt in ecclesia militante, cuius bona spiritu­alia cōmunia sunt membris uiuis, et eorum omnium est particeps quisquis deo placet, timens eum, ac ipsius mandata custodiens: ‘iuxta illud Particeps ego sum omnium timentium te et custodien­tium mandata tua:Psal. 118. particeps insuper illorum quae sunt in ecclesia triumphante ubi sunt omnia communia.’ Quartus fructus satis­factionis ac remissionis est, Efficit nan (que) peccatorum purgatio­nem et poenarum diminutionem ac remissionem si sit completa, [Page] quoniam tanta potest esse poenitētia exterior cum interiore, ꝙ per eam relaxanda sit non culpa solum tota, sed et poena tota peccatis debita. Id quod Publicanus edocet qui uere poenitendo dicens Propitius esto mihi peccatori,Luce. 18. iustificatus erat. ‘Docet hoc idem Maria Magdalena cui respondit dominus Remittuntur tibi pec­cata tua.Luce. 7. Docet sanctus ille latro qui dolendo succlamitans Me­mento mei domine dum ueneris in regnum tuum,Luce. 23. statim audit ab illo Hodie mecum eris in paradyso. Agatis idcirco poenitentiam quia Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam a­gente.Luce. 15. Non dicit docente poenitentiam, talis enim poenitentia est uerbosorum praedicatorum,Mat. 23. qui dicunt sed non faciunt, et quo­rum uita despicitur restat ut eorum doctrina cōtemnatur sicut af­firmat Gregorius.Grego. ‘Ne (que) dicit poenitentiam fingente, quod est hy­pocritarum qui ueniunt ad uos in uestimētis ouium intus uero sūt lupi rapaces,Math. 7. Penitentiam agere commo nemur. Nec dicit cogitāte poenitentiam, quod plaeri (que) faciūt: sed super uno (inquit) peccatore poenitētiam agente, que quidem poenitentia sola bene piorum ac religiosorum est.Mat 3 et 4 Sic igitur poenitentiam agite et appropinquabit regnum coelorum.Ambros. At quidnam est haec poenitētia?’ Est peccata praeterita plangere et plancta non iterum cōmittere. An non aliud est poenitentia? Non plane. Pu­taram ꝙ esset uti cilicinis uestibus, solum laneis, aquam potare, et huius generis alia. Haec profecto tibi non impono, sed tantum plange peccata et noli recidiuare: peniteat te peccatorum, cōtera­tur intus affectus animae,Hierony. et saluus eris. Nam Hieronymus inquit Nullum est peccatum quod non contritione deleatur. ‘At si plus mereri uelitis Ioannis Baptiste consilium implete dicentis Facite dignos fructus poenitentiae.Luce. 3. Expo. Qui sunt isti fructus poenitentiae di­gni.Deut. 25. Sic sunt, sic esflagitant, ut pro mēsura delicti sit plagarū mo­dus, pro magno peccato magnam poenitentiam ut agas, pro par­uo minorem, pro maximo maximam. Et haec poenitentia sic integre paracta, dei fauorem et regnum aeter­nam obtinebit. Quod nobis concedat ipse Christus q regnat ineternū. Amen.

❧ SERMO DECLA­MATVS FERIA SEXTA HEBDO­madae Secundae Quadragesimae coram eadem maiestate regia.

I REGNVM DEI DABITVR GENTI facienti fructus eius,Math. 21. Euāgelista Marcus diuinā in operibus suis potentiam admirans, clamat Bene omnia fecit.Marci. 7. Etenim nihil unq̄ a deo fa­ctum est quod non secundum exigentiam rei ꝑ­fecit, omnia noua et necessaria ꝓduxit: [...]iij. reddūt ar­tificem laude dignum. Et quat­tuor sunt quae reddunt artificem laude dignum, uel quia quod prudenter inchoat in laudabilem finem adducit, ‘Alioquin in eo locū inueniet illud Euangelistae Luce Hic homo cepit edificare et non potuit cōsummare,Luce. 14. 2. Physico­rum. 2. nam Pholosophi testimonio’ A fine sunt om­nia denominanda. Vel quando quae uult omnia facile perficere poterit, nihil quod ad rem facit omittens: quoniam multi uasa lutea, uasa fictilia perite conficiunt et ornate, quoad natura rerum pati­tur: sed aurea, sed argenta nullo modo possunt. Multi (que) solis, lu­ne, uel stellarum artifitiose in lapide ligno (que) figuram incidunt et depingunt, qui piscem uel minimum aquis innatantem, uermicu­lum in terra reptantem, aut stellulam in coelo fulgentem nequeūt. At hic summopere laudandus artifex qui nulla nescit facere. Vel cum quod quis operatur, utile sit, cōmodum, et alicui usui aut ne­cessitati seruiat: perit enim labor si quod facis in nullius cōmodum accidat. Postremo quando rem nouam, miram, extraneam, raram ac in usitatam, non imperite deducit. ‘Siquis nunc quaerat quo res haec pertinet: illuc pertinet,Morale. ut in doctrina spiritus hunc artificem omnipotentem deum interpretemur, qui quod bene coepit ac sapi enter, optime sapientissime (que) perfiniuit,Psal. 103. ut ibi scribitur Omnia in sapientia fecisti.2. Senten. dist. 3. Cui consonat etiam illud Dionisij Optimi est optima facere, omnia creauit siue uitio. Potest ipse et scit pro uolun­tate [Page] cuncta facere sicut psalmigraphus affirmat Omnia quecū (que) uoluit fecit.Psal. 113. Sermoni siquidem eius potestas nulla de [...]uit, ut idem asserit Ipse dixit et facta sunt omnia, mādauit et creata sunt uni­uersa.Psal. 148. Tot certe res ipse protulit in medium, ut nihil huic mundo mundi ue decori necessarium relinqueret improductum.’ Omnia deni (que) utilia fecit, inusitata, mira ac inimitabilia. Nempe dei per­fecta sunt opera.Gene. 1. ‘Vidit (que) deus cuncta quae fecerat et erant ualde bona▪ ad aliquem usum accōmodata, qa non sarctor aut interpo­lator rerum ueterum erat: sed optimam et speciosissimam unicui (que) rei formam quam natura ferebat coaptauit, ut in eo uerissimū sue rit quod uulgo dici solet,’ Opus opificem probat et cōmendat: q̄ ­uis nos in multis ignari simus, et res ipsas rerum (que) causas ignore­mus,' Vnde et ansam inutilium saepe quaestionum imprudenter ar­ripimus. Sicut enim fatuus, et architecture nescius at (que) iners, in­strumentum, bipēnem, aut telum cuius usum nescit ꝙ eo manum imprudens ledat aut uulneret, abijcit: ad quid (inquiens) hoc ua­let? ita nos creaturarum et uirtutis earum inscij, pla [...]run (que) dubita­mus an bone sint et utiles: quaestiones (que) uanas et abs re mouemus indocti, quas doctissimi non audent, aut meticulose et reuerenter attingunt.De operibus dei indoctos disputare im­pium est. Vis tu disputare, uis tu indoctissime uerbis friuolis a­gitare? uis tu in dubium uocare quod elaborauit doctus et in id K totius uitae studium insumpsit: tractare tamen aut meminisse for­midat? Vis tu tam audacter sermonem inferre de rebus ita subli­mibus quas sapiētes et ipsimet doctores mouere nolunt? sin mo­ueantur ab alijs, sistunt, morantur, et obticent: metuentes de tali­bus uel fabulari, uel ita fabulari solitos patiēter inaudire. Per quic­quid numinis in coelo est, quicquid uere pietatis in terra. per gra­tiam quae praesens et gloriam quae futura est: te posco, rogo, sup­plico, Facito quod te decet et cōditioni tuae conuenit, facito facito, sicut ecclesiae norma te dirigit,August. docet, praecipit. ‘Quare deus res ta­les et taliter effecit ac condidit, noli quarere si non uis errare, Au­gustinus ait,’ quare mūdum sic instituit ac ordinauit, hominum (que) status ita distribuit et euariauit, noli quaerere, ‘quare praedestinauit [Page 65] hunc et illum reprobauit, Hunc trahat et illum non trahat, noli quaerere si non uis errate.’ Sin pertinaciter inquiras:August. causa respon­deri non potest alia, q̄ ꝙ deus sic uoluit. Disputando de praede­stinatione male facitis. ‘Vultis uos archana secreta (que) dei cogno­scere? uultis uos occulta dei iudicia scrutari? Iudicia dei abyssus multa.Psal. 35. Igitur uel ethnici poetae consilium sectemini Mitte ar­chana dei, et illud Socratis Altiora te ne quaesieris,Cato. Fecit eni deus mirabilia magna et multa nimis ut queant ab homine dinosci.Socrates. Et hinc magna quo (que) laus surgit artificis quando res mirandas effi­cit, saltem cum tam mire sint et diuerse, ut cūctos in stuporem ad­ducant. Quis enim naturam apum si consyderet, formicarum, a­raneorum, et aliarum rerum etiam minutissimarum non admirari stupere (que) cogitur? Quoniam opera dei tam alta sunt, tam prosū ­da, tam longa, tam lata, ut nemo possit ad perfectam cognitiōem,Opera de [...] alt [...] ꝓfunda / lō ga / lata. uel minime creaturae peruenire. Verum multo magis stupere cogimur in cōtemplatione corporum coelestium. Miramur solem, lu­nam, et stellas: naturam horum demiramur, motus, lumen, et in­fluxus. Sunt et effectus eorum mirabiles at (que) prodigiosi. Gaudi­orum quo (que) coeli quae sunt propter hominem ordinata, subit ad­miratio sigularis. Maxima tamen admiratio est haec, ‘Quare deus qui fecit coelum propter homines, dare non uult sine meritorijs o­peribus, et quare cum sit homo creatus ad coelestem illam beatitudinem, eam mere gratis non accipit?Greg. 23. q. 4. obti­neri. Regnum dei non est concedēdū nisi strenu [...] militanti. Quippe perennis regni pre­destinatio ita est ab omnipotente deo disposita: ut adhoc electi non nisi ex labore perueniant.’ Vt tu domiciliū extruis quod aelo­ces alicui sed ab eo uectigal annuum expectas: ita deus habitatio­nem coeli bonis hominibus constituit, sic ut pios labores pro tri­buto persoluāt. Hos etenim labores deus exigit multiplici de cau­sa, L Primum propter honoris amplificationem, Maiori siquidem electis erit honori si regnum suis meritis et bonis operibus acqui­rant, q̄ si gratis accipiant: sicut eques auratus si suis strategematis et praeclaris actis dignitatem illam obtineat: honoratior est q̄ si p̄ ­ter ista pericula talis honor obtingat. Hic plurimi fieri, laudari, [Page] donari debet qui plurima iacula, iaculorum et telorum ictus amo­re ducis obit et forti animo sustinet, in acie manet irrepulsus, nul­la discrimina fugit aut declinat, uulnera, uulnerum cicatrices in fa­cie, brachijs, tybijs, immo toto corpore secum asportat: centum hic talibus est preferēdus qui pugnare, ferire ueriti tergiuersari so­lent. Sic est in militia CHRISTI quam obierunt inuicti marty­res, qui propter plagas et tormēta corporibus uiriliter accepta, certam at (que) inestimabilem percipient gloriae coronam. Sic inq̄ sic est in militia CHRISTI de qua Paulus inquit Labora sicut bonus miles CHRISTI,2. ad tim̄. 2. sta in acie, stationem serua, honestam ante mortem oppete q̄ turpi fuga uitae consulas. ‘Labor iste et frequen­tatio bonorum operum aratrum est domini de quo scribitur Ne­mo mittens manum suam ad aratrum et aspiciens retro aptus est regno dei.Luce. 9. ‘Patet idipsum in insontibus statim a baptismo decedē tibus, quibus in coelo minus erit praemiū ꝙ ex se nihil meritorum habeant: sed CHRISTI solius meritis subnixi seruentur, et (ut Gregorius affirmat) ad magna praemia non peruenitur nisi ꝑ ma­gnos labores:Grego. 2. ad tim̄ 2. apostolo quo (que) teste Nemo coronabit nisi qui le­gittime certauerit.’ Nam martyres et consessores qui tot labores et laborum discrimina fortissime peruaserūt: propter ipsa stigma­ta seu cicatrices quas gestabūt in corpore certam in coelo gloriam inuenient et coronam, quae gaudiū accidentale et est et nuncupat. Deinde propter uirtutis charitatem: ut clarum sit ac manifestum, ꝙ deus summo prosequatur amore uirtutum opera quae fiunt ab hominibus: pietatem scilicet, castitatem, charitatem, pacientiam, et id genus alia quae tanto praemio, coelesti profecto remunerāda censeret. ‘Tam chara nan (que) deus habet pietatis ac uirtutis opera, ut eorum unico, geminam mercedem ultro decernat, in uia unam: alteram in patria, gratiam in uia: in patria gloriam, et ipsam qui­dem aeternam,Greg. ho. de Euāge. iuxta quod Gregorius ait Tantū deus diligit uir­tuosa opera, ꝙ uni bono operi, duas mercedes reddet: unam ī uia, alteram in patria.’ O desides multo omnium perditissimi: nolite credere, nolite sperare uos ob id fore saluos ꝙ a CHRISTO no­men [Page 66] adepti, Christiani iam uocemini. Non nomen, non uerba quaeuis animae salutem parant, sed bona dumtaxat opera. ‘Tertio propter iustitiae diuinae misericordiae (que) synceritatē ac meram equi­tatem, quorum effectus est aeternae uitae retributio: quoniam haec iusticiae regula scitur, ut inquit Gregorius,Grego. 12. que. 2. Charitatem. ꝙ iustum sit ut illi con­sequantur stipendium, qui suū impenderunt obsequium.’ Ange­lis enim id deus gratis conferre noluit, sed pro meritis eorum: ut qui promeriti sunt per diuinae dilectionis integritatem qua deo sic adhaeserunt, ut omnem Luciferi tentationem euincerent, authore diuo Thoma. Postremo ob corporis CHRISTI conformita­tem, CHRISTVS enim multis laboribus,Tho. sup. 2 bonorum operum exercitijs, et passionum tolerantijs gloriam promeruit, quem nos imitari debemus, cum eius uitam nostrae exemplar oporteat esse. ‘Scriptum enim est per apostolum Multi unum corpus sumus in CHRISTO, CHRISTVS caput, nos membra.1. ad Cor̄. x. Iam non est consentaneum rationi ue consonum, ut caput CHRISTVS per sudores multipharios, poenas intolerabiles, tormenta (que) uaria deueniat in gloriam suā, et nos membra per oblectamēta, delitias, et uoluptates eandem occupemus. Vultis ut sint lasciua, mollia, delicata (que) membra, tam laboriosi paenosi (que) capitis? Non oportet, Rationabile putatis ut ille pelagi procellis urgeatur et cōtorquea­tur, terra (que) iactetur et undis: et nos ad anchorae tranquillitatem ia­ceamus oscitabundi, uel in portu nauigemus? Non, non. Vultis ut ipse coelum per cruciatus, dolores, et tormenta subintret: et nos cum suauitate uitae iocunditate (que), cum delitijs et libidinibus no­stris 'inuadamus? Non, non, non. Cohaeredes erimus,Rom̄. 8. si tamen cō ­patimur ut glorificemur. ‘Si compatiamur aequo animo perturba­bationes, et pios labores accipientes sicut ipse perpessus est: cum ipso conglorificabimur, sicut etiam ex illo apostoli colligi potest Per tribulatiōes oportet intrare regnum dei. Cum oportere dicat,Actu. 14▪ necessitatem addit: et conditionem offert, qua quidem obsetuata merces obtinetur.’ Sin illa negligatur, ista merces amittit.Luce ulti. Opor­tebat autem CHRISTVM pati et sic intrare in regnum dei. [Page] Oportebat ipsum pati futurum exemplo nobis, ut nos ad similiter patiendum alliceret. Quo quidem modo si collaboremus et com­patiamur, merito regnum consequaemur: de quo thema pronun­ciat Regnum dei dabitur facienti fructus eius. Declarat hodier­ne lectionis Euangelium qui et quales sint regnum coelorum pos­sessuri M sub huiusmodi parabola.Math. 21. ‘Homo erat paterfamilias qui plā tauit uineam, sepem circūdebit ei et edificauit turrim, locauit eam agricolis, et peregrae profectus est Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit seruos suos ad agricolas ut acciperent fru­ctus, et agricole (apprehensis seruis) alium ceciderunt, alium occi­derunt, aliū uero lapidauerunt, alios alia morte affecerunt.’ Iterum misit alios seruos, et [...]eceruut illis similiter. ‘Nouissime misit ad eos filium suum, quem uidentes dixerūt intra se Hic est haeres, ueni­te occidamus eum et habebimus haereditatem eius: et apprehen­sum eiecerunt eum extra uineam et occiderunt.’ Cum ergo uenerit dominus uineae, malos male perdet et uineam suam locabit alijs a­gricolis qui reddant ei fructum temporibus suis. ‘Haec uinea [...]ilij sunt Israel de quibus intelligitur illud Esaie Vinea domini exerci­tuum domus Israel est,Esaia. 5. His dominus leges et mandata uelut cul­turam peculiarem adhibuit,Quae sit ui nea dn̄i. hos ipsos ut uineam suam electam sa­cerdotibus et prīcipibus locauit, ad quos spectabat caeteros in ue­ro cultu dei iustitia (que) uitae continere.’ Tum peregrae profectus est ab eis, liberum relinquens arbitrium per quod quis (que) quod uelit operari possit. Misit inde seruos suos ut fructus acciperēt ab agri­colis: quando praedicatores emisit: qui cessantes in uinea, uel im­probe contra uoluntatem domini facientes arguerunt. Sed horū alios occiderunt, Esaiam serra discerpserunt, Amos uecte per tem­pora transfixerunt, et Zachariam inter templum et altare lapidi­bus obruerunt. At (que) alios iterū at (que) iterum beneficentissimus do­minus in eorum salutem misit, qui similem casum inter manus eo­rum experti sunt. Nouissime filium ipsum dei IESVM Chri­stum quem deus ob amorem unicū destinauit ad eorum salutem, crudelissime peremerunt et crucifixerunt. Quapropter perdidit il­los [Page 67] dominus et e medio fere sustulit, illam (que) uineam suam locauit alijs agricolis: qui synagoga deserta suam nunc Ecclesiam Apo­stolis apostolorum (que) sequacibus excolendam secundandam (que) fructu uerae praedicatiōis ac bonae sanctae (que) uitae quasi per manus tra­didit.Mystice. Sic autem nunc procedemus ut alium huius parabole sen­sum expromamus. Cuilibet enim sapienti sua uita, sua mens, sua conscientia uinea est: quam diligenter excolit quando uirtutes in ea componit et coadunat, ut fructum earum inde recipiat. Ani­ma tua uinea est: ‘quam colere, aratro uertere, laborare, plantare, seminare, cunctis (que) uirtutum generibus inserere teneris.Luce. 9. Quid enī prodest homini si totum mundum lucretur, animae uero suae detri­mentum patiatur? Aut quam dabit homo cōmutationem ꝓ ani­ma sua?’ Nil autem incultum,Uinea stultit labrusc [...] trā sit. nihil desertum in se uir sapiens de­relinquit: stultus non item. Cuncta apud eum neglecta inuenies, cuncta iacentia, cuncta inculta ac sordida. Non est uinea stulto.

Quomodo nan (que) uinea ubi nihil plantatum, nihil elaboratum apparet: sed tota urticis, spinis ac tribulis tota siluescit quae uinea stulti est, tota redacta in solitudinem? Vbi uitis ipsa uirtutum? ubi gemme bonarum cogitationum, ubi uuae sanctarum delecta­tionum? ‘ubi botri bonorum operum: et ubi uinum laetitiae spiri­tualis? Vertuntur omnia in labruscas: uertuntur in solia.Proū. 24. Per a­grum hominis pigri transiui (inquit Sapiēs) et per uineam stulti, et ecce totum repleuerāt urtice, et operuerant superficiem eius spi­nae, et maceria lapidum destructa erat, quod Ordinaria glossa sic e­narrat:’ Per agrum et uineam pigri et stulti transire, est cuiuslibet uitam inspicere negligentis: quam urticae et spinae replent, quādo in corde negligentium prurientia terrena (que) desyderia, et punctio­nes uitiorum pullulant. Maceria lapidum destructa est in uinea, quādo incepta uirtutū opera aut hominum improbitate, aut dae­monum suasione quisq̄ negligens perdit. Audis iam sapientem hic reprehendentem stultum. ꝙ bona naturae gratiae (que) dona quae plātauit in eo deus: male uiuēdo corrumpat, et uineam in non ui­neam negligendo redigat. Contra, nonne sapientem cessabūdum [Page] aut negligentiusculum uides? an apud eum aliquid uacare uel su­peruacaneum esse? num eius sermo dormitans? an euanida cogi­tatio? nunquid inanis aut improba conuersatio est? ‘Etiam si quid aliud ab eo fit,1. Cor̄. 3. totum dei agricultura, totū dei aedificatio est, et ui­nea domini Sabaoth: quae multum fructum affert. Sic igitur ex his quae dicta sūt intelligitis, ꝙ ista uinea sit homo spiritualiter uiuens: cui sunt intus omnia culta, omnia germinantia, omnia fru­ctificantia, spiritum (que) sa [...]utis pariētia.’ Sic habet Euangelium ab­initio recitatum Regnū dei dari genti facienti fructus eius. Eius inquit: Cuius eius? ‘Eius spiritussancti, cuius fructus hoc modo Paulus enumerat,Gal. 5. Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax,Expo. patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides,Duodecī frū ­ctus spiritus. Fructus verꝰ modestia, continentia, castitas. Et sunt et uocantur hij fru­ctus spiritus.’ Fructus appellatur (si uelitis etymologiam uocis) quem fundus et quae in fundo sunt ferunt: sed tūc fructus uere di­citur, cum id quod ex planta producitur ad perfectionem uenerit, habens in se delectationem et utilitatem. Huic similia quae fiunt ab hominibus opera bona uirtutae (que) predita fructus etiam appel­litantur, De uinea uero nascuntur gemme, de gemmis flores, de floribus botri et vue, de vuis uinum elicitur: Sic ab anima iusti ho­minis nascuntur bonae cogitationes, quae sunt bonorum operum initia sicut omnium fructuum prīcipia gemme sunt: de quibus ut flores egerminant, ita de sanis cogitationibus bonae uoluntates e­mergunt: ut (que) de floribus vue, sic ex bonis uoluntatibus opera­tiones bonae manant: et sicut uinum ex vuis confluit, ita de bonis operibus cum in praesenti tum futuro tempore gaudium magnum enascritur. At (que) hos fructus facienti (quod diximus) regnum dei N dabitur. ‘Quorum tres presertim hodie tractabo, charitatem certe fidem, at (que) gaudium. De charitate Gregorius inquit Charitas magna operat si est Vbiubi uere sit,Miri [...]ica charitati [...] opera. mirificas operationes edit.’ Qua­liter operabatur ista charitas in martyribus, confessoribus, et uir­ginibus, immo in omnibus sanctis: qui tot labores, poenas tam uarias, tot (que) cruciatus ingētes, amore dei ꝑpessi sunt? ‘ut de mar­tyribus [Page 68] maximopere scriptum sit, Lapidari sunt, secti sunt,Hebrae. 11. tentati sunt, in occisione gladij mortui sunt.’ Lapidati sunt Hieremias,Expo. Ezechiel, Naboth, Stephanus alij (que) permulti.Tolerantia martyrum. Secti sunt Esaias et septem fratres Machabei, at (que) his alij non impares. Tentati sūt Mathathias ac eius filij,1. Macha. 2 et 2. Mach. 6. et. 7. Eleazarus et septem illi fratres blandicijs et magnificis promissis, ut a cultu dei se flecterent ad idolatriam. ‘Qui quoniam noluerunt obedire consilijs, praeceptis et suasioni­bus, sed nec minis oppressorum, in occisione gladij mortui sunt: parati (que) sustinuerunt omnia genera mortis et passionum, et eorū alius hoc,Actu. 5. alius illo genere mortis excessit e uiuis Ibant gaudētes a conspectu consilij pro nomine IESV contumeliam pati, mor­tem pati.’ ‘O bone IESV, uerū dixit beatus Gregorius, quia cha­ritas magna operatur si est: fortis est, fortis ut mors,Canti. 8. Fortis enim dilectio ut mors, ut in Canticis habetur.Expo. Sed quare fortis est ut mors? Mors enim omnia uersat, omnia praemit, et omnes homi­nes superat. ‘Superat summos pontifices, superat inuictissimos ī ­peratores, reges magnanimos, prepotentes reginas, et illustres ac locupletes dominos Omnes enim morimur et quasi aqua dilabi­mur. Sic habet charitas ubi uera relucet.2. Reg. 14. Et sicut mors animam a carnis sensibus auellit, ita dilectio dei et charitas a carnalibus cōcupiscentijs alienat: Vt mors animam a corpore separat, sic amor dei ab amore temporalium auocat. Est ergo fortis ut mors, tam fortis in hominibus ꝑfectis, ut propter amorem dei poenam etiā mortis haud timeant: ‘quod heroica martyrum uirtus aperte pro­bat, qui nec ignae, nec aqua, nec gladio, ne (que) ipsa morte separare potuerunt a deo,Rom̄. 8. dicentes intra sese Quid separabit nos acharita­te CHRISTI? an tribulatio, angustia, persecutio, fames,Expo. nudi­tas, periculum, an gladius?’ Quasi dicant, tot sunt in nos a te do­mine collata beneficia, ut n [...]llo pacto repensare quaeamus. ‘Sed au di quid dicant Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te:Math. 19. sci­entes uerum esse quod ais Qui non reliquerit patrem et matrem, uxorem et filios at (que) domum suam: non potest meus esse discipu­lus.Luce. 9. ‘Et qui uult uenire post me abneget semetipsum et tollat cru­cem [Page] suam et sequatur me, scientes quo (que) ꝙ nullis unq̄ tormentis ualeamus condigna tibi retribuere Quia non sunt condigne pas­siones huius temporis ad futuram gloriam quae reuelabitur in no­bis Quae quidem omnia beneficia huc tendunt:Roma. 8. ut stabiles et fir­mi simus, ut radicati atquae fundati in charitate et dilectione. ‘De quibus inquit Chrysostomus Si millies moriamur,Chrysost. et si uirtutes ani mi expleamus omnes, nihil tamen dignum gerimus ad ea quae ꝑ­caepimus a deo.’ Nam afflictiones et cruciatus omnes quos ullus unq̄ hominum in hac uita sustinuit, in alteram bilancem obuertas, in alteram ipsa dei beneficia nobis tam frequenter exhibita com­ponas: et diiudices utra alteris preponderabunt. te dices cum Iob Quasi harena maris haec grauiora.Iob. 6. Magnum fortasse pondus il­lorum erit multitudo (que) magna quasi harena maris: sed horum multo maius et numerosius pondus extat. Tot enim in nos dei beneficia sunt ut si nunc iterum atquae iterum, si centies, si millies moreremur:Rom̄. 8. nequaq̄ meritis illius in nos responderet. ‘Quid ergo separabit nos a charitate CHRISTI?Expo. Nihil omnino: quod ul­tra prior illa littera demonstrat Ne (que) mors, ne (que) uita, ne (que) instan­tia, ne (que) fortitudo aliqua poterit separare nos a charitate dei quae est in CHRISTO IESV. Non timor mortis aut amor uitae presentis, non humane potentie fortitudo, nec blande uocis instā ­tia nos separabit a dilectione dei: qui non imitabilem amorem in nos omnes ostendit.’ O quantum et q̄ forte uinculum e [...]at chari­tatis illius quo deus ipse sic ligatus est ut in uterum uirginis descē ­deret, et ad inferos us (que) pertractus est? Amor etenim nostre salutis ad colūnam, ad crucem Christū alligauit et in monumēto detinuit ait Bernardus.Bernar. Vinculo charitatis est deuīctus quando sub ꝑsona prophetae sui dicebat patri Ecce ego,Esa. 6. mitte me: ecce pater, presto' sum qui mittar ad redimendum genus humanum,Expo. mitte me ad quascum (que) poenas pro demerendis hominibus subeundas: et pa­rebo uolens uoluntati tue. Quid eū ad illud impulit? quid attraxit? An nostra merita?Bernar. Non, An nostra sanctitas? Nequaq̄. ‘An uita nostra? Minime, Charitas uincit inuincibilem et ligat omnipotē ­tem, [Page 69] De martyribus hec fere dicta sint.’ Et quid itidem cōfessores O ut idem dei regnum obtinerent fecisse scribuntur? ‘In littera premis­sa sequitur Circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes,Haebre. 11. angustiati, afflicti, in solitudinibus errantes, in montibus,Expo. in spe­luncis, et in cauernis terrae.Tollerātia cō fessorum. Melota uestis est (ut eximij doctores ostendunt) de pelle Taxi confecta, aspera, et uilis: qua usi perhi­bentur Helias, Iohannes et alij: uel (ut peculialiter habet diuus Thomas aquinas) Melota uestis est facta de pilis camelorū Q̄q̄ si grecae lectioni uelimus inhaerere: uera germana (que) littera est haec [...] hoc est in ouillis et caprinis, ut [...] grece, latine Melota, sit ouis exuuium, id est pellis corpori detra­cta una cum lana, In pellibus caprinis, et alijs id genus asperis et hirsutis tegumentis.’ Egentes quibus res necessarie, uictus et ue­stitus defuerunt. Angustiati, per animi molestiam et curam di­uexati, sicut in apostolo per sportam dimisso patuit. Afflicti, labore corporali fatigati, poenis (que) q̄plurimis us (que) delassati. In solitu­tudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cauernis terrae: qui domum propriam in qua caput reclinarent, nec habuerūt, nec habere uoluerunt: sed omnia quae sunt in mundo delectabilia, [...]u­giebant propter deum. In solitudinibus errantes, in montibus, speluncis, et cauernis terrae: quae loca sunt aptissima contempla­tioni perfectorum hominum, poenitentiae (que) peragende. ‘Qua­propter philosophus in suis politicis ubi probasset hominem ani­mal esse ciuile ac sociale:1. Poli. subiuuxit Ille qui fugit cōmunem habi­tationem hominum, uel est bestia uel melior homine.’ Si per ma­liciam fugiat, qua moribus et uita deprauatus caeterorū hominum societatem ac cohabitationem ferre non potest: belluinam uiuendi formam exprimit. ‘Sin cōmunem humanae uitae sortem ob id se­dulo declinet ut eo liberius contemplationi, doctrinae sanctae, syncerae (que) uitae uacet et immaneat, cōmunem hominum cōditionem excellit: eiusdem (que) philosophi testimonio Est q [...]idam deus inter tales homines.Ibidem. Sed quam deni (que) charitatem huius regni gratia uirgines ediderunt?Psal. 43. Nimirum illud prophetae quadrat eis Prop­ter [Page] te mortificamur tota die.Expo. Tota uita sua sine relaxatione, sine' pietate,Tolerantia virginum. sine compassione castigant, affligunt et mortificant se pro CHRISTO, corpora (que) sua uarijs poenis ac tormentis, ieiunijs, orationibus, uigilijs, et id genus afflictionibus: sed aliter alij. ‘Quare uos similiter o Christiani,Col. 3. christiani Mortificate membra uestra quae sunt super terram.Expo. Non membra dicit quae sunt sub terra, nec quae sunt in terra, sed quae super terram.’ Sub terra post mortem est homo, quando tarde nimis agetur poenitentia: desy­derari potest, agi non potest. ‘In terra capularis senex hoc est mor ti uicinus ac propemodum extinctus est, q de se uulgariter inquit Ego sum in terra modo, ꝙ in terram appropinquet et tanq̄ in ip­so margine mortis sit, libitine (que) proximus, de (que) poenitentia tum suscepta sic habet Augustinus Poenitentia in sano est sana,August. in in­firmo infirma, in mortuo mortua. Super terram dicitur esse flori­da iuuentus, de qua ꝙ uiuida sit, ferox, et agilis: dici cōsueuit Iste homo supra terram est, non in terra sed quasi ultra terram prouo­lans nec segniciei quicq̄ habens.’ In qua etate quem uult penitere. gratam et acceptam deo poenitentiam offert. Mortificate igi­tur membra uestra quae sunt super terram. Sed quid hoc sibi po­scit Mortificate membra uestra? ‘Certe nihil aliud ista preceptio signat q̄ quod alibi scribitur Abstinete uos a carnalibus desyde­rijs. Mortificate desyderia carnis.1. Petri. 2. Nam, nam Si uixeritis secundū carnem moriemini,Rom̄. 8. si autem spiritu facta carnis mortificaueritis, uiuetis. Quoniam qualia membra mortificanda sint, expressius ostendit apostolus in priore littera Mortificate inquiens fornica­tionem, immūdiciam,Colo. 3. libidinem, et concupiscentiam malam. Ista sunt membra mortificāda, desyderia ista membrorum, de quibus apostolus Video aliam legem in membris meis repugnantem le­gi mētis meae,Rom̄. 7. Hanc opprimite cum desyderijs suis et mortificate.’ At quonam modo mortific [...]da sunt uel mortificari possunt? Pro­fecto per austeritatem uitae, per ieiunia, uigilias, et orationes assi­duas, alios (que) pios et diuinos actus, actus poenitentiae. Quae sic obeunda sunt, ut haec omnia quis oportune recta (que) cum ratione [Page 70] discernat, et tali cum proportione tali (que) iudicio utatur, quo naturae tuta seruetur habilitas ad deo seruiendum, et officio in omni re de­bita perfungendum: ut uicia curentur quae uitae perfectionem im­pediunt optimas (que) dotes bonae naturae corrumput, et uirtutis uia teneat ac maneat incolumis. Qui sic agunt, faciunt fructum eius, P fructum charitatis: et talibus regnum dei dabitur, ut ab initio ex Euangelio recitauimus. ‘Fructus alter pro quo datur regnum dei fides est. Scribit autem Apostolus in hunc modum Dedit deus quosdam apostolos, quosdam prophetas, alios Euāgelistas,Ephe. 4. alios pastores et doctores in consummationem sanctorum, in aedifica­tionem corporis CHRISTI, donec occurramus omnes in uni­tatem fidei et agnitionem filiij dei.’ Misit hos deus ut per praedica­tionem edificarent CHRISTI corpus, CHRISTI ecclesiam, ut uocarent nos ad fidem Christi IESV: ut (que) simus omnes [...]ide­les in ipso CHRISTO. ‘Praemisit hos ante se quos ipsemet tā ­dem est assecutus,Luce. 5. de se (que) pronunciat Non ueni uocare iustos sed peccatores ad poenitentiam.Expo. Non ad uocandum iustos qui se iu­stificant uenerat: sed humiles peccatores qui suam agno [...]cūt intir­mitatem, nec se peccatores esse diffitentur. Talibus enim dat gra­tiam deus. ‘Venit dico, ut uocaret peccatores ad poenitentiam, in­iustos ad iustitiam, et infideles ad ueram fidem: sine qua nulla bo­na prodesse possunt:Rom̄. 14. Expo. Quoniam omne quod non est ex fide peccatū est, quod sic Augustinus exponit, Omnis infidelium uita peccatū est: non sic intelligendo ut quicquid ab infidelibus sit,August. credatur es­se peccatum: cum multa bona, uirtutes (que) morales [...]aciant.’ ‘Sed illa uerba Augustini praeterea sanctus Bonauentura sic interpreta­tur 'Ideo dicit Augustinus Omnis infidelium uita peccatum est,Bona. 2. sen. di. 4 1. quia ꝑ nullam actionem quam agunt liberantur a culpa, q̄diu manent in infidelitate. Sensus igitur hic uerus est Omnis infideliū uita peccatum est, hoc est non sine peccato, et abs (que) ullo merito: q̄tumuis ea quae agunt, de se natura (que) sua bona sint.Fided mor­tua sine oꝑi [...]z oꝑa sine fide. Sicut etenim arborū rami sine uirtute radicis arescunt: sic omnia bona opera si­ne fundamento fidei uacillant, et tanq̄ mortua dispereunt. Mor­tua [Page] fuit ī Euripide philosopho uirtus abstinētiae, qui a carnibus et coctis omnibus abstinuit.Libro de mo­ribus philosophorum. Mortua est Marci Tullij castitas qui so­rorem Hircij principis recusauit: affirmans se non posse uxori et philosophiae pariter operam dare. Mortua uirtus paupertatis in Pythagora et discipulis eius, qui nihil proprium habere uoluerūt: sed in cōmunem usum omnia protulerunt. Mortua patientiae uir­tus in Socrate, qui frequentem et a cerbam uxoris iniuriam equa­nimiter accepit.Pyttacus sapiens. ‘Mortua uirtus pietatis in Pyttaco qui talionem non reddidit: sed sui quo (que) filij interfectorem absoluit a morte, ꝑ legem debita Indulgentia inquiens melior et prestantior est uin­dicta. Mortua deni (que) uirtus omnis sine fide, iuxta illud lyrani So­la illa uirtus est,Lira. xi. Iud. Aug. suꝑ Io. quae catholica fide decoratur, et hoc Augustini Fi­des est fundamentum omnis gratiae, meriti, uirtutis, et beatitudi­nis Fundamentum enim aliud (inquit Paulus) nemo potest po­nere preter id quod positum est quod est CHRISTVS Iesus,1. Cor̄. iij. id est fides IESV Christi.’ Sed quid est fides ista in qua tale sun­damentum iacitur?Hebrae. xj. ‘Ostendit apostolus ubi scribit Fides autem est sperandarum rerum substantia,Expo. argumentum non apparentiū.Fides quid. Substantia est et [...]undamentum uirtutum omnium, sine quo nul­la uirtus est uirtus, Ideo (que) substantia dicitur quia s [...]stantia sub­iectum est accidentium omnium et causa eorum substantiae, sine qua nullum accidens per naturam esse potest.7. Metha. ‘Nam accidētia non sunt sine subiecto, non sunt entia nisi quia entis. Sic fides est sub­stantia fundamentum (que) totius meriti, Tolle fidem, et ubi est uir­tus?’ Tolle fidem, et quae uirtus erit? Tolle fidem et uirtus non est uirtus Tolle fidem et omnis uirtus uicium erit Nam oīs uirtus a fide procedit. Exempli gratia ponatis ante oculos uirtu­tes quaslibet,Alex. de Hal uirtutem primo timoris. Ob id homo timet infer­num, quia credit locum esse poenarum his qui damnabuntur: fu­turam ideo beatitudinem sperat, quia credit bene operātibus eam datum iri. Idcirco deum diligit ꝙ per fidem sciat eum summopere diligendum: qui summe bonus sit, summe misericors, et qui stu­diosis ex equo praemia distribuat. Quia credit eum talem esse, et [Page 71] iustum de peccatoribus supplicia sumpturum iustos (que) largissime remuneraturum, eum idcirco timet: timens a futuris peccatis ab­stinet, et praeteritorum uerae poeniter. Fides ergo rectae dicitur sub­stantia uirtutum et [...]erum sperandarum seu praemiorum. Argu­mentum quo (que) non apparentium hoc est certitudo rerum illarum quae non apparent. Argumentum (ut etymologia utar) quasi mē tem arguens ob peccatum, si insit. ‘Sunt igitur peccatores laepissi­me tristes et attoniti, ipso pectoris interni morbo tabescentes iu­xta illud Iussisti domine et ita est ut omnis inordinatus animus sit sibijpsi poena. Contra,Aug. li. sol uirtutis internae recordatio letitiam pa­rit īmensam:2. Co [...]. 1. ut illud apostoli probat Haec est gloria nostra testi­monium conscientiae nostrae.’ Argumentum praeterea (si non [...]al­lat Etymologia) dicitur uelut argutam faciens mentem: Hilarem, acutam, claram, et conspicuam: superna quodamtenus et ea quae sursum at (que) deorsum, in coelo pariter et inferno sunt aspicientem. Per hanc fidem gloriam speras in coelo futuram: per hanc ego spero, sperat omnis homo, credit et optat. ‘Veruntamen ista fides cū lateat intus in anima, non potest a nobis intelligi nisi ꝑ actus ex­teriores. Nam (ut philosophus inquit) Habitus cognoscuntur per actus, et actus per obiecta.2. de Aīa. Et alibi opus bonum aut malum foras egressum iudicat qualis homo sit intus in anima. ‘Quare et CHRISTVS ait Opera quae ego facio testimonium perhibent de me.Ioānis. 5. ‘Sic et opera tua docent (quisquis es) qualis in animo fue­ris: fidelis an infidelis, bonus an malus, ut ipse CHRISTVS asserit Qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet.Ioan. 14. Et ali­bi Exemplum dedi uobis ut quemadmodum ego feci:Ioan. 13. Exempla no­bis a xho proposita. Math. 11. sic et uos faciatis. Scrutemur ergo et uideamus, quae nobis opera Christus imitanda proposuerit. Dicit Discite a me quia mitis sum et humilis corde.’ En habes humilitatem cordis tibi propositam, quam imitari debeas. Habes et eius humillima facta, qui nulla non op­probria, contumelias, et aduersitates, tui causa sustinuit. ‘Pauper­tatis exemplum audis ab ipso dicente Vulpes foueas habent et uolucres coeli nidos,Luce. 9. filius autem hominis non habet ubi caput [Page] suum reclinet. Pacem ceu rem postrema uoluntate legatam reli­quit Pacem (inquiens) meam do uobis,Ioan. 14. pacem relinquo uobis, Absolutissimum obedientiae praebuit exemplum cum factus sit o­bediens pro nobis us (que) ad mortem,Philip. 2. mortem autem crucis. Patri nimirum obediens ut ait Sicut mādatum dedit mihi pater,Ioan. 14. sic fa­cio.Math. 26. Cui tamen ita supplicabat ante passionem Pater si possibile est trāseat a me calix iste. Protulit hoc pars inferior, pars ipsa sēsi­tiua: sed cōtinuo pars superior ipsa (que) ratio, ipsamet synteresis sub­didit Non sicut ego uolo pater sed sicut tu uis, fiat uoluntas tua.Ibidem. Gutte (que) statim sanguineae defluebant in terram ex representatiōe illa suae passionis: significantes quanta soret intus angustia, q̄ in­gens animi molaestia. ‘O Christiani. o Christiani, quanta Christi passio ipsa fuit: cuius erat sola memoria tanta poena dolore (que) plae­na?Berna [...]. Quam tamen CHRISTVS ante sustinere uoluit, q̄ obedi­entiam uiolare. CHRISTVS ne perderet obediētiam perdidit uitam. Iniurias illatas facile remittere docuit: qui post tot crucia­tus R et tormēta subintulit Pater ignosce illis quia nesciunt quid fa­ciunt.Luce. 23.' O mira res, admiranda charitas, immensa bonitas, inex­hausta pietas. Dum illi cruci manus affigunt, ipse rogat Pater ig­nosce. Dum pedes clauis perforant, ueniam perforātibus implo­rat. Clamant illi crucifige, ipse contra Pater ignosce. Vociferātur illi Tolle tolle, at ipsi, ignosce pater ignosce. Illi uindictam cru­deliter inclamant: ipse misericordiam patris suppliciter inuocat. Vbi nunc sunt ueri Christiani? ubi qui sic uocantur ꝙ CHRI­STVM imitari debeant? O tu superbe miser, quomodo Christia­nus appellari praesumis? quomodo potes? quid christiani nomen arrogas indignae, qui CHRISTI humilitatem non imitaris? Tu luxuriose, quomodo uerae Christianus eris si contra CHRI­STI doctrinam exemplum (que), delectationes istas carnales am­plexari pergas? O uos auari, raptores, et inuidi, qui diuturnum in corde gestatis odium, ad enormem uidictam in omni causa para­ti: quales Christiani uultis esse, qui CHRISTI doctrinam in cruce prestitam, uim (que) passionis eius operibus uestris euertitis et [Page 72] cōtemnitis? Multi sic iactitant, Nos christiani sumus, christiani: nos sumus filij dei. Nonne Iudaei quo (que) se sic ostentarunt Christo (que) dixerunt, Pater noster Abraham est? nos filij sumus Abrahae,Ioan. 8. 'sanguine suo, nomine (que) paterno superbiētes et gloriosi, fidem au­tem eius minime tenentes: iuri seminis et natiuitatis adhaerentes, moribus omnino degeneres: nomen arrogantes, a uita prorsus a­lieni? ‘Quibus CHRISTVS ita respondit Si filij Abrahae estis opera Abrahae facite.Ibidem. Nolite ergo uos christiani dicere apud uos­metipsos Patrem habemus Abraham, iactuosi de genere, superbi de nomine, gloriosi de sanguine: quia Dico uobis,Math. 3. potēs est deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.Expo. Non erit Abraham sine filijs. Si uos deus ad inferos condemnauerit:Filii Abrahe non deficiens alios suscitabit fi­lios electos. Ipse nouit e duris et saxeis hominū cordibus mollis­sima facere tractabilia (que) reddere. Nouit ipse etiam ante de ueris lapidibus homines educere qui ueri fient Abrahae filij, q̄ deesse si­bi debeant. Non uult egere sectatoribus, ueris filijs, et electis. Non eget ipse nobis, rebus ue nostris: nos autem sic egemus illo, ut sine ipso simus minus q̄ nihil. Vult ipse replere coelos electis suis et praedestinatis. Ergo si filij Abrahae estis, opera eius facite. Si christiani sitis, opera CHRISTI facite. Quis (proh pudor) audebit nomen assumere si a complemento rei, proprietate (que) no­minis abhorreat? ‘Fac uos millies appellari filios Abrahae, filios dei uita scilicet dissimiles et degeneres Vna at (que) alia ratione se iudaei frequēter extollebant, quibus quid CHRISTVS obiecit?Ioan. 8. Vos (inquit) ex patre diabolo estis et desyderia patris uestri uultis fa­cere.’ Nomen habere christiani diaboli (que) uitam degere: quid in se succi? quid ueri? cōmodi quantillum habet? Quis tam insanus ut se militem esse fateatur, si nesciat arma gestare? Nemo sortitur no­men ullum sine causa. Sutor siue calciarius siue uestiarius, appel­latur ꝙ artium illarum peritiam habeat et operandi facultatem, Faber lignarius, qui ligna dolare, fabricam facere, cōplanare, do­mum erigere, omnia construere nouit.Ad Pani [...]ro et cōtra. Rufi dist. xxvii. le­gimus. Pari modo de paribus est censendum. Legimus in decretis beatum Hieronymum quod in [Page] epistolis quo (que) suis ipse narrat, cum Platonis et Ciceronis opera nimis auide perlegeret tanq̄ his solis deditus et sacrorum oblitus,Hieronimus [...]rā tribunali dei fl [...]gellat. fuisse nocturna uisione tribunali dei praesentatum, et illic ab ange­lo flagellatum, ut liuentes scapulas uigil inuenerit. (que) magis studiosus Ciceronis q̄ CHRISTI uisus esset, dictum est illi Ci­ceronianus es, non christianus: ut hīc colligamus nomē inde plae­rū (que)' trahi, quo mens potissimū inclinet et opus exeat, nec debere nomen assumi si non imitatio rei subsequatur. ‘Vnde nomen chri­stiani neminem saluat: sed imitatio operum CHRISTI. Quae qui perimplet et fructus eius facit, regnum dei dabitur illi: quod praemissa uerba sonant.Terciū prin­cipale. Tertius fructus et postremus de quo [...]am S dicturi sumus, cuius exercitatione dabitur regnum dei, gaudium seu delectatio uocitatur Gaudium inq̄ seu delectatio in rebus bo­nis. Generarur autem istud gaudium ex praesentia rei amatae: quā ­to (que) magis adamatur, tanto maius gaudium efficitur. Auarus enim qui summo prosequitur amore pecuniam, in summo (que) pre­cio diuitias habet, quando gaudio perfunditur? quando iocatur? quando prae gaudio gestit et exilit? Certe quando magnam et nu­merosam pecuniam adipiscitur, quando opes adauget, et tanq̄ in aceruum congerit. Mulier quae maternum in morem filium dea­mat, sicut eius absentia dolet et tristatur: ita praesentiae nōnihil ap­plaudit. ‘Iam qui charitatem et fidem erga deū integre tenet, prae­sentem ipse deum possidet,1. Ioan. 4. quando Qui manet in charitate, ī deo manet et deus in eo. Habens igitur deum intra se quem amat in­time: non potest non impendio gaudere.’ Nam sicut bonū quod amat sūmum est, omne bonum aliud infinitis partibus excedens: sic gaudium eius, quicquid est mūdani gaudij longissime superat. Etenim mundanum istud gaudium q̄ fallax, q̄ fragile, breue (que) sit: superioribus hijsce diebus ostendi.Bernar. ‘Nunc uerū est illud gaudium quod non de creatura sed de creatore concipitur, cui comparatum omne gaudium aliud, ut moeror est: omne dulce amarum: et om­ne decorum foedum.Internū gaudium munda­nū excludit. Tu mihi testis eris in hac re quisquis mun­dum amore dei reliquisti, tu teipsum interroga, tibi credas. Ad t [...] [Page 73] nan (que) nobilis faemella sermonem uerto. Tu foemina iuuenis, in­genua, formosa, quae uicisti fragilem sexum et aetatem, formam et genus nihilifecisti: quid impulit ut ita faceres, nisi ꝙ haec corpo­ralia desyderia si comparentur ad interna quae solantur et delectāt intus, uilescant? Nec immerito, quoniam modica et trāsitoria sūt terrena quae despicis, maxima et aeterna illa coelestia quae appetis. Et (quod plus est) tibi uerae dicam, tenebras deseris, lucem ingre­deris, de profundo fluctu ad portū emergis, de seruitute in liber­tatem, de morte ad uitam aspiras. Istud gaudium quod e deo per­cipitur, facit hominem fortiter, faciliter, et perfecte operari. Nem­pe delectatio perficit opus ut scribit Sapiens, et aliquādo tam in­tensum est, ut occultari non possit quin exprimatur: ut in Eliza­beth patuit, quae repleta spiritusancto prae immenso gaudio quod e praesentia CHRISTI praesensit, exclamauit uoce magna lau­dans beatissimam uirginem sructum (que) uentris eius Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus uētris tui:Luce. 1. ‘et ipsa uirgo in dei laudem erumpens,Ibidem. ita gaudium suum est confessa Magnificat a­nima mea dominū Et exultauit spiritus meus in deo salutari meo.’ Quale gaudium si nos sectemur, facillimam bene operandi uiam assequemur, et fructum bonorum operum de quo praedicitur Regnum dei dabit facienti fructus eius. Quod nobis con­cedat deus. AMEN.

❧SERMO DICTVS FERIA SEXTA TERTIAE HEBDOMADAE Quadragesimalis coram regia maiestate.

T REGNVM DEI DABITVR FACIENTI fructus eius.Ioan. 4. Meus cibus est ut faciam uolūtatem eius qui misit me, ut perficiam opus eius.’ Docet Euangeliū hodiernum quomodo saluator noster IESVS circuibat in mul­tis [Page] laboribus at (que) angustijs orbem terrarum ad quaerendum repa­randum (que) quod perierat, quomodo relinquens Iudaeam, ubi do­ctrinae Euangelicae rudimēta prima iecerat: reuerti parabat in Ga­lilaeam unde uenerat. Oportebat autem eum ire per mediam Sa­mariam▪ Venit ergo in ciuitatem Samariae quae dicitur Sichar, olim uero Sichem, iuxta praedium quod dederat Iacob Ioseph filio suo. Erat ibi fons quem Iacob ipse foderat. IESVS autem fatigatus itinere, sedebat illic ut locus ipse dabat fonti imminens, ac ue [...]ut ex aura fontis refocillationem captans. Interim uenit mulier de Sa­maria ut ex eo puteo cui IESVS imminebat, hauriret aquam. IESVS ut ex eo quod agebat mulier, uenaretur eam ad salutem, praelongum cum ea dialogum miscet in hunc modum, ‘Mulier da mihi bibere.Ioan. 4. Illa comperiens e cultu lingua (que) Iudaeum esse, respō ­det Quomodo tu cū iudaeus sis,Ibidem. bibere poscis a me quae sum mu­lier samaritana? Non enim coutuntur iudaei samaritatis, immo so­lent a cōmercio Samaritanorum abhorrere: nephas esse credentes si quid consuetudinis cum eis habeant, adeo ut eorū occursu quo­ (que) et colloquio se cotaminari putent.Ortum est du­biū inter iu­deos et samaritanos tribꝰ maxime de causis. Odium autem istud tribus maxime de causis exortum est. Prima fuit memoria per uim occu­patae regionis et incolarum suis sedibus expulsorum. Samaritani nan (que) de prophanis gentibus hinc at (que) illinc contracti iudaeos ex­pulerant, suis conuenis introductis. Dehinc horum ritus et reli­gio diuersa fuerunt. Fuerunt enim Samaritani idololatrae, donec multis afflictionibus diuinitus eruditi, aliqua ex parte iudaeorum religionem amplexi sunt: deum unum colere scilicet incipientes, li­cet alio modo ritu (que) diuerso. Nam Mosi solius libros admittebāt: prophetas recipere noluerunt. Mosi (que) legem sic admiserant, ut suae tamen ueteris superstitionis multa uestigia superessent. Po­stremo quaestio mansit inexplicabilis, et inextinguibile dissidium inter Iudaeos et Samaritanos de ratione adorandi deum. Cōten­debant Iudaei deū nusq̄ adorandū nisi hierosolymis in templo, ꝙ deus alibi non exaudiret uota precantium. Contta Samaritani: simili sed alia superstitione negabant deū usq̄ alibi d [...]bere adorari [Page 74] q̄ in monte hoc, in monte Sarizim: ꝙ is locus a Mose decretus es­set ubi patriarchae benedicerent popu [...]o seruanti praecepta dei▪ Sed IESVS qui non tam sitiebat aquam illam (q̄q uere iuxta carnis naturam sitijt et sitire poterat) q̄ salutem animarum, [...]en [...]im allicie­bat mulierem ad Euangelicae gratiae cognitionem sub hoc myste­rio respondens, quo magis in [...]lammaret eam ad discendi studium, ‘Si scires donum dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere: forsan petijsses ab eo et dedisset tibi aquam uiuam.Ibidem. Si scires donum dei q̄ preciosum q̄ eximium sit: donum inq̄ illud de quo cecinit Esaias.’ ‘Paruulus natus est nobis et filius datus est nobis,Esaias. 9. et si scires quis est qui dicit tibi da mihi bibere, q̄ potens, q̄ magnificus, q̄ para­tus ad elargiendum omnibus, tu [...]orsitan petijsses ab eo et dedis­set tibi aquam uiuam.Aqua quam christo sama­ritane obtulit. Hoc dixit de gratia sancti spiritus quam e­rat acceptura cum caeteris credētibus Euangelio. Sitire uero chri­stus non potuit nisi quatenus homo: talem aquam uitalis gratiae dare non potuit, nisi inquantum deus erat. Vnde mulier non hu­milem de illo cōcipiens opinionem mysterij ignara, sed discere ta­men cupiens quid hoc esset: dominum eum appellat. At aquam non nisi naturalem intelligens, quomodo dare possit addubitat: qui ne (que) situlam, aut uas aliud, ne (que) funem quo trahere ualeat ha­beret. V Domine (inquit) ne (que) quo haurias habes, et puteus altus est Vnde igitur habes aquam uiuam quam promittis?Ioan. 4. Nūquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse bi­bit ex eo et filij eius et pecora eius? Ac si dicat tu dare non potes hanc aquam, Sin ita dederis, certo miraculo dederis. Si (que) iam hoc praestiteris: maior es patriarcha Iacob quem et uos nobiscum co­litis.’ Hic puteum istum primus effodit, et nobis pro magno mu­nere dedit: adeo (que) paratam in usum suum hanc aquam habuit ut ex ea bibere sit solitus, et tota familia eius una cum pecoribus. Vi­dens autem IESVS docilem esse mulierculam: ostendit aquam esse spiritualem de qua loquebatur quae reficeret animam, per illam aquam Iacob, mundi uoluptates designari.Expo. Quare inquit Om­nis qui bibit ex hac aqua sitiet iterum.Ibidem▪ Nam omnis amor quarūli­bet [Page] rerum mundanarum, dilitiarum, honoris, dignitatis, et diui­tiarum, habendi sitim non restinguit: sed haec quo magis augent et crescunt,Ouidius. eo maius indies sui desyderium accēdunt. Tales enim (ut inquit poeta) quo plus sunt potae:Ioan. 4. plus sitiūtur aquae. ‘Sed qui biberit ex aqua quam ego dabo, non sitiet ineternum.Expo. Qui bibe­rit de paradisi fluuio cuius gutta maior est Oceano:August. restat ut in eo sitis penitus extīcta sit.’ Huius fluuij guttam unam hausit Paulus quae statim superbiam omnem in eo, furorem, spiritum (que) coedis et minarum extinxit: lupum uoracissimum mutauit in agnum man­suetissimum, et ex persecutore saeuissimo, doctorem ac praedicatorē humillimum effecit. Huius aquae guttam Matthaeus rapax et pe­culator imbibit, quae mox auaritiam eius compescuit, rapinas in mundi cōtemptum uertit: ut qui prius aliena rapuit, postmodum sua uilipenderet, erogaret, et abijceret, Gustauit inde Maria Mag­dalene magnum huic mundo exemplum poenitentiae, quando lu­xuriosam uitam et uniuersam libidinem dereliquit, quam (que) charis­simam prius habuit, ut rem odiosissimam protinus auertit. Gu­stare percupijt haec Samaritana, de qua nunc agimus: cuius tanta simplicitas erat ut quum huiusmodi parabolas Iudaei sinistrae sole­ant interpretari, illa tamen cum non intelligeret quid esset dictū, credens et amans quasi (que) gradatim in CHRISTI cognitionem assurgens dicere▪ ‘Domine da mihi hanc aquā ut non sitiam ne (que) ueniam huc haurire.Ioan. 4. Sitis mihi magna poena est, fatigatio maior, labor maximus dum et uenire cogor et haurire sola.’ Da mihi igi­tur hanc aquam quae poenam sitis aufert, fatigationē tollit, et hau­riendi laborem amouet. IESVS autem ueluti non cōmunicatu­rus rem tātam nisi marito praesente, iubet ut maritum accersat, il­lo (que) comitata mox ad se redeat. Mulier existimans apud homi­nem solummodo se loqui, muliebri (que) pudore dissimulans stuprū suum Domine (inquit) uirum non habeo.Ibidem. ‘IESVS et suam de­clarans deitatem et uitam mulieris comiter arguens Recte ait di­xisti,Profe [...]ius mulieris in [...]gnitione christi sub mysterio [...]que. non habeo uirum. Quī (que) enim uiros habuisti, ad libidinem, non ex lege: et nunc quem habes non est uir tuus, legittimus. Vbi [Page 75] sensit illa uitae suae domestica probra CHRISTO constare, quae cūctos homines latere credidit, non resilit ab illo pudefacta, non irrita [...]a contumeliam regerit ut fere solent: sed magis in illius ad­mitationem 'accensa dicit Domine ut uideo propheta es tu.’ Hunc in modum profecit mulieris credulitas,Ibidem. ut quem primo tanq̄ Iu­daeum compellarat, mox dominum diceret: et nunc honorem ꝓ­phetici tituli tribuat, ꝙ ex sese nosset aliorum archana. Nunc igi­tur relicto de rebus humilioribus sermone, uolens e propheta su­blimiora quaedam scire, proponit controuersiam illam inextricabi­lem inter Iudaeos et Samaritanos de modo loco (que) deum adorandi. Quum enim utra (que) gens unum et eundem deum adoraret. Iudaei tamen asseuerabant non adorandum alibi q̄ in templo Hierosoly­mitano. Samaritani uero ꝙ possint et debeant adorare deum in monte Samariae, cum patres sui, Iacob et filij, ibidem adorassent. ‘Mul [...]er ergo uelut e ꝓpheta rerum istarum haud imperito, disce­re cupit utrius nationis solidior ac sanctior cultus esset: quasi secu­tura quod melius esse cōperisset.Ibidem. Ait igitur Patres nostri in mō ­te hoc adorauerunt, non alibi fas esse rati deum colere. Et Vos Iu­daei dicitis ꝙ Hierolosymis locus est ubi adorare oportet, nec a­libi fa [...] esse deum adorare creditis.’ Haec pia mulieris instigatio, fe­cit ut CHRISTVS uerum diuini cultus modum aperiat, qui non adificio manibus facto concluditur, nec in Iudaea solum, sed [...]oto orbe terrarum peragēdum: immo nullum determinatum lo­cum priuatim exigere, ne (que) referre, num in templo quis deum oret an domi, foris an intus, in agro an in lecto, cubiculo an horrio, quocun (que) loco, modo ueram orandi rationem obseruet, quae cor­de X fit et pura uoluntate. ‘Quocirca CHRISTVS ita respondit Mulier crede mihi quia uenit hora et nunc est quando ueri adora­tores adorabunt patrem in spiritu et ueritate.Ibidem. Expo. Non tantum in illo uel hoc fabrefacto templo, non in hoc monte terreo:Uerus ador [...] [...] modu [...]. sed in templo cordis interno: sed in monte contemplationis coelū uersus erecto. Veraciter inquit in spiritu et ueritate patrem adorandum, non in [...]mpli [...] solum manufactis, non nidore pecudum, non rebus cor­poreis, [Page] non umbris, non figuris: ut falsa religio gentium et carna­lis cultus iudaeorum spirituali cedant, umbrae (que) legis Euangelicae luci. Non deo curae est cum ueraciter illum adores ubi sis, non cu­rat hoc an illo modo te componas, genua flectas an stes erectus, fedeas an procumbas, ambules an quiescas, pectus tūdas, oculos an manus eleues, os et labia conuoluas an tanq̄ mutus et immo­tus consistas: dummodo patrem adores in spiritu et ueritate, cor­de tenus omnia perficiens ut ibi cōsuleris Fili praebe mihi cor tuū. Haec oīa sus (que) de (que) habet. ‘Nam ediuerso queritur apud Esaiam. Populus hic labus me honorat,Esa. 29. Et Marci. 7. cor autem eorum longe est a me. Quare subdit euangelista In uanū me colunt. Multa uerba fundūt, effutiunt,Expo. blaterant, linguas et labia uolutant, saepissime quidem exclamant domine domine quorum corda tamen alio uagantur: labia mouentur, corda circa nummos in archa sunt: labijs orant, corda rapiuntur in curam diuitiarum: ore precantur, corda circa semētem in agris errant, circa fruges in horrijs et granarijs: labijs honorant, et equos in stabulis ac pecudes in pascuis corda curant: corda circa ludos, iocos, et nugas uersantur, et ad me non atten­dunt ait dominus.’ ‘Tales ore deum adorant, non in spiritu: tales deum labijs honorant,Ioan. 4. non ueraciter. Sed uenit hora et nunc est, nunc in propinquo est,Ibidem. instat, et tanq̄ manum impellit: quando ueri adoratores in spiritu et ueritate patrem adorabunt.’ Sic ado­rant quorum uerbis uita consonat: sin bene loquantur et male ui­uant, labijs et non corde deum honorāt. Hoc sermone, uaticinio, sana (que) doctrina IESV tantum profecit simplex et patiens muli­eris credulitas, ut quem prius iudaem, mox dominum, deinde ꝓ­phetam appellarat: ‘nunc ipsum Messiam prophetam illum eximiū e [...]udaeis exoriturū esse suspicetur,Ibidem. sic inferens Scio ꝙ Messias ue­nit qui dicitur CHRISTVS,Adducta est Samaritana ad veraz chri­sti no [...]iciam. qui cum uenerit annunciabit oīa.’ Explicabit haec omnia quae de cultu dei dicta sunt saluti nostrae ne­cessaria, ne (que) patietur nos quicq̄ salutiferum ignorare q̄ tumuis oc­cultum. IESVS ut uidit ardens hoc cognoscende ueritatis stu­dium, dignatus est aperte dicere quis esset, Expectas inquit mu­lier [Page 76] 'Messiam uēturum, at scito uenisse Ego sum qui loquor tecū. Hijs dictis, continuo uenerunt discipuli, redeuntes ex oppido:Ibidem. et mirabantur ꝙ cum muliere loquebatur, mirabantur tantam illius humanitatem et claementiam. Reliquit hydriam suam mulier ob­stupefacta sermone IESV, nunc enim aquae illius sitis exciderat gustata aqua quam IESVS promiserat, et abijt in ciuitatem ut multorum consciētia suam notitiam confirmaret: et tanq̄ aposto­la facta ex peccatrice, dixit illis hominibus Venite et uidere homi­nem occultarum rerū interpretem, qui dixit mihi omnia quaecū (que) feci, q̄libet abdita, dubia omnia absoluit. Nunquid ipse est Chri­stus? Fieri potest ut is sit: sed nolite dictis meis fidere, potius ip̄i periculum facite. Exierunt ergo de ciuitate et uenerunt ad cum: quorum etiam precibus cōmotus ipse CHRISTVS ciuitatem intrauit, et caeteros ad fidem adduxit. Interea rogabant eum dis­cipuli 'dicentes Rabbi manduca, suspicantes eum fame cruciari: Dicunt igitur Recrea, refocilla teipsum. ‘Iesus autem ubi (que) captans occasionem homines a cura rerum corporalium ad spiritualiū stu­dium Y euehendi: quemadmodum cum muliere loquebatur in my­sterium ecclesiae futurae de gentibus Venit enim quaerere quod pe­rierat,Luc. 19. et sicut eam ex aquae mysterio pertraxerat ad cognitionem fidei: ita nunc discipulos adhuc rudes ex occasione cibi prouocat ad studium Euangelizandi.’ Tum forte non sitiebat aquam putei: aut si sitiret, magis sitiebat salutem hominum. Ita q̄q̄ esuriret se­cundum naturam carnis, maior tamen fames habebat illum seruā ­di generis humani cuius causa descēderat e coelo. ‘Ille igitur dixit eis inuitantibus ad refectionem corporis Ego habeo cibum mā ­ducare quem uos nescitis.’ ‘Hoc non intelligentes discipuli,Ioan. 4. sicut nec mulier aquam intellexerat, nec audentes tamen interrogare ꝓ reuerentia praeceptoris, dicebant adinuicem Nunquid aliquis at­tulit ei manducare interim dum nos abfuimus?Ibidem. ‘IESVS ut ma­gis infigeret animis eorum quod obscure dixerat, dicit apertius Meus inquiens cibus est ut faciam uoluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius.’ Haec mea fames, haec mea sitis est,Ibidem. Expo. ut im­pleat [Page] quod ipse pater praecepit.Alluminātur [...] sub par [...] bola cibi. Hic mihi cibus multo magis cordi est q̄ ille quem uos affertis, ut fiat uolūtas eius. Volunras pr̄is est ut credatis in eum, uolūtas patris ut credatis in filiū quem ipse mi­sit, uoluntas patris est conuersio peccatorum, et uoluntas est pa­tris salus hominū ac sanctificatio. Hic meus cibus, haec mea uo­luptas, mea delectatio est, ut sic faciam uoluntatem eius ut perfi­ciam hoc opus eius. Sicut enim cibus et potus famelico et sitibū ­do gratissimi sunt, ut angusta necessitudine pressus unū cibi mis­sum aut morsum forsan, et unum ceruisie, uini, uel aquae deni (que) poculum aut haustum, centum libris emere non recusarit, et nul­lum interea nec aurum nec argentum cum illis contulerit: tantum mihi sui desyderium uoluntas ista patris incussit, qua uult omnes hoīes saluos fieri, et per quam ego ueni ut uocem peccatoresad iu­sticiam, Sic autem euangelium istud hodiernum absolui cursim et crassa (ut aiunt) Minetua. Superiore uero die fructus sancti spiri­tus introduxi: et qui dicuntur illic fructus, hic opera nuncupan­tur. Sunt enim fructus sancti spiritus eius opera. Sunt autem ut supra recitaui numero duodecim, quorum tres tum pro uirili ma­nifestandos in medium adduxi, uidelicet Charitatem, fidem, et gaudium, supremam huic ibi negotio manū imponere cogitans, et deinceps Euangelium aut epistolam de more pertrectaturus. Sed egerunt mecum quidam amici non uulgares, qui id iure postulare uidebantur, ut residua sancti spiritus opera seu fructus, ordine quo caeperam, enucliarem. Persuaserunt illi mihi serio mecum ani­mo repetenti quod ante protuleram, in artifice bono multa spec­ta [...]i: principio ut opus incaeptum omnino perficiat, ne non imi­tetur opi [...]icem optimū maximum deum de quo scriptum est et ibi recensui Dei perfecta sunt opera. Quoniā ergo diuini operis me­thodum imitādam arbitror: quod incoepi, perficere conabor, tres (que)deinceps fructus sancti spiritus uicissim afferam, Pacem scilicet: patientiam: et longanimitatem. De pace primo dicendum,Diffinitio pacis. Pax Z est tranquillitas animi ordinata concordantium in bono. Recte pax inter bonos et in bono concordia dicitur.Pax duplex. Pax enim siue con­sensio [Page 77] malorum, proprie pax non est. Partiuntur sane pacem au­thores haud obscuri, in bonam et malam. Illam autem in aeternā, temporalem, et spiritualem subdiuidunt. Hanc, in inordinatam,Pax bon [...] triplex. simulatam, falsam, et inquinatam. Bona et aeterna quae etiam in­terior ac coelestis appellatur, nunq̄ cessat nec ulla parte potest au­ferri uel impediri: quam quisquis habet, totā solidam at (que) plenam quietem obtinet, ut ulterioris appetitus esse desinat, cum constās et aeterna iocunditas habeatur, in quam tota cogitatio rapitur, ad­impletur, satiatur. ‘Et haec pax est supernae laetitiae, qua beati per­petuo fruūtur:Esai. 32. Ioan. 16. de qua scribitur Sedebit populus meus in pulchri­tudine pacis et in requie opulenta. Et de eadem ad discipulos Chri­stus innuit, In mundo pressuram habebitis in me autem pacem: ad quam cum peruētum sit Iam non erit ne (que) luctus ne (que) clamor sed nec ullus dolor Non esurient ne (que) sitient amplius:Apoca. 21. Apoca. 7. et non ca­det super illos sol ne (que) ullus aestus.’ Bona temporalis et exterior: est pax amicitiae et concordiae mutuae inter homines: quae consistit in pacifica modesta (que) conuersatione cum proximo, ad quam Paulus 'hortatur ut simus (si fieri potest) pacem cum omnibus haben­tes. Ad idem nos ratio nostra naturalis impellit,Roma. 12. ꝙ pax tot com­moda secum afferat et ex omni parte procuret,Pace crescūt omnia qu [...] discordia dila­buntur. litem et discordiam infinita sequantur incōmoda: et ubicun (que) discordia regnat impro­uisa ruina subintrat. ‘Nihil enim ita domum, nihil ita ciuitatem, aut regnum firmat stabilit et conseruat ut pax, ut unanimitas et concordia: et nihil istorum unumquoduis tam facile subuertit, dis­sipat et consumit, q̄ dissensio, lis et discordia.Tullius de Amici. Quae domus tam stabilis quae ciuitas tam firma quae non odijs et dissidijs fūditus possit euerri?’ An non ipsi uidistis, an non legistis aut saltem au­distis, urbes multas in bellis ira uictorum undi (que) disiectas et pe­nitus excisas? muros a [...]iete ꝑcussos et solo tenus prostratos? ar­cem et munimenta tormētis ac omni telorum genere consumpta? quae multis alioqui saeculis per pacem et concordiam steterant im­mota ac illaesa? saeuitū in omnes ciues, nulli aut sexui aut aetati par­sum iri? raptas et oppressas uirgines? de matrū uberibus ereptos [Page] ab ense tenellos infantes? spoliatam ubi (que) substantiam? familiam interfectam? ubi (que) necem? ubi (que) incendium? ubi (que) ruinam? uer­sa subuersa omnia? En quo discordia ciues perduxit miseros. Nō ­ne IESVS ita iudaeis urbis suae praedixit excidium mutuis odijs e [...] dissidijs fore, dicens Omne regnum in se diuisum desolabitur?' Quomodo ciues illi regni coelestis e tanta gloria ceciderūt?Luce. 11. Num per discordiam superbiae comitem? Qualiter Aegypti regnū exci­dit?Esa. 19. ‘Discordia fecit ut asserit Esaias Cōcurrebant Aegyptij aduer­sus Aegyptios, et pugnabat uir cōtra fratrem et amicum suum, et ciuitas contra ciuitatem, et deficiebat. Huius rei nusq̄ non occur­runt exempla, plura (que) suut q̄ ut nunc dici debeant aut cum re pro­posita possint.’ Controuersiae tales, certamina, et dissensiones in­uicem ab infensis frequētatae, statum ubi (que) bonum funditus euer­tunt: omnia mutant, omnia uiolant, sacra prophanis immiscent, omnia deijciūt, omnia pessundant, et ad nihilum redigunt: ‘a quo non abludit historicum illud Concordia parue res crescunt,Ambros. Salust. dis­cordia maxime dilabuntur. At quaenam huius dissensionis occa­sio?’ quae causa discordiae? quodnam infringendae uiolandae (que) pacis et soluendae concordiae principium? Superbia profecto. ‘Nam ubi superbia, ibi discordia: quod illud in prouerbijs approbat Inter superbos semper sunt iurgia.Proū. 13. Ponite ante oculos uel ipsos Christi discipulos, Quid eos impulit et huc pellexit ut inuicem concerta­rent A quis eorum maior esset,Math. 18. adeo ut hunc in eis affectum Chri­stus A argueret?’ Certe subierat illorum animos stimulus quidam li­uoris et ambitionis, quae radicitus e superbia nascitur. Subinui­dere coeperant Petro Iacobo et Ioanni, ꝙ CHRISTVS eos se­orsum uelut in peculiarem quādam prae caeteris familiaritatem nō ­nunq̄ seuocarat, praesertim in monte transfigurationis tempore Petro quem uiderant saepe caeteris apostolis praelatum, quum natu' minor esset. ‘Sic simultas inter discipulos esse coepit, sic odium in­testinum emersit,Ibidem. sic illa seditiosa uox erupit Quis eorum maior esset, quis futurus primas in regno coelorū. Et primarium illum, sanctitatis christianae gregem haec cōtagia laesissent nisimaximum [Page 78] Christi bonitas praesens medicamen adhibuisset, et iratorum ani­mos benignissime pacasset.’ ‘Is ut hunc affectum ex eorum animis pror [...]um eximeret, aduocans paruulum statuit eum in medio eo­rum et dixit Nisi conuersi fueritis et efficiamini sicut paruuli non intrabitis in regnum coelorum.Ibidem. Humilitas [...]d celū ꝓuehit. Nisi unusquis (que) uestrum omnem superbiae speciem, omnem simulationis faciem deposuerit, totus ī ­mutatus ac protinus abiectis cūctis affectionibus huiusmodi trāsformatus fuerit ī habitū, humilitatem, et simplicitatem huius pu­eri, non admittetur in regnum coelorum. Nam sub persona par­uuli proponebatur humilitas intelligenda, uera (que) simplicitas, si­ne qua nemo regnum coelorum intrare poterit. ‘Contra tamen, il­li questiones cōmutantes interrogant Quisputas maior est in re­gno coelorum?’ Quibus CHRISTVS ita responsum adapta­bat Quicun (que) humiliauerit se sicut paruulus iste: hic maior est in regnum coelorum. Puer paruus iracundus non est,Ibidem. cōmotus ad iram facillime pacatur, offensus illico remittit, non est pertinax, affectibus ambitionis et inuidiae uacat: est simplex, est purus, na­turae (que) ductu uiuens: sic humilis animo (que) summissus neminem le­dit, neminem odit aut infensus obseruat, erga neminem ardens o­dium gerit, non elatus inuidet, sed mitis, sed concors et placabilis est, uerum esse quod dicit non ignorat Quanto humilius te ges­seris, tāto gratior deo et acceptior eris: quo deiectior et apud te sū ­missior, eo maior eris hic per gratiam, in coelo per gloriam. ‘Spe­ctata Mariae uirginitas deo citra humilitatem nō placuisset, de qua et ipsa cecinit Respexit humilitatem ancillae suae. Hanc igitur ut discamus CHRISTVS ammonet Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Discere iubet, et quid discamus addocet:Luce. 1. Math. 11. non fabricare mundum, mortuos suscitare, non daemones eijcere, non infirmos curare aut alia miracula facere. Quid ergo? Discite in­quit esse quod ego sum, quia mitis sum et humilis corde.’ ‘Corde ī ­quit Etenī humilitas ista causa est pacis et cōcordiae, sicut ostēdi­mus superbiam esse litis et discordiae Simus ita (que) cum omnibus pacem habentes.Roma. 12. Psal. 132. O q̄ bonum et q̄ iocundum est habitare fratres [Page] q̄ delectabile, q̄ (que) suaue est, si christianorum omnium una cōcor­dia sit et unita societas? Tollit haec pax et ista societas ubi (que) dissidiū at (que) discordiā, quam ut cōcedat nobis deus obsecrat apostolus di­cens Deus pacis det nobis pacem.2. Thess. 3. Deus pacis ait. Deus ibi uo­catur' deus pacis quatuor praesertim causarum una,Deus vocat deus pacis quattuor de causie. Fecit enim pa­cem inter deum et hominem quando humanitatem deitati per in­carnationem associauit et uniuit Magnus ille caduceator erat qui magnam pacem inter deum et hominem procurauit. Nam ubi tantam aduersus hominem deus cōcaeperat offensionē ut quīquies mille annos pro exule reppulerit in in [...]ernum, inq̄ infernum: solus CHRISTVS ineunde pacis uiam praestruxit, et ut homo cum deo rediret in gratiā ut homini deus recōciliaretur, effecit. Coepe­rat a multis pax affectari, pax illa requiri, sed a nemine synceri­ter B est obtenta donec CHRISTVS attulisset. ‘Optauit eam Is­raelitis B Moses,Gene. 18. Sodomitis Abraham, quando dixit Domine no­li perdere iustos cum impijs si inuenti fuerint decem iusti. At so­lus CHRISTVS plenam plene nobis obtinuit.’ Fecit pacem mutuam inter hominē et hominem in passione, quādo tam mise­ram et calamitosam mortem oppetijt, ut mutuam hominibus di­lectionem at (que) charitatem qua sola peruenitur in coelum, concilia­ret: cuius argumētum illud esse uoluit ꝙ Pilatum et Herodem sub passionem concordes effecerit, et hanc etiam per omnem praedica­tionē suam assidue cōquisiuerit. Fecit pacem inter angelos et ho­mines in ascensione, quando quos uera concordia nutriuerat, cum angelicis cetibus in sedibus gloriae collocauit. Pacem deni (que) fecit inter animam et corpus in spiritussancti missione, qui corda disci­pulorum ita solidauit in fide ac charitate, ut debitus ordo deinceps seruaretur inter corpus et animam: cum animae imperio corporis seruicio magis uterētur. ‘Deus ergo pacis author, et amator est pa­cis ut ab ecclesia legitur, quia pacem nobis attulit mundum ingre­diens per natiuitatem, quando pacem futuram concinebant angeli In terra pax hominibus bonae uolūtatis,Luce. 2. pacem sua praedicatione' firmauit mundum obambulans, discipulis idipsū quo (que) postmo­dum [Page 79] iniungens In quancun (que) domum intraueritis primum dici­te, pax huic domui.Luce. 10. Pacem ab inferno rediens in mūdum post re­surrectionem, discipulis apprime cōmendauit Pax inquiens uo­bis.’ ‘Pacem pro parte non minima testamenti reliquit de mundo exiens et ad patrem ascendens,Ioan. 14. Pacem meam do uobis pacem re­linquo uobis.’ Sed hanc temporalem pacem saepius au [...]ert aufer­ri ue sinit a nobis, ꝙ illam cum ipso pacem non clare teneamus, ꝓ­cliuem istam ad peccata libidinem non cohibentes: et (ut clamat 'Esaias) Peccata uestra diuiserunt inter uos et deum. Ergo pacem inprimis cum deo quaerite, gratiam inite,Esai. 59. ferite foedus aeternum o­missa in posterū peccandi uoluntate, uel inducias saltem ab eo ex­petite, quibus si saepe peccetis, toties ad poenitentiae remediū con­fugiatis. Consciētiam quottidie puram excolite, quo mens sit fa­na in corpore sano, sana mens a perturbationibus internis, et ab affectibus libera: corpus uero sanum ab exteriorum sensuum insi­dijs et motuum ac titillationum machinamentis, quibus diligetia declinatis deo complacebitis, sensus ipsos omnes in uno deo con­glutinabitis: et sic magnam at (que) ueram apud eum pacem inuenie­tis, praesertim quando haec pax corporis et animae rite praecessit. ‘Et haec est interior illa pax quam diximus, consciētiae pro [...]ecto pu­rae tranquillitas. Haec pax est serenitas mētis, tranquillitas animi,August. simplicitas cordis.’ Qūamdiu sine peccatis manet homo,P [...]x quid. pacem hanc et iocunditatem internam uere possidet: ubi primum ad pec­cata ruit, conscientia reclamat, conscientia mordet, murmurat, in­quietat. Impij autem quasi mare feruens quod quiescere non po­test,Esa. 57. et redundant fluctus eius in conculcationem ac lutum Non est pax impijs dicit dominus. Huius figura legitur in filijs Israel, quibus non pluit manna q̄diu manserant in Aegypto. Posteaq̄ ex Aegypto cōmigrarant, sūpsere secū omnem supellectilem us (que) ad sacculos, manticas, et peras. Q̄diu farinam aegypti, [...] ̄diu Manna de [...]uit [...]rac­litis ī deserto. q̄diu aegyp­tiacam scilicet uiscerationem, panificiū, et alioqui ꝓuisionem ha­bebant, non pluit illis dominus Manna ad manducandum: non pluit donec post exitum aegypti mare rubrum pertransierant et in [Page] deserto fuerant. Aegyptus tenebrae Māna uero requies interpre­tatur. Quoad in aegypto farinam habes aegypti. Manna deerit: nec in aegypto nec aegyptiaco mari quies est, sed solum in deserto. Qui sunt in peccato, qui sunt in peccandi proposito uel oblecta­mento, deficiet illis Manna, quietem animi et conscientiae non ha­bebunt. ‘Postq̄ in deserto fueris et ista deserueris, cum mundum abnegaris et teipsum,Math. 16. ut ibi iuberis Qui uult uenire post me ab­neget seipsum et sequatur me: in aegypto esse desines, in tenebris, non eris, quietus eris, sancti spiritus unctiones ac uisiones inter­nas et suauissimas senties, eius lumen clare uidebis.’ Videbis, ui­debis certe et audies archana quae non licet homini loqui. In de­sertum C igitur abito, desertum poenitentiae: quod facis dum ueteris C uitae malitiam deseris et bonitatem synceriter innouas. Si farinam aegypti, si malitiae uetustatem, si uitae praeteritae delectationem im­probam retineas: si non consensum, propositum ue peccandi pe­nitus amittas, non habebis intus conscientia requiem. ‘Sicut Is­raelitae cupientes in aegyptum reuerti quādo dicebant Vtinam es­semus in aegipto ubi sedebamus super ollas carnium manna non habuerūt:Exodi. 16. ita tu si desyderium non relinquas ad caninum peccati uomitum recidendi, quietam conscientiam habere non poteris▪ ‘sed intra pectus tuum tormenta semper inuenies et remorsus ut ex augustino doceris Iussisti domine et ita est ut omnis inordi­natus animus sit sibijpsi poena Ille est inordinatus animus qui peccatum intra sese habet,August. Causa remor­sus consciētie ille inordinatus animus qui propositū et delectationem asseruat, cui nūq̄ deesse solet interior poena, Si retractes animo curid fiat, scito bonitatem esse dei, qui facit ut ho­mo recurrat ad integritatem uitae, ad cōscientiae puritatem, ubi cer­tam pacem et quietem obtineat:’ teste propheta qui de se sic ait Conuersus sum in aerumna mea dum configitur spina.Psal. 31. ‘Conuersus sum ad dominum uerum mihi medicū,Expo. uerum mihi chyrurgicum in aerumna mea, quum spiritus afflictione quid sit faciendum et quid uitandum intelligere cogor.’ Dum configitur spina, dum compuncta est conscientia, dum conscientiam acriter ratio com­pungit. [Page 80] Nam remorsus ipsemet conscientie stimulus est.Sinteres [...] quid sit. Quia superior pars rationis (quae Synteresis appellatur) semper pungi­tur et stimulat peccati memoria, cōtra quod obnixe murmurat: et murmur istud intraneo morsu poenam maximam infligit. Tristi­ciarum et dolorum corporis hic quaedam habemus re [...]rigeria: ut si negotium habeas in propatulo, labores in argo, iurgijs, cōtentio­nibus et iniurijs afficiaris in foro, et alijs alibi molestijs diuexeris, habes quo te recipias ut quiescas: habes domum quam intres ut recreeris ac sedeas, habes cubiculū quo recubes, et cubile quo sua­uiter īdormiscas, et tanq̄ in balneis undi (que) te refocilles: his etenim forinsecis turbis et negotijs quies domestica seruit.Nullam [...] quietem mē [...] male conscia. Sin intus in animo per peccati conscientiam (ut oportet) molestari coeperis, quorsum ibis ut requiescas? Domum intras, ibi memoria peccati mordet: subis cubiculum et in lectum reclinas, ibi sensus compo­nere se ad quietem mordax urmis cōscientiae non permittit. Quo­nam igitur abibis? Si ascenderis in coelum, si descenderis in terrā, quocun (que) te uerteris, praesens illa remordet cōscientia. Peccator lo­cum pacis aut quietis nullū nec intus ne (que) foris habet. ‘Quocū (que) fugit, se secum trahit: quocun (que) fugit, conscientiam fugere nequit, intra quā peccati morsus illitescit:Ambrosi [...] in officijs. et Nulla poena gra [...]tor q̄ mor­sus conscientiae, ut asserit Ambrosi.’ ‘De qua Ioānes Baptista loqui­tur hijs qui malis operibus infectam et pollutam habebant con­scientiam Progenies uiperarum quis demonstrabit uobis fugere a uētura ira?’ a uindicta dei?Math. 3. Licet peccata uestra lateant homines et in cōspect [...] populi manifesta non sint,Expo. immanifesta tamen esse non poterunt in conspectu et iudicio dei, cui tunc et caeteris omni­bus 'Manifesta erunt abscondita cordis. ‘Fuge igitur ab hac ira,j. Cor̄. 4. fu­ge a deo. Sed quomodo fugiam inquis? quis potest a deo fugere? reclamante propheta Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fu­giam? Rectissime,Psal. 138. Ibidem. nam idem propheta clamat ad deum Si ascen­dero in coelum tu illic es, si descendero ad internum ades: si habita­uero in extremis maris illuc manus tua Et dixi, forsitan tenebrae cōculcabunt me, hoc est obscurabūt me, Non plane, non non.’ Se­quitur [Page] enim. Quia tenebrae non obscurabuntur a [...]e. Sed queris, Nulla ne licet a deo fugere. Vis sene qualiter a deo fugia [...] [...]uis con­silium inaudire? uis ueri discipuli instar addiscere▪ Si uelis a deo fugere, ad teipsū [...]uge. Fugiens a deo ad animā confuge, intra qua si peccatum aspicias, illud absconde, absconde te a deo, animam tuam, peccata, tua a deo absconde. Verum a deo te non abscon­dere posse putas ut nec ipse latere.Quali [...] quis se abscondat a deo. Abscondere potes et diluere, sed non alioquim abscondere poteris nisi peccata contendo diluas. Confiteri potes ut ita deleanturi si silentio retineas, latere non po­t [...]s ut ipse nesciat, aut impunita dimittat. Fugias ergo in teip­sum,D fugias in animum diligenter inuestigando quaenam peccata insint, ut per confessionē aboleas: et ita fugies a deo ut eadem hic D non uindicet aut alibi uindicanda reseruet, fugias consitendo non latendo, cōfiteri potes latere non potes. ‘Confessio nan (que) quae procedit ex charitate cooperit peccata tua iuxta illud Charitas operit multitudinem peccatorum ne sic uideantur ut diuino iudi­cio puniantur.1. Petri. 4. Expo. Quare baptista superius ait his qui uitam reno­nare debent et semet cum deo in gratiam reducere. ‘Facite fructus, dignos poenitentie,Math. 3. id est confitemini. Nam desideat homo domi uel in aliud quicquid se referat dolendo et lachrymando,Expo. tantū de peccatis cum confiteri possit, nolit [...]irmutilis ille dolor, non facit hic fructum dignum poenitentie, ne (que) sic ab ira [...]ugit dei.’ Consi­tearis ergo (ut praemonui) peccata. Sic (que) fugies a deo, sic fugies ab ira dei, Nam operientur peccata qu [...] deus non uidebit, ut uidendo iudicet et castiget sed ut remittat et indulgeat. Charitas enim istec operit multitudinem peccatorum ne uideantur tanq̄ diuino iudi­cio punienda. Sed diabolus ille, diabolus inq̄, diabolus: diabolus plerun (que) confessionem istam impedit. Cui quadrabit (ut uel e fa­bula consilij dexteritatem excerpam) quod de Daedalo labyrinthi architecto narrat Ouidius,Ouidi li. 8. Metha. ne (que) me fabellā in re seria tractare pude­at, quam in opere grauissimo recitare nō dubitauit Augustiuus,18. de ciui­tate. ca. 13. in libro inq̄ de Ciuitate dei Hic artifex domūcul [...] ̄ uarijs itinerū āba­gibus, errore (que) multiplici perplexā et inextricabilem fabricauit, occursus [Page 81] ac recursus inexplicabiles et creberrimas fores habentem ad fallendos exitus: redeundun (que) subinde in errores eosdem, quo si quis introierit sine glomere fili, egressum inuenire nequeat. ‘Portē ­ [...]osissimū hoc humani ingenij opus labyrinthus est appellatum: in quo monstrum hominibus inuisum Minotaurus nomine al­tera parte formam hominis, altera bouis habēs includebatur, hu­manis [...]bi carnibus perpetuo pascendum.Cōsciētia ma­la labiryntho co [...]parata. Artifex iste Dedalus di­abolum nobis repraesentat, qui dum cernit animam humanam per enormia delicta monstri instar habere, facit illi conscientiam laby­rintho similem, in qua tot mentis et morum inconstantias, tam ꝑ­plexas uitae uias ac multiplices errores, cogitationum ambages et irremiabilia uoluntatum itinera fabrefacit, ut nūc in pudorem ni­mium nunc timorē inextricabilem inijciat, ne dei misericordiam et claementiam respiciat: nunc adeo per praesumptionem tollat in altū ut ipsum deum negligat: nūc spe dilationis inescet et illaquiet. nūc in desperationis baratrum intrudat, ut nisi confessionarius uelut ariadneum filum sicut alteri Theseo caute subministret, nusq̄ pec­catori patere possit exitus. At confessionis auditor apta interro­gationum fila sic applicabit ut eisdem primo monstrum illud con­scientiae quod tot enormia uaria (que) peccata ingenerant perimat, in­de cunctas ambages et errores aperiat, ut e peccatis peccator libe­re remigret in apertam christianae uitae lucem, qui forsan alioquin ceciderat in profundum desperatae salutis, contempta confessione. Nunc o christiani uitam ostendite uestram, nude confitentes et a­perte peccata uestra: monstrum istud expellite, non uigeat intra uos, Q̄diu manet in pectoribus uestris nunq̄ eritis quieti, nunq̄ iocundi. Vultis in quiete uitam agere: laetari uultis?1. ad cor. 5. Expurgate ue­tus fermentum, purgate conscientiam saepissime per confessionem, Nā ubi frequens confessio ibi decor et pulchritudo ait bernerdus,Bernar. domus illa conscientiae requiem et pacem habet interruptam, secū ­dum illud Intrans in domū meam conquiescam,Sapien. 8. nō habet ama­ritudinem sed gaudium et laeticiam, dicente apostolo,2. Corin. i. Gloria nos­tra E haec est testimonium conscientiae nostrae.’ Nunc de mala pace E [Page] paucis agendum: quae quartuor modis obtingit, quando superior interiori sicut dominus seruo, anima corpori, uel ratio sensualitati seruit et obedit, uelut hinc inde seruitutis et dominij pace partibus obseruata:Mala pax quadruplex. ‘sed haec pax inordinata nūcupatur et pax stulta, obedi­entia stulta, cui reclamat apostolus Non regnet (inquiens) pec­catū in uestro mortali corpore ut obediatis cocupiscentijs uestris.’ ‘Est et pax simulata, qualis erat Iudae qui prodidit christum, suis complicibus hoc symbolum pacis antea contradens Quemcun (que) osculatus fuero,Math. 26. ipse est, tenete eum. Similis erat pax Ioab mili­ciae principis ad Abner cui dixit Salue mi [...]rater,2. Regū. 2. et infixit gladium in uiscera eius. De qua pace habetur in psalmo Loquūtur pacem cum proximo suo, mala autem ī cordibus eorum.’ Est quo (que) pax falsa, quam habuerunt Herodes et Pilatus qui concordes et amici facti sunt ut CHRISTVM morti condemnarent. Talem ami­citiam ineunt multi facinerosi ut in alterius uiri boni necem con­spirent. Postrema pax est inquinata, qualem peccatores in rebus suis obtinent et inter sese custodiunt: cōtra quam psalmigraphus insurgit Zelaui super iniquos pacem peccatorum uidens.Psal. 72. Vidi' pacem peccatorum inquit,Expo. sed qualem? Ad omnes malos actus cōcordem et pronam. Vidi pacem peccatorū, pacem inquit pec­catorum uidens, sed qualem? Certe temporariam, terrenam, fra­gilem, fluxam, et caducam. Cur tamen habent illi pacem et in q̄e­te degunt? Causam ostēdit ibidem Quia non est respectus mor­ti' eorum, Non est temporale flagellum eorum sed sempiternum. Latrones inter se pacem istam habent. Hanc Dauid habuit cum Bethsabea quando sed [...]xit eam et concubuit. Hanc pacem habuit Solomon cum mulieribus alienigenis, cum quibus adulterium cō ­misit. Hanc habent singuli fornicatores et adulteri. ‘Pacem istam habuit haec mulier cum uiro non suo de quo loquitur hodiernum Euangelium, ꝙ CHRISTVS ei dixerit uoca uirum tuū, et illa responderit Non habeo uirum. Scortator enim et cōcubinarius eius erat.Ezech. 13. De tali pace scribit Ezechiel ꝙ per eam multi deceperit populum dicētes Pax pax, et non est pax. Sic ait peccator ad pec­catorem, [Page 82] pacem habeamus: ueni insidiemur sanguini iusto, mitte nobiscum sortem, cōcordes simus in omne malum. ‘Sed haec pax uera non est, quia pax malorum non est pax. De qua bene po­test intelligi quod ait Christus Non ueni pacem mittere in terram sed gladium.’ Non uenit ad mittendam malam pacem,Math. 10. sed gladiū qui talem abscinderet et male concordes a malis separaret. ‘Hanc pacem qui boni sunt ut odiosam et damnabilem fugiunt, bonam assectant,Math. 5. non obliti quod CHRISTVS ait Beati pacifici quo­niam filij dei uocabuntur.’ Sunt autem pacifici qui in se non tantū pacem custodiūt: uerumetiam alios discordātes ad unitatem pa­cis reducunt. Et hanc pacem bonam boni diligunt, prosequuntur et pro uirili perficiunt. ‘Delectat enim haec pax deo seruientem ut cibus esurientem, quod sententia CHRISTI docet dicentis Meus cibus est ut faciam uolūtatem patris, ut ꝑficiam opus eius.Ioan. 4. F Iam ueniamus ad secundum fructum spiritussancti hodie enucle­andum de quo promisi me dicturum impraesentiarum.Patienti [...] duplex▪ Est autem F patientia per quam animus dirigitur in aduersis. Illam geminam constituo. Diuinam et humanam Diuina patientia, est longa­nimitas expectationis qua nos expectat ad poenitentiam, nolēs malos continuo uindicare.Eccle. 5. Nam altissimus est patiens redditor ait Solomon.Expo. Patiens, patiens hic ꝑ misericordiam qui totius ui­tae spatio moratur ut poeniteat. Redditor demum in futuro ꝑ iu­stitiam, inferens grauissimam poenam impoenitēti.Esai. 30. Expectat (di­xi) poenitentiam nostram ut ibi scribitur Expectat uos ut misere­atur uestri. Sed est admiranda patientia haec qua cum sustineat ipse mala nostra, beneficia tamen non subtrahit sua: sed et solem suum oriri facit super bonos et malos.2. Pe. 3. Quippe qui patienter agit apud uos nolens aliquem ꝑire sed omnes ad poenitētiam reuerti. Humana patientia est quam ita definit Augustinus▪ Patientia est uirtus qua aequo animo aduersa et omnia mala toleramus propter deum.Augꝰ ser­mone. 223. Non est igitur in prosperis sed in aduersis patientia, quae conclusio quaedam est omnium uirturū: et omnia opera bona per­ficit. Quare monet Augustinus Hic ure hic seca ut ineternū par­cas.Paciētia mā danorū ꝓ re­bꝰ mūdanis. [Page] Agricola qui duram terram uertit aratro, operarius qui ma­nus ambas opere torquet, mercennarius omnis qui mercede labo­rat nihil non sustinent, nullum ardorem, nullum frigus euitant, sola spe praemij quod finito labore sub noctem expectatur.Milites. Quā ­ta tolerantia militis qui iuuentam totam graui truculenta (que) mili­tia consumit, bellis omnibus, praelijs et pugnis adest: in obsidio­nibus et expugnationibus urbium ac oppidorum assultat, arietes, machinas, et tormēta tractat, sub pellibus extra domos hyemat, et ardentissimos estate soles foris ultro sustinet: tantum ut seposito peculio quaerat quo senex in ocia tuta recedat.Merca­tores. duros corpore labores, quot animi dolores, quātas anxietates, q̄ magna pericu­la sustinuerunt homines imperiti pro rebus etiam quas non sine uitio captant? Q̄topere sudatum est a multis pro fallaci diuitiarū copia? uanis honorum imaginibus et titulis, fortunae ludibrijs et prauarum uoluntatū indignis at (que) auidis affectionibus? Arden­tissimos solis aestus, frigidissimas hyemes, nymbos, imbres, niues, plunias, glacialia frigora, pelagi fluctus et procellas, terrae tempe­states, incertos bellorum casus, aspera, dura, seua patiūtur omnia: ictuum plagas et uulnerum cicatrices pro corporum insignibus asportant: sursum, deorsum, undi (que) cuncta ferunt. Vnde sit hoc? Vis desyderiorū facit tolerantiam laborum et dolorum inquit Au­gustinus.Augus. Aucupes Uenatores.' Vt ad minora descendamus: aucupum, uenatorum (que) magna patientia est, qui feris capiendis intenti, praedarum auidi, sitim, esuriem, uigilias, quoscun (que) labores et fatigationes ultro ꝑ­ferunt. Nunc equis insident, subito desiliunt, nunc currunt, illico recurrunt, nūc cursu fessi non libere spirant, nūc stando frigescunt, stationem non deserunt: uisa preda, q̄ diligentes et laboriosi sunt ut arte uulnus infigant aut arte nisos emittant? elapsam et fugiē ­tem nihil quin persequantur impedit: uocant, uociferantur et cla­mitant, nunc animare uolentes canibus acclamant, nunc cornibus inflant, ore, manibus, pedibus, equis, instrumentis nihil non fa­ciunt, nihil non patiuntur, ut predam (nescio quantillam) appre­hendant. Demum impij legum praeuaricatores, scelerosi, quicū (que) [Page 83] mali, quid mali non sustinent, quae pericula non subeunt ut ad id perueniant ad quod sceleribus anhelaut?Latrones. Latrones insidiaturi uiatoribus aut in domibus inopinatos nocturnis excubijs īuasuri quot noctes totas transeunt insomnes, in quos non se gladios im­mittunt: quantam coeli intemperiem, quot locorum asperitates et temporum incōmoditates patienter obeunt, ut compotes uoti sui redeant? Quid horum patientiam nomino? Patientia certe non G est sed quaedam duritia, maliuolentia, uel potius consūmata mali­tia. G Veruntamen cum pro temporaria hac uita, praesentis uitae sa­lute, cōmoditate, iocunditate, pro temporali substantia, pro uo­luptate, deni (que) pto scelerata libidine tot metuenda mala, tot hor­renda pericula nonnulli perferant: quanta, o quanta us (que) perferen­da sunt ꝓ uita futura, coelesti et aeterna salute, infinito gaudio foe­licitate (que) secura? Non paterentur illi scelerum causa quicq̄, sed sce­leribus [...]uis abstinerent, insolentias amouerent. Cum patiantur tamen, exemplo uobis esse debent qui uiri christiani uultis esse, ut non solum quod facitis recte uiuere pergatis, sed et pro bona uita▪ pro uirtute, ob amorem CHRISTI. quantacun (que) damna ani­mo libenti sustineatis.Que sit ver [...] patientia. ‘Ob praemium futurae beatitudinis quod ex­pectamus christiani, labores et tribulationes tolerare debemus, memores illius paulinae sententiae Quod in praesenti est momen­taneum et leue tribulationis nostrae,2. Corī. 4. supra modum aeternae gloriae pondus in nobis operatur.’ Tribulationes inquit huius temporis momētaneae sunt et leues, futurae gloriae praemia sunt aeterna, plu­rimo ualentia, preciocissima, maximi pōderis et momenti. Quo­circa CHRISTVS quo (que) praemonet ut ꝑ patientiam haec prae­mia 'quaeramus In patientia uestra possidebitis animas uestras. Animas inquit non praedia, non fundos aut uillas,Luce. 21. non laudes aut gloriolas, non luxurias aut uoluptates, in quibus possidendis si tam grauia ferat homo, si tanta ferat anima ut possideat unde per­eat: quanta ferre debet ne pereat?Corpore la­borane. Si tanta ferat quis pro remedio morbosae carnis et salute corporis a medicis acerbissima pharmaca ministrantibus, et inter manus ac cauteria chirurgicorū secantium [Page] et urentiū: quanto plura pati debet ne corpus simul et anima mit­tantur in Gehennam ignis? Videre tamen est ut plaeri (que) corporea­rum infirmitatum curationes inquirunt, morbos autē animi nō re­spiciunt: sed ubi paupertas, ubi angustia, tribulatio: siliorum, pa­rentum, aut amicorum interitus: Latisundiorum aut diuitiarum' amissio nolentibus obueniunt: bone deus bone deus ut contra te commurmurant? tecum ratiocinantur et dicunt Cur mihi sic la­cis? cur haec infers incōmoda? Non cōmerui, non adeo peccaui. ‘Qui si repeterent animo Iob eximium exemplar patientiae, men­tem istam ponerent, ethnicam contēdendi curiositatem omitterēt, et humiliter ac simpliciter cum apostolo dicerent Gloriamur in tribulationibus,Rom̄. v. Expo. scientes ꝙ tribulatio patientiam operatur, patien­tia probationem, probatio spem, spes autem non cōfundit. Tri­bulatio patientiam efficit: quae consistit in aduersitate, patientia probationem: quia per patientiam in aduersis probatur aliquis ꝙ sit filius electionis, probatio uero spem: nam qui sic probatur spe­rare potest et expectare debet futurā beatitudinem Ideo dicit spes non confundit.’ ‘De cuiusmodi Iacobus ait Beatus uir qui suffert tētationem,Iacob. j. quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam uitae quam repromisit deus diligētibus se. Sed audite patientiam illius Iob,Iob. j. ut aliquotenus imitari possitis. Ille uir simplex et rectus, ti­mens deū et recedens a malo:Iob exēplar patientie. uexatus et percussus est a Sathana.’ Primum boues et asinas, inde cūctas oues et camelos, omnia ani­malia et iumenta, deni (que) filios et filias miserandis casibus amisit. Post horum interitionem et domus exterminiū, a uertice ad plan­tam pedis doloribus inarsit, ulcere pessimo percussus, scatebat ca­ro uermibus, cutis sanie diffluebat, quam testa quo (que) radebat se­dens in sterquilinio. Manabāt e corpore uisceribus infectis pus et putredo, solus animus remāsit et seruabatur integer. Aduenit ux­or suasura blasphemiā, aderanr amici condolituri de tantis crucia­tibus, inter quos patientia tamen inuiolata manebat. ‘In omnibus hijs non peccauit Iob labijs suis,Iob. j. ne (que) stultum quid contra deum locutus est. Sed dixit Dominus dedit, dn̄s abstulit, sicut domi­no [Page 84] placuit ita factum est▪ Iob. 2▪ Sit nomē domini benedictum Si bona de manu domini suscepimus: mala autē quare non sustineamus?’ ‘Disce christiane, disce quomodo patientiam in tribulationibus et in aduersis obserues, addisce quid te scriptura doceat Fili acce­dens ad seruitutem dei sta et praepara animam tuam ad tentationē Sic tentauit deus Abraham cui praecepit ut [...]ilium immolaret,Eccle. 2. cu­ius uitam ubi (que) pater exoptet.’ At qualem hic filium immolare iu­betur? Nempe dilectum, unigenitū, et illius unicae promissionis filiū de quo inquit scriptura In Isaac uocabitur tibi saemen. Ne (que) reclamauit tamen, non contradixit, non inmurmurauit,Gene. 21. sed patie­ter obediuit, pientissima crudelitate sese in filium armauit, alliga­uit eū, gladiū arripuit, suꝑ struem lignorū imposuit ut imolaret: immolare tamen uolentem angelus astans inhibuit, dicens Abra­ham Abrahā: non extendas manū tuam suꝑ puerū, ne (que) facias illi quicq̄, nūc cognoui ꝙ timeas deū et non pepercisti unigenito filio tuo propter me: pro reipsa uolūtatem deo significans acceptam. Beatus iste uir q talem tētationem ꝑtulit, nec cōtra deū quid stul­tū dixit aut fecit, ostēdens manifeste ꝙ deus hic probet electos in fornace tribulationis.Apostoli. Martires. ‘Quāta apostolorum et martyrum erat pa­tiētia qui (ut scribitur) Ibant gaudentes a conspectu cōsilij ꝓ no­mine IESV contumeliam pati?Actuū. 5. quanta Confessorum et Virgi­num? quanta sanctorum omnium?Confessores Uirgines. ‘Inter quos tamen singularem CHRISTI patiētiam semper animo reuoluite, iuxta illud apo­stoli Recogitate eum qui talem sustinuit pro peccatoribus aduer­sus semetipsum cōtradictionem,Hebrae. 12. Christi sum­ma patiēcia. ut non fatigemini animabus ue­stris deficientes.’ Etenim CHRISTVS patienter accepit et ae­quissimo animo sustinuit iniurias at (que) opprobria, contumelias et maledicta. Obloquebant et detrahebāt ei tam occulte q̄ aperte. ‘Detrahebat occulte Pharisaeus quando Maria Magdalene pedes CHRISTI lauit et osculabatur Dicens intra se.Luce. 7. Hic si esset ꝓ­pheta sciret quae et qualis esset mulier quae tangit eum, quai pecca­trix est.’ Aper [...]e uero multum et saepe detrectabant et blasphema­bant. ‘Quando sanauit paralyticum iacentem in lecto, scribarum [Page] unus obiecit Hic blasphemat, quia dixerat ei Remittūtur tibi pec­cata tua.Math. 9. Quādo erat eij ciēs daemoniū mutū, quidam dixerūt In Beelzebub prīcipe daemoniorū eijcit daemonia.Luce. 11. Quādo di [...]it Qui ex deo est uerba dei audit, uos non auditis quia eu deo non estis: inderunt Iudaei Nōne benedicimus quia Samaritanus es tu et dae­mon [...]ū habes?Ioan. 8. Quādo sanauerat [...]etū a na [...]iuitate īdignati phari­sae [...] maledicunt Nos scimus qa hic homo peccator [...]st.’ Alia multa sustinuit inter Iudaeos opprobria,Iohīs. 9. sicut Euāgelicā historiā ꝑcurrē ­ti patebit. Graues praeterea ꝑtulit inter eosdē ini [...]ips. ‘Primū qui [...] dixit Priusq̄ fieret Abrahā ego sū: sustulerūt lapides ut iacerē [...] [...]ū ▪’ Quia rn̄dit pōtifici Quid me interrogas Vnus assistēs ministrorū dedit alapā ei dicens Sic rn̄des pōtifici?Ioan. 8. Iohīs. 18. ‘Prope passionis tēpus ue­lauerūt caput eius et ꝑcutiebāt eū dicentēs Prophetiza nobis xp̄e quis te ꝑcussit,Math. 26. Plectētes quo (que) coronam spineam in caput eius, ī ­ponebant et arundinem in dexteram, genubus (que) flexis illudebant dicentes Aue rex Iudaeorum.Math. 27. ‘In cruce pendentem sic irridebant Si tu es CHRISTVS,Ibidem. salua teipsum: sic obtrectabant ei Alios saluos fecit,Ibidem. seipsum saluum facere non potest: sic sastidiosi clama­bant in eum Vah qui destruis templum et in triduo reaedificas il­lud. An non uidetis christiani quales, quantas, et q̄ acerbas in­iurias intulerunt ei, in hunc modum percutientes, flagellantes, co­ronantes at (que) crucifigentes?’ Sed intus et in corde uidere. An au­dire potestis haec passum esse CHRISTVM redemptorem et seruatorem uestrum nec illachrimari, non suspirare, gemere, eiu­lare?Esai. 53. ‘In his tamen omnibus ille Tanq̄ ouis coram tondente non aperuit os suum, nisi quando pro eisdem inimicis sic orabat Pater ignosce illis,Luce. 23. nesciunt quid faciūt. O mira patientia CHRISTI.’ O christiane, christiane, CHRISTI patientiam imitare quoad I potes. Quid dubitas? quid moraris? cur non extrema pateris?I ‘Corpus interire debet, anima non potest: sed et corpus cum ani­ma resurget ītegrum ad gloriam si promerearis, uti Christus mar­tyres suos hortatus ad patientiam aperre demonstrat, quibus nul­lius membri sed ne capilli quidem iacturam in fine faciendam af­firmat [Page 85] illic Capillus capitis uestri nō peribit. Seruis ergo dei prae­cipitur Sustinete adhuc modicum tempus.Luce. 21. Modicum enim est tempus tribulationis,Apoca. 6. et aeterna retributio. Cui consonū est etiam 'illud Vs (que) ad tempus sustinebit patiens,Eccle. 1. et postea redditio iocun­ditatis. ‘Patieuti nan (que) redditur praemium aeternae gloriae, quod alibi quo (que) significatur Fructum afferunt in patientia.Luce. 8. Quare CHRISTVS,Luce. 21. ut praediximus ait In patientia uestra posside­bitis animas uestras, Non dominia, non luxus, non uoluptates ait, sed animas uestras.’ Et quid hoc est?Expo. quid est animas possi­dere nisi perfecte in omnibus uiuere, nec in secundis▪ rebus ex­tolli, nec in aduersis deijci: sed in omnibus equanimiter ac humi­liter deum laudare et gratias agere? Nam si molestis et acerbis ca­sibus, aut uerbis obstrepas aut facto recalcitres: imperfectae men­tis argumentum ostendis. Vis id exemplo scire?Argumētum pres [...] ̄ [...]e [...]āc [...] spiritus▪ Quomodo co­gnoscis uas ne plenū sit an uino uacuum? Certe si digito percus­sum resonet, uacuum intelligis: si uero sonitus ictui non respon­deat, plenum inuenis. Sic tu si tribulationū et aduersitatum tanq̄ attactu murmura, querelas, et blasphemias, ore polluto debla [...]e­res: te uino sanctispiritus uacuum approbas Sin humilis et pa­tiens inter omnia perseueres, gratia dei te plenum esse demonstras ‘Talis nan (que) patientia ex deo est et opus sanctispūs, sine qua nulla constat hūilitas, uirtutū oīm solidissima radix: de qua (sicut dixi­mus) Christus inquit Quicū (que) humiliauerit se sicut paruulus iste,Math. 18▪ hic maior erit in regno coelorū.’ Quo hūilior et deiectior fueris a­pud te, in corde tuo, in iudicio tuo: eo fies apud deū maior et subli­mior. Aufer hūilitatem indiuiduā patientiae comitem, et quāti re­liqua uirtus erit? Aufer hūilitatē et quae uirtus tāta, ut uera uirtus appellari mereat? Tolle humilitatem et uirtus ꝓ uicio reputabit, tolle hūilitatem et euanescit or̄o tua, non placet tua castitas, nō est tua eleemosyna grata: sed haec oīa ceu uitio corrupta tabescunt, tolle hūilitatē et oīs uirtus uitiū erit, affirmāte Bernardo. Nolis er­go superbire quisquis habitū religiosum induisti, noli caeteros ha­bere despectui, noli putare ꝙ sis futurus alijs in coelo superior, No [Page] li cartusiae, noli monasticae noli fraternae obseruationis, noli caete­rarū religionū noibus gloriari. Dico nan (que) tibi ꝙ deus iuste possit ob id quod cōmeruisti, te damnare Dico ꝙ sulcitare possit filios Abrahae de lapidibus istis in terra iacentibus, ꝙ possit monachos cartusienses, fr̄es obseruantes aut alioqui religiosos, ꝙ possit filios aeternae salutis de saecularibus istis ubilibet excitare. Habitus, habi­tus iste non facit monachū, sed uitae sanctitas: non sola professio, sed obseruatio regulae, non uerbosa deprecatio, sed uera religionis opera.Ioan. 8. Gloriabātur (alijs contēptis) suo noīe iudaei. Nos sumus filij Abrahae dicētes: quibus ita Christus respondit. ‘Si filij Abrahae estis opera abrahae facite. Sed uos ex patre diabolo estis, ideo ope­ra eius facitis. At restat tercius fructus paucis enarrandus uideli­cet K longanimitas, cuius haec est descriptio, Longanimitas est sta­bilitas K cum constantia perseuerandi in bono, et permanentia diui­na ac finalis in bono.Tulli. Vel (ut optime definit Tullius) perseuerātia quae [...]adem est longanimitas est circa bene consyde [...]ata stabilis et perpetua mansio.’ Cuius uis ut mani [...]estior et dilucidior este possit uti monet Euangelista Memores estote uxoris Loth.Luce. 17. Sed quare' memores illius esse iubemur?Gene. 19. Quia Loth egredienti de teria So­domorum praecoepit angelus ut non respiceret post tergū.Expo. Quod praeceptum ipso seruante, quoniam uxor eius uiolauit respi [...]iens post se, uersa est in statuam salis: hoc facto singni [...]icans, ꝙ bonū opus incipienti desistendum non sit, donec finis accedat Nam ut scribitur Nemo mittens manum ad aratrum et respiciens retro,Luce. 9.' aptus est regno dei. Memores igitur estote uxoris Loth, memētote supplicium eius quo uersa est in statuam salis. Cur in salem uersa? Nimirum ut sal ciborum condimentum est, sic hoc supplicium sa­pientiae cōdimentū esse debet poenitentibus ne recidiuent ad pec­cata pristina, ne delectationem pristinae male (que) actae uitae tene­ant,Salis pro­prietas. ne negligentes in opere dei sint. Sal sapidum est, acre est, ci­bum condit, temperat, carnes siccat, et a putrefactione defendit: quo nomine sapientam saepe significat, quae facit hominem intel­ligere et sapienter in omni re sibi prospicere, ne deo displiceat, ut [Page 86] sibi recte uiuat, et proximum non offendat: cui propterea dicitur Accipe sal sapientiae. Mementote ergo uxoris Loth.Glossa ordi­naria. Nam ut di­ctat 'Ordinaria Glossa Poena impij eruditio est iusti. Memineritis ut per eius exemplum mala declinetis et in bonis inceptis iugiter insistatis, neue negligētes sitis, aut diuinorum praecep [...]orum ob­liti, sed in dei obsequio perseuerantes. ‘Quoniam de perseuerante in bono scribit apostolus Multi in stadio cur [...]unt sed unus accipit brauium.’ Vnus iste perseuerans est,1. Corin. 9. quia frustra cursum uelociter instituit, qui priusq̄ ad metam perueniat desinit,Expo. frustra currit qui de uia cessat. Certissimos uos esse iubeo ꝙ nisi unus in orbe sal­uus erit,Sola ꝑseue­rantia coro­natur. solus unus de futura salute securus Multi quidem currūt sed unus accipit brauium. ‘Quis hic unus est, uide: quia scriptum est, Qui perseuerauerit us (que) in finem hic saluus erit.Math. 10. Quam ob rem iubetur in lege sub omni sacrificio, cū capite, et corpore,Leuiti. 3. cau­da simul offerri: quo nos ex hac figura discamus omnes uitae nostrae partes, principium uitae, mediam aetatem, et finem, per uirtutum exercitia deo consecrari debere.Grego. Nam Incassum bonum agitur si ante uitae terminum deseratur. Cui consentit illud Chrysostomi Tolle perseuerantiam et nullum obsequium habet meritū.Cryso. Quod exempla ꝑmulta docent, in primis Pauli et Iudae. Sanctus Pau­lus male coepit, seuissimus ecclesiae persecutor, sed bonum exitum habuit: qui postq̄ bonam uitam est ingressus▪ in eadam us (que) ad [...]i­nem perdurauit, sanctissimam (que) uitam consūmauit. ‘Contra, Iu­das apostolus optime coepit, sed in finem pessimum desijt, qui ꝓ­pterea cōdemnatus legitur.Apoca. 2. Dicit ergo scriptura Esto fidelis us (que) ad mortem, et dabo tibi coronam gloriae: quam nobis concedat omnipotēs deus qui trinus et unus uiuit per infinita saeculorū saecula.’ Amen.

❧ SERMO ❧ PRONVNCIATVS FERIA SEXTA Hebdomadae Quartae quadragesimalis coram regia maiestate.

Math. 21. REGNVM DEI DABITVR GENTI facienti fructus eius. ‘Euangelium quod in ho­dierno L sacrificio de more legitur ac cōcelebratur:L enarrat,Pietas soro­rū lazari erg [...] fr [...]trem. ut dum quidam Marthae frater et Mariae Magdalenes infirmabatur: hae sorores eius ipsi sanitatem expetentes, miserunt ad IESVM q dicerent ei Domine ecce quem amas infirmatur.Ioan. 11. ‘Nec mādabant nuncio uel renunciari uolebant ut ueniret, minime quidem igno­rantes quod Augustinus ait Sufficit amāti nunciare necessi [...]atem amici.Augus. Male quidem Lazarus habebat, grauiter aegrorabat, nimi­oq̄ infirmabatur et aelanguescens instabat morti.’ ‘Sic metuebant illae sorores, nec alia coniectura subibat, Quibus tamen ita Iesus responsum ibat Infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria dei, ut glorificetur [...]ilius dei per eam. Diligebat IESVS Laza­rum et sorores eius▪ ut quibus frequens hospes et familiaris erat: audita tamen hac illius infirmitate mansit ante biduum q̄ prouise­ret, mansit donec Lazarus expiraret, sepultus iaceret, ut sic mira­culum euidentius et luculentius appareret.’ ‘Prudenter mulieres illae pro salute fratris miserunt ad summum medicum, medicum illum de quo scribit Augustinus De coelo uenit magnus medicus,Augus. quia ubi (que) iacebat aegrotus. Vbi (que) dicit, quoniam in uniuerso mundo, in omni ferme mundi totius angulo languidi iacebant, infirmi sca­tebant et aegroti Morbi tam magni et multiplices, tam graues▪ purulenti sanie (que) repleti quo minus medicorum ullus in mūdo sa­nare ualuerit, sed solus ipse deus medicorum medicus et Chyrur­gorum summus:Luce. 6. de quo scribitur Omnis turba quaerebat eum tāgere,Expo. quia uirtus exibat de illo et sanabat omnes. Sanabat om­nes' [Page 87] per orbem uniuersum aegrotos ad se ueniētes et suppliciter pe­nitentes. Morbus quantumuis grauis, quantumuis sanie corru­ptus et inueteratus erat, ipse facillime curabat: curabat alioquin īcurabilem. ‘Quod solus homo nō ualuit: deus et homo quod ple­ne potuit ubi (que) praestitit. Non corporis solum sed et animi mor­bos sanat, sanat peccata.Luce. 5. Peccata uero quis remittit aut sanare po­test nisi solus deus?’ Sciebant autem cordatissimae mulieres cor­pus ab eo facile sanandum qui tam potenter sanat animam, non dubitabant ab eo sanitatem impetrandam qui se fratrem (que) suum tam charos habebat: certo sperabant ei petitionem suam exaudi­tum iri quem toties hospicio susceperant, quem toties fessum leua­uerant, famelico sitienti (que) pastum at (que) potum liberaliter erogarāt, quem in omni necessitatis articulo iuuerāt, quem recrearāt et sem­per in omnibus humanissime tractarant. ‘Certe quarto deinceps die quo secum deliberarat eundum, discipulis suis ait IESVS Eamus in Iudaeam iterum. Cui discipuli non immemores iudaicae simultatis et implacabilis aduersus eum inuidētiae,Ioan. 11. ne (que) solum do­mino, sed etiam sibi metuentes, respondebant ut dehortarētur ab hoc regressu Domine nunc quaerebaunt te Iudaei lapidare, et iterū uadis illuc?’ Tam manifesto periculo temet obijcis? Per imbecil­litatem abhorrentes a morte, ut qui noudum a spiritusancto cor­roborati fuerant hoc dicebāt, humanum erga IESVM cōmon­strantes affectum. Iesus autem consolaturus hos formidolosos, 'hoc uelut enigmate discutit formidinem Nonne duodecim sunt horae diei?Ibidem. Quo subsignificat nihil hijs timendum esse qui Christo cohaeserunt, cum sit ille dies et uera lux mundi.Expo. Nox habet inanes formidines: quas dies expellit.Christus me­detur timori discipulorū. Nam dies efficit ut quis uidens euitet offendicula, quando quisquis ambulat in nocte statim im­pingit, eo ꝙ luce careat. Iam Christus se diem indicans, admonet discipulos nihil esse periculi, q̄ diu preuius ipse luceat eis, et sequā ­tur illi ductum eius, cuius luci non praeire debeant sed subsequi. Monet etiam ut nō nimium haererent opinioni sue, quoniam om­nium rerum uicissitudo est, et tempus aliquando mutat uolunta­tem [Page] At res quocun (que) uerteret, monet non esse metuendū hijs qui se ducem haberent, et praeuiā lucem diei sequerentur. Nam si quis ambulet in die, non offendit inquit. Si quis ambulet in uia Chisti, si pie, si sancte, iuste (que) uitam agat: non est ut usq̄ sibi timeat, In­noxia uita facit esse securum: facit ut non iufortunium, aduersita­tem,Sapi. 4. aegritudinem: nō inijmicicias, sed ne (que) mortem extimeas Iu­stus en [...] si morte preoccupatus fuerit, in refrigerio erit. ‘Postq̄ hijs M uerbis apostolorum formidinem mitigarat causā profectionis a­perit M inquiens Lazarus amicus noster dormit. Quod declarans Euangelista subinfert Hoc dixit de morte eius.Ioan. 11. Iesus autem addit Vado ut a somno excitem eum.Expo. Maluit dormientem q̄ mortuum dicere, qui iuxta morem sacrae Scripturae spem resurrectionis osten­dit.’ Nam potius istiusmodi mors somnus q̄ mors appellatur, et uerius dormientes q̄ mortui dicuntur qui reuicturi quiescunt in se­pulchris Et Christo facilius erat ad uitam reuocare mortuum, q̄ unicuiuis nostrū excitare dormiētem. Sed opinantibus discipulis ꝙ de sola do [...]mitione sentiret, ut intelligerent etiam nihil occultū esse quod ipsum latere possit, aperte subdit Lazarus mortuus est. Verum quia responderat hijs qui nunciabant aegrotasse Lazarum, morbum non esse mortiferum: sed ideo tantum euenisse ut gloria dei manifestaretur in illo, iam ut discipulos in fide corroboret sub­dens ait Gaudeo propter uos ut credatis, quoniam non eram ibi.' Gaudeo ꝙ non adfuerim dum aegrotabat ac moriebatur amiscus, id (que) uestri causa: ut fiducia uestra quam adhuc habetis infirmam, euidenti miraculo confirmetur, Si (Christo praesente) reualuisset ae­grotus, si sororibus intercedentibus recens defunctum excitasset: casui forsan attribueretur et arti, calūniosi Pharisaei causarentur nō mortem sed stuporem et extasim esse Quoniā plus semel accidere uidemus, ut aliquot horas consopita corpora reuiuiscant. Iam cū spectata certa (que) mors fuerit, ualidius erit argumentum ad fidem faciendam. Quam ob rem eamus ad eum inquit, Caeteris autem discipulis moestis ac solicitis ꝙ esset rursus proficiscendum Hiero­solymam aut Bethaniam ei uicinam, unde tam grande periculum [Page 88] immineret: non audentibus tamen iussum domini detrectare, uel tam grauem ac piam itineris causam refellere: ‘Thomas qui Di­dymus (hoc est gemellus) appellatur, audita morte cum sui tum CHRISTI ipsius amici, dicit Eamus et nos,Expo. et moriamur cum ipso.’ Verus christi discipulus non uult ab eo separari,Quā [...]s fides veri amici. etiamsi morituro: fidelis amicus cum amico commori non recusat. At o qualis et q̄ uerus amicus iste? quantus ac q̄ syncerus amor illius qui cum amico pariter uiuere, mori (que) desyderat? Pernoscite per­noscite uos auditores hanc dilectionem, et quid in ea uobis prae­sertim 'annotandum, intelligite. Eamus (inquit) et moriamur cū eo. Quidnam est hoc, cum eo moriamur? Nonne sic dicere uide­tur. Prouisamus qualiter amicus noster agat animam, at (que) in eius morte discamus et ipsi mori? Mortales enim sumus, ne (que) mor­tem euadere possumus, utcū (que) mortis horam et moriendi tempus ignoramus. Visamus ita (que) mortem eius, et per eam bene mori condiscamus. Nihil, nihil in humanis homini tam necessarium, [...] necessari [...] sit visere mo­ [...]ientem. q̄ per morientem mori discere: q̄ sic uidere languentem, in extre­mis angoribus decubantē, in ipso mortis ac uitae medio certamine conflictatum: q̄ uidere quomodo tunc natiua facies corporis eua­nescit, habitudo uultus immutatur, color alienatur: qualiter acies oculorum hebetatur, aurium officium impeditur, lingua distrin­gitur et omnium sensuū at (que) uirium corporis habilitas aufertur: qualiter oēs partes et commoditates corporis sensim extinguntur: nihil utilius, nihil utilius q̄ expirantem uidere, q̄ defuncti corpus intueri. Quoniam ita quis allicitur ad se consyderandū, ad ipsam sui noticiam, ad cognitionē suae fragilitatis et miseriae: ad memo­riam sui finis, ad cōtemplationem dei, ad dei timorem, amorem, imitationem, at (que) obseruantiam: ad desyderium eternae salutis, N penae (que) perpetuae formidinem. Eamus ergo et moriamur cū eo. N Sed dicet mihi iunior aliquis et rerum imperitior,Liberos s [...] ­diis ei ar [...]bꝰ tradunt parē tes: nō vt vi­uere solū sed & mori discāt. Essemus certe q̄ stultissimi si uel mori, uel mori discere cupiamꝰ. Quis adeo desipit ut mori disceret, si uiuendi uiam addiscere possit?’ Parentes ita (que) nostri nos, alios alijs disciplinis, uni aut alteri nos arti tradiderūt: [Page] qua gratia precor? an ut mori? non, sed uiuere perdisceremus. Multi liberos ad regale [...]amulitium, magnatum obsequium, ad istiusmodi seruitium intromittunt: sed quam ob rem aliam q̄ ut uiuere non mori discant? ut laute splendide (que) uiuendi uiam at (que) artem inueniant: non turpiter, non humiliter, aut insuauiter omne tempus absumant, quandam mortis imaginem in uita praese [...]e­rentes? Nonnulli studia iuris, alij multi studia medecinae sectātur, an aliud instituentes q̄ ut rem suam actitantes honeste, salubriter, et copiose degant: non arcte modice (que) uiuendo uiam mortis affec­tent, aut mori discant? Medicina seruit uitae curandae, iura quietā ­dae: de morte non meminit ars alterutra. Ast ego dico uobis ꝙ pa­rentes me mei miserint Oxoniam, ad Achademiā, tradendum stu­dio mortis addiscendae. Sed hoc facilius dici q̄ persuaderi potest, si non lucidius explicem quod dico. Expectatis [...]orsan ut quod di­co probem. Certe traditus eram a parentibus bonae sanae (que) do­ctrinae, scientiae salutari, studio uirtutum, disciplinae legis dei: per quam bene, per quam pure, studiose (que) uiuerem et alios itidem e­doc [...]rem [...]cio nan (que) piorum parentum hanc uoluntatem, hoc uo­tum exti [...]isse) sed, sed qui studiose probe (que) uixerit: mori discit, ma­le mori nequit Disces bene mori si didiceris bene uiuere, sicut ait' Augustinus.August. Iam studijs applicatus, si (quod conari debeo) stu­diose uiuam: fit insequenter ut bene mori di [...]cam. Quoniam a­ctionis studiose mors istiusmodi finis est,Phūs. et sinis ut est executi­one postrema, sic manet in intentione prima ut affirmat philoso­phus. Quare non male dico, qui liberalibus et sanctis disciplinis addictus, e quibus studiosas omnes actiones elicimus: me literis ad discendum mori traditum affirmo. Precipua mihi causa disci­plinae bene mori, de qua uitae totius institutio paritur, ut īde mors eadē foelicissima succeda [...] deni (que),August. ‘Nec potest male mori (teste eo­dem Augustino) qui bene uixerit. Huic dicto sic obstabit aliquis Pleri (que) iustorū naufragio perierūt, plures gladio, multi a latro­nibus occisi, a bestijs alij laniati, sicut de multis Martyribus ī ffrā ­cia tradit Hystoria Scolastica,Historia sco­lastica. de multis alibi:’ inter quos quorun­dam [Page 89] corpo [...]a canibus abiecta, multorum carnes a fe [...]is deuoratae, quorundam ossa cremata, proiecti cineres in uentos, in flumina. Vitam horū quis negabit optimam? Mortem tamen istiusmodi nunquid bonam arbiuabitur [...] Quisquis intuetur hoc modo mo­rientes, male mori [...]ulgo pu [...]abit. Verum absit haec opinio. Cae­terum geminos hic oculos consuli uideo, Carnis et fidei.Geminus oculus. Iam in­terroga [...]arnis oculos, et ipsi dicent istos male mori: ‘Sin oculos fidei rog [...]s, ipsi dicent Non potest male mori qui bene uixerit. Dicit ita (que) Thomas Apostolus, et nos cum eo dicamus.’ ‘Eamus et morian [...]ur cum eo: cum Lazaro, cū quocun (que) moriente Discamus et nos eo uiso, praeparare nosmetipsos ad moriendum. Cum ue­nisset autem Iesus in lo [...]: inuenit eum quattuor iam dies in mo­numento habentem. Martha soror eius ut audiuit uenisse Iesum, occurrens illi dixit Domine si fuisses hic: frater meus non [...]uisset mortuus, nempe qui morbum istum uel facili dicto depulisses.’ 'Iesus ut illius fiduciam confirmaret, adiecit Resurget frater tuus. ‘Illa iam tota resurrectioni fratris intenta, plena bonae spei domum properat, et sorori clam seuocatae, rem laetam in aurem insusurrat Magister adest et accersit te. Maria simulat (que) sciuit aduenisse do­minū, humiliter ac suppliciter adiens etiam ait Domine si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus.’ Videns Iesus eā plorantem et iudaeos qui uenerant cum ea, infremuit spiritu dicens Vbi posu­istis 'eum? Dicunt ei Domine ueni et uide. Dixit ipse Tollite la­pidem. Respondit Martha Domine, quid agis? quid grauiolen­tiam 'suscitas? an cadauer attinges ꝙ in faetorem ematurijt? Iam foetet, quatriduanus est. ‘Iesus uero lachrimatus▪ uoce magna cla­mauit. Lazare, Lazare uen [...] foras Et statim prodijt qui fuerat mortuus.’ Multi qui uiderant quae fecit Iesus, crediderunt in eum. Quorsum haec tam longa narratio, nisi ut hodiernae lectioni euan­gelij aliquantulum pro uirili satisfaceremus? Iam ut promissi tra­ctatus O quod restat exequamur, tres alias sanctispiritus uirtutes ex O Apostolo prosequamur. Sunt he Bonitas, Benignitas,Diuisio. S. Tho. et Mansue­tudo. 'Bonitas (authore diuo Thoma) uirtus est quae perficit ho­minem [Page] in corde, per rectam et bonam uoluntatem. Bopitas est quaedam rectitudo, quaedam dulcedo animi et delectatio uolūta­tis ad bene operandum. Et ista delectatio gaudium est, de quo iam diximus Nam gaudium est delectatio purae conscienti [...]. Bonitas uero (de qua iam agimus) est interna delectatio▪ et deli­berata uoluntas seu determinata bene operandi. Si caeteras ho­mo potentias animae promptas at (que) bonas, si bonam memoriam et foelicem intellectum habeat: nisi bona quo (que) uoluntas accedat, quam usus bonus et idoneus omnium rerum consequitur, haud­quaq̄ homo bonus existimabitur. Bonitas enim aut esse bonum perfectionem quandam includit, et quid modo perfectum deno­minat.Perfectio duplex. Ast ea perfectio rei duplex est, Naturalis et spiritualis. Prior, est ipsum esse rei, Perfectum hoc modo dicimus hominem quem partium suarū integritas, statura, cuncta (que) liniamenta cor­poris, et animae pulchritudo condecorant, accedentibus et corpo­ris et animi dotibus ac habitibus: cuiusmodi sunt corporis agili­tas, uires, fortitudo, uenustas: animi sapientia, sagacitas, ars, et uirtus. Sic praeditus homo plene perfectus adhuc non est, si spi­ritualem perfectionem non adiūxerit, non est alioqui ex omni ꝑ­te perfectus.S Tho. ad Gala. Illa posterior perfectio rei, est eius operatio. Siqui­dem operatio rei facit plenam perfectionem rei, et illud dicitur ꝑ­fectum quod pertingit ad perfectam sui operationem. ‘Et est haec perfectio sicut absolutior, ita priore praestantior at (que) melior. Enī ­uero queuis arbor radicem, truncum et ramos habens, quodam­tenus est perfecta: sed perfectior tamen ubi quam prius accepit fructificandi uim, aperte demonstrat, fructus aedens.’ Illa nan (que) fructificatio est arboris perfectio.Homo est arbor euersa. Nimirū homo est arbor euer­sa, cui pro radice caput est, pro trunco corpus, pro ramis brachia, tibie, pedes, et digiti: fructus opera sunt, quae quisquis abunde perficit, homo uere perfectus inde iudicatur, et est. Non quali­acun (que) corporis ornamenta, non quecun (que) naturae dona, non ip­sa liniamenta, non habitus omnifarij, perfectum ostendunt ho­minē: si non actus ipse fructifaciendi subintret et operatio studio­sa [Page 90] procedat. Quando quis perfectae operatur pro perfecto habe­tur: actio iugis et continua prosecutio uirtutis, efficiūt hominem 'perfectum. Habitus non facit monachum, non gestus,Habitꝰ nō facit monachū. non fa­cies, non ceremonia, nō ulla species externa: sed sola pietas, et ue­ra prompta (que) pij cultus executio. Non si monastico uestimento tegar, intra septum me contineam, religiosa cuculla ueler: non si ī ­cedam, uigilem, dormiam, studeam, comedam, abstineam uti re­ligiosus: non si castitatis, obedientiae, et paupertatis dem fidem ut religiosus, continuo religiosus ero: nisi fidelis, nisi inops, ca­stus et obediens, in tota uita uere perseuerem: nisi plenariam nor­mam religionis obseruem, et opus istud supererogationis religio­so debitum semper adimpleam. Si sic faciam si sic, et iugiter hoc pacto me geram, uere perfectae (que) sim religiosus. Ita (que) perfectus est homo quisquis in ea uocatione qua uocatus est, se dignam suo (que) statui semper accomodam operationem ostendit: et is homo bonus est, in eo uirtus haec (de qua loquimur) bonitas inest. Sic ego, sic tu, sic ille, sic quilibet est bonus aut perfectus quem bona uoluntas inducit et opus bonum: ne (que) bonus aut esse aut uere di­ci poterit, si non habeat hanc uoluntatem bene operandi: uolun­tas denominat hominem ut uel bonus uel malus appellari debeat, uoluntas bona bonum, et mala malum efficit.Ab intēcione iudicat homo Deus opus huma­num ab hac uoluntate ponderat, ab hac intentione denominat: ut talis apud eum sit operator et eius opus tale: qualis interna uo­luntas et ipsius intentio fuerit. Homo uoluntatem ac intenrionē ex opere discernit et denominat: qui per bonum opus uolūtatem bonam, per malum opus uirum esse malum iudicat. Sed hic saepe P fallitur et toto coelo deerrat, qui libere uoluntatis technas haud in­ternoscit. P Potest enim bonum opus edere mala uoluntas, et bona malum. ‘Qui male uult, pretendit bonum: et malū saepissime dis­simulat.Bernar. Igitur (ut inquit mellifluus Bernardus) apud homines cor ex uerbis, sed apud deum uerba ex corde pēsantur.Regū. 16. Homo ui­det ea quae patent: deus autem intuetur cor. Quare qui uidet in­tus et in corde, facta solum externa uidentibus inquit Nolite iu­dicare [Page] secundum faciem: sed iustum iudicium iudicate. Iustū iu­dicium, dei est: qui dum cor intuetur falli non potest: CHRIS­TI est, cui datum est omne iudicium: caeteri quilibet incerti sunt et errare labi (que) solent, quos ipsa uoluntas humana fugit.’ ‘Ista uo­luntas (eodem Bernardo teste) est origo omnis boni et mali,Bernar. ca­put et principium omnis operis in homine, sicut radix in arbore.’ E uoluntate uirtus hominis sicut arboris e radice surgit, Proueni­unt e radice truncus, frondes, rami, gemme, flores, proueniunt et folia: quibus nisi fructus deni (que) succedant, est arbor inutilis. Sic e uoluntate multa ueniunt, quibus si non addantur opera cum cir­cunstantijs eorundem, manet imperfectus homo. Nec arbor est perfecta quae ramos solum et folia profert: et erit homo perfectus propter sua uerba, propter sola cogitata si non operando fructum adijciat? ‘Maledixit CHRISTVS infrugifere ficui, quae sola folia produxerat: ut hinc discas uoluntatem sine opere non sufficere, illinc opus sine recta uoluntate non probari.’ Manat ex amaro sti­pite fructus amarior, e dulci dulcis: que madmodum e mala uolū ­tate malum, et ex intentione bona bonum opus oritur. Genere tamen arbor acerba si suauiori mixta uel insita fuerit, mutat ama­ritudinem: sicut intentio mala si deposita bene ue conmutata fue­rit, ad bonum opus aspirat. ‘Alioqui uerissimū semper erit quod etiam Christus ait Non potest arbor mala bonos fructus [...]acere,Luce. 6. sicut ne (que) bona malos.Augus. Vnde secundum Augustinū uoluntas aut intentio dat operibus meritum siue culpam▪ Homo uero qui non producit e bona uoluntate bonum opus, tanq̄ arbor est de qua Christus ait Arbor quae non facit fructum bonum,Luce. 6. excidetur et in ignē mittetur.Uarietas in­ [...]e [...]cionis va­riat effectum. Si quis uelit, manifeste uidere poterit ex ipsa Christi proditione cardinē actionis humane in intentionis uolūtate uerti.’ CHRISTVS a patre traditus, a se ipso traditus, et a Iuda pro­ditore traditus erat. ‘Pater filium mundo tradidit et Iudaeis ut pro populo moreretur:Roma. 8. quia proprio filio non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illū sicut inquit Apostolus.Gala. 2. Et idem Apostolus Qui dilexit me seipsū tradidit ꝓ me.Ephe. 5. Iterū ad Ephesios, Christus [Page 91] dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea, sponte seipsum tradiderit hostilibus insidijs, ultro patibulum ascenderit, et mortem uolens oppetierit: nemo dubitabit qui lamentabile crucifigendi tempus ad memoriam reuocabit.’ Prenotā sibi passionem et pres­titutam, oratio plane demonstrat quam fudit in monte: quando terror occursantis animo passionis, sanguineas e facie guttas ex­pressit. ‘Quo tempore discipulis etiam indicauit ꝙ tra [...]endus [...]ij­micis et cruci [...]igendus esset pro salute mortalium: quos ꝙ [...]orn [...] ­entes inuenerit, sic illos hostes inuaderent ita submonuit Non potuistis una hora uigilare mecum?Math. 26. Ecce appropinquabit hora et [...]i­lius hominis tradetur.’ Surgite, eamus, Eamus obuiam ei qui me tradet. ‘Vt (que) manifestissima res esset ꝙ scipsum traditurus esset, sese incurrentibus offerens dixit Quem quaeritis▪ Respondenti­bus, Iesum Nazareuum: ait, Ego sum.’ Quod ubi dixisset, illi tā ­ (que) mortui corruerunt in terram, non ualentes resurgere donec ipse permitteret. Iam se subducere poterat a prostiatis et occultaie, [...]ed noluit: sed et surgere et iterum insurgere tolerauit. ‘Denuo requi­rentibus insit Quem quaeritis? et subdentibus Iesum Nazarenum, addit Nonne dixi uobis ꝙ ego sum? Ego sum illae Iesus quem ad mortem quem ad crucem quaeritis.’ Ergo si me quaeritis: sinite hos abire. En quemadmodum ultro se tradideri [...] in manus aduersari­orum. Ita (que) si pater filium et filius seipsum ita tradiderit: quid his amplius fecisse Iudam arbitrabimur? Nam et hic Christum prodi­dit, 'inquiens Iudeis Quid uultis mihi dare,Math. 26. et ego eum tradam uobis? Hic in eodem facto patrem, filium, et Ischariotem depre­hendimus: an eodem modo reos? Non ferunt id aures christia­nae. Immo patrem benedicimus et glorificamus, filium benedici­mus et predicamus: et detestamur Iudam proditorem. Quid hoc facit, nisi ꝙ hic uoluntas et intentio, non operis ymago sola pon­deretur? ‘In patre filio (que) (sicut Augustinus ait) benedicimus cha­ritatem:Augus. detestamur iniquitatem in Iuda proditore. Quicquid pater fecit, quicquid filius, ex mera charitate processit:’ pater salu­tem nostram per filium operari uoluit, filius mortem in cruce pronobis [Page] nobis ipse tulit: pater praecium ordinauit quod filius pro nobis ī ­pen [...]it, sic patri reconciliati sumus, a filio redempti. Iudas autem multo saecus, pro uendito domino temporale praecium appetebat. Optima patris uoluntas, foelicissima intentio silij: sed Iudae per­uer [...]a quidem et maliciosa. ‘Idem factum in patre bonum, opti­mum in filio, et abhominandum in Iuda: quoniam Intentio et uoluntas operi nomen imponit. aut bonum aut malū, ut affirmat Ambros.Ambros. Mala mens, malus animus, mala uolūtas et intentio sae­pe Q sola tanti est:Uoluntas qn̄ pro facto re­putatur et qn̄ non. q̄ si opus etiam ipsum adiungas, saepe (que) uolun­tas Q pro facto reputatur. ‘De cuiu [...]modi sic Hieronymus affirmat Licet gladio non occidas uoluntate tamen interficis Tante uir­tutis est uoluntas,Hierony. hanc deus imprimis aduertit: qui magis affe­ctum q̄ effectum cōsyderat, ne (que) tam quid fiat q̄ quo animo, qua ue uoluntate fiat attendit.’ ‘Sed quod Augustinus ait Volūtatem pro opere reputari,Augus. potest multis modis accipi. Vel sentit de uo­luntate in opere bono, uel malo.’ Voluntas qua quis affectare bo­num potest et non exequi: tempus aut praeteritum, praesens, aut futurum respicit. Si praeteritum aut futurum respiciat: non repu­tatur uoluntas pro opere.Uoluntas et velleitas dif­ferunt. Nam si me ieiunasse uelim, aut eleemo synas erogasse, non continuo ieiunij uel misericordiae meritum in­ueniam apud deum, nec illiusmodi uoluntas habenda pro facto: at ne (que) uoluntas, sed quaedam potius uelleitas (si sic loqui liceret) dicenda foret. Accidit ista uelleitas quoties hoc aut illud me face­re uoluisse dico, si scissem: si scissem (inq̄) si scissem, hoc et illud egissem, si quod nunc cogito perrescissem, ieiunium hoc quadrage­simale obseruare, et synceriter orare uoluissem. Et haec ipsa sic e­uaritata cogitatio, proprio nomine uelleitas et non uoluntas ap­pellatur. Si (que) proponam abhinc ad mensem ieiunare, si praecogi­tem eleemosynas erogare, q̄q̄ hoc propositum, haec uoluntaria pi­a (que) praecogitatio non uacat suo merito: non perinde tamen est ac­si opus ipsum adijciam. Si tempus sit praesens: aut ea uoluntas impleri potest, aut non potest. Si possit, et neglectim aut incu­riose praetergrediar: nihil inde mereor. Eleemosynas dandi uo­luntatem [Page 92] habens, cupiditate tamen aut incuria retractus: haud a deo praemium indipiscar. Voluntas orandi, quam pigritia deti­net: non est efficax: uoluntas benefaciendi quam negligentia uel turpis obliuio praepedit, non habetur pro opere. ‘Necesse est ne­cesse, sequatur effectus si meritum inde expectetur Non satis est bene uelle nisi studias bene facere.Ambrosiꝰ. dist. 8 6. non satis. Non sufficit sola uoluntas non sufficit boua uoluntas cum adest facultas ut asserit Augustinus.Augus. Huiuscemodi quasi uoluntas et non uoluntas est: quemadmodū 'sonat illud in Prouerbijs Vult et non uult piger, Minuta, leuis, et in efficax est uoluntas isthaec.Proue. 13. Verum si quis uoluntatem habeat destinatam at (que) fixam, quam sola rei difficultas aut necessitas a fa­cto retētat: meretur nihilominus, poenam euitat, et praemium as­sequitur: et haec uoluutas pro facto reputatur, quamuis si factum adiungas, praemij quantitatem augeas, et eo poenam amplius e­uadas. Voluntas autem in malum auersa: uel plane deliberauit, uel adhuc incerta manet et non deliberata, cum rationis assensus non accesserit. ‘Hoc posteriori modo pro facto nō habetur Quo­niam ut Augustinus ait Primi motus non sunt in potestate nostra nec quibus uisis tangamur.Augus. ‘Mens humana tam ymaginando ca­piendo (que) ferox est et tam bonas q̄ malas cogitationes admittit, di­abolus ad manū paratissimus solum malas insidiose suggerit, mū ­dus saepissime malignas raro probas obtrudit, caro simili dolo cō ­tra salutem hominis elaborat: ut homo quidem ipse nisi fortiorem et ualde strenuum se prebeat, cum bonis malas, et sepe multo plus malarum q̄ bonarum cogitationum hauriat.Grego. Caeterum non est co­gitatio tam praua quae polluat mentem si ratio non consenserit ait Gregorius.Augus. Cogitatio quautumuis pessima tibi uenit in mentem si non descendens inhereat,Tentaciones aliquando nō nocent sed iuuaut. sed ingredienti ratio statim contradi­cat, repugnet et expellere cōtendat: deus idcirco te commendabit, et tanto plus tibi tribuet q̄ si resistendi causa non forit. ‘Sic enim te promereri uoluit quando praemonuit Fili accedens ad seruitutem dei sta et praepara animam tuam ad tentationem, sic te tentat ut probet, sic te probet ut coronet.’ Sin cogitatio talis diu manens [Page] in pectus alte descendat, sensus oblectando recipiendo (que) decipit, et rationem excaecando molestat. Frequentes hae tentationes ni­hil obsunt dummodo ratio non admittat.Grego. ‘Tentationes uero cō ­tra [...]idem non sunt curandae: quia non nocent dum displiceāt au­thore Gregorio.’ Priore modo siue uoluntas praeteritum tempus respicit quando malum perpetrasse non poenitet, siue futurū cum peccatum cōmittere proponat, siue praesens quae destinatur ad sce­lus, pro facto sane reputatur: sic ut pro peccato capitali, poenam fubitura sit aeternam quamuis non consequat effectus, qui tamen si subsequatur, poena tanto grauior simul accedet. ‘Deus autem cor interrogat et non manum, ut ibi manifestat Qui uiderit mu­lierem ad concupiscendum eam:Math. 5. maechatus est in corde suo, Vo­luntate fit maechus, per quam poenam meretur aeternam: sed non adeo magnam q̄ si superaddatur actus impudicus.’ Videtis quoadus (que) laedat haec morosa (quod dicunt) cogitatio: sed nimioq̄ R durum estimatis hoc arbitrium, ut eatenus sola uoluntas abeat.R Vel hoc exemplo perdiscatis q̄ conueniat. Lupus ad ouile subīde uenit rapiendis inhians ouiculis, Si uigilantia pastorum canum (que) latratu uertatur: an ideo non lupus noxius et rapax erit quia non interimit? Satis est ad noxae querelam ut deuoraret aduenisse. Fur noctu ueniens ut perfossa uel effracta domo furetur, si diligē ­tia custodum procul inde pellatur anteaq̄ aliquid abstulerit, furti nihilominus alligabitur, et ob furandi solam uoluntatem morte condemnabitur. Idem in deo consyderemus ordinatissime factū iri. Voluntas nostra seu bona siue mala nos apud deum liberat aut accusat:Uoluntas bona triplici modo pensatur. bona iustificat, mala condemnat. Voluntas haec bo­na triplice mensura trutinatur. ‘Ex posse nostro, ex nostro nosse, uelle (que) diuino. Si quod opis est nostrae, fideliter impleamus: si uoluntas prompta est,2. Cor. 8. secundum id quod habet accepta est, uti Paulus affirmat.’ Sed multi dum uelle simulant: posse suum dis­simulant. Cupimus (inquiunt) multa bona facere, quae per in­opiam non ualemus: optamus praeclara, sed uires non suppetūt: per opera pietatis ad coeli gloriam aspiramus, sed conatus hos nostra [Page 93] paupertas intercludit. Sic causantur inopiam qui ditiotes sūt q̄ uideri uolunt, multo plus habent quod impendant q̄ impendere dignantur: ueritatem tanq̄ nube contegentes excusationem quae­runt in peccatis. Quotus enim quis (que) est qui quod possit faciat in hijs quae spectant ad deum? ‘Curios simulant (ut canit Ethnicus poeta) Bachanalia uiuunt. Verum qui inspector est cordis,Iuuenalis Pro. 24. ipse intelligit.’ Si quo benefiat alijs habeas, fac omnino benefacias: si quod des, proter et eroga, citra (que) fucū quicquid facis effice. Si nō habeas, deo syncera uoluntss sufficit. Pauper in archa sed uolun­tate diues, ipsi deo satisfacis. Non tam archa q̄ animus te diuitem ostendat: si donet animus, etiam manu uacua, liberalis et miseri­cors esse comprobaris. An nihil aut parum est habere bonā uo­luntatem? Immo totum est, ubi facultas ipsa deest. ‘Vt certo sci­as, audi nato domino uel clamātes angelos Gloria in excel [...]is deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis.’ Quid iustis,Luce. 2. quid li­beralibus et pijs actionibus tuis aliud intendis: q̄ ut deo gratus,Expo. coeli gloriam tandem obtineas? Atqui uoluntatem bonam habē ­tibus pax et aeterna requies, quae eadem est gloria coelestis hic aꝑ­te promittitur Pax hominibus bonae uoluntatis. Vides q̄ exiguo regnum coelorū emitur,Quali precio celū cōparat. ne (que) potes dicere Non habeo unde pos­sim emere regnum coelorum. Non est non est eius loci possessio cuiusmodi mundanorum esse solet. In mundo chare domus emi­tur, periculose tenetur, et cito surripitur: locus ille patet omnibus, quibuslibet est expositus, uolentibus haud negatur: et semel acq­situs securissime suauissime (que) seruatur. Non potes fūdos hic aut aedes comparare nisi sedecim, uiginti, aut uiginti quattuor anno­rum prouentus, aequali precio depēdas: coelum uolenti multo mi­noris, plerun (que) gratis impendit. Tanti coelum ualet quanti es tu. Non plusq̄ habes, nec id totum exigetur. Quantillum habes, sufficiet ad emendum coelum. ‘Zacheo suffecit dimidium bonorū cum esset diues. Sic enim inquiens Ecce dimidium bonorum meorum do pauperibus, acceptus est CHRISTO:Luce. 19. qui domū illius ingressus, suam illi possessionem hoc est coelestem est elargi­tus.’ [Page] Suffecit discipulis id quod habebant, qui cum uere dicerent Ecce nos relinquimus omnia et secuti sumus te:Expo. aelecti suut a Chri­sto.' Sed quid ipsi reliquerunt, qui tam pauperes erant? Reliquerunt certe, reliquerunt omnia. Reliquerunt patres, matres, naui­culas, rhetia, hamos, piscatorias lineas, cordulas, machinamenta et artis suae omnia instrumenta: quibus uictū queritabant. An haec omnia quae relicta sunt? Reliquerunt omnem mundi substā ­tiam ad quam laborando peruenire poterant, reliquerūt uolunta­tem suam et CHRISTVM secuti sūt. Paupercule uidue suffe­cere minuta duo: quae cum misisset in Gazophylatium▪ quidnam Christus aiebat,Luce. 21.? nonne ꝙ ipsa plus omnibus miserit? ‘Caeteri de abundantia sua miserunt: haec autem totum quod habuit mi­sit, sic regnum emptura dei.’ Quid in hijs omnibus, quid in hac S muliere potissime CHRISTVS pōderauit? An rem oblatam S Non plane, sed uoluntatem offerentis. Immo quod plus est, di­co. ‘Calix aquae frigide quae duobus minutis multo uilior est, mer­cedem tamen istam inuenit apud CHRISTVM qui dicit Qui dederit uni ex minimis meis calicem aquae frigidae tantū,Math. 10 non ꝑdet mercedē suam,Expo. Non perdet sed recipiet in regno dei Ne (que) calidā sed frigidam inquit aquam.’ Nam fieri potest ut lignū aut ignem habere nequaeas quo califacias: nusq̄ fere fit quin frigidam inue­nias. Vel si non ipsa contingat, si nihil possis: tantum ut uelis ex­igit. Quid aqua frigida uilius aut cōmunius? Tamen illa facilior et paratior est sola uoluntas: quae si non defuerit, erit id uerissimū quod Angeli canendo confitentur In terra pax hominibus bonae' uoluntatis.Luce. 2. A nihil habente deus nihil expectat: uoluntatem ab omnibus ubi (que) po [...]ulat, quia bona uoluntas nemini nisi uolenti deesse potest. Instanter igitur operare, quicquid manus tua po­test:' in caeteris uoluntatem adhibe non fucatam, et uir bonus eris deo (que) placebis. Ista profacto uoluntas habetur, ista factum red­dit acceptum, hac homo sicut temone nauicula gubernatur: haec ducit et reducit, ducit ad portum aeternae gloriae: haec optima, cha­ [...]issima: haec uilissima q̄uando quaeris, praeciosissima quando pos­sides: [Page 94] haec sufficientissima, quae si caetera deficiant sola satisfacit. Metieris ita (que) uoluntatem e scire tuo tua (que) notitia, quia quodam­tenus excusat ignorātia. ‘Quae scis esse bona, facere uelis oportet:2. et quae mala declines▪ Bonum scienti et non facienti, peccatum est illi Iacobus ait, Et Eusngelista Qui scit uoluntatem domini sui et non facit uapulabit plagis multis.Iacob. 4. Multo nan (que) maius est pec­catum [...]i quis sciat q̄ si ne [...]ciret.Luce. Q̄q̄ ignorantia peccatum omni­no non excusat. Caeterum quod omittitur, aut est bonum neces­sitatis et cuiusmodi factum oportuit, cuius omissio mortale peccatum ingenerat: Aut bonum supererogationis est unde ueniale so­lum oritur, aliquando nullum. Sed de ignorātia uidendum alias abundantius.3. ‘Metienda deni (que) bona uoluntas secundum uelle diuinum: ut quae deus fieri uelit, et nos eadem uelimus:Uoluntas nostra diuine coaptand [...]. quae pro­hibet, omnino respuamus: ut imitationem CHRISTI nobis ita proponamus, sicut Apostolum fecisse legimus,Gala. 2. qui dicit Viuo ego, iam non ego: uiuit in me CHRISTVS.’ Quanta uolun­tas huius, q̄ integra, q̄ syncera? sed tam ita (que) magnam oportet tuam esse: si uere bonus, et esse et dici uelis. Quicun (que) uolunta­tem suam diuinae coaptat, qui sic bene pie (que) uoluntatem (uti dixi­mus) ordinat et iustituit: fructum sanctispiritus qui bonitas ap­pellatur possidet. Talis coordinatio uoluntatis, hominem bonū efficit: per quam sit CHRISTI cultor amantissimus et paratis­simus oppugnatur diaboli: per quam uirtutes amat, odit uicia: q pro uirtutibus habēdis elaborat, afficitur ad omnia quae bona sūt: ad unamquan (que) rem bonam tam spiritualem q̄ temporalem, tam suam q̄ alienam: qui male cogitare non uult, qui nescit inuidere, qui scit et uult omnibus omnino prodesse: qui quem in seipsū ha­bet, in alios quo (que) refert amorem. Qui sic habet, huic uere qua­drat hoc quod attulimus Regnum dei dabitur facienti fructum e­ius, T dabitur facienti quod bonum est.2. princ. Secunda uirtus hodie per­trectanda T benignitas est.Benignitas diffinitur. ‘Benignitas autem est uirtus disponens hominem ad sponte benefaciendum, et subueniendum necessitati proximorum: aut qualitas est mouens homines ad pietatem, ut [Page] proximo compatiatur et subueniat. Bonitas, bene uelle bene (que) facere cogit, deū respiciens.’ Benignitas proximo, dei gratia: mi­sericordiam excitans erga necessitatem et miseriam proximi.Benignitas duplex. Cae­terum duplex est benignitas, dei quidem et hominis. ‘De priore scribit Apostolus Apparuit benignitas et humanitas saluatoris nostri dei,Titū. 3. non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundū suam misericordiam saluos nos fecit. Priusq̄ apparebat humani­tas,Bernar. Psal. 102. latebat benignitas: et tamen prior erat benignitas uti Bernar­dus et probat psalmus, Nam misericotdia domini ab aeterno et us (que) ineternum.Dei benigni­tas erga pec­catorem & mīa Misericordiam, pietatē at (que) benignitatem in eius humanitate percepimus. Quod enim amplius bene [...]icium? quae benignitas maior esse potuit q̄ ut pro nobis carnem nostram induens,Ioānis. 1. homo [...]ieret? Caro factus est et habitauit in nobis ut ī ­firmitatem nostram sustineret, ut nos redimeret, sanaret, pascēdo foris et intus docendo recrearet, ut ubi (que) subueniret imbecillibus, ut illuminaret animo caecos, ad fidem et poenitentiā uocando sta­biliret. Quāta queso benignitas haec et misericordia, dum erat in mundo cunctos ad se conuocare?Math. 11. ‘Venite (inquit) ad me omnes qui laboratis et onerati estis: et ego reficiam uos. Laborantes ad se uocat et oneratos, peccatis oneratos et errore laborantes: Vo­cat ut saluti restituat at (que) ueritati:Psal. 73. Salutem operatur in medio ter­re, et illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum.Ioan. 1. Omnem a peccato uocat ad poenitentiam, ab odio ad gratiam, a morte ad uitam. ‘Venire nolentes non continuo percutit: sed be­nigniter expectat,Math. 9. diu peccatores expectat: quibus ait Non ueni uocare iustos sed peccatores ad poenitentiam. O peccatores, pec­catores omnes Expectat uos deus ut miseriatur uestri. Expectat poenitentiam uestram,Esa. 30. differens uindictam suam: differt f [...]agellū ut ultro conuersis sit uia tutior ad salutem.’ Ne (que) differt solū et ex­pectat, sed tanq̄ post tergum etiam aspiciens ab [...]unres ad reuer­tendum hortatur in hunc modum. ‘Reuertere reuertere sunamitis, reuertere reuertere ut intueamur te.Cant. 9. Ecce benignitatem admiran­dam, pietatē absolutam,Expo. et dei misericordiam erga nos insinitam.’ [Page 95] Quater ut reuertamur inclamat: qui nullius in orbe partis homi­nes uult exceptos, quin si uelint ad salutem reuerti, possint. Vo­cat hos miraculis, illos praedicationibus, nonnullos instinctu suae gratiae. Sunamitem captiuam peccatis animam appellat:Sunamiti [...] quid. cui di­cit Reuertere ad redemptoris tui cognitionem, ad creatoris amo­rem, ad amplexum seruatoris, et ad foedus ac pacem omnipoten­tis dei. Reuertere a delectatione captiuitate (que) peccati▪ reuertere a damnabili consensu, reuertere ab execrando opere, reuertere nunc ab iniqua consuetudine: Reuertere reuertere per poenitentiam, reuertere per contritionem cordis, reuertere per oris confessionem, et reuertere per operosam satisfactionem. Reuertere reuertere ut intueamur te: reuertere ut ꝑacta poenitentia te puram, integram, et tota uita peruenustam aspiciamus: reuertere foelix anima ut hāc 'sponsi tui uocem audias Pulchra es amica mea, suauis, et decora.Ibidem. Magna haec dei misericordia, benignitas immensa qui [...]ic animam per peccatum alienatam reuocat, redire uolentem tam suauiter ad­mittit, et manentem saecum in delicijs habet. ‘Haec dei misericor­dia ꝙ sumus, qua peccata uitamus et mortem effugimus, qua prae­sentem uitam uiuimus et futuram expectamus:Tren̄. 3. Misericordia do­mini ꝙ non sumus consumpti, Misericordia haec et benignitas dei perducit in poenitētiā,Roma. 2. sicut et Apostolus asseuerat Ignoras inqui­ens ꝙ benignitas dei ad poenitentiam te adducit?’ ‘Benignitas dei adducit ad poenitentiam, ad gratiam, adducit ad uitam et gloriam sempiternā. Benignitas hominis,Hominis be­nignitas. est interior illa dispositio quam diximus: illa uirtus, illa pronitas quae mouet hominem ad subue­niendum proximo, in his quae deficiunt. De qua sapiens inquit Vnicui (que) mandauit deus de proximo,Eccle. 7. Mandauit ut ei subueniat in necessitatibus illius Si bona temporalia, si panem, ninum, au­rum, si argentum et eiuscemodi possideas, si diues fueris et abundans: adiuuato pauperiores, inopes subleuato:Esai. Frange esurienti panem, sitienti da potum, egenos at (que) uagos induc in domum et hospitium, operi nudum uinctum et infirmum uisitans consolare, erranti consule, quo potes omni modo subueni,Daniel. Redime peccata [Page] tua eleemosynis.’ Qui medicus es, medere gratis egentibus: Qui' aduocatus, oppresso subueni, defende uiduam, orphano patroci­nare: ‘Qui iudex, pupillo pauperi (que) iudica, sic Alter alterius one­ra portate,Ioan. 3. et sic adimplebitis legem CHRISTI. Qui uidet fra trem suum necessitatem habētem, et uiscera sua claudit ab eo quo­modo charitas dei quae eadem est benignitas manet in illo? Esto­te (dicit Petrus) prudentes et ante omnia mutuam in uobismet ip­sis charitatem continuam habētes:1. Petri. 4 Vnusquis (que) prout accepit gra­tiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae dei.Expo. Iubet in alterutrum ministrare, dare mu­tuas operas, auxilia mutua, dare gratis omni petenti, sua caeteris cōmunicare, cunctis aegenis opitulari.’ ‘Maxime tamen qui dei no titiam habes et scientiam praeceptorem eius, fac proximum insti­ [...]uas et informes ignorantem.’ Haec summa benignitas et miseri­cordia singularis ut labantem animam adiutes. Asinum proximi qui cecidit in puteum (uti debes) extractum alleuas, [...]grescenti uel uulnerato corpori medelam administras: et animam quam multo magis adiuuare teneris, missam facies? contemnes? ridebis aut tacebis in eius periculo? ‘Erit anima tua pro anima illius si sic fece­ris. Magna benignitas in hominibus utcum (que) iuuandis, maior in pauperibus, in adiutandis animabus maxima.’ Peccatum pe­riclitari facit animam, Anima nan (que) quae peccauerit ipsa moriet. Vigilabis uti (que) quo liberes eam ex hoc periculo. Q si neglectim praetereas. si derelinquas eam, si fugias, si non consulas, non sole­ris, si non manum apponas et remedium adhibeas: ‘immisericors, crudelis et immitis esse comprobaris, Multo misericordius opera­tur quis circa animas q̄ circa corpora Quicun (que) uero compatitur in necessitate uel animae uel corporis posito:Bernar. pius, benignus et mi­sericors est: adeo (que) deo placet, ut de eodem Hieronymus affirmet Non memini me legisse hoīem pium ac misericordem,Hierony. mala mor­te perijsse Quia talis multos habet intercessores, et impossibile est praeces multorum non exaudiri.1. Thi. 4. Quamobrem sic monet Aposto­lus Exercete ad pietatem, pietas ad omnia ualet Quam quisquis [Page 96] V assectatur, fructum sanctispiritus operatur: et Regnum dei da­bitur V facienti fructum eius. Tercia sequitur,Terciū prin­cipale. mansuetudo quae se­cundum Philosophum mediocritas est circa iram, Virtus est ira­rum moderatiua, seu cohibēs iram.’ Duplex autem ipsa est,Ethe. 4. Dei et hominum. Mansuetudo dei cohibet iram eius: hominis mouet homiuem ad remissionem, et parcendo [...]acilem esse facit,Mansuetud [...] bifaria. semper ut impetum iracundiae refrenet, ne sit maior q̄ recta ratio probat,Mansue­tudo dei. ne (que) tam feruens ut animo perturbationem inferat. Sed quid aio?Qualiter in­ [...] [...]ra deo. Iram in deo esse, in quē nulla perturbatio, nulla passio cadit? ‘Est ira in deo, quoniam id affirmans Apostolus ait Reuelabitur ira dei de coelo super omnem impietatem et iniusticiam hominū:Roma. 1. sed non ira illa quae perturbatio est seu passio animae cum talis nulla cadat in deum. ‘Nempe deus irasci dicitur cū irae demōstret effectum in pu­nimine peccatorū. Sic de templo uendentes et ementes eiecit cum fecisset flagellum de funiculis, sic nummulariorū aes effudit et men­sas euertit, sic suos sub passionem persecutores prostrauit in ter­ram, sic ab origine mundi pro temporis exigentia plagas inflixit:’ sic quottidie suam in peccatores iram ostendit quibus bella, pestē et famem, quibus uastitatem ac sterilitatem agrorum: grandines, pluuias, aridi [...]ates, frigora, calores et noxias istiusmodi tempes­tates immittit. Caeterum quomodo refrenet et cohibeat hanc irā aperte cernitis, uidetis ut peccatorum supplicia differt, quemad­modum 'dissimulat peccata hominū propter poenitentiam. Quot et q̄ multiplicia peccata regnāt? quot iniuriae premunt? blasphe­miae maculant? luxuriae contaminant? quot usure, quot simoniae quot odia, quot uanitates inundant? Et tamen deus ultricem ma­num abstinet, iram tamen cohibet, et uindictam reprimit: non percutit, non castigat. Tantum ideo facit ut nosmetipsos castige­mus, et poenitendo repensemus quod impie uiuendo peccauimus. O terra Anglia, o anglia quot peccatis quot enormitatibus abun­das? quot superabundas iniquitatibus? ‘Quid de te fieret si puni­ret ex merito deus? si semper poena peccato responderet? Sed nō secundum peccata nostra facit nobis,Psal. 102. ne (que) secundum iniquitates [Page] nostras retribuit nobis.’ Deus claemētissimus est, mansuetissimus est dominus: ad peccata nostra cōniuet, quasi caecus, tanq̄ surdus efficitur qui dissimulans scelera nostra, sic parcit nobis. Igitur a­gnosce homo, agnosce Angle mansuetum dominum, agnosce par centem iniquitati tuae. Tu corru [...]s, ipse sustentat: tu rogas ueniā, ipse parcit: tu peccas, ipse remittit: remittit tibi poenitenti, remit­tit consiteri uolenti. ‘Non horruit latronem confitentem, non la­chrymantem peccatricem, non supplicātem Chananeam, non de­praehēsam in adulterio, non sedente in teloneo, non humiliantem se publicanum, non negantem discipulum, non discipulorum per­secutorem, non ipsos crucifixores suos: pro quibus iam moriens clamauit Pater ignosce illis quia nesciūt quid faciunt.Luce. 23. O praecla­ram, o immensam, o uere diuinam, et solius dei māsuetudinem.’ ‘Mansuetudo hominis,Mansuetudo hominis. uirtus quaedam in illo est iram cohibens. Ira nan (que) est inordinatus appetitus uindicandi, a qua mansuetus uel pror [...]um abstinet uel cito resilit,Augus. ne (que) punit aut reprehendit ut satis animo suo saciat aut indulgeat, sed tamen ut per punitionem peccatorem a peccato retrahat et ad uirtutem alliciat.’ Omnis af­fectus istiusmodi et cupiditas ulciscēdi a uiro bono semper abesse X debet, no [...]modo actus. ‘Vnde CHRISTVS aduersus scribas X et Pharisaeos qui contra sentiebant,Math. 5. aiebat ad Iudaeos Nisi iusti­tia uestra abundauerit plusq̄ Scribar [...]m et Pharisaeorū non intra­bitis in regnum coelorum.Expo. Vana quidem et irreligiosa suit ipso­rum opinio, qui cauēdum praedicabant a malis operibus, a mali­gnis autem uoluntatibus et affectionibus non item: cum ta [...]en a gentes et consentientes pari poena puniendi.Roma. 1. Respicientes illi so­lum actiones externas, negligebant internos affectns et desyderia nocendi.’ Sic (que) uolebant quod praecepit CHRISTVS intelle­ctum iri Non occides, Volebant homicidium solum, non occi­dendi' uoluntatem a deo prohiberi. ‘Quorum CHRISTVS sic responsum ibat errori Ego dico uobis ꝙ omnis qui irascitur fratri suo.Math. 5. reus erit iudicio: qui dixerit Racha, reus erit consilio: qui di­xerit fatue,Expo. reus erit Gehēne ignis. Quibus uerbis non actus modo, [Page 97] sed et agendi cupiditas cum maledictis et contumeliosis uer­bis inhibetur,’ Occisio prohibetur et quicquid in eam afficit aut i­ducit, prohibetur omnis intentio malefaciendi seu nocendi proxi­mo. Actum non animum uetari dicebant Pharisaei: actum cum animo prohibere sciunt ueraces et integri Christiani. Iam qui re­frenat istud ulciscendi desyderium, istam nocēdi cupiditatem, me­tem at (que) intentionem malam: qui cohibet animum iracundum ac ferocientem, paratus ad condonandum offendenti placide (que) tra­ctandum delinquentē, ne (que) mouetur ira seu rapitur ad uindictam: hic mansuetus est, in ipso inest uirtus (de qua [...]oquitur) Mansue­tudo. Per quam non fit ut nunq̄ irasci liceat: sed uel nunq̄ uel tā ­tum 'ut recta ratio iube▪ Irascimini et nolite peccare Prophetes i­quit. Non irasceris homini nisi contra deum conanti,Psal. 4. peccata (que) perpetranti: nec homini quidem ipsi, sed soli uicio poteris irasci. Qui uero mansuetus est, suarum nunq̄ ultor est aut uindex iniuri arum uel offensionū: in quo diuinae se benignitatis, māsuetudinis, et [...]lementiae (de qua praelocuti sumus) praebet imitatorem: quae multis offensa malis et laesa peccatis, pronior tamen est ad miserā ­dum q̄ plectendū. ‘Nr̄m ad se reditū expectat, et manus ad recipi­endū nos paratissimas habet: suos (que) in hac re remunerat imitato­res quēadmodū Augustinus ait Vnusquis (que) talem indulgentiā ac­cepturus est a deo qualē ipse dederit ꝓximo.Augus. Quoties peccauerit in te frater tuus: toties remittas ei, remittas ex aīo. Petrus ut ī hac re uoluntatem domini sciret, inquit ad eū Domine quoties pecca­bit in me frater meus et remittam ei? Vs (que) septies?Math. 18. Respondit IESVS Non (dico tibi) us (que) septies: sed us (que) septuagies septies,Expo. hoc est quotiescun (que) deliquerit in te remittere teneris, interprete Augustino.’ Saepe sub certo numero scriptura pronunciat, quod abit in incertum. Remittere teneris offensam, sed non itidem in­iuriam. Esto quis fratrem aut filium,Quid remit­tere [...]ene­amur. alium ue propinqum inter­fecerit: esto domū tuam inuaserit et diripuerit, esto quid aliud gra­uissimum in te cōmiserit: offensam omnino cōdonare debebis, ob illatam iniuriam in ius uocare potes, ut compenset iniustam actio­nem: [Page] pro pecunia debita potes legittimā actionē instituere. Sin amore CHRISTI quicquid est iniuriae uel debiti, relaxes: ex a­bundantia mansuetudinis operaris, saltem quando qui tenetur ob­noxius, impos ad redhibendum aut inhabilis est. In tali p [...]orsum articulo uel euentu, charitas non quaerit quae sua sunt. Et quisquis hanc uirtutem habet ac diligenter obseruat, quisquis est offen­dendo rarus, remittendo (que) frequens at (que) facilis: ad fru­ctum sanctispiritus ascendit, et Regnum dei dabitur ei sic facienti fructum eius: quod nobis concedat om­nipotens deus. Amen.

❧ Dominus debit. Deo gratias. ❧

❧ SERMO DECLA­MATVS FERIA SEXTA QVINTAE Hebdo madae quadragesimalis coram regia maiestate.

Math. 21. REGNVM DEI DABITVR FACI­enti' fructum eius uti praesati sumus. Posteaq̄ Y IESVS Lazarū a morte suscitarat (ut in hodi Y erno legitur Euangelio) multi Iudaeorum qui uenerant officij gratia ad Martham ac Mariam La­zari sorores,Ioan. 11. uiso tam insigni prodigio, putaue­runt illum esse Messiam tamdiu Iudaeis expectatum: illius doctri­nae coherentes cuius tātam et tam efficacem uirtutem aspexerant. Nonnulli uero Hierosolimam reuersi Pharisaeis referunt quae Iesus fecisset iuxta Bethaniam. Quod eos fecisse bono zelo quidam do­ctores opinantur, ut illos ex conspecto miraculo ad amandū eum qui tale patrarat incitarent. Alij censent ꝙ uesania ducti feceriut. [Page 98]Nam quibus signis et miraculis boni facillime cōuersi credunt, eis­dem mali frequenter obdurant,’ Hoc autem facinus tam insigni­ter prodigiosum cum audissent pontifices et pharisei:Ioan. 11. inuidie sti­mulis 'acti, colligerunt consilium aduersus IESVM. Iam sibi nō temperant amplius quin impio consilio conuocato, consultent in­ter se quo pacto futuris periculis possit occurri. ‘Fuere de Symeone pharisei, de leui pontifices exierunt ut inquit Ieronimus.Ieroni. Quorū impia consilia sic aduersus IESVM inita,’ ‘de posteritate filiorum suorum Symeonis et leui fore et de eorū pessimo consilio aduersus IESVM Iacob moriens hoc modo predixit Symeon et leui fra­tres Vasa iniquitatis bellantia,Gene. 49. Expo. in consilium eorum non ueniat a­nima mea, quia in furore suo occiderunt uirum.Consiliū iudeorum ad uer­su [...] xp̄m. Nolebat animam suam uenire in cōsilium eorum quorum impijs simultatibus et oc­cultis machinamentis contra deum futuris nequaq̄ assenti [...]bat, conatus improbos non approbauit sed infensus odit, et detestatus est illorū affectus qui in [...]urore suo uirum omnium uirorum opti­mū maximum seruatorem ac redemptorem mundi Iesum Christū interfecturi fuerant. Quod uaticinium implebant postea pontiti­ces et pharisei, qui cū priuati cōmodi respectus et animi morbus ī rabiē ageret aduersus CHRISTVM: uideri uolebant hoc nego­tiū ad populi totius incolumitatem attinere. Quo circa, questio­nem 'istam medio consilio pertrectabant. ‘Quid facimus:Ioan. 11. cur ip­sum patimur? cur uinctum non tenemus et ultro citro (que) rationes at (que) argumenta deducunt.Ibidem. Quidam ita conferunt Hic homo multa signa facit, edendis miraculis quottidie seipsum uincit.’ Magis ergo credendum ei q̄ Mosi qui nec tot nec tanta signa fecerat. Hic ergo recipiendus, audiendus, ac honorandus esse uidetur, uerax et magnificus esse uidetur, uidetur ipse Christus. Sic alij rationes 'contra ferebant ‘Si dimittimus eum sic: omnes credent in eum, si patiamur eum pergere quo caepit,Ibidem. futurum est ut quemadmodum multi nunc e populo magnifice de illo sentiunt, ita mox omnes sint illum habituri pro Messia. Et iam inquiunt ecce totus mūdus abijt post eum.Ioan. 12. Sciebant nan (que) secundum scripturas regnū Chri­sto [Page] deberi. sed non quale putabant, temporale. Veruntamen il­lum dehinc perdere cogitabant, ne si peruenisset ad regnum illud, sue uoluntati contranixos opprimeret. ‘At ut non aggrederentur perdere,Math. 16. populi timor obstitit: de quo dicebant Non in die festo ne forte tumultus fiat in populo. Vt perdere festinarēt timor Romanorum impulit, de quorū aduentu in CHRISTI subsidium trepide clamabant Venient Romani et tollent locū nostrū et gen­tem,'Ioan. 11. si rumor iste percrebuerit ad aures Romanorum gentem [...]u­daicam Caesare deserto desciuisse ad nouum regem suum: seuient armis in nos, et locum hūc nostrum occupabunt, totum (que) genus nostrum internitione delebunt.’ Ast hic timor templi euertedi ac ciuitatis diruende, synceram rationem et ingenuum rationis usum in eis extinxit. Nam eo solum tendebat haec consultatio, ut prae­textu publice salutis occideretur author humane salutis IESVS Christus, quae Cayphae uisa est tarda nimis et fridigior esse. Is erat pōtifex illius anni, qui caeteris omnibus magis impius increpat il­lo [...]um ignauiam ꝙ lentis adhuc consilijs deliberarent an IESVS esset occidendus: cum id omnibus alijs rebus omissis protinus es­set agendum Vos inquit qui fedetis hic consultantes an sit Iesus occidendus,Cayphae uaticinin̄. rem ut habet non perpenditis, omnium interesse ut hic morti tradatur, at expedit uobis ut unus moriatur pro populo' ne tota gens pereat.Ibidem. Hoc Cayphas ignorans protulit, nescieba [...] e­nim quid diceret, os illius spiritussanctus dirigebat uelut per eum elocutus quem non inhabitabat, uelut propheta quod erat futu­rum predixit: nec propheta tamen erat. Nempe spiritus sanctus expedire uidens ut Christus moreretur pro generis humani salute, per os eius quod uoluit expressit: nec ob id ille uerus et perfectus propheta fuit,Augus. cum secundum Augustinum super genesim ad lit­teram tria sint quae faciunt hominem perfectum prophetam.Tria faci­unt perfectū prophetam. Vt ipse qui prophetauerit aliquas habeat uisiones a deo. Secundo quo uisiones ipsas et reuelationes intelligat. Tercio ut ipsas uisi­ones alijs manifestare sciat.Dani. 2. Prima species illa Nabuchodonosori inerat, qui statuam uidit ī somno cuius caput erat aureum, pectus [Page 99] et brachia argentea uenter ereus, crura ferrea et pedes lutei: ‘cuius significationem quia non intellexit ne (que) Danieli uisionem enarrare potuit, haud propheta dici debuit.Gene. 41. Pharaoni uisio propior eue­nit per quem septem bones primo pingues inde totidem macilen­tos aspexit et eandem Iosepho seriatim expressit: sed quia signifi­cationem rei non percepit minime propheta fuit.’ At horu uter (que) Caypha longe superior erat ut qui uisionem habebāt, ipse nullam: sed hoc unū habuit ut quod spiritussanctus instillarat enarrare potuerit, et manifestare populo: prenunciauit enim et aperte praedi­xit mortem CHRISTI necessario futuram: cuius nullam nec reuelationem habuit nec intellectum. Quocirca propheta censē ­dus non est. Verum spiritus ipse sanctus qui os asine aperuit ut domini sui Balaam uitam et improbum conatum improbaret,Num̄. 22. sic eum ad perniciem destinatum arguentis cur me cedis: etiam os Cayphae maligni interpretis aparuit ut necem istam presagiret. Sic spiritussanctus per os peccatoris saepe loquitur: per peccatorē saepe spiritus operatur. Spiritus per peccatorem plerun (que) demo­nia corporibus excludit et arrepticios liberat. ‘Peccatori spiritus edendi miracula potestatem saepe tribuit, Spiritus per peccatorem nonnunq̄ futura predicit et ceu prophecias edit, uti uaticinium i­stud ore Cayphae magni peccatoris mirifice protulit Expedit uo­bis ut unus moriatur pro populo.Ioan. 11. Expo. Quare sequitur in Euangelio Hoc autem a seipso non dixit: sed cum esset pontifex anni illius ꝓ phetauit, non dicitur ꝙ cum illius anni pōtifex esset propheta [...]u­erit, sed ꝙ tantummodo prophetauerit.’ Quod in eo spiritussan­ctus operari uoluit non ob meritum eius ullum quod precessit, sed ratione dignitatis et officij in quo constitutus fuit.Etiam mali [...] datur spiruꝰ prophecie. ‘Ita deus non raro prophetiae spiritu malos et peccatores donat, uti de Balaam Z praefati sumus: qui malus, idolorum ac demonum cultor erat, at spiritu tamen duce de CHRISTI natiuitate sic prophetauit Z Orietur stella ex Iacob.Num̄. 24. Ad quod alludit illud CHRISTI ꝓ­loquium apud Matheū Multi dicent mihi in illa die (supremi scili­cet iudicij) Domine nōne in nomine tuo prophetauimus,Math. 7. demo­nia [Page] eiecimus et multas uirtutes fecimus: et respondebit eis Non noui uos.Expo. Quare qui nouit omnia, dicit non noui uos? Non no ui uos inquit approbationis notitia.’ Prophetias et miracula pro­bo, uitam non approbo uestram quam pessimam et contamina­tissimam esse perspicio.Ibidem. ‘Quare uobis omnibus aio Discedite a me qui operamini iniquitatem.Expo. Prophetiae donum, eijciēdi de­monia, ac uirtutes alias prestandi, fere datur ad communem uti­litatem ecclesiae catholicae, non eius ipsius cui donat: ut illud Apo­stoli docet Vnicui (que) datur spiritus ad utilitatem.1. Corī. 12. Non ait ad uti­litatem' suam hoc est prophetātis, sed utilitatem simpliciter, ut ec­clesiae cōmunis utilitas intelligatur: quo Glossema quo (que) nos ad­ducit ad utilitatem inquiens edificande ecclesiae. ‘Vnde in eodem apostoli loco scribitur Alij datur per spiritum sermo sapientiae,Ibidem. a­lij sermo scientiae, alij gratia sanitatum in eodem spiritu, alij ope­ratio uirtutum, alij prophetia. Et haec omnia dari declarat ad honorem dei, et ecclesiae utilitatem.’ Sic prophetauit ille Cayphas ꝙ CHRISTVS esset moriturus pro gente, ne tota gens pereat. ‘Nec pro gente solum uidelicet Iudaeorum, sed ut filios qui dispersi erant cōgregaret in unū. Proficiscebatur haec oratio nō ex animo pontificis qui sceleratus erat ac parricidij plenus (ut diximus) sed spiritussanctus per os impij pie ꝓdidit fore ut IESVS sua mor­te reparaturus esset salutem Iudaeorum, illorum qui fidem Christi susciperent:’ nec id solum acturus sed etiam e gentilibus toto terra­rum orbe dispersis qui fuerant ad hoc destinati ut aliquando ꝑ fi­dem Euangelicam filij dei fierent, congregarentur in unum, er in' cōmunis ecclesiae societatem una ꝓperarent Britanus, Italus, Gal­lus, Hispanus, Graecus, Barbarus, Indus, Ethiops, Scitha: q̄ tunc ueri filij dei non erant at esse possent et eius ductu faciliter essent, quia predestinati erant ut hic enarrat Augustinus ‘Haec autem se, cundum predestinationem dicta sunt.Augus. Quoniam ipsi gētiles suis adhuc ritibus irretiti, et occecati multis erroribus lōge late (que) spar­si fuerant a deo, quibus ideo necessaria mors CHRISTI suit, ut sic dispersos in unam fidem congregaret, qua filij dei ueraciter et [Page 100] essent et dicerentur.’ Fecit ergo CHRISTVS quod strenuus uexillifer, campiductor, aut armis dux inclitus in bello solet.Prudencia duci [...] ī bello. Is ubi uidet stationes desertas, solutas acies, et sparsum exercitū aut palantem at (que) uagum: timens ab impendente graui periculo, pri­mum altisona tuba reuocat in ordinem, quae si non sufficiat, inde uexillum quod longius aspici potest q̄ audiri tuba, tollit et alte le­uat, lato spasiose (que) protendit, ut officij militaris nihil omittat: Ita miles omnium strenuissimus, fortissimus, inuictissimus IESVS CHRISTVS, primū tubicines et buccinatores emisit, qui dis­persas gentes et errabundas ad ordinem christiane fidei conuoca­rent. ‘Fuerunt hij prophetae ueteres et recentiores apostoli, per quorum priores illud omnē terram insonuit.Ezech. 18. Iacobi. 1. Anima quae pec­cauerit ipsa morietur. A posterioribus hoc proclamatur, Pecca­tum cum consummatum fuerit generat mortem.’ ‘Sed quoniā hos audire noluerunt nec in ordinem suum per horum classicum aut ebuccinationem redire, ipse quo (que) dux clementissimus clementissi­me suis assonat, ut ī alam quē (que) suam reducat et cōponat.Math. 11. Venite (inquiens) ad me et ego reficiam uos, et eo uos ordine constituā ut futura nobis indubie uictoria sit: et obtenta clamat iterum alta 'uoce, consummatum est, stat a nobis uictoria presens.’ Quare nūc ingrediamini. insectemini, fugit enim hostis uictus, prostratus, profligatus est: Arrident omnia, en merces uestra ad manum est. Sed quia non omnes audierunt palabant, uagabantur et in anti­quis erroribus erronee (que) uitae suauitate remanserunt, facti a deo diuino (que) cultu remotissimi: at ille tamē eos haud ita dereliquit sed quia non hac successit: ipsis alia uia prospexit.Uerillū cru­cis omnes ad se vocat. Vexillum ꝙ longi­us intueri poterant erexit, crucem ascendit. Crux enim CHRI­STI uexillum est, et uexillum rubrum rite uocandum est Christi 'sanguine praecioso tinctum. Huius uexilli lignū crucis hasta fuit, caro CHRISTI crucia affixa uelum, quod tinctum est rubro co­lore quia caro CHRISTI per effusionem sāguinis nulla non ex parte rubicunda fuit. ‘Ita (que) qui sunt a deo dispersi congregari de­bent omnes ad istud uexillum, audientes illud quod ab Esaia scri­bitur [Page] Leuabit dominus signum in nationes,Esai. 11. et congregabit pro­fugos ex Israel,Expo. et dispersos Iuda colliget a quattuor plagis terrae.’ Propheta signum crucis intelligit in quo quaesita est uictoria, superatus diabolus, et peccata protrita ac cruci [...]ixa, per quod CHRI­stus profugos Israel et dispersos Iuda, hoc est peccatores errantes a fide et a uere pietatis intuitu recedentes, reduxit et collegit ad u­nam fidem, a quattuor plagis terrae id est ab omnibus undi (que) mū ­di partibus. Virtus enim crucis CHRISTI in omnes sese ter­rarum fines effundit, quod ipsemet in crucem leuari uolens ita si­gnificat Si exaltatus fuero a terra,Ioan. 12. omnia traham ad me. Omnia' traham ad me ait:Expo. non qui uenire cogam, sed per amorem et suaue desyderium alliciam. Traham omnia quia quēdam amorem mei creaturis omnibus inseui:Homo oī [...] creature no­mine ītelligit Marci ulti­mo. uel omnia solos hoies intelligit ꝙ homo qui continet in se aliquid omnis creaturae, plerun (que) denotetur om­nis creaturae noīe, sicut illud Euangelij monstrat ‘Praedicate Euā ­gelium omni creaturae. Genus autem humanum per immensum illum erga homines amorem in cruce singulariter ostēsum in amo­rem sui pellicit, et ad redamandum tam teneriter amantem attra­hit, quam (que) uim magneti natura tribuit in ferro, talem in menti­bus hominum inuitandis passio CHRISHI gratia suscepit.’ Sed quomodo cum exaltatus in cruce suerit, omnium hominum ad se corda pertraxit.xp̄us omnes ad se trabit. Qui uidētur a merito passionis alienissimi,Z Iudaeos ad memoriam reuocate. Etiam illi posteaq̄ audierant ui­rulenta Z uerba, maledicta, probra quae iactata sunt in eū, blasphe­mias,Math. 27. et improperia dicentium ‘Vah qui destruis tēplum et in tri­duo reaedificas? illud et acetū ac fel ori eius appositum, caput spinis insignitum, manus et pedes crucifixos, lancea latus apertum, corpus undi (que) cruciatibus oppletum uiderant:’ et tamen inter haec omnia tormēta misericorditer inclamātem ‘Pater ignosce illis,Luce. 23. ne­sciunt quid faciunt: receptui canunt, ab iniquitate cepta desistunt,’ antiqua facta deponunt, gaudium fletu, risum reuerentia uenera­tione (que) cōmutant, suspirant, gemunt, eiulant, pectora tundunt, precantur, optant optant ut sanguinem illum gratiosae degustent, [Page 101]quem super se filios (que) suos prius imprecabātur clamitantes San­guis eius super nos et super filios nostros. Quid Centurio?Math. 27. Ibidem. nun­quid ille sic resipuit ut clamaret Vere filius dei erat iste?’ Quot a­lij in similes uoces eruperunt, uere homo iste iustus e [...]at? Sic om­nia traxit, omnes homines ad compassionem induxit, omnes ad fletum inflexit, ad syngultus, ad pectorum tunsiones adegit, ab oculis subinde lachrymas excussit, ad omne genus poenitentiae uocauit, omnibus syncerum amorem sui persuasit: ‘quorū aures hoc terribili sono perculsit O uos omnes qui transitis per uiam atten­dite et uidete si est dolor sicut dolor meus.Treno. 1. quod et Gregorius in­nuit Si passio CHRISTI ad memoriam reuocetur: nihil tam asperum quod non equo animo toleretur.Gregori [...]. Qua ratione recte di­cere potest Omnia traham ad me.’ ‘Coelestia terrestria, et inferna. Coelestia, quoniam coelestes ille creaturae angeli inq̄ cum interes­sent passioni reuerentiam debitam exhibentes: paratissimi fuerūt ad expugnandum Iudaeorum insanam crudelitatem si CHRI­STVS non uetuisset qui dixit Petro serui patris omnipotētis au­riculam amputanti Conuerte gladium in locum suum,Math. 26. an putas quia non possū rogare patrem meū et exhibebit mihi modo plus­q̄ duodecim legiones Angelorum?’ Idem ipsi angeli tanq̄ ab eo tracti, summa cum compassione quam habebant ergo dominum suum, lamentabātur quoadus (que) poterant, dolebant quantum ua­luerunt, flebant quo modo licuit: quod et Esaias propheta sic multo 'ante precinuit Angeli pacis flebunt amare.Esai. 33. Sanctos patres ab inferorū limbo reduxit et liberauit: terrae filios gentiles huius mū ­di cultores, ad ueram fidem introduxit: quottidie peccatores ad se trahit: hos per poenitentiam, per certam fiduciam illos, spe quos­dam, alteros copiosa beneficiorum collatione, nonnullos per paupertatem, egritudinem, et alias tribulationes, q̄plurimos instin­ctu gratiae, demum omnes ad se sed alios alio modo trahet, quan­do 'sicut Euangelista scribit erit unū ouile et unus pastor.Ioan. 10. At quis nam ille modus est quo res irrationales attrahit? Audite quae do­cet Euangelium et inde iudicate: num et he naturali impulsu fe­rantur [Page] in amorem dei. Dum author nature patitur, in plaeris (que) re­bus natura cōmouetur. [...]. 27. ‘Velum templi scissum est, terra [...]tremuit, sol obscuratus est, confracti lapides, et apertis sepulcris mortui surrexerunt at (que) apparuerunt multis in sancta ciuitate. Quam ob rem uerissime pronunciat. Si exaltatus fuero: omnia traham ad me.Ioan. 11. Verū ip̄a euangelica lectio prosequitur: Ab illo die cogita­uerunt ut interficerent eum, illa scelerosi pontificis uoce cōsumati pharisei, quod prius per occasionem saepe tentauerant, nunc certo decreto statuunt IESVM quoquo pacto de medio tollere, ue­luti reip consulentes incolumitati: ac ne parum esset impiū faci­nus, pietatis fuco pretexunt, iam causam se nactos esse rati quae populum uniuersum permouere possit ad palam et legittime necā dum IESVM ceu toti genti perniciosum.Fugit [...]p̄us ut iudeorū fu­rori cederet. ‘IESVS ergo quem nihil fugiebat, hominem agens, iam q̄diu uersabatur in Indea, nō palam anibulabat apud iudeos, sed a publico abstinebat ne furo­rem adderet furori et abijt in regionem iuxta desertū in ciuitatem quae dicitur Ephraim parua ciu [...]tas,Ibidem. et ibi morabatur cum discipu­lis suis. A uicinia hierosolime prophetarum interfectricis se sub­duxit in urbem paruam cum discipulis (qui sibi quo (que) timebant misere) us (que) ad propinqum pascha iudeorum, quando uerum pas­cha per sui corporis inmolationem facturus erat.’ Interea tamen Rex Abagarus epistolam ad eum misit rogans ut ad se ueniret (uti diuus Thomas indicat) cui CHRISTVS faciē sudario impres­sam remisit, ut illa figura loco sui frueretur. Et haec sunt quibus hodierni euangelij lectionem enucliatam uoluimus. nunc ex pro­fesso tris supremos spiritus sancti fructus ad uos afferemus: mo­destiam, continentiam, et castitatem. ‘Vt ordiamur a primo Mo­distia A est uirtus uti docet Thomas tenens modum in omnibus ex­terioribus ut nullus offendatur,S. T. ad ti­tum. 3. Modestia quit sit.a quo quidem illa glossa interlinia­ris nō abhorret. Modestia est uirtus seruans modum in dictis et factis et docet qualiter se quis gerat, at (que) componat uitam in actis omnibus? nec ab hac finitione discordat illa, Modestia est uirtus docens hominem prudēter et discrete se habere in dictis et factis, [Page 102] docet hominem ut recte se habeat ad deum illum adorando, ad ꝓ­ximum ipsum aedificando, et ad seipsum recte ac honeste uiuēdo.’ Verba digerit, facta cōponit, ordinat gestus, uultus dirigit, aeter­nae omnia disponit, nihil sine modo ac ordine derelinquit. Quic­quid enim inordinatum est, ingratum et odiosum esse solet. ‘Vn­de recte dici potest, honesta obseruatio modi in agendis, aut si li­bere uelis interpretari, est honestus modus in rebus agendis, te­nens decorum in omnibus exterioribus et indecētiam ante omnia cauens.’ Circa uirtutem istam tria potissimū attendēda sunt: per­sona, locus, et tempus.Tria circa modestiā attēdēda. Conuenit enim uni quod in altero sordes­cit. In laico non grauate uides immo laudes, quod in clerico non feras. Plebi cōgruit, quod sacerdotium dehonestat. Plebe [...]o uesti­mento unusquiuis color arridet, in ecclesiastico delectus habēdus. Igitur habenda personae ratio: sed nec omittenda loci. Arari licet sed in agro, inserere licet sed in sylua uel horto, negotiari licet sed in uenali foro, iudicare capitalem (que) sententiam fer [...]e licet sed in [...]o ro iudiciali, non in aede sacra. Sacris et prophanis locis, cultis et in­cultis, feracibus et infecundis, uenustis et sordidis, non eadem de­center accōmodes. Temporis praeterea nusq̄ non retinenda cau­tio. Nam opera seruilia cōmendantur et necessaria sunt, sed suis temporibus obeunda. Diebus illa pro festis assignantur, festis ue­ro prohibentur. Sit ergo modestia uirtus, qua nihil quod dede­cet admittamus: sed in tribus illa rebus presertim elucescat. Ore,Modestia in tribus presertim e [...]ucescit. uultu, gestu. Parca uerba ac consyderata, moderatus risus et tem­pestiuus, motus corporis, actus, habitus aut ornatus temperatus et compositus, omnino seruari debent. Futilis et uana uerbositas solutior et profusior risus at (que) gestus fractior cum moribus incō ­positis, neminem non deturpant ac infamant. Sed risui et corpo­ris habitui moderari tua te prudentia (nisi libeat insanire) Christi­ane frater edocet. At quoniam bona pars hominum immodestia uerborum et petulantia linguae saepius offendit, de hac re pauca di camus oportet si tamen res tanta tam (que) multiplex paucis absolui queat, quia non est res altera tam infrenis et immoderata q̄ lingua [Page] uolubilis, si nō prudenter immittas habenas. Nam uiginti quat­tuor uaria uicia de uno linguae nascuntur abusu.24. Vicia [...]guae. Blasphemia quae dei contemnit omnipotentiam et uirtutem inimitabilem, in iusiu­randum et periurium confidenter erumpens. Murmur per quod quae sunt animo male concepta, peiore uoce prorumpunt in audi­tum contra deum, et pia facta iustorum. Mendacium: detractio adulatio: maledictio: conuicium: derisio manifesta: consilium prauum et roganti noxium: seminata discordia: loquacitas et bi­linguium seu linguae duplicitas: iactantia: archanorum reuelatio: inprudens comminatio: et promissio stolida: ociosa uerba et per­niciosa: Multiloquium: Stultiloquium: Turpiloquiū: Scurrilitas: susurro: et inconsulta taciturnitas. Hijs ac alijs multis modis per linguam effrenem peccat homo, saepissime sciens ac uolens: non­nūq̄ imprudens.Iacobi. 3. ‘Lingua modicum quidem membrū est (inquit Iacobus) et magna exaltat, uniuersitas est iniquitatis, cōstituitur in membris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nati­uitatis nostrae,Proū. 18. inflāmata a Gehenna. Et ut ait Solomon Mors et uita in manibus linguae, mors et animae et corporis. Quot iam ante hac blandicijs, prauis (que) colloquijs inescati sunt, uicti, decepti, et in peccatorum laqueos illecti?’ Nonne fallacibus promissis et inanibus uerborū inuolucris Eua seducta fuit? Nūquid mulieres itidem aliae saepius adulatione salluntur? Nōne si uerbis turpibus et lascinis aures inclinent et annuant, in turpia saepe facta desinūt? ‘Lingua tertia mulieres ueritas deiecit et priuauit illas laboribus suis.Eccle. 28. Veritas inquit hoc est honestas pudicas et uerecundas: uel (ut in alio contexto legitur) uiratas id est uiros habentes.Lingua tertia multos dece­pit. Magis tamen sentētiae quadrat lectio prior. Priuauit laboribus quae pre­mia bonorum laborum abstulit.Eccle. 28. Susurro et bilinguis multos tur­bauit pacem habētes ut idem habet Solomon: ‘Lingua tertia mul­tos commouit et dispersit illos. haec tercia lingua multis gratiam et fauorem indignissime preripuit, et in summam indignationem adduxit.Tria lingua­rum genera. Linguam terciam appellat, quandoquidem tria lingua­rum genera sunt: diuina lingua, cuius proprium est ea loqui quae [Page 103] spectant ad salutem aeternam, uti Petrus CHRISTO cōfitetur 'Domine ad quem ibimus uerba uitae aeternae habes.Ioan. 6. Similis est lingua perfectorum ad quem ibis ut uerba uitae aeternae perdi [...]cas, salubria monita, sanam doctrinam et coeleste consilium audias: ut audias uerba salutis, uerba trahentia, trahentia ad uitam aeternam Ast haec lingua semper est bona, semꝑ cōmoda, semper honesta. Est altera lingua humana, quae res humanas et quas mūdana ne­cessitas efflagitat tractare solet: et haec illorum est de quibus scribi­tur 'in Euangelio Ipsi de mundo sunt, ideo de mundo loquuntur.1. Ioan. 4. Imperfectorum est ista lingua, nunc bona nunc ediuerso mala. Restat tertia diabolica, quae mentiri sueuit, adulari, detrahere, scurriliter et turpiter omnia loqui. ‘Scurrilitas ista consistit in leuitate,Scurrili­tas quid. molitiae ue uerborum: dum quis uerbis nimium iocosis immorat, salibus et iocis improbis irritat ut risū excitet, haec scurrilitas non pertinet ad rem, nihil habet utilitatis, nocumenti plurimum, nihil habet pōderis aut momenti, leuitatis et uanitatis multum: a qua, nos propterea Paulus ita deterret Scurtilitas quae ad rem non ꝑ­tinet,Ephe. 5. nec nominetur in uobis.’ Scurrilia ista, lasciua, leuia impu­dica, uana (que) uerba feciū instar habent. Sicut enim per feces qua­lis erat liquor estimamus, quādo sapor, odor, aut color index erit: ita per uerba uirum bonum ab improbo, pium ab impio, iustum ab iniusto, castum a luxurioso, faciliter internoscimus: ad quod ac 'cedit illud Matthei Loquela tua te manifestum facit.Math. 26. ‘Ita (que) uerba solum honesta proferamus, et solum eadam in alijs patienter au­diamus quoniam ut Paulus ait Colloquia praua corrumpunt bonos mores.1. Cor̄. 15. Ergo non licebit nobis amice, suauiter, et blande lo­qui? non licebit interdum salibus et facetijs, mutuis libere collo­quijs uti? (licebit, licebit bone deus) modo necessaria quies cor­poris et animi recreatio quaeratur: absit inhonestas ac turpitudo.

Interponenda nostris interdum gaudia curis,Cato. et omne corpus 'quod caret alterna requie, durabile non est, quia finita est immo modica uirtus eius, quae nimijs laboribus citissime uicta caedit, et saepe lassata subito tota labascit: Animus uero qui tanq̄ ergasculo [Page] corporis immergitur, e corpore necessario suscipit ut simul cū cor­pore fatigetur, immodico (que) labore si saepius opprimas, ultro fatis­cat. Quam ob rem pro uitio non habeatur ut corpus et animum uenustis et decoris modulis, iocosis at (que) urbanis uerbis, honestis (que) ludis, subinde refocilles. ‘Cuiusmodi modestiam circa ludos et dicta facta ue iocūda, philosophus Eutropeliam appellitat, et est B uirtus qua aliquis scit cōuertere dicta uel facta ad solatium hone­stum.4. Ethic. Eutrope­lia quid. Quae sibi si non temperent ut honestatis limites neutiq̄ ex­cedant:Math. 12. uitium excusari nequit, sic tradente scriptura Ex uerbis iustificaberis, et ex uerbis cōdemnaberis. Insuper obseruanda mo­destia est in cultu uel ornatu corporis, in quo si tria praecepta te­neas,Tria sunt obseruanda cir­ca ornatū cor­poris. haud facile delinquas.’ Vitanda superbia, uitanda ostenta­tio: dignitatis et officij habenda ratio. Vitanda omnis libido, re­spicienda conuenientia personae. Postea corporis honestas est in­trospicienda, quo celare magis studeas inhonesta ac indecora mē ­bra, q̄ ut nitidus, et clarus, bene ue cultus appareas in oculis ho­minum: ut ne (que) curtior sit uestisq̄ quae membra plene contegat, ne (que) longior aut laxior q̄ necessitas exposcat, non elegantior aut sumptuosior q̄ conditio tua requirat. Demum uidenda personae conditio, Religiosus ne sit, uir sacer, an e media plebe laicum non decet habitus religiosus, ut nec religiosum plebeius. Viro non cō ­uenit indumentum muliebre, ne (que) mulieri uirile. Non est perpen denda honestas quam uulgus uocat, ut illam in qua consistit uir­tus omittas. Vulgus quadraturam, plicaturam. et concīnam om niqua (que) coaptationem: attendit ut pedi calceum, tibiale tibiae, to­gam tunicam corpori, galerum capiti componas. Ast ego ut uir­tutis et naturae quae uirtutem inchoat, partes agam, nihil interesse iudico cui membro quam formam addas, non dedecere si capiti ti biale uel indusium apponas, modo nullo predictorum modorum offendas modo propter ostētationem non facias Nam si proprie excellentie nimium habeas desyderium ac inordinatum appetitū, deuias et nimis ad sinistram flectis.Horatius. ‘Ideo quod poeta scribit Est modus in rebus,Modus ser­uādus in om­nibus. sunt certi deni (que) fines, quos ultra citra (que) nequit [Page 104] consistere rectum.’ Hic modus obseruandus est, in singulis rebus agendis: quem qui transilit, preterit aut excedit, in uerbis, risu, gestu, cultu, uel actu quolibet: immodestus erit modestiam non [...]eruat. Appetitum enim inordinatum et sui nimis amantem habet, qui non recta tendit sed deuiat, non media, publica, regia ue uia incedit: sed alterutra semper inclinat. Nec ulla res tam bona, tam pia, tam sancta, quin nausiam pariat et uilescat si nimis effundas. Confluunt ad sacerdotem ut ab eius manu lustralem aquam lenti­ant, petunt humiliter et libenter sparsam accipiunt. Sin aspergat abunde, et totam uasis in caput unum largiter effundat, repellitur et improbatur. Quid rei sanctae repulsam efficit? Imprudentia conferentis: qui praeter modum erogat et immodestiae, crimen in­currit. ‘Modus enim ipsa re prestātior et formosior esse solet, mo­dus rei formalior est ipsa re ait philosophus,Phūs. quem quisquis synce­riter obseruat et ubi (que) tenet, deo pariter ac hominibus gratissimus erit, et inter eos numerabitur, de quibus in exordio diximus Re­gnum dei dabitur facienti fructus eius.’ Nunc ueniendum ad fru­ctum secundum huius diei concioni prefixum. Est autem conti­nentia, quae secundum Hieronymum in epistola ad Damasum pa­pam 'Est appetitus omnium rerum malarū refrenatio,Continentis quid. Et haec uirtus magis ad animam q̄ corpus attinet. Modestia siquidē de qua praelocuti sumus, honestatem et modum in rebus exterioribus: Continentia eundem in interioribus [...]xculpit. Haec docet et prae­cipit ut ratio cōcupiscentijs obsistat. et perturbationes omnis euī ­ca [...] prohibet haec internas affectiones et peccata cordis, quae q̄q̄ 'homines lateant, deo patescūt,1. Reg. 16. iuxta illud Homines uident quae foris apparent: deus autem intuetur cor. Sunt omnes auidi ex­te [...]nae pulcritudinis et bonitatis in se rebus (que) suis quas ad usū ap­pe [...]unt: similem intus et in corde non ita requirunt, qui tamen (nati [...]a duce) uenustatem istam a corpore ad animam sedulo transfer­rent. At haec nunc hominum extrema dementia est,Maior aīe (quam) corporis habē d [...] cura. ut externa ꝓuiribus ubi (que) curent, interiora fere negligant: quae sunt corporis appetant et preuideant, quae sunt animi non respiciant. Quis fu­ror [Page] o miser homo, quae te demētia coepit. Vis corpus animae pre­ferre? uis quae foris apparēt bona quaerere, quae uere bona sūt non consyderare? uis bona desyderare (quod naturaliter facis) et tamē non esse bonus? Quid hoc est, quid sibi uult ut nihil eorum quae possides malum esse uelis praeter teipsum? Tu uir, uxorem bonā, pulchram, pudicam, comptam, et honestam appetis: tu foemina, uirum: pater filium, auite paternae (que) uirtutis imitatorem: mater elegantem et dotibus egregium: Dominus seruum fidelem, taci­turnum, utilem et obsequiosum. Deni (que) uis infoelix homo tuni­cam bonam et aptam corpori, uis togam oculis intuērium conspi­cuam, immo uis caligam pro modulo tybiae concinnatam, et inter haec tam multa bona uis uitam habere malam? ‘O christiane, christiane,August. audi consilium Augustini Prepone uitam tuam, animam tuam caligae tuae O homo,Curiosit [...]s hominū in orna­tu corporum. homo, quid tua nunc anima tibi displi cuit?’ unde tantū offendit ut inter omnia tua, solum hanc malam esse uelis? ut togam bonam bene (que) purgatam exquiras, animam malam at (que) turpem esse permittas? ut pileum decentem et idoneū capiti circūponas, animam neglectim introspicias et tanq̄ rem ni­hili praetereas? ut domum solidam et ornatam, tybiale citra uel unam rugam, togam diligenter ab omni athomo et puluere pur­gatissimam, faciem ad speculū examinatam ut ne una quidem macula remaneat, calceum pro modo decoro (que) pedis examussim ap­tatum habere uelis, adeo ut si contra quid horum eueniat, scopina uocatur ad expiandum: aqua quaeritur ad eluendum, spongia ad detergendum, alia (que) uel uasa uel instrumenta utcū (que) necessaria minime desunt: et tamen animam omniqua (que) sordescentem et īpro­bam nullo non peccato deformatam? Hei mihi, hei tibi, O mi­seros homines? Vis homo miserime par istud tuum calciorū de­cem C aut duodecim nummulis emendum, animae tuae praeponere quae tam magno praecio constitit: quam non corruptilibus auro et argento, sed praeciosissimo sanguine suo dominus noster Iesus CHRISTVS ultro redemit? Vis rem uilissimam praecio diuini sanguinis anteferre? O homo: o miser homo, homo memēto tui, [Page 105] animae memor esto tuae, memento quanto praecio deus eam rede­mit, memēto q̄ charam habet, quāti facit, q̄ tenere desyderat, caue ne sic amittas quā deus tam magno praecio crudeli (que) cruciatu que­siuit, calcius iste tuus ad quattuordecim dies, uel ut multū in mē ­sem tibi seruire poterit ut eum inde detritum abijcias, in angulum recondas situ corrumpendum, aut (quid optime potes) pauperio­ri dones: anima uero non est caduca, non uilis, non abiecta, par­uo non est empta sed pluris hoc cōparata est, immo plurimo ste­tit ementi. Quid ergo te cecum reddidit ut oblitus tui, caetera tā ­topere cures: ut inter omnia bona tua, tu dūtaxat malus euadas? Omnia quae spectant ad corpus elegantia uis et ꝑpulchra quae iu­uent hominum oculos, et tutemet interim coram deo uilis ac foe­dus esse perseuerabis? Si tibi respondere possent tua quae bona putas, nonne sic tibi dicerent, Sicut tu nos res tuas bonas habere cupis: ita nos bonum quo (que) dominum habere uolumus? ‘An non legisti, nonne succurrit tibi qualiter Asinus Balaam atioli dominū increpabat ob peccatum eius et extremā dementiam?Asinus ar­guit Bala [...] Misit enim Balach rex moabitarum ad Balaam, ut ueniret et malediceret po­pulo dei qui egressus ex Egypto operuit superficiem terrae, uolens eijcere de terra sua, pollicitus honorare eum et dare quicquid uo­luerit. Surrexit Balaam mane et strata asina profectus est cū nun eijs regis, Et iratus est deus: stetit (que) angelus domini in uia contra Balaam. Cernens Asina angelum stantem in uia euaginato gla­dio, auertit se de itinere et ibat per agrum: Quam cum uerberaret Balaam et uellet ad semitam reducere, Asina denuo uidens angelū in angustijs duarum maceriarum quibus uinee cingebantur, iun­ [...]it se parieti et attrinit sedentis pedem, et illo iterum uerberabat eam. Nihilominus angelus ad locū angustum transiens, ubi nec ad dexteram nec ad sinistram poterat deuiari: obuius stetit. Cū (que) uidisset Asina stantem angelum, concidit sub pedibus sedētis, qui [...]ratus uehemētius cedebat latera eius fuste. Aperuit (que) dominus os Asine▪ et dixit ad dominum suum Quid feci tibi? cur percutis me, ecce iam tertio? Respondit Balaam. Quia cōmeruisti et illu­sti [Page] mihi, utinam haberem gladium ut te percuterem. ‘Dixit Asina, nonne animal tuum sum cu [...]emper insidere consueuisti us (que) in p̄ ­sentem diem? Dic quid simile unq̄ fecerim tibi. At ille ait nunq̄.’ ‘Et statim aparuit dominus oculos Balaam et uidit angelum stan­tem euaginato gladio et dicentem sibi Cur tertio uerberas asinam tuam? Ego ueni ut aduersarer tibi quia ꝑuersa est uia tua mihi (que) contraria.’ Et nisi asina tua declinasset de uia, te occidissem et illa uiu [...]et. ‘Ille protinus adorauit in terram et dixit peccaui, nesciēs ꝙ tu stares contra me Derelinquentes uiam rectam (inquit Pe­trus) filij maledictionis errauerunt,2. Petri. 2. secuti uiam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amauit correptionem uero habuit suae uesaniae subiugale mutum animal, quod in hominis uoce loquens prohibuit prophetae insipientiam.Ibidem. Mutum animal arguit homi­num dementiam, arguit uoluptatem sectantes coinquinationis et maculae delicijs affluentes, in cōuiuijs suis luxuriantes, oculos ha­bentes plenos adulterij et incessabilis delicti, pellicientes animas instabiles, cor exercitatum in auaritia habentes, uelut irrationabilia pecora naturaliter in captiōem et in perniciem in his quae igno­rant blasphemantes, in corruptione sua percipientes mercedem ī ­iustitiae.’ Te peccator arguit qui uoluptatem tuam, corporis ille­cebras, et res mundanas at (que) exiles animae saluti preponis. Om­ni asino asinior est qui non facile perspiciat aeternis inter transi­toria deferendum. Ab hoc asino Balaam erudiendus et corrigē ­dus est quisquis impendentem animae mortem non uidet, nisi ui­uens et uolens a peccatis abstineat: ab eo docendus est quoniam eo tardior, obtusior, et insensibilior est, qui corporis habitum tam curiose tractat, et animae salutem at (que) cultum non consyderat. At quis est qui mortem magis amat q̄ uitā? Tu quo (que) peccator mo­ri fugis. Sed quia mors ultima linea rerum est, et statutum est omnibus semel mori: tu bonam mortem optas, et dicis, Auertat deus a me malam mortem. Male mori times, male uiuere non ti­mes. Male uis uiuere, malam tamen uitam dissimulare. Sic ho­minibus imponere potes▪ deum fallere non potes qui te nouit in­tus [Page 106] et in cute. Quid ergo tibi proderit exterior humilitas quam contaminat interna superbia? Quid proderit pretextus amoris si rancidulus liuor illitescat in animo?Simulatio nihil ꝓdest. Quid proderit simulata libe­ralitas quam labes auaritiae polluit? Quid pretensa castitas si flā ­ma luxuriae feruescat in corde? si uitam cōcupiscentia labefactet? ‘Habent caetera animalia appetitum sine ratione, uim (que) naturae ꝑ­sequuntur, appetitum habet homo cum ratione ut appetitum [...]a­tio uincat et reprimat, cui praecipitur Post cōcupiscentias tuas nō eas, hoc faciet te in gaudium inimici. Nam concupiscentia est ra­dix et principium omnis mali.’ Nisi quis ante concupisceret, nihil unq̄ mali perpetraret. ‘A sensu porrigitur occasio, quam ratio ce­cata prendit quia nihil est aut esse poterit in intellectu quin prius fuerit sub sensu.’ ‘Claudas ergo, claudas,Phūs. claudas hanc exteriorum sensuum ianuam, claude Borialem ianuam animae tuae et quae cir­cum te sunt omnia tuta manebunt. Et si mors (ut propheta scri­bit) intrat per fenestras: hostium tamen boriale claudas, et ipse securus habitabis.Ieremi. 1. Nam ab aquilone pandetur omne malum ut scribitur. Boreas quidem asper, algidus et durus,Expo. tam molestus et tam frigidus, ut uētus inde perflans arefaciat et corrumpat omne genus fructuum ac omnia quae plantata sūt at (que) insita. ‘Vita nā (que) in callido humido (que) consistit quorum utrum (que) frigus opprimens, naturae uim enecat: ne (que) praeterea quicq̄ sub sole tam inijmicatur humane uitae naturae (que) rerum omnium q̄ frigiditas nimia: quan­do calorem naturalem extinguit et humiditatem deuastat.’ Non igitur abs re propheta scribit ab aquilone pandetur omne malum. At hinc forsan arripient ansam aliqui calumniandi quod aio. Nec enim licere sic regiōem ullam notare. At hij uiderint ob quā causam loquor, ne (que) aliorsum at (que) dico, sentiant. Sentio ego pla­ne quod et propheta presensit. Verū scriptura sparsis in locis ob­scurior est et mirabilior q̄ ut ab omnibus intelligatur aut ab ullis facile capiatur. Quapropter multi parue lectionis homines,Quid sit ma­lū ab aquilo­ne pandi. mi­noris intelligentiae et memorie, minimi uero iudicij quibus non suppetit exacta facultas sacram scripturam uel inuestigandi et tru [Page] tinandi, uel eandem exponendi: saepissime tales abditas et abstru­sas sententias aut non capiunt aut male capiunt, et prorsus a uero deuiant. Quisnam iste est aquilo a quo malum omne procedit? Illa pars orbis, illa regio aquilonaris non uacat ea bonitate quam deus cunctis mundi partibus indifferēter addidit. Quid igitur est dicendum? Ego quod spiritus in hac re quod bonitas diuina da­bit, et quod mea mihi suggeret eruditio dicam: Dicā quod etiam ni fallar ipse propheta uoluit et intēdit. Duobus (ut uocant philosophi) presuppositis, quod uolo succincte deducam. Prius est ꝙ nos orientem uersus adoremus et sacrificemus. Alterum ꝙ cor hominis situm sit in leua pectoris. Priorem istam suppositiōem D docet illud Leuitici Facies ad orientem,Leui. 1. adorabant ad ortū solis.' Ad orientem orantes aut sacrificantes uertimur, non ꝙ ibi solum­modo sibi deus sedem fixerit caeteris mundi finibus derelictis. Sed sed quam praeterea causā inferemus fide dignam?Triple [...] cau­sa quare ad o­rientem ora­mus et sacri­ficamus. Profecto tripli­cem. Prima est ꝙ oriens sit pars mundi clarior et illustrior alijs ubi diluculascit, ubi lux emanat et dies oritur. ‘In oriente, coeli seu (ꝙ philosophi dicunt) primi mobilis motus incipit, iuxta illud Prin­cipium motus ī oriente,Phūs. ibi coelum, sol, luna, stellae (que) minores, in nostrum hemisperium ascendunt, ut hunc orbem terrarum ingre­diantur, ut infirmamento luceant, ut diuidant diem ac noctem, ut sint in signa et tempora, dies et annos, ut illuminent terram et ua­rijs influentijs ubi (que) fecundent.’ In oriente primum indicium di­uinae maiestatis emergit. Altera ꝙ Paradisus ad orientem sita sit, e qua nos meritum primi parentis eiecit: ut hac memoria frequēti celerem illuc reditum expectamus. Postrema ꝙ CHRISTVS qui totius mundi lux est oriens appelletur, ut ex mariano cantico patet Visitauit nos oriens ex alto.Luce. 1. Ab oriente ueniens ascendit,' ab oriente uenturus ad iudicium expectatur, et ab oriente pendēs in cruce faciem illam suam dulcissimam ad nos ex sūma charitate conuertit, uultum gratiae salutis (que) nostrae significatiuum ostendit: quem nos ob id in orientem uersi uenerabimur, et quod facimus, suppliciter ac sedulo facere debemus. Ob has enim praecipue cau­sas [Page 107] ecclesia statuit ut oratio pariter ac oblatio fiant orientem uer­sus, non tanq̄ necessarium iniūgens, sed ut decens et oportunum ad memoriam predicta reducens. ‘Suppositio posterior ab Aristo tele comprobatur ubi scribit ꝙ (cor caeteris animalibus in pectore situm sit, homini tātum in partem sinistram potius uergat,Libro. 1. de na. aīaliū. ca. 17▪ paulū a māmarum distinctione ad leuam inclinans papillam pectoris: a quo non abludit illud Cornelij Celsi Cor est in pectore sub si­nisteriori parte sitū,Cornelius celsus. Ideo miles qui lanceam in CHRISTI la­tus impegit, a dextera parte Iudaeorū consilio coepit, ne cor quod in sinistra latet, effugeret.’ ‘Hijs ita positis et admissis: protinus lu culenta fiet huius scripturae ueritas Ab aquilone pandetur omne malum.’ Homo nan (que) conuersus ad oriētem ut deum adoret: cor quod in sinistro latere iacet, ad plagam aquilonarem habet incli­natum et expositum. ‘Et ab hoc aquilone uenit, a corde malum omne procedit De corde exeūt cogitationes malae (ait dominus) homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia,Math. 15. Cor diligenꝭ expurgandū. et blas­phemiae haec sunt quae coinquinant hominem, horum pessime cō ­cupiscentiae et omnium similium coinquinant hominem et animā cōspurcant.’ Huiusmodi cōsilia, colloquia, et affectationes ad haec perpetranda, proficiscuntur e corde: nec unq̄ homo quisq̄ talia cō mitteret nisi praeuio cogitatu concupisceret. ‘Quare sapiens ut an­te monet Post concupiscentias tuas non eas, et auerte te a uolun­tate tua, quia hoc faciet te in gaudium inijmici.Eccle. 18. ‘Quamobrem te rogo, per uiscera misericordiae dei praecor, ut purges cor tuum et a­nimam tuam, ut cum deo quottidianis praecibus suppliciter agas ut ipse te purificet, ut humillime cū psalmigrapho dicas Cor mū ­dum crea in me deus.Psal. 50. Augus. Nam deus intuetur cor Non quaerit (ut ī ­quit Augustinus) deus pulchram carnem, sed pulchram mentem.’ Non quaerit q̄ sis formosa q̄ uenusta facie, q̄ compto capite, cor­pore ue decoro: sed, sed q̄ sis corde decoro, q̄ formosa anima, mē ­te (que) uenusta. Scriptum est in laudem castissime uirginis Agnetis, 'ꝙ fuerit pulchra facie, sed pulchrior fide: Scriptum est de uirgi­nibus alijs quid simile: tu fac similiter ut simile merearis elogium. [Page] ut similē merearis laudē. Recordare, recordare tu christiane qua­lis et quantus hospes sit ad te modo uenturus,Accessurꝰ ad mensā dn̄ila­uet animā. recordare ꝙ sis ad sanctorum cōmunionem accessurus, recordare ꝙ corpus domini­cum, ꝙ deum et hominem sis in sacramento percepturus. Caput ergo laua, laua manus et pedes, omnes animae partes elue. Ad rem tantam tā (que) sublimem tu christianae caue accedas illotus, im­mundus, aut undeuis indignus. Vide sis ante accessum lotus, sis purus et mundus totus. Ad mensam accedis domini ut aedas et bibas.1. Corī. 11. ‘Sed audi quid Paulus pronunciet, et reuerere Quicum (que) inquit manducauerit panem et calicē domini biberit indigne, reus erit corporis et sanguinis domini. Quare subdens admonet Pro­bet autem seipsum homo, et tunc de pane illo aedat et de calice bi­bat·’ CHRISTVS uero surgens a caena in qua sacramentum istud instituit, uolens ostendere discipulis quid ipsi sibi facerent, et alijs faciendum edocerent, postea coepit lauare pedes eorū. ‘Cum uenisset ad Petrum,Ioan. 6. dixit ei Petrus Domine tu mihi lauas pedes, Non lauabis mihi pedes ineternum. Respondit ei IESVS Ni­si lauero te, non habebis partem mecū. Dicit ei Petrus Domine non tantum pedes meos sed et manus et caput. Hoc a te quo (que) christianae frater quisquis es cōmunicaturus, et dici et fieri debet.’ Sic oportet caput, pedes, et manus abluere. Caput, praue cogita­tiones sunt: pedes, affectiones et desyderia peccatorum: et manus iniqua sunt opera: quae nunc omnia comunicaturo diligentissime lauanda sunt et expurganda. Ab impijs cogitationibus, peruer­sis affectibus, et malignis operibus, per synceram confessionem te lauato, quo uere tibi dicatur Confessionem et decorem induisti' tunc (que) cum sic probatus fueris, tanq̄ totus diuinae gratiae deuotus et addictus, accede. ‘Quo quidem modo Si quis mandauerit ex hoc pane,Ioan. 6. uiuet ineternum· Si continentiae limites non excedat.’ Hoc enim uirtus (ut iam paucis ostendimus) huc hominem ad­ducit ut sese refrenet a cōcupiscentijs, ut singulis oblectationibus caute moderatur, et a quibus (que) malis operibus prudenter absti­neat. ‘Haec qui perimplet ad prestantissimam uirtutem continen­tiam [Page 108] aspirat, inter operarios qui faciunt fructus spiritussancti con numerandus, et ut in exordio proposuimus Regnum dei dabitur facienti fructum eius. Superest iam tertia uirtus et earum postre E ma de quibus nos dicturos promisimus, castitas. Et ut ordiamur a definitione Castitas est uirtus impetum carnis sub iugo ratiōis refrenans.’ Est enim tripertita: coniugalis, uidualis, et uirginalis.Quid sit c [...] ­titas. Aug. li. de Diff. Sunt hij soli status per quos itur ad superos,Triplex castitas. nec uia patet illorsū nisi sub istorum aliquo benae pie (que) uiuenti. Vbinam ergo futurus habitandi locus, mecho, fornicario, adultero, uoluptario? Me la­tet, sed quod scriptum est aperte scio. Deleantur de libro uiuen­tium et cum iustis non scribuntur. ‘Et quod iterum asserit Apostolus Omnis fornicator aut immundus non habebit haereditatem in regno CHRISTI et dei,Ephae. 5. nisi per poenitentiam ueram ad isto­rum aliquem reuocetur. Castitas coniugalis,August. 4. sēt. d. 31. est uirtus qua uita­tur illicitus concubitus licito tamen cōcubitu retento in actu ma­trimoniali, Huius tria bona numerantur: Fides, spes, et sacramē tum.’ Fides matrimonij est illud peculiare uotū quo quis ait,Tria bona matrimonū. Ego Ioānes, ego Guillielmus accipio te Margaretam te Katerinam ī ux­orem, et illa ego Margareta accipio te Ioānem in uirū. Sunt haec solennia uerba quibus nuptiae peragūtur in foribus ecclesiae, Ego N. accipio te. N. in quamuis sortem ac conditionem, ditior ne sis an pauperior, in quemuis habitum uenustior anne deformior ex­tes, in omnē casum futurum seu melior siue peior existat, in utran­ (que) qualitatē sana ne perseueres an ualitudinaria fias, in equanimē totius uitae cōmunionem et indiuiduam societatem. ‘Foelix uir foelix mulier qui tale uotum obseruant, et ex professo ius omne ma­trimonij plenae prestant Foelix (inquit Solomon) qui nesciunt thorum in delicto, habebit fructum in refectione animarum san­ctarum.Sapien. 3. Matrimonium hoc meretur et debet ab omnibus impol­lutum integrum (que) custodiri:’ tum quia sacramentū, tum quia pri­mitus institutum, in loco summo in Paradyso, tempore precipuo innocentie dico, ab authore optimo maximo deo, in cuius hono­rem et peculiare decus CHRISTVS in Chana Galilee praesens [Page] nuptijs,Ephe. 5. aquam uertit in uinū. ‘Quare Viri diligite uxores uestras sicut xp̄us ecclesiā. Sit casta dilectio ur̄a, sit honesta, syncera, fide­liter et pure semꝑ in oibus obseruata.’ Alterū matrimonij cōmo­dū spes ꝓlis est, quod non oēs cōtinuo cōiuges obtinent etsi prolē habere contingat..4. distī. 31. Nam Multi prolem habent qui bono prolis ca­rēt. Vt qui liberis suis licentia peccandi fenestrā aperiunt, in uicijs et peccatis eos insolenter enutriunt, nec ut uirtutibus imbuant ul­lam curam habent: quae quidem aeducatio omnis neruos animi et corporis frangit.Educatio bona prolis ꝓdest mala nocet. Ne (que) parum immo totū refert, hoc an illo mo­do quis educetur ab adolescentia. ‘Mollis et uiciosa educatio non proli solum sed et parentibus multum obest, educatio prudens et ingenua etiam parentibus apprime prodest ut ex illo paulino licet olfacere Mulier saluabitur per generationem filiorum,.1. Timo. 2. si perman­serint in fide, dilectione, sanctificatione, et sobrietate. Talis ete­nim eruditio bona bonum prolis appellatur, non ipsa per se ꝓles.’ ‘Tertium est sacramentum quod sacre rei est signum: coniunctio­ [...]is. s. dei et ecclesiae per inseparabilem unionem, continuam dile­ctionem, et immensam charitatem: secundum illam Pauli senten­tiam Sacramentum hoc magnum est,Ephe. 5. Quatuor sa­cramenta magna. in CHRISTO et eccle­sia. Nimirum quattuor sacramenta magna uocantur. Baptismus magni effectus causa: nempe qui culpam omnē diluit, poenam au fert, et paradisi ianuam aperit.’ Confirmatio, ratione ministerij, quod solis pontificibus administrandum conceditur. Eucharistia ratione cōtinentiae propter ingentem et sacratissimam rem illam et uirtutem quā intra se tenet, totum uidelicet CHRISTVM, deum et hominem. Donorum omnium quae deus contulit homi­nibus unum hoc est maximum, sanctarum reliquiarum una haec est sanctissima, sacramentorū hoc excellentissimum. Quid enim maius potuit ipse deus homini q̄ seipsum hic relinquere, nobiscū hic morari seipsum totum dare? Quid potuit amicius aut magni­ficentius q̄ seipso, q̄ corpore suo te pascere, te praeciosissimo suo sāguine in remissionem peccatorum enutrire? Hoc sacramentum magnum▪ hoc sacramētorū sacramentū est. ‘Matrimonium quo (que), [Page 109] ob unicam significatiōis efficatiam, qua singularem copulam xp̄i et ecclesiae de [...]ignat. Quāobrem Paulus inquit Honorabile con­nubiū in oibus, et thorus īmaculatus.’ Immaculatus erit,Hebre. 13. si seruet synceriter et immaculate. Igitur īmaculatus esto. Quum talis sit, taliter a uobis o uos uxores et mariti semꝑ obseruet. ‘Qādoquidē puritas et imaculata thori cōseruatio spectat ad fidem matrimonij F de qua prediximus, quā bene ac inoffese custodiētibus in remune­ratione Christi tricesimus ex Euāgelio fructus spondet, Vidualis castitas est per quam in posterū oīs concubitus euitat,Castitas vidu [...]li [...]. ut animus deo liberius seruire possit: licet in eo statu contractus matrimonij fuerit licitus, at in loco uitare quod potes deo gratius, ubi necessi­tas non contra uocat aut urget.’ ‘Vt ibi Paulus innuit Mulier alli­gata est legi q̄ diu uir eius uiuit, ꝙ si dormierit, liberata est a lege:1. Corī. 7. cui uult nubat, tantum in dn̄o, beatior tamē erit si sic permanserit.’ ‘Beatior erit si uidua ꝑmanserit, quia sic liberior erit et ad deo serui endū aptior Nam quae nupta est, cogitat quae mūdi sunt et quo­modo placeat uiro.’ Filiorū educatio, familie dispensatio,Ibidem. Expo. supelle­ctilis honesta dispositio, domestica cura, cura (que) placēdi uiro quot­tidie solicitāt. Ponat ante oculos Thabita uidua cuius exēplo moueamur ad huius status dignitatem,Actuū. 19. et attendendam et imitādam Erat plena bonis operibus et [...]leemosynis, ministrans pauperibus et egenis: tandem ex infirmitate morit, ea mortua cōcurrebant ad Petrū pauperes flentes, tunicas et alias uestes ostendētes quas illa fecerat eis, clamātes, ecce et nos nūc morimur, nostra iam cōsolatio mortua est.’ Quid faciemus? quomodo uiuemus? Quorū miser­tus aplus (oratione facta ad deū) suscitauit eam a morte. En bo­nam, en sanctā, et foelicem uiduā, en prōptum uere uiduitatis exē ­plū. Per hāc optime potes intelligere, quāto deus amore ꝓsequat uiduas bene sanctae (que) uiuētes, quae ociū fugiūt, peccata deuitant, subueniūt egenis, deo suppliciter obediūt, et humillime diuinis re bus insistūt. ‘Cuiusmodi castitati fructus Euāgelicae promissionis sexagesimus expectat.Castitas vginalis. Castitas uirginalis est uirtus ꝑ quam oīs cō cubitus simpliciter euitat. cōstans utrin (que) mētis et corporis casti­tate, [Page] quae maximopere cōmendatur ab oībus, uti meret.’ ‘Sic eam laudat Augustinus Virginitas est uita angelica,Augus. Hierony. uita gloriosa, ui­ta excellētissima et sūme cōmendabilis. Hieronymus quo (que) In car ne praeter carnem uiuere angelica uita est non terrena. Et Ambro sius Nemo miretur etsi angelis uirgines cōparan [...],Ambro. Cante. 2. Expo. quia angelorū dn̄o copulātur. Quare sponse spōsus acclamat Surge, ꝓpera a­mica mea, spōsa mea, formosa mea et ueni: ueni coronaberis. Hāc excellētissimam uitā esse perspicis: cui tāta remuneratio dat̄.’ Veni coronaberis inquit, Nam bonis ut audistis cōiugibus et perfectis tricesimus fructus, ꝑfectis uiduis sexagesimus, et nūc syncere per­fectae (que) uitae uirginibus, centesimus fructus debet. ‘Coronādam ait, cui non aurea solū sed et aureola repromittitur Praeceptum est ut fieret mēsa et super mēsam corona et suꝑ corona Coronula.’ Hoc est aurea simul ac aureola.Aurea. Aureola. Vt intelligatis, aurea nelut essen­tiale gaudium est saluādorum oīm: aureola, gaudiū est accessoriū uel accidentale quod soli Martyres, confessores, seu praedicatores, et purae uitae uirgines, seorsum obtinebunt. At haec res fiet exem­plo manifestior at (que) dilucidior. Quibusdam decem libre, quibus­uiginti, et alijs alia sūma cōstituitur a dominis pro stipendio an­nuo. Nihilominus ipsi domini seruis bonis et fidelibus, gratis, taciturnis, et bene sedulis, supra stipendium dona quedam singu­liria et feoda seorsum conferūt, quae uel equiualeant, uel ipsi stipē ­dio prepolleant. ‘Sic dn̄s deus noster supra stipendiū aeternae uitae gloriae (que) coelestis coronam in coelo futuram, quae gaudij essentialis typosignatur: gaudiū accidentale pro meritorū differētia prefixit, ut ibi Paulus edocet Stella differt a stella in claritate,1. Corī. 15. sic et resurre­ctio mortuorū. Ergo uirginū erit hoc magnū et singulare gaudiū ꝙ simplicissime castitatis florida uita resplēdeant, cādidissimū san­ctispiritus fructū producētes, quibus ꝓpterea quadrat quod inij­tio diximus Regnum dei dabit facienti fructus eius. quod nobis concedat oīpotens deus, qui ineternum et ultra uiuit et regnat trinus et unus.’ Amen. Deo gr̄as.

¶Impressum per Richardum Pynson.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.