Pars prior: Quae vt plurimùm fletus habet & querelas.
CVR per vos, Elegi, Lasciua poemata famam
Quaerunt, cur proprium destituistis opus?
Munera vestra vocant, passis prodite capillis,
Pullae sint vestes, funera vestra vocant.
Occidit, heu, Lewknor Musarum gloria, tantum
Lugeat amissum vir (que) puer (que) virum.
Credibile est, nimium iam saeuas, [...], benigna
Parcas nascenti fila dedisse nanu.
Tantus erat morum candor, tanta arte politum
Ingenium foelix, tantus vbi (que) fauor:
Vt, quanuis stirpem clara de gente referret,
Dotibus his claros nobilitaret auos.
Nec tamen ingentes fortuna maligna negauit
Illi, quas doctis saepe negauit, opes.
Huic cumulo accedit pietas insignis in illos,
In quos caelestis lex iubet esse pios.
Cura Dei, & prolis vitam laudauit, at alter
Coniugis, & vita, & morte patebat amor.
Cuius vt aspexit morientia lumina, dixit,
Aut viue, aut comitem me quo (que) mortis habe.
Vota valent. Quos fidus amor, dum vita manebat,
Iunxit, disiunctos noluit esse rogus.
In terra ossa iacent, animae super astra volarunt,
Vtrunque, & meritò fama loquetur anus.
THO. SOTHEBY Coll. S. Ioan.
[...]
[...]
[...]
[...]
In Coniunctum EDOVARDI LEVVKNORIS Militis dignissimi, & SVSANNAE vxoris eiusdem eximiae obitum.
ERgò Caballinos laticas mihi Musa propinat
Torpentem reuocans ad sua pensa? sequor;
Par est vt celebrem Par hoc tàm nobile, vinctus
Sermo, vinxêrunt quos ita fata, decet:
Par est vt metro Par includatur in vno,
Cui fuit in seros vnio tracta dies.
Vndi (que) par video, nec par tamen vndi (que); dispar
Gaudet inaequali tendere Musa gradu;
Eccè palàm numeris subsidit clauda secundis,
Nunc laxum fundit, nunc breue cogit iter;
Ecquid inamoenis Elegëia Consona bustis?
Ecquid & ad moestos ire parata rogo?
An quia Par sexu constabat dispare, carmen
Iure suum vir habet, foemina iure suum?
Praecedit passu subl mior ille virili,
Foemineos comitans contrahit illa pedes;
Fortunati ambo, fatis aequalibus ambo;
Vita pares vidit, vidit & vrna pares;
Sic quos cepir amor vitae, dum viuere fas est,
Hos vno cepit tempore mortis amor.
In obitum clarissimi viri Edwardi Lewknêri, Equitis illustriss. & Susannae coniugis, Feminae lectissimae.
QVî fit (inaequali, vos quae sine lege sorores,
Ducitis instabili stamina nostra manu)
Quî fit, vt indigni superâ, qua v [...]scimur, aura,
Annis tot vestra saepè fruantur ope?
Cùm tamen intereá, si quis virtute, vel vnus
Prae reliquis clarus, protinus ille perit.
[Page 9]Ah! quid non potiùs vestras conuertitis iras?
Ah! quid non illos (mors homicida) petis?
Abstulit vna dies, & funere mersit acerbo,
Nobile par, restant vix pietate pares;
Scilicet eximium clarâ cum coniuge, morti
Lewknêrum; nobis funera bina dedit.
Funera bina? quid? an non tristis funere luctus
Vel satis est vno, plus satis, id (que) Viri?
At si Nobilitas quicquam si stemma valeret,
Priscum aliquid potuit stemma valere tuum.
Si quid relligio, virtus, pietas (que) fides (que)
Relligione, fide, quis pietate prior?
Sed ne (que) relligio, pietasue auertere mortem,
Nec virtus quicquam flectere tanta potest.
Crudelis, tantâ nondum satiabere praedâ,
Sanguine nec tanti es exsaturata viri?
Quin dulcem thalami consortem sauciet vnà
Falx tua? quin pereant foemina, vir (que) simul?
Numquid non satis est clarum extinxisse maritum,
Posset vt in viuis haec superesse tamen?
Digna quidem vita hac, dignissima pluribus annis,
Et tàmpraeclaro foemina digna viro;
Quae facilè primum meruit, virtute, pudicis
Moribus, & verâ relligione, locum.
Non satis, hanc comitem, fuit, extinxisse iugalem,
Posset vt in viuis hic superesse tamen?
Sed quos vna dies pariter iuuenilibus annis
Coniunxit sancto condiditi in (que) toro;
Ecce vno paritèr nunc condidit vrna sepulchro,
Et penè vna dies funera bina dedit.
Nobile virtutis, vitae, morum (que) dederunt
Exemplum; haud post se nomen inane ferent.
Scilicet exemplo tandem hoc ediscite viui,
Ex horum vita, viuere, morte, mori.
In obitum clarissimi & pientissimi viri, Domini EDOVARDI LEVKENER Militis, quà generis splendore, quà omni virtutum genere ornatissimi, necnon lectissimae foeminae, eiusdem coniugis, Dom. SVSANNAE LEVKNER, [...].
HEu miseranda lues! audax corrodere sanctum
Diuinâ pectus nobilitate viri,
Foedere qui sacro nulli pietate secundus,
Hanc sibi coniunxit relligione parem.
Nam prudens & doctus erat, decus at (que) piorum;
Virtutis cultrix nec minùs illa fuit:
Mecoenas, columen, spes, deliciae (que) bonorum;
Solamen miseris nec minùs illa fuit.
Christicolae pariter (que) fuerunt Coelicolae (que):
Semper luce pares, nunc quo (que) morte pares.
Sed cùm nomen habet de CANDESCENTE LVCERNA:
Hoc iam perge tuis pandere Musa modis.
[...] [...]
[...]
[...]
[...]
[...],
[...],
[...],
[...].
[...] [...]
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
Heu miseranda lues! hac non splendente lucerna,
Hinc tot pullati syrmate longo gemunt.
Quin si non cunctis gratissima vita fuisset,
Nunc tua tam multis funera moesta forent?
In Edouardum Lewkenor Militem, viri tum pietate, tum doctrinâ summè spectabilem; & Susannam ipsius coniugem, foeminam lectissimam, simul mortuos, eodem (que) tumulo conditos, Epicedium.
ERgóne iam extinctus gelidi sub mole sepulchri
Ille iacet verae relligionis honos?
Ergóne & illa simul lectissima foemina coniux
Morte perempta graui contumulata iacet?
Hei mihi, quis poterit lachrymas retinere cadentes?
Hei, perijt nostri gloria magna soli!
Heu, iacet Eduardus, niueus cui pectore candor,
Vnum cui coelum cura labor (que) fuit.
Cui pietas, doctrina, genus, prudentia constans,
Cana (que) honorandâ cum probitate fides.
Heu Susanna iacet, coeli germana propago.
Verae foeminei deliciae generis;
In miseros cui larga manus, pia cura suorum,
Virtutis studium, & relligionis amor.
Sic vno quos vita thoro coniunxerat, vna
Mors tulit, & vno condidit hoc tumulo.
Ergo ambos flete ô vates, totum (que) iubete
Parnassum alternos ingeminare sonos.
Has (que) illis lachrymas isthaec monimenta sacrate,
Et funus luctu concelebrate graui.
At vos ô manes, quorum nec longa vetustas,
Nobile nec delet nomen auara dies,
Vos iuuat interea meliores quaerere sedes,
Queîs datur aeternâ cum Ioue pace frui.
In obitum praeclarissimi viri Dom. EDVARDI LEVVKENORIS Militis, & eius charissimae coniugis, Dominae SVSANNAE LEVVKENORIS.
MIlitis egregij meditaberis [...] miram?
Proh dolor extinctum conspice Lewkenorem,
[Page 12]Non modò diuitijs & auito stemmate clarum,
Sed musa, ingenio, sed pietate virum.
Clerus, eques, populus pullata veste Britannus
Hunc cassum lugent lumine Lewkenorem.
Te quo (que) (quâ sociâ plures foeliciter annos
Lewkenor exegit) chara Susanna, tuum
Lewkenorem moestae properantem ad limina mortis
Et pudor & pietas deseruisse vetant.
Vos simul extinctos crudeli funere mecum
Defleturo puto pectora mille pia:
Vos & longa dies & vita nouissima iunxit,
Nec nostro licuit dissociare metro.
In obitum viri nobilissimi iuxtà ac doctissimi Edouardi Leukenor & Susannae suae.
EXtincta vt nuper petijt pia foemina coelos
plausa (que) supernos vidit adit (que) locos
Nos o noster adi: quid enim disiungimur, inquit,
tam nos quid separat terra minuta duos?
Dixit & in pennas cessit visura penates
pennas quas pietas struxit & egit amor.
Quae te dulce caput diuis diuortia nostris
disiungunt, cur pars tu mihi pacis abes?
Astra inter iuncti carpamus gaudia, dixit,
tenuat & in nihilum cessit imago suum:
Ille nihil notam effigiem sed prendere captans
excussit terras induitur (que) polos.
Eurydicen quaestus Lewknor, vt nulla superstes
comparuit terris aequoreisue fretis:
Nequicquam sperent coniux te tartara dixit,
emicat & coeli coerula scandit ouans.
In obitum religiosissimi Militis Edouardi Leukneri.
DIcitur Ismarius chara pro coniuge vates
Per vada Cocyti, per Phlegetontij aquas
Transmisisse viam, nigri (que) ad limina Ditis
Sistens, Threijciae succinuisse lyrae:
Vmbrarum (que) deum neruis (que) & carmine mulcens
Eurydicen proprio restituisse Lari.
Heu nunc aut alter nigrantia tecta Tyrannus
Possidet, aut peior quam solet esse Dea est.
Nuper Leuknerus funesta morte perempta
Coniuge, sponte sua liuida stagna petit:
Per tenebras (que) iter emensus, manes (que) silentes,
Constitit ad furui limina caeca dei:
Plangens orabat miseram sibi reddere sponsam,
Moturus verbis marmora dura suis.
Cum (que) diu frustra tot singultantia verba
Misisset, (tantus est feruor amoris) ait;
Vt potero lucem aut coeli connexa tueri
Cùm mihi surrepta est lux mea vita mea?
Vel mihi reddatur coniux aut ipse maritae,
Vel seruato duos, vel mage perde duos!
Dixerat, assensit diri inclementia Regis
At (que) ambos contra ius (que) pium (que) tenet.
Hoc ego non agitem? dic o saeuissime custos
Tartarei claustri, quid velit iste furor?
Quid? tibi commissa est nigri custodia regni
Imperium in manes est tibi sorte datum,
Imperium in manes miseros tibi cessit & vmbras!
Diceris in sanctos iuris habere nihil;
Foelices sanctorum animae sunt cura Tonantis.
Sed quid ego haec frustra: vindicis ira venit.
Nam quoniam inuitis rapuisti hos inuide nobis,
Inuito rapiat qui colit astratibi.
In obitum viri verè Mecoenatis Eduardi Leuknori, & Susannae eius coniugis pientissimae, Epicedium.
SIc turtur moritur, suum (que) plorat
Solas flebiliter virum inter vlmos:
Sic fretus cytharâ maritus audax
Tristeis ingreditur domos profundi:
Ereptam sequitur suam vt Susannam
Leuknorus reducem suam vt Susannam
Concinnet, (pietas!) opes (que) spernit:
It virtus comes, vt chorus sororum
Et quicquid Charitum, Cupidinum (que) est:
Si fas est tumulo tegi ipsum Amorem
Hoc vellet tumulo tegi ipsius ipso.
Anagr. in nomen: LEVCENORVS, Luce nos vre.
At tua quando dedit virtus iam viuere coelis
Seu diuus epulis vnà cum coniuge Diuûm
Accumbis, siue orbe sedes pars dignior orbis
Respice NOS, ac LVCE tuâ foeliciter VRE.
VNde mihi insolito stupuerunt corda dolore?
Quidue grauis versat tantum mea pectora luctus?
Mens equidem praesaga mali, quid triste minetur
Nescio, sic caeco turbantur corda tumultu;
An mihi dilectus nimiùm decessit amicus?
An mihi chara parens? An multùm frater amatus?
Hei mihi quòd multo merser grauioribus vndis:
Occidit (heu pietas!) pietatis amantior alter
Quo nusquam in terris vixit, nec mortuus vsquam est:
Quandoquidem nobis nec mortuus ille putandus;
Semper enim viuet nato dum vita supersit,
Felicem ô natum donat qui viuere patri.
In obitum illustrissimi Equitis Eduardi Leukenor: vxoris (que) clarissimae, Carmen lugubre.
HEu, quanti gemitus? infoelix ales ab vlmo
Quos memorat casus? volucres in damna trahuntur.
An amor extinctae moliri tanta palumbae
Impulit, vt sociam sibi mortem quaereret vltrò?
Impulit vnus amor. nec enim sine coniuge coniux
Ibit adastra. Duos eadem lux perdat amantes
Optauit toties, sed cui nil fata negare
Ausint; aut poterant superi; pia vota secundant,
Vna dies inter tantùm fluit, ambo feruntur.
In obitum verè illustrissimi viri, & tam gratiae, quàm naturae & artium praesidijs instructissimi, D. Eduardi Leukenor Militis, nec non in Susannam vxorem charissimam foeminam lectissimam [...].
HEi mihi quàm subitò passim tua funera flere
Cogimur inuiti Lewkenori, diem (que) supremum
Condecorare tuum lachrymis rorantibus ora?
Quem pietas celebrem, patriae prudentia charum,
Integritas vitae illustrem grauitas (que) senilis,
Natales clarum, mundo quem fecerat ardens
Conspicuum Zelus de relligione tuenda.
Dotibus ingenij ac artis quem docta Minerua
Ornârat mirè, cuius suadela sedebat
In labijs; nunc te miseri deflemus ademptum,
Quem Deus e coelo virtutibus auxerat istis.
Sed nec diuini satis est heu stamina vitae
Abrupisse viri Parcis, nisi coniugis alma
Vno eodem (que) ictu filum fatale rescindant.
Quam pietas, quam castus Amor, Prudentiae, forma
Grata (que) quam comitas, sancto (que) modestia vultu
Foeminei ornabant vera ornamenta pudoris.
[Page 16]Vos studiosa cohors, Respublica, Curia, Templa,
Vos rus deplorat. lachrymas Academia fundit.
Vnicè vos deflent proles generosa superstes,
Et famuli famulae (que) omnes vos vnicè deflent.
Non tamen in medio hoc luctu solatia desunt.
Nam quos iunxit amor & connubialia iura,
Non mors disiunxit, non funera, neuè sepulchrum:
Ambo sed aethereis volitant super aethera pennis,
Limen & augusti simul ingrediuntur Olympi,
Et coelo regnant cum Christo rege, supremo.
Ad viri clarissimi nomen qui nuper migrauit ad caelites, allusio.
SInescis (Hospes) iste Lewkenor cui
Plebes, Patres (que), paruulis misti senes,
Moesti, dolentes, lacrymas impendimus;
Quis qualis olim: Sic habe; Lychnus fuit.
Ellychnium hoc mortale cui corpusculum,
Nunc ecce puluis tenuis & cinisculus:
Diuiniori accensa mens spiramine
Depasta corpus, flammula huic lychno fuit:
Oleum, charisma sanctioris Spiritus:
Iam dignitatis gradus iste celsior,
Qui quem (que) solus indicat quanti siet,
Lychnuchus; vnde latius puro nitens
Radiata virtus emicabat lumine.
O quanta noctis insecuta est illico
Caligo; quanta in hoc quidem coenaculo
Obscuritatis vmbra communis domus,
Extinctus hinc vt iste Lychaus ignibus
Suam rem sit flammulam coelestibus!
In obitum D. EDOVARDI LEVVKENOR pietatis, simul ac eruditionis exemplaris, natalium splendore illustris, & doctorum patroni benignissimi, carmen funebre.
E Effugit fatum miseros; ferendum:
D Ducit inuitos alios; sequendum:
V Vnicum nostri decus (ah dolendum)
A Abstulit aeui.
R Regijs aequant humiles tabernas,
D Dum ferae cunctos rapiunt sorores.
V Viue, fata instant, animae (que) gaudent
S Soluere claustra.
L Lugeat quisquis, te, Edouarde, nouit,
E Et tuum corpus tumulo repostum
V Vidit indignum perijsse, longum
V Viuere dignum.
C Charior Diuis pietate nemo,
N Nemo, quem Musae magis approbarent,
O Omnibus gratus, patriae pater (que)
R Rite vocandus.
Ad Lectorem.
CArmina qui tristes quae dictauere Camoena
Culta parum; verùm qualiacun (que) legis,
Da veniam: decuit sic indulgere dolori,
Materiae cultus conuenit iste suae.
Perlege non ficto quas fundimus ore querelas:
Sollicitâ verus non eget arte dolor.
Dum (que) legis luge, tristi (que) adscribere turbae,
Nec pudeat socijs ingemuisse malis.
Forsitan & duro tibi ni de robore pectus'st
Decurrit moestis guttula fusa genis;
[Page 18]Sic sine: Neué pium tibi mascula forte doloris
Officium virtus impedijsse velit.
O bene si multis fuerit signata lituris,
Pagina si lacrimas quas petit omnis habet!
His quo (que) (quos omnis iam deficit humor) ocellis
Qui prope iam tantis diriguêre malis,
Dum mihi quae cernis scribuntur carmina, Lector
Si qua fides, calidam defluit imber aquae.
Sed lacrimis modus esto. Alias iam tangere chordas
Incipe vel Cleîo vel magis Vranie.
THRENODIAE In funere Clarissimorum Coniugum D. EDOVARDI & SVSANNAE LEVVKENORVM. Pars altera. In qua potissimùm encomia mortuorum, viuorum alloquia.
In obitum sanctissimi & literatissimi viri Domini Edwardi Leuknor, carmen funebre.
ESse quid hoc dicam monstri? quod nostra vocatas
Inuito quae saepe mihi quasi gurgite manant
Extorquent nullas iam cornea lumina guttas;
Quique genas largo rorantes imbre rigauit,
Accersitus abest, & ocellis deficit humor.
Sustulit (ah quanto cogor memmisse dolore!)
Mors scelerata virum grandaeui Nestoris annos
Commeritum, si sancta fides, pietas (que) valerent
Parcarum cohibere manus; veneranda (que) virtus
Tempòra mercedem vitae spatiosa referret.
Quem genus at (que) domus titulis ornabat auitis
Natiuus (que) decor generoso corpore fulsit
Cui largo defudit opes bona copia cornu
Quem (que) insigne tulit, sublimen, nomen in astra,
Et quodcun (que) viris accedat pulchrius extra.
Sed partem laudis vix vllam ponimus istis
Haec inculpatae radijs, languentia fundunt
Defluuia & fuscum vitae subiecta colorem:
Semper eum pietas teneris decorauit ab annis,
Prima aetas dulcem musarum fecit alumnum,
Saepe puer tulerat sapientis signa Mineruae
Et redijt victor pallenti vinctus oliua,
Vir (que) viris palmam si quid prudentia iussit
Si probitas qúid agi, facile abstulit omibus vnus.
[Page 20]Caetera quae restant quid nunc memorare necesse est?
Qua manifesta manent, vitae, semper (que) manebunt
Argumenta piae, quae postera me reticente
Secula narrabunt; seri dicent (que) nepotes?
Quae neque, si vellem, breuiter decurrere possem.
Quare agite o docti & mecum, studiosa caterua
Atque, superuacuo gemitu lachrymis (que) remotis
Condignum tanto celebremus nomine funus;
Illi marmorea aeternum de laude sepulchrum,
Inscriptum titulo sacro statuamus & aurum;
Vt tanto succedat auo sua sera propago,
Et memor, & meritae, fiat simul aemula laudis.
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
In obitum EDVVARDI LEVVKNERI Equitis clarissimi, & SVSANNAE coniugis feminae lectissimae.
ABstulit vna dies cara cum coniuge clarum
Leuknerum, at (que) vno condidit in tumulo.
Insignes pietate ambos; natalibus ambos
Insignes, omni denique laude pares.
[...], Candidus.
Candorem praeferre vides ipsum tibi nomen,
Quippe inerat candor moribus ingenuis.
Vir Musas coluit, Musae coluere vicissim
Artibus ingenuis, egregijs (que) virum.
Hunc vbi iam durae rapit inclementia mortis,
Lecta parùm coniux occupat antè mori.
Non tulit aspectum morientis; praeripuit (que)
Femina fatalem fortior ire viam.
Id luctum geminare, quibusdam fortè videtur,
Non geminat, minuit tantus amor gemitus.
Iunxerat vna dies feliciter: abstulit vna,
Nec mors coniunctos diuidit atra duos.
[...].
[...]
[...].
[...]
[...];
[...]
[...].
[...]
[...].
A. DOVVNES Graecus Professor Regius Cantabrigiae.
[...].
[...],
[...],
[...]
[...];
[...]
[...].
[...]
[...],
[...],
[...].
[...]
[...].
[...]
[...].
[...];
[...],
[...],
[...].
[...]
[...].
[...]
[...],
[...],
[...].
[...],
[...],
[...]
[...].
[...].
[...]
[...],
[...].
[...]
[...].
[...].
[...].
[...].
[...].
[...].
In obitum praestantissimi viri Domini Edouardi Leukenor, Militis, charissimae (que) vxoris Dominae Susannae Leukenor foeminae lectissimae, Carmen funebre.
QVId memorem claram stirpem? quid munera mentis?
Quid doctrinarum pectora plena penu?
Quidué tuam dicam linguarum cognitionem?
Quàm doctis doctus faueris ipse viris?
Quid referam, tua simplicitas, prudentia quanta?
Quâ patriam promptus iuueris vsque tuam.
Quid mores suaues, candorem carmine pingam?
Non minùs ipsâ re; nomine [...] eras.
Te Leuknore magis pietas celebrauit, & ardens
Saluificae Christi relligionis amor.
Qui Christum coluere pio es complexus amore,
Praeconum Christi maxima cura tibi.
Tu moreris, nostrae noxae meritae sapientis
Exemplo orbari consilio (que) viri.
Quin moritur tecum pia foemina & optima coniux,
Vnà dulce fuit viuere, dulce mori.
Felices animas! quas nos gaudere sinamus
Coelesti in regno, te, bone Christe, frui.
In obitum viri pietatis & eruditionis nomine clarissimi Edouardi Leuknor Suffolciensis Equitis aurati, & lectissimae foeminae Susannae coniugis eius.
VErè [...] eras [...]; verè ergo vocari
[...] poteras, fuit omen nomine in isto:
Verè sanctus eras vitâ, sermone benignus,
Ingenio lenis, sic vt non mitior alter,
Pacis amans, litis (que) expers, fautor (que) bonorum,
Musarum summus verbis factis (que) patronus,
Iustitiae exemplar, sine fuco & fraude, sequenti
Praesenti (que) aeuo, causarum (que) arbiter aequus:
Denique totus eras niueus: niueo ergo lapillo
Dignus; te propter candorem pectoris omnes
Laudârunt passim, celebrantes funera fletu.
Ingens ad tumulum confluxit turba virorum,
Accurrunt tristes, pueri, iuuenés (que), sené (que),
Et properant matres simul innuptae (que) puellae,
Plebeij, procerum necnon generosa propago.
Auxit & hunc populi luctum charissima coniux,
Quae tibi per multos annos sociata cubili,
Horis ante obitum paucis disiuncta recessit.
At quos iunxit amor viuos, disiungere nunquam
Mors poterit, manet haec tecum, aeternúm (que) manebit;
Disiunctos terrâ, coelum coniunxit in aeuum,
Haec in vtrum (que) meum testentur carmina amorem.
In coniunctum Edouardi Lewkenoris Militis dignissimi, & Susannae vxoris eiusdem eximiae, obitum.
TEmpore si nostro vixisset Naso, quid ille
De modò defunctis diceret? Vnus erant;
[Page 25]Vnus erant verè tam vir, quàm nobilis vxor;
Vnus corporibus, cordibus vnus erant;
Vna domus dominis, thalamus fuit vnus amicis;
Deuotis vnum numen, & vna fides;
An non ergò fuit diuinis nexa Catenis
Copula, tàm multis copula nexa modis?
An non vt pariter nexa est, pariter (que) soluta
Diuina simul hoc contigit esse manu?
Se potuit non illa queri, non ille relictum,
Terrigenas vnà deposuêre domos;
Sic finire dies decuit, sic ducere; primis
Vltima, mors vitae sic fuit apta suae.
Viuite foelices, alijs sponsalibus instat
Praefinita dies, instat & alter hymen;
Intereà tellus laudes aequabit Olympo,
Siuè Edouarde tuas, siuè Susanna tuas;
Quas benè religio meruit, quas munera Musis,
Quas benè mors meruit, quas benè vita prior.
In coniunctum EDOVARDI LEVVKENORIS Militis dignissimi & SVSANNAE vxoris eiusdem eximiae, obitum.
VIr (que) vxor (que) diù paritèr vixêre, quid inde?
Et pariter vitam deseruêre suam;
Quàm benè conueniunt? quàm iustis consona votis?
Quàm benè respexit summus vtrum (que) Deus?
Qui sic imposuit vitae, sinem (que) labori
Sic vt vtri (que) suus possit abesse dolor;
O vos foelices dicam, queis corpore iunctis
Aequali semper viuere sorte datum;
At ter foelices animas, queis carne solutis
Iam datur in clara luce videre Deum.
Amplissimi viri EDVARDI LEVVKNOR militis, [...], eruditorum patroni singularis, & coniugis SVSANNAE, foeminae lectissimae memoriae, Carmen.
HInc abit Eduardus Lewknor, quis sanctior ille?
Aut quis Apollineo doctior ore fuit?
Ille fuit morum [...], nubecula nulla,
Eclepsis radijs nec fuit vlla suis.
Instar Crystalli [...], nec naeuus in ipso,
Sed sine nube nitens, sed sine fraude virens.
Verius es Magnes, quid enim non attrahis? olim
Laudem, nunc lachrimas vrbis & orbis habes.
Aliud.
LEwknor abis? nobis magnos abeundo laturus
Luctus, aetherijs gaudia magna polis.
Ridet adesse hymnis; elegis iam deflet abesse;
Te tuus aether habens; te tua terra carens.
Miles abit, sequitur (que) suam bene fidus amantem
Susannam vxorem dulce decus (que) suum.
Vnà voxerunt ambo, simul ambo abierunt,
Et simul Elysijs, exspatiantur agris.
DA. DOLBEN. Coll. S. Ioan.
Epitaphium.
SI nescis, Lector, tumulo conduntur in isto
Digni nominibus foemina vir (que) suis.
H [...]nc eten [...]m fecere viro Leucanera nomen
Candida mens, purae relligionis amor.
Su [...]m vxori nomen dedit vna matronis
G [...]mma colenda, Fides intemerata thori.
O male! cur ambos simul inuida fata tulere?
Quàm vellem vl [...]erius viueret is vel ea:
O bene! viuentes quos vis sociauit amoris,
Vita cedentes hos sociauit humus.
Epitaphium.
[...]
[...].
[...],
[...].
In egregium Equitem.
[...]
[...].
Aliud.
QVae bene conueniunt, genus, ars, opulentia, virtus,
Raro conueniunt, sunt tamen ista tibi.
Mortem (que) hoc superas, quod tantum corpus ademit,
Non tibi virtutes, nec tua parta tuis.
Aliud.
QVid septem errantes numerantur in aethere stellae,
Quando artes vno tot nituere viro?
Iuncta quòd his pieta, dici sphaera vltima possis,
Te (que) mori, mea non, sed tua Musa vetat.
[...].
[...]
[...].
[...]
[...].
[...],
[...].
Within this monument enclos'd of twise two couples beene
The bodies twaine. Areed who can what might this riddle meane.
The Explication.
The bodies whose they be we know too well:
Foure couples thus. In wedlocks happy bands
First were they ioyn'd: And next, one Death did quell
Them both at once: For third, this Tombe so stands
Their common sepulture: And last of all,
Coupled they beene in ioyes celestiall.
In Lewknorum nobis ereptum coelo additum.
MAgnus honos magnum, praeclaro stemmate nasci,
At maior stirpem vincere mente suam;
Dispeream ni Leuknerus generosior ortu [...]
Et genus & formam vicerit ingenio.
Vicerit ingenio tali, quale haud periturum
Credidimus, sed mox mors inopina rapit.
Nec mirum: tales citiùs sibi Rector Olympi
Vendicat, & nostros non sinit esse diu.
Ergo mihi salue aeternùm, aeternum (que) valeto
Sancte vir, aeternum nomen ab orbe feres.
QVos viuos thorus vnus, amor coniunxerat vnus,
Vna (que) defunctos nunc habet vrna duos.
Et quos October modò nobis abstulit vnus,
Si non coniungat pagina nostra, nefas.
Viuite foelices animae simul, vnus Olympus
Vos habeat, Phoebe haec, tu (bone) Phoebus eris.
In obitum viri nobiliss. iuxta ac doctiss. D. Eduardi Lewkenor & Susannae suae.
Ad vxorem.
VS
(que) adeone tibi charus (lectissima) coniux
Vt prae te possit nullus adire n [...]cem?
[Page 29] Ad virum.
Tu quo
(que) sic properas gratas periture sub vmbras,
Foemina quòd potuit te sine obire necem?
Ad vxorem.
Siste monent Musae gradieris sera sub vmbras,
Vir tuus vt praeeat, foemina siste monent.
Vxor.
Mallem mille pati mortes; concedite Musae
Me sine quàm pereat pars prior ille mei.
Ad virum.
At tu cui melior finxit praecordia Phoebus
Per si quid nostri sit tibi dulce mane.
Vir.
Te, te, mitte preces; sequar o sequar vmbra per vmbras
Chara animae coniux; Pieri mitte preces.
Ad vtrum (que).
Foelices animae, virtus quas acrior egit
Viuere nec solas nec potuisse mori.
In obitum viri illustrissimi quâ virtute & pietate, quâ natalibus & doctrina, Dom. EDOVARDI LEVVKENOR cum lectissima coniuge D. SVSANNA vnius diei interuallo erepti, Epicedium.
NVper vt extinctum vidit LEVVKENORA VIRTVS
Et comitem SANCTAE CONIVGIS ire suae,
Prospiciens alijs dum certa pericula temnit
Officij & ne pars desiet vlla cauet:
Fleuit. Et hanc meritis mercedem talibus inquit
SVMME DEVS? sic heû, sic datur esse PIIS?
Cui PIETAS. Miserae Mors vltima linea vitae,
At (que) eadem aeternae est ianua certa PIIS.
Quid miserare HOMINES? Nempe his occumbere FATVM est.
Quidue PIOS? LVCRVM est. Hoc quo (que) quod CITIVS.
Quod PARITER rapti caussa haec super vna querelae est:
Atqui erat EX VOTO hoc. Sic voluêre mori.
The same in English, verse for verse.
VVHen Virtue lately did behold Sir Edward Lewkenor die,
And hence depart in his religious Ladies companie;
Others from danger whiles to saue, his owne he doth neglect,
That only shunnes in virtuous deed to shew the least defect:
She wept, And ah for such deserts this recompence (quoth she)
O highest God? Thus thus alas! reward'st thou pietie?
To whom Religion thus. Death is this wretched lifes last date,
And to the godly Death the same is life-eternals gate.
Why wailest thou men? To whom to die once it is destinie;
Or why the godly? 'Tis their gaine. And more if speedily
That one cause of complaint remaines; together these be gone:
But this was euermore their wish; neither would liue alone.
Vere nobilis & pius D. Edouardus Lewkenor serò sepultus, lugendus semper.
POst cita fata tibi funus serum obtigit. At quàm
Post tua sera dolor funera longus erit.
Vita breuis, funus serum tumulus (que) perennis;
At dolor est vitâ longior & tumulo.
I Leuknere, anima haec astris est dignior: istic
Laeta superuiuet & tumulo, & lachrymis.
In Coniuges coniunctissimos.
DVxêre vitam nec diuturnam satis
Simitu beatam amore dulci coniuges;
Clausere demum, at citius, extremum diem
Simitu beati morte sanctâ coniuges,
Quin & supremi compotes ambo poli
Hausere puri poculum vnum nectaris;
Et nunc eâdem vestiuntur gloriâ
Beati amore, morte, coelo coniuges.
In obitum religiosissimi Militis Edoardi Leukneri.
LEuknerus iste, quem sepultum in marmore
Plangunt amici, (turba moesta & languida)
In fornicato coelitum palatio,
Inter micantes syderum globos sedet.
Vbi praemiorum iustus arbiter Deus,
Stellis tot ornat fulgidis celsum caput
Quot ante gessit corde virtutes suo.
Illic beato conditoris in sinu
Lustratur illa, quae per obscurum vident
Quicun (que) carnis non soluti vinculis
Caliginosum hoc incolunt tentorium.
Nos turba tristis interim fata incessimus,
Et saxa tanquam fixa terrae, quaerimus
Illum in sepulchro: cui tamen virtus sua
Etiam ante mortem fecit in coelo locum.
Humana spes aeternitatis inclytae,
Niuis instar esset, quam procellosi furor
Percussit Austri, vis (que) flammantis Dei:
Si mors triumphum consequatur alterum,
Animam (que) tumulus idem, & ossa contegat.
Sed non vigorem saeua mors tantum tenet;
Condi sepulchro corpus haud anima potest,
Emergit illa, mens (que) magnorum virûm
Aeternitatis arduam calcat viam.
Habe ergo (gurges corporum) corpus tibi:
Quondam beati spiritus habitaculum
Vanum trophaeum sit licet tantùm viri
Corpus, thesaurus maior quam vt cedat tibi.
Ode, in qua D. D. Edouardi & Susannae Leukenorum coniugum & inuicem amantissimorum & cum caeteroqui multifariam tum breui mortis interuallo nobilium, apotheosis.
PAr inuidendum, nec lachrymabili
Vexanda versu funera, funera
Auctura stellas, & sub axes
Conspicuam meritura sortem,
Seu vos repostas imperio iuuat
Vrgere terras, seu dare splendida
Inter paternos iura ciues,
Seu liquido radiare ponto.
Nam nec superbas Naxia flectere
Edocta tigres dignior asseri,
Nec saeuus Orion minaci
Vel iaculo violens vel ense.
Foecunda coelo copia fortium
Nec insolenti sydera pellice
Grauantur olim, RARA castis
Conqueritur plaga sub maritis.
Hoc fine vestras fas mihi tollere
Laudes & amplo dicere carmine
Diuisa vix vllâ duorum
Fata morâ, pariles (que) cursus.
Simul profecti non simul ad locum
Venistis ambo: nam prior optima
Dignata Nympharum coronâ est
Et volucres agitauit alas,
Vel illa sexûs munere libera
Palmae appropinquans, & melior pede,
Vel faecis expers, humida (que)
Mole carens, propior (que) Diuis.
Proh quanti amare est? non tulit hanc vicem
Lato relictus sponsus in aequore
Iam solus, haerentem (que) gliscit
Quâlibet expedijsse metam?
Non ille vitae parcus & omnium
Contemptor, atras quò redimat moras,
Sed nulla cunctantem sub arcto
Vota iuuant, spacio (que) languet.
Fertur Cupido purpureas sibi
Dempsisse pennas protinùs & viro
Aptasse prudens his perito
Remigijs sapienter vti.
Tum copulantur. Nunc quo (que) (si fides)
Caelo receptos ludere sic iuuat,
Nympham (que) porrectam marito
Praetimidas glomerare plantas.
SAMVEL COLLINAEVS C. Regal.
TEn thousand thanks ye Muses for your paine.
How may poore sheepheard euer hope requite
Your curtesie, but debtor still remaine?
Vnlesse you take this recompence though light,
T' admire your skill; and wish your Poësie
May giue, or from your subiect take eternitie.
But mought it not offend your learned eares,
The ruder song of simple countrey swaines
Vncunning all, be ioyned to your teares?
Small cunning needs him that indeed complaines.
Ah well I wot our rymes be base and poore;
But if they shall expresse our griefe, we wish no more.