[Page] PRINCIPVM, Ac illustrium aliquot & eruditorum in Anglia virorum, Encomia, Trophaea, Genethliaca, & Epithalamia.

A Joanne Lelando Antiquario conscripta, nunc primùm inlucem edita.

Quibus etiam adiuncta sunt, Illustrissimorum aliquot Herôum, hodiè viuentium, aliorúm (que) hinc indèAnglorum, ENCOMIA et EVLOGIA: à Thoma Newtono, Cestreshyrio, succisiuis horulis exarata.

LONDINI, Apud Thomam Orwinum, Typographum. 1589.

HONORATISSIMO, splendidissimo, ac ornatissimo, viro, D. Thomae Henneagio, Equiti aurato, Ca­merae Regineae Gazophylaci perspicacissimo; eidem Reg. Ma. Procamerario dignissimo, & Consiliario fideliss. Literarum ac literato­rum patrono summo: Domino mihi multis nominibus suspiciendo, [...].

DEnt alij gemmas, dent fulua metalla, pyropos
Dent, ebur, Eôis granáque lecta vadis:
Dent Lybicos dentes, dent myrrhina munera, picta
Dent saga, dent Serum vellera, aroma, merum,
Coccyneas chlamydes dent, Assyriósque tapetes,
Dent etiam Phrygij flaua talenta Midae.
Talia nulla tibi Newtonus munera defert
Henneagi, ô Clarij flos generose gregis.
Non Pactôlus ei, non profluit aurifer Hermus,
Non Tagus: huic potiùs Castalis vnda fluit.
Qua, pro viriculis studet aeternare patronos,
Quotquot & Aonidum numina sacra colunt.
Inter quos, recolende mihi clarissime semper
Henneagi fulges, conspicuúsque nites.
Lelandus Tuccam celebrauit carmine doctum,
(Gazophylax Camerae, Tucca Brienus erat.)
Gazophylax Camerae sub Dia principe floret
Hennagius, Tuccae & munia gnauus obit.
[Page] Lelandus Tuccam, Newtonus honore disertum
Hennagium recolet, carmine, mente, prece.
Tessera synceri sint ista poemata amoris,
Quae tibi submissa consecrat ipse manu.
Queis modò si faueas, vultu & dignere sereno,
Maxima pro paruo munere dona dabis.
Tanto ego (cèu clypeo) tectus munimine, vulgi
Nil moror applausus, scommata, probra, minas.
Intenter lites mihi quilibet, infremat ore,
Vulnifico in (que) meum fulminet ense caput.
Vndique corradat peditúmque equitúmque cateruas:
Fulgentes rigido congreget aere duces.
Bellica nulla trucis Mauortis machina desit:
Cuncta tuo fretus sperno patrocinio.
Det tibi Nestoreos coelestis Iuppiter annos,
Nestoreum quoniam pectus & ora dedit.
Amplitud. T. addictissimus, Thomas Newtonus.

AD ILL VSTRISSIMVM. Henricum Octauum, Regem Angliae, Franciae, & Hiberniae incom­parabilem.

REgia cum laetis floreret Roma triumphis,
Esset & in pretio lingua latina suo:
Lauriger Augustus, Vates ornare studebat
(Vt decuit) Flaccū, Virgilium (que) suos.
Illius hinc creuit spatiosum fama per orbem;
Fama quidem nullo deperitura die.
Ergo si nomen valet immortale parare,
Officijs doctos excoluisse Uiros:
Perge laboranti Rex, nunc succurrere Musae,
Quae pleno laudes concinet ore tuas.

Ad Philomelam.

DUlcia quae vasto meditaris carmina saltu
Uocibus argutis, huc Philomela veni.
Vtque diem radijs Phoebus patefecerit almam,
Somnia nectareis discute vana modis.
Hic locus est inter densas gratissimus vmbras,
Qui musto totus luxuriante viret.
Hunc cole, multisoni concentus not a magistra,
Auriculásque tuo carmine pasce meas.
Sic tibi contingant longae solamina vitae,
Et foetus simileis gignere saepè tui:
Sic pedicas auceps nullas tibi tendat auarus,
Uiscoso pennas impediátue luto.

Synchrisis Cygnorum & poëtarum.

CVm niueis ipsos cygnis conferre poëtas
Illum qui studuit, digna notasse puto.
Candidus est toto concentor corpore cygnus,
Pectora sunt vatis candidiora niue.
[Page 2] Laetus olor gelidis fluuijs gaudere videtur,
Gaudet illimi fonte poëta suo:
Dulcia Laedaeus modulatur carmina cygnus,
Cum flores Zephyri lenior aura fouet:
Purpureo vates cum vere Fauonius inflat,
Arguto resonum fundit ab ore melos.
Uiminea cygnus casula contermina ripis
Saepe sub ardenti sydere tecta petit:
Frigora vicinae syluae torrentibus vndis
Aestiuo vates tempore captat ouans.
Quis neget albenteis cygnos nunc atque poëtas
Conuenisse suis vndique nominibus?

In effigiem Temporis.

EFsigiem cuius referat, dic, ista tabella,
Quam pinxit viuo docta colore manus?
Temporis. Occipiti cur caluo? Certior vt sis,
Prensandam frontem Temporis esse docet.
Cur gerit has alas? rapido fugit ocyor euro,
Ni caueas, rebus prospiciásque tuis.
Cur falcem dextra curuam gerit, oro, minaci?
Illa, omneis huius demetit orbis opes.
Sola potest aciem diuina retundere virtus:
Hanc recolas, nec erit falx metuenda tibi.

Ad musicam testudinem.

TV mihi curarum testudo dulce leuamen,
Cum canis, articulis sollicitata meis:
Tu mihi solamen studiorum suaue meorum,
Assiduo quoties lassa Camaena libro.
Tu mihi composito ad requiem bene dulce iuuamen,
Comprimat vt lenis lumina fessa sopor.
Perge precor dominum modulis mulcere canoris,
Per me perpetuum sic tibi nomen erit.

Commigratio bonarum literarum in Britanniam.

CAna bonas passim cantauit fama Camaenas
Alpinas nunquam transilijsse niues.
Vt Pandionias facundia liquit Athenas,
Uenit ad Italicos Musa polita lares.
Fronte tamen salua dicam nunc, audiat ipsa
Roma licet, Musas transilijsse niues.
Nam penitùs toto diuisis orbe Britannis
Tersa Camaena dedit, verba rotunda loqui.
Illa vetus linguis florebat Roma duabus,
At linguis gaudet terra Britanna tribus.

Ad Cygnum, Iouiani Pontani cultorem.

POntaniingenium soles diserti
Cygne & ter niuea notare gemma.
Pontani numeros, soles fluentem
Et venam niuea notare gemma.
Pontani hinc veneres, & hinc lepôres,
Gemma ter niuea soles notare.
Te gemma niuea notent venusti
Omnes, candiduli, elegantiores,
Cultorem resoni chori, meum qui
Pontanum niueo notes lapillo.

Ad Auroram.

PVrpureis venias inuecta Aurora quadrigis,
Cernere da vultus ô mihi Diua tuos:
Poscimur, & nos hic studiorum commonet alma
Vranie, roseo tincta colore veni.

Instauratio Britannicae antiquitatis.

DOctorum genitrix foecunda Britannia, vatem
Ne te poeniteat, me celebrare tuum.
Nam mihi si vitae paucos produxerit annos
Iuppiter, & dederit prosperitate frui;
[Page 4] Quae modò sunt crassis monumenta obducta tenebris,
Restituam Phoebo lucidiora tibi.

In effigiem Thomae Dunouedi, ad Brie­num Tuccam, equitem Anglum, Serenissimo Regi, Henrico Octauo, a Thesauris.

INgens gloria Martius Britannae
Gentis Dunouedus, ferae cruento
Qui prôh naumachiae dolor tumultu
Inter fulmineos cadebat ignes,
Inter coeruleas peribat vndas,
Spirat, (Tucca) tua elegante villa,
Pictus dexteritate tam absoluta,
Uiuo vertice vt inuicem capillos
Discretos vigili putes labore:
Vt nunc hinc oculos putes & illinc
Alterna subitò rota moueri:
Et plenas tepido cruore venas
Toto corpore suscitare vitam.
Quid? quod mirificis modis venustes
Illustrem tabulam coronis alma.
In qua tot veneres, tot & lepôres,
Tot blandae illecebrae, tot & colores,
Cum grata nouitate suauc rident,
Quot promittere noluisset vnquam
Clarus Parrhasius, nec ipse Zeuxis.

Ad Zachariam iurisconsultum.

DOctis Zacharia artibus refulgens,
Qui Musas colis & leueis choreas,
Parnassum celebrem tuum relinque,
Nec spernas veteris casas amici:
Sint quamuis humiles, tuae tamen sunt,
Virtut ésque tuas canunt lubenter.
Ad lusus tibi cognitos venito,
Ornatus viridi caput corona,
[Page 5] Ac dextra tremula lyram canoram
Pulsa, Quis numeris neget valere
Te, quem plectiger ipse Phoebus olim
Omneis perdocuit modos canendi?
Sed tu desine plura nunc Thalia:
Phoebi Zacharias alumnus intrat.

In effigiem Andraeae Smythi, Christo phorum filium complectentis.

PVrpureis pinxit fucis quam clarus Apelles,
Christophorum iungit viua tabella patri.
Mollibus ingenuum puerum complectitur vlnis
Smythus, Apollinei gloria nota gregis.
Hoc quasi sentiret, radiantia lumina blandè
Uoluit, amor patris deliciumque, puer.
Gaudet & amplexu chari puer ipse parentis,
Cuius in optato lusitat vsque sinu.

Ad Cygnum iudicem.

STabit iudicio cadetque semper
Nostrum Cygne tuo diserte carmen.
Quare si niteat suis figuris,
Alma inter biferi roseta Pesti
Atque inter violas suauiores
Foelix perpetuo thoro fruatur.
At si purpureo vacet colore,
Pascat loripedis Dei caminos.

Votum ad Libertatem.

NOn in Erythraeo fulgentes littore conchas,
Aut molleis Arabum post ulo auarus opes.
Non ego monticulos argenti posco dolosi:
Candida Libertas, tu Dea sola veni.
Quid iuuat aurata circundare tempora mitra?
Quid Veneta corpus cingere veste iuuat?
Puniceo vel quid caput insignire galero?
Candida Libertas, tu Dea sola veni.
[Page 6] Sceptrigeri valeant reges, gemmataue serta,
Et valeat splendor (nobilis Aula) tuus.
Pictarum valeat Nympharum cultus adulter,
Candida Libertas tu Dea sola veni.
Quicquid habet rutila diues Pactolus arena,
Cedat, & auriferi splendidaripa Tagi.
Cedite telluris sudantia munera vastae,
Candida Libertas, tu Dea sola veni.

Ad Stellam Virginem.

STella serenato color est tibi talis in ore,
Qualis, mixtasient lilia quando rosis.
Lumina sideribus certant, auroue capilli:
Mollia puniceo murice labra rubent.
Maxima naturae possunt haec munera dici,
Casta tamen quiddam mens tua maius habet.
Virgineum serua tàm purae mentis honorem.
Sic nit cas alto lucida stella polo.

Immortalis Linacrus.

DEseret antè suos modulos philomela canoros,
Nullus & in vitreo flumine piscis erit:
Nullus ager verno producet tempore flores,
Quàm pereat nomen, docte Linacre, tuum.

Natale solum.

MAntua Virgilium genuit, Verona Catullum,
Patria Londinum est vrbs generosa mihi.

Ad Mariam Henrici Octaui, regis Angliae filiam.

QVicquid habent Charites niueae, Leneia proles,
Musarum quicquid candida turba nouem:
Quicquid habet Pithô, quicquid faecunda Minerua,
Denique virtutis foemina quicquid habet:
Non minus est in te (Maria illustrissima rerum)
Conspicuum, quàm sol qui sine nube micat.

In reditum amici.

SPargite formosas violas, mea cura, Napaeae,
Spargite Pestanis lilia mixta rosis.
Uos laetae choreas Charites iam ducite festas,
Sollicitaue nouo carmine Phoebe lyram.
Adsis laetitiae pater, & spumantia musta
Quae tua sunt larga munera funde manu.
Namque domum redijt longùm expectatus amicus:
Fausta mihi numeris omnibus ista dies.

Ad Gulielmum Gunteriden amicum fideliss.

O Quantum illa dies semper mihi fausta colenda,
Quae studio iunxit pectora nostra pari!
Nam tunc Pymplaeum montem conscendere primùm
Conabar, sacris tingere & ora vadis.
Tunc etiam Aonios montes lustrare parabam,
Nominis ac vrbem Pallas adire tui.
Denique tunc doctum Phoebum, doctásque sorores
Uidi Aganippaeae margine laetus aquae.
Omnia quae tibi nunc Gulielme accepta referre,
Nostra cupit plena Calliopeia tuba.

Ad Cygnum, de commigratione Musarum ad Grantanam Academiam.

DOctiloquas constat peramaenum Helicona sorores
Cum duce laurigeri deseruisse chori.
Candide sed tandem scis quò nunc Cygne migrârint?
Rectà ad Grantanas, tecta diserta, scholas.

Ad munificentissimum Henricum Octauum, Angliae Regem.

DIj tibi dent omnes Rex illustrissime paruum
Henricum, referat qui patris ora sui.
Dij tibi dent patri patriae, foeliciter illa
Uiuere Cecropij saecula longa senis.
[Page 8] Dij tibi dent fidei tutori, Maxime princeps,
Vt faueant votis optima quaeque tuis.
Qui facis, vt faueant, fuluo regaliter auro,
Assiduè votis optima quaeque meis.

Laus historiae.

HIstoriae quicunque cupit cognoscere laudes
Eximias, nostro carmine doctus erit.
Quod sol aethereo praestat pulcherrimus orbi,
Id nostris praestat vsibus historia.

Ad Camaenam, vt Martialem salutet.

I nunc Pogaseo gradu Camaena,
Et docti pete tecta Martialis.
Scis tu certò vbisint? viamque nosti?
Uolsaegi aedibus adiacent potentis,
Qui nunc vel Tyrio relucet ostro.
Illic tu facilis fores modesto
Pulsabis digito, rogans, patronum
Vt paucis veterem cliens salutes,
A curis modò peruacet seueris,
Si tunc annuerit serenus ille,
Intrabis. Pudor inuenustus absit:
Ac de more, statim meo salutem
Dices nomine plurimam. Docebis
Vltrà, cur ego miserim te ad illum
Planè magnificae virum nitelae:
Nempe hinc vt liquidò meos amores
Erga tàm veterem probarem amicum,
Integros, niueos fuisse semper.
I nunc Pegaseo gradu Camaena,
Et docti pete tecta Martialis.

E graeco Epigrammate, in laudem Homeri.

I Gnibus astra suis, Lunamque obfuscat & ipsam
Auricomus medio Phoebus in axe nitens.
[Page 9] Nonsecut hymnisonos vates obscurat Homerus,
Illustris claro lumine Pieridum.

In effigiem Amoris.

ZEuxis in illustri tabula formabat Amorem
Pictor, quo nullus clarior orbe fuit.
Purpureiue botriteretes superaddidit vuas,
Aligeri niuea munera digna manu.
In quibus ars sic est viuos imitata colores,
Luserit vt coruum praedapetita nigrum.
Pinxisset puerum, si quàm feliciter vuas,
Omni perfectum parte fuisset opus.

Ad Thomam Lupsetum.

SVnt qui pectore postulent auaro
Thesauros Phrygij Midae nitentes.
Sunt, qui Nirea maximis venustum
Votis ore petant referre pulchro.
Sunt, qui Caesareum ambiant fauorem,
Munus tam breue blandientis Aulae.
Sunt & qui ambrosijs gulae placere
Affectent dapibus, meroque dulci.
Ast ter magnum ego deprecor Tonantem
Lupsete, vt liceat mihi petenti
Tecum viuere, commoriue tecum,
Tamnoto & niueo vndecunque amico.
Queis nunc si annuerit meis secunda
Sors votis, titulum inuidebo nulli
Quantumuis (mihi credito) superbum.

Successus studiorum suorum.

ARtes meseptem docuit celeberrima Granta,
Et Schola quaeclarum de Iside nomen habet.
Parrhisij at Musas mihi persuasere colendas,
Hinc varijs cecini carmina mista modis.

Ad Thomam Houardum, Principis Icenorum filium.

QVi genus Herôo clarum de sanguine ducis,
Hos lege versiculos candide Thoma meos.
Alter ab vndecimo post quàm te viderat annus,
Jngenium excoluit nostra Thalia tuum.
Nomine quo faueam quantum tibi, nulla referre
Lingua quidem, sed nec scribere arundo valet.
O vtinam posses dijs concedentibus ipsis,
Cernere, quae nostro pectore clausa latent.
Tunc rectè scires, quo te praeceptor alumnum
Prosequar eximio semper amore meum.
Peruia sed quoniam mortalia pectora non sunt,
Sint animi testes haec mea dicta pij.
Siquid & officij nos te praestamus amando,
Esse rogo tantùm par in amore velis.

Ad Catullum.

SVnt qui admirantur, sunt qui venerantur, & vsque
Carmina suspiciunt docte Catulle tua.
At mihi Musa quidem sic est blandita Marulli,
Amplius vt dubitem num tuus esse velim:
Et mihi sic placuit Pontani Musa diserti,
Hic ego dispeream, si tuus esse velim.

Lucretiae pudicitia.

CVm soderet castum formosa Lucretia pectus,
Telaue purpureus tingeret atra cruor:
Tunc exempla dabat nullos moritura per annos,
Quàm non mens tacto corpore tacta fuit.

Ad Famam.

DIc tandem mihi Fama, dic amâbo,
Num donare velis meas Camaenas
Grato munere longioris aeui.
Non sum nescius hic quidem venustas
[Page 11] Illas esse parùm: tuum fauorem
Qualescunue tamen petunt benignè.
Quem sinunc dederis, nouae studebunt
Formae, ac purpureum induent colorem,
Vt sint persimiles Catullianis,
Vt sint persimiles Marullianis,
Pontanisque, fluentibus quidem illis
Musis, nostra quibus nihil videbit
Aetas pulchrius, elegantiúsue,
Sed cur haec ego curiosus inquam?
Cum sis diua satis tuapte sponte
Propensa hymnisonum beare vatem.

Applausus Posteritatis.

Aëra dum volucris, fluuios dum piscis amabit,
Applaudet numeris Musa Britanna meis.
Forsitan inuidulis nimium sperasse, videbor,
Opto candidulos inter habere locum.
Posteritas sileat, nullum sit in omine pondus,
Praesenti saeclo mî placuisse sat est.

Ad Thomam Lupsetum,

LAus notissima temporum tuorum
Lupsete, aequoreis frequens in ore
Facundo Venetis, & eruditis
Gallis, hic placidam parabis aurem
Dum scribit numeros tuus volanti
Lelandus calamo tibi dicatos:
Sint quámuis meritis tuis minores.
Tam sunt omnia quae facis serena,
Vt nulla facula nitere nostra
Possint splendidiúsue, fusiúsue.
Artes in patriam bonas reducis,
Linguas restituis politiores,
Thesauros veterum inuehis librorum
Doctos, & recolis chorum disertum.
Interpres facilis latina formas
[Page 12] Ex Graecis monumenta, & ex latinis
Rursus Graeca quidem labore grato,
Nec certè minùs vtili, pioue.
Perge hac ire precor via, nec alto
Londino, patriae tuae, meaeue
Clarus lumina tum feres minora,
Germano eloquij suo Nouo quàm
Como fulmine Plinius politus.

Ad Formosum, de liberalitate Nic. Odoualli.

DEfuit ô studijs nostris crescentibus aurum,
Munus at O dalli sustulit omne malum.
Ista priùs faciles contemnent pectora Musas,
Et capient laeto Gotthica verba sinu,
Illius hoc in me meritum quàm obliuio magnum
Impia Laethaeis mergere possit aquis.

Ad nobilem quendam iuuenem.

CArmina bella canis, dulci fluit antia vena,
Quae reserunt dotes, ingeniúmque tuum.
Fac simili pergas filo deducere versus,
Et lepidum cinget festa corona caput.

De Thermis Britannicis.

NOta Murotrîgum calidis stat gloria thermis,
Quo nitet eximium flumen Auona loco.
Hic natura potens tepidos (miracula) fontes
Excitat, & quaedam vis salientis aquae est.
Crediderim venas vicinas sulphuris esse,
Nascitur vnde latens perpetuúsque tepor.
Et si quando latex ebulliat auctior, ater
Consurgit fumus, foetor & inde grauis.
Tres numero fontes, (memini si rectiùs) extant,
Regius, inter quos, nobile nomen habet.
Cinguntur muro: sedes quoque, Regius offert
Excisas saxis sedulitate pia.
[Page 13] Colluit in medicis vndis numerosa caterua,
Fracta salutifero & membra calore fouet.
Hic vrinantum puerorum in margine fontis
Sperat denarios officiosa cohors,
Talia decantans: Visne hospes candide nostra
Vti nunc opera? turba parata sumus.
Diues, & es largus, tua nunc patet atque crumena,
Promittens nobis praemia laeta macris;
Haec eadem poscunt fontes de more salubres,
Hospitis extollunt munificamque manum.
De meliore nota paucos nunc proijce nummos,
Vndas in medias subsideantque graues,
Nos tamen insultu facto scrutabimur ima:
Desine mirari, nos referemus opes.
Hactenus & pueri: doctorum turba virorum
Vndique decertant quae sit origo loci.
Somnia Cambrorum Bladudum ad sydera tollunt,
Inuentorem operis scilicet eximij.
Maildulphus (que) sui decus admirabile saecli,
Caesaris hîc curas officiumque probat.
Territa quaesitis ostendit terga Britannis
Caesar: & officium praestitit ille? logi.
Induperatores alij, Romanaque virtus
Vrbem Thermarum percoluere suam.
Moenibus in (que) ipsis retinet monumenta Quiritum
Antiquae clarum nobilitatis opus.
Gloria Thermarum sic luceat inclyta semper,
Tantùm sint memores hospitis vsque mei.

Ad Musam suam, vt Christophorum Smythum salutet.

CHristophoro multam Smytho dic Musa salutem,
Cum dabis hos versus, munera grata, meos.
Ille puer quamuis decimum vix computet annum,
Extersis loquitur verba latina modis.
Histrio, cum scaenis gestit comoedia, laudem
Accipit, & plausu laeta theatra sonant.
[Page 14] Uoce refert tristi cum tristia facta tragoedus,
Spectator lachrimis maestulus ora rigat.
Illius hinc genitor componit Apolline dextro
Carmina, perpetuas quae meruere cedros.
Haec eadem argutus recitat, cantatque puellus,
Diffluere in labris Attica mella putes.
Ingenij sunt ista quidem vel signa beati,
Nec tamen ingenio candida forma minor.
Scire cupis vultus quae sit praestantia? Talis
Est, in Apellaeis qualis Amor tabulis.
Sic nostrae volui te commendare Camaenae,
Uirtus laudata vt cresceret illa tua.

Collatio Plutarchi & Seueri.

PLutarchus vitas scripsit: vitásque Seuerus:
Et pulchrè officio est functus vterque suo.
Quanto Plutarchus lingua praestantior, alter
Materie tanto est clarior atque fide.

Ad Calliopen.

CAlliope lasso veniam dabis inclyta vati,
Officij non est immemor ille sui.
Crastina cum roseos vultus ostenderit orbi
Aurora, ad solitum penna recurret opus.

Ad Guilielmum Blondum, titulo Montioij, illustrem.

SEquanicis mitto paruum tibi munus ab oris,
Candida Pierij gratia Blonde chori:
At si animum spectes, magnum misisse videbor,
Res vbi deficiunt, est voluisse satis.

Ad Ioannem Fraterculum, insig­nem medicum.

ME curis vacuum beata rura
Nunc Fratercule detinent amice.
Contentus laris hic quiete parui,
[Page 15] (Sed quem fertilis hortulus coronat,)
Compono lepidos Poëta versus,
Uersus, quos Clario fauente, docta
Forsan posteritas canet probatas.
Te sacrae retinet locus sophiae,
Illic lector vbi frequens columnas
Tritas occupat, & labore longo
Palmae dulce decus parat superbae.
Vnde inter medios, sophos, sophistas
Monstraris digiti nota benigni.
Vt tu gymnasij celebritate
Gaudes; sic ego amaenitate ruris.

Ad somnum.

GRata quies fessis membris dulcissime somne,
Languida permulcens lumina, somne veni.
Fulserit ignifera cum clarus lampade Phoebus,
Hinc è turgidulis somne recede genis.

Vnio Rosae & Lilij.

PRima rosis sedes picto debetur in horto,
Proximam & a prima, Lilia cana tenent.
Jllae, Sidoniae tinguntur murice gentis,
Haec sunt Sithonia candidiora niue.
Jllas noster amat, tanquam sua stemmata, Princeps:
Haec etiam summo Gallus honore colit.
Lilia purpureis dij iungant alba rosetis,
Uernet vt in terris pacis alumna quies.

E Graeco.

CAndidus est ingens planè Thesaurus amicus,
Siquis seruandi norit habere modum.

Ad Brienum Tuccam, Henrico Octauo, Regi à thesauris.

LVmen Pierij gregis Briene
Quem vel tergeminis virûm caterua
[Page 16] Doctorum, titulis ad astra tollit:
Si te non teneant tui meiue
Causae Principis inclyti seuerae,
Ignotam accipe schoedulae Camoenam,
Quae pro tempore gratiam laborat
His paucis numeris apud te inire.
Vt sic freta tua benignitate,
Plures, ac etiam elegantiores
Promat, queis celebrem tuam Britannis
Uirtutem faciat celebriorem.

In effigiem Nymphae, terrarum orbem altero calcantis pede.

CAstalios decorat Smythi formosae Penates
Nympha, coronati Zeuxidis arte nitens.
Stat roseo vultu, crispat quóque vertice plumas,
Syndone se mediam, caetera nuda, tegit.
Calcat ouans orbis subiecta cacumina vasti,
Foemina quòd iuuenes presserit, atque senes.

Ad Christophorum Smythum maximae spei puellum.

INter candidulos decus puellos
Non vulgare quidem, nouem sorores
Ipsas qui colis, huc adesto Smythe,
Dum nos primitias damus recentes,
Suadente hendecasyllabos Thalia.
Huc aurem facilis tuam reflecte,
Nostrum & consilium libenter audi,
Musis sic potieris & citò almis.
Selectos veterum bono libellos
Edisce auspicio, ex quibus latinae
Linguae munera comparabis ampla.
Si porrò cupias venustus esse,
Et tersum ac teretem stylum peroptes,
Tunc amplectere candidi Terentî
Argutum eloquium: sales docebit
[Page 17] Sparsos ac venerem simul iocosam.
Si molles numeros amor decorus
Exposcat, tibi Naso tunc colendus.
Solus regnat enim potens rotundo
Uersus ore loqui: duos foueto
Hos rectè, teneris tuis dicatos
Annis: ne fugias caue citato
Ut praeter casulam gradu, morantes
Mellito refouent cibo puellos.

In aduentum candidae Libertatis.

VEnisti, toties petita, tandem,
Libert as placidae mihi quietis:
Illud dulce quidem datura munus
Quo curam minuas laboriosam,
Et tristes animi mei labores.
An fallor volucris nigrore somni?
Ipsa est. Nosco etenim remissiorem
Frontem, lumina laeta, syderum (que)
Instar, tota micantia hinc & illinc.
Tum vestes video leueis, & auro
Seruili vacuas, tamen decentes:
Subridet loculum ferens apertum,
Laudata mediocritate faelix.
Faelix & comite optima quiete:
Nec pili faciens opes Midaeas,
Fortunam tenuem beata praefert.
Qua nunc laetitia, quibúsue dignè
Aduentum celebrem tuum corollis?
Vos Musae, mea cura maxima, ô vos
Musae incendite nunc focis Sabaea
Plenis munera: vos rosas suaue
Spirantes date, caeterós (que) fundit
Quos ver purpureum nouos odores.
Haec nam prima dies tulit salutem,
Libertate mihi fauente blanda.

Qualis Gulielmus Latimarus Isiacus.

SIquis Cecropiae gentis sermone venusto
Floret, & eloquio Roma diserta tuo:
Siquis Aristotelis faecunda volumina versat,
Iuditij rara dexteritate boni:
Siquis legiferum Mosen, sanctósque Prophetas
Excolit, ac Christum puriùs ore docet:
Siquis auaritia pulsa, mediocria curat,
Est ea Latimari gloria vera pij.

Pardus venator.

AEripedem cursu volucri praeuertere ceruum
Nuper erat canibus palma superba citis.
Prodijt intrepidè, non vinci at vincere sperans
Pardus, habens maculis vellera sparsa nigris.
Cursu Gnosiacas illum superare sagittas
Et volucres credas vincere posse leues.
Romanis, rerum Dominis, venatio forsan
Perplacuit: similem saecula nostra vident.

Ad Iustum, Paulinae scholae moderatorem.

QVilinguas tener as noua refingis
Quadam dexteritate, nec ruinam
Musarum pateris nitentium vllam,
Tu nunc Iuste meum manu benigna
Carmen suscipe, lectita (que) pridem
Conscriptum monitore praepotente
Phoebo, cuius amor mihi indies sic
Crescit, conspicuos ferens ab alto
Coelo tot radios, quot haec arundo
Istis nunc facilè illinire chartis
Certè nulla potest: lubens patroni
At magni imperium sequetur omne,
Virtutes (que) tuas adastra tollet
[Page 19] Comptis hendecasyllabis Phaleucî,
Quos Paulo chorus ille consecratus
Laudem concinet in tuam canorus.

Columna in Isidis vado, à Nicolao Cratzero Mathematico erecta.

MArmoreas cantat celeberrima fama columnas,
Quas claris statuit maxima Roma viris.
Nec minùs insignem cantabit fama columnanm,
Cratzeri artifices quam statuere manus.
Candida Zodiacus circundat circulus aptè
Marmora, quae vario picta colore nitent.
Fulgidus auricomo cum splendet lumine Titan,
Umbriferis spatijs tempora certa docet.
Cum nitidis fulget Phaebe redimita coronis,
Horarum numeros linea tincta notat.
Praetereà varijs inscripta columna figuris,
Astrorum motus ingeniosa refert.
Cuius ab exemplo, doctorum turba columnas
Erexit rara sedulitate nouas.

Ad N. Ionum.

ILlustris veteres notae poetas
Tu versas studiose lone dextra
Nostro consilio: precor recepta
Vt prouincia nunc tuo labori
Fructus accumulet fauente Musa
Amplos. Dimidium quidem negotî
Est rectè incipere: exitus probabit
Dictorum niueus fidem meorum.
Durum principium: sed hoc voluptas
Mollit blandula. Scire quae sit ista
Vis? Audi. Resonos colit poetas
Quisquis iudicio valet profundo.
Ille autem poterit volare certis
Pennis per varias vices, & atris
[Page 20] Lucentem tenebris opem referre.
Hinc tutus poterit genúsque quoduis
Doctrinae melioris ore terso
Orbi pandere, & Aonas sorores
Sacris montibus euocare, cum queis
Aut molleis elegos amator ardens
Totus consonet, aut cruenta grandi
Cantet bella virûm tuba, Deorum
Laudem aut hymnisonis modis supremam,
Velfulgentia ad astra transfiguret.
Me sic magna loqui putes, modò adsit
Viua industria, mens & incalescens.
Maturas segetes tui laboris
Exacti prètium fercs perenne.

Laus Macrini.

BArbitus argutis Macrini personat odis,
Quas vel Pierides concinuisse velint.

Comparatio, ingloriam Henrici octaui Regis potentiss.

QVantum puniceis nouo rosetis
Cedunt vere suis rubeta spinis:
Quantum lilio amaenioris horti
Gemmae omnes aliae nitore cedunt:
Quantum caetera punicis decoro
Malis poma quidem rubore cedunt:
Quantum coniferis breues myricae
Concedunt quo (que) gloria cupressis:
Quantum stelligero repressa tellus
Caelo, mole sua & nigrore cedit:
Tantum omnes alis, celebritate,
Fama, nomine, gloria (que) vera
(Vt mittam ingenij valentioris
Lumen, flumina, fulmen at (que) vires
Rari iudicij tui perennes)
[Page 21] Concedunt tibi Principes sereni,
Henrice, ô patriae tuae columna
Talis, qualis erat celebris illa
Olim quam extulit Hercules triumphans.

Ad Musas.

AOnis quae montibus assoletis
Lusitare, & virgineam choream
Ducere, insertis manibus, sorores Carmine dulci,
Ferte vires, at (que) lyram canoram
Consonis hic versiculis poetae
Cognito gratissima dona vestro Ferte sorores.
Omnis arbor parturiens odoris
Floribus, spirante fauonio tam
Molliter, mentem ad numeros canoros Illicit almam.
Asperae brumae impatiens hirundo
Tecta (nidos intepidos quidem illos)
Iam relinquens penna agili serenas Verberat auras.
Sepibus laetae volucres amaenis
Dulce cantillant, resonant (que) claris
Uocibus pulsata celebriori Aethera cantu.
Si lyram Musae faciles rogatam
Hic nouo vati dederitis, aptis
Laudibus diuina canet benignus Numina vestra.

Ad Franciscum Poinum, equitem vn­dequaquè clarissimum.

SIc Francisce tuis chorus canentis
Phoebi laudibus insonat, decora
Vt se quis (que) putet sacri tulisse
[Page 22] Vatis nomina, gloriam (que) & vnà
Ornamentum hederae sequacis almum,
Si te carmine laudet, ornet, effert:
Quem Musae, Charites, Venus, lepos (que)
Tollunt vnanimes ad astra celsa.
Quare nunc mea candidum Thalia
Persuasit mihi calculum inserendum,
Quo dotes celebrem tuas benignus;
Gaudes qui rigidos & inter hostes
Blando Pegasides sinu fouere.
Contendis (que) tuis dare id Britannis,
Priscis quod dedit inclytus Latinis
Mecoenas, studiosus & Maronis,
Et Flacci lyrici illius poetae.

Iudicium de Brixio & Moro.

BRixius est niuei candoris plenus, & ille
Iudicij veri libera verba serit.
Brixius aequauit mellito carmine Morum,
Clarior ingenij nomine Morus erat.

Ad Ephoebum.

NActus oportunum tempus, formose salutem
Lelandus multam mittit Ephoebe tibi,
Nec modò contentus solam misisse salutem,
Dona etiam studijs mittit & apta tuis:
Nempe hoc reticulum, neruoso stamine tensum,
Bissenas numero Sequanicas (que) pilas.
Tu scio gaudehis collato munere paruo,
Ac si misissem gemmea dona tibi.
Nec sine causa equidem, si tandem iudico rectè,
Respondent annis muncra nostra tuis.

Ad Briennum Tuccam, Equitem.

VIrgilij carmen quòd non violauerit ignis,
Tucca dedit: tu das Bacchica serta mihi.
[Page 23] Quilibet è doctis versus seruaret ab igne,
Principis est hederam sed tribuisse viri.
Quanto priuatus minor extat principe, tanto
Maior Romano, Tucca Britannus crit.

Sciurus Chrysidis.

HAstas dum coryli colit vibranteis
Rufus testigeram nucem sciurus,
Hamis prandiolum rotans aduncis,
Aures laetus & arrigens acutùm,
Erectusue sedens statim reduxit
Et caudam ad tremulum caput pilosam,
Naturae referens suae latentem
Certè nescio quam potentiam: vnde
Et nomen proprium inditum eleganter,
Illic scilicet oriens Pelasgo è
Fonte, & significanter vndecunque.
Hinc exercet acutulos receptis
Test is denticulos, opusue feruet.
Fragmenta vndique decidunt refracta,
Testarum & cumulus citò fit ingens.
Elugent sua praemia haec puelli
Sic sublata quidem, frequenter id (que).
Tunc viscum & pedicas, crucem tyranno
Immiti, vnanimes minantur omnes.
Foelix ille tamen fame repulsa
Maturas coryli nuces recondit
Cautus continuò horreis in ipsis:
Illic arbor vbi incauata prostat,
Securosue thoros suis alumnis
Musco luxuriante praeparauit.
Libertatis erat sciurus iste
Cultor perpetuus: sed (heu) puellus
Unus fraudibus vsus (heu) malignis
Tam gratae inuidet illius quieti.
Hic verò nemus omne curiosus
Collustrauerat, & dolo assuetus
[Page 24] Compegit remoras, quibus miselli
Vel collum implicet, aut pedes catenet.
Ignarus laquei sciurus atri,
Praedatum egreditur vagus per vmbras
Optatas, coryleta quà virescunt
Et fructus reparant suos abundè.
Nec quicquam timet: interim impeditus
Et multùm subito malo grauatus
Persent it pedicae subesse fraudes.
Contendit miseris modis retorta
Vi dissoluere vincla, ibi tumultu
At nil proficit, arctiús (que) tandem
Irretitus & inuolutus omnem
Seruus spem proijcit, dolo (que) cedit.
Praestructor videt, aduenit (que) laetus
Et vinclis citò praedulam solutis
Captae colla ferae premit catena.
Hinc prudens anim alculo puellus
Tam molli & lepido potitus, vrbem
Turritam repetit, sui & patroni
Haec munuscula deferens amicae,
Formosam Venerem salutat ore.
Tunc illa officij memor, puellum
Laudatum aureolo venusta donat.
Chrysis bella suis videns parata
Dona haec delicijs, comit fouet (que),
Cicurat quo (que) dextera sciurum
Molli, ac ambrosios cibos ministrat.
Nunc collum illius aurea catena
Cingit, longiùs ille ne vagetur.
Sic qui frondicosa esse totus olim
Assueuit, facilè hàc domesticus fit.
Et non illepidos mouere lusus
Doctus, tum Dominae suae placere:
Cuius tam bene cognitam ille frontem
Obseruator habet, nuces amarae
Quàm fuscas coryli: nigros ocellos
[Page 25] Obseruat Dominae, indices doloris
Atri, laetitiaeúe: quos solo ipso
Fixos cum videt, ô quot ille tristeis
Tum curas simulat? seuerus aures
Demittit teneras, gemensque moesta
Claudit lumina, velat omne pansa
Cauda corpus, & algida recumbit
Terra, tristitiam docente vultu.
At cum Chrysidis aureae micantes
Cernit clarè oculos, redit lubenter
Ad lusus veteres, & ad cachinnos:
Fulgentis Dominae sinum tepentem
Scandens, lacteolas premit papillas.
At (que) vt Chaoniae solent columbae,
Iungit molliculis labella labris.
Nunc tundit pedibus ferox proteruis
Pectus marmoreum suae Dianae.
Iras & simulat graues receptas:
Nunc & depositis minis serenus
Fingit ludicra blandulus faceta,
Notum praemiolum petens nucellae.

In reditum Richardi Pacaei, vtriusque linguae ornamenti clariss.

I Am sospes redijt noster ab inclytis
Pacaeus Venetis, Aönidum decus,
Et secum in patriam lumina rettulit,
Aut (verum vt fatear) numina rectiùs.
Ecquis lucidulis candidus vnio
Conchis innitet? Ecquis mihi fulgidus
Ramus concrepitat frondibus aureis?
Cum quo pectoris ingentia gaudia
Plaudentis celebrem? Quae mihi consonae
Musae clara ferent carmina, queis ego
Pacaeo reduci gratuler intimè?
Quem absentem miseris vocibus ambijt
Doctorum chorus, Osydera conquerens
[Page 26] Velcrudelia. Quem splendidus insuper
Nympharum numerus notus Apollini
Absentem indoluit mirificis modis.
Quem saluum ac reducem visere gestiens
Grex natus studijs, plausibus assonat.
Quem Musae reducem deniue splendidae
Vinctae purpureis tempora floribus,
Certant carminibus velter ouantibus
Ad coelinitidi tollere culmina.

In statuam Ioannis Coleti, fani Paulini Decani.

ELoquio iuuenes vbi Lillius ille poliuit,
In statua spiras magne Colete tua.
Quam si Praxiteles fecisset magnus & ille,
Forsitan aequasset, non superasset opus.
Hac salua statua, diuini forma Coleti
Temporibus longis non peritura manet.

Ad Ioannem Diconum.

EXimius nostri cultor Dicone fuisti,
Nominis, eximius cultor & ipse tui.
Saepè tibi nugas nostras recitare solebam,
Saepe mihi nugas tu recitare tuas.
Posteritas igitur meritò testabitur ipsa,
Numen amicitiae nos coluisse pium.

Ad Cygnum.

CYgne, coronasti viridi mea tempora cisso,
Et mea sunt hederae munera, Cygne, tibi.
Crescite felices hederae, foelicia vatum
Praemia, non vllo deperitura die.

Ad Thomam Milonem.

DIcerer à cunctis meritò ingratissimus esse,
Si non laudaret te mea Musa, Milo.
Tu me vel teneris annis vtroque parente
Orbum accepisti, vel pietate mera.
[Page 27] Tu me informandum studijs melioribus vsue
Curasti: instructor Lillius ille fuit.
Cuius ab industri cura didicere Britanni,
Facundè pubes ingeniosa loqui.
Tu me Socraticos iuuenem pòst inter alumnos
Quà nitet eximiè Granta beata, locas.
Deinde etiam Isiacam petij feliciter vrbem,
Extincto Iceno Principe, morte, meo.
Postremò Henrici Regis mihi gratia multùm
Profuit octaui, munificaeque manus.
Hinc mihi facta domus studiosa Lutetia, ad vnguem
Doctos qua colui sedulus vrbe viros:
Budaeum, Fabrum, Paulum Aemilium (que), Ruellum (que)
Aeternis planè nomina digna cedris.
Pro quibus ô meritis cessabit fundere summo
Lucifer antè suum clarus ab axe iubar,
Impiger & fluctus odio delphinus habebit,
Aequoreásque ferox vrsus amabit aquas,
Quàm Milo chare tuum labatur pectore nostro
Nomen, quod pietas perfouet ipsa sinu.

Ad Petrum Vannum.

LAudasti tenuem doctissime Petre Camaenam
Qua cecini Tuccae nomina clara mei.
Ipse tuae mentis niueum laudabo vicissim
Candorem, simili non ratione tamen.
Nam tuus ille meae candor decus addere musae,
Candori poterit nil mea musa tuo.

Gratulatio ad amicum, pro munere.

TEmporibus duris quod certè defuit aurum,
A famulo accepi, (munera grata) tuo.
Quid tibi nunc reddam tali pro munere munus,
Mittere cum tenuis sors mea, magna vet et?
Si praestare nouem quicquam per carmina Musae
Possint, & siquid fautor Apollo meus,
Deseret ante suas syluas philomela canora,
Quàm non officij sim memor ipse tui.

Ad Gonellum, vt vrbem relinquat.

CVr tanto studio colas celebris
Londini Aönie improbos Gonelle
Luxus, non video: quibus fouetur
Corpus molliculum, ingenî impotenter
Cura post habita sacri: vel illos
Cur vanos strepitus ames superbae
Urbis, multiloquus licet popellus
Te monstret digito, quòd interipsos
Doctos doctus & ipse consequaris
Linguae delicias meras latinae.
Auerte auriculas tuas ab illo
Plebis iudicio leui frequenter.
Silaudis solidae petis coronam,
Secessus pete, conferent & illi
Flores ad cumulum venustiores.
Aedes ergò age ciuicas relinque,
Nam me iudice non videtur ille
Dignis sat propriae modis studere
Vitae, qui genium suum per vrbis
Cessator medias fouet popinas:
Quin vltrò ingenium colit qui amoenum
Intento studio & quidem perenni.
Hic forsan videor tibi molestus,
Dum totus cano cantilenam eandem:
Certè candor, amor, mouent iubentque,
Ac nunc vltrà etiam imperant, vt audax
Scribam, sustineamque constitutam
Causam, sed ratione quadam honest a
Hac, vt peruehemens velim videri
Orator potius tibi, imperator
Quàm subdurus ego. Satis voluntas
Est autem tua cognita, at laboro
Currenti stimulum addere impetentem.
Sic villam repetas tuam beatus,
Commissamque tibi sacro patrono
[Page 29] Defendas querulos pius clientes.
Te Grantania praedicabit illa,
Qua floret Schola maxime diserta,
Linguae & gloriola vtriusque pollens.
Venatoria te statim obuijsue
Gens amplexibus aduolans fouebit
Viuum, tum reducem sibi valentémque
Hinc indè accipient: libenter ergò
Secessum celebra, relinque & vrbem.

Quale carmen Borbonij.

TAlia Borbonius modulatur carmina vates,
Qualia cum moritur, concinit albus olor.

In effigiem. D. Hieronymi.

DIue tuos cerno quoties Hieronyme vultus,
Scripturae toties ardeo amore sacrae.

Ad lectorem de Cygni querela.

PAlladias miserè facundus Cygnus Athenas
Ingenijs queritur non superesse bonis.
Quid Pandioniae iam sunt nisi nomen Athenae?
Carminibus cecinit Naso poeta suis.
Sed cur sic queritur? florebunt semper Athenae,
Atticus aeterno perfluet ore lepos.
Vrbes vt pereant, facundia nulla peribit,
Gloria virtutis non moritura viret.
Naturae vitio fons areat vnus & alter,
Non expectatus tertius ecce fluit.
Ingenij Eloquijque vices commutat & ipsa,
Sic tamen vt reparet semen vtrique bonum.
Vrbis Athenarum monumenta illustria multùm
Suspicio, veneror, percolo, laudo, cano.
Nomen Athenarum mihi non bene tinnit ad aurem
Nudum; Granta quidem personat vs (que) mea.
Illam barbaries Scythicis foedauit ab oris
Vrbem, progenies & truculenta, Getae.
[Page 31] Hanc Sigbertus apex regni, & Burgundio faelix,
Certabant studijs condecorare sacris.
Uicus (& exiguus tantùm) male tectus & ille,
Antiquae famae perdidit omne decus.
Congnitione trium linguarum Granta coruscat,
Attici & eloquij fulmine praestat acri.
Quàm inuat ingenuae nutricis dicere laudes!
Parta per illam si nunc meafama nitet!
Tempora deducant longam felicia vitam,
Laudibus assurgam Granta sercna tuis.

Ad Brienum Tuccam, in frontispicio Procopij.

SIquid in humanis sit rebus, reddere possit
Quod nos prudentes, multisciós (que) viros:
Siquid sit vitae quod prosit, & vndiue mentem
Moribus informet térque quatérque bonis:
Historia hoc praestat Tucca ornatissime, cuius
Nulla tibi laudes dicere Musa potest.
Accipies igitur quem mitto fronte serena,
Hunc Procopum, studijs munera digna tuis.

Ad Thomam Sulmonem, Henrico octauo, Angliae Regi, ab Epistolis Gallicis.

TU mihi doctrinam tribuis laudem (que) diserti,
Et celebras longo nomen honore meum.
Non ego mi Sulmo tali me dignor honore,
Laurea nominibus conuenit ista tuis.

In natalem diem.

TEmpora pierides roseis vincite corollis,
Consona Castaliae fila mouete lyrae.
Haec est festa dies, qua primùm vidimus illa
Sideribus picti lumina clara poli.
Haec lux alma quater senis natalibus Idus
Septembris reparat: tempora laeta quidem,
[Page 30] At (que) mihi certè niueo signanda lapillo,
Officij vt videar commeminisse mei.
Sic mihi Nestoreos concedat Iuppiter annos,
Et det tranquilla prosperitate frui.
Delicijs nec enim statuo hic extendere vitam,
Otia vel rebus pigra fouere malis.
Hoc tantùm cupio, studijs prodesse politis,
Laudibus & patriae crescere certo meae.
Nobilis illa fuit, sed tantùm hoc defuit vnum,
Scriptores memores, posteritatis amor.
Vos antiquarum rerum (mea cura) Britanni,
Sollicitae excutitis qui monumenta fide,
Exerite ô calamos, exempla ost en dite clara,
Patria vt eniteat, picta colore suo.

Ad Laur. Sparchfordum.

SIfortuna potens meis faueret
Votis, praemia pectore allubente,
Donarem aurea: sed mihi volenti
Haec sors inuida cum neget, retortam
Ostentans faciem, boni feres nunc
Paruum carmina munus ista. Tantùm
Effusos numeros sinit seuerum
Hoc tempus dare, quos tuus benignus
Certè poscit amor. Manet repostum
Nam (que) imis penetralibus tenacis
Constantis (que) animi, quibus beasti
Me pridem officijs domi tuae, cum
Smithum, delicias meas, venirem
Visurus: poteram & lubenter illic
Tecum perpetuos dies manere.
Nymphis non Helicon sacris videtur
Fons nunc gratior, illa quàm tua istinc
Visa est villa mihi, nitens serenùm
Passim floribus & situ tàm amaeno.
Supplex comprecor vt tuis amicis
Serues atue tibi valens (paratum
[Page 32] Musis hospitium) bonis ad annos
Illos centuplices: grauis nec vnquàm
Vitae taedia sentias amara
Mi Spar [...]forde, vel horridùm ruentis
Fortunae illius impetus feroces.

In effigiem Fortunae nauigantis.

NAuigat aequoreo Fortuna in gurgite picta,
Qualis Apellaeis est Venus in tabulis.
Lubrica dat puppim lunatus corpora delphin,
Caeruleas sulcans impete ventris aquas.
Dat tenuis syndon curuae quoque vela carinae,
Quam tenet in niuea splendida virgo manu.
Quattuor horrisono spirantes turbine venti,
Distendunt pleno flamine vela simul.
Inunc, & dubites tecum, fortuna proterua
Cur vna nequeat sede manere diu.

Ad Gulielmum, Gunteri filium.

HErculis aeterni celebrant praeconia vates,
Uictor quòd Cacum presserat ille trucem.
Cecropius famae tulit inclyta praemia Theseus,
Qui saeuum rigido contudit ense Scynin.
Nec minor ipsius crudelem fama latronem
Quòd Scyron ad Stygias miserit vltor aquas.
Si tanta Alcidis debetur gloria facto,
Si tanta Aegiden gloria iure manet:
Quanta tuis meritò accedent encomia factis,
Quo duce, piratae, victa catcrua, iacent?
Quos neque Turcarum potuit conuincere princeps,
Armiferisue Rhodos insula clara viris?
Quos neue vitiferae potuerunt agmina Cretae
Uincere, quos Veneti nec potuere duces.
Macte animo: & monstris fac talibus aequora purges,
Guntere, armisoni cura decusue Dei.

Ad Thomam Voluesęgum, Archiepisco­pum Isurocanum.

SIc tuus Henricus, regum qui gloria florens,
Perpetuo studio te colat, ornet, amet:
Sic pia coniungat proceres concordia magnos,
Vt iusto belli fulmine Turca ruat:
Sic vastas operum tantorum denique moles
Absoluas, summo templa dicata Deo.
Sis bonus ô foelixque mihi: tutela Camaenae
Dicêris meritò, praesidiúmque meae.

Ad Nicolaum Odouallum.

ODoualle, nouem comes sororum,
Doctas pectore litteras benigno
Qui totus deamas, sinistra planè
Moestus sidera nunc vocaere possum,
Quae te tàm niueum mihi sodalem,
Quae te tàm veterem intimúmque amicum,
Fato non placido mihi abstulere,
Translatum adrigidos quidem Brigantes,
Quò vix crediderim migrâsse Musas.
Nam Mauors ibi regnat, ac cruentos
Exercet gladios, premens subinde
Scottos, & valida manu Britannos.
Quid Musis modò Marte cum furenti?
At si fata negant, tuos penates
Ut dulces repetas, precor diserto
Te Septentrio barbarus patrono
Linguis floreat vndecúnque doctis.

In naumachiam, á Gulielmo Guntero in mari Gallico commissam.

FVlmineo hostilem premeret cum Marte carinam
Gunterus, tumido victor in orbe potens,
Occuluit pater Oceanus sua cana timore
Tempora, qua vitrei gurgitis ima latent,
[Page 35] Caeruleisue suum caput ocyùs abdidit vndis
Neptunus, salsae rex stupefactus aquae.
Qui ferrugineos alga praecingere crines
Assolet, attonitus Glaucus in antra ruit.
Quiue capistrati delphini curua Palaemon
Terga premit, scopulis condidit ora cauis.
Nec minùs horrisono Triton qui personat aere,
Mersit praecipiti corpora vasta suga.
Omnes nam tonitru pauesacti, & sulmine multo
Tormentorum, animos vix habuere suos.
Iratúmque Iouem è coelo venisse putabant,
Vt fratrem è refluis pelleret vltor aquis.
At cum deposito laetum Paeana furore,
Uictor Iô ingeminans, concinuisset Iô:
Et spolijs captis, hostili & naue refracta,
Magnanimum foelix exhibuisset opus,
Aequoreus sensim princeps caput extulit vndis,
Lumine collustrans spumea regna vago.
Qui post quàm chari cognouerat hospitis ora
Gunteri, eminuit totus ab amne Deus:
Conchisonumue suum ex vndis Tritona vocauit,
Vt caneret forti praelia facta manu
Ille patris properans audita voce, marinis
Vndis exilijt, classica bella canens.
Tum virides toto vidisses aequore nymphas,
Doridaue in numerum disposuisse pedes.
Quarum & ad exemplar, tunc turba Britanna recuru [...]
Littore gaudebat ducere tota choros.
Atque reuertentem laetis complectitur vlnis
Uictorem tantum, praesidiumque maris.

Ad Ioannem Barretum Iurisperitum.

SIc tua Budaei diuinae volumina magni
Saepe manus verset, verset & Alceati.
Sic tuae sollicitos facundia rara clientes
Subleuet, & medio stet tua causa foro.
[Page 34] Perlege quaeso meas Barrete Epigrammata nugas,
Censorem quoniam te statuere suum.

Ad Brienum Tuccam, Equitem.

MAgnus Alexander fertur praeclara poëtis
Grandisonis larga dona dedisse manu:
Sed nec Tucca tulit meus vlla minora, Philippos
Qui totidem, quot nos carmina laeta dedit.
Pierides tanto patrono assurgite vestro,
Aequat Alexandrum munere Tuccasuo.

Ad D. Quietem.

SAlue laeta Quies, venisti sydere fausto
Vt vatem inuisas Dia serena tuum?
Te rogo per Phoebum mihi dicas per (que) sorores,
Tam longae fuerit quae tibi causa morae.
An te detinuit vates Hieronymus, an te
Hessus, an Vrsinus, Borboniúsue meus?
Doctorum certè quisquis fuit ille virorum,
Foelicem multis credo fuisse modis.
Ergò velis mecum longos habitare per annos,
Et mea Musa tuum nomen ad astra feret.

Ad Arturium Arcium nobiliss. Equitem.

VEnit fama mihi frequens ad aures
Quae te magniloquo ore praedicabat
Doctrinae eximium politioris
Cultorem, obtigerat mihi priusquam
Tecum notitia vlla luculenta:
Quam me confiteor bono meo amplo
Arci hic omnibus erudite veram
Inuenisse modis. Memor serenae
Frontis, qua me ita candidus beâsti
Vel tum cum Domino tuo, meoque
Laeta porrigerem manu Libellum:
Vt certè mihi visus inde fautor
Uirtutis celeberrimus venustae,
[Page 36] Quare nunc calamo tibi volucri
Nactus temporis otium quieti,
Has transmittere litteris parabam
Grates, ne beneficium putares
Ingrato, immemoriue contulisse.

Ad Musas, vt Mariam, Henr. Oct. filiam inuisant.

FAustis nunc auibus nouem sorores
Sumptis organulis decenter ite
Ad diuam Mariam, decus Britanni
Rarum Troiugenae: bonas colit quae
Multùm pectore litteras benigno:
Latè & conspicuis nitet per orbem
Quae virtutibus optimis serena.
Rectà pergite, cura nostra, nymphae
Ad nympham faciles, & ora laeta
Laetae soluite vocibus canoris.

Ad Mellitum.

DIgnus es hoc dulci Melliti nomine, sic sunt,
Quae scribis, quouis mellea melle magis.

Ad Rodolphum Boureum.

DVm certas animo crescentem ornare poëtam,
Candidulo nectens florida serta mihi,
Munera pro tenui fortuna maxima praebes,
Vt doceas Musis quae tribuenda bonis.
Talibus officijs ego motus, arundine sumpta
Imparibus cupio nectere verba sonis.
Sed dare iam numeros paucos tibi docte Rodolphe,
Est aquulam vastis fundere gurgitibus.

In effigiem Nymphae.

EXercet digitos Ueneta testudine nympha,
Puniceus radius cuius in ore nitet.
[Page 37] Aurea & hanc gracilem commendat corpore vestis,
Ac lepidum cingens pluma superba caput.
Coetera quid narrem? narrabo pingere Apellis
Artifices talem vix potuisse manus.

Ad Richardum Tomionem.

AVt me destituet Clarius, Clarijque sorores,
Aut Tomio in nostro carmine primus eris.
Nam quámuis solido multos complectar amore,
Pectoris ipse tamen maxima cura mei.
Nota satis causa est, (nec enim manifesta negabo)
Me quoniam summè diligis atque colis.
O mihi si linguae centum sint, oraque centum,
Cresceret in laudes tunc mea Musa tuas.
Destituor: tenuis certè facundia nostra:
Quanta tamen quanta est, seruiet illa tibi.

Gratulatio in reditum Thomae Lupseti.

VEnisti incolumis iam mihi reddite
Lupsete? & Uenetûm linquere floridos
Uis campos, studijs mote Britannicis,
Quae sic auxilium concupiunt tuum?
Uenisti vt veteres sospes amiculos
Nunc tandem recolas? ô niueam mihi
Lucem, quae potuit te modò reddere
Optatum toties sollicita prece.
Haec festis radians frondibus est dies,
Et sertis mihi signanda recentibus:
Haec votiua dies, haec mihi caelculo
Ornanda est niueo: quae simul expulit
Curas è tremulo pectore lugubreis,
Et te delicium reddit amabile.
Non certè lyrico lauriger ille erat.
Flacco Virgilius gratior, Atticis
Post longum rediens tempus ab intimis,
Quàm Lupsete mihi tu modò reddite:
Quem longùm cupiens cernere saepius
[Page 39] Lassabam superos vocibus asperis.

Posteritatis amor dubius.

POsteritatis amor mihi perblanditur, & vltrò
Promittit libris saecula multa meis.
At non tam facile est oculato imponere, nosco
Quàm non sim tali dignus honore frui.
Graecia magniloquos vates desider at ipsa,
Roma suos etiam disperijsse dolet.
Exemplis cum sim claris edoctus ab istis,
Quî sperem Musas viuere posse meas?
Certè mî sat erit praesenti scribere sêclo,
Auribus & patriae complacuisse meae.

Ad Carolum Blondum, Guil. Blondi filium.

PAruum candidule en tibi libellum
Dono Carole mittimus, quem Homero
Magno Thespiadum sacer sororum
Vt vero tribuit chorus parenti.
Tu munus specie licèt pusillum
Ne spernas tamen. Indicus lapillus
Saepe est vel Parijs prior columnis.
Ne spernas Latiae lyrae mouentem
Graecum stamina suauiora Homerum:
Nam Musa illecebras habet Latina,
Quae saepè Aonios tenent poëtas.

Epithalamium Io. Clementis medici, & Margaretae.

MVsae purpureis nouem reuinctae
Sertis, nunc Helicone cur relicto
Huc tendant, lepidos modos canentes:
Cur iunctis manibus leuem choream
Tàm praeter solitum colant, venusta
[Page 38] Dic quaeso soror ô mihi Thalia.

Thalia.

HAec lux quae rosea lampade panditur,
Clementi niueam iungit amiculam,
Et dat coniugij sydere faustulo
Pulchri primitias sacras.
Graecis litterulis vir nitet vndique,
Coniunx eloquio praenitet Italo,
Hinc festus properat Pieridum chorus
Ut dulces decorent thoros.

Euphrosyne.

SPlendidam lucem celebremus ergo,
Sedula cura niueae sorores:
Illitas dextris faculas tenentes Sulphure viuo.
Uirgines & nunc alacres amaenae
Incolas Cyrrhae comitemur almas,
Uocibus bellè resonis canentes Carmina laeta.

Aglaia.

HVc Hymenaee veni, crocearedimite tiara,
Et grato faueas ignibus ore nouis.
Lucida foelici veniat fax omine quaeso,
Assuetasue preces dic Hymenaee tuas.
Candida nam docto Clementi iungitur vxor,
Margaris, insigni virgo decore nitens.

Ad Brienum Tuccam, equitem.

TVcca tibi mitto chartacea munera vates,
Non est sors Musis amplior vlla meis.

Ad Andraeam Smythum.

QVid verbis referam iam tibi pluribus
Quàm sit res grauis (ah) te sine viuere
[Page 40] Cum quo saepe fui pectoris intimae
Arcani solitus pandere, & ad lyram
Argutis resonam dulcia vocibus
Foelix assiduè fingere carmina.
Cum quo sum solitus prata nitentia
Gemmis visere tam versicoloribus.
Quòd tantùm nisi me pelleret inuida
Per fluctus miserum sors malè concitos,
Tecum perpetuò viuere molliter
Quàm laetus poteram? méque beatulum
Te semper socio credere candido!
Non auri studium, vel sacer ambitus,
Non quicquid gremio fertilius solum
Producit, solidam sic aliò mihi
Mentem distraheret, quin tibi iungerem
Me totum facili. At nunc prohibet mea
Cum me sors miserum longiùs aspera,
Te praesente frui, iudico proximum,
Crebris litterulis damna rependere.
Sic praesens animus me comitem tibi
Absenti niueo iunget amiculo.

Laus Rosae, a comparatione.

LEntula coniferae quantùm viburna cupressi
Vincunt, & salicem vincit oliu a fer ax:
Degeneres fructus, acida, & syluestria poma,
Punica vt euincunt mala decore suo:
Quantùm vere nouo superat formosior hortus
Herbifera montes fertilitate rudes:
Tantùm crediderim cunctos superare nitore
Flores, puniceam (Cyprica dona) rosam.

Ad Brienum Tuccam.

TV mihi, tu fuluum magni das pignus amoris
Aurum, munifica splendide Tucca manu.
En ego pauca tibi parca do carmina dextra,
Sic me pro magnis parua dedisse putes.
[Page 41] Quod mihi Tucca dabas nuper, iam fugit & aurum,
Tàm bene non loculus quàm capit, ipse tenet.
Sit sors fausta meae musae, tua candide Tucca
Aurea carminibus vicero dona meis.

Ad Io. Clericum, Epis. Badunicum.

CLerice, facundos inter numerande patronos
Qui ius Caesareum & Pontificale colunt:
Te mea musa studet modulis laudare canoris,
Sit quamuis impar laudibus illa tuis.
Sat scio Parrhisios tua dicere facta solere,
Et tua Romano gloria nota foro.
Nec te sanctarum studiosa Bononia legum
Desinit emeritis irradiare notis.
Quid referam, quibus ipse modis vtranque Mineruam
Exornes? doctos qua ratione viros?
Pontifices claros Badunum reddidit olim,
Urbem nunc claram clarior ipse facis.
Diligat illa suum pastorem, pastor et vrbem,
Ingenij dotes vt mea musa tui.

Ad R. Craifordum.

DUm me Sequanicus chorus benignè
Craiforde illecebris tenet quibusdam
Linguarum, & solidae eruditionis,
Tu vel totus obambulas beatus
Aulae inter celebres viros Britannae,
Et vultu frueris sereniori
Ter foelix Domini tui, meiue.
Quam non ipse tamen tibi secundam
Fortunam inuideo: mihi vicissim
Nunc in re tenui artium bonarum
Non planè tenues macròsue fructus
Contingat modò strennuè parare,
Antiquam ac nitidam eloquentiámque
Instaurare, meo fauente Phoebo.

Ad Cygnum de Thoma Linacro.

TE saepé audiui quaerentem Graeca Latinè
Cuius adoptaret Pieris ore loqui:
Certior vt fieres super hac re, nuper adibam
Plectrigerum phoebum, Thespiadásque Deas.
Ipse mihi Phoebus Linacrum, Linacrúmque sorores,
Totaue Castalij turba disertachori
Dixerunt vno consensu, verba Latina
Esse illum, vellent cuius in ore loqui.

Laus Borbonij Vandoperani.

GAllia Borbonium celebrat facunda poetam,
Cuius nectareum spirat ab ore melos.
Non sum Borbonio par versibus, attamen olim
Cantabit Musas terra Britanna meas.

Solsequium.

SUrgeret Eôo nitidus cum Phoebus ab orbe,
Surrexi, vultus exeruique meos.
Occiduas sed cum fessus pertingeret vndas,
Velauirutilis ora venusta comis.
Solus amatores inter mihi perplacet omnes
Phoebns, Iô coeli, deliciúmque soli.
Hinc ego demonstror digito formosa per hortos,
Nomine vulgari Solsequiúmque vocor.

Ad Musas, vt Henricum octauum concelebrent.

MVsae dicite Iô & iô nunc dicite Musae,
Tempora Pestanis cingite festa rosis.
Totius Henricus rex illustrissimus orbis,
Pectore ter niueo nos colit, ornat, amat.
Nunc licet ôtali, tanto ac sub principe nobis
Lumina Sequanicae visere pulchra scholae.
Nunc licet Italiam nobis lustrare disertam,
Condire & Graeco verba Latina sale.
[Page 43] Quae vestro dabitis regi, vestróque patrono,
Dicite, pro tali pectore dona mihi?
Quae? nisi dulciflui notissima munera vatis,
Munera per longos non moritura dies.

In librum Th. Linacri de emendata structura.

NOn Palamedaeis opus impallescere chartis,
Nec Diomedaeis inuigilare libris.
Talia nam peperit Linacer monumenta a politus,
Longa dies rerum qualia nulla dedit.
Hoc facilè euincam sub quouis iudice recto,
Dulcia praeripuit praemia Grammaticis.
Quicquid ab antiquis selegit & ipse latinis,
Seu Graecis, recitat fertilitate sua.
Illeue cornicum tentabit figere ocellos,
Aedere qui tentat scripta polita magis.

Aliud carmen, de eodem Libro.

VIrgineam docti iuuenes celebrare cateruam
Quid iuuat, aut nitidas Bellerophontis aquas?
Quiduc Helicona sacrum iuuat, aut Permessidos amnes?
Laurigero Cyrrhae quid loca festa Deo?
Huc potius laetis concurrite passibus omnes,
Fingite victuris ora tenella libris.
Somnia Parnassi valeant, Boeotica (que) arua:
Nunc Linacer nobis omnibus vnus erit.

Ad Richardum Guntherum.

PUrpurei ambrosios veris noua semina, flores
Tu mihi decerpens, munera grata paras.
Saepius hoc cures, quo certè nomine, multo
Ingenium inuenies mitius esse meum.

Ad Calliopen, de Io. Claimundo.

TE nunc Calliope colit politus
Claimundus facilis, nouem sororum
[Page 44] Cuifert tot niueos chorus lapillos.
Exornat quo (que) te frequenter ille
Largo munere, & ore perbenigno.
Quare Calliope lyra resumpta
Cures officium tuum vicissim,
Nomen Castalij ferens ad astra
Claimundi aurea laudibus canoris.

Ad Richardum Hirtium.

LVmen Castalij chori serenum
Hirti, qui decoras tuo Britannos
Doctos ingenio illo amaeniori,
Currenti calamo iubet notatos
Hos me iam numeros Camaena dulcis
Ad te mittere, cuius os replêrunt
Hyblaeae ambrosio cibo volucres.
Nam cum nectareis latina verba
E labris fluitant tuis renata,
Tum planè videor mihi videre,
Facundi Ciceronis illa saecla.
Ec cum mellifluos modos poeta
Foelix aggrederis fauente Musa
Bellascribere, tum meas fluenti
Uena has auriculas stylóque mulces.
Plures dicere nunc Camaena versus
Noli: nam dabis Hirtio canenti
Nostro carmina, vt vndulam tumenti
Infusam pelago, & minuta ligna
Densis robore saltibus vetusto.

In pictam Occasionis effigiem.

QVisquis in argutis tabulis te Occasio pinxit,
Seu not us Coae gentis alumnus erat,
Seu multùm toto cantatus Zeuxis in orbe,
Naturam penitùs sentijt ille tuam.
Námque dedit fronti molleis gestare capillos,
Occipiti prorsùs crine vacante tuo.
[Page 45] Fortunam arripiant praesentem: Occasio frontem
Auertens, iterum non capienda, fugit.

Collatio Budaei & Cuthoberti Dunostalli.

QVa te nostra canet Dunst alle Britannia laude?
An qua Budaeum Gallia docta suum?
Candidus ille studet Graecam celebrare Mineruam,
Graecorum celebras tu monumenta patrum.
Ille colit veteres intento pectore leges,
Sunt studij leges cura diserta tui.
Ille rudes assis docuit cognoscere partes,
Tu numeros primus verba latina loqui.
Gallia, causidicum tecum dignare Britannum
Conferri, niueis dignus vterque notis.

In mortem Hippolyti crudelissimè interfecti.

HIppolytus quondam succinctae cura Dianae,
Occidit, à saeuis dilaceratus equis.
Noster at Hippolytus perijt, (quid non furor audet?)
Transfossus gladio pectora tincta fero.
Integer ille fuit liquidas reuocatus in auras
Numine foelici Delia casta tuo.
Hic melioris erat vitae reuocatus in auras,
Mortis & authorem poena secuta fuit.
Nam miserè perijt serpentis fulmine diro,
Spectat sanguineos exitus iste viros.
Parcite mortales, scelerato parcite ferro:
Tangunt vltores impia facta Deos.

De Zephyro & Cygno.

MIratur Zephyrus meus canori
Cygni mellifluum silere carmen?
Aspiret Zephyrus, modis canorae
Cygnus dulcisonis resoluet ora.

Ad Sequanam fluuium.

SEquana vitiferis crinem redimite corollis,
Gallica qui vitreo gurgite pratarigas:
Tunostro praestas solamen dulce labori,
Et tetricum misces lusibus vs (que) sophos.
Nam (que) tuis ripis cum lentis passibus erro,
Flora quidem nares pascit odora meas.
At (que) oculos eadem pictarum lumine rerum
Detinet insignis, vel sine fine, Dea.
Nominis illa tui cultrix, vicina (que) foelix
Hospitibúsque tuis officiosa fauet.
Tu quo (que) cum salicis requiesco fessus in vmbra,
Perstrepis arguto murmure, Somne Veni.
Audijt haec Zephyrus genialis, flat (que) secundo
Intentus strepitu, ventilat at (que) salax.
Insuper illimi natito cùm flumine nudus,
Lympha tua est votis candida tota meis.
Fac mihi, fac semper te talem Sequana praestes,
Et recinet numen Musa Britanna tuum.

Ad Grantanam Acadaemiam, vt Io. Red­manum celebret.

SI vis te facilem mihi nunc te ostendere Granta,
Et vatem officio demeruisse pium:
Quae peto iusta, mea praestabis candida causa,
Ni causa mauis gratior esse tua.
Nominis en tuus est nostri studiosus alumnus
Redmannus, lingua doctus vtra (que) probè.
Hunc famae st udeo modò consecrare perenni,
Sed mea vix poterit Musula tanta dare.
Tu benè magna potes praestare, soles (que) disertis
Discipulis semper gratafauere tuis.
Ergo bonas quoniam puris è fontibus hausit
Artes, Cecropij quoc docuere patres,
Effice fama mei Redmanni vt floreat, vt (que)
Laethaeas nunquàm mortua gustet aquas.

In frontispicio libelli.

INtra laurigeros liber penates
Henrici modò principis sereni:
Intra, & pellito rusticum pudorem.
Te rex accipiet manu benigna,
Notus Pegasidum comes, canentisue
Argutus Clarij piusue cultor.

Ad Thomam Viatum, Equitem clariss.

DVdlegus patrias suum hinc in oras
Ornaturus iter, monebat vt te
Et notum & veterem mihi sodalem
Impertirem aliqua memor salute.
Feci quod voluit, lubensue certè.
Illum nam studijs tuis sciebam
Vinclis mirifici quibusdam amoris
Coniunctum: ac etiam addo litterarum
Fautorem & niueum quidem mearum.
Tu nunc fac animum rogo Viate
Nostrum, non Veneres styli fluentis
Expendas propiùs nitentiores.
Quas sic Castaliae tibi puellae
Consensu facili simul de derunt,
Ut vel montibus Aönis in ipsis
Te natum chorus aestimet virorum
Doctorum niueus fuisse planè.
Tu nunc officium vides amici
Qualecunque tui, proba & valeto.

Ad Briennum Tuccam Equitem.

MOs erat antiquis Iani celebrare Calendas
Strenis, quem ritum secula nostra probant.
Hinc est, quod mittam munus tibi splendide Tucca,
Officij vt videar commeminisse mei.
Quòd tibi dant alij gemmas, sat scimus, & aurum:
Conuenit vt magnis mittere magna viris.
[Page 48] Pauca ego, at illa libens, antiqua numismata mitto,
Exiguae sortis munera parua meae.
Ille tamen qui quanta potest dat, maxima certè
Non auro aut gemmis inferiora dedit.

Ad Ianum Lascarim.

NOstrorum vnice temporum polite
Phoenix Lascari, qui tuis Athenas
Musis Cecropias nitere totum
Phoebi iudicio facis per orbem:
Iam longùm mea gestijt Camaena
Longùm intrare aliquà tuos penates,
Et praesens oculis suis videre
Praesentes numero nouem sorores
Cum cantato Helicone, cumque festis
Parnassi Clario iugis fauente.
Quae tu si niuea benignitate
Commonstraueris, illa se putabit
Multis & meritò modis beatam.

Ad Guilielmum Guntherum.

HOrrida praesignis victor Gunthere solebas
Bella sequi, & magnos ense ferire duces.
Post domitos Turcas, post Gallica praelia, tandem
Te post naumachiam nunc habet alma quies.
Fixisti galeam cristatam vertice plumis,
Emeritus postem miles ad Herculeum.
Pro niueis tantùm castris, pro puppibus altis,
Coniuge cum chara, ciuica tecta colis.
Spirat Apellaea quorum penetralibus arte,
Principis Henrici lucida imago tui.

Ad S. Gardinerum.

ARgutos resonae modos Camaenae
Gardinere tibi meae dicatos
Facunde accipe dextera benigna.
Certat quan doquidem nitentioreis
Virtutis animi tui probare,
[Page 49] Paucis hendecasyllabis libenter.
Tu certè innumeris locis ad illum
Leges vel veterem labore grato
Splendorem reuocas, docens vieta
Tot glossemata, (opus recentiorum
Scriptorum) ingenijs bonis obesse.
Hinc monstras, Cicero vt parens latini
Sermonis veterum recepta iura
Orando insinuet, polita lingua &
Vt causas placidè statim serenet.
Tu Plauti quo (que) fabulas poetae
Antiqui lepidas quidem & venustas
Illas, conspicuo decore quodam
Foelix actor & eloquens, vel vsque
Ad miracula, nunc suis theatris
Pulchrè restituis, nitesque facto.
Miles lumina gloriosus ille
Sic certè mea capta detinebat,
Ut dum vixero, semper actionem
Illam vel memori sinu recondam.
Partes praestitit Hancuinus amplas,
Achinus quoue tunc suae decorum
Personae exhibuit: sed vnus ille
Fabrilegus erat puellus, instar
Multorum lepidus, venustus, ardens,
Cuius gloria crescet vndecúnque.
Tu nunc deniquè iuris vtriúsque
Consultissimus hoc agis, priùs quod
(Quantum intelligo) praestitere nulli,
Nempe vt causidicus sacrae patronus
Interpres vigeat scholae beatus:
Instrumenti etiam vetustioris
Et mysteria magna dehinc nouelli
Tractet iudicio valens secundo.
Haec Fortuna videns manu expedita
Famae ducet ouans gradus te ad altos,
Perducétque, tuum caput decenter
Donec praeniteat mitra bicorni.

Ad Leonardum Coxum.

INclyta Sarmaticae Cracouia gloria gentis,
Virtutes nouit Coxe diserte tuas.
Nouit & cloquij phoenix vtriusque Melancthon,
Quàm te Phoebus amet, Pieriús (que) chorus.
Praga tuas cecinit, cecinitque Lutetia laudes,
Urbs erga doctos ossiciosa viros.
Talia cum constent, genitrix tua propria debet
Anglia te simili concelebrare modo.
Et faciet, nam me cantantem nuper adorta,
Hoc ipsum iussit significare tibi.

Ad Rosetum Gallum poetam.

CLarum Threicij Rosete vatis
Plectrum cui faciles dedere Musae,
Quod saepè Armenias tigres sonoro
Mulcet carmine, montibúsque quercus
Deducit rigidas, & alta (mirum)
Sistil stumina, paululùm Camoenas
Ponas quaeso tuas seueriores,
At (que) adsis tenues modos canenti
Lelando, solita serenitate
Frontis: sic titulos tuos sonabit
Post hàc grandiloquis tubis, secreta
Ruptus viscera Delphico furore.

Ad Philippum.

TErga premis Scythici quoties violenta caballi,
Nomina de factis vera Philippe probas.

Ad Antonium Barkerum.

ANtoni veteres qui nostros inter amicos
Iure tuo loca non inferiora tenes▪
Si potes à studijs tetricae cessare Mineruae,
Paululùm ad has nugas lumina flecte meas.
Non facilè hic credas quantum Barkere polite
Iudicio tribuat nostra Thalia tuo.
Ergò adsis, chartas parui & transcurre libelli,
Qui Musae seruat pigncra chara meae.

Ad Borbonium Vandoperanum.

VAndoperane, mei censor tu carminis esto,
Quàm vellem Nugis proximus esse tuis.

Filiae Thomae Mori.

Charitaea corona.
TRes numero Charites Graeci finxere poetae,
Aemula quas toties carmine Roma sonat.
Hactenùs at nunquam res est haec credita vera,
Vt ne (que) de Musis fabula vana nouem.
Nos tamen intrantes facundi limina Mori,
Attoniti Charites tres nouitate rei
Vidimus. Et quid enim est oculis (rogo) certius? Ergo
Accipiat plenam fabula prisca fidem.

Ad Sereniss. Mariam, Reg. F.

CLarum virgineae decus cohortis
Quae nubes patriae tenebricosas
Virtutis facibus tuae serenas:
En tectos Senecae nitenti in horto
Flores at tulimus suauiores,
Quàm quos purpurei ferunt roseta
Pesti. Nam hi perituro odore paucas
Post horas bifores fouent latebras
Nasi. Illi autem animi sacros recessus
Quàm longùm Ambrosio fouent odore.

Ad Nicolaum Vilsonum.

IRatas habeam nouem sorores
Cum toto Clarij choro canente,
Si quicquam acciderit mihi petenti
Gratum litterulis magis venustis,
Quas nuper mihi reddidit disertus
Lupsetus, solidum Britannicarum
Musarum decus, addita tuo vel
Multa nomine candido salute.
Vnde esse officium meum putaui
Ad te scribere litteras vicissim,
Et candorem animi parem referre.
[Page 52] Non autem similem styli nitorem.
Nam hoc praestare quibus modis, rogo te,
Possim? penè reliqueris locum tu
Cum nullum Veneri elegantiori.
Sed tandem quid ego haec tibi modesto,
Qui praeconia negligis fauentis
Lirguae? Rectiùs obsecrem erudite
Vilsone, vt veteri colas amore
Me, qui suspicio tui nitenteis
Virtutes animi, perenne lumen,
Ut cum occasio fulserit serena,
Commendes Domino tuo, meo (que).

Ad Ambrosium.

COnuenit Ambrosij pulchrè tibi nomen amoenum:
Moribus es dulci dulcior ambrosia.
Instauratio Britannicae antiquitatis.
QVantum Rhenano debet Germania docto,
Tantum debebit terra Britanna mihi.
Ille suae gentis ritus & nomina prisca
Aestiuo fecit lucidiora die.
Ipse antiquarum rerum quoue magnus amator,
Ornabo patriae lumina clara meae.
Quae cum prodierint niueis inscripta tabellis,
Testes tum nostrae sedulitatis erunt.

Ad Musam, de Henr. 8. Rege Angl.

SItu post cineres meos secundo
Fato vixeris, inter & latinas
Musas si poteris locum tenere,
Fac vt praesidium tuum, meúmque,
Fac vt dulce decus tuum, meúmque
Henricum, patriae patrem supremum,
Doctorum resonet chorus disertus.

Ad Carolum Blondum, iuuenem nobilem.

TEmpus nostra suum Camoena nacta
Fusum mollibus otijs amico
[Page 53] Me tali alloquitur sono decora:
Plenas aggredere inclyti puelli
Laudes carmine Caroli insonare.
Namue is Gorgoneos colit beato
Torrentes studio, comes sororum
Doctarum solitus, leueis choreas
Cum alti in vertice germinante ducunt
Parnassi, sua floreis reuinctae
Sertis tempora more perdecente:
Pro quo nunc studio nouem puellae
Apta haec munera Blondulo puello
Consensu vnanimi quidem dedere,
Linguae perpetuum Atticae lepôrem,
Linguae & delicias meras latinae.
Parendum monitis Camoena honestis,
Bis pulchrum reputo tuam Mineruam
Insignem numeris meis probare.

Ad Rogerum Aschamum.

ASchame litterulas tàm bellè pingis, vt ipsa
Graecia te scribam peruelit esse suum:
Vt velit esse suum, rerum caput, inclyta Roma,
Quamuis Italicos scribere docta modos.
Sed calamos cur certo tuos attollere vates
Carmine; sit virtus cum tua nota satis?

Ad Robertum Seuerum.

DVm tu declamas Grantae, versásque beatus
Ausoniae facili tot monumenta manu:
Graecorúmque omnem lustras studiosior orbem,
Bellerophontaeis fontibus or a rigans:
Ipse tuus, vetus ipse tuus Lelandus amicus
Fato faelici Gallica regna colo.
Hic tibisi curae est, quid agam, cognoscere, tandem
Accipe, sed breuiter facta relata mihi.
Condo & compono quaemox depromere possim,
Ut resono Flacci carmine Musa canat.
[Page 54] Praetereà veterum multa exemplaria quaero,
Exploro, crassis eruo & è tenebris.
Ecce vides nostrae rationem (& certiùs) omnem
Vitae hic transactae: docte Seuere vale.

Ad Valerium Martialem.

EGregij vates scripsere Epigrammata multi,
Quae canit in toto doctior orbe chorus.
Iudicio nostro sed viuum solus acumen
Vates tu semper Bilbilitane refers.
Materiam Morus si pertractasset eandem,
Certasset Musis aemula Musa tuis.
Ille quidem tantùm voluit, paruóque labore,
Monstrare ingenij lucida signa sui.
Tu vastum pelagus penetrâsti: diuide laudes,
Gloria sic famae crescet vtrique sua.

Ad Desiderium Erasmum Roterodamum.

SIvis Castalio choro placere,
I nunc, î mea sed gradu citato
Dulcis Pieri, gentis ad nitentes
Agros Helueticae, recuruus vndis
Quà Rhenus tumidis volat per arces
Desluxu Basilaeias amaeno.
Illic inuenies disertum Erasmum,
Insigne eloquij decus latini,
Pulsantem querulo lyrae canoros
Neruos pollice; subtimentibus cùm
Musis, tùm Clario: inclytos honores
Ne mons verticibus sacer duobus
Perdat, ne titulos suos Cytheron,
Et dent Teutonico locum poetae.
Cui si Pieri plurimam salutem
Nostro nomine dixeris, statim vlnis
Te amplexabitur obuijs benignus.

Ad Musas, de Guilielmo Blondo, Barone Montioio.

MVsae, si Domino placere nostro
Et rem ter faeere hic quatér (que) gratam
Laeto pectore concupiscitis: nunc
Tandem ostendite vos meo obsequentes
Blondo, qui patriae eruditionem
Faelix asseruit politiorem:
Dum totus studijs dicatus ipse
Et virtutis amator eminentis,
Exempli specimen tulit perenne.
Mecaenatis erat loco probati,
Cuius sedulò gloriam secutus
Doctos muneribus beauit omnes
Amplis, atque Scholae Lutetianae
Cultor conspicuus, frequens, disertus.
Inprimis sibi comparauit illum
Torrentem eloquij, sodalem Erasmum:
Creuit fructus & inde luculentus,
Ac Desiderius nouis adauctus
(Blondo munifico fauente) amicis,
Ditescit: niueus patronus vnde
Commendatus ad astra celsa scandit,
Et facti precium accipit supremum,
Quod nunquàm morietur: enitebunt
Dum libri radijs suis politi.

In laudem Aetîtis.

SAepè sub exiguo virtus latet alta lapillo,
Iudicio Aetites omnibus esse potest.
Ipse aderam in medijs paritura doloribus, eheu,
Cum clamaret, opem fer Dea casta mihi:
Cuius sollicita tactus pietate maritus,
Uentriculo aetiten admouet ille manu.
Uix lapis attigerat gremium, mox vagijt infans,
Exilijtque, ferens paruulus or a patris.
[Page 56] O qualis Rector, subiectos numine magno
Qui lapides nostris vsibus esse iubet▪

Ad Io. Chaeredamum.

MVltùm magnificis diserte verbis
Passim Chaeredame, & lubenter effers
Lelandi tenues tui Camoenas:
Qui nunc aggreditur tuas vicissim,
Spirantes tragicum oppidò cothurnum,
Impar ter gracili sonare auena.
Forsan surgere ad altiora post hàc
Arguto poterit fauente Phoebo:
Et claram aequoreis tuam Britannis
Famam Maeonia tuba referre.

Horti Guilielmi Guntheri, hyeme vernantes.

NVnc biferi sileant laudare rosaria Pesti,
Hortos nec iactet regia Roma suos.
Vidimus aequoreis hortum florere Britannis,
Cum premeret gelido frigore Ianus agros.
Purpure as violas, ferrugineúm (que) hyacinthum,
Luteolam caltham, Cecropiúmque thymum
Hinc Clyties florem mutatae vidimus almum,
Et Paphiae suaueis, dona venusta, rosas.
Atue alios, quorum mihi dicere nomina longum:
Uiuite faecundi iugera picta soli.

In Borbonij laudem.

ESt mihi Borbonius merito decorandus honore,
Qui valet ingenio, qui viget eloquio.
Cedite nunc Musae (Pympleia turba) canorae,
Et tu cum resona cantor Apollo lyra.
Ite aliò Veneres, Charites, Suadela, lepos (que)
Nil moror applausus, vestra nec eulogia.
Forsitan ingratus dicar, contemptor & idem:
Quisquis erit doctus, Phoebus & ille mihi.
[Page 57] Talem ego delectum facio: meus ergò disertus
Borbonius nostro carmine clarus erit.

Insignia regis Henrici Octaui.

LIlia magnanimis coniuncta leonibus alma,
Regis ab Henrici numine lumen habent.

Insignia Eadueardi principis.

AVrea ter geminis ornata coronula plumis,
Sidereo Eduardi vertice celsa nitet.

Ad Cygnum, de Ioanne Masono, Equ.

CYgne, decus montis Pymplaei, quaeris amore
Masonum quali prosequar ipse meum.
Illud quandoquidem studio tu poscis amico,
Accipe syncera verba relata fide:
Tali Masonum fidum complector amore,
Qualem nulla tibi dicere lingua potest.

Eduardo principi Cambriae illustrissimo, Duci Coriniae & Comiti Palatino.

ESt mea Musa tuo vel deuinctissima patri,
Cuius praecingit festa corona caput.
Omnibus ergo modis studet inuigilátque modestis
Te talem ac tantum demeruisse sibi.
Ut desint vires, animo tamen ardet amico
Eximias dotes concelebrare tuas.
Praebuit exemplum nuper, cecinitque canoro
Natalem illa tuum carmine laeta diem.
Prodijt in lucem tum qualiscunque libellus,
A doctis legitur, iudiciúmque subit.
Non maiestatem potuit conferre Maronis,
Nasonis fontes sed nec adire sacros.
Candida sollicitè, potuit quod, praestitit omne
Musa per argutos officiosa modos.
Inue tua ditione frequens demonstrat apertè
Antiquas vrbes, flumina, castra, sinus.
[Page 58] Quorum nigrârant ingrata silentia famam,
Quae priùs emicuit, lumine clara suo.
Nec contenta bonis studijs hanc addere metam,
Ad solitum foelix Musa recurrit opus.
En liber hic prodit referens Encomia laetus,
Inclyta, Nobilibus dona parata viris.
Mirificé (que) tuum cupit ille extendere nomen,
Famam, virtutes, numen & omne decus
Talia decantans de te, quae concinat aetas
Praesens, quae adueniens posteritásque canat.

Ad sereniss. Elisabetham, Virginem in­comparabilem, Henrici octaui, regis Angliae, &c. filiam.

SIc tua collucet virtus clarissima Virgo,
Fulget vt in nitidis vecta Diana rotis.
Atue sibi laudes meritò deposcit opimas,
Praemia in aterna viuere digna cedro.
Quàm vellem me posse tuas extendere dotes,
Luceres medio stella serena polo.
Si mihi Castalius fons ora rigâsset abundè,
Fudisset liquidum tunc mea Musa melos.
Intereà possum testis pius ista referre,
Quae te commendent, perplaceant ue mihi.
Ardenti studio conflagrans ipse videndi
Illustrem Eduardum, qui decus omne meum,
Aunthullum petij felici sidere montem,
Hic vidi fratrem percoluique tuum.
Tempore quo Chaecus, Musarum cura, politus,
Me commendauit voce fauente tibi.
Vtue salutares me tunc sermone latino
Egit, vt hinc scirem quantus in ore lepos.
De te concepi certè vel maxima quaeque,
Candida iudicium vincis at omne meum:
Quid referam hic aures qua tu dulcedine nostras
Explêris, clarè Gallica verba sonans?
[Page 59] Aut quid commemorem quos tu testudine sumpta
Concentus referas, mellifluósque modos?
Rectiùs insinuare tuum volo Nympha pudorem
Virgineum, mores ingenuósque tuos.
Ad cumulum accedet tua not a modestia laudis,
Fortunae teres & circulus omnis erit.
Perge hac ire via precor Heroina beata,
Virtutém (que) tuam suspice laeta ducem.

Ad Ioannem Pollardium. Equ.

Quamuis nominibus tu multis clarior extes,
Vtpote vir prudens, iudicióque valens,
Et patrocinij collucens munere claro,
Causidico feruet cum tua cura foro:
Attamen eluces mage nullo nomine, quàm quòd
Musarum fautor floridus ipse sies.
Inde tibi a doctis est gratia plenarelata,
Perfruere hac grata commoditate tua.
Námque operis precium memor illa extenderit omne,
Fulgebis medio Castalidúm (que) choro.
Sim licet exiguus, Musas tamen excolo sacras,
Et dotes possum tollere praeco tuas.
Intereà tantùm quod posco, candide praesta,
Musae & cantanti perge fauere meae.

Ad Io: Brennum, Equ.

SPlendida belligeri praeluxit gloria Brenni,
Innotuit cuius nomen vtriue polo.
Militiae decus ille fuit, victórque triumphans
Romulidûm pressit colla superba iugo.
Illius hinc laudes Graeci & scripsere Latini,
Certantes talem concelebrare ducem.
Gallus erat, si Roma refert vera omnia verè,
Et Senonum ductor strennuus ipse fuit.
Illum ductorem Senonum cognosco fuisse,
Pernegat at Gallum Musa fuisse mea.
Notus erat Gallis per Martia facta, sed illum
Protulit in lucem terra Britanna parens.
[Page 60] Frater & huius erat Bellinus natus ad arma,
Dulce Britannorum qui decus omne fuit.
Talibus intentum sic me docuere priores,
Contemptor patriae non ego laudis ero.
Intereà pergas exemplo assurgere claro,
At (que) tui foelix aemulus esse Ducis.
Sic decet vt Brenno Brennus subseruiat alter,
Uirtutis solidae gloria calcar habet.
Ergò hic cum refer as nomen de nomine Brenni,
Exhibeas forti Brennica facta manu.
Italia edocuit te multa illustria foelix,
Maxima pars famae creuit & inde tuae.
Marte Caledonios Scottos fusos (que) fugatos (que)
Aspexisti audax, tu quoque victor eras.
Cum caderet multa vifracta Bononia, miles
Tunc atrox aderas, tela cruenta gerens.
Sed quid ego in bellis tantum nunc immoror istis?
Spes mea sunt Musae, deliciae (que) meae.
Candida pax regnat: Deponas tela molesta,
Fac Musas repetas impiger at (que) tuas.
Illae te statuent felicem in vertice summo
Parnassi: precium nobile laurus erit.

De Hectore Boethio.

HEctoris historici, tot, quot mendacia scripsit,
Si vis vt numerem, lector amice tibi:
Me iubeas etam fluctus numerare marinos,
Et liquidi stellas connumer are poli.

Delibro Hieronymi Vidae de S [...]cchis.

MAeonides cecinit fera praelia, gessit Achiuus
Quae cum Dardanio milite miles atrox.
Ludicra sed Marcus cecinit Uida praelia, picti
Que gessere duces, albus & inde niger.
Ilias aeternum sublimi nomen Homero
Contulit, at Marco ludicra bella ferent.

Ad Polydorum Virgilium.

PRimus ego asserui nostrae sua nomina gentis
Urbibus antiquis, ne Polydore neges.
Et quae Cimmerijs obducta fuere tenebris,
Accepere nouum (me referente) diem.

Ad Carolum Capellium, Oratorem Venetum.

Ipse tuos legi sermones docte Capelli,
Eloquio claros, relligione, fide.
Te quis in Hebraea sic profecisse putasset
Lingua? Rabbinos vel superare potes.
Expectare quidem potuissem talia Diuo
Vel de Munstero, vel Capitone sacro.
Sed tu iudicium voluisti fallere nostrum:
Macte animo: ad superos haec via recta deos.

Ad Antonium Rossum.

SIc doctas habeam nouem puellas,
Fautrices mihi Rosse, Apollinémque,
Vt te tanquam oculos amem meos, qui
Absentem studio colis sodalem
Nullo inquam penitùs tuum minori,
Quàm quo tempore singulis diebus
Praesens tecum ad agros amoeniores
Iret, sumpto aliquo in manus libello,
Linguae non modò qui decus latinae,
Sed virtutem etiam doceret ipsam.

Ad Ludouicum Viuem.

GEntis rarus honor decúsque Iberae
Viues, qui patriam tuam serenas
Claris artibus, eloquentiáque,
Authores cupiens suo nitori
Doctos reddere, quos molest a valdè
Illa iniuria temporum repressit,
[Page 62] Aspira resonos modos canenti
Musae, quae vehementer ardet illas
Virtutis solidae tuae nitelas
Toto pectore consecrare famae,
Ut te posterit as celebret omnis.
Marcus Tullius vtriusque linguae
Fons vel perpetuus, bonus (que) poscit:
Orator Fabius minora nulla.
Illius quoniam disertus aptus (que)
Interpres, it a Scipionis alti
Somnum discutis, vt vel elegantis
Commentaria Macrobîlabore
Pergrato superes, potens vel aeques.
At (que) huius recolis frequenter artes
Dicendi, probus artifex & ipse.
Tantundem tribuit tibi seuerus
Hispano Seneca eruditionis.
Almum lumen & interim libellos
Illustri calamo tuo notatos
Foelices reputat suos: ouátque
Augustinus Apher, sacratioris
Scripturae pius, optimúsque certè
Doctor, gaudet alacritate motus
Qua tu restituis Deo supremo
Oblatrantibus impijs, coronam
Festam, munera summa Ciuitatis
Coelestis, scholia aspicitque laetus,
Queis illum niueis modis beâsti.
Perge hàc comprecor ire: sic micantes
Conscendes nitidi ad choros Olympi.

In Flores Terentij, à Nic. Odouallo illustratos.

CAndidus eximiam monstrare Terentius artem
Eloquij nouit Roma diserta tui.
Illius ex horto flores selegit amoenos
Odallus, cupidae sedulus instar apis.
[Page 63] Quóque labor pueris studiosis gratior esset,
Transtulit in patrios, verba latina, sonos.
Insuper & scholion, facundae munera linguae
Addidit, aeterna viuere digna cedro.
Vos igitur iuuenes Odallum ornate Britanni,
Sic fluat è vestro comicus ore lepos.

Ad Eadueardum Foxium.

FLores gratia patriae Britannae
Foxi, inter celebres tenens latini
Sermonis meritò locum patronos.
Te bis tér (que) tuus rogat benignè
Lelandus, capias vt haec amici
Laeta munerafronte, quae notauit
Currenti teneris manu papyris:
Nondum cincta quidem Camoena pulchrè
Fulgentes hedera comas nitenti.
Quod te non dubitat lubentiori
Facturum studio, (vel hoc probato
Inquam nomine) principem eruditum,
Communem Dominum, fauente sorte,
Quòd tecum deamet, colat (que) foelix.
Cuius gloria vera sic coruscat
Virtutum radijs, vt vnus ille
Totum solnitidus serenet orbem.

Ad Augustinum Paitonum medicum.

NOn equidem possum satis admirarier, vnde
Ista tibi in Musam laus sine fine meam.
Forsitan expectas, alterno rursus amore
Praedicet vt laudes nostra Camoena tuas.
Rectiùs hoc facient Patauini, docta caterua,
Inter quos olim tu quo (que) talis eras:
Qualis erat Linacer, medica celeberrimus arte,
Iudicio & lingua clarus vtra (que) meo.
Des igitur veniam tenui Augustine Camoenae,
Laudes si posset, dicerot illa tuas.

In frontispicio Petronij Arbitri.

ERuit hic venas abstrusas diuitis auri,
Quaerit Erythraei littoris alter opes.
Nos veteres libros, linguae monumenta latinae,
Sollicita asserimus térque quatérque manu.
Ecce tibi lector studiose Petronius ille
Prodit, & in niuea veste serenus ouat.
Aurum temporibus cedet, gemmaeque, Petroni
Perpetuus docti fama superstes erit.

Ad N. Bissum, Fontanum.

ESt tua perpetua probitas dignissima laude
Multis nominibus cognite Bisse mihi.
Et tua praeclaros titulos doctrina meretur,
Seu te sacra vocet concio, siue forum.
Addo quod & niueus candor morum ille tuorum
Insignem ac meritò postulet vsque notam.
Ergo ego fortunas vt raras osculor istas,
Sic Fontanae omnis te chorus vrbis amet.

Calamus Niloticus, dono datus Guilielmo Blondo.

QVam mihi transmisit pro pignore Smythus amoris,
En ad te exiguum munus, arundo venit.
Sit licèt exiguum, ne spernas at tamen: Ingens
Gratia vel paruis rebus inesse solet.
Namque alia haec praeter quae secum plurima defert,
Commoda, Niloticis venit arundo vadis.
O quoties volucri depinxit carmina cursu,
Officium praestans nocte diéque suum!
Accola Niloticae ripae proferre susurros
Edidicit, Zephyro & flante canora fuit.
At mihi musaeum postquam excoluisset amoenum,
Concinuit varijs carmina mista sonis.
A dominóque aegrè diuelli passa, penates
Quo fortuna vocat, suspicit illa tuos.

Ad Thaliam, vt Eadueardum Ododunum medicum inuisat.

TVnune auriculis studes placere
Si tersis, pete candidum Ododunum,
Quo foelix Apium loco caterua
Flores excutit, at suauiores,
Et clarum celebra virum Thalia.
Ille alto Siculi docet poetae
Carmen iudicio. Explicat disertis
Libros magniloqui modis Homeri.
Tullî & Rhetoricos sui colores
Orator vehemens venustat ipse.
Cultor deniue maximus Galeni
Exercet medicas lubenter artes,
Et nostris studijs fauet serenus.
Natura locus est sacer Camoenis,
Ibis gratior hospes, & redibis.

Encomium Rosae, ad Mariam, Regis F. Rosa loquitur.

GLoria quae clari virgo tèr maxima patris,
Et patriae à cunctis diceris esse tuae:
En rosa florigero (formosum munus) ab horto
Adsum, lacteolo gemma locanda sinu.
Id quod vt obtineam, paucis tibi, nympha serena,
Narrabo generis nomina celsa mei.
Est mihi (Diua) pater Zephyrus, qui flamine leni
Temperat hortensis florida regna soli.
Mater at eximia veniens ab origine Tellus,
Omnifero cuius numine prata virent.
Ubera prima mihi charae praebebat alumnae
Flora, renascentis gratia veris ouans.
Si patriam quaeris, pulchra est mihi patria Pestum,
Appulicos inter fama superba lares.
Si quoue fragrantem triuit quis casus odorem
Quaeris, & vnde mihi sanguinis iste color:
[Page 66] Expediam. Phrygius Ganymedes nectaris olim
Fortè ministrabat pocula plena Ioui.
Dúm (que) ministraret, stellantis lumina coeli
Miratus, fudit nectara dulce puer.
Quod liquidi stillans sinuosaper atria coeli,
Susceptum folijs diffluit vsque meis.
Purpurcum magnae Veneri debemus honorem,
Quae me prae cunctis floribus alma fouet.
Illa per Idalios lucos dum quaerit Amorem,
Sorte pedis dura vulnerat ima rubus.
Unde ego pressa nouos lacero de vulnere succos
Imbibi, & ex albo facta colore rubens.
I am tibi si placeo Maria illustrissima, primùm
Basia da folijs tér (que) quatér (que) meis.
Tum quo (que) cum nares sragor demulserit ardens,
Iste sinus niueus me gerat vs (que) tuus.
Sic decet vt foueas praestantior omnibus vna
Me florem, generis participém (que) tui.

Ad Antonium Cocum nobilem.

CVris tota mihi iacebat atris
Languens Musa, lyrae nec vlla curuae
Mansit gratia, cum tua obseratas
Pulsauit digito fores Thalia
Nostras, puniceis decora sertis:
Et docta cit haram manu canoram
Pulsans vsquè adeò suauiter, me
Captum vt mirisicis modis simúlque
Delectaucrit, excitauerit que
Desuctam ad resonas sides Camoenam.
Nunc Amphiona prouocasse credo
Dulci carmine saxa delibuta,
Thebanas facili labore ad arces.
Nunc Arioniam lyram secutum
Credo pinnigerum fuisse piscem.
Nam tu qui adnumeros vocare nostram
Tam tardam potes erudite Musam
[Page 67] Antoni, minimo labore, saxa, &
Pisces aequoreos potes mouere.

Ad Gloriam.

GLoria, tu celebris semper stas vertice summo
Parnassi, iuuenes ad tua sacra vocans.
Inter quos fateor quondam me thura dedisse,
Vota (que) cum preculis ingeminasse pijs.
Gloria, vis verum dicam? & quae sentio? vulgi
Non moror applausus, iudiciúmue leue.
Intereà potero laudes agnoscere, sed quas
Doctorum tribuet calculus ille virûm.

Ad Thomam Roncornum.

Foelix cum teneas linguam Roncorne latinam
Iudicij rara dexteritate boni:
Cur sibi non partem studiorum vendicat vnam
Carmen, & effusis miscet amara iocis?
Incipe Maeonio vates praeludere versu,
Adueniet coeptis dexter Apollo tuis.
Ipse ego praeterita peterem cum nocte cubile,
Clausissét que mihi lumina fessa sopor,
Laurigerum vidi Phoebum, vidique sorores
Ex hedera facili texere serta manu.
Cum quibus ornârant post quam tua tempora, dixit
Delius: Auspicijs cresce poeta bonis.
Omina ne spernas sacri foelicia Phoebi:
Est magnum, talem demeruisse deum.

Moriades.

Charitaea corona.
DEsine facundas nimiùm laudare diserti
Natas Hortensî (maxima Roma) tui.
Candida tres Charites nam Mori cura politi,
Obscurant multis nomina vestra modis.
Non illis studium Milesia vellera dextra
Carpere, non facili ducere fila manu.
Sed iuuat eloquij crebrò monumenta latini
Versare, & doctis pingere verba notis.
[Page 68] Nec minus authores Graecos euoluere, Homerum
Et quem dicendi gloria prima manet.
Vt nec Aristot clis dicam quo pectore libros
Scrutentur, Sophiae mystica dona deae.
Turpe viris post hàc erit ignorare Mineruae
Artes, grex adco quas muliebris amet.

Ad Ludouicum Dubringum.

CArmen quo Ludouice me salutas
Post longos reducem scholae labores,
Arridet varia mihi figura:
Non tam quòd sacilem chorum sororum
Secum magnisicè afferat, deique
Sacrum Laurigeri gregem poetas,
Quàm quòd sic animi ferat benigni
Candorem niueum, fidémque certam
Inter nos similes suturi aemoris,
Quam nunc accipio, lubensque: non quas
Tu laudes calamo incalente scribis
Accepturus: habent enim altiora,
Nostra haec quàm tenuis Minerua possit
Fronte agnoscere maximè pudica:
Sed tu, inquam, facile id facis, quod vltrò
Et semper sacis illici fauore:
Hoc est, laudibus euchis frequenter
Omnes magniloquis Dubringe, saltem
Addictos sophiae sacris seuerae.
Ergò carmine reddimus Phaleuco
Laudem, quam tribuis canorus ipse
Praeco, Sic etenim decet, iuuátque
Par munus numeris tuis dedisse.

Ad illustrissimum Henricum, Ducem Richomontanum.

QVo Romana modo maiuscula littera pingi,
Pingi quo possit littera parua modo,
Hic liber ecce tibi signis monstrabit apertis,
Princeps, Aönij spes & alumne gregis.
[Page 69] Qui tibi si placeat, quod certè spero futurum,
Maxima pro paruo munere dona dabis.

Ad inuictissimum Regem Henricum octauum, De Hippomachijs.

SPlendida quis nescit veteris spectacula saecli
Quot titulis vatum tollat in astra chorus?
Quae collata tuis, Rex inuictissime Regum,
Frigent: nunc liceat dicere vera mihi.
Praemia nam pugnae quoties decernis equestri,
Ipse sedens Scythico conspiciendus equo,
Flaminij longè vincis miracula circi,
Et quicquid campus Martius ille tulit.
Testis erit magnus Caesar, mihi testis & ipse,
Gallica qui fortirobore regna tenet.
Hi vel saepè tuos coràm videre triumphos,
Et visis palmam numen vtrum (que) dedit.
Quis valet applausus hic connumerare tuorum,
Quos dant, cum sonipes verberet acer humum?
Quis valet insultus satis admirarier altos,
Cum ferit alipedis calcar vtrum (que) latus?
Artificés (que) manus, illos fortes (que) lacertos,
Quis valet emeritis condecorare notis?
Clamat iô populus, quoties cum laude reportaes
Concusso fractam victor ab hoste trabem.
Scinditur intereà procerum sententia latè,
De virtute ferunt iudiciúm (que) tua.
Omnes magniloqui: certantes fortiter omnes,
Insignes titulos accumulare tibi.
Unus contendit, domitor quòd Castor equorum
Talis erat, qualem te tua turba videt.
Alter, laetitia perfusus pectora dulci,
Haec dicit: Talis Troicus Hector erat.
Tertius, aepplaudens consert tibi nomen Achillis,
Virtutis similem sortem in vtróque notans.
Deniue vt excrescat factorum fama tuorum,
Non desunt, hac te qui ratione probant:
[Page 70] Belliger horrisonis quantus Mars fertur in armis,
Henricum tantum sentit arena ducem.

In laudem Desiderij Erasmi.

ORatore bono tumeat Demost hene Graecus,
Et celebret Marcum turba Latina suum:
Dummodo collaudet magnum Germanus Erasmum,
Eloquij cuius fons et in ore sluit.

Ad Rob. Aldrigum.

SIscires penitùs meae Camoenae
Erga te studium, benignis illam
Ulnis acciperes, tuóque dignam
(Nifallor modò) diceres fauore.
At quî scire meae (rogo) tacentis
Affectum potes intimum Camoenae?
(Ut sis ergo sciens) lubenter in te
Testatos faciet suos amores,
Attingétque tuas canora laudes
Doctrinae solidas, iubente Granta:
Quae te quae iuuenem bonas docebat
Artes ingenuum, elegantiam (que):
Illo tempore, quo beat a Erasmum
Ingentis pretij virum fouebat,
Non magno sine commodo suorum
Omnium, & tulit vt quidem secundus
Casus, praecipuè tuo. Assidebas
Nam Desiderio laboriosê
Exemplaria docta conferenti,
Castae relliquias latinitatis.
Nunc Aldrige tibi suas Camoena
Partes praestitit, additura metam
Succincti hendecasyllabis Phaleucî.

Acclamatio ad illustrissimum Henricum oct. Angliae regem, Isidis vadum reuisentem.

VEnisti princeps expectatissime rerum,
Ut tandem (radijs veluti sol aureus orbem)
Isidis illustres sedem numerúmque sophorum?
Vlnis te meritò Charis, & complectitur Isis,
Quósque fouent placido gremio tua nomina, dulce
Cantantes excelsa ferunt ad sidera Cygni.
Perge precor doctis sua praemia reddere princeps,
Qui te virtutésque tuas sic vasta per orbis
Climata distendent, videaris vt omnibus instar
Vnus multorum victor ter maximus esse.

De quibusdam nostri saeculi poetis.

HIc inter vates, quos saecula nostra tulere,
Si quaeris, quis me iudice primus erit:
Inuidia dicam posita, quod sentio planè:
Vngues nec metuet nostra Thalia nigros.
Splendida collucet Pontani gloria primi,
Nasonis cultor maximus ille fuit.
Proximus a primo Graeca de gente Marullus,
Ad numeros natus mellifluósque modos.
Actius aeterno Synceri nomine dignus,
Florem virginei tollit ad astra chori:
Mantua quem genuit Baptista canorus eandem
Concinuit Mariam: clarus vtérque nitet.
Angelus ad numerum venit immortalis eorum:
Diuinus vates subsequitúrque Vida.
Nobilis est Hessi Musa, illustrissima testis
Ilias in Latijs conspicienda scholis.
Nicoleos noto dictus cognomine Valla,
Candidus interpres hac quóque parte micat.
Aetas nostra sales, ac Mori laudat acumen,
Gratior haec eadem posteritasue canet.
[Page 72] Borbonij Nugae nostri vel seria ducunt.
Sunt alij quorum carmina digna cedris.
Non ego Sedigitus: mihi qui volet, vsque reclamet:
Iudicium per me stet modò cuique suum.
At sinunc sciolus vel confidentior vnus
Pontani mi [...]uat dona beata mei:
Praesto est quod referā (nec enim metuo mihi ab vmbris)
Vnde operis precium censor & ipse feret.
Quicquid Cecropij proceres docuere: Latini
Quicquid & eloquij Roma diserta tulit:
Eximium quicquid Dea prudentissima Pallas
Praestitit, ingenij fertilitate sui:
Excoluit quicquid Phoebus, doctaeque, sorores,
Quicquid in Aonijs praenitet at ue iugis:
Et Ueneres quicquid, Charitésque, salesque, lepôres (que)
Ac Pithô niueis exhibuere notis:
Vt mittam Vranien, caeli stellásque micantes,
Hesperidúmque hortos, munera laet a quidem:
Adde antiquarum monumenta celebria rerum,
In lucem è tenebris iam renocata nouam:
Omninò edidicit, mente atue recondidit alta,
Intentus studijs nocte die (que) bonis.
Haec me virtutis radiantia signa serenae,
Tollere Pontanum sydera ad ipsa iubent.

Ad Eadmundum Bouerum.

NOn ego glandiferas possum deducere quercus
Montibus, aut dulci saxa mouere sono:
Non possum rapidos fluuiorum sistere cursus:
Sectantes praedam nec retinere feras.
Parua loquor paruus: forsan mulcere Thalia
Auriculas poterit nostra Bouere tuas.

Ad Lud. Bedellium.

SUppeteret mihi si dicendi tanta facultas
Olim quanta fuit Naso poeta tibi:
[Page 73] Aut mihi si diues praestaret copia cornu,
Virgilij quondàm quale fuisse canunt:
Te vel in illustri tabula depingere vellem,
Bedelli, Aonij candida fama gregis.
Sed quoniam non ista meo dat curta supellex
Ingenio, vati sit voluisse satis.
Nec voluisse satis, repetat nisi paucula, quae te
Commendent, laudes insinuént que tuas.
Cantius ille suum te magni fecit alumnum
Varramus, multae nobilitatis homo.
Omnibus hinc doctis coepisti gratior esse,
Praecipuèue tuus magnus Erasmus erat.
Qui fuit aequalis magno Grocinus Erasmo,
Insigni coluit te pietate diù.
Prima salutiferae medicinae gloria, Thomas
Te Linacer noster fouit amore pari.
Deniquè te longo dilexit tempore Morus,
Morus amor Phoebi, deliciúmue fori.
Haec habui, cupidus te commendare perenni
Famae. Nunc votis annuat illa meis.

Ad Tho. Har. Theologum.

TAlis nuper erat tua certè oratio foelix,
Excoluit linguae quae decus omne sacrae,
Qualis erat magni Demosthenis optima quondam,
Atticus effluxit cuius ab ore lepos.
Qualis & eximij Ciceronis floruit illa,
Qua duce, securus constitit ipse Milo.
Unde haec tam subitò creuit facundia diues?
Aures, quae mentem detinuit (que) meam?
An dulcis Pithô rorem tibi nectaris illum
Infudit? vel apes mella dedere sua?
Intulerit quaecunque tuis sors fausta liquorem
Labris mellifluum, profuit illa quidem.
Deniue si tua me post hàc oratio lecta,
Quantum audita semel, mulserit arte pari:
[Page 74] Confirmator ero vel maximus ipse tuarum
Laudum; praeterea praeco canorus ero.
Et mea Musa tuum celebrabit carmine nomen,
Cedro quo nullum dignius esse puto.

Liber Fr. Barbari, de re vxoria, D. Mariae, Regis filiae datus.

BArbarus hoc paruo, quid res vxoria, Libro
Explicat egregiè (diua Maria) tibi.
Accipies igitur plenis haec nubilis annis
Munera, ab officijs non aliena tuis.
Sed qua fronte solet turbae Regina pudicae,
Cum vehitur niueis conspicienda rotis:
Sic tibi contingat formosiis (Nympha) maritus,
Quem facias laeta fertilitate patrem.

Instauratio bonarum literarum.

ECce renascentis doctrinae gloria floret,
Linguarum floret cognitióque trium.
Migrat in Italiam Graecus thesaurus, & artes
Se reparaturum praedicat vs (que) bonas.
Excolit eloquij viuos Hispania fontes,
Gallia nunc studijs tota dicata nitet.
Nutrit honorificè doctos Germania multos,
Quorum sunt orbi nomina nota probè.
Ingeniorum altrix & nostra Britannia, Phraeum,
Tiptotum Uiduum, Flaminiúmque tulit.
Lumina doctrinae, Grocinus deinde secutus,
Sellingus, Linacer, Latimarúsque pius,
Dunstallus, Phaenix, Stocleius at (que) Coletus,
Lilius & Paceus, festa corona virûm.
Omnes Italiam petierunt sidere fausto:
Et nituit Latijs Musa Britanna scholis.
Omnes in (que) suam patriam rediere diserti,
Secum thesauros & retulere suos:
Nempe antiquorum scripta exemplaria passim
Graecorum, aeternas quae meruere cedros.
[Page 75] Uiuat doctorum faelix industria, per quam
Lux pulsis tenebris reddita clara nitet.

Ad Robertum Talbotum.

TU qui Castalio sitim liquore
Musarum comes excutis beatus,
At (que) in verticibus sacri duobus
Parnassi, placido sopore faelix
Languenteis oculos subinde mulces:
Tu qui nunc he deram geris sequacens,
Clari praemia consueta vatis:
Arguta ad cytharam canisque voce
Concentus melicos, Apollo quales,
Quantúmuis deus, ipse comprobaret:
Adsis oresonae modis Camaenae
Talbote, Aonij chori nitela,
Quae certè vehementer optat acre
Istud iudicium tuum subire,
Quo niltersius, elegantiúsue,
Sed nec doctius, absolutiúsue,
Vt sic vel cadat impotenter acta,
Aut stet candida, calculo notata
Insigni, tereti, vnionis instar:
Et blattas timeat nihil, sitúmque.
I am tandem videor mihi videre
Crescentes facie in tuafauillas,
Ignes quae benè suscitent amoris.
Sic frons laeta quidem serenat ora,
Mentis sic oculi indices fauentis
Elucent radijs, benignus ipse
Subrides etiam, titillat illud,
Me tùm commonet, vt putem Camaenae
Uel salua omnia iam esse, salua planè.
Rumores igitur seueriorum
Omnes vnius aestimabit assis,
Et Codros (genus inuidum) malignos,
[Page 76] Picos obstreperos, loquaciorem
Illum denique psittacum, sinistra
Et coruos crocitatione raucos
Contemnet, clypeo valente freta:
Ac rursus niueam benignitatem
In charta memori tuam locabit.

Fauonius, instructor musicus.

QUis docuit Cygnum cantare? Fauonius ille,
Cuius ab occiduo spiritus orbe venit.

Ad Henricum octauum, Regem potentiss.

ANtè suos Phoebus radios ostendere mundo
Desinet, & claras Cynthia pulchra faces:
Antè fluet rapidum tacitis sine piscibus aequor,
Spinifer & nullam sentis habebit auem:
Antè sacrae quercus cessabunt spargere ramos,
Floraue, sollicita pingere prata manu:
Quàm Rex diue tuum labatur pectore nostro
Nomen, quod studijs portus & aura meis.

Ad Timotheum Lucium.

LVci, Pieriae decus cohortis,
Cum quo sum solitus iocis seueras
Curas fallere maximè: obsecrator
Ad te nunc venio: simúlque causa est,
Vt Plauti numeros tui, salésque
Deponas aliquot lubens ad horas:
Noti & versiculos legas amici,
Qui dotes faciles tuas celebrant:
Qui te tam veterem mihisodalem
Cantant, suspiciunt, colunt, adornant
Pro candore tuo: suas putantes
Partes esse quidem, benignitatem
Collatis meritis parem referre.

Ad Brienum Tuccam Equitem, cum ci Melam & Solinum offerret.

SI mores hominum multorum, vrbésque videre
Conuenit ingenuo Tucca diserte viro:
Si maris & terrae varios cognoscere tractus
Tam gratum est, vt nil gratius esse queat:
Occupet iste tuos oculos, animum (que) libellus,
Qui tibi pro speculo totius orbis erit.

In reditum Guilielmi Guntheri.

PArua remitte mihi nunc tempora dia Thalia,
Tempora nunc studijs parua remitte meis.
Haec modò festa dies, quae lucem protulit almam,
Cretensi multùm more notanda mihi.
En meus en redijt Guntherus laetus ab vrbe,
Dulce decus, Musae praesidiúmque meae.
Digna Panomphaeo reddentur vota Tonanti,
Gaudia qui fausto sidere tanta dedit.

In frontispicio Libelli.

SI cupis antiquas rerum cognoscere causas,
Quicquid & inscripti marmoris orbis habet:
Huc mentem, huc oculos flectas, hic aurea pleno
Ingentes cornu copia fundit opes.

Ad Franciscum Dinamum.

BEllisoni doctum degustas carmen Homeri,
Exugens labris Attica mella tuis.
Perge animo forti, coeptis audacibus olim
Plenos successus pulcher Apollo dabit.
Ipse sequar, mollis Zephyri cum lenior aura
Extendet nauis vela secunda meae.
Intereà vtaris faustis Francisce diebus,
Nam sine litterulis quae fugit hora, perit.

Ad Cygnum, de Stella virgine.

O Qualis vultus, & quali dignus Apelle
Praenitet in Stella, candide Cygne, mea?
[Page 78] Rursus qui mores! animus quàm candidus illi,
Pictor qui formet talia, nullus erit.

In agilitatem schoenobatis.

SPlendida famosum coluit dum Roma theatrum,
In precióque stetit fabula doctasuo:
Detinuit populi fanambulus alipes vsquè
Desixos oculos, fit strepit úsque frequens.
Praestitit artisicis partes feliciter omnes,
Tensa leui doctus stringere lina pede.
Talia delectent sic cum spectacula plebem,
Ars precium sperans exerit alta caput.
Venit ad aequoreos animosa virago Britannos,
Spectâclo certam praestituitque diem.
Et quia cudebat nummos, vrbs inclyta visa est
Londinum, cumulos posse referre nouos.
Iámque dies aderat, numerus conuenerat ingens;
Distenti funes, area tota calet:
Ludit in extensis agili pede Gallica virgo,
Nec timet occasum praecipitésue minas.
Sed quocunque parat sese transferre, volucri
Comprimit atque agitat lina retorta pede.
Maeandros populus dum suspicit, adsonat ore
Stentoreo, temeros foemina siste pedes.
Illa volat, cur súque nouo perstringere lina
Perstat, faestiuis alloquitúrque modis.
Alligat indè pilas teretes dudacula plantis,
Et calcat celeri cognita lina gradu.
Mox spectatorum loculos vbisentit apertos:
O cadat in casses praeda petita meos,
Dixit. Et applaudens populus largè erogat, at (que)
Virginis impigrae ludicra facta probat.
Saecula quòd retinent veterum, spectacula nostra
Collaudo planè, suspicióque lubens.
Adsit laetitiae cumulus: crudelia prorsùs
Damno, sanguineam, carnificémque manum.
Qualia multa quidem violenta potentia quondam
Urbis Romanae tristia, saepè tulit.

Ad Georgium Golduinum.

COmmunis studiorum amicus ille
Nostrorum Tomio, meis salutat
Te verbis, rogitans tuae vt Camoenae
Carmen tam lepidum, elegans, venustum
Plenè carminibus meis probarem.
Quod quanquam artificem petit peritum,
Fontem ac ingenij, tamen rogatus
Tali nec potui negare amico
Quicquam, nec volui. Ergò vt imperitae
Ignoscas rogo Goldüine Musae,
Quam nunc languidulam propè & iacentem
Hinc magnis Tomio excitauit ausis,
Illinc Lentulus excitauit ausis.

In laudem Gallofridi Chauceri, Isiaci.

DVm iug a montis aper, frondes dum laeta volucris,
Squamiger & liquidas piscis amabit aquas,
Maeonides Graecae linguae clarissimus autor,
Aonio primus carmine semper erit.
Altisonúsque lyrae Phoebo applaudente, Latinae
Gloria Virgilius maxima semper erit.
Nec minùs & noster Galfridus summa Britannae
Chaucerus Musae gratia semper erit.
Illos quis nescit felicia saecla tulisse?
Hunc, Aetas tantùm protulit illa rudis.
Tempora vidisset quòd si florentia Musis,
Aequâsset celebres vel superâsset auos.

Ad H. Colum.

Foelix Thespiadum comes diserte
Cole, illo ingenuo calore mentis,
Linguae qui recolis patres latinae,
Miscens appositè latina Graecis:
Si nunc à tetrica vaces Minerua
Et non detineant ter occupatum
Maiores animum tuum labores,
[Page 80] Hoc carmen breue perlegas amici,
Quo monstrare cupit suum benignus
Erga te studium, elegantia at non
Illa, qua niueus chorus renidet
Hinc illinc Patauinus, at (que) dotes
Insignes celebrat tuas canorus:
Sed qua principio sacram poesin
Crescentes iuuenes solent adire,
Hoc est, pertenui & parùm sonora.

De Gallofrido Chaucero, Equite.

PRaedicat Aligerum meritò Florentia Dantem,
Jtalia & numeros tota (Petrarcha) tuos:
Anglia Chaucerum veneratur nostra poetam,
Cui Veneres debet patria lingua suas.

Victoria Viennensis.

SIqua dies vnquam, meritò haec te fausta canoram
Admonet vt sumas Calliopaea lyram.
Nam pater omnipotens gentem miseratus ab alto
Christicolûm, victo victor ab hoste redit.
Cinxerat innumeris peditum (que) equitum (que) cateruis,
Muros Turca ferox (pulchra Vienna) tuos.
Hunc sensisse putes immanem elementa tyrannum,
Illius in (que) sacrum tela vibrare caput.
Danubius tumuit rapidis violentior vndis,
Jntentans Scythico funera iusta duci.
Toto (vera loquor) cecidit nix plurima coelo,
Et gelidus coepit stringere cuncta rigor.
Hinc etiam ciues telorum grandine densa,
Millia Turcarum multa dedere neci.
Barbarus haec sensit Solymannus, & vrbe relicta
Corripuit turpem turpior ipse fugam.

De munificentissimo rege Henrico octauo.

NOn possum domino meo referre
Grates promeritis parem suis: sed
[Page] Longam si dederint secunda nostris
Vitam fata libris: futura clarè
Aetas sentiet, atque praedicabit
Demissum à superis fuisse lumen
Illum conspicuum meis Camoenis.

Ad Richardum Ventamum Iuridicum.

DEsieram plectron digitis aptare suetis,
Et chelys in theca condita nostra fuit:
Candida cum tua me virtus Ventame iuberet
Argutae neruis inuigilare lyrae.
Quis mihi desueto dictabit carmina vati?
Quis? nisi praecipuus fautor Apollo meus?
Jlle probè nouit dotes, quas sacra Minerua
Ingenij dederit iuditijque tibi.
Ille etiam nouit tua sit facundia quanta,
Quae vel dura quidem saxa mouere solet.
Supprimat haec Clarius: nos nulla minora canemus:
Sunt tua causidico fulmina notaforo.
Fulmina cordatos terrentia saepè patronos,
Cum partes nequeunt constabilire suas.
Non ego nunc vanus iacto sine testibus ista,
Carnaeus testes atque Ododunus erunt.
Quos habet in precio querulorum turba clientum,
Consiiium quoties ardua causa petit.
Sit satis hic laudum partem cecinisse tuarum:
Olim fortè meo carmine maior eris.
Tunc canet alma parens nostros tua Cambria versus,
Et docti, quotquot terra Britanna fouet.

Ad Ioannem Shepreuium.

INter candidulos meos amicos
Shepreui loca qui tenes suprema
Ob morum lepidam suauitatem
Et musas etiam elegantiores:
En nomen placuit tuum libellis
Nostris inserüisse: non quòd ipse
[Page 82] His vnquàm numeris putem futurum,
Clara arride at vt sereniori
Vultu fama tibi, sed vt benigni
Cognoscas animum & probes amici.

Ad Thomam Maronem.

QVàm bene cum Zephyro violet is conuenit, & quàm
Melliferis apibus cum redolente thymo:
Coniuge cum propria viti quàm conuenit vlmo,
T am mihi cum niueis moribus herclè tuis.
Unanimes igitur synceri munus amoris
Curemus, dextris candidè vtrinque datis.
En mea dextra tuo promptè subscribit amori,
Ne desit fidei syngrapha certa bonae.
Fac tua (quod superest) subscribat dextera nostro,
Impleat vt gratas charta notata vices.
Sic tibi docte Maro, illustri virtutis alumno,
Cum Musis faueat clarus Apollo, nouem.

Fama virtutis aeterna.

QVàm paruo fragilis marcescit tempore forma?
Deserit & niueum corpora nostra decus?
Ille ego cognoui puerum, qui viderat annos
Bissenos, (sormae gloria prima suit.)
Contigit hunc ipsum post paucos cernere menses,
Heu nitidae formae gratia lapsa fuit.
Uirginei decor est oris (ni fallor) amoeno
Persimilis slori, nam citò vterque cadit.
Retrogradi cum sol petit igneus atria Cancri,
Florida puniceo spirat odore rosa:
Deficiente statim vitalis munere succi,
Purpure as moritur pallida facta comas.
Sic modò quae pulchra resplendet fronte venustas,
Languebit, spatio defluet at (que) breui.
Fingite formam animi, virtutens, cordibus altis,
Cultorem nunquam deseret illa suum.
Conferet haec vitae fructus feliciter amplos
Praesenti, pacem constu uét queratam.
[Page 83] Et tandem à tenebris lucem perducet ad almam,
Aeternùm vt videant atria celsa Dei.

De Io. Tuino.

INcipe nunc Erato nostrum laudare Tuinum,
Doctorum meritò quem chorus omnis amat.
Ille canit dextris Musis & Apolline versus,
Quos habet in pretio Cantia totasuo.
Insuper illustrat nostros ex ordine reges,
Imperij sobolem, Dux Gulielme, tui.
Denique scriptorum veterum monumenta polita
Disquirit, studijs prosit vt ille bonis.
Inuigilátque scholae, Dorouernae nomine, dictae,
Quae Seruatori fana dicata tenet.
Ista quidem sisunt minimè laudanda, Tuinum
Desine tunc Erato concelebrare meum.

Ad Thomam Eliotam, Equitem ornatiss.

FOrsitan expectas Eliota diserte, venustum
Vt transmittam aliquod munus ab vrbe tibi.
Ut non expectes, mentis tamen intimus in me
Promeruit candor munus at omne tuae.
At ne quid temerè mittam, vel quod sit ineptum,
Restat in officijs vnica cura meis.
Non aurum mittam, longo nam temporis vsu
Fulgidus est auri deperiturus honor.
Non in Erythraeis crescentia munera conchis,
Margaritarum gratia fluxa, breuis.
Sed neque gemmarum radiantia sidera mittam:
Tantùm oculos pascunt, caetera nuda quidem.
Excutienda mihi quare sunt munera, quae non
Corrumpant vllo saecula long a modo.
Talia sed magno quaeruntur dona labore,
Et poscunt animi fertilioris opem.
Cum mea nil aliud possit praestare Caemoena,
Praeter Castalijs carmina mista modis:
Carmina fac igitur capias haec fronte remissa
Munera, sed meritis inferior a tuis.
[Page 84] Queis modò si annuerint stabilem fata optima vitam.
Longè auro & gemmis splendidiora dedi.
Sic te perpetuò victuros scribere libros,
Aedere me iuuet & carmina digna cedro.

Ad Musam, de H. Dunouedo Equite.

QVantus erat, celebri cum Romaniteret honore,
Mecoenas Flacco Virgilio (que) suo:
Quantus erat lepido facundus Stella poetae,
Quem iactat ciuem Bilbilis alta suum.
Quantus erat satyrae scriptori Caius ille
Bassus: in Ausonia cognita fama chely:
Tantus Dunouedus tibi sit, mea Musa canora,
Quo solido propior nemo in amore mihi.

Ad Nic. Ododunum, Ecclesiae Durouer­nensis & Isurouicanae Decanum.

Foelix Caesarei fori Ododune
Lumen conspicuum, sereniores
Extende hic radios tuos: ocellisque
Laetis aspice candidum libellum
In lucem modò prodeuntem apertam,
Ut doctos celebret viros, tuásque
Laudes eximias canat sonorus.
Hoc vnum rogitat, velis fauere
Nunc authori operis laboriosi.
Cuius sedulitate conualescens
Tandem sic didicit loqui disertè.
Fausto sydere praenitente primùm
Te gens libera, Cantij videbant,
Natum ex nobilium domo virorum,
Diuina indole praedit úmque, cuius
Magno munere litteras politas
Degustâsti etiam domi forisue.
Vnde & Parrhisios, chorum eloquentem,
Germancsque, gregem venustiorem,
Postremò ac Italos decus latinae
[Page 85] Linguae principuum, inclytám (que) Romam
Inuisisti alacer, tulisti & amplos
Fructus, tunc precium laboris altum.
Sic tandem repetens tuos penates
Intrâsti medium forum, clientésque
In rebus dubijs suum patronum
Collaudant, recolunt, probant, amántque.
Auctus denique Regio fauore,
Legati officium omne praestitisti.
Noster concinuit tuas libellus
Laudes: concine tu illius vicissim,
Alternos numeros amant Camoenae.

Ad Thomam Motershedum.

DOctarum niueum decus sororum
Mi Thoma, patriam tuam serenas
Qui virtutibus vndequáquè claris:
Ad te nunc proper at gradu secundo
Vel laetissima Musa nostra, sperans
Pro candore tuo futurum id, optat
Quod vel mirificis modis, benignum
Nempe vt te sibi comparet patronum;
Quo tandem duce cognito, probatóque
Insigni Clario, petat celebres
Montes Aonios, petát (que) festum
Parnassum, ac Heliconios liquores
Pleno combibat ore perbeata.
Hanc tu sifacili manu lu benter
Nunc perduxeris vsquè eò venire
Quò contendit, it a illa comprobabit
Erga se beneficium tuum omne
Collatum, vt resonet modis canoris
Te natum studia ad politiora:
Nam clarissima Caesarum tuorum
Facta & Laurigeros canet triumphos,
[Page 86] Tum Mauros domitos, ferúmque Turcam
Deuictum resonabit & fugatum.

In laudem Hugonis Visiduni.

VIsidunus crit mea candida cura, celebris,
Qui Christum, sacram personat at que fidem.
Is cum suggestum conscendit candidus altum,
Aeterm vt reseret mystica verba Dei,
Docta caterua virûm, sluuius quà labitur Isis,
Conuolat, ac aures arrigit vs (que) silens.
Edocet intereà magni miracula Christi,
Auditor solem iustitiaeque colit.
Maiori nullus studio pia Themata dictat:
Orator dulcis, sedulus atue sagax.
Quàm pius hic tractat partes seliciter omnes
Quas vel iure suo concio sacra petit?
Audiui claros dicendi saepiùs arte,
Eloquio quorum raptus & ipse fui.
Hactenus at non est certè mihi cognitus alter,
Qui, Visidunus fulget vt ille meus.
Quid referam multis vultúmque habitúmque decorum
Illius? aut quod mel profluat ore merum?
Aut quibus exemplis diuinae lumina legis
Illustret, rara dexteritate sua?
Sedulitatem apium prudens imitatus Hyblaeam,
Delibat veterum tot monumenta patrum.
Quiduè loquar morem quo, denique, numine fretus,
Ad Christum alliciat mitia corda suum.
Hàc rectà pergat pius, & duce flamine sancto,
Conscendet magni culmina celsa dei.

Ad Richardum Schellaegum.

SAlue delicium merum Britannae
Gentis, qui celebres tuos parentes
Uirtute alta animi celebriores
Reddis, restituisque vtránque linguam
Antiquo facilis suo nitori:
[Page 87] Momentum breue temporis remitte,
Excultis sophiae libris seuerae.
Tullî & Rhetoricos tui colores
Pone, hic dum Pharia not at papyro
Dulcis versiculos Camoena paucos.
Quae stare in numero cupit tuorum,
Si tu si modò splendida relucens
Fortuna, tenuem benignitate
Admittas solita, quod ipse non te
Facturum dubito: vir es modestus,
Candoris niuei & lepôris almi.
Nunc Schellaege vale, manúque fausta
Artes assere, litterasue doctas.

Causa Cygneae cantionis non aeditae ab Erasmo.

QVid fuit in causa, moriens quòd nuper Erasmus,
Cygnaeum tacito presserit ore melos?
Quae solet argutos cantores reddere Cygnos,
Non flauit zephyri lenior aura sui.

Ad erudissimum virum D. Thomam Smythium, Equ.

DOctorum celebras (Smithi) monumenta virorum
Ardenti studio & dexteritate pari.
Unde tibi accreuit virtutis nomine, fama,
Iudice me, nullo deperitura die.
Granta venusta tuas collaudat, cantitat, ornat
Eximias dotes, ingeniúmque tuum.
Quicquid in Aonijs speciosum montibus olim,
Quicquid in Italicis praenitet at ue iugis:
Est tibi tam notum, quàm quod notissimum: abundas
Artibus & rara cognitione vales.
Fontibus eloquij sitientia labra rigâsti:
Atticus ille tuo regnat in ore lepos.
Instaurare bonas pergas feliciter artes,
Laudabit factum posteritásque tuum.

Ad Thomam Tidringtonum.

TE nunc per Charites rogo benignas,
Et te per faciles rogo Camoenas,
Te per Castaliae ducem cateruae,
Et numen rogo per sacram Mineruae,
Quaeso per Genium tuum, venustas
Et per litterulas tuas quidem illas,
Ut munus solidè meum perornes
Verbis ac stimulis nouis subinde:
Si torpet, memor excites Roaeum.
Quàm tu sis probus artifex, simúlque
Noui quàm vchemens sies Pericles.
Extendas igitur velim valentes
Neruos ingenij tui expediti.
Sic stabit mea causa te patrono,
Tu laudem officij feres perennem.

In frontispicio libelli, cui titulus Antiphilarchia.

ME iussit pietas amórque veri,
Iussit relligio, fidésque pura,
Christus deni (que) iussit ipse, stricto vt
Diuini impeterem mucrone verbi,
Hostem Euangelij ferocientem.
Lectores, mea cura, candidi, nunc
Aequum si petimus, nouo libello
Linguis ac animis fauete dextris.

Ad libellum de D. Io. Checo.

SI vis Thespiadum choro probari,
Fac vt consilio libelle nostro,
Facundo studeas placere Checo,
Quem Pandioniae colunt Athenae,
Et quem Roma colit diserta multum.
Quem Rex maximus omnium, supremús (que)
Henricus reputans virum probatum
Spectatum (que) satis, reconditae (que)
[Page 89] Censorem solidum eruditionis,
Eduardum bene filium, suúmque
Haeredem, puerum, illi ad alta natum,
Sic concredidit, vtriúsque linguae
Flores vt legeret venustiores,
Exercens facili manum labore,
Et Christi imbiberet suaue nectar.
Foelicem arbitror hunc diem fuisse,
Tanto discipulo dedit magistrum
Quae talem. Unde suo venusta alumno
Granta assurgit, & excitata plaudit.
Quod iussi, facias velim libelle,
Checum concilies tibique amicum,
Is si te niuea manu tenebit,
Perlustrans oculo tuos sereno
Uersus, ô facilè inter eruditos
Expectare potes locum poetas,
Et famam domini tui per orbem
Latè extendere. Perge quò parabas.

Ad Thomam Leghum, Armigerum, Adlingto­nensem, de D. Richardi Coxij fide & integritate.

CVm fucis adeò laboret orbis
Totus, me rogitas amice narrem
Ore vt veridico tibi petenti,
Si dum reppererim, omnibus fidelem
Quem possem numeris virum probare.
Talem me volo repperisse credas:
Albo rarior est ac ille coruo.
Nouisti benè Coxium pium illum,
Sacri Euangelij tubam sonoram:
Quem clarus patriae pater Britannus
Dilectum refouet, suóque nato
Inseruire iubet probum tenello.
Is vir iudicio omnium piorum
Omni ex parte fidelis integérque.

In effigiem Henrici oct. Regis Angliae.

SIqua manus pinxit viuos in imagine vultus,
Haec operis pretium verna tabella tulit.
Sidereos sic rex oculos frontémque serenat
Splendidus Henricus, sol sine nube micans.

Ad Thomam Cranmerum, Cantiorum Archiepiscopum.

ESt congesta mihi domi supellex
Ingens, aurea, nobilis, venusta,
Qua totus studeo Britanniarum
Uero reddere gloriam nitori.
Sed fortuna meis nouerca coeptis,
I am felicibus inuidet maligna.
Quarè ne pereant breui vel hora,
Multarum mihi noctium labores
Omnes, & patriae simul decora
Ornamenta cadant, suúsque splendor
Antiquis malè desit vs (que) rebus,
Cranmere, eximium decus piorum,
Implorare tuam benignitatem
Cogor: fac igitur tuo sueto
Pro candore, meum decus, patronúm (que)
Vt tantùm faueat, roges, labori
Incoepto: precium sequetur amplum.
Sic nomen tibi litterae elegantes
Rectè perpetuum dabunt, suósque
Partim vel titulos tibi receptos
Conceder memori Britannus ore.
Sic te posteritas amabit omnis,
Et fama super aether a innotesces.

Ad Henricum Houertum illustriss. Regnorum Comitem.

QUot sunt sidera candicante coelo,
Et quot saltibus arbores in ipsis
[Page 91] Quot sunt pinnigerifreto Britanno
Pisces, & Lybicis lapilli arenis:
Quot sunt collibus Italis racemi,
Et quot Niliacis agris aristae:
Tot Lelandus agit tibi benigno,
Toto pectore gratias amico
Regnorum Comiti, tibi coronas
Texens lauriger as, perenne munus,
Quae festum caput implicent triumphis.

Castos esse decet poetas.

LEsbia lasciuo placuit formosa Catullo,
Lesbia fulgentes candida pexa comas.
Collaudant alij teneros Uarronis amores,
Formosam & noto nomine Leucadiam.
Qui cecinit molles elegos resonante Camoena,
Calui Quintiliam tollit ad astra sui.
Delitiae Galli docti clarique poetae,
Eximium nomen pulchra Lycoris habet.
Lactea Peligni floret Nasonis amica,
Materiem numeris sueta Corynna dare:
Cynthia laudatur detersi nympha Propertî,
Et Cynara est Flacco nota puella suo.
Talia molliculi cantabant carmina vates,
Ignari vitae qui melioris erant.
Christicola at castos castus decantet amores,
Et sacros resonet Musa pudica thoros.
Sic in siderea coeli spatiabitur aula,
Laetitiae que nouos concinet ille modos.

Ad libellum, de Io. Bechensano.

TU cum prodieris pictus fuligine praeli
In lucem, doctos extulerisue viros:
Bechensanus erit, tibi vel tutela politus,
Artes qui didicit, perdocuitque bonas.
Quà celer ancipiti decursu profluit amnis
Isis, dicta est vrbs Isidis vnde Vadum.
[Page 92] Et quà Parrhisios collambit Sequana flumen,
Valle vagus media, nobilis vrbis honor.
Te decet, excultum multa impertire salute
Illum, nam studijs annuit atue fauet.
Vtpote qui certet praest antes fortiter artes
Splendorem ad solitum iam rcuocare suum.
Lectio multa quidem, linguarum & gratia foelix
Illius hic causam promouet, auget, agit.
Officio quarè ne desis chare libelle,
Candoris niueo & munere clarus eris.

Ad Helium Eobanum, Hessum.

HEsse tuos libros vatum celeberrime legi,
Et lecti summè perplacuere mihi:
Sentio Nasonis venam facilémque fluentémque
Ingenij fontes nunc subijsse tui.
Mentior, haec eadem nisi tota Britannia nostra
Quanta est (& meritò) praedicet atue canat.
Non opus est in re manifesta testibus vllis,
Testibus hîc quanquam nec mea verba carent.
Vnus erat Burgratus, erit (que) Micocius alter,
Testis Bombergus tertius esse potest.
Quos oratores a Chatto & Saxone missos,
Splendida iam nostri principis aula fouet.
Misimus ecce tibi versus ex tempore natos,
Delitias musae quaeso remitte tuae.

Ad Antonium Denegum, Equitem.

ANtoni, eximios qui flores inter amicos,
Quos dedit Henrici regia clara mihi:
Te mea contendit iustis celebrare Camoena
Laudibus, & nomen tollere aed astra tuum.
In teneris annis iuncti conuiximus ambo,
Qua docuit tersus Lillius ipse schola.
O quoties audita mihi tua verba ferebant
Assiduósque iocos, assiduósque sales!
[Page 93] Ingenio nec te quisquam felicior acri,
Perpetuúsque tuo fluxit ab ore lepos.
Tum desiderio captus peregrina videndi,
Acceleras votum, duxque Briennus erat.
Cognitióque tibi linguarum hinc floruit alta,
Perplacuit que oculis Gallica terra tuis.
Senserat hoc regum qui prudentissimus vnus,
Te famulum fautor constituitque suum.
Quanta apud illum sit tua nunc vel gratia slagrans,
Testatur resonis aula canora modis.
Illa quidem vt sileat, sum testis certior ipse:
Commendas regi munera nostra tuo.
Hinc me conspicuo collustrat lumine Phoebus,
Promouet & causam gratia blanda meam.
Quas tibi nunc referam pro tali pectore grates?
Dicêris musae gloria magna meae.

De Gallofrido Chaucero.

CVm viuum teres Atticus lepôrem
Inuenisset, & vndecùnque Graecam
Linguam perpolijsset, insolenter
Audebat reliquos, rudes vocare.
Cuius iudicium impiger Quirinus
Intenso studio sequens, latinum
Sermonem quoque reddidit venustum,
Et cum Graeco, alios rudes vocauit.
At quanto mihirectiùs videtur
Fecisse officium suum disertus
Chaucerus, breuitate primus apta
Linguam qui patriam redegit illam
In formam, vt Venere & lepôre multo,
Vt multo sale, gratiáque multa
Luceret, velut hesperus minora
Inter sidera: nec tamen superbus
Linguae barbariem exprobrauit vlli
Genti: tam facilis fuit, benignúsque.
Ergo vos iuuenes manu Britanni
[Page 94] Laeta spargite nunc rosas suauè
Spirantes, violásque molliores:
Et vestro date candido poetae
Formosam ex hedera citi coronam.

Ad Richardum Maurisonum, Equitem.

TRadidit Isiacis tua carmina candidus hospes,
Herôum iusto quae pede facta canunt.
Iudiciúmque meum quaerebat sedulus idem,
Ascribens Musis non tribuenda meis.
Haec cui pauca quidem dixi pro tempore: non sum
Inter Aristarchos dignus habere locum.
Quin alacri potiùs test abar gaudia vultu,
Ansam me numeris fortè de disse tuis.
Unde quod ipse rudi cecinissem carmine, quodque
Scripsissem, irato tèrque quatérque Deo:
Tu melicis plenus numeris & Apolline plenus
Cantares, hederae praeriperésque decus.
Sic amet Henricus doctos (tua munera) libros,
Octauus, nostri maximus orbis honor.
Perpetuò certa nostram superare canendo
Musam, grandisonae quae minùs apta tubae est.

Promissis diues.

REddere si quenquam ditem promissa valerent,
Attalicas loculus noster haberet opes.

Ad Tho. Danetium.

CAndide nostrarum musarum praeco Daneti,
Qui veteris sêcli tempora docta refers:
Dispeream si non tàm sis mihi charus, vt vllo
Nil prorsùs possit charius esse modo.
Cuius & indicium monstrabo paratus amoris,
Obtulerit quoties se tua causa mihi.
Intereà nostrum hoc, quod nec leue munus, amicè
Imparibus capias carmina mista sonis.
Carmina quae Phoebo doctisque fauentibus, olim
Ausonij venient forsan ad ora chori.
[Page 95] Et tua seruabunt florentia nomina, libris
Ille meis genius si modò fautor erit.

Ad Thomam Caium.

CAius, imperij dum gloria floruit am pli,
Inter Romanos nobile nomen erat.
Magnificúmque refert quiddam vox illa canora,
Ausonij sic me perdocuere patres.
Tu per se clarum, contendis reddere nomen
Clarius, eloquio iudicióque nit ens.
Tu celebras sophiae mysteria magna seuerae,
Et colis Aonij lumina clara gregis.
Túque laboranteis Musas, qua nescio clade,
Erigis atque leuas, subsidiúmque refers.
Si nunc praestiteris deducto temporis vsque
Cursu te talem, parta corona tibi est.

Ad D. Eduardum Phyttonum, illustrem Equ.

ERigit insignes volucris Iunonia plumas,
Auricomus medio cum nitet axe Deus.
Spectat opes hinc inde suas, spectando tumescit,
Postponens formae caetera quae (que)suae.
Donec ad incuruos vngues deflectit ocellos,
In (que)suum recidunt lumina picta locum
Exemplum cunctis est hoc Phyttone not andum,
Et certè est multis vtile nominibus:
Elati vt fastum deponant pectoris omnes,
Cum spectant terrae debita membra putri.

De Georgio Daio, Episc. Ceicastren.

DAius est Musis commendatissimus ipsis,
Nec calamo foelix indiget ille meo.
Attamen hic cupio veteris meminisse sodalis,
Ingenuum iuueni quem mihi Granta dedit.
Praecipuè cum sit talis, qualem vtra (que) Pallas
Approbat, & melicis tollit ad astra logis.
Et cum sit talis, qualem Suadela, Charis (que)
Certârunt mammis supposuisse suis.
[Page 96] Non loquar vlteriùs quicquam: virtutibus eius
Impensè eximijs languet auena mea.

In effigiem Eaducardi principis incomparabilis.

INtentis quoties oculis vultúmque colorémque
Aspicio laetum diue Edoar de tuum:
Expressam toties videor mihi cernere formam
Magnanimi patris, quo nitet ore, tui.

Ad D. Audoenum, medicum Regium.

MVsis Isiacis Audoene notus
Es, quas tu recolis seueriori
Intentus studio frequenter illo,
Fructum hinc inde refers opimiorem:
Naturae excutiens potentioris
Vel mysteria magna, quae fauente
Illustrisophia, tuo labore
Nunc pulsis tenebris nitent serenùm.
Hinc & tu medicam celebris artem
Exerces: niuea manu volumen
Antiqui Hippocratis ratum, ac Galeni
Versas conspicui libros probatos.
Haec persensit apex, decúsque regum
Henricus, statuitque te venusti
Eduardi medicum, deinde & almae
Reginae Catarinulae, sibique.
Viuat Nestoreos valens at ille
Annos, praesidium tuum, meúmque.

Ad Eadueardum Northaeum, Equitem.

DOctorum meritò generosa caterua virorum
Me planè ingratum diceret atque rudem,
Si mihi cessaret calamus cunctator iniquus,
Nec iust as laudes scriberet ille tuas.
Inclyta Londinum vrbs genuit nos sidere fausto,
Imbibimus laeti litterulásque simul.
[Page 97] Tu puero in studijs mihi coniunctissimus: ipsos
Suspexi mores, ingeniúmque tuum.
Et me felicem, fortunatúm que putabam,
Te socium nactus, praesidiúm que mihi.
A superis petij supplex, votóque faue bant,
Nos vt perpetuus cresceret inter amor.
Causidici tu iura sori celebrare parabas,
Applausit studijs Granta beata meis.
Tempore sic longo disiuncta ita corpora nostra:
Praesentes animi conualuere tamen.
Confectis studijs affulsit laetior hora,
Disiunctos rursus quae sociare queat.
Quid nunc commemorem, quo tu candore beâsti
Exiguas Musas, vel sine fine, meas?
Hactenùs à te nil petij, quod non tuus in me
Contulerit prompt us munificúsque fauor.
Testis erat factorum erga me Tucca tuorum,
Legius, & testis, noster amicus erat.
Coxius & superest aeterno carmine dignus,
Te qui patronum praedicat esse meum.
Pingere si possem, viuisque coloribus vti,
Effigiem exprimeret dextera nostra tuam.
Splenderésque foro medio, velut hesperus alter,
Signáque iustitia conspicienda dares.
Hanc ego cum nequeam praestare venustiùs artem,
Id faciam certè quod mea cura monet.
Nempe vt posteritas noscat, serique nepotes,
Virtutes semper me coluisse tuas.

Ad Henr. 8. regem.

QVinti nunc opera loquens latinè
Dictys Septimij venit, rogat (que)
Princeps maxime, vt erutum duelli
In lucem Priamaeij libellum
Verses, qui referet tibi tuorum
Virtutes celeberrimas auorum.

Ad Guilielmum Henricum, nobilissimum Comitem Ostrosaxonum.

ME tua nobilitas qua non illustrior vlla,
Prouocat ad Cytharam, clarisonúmque melos.
Perge fauere tuas laudes Gulielme canenti
Vati, quo cert è nomine maior eris.
Te genuit scitum borealis Auonia, tellus
Eximie omnigena fertilitate scatens.
(que) adolescentem facundo Pindarus ore,
Ingenuum docuit verba latina loqui.
Mellifluos modulos quisquis fuit ille deorum
Quite perdocuit contremulos (que) tonos,
A te discipulo praeconia lucida sumpsit,
Cuius concentus pulsat vtrúm (que) polum.
Crediderim Phoebum sic te instruxisse canorum,
Carmina tam melicis concinis vsquè sonis.
Non te conuincit fama celeberrimus Orpheus,
Ut nec Arioniae st amina laeta lyrae.
Nec te conuincit resonis philomela querelis.
Nec qui, cum moritur, concinit albus olor.
Fulmineo caderet cum sracta Bononia bello,
Et Morinos premerent Martia tela truces,
Talia personuit dulci tua cantio vocc,
Qualia vel Musae concinuisse velint.
Non melior a quidem Dantes dedit inclytus ille,
Aut qui Petrarchae nomine notus erat.
Sed ne (que) Chaucerus resonanti musicus ore,
Aut meus, arguta voce, Viatus, amor.
Saepè es doctorum numeros laudare suetus,
Emeritis tribuens praemia digna viris.
Deniue tu punctum facilè hi c sic omne tulisti,
Impar vt videar laudibus esse tuis.

Ad Helium Eobanum Hessum.

EXiguos elegos nuper transmisimus ad te,
Cultorem Phoebi Cast alij (que) chori.
[Page 99] Reddita nulla tamen nobis peruenit ab Hesso
Littera, quae posset grata reserre vices.
Prouocat en iterum calamos Burgratus ineptos,
Da veniam nugis magne poeta meis.

Ad Georgium Ferrarium.

SImodò Verlamum, vetus vrbs victoribus olim,
Cognita Romanis, tota niteret ouans:
Te niueis certè insigniret grata lapillis,
Texeret ac facili florea serta manu:
Queis tua congaudens redimiret temporafesta
Quòd Musas deamet, Castalium (que) gregem.
Concidit antiquae sed gloria funditùs vrbis,
Albani fanum quod reparauit opus.
Fortunae scandens alta ad fastigia summae,
Cromuellus sibi te vir catus asseruit.
Deinde animo leges patrias euoluis, & illas
Sedulus inseruis, causidicóque foro.
Patronum veterem repetis patronus & ipse,
Ac lepidis dictis, laetitiae (que) studes.
Gloria at illius cecidit, magnámque ruinam
Passa est: sic versat sors malè fida rotas.
Aulica vita tibi placuit, mox regia magni
Te Henrici gremio fouerat ampla suo.
Horrida bella sonant, Martis foetura coruscat,
Et Scotti & Morini tela cruenta vibrant.
Fortior occurris, gladio clypeó (que) resumpto,
Bellator prodis, Martius, at (que) minax.
Vidisti Scottos victor Morinosque sugatos,
Et patuit virtus amplior inde tua.
Perge vt coepisti magnum te ost endere factis
Ferrari, & nostro carmine maior eris.

Ad Guilielmum Pagettium, Henrico oct. Regi, A secretis.

ILLustrare tuum Pagetti candide nomen
Percupio, niueis & celebrare notis
[Page 100] Lucidus aspiret Phoebus mihi grata canenti,
Incoeptum facilis promoueátque meum.
Sic ego magnificum potero deducere carmen,
Et tua per resonos dicere facta modos.
Sentio nunc venisse Deum: virésque ministrat,
Perscribam laudes ingeniose tuas.
Te puerum in lucem Londinum protulit almam,
Est vrbs haec eadem, patria clara mihi.
In qua tu studijs operam cum fruge dedisti,
Sed nec ego à studijs tunc alienus eram.
Grammatici enituit quo tempore gloria Lilli,
Notior ille tibi, notior ille mihi.
Cuius tu partes fautor certante Gonello
Tutatus calamo es, non sine laude, tuo.
Intereà excreuit vitae maturior aetas,
At (que) puellares praeteriere dies.
Ecce petis viuos fontes, Grantana fluenta,
Nectar eo (que) rigas labra liquore tua.
Ast ego praecessi: nec segniter ipse secutus,
Vicisti sortis muncra parua meae.
Tu Gardineri petijsti tecta, diserti
Eloquij sedem, Pierij (que) chori.
Sors vel ad obstreperos me duxit iniqua sophistas,
Tale quidem potui non ego ferre iugum.
Suffugio quodam sed honesto, Gallica regna
Inuisi, schola quà Parrhisiana viget.
Quò magnis & tu properâsti passibus, ardens
Linguarum nitida cognitione frui.
Confecta tandem causa feliciter omni,
Tu patriam repetis ciuis amicus humum.
Gardinerum etiam recolis de more patronum;
Vritislegi & nomina chara tibi.
Per quos coepisti commendatissimus esse
Henrico Regi, nobilibúsque viris.
Scriba Palaetinas coluisti hinc sedulus aedes,
Exercens calamos dexteritate noua.
[Page 101] Quo tibi coniuncta est Presdunia tempore virgo,
Qualis in aethereis Cynthia vecta rotis.
Faelicem quae te generosa prole parentem
Reddidit, & casto praenitet vsque thoro.
Principis arrisit tandem tibi gratia flagrans,
Legati ac Gallum munere functus adis.
Deinde & Caesaream fortunatissimus aulam
Prudens orator conspicuúsque petis.
Affulsere tuis meritis hinc praemia digna:
Ditescis, cumulos possidet arca suos.
Tantum est munifico domino seruire: beauit
Te Rex, excelso constituit (que) loco.
Hic ego pro veteri vel consuetudine nostra,
Optarem studijs proximus esse tuis,
Ni tuus atque meus cultor Masonius ille
Iam persuasisset, me satis esse tuum.
Addidit hoc etiam, per me te velle videre,
Quae Burgiduni gloria, fama, decus.
Talia siqua inuant, possum describere ad vnguem,
Oppidum & antiquis irradiare notis.

Insignia Regia.

CIrculus imperij vastum qui circinat orbem,
Atue coronato collucet vertice celsus,
Excolit Henrici multis insignia votis;
Magnanimos illos noctu (que) diúque leones,
Eximiè & vernos candentia lilia flores.
Quid sibi vult lauri, quid oliuae festa corona?
Illa suum Phoebum, colit haec faecunda Mineruam.

Insignia Ianae Reginae.

PHoenix nuper eram venusta pennas,
Ortum non Arabes mihi dedere,
Sed gens clara quidem Seueriana:
Henricum colui serena solem,
Pullum cui facilis meum sacraui,
Fausto & sydere praenitente natum.

Rosarum vnio.

REttulit illa dies Anglis spectata salutem,
Qua rosa purpureis candida iuncta rosis.

Cataracta, Ducum Somersetensium symbolum gentilitium.

HAec cataracta, Ducis, fuluo quae praenitet auro,
Somurotrîgum tessera nota fuit.

Lilia.

LIlia quis nescit caelo demissa supremo,
Imperio Henrici succubuisse sui.

Pluma, Principis Eaduardi Insigne.

CAndida gemmiferae cultrix haec Pluma coronae,
Principis Eduardi tollit ad astra caput.

Ad Gualterum Heueddunum, Ciceronianum.

HEueddune tibi fauet caterua
(Grantae fluminis accola) erudita,
In ripis puer ipse cuius olim,
Laeto pectore lusitare sueui,
Et cannas resecare concinentes
Cum flaret Zephyri fauentis aura.
Tu Marco benè Tullio diserto,
Cura sollicita faues benignus,
Dicendi genus illius colisque
Facundum, teres, elegans, venustum,
Tersum, conspicuum, fluens, amoenum,
Elimatum etiam, & suis decorè
Pictum floribus vndecúmque vernis
Illis vsq adeò, vt nitente quadam
Maiestate styli Atticum lepôrem
Graecis fontibus exprimas petitum.
Foelicem puto te beatulúmque,
Haec qui sic meditaris, vt perornes
Tàm doctis studijs tibi fauentem
[Page 102] Grantam, cuius amor mihi profectò
Tantùm crescit, opaca praeuirénsue
Quantum vere nouo illa alumna Phoebi
Laurus vimina subijcit tenella.
Incoeptis igitur tuis secundis
Vela extende manu valentiori:
Ventus mox aderit Fauoniúsque:
Tu portum inuenies, tibi paratum
Optatumque, vbi commodè quiescas,

Ad Thomam Vriteslegum Tichofeldensem, Angliae Archigrammateum.

PHoebus adest, Musisque nouem comitatus amoenis
Secum laetitiae signa serena refert.
Ac me subtristem solatur carmine tali,
Quale vel Aonijs concinit ille iugis.
Te decet imperio nostro parere, sorores
Suauisonas ist as suspicere at ue meas.
Vriteslegum titulis & nomine clarum,
Extolles dignis, me monitore, notis.
Ingenium, cuius mores, virtúsque modesta,
Iudicio semper sic placuere meo,
Vt terris dignum vel caelo rectiús, illum
Optârim comitem perpetuum esse mihi.
Nolo tamen radium talem subducere terrae,
Fulgeat, obscuris restituátque diem.
Imperium hoc nostrum vates extende canorè,
Ne timeas: vires, eloquiúmque dabo.
Dixerat: applausum resonando dedere Camoenae,
Et subitò sedes reppetiere suas.
Impulerit quò nos Vriteslege beate
Imperium Clarij, certior ipse vides.
Tu, quoniam iuuenis mihi vel per cognitus olim,
Aspira, & coeptis inclyte plaude meis.
Est Deus in nobis, agitante calescimus illo,
Ardor & inde mihi dicere facta tua.
[Page 104] Vrbs mea Londinum genuit te clara puellum,
Et tuus indubiè nobilis in de pater.
A teneris annis coluisti pectore toto
Musas, sic Genius iusser at ipse bonus.
Argutae resonos neruos test udinis apta
Curâsti eximiè sollicitare manu.
Et Fortuna parens sic te promouit alumnum
Illa suum, vt medio lux tua notaforo.
Grantanásque scholas petijsti sidere fausto,
Gardinerus crat fautor & ille tibi.
Vróque vicanum te docta caterua vocabat,
Contulit hoc nomenfunctio clara patris.
Forma venusta quidem tua sic in fronte reluxit,
Auricomus vertex sic nituitque tuus,
Lumen & ingènij tibi sic affulsit acuti,
Tum virtus sic te condecorauit ouans,
Unus multoram certèsis visus vt instar:
Tu mihi melfragrans deliciúmque mcrum.
Quid nunc commemorem, quo te Comaedia Plauti
Accepit plausu, miles & ille tumens?
Si mihi iudicium solidum perfloruit vnquam,
Aures, si aut oculi praeualuere mei,
Dispeream si non fueris tam lucidus actor,
Quàm qui maximè, & hic dicere vera libet:
Sic oculos, sic ille manus sio ora gerebat,
Sic quóque personuit, quisquis & ille fuit:
Vt dici possit, Romani cura theatri,
At ue operis precium rettulit omne sui.
Gardinerus homo fortunas natus ad amplas,
Se Voluesaego consecrat at ue dicat.
Maxima tu spirans, Grantana sorte relicta,
Principis Henrici splendida tecta petis.
Thesaurósque manu nocturna, saepe diurna
Uersas, & curis prospicis vsquè tuis.
Pecchamus haec cernens, sic ora resoluit amicus,
Iudicio crescet candidus iste meo.
[Page 105] Legati munus tum Gardinerus obibat,
Te comitem lateri iunxerat at ue suo.
Hinc creuit magnis certa experientia rebus,
Etfama enituit latiús indè tua.
Cromuellúsque potens sic delectatus amoeno est
Flore tui ingenij & dexteritate rata,
Ut te crediderit naturae dona sagacis
Hausisse'ex Sophiaefontibus irriguis,
Senserat haec princeps, quo non cordatior alter,
Hinc te sublimi collocat inque gradu.
Orator celebris Batauos, Belgasque potenteis
Dum petis, eximiè munere functus, ouas.
Caesaris inde tibi soror ac Regina beata
Plausit, et officium comprobat omne tuum.
Floreat Henricus, regni tutela Britanni
Qui te pro meritis extulit vs (que) tuis.
Imperio Phoebi monitus haec qualiacúnque
Carmina personui: viue, valéque diù.

In Richardum Crokum, calumniatorem.

MEsatuum Crokus fatuorum maximus ille,
Imperio quodam praedicat esse suo.
Ut sim, me furiae non torquent: illius vrgent
Clade Mathematicum nocte diéque caput.

In fronte libelli, cui titulus, Genethliacon.

TArdiùs in lucem charissime prodeo lector,
Causa fuit Domini languida Musa mei.
Dafacilis veniam iust a ratione petenti,
Et tibi decedet conditione nihil.
Exeo nunc multò limatior, at (que) Britannis
Primus ego antiquum reddere curo decus.

Insignia Eadueardi principis.

FEst a coronatae sunt hac insignia Plumae
Principis Eduardi diuino numine cuius
[Page 106] Splendor, honos, tituli, nomen, laudés (que) manebunt,
Dum niuei liquido gaudebunt flumine cygni,
Lactea dúmque hortis nascentur lilia cultis.

Pluma Eadueardum principem alloquitur.

ADsum, candidior (Princeps) niue, lacte, ligustro,
Imperij (que) tui laeta subibo iugum.
Paciferam dextra quoties gest abis oliuam,
Pileolo stabo conspicienda tuo.
Impleat optato Zephyrus mea carbasa vento,
Sole sub ar denti taedia nulla feres.
Inclyta si laur us te fortè ad bella vocârit,
In galeae cono st abo superba tuae.
Unica nobilium puerorum gloria, Princeps,
Uiuas: perpetuum tu mihi numen eris.

Allusio ad etymon nominis Eadueardi.

OVisquis Eaduerdum Romano expresserit ore,
Custodem fidei dixerit esse sacrae.
Hoc ego crediderim puero feliciter orto
Asuperis nomen caelitus esse datum.
Est pater antiquae fidei defensor amicus,
Degener & nullo tempore natus erit.

Applausus H. 8.

VIue pater patriae, rex inuictissime: viuat
Ascaniúsque tuus, phoenicis filius albae.

Ad D. Guilielmum Seisillium.

DIcêris meritò gallinae filius albae,
Sic te suspiciunt fata secunda suum.
Non modò suspiciunt, commendant rectiùs almo
Te Phoebo totum, Pierióque choro.
Prouenit inde quidem successus laetus, & ille,
Qui tibi promittit praemia digna cedro.
Candidus erudijt noster te Chaecus amicus,
Chaecus Cecropij gloria prima gregis.
[Page 107] Cognitione nites linguae exuberante Pelasgae,
Et misces Graecis verba latina sonis.
Inuigilas studijs foelix noct ésque diésque,
Sic quo (que) per Musas parta corona tibi:
Illa dies niueo est semper signanda lapillo,
Quae tibi Milaredam iunxit amore pari.
Foemina nulla magis doctas amplectitur artes,
Graecula te Graecum diligit illa suum.
Illa tibi vitis, túque vlmus candidus illi,
Coniugio fausto gaudet vterue suo.
Uinite felices, Musarum cura perennis
Uosseruet, summo constituatue loco.

Ad D. Harlegum.

VIrtutes animi sic te redimire videntur,
Vt redimit festum verna corona caput.
Deposcunt igitur dignas sua praemia laudes,
Praemia in aeternis conspicienda libris.
Fonte caballino siquandò labella rigâssem,
Virtutes alacer tollerem ad astrasacras,
Et te virtutis cultorem Harlege probatum
Laudaret resonis haec mea Musa modis.
Repit humi tenuis, metuens & subsidet imo,
(Absint vt vires) officiosa tamen.
Nomine quo, strictim laudes attinget amica
Qualiscunqne tuas, fila canora mouens.
Omne genus sophiae gustâstiperuigil, atue
Hausisti eloquij vina fluenta pij.
Tu quóque facundi Ciceronis magnus amator:
Et tibi maiest as Virgiliana placet.
Profluuiumque colis Nasonis, versibus vnde
Illius assurgis gratior eximijs.
Nulla poetarum, veterum monumenta supersunt,
Florigero es quorum non spaciatus agro.
Hinc vates celeber, lepidus, multúm que venustus,
Concinis argutis carmina laeta sonis.
[Page 108] Posteritati quae te vel feliciter omni
Commendent, nomen percelebrent (que) tuum.
Ecce suum officium mea praestitit omne Camoena,
Applausúmque tuum vendicat illa sibi.

Ad Richardum Godericium.

MAgnisicum retines Goderici candide nomen,
Quod vel Saxonicum rectè idioma probat.
Sic Bonus ac Diues dicêris iure latino:
Moribus hoc nomen conuenit omne tuis.
Nominis illa tui tam bella notatio, non te
Constituit ditem, constituitue bonum.
Splendida felicem te virtus reddidit vna:
Macte hac virtute, & dona beataferes:
Causidico sic fama foro tua, laúsque nitebit,
Et te patronum percolet ipse cliens.
Nec sic contentus virtuti imponere finem,
Suspice doctrinae lumina clara piae.
Illa tuas possunt ad coelum tollere laudes,
Te quoquè per niueas condecorare not as.

Prosopopoeia Boloniae expugnatae.

ME Gessoriacum veteres dixere coloni,
Raráque sors nostrae nobilitatis erat:
Ast vbi Caesareos subijssem victa triumphos,
Romanas acies, imperijque iugum:
Creuit ab Italica mihi voce Bononia nomen,
Littora quà Morinûm turba refracta colit.
O quoties cladem, & sum magnas passaruinas,
Me Francus domuit, Danus & Anglus atrox.
Romani valeant, Franci, Danique valete,
Anglus crit vitae spésque salúsque meae.
Concussit (fateor) duro mea moenia bello,
Pectoris & medio viscera rupta mihi?
Non secus ac terrae cum motu voluitur Ossa,
Horrisonis crepitans dissiliénsque minis.
[Page 109] Quid tum? restituct mihi culmina Martius heros
Henricus, Regum gloria, palma, decus.
Nunc ego vicino discam seruire Britanno,
Et Rutupina frequens littora not a petam.
Vos fugite intereà Galli, nam fulminat Anglus,
Victor, & iratus fortia tela quatit.
Gallia quid speres? fidei defensor auitae
Imperium repetit fortiter omne suum.

Henricum oct. victorem, Bononia alloquitur.

ROmani rerum domini Rutupina petentes
Littora, traiectus me coluere ducem.
Quid mihi cum victis Romanis? palma Britanne
Inclyta me totam vendicat illa tua.
Officiúmque meum (quod Gallo displicet) omne
In tua transfudit nomina celsa lubens.
Floreat aeternùm felix victoria patris,
Filius Eduardus sustineátque parem.

In fronte libelli, cui titulus Bononia Gallomastix.

Bononia lectores alloquitur.
GAllica tota fui, nunc sorte, Britannica, Martis,
Perplacet eximium coniugiúmque mihi.
Audiat applausus vestros Octauius ille
Victor, iô viuat, dicite, viuat iô.

Ad Henricum Collinum.

Foelicem genuit te Atrebatum patriafelix,
Quò vel peruenit Caesar & ipse potens.
Isidis indè Vadum dulcem te fouit alumnum,
Urbs antiqua, decens, docta, venusta, nitens.
Et te perdocuit linguam benè candida vtramque,
Unde tibi solidè gloria parta fuit.
Senserat haec seniorque tuus fraterculus ille
Ingenij & cernens lucida signa tui,
[Page 110] Ad studia intentus se totum vertit amoena,
Esse tui similis sollicit éque cupit.
Frugiferi tandem laus sloruit alta laboris,
Et meruit doctos inter habere locum.
Vos in amore pares studijs contendite magnis
Fratres, doctrinae vt luceat almus honor.

Ad Io. Ponetum, virum in vtraque lingua eruditiss.

ABsentem toties tuum
Qui claris resonans vndi (que) laudibus
Lelandum, facilis mihi
Commonstras animi signa nitentia,
Et mores niueos simul.
Quos verbis modò si pingere pluribus
Vellem, dicere non ego
Aut tu audire quidem hoc tempore commodè
Posses. Intereà ne videar tibi
Spectati officij mei
Erga te solidum forsitan immemor,
Grates en referam libens:
Sic Ponete iubet nostra Camoenula.
Me quòd magnificè tuis
Verbis extuleris, immeritum tamen:
Iure nam liquido mihi
(Ni verum pigeat dicere cognitum)
Non certè potero probus
Qualem tu tribuis candide gloriam
Salua agnoscere fronte nunc.
Noui quàm vehemens Rhetor amiculi
In causa eniteas tui.
Indulges nimium: sed mea longiùs
Ne te verba trahant, loquar
Hic quid veridico pectore sentiam.
Laetor non mediocriter
Hoc candore tuae mentis: & integras
Laudes quas tribuis mihi
Contentus refero nam tibi splendido.

Ad Georgium Henedrigum.

TAma tibi applaudit fluuius, facunde Georgi,
Natalém (que) tuum percolit ille diem.
Quà paret oppidulum fama (que) foro (que) renidens,
Quod capit illimi nomen ab amne suum.
Lucidus vtue sies totus, contendit amicus
Isiden hinc fratrem conciliare tibi.
Tu nunc fluminibus me consultore secundis
Vtere: fortunaesors erit amplatuae.
Isidis inue vado doctas alacerrimus artes
Extende, & meritis praemia digna feres.
Scripsisti inuenis multa cum laude libellos,
Qui Regi eximiè perplacuere meo.
Aede igitur coctos annis maturior illos,
Assurget Musis docta caterua tuis.

Inscriptiones murorum Castri fani Mauditi.

Imperio Henrici naues submittite vela.

Ad inuictissimum regem Henricum octauum, vt classem in Gallos promoueat.

PErge precor Zephyris Princeps dare vela secundis,
Hoc pater Oceanus, Neptunus poscit & ipse
Nereidúmque chorus. Victoria laeta triumphos
Promittit summos, precium immortale laboris.
Macte animo victor foelix: hàc itur ad astra.

Ad Iacobum Botlerum.

TE Maridunenses, facunda caterua celebrant,
Quà Charis Isiacas vitreus intrat aquas.
Tu Maridunenses merito recolisque disertos,
Officij grata sedulitate pij.
Crescit amor, doctas virtus extendit & artes:
Eximiè hac totus tu quoque parte nites.
Incrementa videns laetus Camerarius ampla,
Vir probus & medicus regius, arte vigens:
[Page 112] Te sic munisicus fusê exornauit amicus,
Vt tua principibus cognita fama viris,
Vndique luceret: tandem hoc, velut omine, tactus
Splendore, Italiam non sine laude petis.
Vnde tibi accreuit titulo virtutis honesto
Nomen victurum, conspicuumque decus.
Naturas vbi tu rerum fontésque perennis
Irriguos sophiae dexteritare iugi,
Excussisti alacer, iustum preciúmque tulisti,
Artibus ingenuis eloquioque valens.
Sidera te in patriam reuocabant fausta serenam:
Occurris laetus, delictásque refers:
Quales exhibuit pleno cum copia cornu,
Ostentans flores, dona beata, suos.
Italiam repetis suscepto munere foelix,
Tempore quo visa est regia Roma tibi.
Indè domum rediens Henrico gratior esse
Regi incepisti munificoque tuo.
Mox à secretis Reginae doctior almae
Es designatus: functio grata placet.
Nuncius hinc ad Germanos transmissus amicos,
Imperium comples principis omne tui.
Haec me cantantem sic Musa est candida odorta,
Consona versiculis talibus ora mouens:
Te memorem officij collaudo térque quatérque,
Qui sic Botlerum concinis vs (que) tuum.
Iudicio nostro est hederis dignissimus ipsis,
Praemia quae vatum conspicienda virent.
FINIS.

[Page] ILLVSTRIVM aliquot Anglorum Encomia.

A Thoma Newtono, Cestreshyrio, succisiuis horulis exarata.

LONDINI Apud Thomam Orwinum. 1589.

Ad longè honoratissimum Heroa, D. Hen­ricum, Darbiae Comitem, Baronem Strangi­cum, Monae insulae Regulum, inclytissimae Perisce­lidis militem, Dominum suum omni obser­ uantia colendum.

QVi titulis clares proprijs, qui stemmate auito
Fulges, qui vera nobilitate nites:
Qui patriae charus, Reginae charus, amicis
Charus, & Aonio charus vbiquè gregi:
Ista tibi tenui contexta poemata plectro
Accipe quaeso hilari Darbice fronte Comes.
Quàm tibi, non vlli debentur iustiùs, ipsis
Quòd Cestreshyrijs nata fuere plagis.
Illa tuae fideiregio est commissa, tuó (que)
Praeside Regina, subiacet imperio.
Impulit haec ratio, regionis me eius alumnum,
Qualiacunque mea haec metra sacrare tibi.

Ad illustrissimum, summaeque spei Do­minum, Ferdinandum Stanlaeum, Domi­num Strangaeum, inclytiss. Comitis Darbiensis F. haeredem.

DEuincire tuos tibi Ferdinande Britannos
Si cupis, infictae glutine amicitiae,
Herôa si mente velis ter magnus haberi,
Et cunctis gratus viuere, vbi (que) loci:
Sint imitanda tibi celsi vestigia patris,
Quo nil nobilius terra Britanna tulit.

Ad maximè reuerendum in Christo patrem, D. Ioannem Whitgiftum Archiepiscopum Doro­uernicum, totius Angliae Primatem & Metropolitanum.

QVi populo instillas nectar coeleste, gubernans
Commissum rara dexteritate gregem:
Contortos Stygij griphos Cacodaemonis, arte
Qui solida retegis (maxime presul) aue.
Sic [...] te praestas, nomine, ré (que):
Candorem gestans, ore, animo, ingenio.
O vtinam haec plures tales produceret aetas,
Non ita ineptiret faex malè sana virûm.

Ad reuerendiss. D. Ioannem Piersum, Ar­chiepiscopum Isurouicanum.

VXellum nuper te vidit Perse Decanum:
Pontificem vidit Roffa deindè suum.
Posteà pontificem te laeta Seueria doctum
Excipit, & vigilem fouit amica patrem.
Principis Elisabetae Eleemosynarius inde,
Munia honorific è tradita fidus obis.
Ad summa euectus titulorum culmina sensim,
Praemia, virtutem quae comitentur, habes.
Nunc autem adrigidos te confers Perse Brigantes,
Isurouicani praesul amande gregis.
Det Deus, his praesis multos feliciter annos,
Tàm cohibendo malos, quàm refouendo bonos.

De reditu magnanimi Equitis D. Francisci Draki, post triennalem eius nauigationem.

Ad D. Ioannem AElmerum, Episcopum Londinensem.
QVi Gama, Vesputius, Cortesius, Haitho, Columbus,
Qui Venetus, Pinzon, Vertomanus, atque Theuetus,
Qui (que) Magellanus, Nunnus, Tiphisque Britannûm,
Franciscus redijt Drakus, Neptunia proles.
Orbes ille alios, alio sub sole iacentes,
Ac terras alio positas sub sidere vidit.
[Page 116] Ille Nouam Albionem primus patefecit, vbi illum
Ceu regem, indigenae communi voce salutant.
A Chili, australem regionem (quam Elizabetham
Dixit) adinuenit: gnauus virtute Moluccas
Herculea intrauit, prope America regna Giloli.
At (que) inibi à Rege & Satrapis splendentibus ostro.
Hospitio excipitur, magno & decoratur honore.
Pòst, vbi Signiferum Solter peragrâsset amoenus,
(Hoc spacio terrarum circumnauigat orbem)
Post terrae pelagi (que) minas, post mille perîcla,
Tristia charorum post plurima funera amicûm,
Et varios casus, patrios repetîsse Penates
Visus erat, propriosque Lares: Anglisque decorem
Attulit: applaudunt omnes, reducemque salutant:
Magnanimúmque Ducem mirantur dona ferentem,
Vellera Phrixaeae preciosa & sulua bidentis.
Inde morae impatiens longae, at que ignobilis oti,
Lintea (Nobilium valida accomitante caterua)
Aeolijs iterum commisit carbasa ventis.
Spagniolámque petens, Ophiraea metalla ferentem,
Inde reportabat bardi monumenta Domingi.
Inuia Virtuti nulla est via: terror Iberis
Drakus erat, Latiali & pestis acerba tyranno.
Frendeat horrendi truculentus ianitor Orci,
Grunniat Ausonius Caiphas, fera sibilet hydra,
Et coniurati, doleant, in foedera reges.
Munia Drakus obit, (rumpantur vt ilia Codro)
Anglo digna viro: nec coeptis officit hilum
Barbara sanguibibae rabies meretricis honestis.
Mira loquor: multi ante illum freta multa Britanni
Non sine laude, citis sulcârant salsa carinis,
Nec tamen hi votis potuere potirier, ipsas
Nec reserare vias pelagi, (sors omnia versat)
Quamuis mente alta im buti atque ingentibus ausis.
Quid Cabotam recitem vix vlli illa arte secundum?
Hugonem quid commemorem Wilibeion? ipsum aut
Gilbertum, claris ortos natalibus? aut quid
[Page 102] Te Frobisere canam, quo nec magè strennuus alter,
Nec magè syncerus, nec doctior hydrographiae?
Windhame te taceo, te Ienkinsone silebo,
Haukinum, Cancellerum, quos vlla vetustas,
Aut cariosa dies memori non eximet aeuo.
Candicij laudes & inexpugnabile pectus,
Uirtutésque domique forisque & Martia facta,
Nostra nequit satis ex merito depingere charta.
Esse reor rebus fatalia cuncta: quod vni
Concessum est, alij est diuina sorte negatum.
Fluctiuagum multis gazas mare praestat, idémque
Damnosum multis, madidis spectamus ocellis.
Drakus at è multis, gallinae filius albae,
Quem decorat Pithô, quem Suada medulla venustat.
Quem pia relligio, quem Dia modestia adornat.
Omine felici cuncta incipit, omine fausto
Perficit, & patriae seruit, viuitque fidelis,
Colla petulca domans, & opima trophaea reportans.

Ad longe nobiliss. virum, D. Guilielmum, Marchionem Uintoniensem.

IEiunè plures operosa NEGOTIA tractant,
OTIA vestra decus (Marchioclare) ferunt,
Hunc oculis lustrans ELISABEATA venustis
Librum, quo tantae luxuriantur opes:
Laudat opus, laudátque suum Heroina Dynastam,
Approbat, exquirit, suspicit, ornat, amat.
Quàm nitidè (dicens) succinctè & Apolline dignè▪
O talifoelix Anglia Marchione.

Ad illustriss. fortiss. (que), D. Georgium, Comitem Cumberlandiae.

SAepèrogor, qualis fuerit Priameius Hector,
Et multis cordi est, facta referre Ducis.
Talis erat, qualis tu Cumberlandicus heros,
Marte, salo, validus: Marte, poténsque, solo.

Ad illustriss. & splendiss. Heroa, D. Robertum, Essexiae ac Eviae Comitem, Dominum ac herum meum summa obseruantia suspiciendum.

QVisquis auos, proauos, abauos, atauos, tritauósque
Ordine censebit (clare Roberte) tuos:
Ille quidem totidem Scipiones, tótque Camillos
Conspiciet, celso stemmate progenitos.
Quorum cum titulos habe as & praedia, pergas,
Vt virtus tecum crescat auita simùl.

Ad inclytissimū, rarae (que) indolis & Heroicae no­bilitatis adolescentulum, D. Gualterum d'Eureux, dicti praenobilis Roberti d'Eureux, Essexiae Comitis germanum sratrem.

I Faustis auibus, tua te quò fata vocabunt:
Laetus eas, laetus redeas, laet úsque triumphes,
Hostibus indomito furiosis Marte refractis.
Concipiunt multi de te spem, facta parentis
Gualteri Gualterus vt ipse imitere probata.
Principi erit gratum hoc, fratri (que), at (que) omnibus Anglis:
Cum videant talem primaeuo in flore iuuentae,
Grandia moliri, magnisque insistere coeptis.

Ad inclytiss. D. Ioannem Perottum, militem torquatum, Proregem non ita dudùm Hiber­nicum, nunc verò Reg. Consilia­rium acutiss.

CLara Iouem agnoscit te tota Loëgria, Solem
Cambria, fulmineum glacialis Iërnia Martem,
Principis aulafouet iam te Elisabetica, fidum
Eubulum, rerum columen Perotte suarum.

Ad D. Ioannem Wollaeum, virum doctiss. Consiliarium Reg.

PRospera tunc regnis cuncta euentura, Platonis
Asseruit quon dàm pagina docta senis:
Cum vel philosophi regerent, vel philosophiae
Addictos foueant, qui diadema tenent.
[Page 127] Ter foelix ergò Respublica nostra, superbit.
Principe quae docta, nobiliúmque choro,
Qui disciplinas merito amplexantur honore,
Conspicuique nitent Palladis arte sacrae.
Inter quos generose caput Wollaee disertum
Exeris, Aonij dux & alumne gregis.
Cuius iuditio mea si stet Musula terso,
Curuato recinet pectine grata tibi.

Ad ornatiss. D. Ioannem Fortescutum, con­siliarium Regineum.

SCutum forte, tuis cum sis fulcrúmque Britannis,
Conueniens certè nomen & omen habes.

Ad ornatiss. virum, Guilielmum Dauisonum, Regineum Secretarium.

TEmpora laeta diù vidisti, tempora dura
Sensisti & varijs fata inimica modis.
Flante, reflante tamen fortuna, semper eundem
T e praestas, fortem scilicet atue pium.
Marte animo Dauisone tuo: sic itur ad astra.
Praemiolum virtus assolet esse sui.

Ad D. Guilielmum Russellum, Equitem splendidiss. & fortiss.

INgenium, formam, eloquium, gnauámque iuuentam,
Intrepidum pectus, belligeràsque manus,
In te qui non suspiciat, Russelle, Choraebo
Stultior est, media lippit inérsque die.
O pergas rutilam Bedfordis addere lucem,
Francisci patris facta imitando tuj.

Ad splendidiss. virū, D. Horatium Palauicinum, Italum, Equestri dignitate donatum, Gratulatio.

FOrtè vernanti spaciabar agro,
Lucida coeli fruiturus aura,
[Page 103] Cum meas tali Zephyrus susurro Perculit aures.
Nuntium apporto tibi quod placebit,
Palauicinus, decus ô sacrarum
Dulce Musarum, modò dignitate Fulget equestri.
Regia hunc Princeps amat Elsabeta,
Sceptra quae regni tenet Anglicani,
Hunc amant omnes proceres, popellus, Atque Toparchae.
Fac lyram sumas igitur canoram,
Numine & sacri Clarij vocato,
Audeas laetus sociare neruis Carminafesta.
Dixit: & dictis Erato lubenter
Annuens, frontis nitidae serenos
Induit vultus, modulis resoluens Talibus ora.
Haec dies foelix niueo lapillo
Digna, & est sertis roseis notanda:
Palauicinum tituli quòd ornet Nomen equestris.
O precor pars sit minima hac Horatî
Gloriae, multis titulisque crescas,
Vixeris donec Pylij virentes Nestoris annos.

De bellicoso Equite, D. Rogero Williams: Ad Eduardum Stapletonum.

SI Vir sit quisquam Stapletone animosus & acer,
Hunc ipsum certè Viliamsum credo Rogerum.

Ad eximiae spei pueros, Ioannem, Henricum, Ambrosium, Georgium, Graijs, splendidissimi viri, D. Henrici Graij Equitis aurati, Pyrgoiensis, Filios.

MAgnificis splendetis auis, generosa propago:
Nobilis hinc mater, nobilis inde pater.
[Page 121] Uoluite doctiloquûm myrothaecia culta virorum,
Graia voce loqui discite, & Ausonia.
Nubant virtutes natalibus: indè decorem
Addetis vestrae (credite) prosapiae.

Ad D. Thomam Gentum, Fisci Reginei Baronem.

RElligio, virtus, pietas, pudor, ac aletheia,
Exulat è terris, mobile vulgus ait.
Fallitur. Eximias nam qui considerat in te
Dotes, queis totus (Gente diserte) micas,
Nō tantùm has, verū reliquas pulchro ordine Nymphas
Conspiciet, quae ornant téque tuámque tribum.
Esse tui similes sed paucos Anglia deflet,
Hinc dolor, hinc moestis mixta querela sonis.

Ad D. Guil. Fletuuodum, Rec. Londinensem.

IPse forem breuibus Gyaris, & carcere dignus,
Culleolo insutus, si te mea Musa sileret
Thespiadum Fletuode comes facunde sororum:
Aequa iustitiam trutinas qui lance seueram,
Et Londinigenis iura Anglica ritè recludis,
Fulminea pollens velut alter voce Pericles.

De Annalibus siue Chronicis Anglicis, vernacu­lo sermoneaeditis & impressis, 1587.

GRamine, fluminibus, grege, principe, fruge, metallis,
Lacte, feris, armis, vrbibus, arte, foris,
Quae viget ac floret generosa Britannia, quaeue
Obruta puluereo squalluit antè situ;
Exerit eccè caput, genuinum nacta nitorem,
Et rutilans fundit cum grauitate iubar.
Et quod bloesa hominum mutilârat tempore lingua,
Illud habet rectum, pumice tersa nouo.
Loydus in hac pridem gnauus prolusit arena,
Lelandus, Prisius, Stous, Holinshedius,
[Page 122] Lambardus, Morus, Camdenus, Thinnius, Hallus,
Vocalis, Grafton, Foxius, Harrisonus,
Lanquettus, Patinus, Cooperus Roussa, Pouelus,
Caxtonus, Sprottus, Saxto, Treuisa, Balus.
Hardingus, Gildas, Staniherstus, Beda, Neuillus,
Doctáque Flaminij lima poliuit opus.
Nec te cane senex, magne ô Parkere, silebo,
Cui decus attulerat pontificalis apex.
Omnibus his meritò est laus debita, & optima merces,
Quòd patriae accendant lumina clara suae.
Longa dies opus hoc peperit, longaeua senectus
Et libri authores perbeet, atque librum.

Ad praestabiles & insignes viros, Guil. Dethicum, Rob. Cokum, & Edmundum Knightum, primarios Reg. Ma. Faeciales, quos vulgò Armorum Reges appellitant: ac Garteri, Clarensij, & Norreij titulis insignitos.

SI possem Aonias in carmina ducere Musas,
Nomina vestra lubens in celsa palatia coeli,
Empyreásque domos phalerata voce referrem.
Uestrum est condignis heroica facta trophaeis
Insignire virûm, titulisque ornare decoris.
Sic exculta solet virtus assurgere: calcar
Egregiè factis hortatrix gloria subdit.

Ad Chr. Oclandum, de Elizabe­theide sua.

FUlmine Salmoneus, claua Tyrinthius, armis
Dardanides, Pollux coestibus, axe Pelops,
Hippomenes cursu, gladio Ueianius, herbis
Phillirides, Linceus lumine, Castor equo,
Ismenias fidibus, pictura Zeuxis, Opheltes
Velis, nauigio Tiphis, aqua Herminius,
Sculptura Phidias, statua Polycletus, Arachne
Textura, pictis curribus Automedon,
[Page 123] Venatu Hippolitus, lituo Misenus, Ilerdes
Missilibus telis, celtéque Praxiteles,
Non tàm praestabant, hoc tu quàm carmine: per quod
Scimus Hianthaeum te coluisse chorum.
Auspicijs laetis inijsti, perge poeta,
Auspicio vt laeto perficiatur opus.
Dignus es aeternùm Diuam canere Elisabetam,
Digna (que) Diua tuo est Elisabeta stylo.

In Elizabetomastigas, Romanae Thaidis amatorculos, & Cacolycae illius Synagogae asseclas.

RAsa cohors, mitrata phalanx, Iebusaea caterua,
Carniuoras pendens in cruce pascat aues.
Omnia tabescant tricoronis membra tyranni,
Et pereant, Stygio victima digna Ioue.
Quotquot & in Domini segetem Zizania mittunt,
Ne pereant sapiant: ni sapiant, pereant.
Elisabet, regni spes ô spes vna Britanni,
Mathusalaemaeos viuat adúsue dies.
Protegat intrepidè sacrosanctae oracula legis,
Sanguibibique premat colla superba Papae.
Uinciat Angliacos concordia laeta dynastas
Cum populo, atue Italus lixa coaxet.

Amen.

Ad Guiliel. Hunnissum, amicum integerrimum. De Io. Stoeo Chronographo.

ANglica scire cupis solidè quis Chronica scribat?
Stous id egregia praestat Hunisse fide.
Quottidiè é tenebris is multa volumina furuis
Eruit, is mandat plurima scripta typis.
Ex nitida illius deprompsi ego Bibliotheca
Plurima, quae nobis nocte diéque patet.

Ad Guil. Bromlaeum, illustrissimi D. Angliae Archigrammatei, Oeconomum.

SI mea Musa tibi placeat, placuisse videbor
Cunctis, nam cunctis mi Gulielme places.

Ad D. Guilielmum, cognomento Regem, iuris­consultum, amicum spectatiss.

LItterulis dum tu patriam regalitèr ornas,
Regule, te dignum nomine Musa docet.
Dúmque faues doctis Musarum, doctus, alumnis,
Iudice me, Regis Regule munus obis.
Regis item cognomen habes: quàm conuenit istud!
Te regis, affectus ne dominentur atri.
Et fortunatam se Essexia credit, adepta
Te athletam iuris (Regule docte) suum.

Ad eruditiss. virum Robertum Wrightum, nobiliss. Essexiae Comitis, famulum primarium.

NOn calamo possum depingere Wrighte loquaci,
Quàm tua perplaceat mens generosa mihi.
Gratulor herclè meo multùm Dominóque tuóque,
Quòd tali foueat te probitate virum.
Vbera cui Charites dant, & fauet innuba Pallas,
Quémque beat docta doctus Apollo chely.

Ad Abrahamum Hartuuellum, D. Archiepisc. Dorouernici, amanuensem.

NUper Apollineae slorebat fama cohortis
Hartwellus, notum nomen Abramus erat.
Occidit is, nobis fatis ereptus iniquis:
Tu suffectus ei: Viue Abrahame diù.

In fronte Dictionarioli cuiusdam Anglicolatini.

NOnne vides quàm sint multis tua commoda curae,
Pusio Palladijs chare dicate scholis?
Nónne vides patriò quàm te amplexentur amore,
Vithalus, Euannus, Flaminiúsque meus.
Hos tres certatim contendere vidimus, vt te
Lucrentur Musis, Castalióque gregi.
[Page 125] Vt (que) Aganippaeos posses gust are liquores,
Celsa (que) Parnassi montis adire iuga:
Lexicon hoc magno tibi conscripsere labore,
Angliacis fundens mella Latina sauis.
Crede mihi, liber est talis, qualem vtra (que) Pallas
Approbat, extollit, laudat, honorat, amat.
Ergò caue, tibine cum nulla iuuamina desint,
Tu desis studijs (mi puer) ipse tuis.

In frontispicio libri Oclandici de Anglorum Praelijs.

OClandi hos quisquis trutina librauerit aequa
Centones, Britonum dum canit arma ducum:
Quodam iure potest illum vocitare Britannum
Phosphoron, historiae deliciásque nouae.
Aurea dulcisonae qui callet plectra Thaliae,
In (que) leues Clio oui venit alma modos.
Nec quisquam nisi stips, caprimulgus, tressis agaso,
Caudex, scurra, lapis, rabula carpet eum.
Enthea vis tanta est, bello vt metuenda Virago
Non se aliundè decus tantum habuisse putet.
Tanta fides, tantúsque lepos, tàm grata venustas,
Tanta Charis, Pithô, Suadáque tanta nitet.
Suasilis Oclandi Tarat antara talia pandit.
Dum sonat altisona bella cruenta tuba.
Bella cruenta quidem, quibus vsque Britannica virtus
Emicuit victrix, at que brabeia tulit.
Pollice dúmque habili multa effert, multa Timantis
Obuoluit velo, multa reclusa notat.
Inuideat Latium, sileat nam Gallia pugnax,
Obmutescat Iber, murmuret at que Scotus.
Foelices Angli Herôes, queis talis Homerus,
Tyrtaeusque, bonis obtigit auspicijs.
Iam Phlegetontaeis non vestratrophaea cauernis
Squallebunt, pereant ilia vt ipsa Codro.

Ad Guil. Fisherum, & Richardum Vignallum, Ecclesiastas fideliss.

GRatulor hirclè mihi, quòd nostra Ilfordia vestrae
Contigua est, iunctos possideát (que) lares.
Hac etenim ratione, tua Fishere, tuáque,
Mi Vignalle, fruor laetus amicitia.

In effigiem honoratissimi & splendidiss. viri D. Henrici, Comitis Darbiensis, Ad Guil. Hanfordum.

STanlaeum Henricum, Comitem quem Darbia iactat,
Quem solidè exornat Strangica nobilitas,
Quem sibi deposcit regem Mona insula fortem,
Quem decorat constans ordo periscelidis:
Quo Cestreshyriae, ac Lancastridos ora superbit,
Haec Hanforde tibi denotat effigies.

Ad Emanuelem Newtonum, filium, Maclesfeldae tyrocinantem.

EMmanuel, patrijs praebe his hortatibus aurem,
Et memori nostra haec dicta recondesinu.
Sit tibi cura Deum precibus, vel prima, rogandi,
Vt tua propitio flamine cuncta regat.
Sis humilis, mitis, sis clemens, dilige pacem,
Et praeceptori morigerare tuo.
Detractor ne sis, mendax, sycophanta, cynoedus,
Turpiloquus, iurax, toruus, alastor, iners:
Non linguax, furax, rerum vendáx (que) tuarum,
Nec caperata truces frons ferat ista minas.
Obsequium cunctis praestes pro viribus, omnes
Deuincire stude moribus ingenuis.
Sic acceptus eris cunctis & amabilis: ergo
Auscultes monitis (vt decet) hisce meis.

Ad Abelem Newtonum, filiolum.

MI fili, midulcis Abel, mea magna voluptas,
Ut Christo placeas, vt placeásque mihi,
[Page 127] Peruigil insudes noctú (que) diúque libellis,
Qui possint doctum reddere, quique pium.
Hinc tibi contigerit quando maturior Aetas,
Ingens accrescet gloria, dulcis Abel.
En ego praestabo, quae sunt praestanda parenti,
Tusape, nec desis nunc tibi dulcis Abel.

Ad Tho. Scudamourum.

INditur haud temerè Paphij tibi nomen Amoris:
Namque infucato (scuto vt) amore nites.

Ad Francisc. Whitum.

NOmine candidus es, re candidus, ore, loquela,
Moribus, ingenio candidus atue fide.

In Lemnium de corporis crasi, à Thoma Newtono in linguam vernaculam traductum, Guil. Camdenus.

QVi Latius latuit, floret nunc Lemnius Anglus,
Parta (que) ei, genio gloria magna tuo.
Nec fucos Newtone time, Momiue, cachinnos,
Dexter Apollo tibi, carpere nemo potest.
Dij, quibus imperium, corpus, crasin (que) regendi,
Haec tua scripta legunt, hac tua scripta probant.
Atra placet bilis Saturno, flaua Gradiuo,
Lunae phlegma, liquor sanguineúsque Ioui.
Cúmque placent diuis, & prosunt scripta legenti,
Praemia digna tibi numina grata volunt.
Quòd liber est nitidus, miscetur & vtile dulci,
Quòd corpus curat, pharmaca mentis habet.
Haec vox est Superis: haec stat sententia diuis:
Interpres noster, noster & Author erit.
Candidus interpres laudetur & optimus author,
Viuat vtérque diù, cedat vtrique decus.

Ad Ioannem Brunsuerdum, praeceptorem.

RHetora, Grammaticum, polyhistora, téque poetam
Qui negat: is lippus, luscus, obesus, iners.

Ad Guil. Sadelerum.

INtentum dum me studijs fera vexat Erynnis,
Et vario rerum turbine saeua premit,
Tu, tu semper ades, morbóque mederis amici,
O Sadelere, animae portio magna meae.

In Terentij flosculos, Nicolai Vdalli & Io. Higgini opera decerptos.

PUlpita qui Latio tenuit quondam ardua socco,
Iam didicit phthongos (terra Britanna) tuas.
Cuius at ingenio? cuius lima, atque labore?
Quisue adeò raras enucleauit opes?
Primus, & ante alios, scriptis benè notus Vdallus,
Antistes, Clarij signifer atque chori.
Indè suo Higginus venit exornandus honore,
Qui in messem hanc, falcem misit & ipse suam.
Succos éque tuis libris dum magne Terenti,
Sugit vtérque tuis, Angla superbit humus.
Angla superbit humus, tumet at ue scholasticapubes,
Milléque pro meritis fundit vtrique preces.

In Stanbrigij libellum de Rerum vocabulis, pro concesso temporis modulo à se meliusculè emendatis.

MVlta libro hoc (fateor) malè cōdita carmina squallet,
Nec metricae obseruant legis vbiquè sonum.
Scabriciem trutines verborum, & hiulca glabreta,
Ipsaue inepta metro nomina multa notes.
Non dubito, lance haec benè qui librauerit aequa,
Quin fuerit studijs aequior indè meis.

Annuli connubialis inscriptio, in gratiam Guil. VValdegraui Ilfordiensis, & Dorotheae vxoris eius.

ANnule, sis fidei, sis nostri pignus amoris:
Vt sine labe thorus, sit sine lite domus.

Ad Richardum Ruckum.

THesea Pyrothous, Pyladen dilexit Orestes,
Gisippus Titum, Nisus & Eurialum:
Damonem Pythias, Patroclus amauit Achillem,
Sauliden Dauid, Laeliolum Scipio.
Me tamen haud patiar, vel ab his superari in amore,
Quo (bone Rucke) tuum prosequor ingenium.

Ad Ranulphum Barloum, Ceicastrensem.

ESt virtus oleo similis, cuicún (que) liquori
Miscueris, Barloe supernatitabit amande:
Degener est animus, quem saeuae spicula sortis
Deijciunt, vincunt, aut malè discruciant.
Inuicta, est, quicquid tulerit sors, mente ferendum.
Mentior? Exemplo Coxus & Hillus erunt.

Ad Eduardum Grinaeum, satellitem Regineum.

IMmemor anté mei fuero mellite Grinaee,
Quàm potero meriti non meminisse tui.
Patria nos eadem, scholanos eadémque fouebat,
Par studium, par mens semper vtrique fuit.

De ingrato, ad Hugonem VVinningtonum.

ETsi aconita ferat tellus, dirúmque venenum
Proferat, & Stygijs benè cognita toxica monstris:
Lernaeam tamen haud vllam producit echidnam,
Peiorem ingrato. Hunc mi Vinningtone caueto.

Ad Robertum Linnum, amicum non vulgarem.

HIc quid agam, quaeris? Lelandus Apolline fausto
Quae pridem scripsit carmina, mando typis.
[Page 130] Quae latuere diu, speluncis abdita furuis,
Et iacuere putri squallida tota situ:
Donec ab innumeris mendis, quibus antè scatebant,
Nostra sub incudem, lima vocaret, ea.

In reditum Comitis Lecestrij, ex Belgia.

SOlonem ingenio, magnum qui Nestora vincis
Consilio, pietate Numam, grauitate Catonem,
Gratus ades, ter gratus ades (Comes inclyte) ab oris
Teutonicis, salsi emensus vada caerula ponti.
Muta suit Vansteda diù te absente, nec vllas
Laetitiae emisit voces, Ilfordia eclipsin
Passa fuit, modulis fleuit Stratforda molestis,
Hammáque moestificis vlulauit percita curis.
At, veluti auricomus dispellit nubila Titan,
Exhilarat tua sic nostros prasentia vultus,
Magne Comes, terrae decus immortale Britannae,
Magnanimos inter meritò numerande Dynastas.

Qualis, Eduardus Phytonus, Equ. clariss.

QValis ab occasu tepido cum slamine spirat
Est Zephyrus mollis, gemmea prata fouens:
Qualis, pulchricomus geniali lumine Phoebus,
Cum roscam nitido pandit ab axe diem:
Talis adest nobis, titulo Phyttonus equestri,
Qui Zephyrum & Phoebum candidus ore gerit.

Ad reuerendū D. Alexandrum Nouellum, verè theologum, Phani Paulini Dec. digniss.

VT longùm, longúmque, tuis sis fructifer Anglis,
Et reseres summi verba (Noelle) Dei,
Vt populum doceas coelestis pabula vitae,
Aestas multa tibi, multa recurrat hyems.

In Io. Setoni dialecticam, scholijs Pet. Carteri illustratam.

TE iuuenum philomusa probat Setone caterua,
Euehit & laudes sidera adúsque tuas:
[Page 131] Te nihilo (que) minùs Cartere diserte fouebunt,
Qui Logicae griphos enucleare doces.
Plaudite tyrones, laetare scholastica pubes,
Et gratum grata concine voce melos.
Setonum sertis, Carterum ornate corollis,
Messis vt in vestro luxurietur agro.

Ad Henricum Suttonum, Maclesfeldensem.

ANtè [...] nocturnam lampada Phoebus,
Antè aget alipedes Cynthia fratris equos:
Antè pauens perimet Getulum cerua leonem,
Mortuus è tumulo surget & antè suo:
Quàm Maclesfeldae' quae triuimus otia quondàm
Sub Brunsuerdo, animo sint abolenda meo.
Dulcia combibimus quo praeceptore fluenta
Musarum, & Clarij mystica sacra dei.
Ille, ille est phoenix, coriphoeus & arbiter, ille
Alpha magistrorum iure vocandus erit.
Ille mihi cantandus erit, nec desinet vnquàm
Talem (Henrice) virum, nostra sonare chelys.

De libro Remberti Dodonaei Herbario, in Anglicum Idioma ab Henrico Leito foelicissimè traducto.

PErpetuum tibi ver, liber hic philomuse ministrat,
Ac paradisiaci germina laeta soli.
Herbarum huic thesaurus inest, florúmque supellex,
Alcinoi hic hortos Hesperidúmque vides.
Nec flos hic defit, nec floris grata venustas,
Nec vires, nec odor, nec medicina valens.
Hoc viuunt, viuentue libro, Podalyrius, Alcon,
Hippocrates, Paeon, Musa, Galenus, Arabs,
Phillyrides Chiron, Epidaurius, at (que) Melampus,
Gentius, Euphorbus, Iosina, Lysimachus,
Telephus, ac Mithridates, Artemisia, Achilles,
Alcibides, Hieron, Attalus, atue Iuba,
Rasis, & ipse Dioscorides, Auicenna, Machaon,
Serapio, Celsus, Varro, Ioannicius.
[Page 132] Aetius, Aegineta, Ruellius ac Theophrastus,
Tragus, Auerrhoys, Plinius, Agricola,
Macer, Oribasius, Mesue, & Brunfelsius Ottho,
Manardus, Zerbus, Fuchsius atque Sethi,
Clusius, ac Stephanus, Matthaeolus & Columella,
Fernelius, Pineus, Pena, Eliota, Lobel,
Lemnius & Cordus, Rondletius Aurelianus,
Cardanus, Vidius, Iunius, Hermoleos,
Turnerus, Caius, Bullenus, Linacrus, Askham,
Guintherius, Vasseus, Volphus, Aphrodiseus,
Complurésque alij: quos nec numerare necesse est,
Nec scio, si coner, qua ratione queam.
Id sed Apollineo Rembertus acumine praestat,
Quem suus ornat honos, gloria, fama, decus:
Herculeo exàntlans molimina tanta labore,
Quae non sunt vllo deperitura die.
Utile alexicacon qui promit Pharmacopoeis,
Vtile Chirurgis, vtile Philiatris:
Vtile opus docto, indocto, iuuenique, senique,
Diuitibus, simuldo vtile pauperibus.
Nec tu (Leite) tuo certè es fraudandus honore,
Qui tantos Anglis sponte recludis opes.
Mactè animi: sic fama polum tua scandet ad altum,
Sic te, sic patriam nobilitare stude.
FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.