GENETHLI ❧ ACON illustrissimi Eäduerdi PRINCIPIS CAMBRIAE▪ Ducis Coriniae, et Comitis Palatini: libellus ante aliquot annos inchoatus, nunc uerò absolutus, & editus: Ioanne Lelando Antiquario autore.

LIBELLVS CANDIDO LECTORI.

Tardius in lucem charissime prodeo lector.
Caussa fuit domini languida musa mei.
Da facilis ueniam iusta ratione petenti,
Et tibi decedet conditione nihil.
Exeo nunc multo limatior, atque Britannis
Primus ego antiquum reddere curo decus.

Londini. ANNO M.D.XLIII.

Festa coronatae sunt haec insignia plumae
Principis Eduerdi, diuino numine cuius
Splendor, honos, tituli, nomen, laudes (que) manebunt,
Dum niuei liquido gaudebunt flumine cygni,
Lactea dum (que) hortis nascentur lilia cultis.
[figure]

PLVMA EADVERD. PR. ALLOQVITVR.

Adsum candidior Princeps niue, lacte, ligustro,
Imperij (que) tui laeta subibo iugum.
Paciferam dextra quoties gestabis oliuam
Pileolo stabo conspicienda tuo.
Impleat optato zephyrus mea carbasa uento
Sole sub ardenti taedia nulla feres.
Inclyta si laurus te fortè ad bella uocabit
In galeae cono stabo superba tuae.
Vnica nobilium puerorum gloria Princeps
Viuas: perpetuum tu mihi numen eris.

Longe inuictissimo Hen­RICO EIVS APPELLATIONIS OCTAVO, REGI ANGLIAE, Franciae, & Hiberniae, Fidei defensori ac Anglicanae Hibernicae (que) eccle­siae proximè a Christo supremo capiti, IOANNES LELANDVS ANTIQVARIVS haec dedicat.

SCRIPSIMVS Eduerdi na­talem principis ortum,
Pignore quo sentit se ter (que), qua ter (que) beatam
Insula clara opibus, rebusue Britannia gestis.
Est liber exiguus, tamen illustrissima tractat,
In (que) tuas Henrice manus Rex maxime regum
Sollicitis ambit uotis, precibus (que) uenire.
Annue diue tuo uati. Sic fractus adoret
Te bello Scottus dominum, regem (que) salutet.

PROPOSITIO CVM INVOCAT.

Principis Eduerdi natalem carmine lucem,
Eximiae (que) notae pompas, quibus Anglia tota
Enituit fausti uotiuo sideris ortu,
Nostra quidem mirè gestit celebrare Camoena.
Quos superos in uota uocem? Mihi Christus Apollo.
[...]
[...]
[Page]Fons Helicon sacer est diuini spiritus oris.
Parnassus nitidi radiantia lumina coeli.
Quanuis eloquij ad phaleras accedat amoenus
Nympharum chorus, & pictae figmenta poësis.
His ego perfretus fidenti pectore uastum
Ingrediar pelagus dicendi, & prospera nactus
Tempora, committam zephyris mea uela secundis.

DESIDERIVM BRITANNIAE.

Moesta palatinas facies obduxerat aedes
Tempore prô nimium longo: nec paruus in aula
Luserat Aeneas, stabili qui sceptra parentis
Alta manu gereret, solio (que) sederet auito.
Hanc Deus, aetherea miseratus ab arce Britannos,
Omnem tristitiam abstersit, laeto (que) Hymenaeo
Spem bonus egregij certam promisit Iüli.

GENVS IOANNAE REGINAE.

Vergit in occasum foecunda Seueria tellus.
Illic Semarius uir bello strenuus amplam
Incoluit uillam, quae nomine dicta Lupinum.
Huic erat insigni de coniuge nata Ioanna
Filia uirginei gemma intemerata pudoris,
Quam sibi perpetuo dilectam foedere iunxit
Inclytus Henricus magnorum gloria Regum,
Et grauidum optato compleuit pignore uentrem.

PARTVS IOANNAE REG.

Luna coronatum decies compleuerat orbem,
[Page]Illuxit (que) dies Eduerdi praeuia sacris,
Quo regnante iugum Danorum reppulit Anglus,
Cùm regina graueis uteri perpessa dolores
Clamaret fer opem miserae mihi Christe precanti.
Obsecro me serua pariturae parce benigne.
Prodijt in lucem formosus pusio moesta
Exhilaraturus multorum corda uirorum.

TRENOVANTVM.

Missus ad excelsam Trenouantum nuntius urbem
Fidus euangelium patefecit, & omnia circum
Compita laetitiae ꝑfudit nectare dulci.
Fit noua continuò rerum facies (que), color (que),
Insolitus (que) hominum ferit aurea sidera plausus.

CASTRVM BELLINI.

Arx, antiqua, potens Tamesinae margine ripae
Est sita, Bellini decus immortale tyranni.
Aerea terribiles basilisci hinc monstra tonabant
Innumeris uicibus: colluxit fulmine coelum:
Fumus & in nubes abiens caligine rursus
Aëra conturbat, tetrum (que) exhalat odorem.
Vndique tecta tremunt tonitru, uitreae (que) fenestrae
Insignem tota cladem patiuntur in urbe.
Sic pauor immistus laetas bene temperat aures.

RVTVPINVM LITTVS.

Nec mora legati Rutupino littore naueis
Conscendunt niueum referentes principis ortum
[Page]Pars Morinos, Batauos (que) truceis, Belgas (que) potentes.
Pars & sepositos longè petit altera Iberos.

DORIS.

Montis in aërij praerupto uertice castrum
Aruiragi stat opus non expugnabile bello,
Praecipitare uirum quem de temone Britanno
Non unquam potuit Romana potentia fortem.
Doris amara uetus dedit arci nomen, & urbi.
Haec ubi sensisset tanti noua gaudia partus
Explicuit celsis uexilla nitentia muris,
Purpureas (que) cruces in sindone lenis agebat
Candidula zephyrus, fortis quoque signa Georgi
Fulmina conuomuit hinc, inde frequentia totis
Turribus, intonuit (que) minis animosa secundis.
Adsonuit pontus: nautae ce cinere celeuma.

ICCIVS PORTVS.

Iccius audito quamprimum murmure portus
Caussam laetitiae facile intellexit honestam.
Omnis cancellus reparatae fulminat urbis,
Fusilibus cauto tactis serpentibus igne.
Littora dehinc tonitru percussa dedêre boatum,
Et tegulae quassis trabibus cecidêre reuulsae.
Hostes in bellum Morini uenisse putantes
Arma parant: ueri sed postquam cognita caussa,
Principis exortum tensis ad sidera palmis
Gaudentes celebrant, & dulcia carmina fundunt:
[Page]Inter quos reliquis cecinit cordatior ista.
Tertius, ut numerant, Eduerdus Martius heros
Hanc bello cepit, Dijs fortunantibus, urbem.
Auguror, & magnum precor ut sit in omine pondus,
Sextus ut hic Princeps Eduerdi nomine fausto
Imperet, & murum se nostro praebeat hosti.

AVONDVNVM.

Est locus insolito rerum splendore superbus,
Alluitur (que) uaga Tamesini fluminis unda
Nomine ab antiquo iàm tempore dictus Auona.
Hîc Rex Henricus taleis Octauius aedes
Erexit, qualeis toto sol aureus orbe
Non uidet: ulla tamen nec erit laus amplior illis
Principis exortum quam quod uidêre sereni.
Semper Auona suo foelix applaudat alumno:
Sidereas longo sic seruet tempore turres
Integra, & insigneis attollat ad aethera cristas.

REGIODVNVM.

Regia clara foro celebri, & famosa coronis
Tergeminis Regum latè caput extulit olim.
Tempore quo, quid Auona fuit nisi rustica uilla
Imperium dominae uicinae laeta subire?
Nunc uice mutata petit astra, polo (que) minatur,
Et iustas dominae praescribit libera leges.
Hoc tibi decessit nil Regia nomine quicquam:
Accreuit potius multum: Dicêris amica
[Page]Principis Eduerdi, fructum (que) beata patrono
Accipies tali, maturum ubi fecerit aetas.

BAPTISMVS.

Iam (que) dies aderat niueo signanda lapillo,
Qua sacer antistes puerum de more leuaret
Fonte salutifero, faceret (que) precantia uerba.
Conuenêre duces regni, sanctus (que) senatus.
Principi ab Eduerdo sunt indita nomina sancto.
Susceptum manibus synceri pignus amoris
Attollit casti Maria illibata pudoris
Gloria, quae tacita nitet ut uaga Cynthia nocte.
Fungitur antistes Durouernensis eodem
Munere: & officium bene complet tertius almum
Dux Icenorum, bello metuendus Achilles:
Nota Caledonios cuius uictoria Scottos
Contudit, ac coget domino seruire Britanno.
Insonat Eduerdi repetito nomine templum,
Et chorus argutus tremulo ferit aethera cantu.

PIETAS D. IOANNAE.

Tum Regina pijs uiuo de fonte renatum
Vlnis amplexa est puerum: dehinc talia fatur.
Incipe chare puer risu dignoscere matrem
Aspice me laetis oculis dulcissime nate
Cresce puer: mundi te spectant maxima quaeque.
Macte puer uirtute: decus te credo futurum
Regni praecipuum, spes est & certa, Britanni.
[Page]Fac semper studeas Christo seruire supremo.
Hinc tibi regnandi stabilis sumatur origo.
Caetera fortunae committo quieta secundae.
Finierat: paruo libauit & oscula nato,
Et crucis impressit signum uenerabile fronti.
Dulcia committens nutricis pignora curae.

SEDVLA NVTRIX.

Egregiè praestat puero sua munera nutrix.
Nutrix clara domo, sine felle, uenusta, benigna:
Exerit & niueo turgentem lacte papillam.
Ille auidis sugit uitalia munera labris.
Altrix intereà facilis cantillat amoenum.
Suge puer: requiesce puer: dulcissime dormi.
Seruiet ista tibi semper mellite mamilla.
Vtraque, ne saeui, dabitur tibi candide mamma.
Sunt mihi bella tuae concessa crepundia dextrae.
Dormis dulce puer? gratissimus incipis esse.

MORS IOANNAE REGINAE.

Spes erat ampla quidem numerosa prole Ioannae
Henricum ut faceret regem foecunda parentem.
Sed superis aliter uisum est. Cruciatus acerbus
Distor sit uacuum letali tormine uentrem.
Frigora crediderim temerè contracta fuisse
In caussa: superat uis morbi: Iam (que) salute
Desperata omni, nymphis haec rettulit almis.
Non mihi mors curae est: perituram, agnosco, creauit
[Page]Omnipotens: moriar. Terram tibi debeo terra.
At pius Elysijs animus spatiabitur hortis.
Deprecor hoc unum maturos filius annos
Exigat, & tandem regno det iura paterno.
Dixit, & aeterna claudebat lumina nube.
Nulla dies pressit grauiori clade Britannum.

OFFICIVM NYMPHARVM.

Non tamen officijs cessat pia turba Dearum
Eduerdum innumeris ornare, suas (que) uocare
Delitias. Primae fontis uenêre sorores
Castalij festis redimitae tempora sertis.
Symbola candoris Charites uenêre. Deinde
Oceanitides, & pulcherrima turma secuta est
Naiadum. Dryades tum processêre uirenti
Fronde comas passas cinctae, faciles (que) Napaeae
Temporibus uernum florem, dextris (que) ferentes.
Clauserunt reliquas & Oreades agmine longo.
Extensos humeris arcus, pharetras (que) gerentes.
Omnes quae niueo multam dixere salutem
Principi Eäduerdo, modulos (que) dedêre canoros.
Sed resonae primas partes sumpsêre Camoenae.

CASTALIDES.

Principis clarum celebremus ortum,
Cuius aduentu numerosa gentis
Gaudet, ac laudat superos fauentes
Turba Britannae.
[Page]Haec dies conchis niueis notanda,
Haec dies laeta decoranda fronde,
Dispulit quae tot miseris tenebras
Sole reducto.
Principi binas dabimus corollas
Cognitae nobis hederae sequaces,
Laurus & nostro Clario dicata
Nota coronis.
Litteras Princeps amet, & triumphos.
Candidus doctis faueat poëtis.
Victor extracto gladio superbum
Comprimat hostem.
Inclytum factis Edoerdus almus
Exprimat patrem, pietate matrem,
Et senis uiuat generosus ille
Nestoris annos.

CHARITES.

Tres sumus numero corona felix
Nudo corpore, simplices, benignae,
Passis uertice candido capillis,
Innexae manibus manus decenteis,
Et doctae choreas leueis rotare.
Huc peruênimus elegantis ortum
Eduerdi nitida notare gemma,
Nato dicere Principi salutem
Laeto carmine plurimam paratae.
[Page]Salue lux patriae tuae serena
Princeps candidior niue, & ligustris,
In cuius facie sedet uenustas.
Fortunatus eris, tuumue nomen
Excelsi penetrabit astra coeli.

OCEANITIDES.

Clauditur Oceano spatiosa Britannia uasto,
Nos cuius natae bella caterua sumus.
Ille absens senior, thalamis exultat in udis,
Et nos praesentes gaudia uera tenent.
Attulimus conchas Princeps pulcherrime rerum
Munera mox digitis apta futura tuis.
Hac nos lucidula traiecimus inclyte classe.
Adflauit zephyrus, qui palinurus erat
Plurimus, ignarus ne sis, latet unio conchis.
Pondere quisque suo, quisque nitore ualet.
Ex illis niueo collo murenula fiet
Bella tuo, capiti siue corona tuo.
Diue puer famae studeas Edoërde perenni.
Marte foris clarus, sis quoque pace domi.
Si fortè intulerit bellum tibi nauticus hostis.
Naumachia nostro munere uictor eris.
Viue puer longum: felicibus utere uentis.
In placida portus stat tua puppis aqua.

NAIADES.

Incolimus tacito labentia flumina cursu.
[Page]Sed cum nos Tamesis nympharum gloria prima
Admonuisset rite tui natalis, ab altis
Continuo ripis gremio defluximus uno
Huc alacres omnes, redimitae tempora fronde
Populea, & cannas solito de more ferentes
Dextris. Quae pia nunc perfundimus accipe uota
Princeps. Te merito uirtus commendet alumnum
Alma suum mundo. Melior fortuna regendi
Det tibi successus, longae quoque gaudia uitae.

DRYADES.

Fama per immensas Regnorum concita syluas,
Atrebatum, & Catyeuchlanorum
Nuntia laetitiae nostras peruenit ad aures.
Et docuit noua lumina coelo
Principis exortu modo descendisse nitenti,
Nubila quae procul omnia pellant.
Nos igitur querna decoratae tempora fronde
Attulimus fragrantia mella
Dulcia corticibus tibi nunc munuscula plenis.
Aurea iam sunt reddita nobis
Secula: iam trepidis syluis timor exulat ater.
Iam casulas habitare uirenteis,
Et iuuat ilicibus mansuras ponere sedes.
Nos igitur tenet unica cura
Vt tibi longaeui phoenicis secla precemur,
Et tibi maxima quaeque precemur.

NAPAEAE.

De niueis inter contentio nata Britannos
Purpureis (que) rosis.
Dux niueae partes Vrouicensis agebat
Mente, manuue ualens.
Purpurei floris Mediolanensis honorem
Praetulit usque sui.
Gesta per undanteis ciuili sanguine campos
Non potuere quidem
Laesas bella rosas firma coniungere pace,
Temperiemue dare.
At nos quae colimus latè florentia regna,
Sollicitaue manu
Colligimus uernas gemmas utrius (que) roseti
Possumus idèue probè,
Omnem iuditio litem decernere uero.
Sed locus ista minus
Postulat. Ecce tibi calatho redolentia pleno
Munera grata damus.
Intacto candore rosas, minioue superbas:
Muneribusue tuis
Lilia iungemus coelo demissa sereno
Officiosa cohors.
Imperijs adolesce tuis: adolesce triumphis
Inclyte. laurus adest.

OREADES.

Qua spectat boream martia Cambria,
Nos alpes Venetas saxa minantia
Coelo uerticibus non minus arduis,
Quam quis Italiae clauditur exitus,
Felices colimus: nostraue gloria
Apros fulminei roboris obuios
Venabli rigida cuspide sternere.
Laus nobis etiam restat & altera
Emissa uolucreis figere arundine
Ceruos, & canibus uincere capreas.
Hic nos soliuagas per loca deuia
Compellans Zephyrus nescio quis celer
Syluis insonuit nuntius omnibus.
Vos nymphae colitis quae iuga montium
Natalem faciles Principis inclyti
Eduerdi meritis tollite honoribus,
Et uestro domino fundite carmina.
Nos haec praestitimus pectore candido,
Et mox continuis sueta laboribus
Ceruorum exuuijs corpora cinximus.
Arcus, ac pharetras tela nitentia,
Et nostris humeris nota resumpsimus:
Ingressae (que) itiner uenimus ad tui,
Orto sole, patris celsa palatia:
Quae cùm nunc auidis cernere, commodum, &
[Page]Collustrare oculis periuuet, accipe
Princeps accipe certissima uirginum
Quid promissa ferant, uotaue candida.
Supremus Venetas Iuppiter antea
Rupes transferet à sedibus insitis,
Et syluis fera non ulla uagabitur,
Natalis tuus hic cordibus excidat
Quàm nostris: uel opem non tibi conferant
Gestamus pharetris quae modo spicula.
Fortunate puer cresce potentius.
Tithoni uideas prospera secula.

CAMBRIA.

Senserat officium montanas Cambria nymphas
Clara quidem fecisse suum, factum (que) probauit.
Nec mora sidereo coelo caput intulit altum,
Signa (que) laetitiae prae se manifesta ferebat
Omnia, quae tanti poscebat principis ortus.
Vina, faces, epulae, concentus, serta, chorêae
In triuijs strepitu feruebant undique magno.
Quid, quòd & arguti fuderunt carmina bardi?
Inter quos senior numero delectus ab omni
Cognitione ualens rerum, modulis (que), lyraue,
Egregiè resona cantabat talia uoce.
Imperio cedet uel tota Britannia prima
Quanta est diue tuo princeps Eduerde potenti.
Est tamen ampla tuae praescripto Cambria iure
[Page]Grata iuuentuti sedes, quam sanguine multo
Eduerdus, fusis Venetis, cognomine Longus
Partam filiolo, nota cui nomen ab urbe
Aruonna, tenero commisit pace regendam.
Tu nunc siue placet titulos retinere priorum:
Nobile siue iuuat desumere nomen honoris,
Anglia quam tribuet, tribuetúe Britannia tota,
Sis bonus, & felix Cambris: Te principe nanque
Multa sibi augurio promittunt commoda certo.
Annis ôutinam paulo maturior esses.
Ipse tuis praesens oculis tua castra uideres
Turribus alta suis & firmo robore tuta
Vrbes praetereà multas, fora multa uideres,
Quae te mirificè cupiunt Eduerde uidere,
Atque tuum tacito uenerari pectore numen.
Et ne forte premant ingrata silentia rerum
Tantarum moles: ne uel ditio tua post hac
Quanta sit ignorent, quem non meminisse iuuabit,
Expediam paucis antiqui nominis urbes,
Quas habet in campis latissima Cambria uastis.
Principiò ualidas turres Noua Venta Silurum
Erigit atque Vagae fractam tenet ardua ripam.
Perplacet Isca situ, qua non augustior istis
Vnquam partibus ulla fuit, neque notior ulla
Romanis, ut quae nomen Legionis haberet.
Iulius, Amphibalus ciues hinc, martyr & Aron.
[Page]Dignum laude Nouum castellum. Fulget amoeno
Quae Taua structa loco est omni dignissima laude.
Hic pius ille pater Germanus episcopus aedem
Gallus homo Christo statuit, propriam (que) dicauit.
Non ignota manet Ponti sua fama Vaino:
Et suus est Nido titulus: suus Abretao (que),
Nunc quod ab aequoreis dictum Suinesia porcis
Saxonica, sed uoce noua: Nec funditus omnis
Concidit urbis honos, cui dat Catguilia nomen.
Praedicat haec aetas Maridunum: cognita libris
Illa quidem ueterum, nec dum caput occulit umbris:
Rectius elucet piscosi margine Teui:
Cuius & in ripis Drislani culmina surgunt
Castri. Dineuorum (que) ubi sedes principis olim
Regia Demetici, sceptro radiante Britanno.
Despicit exesas rupes uicina Sabrinae
Tinbecha, & recipit fida statione carinas.
Alluit undoso portus Miluerdicus aestu
Moenia Septimij patriam Penbrocica regis,
Dugladiam (que) forum quod Rossia tota frequentat.
Terminat occiduas extrema Meneuia partes
Quondam metropolis, dum Cambria floruit alta,
Cissabrinorum. Boream Neueria uersus
Littore conspicua est. Nec longius ostia distant
Tiuaei, quo gens Ceretica confluit omnis.
Insuper apparet uetus urbs in faucibus ipsis
[Page]Fluminis Ostuthi, cuius sibi nomen adoptat.
Interius paulo sunt magnifana Paterni.
Porrigitur uasto fluuij trans ostia Deui
Tractu terra potens hastis Meruinia longis.
Est ubi castrum ingens Arlecha crepidine saxi.
Adiacet huic regio, quae Monnam spectat, ab illa
Traiectu exiguo diuisa, Armonnia uulgo
Dicta, quod & debet uicinae nomen amicae.
Hîc prope littus habet fastigia celsa Cragetum,
[...] habet illustreis titulos urbs clara Segonti
Fluminis, & si nunc Aruonna à plebe uocetur.
Nec procul à celebri traiectu ad littora Monnae
Banchorus eximij Danielis nota cathedra.
Nominis inde sui Conouius influit aestus
Turrigeros muros, naues (que) inducit onustas.
Denique bella suas arces, atque oppida monstrat
Angulia, insignem pugnis, partisue trophaeis
Rudlanam, caesa Trefontem uirgine clarum,
Et positum Silicis Deuano littore castrum.
Hactenus ingentem pelagi descripsimus oram.
Nunc quoque dicemus quas urbes Cambria tollit
Montibus in medijs. Geuenna superbit, & inter
Rupes concursu fluuiorum tuta duorum est.
Quanta Brecheniaci moles, ubi lucidus amnis
Perfluit Hondenus, rapida (que) immergitur Isca.
Quid Lodonicorum referam Boguelthia sedes
[Page]Tecta palatinas? Coryleti gloria maior,
Quà Vaga praecipiti uada scrupea gurgite torquet:
Maior & urbis honos, qua se Maiseueta iactat:
Est honor at longè Ferulegae maximus urbis:
Quanuis iuncta Vagae Mona turres exerat altas,
Et castella sui iuris tria fronde coronet.
Quantulacunque manet Treboccae fama, liquentem
Incolit illa sinum Themidis, Mellenius ortum
Dat cui mons fluuio numeroso uertice surgens:
Et manet Andreae laus rectè cognita Fani.
Luda tamen claris titulis praecellit utrique
Arce ualens firma, celsi quoque robore muri,
Illic Coruus ubi Themidis petit impiger undas
A quo uallis habet nomen Coruina celebre.
Valle nitet rigua castrum domus alta Coluni
Fluminis antiquo rapidi cognomine gaudens
Accola frondiferi nemoris quo confluit Oncus.
In pretio quondam magno Ledcuria stabat,
Quanuis nunc aliud nomen det episcopus illi.
Nec fuit inferior Balduini laurea, cuius
Restituit lapsam Gomericus nobilis urbem.
Oppida sunt curuas prope ripas ista Sabrinae,
At magnis alijs non dum torrentibus auctae,
Trelinum, dehinc Trenouium. Sed longius inde
Lanificae distat nutrix Osualdia turbae.
Fertilis ostentat laeto Mailoria uultu
[Page]Commoda quanta suis quibus Vritlesia sedes,
Conferat, & tuso quae ferro fabricet arma.
Diuitias (que) suas depraedicatore Ruthenus
Magno, tum quod habet castrum memorabile laudat
Fortia commemorans Graiorum facta suorum.
Instat nominibus multis praeclarior una
Denbiga, quam uallo, muris (que) Laceius heros
Cinxit pinnatis, operi (que) decentius arcem
Addidit, ac Rossos docuit iuga ferre subactos.
Sed quid ego in rebus tam paruis demoror istis?
Quin iuuat excelsas urbes numerare Sabrinae,
Quae dominum de more suum certantibus ulnis
Exciperent, lauta & uenienti munera ferrent.
Edita Penguerni latè fastigia splendent,
Imperio cuius subiecta Poisia quondam
Terra altrix, & bellatorum mater equorum.
Vrbs sita lunato haec ueluti mediamnis in orbe
Colle tumet modico, duplici quoque ponte superbit,
Accipiens patria sibi lingua nomen ab alnis.
Est quoque Moruanae Burgae ueneranda uetustas,
Danica quam manus & cepit, muris (que) recinxit:
Sed reparauit opus mox Aethelfleda uirago,
Praesidium (que) suae Robertus contulit urbi
Bellesmus, longo pòst temporis interuallo.
Delitium rerum Bellus locus undique floret
Fronde coronatus Virianae tempora syluae.
[Page]Pontificum sedes multos famosa per annos
Sedula pertenui feruet Brangonia tela.
Ampla foro, & partis spolijs praeclara Theoci
Curia, Sabrinae quà se committit Auona
Fulget, nobilium, sacris (que) recondit in antris
Multorum cineres, quondam inclyta corpora bello.
Occupat illustris depressam Claudia uallem.
Ast alias inter tantùm caput exerit urbes
Quas Dobunorum gens incolit, atque frequentat,
Quantùm densa solent inter uepreta cupressi.
Aspicit illa suae diuortia lata Sabrinae,
Vtraque contingens oblongo brachia ponte.
Haec senior: geminis resonabat plausibus aether,
Cambria (que) emisit taleis de pectore uoces.
Chara Deo soboles, nostrae spes altera Troiae
Viue diu, uotis (que) lubens assuesce tuorum.

MONA.

Fracta Segontinae gentis propè littora floret
Insula Romanis Mona non incognita bellis,
Quondam terra ferax nemorum, nunc indiga syluae.
Sed Venetis tantum cereali munere praestans,
Mater ut à uulgo Cambrorum iure uocetur.
Huc quoque peruenit generosi nuncius ortum
Principis insinuans, pompam (que) induxit ouantem.
Ergo alacris populus laeto sua gaudia uultu
Voce, manu, cithara, choreis testatur abunde.
[Page]Abrefraum Veneti notissima regia quondam,
Atque uetustatis Rosseria laude tumescens,
Dehinc Trecastellum urbs Bellus tunc dicta mariscus
Cum noua construeret praesignis moenia uictor
Eduerdus Longus, celsam (que) attolleret arcem,
Concinuêre pia deducta haec carmina uoce.
Illa dies merito nobis recolenda sereni
Principis Eduerdi quae numen protulit almum.
Nunc intemperies, tempestates (que) recedunt
Turbato nuper coelo: micat aureus axe
Phoebus, & obscuram dispellit lampade noctem,
Parte reuersuram nulla, dum iusta supremi
Incolumem terris seruabit cura Tonantis
Eduerdum nostri generis sine labe puellum.
Finierat: dedit hinc applausum Penmona magnum,
Hinc promontorij sacri dedit ardua rupes
Ingenteis sonitus: repetebant omnia nalles.

CORINIA.

Aspicit occasum montaua Corinia solis,
Lata quidem regio, Tamarae qua fluminis unda
Defluit à borea, & uolucri contendit ad austrum
Cursu: continuo tractu sed longior illa
Tendit in angustum felix prouintia conum,
Donec acuta Forum Iouis hinc attingat, & illinc
Cornigeri refluos aestus degustet Alauni.
Tum uerò nitidum latè diffusa per orbem
[...]
[...]
[Page]Crescit, fit (que) nouae subitò peninsula terrae,
Quae promontorijs pelago imminet alta duobus.
Contulit huc se fama ualens pernicibus alis,
Laetitiae (que) dedit clarissima signa profusae
Principis exortum grato cum spargeret ore.
Prosiliêre suis fortissima turba fodinis
Indigenae, audita fama, partim (que) caminis
Igniuomis. Redijt securus ab aequore nauta,
Mercator (que) fori petijt loca celsa frequentis,
Ac sibi constituit pompas ex ordine quisque.
Cingitur ingenti plebis de more corona
Area gramineo pulchre uestita uirore.
In medio bini committunt nuda palestrae
Corpora, & exercent multo sudore lacertos.
Succedunt fessis alij. Pars robore perstat
Firmo inuicta. Premit terram pars altera tergo
Tollitur applausus: coeli petit atria clamor.
Victor ouat: mentem subit indignatio uicti.
Praemia quisque capit palmae decreta superbae.
Deposcunt lucta uicti contendere cursu.
Fraxinus erigitur supremo meta labori.
Vtraque pars dextris certat contingere metam
Credas posse fuga uolucreis praeuertere ceruos.
Hîc faciem uictis fortuna ostendit amicam,
Librat & aequali palmas uictoria lance.
Terrigenae demum fecerunt talia charo
[Page]Pro duce uota suo. Viuas Edoërde precamur
Longaeuus terris, superes & facta parentum
Egregiè felix quantumuis clara tuorum.
In portu uario lusit natura Falensi
Secessu, tribuens ignotis classibus amplum
Hospitium, quoties rapido furit Aeolus austro.
Hîc sua dispositis nautae certamina cymbis
Constituêre: dedit leges nauarchus auitas,
Et bibula metas hastilia fixit arena.
Vtraque dehinc operi se pars accingit honesto.
Aurea tum cecinit proretae fistula magni
Classicum, & insonuit portus sinus omnis amoeni.
Illi remigio contendunt fortius acto.
Per (que) uices prior est nunc haec, nunc illa phaselus.
Vna quidem reliquas longè praecedere uisa est,
Quae ducis Eduerdi uictricia signa ferebat.
Fistula proretae sonitum dedit aurea rursus.
Perstrepuit remis abiegnis altius unda
Concita, respondent taliue celeumate nautae.
Floreat Eduerdus dux noster prima Corinae
Gloria qui gentis, qui lux, qui cura, decusue.
Tum mercatorum numerosa caterua per urbes
Senas, quas gremio foecunda Corinia nutrit,
Insolitum nitidis pompis decreuit honorem.
Duneuetum fano Stephani sublimior una,
Despiciens reliquas saxoso uertice rupis,
[Page]Accepit merita partes cum laude supremas.
Successit Bosuenna frequens locus, Inde secuta est
Lesceretum, & stanno signando Losuitiellum
Nota domus. Pariter comitem se praebuit illis
Trerua. Postremo resonabat Alaunia plausu
Vna fuit facies, oratio ciuibus una
Omnibus haec ualdè grato referentibus ore.
Dux Edoerde salus, patriae & spes maxima nostrae
Viue diu, uitam (que) tuam sors optima rerum
Prosperet ac fortem cûm te maturior aetas
Reddiderit iuuenem nostris asuesce benigne
Votis. Tum misere dominum cupiemus amantes
Cernere praesentem, uiuas (que) audire loquentis
Voces. Illa dies felices unica reddet.
Accipe quae dabimus dux illustrissime dona.
Rupibus hîc uastis nidos genus omne uolucrum
Ponit. Quot uarij pisces, lauti (que) palato
Aequore uicino ludunt? Vis quanta recuruis
Pendet in arboribus pomorum? Armenta, greges (que)
Vix numerare licet. Sed nunc maiora loquemur.
Diffluit è nostris stanni fornacibus ingens
Copia littoribus (que) cauis estuena reperta
Aeris. & argenti. ac gnaris si credimus, auri.
Lucida sunt nobis pretiosa munera conchae.
Inuentus (que) adamas latè sua sidera spargit.
Si mage laurigeri capieris amore triumphi,
[Page]Quem tibi caeruleum uictis dabit hostibus aequor.
Nauibus ex nostris erit instructissima classis,
Efficiet quae te uictorem inuicta potentem.
Haec tua sunt planê dux praeclarissime cuncta,
Et maiora quidem. Tantum meminisse rogamus,
Vt, cúm maturis fueris iam fortior annis,
Visere digneris seruorum tecta tuorum.
Praestitit auxilium rex Aethelstanus abunde
Eximium nobis. Tantundem praestitit ille
Splendidus Henrici frater Richardus, ouantem
Quem sibi delegit Romana potentia regem.
Quod superest unum hoc speramus rite futurum
Vt patris excelsam uirtutem Edoerde sequaris.
Praebuit ille tibi rarae spectacula famae.
Testis adest locuples Pendinas, testis & alter
Fanum Mauditi, loca munitissima, castris
Quae modò constructis, aditu prohibere Falensi
Piratas sceleratum hominum genus, atque cruentum
Fulmineo possunt tonitru, saxo (que) minante.
Ciuica conticuit his dictis turma uirorum.

DEVANIA.

Hispida qua tellus Meruinia respicit eurum
Est locus antiquo Penlinum nomine dictus
Hîc lacus illimeis in ualle Tegeius alta
Latè expandit aquas, & uastum conficit orbem
Excipiens gremio latices, qui fonte perenni
[Page]Vicinis recidunt de montibus, atque sonoris
Illecebris captas demulcent suauiter aures.
Illud habet certè lacus admirabile dictu.
Quantumuis magna pluuia non aestuat: atqui,
Aëre turbato, si uentus murmura tollat,
Excrescit subitò rapidis uiolentior undis,
Et tumido superat contemptas flumine ripas.
Deua lacu celebris fluuius prorumpit ab isto,
Alueolum (que) terens Guainia praeterit arua
Gurgitis â dextra: tum Ialica parte sinistra
Consita, Dehinc tanquam limes diffindit utranque
Mailoram, celeri cursu lambit (que) Leonis
Castrum, Postremò rapidis torrentibus auctus
Pergit ad antiquam, cui nomen dedicat, urbem,
Vnde quidem legio Romanis dicta Duana.
A fluuio proprium nomen Deuania sumpsit
Tota patens uastè regio uicina, suum (que)
Festa palatinis titulis attollit honorem.
Nuntius huc propero cursu peruenit amicus,
Principis Eduerdi referens exordia fausta,
Sidera quo nato coelesti clarius orbe
Fulserunt, animi (que) hominum consurgere, pulsis
Tristitiae tenebris, coeperunt lumine uiuo.
Senserat oblatum tempus pulcherrima Deua,
Quo domini celebrare sui contenderet ortum,
Laetitiae (que) daret laxas effrenis habenas.
[Page]Aurea profluerent mihi nunc si uocibus ora
Centum grandisonis: & apes iam dulce labellis
Mel sua dona meis inferrent: deni (que) lymphas
Ebiberem si fortè sacras Heliconis amoeni,
Vix equidem possem plenis expromere uerbis
Gaudia quanta sui comitis perfuderit ortu
Deua palatini. De multis pauca referre
Sed lubet. Arx magnae quae muros colligit urbis
Edidit horrisonos misto cum fulmine bombos,
Et paribus uicibus resonabant gurgite naues.
Templa petunt cuncti, suaue & fumantibus aris,
Sancta sacerdotes fuderunt uerba Tonanti.
Purpurei patres tunc conuenêre, senatus
Egregius, populo (que) epulas, & uina ministrant.
Turba deinde frequens campo se immisit aprico.
Ducere uirginibus fuit unica cura choreas.
At iuuenes partim cursu, partim (que) palestra
Fortiter exercent neruos. Pars maxima poscit
Praemia decerni pennatis iusta sagittis.
Annuit huic meritò praetor, totus (que) senatus.
Est locus eximiè bellus cognomine Roda
Valle situs, fluuij transuerso limite ripas,
Vrbis & attingit muros: sed longior extans
Terminat hinc pontem Deuanum, terminat illinc
Nauigio celebrem portam cuneatus Aquensem,
Hîc alacri cura metas erexerat altas
[Page]Cespite de uiuo iuuenum paulo ante maniplus
Longa quater centum passus quas linea duxit.
In medio stabat formatus imagine truncus
Humana, uolucri signum spectabile telo.
Sorte duas plebs est parteis diuisa per aequas.
Vtraque spem refouet uincendi pectore certam.
Praetor at urbanus numerum praescribit utrique,
Candida quo parto uictoria cederet uni.
Ordine disposito taxum lunauit in orbem
Quisque suam: dubijs resonat uictoria pennis:
Cespitis & tumulum ferit haec pars: nunc ferit illa
Cuspide ferrata. Coelum clamoribus omne
Insonat. Insistunt operi, taxos (que) recuruant.
Fecit amica pares numero uictoria partes.
Vnio iam tantum supremae meta coronae
Defit: inardenti repetunt certamina mente.
Et iam solus erat qui non contraxerat arcum
Vnus, sed reliquis longè praestantior unus,
Ille quidem tensae calamum fortissimus ulmo
Inseruit, neruum (que) ipsam deduxit ad aurem
Talia praefatus. Feriet sic nostra sagitta
Hostes diue tuos Princeps Edoarde feroceis.
Dixerat. Excussum penetrauit nubila telum,
Atque cadens faciem depicti uulnere trunci
Fortius impresso uiolauit. Risit ab alto
Concutiens niueas alacris uictoria plumas.
[Page]Pars dedit applausum uictrix, & caetera plebis
Turba per immensum campum resonabat acutis
Vocibus. Extemplò praetor uictoribus aequus
Obtulit argento puro radiantia tela,
Et sapiens coram sic fecit uerba senatu.
Natalem lucem comitis primordia nostri
Nos decuit patres pompa celebrare decora,
Laetitiae (que) nouae cumulos super addere magnos.
Fecimus id tenuis potuit quod nostra facultas.
Nec dubium quin si tribuisset iusta potestas
Maxima, non animus nobis, non cura fuisset
Absens. Perstemus quo coepimus ordine pulchro
Vota deo summo facientes, conferat annos
Vt nostro multos Edoerdo. cuius amore
Iam conflagramus. Fortunatissima ciues
Tempora nos spectant. Tantum praesentia diui
Principis alma deest. Spes est mihi certa futurum
Lucifer Eduerdus Deuana ut splendeat urbe,
Et reparet uicina minantia castra ruinam.
Aethelfleda potens Alfredi filia regis
Restituit Deuae solidas sua robora turres,
Danica quas rabies bello perfregerat acri.
Nobilis ille comes Leofricus plurima nostris
Contulit. Hugo Lupus decus admirabile gentis,
Praesidium (que) fuit Deuanae. Fama loquetur
Inclyta perpetuò Ranulphi facta, beauit
[Page]Ille quibus gentem (que) suam, nostros (que) priores.
Profuit & nobis Eduerdi gratia Longi.
Talis erit certè Princeps Edoerdus, & urbem
Aspiciet laetis oculis hanc, omnia fusè
Elargiturus, quae commoda senserit esse.
Haec Praetor. Plausit seniorum candida turba.
Concio tum dimissa, patres (que) recedere iussi.
Audijt insolitos strepitus Guiralia pompae:
Terra quidem prima facie mediocriter ampla,
Ast inclusa iacens hinc Deua, hincflumine Muro
Donec in angustum redigatur acumine conum,
Insula quà refluas undas Hilcuria gustat.
Parua licet numero gentis regiuncula, Deuae
Non tamen ingenti plausu cedebat amico.
Transijt ad calidas properè uaga Fama Salinas
Multa uoluptatis referens spectacula uerae.
Ergo animi rediêre noui in praecordia Vicis
Conuenêre uiri, pueri, innupte (que) puellae,
Ducebant (que) leueis triuijs de more choreas.
Fistula dat modulos, strepitum dant tympana mollem,
Pes tremulus seruat numeros (que) decentius omneis.
Pars rotat impigro sudantia corpora motu.
In (que) uagas agili saltu pars emicat auras.
Pars, manibus dant signa suis, nutu (que) loquuntur.
Vnus erat reliquis forma praestantior. Ille
Cum pedibus, tum uoce ualens bene longa choragus
[Page]Agmina ducebat, cecinit (que) suauiter ista.
Prima Palatinae Deuae celeberrime Princeps
Gloria, natalem iuuat exornare uirenti
Fronde tuum, promptis (que) animis agnoscere quanta
Commoda contulerit: tum quanta & conferat olim.
Viue diu formose puer: noua cura deorum.
Viue, tuis (que) faue longum charissime Vicis:
Dixit, & arguto chorus adsonat ore canenti.
Explicuit dehinc Fama suas perniciter alas,
Alta (que) fulminei petijt Iouis atria uictrix
Circuïens liquidi spatiosa uolumina coeli.
Tum quoque despexit terram sublimis, ocellos
Sidereos figens Bisduni in moenia castri,
Qui locus excelso consurgit uertice rupis,
Vnde licet, uelut è specula, quoscun (que) iacenteis
Circum monticulos, ualles (que) uidere feraceis.
Huc se praecipitem celeri dedit illa uolatu,
Atque tenens arcis fastigia summa superbae
Concussit pennas alacri feruore strepenteis,
Ora (que) deinde sono tali facunda resoluit.
Assyrio rediens uictor Ranulphus aborbe
Hoc posuit castrum terrorem gentibus olim
Vicinis, patriae (que) suae memorabile uallum.
Nunc licet indignas patiatur fracta ruinas,
Tempus erit quandò rursus caput exeret altum,
Vatibus antiquis sit fas mihi credere uati,
[Page]Forsan & Eduerdus pretium feret omne laboris.
Finierat. uentum passis concepit ab alis,
Et celsi petijt radiantia climata coeli.

CONCLVSIO OPERIS.

Hactenus exortum celebrauit nostra Thalia
Principis Eduerdi deducto carmine faustum.
Nunc Henrice decus cunctorum nobile regum
Accipe parua tui uatis munuscula uultu,
Tristia multorum quo planè corda serenas.
Serius in lucem prodit meus iste libellus.
Deprecor hanc culpam: tamen accuratius exit,
Multa uetustatis uenerandae nomina monstrans,
Cognita quae paucis tenebris latuere profundis.
Viue pater patriae rex inuictissime. Viuat
Ascanius (que) tuus Phoenicis filius albae.

ETYMON NOMINIS D. EADVERDI PRINCIPIS.

Quisquis Eauml;duerdum Romano expresserit ore,
Custodem fidei dixerit esse sacrae.
Hoc ego crediderim puero feliciter orto
A superis nomen coelitus esse datum.
Est pater antiquae fidei defensor amicus:
Degener & nullo tempore natus erit.
FINIS.

Syllabus, et interpretatio ANTIQVARVM DICTIONVM quae passim per libellum lectori occurrunt.

Abrefraum, Britannicè Aberfrau à Frao fluuio in cuius ostijs olim fuit palatium, & quidem celebre, Principis Ve­netorum. Et ne quis ignoret vim nominis. Aber lingua Bri­tannica significat ipsa ostia, & casum fluminis in mare: ut A­berauon, id est, ostia Auonae: Aberdeuy, ostia Deuij. Est eti­am & Aber locus, ubi coëunt fluuij, vt Aber Hondeney, vbi Hondenus se in Iscam exonerat. Abergeuenney, vbi Geuen­na defluit in Iscam. Apud Durotriges gentem Britanniae occi­duam est portus fama notissimus, antiquo tempore Abrefaum dictus, An­glicè Fromemuthe, vbi confluentia Frai, & Terenti fluminum. Hac aetate Pola nomen loco est, à vasta aquarum planitie.

Abretaum, Britannicè Abertau, id est, ostia Tai fluminis, Anglicè Suinesey, à porcis marinis: nunc Suansey, sed corruptè.

Alaunus, fluuius ad boream isthmi Coriniani.

Alaunia oppidum, Britannicè Hellas, alias Heilstoune, à­flu. eiusdem nominis vicino, vt ego conijcio, sic dictum, Adia­cet portus uulgò Heilforde nuncupatus.

Angulia Britannicè Tegengle, id est bellus angulus. Sa­xonicè Flinteshire.

Atrebates, Anglicè Bareokshire menne: quorum me­minit Antoninus. Hos Ptolemaeus Attrebatios appellat.

Aruona olim Britannicè dicta Cairsegent à Segonto flumine: Latinè uero Segontium, vtex Antonino liquet. Significat autem ad verbum Aruon super Monam: adiacet enim Monae insulae. Idiotismus est Britannicae linguae vt syl­laba praecedens, M. primam sequentis in V muter, ut Llanui­engle pro fano Michaëlis, Llanuaire, id est, Fanum Mariae. [Page] Quanquam in Armore fallit: quae dictio sonat super mare. vnde & Armorica regio, quae nunc Britannia continentis, á Britannia indubiè sic dicta insula, commigrante eò cum Maximo tyranno Britannorum multitudine. Hîc meritò in ius uocandus esset Polydorus aliter, sed parum rectè sen­tiens, Nolo tamen venerando seni otium amplectenti negotium exhibere.

Auondunum. Anglicè Hamtoncourte.

B.

Balduinum. Britannicè Treualduine, id est, oppidum Balduini. Nunc autem Gallicè Montegomerik appellatur, id est mons Gomericus à Rogero Gomerico comite Alen­conio, & duce medij ordinis Normannorum in bello, quo vicit Anglos Gulielmus postea rex. Hic Gomericus libera­litate Gulielmi regis factus est comes Salapiae, & Aruntinae vallis. Robertus vero Gomerici filius, cui nomen á Belesmo vir bello strenuissimus Sudosaxones eiusdem Gulielmi do­no in ditionem suscepit.

Banchorus. vulgò Bangor, nota pontificum apud Segontios sedes. Nomen autem loco inditum á Ban, & Choro. Ban Britannicè significat locum editum, conspicuum, designatum, & fama celebrem, Chorus notioris significationis vocabulum est, quám vt interprete indigeat. At non hic locus est, cuius mentionem fecit Beda Girouicensis secundo capite secundi libri Anglo saxonicae historiae, vbi monachorum duo millia & centum fuisse commemorat. Erat autem, ne curiosi dubitent, in ripa Deuae fluminis. Nunc tota concidit, & locus aratrum pati­tur. At non vna concidit & loci fama. Sunt qui scribant Pe­lagium, in quem scripsit D. Augustinus, hîc aliquandiu stu­duisse. De quo Prosper Aquitanicus. ‘Aut hunc fruge sua aequorei pauêre Britanni.’ Crediderim & huius loci incolam fuisse Gildam Britannicae scriptorem historiae. Satis constat ex secundo capite secundi [Page] libri Bedae de Anglosaxonum historia Dionotum virum cum eruditissimum, tum sanctissimum huic collegio praefu­isse: atque adeo, vt ego colligo, synodo ab Augustino An­glorum Apostolo congregatae interfuisse.

Bardus. Britannicè Barthe. Sunt qui bardum stupidum interpretentur. At Gallis, teste Nonio, is bardus, fuit qui vi­rorum illustrium facta canebat. Quo nomine & vates suos Cambri vel hodie lingua appellant Britannica. Lucanus lib. 1.

Vos quoque qui fortes animas bello (que) peremptas
Laudibus in longum vates demittitis aeuum
Plurima securi fudistis carmina bardi.

Bardorum meminit & Srabo geographus lib. 4.

Bellini castrum, nunc turris Londinensis. Est etiam si­nulus vicinus Bellini nomine dictus, nauibus accommodus Hîc, quoniam in castri mentionem incidimus, operae pretium est studiosum antiquitatis admonere, fuisse alterum Londini castrum ad occidentem in ripa Tamesina, de quo Stephani­des scriptor elegans in libello, quem aedidit de siru, & ritibus vrbis Londinensis, mentionem facit. Ruinam patiebatur ma­gnam tempore Gulielmi primi regis Angliae: quo regnan re ignis latè per vrbis regiones grassata est, & partem Pauli­nae basilicae orientalem inuasit, foedauit, & á fundamentis concussit. Nec multo post beneficio regis, chorus Paulinus po­testatem impetrauit vt vim maximam saxorum á castri rui­nis in suos transferret usus. Longo post temporis interuallo, Bradouardinus Cantiorum archiepiscopus secta Domini­canus collegium suis in ipsa castri area magnificè aedificans, quod reliquum erat murorum, sustulit. Sic castri memoria omnis, nisi ꝙ urbis regio, aut insula, quae Fluentanae portae adiacet Castellana vocetur, perijt. Sed quò me rapuit oratio

Boguelthum. Britannice Bog welth. De hoc loco Nen­nius rerum Britannicarum scriptor, paucula quaedam refert.

Brangonia. Britannicè Cairurangon, Anglice Vvire­cestre. [Page] Quidam hanc esse putant urbem, quam Antoninus Brauo­nium uocat: quidam autem Viroconium, quibus ego quodammodo subscribo. Non desunt qui Brugam Brauonium: & wreken cestre urbem omnino dirutam tertio a Salapia in ripa Sabrinae lapide Viroconium appellent. Vigornia non est nomen admo­dum nouum. Iosephus Anglus poeta elegantissimus huius urbis meminit in praefatione operis de bello Troiano, quod transtu­lit [...], ex Darete Phrygio, & Balduino Cantiorum archiepiscopo, qui Tyri obijt dedicauit. Hic liber in Germa­nia nuper, sed deprauatissimè impressus est, addito Cornelij Nepotis Romani titulo. Floruit tempore Richardi regis Angliae: cui ob admirabilem in bellis gerendis fortitudinem Cor leonis nomen inditum.

Brecheniacum oppidum fama celeberrimum, quod á Brecha­no quodam regulo, ut referunt annales Cambricorum scriptorum appellationem cepit. Antiquitus lingua Britannica diceba­tur Aberhondeny ab Hondeno amne praeterlabente & ibi­dem se cum Isca flumine commiscente.

Britannia prima, ut ego coniecturam facio, ea fuit, quae nunc Anglia. Britannia uero secunda quae modo Scotia. De hac diuisione scribit Sextus Rufus: scribit & Vibius Sequester Hinc est quod Britannias numero multitudinis apud Lati­nos autores legimus.

Bruga, alias Burgus, & Berga. Anglicè Brugenorth. At unde Northe a recentioribus sit additum non satis constat. Constat autem nemorosum saltum, cui nomen Morphe urbi adiacere. Huius urbis, inter alios autores multos, is meminit, qui paralipomena opus tersum, & spectabile annalibus Asserij Meneuensis Scribae, & praeceptoris Alfredi regis Visisaxonum adsuebat. Hic est ille Asserius, quo adiuuante, rex nunquam satis lau­datus Alfredus Isiacas scholas, quas nunc á uado Isidis pro Ouseforde, Anglice, sed corrupte, Oxforde appellant, insti­tuit. Et ne quis de nomine dubitet antiquitas etiam nunc [Page] manet in Ouseney, id est, Isidis insula suburbio celebri. Non enim Tamesis urbem praeterlabitur, sed Isis,. Tama uero & Isis longe inferius ad pontem coeunt Durianum, uno (que) de­inde alueo Caleuam Atrebatum, id est walengaforde petunt

Bosuenna celeberrimum hac memoria totius Coriniae emporium. Recentiori nomine nunc Bodmine appellatur. Locus quidem illustris est, cum monumento Petroci Bri­tanni uiri sanctitatis opinione olim clarissimi: tum maxime donationibus Aethelstani Anglosaxonum monarchae, qui uel uniuersam Coriniorum prouintiam in suam uictor felicissi­mus redegit potestatem. Adelstow. id est, Aedelstani locus oppidum piscatoribus cognitissimum, quod uulgo Pade­stow uocatur, argumento & quidem manifesto est uictoriae.

C.

Caledonia sylua Romanis scriptoribus cognitissima. Vnde & Britanni, & Scotti eiusdem incolae Caledonij dicti Martialis poeta lib. 6. epigrammaton, sic scribit ad Q. Ouidium. Quintae Caledonios Ouidi visure Britannos. Lucanus libro sexto.

Aut vaga cum Thetis Rutupinaque littora feruent
Vnda Caledonios fallit turbata Britannos.

Statius libro quinto syluarum.

Quanta Caledonios attollet gloria campos.

Silius libro tertio belli Punici de Vespasiano loquens.

Inque Caledonios primus trahet agmina lucos.

Autoritate veterum scriptorum constat, duas olim in Britannia magni nominis fuisse syluas: quarum quae prima Caledonia à frigidis, vtego colligo, montibus dicta est: altera verò à Saxo­nibus Andredeswalde, de qua Henricus Huntendunensis scri­bit in sua historia. Porrigebatur autem ab ea parte Cantij, quae nunc à syluis Vvaldia appellatur, vsque ad Dammonios, teste autore cum veteri, tum docto quidem illo, qui suorum temporum res gestas historiae Asserij Meneuensis annexuit.

[Page]Cambria montana regio est, quo Britannorum reliquiae Saxonum fugientes tyrannidem commigrauêre. Hanc bar­bara gens patrio uocabulo wallon appellabat. Germani ve­rò peregrinos omnes & Gallos maximè wallos nominabant Vnde ortum ut Cambria wallia, & Cambrigens Britanni­ca Galli, siue walli dicerentur. Syluester Giraldus Meneuen­sis, cuius fit mentio in decretis, Rom. Pontificum, homo, ut illa ferebant tempora, uixit enim annis abhinc pene quadrin gentis, nitidè, tersè, & eleganter eruditus, non dissimilia de wallis, & primus quidem, quod ego sciam, nostrorum om­nium in libello cui titulus Topographia Cambriae scripsit: Tantum abest ut Polydorus, alijs multis nominibus orbi com­mendatus, haec primum luci restituerit.

Catguilia. Britannicè Catguili: at nunc corruptè Kid­welly. Nomen loco inditum á catto, & cubili. Mauritius Lon­dinensis uir magnae potentiae tempore Henrici secundi An­glorum regis, oppidum muro cinxit, arcem (que) posuit.

Catyeuchlani, de quibus Ptolemaeus, Chilternicos mon­tes, & partem prouintiae maximam, cui nunc Heortfordia nomen inhabitabant. Ciuitas uero illorum primaria erat, teste Ptole­maeo, Verolamium, ex cuius ruinis accreuit Fanum Albani.

Ceretica regio: nunc Cairdiganshire, cuius est frequens in libris Syluestri Giraldi mentio.

Colunus fluuius. Britannicè Colunne, uulgò Clunne, unde & castro nomen inditum, quod & subinde Colunwi Cambrorum lingua appellatur. Incrementa cepit ab Alanis uiris in ea regione longè potentissimis.

Conouius fluuius: Conewy. Hinc Conouium urbs in Itinerario Antonini. Eaduerdus Longus rex Anglorum, debellatis Venetis, hanc urbem muro quadrati lapidis pul­cher rimo cinxit, arcem (que) restaurauit.

Coryletum. Britannicè Trekelthle. Anglicè Hay. Hic eruuntur Romanorum numismata, quae urbis antiquitatem [Page] facile indicant.

Corinia á Corino duce, vt tradunt Britannicae scripto­res historiae, dicta est. Sunt qui hanc regionem Cornubiam appellent, vt Asserius, & alij. Sunt & qui Cornugalliam ap­pellent, vt Gulielmus â Maildulphi curia historiographus imprimis illustris, & alij, quibus Polydorus subscribit. Til­birius Anglus in historia sua hanc regionem Cornubriam, quasi sit cornu Britanniae, vocat. Ego verò si liberè mihi li­ceret dicere id, quod sentio, pronuntiarem potius Cornewalle personare Coriniorum Galliam: siue Corinienses wallos. De Vvallis paulo superius diximus.

Claudia. Britannicè Cairglo. Anglicè Glocestre. Haec vrbs vt apparet ex historia Nennij Britanni non desumpsit sibi nomen á Claudio imperatore Roman. sed ab aliquo re­centiore Claudio. Ptolemaeus Claudiae non meminit. Corinij ciuitatis rectè meminit: quam & caput Dobunorum fuisse depraedicat. Hinc coniectura, & quidem vehemens est, non effloruisse Claudiam primis Romanorum in Britanniam venientium, sed postremis annis. Antoninus Glanouentae meminit. At non possum adfirmare hanc eam olim fuisse, quae modo Claudia.

Cragetum. Britannicè Craigeth: á crago, id est, saxosa, rupe in qua sita est.

D.

Demetae, gens australem Cambriae partem incolens. Vn­de Demetia, & Demeticus. Ptolemaeus Demetarum meminit.

Deua fluuius vulgo Dewe, & De: á quo Deua ciuitas, quae Britannicè Cairlleom ar dour Dew vocatur. Anglicè ve­rò Legacestre: nunc detruncato vocabulo Cestre.

Deuania regio à Deua flu. quae modo Cestreshire.

Deuanum littus vbi Deua aestum patitur.

Dobuni olim eam possidebant regionem, quam nunc Claudianam vocant, id est, Glocestreshire. Eorum vero prima [Page] ciuitas fuit Corinium á Corino fluuio vicino sic appellata. Britannicè dicta est Cair Keri, vel rectius Cori. Saxonicè autem Churncestre: deinde & Cirencester, at nunc, ablata me­dia vocabuli parte, Cicestre. Hic ingens vis numismatum ima­ginibus Caesarum, lege Britannis imposita, signatorum re­periuntur. Paucis abhinc annis ibidem erutae inter moenio rum rudera tabulae. Ro. literis inscriptae.

Doris, quae & Durus. Hunc portum nomine Dubris appellat Antoninus: vulgo Douer appellatur.

Durouernum Ptolemaeo, & Antonino ciuitas cognita. Beda hanc vocat Doroberniam. A Saxonibus Cantewar­byri, id est, Cantiorum curia dicta est.

Duneuetum. Britannice Duneueth, vrbs prima totius Coriniae in editissimo monte sita. Recentiores hanc appella­uerunt Lanstuphandune, id est, fanum Stephani in monte Ab hac ciuitate oriundi Duneueti, quorum familia etiam nunc apud Icenos, siue Volcas boreales clarissima est. Hinc Thomas eques plane incomparabilis, & alter Aiax, qui naumachia ingenti omnium Anglorum dolore perijt. Hinc prodijt & Henricus eques nobilissimus, idem (que) literatorum fautor maximus. Nomen autem familiae antiquum à vulgo detruncatur, pro Duneuetis enim Neuetos appellant.

Dugladia. Britannicè Aberduegleuy .i. ostia duorum gladio­rum. Est enim ibi confluentia duorum amnium, quibus Gladius no­mem inditum. Syluester Giraldus in opere cui titulus Odepori­con Cambriae hanc vrbem recenti vocabulo Hauerforde appellat, corruptè, nisi ego male iudico, ꝓ Aberforth, quod sonat ostia vadi. nostra aetas locum nomine Herefordae occidentis designat

F.

Fanum Andreae in ripa Themidis. Britannicè Llanandre vulgò Presteine.

Fanum Mauditi. Britannicè Saincte Maws.

Fanum Paterni. Britannicè Llanbaterneuaur, id est [Page] fanum Paterni magni.

Falensis portus: vulgò Falemuthe hauen.

Ferulega vulgo à Saxonibus Ferlege dicta. Nunc au­tem Britannicè Heneforth, id est, vetus vadum. Anglicè Hereforde. Caradocia, quae Anglicè Kencestre vocatur, in magno fuit pretio, ante conditam Ferulegam. Distat autem à Ferulega plus minus tribus passuum millibus.

Forum Iouis. Britannice Merkiu, oppidum in littore situm, qua itur in insulam Michaeliniam.

G.

Geuenna. Britannice Abergeuenny. sic dicta à fluuio eiusdem appellationis, qui eo loco in Iscam defluit

Guainia Britannicè Guaine. Diuiditur in superiorem & in­feriorem. Nunc autem Anglicè vocatur Chirke, & Chirkelande.

Guiralia. vulgo Vvirehale.

H.

Hugo Lupus comes Deuanus, siue Castrensis, benefi­cio Gulielmi Nortomanni, qui Anglos debellauir. Cuius silius, ac haeres Richardus naufragio perijt vna cum Guliel­mo Henrici primi regis Angliae filio.

I.

Iccius portus: nunc Calice. Crediderim Gessoriacum Bononiam hac dici aetate.

Iceni, quantum ego ex Antonino colligere possum, eam incolebant regionem, quam nunc Volcae aquilonares, qui Anglice Northefolkmen vocantur. Barbaris Britan­niam vi occupantibus Icenorum nomen extinctum est, & Ostro Anglorum fama ibidem in immensum excreuit, qui­bus & Reguli à Meroualdo praefuerunt. At vbi regij nomi­nis dignitas apud hanc emarcuisset gentem, victores Da­cici generis Comites eidem designati sunt. Postremo re­gnante Gulielmo primo Nortomanno Bigotius ex Britannia [Page] continentis Volcas in ditionem accepit suam. Venta vrbs olim Icenorum prima, quae nunc Saxonico vocabulo Northe­wiche dicitur. Retinet vel hodie pristinum decus. Est & in fluuio praeterlabente nominis antiqui, quanuis leue quidem illud, vestigium. Praedicat haec ducem suum Thomam Ho­uardum Scottomastigem. Praedicabit & Henricum Regno­rum comitem eius filium iuuenem elegantis literaturae planè studiosissimum.

Isca. Britannicè Cairlleon ar wiske. Dicta est etiam á La­tinis Iscelegia. Isca fluuius rapidissimus, cuius in Nigro mon­te est ortus, vrbem alluit. Est & Isca, teste Ptolemaeo, ciuitas Dumnoniorum. Britannicè dicitur Cairuske, Anglicè, sed corruptè, Excestre.

L.

Laceius comes Lindisianus, siue Lindocollinus beneficio Eaduerdi Longi regis Angliae. Lindis fluuius, a quo vrbs celeberrima per quam defluit, nomen antiquitus accepit, & adhuc retinet. Ab eodem etiam flumine prouintia Anglicè Lincolneshire dicta, appellationem habet.

Ledcuria. Anglicè Ledbyri prope Treescop.

Leofricus Comes Merciorum vir cum ditissimus, tum pijssimus, & D. Eaduerdo eius nominis ante aduentum Nor­toman norum in Angliam tertio longè charissimus.

Leonis castrum. Anglicè, vt ego arbitror, Holte.

Luda, vulgo Ludelaue, & Ludlo. Magna equidem ce­pit haec vrbs incrementa a Piperellis, & Mortimarijs.

Lupinum▪ Anglicè, Vvolphehaule.

M.

Maiseuetae olim incolebant orientalem Cambriae limi­tem ad sinistram qua Vaga defluit ripam: A quibus ea vrbs Britannicè Maiseueth dicta est, quae nunc Radenor. Nomen vero gentis a pratis laeta fertilitate luxuriantibus crediderim exortum esse. A tempore Ossae regis Merciorum longè po­tentissimi, [Page] cui lis, & simultas erat, vt apparet ex epistolis Flac­ci Albini Eboracensis, cum Carolo magno, cepit luculenta incrementa Hereforda, vrbs clarissima Ethelberti regis ori­entalium Anglorum, ac martyris monumento, & gentis pri­ma sedes meritò habita est. Ego aliquando legi apud Maria­num Scottum, & Rogerum Houedenum historiographos, atque adeo alios rerum saxonicarum scriptores Maiseuetas aliter Masegetas & Magesetas, sed nomine indignè mea quidem sententia luxato, vocatos.

Maridunum. Britannicè Cairmardine. Hîc natus fuit Ambrosius, vnde Maridunensis dictus, vir in mathesi, vel ad miraculum vsque eruditus. Vulgus Britannorum ex Ma­ridine mutata. A. litera in E. & D. in L. fecere Merline, & donum prophetiae temerè ei imposuerunt. Arbitror huius arte coronarium illud opus ingentium saxorum, trophaeum sanè spectabile in campo Seueriano, non procul ab Ambro­sia oppido, fama celebri, erectum fuisse. Nam quod quidam scribit eò transuectas fuisse moles illas ex Hibernia vanitas est, & quidem merissima. Legi ego aliquando, si rectè memi­ni, in Topographia Hiberniae, libello Syluestri Giraldi, si­mile trophaeum in Chillarao Hiberniae monte, tempore Hen­rici secundi regis Anglorum extitisse.

Mailoria regio in finibus Cambriae Deuae flu. vicina. Ethaec quidem diuiditur in Cambrianam, quae nunc Brome­felde, & Saxonicam.

Mediolanum. Anglicè Lanecastre, à Lano flumine prae­tercurrente. Ab hoc quoque flumine Lanesdale, id est, Lani vallis nomen obtinuit. Hanc vrbem attribuit Ptolemaeus Ordouicibus. Sunt qui coniecturam faciant Mancester eam esse vrbem, quam Ptolemaeus Mediol anum vocat. Collimant rectius qui ex Antonino colligunt Mancinium eam esse vr­bem, quam nostra aetas vocat Mancester, claram videlicet Hirci & Iridis confluentia.

[Page]Mellenius mons, vulgò Melennith: celebris est cum a­gris pascuis, tum foetura bellatorum equorum.

Meneuia. Britannicè Hene menew, id est vetus rubus: nunc appellatur Fanum Dauidis.

Meruinia regio ad boreale littus Cambriae sita, partim (que) tendens versus austrum. Nomen verò accepit à Meruino trium filiorum Rotherici Magni Cambriae monarchae pri­mogenito. Veneti cessere in partem Meruino. Poisia in di­tionem Anaranti eius fratris deuenit. Cadelius tertio geni­tus Demetas regebat.

Mona. Britannicè Terre Mone. Haec ab Anglis ui occu­cupata, Anglesey dici cepit, id est, Anglorum insula. Polydo­rus Vergilius uir cum magna lectione, tum iudicio in rebus mul­tis planè singulari, aliter sentit, contendit (que) miris modis ex Meuania Monam facere. Si nomen, quod uel adhuc retinet Si urbs, quae è regione sita est, unde & nomen Aruonae pro Armone habet: Si traiectus breuissimus quidem ille, cuius & Romani scriptores meminerunt: Si Penmona promon­torium, quae dictio caput Monae significat: Si arborum in­gentes trunci, ac radices sabulo obtectae, quae latè per Mo­nae littora eruuntur: Si abietes mirae longitudinis in uligino sis campis passim sub terra inuentae non satis probant eam olim Monam fuisse, quae nunc Anglesey uocatur, nihil am­plius in praesentia dicam, nisi quod decimo quarto apud Ta­citum libro haec legerim. Excisi (que) luci saeuis superstitioni­bus sacri. Ego uerò & meritò assurgo Polydoro. Praestitit in historia, quae potuit optima. Si meliora potuisset, facile quidem uoluisset. Quo nomine & posteritas multum ei de­bebit. Sed ut conniueam in meridie, & indulgeam mani­festis. erroribus, qui frequentiusculè erudito occurrunt le­ctori, siue ille per ignorantiam, siue, ut candidus interpre­tor, per incuriam peccauerit, mihi nec commodum, nec aequum uidetur. Quando amor erga patriam meus, & ue­ritas [Page] ne faciam prohibent, & quidem seuerè. Mihi profe­ctò si esset cum eo familiaritas ulla, ingerere me nec possum sed neque uolo, liberè illum, at oportunè, interim nec mi­nus candidè & modestè admonerem ut sexcentas eiusmodi maculas in historia, quam aedidit, elueret. Nec dubito quin ille, quo est candore, qua prudentia, quo iudicio, lubens fa­ceret.

Monouaga. Britannicè Mongowy. Anglicè Mone­muthe. Hanc sic circumloquor. Iuncta Vagae Mona, à con­fluentia.

Morini, gens Gallica quorum vrbs Teruana. Est & Caletum vrbs Morinorum. Gratius poeta, de quo Ouidius mentionem facit, haec scribit in libro de venatione.

Quid freta si Morinum dubio refluentia ponto
Veneris, atque ipsos libeat penetrare Britannos

Murus fluuius & aestuarium. vulgo Mersey. Hic diui­dit Laniam à Deuania. Oritur autem in ipsis Eboracensis prouintiae limitibus.

N.

Neouenta. Britannicè Castelleguente. Saxonicè Strigule: Vnde & Comites Strigulienses à Comite de Ogy Gallo ori­ginem ducentes: quorum Richardus vir cum stemmate Clara norum illustrissimus, tum bello vndecun (que) clarissimus, Hiber­niam primus Nortomannorum omnium, qui in Angliam commi­grauerunt, petijt, victor (que) rediens, accepta prius in vxorem Eua Deronitij Lageniae reguli filia, ingentem aperuit Henrico secundo Anglorum regi insulae potiundae fenestram. Recentiores hanc vrbem appellauerunt Chepestow, id est, forensem lo­cum. Ego autem Nouam appello Ventam ad differentiam veteris, quae plus minus quatuor passuum millibus distabat, qua recta ad urbem Legionum itur. Haec erat, ut coniectura ducor, Venta Si­lurum, de quibus suo loco dicemus. Nunc tota concidit, & seges est ubi Troia fuit. Vestigia fossae & ualli adhuc manifesta. [Page] Extant etiam & inter moeniorum rudera aliquot turriculae, sed semirutae. Ptolemaeus Bullaeum ciuitatem Silurum prae­dicat. An ea sit Strigulia nescio. Coniectura est vrbem cap­tam, direptam, incensam denique fuisse: quo tempore Her­aldus Cantiorum Comes, vir bello strenuissimus, iubente Eaduerdo rege Saxonici stemmatis tertio, Silurum latè terras deuastabat, trophaea (que) Latinis inscripta literis passim per Cambriam erigebat, quorum & Syluester Giraldus in Cam­briae descriptione meminit.

Neueria. Britannicè Aberneuer: sicautem dicta, quod in ostijs Neuerae fluminis sita sit. Nortomanni victores op­pidum Nouum portum appellauerunt, quorum dux, si be­ne memini. Martinus quidam Turonensis fuit.

Nidus. Britannicè Nethe, à fluuio eiusdem nominis sic dictus. Grannouillanus ex progenie Nor tomannica bene­ficio Haymonis Comitis Claudiani, qui Iustinum Morga­niae regulum debellauit, sedem sibi, suisque posuit. Erat enim è numero duodecim nobilium, quos Haymo Pares vocabat, & subpraefectos genti à se deuictae magnanimus constituebat

Nouum castellum. Britannicè Castelle newith. Angli­cè Newburge, & Newporte.

O.

Oncus fluuius, vulgo Onke dictus, per radices saltus Colunensis magno labitur murmure, & paulo superius, quam est situs Colunensis castri, in Colunum fluuium se exonerat.

Ostuthus flu. â quo nomen sumpsit vrbs in ostijs eiusdem posita. Britannicè appellatur Aberostuth. Hîc Ridial, vnus de tribus fluuijs, qui ê Limonio monte famosissimo descen­dunt, in Ostutum se exonerat, unaque Oceanum suum petit

Oswaldia. Britannicè Croix Osualde, id est crux Osual­di. Nomen autem urbi inditum ab Osualdo uiro christiano, & Northumbrorum rege à Penda paganissimo Merciorum tyranno non procul ab eo loco cruenta pugna interfecto: [Page] cuius & Beda Girouicensis capite octauo libri tertij histo­riae Anglosaxonum mentionem facit. Potenua Alanorum quibus fauebant primi Nortomannici generis in Anglia reges, magna huic incrementa dedit. Aruntina vallis iam possidet Alanos, sed prima fortunae munera debent Osual­diae, quam vel adhuc sub ditione tenent.

P.

Penlinum. Britannicè Penllinne, Latinè Caput lacus. Vn­de vicina latè regio Penlinia, nota Meruiniae centuria, ap­pellatur.

Pennouernum. Britannicè Penguerne. Latinè, inter­prete Syluestro Giraldo Meneuensi, Caput Alneti. A quo nomine non abludit Salapia recentioris memoriae vocabu­lum. Angli hanc vrbem Shrobbesbyri, dictione nec inepta nec multum à priori dissidenti vocant.

Penmona. Britannicè Penmone. Latinè caput, vel pro montorium Monae. Haec pars tenui aestuario diuiditur ab insula, quam docti Sirioliam à Siriolo heremita vocant, licet à vulgo Anglorum Presteholme, id est, presbyterorum in­sula, eadem nominetur.

Pons Vainus. Britannicè Ponte vaine. Latinè Pons saxeus. Anglicè, sed corruptè, Cowbridg. Non enim signi­ficat Ponteuaine Pontem vaccinum, sed saxeum. Maine sa­xum vel lapis est. Mutatur autem M. in V. idiotismo linguae Britannicae.

R.

Ranulphus Comes Deuanus, siue Castrensis, Palatini titulo, tum etiam ditione Lindo collina, & Huntendunensi insignis. Hic acerrimo contra Saracenos bello se praeclarissi­mè gessit. Castra insuper munitissima in sua Deuania vel ab ipsis erexit fundamentis.

Regiodunum. Anglicè Cuningesdune, vulgò etiam [Page] Kingestoune.

Regni olim habitabant vbi nunc Sudorheij, partim (que) Sudosaxones. Regnorum meminit Ptolemaeus.

Robertus de Belesmo filius Rogeri Gomerici Comes Aruntinae vallis, quae vulgò Arundale, Salapiae, & Sudosa­xonum merito ab Henrico eius appellationis primo rege Angliae multatus, quod armis malam caussam, laesa domini sui maiestate, defendisset.

Rosseria. Britannicè Henerosser, id est, uetus Rosseria ubi olim palatium Principis Venetorum.

Rossi. Anglicè Denbighlande menne. Rossia verò ipsa prouintia.

Rutheni. menne of Ruthine lande, vbi & Ruthenum emporium. Declinante Cambrorum imperio, & omni Ve­netorum dignitate sublata, Rutheni peruenere in potesta­tem Graiorum, qui nostro seculo beneficio Eaduerdi Plan­tagenistae regis Angliae Comites Cantij designati sunt. Pri­ma autem Graiorum gloria enituit in Codenoro castello Durouentanae prouintiae. Est enim Durouenta, siue Dor­uentio vrbs celebris à fluuio eiusdem nominis praeterlaben­te sic dicta. Angli vulgò hanc vocant Darby, fluuium ve­rò Darwente mutata tantum vna Britannici nominis litera. Hinc etiam oriundus Henricus Graius Durotrigum Li­mitaneus, vir cum fortunis amplis splendidissimus, tum prae­terea bonarum literarum amator longè candidissimus..

Rutupinum littus maximè illa ora maris, quae adiacet Rutupino portui, ubi nunc Sabulouicum uulgò Sandwike. Aliâs apud Romanos scriptores significat totum littus Can­tianum, de sumpta à loci excellentia appellatione. Lucanus libro sexto.

Rutupin aque littora feruent.
Iuuenalis satyra quinta.
Rutupinoue edita fundo
[Page]Ostrea callebat primo deprendere morsu.

Rutupiarum meminit Ptolemaeus, & recentior eo Antoni­nus. Vrbs haec antiquitus sita in Thanato insula: sed nunc, quia Durus fluuius alueum mutauit, insula excluditur. Sita fuit loco utcunque edito & confecta penè tota ex coctis late ribus maiusculis quidem illis. Extant adhuc ingentes moeniorum ruinae, & Romanorum numismata, passim ab aratris eruun­tur. Constat autoritate Gotcelini Bertiniani, Rutupinum fuisse regiam. D. Aethelberti regis Canij, quo tempore ap­plicuit sanctus Augustinus Anglosaxonum apostolus. Di­stat autem à Sabulouico plus minus mille passibus. Ruina vrbis Rutupinae initium, atque adeo incrementa dedit Sa­bulouico. Haec vrbs ab Anglis, teste Beda cap. 1. libri primi historiae suae. dicta est Reptacester, nunc autem Richeborow.

Salinae. Anglicè. The wiches. videlicet Nantouicum Nortouicum, & Dirtouicum, in quibus locis sal purissimus conficitur.

Sacrum promontorium. Anglicè Haligheued. Britan­nicè Cairkiby, à Chibio viro sanctitatis nomine claro loci incola. Hoc promontorium à Mona tenuissimo separa­tum est aestuario, vnde & breuissimus & commodissimus Venetis in Hiberniam traiectus.

Segontinum littus, quod nunc Aruonicum

Silicis castrum. vulgò Flinte castelle.

Silures, vt ego ex Antonini itinerario colligo, eam re­gionem inhabitabant, quae nunc Vvencelande appellatur. Sunt qui putent Silures ad aquilonem habitasse. Ego verò nihil in hac parte pronuntio. Illud interim dicam non minus libe­rè quam verè, nun (que) scripsisse aliquem, cuius mihi crassior visa est ignorantia in eruenda Britannicarum rerum antiquitate, quam Hecto­ris Boethij Scotti, tam sunt quae in hac parte scribit fere omnia [...]. Quid enim est à Romanis in Britannia penè factum, quod ille temerè ad Scottos non transferat? Et erat tamen [Page] ille mediocriter eruditus, sed fide longè alia, tantum animi adfectus erga patriam valent, quam ego in historiarum scri­ptore facilè admitterem. Sed ad Silures redeo, quorum vul­tus coloratos fuisse, ferunt. Id enim commune & alijs Britan­niae gentibus. Martialis in Xenijs.

Barbara de pictis veni bascauda Britannis

Ptolemaeus Sylures ꝑ y. scribit, & Bullaeum vrbem genti attribuit

Seueria. Anglicè Vvilugshire, contractè Vvilshire. Di­cta est autem Seueria ab vrbe eiusdem regionis principe, quae & nomen accepit à Seuero imperatore, & Anglicè Se­ueresbyri olim appellabatur, nunc verò Saresbyri. Latinè ad verbum Seueri curia. Hanc vrbem suae restituit antiqui­tati Ioannes Seuerianus Anglus beneficio Henrici secun­di Anglorum regis episcopus Carnotensis in opere vnde­cunque elegantissimo, cui titulus Polycraticon. Concidit pe­nè tota ad solum vsque antiqua Seueria. Noua non procul inde sita est loco humili ad confluentiam Auonae & Vilu­gi fluminum. Commigrationis à veteri vrbe loco quidem ex­celso posita ad vallem irriguam aquae penuria in causa fuit: partim etiam & castellanorum in clericos iniquitas. Vtque vetus vrbs floruit sub Osmundo Durotrigum comite, & postea episcopo Seueriano, ac deinde liberalitate Rogerij eiusdem sedis episcopi, ac Henrici primi regis Angliae à the­sauris: sic noua Richardi Pouerij episcopi cum industria, tum impensis, regnantibus Richardo primo, & Ioanne An­gliae regibus, caput attollere cepit. Sunt qui vrbem Caesaris Burgum appellent: sed praefero Seueriani iudicium.

T.

Taua vrbs. Britannicè Cairtaphe. vulgò Cairdif. Taua fluuius praeterlabitur: vnde & nomen loco aptè inditum.

Tegaeus lacus. Britannicè Llinne Tegey. Anglicè Pim blemere.

Themis fluuius. vulgò Theme, & Themde.

[Page]Theoci curia. Anglicè Theokesbyri. Quidam putant emporium à Theodosio nomen accepisse. Gulielmus à Mail­dulphi curia à [...] Graeco vocabulo, quia ibi templum Deiparae sacrum, nomen deriuatum putat: cuius ego tamen sententiae non facilè accedo.

Tiuaei ostia. Britannicè Abertyue, à Tiueo flumine. Nunc dicitur Cairdigan.

Trebocca. Britannicè Trebuclo, oppidum à capris de­nominatum. Anglicè Knightetoun.

Trecastellum. Britannicè Trecastelle. Nunc autem Gal­licè Beaumariske.

Trelinum. Britannicè Trellinne. Anglicè Vvalchepo­le. Oppido nomen est à lacu vicino.

Trenouantum. Britannicè Trenouante. Latinè oppi­dum nouum, vel, vt quidam non ineptè interpretatur, Troia noua. Quod autem Tre oppidum significet Britannica lin­gua tam notum est, vt comprobatione prorsus nulla egeat. Posset hîc aliquis obijcere Trenouantum oppidum Nouan­tum esse, vt Nouantes sit nomen gentis. Non admodum in hac parte laboro, prior tamen interpretatio magis arridet, vt gens uicina ab oppido, non oppidum à gente nomen sum­pserit. Vtcun (que) sit, nisi librariorum in causa error, parum recte mutauit Ptolemaeus Trenouantes in Trinoantes. At interim uenia danda Graecè scribenti si barbara nomina luxa­ta referat, dum proportioni, & terminationibus suae linguae studet. Nolo hîc mihi fraudi, aut calumniae esse, quod Galfre­dum Monemutensem interpretem Britannicae historiae, ut illa tulerunt tempora, non omnino ineruditum, sequar. In­terpres non scripsit historiam. Quis autem scripserit, plane incertissimum. Dixeris illam multis scatere erroribus. Fateor & illud habet etiam cum Romana commune. Tam clari poste­ris erant Romani, quam scriptorum uel eloquentia, uel ad­fectus eos facere uoluit. Anxiè quidem excussi, non modo [Page] [...] [Page] [...] [Page] paginas omneis, verum etiam versiculos Britannicae histo­riae, gustaui (que) vniuersi operis vel medullam ipsam. Guliel­mus Paruus Brillendunensis canonicus collegij. Nouobur gensis apud Brigantes, qui nunc Eboracenses, Galfredum in praefatione historiae, quam scripsit de Nortomannis An­gliae regibus, vellicat, mordet, denique lancinat. Ego verò vt Galfredum non omnino adprobo, ita neque improbo. Vnum hoc interim dicam, & quidem audacter, multa per Galfredum interpretem in Britannica elucere historia, quan­tum ad antiquitatem pertinet, quae paulo eruditiorem Guliel­mo Paruo, suffragio Polydori quantumuis succenturiato, poscant. Et erat tamen ille, ne quem iusta defraudem gloria, vir sua aetate rerum temporibus recentioribus gestarum non ignarus, sed multo in scripturarum interpretatione, vt ex eius facile apparet libris, felicior. Quin ad Trenouantum redeo. Ego nondum satis video quid obstet, quo minus pronuntiem Trenouantum olim eam fuisse vrbem, quam & Londinum Britanni recentiori vocabulo appellabant. Vt autem praecla­rae vrbes sua commutent nomina non est infrenquens. Lon­dinij meminit Cornelius Tacitus libro historiae suae decimo quarto. Meminit & Ptolemaeus eo paulo recentior, secutus forsitan Fabium Pictorem in Britanniae descriptione, aut alium quempiam latini nominis cosmographum. Quanquam nisi ego omnino male iudico, luxatum est Londini vocabu­lum apud Ptolemaeum suo loco. Non enim Cantiorum vrbs fuit. Tamesis ingens aestus Cantios à Trenouantibus indu­biè dirimebat. Barbaris etiam Britanniam vi occupantibus Londinum Mediosaxonum, & Ostrosaxonum, non autem Cantiorum erat. Et licet Ostrosaxonum regulus esset quo­dammodo cum alijs subregulis Aethelberti Magni regis Cantiorum beneficiarius, non tamen erat Londinum inter Cantiorum ciuitates connumeratum. Restituenda igitur vrbs praeclarissima Londinum natale solum meum suis Trenouan­tibus: [Page] sic sibi, & vero constabit Ptolemaeus, cuius haec sunt uerba. Et magis ad exortum iuxta aestum Iamesam Trino­antes, quorum ciuitas Camudolanum. Hactenus Ptolemaeus. Est autem Camudolanum ea ciuitas, quae à Saxonibus Co­luncester appellata est: nunc autem Colcestre. Ego uero ar­bitror à Coluno fluuio praeterlabente nomen urbi imposi­tum fuisse: nisi quis sentiat eam à Colonia, cuius forsitan titu­lo enituit, appellationem accepisse. Absurdum erit post hac quaerere ubi locorum fuerint Trenouantes in Britannia, tam rectè cognito Tamesino aestuario. Polydorus Vergilius, uir alioqui doctissimus, Trenouantum temerè adscribit vr­bi, quam nostra aetas Northehamton, ad differentiam Southeham­ton, corruptè pro Northeauondune appellat. Ducitur hoc argumento, quod vulgus hanc urbem contractè appellet Tranton, vt ille sibi vult, pro Trenouante. Northeauondune longè quidem distat à Tamesino littore, iuxta quod, uel Pto­lemaeo teste, fuerunt Trenouantes. Nil mihi cum uulgo. An­toninus Banauenti meminit: quo nomine crediderim anti­quitus Northeauondune appellatam fuisse. Nomen autem à Ban, & Auon coaluit. Ban, ut aliâs docui, significat locum conspicuum, & de fama excellentem. Auon fluuius est, qui per urbem labitur spectabilis ibidem duorum brachiorum ad pontem Thomasum confluentia. Pro Auon Romani dicebant Auen. Barbaries Saxonum, sublata penitus prima litera, & V. secunda facilè in N. uersa, ex Auene fecit Nene quam uel hodie appellationem retinet. Nomen flu. antiquum etiam nunc remanet in Auonaeualli oppido celebri, quae An­glicè Oundale corruptè pro Auondale. Haec ego curiose in gratiam Trenouanti mei.

Vaga fluuius. Britannicè Gouwy. Angl. Vuy.

Veneti sunt qui incolunt borealem Cambriae partem à Deuio flumine ad Conouij aestum. Vulgus scriptorum Venedotas appellat, & regionem Venedotiam.

[Page]Venetae alpes. Britannicè Craigeiriry. Latinè Montes niuiferi. Anglicè Snowdune. Ioannes Seuerianus scriptor suae aetatis longè eloquentissimus incolas horum montium uocabulo appositè Latino Niuicollinos uocat.

Viriana sylua. Anglicè Vuyre foreste.

Vrithlesia. Anglicè writelesham, contractè wrexham.

Vrouicum urbs longè celeberrima scriptoribus, cum Latinis, tum Graecis, sic mea opinione dicta, quod in Vri fluminis sinu, qui nunc uulgò Vsa dicitur, sita sit. Vrbi autem Anglicè Vrewike nomen est: nunc autem contracto uoca­bulo Yorke. Est locus, si rectè memini, non procul ab hac urbe qui uel hodie hoc nomen retinet, eluxata tantum una litera, uidelicet Vrsewike pro Vreswike. Apparet ex an­tiquis donationum tabulis Saxonicè scriptis hanc urbem aliquando appellatam fuisse Euorwike, quod uerbum feli­cius, quantum ad primas dictionis partes pertinet, Latinum nomen refert. Sunt qui suspicentur, nec temerè illud, flumen quod urbem alluit, Isurum olim dictum fuisse, ab Iside, & Vro superius confluentibus. Ise fluuius à Saxonibus Ouse dictus. Argumento sunt Ouseforde, id est, Isidis uadum. Ouseburne, id est, Isidis aqua. Si haec coniectura ualet, ut cer­tè plurimum ualere uidetur, Isurouicum aptum, elegans, ro­tundum etiam urbi nomen erit. Isurij meminit Ptolemaeus, meminit & Antoninus, uterque autem eam Brigantibus at­tribuit. Concidit Isurium: locus autem ubi fuit, nunc Alde­burge, id est antiquum oppidum appellatur. Non procul in­de uicus est Borowbridge dictus, illustris quidem tribus Romanorum trophaeis instar pyramidum non procul inde erectis, ad occidentem uiae Vetelingianae, qua Lugubaliam recta itur. Distat autem ab Eboraco plus minus decem pas­suum millibus occidentem uersus. Fuit olim Eboracum regia sedes Brigantum, quamuis Hector Boêthius rerum Scotti­carum scriptor dormitans Gallouidiam illis, si dijs placet, at­tribuat, [Page] quae ad Nouantas, ut ex Ptolemaeo manifestè colli­gere licet, pertinebat. Non cecidit Eboraci gloria toties à Pictis, Scottis, Saxonibus, & Danis impetiti, donec furore Gulielmi primi regis Angliae, ob interfectam ibidem nobilium Nortomannorum custodiam, tota conflagraret, & deserta penitus aliquandiu iaceret. Gulielmus à Maidulphi curia hanc tam insignis vrbis cladem, ruinam (que) in prologo libri tertij, quem de vitis pon­tificum Angliae scripsit, miserè de plorat. Hactenus in gratiam stu­diosorum antiquitatis Britan­nicae. Aspirent illi coeptis tam honestis quidem meis, & patriam luci, decori, antiquitati, deni­que & gloriae suae, siuequis locorum situm, seu potius facta me­morabilia co­gnoscere cupiat, Deo Opt. Max. insti­tutum fortunan­te, propediem restituam.

Typographi errata sic corriges, candidissime lector.

In accentibus, & incisionum notulis, aut omnino omis­sis, aut parum rectè appositis, utere tuo iudicio. Idem etiam facito in literis inuersis. In quaternione. a. facie prima, scribe aeditus per diphthongum, quia ueteres Ro. inscriptiones sic admonent, contra uocabuli originem. In. b. tertio, facie se­cunda, uersu autem quarto, lege ualens. In. c. tertio, facie pri­ma, linea 14. lege puellum. Ibidem linea. 17. lege ualles. Ibidem linea. 19. lege montana. In e. 2. facie. 1. linea. 3. lege rectius, in libello. Ibidem facie. 2. linea. 5. lege Polydorus, aliter, sed pa­rum rectè, de commigratione sentiens. In. e. 3. facie. 1. linea. 21. lege grassatus. In. f. 2. facie prima, linea. 29. lege Reodualdo. In. f. 3. facie. 2. linea. 12. lege occupata. Ibidem linea. 31. lege can­didius. In. g. 4. facie prima linea. 21. lege, extrita de praepositio­ne, & fama excellentem.

LONDINI Apud Reynerum Vuolfium, in coemiterio Paulino, ad aeneum serpentem. 1543.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.