Assertio incomparaBILIS ARTVRII: autore Ioanne Lelando Antiquario
HERCVLEM ex Alemena adulterio Iouis fuisse natum, magno scriptorum Graecorum, & Latinorum consensu liquet. Qualis verò quantus (que) olim fuerit, arbitror vel mediocriter eruditis notius esse, quàm vt in praesentia vlla prorsus egeat insinuatione Fuerunt & alij complures ex adulterio geniti, vt ex veteri abundè constat historia, quorum virtus domi, militiae (que) eximiè claruit. Inter quos & noster Arturius Britanniae ornamentum maximum, & sui saeculi miraculum vnicum effloruit. Liceat mihi igitur cum bona gratia Gulielmi Parui, at (que) adeò eius fortissimi Succenturionis Polydori Arturium conterraneum meum vel iustis prosequi laudibus: & eadem opera Britānicae historiae à Galfredo Monaemuthensi viro non omnino inerudito, quicquid aliâs calumnientur scioli antiquitatis ignari, interpretatae praesidio inniti firmo, potius quàm externorū ficulneo. Fabulis [Page] verò, quae in Arturij historiam inrepserunt, non magis applaudo quàm Polydorus censor. At vt perterritus alicuius vel senio, vel eloquentia, vel autoritate demum veritatis partes vecors, atque idem desertor indefensas relinquam, committam planè nunquā. Aliò me aequum, honestum, famae ratio, hinc & amor patriae iustus, ac ipsa veritas, qua nil mihi charius vna, perducunt. Sed neque bellum cum doctis mihi suscipiendum puto. Liberum interim per rationem erit, patriae, & veri maximè partes diligentia summa, industria expedita, labore alacri, consilio prompto, iudicio acri, denique modis omnibus erectissimas facere. Aggrediar igitur, candidorum lectorum beneuolentia, humanitate, ac gratia fretus, Arturij originem ab ouo aliquanto accuratius reperere.
Constans fama est per ora multorum tradita, & scriptis confirmata etiam eruditorū, Gorloiden Coriniae regulum hîc sedem habuisse sibi, suis (que). Erat ei Igerna vxor foemina formae planè venustissimae, at pudicitiae improbatae. Huc sepiusculè recreandi animi gratia Vtherius rex Britannorum cognomine Pendraco, à serpentina, vt ego arbitror, prudentia sic dictus, cuius & Gorlois beneficiarius erat, diuertebat.
Architrenius libro, si rectè computo, quinto haec scribit.
Consuetudo, familiaritas, conuictus amori igniculos subministrabant. Et quoniam, vt inquit poeta quidam. Lis est cum forma magna pudicitae: euicit libido continentiam. Vnde & postea Arturius, vna cum Anna virgine egregia genitus est. Illud non est omittendum quod refert Hector Boethius. Vtherium videlicet Gorloiden tandem ob Nathaleodem regulum contra Saxones pugnantem ab eo derelictum è medio tulisse, vel potius, vt Igerna liberius potiretur. Nomen vero Arturiorum Romanis nobile, iuxta ac familiare vel hinc fuisse dinoscitur quod Iuuenalis Poeta haec Satyra. 3. scribat:. Cedamus patria, viuant Arturius istic. Et Catulus. Samuel scriptor Britannicus Arcturium per Cappa pingit ad vrsam alludens, vt à Graeco fonte etymon trahat. Non hîc aut vitio, aut conuitio esse debet Arturio, quòd pater adulter filium ad fortitudinem, felicitatem, & triumphos genitum reliquerit: quando per eum non stetit, quo minus à legitimo nasceretur coniugio. Neque vsque adeò refert quo parente quis procedat, modo is in virum aliquando fortem, probum (que) euadat.
Immensum quantum accreuit puer uirtuti, & iam pater qui viribus, consilio, iudicio quoque non sine gloria floruerat diem vitae obijt Verolamij, destinata ante [Page] imperij dignitate filio notho, quod legitimū non haberet.
Corona Arturij.
BRitannica adfirmat historia Arturium infulis regni decimo quin to aetatis suae anno initiatū fuisse à Dubritio vrbis Legionum episcopo. Ioannes Aureae scriptor historiae videtur octodecim adnumerare annos Arturio regiam sedem conscendenti. Scalaechronica, cuius libri, vt cō iectura ducor, quidam Graius autor fuit, aiunt Arturium coronae insignia Ventae accepisse. Pictorum & Scotto rum duo reguli Lotho, cui Anna soror Aurelij Ambrosij regis Britannorum nupserat, & Conranus cui Ada soror Annae coniunx data fuerat, coepérunt tam laetis Arturij successibus inuidere: nam vterque, sed praecipuè Lotho, ad Britanniae imperium aspirabat. Hinc factum postea vt ille, adiuncto sibi Osca, alias Occa homine impurissimo, bellum Arturio intulerit. Tandem ad manus peruentū est, victus (que) Pictus peioreis partes tulit, partim Hoeli inuictissimi praesidio, qui tunc ducem ibi agebat. Libellus de imperio Britannorum, & Anglorum in Scottos beneficiarios adfirmat hanc victoriam Eboraci ab Hoelo partam: vt (que) deuictis Scottis antiquas sedes precibus motus Arturius reliquerit sub Augusello suo, quem eis regulum praefecit. Naec sors melior Saxones excepit, interfecto Colgrino duce, Baldrico autem, & Cheldrico fugientibus. Victoriam secuta est concordia. Lotho se Britanno dedidit. Mordredus, & Galloambie [...] [Page 3] uinus filij Lothonis ex Anna, fauorem Arturij miris ambiebant modis, & tandem familiares illi facti sunt. Duxerat interea Arturius Guenheram Cadori Coriniensis alumnam rarae, formae foeminam. Deinde & Saxones bellis cruentissimis contudit.
Duodecim bella ab Arturio gesta.
NEnnius Britānus bonae, & antiquae fidei scriptor inter alios multos luculentissimam eius bellorum mentionem facit: cuius verba quanuis librariorum incuria, & temporis iniuria aliquantulū luxata sint, tamen, quia ad rem praesentem plurimum faciunt, & venerandam quandam secum adferunt antiquitatem, lubet hîc apponere, & suo ordine. Arturius pugnauit contra illos, videlicet Saxones, cum regulis Britonum: Sed ipse Dux erat. Primum bellum fuit in ostio fluminis Glein, alias Gledy. Secundum, tertium, quartum, & quintū super aliud flumen quod vocatur Dugles, quod est in regione Linueis. Sextū super flumen quod vocatur Bassas. Septimum fuit in sylua Caledonis, id est Carcoit celidon. Octauum in castello Guinion. Nouum bellum gestum est in vrbe Legionis. Decimū in littore quod vocatur Traitheurith, alias Rhydrhwyd. Vndecimum in monte, qui dicitur Agned cathregonion. Duodecimum in monte Badonis in quo multi corruerūt vno impetu Arturij. Hactenus Nennius Ioannes aureae scriptor historiae haec eadem de bellis duodecim aduersus Saxones comprobat. Aluredus etiam Fibroleganus historicus [Page] similia narrat. Atque adeò haec sunt Hērici Venantodunensis verba. 2. historiae suae libro. Arturius belliger illis temporibus Dux militum, & regulorum Britāniae contra Saxones fortissimè pugnabat. Duodecies dux belli fuit: duodecies victor. Et ibidem. Haec autem bella, & loca bellorum narrat quidam historiographus. Videtur hîc Venantodunensis incidisse in Nennij historiolam, cuius nomen exemplari, vt videtur, non erat adscriptum. Hinc silentium illud. Neque erat libellus ille id tēporis in manibus frequēs, & nostra hac aetate planè rarissimus. Tantum tria eius exemplaria me vidisse memini. Ioannes Rhesus antiquitatis amator, atque idem sedulus illustrator habet libellum Gildè titulo inscriptum, qui quantum ego, ex eius oratione colligo, non Gildam, sed Nennium parentem habuit. Elenchus bibliothecae Bellici monasterij Gildae historiam inter suos numerabat thesauros. Sedulò quaesitus à me liber, at nō inuentus tamē. Fama praedicabat exemplar Brecheniacū translatum fuisse. Haec obiter inserui. Nunc repetenda bella. Scriptor non inelegans vite D. Dubritij archiepiscopi vrbis Legionum talia commemorat. Perempto tandem per venenum Aurelio rege, & regnante paucis annis Vthero eius fratre, Arturius filiu [...] eius, ope Dubritij successit: qui Saxones audacter pluribus praelijs aggressus est, nec tamen illos à regno funditus extirpare potuit. Subiugauerant enim sibi Saxones totam partem insulae, quae ab Humbro flumine vs (que) ad Cattenessinum aequor protenditur. Ea propter conuocatis regni primatibus, quid potissimum cōtra paganorum Saxonum irruptionem faceret, cōsuluit. Communi [Page 4] tandem consilio mittit ad Armoricam, id est minorem Britanniam ad Hoelum regem nuncios, qui ei calamitatem Britanniae notam facerent. Qui cum quindecim millibus armatorum Britanniam ueniens ab Arturio, & D. Dubritio honorificè susceptus ad vrbem Lindocollinum à Saxonibus obsessam proficiscētes, commisso bello, sex millia Saxonum vel submersi, vel telis percussi perierunt. Caeteri uerò ad nemus Caledonis fugientes à Britannis obsessi ad deditionem coacti sunt: & susceptis obsidibus de tributo annuatim soluendo cum solis nauibus eos patriam repetere permisit. Elapso paruo déinde tempore, peractae pactionis Saxones puduit, & viribus reparatis foedus suum irritum fecerunt, vrbem (que) Badonis obsidione vallant, quae nunc Bathonia dicitur: quo audito Arturius congregato exercitu, conspectis hostiū castris, sic alloquitur. Quoniam impijssimi Saxones fidem mihi obseruare dedignantur, ego fidē Deo meo seruans sanguinem ciuium meorum vlcisci conabor. Proditores ergo istos viriliter aggrediamur, quos procul dudio, susfragante Christo, cum votiuo ttiumpho deuincemus: Et irruens in Saxonum cuneos adiutus Dubritij precibus multa milia prosternendo victoriam obtinuit, & paucos, qui stragem aufugerant, ad deditionem coegit. Boccatius in libro de stagnis, & paludibus sic scribit. Murais stagnum est Arturij Britonum regis victoria clarū. Aiunt enim Scottos, Pictos, & Hibernienses ab eodem in stagno obsessos, in deditionem coactos. Idem libro octauo de viris illustribus illustrem Arturij facit mentionem, religione quadam ductus, ne tantum, talem (que) virum ingrato [Page] praeteriret silentio. Ne (que) hic à nostro aliena instituto sunt, quae in chronicis cuiusdam Diuionensis compàrent. Cerdicius cum Arturio cōsligens saepius, si vno mense vinceretur, in alio mense acrior surrexit ad pugnam. Tandem Arturius taedio fatigatus post duodecimum annum aduentus Cerdicij, fidelitate sibi iurata, dedit ei Auoniā meridianā, & Somariam, quā partem vocauit Cerditius Visisaxoniam. Gulielmus à Meildulphi curia scriptor tum elegans, tum eruditus, & quod in historia primum fidelissimus, haec de Arturio primo de regibus Britannicis libro infert. Etiam tum profectò pessum issent, Britannos intelligit, nisi Ambrosius solus Romanorū superstes, qui post Vortigernum monarcha fuit, regni intumescenteis barbaros eximia bellicosi Arturij opera pressissit. Huc etiam pertinere videntur haec, quae in Gildae Britanni fragmentis ad hunc leguntur modum. Vires capessunt Britanni victores prouocantes ad praelium, quibus victoria, Domino annuente, ex voto cessit. Ex eo tempore nunc ciues, nunc hostes vincebāt, vt in ista gente experiretur Dominus solito more praesentem Israhelem, vtrū eum diligat, an non, vs (que) ad annum obsessionis Badonici montis, nouissimè (que) fermè de furciferis non minimae stragis, qui & meae natiuitatis est. Haec ille. Ecce adest calumniator, & feroculus á me rationem exigit, cur Gildas Arturij, si tum fuit, hîc non meminerit. Ad haec respondeo me inferius de Gilda dicturum. Interea meminerit aduersarius Gildam tempore Badonici belli infantulum fuisse: quo nomine, & eius res gestae, aut non ab eo, aut leuiter admodum intellectae. Gulielmus à Meildulphi [Page 5] curia paulò superius ita honorificū contulit Arturio testimonium, vt parum abfuerit, quin, si non superiorem, aequalem cum Ambrosio statuerit. Nennius uerò non malae fidei autor tantum praestitit in gratiā Aurelij Ambrosij, quantum Gildas in Arturij: nempe vt illius omisso nomine, huic, & merito decus omne Badonici belli integrè attribuat. Sed neque hi soli hoc praestant. Numerus est bonorum autorum, qui idem autoritate quadam iusta cōfirmant: Nisi interim tam iniquus sit censor, vt nihil admittat, quantumuis fidele, quod non spiret Ciceronianum, aut Liuianū, cum ipse potius interim spiret nescio quid Aemilianum, id quod mihi non displicebit, vbi eum hoc ingenuè fateri intellexero. Interea recitabo Ioannis, qui auream scripsit historiam, de Arturio testimoniū. Hoc annó decimo Cerdicij regis Visisaxonum surrexit apud Britones Arturius belliger.
Arturij in Gallos expeditio.
BRitannicae historiae liber sextus fusè loquitur de rebus ab Arturio in Gallia gestis: quam non ante petijt▪ quàm maturo, vt tum quidem videbatur, consilio Britanniae immunitati prospexerat. Erat ei nepos quidam Mordredus nomine, filius Lothonis Pictorum regis, & Annae sororis Aurelij Ambrosij regis Britanniae. Huic, quia ei sanguine, & familiaritate fuerat coniunctissimus, omne regnū suum, vna cum Guenhera suauissima cōiuge concredidit. Erat enim Mordredus [Page] fortitudinis nomine commendatissimus, tum praeterea ingenio acri, & gerendis rebu expedito: quas virtutes, nisi libidine dominandi flagrantissima, sed interim prin [...] [...]iô ob metum tacita, & adulterij nota obscurasset, meritò quidem inter clarissimos viros numerandus esset. Iam Galliam Arturius inuaferat, & debellatis regulis virtutis suae specimen vel illustre ostenderat. Ecce adfuit tyrannus immanis, truculentus, ferox, qui Helenam neptem Hoeli Armoricani raptam, & ex Britānia abductam, ad littus Gallicum vitiauerat, vnde & obijt. Non tulit Arturius tā insignem Helenae factam contumeliam, & statim tyranni iugulum petijt, ac mōstrum ingens, horrendū (que) è medio sustulit. Nec multo post ab Hoelo erectus Helenae sacer tumulus in insula qua perijt, & Tumba Helenae loco nomen aptè inditum, quod vel hodie seruat, Chronica Diuionensis scriptoris magna Arturium laude in Gallia militantem huiusmodi verbis attollunt. Arturius per nouem annos Galliam sibi subiugauit, commisso regno, & regina sua Mordredo nepoti suo. Ille verò regnare appetens, sed solum Cerdicium timens dedit ei vt sibi faueret septem alias prouincias Sudofaxoniam, Sudorheiam, Berrochiā, Vilugiam, Duriam, Deuoniam, & Coriniam. Cerdicius autem his consentiens fuas prouincias accitis Anglis instaurauit, & coronatus est more gentili apud wintoniam. Mordredus verò super Britones apud Londonium. Et ita Cerdicius cum regnasset tribus annis obijt, manente ad huc Arturio in Gallijs. Cui successit Kinrichus, cuius anno septimo Arturius redijt. Hactenus é chronicis. Habent, quae modo citaui, non [Page 6] solum suam antiquitatem, verum etiam fidem, & serie quadam historiae consonant. Vt (que) triumphis Arturij de Gallis aliquanto indulgentius faueam multa praeterea sunt, quae ego studio planè quodā omitto. Illud tamen tanquam in transcursu attingendum est, constare ex inscriptione sigilli Arturij magni, de qua nos suo loco accuratè dicemus, eum aliquando Gallici cognomento insignitum fuisse. Ne (que) enim hoc sine luculenta vnquam factum causa. Nam de sigilli & antiquitate, & cognitione vel certissima, adeò planè non dubito, vt certè confidam, adsint modo iudices candidi, & veterum monumentorum gnari, cōspicuis probaturum me rationibus genuinum esse illud, & ab archetypo profectum. Quin haec rectius suo loco. Tantum in praesentia adijciam Valerium quēdam triginta regnorum ab Arturio deuictorū meminisse. Nam eo saeculò ingens regulorum turba insulas, vna cum Gallia, & Germania sub ditione tenebant.
Pugiles Arturio familiares.
EXpectaret hîc forsitan aliquis, vt & Arturij contra Romanos victorias, quarum & Britannica meminit historia, tuba magna personarem. Historici in hac parte certant, & ad huc sub iudice lis est. Ego verò temerè nihil pronunciabo: quando quidem manifestissimè constat, obscura, & absurda inrepsisse in Arturij historiam: id quod à curiosis facile deprehenditur. At haec non satis quidem iusta causa est, ut [Page] quis historiam aliâs luculentam, & veram negligat abijciat, proterat. Quanto rectius, abiectis nugis, resectis anilibus fabulis, & auctarijs in speciem verò magnificis, at nihil ad fidem pertinentibus, demptis, quae ex autoritate consonantia sunt legere, discutere, conseruare. Nam quod longo iam tempore à doctis receptum magno consensu est: non debet momento tē porìs quo cun (que) oblatrāte, vna cum fide è medio tolli. Aliter in tanto hactenus non stetisset honore historia. Ergo quia maioris operis est, quàm in praesentia agimus, exquisitè curiosè, & ad unguem facta Arturij omnia excutete, omittamus tantisper Romanos, & familiares illius calamo illustremus. Hoelus Armoricae regulus in hoc celebri nobilium choro proximum à primo locum iure quodam suo poscit, de cuius in Britanniā aduentu, & virtute bellica superius in titulo de bellis ab Arturio gestis scripsimus. Huc accedūt Mordredus, & Gallouinus germani fratres Arturio sanguine, & consuetudine coniuncti: quorum ille tandem veluti perfidus, atque idem desertòr nunquam fatis vituperandus, vt de nota adulterij nihil loquar, occisus est bello, Hectore parum vero teste, Abrino, at, vt ego cum iudicio colligo, rectius Alaunico. Hic autem perpetuò sui similis, fidelissimam operam praestitit cū bellis externis omnibus, tum praecipuè in Dorensi cō flictu, sub reditum Arturij ex Gallia in Britanniam, qui illi contra Mordredum supremus fuit. Melchinus vates Britannicus Gallouini celebrat nomen. Idem facit Ioannes Annaeuillanus in suo Architrenio, nō ineleganti opere, his versibus.
Sollicitudo. Vale. Historia quo (que) Arturij fabulosa quidēilla, quae vulgo vernacula lingua scripta circūfertur, adfirmat Gallouinū Dori in sacello quodā sepultū fuisse. Qua parte qualiscunque liber, adeò nō omnino fallit, vt idē Scalaechronicon apertè referat: & castella ni eius ossa penè Gigantea etiam nunc miraculi ostentent loco. Quod (que) olim tempore Lucij Magni sacellū in Durensi castro, praedicantibus Fugatio, & Damiano Britannis euangelium, Seruatori Christo optimo maximo positum sit, ex eiusdem urbis annalibus uenerandam antiquitatis prae se ferētibus imaginem, liquidò apparet. Vt sit recep [...]issimum, iuxta ac verissimū quod supra de Gallouini & caede, & sepultura intuli: non tamen per me stabit, vt Gulielmi à Meildulphi curia iudicium de morte, & sepultura Gallouini, nunquā satis à fortitudine collaudati, aut intercidat, aut emoriatur. Quare operae pretium duco illius verba ex tertio libro de regibus Anglicis hîc apponere, vt hinc prudens lector, veluti ad Lydium lapidem verifulgorem genuinum ab adulterino curiosè excuriat. Tūc in prouincia walliarum, quae Rossia vocatur inuentum est waluuini sepulchrum, qui fuit haud degener Arturij ex sorore nepos. Regnauit in ea parte Britanniae, quae ad huc waluuithia vocatur miles virtute nominatissimus, sed à fratre, & nepote Hengisti, de quibus in primo libro dixi, regno expulsus, prius multo eorum detrimento [Page] exilium compensans suum: communicans meritò laudi auunculi, quòd ruentis patriae casum plures annos distulerit. Sed Arturij sepulchrum nusquā visitur, vnde antiquitas Naeniarum ad huc eum venturum fabulatur. Caeterum alterius bustum, vt praemisi tempore Gulielmi primi regis. Angliae repertum est super oram maris quatuordecim pedes longum, vbi a quibusdā, vt asseritur, ab hostibus vulneratus, & naufragio eiectus: à quibusdam dicitur à ciuibus in publico epulo interfectus. Sic Meildunensis de Gallouino. Ego vero si mihi liceret tyroni cum Meildunensi veterano ad dandos repellendos (que) ictus exercitatissimo his telis cominus cum eo periculum virium facerem. Non est verisimile homines giganteae altitudinis, vt ex sepulchro quatuordecim pedes longo colligo, fuisse saeculo Gallouiniano. Quare, mea quidem sententia, credibile magis sepulchrum alicuius gigātis indigenae fuisse. Nan (que) taleis Albionem primum incoluisse, & externorū, & nostrorum scriptorum autoritate constat. Quorum vnius, Iosephi scilicet Domnoniensis Britanni poetae omnibus numeris elegantissimi fidē secutus, desumptis his paucis versibus ex eius Antiocheide opere immortali, testimonio breuitatis studio vtar.
Architrenius libro sexto de gigantibus Albionicis haec refert.
Nec me fugit castellum olim fuisse nomine Gallouinū in littore, de quo supra Meildunensis, cuius vel ad huc vestigia comparent. Sed illud non fuit sedes gigantis, vt ne (que) forsan Gallouini Arturiani, sed recentioris alicuius subreguli eiusdem nominis. Quod autem refert de sepulchro Arturij eo tempore verissimum est. Nemo homo vnquam curiosius illo excusserat omnes bibliothecae Glessoburgensis thesauros. Hoc tantum hîc defuit ei ad cognitionem, quod Arturij sepulchrū ignorauerit moriens circa primos annos Henrici sesecundi regis Angliae, cum sepulchrum postea inuentum sit principio imperij Richardi Leonij. Quin in gratiam de qua nec adhuc apertè excidi redeo cū Gulielmo Meildunensi, per quem, virum suo saeculo in omni genere bonarum literarum planè eruditissimum, & in eruenda antiquitate ingenio, diligentia, cura singularem, fateor, & quidem ingenuè me in cognitione antiquitatis frequenter adiutum fuisse. Candoris planè est agnoscere per quem profeceris. Lubet hîc ad coronidem addere notationem, quam ipse ex lingua Britā nica colligo, nominis Gallouini. walle Gallum significat. Guin album, perinde ac si quis hoc vocabulo virum bellum, elegantem, & forma conspicuū designaret, nisi quis rectius putet à Saxonica barbarie originem sumpsisse. waulwine Gallus amicus, vt Leofwine charus amicus. Aldwine vetus amicus. Insta [...] Augusellus de quo pauca superius, qui in tam flagrā ti [Page] apud Arturium gratia fuit, vt meritò Scottis regulus beneficiarius praefectus sit. Retulit ille par pari. Accitus inter alios multos principes, vt se Arturio comitē in expeditione Gallica praestaret, adeò iniunctā sibi prouinciam non recusauit, vt magno virtutis exemplo ibi aedito, maius multo in Rutupino littore domum rediens, bello ciuili Mordredo victo, & fugato ipse inter arma cadens, sanguine, & vita exhiberet, vt testis minimè malus est autor Scalaechronicorum, vti ego arbitror, Graius. Et quoniam de euocatione principum Arturio audientium superius verba fecimus, iuuat hîc significare multas, & celebres ab eo fuisse indictas. At illa omnium celeberrima, quae in Isca, alîas vrbe Legionum enituit, quo tempore ad arma in Gallos conclamatū est. Quid musis cum Marte? profectò aut parum, aut nihil. Si iusta esset tamen inter eos consuetudo exorarent Martem vt sua causa magnas, meritò gratias agerent Arturio, qui mystarum chorum eruditum in Legionum vrbe, si vera referunt Galfredus, Ioannes Burgensis, & Rossus Verouicensis, aut restaurauit, aut instituit. Hoc interim constat ex Anonymi historia Amphibalum, Iulium, & Aarona martyres Christum, atque adeo literas in vrbe Legionum coluisse, à quibus & alios easdem per manus accepisse credibile est. Est in Archiuis etiam Grantae Giruiorum tabula diplomatis ab Arturio aliquando erogati in gratiam studiosorum. Fidem tamen facti nō dum satis excussi. Iderus olim cultor Arturianae aulae maximus ad pugilum numerum accedit. Hic Arturio sanguine coniunctus virtutis fortia exempla multa exhibuit: & lateri Principis sui perpetuò adhaesit, ac demū, [Page 9] nescio quo casu, moriens maximum sui desideriū Arturio reliquit, qui & eius solicitè funus Aualoniae curauit. Legi Glessoburgi libellum de antiquitate eiusdem, à monacho quodam illius loci diligentissimè collectū, in quo de officijs Arturij erga hunc mortuū, & munificentia eiusdem ob cognati causam in Eremitas monachos ibidem incolenteis, multa explicat. Appendebat nuper tabula columnae Glessoburgensis ecclesiae, quae Iderum inter patronos, & restauratores Glessoburgensis ecclesiae numerabat. Lancelotus fama notissimus locum inter Pugiles vel clarissimos sibi dari postulat: cui ego voto facile annuo, hoc in eius dicturus praeconium, quòd insigni quodam candore erga Arturium adfectus sit. Virtus eius abundè enituit eo praelio, quod inter Mordredum proditorem, & Arturium gestum est. Superfuit verò pugnae, & vt semel, atque iterum legi transtulît Guenherae, à morte Arturij velatae, corpus ab Ambrosij curia ad Glessoburgum. Caeterum Giraldus vno, aut altero loco videtur integrè eius sepulturam, vt in Speculo ecclesiastico, & in opere de Institutione Principis, Glessoburgo attribuere. Quanquam magis mihi arridet, vt primum Ambrosiae tumulum acceperit. Caradocus nobilae virtutis bell [...]ae nomen Gallicana expeditione Arturium secutus est, & domum rediens in ora Rutupina bello vt videtur ciuili interfectus est. Annales Durensis portus opus antiquitatem redolens meminêre Carodoci. Castellani ibidem vel hodie Caradoci memoriam refricant iactātes penes se esse nescio quas eius exuuias. Nec sic contenti Arturij aulam, & Guenherae cubiculum depraedicant. Iam illustrium bellatorum [Page] Arturianae turmae numerus se ingerit: sed ego, modo id fiat sine eorum offensa, quia praestantissimos tantum nominandos, & collaudādos suscepi, reliquos, laudatos alioqui, praeterire studij, ac postremum adiungere Cadorum Corinianum illum. Is fuit de nobilissimo stemmate regum Britāniae, & genti ad Corinum promontorium imperabat. Titulorum sui Principis defensor sanè acerrimus fuit, perpetuam (que) necessitudinem cum Britannis continentis habuit. Postremum moriens filium reliquit Constantinum, qui mortuo Arturio Britanniae praeficitur. Is ne Mordredi proditoris filij alumni, et nepotes Gallouini aliquando, paternum imitati exemplum, regno aspirarent, gladio iugulandos curauit. Factum verò aut hoc, aut simile narrat Gildas Britannus his verbis. Cuius tam nefandi piaculi non ignarus est immundae leenae Damoniae tyrannicus catulus Constantinus, qui hoc anno post horribile iuramenti sacramentum, quo se deiunxit, nequa (que) dolos ciuibus Deo primum, iureque iurando sā ctorum demū choris, & genitrice comitantibus, facturum, in duarum venerādis matrum sinibus, ecclesiae (que) carnalis sub sancto abbate Amphibalo latera regiorū tenerrima puerorum, vel praecordia crudeliter duum, totidem (que) nutritorum, inter ipsa, vt dixi sacrosancta altaria nefando ense, hasta (que) pro dentibus lacerauit, quorum brachia nequaquam armis, quae nullus penè hominū fortius hoc eis tempore tractabat, sed Deo, altari (que) portenta in die iudicij ad tuae ciuitatis portas Christe veneranda patientiae, ac fidei suae vexilla supendent. Hactenus de pugilibus.
Orbicularis Arturij mensa.
NVnc locus est peroportunuus pauca sed electa, splendida, deni (que) magnifica de orbiculari mensa, & epulis Arturij in medium adferre. Non haec patebat omnibus nobilibus, sed illis tantum,
Hanc vt ferunt pompam frequentiusculè celebrauit praecipuè verò in vrbe Legionum, quem locum insigniter coluit. Idem fecit Ventae Simenorum, & Camaleti Murotrigum. Vulgus scriptorum indoctum illud arbitratur Ventam alio nomine Camaletū dici. Quin vulgi iudicium non moror. Fama publica Murotrigum radices Camaletici montis incolentium praedicat, attollit, cantitat nomen Arturij incolae aliquando castri, quod idem olim, & magnificentissimum, & munitissimum, at (que) in aeditissima specula, vbi mons cō surgit, situm est. Dij boni quantum hîc profundissimarum fossarum? Quot hîc egestae terrae valla? Quae demum praecipitia? At (que) vt paucis finiā, videtur mihi quidem esse & artis▪ & naturae miraculum.
Atque haec quidem humanarum vicissitudo rerū est. Hanc calamitatem hinc Iscalis vrbs antiqua: hinc Clarus fons frequens emporium moestis inspiciunt oculis, lachrimis (que) indulgent. Incolae interealoci solum aratro [Page] vertunt, & annis singulis numismata aurea, argentea, aerea Romanorum imagines tantum non viuas exprimentia, quaerentes inueniunt, ex quibus & ego pauca dono ab eis accepi. Franciscus Hastingius Comes Venantodunensis nobilium iuuenum regiae Britannicae ornamentum egregium, & alumnus olim in bonis literis meus Camaleti rudera una cum latifundijs vicinis, vtpote haeres Piperellorum, Boterellorū, & Hungrefordorum possidet. Ioannes Annaeuillanus in Architrenio sphaericam pro dignitate sua collaudat mensam. Idem facit & Volateranus libro tertio Geographie his verbis. Domi quo (que) luculentus mensa inter proceres vtebatur rotunda, ne quod his discrimen ex ambitione foret. Ventae Simenorum in castro fama notissimo appendet muro aulae regiae mē sa, quam & rotundam à maistate Arturiana vocant. Quid? qd nec memoria, nec societas Orbicularis chori recētioribus saeculis ex animis nobiliū, excidit. Eadueardus Longus, vt fama refert, Orbicularē illā societatē plurimi fecit, fabricata in eos vsus, si credere dignū est, tabula sphaerica, & tripodibus ex auro solido. Sunt qui scribant Mortimarium quendam hos thesauros decoxisse. Illud interim certissimum ex historia Thomae Vicanij, Rogerum Mortimarium celebrasse cōuiuiū maximum Keneluorti, quo pugiles praestantissimos, tanquam chorum Artutianum ad sphaericum illud insigne magnanimus euocauit: hinc virtutis signa equestris plurima quidē aedita, quae sedula posteritas chartis commissa auidè leget. Sed nunc tantisper ab armis ad pietatem transeo.
Pietas Arturij.
QVanta, & quam syncera religione adfectus sit erga rem publicam Christianam Arturius, autoritate veterum scriptorum liquet. Vsus est Dubritij episcopi vrbis Legionum, viri cum eruditione, tum vitae continentia singularis, familiaritate, vs (que) adeò vt in bello Badonico eius preces victor vtileis persenserit. Dauid praeterea Meneuensis homo sanctitatis planè infinitae Arturij tum gratiā, tum munificentiam sensijt, vs (que) adeò, vt Meneuenses translatam ad se ab vrbe Legionum episcopalem sedem Arturio acceptam referant. Horum aequalis Iltutus vir vitae incomparabilis, audita eius singulari illa magnificentia, & in Deum pietate, ausus est, vt eius vitae illustrator scribit, praesens praesentem nō modo inuisere, verum etiam salutare, atque adeò conuenire Arturiū, qua pia planè audacia tantum abest, vt Principem offenderit, vt gratias abundè magnas praemium me hercle candidum retulerit. Deiparam virginem assiduè coluit, cuius & imaginem, si vera antiqui scriptores, et fama constans referunt, depictam habuit Martio illo clypeo, quo multis in prelijs, & maximè in Badonico vsus est. In eiusmod [...] minutijs non admodum laboro. Illud interim pijs non indignum auribus quòd Samuel scriptor Britannus, & Elbodi episcopi discipulus, qui annis ab hinc pene nongētis floruit, expeditionis, aut peregrinationis potius Arturij sic meminerit. Arturius Hierosolimam petijt, vnde & crucis signum ex ligno secum tulit instar salutiferae, cuius ad huc fragmenta seruantur in wedale uilla Lodoneiae sex millibus [Page] passuum â Mailros. Denique Glessoburgenses monachos heremitas illos infinitis excoluit modis, vt partim superius in Idero, & hîc fusius ostendam. Syluester Giraldus in Principis institutione sic scribit. Prae cunctis enim ecclesijs regni sui S. Dei genitricis Marie Glesconiensis ecclesiam plus dìlexit, & prae caeteris longè maiori deuotione promouit. Polydorus pro suo iure, atque adeò autoritate pronunciat nō fuisse monasterium Aualoniae tempore Arturij: tam ex quisitus censor est antiquitatis & maximè Britannicae. Contendit etiā vel orbem vniuersum hac lege, sed planè iniquissima, constringere, vt quod ab eo de antiquitate, tanquam è tripode dictum amplectantur, foueāt, ac suspiciant. Vt vera dicat, ac scribat ego facilae assurgam ense leuis nudo, parma (que) inglorius alba, illius & autoritati, & iudicio vt pote veterani. At vt falsa pronuntiet, id quod frequentiusculè per omneis historiae suae partes facit, non feram, nō sinam, non patiar, quin veritatem, rumpantur vt ilia Codris omnibus, suo nitori, famè, gloriae alacer, & intrepidus, quantum per me steterit, restituam. Nam me huic sententiae in hac partae honestissimae vt fortiter inhaeream gesta ab ipsis Britannorum apostolis Fugatio, & Damiano, & epistola Patricij Magni, quae penes [...]e est eadem confirmans, vt multorum aliorum testimonia breuitatis causa omittā, iubent, aut potius imperant. Henricus Plantagenista Henrici Belloclerici regis Angliae ex Mathilde filia nepos praescriptis, & liquidis verbis adfirmat in donatione quadam se vidisse, atque, ne quid ad fidem desit integram, legisse tabulas cuiusdam munificentiae A [...]turij erga monachos herêmitas Aualoniam [Page 12] incolenteis. Quin ipsa Henricianae donationis verba ex archetypo subscribam. Quaecunque etiam à praede cessoribus meis Gulielmo primo, Gulielmo secundo, & Henrico auo meo. Sed ab antiquioribus videlicet Eadgaro patre S. Eadueardi, ab Eadmundo, & patre ipsius Eadueardo, & Ealfredo auo eiusdem. Brinwalchio. Kenwino, Baldredo, Ina, Cuthredo, & Arturio, & multis alijs regibus Christianis. Sed & à Kenwalchio rege pagano, quorum priuilegia, & chartas diligenter feci inquiri, & coram me presentari, & legi. Hactenus diploma. Hi tam certae fidei testes si non satis ad excussisimā veritatis cognitionem faciunt, nihil profectò vnquam faciet. Nam his auditis, & percognitis nō adquiescere, nec sani capitis, sed ne (que) iudicij erit.
Sigillum Arturij.
ET quoniam in sacrosanctae antiquitatis penetralia, recessus, ac viscera curiosus indagator descendi, lubet in lucem aliud proferre, videlicet sigillum Arturij monumentum faberrimè insculptum, antiquum, & venerandum, de quo Caxodunus, sed obiter, & leuiter in praefatione historiae Arturianae, quā vulgus lingua Anglica impressam legit, mentionem facit. Motus qualicunque Caxoduni testimonio Visimonasterium me contuli, vt, quae auritus testis audiueram, oculatus tandem cernerē, illud animo expendens meo. Pluris valet oculatus testis vnus, quàm auriti decem. Rogatus Mystagogus, vt ostenderet monumentum, [Page] statim uidendum, & contingendum exhibuit. Perplacuit spectaculum antiquitatis, & aliquandiu sua maiestate non modo mihi attraxit, uerum etiā detinuit oculos. Tanti momenti est cōmodè incidisse in rem studio desideratam magno. Materia quae ipsissimam sigilli formam impressam accepit, & ad huc fideliter retinet, caera coloris rubri est, quae uiolentia aliqua, uel temporis iniuria longi comminuta, in partes hinc inde diffinditur: ita tamen ut nulla prorsum desideretur. Nam fragmenta casu aliquo prius concussa, sic argentea lamina, quae orbicularis figurae, qualis & sigilli facies, est, undique concluduntur, ut eorum pars recidat nulla. Inscribitur enim his titulis in speciē breuibus, sed re ipsa splendissimis, amplissimis, magnificentissmis. PATRICIVS ARTVRIVS BRITANNIAE, GALLIAE, GERMANIAE, DACIAE IMPERATOR. Atque haec quidē inscriptio sigilli orbem extimū circinat. Anterior eius pars per circulum crystallinum pellucida est, quo remoto, tangi se patitur caera iam prae antiquitate durissima. Effigies verò Arturij impressa refert nescio quam heroicam maiestatē. Purpura enim regaliter indutus Princeps sedet super hemicirculum, qualem videmus pluuium arcum. Capite coronato fulget. In dextera consurgit sceptrum ipso liliatum vertice. Sinistra vero o [...] bem cruce insignitum complectitur. Barba quoqu [...] prominet, & illud etiam maiestatis est. Pars altera orbiculari lamina argenti tota obducitur: vnde & incertum cuius forme sit. Appendet catenulae ex argent [...] intortae. Dispereā lector nisi vidisse velis: tanta est t [...] rei antiquitas, tum maiestas. Rogatus tandem à m [...] [Page 13] mystagogus, vt mihi significaret, si quid praeterea didicisset de appenso sigillo, nam inter ornamenta, quae plurima auro, & gemmis micantia Eadueardi Simplicis regis Angliae sepulchrum exornabant, & hoc quoque memorabile fuit. Ille autem ad haec nihil, praeterquàm quòd à rege aliquo putaret eo repositum loco in perpetuam Arturij terque, quater (que) magni memoriam. Certè si fas esset cōiecturis vllis collineare verū, tantum non crederem, sigillum à Glessoburgo translatum fuisse, cui monasterio casu per ignem foedissimè deturpato talia munificentissimus praemia contulit, qualia ille pietate sua insigni facilius dare, quàm monachi sperare, potuit. Henricus ipse, vt supra retuli, fecit mentionem Arturianae donationis, atque adeò eā vidisse, & legisse se. Vnde & fieri quidem potuit, vt ex esa membrana à blattis, & tineis lōgo temporis cursu, repertum tam illustre antiquitatis monumētum, monasterio primi nominis conseruandum, & â nobilitate perpetuò videndum tradiderit. Vt mea me fallat cō iectura dispendium quidem leue, immo planè nullum. Hoc interim blanditur mihi, quòd cum de Arturio agitur, & de rebus ab eo gestis, Glessoburgus semper instat, & operam ad certam cognitionem candidissimè pollicetur suam. Vnde quidem & nostri in praesentia laboris fructus omnis, tanquam è fonte profluentissimo deriuandus. Nec certé, quòd ego sciā, extat quicquam quod luculentius ipso sigillo comprobet Arturium fuisse: id quod, si dijs placet, impudenter pernegare aliqui non dubitant, opinione, voluntate, temeritate denique, potius quā ratione vlla iusta nixi. Sed inferius deligemus locum, quo iustis argumentorum [Page] copijs hanc violentam calumniatorum turbam prosternamus. Intereà sigilli inscriptio subtilius excutienda. Habet enim sua mysteria, quae, vbi lucem receperint, maiori cum voluptate, tum gratia aures candidorum lectorum imbuant, & imbutas mirificè delectent: id quod operis precium & quidem amplum est. Patricius nomen à maiestate Romana desumptum. Dicti sunt eo nomine Romani nobiles, qui â primis senatoribus oriundi. Id videtur Tacitus his verbis significare. Iisdem diebus in numerum patriciorū asciuit Caesa [...] vetustissimum quemque ex senatu, aut quibus clari parentes fuerant. Liuius haec refert. Romulus centū creat senatores, qui patres ab honore, patricij quoque progenie eorum appellati. Liquet igitur Arturiū hanc nominis famam insignem illam à parentibus, & maioribus suis accepisse. Vnde etiam apparet, non dū id temporis Romanae maiestatis gloriam ad Britannos translatam in titulis refrixisse. Crediderim Arturij etiam nomen originem ab Arturijs Romanis accepisse. Iuuenalis poeta satyra tertia ita scribit.
Quanquam, redacta in prouinciam à Claudio Britannia, familiarissimum erat Bri [...]annis nobilioribus Romanorum nomina sibi partim desumere, & filijs frequentissimé indere, hoc, vt ego planè arbitror, cō silio non inepto ductis, quòd hinc & sibi, suis (que) honorem, simul & à Romanis gratiam facilè cōpararent. Lucius, cui Britanni cognomen Magni attribuerunt. Constantinus, & ille quoque Magnus. Aurelius Ambrosius, & his Arturius non inferior meam vehementer [Page 14] comprobant sententiam. Idem quo (que) in nobiliū nomenclatura foeminarum factum est. Exemplo sunt Claudia Rufina, teste Martiali poeta, eruditissima, Helena sanctissima, & Vrsula Cynosura illa. Quòd autem inscriptio sigilli serie quadam eum Britanniae, Galliae, Germaniae, Daciae deni (que) imperatorem vocet, consuetudine, & diligentia hoc quo (que) factum Romana, vt vna cum triumphis, & tituli deuictarū gentium victori accrescerent. Inditio sunt arcus triumphales Romae, & numismata Caesarum cura simili inscripta. Imperatoris veró nomen antiquitus, vt ex Caesare, Cicerone, & Liuio manifestum est, ad Duces pertinebat legionū: vnde est Arturius imperator dictus est vocabulo apto, significanti, & purè putè Latino. Illud verò quòd inscriptio non Arturius, sed Arturus amissa ilitera habet, sculptoris tantum vel errori, vel incuriae imputo. Propria Romanorum nomina compositione, & natura quadam sua mollius, & consociantius defluunt, & terminantur in ius quam us, vt Aemilius, Manilius, Claudius, Còrnelius, Terentius, Vergilius, Horatius, Ouidius. Dixi superius de triumphis Arturij ob feliciter gesta contra Saxones, & Gallos bella. Superest vt inscriptione sigilli admonitus de Germania, & Dacia aliquid loquar. Sed hîc expeditum me ad tam honestum munus historiographorum veterum autoritas non satis ex voto scripturienti mihi materiam subministrat. Causam verò interim susceptam non defendere, religio planè esset. Audebo igitur hoc tam certo, & manifesto inscriptionis testimonio confirmatus fidē lectori facere, Arturium, fusis memorabili aliqua clade Gallis, cum Germanis, [Page] at (que) Daois manus cōseruisse. Nisi quis uictoriam huc pertinere contendat, quòd domestico bello Saxones, & Cimbros gentes Germanicas, & Dacicas aeriter castigauerit. Cimbrorum Chersonesus ea Germaniae pars olim fuit, quae nunc Dania, & Noruegia recentioribus uocabulis. Harum gentium reges antiquiores in suis diplomatibus, ut ego accepi, non se Danorum, sed Dacorum gubernatores scribebant. Sunt tamen inter eruditos, qui adfirment Dacos inhabitasse eam regionem, quae nunc Moldauia, & Valachia dicitur. Volateranus libro 3. Geographìae adfirmat Arturium partem Galliae, Noruuegiae, & Daciae ab Arturio deuictam fuisse. Trittemius quo (que) haec scribit. Quod cum reges Daciae, Noruuegiae (que) audissent, ultrò venientes eius se dominio subdiderunt. Hîc mihi lector admonendus est non solum Saxones, Anglos, & Iutas, aliâs Vitas soles venisse in Britanniam, verū etiam totius littoris Germanici accolas. Alioqui tot bellis, & caedibus impares fuissent. Sigillum iam vna cum inscriptione suis vtcunque depinxi coloribus. Proxima cura erit Arturij reditum è Gallia, & cruentos conflictus inter eum, & Mordredum chartis committere.
Arturij ex Gallia reditus.
INtellexer [...]t Arturius cum per literas, tum etiam per nuntios optimae fidei Mordredum nimium familiarē absente ipso apud Guēheram fuisse: tum preterea foedus contra fidei sacramentum cum Cerdicio rege, & [Page 15] Saxonibus inijsse, ditione penè omni, quâ Britannia meridiem spectat, illis, damno rei publicae infinito, tradita. Accesserat & aliud malum▪ quo non perniciosius vllum. Ruptis ille omnibus amicitiae, sanguinis, ac fidei vinculis, desertor pessimus, ac domini, & patriae proditor scelestissimus, purpuram non illis aptam humeris induit, ac regiam conscendit sedem tyrannide noua fretus. Non tulit vltra Arturius tam vndecun (que) insignem sibi factam à perfido cōtumeliam, quanquā & ante aliquot annos iustam decreuerat, sed impeditus bello Gallico, vindictā, quin totis viribus tam horrendum, ingens, crudele monstrum protereret. Classe igitur comparata à Gessoriaco Morinorum ad Rutupinum littus, teste vnà cum alijs, Mattheo Florilego, secundis velis contendit. Praesenserat aduentum optimi Domini seruus longè omnium pessimus, & iusto exercitu conscripto, non sine consilio, & auxilio Pictorum, Scottorum, & Visisaxonum, redeunti confidē tissimus occurrit. Cantianum littus omne armorum personabat strepitu, & iam Duces pro signis stabant, & chorus Pugilum victores orbis alacri impetu tela vibrabant, pars gladios fulminantes exeruêre, pars hastas validis manibus crispabāt. Vox omnibus vna, bella Martia bella. [...]aetissimus hac expedita alacritate, & militum magnis animis Arturius miraculū omnis cum fortitudinis, tum maturae per experientiam prudentiae, huiusmodi oratione, oculis à terra ad coelum, & suos leuatis, vultus (que) serenitate cū seueritate, & maiestate quadam mixta, vsus est. Vos Pugiles, illustrisfima virtutis martiae lumina, & vos cetera notissimae fortitudinis turba videtis quò nos deduxerit fortuna [Page] & tantarum victoriarum comes, vt quae foris fortissima peperimus manu, non modo integra conseruemus, verum etiam nouo aliquo, & luculento incremē to maiora comparemus, id quod vt in praesentia, & facilius fiat talis occasio oportunè me hercle oblata iam est, vt si vellent bonae fortunae omnes in gratiam amicè coniurare nostram non equidem possent, vel fusius vel felicius obtulisse. Eamus igitur maximis animis quò fortuna, quò virtus, quò denique victoria vocat. Adest Mordredus confidentissimus, & mihi sanguine coniunctissimus, quem adolescentem in spem magni nominis foui, amaui, atque adeò tam magni feci, erogatis praedijs quidē bene multis, nec minus fertilibus, vt in Galliam vindex profecturus, consilio, vt tum videbatur planè sano, vni illi & vxorem meam, & fortunas, & quod multo maximum patriam conseruandam, ac vicaria opera regendam, à Saxonum, Scottorum, & Pictorū deni (que) assiduo impetu fortissimè defendendam crediderim. Ille interim oblitus profusissimae liberalitatis erga se meae, & necessitudinis, quae plerunque in rebus humanis maximum planè momē tū habet, ac sacramenti militaris, quo mihi est deuinctissimus, perfidus, & contemptor magnus, adulter etiam, vt fama praedicat, me regem, & gentium cum domitorem, tum dominatorem ad penates redeuntem, aperto, si dijs placet, marte accipit, Pictis cognatis suis, Scottis eorundem vicinis, denique & Saxonibus in praesidium comparatis. Ne (que) enim haec me solum tangit insigne flagitium, vestra certè omniū interest. Quare vos Pugiles mea vnica cura inuictissimi, & vos commilitones strenuissimi agite praesentissimis [Page 16] viribus cōmunem causam, eluceat (que) nunc virtus, quā ego hactenus in vobis expeditam, validam, admirabilem semper esse persensi. Tu Gallouine militiae decus laudatissimum, cuius gloria, multis nominibus, & hoc maximè, orbi commendatissima est, quòd Mordredū hostem communem nostrum, germanum fratrem tuū aequitati, & sacramēto fidei postposueris, cōcede hinc ad dextrum cornu robore militum instructissimum: nā primae certaminis, & gloriae partes hac turma tuae erunt. Augusellus exploratissimae fortitudinis vallum hostibus se ad sinistram alam obijciet. Ipse in medio pugnator assiduus bonis auibus adero, vobis praesidium vnicum, hostibus verò terror, flagellum, crux merita. Sed quid verbis opus est, quae virtutē nec certè dant, nec adimunt. Vestra virtus ex consuetudine, exercitatione, patientia, laboris, vigiliarum, & inediae, denique ex fuso sanguine, & spolijs enata est: quibus nominibus & vos mihi, & ego rursus vobis, superis tam iustae causae fauētibus, uictoriam polliceor. Agite, facite immortalia uestrarum uirium pericula, & proditores punctim occidite. Dixerat. Vniuersi imperio Ducis adsonabant, & alacri procursu, collatis signis, fortia uirtutis indicia longè, latè (que) aedebant. Sic tandē partim interfectis, partim etiam fugatis hostibus, uictoria potitus est cruenta Arturius. Cecidêre eo praelio ad portum Durensem commisso Gallouinus, & Augusellus belli fulmina, ut refert Graius in Scalaechronicis, atque alij non contemnendae notae autores. Mordredus inclinationem fortunae accusans, recuperata classe, cum reliquijs exercitus Tamarinum inglorius portum limitem Coriniae petijt. Gallouini nobile [Page] funus in quodam sacello Durensis castri tumulatū est. Ingemuit Arturius, percognita caede duorum virorū tam eximiè illustrium, & eorum manibus frequenti prece, alto corde dolorem premens, generosus, idem (que) pius parentauit. Déinde verò, iusto exercitu incredibili cum celeritate refecto, statuit magnis itineribus hostem improbum persequi, & quasi ex improuiso fugitiuum opprimere. Callidior erat Mordredus, quàm fortior. Hinc illi methodus ad artes non insuetas. Cognouit liquidò per exploratores aduentare Arturiū ad bellum instructissimum. Quare militem in terram vtpote fessum, tum salis taedio, tum annonae penuria, descendere iussit, ac reparatis industia, labore, diligentia, quanta potuit maxima, armis, per montana Coriniae, quà spectat littora Sabrinaica non longè dissita, exercitum lentis itineribus ducit, & in loco qui à vulgo scriptorum Camblan appellatur, vbi vasta, ac partim etiam vliginosa planities, & colliculus in speculae consurgens vsum, castra metatus est. Hîc meū cogor interponere iudicium de loco in quo depugnatum est, & eius nomine, non quod hinc me in mediū allaturum putem aliquid, tanquam è Iouis cerebro, sed vt bona cum eruditorum gratia, coniecturam meam citra fumum, fastum (que) omnem, veluti in transcursu, paucis explicem. Qua parte ingenuè fateor aegrè sentire me cū Hectore Boethio Scotto, qui pro more suo illustrissima quae (que) in Britannia antiquitus facta praeter modum, & mensuram omnem in patrios deducit agros, at (que) hîc audacter pronūciat extremis Arturiū depugnasse signis nō proculab Abro aestuario maximo, quod ille Humbrū barbarè, ignota vocabuli notatione, [Page 17] appellat. At aliter sentit Britannica historia, & in Cornubia supremo conflixisse bello, adfirmat: ita tamen, vt meminerit Mordredi secundò ab Arturio victi, & fugati Ventae Simenorum. Graius hoc idem sentit egregius profectò satelles, & Arturianae assertor gloriae rigidus. Nec aliter literatorū argutus chorus concinit. At nostra non est equidem de loco, sed de loci nomine coniectura. Ego certè penè adducor vt credam Alaunum fluuium facile degenerasse vitio indoctorum librariorum in Camblan. Oritur hic fluuius in Corinia paucis passuū millibus supra Athel stouam aliâs Padestow-oppidum piscatorium, non adeò procul à Sabrino aestu positū, per quod, sed salsis mixtus aquis, delabitur. Circa fontes eius originis in campestri, & vasta quadam planitie est locus fama celeberrimus, graminis, quàm frumenti aliquanto feracior. Fama tot saeculis apud incolas conseruata praedicat hoc loco insignem olim pugnādo stragem fuisse factā, sed historiae veritas interim ignota vulgo. Multa quidem vel hac nostra aetate ibidem ab aratoribus, & fossoribus ad ripam eruuntur: qualia sunt numismata antiquorum imperium ostentantia, annuli, fragmenta armorum, & aenea ornamenta inaurata ex frenis, phaleris (que), & ephippijs equorum. Haec mea est coniectura, tum propter loci situm, tum Alauni fluminis vicini nomen, non admodum, si quis penitius inspiciat, à Camblan dissonum. Arturius instat, & traiecto per vada cognita Tamaro fluuio multis alioqui in locis & rapidissimo, & profundissimo, contempto hoste fugitiuo, castra castris opponit. Ecce desperatio, vt fere fit, insolitam victis audaciam retulit: vnde & pars vtra (que) [Page] martem prouocat, ardens, spe praedae, & victoriae, & nihil minus quàm mortem metuens.
Mordredus commissa pugna malorum praecentor omnium gladio confossus perfidiae iustum tulit precium. Exemplo sit ille, & perpetuo fidem violantibus ob imperij cupiditatem. Cecidit vnà cum tyranno ingens nobilium, & veteranorum militum numerus. Sed neque victoria Arturio incruenta fuit. Nam in illo strepitu, & furore aut interfectus, aut ad desperationem vulneratus paulò post publico totius Britāniae luctu, sed praecipuè Pugilum moerentium ob tam inclyti Principis casum elatus est. Atque haec quidem Arturij ter maximi finis erat.
Laus Arturij
ARturius mortuus est, si modò is rectè mortuus dicendus, cuius fama, memoria, laudes toto viuunt, & praenitent orbe. Fuerunt maiores nostri cum poetae, tum historiographi adeò erga Arturiū faciles, candidi, grati, vt illius & nomen, & facta celebrauerint, & aeternitate quo (que) donauerint. Theliesinus, Melchinus qui & Meuinus, Ambrosius Maridunēsis, ac Merlinus Caledonius clarissima Britānicae sidera antiquitatis hoc praestiterūt. Nennius, & Samuel Britāni historiographi non minorem exhibuêre memoriam, collatis [Page 18] laudum niueis calculis. De quibus, atque alijs superius oportunè, & suis locis diximus, freti autoritate Galfredi, Aluredi, Henrici Venantodunēsis, Ioannis Chrysistoriographi, Gulielmi á Meildulphi curia, Graij, & Boccatij. At si nunc quem iuuat maius & luculentius ad huc aliquid cognoscere, nō recusabo pauca ex probatissimis desumpta autoribus luci, diligentia qua possū optima, restituere. Iosephus Iscae Domnoniorum alumnus, & aureum suo saeculo vtriusque eloquentiae flumen, sic Arturium in Antiocheide ab eximia fortitudine tantum non ad sidera ipsa attollit, vt ex his verfibus cum antiquitate Romana de palma contendentibus liquer.
Libellus rerum antiquarum Glessoburgi nuper cō paruit, collectus à quodam eiusdem coenobij monacho studiosissimo, qui per occupationem colorē rhetoricum, tanquàm aliud agens Arturium his verbis celebrat. Praetermitto, & de inclyto Arturio rege Britannorū loqui in coemeterio monachorum inter duas [Page] pyramides cum sua coniuge tumulato, & multis etiam Britonum Principibus. Syluester Giraldus Meneuē sis cultor antiquitatis summus hac oratione, in libro cui Principis institutio titulus, eius famam illustrat. Arturij quoque Britonum regis inclyti memoria non est supprimenda, quem monasterij Glesconiensis egregij, cuius & ipse patronus suis diebus fuerat praecipuus, & largitor, ac subleuator magnificus, historiae multum extollunt. Ioannes Annaeuillanus poeta suis temporibus planè ingeniosus, nec minus elegans carmina haec cecinit in laudem Arturij, quae vel nunc in eius Architrenio comparent.
Hîc veró si praeterea studerem Arturium â multitudine autorum rectissimè de eo & scribentium, & consentientium cumulatè exornare: facilius me copia eloquentiae, quàm materiae vndecūque luculentae magnificētia desereret. Sit satis in praesentia paucis scriptorum, sed illustribus suffragijs, vti. Quid obsecro in causa quòd Trittemius in Compendio annalium tam egregiam de Arturio mentionem faciat? Causa quidē satis aperta est. Nam quòd ab alijs bona fide didicit, eâdem gratus posteritati tradidit, id quod planè fecisset nunquam, si de causae veritate dubitasset. Quin praesens nunc loquatur ipse. Qui Arturus multa probitate morum, prudentia, mansuetudine, simul & humanitate pollens, se cunctis amabilem venerandum (que) cunctis praestare omni studio curabat: quia cum virtute animi etiam mira liberalitate affluebat in omnes, & [Page 19] maximè in ecclesiasticos, quibus pro Christi amore plura conferebat munuscula, simul & donaria. Saxones, & Pictos de Britannia expulit. Scottos Hibernicos, & Orcades suo regno potenter subiecit. Volaternus libro tertio Geographiae assurgit famae Arturij, & eius facta fortia accuratè celebrat. Porrò & Iacobus Philippus Bergomas nono Chronicorum libro Arturij virtutem praeconijs vel iustissimis attollit. Sed nec minora vlla Nauclerus eidem in sua contulit historia. Haec planè fecissent nunquā viri cum doctissimi, tum in antiquitate exercitatissimi, nisi prius sibi persuasissent Arturium aliquando fuisse omnibus virtutum ornamentis abundè insignem. Sed quae multorum est iniquitas, & animus contemptor, quae statim ignorantia toti, & crassa quidem, obducti non liquidò perspiciunt, stupidè negligunt, contemnūt, ac prorsus reijciunt. Valeāt eiusmodi antiquae censores historiae, & sua perfruantur stultitia, ne dicam insania. Quid si nunc Hectoris Boethij scriptoris nostae aetatis testimonium conspicuum de Arturij gloria immortali in medium protulero? Certè nihil hoc calculo eius dignitati decedet, accedet verò plurimū, hoc nomine, quòd Scottus instinctu nescio quo naturae Britannū odio, vt est in prouerbio, Vatiniano prosequatur. Vnde ab aduersario, inimico, vel hoste laudari palmarij loco est Haec itaque sunt eius verba. Fuit rex Arturius rerum egregiè gestarum gloria, & amplitudine non minus quâm Britanniae reges, qui ante eum vixêre insignis: vnde opes, & vires Britannis, eo regnante, plurimum creuêre. Hactenus Boethius. Quam hîc vellem dari mihi occasionem à Polydoro Italo iustam, vt Arturio [Page] Britanno cristas erigerem eius quo (que) suffragio memorabili aliquo. Agit ille causam Arturij, sed patronus interim tam languens, tepidus, & remissus, vt mihi nō risum modò, verum etiam stomachum, dum salsus, & Italo perfusus aceto nescio an rideat, an stomachetur. Torquet enim se miserè in historiae cōcinnatione, quā, vt interim aliquam faciat, cogitur velit, nolit in gratiā redire cum Galfredo Monaemuthensi, quem ante, vt sibi videbatur, verbis multis ex felle potius, quàm splene natis magnificè, & pro imperio castigauerat. Quē quia interpretem tantum semel, atque iterum defenderim in causa planè iustissima periculū & quidē magni meo etiam capìti, cum sim vltra montanus, imminet. Cauebo igitur, & rei veritate confisus vna, eam pro vallo, & fossa mecū vel perpetuò circumferam. Vt sileat Polydorus. Non statim necesse est, vt orbis sileat vniuersus. Quanquam & Italia Arturium in precio olim habuit, atque adeò iam habet: quando libri de eius cum fortitudine, tum victorijs, impressi, vt ego didici, Italicè legantur, Hispanicè etiam, & Gallicè. Vnde & collectio Anglica, autore Thoma Mailerio, prodijt. Dixerit aduersarius in illos mendacia irrepsisse multa Pernoui. Quare hoc aliud nihil quàm edoctū docere. Vt fabulas contemno, ita historiae veritatē amplector, & suauior. Nec hanc patiar, nisi cum vita, à me unquā distrahi amicam. Ingratos refugio, & ad rupes, & saxa testes nominis, & maiestatis Arturianae confugio. Hac quoque parte venientem me Syluester Giraldus Meneuensis his verbis ex Itinerario desumptis accepit. Motibus excelsis praeterquàm à borea haec vndi (que) terra, Brechaniam intelligit concluditus. A zephyro [Page 20] montana de Canter Vehan: ab austro montes habet meridionaleis, quorū principalis Cair Arture Britannicè dicitur, id est castrū Arturij propter gemina promontorij cacumina in castri modum se praeferentia. Et quoniam in alto cathedra, & in arduo loco sita est, sūmo, & maximo Britonū regi Arturio vulgari nū cupatione est assignata. Haec ille. A montibus Brechanicis ad Balduinum nunc mihi commigrandum, vrbē olim celebrem, quae quadringētis ab hinc annis & amplius â Rogero Montis Gomerici alumno, & Salopiae comite Mons Gomericus dicta est. Hîc inter collapsa moeniorum rudera locus est fama cognitus, quē ciuium reliquiae Portā Arturianā appellant. Fuit profectò semper, atque adeò nunc est, gens Cambrorum generoso quodam impetu erga Principum suotū laudes, quo titulo vel hodiè elucet nomen vnà cum laude non vulgari Arturij cognomento Magni, qui & Britannicè Arture vaur dicitur. Maur Britānicè magnū significat. At linguae Cambricae idiotismus in Maure coniugato vertit. M. in V. quemadmodum & in alijs vocabulis propter euphoniam B. subinde in V. vertitur.
Aualoniae antiquitas.
SEries orationis hîc me admonet, vt de Arturij sepultura verba faciam, cuius vt satis iam memini, ita lucido, ordini in primis conuenire iudico, vt loci prius antiquitatē, quo funus perlatum est, exquisita cura posteritati consecrem. Aual Britannicè malum, [Page] vel ut communiori vocabulo interpreter pomū, significat, Aualon verò pomarium: vnde & à Merlino Caledonio his versibus interprete Galfredo Arturio Monaemuthensi insula pomorum dicta est.
Melchinus Britannus Aualoniae, & sacri ibidem coemeterij meminit. Syluester Giraldus in libro de Institutione Principis sic loquitur. Quae nunc autē Glesconia dicitur antiquitus insula Aualonia dicebatur. Est enim quasi insula tota paludibus obsita, vnde dicta est Britannicè Aualon, id est insula pomifera▪ Pomis enim quae Aual Britannica lingua dicuntur locus abundat. Patricius Hiberorum apostolus in quadam Epistola mentionem huius loci facit, sed alio nomine, cuius & verba subijciam. Hiberniam ad viam veritatis conuerti, & cum eos in fide solidassem catholica, tandem in Britanniam sum reuersus, ac, vt credo, duce Deo, qui vita est, & via incidi in insulam Iniswitrine, in qua inueni locum sanctum, & vetustum à Deo electum, & sanctificatum Mariae: ibi (que) quosdam fratres rudimentis catholicae fidei imbutos, qui successerunt discipulis sanctorum Fugatij, & Damiani. Hactenus Patricius, qui & ibidem nomina recenset duodecim religio sorum, quorum & duo nobiles, quibus omnibus ipse praefuit, vt ex his verbis liquet. Sic me licet inuitū sibi praetulerunt. Et rursus in eadem epistola, ostenderunt [Page 21] mihi fratres scripta sanctorum Fugatij, & Damiani, in quibus continebatur quòd duodecim discipuli sanctorum Philippi, & Iacobi ipsam vetustam ecclesiā construxerant, & quòd tres reges pagani ipsis duodecim, totidem terrae possessiones dederant. Postremò, vt Fugatius, & Damianus sacellum in Turrito monte non procul ab Aualonia D. Michaeli posuerint. Satis est in praesentia vel leuiter degustasse Patricij venerandi epistolam. Gulielmus Meildunensis in libro de antiquitate Glessoburgensis monasterij ad Henricum Blesensem alias Soliacensem episcopū Ventae Simenorum, & libro de regibus primo non dissimilia scribit. Vnde & coniectura iusta Gulielmū sua transtulisse ex Patricij epistola. Syluester Giraldus in libro de Principis institutione etymon nominis non infeliciter aperit. Dicta quoque quondam Britannicè Iniswitrin fuerat: ex quo vocabulo superuenientes postea Saxones locum illum Glessenbury vocabant. Gles enim eorum lingua vitrum sonat & bury castrum, vel ciuitas appellatur. Haec ille. Mihi quidem mendum esse videtur librariorum, quòd hîc scribant byri pro burg, aut berg. Byri saxonicè curia: Vnde Aldermanbyri id est seniorum curia, Litlebyri parua curia. Canonbyri, vulgo Canbyri canonicorum curia. Burg aliâs borow montem denotat, & egestae terrae tumulos. Berg deni (que) castrum Latiné dicitur. Vnde sentio rectius legendū Berg, aut Burg, vt castro, quo Giraldus vocabulo vtitur, aut oppido subseruiat. Quanquàm, vt ingenuè fatear, nomen variè apud antiquos scriptum reperio, ut Glessenbyri, Glestonbyri, & Glessenburg. Sunt qui & pronuntient Glas pro [Page] Gles: quanquā Gles purius, & antiquius, ut ex Glessariarum insularum nomine liquidò apparet.
Funus Arturij.
NEc possum, nec uolo pronunciare num Arturius totus in bello Alaunico, quod uulgò Camblan, conciderit, an Aualoniae inter curationem vulnerū. Britannici scriptores omnes contendunt vno ore eum Aualoniae ex dolore eorundem perijsse. De loco autem sepulturae conueniunt vniuersi. Vnū hoc ausim adfirmare tam solicitos fuisse Britannos de nece Domini sui, vt eam modis omnibus studuerint claram reddere, & nomen Ducis suì Saxonibus vel perpetuò tremendum relinquere: vsque adeò, vt plausibili, & nouo quodam commento sparserint rumores de eo cum redituro, tum iterum regnaturo. De Arturij vulnerati aduentu in Aualoniam scripsêre aliquot Britanni. At nullus vel fusius, vel lucidius, quàm Merlinus Caledonius à Theliesino vate, vt quidam volūt, edoctus, cuius & hîc versus ex prophetico libello, interprete Galfrido Arturio, delectos adfigam.
Syluester Giraldus in Speculo ecclesiastico scribit Morganen illustrem foeminam curauisse funus Arturij. Et rursus in libro de institutione Principis haec refert. Vnde & Morganis nobilis matrona, & partium illarum dominatrix, & patrona, nec non & Arturio sanguine propinqua post bellum de Kemelen, Arturium ad sanandum eius vulnera in insulam, quae nunc Glasconia dicitur, deportauit. Britannicae interpres historiae libro sexto talia de morte Arturij scribit. Arturius letaliter vulneratus in pugna ad Camblan contulit se Aualoniam, relicto imperio Constantino Cadorij ducis Coriniae filio. Ioannes Burgensis abba in suis Annalibus haec fidis commisit chartis. Occuluit se rex Arturius moriturus, ne casui tanto insultarēt inimici, amici (que) confusi molestarentur. Hactenus ille. Nunc de sacrosancto coemeterio Aualoniae, in quo Arturius sepultus est, dicendū. Melchinus in primis huius meminit, & Arturij ibidem sepulti. Gulielmus à Meildulphi curia cum alibi, tum praecipuè in libro de antiquitate Glessoburgensi sacrum hoc coemeteriū religiosè celebrat. Idem facit & Giraldus Meneuensis in speculo ecclesiastico, & libro de institutione Principis. Non erant eo saeculo in Britannia tam frequentia, quam nunc sunt coemeteria. Saxones nobiles gens Christi ignara in hortis amoenis si domi forte aegroti moriebantur, siforis, & bello occisi in egestis per campos [Page] terrae tumulis, quos burgos appellabant, iuxta castra sepulti sunt: vulgus autem promiscuum etiam in pratis, & apertis campis. Erat tunc temporis sacrum coemeterium iuxta ueterem ecclesiam in precio maximo, quo titulo & à tota nobilitate occidentalium Britanniae regiuncularum in sepulchri sortem cooptatū. Idem postea à Saxonibus Seruatorem agnoscentibus factitatū est: vt Durouerni Cantiorum, Eboraci Brigantum, Lindisfarnae, atque adeò alibi. De loco sepulturae iam satis constat. Superest, vt & ritum, & sepulchri formam demonstrem. Adfuit, sed secretò, nobiliū chorus Domini tam iniquo fato sublati funus perlugens. Curauit vna funus Morganis foemina pietatis planè incomparabilis, & iusta sepulchro, lachrimarū flumine irriguo, omnia anxiè persoluebat. Mos eius saeculi fuit alnorum ingenteis truncos, quarum, partes Aualoniae vicinae feracissimae erant, incauare, & in vsus sepulchrorū dedolare. Habet enim alnus nescio quid commune cum vliginoso solo, quale coemeteriū est: vsque adeò, vt eius materia in terra huiusmodi altius posita, tantum non aeterna censeatur. Corpus Arturij deplorati, fossa bene alta facta, robore alneo excauato conditum est. Et quoniam fama, factis, ditione magnificentissimus vixit: symbolum aeternae memoriae Christianorum in hoc sedulò tum cōsuetudinem, tum candorem imitati, crucem uidelicet perpetuae vitae Mnemosynen sepulchro mortui intulerunt. Erat ex lamina plumbea confecta, longa plus minus pedem vnum, quam & ego curiosissimis contemplatus sum oculis, & solicitis contrectaui articulis, motus & antiquitate rei, & dignitate. Literis Romanis maiusculis [Page 23] illis, sed parū dexterè insculptis haec verba cōtinet. HIC IACET SEPVLTVS INCLYTVS REX ARTVRIVS IN INSVLA AVALONIA. Sed hîc forsitan curiosus aliquis exquiret, quo consilio inscriptio laminae plumbeae cōmendata sit. Mos eius aetatis erat receptissimus, & durauit vs (que) ad recentiora saecula, vt sepulchris nobilium laminas plumbeas inscriptas includerent. Quarum non paucas vidi passim per vniuersam Britanniam. Plumbum sua natura facilè recipit sculpturam, & acceptam cum longissimè, tum fidelissimè, teste experientia, conseruat. Montes Minerarij plumbi admodum fertiles, vix quin (que) passuum millibus ab Aualonia distant. Non puduit Romanos rerum Dominos trophaeum ex oblonga plumbi tabula in ipsis penè eorundem montium radicibus ad fontes Ochidis fluuioli fabulosi ditionis episcopi Fontani Claudio Caesari sic inscriptum erigere. TI. CLAVD. CAESAR. AVG. P. M. TR. P. VIIII. IMP. XVI. DE BRITAN. Hoc trophaeum annis ab hinc paucis aratro erutum, & ad aedes Thomae Houerti Icenorum Ducis Londinum translatum.
Pyramides sancti coemeterij.
IN sepulchreto, quod Aualoniae sacrosanctum est, stant duae pyramides ātiquissimae structure, imagines, & literas prae se ferentes, sed venti, procellae, tempus edax rerum, postremò inuidiosa vetustas ita operū eximias olim figuras, & inscriptiones deuenustauerunt, [Page] vt vix vllo labore deprehendi vel à lynceo possint. Has frequens scriptorum pagina cōmemorat, & praecipuè Gulielmi Meildunensis antiquarij cura magni, quem & Siluester Giraldus, amator & ipse rerum veterum subsequitur. Vter (que) equidem doctè: Ille quòd labore exquisito imagines, & titulos ante quadringentos annos tantū non obliteratos, luci in pulcherrimo, iuxta ac elegantissimo libello de antiquitate Glessoburgensi restituerit: Hic quod iustis fretus argumentis, & veterum relatione sepulchrum Arturij, vel inter pyramides, aut loco ab eis non longè dissito, aliquando positum fuisse, probet. Plura de Giraldo in sepulchro Arturij inuento dicemus. Interea descriptionem pyramidum ab ipsis Gulielmi penicillis graphicè depictam, velut in luculenta tabula, spectatorum oculis subijciam. Illud quòd clam planè omnibus est libenter praedicarem, si veritatem exculpere possem: quid illae pyramides sibi velint, quae aliquantis pedibus ab ecclesia vetusta positae coemeterium monachorū praetexūt. Procerior sanè, & propinquior ecclesiae habet quinque tabulatus, & altitudinem viginti sex pedum. Haec prae nimia vetustate, & si ruinam minetur, habet tamē antiquitatis non nulla spectacula, quae planè possunt legi, licet non possint plenè intelligi. In superiori enim tabulatu est imago pontificali schemate facta. In secū do imago regiam praetendens pompā, & literae. Her. Sexi. et Bliswerh. In tertio nihilominus nomina. wem creste. Bantōp. winewegn. In quarto Hate. wulfrede, & Eanflede. In quinto, qui & inferior est imago, & haec scriptura. Logwor. weslielas, & Bregdene. Swelwes Hwingendes berne. Altera verò pyramis habet [Page 24] octodecim pedes, & quatuor tabulatus, in quibus haec leguntur. Hedde episcopus, & Bregorred, & Beorwalde. Quid haec significent non temerè definio, sed ex suspicione colligo eorum interius in cauatis lapidibus cōtineri ossa, quorum exterius leguntur nomina. Certè Logwor is pro certo asseritur esse, de cuius nomine quondam Logweresbeorh dicebatur, qui nunc Mons acutus dicitur. Beorwalde nihilominus abbas post Hemgiselum. Haec Meildunensis, cui docti illustratas pyramides omninò acceptas ferre debent. Nūc Guenhera se offert marito Arturio comitem.
Qualis Guenhera.
GVenheram ex progenie regulorum Coriniae ortam facilè crediderim, cū alijs argumentis innixus, tum hoc praecipuè, quòd Britannica referat historia eam in palatio Cadori Coriniani educatam fuisse, atque hinc ab Arturio in coniugem acceptā. Coniectura est, nec ea omnino incerta, nomen id Britannicè sonare, quod bella dona Italicè & Gallicè belle dame, Indubiè à fama nomen inditum, vt Guenllean id est alba Leonora, vel à coniectura Helena: ita vt al bae vocabulum pulchram, bellam, venustam exprimat. At vt de eius venustate satis constat, ita de pudicitia dubitatum est. Parcerem ipse quidem pro meo candore heroinarum laeso honori, & fame: historiae tamen veritas aurem vellit mihi, iubet (que), & tantum non imperat, vt referam quid veteres de ea senserint. Tanto reluctari [Page] imperio mihi quidem religio, & magna. Britannica historia adfirmat eam non modo rem cū Mordredo Picto habuisse, verum etiam coniugio illi fuisse adiunctam. O scelera: ô mores: ô corrupta tempora. Vitae scriptor Gildaicae, autor quidem antiquus, sed in meo exemplari anonymus, haec de Guenhera adultera praedicat. Arturius obsessit paludes vicinas Glesconiae in odium Meluae reguli, qui eo Guenheram raptam, & perductam vitiauerat. Est hoc testimoniū de regina quanuis raptam dicat, parum honorificum. Rapiuntur subindè eiusmodi formae sua sponte. Vtcun (que) fuerit, hoc certissimum non longo superfuisse illam tē pore â nece coniugis, & adulteri. At an morbo corporis aliquo, an animi iusto, quod ego facilius credo, moerore obierit, non apertè constat. Scriptores referunt poenitudine ductam eam velum sacrum Ambrosiae in duisse, ibidem (que) mortuam, ac sepultam, donec humanissimi Lanceloti Pugilis inuictissimi cum cura, tum pietas reliquias postea Aualoniam transtulisset. Scrupulus hîc contra adulterij suspicionem suboritur. An commisisset tam insignis Arturij amator, atque idem cultor, vt adulterā in sacratissimo coemeterio propter illius sepulchrum terrae committeret? Historia Glessoburgensis coenobij accuratè collecta perdocet Guenheram in sacro coemeterio fuisse sepultam ad coniugis tumulum, & eius reliquias eodem tempore inuentas, quo & mariti. Confirmat hoc Syluester Giraldus Meneuēsis in Institutiōe Principis his verbis de Arturio loquens. Habuerat enim vxores duas, quarum vltima scilicet cum ipso sepulta fuerat, & ossa ipsius cum ossibus viri simul inuenta, sic distincta tamen, vt duae partes [Page 25] sepulchri versus caput, scilicet ossibus viri continendis, deputatae fuissent: tertia verò ad pedes ossa seor sum muliebria contineret. Vbi & trica comae muliebris flaua cum integritate pristina, & colore reperta fuit, quam vt monachus quidam auidè manu arripuit, & subleuauit, tota statim in puluerem decidit. Idem Giraldus similia refert in Speculo ecclesiastico. Potuit ille quidem cum autoritate aliqua de hac re loqui, quā do quidem tum temporis in flagranti Richardi Leonij regis Angliae gratia confirmatus, venit ipso tempore inuenti sepulchri Glessoburgum, & oculatus testis, duce Henrico de Soliaco Henrici regis ex Adela nepote, & Richardi regis consanguineo, tunc Praeside Glessoburgensi, postea episcopo Ventae Simenorum, omnia, quae ad Arturium attinebant perdidicit. Attamen si hîc mihi liceret liberè quae sentio dicere, adfirmarem profectò longè certioris esse fidei ea, quae de Arturij quam Guenherae, sepultura traduntur. Nec tamen interim facio vim autoritati veterum scriptorum, vt & meam aliquando non deteriori tracter posteritas modo. Legūtur Glessoburgi in tumulo Lydij marmoris fabrè exculpto, & Arturio, iuxta ac Guenherae posito, hij duo versiculi suum redolentes saeculū
Sunt qui dicant Henricum Suinesium abbatem Glessoburgensem fuisse autorem versiculorum: nisi quis putet Henricum Blesensem aliàs Soliacensem in Suinesij degenerasse nomen, cuius tempore inuentae & Arturij, & Guenherae teliquiae. Quid autem sibi velint Giraldus, & Henricus nomine vxoris secundae [Page] non satis hercle intelligo, quando non alterius hactenus, quod meminerim quàm Guenherae nomen, aut memoriam audiuerim. Sed sit fides penes autores. Ex secundi versiculi hemistichio: virtutum prole secunda, meliorem fuisse Guenheram, quam foecundiorem apparet, Neque hîc me latet Boethium scribere, acriter aliquando depugnatum fuisse inter Arturiū, & Mordredum ad Humbrum fluuiū, & Guenheram à Pictis in castris ibidem captam, ac postea mortuam, ac sepultam Horestiae vico Angusiae. Relinquo Hectorē Veremundi, & Turgoti obscurorum scriptorum fidei. Et fieri potuit vt illic alteri Guenherae tumulus, non regine poneretur.
Inuentum Arturij sepulchrum.
INualescente Saxonum, â caede Arturij potentia, & mox Pictis, ac Scottis strenuissimè profligatis, ac vltra vallū Seuerianum abactis, coeperunt Saxones deuictorum Britannorum reliquias non adeò timere, & multo minus magnifacere, contemnere apertè potius. Quare illorum gloria florere coepit, Britannorum verò de florescere: Ita tamen vt nec Saxones amusi quicquam penè de rebus inter tpsos, & Britannos eo tempore gestis scriptum posteritati reliquerint, nam quae post Christum cognitū, de primis Saxonū victorijs scripta sunt, ex historia per ora vulgi, & accepta, et chartis tradita sunt, aut Britanni tot bellis attriti, operam scribendi iustam vllum historiae impēderint. Tantum extant [Page 26] fragmenta quaedam Gildae monachi Bannochorensis Britannos potius vellicantis, exagitantis, lancinantis, quàm vllo virtutum calculo adprobantis, vsque adeò vt conductus ad male dicendum thetor videatur. Hoc pacto res Britannica obscura per calamitatem bellorū relicta est. Bardi soli musicis numeris, & illustri nobilium memoriae conseruandae studebant. Canebant illi ad lyram heroum facta inclyta. Profuit hoc studium mirificè cognitioni, tanquā per manus posteritati traditae. Vnde equidem factū est vt Arturij quo (que) maximi nomen, fama, gloria vtcun (que) conseruarentur. O factum bene.
Deuicerat Anglorum gentem, superis id permittentibus, Gulielmus Nortomannus, & iam imperium Angliae peruenerat ad Henricum eius appellationis secundum nepotem ex Matildae filia Henrici Belloclerici, filium verò Galfredi Plantageniste Andegauensis. Hic fines imperij prorogare modis omnibus studens ad Hiberniae quo (que) regnum animum adiecerat. Richardus Claranus Comes Striguliēsis propter Vagam fluuiū, vir & natalibus, fortunis, ac virtute splendidissimus petierat, ante à Deronutio Lageniae regulo rogatus, Hiberniam: qua expeditione tam fortiter se gessit, vt, proturbatis, fusis, ac victis regulo obaudientibus, famam, & gloriam immortalem, ac, si hoc quicquam [Page] ad rem pertinet, opes etiam sibi comparauerit, accepta in vxorem Eua Deronicij filia, & ex asse haerede. Senserat Henricus rex Richardi Striguliensis successus, & siue eius inuidebat gloriae, seu, quod veri similius est, praedam tam opimi regni ambiebat, inter dixit, proposito interim non contemnendo praemio, Richardū Hiberniae imperio. Prudens ille, percognito Principis cōsilio, iuri suo cedere. Interea Henricus comparata exercitus parte non minima in Cambriam peruenit reliquam conscripturus, & inde recta â Meneuia in Hiberniam, cuius spe potiundae totus conflagrabat, nauigare. Haec dum agit, à Cambriae regulis pro dignitate acceptus, in conuiuijs Bardos ad lyram concinenteis non sine voluptate, interprete vsus, audit. Erat quidem vnus inter reliquos cognitione antiquitatis doctissimus. Is laudes, & inclyta Arturij facta, Henricum victorem futurum cum eo multis nominibus conferens, ita cecinit, vt aures regis mirificè & demulceret, & delectaret: Quo etiam tempore rex hoc praecipuè à Bardo didicit sepultum fuisse Arturium Aualoniae in sacro coemeterio. Vnde munificentissimè dimisso Bardo tanti monumenti indice, egit cū Henrico Blesensi alias Soliacensi nepote suo, qui tū, aut paulo post ex abbate Bermun [...]ianae insulae Praefectus Glessoburgensis designatus est, vt diligentia ex quisitissima sepulchrum in septo sacri coemeterij perquireret. Tentatum est aliquoties: & tandem magna difficultate inuentum, vltimis, vt quidam volunt annis Henrici secundi regis Angliae, vt autem alij, quibus ego facilè assentio, principio imperij Richardi primi eius filij. De hac reliquiarum cum indagatione, tum inuentione [Page 27] scripsere inter caeteros multos duo praecipuè, quorum vnus erat monachus Glessoburgensis, sed nomine mihi ignotus: alter verò Syluester Giraldus. Accessisset porrò & Gulielmus Meildunensis testis tertius vtrisque conferendus, nisi mors eum de medio ante inuentionem sepulchri senem abstulisset. Horum in primis testimonio vtar, & in praesentia monachi anonymi verba huc adducam. Conditus fuit rex Arturius sicut per regem Henricum secundum abbas Henricus didicerat, cuius consanguineus, & dudum familiaris extiterat. Rex autem hoc ex gestis Britonum, & eorum cantoribus historicis frequenter audiuerat Arturium fepultum fuisse iuxta vetustam ecclesiam in sacro coemeterio inter duas pyramides quondam nobiliter sculptas, ac in eius memoriam, vt dicitur, erectas. Fuit autē rex Arturius sepultus valdè profundè propter metum Saxonum, quos ipse frequenter expugnauerat, & quos ab insula Britannica prorsus eiecerat, & quos Mordredus eius nepos pessimus, contra ipsum primo reuocauerat, ne in mortuum etiam vindicis animi vitio desaeuirent, qui totam iam insulam post mortem ipsius iterum occupare contenderāt. Propter eundem etiam metum, in lapide quodam lato, tanquā ad sepulchrum, à fodientibus inuento quasi pedum septem sub terra: cum tamen sepulchrum Arturij nouem pedum inferius inuentum fuerit. Reperta est etiam crux plumbea non superiori, sed potius inferiori parti lapidis inserta literas has inscriptas habens. HIC IACET SEPVLTVS INCLYTVS REX ARTVRIVS IN INSVLA AVALONIA. Crucem autē extractam à lapide, dicto abbate Henrico ostendente, [Page] prospeximus, & has literas legimus: Sicut autem crux inferius lapidi inserta fuit: sic crucis literata pars, vt occultior esset, versus lapidem versa erat. Mira quidem industria, & hominum tempestatis illius exquisita prudentia, qui corpus tanti viri, Domini (que) sui, praecipuè loci illius patroni ratione turbationis instantis, totis nisibus tunc occultare volebant Et tamen, vt aliquo imposterum tempore, tribulatione cessante, per literarum saltem cruci insertarum, & quandoque repertarū indicia propalari posset, procurarūt. Sicut autem praedictus rex totum abbati praedixerat: sic Arturij corpus inuentum fuit, non in sepulchro marmoreo, vt regem decebat tam eximium, non in saxeo, aut Parijs lapidibus exciso, sed potius in ligneo ad hoc cauato, & sexdecim pedibus in terra profundo, propter festinā magis quàm festiuam tanti principis humationem, tē pore turbationis id exigente.
Anno Domini. 1189. Quadam die locum cortinis circundans fodere praecepit. De hinc profunditate nimia á fossoribus exquisita, iam penè desperati sarcophagum ligneum mirae magnitudinis inuenerunt vndique clausum. Quo leuato, ac aperto, regia inuenerunt ossa, quantitatis incredibilis, ita vt os tibiae à terra vsque ad medium crus in magno viro attingeret. Inuenerunt & crucem plumbeam altera parte sic inscriptā. HIC IACET SEPVLTVS INCLYTVS REX ARTVRIVS IN INSVLA AVALONIA. De hinc tumbam reginae Arturio consepultae aperientes, tricam mulieris flauam, & formosam miro (que) artificio consertam inueniunt, quae tacta ab illis in nihilum est comminuta. Abbas igitur, & conuentus suscipientes [Page 28] eorum exuuias cum gaudio in maiorem transtulerunt ecclesiam in mausoleo nobiliter exculpto intrinsecus bipertito collocantes: regium videlicet corpus per se ad caput tumbae: reginam ad pedes scilicet in orientali parte: vbi vs (que) in hodiernum diem magnificè requiescunt. Hoc autem epitaphium tumbae inscribitur.
Hucusque diligentissimè, simul & fidelissime ex Glessoburgensi codice in praesentē haec cōuertimus vsum. Sed quoniam videtur mihi epitaphiū nescio quid stridulum petsonare, & vitium saeculi parum eloquentis secum trahere, ac postremò breuius, & humilius esse, quàm vt tanto conueniat Imperatori, nos aliud sacrosanctae doctorum memoriae, & posteritati in eius laudem dedicauimus.
Nunc oportunè prodit Syluester Giraldus ille oculatus inuentaram reliquiarum Arturij testis, & calculum his verbis suum commodè apponit. Huius autem corpus, quod quasi phantasticum in fine, & tanquam per spiritus ad longin qua translatum, neque morti ob noxium fabulae confinxerant, his nostris diebus apud Glasconiam inter pyramides duas in coemeterio sacro quōdam erectas, profundius in terra quercu concaua reconditum, & signatum miris indieijs, & quasi miraculosis est inuentum, & in ecclesiam cū honore translatum, marmoreo (que) decenter tumulo commendatum. Vnde & crux plumbea lapide superposito, non superius, vt assolet, sed inferiori potius ex parte infixa, quā nos quoque vidimus, namque tractauimus, literas has insculptas, & non eminenteis & extanteis, sed magis interius ad lapidem versas continebat. HIC IACET SEPVLTVS INCLYTVS REX ARTVRIVS IN INSVLA AVALONIA. Sequuntur & haec ibidem. Cum autem & aliqua indicia corporis ibi inueniendi ex scripturis suis, aliqua ex pyramidibus impressis, quanquàm nimia vt plurimum antiquitate deletis: maximè tamē & euidentissimè rex Angliae Henricus secundus, sicut ab historico cantore Britone audiuerat antiquo, totum monachis indicauit: scilicet quod profundè in terra per sexdecim pedes ad minus inuenirent, & non lapideo in tumulo, sed in quercu cauata. Ideo (que) tam profundè situm corpus, & quasi absconditum fuerat, ne à Saxonibus post necem illius in sulam occupantibus, quos viuens tantopere debellauerat, & ferè deleuerat, posset vllatenus inueniri. Et ob [Page 29] hoc literae veritatis indices cruci impressae interius ad lapidem versae fuerunt, vt & tunc temporis, quod cō tinebāt, occultarēt, & quando (que) pro locis, & temporibus id propalarent. Pretereà; & haec quoque ibidem scribit. Sciendū etiam quod ossa reperta corporis Arturij tam grandia fuerunt, vt & illud poetae completū in his uideri posset ‘Grandia (que) effossis mirabitur ossa sepulchris.’ Os enim tibiae ipsius appositum tibiae longissimi virl, quem & nobis abbas ostendit, & iuxta pedem terrae illius adfixum largè t [...]ibus digitis trans genu ipsius se porrexit. Os etiam capitis tanquam ad prodigium, vel ostentum capax erat, & grossum, adeò, vt inter ciliū, & oculos palmalem amplitudinem largè contineret. Apparebant in hoc decē, aut plura vulnera, quae cūcta praeter vnum, maius caeteris, quod hiatum grandem fecerat, quod (que) solum letale videretur, in solidam concreuerant cicatricem. Nunc si quem iuuabit vel ipsa eadē, quae modo recitaui ex Giraldo, vel his non admodum dissimilia repetere, legat eius librum Speculum videlicet ecclesiasticum, vbi duo huius materiae capita elucent. Interim hîc habeo quod me tenet dubium. Nam Giraldus adfirmat sepulchrū quercinum fuisse, quod vt falsum esse non statim pronūcio: ita insinuabo ea, quae mihi contrarium vehementer suadeant. Primum alnorum ingentiū numerus ibidem soli propicia quadam natura excrescentium. Tum praetereà Aualonianos tam ignaros rerum naturalium non fuisse puto, vt quercum crederent diuturniorem futuram in subhumida terra, quàm alnum aquaticam, & loci incolam. Qui de arboribus scripsère humidiuscula loca alnis, [Page] & vlmis producendis lubenter attribuunt. Superest & scrupulus alter, qui, si ego quicquam rectè iudico, excussus semel error potius, quam scrupulus planè videbitur. Confirmat Giraldus inuentum fuisse Arturij sepulchrum inter duas pyramides in sacro Aualoniae coemeterio, in qua opinione, vt pote testimonio antiquorum scriptorum confirmatus, et ego quoque sum. At tantum abest vt credam quicquam in illis exculptum, quod sepulchrū Arturij, id quod agit Giraldus, indicet, exprimat, illustret, vt mihi nihil fiat minus verisimile. Si quicquā fuisset, quis illud quaeso rectius, aut plenius Gulielmo Meildunēsi, cui vni elucubratas eorundē tū imagines, tū inscriptiones debet posteritas omnis, explicuisset? At ille ibi ne Gry quidē de Arturio aliâs ab eo accuratè collaudato. Est equidē cōiectura probabilis Giraldū penitus ignorasse quid inscriptionum pyramides continuerint, cum dicat literas prae antiquitate deletas. Quin Giraldum virum alioqui sanè doctum, & magnum vetustae cognitionis helluonem, omitto, alia, nec inutili prouocatus cura: nempe vt inuentum Arturij sepulchrum non modò duorū, quos supra nominaui, suffragio, verum numero scriptorum iusto confirmem, stabiliem, denique tanquam ratum persuadeā. Quo (que) id cōmodius fiat, puto conuenire causae, vt singula illustrium virorum, serie quadam expedita, & lucida, testimonia altius repetam. Qua parte Claudius homo Gallus, vt lector intelligat fidem inuenti sepulchri vel ad exteros integram peruenisse, abundè magnus testis erit.
Anno D. 1217. Corpus incyti regis Britanniae Arturij quod sexcentis, & amplius annis delituerat inuē tum [Page 30] est in ecclesia D. Mariae Glessenburiae. Hîc in annorum computatione aut autoris, aut, vt candidius interpretor, librarij incuria irrepsit mendum. Nam obijt Henricus secundus rex Angliae circa annum à Christo nato millesimum centesimum nonagesimum, & in uentum est sepulchrum primis annis imperij Richardi eius filij. Chronica Persorana haec referunt. Anno D. 1191. Sepulchrum inclyti regis Arturij apud Glasconiam, cruce plumbea super pectus nomen eius inscriptū declarante, repertū est. Ioannes Fiberius, qui & vulgo Beuer dictus, haec breuissimè, & in transcursu scribit. Anno D. 1191. Inuenta sunt ossa Arturij Glesconiae. Matthaeus Parisius monachus Fani Albani ad ruinas Verolamij vrbis antiquissimae Catieuchlanorum, sepulchri sic meminit. Inuenta sunt apud Glasconiam ossa famosissimi regis Arturij in quodā vetustissimo recondita sarcophago circa quod duae antiquissimae pyramides stabant erectae, in quibus literae exaratae erant, sed ob nimiam barbariem, & deformitate, legi non potuerunt. Inuenta autem sunt hac occasione. Dum enim ibi effoderent vt quendam monachum sepelirent, qui huuc locum sepulturae vehementi in vita desiderio praeoptauerat, quoddam reperiunt sarcophagum, cui crux plumbea superposita fuerat in qua exaratum erat. HIC IACET INCLYTVS BRITONVM REX ARTVRIVS IN INSVLA AVALONIA SEPVLTVS. Locus autem ille paludibus vndi (que) inclusus, olim insula Aualonis, id est pomorum insula est vocatus. Vt meritò autoritati Matthaei plurimum faueo, sic dolet aliquot voculas redundanteis eius accessisse orationi in inscriptione. Illud [Page] certè quod de monacho refert audiui ante planê nunquam, nec vs (que) adeò mihi fidem facit. Ranulphus Higedenus Castrensis meminit etiam Arturiani sepulchri. Alios data opera omitto ne numerum testium in re tam liquidò cognita, & recepta adfectasse videar.
Translatio reliquiarum Arturij.
MEmini me in epistola dedicatoria de exuuijs Arturij ter translatis locutū. Quarum quae prima fuit, quia non satis perspicuè per maius templum, quo scribunt principiò traductas fuisse, apparet, aliquid apertius, & lucidius lectori significabo. Didici à Glessoburgensibus monachis obseruatoribus antiquitatis sui coenobij planè studiosissimis reliquias in magnam basilicam, quod opus in immensum beneficio Henrici Plantagenistae excreuit, fuisse à sacro coemeterio translatas: at non eo tunc loco, quo nunc sunt positas. Porticus ad meridiem est, & sacellum, quo itur in gazophylacium. Hîc adfirmabant ossa aliquādiu quieuisse. Deinde iterum translata fuisse in presbyterij sinus medios: qua temporis intercapidine, nouum, sublime, magnificū sepulchrum ex marmore nigro, quale Lydium esse videmus, insolita quidem arte, & ingenio tum excisum, tum compactum est, de quo vnà cum translatione iā scribere superuacaneū sanè esset, quando capite praecedenti de Inuento Arturij tumulo, ea comparent suo ordine omnia. Ad tertiā igitur nostra se cōuentat oratio, quae tempore Eadueardi Longi regis [Page 31] Angliae non modò maximi laudatoris, verum etiā admiratoris, penè (que) cultoris Arturianae famae, facta est, relictis in sepulchro magnificentissimo, in quo prius conquiescebant, exuuijs omnibus praeter Regis, & Reginae cranea, quae iussit foris seruari, gratum profectò nobilitati eo confluenti antiquitatis spectaculū. Vt (que) nunc tam nobile Eadueardi nunquam satis laudati facinus aeternitate gaudeat, referā singula huc pertinentia ex archiuis Glessoburgensis monasterij fidelissimè desumpta, quorum & autor fuit idem monachus Glessoburgensis, cui cura ardētissima inerat Arturium iustis celebrare praeconijs, & res ab eo gestas fide integra posteritati commendare. Non defuit scriptori ordo lucidus, aut ingeniū. Sed aetas illa nec Graecam, nec Romanam familiarem habebant eloquentiā. Qualiacun (que) ea sunt, vt ipse scripsit, ita ego ordine recitabo, illud interim oportunè expendens, non quàm elegantia, sed quàm digna, & quàm vera referat.
Anno D. 1276. Eadueardus rex Henrici tertij filius venit cum regina sua Glesconiam. Die verò Martis proxima sequēte fuit rex, & tota curia acceptus sūptibus monasterij. Quo die in crepusculo fecit aperiri sepulchrū inclyti regis Arturij, vbi in duabus cistis imaginibus, & armis eorum depictis, ossa dicti regis mirae grossitudinis separata inuenit. Imago quidem reginae coronata, Imaginis regiae corona suit prostrata cū abscisione sinistrae auriculae, & vestigijs plagae, vnde moriebatur. Inuenta est scriptura super his singulis manifesta. In crastino videlicet die Mercurij Rex ossa regis. Regina ossa reginae in singulis palleijs preciosis reuoluta in suis cistis recludentes, & sigilla sua apponentes [Page] praeceperunt idem sepulchrum ante maius altare celeriter collocari, retentis exterius capitibus vt [...]ius (que)@ propter populi deuotionē, apposita interius scriptura eiusmodi: Haec sunt ossa nobilissimi regis Arturij, quae anno dominicae incarnationis. 1278. decimo tertio Calend. Maij, per Dominum Eadueardum regem Angliae illustrem hîc fuerunt sic collocata, praesentibus Leonora serenissima eiusdem Regis consorte, & filia domini Ferrandi regis Hispaniae, magistro Gulielmo de Midleton tunc Norwicensi electo, magistro Thoma de Becke archidiacono Dorsetensi, & praedicti regis thesaurario. Domino Henrico de Lascey Comite Lincolniae. Domino Amadio Comite Sabaudiae, & multis magnatibus Angliae. Hactenus monachus Glessoburgensis, cuius diligentia, memoria tā praeclari facti immortalis facta est. I nunc Gulielme Parue, vnà cum Succenturione tuo, & fortiter pernega Arturium aliquando aut vixisse, aut vicisse. Me certè opinionis, immo erroris tui, nec participem, nec fautorem, sed neque riualem habebis vnquam. Flagitium me hercle non modò flagris, sed grauissimo quoque supplicio dignum, vt quis gloriae patriae suae deroget, Principibus de re publica rectissimè meritis suam inuideat famam, virtuti denique, & factis vndecū que illustribus non assurgat. Spero equidem lectores candidissimi futurum, vt vos adiutores, cognita causae tum aequitate, tum veritate facileis habeam, & gratiam pro officio erga rem publicam meo, quae vestra est beneuolentia, humanitas, candor, magnam libenter relaturos. Hoc ego interim fretus omine omnem planè mouebo lapidem, vt noua comparata fortitudine, ea (que) [Page 32] confirmatissima in harenam descendam debellaturus calumniatorum turbam laudibus Arturij importunè, molestè, inuidè obstrepētium. Sic etenim operi veluti colophonem addere omnino apud me constitui.
Conuulsio calumniarum temere adfirmantium Arturium non fuisse.
HIstorici certant, & ad huc sub iudice lis est, quo tempore Arturius floruerit. Atque hoc certamen ita excreuit, & inualuit, vt scrupuli de vniuersa historiae fide, quae eius res gestas praedicat, lectorum fibris nunc haereant. Quin haec tam imbecillis est calumnia, vt accurata non egeat responsione vlla. Valerius eum floruisse dicit tempore Zenonis imperatoris. Hector verò Boethius Iustiniani tempore, barbaris Italiam ocupantibus. Deni (que) alij, alia scribunt, De tempore non admodum laboro, fuerit modò. Quanquam vel hinc tempus facilè colligitur videlicet ab imperio Aureliani Ambrosij, cuius et Paulus Diaconus mentionem facit. Dixerit forsitan aduersariorum aliquis. Qui factum est, vt Arturij non meminerit Paulus? Respondeo aliud egisse Paulum, quàm vt Britannos à Romanis tantum non derelictos anxiè celebraret. Nihil interim detrahit dignitati Arturij, aut historiae, quòd ab eo non nominetur: cū interim bona pars nobilium orbis totius silentio praematur ab eodem. Illud magnum planê videtur habere momentū, quod [Page] Gildas scriptor Britannus nihil prorsus de Arturio scribat. Sunt qui citent Gildae testimonium in eius tū gratiam, tum laudem. Sed ille quidem ficticius est Gildas, & blattis, & tineis ad Isidis vadum in bibliotheca Maridunensi praedae expositus. Gildas à Polidoro aeditus, fragmentum in dubiè Gildae veteris, sed mancum, luxatum, & mutilum, vsque adeò, vt, si iam vitae restitueretur, vix foe [...]um agnosceret parens. Scripsisse eū libros constat titulo Cambreidos, inuentos octuaginta, & amplius ab hinc annis in Hibernicis insulis, & in Italiam traductos. Vt sit historia Gildae integra: qui potuit de Arturio quicquam rectè tanquam oculatus testis pronunciare, cum ipsemet dicat se natum fuisse anno Badonici belli, quod Arturij victoria, & quidē clarissima, teste Nennio, fuit. Hostis colligit. Gildas nullam prorsus Arturij mentionē facit: ergo non fuit. Arguta planè collectio, qualis & haec. Gildas nō meminit Aruiragi, Lucij, aut Cōstantini Magni, proinde non fuerunt. O nouum dialectices acumen. Et tamen hoc tam infirmo corroboratus, vt sibi quidē videtur, argumento, palmarium facilè se adeptum arbitratur. Hoccine est Italicum acumen? Profectò iam aegre vlterius non patiar dici Vltramontanus. Et planè. ‘Coelum non animum mutant, qui trans mare currūt.’ Scio interim quid Cambrici scriptores de Gildae silentio, quantum ad Arturium pertineat, sentiant: videlicet Hoelum Gildae consanguineum ab Arturio occisum causam neglecti eius nominis fuisse. Sed nolo huic inniti praesidio: bellum potius cū eo gesturus, quòd hac labe suos Britānos ingratus, ac idem parum prudens, ne dicam impius, asperserit. Britanni nec in bello [Page 33] fortes, nec in pace fideles. Nisi profectò viderer adfectui, aut stomacho indulgere, ipse in Britannomastigem ferrum, & quidem acutum animosè stringerem. Sed impetum temperabo meum, aliunde propugnatores in medium fortissimos adducturus, ne adfectus vim fecisse meus alicui videatur. Syluester Giraldus in topographia Cambriae promìttit responsurum se huic Gildae calumniae in Britannica topographia, quē librum eum olim scripsisse non dubito, sed nostris tē poribus nullo, quod ego sciam, loco extat. Quid interim scribat secundo libro de Cambriae descriptione in medium proferam. Sed quandò Iulius Caesar, qui tantus erat, quantus & orbis, sub Cassiuallano duce, Territa quaesitis ostendit terga Britannis.
Nunquid non fortes fuere? Quid etiam quando Bellinus, & Brennus Romanum imperium suis addidère victorijs? Quid Helenae nostrae filij Imperatoris tempore Constantini? Quid Aurelij Ambrosij regno, quem & laudibus Paulus Diaconus effert? Et Arturij nostri famosi tempore quanti fuere?
Iosephus Iscae Domnoniorum alumnus in Antiocheide sic canit.
Quàm haec non respondeant Gildae titulis prudens lector abundè videt, & sentit laudes Arturij prius in medium adductas, huic loco tam bene conuenire, vt necesse penè habeam eas repetere, nullo, vt spero, meo vitio, vestra, si verè iudico lectores, voluptate plurima. Habent enim versus praecedentes suum genium victurum quidem illum. Tum praetereà concinnitate quadam apta, elegantia pura, maiestate iusta, ita tersis adblandiuntur auribus, vt decies repetiti nisi me vehementer fallit meus adfectus, perplacebunt. Ponticus Virunnius homo Italus, philobritannus tamen, Polydoro Italo meritò iratus haec intonat. O admirabile tūc genus Britonum, qui eum, Caesarem intelligit, bis in fugam expulerunt, qui totum orbem submiserat occidentis: cui quasi totus mundus postea nequiuit resistere, illi etiam fugati resistunt, parati mortem pro patria, & libertate subire. Hinc ad laudem eorum canit Lucanus de Caesare.
Hic si multitudine testimoniorum potius, quàm solida rei veritate niterer, possem & Ioannis Annae uillani versiculos ex Architrenio libello argutè canoro de fortitudine Britannorum desumere. Sic enim importunè in Britannorum iustas laudes obstrepentiū os praestructo occluderem uallo. Sed videor mihi pluris, quam conuenit, oblocutores istos facere. Dispereant, & inuidia rumpantur sua: quando Britannicus honor per huiusmodi tenebriones nec stat, nec cadit. At interim, ne non satis promissi memor videar, rursus repeto harenam, vim argumentorū ab aduersarijs cō paratam infirmaturus. Scriptores, inquiunt, Romani non fecerunt mentionem Arturij, quare verisimile est eum non fuisse. Si nihil sit verum, nisi quòd ex Romana constet autoritate, male consultum esset historiae vniuersi orbis. Infinita vis rerum memorabilium, & nobilitatis pendet potius ab incolis oculatis domi testibus, quàm ex incerta exterorū relatione. Romani autem vniuersum penè orbem seruum reddiderunt, & scriptores apud eos nati, & educati sua facta vel admirabilia eloquentiae innixi studio fecerunt. Caeterorum verò facta vel ita obscurabant, vel eleuabant, vt nulla penè facerent. Agebatur enim vt elegantissimè, non autē verissimè causam dicerēt. Talia pingebāt in chartis, qualia sperare potius à prudentissimis Ducibus, quàm facta videre liceat. Nec mirū planè est quòd de Arturio nihil memoriae prodiderint. Gotthi eo tē pore Italiam inuaserant, & barbaries pro eloquentia inuecta, vsque adeò, vt literis honor rarus, praemia rarissima decernerentur. Et res non per scriptores, sed [Page] per bellatores agebatur. Quarè si quid certi de Arturio, illud potius à Britannicis scriptoribus qualibuscun (que), quam ab infantia, & ignorantia Romanorū eo tempore nō modo à scribendi functione declinantiū, verum etiam de sua, relictis alijs rebus omnibus, calamitate multis quotidie modis irruente cogitantium. Sub infert alius vaniora esse in historia Arturij, quàm vt à maturo, & sapiente facilè admittantur. Si de illa sentit, quae à vulgo Italicè, Hispanicè, Gallicè, & Anglicè legitur non admodum contendo. Quanquam meminerit aequus lector idem factitatum, & in historia circumforanea Caroli, Rolandi, Gotthofridi, Guidonis, & Bellouesi, vt alios omittam multos. Nec inde tamen eorum nomina, aut verae fides historiae, sublata. Non est nouum fabulosa veris miscere, studio certè hoc quodam factum, vt scriptores plebem simplicem admiratione quadam detinerent, auditis rerum miraculis. Sic Hercules, sic Alexander, sic Arturius, sic Carolus laudati. At alia longè ratio est Arturianae, quā ego complector, historiae. Nam quae non constant ratione temporum, quae non sunt probabilia, quae non subsidiaria autorum fide cohaerent, quae non longo saeculorum vsu, & doctorum suffragio sunt recepta, & comprobata, non temerè admitto. Fuit multis ab hinc annis magna contentio Graio autori, vt opinor, Scalae chronicorum cum hac calumniatorum turba. Illi obiectus Beda qui silentio magno Arturium praeterijt. Cui ille sic argutè, seuerè, prudenter respondet. Forsitan repudiauit homo sanctulus Principem ex adulterio natum. Fieri etiam potuit, vt auditis aliquot Bardorum de eo vaticinijs, animum ab vniuersa deflexerit [Page 35] historia. Sed illa nec fidem addunt, nec adimunt. Illud verissimū Bedam virū alioqui bonū, & doctū gloriā Britannici nominis non solum leuem facere, sed & conēnere quoque. Nam inter illos, & Saxones de imperio Britāniae agebatur. Romanus pōtifex Anglosaxones in imperio pessimè parto cōseruare studebat. Britanni hoc nomine male eius capiti precari. Ille Sax ones odio quodam rursus in eos armare. Quas igitur laudes potuerūt Britanni à Saxonicis sperare scriptoribus? Frigidas planè, aut nullas. Adde huc, quod & Beda rerum ante tempora Gildae Britannicarū ignarus vt plurimum erat: adeò vt nec coronarij operis trophaeum spectabile ad Ambrosiam vel de fama nouerit. Credibile est calamitatem bellicam, quae ecclesias vna cum bibliothaecis exhauserat infinitis clara vetustatis monumenta abrasisse. Vnde scripturienti de antiquitate Britannica occultissima plera (que) omnia. Sunt qui putent multa in Armoricam translata, quanquam & ab illa paucissima hac aetate speranda, praeterquàm quod in exemplaribus vetustissimis de vitis sanctorum è Britannia eò cōmigrantium pauca extent, sed quae lucem obscuris adferant. Gulielmus Paruus Brillendunensis in prologo historiae suae sic fulminat. Galfredus hic dictus est, cognomen habens Arturij, qui diuinationum illarum naenias ex Britannica lingua transtulit, quibus, vt non frustra creditur, ex proprio figmento multa adiecit. Haec ille per stomachum, & cō temptum. At ego illi frustra creditur, occinam vel per petuò, nisi id rationibus potius, quàm nudis probet verbis. Satis super (que) scio multas fabulas, & vanitates per vniuersam sparsas esse Britannicam historiam. [Page] Sunt ibi tamen, si quis penitius inspiciat, talia, qualia magno desiderarentur antiquae cognitionis incōmodo, & quae à Gulielmo lecta, potius quàm intellecta, nullum prae se tulerunt cōmodum, Rursus apponam & aliud eiusdem honorificū scilicet, non modò de historiae interprete, verū etiam de Arturio ipso testimonium. Liquet à mendacibus esse conficta, quaecunque de Arturio, & Merlino ad pascendum minus prudentium curiositatem homo ille scribendo vulgauit. Vt sexcenties obganniat: fuit quidem Merlinus vir in rerum naturalium cognitione, & praecipuè in Mathesi@ vel ad miraculum vsque eruditus: quo nomine Principibus eius aetatis meritò gratissimus erat, longè (que) alius, quàm vt se putaret subijciendum iudicio alicuius cucullati, & desidis monachi. Sed Arturiū, & Merlinum, illum fortiorem, hunc eruditiorem, quàm vt plebis vel dicacitatem, vel importunitatem curent, omittam. Illud, quod monachus monacho etiam mortuo inuidet mihi iniquissimum videtur. Poterat Gulielmus Paruus maiorem à viuis, quàm mortuis sperasse victoriam. Hoc interim in lucro esse deputabat ferire non repercussurum. At si quicquam manes de humanis rebus sciunt, persenserit adeò se non reportasse victoriam à Galfredo praeter aequum, & honestum exagito, vt eius de vulnere sibi perpetuum vulnus contraxerit, & sanguinem. Nec est quod Vrbinatem medicum adfuturum speret, cum & ipse interim languidus periti cura vehementer indigeat. Superest & aliud uulnus, quo Gulielmus putauit se Galfridum uel iugulasse. Sic enim insurgit. Nec unum quidem archiepiscopū unquā habuêre Britones. Hoccine apud Brigantes [Page 36] didicisti? Asserius Meneuensis, olim Alfredi Magni regis Angliae praeceptor aliud me docuit his uerbis in libro Annalium suorum. Qui sepe depredabatur, Hemeidum regulum intelligit, illud monasterium, & paroeciam S. Degwi id est Dauidis, aliquando expulsione antistitum, qui in eo praeessent, sicut & nobis archiepiscopum propinquū meum, & me aliquando expulit sub ipsis. Giraldus refert, & fide optima, Dubricium Iscanum archiepiscopum fuisse. Est enim Isca Demetarum vrbs nobilissima, & antiquissima propter ripas fluminis eiusdem nominis sita, quae & Legionum ciuitas à Romanis dicebatur. Translata idem Meneuiam dignitas, vbi sanctissimus, at (que) idem doctissimus Dauid archiepiscopi enituit dignitate. Sampson clarissimae vir memoriae archiepiscopus Meneuensis. Ictericiam pestem fugiens, Armoricam petijt: vnde origo Dolensis archiepiscopatus. A tempore autem Sampsonis, vsque ad Nortomannorum de Cambria victorias, episcopi Transabrini omnes tanquam à suffragijs consecrati sunt à Meneuensi primate suo, qui mordicus ius omne suum, cessante pallio, retinuit. Apparet etiam ex Dialogo Syluestri Giraldi Canonicos Meneuenses tempore Dauidis episcopi, qui Bernhar [...]o successit egisse cum Richardo Magno Cantiorum archiepiscopo, coram Hugutione Cardinale, de Metropolitano suae ecclesie iure, de quo & ipse Giraldus postea electus in episcopū Meneuensem Romae solicitè tractabat. At (que), vt antiquiora repetam, Ptolemaeus Lucensis, qui vitas Romanorum pontificū scripsit, in Eleutherio narrat vt tres Britanniae Protoflamines conuersi sint in totidem archiepiscopos [Page] Londinum Trenouantum, & Eboracū Brigantum hac indubiè splendebant dignitate. Vbi igitur sedes tertia? vbi? nisi in Cambria. Qua parte, vt ego sileam, testis & quidem luculentus est Trittemius in Compendio annalium. An non pudeat Gulielmū Paruum praeceptorem tam vana Polydoro discipulo longè eo eruditiori inculcasse? Ecce autem aliud ex alio malum. Acceptus error vsque adeò multos iam in fecit, vt vix vllo helleboro, etiam si Anticyrā peterēt, malum medicabile. Et tamen interim coguntur, nescio qua violenta autoritate, de praeceptore bene sentire. Duras esse has partes ego praedico. Praeceptoribus profectò meis omnia felicia opto. At cum de veritate, & fide causae agitur adfectus erga illos planè nullus, non certè si mox scirem eos capiundos esse mihi vel hostes omneis.
Peroratio.
HActenus lectores humanissimi Arturium suis expressi coloribus, non sine diligētia, labore, ac studio deni (que) propenso: at interim an pari eloquē tia, gratia, & felicitate, candidorum, iuxta ac eruditorum sit iudiciū: Nam ego probè noui, quàm mihi sit curta domi supellex: quo nomine nihil quicquam mihi vendico, temerarius planè, & parum prudens si id cōmitterem. Tantum uolui in re honesta periculum ingenij facere, historiae laboranti opem ferre, gloriam patriae, inuidia interceptam, & seruam insidijs maleuolorum, [Page 37] libertati candidè restituere. Scio futurum, vt insultent aduersarij potentissimi. Vincant potentia, modo veritas nostra sit. Imitabor generosam palmam, quae on eri pressa cedit nunquam. Sed neque in praesentia pro munere quicquam ambio. Adsit vestra humanitas, beneuolentia, gratia: certè omnia adesse meritò crediderim. Accedet vnà quoque ad cumulum dextera promptitudo, expedita alacritas, ignescens etiam per virtutem impetus non solum ad similia, verum ad maiora quoque exhibēda, quae doctas excitent aures, excitatas longum detineant, detentas veluti torrente quodam voluptatis secum ad amoena deducant. Et haec mihi omnia, vestro fretus candore, auxilio (que), in spem planè erectissimus facilè polliceor. Vestra quidem mea tota quanta est Musa: nec alio vsquā quàm ad vos, & publicā tendit vtilitatem. Absurdum plebi seruire, at vobis perpetuam praestare operam, non procul à regno est, quale meritò vel Alexandrino praeferam. Quid enim ille amplius ex tantis opibus, fortunis, ditionibus sibi moriens integrum conseruauit, praeter famam. Hanc, licet multis calculis exemplo inferiorem, per vos partam tamen ita solicitè promouebo, vt noctes, atque dies vestrae inuigilet commoditati, ac tandem excussis tenebris ignorantiae crassissimis quidem illis, lumen antiquitatis Britannicae diffusis latè radijs eluceat. Viuete, & valete bonarum literarum fautores candidissimi.