CENOTAPHIVM IACOBI.

Sive LAVDATIO FVNEBRIS PIAE ET FOELICI MEMORIAE SERENISSIMI POTENTISSIMIQVE IACOBI Magnae Britanniae, Franciae, & Hiberniae Monarchae dedicata, & pub­licè recitata à IOHANNE KING Academiae Oxoniensis Oratore.

PSAL. 112. 6.
In reCorDatIone seMpIternâ erIt (reX) IVstVs.

OXONIAE, Excudebant Iohannes Lichfield, & Guilielmus Turner. 1625.

CENOTAPHIVM IACOBI.

QVanta sit rerum humana­rum inconstantia, quae vi­cissitudo, admoneri possu­mus omnes, quotquot praesentes hìc sistimur, ex ipsâ concursus vestri, dis­cursul (que) mei variatâ occasione. Dividi­mur herclè, Academici, inter Heraclitum, & Democritum: ne (que) una semper, aut ea­dem diu, rerum facies apparet. Siquidem aut laeta occurrunt passim, aut luctuosa; sed majorem partem luctuosa. Et pro spicilegio unius, aut alterius, statìm evanescentis, gau­dioli, messem magnam exoriri nobis cala­mitatum experiamur. Adeò ut, non inep­tè possim de Maerore▪ usurpare, quod de [Page] Somno quidam acutè protulit; cùm sit u­ter (que) vitae nostrae Publicanus: & durior for­tassè alter ille exactor. Quippe qui & rebus nostris frequentiùs se ingerit non vocatus, & somnum quo (que) ipsum plaerum (que) excutit prorsus, ac eliminat: adeo (que) horas placi­dae quieti destinatas, saepiusculè querelis, & lachrymis suis insumi cogit, & exhauri­ri. Quòd si hodiernum diem dolor sibi to­tum vendicet; & liquidum rorantium ocu­lorum obsequium, jubeat affatìm emana­re, non nisi tempestivè hoc exigere videtur: cùm sint lachrymae tributa quaedam mortu­orum; & nostrae impraesentiarum, postre­mum illud, quod defuncto Regi, deside­ratissimo IACOBO, impendere quisquam poterit vectigal. Ingeminavimus antehàc laetam hanc vocem: & IACOBI Nomen, non sine summâ voluptate, arrectae aures avi­de imbiberunt. At mutatâ jam vice, ut in lubrico, & labente fluvio, nomen manet, aqua transmittitur, (nec quicquam defluo amne magis stabile vita nostra pollicetur) Nomen IACOBI solummodò retinemus; [Page] Ipsum amisimus; cum Hylâ, Hylâ, saepiùs clamatum, sed frustrà, imò jam planè con­clamatum. Non enim, sicuti olim, nobis concessum est convenire ad prospera illa, quae levabant, at (que) erigebant animos, etiam dum onerârent maximè: cum Aras duas, u­nam Reduci IACOBO, ab ultimâ Thule, Reduci quo (que) CAROLO, ab extremis fe­rè Gadibus, alteram extrueremus. Atqui excipiuntur jam triumphi isti, ejulatibus & lamentis: gratulandi (que), obsequio succe­dit plorandi necessitas. Ne (que) incolumitas revertentis, sed decedentis (at (que) utinam ad­huc decessuri) desiderium, (absit voto in­vidia) nos summè anxios habet, ac inqui­etos. Nisi ista dicenda sit reversio, IACOBI scilicèt in non IACOBVM; Principis in sua Principia; sublimati pulveris in humilem illum ac primordialem. Quae tamen rever­sio, vel maximè discessionem at (que) divortiùm videtur continere. Nam—Hinc illae lachrymae. Quòd si IACOBVS, fragilioris naturae methodo analyticâ resolui potuerit in cine­res, si non in lachrymas unà nos resolvimur, [Page] digni sanè videamur, qui, cum Niobe, con­cretos in silices durescamus. Praecessit olim diluvium priusquam emolliti lapides anima­ti sunt in homines: hic si diluvium non se­quatur, stupescere iterum putârim homi­nes in saxa, in marmora, immò marmori­bus ipsis dixerim magis marmorea: Cum haec non rarò exudare, etiam per stipatos & solidissimos meatus, multis experimentis adnotemus. Ne (que) certè in re tam seriâ, ac sollicitudinis plenâ, CAROLI mentio­nem hîc fecissem, (cujus dulcedo, innatâ quâdam vi, demulcet pectora penè obruta singulorum, & aliquid praesemi luctui vi­detur tacitè suffurari) nisi hinc delinimen­tum recrudescenti moerori, & fomentum exulceratis animis perendum fore autuma­rem: utpotè qui ex tàm bono Nomine, & auspicato, bonam itidem, & jucundam o­riri omnibus praesumptionem, habeam per­suasissimum. Hoc enim Nomine auribus semel impresso, tanquam Nepenthes pocu­lo praegustato, possumus multò audentiùs, ad exorbendam omnem acerbitatem prosi­lire, [Page] quae alioquin sine tali antidoto nos pla­nè absorberet. Me potissimùm, tanto o­neri imparem: qui ut alijs author sim do­loris, enitendum habeo, non tantùm ut prae alijs ipse doleam; verùm etiam ut ingra­vescenti dolori, (qui sponte suâ satis excur­ret) opportunum aliquod solatium submi­nistrem. Non est tamen, ut tenuitatem me­am hîc causari incipiam. Ideò enim hanc provinciam suscepi, exilitatis nimiùm con­scius, ut vinci me patiar, & invictissimis e­tiam IACOBI Manibus succumbere. Qua­rè si haereo, si stupeo, si palleo, si Prae­ficarum more, post navatam luctui ope­ram, tantum-non conductitiam, ad no­vissima tandem verba exclamare cogor—Ingenium superabat opus; schemata haec putârim, & colores Rhetoricos, tantae aegritudini maximè congruentes. Frequens Aposiopesis, desultoria & hiulca Hyperba­ta, nec non his similia ornamenta, decent lugubrem ac squallidum Oratorem. Quin­etiam sit ejus sermo totus quidam & conti­nuatus Soloecismus: accedant, pro elocutione [Page] optimâ, suspiria, ac singultus; qui non nisi retrahente quâdam facundiâ verba expro­mant, & sic emittant, ut eodem etiam anhe­litu revocare videantur: obseruabunt om­nes (ni fallor) in hâc tantâ confusione mi­rum ordinem, & aptum in ipsâ indecentiâ decorum. O si masculâ illâ virtute, multùm torosae juventutis, entheum pectus meum turgesceret: ô si strenuorum istorum lacerti mihi contigissent homuncionum, qui, nescio quid forte, longo nisu at (que) conatu, extudisse se somniant. Quorum stylus Martem plus sapit, quàm Mercurium Ne (que) labris eorū Sua­da, sed Atropos dicatur insedisse. Quippè in abrupto dicendi genere, non periodos, sed praecipitia deprehendas: & dum nervosis sermonibus, maximè devincire student Au­ditores, totum tamen orationis filum pro­tenditur, sine filo, sine neruis, sine contextu. Descendenti in hanc lugendi arenam, quàm esset accommodatum (quod olim athletis usu evenit) conspergi hâc tali arenâ, sine calce; immo herclè, sine capite. Sic aequum est plorare viros: cùm è contra sit timendum; [Page] ne exili meo sermone, extenuatus nimiùm, ac percolatus dolor enervetur; & ad elum­bes dicentis expressiones, effoeminatos eti­am, illi qui audiunt, induant affectus. Hoc tamen me subindè recreare licet, ex ipsâ in­gentis acerbitatis naturâ, petito solamine: quae neque debet, neque potest certè, in tan­tum exhauriri, quin aliquid semper maneat—Altâmente repostum: ut si retundi parùm delinimentis, nequaquàm evelli penitùs ex animis patiamur. Quâ in re unâ, probari ali­quantisper poterit Iesuitarum illa Mentalis (ut vocatur) Reservatio. Hoc nimirùm com­mento, cavere summoperè voluerunt san­ctissimi Patres, ne verba unquam ad hoc in­serviant, ut sint indices animorum. Eo ta­men discrimine, in doloris negotio usurpan­dum moneo; ut quod peritissimi illi menti­endi artifices, ad fallendum excogitârunt, quò meliùs in ijs rebus lateat impostura, quas proferre nequeunt, sinepudore, aut pe­riculo; illud, inquam, nos semotâ omni frau­de, ac fuco, adhibeamus: utpotè non tam vo­luntate recludendi sensus intimos, quàm ipsâ [Page] prorsùs facultate destituti. Vtut enim doloris non mediocre sit solatium doluisse, & ex quo incrementum habet, dum scilicet narratur, aut scribitur; ex eo etiam accipiat temperamentum ac modum: non potest ta­men, aut per sermonem, aut lachry mulas, in tantum evaporare, quin aliquid haereat fibris ipsis infixum: nemini eorum, qui ve­rè dolent, non satìs notum; ab eorum ta­men nemine satìs unquam explicandum. Sed ecce, inter manus succrescit arduus la­bor: & dum sollicitiùs metuo, ne Luctum nimis parcè prósequar; seges altera uberior Laudum pullulat, hebetiori meo quoquè stylo demetenda. Opus perinde immen­sum, & nullis cancellis circumscriptum, at (que) fuit ille nunquàm fatìs laudandus, Rex Au­gustissimus, qui mortalitate tantùm potuit circumscribi: ne (que) laudanda facere destitit, priusquàm vivere desivit: at (que) hìc nobis e­tiam aliqualitèr, in commemoratione rectè factorum, potest reviviscere. Hinc verò ex meritissimis Ejus Encomijs exacerbari magìs dolorem erit necessum: cùm tot, ac [Page] tanta benè merita, ut esse solent, pijs men­tibus, amandi incentiva, quòd talem ha­buerint; ità etiam plorandi, quòd amise­rint. Quòd si expressum aliquod optimi Regis simulachrum, à perito artifice esset efformandum, (qualem suis imaginibus exculpandis semper ad fore curavit Mag­nus Alexander, plebeio penicillo vultus Regios nequaquàm credens) pretiosum i­stud profectò depositum, multò fideliùs ab auribus animis (que) conservatum, repete­re posset sera posteritas, quàm à cedrinis ta­bellis, aut quo vis vel praestantissimo me­tallo. Quinetiam Exequijs suis adhuc su­pervivere IACOBVS videretur; & post­quàm emigravit interesse propriae Laudatio­ni; tantùm non ex eâ fructum aliquem per­cipere: utpote qui unà cum caeteris omni­bus, & laudatores, & vituperatores reli­querit: nec non eodem loco habeat, sive offensam, sive gratiam. Egonè autem tan­tillus, ut tanti animi, tàm excelsi ac capa­cis, Ideam delineare aggrediar▪ Perinde hoc esset, ac si suspiria depingere velim, [Page] quibus tam Chari Capitis jactura, non potest ab omnibus non ingemisci. Ita (que) ‘Si laudare velim laus mea laude caret.’ Foelix olim in funere censebatur Virginius Rufus, quoniam Tacitum sortitus est En­comiasten. At (que) hinc fortasse major cen­senda esset posthuma Regis foelicitas, si ad hoc Funus tacitus ego accessissem. Ha­buerunt Valentinianus, ac Theodosius, Im­peratores, Laudatorem Ambrosium. In Ba­silio Magno, hoc praestitit Gregorius Nazi­anzenus: at (que) immortalitati redditus, ab eodem facundissimo ore, Athanasius. Et quis tandem dignus judicetur, qui nomen Regis, quo priorum nemo saeculum suum magìs illustravit, coelo, astris (que) insereret, nisi hic sit ipse Basilius redivivus; à Panegyricis, quos foelicitèr suscepit, maximè commen­datus. Sed ex hoc ipso, multum accedere potest demortui IACOBI famae, mini­mè moriturae: quandoquidem quae in illo occurrunt praedicanda, parem pro dignita­te praedicatorem, ne (que) apud eos poterunt invenire; qui famae etiàm suae prospicere [Page] student, dùm ad alienam propagandam ex professo desudant. Ignoscet mihi (uti spero) Divina illa Anima; quae jam supra omnia mortalia (ingenium quo (que) mortale) collo­catur, si tantam sublimitatem non satis asse­quar. Et erit fortassè si non laudatus, sal­tem excusatus, hic meus qualiscunque labor, à peritis elogiorum concinnatoribus: si ta­men non rectiùs asserendum sit, fore omnes in hac Encomiasticâ Palaestrâ aequales; ubi necesse est, ut enarrandis tot meritis, omnes se agnoscant inferiores. Ne autem in ipso li­mine Laudationis impingā, tutissimū erit, ut ab Exordijs IACOBI desumam exordi­um ne si ad altiora ista, quae ad maturatae ae­tatis [...] spectant, primo impetu irrue­rem, praestringi imbelle ingenium persentis­cerem; meque tandem, dum Encomium se­ctor, in Ectasin incidisse. Certè ad tanta fa­stigia non nisi per gradus pervenitur. At in ipsis nascituri Regis incunabulis, quid hu­mile? quid non excelsae Majestatis plenum apparet? Ipsa etiam IACOBI Infantia, in­fantem reddat Oratorem. Rex enim à Fascijs [Page] designatus est; & regnandi Mysterijs, Insig­nibusque, quamprimùm initiatus. Vt in Eum ferè quadret, quod de Sapore Persarum Dynastâ tradunt Historiae: Ventri scilicèt matris praegnantis, impositā esse Coronam; & vixdum conceptum, Regem à Proceribus pronunciatum. Vterque sanè, non seriùs Reg­num ingressus est, quàm vitam; neque cele­riùs Imperium, nisi cum exuto corpore de­posuit. Quinetiam anticipare licet foelix Ma­riae Stuartae puerperium: & sicuti nunc ultra Exequias, memoriam consummatissimi Mo­narchae recolimus, ita retrò etiam ante Nata­litia Ipsius numerandi sunt Annales. Late­bat utique in stemmate ac propagine quasi obvelata spes futuri Regis, Paterno, Mater­noque sanguine, & illustrium Antecesso­rum, haereditario quodam censu, usque ad miraculum nobilitati. Aeacidae atque Ar­cades, nec non Britanni Indigenae, (qui à Bruto Trojano incipiunt, & non nisi in ipso tandem Iove consistunt) aut si quì altiùs re­petebant primordia, ad Deos, ac Daemones, non rarò, Fabulasque confugere non dubi­târunt, [Page] ut ab his emendicarent antiquiorem originem; omnem in ementitâ vetustate po­nentes Nobilitatem. Adeò ut splendidissima eorum prosapia, aut fide careret, aut non ca­reret probro. At Hic noster, verè Patricius San­guis, sine Fabellâ, sine Hyperbole.—Centum de stirpe priores Sceptrigeros numerare potest—quos partim Anglia, partim Scotia, Heroas recensuit. Ex utriusque nempe Gentis Flore oriundus; cui à Deo Opt. Max concessum e­rat, utramque eodem maris ambitu circum­vallatam, eâdem fide imbutam, eâdem lin­guâ, alijs (que) plurimis contesserantem, sub uno etiam Diademate, perpetuo foedere sociare; & exulantem diù à Britanniâ Britanniam, (quasi exesum nomen atque obliteratum) pristino, aut ampliori nitori, praestare restitu­tam. Atque hinc mihi Aera statuenda erit, ini­tiumque insecuturae Laudationis: ex quo primùm, Primus IACOBYS (post Eadre­dum, qui circa annum quadringentesimum nonagesimum, Stylo isto se insignivit) Re­gis Magnae Britanniae Titulum, conspiranti­bus omnium votis, revocavit, sibique auspi­catissimè [Page] assumpsit. Anteacta omnia libens praetereo, quae justam postularent Histori­am. Neque singula contractioris istius tem­poris percurrere licebit, ceu canis è Nilo, qui festinando lambitat. Ex hoc tamen parco ser­mone, consulendum tempori potissimùm duxi: cùm post tot messores, qui in amplo hoc, & luxuriante dicendi campo ante me desudârunt, nihil aliud reliquum habeam, quàm ut spicas quasdam colligam. Non ut autumem fugisse quicquam eorum industri­am, sed tamen vestigia longè à tergo pre­mens; tanto ab illis intervallo relictus, quanto & ipsi à Regijs dotibus relinquun­tur. Tergeminas duntaxat ego Virtutes re­censebo, quibus non minùs praefulgentem conspicemur IACOBVM, quàm tergemi­nas Diademate. Hunc numerum faciunt summa Religionis Cura; Doctrina omnifa­riam praecellens; Studium Pacis indefessum. Illâ Deum coluit; alterâ excoluit Scip­sum; tertiâ demùm Suos, Exteros (que) Sibi conciliavit. Triumphali hâc Trigâ evectus, coelum tandem penetravit, ubi pro [...]i [...]is, [Page] quarum jam splendorem despexit, Coronis Quartâ Perenni ditatus est, ac decoratus. Pri­ma ac potissima, pientissimo Regi, erat cu­ra Religionis. Hanc Sibi, tanquam Palladi­um, aut Ancile coelitùs delapsum, sartam te­ctam conservare sategit: ut in omnibus Bel­li, Pacisuè negotijs, nihil non benè omi­natum emergeret. Hinc acerrimum Fidei Defensorem tanta sollicitudo invasit, (ne ig­navum aut inanem Titulum istum induisse credamus) ut expurgatae Fidei, Cultus pu­rus, omni ex parte responderet. Quàm verò nè latum unguem deflexerit ab aureo isto monito—Medio tutissimus ibis: liquidò satìs constat: cùm ne (que) Pontificiorum vae­cordi superstitioni, ne (que) Zelotarum prae­posterae insaniae, voluerit adhaerere. An­non Ptolemaeus hic noster (non tàm [...] quàm [...]) Interpretes conqui­sivit, numero fortassè inferiores, non indu­striâ, non scientiâ, non acumine? quorum operâ illud effectum curavit, ut è Fontibus puris, saltem minùs turbati, si non omni ex parte defaecati latices, ad irrigandos suae [Page] ditionis populos dimanarent. Verum me. herclè Ecclesiarum suarum Nutritium se prae­stitit; qui non tantùm cavere voluit, ne à salutiferis Mammis Ecclesiae, vulgus tan­quam profanum arceretur, aut ablactare­tur; & pro lacte aut venenum hauriret, aut saltem nihil spiritualis refectionis, non priùs ab alijs masticatum quasi, ac praemansum, degustaret: verùm etiam maturè prospexit, nè sincerum verbi divini succum, vel stylus addititius, vel sensus parùm genuinus adul­teraret. Diocletianus olìm, inter flagella Christianorum numeratus, parùm se pro­fecisse, prae caeteris, in feritate putavit; si solummodò in corpora humana, quae sunt organa & vehicula animarum, nisi paritèr in Spiritus Sancti organum, Vetus, Novum (que) Instrumentum, saevijsset. Sacratissimum i­ta (que) hunc Contextum, dilucidissimo jussit Commentario Flammarum illustrari. Eo quidem animo, ut obscuraret magìs; to­tumque Canonem praestaret Apocryphum. Sed Deo Opt. Max. laudem aeternam: exijt è flammis Verbum, nihilo magis consump­tum, [Page] fed magis depuratum. IACOBO quo (que) gratias, quas debemus, maximas; cul Summus rerum Moderator hoc indul­sit foelicitatis, ut Sacro. Sancta Biblia, quae Dedicatorem damnationis habuerunt Dio­cletianum, Dedicatorem vindicationis in­ter caeteros, imò prae caeteris, haberent IA­COBVM. Neque aliter constaret fuisse eum Custodem ac Vindicem utriusque Tabulae nisi prae­stitisset se Custodem ac Vindicem utriusque Testa­menti: si non à sanguinolentâ Tyrannorum, quae jam non adeò apertè grassatur, Persecu­cûtione; certè à fraudulentâ Haereticorum, quae non minor, sed tectior est censenda. Hic si â Verbi Divini commemoratione, ad Ver­bi Scriniarios, ac Dispensatores, deflectat o­ratio, multum Regio nomini ac famae ad­struct, quòd salutis hisce administris, quasi Assessorem ac Symmistam Se adjunxerit, Rex & Sacerdos IACOBVS. Vt caetera om­nia, ita Conciones primus efformari doeuit—Regis ad exemplum—summus Ecclesiastes. Quàm verò grato odore, Regios nares per­fuderit semper▪ Clerus Anglicanus [...]quo ta­men [Page] nihil unquam putidius dixit, convicio­rum aequè, ac sanguinis sui, incassùm pro­digus Campianus) tacere non poterunt, ta­centibus ipsis licèt, qui acceperunt, tot tan­taque in hunc Ordinem collata Beneficia, Honoraria. Nam quis non vicus abundat—hoc genere IACOBINAE Munificentiae? quâ ne­mo ferè aut non adjutus fuerit, aut non au­ctus. Quasi illud animo infixum gestâsset, malle Se alios ditar [...], qu [...]m ditescere. Di­ctum olim, Catonem non intellexit civitas, nisi cùm perdidit. Vsurpanda verò jam po­tiùs haec Naenia, à toto praesertim Caetu Ec­clesiastico, nisi spes haud dubia eluceret, ha­bere nos CAROLVM patrizaturum, immò jam patrizantem. Quo superstite, non perdidisse amicum illud Numen, sèd commutâsse, no­bis non falsò adblandiamur. At ne commu­tâsse quidem: In Vno enim Vtrumque intueri licet:—Sic vultus, sic or a gerebat,—Sic ani­mum quoque & affectum individuum. Sin minùs; fallit, (fallatque in perpetuum, pre­cor) amabiliS iste error, & religiosa impostu­ra. Tantâ profectò similitudine morum, ip­se [Page] jam deceptus, haereo nonnihil; & subdubi­to, utrùm IACOBO an CAROLO destinatus sit hic meus sermo; vel si placet, quadrabit in CAROLO IACOBVM. Sed me Locus iste per-opportunè revocat ad IACOBVM; ut huic e­tiam Loco, pergratissimam Ipsius memori­am refricarem. Quoties enim invisit hanc nostram, & alteram nostrae aemulam Acade­miam? Quippe non latuit perspicacissimum Regem, in his jacta esse femina, unde Ec­clesiae soboles (ut olim è fanguine Marty­rum) cùm numerosa, tùm sancta, pullula­ret. Vtra Illi Sororcularum fuerit magìs dilecta, non jam dimicanius. Non tamen ista se statìm venditet, quasi charissimam, cui chariùs constiterunt IACOBI Parentalia. Pompa superamur Oxonienses. Non de­crevimus anniversariam commemoratio­nem; non ostentavimus multas, aut diu, pullatas aedes. Frugalis magis noster luctus, at non minùs sincerus. Et crebriùs candida tecta subire solet gemitus Columbinus. Quòd si Rex corpore illic frequentiùs prae­s [...]ò [...]rat, at [...]cura utrius (que) communis; at (que) [Page] hâc Nobis quoque semper adfuit, cùm mi­nimè appropinquaret. Consulere autem licet Edicta Regia, Pietate vnà, ac Prudentiâ re­fertissima, quantum Ipsi curae ac cordi erat, Academias suas habere semper Florentissimas. Ita (que) immisit Ipse falcem, in lolium infoelix: & qui omnia contulit, in criminibus tamen (tanta erat Probitas) non potuit connivere. Nullius rei abundantiam Nobis invidit ma­gìs, quàm vitiorum. Ac certè quis potior Iu­dex, aut Cognitor, depravatis moribus (ne dicam deploratis) poterat advenire? Medi­cam istic manum experti sumus, sed & Mu­nificam: nunquam profectò minùs mortu­am, qnàm cùm Mortuam (ut vocant) Manum nobis indulgeret. Difficile dictu erit, quan­tum hoc ipso dederit, qui nobis dedit pote­statē accipiendi. Hîc se exerit aliquid altius, amplius (que) propriâ liberalitate, quia praesta­re voluit multos liberales; & praegnanti, ac parturienti aliorum munificentiae, obstetri­cari. Vnde Proventuum augmenta, locuple­tatae Artes, & Famae suae, Largitores, IACOBO ferre debent accepta: ad cujus unius nutum [Page] facti sunt utrique Liberales. Mecaenatum Ille superior Mecaenas. Sidleus, Savilius, Camde­nus, Whitus, Kempus, in Albo Benefactorum ad­huc desiderarētur, nisi hoc à Cādore Regio impetrâssent, ut Posteris possent prodesse. Quibus iccircò in Catalogo hunc ordinem assignamus, ut aeternùm IACOBO famulen­tur, qui hâc ratione, & Ipsis & Sibi Author e­rat Aeternitatis. Nec mirum, si tanta erat in Literatos propensio Regis literatissimi; qui in Se primum amare didicit, quod in alijs munerari decrevit: quod (que) jam in Ipso, sine summâ tanti Nominis injuriâ, nemo non po­terit non suspicere, non demirari. Antonino Pio successit olim in Imperio, Antoninus Philosophus: Quasi duo haec miracula simul ferre non potuisset una Roma. Quàm gran­deigitur Miraculum exit IACOBVS, qui com­plexus est duos Antoninos. Accepistis jam Pium, audite etiam Philosophum; quo nihil doctius, nihil subtilius, nihil profundius, Sol unquam aspexit. Deus bone, Ingenium Illi quàm acre; Industria quàm indefessa; Fa­cundia quàm Augusto accommoda; Memo­ria [Page] quam fida, ac tenax omnium, praeter­quàm offensarum; quas ultrò patiebatur ef­fluere. Caetera depositorum, sine Lege Re­petundarum, quamprimùm reddi jusserat, paratissimè respondebant. Ausim equidem Basilio Magno non refragante, Basilio Maiori attribuere Elogium, quo ille Gregorium Theologum familiarem suum honestavit. Ecce enim hîc, [...]. Reconditioris literaturae Thesaurum dico; officinam Artium; Sacratiorum Mysterio­rum Penu, ac Promptuarium; Historiarum (si sic loquat) Historiam. Cui tantum debe­bant Annales, quantum etiam Annalibus ge­storum series, conservationem. Petere hinc vobis licebat, Theologi, Medici, Iurisconsul­ti, Mathematici, Philologi, Omnes, quod sin­gulis erat proprium ac peculiare. Quo jam Coryphaeo ex oculis sublato, non unus homo disparuisse, sed literae onmnes animam quasi agere videantur. Neque tam Condum dixe­ro, inertis & minimè profuturae cognitionis quàm Promum, quod attestantur Dicta & Scripta, minimè parcum. Illa quod attinet; [Page] aspexerunt haec Subsellia, hoc nostrū Athe­naeum, Regem verè Platonicum; cujus aequalē non nisi cum Republicâ Platonis credimus emersurum. In Camerâ verò Stellatâ (si quā ­do eam irradiare placuit suâ praesentiâ) sic e­micuit—Vt inter Stellas—Luna minores. Nô­runt satìs Ordines hujus Regni; Oratores Regum exterorum; non minorem Illi exti­tisse Facundiae, quàm Potentiae Majestatem: sive Seria commemorem, sive Sales planè Mercuriales. In familiaribus enim Alloquijs, tot Ei excidêrunt Apophthegmata, adeò ar­guta, adeò succincta, ac faceta; ut Collecto­re opus habeant Plutarcho, Erasmo, vel si quis alius hâc nostrâ tempestate prodijt Flo­rilegus, qui ea nullo tandem aevo exolescere patiatur. Scriptorum autem immortalitati satìs ipse Rex prospexit. Neque Caesar Noster, (quo authorem habet Iulium Cae­sarem) alium Sibi à Commentarijs, magis idoneum deligere poterat, quàm ipsum Se. Habemus prae manibus praeclara quae exara­vit Opera, & stricto sermone, & Soluto, elu­cubrata. Daturus plura, si Fato non im­maturiùs [Page] cessisset. Nam Psalmodiam Pa­trio sermone paravit, & quintam partem absoluit. Vbi verò ad trigesimum secun­dum deventum erat; ad Beatitudinis men­tionem, non se continuit: quin statim, cum Philosopho Ambraciotâ, arriperet, Sibi (que) praestari postularet. Eó (que) durior no­stra est conditio; quia unà cum IACOBO, defraudamur etiam Metrico & Vernaculo Davide. Sed in ijs quae supremam adhuc manum non expectant, non desunt quae ad gustum singulorum faciant; seu [...], seu [...], sive etiam [...] pla­cent. Ab Exegeticis praecipuè lucem habet Ioannes, suae (que) [...]. Inter Didactica, primas facilè obtine­bit [...]. Quo in opere, ostendit Rex mirè providus, quàm ad unguem ef­formari vellet Regni Haeredem; Quàm—Omnis in Ascanio chari stet cura Parentis. Illud nimirùm, unà cum Aureis Monitis, quasi instillans at (que) insusurrans, quod Au­gustus adhuc puero Galbae,

[...] [Page] Quòd si Polemica libet inspicere, hîc Tor­menta, Tela, & omne genus Poliorceti­con, ad debellandos sanae Fidei Oppugna­tores, in promptu erit reperire. Vindicem hìc agit Rex potentissimus, pro Iure Dei, ad­versus Vorstium Theomachum; nec minùs strenuè dimicat pro Iure Regio, id est, Suo, adversus Cardinalem Perronium, & alios Monarchomachos. Pro Armis usus est Ca­lamo, pro scuto (non illo Ajacis [...]) sed tenui chartâ. Hisce Machinis Pon­tifices, quasi sexagenarios de ponte, in Ti­berim suum dejecit, ac deturbavit. Arieta­vit ipsum Gregis Ducem Bellarminum: con­tra Pauli Quinti Brevia, curta Sermone ro­tundo torquere Enthymemata sategit, adeò dexterè; ut sanctissimum Patrem, ejus (que) de­ditissima Mancipia, ad notissimum contu­meliarum Asylum confugere impulerit, & relicto Curru Triumphali, de Plaustro (quod dicitur) convicia ejaculari. Et quid tandem convicij loco reponunt? Hoc scilicèt, (quod nos Regi potissimùm laudi fore censemus,) quòd literis aliquid mandârit. Quasi Scep­tro [Page] Regio aliquid Stylus praejudicet, aut offi­ciat Laurea Apollinea Diademati. Hinc est, quòd oblatrent ei Canes rabidi, Tortus, Gretserus, Becanus, Suarius, Eudaemon Diabo­lus, Scioppius delirus Collyrij Regij confe­ctor, putidus (que) prae omnibus Puteanus: & ex omni ferè mundi plagâ—Nos (enim) hâc à scabie tenemus vngues) sunt qui feriunt; sunt qui temeritate hâc nobilitatem aucu­pantur, (impuri scurrae) quòd cum Rege aliquando se commiserint. Atquì non aliud certius [...] Optimi Regis poterit eluce­re, quàm quòd à pessimis hisce Balatroni­bus, non nisi pessimè audire inceperit. Re­ctiùs meherculè rebus suis Pontifices Ro­mani consuluissent, si Iuliani vaferrimum Commentum (à quo didicerunt olim apo­statare) ab Inferis unà revocâssent: quo ef­fectum voluit, ne Artes Liberaliores aut doceri possent, aut disci. Nostris enim, in­quit, ipsorum pennis percellimut. Dolet hoc ipsum Pseudo-Catholicum illud, & Pseudocephalum, Vrbis ac Orbis, Caput. Et, vtut Libros omnes in Spongiam incum­bere [Page] jusserit, (quae quidem—.Vtilis est, quoties Scripta novare volet) sub tali tamen Fi­dei Defensore, Fidem posse unquam defi­cere, nulli dubitamus. Praemoniti sanè Reges, at (que) hoc, si adlibuerit, satis prae­muniti, ab Ipso tandem sapere discant; & tali Dedicatori Incolumitatis suae gratulari; qui Nodum istum Gordiano magìs inextri­cabilem, quo Regales Coronas, Cathedrae suae, immò Suppedaneo, diù alligatas tenuit Papa, non Ense resecavit, sed Stylo. Potuit haud dubiè aliam attentâsse viam, nisi satius multò, atque humanius duxisset, sanguini parcere quàm atramento: & pauciores illâ donatos foelicitate advertisset, qui scientiâ praepollerent, quàm qui gladio. Praelia ni­mirùm per tot annos non exhorruimus, prae­ter illa Chartacea, quae sub praelo transigun­tur; neque clangorem tubae audivimus, nisi in Spectaculis, aut umbratili Palaestrâ. Sere­nissimo quippe Regi, & Pacifico, haec po­tiùs Bella geri placuit multos habitur a triumphos. Eò quidem majores, atque illustriores, quòd caede vacarent; quòd nullis, à fuso cruore, [Page] maculis funestarentur. Quinetiam haec ipsa ingenij pro veritate certamina, Pacis foetus quidam peculiares. Nam vnde Regi occu­patissimo tantum nasceretur otij, ut ad Scri­bendum animum applicaret; nisi Halcyonij tot anni, à Supremo rerum Moderatore, huic animo, tranquillitatis mirè amico, avidóque contigissent. Inter Arma, silent Leges & Ar­tes: Neque in unâ sede commorari solent Musae tenellae, & Milites confragosi. Bello, parentare dicuntur filijs parentes. Quod in cerebri prolem non minùs concinnè qua­drat, quàm corporis. Certè hisce Ingenij Foetibus, aut non dedisset operam Pater, (qui cum Iove decertare potest de utriusque Sobolis faecunditate) nisi obstetricante Pa­ce; aut Bellum, tanquam injusta Noverca, in lucem editos protinùs elisisset. Duplici ita­que nomine, Nos qui Musas colimus, Musa­rum Assertor IACOBVS sibi devinxit. Quòd otia nobis longa fecerit, (usque ad quorun­dam satietatem, ac fastidium) & ne illa osci­tanter, sine fructuelaberentur, fructū aliquē otij sui, negotij (que) nostri, voluerit superesse. [Page] Et contingat nobis sanè, qui Militiae To­gatae nomen dedimus, istâ semper infoelici­tate frui, ut exclamare liceat, us (que) ad ravim,—Nos longae Pacis patimur mala—Nam si ab hâc mala quanta, ad Classicum, Ilias ma­lorum consequetur! Quanta haec esset mu­tatio, si Academia transiret in Areopagum! Annon, in Athenis hisce nostris, Campum Martium extare miraremur, ubi nocturni Grassatores nihil securum Peripateticis per­mitterent; non Ambulacra, non Penetralia! Ramus, in carnificinâ illâ Parisiensi, ex­cisus est manu sicarij: neque secessus Mu­saei, ab effractario satìs tutum praestitit. Ar­chimedes quoque emetiri sibi videbatur sepulcrum; cum pulverem Schemate Ma­thematico effigians, paulò post, armati mili­tis ictu, immaturè illic funeratus est. Haec sola, fremente Bello, totius Mathesews, Arti­umve proponenda singulis esset [...], Disce Mori. Haec si cuiquam arrideant pericula; si placeant incendia; diruta aedi­ficia; direptiones bonorum, supellectilis (que) illius praesertim nostrae lautissimae, ac litera­riae, [Page] Librorum; expetendum tunc demùm fore Bellum judicabimus, eliminandam Pa­cem: quâ adhuc gaudemus, incerti tamen, an in eâ diutiùs senescere concedatur. Gra­tulari intereà possumus [...] IACOBO, qui ista omnia nostris ab Oris tamdiu aver­runcavit, at (que) avertit: Et sicut olim Vene­ti, in suae fundatione Civitatis, Templum Divo Iacobo, ad prosperorum augurium, consecrârunt: ita nos, aequum est, ut Iacobo quo (que) nostro, ob perpetuatam serenitatem, si non Templum, saltem Memoriam peren­nem, perpetuam (que) dicemus. Neq▪ hoc in loco pigebit, Pacis, quam semper coluit, ag­nata commemorare, Comitatem, ac Cle­mentiam: quae Illi adeo propria, ut non a­lijs ferè elementis constare videretur. Mi­rum quantâ humanitate tractavit singulos, quantâ etiam familiaritate Domesticos! Rem arduam profectò praestitit, in tantâ nempè Fortunâ Affabilitatema. Adeò ut nihil unquam morosum contraheret ex summâ Potentiâ nec minui Se dignitate ju­dicaret, si curâ, aut etiam colloquio, (ut [Page] assolebat) dignaretur Servos, tanquàm infe­rioris notae Amicos. In testimonium verò Clementiae, eos duntaxat appello, qui non tam laesae Majestatis, quàm Patientiae, saepiùs rei, eâ nuperrimè usque ad contumaciam abusi sunt. Homines audaculi & procaces; qui parùm sibi obtigisse à peritissimo Mo­deratore putârunt, quòd remisso ac laxato fraeno, nisi planè soluto, aut nullo vteretur. Minimè eo contenti, quòd leve iugum fer­rent, nisi hoc etiam deponerent, immò excu­terent, et (vt sunt dominij oppidò quàm si­tientes) rerum ipsi potirentur. Sed compes­cuit tempestivè Prudentia, quos nimiùm a­nimaverat Indulgentia. Deprehenditque summus Monarcha, (Rivalem ferre ne­scius, nedùm Superiorem) non aliam i­stud Hominum genus Pacem meditari, nisi quae sit Pactio Servitutis. Itaque cùm aliter non benè succedere Pacis ne­gotium, nisi sub Clypeo perspexisset, de­stinavit haud dubiè—Caniciem galeâ pre­mere. Quod non falsò liceat conjectare, ex Navali apparatu; eo quidem illustri, [Page] sive ad pompam, sive ad pugnam. Cu­jus fama, non tam Magnificentiam Re­gio Nomini conciliavit, quam Terrorem. Sed ne Serenis Exordijs; Exitus tran­quillus non responderet, opportunè à stu­dio Pacis lubricae, ad gaudium Pacis ae­ternae citatus est: transijtque à Coronâ ad Coronam, à Praelio evocatus ad Paradi­sum. Hujus enim ad mentionem vocis; Vocem Christi esse (etiam cum vocis mini­sterio ferè destitueretur) Rex expiraturus, iterùm atque iterùm ingeminavit. Delap­sum vtique me jam sentio, eum novissimis meis, ad Regis novissima, eadem (que) sua­vissima verba,

Vt esse Phoebi dulcius lumen solet
Jamiam cadentis.—

Saepè illi in ore, ista ad Christum Provoca­tio, Veni citò Domine Iesu. Cum hâc po­stremò securitatis ac solatij plenâ Professio­ne, In manus tuas, Domine, commendo spiri­tum meum; spiritum, animamque simul exhalavit. Et nunc tandem— [...]Pius, Doctus, Paci­ficus, [Page] placidè longúm (que) obdormit, quieti redditus, quiete dignissimus IACOBVS. Nec quidquam magìs optabile, aut vobis, aut mihi potero comprecari; quàm ut ve­stigijs Ipsius foelicitèr insistamus uni­versi.

Sic Nos vivere, sic iuvat perire. ILICET.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.