DISPUTATIO THEOLOGICA, De vero discrimine peccati mortalis & venialis, de (que) impossibilitate implendi legem Dei ob quotidianam peccatorum venialium incursionem. CVI Annexa est Appendix de possibilitate praestandi legem consideratam secundum [...] Evangelicam. AUTHORE ROBERTO BARONIO, ECCLESIASTE ABREDONENSI, S. S. THEOLOGIA DOCTORE, & ejusdem in ACADEMIA MARE [...]CALLANA PROFESSORE.
Va etiam laudabili vitae hominum, si remota misericordia discutias eam. August. lib. 9. Confess. cap. 13.
Ipsa quo (que) nostra justitia quamvis vera sit propter veri boni finem, ad quem refertur, tamen tanta est in hac vita, ut potius peccatorum remissione constet, quam perfectione virtutum. Idem l. 19. de Civit. Dei. c. 27.
ABREDONIAE, Excudebat Edwardus Rabanus. 1633.
MAGNIFICO, AMPLISSIMO, SPECTATISSIMO, SPLENDORE GENERIS, pietate, authoritate, prudentia, et rerum usu eminentissimo Domino, D. PAULO MENEZIO à Kynmundie, Praefecto dignissimo: NEC NON Clarissimis viris, Dominis consultissimis, & prudentissimis, D. Consulibus, caeteris (que) Reip. Abredonensis Moderatoribus.
QUUM VERAM ET Christianam humilitatem, quam fides exigit & pietas, duo potissimum pariant, notitia legis, &, quae inde manat, peccati agnitio; boni & fidelis Pastoris est populo suae fidei & curae commisso summam illam justitiae perfectionem, quam DEI lex à nobis requirit, ob oculos ponere, & ex ea nostrae obedientiae naevos, ac innumerabiles [Page] defectus detegere, ac demonstrate. At Romanae Ecclesiae Doctores; ut olim, ita & hodie in clarissima & Evangelii & literarum luce hac in re suo muneri & officio manifeste desunt, imò Christianorum animis palpum hìc obtrudere nil dubitant. Ut enim conscientiam hominis justificati in soporem quasi collocent, ne quid residuum habeat cujus se coram DEO arguat, & condemnet, distinctionem illam peccati in mortale & veniale, ex natura sua, mordicus retinent, & tanquam Palladium aliquod tuentur. Nempe hoc illud est; quamdiu stabit ea distinctio, prout illi eam interpretantur, stabit, & hoc, posse nos implere legem obedientiâ omnibus numeris absolutâ, at (que) adeo nos operibus nostris aeternam gloriam de condigno mereri. Quod dogma, quam sacris literis, & piorum conscientiis repugner, omnes humiliter & fobriè pii adeo agnoscunt, ut non sine gemitu & lachrymis miseriam suam in hac lachrymarum vall [...] [Page] coram Deo profiteantur, & ingenuè testentur. Cum ergo piorum omnium sensus dictitet, hac ex parte Romanensium Ecclesiam maximè vacillare, ego exemplo ducum usu peritorum Romam ejusque moenia ibi oppugno, ubi ruinam minantur, facillime (que) suffodi & complanari possunt. Deus Opt. Max. his nostrae tenuitatis conatibus faveat, vestra (que) Amplissimi, Clarissimi, & Consultissimi viri, mihi adfit benignitas, quam ut indies expe [...]ior, ita grato animo excipio. Hoc ut saeculo nostro testatum faciam, vobis hanc de impossibilitate implendae legis disceptationem, ut certissimam animi vobis addictissimi tesseràm, exhibeo. Valete. Datum ABREDONEAE, Anno 1 [...]3. Iunii 17.
PRAEMONITIO AD LECTOREM.
NOLI (candide Lector) hoc mihi viti [...] d [...]re, quod alicubi in hoc Tractatu peccata l [...]viora reproborum venialia appellem. Cu [...] sententiam [...] de iis prop [...] parte 1. sect. 3. §. 4. apertè [...]ofiteorea, ne (que) ex natura sua, ne (que) ab [...]ventu venialia esse. Alibi tamen nonnunquam [...]a venialia app [...]llo, non quod venialia sint [...]o sens [...] [...]uo peccata levi [...]r [...] electorum venialia dicuntur, se [...] plati [...] quia [...]aec peccata, quoad naturam specifica [...] ips [...]rum act [...], e [...]dem speci [...] s [...]nt eum pec [...]a [...] ii [...] ▪ quae be el [...]ti [...] per DEI gr [...]iam, & indulg [...] tiam Evangelicam venialia sunt, p [...]tim verò qui [...], e [...]m adversus Po [...]tificios ex communibus ipsorum placitis dissere, vocabulis illis, quae in eorum Scholis asit [...]ta & recepta sunt, uti cog [...]r.
Memineris etiam, cum perveneris ad septimam sectionem primae partis, e [...] de [...]ss [...] paragraphum ultimum, quem parti 3. in fine adjecimus.
DISPUTATIO THEOLOGICA, De vero discrimine peccati mortalis & venialis, de (que) impossibilitate implendi legem Dei ob quotidianam peccatorum venialium incursionem. PARS PRIMA. In qua Evangelicorum sententia de peccati mortalis & venialis discrimine proponitur, & variis observationibus, distinctionibus, ac quaestionum determinationibus explicatur, & illustratur.
SECTIO PRIMA.
Quam utilis sit haec disceptatio ad Pontifici [...]rum d [...] ctrinam de humanae justitiae perfectione & mor [...] tis evertendam.
QUAM insignis sit hujus 1 disceptationis usus in confutando pernicioso illo Rom [...] nae Ecclesiae errore de perfect [...] legis secundum rigorem consideratae impletione, ex eo patet, quod Lex DEI prohib [...] ómnia, etiam levissima peccata, quae venialia vor [...] bulo antiquo, sed ineptè & impiè ab adversarii [...] usurpato, vocantur. Cum igitur nemo ordinari [...] gratiae viribus omnia peccata vitare possit, ut Scriptura [Page 2] apertissime testatur, & ipsi adversarii ultrò concedunt, evidenter sequitur justorum nullum legem DEI perfectè implere posse.
Bellarminus, lib. 4. de Iustif. cap. 14. hujus 2 argumenti vi & efficacia victus fatetur se & commilitones suos non posse dogma illud de perfecta legis impletione tueri. nisi negando peccata illa leviora, quae venialia vocantur, esse cōtra Dei legem. Vnde Andream de Vega aliosue qui cum eo docuerunt peccata venialia esse propriè contra legem, non obscurè perstringit, eorumue sententiam hoc incommodo gravat, quod dicere cogantur legis praestationem esse possibilem, non quod tota simul servari possit, sed quod servari possit major ejus pars, & à meliori parte fiat denominatio. Et, ut hoc incommodum esse alicujus momenti sciant, subjungit, videndum esse illis, quid respondeant Apostol [...] Iacob [...], dicenti, Quicunque totam legem servaverit, offendat autem in an [...], factus est omnium reus.
At Vasquez in 1am 2ae tom. 1. disp. 143. cap. 4. 3 num. 8. & Alphonsus Curiel in eandem partem Thomae quaest. 88. art. 1. dub. 3. §. 1. quicum Vega contra Bellarm. sentire videntur, ut suam sententiam huic incommodo nō esse obnoxiam ostendunt [...] ▪ ad aliud effugium aequè miserum & desperationis plenum confugiunt. Dicunt enim peccata illade [...]iora, sine quibus nemo justorum vivere potest [...]si v [...]rè & propriè sint contra aliquod praece [...]tum [...]egis, non tamen impedire quo minus lex [...] justis impleatur, idque quia praeceptum illud, contra quod veniale aliquod peccatum committiru [...] prop [...]iè. perfectè & in rigore non est lex, sive [...] praeceptum. Et hujus paradoxi hanc rationem [Page 3] afferunt, quia hujus generis praecepti observatio non est necessaria ad consecutionem vitae aeternae, & quia transgressio illius non repugnat charitati quae est finis legis. In hanc etiam sententiam ipse Bellarm. alibi propendere videtur viz. lib. 2. de amiss. gratiae cap. 11. §. Denique peccatum, ubi dicit omnia peccata venialia aut non esse perfectè volū taria, aut non esse perfectè contra legem, quae perfectè & in rigore sit lex. Ecce immanem & projectissimam Iesuit, audaciam, qui peccata sua extenuant & ferè annihilant, ut de justitia sua, etiam apud Deum glorientur: & ne absque ratione insanire videantur, ipsas Dei leges elevare iisque derogare non verentur.
Similiter quantus sit hujus disputationis usus in cōfutanda Adversariorum doctrina de merito ex 4 condigno ratione ipsius operis, ex eo patet quod reatus aeternae mortis, & meritum aeternae glori [...] ex condigno, simul in eadem persona consistere nequeant. Vnde Bellarm. lib. 5. de Iustif. cap. 1 [...]. Mereri (inquit) simul aeternam vitam & mortem aeternam repugnantiam includit: & proinde qui talis esset, deberet vivere in aeternum, & non vivere in aeternum, mori in aeternum & non mori in aetern [...]m. Et Suarez. lib. 12. de divina gratia cap. 14. [...].5. & 6. Peccator (inquit) ex merito suo dignu [...] es [...] privari vita aeterna. Ergo fieri non potest ut fi [...] acquirat jus justitiae ad vitam aeternam. Hoc posito sic argumentamur: Qui meretur mortem aeternam is mereri non potest vitam aeternam. At justi seu fideles ob peccata quotidianae incursionis, que venialia vocantur, merentur mortem aeternam ergo mereri [Page 4] non possunt vitam aeternam. Major ab Adversariis conceditur. Minor infrà fusè contra omnia adversariorum effugia probabitur: & proinde certa & infallibilis est conclusio.
5 Vt igitur brevi & compendiosa, sed efficaci via, convellamus adversariorum doctrinam de perfecta legis impletione, & meritoria causalitate nostrorum actuum supernaturalium, operā dabimus ut peccata venialia ex se & sua natura aeternam mortem mereri, item ea verè & propriè esse contra finem legis, id est, contra charitatem, non solum ex Scriptura & ratione, sed etiam ex ipsorum Adversariorum principiis & communibus placitis demonstremus.
SECTIO II. An, & quo sensu, Evangelici admittant partitionem peccati in mortale & veniale.
1 DE peccatorum inaequalitate nulla nobis cum Pontificiis est controversia. Illi enim Stoicorum errorem de peccatorum omnium aequalitate, quem Iovinianus Haeresiarcha quarto Ecclesiae Christianae saeculo interpolavit, nobiscum damnant, multisque retrò saeculis damnarunt, nisi quod Conradus, celebris D. Thomae interpres, scribens in 1am 2• quaest. 73. art. [...]. aliquid huic errori affine [Page 5] [...]radidisse videtur. Dicit enim omnia peccata, quae ideo tantum mala sunt quia prohibita sunt, seu ut planius dicam, ea omnia peccata, quae legum positivarum transgressiones sunt, esse inter se aequalia. In quo etiam errore fuisse alios Theologos Scholasticos, imprimis verò ipsum Thomam lib. 3. contra Gentes, cap. 139. & Ferrariensem ibidem, intrepidè affirmat Vasquez in 1am 2ae disput. 99. cap. 2. & 5. Nemo tamen ex nostris Scriptotibus hinc ansam arripit postulandi Ecclesiam Romanam hujus erroris, quasi is communiter in ea receptus esset. Novimus enim cum damnari & rejici ab omnibus recentioribus Lombardi & D. Thomae interpretibus. Vide Vasquezium, loco citato, Curielem in 1am 2ae quaest. 72. art. 2. §. 3. & Franciscum de Herrera, in 2um sentent. disp. 32. quaest. 1.
Haud parem candorem adhibent Adversarli, cum 2 nostrorum Theologorum doctrinam de hac quaestione proponunt. Nam Edmundus Campianus Iesuita Ratione 8. illum Stoicorum & Ioviniani errorem etiam Luthero & Calvino affrica [...]e conatur. Sed calumniosum hoc superbi Iesuitae mendacium elidit Bellarm. lib. 3. de Iustificatione, cap. 16. in principio. Lutherani (inquit) non dicunt quod sciam virtutes esse pares, aut paria esse peccata, neque negant hominem crescere posse spe, dilectione, aliisue virtutibus. At (inquit Du [...]us lib. 8. contra Whittakerum) Calvinus in eo peccata paria fecit, quod omnia mortalia & aeternis digna suppliciis censuerit. Ineptam hanc cavillationem diluit ipse Calvinus Institutionis, Lib. 3. Cap. 4. §. [...]8. Scio (inquit) quam iniquè doctrinam hanc nostram [Page 6] calumnicutur. Dicunt enim paradoxum esse Stoicorum de peccatorum aequalitate: sed suo ipsorum ore nullo negotio convincentur. Quaero enim an non inter ea ipsa peccata, quae mortalia fatentur, aliud alio minus agnoscant? non igitur protinus sequitur paria esse peccata, quae simul mortalia sunt.
Evangelici non tantum agnoscunt peccata alia 3 esse aliis minora seu leviora, sed etiam ipsam divisionem peccati in veniale & mortale, si sano modo intelligatur, tolerabilem esse fatentur. Verum de modo quo haec distinctio concipienda, & explicanda sit, ut tolerari possit, aliqua inter eos dissensio est; quae vt intelligatur tenendum est hanc distinctionem quatuor modis concipi posse. Primò cum respectu ad eventum, seu ad futuram horum peccatorum punitionem aut remissionem. Secundò cum respectu ad sententiam legis divinae secundum rigorem suum consideratae. Tertiò, cum respectu partim ad sententiam legis secundum rigorem suum consideratae, partim ad eventum. Quartò, cum respectu ad [...]conomiam, seu administrationem providentiae divinae sub Evangelio in puniendis eorum peccatis cum quibus Deus gratiosum illud foedus iniit.
4 Cum respectu ad eventum haec distinctio tribus modis concipi potest. Nam peccatum mortale, & per consequens etiam veniale, tribus modis potest dici tale ab eventu: viz. vel ab eventu simpliciter, vel à necessitate aut contingentia eventus, vel à facilitate aut difficultate eventus.
5 Ab eventu simpliciter illa pecata dici possunt [Page 7] mortalia, quae de facto puniuntur aeterna morte, illa vero [...]enialia quae quamvis ex se aeternam mortem mereantur, eà tamen non puniuntur sed gratiosè propter meritum Christi condonantur. Hoc modo Zanchius, Tom. 4. lib. 1. cap 8. thes [...] 2. dicit omnia electorum peccata esse venialia; omnia vero reproborum esse mortalia. Distinctio peccati venialis & mortalis sic concepta, nihil falsi in se continet, sed nimis generalis est. Nam electorum peccata graviora & leviora, etsi ab eventu utraque v [...]nialia sint, diversos tamen specie effectus habent, propter quos illa mortalia, haec vero venialia satis commode dici possunt, ut infra patebit.
Ab eventus necessitate, seu à necessitate futurae 6 punitionis, peccatum in Spiritum Sanctum mortale dici potest, quia necessariò & infallibiliter aeterna morte punitur: reliqua vero omnia venialia dici possunt à contraria possibilitate futurae remissionis. quia viz. condona [...]i possunt, aut potuerunt. Hic modus explicandi illam distinctionem quem afferunt Gomarus in syntagmate disputationum Leydensium, Disput. 13. thes. 10. Et Piscator, volumine primò thesium Theologicarum Loco 7. Disp. 2. thes. 64. multo generalior est praecedente, & per consequens minus probandus est. Nam secundum eum omnia peccata, non solum electorum, sed & reproborum, excepto peccato in Spiritum sanctum, venialia sunt, quia viz. remissibilia sunt, si per se, & secluso respectu finalis impoenitentiae considerentur.
Ab eventus facilitate, seu à majori facilitate futurae 7 remissionis, illa peccata venialia dici possunt, quae sub conditione facilioris poenitentiae condonantur▪ [Page 8] a contraria vero difficultare remissionis illa mortalia dici possunt, quae nisi accedat difficilior & magis molesta poenitentia, non condonantur, sed aeterna morte puniuntur. Hic etiam modus, nisi limítatione aliqua explanetur, & expoliatur, ob suam generalitatem & ambiguitatem damnandus est. Nam hoc sensu, non solum illa leviora peccata, quae quotidianae incursionis à Tertulliano vocantur, sed etiam gravissima quaeque & maximè horrenda, venialia dici possunt, quia viz. eorum alia aliis facilius condonantur. Si tamen hic modus explicandi distinctionem istam ita proponatur, prout à Spalatensi proponitur lib. 5. de Rep. Eccles. cap. 7. §. 66. admitti potest, ut patebit ex Sect. 4.
8 Secundò, cum respectu ad sententiam legis secundum rigorem suum consideratae distinctio aut divisio peccati in veniale & mortale concipi & explicari potest, dicendo peccata quaedam tam gravia esse, ut secundum rigorem legis aeternam mortem mereantur, alia verò tam levia esse, ut ne quidem secundum rigorem legis justè puniri possint aeterna morte. Hanc explicationem praedictae distinctionis soli Pontificii tradunt, & tuentur. Nostri enim omnes Theologi in eo, quod hîc caput rei est, conveniunt viz. quod peccata omnia etiam levissima secundum rigorem legis aeterna morte justè puniri possint.
Tertiò, haec distinctio concipitur cum respectu, 9 partim ad sententiam legis, partim ad eventum a Pareo lib. 1. de amissione gratiae cap. 2. pag. 18, & Gomaro loco supra citato, ubi dicunt omne peccatum, seu omne genus peccati, esse mortale per se, & secundum sententiam legis, quia reddit [Page 9] peccantem obnoxium maledictioni legis, quae proponitur Deuteromii 27.26; &c contrario omne genus peccati (intellige, excepto peccato in Spiritum Sanctum) esse veniale ex accidente, quatenus per misericordiam Dei in resipiscentibus donatur venia propter Christi [...]. Hic modus explicandi istam distinctionem, [...]tsi doctrinam contineat verissimam, nequaquam tamen satisfacit quia nimis generalis est, & peccata regenitorum graviora, ab eorundem peccatis levioribus non distinguit. Nam hoc sensu omnia regenitorum p [...]ccata sunt venialia, imò unumquodque eorum est & mortale & veniale. At secundum sacram Scripturam, ut statim patebit, peccata regenitorum graviora, eorundemque peccata leviora, diversos specie effectus habent, propter quos illa mortalia, haec vero venialia dici possunt. Vnde ipse Paraeus in explicat. Catech. parte 1. quaest. 7. dicit peccatum regnans, quod in renatis esse potest, ut ipse ibidem monet, esse peccatum mortale.
Quartò, potest haec distinctio explicari cum 10 respectu ad providentiae divina administrationem sub foedere gratiae in puniendis regenitorum peccatis, qui actu ad foedus hoc gratiae & Ecclesiā Dei pertinent, po [...]est inquam explicari, dicendo regenitorum peccata graviora & atrocia esse mortalia, leviora vero & quotidianae incursionis eorundem delicta esse venialia, quia Deus ob illa iram & indignationem iis denunciat, imo e coelis exclusionem mortemque aeternam ipsis interminatur: ob haec vero condemnationis aut mortis aeternae metum iis non incutit, imò nec sensum favoris sui, aut fiduciam de remissione peccatorum ab iis aufert.
[Page 10] 11 Hanc distinctionis istius explicationem, quae procul dubio reliquis praeferenda est, apertissimè tradiderunt doctissimi & aeterna laude dignissimi Theologi Magnae Britanniae ad synodum Dordrechtanam delegati in suo de sanctorum perseverantia judicio parte 2. (quae est de perseverantia quoad ipsos electos) in explicatione theseos secundae, ubi sic scribunt: ex legis quidem rigore quodvis, vel levissimum peccatum est mortiferum, & excludit peccatorem a favore Dei & regno coelorum. Sed cum filiis cum Christo jam adoptatis & justificatis, Deus nunquam agit stricto jure. Sunt quidem peccata aliqua ob quae Deus hisce filiis suis iram atque indignationem denuntiat, imò e coelis exclusionem, mortem quo aeternam interminatur. Qualia ea sint, videre licet. 1. Cor. 6.10. Gal. 5.21. Coloss. 3.6. de quibus in thesibus sequentibus dicetur. Sunt autem & alia quaedam peccata, ob quae Deus misericors non sole [...] filios suos vel ad tempus lumine vultus sui private, non metum condemnationis aut mortis illis incutere. Hujusmodi sunt rebelles concupiscentiae motus, de quibus conqueritur Apostolus Rom. 7. Item defectus & naevi, qui etiam optimis renatorum operibus adb [...]rescunt. Denique ea quotidiana humanae infirmitatis delicta, quae committuntur absque certo aliquo proposito committendi, & quotidiana remissionis postulatione dimittuntur. De hisce Iacob. 3.2. in multis offendimus omnes. & 1. Iob. 1.8. Si dixerimus, quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus. Hisce peccatis non obstantibus, recte dixerit quivis [Page 11] fidelium: Nihil condemnationis est iis, qui sunt in Christo Iesu. Imò in medio harum infirmitatum, cuivis justificato Deus dicit quod Apostolo dixit, Sufficit tibi gratia mea. Nam virtus mea in infirmitate perficitur.
Fandem etiam explicationem quoad substantiam 12 tradiderunt exunii & dignissimi S. S. Theol. Doctores, Richardus Fieldus lib. 3. de Ecclesia cap. 32. Item in appendice isti libro adjecta cap. 9. Franciscus Whitaens in libro qui inscribitur Orthodoxa fides & via ad Ecclesiam cap. 2. sect. 2. §. 1. art. 13. & Davenantius de justitia actual. Cap. 35. pag. 431.
SECTIO III. Proponuntur & confirmantur variae assertiones de discrimine peccati mortalis & venialis.
VT vera doctrina de discrimine peccati mortalis & venialis intelligatur,1 diligenter considerandae & tenendae sunt assertiones sequentes.
Assertio prima. Omne peccatum ex se est mortale, nullum (que) 2 est veniale nisi per accidens, sive per DEI misericordiam & ob conditionem subjecti in quo est. Probatur pars prior assertionis, Primò. [Page 12] quia Scriptura generaliter de omni peccato pronunciat ejus stipendium esse mortem Rom. 6.23. mortis aculeum esse peccatatum 1. Cor. 15.56. Et finem seu fructum peccatorum esse mortem Rom. 6.21. Secundò quia omne peccatum, ut infra probabitur, est contra Dei legem, cujus violatio, quaecunque ea sit, maledictionem meretur Gal. 3.10. & Deut. 27.26. Tertiò omne peccatum relinquit post se in anima maculam & deformitatem. quae ex se, & seclusa misericordia Dei, qui illam maculam ex indebito favore aufert, in aeternum excluderet peccatorem ex regno coelesti. Nam nihil inquinatum in illud intrare potest. Apoc. 21.27. Ergo peccatum omne ex se est mortale. Quartò omne peccatum reproborum, etiam levissimum, in die judicii aeterna poena punietur, ut ipsi adversarii fatentur. Ergo peccata reproborum levissima aeternam poenam merentur. Quinto Deus peccata venialia ex gratia remittit. Ergo potest ea nunquam remittere, & proinde aeternùm punire. Haec omnia infra fusius probabuntur.
3 Posterior pars assertionis necessariò sequitur ex priori. Si enim omne p [...]ccatum est ex se mortale, proculdubio ea quae sunt venialia, sunt talia per accidens: viz. quia sunt in homine regenito, cum quo Deus non stricto jure sed gratiosè & clementer agere vult. Ab hac parte nostrae assertionis non multum abhorret id, quod dicit Cajetanus in 1•m 2• super quaest. 87. Art. 5. Remissibilitas (inquit) & irremissbilitas, tam culpae, quam poenae, positivè sumptae, attenduntur penes statum subjecti, scilicet esse in statu gratiae, vel non: & non attenduntur universaliter penes ipsa peccata: & non advertere [Page 13] hoc multos decepit. Et infrà penes culpas autem loquendo nulla culpa est secundum se remissibilis positivè, quia nulla culpa sibi vendicat remissionem seu veniam, &c. Quod autem ibidem addit aliquam culpam esse ex se venialem seu remissibilem negativè, id infra confutabitur.
Secunda assertio: Omnia reproborum peccata 4 sunt mortalia. Ratio assertionis est quia nullum peccatum est veniale ex se, sed tantùm ex singulari Dei gratia & misericordia. At haec gratia ad reprobos non extenditur. Ergo eorum peccata omnia, etiam levissima, sunt mortalia; id (que) non tantum ex merito, quod jam probatum est, sed etiam ab eventu, quia viz. aeterna morte actu puniuntur. Posterius hoc, quod viz. peccata levissima reproborum sint mortalia ab eventu, sive aeterna morte puniantur, ab ipsis conceditur adversariis, qui tamen prius illud de eorum merito aut potius demerito praefractè negant. Ita enim docet Thomas 1a 2ae quaest. 87. art. 5. ad 3um, parte 3a quaest. 87. art. 4. quaest. 7. de malo art. 10. & in 4. sentent. distinct. 21. qu. 1. art. 2. Ita etiam docent recentiores fere omnes. Sed non advertunt id quod infra probabitur, nullum peccatum posse esse mortale ab eventu, nisi etiam sit mortale ex merito: nam alioqui sequetur Deum punire peccata graviori poena quam ipsa merentur.
Tertia assertio: Etsi omnia reprobor [...]m peccata 5 sunt mortalia, non tamen e contrario dicendum est omnia electorum peccata esse venialia: Nam peccata eorundem atrocia & conscientiam vastantia non solum merentur exclusionem à favore DEI, & à [Page 14] regno coelesti, sed etiam ab eo favoris gradu quo antea à DEO diligebantur eos actu excludunt, & si in iis perseverarent, eos à regno coelesti in aeternum excluderent. Ergo peccata at [...]ocia electorum dicenda sunt mortalia. Probatur antecedens, quia Scriptura de hujusmodi peccatis expressè scribit, quod quicun (que) ea facit (supple & in iis perseverat) regni coelestis & vitae aeternae particeps esse nequeat, 1. Cor. 6. vers. 9. & 10. Et Gal. 5.21. Ephes. 5.5. Item Scriptura dicit, t [...]ibulationem & angustiam esse in omnem animam hominis operantis malum, Rom. 2.9. eos qui secundum carneus vivunt, morituros esse, Rom. 8.13. ob atrocia peccata, iram Dei venire super homines contumaces, Coloss. 3.6. Deumque odisse ac abominari eos qui talia faciunt, Prov. 6. vers. 16.12. vers. 22.17. vers. 15.
Quarta assertio: Quaedam regenitorum peccata 6 rectè dicuntur venialia, quia juxta gratiosum DEI foedus & paternam benignitatem, non excludunt illos a spe regni coelestis, aut ab eo favoris gradu, quo prius a DEO diligebantur. Hujusmodi sunt rebelles & involuntarii concupiscentiae motus. Item defectus & naevi qui bonis renatorum operibus adhaerescunt. Denique ea quae ex materiae parvitate venialia vocantur, quia viz. in re levi aut minoris momenti committuntur. De hisce peccatis loquitur Scriptura, Iac. 3.2. In multis offendimus omnes, 1. Ioh. 1.8. Si dixerimus nos peccatum non habere, fallimus nos ipsos, & veritas in nobis non est. Et Eccles. 7.20. Non est justus in terra, qui facia [...] b [...]num, & non peccet. Quod autem hujusmodi [Page 15] quotidianae incursionis delicta non excludant fideles a favore DEI, & à spe regni coelestis, patet, quia non obstantibus his peccatis fideles dicuntur ambulare non secundum carnem, sed secundum spiritam. Nulla autem est condemnatio iis qui sic ambulant, Rom. 8.1.
Quinta assertio. Quod hujusmodi regenitorum 7 peccata eos non excludant à favore DEI, & à spe regni coelestis, id simpliciter & absolutè babent, non ex natura sua, sed ex DEI misericordia. Hujus assertionis veritas patet ex iis quae dicta sunt in explicatione primae assertionis. Si enim omne peccatum ex se meretur exclusionem a favore DEI, & a regno coelesti, necessariò sequitur ea peccata quae renatos non excludunt a favore DEI, hoc non ex se & sua natura habere, sed ex DEI misericordia. Notet autem lector hanc nostram doctrinam de peccatis levioribus regenitorum quod viz. non ex sua natura, sed ex DEI misericordia venialia sint, olim in ipsa Ecclesia Romana traditam & propugnatam fuisse a Gersone & Iacobo Almaino, quos postea sequntus est Roffensis contra Lutherum scribens, vt testantur ipsi adversarii viz. Bellar. lib. 1. de amissione gatiae, cap. 4. Vasquez. in 1am 2ae Disput. 142. cap. 1. Curiel in eandem partem Thomae quaest. 88. Art. 1. dub. 2. & alii multi.
Sexta assertio: Si verò peccata regenitorum leviora 8 comparativè considerentur (hoc est si conferantur cum eorundem peccatis gravioribus) si (que) quaeratur cur illa potius quam haec sint venialia, & à favore DEI non excludant? dicendum est ea ex se & sua natura hoc habere. Etsi enim absolutè loquendo [Page 16] haec peccata sunt gravia, comparativè tamen levia sunt: & haec comparativa eorum levì [...]as, quae in ipsorum natura est fundata, proculdubio est ratio, ob quam DEVS voluit ea sub foedere gratiae clementius punire, quam atrocia & conscientiam vastantia peccata.
9 Septima assertio: Nullum est genus peccati venialis, quod non fieri possit mortale per multiplicationem actu [...], intellige, deliberatam & licentiosam v. g. si quis stulriloquii aut vaniloquii peccata, quae Bernardus de praecept. & dispens. cap. 14. numerat inter leviora & venialia, contemnat, negligat, & ex deliberato consilio multiplicet ac reiteret, is proculdubio reatum damnabilem contrahet, & [...] DEI adversus se mir [...]m in modum provocab [...]. Haec assertio opposira est doctrinae pontificio [...], qui peccatum veniale non fieri mortale [...], item, posse aliquem [...] offensae reatu peccata venialia ex [...] intrepidè affirmant. Hanc [...] & impiam, damnamus. Primò [...] iis solis venialia sunt, qui ea [...], & pro viribus fugiunt, quique sub [...] pondere gemunt, & suam miseriam ac turpi [...]dinem, quam ex eorum maculis & sordibus [...] seriò deplorant, jurta Apostoli querimo [...]l [...]i. Rom. 7. [...]4. Secundò peccata venialia [...] ad peccatum mortale disponunt & viam [...], ut docet Thomas 1• 2• quaest. 88. art. [...], est ipsum morti [...] pecca [...] [...]. Tertìó neglect [...] [...]ut con [...]mptus [...] non fi [...] [...]ine insigni injuri [...] & [...] DEI. [...] [Page 17] bellionis crimen, de quo vide 1. Sam. 15.23. Vnde Bernardus loco nuper citato. Haec (inquit) venialia non criminalia reputantur, excepto cum per contemptum in usum & consuetudinem vertuntur: & infra, Elatio quippe contemnentis, at (que) imp [...]nitentis obstinatio, in minimis quo (que) mandatis culpam facit non minimam; & convertit in crimen gravi [...] rebellionis naevum satis levem simplicis transgressionis. Denique in quo in [...]bedientiae crimen abs (que) dubio sit, apud Samuelem (lib. 1. cap. 15. v. 23.) advertite. Quasi (inquit) peccatum bari [...]landi est repugnare, & quasi scelus idololatriae nolle acquiescere.
Alphonsus Curiel in 1am 2ae quaest. 88. art. 4.10 §. 2. ut ostendat peccatum veniale absque infig [...]i Dei injuria contemni posse, distinguit contemp [...] peccati in contemptum formalem seu universalem peccati in genere, & contemptum partic [...]l [...]em piccati venialis qua tale est. Priorem, quem appellat contemptū legislatoris & legis, dicit consistere in h [...]c quod est absolutè nolle subjici Deo, & nolle vitare peccata, eumque esse grave & mortale peccat [...]m fatetur. Posteriorem verò qui in eo consistit, quod est contemnere peccata veniali [...], qua talia sunt, o [...] eorum levitatem, negat esse offensam aut inju [...] gravem. At certè contemnere peccatum veniale in specie qua tale est, est contemnere legis divinae pr [...] cepta, immo ipsum legislatorem quate [...] per [...] praecepta peccata venialia prohibet. Nec [...] quod in confirmationem hujus effug [...] assert [...] cum dicit praecepta illa quibus prohiben [...] p [...] cata venialia, non esse absolutè prae [...]epta, [...] observatio non est absolutè ad [...] [Page 18] Nam secundum rigorem legis, observatio cujuslibet praecepti legis divinae est absolutè ad salutem necessaria, quod ex sufrà dicendis patebit: ostendemus enim Deum in foedere operum omnia peccata & per consequens cujuslibet praecepti legalis transgressionem, sub poena aeternae mortis prohibuisse.
SECTIO IV. De quintuplici differentia peccati mortalis & venialis.
PECCATA mortalia ab iis quae 1 venialia vocantur, quinque modis differunt, viz. 1o ratione evitabilitatis, 2o ratione obligationis qua obligamur ad ea vitanda. 3o ratione ipsorum actuum. 4o ratione effectuum qui hos actus cō sequuntur. 5o ratione poenitentiae ad eorum remissionem requisitae.
2 Primo igitur peccata mortalia ab iis quae venialia vocantur differunt ratione evitabilitatis, hoc est, ratione [...]irium quas per gratiam Dei habemus ad ea vitand [...]. Potest enim homo regenitus vi & subsidio [...], partim intern [...] [...], qu [...] habitualis [...] assiste [...]is, quā gratiam [...] speciali [...] voci [...], potest [...]nquā, vitare illa carnis opera manifesta, illa p [...]cca [...]a atrocia, quae 1. Cor. 6. [...]. [...]. & 10. & Gal. 5, vers. [...]9. [...]. & 21. recensen [...]ur; [Page 19] vnde damnamus rigidissimam, & in ipsum Deum contumeliosam quorundam sententiam, qui dicunt hominem non posse plus boni facere quam facit, nec plus mali omittere quam omittit. Hoc enim sive de homine irregenito & animali, sive de regenito & gratia sanctificante suffulto intelligatur, falsum est, ut bene observant Theologi magnae Britanniae in suo judicio de Sanctorum perseverantia Synodo Dordrechtanae exhibito, parte ultima, quae est de thesibus heterodoxis, thes. 4.
Illa verò leviora peccata, quae venialia vocantur,3 nullus Sanctorum per eam gratiae mensuram quam DEVS lis in hac vita admetiri solet, diu vitare potest, nedum toto tempore vitae suae, ut patet ex Eccles. 7.20. 1. Regum 8.46. Iac. 3.2. 1. Ioh. 1. v. 8. & 10. Et hoc nunc certum & indubitat [...] apud omnes est. Quamvis enim de possibilitate, vitandi illa leviora peccata discrepantes fuerint patrum sententiae (nam Hieronymus & Orosius Pelagii dogma, quo asserebat nos per DEI gratiam posse esse sine peccato, ut crassum & absurdum errorem damnabant: quinque Episcopi Africani in Epistola ad Innocentium Papam missa, quae inter Augustini Epistolas est 95. dicebant illud dogma eo ra [...] do conceptum, quo a quibusdam Catholicis concipiebatur, (Pelagius enim ambiguo grati [...] vocabus [...]o simplicioribus imponebat) esse errorem, sed humanum & tolerabilem▪ Augustinus vero, qu [...] etiam illorum quinque Episcoporū vnus erat, soo [...] de hoc dogmate sic scribit, quasi illud pro certo [...] manifesto errore non haberet, vide ejus lib. [...]. [...] peccatorum meritis & remissione, cap. 6. & [...] natura & gratia, cap. 42. et 60.) nulla [...] nos & adversarios hac de re est controvers [...]a. Nam [Page 20] Concil. Trident. Sess. 6. can. 23. neminem in tota vita mortali posse peccata omnia, etiam venialia, vitare, nisi ex speciali & extraordinario privilegio, expressè definivit. Dicit quidem Vega de Iustif. lib. 14. cap. 21. Iust [...]s posse per DEI gratiam etiam tota vita omnia peccata venialia vitare; sed Primò illa potentia vivendi sine peccato, quam Logicam, seu Metaphysicam vocat mera chimaera est. Nam ipse cap. praecedenti dicit moraliter impossibile esse vitare omnia peccata venialia toto tempore vitae: & hanc impossibilitatem moralem explicans dicit, neminem ex tota multitudine virorum sapientia & fanctitate conspicuorum, qui tot saeculis elapsis summo studio tota (que) vi & ope sua conati sunt vivere fine p [...]ccato, vitasse, aut moraliter vitare potuisse omnia peccata venialia. Secundò hanc ejus sententiam damnant & rejiciunt recentiores omnes: Vide Suarexium, lib. 9. de divina gratia, cap. 8. § 13. & sequentibus. vide etiam Vasquezium in 1am 2ae disput. 189. cap. 16. n. 147. & disput. 212. cap. 2. n. 15.16. et 17.
Secundo differunt ratione obligationis, qua ad 4 ea vitanda obligamur: Quod discrimen ut intelligatur tenendum est Primò, foedus operum obligare ad omnia & singula legis praecepta perfectè quoad omnes particulas, conditiones, & circumstantias exactae obedientiae, servanda, & proinde ad vitanda omnia, etiam levissima peccata, idque strictè & praecise sub periculo, & poena aeternae damnationis. Ita sentiunt Evangelici omnes contra Pontificios, quorum delirium de obligatione legis ad vitanda peccata venialia sub periculo solius [Page 21] poenae temporalis, infrà Deo adjuvante confutabimus.
Secundò tenendum est foedus gratiae non tollere obligationem legis, qua nos ad omnes gradus,5 conditiones & circumstantias, perfectae obedientiae praestandas, & per consequens ad omnia, etiam levissima peccata fugienda obligat. Ab hac assertione dissentire videtur Spalatensis lib. 7. de rep. Eccles. cap. 11. §. 135.136.139. & 149. Vbi dicit eas conditiones, particulas & circumstantias perfectae obedientiae, quae humanae imbecillitati gratia adjutae impossibiles sunt, nunc non esse sub praecepto. Item sufficientem legis moralis impletionem, quoad ea quae sub praeceptum cadunt, esse possibilem. Sed hoc duobus modis concipi potest. Vel enim intelligit eos obedientiae lege praescriptae gradus, qui nostrae infirmitati impossibiles sunt, non esse sub praecepto obligante stricté & praecise sub poena damnationis; vel intelligit eos nullo modo esse sub praecepto. Si priori modo concipiatur ejus sententia, verissima est, ut mox patebit. At si posteriori modo intelligatur, haud facilè defendi potest. Primò enim si inevitabiles illi nae [...]i & defectus nostrae obedientiae nunc lege divina non prohibentur, non sunt peccata, & proinde necesse non est ut ob eos miseriam nostram ac reatum coram Deo agnoscamus. At hoc Apostoli Pauli Rom. 7.24. et, ut puto, omnium piorum praxi repugnat. Secundo omnes tam Evangelici quam Pontificii negant Christum liberasse nos ab observatione legis: Imò id negat Christus ipse Matth. 5.17. et Paulus Christum sequntus. Rom. 3.31. Tertio foed [...] gratiae proponit nobis universam justitiae perfectionem ut affectandam & pro viribus assequendam, [Page 22] Matth. 5.48. 1. Petri 1.16. & ab iis qui eam non assequuntur, dolorem ac humilem reatus agnitionem exigit. Ergo non simpliciter tollit obligationem, qua ullam legis partem observare tenemur. Quartò, si DEVS ulla in re legis moralis obligationem ad obedientiam sub foedere gratiae tollit, tunc in lege morali dispensat. Nam dispensare in lege aut in praecepto aliquo legis nihil aliud est, quam removere obligationem à materia praecepti considerata secundum omnes conditiones, quae in eo requiruntur aut praescribuntur, ut bene monet Valent. tom. 2 disp. 7. quaest 4. punct. 6. At Deus in lege morali, seu naturali. non dispensat, ut docent non solum Evangelici, sed & major ac melior Pontificiorum Theologorum pars. Vide Cajetanum in 1am 2ae super quaest. 100. art. 8. Vasquezium in 1am 2ae tom. 2. disp 179. cap 2 Valent. loco citato, & Becanum parte 2. Suminae Theologicae tract. 3. cap. 3. quaest. 4. Hi enim sententiam Thomae & Richardi de indispensabilitate praeceptorum decalogi sequuntur contra Gersonem & Almaynum.
Tertiò denique tenendum est foedus gratiae, etsi 6 obligationem legis non tollat, tollere tamen rigorem, seu severitatem & terribilitatem illius obligationis. Quamvis enim universam justitiae perfectionem nobis ob oculos ponat ut affectandam & pro viribus assequendam, non tamen strictè & praeci [...]è sub periculo et poena aeternae damnationis eam exigit. Nam ad ce [...]tam quidem obedientiae mensuram, quae viz. per gratiam ordinariam est possibilis, strictè & praecisè, hoc est, sub aeternae damnationis periculo obligat, exigendo ut eam actu [Page 23] habeamus. Ad ulteriorem verò mensuram, quam viribus gratiae ordinariis assequi non possumus obligat minus strictè, viz. exigendo ut eam habeamus saltem in voto et conatu. v. g. ad perfectionem partium, ut vocant, obligat praecise. Nam non aliter vitam aeternam promittit, quam hac conditione, ut eam actu habeamus. Ad perfectionem vero eam quae graduum dicitur, non tam strictè & praecisè obligat: sed tantum exigit, ut pro viribus gratiae nobis concessae eam assequi studeamus & conemur.
Hinc patet fideles etiam secundum [...] 7 evangelicam strictè & praecisè sub periculo aeternae mortis obligari ad vivendum fine omnibus illis peccatis, quae mortalia vocantur. Nam ad perfectionem partium attinet vt non solum de peccatis illis gravioribus poenitentiam agamus, sed etiam ut, ab ijs omnibus abstineamus, hoc est, ut imposterum ea non committamus, juxta illud Christi Iohan. 5.14. Ecce sanus factus es, ne pecca amplius, &c. At non sic obligantur, ut vivant imposterum sine omni peccato etiam levissimo. Nam vivere fine levioribus illis peccatis, quae venialia vocantur, pertinet ad perfectionem graduum, quae omnes obedientiae humanae naevos ac defectus excludit. Ex supra dictis enim patet hos nevos ac defectus inter leviora seu venialia peccata numerari.
Tertio peccatum mortale & veniale differunt 8 ratione ipsorum actuum: nam foeditas aut deformitas, quae in peccatis levioribus invenitur, multò minor est ea, quae peccatis mortalibus iuest. In omni enim peccato veniali est aliquid, quod offensam [Page 24] per illud commissam extenuat, & apud gratiosum judicem quodammodo excusat. Patet hoc ex tribus illis peccati venialis speciebus, quae à Scholasticis adferri solent. Nam eorum primam, hoc est, peccatum veniale ex genere suo, apud Deum gratiosè & secundum multitudinem miserationum suarum judicantem, excusat offensae levitas (loquor de levitate comparativa, nam nullum peccatum absolutè leve est) quam habet ex ipsa natura specifica actus in se considerati, absque respectu ad modum agendi, aut ad particularem materiam in qua committitur: ut v.g. in verbo otioso, risu nimio, &c. Secundam verò peccati venialis speciem, hoc est, peccatum ex subroptione, excusat levitas offensae, quam habet, non ex natura specifica actus in se considerati, sed ex modo quo actus ille ab agente procedit, quia viz. agens non plenè et sufficienter deliberavit: ut v.g. in subito appetitu vindictae aut libidinis. Nam appetitus vindictae ex natura sua specifica non est peccatum leve, sed per accidens est leve, quia fit ex indeliberatione. Tertiam verò ejus speciem, hoc est peccatum veniale ex parvitate materiae, excusat levitas offens [...], quam habet non ex natura specifica actus, sed ex limitatione ejus ad particularem materiam, ut in furto unius oboli. Nam furtum ex natura sua specifica, non est peecatum leve, sed ex accidente, quia committitur in re minoris momenti.
Quartò differunt ratione effectu [...], qui ho [...] 9 actus consequuntur: hoc est, ratione detrimenti quod peccantibus afferunt. Nam calamitates & damna, quae ex peccatis mortalibus fidelibus accidunt, multo graviora et tristiora sunt iis, quae consequuntur [Page 25] peccata leviora, seu venialia, ut ex sequenti sect. patebit.
Quinto differunt ratione poenitentiae ad eorum 10 remissionem requisitae. Primò enim sicut ipsa peccata mortalia sunt gravia, horrenda, et in vitae Christianae cursu rara & extraordinaria, ita poenitentia quae ad ea expurganda necessariò requiritur, singularis, magis acurata, et extraordinaria esse debet, Psal. 51. Matth. 27.75. Luc. 7.38. 2. Cor. 7.11. At ordinarium et quotidianum penitentiae exercitium, ex Pontificiorum sententia condignè sufficit, ex nostra verò gratiosè à DEO acceptatur, et pro sufficienti habetur ad expurganda peccata venialia. Vnde Augustinus de Symb. ad Catechumeno [...], lib. 1. cap. 7. et lib. 50. hom. 28. cap. 6. dicit, propter levia peccata, sine quibus esse non possumus inventam esse orationem Dominicam, et speciatim illam petitionem, [...]imitte nobis debita nostra, quam quotidianam medicinam ibidem appellat.
Secundò ad expurgandum peccatorum mortalium reatum requiritur specialis eorum agnitio,11 confessio, specialis item dolor sive contritio, Psal. 51.14. At pro venialium maxima parte expurganda acceptatur generalis, sed humilis, seria, & dolorosa nostrae corruptionis agnitio, adjunctam habens generalem illam deprecationem ab occultis munda une, Psal. 19.12. Nam leviora illa, et quotidianae incursionis delicta multò maxima ex parte nostram scientiam fugiunt. Interim libenter fatemur ea hujus generis peccata quae à nobis observantur, speciatim agnoscenda et deploranda esse.
Tertiò, poenitentia ad peccatorum mortalium 12 remissionem, & ad salutem eorum qui ea committunt, [Page 26] necessaria, debet esse perfectè practica, hoc est, exire debet in realem & actualem, ab omnibus hujus generis peccatis cessationem, Prov. 28 13. Ioh. 5 14. nam si aliquis uno aut altero peccato mortali relicto in alia subinde labatur, is ne (que) gratiam in hac vita, nec gloriam in vita futura consequi poterit, 1. Cor. 6.9. et 10. Gal. 5.21. Contrà verò poenitentia ad venialium peccatorum remissionem requisita, nec est, nec esse potest perfectè practica, quoad hujus generis peccata. Nam ut omnes fatentur, nemo sine hujus generis peccatis vivere potest: & per consequens, non periclitatur piorum salus, etsi ante finem vitae, non possint hoc peccati genus effugere. Vide tom. 1. operum Vrsini, lib. de locis Theol. loco de peccato, quaest. 2. respons. ad dub. 5. de 2. divisione peccati.
SECTIO V. De primo effecto peccati Mortalis, hoc est, de exclusione peccantis à favore DEI, de (que) duplici distinctione amoris Divini.
QVamvis omnia peccata ex se 1 maximè damnosa & mortifera sint, multa tamen, eaque horrenda & tremenda effecta consequuntur peccata renatorum mortalia, quae juxta dispensationem providentiae divine sub foedere gratiae, peccata leviora [Page 27] ab ipsis commissa non consequuntur. Non possum in brevi hoc tractatu ea omnia speciatim considerare, ideoque tria tantum praecipua & notissima, ad quae reliqua omnia aliquo modo referri possunt. in medium afferam & lectori diligentius perpendenda relinquam.
Primum damnum quod peccati mortalis commissionem consequitur, est exclusio peccantis ab eo 2 gradu favoris divini, quo prius à Deo diligebatur. Vt autem hoc dextrè intelligatur, observandum est primò specialem Dei amorem, quo electos in Christo prosequitur, distingui in amorem beneficentiae & amorem complacentiae. Amor beneficentiae erga electos includit respectum ad beneficium aliquod aut donum [...]is conferendum. Est enim actus voluntatis divinae, quo vult conferre iis bona ad aeternam salutem utilia. Amor complacentiae seu delectatio quam Deus ex iis capit, per se, & qua talis est, non includit respectum ad donum aliquod iis conferendum, sed ad donum aliquod iis antea collatum. Deus enim complacentiam aut oblectationem capit ex virtutibus electorum & earum piis actionibus quae ipsius dona sunt ut patet ex Psal. 45.7. Psal. 147.11. Cantic. 2.14. Heb. 13.16. Item amor specialis beneficentiae respicit electos, quatenus sunt beneficiis spiritualibus ornandi, & supra humanam conditionem ad divinae naturae participationem evehendi. Amor complacentiae respicit eos, quatenus sunt beneficiis spiritualibus in [...] ornati, & supra humanam conditionem erecti. atque adeo divinae naturae consortes facti 2. Pet. 1.4. De hac distinctione amoris divini in amorem beneficentiae & complacentiae vide Suarezium [Page 28] lib. 7. de divina gratia cap. 1. §. 22.
Observandum est secundò amorem beneficentiae in Deo distingui in amorem intentionis & amorem 3 executionis. Hanc distinctionem sic explicat Suarez. lib. 1. de praedestinat. cap. 11. §. 5. Est (inquit) in Deo verus amor praeordinans hominem ad aliquod bonum, secundum rationem distinctus ab eo amore, qui consistit in actuali collatione tal [...] boni: & prior dici potest amor intentionis & propositi, posterior vero exe [...]utionis. Hae duae distinctiones bi [...]embres à Clariff. Zanchio in unam trimembrem eamque elegantem & perspicuam reducuntur lib. 4. de natura Dei cap. 3. quaest. 1. num. 2. ubi dicit amorem Dei non significare affectionem aut passionem, sicut in nobis, sed tres res omninò perfectas, viz. primò aeternam benevolentiam seu propositum benefaciendi, secundò actualem beneficentiam seu illius propositi executionem aliquam, tertiò complacentiam seu oblectationem in aliquare. Verum quia amor executionis, seu actualis beneficentia, minus propriè dicitur amor: est enim potius amoris divini effectus; idcirco lectori prudenti judicandum relinquo, utrum ejus loco substitui debeat alius terminus. viz. prompti [...]udo benefaciendi, hoc est, benevolentia Dei considerata cum respectu ad eum hominis itatum in quo ille talis beneficii capax est. Quamvis enim Deus ex se semper parat [...] s [...] ad benefaciendum homini illi, quem elegit, justificavit, & in filium adoptavit, saepè tamen p [...]cc [...]a ejus dividun [...] inter Deum & illum, & abscond [...]t faciem Dei ab eo, ne exandiat eam. Isaiae 59.2. Id quo casu benevolentia divina quasi ligata & [Page 29] impedita est, ne in actū exeat, id (que) ob nullam ejus mutationē in se, sed ob incapacitatē subjecti, quia viz. durante eo statu, hoc est, quamdiu in hujusmodi peccatis perseverat, & per poenitentiā non resurgit, Deus non potest salva sua veracitate & immutabilitate decreti, quo decrevit nulli adulto remittere hujusmodi peccata, nisi praecunte extraordinaria poenitētia, non potest inquā, peccata ea in quae lapsus est remittere, eum (que) participē facere spiritualiū beneficiorum, quae in justificatos secundum spiritum ambulantes conferre solet: hoc est, non potest pro tunc in eum conferre augmentum gratiae inhaerentis, laetitiam spiritus, pacem & tranquillitatem conscientiae, & protectionem contra tentationum impulsus, quam Scholastici vocabulo barbaro, sed ad rei naturam exprimendam aptissimo, & phrasi Scripturae convenientissimo, manutenētiam divinam vocant. Vide Psal. 73.23. & 24.
Tertiò est observandum amorem Dei, quo prosequitur 4 justificatos, omnes hos tres actus in se complecti. Primò enim amat eos amore intentionis, seu propositi, quia consilium & propositum suum de illis ad aeternam gloriam perducendis non mutat, ne quidem cum illi in gravissima scelera prolabuntur, Ierem. 31.3. Hos. 2.19. Malach. 3.6 Rom. 8.38.39. & 11.29. Et proinde multo minus illud mutat quando illi in suo novae obedientiae proposito permanent.
Secundò, amat eos amore executionis, est que absolutè & simpliciter promptus ac paratus ad priora 5 beneficia posterioribus cumulanda: hoc est, ad augendam in iis gratiam pacem conscientiae, & laetitiam spiritualem, item ad condonandos naevos [Page 30] ac defectus obedientiae quam sibi praestant, &, si tunc eos ex hac vita evocet, ad eos glorificandos. Dico cum simpliciter seu omni ex parte esse paratum ad haec facienda, quia objectum benevolentiae divinae, hoc est, homines electi, tunc capaces sunt horum beneficiorum & proinde nihil impedit. sive ex parte Dei, sive ex parte electorum, quo minus ea dona in illos tunc conferantur, quae Deus novit esse ipsis pro tempore utilia. De hoc amore actualis beneficentiae erga electos fusè diss [...]rit Zanchius loco citato quaest. 3. & 4. ubi variis tum S. Scripturae testimoniis, tum rationibus probat praeter amorem intentionis seu propositi esse alium, eum (que) ulteriorem amoris divini actum erga justificatos, secundum spiritum ambulantes, quo vult eos tunc & durante illo statu suorum beneficiorū magis ac magis participes esse. Sed res ex se clara est.
Tertiò, amat eos amore complacentiae seu oblectationis ▪ 6 quia quo magis virtutibus spiritualibus, earumque actibus ornantur, eo DEO similiores, & per consequens pulchriores, ac amabiliores in cōspectu ejus fiunt, ut egregiè docet Zanchius loco citato. Hoc etiam manifestimè patet ex testimoniis Scripturae supra citatis, §. 2. Ea enim ostendunt DEVM piis hominibus, & victimis bonorum operum, quas ei offerunt, oblectari: item, eorum vocem apud eum esse dulcem, & aspectum esse decorum, non quod haec per se. & secluso intuitu meritorum Christi, valeant hominem DEO gratum facere, aut quod possint eum justificare, seu DEO reconciliare; Sed primò quia ex his resultat pulchritudo quaedam spiritualis, & quaedam imago, similitudo ac participatio divinae naturae, 2. Pet. 1.4. quae, si [Page 31] per se, & secluso respectu naevorum ei adhaerescentium consideretur, non potest non esse DEO grata & jucunda. Secundò, quia piorum obedientia, licet imperfecta sit, gratiosè tamen a DEO propter Christum acceptatur: nam nos gratis sibi acceptos fecit in illo dilecto. Ephes. 1.6.
His positis facile est ostendere regenitos, cùm peccatorum mortalium reatum contrahunt, excludi 7 ab eo favoris gradu, quo DEVS ipsos prius prosequebatur. Quamvis enim semper eos diligat, amore intentionis seu propositi, ut supra monui, non tamen semper eos diligit, amore executionis, & amore oblectationis. Quando enim suo vitio in atrocia peccata incidunt, tunc benevolentia DEI erga ipsos ita ligata & impedita est, per obicem quem eorum peccata ei ponunt, ut non possit durante eo statu in eos conferre remissionem peccatorum, aut pacem & gandium [...]onscientiae, & multò minus illam gloriam, ad quam ab aeterno eos ordinavit. Patet hoc ex iis omnibus Scripturae testimoniis, quae docent eos qui talia faciunt, vitae aeternae participes esse non posse: item, ex iis locis, quibus asseritur, impios perituros esse nisi poenitentiam egerint, & DEVM non exaudire illos qui iniquitatem in corde suo vespiciunt. Vide Psal. 66.18. Ezech. 18.20.21.24.26.27. Luc. 13.3. Ioh. 9.31. 2. Timoth. 2.19. Similiter quod ad amorem complacentiae attinet, sicut Scriptura testatur Deum delectari piis secundum Spiritum ambulantibus, ita etiam testatur Deum non delectari iis qui se subducunt, Heb. 10.38. eumque odisse omnes qui iniquitatem operantur, Psal. 5.5. Item Deum abominari, seu [Page 32] detestarioculos sublimes, linguam mendacem, manu [...] effundentes sanguinem, &c. Prov. 6.16. Hinc enim manifestè sequitur ipsos regenitos in haec peccata prolapsos, qua tales sunt, esse objecta odii divini, & abominationem animae ejus. Praeterea Scriptura testatur eos qui hujusmodi atrocia peccata commitrunt ita Deo displicere, ut ipsa bona opera quae durante hoc statu faciunt nullo modo Deo grata sint, aut accepta. Isa. 1.11.13.14. & 15.
8 Caeterùm, notet hìc Lector, odium hoc, quo DEVS regenitos mo [...]taliter p [...]ccantes prosequitur non esse odium hostile, seu (ut Scholastici loquuntur) odium inimicitiae, sed tantum odium displicentiae; nam non est conjunctum cum propoposito damnandi. sicut odium, quo prosequitur reprobos in talia peccata prolapsos. Secundò notandum est regenitos, cùm in atrocia peccata incidunt, non totaliter, sed magna ex parte excludi à divino amore executionis & complacentiae. Nam semen Dei in ipsis manet, ut testatur Iohannes, 1. Epist. cap 3.9. & per consequens DEVS, etiam durante eo statu, aliquo modo exequitur propositum suum da iis salvandis, quia viz. coeleste illud semen in eorum cordibus conservat. & ex eo sic conservato complacentiam & oblectationem aliquam capit. Tertiò notandum est, partialem hanc & temporariam justificatorum exclusionem ab amore divino (loquor de amore executionis, & amore complacentiae) accidere sine ulla reali mutatione [...]oluntatis divinae, ut patebit ex sectione sequenti.
SECTIO VI. Deum posse eos amare quos prius odit, & odisse eos quos prius amavit, abs (que) ulla vel physica, vel morali voluntatis suae mutatione, obiter declaratur.
EX doctrina praecedenti Sectione tradita de Iustificatorum ad certum 1 tempus exclusione ab eo favoris divini gradu, quo prius diligebantur. nequaquam sequitur DEVM, aut voluntatem DEI in se mutabilem esse, sive loquamur de mutabilitate physica, sive de mutabilitate morali.
Nam quod ad divinum amorem executionis attinet, DEVM non amare Iustificatos peccati 2 mortalis reatu involutos amore executionis, nihil aliud est, quam eum non conferre in illos ea bona spiritualia, seu media salutis, quae prius in eos conserebat. Nulla igitur est. hìc mutatio quoad actus immanentes, qui in ipso DEO existunt, sed tantum quoad actus transeuntes, qui sunt extra DEVM & in hominibus recipiuntur. & proinde iis mutatis non mutatur DEVS, sed illi in quibus hi actus, & eorum effecta recipiuntur. Dicet aliquis: DEVS non solùm non confert illa beneficia in eos, sed etiam durante eo statu non vult ea conferre: prius autem voluit ea conferre: & proinde mutatus est.
[Page 34]Resp. Voluit prius illa beneficia communicare iis existentibus in alio statu: Sed iis existentibus in hoc statu impietatis & impoenitentiae, neque jam vult, neque unquam voluit, imò ab aeterno noluit haec beneficia communicare. Quamvis igitur durante hoc statu benevolentia DEI quasi ligata & impedita sit, ut supra monui, hinc tamen non sequitur eam in se mutatam esse: sed tantum mutatum esse ejus objectum, quia viz. objectum ejus, hoc est, homines electi, prius erant capaces istorum beneficiorum: nunc verò eorum capaces non sunt.
Major & gravior difficultas est de amore complacentiae, 3 & odio displicentiae ei opposito. Cùm enim hi actus sint immanentes, hoc est, in ipso Deo existentes, iis mutatis videtur ipse Deus in se mutari. Responderi solet Primò, non mutari hos actus realiter, & à parte rei; quia uterque hic actus in DEO fuit ab aeterno, & in aeternum in eo durabit, cum respectu ad diversos istius hominis status, quo [...]um alter alte [...]i in tempore successit. Ita respondet Fonseca tom. 3. Metaph. lib 7. cap. 8. quest. 5. sect. 7 quod si (inquit) quis objiciat eundem posse prius odio haberi a DEO, si sit injustus, postea verò diligi, si sit justus & vice versa, sine ulla divinae voluntatis mutatione, ergo nihil repugnare quo minus divina voluntas nullo modo mutata transeat a nolitione in volítionem rei ejusdem, ex dictis patet solutio. DEVS enim non eundem odio habet, ac diligi [...] pro eodem tempore, sed pro diversis. Adde, quod etsi in eodem homine justitia succedit peccato, aut peccatum justitiae, tamen odio, quo Deus illum prosequitur [Page 35] u [...] peccatorem, non succedit amor, quo illum diligit u [...] justum, aut contrà, sed uterque affectus divinus aeternus est respiciens diversos hominus status, quorum alter alteri succedit in tempore.
Secundò respondeo: Quamvis concederemus 4 esse aliquam mutationem & successionem in actibus immanentibus amoris & odii divini formaliter consideratis, quatenus per rationem distinguntur ab essentia divina & inter se, hoc est, quamvis diceremus actum amoris co [...]placentiae erga electum in hoc casu non amplius esse in Deo, eique succedere actum odii displicentiae, non tamen inde sequeretur esse mutationem aliquam realem in ipso DEO. Nam actus DEI liberi nihil superad dunt voluntati aut [...]ssentiae divinae, praeter respectum seu relationem rationis, aut extrinsecam aliquam connotationem, quae tamen ad realem eorum entitatem non pertinent. Nam tota eorum entitas realis est ipsa DEI essentia, nihilque intrinsecè includunt praeter eam. Quamvis igitur DEVS desineret amare eos quos prius amabat, non mutaretur mutatione reali, quia nihil reale amitteret, sique inciperet eos amare quos prius odit, non mutaretur, quia nihil reale ei accederet. Mutatio autem realis non fit, sine aliqua additione aut ablatione reali.
Non necesse est ut hic probem actus illos nullam 5 realem entitatem (sive ea vocetur perfectio, sive extensio actus divini ad objecta) superaddere essentiae divinae. Nam Evangelici omnes hoc unanimiter tenent: & quod ad Pontificios attinet, quamvis Cajetanus in 1am partem Thomae quaest. 19. art. 2. & 3. Fons [...]ca tom. 3. Metaph. lib. 7. cap. 8. [Page 36] quaest. 5. sect. 4. & Salas 1a 2ae quest. 6. art. 3. tract. 3. disp. 3. sect. 8. doccant actus liberos Dei, seu decreta ejus, superaddere essentiae divinae realem quandam entitatem, quae ab aeterno potuit non esse in DEO, quae (que) revera in eo non fuisset, si ab aeterno aliter decrevisset, & hos actus non habuisset, major tamen & melior eorum pars in contraria est sententia, viz. Suarez. tom. 2. Metaph. disput. 30. sect. 9. & Vasquez in 1am partem Thomae, disput. 80. cap. 1. & 2. Valent. tom. 1. disput. 1. quest. 19. punct. 4. Arrubal in primam partem Thomae, disput. 54. cap. 2. & sequentibus. Becanus in Summa, Parte 1. Tract. 1. cap. 11. quaest. 4. Trigosus in Summa Theologica Bonaventurae quest. 13. art. 2. dub. 3. conclus. 1. Franciscus Cumel Variarum disput. tom. 1. in disput. de praescientia Dei, dub. 3. pag. 57. &c. Hórum sententia procul dubio est verior illa altera, quia si in DEO est realis aliqua entitas, quae ab aeterno potuit in eo non esse, atque adeo potuit non omnino esse, seu esse merum nihil, necessariò sequetur aliquid esse in Deo quod non est Deus.
6 Dicet aliquis: si mutatis actibus liberis DEVS realiter non mutatur, poterit salva sua immutabilitate, mutare decreta sua de rebus futuris, & proinde poterit incipere velle quod nunquam antea voluit, vel desinere velle quod prius voluit. Nam talis mutatio decretorum divinorum fit sine aliqua additione, aut ablatione reali. Resp. Duplicem esse mutationē, viz. Physicam & Moralem. Physica, seu realis mutatio fit per additionem, aut ablationem alicujus entitatis realis. Moralis mutatio est propositi & voluntatis, aut etiam cognitionis & scientiae mutatio: ut si quis quod antea [Page 37] putabat verum, deinde falsum judicet: & quod antea facere decreverat postea nolit, quod sane magnam imperfectionem in eo qui sic mutatur arguit. Vide Vasquezium in 1am partem Thomae super quest. 9. art. 2. Cum igitur Deus dicitur absolutè immutabilis id non minus intelligitur de morali quam de physica immutabilitate. Nam mutatio propositi & consilii quae moralis vocatur, arguit [...]ncōstantiam, imprudentiam, & cognitionis imperfectionem, quae non minus summae & absolutae Dei perfectioni repugnant, quam physica, seu realis mutatio, ut bene observat Suarez. tom. [...]. metaph. disp. 30 sect. 9. num 58.
Ex his patet Deum, cum odio displicentiae prosequitur 7 electū, quem prius amabat amore compla [...]entiae non mutari; quamvis fortasse nunc minim [...] [...]it in eo actus complacentiae consideratus, ut respectum rationis ad tale objectum essentiae divinae superaddit: Primò enim ablato tali actu, DEVS [...]hysicè & realiter non mutatur, quia nihil ei de [...]edit praeter merum respectum rationis ut irrefra [...]abilibus argumentis demonstrant Suarez & Vas [...]uez, locis citatis. Secundò, neque mutatur mo [...]aliter, quia non mutat propositum, sed contrà, [...]ermanet in suo proposito, aut potius in naturali [...]ua inclinatione, qua ab aeterno fuit, nunc est, & [...]emper erit, propensus ad amandam virtutem, & [...]d detestanda vitia, seu peccata. Permanet etiam [...] suo proposito perducendi eos quos elegit & ju [...]ificavit ad aeternam gloriam. Nam solidum sta [...] [...]i fundamentum, habens sigillum hoc, novis Domi [...]us eos qui s [...]n [...] sui, 2. Tim. 2.29.
SECTIO VII. De secundo & tertio effecto peccati mortalis, hoc est, de privatione gratiae, & [...]missione praesentis aptitudinis ad ingrediendum regnum coelorum.
1 SECVNDVM effectum peccati mortalis est amissio gratiae inhaerentis, de qua Pontificii in quibusdam nobiscum consentiunt, in aliis verò dissentiunt, partim à nobis, partim etiam inter se.
2 Consentimus Primò in hoc, quod dona Spiritus S. aliqua ex parte amittantur, seu deperdantur per peccata mortalia. Secundò, quod justificati mortaliter peccantes omnia dona habitualīa gratiae non amittant. Tertiò speciatim quod peccata mortalia fidei & spei habitus non excludant, aut expellant. Ita communiter docent Ecclesiae nostrae, ut patet ex Theologorum, tum exterorum. tum provincialium, de Sanctorum perseverantia judiciis Synodo Dordrechtanae exhibitis. Ita etiam sentiunt Scriptores Pontificii, ut expressè testatur Suarez. lib. 11. de divina gratia, cap. 5. item in opere de triplici virtute Theologica disp. 7. de fide sect. 3. & disp. 1. de spe, sect. 8. §. 2.
3 Dissentiunt à nobis in tribus: Primò enim illi negant charitatis & gratiae habitum remanere in [Page 39] eo, qui peccatum aliquod mortale commisit: hoc est, peccata mortalia totaliter expellere charitatis habitum opinantur. Secundò, consequenter docent fidei & spei habitus, qui in justificatis lapsis remanent, justitiae, & gratiae sanctificantis▪ Deoque nos gratos facientis, rationem omnino amittere: ideoque tum hanc, tum illam informem vocant, quia viz. separantur a charitate, quae eas prius formabat, vitamque & vires ipsis impertiebat. Tertiò habitus fidei & spei, etsi non excutiantur per alia peccata mortalia, excuti tamen per peccata ipsorum actibus contraria: hoc est, habitum fidei per quemlibet actum haerefeos, & habitum spei per quemlibet desperationis actum totaliter amitti & 4 expelli affirmant.
Nostri verò Theologi fatentur quidem habitus f [...]dei, spei & charitatis per peccata mortalia in electis multùm debilitari & diminui posse, idque non tantùm extrinsecè, quoad fervorem & facilitatem, seu promptitudinem his habitibus utendi, sed etiam intrinsecè, quoad ipsam earum entitatem. Habent enim hi habitus sufficientem graduum latitudinem, intra quam, sicut de facto augentur, ita etiam remitti possunt per actus iis contrarios. Fatentur etiam praecipuos horum habituum actus & operationes, posse ad tempus intércidere, intercidere etiam non rarò, idque non tantum secundum plus & minus, sed et totaliter, non finalicer tamen, ut patet ex judicio Synodi Geldricae, de quinto articulo controverso, Synodo Dordrechtanae exhibito.
Et quia fides non justificat, ut habitus, sed ut actus 5 Christi merit [...] apprehendens, consequente [...] docent [...]dem quoad actum illum vivum, quo justificat, in [Page 40] renatis mortaliter peccantibus interrumpi, & deliquium pati, ita ut durante eo statu eos justificare, aut fides justificans dici non possit. Vnde Paraeus, lib. 1. de amissione gratiae, cap. 7. prope finem, sic scribit. Fides tunc dicitur justificare, cum actum proprium accipiendi remissionem peccatorum exercere potest, atque excreet. Hunc verò actum non exercet, neque exercere potest fides aegra, saucia, sordibus carnis oppressa, peccatorum compedibus quasi ligata: Et infrâ. Iustificatis verò lapsis Deus non imputat peccata nempe resipiscentibus: ante resipiscentiam certè imputat infligendo poenas temporales, & imputaret etiam infligendo poenas aete [...]nas, nisi resipiscerent. Tandem sic concludit. Tunc igitur fides in lapsis habitualiter tantum manens propriè justificans dici, aut eos justificare non potest. Vide etiam venerandi Episcopi Sarisburiensis Animad vers. in Thomsoni Diatribam de intercisione justif. cap. [...]. pag. 1:4.
6 Negant tamen Primò eos habitu charitatis penitus & totaliter privari Secundò negant fidem & spem habitualiter in electis lapsis manentes esse informes, mortuas, & justitiae inhaerentis, aut gratiae sanctificantis nomius indiguas. Eos enim neque à charitate sejungi aut separari, neque à conjuncta charitate formari aut actuari eredunt. Tertiò, negant fidei aut spei habitus uno aut altero actu contrario co [...]unipi, aut totaliter destrui. Contrà verò affirmant spi [...]itualem ammae vitam, cum fundamentalibus illis donis, sino quibus ea consistere nequit, in [...] non obstante eoru [...] demerito. conservari. [Page 41] Nam semen Dei manet in iis, 1. Ioh. 3.9. & nunquam exarescit fons illae aquae salientis in vitam aeternam, Ioh. 4.14. nec diffluit, aut deperit unctio illa Dei manens, 1. Ioh. 2.27. Sed è contrario Scriptura testatur, eos virtute Dei custodiri in fide, 1. Pet. 1.5. & perpetua Christi intercessione fulciri, ne fides eorum totaliter unquam deficiat, [...]oh. 17.20. Rom. 8.34 in quotidianis denique lapsibus, Dominum iis supponere manum ne collidantur, Psal. 37.24. Testatur etiam fieri non posse, ut electi seducantur, Matth. 24.24. ut oves Christi, rapiantur ex manibus ejus, Ioh. 10.28. aut ut fideles separentur à dilectione Dei in Christo, Rom. 8.35.38. & 39. Nam vocatio & dona Dei sunt [...], Rō 11.29. Et solidum stat Dei fundamentum, habens hoc signaculum: novit Dominus eos qui sunt sui, 2. Tim. 2.19.
Dissentiunt Pontificii tum à nobis, tum inter se, de modo, quo peccans mortaliter gratiam amittit 7 aut à se expellit: utrum viz. expellat eam physi [...]è, hoc est, per veram & real [...]m efficientiam, an vero cantum moraliter & demeritorie, quia scilicet peccando meretur privationem seu ablationem gratiae à Deo. Valentia tom. 3. disp. 3. quest. 2. punct. 4. & Vasquez. in 1am 2ae disp. 91. putant per peccata mortalia gratiam physicè expelli: Contrà verò Suarez lib 11. de divina gratia, cap. 4. & Alphonsus Curiel in 2am 2• quest. 113. art. 2. dub. 3. omnesque alii qui inter gratiam & peccatum mortale repugnantiam physicam non agnoscunt, gratiam demeritorlè tantum a peccato mortali expelli asserunt.
[Page 42] 8 Nostri Theologi posteriorem hanc sententiam amplectuntur: priorem verò damnant & rejiciunt. Primò quia habitus est qualitas difficulter mobilis, & proinde non potest ab uno actu contrario per Physicam & realem efficientiam expelli. Secundo contraria, quae se mutuo ab eodem subjecto Physicè & formaliter expellunt, debent esse ejusdem generis, qualia sunt, vel habitus inter se, vel actus intet se. Nam actus aliquis alium actum sibi contrarium formaliter expellit: & habitus aliquis alium habitum sibi contrarium ex subjecto in quo est excludit, quia inter eos est repugnantia Physica, propter quam in eodem subjecto simul esse non possunt. Contrà verò actus & habitus, cum non sint ejusdem generis, atque adeo propriè non sint contraria. se mutuo & formaliter ab eodem subjecto expellere nequeunt. Cum igitur charitas, seu gratia, fit habitus, peccatum vero mortale fit actus, manifestè sequitur charitatis habitum per peccatum mortale Physicè. non expelli.
Tertium effectum peccati mortalis est quod homo 9 justificatus, cum ejus reatum contrahit, praesentem aptitudinem ad ingrediendum regnum coelorum amittat. Nam in illud regnum non intrabit aliquid coinquinata [...] aut abominationem facions, Apoc. 21.27. & coelestis corona non imponitur nisi iis qui bonum certa [...]en certarunt, & curs [...] suum in fide & sanctitate consummarunt. 2. Tim. 4.2. Ineptus ergo ad hanc coronam adeundam & ad hoc regnum possidendum est, quisquis impietatis operibus adhoc adhaerescit.
10 Amissa hac praesenti aptitudin [...] ad ingredictidum regnum coelorum, necessario etiam ad rempus [Page 43] amittitur sensus consolationis & gratiae DEI & per consequens actus spei, qui est exspectatio futurae beatitudinis intercidit & interrumpitur. Nam, ut benè observant Theologi magnae Britanniae (quibus in hoc argumentó plurimum idebet Ecclesia Christi) in suo de Sanctorum perseve [...]antia judicio, [...]ersuasio quam justificati habent de finali sua persevetantia, & consecutione aeternae gloriae, extra studium sanctitatis, & usum mediorum, in actum e [...]ire non potest: id (que) quia justificationis c [...]mes sanctificatio non cons [...]stit extra obedientiae proposition. Quod quidem propositum habituale, licet multis interruptum lapsibus, sufficit electis ad statum justificationis in se salvum custodi [...]udum; ad praesentane [...] autem fiducia solatium necessariò requiritur hujusmodi propositum actuale. Nec potest quisquam, ex Spiritus testimonio ad cor summ loquento, dicere, Ego jam firmiter credo me in statu gratiae indefectibiliter perstiturum: nisi simul ex sine [...]i c [...]rdu studio adjiciat, Ego jam firmiter statuo in Sanctorum Dei mandatorum viis ambulare. Multo minus cogitari potest vivus hujusce fiduciae actus stare cum actuali & directo peccandi proposito: cum, ut habitus habitui, ita actus actui oppenatur. Nec sine insulsa contradictione quenquam finge [...]us ita statututem, Ego vitam aeternam mihi [...]ripi non posse planè confido. Simul tamen mihi decretum est, illecebrosis cupiditatibus inservite. Haec [...] esse ostendit salvat [...]r. Nemo potest duobus dominis servi [...]e. Matth. 6.24.
[Page 44] 11 Hujus etiam doct [...]inae veritatem suis sententiis & judiciis confirmarunt reliqui fere omnes Theologi ad Synodum Dordrechtanam delegati. Nam Theologi Palatini, in suo de perseverantia. Sanctorum judicio, concedunt fideles in graviora peccata prolapsos, sensum gratiae Dei ad tempus amittere, item peccata atrocia, quae contra conscientiam à vol [...]ntibus admittuntur, actum fidei impedire, i [...] habitum etiam arctare & imminuere. Bremenses in suo judicio de eodem articulo, renatos, cum hujusmodi peccatis Deum offendunt, l [...]titiam. Spiritus. & sensum consolationis amittere affirmant. Embdani in consideratione, ejusdem Articuli. Non diffitemu [...] (inquiunt) fidem, seu f [...]duciam actualem ad tempus amitti posse, cum homo fidelis grave peccatum admittit. Actus enim peccati ex quodam consensu perpetrati, cum actuali fiducia de remissione peccatorum consistere nequit. Et Synodus Geldrica in suo judicio de eodem Articu [...]o: Negamus (inquiunt) habitum, semen, radicem, spiritum fidei posse deperdi, & unctionem quam accepimus, posse non manere in nobis. Concedimus autem, actum, fiduciam consolationem, posse intercidere, & intercidere etiam non rar [...], non tantum secundum plus et minus, sed et totaliter, non finaliter, tamen. Sed res ipsa clara est ex innumeris Scripturae testimoniis. Ea enim testatur, electionem [...]c vocationem nostram nobis ce [...]tam seu firmam reddi per. bona opera, 2 Pet. 1.10. Item, omnem, qui habet ba [...] gloriae spem in Christo, sanctificare aut purifitare [Page 45] s [...]ipsum, sicut et ille purus est. 1 Ioh 3.3. & et nos per hoc scire quod ipsum novimus si praecepta ipsius observemus, 1. Ioh 2.3. & eos solos a legis condemnatione liberatos esse, qui non secundum carnem, sed secundum Spiritum ambulant, Rom. 8.1. & 4.
Pontificii longe aliter de actu spei sentiunt. Illi 12 enim neque habitum neque actum spei per peccata mortalia excludi aut expelli concedunt. Vnde Suarez locis supra §. 2. citatis fusè contra nos disputat, & varia argumenta in medium affert, ut probet spem, quoad actum, non amitti ab iis qui peccata mortalia committunt. Sed Primo non mirandum est, quod Suarez, & reliqui Scriptores Pontificii ita de actu spei sentiant. Nam spes de qua illi loquuntur, non est spes Christiana, hoc est, non est certa, firma & solida, sed ex adverso est dubia, infirma, hypothetica & conjecturalis beatitudinis, seu glo [...]iae coelestis exspectatio, quae p [...]oculdubio in hominibus quantumvis impiis manere potest. Secundò locus ille, quem citavimus ex 1. Ioh. 3.3. manifestè ostendit veram & propriè sic dictam spem in iis solis inveni [...]i qui seipsos purificant, seu (ut interpretatur Beza) seipsos castos conservant. Tertiò, potest hoc confirmari ex Augustino, qui in praefatione in Psal. 31. sic scribit: Ille enim sperat, qui bonam conscientiam gerit; quem vero pungit mala conscientia, retrah [...]tse aspe, et non sibi sperat, nisi damnationem. Vt ergo speret regnum, habeat bonam conscientiam, et ut habeat bonam conscientiam, credat et operetur. Item, quomodo mala conscientia tota in desperatione est, sic bona conscientia [Page 46] totainspe. Hic locus tam manifeste pro nobis facit, ut Suarezius, lib. 11. de divina gratia, cap. 5. §. 19. dum ad cum respondere conatur ingenuè fateatur hominem in gravía scelera prolapsum non posse pro eo tempore, & durante eo statu, aeternam gloriam exspectare: Dici (inquit) potest mala conscientia indocere desperationem non, absolutè, & pro tempore futuro, sed secundum praesentem justitiam. Nam qui habet malam conscientiam, consequenter credit, quod secund [...]m praesentem statum, si in illo moriatur, non salvabit [...]r, & sic desperat de salute secundum praesentem justitiam. Sperare autem potest, & debet, se posse cum divina gratia mutare conscientiam, & salvari. Quia verò haec spes, quae in meritis futuris, seu mutatione vita in futurum, fundatur, periculosa est, & multò minus certa, ideò dicti Patres dicunt, fidem, mi (que) vivam, & perfectam, in bona conscientia fundatam esse debere.
DISPUTATIO THEOLOGICA, De vero discrimine peccati mortalis & venialis, de (que) impossibilitate implendi legem Dei ob quotidianam peccatorum venialium incursionem. PARS SECVNDA. In qua duae principales differentiae quas Pontificli inter peccatum mortale & veniale assignant considerantur & confutantur.
SECTIO I. Pontificiorum sententiam de peccatis venialibus nullo solido fundamento niti.
PONTIFICII duas generales 1 & principales differentias inter peccatum mortale & veniale assignant: quarum prior ab horum peccatorum punitione; posterior ab eorundem remissione, petita est. Cum enim de poena his peccatis secundum rigorem justitiae debita disserunt, peccatum mortale poenam aeternam, peccatum vero veniale solam temporalem poenam, ex se, & sua natura, mereri a [...]cmant. [Page 48] Cum it [...]m verba faciunt de eorundem r [...] missione, docent peccatum mortale esse e [...] se [...] sua naturae irremissibile quia tollit principium poenitentiae & remissionis, hoc est, gratiam inhaerentem, seu habitualem: peccatum verò veniale esse ex se & sua natura remissibile, quia peccantem non privat illa gratia inhaerente, quae ad poenitentiam agendam, & remissionem consequendam, necessaria est. Vtramque hanc differentiam no [...] rejicimus, & damnamus: ideoque priorem hac sectione, & sequentibus aliquot, posteriorem verò sectione ultima hujus partis examinabimus & confutabimus.
2 Priorem illam differentiam, quam Adversarii inter peccatum mortale & veniale assignant, rejicimus, Primò, quia ea nullo solido fundamento nititur. Nam argumenta, quae Adversarii ex Scriptura, Patribus, & ratione naturali ad eam stabiliendam congerunt, prorsus inepta & infirma sunt.
3 [...]x Scriptura Bellarminus lib. 1. de amiss. gratiae, cap. 9. & Becanus part. 2. Summae tract 2. cap 1. quest. 1. §. 4. proferunt primò dictum illu [...] Christi. Matth. 5.22. in quo tres vitiosae iracundiae gradus enumerantur & soli ultimo hoc attribuitur, quod peccantem Gehennae, seu mortis aeternae reum faciat. Nam duobus prioribus assignantur poenae temporales, quae vocabulis, Iudicii, & Concilii significantur. Sed o [...]tam Iudunt. Nam Primò eos hallucinari in hujus loci sensu explicando, docent ipsorum sodales, Maldonatus & Barradius in suis commentariis Evangelicis, & Estius in annotationibus in Matth. 5.22. Asserunt enim vocabulis I [...]dicii, Concilii, & [...] ignii, [Page 49] tres gradus unius specie poenae, id est, mortis aeternae significari. In eadem etiam sententia fuerunt Strabus Fuldensis glossae ordinariae author, & Hugo Cardinalis in hunc ipsum locum scribentes. Secundò. Quamvis hic locus explicandus esset, sicut Bellarminus dicit, non tamen ad probandam eorum thesin sufficeret. Aliud enim est peccatum sola poena temporali ali puniri, aliud verò illud ex se & sua natura, & non ex Dei misericordia, hoc habere, quod sola poena temporali puniatur. Locus hic admissa Bellarmini glossa, probat illud prius. At nullo modo probat posterius: et proinde non valet ad infirmandam eam sententiam, contra quam adfertur, hoc est, ad confutandam Gersonis, Almayni & Roffensis sententiam, qui nobiscum dicebant, omne peccatum ex se aeternam mortem mereri, & ex Dei misericordia esse, quod peccata leviora ad sol [...]m poenam temporalem imputentur. At (inquit Bellarminus) Christus hìc non discutit, quid possit aut velit divina misericordia in puniendis peccatis levioribus. Respondeo, nec etiam discutit quaenam ex his peccatis sint venialia seclusa Dei misericordia. Et pro [...]nde ex hoc textu colligi nequit infallibiliter id, quod Adversarii asserunt, viz. peccata venialia ex se, & seclusa Dei misericordia, talia esse, ut aeterna poena just [...] puniri non possint.
Secundò proferunt testimonium Iacobi Apostoli 4 qui cap 1 suae Epist. v. 14. & 15 tres motus cōcupiscétiae distinguit, & solū ultimū dicit, generare mortē: i. mortem mereri. Sed Estius in commentariis suis in Epistolas, hunc ipsum locum Iacobi explicans, longè aliter eū interpretatur, imo ita eum interpretatur, [Page 50] ut Bellarmino, aliisque Scriptoribus Pontitificiis, argumentum in eo fundatum eripiat. Primò enim non constituit cum Bellarmino peccati part [...] in consensu voluntatis imperfecto, & consummationem peccati in consensu ejusdem perfecto, sed contrà, partum peccati in consensu voluntatis perfecto, & ejusdem consummationem in externo opere, seu actu peccati externo, & in consuetudine peccandi, quem actus peccati externus, solet secum adferre, constituit. Dicitque vetustiores Interpretes, hoc est, sanctos Patres in hac sententia esse. Secundò in gradatione Apostoli, non tres, sed quinque gradus, longè probabilius, constituit. Primus gradus ex ejus sententia est in tentatione cōcupiscentiae, seu in primo ejus mótu & proponitur versu 14. Secundus est in conceptu peccati per consensum imperfectum. Tertius in partu peccati per consensum plenum & perfectum. Quartus in consummatione peccati per opus externum, vel, quod probabilius est. per habitum & consuetudinem peccandi. Et quintus ac postremꝰ est in generatione mortis ex eo ipso peccato. Tertiò, adversus hujus loci interpretationé à se allatā hanc objectìoné proponit: Si peccatum tunc demum generat mortem, postquam consummatum fuerit per externum opus, aut per consuetudinem peccandi, sequetur hoc absurdum, solo interno voluntatis consensu null [...]m committi peccatum mortale, seu aeterna morte dignum. Haec objectio ferè coincidit cum argumento Bellarmini, quo contra nos utitur: quia enim generatio mortis hic attribuitur soli consummationi peccati, ille inde concludit peccati conceptionem & partum non generate [Page 51] mortem. Videamus igitur quomodo huic argumento, occurrat Estius. Non (inquit) dicitur peccati consummatio generare mortem, quia facit hominem dignum morte aeterna; nam etiam peccati partus hominem aeterna morte dignum facit: sed quia hominem reipsa ducit ad mortem, quod de peccato nondum consummato non perinde verum est. Nam posteaquam semel quis abjecto Dei timore, quo deterrebatur, in opus externum peccati proruperit, non contentus est illud semel fecisse, sed audacior factus subinde id repetit: vnde in frequentationem, & consuetudinem peccandi venit, quo sit ut tandem perducatur ad mortem, nisi Deus extraordinaria quadam gratia eum per poenitentiam revocet: quod non ita contingit, si peccatum animo cōceptum praematur, ne exeat in opus. Haec Estius. Ex cujus sententia hic dicitur peccatū consummatum generare mortem, non quod illud solum mereatur aeternā mortem, sed quod peccantem magis exponat periculo mortis, & in via damnationis eum longius provehat, quam peccatum non consummatum. Qua interpretatione admissa, planè corruit argumentum Bellarmini in hoc loco fundatum.
Nec solus Estius hunc locum ita interpretatur.5 Nam Dionysius Carthusianus in suis Commentariis in Epistolas ei viam praeivit, Tentatur (inquit) unusquisque à concupiscentia ABSTRACTVS, id est, à recto salutis itinere, & vero rationis judicio, ET ILLECTVS, id est, ad culpam attractus, DEINDE CONCVPISCENTIA CVM CONCEPERIT, id est, ad consensum [Page 52] perduxerit, PARIT PECCATVM, id est, ream facit. Tunc enim est mortale peccatum interius, cum plenus adest consensus de aliquo concupito contra praeceptum. PECCATVM VERO CVM CONSVMMATVM FVERIT, id est, f [...]ris ad effectum perductum, ita quod ex consensu itur in opus, GENERAT MORTEM, quia inducit ad consuetudinem vitiosam & obstinationem; deinde ad damnationem aeternam, quae est mors secunda gravissima. Eodem etiam modo verba haec Apostoli Iacobi interpretatur Nicolaus Lyranus, in notis suis in hunc locum.
Interim non diffitemur hos tres authores docere 6 duos primos concupiscentiae motus qui perfectè voluntarii non sunt esse peccata venialia: sed id non moramur: ne (que) enim eo fine citamus eorum testimonia, ut probemus Apostolum versu 14 & initio versus 15. non loqui de peccatis levioribus quae venialia in electis sunt, sed ut ostendamus generare mortem, hîc non esse me [...]eri mortem: & per consequens, Bellarminum malè colligere solam consummationem peccati mereri mortem, quia e [...] soli expresse attribuitur generatio mortis. Nam ex sententia Estii, Carthusiani, & Lyrani, potest peccatum aliquod mereri mortem, quamvis non generet mortem, eo sensu quo Apostolus hic generationem mortis accipit. Dicunt enim peccati partum mereri mortem, & esse peccatum mortale, quamvis Apostolus hic non dicat [...]um generare mortem.
7 Tertiò objiciunt illa Scripturae testimonia in quibus quaedam peccata culicibus, quaedam camelis, [Page 53] Matth. 23.24. quaedam festucae, quaedam trabi, Luc. 6 41 quaedam novissimo quadranti, sive minuto, Luc. 12.59 & quaedam ligno, foeno, & stipulis, quae res natura sua levissimae sunt, comparantur, 1. Cor. 3 12 Sed primò haec testimonia nihil aliud probant quam, quod nos libenter concedimus, viz alia peccata esse aliis multò leviora. Secundò quamvis probarent quaedam peccata non aeterna, sed temporali poena duntaxa [...]a Deo puniri, non tamen sufficerent ad praesentem controversiam determinandam. Quaeritur enim utrum quaedam peccata ex se, & seclusa Dei misericordia, tam levia sint, ut poena aeterna justè puniri non possint? At locis citatis nihil de hac quaestione determinatur. Fieri enim potest, ut quaedam peccata sint venialia, atque adeo rebus levissimis similia, non quod [...]x se & sua natura talia sint, sed quod Deus in ipsa poena statuenda misericordiae suae memor, decreverit ea ad aeternam mortem non imputare, atque adeo infra eorum demeritum puni [...]e, quemadmodum docuerunt quidam Theologi Pontificii supra citati.
Ex iis quae dicta sunt luculentè patet Adversarios 8 frustra sibi, suaeque in hac controversia causae, exsacris literis praesidium quaere [...]e. Et multò magis id patet ex manifestissimis Scripturae testimoniis, quibus nostri Th [...]ologi omnia peccata, etiam levissima, peccantes aeternae mortis reatu involvere de [...]onstrant. Ea enim generatim de omni peccato ita pronunciant: Maledictuo omnis qui non manserit in omnibus, quae scripto sunt in libro legis, Galat. 3.10. Anima quae peccaverit ipsa morietur, Ezech. 18.20. Stipendium peccati mors, Rom. 6.23. Qui offenderit [Page 54] in uno est omnium reus, Iacob. 2.10. Qui solverit unum de mandatis istis minimis minimus vocabiturin [...]egno coelorum. Matth. 5.19.
9 Nec majoris momenti sunt argumenta quae ex Patrum Scriptis hîc afferunt Pontificii. Nam (ut bene observat Gerardus locorum Theologicorum tom. 2. tract. de pecc. actual cap. 19. [...]. 101.) quae ex Concilio Milevitano, Origine, Chrysostomo & Augustino Bellarminus producit, ea nostrae non adversantur sententiae. Probant enim hoc tantùm, quod sint peccatorum gradus, quod sint quaedam venialia peccata, quod renatis saepe in levissimis, & aliquando incautis, obrepat peccatum, per quod non desinunt esse justi, quod sine levibus, ac brevibus quotidianis peccatis haec vita nostra non traducatur, &c. quorum nihil a nobis negatur; probandum verò erat quaedam peccata esse natur [...] suâ venialia & veniâ digna, quod disertè in dictis ipsorum non occurrit.
10 Denique quod attinet ad rationes a natura rei petitas, quas afferunt, ut explicent & confirment priorem illam differentiam generalem, inter peccatum mortale & veniale, quam initio hujus Sectionis proposuimus, hoc est, ut ostendant, cur tanta discrepantia sit inter peccata mortalia & vemalia quoad reatum poenae, quem secum afferunt, ut (que) ostendant hanc discrepātiam non in voluntate Dei, sed in ipsorum natura fundatam esse, rationes, inquam, quas ad hanc doctrinam stabiliendam artificiosè & subtiliter fabricant, omnino dubiae, & i [...]ce [...]tae sunt. Quod Primò ex variis hac de re Scholasticorum sententiis abundè patet. Quidam enim cum Thoma 1a 2ae quest. 88. art. 1. ad 1u• di [...]unt [Page 55] hoc discrimen inter peccata quoad poenae reatum, quem in peccante efficiunt, ex eo provenire, quod quaedam peccata sint contra legem, & quaedam solummodo praeter legem. Alii cum Scoto, Gabriele, & Bassolio, hujus rei rationem esse dicunt, quod quaedam peccata sint contra praecepta, & quaedam contra consilia. Alii hanc differentiam inter peccata quoad gravitatem poenae quam merentur, ex eo provenire dicunt, quod peccata illa quae mortalia dicuntur, circa ipsum finem ultimum versentur, illa verò, quae venialia appellantur, circa media tantum. Alii denique, quorum sententia hodie maximè recepta & probata est, docent hujus differentiae rationem esse, quod peccatum mortale habeat, tam ex parte objecti, quam ex parte modi quo committitur, id totum, quod requiritur ut sit gravis offensa Dei, ut (que) repugnet amicitiae & charitati erga Deum: veniale verò propter defectum in aliquo istorum sit offensa levis, & non dissolvat amicitiam cum Deo. Ita loquitur Alphonsus Curiel, 1a 2• quest. 88 art. 1. dub. 3. §. 3. qui inter omnes Pontificios hanc questionem acuratissimè tractasse videtur. Verba ejus sunt paulò obscuriora: sed ipse postea se explicans, dicit peccata mortalia poenam aeternam mereri, quia repugnant charitati, ponuntque in peccante aversionem a Deo. Hoc autem esse verum ex eo ostendit, quod hujus generis peccata sint graves offensae contra Deum commissae, tam ex parte objecti, quam ex parte modi, quo committuntur. Contra verò dicit peccata venialia poenam aeternam non mereri, quia non sunt charitati contraria, nec peccantem a Deo avertunt: [Page 56] & hoc probat quia hujusmodi peccata sunt offensae leves, vel propter parvitatem materiae seu objaecti, vel quia non ex plena deliberatione committuntur: sive ut ipse loquitur, ob defectum in aliquo istorum, hoc est, quia deest iis aliquid ex illis duobus, quae in peccatis mortalibus deformitatem & reatum augent. De his dissensionibus Pontificiorum, vide Curlelem loco citato: item Vasquezium in 1am 2ae tom. 1. disp. 143. cap. 1. & sequentibus.
Secundò, id etiam ex eo patet, quod ratio illa, 11 seu fundamentum praedictae differentiae inter peccatum mortale & veniale, quam illi maximè probant, omnino inefficax & invalida sit. Nam ex eo quod in peccato mortali sit aliquid, tum ex parte objecti, tum ex parte modi quo committitur, ejus deformitatem & reatum augens, quod in peccato veniali non invenitur; sequitur quidem peccatum veniale esse comparativè leve, hoc est, esse levius mortali: At non sequitur id simpliciter & absolutè loquendo esse levem offensam. Adversariis igitur probandum incumbit peccata venialia esse absolutè loquendo leves offensas, & ita leves, ut aeternam poenam non mereantur: quod nondum probarunt, imò nec probare possunt. Nos enim contrarium esse verum infrà, Deo adjuvante, probabimus.
12 Tertiò, ridiculus & ineptus est modus, quo Adversarii procedunt in explicanda & confirmanda illa differentia inter reatum peccati mortalis & venialis. Dicunt enim peccatum mortale poenam aeternam, & peccatum veniale poenam temporalem mereri, quia illud repugnat charitati, & peccantem a Deo ad creaturam avertit: hoc verò nec [Page 57] charitati repugnat, nec peccantem a Deo a [...]ertit. Et hoc deinde probant, quia illud est offensa gravis: hoc verò offensa levis.
Sed hoc est obscurum per id quod aequè est obscurum probare. Cum enim hoc dicunt, vel intelligunt 13 peccatum veniale [...]sse offensam leviorem peccato mortali; vel intelligunt peccatum veniale esse offensam absolut [...] & simpliciter levem. Si illud intelligant, inanis & rid cula est haec ratio, [...]d (que) quia offensa una potest esse levior altera, quamvis in se gravis sit. & charitat [...] manifeste repugnet. Si verò hoc intelligant, Primò gratis asserunt peccatum veniale esse absolutè levem offensam. Id enim nondum probarunt, ut nuper monui. Secundò probant obscurum per id quod non minus obsurum est. Id enim vel maxime hic in controversiam vocatur, utrum peccatum v [...]niale simpliciter & absolutè levis offensa sit. Sensus enim principalis quaestionis, quam hic tractamus, est, utrum peccatum veniale sit ex se offensa adeo levis, sive ob parvitatem materiae, s [...]ve ratione modi quo committitur, ut poena aeterna justè puniri non possit. Tertiò, hic manifestè circulum co [...]mittunt. Probant enim peccatum veniale esse offensam adeo lev [...]m, ut poenam aeternam non mereatur, quia non repugnat charitati, nec avertit peccant [...]m a Deo. Et [...]ursus hoc probant, quia peccatum veniale est offensa levis, & proinde nec cha [...]tati repugnat, nec a Deo avertit Quid est nugari aut in circulum redire, si hoc non est?
Al [...]am etiam rationem non minus ridiculam; & 14 ineptam, ad stabiliendam illam differentiam inter reatum peccati mortalis & venialis, afferre solent. [Page 58] Pr [...]bant enim peccata venialia poenam aeternam non mereri, qu [...]a non important aversionem a Deo, & conversionem ad creaturam: & hoc probant, quia non opponuntur iis legis divinae praeceptis, quorum [...]bservatio est necessaria ad consecutionem beatitudin [...], & quia non repugnant divinae voluntati manifestatae per praceptum gravè. Ita ratiocinatur Curiel, scribens in illam quaestionem Thomae supra sepius c [...]tatam, art. 1. dub 3. [...]. 3. eandemque doctrinam [...]adit Vasquez in 1am 2ae disp. 143. cap. 4. num. 8. & 9 dicit enim peccatum veniale poenam aeternam non mereri, quia non est contra praeceptum praecipuu [...], hoc est, necessarium ad salutem.
15 Sed primò, intolerabilis est illa distinctio praeceptorum divinorum in gravia & levia. Deus illos in st [...]tera judicii sui appendet, & minus habentes in [...]eniet, apud quos praecepta legis tam exigui ponderis sunt. Secundò, cum dicunt quaedam esse praec [...]pta de peccatis fugiendis, quorum observatio [...]on est necessaria ad salutem, intelligunt Deum ju [...]e non posse prohibere illa peccata sub periculo amittendae beatitudinis, seu sub poena aeternae [...]ortis, ut infra patebit: & per consequens manifest [...] rursus principium petunt, & circulum committunt. Probant enim peccata leviora aeternam mortem non mereri, & quod eodem redit, sub poe [...]a aeternae mortis prohiberi non posse, quia non av [...]rtunt a DEO, & hoc ru [...]sus probant [...]uia p [...]aeceptorum, quibus prohibentur, obser [...]atio non est, nec esse debet ad salutem necessa [...]ia, ho [...] est, quia nec prohibentur, nec justè prohiberi possunt sub poena aeternae mortis. Sed de [Page 59] [...]is omnibus infrà fusius, favente Numine, disseremus. Ostendemus enim levissima peccata sub poena aeternae mortis justè prohiberi posse, item levissima peccata contrariari charitati, & a DEO avertere.
SECTIO II. De macula peccati: & an macula, quam veniale peccatum post se relinquit, peccantem à regno coelesti excludere possit.
SVperiori Sectione Pontificiorum 1 sententiam de discrimine peccati mortalis & venialis, damnandam esse probavimus argumento petito ab infirmitate fundamentorum & rationum quibus ea nititur. Nunc alia argumenta cont [...]a absurdissimum hunc errorē, eaque ab ipsa rei, de qua agimus, natura petita in medium afferemus, & ab Adversariorum effugiis, ac cavillis vindicabimus.
Caeterúm quia prima nostra ratio petita est à 2 macula, quam peccata etiam levissima post se relinquunt, idcirco, notandum est Primò, mortàle peccatum relinquere post se maculam in peccante, a qua ille maculatus, immundus, sord [...]dus, & coluquinatus denominari solet. Patet hoc Primò, quia Scriptura dicit peccatum pelluere, seu coinquinare [Page 60] hominem, Matth. 15.11. & 18. Secundò, Scriptura dicit peccatores esse sordidos, Apoc. 22.11. Tertiò, remissio peccati dicitur ablutio & purificatio: vnde Scriptura eos quibus peccata remissa sunt, vocat ablutos & mundatos, vt 1. Cor. 6.11. & 2 Cor. 7.1. Quartò, ipsa turpitudo aut deformitas, quam peccatum post se relinquit, expresse appellatur [...] macula, Ephes. 5 27. Quintò, Christus, quod ab omni peccati labe, etiam in diebus carnis suae immunis fuerit dicitur [...] immaculatus 1. Pet. 1.19. Deni (que) hoc egregia cōparat [...]one illustrat Thomas 1a 2ae quest, 86 art. 1. cujus hic est sensus: sicut corpus aliquod nitidum dicitur maculari, suu [...] (que) nitorem p [...]dere, ex contractu alterius co [...]po [...]is, quod vilius & foedius est; Ita a [...]ima hominis justi, quae pura & nitida est peccando maculatur, ex contactu rerum corporalium, & mundanarum, quae viles, & quasi foedae sunt Nam peccatum est quasi quidam animae tactus, quo res mundanas tangit, iisque per amorem inhaeret. Alla etiam similitudine hoc declarat Becanus, parte 2. Summae Tract 2. cap. 7. quest. 2. §. 1. Nam (inquit) sicut membrum censetur turpe ac foedum, quod ita [...]istortum est, ut non retineat naturalem situm, ac ordinem cum reliquis membris, ita anima rationalis est foeda, quae non retinet debitum ordinem ad Deum, ad quem tanquam ad finem ultimum creata est.
Secundò notandum est varias esse Scholasticorum 3 sententias de re in qua peccati macula con [...] stit. Ego omissis sententiis Scoti & Durandi, q [...]i [...] [Page 61] minus probabiles sunt, tres probabiliores, & magis receptas sententias in medium afferam. Prima est Ioannis Bassolii, quem sequitur Vasquez in 1am 2ae disput. 139. cap. 5 Dicunt enim maculam esse ipsum actum peccati praeteritum, quatenus nondum est per poenitentiam retractatus, & a DEO condonatus. Nam ipsum [...] peccasse, & nondum resipuisse est insignis labes seu macula.
Ad hanc sententiam reducitur alia, quae asserit maculam peccati esse habitualem, seu permanentem aversionem à DEO. Nam peccator a Deo avertitur, & aversus manet, non tantum cum actu peccat; sed etiam postquam peccavit, imò semper donec ad Deum per poenitentiam redeat. Cum enim peccator actu voluntatis suae voluerit peccare, & peccando se a DEO avertere, ac ad creaturam convertere, quamdiu hanc voluntatem non retractaverit, & ad Deum per poenitentiam redicrit, item quamdiu Deus eum in gratiam n [...]n receperit, tamdiu habitualiter & permanenter a Deo aversus censetur.
Hoc satis apta similititudine illustrat Bellarminus lib. 5. de amiss. gratiae cap. 17. Nam (inquit) sicut quia sole se avertit manet aversus in teneb [...]is, donec ad solem iterum se convertat: & qui ab aliquo recedit monet in ea distantia, donec iterum accedat: sic etiam qui per peccatum à Deo avertitur & recedit, non solum dum peccat s [...]d etiam postquam peccavit manet à Deo aversus, & longè dissitus, donec per poenitentiam convertatur, & ad DEVM revertatur.
Secunda sententia est peccati maculam esse privationem 4 [Page 62] gratiae aut sanctitatis inhaerentis, quae e [...] quasi nitor, splendor aut ornamentum animae. Sicut enim macula corporis, propriè est privatio illius nitoris qui prius erat in corpore, ita macula spiritualis, seu macula animae, est privatio inhaerentis gratiae aut sanctitatis, quae ut jam monui, est nitor animae. Nam reddit animam gratam & acceptam Deo ac Angelis, sicut nitor corporis reddit corpus jucundum & gratum oculis hominum. Haec sententia a multis Thomae tribuitur, eamque sequitur Sotus in 4. Sentent. dist. 15. quest. 1. art. 2. Aliqua etiam ex parte eam sequitur Suarez, lib. 7. de divina gratia, cap. 20. §. 8. sed propter varias difficultates quibus est exposita eam restringit & limitat. Dicit enim maculam peccati mortalis in homine ordinato ad finem supernaturalem, per se, ac necessariò includere privationem gratiae cum morali habitudine ad peccatum commissum, nondum (que) retractatum, aut remissum.
5 Tertia sententia est Alphonsi Curielis in 2am 2ae quest. 86. art. 1. & 2. dub. 2. §. 4. ubi dicit, maculam, quae post actum peccati manet, includere duplicem privationem, viz. privationem conformitatis cum lege, & privationem gratiae. Nam (ut ipse alibi se explicat) peccator transacto peccati actu, non solum destituitur, & privatur gratiae donis, quibus prius ornatus fuit, sed etiam manet legi divinae disconformis, & aversus ab ea. Hanc autem disconformitatem, seu habitualem discrepantiam a lege, verè esse maculam probat, quia maculat & deturpat hominem coram ocalis Dei, & coram quibus Deus vult ejus reatum manifestare.
[Page 63]Harum sententiarum nulla est simpliciter rejicienda:6 nulla etiam est per se, & seclusis reliquis duabus tenenda Sed potius dicēdum est maculam, quam peccatum mortale post se relinquit esse quid aggregatū ex multis, vel ut aliter dicam, peccatum mortale multiplicē maculam, seu labem se [...]um adferre. Relinquit enim in peccante 1o moralem respectum ad actum praeteritum nondum retractatum & remissum, 2o privationem gratiae, & 3o privationem habitual [...]m conformitatis cum lege Dei; Nulla enim harum trium falsò aut ineptè dicitur macula, ut ex supradictis patet.
Tertiò deni (que) tenendum est peccata etiam venialia 7 triplicem maculam post se relinquere. Nam Primò ipse praeteritus actus peccati venialis, quatenus nondum retractatus & remissus est, reddit hominem sordidum & coinquinatum. Secundò habitualis privatio conformitatis cum lege DEI, quae verè & propriè est macula, comitatur etiam actum peccati venialis. Nam peccatum veniale l [...]ge divina prohibetur: & per consequens, is qui peccatum veniale commisit, nondum (que) retractavit, verè & propriè legi disconformis manet. Tertiò, quamvis peccatum veniale non tollat aut minuat gratiam inhaerentem, seu habitualem, aliquo tamen modo impedit ejus actus, minuitque fervorem ac promptitudinem eos eliciendi. Hoc sic explicat Curiel in 1•m 2ae quest. 89. art. 1. Cum (inquit) ex actibus charitatis resultet in anima quaedam pul [...]britudo, & decentia, quam D. Thomas appellat nitorem, & fulgorem actualem: necesse est, quod ablatio istorum actuum sit quaedam macula: quod vero pecatum veniale sit causa ablationis istorum actuum, [Page 64] probatur, quia, licet non auferat eos omninò, tamen impedit ne elician [...]ur, non solum apponendo, quantum est de se, impedimenta pravorum habituum & passionum insurgentium: sed etiam reddendo hominem indignum, non quidem gratia, & charitate, sed quadam familiaritate, & specialissimis auxiliis, quibus fervor charitatis excitatur, & potentiae redduntur habiles, & promptae ad e [...]us actus.
8 Non deerunt fortassis, qui negabunt peccatum veniale vere & propriè relinquere post se maculam in peccante. Nam ipse Thomas 1• 2ae quest. 89. art. 1. in ea ess [...] sententia videtur; propriè inquit) loquendo peccatum veniale non causat maculam in anima Sed Thomae sententiam perstringit, & egreg [...]è conf [...]tat Vasquez in 1am 2ae disp. 139. cap. 4. num. 17: Quamvis (inquit) Ihomas dicat ex veniali peccato maculam in animam propriè non derivari, & quamvis revera hoc peccatum non privet nos gratia nec aliquo habitu supernaturali, negari tamen non potest, ho [...]inem verè manere aliquo modo pollutum ex peccato veniali, quod semel commisit, don [...]c ab eo justificetur. Nam qui à peccato veniali justificatur, verè dicitur ab eo emundari, & justificari. E [...] igitur mansit aliquo modo pollutus. Hec ratio Vasquezii efficacissi [...]a est. Nam vera & propriè dicta emundatio pr [...]supponit maculam, seu labem, verè & propriè dictam.
9 His positis Prima nostra ratio contra Adversariorum sententiam sit haec: Ea peccata, quae ex se, & sua natura, hominem excludunt à regno coelesti, sunt ex se, & sua natura, mortalia, hoc est, [Page 65] digna aeterna morte. At peccata levissima, ex se, & sua natura, excludunt hominem a regno coelesti. Ergo peccata levissima, ex se, & sua natura, sunt mortalia, seu aeterna morte digna. Probatur major: quia Scriptura loquens de peccatis gravissimis, quae omnium confessione sunt mortalia, hoc iis attribuit, quod hominem excludant a regno coelesti, 1. Cor. 6.9. & 10. Item Gal. 5.21. Deinde ipsi Adversarii hoc tanquam proprium & peculiare peccatis mortalibus attribuunt, quod homines excludant, ac privent possessione regni coelestis. Vide Bellarminum lib. 1. de amiss. gratiae, cap. 5. §. Vbi Apostolus, & cap. 9. sub finem. Probatur etiam minor: quia peccata levissima ex se, & sua natura, relinquunt post se maculam in peccante, atque adeo eum commaculatum & coinquinatum efficiunt, ut ex supradictis patet. At nihil coinquinatum ingreditur in regnum coelorum, Apoc. 21.27. Vnde Bellarminus, libro jam citato, cap. 12. respons. ad objectionem 3. dicit, fieri non posse, ut quis cum sordibus venialium peccatorum in regnum coelorum ingrediatur, & lib. 4. de Iustif. cap. 21. dicit, peccata venialia, si non misericorditer remittantur, impedire ab ingressu illius regni, in quod nihil coinquinatum intrare potest: Estius etiam in 2. Sentent. dist. 42. §. 6. dicit, neminem quantumcun (que) justum, nisi sanguine Christi redemptoris etiam à veniali peccato emundatus fuerit, in regnum coeleste admitti posse. Et Suarez. lib. 2. adversus Anglicanae sectae errores, c. 15. §. 11. si (inquit) de amplexu patriae, & visionis beatae intelligatur, omninò haberi non potest talis amplexus, [Page 66] nisi prius deformitas venialium peccat [...]rum auferatur.
10 Dices responsionem ad hoc argumentum ex ipsis istis authoribus locis citatis colligi posse. Docent enim peccata haec leviora excludere a regno coelesti, non simpliciter, & in aeternum, sed ad tempus duntaxat, donec viz. purgata & remissa fuerin [...], velin hac vi [...]a, vel in purgatorio. At certè haec responsio argumento nostro non obviat. Nam quod venialia peccata non excludant in aeternum, sed ad tempus, a regno coelesti, hoc non habent ex se, & sua natura, sed a misericordia Dei ea condonantis, & suis electis non imputantis. Patet hoc, quia Deus condonat ea ex gratia, & proinde potest ea non condonare, ut ipsi fatentur; quod [...]i faceret, ea hominem in perpetuum a regno coelesti excluderent. Vt igit [...]r hoc effugium Adversariis precludamus, argumentū nostrum efficacius sic proponimus. Illud competit peccato ex se, & sua natura, quod ei competit, seclusa misericordia DEI, ejusque gratiosa condonatione, ut docet Bellarminus libro citato, initio cap. 9. & ut per se patet. At peccatum veniale, seclusa misericordia & gratia divina, excludit peccantem a regno Dei in perpetuum. Ergo hoc per se, & sua natura, ei competit.
SECTIO III. An peccata levissima reproborum sint mortalia, non solum ab eventu, sed etiam ex merito.
SECVNDO peccata levissima,1 ex se, & sua natura, aeternam mortem mereri, hac ratione probamus: Peccata levissima punientur aeterna poena in reprobis post diem judicii, ut patet ex Matth 12.36. & 37. & ipsi Adversarii fatentur, viz. Bellarminus. lib. 1. de amiss, gratiae cap. 14. §. Quod si in homine. Valent. tom. 2. disp. 6. quest. 17. punct. 4. Vasquez. in 1am 2• disp. 141. cap. 2. Curiel in 1am 2ae quest. 87. art. 5. §. 1. Et ante hos multi Scholastici, quos pro hac sua sentētia citant viz. Thomas, Ricardus de S. Victore, Bonaventura, Ricardus de Media-villa, Capreolus, Cajetanus, Hadrianus, Soto, Major & alii. Ergo, peccata levissima merentur poenam aeternam. Nam alioqui poena haec quae ob ea instigitur, non esset justa, & ipsorum demerito proportionata. Respondent Adversarii, hoc fieri per accidens, & propter conditionem subjecti, cui insunt haec levia peccata. Nam quamdiu durat culpa & ejus macula, hoc est, quamdiu culpa non est remissa, tamdiu is, qui peccavit. dignus est supplicio, ut docet Vasquez, loco nuper citato. At (inquiunt) culpa venialis, quamvis [Page 68] ex se sit remissibilis, seu reparabilis per poenitentìam (ut supra dictum est initio sectionis 1.) tamen in reprobis per accidens est irreparabilis per poenitentiam, quia conjuncta est cum mortalibus peccatis, quae excludunt gratiam illam, quae ad agendam poenitentiam necessaria est: & per consequens haec culpa per accidens in iis est aeterna, seu du [...]at in aeternum, quia scilicet illi non possunt eam retractare per poenitentiam. Ergo etiam poena hujus culpae, aeterna est in reprobis, idque per accidens, quia scilicet culpa in iis est aeterna: alioqui enim tantùm temporalis fuisset. Haec responsio non satissacit.
2 Primò enim culpa illa quae per se est causa damnationis ad poenam aeternam, per se punitur poena aeterna. At culpa venialis per se erit causa damnationis ad poenam aeternam in die judicii: nulla enim tunc erit damnatio ad poenam temporalem. Ergo culpa venialis per se punitur poena aeterna. Probatur assumptio ex Matth. 12.36. ubi Christus dicit, nos de omni verbo ocioso reddituros rationem in die judicii, & versu sequente hoc confirmans, dicit, nos ex sermonibus nostris vel justifican [...]os vel condémnandos esse, quibus verbis indicat sermones illos de quibus loquebatur versu 36. (hoc est, sermones ociosos, qui ex Adversariorum sententia, sunt peccata venialia) fore sufficientem causam damnationis ad poenam aeternam.
Secundò magis per accidens est, quod peccata 3 venialia non puniantur poena aeterna in electis, quam quod puniantur poena aeterna in reprobis: item, quod in illis sint [...]eparabilia per poenitentiam, quam quod in his sint irreparabilia per poenitentiam. [Page 69] Nam posterius hoc competit peccatis venialibus propter annexa mo [...]talia (ut Adversarii sentiunt) quae, si non specie, s [...]ltem genere cum illis conveniunt. At prius is [...]ud competit iis beneficio rei toto genere ab iis diversae, viz. beneficio gratiae habitualis inhaerentis electis. Haec enim gratia est principium & causa actuum poenitentiae, sine quibus electi peccata venialia retractare, corumque remissionem consequi non possunt.
Tertiò Deus neque per se, neque per accidens,4 potest facere id quod est injustum. Ergo, si injustum est punire peccata venialia poena aeterna, ut blasphemè loquitur Bellarminus, lib. 1. de amiss. gratiae, cap. 14. respons. ad objectionem 1, DEVS neque per se, neque per accidens posset illud facere. Et confirmatur, quia peccatum veniale ex eo quod sit in homine reprobo conjunctum cum mortali, non fit peccatum gravius aut majori poena dignum, sed retinet eandem naturam, quam prius habebat. Ergo, si ex se, & sua natura non meretur poenam aeternam, tunc in reprobo non meretur poenam aeternam: & per consequens in eo non punitur poena aeterna: nam alioqui puniretur ultra condignum. Deus autem, ut omnes docent, etsi remuneret bona opera ultra condignum non tamen punit peccata ultra, sed citra condignum: quia scilicet natura sua magis propensus est ad liberalitatem & misericordiam, quam ad vindicativam justitiam.
Ad tertium hoc argumentum respondent Thomas 1a 2• quest 87. art. 5. ad 3um, Cajetanus in 5 eum locum, Curiel in eundem locum dub. unico §. 1. & alii, peccatum veniale ex conjunctione cum [Page 70] mortali non habere majorem gravitatem, seu non fieri gravius, habere tamen ex ea conjunctione irremissibilitatem, & aeternam durationem maculae, quam post se relinquit: quia scilicet sine poenitentia, quae in reprobos non cadit, nulla est peccatorū vel levissimorum remissio, nulla maculae ab iis relictae abstersio. Peccatum igitur veniale, etsi in reprobis non sit gravius, tamen est diuturnius, seu durabilius propter suam conjunctionem cum mortalibus, & ideo (inquit Curiel) non respondet ei, quatenus est in reprobis, poena intensior. sed diuturnior: quia intensio poenae respondet gravitati peccati, & aeternitas poenae ejus irremissibilitati.
6 Sed contra Primò Adversarii docent peccatum mortale ob suam gravitatem puniri poena aeterna, & peccatum veniale ob suam levitatem puniri poena temporali. Ergo sibi contradicunt, cum asserunt aeternitatem poenae non respondere gravitati peccati, sed ejus irremissibilitati. Secundò omnis poena, aut gradus poenae, respicit gravitatem culpae, hoc est, propter ipsam culpam, ejus (que) demeritum infligitur. At aeternitas poenae est gradus, & insigne augmentum poenae, ut patet ex Isai. 66.24. Mar. 9.44.46. & 48. & Matth. 25.41. Ergo respicit gravitatem culpae, eique respondet. Tertiò peccata venialia in reprobis, vel sunt digna poena aeterna, vel non sunt digna: si non sunt digna, tunc puniun [...]ur ultra condignum, quod absurdum est, ut ipsi Adversarii fatentur: si sunt digna, & aeternam poenam merentur, tunc hoc meritum, aut potius demeritum, fundatur vel in gravitate offensae, vel in duratione [Page 71] reatus & moculae, quam haec peccata veniulia post se relinquunt. Illi proculdubio dicent hoc demeritū fundari non in gravitate ipso [...]ū peccatorum venialium, sed in eorū duratione quoad reatū & maculam. Sed contrà Scriptura apertè testatur poenam aeternā in die judicii infligi propter ea quae gessimus in corpore, 2. Cor. 5.10. Ergo tunc non infligitur poena aeterna propter nudam durationem maculae post mortem. Deinde, si ullo modo verum est peccata veniália in reprobis mereri graviorem poenam, necessariò etiam sequetur ea esse graviora in reprobis quam in electis (quod absurdum est, ut monui § 4.) nam quod meretur graviorem poenā, id peccatum gravius est. Haec verissima esse patescit ex ingenua confessione Alphonsi Curielis, qui quamvis loco citato doctrinam illam Thomae fusè explicet & urgeat, tamen alibi viz. in explicatione articuli 3. ejusdem questionis §. 3. pag. 479 nobiscum asserit aeternitatem poenae non respondere soli durationi culpae, sed cadere sub demerito peccati, seu quod eodem redit, respondere gravitati culpae. Negari (inquit) non potest; quod aeternitas poenae cadat sub demerito peccati: quia etiam ipsa aeternitas pertinet ad poenam, & ex consequenti respicit demeritum culpae; & ita concedimus, propter peccarum mortale esse aliquem dignum poena aeterna, & non propter peccatum veniale; & esse dignum poena est mereri eam; & Matth. 25. peccatores propter sua peccata damnantur, non solum ad poenam absolutè, sed etiam ad poenam aeternam, dicitur enim, [...]e maledicti in ignem aeternum, & subjungitur [Page 72] ratio, esurivi enim, & non dedistis mihi manducare, &c. quae ratio non esset sufficiens, nisi ejusmodi peccatis deberetur poena aeterna. Vide etiam Franciscum de Herrera in 2. Sentent. disp. 42. quest. 2. ubi non solum eandem doctrinam, sed etiam iisdem ferè verbis tradit. Nam ex eo haec verbatim transcripsisse videtur Curiel.
7 Propter has rationes Scotus in 4. Sentent. dist. 21. quest. 1. docuit poenam, qua damnati in inferno punientur propter peccata venialia, non fore aeternam, sed temporalem: & proinde, eam finem aliquando habituram esse, cum interim in aeternum duratura sit poena, quae iis infligetur ob peccata mortalla. Ejus sententiam postea amplexi sunt Biel, Vega, Medina, Navarrus, & Almaynus, quos pro hac opinione citat Curiel in 1am 2ae quest. 87. art. 5. dub. unico §. 1. Non deerunt fortassis quī in hanc sententiam ibunt, ut vim argumentì supra propositi §. 1. repellant: facilè enim secundum hanc sententiam, ad nostrum argumentum responderi potest, negando reprobos puniri poena aeterna ob peccata venialia. At certè hoc non potest sine magna absurditate negari. Nam Primò reprobis in die judicii propter omnia ipsorum peccata, tam mortalia, quam venialia, dicetur, ite maledicti in ignem aeternum, &c. Ergo poena, quae infligetur ob peccata venialia erit aeterna. Secundò sententiam Scoti confutat Vasquez in 1am 2ae disput. 141. cap. 2. hoc argumento: si vera (inquit) sit sententia Scoti, sequetur posse nos orare pro iis qui sunt in inferno, vt citius solvātur à poena debita pro his peccatis, siquidem illa tandem, postquam satis passum sit, [Page 73] à Deo dimittenda est. Tertiò recentiotes Scotistae hanc sententiam damnant, dicuntque Scotum non assertivè sed dubitativè eam proposuisse. Vide Franciscum de Herrera in 2. Sentent. Disput. 42. quest. 4.
SECTIO IV. An peccata levissima electorum sint mortalia ex natura sua?
TERTIA nostra ratio contra Adversariorum sententiam 1 sit haec: Quod potest nunquam remitti, id potest in aeternum puniri, idque justè. At peccatum veniale ab homine justo commissum potest nunquam remitti. Ergo potest in aeternum puniri. Hoc argumentum procedit de peccatis levioribus in homine justo, sicut prius procedebat de peccatis levioribus in homine reprobo: & facile confirmatur per partes. Ratio enim propositìonis majoris est, quia quamdiu durat culpa, hoc est, quamdiu ea non remittitur, tamdiu durat poenae reatus: quamdiu autem durat reatus poenae, tamdiu ipsa poena justè durare potest, ut Adversarii docent.
Probatur etiam assumptio, quia Deus peccata venialia à justis & fidelibus commissa remittit ex 2 gratia & misericordia: hoc enim patet ex ipso nomine [Page 74] nomine & natura remissionis, ut observat Estius in 2. Sentent. dist. 42. §. 6. Quicquid autem Deus ex gratia & misericordia facit, id potest non facere, & proinde potest peccatum veniale nunquam remittere.
3 Respondent Estius loco jam citato, & Vasquez in 1am 2ae Disput. 142. cap. 2. statum hominis justi, & bona opera ab eo facta cōdignè postulare, at (que) adeo mereri de condigno, illam gratiam & misericordiam qua peccata venialia remittuntur: idque quia injustum est quenquam (verba Estii sunt) excludi in aeternum ab eo quod ei jure debetur. Hominibus autem justis jure debetur vita aeterna: & proinde tenetur DEVS eis aliquando remittere peccata venialia, ne viz. in aeternum excludantur à regno coelesti.
4 Haec responsio & in se absurda est, & foedae arrogantiae plena. Primò enim si homini justificato ob bona ejus opera jure debetur remissio pec [...]atorum venialium, sequetur pios seu fideles, cum Deum orant ut peccata quotidianae infirmitatis, seu venialia ipsis remittat, non minꝰ verè posse dicere, persolve nobis debita tua quam dimitte nobis debita nostra. Debet enim & ex justitia tenetur Deus peccata venialia piis remittere, ex Adversariorum sententia, ne alioqui injustè eos excludat a regno coelesti, quod ipsorum meritis debetur. Secundò, omne meritum fundatur in promissione Dei gratuita, ut docent Bellarminus, lib. 5. de Iustif. c. 14. & Suarez lib. 12. de divina gratia, cap. 18. Quicquid autem Deus ex gratia promisit, potuit id non promittere, ut per se patet. Potuit Igitur DEVS non promittere, atque adeo nunquam conferre piis [Page 75] remissionem peccatorum venialium ob bona ipsorum opera: & per consequens potuit ea in aeternum punire. Nam si nunquam remitterentur, in aeternum punirentur, ut ipsi Adversarii subinde inculcant. Tertiò, haec responsio nititur alio absurdo & crasso errore quod viz. bona opera mereantur de condigno gloriam & augmentum ac conservationem gratiae, de quo suo loco, DEO favente, dicemus.
Bellarminus lib. 1. de amiss [...] gratiae, cap. 14.5 aliter, sed longè ineptius, ad hoc argumentum respondet. Loquitur enim solummodo de condonatione poenae peccatis venialibus debitae, non verò de remissione ipsius culpae venialis, de qua praecipuè procedit argumentum nostrum. Supponit enim, ut patet ex ultimis verbis istius capitis, culpam ipsam venialem esse homini justo remissam, ejusque maculam esse expurgatam per actum dilectionis, seu charitatis, quamvis poena ei debita non sic condonata: si gratia (inquit) accipiatur pro liberali condonatione poenae, fatemur posse Deum absolutè non condonare poenam peccatis venialibus justorum debitam. Quod enim ex gratia facit potest non facere: si autem Deus vellet non condonare, sed omninò exigere poenam peccati venialis ab eo qui culpam ipsam venialem per actum dilectionis purgasset, temporalem tantùm, non autem sempiternam poenam exigere posset. Haec Bellarminus.
At quid si gratia hîc accipiatur pro condonatione 6 ipsius culpae venialis, & abstersione maculae quam post se relinquit: nonne similiter verum est DEVM posse nunquam remittere ipsam culpam [Page 76] venialem ab homine justo commissam? Nam ex gratia eam remittit: quod autem ex gratia facit, potest id non facere, fatente ipso Bellarmino. Suppono igitur Deum nunqùam remittere culpam venialem homini pio, qui eam commisit (nam posito possibili in actu nihil absurdi sequetur) & quaero utrum in hoc casu, poena, quae ei infligi debet ob peccatū veniale, aeterna futura sit, an verò non sit?
7 Bellarminus loco citato dicit poenam, quae infligi potest pio ob culpam venialem, necessariò esse temporalem, & non aeternam. Sed Primò non in hoc casu, de quo nos loquimur, sed in alio casu planè alieno a proposito, hoc dicit Bellarminus. Supponit enim peccatum veniale esse homini pio remissum quoad culpam non verò quoad poenam, & in eo casu dicit poenam aeternam ob illud peccatum ei infligi non posse. Nos contra loquimur de homine pio cui peccatum veniale nondum remissum est quoad culpam, & supponentes DEVM illud nunquam remittere quoad culpam, asserimus poenam ejus fore aeternam. Secundò, non gratis hoc asserimus, sed etiam manìfestè probamus ex Adversariorum doctrina: Illi enim unanimiter contra Scotum tenent poenam illius culpae quae nunquam remittitur, nunquam finiri, & proinde aeternam esse. Imò ipse Bellarminus loco citato, dicit, deformitatem peccati non debere sempiternam manere sine poena sempiterna. Cum igitur DEVS possit nunquam remittere peccata venialia piorum (nam ex indebita gratia ea illis [...]emittit. Et quod ex gratia facit, ut ipsi fatentor. [Page 77] potest non facere) manifestum est etiam illum ea posse in aeternum punire.
SECTIO V. An peccata leviora, quae venialia vocantur, sub poena aeternae mortis â Deo prohiberi possint? Et an actu sub ea poena in foedere operum seu legali prohibita sint.
QVARTO peccata venialia ex 1 se aeternam mortem mereri, ex eo patet, quod omnes tam Evangelici quam Pontificii fateantur DEVM potuisse & etiamnum posse peccata omnia, etiam levissima, sub poena aeterna prohibere, & consequenter illos quae ea committunt, aeterna morte punire. At Deus nihil quod iniquum aut injustum est facere potest. Ergo peccata venialia aeterna morte justè puniri possunt: & per consequens petulans & audax est Bellarmini assertio, lib. 1. de amiss. gratiae, cap. 14. respons. ad object. 1am qua asserit Deum non posse justè punire peccatum quodlibet, etiam veniale, poena omnium gravissima, quae est mors aeterna. Respondet Curiel in 1am 2ae quest. 88. art. 1. dub. 2. §. 2. quod quamvis DEVS ut est [Page 78] supremus mundi Dominus, posset statuere poenam aeternam contra peccata venialia, non tamen posset id facere, ut est Iudex & Legislator, idque quia poena aeterna non est proportionata demerito culpae venialis, sed longè illud excedit. Idem etiam innuere videntur Bellarminus loco citato, & Franciscus de Herrera in 2. sent. disput. 42. quest. 2. Sed falsò & ineptè.
Primò enim peccata levissima contra infinitam 2 Dei majestatem commissa, sunt in se gravia & poena aeterna digna, ut infra patebit. Ergo Deus potest ea prohibere sub poena aeterna.
3 Secundò, ipsa voluntas Dei lege sua prohibentis peccata sub poena aeterna, est sufficiens ratio aequitatis illius poenae, efficitque ut sit proportionata demerito ipsius culpae, ut communiter docent Scholastici, cum de poena peccati mortalis disserunt. Hoc apertè testatur ipse Herrera loco citato: Secundò (inquit) Scholastici dicunt, satis esse qu [...]d lege & voluntate Dei sit statuta poena aeterna contra peccatum mortale, ut hujusmodi poena sit proportionata demèrito ipsius culpae, & secundum se totam habeat simpliciter rationem poenae. Ratio hujus dicti est, quia satis est ut dicamus hoc de poena statuta per legem humanam, quod talis lex lata fuerit à Legislatore prudente & recto. Ergo a fortiori idem dicendum est de poena statuta a Deo. Probatur sequela, quia lex & voluntas Dei est per se justa. Confirmatur, quia de praemio aeterno concedimus esse proportionatum, & secundum se totum habere rationem praemii respectu meriti temporalis, quia voluntate & lege Dei est sta [...]atum, [Page 79] ut praemium talis meriti. Ergo similiter concedendum est, poenam aeternam esse proportionatam, & secundum se totam habere rationem poenae respectu peccati temporalis, quia voluntate & lege Dei est statuta in punitionem talis peccati mortalis. Idem etiam docet Curiel scribens in 1am 2ae quest. 87. art. 3. §. 3. Satis (inquit) est, quod lege & voluntate Dei sit statuta poena aeterna contra culpam mortalem, ut hujusmodi poena sit proportionata demerito ipsius culpae, & secundum se totam habeat simpliciter rationem poenae. Probatur, quia satis est, ut dicamus hoc de poena statuta per legem humanam, quod talis lex facta fuerit a Legislatore prudenti & recto. Ergo, a fortiori idē est dicendum de poena statuta per legem Dei. Confirmatur primò, quia lex & voluntas Dei est per se justa. &c. Haec Curiel verbatim ex libro Francisci de Herrera transcripsit.
Tertiò Deus prohibere potest, imò & actu prohibuit 4 lege positiva sub periculo & poena aeternae mortis, res in se licitas & indifferentes, quae viz. si in se considerentur, rectae rationi non repugnant, ut patet ex praeceptis Ecclesiae Iudaicae datis de discretione ciboram mundorum ab immundis, deque abstinentia a sanguine & adipe. Ergo multò magis prohibere potest peccata venialia sub poena aeternae mortis. Ratio consequentiae est, quia multa p [...]ccata venialia sunt contra legem naturae, rectaeque rationi repugnant; & proinde in se, & seclusa Dei lege, sunt mala, illicita, & detestanda. Si igitur prohibitio Dei efficere potest, ut res in se licita & non detestanda, fit digna aeterna poena; cur non etiam [Page 80] efficere potest, ut res ex se illicita & detestanda [...] digna aeterna poena.
5 Quartò denique Deus, ut Iudex & Legislator, in foedere operum, quod pepegit cum Adamo & Eva, & in eorum personis cum toto genere humano, actu prohibuit omnia peccata, etiam levissima, sub poena aeterna. Ergo justè ea prohibere potest sub hac poena. Scio Adversarios hujus argumenti antecedens cōstanter negaturos esse: sed facilè convincentur. Nam Deus in foedere operum promisit hominibus vitam aeternam sub conditione plenae & & omnibus numeris absolutae obedientiae: & proinde in illo integritatis statu jus ad vitam aeternam habere non poterant, nisi imperfectè implendo legem Dei. Hinc manifestè sequitur cujuslibet peccati commissionem potuisse eos reddere obnoxios aeternae morti. Nam qui non praestat conditionem in foedere praescriptam, is non potest assequi praemium: sed contrà, meretur poenam à legislatore statutam in foederis violatores. At si Adamus vel minimum peccatum commisisset contra legem Dei ejus menti inditam seu inscriptam, non praestitisset conditionem foedere praescriptam; hoc est, non implevisset legem perfectè. Ergo non potuisset assequi praemium aeternae gloriae, sed contra meruisset eo privari in aeternum.
6 Dices conditionem, sub qua vita aeterna promittebatur in soedere operum, non fuisse plenam & exactam legis impletionem in omnibus ejus praeceptis, sed tantùm in graviotibus seu praecipuis, & proinde hominem potuisse in eo statu assequi vitam aeternam vitando peccata mortalia, quamvi [...] immunis non esset a reatu peccatorum venialiu [...]. Sed hoc effugium omni probilitatis specie caret.
[Page 81]Primò enim certum est Deum ab homine ante 7 lapsum exigere potuisse plenam & exactam legis impletionem, tanquam absolutè necessariam ad consecut [...]onem vitae aeternae. Ei enim dederat sufficientes vires ad implendam totam legem, & ad vitanda omnia peccata, tum venialia, tum mortalia, idque non pro exiguo tempore, sed in perpetuum, ut docet Valentia, tom. 2. disput. 6. quest. 12. punct. 1. §. 10. col. 659. dub. 2.
Secundò hinc quoque patet, Deum ab homine 8 integro exegisse plenam & perfectam legis impletionem, tanquam conditionem absolutè necessariam ad assecutionem premii promissi. Nam nunc sub foedere gratiae ab homine justificato, sibi (que) recōciliato exigit, ut sibi serviat, legem (que) impleat vitando peccata omnia mortalia simpliciter, & conando vitare etiam peccata venialia, ac de iis poenitentiam ordinariam agendo, quoties se ea commisisse obs [...]rvaverit (nam hujusmodi peccata simpliciter & absolutè a nobis in hoc infirmitatis statu vitari non possunt) hoc inquam ab eo exigit, tanquam conditionem absolutè necessariam ad consecutionem aeternae gloriae. Ergo plus exegit ab homine integro: & proinde ab eo exegit perfectam legis impletionem s [...]u immunitatem ab omni peccato, tam veniali, quam mortali, tanquam conditionem absolutè necessariam ad consecutionem vitae aeternae. Ratio consequentiae est, quia aequum est, ut plus exigatur ab eo, qui plus potest: Nam cuicunque multum datum fuerit, multum repetetur ab eo, & apud quem multa deposuerunt, amplius [...]eposcent ab eo, Luc. 12.48.
Tertiò, si foedus operum non obligabat strictè 9 [Page 82] & praecisè (hoc est, sub periculo amittendae beatitudinis) ad vitanda peccata venialia, tunc strictè & praecisè obligabat saltem (sicut nunc obligat foedus gratiae) ad ea revocanda, seu retractanda per poenitentiam. Nam nisi hujusmodi peccata retractarentur per poenitentiam, nunquam remitterentur, ut ipsi Adversarii docent: & per consequens, in aeternum punitentur. At absurdum est posterius. Ergo & prius. Probatur assumptio, quia ubi est obligatio ad poenitentiam, ibi est promissio veniae, sub conditione poenitentiae. At in foedere operum non fuit promissio veniae. Ergo non fuit obligatio ad poenitentiam. Major per se patet. Probatur minor, quia promissio veniae, seu remissionis peccatorum, pertinet ad foedus gratiae, & non ad foedus operum: praesertim cum peccata abluantur, non nisi Christi sanguine, & meritis. Vide Bellarminum, lib. 4. de Iustif. cap. 2. §. Quartò probatur, ubi hoc, tanquam dogma ab omnibus concessum ponit, quod promissio veniae pertineat ad Evangelium, non vero ad legem, seu foedus operum.
SECTIO VI. An & quatenus malitia in omni peccato, etiam veniali, sit infinita? & an poenae infinita ei respondeat?
QVINTA nostra ratio petita est 1 ab infinita malitia, quae in peccato veniali, non minus quam in mortali cernitur. Ex ea enim sequitur ei deberi poenam infinitam. Vt autem haec ratio melius intelligatur, notandum est Primò infinitatem poenae respondere infinitati culpae. Poena enim debet esse proportionata culpae, ut monet Thomas 1• 2ae quest 87. art 4.
Secundò notandum est culpam aliquo modo esse 2 infinitam, & aliquo modo finitam: Primò enim est infinita objectivè & extrinsecè, quatenus est commissa contra infinitum bonum. Secundò est infinita extensivè, & ratione durationis, quia viz. ejus labes, seu macula, durat in aeternum, quantum est ex parte peccantis (nam is per se, seu suis viribus, eam nunquam expurgare potest) & proinde ex se & seclusa Dei condonantis misericordia, peccantem in aeternum regno coelesti excluderet, & poenis infernalibus subjiceret. Nam nihil coinquinatum in illud regnum admitti potest. Tertiò est finita intensivè, sive respicias entitatem ipsius actus, nam a finita creatura elici non potest actus infinitè [Page 84] intensus, sive privationem entitati annexam. E [...] enim est privatio finitae rectitudinis, seu conformitatis cum lege. Et confirmatur, quia si malitia peccati esset intinita in quantitate, vel intensione, omnia peccata essent paria, nullumque esset alio majus, aut minus. Nam unum infinitum alio majus esse non potest.
Tertiò notandum est poenam peccatis debitam, 3 & in inferno luendam, esse etiam aliquo modo finitam, & aliquo modo infinitam. Primò enim est infinita objectivè, quia privat peccantem bono infinito, id est, DEO, juxta illud, Matth. 25.41. Discedite à me. Secundò est infinita extensivè, seu ratione durationis, juxta illud quod sequitur, in aeternum ignem. Cur autem poena reproborum aeterna esse debeat, variae rationes asseruntur à Theologis: ego hîc unam tantùm afferam, eamque petitam ab aeternitate culpae. Primò enim maculae ex peccatis in hac vita mortali commissis contractae in iis durant in aeternum: & proinde, reprobi sunt in aeternum foedi, & DEI consortio, ac amicitia indigni. Secundò habitualis eorum pravitas ac malitia, & speciatim eorum odium erga Deum, durat in aeternum. Ergo etiam eorum poena in aeternum durare debet. Aequum enim est, ut is qui nunquam desinit esse malus, nunquam definat esse miser. Tertiò est finita intensivè, tum quoad tristitiam qua afficiuntur ob amissionem summi boni, quae pertinet ad poenam damni, tum quoad cruciatus, quos patiuntur ab igne infernali, qui pertinēt ad poenam sensus. Ratio manifesta est, quia creatura finita infinitorum cruciatuum capa [...] non est.
[Page 85]Quaeri hic potest, an poena reproborum sit infinita intensivè de jure (certum enim est eam non 4 esse infinitam intensivè de facto, ut ex dictis patet) hoc est, an eorum peccata mercantur pòenam intensivè infinitam? Quidam enim recentiores Pontificii, ut testatur Vasquez. in 1am 2ae super quest. 87. art. 4um, docuerunt peccato mortali ex se deberi poenam intensivè infinitam, si ea posset infligi, hoc est, si peccans illius capax esset. Contrarium tamen tenendum, & ad quaestionem propositam duabus assertionibus respondendum est. Prior est; reprobis procul dubio deberi poenas multò graviores & acerbiores, illis quas actu patiuntur. Verè enim dicunt Theologi DEVM, sicut pios supra condignum remuneratur, ita etiam impios citra, seu infra condignum punire. Posterior est: non tamen deberi iis poenas intensivè infinitas ex ordine justitiae. Primò enim haec poena non est possibilis: nam creatura finita non est capax infinitorum cruciatuum, ut supra monui. Secundò si peccato deberetur poena intensivè infinita, sequeretur DEVM non posse justitiae suae satisfacere puniendo impios: quia viz. haec poena illis infligi non potest, hoc est, illi capaces non sunt talis poenae. Absurdum autē est dicere aliquam poenam peccatis de jure deberi quam DEVS non potest infligere. Tertiò hinc sequeretur omnibus peccatis aequalem poenam de jure deberi, seu omnia peccata mereri aequalem poenam: quod sanè absurdum est, & divinae justitiae contrarium. Probatur haec connexio seu illatio: si enim minimo peccato debetur poena infinita, tum èxtensivè, tum intensivè, certè nulla major poena [...]tatu [...] potest, maximis & maxim [...] horrendis peccatis.
[Page 86]His positis sic argumentamur; Infinita culp [...] 5 ex ordine justitiae meretur infinitam poenam. At culpa venialis non minus quam mortalis est infinita. Ergo meretur infinitam poenam. Hujus syllogismi propositio major manifesta est, & ab omnibus conceditur. Probatur minor, quia culpa venialis non minus quam mortalis, est infinita objectivé: nam contra infinitam DEI legislatoris majestatem est commissa. Est etiam infinita extensivè seu ratione durationis, quia ejus macula ex se & seclusa DEI misericordia in aeternum durat. Ergo ei debetur poena & objectivè & extensivè infinita.
Ad hoc argumentum Alphonsus Curiel in 1•m 6 2ae quaest. 88. art. 1. dub. 2. §. 2 respondet his verbis. Quamvis (inquit) peccatum mortale dicatur infinitum malum objectivè & extrinsecè, propter infinitatem DEI offensi per ipsum: non sequitur, quod etiam isto modo peccatum veniale dicatur infinitè malum; & ratio discriminis est, quod peccatum mortale ita est contra DEVM, ut omninò avertat ab eo, & dissolvat amicitiam cum ipso: peccatum verò veniale nec avertit a DEO, nec dissoluit ejus amicitiam; & ideo infinitas objectiva, aut extrinseca, quae solum convenit peccato ratione aversionis, reperitur simpliciter, & absolutè in peccato mortali, & non in veniali, nisi valde impropriè, quatenus est offensa, quamvis levis, contra DEVM.
Haec responsio nullo modo satisfacit. Primó 7 enim peccatum veniale est etiam (ut infra parebit) ita contra DEVM, ut peccantem ab eo avertat. Secundò quod peccatum veniale non dissolvat [Page 87] amicitiam, quae nobis cum DEO intercedit, non est ex natura ipsius, sed ex gratia & misericordia DEI. Meretur enim ex se poenam aeternam, ut ex tribus praecedentibus argumentis patet: & proinde meretur etiam exclusionem a favore & amicitia DEI.
SECTIO VII. An peccatum mortale & veniale in hoc differant, quod mortale sit ex se irremissibile per ablationem principii remissionis, hoc est, gratiae inhaerentis; veniale verò sit ex se remissibile per non ablationem istius principii?
COnsideravimus praecedentibus 1 sectionibus priorem differentiam, quam Adversarii assignant inter peccatum mortale & veniale: viz. eam, quae petita est ab ho [...]um peccatorum punitione. Nunc consideranda venit posterior differentia ab horum peccatorum remissione petita, quam cum adversarii assignant, dicunt peccatum mortale esse ex se irremissibile, quia tollit principium poenitentiae & remissionis, hoc est, habitualem seu inhaeren [...]em gratiam; peccatum verò veniale esse ex se remissibile, [Page 88] quod peccantem non privet illa inhaerente gratia, quae ad poenitentiam agendam, & proinde ad remissionem consequendam necessaria est Quapropter duo hic consideranda sunt: viz. differentia, quam assignant Pontificii inter peccatum mortale & veniale, & fundamentum seu ratio illius differentiae. Differentia est quod peccatum mortale sit ex se irremissibile, peccatum verò veniale sit ex se remissibile. Fundamentum verò differentiae est quod peccatum mortale tollat principium poenitentiae, seu gratiam inhaerentem, peccatum verò veniale eam non tollat. Primò igitur de fundamento hujus differentiae; deinde de ipsa differentia verba faciam.
2 De fundamento hujus differentiae, quatenus in eo asseritur, gratiam inhaerentem, atque adeo, principium poenitentiae & remissionis totaliter tolli per peccata mortalia, dico Primò illud esse falsum & ipsis Scholae Pontificiae placitis contrarium. Primò enim quamvis peccantes mortaliter multa Spiritus S. dona excutiant & amittant, non tamen totaliter ullum ex tribus illis habitibus, (fidem, spem & charitatem intelligo) fine quibus vita spiritualis consistere nequit, amittunt; ut patet ex Scripturae testimoniis citatis parte 1a sect. 7. §. 6. Secundò quamvis verum esset id, quod Adversarii d [...]cunt, per peccata mortalia penitus aboleri gratiam inhaerentem, non tamen inde sequeretur principium poenitentiae & remissionis tolli per peccata mortalia, modò vera sit doctrina illa de providentia gratiae circa impios, quam Adversarii in Scholis communiter tradunt.
Nam principium poenitentiae & remissioni [...] 3 non tantum est gratia inhaere [...]s seu habitualis, sed [Page 89] etiam gratia assistens, seu gratia auxilii specialis, quae consistit non in permanente aliquo habitu, sed in motione seu actione DEI, qua cor hominis pulsat, eu [...]que excitat & movet ad actus bonos supernaturales. Hanc gratiam esse principium poenitentiae & remissionis negari non potest, quìa in prima hominis conversione, seu vocatione ad salutem, quae justificationem praecedit, confertur ei sup [...]rnaturalis vis & potentia credendi, ac poenitentiam agendi, non per habitualis gratiae infusionem (haec enim non ante justificationem, sed eodem momento, quo fit justificatio, infunditur) sed per assistentem gratiam auxilii specialis, seu per motionem DEI cor hominis pulsantis, eumque excitantis, ut communiter docent Pontificii. Si igitur peccatum mortale non tollat aut excludat hanc gratiam assistentem, non tollit & excludit principium poenitētiae & remissionis. At verū est prius ex recepta & cōmuni Pōtificiorū doctrina. Ergo verū est posteriꝰ.
Probatur assumptio, quia Pontificii plerique 4 docent quemlibet hominem ratione utentem, quantumvis ille impius sit, habere sufficientem gratiam seu auxilium ad pias & salutares actiones, ita ut quovis tempore possit se ad DEVM convertere per salutarem poenitentiam, atque adeo remissionem peccatorum suorum consequi: vide Vegam lib. 13. in concil. Trident. cap. 13. Molinam in concord. gratiae & liberi arbitrii quest. 14. art. 13. disp. 10. Item Valent. tom. 2. disp. 8. quest. 3. punct 4. §. 1. propos. 2. ubi hanc sententiam propugnat tanquam communiorem & in Scholis magis receptam, & pro ea varios Scriptores Pontificios citat. Alii verò Pontificii docent hoc auxilium gratiae assistentis, & sufficientis ad conversionem & poenitentiam, hominibus quantum vis impiis dari, [Page 90] non quidem semper, attamen pro loco & tempore. Et speciatim dicunt hoc auxilium sufficiens gratiae assistentis, nunquam deesse homini, eo tempore quo tenetur ad DEVM se convertere & poenitentiam agere, seu, ut Bellarminus loquitur, cùm non potest sine conversione vitare peccatum. Vide Bellarminum lib 2. de gratia cap. 5. & cap. 8. respons. ad object 1. Becanum opusc. de auxiliis gratiae cap. 6. & Didacum Alvarez lib. 11. de auxiliis gratiae disp. 112. num. 5 conclus. 2. vide etiam Suarezii opusc. de reviviscentia meritorum disp. 1. sect. 3. §. 11. ubi dicit peccatores in mortalia peccata prolapsos, non statim privari auxiliis gratiae sufficientibus, imò nec efficacibus, propter peccatum commissum. Si haec vera sunt, planè corruit Pontificiorum doctrina de ablatione principii poenitentiae & remissionis per peccata mortalia. Quis enim dixerit eos carere principio poenitentiae, quibus auxilia gratiae ad poenitentiam agendam necessaria ac sufficientia, imò etiam qùandoque efficacia, subministrantur.
5 Dices primò Pontificios fortassis hoc sibi velle, quod peccatum mortale tollat principium habituale & internum poenitentiae: non vero quod tollat omne principium necessarium ac sufficiens ad poenitentiam. Respondeo: hoc non sati [...]facit argumento nostro. Nam si quis verè & propriè potest agere poenitentiam, atque adeo consequi remissionem, vi cujuscunque principii, sive habitualis & inhaerentis, sive externi & assistentis, ejus peccatum no [...] potest dici irremissibile, propter defectum principii [...]d poenitentiam requisiti. Certè non multùm r [...] fert per quod principium possit quis poenitentiam [...]ere, modo verè & propriè illud possit.
[Page 91]Secundò dicet aliquis, peccatores in peccata 6 mortalia prolapsos non semper quando tenentur ad DEVM se convertere, actu habere omnia, sed tantum quaedam auxilia ad ipsorum conversionem necessaria per modum principii; dici tamen habere auxilium sufficiens, quīa per auxilia quae actu habent, est in eorum potestate facere aliquid, quod si faciant, reliqua auxilia necessaria consequentur. Vnde Suarez. lib. 3. de auxiliis gratiae cap. 6. §. 4. & 5. dicit hujusmodi auxilium non esse sufficiens absolutè, proximè, & in actu, sed remote & in potentia. Respondeo Primò: quibusdam peccatoribus statim postquam peccatum mortale commiserunt, communicatur auxilium absolutè & proximè sufficiens, imò efficax, ut docet Suarez. in opusc. de reviviscentia meritorum disput. 1. sect. 3. §. 11. Et patet exemplo Petri, quem CHRISTVS statim post tertiam ejus negationem oculis misericordiae respexit, & in viam justitiae per sinceram poenitentiam reduxit. Secundò sicut claudus aut aeger qui non potest ambulare nisi innitendo baculo, veró dicitur posse ambulare, quamvis non actu baculo utatur, quia viz. potest eum arripere eoque, uti quando voluerit, ita etiam qui non habent actu omnia auxilia ad poenitentiam requisita, sed possunt ea habere quando & quoties voluerint, illi verè dicuntur posse poenitentiam agere. Et confirmatur: quia is qui peccati mortalis reus est, quando tenetur poenitentiam agere, vel verè & propriè potest poenitentiam agere, vel non potest. Si Adversarii dixerint eum verè & propriè posse poenitentiam agere, habemus propositum: sequetur enim peccatori in peccata mortalia prolapso non deesse principium poenitentiae & remissionis: hoc [Page 92] est auxilia gratiae ad poenitentiam agendam necessaria. Si dixerint eum verè & propriè non posse, sequetur secundum ipsorum doctrinam eum non liberè sed necessariò esse impoenitentem, & proinde ejus impoenitentiam non esse peccatum. Nam libertas seu indifferentia ad oppositum, ex eorum sententia, est conditio necessaria ad actum moralem, tam bonum, quam malum.
7 Dico secundò hoc fundamentum non sufficere ad stabiliendam hanc posteriorem differentiam inter peccatum mortale & veniale, quam assignant Pontificii, cum dicunt peccatum mortale esse ex se irremissibile, & peccatū veniale esse ex se remissibile. Sensus enim illius differentiae est, quod peccatum mortale ex propria sua natura est irremissibile, & peccatum veniale ex propria sua natura est remissibile. Ad hanc autem differentiam stabiliendam illud solum fundamentum sufficere potest, quod ab ipsa natura peccati mortalis & venialis petitum est. At hoc fundamentum non estab horum peccatorum natura petitum; sed a quodam eorum effecto, quod merè & absolutè, aut saltem praecipuè, a DEI voluntate pendet. Nam quod peccatum mortale gratiam inhaerentem excludat, aut pellat, sive totaliter, sive ex parte, peccatum vero veniale eam non tollat, seu excludat, id non pendet à natura horum peccatorum, sed a voluntate divina.
8 Probatur hoc Primò, de peccato mortali, quia potest jam DEVS, secundum potentiam ejus absolutam, conservare gratiam inhaerentem, & speciatim habitum charitatis, simul cum peccato mortali; & si ita ei visum fuisset, hoc est, ita decr [...] visset ab aeterno, potuisset semper & ordinari [...] [Page 93] eam in peccatoribus peccato mortali inquinatis conservare. Ita docet Suarez, lib. 7. de divina gratia, cap 19. §. 14. & sequentibus. Item, cap. 20. §. 6. & sequentibus. Ita etiam docet Alphonsus Curiel in 1am 2ae D. Thomae quest. 113. art. 2. dub. 3. §. 2. & 3. & multi alii recentiores Scriptores: idque hac ratione confirmant, quia conservatio gratiae & charitatis in eo qui peccavit mortaliter, illudque peccatum nondum retractavit, nullam implicat contradictionem aut repugnantiam, sive respectu potentiae Dei, sive respectu bonitatis & sapientiae ipsius, hoc est, ut planius & brevius dicam, sicut non excedit virtutem potentiae Dei infinitae, ita nullo modo ejus sapientiae & bonitati repugnat, ut illi locis citatis fusè demonstrant. Ergo quod peccatum mortale actu excludat, & tollat gratiam, non est ab ipsius natura, sed a libero Dei decreto, qui decrevit auferre gratiam inhaerentem, seu habitualem, saltem ex parte, ab iis qui mortaliter peccant. Potuit igitur Deus efficere ut peccatum mortale, non minus quam veniale, esset remissibile per non ablationem gratiae inhaerentis, seu principii interni & habitualis ad poenitentiam requisiti: & per consequens, quod peccatum mortale nunc sit i [...]missibile per ablationem gratiae inhaerentis, ut vo [...]nt Adversarii, non est ab ipsa natura peccati mortalis, sed a libera DEI voluntate.
Dices quamvis peccatum mortale, ex se, & sua 9 natura, non excludat gratiam quia eam non expellit physicè, seu per propriè dictam, & veram efficientiam, verè tamen dici potest eam, ex se, & sua natura excludere, quia ex se, eam excludit moraliter, seu demeritoriè: hoc est, meretur ut is [Page 94] qui peccavit, privetur gratia inhaerente. Resp. Primò, [...] mereri privationem gratiae, non minu [...] verè attribuitur peccato veniali, quam mortali, ut statim patebit. Ergo peccatum mortale per hoc non distinguitur a veniali. Secundò, ut peccatum aliquod dicatur exclusivum, seu expulsivum gratiae. & charitatis, aut irremissibile per expulsionem gratiae, non satis est, quod mereatur privationem gratiae & charitatis. Nam peccatum mortale meretur etiam privationem, seu ablationem habituum fidei & spei, ut fatentur omnes Adversarii: & tamen ineptè quis diceret peccatum mortale esse exclusivum fidei & spei, aut esse irremissibile per ablationem istorum habituum, idque quia actu & realiter eos non expellit. Nam peccatores in peccata mortalia prolapsi, etsi amittant gratiam & charitatem, ex Pontificiorum sententia, non tamen amittunt fidem & spem. Vide Suarezium de divina gratia, lib. 11. cap. 5.
Similiter de peccato veniali idem probatur. Nam 10 quod peccata venialia non excludant gratiam inhaerentem, s [...]u quod commissionem peccati venialis non sequatu [...] gratiae privatio, non est a natura ipsius peccati venialis. sed a DEI voluntate, & misericordia, qui g [...]atiosè & clementer nobiscum agit, non ret [...]ibuens nobis secundum peccata nostra, Psal. 103.10. Probatur hoc Primò. quia quāvis peccata venialia nō dissolvant nunc actu amicitiā, quae est inter Deum & homines, tamē ex se, & secundum rigorem justitiae, merentur dissolutionem amicitiae divinae. Ergo etiam merentur abstr [...]ctionem, seu ablationem g [...]atiae inhaerentis, quae est effectum favoris & amicitiae divinae. Consequentia per se pa [...]et. [Page 95] Probatur antecedens, quia peccata venialia merentur mortem aeternam, ut probatum est sectionibus praecedentibus, & magis patebit ex parte 3. hujus disputationis. Ergo merentur dissolutionem amicitiae illius, quae homini cum DEO intercedit. Secundò quamvis non mererentur dissolutionem amicitiae illius, quae est inter DEVM & homines justos, mereri tamen possent ablationem gratiae habitualis, seu inhaerentis, idque quia vera amicitia potest inter Deum ac homines esse ac conservari, quamvis illi carerent gratia habituali, seu inhaerente, modo habeant auxilia gratiae assistentis sufficientia & efficacia, ut piè vivere, & peccata graviora vitare possent. Hoc adeo certum est, ut doctissimi ex Adversariorum numero id concedant: nam quamvis Aureolus, & quidam alii cum eo docuerint neminem posse esse Deo gratum, aut Dei amicum, sine habituali justitia inhaerente, tamen plerique Pontificii qui subtiliores habentur, quique hanc quaestionem accuratius tractarunt contrarium sentiunt. Vide Suarezium, lib. 7. de divina gratia, cap. 3. & Alphonsum Curielem in 1am 2ae quest. 113 art. 2. dub. 2. §. 6.
Dices: Quamvis possibile sit aliquem puniri privatione gratiae inhaerentis, & tamen non puniri 11 exclusione à favore & amicitia Dei, ut probat argumentum jam allatum, non tamen inde s [...]quitur peccatum veniale mereri privationem gratiae inhaerentis. Nam ablatio tanti doni videtur esse poena gravior, quam postulat natura peccati venialis. Respondeo: Argumenta quae Adversarii afferunt pro levitate poenae peccato veniali debitae, solummodo probant ea non mereri exclusionem à favore Dei in hac vita, & mortem aeternam in altero [Page 96] saeculo. Ergo non obstantibus illis argumentis, dicere possumus peccatum veniale mereri eam privationem gratiae inhaerentis, quae secum non adferat exclusionem à favore divino, & ad mortem aeternam viam non sternat. Secundò, si Deus ob peccatum veniale auferret ab homine justificato gratiam inhaerentem, & tamen eum non excluderet à favore suo, nec privaret eum auxiliis gratiae assistentis ad piè vivendum necessariis, sed tantum auferret habitualem illam facilitatem benè agendi, is non posset justè conqueri de severitate Dei, praesertim cum ex summa ejus benignitate si [...] quod non sumus absumpti, ut habetur Thr [...]n. 3.22. Tertiò, ratio quam affert Suarez lib. 11. de divina gratia, cap. 8. §. 15. ad probandum peccatum veniale non mereri ullo modo privationem gratiae, falsa & inepta est. Dicit enim hominem peccando venialiter nullo modo se avertere à Deo, ut ab ultimo fine: & inde concludit, Deum non posse ob peccata venial [...]a se avertere ab homine, auferendo ab eo g [...]atiam, vel in totum, vel in parte. Dico hanc rationem esse falsam, quia qui peccat venialiter vere & propriè se avertit a Deo, & ad creaturam convertit, ut infra patebit. Concludo igitur peccatum veniale posse justè a Deo puniri privatione gratiae, & per consequens non ex se, & sua natura, sed a voluntate & decreto Dei, hoc habere quod g [...]atiam inhaerentem non excludat. Hujus conclusionis veritatem quidam etiam ex Adversariis viderunt & agnoverunt: unde Filiucius Iesuita, t [...]act. 22. sui operis, §. 277. non esset (inquit) cont [...]a justitiam, si Deus vellet totam charitatem corrumpi per peccata venialia.
[Page 97]Hactenus de fundamento posterioris differentiae,12 quam Adversarii assignant inter peccatum mortale & veniale, verba fecimus. Nunc de ipsa illa differentia paucis disseremus. Dicunt Adversarii peccatum veniale esse ex se remissibile. Nos modum illum loquendi damnamus ut falsum & absurdum, & contrà asserimus peccatum veniale non ex se, & sua natura, sed per accidens esse remissibile in iis in quibus est veniale, hoc est, in electis justificatis. Nam quod in iis sit veniale seu remissibile, id habet non ex natura sua, sed per accidens, viz. propter conditionem subjecti, hoc est hominis qui peccavit venialiter: nimirum quia is es [...] praeditus gratia inhaerente, & quia est DEI filius, amicus, & confoederatus, cum quo DEVS non secundum rigorem justitiae sed secundum multitudinem miserationum suarum agere vult. Interim fatemur peccatum veniale habere hoc ex se & sua natura, quod dignum sit leviori gradu poenae aeternae, quam peccatum mortale. Fatemur DEVM quoque aliquo modo respicere ipsam naturam peccatorum venialium, & eorum levitatem respectivam (non enim absolutè sed respectivè & comparativè levia sunt, quia viz. sunt leviora mortalibus peccatis) cùm ob ea non Infligit graves illas poenas, quas ob peccata mortalia infligere solet; & cùm sub conditione facilioris poenitentiae ea condonat. Sed in hoc ab Adversariis dissentimus, quod illi dicant naturam peccatorum venialium per se, & seclusa DEI misericordia, esse totalem & adaequatam rationem, cur DEVS ob peccata venialia non infligat graviores illas poenas, [...]aque tam facilè remittat. Nos enim contrà asserimus [Page 98] DEVM, cùm ita se gerit erga justificatos in peccata venialia prolapsos, praecipuè respicere misericordiam suam, & gratiosum illud foedus quod nobiscum in CHRISTO inire dignatus est.
Quod igitur peccatum aliquod levius, ut v. g. 13 verbum otiosum non sit ex se, & sua natura, veniale seu remissibile, hac ratione demonstramus. Si peccata leviora sunt ex se & sua natura remissibilia, etiam ex se & sua natura sunt per poenitentiam [...]evocabilia, vel, ut alii loquuntur, retractabilia. At falsum est posterius. Ergo & prius. Probatur propositio quia si haec peccata, quae venialia vocantur, nunquam retractarentur per poenitentiam, aut per alium aliquem charitatis actum, tunc nunquam remitterentur: si autem nunquam remitterentur, semper punirentur: & sic poena eorum esset aeterna. Ergo idem est esse ex se veniale, seu remissibile, & esse ex se retractabile, seu revocabile per poenit [...]ntiam, vel per aliquem charitatis actum. Vnde Bella [...]minus lib. 1. de amiss. gratiae cap. 14. respons. ad object. 3. dicit peccatum veniale esse natura sua remissibile, quia relinquit in homine charitatem, ex cujus actu facilè remitti potest. Et Vasquez in 1am 2ae disput. 142. cap. 2. in fine, dicit peccata venialia esse ex se reparabilia per poenitentiam, quia manent conjuncta cum principio vitae, hoc est cum gratia.
Probatur etiam assumptio, Primò quia id non competit rei ex se & sua natura, quod competit ei, 14 beneficio alterius rei toto genere ab eo diversae▪ At esse retractabile per poenitentiam competit peccatis venialibus beneficio charitatis seu gratiae, [Page 99] quae est res toto genere diversa a peccatis venialibus. Nam homo justificatus, qui peccatum veniale commisit habet vim & potentiam agendi penitentiam de peccato veniali, non ab ipso peccato veniali, sed a gratia inhaerente, quam DEVS misericorditer, & ex indebito favore in eo conservat. Secundò peccata venialia non necessario secu [...] trahunt aliquid, unde per poenitentiam revocari possint. Vel, ut planius dicam, non sunt ex se & necessariò conjuncta cum gratia inhaerente, quae principium est actuum poenitentiae & charitatis, quibus peccata venialia retractantur. Ergo non sunt ex se & sua natura retractabilia per poenitentiam. P [...]obatur antecedens quia peccata illa, quae in electis venialia sunt, possunt esse, & saepe sunt sine gratia inhae [...]ente, hòc est, possunt esse & saepe sunt in subjecto destituto gratia & charitate, ut patet ex reprobis ea peccata comittententibus. Ergo non sunt ex se & necessario conjuncta cum gratia inhaerente.
Dicet aliquis Primò: quamvis peccata venialia ex se, & sua natura, non sunt conjuncta 15 cum gratia, tamen ex se & sua natura non repugnant gratiae, nec eam tollunt: & hoc satis est ut dicantur ex se remissibilia, seu repa [...]abilia per poenitentiam. Respondeo non satis est: nam quamvis verum esset, quod illi dicunt, peccata venialia ex se & sua natura non tollere eam gratiam inhaerentem, quae est necessaria ad eorum remissionem obtinendam, tamen adhuc verum esset, ea ex se illam gratiam non ponere, & proinde ea non esse ex sua natura revocabilia per poenitentiam. Nam, ut supra monui, peccata [Page 100] illa leviora non sunt remissibilia et venialia, nisi quatenus sunt revocabilia per poenitentiam, semper enim requiritur poenitentia ad remissionem peccati.
Secundò dicet aliquis cum Cajetano in 1am 16 2• super quest. 87. art. 5. quamvis peccatum veniale non sit ex se remissibile positivè ut probat argumentum (quia ex se non ponit principium remissionis et poenitentiae, hoc est, ex se et sua natura non est conjunctum cum gratia et charitate) nihilominus tamen illud posse dici ex se remissibile negativè, hoc est, posse dici remissibile per non ablationem principii poenitentiae & remissionis: quia viz. non excludit aut tollit inhaerentem gratiam, quae poenitentiae et remissionis principium est. Respondeo Primò illum modum loquendi esse valde abusivum et improprium. Nam sicut ineptè quis diceret illud, quod per se, et ex se, neque gaudii neque doloris causa est (ut v. g. tollere festucam, fricare barbam) esse per se delectabile aut jucundum, quia tristitiam non affert, et causam gaudii non tollit, ita etiam inepte et absurdè loquuntur qui dicunt peccata leviora esse ex se remissibilia, quia principium seu causam poenitentiae et remissionis non tollunt. Secundò quod peccatum veniale sit remissibile negativè per non ablationem gratiae inhaerentis, quae est principium poenitentiae et remissionis, quod, inquam, hoc modo remissibile sit, non est a natura hujus peccati, sed a voluntate et decreto DEI. Nam peccatum veniale meretur ablationem seu privationem gratiae, [Page 101] ut supra mouui §. 10. hujus sectionis, et proinde DEVS justè posset efficere ut peccans venialiter careat gratia habituali seu inhaerente, per quam peccatum veniale, est remissibile. Ergo falsò dicit Cajetanus peccatum veniale esse ex se et sua natura remissibile negativè.
DISPUTATIO THEOLOGICA, De vero discrimine peccati mortalis & venialis, de (que) impossibilitate implendi legem Dei ob quotidianam peccatorum venialium incursionem. PARS TERTIA. In quae considerantur & confutantur fundamentales differentiae, quas assignant Pontificii inter peccatum mortale & veniale.
SECTIO I. An rectè doceant Adversarii offensas in re levi commissas non mereri dissolu [...]io [...]em amicitiae.
DIfferentiae quas constituunt 1 Pontificii inter peccatum mortale & v [...]ni [...]le, di [...]ing [...] possunt in principales, & subservientes, seu fundamentales. Principales differentiae sunt illae, quae exprimunt formales & specificas rationes, propter quas quaedam peccata mortalia, [Page 103] & quaedam venialia in Scholis Papisticis dicuntur. In Adversariorum enim Scholis quaedam peccata dicuntur mortalia, quia mortem merentur, & gratiam excludunt, & proinde ex se irremissibilia sunt. Quaedam vero venialia appellantur, quia mortem aeternam non merentur, nec gratiam excludunt, & sic ex se remissibilia sunt, quia viz. principium poenitentiae & remissionis non tollunt. Subservientes, seu fundamentales differentiae, sunt fundamenta & rationes, quae ab Adversariis afferuntur, ut peccata mortalia poenam aeternam & gratiae privationem mereri, venialia verò haec non mereri, ostendant. De priori genere differentiarum, quas inter peccata mortalia & venialia assignant Pontificii, egimus parte praecedenti hujus disputationis: & proinde de posteriori earum genere hac tertia atque ultima parte disserendum est.
Fundamentales differentiae, quas Pontificii inter 2 peccata mortalia & venialia assignant, sunt variae. Dicunt enim peccata venialia non mereri poenam aeternam, & privationem gratiae, mortalia verò ea mereri 1o quia haec sunt contra legem, illa verò non sunt, 2o quia haec repugnant charitati, illa non repugnant, 3o quia haec avertunt peccantem a Deo, ut a fine ultimo, illa verò non avertunt. 4o quia haec tam ex parte objecti, quam ex parte modi quo committuntur, sunt graves offensae, illa verò, vel ex pa [...]te objecti, vel ex parte modi quo committuntur, sunt leves offensae. Ego ab ultimo hoc discrimine peccati mortalis & venialis, hujus tertiae partis initium faciam. Nam eo sublato reliquae differentiae facilius confutantur. Et quia Adversarii de levitate peccatorum venialium disserentes, probant ea non posse aut debere dissolvere amicitiam, [Page 104] quae nobis cum Deo intercedit, quia leves offensae non solent dissolvere amicitiam quae inter homines est, ideo ostendam primò argumentum Adversariorum ab analogia amicitiae humanae petitum non esse firmum & validum: deinde probabo peccata venialia, etsi multò leviora sint mortalibus, non tamen esse simpliciter & absolutè leves offensas.
3 Quod ad prius attinet, intrepidè affirmamus amicitiam divinam, causasque seu rationes, propter quas ea vel conservatur, vel dissolvitur, non esse exigendas ad amicitiam humanam, & ad causas, per quas ea conservatur, aut dissolvitur. Idque Primò, quia multa sunt offensarum genera, quae non dissolvunt amicitiam humanam, & tamen, ex ipsa Adversariorum sententia, dissolvunt amicitiam divinam hominesque ab ejus favore meritò excludunt. Error v. g. & ignorantia, etiamsi vincibiles sint, saepissimè ita excusant & extenuant amicorum offensas & injurias, etiam graves, ut eorum amicitiam non dissolvant. At tamen non inde sequitur offensas graves ex vincibili ignorantia commissas non dissolvere amicitiam inter DEVM & homines. Nam ejusmodi offensae vocantur peccata mortalia. Item cùm quis, ex proposito & intentione benefaciendi, amicum in re majoris momenti offendit, putans se ei facere rem g [...]tissimam & utilissimam, non propterea excluditur ab amicitia aut favore amici sui. At qui ex zelo & intentione placendi Deo in re gravi peccat, ut v. g. Paulus qui existimabat se persequendo Ecclesiam praestare obsequium Deo, is peccat mortaliter, & proinde à favore Dei excludi censetur. Item non solent viri boni, & prudentes, ob unam offensam, [Page 105] etiam in re graviori commissam, veteres, fideles, & optimè de se meritos amicos, a favore suo & amicitia excludere. At unum peccatum mortale ab eo commissum, qui d [...]u antea in statu gratiae perseveraverat, multisque pietatis & charitatis operibus illustris fuerat, potest & solet, ex Adversariorum sententia, totaliter, imò etiam finaliter, eum excludere a favore divino. Ob hoc argumentum Gregorius Martinez in 1am 2ae D. Thomae quaest 1. art. 5. dub. 2. resp. ad object. 2. fatetur imparem esse rationem amicitiae divinae et humanae, quod illa consistat in indivisibili, haec verò habeat latitudinem quandam, & gradus: vnde (inquit) licet amicitia humana non amittatur per unum actum, benè tamen divina (supple, per unum actum amitti potest) juxta illud Iacobi. Qui offendit in unò, factus est omnium reus.
Secundò, ob leves offensas non solet amicus amico,4 imo nec Dominus servo, aut Princeps subdito, graves poenas infligere. At ex Adversariorum sententia, Deus ob peccata venialia, amicis et filiis suis solet gravissimas et acerbissimas poenas infligere, viz. poenas Purgatorii, quarum minima est major maximâ poenâ hujus vitae, ex sententiae Thomae in 4. Sentent. dist. 20. quest 1. art. 2.
Tertiò evidens ratio afferri potest cur amicitia 5 divina, potius quam humana, ob offensas in re levi commissas jure dissolvi possit: Quatuor enim sunt, quae hujusmodi offensas contra homines commissas excusabiles et veniales reddunt: viz. 1o quod inevitabiles sint. 2o quod mutuae sint, et communes inter amicos. 3o quod non committantur con [...]a specialem amici offensi praemonitionē. 4o quod [Page 106] non committantur ex plena & perfecta deliberatione. At ex his, tres primae nunquam, quarta v [...] rò non semper, sed aliquando tantùm excusare potest offensas contra DEVM commissas.
Primò igitur in amicitia humana offensas in re 6 levi commissas excusat earum inevitabilitas, seu necessitas. Nam ab amicis nostris exigere non possumus, ut in omnibus nobis placeant, & in nulla re nos offendant: idque quia haec conditio est simpliciter impossibilis & eorum vires superat. At cùm DEVS foedus amicitiae cum hominibus ante lapsum pepigit, jure hoc ab iis exigere potuit, idque quia in illo statu facillimè & sine ulla molestia peccata omnia, etiam levissima vitare potuimus. Nec refert quod jam id nos pr [...]stare non possimus; nam quamvis nos amisimus potentiam seu vires praestandi perfectam obedientiam, tamen DEVS non amisit jus suum exigendi perfectam obedientiam a nobis: & per consequens eam etiamnum exigere posset, si stricto jure nobiscum agere vellet.
Secundò leviores offensae contra homines commissae veniales habentur, quia mutuae sunt, & communes 7 inter amicos, hoc est, quia amici se mutuò hujusmodi levibus injuriis offendunt. Mutuae autem offensiones mutuam ignoscentiam requirunt. At in amicitia divina ita se res non habet. Nam nos innumerabilibus peccatis DEVM nostrum offendimus, is verò nunquam vel levissima injuria aut offensa nos afficit. Vnde Ierem. 2.5. sic conqueritur DEVS de populo Israelitico. Quid invenerunt Patres vestri in me iniquitatis, quòd longè abscesserunt à me? & Threnor. 3.33. testatur se cum [Page 107] homines ob peccata punit, non affligere ex animo su [...], aut moestitia afficere filios viri.
Tertiò offensas leviores hominum contra ipsorum amicus commissas excusare debet & potest 8 defectus praemonitionis, aut saltem talis praemonitionis, quali DEVS utitur, cum nos praemonet ne peccata, vel levissima, committamus. Certè si amicus ab amico in re levi aut parvi momenti offensus eum non solum moneret, sed etiam studiofissimè rogaret, hortaretur & obtestaretur, ne in ea re imposterum eum offendat, & simul etiam significaret eam rem, licet alioqui in se levem, & parvi momenti, sibi vel maximè displicere, sique alter amicus sic praemonitus in eandem offensam singulis horis & horarum momentis relaberetur, profectò is hoc faciendo justissimam causam praeberet amico sic offenso excludendi eum a favore suo. Itae planè se res hîc habet. DEVS enim, non tantum monet, & mandat. sed etiam nos rogat, hortatur, & per ministros suos nos obtestatur, ut ab omni peccato caveamus, imò etiam in verbo suo apertè declarat se summo odio prosequi omnem iniquitatem, utpote suae naturae maximè contrariam. Qui igitur post tot admonitiones, exhortationes, & obtestationes committit peccata, vel levissima, quae tantopere DEO displicent, is certe a favore DEI excludi meretur.
Quartò leviores offensas ab hominibus contra [...] amicos commissas saepè excusant error,9 ignorantia, inadvertentia, & ut verbo dicam, defectus plenae deliberationis. Nam alioqui si quis sciens, volens, & ex plena deliberatione amicun [...] offendat in re aliqua, quam, licet levioris momenti [Page 108] sit, amico tamen suo maximè displicere intellig [...], ejus offensa pro insigni injuria & contemptu h [...] betur: & proinde amicitiae dissolutionem mereri judicatur. At saepe illa peccata, quae levia & v [...] nialia vocantur, sunt perfectè voluntaria, id e [...] ex plena deliberatione committuntur ab iis, qui probè intelligunt ea DEO displicere, ut fatentur omnes Adversarii. Nam peccata deliberatissima seu maximè voluntaria in re levis momenti commissa pro venialibus habent. Ergo ea pro insigni injuria & contemptu habenda, & proinde amicitiae nostrae cum DEO dissolutionem mereri judicanda sunt. Alias responsiones ad argumentum Adversariorum ab analogia amicitiae humanae petitum, vide apud Chamierum tom. 3. lib. 6. cap. 10. §. 18. & 19. & apud Paraeum in lib. 1. Bellarmini de amiss. gratiae cap. 11. respons. ad argum. 4.
SECTIO II. An peccata, quae venialia vocantur, sint simpliciter & absolutè leves offensae?
QVOD ad posterius attinet, dico peccata venialia, etsi sint leviora 1 multò peccatis mortalibus, non tamen esse simpliciter & absolutè leves offensas.
Primò enim peccatum veniale 2 committitur contra divinam excellentiam. Nam ea quolibet etiam peccato levissimo offenditur: & per consequens peccatum veniale est altioris ordinis, seu est malum gravius, quam sint omnia mala poenae, vel offensiones contra homines commissae, qua tales sunt, ut expresse fatetur Suarez. lib. 11. de divina gratia cap. 3. §. 17.
Secundò tantò gravius est peccatum, quantò major est persona, contra quam peccatur, ut v. g.3 percutere principem est multò gravius peccatum, quam percutere hominem privatum. Ergo si persona contra quam peccatur, sit infinitè excellentior qualibet alia persona, peccatum contra eum commissum erit infinitè majus quolibet alio peccato; & proinde erit peccatum infinitum, seu habebit malitiam infinitam. Haec illatio non est nostra, sed Granatensis, Scriptoris Pontificii pii & docti, qui in libro, quem Michael ab Isselt ex variis ejus operibus collegis, & Flores Granatensis inscripsit, [Page 110] parte 3. cap. 5. sic scribit. Certum (inquit) e [...] quò persona in quam peccatur nobilior est, eò peccatum majus esse, ut si persona offensa sit infinita dignitatis etiam offensa in illam facta erit infinitae gravitatis. Hîc videtur Granatensis loqui de peccato in genere: sed sive de eo loquatur, sive non loquatur; parùm inte [...]est. Nam argumentum quo utitur benè accommodari potest omni peccato. Si enim benè sequitu [...] peccatum mortale esse infinitae gravitatis, quia contra majestatem infinitam committitur, benè etiam sequitur peccatum veniale esse infinitae gravitatis, quia illud etiam contra infinitam DEI majes [...]at [...]m co [...]mittitur, ut per se patet. Respondet Cu [...]i [...]l in 1am 2ae quest. 88. artic. 1 dub. 2. impar [...]m [...]sse rationem peccati venialis & mortalis, quia peccatum mortale ita est contra infinitam DEI majestatem, ut peccantem a DEO, quatenus est finis ultimus, avertat, quod de peccato veniali dici non potest. Sed hoc [...]ff [...]gium infrà confutabimus & ostendemus per peccatum veniale, non minus verè & propri [...] quam per peccatum mortale hominem averti a DEO, quatenus is est finis ultimus vitae humanae.
Tertiò, si consideremus omnes circumstantias 4 peccati v [...]nialis, videbimus illud malè comparari levibus offensis, aut minutioribus hominum negligentiis in suo obsequio erga amicos. Nam, ut suprà monui, offensa etiam in re levi contra hominem commissa, gravis esse, & amicitiae dissolutionem mereri judicatur, si committatur post varias personae offensae admonitiones, exhortationes, & obtestationes in contrarium, sique persona offensa sepius antea declaraverit se eam rem, in qua offensa [Page 111] [...]ommittitur maximè aversari. At peccatum veniale hoc modo committitur contra gloriosam & infinitam Dei majestatem, ut patet ex iis quae dicta sunt sectione praecedenti. Quibus hoc etiam addendum est, quod odium, quo Deus se peccatum quodlibet prosequi in verbo suo testatur, sit longè majus eo odio, quo nos res maximè nobis molestas & damnosas aversamur. Cùm enim homines pii & amore Dei flagrantes peccata omnia, etiam levissima, detestentur, certè Deum ipsum ea multò magis detestari necesse est. Vnde Gra [...]atensis loco nuper citato cap. 7. dicit, odium, quo DEVS peccatum persequitur, tantum esse ut nullius id capiat intellectus: idque hac ratione confirmat, Quantò (inquit) quis melior est, tantò magis bonitatem diligit, oditque malitiam seu iniquitatem cum itaque DEVS bonus sit, nec tantùm bonus, sed infinitè bonus, sequitur ut infinito amore bonitatem diligat, odioque infinito malitiam prosequatur. Haec G [...]anatensis.
Similiter offensa, etiam in re levi contra hominem 5 commissa, ut supra monu [...], g [...]avis esse, & dissolutionem amicitiae mereri judicatur, si committatur ex plena deliberatione contra cum, cu [...] offendens scit eam maximè displicere. Ergo [...]tiam peccatum levissimum ex plena deliberatione commissum contra DEVM, cui tantopere displicet, pro gravi offensa & injuria habendum est. Et confirmatur, quia, qui in re parvi momenti Deum ex plena deliberatione offendit, is exiguam delectationem aut utilitatem voluntati divinae, & observationi mandatorum ejus praefert. Homini enim deliberanti, an hujusmodi peccatum committere [Page 112] praestet, ab una parte proponitur delectatio, aut utilitas, quam illud peccatum ei adferre potest, ab altera parte proponuntur Dei voluntas, & amor quo virtutem, & odium quo vitium prosequitur Deus: ita ut in unam laucem mittatur Deus, & in aliam temporalis utilitas aut delectatio. Si ergo in hujus deliberationis conclusione, homo apud se statuat peccatum illud committere, temporalem, eamque exiguam utilitatem Deo manifest [...] p [...]ae [...]ert: atque ita coronam & gloriam, quae debetur Deo tanquam ultimo fini ei subtrah [...]t, & creaturae, hoc est, temporali utilitati, aut voluptati imponit. Ita ratiocinatur Granatensis loco citato, cap. 6: ubi de solo peccato mortali expressè loqui videtur: sed argumentum quo illie utitur, non minus veniali quam mortali peccato accommodari potest.
SECTIO III. An peccata venialia sint contra legem? & an sint contra finem legis?
QVOD ad primam quaestionem 1 in titulo hujus Sectionis propositam attinet, Lombardus in 2um Sent. dist. 35. litera A. Thomas 1a 2ae quest. 88. art. 1. ad 1um. & inter recentiores Pōtificios Bellarminus lib. 4. de Iustif. cap. 14. docuerunt peccata venialia, non esse contra, sed [Page 113] praeter legem, & sola mortalia verè & propriè esse contra legis praecepta. De hac sententia dico primò eam esse in se falsam & absurdam.
Primò enim qui peccat venialiter, ad certam 2 poenam condemnari potest, ut omnes fatentur. Omnis autem condemnatio ad poenam sit vi legis alicujus, qua talis poena peccantibus decernitur. Cùm igitur lex iis solis, qui ipsam transgrediuntur, poenam comminetur, manifestè sequitur eos, qui peccant venialiter, qua tales sunt, esse transgressores legis.
Secundò peccata venialia sunt contra rectam rationem. Nam recta ratio dictat verba ociosa, cogitationes 3 inordinatas, & multa alia ex iis, quae peccatorum venialium nomine censentur, esse illicita & fugienda: Ergo peccata venialia sunt etiam contra legem Dei. Ratio consequentiae est, quia recta ratio prohibens aliquid, aut dictans aliquid esse malum, illicitum, aut fugiendum, nihil aliud est quam lex Dei cordi inscripta, juxta illud, Rom. 2.15. qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis.
Tertiò, si peccata venialia non contra, sed praeter Dei legem tantùm essent, jam non peccata essent,4 sed opera indifferentia: & proinde licita. Licitum enim est quicquid nulla lege prohibetur. Item si haec doctrina vera esset, qui ab hisce peccatis abstineret, is faceret opus non praecepti, sed consilii, atque adeo faceret opus supererogationis. Nam opus consilli & supererogationis idem valent. Docent enim Pontificii, omne opus bonum, quod non est a Deo praeceptum, esse opus supererogationis. At certè nimis absurdum est dicere hominem [Page 114] abstinendo à quocunque peccato facere opus supererogationis.
5 Dico secundò hanc sententiam & olim displicuisse & hodie displicere pleris (que) Theologis Pontificiis. Nam hanc sententiam rejiciendam esse, nisi aliter accipiatur quam verba sonant docent Durandus in 2. Sentent▪ dist. 42. quest. 6. §. 12. Major in 2. Sentent. dist. 42. quest. 6. Vega in Concil. Trident. lib. 14. cap. 13. Vasquez in 1am 2ae disp. 143. cap. 3. Valent. tom. 2. disp. 6. quest. 18. punct. 1. col. 712. Alphonsus Curiel in 1am 2ae quest. [...]8. art. 1. dub. 3. §. 1. Estius in 2. Sent. dist. 35. §. 2. Becanus part. 2. Summae Theologicae, tract. 2. cap. 2. quest. 7. conclus. 2. Ioannes a Rada in 2. Sent. controv. 17. art. 1. conclus. 2. & Franciscus de Herrera in 2. Sent. disp. 42. quest. 4. in fine; Imò ipse Bellarminus, licet lib. 4. de justif. cap. 14. damnet Andream de Vega asserentem peccata esse propriè contra legem Dei, tamen lib. 1. de amiss. gratiae, cap. 11. fatetur quaedam venialia peccata esse contra legem, sed non perfectè.
6 Ad secundam questionem in titulo propositam, Estius in 2um Sent. dist. 35. §. 2. Becanus in Summa Theol. part. 2. tract. 2. cap. 2. quest. 7. & multi alii, cupientes periculosam illam & difficilem Lombardi, Thomae ac Bellarmini sententiam mollire & cautius proponere, respondent peccata venialia non esse propriè contra finem legis. Nam (inquiunt) finis legis est charitas, 1. Tim. 1.5. Nullum autem veniale est contra charitatem. Sed haec sententia non minus falsa & absurda est, quam praecedens. Nam charitas dicitur esse finis legis, ut docet Becanus, loco citato, quia omnia praecepta [Page 115] legis eo spectant, ut diligamus Deum ex toto corde, & proximum nostrum, sicut nos ipsos. Matth. 22.37. & 39. & Rom. 13.8. & 10. At qui peccat venialiter DEVM ex toto corde non diligit, ut ex sectione 5. patebit.
SECTIO IV. An simpliciter ac sine adjectione dicendum sit peccata venialia esse contra Dei legem?
ALphonsus Curiel in 1am 2ae quest.1 88. art. 1. dub. 3. suam sentētiam de hac questione proponit his verbis. Peccatum veniale reipsa est contra aliquam legem, & contra aliquod praeceptum: quamvis, quantum attinet ad modum loquendi, non sit dicendum simpliciter, & sine addito, quod sit contra legem, aut contra praeceptum: id (que) quia in Scriptura nomen legis aut praecepti absolutè sumptum solet tribui solùm praeceptis, quorum observatio est necessaria ad consecutionem vitae aeternae, &c. Sed peccata venialia non sunt contra hujusmodi praecepta. Ergo non est dicendum simpliciter, & sin [...] addito, quod sint contra praeceptum, aut contra legem. Hanc etiam sententiam amplectitur Vasquez, in 1am 2ae disp. 143. cap. 4. num. 8.
[Page 116] 2 Distinctio haec praeceptorum legis divinae in ea, quorum observatio est necessaria ad consecutionem aeternae gloriae, & ea, quorum observatio non est necessaria, duobus modis intélligi potest. Cùm enim adversarii dicunt quorundam praeceptorum observationem non esse necessariam ad vitam aeternam obtinendā, seu, quod idem valet, quaedam peccata non prohiberi sub poena aeterna; si intelligant ea nunc sub foedere gratiae non prohiberi strictè & praecisè sub periculo poenae aeternae, quamvis secundum rigorem justitiae, sub ea poena prohiberi possint, & etiam actu prohibita sint in foedere operum, illi nihil contra nos dicunt, sed potius in nostram sententiam transeunt Nam nos directè & expressè tantumdem asserimus, ut patet ex prima pa [...]te hujus Disput. sect 3. §. 5.6. & 7. Si verò intelligant quaedam esse praecepta quorum observationem DEVS exigere nequit, ut praecisè necessariam ad salutem, & consequenter, quorum transgressionem justè punire non potest poena aeterna, manifestè errant, & in assiganda fundamentali ratione, propter quam peccata venialia dicuntur non mereri mortem, principium petunt.
3 Dico eos errare, quia supra probavimus primò omnia peccata, etiam levissima a Deo justè prohiberi posse sub poena aeternae mortis: secundò ea omnia sub hac poena prohibita esse in foedere operum: & tertiò peccata ea, quae comparativè levissima sunt, esse in se & simpliciter offensas graves, & aeterna morte dignas. Duo prima ex his parte 2. sect. 5. tertium vero duabus primis sectionibus tertiae hujus partis, & tota ferè parte 2. validissimis argumentis demonstravimus.
[Page 117]Dico eos principium petere, quia ut ostendant peccata venialia aeternam mortem non mereri, id 4 ipsum pro argumento sumunt, quod hîc in controversiam vocatur, viz. quorundam praeceptorum divinorum transgressiones justè prohiberi non posse sub poena aeternae mortis, quia scilicet aeternam mortem non merentur.
At (inquit Curiel) Scriptura sacra saepius testatur,5 neminem aeternam gloriam assequi posse nisi servet mandata, ut v. g. Matth. 19.17. Ioan. 14.15 & 1 Ioh. 2.4. quod non de omnibus mandatis intelligi debet. Nam mandata ea quae prohibent peccata venialia, servari non possunt ab hominibus justissimis, qui tamē aeternam gloriam cōsequuntur. Ergo de quibusdam tantùm mandatis intelligendum est, & per consequens, quaedam mandata sunt, quorum observatio est necessaria ad salutem, quaedam verò sunt, quorum observatio non est necessaria. Deinde id confirmat, quia Scriptura testatur eum qui proximum diligit implevisse legem, Rom. 1 [...].8. At qui peccat tantum venialiter, diligit proximum. Ergo is legem implevit: hoc est, observavit ea praecepta legis, quorum observatio est ad salutem necessaria.
Respondeo, testimonia S. Scripturae, quae dicunt 6 observationem mandatorum esse ad salutem necessariam, & ab iis actu praestari, qui vera charitate praediti sunt, diversimodè intelligenda esse. Quaedam enim ex iis intelligenda sunt de legali mandatorum observatione, ad quam perfecta & omnibus numeris absoluta obedientia; &, quod idem valet, immunitas ab omni peccato, etiam veniali, est necessaria. Alia verò intelligenda sunt [Page 118] de Evangelica mandatorum observatione, quae eam solam obedientiae & spiritualis perfectionis mensuram à nobis, ut praecisè ad salutem necessariam exigit, quae per gratiae nobis concessae auxilia est possibilis, & quae cum levioribus illis peccatis, sine quibus nemo Sanctorum vivit, aut vivere potest, facilè consistit. Primus locus ab Adversario citatus de priori illa mandatorum divinorum observatione a multis orthodoxis intelligitur, & proinde ex eo probatur non quorundam, sed omnium praeceptorum legis, etiam, eorum quae prohibent venialia peccata, observationem esse necessariam ad salutem. Vide Paraeum in lib. 3. Bellarmini de Iustif. cap. 12. pag. 812. & lib. 4. cap. 2. pag. 966. Reliqui de Evangelica mandatorum observatione intelligi debent: & proinde ex iis probatur solummodo quaedam esse praecepta aut interdicta legis, quorum observatio nunc sub foedere gratiae non exigitur, ut praecisè necessaria ad salutem, quamvis secundum rigorem justitiae sic exigi posset. Vnde sequitur eorum mandatorum transgressiones esse peccata venialia, non ex se, aut secundum rigorem legis, sed secundum indulgentiam Evangelicam, & ex singulari Dei misericordia.
SECTIO V. An peccata venialia repugnent charitati quae est finis legis?
BELLARMINVS lib. 1. de amiss. gratiae cap. 11. argum.1 3. peccata venialia aeternam mortem non mereri hac ratione probare conatur. Poena aeterna non debetur peccato nisi ratione aversionis à bono aeterno, quod est Deus. At peccatum veniale ex natura sua non ponit in homine aversionem a Deo, cùm non repugnet charitati, ut perspicuum est. Igitur peccatum veniale ex natura sua non est ejusmodi, ut reum faciat hominem supplicii sempiterni. Hujus Syllogismi propositio sana & orthodoxa est. Assumptio verò, ejusque confirmatio, falsissimae sunt, ut ex hac Sectione, & duabus sequentibus manifestè patebit.
Ad questionem igitur in titulo hujus sectionis propositam, Respondemus peccata venialia verè 2 & propriè repugnare charitati, quae est finis legis: idque quia repugnant praecepto charitatis quo jubemur DEVM supra omnia, seu ex toto corde diligere. Hoc autem probamus Primò ex iis interpretationibus hujus praecepti, quas Adversarii afferunt. Hoc enim praeceptum sic explicatur a Bellarmino, lib. de Monachis, cap. 2. & 13. [Page 120] item lib. 1. de amiss. gratiae, cap. 12. resp. ad objec [...]. 2. & a Becano parte 2. Summae tract. 4. cap. 4. quest 1. § 30. diligere Deum ex toto corde, est cun [...] ita diligere, ut nihil DEI amori anteponamus, vel adaequemus, utque nullius creaturae amore vel timore velimus Deum offendere. Similiter Suarez, lib. 1. de divina gratia, cap. 31. §. 13. sic describit amorem DEI supra omnia, Amor Dei (inquit) super omnia esse debet amor obedientialis, quo volunta [...] velit Deo non solum bonitatem quam in se habet, sed etiam propter illam velit Deo placere in omnibus, & fugere omnia contraria, solùm ut ei complaceat. Vasquez in 1am 2ae disp. 194. cap. 3. sub finem. Idem (inquit) est diligere Deum ex tot [...] corde, quod diligere Deum ex corde simplici, in quo nihil contrarii amoris admittatur.
3 Sic etiam Valent. tom. 3. disput. 3. quest. 4. punct. 2. col. 546 loquens de illo praecepto quo jubemur DEVM diligere ex toto corde, ex tota anima, &c. Non (inquit) per haec requiritur a nobis summa etiam intensio actus dilectionis, seu ut diligamus DEVM plus quam omnia intensivè, sed ut appreciativè quidem summè DEVM diligamus: id quod fit cum nulla alia res anteponitur Deo ut est [...]itimus finis noster. Imò ipse Thomas 2• 2• quest. 24. in corpore articuli 12. eodem sensu explicat praeceptum charitatis: Est (inquit) de ratione charitatis quod homo sic diligat DEVM, ut velit se in omnibus ei subjicere, & regulam praeceptorum ejus in omnibus sequi: quicquid enim c [...]ntrariatur praeceptis [Page 121] eju [...], manifestè contrariaratur charita [...]i. Et Alvarez lib. 6. de auxiliis divinae gratiae disp. [...]1. §. 4. dicit diligere DEVM ex sententia Thomae, esse omnia in DEVM tanquam in ultimum finem referre, & nihil in corde divinae dilectioni contrarium admittere.
At juxta has explicationes praecepti charitatis 4 manifestum est innumera peccata venialia esse contraria charitati. Nam qui committit peccatum levissimum sciens, volens, & ex plena deliberatione, is temporalem utilitatem. aut delectationem, ob quam peccat DEO ejusque amori praefert, & proinde non diligit DEVM super omnia appreciativè: is ob amorem vilis creaturae DEVM offendere non curat: is non studet DEO in omnibus placere, nec fugit omnia quae voluntati divinae contraria sunt: is etiam aliquid contrarii amoris seu illiciti amoris creaturarū in cor suum admittit: is, ut infrà patebit, non omnia in DEVM ut in ultimum finem refert. Denique, ut verbis Thomae utar, is DEO in omnibus se non subjicit, nec regulam praeceptorum ejus in omnibus sequitur. Omne enim peccatum est transgressio legis divinae: nam alioqui non esset peccatum.
Ad hoc argumentum Adversarii variè respondent 5 variisque effugiis utuntur ut ostendant eos qui venialiter tantùm peccant perfectè se DEI legi subjicere & regulam praeceptorum ejus in omnibus sequi. Quidam enim dicunt peccata venialia non esse contra sed praeter legem. Alii verò ea non esse contra praecepta illa legis, quorum observatio ad salutem necessaria est. Sed haec effugia duabus praecede [...]tibus sectionibus confutata sunt.
[Page 122] 6 Secundò peccata venialia adversari praecepto charitatis evidentissima ratione probamus. Qui enim diligit aliquid plus quam DEVM, hoc est qui aliquid ei praefert, is manifestè transgreditur praeceptum charitatis. At qui peccat venialiter, aliquid DEO praefert. Ergo, &c. Major hujus syllogismi conceditur ab omnibus Adversariis. Dicunt enim mortale peccatum adversari charitati quia is qui illud committit praefert creaturam creatori. Vide Vasquezium in 1am 2ae disput. 143. cap. 4. num. 7. Vt igitur minorem, quam pertinaciter negant adversarii probemus, querimus ex iis quid sit peccantem praeferre creaturam creatori? aut diligere eam plus quam creatorem? Item quo sensu ipsi dicant eum, qui mortaliter peccat diligere creaturam plus quam creatorem?
Cùm enim dicunt eum qui mortaliter peccat 7 diligere creaturam plus quam creatorem, vel intelligunt eum formaliter & expresse habere creaturam pro excellentiori bono, vel intelligunt eum virtualiter & interpretativè hoc facere, id est, ita se gerere, ac si creatura esset bonum excellentius DEO, [...]ique praeferendum. Prius dici non potest: nam Christiani fornicationem committentes constanter credunt DEVM esse summum hominis bonum: imò saepe ita affecti sunt, ut parati sint pro DEI gloria & verae religionis defensione vitam suam, & honorem, omnesque facultates periculo exponere, si necessitas ita postulet, ut docent Gregorius Martinez in 1am 2ae quest. 1. art. 5. dub. 2. respons. ad argum. 3. & Vasquez in eundem articulum 5. disput. 5. cap. 1. respons. ad argum. 3. Praeterea id [Page 123] magis confirmatur exemplo eorum qui peccant mortaliter ex ignorantia crassa & vincibili, existimantes se obsequium praestare DEO, ut Paulus v. g. in persecutione Ecclesiae. Illi enim faciunt, aut saltem sibi facere videntur id quod faciunt, ex vero amore erga DEVM: & proinde formaliter & expressè non praeferunt creaturam creatori. Dicendum igitur est posterius, ut benè observavit Alphonsus Curiel in 1am 2ae quest. 88. art. 1. dub. 3. §. 3. viz. eos virtualiter tantum & interpretativè hoc facere: quia viz. propter creaturae amorem DEVM offendere ac injuria afficere audent. At qui venialiter peccat, is etiam virtualiter & interpretativè hoc facit: quia propter creaturam DEI voluntatem & praeceptum non dubitat transgredi, atque adeo ita se gerit, ac si creatura creatori praeferenda esset. Nam propter creaturam transgredi mandatum, & contemnere voluntatem creatoris, est ita se gerere, ac si creaturae plus quam creatori tribuendum esset.
Respondent Adversarii imparem in hac re 8 esse rationem eorum qui mortaliter, & eorum qui venialiter transgrediuntur DEI mandata propter creaturam aliquam. Idque primò quia qui venialiter peccat, is non ita praefert creaturam DEO, ut velit propter eam committere gravem offensam contra DEVM, sicut facit is qui mortaliter peccat. Secundò is qui venialiter peccat non potest dici praeferre creaturam amicitiae divinae: idque quia novit per peccata venialia non dissolvi amicitiam, quae nobis cum DEO intercedit, sicut ea per mortalia dissolvitur. Sed hae rationes ineptae sunt, & manifestè principium petunt.
[Page 124] 9 Nam quod ad priorem rationem attinet, e [...] id supponit tanquam verum & certum, quod hîc maximè in controversiam vocatur, viz. peccata venialia esse simpliciter & absolutè loquendo leves offensas. Nos hoc falsum esse ostendimus supra sect. 2. hujus tertiae partis. Secundò ex hac ratione id tantùm sequitur, quod nos libenter concedimus, viz. eum qui peccat venialiter, non ita praeferre creaturam creatori, sicut facit is qui peccat mortaliter. Sed quid hoc ad rem? nam si aliquo modo eam praefert, firmum stat nostrum argumentum, & rectè in eo concluditur eos qui venialiter peccant diligere creaturam plus quam creatorem virtualiter seu interpretativè.
10 Quod ad posteriorem rationem attinet; qui peccata venialia committunt ex plena deliberatione, existimantes per ea non dissolvi amicitiam nostram cum DEO, vel putant ea ex se ita levia esse ut amicitiae divinae dissolutionem non mereantur, vel putant ea mereri quidem dissolutionem amicitiae divinae, DEVM tamen ita gratiosè nobiscum agere, ut propter ea ab amicitia sua nos non excludat. Si putent ea non mereri dissolutionem amicitiae divinae, insigniter errant imò graviter peccant contra DEVM pronunciando suâ peccata esse levia, & figendo limites ac terminos justitiae DEI, quasi non liceret DEO gravioribus poenis hujusmodi peccata punire. Hujus erroris absurditas patet ex tota 2. parte hujus disputationis, & ex praecedentibus sectionibus hujus partis: & proinde hic manifestè principium petunt Adversarii, cùm dicunt haec peccata non mereri dissolutionem amicitiae divinae. Si vero putent ea mereri dissolutionem amicitiae divinae, & ex gratia DEI esse, quod [Page 125] illi qui ea committunt à favore DEI non excludantur, tunc sequetur eos, qui ob amorem creaturarum DEVM his peccatis offendunt, praeferre creaturas DEO ejusque favori & amicitiae. Nam qui propter creaturam aliquam facit id quod justè eum excludere possit a favore DEI, is creaturam praeferre favori DEI dicendus est. Nec contemptum amicitiae divinae, cujus ille reus est, ullo modo excusat aut extenuat, sed contrà vel maximè aggravat, quod ille sciat haec peccata actu non excludere hominem justificatum a favore aut amicitia DEI. Cùm enim ex mera & singulari DEI gratia sit quod peccata venialia non excludant peccantem a favore DEI, certè qui hac DEI clementia abutuntur ad peccandi licentiam, illi DEI amicitiam insigniter contemnere, ejusque gratiam in lasciviam transferre dicendi sunt.
Ex his argumentis, quae ab Adversariorum effugiis 11 sufficienter vindicavimus, patet Vasquezium nugari cùm disput. 143. in 1am 2ae D. Thomae cap. 4. num. 7. sequitur Alexandrum Alensem dicentem eum qui peccat venialiter diligere creaturam citra DEVM, non verò supra DEVM, vel aequè cum DEO. Quamvis enim justus venialiter peccans, habitualiter DEVM supra omnia diligat, quatenus tamen venialiter peccat, creaturam DEO praefert, & proinde supra DEVM diligit, ut jam probavimus. Et confirmatur ex verbis ipsius Vasquezii isto loco ubi dicit diligere creaturam citra DEVM, esse eam ita diligere, ut amor creaturae non sit contra legem divinae charitatis. At amor creaturae in peccato veniali directè [Page 126] repugnat legi divinae charitatis, prout ab ipsis Pontificiis explicatur, ut ex eorum testimoniis supra citatis abundè patet.
SECTIO VI. An peccata venialia in peccante ponant aversionem a DEO, ut ab ultimo fine?
PONTIFICII peccatum mortale a veniali praecipuè in 1 hoc differre arbitrantur, quod peccans mortaliter seipsum a DEO, quatenus is est ultimus finis, avertat, peccans vero venialiter, licet per peccatum quod committit quodammodo divertatur a DEO, propriè tamen ab eo non avertatur. Vt hujus delirii falsitas appareat quaedam praenotanda sunt.
Primò notandum est aversionem peccatoris a 2 Deo ab Adversariis distingui in aversion [...]m formalem, seu expressam, & virtualem, seu implicitam. Aversio formalis ex eorum sententia est, quando is qui peccat expressè & formaliter vult non habere amicitiam cum Deo, & pro ultimo suo fine non habere Deum, sed creaturam. Aversio virtualis est, quando is qui peccat, etsi expressè non velit con [...]ituere suum finem ultimum in creatura potius [Page 127] quam in creatore, tamen hoc facit interpretative: hoc est, ita se gerit, quasi non creatorem, sed creaturam pro ultimo fine haberet.
Secundò, notandum est formalem illam & expressam aversionem à Deo non inveniri in omni 3 peccato mortali, sed tantum in odio Dei, & in peccato Atheismì, virtualem verò, seu implicitam aversionem a Deo inveniri in omni peccato mortali, ex adversariorum sententia, idque quia, quicunque peccat mortaliter, is ut consequatur bonum aliquod creatum, ut v g. temporalem voluptatem, aut utilitatem, obedientiam Deo debitam omittit. Quicunque autem hoc facit, is ita se gerit, ac si bonum illud creatum magis, quam Deum diligeret: & ex consequenti denegat DEO locum ultimi finis. cujus proprium est amari supra [...]mnia.
Tertiò, quia in Scholis communiter dici solet eos, qui se a Deo ut ultimo fine avertunt, constituere 4 ultimum finem in creatura, notandum est duobus modis posse aliquem constituere ultimum finem in creatura, viz. positivè, & negativè. Is positivè constituit ultimum finem in creatura, qui diligit creaturam ut totale & supremum suum bonum, & omnia quae agit in eam refert, ut in finem. Is negativè constituit ultimum suum finem in creatura, qui licet eam diligat solummodo ut partiale bonum, atque adeo eam non habeat pro summo suo bono, tamen nullo modo refert, neque referre potest eam in Deum, tanquam in finem ultimum. Qui mortaliter peccat, non constituit ultimum finem in creatura priori modo, nisi cum Atheis inn eo errore sit, quod summum hominis bonum sit in voluptate, divitiis, aut in aliqua alia re creata: [Page 128] constituit tamen ultimum finem in cre [...]ur [...] po [...] riori modo, quia illicita illa utilitas au [...] volupta [...] quam peccando acquirit, aut acquirere con [...]tur, est quid irreferibile in Deum, hoc est, neque act [...] refertur, neque referri po [...]est in DEI gloria [...], ut in finem, quoniam DEO displicet, & est [...] ipso prohibita.
5 His positis, quaeritur an peccans venialiter, non minus verè & propriè, quam peccans mortaliter, avertat se a Deo aversione virtuali? & an finem ultimum constituat in creatura saltem negati [...]è? Adversarii asserunt eum qui peccat venialiter, non averti a Deo, ut ab ultimo fine: sed nullam solidam suae assertionis rationem in medium afferunt▪ imò dum hoc explicare & confirmare cona [...] manifestissimè principium petunt, declarando & probando obscura per ea quae sunt aequè obscu [...] & dubia. Nos contrà asserimus eum qui pec [...] venialiter verè & propriè se avertere a Deo, ut [...] ultimo fine: idque probamus.
6 Primò ex ipsis Adversariorum verbis, quib [...] describunt virtualem illam aversionem a Deo, qu [...] fit per peccatum mortale. Suarez lib. 11. de divina gratia, cap. 3. §. 8. dicit eum, qui peccat mortaliter, averterese a Deo, eumque graviter offendere▪ & illi praeferre creaturam, quia eam supra [...] diligit: & hoc probat, quia contra Dei voluntatem eam deligit. Becanus parte 2. Summae tract. 2. cap. 2 quest. 2. §. 2. de aversione eorum qui peccan [...] mortaliter a Deo sic differit: Ratio (inquit) peccati mortalis propriè consistit in aversione a Deo, [...] in contemptu divinae amicitiae, vel in eo quod [...] [Page 129] [...]reaturam plus amat quam Deum. Nam hac tria, si be [...]e explicentur, idem valent. Qui enim peccat mortaliter, v. g. qui committis adulterium, plus amat volu [...]tatem quam Deum, quia ut voluptate frui possit, cont [...]nit legem Dei, quae prohibet adulterium, & hoc modo avertit se a lege & voluntate Dei, ac proinde etiam ab amicitia Dei. At haec non minus verè dicuntur de peccato veniali quam mortali. Nam qui peccat venialiter, Deo praefert creaturam, eamque plus quam Deum diligit, secundum ratiocinationem Suarezii, idque quia contrà Dei voluntatem eam diligit. Item, qui peccat venialiter proferendo mendacium jocosum voluptatis gratia, is juxta ratiocinationem Becani, plus amat voluptatem quam Deum, quia ut levi illa voluptate frui possi [...], contemnit legem Dei, quae prohibet omne mendacium, & hoc modo avertit se à lege as voluntate Dei, & proinde etiam ab amicitia Dei, supple, si Deus secundum rigorem justitiae suae cum eo agere vellet.
Secundò peccantem se avertere a Deo ad creaturam 7 revera, nihil aliud est, quam diligere creaturam plus quam Deum. Nam qui creaturam plus quam Deum diligit, is, ut monui Sect. 2. coronam & gloriam, quae DEO tanquam ultimo fini & summo bono debetur, ei subtrahit & vili creaturae imponit. Vnde Vasquez in 1am 2• disput. 5. cap. 1. probat contra Adrianum, eum qui mortaliter peccat; avertere se a DEO, hoc praecipuè argumento, quia creaturam plus quam DEVM diligit. At qui venialiter peccat prop [...]er temporalem utilitatem, aut voluptatem, is [Page 130] eam plus quam DEVM diligit. Ergo is qui venialiter peccat, se a DEO, ut ab ultimo fin [...] avertit. Hujus syllogismi propositio per se patet. Assumptio etiam manifesta est, partim ex sect. 2. partim etiam ex iis quae dicta sunt sectione pr [...] cedenti à §. 6. ad finem.
8 Tertiò, quicunque convertit se ad creaturam, & in ea finem ultimum constituit, ille avertit se à DEO, quatenus is est ultimus finis. At peccans venialiter convertit se ad creaturam, & in ea finem ultimum constituit. Ergo is avert [...] se à DEO. Propositio patet: quia tota [...] aversionis à DEO est inordinata conversio [...] creaturam, sicut tota ratio recessus a termino a q [...] est accessus ad terminum ad quem. Probatur Asumptio: quia omnis actio humana habet [...] quem finem ultimum, ut docet Thomas 2• [...] • quest. 1. art. 6. & per consequens illa actio q [...] est peccatum veniale, habet aliquem ultimum finem. At non habet pro ultimo fine Deum, quia repugnat cuilibet peccato in Deum referri. Ergo habet pro ultimo fine creaturam.
SECTIO VII. An homo justificatus peccando venialiter constituat ultimum finem in creatura?
AD medium ultimum argumenti tertii superiori sectione propositi, quod viz. peccans venialiter 1 non referat, nec referre possit, actum suum vitiosum in Deum tanquam in finem, saepè respondet S. Thomas, viz. 1 [...] 2ae quest. 88. art 1. ad 2um & 3um, & 2a 2ae quest. 24. art. 10. ad 2um & in questionibus disputatis quest. 7. de malo art. 1. ad 4um 9um & 22um. Summa responsionis est, quod objectum immediatum peccati venialis, seu creatura, quae in peccati venialis commissione diligitur, referatur ab homine justificato ad Deum habitualiter, etsi non actualiter, idque quia peccatum veniale non excludit gratiam inhaerentem ac charitatem, per quam homo justificatus habitualiter, seu per stabilem & permanentem inclinationem, se & omnia sua in Deum refert. Hoc igitur discrimen constituit inter peccatum mortale & veniale quod peccans mortaliter nequ [...] actu, ne (que) habitualiter, referat opus suum in Deum, seu in Dei gloriam, idque quia peccando amittit habitum charitatis, sine quo nihil in Deum, referri po [...]est, peccans verò venialiter referat opus suum in Deum non quidem actu (quia cum peccat nihil [Page 132] actu in DEVM refert) sed habi [...], ut jam [...] ctum est.
2 Recentiores Thomistae variis modis conantur hanc ejus doctrinam explicare & defendere, sed operam ludunt. Quamvis enim saepè contingat aliquem referre opus suum ad Deum habitu quandò actu illud ad cum non refert (ut v. g. cum piu [...] aliquis obsequium praestat parentibus nihil actu cogitans de Deo) tamen hoc nunquam accidit, n [...]si in operibus bonis & laudabilibus quae ad DEVM referri possint, neque huic relationi repugn [...]. At de peccatis, qualiacunque illa sint, id est, [...] sint mortalia, sivè venialia, hoc dici nequit [...] talis naturae sunt ut in Dei gloriam a peccante r [...] ferri non possint. Vnde sic argumentor: quod [...] quam potest in Deum actu referri. illud malè d [...] tur habitualiter in Deum referri. At peccatum veniale nunquam potest in Deum actu referri, quoniam ei displicet, & est ab ipso prohibitum. Er [...] malè dicitur habitualiter in Deum referri. Hoc a [...] gumento utuntur Vasquez in 1am 2ae quest. 1. art. [...]. disput. 5. cap. 2. & Curiel in eundem articulu [...] 5 dub. unico, §. 6: eoque confutant effugia C [...] jetani, & aliorum quibus hanc doctrinam Tho [...] tueri conantur.
3 Rejecta responsione Thomae aliter ad argumētu [...] ultimo § praecedentis sectionis propositū respond [...] Vasquez loco jam citato & disput. 143. cap. [...]. §. 10. Vbi revera nihil aliud docet, quam peccantem non eo modo aut eo gradu constituere fine [...] ultimum in creatura per peccatum veniale, qu [...] cum constituit per peccatum mortale. Hoc eni [...] discrimen constituit inter peccatum mortale & veniale, quod amor creaturae in peccato mortali no [...] [Page 133] solùm sit irreferibilis in DEVM, seu referri nequeat in DEVM tanquam in finem, sed etiam sit contrarius amori charitatis, quo DEVS a nobis ut ultimus finis diligitur propter se, amor verò creaturae in peccato veniali licet in DEVM ut finem referri nequeat, non tamen sit contrarius DEO, aut amori charitatis, quo DEVM diligimus.
Haec respon [...]o multis nominibus tanto Theologo indigna est. Primò enim parùm refert quod 4 peccans venialiter aliter amet creaturam, quam peccans mortaliter: nam hoc non obstante peccans venialiter non minus verò & propriè constituit ultimum finem in creatura quam peccans mortaliter, idque quia non magis potest referre suum opus in DEVM ut finem, quam peccans mortaliter. Ergo tantùm refert illud ad creaturam: & per consequens creatura est ultimus finis peccantis venialiter, qua talis est. Secundò, falso asserit Vasquez amorem creaturae illicitum in peccato veniali non contrariari charitati, aut DEO, qui esse debet ultimus finis omnium actionum nostrarum. Charitas enim a nobis exigit ut DEI legi obediamus, utque DEVM supra omnia diligamus, atque adeo ut nullum bonum creatum DEO ejusque voluntati praeferamus. At qui peccat venialiter legem divinam transgreditur, ut patet ex sect. 3. & 4. hujus partis & vilem creaturam DEO ejusque voluntati praefert, ut probatum est sect. 5. Tertiò, ratio quam Vasquez affert cur amor illicitus creaturae in peccato veniali non repugnet DEO aut charitati, cùm dicit eum non excludere, aut expellere habitus charitatis & gratiae, quibus in DEVM habitualiter dirigimur & ordinamur, (hoc est, secundum eorum [Page 134] mentem, non mereri privationem gratiae & charitatis) haec inquam ratio valde inepta & ridicula est.
Primò enim est nugatoria principii petitio. 5 Nam id sumit & supponit quod praecipuè hîc in controversiam vocatur, viz. peccatum veniale tam leve esse, ut non mereatur puniri privatione gratiae. Secundò manifestè hîc circulus committitur. Probat enim Vasquez peccatum veniale ex se & sua natura tale esse, seu tam leve esse, ut non mereatur privationem charitatis & gratiae, quia homo per illud non avertitur a DEO, nec consti [...] suum finem ultimum in creatura, sicut facit per mortale peccatum. Et rursus, probat per peccatum veniale hominem non averti a DEO, nec constituere finem ultimum in creatura, quia hoc peccatum non excludit charitatem (seu non mer [...] tur privationem charitatis) qua in DEVM habitu [...] liter dirigimur & ordinamur. Tertiò ex eo, quo [...] charitas, qua habitualiter in DEVM referimur & ordinamur, maneat in piis venialiter peccantib [...] ▪ hoc tantùm sequitur pios, quatenus praediti sun [...] habitu charitatis, habitualiter in DEVM referrit: non verò sequitur pios, quatenus venialiter pecca [...], habitualiter in DEVM referti. Nam sicut ips [...] peccatum veniale nullo modo in DEVM tanquam in finem refertur, ita etiam peccans venialiter, qua talis est, nullo modo in DEVM refertur. Qua enim talis est, DEO aliquo modo displicet, & [...] gem DE [...] transgreditur. Non obstante igitur habituali relatione aut ordinatione hominis pii [...] DEVM, ut ad finem ultimum per habitum charitatis, fieri potest ut actu per peccatum [...] a [...]rtatur ab eo, & convertatur ad creaturam [...] quam [Page 135] ad finem ultimum, loquendo de fine ultimo negativè sic dicto.
Alphonsus Curiel in 1am 2ae quest. 1. art. 5. dub. unico §. 6. percipiens, ut videtur, infirmitatem 6 responsionis a Vasquezio allatae, aliam excogitavit. Nam ad illationem illam, qua in tertio argumento praecedenti sectione proposito usi sumus, dicentes peccatum veniale non habere DEVM pro ultimo fine, & per consequens pro ultimo fine habere creaturam; respondet negando consequentiam. Putat enim dari quid medium inter DEVM ut ultimum finem, & creaturam ut ultimum finem, viz. beatitudinem in communi, seu, ut ipsius verbis utar, bonum satiativum appetitus nostri. Vnde de homine justo seu pio peccante venialiter sic scribit: Nam (inquit) quamvis operatio seu actio, quae est peccatum veniale quantum est ex intentione operan [...]is, non habeat pro ultimo fine DEVM, non sequitur quod habeat pro ultimo fine creaturam, quia satis est quod habeat pro ultimo fine bonum satiativum appetitus ipsius just [...].
Vt hoc effugium Alphonsi Curielis confutemus,7 notandum est primò eum hîc non loqui de fine peccati venialis in genere, seu in quocunque subjecto, sed tantùm de fine peccati venialis ab homine justo commissi. Secundò notandum est duplicem esse finem ultimum viz. finem ultimum formalem & finem ultimum materialem. Finis ultimus formalis est communis seu generalis notio beatitudinis, vel ut alii loquuntur, est ratio beatitudinis in communi. Finis ultimus materialis est illa [...]es in particulari in qua illa ratio beatitudinis invenitur. [Page 136] V. g. haec ratio beatitudinis secundum [...] veritatem in solo DEO invenitur. At secundum hominum aestimationem multoties etiam in creaturis invenitur. Tertiò notandum est unumquemque hominem propter finem ultimum formalem, id est, beatitudinem in communi appetere ea omnia quae appetit, & facere omnia quae facit, sive sint bona & licita, sive mala & illicita. Semper enim id nostris actionibus nobis proponimus, ut melius nos habeamus, & proinde ut ulteriores progressu [...] faciamus in adeptione boni satiantis appetitum nostrum. At longè alia est ratio finis ultimi materi [...] lis. Non enim habent omnes in omnibus sui [...] actionibus unum & eundem finem materialem sibi propositum; sed alii in creatore, alii in creatura aliqua eum constituunt. Hanc observationem tradit Thomas 1a 2• quest. 1. art. 7. estque ab omnibus recepta.
8 His positis Curielis effugium his rationibus confutamus. Primò finis ultimus peccati venialis ab homine impio seu irregenito commissi est cre [...] tura, ut omnes fatentur. Ergo etiam finis ultimus peccati venialis ab homine pio commissi. Nam [...]adem est natura utriusque. Nec refert quod in homine pio sit habitus charitatis, qui possit dirigere ejus actiones in alium finem. Nam, ut notat ipse Curiel loco citato, charitas ea sola potest re [...]erre in DEVM, quae in eum sunt referibilia. At peccatis venialibus repugnat in DEVM referri, ut ipse etiam ibidem fatetur. Secundò qui peccati mortaliter pro si [...]e ultimo habet beatitudinem i [...] communi, ut patet ex observatione tertia, & e [...] doctrina Thomae loco illic citato: & tamen ho [...] [Page 137] non obstante dicunt Theologi eum constituere sibi finem ultimum in creatura. Ergo idem dicendum est de peccante venialiter, qua talis est. Ratio consequentiae est quia peccans mortaliter dicitur constituere sibi finem ultimum in creatura, non quod creatura, quam in quolibet peccato mortali diligit, sit ei finis ultimus positivè: hoc enim est impossibile; sed quod sit ei finis ultimus negativè (scilicet quia nullo modo eam referre potest in DEVM ut in finem ultimum) juxta distinctionem a me propositam sectione praecedenti §. 4. At peccans venialiter hoc modo constituit finem ultimum in creatura, ut ipse Curiel non solum docet, sed & efficaciter probat. Dicendum igitur est peccantes venialiter, qua tales sunt, non minus verè & propriè quam peccantes mortaliter pro fine ultimo formali habere beatitudinem in communi & pro fine ultimo materiali habere creaturam. Nullum enim alium finem materialem habere possunt peccantes venialiter, ut ex dictis patet.
Respondet Curiel, imparem tamen esse rationem 9 peccantium mortaliter & peccantium venialiter: idque quia peccantes mortaliter non solùm non possunt referre creaturam quam diligunt in Deum. sed etiam, quantum est ex parte affectus sui, aut, ut alii dicunt, interpretativè, praeferunt creaturam, quam diligunt DEO, quod de peccantibus venialiter hîc dici non potest. Haec responsio sectione 5. confutata est. Nam in ea probavimus etiam peccantes venialiter interpretativè praeferre creaturam propter quam peccant DEO, quia viz. propter eam DEI voluntatem contemnunt, ejus (que) mandatum transgredi non dubitant. ibidem etiam [Page 138] ulteriora effugia Curielis, quibus hanc responsionem explicare & confirmare conatur confutavimus. Praeterea haec responsio Curielis difficultatem non exhaurit. Cùm enim peccans venialiter pro fine materiali, seu pro re, in qua foelicitatem quandam temporalem quaerit, habeat creaturam, eùmque creatura illa illicitè ab eo appetita nullo modo ad ulteriorem finem materialem, id est, ad DEVM referatur, ut concedit Curiel, necessariò sequitur illam creaturam esse ultimum ejus finem materialem. Vnde patet verum esse id, quod supra diximus, omnes peccantes, sive mortaliter, sive venialiter peccent, pro fine ultimo formali habere beatitudinem in communi, & pro fine ultimo matériali habere creaturam.
10 Alia etiam effugia excogitarunt Suarez & Martinez: Nam Suarez lib. 11. de divina gratia, cap. 3. §. 2. & 17. putat hominem justum peccantem venialiter, etsi pro fine materiali, neque habeat DEVM, neque aliquid ad DEVM referibile, non posse tamen dici constituere finem ultimum in creatura: idque quia aut non perfectè deliberat prout necessarium est ad constituendum sibi finem ultimum, vel materia peccati (seu id in quo peccatur) est adeo levis, ut moraliter non figat cor suum & amorem in illa, divino amori illam formaliter aut virtualiter praeferendo. Nemo enim (inquit) censetur moraliter loquendo rem levem & [...]arvi momenti ita diligere. Hîc Suarez duas rationes affert, cur peccant venialiter dici neque [...] constituere finem ultimum in creatura. Vna [...]st, quia non plenè & perfectè deliberat: secunda est▪ quia creaturam, quam pro fine habet, non amat [Page 139] ita vehementer, ut possit dici cor suum & amorem in eo figere, aut eam DEO vel virtualiter praeferre. Sed prior ratio locum non habet in omnibus peccatis venialibus, sed in iis solummodo, quae dicuntur venialia ex subreptione, seu ex indeliberatione: & proinde hac ratione non obstante, de reliquis peccatis venialibus verum erit id, quod hîc asserimus, viz. hominem ea committendo finem ultimum in creatura constituere. Posterior verò ratio planè inepta est, quia ex ea sequitur etiam illos qui peccant mortaliter, qua tales sunt, non semper constituere finem ultimum in creatura. Nam saepe homines mortaliter peccant in ea re quam non multùm diligunt, imo a qua maximè abhorrent, ut v. g. cùm is qui homicidium maximè detestatur, ex subita ira, aut ex vincibili ignorantia homicidium committit. Denique, quicunque ex plena deliberatione in re levissima peccat, is creaturam DEO virtualiter & interpretativè praefert, ut patet ex iis quae supra dicta sunt, sect. 5.
Gregorius Martinez in 1am 2ae quest. 1. art. 5.11 dub. 1. respons. ad object. 9. tribus responsionibus argumento nostro occurrit. Primò dicit actum peccati venialis ab homine justo commissi in Deum ut finem referri habitualiter, etsi non actualiter. Sed haec responsio initio hujus sectionis confutata est. Secundò dicit actum peccati venialis referri in DEVM secundum communem rationem boni aut delectabilis, licet non secundum particularem rationem summi delectabili [...], aut summi boni. At quid est in DEVM secundum rationem communem delectabilis referri▪ Ad hanc quaestionem [Page 140] ipse respondet, scribens in articulum 6. praedict [...] quaestionis dub. 3. sub finem: Peccat [...]r (inquit) & daemon etiam in suis peccatis, Deum quaerunt, considerando Deum secundum commun [...]m rationem boni. Plenitudo enim bonitatis in nullo alio quam in Deo reperitur: quaerendo ergo bonum in communi dicuntur implicitè quaerere Deum. Et initio ejusdem dubii citat Thomam dicentem, in omni bon [...], appeti s [...]mmum bonum, eo quod sit quaedam participatio summi boni, quod est DEVS. At hoc sensu non solum peccatum veniale, sed etiam mortale in DEVM refertur, ut ibidem expressè docet Martinez, & per se patet: nam peccans mortaliter pro fine habet bonum in communi, ut supra monui. Nemo autem ob hoc negat peccantem mortaliter constituere finem ultimum in creatura. Ergo neque ob hoc negandum est peccantem venialiter constituere finem ultimum in creatura. Tertiò, dicit hominem justum, seu fidelem, peccantem venialiter tendere in DEVM, & in creaturam, propter quam peccat, ut in duos ultimos fines adaequatos, & non subordinatos, sed in DEVM [...]fficacit [...]r & absolutè, in creaturam verò inefficaci [...]er, imperfectè, & secundum quid: idque quia perhabitum charitatis in eo permanentem praecipuè respicit Deum, ut suum ultimum finem. At primò [...]i peccan [...] venialiter aliquo modo respicit creatu [...]am ut finem, tunc aliquo modo constituit finem ultimum in creatura, & sic habemus propositum. Secundò quamvis ipsa persona quae peccat venialiter habitualiter tendat in DEVM, ut in finem, propter habitum charitatis in ea manentem, tamen ipse actus peccati venialis ab ea commissi nullo [Page 141] modo in Deum tendit, ut in finem, quia nullo modo ad Deum referri potest. Ergo peccans venialiter, qua talis est, nullo modo in Deum refertur, ut in finem, sed pro fine ultimo habet creaturam. Tertiò per accidens, & ex mera Dei gratia est, quod habitus charitatis non auferatur ab homine peccante venialiter. Nam omne peccatum, secundum justitiae rigorem, meretur ablationem charitatis, ut supra probavimus. Quartò, si Deus in homine peccante mortaliter, conservaret habitum charitatis (quod est possibile etiam ex Adversariorum sententia, ut monuimus supra, parte 2. sect. 7.) tunc peccans mortaliter tenderet in Deum habitualiter, & tamen hoc non obstante, simpliciter & absolutè diceretur constituere finem ultimum in creatura. Ergo idem dici potest de peccante venialiter, etiamsi in eo maneat habitus charitatis.
APPENDIX DE POSSIBILITATE implendi legem Dei consideratam secundum [...] Evangelicam, IN QVA Duae utilissimae quaestiones tractantur & explicantur. Prior est, An Deus sub foedere gratiae eam mandatorum su [...]rum observatiovationem, quae nobis simpliciter impossibili [...] est, strictè & pracisè, ut necessariam ad salutem exigat? Posterior est, Am ex nostra doctrina de culpabils bonorum operum imperfectione sequatur justificatos nullam partem legis implere, seu nullum bonum opus facere?
SECTIO I. An ea legis observatio, quam Deus nunc sub foedere gratiae, ut praecisè necessariam adsalutem, exigit, sit nobis possibilis?
ASsertio prima: Ealegis obedientia, 1 quam foedus operum, seu lex secundum rigorem suum confiderata, a nobis exigit, ut praecisè necessariam adsalutem, ne (que) per naturae vires (ut olim sentiebant Pelagiam) ne (que) per ordinaria gratiae auxilia (vt hodie [Page 143] doc [...]nt Pontificii) nobis est possibilis. Patet hoc, ut ex multis aliis argumentis, ita etiam ex impossibilitate vitandi peccata venialia, quam Adversarii communiter agnoscunt. Ea enim verè esse contra DEI legem, contra finem legis, id est, Charitatem, & contra paaecepta quorum observatio ex rigore justitiae ad vitae aeternae consecutionem necessaria est, secunda & tertia parte hujus disputationis fusè contra omnia Adversariorum effugia demonstravimus.
Assertio secunda: Ealegis obedientia, quam Evangelium, seu foedus gratiae, a nobis ut praecisé necessariā 2 ad salutem exigit, per ordinaria gratiae auxilia nobis est possibilis; imò omnia Dei mandata sive legalia, sive evangelica, sigillatim ex ea parte impleri possunt, ex qua a Deo nunc proponuntur ut strictè & praecisè obligativa sub periculo & poena damnationis aeternae. Hanc assertionem expresse tuentur multi, ii (que) magni nominis Doctores Evangelici, viz. Mortonus in appellatione Protest. lib. 5. cap. 12. sect. 4. ubi evangelicam mandatorum divinorum observationem, hoc est, obedientiam illam imperfectam, quae in CHRISTO gratiosè a DEO acceptatur, esse possibilem, & doctrinam eorum, qui hoc negant, ex communi Patrum & Evangelicorum sententia esse haereticam opinionem affirmat; Davenantius de justitia actuali cap. 51. ubi dicit DEVM omnia dare (id est vires faciendi omnia subministrare) quae secundum foedus Evangelicum necessa [...]iò pertinent ad obtinendam salutem; & tamen non dare in hac vita possibilitatem implenda legis, intellige, secundum [Page 144] rigorem ipsius; et insignis ille orthodo [...] fidei propugnator Franciscus Whitaeus in Replic. ad Fischeri Iesuitae Respons. pag. 524. ubi adversario objicienti DEVM non exigere a nobis impossibilia sic respondet: Si Iesuita loquatur de actionibus & officiis simpliciter ad salutém necessariis, DEVS, (ut in CHRISTO & per Evangelica misericordiae speculum nos respiciens) non exigit a filiis suis impossibilia & pag. 533. Non credimus (inquit) DEVM in Evangelico foedere severè a nobis quicquam exigere, [...]t necessarium ad salutem, quod per gratiae adjutorium praestare non possumus.
Ab his revera non dissentiunt reliqui Scriptores 3 nostri, quamvis pauci ex iis apertè hoc asserant. Docent enim nos per CHRISTVM liberatos esse a lege morali, quatenus est lex damn [...]ns, seu a damnatione & maledictione legis. Quae liberatio duo insignia beneficia, seu duas speciales, & ratione faltem distinctas liberationes, ex nostrorum Theologorum sententia, complectitur. viz. 1o liberationem a damnatione, cui obnoxii fuimus ob peccata praeterita: 2o liberationem a damnatione cui, obnoxii esse possumus, imò necessariò, seclusa gratia Evangelica, futuri sumus ob obedientiae in posterum praestandae imperfectionem. Vnde magnus ille Calvinus lib. 2. Institut. cap. 7. §. 15. Solvi ergo nos a legis vinculis oportere docet Apostolus, nisi velimus sub illis miserè perire. Sed quibus vinculis? illius austerae & infestae exactionis, quae ex summo jure nihil remittit, nec transgression [...]m [Page 145] [...]ll [...]m impunitem finit. Nam ut ibidem verbis praecedentibus monet hic Author, non solum docet lex, sed imperiosè exigit quod mandat. Si non exhibeatur, imò si qua in parte ab officio cessetur, maledictionis fulmen stringit. Similiter Polanus Syntag. Theolog. lib. 6. cap. 10. in disputat. contra Antinomos respons. ad object. 8. dicit. Christianos a subjectione legis redemptos esse, non simpliciter, quasi nullam amplius obedientiam legi debeant, sed secundum quid, nempe quatenus non amplius tenentur perfectissimè implere legem DEI, quam CHRISTVS pro ipsis implevit. Et cap. 38. ejusdem libri, Libertas (inquit) à jugo legis moralis duplex est: nempe tum a necessitate implendi legem perfectissimè in hac vita, ac proinde etiam a rigidissima, & severissima illa exactione perfectissimae obedientiae in hac vita praestandae ad obtinendam vitam aeternam, tum a maledictione, &c. Piscator etiam in Aphorismis doctrinae Christianae loco 8. qui est de lege DEI Aphoris 15. Fideles a legis tum màledictione, tum rigore seu rigida exactione, per CHRISTVM esse liberatos affirmat: & in exegesi istius Aphoris. asserit Ioannem cum dicit, mandata DEI non esse gravia, loqui de liberatione fidelium a rigore legis. Vide etiam Zanchium tom. 4. cap. 28. de legis abrogatione, Bucanum loco 33. quest. 8. Rivetum in Synopsi purioris Theologiae disput. 35. thes. 13. Amesii Bellarminum enervatum tom. 4. lib. 6. cap. 5. sub finem.
Ex his patet doctrinam a me propositam assert.4 [Page 146] 2. de obedientia legis, esse communiter in Eccles [...] nostris receptam. Docent enim nos liberatos esse per Christum a necessitate implendi legem perfectè, sub poena damnationis: nec tamen putant no [...] simpliciter liberatos esse a necessitate obedien [...] legi divinae, etiam sub poena damnationis. N [...] agnoscunt bona opera ad salutem esse omninò n [...] cessaria, nullumque aeternam damnationem vita [...] posse, nisi sectetur sanctimoniam, sine qua DEVM nemo videbit, Heb. 12.14. Ergo sentiunt nos strictè & praecisè sub periculo aeternae damnationis ad eam solam obedientiae mensuram, quae nobis pec gratiam ordinariam est possibilis, obligari.
Idem etiam patet ex multis aliis nostrae doctrinae 5 capitibus. Docent enim nostri Theologi eam perfectionem, quam DEVS in Scripturis, Gen. 17.1. Matth. 5.48. Coloss. 1.28. 2. Tim. 3.17. ut necessariam ad salutem ab omnibus requirit, esse perfectionem non graduum, sed partium: & hanc non solum esse possibilem, sed etiam fideles eam actu assequi fatentur. Vnde clarissimus Paraeus in Bellarmini lib. 4. de Iustif. cap. 11. respons. ad secundum genus testimoniorum, in locis (inquit) allegatis, quae perfectionem aliquibus tribuunt, vel ab omnibus requirunt, perfectio intelligitur, non graduum, sive is obedientiae gradus, quem leg [...] [...] requirit, sed perfectio partium, hoc est, verum studium obediendi DEO, & r [...]p [...]gnandi cupiditatibus, atque initium obedientiae secundam omnia DEI mandata. Similiter docent nostra bona opera quamvis sint imperfectè bona Deo placere in Christo: & proinde eam obedientiam [Page 147] quam legi praestamus gratiosè a Deo acceptari, quasi esset absolutè perfecta. Vide Vrsini explicationes Catecheticas parte 3. loco de bonis operibus, quest. 4. & Paraeum in lib. 4. Bellarmini de Iustif. cap. 15. respons. ad testimonium 7. ubi sic scribit: Placere tamen Deo dicuntur fidelium opera in throno misericordiae, propter Christam ea acceptanti, non quod in se sint absolutè bona, sed accepta habet quasi talia; quia sunt filiorum obsequia. Cùm igitur obedientia ea, quam DEVS gratiosè acceptat, sit necessaria, & secundum foedus gratìae sufficiens ad salutem, cùmque obedientia ea, quae nobis per Spiritus S. auxilium est possibilis, ex nostrorum Theologorum sententia, a Deo gratiosè acceptetur, manifestè sequitur eam obedientiae mensuram, quae nobis per Spiritus S. auxilium est possibilis, ex nostrorum Theologorum sententia esse sub gratioso hoc foedere sufficientem ad salutem.
Sed quid ego in citandis hominum testimoniis diutius moror? res ipsa de qua loquor ex Scripturis 6 plana & perspicua est. Primò enim Christus Matth. 11.30. jugum suum esse facile, & onus suum esse leve dicit: quod non de lege secundum rigorē suum considerata, ut somniant Pōtificii, sed de Evangelio, seu foedere gratiae, intelligendum est, ut nostri Theologi passim docent. At jugum Evangeli non esset facile si nullam spem salutis proponeret nisi sub conditione impossibili, hoc est, sub exactissimae mandatorum obedientiae conditione. Item Ioannes 1. Epist. cap. [...].3. dicit mandata DEI non esse gravia. At gravia essent si strictè & praecisè perfectam obedientiam exigerent a nobis [Page 148] qui eam praestare non possumus. Vnde Beza in locum ex Matth. 11. citatum notat jugum Christi esse facile, quia facilè ferri potest. Nam (inquit) mandata ejus gravia non sunt. Ioan. 5.3.
7 Secundò Scriptura salutem aeternam ambulantibus secundum Spiritum promittit, Rom. 8.1.4. & 13. At illi qui imperfectam & Evangelicam hanc obedientiam praestant, secundum spiritum ambulant, ut ex locis citatis patet. Ergo iis salus aeterna promissa est, & per consequens ad salutem consequendam exacta obedientia non est iis necessaria.
8 Denique hoc evidentissima ratione demonstrari potest. Vel enim dicendum est nullam legis obedientiam nunc esse ad salutem necessariam, vel dicendum est perfectam legis obedientiam esse nunc necessariam ad salutem. vel denique dicendum est eam obedientiae mensuram, quae per gratiam ordinariam est possibilis, esse necessariam, & secundum gratiosum DEI foedus sufficientem ad salutem. Ex his tribus primum dici non potest, quia sic nulla esset necessitas bonorum operum: nec secundum, quia sic nulla esset spes salutis iis qui legem perfectê non implent. Ergo dicendum est tertium, viz. eam obedientiae mensuram, quae per gratiam est possibilis, esse nunc necessariam & sufficientem ad salutem.
Dicet aliquis secundum membrum illius disjuncti 9 esse verum, nec ex eo sequi illud incommodum, quod in ejus confutationem adfertur, idque quia obedientiae ab electo aliquo praestitae imperfectio suppletur per exactissimam Christi obedientiam ipsi imputatam, & sic illi ad damnationem [Page 149] non imputatur. Respondeo: si id quod deest obedientiae ab eo praestitae suppletur per Christi obedientiam ei imputatam, habemus quod volumus, viz. id quod obedientiae ejus deest non exigí ab eo ut necessarium ad salutem, seu ut necessario ab eo in propria sua persona praestandum. Vt igitur omnia hujusmodi effugia contra sentientibus praecludamus, sic argumentum nostrum proponimus: Praeter sanctitatem seu justitiam Christi nobis imputatam requiritur alia a nobis ipsis verè & realiter in propriis nostris personis praestanda, ut necessaria ad salutem, requiritur inquam, non sub meriti aut satisfactionis, sed sub gratitudinis & novae obedientiae ratione, Luc. 11.28. Ioh. 13.17. Heb. 12.14. At haec obedientia quae a nobis ipsis sic praestanda est ut necessaria ad salutem, non est perfecta illa obedientia; quae legi exactè satisfacit: sic enim nullus aeternam vitam consequeretur. Ergo haec obedientia quae a nobis ipsis praestanda est ut necessaria ad salutem, est obedientia illa imperfecta, quam Deus gratiosè acceptat, quaeque nobis per gratiam est possibilis.
Dices primò, posse aliquem salutem consequi, quamvis non praestet obedientiam illam, quae nunc 10 requiritur ut necessaria ad salutem: idque quia quamvis gravia & horrenda peccata committat potest tamen poenitentiam agere, & sic salutem [...]onsequi. Respondeo primo: contradictionem implicat dicere aliquem servari posse absque illa obedientia quae ad salutem necessaria est. Secundò justificatus in gravia peccata prolapsus salvari non potest, quamdiu in eo statu manet. Nam cùm peccatum mortale committimus, tunc non secundum Spiritum ambulamus, sed aberramus a via illa quae [Page 150] ad salutem ducit, & ingredimur spatiosam viam quae in exitium adducit: & per consequens, si progrediamur in ea ad vitae finem, necessariò peribimus. Absit autem ut hoc de homine justificato peccante venialiter dicamus. Cùm enim nostra fides, poenitentia, & bona opera iis naevis, quae vere peccata, sed in electis per DEI gratiam venialia sunt, commaculentur, cùmque credendo, poenitentiam agendo, & bona opera faciendo, secundum spiritum ambulemus, & in arcta illa via, quae ad salutem ducit progrediamur, non solùm possumus in eo statu manere, & salutem consequi: sed etiam necesse est ut in eo statu, hoc est, in statu justitiae imperfectae, & peccatorum venialium (quae vitare conamur sed non possumùs) commixtione maculatae perseveremus, modò salutem consequi velimus. Non quod haec justitiae imperfectio ad salutem utilis aut necessaria sit; nam [...]e contrario planè inutilis, imò damnosa & secundum rigorem justiae mortifera est; sed quia durante hac vita ab ea plenè liberari non possumus, seu quod eodem redit, quia haec imperfectio est inseparabilis conditio justitiae illius in qua perseverare tenemur. Nam hic ex parte cognoscimus, & ex parte prophetamus: postquam autem advenerit quod perfectum est, tunc quod ex parte est, abolebitur. 1. Cor. 13.9. & 10.
11 Dices secundo: nullus Sanctorum assequi potest eam obedientiae perfectionem ad quam assequendam sufficientes gratiae vires a Deo concessas habet. Omnes enim pii fatentur, se potuisse plura bona opera facere, quam actu fecerunt, & plura peccata vitare, quam actu vitarunt. Ergo etiam sub foedere gratiae o [...]ligamur ad plus praestandum quam prestare [Page 151] possumus. Respondeo primò: contradictionem implicat dicere aliquem absolutè id praestare non posse, ad quod praestandum sufficientes gratiae vires habet. Secundò non solùm illi defectus obedientiae nostrae qui physicè inevitabiles sunt, hoc est, quos neque naturae, neque gratiae viribus vitare possumus, sed etiam illi qui moraliter inevitabiles sunt, hoc est, qui non nisi summa cum molestia & difficultate vitari possunt, si in re leviori accidant, sique in nobis sit verum & sincerum studium eos vitandi, ex Dei gratia & misericordia nobis sunt veniales: & proinde non obligamur strictè & praecisè ad eos vitandos sub periculo aeternae damnationis.
At (inquies) si verum & sincerum studium eos 12 defectus vitandi adhibuissemus, eos actu vitassemus. Respondeo: id non sequitur. Nam in piis studium aut conatus bene agendi sibi adjunctam habet debilitatem quandam mentis & voluntatis ad constanter operandum, ex qua saepè accidit ut opus aliquod, v. g. oratio, magna cum attentione & fervore inchoetur, & paulo post ex negligentia, culpabili quidem, sed per DEI gratiam veniali, vana cogitatio irrepat, iterumque statim raejiciatur, & sic opus illud debito modo con [...]inuetur.
SECTIO II. An bona renatorum opera, ex Evangelicorum sententia, sint peccata mortalia? & an simpliciter ac absolutè sint pecata?
1 VT posteriori quaestioni supra propositae plenè respondeam, doctrinam nostrorum Theologorum de naevis, qui bonis nostris operibus adhaerescunt, tribus assertionibus breviter, sed perspic [...] proponam.
2 Assertio prima: Quamvis bo [...] renatorum opera, simpliciter & absolutè, ex nostror [...] Theologorum sententia, peccata essent, non tam [...] inde id sequeretur, quod Adversarii ex nostra doctrina colligunt, viz. omnia renatotum bona opera esse peccata mortalia. Ratio est: quia quamvis no [...]tri Theologi doceant omnia peccata esse ex se, & sua natura, mortalia, non tamen docent omnia peccata secundum administrationem providentiae divinae in iis puniendis sub foedere gratiae esse mortalia; sed contrà leviores renatorum offensas esse peccata per Dei gratiam & misericordiam venialia a [...]firmant: & inter leviores renatorum offensas naevos, qui bonis renatorum operibus adhaerescunt, expressè connumerant, ut patet ex parte 1. hujus Disputationis, sect. 2. §. 11.
3 Assertio secunda: Bona renatorum opera, ex [Page 153] nostrorum Theologorum sententia, non sunt simpliciter & absolutè loquendo peccata, sed tantùm secundum quid & quodam respectu. Ratio est: quia habent omnia, quamvis non perfectè & in summo gradi [...] quae ad moralem actionis bonitatem essentialiter requiruntur. Sunt enim bona. 1o quoad objectum, quia versantur circa rem licitam & lege divina praescriptam. 2o quoad principium, quia fiunt ex fide, & vero DEI amore. 3o quoad finem, quia ad DEI gloriam referuntur. Et 4o quoad circumstantias, quia debitae circumstantiae in iis faciendis observantur. Dicuntur tamen mala & peccati labe aspersa secundum quid, & quodam respectu, quia quaedam ex his requisitis non iis insunt eo perfectionis gradu, quo secundum rigorem legis inesse debent. v. g. quamvis fiant ex fide & charitate, non tamen fiunt ex fide simpliciter & absolutè firma, nec ex charitate eum fervorem habente, quem lex requirit.
Nam charitas nostra non tantùm imperfecta 4 est comparatè, seu respectu charitatis quam in patria habituri sumus, ut somniat Bellarminus lib. 4. de justif cap. 17. sed etiam absolutè, in se, & culpabiliter imperfecta est, ut patet tum ex rigore illius praecepti diliges DOMINVM DEVM tuum ex toto corde tuo. & ex tota animatua. & ex tota cogitatione tua, tum ex manifestissimo Augustini testimonio, qui epist. 29. ad Hieronymum sic scribit. Plenissima charitas quae non possit augeri, quamdiu hîc homo vivit, est in nemine. Quamdiu autem augeri potest, profectò illud quod minus est, [Page 154] quam debet, ex vitio est: ex quo vitio non est [...] in terra, qui faciat bonum & non pecc [...]t: ex q [...]o vitio non justificabitur in conspectu DEI omnis vivens: propter quod vitium quantumlibet prof [...]c [...]rimus necessarium est nobis dicere, di [...]it [...] nobis d [...] bita nostra:
At dicet aliquis: Si nostris bonis operibus dee [...] 5 aliquid, quod ad eorum perfectionem lex requi [...], sunt simpliciter mala, & nullo modo bona. Na [...] actio bona esse non potest nisi in se habeat omni [...] quae ad bonitatem moralem actionis requiruntu [...] ▪ juxta illud Dionysii dictum, quod in Scholis c [...] lebre est, Bonum est ex integra causa; malum [...] quovis defectu. Respondeo: non potest actio e [...]e moraliter bona, & a Deo acceptabilis sub ratio [...] verae & filialis obedientiae, nisi omnia requisita habeat in specie, seu in aliquo gradu, potest tame [...] esse isto modo bona, quamvis non habeat om [...] in summo perfectionis gradu, quem lex divina requirit. Et hoc sensu verum est illud, Bonum est ex integra causa. Illud autem quod sequitur malum est ex quovis defectu, non de defectu graduali, sed de defectu specifico intelligendum est. Est autem defectus specificus, seu essentialis, quando aliquid ex requisitis ad bonitatem moralem actionis, nullo modo, seu in nullo gradu actioni inest; ut v. g. cum non procedit ex debito principio, aut non refertur in debitum finem. Defectus gradualis est, cùm omnia requisita insunt actioni secundum speciem, et [...]i non secundum eam perfectionem individualem, quam lex secundum rigorem suum confiderata requiri [...] ▪ [Page 155] ut v. g. cùm actio procedit ex debito principio, sed minus perfecto, aut cùm refertur ad debitum finem, sed non cum tanta intentionis puritate & perfectione, quantam lex ex rigore justitiae requirit. Actus priori modo defectuosus ita est malus, ut simpliciter bonus esse non possit. At si posteriori tantùm modo defectuosus sit, verè & propriè, licet imperfectè bonus est, ut ex confirmatione assertionis tertiae magis patebit.
Tertia assertio: potest actus aliquis verè bonus 6 & DEO secundum foedus gratiae nobiscum agenti gratus esse, quamvis imperfectè bonus & aspersione aliqua peccati commaculatus sit. Hanc assertionem oppono durissimae & rigidissimae quorundam Pontificiorum assertioni, qua nullum actum peccati labe aspersum, seu culpabili defectu laborantem, posse bonum actum appellarì, aut DEO gratum esse affirmant. Vide Vasquezium in 1am 2ae disput. 70. Vegam in Concil. Trident. lib. 11. cap. 27. Becanum in Summa parte 2. tract. 1. cap. 5. quest. 3. Bellarminum lib. 4. de justif. cap. 17. & Suarezium lib. 12. de divina gratia, cap. 4. §. 6. & sequentibus. Hi enim assertionem illam mordicus tuentur, sed contra manifestissimam veritatem, ut ex sectione sequenti patebit.
SECTIO III. An bonitas & malitia moralis in uno & eodem actu sint compossibiles?
1 SENTENTIA nostra de conjunctione aut compossibilitate bonitatis & malitiae moralis in eodem actu immeritò ab Adversariis, ut nova & absurda damnatur.
2 Primò enim Augustinus loco citato section [...] praecedenti apertè asserit charitatem nostram, qu [...] verè & propriè virtus est, defectu culpabili laborare, & Gregorius moralium lib. 35. cap. ultimo, dicit mala nostra, id est, peccata esse pura mala, & bona nostra opera nequaquam posse esse pura bona.
3 Secundò, quidam Theologi Pontificii non solùm putarunt defectum gradualem, de quo solo nos hîc ab Adversariis dissentimus, sed etiam defectum specificum bonae intentionis, aut debitarum circumstantiarum, cum bonitate morali actionis consistere posse. Nam Iacobus Almainus tract. 1. moralium, cap. 12. & cum eo recentiores quidam Pontificii, unum & idem opus exterius propter duos fines, unum bonum, alterum malum, ad quos refertur, posse esse simul bonum & malum docuerunt. Willelmus de Bello Monte (ut refert Almainus loco citato) existimavit non solùm idem [Page 157] opus exterius, sed etiam eundem actum interiorem voluntatis, posse esse ex diverso fine simul bonum & malum, hoc est, ex uno fine ad quem refertur bonum, & ex alio malum. Cajetanus tom. 2. opusc. respons. 13. eundem actum voluntatis posse simul esse bonum ex objecto, & malum ex fine, vel aliqua alia circumstantia, & proinde in eodem actu posse simul conjungi bonitatem & malitiam moralem affirmavit.
Tertiò, Vasquez, Suarez, & Becanus licet Almaini, Cajetani & aliorum sententiam de compossibilitate 4 bonitatis & malitiae moralis in eodem actu damnent, apertè tamen fatentur hominem aliquem eodem momento quo uno actu opus bonum facit, posse alio actu peccare venialiter, & proinde bonitatem & malitiam moralem esse compossibiles in eodem subjecto, & in eodem temporis momento, quamvis non in eodem actu. Vasquez loco supra citato, id est, disput. 70. in 1am 2ae cap. 3. dicit opus misericordiae, quod quis ex vero virtutis fine exercet, retinere suam bonitatem moralē. quamvis occasione illius operis subrepat quidam inanis gloriae, aut superbiae affectus. Item posse esse in eodem homine actum charitatis & cujuscunque alterius virtutis ex vero fine virtutis cum actu inanis gloriae, aut alterius peccati venialis. Becanus parte 2. Summae tract. 1. cap. 5. quest. 3. §. 2. & 17. scribit voluntatem moriendi pro Christo non ideo esse nullius meriti aut dignitatis; quod ad illam levis intentio vanae gloriae accedat. Suarez lib. 12. de divina gratia, cap. 4. §. 12. affirmat eum qui simul cum actu fidei internae habet voluntatem confitendi illam propter [Page 158] honorem humanum, licet in hoc peccet venialiter, non tamen amittere meritum internae fidei.
5 Ex hac Adversariorum doctrina validum & efficax argumentum pro nostra sententia colligi potest. Si enim is qui bonum opus facit, potest dici just [...] Deoque gratus & acceptus, quamvis eodem momento, quo illud facit, peccatum committat, cur non etiam potest homo opus bonum faciens, esse Deo gratus, quamvis non solum eodem momento, sed etiam eodem actu peccet? Nam non minus turpis & peccati reus est, qui uno actu benè, & alio malè agit, quam is qui uno & eodem actu benè agit, & peccat. Et confirmatur, quia non est absurdum, ex Adversariorum sententia, neque contradictionem implicat, unum & eundem hominem simul & eodem tempore, bene agere & peccare, esse bonum & malum, esse praemio & poena dignum. Ergo, neque contradictionem implicat dicere eundem actum hominis, justi esse bonum & malum moraliter, praesertim cum ex nostra sententia sit simpliciter ac absolutè bonus, & tantùm secundum quid malus.
6 Respondebunt Adversarii: non esse parem rationem, idque quia actus bonus ex superveniente actu malo, non inficitur, nec minimum gradum malitiae contrahit, ut loquitur Vasquez loco citato: & proinde potest quis ab eo denominari & haberi bonus, quamvis ab alio actu coexisten [...]e denominetur malus. At actus ille, cui intrinsecè inhaeret aliqua malitia moralis, ab ea ita inficitur et viti [...]tur, ut nullo modo bonus fit, et proinde agens simpliciter malus, et nullo modo bonus ab eo denominandus est.
[Page 159]Haec responsio non satisfacit. Primò enim prava 7 intentio agentis, sive ea praecedat actum bonum, sive eum comitetur, est vitium actionis. Nam agens qui ex unica intentione eaque bona, viz. ex intentione gloriae divinae actum bene inchoavit, accedente intentione vanae gloriae, eum malè continuat. Nam tunc propter duos fines, unum bonum, alium malum agit, hoc est, agit et ex intentione gloriae divinae, et ex intentione gloriae suae. At agere ex mala intentione, est manifestum vitium actionis. Ergo impudenter negant Adversarii bonum actum vitiari ex supervenienti intentione aut affectu inanis gloriae. Secundò, id quod agentem vitiat, ejus actionem etiam vitiat, Deoque minus gratam efficit: At actus ille superveniens vitiat et inficit agentem, ut omnes fatentur. Ergo, &c. Ratio propositionis est, quia actus moralis valorem & dignitatem accipit a conditione operantis, ut expressè docent Bellarminus, lib. 5 de Iustif. cap. 12. §. Praeterea, & §. Secunda ratio. Suarez lib. 12. de divina gratia cap. 14. §. 14. Vasquez in 1am 2ae tom. 2. disput. 216. cap. 2. & Valent. tom. 2. disput. 8. quest. 6 punct. 3. col. 1170. & 1171. Ergo imminura dignitate operantis, minuitur etiam dignitas actus, hoc est, si agens peccando venialiter mereatur esse DEO minus gratus, actus bonus quem ille elicit dum peccat erit etiam ex se minus DEO gratus, & per consequens maculam aut labem contrahit ex coexisten [...]e actu peccati. Tertiò ad bonitatem moralem actuum religionis, ut v. g. actuum orationis, grat [...]arum actionis, aut susceptionis alicujus sacramenti, requiritur ut mens nostra non evagetur aut distrahatur per mundanas cogitationes. Ergo iis [Page 160] supervenientibus actus religionis ex bona inte [...] tione, & cum debitis circumstantiis inchoatus vitiatur, & culpabilem defectum contrahit. Quartò, actus peccati mortalis coexistens cum actu moraliter bono, quamvis fit actus realiter ab eo diversus, non solùm eum viti [...]t, sed etiam totam ejus moralem dignitatem tollit, ut docent Adversarii communiter. Vide Suarezium lib. nuper citato cap. 4. §. 12. Ergo peccatum veniale actui bono superveniens eum aliquo modo vitiat, ejusque dignitatem aliquo modo tollit. Respondent Adversarii illud fieri per accidens: quia peccatū mortale destruit gratiam inhaerentem, sine qua nec ipse agens, nec ejus actus, DEO gratus esse potest. Sed hoc effugium facile confutatur, quia quamvis DEVS in homine peccante mortaliter habitum gratiae cō servaret (quod est possibile, ut supra monui parte 1. sect 7.) tamen actus ille bonus, cui adjunctus est actus mortaliter malus, nullo modo DEO gratus esset: & per consequens actus malus per se, & ex sua natura, derogat valori, & dignitati actus boni, cum quo coexistit. Quintò, Gregorius magnus, loco supra citato loquens de pravis intentionibus & affectionibus, quae optimis nostris actionibus se interserunt, & admiscent, duo dicit. Primò nostra bona opera ob earum admistionem, non esse pura bona, hoc est, esse impura, vitiata, & labe peccati aspersa. Vnde Bellarminus lib. 4. de Iustif. cap 21. dicti illius Gregoriani hanc rationem reddit, quia (inquit) fieri non potest ut non aliquando subrepat aliquid, qu [...] bona aliqua opera vitientur. Nota illud vitientur. Nam Bellarminus contra Suarezii, & aliorum sententiam fitetu [...] [Page 161] bona opera per adjunctos actus malos vitiari, imò contra suam ipsius sententiam, quam illîc [...]uetur, concedit opera aliqua posse esse bona, quamvis fint vitiata & peccati labe aspersa. Secundò ex eo quod nostra opera impura & vitiata sint, colligit Gregorius non remanere salutis locum, fi districtè a Deo judicemur. Verba ejus notatu digna sunt, Fatendum (inquit) est igitur quod rectam quidem intentionem nostram, quae soli DEO placere appetit, nonnunquam intentio minus recta, quae de donis Dei placere hominibus quaerit, insidiando comitatur. Si autem de his divinitùs districtè discutimur, quis inter ista remanet salutis locus, quando & mala nostra pura mala sunt: & bona, quae nos habere credimus, pura bona esse nequaquam possunt?
Quartò, multi ex Adversariis nostris, bonis renatorum operibus culpabilem imperfectionem 8 & injustitiam quandam attribuunt. Estius in 2. Sent. dist. 41. §. 4. sub finem, quorundam Pontificiorum sententiam (quam ipse non damnat, sed aliis doctioribus expendendam relinquit) de conjunctione bonitatis & malitiae moralis in eodem actu sic exprimit: aliud (inquit) est hominem in aliquo opere peccare, aliud verò ipsum opus peccatum esse. Nam & justi in iis operibus, quae indubitatè bona sunt, saepe numero peccant, dum iis se aliquons (que) vel concupiscentia, vel negligentia, vel alicujus levioris circumstantiae ad integritatem boni operis requisitae defectus admisce [...]; uti contingit in oratione prolixiore ad Deum, in concione ad populum, in studio sacrarum literarum, aliisque ejusmodi. Quo respexisse [Page 162] videtur Gregorius quando in fine Morali [...] ait, b [...]na quae nos habere credimus, pura bona esse nequaquam posse.
Andreas Vega lib. 11. in Concil. Trident. cap. 40. Multa (inquit) quae nunc sunt bona opera, & justa, 9 & meritoria, ad eam sanctitatem & puritatem exacta, qua Deo deberemus servire, quamque Deus a nobis possit ex rigore exigere, tum propter suam bonitatem, tum propter eximia sua in nos beneficia, verè vitia essent, & mala opera, & injustitiae, Non solùm enim verum est, vitam quorumvis justorum multis peccatis venialibus jugiter sordidari & deturpari: sed ipsa etiam perfectorum opera, a bonitate illa longè deficere, qua deceret nos Deum colere, landare & honorare. Sunt quippe multis imperfectionibus, quoad hîc vivitur, conjuncta: ne (que) tam pura, neque tam sancta & ferventia, quam magnitudo divinae bonitatis & beneficentiae in nos exigeret. Et cùm Deus modò propter eximiam suam in nos dulcedinem & suavitatem, ne ad culpam quidem venialem eos nobis defectus & imperfectiones imputet, posset tamen culpae eos nobis tribuere, si districtè, & praeter suavitatem suam, & benignitatem, nobiscum vellet agerè. Et infrà ibidem, Propterea Gregorius affirmat, omne meritum virtutis nostrae, vitium esse? quia nullam opus nostrum tam purè, tam sanctè, tam ferve [...]ter, tam omni ex parte perfectè fit a nobis, quam fieri deceret, ut Deo juxta magnitudi [...]em suae [...]onitatis & [Page 163] suerum in nos beneficiorum serviremus, & quam ipse a nobis posset exigere, si vellet districtè judicare. Denique ultimis verbis istius capitis concludit, multa nunc fieri a nobis bona opera, & absque ulla macula peccati, quae tamen, si Deus districtè vellet nobiscum agere, vitia & injustitiae essent, ac mala & non bona, probarentur.
Franciscus Costerus in Enchir. controvers. cap. 6 10 pag. 246. editionis Coloniensis ann. 1589 sic scribit, Fatendum est (inquit) nonnulla justorum opera, subinde non ea puritate euitescere, quin leves saltem maculas contrahant, aut pulvere venialium peccatorum aspergantur. Distrahimur enim in orationibus, irripit inanis gloria conferenti eleemosynam, negligenter, obiterque multa persicimus. Et infrà de homine justificato faciente opera, bona quidem, sed impura & imperfectè bona sic disserit. Ita (que) ut est filius Dei opera sancta facit, ut filius Adae o [...]eribus bonis admiscet pulveres & imperfectiones. Proinde non sequitur justitiam internam non esse mundam, Deoque gratam, eò quod opera non sunt mundissima, siquidem munditiem & bonitatem suam opera bona ab interna justitia hauriunt; impuritatem ae concupiscentia. Itaque ut pictor suae artis imperitus esse judicari non debet, si rem aliquam, ab alio impeditus minus eleganter pinxerit: ita nec ex operibus minus perfectu, internae justitiae perfectio ponderari debet, cum imperfectionis causa non sit justitia, sed innata concupiscentia.
Quintò doctrina Bellarmini, Suarezii, & aliorum,11 [Page 164] qui actus renatorum culpabili aliqua imperfectione inquinatos nullo modo DEO gratos & acceptos esse affirmant, multùm derogat, Primò singularis & paterno amori Dei, quo filios suos in Christo adoptatos prosequitur. Alienum enim est ab illa ejus benignitate, ob involuntarios istos & moraliter inevitabiles defectus, optima filiorum suorum opera, quae illi cum timore & tremore, nec non ex serio ei placendi studio faciunt, aversari, damnare, & pro meris peccatis habere. Secundò derogat efficaciae intercessionis Christi. Nam ex ea sequitur renatorum opera imperfectè bona non posse DEO per Christi intercessionem commendari (ea enim opera quae simpliciter & absolutè sunt. peccata DEO commendari non possunt) eorumque hostias, quae in se aliquid habent, propter quod minus acceptabiles sint, non posse fieri acceptabiles Deo per Iesum Christum, 1. Pet. 2.5. At certè hoc absurdum & impium dictu est. Quis enim crediderit Christi intercessionem non posse efficere, ut pater ille misericordiarum & DEVS omnis consolationis, 2. Cor. 1.3. modicam filiorum suorum obedientiam, quasi plenam acceptet, utque defectus illos ac naevos nostro obsequio adhaerescentes, ita condonet, ut nihil bonorum operū, quae facimꝰ, valori aut bonitati morali ob eos in gratiosa ejus aestimatione decedat? Quis crediderit clementissimum illum DEI agnum, aut non velle, aut non posse iis opem ferre, qui cum gemitu & lachrymis ad pedes ejus provoluti rogant ut imperfectam suam obedientiam patri suo comm [...]ndet? Quis crediderit gratiosum illum dominum, qui exaudivit patrem lunatici clamantem, Crèdo [Page 165] Domine, succurre incredulitati meae, Marc. 9.24. nunc surda aure eorum suspiria & preces audire, qui ipsum humillimè orant, ut id per sua merita & intercessionem supplere dignetur, quod eorum fidei, poenitentiae, & gratitudini summo cum dolore deesse agnoscunt. Tertiò derogat eorum consolationi, qui, dum actus religionis à Deo praescriptos exercent, sibi non satisfaciunt, & proinde se Deo multò minùs satisfacere credunt. Si enim iis dicas omnes obedientiae & religionis actus, qui culpabili aliquo defectu aut macula coinquinati sunt, esse mera peccata, illi statim apud se concludent se nunquam DEO debitum obsequium praestitisse, & consequenter se in certae & manifestae damnationis statu esse. Hoc incommodum ad quamplurimos, imò ad optimos Christianos pertinet. Quis enim ex eorum numero qui sanctissimi habentur se in dilectione DEI satis fervidum esse sentit? Quis in timore DEI se saepissimè remissum esse non agnoscit? Quis tali ac tanta patientia afflictiones sustinet, qualem ac quantam lex DEI exigit? Quis in precibus semper est attentus & assiduus? Cui non saepè inter orandum obrepunt dubitationes de exanditione, pravaeque cogitationes? Vnde Croquetius modernus papista Catechesi 152. non solùm profanos & impios, sed etiam illos, qui religiosiores sunt, multis modis in publicis religionis actibus exercendis peccare affirmat. Nam (inquit) praeter fabulas, praeter discursum, & oculos vagos, si deteriora non fiunt, nihil fere cernitur. Non decrunt fortasse nonnulli paulò religiosiores, sed interea tantu [...] est tepor, tanta distractio, ut supplicantes fe [...]e aliud nihil quam peccemus.
[Page 166] 12 Sextò opera virtutum ethicarum ab infidelibus facta non tam verè & propriè bona, neque tam. Deo grata sunt, quam opera a fidelibus ex vera fide & sincero Dei amore, sed cum culpabili aliquo defectu facta. At priora opera quamvis valdè defectuosa sint, tamen ex sententia Adversariorum, non sunt mera peccata, imò verè & propriè bona sunt. Ergo multò minus dicendum est opera defectuosa fidelium esse mera peccata.
13 Septimò, timor servilis, & attritio, quae est dolor de peccatis ex hoc timore proveniens, sunt ex Adversariorum sententia, actus moraliter boni, quamvis culpabili defectu, eoque specifico, & substantiali laborent. Ergo impudenter negant actus graduali aliquo defectu coinquinatos posse esse moraliter bonos. Novi Adversarios constanter asserere defectus illos, qui sunt in his actibus non esse culpabiles, variisque effugiis uti, ut rationes in contrarium allatas declinent. Proinde brevem digressionem de culpabili defectu attritionis & timoris servilis huic ultimae sectioni attexam.
Digressio de culpabili defectu actuum timoris servilis, & attritionis quae ex eo oritur.
PRIMO igitur quod ad timorem servilem attinet, in eo duo 1 considerari possunt, viz. timor poenae, & servilitas illius timoris, de quibus sic scribit Estius in 3. Sent. dist. 34. §. 6. In timore servili duo consideranda sunt, timor & servilitas: quorū alterū bonum est, alterum malum. Bonum est enim timere poenam, malum verò serviliter timere, id est, ita timere malum poenae, ut nondum ametur bonum justitiae. Eodem etiam modo de timore servili disserunt reliqui Scriptores Pontificii. Nam Suarez lib. 2. de divina gratia cap. 21. §. 20. dicit timorem poenae qui includit conditionem servilem esse pravum, & Valent. tom. 3. disput. 2. quest. 2. punct. 3. dicit, timorem servilem, ut servilem, esse malum. Imò ipse Thomas, 2a 2ae quaest. 19. art. 4. dicit timorem servilem, in quantum servilis est, contrariari charitati, item, timorem servilem esse secundum substantiam bonum, sed servilitatem ejus esse malam.
Ex his sic argumentor: Timor servilis inclucludit in se aliquid moraliter malum. viz. servilita [...]em,2 quae est culpabilis defectus, ut Adversarii [Page 168] omnes docent. Ergo verum est, quod dixi sectione praecedenti, actum timoris servilis culpabili naevo, seu defectu inquinatum esse. Respondet ipse Thomas, & cum eo Bellarminus lib. 2. de poenitentia, cap. ultimo, Estius loco citato & alii, servilitatem nullo modo includi in actu timoris servilis, nec esse defectum ei intrinsecum, sed contrà esse defectum extrinsecum, qui afficit hominem timentem non vero ipsum timoris actum. Nam actus (inquiunt) quo quis timet poenam est quidē in se licitus (quia sicut licet amare beatitudinem amore concupiscentiae, ita licet odisse & timere miseriam ei contrariam) sed est in subjecto culpabili & defect [...]oso: hoc est, existit in eo, qui ex amore sui timet poenam, & non ex amore Dei timet culpam. Vnde Bellarminus loco citato. Itaque (inquit) qui serviliter timet, malus est, quia pluris facit poenam, quam culpam sed timor ipse non est mulus, sed bonus: quia non ideo ille est malus, quia vehementer timet poenam, sed quia non vehementius timet culpam.
3 Vt hoc effugium Adversariis praecludamus, ut (que) ostendamus timorem servilem, ex quo oritur attritio, in se & quoad substantiam suam esse servilem, quaerimus ex Adversariis an omnis poenae timor sit licitus & laudabilis? Respondet Suarez disput. 1. de spe sect 4. §. 6. poenam dupliciter posse timeri: Primò moderatè e [...] secundum rectam rationem propter veram malitiam quam in se habet. Secundò immoderatè, et ultra mensuram rectae rationis, ut si poena timeatur tanquam maximum, supremum, pessi [...]um (que) malum: et tunc (inquit) est pravu [...] timor: nam per illum praefert homo malum suum malo Dei: unde in [Page 169] se, non in Deo constituit finem ultimum, quod tunc solùm contingit, quando homo plus timet culpam, quàm poenam, &c. Idem etiam docet Valent. tom. 3. disput. 2. quest. 2. punct. 3.
Hanc distinctionem ejusque explicationem, quam 4 affert Suarez, libenter accipio. Primò enim contradicit Bellarmino asserenti loco citato timorem illum, quo quis poenam plus quam culpam timet, esse in se bonum, quamvis is cui hic timor inest sit malus. Nam Suarez contrà hìc asserit timorem illum in se esse pravum, & inordinatum, quia non fi [...] cum debita moderatione, seu cum justa appreciatione poenae, oritur (que) ex nimio amore sui. Secundò quia haec distinctio causam quam ipse Suarez tuètur jugulat: Nam qui servilem timorem habet, is principaliter timet poenam, tanquam praecipuum et maximum malum, probatur antecedens. Primò manifestissimis Thomae testimonis is enim 2a 2ae quest. 19. art. 2. distinguit timorem servilem ab initiali in hoc, quod timor servilis primariò, initialis verò secundariò poenam respiciat, & ibidem art 6. expressè dicit, timorem poenae non posse esse servilem, nisi quando poena formidatur sicut principale malum. Secundò idem probatur evidentissima ratione. Nam qui servilem timorem habet, is aut non omnino timet culpam, aut si cam timeat, solummodo eam timet, quatenus est causa poenae, & sic eam propter poenam timet. Qui autem timet culpam propter poenam, is magis timet poenam juxta regulam, propter quod unumquodque est tale, illud magis est tale. Tertiò is qui timorem servilem habet, nihil magis tim [...]t quam poenam, [...]mò nihil aequè [Page 170] timet ac poenam. Ergo poenam maximè timet. Probatur antecedens, quia non praecipuè timet culpam, quatenus est offensa Dei. Hoc enim sine charitate & filiali timore fieri non potest. Qui autem servilem timorem habet. is nondum filialiter ex charitate timet, ut patet ex Lombardo 3. Sent. dist. 34. & Estio ibidem, & ex variis Augustini testimoniis, quae illic ab iis citantur.
Dices primò, haec argumenta niti falsa suppositione. 5 Supponunt enim Pontificios in hac quaestione, quam contra Lutherum de timore servili tractant, loqui de timore servili formaliter sic dicto, qui omnino separatus est à timore filiali, & a charitate, quique cum timore filiali coexistere in aliqua persona non potest, cùm tamen ipsi loquantur de timore servili materialiter et quoad substantiam suam considerato, hoc est, de timore poenae absolutè, & generaliter considerato, quatenus est timor poenae. Nam timor poenae, imò timor culpae propter poenam potest esse, & actu est in hominibus sanctissimis, qui quamvis uno aliquo actu timean [...] culpam propter poenam, idque vehementer, tamen alio actu magis timent culpam seu offensionem Dei propter se, & qua talis est.
6 Respondeo istam suppositionem non esse falsam. Primò enim Bellarminus lib. 2. de poenitentia cap. 17. Estius in 3. Sent. dist. 34. §. 5.6.7. & 8. & Andreas Vega in Concil. Trident. lib. 6. cap. 26. apertè prositentur se loqui de timore servili formaliter sic dicto, quo quis ita timet poenam, & culpam propter poenam, ut nullo modo, hoc est, neque actualiter, neque habitualiter timeat culpam propter offensionem Dei, tanquam propter principalem timoris [Page 171] causam. Secundò timor ille poenae quo quis ita timet poenam, aut culpam propter poenam, ut simul vel habitu, vel actu magis timeat culpam propter Deum offensum, seu propter offensionem Dei, nullam servilitatem habet. Nam non est servorum, sed filiorum ita timere poenam, ut magis timeant culpam seu offensionem patrisfamilias. Tertiò Thomas 2a 2ae quest. 19. art. 2. dicit eum qui ad Deum, & ex timore culpae, & ex timore poenae convertitur, habere timorem non servilem, sed [...]nitialem: quod proculdubio intelligi debet de eo qui ita timet poenam, ut ex imperfecto & debili quodam amore Dei etiam timeat culpam, seu Dei offensionem. Nam qui ita timet poenam, ut ex perfecto amore magis timeat culpam, ille filialiter timet. Vnde Bellarminus loco citato multis Patrum testimoniis probat hujusmodi poenae timorem in viris sanctissimis atque adeo in ipsis Martyribus inveniri. Quartò Pontificii loqui debent de timore servili prout, ab Augustino & aliis patribus accipitur. At ab iis accipitur pro timore formaliter servili, quo quis solius poenae metu a peccato abstinet, ut patet ex eorum testimoniis, quae Bellarminus & Estius locis citatis in medium afferunt. Quintò, si Pontificii non loquantur de timore servili formaliter sic di [...]o, ineptè & ridiculè disputant contra Lutheri assertionem de timore servili. Nam is solum timorem servilem formaliter consideratum damnavit, ut aperte fatetur Bellarminus loco citato.
Dices secundò Pontificios in hac quaestione 7 neque loqui de illo timore poenae, quo quis ita timet poenam, ut simul ex vera charitate magis time [...]t culpam, neque de illo timore quo homo charitate [Page 172] destitutus immoderatè timet poenam tanquam maximū suum malum, sed de timore illo quo quis charitate destitutus timet poenam moderatè, et cum debita appreciatione, hoc est, quo timet poenam, non vt maximum suum malum, sed simpliciter ut quid malum, et fibi damnosum. Respondeo timere poenam cum debita moderatione & justa ejus appreciatione est timere eam ut malum secundarium quod non contingit nisi in eo qui charitatem habet, ut expressè docet Thomas 2a 2• quest. 19. art. 4: & confirmatur quia nemo absque charitate potest Dei gloriam magis amare quam suam beatitudinem. Ergo nec absque ea potest dici offensionem DEI magis aversari quam suam miseriam. Secundò, qui charitate destitutus est, non praecipuè aversatur aut timet culpam propter offensionem DEI. Ergo praecipuè timet eam propter damnum suum, & proinde timet eam propter poenam, tanquam propter maximum malum. Nam si non haberet eam pro maximo malo, non praecipuè propter eam timeret. Tertiò qui servilem timorem habet, is solam poenam per se timet: nam non timet offensionem DEI nisi quatenus est causa poenae. Ergo timet poenam tanquàm malum majus offensione DEI, Denique ubi abest verus DEI amor, ibi dominatur inordinatus sui amor, qui semper plus timet malum suum quàm malum DEI (ut loquitur Suarez) hoc est, quàm DEI offensionem.
8 Haec de culpabili defectu in actu timoris servilis, quem illi moraliter bonum, licet non aeternae vitae meritorium esse affirmant. Nunc, quod ad attritionem ex timore servili conceptam attinet, nullo negotio eam culpabiliter defectuosam esse demonstramus. [Page 173] Primò quia ex culpabili timore oritur, & proinde ipsa est culpabilis. Secundò quia quamvis versetur circa debitum objectum, hoc est, circa culpam, non tamen semper versatur circa eam sub debito respectu; hoc est, non semper versatur circa eam quatenus est culpa, seu offensa DEI (nam saepè versatur circa eam solummodo quatenus est causa poenae, & proinde non tam est dolor de culpa quam de poena) aut si sit de culpa quatenus est offensa DEI, non tamen versatur circa eam cum debita appreciatione, hoc est, non est dolor de offensa DEI tanquam de summo malo super omnia detestabili, ut docet Valent. tom. 4. disput. 7. quest. 8. punct. 1. & proinde est dolor de aeterna miseria, quae peccatori imminet, tanquam de maximo & summo malo. Tertiò, si aliquando contingat eam versari circa debitum objectum, sub debito respectu, & etiam cum justa appreciatione, hoc est, si contingat eam esse dolorem de peccato, quatenus est offensa DEI, tanquam de maximo malo (quod fieri posse asserit Toletus in Instructione sacerdotis lib. 3. cap. 4. §. 6.) non tamen tunc includit firmum propositum vitandi omnia peccata in posterùm, quod necessariò requiritur in illo dolore, quem DEVS à nobis exigit, cùm jubet ut ad se redeamus per veram poenitentiam. Nam vera poenitentia sine hoc proposito, imò sine reali praxi, & executione hujus propositi, consistere nequit, ut patet ex Ezechiel. 18.21.27.30 Matth. 3.8. Act. 26.20. & ipsi Adversarii fatentur, viz. Vasquez in tertiam partem Thomae tom. 4. quest. 86. art. 2. dub. 4. num. 7. & Valent. loco citato punct. 6. [Page 174] assert. ultima. Ergo quamvis dolor attritionis praecisè in se consideratus esset bonus (quod tamen rarissimè accidit, quia plerumque, aut non est de peccato sub debito respectu, aut non est de eo cum justa appreciatione) non tamen careret defectu culpabili: id (que) quia, quatenus, est actus conversionis, seu poenitentiae, non plenè satisfacit praeceptis a Deo traditis de poenitentia.
Adversarii ut vim hujus ultimi argumenti declinarent 9 nova quaedam, & ipso auditu horrenda dogmata excogitarunt. Nam Navarrus, Victoria, & quidam alii (ut testantur Vasquez loco citato dub. 2. & Valent. loco etiam citato punct. 3.) docuerunt perfectum dolorem de peccatis (qui necessario includit propositum vitandì peccata in posterum) non esse sub praecepto, seu nullum praeceptum exstare in Scriptura, quo obligamur ad perfectam contritionem. Melchior Canus in relect. de poenitentia parte 4. quest. 2. conclus. 4. docet exstare in Scripturis praecepta de poenitentia, & perfecta contritione, sed ea non nisi indeterminatè et sub disjunctione obligare, ut viz. vel habeamus perfectam contritionem extra sacramentum poenitentiae, vel certè habeamus attritionem in usu sacramenti. Denique Gregorius de Valentia, loco citato, punct. 4. assert. 6. col. 1256. Vasquez loco etiam citato dub. 5. & 6. Becanus tertia parte Summae tract. 2. cap. 35. quest. 7. & alii multi docent ipsam perfectam contritionem per se & determinatè esse sub praecepto, sed dicunt Primò, nos ex praecepto contritionis non obligari ad habendam contritionem statim postquam peccavimus, & consequenter nos posse ad certum tempus [Page 175] sicitè differre poenitentiam nostram. Secundò praeceptum contritionis non obligare peccatores in gravia peccata prolapsos nisi certo quodam terripore, viz. in articulo extremae necessitatis, id est, in periculo mortis (nam de nullo alio particulari tempore, quo obligat hoc praeceptum, convenit inter Cadmaeos illos fratres) & per consequens eorum dolorem qui tantum attriti, & non contriti sunt, non laborare culpabili defectu, nisi in illo temporis momento, quo praeceptum contritionis obligat.
Quod si illis objicias dictum illud Siracidae (cujus 10, liber apud eos canonicus est) Ecclesiastici 5.8, ne differas te ad dominum convertere; neque rejicia [...] de die in diem. Respondent non esse praeceptum, sed consilium: unde sequitur eos qui statim post peccatum commissum convertuntur ad DEVM, ex Pontificiorum sententia, opus supererogationis facere. Hi furores non confutandi, sed explodendi, aut potius cum gemitu & lachrymis deplorandi sunt. Interim breviter unico argumento probabo conversionem ad DEVM esse necessariam ex DEI praecepto statim post commissum peccatum. Illud sic proponi potest: Nullo momento licet esse in peccato. Ergo tenemur ex DEI praecepto statim peccatum relinquere, & consequenter habere veram & perfectam contritionem, sine qua peccatum tolli non potest. Antecedens patet, quoniam cùm peccatum sit per se illicitum, contradictionē implicat dicere quod esse in peccato liceat. Gregor. de Valentia, loco citato, punct. 4. assert. 1. respons. ad argum. 3. col. 1245. dum huic argumento occurrere conatur, apertè manus dat, hoc [Page 176] est, concedit peccatorem obligari ad poenitentiam perfectam statim post commissum peccatum. Tenetur (inquit) aliquis quovis momento deserere peccatum ex illo eodem praecepto, contra quod propri [...] peccatum illud sit, in quo baeret, non autem ex speciali praecepto poenitentiae, ita, ut si non statim deserat, admittat speciale peccatum impoenitentiae. At si tenetur poenitentiam agere, & per veram contritionem ad Deum redire, habemus quod volumus. viz. eum, qui tantùm attritus, & nondum contritus est, obligari ad habendam ulteriorem doloris spiritualis perfectionem, & per consequens ejus dolorem culpabili defectu laborare. Vide si placet Cajetani Summulam verbo CONTRITIO §. Tempus autem, &c.
Paragraphus ultimus sect. 7. partis 1. supra omissus.
Ex iis quae dicta sunt manifestè patet ingens esse discrimen inter mortalia & venialia renatorum 13 peccata, quoad tria illa effecta, quae hac sectione, & sect. 5. explicavimus. Primò enim quia renati in [...]trocia & conscientiam vastantia peccata prolapsi, praestare desinunt eam obedientiam, quam foedus gratiae a nobis exigit, ut necessariam ad consequenda ulteriora gratiae dona in hac vita, & ad obtinendam beatificam DEI visionem in vita futura; & quia illi durante hoc statu incapaces sunt istorum beneficiorum, non tantùm ex demerito suo, sed etiam secundum sententiam foederis gratiae, idcirco supra dixi benevolentiam DEI, erga eos ita ligatam & impeditam esse, ut non possit peccata, in quae lapsi sunt remittere, aut eos participes facere spiritualium beneficiorum, quae in electos secundum spiritum ambulantes conferre solet, donec per singularem, extraordinariam, & perfectè practicam poenitentiam ad DEVM redeant, & omnem hujusmodi malignitatem actionum s [...]arum ex advers [...] oculorum Dei amoveant, Isai. 1.16. Praeterea durante hoc statu, non solùm Deo displicent peccata ab iis commissa, sed etiam eorum obedientia, orationes, & gratiarum actiones: imò nihil ab iis procedere potest, quod pro tunc Deo gratū & acceptum sit, Psal. 50.16. Isai. 1.14.15. Ier. 14.11.12. At quādo electi justificati leviora illa peccata ex inadvertentia aut infirmitate committunt, non desinunt praestare obedientiam illam, quam foedus gratiae, ut praecisè necessariam ad salutem exigit: sed iis non obstantibus dicuntur secundum [Page] spiritum ambulare, Rom. 8.1. imò & Deum tot [...] corde sequi, 1. Reg. 14.8. & incedere in omnibus mandatis & constitutionibus domini inculpat [...], Luc. 1.6. Quamvis igitur levissima peccata ex se, & sua natura, nos reddant incapaces & indignos gratiae divinae donis; quamvis item ea in se non solùm DEO displiceant, sed etiam meritò efficere possint, ut universa nostra obedientia fóeda sit in oculis Domini, eique penitus displiceat. DEVS tamen, qui non intuetur iniquitatem in Iacobo, nec aspicit perversitatem in Israele, Numer. 23.21. iis non obstantibus imperfectam nostram obedientiam in Christo acceptat, & oculos suos à naevis ei adhaerescentibus quasi avertens, sinceritatem & humilitatem ejusdem gratiosè intuetur, & ex iis complacentiam & oblectationem capit. Secundò quod ad duo reliqua peccati mortalis effecta attinet, quamvis ea ex rigore justitiae consequantur etiam peccata venialia, tamen juxta providentiae divinae administrationem sub foedere gratiae, nequaquam ea actu consequuntur: hoc est, electi peccata illa leviora committentes, neque gratiae inhaerentis donis privantur, ut fatentur omnes, neque praesentem aptitudinem ad coeleste illud regnum ingrediendum amittunt. Primò enim DEVS peccata illa filiis suis in Christum credentibus, et secundum Spiritum ambulantibus, ad mortis aeternae reatum non imputat. Secundò areana et efficaci sancti sui Spiritus motione subinde eos excitat ad reatum ex iis contractum agnoscendum et deplorandum.
INDEX Partium & sectionum huius Disputationis.
PARS PRIMA. In qua Evangelicorum sententia de peccati mortalis & venialis discrimine proponitur, et variis observationibus, distinctionibus, ac quaestionum determinationibus explicatur, et illustratur.
- QVAM utilis sit haec disputatio ad Pontificiorum section 1 doctrinam de humanae justitiae perfectione, & meritis evertendam? pag. 1.
- An, & quo sensu, Evangelici admittant section 2 partitionem peccati in mortale & veniale? pag. 4.
- Proponuntur & confirmantur variae assertiones section 3 de discrimine peccati mortalis & venialis. pag. 11
- De quintuplici differentia peccati mortalis section 4 & venialis. pag. 18.
- De primo effecto peccati mortalis, hoc est, de section 5 [Page] exclusione peccantis à favore Dei, de (que) duplici distinctione amoris divini. p. 26.
- section 6 Deum posse eos amare quos prius odit, & odisse eos quos prius amavit, abs (que) ulla vel physica, vel morali voluntatis suae mutatione, obiter declaratur. pag. 33.
- section 7 De secundo & tertio effecto peccati mortalis, hoc est, de privatione gratiae, & amissione praesentis aptitudinis ad ingrediendum regnum coelorum. pag. 38.
Pars secunda. In qua duae principales differentiae, quas Pontificii inter peccatum mortale et veniale assignant, considerantur et confutantur.
- section 1 POntificiorum sententiā de peccatis venialibus nullo solido fundamēto niti. p. 47.
- section 2 De maculae peccati: & an macula, quam veniale peccatum post se relinquit, peccantem à regno coelesli excludere possit? p. 59.
- section 3 An peccatae levissima reproborum sint mortalia, non solùm ab eventu, sed etiam ex merito? p. 67.
- [Page]An peccata levissima electorum sint mortalia section 4 ex natura sua? p. 73.
- An peccata leviora, quae venialia vocantur,section 5 sub poena aeternae mortis à Deo prohiberi possint, & an actu sub ea poena in foedere operū seu legali prohibita sint? p. 77
- An & quatenus malitia in omni peccato,section 6 etiam veniali, sit infinita? & an poena infinita ei respondeat? p. 83
- An peccatum mortale & veniale in hoc differant,section 7 quod mortale sit ex se irremissibile per ablationem principii remissionis, hoc est, gratiae inhaerentis; veniale verò sit ex se remissibile per non ablationem istius principii? p. 87.
Pars tertia. In qua considerantur et confutantur fundamentales differentiae, quas assignant Pontificii inter peccatum mortale et veniale.
- An rectè doceant Adversarii offensas in re section 1 levio [...] commissas non mereri dissolutionem amicitia? p. 102.
- [Page] section 2 An peccata quae venialia vocantur, sint simpliciter & absolutè leves offensa? p. 109.
- section 3 An peccata venialia sint contra legem? & an sint contra finem legis? p. 112.
- section 4 An simpliciter ac sine adjectione dicendum sit peccata venialia esse contra DEI legem? p. 115.
- section 5 An peccata venialia repugnent charitati quae est finis legis? p. 119.
- section 6 An peccata venialia in peccante, ponāt aversionem à Deo, ut ab ultimo fine? p. 126.
- section 7 An homo justificatus peccando venìaliter cō stituat ultimum finem in creatura? p. 131
Appendix. De possibilitate implendi legem consideratam fecundum [...] Evangelicam▪
- section 1 An ea legis observatio, quam DEVS nunc sub foederè gratiae, ut praecisè necessariam adsalutem, exigit, sit nobis possibilis? p. 142
- section 2 An bona renatorum opera, ex Evangelicorum sententia, sint peccata mortalia? [Page] & an simpliciter ac absolutè sint peccata? p. 152
- An bonitas & malitia moralis in uno & eodem actu sint compossibiles? p. 156
Digressio
- DE culpabili defectu actuum timoris servilis, & attritionis quae ex eo [...]ritur. p. 167