DE VNIONAE BRITANNIAE.
ME quo (que) non pigebit in Scripturientium turba nomen meum inueniri; gnarum reprehensione non cariturum. Sed nec utilitate carebit: sive recta scripsero, habituris hominibus quod sequantur, aut quo arguantur; sive minus recta, quod vitent, quo invitentur ad rectiora conanda. Nec parvus hic fructus ex ineptis scriptionibus, si vident homines melius, quae recta sunt: si ad ea acuuntur, ut fere fit; contrarijs, puto, lucem sibi dantibus invicem, & accipientibus. Ego id mihi semper usu-venire sensi, credo & aliis; ut cernerem recta ex rectis; discernerem, & arctius amplecterer, ex ineptis. Nec nunc recusem vel sic utilis esse: nec famae iacturâ movear, nihil quod meum est, amissurus: quin hoc assecuturus, ut voluisse me sciant; vel me sciam. Nec morabor lectorem multis, nec distineam alienis, nec angam obscuris, aut flexibus, & ambagibus circumducam. Rem quaeram, non verba; non ostentans ingenium, sed rectum ostendens; nec fuco formam addam formosis, nec deformitatem celem: nuda omnia; plana, simplicia, recta, directa sunto. Florum aut nihil, aut quam minimum. Nec displiceat horridum hoc, & siccum orationis genus, dum breve sit, dum dilucidum, dum in rem intentum: quam delineare mihi animus est, non depingere. Tu quisquis es lector, candidus ades, candidus judicà. Eandem te; tibi (que) mentem oro, quae mihi. idem fons, idem finis esto. qui scribendi fuit, is legendi sit. forte vix caetera disparaveris.
Agimus autem quaestionem hanc percelebrem, & cui non circulo agitatam; de gentium harum Britannicarum unione: ut diversae, [Page 2] ut tam aduersae coeant. Et sunt, qui negent fieri posse. rogati quam ob rem; tergiversantur; si instes, sensu carere te aejunt: quippe quo ipsi nimis abundent. Coacti tamen dicere, nusquam se expediunt: quin huc redit omnis oratio, ut nolle aiant utramvis gentem,Rei cardo: An Vnio haec, utilis. suis quam (que) rationibus nixam. Verum id agitur, vt velint: & velle credibile est; ubi utile scierint. Ergo in hoc vertitur rei cardo; ut videamus an utilis sit haec unio. Vtilis, inquam, toti conjunctim insulae; an & separatim his gentibus: earumque rursus universis, an singulis; publice, an privatim.
At de primo quidem, nemo est, qui ambigat: non ipsi qui fieri posse negant; nedum alius, quicum sermonem conferre me contigit. quin utile fatentur omnes, immo utilissimum: nec quicquam unquam tam ere universae insulae fuisse. Atqui si ita sit, confecta jam res est, nam volet utraque gens, quod tam utile scierit: nisi aut crassâ stupiditate, aut praefractâ nimis pervicaciâ impediantur: quorum illud beluarum; hoc etiam insanorum est: nec qua tribui sibi ulla gentium aequo animo latura sit. Insurgunt tamen, & se explicant: aiunt (que) utilissimum quidem universae insulae hoc esse; si quidem iniri vlla ratio possit, quâ in condiciones aequas conveniant. Sed neque ijs, quae Scotis aequae videbuntúr, consensuros Anglos; ne (que) quae Anglis, unquam admissuros Scotos: ut frustrà de hoc laboretur; & qui laboret, operam lusurum. quin nullam esse rationem, quá conciliari tam contraria haec possint; & obviam iri ijs, quae utrin (que) sunt difficultatibus. Quae cum dicunt; nae illi sibi contraria dicunt: & esse hoc vtilissimum; & iniri tamen non posse ejus conficiendi rationem, ob nescio quas difficultates. Nam aut illae difficultates, tanti non sunt; aut hoc non tam utile. Cedo enim; incommoda haec quae jactitant, cujusmodi esse possunt? qualia quaeso, & cui incommoda? An utri (que) genti? at tum toti insulae incommoda erunt; nec erit, quod admissum est, insulae utilis haec unio. An alteri tantum? at tum, aut illis quae in universam veniunt commodis, majora, vel minora. Si maiora; idem sequetur;Vtilitas quomodo aestimanda. non esse utilem hanc unionem. Sin minora, facessant tandem; & incommoda ne dicunto; quae commodis compensantur: minora majoribus; privata, publicis; singulorum uniuersis. Habet hoc omnium rerum humanarum natura, ut singulae semper [Page 3] aliquid secum incommodi trahant; nec quicquam tam rotundae undi (que) utilitatis sit; ut non aliquâ vacillet; damnosum. Nec contrà, tam damnosum, certe quicquam quod non aliquâ utile sit. Sic aqua, sic ignis; in rebus naturalibus, & mergunt, & urunt. Sic niues, pluuiae, venti, hominibus, jumentis noxij, & evertunt saepe sata, & verrunt, ac operas semper tardant. Sic in rebus civilibus, amicitiae inimicitiae; abesse, interesse rebus gerendis, & consilijs: bellum, pax ipsa, ipsa gloria: & quam affectant omnes Resp. magnitudinem ac molem imperij, & obfuit saepe, & evertit, regi impatiens, aut nescia: Sic & alia privatorum hominum. Quae omnia ventilat prudentia, & in judicii bilance appendit, id electura, quod praeponderet, quod maxima adferat, & plurima emolumenta. Eà dictà lege, ut semper cedant universalibus, minus communia; publicis, privata. Privatum appello, quicquid partis est, quae totius respectu semper privatum quippiam est: Sive ciuis is aliquis sit, sive familia; sive civitas; aut universa gens, si cum magis universo, Rep. nempe, cujus pars est, conferatur. Nos autem Remp. quaerimus, universam, Britannicam: cuius quid Anglia, quid Scotia, nisi pars aliqua? quas non minus totius insulae commodis cedere aequum est, quam civitatem, provinciae; familiam, civitatis commodis: singulos, suae quem (que) familiae. Si tamen cedere ista dicenda sunt: ac non potius in illis inclusa differri in speciem, ut cumulatiora redeant. Certe nulla unquam pestis rebus publicis perniciosior incubuit; quam judiciorum hic error, aut voluntatum imbecillitas: cum laudant, aut eligunt aliquid homines tanquam sibi priuatim utile, quod publicè noxium sit. Vellem adesset priscorum illorum Romanorum aliquis: saltem in eorum exemplar oculos defigeremus, quotquot de hoc sermones inimus. in magnam, inquam, illam, & praeclaram indolem, sive ingenium & limpidissimum judicium, quo & videre publica momenta, & privatis praetulere: saltem curavere curiosius. quo factum, ut in illam quam miratus est orbis magnitudinem, excreuerit illa ciuitas. Sed an id singulorum dispendio? immo tanto compendio, ut non magis ipsa urbs rerum Regina, quam ciues singuli, in quibus major aliquis animus eminebat, rerum potentes, aut reges, aut regum moderatores daret, civitatibus, provinciis, [Page 4] imperijs, qui quocun (que) sub nomine, re verâ regnarent, opibus, honoribus, delicijs, ac honestis voluptatibus, & quaecun (que) hominibus chara esse solent, florentes. De quibus quid dicemus? majoris illos animi, an prudentiae fuisse? Et honestum hac ratione, an vtile secutos? Sane de tantis viris nihil nisi splendide. Et crediderim, honestatem secutos: & praeterea nihil. et quod ipsi professi sint, haud grauate concesserim. Sed est famula, ut ajunt, virtutis fortuna, est honestatis, utilitas; & ut famulae secutae sunt magnos illos animos. Certe dum publica curaverunt, priuatis consuluerunt: dum universorum commoda quaesiuerunt, sua invenerunt: aut verâ virtute, aut callida sapientia. Iidem cum hanc qualemcun (que) viam sequi desierunt, suorum curiosi, publicorum securi; & sua & publica in has, quas nunc cernimus miserias, praecipitaverunt. Vtinam & huic insulae sic sapere olim contigisset; aut nunc tandem contingat: ut vel sic res publicas curaremus honesti; vel nostras procuraremus cauti. Nihil enim intersit. Explosa sit illa de honesto disputatio, et Rep. procul, in scholas otiosorum hominum, aut inepturientium, & superstitiose sapientium circulos relegetur. Hoc tantum prudentiae sit, Remp. non forte quia Resp. est, sed quia privatorum înterest, florentem velle& eorum hac in re sive honestum, sive callidum consilium ante oculos ponere. Et nostrâ fortassis interest, quo animo quid agamus (si quidem habet ullos fructus conscientiae secretum) Reip. nihil interest. hoc illi satis, ut id agamus: quamvis ob privatam utilitatem id agamus. Discamus ergo, quod publice utile est, privatis id etiam nostris rationibus annumerare: agnoscere (que) id singulorum esse, quod omnium emolumentum est. Nec mihi jam Anglia, non Scotia insurgat; non Angliae, non Scotiae pars ulla; ciuitas, puta, aut ciuis, aut provincia: Londinum, Edinum, Eboracum: non ordo aliquis, Plebs, Patres, Equites, Primores, Mercatores & similia: in hoc verti rem suam omnes putanto, si bene insulae sit. sic sibi demum recte fore: Sic Angliae, Scotiae, Edino, Londino, Plebeio, Nobili, Privato, & qui aliquo cum imperio est. Iam hoc si agnoscimus, cum VNIONEM hanc publicè utilem esse toti insulae concesserimus, non dubitabimus, quin & privatim singulis utilis sit. ut mirum mihi videatur inveniri quenquam sani judicij hominem, qui idem & concedat [Page 5] illud, & hoc neget. Cujus tamen rationem accuratius investiganti occurit, (ut concedamus errore id fieri) dupliciter nempe errare: quod & in sua nimis intenti incommoda, majora ea, quam re verá sunt animo concipiant: & quod publica commoda, minora quam sunt concipiant, minus in ea quam par est intenti, vel praeoccupato jam judicio. Erigamur ergo paululum; & utraque haec penitius introspiciamus. & primum de commodis breviter videamus: tum quae putantur singulis incommoda, juxta ponamus, & inter se conferamus.
Ac de commodis quidem conantem dicere,Commoda quae insulae in universum proveniant. obruit me magnitudo; turbat multitudo: ut nec res constet, nec ordo, quid prius, quid posterius, quid dicam, quid omittam. quippe nec verbis comprehenderim omnia: nec singula, oratione aequaverim. Ita (que), si roges, quae commoda conferat haec unio; una voce transigam, ONMIA. Quicquid habet haec vox, prae oculis habe. quaecunque commodo, innuimus; aut quocun (que) commodum: jucundum, honoratum▪ sufficiens, rem, voluptatem, gloriam: & quae horum seu comites, seu consequentia sunt, seu causae, seu effecta. Domi Pax, tranquillitas: foris fama, splendor, gloria, potentia; & horum omnium conscia securitas, aut secura conscientia, humanae faelicitatis fastigium: quae ita demum faelicitas est, si est secura, si nullo amittendi metu anxia. Quam, si qua alia, promittunt haud cuiquam facile extrinsecus lacessendae unitae hae gentes: validae, vallatae, munitae, naturâ▪ industriâ, hominum numero, fortitudine, qua nullis; arte, ingenio, consilio, quo paucis cesserint; at nec his paucis fortasse, simul at (que) crescente cum pace, otio, illuc intenderint: accedente ad indolem disciplina; quam hactenus eos magis destituisse crediderim, quam aut solem, ut putatur, aut naturam. Et habent, Gallia, Hispania, Germania, ut fortes viros, ita sibi forte haud impares, & facili accessu, invicem metuentes, ac metum facientes. Solae Britannae hae gentes, & ipsae securae, & alijs formidolosae esse possunt, aditu (que) difficiles, quem fecere metum, non sensurae. Sed repimus semper humi; nec ultra insulam, aut hanc, aut illam provinciam, mentem, aut manum extendimus! Et quid putabimus? an inania haec vaticinia ridemus, quorum jam partem eventus comprobauit, & quae passim decantantur, expectantur, ora hominum [Page 6] complent, & volumina, insanorum somnia putabimus? aut male feriatorum nugas? aut magniloquentium hyperbolem? Equidem non is sum, qui plurimum ijs, tribuendum existimem: qui inde spem nostram suspendendam: & niti his fundamentis consilia velim. Quanquam est in rebus divinitas: est praesaga bonorum suorum, aut malorum humana mens: praeit (que) eventa spes, et metus. non illi quidem semper obviâ, & perspicuâ ratione; sed ratione tamen nixi: praesertim cum quasi universales sunt, & omnium animos occuparunt. Sed quin rationem ipsam intuemur, & quid fieri re verâ possit, quid factum sit multo minoribus ex initijs. Seu Graeciam reputamus, seu ipsam Romam. Civitatem vnicam, diu parvam, tum crescentem, adolescentem, ac pene adultam: tamen haud quaquam majoribus adminiculis suffultam. Erigamur tantummodo, & animos rebus pares sumamus, & tantarum cogitationum capaces: qui mihi, si desunt, soli videntur, ad maxima quae (que) perficienda deesse; ad florentissimum hic quo (que) constituendum imperium, quod illud (quid ni enim audendum est?) aliquando aequet. qui dubitet, vide an is de se dubitet, nec res ad rerum, sed ad suam mensuram exigat. Ni ita sit, secum velim quisque serio expendat, quae sint illa imperiorum constituendorum praecipua instrumenta. Id (que) rationem interroget, aut vulgus ipsum, doctos, indoctos: respondebunt uno ore, hominem esse; abs (que) quo nihil, & per quem, caetera. Iam audeant dicere, vel plures Romae fuisse, quam in Britanniâ sunt, vel fortiores ferendis laboribus, adeundis periculis. Immo si quid, momenti habet caeli, solive ingenium; quanto Italiam suam amaeniorem jactitant Romani, tanto molliora illis corpora, & minus Martij spiritus. Vnâ disciplinâ praestiterunt; quae non video cur non & nostris possit accedere. Et homines sumus, & ratione utimur; & illorum, & aliorum exempla habemus; nec us (que) adeo inepta ingenia: Et possent, quae nunc sunt res, segniciem excutere; & excutiendi se, imposita est necessitas; ne domi otio torpescant, ne seditionibus laborent, neve perductae ad hoc fastigij res ruant in deteriora, ni in meliora progrediantur; ut sunt in fluxu humana omnia, nec eodem in puncto sueta consistere. unde ijs, qui ad gubernacula sunt, rectè quis suaserit, ex intimâ & verâ politeiâ (si quid videre veri possumus, qui fabulam spectamus, [Page 7] non agimus) progrediantur cum dijs, quo fortuna eos, ac virtus vocet: nec dubitent, aeque tuta fore; forte & tutiora agendo quam desidendo magna imperia. Sin ad privata adhuc revolvimur, & insulae clatris circumscripti, includimur, orbi & excludimur: nulla unquam potuit gens, quantum id ferre rerum natura humanarum potest, magis secura sibi vivere, & ad id quoque quam utile sit coalescere in unum has gentes, multis dictum, ac magis perspicuum, quam ut dici opus habeat. Ego, ut quam breuissimè simul, & simplicissimè defungar, unum ajo, PAX erit. quid tu addideris? omnia, illa; vel per illam sibi insula. fruges, pecora, metallum, aurum, argentum, & quae ex his, aut per haec sunt, seu domi gignenda, seu extrinsecus inferenda, satis abunde illorum permutatione: quae & servat omnia pax, & gignit. Vis scire quam hoc verum sit? tecum incommoda belli reputa. quam illud inutile, molestum, ac perniciosum experti sumus, & insulae, & separatim provinciis, civitatibus, civibus, uniuersis, singulis: tam hanc salutiferam, jucundam, utilem agnoscamus, necesse est.Quae separatim gentibus.
Et de Angliâ nihil dicam, ne exprobrare alienigena videar: aut in nostratum gratiam, rem augere; nisi quod non gravate ipsi, ut audio, jactitant: claudi hac ratione, & obturari hostibus posticam.Anglis. quod breviter quidem dictum, quanti tamen valeat, ipsos testes apello. Nec enim hac loquendi formâ tam sublata gerendarum in continente rerum impedimenta, quisquam intellexerit; quam occasiones in intima regni, & ipsa viscera, penetrandi, hostibus ereptas. ut sic clausae posticae, non solum bene esse, sed plane esse debere videantur. quod si vnquam, certe nuperrime vere dici potuit: erectis in eam spem undi (que) externis gentibus, & sine dubio aliquâ irrupturis, nisi illa se obturasset, & omnes secum aditus. Sunt tamen in Scotiâ, & commoda haud spernenda; Aurum, Argentum, plumbum, gemmae, lapides preciosi: piscium, pecorum copia, quae an non Anglorum futura? quid reperienda adhuc fartasse nonnulla? quid virorum fortium tot millia? Sed haec ipsi: nec ego quicquam addiderim. De nostris, Paulo audacius (cur enim non profiteamur ingenuè, quae bona, & unde speremus?Scotis.) Ipsam januam, ac portam occludi, quâ per tot saecula quaecun (que) nos aerumnae exercuerunt, pleno agmine irruperunt. Et nihil de [Page 8] agrorum vastationibus, incensis urbibus, caesis exercitibus, alijs (que) cladibus dico. Sint haec communia: & quanquam in nos, agros (que) nostros majore mole incubuisse videri possunt; haud prorsus tamen impune. & esto illa, utcun (que) misera, consolatio, intulisse damnum, si pertulisse. Illud proprium est, quod adhuc minus culti aut sumus, aut habemur. eo (que) nomine nostra haec natio, durius, apud exteros audiat. Incidi non ita pridem, in locum sane magni scriptoris, ubi diversorum populorum genios, & ingenia notans tandem huc prolabitur, GOTHI, inquit, BELVAE; SCOTI NON MINVS. Non agnosco crimen: & puto injuriam nobis fieri, illum (que) in rusticum aliquem, eundem (que) montanum, ac stolidum incidisse: quales etiam in ipsà Italiâ inveneris: & quae gens non aliquos gignit? Alpes, Pirenaei, Apenninus, Caucasus, & similia: id est Italia, Gallia, Hispania, Asia, &c. hinc culpam in gentem derivari, quod minime omnium aequum videtur. vt cunque est, barbariem & feritatem Scotis Angli obiiciunt, adeoque qui modestiores sunt, ruditatem tanquam perpetuum epithetum. Non quaero quo animo, nec quo judicio: nec commemoro quae habent alij populi sua qui (que) epitheta, quibus haud valde glorientur. nos nostra intueamur, & ex quacun (que) etiam inimicissimâ voce utilitatem captemus. Nec ullis succenseamus: sed nos corrigamus: causas (que) expendamus, quae huic seu vicio, seu convicio, veritatem, aut verisimilitudinem dederint. Eas, ut omnia versemus, quas tandem inveniemus? an ingenium nobis deesse? an huic caelo? aut solo? aut esse quicquam tam ferum, quod non possit mitescere, et si tractes, cultum sumere? At dedit haec terra satis clara exempla, satis rara omnium virtutum; etiam leniorum istarum: prudentiae, eruditionis omne genus, omni in aevo, & prisca, & recentia: quorum nullam gentem pigeat, nullam aetatem. Et contineo tamen me, nec effero; nec efferre se orationem sino; quidcun (que) habere sibi videatur, in quo exultare possit. non deflecto in gentis meae laudem; non nostrates praefero; non cuiquam gentium detrecto; vellem nec se alij nimis efferrent; nec nimis alijs detrectarent. omnes (que) cum omnibus, recti, & humanitatis memores, modestiâ potius certaremus. Nec quaero multi an pauci fuerint; quanquam nec diffiderim huic orationi; sed forte alijs tractatur, & hujus loci non est. Mihi satis sint, vel quotcun (que) vt arguant non [Page 9] deesse naturam. Nec illos, qui ex nostris excelluerunt, ingenio crediderim caeteros adeo praestitisse: quamvis ingenio multis, tamen alijs fortasse solà educatione. Nec dubitem fuisse quosdam aut parvi, aut nullius nominis, quibus si eadem sors, ac educatio accessisset, aut aequare illorum quemvis, aut superare potuissent. Mentiar, aut periculum facito; & in quascun (que) artes, centenos illius gentis, aut vicenos vocato; nisi aequos alijs inveniris, illorum & genios & ingenia. De moribus, ausim dicere; non esse ullas gentium aut in armis modestiores, aut in victorijs moderatiores. in pace, peregrinâ in terrâ, nisi plane injurià lacessas, quieturi: in suâ, cessuri, & omni honore peregrinos ultro prosecuturi: adeo prompti & alacres, vt nec ipsa humanitatis mater Gallia certaverit. Sciunt qui attenderunt; & agnoscent, qui volent verum dicere. Vnde succurrit interdum mirari, quid sit, quod feritatem tamen nostratibus obijciant; cum in pace non alia sit; in bello sibi quaeque natio certatim eam arroget, & fortitudinem vocet. Illud forte, quod injuriarum ubi (que) impatientiores, & ob iniurias impotentiores videantur, periculorum securi. quod an feritatis sit; an consciae virtutis, & illud potius feritatis, lacessere, praecipue peregrinos tuo in solo, videant qui volent recta rebus nomina imponere. Ego vnde digressus sum, redeo; puto (que) non esse Scotis pessima ingenia: quin, si accedat cultus, etiam bona. Hic autem si desit, cui tandem debemus? an inopiae? forttassis. Sed ipsam iterum inopiam, cuinam? Certe quicquid hic omnes, singuli, vniversi, nonnulli, de ruditate, feritate, barbarie, immanitate; etiam de hac paupertate, aut inopia, merito, aut immerito audimus; dissidio huic, & inimicitiis, quibus nos Anglos, Angli nos exercuerunt, recte puto acceptum feremus. Dum per se vere Martij spiritus continuo bèllorum tenore, fero illi vbicunque terrarum numini semper vacant. Et vel gerunt bellum, vel expectant, ac vix depositum resumunt; arma (que) induunt, & cum armis ferociam, quam exuere nunquam vacet. quippe nec mali curent, nec boni queant, trahentibus illis proxima in praedam, aut societatem. Hinc late vasti etiam post bellum agri, nec magnâ culturâ, & nullo pecore, dum non habere malunt, quam amittere, & se ex aliorum, quam alios ex sui [Page 10] direptionibus alere; praecipue limitaneis & montofis in locis: turbantibus illic maxime, perniciosissimis quibus (que); aut montium fisis, aut Angliae perfugio. Vnde & solum, haud adeo fortasse quam Anglia, faecundum, tamen nec infaecundum, & si colatur, suffecturum, rei pecuariae aptissimum; nec frugum expers; sterile exteris etiam num creditum. Hinc & ingenia aut minus faecunda, aut minus multa; dum inter arma, in rei angustiâ, nullo honore, aeut emolumento, nec exerendis, nec exercendis locus est. Hinc pauca, si pauca est, nostra eruditio: etiam paucior videtur; cum fere ingloriam, & nullo praemio, exerere eam non curent, qui sectantur: quippe nihil expectantes, praeterquam, quae ex ipsa est, delectationem; quod quaeso, quotusqui (que) factitaverit ullà in gente? Pone vel Italis unum hoc praemium; quem tandem ingeniosum inueneris? Vix ipsa literas Pallas amaverit: certe vix ijs vacaverit. Iacebit ipsâ in graeciâ neglecta eruditio; ut minus mirum si hic non plurima sit; & ideo rudiores videamur. Sed cesset bellum; cedet qualiscunque haec ruditas, veniet (que) cum pace, & agris cultura, & ingenijs; et cum culturâ, faecunditas, & suus honos: licebit (que) per otium doctis esse & mitibus; immo juvabit; & tandem Maertem, magnum illum (esto) sed ferum divum, vere exuere, & in Musarum castra amaeniora transire: non transfugas; quippe quos ille prior deseruerit, ac sacramento solverit; non degeneres, nec ubi res vocet recusaturos: sed alieno dehinc in solo militaturos, alieno cum damno: communis insulae commoda non iam oppugnantes, sed propugnantes pari fortitudine, famâ potiore: & praemio; libera (que) interea agricolatione, quae mederi huic inopiae possit. Exultare jam nunc in hanc spem, & gestire ipsum solum cernere est: errare passim armenta, greges (que) nullo custode, aut insidiarum metu. inundare pecora colles, abundare valles frugibus, conspirare vndi (que) caelum solum (que), vt ostendant, per se non stetisse, si quid incolis hactenus defuit. At ipsos incolas alto in otio securos, jam vere se frui, jam suis, jam pacis bona agnoscere; tandem (que) sinceram ac solidam amplecti. simul ad humaniora versos; non agros magis quam se excolere, occare, pastinare, eruere vitiorum malas herbas; ipsam (que) imprimis ferociam radicitus, ne ulla ullo in aevo repullulet. certare vel secum, vel quauis cum gente, humanitate, modestiâ: etiam [Page 11] doctrina, & literis. Non raros, ut olim; sed frequentes, sed universos: & vetus illud ineruditionis crimen refellere: ostendere (que) non fuisse id unquam gentis vicium, sed temporum: nec cuiquam lenioribus his vertutibus, magis nunc cedere, quam olim fortitudine cesserunt. Hoc ego supra omnia civibus meis gratulor; & justum aestimatorem postulo; quaero (que), quanti hoc putet? & an satius sit adhuc inimicitiarum radices, & belli semina alere, an amplecti tandem oblatam (ut par credere est) a Deo,Quae singulis hominibus. tantae faelicitatis occasionem? At (que) haec de gentis utrius (que) in uniuersum commodis, quae ex VNIONE proveniunt, dicta sunto. Quin & singulorum simul inclusa quis non videt? Sive juvet sibi vivere; sive virtus vocet ad majora capessenda: nec illic jucundum otium, nec hic area deesse & latus campus potest. Aut enim virtuti hic locus, hoc sub rege; aut quo sub principe, ubi terrarum sit,De gentibus publice non video. et hic materies in quâ exultet; et est qui sciat agnoscere; qui uti: seu magna illa, seu lenior sit; seu Martem spiret; seu Musas amet, & molliorem Minervam, tubam ut ajunt, sectatus, an togam: Atque in toga iterum, aut in otio literas, aut negotiosam prudentiam, moderatricem illam rerum: & in quascun (que) illae se partes rursus diviserint. Omnia quidem ipse gnarus; & suprà quotquot sunt per orbem, regum mensuram, se attollens. Quod si & in ventura saecula cura extendenda est, uniatur modo haec insula, aut ego valde fallor, aut eius alumnis, et ipsam, & uniuersum praeterea orbem, aream exercendae virtuti viderimus: nec quenquam patria impediat, quo minus aliquo in loco sit. Tu quisquis es, tibi ne desis, illa non defuerit. Sin partis mavis per otium uti, et tumultibus procul, delicijs indulgere; percurre orbem animo,De gentibus priuatim. omnia (que) circumspice, & expende: tum dic seriò, ubi te putes id praestare posse securius? ubi amaenius, & majore cum voluptate. viderint, mihi crede, nationes caeterae, & inviderint: frustraque certaverint: quin ut omnia excutiant, aliquà vacillauerint, aliquà inferiores, (aut me amor insulae valde fallit) se senserint.
Verum haec tacere satius est; & Nemesin, ut aiunt deprecari: ne haec hacternus inspexe fraudi sit. Vitandus certe omni curâ fastus, numini semper inuisus, raro impunis: cui affinis iactitatio; ut vel soror, vel soboles. Itaque lubricus hic locus; & invidiae plenus, [Page 12] ne nimis dixisse, ne non satis videare: Nec ego in ullam orationis partem magis invitus descendo. nec nunc descenderim, sed oportuit horum idaeam aliquam prae oculis poni, ut appendi possent, quae opponuntur incommoda, & facilius aestimari. Poterant autem plura afferri; sed, vt dixi, invidiae res obnoxia: Et haec satis. Ergo esto modus, cum nostro pudori, tum alieno fastidio.
Ad obiectiones, in genere.Sed jam me vocant contradicentium turbae, & ad ipsas fores, nescio quid tumultuantium; seu nolint faelices esse, seu nesciant. Miseri! huc aerumnarum nos detrusit natura! ne desint hostes, nobis sumus, in nos ingeniosi, diserti. Non potest orbis faelicitatem nobis obstruere; ipsi obstruimus, & ad perniciem prudentiâ abutimur, aut quae prudentia haberi vult. Nec obstat malorum experientia: nec causa in promptu omnibus testata, detestata, populorum haec distractio: nec vniendorum prisca vota; res (que) semper optata, interdum tentata, tantâ emolumenti spe, si quando perfici contigisset. Nunc cum in rem ventum est; cum qualem, nec somniaremus occasio vltrò se obtulit, dubitamus, tergiversamur: & causamur; alij non maxima, plurimi pusilla, nonnulli inania, & quorum omnem posteritatem pudeat. De quibus, & piget dicere, quod tanti non sint: & tamen oportet; quod tanti habeantur. Ergo respondendum, ne vitasse certamen videamur. breviter tamen, ne nimis lectorem teneamus: etiam candide & amicè, admissis vel omissis, quae admitti, vel omitti sine jacturâ possunt: ne contentiose aut inaniter certemus, de verbis non de rebus digladiantes. Et primo de ijs, quae ab Anglis obijciuntur, sive obnitendi id,Anglorum. De innovatione. sive inquirendi studio. illud vix crediderim de tantis viris, tam acribus, perspicacibus, prudentibus, gnaris suarum, alienarum rerum, patriae amantissimis, scientissimis▪ hoc forte & laudem; ac prudentiae putem: ne faciles assensu, faciles paenitentià sint: nihil (que) tam obvium putent, in quod inquiri non expediat. Quin vltro petierim vt haec nobis liceat eorum bonà veniá in judicij areà ventilare, ipsis haud iniquis. Occurrit autem illud in primis, quo negant in Rep. quicquam temere innovandum. plenam periculi omnem innovationem, nec nisi maximas ob causas admittendam: ad vitandum nempe insigne aliquod damnum, aut insigne emolumentum adipiscendum. In statu suo, [Page 13] nec esse cujus eos pigeat, nec videre se vllum ex hac vnione sibi commodum: postulare vt ostendatur. haec illi totidem, puto, aut non dissimilibus verbis. Et propositio quidem utri (que) genti communis est; ac gnome politica, & ad omnes Resp. pertinens. Immo aed res omnes, & publicas & privatas. quis enim unquam rem ullam mutet, nisi commodi spe, aut incommodi fugâ? quis pater familias domi suae quicquam? quis in opere artifex? in agricolatione agricola? non lignum, non lapidem, non locum quis mutet; non manum, non pedem, non linguam moveat, nisi hac unâ de causa; quae aut omnium quae ubi (que) sunt actionum causa est, omnium quae in naturâ motionum, quae totidem innovationes sunt, humanarum, animalium, naturalium; aut ego plane rerum causas ignoro. Quin etiam pro commodi ratione mutationem molimur; ob majus majorem, minorem ob minus: nec magnam certe, forte nec parvam mutationem, nisi magni commodi spe, quisquam tentaverit: quippe operam perditurus; etiam oleum, quantum impenderit. ut frustra illi, frustra nos; stultè utrique, & quem haud stultum agnoscimus communem regem, rem tantam molitur, si nullâ id commodi spe molitur. Nec credibile est, aut eos qui olim hoc ipsum aggressi sunt, aut eos qui nunc id agunt, tam stupidos fuisse, vt id agant, nullo emolumento illecti. Posset & illud in dubium vocari, an omnis innovatio periculosa, & vitanda sit? & an non aliqua prorsus necessaria, nunquam ad summum perductis rebus: saltem vetera revocanda, & res ad suam originem reducendae; quae innovationis quaedam species est; praecipue si diuturnâ jam consuetudine longius ab ca deflexerint. Etiam accretio, motus, ac innovatio quaedam est, quam quaeso, quae res, quae Resp. recusaverit? forte & profuerit interdum; vel ut nulla alia subsit causa, tamen ut fastidium tollatur, tam homini naturale rerum semper earundem, quam e naturâ est, hominem esse; & in dies mutabilem, & varietatis appetentem. quem & Resp. imitatur, ut ex hominibus conflata, & cujus moderationem, ad illius ingenium haud male exegerimus. Verum hoc in quibus admittendum sit; quam vsque ad mensuram, qua lege, quo modo, & quibus circumstancijs, nec hujus loci est, nec ego pertinax institerim. Expendendum tantum propono, an fieri id possit aliquando non male; praesertim in rerum tanto cardine, tanta innovatione, & motis iam ad innovationes animis, erectis (que) in magnae alicuius rei [Page 14] expectationem, haud prorsus frustrandam. & quam firma sit illa prior propositio, si habeant nova vel hoc ipso, quod nova sint, aliquid interdum commodi. Ipse ad caetera festinus omitto.
De sensu nullius rei quae gravis sit.Verum per Iovem (liceat hoc enim) aut omnem politicam, Nobilissimi, Doctissimi, Prudentissimi viri) an illud seriò non sentire vos in Rep. quod grave sit? at nuper ubi non trepidabatur? ad fores, in atrijs, in tricliniis. quae tam firmi aedificij non nutabat columna? quis ruinam non expavit? & a certâ tempestate naufragium, quod bonorum bonâ parte redemisset? Et tanta tam repente malacia? e certà pernicie tam certa spes? tam inconcussa tranquillitas? tam cito resedit turbidus ille status; aut in tantas turbas erupturus? tamne solide? tam bene? quod vix unquam cuiquam Reip. accidit, ullo molimine, ullis consilijs, hoc vos quasi momento consecutos! Audite hoc senatus, plebs, proceres, maximi, medij, minimi, quicun (que) animis dubij fluctuabatis, vobis incerti, an patriae timeretis, illius ingemisceretis, an vestris malis, audite, inquam, & agnoscite, nec ulla vos hora immemores arguat. nec enim dubito quin ita sit, nec vos unde sit dubitatis. non meis verbis vos urgeo, sed vestris: vestra agnoscite; vestrâ confessione tenemini. Dicite enim ingenuè, nec ambigite, quid illi debetis qui hoc vobis praestitit? quo eum obsequio demerebitis, aut gratitudinem satis testabimini? Is ergo, si vos roget, ut in ejus gratiam vniri velitis huic genti, ipsius nutriciae, matri; quae eum genuit, eduxit, educavit; cui ille se; cui vos illum talem natum, educatum, servatum debetis; cui per illum vosmet ipsos, & hunc tam optandum statum, an dubitandum putabitis; aut tergiversandum? ponite redire eundem in statum res; haud puto, dubitaveritis. Si venit ultrò, si non cunctanter, nec dictis ante condicionibus, an ideo minus ei concesseritis? immo plus, puto; quo magis gratuitum hoc ejus munus. nec ineptè hanc gratitudinem commodis vestris annumeraveritis, etiam si nullum praeterea commodum esset. Sed libero vos hoc metu: nihil ille hoc nomine postulat: nihil in suam gratiam. Vestrum bonum expendite; vestrum commodum; ut ab hac ipsa unionis hujus specie sit; quippe cum regis ad vos accessu aliquatenus inchoatae. Si dubitatis; non dubitat orbis. Sed perfectum id forte jam est? nec est praeterea quod expectetis commodi? esto hoc prudentiae; esto recti, & humanitatis: and etiam verum est? & tam firmum ac solidum illud vestrum, non sentire quod grave sit? quod & nostratum nonulli de suo [Page 15] usurpare non dubitant: additis exceptionibus; de regis sui longinquitate; & quae hinc sunt in illo adeundo, aliae (que) hujus generis difficultates.Quae vox & Scotis usurpata. Dicite ita (que) (utran (que) gentem appello vt unâ operâ defungar, sic sit perpetuum illud vestrum non sentire) an admittimus hanc vocem? an inconsiderantior excidit, & confidentior? sonet (que) durius; ac majus quippiam, quam quo aspirent humanae res. Nec ullam Remp. aut regnum credimus eò us (que) pervenisse, ut non essent multa, quae prudentiores desiderarent; ac emendata vellent? Sed non disputem argutius. Detur ita esse; & nihil eos, quanquam perspicaces, quanquam prudentes viros videre quod grave aut molestum sit; unde quaeso hoc est? an a rei naturâ? ân ex nostro errore? Et est quidem ille rerum status, quem utri (que) regno gratuler: nec quicquam magis vereor, ne non satis agnoscamus, ingrati; tantum abest, ut publicae laetitiae libatum quicquam cupiam, aut verbis maligne imminuere. Sed quam in lubrico versamur humanum genus! quam capimur praesentium sensu; nec meminimus in longum curas extendere, nec curamus. Et forte hic aliquid tale evenit. Immergimur praesentis otij dulcedini, eo avidius, quo minus expectavimus, non Angli, non Scoti tantam tranquillitatem, alteri nec salutem sine insigni jacturà. nunc tempestate defuncti fruimur bonis, quae adsunt, mala quae adesse possunt, non attendimus, nec admittere in animum per praesentem laetitiam sustinemus. Quin excutimus nos tamen: & in hoc, quod sic se effert gaudium inquirimus oculatius? an perfectus jam sit noster status, an desit aliquid: & hoc quale sit, quod nihil mali sentimus. Et sanum certe non continuò dixerimus, quicun (que) morbum sentire desijt, aut intermittente illo, aut ipso distracto: sed eum proprie cui sublatae etiam recidiva sunt. An huc ergo pervenit utervis hic populus? an temere se jactitant? non sentit Anglia, non Scotia nunc quod piget: an cautum etiam ne sentire quid possint? Sublatae sunt pristinae illae inimicitiae: an & erutae radices? an & extirpatae? quin agnoscimus quod res est: & libere profitemur? Inchoatum hoc opus, nondum perfectum: jacta optimi status egregia fundamenta, nondum ad culmen perductum aedificium: desiderari utrin (que) plurima. Non satis nobis quod ab Anglis pax sit: non illis▪ quod stabilitum regni solium: non utris (que) quod communis rex, quod initae, quantae numquam amicitiae. quod his caetera respondeant, domi laetitia, foris exterae gentes adeant, affectent, & tantum non venerentur. [Page 16] serena vndi (que) caeli facies, & ne nubeculae quidem occursu nubila. Nisi curamus perpetua haec fore; nisi cavemus, ne quâ irritum hoc gaudium sit; aut rei naturâ, ut sunt in fluxu omnia; aut alienâ fraude, aut nostro errore. At qui haec praestare potest sola haec vnio, in solidum perficienda; cujus inchoatae tantummodo haec tranquillitas propago quaedam; & fructus est; vtinam non praecox. Haec dum nutat, nutant omnia; nec quisquam recte dixerit, nihil mali se sentire, sisentit, quae prudentia sentire dat: lubricam hanc omnino, & facilem excuti faelicitatem. Haec serio quisque apud se expendat; ac tum demum interroget, quae ex hac unione commoda Anglis proveniant.Obiectiones circa nomen. Iam circa nomen, multiplex objectio. ab antiqui charitate, claritate, popularitate, ut ita dicam, & acceptatione apud exteras gentes; dignitate seu praerogatiuâ: etiam novi nominis Britanniae insolentiâ, & duriore apud vulgus sono: quae omnia in unum locum conijcere optimum visum est.De charitate. Et de charitate quidem communis querela est: puto & par: nec enim facile discreveris vtris charius suum nomen. adeo e naturâ videtur, nationibus, gentibus, singulis, claris, obscuris; nec enim refert. Tam hi quam illi mordicus retinent: nec mutatum velint, vel clarissimo quovis: id optimum rati, quod ipsi sortiti sunt, nomen, cognomen, agnomen: parati tanquam pro aris, & focis depugnare. etiam amoris vinculum interpretantur, & amicitiae quoddam genus, stultâ consuetudine, an vana superstitione. Nec tamen sic retinent, quin allici possint, ut cedant emolumenti alicujus spe; vt vulgo videmus, & olim, & nunc fieri. Nemo minori Africano vitio vertit vnquam, quod ab Aemiliorum satis clarâ familiâ; tamen in Scipionum concesserit: alijs (que) quam plurimis, magis notis quam ut enumerare opus sit. Ipsae gentes, & sponte mutaverunt, & incuriâ. Ipsa illa terrarum olim regina; quoties nomen posuit Saturnia tellus? Quin quae nunc Anglia est, non semper fuit: & Scotis priscis Scotiae nomen ignotum ferunt. Quod si qua vnquam mutandi nominis justa causa fuit ulli populo; profecto utri (que) huic populo haec nunc est. Si tamen mutare hoc nomen est, generalius usurpare.
De claritate certatur: & quae (que) natio sibi arrogat. Angli rerum gestarum magnitudine;Claritate. Scoti antiquitate. qui nec illam concedunt, & hanc indubiam asserunt; per multa saecula suum nomen, [Page 17] exteris notum, Romanis celebratum: cum illorum recentius sit. quod si alteris cedendum esset, penes se virilis sanguinis praerogativam; cui, satis constet quid debeatur▪ natura, jure, consuetudine.
De benevolentiâ exterarum gentium, eadem jactitant.Benevolentia. populare ubi (que) Scotorum nomen; Gallis acceptum: non Hispanis invisum; non Italis, nisi forte paucis religionis nomine: etiam Anglis extra Insulam gratissimum; ut non Anglus, Anglo coniunctior.
Praerogativam illi vendicant, hi non dant: & rationem requirunt aliam quam opulentiam. quin si verum sit, quod asseritur;Praerogativa. ab antiquitate pendere regum dignitatem; & regnorum ab antiquitate pendere: se (que) eo in certamine priores fore. Sed hoc, ut ut est, an tanti est? Scilicet, vt in edictis hoc vel illud nomen praefari liceat, veteres dissensionum faces, & odiorum semper uberrimam materiam, vetera haec, dicam, an nova nomina, (nam Britanniae vtro (que) antiquius) rescindere dubitabimus? Da mater veniam Scotia. te testor, & intimorum sensuum serutatorem illum: non tu cuiquam charior; aut dulcius hoc nomen. Sed quid agam? rapit ad se utilitas publica, te puto non invitâ; rapit communis mater, cui nec te obniti fas est. et puto cladium te jam taedet, & sic disrumpi communia viscera. Et trahimus adhuc res? ac distrahimus? et de praerogativâ scilicet disputantes, inani dicam, an stulto certamine, digladiamur? nisi omittimus haec; nisi in commune consulimus; nec separatarum gentium aemulationem meminimus, sed coeuntis insulae commoda, nae ego vatem egerim; veriorem, timeo, quam gratiorem acturus. Illud cuivis cernere est, dum Anglus Scotum despicere, dum nominare per contemptum potest: hic se contemptui esse credere; & contemptum regerere: dum hinc rudis, illinc superbus audire: priorem quis (que) se ferre, & in servitutem alterum redigere; rapere, trahere in se vnum omnia: dum de dignitate gentis, de virtute gentilium, certare, dictis, factis ut diversos licet; non defore invidiae aeternam materiam; ex invidiâ rixae: unde aliquando odium, eo perniciosius erupturum, quo propius spem nunc res; quam omissam nemo sibi posthac sperare permiserit. Ita (que) tantum abest, ut indulgendum huic affectui putem, quo ergà patriam ferimur; vt contra, vel hanc ipsam ob causam tollendum censeam, ut communis Britanniae amorem induamus. Nec [Page 18] erit difficile huc populum pertrahere,Insolentia nominis Britanniae: Regis loco: utcun (que) initio durius videatur. Et leve hoc est, & unum respondeo, omnibus assentientibus: durum facit insolentia; emolliet assuetudo. Sed nec vereri possum quod obijcitur, minore in precio apud exteros fore regem nostrum unitis his regnis, quam divisis fuerat. nec enim fert id ratio: nec ipse sibi defuerit: nec huic disputationi, Britannorum satis magna ingenia;Ambiguitate edictorum, faederum: vel haec ipsa, quae ista nunc obijciunt.
Incongruitatem, ambiguitatem, actorum, edictorum, citationum, conventuum, jurisdictionum, faederum, & similium, quae jactitantur; sane non video. & cur non quicquid, sub regis Angliae, aut Scotiae nomine pactum, factum, edictum sit, idem non possit sub regis Britanniae nomine fieri, edici, pacisci; id (que) aeque perspicuè▪ nulla majore cum difficultate, aut ambiguitate, nec quisquam regum recusaverit, quin quae cum Angliae rege pactus fuerit; eadem cum Britanniae rege, pacta, rata sint; eodem tenore, conditione; aut si opus sit, ex integro pacisci, renovare. verum cum nullum hujus ambiguitatis exemplum, aut instantiam, vt vocant, attulerint; nos quo (que) in genere respondere necesse est. Cum ad hypothesin ventum fuerit; in hypothesi respondebitur; & facile consultorum operà cuicun (que) incommodo medebimur.Regni translatione in Scotorum sanguinem. Caeterum huic, ne regnum in Scotorum sanguinem trausferatar, qualicun (que) periculo, DEI benignitate satis cautum jam videtur. Sed & ea Scotos, video, non minor cura incedit, ne Scotorum regnum, unionis jure in Anglorum sanguinem transferatur. Et quis facile dixerit cui parti iustior hic metus sit? illud credo, qui maxime nunc dubitare se profitentur utrin (que) ius suum tanquam indubium asserturos, si quid tale, quod absit, acciderit. verum pono ita esse, & deficere (quod nunquam satis aversemur) regis qui nunc est, progeniem: quid agemus? an dividenda iterum regna? & in antiqua bellorum incendia reiicienda? recludenda (que) quam diximus, seu postica, seu janua, tot aerumnis, quot olim quassati sumus irrupturis? quam illud me taedet, si fastidimus adhuc invicem: & hoc malumus, quam cuicun (que) ius cedere, cui ius esse contigerit: nec curamus, quo loco natus sit; sed quam vir bonus; quam iustus haeres. nae ego veteris adhuc odij haud ambigua haec vestigia agnosco, & abominor: nec videmur satis adhuc vidisse, quae mala evasimus, si tam leviter pendimus, quasi [Page 19] vero intersit, Londini, an Edini nascatur, sub quo Britannia floreat; Scoti nomine, an Angli appelletur; (quanquam absoluta VNIONE tolluntur haec discrimina.) aut quasi olim interfuerit; in Essexiâ, an Sussexiâ, Eboraco, an Lancastriâ oriundus foret, qui Angliae regno succederet; in Fifa, an Lothiana, qui Scotiae. aut ullum damnum ex eo senserit Anglia, quod qui nunc regnet, in Scotià natus sit. Sed dicet aliquis, communis illi ex utra (que) gente origo est. Agnosco. & bene habet. Nam si hoc satis est, ut certe satis est, quam facile huic, quod tam expavescimus malo medebimur! quam facile erit, sic genus adhuc miscere, & in omnem eventum de successore prospicere, qui Anglo-Scotus sit, aut Scot-anglus. quanquam fortasse actum hoc jam nunc est. nam aut fallor, aut qui proximus hinc, illinc dici haeres potest, ex utra (que) gente mixtum genus habet. Sed non disputo: nec unquam, faxit, disputavero. Et haec fere sunt,Hae obiectiones Scotis communes. quae ex Anglorum parte obijci memini. quae annon omnia etiam Scotis communia sunt? ut nihil proprium ipsi habeant, quo minus in quam arctissimam VNIONEM veniant: si qua est VNIO, alià arctior.De Angliae commodis praeripiendis. Nisi quod mussitent nonnulli, praereptum iri a Scotis Angliae commoda. verum hoc quanti sit, ipsi viderunt, qui caetera obiecerunt, cum non dignum putaverunt, cuius mentionem facerent. Et certe aeque magnum periculum est, forte & maius, ne Angli quantulacun (que) Scotiae commoda incolis praeripiant, pari VNIONIS iure, commorante inter illos rege. Sed haec nemo nisi virtuti suae diffisus cogitet: nemo, nisi ad invidiam iactitet. quos missos faciamus, & ad nostratum obiectiones veniamus.Obiectiones Scotorum: De 1. Regni decore amisso, 2. comitiis, 3. Regis absentia, & inde incommodis.
Ea fere sunt, de regni amittendo decore, solennibus comitijs, regis absentià, & quae inde sunt in illo adeundo difficultatibus, in non adeundo incommodis, omnes propriae, omnes (nec enim dissimulandum est) maximi momenti. Nam & regni decus apud omnes plurimi fit: fuit (que) semper: & commitiorum, conuentuum (que) solennia, & aulae splendor, humanae societatis quaedam quasi vincula sunt: certe occasiones, dignitatem (que) ac lucem addunt, & augustum quoddam decus. etiam alacritatem animis, artibus, artificibus, seu stimulante aemulatione seu quaecun (que) subsit causa, quae sentitur melius, quam exprimitur. Et rex ipse, solis instar▪ subditis quanto solamini est! Cuius solo aspectu exhilarantur, absentiâ languent: quod nunc iterum nostrâ memoriâ sentimus. nam & sensimus, cum in Daniam ante aliquot annos profectus est. Sed tum spe reditus sustinebamur, nunc [Page 20] ea nulla, aut languida est. eo (que) magis serio sentire incipimus, nempe, fontis, (ut in proverbio est) usum cum exaruit. Regibus, regnis (que) subiniquiores sumus: & fulgorem obliquis oculis aspicimus; cum desijt, requirimus: & vere fatemur, quid praestiterit. Et quis (que) ex suo; ego ex meo sensu. quoties urbes, & hominum caetus, ex quo nos, serenissime Rex, dereliquisti, obire contigit: obversari animo maestum silentium, aut apertae querelae vota sua incusantium. &, quam mallent non potitos, quam sic potitos, ut rege suo carerent. etiam regni decus requirentium; aulae magnificentiam ac splendorem suspirantium: alia (que) huiusmodi, olim fortasse non sine invidiâ spectata, nunc desiderata. Etiam agri ipsi, ipsa pecora, artes artifices passim, non jam ad hyperbolen, tristari. certe tristitiam prae se ferre, quocun (que) aspiceres, siue hanc illa animis inderent, sive ab animis acciperent, adeo aperte, efficaciter, vt poetis mihi videar hos affectus sic exprimentibus aequior in posterum futurus. Iam subditorum quantum interest, ipse ne per se rex, an per alios, res administret? praesens videat, an absens audiat, praemiorum interpres, paenarum moderator. Subire animum illa cogitatio, an videndus, an nunquam iterum videndus, subditis sit, aut visurus: non caetus, vix singulos. & utrin (que) quae incommoda? hinc carpi amorem, & minui paulatim; illinc difficultates ac molestias itinerum, aliorum (que), quae Scotis subeunda sunt, dum aulam adire adiget, aut regis sui amor (suetum subditis) aut sua negotia, quae deficere nunquam possunt, aut videndi cura seu curiositas; non semper inepta, saepe utilis, aut necessaria ijs, qui volent prudentioribus esse: Vbi licere hoc mihi bonâ vestrâ veniâ postulo, quicun (que) diversam hanc insulae partem incolitis boni, & prudentes viri, an non melior vestra condicio est, frui rege, aspicere quotidie & aspici; adire, audire, affari cum libet: cum res postulat, publica, privata? atque hoc satis aperte cernere erat, cum iter in Angliam moliretur, ex tam diversis animorum utrius (que) populi motibus: ubi ex altera parte hilaritatem, alacritatem, laetitiam, fausta, festa omnia, pure, mere, videre licuit: ex alterâ, mistos laetitiae gemitus, et alternas voces, nunc regi gratantium, nunc suam vicem dolentium. Quum vero & alteram illam spem, generosissimae indolis Henricum, amoris pignus, ipsorum lucem abduci sensere: iam non dubias [Page 21] tamentantium voces, & suum casum miserantium, Quae omnia quam justa querantur; quis tam excors, ut non sentiat? aut tam iniquus ut non fateatur? Adeo ut consolandi fortassis hoc nomine, non refutandi videantur, quod regis serenissimi prudentia, humanitas, etiam aequitas, (nam certe huc pertinet) & norit optimè, & pensarit. Illud tamen velim ipsi mecum expendant, an non haec quantacun (que) sint; ex regis absentiâ sint; & si ita,Responsio, an non res acta sint, ex quo ille in regnum angliae successit,Generalis, qui ideo ijs absens futurus est, sive fiat haec VNIO sive non fiat. praecipue de regni illo decore, quod tam sollicite retinere videntur, an non cum illo necessariò transiit? nec ullum illo absente esse potest; nisi ludicrâ, aut tenui in Imagine; ac vix imaginis nomine dignâ umbrâ; sine capite, sine rege: qui regno esse dat; vitam, formam, omniâ. quod sic umbratile retinere, quid profuerit? & an non satius vnum habere verum, floridum magnificum; quod & nostrum jure dicere possimus?
Vt ut est, absit ut haec unionem hanc morari debeant: diximus enim suprà, esse in omnibus rebus aliquid incommodi, quod maioribus commodis compensetur: quod si & hic evenit, non ideo rem ipsam reiiciamus, sed incommodis medeamur: aut commoda quae una adfert, iuxta ponamus; nempe totius insulae, separatarum gentium, singulorum hominum faelicitatem; agrorum, ingeniorum culturam; hinc (que) eruditionem & humanitatem. quae quaeso, an non pensare possunt quicquid hic alioqui incommodi est? Quid, quod tot alia tollit incommoda, bellorum incendia, & quaecun (que) bellum sequuntur; agrorum vastitatem, ingeniorum negligentiam, morum ruditatem? quod si omnia percurrere liceret, facile appareret, quam levia sunt, haec quae contra opponuntur. Regis (inquiunt) vti Solis praesentia carebimus. At viribus; at radijs fruemur,Specialis. tanto efficacioribus, quanto eos e sublimiore loco jaculabitur. Subeundae sunt, Scotis difficultates, dum regem suum adibunt in Angliá habitantem. Sed tamen adibunt in ANGLIA habitantem, quod, cave, leve videatur, quoniam jam evenit! revolvant retro oculos, & recordentur, quanti hoc olim emissent: quanti adhuc ijs sit. Longum faeciendum iter erit. At iter erit, per suam patriam, per cives. Minor futurus est artium vsus. immo mox major: cum illae, pacis fere alumnae sint. Et si forte jam aliquandiu deferbuerunt, praecipue circa ea loca, ubi versari aula sueta est; tamen & necessitate [Page 22] redibunt, & aemulatione; resument (que) vigorem, simul ac res jam turbidae quodammodo ex novo hoc motu, resederint. Peribit decus regni priscae suae Scotiae. At geminatum crescet priscae suae Britanniae; nec quisquam queretur obstare vertuti patriam; quae vetus fuit, aut fallor, nostratum querela. Sic si libet omnia percurrere, nihil invenies incommodi, quod non majore commodo compensetur. Fac periculum vel in privatis▪ quocun (que) in ordine; procerum, mercatorum, artificum, Agricolarum: & verum eloquere, haud certe dubitaveris.Priuatorum obiectionum exempla. De procerum loco, Responsio. Esto in exemplum procerum quorundam locus aut dignitas; qui minor fortassis in Britanniae concilio futurus est, quam in Scotiae fuerat. Sed an ideo minor existimandus est? & hoc quale est, quod in Britanniae concilio futurus est? Sit aeternum execrationi, Caesaris ambitiosa illa, an stulta magis vox; malle se Alpium quadam in villula primum esse, quam Romae secundum. Nae ille ambitiosus non fuit, aut cui facile satisfieri potuit, ambitione! At quis, cui sensus satis constant, non malit Romae, immo Londini aut Edini centesimus esse, quam Archterardori nostrae primus? ineptae hae voces. & ineptientium hominum sunt, magnitudinis, & magni animi, quem affectant, falsa specie deceptorum; dum ejus loco feritas quaedam, aut fatuitas nescio quae, se insinuat. tam ridenda, quam illa laudanda; tam fugienda, quam illa sequenda: quae quum imbibita semel haesit tenacius; rapit praecipitem extra omnes sapientiae, omnes rectae rationis metas. Quod si quis superest, vere generosus majorum spiritus, virtutis aemulae conscius: eumne malitis, nobilissimi, in unius insulae, aut semiinsulae caueâ, an in orbe terrarum exerere? & ad hoc potius viam affectare, quam illic semper haerere? dicite ingenuè, utra generosior, & splendidior cogitatio? vtra vobis dignior & vere magnis animis? Et certe ea majorum virtus fuit, quae posset cuiuis, in orbe genti contendere: hoc claritati obstitit; quod in angustum coacta & paruum orbis angulum. Non ego fabiorum, non Scipionum, non ullam aliam familiam, Duglasios (ut alios taceam) nostros putem virtute excelluisse: nec famà superaturos fuisse, si in eandem latam orbis aream venissent. Nunc ad hanc, via panditur, per gentium hanc VNIONEM; quidni amplectimur potius, quam circa minuta haeremus?De tributis, Responsio. Sic de Mercatorum, Agricolarum tributis [Page 23] majoribus (esto) pendendis. quid mussitemus? an non pendi majora possunt, minore tamen dispendio: intactis bello agris, tuto mari, & similibus? Quanquam haec privata, in privatorum regulam quae supra posita est, recte conjecero: vt Cedant priuata publicis, uniuersalibus minus uniuersalia. ita (que) vix attingenda mihi nunc existimem: certe non insistendum. At illud publicum & majoris momenti. redigimur (ajunt) universi,De publicâ servitute. specioso unionis nomine, in veram servitutem, & Anglorum ditionem: dum Regi nostro magis affuturi, majoris apud eum momenti futuri. Etiam in concilijs, comitijs, ubi censentium numero res transiguntur, non sententiarum pondere, dominaturi; sicque eorum nutu omnia circumagenda; Scotiae haud dubie magno malo.Responsio. Scilicet haec dictat metus, aut in metum pronior suspicio, ex veteribus contentionibus residua. Ego unitis gentibus tolli has causas, odium, inimicitias, aemulationem; & cum causis haec effecta necessario, credidero: nec quenquam aut Anglum aut Scotum, aliter de alterutra insulae parte, quam de suae patriae parte deliberaturum: quin (si quid hinc periculi est) sine VNIONE idem esse; eo (que) majus, quo majus disiunctae fuerint gentes. Nam & Regi, Angli aeque aderunt; & poterit non minus (si volet) eoru consilio uti; & si utatur, aeque parendum. Quin illi quo magis diversi, an non eo magis aduersi; magis aemuli, & ad Scotos deprimendos, intentiores, aptiores? ut contra haec omnia. sola VNIO, maximum & verum remedium sit? nec vllum aliud excogitari possit; saltem ab hominibus nunc, cogitari, tam aptum: immo, quod non in haec ipsa mala aeque, aut etiam magis incurrat: ut puto me, re ad quamcun (que) hypothesin deducta, aequis auribus facile probaturum? quod & de superioribus istis privatis, procerum, seu aliorum querelis, intellectum velim. Sed sunt alterius loci: & haec nunc satis.Conclusio. Quod superest cum haec ita sint; cum tam utilem hanc VNIONEM sine controversia iam constet; recte concluserim; omnibus eam bonis, omni arte procurandam; omnibus modis, nodis▪ quam arctissimè amplectendam. Nectenda, supernectenda undi (que) vincula, centies, centena; Nec quicquam exhausti satis; certe nihil nimis putandum, quod excogitare possit humanus animus. In hoc verti foelicitatis omnium cardinem; ne remittat harum gentium unanimitam, ne fluctuet. vidit id sapientissimè serenissimus rex, & cavit [Page 24] prudentissimè, cum non iungendas censuit, tanquam diversa, sed vniendas, ut sint eadem: quae una (aut fallor) perpetuae unanimitatis certa ratio est. Amorem aiunt facile resuscitari; quid odium putabimus? ita naturâ comparatum est▪ saltem quae nunc natura. resolvi facile res; non facile coalescere. coire vulnera incuriâ vix solent, recrudescere solent. quid aemulae gentes, quibus invidiosus hic consensus, quibus formidolosus? Si relinquitur ulla spes, si disiungendorum ulla materia; quem illi non moverint lapidem? & quam pronum in peius humanum genus! quam infirma quaecun (que) amicitiae vincula! Sunt & fratrum querelae; & rara (ut ait ille) gratia. & putabimus hic nobis leviter defungendum, & qualicun (que) in speciem umbrâ?Exhortatio Per ego communis Britanniae amorem; per Angliae, per Scotiae charitatem: & si quid in his charum cuiquam est; vtrius (que) gentis omnes ordines, universos, singulos, vos praecipue, quoruncun (que) haec praecipua cura est, oro, & obtestor: eruite inimicitiarum penitus radices, evellite fibras, tollite aemulationis omnem materiam, omnem suspicionis, & iam nunc deponite, & hoc agite, vt aeternum deponatur. Ne vos transuersos rapiat; ullus antiquorum nominum, aut gentium respectus: non ordinis alicuius, non civitatis; minus ciuis; non captantes invicem, sed in commune consulentes. Nec parva moramini: nec majora curate. quo vos res, ac DEVS vocat, ite ingenti gradu, certi, intrepidi: & occasionem arripite dum frontem praebet, dum nondum, calva est. In vestrâ manu situm est, qualem hinc inde insulae hujus statum esse velitis: gaudeat hoc soeculum unquam fuisse omnis posteritas, an doleat: amet, an execretur. Quod unum possum, hanc vobis mentem, a DEO, precor, & dignos mente successus. vos quod faxitis, foelix, faustum (que) sit, regi, Reipublicae (que) Britannicae. vobis (que) vivis, functis, solatio, gloriae. Amen.