EST verè fortunatus ille, cujus ex interitu, non minor penè ad omnes, quàm ad suos venturus est, dolor pervenerit. Video (Academici) video officiosam istam nescio quam ambitionem, lugendum hoc spectaculum vel adhuc ita comitari vt vnusquis (que) luctibus & lacrymis suis credat accedere quandam dignitatem, si miserrimus esle videatur. Ne (que) tamen levius hoc dolentis zeli certamen, & pietatis huius nostrae litem minùs nobilem judicetis, quod frequenti verborum singultu, foelicem vmbram fortunatam (que) favillam prosequuti sumus;
Nec adhuc iterato venerandi illius nominis murmure, purgatae vestrae aures satientur, quae perennem saepius pietatis vbertatem ex illius ore dimanantem imbiberunt. Nec miseriarum cumulo hoc etiam mortalitati nostrae novercalis addidit Natura, vt in eosdem homines semper convenirent calamitas & silentium. Enimvero si ad calculum ponatur haec jactura; [Page] credetis pij nos officij memoriam impia taciturnitate corrumpere, dum imminenti penè ruina corruamus omnes, cladem (que) talem paucorum tantùm lacrymis decorari patiamur. Quod sanè paulò mecum altius mihi meditanti, nescio quis amabilis adblanditur error Goodwinum nos nondum amisisse nostrum; in Musaeo se fortè ad tempus more suo abdidit, vbi numerosa patrum volumina perscrutatur, vbi divinis sanctioris paginae mysterijs extra se arripitur; hîc cum Augustino suo, & verè suo familiares consert sermones, ibi aurea Chrysostomi evolvit folia, Bernhardum mira florum varietate vestitum deosculatur, aut de contextus origine Hieronymum est consulturus, vel fortè dum diu moratur nimis, inextricabili scholasticorum labyrintho coarctatur, totam (que) vno haustu devoraret Theologiam, sacer librorum helluo: haec nimirum ipsum tenere solent negotia, haec vota ipsius meditarionum; Et quid sibi aliud vult iste apparatus? Quid pullatis vestibus induta rostra? Quid frequens iste Academicorum concursus? Expectant credo Decanum nostrum exequiae Henrici Principis, vel Annae Reginae, expectant illum funera Bodleiana, expectant just a Spenseri, Singletoni, Ayrij, quorum novishmas solennitates ab ipso solummodo celebratas ipsi novistis Academici. Et tandem, cum per praeceptasua toties effusa longum [Page] iter ad aeternitatem nos non vidit suscepturos, brevius fecit per exemplum semetipsum. En homo quemadmodum jacet! en ille in cunabulis generosus, in tyrocinio (quod non in minimo laudis genere ponendum est) regius Westmonasteriensis alumnus, Sacratissimae Elizae, & serenissimo Iacobo à sacris, Aedis Christi Decanus, Academiae Oxoniensis per quatuor annorum curricula Vice-Cancellarius,
—hic tumulus illi est: Non sustineo in tanto animi impetu argumenta conquirere, nec cadit in formulam publicus do or: ferenda est vt in caeteris haec quo (que) rerum naturae iniuria, quòd tantis meritis paria verba non accommodavit. Suggerat, alma suggerat mater Academia, quam in secretas vniuscujus (que) astantium aures audio insusurrantem, fuisse eum hominem virtuti simillimum qui invitavit omnes ad optima que (que) clementia, & blandissimè jussit benignitate, qui non imperium credidit gravius aut stabilius vi quod fit, quam quod amicitia jungitur, qui patrium putavit potius consuefacere filios, sua sponte recta facere, quàm alieno metu, qui tamen mira quadam naturae varietate, confuso (que) virtutum temperamento, idem aliquando fuit in pessimè merenres homunciones ferocissimus
In bonos non mitissimus tantum, sed & benignissimus [Page] quibenignitatem quotidie benignitate cumulavit, & quasi praeterita cito fuissent obliterata, si desijsset, non putavit se vnquam benè fecisse nisi iterum benefaceret. Ista, ista, nunc desiderantur incrementa quae ex hisce rostris ipsius saepius dictante ore effluxerunt: à quibus cum abfuerit, impotentem, imbellem senem exhaustas vires, exangues venas, deficientes spiritus, languentes nervos, anhelantes periodos non sine languore quodam, aspicere potuimus, eundem in rostris fulminantem, dominantem, imperantem, persuadentem, quasi nova donatum anima, novo infusum vigore admirati sumus, omnem repellentem morbi violentiam, venientem nubibus SALVATOREM ambabus vlnis amplexantem,
In rostris mihi credite semper fuit, dum fuit in lectulo, nec antea ex illis quam è vita decessit. Qualem tandem, qualem, deus bone, animam illius saltasse praecordijs judicemus, quae ad extremum vs (que) halitum, totas suas vires effudit, totas summa cum fortitudine exercuit: suis omnibus munita praesidijs, rationis, memoriae, intellectus, sensus (que) omnis satellitio stipata fuit: nec invtilis telluris moles, nec crassiora corporis pondera flammineum istius vigoris impetum potuerunt extinguere, adeo deficiente omni organo adhuc suas non missas [Page] fecit operationes divinior [...] ▪
Quod si morientium verba altiús solent insedisse altis insideant radicibus infixa morientis illius oracula, mysteria, consilia, à quibus certiores facti sumus quàm omnis nos hora applicat fato per tacitos silentes (que) cursus, quàm per exigua festinantis aeui momenta premorimur. Si cuncta gaudia nostra, si voluptates, & quaecun (que) ex hac vniuersitate mundi vel solicitant aspectu, vel blandiuntur vsu, excutiamus, tota vita hominis vnus est dies. Nouit, nouit ille renuntiare rebus humanis, nouit, incusare Deum vel hominem eius esse qui viuere velit, Jn extremis tandem vehementi charissimae conjugis fletu, & liberorum gemitu è placido sopore evocatus verbum tantù vnum addidit, Veni Domine Iesu, veni cito: Sic non reddita fuit illi vita, sed tempus, & ipsa cupiditas ratio que moriendi hoc ipso quo impedita fuit, accreuit: sic solus vixit quoad voluit, dum mori semper maluit. Quod si humanae vitae conditionem praecipuè vltimus dies continet, ipsum revocate in memoriam diem. Sanctae & indiuiduae Trinitatis memoria celebrem, istius etiam fato paulo celebriorem. & ne tenebras penè Cymmerias horreamus dum tantum vidimus lumen extinctum, ipsa dies paulo sese altius vltra [Page] praecedentium, vltra sequentium protraxerat lineam
Hac fuimus minima contenti nocte Britanni, & extensam coelilucem, luce nostra compensauimus,
Antequam nostrae valedixisset societati, cum Deo familiaritatem inijt, priusquam mortalitatem exuisset, immortalis evasit, & citius sacros Angelorum hymnos in coelesti choro decantare cepit, quàm sermoni inter homines periodum imposuisser,
Exultes tandem pientissima mater Aedes Christi, insolito triumphes gaudio. Fuit, fuit quondam fateor tua omnium ore iactata faelicitas, feracem te Praesulum esse nutricem, te semper tuos ante hac Decanos, in Praesules, & veneranda Ecclesiae columna enutrire,
Et fas sit loqui, fortassis etiam faciet, alios in Episcopatus, GOODWINVM prius in coelos transtulit, & ad illud dignitatis extulit fastigiū quod nec nutu regum, nee morum varietate, nec temporis vicissitudine, nec vllo mortalitatis fato afficitur. Nec hic Decanus diutius viuere [Page] voluit, qui ibi semper se victurum pro certo habuit. Qui cum hie fuerit Bonus Aedis Christi Decanus, & hoc cogmine bene notus, Bonus Aedis christi Decanus: Optimus semper sic fuit, sed non maximus, ergo in conspectum solius Opt. Max. se contulit; ad cujus devolutum genua illum videre videor indefessa effundentem vota, vt nobis tandem alter ipsius clementiae, bonitatis, mansuetudinis, religionis accedat successor. Nobile enim Decanorum Par, Reverendissimum Londinensem Episcopum adhuc superstitem, & nuperrimum GOODWINVM aetas nostra vidit, vt alium vix feramus nisi optimum; adeo facilius credendum erit, vt esse aliquis ipsorum successor esse possit, quàm vt velit. Sed nondum ingrata nominum perturbatione soles orientes adorabimus; omnes vivendi subtilitates deponat necesse est, qui te vidit morientem, quem non mihi tantùm, sed vobis ejusdem aetatis & conditionis, Academici, ingens propono spectaculum, & vobis purpurata (prae aetatis maturitate saltem fato vicinioribus) Doctorum cohors,Dr. Prideaux Regium in Theologia Professorem, & Vicecancellarium Academiae. & tibi tantae Cathedrae Moderator, qui cū omnes enodaueris disputationum laqueos magnum moriendi studium à moriente Socero non erubesces didicisse. Mortuum hunc Decanum omni propagandum saeculo, nulla obruendum vetustate propono grande moriendi exemplum: Invertamus [Page] illud Philosophi, optimum est non nasci proximum citò mori; bonum fatemur est nunc nasci, optimum sic mori. Et tacitos nescio quos susurros ab vniuscujus (que) ore audio obmurmurantes,