Iacobi à Falckenburgk, Germani, ❧ CASIMIRVS, Siue de concertatione Eliae cum Baalistis, paraphrasis sacra.

PRO Cultus solius IEHOƲAE viui defensione & idololatriae detestatione cupidiss.

AD Sereniss. augustiss. (que) principem ac Dominam, DN. ELIZABETHAM Angliae, Franciae & Hiberniae Reginam gloriosiss. fidei defen­satricem opt. max. Dominam suam longê clementiss.

IN Secundos & prosperrimos Regiminis anni 21. incarna­tionis Christi, 1579. auspicij, Maiestatem ipsius illu­strissimo Palatino Rheni Iohanne Casimiro Duce Bauariae, foeliciss. illo ex belli Belgici Castris accedente, & aliquot Europae Procerum legatis de rebus Christianitatis grauissimis Consultatio­num nomine apud eandem praesenti­bus, SVCCESSVS, Subiectionis humilimae, adeo (que) afflictorum com­miserationis ergò F. D. P.

LONDINI Typis Richardi Graphei. 22. Ianuarij die, mihi nigra & notabili, Anno. M.D.LXXIX.

IDYLLION, CONTINENS ACER­rimam D. Eliae prophetae, in monte Carmelo, cum sacrificulis BAALAE Cōcertationem, delirijs dissidijs (que) nostri quoque saeculi Religiosorum insanis quàm maximè conuenientem, consolationis & sui­ipsius & aliorum iniuriam patientium causa P. P. ex 3. Reg. 18.

ELIAS. OBADAEVS. ACHABVS. BAALISTAE. HEBRAE I.
QƲid querar? Vnde petam summi primordia luctus,
Optime coelicolûm rector, mundi (que) creator?
Gignere nonne queat mihi sollicitudinis ansam
Maximus aeternum crucians dolor, osse medullam
Qui vorat, & liuens miseros depascitur artus?
En premit exilium, vasto dum luctor eremo▪
Me crudelis, atrox, ac inuidiosa tyrannis,
Tempore quo regnis, Samaritano (que) senatu
Expulit, haec cogens spaelaea habitare ferarum,
Sola ministerio Coruorum vita superstes
Est mea, qui referunt obsonia frigida parcè.
Sicca leuanda sit is limo si gurgite Criti.
Is quo (que) diffugiens, partim Iordanis in alueum
Abstulit agmen aquae: partim siccatus arenas
Ʋix poterat bibulas defendere solis ab aestu,
Tota quoad perijt substantia fluxa Cauernis.
Torrida sic aestas, grauis & penuria aquâi
Est modò, ne guttam vt pluuiae produxerit Auster.
Quinetiam atra fames, non exaudita priori
Progenie, terram rebus nascentibus orbam
[Page]Stringit, & in culmos prohibet consurgere messem.
Frustra operatur humus: sementem per didit ingens
Aestus, & irriguus tellure reconditur humor.
Arborei foetus, oleae, vitis (que) racemi
Diriguêre diu languenti stemmate, & arent
Foecundante prius sata quae (que) per arua, liquore.
Dixi ego perfrictae genti, rebar (que) futurum
Excidium hoc homicidarum, Ducis, atque Sabellae,
Quae, canibus laceranda suis, trux limine in ipso
Occidet, infaustos conspergens sanguine postes.
Ecce autem, tot criminibus, sanctissime mundi
Conditor, irritatus adhuc tua munera genti
Mittere constituis periurae? cum pluuiosa
Fructificos imbres vis tempestate reduci?
Ast mihi si vires (quae te mihi dante futuro
Aduenient) nunc sint, tonitru cum fulminis aura
Depluet hos super ex adytis fumantis olympi.
Euge, tuum numen, tua (que) inculpabilis aeuo
Sit bonitas, vigeat sanctissima vbi (que) voluntas.
Propicius, clemens, miserator es At tua fulmen
Cur rotat, elatum dextra, id nisi mittis in orbem?
Si minitaris ab hac releuat miseratio ab illa
Parte scelus populi, nunquam mea dicta sequuti.
Funditus eruerem nocuos, populum (que) scelestum.
Ibo animis contrà, Golian seu praestet atrocem,
Siue, sui similes, Achabos ter mille cruentos.
Cotibus exacuam gladium, licet inscius vsus.
Imperium ne si dominae, & mandata facesset
Improbus, interitus sine caede, & sangume noster
Multorum eueniat, feriet quos Thesbius ensis.
OBAD.
Elia, ô serue DEI celsissimi, amabo,
Ʋnde venis? peregrè huc reducem saluere precatur
[Page]Haec anima, hîc Obadaeus ego ipse, frequentibus opto
Auspicijs venias. Qua non regione viarum
Iam peruestigatus ades, sanctissime vatum?
ELI.
Auspicijs ain? His forsan, quibus [...]ger in antro
Delitui, quo me deserti inamabile lustrum,
Humanae prohibens, tenuit, commertia linguae.
Solliciti pastus nostri nisi pabula Corui
Vnguibus, aëria & rostro regione tulissent.
Nec tuus Elias, nec viueret iste propheta.
Ocyus, euge, redi, si carcer, apostata, tortor,
Viuit adhuc Achabus (si viuere dignus in orbe)
Me redijsse refer, nolit, velit, impia coniunx.
Ille mihi rapiat nudata fronte capillum?
Elian dicas Achabo redijsse furenti.
OBAD.
Parce animae miserae, vatū clariss. Thesbi.
Nan (que) ego si hinc abeo, nec veri nuntia fama
Constiterit penitus, Rege adueniente, meorum
Verborum indicio, (velut est furiosus) ad vnguem
Tondebit miserum, laniato viscere, corpus.
Non regio in terris vlla est, quam iussa Tyranni,
Supplicium de te poscentis, non petiêre,
Aut tibi vel saltem vt placari posset, egestas
Dum terras immensatenet, cessantibus aruis
Germina progenerare, velut prius aucta tulêre.
Te sipneuma DEI (velut antehac saepius isiud
Contigit) abriperet, quid adhuc misero mihi restat
Quàm tortura grauis vitae, cum crimine falsi?
FLI.
Tu gradere, Elian Regi redijsse referto.
Testor vtrun (que) caput, mea non absentia vitae
Adferet vlla tuae discrimen, atroxuè periclunt.
Perge modo. Elian vatem redijsse referto.
OBAD.
Alme Deus, qui nunc per tanta pericla reducis
[Page]Oh exoptatum dominum, columen (que) piorum,
Quos ego sollicitè praerupti fornice saxi
Nutrio, felices reditus largire Prophetae.
Quae situm toto, Rex augustissime, mundo
Inueni ELIAN, vult is tua sponte videre
Ora redux: myrto en subter frondente resedit.
Non ille esuriem passus, nec vultus iniquo
Sic pallore riget tenuatus, vt arbitrer illum
Frugali hospitio peregrè, pastumuè cicadis.
ACH.
Tune canis redijsse virum? Non protinus ausus
Attrahere, aut placidis subitò huc deducere verbis?
Dic vbi liquisti? Quo se subduxerat ille?
En venit at rigidum sat sentiet esse Monarcham,
Cuius ab imperio fugit, regnum (que) reliquit
Perfidus, esurtem cum sensit adesse malignam.
Hem profuge. Eccum aderas? Tun'ille feroculus audes
Israëliticam, turbato foedere, gentem
Aduersus Diuos animare, Balam (que) potentem?
ELI.
Non ego progenitos Abrahae de semine quicquam
Turbaui: Tua progenies, tu (que), ardue, turpis
Defensor Baalae turbas gentem (que), tribus (que)
Hebrigenûm, impietate furens idola colendo,
Cunctipotente DEO, cultu illius atque relicto.
Verum agè certemus signis, sacris (que) superno
Ritè secundatis à numine, caelitus vsque
Haec ea Carmeli peragantur vertice cepta.
Tu Baalae cunctos (age) flamines (euge) ministros,
Atque superstitiosam turbam coge: recense
Concilivm, vt lucos, sublimia templa, Sabaeo
Ture vaporatas incenso consecret aras.
Colluuies horum magna est licet: attamen ipse
Auxilio fretus solius numinis almi,
[Page]Coelicolûm domino taurum mactabo securi.
Istud idem faciant, quorum cadat hostia dextra,
Sacrifici Baalae: similis sit ritus, & ordo
Mactandae pecudis, spargendi in sacra cruoris.
Absit at incenso, ac holocaustis omnis vtrinque
Ignea vis silicis, fomes tollatur & omnis.
Iam quicun (que) DEVS, rutilis placatus ab astris,
Auspicijs operum ceptis pius annuet, ignem
Deijciet, signo (que) suum testabitur alto
Propitius numen, DEVS esto immensus in ae [...]um.
Si Baalae tanta est virtus, responsa per auras
Mittet, vt electis cultoribus igne sonoro,
Mactatum (que) pecus per summa altaria aduret,
Ʋictus ero, hoc animo lethum me cum antè peregi.
Sin vero, ô Zebaoth, testaberis aethere flamma
Ignipotente tuum numen, signo (que) corusco.
Hem, sic mactatos, rapidi torrentis ad vndas,
Sic perimam, vt pereat cum gente scientia cultus.
HEB.
Non petit absurdum, Rex augustissime, quicquam.
Non truculens facinus, nos relligione priori
Turpiter auulsos, prorsum ignorare, Tonantis
Numina quanta sient, terrarum qui regit orbem?
Polluit in tantum sacri mysteria cultus:
Cuncta sacerdotum quoniam vanissimus error,
Vt nihil attentes, quod non fallax (que), nocens (que),
Si probet ad normam diuini regula iuris.
ACH.
Vos igitur Diuûm cunctis indicite honorem,
Publicolae, per me liceat: non ipse vetabo
Sacra Balae, metuens solius coniugis iram.
Extra sum noxam penitus, si quid DEVS ipse,
Cunctorum ac dominans dominantûm, fecerit orbe,
Numinis ad summi illustrandam maiestatem.
[Page]Inclemens taceo fatum, Pharaonis, & atrox
Supplicium, tulerat Zephyrus quem turbidus ira,
Horrendum in pelagus, cum tempestate sonora:
Ieroboam cunctis subeat, qui numina falsa
Mentitus Danai populo, excelsae (que) Bethelae.
Quàm miserè ille Silonites (proh) occidit augur,
Ariolans Ahias, non iussa sequutus Olympi?
Quàm miserè perijt deperditus ense Baësae.
HEB.
Haec eadem nostra est cura, inuictissime Princeps
Inquiramus vt hunc, quem Moses, nostra vetustas
Sanctorum & venerata patrum, sanctissimus Aron
Et Patriarcharum coetus, Dauid (que) fidelis.
Terribilis quondam fuit & fortissimus axis
Fulminei domitor, qui tot miranda per orbem
Prodigijs operatus erat terra (que) mari (que)
Coelitus is dederat Mosae signante perenni
Articulo tabulas, Legis venerabile donum.
Is quo (que) perpetuis dominandam legibus vrbem
Instituit, firmans regnum, sanctam (que) Sionem.
Hic simulachra nihil praeter conspeximus vnquam
Aerea, & excoctum calidis fornacibus aurum.
Num Baalas posuit fulgentem nubibus irim?
Iussit ad indomitos solem perstare Tyrannos?
Rexit in indomitos pueri Dauidis an arma,
Et fundam, Allophilos, Golia recidente superbo?
Te fera fata prement, ô Rex, nisipurus honor (que)
Relligionis erit, tanti & custodia cultus
Firmior. Est ingens scelus irritare Tonantem
Accidia, & torpore Ducum, qui numina temnunt.
Ergo nunc mandato, agè, Rex: imponere morem
Nil iuuat his ceptis, te ter (que) quater (que) rogamus,
Ne nos perpetuò sancti ignorantia cultus
[Page]Ludificet, Diuûm quae cognitione laborat.
BAAL.
Audisti, vt nostros, Achabe ô clariss. princeps,
Efferus, at (que) procax, vocat in certamina Diuos,
Thesbius, apprensum quem non laniena Sabellae
Theotocae rapuit, centum iugulando prophetas,
Qui Baalae nostro contradixêre scelesti?
Venimus, atque tuis iussis parêre volentes,
Hunc prius expetimus, huic confringemus & artus,
Carnificum (que) vices subituri, membra securi
Conficiemus adhaec, miscentes ritè cruorem
Incensis Baalae, fieri qui talia mandat.
ACH.
Parcite, crudeles, conspergere sanguine cornu
Altaris rutilum, signis certetur vtrinque.
Si ferus, atque procax vocat in certamina multos
Thesbius vnus: habebit & is temerarius ausus
Praemia digna: dabit meritas praesumptio poenas.
At sivos vincet, fuerit quam dedecus ingens?
Quis (que) furor populi? iam vos perpendite, amici.
Barbaries ea magna foret, trux atque tyrannis,
Vi premere insontem, cui fert suffragia vitae
Innocuae pietas, constans tutela Dei (que).
Nunc iuuet accitos vos tantae noscere causa:
Seditionis, & haec nouitas vnde orta tumultus.
ELIAN vocat ista cohors: secedite turbae,
Ipse suam causam tractabit rectius actor.
ELI.
Dî nemorum, veniunt quot in haec certamina Sphinges
Centauri, Satyri, quot vasta mole Gygantes?
Colligit vnde (precor) semet chorus iste Cyclopum,
Quos Baalae reditus, altare fouet (que) prophanum?
Nonn' ego nunc lachrymem? non tristia fundere verba
Commediter, rerum ô domitor, mundi (que) creator,
Dum tua conspicio sanctissima templa nefa [...]do
[Page]More profanari, quae iam turpissimus iste
Iussit adorato Rex consecrare Satanae?
Quos video? Quae forma virûm? variata colore
Vestis, & innumeris discretus legibus ordo?
Iste capillicium rasit, vel fortè cynaedus
Abstulit ô miserae damnosa iniuria formae.
Quid befidae mitrae, quid pendula (quaeso) cuculla?
Quid radians fulgore nouo crinita corona?
Candida significat cydaris, rubri (que) galeri?
Occidis, Elia iam nullus es agmine tanto.
Accedam propius cepti vocat vltima finis.
Semper honoratus mihi sit conspectus, & alma
Integritas tanti coetus. Me summa cupido.
BAAL.
Delirat nebulo signum coeleste petiuit.
ACH.
Fas tamē esto incepta loqui. sic iura requirūt,
Ceu statuêre patres, rigidum mosae (que) tribunal.
Praeco, edic subitò taciturna silentia plebi.
Sic perstate quieti, ac percipite aure fauenti
Quae canet Elias vestra est responsio tandem.
ELI.
O excaecati populi, Satanae (que) ministri,
Instabiles animo Quae dementauit ineptos
Impietas? Summi cur foedera temnitis axis?
Vos similes estis fugitiuae quippe procellae,
Quam rotat in gyros Zephyri violentior aura.
Nec multum absimiles folio, quod fluctus aquarum
Arbore deciduum, per saxa latentia ponti
Proripit, ac requiem negat irrequieta charybdis.
Si Balaam DEVS est, Baalae seruite benigno
Si dominus mundi DEVS est, seruite potenti
Regnatori orbis: néue immortale futurò
Ducite fas numen, sacris violare profanis.
Vos Baalae Heroas, compello, sacros (que) prophetas,
[Page]Eximij ô virtute patres: altaria vestro
Aedificate DEO, super atque imponite tau [...]um
Ritè sacris, viridi deductum gramine campi,
Mactatum (que) strue pecus id sustollite: lignum
Adijcite arsuro, nullas tamen addite flammas.
Arida ligna sient, sint pinguia viscera tauri.
Ipse ego sic pariter faciam, at (que) píacula ducam,
Marmore de solido faciens altaria, vosmet
Cernite, nulla aderit prorsus scintilla caloris
Cui DEVS hîc flammis parti testabitur esse
Procliuem, celebri laudem ferat illa triumphe.
Ergo accingimini, atque rudem sperate parati.
BAAL.
Sit, pecus id caesum iacet altile, tollite seruí
Ʋiscera quadrupedis, superaddite: tollite voces
O socij clamore poli rumpantur, oportet.
Salue, nostra salus Baalam, sanctissime Diuūm,
Solus & axe potens, & amans voti, atque precatus,
Solliciti tibi quem soli resonamus ad aras.
Id meruit pietas quoniam miranda per orbem,
Iustitia atque tuûm seruorum, carmine nomen
Qui celebrare tuum nunquam cessamus, ab alto
Mane vsque in seram noctem, quoad astra relucent.
Tu flammam largire tuis. Nam sole sereno
Incaluit (que) dies, citius flagrescet & aether.
Non audis? Num spreta tibi querimonia nostra est?
Tot pecudes frustra mactantur,, & hostia templis?
Quoesumus, exaudi. Quid? Corpora denique cogi [...]
Crudeli sica proscindere? Fundere fletus
Sanguineos? pectus rimare? effringere dentes
Stridore immeritos? sale spargere vulnus adaesum?
ELI.
ô stupidi. ô nimium socordes, numina sic'ne
Flectitis irati Baalae, domini (que) seueri?
[Page]Nil facitis, miseri parna est resonantia vocis
Huius apud Superos, nec habent fastidia landem.
Est Deus huic placitura oratio, credite, vestra,
Vox modò, ceu tonitru, grauis intonet, astra (que) vasto
Impete perrumpat, bellum (que) indicat olympo.
Nanque habet & Baalas varium, & mutabile pectus.
Solatur forsan lemures, coeliúe Penates,
Aut radio terras pingit, scrutatur & vndas
Oceani: aut dormit: recreat vel semet aquarum
Gurgite: vel certè viridi spaciatur in aruo.
Vociferamini adhuc, clemens est, atque benignus,
Quaratione igitur non audiet ille vocantes?
frustra
BAAL.
Nil nostri miserere, pater? Rex maxime?
Fundimus has nostras (que) preces, tepidum (que) cruorem,
Saucia rimamus dum corpora tota sagittis?
Vae nostris aeuo, vae, manibus, improbe, quorum
Exitij caput es, tu (que) execrabilis autor.
Quis tibi confidat, Diuûm turpissime Auerni,
De te si nullum superest solamen in orbe?
ACH.
Quid facis Elia? Tibi num tua numina, reris,
Efficient, nequeunt quod tot praestare prophetae,
Integritas operum quos tollit, honor (que) sacelli?
Solus es, & tantam sermone lacessere turbam
Octingentorum, quinquaginta (que) virorum
Ausus in hanc temerè venisti sponte palestram?
ELI.
Vos famuli, grandem fossam mihi ducite sulco,
Rectè est instruitote pyram, sint ordine iunctae
Congeries lignorum: annectite fascis acernos.
Tollite iam vastum collecto tergore taurum,
Sublatum (que) focis imponite, victima sacris
Ceu solet imponi, patrum de more vetusto:
Sic satis est. Implete cados iam gurgite aquarum.
[Page]Spargite nunc tota perfusa holocausta fluento.
Hoc iterum facitote natent lapides (que) strues (que)
Lignorum: haud multum refert. Opus omne solutum
Fiet, vbi largo stagnabit flumine tellus.
Inclyta, cuncta vides haec, gens DEVS omine faust [...]
Prosperet inceptum: paulo secedite, amici,
Ad latus atque meum pueri consistite dextrum.
Et nos numen amat, summo pia semper apud me
Munera sunt, castae (que) preces, & vota serena.
Et me principiò sanctissimus autor Olympi,
(Cuius sacra fero, ingenti perculsus amore)
Accipiat, dextra (que) regat pietate clientem.
O DEVS, ô Abrahae spes, atque columna tuorum
Diuigenûm Hebraeûm, populo fac constet in isto
(Quaeso) die, quòd tu DEVS Israelis, & auctor
Vnicus optatae sis pacis, & vnica vitae
Arx, columen (que) meae: quòd sis contemtor & horum,
Nomina qui tua nunc quaesitae fraude profanant.
Cognoscant etiam cuncti, quod seruus ego ipse
Sim tuus, ac cuncta haec te sic mandante peregi.
Nunc, DEVS omnipotens, audi, & miserere precantis
(O) Pueri: dignere etiam conuertere tanti
Cor populi, qui prodigijs hac rupe docendus.
HEB.
Eheu, quin fugimus? Ruit ecce sonor us ab axe
Ignis, & immenso conquassat fulmine montem.
ELI.
Ne fugite: auxiliator adest, DEVS ille salutis,
Quem colimus, solum trepidamus vbique secundis
Seruate ô vosmet, facit haec Rex magnus olympi.
Ne trepidate viri. DEVS est victoria nostra.
Vos, pueros animate, senes, teneras (que) puellas,
Numine confortate DEI, propiore Deorum.
HEB.
En sumus incolumes cuncti, sanctissime vates,
[Page]Protector noster, Deus Israëlis, adesto.
Tu decus, Elia, nostrum: tu sancta reposcis
Numina, tu vitae sacratum dogma reportas.
Protector noster Deus est, Deus ipse Deorum
Extra hunc nulla salus, nulla est saluatio plebis
Israëliticae, dominus Deus iste Deorum est.
ELI.
Plaudite, filioli, Domino Iam quisquis in armis
Optimus, apprensos Salios constringat ahena
Torque, volo, demum vinctos huc ducite, Cydron
Laeta vbi latiflua Iordanis in arua palude
Praecipitatus abit, nondum indignatus in aequor
Asphalti horrendum mergi, Dominantis ob iram,
Sulphure quod rigido, crasso (que) bitumine stagnat.
Hîc cadet ense meo Baalae pecus altile rapto.
Propiciatori Baalae hîc mactabo suorum
Corpora sacrificûm: carnes voret ipse cruentas
Si libet, ac partem Iesabellae mittat in vrbem.
HESIODVS.
Molitur damnum ipse sibi, qui intentat alij,
Consilium (que) malum Autori fert maxima damna.
FINIT

His pro tempore breuiss. reliqua cum caeteris copiosius ad integrum tractatum reseruans, Autor, non animo diuagandi non furore er­roneo non scurrarum more nec scelere, sed spe opt. max. vltro libenter (que), obitu C.S. fra­tris desiderio, Christiani nominis nomine, philosophiae sobriae studio, honoris, conscien­tiae (que) saluae amore, inconstantia, vi & iniuria temporum huc & in terram pace Religio­ne (que) beatiss. pulsus,

I. Falckenburgius.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. Searching, reading, printing, or downloading EEBO-TCP texts is reserved for the authorized users of these project partner institutions. Permission must be granted for subsequent distribution, in print or electronically, of this EEBO-TCP Phase II text, in whole or in part.