BRITANNOROMANVS, SIVE ANGLIGEN ARVM in Collegio Romano vitae ratio.
Autore, IOHANNE EVERARDO.
Londini excudebat Gulielm. Hall impensis Guliel. Welbie 1611.
Candido Lectori salutem.
EXpertus sum, id (que) magno meo malo, maiori temporis dispendio, & summo animi periculo, quae hîc scribo: Damnanda interim Curiositas, quae me eò temeritatis deduxit: sunt tamen plura quae causari possem ni apud eum iudicem res ageretur, cuius omni scientia me prorsus [...], reddit; verum postquam quod factum est, infectum fieri non potest, faxit me poenitentia Epimetheum. Tu autem si sapias, lector, alieno damno sapias magis, & mea quoque fruaris insania. Vale, & quae demorsos non sapiunt vngues, [...].
BRITANNOROMANVS, Siue ANGLIGENARUM in Collegio Romano vitae ratio.
Argumentorum capita, a quibus Anglorum subuersionem auspicantur Pontificij.
CAPVT. I.
QVi in Anglia ouium pellibus amicti, Iesuitae, saeculares (quos vocant) sacerdotes, Benedictmi, Franciscani, cuiusuis deni (que) álterius ordinis vagantur lupi, istud [Page 2] imprimis satagunt, vt primates nobilioresque regni Proceres, (quos penes imperium aliquatenus esse videatur) nec segniùs Academicos (quibus secundas ipse aduersarius non facilè denegabit) spinosioribus in suam transgredi sententiam rationibus, si non persuaserint, at quouis demum artificio cogant.
Enimuero vidit iamdudum veterator ille, (è cuius gremio hi Locustae in mundum erepserunt) vberiorem se animarum messem, ex vnius principis, quàm infinitae plebis lapsu indies demetere: Quo fit, vt cum istud per se tentare non ausint eius serui, hi quos dixi, Qui sibi saperevidē tur. Aristop. [...]. [...], nullum tamen non mouent lapidem, vt per eos, quos iamiam inferis deuouerunt, (sic homo homini lupus) si qua detur vel affinitatis, vel cognationis, vel etiam amicitiae causa, quos petunt ad minimum conueniendi, et tutò alloquendi suppeditetur facultas.
Id certe moris est apud Haereticos, vt obumbrent seipsos & occul [...]ent in principijs quoussque maiorem fiduciam capiant & quodam fauore multitudinis iuuentur, tum enim contagiosa venena intrepidè effundunt. Chrysost. in homil. in. Matt. 47. Isthoc ego pacto, mediante nimirum et saluum quasi adoperante conductum, vno aliquo in ipsorum numerum non ita pridem adscripto, [Page 3] totas à fundo euersas deprehendi familias, vt ingemiscat etiam adhuc locus ille, vbi primitùs hanc lucem aspexi (altiùs enim exempla non repetam) & quàm non contemnenda sit vel vnius mulierculae superstitio, suo edoctus malo sapiat. Nec mirum; quid enim? facta alloquendi copia, dici non potest quàm impudenter suas exscreent cacologias, quam nihil illis, extra quam maledicta, conuitia, Verba insulsa & qualia lixā deceant. Lucian. [...] & Horat. in arte Poet. simulationes cupressi; Quod si cum iuuene aliquo, vel muliere agatur, quorum alterius ingenium ad superstitionem, vtriusque ad formidinem pronum, hîc iam terrorem incutiunt, iam ad spem erigunt, ‘—Virgil. Precibus (que) minas iam fortiter addunt,’ nusquam extra ecclesiā sperari posse salutem ingerentes: hoc nempe voluisse veteris testamenti Prophetas, hoc noui Euangelistas, & Apostolos, hoc denique quotquot ab antiquo scripserunt patres: Euge Iesuitae, peruidistis illud Rem acu tetigistis. Sic Theod. Marcel. Samij Lucumonis acumen; Hoccine erat in votis? Absque [Page 4] sanguine euicissetis & sudore: At Romana, inquiunt, ecclesia vera est & Catholica: Negandi, vt Pla [...]t [...]ne si dis [...]pamini quidë. [...] Quin Alchoranus capite Mensa. Elmyde, Deus, inquit, est excelsus & bonus: Christianissimè: & Alchoranus est lex saluationis. Alias Cap. Heretici. Elheaffarim: Nullus est alius Deus, nisi Deus: Optimè: Et Mahometus est Propheta veridicus: Agnoscitis paritatem connexionum: At sequitur vara vibiam in orthodoxos conuitia: Lutherus, inquiunt, Caluinus, Oecolāpadius, Zuinglius, Beza, qui homines? Daemoniorum consultor, stigmaticus, parrhicida, mēdax, vxorarij omnes, & vestri insuper Protoprophetae, adeo nusquam sibi conuenientes, vt vel indicio sit, & causam prodat ipsa inconstantia,
Pergunt tamen, & postquam Macrob. in Lent. Sat. 2. q d. Maledicta satis superque ingesse rint. pinguem affatim euomuerint saliuam, blandissimis verborū lenocinijs iam vacillantes animos deliniunt, vt vix possibile sit illiteratorū gregi idiotarum, qui quod responsitent in prōptu non habent, vllatenus pedē referre.
[Page 5]At cordatioribus, quibus huiusmodiQuae videntur & non sunt. nebulis ad parietem pictis fucum facere non possunt, aliter occurrendum censent, & Antiquitatis frontispicium Idolorum templis illinentes, vbi inquiunt, vestra Ecclesia ante Lutheri tempora? Immò & nunc demptis Anglis, ac paucissimis insuperD. August. Germanis, Gallis (que), nonne totus orbis terrarum nos [...]er est? Magnum sane prodigum qui mundo credente non credit: Apagete vos ablegmina,
Narratiunculam equidem institui, & illam sane breuiorem aequo, ita (que) in Apul. Floridor. 2. Insci [...]am vestram non re [...]arguam. stribiligines vestras non anquiram: Mitto illum cuius vos fidem leuatis nimium: Quid ij quos viritim nominaui, Whitakerus, praeterea Fulkus, Reynoldus, Mortonus, at (que) alij complures, quorum
An non ita exsertim hoc copiosé (que) redarguunt, Vt nemo sit t [...]m hebeti sensu quin intelligat, nemo tam perfricta frontem qui neget. vt bellutus sit non intelligens, Cynomyia improbans: Sed prouidisse vos vobis meliùs [Page 6] Recondū. tur e [...]im nostrorum libri quos penes se habent, vt nec Jesuitae qui dem eos pro arbitrio legere possint ni habita prius a superiorbus venia. Cicer. in quae. Acad. his raptis credimus; quanquam mihi vel eo nomine suspectus esset Papismus, quod vestris simulac sophisticis irretiantur argumentis, vt non sit vlteriùs libertatis spes Hoc omnibus quotidie vsuuenit, quibus cum illis negotiū est, vt vix crebrius quicquam sit apud eos, quā quod nostrorum sing [...]la ver ba totidem sunt mendacia: Sic Kellisonu [...]: sic Parsoniu [...] in Philopat, & alibi saepius. ▪ (vt enim lancem in libra ponderibus impositis deprimi, sic animum eis quae perspicua videntur cedere necesse est) Malianis edictis interdicitis, ne Judaei intra maenia Romae duas habent Sy [...]agogas, at quoad Turcos, & Arabas mercatores eorū ad port [...] Anconitatum & Hosti [...]nsem, qui duo soli Pont. Rom subiacent, impunè appellunt, quod nostra [...]bus denegatur. Haereti corum, quos vocatis, libros deinceps euoluant, vel auscultent demum aliquid, sit licèt vsque & vsque necessarium, & vero verius, si ex ore Protestantium egrediatur. Nec scio certè, quid aliud prae se ferre possit, praeter summam causae diffidentiam, quod apud vos, vbique gentium, etiam in ipsa principis Apostolorum, eiusque successorum aula; Romam dico, quippe ni? impunè permittantur Iudaeorum Synagogae, Turcae, Saraceni, cum nobis, quos tamen nemo vnquā (quod sciam) denegauit Christianos, [Page 7] aditus sit vsque adeo reclusus, vt capite plectatur quicunque Protestantem vel Taccāt igitur & vlteterius tolerationem ne quaerant cū illorum apud nos longè aequi [...]r sit cond [...]tio quam nostrûm apud eos, quibus aqua & igni interdictum est. olere conuincatur.
Quoad vero Academicos, longè aliter cum eis agunt; licèt enim (quod ab ipsorum ore accepi) latitent in Cantabrigia & Oxonio aliqui huius farinae homunciones, i [...]que non de plebe, sed quos ob vafrum ingenium, ad istud munus obcundum idoneos viderint superiores, non facilè tamen quempiam aggrediuntur, aliqua praesertim vel ingenij vel eruditionis nota insignē; ast huc atque illùc laicorum, plerunque etiam generosorum specie & habitu diuagantes, conuiuijs, comessationibus, interdum & scholis, (animi nempe gratià) sedulò sese immiscent, dum coalescente familiaritate, inter colloquendum inijciant forte fortuna (vt videri volunt) tragulam aliquam, reuera scirpeam de De re nihili Homerica ranuncula, sed quaesi benè procedat. ‘Zanizar. Lib. 1.—laeuum (que) sereno Intonuit Coelo,’ satis erit valida ad homines versipelles, & nunquā non nouitatis auidos, [Page 8] è pristina sententia dimouendos; iámque non tantum probando incumbunt, quantū Philosophicis deliramentis, & sophisticis distinctionibus contraueniēdo jis, quae vel opponuntur vel opponi possunt. Sin minus istac procedatur via, vincant necesse est obedientiâ, expectationis taediū, dum dante die quod dies negat, Terent. occurrat aliqua animi aegritudinis causa, puta si societatis promotionisue ecclesiasticae spe frustratus, aut aere alieno obrutus fuerit, hanc qualis, qualis sit, auidè arripiunt, alunt, fouent, dum in apertam apostasiae flammam enutriuerint: Possem ego plurimos nominare, iam nunc Romae ac alibi degentes, qui causentur dum velint conscientias, & sint aliquae asininae, quibus elucus molestus sit, cum cucurbitas lippire pergant, Apul. at multae proculdubi [...] lupinae sunt, quibus non adimpleta ambitionis cupiditas, in causa est transgrediendi, dum pulchrè se vindicaturos, egregramque reportaturos laudem arbitrantur, si vel cum animarum dispendio causae vniuersali [Page 9] damnum, sin illud poterunt minus, scandalum saltem crearint. Hos ego, vsquequáque mihi exploratissimè cognitos, ita viuam, ni maturè resipuerint, cogam adparere qui sint, Vide Philostrat. in vita Apol▪ lon. Lib. 2. stridentes lamias, & meras sartagines graecas nuces frigentes. At (que) hae vsuueniunt (vt plurimum) Christianos seducendi artes & technae crebriores: sunt tamen aliae quibus ‘Zanizar. Lib. 1.-Non insidias, non nectere fraudes Indocti—’ sparsim vtuntur, prout fortuna se dat, & ingenium eius quicum tractant; nam si singularitatis affectatorem senserint, qui nolit esse sicut omnes sunt, ei [...] saepius inculcant, quam sordidum sit vulgus imitari, religionem (cuius infimae sortis homuncio autor extiterit) amplecti, cum terrarum deni (que) faece, ac colluuie gentium ad inferos descendere: sin magnum quiddam spirantem, & ad honoris fastigium anhelantem viderint, hic Vigilantes & acres ad quamlibet occasionem arripidum. Paratragaediant, & tanquam ‘Ouid. euantes Orgia Bacch [...]’ clamant nihil esse in terris grande, [Page 10] nihil honorificum, nil magno animo dignum, quod non sit Pontificiae potestati subditum, vt nusquam apud nos quisquam vel doctrina, vel quouis demum merito clarus euaserit postquā a Papa defecerimus; exceptis perpaucis qui a Roma stabant, caeterorum enim (quantulacunque nobis visa sit) gloriam, vbi natam, ibidem mortuam praedicant.
Restant adhuc è Machiauelli schola viri nec caetera ignobiles, qui cum mirè sibi politici & prudentes videantur, tum istorum imprimis perditorum consilio mundana sapientium, plusquam filij lucis, huic quo (que) militiae nomina dant; edocti scilicet, [...]t spem bonam, immò firmissimam concipiāt persuasionem, esse in fatis & quam mox affore tempus, quo ista secta (quā vocant) Haeretica, quae non ita pridē vt aiunt, ab Orco originem duxit, (mitto dicere quos impiè sibi fingunt modos, seu sublatū proditionibus summū moderatorē, seu morte naturali, seu aperto denique Marte vel intestino vel extraneo debellatum) in Gehennam detrudatur: Quod [Page 11] si quando euenerit (euenturum autem certo certius balamitae asserunt) ò foelices illos, quos tempore persecutionis firmos & inconcussos deprehenderit Ecclesia; quanti illos honores, quantae manent dignitates Cardinalatus, amplissima denique Reipublicae obeundae munera? sin seriùs aliquando futurum sit, modicum tamen esse quod toleratur, ingens quod speratur.
Siccine Vana sapientiae opinione tumidi. [...]? vestri scilicet ea res fori est & comitij
Memineritis saltem quod
Sed mitto vestram politiam, adeo Apul. spurcatur nasum odore [...]lutibili, & ad rem redeo.
[Page 12]Audomaropolim aduenientes qualiter accipiantur.
CAP. II.
QVodigitur Laert. in vit. Philos. Diogenes olimpro bona valetudine sacrificantes in ipso sacro cpulis ingurgitatos quaestus est, idem nobis commentari licet de his, qui simplicitatis laruá induti, ea tamen potissimùm ad astutias & fraudes suas excercendas abutūtur: Nam cum animas Deo lucrā di desideriū praese ferunt, nihil tam [...] minus agere argumento est, quod vulgus, & mulierum plebē (nisi quatenus vxorū, matrum, vel etiā sororū iure alios peruertere valeant) penitus negligentes, vtpote oneri futuros potius quàm adiumento, & ipso capitum numero suspicionem aucturos, eos demum summo captandi studio venantur, quos sibi vel autoritate praesidio, vel diuitjis subsidio, vel denique, (de quibus hic potissimum sermo instituitur) quos conseruandae speciei, hoc est, luporum [Page 13] in gregem Anglicanum missioni continuandae, vtiles fore praeuiderint: Ecquid autem? iudicem nolo Polyposum, sit vel tantillulum nasutus, an non hoc
Illis igitur saltuatim perstrictis, vncti enim sunt, fricari se ex antiquo Apul. volunt, hos praecipuè & quidem Romam vsque comitabimur; licet obiter in Belgium vnius instar noctis diuersorij, nisi si qui ad iter vlterius suscipiendum, vel imparati adhuc vel inualidi extiterint, necessariò diuertendum sit.
Atque ij sanè qui Audomaropolim aliquanto diutiùs ibi mansuri ablegantur, tales sunt, qui vel parentibus Catholicis (falsò dictis) oriundi, primis pueritiae annis eò instituendi mittuntur (seu proprijs amicorum impensis alantur, quod genus [Page 14] ad minimum quadraginta reperies, quorum singulis viginti per annum minae ex Anglia suppeditantur; & istorum quidem pars maxima non destinatur sacerdotio, sed Iesuitarum solummodo doctrinae, dum in viros euaserint, imbibendae; seu aliàs communibus Collegij impensis, ex Austriaci dono enutriantur: vel qui, vtcunque à vero deficientes à Confessarijs, quorum imprimis interest iudicare quinam ad istud operis per aetatem, educationem, ac ingenij facilitatem idonei sint, habita prius constantiae illorum experientia, literis muniti commendatitijs illuc dimittantur; Atque horum equidem aliquibus per septem, alijs per sex, quinque, quatuor, vel tres annos plus minus, vt res postulat, ibi dimorari necesse est, dum Grammaticam, Rhetoricam, Poeticam, Graecam, etiā alequatenus edocti, ad grauioribus studijs Duaci Romae, vel in Hispania incumbendum maturi à superioribus deputentur. Qui verò Audomaropolim obiter, & per transennam veluti, vt ibi penitius tantùm explorentur [Page 15] inuisunt, ij sunt plerun (que), qui postquàm bonis literis operam in Anglia nauarint, aliqua demū earum (quas suprá memoraui causas) commoti solum vertunt, & in aduersariorum castra confugiunt, quibus tamen ‘Ieu [...]nal. Sat 1. Est aliquid breuibus Gyaris, & carcere dignum Audendum,’ vt priusquam ex Anglia egrediantur, insigne aliquod constantiae specimen edant, & deinde Jesuitae alicuius, vel alterius (vt res fert) Cacolici literis, si cupiant sibi quam primùm à Collegiatis fidem habendam, commendati abeant.
Sin, quod aliquando vsuuenit, aliquis vsque adeo improuidus inueniatur, qui illuc absque solido conuersionis testimonio contendat, hunc Iesuitae ab Ignatio Loyola Hispano funpano fundator [...] eius ordiuis. Loiolitae protinus in eculeo interrogatiuncularum distendunt, indagantes quibus modis? cuius adiumento? quo in loco? quando denique Catholicus factus? & sit adhuc reconciliatus necne? quibus omnibus respondente eo, accuratissimè aduortunt, [Page 16] si qua vel minima contradictionis nota apparuerit; nec iniuria, semper enim suspectus est, qui rationibus adeò suspectis facilè se commotum praebet. Post aliquantulum igitur temporis, si bona fide eum agere compererint, perinde est, ac si literis munitus venisset; ad consortium enim scholarium, (licet in Collegio non degat) ac patrum familiaritatem admittitur, quibuscum exspatiari licet, templa ac monasteria inuisere, ciuitatem perlustrari, scholas adire, lectionibus Rhetoricis, Poeticis, Graecis interesse, Imperatores de summa imperij digladiantes, Praetores, Tribunos Militum, Quaestores, Centurionesque, vnumquem (que) contra aduersarium se dignum decertantem videre; &, nisi nolit ipse, litem suam facere potest, sed placidè tamen: quoniam
Atque isthoc sanè pacto, diebus aliquot abactis, cum hospitis mores pulchrè cognitos habuerint, quò ad [Page 17] altiora cōtendat, exercitiū, quod vocant, spirituale imponunt: Cuius ordinem & modum, à Beato nempe Ignatio societatis Iesu fundatore, (vt ferunt) inuentum, & suis iure haereditario relictum, quoniam nihil interest vbi susceperis, ego ita depingam, vt mihimet ipsi Romae non ita pridem obseruandus proponebatur.
CAP. III.
ABierant iam nouem dies ex quo Romam adueneram, & ibi, quod moris est, in Xenodochio detentus, squallorem, sordeisque quas ex puluerulento itinere mihi conciliaram lautè sanè curatus, ac quietis commoditate refocillatus ablueram, cum vergente iam ad vmbilicum die (erat autem is Martis) accurrit quidam, nuncians debere me animum recolligere, ac à terrenis auocare; statuisse etenim patres crastino die [Page 18] subeundum mihi exercitium spirituale: nec plura effatus se proripuit, & me, nescio quid cogitabundum, at certè, longè aliud quam ille opinatus est meditantem reliquit. Transacta nocte, hora matutina (quam Quoniā Itali ab occasu Solis horasvsque ad vigesimam quartam computant. Anglus diceret quintam) aduenit Iesuita quidam Pater Confessarius, & chartularum in manu fasciculum gerens, arrepta cathedra, me (que) ex aduerso considere iusso, prolixam orditur narrationem, de exercitij illius inuentione, modo, nominis ratione, vsu,
Catul. Doctum, Iuppiter, & laboriosum, sed cuiusmodi ego nugarum trimodias nebulae cyatho deinceps non emerim; qua vsque an raucedinem continuata, mihi primò omnium edicit, vt Senec. licet parum sani ac sanabilis essem ingenij, quod quo fieret meliùs [...] memet & infantulum praeberē, vt quoquò ducat Spiritus Sanctus sequerer libens; ne si nunc pulsanti peruicax non aperirem, denuò forsan non pulsaret, proinde propriae voluntati abrenuncians nihil omnino me scire existimarem, sed semper eligerem [Page 19] Hieron. in ep. ad Paul. 10 [...]. aliena potius verecundè discere, quàm mea impudenter ingerere: at (que) hanc occasionem mordicus arripiens, acriter in Anglorum inscitiam inuehitur, siquidem nihil apud eos solidae eruditionis, nihil sanae veritatis reperiri, quin etiamsi Doctor ibi fuissem, si suo me metirer modulo (ac per aetatem liceret) à primis vsque elementis denuò inciperem, hoc enim facere indies qui Romam ventitent, & etiamsi apud Hereticos (ista enim sola nos dignantur appellatione) eximij fuissent Theologi, illuc tamen simulac venirint, vtres apparere titulo tenus inflatos, terminos nescire, immò si argumentis res agatur, iurares, inquit, ‘Virgil. Lupos vidisse priores,’ adeò deprehenduntur non Arist. non rationis, verum & sensus expertes [...] verumd Et Deum ad homines accusat, & homines ad Deum, & rursus homines ad inuicem. D. Chrysost. [...], quod alicubi dixit Aristoteles, [...]: Hic ego tacitus mecum cogitabam Diaboli fraudes, qui a [...], [...] & quamuis vel inuito penè mihi excidisset illud b Segrega sermonem, taedet, meliore tamen consilio tacui: quoniam• Rpul.
Sed ne plura: omnia enim erant paria & eiusdem pistrini, arces de cloacis, lapides de sepulchris pro numine; tandem aliquando, cum taedio verborum euictus facilè quiduis dixissem, quò viuus ab eo discederem, promit tres rotulas chartaceas, & primam mihi porrigens, en, inquit, tibi regulas perpetuò inter meditandum obseruandas, quorū summa haec fermè erat.
- 1 Ut pura meditatio (hoc est absquè oratione praeparatoria, & colloquio) per integrae horae spatium ad minimum distenderetur.
- 2 Ut lucem quantum commodè fieri possit excluderem.
- 3 Ut hominum colloquia omnibus modis euitarem.
- 4 Ut in quo puncto meditationem optimè succedere animaduerterem, in eodem permanerem abs (que) mouendo, [Page 21] vs (que) ad finem, seu ambularem, starem, genu flecterem, vel pronus in faciem iacerem.
- 5 Ut etiamsi desolationem aliquantisper sentirem, nusquam tamen expauescerē, esse enim Diaboli, huiusmodi scrupulos inijcere, quin potiùs breues aliquot & iaculatorias preces contra derelictionem fundendo, protenus ad meditationem redirem.
- 6 Ut semper accuratiùs cauerem passiones laetitiae quàm doloris, quod saepius sub illis lateat serpens: proinde non admittendas esse, nisi prius sedulò excussas à quo spiritu immitterentur.
- 7 Ut quae meditatio optimè finem assecuta fuisset, ea saepiùs repeteretur.
Haec, & si qua alia ob labilem & fluxam nimiùm memoriam mihi exciderunt, inibi descripta, ille suis commentarijs illustrauit, quàm ego verborum Verba parùm ad rem spectantia. [...] sic prorsus auscultaui, vt canicularum [...]. Porrecta dein meditatione praeparatoria, iussit vel potiùs exorcizauit, In nomine Patris & Filij & Spiritus Sancti, vt post sesquihorae recollectionem faeliciter aggrederer, & [Page 22] relicta ibi etiam alia, quam hora post prandium secunda perficerem, benè mihi precatus, & se vesperi me inuisurum spondens, abit; sublatis tamen secum quotquot erant incubiculo libris, adeo, vt soli in tenebris obuersanti, horrendum sane, nunquam tale quid experto, ipse locus prae se ferret. Vt vt finita demum secundùm regulas (anxius enim suspicabar, licet expiscari non poteram, vel desuper vel ab extrà per foramina constitutum aliquem actionum arbitrum) meditatione praeparatoria, cuius erat inscriptio, vbi sunt dies vitae tuae, & quae neglecta caeterarum methodo, gratiarum tantùm actiones continebat, quod tam diu inter obscaena mundi flagitia & Stygios errores volutatum immensa Dei bonitas tandem ad purum veritatis nitorem erexisset, iam me ac [...]ingebam ad eam quae prima erat in meditationum numero.
Aduertendum autem eas omnes ab ouo vs (que) ad mala in treis classes esse diuisas: quarum primae proprium est, dolorem ciere & contritionē, depromptae [Page 23] nimirū è peccati natura turpitudine (que), è recordatione obitus, iudicij, purgatorij, inferni; è Christi deni (que) passione, morte, sepultura.
Secundus ordo amoris pariter & gaudij actus elicit: reducens in memoriam, quanta passus est saluator, quanta fecit, quanta nobis promisit & praeparauit: deinde etiam ob oculos ponens bonorum laetitiam, in vita, in transitu, post obitum; In hac vita, conscientiam puram, sanctorum intercessionem, Dei familiaritatem; in transitu, Daemonum confusionem, Angelorum protectionem, ptaesentissimum beatae Virginis numen: post obitum, iudicem placatum, sententiam desiderabilem, & gaudium coeleste, non modo simpliciter, sed & secundùm nostum modum concipiendi interminatum, quantitate, qualitate, tempore.
De tertia denique perfectifica (si verbum Propriū sic Varro, Cat. 4. lib. illius prox sit & Latinum satis) quae obedientiam suadet, & proinde non tam in praesenti speculatione consistit, quam in subsequentis vitae praxi, mox suo loco plura dicemus, [Page 24] huic enim subordinantur reliquae duae, tanquam vltimo in hac vita bono actiuo, & cuius consummatio martyrij meritum, vt asserunt, longè praecedit.
Iam verò singulas singulorum classium meditationes, hic verbatim inserere, ne (que) meae est memoriae, nec huius instituti: satis erit superque si ordinein & methodum, quae semper & in omnibus eadem sunt, breuiter retexendo, eo (que) pacto quod supervacancum est amputando, mihimet ipsi illam operam leuem.
Exordium itaque perpetuò sumitur ab oratione, in qua obnixè a Deo contendendum est, vt pulsis tenebris quibus obnubilatur intellectus noster, diuinae suae virtutis lucem mentibus infundere velit, vt Angelis de nobis mandet, ne inter meditandum frequentes Diaboli insultus nos vel distrahant, vel quomodocunque impediant, quò minùs animae nostrae illi vniantur, ac ineffabili suae bonitatis suauitate alliciantur, vt illum vnicè ament, & prae omnibus desiderent.
[Page 25]Praemissa hac precandi formula sequitur compositio loci, quae pro varietate materiae, ipsa quoque varia erit: aliquando enim lecto mortali aliquo morbo affixos, aliquando cum Christo agonizante in horto, nonnunquam ad tribunal Iudicis, quandoque in Pilati consistorio, in Golgotha semel, frequentius in Tartaro innumerabilibus Daemonum cateruis stipatos, non rarò in Purgatorio clamoribus cruciatorum attonitos, multoties in coelo Angelorum choris immixtos, demùm verò in patibulis, ignibus, furcis positos, ac quouis vel crudelissimo mortis genere afficiendos nosmet somniantes imaginabimur: Dicam quod res est; admonendos velim qui huic deinceps exercitio perquàm commodos se futuros cupiant, vt studiosè Homeri Odysseia, Aeneidon libros Hesiodi [...], Ouidij Metamorphoseis, Luciani Dialogos, & si qui alij Eumenidas, Furias, Rhadamanthum, Minoa, Aeacum, Styga, Lethen, Pythagorae [...] (quae illi erat instar Purgatorij) ac Elysios denique [Page 26] campos magna voce, & verbis sesquipedalibus prosecuti sunt: Quoad me, vt ingenuè fatear quod censeam, nusquam hercle istum comminiscendi laborē exantlassem, nisi Dantes ille Florentinus in partes cum triplici suo commento venisset, Illi ego plurimum me debere, immo totum quem ex isthac exercitatione percepi fructum, nunquam inficiabor: Qui enim fuissem inueniendo Chimaeras istas, & rationis entia, quae nullubi terrarum sunt, si tanti Poëtae ingenium materiam non suppeditasset? Sed mittamus iocularia. Postquam locum istum iam inuentum sedulo versauimus animo vna cum coeteris circumstantiis, proxime occurrunt puncta, quae vocant, meditanda: & sunt sanè eius generis, quae ex re subiecta ad numerum quatuor vel quinque, interdum etiam sex necessario re [...]ultantia, Grandis est prudentiae aurum in lutò quae rere. Hier. ad Laetam, de instit. fit. sol fol. 58. impunè cogitari queunt, immo è quibus vir prudens aliquem in pietatem conuertendum succum forsan expresserit.
Insumpta hisce hora, subsequitur [Page 27] colloquiū, quo terminatur meditatio; illud autem prout res postulabit, vel ad Deum fiet, vel ad Crucifixum, vel ad Beatam Virginem, sic semper Cuilibet enim deuotionis actioni suum admiscetur venenum Idololatriae Aliquid mali propter vicinum malum.
Atque haec quidem ita se habent; ego vero postquam opus mihi mandatum sedulò peregissem. in multam expectaui noctem dum rediret magister ille caeremoniarum, quod etsi serò, euenit tandem, cum prehensa manu, Ecquid agis, inquit, an suaue videtur propiore frui numine? an forte refugit caro? Ast ego pro tempore, quod mihi visum ist respondi, & paucis insuper verbis vltrò, citróque habitis, tradidit mihi in manum tres alias meditationes futurum crastinae di [...]i emolumentum, ac foelicem praecatus noctem discessit. Et ne singula persequar, itidem factum est per septem dies, quo tempore neminem praeter ipsum allocutus sum, qui enim victum attulit quotidianum, tacitus, semper ingressus & egressus est, vt picturam mouentem dixissem, non hominem, nisi quod eum fixis [Page 28] oculis intueri, expressé mihi vetitum esset.
Cum igitur duas priores illas euoluissem classes, iamque ad supremam anhelarem, ecce multa nocte aduenit Confessarius, & post solitam dictam salutem, Plaut. in Amph. Iam inquit, certamen cernitur, iam specimen specitur, ventum est enim ad summam controuersiae inter spiritum & carnem, & si non refragetur [...] humana, facilè temet plusquam hominem praebueris: sed nec cuiuis datur, nam cum homines nati simus, ratione ducimur, & naturâ acti, ea quae nobis bona videntur appetimus: At in huius, quē dico, viri omnibus numeris absoluti ortu regeneratiuo
Vis vnico dicam verbo? Obedientia est, quae cum virtus non sit, omnium tamen virtutum principem se & moderatricem facillime asserit: Illa, illa fuit, quae coelum impleuit sanctis, [Page 29] terram Martyribus, è quorum sanguine, sacrato Euangelij semine, pullulant indies & consurgunt germina, quos Angelos humana carne vestitos rectiùs dicas quam homines.
Nec me illam dicere putes, quae causarum indagatrix, & autoritatum expostulatrix improba vbique gentium tantopere praedicatur; ecquid enim meriti debetur ei, qui quod sibi pulchrum videatur, quodquè ipse percupiat sectetur? sed quae Catholicorum propria, (quorum ordo & subalternatio sic concatenata sunt, vt superioritatis, & proinde mandati ratio à summo Pontifice infallibiliter dependeat) non quaerit rationem praecepti, dum praecipientem legitimè in autoritate constitutum cognouerit: Sic habituatus aliquis, praecipiatur quiduis, obsequetur lubens & alacer, nouit enim etiamsi malum sit quod iubeatur, redundare culpam in caput iubentis, se vero meritum elicere adimplendo iussa, proindè ipsum
Huius essigiem Hieroglyphicam quid dicam nisi baculum in manu gestantis? non quaeritur licet in ignē proijciatur: quid nisi aequum? (asinum tamen dixisset certius) qui ducentem intrepidè sequitur, agentem quouis securè praeit? Hic mihi refugienti paululùm & Mirantis: nam sic interpres Aristophani [...] in [...]. [...] ▪ [...]: Quid? inquit, vndè tibi Vide Erasmum in chiliad. Saturniae lemae quas & lippus viderit? Si Clauius ille. Mathematicus praelector, qui iam tot annos ei scientiae insudauit, ac tantorum virorum ingenio, opera, libris vsus est, Euclidis vel Procli, quoad circuli, lineae, quadranguli definitionem, improbaret, & rationes resecando, suam tatummodo causaretur scientiam; Crederes, necne? Fieri potest, inquam, vt crederem: Si calcearius, quod tu corium satis esse superque putasses ad conficiendas crepidas, non sufficere deieraret, quid faceres? Tum ego, piaculū, inquā, esset non credereiuranti: At in maximis, inquit, rebuscum iam mortificationis fructus è meditationibus [Page 31] speretur, tantū tibi sapere videris, vt nedū proprium renegaris iudiciū? Ecqua maior hominibus inest superbia? ecqua Christiano indignior presūptio, quàm relictis alijs suae adhaere resententiae, ac proprio cōfidere iudicio? quod corruptum est & obcaecatum adeò, vt recta veluti sub aquis delitescētia incurua appareant, & è contra, dicente praesertim sacra pagina, stultum esse qui sibi sapere videtur: Quin agedum, inquit, fili mi, quē ego in fidem genuisse dicar, Macte animo
Ac si Deo inseruire, adoptatum in huius Collegij alumnorum numerum, optabile tibi & pulchrum videatur, vide ne quis tibi obedientiae palmam praeripiat: fac quod illi solent, totum te Deo dede, ac eorum voluntati libenter subiace, qui ad istud munus ab eius vicem gerente deputantur: Hic ego tacitè
At illi, Mihi, inquam, intelligentiae [Page 32] ad haec sacra templum, magis magisque aperitur, refragantem sensum, & rationem reluctantem mox vt spero, euincam: Ibi ille, immo no [...]i, inquit, carnis lasciuientis blanditias, itaque moris est, vt qui in isthoc sacrosancto exercitio detinentur, candem ferocientē compescant, seu fiat aliquid ei vsitati alimēti detrahendo, seu in tabulatis aliquanto durioribus dormiendo, seu denique chordulis illam minutis slagellando: quorum omnium tu quodcunque volueris elige: quid multa? postremam accepi conditionem, cum ille subitò [...] sinu promens Flagellum quinque chordulis minutis a [...] nodatis armatum. instrumē tum [...] (subest enim mysterium quinque Christi vulnerum) en ait disciplinare, & quidem molliusculum, quod carni dolorem incutiens corpori aegritudinem non inferet, vtaris pro tuo arbitrio, & hisce simul per biduum incumbas meditationibus, quae istud agent in animo quod vox mea in auribus, nempe vt te perfectum in Christo effingant: post duos denique dies te reuisam, esto interim humilis, vt D. Aug in Soliloq. habeat Deus [Page 33] ad omnem medicinam paratum aegrum: HaecSic idem August. de Manichaei arrogantia. Manichaeus dixit & abijt, sperans me suis, ‘Auson. Burris, quisquilijs, incptijs (que)’ euictum, illis meam corporis animique salutem facillimè crediturum. Discedente illo, meditationes quas mihi sex reliquerat, perlegi, ac deprehendi omnes ad vnam, partim coeli gaudia promittendo, partim Martyrij gloriam proponendo, partim denique Christi exemplo, ac sacra pagina Tertul. in praescrip. aduersus Hae [...]eticos. (cui non minus obstrepit adulter sensus quàm corruptor stilus) abutendo isthuc agere, vt ad obedientiam, quàm vocant, irrationalem, meditantis animum efforment: Ego verò ratus, quod res erat, hic in cauda subesse venenum, quod ridens equidem & placidum serpentis os polliceretur ad primum, per totum istud biduum sedulò mecum in contrarium pensaui, quam esset hoc dogma periculosum, quàm sacris literis non absonum modò sed & planè contrarium, quam tamen aptum ad religionem suam propagandam & stabiliendam: [Page 34] Nam si istud adeò acriter ab eis contendunt, quos tamen non nisi saeculares sacerdotes futuros decernant, quique istiusmodi exercitio non vacant, vltra duodecim plùs minùs dies: ecquid eis factum arbitrabimur, qui suis ritibus & sacris Iesuiticis initiandi nouitij, per totum biennium loco ad hoc peculiariter destinato continentur, vbi nihil aliud audiunt, praeterquam id genus deliramenta: Miseret me sanè illorum, adeo interea quaedam experiantur, quae mens cogitare refugit, & talia fortasse patiantur, qualia verbis proferre crubescam.
De bis omnibus vide tractatum illū de secretis Jesuitism [...] [...]lingua Ga [...]ca traductum. Ann. 1610. Quid enim triduano, quod saepiùs imponitur, ieiunio durius? cum Gregor. vt qui plus dat corpori, quàm corpori debet, hostem nutrit; sic qui minus dat corpori, quàm corpori debet, ciuem necat; Quid quatriduana perpetim vigilia insalubrius? quid denique inhumaniùs cogitari potest, quàm aliquem in subterraneis locis, vbi mortuorum, vt moris est, cadauera reconduntur, per tres quatuorue noctes includere? Iam mitto illud quod [Page 35] sub finem annorum, aliâs rigente hyeme, aliâs medijs caniculae caloribus, alij per centum, alij verò vsque ad octingenta millia passuum, peregrinantes sine viatico ablegantur: Quorsum vero haec omnia? scilicet, vt promptos habeant paratosque ad quoduis scelus perpetrandum, quoduis flagitium, etiamsi certa mors insequatur, subeundum; nec hoc grauatè quidem & coactim quasi, sed alacriter & hilari animo peragunt, vt qui firmiter credunt, si superiorum iussis exequendis immoriantur, nescio quid se Martyrio maius & excellentius adepturos: Hinc est quod iactet Claudius Aquauiua, praepositus ille generalis Vide Greterzum de laude Iesuitismi. miraculose constitutus, plures se, breuiorique spacio milites in castra cogere posse, quàm quilibet Rex Christianus: Hinc erat quod tempore interdictionis Uenetae, cum iam vndique certum Papae immineret periculum, spospondit idem Pontisici quadraginta hominum millia in subsidium, sed ea lege, vt quotquot in praelio obirent, in martyrum numerum referrentur.
[Page 36]Eant nun [...] Turcae, Saraceni (que), & quos ipsi prima Politiae fundamenta edocu [...]rint, ab ipsis itidem veram proditionis praxin erudiantur: Atqui mirabar olim probatissimos aliquot autores euoluens, vsquàm gentium inueniri quales illi describunt Assasinos, omninm qui sunt, qui erant, quique futuri sunt, homines nequissimos, & proditores pessimos, quos tamen, dempta externa fidei professione, [...]aetera Iesuitas diceres; cumque hoc pontificijs aliquibus in os regererem, accepi protinus, quoniam testes plerunque nostri erant, vsitatum illud responsum, mala eos fide agere, esse enim mera mendacia, & suorū cerebrorū figmenta: At nunc en ex sinu testem, quem ingratijs spectātes lapidescere cogentur: Is est F. Ricoldus Florentinus, ordinis Praedicatorum, in libro qui ins [...]ribitur Ven [...]ijs impress. 1 [...]07. Propugnaculum fidei aduersus Alchoranum, vbi probaturus legem Saracenorum non esse legē Dei, quoniam violenta est, & morte cogit ad sua [...] partes, (quod tamen aequè vere de Romana Ecclesia dici [Page 37] potest. Tertium, inquit, Signum est occisionis & violentiae, quia ipsi soli Saraceni nutriunt Assasinos, occisores hominum, quibus ex ipsa occisione actiua & passiua, promittunt vitam aeternam, & mittunt eos per mundum, vt proditorie occidant Principes mundi: Nam huiusmodi Assasini habent castra & fortalitia sua circa montē Libani, & sunt obedientes Soldano Babiloniae, qui est caput Saracenorū, & non vocantur Assasini à Saracenis, sed vocantur Ismaelitae, quasi radix & stirps Saracenorum, & principales Defesores & conseruatores legis Mahumeti: ad hoc enim singulariter instruuntur & enutriuntur, vt occisionē exerceant: Hucus (que) ille; quod quā exactè quadret in Iesuitas, cuiusuis esto iudiciū qui vel tantillum habet cerebri: proinde caueant omnes, qui suae saluti consultum velint, caueant inquam, huiusmodi homines, quos
Sed haec hactenus.
Confessarius autem post biduum reuersus, multis habitis, vt priùs, quaestiunculis, quem nempè fructum ex singulis meditationibus percepissem, & id genus alijs (quibus omnibus ita respondi, vt facilem me & sequacem, nec nonei vitae generi commodissimum fore spem facerem) demùm profert libellum quendam planè minutum, sed manu descriptum, collegij regulas omnibus eius alumnis diligentissimè obseruandas continentem, & insequenti die iubet perlegere, vt si quae inibi sunt, quorum obseruationem penes me non esse iudicarem, eloquerer planè, nec illorum spem quam de me conceperant vlteriùs fraudarem; scandalum quippè futurum & caeteris omnibus molestum, si ruptis seu per in [...]uriam, siue pertinaciā legibus, alijs quoque inserioribus peccandi materiam praeberem: Quibus ego perlectis crastino die respondi, nihil illic contineri, quod me facillimè adimpleturum non rebar: August. Posse enim [Page 39] esse talem animi affectionem cui nihil sit graue: quin imò & daturum me operam, vt alijs potius adiumento exempli aedificatione, quàm offendiculo essem improbitate morum.
Hoc audito, mandat dein, Quid mihi est cum hominibus vt audiant confessione▪ meas, quasi ipsi sanaturi sint omnes languores meos? curiosum genus ad cognoscendam vitam alienam desidiosum ad corrigē dum suam &c. August. l [...]b. 10. Conf. cap. 3. vt me pararem primo quoque tempore ad generalem totius vitae confessionem instituendam; Magni quippe momenti hoc Sacramentum esse, nec tam ad sordeis animarum leuandas vtilem, quàm ad veram conscientiae pacem afferendam necessariam; ne quid igitur mihi oneris reseruarem vel paenitentiae timore, vel verecundo pudore impeditus: ipso etenim facto excommunicationi subiacere, quicunque ea quae inter confitendum sibi dicantur, qualia demùm sint, vllatenùs in lucem proferat: Cui ego verbis annuens, reuera longè aliter rem se habere cognoui: Magnorum namquè Principum, & qui his à secretis sunt Consiliariorum, non magis sedulò, incussa huiusmodi religione, intima pectorum timantes s [...]rutantur, quàm perfidè [Page 40] posteà domus professae patribus, nam ‘Theogn. [...],’ licet indirectè, per suppositiones, aliud agentes, & tanquam per aenigmata depromunt; & quid inde Christianis Rebuspublicis sequatur damni, quis tam Tam stupidus. Elephanti corio tectus est, qui non sentiat? Nec minus isthoc pacto in studentium mores & naturam inquirunt, vt cui potissimum rei propensiores sint indagentur; quod quidem superiori seriò interroganti sideliter respondere tenentur, licet non abdita retegendi, sed sententiam serendi modò saepiùs id fiat; vt cunque ego quod èremea fore suspicabar confessus, tantùm effeci, vt sincera me fide agere non dubitarent. His peractis, mox scriptas proponit quaestiones aliquot, quibus verè scripto respondeam, monet; nam si falsi aliquid in responsis postea deprehendatur, causam proculdubiò sufficientem futuram, ob quā è Collegio ignommiosè dimittar: Hisce autem fermè verbis loquebatur schedula.
- 1 Quaenam sint vera & genuina nomina & cognomina?
- 2 Quibus orti parentibus, nobilibus, plebeijs, medijs? Catholicis, Schismaticis, an Haereticis? Sint in viuis an mortui? si viu [...], cuius conditionis & status? diuitis, mediocris, an insimae sortis? sin mortui, quid sibi haereditatis, patrimonijue reliquerint, & sit in potestate sua necne?
- 3. Quos habeant fratres, sorores, cognatos praecipuos, consanguineos, affines, tum Catholicos, tum haereticos? vbi viuant? dignitates pariter eorum, si qui sint, titulos, & opulentiam describant.
- 4 Quaenam rationes eos praecipuè mouerint▪ vt Catholici fi [...]rent? id quorum adiumento? vbi? quo tempore factum? Num aliquid ob conscientiam passi sint, velut incarcerationes, [Page 42] mulctas vel huiusmodi: & an Sacerdotes, vel Iesuitas aliquos in Anglia cognouerint? quos & vbi?
- 5 Quot annos nati sint? vbi in lucem editi? prouinciarum deni (que) ac villarum nomina ascribant.
- 6 Quomodo educati fuerint, & vbi? quos progressus fecerint? Si artem aliquam teneant necne? & si Musicam edocti sint?
- 7 Num collegij regulis & statuta, per omnia obseruare se posse putent? si spondebunt se superioribus perpetuò morem gessuros?
- 8 An dehinc studijs incumbere velint ad cum sinem, vt sacerdotes facti, ad arduum conuersionis Angliae opus deinceps, ad libitum superiorum mittantur?
- 9 An morbis vllis sint subiecti, qui statis temporibus recurrant, vel secus? an bona fruantur valetudine? quoties & quo morbi genere in vita aegrotarint?
- 10 An denique alicuius impedimenti sibi conscij sint, quo minus sacerdotis munere fungantur, & sit naturale an aduentitium? &c.
Hisce postquàm respondissem, inserta erat scriptura libro quem in hunc vsum Collegij Rector penes se habet; Et longa insuper habita admonitione, vt prae omnibus lites exercere, nec minùs alicuius partibus siquis forsan quaerulus & proteruus inueniretur, adhaerere cauerem, post huiusmodi duodecim dierum incarcerationem (quam tamen moderatè passus sum) concessum est demùm commodiore frui luce, & tanquam ex iniquissimo Trophonij antro excedere.
At que huius sanè exercitij (de quo tantopere se iactant) modum, alicubi necessariò recensendum, hic intexere malui, quoniam licet ipse Romam adueniens primò hoc ferculum degustârim, eodem tamen perpetuò accipiuntur Audomaropolim appellentes; sic vbique gentium ex crebra eius repetitione, humilitatis, obedientiae (que) adulterinis pennis pusionibus incubando, patriae tandem proditores excludere nituntur. Nos [Page 44] autem [...]am ad propositum reuertamur.
Audomaropolitana in Hispaniam & Italiam annua missio.
CAP. IV.
Postquàm igitur exploratores isti, terrae ( [...]ui semina mandaturi sint) naturam inuestigarint, si minus aptam infaelici Seminariorum lolio conspexerint, quid ni steriles superstitionis au [...]nas inspargant, vt Monachus vel Frater fiat; [...]uius ordinis non morantur, seu habitum malit Augustiniant, Bernardini, Carmelitae, Benedictini, Capuc [...]int, Chordigeruli, Donunicant, vel cuiusuis denique alterius ordinis (dies enim me deficeret, si singulis huius farinae monstris enumerandis immorarer;) idque eo faciunt consilio, vt non minus iste humilitatis, abstinentiae, castitatis, paenit [...]tiae (que) exemplo patriae vtilis sit, quam [...]aeteri qui doctrina & eruditione omnimoda (ad cuius nempe sastigium, quod de Amphitheatricae [Page 45] m [...]lis magnitudine dixit Ammianus▪ Ammian. Mar. Iab. 1. agre [...] humana conscendit) errores resecant, haereseis restingunt, & aduersarios confundunt; Ita scilicet Apocal. cap. 9. ver. 7 Locustae Antichristiano, non tam opus est Scorpij cauda qua feriat, quam mulieris facie qua decipiat: & licet in Anglia, quò non nisi selectissimi (quiqui dem [...]m sint) destinantur
Testor tamen Italiā, vtpote Hydrā vnde huiusmodi capita pullulāt, Hispaniā, Galliam, & Germaniā, si quos, vel parentum iudi [...]io, viros nequiores Sol conspiciat; s [...]u ignorantiam causeris, vnus aut alter in monasterio Missam interpretari nouit; reliqui Veruecū in patria, [...]r [...]ss [...] (que) sub a [...] nati. sic Theod. Mar. [...], qui quid dicant nescientes, sola inter praecandū Apul. tolutiloquent [...]a mirè sibi complacent: seu hypocrisim. Deus bone incuruiceruicum* Sic Eras. [...]n Dialog. [...]. Virgil. istud Monachorum pecus,
Seu ingluniem.
Seu deni (que) infandum illud & flagitiosissimum Sodomitarū scelus: Eloquar? an sileam? nullum, nullum prorsus inuenitur Caenobium in quo non sint huiusmodi Cinaedi, Sueton▪ in Tib Ner. virorum faeminae, & faeminarum viri, vt nunquam in omne aeuum Plu [...]ar. [...] opprobria in delebilia. [...] ista [...] abluere poterunt: Nec minus sanè a [...]guit ipsissimorum Papistarum, qui Romam peregrinantur, dicterium In fa [...]ti non [...]isognali p [...]d [...] visitar' il capo prou. Ital. Non vtile esse membris caput inuisere: recti [...]s enim de Italis qui nunc sunt dixisset Seneca. Seneca, Nunquam inter homines fui, quin minor homo redij.
Sin tellurem excultam iam, & ad manus occatam paratamque cui semen immittatur, reperiant: iam tum, quò perpetuò sibi deuinciant ne quauis occurrente causa refugere pedemque referre queant, (dicam quod mihi quoque inter ceteros vsuuenit, à quo tamen licèt difficulter inscitiam, nec immerito, causatus, memet liberaui) aliquid ab eo scribillandum efflagitant, seu Sic Demost. Olynt. 1. q. d. A [...]er in arm [...]. Virg. [...], Iandiorum more dijs suis execrationibus [Page 49] sacra faciat, Ambros. in Psal. Quos veritate non potest lacerans conuitijs: seu palinodiam canat anteactae vitae, errores in quibus hactenùs vixerit detestatus: Seu denique quodeunque ex ijs, quae hodie contrauertuntur, oppugnandum sumat, ‘Virgil. Impar congressus Achilli,’ qui nondum quaestionis statum intelligere didicit: Ex hoc capite promanarunt egregia illa nuper edita opuscula, Anglicano idiomate scripta, 'Triumphus veritatis, Considerationes graues ad serenissimum Angliae regemd Authore T. H. dicatae, & Purgatorij nescio quae assertio defensiua. Itane verò periisse frontem de rebus? An tali patrocinio sperauit fore, vt Authore T. L. abolitionem * Paulus Iuriscons. postulemus, quasi per errorem seu temeritatem, seu calorem exulasset; Quae spurciora [...]? At contradicere • Suina in caeno volutatio. A [...]nob. li. 1. stultis stultitiae est maioris: optàrim equidem, non reciprocandam cum istis disputationis serram, sed Pomponij Attici eloquentia, perinde• A [...]l. G [...]ll u [...] in noct. A [...]ic. ac latrantes caniculos despicabiliter vindicandos: verum perganius Romam, quibusdam nam (que)
[Page 48] Oedip. apud Soph [...]. [...].
Simulac igitur nimio suo periculo hoc fecerint, continuo (modo ingruat hyems, quo tempore Sapientes ad [...]tilia: Rauennatium titu. l [...]s. sapientes ad vtilia, de Foro Iulij salutis prouisores, missiones tam in Hispaniam quàm in Italiam ablegant) Romam versus litteris ornati, & quinque, vt plurimum minis Anglicanis viatici nomine donati singuli, omnes simul, quotquòt fuerint, iter suscipiunt: nec est quod it inerantes moretur, ni Uirginem Lauretanam inuisendi studio, miliaria, ad minimum ducentena deuiare velint: Illuc aduenientes, comiter excipit Iesuita quidam, qui semper ibi Confessarij nomine residet Anglus, in fanum ducit, the saurum ostendit, ingentem planè: at qui alijs vtilior esset, quam ijs qui possident: & miracula praedicat, frequentissima quidē (appensis tabulis votiuis, vt cōijcere licet septem aut octo millibus) sed homini cordato plusquam incredibilia: Inclament enim illi huius principis, illius ducis, quorundam etiam Antistitum & Cardinalium fidem, [Page 49] immò interponant, si velint, fulmen Papale ni credamus; Nihil agunt; Duci potest animus, cogi non potest, Non credimus: Miracula scimus fictitia, fulmina videmus bruta, & vt leges, quas olim Romani tulerunt, de dissecandis corporibus debitorum qui non essent soluendo, Aug. G [...]ll. in noct. Attic. ad terrorem potiùs quàm ad vsum inuenta: Quinimo miramur non conuersuram nos omnes, vnico miraculo incoram facto, quae tantum potest sanctissimam virginem, nam
Sed huiusmodi miracula, cum corā nobis fiant, proindè se habēt vt Pro [...]ug. fid. ad [...]. Saracen. Mahumeti prodigia, quibus homines ad se conuertere nitebatur, Quae cum narrasset. sexaginta millia hominū alege sua recesserunt. Proinde cum dicerent ei, Alchora [...]. in Cap. Elembra. Ascende in [...]lum nobis cernentibus de die, & videamus Angelos occurrētes: Respondit, Laus Deo meo: Nunquid alius ego sum quā vnus hominū & nuntius? Et vt ipse refert, Dixerūt de Mahumeto▪ scilicet auscultasti somnia, sed blasphemias cocinnasti, [Page 52] vel certè Poetizas: Uenias ad nos saltem cum miraculo vno, quemadmodum missi sunt priores: Respondit, & destruxit, inquit, Deus ciuitates ante eos qui non crediderunt, nunquid credent ipsi? Sed ita est, Vide Annal. Venet. V [...]i plurma huiusmodi miracula ficti [...]ia ad perpetua [...] rei memoriam recensentur deprehensi palam miraculis fictitijs & haerentes Iesuitae, non alio, inquiunt, pacto incuti populis religio & augeri poterit deuotio: Ridiculè; Quin potius licet primas D. August sapientiae habere non potuistis, hebea [...]is saltem secundas modestiae: sin minùs, Rapiamini quam primum in Hippocratis officinam cum huiusmodi fabulis, & miraculis vestris: Ego verò hanc Lernam mouere vlterius nolo, metuens scilicet, ne me Romam praeueniant comites mei, qui iam vrbem subingressi
quem dudum somniàrant nusquam conspicantes, non Erasmus in adag. carbones sed rapam subaridam reperiunt. Spem hominum fallacem; At collegium aduenientes excipiunt patres, sodales, amici deni (que) omnes quotquot sunt; & diebus aliquot suauiter transactis, [Page 53] quò vires recolligant, & itineris taedij obliuiscantur vrbem circumducuntur, antiquitates edocentur, & si qua alia inter tantas ruinas visu digna sunt, vt Hier. ep. ad Marcel. 138. qui nouitia musta contemnunt, saltem veteris vini autoritate ducantur.
Post visitatas demùm septem ecclesias, quò indulgentias consequantur, quas quaedam in eis altaria inuisentibus multorum millium annorum Pontifices indulserunt, deferuntur aduenarum nomina & numerus ad Protectorem Anglorum qui nunc est Cardinalis Farnesius, is enim nescio quid iuris in eos habet, & postea idētidem excercitio illi spirituali vacant, quo ritè peracto, caeteris Collegij alumnis habitu & viuendi ratione conformes efficiuntur.
[Page 52]Obseruand [...] quaedam circa Superiorum subordinationem, & studiorum institutionem.
CAP. V.
AN [...]quam diuturnum in Collegio viu [...]li morem describam, quem vno aut altero verbo absoluam, pau [...]u [...] quaedam praemittenda videntur de superiorum subordinatione, & generali studiorum institutione, quae sic habent.
Sunt in hoc Collegio, quod priùs erat Anglorum hospital [...], quam Gregorius eius nominis Pontisex decimus tertius in Seminarium vertit, annuis redditibus auxit, & Iesuitarū imperio subiacere iussit, viuunt inquam ibi, nunc vndecim Iesuitae, Sacerdotes octo & scholares quinquaginta, aut non multo secus, qui omnes Rectoris (cuius nomen assumptitiū est vt & [...]aeterorum omnium qui illic degunt Anglorum) nutu reguntur, ipse verò soli Claudio Aquauiuae praeposito generali, qui immediatè à Papa dependet, obediens est.
[Page 53]Primum igitur, vt dixi, locum tenet Re [...]erendu [...], quem vocant, pater Rector, Thomas Odoenus Wallus, Roberto Parson [...]o non ita pridem mortuo suffe [...]tu [...], cui proximè subordinatur Pater Minister Henricus Knottus, reliqui vero omnes Iesuitae (qui à suis, [...], vocantur patres) promiscuè & aequaliter inter se conferuntur. Pater Coffinus Confessarius dictus, Pater Selisdonus Repetitor Theologicus, P. Clarus Hibernus repetitor Physicus, atque hi quinque sacerdotes sunt, reliqui non item, P• ▪ repetitor Metaphysicus natione Belga, P. Repetitor Logicus, Italus, vt & P. G [...]ardoroba dictus, & P• Subminister, qui rem [...]urat solummodò culinar [...]am, P•. Sacr [...]s [...]anus Anglus, & P. Hugo Sheldonus Anglus, cui infirmorum cura demandatur: at (que) hi suas sibi societatis Iesu regulas habent, nihil forsan eum caeteris commune contine [...]tes.
Scholarium verò alterplex est ordo, quidam enim & ij longè plurimi Alumni sunt, qui postquam ibi sex menses permanserint, iuramento se [Page 56] obstringant necesse est, futuros se, modò viuant, sacerdotes, & Pontificiae deinceps autoritati subditos per omnia: Alij verò Conuictores sunt, qui proprijs impensis viuunt, nec tamen caeteris quicquam interest, seu quoad vestitum seu victum, verum in hoc solo differunt, quod hi pro suo arbit [...]io discedendi facultatē habent, vtpote qui non sunt huiusmodi iur [...]iurando obstricti: reliqui non item.
Scholarium autem integer numerus in tres Recreationes diuiditur▪ (Recreationem dicunt eos qui inte [...] recreandum muicem colloqui, conuersari, & ludere possunt) quarū vnaquae (que) duo vel ad summū tria cubicula continet; singula autē cubicula suú habent praefectum & vice praefectum, (quorū ille perpepetuò sacerdos est, iste vt plurmum) & sex aut septem l [...] ctos, non omninò incōmodos: Dormiunt soli, quibus singulis iuxta lectum apponitur tabula, cum scrinio & libellis aliquot, quos praefectus studiorum, (qui idem est & Theologicus repetitor) vtiles censuerit.
[Page 57]Si quis studiorum tempore cubiculo egrediatur, à Praefecto vel Subpraefecto veniam petat necesse est, ni malit paenitentiam agere.
Sunt in Collegio duae Bibliothecae, vna & quidem bella satis, in quā nemo Scholarium ingredi possit, nisi obtenta priùs claue à Superiore, putà Patre Ministro, Confessario, praefecto studiorum, aut suae classis repetitore, ibique duntaxàt sedendo leget, nam librum secum non exportabit sub paena expulsionis: Altera vero magis publica, nempe in aula communi, paucis libellis ornata, sed quos studiosis praecipuè vsui fore arbitrantur, illic quivis impunè non petita priùs venia quandocunque ac quandiu volet, legat: at librum itidem nullatenus exportabit. Libros nemo absque facultate prius a Rectore habita sibi comparabit, quos discedens vel secum auferet vel Collegij relinquet vsui, interea loci nemini mutuo dabit; habent etiam singula Cubicula suos sibi libros, Lexicon Graecum & Latinum, vitas Sanctorum, ac alios ad deuotionem [Page 56] plerunque spectantes.
Studiorum cursus ad septimum annum distenditur, quorum primo Logicae incumbant, secundo naturali Philosophiae, tertio Metaphysicae, ac quatuor reliqui▪ Theologiae.
Ad finem singulorum annorum examinantur omnes, quos progressus fecerint, & num idonei sint ad superiorem classem transgredi: Qui per aetatem ingeniumue huius disciplinae non sunt capaces, eis breuior cursus obuenit, vt scilicet audita primo anno Logica, & duobus insequentibus Conscientiae casibus, mox in Angliam Sacerdotes facti ablegantur. P [...]. Minister, vel Praefectus studiorum, quoties visum fuerit scrinia studentium & chartas perscrutabitur.
In principio cuius (que) mensis conueniunt vniuersi in aulam, vbi sortitò suus cuilibet patronus ex illius mensis Calendari [...] sanctis datur vna cum sententia breuiuscula, & scopo in quem (durante mense) orationes plerunque dirigant, & pariter inter orandum meditationes; ac si Martij principio conueniatur, exibit [Page 57] forsan alicui sors huiusmodi,
Sancti Gregorij Papae Confessoris & Ecclesiae Doctoris, Martij, 12.
Beatus est qui habet omnia quae vult & nihil vult mali. D. August. Desiderium Martyrij.
Pro cōuersione Haereticorum. Huic igitur Beat us Gregorius mēstruus esset patronus & mediator, Desiderium Martyrij meditādi punctū, & Cōuersio Haereticorū orationū scopus. At (que) ita de alijs. Vnusquis (que) sacerdotum singulis diebus sacrum faciet: singulisque Dominicis vniuersi Scholares communicabunt, saepiùs autem si interueniat dies alicuius Sancti festus, cui deuotionem praestare velint.
Veneris diebus Praefecti & Subpraefecti omnes Rectorem adeuntes cubiculorum sibi commissorum rationem reddent, & quae in ijs commissa fuerint crimina, fideliter ac verè ennar [...]abunt.
In Refectorio vbi ad comedendum conuentum est, sedentibus patribus, reliqui promiscuè & sine differentia consident.
Litteras qui quòuis mittet, patri [Page 60] Ministro primùm legendas & obsignandas tradet: qui idem etiam, quotquot ad Collegium vndecun (que) afferantur, resignabit & euoluet, dein si libeat, det ej cui inscribantur; sin minùs, penes se detineat.
E Collegij porta exibit nemo nisi petita prius a P [...] c. Ministro venia, & duobus insuper vel tribus alijs comitatus, quorum vnus erit praefectus vel Vicepraefectus Cubiculi sui.
Quicun que se aduersa valetudine affectum sentiat, id quàm primum Praefecto suo narrabit, à quo cōsultus P•. Minister, in Infirmarium deferri aegrotum & accersendum medicum (quē vnà cum Pharmacopola habent Collegio peculiarem) iubebit.
Cuiuis culpae, quae ad P•em. Ministrum (is enim instar Decani est) defertur, sua debetur poenitentia; si leu [...]uscula sit, terram forsan semel vel pluries osculabitur, Salutationem Angelicam, aut orationen Dominicam repetet: sin grauior fuerit, in Refectorio inter caenandum aut prandendum culpam consitebitur, & aliquorum vel omnium pedes deosculabuntur: [Page 61] Quin etiam inueniuntur quotidiè, qui occurrente aliquo die festo, eius vigilia, sua sponte P•em. Ministrum adeunt, petuntque, vt mortificationis causa, liceat palam crimina sua detestari, annuente illo, simulac ad prandium conuenerint, è suggesto (vnde semper aliquid refectionis tempore legitur) huiusmo di fermè quisque oratiunculam habet:
Reuerendi Patres, & Fratres charissimi, dico vobis meas culpas; Soleo ego, audito campanae sonitu, tardiùs memet excitare, studiorum tempore cum alijs confabulari, cubiculo, non signato nomine saepiùs egredi, &c. Pro quibus omnibus, ipse dolens, & verecundia suffusus, vos itidem rogo, vt Deum misericordiam mihi praestare oretis; & iniunctum est mihi pro poenitentia, omnium Sacerdotum pedes deosculari: Semper enim aliquid tale (quoniam peccatum mortale multos esse dicunt, qui per septennium non cōmittant) confitentur, pro paenitentia accipiunt: Istum tamen qui sic sua sponte humiliatur, simulac [Page 60] aula egressus est, inuenies verba iniuriosa, & comparationes odiosas sodalibus ingerentem, talem nempe futurum aliquando, ‘Iuuenal. Si fortuna volet siet vt de Rhetore consul,’ qualis Amethistinatus ille togatorum Alpha & Omega scriptorum Bellarminus, qui è Iesuiticae humilitatis scholis prodiens, mox vt Cardinalis. Urbanus sit Parochus, non parem sibi decernit aduersarium nisi Regem. Itaque si Rex quispiam, sit licèt serenissimus potentissimusque, qui multis (ne dicam millibus) nobilioribus, ditioribus, & doctioribus imperet, librum aliquē ediderit non signato nomine, itidem faciens & Cardinalis sacellani sui nomen praeponet. Eho Bellarmine, sat est te, nouimus, nam
Obedientiam (vt superiùs dixi) praecipuè & prae omnibus suadent, vt Throckmortonum quendam, qui ante aliquot annos ibi diem suum obijt, tum mirè laudibus efferant, [Page 61] ob eam quam viuens praestitit obedientiam, tum ‘—Catul. Dignum Et risu, & sale, & omnibus cachinnis,’ tantum non beatum faciunt quod aegrotans, & iam moribundus, Quaeso, inquit, iuxta assidenti Rectori, vnicum mihi indulgeat vestra Reuerentia; Sciscitanti ilsi, & quidnam demum esset interroganti, vt veniam inquit, det mor [...]endi; Cui ille, Libenter sane, abeas itaque in pace: Quo audito, animam continuò exhalauit aeger.
Et haec quidem hucus (que), iam quotidianum viuendi morem describamus.
Ordinaria dierum transactio, a mane vs (que) ad noctem.
CAP. VI.
HOra matutina media inter quartam & quintam, vt nostrates computant, ad pulsum campanae, omnes se lectis taciti eximunt, & dimidiata [Page 62] hora sibi vestiendis & lectulis componēdis insumpta, ad signum tintinnabuli omnes se ad praefectum vnusquisque sui cubiculi conferunt, qui quae hesterna nocte proposuerat, iam repetit puncta, quae per dimidium horae, flexis genibus meditanda sunt.
Finita meditatione, iterum dante signum campana, vniuersi simul in Ecclesiam missam audituri properant: Qua consummata celeriter se in cubicula recipiunt, ibique duabus, plus minùs, horis studendo impensis, pulsante denuò campana in Refectorium conueniunt, vbi datur singulis buccella panis, & modicum vini: Deinde ad portam expectant, dum conuenerint omnes, quo facto binario semper ordine procedunt ad scholas, Logici primò, mox Physici, dein Metaphysici, ac postremò Theologi: Cuique classi praeponitur Bedellus, quem vocant, cuius munus est Phalanges in ordinem reducere, ac si quid inter eundum peccetur, Patr [...] Ministro dicere: vbi ad scholas ventum [Page 63] est, vnusquisque suam agnoscit sedem, chartam (que) parat & calamum; nullus enim est, quem dictata excipere non oporteat siue per se, si alumnus, siue per alium si Conuictor sit, qui tantum pecuniae expendere malit: Adueniens tandem Iesuita praelector, Tho. Aquinatis argutias, Scoti deliramenta, Auerrhois mendacia, ac id genus alia quam plurima bonis lateribus per tres horae partes declamans dictat, quae omnia Scholares verbatim excipiunt: dein per quartam horae partem dictata explicat: quo facto descendit & in Scholae inferiori parte ambulat, vt si quis de re aliqua dubitet, eundem liberè & maturè consulat.
At Scholares interea vnoquoque suam vicem obeunte, quae triduo pri [...]s praelecta erant repetunt, ac de ijs disputant, moderante semper eiusdem classis Iesuita aliquo; sic (que) transsacto dimidio horae, mox ad Scholae portas subsistunt, dum omnes classes conuenerint, quod simul ac factum est, eodem ordine quo venerunt domum redeunt, nisi quod tunc [Page 64] Rosaria recitarent, nunc verò impunè colloqui queant, modo submissa voce & Latine vel Italic [...] id agatur.
Domum aduenientes excipit primus ad prandium pulsus, quo audito (si dies sit Lunae, Iouis, vel Sabbati) omnes simul cubicula sua verrunt, & sordeis alternis vicibus exportant: moxque denuò pulsante campanula, in Refectorium lotis manibus festinant, & postquam appositis apponendisque benedixerit sacerdos aliquis, consident: quid plura? diaeta commoda sane, vino verò ob calorem loci dilutiore vtuntur, cui tamen & ipsi aquam admiscent, nam si quis paulo meracius bibere deprehendatur, in eum animaduertitur. Prandij tempore semper aliquis ad hoc deputatus, è suggesto primò duos vel tres sacrae scripturae versus consequenter re [...]itat, deinde verò librum aliquem de controuersis, è Iesuiterum ossicina legit, vsque dum Rector signum dede [...]it tacendi, cum subitò sonante tintinnabulo, omnes simul a mensa surgunt, & habita gratiarum actione, vnusquisque in templo orationem [Page 65] dominicam, & salutationem angelicam recitat, pro anima Gregorij decimi tertij: dein ad peculiarem recreationis locum vadunt, vbi postquàm ludendo colloquendoque horam abegerint, ad campanae sonitum se in cubicula lecturi recipiunt, vnde post breue tempus euocantur ad repetitiones, quarum loca discreta singulis classibus destinantur: ibi praesidente eius classis repetitore, postquàm per horam litigauerint, recedunt ad studia, quae plerunque dictatis euoluendis impenduntur.
Hora circiter tertia, vt mane factum est, itidem & nunc, nam post sumptam merendam, eodem ordine ad scholas eunt, domum (que) redeunt; Redeuntes post binos campanae sonitus coena excipiuntur, quae nihil à prandio differt nisi quod parcior sit aliquantò, & quod sub finem eius legatur crastinae diei Martyrologium, pleraque Martyrum nomina continens, qui eo die vllubi terrarum passi sunt, quibus adiungit demùm lector, Atque alibi, aliorum plurimorum Confessorum, Sanctorum, Martyrum, [Page 66] & virginum, quorum precibus & meritis nos humiliter commendamus. Finita coena & oratione pro Fundatore suo, omnes hiberno tempore in recreationes, aestate verò in hortum se recipiunt, vbitria sunt tribus recreationibus distincta loca, quodā modo enim capitale est, si quis aliquem alterius recreationis alloquatur, excepta breui aliqua, quando quis obuiam sit, salutatione: nec enim licet duobus eiusdem recreationis colloqui sine arbitro, quin & si tres quatuorue caeteris coniunctiores & inter se amiciores animaduertant, segregant protinùs & in diuersas recreationes eosdem dissipant, quod quidem Mortificationis gratia se facere dicunt, cum reuera zelotypia, & suspitione moti id agant: Seneca. Suos enim patitur manes, & saeua sibi semper minatur perturbata conscientia, adeò durum est contra veritatem calcitrare.
Illud obiter obseruandum, cum multa habeant ludorum genera liberalia satis, & quae ingenuum hominem deceant, nunquam tamen ludere [Page 67] eos depositis nummis, immo ne aciculis quidem, at victoris praemium sunt victi preces, aliâs salutatio Chi perde guaaeagna Prouer. Angelica, alias Oratio dominica, alias verò septem Psalmi paenitentiales, plusue minusue, prout ipsi in principio constituerint.
Hora circiter nona ad pulsum campanae conueniunt in templum, vbi pòst recitatas Litanias, iubentur singuli dicere Pater & Aue (ipsorum enim verba sunt) ad intentionem Reuerendi Patris rectoris, quo facto in cubicula abeunt, & taciti praefecto auscultant, dum proponat ex libro puncta, quae crastino die meditentur; mox verò extincto lumine omnes simul cubitum discedunt.
Extraordinaria quaedam Dominicis & Uineae diebus occurrentia.
CAP. VII.
DIES Dominicus sic transigitur; Surgitur paulo tardiùs quám caeteris diebus, & meditatio [Page 68] eodem modo persicitur, dein communicant vniuersi, die nempe Sabbati confessi: postea libros deuotionis legunt dum Solennis Missa sit decantanda, quam quis cantabit pridiè edi [...]tum.
Sabbato enim inter prandendum perpetuo denūciatur, quis Sacerdos, ad quod altare, qua hora, & ad quam intentionem (quae superiorum est plerumque) insequenti septimana missam celebrabit.
Prandij tempore, aut legitur Homilia de die, aut Logicus aliquis, positionem, ac si esset, quandam aut Thesin proponit: Recreatio itidem est, vt alijs diebus; Conuocantur tamē nonnunquā tum hisce, tum vineae diebus, noua si qua acceperit Rector, audituri, quae suo more enunciat ille, & modo aliquid reticendo, modo quodcun (que) volueri [...] superaddendo, textum commentarijs iniquissime corrumpit.
Incredibilia planè sunt homini Christiano, quae ego verba ex eius ore hac occasione audiuerim, quam perdite studiosos in odium patriae [Page 69] perducat, quam contumeliose in Principē inuehatur, quam diabolice ab Episcopis detractet, quam deni (que) impudenter mēdacia sua auditoribus obtrudat: Mirabar equidem saepiùs non dehiscere illi terram vt viuus ad mendaciū, & mendaciorum patrem descenderet: Clamassem proculdubio multoties ad Scholares, si licuisset ‘Hic fossa est ingens, hic rupes [...]. maxima▪ serua,’ vt in cautis clamatum est olim, sed calumnijs suis simplex Paul. Iuriscons q. d. aperte contra dicere. abnutiuum spondere non audebam, ob nimiam quam de me habebant suspicionem, aures itaque vna cum caeteris hirrienti Bestia super quam Mahometus in Alchorano fin. gitse in coeli [...] vs (que) equitasse vid. cap. Elembra. Elboracho praebebam; Quicquid in Anglia, quauis authoritate factū, quicquid ibi a quouis dictum scriptumue accipiunt, protinus eidem occinunt interdicta, manuconsertionem, glebam, vindicias: Improbi, Liban. ad Modest. [...], proceresque reuera Romani, Ammiā Marcellin. mancipia ignauiae & voluptatis, qui homines eruditos & sobrios, vt infaustos & inutiles reijciunt.
[Page 70]Vtcunque concludit semper venerabilis ille Rector, bono animo esse debere cunctos, strenuéque in vinea Domini laborare, crescere affatim Catholicorum in Anglia numerum, nec infinitum opus esse Britanniae conuersionem, sed (quod Sanctorum Hoc enim monacho Cātuarensi reuelatum dicunt anno 1100. Extat historia in vit. Tho. Cant. indigenarum auxilio breui futurum sperant) cōuersa parte vel MELIORE vel MAIORE, de cetero nihil illis agendum restare: Insuper aliquādo addidisse memini, tantopere, vel ipsis Ministris olere Religionem nostram, vt in vno Sussexiae comitatu (quod scriptum sibi dixit ex Anglia à patre quodā societatis) viginti octo essent ad minimùm, qui haereseos pertaesi, & se in cordibus suis pontificios esse agnoscentes, aptam tantūmodò transgrediendi ansam expectarent: Ad suas praeterea partes multos indies nobiles, eos (que) summis in locis constitutos accedere mentitus est; vt non dubium sit quin mox eadem autoritate recipiatur papismus, qua non ita pridem exulauit: Obtusam porrò vindicis gladij aciem iam praedicauit, videre [Page 71] nempe acerrimos persecutores plus se Catholicorum caede, causae suae obesse quàm prodesse.
Alia quoque huiusmodi quam plurima assiduè comminiscitur, partim nouas sibi spes fingendo, quas tamen non Plaut. emissim titiuillitio, partim, quod ipsum optimè deceat, D. Hier. in Heluid. caninam facundiam in vnctum Domini euomendo, quam ex ore meo, ne per modum quidem narrationis, egredi licere arbitror.
Dimissi Scholares in aulam conueniunt, excercituri se prout Pr. Minister volet, Inferiorum classium tres vel quatuor, breui quadam oratiuncula, quam memoriter ediscunt, & sic incipit, Sacrae testantur literae, primum humani generis parentē &c. quo vocem gestumque pariter ad concionandum efforment: Theologorum verò qui euocantur aliquid extemporaneum depromunt in Euangelij particulam quod illo die legitur: Postea Haebraicae, dein Graecae lectioni attendunt qui volunt: Demum peractis vespertinis in ciuitatem exspatiari [Page 72] licet, modo conueniens sit eorum numerus, simulque accomitetur Praefe [...]us, frequentiùs autem templum, vbi is dies festus agitur, inuisunt. Inter coenandum concionatur Theologorum aliquis, sed glacie ita viuam tanta,
Nec in caeteris, a diebus ordinariis disserunt Dominici. Vineae vero (sic apellatur) dies singulis hepdomadis occurrit, statuunt enim praelectores, nunquam sibi per continuum quatriduum, perpetim absoue internussione praelegendum: Mercurij igitur dies is est plerunque, nec nostratibus solum proprius, sed Germanis, Graecis, Romanis, Nouiti [...]s, ac caeteris, quotquot sunt in vrbe, seminarijs communis. Illo die librum inspicere qui non est deuotionis, nefas ducitur, ni habeaturà Superiori ad id expressa facultas; at multo manè excitati, quoquò volunt, ante exortum solem (sed audito priùs sacro) deambulant, postmodum ingruente calore, ad vineam, quae quasi sesquimiliare [Page 73] distata Collegio, se recipiunt.
Iam tum liberius vescuntur & lautiùs, quin & inter comedendum confabulari licet impunè, vtpote quibus nihil legitur: piaculum tamen est, si quis pomum, pirum, vuam ficumue superiorum iniussu decerpserit: Mihi egomet Tantalus videbar
In tanta siquidem rerum abundantia pauper eram.
A state ibi coenant, hyeme non item: Nec aliud mihi hac de re occurrit dicendum, nisi quod ingredientes & egredientes, Psalmum De Profundis pro Gregorij decimi tertij fundatoris optimi anima deblaterare tenentur.
Atque isthoc sane pacto Collegij Anglorum de vrbe viuunt alumni: Caeterùm quando peraetatem & studiorum cursum iam peractum, Sacerdotes in Angliam ablegari superioribus visum fuerit, exercitium spirituale menstruum imponitur, & suscepto priùs iuramento de perpetua [Page 74] in re quauis obedientia, Pontifici opt. max. eiusque successoribus, nec minùs Archipresbytero in Anglia pro tempore praestando, quidquaginta aureis a Papa viatici nomine & benedictione insuper Apostolica donati, quibus praetereà praeceptis onerentur, facile est ex praedictis conijcere; ego verò, quod in caeteris bonafide feci, certi nihil ausim pro comperto affirmare.
Errata.
Page 4. Linea 12. expunge in orthodoxos conuitia. Pag. 5. lin. 14. lege [...] Pag. 30. lin. 1. lege illabatur ibid. lin. 6. aequum lege equum. ibid. lin. 7. certius lege rectius. ibid. lin. 18. post definitionem insere opiniones. Pag 39. lin. 1. affectionem lege affectum. Pag. 43. lin. 1. lege subscribantur.