QVERIMONIA EVROPAE.
Inuictissime Caesar, potentissimi Reges, clarissimi (que) Principes capita, lumina, decora (que) orbis Christiani.
IAmdudum miserabiles filiorum memorum innumerabilium clamores in campo morientium audire potuistis. Audite jam, precor Europam ipsam & matrem, & senem, & oppressam. Pagana perdiù fui, Dei gratia jamdiù Christiana sum. Et hunc mihi honorem habitum à Deo, vt Ecclesia Christiana Dei filia ac haeres, & Christi cohaeres meum potissimum suo nobilitaret hospitio, honorum omnium duco esse maximum. Multas temporum mutationes, varias Mundi & Ecclesiae vicissitudines obseruaui senex: & cum Europaei filij mei in dies oriantur atque occidant, Europa mater superstes semper maneo testis praeterinorum temporum,In Bohemia, Silesia. Morauia, Germania Palatinatu, Hessia, Valtolina, Gallia, Belgio, caeteris (que) Europae partibus. Nuntia calamitatum. Sed, ne longè abeam, intra quadriennium proximè elapsum quot centena hominum ciuili bello in orbe meo consumpta sint millia faciliùs possum lugere, quàm dicere. pinguescere profectò campi mei, amnésque fluere sanguine Christiano, proh [Page 2] dolor, proh pudor▪ Christianorum manibus fuso videbantur.
Quae sit horum causa motuum, post videro: hoc tantùm in praesentia dico, nullam posse dari causam justam, cur homines professione saltem Christiani mutuo se eam crudeli marte conficiant, vt homines estis, si vlla vobis insit humanitas, mitiores hominibus esse debetis. Festiuè laudat orator praetorem quendam,Cicero in ep. ad curionem. cujus in prouincia nullis est facta vis, nullis insidiae positae, nisi pantheris. & certè jucunda praemia pauidorum leporum ac ceruorum, noxiarum verò vulpium & luporum venatores vtiles viciniae praedas captare ducuntur. hominum verò venatores & comestores cùm crudelem ipsi voluptatem capiunt, tum intolerabilem alijs miseriam inferunt. Iam percipio sensum fabulae, qua Prometheus defectum è varijs animalium particulis animum principi limo, indidisse fingitur, & immundiciem à verre, vafriciem à vulpe, rabiem à lupo, iracundiam à leone sumptam apposuisle stomacho humano: alioqui certè nunquam homo tam belluinam naturam ostenderet. Sed simul illud intelligo feroces principum animos ingenuis artibus emolliri, vitiosósque humaniore disciplina, generosáquo educatione corrigi solitos, vt alios exemplo suo dirig [...] rent, suisque praesidium & solatium subditis afferent.
Audieram, cùm jam puella regia educarer in aula patres mei, elegantem fabulam, qua propter Helenam lento Barbariae collisa bello fingitur Graecia. In qua sapiens Poëta saeuum Bellodae ludum, stultósque regum & populi taxauit aestus, caeteráque principum deliria, subditorum infortunia notauit: praecipuè graues discordias leui de causa motas, quarum principia libidinem, auaritiam, ambitionem, vindictae cupidinem, imperijsitim grauiter exagitauit: adul [...]erum paridem, calchantem sacerdotem belli farem, vafrum Vlyssem, furiosum Aiacem, saeuum Achillem, iracundum Agamemnonem, Lapithas ebrios scitè descripsit, vt mores Graecorum in alijs cautè reprehenderet. In hoc theatro Graeciae senem [...]am Europam [Page 3] actam fuisse planè sentio atque perspicio, quae principibus Europaeis propter Helenam Romanam inter se dissidentibus externo Barbariae consumpta bello quotannis expecto meum interitum, nisi malis domi gliscentibus quàm maturrimè occurratur.
Videram autem post in orbe meo, populo Romano tum rerum Domino, republica libera Romam factam saepè scenam plurimarum hujusmodi Tragoediarum. Ilias esset recensere ciuiles discordias omnes alias ex alijs satas, ciuilium bellorum consequentium semina ab hominibus dominandi cupidis occultè jacta, vt vrbs illa nobilis aliarum victrix suis tandem attrita victáque viribus, vel ab externo hoste timeret exitium, vel à praepotente patricio seruitutem. quod timuit, tulit. Nam hisce suis discordijs intestinis inuexit Hannibalem, euexit Caesarem. Non deerant, alij qui libertatem suam honestè defenderent, v [...] Cato & Brutus; alius qui specie defensionis persidè proderet, vt C. Pompeius, qui parem ferre non poterat, alius, qui palàm inuaderet, vt C. Caesar, qui priorem non ferebat, sibíque subigebat omnia, praeter atrocem animum Catonis, qui suis manibus mori maluit, quàm seruire quòd more maluit, laudo, quòd suis manibus, condemno. Sed ita nec viuere potuit Cato post libertatem, nec libertas post Catonem. Inde grauer sequutae virorum illustrium mutuaeqúe caedes. Caesarem occidit Brutus, Brutum Antonius; Antonium Octauius, Octauius factus jam populi Romani dominus dominatum ad successores suos Caesares transtulit: quem Aquila tamdiù tenuit, donec vel desidia, vel dissidio Caesarum ferocissimis gentibus Gothis & Vandalis Italiam inuadentibus, Hunnisque vastantibus Europam, occidentali imp [...]rio jam collapso,Valentinian [...] terti [...] imperante. aues reliquae nobiles suam quaeque plumam repetentes Aquilam jam propè implumem reliquissent. Quo tempore etiam Cornix ipsa permultas Aquilae plumas surripuit: & posteà regijs inter sese discordantibus auibus, astutia sua saepè commissis, regias etiam pennas suffurata est. Ita Cornix surreptit superba plumis, furtiuis armata [Page 4] pennis ijsdem ipsis, quos spoliauit, imperatoribus ac regibus valdè terribilis euasit.
In hoc etiam speculo viuam illorum imaginem temporum, quae consequuta sunt, intueri licet, si statum Christianae spectemus Ecclesiae. Nam postquam Christus cum Euangelio sua veniens aliam libertatem aliam orbi pacem dedisset, id est, spiritualem & coelestem, ejusque non vnum aliquem Apostolum principem sibi vicarium, sed omnaes ex aequo, monarchiam sibi ipse retinens; aristocraticos custodes reliquisset, populus suis addictus vitijs liberatori pacificare bellis, rectores Apostolorum successores de dominio inter se contendentes, primò vnum extulere pontificem, cujus successores discordijs suis intulere Mahumetum, vniuersalis propè episcopi synchronon. Non deerant aliqui ex huius pontificis decessoribus, qui libertatem Euangelicam etiam ad mortem defenderent, alij partim aliundè partim ex illius sucessoribus orti, qui deprauarit, & perfidiosissimè proderent, vt Haeretici Arrius, Marcion, Eutices, Nestorius, Pelagius: donec ex illis planè compositus omnibus libertatem Ecclesiae palàm muasit ille Antichristus. quem dum quidam christiane nobiles Bruti spiritualitèr jugulant, ab codem corporalitèr jugulantur. Ipse regnat intereà, & in innocentium sauguine tripudiat, non vt Octauius, sed vt Antonius: quod vtut ille, dum sibi dominatum quaereret, inuitus induxit Octauium: sic pontifex dum de dominio contendit, vnum inuitus sibi totique Europae dominum imponet, vel dissidijs suis Europae dominis vnum inducet dominum O [...]tomannum. quod vtrunque Dens clementissimus omen auertat.
Ac saepè quidem antehac ciuiles discordiae vestrae Ottomannum in meos sines attraxerunt: qui maximam mei partem orientalem praereptam Christo nostro possidendam dedit suo Mahumeto. & nuper bellum ciuile Germanicum inter Caesarem ac suos principes infoelicitèr excitatum Osmundum imperatorem Turcicum furiosum adolescentem cum ingenti exercitu poene ouantem [Page 5] intulit in munitissimum orbis Christiani Antemurale meam, Poloniam. Quae res imperatori Turcico domum reuerso statim exitio fuit mallem fuisset imperio. Non sic semper regiones meas sibi finitimas, quas arator solitus scindere vomere, bellator insolens premeret vngula, sererétque sulcos meos non semine, sed sanguine, &, quod maximé lamentor, Christiano: qui ab immanis homicidae manu fusus, sinu misericordi receptus meo, ad Deum justum clamare de terra, & vindictam poscere non destitit. Donec Osmundus ferox, velut alter Senacharib, post Iudaeam frustrà attentatam, domum reuersus ‘sus à suis confossus interijt. Nihil est sanguinis clamore vocalius, qui ferit ense, feré perit ense, quòd expiandam caede caedem, cruore cruorem diuina mundi moderatrix justitia censeat.’
Sed nihil me grauius angit, quàm quòd duo populi ambo Europaei, ambo Christiani, bis vterini, semelortu, iterùm spiritu, in opprobrium deitatis Christi sui in meo rursùm vtero colluctentur, & tanquàm cadmaei fratres metuis concidant vulneribus. vtinam vt Christi gerunt nomen, sic imitarentur mansuetudinem. vtinàm in Christo conuenirent, saltèm eatenùs, ne propter fidem ad mutuas caedes concurrerent. sed nunquàm conuenient. Ita meo semper periculo tumultuantur. ego ringor intereà, ego laceror in dies. Nec in cujus post Deum sinu justissimas deponam querelas meas, nisi in vestro, clementissimi reges, non reperio. Nullus adhuc rex Europaeus cruentas hasce lites componere laborauit, nisi Britannicus. Cujus vtinam caeteri reges piam & principe verè Christiano dignam moderationem retinerent. Sed vereor ne pontifex, & belli potiùs quàm verbi tubae sanguinarij Iesuitae Christianum optimi regis Consilium clàm impediant. Hìc filio cuidam meo non tam ars, quàm dolor & indignatio versum expressit. tanta rei indignitas, tanta fundi mei calamitas videbatur, vt exclamaret cum poëta pauculis verbis immutatis: [Page 6]
Scribit author satis locuples meteranus longè jam antè inter pontificem conuenisse, & inter non imperatorem Germanicum, sed archiducem Gretsianum, ducémque Bauaricum, vt id facerem quod fecerunt, id est, vt copias suas vario praetextu ad reformatam Ecclesiam eradicandam conuerterent: quemadmodùm antè Paulus tertius Carolum quintum magnis & equitum & peditum copijs adjutum suis ad eandem actionem commouisset. At nunc quidem Bauaricus Palatinatum à Pontifice quasi sumptus & laboris sui praemium, vt feudum ab Ecclesia tenendum accepit.
Non mirabar certè, pagana cum essem, factióque magna jam esset in coelo, dea cum dea, deus cum deo litigaret, sic vt Saturnum patrem Iupiter filius de regno deturbare dictus sit, Graecos & Romanos ethnicos talium vel exemplo daemonum, vel studio partium capitalibus interse odijs dissensisse. Sed cum pax jam esset in coelo, [Page 7] eámque Christus seruator noster cum Patre & Spiritu suo non modò voluntate, sed natura consentiens secum in terram detulisset, & cum doctrina, tum exemplo suis praeijsset, vt pacem inter sese atque amorem firmissimè colerent: christiana jam facta mirabar discordias inter Christianos tam mortiferas serí potuisse ac foueri. Sed si populus insaniret, & fureret, sacerdotes tam furiosos & insanos minimè putabam fore. Non erat nouum cum adulter Iupiter, incesta Iuno, Venus meretrix, fur Mercurius, Mars homicida, pro dijs in orbe colerentur: sacerdotes & populū trāsfusis è coelo vitijs dearum deorum (que) extitisse imitatores suorum. Sed cum potentissimus Dei filius omnes illos improbissimos daemones è templis suis ejecisset, idémque sanctissimus omnis continentiae, patientiae, humilitatis, mansuetudinis discipulis suis perfectissimus author atque exemplar praeluxisset, speratam fore, vt discipuli, praesertim sacerdotes diuinum magistrum suum propius exprimere moribus conarentur atque effingere. Sed inducor, vt credam daemones iratos, quod Christus eos expulisset è templis suis, in quorundam sacerdotum immigrasse animos Christi spiritu destitutos, vt illos facibus suis ad omne flagitium atque facinus incenderem. vt rex sapientissimus in visione turbarum eorum cum idololatriam, tum homicidia veneficia, fornicationem, & furta graphicè depinxit.
Noueram multos hujus pontificis decessores sanam sidem, purúmque cultum, sanctis moribus exornasse: próque ea side mortem à paganis imperatoribus illatam patientèr tulisse, quam nunc in alijs ipsi jamdiú crudelitèr persequuntur. Vnde accidit, vt ego, cùm Romam, cui priùs adhaeseram, à fidei cultusque sui puritate primitiua perspicerem discessisse, ne, eodem cum ipsa tandem implicarer exitio ab ejus societate in reformatae Ecclesiae sinum secesserim. Nam vt siquis in sole cum alijs ambulet, etiamsi aliam ob causam ambulet, fit natura tamen vt coleretur: sic cum in renati Euangelij sole cum meis filijs obitèr ambulo, sentio me ipsa Christi spiritu [Page 8] sensim quasi coloratam. & sum nonnunquam in speculis, obseruans differentias vtriusque Ecclesiae, Pontificiae & Reformatae. Reformata nihil curat, nisi quod scriptum est; Pontificia adjungit etiam scripto, quod traditum est. illa quid verum, haec quid vsitatum. illa quid pium, ista quid commodum, illa quid hominem aedificet internum, haec quid delectet atque ornet externum. illa quid salutare spiritui, haec quid plausibile sensui. Nisi quòd statis jejunijs, cilicijs, vigilijs, flagris, coelibatu internam immundiciem tegere, fictámque sanctimoniam affectare conetur. sed attendit illa, quid Deus mandet: ista, quid homo decernat. Grauis homo, sed homo. Nihil enim in papam animo dicam inimico denique reformata contrarium sibi errorem vel mulcta pecuniaria plectit, vel carcere, vel exilio, Nisi cum perduelliorum jungatur: pontificia repugnantem sibi sententiam, quam haeresim appellat, capite plectit, ferro flamáque persequitur. Non satis, vt ego arbitror, consideratè. Nam isto nimio rigore, & Martyrum illustrauit patientiam, & regum elicuit misericordiam, & multitudinis vrsit defectionem. Suspicabantur enim omnes boni, non esse veram illam religionem, quae nisi tantae sanguinis effusione constare non poterat.
Et cùm mores vtriusque Ecclesiae considero, non nego suos reformatis esse naeuos: vitia erunt, donec homines, quae tamen pontificij in reformatis vehementiùs, quàm par est, exaggerant, sed vt in veste candida labes & macula faciliùs, quàm in nigra deprehenditur: sic in vita euangelici peccatum faciliùs notatur, quàm in vita hominis pontificij: nec inficias eo, in reformatis ecclesijs, quae parsequutionis metu tenentur, astrictiorem esse: quae persequutiones metu liberantur, vt in rebus prosperis accidit, solutiorem disciplinam.
Sed pontifex in illis non peccata persequitur, sed fidem. Hic ego paucis pontificem appello, personam te diuinam dicis, vicariam Dei. Túne igitur, ô pontifex, sic animas instruis, vt corpora destruas? Hoc non est [Page 9] diuinitatem induere, sed exuere humanitatem. Non pontificem agere, sed carnificem, nec vicarium Dei sed diaboli. pastor vniuersalis dici cupis. Non verba sed res oportet praestat istuc mihi. Tria sunt pastoris munera, pascere gregem, orare pro grege, mori pro grege. Gregem autem vel fame, vel veneno enecare, gregem execra [...], gregem deglutire atque deglubere, vtrum vobis, ô reges, pastoris an lupi partes videntur? At haeresim morte mulctandam putat, in quo semper principium petit, & sumit pro concesso, quod positum est in quaestione. sed nunquam bonis viris in Catholica ecclesia placuit, vt haeretici morte mulctarentur.August. epist. [...]27▪ voluerunt viuere, vt resipiscerent, non trucidari, vt perirent. multae leges imperatoriae latae, vt castigarentur, nullae vt occiderentur. Dominus ipse non vetuit conuentus haereticorum dissolui, ora ijs obstrui, sermonis libertatem ijs praecludi: sed vitam eripi vetuit, vt ait Chrisostomus.Chris homilia in Ma [...]. 47. Quo crudelius Lateranensis Concilij decretum semper mihi visum est haereticis comburendis: blasphemos, idololatras, homic [...]as, perduelles lex diuina, & patrum constitutio morte mulctauit, haereticos corrigendos censuit, non occidendos, nisi Arrianos, qui Christi diuinitatem oppugnarunt, nisi Manichaeos, qui daemonem pro Deo agnouerunt; & sacram eucharistiam foedissimè conspurcarunt. Sed quae tandem est ista tam grauis haeresis, quam pontifexferro flammáque persiquendam statuit. Nisi panem consecratum, inquit, deum tuum esse credideres, vstuladerê. Itane? guito panem post consecrationem, post etiam video fractum, Scripturam audio fundamentum fidei meae, cum sacramentum post consecrationem saepius panem, semel fructum vitis appellet, intelligo causam cur post remancat substantia, vt seruetur analogia: & tamen vstulabòr, nisi credider [...] verum id esse, quod sensus abhorret, ratio refellit, fides respuit? Num aequum putaret pontifex; vt ipsum Turca combureret, quòd deum suum deuoret? Minimé, credo. & tamen ipso alijs, nisi portentosum dogma verum esse crediderint, [Page 10] ferrum flammámqum minitatur. Dura lex, vt filij mei occidantur, suspendantur, exsecentur, exurantur, nisi crediderint viuificum Christi corpus ab impijs, a muribus, à canibus, a porcis comedi? Haeccine vobis, ô reges, ratio satis idonea videtur, cur tot hominum myriades tam immanitèr trucidentur? O spectaculum diabolis gratum, hominibus vero atque angelis luctuosum. Interea pontifex, vt Pilatus, lauat manus suas, dicítque à se neminem occidi, sed haereticos à se condemnatos brachio saeculari puniendos tradi. En, reges, ad vos vaser homicida omnem cum conscientiam sceleris, tum inuidiam facti sui transtulit.
Nondum filios meos reformatos ex professo plenèque defendo: Rogo primùm vt pontifex parcat humano sanguini: secundò, vt Europaeo: tertiò, vt Christiano. quia filij mei credunt omnia, quae continentur tribus symbolis, & qüatuor primis concilijs Tumenicis. Quod si pontifex humanum sanguinem sitiat, fundat Turcicum, ne fundat Europaeum: fundat Mahumeticum, ne fundat Christianum. Athenienses prude [...]issimos homines, cum externus immineret hostis, domesticarum omnium injuriarum amnestiam induxisse accepimus, vt conjunctis animis atque armis hosti communise opponerent. Quod idem exemplum Romani veteres simili tempore renouarunt, cum Hanibal esset ad portas, vt quas injurias partes diuisae altera alteri remittere non posset, easdem omnes periclitanti jam communi patriae condonarent. Narro vobis, ex domestica discordia vestra, vana vates sim, Europae certum auguror interit [...]m. ventura probentur praeteritis. Nonne Constantinopulis in varias factiones dissecta, eóque recusans gazas suas in vrbis defensionem tempestiuam impendere ab imminentibus Turcarum copijs occupata atque direpta est? Nonne discordiae vestrae barbaros in Graeciam à vobis neglectam attraxerunt? Nonne graues vestrae contentiones hostem in Pannoniam à vobis desertam inuitarunt, caeterásque partes mei orientales? Nonne nuper ciuile [Page 11] bellum Germanicum post pugnam à nostris in Dacia infoelicitèr commissam superbum tyrannum induxit in Poloniam? O Graecia, ô Pannonia amissae nostro dissidio & desertione, ô pudor, ô domus Ottomanica probrosis altior Europae ruinis. Nonne si vestrae discordiae, vt coeperunt, inualuerint, hostem astutum & potentem, & omnes rerum gerendarum opportunitates obseruantem in Austriam, & in Italiam iterum inferent, atque adeò in Viennam & in Romam ipsam inducent? ô papa non modò haereticorum, vt vocat, sed catholicorum suorum sacra pernicies. Hìc alius mihi filius meus communis periculi timore & dolore commotus graues hos [...]e versus effudit.
Pontificium animum non mouebunt tanta pericula vel publica velsua; at vestros, spero, regales animos commouebunt. Videtis & rempublicam & ecclesiam quotannis [Page 13] in stiminum adductas esse discrimen. quae quasi duae pupillae a Deo commissae fidei vestrae misericordiam vestram implorant: ecclesia pro vobis Deo quotidié supplicat, quemadmodum monuit D. Paulus,2. Tim. vt imperio vestro subditi vitam pacatam & quietam agant cum omni pietate & honestate. Quo loco Apostolus pacem domesticam pietatis & honestatis optimam nutricem esse censuit. Non est dubium, quin sit aliquod bellum justum, quod cum externis hostibus geritur, vt pia pace domi pertruamur. ideò bellum justum fidei exercitium, quod píj reges cum hostibus ecclesiae reíque publ. gererent, idem Apostolus existimauit. Heb. 11. Nec inficias eo, reges jure posse etiam rebelles subditos armis coërcere sed homines quietos Deo suo ex verbi sui praescripto humilitèr seruientes, neg [...]que suo fidelitèr obsequentes ex pontificis vel imperio vel rogatu bellis affligere, periniquum videtur. Non r [...]di [...]re tales est opprimere, quid est igitur innocentes diuexare? verum ecclesiae causam adhuc non agam apud majestatem vestram, cujus statum plenius postea filij mei demonstrabant in qua aeterna quidem omnium nostrûm salu [...] agintur: Nunc agam causam reipublicae, in qua temporalis omnium nostrûm incolumitas decernit. ponite vobis ante oculos Europae flebilem speciem,Respublica cal [...] mitosa. & ad commouendos animos vestros necessariam: vrbes meas captas, domos direptas, templa spoliata, matronas & v [...]gines constupratas, parentes coram filijs, filios coram parentibus trucidatos: omnia mihi vitae subsidia eripi, rem pecuariam destrui, agriculturam deseri, mercaturam tolli terra latrocinium, mari pyraticam exer [...]eri [...] grassari pen [...]am, famem, pest [...]m, belli tructus acerbiss [...]mos: silere [...]g [...]s, jacere scientias, pollui mores nec hominum curam, nec Dei metum esse vllum: sed & rempublicam & ecclesiam tam lamentabilitèr affligi, vt carum status sanè, calamitosissimus vix longa videatur pace recreari posse. Hic vosigitur, ô reges & principes, respublica primum implorat. Caesar Augustus. Viuit in memoria grata Europae, sempérque [Page 14] viuet corum imperatorum gloria quamuis ethnicorum, quibus id propositum fuit, vt rempublicam copijs diuitem, opibus firmam, gloria amplam, virtute honestam efficerent. Inter quos Caesar Augustus eminet, quem maximum bellatorem fuisse accepimus, qui vindicatis patris interfectoribus, victórque ciuilibus bellis omnibus, nouissimè Antonio ad actium nauali pugna superato, quocum duodecim annos rempublicam tenuerat, triumphator orbis totius, pacísque perpetuae restitutor, per quatuor & quadraginta annos rexit imperium, agris vbertarem, artibus nitorem reddidit, vrbémque Romam optimis institutis & legibus magnifieisque operibus exornauit, & septuagesimo sexto aetatis anno, cum quinquaginta sex imperasset, nolae obijt: eò foelicior, quòd Christus seruator orbis potiùs sub pacifico Augusto, quàm sub belligero Caesare volucrit nasci: atque hunc pacificum principem parentem patriae primùm atque Augustum nominatum legimus. Sequuti sunt illum multi tyranni, qui rempublicam miserè dissiparunt, quorum exosa mihi memoria est: donec ventum est ad Flauium Vespasianum,Vespasianum. qui fessam atque labentem rempublicam recreauit: nam per docem annos, quibus imperio praefuit, singulari studio ac prouicentia rempublicam administrauit: Hierosolymis expugnatis domi cum Tito filio triumphauit.Titus. Nulla re vtilior reipublicae quàm quòd Titum successorem reliquit, delicias generis humani: cujus breuius imperium vt putabatur, perfidia fratris Domitiani, patri fratríque dissimiles, caede multorum illustrium virorum inuisi, & tandem conspiratione sublati. duos Flauia familia justor imperio dominos genuit: tertium Caligulae simillimum aut Neroni, de quo scitè scripsit nescio quis,
Nerua.At Nerua statìm, sed non diù solabatur rempublicam quam rexit anno vno, mensibus quatuor. de quo verè Martialis, [Page 15]
Quod additum est, quia tum propè sexagenarius erat. Neruae quidem accommodari meliús poterant preces illae, quibus Poëta adulabatur Domitiano.
Porrò nerua successore foelicior Trajano,Traianus. quàm Augustus Tiberio. quem talem progenitum vxoris impulsu non inuitus tamen reliquisse creditur successorem, vt Tiberius Augustum facerer desiderabiliorem. quanquam ne Trajanum quidem sine exceptione laudamus. Tiberius Christianis mitior, quàm Trajanus, sed suis Trajanus aequior, quàm Tiberius. Quanta autem fuerît in Trajano bonitas acclamationes principibus exhiberi solitae testantur, cum illis foelicitatem Augusti, bonitatem Trajani adprecarentur. quem etiam epistolis Plinianis factum erga christianos legimus mitionem fuisse. Sed nihil Antonino lenius, qui pij cognomen meruit.Antoninus. Nam per annos tres & viginti nullum sub eo bellum fuisse scribitur. Amor & timor gentium in eo certare videbantur. timebant gentes illi bellum mouere, quem vt numen placidum venerantur. amari etiam se putabant ab imperatore, quem non aneò gloriae cupidum videbant,Iacobus Britannicus. vt per aliorum damna caedésque cum appeteret. verè pacificus princeps, regum pater, septuagenarius obijt. Haeredem [...]utem inuenit non in familia, sed in republica M. Aurelium Antoninum, non minùs paci deditum,M. Aurelius. sed magis bello vtilem, vt tum tempora reipublicae requirebant. Nam omni tum septentrione saeuiente, persis vastantibus orientem postquam illos per verum principem generum & consortem imperij attriuisset, Marconiannos & Quados ipse de [...]ic [...], Christianae legionis adjutus non armis [Page 16] modò,Legio fulminatrix Christianorum. sed precibus, vt ad senatum scripsit ipse, vnde christiana legio dicta fulminatrix, quae pluuiam à Christo suis, fulmen hostibus impetrasset, desideratissimus princeps mortuus, tam incommodum reipublicae relinquens filium commodum ipse tam bonus hoc vno patriae, quod genuit, nocuit. vt contrà Heliogabalus monstrum generis humani profuit hoc vno moriens, quòd orbus adoptauit consobrinum haeredem Alexandrum Seuerum.Alexander Seuerus. justissimum principem, qui illud & ore & opere christianum theorema vsurpauit, quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris. & aulicum quendam suum, qui multos subditos quaestuosis sibi mendacijs expilasset, fumo suffocandum censuit, quòd fumum vendidisset. sensit nobilis imperator, quod princeps non modo seipsum populo suo justum, sed omnes etiam ministros suos praestare deberet. qui hostibus externis debellatis domi pacem aluit. princeps summa in viros bonos beneuolentia, &, quae praecipua dos principum, singulari in omnes clementia, vt ejus incruentum fuisse dicatur imperium, christianis etiam fauit, Christi cultor occultus essem improba,Probus Imperatos. si probum imperatorem omitterem, vltimum, quem afferam, ethnicorum, sarmentarum victorem hostium externorum, domitorem tyrannorum domesticorum, adeo tamen pacis domesticae studiosum, vt ei sua quaedam inuidiam pepererit apud milites audita vox, necessarios ampliùs non fore milites, vbi hostes deessent, quos nusquam virtute sua futuros, propediem sibi propediem sibi promittebat. rectius fecisset, si siluisset, rectissimè cognomen probi meruit, quem omnes norunt caeteram liberalissimum tantum ciuilis fuisse parcissimum sanguinis.
Proposui vobis, ô principes christiani, clarissima specula, in quibus patres, aut decessores vestros, atque adeò vos etiam ipsam ipsos conspicere possitis: qui rempublicam: pace, ac omnium rerum opulentia, &, quod longè maximum est, justitia & honestate & artibus ingenuis florentem conseruarunt, domitis priùs externis [Page 17] hostibus, & perduellibus interdum bello repressis. vt imperium Augusti non minùs verè, quàm elegantèr ab Horatio depictum versibus pueri legistis.
Caeteráque ab eodem in odo altera de pacato Caesaris imperio scripta dulcissimé: ode 5. car. 4. ad Augustum vt tandem in vrbem rediret. quibus ego fideles Anglos nuper vsos credo versibus, vt peregrinantem suum desyderatissimum Carolum dom [...]m reuocarent.
Caeteráque pacis domesticae commoda sub pacato Augusti Poëta venustissimè descripsit imperio cujus in curia floruerunt multi clarissimi doctissimique homines maecenas,Lollius. Pollio, Varius, Virgilius, Lollius vir excellens ne in caeteris magis notis insistam, cujus animus rerúmque prudens, & secundis temporibus dubijsque rectus, vindex auarae fraudis, & abstinens ducentis ad se cuncta pecuniae, confúlque non vnius anni, sed quoties bonus atque fidus judex honestum praetulit vtili, & rejecit alto dona nocentium vultu. Quam vellem vestrae multos haberent curiae Lollios? non sic saepè justitia, non sic saepè bonus imperator venderetur. porro Lollius beatus habitus, non multa possidens, sed Deorum muneribus sapientèr vtens, durámque callens pauper [...]m pati, pejusque letho flagitium timens. optimum sané, purpuratis aulicis exemplar, quise non suis bonis liberalitèr largiendis, sed alienis injustè rapiendis beatos existimant, cum multi sapientes ethnici nummorum aceruos putarint esse nihil aliud, quàm fortunae ludibria & temporum munera, nec tam eorum expet [...]erint abundantiant, quàm & in vtendo rationem, & in carendo patientiam. vnde Lollius [Page 19] vir integer & verè magnanimus, mori potuit ex tempore pro charis amicis, pro dulci patria. O doceat ethnicus aulicus christianos aulicos. dignum vero Augusti curia curialem.
Quod de Domitiano Martialis elegantiùs scripsit, quàm veriùs. sed in Augustum quadrare optimè poterat: cujus longa foelicitas quibus est optata principibus, ijs illius egregia virtus imitanda. Possuntne Galli hoc speculum in manus sumere, & non statim in illo magnum illum Henricum quartum suum contueri? qui nunqu [...]m ciuilem sanguinem fudit nisi inuitus & gemens, & in campo resistentem: qui constituto imperio protexit reformatos, quos sibi semper fidelissimos esse cognosset, quorum etiam fidem Ludouicus martis hujus dignissimus filius erga majestatem suam expertum syncerissimam video, & semper experturum elle non dubito: cujus tegia clementia, quam nuper illis ostendit, cum ipsum omnibus chariorem, tum regnum ipsi suum stabiliús, multò firmiùsque dubioprocul efficiet. omnes in filio patrem, in patre filium amant, alterum cum patre sperantes Augustum futurum, nisi fortè patrem Caesari similiorem putent, quàm Augusto. Possuntne Angli hoc speculum tollere, & non statim Elizabetham magnam illam suam nunquam fatis laudatam principem contemplari, cujus quadraginta quatuor anni totidem Augusti pacificé imperantis annos exaequarunt? quae regina majora gessit sedens in cubiculo, quàm multi reges in campo bella gesserunt. Sed hanc aeterna dignam memoria principem alio & suo loco celebrandam censeo. Possuntne omnes Britanni hoc speculum capere, & non statim in illo magnum illum Iacobum suum pacificum principem intueri, qui tot annos in Scotia primùm, deinde in Anglia, pacis opulentiae, justitiae, literarum, patriae parens foelicissimé regnauit, vt Augusti annos excesserit. de quo etiam alio loco & suo plura mihi ad justam illius [Page 20] laudem statuo esse dicenda. Sed hìc videtis aliquot christianos principes (ne caeteros, quos suo loco grata celebrabo, praeteritos quisquam putet) veteres illos, quos dixi, paganos egregios principes, non exaequasse modò, verum etiam superaste; in ijs beneficijs temporalibus, quaem terrenam rempublicam contulerunt.
Ecclesia.Sed quanti ista sune, si comparentur cum illis aeternis beneficijs, quae christiani imperatores in coelestem rempublicam, id est, ecclesiam congesserunt? Nam quid si frugibus, si mercibus abundarem, si vijs à latrocinio, maribus a pytatica liberatis pace perfruerer opulentiae matre, quid si magnificis aedificijs, bonis legibus, probis moribus, ingenuis artibus exornarer, & intereà carerem sana fide, puro cultu, sanctis precibus, incorruptis Domini sacramentis, quibus mihi solatium viuae, tum gloria mortuae solo Christi merito parta communicetur? quid, inquam, illa mihi terrena beneficia prodessent omnia, hisce coelestibus destitutae? si hìc beata viuerem ad tempus, & post misera perirem in aeternum?
Itaque ne Dauidem, Iehosophatum, Asam, Ezechiam, Iosiam, Iudaeae pijssimos principes commemorem, qui hostibus externis bello fusis vnà cum pace verum Dei cultum restitutum domi conseruare studuerunt: relictis paganis christianos imperatores videamus.
Constantinus magnus.In quibus elucet Constantinus, qui meritò magnus dictus est: qui crudelissimis tyrannis, imprimisque Maxentio ciuium & christianorum oppressore sublato, inde abrogato idolorum cultu, Christum ab omnibus colendum praecepit, templáque illius sacratissimo numini erexit, Nicaenam coëgit Synodum, qua profligauit Arrianam haeresim, Christíque Dei fidem constituit, Romani episcopi diócesin suis terminis circumscripsit, Can. 6. Constantinopolim extruxit, nouámque Romam appellari jussit, barbaris bello domitis domi pacem stabiliuit, vno parùm cautus, quòd moriens inter tres filios diuisit imperium, quod vni soli tutiùs commisisset. Ante Constantinum episcopi Romani persequutionem ipsi tulerunt, [Page 21] non alijs intulerunt: fidem christianam à Paulo relictam fideles maximam partem paranymphi vt castissimam virginem vel sanguine suo defenderunt: nondum insolens ille primatus, nondum imaginum adoratio, nondum angelorum & sanctorum inuocatio, nondum purgatorium commentum paganicum, nondum peregrinationes religionis ergò susceptae, nondum indulgentiae, nondum monstrosa panis transubstantiatio, nondum carnalis localisque Christi in sacramento praesentia & manducatio nondum impia missalis oblatio, nondum idololatrica sacramenti eleuatio atque adoratio, denique nondum peccatoris justificatio per fidem & opera Romanam ecclesiam inuaserant, in sola Iesu Christi fidem à Paulo Apostolo fundatam: eam religionem, & politiam, quam apostoli reliquerunt, sacra synodus confirmauit, Romana ecclesia primò tenuit, post expulit, reformata retulit, Constantinus omnibus haeresibus ejectis solam authoritate imperatoria propugnauit. Itaque edixit, vt haereticorum templa euerterentur vniuersa: nullóque loco vel publico vel priuato conuentus haereticorum permitterentur. Ita non modò idola gentium, sed falsas illas de Christo opiniones, quae erantidola haereticorum, Arrij,Euseb de vita Constan. lib. 3. cap. 63. Marcionis, caeterorúmque haereses profligauit. postea Constans ejus filius imperator occidentis solam religionem orthodoxam Arriana exacta penitus haeresi defendit:Constans imperator occidentalis. & Constantio fratri suo Arriano imperatori bellum indixit,Socr. lib. 4. c. 16. nisi Athanasium restitueret.Soc. lib. 5.c.. 2. Iouianus recusauit ijs imperare,Iouinianus. qui fidem recusarent christianam integram profiteri. Ego, qui sum christianus, inquit, non possum esse vobis imperator, qui estis discipuli Iuliani.Gratianus. Gratianus primo in imperium ingressu, cum omnia plena Arrianis videret, quibus leges Valentis patrui sui libertatem atque animos addidissent, generalem veritus tumultum, si tot statim & subitò depressisser, Necessario potiùs quàm libentér cuique religioni libertatem ad tempus atque immunitatem permisit. Sed constituto post imperio, junctus Theodosio mandauit, vt omnes perpetuo haereses [Page 22] obmutescerent,Odi. titulo 5. lege omnes. diuinis & humanis legibus interdictae, vt nemo diutiùs vel docere vel discere prophanam doctrinam praesumeret. venationibus vacans Gratianus, sic tamen vt reipublicae regendae, Ecclesiaeque moderandae curam non remitterer.Theodosius senior. Theodosius senior imperij consors, Gratiano dolis maximi sceleratè interempto, Valentinianum fratrem quamuis Iustinae matris instinctu Arrianam haeresim amplexum Constantinopolim ad sese vnà cum matre, fugientem fidelissimè viuerem adjuuit, non fatis posteà gratum adeò saeuientem in Dei seruos frustrà eum exhortante Theodosio. qui tamen Valentiniano juniori imperium asseruit, Maximo Gratiani interfectore, Eugenio Valentiniani oppressore sublato, militante illi aethere, & conjuratis in ejus auxilium ventis, vt poêta elegantèr cecinit, victoriam adeptus, quemadmodùm Elizabetha regina similem victoriam consequuta eandem virtutem ostendit,Theodosij & Elizabethae reginae comparatio. quam Theodosius, qui exterminatis haeresibus vnam fidem orthodoxam, ejecta barbarie liberales disciplinas, externo hoste domito pacem domesticam coluit, & Damasum Syrisium, Anastasium episcopos Romanos in causa Flauiani intercedentes rejecit, vt Elizabetha pluribus in causa Christi fortissimè restitit. Theodosij filij duo Arcadius & Honorius patris sui pietatem ac virtutem imitati eliminatis haeresibus religionis christianae veritatem in imperio solā legib. suis cōstitutam defenderunt. Sed quia magna jam de veritatis & ecclesiae possessione contentio ingrauissit: eam ego quaestionem doctissimis quibusdam filijs meis, quò majestati vestrae satisfiat, solide disceptandam relinquam. Interea majestatem vestram supplicissimè demissimèque obsecro, vt huic sanguinario pontifici, & furijs belli Iesuitis tantispèr obstruatis aures vestras, dum illi causam suam egerint, & innocentiam declararint. Hìc me pontifex, vt anum querulam & satidicam incusauit, quae non solum illius scelera publicè perstringere, sed fata praecinere quodam modo ausa fuerim, praecipue verò, quod Iesuitas senis amores ac delicias acrius pupugerim. Inuehitur [Page 23] etiam in stultum illum oratorem & vanum poëtam Lutheri aut Caluini Catulum, (vt ministros Euangelij vocare solent) qui hauc personam imposuerit, Europae, vel vt terrae, rei insensatae, vel si viuam attulerit, petulanti illi foeminae quondam Tauri cujusdam concubinae, quem postea Iouem appellabant, vt authore crimen eleuaretur, à quo posteà secti nomen orbis scitè singebant indítum foeminae, vt probrum facti honore tituli tegeretur. Hìc silicernium clamabit, siccinè decrepitam & deliram anum quasi Sybillam induci querentem apud vos (ô reges & principes filij mei charissimi) patrem vestrum odiosissimis sanè conuitijs & contumelijs onerantem? primò me vetula vafrum homicidam vocat. quamobrem? quòd ex decreto sanctissimi Concilij. Lateranensis oecumenici haereticos igni, si fieri possit, si non possit, ferro brachij saecularis tollendos esse statuam, non igitur ego fundo sanguinem christianum, sed haereticum. & meos Iesuitas sanguinarios appellat. eadem ratione medicos suos sanguinarios appellet licet, qui quò febrem pestilentem pellant, plus putridi sanguinis interdum, quam ipsi vellent, mittere coguntur: crudeles autem medicos intemperans aeger facir. Ego verò grauissimos patres in extrema mundisenecta à Iesu datos Iesuitas judico medicos peritissimos curandae ecclesiae tàm grauitèr aegrotanti: quae diuinas apostolicas, ecclesiasticas traditiones superbè rejicit, solo Dei verbo scripto à se exposito contenta, cum verbum Dei sit partim scriptum, partim traditum. Ita Scriptura non totalis fidei regula, sed partialis supplenda traditionibus, sine quibus ne Scripturae quidem ipse suam obtinent firmitatem. vnde fit, vt ecclesia protestantium teterrima laboret haeresi,Vt D. Giffardus. quam Calumo Turcismum meritò possumus dicere, verè gangraenam, quae tam latè scripsit, vt totum corpus in periculum adducat, ideoque exsecandam atque exurendam statuimus cum apostolo,Vt exponit lecum Alanus Cardinalis in Apologia. & haereticum hominum de vita esse tollendum, vt monuit D. Paulus, Haereticum hominem post vnam aut alteram admonitionem de vita, hoc est, de vita [Page 24] tolle: & vt angelus monuit D. Petrum in illo lintei viso animalium pleni,Vt Baronius in excommunicatione Venetorum scribit. occide & manduca. Non est enim ista. occisio crudelitas, sed pietas atque synceritas. Quid? quod necessitas istam nobis extorserit seueritatem, experti enim estis hanc sectam haereticam seditiosam esse & rebellem. vnde copias Europaeas antea semper vnitas nouis hisce opinionibus videtis esse destractas ac debilitatas, vt mirer anum stolidam à quo laesa sit nescientem, crimen reformatorum, vt vocat, filiorum suorum, qui reuerà Turcis Europam prodiderunt, in me ac meos tam impudenti mendacio transtulisse. porrò vbi fuit, obsecro, secta ista vestra ante Lutherum? quae cum Turcicas opes auxerit, & in Europam saepiùs inuexerit, excindenda priùs nobis est, deinde Turca communibus catholicorum armis aggrediundus. Doleo tantum expendi catholici sanguinis, vt extirpetur haereticus: sed ita necesse est, tantóque merito vobis, ô reges, in coelo major acquiritur gloria, quibuíscunque contigerit in campo contra tam obstinatos haereticos pro catholica ecclesia mortem oppetere. Mea catholica ecclesia est, mea igitur christiana, quam tu tam saepè jactas. filijs autem hisce tuis non christianis, quia non catholicis, sed haereticis & apostatis idem regero,Tertullianus de praescriptione aduersus haereticos. quod olim antiquis haereticis Tertullianus, qui estis? aut vnde venistis? quid in meo agitis non mei? mea possessio est, prior possideo, diù possideo: haec à Christo in Petro fundata ecclesiia, Christi promissione munita, Christi prece firmata, ne vnquam a fide deficiat: quam Diuus Paulus toto orbe celebratam scribit fuisse. Haec visibilitate, vniuersalitate, vetustate, vnitate, successione pontificum à Petro, & infallibilita [...]e cathedrae clarissimè discernenda ab obscuris, & inuisibilibus, nouis ac diffectis haereticorum coetibus. Ac, si altiùs libeat ascendere, meam ecclesiam esse assero semen mulieris, quae contritura erat ex promissione caput serpentis,Versio vulgata. Lutheranam & Caluinianam esse semen serpentinum, quae calcancum mulieris mordeat. nos esse cultores deiparae virginis, Caluinistas sanctissimam virginem, [Page 25] matrem Dei concuclare: meam esse arcam Noae, extrá quam nulla salus expectanda est: meam esse Abrahae legitimam conjugem, Caluinianam vt pellicem ex Abrahae domo pellendam esse:Mariana lib. 3. de institutione Regis. Meam esse veram Iudaicam, quae summo pontifici adhaereat, Caluinianam esse, Hieroboamiticam, vel Samaritanam,Rhem in Ioh. 4. quae sacerdotibus ducibus ex populi foece sumptis ad vitulos planè defecerit: denique meam esse ecclesiam Christi, domum Dei, columna & firmamentum veritatis, apud me depositam sacram Dei veritatem,Rhem. in locum 2. Tim. 3. quae ab episcopo ad episcopum descendens velut à manu in manum mihi tandem tradita est. Depositum hoc à vestris postulamus. quaerimus quorum episcoporum manibus tradita sit vobis veritas ista quam vos praetexitis. qui quasi per saltum supra annum millesimum sexentesimum vigesimum tertium reuehuntur, vt illam repetant scilicet ab apostolis. Mea sacerdotum ordinatio, mea injunctio, mea vocatio, mea missio: vestri ministelli non ordinati, non vncti: non vocati, non missi currunt, personae merè laicae, quae nec ligare, nec soluere conscientias peccatorum, nec coelum illis vel aperire possunt, vel claudere. mea clauis, meum coelum, meus denique Christus ipse, vester clauis abyssi,Vt Bellarmin. probat. vester puteus, vester antichristus, Lutherus ille apostata monachus, cujus tu mihi nomen impudentissimè affingis, stella illa, quae de coelo in stygium puteum deciderit, illa refuga, qui apostasiae ab apostolo Paulo memoratae dux antesignanus extiterit. Hìc ad extremùm praeterire non possum inscitiam ineptissimi rhetoris à quo anus inducitur poenam deprecans priùs, quàm culpam depellens; quam cum audio vestras misericordias implorantem, suauis mihi quaedam videtur scriptoris insania: sed cum sentio meo meósque jesuitas anili manu missis ab illo punctum aculeis, esfraenata videtur esse malitia, quam vel per aliquem meum jesuitam palàm, vel clàm fortassè commodiùs per aliquem jesuitam, vt loqui solent, potentem meum corde, suum specie vlciscendum censeo. Vobis autem, ô charissimi filij, authorsum, vt hujusmodi [Page 26] famosorum libellorum authores grauissimè puniatis: ne regium post nomen infament, vt nunc pontificium: fractisque jam Bohemicis, Germanicis, Gallicis haereticis, caeteros suo loco & ordine demetendos putecos. & ramis jam propè defractis, ad stirpem ipsam excindendam animum appellatis. Memineritis haereseos in Anglia, si à primo Elizabethae haereticorum patronae miserrimae numeraueritis, praeterisse jam annum clymactericum; Iacobum Regem acriorem fortiorémque haereseos defensorum factum esse cum natura sua, tum etiam experientia mitiorem. Nec suos ferre posse tam multos in Anglia & in Scotia feruidiusculos puritanos, protestantes autem vt vocantur, homines ferè moderatiores esse, nec illos rigidiores caluinistas admodùm probare, vt solebant, esse nonnullos ibidem occultos, vt apertos in Belgio Arminianos, qui Caluinistas non ferunt, multum vt commodi nobis ex illorum occulto dissidio possit accrescere. Nihil autem à rege clementissimo & prudentissimo mali metuendum, nisi illum sui domini & populus Puritani in regni concilio congregati exacerbauerint. Haec apud suos secretò ferè pontifex.
Quibus separatim singulis, vobis arbitris, ô potentissimi sapientissimique reges, per doctores eruditos & pios breuitèr respondendum censeo: rogo, atque obsecro majestatem vestram, vt illos benignè audiatis. si priùs ego pro meipsa pauca respondero. Scitum est excurrere in personam, vt sophistae in scholis solent, cum causam probare non possint. Probabile videbatur Papam ea mihi objecturum, quae objecit: me personam ineptam esse, quae coram vestris excellentijs causam filiorum meorum agerim. praeuideram, fore, vt Europam illius paternitas, vel alius ejus nomine matrem suam terram stupidam diceret. eò credebam aptiorem vt illum terrae filium admoneret, quemadmodum ipsum ortam de terra bestiam notar Apocalypsis: nec dubitabat apostolus Paulus diuina quadam prosopopeia terram sub onere peccatorum gementem inducere.R [...]. [...]. Nam cum adeò grandes [Page 27] peccatores, vt est pontifex, non audiant coelum, audient terram: vt prophetae coelum & terram inducunt contra sceleratos hujusmodi contestantes, & multa quadam eloquentia conclamantes, & si homines obmutescant, lapides loquentur, & immanem Apocalypticae bestiae crudelitatem coarguent. prospexeram etiam fore, vt facetus pater, & vt quidam ex eodem ordine nominabatur bonus socius animum suum in senecture iuuenilem vetere illa fabula oblectaret,Bon compagnion. quae fingit Europa regiam & cum simplicem virginem tauri specie deceptam à Ioue vitiatam fuisse, eóque, secti nomen orbis accepisse. Quod si verum fuit, id tamen à te probro objici Europae minimè decuit, à te, inquam, qui senex fornicator Mathilda & Lucretia testibus, alijsque multis saepè conuictus es.
Sed fuerit mater tua Magdalena, matrémne tuam senem jam & Deo deditam improbus filius infamares? falsúmque ei Taurum verus saepè taurus objiceres? Sed pontificis, vt Iouis latialis sanctitas, aut cardinalis aut jesuitae grauitas nullam hujusmodi suspicionem admittit. Nullus eorum vnquam tanquam falsus amphitrio indutus vesti famulari decepit maritum, vt permoleret vxorem; nullus eorum patrem delusit vigilantem filiae custodem Aerisium vt in gremium Danaes per impluuium conuersus in precium deus carnalis aureo velut imbre deplueret. Sed nolo istam coram tantis excellentijs mouere camarinam, quam tamen à suis Mantuano, Palingenio, Vrsbergensi, Platina, immo Bernardo etiam ipso sic motam video, vt pontifices omnibus putere videantur. verùm sacerdotis lutulenta vitia non excutio: truculenta exagito. Cum protestantes interrimit, haereticum sese ait sanguinem fundere, non christianum. & Paulum allegat authorem saeuitiae, cujus est illud, haereticum hominem post vnam aut alteram admonitionem deuita, hoc est de vita tolle: vt interpretatur Alanus cardinalis. & Petrum, cui [Page 28] dictum est, occide & manduca, vt Baronius cardinalis exponit in gratiam Venetorum, confice Venetos atque disperde. O duos verè dignos diabolo sacellanos. & haeresim pontificij gangraenam vocant. cui ne serpat longiùs, vstionem dicunt sectionémque adhibendam esse. & jesuitas aegrotae ecclesiae medicos appellant, quod vt febrem pestilentem pellant, multum putridi soleant mittere sanguinis. Haec causa est, cur me tam acerbè traducat saeuus iste pontifex: & meum Amanuensem Lutheri & Caluini latulum appellet, nec immeritò, qui sacrilegum furem allatret. cujus notat inscitiam quòd me priùs induxcrit deprecantem poenam, quàm culpam depulissem: perinde ac si multae protestantium apologiae non extarent, quibus suam fidem atque innocentiam defenderunt. Sed grunnit bestia, quia se compunctum hisce sentit aculeis, & minatur id, quod multis fidelissimis ministirs intulit, quorum famam & vitam boni reges eò magis tuendam putabunt, talium conuitijs & insidijs appetitum.
Sed audite jam, precor, filios meos, qui totam causam sustinebunt. Ego tam indocta sum, quàm ipse papa: sed illi ex clero Anglicano Romae domitore excitati cum Europae. tum ecclesiae matris vlciscentur injuriam, eòque magis, quia pontifex per suos emissarios jesuitas, multis nobilibus ecclesiae reformatae partibus, quasi ramis abscissis, nunc Britannicam quasi caput causae, & stirpem excindere callidissimè conatur.
Detrabat, ecclesiae naturam, membra, partes distinctè describens.Primus est D. Thomas Theogeometra, qui ad sacram Normam exigens omnia, Scripturam ita efferet, vt nihil de ecclesia detrahat: ecclesiam componens ad Scripturam, vt horologium ad solem, non Scripturam ad ecclesiam, vt solem ad horologium. fidem vt rem mensuratam mensurae, Scripturae adaequatam, eáque neque latiorem, neque contractiorem defendens: Christúmque vnicum ecclesiae cum fundatorem, tum fundamentum euinceus, cujus potentissimo spiritu ex judaismo, paganismo, haeresi, & cumprimis antichristianismo ecclesia ternata [Page 29] quodammodo, deinde renata Dei beneficio viuit multis in locis, & viget in magna Britannia: quae multas alias ecclesias transmarinas jam afflictas efficacissimè consolatur, Deóque precibus suis ardentissimis supplicissimè commendat.
Secundus est D. Daniel Filaretes, qui reti suo ex sacris literis sanctisque patribus affabrè concinnato, non modò pisces, sed piscatorem ipsum capit, qui multos ante pisciculos inescasset: omnésque horum verborum homonymias, in quibus latent mortis insidiae, (ecclesia, catholica, protestans, orthodoxa, haeretica, schismatica, visibilitas, vniuersalitas, vetustas, vnitas, successio, infallibilitas) aptè enucleatèque distinguit atque dissoluit: aculeata tractans omnia illustrique breuitate: Ita terminorum hononymijs aptè dissolutis, vtri parti ecclesiae christianae catholicae conueniat nomen, meliùs intelligetur. simulque via planior & facilior aperietur ad grauem tractationem consequentem, in qua, postquam ecclesia Britannica ad vicium versibus descripta est.
Tertius Doctor Franciscus Albio ecclesiae reformatae originem, seriem, fidem, cultum, modum originis, qualitatem indolis, jus haereditatis, vicissitudinem condicionis, pulchritudiuem ordinis atque regiminis ab Adamo ad Christum, à Christo ad hunc diem vsque succinctè accuratèque deducet: quam poëta quidem christianus, quemadmodum prophetae veteres res graues & sanctas versibus exprimere solebant, grauissimo carmine describet.
Hinc aditus atque janua patefiet alteri tractationi maximè necessariae, in qua particularis origo ecclesiae Romanae primitiuae ex diuinissima diui Pauli ad Romanos epistola, & quoad fidem, & quoad cultum, & quoad mores, presse dilucidèque explicatur: quas partes sumet quartus D. Richardus Lucetes, vt inde postea ecclesiae Romanae modernae à seipsa defectio juxta apostolicam commīnationem demonstretur: cujus caput à D. Paulo & D. Iohanne propheticè descriptus ad viuum grandis [Page 30] ille antichristus, viua Romani pontificis effigies, quemadmodum a doctore quodam Anglicano delineatur libro, qui papae speculum inscribitur: & à filio quodam meo ad extremum hoc loco versibus expingitur.
Ex praemissis quintus Doctor Iohannes Ipreduxes probat causas nostrae à Romana moderna ecclesia separationis fuisse, primò justas, deindè necessarias, postremò nos non tam à Romana ecclesia, quàm à Papatu discessisse, ad Romanam verò ecclesiam primitiuam, a qua moderna, dijecerit, redijsse. Nec esse verbalem, vt putatur, sed realem inter pontificios & protestantes differentiam, sic, vt, qui eorum opiniones reconciliare conatur, perindè faciat, ac si reconciliare studeat Christum & Antichristum. Simul aetatem cujusque antichristianae haereseos, qua coeperit, notabit: & primarias aliquas haereses ex Scriptura subtilitate solida confutauit.
Hinc sextus Doctor Neouillus Aculeo neutralitatem exagitans, & duarum in eodem regno religionum sibi contradicentium permissionem solidè refellens inducitur: primò gladium acuens spiritualem ad conuictam hanc antichristianam haeresim resecandam; nefas, enim esse, vt cum Christo cohabitet antichristus: secundò gladiū acuens ciuilem ad injustam antichristi violentiam propulsandam, periculosum enim esse ecclesijs reformatis, ne, dum pugnant singulae, vincantur vniuersae, id est, quam ad rem christianus poêta quidam afflictissimum Palatinatus deplorat statum, & regis reginae que Bohemicae velut secundae Deborae virtutem justa laude celebrat, & periculosissimum ecclesiae Belgicae vicinae statum, vt armis suis Britanni subleuent, cohortatur.
Vt autem omnia agantur ordine, Exorat Europa reuerendissimum & honoratissimum patrem, velùt alterum scaeuolam vt huic sermoni moderator interesse dignetur, qui reges primò pontificios gram [...]tèr modestè (que) commoneat, vt quamprimùm è Babylone discedant: aut, saltem à fundendo protestantium sanguine, quem ex superiore disputatione non haereticum & seditiosum, [Page 31] sed christianum & catholicum esse constiterit, mentes manusque cohibeant: deinde reges & principes protestantes, si pontifex & pontificij vim injustam facere perseuerent, excitet, vt ad defensionem oppressae jam ecclesiae copias suas atque arma conjungant: vtrisque proponat rempublicam & ecclesiam, quasi duas pupillas à Deo non permissas potestati, sed commissas fidei suae, quarum reges patres nutricios, & fideles tutores esse conuenit.
Necessitatem autem hujus tanti negotij nobis Europa demonstrat impositam esse à duplici hostium genere, qui jampridem in ecclesiae corde ac visceribus haeserunt, vnum genus est jesuitarum & sacerdotum, alterum legatorum, quos cominaeus totidem exploratores recté esse dicebat.
Iesuitarum examina vetus amicus noster papa summisit nuper in Angliam, qui disputationis simulatione rebellionis fauillas dolosis cineribus obtectas flabellis suis clàm identidem ventilarent. Inter quos eminent Piscator quidam & dulcitius, alter Cantuariensis archiepiscopus scilicet, alter Eboracensis à Romano pontifice praestitutus, nisi forsan ipsi commentitium diploma protulerint, vt mulierculae simplici, quam ad monialis velum suscipiendum incitabant, citiùs imponerent, duo egregij impostores, quorum alter multos, pisciculos & pisciculas omnium generum cepit:Teste Netlamo. Teste Domina. Read. Nec solùm viros & foeminas proselytos & proselytas, sed possessiones atque haereditates proselytas fecisset, nisi fraus illius bonis quibusdam viris tempestiuè suboleuisset alter, cum data opera venisset ad doctum quendam & pium equitem peruertendum, & eques cum eo de transubstantiationis articulo disserere voluisset, pugnam cum valente aduersario palàm & turpitèr detrectauit, superbè rejiciens doctores suos objectos, Quid ego curo Scotos & Cameracenses? qui quamuis abeuus retractus ad equite redire noluit, ideòque etiam à suis, quos secum attulit, cholericus asinus meritò nominatus. Nimirùm se jactat in angulis [Page 32] iste Dulcitius dulci vino veneni guttulas instillans, & labra poculi melle illinens, vt a simplicibus imbibatur jucundiùs: sed cum in potentem fidem inciderit, contremescit. Vterque jesuita nostris crudelis satis: Auditus enim est vterque, saepè cum diceret, fore breui, vt fasces cariùs venderentur, intelligentes tantam eorum copiam necessariam futuram ad haereticos comburendos. O duos auarissimos & saeuissimos daemones. Habent illi multos alios socios, vt fabrum falsum, qui noricum procudit ensem, quo grex Palatinus juguretur, hominem vanum & praefidentem, qui sex heroas ecclesiae reformatae D. I. Reynoldum, D. Whitakerum, D. Fieldum, D. Sparkum, D. Bilsonum, D. Fulconem vnus omnes debellandos sumpserit, cum ne vni quidem par esse potuerit docto ministro Euangelij, Ambuloni, verè perito peripaterico, quem tamen faber iste falsus ad certamen prouocauerat, clamans ante pugnam protestantes nec ecclesiam habere nec fidem, in pugna tam hebes & plumbeus, vix vt in tota disputatione legitimum conficere syllogismum potuerit, ad eas redactus angustias, vt caput suum perfricans se planè confusum coram omnibus fateretur. Et tamen iste Thraso non vt cautus Horatius aggredi voluit singulos ductores nostros, sed vt temerarius dares vniuersos. Adde Sclopetam qui cum pulueri suo tormentario ignem admouerit, totam inflammabit ecclesiam. Cujus calicem incantatum è diaboli manibus ereptum, Ioh. 6. tam multis & veris circumstantijs detexit, vt propter egregias imposturas dignus jesuitarum ordine censeatur. Praetereo, caeteros salios sacerdotes & jesuitas, regnum turmatìm subingreslos, quod propediem aureos sibi dies pollicerentur, vae autem Angliae vani augures praenunciarent. Sed his hij sophistae nihil proficere potuissent, nisi nigrum quendam synonem valdè pragmaticum, habuissent, cujus gratia niterentur. Quò major necessitas vobis incumbit, quibus Ecclesiae Anglicanae cura commissa est, cum tot intus lupi sint, gregibus vestris diligentissimè prouidendi.
[Page 33]Potestis obliuisci quid jesuitae disseminauerint, id, cujus mentionem facit ipse pontifex, religionis in Anglia, si à primo Elizabeth numeretis praeterisse jam annum climactericum: ejus igitur interitum instare, vel certè jam appropinquare.
Haec quidam christianus Poëta, lamentabiles excellentissimorum patrum exitus, qui Anglicanae ecclesiae fidem sanguine suo consignarunt, animo contemplans, vix siccis oculis exarauit carmina. quae me certè vehementèr commouerunt.
Nihil est, mei filij, quod ego magis exopto, quàm vt pax secura simul & religio pura, cum in orbe meo toto, tu in magna Britannia cumprimìs perpetuò floreant. vt Ecclesia sit firmamentum reipublicae, respublica propugnaculum ecclesiae. Sic dum respublica res terrenas commodat ecclesiae, ab ea recipiens coelestes largissimè Deo soeneratur. rectè dicitur finis esse praestantior destinato, non ecclesia propter rempublicam, sed respublica propter ecclesiam. Dicam ampliùs, & verè. Non ecclesia propter mundum, sed mundus propter ecclesiam. Deus [Page 37] vnus & trinus duas sibi domos condidit, in quibus ipsius gloria resplendesceret, mundum & ecclesiam. constantem ex membris duobus, angelis atque homine. mundum creauit speculum diuinitatis suae, gymnasium sapientiae, aerarium opulentiae, armamentarium potentiae, amphitheatrum gloriae nobilissimum. angelos antiquissimos coeli municipes, quasi sibi seruos à latere, spectatores praesentiae, participes beatitudinis, satellites potestatis. hominem colonum terrae, sed candidatum coeli, epitomen mundi, consortem angeli, imaginem sui. vt si primam angelorum atque hominis consideremus originem, angeli non carnati homines, homo incarnatus angelus dici rectè possit. Mundus igitur propter angelos atque hominem, id est, propter ecclesiam: angeli atque homo, id est, ecclesia propter Deum: quem & celebrare teneantur, vt principium primum à quo omnia, & glorificare, vt finem vltimum, ad quem omnia. Deus enim author omnis naturae, omnis veritatis, omnisque virtutis: radix essentiae, lux scientiae, fons disciplinae,: à quo formantur entia, informatur scientia, reformatur conscientia. vnde tres artes humanae, quibus schola tantoperè gloriatur, physicè, quae tractat naturas entium, logicè, quae format notiones mentium, ethicè, quae tradet normas actionum. Hìc Deum parumpèr contemplemur, quatenus seipsum patefecit, vt principium entitatis, quomodo sit operatus, certè, vt actor omnipotens, è contrario producens contrarium, ex nihilo aliquid, ex tenebris lucem, ex confusione ordinem, ex deformitate pulchritudinem, ex imperfectione perfectionem. Deus autem vt creator naturae integrae, ita recreator corruptae. in cujus redemptione per Christum tota se Dei sapientia, potentia, justitia, veritas, misericordia, vno verbo, diuinitas pleniùs & illustriùs, quàm in creatione patefefecit. Nam cum quidam angeli primùm à Deo defecissent, facti jam diaboli malitia sua in suáque damnatione justè relicti, inuidia moti hominem induxerunt in rebellionis suae societatem, quem quamuis voluntariè, tamen [Page 38] non malitiosé peccantem Deus data promissione benedicti seminis caput serpentis contrituri admirabiliter reparauit. Hinc, vt mundus ex nihilo, sic Adamus, antea factus à Deo, ex peccato post refictus, cujus perfectio anima animae ratio, rationis religio, religionis fides, fidei Christus. In quo etiam boni angeli ministratorij spiritus constituti sunt ecclesiae, id est, ijs qui haeredes salutis futuri sunt. Sic à Deo bis omnia, mundus & creatus & redemptus: quin igitur ad Deum multò magis referantur omnia? & cùm non modò mundus & angeli seruiant, sed Christus ipse mundi angelorum Deus se impēdat ecclesiae: quin igitur principes hominum primi seruire seséque totos impendere tuendae ecclesiae Christi summum esse honorem putent? qua collabente, decus reip. collabatur necesse est. Gloria decessit ab Israele, vt ait Phineae conjux. 1. Reg. 4. Nam arca domini capta est. Sic ego vobis inclamo mei filij, atque vtinam tam altè clamare possem, vt orbis exaudiat, si arca domini, id est, Euangelium Christi, si ecclesia Christi custos Euangelij, ab hisce vel intra latentibus, vel extrà grassantibus Philistinis propter Israëlis peccata capiatur, (quod autem factum est, id potest fieri) Israelis gloria discedet, majestas imperij dissoluctur. Respublica & ecclesia simùlstant & cadunt. vnum & commune periclum, vna salus ambabus erit. Ruere ecclesia non potest, quin eodem respublica labefactata motu concidat. Libet igitur breuiter vos affari ijs versibus, quibus poëta palladium suis tuendum suasit.
Dei spiritus ex verbo vobis persuasit Euangelium per Christum caelitùs ad vos esse delatum: palladium caelitus delapsum humanus persuasit error. & tamen tuendi palladij sui quanto desyderio Romani veteres tenebantur? Idem etiam error illos induxit, vt putarent de caelo Ancylia descendisse. Vobis autem arma spiritualia ex Dei armamentario sumpta, vera Ancylia, Dei spiritus è caelo [Page 39] subministrat. Cauete igitur ne veritatem & ecclesiam Dei vobis cognitam & concreditam vel timore deseruisse, vel desidia perdidisse, vel perfidia prodidisse Dei hominumque judicio coarguamini. Vos scitis, vos, inquam, scitis hanc esse veram ecclesiam Christi, quam habetis: sunt quidam principes, qui negent, ideóque à Romano pontifice instigati inscientesillam persequuntur. Vos humilitèr docete reges, in quam exitiali cum sibi, tum vobis ipsis errore versentur. At jesuitae libris vestris aditus obstruent ad reges. At reges libros prohibitos si sapiant, & auidius quaerunt, & rectius legunt. At vos deterret regum majestas, at inuitet humanitas. Quarè, reuerendissime atque honoratissime praesul, te vehementèr exoratum volumus, vt hanc causam tua cum authoritate promoueas, tum prudentia modereres. Nihil enim vel pietati, vel dignitati tuae congruentius facere potes. Hìc reuerendissimus pater, cum zelo gloriae Dei, tum fide erga regem Britannicum, ejusque progeniem singulari commotus, vt justo pióque satisfaciam Europae siue mandato, siue desyderio, facilè inducor, vt faueam instituto vestro; doctissimi viri. Author igitur vobis sum, vt apud reges non est contenta verbis, sed non paucis openbus: quae quoad theoriam est breuis & facilis, quoad praxim longa & difficilis: atque efficitur longior infinitis hominum traditionibus, & spissior intricatis scholasticorum argutijs. Sed minimè decet regias aures talibus minutijs distineri. veritatem autem è spinosis altercationum quasi dumetis ex [...]rahi cupio, & in aequa resolutionis planiciè collocari: re [...]ecari superflua, proponi necessaria, immo vero dubia & probabilia praetermitti, certa & indubiaseligi, quae pietatem & sanctimoniam sapiant. Nec, noua, sed noue tractetis omnia, sic vt Christum apostoli, apostolos patres, patres scholastici sequantur: voi cum Christo & apostolis patres & scholastici concordant, recipiantur, vbi discordant, relinquantur: nec testimonia congeratis siue argumentis, nec vrgeatis argumenta sine testimonijs, religioni habentes egredi [Page 40] cancellis illis, quos Scriptura vobis ipsa circundedit. Maneat ecclesiae catholicae sua dignitas, maneat Scripturae sanctae sua majestas: Ecclesia est creatura Dei Christi spiritu regenita, & Scriptura est epistola Dei ad creaturam Christi spiritu inspirata: veritas Scripturae propheticae & apostolicae de Christo basis & fundamentum est ecclesiae catholicae: ecclesia catholica columna & firmamentum est propheticae ac apostolicae veritatis. Sustinetur autem non fundamentum columna, sed columna fundamento. Sua igitur Scripturae firmitas priùs constet necesse est, quàm extare incipiat ecclesia: qua de re, mi Theogeometra, tu, si me audies, breuitèr & plenè disseres, vt huic toti sermoni vestro solidum jaciatur fundamentum. Tu igitur, quem ego semper sacrae Geometriae studiosissimum esse animaduerti, ordire pensum tuū. Tum theogeometra mihi quidem semper, inquit, res mensurata mensurae adaequari debere visa est. Fides est res mensurata, Scriptura mensura. Fides igitur Scripturae adaequata esse debet, neque latior ea, neque contractior. Itaque memini Paulum diuinum apostolum, quatuor aduerbijs sapientèr vsum, quibus fideles admoneret, vt fidem suam intrà Scripturae sanctae limites continerent: suprà,Suprà. plùs, contrà, praetèr. Monuit Corinthios, vt ne saperent Supra id quod scriptum est. orthodoxus igitur non sapit suprà id quod scriptum est, patet ex apostolo Paulo. episcopus Romanus sapit suprà id quod scriptum est, patet ex Concilio Tridentino, episcopus igitur Romanus non est orthodoxus. Monuit idem Thessalonienses vt nec plùs,Plùs. nec minùs, ad Euangelium Christi consummandum, quàm scriptum esset admitterent. Vae, inquit Christus illis qui libro Dei quicquam addunt, vae illis, qui quicquam detrahunt. Ego, ô Deus, Scriptura duce, vsque ad Christum Iesum accedo, non vltrà pergo. Iudaeus non eousque pertingit, papista vltrà procedit. Quid est enim aliud papismus, quàm limitis à te in Christo praefixi transilitio? quid sunt enim papae, noua decreta, quàm mera additamenta? Iudaeus [Page 41] igitur minùs, papista plùs credit, quàm oportet. Hic limes, hic terminus sapientiae nostrae, fides in Christum Iesum. qui vel minùs, vel plùs quàm scriptum est siue de Christo, siue de ecclesia credunt, timeant vae illud addentibus & dementibus destinatum. Quam rationem fidei suae à protestantibus Deo redditam christianus poëta quidam pauculis expressit versibus, vt memoriae tenaciùs inhaereret.
Quod si Christus nihil apponi voluit Euangelio suo,Contra. vt imperfecto; certè nihil opponi voluit, vt falso: omnis enim additio imperfectionem infert, oppositio falsitatem. Monuit igitur Apostolus Romanos, vt obseruarent & deuitarent haereseon & scismatum authores, qui contra doctrinam à se praesertim in illa diuinissima scriptam epistola quicquam inducerent. Verùm admonuit Galatas, eósque Anathemate confixit, non solúm qui contrà, sed qui praeter ea, quae ipse tradiderat,Praeter. & Galatae acceperant ab illo, quicquam docuissent: si non modò contrariam & aduersam, sed aliam ac diuersam Euangelij doctrinam inuexissent. quod Augustinus sic exponit, siquid intulissent praeter ea quae in Scripturis legalibus & euangelicis tradebantur, adeò tremenda districtio, vt seipsum & omnes apostolos, immò ipsos angelos innodaret, si qui non modò contrà, sed praeter illud euangelium, quod Paulus scripto tradiderat, & Galatae acceperant, docere praesumeret. Quòd si nec suprà, nec plus, nec contrà, nec praeter id quod scriptum est admitti debet aliquid a [Page 42] nobis in causa fidei cultusque diuini, quamuìs ab apostolis, quamuìs ab angelis afferatur: certè Scripturam sanctam non partialem, sed totalem fidei canonem & regulam esse necesse est, & hoc primum nobis esse credendum, nihil esse, quod extra Scripturam credere debeamus. Non nego in externo ecclesiae regimine, in casu ordinis atque rituum, piae traditioni & consuetudini patrum acquiescendum esse: sed in interno ecclesiae regimine, in casu fidei cultusque diuini, soli Scripturae sanctae adhaerescendum esse contendo. Qua in parte argumentum à Scripturae authoritate negatiuè ductum valere debet. Non tale quicquam Scriptura docuit. Non est igitur credendum. Non tale quicquam Scriptura praecepit, non est igitur faciendum. Exempli causa. Cui vnquam angelorum dixit Deus, filius meus es tu, id est, filius naturalis ab aeterno generatus. Non est igitur quisquam angelorum filius ejus naturalis. Sic negatiuè ab authoritate Scripturae argumentatur Apostolus Heb. 1. vers. 5. Quando, inquit Deus Dauidi, tecum vel cum illis judicibus Israëlis ambulans, dixi, domum mihi cedrinam extruite, 1. Chron. 15. Non igitur à te, qualiscunque tua fuit intentio, cedrina domus extruenda fuit, quae fuit tum pars cultus diuini, juxta regulam Dei à Mose traditam, quidcunque praecepero, id solum facito. Siquidem Scriptura sancta omnia cum principia fidei, tum praecepta vitae continet. Itaque D. Paulus scripturis veteris Testamenti, quas Timotheus à puero norat, Timotheum sapientem ad salutem fieri posse disertè affirmat. vnde sic infero. In sapientia perfecta rei cujusque scientia vertitur. At sacr [...] literae possunt Timotheum sapientem facere ad salutem. perfectam igitur salutis scientiam continent. & quidem tam exactè, vt neque aliam doctrinam, quoad materiam tradi sinant, neque alitèr quoad formam. puram & purè. puram, quoad partes, & purè, quoad modum. Duplex est enim hujus salutaris sapientiae corruptela, vna directa, indirecta altera. directa, cum Dei doctrina hominum mendacijs mixta Dei doctrina [Page 43] esse definit, vt cum componitur vel ex philosophicis commentis, vel ex humanis traditionibus, vel ludaicis rudimentis. indirecta, cum retenta materiae puritate doctrinae forma corrumpitur ascititio fuco, vel logicalium argutiarum, vel rhetoricalium cincinnorum, qui grauitati & majestati hujus salutaris sapientiae minimè conueniunt: vbi non modò falsos, sed vanos doctores notat Apostolus. illos praedonibus comparans, qui gregem fraudulentèr à caulis abigunt: hos cauponibus, qui vinum aqua miscent, vt illi venenatam, isti dilutam theogiam propinantes vel multum obsint, vel parùm prosint. Vtrosque salutaris Scripturae sapientia rejicit, illos appellans impostores, qui vel philosophica figmenta, vel traditiones humanas, vel judaica rudimenta cum euangelij substantia commiscent: hos verò tribus nos inurens, qui formam euangelicae sapientiae corrumpunt. 1. quòd exinanimant virtutem crucis, 2. quòd eneruent spiritus energiam. 3. quòd adulterent euangelij castitatem. quis igitur perfectionem salutis disciplinam, quam sacris literis comprehensam postulet? praesertim quum omnem Scripturam affirmet Apostolus à perfectissimo Christi spiritu inspiratam. vnde [...]oncludit perfectissimam in ea salutis scientiam comprehensam. Nam cum primò dixisset, Scripturae veteres Timotheum sapientem facere potuerunt ad salutem, quod aequipollet hijs verbis, ac si sufficientes esse dixisset: addit ex abundanti totam Scripturam diuinitùs inspiratam vtilem esse, id est, sufficientèr vtilem ad docendum, ad redarguendum, ad corrigendum, ad instituendum in justitia.Gal. 5. Iam omnis perfectio christiani fide constat, quae per charitatem operatur. Fides autem erit perfecta, si vera doceantur omnia, & falsa refutentur. Charitas integra, si vitia reprehendantur omnia, & omnis justitia informetur. At Scripturae sanctae sunt non modo vtiles, sed sufficientèr vtiles ad haec omnia, ad docendum, ad redarguendum, &c. Sunt igitur sufficientèr vtiles ad omnia in quibus christiani hominis perfectio continetur. Addit in extremo, vt homo Dei [Page 44] sit ad omne opus bonum perfectè instructus. exertismenos. Quasi diceret, possunt Scripturae sanctae Timotheum virum Dei diuinae voluntatis intetpretem ad omne opus ministerij sui perpolire atque perficere. ergò multò magis quemlibet discipulum christianum. Eadem enim est mensura fidei in populo, & doctrinae in ministro. Nihil tenetur populus discere & credere, quod minister non tenetur docere & tradere. At Scripturae sanctae possunt perficere doctorem. ergò multò magis discipulum christianum. Non me latet quas praestigias jesuitae nectant, vt hunc locum obscurent, & nobis primarium causae subsidium eripiant: vrgent personae circumstantiam. Aiunt Apostolum non dicere omnes homines absolutè sacris literis, sed te, te, inquam, Timothee, sapientem fieri posse ad salutem, te, inquam, quem priùs viua voce informaui, qui firmitèr credidisti omnia substantialia capita doctrinae, & omnem necessariam praximi disciplinae christianae. Secundò solas veteris testamenti Scripturas intelligi dicunt, quas Timotheus a puero nosset, sufficientes fuisse non cuiuis homini, sed Timotheo: nec sufficientes Timotheo per se ipsas, sed perfidem Iesu Christi, id est, junctas cum doctrina christianae fidei, quam Timotheus viua voce traditam, à Paulo audierat & crediderat. & si verbum, vtilis posteà sumatur pro sufficiens, tamen non sequitur, inquiunt, Scripturam solam esse sufficientem fidei regulam cuique homini sed Timotheo homini Dei, qui priús plenè instructus & firmitér fundatus per traditionem in omnibus substantialibus & fidei & vitae christianae partibus extitisset. vnde traditiones Scripturis adjunctas facere totalem fidei regulam concludunt, & non Scripturas solas. Traditiones autem diuinas, apostolicas, & ecclesiasticas faciunt, quas Scripturis non modo comparant, vt pares, sed componunt, vt partes: immò etiam anteponunt, vt sine quibus ne Scripturae quidem ipsae suam obtineant firmitatem. vnde conficiunt, Scripturam in traditionem vltimò & finalitèr resoluendam esse. Respondeat [Page 45] Apostolus, Scis, inquit, ô Timothee, à quo didiceris, id est, à Paulo, qui nihil te docuit extrà ea, quae Moses & prophetae praedixerunt.Solutio sophismatis. ergo traditio Pauli fuit scripta traditio, quam jesuitis fatentibus ex veteribus Scripturis Timotheo commendauit. & haec Paulina traditio per Beraeenses ad scripturam Mosaicam & propheticam exigenda fuit, id quod Spiritus sanctus laudat in Beraeensibus, quòd scrutarentur congrueret cum Scriptura, Necne. Ergo Paulina traditio vt ex Scriptura desumpta, sic ad Scripturam examinata. Quod si Paulina traditio ad Scripturam examināda fuit, quam Paulus immediato Spiritus inctinctu docuit: quanto magis traditiones pontificiae, quas papae Sp. sanctum ementientes suo tantùm spiritu fundunt, ad sacras literas exigēdae sunt? At vrgent personalem circūstantiam, quae si Pauli doctrinam restringat ad Timoth. certè illa personalis circumstantia, Vos recipite Sp. sanctum, restringit illam potestatem ad apostolos, non igitur extendit ad successores. & in loco illo ad Thessalonicēs. Tenete traditiones, quas vos didicistis, &c. illa personalis circumstantia traditiones restringit ad Thessalonic. non igitur jam extendit ad Romanenses. Ita isto nouo suo commento non modò scripturas, sed etiam traditiones perdiderunt. At loquitur Apostolus de Scriptura veteris Testamenti. fateor. sed non de sola loquitur. quia tum cum Paulus hanc epistolam scripsit paulò ante mortem, magna pars noui Testamenti tum extabat. Sed esto, loquutus sit de sola Scriptura veteris Testamenti. Vrgeo propiùs aduersarium & justo. Quòd si veteres Scriptuae potuerunt facere Timotheum sapientem ad salutem, quantò magis nouae veteribus adjunctae veritatem & exhibentes & explicantes potuerunt? At sufficientes esse non poterant ne Timotheo quidem ipsi per se, nisi per fidem Iesu Christi, id est, vt ipsi interpretantur, junctas cum doctrina christianae fidei quam Timotheus viua voce traditam à Paulo accepisset & credidisset. absurdè. fides in Christo Iesu, vel pro dono fidei sumitur, vt Heb. 4. verdum ijs non profuit, quia non erat [Page 46] mixtum cum fide, vel pro doctrina noui Testamenti, vt 1. Cor. 15. quae scripta est, nunquam autem pro tradititione non scripta. & hinc ex concessis argumentabor a fortiori, si vetus Scriptura sufficiens ad salutis sapientiam consequendam. multò magis noua veteris exhibitio atque explicatio sufficiens fidei regula censeri debet. id quod patres & scholastici saniores apertè docuerunt. Sed consultò patrum testimonia praetermitto, plenitudine lucis, quae in ipsa Scriptura inest. Contentus ad Scripturae plenitudinem demonstrandam. Neque tamen inficias eo, veritatem Dei priùs viua voce traditam fuisse, quàm literis consignatam. Eodem enim modo Deus & mundum illuminauit & ecclesiam. Triduò Deus mundum illummauit sine sole. Et Deus duobus annorum millibus eoque ampliùs ecclesiam docuit sine Scriptura. quarto die Deus lucem illam primogeniam & dispersam in corpus solare collegit, vt orbem semper posteà per solem illuminaret. Sic lucem illam verbi sui, quam nouis subindé reuelationibus per patriarchas velut à manu in manum traditam conseruauit, tandem Spiritus instinctu, Mosis manu Scripturae quasi globo solis inclusit, vt ecclesiae semper postea sola Scriptura ad beatam immortalitatem praeluceret, quae tota veteri Testamento comprehensa est. Eodémque modo Christus priùs, quam opus redemptionis peregisset in cruce, verbum redemtionis ipsi caelesti voci Iudaeis promulgauit, nihil autem ipse scripsit, sed est vsus apostolis prius vt legatis ad gentes, deinde vt librarijs, qui summam Euangelij voce traditam praesenti ecclesiae, scripto commendarent futurae. Quid autem interest inter Christum scribentem, & apostolos vel euangelistas Christi spiritu scribentes, vt loquitur Augustinus? Summa. Quod si tota Scriptura a spiritu Christi authore perfectissimo inspirata est, si plenam salutis sapientiam continet, si sufficientèr est vtilis ad omne verum docendum, & omne falsum redarguendum, ad omne vitium corrigendum, & ad omnem justitiam informandam: Denique si potest Timotheum hominem [Page 47] Dei ad omne opus ministerij sui plenè instructum absoluere & consummare: sequitur necessariò Scripturam esse fidei morúmque regulam & normam perfectissimam.
Posito igitur hoc prophetico & apostolico fundamento superstruitur ecclesia domus Dei, columna & firmamentum veritatis, vt scribit apostolus. Nam si fundamentum ecclesiae Scriptura, tum columna orbis ecclesia, vt rectè Chrisostomus. Hìc praestigiatores jesuitae contrà disputant, Scripturam ex ecclesiae traditione pendere, suámque sumere firmitatem. Quòd si fides apostolica Scripturis, inquiunt, Scripturae verò perpetua ecclesiae traditione nitantur: finalis & vltima fidei resolutio in Traditionem facienda est. verum primum, verum igitur & secundum. Quod quàm futile sit argumentum ex argumenti retortione constabit. Si fides apostolica ecclesiae traditione, & ecclesia ejusque traditio Scripturae authoritate nitatur, finalis & vltima fidei resolutio in Scripturam faciendam est. At secundum propositionis hypotheticae membrum ipsi verum confitentur. Interroga, qua authoritate confirment traditiones suas, statìm illum locum ex secunda ad Thes. epistola proferunt. Tenete traditiones, &c. percontare quo testimonio ecclesiae infallibilitatem confirment, statim illum ex prima ad Timotheum epistola locum proferunt, ecclesia est columna & firmamentum veritatis. Ita cum ecclesiam, tum traditionem Scripturae authoritate stabiliunt. ergò fatente aduersario non Scriptura in traditionem, sed traditio in Scripturam vltimò & finalitèr resoluenda est. Quatuor sunt officia ecclesiae circà Scripturas, primum, vindicis vt internoscat; secundum, interpretis vt exponat. tertium, custodis vt asseruet. quartum praeconis vt promulget: vnde quoad officium rectè describitur, columna veritatis. elogio monetur officij. Nec tam dicitur, quid semper faciat ecclesia, quàm quid semper facere debeat. quod apparet ex ipso contextu. De qua enim ecclesia loquitur apostolus? De Ephesina, in qua Timotheus velut [Page 48] in specula constitutus est. At illa mortuo Timotheo amisso aureo suo candelabro, veritatis lucerna penitùs extincta, proh dolor, in Mahumeti damnabiles errores & miserrimam seruitutem delapsa est. O timeat Romana fatum Ephesinae, cujus apostasiam imitatur.
Ecclesiae membra personae sacrae. Ecclesiae partes res sacrae.Iam ecclesiae membra sacrae personae sunt, non doctores modo, sed discipuli. Res sacrae sunt partes ecclesiae, vt verbum Dei, mysteria, gratiae caelestes, fides, spes, charitas, poenitenita; noua obedientia. Non igitur vlli sunt ecclesia, quà homines, sed quà fideles. Corpora & animae nostrae non faciunt nos membra ecclesiae, sed fides & obedientia. Non sumus ecclesia ratione carnis & sanguinis, quae sunt de terra: sed ratione veritatis & gratiae, quae sunt è coelo. vnde Apostolus ecclesiam familiam fidelium & sanctorum appellat. Fideles autem esse non possumus, nisi vocati, vnde ecclesia suum nomen accepit. vocati extrà per verbum Dei, inquam, non per verbum hominis: verbum autem Dei duplex, promissorium & mandatorium. promissorium, cui credamus: mandatorium, quod faciamus. Fides, inquit Apostolus, ex auditu, auditus autem per verbum Dei. Credi verbum Dei non potest nisi audiatur: nec audiri nisi praedicetur. praedicatio igitur & auditio verbi organa fidei. Verbum autem Dei triplicem rationem habet, seminis, alimenti, medicamenti. seminis, quo in peccato natu [...] regenerêre: alimenti, quo regenitus nutriare: medicamenti, quo aeger persanêre. verbo veritatis mysteria gratiae necessariò sunt annexa, baptismus & coena dominica, baptismus regenerationis, coena nutritionis sacramentum: vtraque sigilla fidei nostrae, tesserae professionis exercitia sanctitatis. Sed frustrà verbum annunciatur, & sacramenta administrantur, nisi spiritus Christi intùs operetur, & per haec organa efficaci operatione sua fidem, spem, charitatem nobis ingeneret, fidem, qua fundetur ecclesia domus Dei, spem, qua erigatur, charitatem, qua consummetur: vt pie dixit Augustinus in hunc locum, domus Dei credendo fundatur, sperando erigitur, amando [Page 49] perficitur: quas ille praecipuas partes caelestis aedificij, id est, Ecclesiae Catholicae partes facit.
Hinc emergit Ecclesiam Christi respectu personarum,Triplex Ecclesiae distinctio respectu personarum. qua talium, triplicem distinctionem habere: primi Ciues Ecclesiae, quam Apostolus ciuitatem Dei, caelestem Hierusalem appellat. Sunt electi Angeli atque homines, vnde Apostolus definit Ecclesiam conuentum vniuersalem Angelorum & primogenitorum conscriptorum in Coelis. Ecclesia sursum, Ecclesia deorsum, Ecclesia sursum in omnibus Angelis Sanctisque defunctis triumphantibus in Coelo, Ecclesia deorsum in omnibus militantibus in terram, vt August. in Ps. 137. Igitur in Symbolo proximam Trinitati stare oportuit Ecclesiam, vt Domino domum, vt Deo Templum, vt aedificatori Ciuitatem, quae hic necessariò pro toto sumetur, vt ait Augustinus de Catechisandes rudibus, cap. 30. Non pro parte, non solum pro illa parte, quae peregrinatur in terra, sed pro illa, quae permariens in Coelo ab eo tempore vsque, quo creata est, adhaesit Deo. Simul addit cum Apostolo, nos qui peregrinamur in terris, vnam cum illis Ciuibus Angelicis facere Ciuitatem. Cum ipsis inquit, Angelis sumus vna Ciuitas Dei, cujus pars in nobis peregrinatur, pars in illis opitulatur, Aug. de Ciuit. Dei lib. 10. cap. 7.
Secunda distinctio Ecclesiae est, quae censetur populos Dei, in toto orbe diffusus, omnes sanctos annumerans, qui ante Christi aduentum in orbe vixerunt, omnes qui fuerunt, sunt, futuri sunt, Ecclesia sunt, inquit, Corpus Christi, non quae hic aut illic, sed quae hic & vbique per totum mundum: neque quae est hoc tempore, sed quae ab Abele ad illos qui posthac nascentur & credent in Christum vsque ad finem mundi totus Sanctorum coetus ad vnam Ciuitatem pertinens, quae est corpus Christi, & cujus Christus est caput, Psal. 62. quae Catholica dicitur.
Tertia distinctio Ecclesiae, quae tempore & loco circumscribitur, vt particulares Ecclesiae, Hyrosolymitana,Aug de vnitate Eccles. cap. 11. Antiochena, Corinthiaca, Ephesina, Romana, Ecce, inquit Augustinus, in Ecclesia sunt Ecclesiae, quae sunt membra [Page 50] illius vnius Ecclesiae per mundum vniuersum dispersi, multae sunt Ecclesiae, & tamen vna Ecclesia, & ita multae, vt sit nisi vna. Haec est triplex personarum distinctio, ex quibus Ecclesia consistit.
Distinctio Ecclesiae respectu partium.Sed est alia distinctio rerum, sinè quibus personae Ecclesiae membra esse non possunt, immo siue quibus ipsa Ecclesia non potest esse, quae Regnum Dei dicitur, Regnum autem Dei est justitia, pax, & gaudium in Spiritu Sancto, vt inquit Apostolus, intelligens hos esse fructus, haec, effecta Regna Dei: quod minatus est Christus, fore vt à Iudaeis auferretur, Regnum Dei à vobis auferetur, inquit. Vnde constat cum verbum veritatis, & sigilla gratiae auferuntur ab vllo populo, populum, illum Ecclesiam Dei esse desinere. Christus enim regnat in Ecclesia sua per spiritum sine quibus homines Ecclesiam esse non possunt. In corpore naturali quamuis spiritus & facultates membra non sint, sine illis tamen membra, nec vitam, nec motum, nec sensum habent, nec actionem erunt vllam. In corpore mystico bomines fideles membra sunt, sed media & organa quibus fiant & seruentur membra Christi, sunt pura verbi praedicatio, & recta Sacramentorum administratio, sine quibus nec vitam, nec motum, nec sensum spiritualem habemus vllum, nec actionem edere possumus. Nam membra sunt mortua nisi fide viuant, nisi gratia crescant, nisi amore capiti suo coalescant, nisi ad illius voluntatem per obedientiam moueantur, & quamuis membra non sint, at sunt compages & commissurae, sunt arteriae, nerui, venae, quae vitam, motum, sensum, sanguinem & robur tribuunt corpori Christi, quod est Ecclesia, & nunc principales corporis facultates, & partes [...]censeri debent. Non sunt extrema solum ornamenta & gemmae, quibus Christi sponsa decoratur, sed sunt semen ipsum & alimentum, semen quo concipitur, alimentum quo nutritur, syncerum lac, è duobus testamentis tanquam vberibus profluens, quo Ecclesiae alitur infantia, solidus cibus, quo virilis aetas quotidiè roboratur: anima planè & forma Ecclesiae, quae ad illius constituendam essentiam requiruntur, [Page 51] non vt vestes quaedam splendidae, quae ad essentiam constitutam accedunt, vt illa pulchra accidentia vnitatis, vetustatis, vniuersalitatis, visibilitatis, successionis, caeterumque notarum, quae Ecclesiae non semper, non igitur essentialitèr, sed aliquando & accidentalitèr, adjunguntur. Exempli causa. Adamus & Abel post veritatem promissionis fide receptam erant Ecclesia Christi, erat tamen eo tempore noua, non antiqua: erat posteà in Abrahami familia primùm, deinde in Iacobi eiusque posterorum gente inclusa, non per totum orbem adhuc diffusa, non igitur Catholica, adhuc & vniuersalis, erat tamen Ecclesia Christi: Erat in Elia tum cum totum Regnum Israeliticum Rex, Principes, Prophetae, Sacerdotes, viri, foeminae, senes, pueri, id quod conqueritur Hoseas, in cultum vitulorum & Baalis consperare omnes viderentur. Hìc nulla apparebat Dei Ecclesia in maximo Regno praeter Eliam. Atqui erat Ecclesia hominum 7000. praeter Eliam. Quaero visibilis an inuisibilis? Certè hominum oculis cerni non poterat, ne Eliae quidem. Erat ergo Ecclesia tunc inuisibilis. Tamen erat Ecclesia. Post cum Leuiticae tribus successione corrupta & interrupta Christus de tribu Iuda cum suis Apostolis accessisset, Christus cum suis erat Ecclesia, Et tamen externa successione caruit. Post cum jam è Palestina exijsset Ecclesia per praedicationem Apostolicam, Apostoli inter se ante aduentum Spiritus dissenserunt, & post Paulus à Petro, Barnabas à Paulo grauitèr dissidebat, erant tamen omnes Ecclesia Christi. Sunt ista quidem vetustas, vniversalitas, visibilitas, successio personalis, vnitas praeclara quidem ornamenta Ecclesiae Christianae, sed veritas, gratia, fides, spes, charitas, poenitentia, obedientia, Verbum Veritatis, & Sacramenta gratiae, quibus vt inedijs excellentes ille dotes in animis hominum per Spiritum Sanctum generantur & conseruantur, sunt instar viscerum, & vitalium planè partium, ex quibus illa consistit.
[Page 52]Ex praemissis emergit Ecclesiam esse vniuersalem & particularem vniuersalem, quae Angelos in Coelis, omnesque sanctos & fideles in terris, qui fuerunt, sunt, & erunt vna notione complectitur: quae creditur in Symbolo, quae necesse est esse inuisibilem. Fides enim est inuisibiletur, vt dicit Apostolus.
Particularem, quae locis & temporibus terminatur, vt Hyerosolymitana, Antiochena, Alexandrina, Ephesina, Romana, quae visibiles sunt respectu hominum, qui verbum praedicant & audiuit, & Sacramenta percipiunt: & respectu ordinis, qui in Ecclesia foris exercetur, vnde illud, die Ecclesiae. Sed ratione fidei, spei, charitatis, reliquarumque spiritualium gratiarum, quae sunt inuisibiles, imprimisque vocationis internae, & electionis aeternae, quae sunt harum origines gratiarum, inuisibiles eo nomine dici possunt.
Atque harum illa triumphans in Coelo dicitur, haec militans in terris contra Diabolum, mundum, & carnem. Quam nunc, si vnquam, Draco, & Bestia per suos Emissarios crudelissimè persequuntur.
Iudaei primò Christum, caput Ecclesiae, immanissimè ad mortem vsque persequuti sunt, posteà Pagani Imperatores Apostatos, caeteraque Ecclesiae membra lacerarunt ac discerpserunt: tandem haeretici, imprimisque compositus ex illis haereticissimus Antichristus, Ecclesiam ex nascontem & renascentem acerbissimè cruciarunt, & etiamnum cruciant: tamen viri Dei, vi verbi & virtute Spiritus Christi Ecclesiam primùm ex Iudaismo, deindè ex Paganismo, tertiò ex haeresi & imprimis ex Antichristianismo etiam cum vitae suae dispendio extraxerunt, in lucemque reuocarunt, fraementibus Phariseis, saeuientibus Imperatoribus & Regibus, haeretisis & imprimis Antichristo Lupinam rauicem cum Vulpina fraude iungentibus: vt vtrum Draco insidians, an Leo rugiens ortum priùs & progressum, deinde Palingenisiae Ecclesiae Christianae magis impedierit, difficile dictum sit: Christus tamen eiusque serui Christi spiritu instructi, omnes difficultates omnia pericula superarunt, [Page 53] &, invito Satana, Ecclesiam Christianam in promissa terrae possessione posuerunt.
Ac Christiana Ecclesia, qua nostri post multam longamque noctem, è tenebris in lucem reduxerunt. Latuit primo sanè perdiu sub legis Mosaicae ceremonialis vmbris ac figuris &c.
Contentio Christi cum Pharisaeis de ceremonijs abrogandis vt Ecclesiam Christianam ex illis vmbris & typis in lucem educeret, & Pharisaismi jugo liberavit.1. Ex Iudaismo extracta Christiana Ecclesia. Aiebant Pharisei Deum à se stare, qui Ceremonias illa praescripsisset: Chrstum, qui illas rescinderet, Deo repugnare. Sed eum Christus illorum traditiones attingeret, cum vero in illum inuolabant, illum vt hostem Dei, vt hostem Caesaris cruci affigebant. Ita Christo prima. Ma. contentio magno constitit.
Secunda institutio leuior,2. Ex paganismo. quam Apostoli priùs ipsi cum Iudaeis deinde ipsi eorumque successores cum Gentilibus susceperunt. Regnarunt extra Iudaeam illa nullis jam saeculis factiosa, quam dixi; Gentilium Deorum pluralitas,Pagani dij tres, Philosophici dij.Politici dij.Poetici dij. qui vel Dij Philosophici, vel Dij Politici, vel Dij Poetici dici possunt, at omnes opiniones falsae de Deo concepte Dij falsi & Idola rectè vocantur.
Prima Apostolis lucta suit cum Philosophis. Qui naturam posuere loco Dei, creaturam loco creatoris. Nam vt minutos Philosophos mittam, principes Paeripatetici & Academici quantoponè delirarunt Aristotelij somniarunt mundum aeternum esse, nec posse dari primum hominem, & cum mundum ex nihilo creatum audirent, vt principio suo contrarium exploserunt. Deum aeternum confessi sunt, vnde intulerunt mundum esse aeternum, aeternae causae aeternum effectum finxerunt enim aeterno Deo materiam coaeternam, ex qua mundus extitit non libera voluntate omnipotentèr agentis, qui mundum creauit & quando vellet, & quomodo: sed necessitate materiae quodammodo resultauit, vel vtradius è Sole, vel vt scintilla ex igne; vel vt vmbra ex corpore: nihilò sapientiores Platonici, qui quamuis mundum caepisse concederent, [Page 54] tamen per Angelos, conditum arbitrabantur. Vndè Angelorum cultus inualuit; quam paucis verbis Moses diluit multa deliria. In principio Elohim Bara, Dij creauit Coelum & terram. Pluralis numeri substantiuo Trinitatem personarum singularis verbo vnitatem naturae in Deitate significans. Ita Christus in capite libri reperitur mundum creans, vt Dauides Mosem, Dauidem Apostolus eponit, Psal. 132. & Heb. 1.10. Sic, vbi desinit sapientia Gentilium, ibi incipit Religio Christianorum. Magnum tamen opus fuit piscatoribus tam absurdas opiniones ex Philosophorum animis euellere, de creatione, nisi illis diuinus Christi spiritus subuenisset. Vnde rectè comes Mirandulanus, veritatem creationis, inquit, Philosophia quaerit, Theologia inuenit, sed deuotio possidet. De Redemptione verò, quam penitùs ignorarunt Philosophi, deque purgatione peccati acrior cum illis Apostolorum concertatio. Nam cum audirent Iesum quendam filium Virginis natum Iudaea, & à Iudaeis suis crucifixum atque occisum, deinde post triduum rediuivum fuos etiam à mortuis relucturum esse, Apostolos irriserunt, vt humanae ratione contraria planèque impossibilia docentes: & cum peccata crucifixi sanguine purgari dilerent, Platonici suum ignem purgatorium regesserunt eluendis animae maculis: vnde suum Pontificij purgatorium intulerunt, quemadmodum & Angelorum cultum in Ecclesiam: vt papismus nihil in eo, planè videatur esse aliud, quàm recoctus paganismus sed tantùm valuit in illis piscatoribus Christi Spiritus, vt falsos illos Deos, quos Philosophica Schola produxit, id est, falsos de Creatione Redemptioneque Opiniones ex multorum Philosophorum animis extraheret, illisque Christi fidem insereret.
Sequuta est altera cum Politicis luctu, qui non modò naturam, vt Philosophi, sed Imperatorem suum vt Deum colendum proposuerunt, cujus nomen multi assumpserunt Imperatores, multis etiam viuis tribuerunt sui subditi, vt Horatius de Augusto loquitur.
Quod alijs post datum Imperatoribus, quibus quòd Ignatius, Iustinus, Polycarpus, Cyprianus adolere incensum recusauerint, acerbissimam mortem pertulerunt. Sed in illorum morte, veritas vixit & vicit, & prophanas illas leges quas Curia contra Coeli & terrae Imperatorem Iesum Christum pro terrenis illis dijs, id est, Imperatoribus colendis induxit, tandem penitùs aboleuit. Et, quaeso, nonne Papa qui vt Deus colitur, & sic appellatur a'suis, paganicam istam idolomaniam in seipso renouavit? Restabat jam Apostolis virisque Apostolicis pugna cum dijs, de quibus dixi, Poeticis quos Scena finxit cum Ioue, cum Iunone, cum Minerua, cum Marte, cum Mercurio, cum Apolline caeterisque dijs deabusque theatralibus: quorum vitia in spectantium vitam Scaena transtulit. Quamuis prudentiores Ethnicie dicerent sese tamen-vnum Deum colere non plures, varijs nominibus vtentes, vt illius vnius Dei in Ioue bonitatem, in Iunone faecunditatem, in Mineruam sapientiam, in Mercurio eloquentiam, in Marte potentiae, in Apolline viuificatricem, & recreatricem quandam vim atque efficaciam colere sese profiterentur. Quod idem à Pontificijs in die suis Calendis dici solet, se Deum vnum in illis colere, praesertìm in beata virgine, quam vt Deo, Coeli Reginam, vt vetere pagani colunt Christo Regi Coeli proximam, vt hic Ioui Mineruam, nam cum ab illis omnia tribuichristo vidētur, vt Ioui à paganis.
tamen ad extremum idem tribuitur ab illis sanctae Mariae virginis, quod à paganis Mineruae,
Nimis ista certè nisi bene veterem paganismum videntur. Erat ista quidem mortifera Apostolorum eorumque qui illis snccesserunt patrum cruenta dimicatio cum Philosophis, cum Politicis, cum Poetis, vt falsos illorum Deos, id est, falsas de Deo opiniones inveteratas ac penitùs [Page 56] insitas ex illorum Scholis Curijs, Scaenis, adeoquè ex Templis, atque animis extirparent: vi tamen verbi, & virtute Spiritus Christi, id, libet ipsi plerunque in certamine caderent, effecerunt, vt Ecclesia Christiana ex ipsorum planè cineribus, quasi Phoenix revisceret.
Graues fuerunt istae duae Christi & Apostolorum, & patrum concertationes cum Iudaeis & Paganis: grauior autem fuit postea cum haereticis. Nam cum Christus Ecclesiam suam natam Hierosolymis, peregrinantem vero per Graeciam, tandem in Latium induxisset, eique Romam sedem ac domicilium statuislet, primi Pontifices sanctissimi Martyres eam perdiu conseruarunt, vt castissimam Virginem, quemadmodum eam vocat Irenaeus: donec haeretici cum aliundè tum ex ipsorum snccessoribus exorti, quos ante attigi complures, Arrius, Marcion, Eutiches, Nestorius, Pelagius caelestem illam, ah nimis jam neglectam Virginem constuperarunt, id quod post obitum Apostolorum futurum praedixit Egesippus. Arrius qui Christum verum negabat esse Deum, Marcion qui verum negabat esse hominem, Eutiches qui naturam diuidebat, Nestorius qui vtramque confundebat, Pelagius qui Christi, quem Deum & hominum confitebatur, saluificam gratiam obscurabat: quas haeresi Christi Spiritus in quatuor illis primis oecumenicis Concilijs Nicena prima, Ephesina prima Constantinopolitana, & Chalcedonensi, excepta Pelagiana haeresi quae nondum nata est, ita restrinxit, vt earum tamen post Carbones molesti semper existerent.
Ex quibustandem grandis ille, compositam illam suam conflauit haeresin Antichristus, qui maligni aliquid sumpsit a singulis, & multum addidit de suo. Qui progressu temporis Episcopus primum, deinde Reges, postremò Concilia Majestati suae pastoritiae subjugavit, doctis & pijs palam vbique semper reclamantibus, quos ille connivente Regum lenitate maximam partem occidit, vt Hussium & Hieronymum in Constantiensi Concilio. Donec tandem, cum Leo decimus ruginet vt Leo Deus optimus [Page 57] maximus suo tempore Martinum Lutherum excitauit in quo Spiritus Christi, & vno & infirmo fraterculo totum Papatum oppugnauit, poene dixe [...]im, expugnauit, nisi quòd alijs suis seruis viris Dei praestantissimis Zuinglio, Caluino, Martyri, Bucero, Cranmero, Ridleio, Latymero, ceterisque Ducibus nostris perficiendum reliquit aliquid, quod ab altero est omissum. Iam verò ista Palingenisia Ecclesiae Christianae, & quaedam quasi è Sepulchro resurrectio à Christi Spiritu promissa, Ap. 10. Christi Spiritu effecta est per hoste diuinissimos homines, qui partìm precando, partìm concionando & scribendo, partìm fortitèr moriendo Ecclesiam Christi à Romano Antichristo jamdiù miserabiliter oppressam & sepultam resuscitarunt & in clarissimis Europae Regnis rebusque publicis florentem reliquerunt.
Iam vt Christus vnicus fundator Ecclesiae Christianae, sic Christus vnicum eius fundamentum vt D. Paulus docuit 1. Corin. 3. vers. 11. Non Petrus sed Christus. Petrus architectus & quidem praecipuus: sed Christus fundamentum. Christus in Prophetico atque Apostolico fundamento fundauit Ecclesiam, in seipso igitur, quod Prophetae & Apostoli posuerunt, & in quo ipsi superstructi sunt, vt docet Paulus Ephes. 2.20. In seipso, inquam non in Petro in seipso confesso, non in Petro confessorem, Christus solus est petra, Petrus quilibet Christianus, vt loquitur Augustinus: qui Christum inducit sic loquentem ad Petrum. Non ego me aedifiabo super te, sed te aedificabo super me, super me Dei filium aeternum: non super te hominem mortalem: super me sanctorum sanctissimum, non super hominem peccatorum, & à ne viri post Sathanam appellatur. Nam quod aiunt fundatam Ecclesiam in Apòstolico fundamento Ephes. 2.20. ergo in Petri persona,Rhemenses in 2. Eph. vers. 20. non sequitur. Nam tum quot Apostoli, totidem personalia fundamenta. S. Iohannes vocat Apostolos fundamenta ratione doctrinae, cuius anteà rationem reddidi. Sunt igitur multa fundamenta, vt ita dicam, doctrinalia, vnicum persona [Page 58] sonalem quod jam positum est, vt ait Apostolus, Iesus Christus: cuius virtute solius falcitur Ecclesia, ideo vt lapjs summus in angulo, qui duos populos Iudaeos & Gētiles, quasi duos parietes, conjungat, sic imus in fundamento dicitur, quod totum aedificium coagmentet atque sustentet: quatenùs adeo factus est crèdentibus sapientia, justitia, sanctificatio & redemptio, vt ante scripsit Apostolus 1. Co. vers. 30. quem locum Apostolus ex nono Ieremiae sumsit, vt omnes sapientes, diuites, & potentes à vana suae sapientiae opulentiae, potentiaeque opinione traduceret, quo omnem fiduciam suam gloriandique materiam in Christo domino suo solo collocarent. Vt D. Petrus cap. 20. ex Esaiae vigesimo octauo sumit insigne illud suum de Christo testimonium quod Deus pater dedit. Ecce pono in Sione lapidem angularem electum, preciosum, fundamentum fundatum, & quiscunque crediderit in eum non confundetur. Non se fundamentum, ne secundarium quidem praedicat, vt impiè Bellarminus: sed Christum fundamentum Ecclesiae fundatum praedicat: se lapidem viuum in fundamento super structum Christum solum lapidem angularem preciosum, & fundamentalem in quo omnis nostra fiducia ponenda est.
Ergo ne falsum Christum pro vero, falsam Ecclesiam pro vera sumamus jubet ipse Christus, vt Scripturas scrutemur Canonicas quae ideo Canonicae dicuntur, quia perfectum Canonem fidei morumque, continent. Tradunt enim omnia cum principia doctrinae, tum precepta vitae Christianae. Scrutamini Scripturas, inquit ad populum Iudaeum, eum cum ne litera quidem extaret Noui Testamenti: veteres igit [...]r intelligit. Nam in illis vitam aeternam putatis vos habere, & illae sunt quae testantur de me. Ille verum demonstram Christum; veram Ecclesiam. Quis vnquam Apostolus Christi mortem magis depinxit ad vivum, quam Esaias Propheta cap. 53. Nos putauimus eum percussum à Deo, & humiliatum. Sed certè nostras ille infirmitates tulit; ille nostros portauit dolores, propter nostras transgressiones vulneratus, fractus propter nostras iniquitates, [Page 59] castigatio pacis nostrae super eum, & liuore eius sanati sumus. Deus posuit super eum iniquitates omnium nostrorum, ita domino placuit eum conterere: russus, inquit, servus meus notitia sui justificabit multos. ô verè Euangèlicam Prophetam. Nec minùs viues coloribus mortem Chrsti Propheta Daniel delineauit cap. 9. Messias occidetur, & non propter seipsum, sed vt finiat impletatem, vt obsignet peccata, vt reconciliet iniquitatem, & vt justitiam inducat aeternam. Vndè etiam Propheta Ieremias eum non modo justum ex Dauidis familia germen, sed aeternam Iehouam nostram justitiam appellat, vt Paulus exponit omnes, Christum nobis factum esse justitiam à Deo. Christus justitia nostra tripliciter, dicitur, efficienter, exemplaritèr, imputatiuè; efficientèr quo spiritu suo in nobis, & nec nos justitiam operetur. Exemplaritèr, quòd & in vita & in morte sua perfectissimum omnis virtutis obedientiae (que) nobis exemplar proponitur: imputatiuè quod nobis suam & actiuam legis & passiuam crucis obedientiam coram Deo, ad justitiam & vitam aeternam gratis imputet, quam & Prophetae & Apostoli potissimum intelligunt. Est enim illa justitia quasi fons, vnde omnes sanctitatis rivuli dimanant. Quam si veteres Scripturae tam efficacitèr explicarent, veteres & noui quantò efficaciùs explicabunt. Quod Scripturae sanctae verum nobis demonstrent Christum, veram certè demonstrant Ecclesiam. Christus autor Scripturae, Scriptura fundamentum Ecclesiae, vt docet Paulus. Quod autem constituit Ecclesiam, id verè demonstrat Ecclesiam. Scriptura est Ecclesiae causa constituens. Ergò nota demonstrans, vt praeclarus reuerendissimus pater ante disseruit. Scriptura sumit suam authoritatem à spiritu, qui eam inspirauit: non ab Ecclesia, quae accepit; sua igitur Scripture authoritas constet, necesse est priusquam extet Ecclesia: nam si ratio rectè ponat, fulciri à fundamento aedificium: Religio rectè inde concludit, quòd veritas constituat Ecclesiam, non Ecclesia veritatem. Nec tamen ergo, Ecclesiam Christi Spiritu è Scriptura semel instructam, vt mulierem Samaritanam posse Christo [Page 60] testimonium dare, aliosque ad Christum adducere. posse homini jam infideli sanctam de Christo eiusque Scriptura opinionem, magnamque reuerentiam inijcere, quae fides bonae aeducationis dici potest, & fides acquisita à Scholasticis dicitur: sed plerophoriam illam, qua certè credas Christum esse Christum, & Scripturam eius esse Scripturam, non habes nisi à Spiritu sancto, qui quemadmodum Paulo verbum reuelauit, vt scriberet, sic cor Lydiae purpurissae aperuit vt crederet, quae fides sanere inspirationis, & fides infusa appellatur. Quemadmodum Samaritani quam mulieres voce excitati venissent ad Christum, postea quam Christum audissent, responderunt, credimus iam, non quia mulier dixit nobis, sed quoniam audiuimus ipsum. At sensus Scripturae ab Ecclesia sumendus est. Minimè verò canon est & textus & commentarius. Nec tamen inficias eo, Ecclesiam esse Scripturae interpretem, sed ex Scriptura, vt judex legem interpretatur, sed exlege. Sed maledicta glossa quae corrumpit textum. Rectè Hilarius, referendum è textu dixit esse fensum suum, non inferendum in textum alienum. Nec malè Cajetanus siquis, inquit, inciderit in sensum textui, consentandum quamuis à torrente doctorum alienum, ne repudiet. Sed castigatus à censoribus Cardinalis, quòd tam liberè pro Scriptura loqueretur: cuius oracula non sunt aedita tanquam aenigmata, vt responsa daemonum esse solebant, quò nos vel ambiguitate fallerent, vel obscuritate torquerent. Multa fateor in illis esse difficilia & obscura, vt nostrae satietati occurreret Deus. Multa facilia & perspicua, praesertìm ad salutem pertinentia, vt pijs votis satisfaceret: vno nec nimis citò inuenta vilesceret salus, nec animus nimis anxiè quaerendo languescerit. Sed Scriptura sancta, vt probaui supra; fidei morumque regula perfectissima: vt mirarer Cardinalem Perronium emisisse libet, tum in vulgus inscriptum de insufficientia Scripturae sanctae. Rident Philosophi, si librum legerent in scriptum de insufficientia lucis in Soli. Doluerunt Theologi, cum librum legerent, inscriptum de insufficientia Scripturae sanctae. Ineptum est dicere esse [Page 61] penutiam lucis in globo solis, & non est impiam penuriam lucis Scripturae sanctae à Cardinali imputati? Est igitur Scripturae sanctae authoritas independens, sensus inherens, doctrina sufficiens. Loquitur Christus in Scriptura, loquitur etiam in Ecclesia. Sed sine errore semper in Scriptura, non sine errore semper in Ecclesia. At Ecclesia est columna veritatis, vt supra dictum certe, si Scripturae veritati fundetur. At promissus est Spiritus, vt ducat Ecclesiam in omnem veritatem, sed pro modulo recipientis. Porrò non vt aliam veritatem exprimeret; quam scriptam, sed vt illam omnium animis imprimeret ergo Scriptura prior tempore, clarior lumine, maior authoritate quam Ecclesia: quae cum à Scriptura suam naturam lumen praerogatiuam accepit, eum demum veritate quasi columna, praefere terreaequ [...] incolis ostendit. Sed cum Ecclesia fundamento suo semel exciderit, desinit esse Ecclesia, domus Dei, columna veritatis, sponsa Christi incipit esse domus idoli officina mendacij, meretrix Antichristi. Id quod eodem loco apertè praedixit Apostolus futurum, vt multi extremis temporibus à fide, & à veritate deijcerent: attendentes spiritibus errorum & doctrinis daemoniorum, mendacia loquentium in hypocrysi, habentium cauteriatas conscientias prohibentium nuptias, & abstinentram a cibis imperantium, vt 1. Timoth. 4. vers 1.23. Divus Paulus 2. ad Th. 2. generalem Apostasiam fore pronuntiaret: hic seipsum exponit, & ait esse Apostasiam à fide, cuius dux & signifer Antichristus. Non igitur intelligit defectionem pronunciarum à Romano Imperio, sed Christianorum à side Iesu Christi: At haec est, inquiunt, Lutheranorum defectio ab Ecclesia Romana. Apostolum percontemur, & illic duabus notis Apostasiam insignit, prohibitione nuptiarum, & indictione abstinentiae à cibes, quos Deus &c. quas ille doctrinas daemoniorum appellat. At Marcionem, & Tatianum Apostolus perstringit, qui nuptias vt immundas, vt cibos, vt malas creaturas condemnabant. At id illi fecerunt in aperta blasphemia: Apostolus eos attingit, qui in occultu hypocrisi, nuptias, cibosque vetuerunt. Vt Romanus Antichristus [Page 62] qui nuptias quibusdam, vt Sacerdotibus omni tempore cibos omnibus aliquo tempore, Religionis & conscientiae causa interdicit. Egregius hypocrita, qui caelibatu coacto infandam Cleri sui immundiliem tegit, vt videatur modo venerabilior: & interdictis carnibus immensam deliciarum ingluviem occultat, vt putetur tantùm abstinentior. Omnino caelibatum Sacerdotibus suadet spiritus, non imponit, suadet ijs, quibus donum continentiae datum est, non imponit omnibus, quibus non est datum: tyrannicam igitur legem Antichristus imponit Clero, dum illi negat legitimam coniugem: quam Paulus permittit: sed sentinam impuritatis infundit in Ecclesiam, dum pecunia redemptam permittit Concubinam, vt solet, quam Scriptura condemnat. Vnde tot Paparum, Cardinalium, & Sacerdotum aliorum spurij orbem Christianum defaedarunt: vnde tot ingenuas & honestas familias inquinarunt: vt Pius secundus Pontifex Romanus mali experientia doctus palàm dixerit, multas se videre causas, cur Sacerdotibus, vxores adimerentur, sed plures esse rationes, cur illis redderentur. Sed Apostolus diuina mente longè prospiciens prohibitionem nuptiarum fore malorum scaturiginem, quae Ecclesiam deturbarent, spiritus errorum, & doctrina Daemoniorum vocauit, quae illas sub hypocritica specie sanctitatis interdicerent. Sic & abstinentiam à cibis omnibus tam piscibus delicatis, quam carnibus: & è vinis & dapibus omne genus opiparis suadet spiritus, vt orationi & mortificationi vacemus, sed non ita injungit, quasi esus piscium aut placentarum, sanctiores pureoresque homines faceret, quàm esus carnium moderatus: videntur igitur hae duae Apostolicae notae ita clarè, ita manifeste Apostasiam Ecclesiae Romanae modernae ante omnium oculos proponere, vt suam defectionem ab antiqua fide, & à Primitiua veritate, quam Ecclesia Primitiua, quasi argentea columna sustinuit, negare non possit. Vnde sic ex Apostolo aduersus Ecclesiam modernam argumentabor. Ecclesia domus Dei est columna [Page 63] veritatis Ecclesia Romana non est columna veritatis, sed erroris & daemoniacè doctrinae, non est igitur Ecclesia, domus Dei.
Sed hanc ego causam Collegae meo Richardo Luceti fusciùs disceptandum relinquo, qui Romanae Ecclesiae & originem & defectionem dilucide demonstrabit. Intereà tot Ecclesias, Transmarinas ad Scripturae sanctae regulam reformatas, intra quas cienniam Romani Pontificis astu & saeuitia miserè deformatas & euersas non deplorare non possum. Nam si Ieremias oculos suos fontem esse lachrimarum optauit, quibus vnius vrbis Hierosolyme, excidium defleret: quos riuos non lachrimarum, sed sanguinis profundere nos oportet, quibus tot Nobilium Ecclesiarum exequias & funera prosequamur? Quarè à nobis, qui adhuc in tuto scimus, ex Christiana sympathia cum efficacissimae consolationes adhibendae, tum ardentissimae preces ad Deum continuò fundendae sunt, vt Deus illas restituat & recolligat ne nimium dolorem seruis suis, & saevum gaudium hostibus suis offerat. Quas consolationes & preces Christianus quidam Poeta grauissimis versibus expressit.
- Pater.
- Filius.
- Spiritus S.
- Fidem &
- Poenitentiam.
- 1. Luctus pro peccato.
- 2. Luctu cum peccato.
- 3. Victoriae peccati.
Sed nunc tempus est, vt Filaretem audiamus verborum ambiguitates, quibus haec de Ecclesia quaestio ad nostram perniciem involuta est, breuiter, vt soler, dissosuentem.
Tum Filaretes, omnes, inquit, terminos hujus quaestionis, quae nunc orbem perturbat, quos curiosa impietas fecit ambiguos, si placet, paucis, vt potero, enucleabo, Ecclesia, catholica protestans, visibilis, successio orthodoxa, haretica, schismatica, caeterosque generis eiusdem. Verba sunt rerum nòtae, vt ait Philosophus. Ecclesia [...], quo verbo Demosthenes vsus est ad coetum ciuium experimendum, qui per cornicinem conuocabantur. Quod spiritus sanctus transtulit ad sacrum coetum, in quem homines per praecones Euangelij quasi per cornicines euocantur è mundo in caelestem Rempub. quam Ecclesiam appellat, qua de nihil necesse est me plura dicere, cum collega meus Theogeometra rem illam omne accuratissimè disceptarit.
Iam catholicum quid est aliud quam vniuersale, quod verbum nunquam in textu legimus vel Ecclesiae, vel fidei adjunctum: catholicas Epistolas legimus. Sed catholicam Ecclesiam, catholicam fidem non legimus. Adde quód in textu fideles Christiani vocantur, catholici nunquam. Pacianus qui fidelis cuiusque nomen Christianum dicit, catholicum cognomen, prima Epistola ad symproneanum confitetur catholici vocabulum in textu non positum, sed post vsurpatum. Videlicet cum Apostoli ad summam fidei conficiendam conuenissent, & quisque suum articulum quasi Symbolum contulisset, vnde Ruffinus summam Illam fidei Apostolorum Symbolum appellat, tum Iacobus apposuit suum illum articulum, credo Ecclesiam Catholicam. [Page 69] Sed fatente paciano non inuenimus catholici vocabuntur in textu: at Protestantis nomen inuenimus. Acto. 20. vers. 21. vbi Paulus Apostolus sic affatur Ephesios, quos in sola Christi fidem fundauit, Eph. 2. vers. 8.9. Nihil a vobis detinui, sed vos publicè docui, Diamartyromenos etiam atque etiam protestans Iudaeis & gentibus poenitentiam erga Deum & fidem erga Iesum Christum. Participium cum vehementem, tum publicam fidei testatione significat: vt post Paulus cap. 24.14. Profiteor tibi, foelicem alloquens, juxta hanc viam, quam isti vocant haeresim, colo patrium Deum credens omnia quae scripta sunt in lege & Prophetis. Sic & nomen Diamartyromenos, Protestans & res protestata, id est, fides sola juxta Scripturam, quam Pontificij vocant haeresim, in textu ponitur. En D. Paulum primum protestantem à Spiritu sancto cognominatum. Ergo posthac fidelis cuiusque nomen Christianus, Protestans cognomen esto. Quod quidam in Conuentu Spirensi, Anno Dom. 1529. impositum reformates primùm non rectè existimant: erat enim impositum D. Paulo à Spiritu sancto, & ijs qui Apostolicam doctrinam nascentem fide amplexiore & opere coram hominibus Deo & Angelis impauidé protestati sunt, vt Germani renascentem non minùs intrepidè cum Gallis, & Britannis, & Danis, & Belgis protestantur. Certè huius loci vi & luce convicti duo magni Pontificij, alter Anglicanus, alter Lusitanus Divum Paulum fassi sunt este Protestantem, Petrum verò Catholicum, impiè. Perinde ac si duos diuinos Apostolos contradictorius Spiritus inspirasset. Lusitanus verò ita feriò Paulum Protestantem & nomine & fide censuit, vt nullo modo legendum diceret sine. Papae commentario. Vbi jam sunt, qui nomen Protestantis quasi nouitium contemnunt? & nobis primum in Conuentu Spirensi inditum esse arbitrantu [...]? Nos quidem Christiani sumus, nec Mariani, nec Petriani, nec Pauleni sumus: sed solum Christiani sumus & Christi solius fidem & cultum cum Diuo Paulo coram hominibus, coram Deo atque hominibus, coram Deo atque Angelis protestamur. Concludo breuiter [Page 70] protestans ponítur in textu, Catholicus non ponìtur: ergo Protestantis nomen cum antiquius tempore, tum augustius dignitate, quam Catholici. Neque tamen nomen Catholici improbamus, sed jure nobis asserimus, & Catholicam Ecclesiam esse constantissimé credimus, id est, credimus Ecclesiam, quae particularis olim fuit Palestinae finibus conclusa, nunc esse vniuersalem, id est, Catholicam, totam orbem dilatam: protestamur etiam fidem Catholicam, quae est Catolon secundum totum, id est, fidei Canonem & regulam vniuersalem, id est, Scripturam, quemadmodum diuinissimus Martyr Iohannes Philpottus ex Augustino vocabulum interpretatus est, quam idem pater Orthodoxam vocat, id est, veram, sanam & rectam, quemadmodum Orthodoxos vera, sana, & recta sectantes definiuit. Ecclesia autem Romana particularis est, non est igitur Orthodoxa, ergo nec Catholica quoad locum, nec quoad fidem. Vt Iohannes Reynoldus noster quinta thesi irrefragabilitèr confirmauit. Immo vt Vincentius Lyrinensis Catholicam definiuit nihil esse, nisi quod duobus confirmatur modis primò diuinae legis authoritate, deinde Ecclesiae Catholicae traditione.Cap. 10. Vnde constat nullum dogma esse Catholicum aut Ecclesiasticum, nisi sit Propheticum aut Apostolicum, si Vincentio credimus. Et frustra in Ecclesia requiri Catholicum sensum eius dogmatis, quod ipsum nusquam in Scriptura reperitur. Vnde definit capi tertio, id esse Catholicum quod vbique, quod semper, quod ab omnibus creditum est, hoc esse verè proprièque Catholicum. Qua regula quasi gladio Vincentius multa nouitia fidei Tridentinae dogmata iugulauit, vt post liquido constabit.
Haeresis.Quid Catholicum & Orthodoxum sit, vidimus: quid Haereticum & Schismaticum,Schisma. videamus. Haeresis à Roberto Capitone Episcopo Lincolniensi sic rectè definitur. Haeresis Graecè, electio Latinè est sententia humano sensu electa, sacrae Scripturae contraria, palàm docta, pertinacitèr defensa: propter duos finès, vt addit Augustini lucri aut dominij quaerendi gratia. Non me later haeresim à Romano [Page 71] Pontifice definiri sententiam non Scripturae sanctae, sed Synodali, immo Papali decisioni contrariam. Vter rectius Episcopus an Pontifex definierit meliùs in tractatione constabit.
Schisma est separatio, velscissio à recto ordine Ecclesiastico, quo veritas Orthodoxa conseruatur. Duabus enim artibus Sathanas veritatem & ordinem Ecclesiae oppugnat. Aut enim falsis dogmatibus puritatem Euangelij adulterando dissidia inter Doctores serit, aut vetere Ecclesiasticam disciplinam violando scandalis Ecclesiam-deformat: hoc est aut haereticos excitat, qui nouorum Dogmatum, aut schismaticos qui publicorum scandalorum authores existunt, contrà vel praeter doctrinam, quam Apostolus Paulus scriptam reliquit. Rom. 10. haeresibus vnitas fidei scinditur, schismatibus pax Ecclesiae laceratur. Vtriusque mali reus Pontifex Romanus, qui tot Nouitia dogmata procedit, adorationem Imaginum, Transubstantiationem, Realem praesentiam, Missaticum Sacrificium, panis adorationem, Sacramenti mutilationem, &c. Deinde vetus regimen in Nicaena Synodo praefinitum cap. 60. mutauit, & in manifestum tyrannidem cōuertit. Grandis igitur Haereticus Apostata, qui ab antiqua sede defecerit: & egregius qui Schismaticus veterem Ecclesiasticū ordinem violaret.
Iam visibilitas significat vel apparantem existentiam,Falsa Ecclesiae notae. 1. Visibilitas.2. Vniuersalitas.3. Vetustas.4. Vnitas.5. Successio personalis.6. Infallibilitas. vel florentem eminentiam. Erat Ecclesia semper ita visibilis, vt existent: non semper ita visibilis, vt emineret. Non semper floruit, sed semper fuit. Erat enim tempus cum compulsa à Dracone fugeret in solitudinem. Ap. 12. & in speluncis ac cauernis delitesceret. Heb. 11. visibilitas igitur pertinet non ad essentiam Ecclesiae, sed ad ornatum. vt Collega meus Theobeometra prius obseruauit. Nam illae Prophetiae defuturo Ecclesiae splendore & pulchritudine, non externam & corporalem pulchritudinem intelligunt, quam Ecclesia interdum amittit: sed spiritualem & internam, quam semper retinet. Nigra sum, inquit sponsa in Cantico, sed formosa, ô filiae Ierusalem: formosa sum intus, vt Tentoria Kedar aut aulaea Salomonis, quibus verbis [Page 72] significat, internam suam venustatem & pulchritudinem sponse sui gratia conseruari ne excidat, vt vt negligentia sua, & fratrum suorum injuria extrinsecus denigretur. Non est Ecclesia, perpetua comes externa prosperitas, externa potius aduersitas illam saepe comitatur: afflictio illam excoquit, foelicitas corrumpit. Vnde vsu venit vt Ecclesia Christi tanquam Luna nonnunquam pleno velut orbe refulgeat, vt in Dauidis Regno refulsit, saepe autem obnubiletur, vt loquitur Augustinus, multi udine scandalorum & persecutionum, vt sub Achabo contigit, cum Elias apud Deum Prophetas in Israele interfectos, destructa altaria, & se solum relictum quereretur. Erat Ecclesia in vno Abele, vt ait Augustinus, in vno Noah, in vno Abrahamo, eiusque familia, in vno Elia visibilis, quamuis esset Ecclesia plurium electorum inuisibilis. Referuauit, inquit Deus, mihi septem millia qui non incuruarunt genu Baal. Quibus verbis Deus Eliam, & corrigit & consolatur. Reseruaui mini &c. ex ijs erant sine dubio centum illi Prophetae, quos abdiderat Obadias: quod ex Obadia auditum Elias prae maerore oblitus, velforsitan occisos suspicatus est. Reliqui vel solum, vel fidem vertere cogebantur. Nam siqui forte remanserunt, ijs aut Barbara Iesabelis subeunda fuit crudelitas: aut siquos Obadiae misericordia tectos ab authoritate mortis vindicasset, eadem eos esse funerum Ecclesiae spectatores coegisset. Viua imago praesentium multis in Ecclesijs calamitatum. Ac fieri potest vt aliqui Nicodemitae illic extiterint. Nulli vspiam in amplissimo Regno apparebant veri Dei cultores, quia totum Regnum approbare cultum vitulorum & Baalis vno consensu videbatur. Solus apparebat Elias verus Dei cultor: in vno igitur Elia videbatur esse Ecclesia. Tresfaciunt Collegium, vt dicitur, vbi autem duo aut tres in meo nomine congregantur, in eorum medio sum, ait Christus. Erat igitur Ecclesia, vbi duo in Christi nomme congregati. Dualitas igitur, aut Trialitas facit Ecclesiam. Est quaedam visibilitas, vbi dualitas, hic in vno Elia videtur Ecclesia, est quaedam igitur visibilitas, vbi vel vnitas. Iesabel ad vinum repraesentat [Page 73] Romanam Synagogam sanguinariam, & Saul atque Achabus Romanū Pontificem, qui sic veros Dei cultores afflixerunt, vt Ecclesiam ad miram paucitatem redigerint. Et vbi illos interemerint, quaerunt vbi iam est vestra Ecclesia visibilis? vt probrum addant ad injuriam. Quid? num vmbras aut spectra occiderunt, an homines sanctos, non modo spectabiles, sed etiam passibiles. Nisi meliùs libeat distinguere fuisse tum Martyres persequutoribus suis visibilis, non quà sanctos, sed quà homin [...] Actiones Ecclesiae duae sunt internae, & externae. Internae, credero, paenitere, sperare, amara, & interna vocatio, & aeterna electio, origines harum spiritualium actionum, externae, genu flectere ad Iesum crucifixum, oculos, manus eleuare, verbum praedicare & audire, Sacramenta & Claues administrare, illae sunt inuisibiles actiones quibus Ecclesia est & viuit internè, istae visibiles, quibus Ecclesia se ostendit atque agit externè. Sed quibus visibiles? Non Atheis & infidelibus, qui homines genua flectentes ad Christum crucifixum insanas arbitrantur, quemadmodum in exordio Ecclesiae, teste Chrysostomo, Asinina conclusio, ex particulari facto atque extraordinario generalem & ordinarium inferre. Oportet vnum mori pro populo, ne tota gens peccat. In propositione Caiphae duplex sensus continebatur, vnus quem Caiphas intendit, expedire, vt Christus occideretur à Iudaeis, ne tota natio destrueretur à Romanis. Falsus hic sensus atque impiùs ab improba Gaiphae intentione procedens. Alius eiusdem propositionis sensus à Spiritu sancto intendebatur, necessarium esse, vt Christus solus pro mundi salute moretur. Hoc Caiphas non intellexit, non intendit: tamen verba erant eiusmodi, vt aptè huic sancto Spiritus sensui conuenirent. Ita Deus Caiphae linguam contra Caiphae mentem gubernauit. Quidiam Romanus Caiphas inde concludit? se in cathedra esse judicem infallibilem, quia cum Diabolus cor Caiphae possideret, Spiritus Sanctus linguam eius gubernaret, atque ordinaret? At hoc erat ordinarium in Caipham. Minimè. Nam eodem anno teste Matth. 26. iudicialitèr pro [Page 74] Tribunali Christum blasphemum esse pronuntiauit, errauit igitur in Cathedra. Ergò Romanus Caiphas potest etiam errare in Cathedra. Quid dico, potest? Cum de facto tam impiè, tamque crudelitèr errauerit Christum in suis, quasi Blasphemum Haereticum ad mortem mullies in illa pestilentiae Cathedra condemnando.
Horum igitur verborum, in quibus latent mortis infidiae, varijs homonimijs distinctè dissolutis, facilior nobis cursus ostenditur ad soluendam illam importunam quaestionem. Vbi fuit aliqua visibilis Ecclesia protestans in omni aetate, praesertim ijs saeculis, quae sunt Lutheri aetatem antegressa, adeò vt eius professores nominari possint ex bonis authoribus respondemus, fuit primùm ante Christum incarnatum in Abele, in Enocho, in Noha, in Abrahamo, in Isaaco, in Iacobo, in Mose, & in Iudaica Ecclesia, in Dauide in Ezechia, in Iosia, immo in Israelitica Ecclesia, in Elia manifestè & visibiliter, vt occultè & inuisibiliter in illis 7000. qui non incurnarunt genua Baal, id quod collega meus Doctor Albio euidentissimè demonstrabit. Quemadmodum Ecclesia Romana corrupta, fuit in Caino, in Camo, in Ismaele, in Esauo, in Core, Dathano, & Abyramo, in Saule, in Achabo & Iesabele, & in tota illa Israelitica Ecclesia Apostatica, id quod ex illius disputatione constabit. Secundo post Christum incarnatum fuit in Christo & Apostolis Hierosolymae fuit in Petro & Ignatio Antiochiae, fuit in Marco Alexandriae fuit post in Barnaba & Paulo Romae, fuit in Simone Zelote & in Iosepho Arimatheensi in Britannica, & si Paxonio credimus, fuit hìc in Petro & in Paulo, qui Euangelium in hac nobili insula seminarunt: fuit post in hac insula per annos plusquam quadragintos visibilis, vt Foxius in suo egregio, rumpantur Pontificij malitiam licet & nobili Chronico declarauit: vt vir vsquequaque doctissimus D. Bilsonus Episcopus. Wintoniensis seriem eius ad Bertramum vsque deduxit: vt reuerendissimus atque eruditissimus Archiepiscopus D. Georgius Abbatus à Bertramo vsque ad Lutheri tempora Ecclesiae Reformatae [Page 75] propaginem accuratissimè deriuavit. Non libet hic immittere falcem in messem alienam: tantum mihi liceat pedem supplantarem huius procaculae quaestionis, vbi nomina, nomina professorum nostrorum importunè ex boniauthoribus exquirunt. Quae quod nostri doctissimi viri protulerunt, liberalitèr fecerunt potiús, quàm necessariò. Nam qui nostrorum decessorum corpora concremarint. non est dubium quin monumenta combusserint, vt omnem, si fieri posset Ecclesiae nostrae quam tam capitalitèro [...] dissent, memoriam extinguerent. Quemadmodum expurgatorijs fuis judicibus, linguas plumnorum testium exciderunt, qui singulis aetatibus Ecclesiae fideique nostrae grauissima testimonia reliquerunt. Et cum hoc tam crudelitèr egerint, nunc tam impudentèr à nobis. Nomina nomina postulant, quae priùs ipsi ex historijs eraserunt? Sed frustra, frustra, memoriam Ecclesiae nostrae, & crudelitatis suae conatisunt extinguere: Deus illam conseruauit, sic, vt diuini homines plurimos nostrae Ecclesiae professores nominare possint ex bonis authoribus. Sed quid non possent? Num igitur Ecclesia non erat, quia inquiunt nominari? Scribit Lucas Actorum primo tria millia animarum addita Ecclesiae fuisse vna Petri concione, neminem nominat. Nactus sum hominem, qui audeat dicere Lucas, ego tibi non credam, hos esse Ecclesiam, nisi eorum nomina produxeris. Scribit idem Lucas cum D. Paulus Athenis Euangelium praedicasset, Dyonisium Areopagitam, & mulierem quandam nomine Damarim credidisse, aliosque cum illis. Habeo, qui clament, nomina, nomina, horum, quos non nominas, aliorum, aut ego Lucas tibi non credam, eos ad Ecclesiam pertinere. Quod si Ecclesia sine etiam ij, quorum nomina diuina celat historia: quid impedit, quo minùs illi Ecclesia nostra sint, de quorum nominibus humana historia conticessit? Praesertim quam aduersarij nostri, odio Ecclesiae nostrae, suaeque saeuitiae occultandae studio, vt dixi supprimere, decurtare, corrumpere laborarint. Quarè quod nostri homines professores fidei nostrae [Page 76] singulis aetatibus nominent, id ex liberalitate sua faciunt, quod illis aduersarij ex necessitate extorquere non possunt.
Iam quod Pontifex in extremo glorietur apud te depositam veritatem, eamque ab Episcopo ad Episcopum descendentem velut a manu in manum sibi traditam. Et depositum hoc à vestris postulo Protestantes, quaero quorum Episcoporum manibus tradita sit vobis veritas ista quàm vos paetexitis. Qui quasi per saltum suprà-annum mellessimum sexcentessimum reuehamini, vt Manpetatis ab Apostolis. Respondemus, nostra non magnopore interesse, quorum Episcoporum manibus tradita sit, quum quorum Apostolorum manibus scripta sit, intelligamus, qui quod protestantes accuset, quod quasi per saltum suprà annam sexcentessimum revoluantur, vt veritatem repetant ab Apostolis, facit iniquè: qui sibi vult licere, vt scriptam veritatem de sua sede depelleret, Protestantibus vero non licere, vt pulsam loco, quasi postliminio reuocarent. Qui sibi probro non ducunt, quod ad originem sint reuersi, vt monuit Cyprianus: & reptanti Pontificiorum haeresi saltantem veritatem Dei libentèr anteponunt.
Cicero de Arus. responsis.In Senatu Romano cum esset quaestio de reuocanda Religione Telluris inter patres orta, & quidam eam, vt obsoletam excluderent, respondit Cicero mortales à Dijs immortalibus nihil vsu capere potuissem. Non male, vt Ethnicus, qui ne Telluris quidem, Deae falsae Religioni intermissae, vllum tempus praescribere sensit oportere. Quod ille dixit pro restituenda Religione Telluris, id nos multò justius dicere possumus pro Coeli Religione renouanda homines mortales ab immortali Deo nihil vsu capere posse. Huius autem Caelestis & Apostolicae veritatis fidele Depositorium Ecclesiam Protestantem jure possumus appellare vt apparet imprimis ex Ecclesia Britannica, quam Christianus Poeta quidam graphicè depinxit homini ad [Page 77] Christum conuerso probrosè obijcerem solebant infideles affines aut cognati, quid? Tu credis crucifixo? Tantum abest, vt membram Ecclesiae putent. Ita ne secundum externas quidem illas actiones visibiles quisquam potest Ecclesiam rectè discernere, nisi fidelis Nedum secundum internas, & quid igitur nos aliud docuit hìc Doctor Gentium, Rom. 11. Nisi, vt sicut sua tempora cum temporibus Eliae contulit, quò se & alios aduersus paucitatis scandalum muniret: sic nos statum praesentis Ecclesiae cum Eliae & Apostoli temporibus comparemus. Est enim eadam Dei nostri constansque in administratione Ecclesiae Politia. Obijciat igitur Pontifex reformatis inuisibilitatem & paucitatem suam. Vos inuisibiles Christiani vbi fuistis Vos pauculi quid mundo obstatis vniuerso? A nobis Papa, Cardinales, Imperatores, Reges, Principes orbis vniuersus. Quibus respondemus, si pauciores Euangelij professores essent, quam reuerà sunt, immò si vnus tantum Elias esset: & totus contrà mundus Idola Papae coleret: non plùs tamen multitudo Papistarum nostreae praejudicaret paucitati, quam multitudo Turcarum paucitati Christianorum praejudicat. Quid alij faciunt ipsi viderint: nos cum Ioshua respondemus, Ego & domus mea seruiemus Iehoue.
Non enim vniuersalitas magis est nota verae Ecclesiae,Vniuersalitas. quam visi [...]litas. Immò verò contrà, grex Christi parvus est: Ne time, parue grex, inquit Christus. Quia complacitum est patri dare vobis Regnum, & alibi, Lata est janua, & via, quae ducit ad exitium, & multi sunt, qui intrant per eam: sed angusta est porta & via, quae ducit ad vitam, & pauci sunt, qui inueniunt eam, Matth. 7. Duas Ciuitates commemorat Scriptura vnam Dei: alteram Diaboli. Duas Ecclesias vocat Propheta, vnam fidelium, alteram malignantium. Odi, inquit Ecclesiam malignantium. Duae portae, duae viae, vna quae ducit ad mortem, altera, quae ducit [Page 78] ad vitam, lata & angusta. Lata multi, angustam pauci ingrediuntur, vt ait Christus. Quaerenti mihi causas huius rei duae occurrunt, vna ex dispositione diuina, altera verò ex dispositione humana. Ex dispositione diuina, minor est electorum numerus quàm reproborum, vt gemmarum minor est copia, quam lapidum. Hoc non miramur in terra, id cur miramur-in Coelo? Electio est origo verae Ecclesiae, Reprobatio falsae. Ab illa pietas & probitas procedit per viam efficientiae, ab hac impietas & improbitas per viam consequentiae. Ab illa fides per misericordem diuinae gratiae donationem, ab hac infidelitas per justam diuinae gratiae subtractionem. In vtroque opere Deus agens est liberrimus. Author justitiae, ordinator peccati: illam decreuit, hoc permisit, nisi malis dicere, decreuit permissionem peccati. Vt igitur major est numerus Reproborum, quam Electorum: sic major est numerus infidelium & impiorum, & improborum, ex quibus malignantium Ecclesia componitur: quàm fidelium, piorum, & bonorum, ex quibus sanctorum Ecclesia consistit. Adde ex dispositione humana. Adamus diuina generatione rectus, voluntaria degeneratione distortus. Adamus igitur suis peccati radix, suis justitiae Christus. Radix peccati latior & diffusior, justitiae vero altior & sublimior. Habet filios natura plures, sed gratia meliores. At tum maius Adarni maleficium, quàm Christi beneficium. Minimè, beneficium non numero aestimandum, sed pondere. Maius est vnum seruare, quam omnes perdere. Donum Christi metiendum virtute, non mole. Vnde Ecclesia vera praestantior, falsa numerosior.
Hinc maior numerus Turcarum, quam Christianorum, & inter Christianos, maior papistarum copia, quàm protestantium. Eat jam igitur Pontifex, & sua, vt solet, vniuersalitate glorietur.
Vetullas.At suam etiam jactat vetustatem. Ita Cainus jactauit se Abele seniorem. Ita Ismael se natu majorem Isaaco. Ita Esavus se Iacobo priorem. In junioribus tamen mansit [Page 79] Ecclesia. At errore veritas vetustior. Concedo. Ergo veritas Ecclesiae vt causa constituens, sic nota demonstrans. Non tam, igitur veritas antiquitatis, quàm antiquitas veritatis consideranda nobis est. Quàm alteri Collega [...] meo Francisco Albioni disquirendam esse intelligo: Itaque paucis attingo.
At jactat Pontifex vnitatem, diceret conjurationem,Vnitas. quid enim aliud quàm conjurauit ipse cum suis contra. Christum, contra veritatem? Dulce est nomen vnitatis. Sed quis verè Christianus dubitet, veritatem Christi solum esse vinculum Christianae vnitatis. Non tam igitur veritas vnitatis, quàm vnitas veretatis quaerenda nobis est, vt inueniamus Ecclesiam.
Idemque de successione judicandum,Successio. quam duplicem esse didicimus ex Irenaeo, vnam doctrinae & veritatis, quam ille pater principalem successionem appellat. Personae & Carhedrae alteram, minùs principalem. Vt rectë etiam Tertullianus non fidem ex personis, sed personas ex fide aestimandas esse dicebat. Sed hìc dubito, vtrum Papa Petro successerit in sede. Doceant me, ostendant ex Scriptura, Petrum vel Romae suisse, vel Romae saltem Episcopum suisse. At neutrum, cum omnia peruestigarint, vnquam ex textu probare po [...]ierunt. Nisi fortè ille: Bella [...]mine locus accedat, ex ij Petri vltimo, Ecclesia, quae est Babylone, vos salutat, id est Rom, vt Bellar. probat ex Apocalip. 17. vbi Roma Babylon dicitur. Sed Imperialis, quae cum sanctos afflixit, vt exponit Bellarminus, non Pontificalis, vt nos probamus ex contextu, quod ea dicitur negationem animarum exercere, quam Imperialem nunquam exercuit: At Bellarminus Romam vult esse Babylonem. Concedo, etinem est veritatis plena responsio. Sed probationum, vt videtur in textu. Magna penuria, quibus p [...]obet Petrum Romae suisse, qui ad has redigitur angustias, vt Petri praesentiam Romae in de probare non possit, nisi Romam concedat elle Babylonem. At hìc succurrit vetus pater Irenaeus qui non modò Romae fuisse Petrum, sed Romae sedisse Episcopum affirmat. Non negabo, quia [Page 80] pater affirmat. Non affirmabo, quia Scriptura negat faltë in speciem. Octo sunt enim ad minimū testimonia Scripturae, quibus nostri probant Petrum Romae non fuisse, nedum Episcopum fuisse. Dubito igitur, vt dixi, eoque magis quia Irenaeus scribit Christum anno aetatis suae quinquagesimo mortuum. Qui annum mortis Christi praeter Scrpturam asseruit quidnè Petri praesentiae Romae praeter Scripturam asserere potuit? Bono patri reliqui credebant, & ex eius fide affirmabant. Sed fuerit illìc Petrus. Res est non fidei, sed facti: testante non Scriptura, sed historia. Sed fuit illìc etiam Episcopus inquiunt. Quin potuit? Fuit enim Apostolus, non vni astrictus Ecclesiae, sed cum reliquis praepositus vniuersae. Potuit Episcopum ordinare ipsi Apostolus, vt Paulus Timotheum & Titum: si igitur Papa succedit Petro, non succedit in munere. Aliud est enim Apostoli munus, aliud Episcopi. Petrus porrò docuit: Papa non docet. Non igitur succedit in Cura. Tonat in Consistorio, non sonat in Pulpito. Mutus est. Decet autem Episcopos non mutis similes esse, sed consonantibus: esse primò conchas, deinde canales, primò sibi ipsis aquam viuam infundere, deinde refundere. Multa cum discere, tum docere. Sic Petrus, sic Paulus sactitarunt, Adde, quod multi Atheoi, multi Haeretici, multi Apostatae in illa cathedra sederunt, non igitur Papa Petro succedit in fide. Cuius rei probatio longior fratri meo Richardo Luceti designata est. Quod si Petro Papa nec in sede, nec in munere, nec in cura, nec in fide succedat: qualis tandem ille Petri successor habendus est? Certè, certè, non ille Petri successor, sed Romuli: quem constat egregium latronem, raptorem virginium, foedifragum, fratricidam fuisse: ijsquesceleribus vrbem, Romam fundauisse. In quibus Romulum Pontifex longè vicit. Nam ille latrocinijs, iste sacrilegijs creuit: ille se raptum virginium, iste cultu imaginum inquinauit. Ille foedus humanum saepius, iste diuinum violauit. Ille vnum fratrem, iste myriadas fratrum interemit. O dignum Romulo successorem, qui latronem rapacitate, raptorem virginum impudicitiae, foedifragum [Page 81] persidia, fratricidam crudelitate superauit.
At ille credo, vt errare non potest, ita peccare non potest. Habet enim affixam Cathedrae veritatem.6. Infallibilitas. Christus, ego pro te oraui (Petrum alloquens) (inquit) Ne deficiat fides tua, quid hoc ad Papam? Sed rem totam expendamus in Petro. Non dixit Christus, non negabis, Petre: sed oraui, ne deficiat fides tua, id est, ne omnino, id est, totalitér euanescat. Chrysost. in Matth. Hom 85. oraui ne deficiat fides tua, hoc est, ne in fine pereas. Chrysost. Hom. 72. in Iohan. id est, ne fides tua finalitèr extinguatur. Corde tenuit, inquit Gregorius, quem ore denegauit. Beda in cap. 22. Lucae, orauit seruator noster pro Petro, non netentaretur, sed ne fides eius deficeret, id est, vt postquam negatione cecidisset, ad priorem statum per poenitentiam resurgeret. Et Theophylactus ex Chrysostomo scripsit in Lucam 11. Petrum, etsi concussus esset, tamen reticuisse semina fidei: folia decussa esse, sed vixissit radicem. Et August. quaest. ex nouo Testamento quaestione 75. Christus pro Petro precans pro omnibus est precatus, inquit. Quid ambigitur? Pro Petro rogabat, pro Iacobo & Iohanne non rogabat, vt caeteros taceam? Manifestum est in Petro omnes contineri, quia & alio loco dicit, ego pro ijs rogo, quos mihi dedisti pater, Ioh. 17. Oratio igitur Christi non modò Petrum, sed reliquos Apostolos omnes, immò reliquos omnes Christianos à desperatione & impoenitentia, non ab errore conseruauit. Praedicationem & Scripturam Petri reliquorumque Apostolorum postquam Spiritum Sanctum accepissent, liberos ab errore confitemur: quid num hoc priuilegium Pontifex vendicabit? Hoc priuilegium annexum personae Petri, non successori concessum. Dices, non personae annexum, sed officio ne successor erret in fide, ridiculè. Cum non minùs de successore Pontifice, quam de immunitate ab errore dubitatur.
At Christus vicarij sui Cathedram infallibilem voluit esse, vt Cathedram Mosis sub lege veteri: vt Malachiae 2. Labia Sacerdotis custodirent scientiam, & legem ex eius [Page 82] ore requirent. Respondetur, non dicit, custodirent, sed custodient. Nec requiretur, sed requirent. Promissio est, non mandatum. Immò verò mandatum est, non promissio, vt constat ex consequentibus. Sed vos Sacerdotes, aberrastis à via & multos per legem cadere fecistis: & foedus ictum cum leui violastis, aut Dominus exercituum. Ergò Mosis cathedra errauit: & Papae cathedra non errabit. At facta est Petro promissio, non Moisi. At promissio facta Petro non plus conuenit Papae, quam alijs Christianis, vt anteà confirmaui: & propriè Papae conueniret, non tamen ab errore Papam immunem efficeret. At non est possibile, vt electi seducantur. Non est possibile, vt à Deo deficiant, vt in errore suo pereant. Sed quid hoc ad Papani, quod de electis dicitur? quid? an qui errant seruari possunt? quidni? si retineant fundamentum, & ex humana infirmitate potius errent, quam obstinatione voluntaria. Si vllus decessorum nostrorum vel ignorantia vel simplicitate non obseruauerit illud, quod Dominus exemplo suo & authoritate mandauit, eius simplicitati per bonitatem Dei potest ignosci, vt rectè Cyp. lib. 2. Epist. 3. At malitiosè, obstinatè, errantibus ignosci non potest, id est, Papis Mitra contra exitialem errorem clypeus esse non potest: Ingenui Pontificij confitentur multos Pontifices apostasse à fide, vt Lyra, Alfonsus, Panormitanus, Gerson, Basiliense concilium, Pius secundus, Aeneas Syluius, Innocentius quartus, & tamen viles assentatores Iesuitae id praefractè negant. Immò multi Papae de facto à fide defecerunt. Vt Clementius jus Marcellinus, Liberius, Honorius, Anastasius, Vigilius haeretici extiterunt. At non cathedra errauit, quamuis personae errauerunt, aut si personae, non errauerunt, vt Papae, aut si vt Papae, non in Cathedra, in Tribunali & Consistorio. Nugae. Perinde ac si virtus Cathedrae posset vel stultitiam hominis, vel malitiam immutare. Personalitèr errare possunt, judicialitèr non possunt: possunt in priuato scripto, non in definitiua sententia. Possunt in cubiculo, non possunt in Consistorio. Absurdè, qui probant? Caiphas, inquiunt, juxta priuilegium officij [Page 83] de Christo verum prophetabar, quamuis secundum suam ipsius scientiam & fidem, Christum ignoraret. Et cur non Papa idem priuilegium haberet, quod Caiphas & Anas. Balaami Asinus Domini sui reprehendit insaniam: & cur non Asinus Papae idem priuilegium obtineret? Caiphas semel verum insciens loquutus in Cathedra: ergo Papa successor Caiphae, vt Rhemenses cum faciunt, nunquam potestsciens in Cathedra falsam sententiam dicere?
Proximum est nunc, vt Franciscum Albionem audiamus Ecclesiae Christianae Reformatae originem & seriem pertexentem.
Tum Albio, quoniam ita vultis. Iam, si placet (inquit) Ecclesiae Christianae originem, seriem, doctrinam, cultum, indolem, conditionem, ordinem indagemus. Rectum erit index & sui & obliqui. Aqua aquae similior no [...] erit, quam Protestans Christianus. Iesus Christus heri, & hodie & idem in saecula. Heri sub vetere testamento, hodie sub nouo. Heri promissus, hodiè exhibitus, heri relatus, hodiè reuelatus sed semper idem Iesus Christus occisus, agnus ab origine mundi decreto Dei, occisus sub mundi finem executione decreti: profuit Christus ante quam fuit. Vt scite Bernardus, Ecclesia igitur Christiana conjuncta Christo, coaeua mundo, electa ante tempus in consilio aeterno, seperata in tempore in promisso reuelato, in fine temporis separanda in judicio extremo. In Euangelio fundata, quod ab ipso Deo annuntiatum est in Paradiso, quod erat in lege, vt granum in spica, vt rota Ezechielis in rota. Quid est enim lex? Euangelium praenuntiatum, quid est Euangelium? Lex impleta, quae illìc facienda praedicuntur, hic facta praedicantur, vt D. Angelus dixit. Nec plus differunt duo testamenta, quoad subitantiam, quàm haec duo verba, veniet & venit, vt breuitèr & acutè Augustinus. Nec alitèr differunt vtriusque testamenti fideles, quam duo Cherubini, qui super Propitiatorum ponebantur, mutuò seipsos aspicientes, alius repraesentans veteres Christianos, qui [Page 86] Prospectiua fide Christum venturum prospexerunt, alius nouos, qui respectiua Christum exhibitum respiciunt: eadem igitur fide seruabantur, qua nos vt copiose disputat Augustinus ex Paulo, eandem escam spritualem nobiscum manducarunt, eandem potum spiritualem biberunt, bibebant enim ex petra, quae illos consequebatur, Petra autem erat Christus. Nec tamen in Christum versa est, habebant igitur eundem Christum, sed alijs signis & sacramentis, illis in manna & rupe, nobis in baptismo & coena propositum. Vt paulum exponit Augustinus. Res Sacramenti illis & nobis eadem, sed non eadem Sacramenta quemadmodum igitur illi fideles in Sacramentis suis Christum spiritualitèr & mysticè ad vitam receperunt nondum incarnatum, sic nunc incarnatum fideles in suis Sacramentis spiritualitèr & mysticè recipiunt, vt ex Paulo nobiscum antiquissimus pater ille concludit. Illorum Sacramenta Christi passuri figurae & vmbrae, quas cedere veritati & corpori oportebat, vt ait Paulus: nostra iam memorialia possi. Ita vetus testamentum fundamentum noui, novum veteris complementum. Nulla inter vetus & novum, inter veteris & noui fideles differentia, quoniam substantiam: tactum quoad accidentia differunt claritatis & latitudinis quòd Sol justitiae nobis ortus Iesus Christus clariùs affulserit, radiosque Majestatis & misericordiae suae latiùs diffuderit.
Iam hoc posito fundamento inueniemus originem Ecclesiae Christianae in Christo ter separatam à Deo ex foece generis humani, primum ante tempus in aeterno consilio, Ephes. 1.4. vt crederet sanctaque esset, non quia crederet, sed vt crederet: non quia sanctum esset, sed vt esset sancta, quemadmodum Paulum exponit Augustinus. Deus enim non dignos eligit, sed eligendo dignos facit. Non igitur fides & sanctitas causae electionis, sed electio fidei & sanctitatis. At nemo electus nisi in Christo: nemo autem in Christo, nisi quà fidelis. Certè, Nemo electu, nisi in Christo: & fidelis electus in Christo, non quia tum fidelis existeret, sed vt existeret: erat tum quiuis fidelis in Christo, [Page 87] sed vt arbor in semine, non actualitèr, sed virtualitèr: virtualitèr tum per praedestinationem., actualitèr post per fidem. Non igitur nostra fides & sanctitas, quae sunt electionis effecta, causae mouentes cur nos Deus eligeret in Christo: ne conditiones quidem praeuise, vt quidam ex Diuo Paulo perperam colligunt, cum dicit Thessalon. à Domino electos ad salutem in sanctificatione Spiritus & fide veritatis. Non enim ponit sanctificationem & fidem vt conditiones praeuisas electionis antecedentis, sed vt praeordinata media salutis consequentis: vt occultae praedestinationis indicia & futurae foelicitatis praesagia, vt acutè pièque Bernardus. Electa igitur Ecclesia vt ab Apostolo definitur, Heb. 12. profert opera sancta, non vt causas regnandi, aut precia Coeli, aut merita salutis, sed vt vias Regni, prooernià Coeli, electionis germina, salutis sigilla, & gradus quosdam & scalas, sine quibus nemò vnquam potest ad Coeli gloriam ascendere. Quarè qui sancta opera negligentes tamen sese electos sommarent, perinde facerent acsi suasu Diaboli sese proijcerent à templi pinnaculo per praesumptionem, expectantes, vt Angelorum manibus subleuentur per praedestinationem, vt piè Iohannes Philpottus.
Haec est à Deo primá Ecclesiae separatio in Christo facta in arcano Ioh. & aeterno consilio: quae primò fit, sed postremò patefit, vt rectè Bradford sequitur. Secunda in promisso reuelato; quae nihil est aliud quam electionis reuelatio & exequutio, cum illa promissio primaria in Christo facta, Semen mulieris conteret Serpentis caput, fide recipitur. Erat autem Euaefacta, vt typo Ecclesiae, non vt vni, sed vt vnitati. Non vt matri viuentium, sed vt matri credentium: non vt mulierem speciali aliquo priuilegio supra virum inflaret, sed vt illam primam peccatricem necessario solatio à desperatione retineret. Facta, inquam, Ecclesiae Christianae, non illimitatae vniuersalitati omnium hominum sed limitatae vniuersalitati omnium credentium. Non in mulierem, sed in semen mulieris, fore, non vt ipsa, sed ipsum Serpentis caput contereret, vt Divus Paulus exponit, [Page 88] Rom. 16. & Gal. 3. Christus est semen mulieris, qui per se & sua virtute contriuit Serpentis caput, id est, Diaboli opera destruxit, vt Ioh. & omnes qui credentes in eum illius virtute per fidem caput Serpentis, id est, vim peccati mortisque conterunt, in sancto censentur semine, reliqui omnes in Serpentino. Non est nobis in muliere facta promissio, sed in semine mulieris: non in Maria quamuis deipara virgine, sed in semine, id est, Christo, vt Paulus exponit, Gal. 3. Qui nobis solus in Scriptura proponitur adorandus.
Beatam virginem vasculum benedictionis agnoscimus, fontem non agnoscimus: hunc honorem soli nos Dei & virginis filio vendicamus, & Tursellinum Iesuitam blasphemiae condemnamus, qui lac matris cum sanguine filij in salutis nostrae negotio commiscendum censuit: & Bernardinum in Mariali suo anathemate configimus, qui filium in throno justitiae administratorem diuini iudicij, matrem autem in throno gratiae diriuitricem diuinae misericordiae collocauit: & Psalterium beatae Mariae, quod expuncto filio matri & nomina, & priuilegia, & acta Christi propria vendicamur, vt impium detestamur. Nos non Mariani, sed Christianissimus. Nos illam excellentissimam virginem non adoramus propter Religionem, quamuis honoramus propter imitationem. Non enim ipsa salua facta est, quia peperit, sed quia credidit, non quia Christum gestauit in vtero, sed quia Christum gestauit in corde, vt dixit Augustinus, Cuius anima Christum Dominum suum solum coluit, cuius spiritus in Christo solo suo seruatore laetatus est: in hoc nos beatissimam virginem libentèr imitamur: sed illam vel dulcia, vel hyperdulcia colere non audemus; ne Christo Dei & virginis filio gloriam derogemus. In hac igitur promissione de semine mulieris Serpentis caput contrituro Ecclesia Christiana fundata est: & pugnat aduersus se [...]nen Serpentinum siue sit extra familiam Adami, vt Mahumetus: siue intra familiam, vt Antichristus, [Page 89] quamuis suum ab eo saepe calcaneum morderi sentiat. Haec promissio anima Ecclesiae. Tolle promissionem, tollis Ecclesiam. Corrumpe promissionem, corrumpis Ecclesiam. Quò certè execrabilior Romanae Ecclesiae perfidia videri debet, qui promissionem corrupit, & pro ipso, substituit ipsam, & vt in internecino bello fieri solet, fontem ipsum infecit. Ipsa, inquiens, conteret Serpentis caput, intelligens beatem Mariam. Cui Iesuita Costerus trophaeum erexit conculcandi, conterendique Serpentis cum hoc emblemate, Conteret caput tuum, & quamuis fons Hebraicus, Chaldaica, Paraphrasis, Septuaginta interpretatum translatio, Hieronymi versio. Quamuis Leo Pontifex, multique Pontificij veritatem Hebraicam approbent, & ipsum vel ipse ponant: & Ribera fateatur ipsa non profectum à translatore, sed culpa scribae in textum irrepsisse, tamen Ecclesia Romana corruptionem in textu retinet, vt Sixtus quintus in authentica editione vulgatae versionis publicata anno 1590. & sic Canonica authoritate sua confirmat errorem scribae: & Clemens Octavus in sua post editionem, ipsa retinuit, in textu: vt egregios sese diuini testamenti corruptores moderni Pontifices ostenderint, qui nomen Filij Dei raserint è testamento, & matris nomen substituerint. Perinde ac si Deus Ecclesiae non Redemptorem, sed Redemptricem constituerit, eamque non Christianam, sed Marianam voluerit appellari. Nos quidem certè in hoc verbo promissorio, Ipse conteret Serpentis caput, vel ipsum semen conteret, toti recumbimus: nec in Paradiso viuere vellemus sine hoc verbo promissorio, quod Romanus Antichristus tàm imbrobè, sceleratèque corrupit, vt Christum de throno Ecclesiae suae deturbaret, quocum tamen vt familiares exerceat inimicitias, ambire gratiam Mariae matris honoratum famulitium in opprobrium filij videtur ostendere. Erat jam Pontifex & se Mariae cultorem esse glorietur. Porro vt Deus in Christo primum ab aeterno electos à reprobis separauit in arcano consilio, deinde in semine mulieris post creationem & lapsum in tempore separauit semen sanctum à semine Serpentino [Page 90] in promisso reuelato, sic idem Christus homo judex in exitu mundi oues ab haedis separabit, dicens ouibus à dextris, venite benedicti patris mei, haereditatem cernite Regni vobis praeparati ab origine mundi. Nam vt gratis elegit Ecclesia Deus sic gratis coronabit. Regnum Coeli Dei misericordia praeparatum suis ab aeterno, non in tempore hominum meritis acquisitum. Ne time, inquit Christus, parue grex, quia cōplacuit patri dare vobis Regnum. Illìc benedictis à patre Regnum, ouibus praeparatum dicitur: Hìc ex beneplacito patris dono datum. Ideoque vocat Regnum: non stipem seruorum, sed haereditatem Filiorum, non stipendium, sed patrimonium, non spirituali obedientiae debitum, sed datum spirituali geniturae, vt Christo consentiens Augustinus quemadmodum Divus Paulus illi praeierat, qui cum de peccato & justitia disseruisset, argumentum illud à contrarijs elisit, propter mala opera damnamur, ergo proptèr bona opera seruamur. Sic enim breuiter Apostolus; peccati stipendium mors. Quid? Num justitiae stipendium vitam dixit? Minimè sed Logica multò meliore vita aeterna donum Dei est per Dominum nostrum Iesum Christum. At idem Apostolus inquies, Cum bonum certamen certauisset, fidem seruasset, cursum consummasset dixit, Nunc reposita est mihi corona justitiae, quam mihi iustus iudex dabit, nec mihi solùm, sed ijs etiam omnibus, qui Christi aduentum diligunt. En vita aeterna corona justitiae dicitur certè respectu Christi, qui meruit, sed corona misericordiae, respectu nostri, quibus meruit, vt seipsum exponit Apostolus non propter opera justitiae, quae nos fecimus jam vocati, quia fidelem Titum, ad quem tum scripsit secum inclusit, sed per misericordiam suam Deus seruauit nos, ita semper misericordia Dei hominum meritis opponitur. At justus judex dare dicitur rectè. Nam promiserat, & ita fidem seruantibus se fecit debitorem, esto fidelis, inquit, ad mortem, & dabo tibi coronam vitae, & vtrobique dicitur non soluet aut soluam: sed dabit, & dabo coronam vitae. Non igitur ex valore humani meriti, sed ex virtute promissi diuini corona donatur. [Page 91] Quibus autem? Non haedis sed ouibus, non hominibus immisericordibus, sed opera misericordiae facientibus, vt Christus: non otiantibus, aut malum perfidiae certantibus, sed bonum fidei certamen certantibus, & cursum consummantibus, vt Paulus: operantibus igitur, sed non propter opera: laborantibus, sed non proptèr labores. Quomodo igitur, inquies, illud celebre dictum Augustini cum hisce quae dicis reconcilias? qui te fecit sine te, non te seruabit sine te. Ita nimirum, salus in Scriptura duplici sensu vsurpatur, vel pro Redemptionis initio, vel pro Redemptionis complemento. Pro redemptionis initio, vt Ephes. 2. vers. 8. Gratia seruati estis per fidem, idque non ex vobis donum Dei est. Non ex operibus, nequis glorietur. Sed ne quis opera Regenerationis tincta sanguine Christi, vt dicuntur, excipiat, Apostolus exclusit opera à negotio salutis, id est, justificationis, qua salus nostra inchoatur, etiam ea, ad quae nos jam creatura Dei in Christo Iesu facti atque instituti sumus, quaeque Deus ordinauit, vt viam, in qua ambulemus ad vitam aeternam, vers. 10. Salus autem pro Redemptionis complemento sumitur, Rom. 10. Corde creditur ad justitiam, ore fit confessio ad salutem. 10. Praecedit fidos, confessio sequitur. Vtraque necessaria, fides ad justitiam, confessio ad salutem. Confessio autem est & oris, & operis. Suprà salutem fidei confessionique tribuebat. Nunc diuidit effectum, non secundum partes, sed secundùm gradus. Iustitia enim est salutis principium, eam fidei proprijssimè tribuit, quia fide sola justificamur, hoc est remissionē peccatorum, Christi merit cōsequimur qui primus est salutis gradꝰ. Cōfessioni tribuit salutem, non qum fidei salus tribuenda sit, sed quia fide justificati confessione oris & operis gloriam caelestem obtinemus, quae est salutis complemētum. Quo sensu salutem accepit Augustinus, & rectè. Nam inter justificationem & glorificationem bona sanctificationis opera intercedunt, quae quamuis necessaria non fuerunt ad salutem inchoandam, quae nostra justificatio dicitur, at necessaria sunt ad salutem consummandam, non vt causae, sed vt viae, [Page 92] quemadmodum Augustinum Bernardus exponit, quae nostra glorificatio est. Et ita verum est, quod Augustinus dixit, qui te fecit sine te, non te seruabit sine te. Quamuis alijlegunt cum interrogatione, qui te fecit sine te, non te seruabit sine te? Sed perperam, vt ego judico. Qua in parte, si quisquam Paulinam rectè mentem expressit Beatus Augustinus, qui neque homini. Non renato dedit libertatem arbitrij ad benè operandum, ne hominem faceret sacrilegum, neque renato libertatem adimit, ne hominem faceret ignauum. Cauendum cum Apostolo putauit, vt nec diuinae gloriam gratiae minueremus, nec securitatis humanae torporem aleremus. Ne dum plumas humanae decurtamus superbiae, Christianae neruos incidamus industriae. Sed hinc satis emergit, vt Deus pater in Christo & ante tempus, & in tempore preciosum separauit à vili, quemadmodum loquitur Ieremias, sic Dei filium in fine temporis separaturum, vt decretali patris sententiae in mundi principio judicatis filij sententia in mundi fine respondeat. Quis vt suum venit consonabilitèr insonabit pijs omnibus & Regibus & populis qui Christum in membris suis famelicum cibo sitibundum potu suo refecerunt: peregrinum exceperunt, vestituerunt, aegrum visitarunt, in carceratum releuarunt: sic suum Ite, terribilitèr intonabit, maledictis omnibus magnis & parus, Regibus aequè ac populis, Ite maledicti in ignem aeternum praeparatum Diabolo & Angelis eius, qui non aluerunt, non exceperunt, non visitarunt, non subleuarunt patientem in membris suis oppresserunt, spoliarunt, fame, ferro, flamma crudelissimè atque immanissimè cruciatum occiderunt? Nonnetum potentes tyrannos potentèr puniet, quibus Tophet Propheta ab initio praeparatum praedicat profundum & latum, in quo cadente ignis lignique plurimum, quod Domini Spiritus, quasi amnis sulphuris inflammabit. Cui consentit Christus, Ite maledicti in ignem aeternum praeparatum Diabolo & Angelis eius, Diabolo tragoediae coriphaeo, & Angelis eius, primum Antichristo Diaboli filio natu maximo, vt illum Apocalypsis describit, deindè [Page 93] principibus, qui instinctu bestiae ac pseudoprophetae inducti, & Babyloniae meretricis poculo dementati eius sanguinolenta decreta exequuntur, quos Deus bonos Angelos rerum publicarum, nutritios Ecclesiarum constituit, quid igitur illis accidet, qui cum ex mandato Dei boni Regnorum Angeli, & Fideles Ecclesiarum nutritij posse deberent, ex Imperio Antichristi quasi mali Angeli, nefarijque praedones Respublicae pessundant, Ecclesiasque populantur. Summa, triplex à Deo hominum separatio fit,Vere Ethnicus, Regum timendorum in proprios greges, Reges in ipsos Imperium est Iouis. Si pro Ioue, Dei nomen posuisset. Reges in ipsos Imperium est Dei. prima ante tempus in consilio arcano, secunda in tempore in promisso reuelato, tertia in fine temporis in iudi cio extremo. Habetis Ecclesiae Christianae Originem & Finem.
Nunc Ecclesiae seriem inquiramus, ingredientesque illa intermedia volumina saeculorum inter principium finemque mundi varias Ecclesiae aetates & status euoluamus. Hic quemadmodum Nubem accepimus praeisie Israelitis, cuius ductu in promissam terram properarunt: sic densam Nubem testium nos circumstantem proponit Apostolus, qui nobis in hoc deserto, quasi duces praeant promissum tendentibus in Coelum,
En primùm in Adami domo distinctio sancti seminis in Abele, in Caino Serpentini. Non igitur tam extrà Ecclesiam, qàm intrà Ecclesiam Moses semen statuit Serpentinum. Sed hic iam quaestio est, cum duplex in orbe Christiana vocetur Ecclesia, vtra sit sanctum semen, vtra Serpentinum.
Intueamur in Nubem testium nobis circumseptam. Nubem dictam propter doctrinae faecunditatem, propter consolationis vbertatem, propter caelestem conuersationem, vt rectè Aquinas obseruat: Nubem testium, id est, Martyrum, qui diuini veritati testimonium dederunt duplici Martyrio, Martyrio vitae, & Martyrio sanguinis, vt obseruat Cyprianus: Nubem testium nos circumstantem, quòd quocunque oculos conuertimus. Siue tempora ante [Page 94] diluvium, siue post diluvium, siue Patriarchas, siue Iudices, Reges, siue Prophetas contemplamur, testes fidei reformatae maiores reformatae Ecclesiae certos & multos habemus. Infinitum esset omnes numerare, certos aliquos ex Nube sumamus.
Primus in Nube testis, non Adamus peccator, sed Abel justus. Adamus proponitur in Scriptura non exemplum fidei, sed causa peccati, ideoque peccatorum expiatori Christo secundo Adamo opponitur. Primus fuit in solatio fidei, sed non primus in triūpho fidei. Primus in triumphi catalogo fidei & Ecclesiae testis ponitur Abel justus. Hìc harmoniam inter Mosem & Apostolum obseruo. Vterque Cainus & Abel Sacrificium offerunt. Deus Abelem acceptat, eiusque sacrificium. Non prius Sacrificium, deinde Abelem. Sed Abelem primò, deinde Sacrificium. Non Abelem propter Sacrificium, sed Sacrificium propter Abelem. Non personam propter opus, sed opus propter personam, quae fide priùs, qua promissum semen Christum amplexus, iusta extitisset, vt exponit Apostolus: vnde Gregorius magnus, non respexit, inquit, offerentem Deus propter oblationem, sed oblationem propter offerentem. Cainus Agricola quamuis vilissimas ex frugibus tumore primogeniturae inflatus obtulit, infidelitate tamen faciens viliores ipse cum Sacrificio suo reiectus est cum Abel Pastor ex primitijs & ex adipe gregis offerens Fide, qua obtulit, hostiam reddidit gratiorem, quam Deus igni caelitùs immisso absumpsisse creditur: quod cum Cainus videret, odisse fratrem, quòd eius opera essent bona, vt interpretatur S. Iohannes, odioque pietatis occidisse scribitur. Mos. 4. En primum maiorem Reformatae Ecclesiae Abelem iustum fide factum persequutionem eo nomine patientem. Et postumus dubitare Cainum opere fidentem suo, odioque pietatis fratrum iustum occidentem Romanae parentem Ecclesiae fuisse?
Secundus in Nube testis fidei nostrae & Ecclesiae Enoch eminet. Nam vt Abel fide justitiam, sic Enoch fide vitam aeternam affequutus est. Per fidem translatus est Enoch, [Page 95] ne videret mortem quem Tertullianus vocat candidatum aeternitatis, Epiphamus primogenitum Resurrectionis, Hieronymus colonum Paradisi, municipem Coeli, vt significent, sicut Enoch per fidem in Coelum cum Elia est translatus, sic omnes credentes per fidem non solum animabus, sed etiam corporibus transferendor. Nam quemadmodum in illis, vt inquit Athanasius, mutauit legem naturae dignitas gratiae, sic in alijs Fidelibus & Sanctis immutabit. Quorum animos triplicem statum constitutum legimus, primum in terrenis tabernaculis, secundum in coelestibus atris statìm à morte, tertium in domo Dei post Resurrectionem. Nam illae iam coelestes animae sanctorum, quae nunc in coelestibus illis receptaculis cum Deo viuunt, & requie sua perfruuntur, nondum perfectam gloriam assequutae sunt, sed sunt tanquam in speculis, eòque forsitan à Tertulliano dicuntur candidatae immortalitatis Resurrectionem suorum corporum praestolantes, quae non perficientur sine nobis, nec sine nobis suas coronas accipient, vt Patres, Apostolis congruentèr docent.
Tertius in Nube fidei nostrae testis inducitur Noachus finis mundi veteris & principium noui, praeco iustitiae, vt ait Moses, haeres iustitiae, vt ait Paulus, qui inuenit gratiam in oculis Iehouae, vt ait Moses, id est, sola gratia seruatus est factus haeres justitiae, non quae est per opera, sed eius quae est per fidem, vt clarè distinguit Apostolus. Quomodo igitur Romana Ecclesia sit Arca Nohae, vt ait Pontifex, extra quam nulla sit salus expectanda, non intelligo: cum fidem Nohae reijciat, nisi fortè Camum maledictum parentem asciscat, maiorem Cananitarum. Cui falso reformatos assimilant, quasi patris Nohae, Papaescilicet, pudenda retexissent cum nemo magis qnàm ipse pudenda sua perpetuò Coelo terraeque senex impudens, denudarit. Nisi forte idcircò suam Ecclesiam constantem ex electis & reprobis, vt astruit Bellarminus arcae comparent munda simul & immunda animalia continentibus vt Ecclesiam Romanam harae iamdiu, vel naui piraticae, quam Arcae Noae similiorem effecerint. Nam Reformata Ecclesia manifestè impios [Page 96] atque improbos homines à societate secludit sua: occultos & non conuictos fert illa quidem, vt potest sed viua Ecclesiae membram non agnoscit, in Ecclesia esse concedit, sed de Ecclesiae esse pernegat, non plus quàm corruptos humores in corpore senset esse de corpore, quamuis ad tempus in corpore maneant quos etiam ipsa semper eijcere contendit. Nec intereà negat in Ecclesia visibili malos bonis impios pijs esse permixtor: sed Ecclesiam ex parte meliori atque genuina, non ex deteriore atque exatica cum Apostolo definit.
Sequitur quartus in Nube fidei atque Ecclesiae Reformatae testis atque author grauissimus Abrahamus: qui credidit Deo & imputatum est ei ad iustitiam: vnde S. Paulus discrimen imputatae & inhaerentis justitiae deduxit, quarum illa tantum fideles coram Deo iustos facit, vt ait Paulus, haec coram hominibus iustos esse demonstrat, vt ait Iacobus, Sicut Oecumenius & Aquinas ipse distinguit. Quemadmodum autem pater Fidelium coram Deo iustificatus est, ita & filij. Pater Abrahamus iustificatus fuit iustitia Christi imputata apprehensa per fidem, ergo filij fideles omnes imputata Christi iustitia per fidem apprehensa iustificantur coram Deo. Vr S. Paulus ad Romanas & Galatas ipse conclusit. Vbi inducuntur duae vxores Abrahami Agar serua, & Sara libera significantes duo testamenta, Agar vetus, Sara novum. Duo filij Ismael & Isaac repraesentantes duas Ecclesias, spurius Ismael falsam, Isaac legitimus veram. Quorum tres ponuntur differentiae, Prima quoad modum originis. Secunda quoad affectum cordis, Tertia, quoad jus haereditatis. Vt Aquinus obseruat ex serua servus, ex libera liber ortus est: servus seruiles, liber ingenuos habet affectus: ex libertate generationis atque in dolis jus haereditatis ac possessionis Coelestis deducitur. Ismael ortus ex serua servus vi carnis, carnalique consilio sine promisso natus: Isaac liber ex libera non carnis vi, sed virtute promissi, quod ante fecit Deus, Haec Paulo diuino Apostolo admiranda gratuitae salutisimago videbatur quā soboles Christi Spiritu regenita laetatur, in quam vi verbi [Page 97] & fidei diuina gratia fulgentes radios suos plenè refuderit, vt obseruat Augustinꝰ illos cum Apostolo filios promissionis appellans: Agarina verò propago spuria carnalis populi viua etiam imago ponitur, quae freta viribus arbitrij sui, siue virtute gratuitè promissionis salutem ex meritis expectat suis. Sed meritis, vt fingunt, Christi sanguine tinctis scilicet. Absurdè. Opera autem Abrahae, vt patris fidelium, remouentur à justificatione. Ergò opera tincta Christi sanguine à justificatione remouentur. Nullius rei cōscius in Apostolatu suo fuit Apostolus, tamen eo justificatus non fuit. Seclusit Paulus omnia sua opera à sui justificatione, quae fecit non modò, vt Christianus, sed vt Apostolus. Erant autem illa Apostoli opera, si cuiusquam, tincta Christi sanguine iam passi. Opera igitur Apostolus Christi sanguine tincta à justificatione seclusit. Errāt, errant nescientes vim gratuitꝰ foederis. Quod Sara vxor Abrahae legitima adūbrauit. Non ijs operibꝰ, quae vt spiritꝰ & sanguinis sui producit in nobis, sed ijs tantum operibus quae Christus in sese praestitit ipse pro nobis, nos ab i [...] Dei, à morte, atque inferno liberauit: & quidem ex foedere. Nam vbi non est foedus, ibi non est fides. Vbi non est fides, ibi non est salus. Duplex foedus Deus cum Adamo pepigit, alterum cum Adamo iam integro, cum lapso alterum. Primi formula foederis est, hoc fac & viues. Secundi formula, crede & salvus eris. Pater excidit primo foedere, soboles cum parentibus secundo foedere seruanda est. Ego verò, inquies, & credendo seruabor & agendo. Quid igitur aliud facis, quàm tertium foedus inducis, quod Theologia non admittit, aut igitur perfectè impleas oportet,Quoad originem, &c. Germani Abrabae fil [...] triplicitèr dicuntur, prima per viam generationis, quia cum Isa [...]co promissionis fide generantu [...]: Secundò per viam successionis, quia Abrabae benedictionibus iure succedunt: tertio per viam imitationis quia Abrabae, vt fidem sic virtutes imitantur. Habetis &c. quod mandauit: Deus aut syncerè credas, quod promisit. Si feruari velis ex foedere gratuiro, quod cum Abrahamo renouatum vxor Abrahami legitima Sara Apostolo interprete, representat: vt Isaac per fidem filius gratuitae promissionis factus justitiam & salutem obtinuit. Nisi malis esse Ismael, Agarinus, spurius, & ex foedere legali, quod est ictum in monte Syna, frustrà salutem expectare.
[Page 98]Eat iam Pontifex & suam Ecclesiam iactet esse legitimam Abrahae coniugem, nostram Ecclesiam vt Pellicem, esse p [...]llendam.
Habens primam differentiam Ismaelis & Isaaci, quoad modum originis.
Habete secundam differentiam, quoad affectum cordis.
Ismael promissum semen irridet Isaacum, quod Apostolus persequutionem appellat. Et quidem Ismael duplicitèr persequitur Isaacum, spiritualiter propter pro missionem, corporalitèr propter possessionem. Et vt ante Cainus Abelem occidit: sic Ismael Isaacum vellet occidere, si posset, & mendacijs opprimere, vt in occisi possessionem inuadat sacrae saeuitiae mater auaritia. Cainum & Ismaelem Pont [...]fex & Iesuitae peruenustè videntur imitari: qui non solum Abelem occidunt, & Ismaelem irrident sed irrisos & occisos mendacijs ouerant, & possessionibus inhiant mortuorum. At saeculari brachio puniendos tradere. En Reges quos ille censurae suae exequendae ministros adhibet: quid aliud quam suos carnifices reuera facit. Quemadmodum etiam Iesuitae seipsos excusant, neminem se vnquam occidisse, quem aliena manu occiderint. Non patrat caedem Iesuita, sed jubet: doctor in arte necandi peritissimus, promptissimos actores discipulos inuenit. Non ille sed Gulielmum nobilissimum Principem Auriacum de medio sustulit. Cuius ab insidijs, precor Deum vt Mauritium Principem paternae virtutis haeredem vnà cum Henrico fratre defendat. Non ille, sed Parraeus pugionem, Squirus veneno Elizabetham omnium quisunt, fuerunt, erunt praestantissimam Principem interficiendam suscepit. Non ille, sed Clement post Henricum tertium Galliae Regem interemit. Cuius factum scelestissimum impius Pontifex pro concione laudauit. Non ille, sed Fauxus, verè fax Iacobum omnium non modo Regum, sed hominum optimum cum tota stirpe, Regno, gente nitrato, vel Stygio puluere parum abfuit, quin penitùs extinxerit. Non ille, sed Chattel Henrico quarto dentem excusit, non ille, sed Rauiliam post vitam, proh [Page 99] scelus, eripuit. Magne Henrice, iaces? Molire terras Hercules vt hoc monstrum domes, vel vmbra satis es. Deus Lodouicum Regem Martis huius dignissimum filium ab huius monstri genti Burboniae fatalis praestigijs tueatur. Manus aliena vestri ministra semper furoris adhibetur, ô scelerata societas Iesuitarum, inferni proles, ordo damnabilis, Regum pernicies, gregum laniena, genuina Ismaeli. & Cai propago, Sathanae viua in terris effigies, qui fuit homicida & mendax ab initio: in vtroque egregiè patrizas; insignis homicida; Iam gaudes intus quod timearis tanquam homicida, ita paruos animos magno consternas metu, vt quibus scholae iam obtusa argumenta persuadere non possunt, eos officinae vestrae per peracutu argumenta sicae, incendia, venena, conterreant. Intereà falsis laudibus dealbari perfidiam, & falsis criminationibus denigrare innocentiam didicistis: vt quosdam pios Euangelij ministros in Gallia, quod gladios gestarent, quibus se aduersus vestrorum violentiam defenderent, traduxistis: quibus viris bonis vel à magistratu, vel à Deo ipso iustae defensibus suae causa porrecto Bausim dicere.
Quantum verò vos scelus admisistis cum D. Antonium Bassum eximium Valtoniensis Ecclesiae lumen jugulastis, & jugulatum irrisistis, vestram crudelitatem exercentes, non solum in viuo, sod etiam in mortuo. Quod idem in multis innocentissimis sanctissimisque viris & foeminis in Galia fecistis: vt humani & ingenuij papistae tantas & tam barbaras injurias viuis mortuisque à vestris praecipuè discipulis illatas aegerrimè tulerint. O vos in morte foelicissimos, quos isti Iesuitae miserrimos esse voluerunt. O vos verè miserrimos, qui foelicissimi vobis ipsis esse videmini. Vstio, sectio, membrorum mutilatio, tractio per compitu, suspensio, aliaque vestra cruciatuum instrumenta miserum videntur facere patientem, sed non faciunt. Alia, alia sunt, ô viri crudelissimi ac superbissimi, multò miseriora. Nam quò maior vis est animorum quàm corporum, eò grauiora sunt ea, ouae animis, quam quae corporibus sentiuntur: [Page 100] miseriores igitur qui suscipiunt in se scelus, quiij, qui alterius facinus subire coguntur. Neque solum innocentes Dei sanctos interemistis, sed interemptos spoliastis in bonum societatis, vt Martyrum funera, totidem foenera vobis vestrisque palam accreuerin, vt non iam homines, sed sundi vobis essent Hugonoti. In eo veri Ismaelitae, qui persequuti estis Isaacum spiritualitèr propter pietatem, corporalitèr propter haereditatem.
Neque solum auaritiam vestram, sed malitiam satiare voluistis, in sanctis, mortuis infamandis, quos occisos perduellionis insimulastis. Ita nimirum Gracchi Nasicas, & Catilinae, vel Antonis, Cicerones fidelissimos Patriottas accusare potuissent. Vt insanum quendam C. Fimbriam f [...]runt, viro clarissimo atque integerrimo Scaeuolae, quem pugionem percusserat, diem posteà dixisse, quod totum telum corpore non recipisset. Ita Iesuitae sanctissimos homines quod illis iugulum suum tradere recusarent, mortuos rebellionis accusarunt. Aggrauabat iniustam mendax caedem infamia, piosque inhumanitèr lacerabant mendacia manes, generosisque leonibus pauidi lepores insultare, & in sanctos cineres meiere quodammodo cane videbantur. Quis quaeretur? Quis horum exequias prosequetur? Si mater terra per me non queratur, Si mater terra non prosequatur quae innocentium sanguinem combiberint, quem vestrum clamosum etiam in silentio accusatorem ad Dei Tribunal fidelissima custos reseruabit. Ite iam Iesuitae & vos medicos aegrotae Ecclesiae dicitur, cuius venas inciditis, vt mittatis quicquid pura remanet in corpore sanguinis. Sed me authore sanguinarium Caini, & scurrille Ismaelis relinquetis ingenium, si de Adami aut Abrahami familia esse velitis. Habetis secūdam differentiam Ismaeli & Isaaci, quoad affectum cordis.
Habete tertiam, quoad jus haereditatis. Vt Abrahami soboles ortu differt & indole: sic successu differre debet atque exitu. Nam Dei ipsius iussu serua concubina cum sua prole spuria ex Abrahae domo eijcienda est. Solus promissionis [Page 101] filius haeres in domo retinundus: vna domus semen & coniugis & concubini tenere non potest. Dixit Sara, nec plus quam Deus ipse posteà confirmauit. Eijce ancillam hanc cum filio suo: nam illius filius non erit haeres cum Isaaco meo. Abraham Sacerdos & Princeps familiae suae Deo mandanti statim obediuit: vt doceat quid Sacerdotes, quid Principes in eo casu facere debeant, Sacerdotes vt spirituali, Principes ciuili potestate ex Ecclesia Ismaelitas eliminent. Post Deus Israelitis mandauit vt Cananitas exterminarent: ne spinae lateri sanctae gentis inhaererent. Sed genssancta gentem prophanam non eiecit, perpetuam ergo sib [...] [...]pinam illam esse persensit. Capite nobis vulpes & vulpeculas, inquit Dominus, & Sceptrigeris & Clauigeris, vt obseruat Chrysostomus, ne demoliantur vineas, ne Ecclesia tenerae vitis deuastent germina, non bene conueniunt, nec in vna gente morantur Ismael atque Isaacus, vir sanguinarius & quietus.
Iam Abrahamus fide imputatam iustitiam assequutus, signum postea circumcisionis accepit, sigillum iustitiae fidei, vt Divus Paulus noster interpretatur. Non igitur Sacramenta causas obtinendae iustitiae, sed obtentae sigilla sancti homines statuerunt. Ac ne Anabaptistis Abrahae iam adulti & priùs credentis circumcisio fauere videatur, Respondet ex hoc loco Augustinus fidem in adultis praecedere baptismum, in infantibus sequi. Nam sicut in Isaac,August. lib. 4. de bap, cap. 24. inquit, qui octauo die est circumcisus, praecessit signaculum iustitiae fidei: & quoniam patris fidem imitatus est, sequuta est in crescente ipsa iustitia, cuius signaculum in infante praecesserat: ita & in baptizatis infantibus praecedit regenerationis Sacramentum, &, si Christianam tenuerint pietatem, etiam conuersio sequitur in corde, cuius mysterium praecessit in corpore.
- Cainus.
- Ismael.
- Esau.
- Abel.
- Isaac.
- Iacob.
Hic Europa nunc si placet, rogemus (inquit) Doctorem Albionem vt telam, quàm exorsus est, de Ecclesiae Christianae originè, serié doctrina, cultu, de modo generationis de qualitate indolis, de statu haereditatis, deque illius conditione praetexat.
Scribit porrò Melchisedechum Abrahamo à quinque Regum victoria reuertenti protulisse panem & vinum, non obtulisse, protulisse Abrahae in commeatum, non obtulisse Deo in Sacrificium, vt scribit Iosephus: nam si obtulisset Deo in Sacrificium, Apostolus 7. ad Hebreos vbi plenissimam Melchisedechi & Christi Sacerdotis comparationem instituit, nunquam illud Sacrificium in gratiam missae praeterire voluisset. Quò magis miror à Pontificijs [Page 109] hunc locum allatum ad defensionem missae suae: nec minùs illum ex Propheta Malachia, cap. 1. vers. 11. Vbi Deus ab ortu Solis, inquit, vsque ad occasum eius magnum erit nomen meum in gentibus, & in omni loco incensum offeretur nomini meo & munus purum, siue oblatio munda. Quo loco Deus ne verbum quidem de missa fecit, id est, de oblatione ad Altare aut facta per Sacerdotem, aut sub accidentibus panis & vini, sed in omni loco pura oblatio offeretur nomini meo. Legali phrasi, vt solent Prophetae, designat cultum spiritualem & Euangelicum, oblationem nostri, Rom. 12. Oblationem precum & laudum, & gratiarum. At Propheta loquitur de oblatione munda, siue pura. At nostrae preces, & gratiarum actiones non sunt purae sic, vt omni macula careant. Verè id quidem. At tegitur à Deo illa immundities, & Christi sanguine abluitur. Mundus est autem, quem Deus abluit. Quod se facturum spondet Ezech. 37. & hostias nostras spirituales, quae in fide per Iesum Christum offeruntur, acceptabiles sunt, 1. Pet. 2. ver. 5. At novum, inquies, Sacrificij genus illo textu probatur futurum sub nouo testamento: at spiritualia Sacrificia non sunt noua, quia erant etiam sub veteri testamento. At non erant in omni loco, vt sub nouo futurum praedixit Malachias. Porrò fideles Iudaei ita spiritualem cultum praestiterunt, vt ceremonialem adjungerent. In hisce duobus nouitas Euangelici Sacrificij cernitur, quòd in omni loco, non solum Hierosolymis: quod in spiritu, sed non sine legalibus ceremonijs offeratur. Neque verò loquitur hìc de oblatione per Sacerdotem specialitèr vocatum, sed per quemlibet Christianum, qui vocatione generali Sacerdos ad Sacrificium purum, sed non purissimum offerendum constituitur. Nam purissimum illud offerendum est, vt post clariùs apparebit, & ab vno, & semel tantum, nec sine sanguine, cuius merito nostrorum Sacrificorum mundicies depuratur.
De Isaaco suprà satis, sequitur quintus in nube testis fidei nostrae Iacobus. Gratuitae electionis specimen eximium, quam etsi Bellarminus, & ante eum Thomas Aquinas [Page 110] nobiscum negant ex praeuisis operibus esse factam, tamen sunt inter Pontifices, qui affirment adeo repugnantem tenent de Ecclesiae Christianae origine titubantemque sententiam: nos autem exemplo Iacobi & Esaui electionem quorundam absolutam, reiectionem aliorum non absolutam esse defendimus. Erat enim peccatum propinqua causa reprobationis, quia reperimur omnes in Adamo maledicti, erant Iacobus & Esauus ambo peccatores in Adamo: ex illa corrupta massa Iacobum extraxit Deus ex Eudochia sua, in qua reliquit Esauum ex justitia, alteri suum peccatum remisit, alteri non remisit. Odit igitur Esauum, sed non odit Esau hominem, sed Esau peccatorem, vt exponit Augustinus, non peccatorem actu, sed ortu: priusquam mali aliquid fecisset, in se, sed non priusquam in Adamo peccauisset. Deus deserit deserentes: quia tu rejecisti me, ideò ego reijciam te, manifesta Dei sententia. Vnde Apostolus ipse distinguit, v. 22. inter vasa irae & vasa misericordiae: cum loquitur de vasis irae, loquitur passiuè, quae conglutinata erant ad interitum, reputa, à Diabolo & à seipsis: sed cum loquitur de vasis misericordiae, loquitur actiuè, quae Deus preparauit ad gloriam. Vt tota electionis nostrae gloria Dei gratiae vendicetur. Est igitur Ecclesiae Reformatae sententia, praedestinationem esse speculum non absoluti Imperij Dei, sed ordinatae eius justitiae & misericordiae, absolutum Dei Imperium trementes adoramus, sed libentèr sequimur ordinatum. Potuit Deus ex absoluto Imperio annihilare creaturam, ante peccatum, sed ex justitia non potuit condemnandam decernere. Fuit igitur in Deo prior peccati consideratio, quam decreta cuiusquam hominis condemnatio, fuit etiam prior in Deo miseriae contemplatio, quàm decreta cuiusquam hominis liberatio. Vt & iusta esset reprobatio, & misericors electio. Quarè vt illi videntur truculentam sententiam defendere, qui reprobationem ex absoluto Dei Imperio factam statuunt: sic qui ex conditione humanae voluntatis electionem suspendunt, caueant ne sacrilegum tueantur. Iamdudum miserabiles filiorum meorum innumerabiliū voces in campo morientium, audite iam matrem ipsam.