CAPITVLA SIVE CONSTITVTIONES Ecclesiasticae per Archiepiscopum, Episcopos, & reliquum Clerum Cantu­ariensis Prouinciae in Synodo inchoata Londini vicesimo quinto diemensis Octobris, anno Domini mille­simo quingentesimo nonagesimo septimo, regníque Serenissimae in Christo Principis, Dominae ELIZABETHAE, Dei gratia Angliae, Franciae, & Hiberniae Reginae, Fidei Defensoris, &c. tricesimo nono, congregatos tractatae, ac posteà per ipsam Regiam Maiestatem approbatae & confirmatae, & vtríque Prouinciae tam Cantuariensi quàm Ebo­racensi vt diligentiùs obseruentur, eadem Regia authoritate sub magno Sigil­lo Angliae promulgatae. *⁎*

LONDINI Excudebant Deputati Christo­pheri Barker, Regiae Maiestatis Typographi.

Anno Domini 1597.

Vt homines idonei ad sacros ordines, & Benefi­cia (vti vocant) ecclesiastica admittantur.

PRimò cautum est, ne quis post­hac ad sacros ordines suscipi­atur, qui non eodem quoque tempore praesentationem sui­ipsius ad beneficium aliquod intra Diocoesim siue Iurisdic­tionem eiusdem Episcopi a quo sacros ordines petit, tunc vacans exhibuerit: Vel qui non eidem Episcopo certum, verum & indubitatum Certificatorium at­tulerit de ecclesia aliqua intra Diocoesim siue Iuris­dictionem dicti Episcopi, in qua curae animarum inseruire possit: Vel qui in aliqua Cathedrali aut Collegiata Ecclesia, vel Collegio Cantabrigiensi aut Oxoniensi non fuerit constitutus: Vel saltem qui ab eodem Episcopo in Beneficium aliquod, si­ue ad Curam (vti vocant) inseruiendum tunc eti­am vacantem, non sit mox admittendus.

Deinde, ne quis Episcopus posthac aliquē in sa­cros ordines cooptet, qui non ex sua ipsius diocoesi fuerit: nisi vel ex altera nostratium Academiarum prodierit: vel nisi literas (vt loquuntur) dimissorias [Page 2] ab Episcopo cuius Diocoesanus existit, attulerit, & vicesimum quartum aetatis suae annū iam comple­uerit, ac etiam in altera dictarum Academiarum gradum aliquem scholasticū susceperit: Vel saltem nisi rationem fidei suae iuxta Articulos illos Religi­onis in Synodo Episcoporum & Cleri approbatos Latino sermone reddere possit, adeò vt sacrarum literarum testimonia, quibus eorundem articulo­rum veritas innititur, recitare etiam valeat: Ac vl­teriùs, de vita sua laudabili, & morum integritate literas testimoniales sub Sigillo vel alicuius Col­legij Cantabrigiensis aut Oxoniensis, vbi antea moram fecerit, vel alicuius Iusticiarij ad pacem Dominae Reginae conseruandam assignati, vnà cum subscriptione & testimonio aliorum proborum & fide dignorum hominum eiusdem paroeciae, vbi per tres annos ante proximè elapsos commoratus est, exhibeat. Vt (que) hi sacri ordines diebus tantum­modo Dominicis, ac festiuis, id (que) publicè ac tem­pestiuè in ecclesia vbi Episcopus moram traxerit, conferantur: Prouiso semper, vt vtriusque Acade­miae Collegiorum Socij, qui suorum Collegiorum statutis ad sacros ordines intra certum tempus sus­cipiendos tenentur, hoc decreto (quantum ad aeta­tem attinet) non obligentur. Quod si verò aliquis Episcopus aliquem ad sacros ordines admiserit, qui praedictis qualitatibus non sit praeditus, is per Ar­chiepiscopum, assidente sibi hac in parte vno alio Episcopo, ab ordinatione Ministrorum & Diaco­norum per integrum biennium suspendatur, ac [Page 3] eam praetereà poenam incurrat, quae de Iure in eius­modi Episcopos qui ad ordines Ecclesiasticos sine titulo aliquem promouebunt, statuitur.

Adhaec, ne quis Episcopus aliquem in benefici­um (vti vocant) instituat, nisi qui praedictis condi­tionibus ornatus fuerit.

Si verò Curia de Archubus aut Audientiae per viam duplicis querelae, seu alio quouis modo contra Episcopum hac in parte agat, quia homines mini­mè idoneos ac habiles admittere renuit: tunc lice­bit Archiepiscopo, vel authoritate propria vel gra­tia speciali a regia Maiestate impetrata, eiusmodi processus amputare, quò laudabilis Episcopi indu­stria debitum ea ratione sortiatur effectum.

Denique, vt quolibet anno ad festum Sancti Mi­chaelis Archangeli, vel intra sex hebdomadas i­dem festum subsequentes, vnusquisque Episcopus numerū, nomina, gradus & qualitates eorum om­nium, quos in sacros ordines, vel in aliqua Benefi­cia eodem anno praecedente promouerit, ad Ar­chiepiscopum transmittat.

De Beneficiorum pluralitate cohibenda.

QVòd nemini in posterum facultas siue indul­gentia concedetur de pluribus beneficijs si­mul retinendis, nisi huiusmodi tantùm, qui pro eruditione sua & maximē digni, & ad officium su­um pleniùs praestandum maximè habiles & idonei censebuntur: Nimirum, vt is qui huiusmodi facul­tate [Page 4] fruiturus est, sit ad minimùm artium magister, & publicus ac idoneus verbi diuini Concionator: Ita tamen vt idonea etiam cautione obstrictus te­neatur, de personali sua residentia in singulis Bene­ficijs per bonam anni cuiusque partem facienda, & quòd eiusmodi Beneficia triginta milliarium spatio ad summum non distent abinuicem, Deni (que) quòd idoneum Curatum habeat, qui plebem eius Paroe­ciae in qua non residebit, instituat ac informet, mo­dò facultates eiusdem Beneficij talem commodè sustinere posse Archiepiscopo, vel eius Diocoeseos Episcopo videbuntur.

Vt Beneficiati in suis Beneficijs Curatis hospita­litatem exerceant.

QVoniam ecclesiarum Cathedralium Canonici siue Praebendarij ecclesiastica beneficia curata alibi saepiùs possident, & tamen praetendentes se ra­tione Praebendatum suarum a residentia in Curatis Beneficijs liberos & immunes, ad Cathedrales conuolant, ibi (que) moram faciunt longiorem: Vnde nec curae parochianorum illis commissae satis pro­spicitur, nec pauperes domi suae (sicuti difficultas huius temporis exigit) aluntur atque sustentantur: Idcirco nos huic malo prouidere desiderantes, de­cernendū censemus, vt omnes & singuli Canonici siue Praebendarij qui beneficia curata vnū siue duo obtinēt (nec Residentiarij necessarij in suis ecclesijs Cathedralibus existūt) vltra tempus quo in Cathe­dralibus [Page 5] residere tenentur, a Beneficijs suis Curatis praetextu praebendarum se non absentent: Et si ali­qui eorum, qui ad necessariam residentiam in Ec­clesijs Cathedralibus non tenentur, vltra tempus vnius mensis aliquo anno, in Ecclesia illa Cathe­drali moram traxerint, eos arctari volumus ad fa­miliam in Beneficio suo Curato (non obstante mo­ra in Cathedrali) alendam, & Hospitalitatem exer­cendam, toto reliquo tempore quo a Curato abfu­erint. Quod autem ad eos attinet, qui ad residen­tiam in ecclesijs Cathedralibus faciendam, per or­dinationes illius Ecclesiae obligantur, & commu­nis diuidentiae participes sunt, eos ita inter se anni tēpora partiri volumus quoad residentiam in Ca­thedralibus habendam, vt eorum aliqui in Eccle­sijs illis semper adsint, & personaliter resideant. Ac quò haec omnia melius peragantur, Episcopi, vel alij ad quos per ecclesiae statuta vel ordinationes pertinet, in suis respectiuè Ecclesijs diligenter pro­uidebunt.

Vt Deeani & Cononici in Ecclesijs Cathedrali­bus suis vicibus conciones habeant.

CVm Beneficium propter Officium conferri de­beat, aequum existimamus, vt ecclesiarum Ca­thedralium Decani & Canonici omnes & singuli, qui in sacris ordinibus sunt constituti, & ad Con­ciones habendas in Ecclesijs suis Cathedralibus, de Iure, Statutis, Ordinationibus, aut laudabili [Page 6] consuetudine illius Ecclesiae tenentur, in personis suis proprijs eas praestent, nec vicaria in ea re opera vtantur, nisi ex causa aegritudinis, aut alia legitima impediti, Concanonicum suum, vel alium in Theo­logia eruditum ac ad concionandum authoritate sufficienti approbatum sua vice substituant. Quòd si qui huiusmodi Decani aut Canonici officium ea in re neglexerint, per Episcopum vel eos ad quos iurisdictio pertinet, quoad se debitè correxe­rint, suspendantur.

De moderandis indulgentijs pro celebratione ma­trimonij abs (que) trina bannorum denunciatione.

QVandoquidem honestae, clarae, ac illustris con­ditionis homines, siue vrgente aliqua necessi­tate, siue alijs non contemnendis rationibus, matri­monium aliquando celebrandi causas habere pos­sunt, facultate sibi de Bannis matrimonialibus aut non omninò, aut semel iterúmue denunciandis in­dulta, sine aliquo graui scandalo seu detrimento: Idcircò ad euitanda generaliter quae hac in parte notantur incommoda, visum est caueri ne vllae fa­cultates siue Indulgentiae de celebrando absque bannis matrimonio concedantur, nisi idonea cau­tio priùs sub hisce conditionibus ineatur: nimirùm, primò quòd nullum posteà constabit impedimen­tum praecontractus, consanguinitatis, affinitatis, vel vllius alterius legitimae causae cuiuscun (que) ratione.

Secundò, quòd eo tempore quo eiusmodi facul­tas [Page 7] siue indulgentia concedetur, nulla controuersia, lis seu querela mota est, vel dependet coram aliquo Iudice ecclesiastico aut ciuili, de eiuscemodi legiti­mo impedimento matrimonij inter huiusmodi personas contrahendi aut contracti: Ac tertiò, quòd ad nuptiarum solemnizationem, non acce­dent, nisi assensu & expresso consensu parentum si­ue tutorum priùs impetrato: Et vlteriùs quòd ma­trimonij celebratio publicè ac tempestiuè in fa­cie ecclesiae fiet. Cuius quidem cautionis formula seu exemplar in scriptis concipietur, ac vnicuique Episcopo in sua cuiusque Diocoesi imitanda pro­ponetur.

Praetereà adijciendum putamus, ne cuiquam lice­at Episcopalem dignitatem non obtinenti (Com­missario ad facultates, ac Vicarijs generalibus Ar­chiepiscopi & Episcoporum, sede plena: & sede vacante Custodibus Spiritualitatis ac Ordinarijs, Episcopalem iurisdictionem de Iure exercentibus, in suis iurisdictionibus respectiuè exceptis) licen­tiam celebrandi matrimonia sine bannis concede­re: Ea verò duntaxat per se, ac sub manuum suarum suscriptione, non per Deputatos aut Surrogatos suos, nec alijs quam suae iurisdictioni subditis con­cedatur. Nulli autem cuiuscunque sexus, dignita­tis aut ordinis (in parentum seu gubernatorum cu­ra & regimine existenti) concedatur, nisi priùs constiterit de expresso consensu parentum vel gu­bernatorum suorum (si fortè parentes excesserinte vita) idque parentum significatione, aut guberna­torum [Page 8] Iudici personaliter facta: vel Chirographis ipsorum, quibus fidem habendam esse non puta­mus, nisi per nuncios honestae conditionis & famae illesae mittantur, qui fidem faciant se de parentum aut gubernatorum manu Chirographa huiusmodi recepisse veris nominibus ac cognominibus per huiusmodi nuncios designandorum: Cuius Chi­rographi exhibitionis, ac Iuramenti per nuncium praestiti actum conscribi volumus. Nec verò alijs concedantur huiusmodi indulgentiae, quam illustris & clarae conditionis hominibus, nisi vrgens necessi­tas intercesserit, eaque Iudici cognita fuerit.

Praetereà in ipso dispensationis siue Licentiae tenore, Ecclesia habitationis siue commorationis alterius contrahentium, vel parentum & guberna­torum suorum exprimatur, & tempus diei etiam congruum, nempè inter horas octauam & duode­cimam ante meridiem assignetur.

Nec sine indulgentia a competente Iudice con­cessa, Minister aliquis matrimonium celebret, nisi trina bannorum denunciatione (per legitima in­terualla) interueniente, sub poena constitutionibus Prouinciablibus praescripta.

Prouiso semper, quòd quicunque contra hanc ordinatiouem deliquerit, ab executione officij per superiorem per sex integros menses suspendetur: & licentia huiusmodi viribus carebit, & pro nulla quoad poenam personis clandestinas nuptias cele­brantibus imponendam habebitur.

De Sententijs diuortij non temerè ferendis.

ET quia matrimoniales causae, inter maiores huc­usque semper habitae fuerunt: Idcircò cum de matrimonijs in Indicijs disceptatur, cautiùs agi oportet, praesertìm verò cum matrimonium in Ec­clesia solemnizatum, praetextu aliquo separari, vel nullum pronunciari postuletur, aequum igitur vi­sum est.

Primùm vt in huiusmodi diuortiorum & nulli­tatis matrimonij processibus, deliberatè proceda­tur, ac quantum fieri poterit, rei veritas, testium de­positionibus, aliis (que) probationibus legitimis erua­tur, nec partium confessioni (quae in hijs causis sae­pè fallax est) temeré confidatur.

Tùm vt nullae posthac sententiae vel separationis a thoro & mensa, vel nullitatis matrimonij ferantur, nisi publicè, ac pro tribunali, & de scientia & con­sensu vel Archiepiscopi, infra Prouinciam suam, vel Episcopi infra propriam diocoesim, Decani de Ar­cubus, Iudicis Audientiae Cantuariensis, aut Vica­riorum generalium, aliorumue Officialium princi­palium, vel sede vacante Custodum spiritualitatis, aut aliorum Ordinariorum, quibus de Iure compe­tit in suis respectiuè Iurisdictionibus ac Curijs, at (que) inter suae iurisdictionis subditos tantùm, Deinde vt in Sententijs quando ad separationem Thori & mensae tantùm interponuntur, monitio & prohibi­tio fiat, vt a partibus ab inuicem segregatis castè viuatur, nec ad alias nuptias alterutra viuente con­uoletur: [Page 10] Denique, quò postremum illud firmiùs obseruetur, sententia separationis no anteà pro­nunciabitur, quàm qui eam postulauerint, cautio­nem fideiussoriam sufficientem interposuerint, se contra monitionem & prohibitionem nihil com­missuros.

Iudex autem qui sententiam separationis seu di­uortij tulerit, & praemissa omnia non praestiterit, per tres integros menses ab executione Officij sui per Diocoesanum suum suspendetur: Et sententia separationis contra formam praedictam lata, pro nulla ad omnem Iuris effectum habebitur, ac si omnino lata non fuisset.

De excessibus circa excommunicationem refor­mandis.

QVia Excommunicationis vsus in ecclesia per­petuae legis vigorem iam obtinuit, at (que) in omni iurisdictione ecclesiastica exercenda hucus (que) reti­netur, ideò abs (que) grandi mutatione totius eiusce iu­risdictionis & plurimarum huius regni legum inno­uari vel alterari nequit: Nihilominus vt Excom­municatio (quae authoritatis ac disciplinae ecclesia­sticae quasi neruus quidam, ac vinculum habenda est) ad pristinum suum vsum, decus & dignitatem reducatur: Cautum est vt quotiescun (que) censura ista in immediatam poenam cuiusuis notoriè haereseos, schismatis, symoniae, periurij, vsurae, incestus, adul­terij, seu grauioris alicuius criminis venerit infligen­da, sententia ipsa vel per Archiepiscopum, Episco­pum, [Page 11] Decanum, Archidiaconum vel Praebendari­um (modò sacris ordinibus & ecclesiastica iurisdi­ctione praeditus fuerit) in propria persona pronun­ciabitur, vna cum eiusmodi frequentia & assistentia quae ad maiorem rei authoritatem conciliandam conducere videbitur.

Denique quod vnusquisque Vicarius generalis, Officialis, seu Cōmissarius, qui ordines ecclesiasti­cos non susceperit, eruditū aliquem praesbyterum sibi accerset & associabit, qui sufficienti authoritate vel ab ipso Episcopo in iurisdictione sua, vel ab Ar­chidiacono (praesbytero existente) in iurisdictione sua munitus, id (que) ex praescripto ipsius Iudicis tunc praesentis excommunicationis sententiam pro con­tumacia denunciabit.

Volumus etiam, vt sicut constitutum est, eiusmo­di excommunicationem per Ministrum ecclesiae denunciari, ita ipse Iudex de absolutione ipsius rei post satisfactionem suam peractam, eundem Mini­strum certiorem faciet, qui eandem absolutionem populo publicè denunciabit: ac interìm quod benè licebit, dicto ministro reum a sacris arcere & re­pellere, tanquam in Ecclesiam minimè recipien­dum, donec eiusmodi certificatorium ab ipso Iudi­ce exhibuerit.

De Recusantibus, & alijs excommunicatis publi­cè denunciandis.

CVrent Ordinarij locorum, vt tam excommuni­cati ex eo quod diuinis praecibus infra hoc reg­num [Page 12] Angliae publica authoritate stabilitis interesse pertinaciter recusauerint, quám ij etiam qui prop­ter aliam quamcunque causam legitimam excom­municationis sententia innodati fuerint, nisi infra tres continuos menses post latam excommunicati­onis sententiam se emendauerint, & absolutionis beneficium obtinuerint, singulis sex mensibus se­quentibus, in ecclesia cum parochiali, tum etiam Cathedrali Diocoesis in qua habitant, pro excom­municatis publicè denuncientur. Teneantur etiam Ordinarij praedicti de praemissis omnibus & singulis quolibet anno infra Festa Sancti Michaelis & Na­talis Domini, Archiepiscopum huius Prouinciae in scriptis certiorem facere.

De moderanda solennis poenitentiae commuta­tione.

NE qua fiat posthac solennis poenitentiae cōmu­tatio, nisi rarioribus grauioribúsque de causis, atque adeo cum ipsi Episcopo constiterit, eam esse ad reum reconciliandum & reformandum sanio­rem & tutiorem rationem.

Deinde quod mulcta illa pecuniaria vel in rele­uamen pauperum eiusdē paroeciae, vel in alios pios vsus erogetur, idque ecclesiae solenniter & fideliter approbetur, & innotescat.

Quod si verò crimen fuerit notorium, ac publi­cum, Reus ipse vel in propria sua persona publicè in Ecclesia poenitentiam suam minimè fictam pro­fitēdo, [Page 13] loesae ecclesiae satisfaciet, vel ecclesiae minister in praesentia ipsius rei, palam e suggestu eius sub­missionem, & poenitentiae suae coram Ordinario suo peractionem, atque etiam in verae suae resipis­centiae Testimonium, quantam pecuniarum sum­mam in vsus supradictos erogandam reddiderit, denunciabit.

Quicun (que) verò abs (que) Episcopi Diocoesani notitia poenitentiam commutauerit, aut pecuniam ratione commutationis huiusmodi solutam in alios vsus quam supra est expressum conuerterit, vel aliter praesentem hanc constitutionem violauerit: Is ab executione Officij sui per eundem Diocoesanum per tres integros menses suspendetur.

De feodis quae Officiarijs ecclesiasticis & eorum ministris debentur.

CAutum insuper volumus, quòd ne (que) alia, ne (que) maiora feoda ab Episcopo, Ordinario, Archi­diacono, vel eorum ministris deinceps vlla de causa percipiantur, quàm ea, quae ineunte hoc regnum regia nunc Maiestate percipi solebant: Quodque tabula quaedam singulorum huiusmodi feodorum summas continens, in quolibet Consistorio ante Festum Sancti Iohannis Baptistae proximè ventu­rum figatur, cuius exemplar manu ipsius Ordinarij subsignatum intra tempus praedictum ad Archie­piscopum transmittetur.

Iam verò quia dubium esse potest, quaenam certa [Page 14] feoda pro singulis negotijs expediendis, in singulis respectiuè foris ecclesiasticis quadraginta abhinc annis percipiebantur, nisi quae vsus frequentior suc­cedentibus ab eo tempore annis monstrauerit, at (que) approbauerit: Ideò decernendum putamus vt ci­tra vltimum diem mensis Maij proximè sequentem, Episcopus quilibet, vel sede aliqua Episcopali va­cante, Custos spiritualitatis ibidem curet, tabulam manu Ius dicentís eiusque registrarij subscriptam publicè figi, vel in loco quolibet vbi Ius ab illo di­cetur, vel aliâs publicè in eiusdem iurisdictionis Archiuo, ita vt quiuis eiusdem tabulae inspiciendae facultatem habeat: Quae quidem tabula in se con­tinebit separatas summas singulorum feodorum, quae tam a Iudice, quàm a singulis alijs Officiarijs ac ministris eiusdem Curiae frequentiùs ac vsitatiùs ab initio regni dictae Serenissimae Reginae vsque ad decimum octauum Maiestatis suae annum percipi consueuerunt: Curabit praetereà quilibet Episco­pus, vel sede vacante Custos spiritualitatis, vt quili­bet Index huiusmodi citra vlrimùm diem praefati mensis Maij Episcopo suo, vel Custodi spiritualita­tis fidele & auctenticum exemplar tabulae feodo­rum praemissorum in Archiuis Episcopi custodien­dum tradat: Qui verò contra fecerit, is ab executi­one officij sui per Ordinarium suum immediatè superiorem eò vsque suspendetur, donec praemissa modo & forma superiùs specificatis perfecerit.

Quorum omnium exemplarium, singuli Episcopi Prouinciae Cantuariensis vel Custodes spirituali­tatis, [Page 15] fidele & auctenticum Instrumentum in per­gameno conscriptum, ad Archiepiscopum citra vltimum diem mensis Octobris proximè futurum transmittent.

Poena verò cuiusque Officiarij, ac Ministri maio­ra feoda quàm quae in huiusmodi tabulis respectiuè exprimentur percipientis, suspensio erit per sex menses ab executione officij sui per Ordinarium suum infligenda, vel Ordinario negligente aut id facere omittente, per Archiepiscopum, qui alium delinquentis loco interìm deputabit.

Prouiso semper, quòd si alicubi dubium fuerit quae feoda vs (que) ad praedictum decimum octauum regiae Maiestatis annum vsitatissimè percepta fue­rint: Tùm ea foeda pro legitimis habebuntur quae per Archiepiscopum Cantuariensem sub manus suae subscriptione approbabuntur: nisi statuta hu­ius regni Angliae iam anteà aedita, alia in quocun (que) casu feoda expressè praestituerint.

Prouiso insuper, quòd ne (que) Archiepiscopo ne (que) Episcopo, vel directè, vel indirectè aliquā pecuni­arum summam pro admittendis ad sacros ordines hominibus accipere licebit, idque sub poena Iuris.

De excessibus Apparitorum reformandis.

PRaetereà quoniam excessibus & grauaminibus quae per Apparitores inferri dicuntur, remedi­um cupimus adhibere opportunū, videtur vt Ap­paritorum multitudo, quantum fieri poterit, re­stringatur; [Page 16] Non igitur licebit Episcopis vel Archi­diaconis, eorumue Vicarijs seu Officialibus, alijs (que) inferioribus Ordinarijs deputare & habere plures Apparitores, iurisdictionibus suis respectiuè inser­uientes, quam ante viginti annos praeteritos, vel ipsi vel praedecessores sui habere consueuerunt, qui omnes per se suum fideliter exequantur officium, Nec per nuncios aut substitutos quocun (que) quaesito colore, sua vice mandatorum executiones deman­dent, aut permittant, nisi ex causa ab ordinario illi­us loci priùs cognita & approbata: Tum vt pro­motorum Officij, vel denunciatorum personas om­ninò non sustineant, feoda ampliora vel maiora, quàm quae hijs constitutionibus, superiùs statuun­tur, non exigant.

Quòd si plures quam superiùs est expressum de­putati, vel illorum aliqui praemissa violauerint, de­putantes si Episcopi existant, moniti per superio­rem supernumerarios dimittant. Inferiores verò Episcopis Ordinarij, ab executione Officij suspen­dantur, donec huiusmodi deputatos amouerint, deputati autem ipsi ab Apparitorum Officio mo­ueanter perpetuò: Et si amoti non desistant, tanquā contumaces Canonicis censuris coerceantur.

Praetereà in causis Officij & correctionis ne quae fiant Citationes generales (quae vulgò Quo­rum nomina dicuntur) nisi partes citandae veris nominibus expressis per registrarium in ipsa sche­dula citationi annexa, & sigillo munita scribantur: eadem (que) schedula ius dicentis manu subscribatur, [Page 17] sub poena coertionis ecclesiasticae per Diocoesa­num delinquenti infligenda.

De Registris in Ecclesijs saluae Custodiae com­mittendis.

ET quia Registra in ecclesijs (quorum permag­nus vsus est) fideliter volumus custodiri: Pri­mùm statuendum putamus, vt in singulis visitatio­nibus admoneantur ministri, & oeconomi ecclesi­arum de Iniunctionibus regijs ea in re diligentiùs obseruandis.

Deinde vt libri ad hunc vsum destinati, quò tu­tiùs reseruari & ad posteritatis memoriam propa­gari possint, ex pergameno sumptibus parochiano­rum in posterum conficiantur: Iisque non modò ex veteribus libris cartaceis transumpta nomina eo­rum, qui regnante serenissima Domina nostra Eli­zabetha, aut baptismatis aqua abluti, aut matrimo­nio copulati, aut ecclesiasticae sepulturae Beneficio affecti sint, suo ordine sumptibus parochianorum inscribantur: Sed eorum etiam, qui in posterum baptizati, vel matrimonio coniuncti aut sepulti fuerint.

Ac ne quid vel dolo commissum, vel omissum negligenter redarguatur, Quae per singulas hebdo­madas in hisce libris inscripta nomina fuerint, ea singulis diebus Dominicis post preces matutinas aut vespertinas finitas, apertè ac distinctè per mini­strum legantur, die ac mense quibus singula gesta [Page 18] sunt sigillatim adiectis.

Postquam autem paginam aliquam integram multorum nominum inscriptio compleuerit, tum ministri, tum Gradianorum ipsius parochiae sub­scriptionibus volumus eam communiri.

Idemque in transumptis ex veteribus libris car­taceis, paginis singulis fieri, sed diligenti, ac fideli priùs habita collatione: neque verò in vnius cuius­quam custodia librum illum, sed in Cista publica, eaque trifariam obserata reseruandum putamus, ita vt neque sine ministro Gardiani, nec sine vtrisque gardianis minister quicquam possit innouare.

Postremùm est, vt exemplar quotannis cuius (que) anni auctae nominum inscriptionis ad Episcopi Diocoesani registrum per Gardianos infra mensem post Festum Paschatis transmittatur, & sine feodo vllo recipiatur, at (que) in Archiuis Episcopi fideliter custodiatur.

Quicunque verò in praemissis eorumue aliquo deliquerit, is vt delicti qualitas Iusque postulauerit puniatur.

QVae omnia Capitula siue Constitutiones, om­niaque & singula in eisdem contenta, Regia Maiestas per suas Literas Patentes gerentes dat. apud Westmonasterium decimo octauo die Ianu­arij, anno regni sui quadragesimo, ratificauit, con­firmauit ac stabiliuit, ipsaque ab omnibus regni sui subditis vtrius (que) Prouinciae, Cantuariensis & Ebo­racensis, [Page 19] quatenus eorum aliquem concernunt, di­ligenter exequenda, ac obseruanda authoritate sua regia proposuit, promulgauit, & per easdem Lite­ras Patentes sic per eos obseruari praecepit, iniun­xit & mandauit, prout in eisdem literis Patentibus, Sigillo magno Angliae sigillatis pleniùs liquet & apparet.

❧EXEMPLARIA Licentiae seu facultatis matrimonij abs (que) trina Bannorum promulgatione celebrandi in singu­lis Episcopatibus obseruanda.

❧LICENTIA VBI vter (que) vel alter contrahen­tiùm sub parentum vel gubernatorum potestate existit.

R. Permissione diuina L. Episcopus: Dilectis nobis in Christo D. C. Pa­rochiae de B, filio naturali & legitimo I. C. Parochiae de F. generoso, & N. O. puellae, fuiae naturali & legitimae B. O. Parochiae de M. nostrarum L. Diocoeceseos & Iurisdictionis, salutem: Cùm vos (vti asseritur) ad solemnizationem matrimonij veri & legi­timi de expresso consensu & assensu parentum & gu­bernatorum vestrorum, ac vtriusque vestrûm procedere decreueritis: Illudque in facie Ecclesiae cum ea qua fieri poterit matura celeritate solemnizari facere & obtinere magnoperè desideretis: Nos volentes vt honesta haec ve­stra desideria debitum celeriùs consequantur effectum: Vt igitur matrimonium huiusmodi in Ecclesia de F. (exprimendo Ecclesiam alterius contrahentium, [Page 22] vel parētum aut gubernatorum suorum) per Recto­rem, Vicarium seu Curatum eiusdem ecclesiae Bannis ma­trimonialibus vnica vice tempore solemnizationis eius­dem matrimonij (vti moris est) publicè editis, liberè & licitè solemnizari facere & obtinere possitis & valeatis, post cautionem fideiussoriam sufficientem ex parte ve­stra interpositam, iuxta constitutiones authoritate regia nuper editas: Dummodo vobis ratione consanguinitatis, affinitatis, praecontractus, vel alterius causae cuiuscunque de Iure prohibitae nullum legitimum in ea parte obstiterit impedimentum, nec vlla lis, controuersia, seu querela mota sit vel pendeat coram aliquo Iudice ecclesiastico vel ciuili de matrimonio aliquo contracto vel allegato cum alterutro vestrum, & Ministro ecclesiae praedictae priùs constiterit, vos ad huiusmodi matrimonij celebrationem accedere de & cum expresso consensu parentum vel gu­bernatorum vestrorum, ac modò matrimonij huiusmodi celebratio publicè in ecclesia de F. praedict. fiat inter ho­ras octauam & duodecimam antemeridianas, absque ta­men praeiudicio Ministri ecclesiae de M. vbi dicta N. O. Parochiana existit, Licentiam & Facultatem tam vobis contrahentibus, quàm Rectori, Vicario aut Curato eccle­siae praedictae de signatae matrimoniū huiusmodi inter vos solemnizandi sub modo & forma superiùs specificatis, iuxta ritus libri publicarum precum authoritate Parlia­menti in ea parte editi & stabiliti, necnon omnibus a­lijs Christi fidelibus eidem solemnizationi interessendi, ex certis causis legitimis & rationabilibus per nos appro­batis, quatenùs in nobis est, et Iura regni patiuntur in hac parte, benignè concedimus & impertimur per presentes. [Page 23] Prouiso semper, quòd si alteruter vestrum clarioris aut illustrioris conditionis sit quàm nobis suggestum est, & quàm ex cognomine & additamento in hijs literis insertis colligi facilè potest, aut si aliqua fraus in posterum appareat vel falsitatis nobis suggestae, vel suppressae veri­tatis tempore huius Licentiae obtentae: Tunc haec Licen­tia nostra irrita sit ad omnem Iuris effectum ac si omninò concessa non fuisset: Et eo casu inhibemus quibusuis mi­nistris (modò praemissorum aliquod eis innotuerit) ne ad solemnizationem dicti matrimonij procedant, nisi nobis, aut Vicario nostro in spiritualibus generali priùs consul­tis: In cuius rei testimonium &c.

The minister shall not solemnize this marriage, without the consent of their parents or go­uernours, who are hereby licensed to marrie.

Si vtraque pars contrahens in viduitate existens ad secundas nuptias conuolare facultatem petat, tum omnes clausulae parentum consensum requi­rentes omitti possunt, sed Parochiae vtriusque contrahentis in Licentia exprimendae sunt, ac Parochia vbi matrimonium celebrabitur, desig­nanda.

❧THE COPY OF a Bond to be taken vp­on euery license of marriage to be granted before the granting thereof.

❧THE OBLIGATION to be in the vsuall forme in such competent summe, as considering the estate of the parties to be married shalbe by him who hath warrant to grant license, thought conuenient.

THe condition of this obligation is such, That if heereafter there shall not appeare any lawfull let or impediment, by reason of any precontract, consanguinity, affini­ty, or by any other lawfull meanes whatsoeuer, but that the within bounden A. B. and F. G. Spinster (or Widow, when the license is for a wi­dow) may lawfully solemnize marriage together, and in the same afterwardes lawfully remaine and continue like man and wife according to the lawes in that behalfe prouided: And moreouer, if there be not at this present time any action, sute, plaint, querell or demand, mooued or depending before any Iudge Ecclesiasticall or Temporall, for and concerning any such lawfull impediment between [Page 25] the sayd parties, nor that either of them be of any better estate or degree, then to the Iudge at the granting of the license is suggested: And also, if they shall not solemnize this marriage without the consent of their parents or gouernours: Lastly, if the sayd marriage shall be openly solemnized in the Parish church in the license specified, betwixt the houres in the Constitutions confirmed by her most excellent Maiesty, appointed, and according to the forme of the booke of Common praier now by law established: Then this present obligation to be voide and of none effect, or els the same to stand, remaine and abide in full power, strength, and vertue.

Where a Widower and a Widow do marry together, there the clause of the parents consent is to be left out of the bond, and all the other clauses to stand.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.