{1DE LEGIBVS}1 {1LIBER PRIMVS}1 {A&7TTICVS&} Lucus quidem ille et haec Arpinatium quercus agnoscitur, saepe a me lectus in Mario: si enim manet illa quercus, haec est pro- fecto; etenim est sane uetus. {Q&7VINTVS&} Manet uero, Attice noster, et semper manebit: sata est enim ingenio. Nullius autem agri- colae cultu stirps tam diuturna quam poetae uersu seminari potest. {A&7TTICVS&} Quo tandem modo, Quinte? Aut quale est istuc quod poetae serunt? Mihi enim uideris fratrem laudando suffragari tibi. {Q&7VINTVS&} Sit ita sane; uerum tamen dum Latinae loquentur litterae, quercus huic loco non deerit quae Mariana dicatur, eaque, ut ait Scae- uola de fratris mei Mario, canescet saeclis innumerabilibus, nisi forte Athenae tuae sempiternam in arce oleam tenere potuerunt, aut quam Homericus Vlixes Deli se proceram et teneram palmam uidisse dixit, hodie monstrant eandem, multaque alia multis locis diutius commemoratione manent quam natura stare potue- runt. Quare glandifera illa quercus, ex qua olim euolauit nuntia fulua Iouis miranda uisa figura, nunc sit haec. Sed cum eam tempestas uetustasue consumpserit, tamen erit his in locis quercus quam Marianam quercum uoca[2bu]2nt. {A&7TTICVS&} Non dubito id quidem. Sed hoc iam non ex te, Quinte, quaero, uerum ex ipso poeta, tuine uersus hanc quercum seuerint, an ita factum de Mario, ut scribis, acceperis. {M&7ARCVS&} Respondebo tibi equidem, sed non ante quam mihi tu ipse responderis, Attice, certen [2non]2 longe a tuis aedibus inambulans post excessum suum Romulus Proculo Iulio dixerit se deum esse et Quiri- num uocari templumque sibi dedicari in eo loco iusserit, et uerumne sit [2ut]2 Athenis non longe item a tua illa antiqua domo Orithyiam Aquilo sustulerit; sic enim est traditum. {A&7TTICVS&} Quorsum tandem aut cur ista quaeris? {M&7ARCVS&} Nihil sane, nisi ne nimis diligenter inquiras in ea quae isto modo memoriae sint prodita. {A&7TTICVS&} Atqui multa quaeruntur in Mario fictane an uera sint, et a nonnullis quod et in recenti memoria et in Arpinati homine uers[2atur]2, ueritas a te postulatur. {M&7ARCVS&} Et mehercule ego me cupio non men- dacem putari, sed tamen nonnulli isti, Tite noster, faciunt imperite, qui in isto periculo non ut a poeta sed ut a teste ueritatem exigant, nec dubito quin idem e cum Egeria conlocutum Numam et ab aquila Tarquinio apicem impositum putent. {Q&7VINTVS&} Intellego te, frater, alias in his- toria leges obseruandas putare, alias in poemate. {M&7ARCVS&} Quippe cum in illa ad ueritatem, Quinte, [2quaeque]2 referantur, in hoc ad delectationem pleraque; quamquam et apud Herodotum patrem historiae et apud Theopompum sunt innumerabiles fabulae. {A&7TTICVS&} Teneo quam optabam occasionem neque omittam. {M&7ARCVS&} Quam tandem, Tite? {A&7TTICVS&} Postulatur a te iam diu uel flagitatur potius historia. Sic enim putant, te illam tractante effici posse, ut in hoc etiam genere Graeciae nihil cedamus. Atque ut audias quid ego ipse sentiam, non solum mihi uideris eorum studiis qui [tuis] litteris delectantur, sed etiam patriae debere hoc munus, ut ea quae salua per te est, per te eundem sit ornata. Abest enim historia litteris nostris, ut et ipse intel- lego et ex te persaepe audio. Potes autem tu profecto satis facere in ea, quippe cum sit opus, ut tibi quidem uideri solet, unum hoc oratorium maxime. @8 Quam ob rem adgredere, quaesumus, et sume ad hanc rem tempus, quae est a nostris hominibus adhuc aut igno- rata aut relicta. Nam post annalis pontificum maxi- morum, quibus nihil potest esse iucundius, si aut ad Fabium aut ad eum qui tibi semper in ore est Cato- nem, aut ad Pisonem aut ad Fannium aut ad Venno- nium uenias, quamquam ex his alius alio plus habet uirium, tamen quid tam exile quam isti omnes? Fannii autem aetati coniunctus [2Coelius Anti]2pater paulo inflauit uehementius, habuitque uires agrestis ille quidem atque horridas, sine nitore ac palaestra, sed tamen admonere reliquos potuit ut adcuratius scriberent. Ecce autem successere huic [2G]2elli[2us]2, Clodius, Asellio, nihil ad Coelium, sed potius ad anti- quorum languorem et inscitiam. @8 Nam quid Macrum numerem? Cuius loquacitas habet aliquid argutiarum nec id tamen ex illa erudita Graecorum copia, sed ex librariolis Latinis: in orationibus autem multa s[2ane a]2pt[2a L]2ati[2n]2o [2ser]2m[2oni]2 imp[2er]2t[2iens]2, Sisenna, eius amicus, omnis adhuc nostros scriptores_nisi qui forte nondum ediderunt, de quibus existimare non possumus_facile superauit. Is tamen neque orator in numero uestro umquam est habitus, et in historia puerile quiddam consectatur, ut unum Clitar- chum neque praeterea quemquam de Graecis legisse uideatur, eum tamen uelle dumtaxat imitari: quem si adsequi posset, aliquantum ab optumo tamen abesset. Quare tuum est munus hoc, a te exspectatur; nisi quid Quinto uidetur secus. {Q&7VINTVS&} Mihi uero nihil, et saepe de isto conlocuti sumus; sed est quaedam inter nos parua dissensio. {A&7TTICVS&} Quae tandem? {Q&7VINTVS&} A quibus temporibus scribendi capia- tur exordium. Ego enim ab ultimis censeo, quoniam illa sic scripta sunt ut ne legantur quidem, ipse autem aequalem aetatis suae memoriam deposcit, ut ea conplectatur quibus ipse interfuit. {A&7TTICVS&} Ego vero huic potius adsentior. Sunt enim maxumae res in hac memoria atque aetate nostra; tum autem hominis amicissimi Cn. Pompeii laudes inlustrabit, incurret etiam in [2praeclarum]2 illum et memorabilem annum suum: quae ab isto malo praedicari quam, ut aiunt, de Remo et Romulo. {M&7ARCVS&} Intellego equidem a me istum labo- rem iam diu postulari. Attice. Quem non recusarem, si mihi ullum tribueretur uacuum tempus et liberum. Neque enim occupata opera neque inpedito animo res tanta suscipi potest: utrumque opus est, et cura uacare et negotio. {A&7TTICVS&} Quid? Ad cetera quae scripsisti plura quam quisquam e nostris, quod tibi tandem tempus uacuum fuit concessum? {M&7ARCVS&} Subsiciua quaedam tempora incurrunt, quae ego perire non patior, ut si qui dies ad rusti- candum dati sint, ad eorum numerum adcommodentur quae scribimus. Historia uero nec institui potest nisi praeparato otio, nec exiguo tempore absolui, et ego animi pendere soleo, cum semel quid orsus, [si] tra- ducor alio, neque tam facile interrupta contexo quam absoluo instituta. {A&7TTICVS&} Legationem aliquam nimirum ista oratio postulat, aut eius modi quampiam cessationem liberam atque otiosam. {M&7ARCVS&} Ego uero aetatis potius uacationi confi- debam, cum praesertim non recusarem, quominus more patrio sedens in solio consulentibus responde- rem senectutisque non inertis grato atque honesto fungerer munere. Sic enim mihi liceret et isti rei quam desideras et multo uberioribus atque maioribus operae quantum uellem dare. {A&7TTICVS&} Atqui uereor ne istam cau- sam nemo noscat, tibique semper dicendum sit, et eo magis quod te ipse mutasti, et aliud dicendi insti- tuisti genus, ut, quem ad modum Roscius familiaris tuus in senectute numeros in cantu [2remissius]2 ceci- nerat ipsasque tardiores fecerat tibias, sic tu a con[2ten-]2 tionibus quibus summis uti solebas, cotidie relaxes aliquid, ut iam oratio tua non multum a philoso- phorum lenitate absit. Quod sustinere cum uel summa senectus posse uideatur, nullam tibi a causis uaca- tionem uideo dari. {Q&7VINTVS&} At mehercule ego arbitrabar posse id populo nostro probari, si te ad ius respondendum dedisses; quam ob rem, cum placebit, experiendum tibi id censeo. {M&7ARCVS&} Si quidem, Quinte, nullum esset in experiundo periculum. Sed uereor ne, dum minuere uelim laborem, augeam, atque ad illam causarum operam, ad quam ego numquam nisi paratus et medi- tatus accedo, adiungatur haec iuris interpretatio, quae non tam mihi molesta sit propter laborem, quam quod dicendi cogitationem auferat, sine qua ad nullam maiorem umquam causam sum ausus accedere. {A&7TTICVS&} Quin igitur ista ipsa explicas nobis his subsiciuis, ut ais, temporibus, et conscribis de iure ciuili subtilius quam ceteri? Nam a primo tempore aetatis iuri studere te memini, quom ipse etiam ad Scaeuolam uentitarem, neque umquam mihi uisus es ita te ad dicendum dedisse, ut ius ciuile contemneres. {M&7ARCVS&} In longum sermonem me uocas, Attice, quem tamen, nisi Quintus aliud quid nos agere mauult, suscipiam, et, quoniam uacui sumus, dicam. {Q&7VINTVS&} Ego uero libenter audierim. Quid enim agam potius, aut in quo melius hunc consumam diem? {M&7ARCVS&} Quin igitur ad illa spatia nostra sedesque pergimus? Ubi, cum satis erit ambulatum, requiescemus, nec profecto nobis delectatio deerit, aliud ex alio quaerentibus. {A&7TTICVS&} Nos uero, et hac quidem ad [2L]2irem, si placet, per ripam et umbram. Sed iam ordire expli- care, quaeso, de iure ciuili quid sentias. {M&7ARCVS&} Egone? Summos fuisse in ciuitate nostra uiros, qui id interpretari populo et responsitare soliti sint, sed eos magna professos in paruis esse uer- satos. Quid enim est tantum quantum ius ciuitatis? Quid autem tam exiguum quam est munus hoc eorum qui consuluntur? Quam[2quam]2 est [populo] neces- sarium, nec uero eos, qui ei muneri praefuerunt, uniuersi iuris fuisse expertis existimo, sed hoc ciuile quod uocant eatenus exercuerunt, quoad populo praestare uoluerunt; id autem in cogniti[2one]2 tenue est, in usu necessarium. Quam ob rem quo me uocas, aut quid hortaris? ut libellos conficiam de stillicidiorum ac de parietum iure? An ut stipulationum et iudi- ciorum formulas conponam? Quae et conscripta a multis sunt diligenter, et sunt humiliora quam illa quae a nobis exspectari puto. {A&7TTICVS&} Atqui, si quaeris ego quid exspectem, quoniam scriptum est a te de optimo rei publicae statu, consequens esse uidetur ut scribas tu idem de legibus: sic enim fecisse uideo Platonem illum tuum, quem tu admiraris, quem omnibus ante- ponis, quem maxime diligis. {M&7ARCVS&} Visne igitur, ut ille cum Crete Clinia et cum Lacedaemonio Megillo aestiuo, quem ad modum describit, die in cupressetis Gnosiorum et spatiis siluestribus, crebro insistens, interdum adquiescens, de institutis rerum publicarum ac de optimis legibus disputa[2ba]2t, sic nos inter has procerissimas populos in uiridi opacaque ripa inambulantes, tum autem resi- dentes, quaeramus isdem de rebus aliquid uberius quam forensis usus desiderat? {A&7TTICVS&} Ego uero ista audire cupio. {M&7ARCVS&} Quid ait Quintus? {Q&7VINTVS&} Nulla de re magis. {M&7ARCVS&} Et recte quidem; nam sic habetote, nullo in genere disputandi [2p]2o[2t]2est magis patefieri, quid sit homini a natura tributum, quantam uim rerum optimarum mens humana contineat, cuius muneris colendi efficiendique causa nati et in lucem editi simus, quae sit coniunctio hominum, quae naturalis societas inter ipsos. His enim explicatis, fons legum et iuris inueniri potest. {A&7TTICVS&} Non ergo a praetoris edicto, ut plerique nunc, neque a duodecim tabulis, ut supe- riores, sed penitus ex intima philosophia hauriendam iuris disciplinam putas? {M&7ARCVS&} Non enim id quaerimus hoc sermone, Pomponi, quem ad modum caueamus in iure, aut quid de quaque consultatione respondeamus. Sit ista res magna, sicut est, quae quondam a multis claris uiris, nunc ab uno summa auctoritate et scientia sustinetur, sed nobis ita complectenda in hac disputatione tota causa est uniuersi iuris ac legum, ut, hoc ciuile quod dicimus, in paruum quendam et angustum locum concludatur. Natura enim iuris explicanda nobis est, eaque ab hominis repetenda natura, considerandae leges quibus ciuitates regi debeant; tum haec trac- tanda, quae conposita sunt et descripta iura et iussa populorum, in quibus ne nostri quidem populi late- bunt quae uocantur iura ciuilia. {Q&7VINTVS&} Alte uero et, ut oportet, a capite, frater, repetis quod quaerimus, et qui aliter ius ciuile tradunt, non tam iustitiae quam litigandi tra- dunt uias. {M&7ARCVS&} Non ita est, Quinte, ac potius ignoratio iuris litigiosa est quam scientia. Sed hoc posterius: nunc iuris principia uideamus. Igitur doctissimis uiris proficisci placuit a lege, haud scio an recte, si modo, ut idem definiunt, lex est ratio summa, insita in natura, quae iubet ea quae facienda sunt, prohibetque contraria. Eadem ratio, cum est in hominis mente confirmata et [2per]2fecta, lex est. @8 Itaque arbitrantur prudentiam esse legem, cuius ea uis sit, ut recte facere iubeat, uetet delinquere, eamque rem illi Graeco putant nomine $NO/MON& [2a]2 suum cuique tribuendo appellatam, ego nostro a legendo. Nam ut illi aequitatis, sic nos delectus uim in lege poni- mus, et proprium tamen utrumque legis est. Quod si ita recte dicitur, ut mihi quidem plerumque uideri solet, a lege ducendum est iuris exordium. Ea est enim naturae uis, ea mens ratioque prudentis, ea iuris atque iniuriae regula. Sed quoniam in populari ratione omnis nostra uersatur oratio, populariter interdum loqui necesse erit, et appellare eam legem, quae scripta sancit quod uult aut iubendo [2aut prohi- bendo]2, ut uulgus appellare [2solet]2. Constituendi uero iuris ab illa summa lege capiamus exordium, quae, saeclis [2communis]2 omnibus, ante nata est quam scripta lex ulla aut quam omnino ciuitas constituta. {Q&7VINTVS&} Commodius uero et ad rationem insti- tuti sermonis sapientius. {M&7ARCVS&} Visne ergo ipsius iuris ortum a fonte repetamus? Quo inuento non erit dubium, quo sint haec referenda quae quaerimus. {Q&7VINTVS&} Ego uero ita esse faciendum censeo. {A&7TTICVS&} Me quoque adscribe fratris sententiae. {M&7ARCVS&} Quoniam igitur eius rei publicae, quam optumam esse docuit in illis sex libris Scipio, tenendus est nobis et seruandus status, omnesque leges adcommodandae ad illud ciuitatis genus, serendi etiam mores nec scriptis omnia sancienda, repetam stirpem iuris a natura, qua duce nobis omnis [2haec]2 est disputatio explicanda. {A&7TTICVS&} Rectissime, et quidem ista duce errari nullo pacto potest. {M&7ARCVS&} Dasne igitur hoc nobis, Pomponi, (nam Quinti noui sententiam), deorum immortalium [2n]2ut[2u]2, ratione, potestate, mente, numine (siue quod est aliud uerbum quo planius significem quod uolo) naturam omnem regi? Nam, si hoc [2c]2o[2m]2- probas, ab eo nobis causa ordienda est potissimum. {A&7TTICVS&} Do sane, si postulas; etenim propter hunc concentum auium strepitumque fluminum non uereor condiscipulorum ne quis exaudiat. {M&7ARCVS&} Atqui cauendum est; solent enim (id quod uirorum bonorum est) admodum irasci, nec uero ferent, si audierint, te primum caput ui[2ri]2 optimi prodidisse, in quo scripsit nihil curare deum nec sui nec alieni. {A&7TTICVS&} Perge, quaeso. Nam id quod tibi concessi, quorsus pertineat, exspecto. {M&7ARCVS&} Non faciam longius. Huc enim pertinet: animal hoc prouidum, sagax, multiplex, acutum, memor, plenum rationis et consilii, quem uocamus hominem, praeclara quadam condicione generatum esse a supremo deo. Solum est enim ex tot animantium generibus atque naturis particeps rationis et cogita- tionis, quom cetera sint omnia expertia. Quid est autem, non dicam in homine, sed in omni caelo atque terra, ratione diuinius? Quae quom adoleuit atque perfecta est, nominatur rite sapientia. @8 Est igitur, quoniam nihil est ratione melius, eaque [2est]2 et in homine et in deo, prima homini cum deo rationis societas. Inter quos autem ratio, inter eosdem etiam recta ratio [et] communis est: quae cum sit lex, lege quoque consociati homines cum dis putandi sumus. Inter quos porro est communio legis, inter eos commu- nio iuris est. Quibus autem haec sunt inter eos commu- nia, ei ciuitatis eiusdem habendi sunt. Si uero isdem imperiis et potestatibus parent, multo iam magis parent [autem] huic caelesti discriptioni mentique diuinae et praepotenti deo, ut iam uniuersus [2sit]2 hic mundus una ciuitas communis deorum atque homi- num existimanda. Et quod in ciuitatibus ratione qua- dam, de qua dicetur idoneo loco, agnationibus fami- liarum distinguuntur status, id in rerum natura tanto est magnificentius tantoque praeclarius, ut homines deorum agnatione et gente teneantur. Nam cum de natura hominis quaeritur, [2haec]2 disputari sole[2n]2t_[2et]2 nimirum ita est, ut dispu- tatur_perpetuis cursibus conuersionibus[2que]2 caeles- tibus exstitisse quandam maturitatem serendi generis humani, quod sparsum in terras atque satum diuino auctum sit animorum munere, cumque alia quibus cohaererent homines e mortali genere sumpserint, quae fragilia essent et caduca, animum esse ingene- ratum a deo. Ex quo uere uel agnatio nobis cum caelestibus uel genus uel stirps appellari potest. Itaque ex tot generibus nullum est animal praeter hominem quod habeat notitiam aliquam dei, ipsisque in hominibus nulla gens est neque tam mansueta neque tam fera, quae non, etiamsi ignoret qualem haberi deum deceat, tamen habendum sciat. Ex quo efficitur illud, ut is agnoscat deum, qui, unde ortus sit, quasi recordetur [2ac]2 cognoscat. Iam uero uirtus eadem in homine ac deo est, neque alio ullo in gen[2ere]2 praeterea. Est autem uirtus nihil aliud, nisi perfecta et ad summum perducta natura: est igitur homini cum deo similitudo. Quod cum ita sit, quae tandem esse potest proprior certiorue cogna- tio? Itaque ad hominum commoditates et usus tan- tam rerum ubertatem natura largita est, ut ea, quae gignuntur, donata consulto nobis, non fortuito nata uideantur, nec solum ea quae frugibus atque bacis terrae fetu profunduntur, sed etiam pecudes, qu[2om]2 perspicuum sit [2plerasque]2 esse ad usum hominum, par- tim ad fructum, partim ad uescendum, procreatas. Artes uero innumerabiles repertae sunt, docente natura, quam imitata ratio res ad uitam necessarias sollerter consecuta est. Ipsum autem hominem eadem natura non solum celeritate mentis ornauit sed [2ei]2 et sensus tam- quam satellites attribuit ac nuntios, et rerum pluri- marum obscuras nec satis [2expressas]2 intellegentias enodauit, quasi fundamenta quaedam scientiae, figu- ramque corporis habilem et aptam ingenio humano dedit. Nam cum ceteras animantes abiecisset ad pas- tum, solum hominem erexit et ad caeli quasi cogna- tionis domiciliique pristini conspectum excitauit, tum speciem ita formauit oris, ut in ea penitus recon- ditos mores effingeret. Nam et oculi nimis argute quem ad modum animo affecti simus, loquntur et is qui appellatur uultus, qui nullo in animante esse praeter hominem potest; indicat mores, quoius uim Graeci norunt, nomen omnino non habent. Omitto opportunitates habilitatesque reliqui corporis, moderationem uocis, orationis uim, quae conciliatrix est humanae maxime societatis. Neque enim omnia sunt huius disputationis ac temporis, et hunc locum satis, ut mihi uidetur, in iis libris quos legistis, expressit Scipio. Nunc quoniam hominem, quod principium reliquarum rerum esse uoluit, [2ita]2 generauit et ornauit deus, perspicuum [2fi]2t illud (ne omnia disserantur), ipsam per se naturam longius progredi, quae etiam nullo docente, profecta ab iis quorum ex prima et inchoata intellegentia genera cognouit, confirmat ipsa per se rationem et perficit. {A&7TTICVS&} Di immortales, quam tu longe iuris principia repetis! atque ita ut ego non modo ad illa non properem, quae exspectabam a te de iure ciuili, sed facile patiar te hunc diem uel totum in isto sermone consumere. Sunt enim haec maiora, quae aliorum causa fortasse conplecteris, quam ipsa illa, quorum haec causa praeparantur. {M&7ARCVS&} Sunt haec quidem magna, quae nunc breuiter attinguntur. Sed omnium quae in hominum doctorum disputatione uersantur, nihil est profecto praestabilius, quam plane intellegi, nos ad iustitiam esse natos, neque opinione sed natura constitutum esse ius. Id iam patebit, si hominum inter ipsos socie- tatem coniunctionemque perspexeris. Nihil est enim unum uni tam simile, tam par, quam omnes inter nosmet ipsos sumus. Quodsi de- prauatio consuetudinum, si opinionum ua[2r]2i[2e]2tas non inbecillitatem animorum torqueret et flecteret, quo- cumque c[2u]2pisset, sui nemo ipse tam similis esset quam omnes sunt omnium. Itaque quaecumque est hominis definitio, una in omnis ualet. Quod argumenti satis est nullam dissimilitu- dinem esse in genere. Quae si esset, non una omnis definitio contineret. Etenim ratio, qua una praesta- mus beluis, per quam coniectura ualemus, argumen- tamur, refellimus, disserimus, conficimus aliquid, cun[2ctis hominib]2us certe est communis, doctrina dif- ferens, discendi quidem facultate par. Nam et sensibus eadem omni[2um]2 conprehenduntur, et ea quae mouent sensus, itidem mouent omnium, quaeque in animis imprimuntur, de quibus ante dixi, inchoatae intelle- gentiae, similiter in omnibus imprimuntur, inter- presque mentis oratio uerbis discrepat, sententiis congruens. Nec est quisquam gentis ullius, qui ducem naturam nactus ad uirtutem peruenire non possit. Nec solum in rectis, sed etiam in praui- tatibus insignis est humani generis similitudo. Nam et uoluptate capiuntur omnes, quae etsi est inlecebra turpitudinis, tamen habet quiddam simile naturalis boni; le[2n]2itatis enim et suauitatis [2specie]2 delectans, sic ab errore mentis tamquam salutare aliquid adsci- scitur, similique inscitia mors fugitur quasi dissolutio naturae, uita expetitur, quia nos in quo nati sumus continet, dolor in maximis malis ducitur, cum sua asperitate, tum quod naturae interitus uidetur sequi; propterque honestatis et gloriae similitudinem beati, qui honorati sunt, uidentur, miseri autem, qui sunt inglorii. Molestiae, laetitiae, cupiditates, timores similiter omnium mentes peruagantur, nec si opi- niones aliae sunt apud alios, idcirco qui canem et felem ut deos colunt, non eadem superstitione qua ceterae gentes conflictantur. Quae autem natio non comi- tatem, non benignitatem, non gratum animum et beneficii memorem diligit? Quae superbos, quae male- ficos, quae crudeles, quae ingratos non aspernatur, non odit? Quibus ex rebus cum omne genus homi- num sociatum inter se esse intellegatur, illud extre- mum est, [ . . . . ] quod recte uiuendi ratio meliores efficit. Quae si adprobatis, pergam[2us]2 ad reliqua; sin quid requiritis, id explicemus prius. {A&7TTICVS&} Nos uero nihil, ut pro utroque res- pondeam. {M&7ARCVS&} Sequitur igitur ad partici- pandum alium [2cum]2 alio communicandumque inter omnes ius [2n]2os natura esse factos. Atque hoc in omni hac disputatione sic intellegi uolo, quo[2m]2 dicam naturam [esse]; tantam autem esse corruptelam malae consuetudinis, ut ab ea tamquam igniculi exstin- guantur a natura dati, exorianturque et confirmentur uitia contraria. Quodsi, quo modo s[2un]2t natura, sic iudicio homines 'humani, ut ait poeta, nihil a se alie- num putarent', coleretur ius aeque ab omnibus. Quibus enim ratio [2a]2 natura data est, isdem etiam recta ratio data est; ergo et lex, quae est recta ratio in iubendo et uetando; si lex, ius quoque; et omnibus ratio. Ius igitur datum est omnibus, recteque Socrates exse- crari eum solebat qui primus utilitatem a [2iure]2 seiun- xisset; id enim querebatur caput esse exitiorum omnium. Vnde enim illa Pythagorea uox, [de amicitia locus]: [2ut unus fiat ex pluribus.]2 . . . Ex quo perspicitur, quom hanc beniuolentiam tam late longeque diffusam uir sapiens in aliquem pari uirtute praeditum contulerit, tum illud effici (quod quibusdam incredibile uideatur, sit autem necessarium) ut [2non]2 in ill[2o]2 sese plus quam alterum diligat: quid enim est quod differat, quom sint cuncta paria? Quod si interesse quippiam tantulum modo potuerit in [2ea]2, iam amicitiae nomen occiderit, cuius est ea uis ut simul atque sibi aliquid [2esse]2 alter maluerit, nulla sit. Quae praemuniuntur omnia reliquo sermoni dispu- tationique nostrae, quo facilius ius in natura esse positum intellegi possit. De quo quom perpauca dixero, tum ad ius ciuile ueniam, ex quo haec omnis est nata oratio. {Q&7VINTVS&} Tu uero iam perpauca scilicet. Ex his enim quae dixisti, [2etsi aliter]2 Attico, uidetur mihi quidem certe ex natura ortum esse ius. {A&7TTICVS&} An mihi aliter uideri possit, cum haec iam perfecta sint, primum quasi muneribus deorum nos esse instructos et ornatos, secundo autem loco unam esse hominum inter ipsos uiuendi parem communemque rationem, deinde omnes inter se naturali quadam indulgentia et beniuolentia, tum etiam societate iuris contineri? quae quom uera esse, recte ut arbitror, concesserimus, qui iam licet nobis a natura leges et iura seiungere? {M&7ARCVS&} Recte dicis, et res se sic habet. Verum philosophorum more, non ueterum quidem illorum, sed eorum qui quasi officinas instruxerunt sapientiae, quae fuse olim disputabantur ac libere, ea nunc articulatim distincta dicuntur. Nec enim satis fieri censent huic loco qui nunc est in manibus, nisi separatim hoc ipsum, [2a]2 natura esse ius, disputarint. {A&7TTICVS&} Et scilicet tua libertas disserendi amissa est, aut tu is es qui in disputando non tuum iudicium sequaris, sed auctoritati aliorum pareas! {M&7ARCVS&} Non semper, Tite, sed iter huius ser- monis quod sit, uides: ad res publicas firmandas et ad stabiliend[2o]2s [2mo]2res sanandos[2que]2 populos omnis nostra pergit oratio. Quocirca uereor committere ut non bene prouisa et diligenter explorata principia ponan- tur, nec tamen [2spero fore]2 ut omnibus probentur_ nam id fieri non potest_, sed ut eis qui omnia recta atque honesta per se expetenda duxerunt, ea aut nihil omnino in bonis numerandum nisi quod per se ipsum laudabile esset, aut certe nullum habendum magnum bonum, nisi quod uere laudari sua sponte posset: @8 iis omnibus, siue in Academia uetere cum Speusippo, Xenocrate, Polemone manserunt, siue Aristotelem et Theophrastum, cum illis congruentes re, genere docendi paulum differentes, secuti sunt, siue, ut Zenoni uisum est, rebus non commutatis immu- tauerunt uocabula, siue etiam Aristonis difficilem atque arduam, sed iam tamen fractam et conuictam sectam secuti sunt, ut uirtutibus exceptis atque uitiis cetera in summa aequalitate ponerent: iis omnibus haec quae dixi prob[2e]2ntur. @8 Sibi autem indulgentes et corpori deseruientes atque omnia quae sequantur in uita quaeque fugiant uoluptatibus et doloribus ponderantes, etiam si uera dic[2a]2nt_nihil enim opus est hoc loco litibus_, in hortulis suis iubeamus dicere, atque etiam ab omni societate rei publicae, cuius partem nec norunt ullam neque um- quam nosse uoluerunt, paulisper facessant rogemus. Perturbatricem autem harum omnium rerum Acade- miam, hanc ab Arcesila et Carneade recente, exo- remus ut sileat. Nam si inuaserit in haec, quae satis scite nobis instructa et composita uidentur, nimias edet ruinas. Quam quidem ego placare cupio, sub- mouere non audeo . . . . . . Nam etiam sine illius suffimentis expiati sumus. At uero scelerum in homines atque [2in deos]2 inpietatum nulla expiatio est. Itaque poenas luunt, non tam iudiciis_quae quondam nusquam erant, hodie multifariam nulla sunt, ubi [2sunt]2 tamen, persaepe falsa sunt_[2a]2t eos agitant insectanturque furiae, non ardentibus taedis sicut in fabulis, sed angore conscientiae fraudisque cruciatu. Quodsi homines ab iniuria poena, non natura arcere deberet, quaenam sollicitudo uexaret impios sublato suppli- ciorum metu? Quorum tamen nemo tam audax umquam fuit, quin aut abnuer[2e]2t a se commissum esse facinus, aut iusti sui doloris causam aliquam finge- ret, defensionemque facinoris a naturae iure aliquo quaereret. Quae si appellare audent impii, quo tan- dem studio colentur a bonis? Quodsi poena, si metus supplicii, non ipsa turpitudo deterret ab iniuriosa facinerosaque uita, nemo est iniustus, a[2t]2 incauti potius habendi sunt inprobi. Tum autem qui non ipso honesto mouemur ut boni uiri simus, sed utilitate aliqua atque fructu, callidi sumus, non boni. Nam quid faciet is homo in tenebris qui nihil timet nisi testem et iudicem? Quid in deserto quo loco nactus, quem multo auro spoliare possit, imbecillum atque solum? Noster quidem hic natura iustus uir ac bonus etiam conloquetur, iuuabit, in uiam deducet. Is uero qui nihil alterius causa faciet et metietur suis commodis omnia, uidetis, credo, quid sit acturus! Quodsi negabit se illi uitam erep- turum et aurum ablaturum, numquam ob eam cau- sam negabit quod id natura turpe iudicet, sed quod metuat ne emanet, id est ne malum habeat. O rem dignam, in qua non modo docti, sed etiam agrestes erubescant! Iam uero illud stultissimum, existimare omnia iusta esse quae s[2c]2ita sint in populorum insti- tutis aut legibus. Etiamne si quae leges sint tyran- norum? Si triginta illi Athenis leges inponere uo- luissent, et si omnes Athenienses delectarentur tyran- nicis legibus, num idcirco eae leges iustae haberen- tur? Nihilo credo magis illa quam interrex noster tulit, ut dictator quem uellet ciuium [2nominatim]2 aut indicta causa inpune posset occidere. Est enim unum ius quo deuincta est hominum societas et quod lex constituit una, quae lex est recta ratio imperandi atque prohibendi. Quam qui ignorat, is est iniustus, siue est illa scripta uspiam siue nusquam. Quodsi iustitia est obtemperatio scriptis legibus institutisque populorum, et si, ut eidem dicunt, utilitate omnia metienda sunt, negleget leges easque perrumpet, si poterit, is qui sibi eam rem fructuosam putabit fore. Ita fit ut nulla sit omnino iustitia, si neque natura est [2et]2 ea quae propter utilitatem constituitur utilitate [2a]2lia conuellitur. Atqui si natura confirmatura ius non erit, uir- tutes omnes tollantur. Vbi enim liberalitas, ubi patriae caritas, ubi pietas, ubi aut bene merendi de altero aut referendae gratiae uoluntas poterit exis- tere? Nam haec nascuntur ex eo quod natura pro- pensi sumus ad diligendos homines, quod fundamen- tum iuris est. Neque solum in homines obsequia, sed etiam in deos caerimoniae religionesque toll[2e]2ntur, quas non metu, sed ea coniunctione quae est homini cum deo conseruandas puto. Quodsi populorum iussis, si principum decre- tis, si sententiis iudicum iura constituerentur, ius esset latrocinari, ius adulterare, ius testamenta falsa suppo- nere, si haec suffragiis aut scitis multitudinis proba- rentur. Quodsi tanta potestas est stultorum sententiis atque iussis, ut eorum suffragiis rerum natura uerta- tur, cur non sanciunt ut quae mala perniciosaque sunt, habeantur pro bonis et salutaribus? Aut [2cur]2 cum ius ex iniuria lex facere possit, bonum eadem facere non possit ex malo? Atqui nos legem bonam a mala nulla alia nisi natura[2e]2 norma diuidere possu- mus. Nec solum ius et [2in]2iuria natura diiudicatur, sed omnino omnia honesta et turpia. Nam, [2ut]2 communis intellegentia nobis notas res eff[2e]2cit easque in animis nostris inchoauit, honesta in uirtute ponuntur, in uitiis turpia. Haec autem in opinione existimare, non in natura posita, dementis est. Nam nec arboris nec equi uirtus quae dicitur (in quo abutimur nomine) in opinione [2po]2sita est, sed in natura. Quod si ita est, honesta quoque et turpia natura diiudicanda sunt. Nam si opinione uniuersa uirtus, eadem eius etiam partes probarentur. Quis igitur prudentem et, ut ita dicam, catum non ex ipsius habitu sed ex aliqua re externa iudicet? Est enim uirtus [2boni alicuius]2 perfecta ratio, quod certe in natura est: igitur omnis honestas eodem modo. Nam ut uera et falsa, ut consequentia et contraria sua sponte, non aliena iudicantur, sic cons- tans et perpetua ratio uitae, quae uirtus est, itemque inconstantia, quod est uitium, sua natura proba[2b]2i[2tur]2; nos ingenia i[2udice]2m[2us]2 non item? @8 An ingenia natura, uirtutes et uitia quae existunt ab ingeniis, aliter iudi- cabuntur? An ea [2si]2 non aliter, honesta et turpia non ad naturam referri necesse erit? [2Si]2 quod laudabile bonum est, in se habeat quod laudetur, necesse est; ipsum enim bonum non est opinionibus, sed natura. Nam ni ita esset, beati quoque opinione esse[2mus]2, quo quid dici potest stultius? Quare quom et bonum et malum natura iudicetur, et ea sint principia naturae, certe honesta quoque et turpia simili ratione diiudi- canda et ad naturam referenda sunt. Sed perturbat nos opinionum uarietas homi- numque dissensio, et quia non idem contingit in sensi- bus, hos natura certos putamus; illa quae aliis sic, aliis secus, nec isdem semper uno modo uidentur, ficta esse dicimus. Quod est longe aliter. Nam sensus nostros non parens, non nutrix, non magister, non poeta, non scaena deprauat, non multitudinis consensus abducit. At uero animis omnes tenduntur insidiae, uel ab iis quos modo enumeraui qui teneros et rudes quom acce- perunt, inficiunt et flectunt ut uolunt, uel ab ea quae penitus in omni sensu implicata insidet, imitatrix boni uoluptas, malorum autem mater omnium; quoius blanditiis corrupti, quae natura bona sunt, quia dulce- dine hac et scabie carent, non cern[2imus]2 satis. Sequitur (ut conclusa mihi iam haec sit omnis oratio), id quod ante oculos ex iis est quae dicta sunt, et ius et omne honestum sua sponte esse expetendum. Etenim omnes uiri boni ipsam aequi- tatem et ius ipsum amant, nec est uiri boni errare et diligere quod per se non sit diligendum: per se igitur ius est expetendum et colendum. Quod si ius, etiam iustitia; sin ea, reliquae quoque uirtutes per se colen- dae sunt. Quid? Liberalitas gratuitane est an mercen- naria? Si sine praemio benignus est, gratuita; si cum mercede, conducta. Nec est dubium quin is qui libe- ralis benignusue dicitur, officium non, fructum sequa- tur. Ergo item iustitia nihil expetit praemii, nihil pretii: per se igitur expetitur eademque omnium uir- tutum causa atque sententia est. Atque etiam si emolumentis, non [2sua]2 sponte uirtus expetitur, una erit uirtus quae malitia rectis- sime dicetur. Vt enim quisque maxume ad suum com- modum refert, quaecumque agit, ita minime est uir bonus, [2sic]2 qui uirtutem praemio metiuntur, nullam uirtutem nisi malitiam put[2a]2nt. Vbi enim beneficus, si nemo alterius causa benigne facit? Vbi gratus, si non [2tu]2m ipsi cernent[2ur]2 grati, quo[2m]2 referunt gratiam? Vbi illa sancta amicitia, si non ipse amicus per se amatur toto pectore, ut dicitur? Qui etiam deserendus et abiciendus est, desperatis emolumentis et fructi- bus; quo quid potest dici immanius? Quodsi amicitia per se colenda est, societas quoque hominum et aequa- litas et iustitia per se expetenda. Quod ni ita est, omnino iustitia nulla est. Id enim iniustissimum ipsum est, iustitiae mercedem quaerere. Quid uero de modestia, quid de tempe- rantia, quid de continentia, quid de uerecundia, pudore pudicitiaque dicemus? Infamiaene metu non esse petulantes, an legum et iudiciorum? Innocentes ergo et uerecundi sunt, ut bene audiant, et, ut rumorem bonum colligant, erubescent impudica loqui. At me istorum philosophorum pudet, qui [2uitii]2 iudicium uitare [2uolunt]2, [2nec se]2 uitio ipso [2no]2tat[2os]2 putant. Quid enim? Possumus eos, qui a stupro arcentur infamiae metu, pudicos dicere, quom ipsa infamia propter rei [2turp]2itudinem consequatur? Nam quid aut laudari rite aut uituperari potest, si ab eius natura recesseris quod aut laudandum aut uitupe- randum putes? An corporis prauitates, si erunt perin- signes, habebunt aliquid offensionis, animi deformitas non habebit? Cuius turpitudo ex ipsis uitiis facillime perspici potest. Quid enim foedius auaritia, quid immanius libidine, quid contemptius timiditate, quid abiectius tarditate et stultitia dici potest? Quid ergo? Eos qui singulis uitiis excellunt aut etiam pluribus, propter damna aut detrimenta aut cruciatus aliquos miseros esse dicimus, an propter uim turpitudinemque uitiorum? Quod item ad contrariam laudem [2de]2 uirtute dici potest. Nam si propter alias res uirtus expetitur, melius esse aliquid quam uirtutem necesse est: pecuniamne igitur an honores an formam an ualetudinem? Quae et quom adsunt perparua sunt, et quam diu adfutura sint, certum sciri nullo modo potest. An id quod turpis- simum dictu est, uoluptatem? At in ea quidem sper- nenda et repudianda uirtus uel maxime cernitur. Sed uidetisne quanta series rerum sententiarumque sit, atque ut ex alio alia nectantur? Quin labebar longius, nisi me retinuissem. {Q&7VINTVS&} Quo tandem? Libenter enim, frater, quo ista oratione [2tendis]2 tecum prolab[2ar]2. {M&7ARCVS&} Ad finem bonorum, quo referuntur et quoius a[2pi]2scendi causa sunt facienda omnia, contro- uersam rem et plenam dissensionis inter doctissimos sed aliquando tam[2en]2 iudicandam. {A&7TTICVS&} Qui istuc fieri potest L. Gellio mortuo? {M&7ARCVS&} Quid tandem id ad rem? {A&7TTICVS&} Quia me Athenis audire ex Phaedro meo memini, Gellium familiarem tuum, quom pro consule ex praetura in Graeciam uenisset [2esset]2que Athenis, philosophos, qui tum erant, in locum unum conuocasse ipsisque magno opere auctorem fuisse, ut aliquando controuersiarum aliquem facerent modum. Quodsi essent eo animo ut nollent aetatem in litibus conterere, posse rem conuenire, et simul operam suam illis esse pollicitum, si posset inter eos aliquid conuenire. {M&7ARCVS&} Ioculare istuc quidem, Pomponi, et a multis saepe derisum. Sed ego plane uellem me arbi- trum inter antiquam Academiam et Zenonem datum. {A&7TTICVS&} Quo tandem istuc modo? {M&7ARCVS&} Quia de re una solum dissident, de ceteris mirifice congruunt. {A&7TTICVS&} Ain tandem? Vna de re est solum dissensio? {M&7ARCVS&} Quae quidem ad rem pertineat una: quippe quom antiqui omne quod secundum naturam esset, quo iuuaremur in uita, bonum esse decreuerint, hic nisi quod honestum esset [2non]2 putarit bonum. {A&7TTICVS&} Paruam uero controuersiam dicis, at non eam quae dirimat omnia! {M&7ARCVS&} Probe quidem sentires, si re ac non uerbis dissiderent. {A&7TTICVS&} Ergo adsentiris Antiocho fami- liari meo (magistro enim non audeo dicere), quocum uixi et qui me ex nostris paene conuellit hortulis, deduxitque in Academiam perpauculis passibus. {M&7ARCVS&} Vir iste fuit ille [2quidem]2 acutus et prudens, et in suo genere perfectus mihique, ut scis, familiaris, cui tamen ego adsentiar in omnibus necne, mox uidero. Hoc dico, controuersiam totam istam posse sedari. {A&7TTICVS&} Qui istuc tandem uides? {M&7ARCVS&} Quia si, ut Chius Aristo dixit, solum bonum esse [2dixisset]2 quod honestum esset malumque quod turpe, ceteras res omnis plane pares, ac ne minimum quidem utrum adessent an abessent interesse, ualde a Xenocrate et Aristotele et ab illa Platonis familia discreparet, esset[2que]2 inter eos de re maxima et de omni uiuendi ratione dissensio. Nunc uero cum decus, quod antiqui summum bonum esse dixerant, hic solum bonum dicat; itemque dedecus [2quod]2 illi summum malum, hic solum; diuitias, ualetu- dinem, pulchritudinem, commodas res appellet, non bonas; paupertatem, debilitatem, dolorem incom- modas, non malas; sentit idem quod Xenocrates, quod Aristoteles, loquitur alio modo. Ex hac autem non rerum sed uerborum discordia controuersia est nata de finibus, in qua, quoniam usus capionem duodecim tabulae intr[2a]2 quinque pedes esse [2n]2oluerunt, depasci ueterem possessionem Academiae ab hoc acuto homine non sinemus, nec Mamilia lege singuli, sed e XII tres arbitri fines regemus. {Q&7VINTVS&} Quamnam igitur sententiam dici- mus? {M&7ARCVS&} Requiri placere terminos quos Socrates pepigerit, iisque parere. {Q&7VINTVS&} Praeclare, frater, iam nunc a te uerba usurpantur ciuilis iuris et legum, quo de genere expecto disputationem tuam. Nam ista quidem magna diiudicatio est, ut ex te ipso saepe cognoui. Sed certe ita res se habet, ut ex natura uiuere summum bonum sit, id est uita modica et apta uirtu[2ti]2 perfrui; atqui naturam sequi et eius quasi lege uiuere, id est nihil, quantum in ipso sit praetermittere, quominus ea quae natura postulet consequatur . . . quo [2par]2iter haec uelit uirtut[2is]2 tamquam lege [2nos]2 uiuere. Quapropter hoc diiudicari nescio an numquam, sed hoc sermone certe non potest, si quidem id quod suscepimus perfecturi sumus. {A&7TTICVS&} At ego huc declinabam nec inuitus. {Q&7VINTVS&} Licebit alias. Nunc id agamus quod coepimus, quom praesertim ad id nihil pertineat haec de summo malo bonoque dissensio. {M&7ARCVS&} Prudentissime, Quinte, dicis. Nam quae a me adhuc dicta sunt . . . {Q&7VINTVS&} . . . nec Lycurgi leges neque Solonis neque Charondae neque Zaleuci, nec nostras duode- cim tabulas nec plebiscita desidero, sed te existimo cum populis, tum etiam singulis, hodierno sermone leges uiuendi et disciplinam daturum. {M&7ARCVS&} Est huius uero disputationis, Quinte, proprium, id quod expectas, atque utinam esset etiam facultatis meae! Sed profecto ita se res habet, ut quoniam uitiorum emendatricem legem esse oportet commendatricemque uirtutum, ab ea[2dem]2 uiuendi doctrina ducatur. Ita fit ut mater omnium bonarum rerum [2sit]2 sapientia, a quoius amore Graeco uerbo philosophia nomen inuenit, qua nihil a dis immortalibus uberius, nihil florentius, nihil praesta- bilius hominum uitae datum est. Haec enim una nos cum ceteras res omnes, tum, quod est difficillimum, docuit, ut nosmet ipsos nosceremus, cuius praecepti tanta uis et tanta sententia est, ut ea non homini quoipiam, sed Delphico deo tribueretur. Nam qui se ipse norit, primum aliquid se habere sentiet diuinum ingeniumque in se suum sicut simu- lacrum aliquod dicatum putabit, tantoque munere deorum semper dignum aliquid et faciet et sentiet, et quom se ipse perspexerit totumque temptarit, intel- leget quam ad modum a natura subornatus in uitam uenerit, quantaque instrumenta habeat ad obtinen- dam adipiscendamque sapientiam, quoniam principio rerum omnium quasi adumbratas intellegentias animo ac mente conceperit, quibus inlustratis sapientia duce bonum uirum et, ob eam ipsam causam, cernat se bea- tum fore. Nam quom animus cognitis percep- tisque uirtutibus a corporis obsequio indulgentiaque discesserit, uoluptatemque sicut labem aliquam dede- coris oppresserit, omnemque mortis dolorisque timo- rem effugerit, societateque caritatis co[2h]2ae[2s]2erit cum suis, omnesque natura coniunctos suos duxerit, cul- tumque deorum et puram religionem susceperit, et exacuerit illam, ut oculorum, sic ingenii aciem ad bona seligenda et reicienda contraria (quae uirtus ex prouidendo est appellata prudentia), quid eo dici aut cogitari poterit beatius? Idemque quom caelum, terras, maria rerumque omnium naturam perspexerit, eaque unde generata quo recur[2sur]2a, quando, quo modo obitura, quid in iis mortale et caducum, quid diuinum aeternumque sit uiderit, ipsumque ea moderantem et regentem [2deum]2 paene prenderit, seseque non [2oppidi]2 circumdatum moenibus popularem alicuius definiti loci, sed ciuem totius mundi quasi unius urbis agnouerit, in hac ille magnificentia rerum, atque in hoc conspectu et cognitione naturae, dii inmortales, qua[2le]2m se ipse noscet! [quod Apollo praecepit Pythius] Quam con- temnet, quam despiciet, quam pro nihilo putabit ea quae uolgo dicuntur amplissima! Atque haec omnia quasi saepimento aliquo uallabit disserendi ratione, ueri et falsi iudi- candi scientia, et arte quadam intellegendi quid quamque rem sequatur et quid sit quoique contra- rium. Quomque se ad ciuilem societatem natum sense- rit, non solum illa subtili disputatione sibi utendum putabit sed etiam fusa latius perpetua oratione, qua re- gat populos, qua stabiliat leges, qua castiget improbos, qua tueatur bonos, qua laudet claros uiros, qua praecep- ta salutis et laudis apte ad persuadendum edat suis ciui- bus, qua hortari ad decus, reuocare a flagitio, consolari possit adflictos, factaque et consulta fortium et sapien- tium cum improborum ignominia sempiternis monu- mentis prodere. Quae quom tot res tantaeque sint, quae inesse in homine perspiciatur ab iis qui se ipsi uelint nosse, earum parens est educatrixque sapientia. {A&7TTICVS&} Laudata quidem a te grauiter et uere! Sed quorsus hoc pertinet? {M&7ARCVS&} Primum ad ea, Pomponi, de quibus acturi iam sumus, quae tanta esse uolumus. Non enim erunt, nisi ea fuerint, unde illa manant, amplissima. Deinde facio et lubenter et, ut spero, recte, quod eam quoius studio teneor quaeque me eum, quicumque sum, effecit, non possum silentio praeterire. {A&7TTICVS&} Re[2cte]2 uero facis et merito et pie, fuitque id, ut dicis, in hoc sermone faciundum. {1LIBER SECVNDVS}1 {A&7TTICVS&} Sed uisne, quoniam et satis iam ambulatum est, et tibi aliud dicendi initium sumen- dum est, locum mutemus et in insula quae est in Fibreno (nam opinor [2hoc]2 illi alteri flumini nomen esse) sermoni reliquo demus operam sedentes? {M&7ARCVS&} Sane quidem. Nam illo loco libentis- sime soleo uti, siue quid mecum ipse cogito, siue ali- quid scribo aut lego. {A&7TTICVS&} Equidem, qui nunc potissimum huc uenerim, satiari non queo, magnificasque uillas et pauimenta marmorea et laqueata tecta contemno. Ductus uero aquarum quos isti Nilos et Euripos uocant, quis non cum haec uideat inriserit? Itaque, ut tu paulo ante de lege et de iure disserens ad natu- ram referebas omnia, sic in his ipsis rebus quae ad requietem animi delectationemque quaeruntur, natura dominatur. Quare antea mirabar_nihil enim his in locis nisi saxa et montis cogitabam, itaque ut facerem, et orationibus inducebar tuis et uersibus_sed mira- bar, ut dixi, te tam ualde hoc loco delectari. Nunc contra miror te, cum Roma absis, usquam potius esse. {M&7ARCVS&} Ego uero, cum licet pluris dies abesse, praesertim hoc tempore anni, et amoenitatem et salubritatem hanc sequor; raro autem licet. Sed nimirum me alia quoque causa delectat, quae te non attingit, [2T]2it[2e]2. {A&7TTICVS&} Quae tandem ista causa est? {M&7ARCVS&} Quia, si uerum dicimus, haec est mea et huius fratris mei germana patria. Hinc enim orti stirpe antiquissima sumus, hic sacra, hic genus, hic maiorum multa uestigia. Quid plura? Haec uides uillam, ut nunc quidem est lautius aedificatam patris nostri studio, qui cum esset infirma ualetudine, hic fere aetatem egit in litteris. Sed hoc ipso in loco, cum auos uiueret et antiquo more parua esset uilla, ut illa Curiana in Sabinis, me scito esse natum. Quare inest nescio quid et latet in animo ac sensu meo, quo me plus [2aequo]2 hic locus fortasse delectet, [2nec sine causa]2 si quidem etiam ille sapientissimus uir, Ithacam ut uideret, immortalitatem scribitur repudiasse. {A&7TTICVS&} Ego uero tibi istam iustam cau- sam puto, cur huc libentius uenias atque hunc locum diligas. Quin ipse, uere dicam, sum illi uillae amicior modo factus atque huic omni solo, in quo tu ortus et procreatus es. Mouemur enim nescio quo pacto locis ipsis, in quibus eorum quos diligimus aut admiramur adsunt uestigia. Me quidem ipsae illae nostrae Athe- nae non tam operibus magnificis exquisitisque anti- quorum artibus delectant, quam recordatione sum- morum uirorum, ubi quisque habitare, ubi sedere, ubi disputare sit solitus, studioseque eorum etiam sepul- cra contemplor. Quare istum, ubi tu es natus, plus amabo posthac locum. {M&7ARCVS&} Gaudeo igitur me incunabula paene mea tibi ostendisse. {A&7TTICVS&} Equidem me cognosse admodum gaudeo. Sed illud tamen quale est quod paulo ante dixisti, hunc locum_id est, ut ego te accipio dicere, Arpinum_germanam patriam esse uestram? Num- quid duas habetis patrias, an est una illa patria com- munis? Nisi forte sapienti illi Catoni fuit patria non Roma, sed Tusculum. {M&7ARCVS&} Ego mehercule et illi et omnibus muni- cipibus duas esse censeo patrias, unam naturae, alteram ciuitatis: ut ille Cato, quom esset Tusculi natus, in populi Romani ciuitatem susceptus est, ita, quom ortu Tusculanus esset, ciuitate Romanus, habuit alteram loci patriam, alteram iuris; ut uestri Attici, priusquam Theseus eos demigrare ex agris et in astu quod appellatur omnes conferre se iussit, et s[2ui e]2rant dem[2i]2 et Attici, sic nos et eam patriam dici- mus, ubi nati, et illam qua excepti sumus. Sed necesse est caritate eam praestare [2e]2 qua rei publicae nomen uniuersae ciuitatis est, pro qua mori et cui nos totos dedere et in qua nostra omnia ponere et quasi conse- crare debemus. Dulcis autem non multo secus est ea quae genuit quam illa quae excepit. Itaque ego hanc meam esse patriam prorsus numquam negabo, dum illa sit maior, haec in ea contineatur * * * habet ciui- tatis et unam illam ciuitatem putat. {A&7TTICVS&} Recte igitur Magnus ille noster me audiente posuit in iudicio, quom pro Am[2p]2io tecum simul diceret, rem publicam nostram iustissimas huic municipio gratias agere posse, quod ex eo duo sui conseruatores exstitissent, ut iam uidear adduci [2ad aestimandum]2, hanc quoque quae te procrearit esse patriam tuam. Sed uentum in insulam est. Hac uero nihil est amoe- nius. Etenim hoc quasi rostro finditur Fibrenus, et diuisus aequaliter in duas partes latera haec adluit, rapideque dilapsus cito in unum confluit, et tantum conplectitur quod satis sit modicae palaestrae loci. Quo effecto, tamquam id habuerit operis ac muneris, ut hanc nobis efficer[2e]2t sedem ad disputandum, sta- tim praecipitat in Lirem, et quasi in familiam patri- ciam uenerit, amittit nomen obscurius Liremque multo gelidiorem facit. Nec enim ullum hoc frigidius flumen attigi, cum ad multa accesserim, ut uix pede temptare id possim, quod in Phaedro Platonis facit Socrates. {M&7ARCVS&} Est uero ita. Sed tamen huic amoe- nitati, quem ex Quinto saepe audio, Thyamis Epi- rotes tuus ille nihil, opinor, concesserit. {Q&7VINTVS&} Est ita ut dicis. Caue enim putes Attici nostri Amalthio platanisque illis quicquam esse praeclarius. Sed si uidetur, considamus hic in umbra, atque ad eam partem sermonis ex qua egressi sumus reuertamur. {M&7ARCVS&} Praeclare exigis, Quinte (at ego effu- gisse arbitrabar), et tibi horum nihil deberi potest. {Q&7VINTVS&} Ordire igitur, nam hunc tibi totum dicamus diem. {M&7ARCVS&} 'A Ioue Musarum primordia', sicut in Aratio carmine orsi sumus. {Q&7VINTVS&} Quorsum istuc? {M&7ARCVS&} Quia nunc item ab eodem et a ceteris diis immortalibus sunt nobis agendi capienda pri- mordia. {Q&7VINTVS&} Optime uero, frater, et fieri sic decet. {M&7ARCVS&} Videamus igitur rursus, prius- quam adgrediamur ad leges singulas, uim naturamque legis, ne quom referenda sint ad eam nobis omnia, labamur interdum errore sermonis, ignoremusque uim [2no]2m[2i]2nis eius quo iura nobis definienda sint. {Q&7VINTVS&} Sane quidem hercle, et est ista recta docendi uia. {M&7ARCVS&} Hanc igitur uideo sapientissimorum fuisse sententiam, legem neque hominum ingeniis exco- gitatam, nec scitum aliquod esse populorum, sed aeternum quiddam, quod uniuersum mundum rege- ret imperandi prohibendique sapientia. Ita princi- pem legem illam et ultimam mentem esse dicebant omnia ratione aut cogentis aut uetantis dei. Ex qu[2o]2 illa lex quam di humano generi dederunt, recte est laudata: est enim ratio mensque sapientis ad iuben- dum et ad deterrendum idonea. {Q&7VINTVS&} Aliquotiens iam iste locus a te tactus est. Sed antequam ad populares leges uenias, uim istius caelestis legis explana, si placet, ne aestus nos consuetudinis absorbeat et ad sermonis morem usitati trahat. {M&7ARCVS&} A paruis enim, Quinte, didicimus: S&7I IN IVS VOCAT&, atque a[2lia]2 eius modi leges [alias] nominare. Sed uero intellegi sic oportet, et hoc et alia iussa ac uetita populorum [2non]2 uim habere ad recte facta uocandi et a peccatis auocandi, quae uis non modo senior est quam aetas populorum et ciuitatium, sed aequalis illius caelum atque terras tuentis et regentis dei. Neque enim esse mens diuina sine ratione potest, nec ratio diuina non hanc uim in rectis pra- uisque sanciendis habere; nec quia nusquam erat scriptum, ut contra omnis hostium copias in ponte unus adsisteret a tergoque pontem interscindi iuberet, idcirco minus Coclitem illum rem gessisse tantam fortitudinis lege atque imperio putabimus, nec si regnante [2L]2. Tarquinio nulla erat Romae scripta lex de stupris, idcirco non contra illam legem sempiter- nam Sex. Tarquinius uim Lucretiae Tricipitini filiae attulit. Erat enim ratio, profecta a rerum natura, et ad recte faciendum inpellens et a delicto auocans, quae non tum denique incipit lex esse quom scripta est, sed tum quom orta est. Orta autem est simul cum mente diuina. Quam ob rem lex uera atque princeps, apta ad iubendum et ad uetandum, ratio est recta summi Iouis. {Q&7VINTVS&} Adsentior frater, ut quod est rectum uerumque, [2aeternum quoque]2 sit, neque cum litteris, quibus cita scribuntur, aut oriatur aut occi- dat. {M&7ARCVS&} Ergo ut illa diuina mens summa lex est, item quom in homine est perfecta [2ratio, sedet]2 in mente sapientis. Quae sunt autem uarie et ad tempus descriptae populis, fauore magis quam re legum nomen tenent. Omnem enim legem, quas quidem recte lex appellari possit, esse laudabilem quidam talibus argumentis docent. Constat profecto ad salutem ciuium ciuitatumque incolumitatem uitamque hominum quietam et beatam inuentas esse leges, eosque qui primum eiusmodi scita sanxerint, populis ostendisse ea se scripturos atque laturos, quibus illi adscitis susceptisque honeste beateque uiuerent, quae- que ita conposita sanctaque essent, eas leges uidelicet nominarunt. Ex quo intellegi par est, eos qui perni- ciosa et iniusta populis iussa descripserint, quom contra fecerint quam pollitici professique sint, quiduis potius tulisse quam leges, ut perspicuum esse possit, in ipso nomine legis interpretando inesse uim et sen- tentiam iusti et ueri legendi. Quaero igitur a te, Quinte, sicut illi solent: quo si ciuitas careat, ob eam ipsam causam quod eo careat, pro nihilo habenda sit, id estne numeran- dum in bonis? {Q&7VINTVS&} Ac maxumis quidem. {M&7ARCVS&} Lege autem carens ciuitas estne ob [2id]2 ipsum habenda nullo loco? {Q&7VINTVS&} Dici aliter non potest. {M&7ARCVS&} Necesse est igitur legem haberi in rebus optimis. {Q&7VINTVS&} Prorsus adsentior. {M&7ARCVS&} Quid? quod multa perniciose, multa pestifere sciscuntur in populis, quae non magis legis no[2me]2n adtingunt, quam si latrones aliquas conse[2n]2su suo sanxerint. Nam neque medicorum prae- cepta dici uere possunt, si quae inscii inperitique pro salutaribus mortifera conscripserint, neque in populo lex, cuicuimodi fuerit illa, etiam si perniciosum aliquid populus acceperit. Ergo est lex iustorum iniusto- rumque distinctio, ad illam antiquissimam et rerum omnium principem expressa naturam, ad quam leges hominum diriguntur, quae supplicio improbos adfi- ciunt, defendunt ac tuentur bonos. {Q&7VINTVS&} Praeclare intellego, nec uero iam aliam esse ullam legem puto non modo habendam, sed ne appellandam quidem. {M&7ARCVS&} Igitur tu Titias et Apuleias leges nullas putas? {Q&7VINTVS&} Ego uero ne Liuias quidem. {M&7ARCVS&} Et recte, quae praesertim uno uersi- culo senatus puncto temporis sublatae sint. Lex autem illa cuius uim explicaui, neque tolli neque abrogari potest. {Q&7VINTVS&} Eas tu igitur leges rogabis uidelicet, quae numquam abrogentur. {M&7ARCVS&} Certe, si modo acceptae a duobus uobis erunt. Sed, ut uir doctissimus fecit Plato atque idem grauissimus philosophorum omnium, qui princeps de re publica conscripsit idemque separatim de legibus eius, i[2te]2m mihi credo esse faciundum, ut priusquam ipsam legem recitem, de eius legis laude dicam. Quod idem et Zaleucum et Charondam fecisse uideo, quom quidem illi non studii et delectationis sed rei publicae causa leges ciuitatibus suis scripserint. Quos imitatus, Plato uidelicet hoc quoque legis putauit esse, persua- dere aliquid, non omnia ui ac minis cogere. {Q&7VINTVS&} Quid quod Zaleucum istum negat ullum fuisse Timaeus? {M&7ARCVS&} At [2adseuerat]2 Theophrastus, auctor haud deterior mea quidem sententia (meliorem multi nominant); commemorant uero ipsius ciues, nostri clientes, Locri. Sed siue fuit siue non fuit, nihil ad rem: loquimur quod traditum est. Sit igitur hoc iam a principio persuasum ciuibus, dominos esse omnium rerum ac moderatores deos, eaque quae gerantur eorum geri iudicio ac numine, eosdemque optime de genere hominum mereri, et qualis quisque sit, quid agat, quid in se admittat, qua mente, qua pietate colat religiones, intueri, piorumque et impiorum habere rationem. His enim rebus inbutae mentes haud sane abhor- rebunt ab utili aut a uera sententia. Quid est enim uerius quam neminem esse oportere tam stulte adro- gantem, ut in se rationem et mentem putet inesse, in caelo mundoque non putet? Aut, ut ea quae uix summa ingenii [2uis concipiat, nulla]2 ratione moueri putet? Quem uero astrorum ordines, quem dierum noctiumque uicissitudines, quem mensum tempe- ratio, quemque ea quae gignuntur nobis ad fruendum, non gratum esse cogunt, hunc hominem omnino numerari qui decet? Quomque omnia quae rationem habent praestent iis quae s[2u]2nt rationis expertia, nefasque sit dicere ullam rem praestare naturae omnium rerum, rationem inesse in ea confitendum est. Vtilis esse autem has opiniones quis neget, quom intellegat quam multa firmentur iure iurando, quan- tae saluti sint foederum religiones, quam multos diuini supplicii metus a scelere reuocarit, quamque sancta sit societas ciuium inter ipsos, diis immortalibus interpositis tum iudicibus [2tum]2 testibus. [2Hic]2 habes legis prooemium; sic enim haec appellat Plato. {Q&7VINTVS&} Habeo uero, frater, et in hoc admodum delector quod in aliis rebus aliisque sententiis uersaris atque ille. Nihil enim tam dis- simile quam uel ea quae ante dixisti, uel hoc ipsum de [2d]2eis exordium. Vnum illud mihi uideris imitari, orationis genus. {M&7ARCVS&} Velle fortasse: quis enim id potest aut umquam poterit imitari? Nam sententias interpretari perfacile est, quod quidem ego facerem, nisi plane esse uellem meus. Quid enim negotii est eadem prope uerbis isdem conuersa dicere? {Q&7VINTVS&} Prorsus adsentior. Verum ut modo tute dixisti, te esse malo tuum. Sed iam exprome, si placet, istas leges [2de]2 religione. {M&7ARCVS&} Expromam equidem ut potero, et quoniam et locus et sermo [2haudquaquam]2 familiaris est, L&7EGVM& L&7EGES& uoce proponam. {Q&7VINTVS&} Quidnam id est? {M&7ARCVS&} Sunt certa legum uerba, Quinte, neque ita prisca ut in ueteribus XII sacratisque legibus, et tamen, quo plus auctoritatis habeant, paulo antiquiora quam hic sermo est. Eum morem igitur cum breui- tate, si potuero, consequar. Leges autem a me edentur non perfectae_nam esset infinitum_, sed ipsae summae rerum atque sententiae. {Q&7VINTVS&} Ita uero necesse est. Quare audiamus. {M&7ARCVS&} &10Ad diuos adeunto caste, pietatem adhibento, opes amouento. Qui secus faxit, deus ipse uindex erit. Separatim nemo habessit deos neue nouos neue aduenas nisi publice adscitos; priuatim colunto quos rite a patri- bus [2acceperint. In urbibus]2 delubra habento. Lucos in agris habento et Larum sedes. Ritus familiae patrumque seruanto. Diuos et eos qui caelestes semper habiti sunt colunto et ollos quos endo caelo merita [2l]2ocauerint, Herculem, Liberum, Aesculapium, Castorem, Pollucem, Quirinum, ast olla propter quae datur homini[2bus]2 ascensus in caelum, Mentem, Virtutem, Pietatem, Fidem, earumque laudum delubra sunto nec ulla uitiorum sacra sollemnia obeunto. Feriis iurgia [2am]2ouento, easque in famulis operibus patratis habento, itaque, [2ut r]2it[2e]2 cada[2n]2t in annuis anfrac- tibus, descriptum esto. Certasque fruges certasque bacas sacerdotes publice libanto, hoc certis sacrificiis ac diebus. Itemque alios ad dies ubertatem lactis feturaeque seruanto, idque nec omitti possit, ad eam rem rationem [2habento]2, cursus annuos sacerdotes finiunto, quaeque quoique diuo decorae grataeque sint hostiae, prouidento. Diuisque aliis [2alii]2 sacerdotes, omnibus pontifices, sin- gulis flamines sunto. Virginesque Vestales in urbe custo- diunto ignem foci publici sempiternum. Quoque haec et priuatim et publice modo rituque fiant, discunto ignari a publicis sacerdotibus. Eorum autem genera sunto tria: unum quod praesit caerimoniis et sacris, alterum quod interpretetur fatidicorum et uatium effata incognita, quorum senatus populusque adsciuerit. Inter- pretes autem Iouis optumi maxumi, publici augures, signis et auspiciis postera uidento, @8 disciplinam tenento sacerdotesque [2docento]2, uineta uirgetaque [2ad]2 salutem populi auguranto; quique agent rem duelli quique popularem, auspicium praemonento ollique obtemperanto. Diuo- rumque iras prouidento [2ostent]2isque apparento, caelique fulgura regionibus ratis temperanto, urbemque et agros et templa liberata et efflata habento. Quaeque augur iniusta nefasta uitiosa dira deixerit, inrita infectaque sunto; quique non paruerit, capital esto. Foederum pacis, belli, indotiarum orator[2es]2 fetiales [2sunto, uin]2dices non sunto, bella discepta[2n]2to. Prodigia portenta ad Etruscos [et] haruspices, si senatus iussit, deferunto, Etruriaque principes disciplinam doceto. Quibus diuis creuerint, procuranto, idemque fulgura atque obstita pianto. Nocturna mulierum sacrificia ne sunto praeter olla quae pro populo rite fient. Neue quem ini[2ti]2anto nisi, ut adsolet, Cereri Graeco sacro. Sacrum commissum, quod neque expiari poterit, impie commissum, est[2o]2; quod expiari poterit, publici sacerdotes expianto. Loedis publicis [. . .], quod sine curriculo et sine certa- tione corporum fiat, popularem laetitiam [2et]2 cantu et fidibus et tibiis moderanto eamque cum diuom honore iungunto. Ex patriis ritibus optuma colunto. Praeter Idaeae Matris famulos eosque iustis diebus ne quis stipem cogito. Sacrum sacroue commendatum qui clepserit rapsitue, parricida esto. Periurii poena diuina exitium, humana dedecus [2esto]2. Incestum pontifices supremo supplicio sanciunto. Impius ne audeto placare donis iram deorum. Caute uota reddunto. Poena uiolati iuris esto. [Quocirca] Nequis agrum consecrato. Auri argenti eboris sacrandi modus esto. Sacra priuata perpetua manento. Deorum Manium iura sancta sunto. [2Huma]2nos leto datos diuos habento. Sumptum in ollos luctumque minuunto.& {A&7TTICVS&} Conclusa quidem est apte magna lex sane quam breui! Se[2d]2, ut mihi quidem uidetur, non multum discrepat ista constitutio religionum a legibus Numae nostrisque moribus. {M&7ARCVS&} An censes, quom in illis de re publica libris persuadere uideatur Africanus, omnium rerum publicarum nostram ueterem illam fuisse optumam, non necesse esse optumae rei publicae leges dare consentaneas? {A&7TTICVS&} Immo prorsus ita censeo. {M&7ARCVS&} Ergo adeo expectate leges, quae genus illud optumum rei publicae contineant, et si quae forte a me hodie rogabuntur, quae non sint in nostra re publica nec fuerint, tamen erunt fere in more maio- rum, qui tum ut lex ualebat. {A&7TTICVS&} Suade igitur si placet istam ipsam legem, ut ego 'utei tu rogas' possim dicere. {M&7ARCVS&} Ain tandem. Attice? Non es dicturus aliter? {A&7TTICVS&} Prorsus maiorem quidem rem nullam sciscam aliter, in minoribus, si uoles, remittam hoc tibi. {Q&7VINTVS&} Atque mea quidem [2eadem]2 sententia est. {M&7ARCVS&} At ne longum fiat uidete. {A&7TTICVS&} Vtinam quidem! Quid enim agere malumus? {M&7ARCVS&} Caste iubet lex adire ad deos, animo uidelicet in quo sunt omnia; nec tollit castimoniam corporis, sed hoc oportet intellegi, quom multum ani- mus corpori praestet, obserueturque ut casta corpora adhibeantur, multo esse in animis id seruandum magis. Nam illud uel aspersione aquae uel dierum numero tollitur, animi labes nec diuturnitate euanescere, nec amnibus ullis elui potest. Quod autem 'pietatem adhibere, opes amoueri' iubet, significat probitatem gratam esse deo, sump- tum esse remouendum. Quid enim? paupertatem cum diuitiis etiam inter homines esse aequalem ueli- mus, cur eam sumptu ad sacra addito deorum aditu arceamus? Praesertim cum ipsi deo nihil minus gratum futurum sit, quam non omnibus patere ad se placandum et colendum uiam. Quod autem non iudex, sed deus ipse uindex constituitur, praesentis poenae metu religio confirmari uidetur. S[2e]2o[2r]2su[2m]2que deos aut nou[2o]2s aut alienigenas coli confusionem habet religionum, et ignotas caeri- monias [nos sacerdotibus]. @8 Nam [2a]2 patribus accep- tos deos ita placet coli, si huic legi paruerint ipsi patr[2es]2. Delubra esse in urbibus censeo, nec sequor magos Persarum quibus auctoribus Xerses inflammasse tem- pla Graeciae dicitur, quod parietibus includerent deos, quibus omnia deberent esse patentia ac libera, quo- rumque hic mundus omnis templum esset et domus. Melius Graii atque nostri, qui ut augerent pie- tatem in deos, easdem illos urbes quas nos incolere uoluerunt. Adfert enim haec opinio religionem uti- lem ciuitatibus, si quidem et illud bene dictum est a Pythagora doctissimo uiro, 'tum maxume et pieta- tem et religionem uersari in animis, cum rebus diuinis operam daremus' et, quod Thales qui sapientissimus in septem fuit, 'homines existimare oportere omnia [2quae]2 cernerent deorum esse plena,' f[2i]2er[2i]2 enim omnis castiores, ueluti quom in fanis essent, [2et]2 maxime reli- giosos. Est enim quadam opinione species deorum in oculis, non solum in mentibus. @8 Eandemque ratio- nem luci habent in agris, neque ea quae a maioribus prodita est cum dominis tum famulis, posita in fundi uillaeque conspectu, religio Larum repudianda est. Iam 'ritus familiae patrumque seruare', id est, quoniam antiquitas proxime accedit ad deos, a dis quasi traditam religionem tueri. Quod autem ex hominum genere consecratos, sicut Herculem et ceteros, coli lex iubet, indicat omnium quidem animos immortales esse, sed fortium bono- rumque diuinos. Bene uero quod Mens, Pietas, Virtus, Fides consecra[2n]2tur [2hu]2man[2ae]2, quarum omnium Romae dedi- cata publice templa sunt, ut illas qui habeant (habent autem omnes boni) deos ipsos in animis suis conlocatos putent. Nam illud uitiosum Athenis quod Cylonio scelere expiato, Epimenide Crete suadente, fecerunt Contumeliae fanum et Inpudentiae. Virtutes enim, non uitia consecrar[2i]2 decet. Araque uetusta in Palatio Febris et altera Esquiliis Malae Fortunae detesta- taque omnia eiusmodi repudianda sunt. Quodsi fingenda nomina [2sint, adsciscenda potius]2 Vicae Potae et [uincendi atque potiundi] Statae [standi] cogno- minaque Statoris et Inuicti Iouis, rerumque expeten- darum nomina, Salutis, Honoris, Opis, Victoriae, quo- niamque exspectatione rerum bonarum erigitur ani- mus, recte etiam Spes a Calatino consecrata est. Fortunaque sit [2uel]2 Huiusce diei (nam ualet in omnis dies), uel Respiciens ad opem ferendam, uel Fors, in quo incerti casus significantur magis, uel Primigenia a gignendo, . . . . . . Cum est feriarum festorumque dierum ratio, in liberis requietem habet litium et iurgiorum, in seruis operum et laborum; quas compositio anni conferre debet ad perfectionem operum rusticorum. Quod [2ad]2 tempus ut sacrificiorum libamenta seruentur fetusque pecorum quae dicta in lege sunt, diligenter habenda ratio intercalandi est, quod institutum perite a Numa, posteriorum pontificum neglegentia disso- lutum est. Iam illud ex institutis pontificum et harus- picum non mutandum est, quibus hostiis immolan- dum quoique deo, cui maioribus, cui lactentibus, cui maribus, cui feminis. Plures autem deorum omnium, singuli singulorum sacerdotes et respondendi iuris et conficiendarum reli- gionum facultatem adferunt. Quomque Vesta quasi focum urbis, ut Graeco nomine est appellata_quod nos prope idem [2ac]2 Graecum, [2non]2 interpretatum nomen tenemus_conplexa sit, ei colendae [2sex]2 uir- gines praesint, ut aduigiletur facilius ad custodiam ignis, et sentiant mulieres in [2illis]2 naturam feminarum omnem castitatem pati. Quod sequitur uero, non solum ad religionem pertinet sed etiam ad ciuitatis statum ut sine iis qui sacris publice praesint, religioni priuatae satis facere non possint. Continet enim [2hoc]2 rem publicam, consilio et auctoritate optimatium semper populum indigere, descriptioque sacerdotum nullum iustae religionis genus prae[2ter]2mittit. Nam sunt ad placandos deos alii constituti, qui sacris praesint sollemnibus, ad inter- pretanda alii praedicta uatium, neque multorum, ne esset infinitum, neque ut ea ipsa, quae suscepta publice essent, quisquam extra collegium nosset. Maximum autem et praestantissimum in re publica ius est augurum cum auctoritate coniunctum. Neque uero hoc quia sum ipse augur ita sentio, sed quia sic existimari nos est necesse. Quid enim maius est, si de iure quaerimus, quam posse a summis impe- riis et summis potestatibus comitiatus et concilia uel instituta dimittere, uel habita rescindere? Quid grauius quam rem susceptam dirimi, si unus augur 'alio [2die]2' dixerit? Quid magnificentius quam posse decernere, ut magistratu se abdicent consules? Quid religiosius quam cum populo, cum plebe agendi ius aut dare aut non dare? Quid, lege[2m si]2 non iure rogata est tollere, ut Titiam decreto collegii, ut Liuias consi- lio Philippi consulis et auguris? Nihil domi, nihil militiae, per magistratus gestum, sine eorum aucto- ritate posse cuiquam probari? {A&7TTICVS&} Age, iam ista uideo fateor- que esse magna. Sed est in collegio uestro inter Mar- cellum et Appium optimos augures magna dissensio _nam eorum ego in libros incidi_cum alteri pla- ceat auspicia ista ad utilitatem esse rei publicae compo- sita, alteri disciplina uestra quasi diuinari uideatur posse. Hac tu de re quaero quid sentias. {M&7ARCVS&} Egone? Diuinationem, quam Graeci $MANTIKH/N& appellant, esse sentio, et huius hanc ipsam partem, quae est in auibus ceterisque signis, [2esse]2 disci- plinae nostrae. S[2i eni]2m deos esse concedimus eorumque mente mundum regi, et e[2os]2dem hominum consulere generi, et posse nobis signa rerum futurarum osten- dere, non uideo cur esse diuinationem negem. Sunt autem ea quae posui, ex quibus id quod uolumus efficitur et cogitur. Iam uero permultorum exemplorum et nostra est plena res publica, et omnia regna omnesque populi cunctaeque gentes, [2ex]2 augu- rum praedictis multa incredibiliter uera cecidisse. Neque enim Polyidi neque Melampodis neque Mopsi neque Amphiarai neque Calchantis neque Heleni tan- tum nomen fuisset, neque tot nationes id ad hoc tempus retinuissent, [2ut]2 Phrygum, Lycaonum, Cilicum maximeque Pisidarum, nisi uetustas ea certa esse docuisset. Nec uero Romulus noster auspicato urbem condidisset, neque Atti Naui nomen memoria floreret tam diu, nisi omnes hi multa ad ueritatem admirabilia dixissent. Sed dubium non est quin haec disciplina et ars augurum euanuerit iam et uetustate et neglegentia. Ita neque illi adsentio[2r]2 qui hanc scientiam negat umquam in nostro collegio fuisse, neque illi qui esse etiam nunc putat. Quae mihi uidetur apud maiores fuisse duplex ut ad rei publicae tempus non numquam, ad agendi consilium saepissime pertineret. {A&7TTICVS&} Credo hercle ita esse, istique rationi potissimum adsentior. Sed redde cetera. {M&7ARCVS&} Reddam uero, et id, si potero, breui. Sequitur enim de iure belli, in quo et susci- piendo et gerendo et deponendo, ius ut plurimum uale- ret et fides, [2e]2orumque ut publici interpretes essent, lege sanximus. Iam de haruspicum religione, de expiationibus et procurationibus satis esse [2p]2lane in ipsa lege dictum puto. {A&7TTICVS&} Adsentior, quoniam omnis haec in religione uersatur oratio. {M&7ARCVS&} At uero quod sequitur, quo modo aut tu adsentiare [2aut]2 ego reprehendam, sane quaero, Tite. {A&7TTICVS&} Quid tandem id est? {M&7ARCVS&} De nocturnis sacrificiis mulierum. {A&7TTICVS&} Ego uero adsentior, excepto praeser- tim in ipsa lege sollemni sacrificio ac publico. {M&7ARCVS&} Quid ergo aget Iacchus Eumolpi- daeque uostri et augusta illa mysteria, si quidem sacra nocturna tollimus? Non enim populo Romano, sed omnibus bonis firmisque populis leges damus. {A&7TTICVS&} Excipis credo illa, quibus ipsi ini- tiati sumus. {M&7ARCVS&} Ego uero excipiam. Nam mihi cum multa eximia diuinaque uide[2a]2ntur Athenae tuae pepe- risse atque in uitam hominum attulisse, tum nihil melius illis mysteriis, quibus ex agresti immanique uita exculti ad humanitatem et mitigati sumus, ini- tiaque, ut appellantur, ita re uera principia uitae cognouimus, neque solum cum laetitia uiuendi ratio- nem accepimus, sed etiam cum spe meliore moriendi. Quid autem mihi displiceat in noct[2ur]2n[2is]2, poetae indi- cant comici. Qua licentia Romae data quidnam egis- set ille qui in sacrificium cogitatam libidinem intulit, quo ne imprudentiam quidem oculorum adici [2f]2as fuit? {A&7TTICVS&} Tu uero istam Romae legem rogato, nobis nostras ne ademeris. {M&7ARCVS&} Ad nostras igitur reuertor. Quibus profecto diligentissime sanciendum est, ut mulierum famam multorum oculis lux clara custo- diat, initienturque eo ritu Cereri quo Romae initiantur. Quo in genere seueritatem maiorum senatus uetus auctoritas de Bacchanalibus et consulum exercitu adhibito quaestio animaduersio[2que]2 declarat. Atque omnia nocturna (ne nos duriores forte uideamur) in media Graecia Diagondas Thebanus lege perpetua sus- tulit. Nouos uero deos et in his colendis nocturnas peruigilationes sic Aristophanes facetissumus poeta ueteris comoediae uexat, ut apud eum Sabazius et quidam alii dei peregrini iudicati e ciuitate eiciantur. Publicus autem sacerdos imprudentiam consilio expiatam metu liberet, audaciam [2libid]2ines immittendi religionibus foedas damnet atque inpiam iudicet. Iam ludi publici, quoniam sunt cauea circoque diuisi, sint corporum certationes cursu et pugillatu et luctatione curriculisque equorum usque ad certam uictoriam [2in]2 circo constitu[2ae]2; cauea cantu[2i]2 u[2a]2cet et fidibus et tibiis, dummodo ea moderata sint, ut lege praescribitur. Adsentior enim Platoni, nihil tam facile in animos teneros atque mollis influere quam uarios canendi sonos, quorum dici uix potest quanta sit uis in utramque partem. Namque et incitat languentes et languefacit excitatos, et tum remittit animos, tum contrahit; ciuitatumque hoc multarum in Graecia interfuit, antiquom uocum conseruar[2i]2 modum; qua- rum mores lapsi ad mollitias pariter sunt inmutati cum cantibus, aut hac dulcedine corruptelaque depra- uati, ut quidam putant, aut cum seueritas eorum ob alia uitia cecidisset, tum fuit in auribus animisque mutatis etiam huic mutationi locus. Quam ob rem ille quidem sapientissimus Grae- ciae uir longeque doctissimus ualde hanc labem uere- tur. Negat enim mutari posse musicas leges sine muta- tione legum publicarum. Ego autem nec tam ualde id timendum nec plane contemnendum puto. Illud qui- dem [2constat]2; quae solebant quondam conpleri seueri- tate iucunda Liuianis et Naeuianis modis, nunc [2fit]2 ut eadem exululent, [2cum]2 ceruices oculosque pariter cum modorum flexionibus torqueant. Grauiter olim ista uindicabat uetus ille Graecia, longe prouidens quam sensim pernicies illapsa ciuium [2in]2 animos malis studiis malisque doctrinis repente totas ciuitates euerteret, si quidem illa seuera Lacedaemo neruos iussit, quos plures quam septem haberet, in Timothei fidibus in[2ci]2di. Deinceps in lege est, ut de ritibus patriis colantur optuma. De quo cum consulerent Athenienses Apollinem Pythium, quas potissimum religiones tene- rent, oraclum editum est 'eas quae essent in more maiorum'. Quo cum iterum uenissent maiorumque morem dixissent saepe esse mutatum, quaesissentque quem morem potissimum sequerentur e uariis, respon- dit 'optumum'. Et profecto ita est ut id habendum sit antiquissimum et deo proximum, quod sit optu- mum. Stipem sustulimus, nisi eam quam ad paucos dies propriam Idaeae Matris excepimus. Implet enim superstitione animos et exhaurit domus. Sacrilego poena est, neque ei soli qui sacrum abstu- lerit, sed etiam ei qui sacro, commendatum [2aliquid rapuerit]2. Quod et nunc multis fit in fanis, [2et olim]2 Ale- xander in Cilicia deposuisse apud Solensis in delubro pecuniam dicitur, et Atheniensis Clisthenes Iunoni Samiae ciuis egregius, quom rebus timeret suis, filia- rum dotis credidit. Sed iam de periuriis, de incesto, nihil sane hoc qui- dem loco disputandum est. Donis impii ne placare audeant deos, Platonem audiant, qui uetat dubitare qua sit mente futurus deus, quom uir nemo bonus ab inprobo se donari uelit. [2De]2 diligentia uotorum satis in lege dictum est ac uoti [2est]2 sponsio qua obligamur deo. Poena uero uio- latae religionis iustam recusationem non habet. Quid ego hic sceleratorum utar exemplis, quorum pl[2en]2ae tragoediae? Quae ante oculos sunt, ea potius adtin- gam. Etsi haec commemoratio uereor ne supra homi- nis fortunam esse uideatur, tamen quoniam sermo mihi est apud [2u]2os, nihil reticebo [2uelim]2que hoc, quod loquar, diis immortalibus gratum potius uideri quam graue [2h]2om[2i]2ni[2bus]2. [2C]2um perditorum ciuium scelere discessu meo religionum iura polluta sunt, uexati nostri Lares familiares, in eorum sedibus exaedificatum templum Licentiae, pulsus a delubris is qui illa seruarat: cir- cumspicite celeriter animo (nihil enim attinet quem- quam nominari), qui sint rerum exitus consecuti. Nos, qui illam custodem urbis omnibus ereptis nostris rebus ac perditis uiolari ab impiis passi non sumus, eamque ex nostra domo in ipsius patris domum detulimus, iudicia senatus, Italiae, gentium denique omnium conseruatae patriae consecuti sumus. Quo quid acci- dere potuit homini praeclarius? Quo[2rum]2 scelere reli- giones tum prostratae adflictaeque sunt, partim ex illis distract[2i]2 ac dissipat[2i]2 iacent; qui uero ex iis et horum scelerum principes fuerant, et praeter ceteros in omni religione impii, non solum [2nullo in]2 uita cru- ciatu atque dedecore, uerum etiam sepultura et iustis exsequiarum caruerunt. {Q&7VINTVS&} Equidem ista agnosco, frater, et meritas dis gratias ago. Sed nimis saepe secus aliquanto uidemus euadere. {M&7ARCVS&} Non enim, Quinte, recte existimamus quae poena diuina sit, [2s]2e[2d]2 opinionibus uulgi rapimur in errorem, nec uera cernimus. Morte aut dolore cor- poris aut luctu animi aut offensione iudicii hominum miserias ponderamus, quae fateor humana esset et multis bonis uiris accidisse. Sceleris est poena tristis et, praeter eos euentus qui sequuntur, per se ipsa maxima est. Vidimus eos, qui, nisi odissent patriam, numquam inimici nobis fuissent, ardentes tum cupi- ditate, tum metu, tum conscientia, [2quic]2quid agerent, modo timentes, uicissim contemnentes religiones: iudi- cia perrupta ab isdem, corruptela hominum, non deorum . . . . Reprimam iam me, non insequar longius, eoque minus quo plus poenarum habeo quam petiui. Tan- tum ponam [2sc]2eleri[2s]2 duplicem poenam esse diuinam, quod const[2a]2t et ex uexandis uiuorum animis, et ea fama mortuorum, ut eorum exitium et iudicio uiuo- rum et gaudio conprobetur. Agri autem ne consecrentur, Platoni prorsus adsentior, qui si modo interpretari potuero, his fere uerbis utitur: 'Terra igitur ut focus domici- lium sacrum deorum omnium est. Quocirca ne quis iterum idem consecrato. Aurum autem et argentum in urbibus et priuatim et in fanis inuidiosa res est. Tum ebur ex inani[2mo]2 corpore extractum haud satis castum donum deo. Iam aes atque ferrum duelli ins- trumenta, non fani. Ligneum autem quod [2quis]2que uo- luerit uno e ligno [2di]2cato, itemque lapideum, in delubris communibus, textile ne operosius quam mulieris opus menstruum. Color autem albus praecipue decorus deo est, cum in cetero tum maxime in textili; tincta uero absint, nisi a bellicis insignibus. Diuinissima autem dona aues et formae ab uno pictore uno absolutae die, itemque cetera huius exempli dona sunto.' Haec illi placent. Sed ego cetera non tam restricte praefinio, uel hominum [2di]2uitiis uel subsidiis temporum uictus: terrae cultum segniorem suspicor fore, si ad eam utendam ferroque subigendam superstitionis aliquid accesserit. {A&7TTICVS&} Habeo ista. Nunc de sacris perpetuis et de Manium iure restat. {M&7ARCVS&} O miram memoriam, Pomponi, tuam! At mihi ista exciderant. {A&7TTICVS&} Ita credo. Sed tamen hoc magis eas res et memini et [2ex]2specto, quod et ad pontifi- cium ius et ad ciuile pertinent. {M&7ARCVS&} Vero, et a peritissimis sunt istis de rebus et responsa et scripta multa, et ego in hoc omni sermone nostro, quod ad cumque legis genus me dispu- tatio nostra deduxerit, tractabo, quoad potero, eius ipsius generis ius ciuile nostrum; sed ita, locus ut ipse notus sit, ex quo ducatur quaeque pars iuris, ut non difficile sit, qui modo ingenio possit moueri, quaecum- que noua causa consultatioue acciderit, eius tenere ius, quom scias a quo sit capite repetendum. Sed iuris consulti, siue erroris obiciundi causa quo plura et difficiliora scire uideantur, siue, quod similius ueri est, ignoratione docendi (nam non solum scire aliquid artis est, sed quaedam ars [2est]2 etiam docendi) saepe quod positum est in una cogni- tione, id [2in]2 infinita dispertiuntur. Velut in hoc ipso gener, quam magnum illud Scaeuolae faciunt, ponti- fices ambo et eidem iuris peritissimi! 'Sae[2pe]2, inquit Publi filius, ex patre audiui, pontificem bonum nemi- nem esse, nisi qui ius ciuile cognosset'. Totumne? Quid ita? Quid enim ad pontificem de iure parietum aut aquarum aut ullo omnino, [2ni]2si eo quod cum religione coniunctum est? Id autem quantulum est? De sacris credo, de uotis, de feriis et de sepulcris, et si quid eius modi est. Cur igitur haec tanta facimus, cum cetera perparua sint? de sacris autem, qui locus patet latius, haec sit una sententia, ut conseruentur sem[2per]2 et deinceps familiis prodantur, et, ut in lege posui, 'perpetua sint sacra'. @8 A[2t]2 post[2e]2a haec iura ponti- ficum auctoritate consecuta sunt, ut, ne morte patris familias sacrorum memoria occideret, iis essent ea adiuncta, ad quos eiusdem morte pecunia uenerit. Hoc uno posito, quod est ad cognitionem disciplinae satis, innumerabilia nascuntur, quibus implentur iuris consultorum libri. Quaeruntur enim qui adstringan- tur sacris. Heredum causa iustissima est; nulla est enim persona quae ad uicem eius qui e uita emigrarit propius accedat. Deinde qui morte testamentoue eius tantundem capiat quantum omnes heredes: id quoque ordine; est enim, ad id quod propositum est, adcom- modatum. Tertio loco, si nemo sit heres, is qui de bonis, quae eius fuerint, quom moritur, usu ceperit plurimum possidendo. Quarto, si [qui] nemo sit qui ullam rem ceperit, de creditoribus eius [2qui]2 plurimum seruet. @8 Extrema illa persona est ut, si is qui ei, qui mortuus sit, pecuniam debuerit neminiqu[2e]2 eam soluerit, proinde habeatur quasi eam pecuniam ceperit. Haec nos a Scaeuola didicimus, non ita des- cripta ab antiquis. Nam illi quidem his uerbis doce- bant: tribus modis sacris adstringit[2ur]2: [2aut]2 heredi- tate, aut si maiorem partem pecuniae capiat, aut si maior pars pecuniae legata est, si inde quippiam cepe- rit. Sed pontificem sequamur. @8 Videtis igitur omnia pendere ex uno illo, quod pontifi[2ces]2 cum pecunia sacra coniungi uolunt isdemque ferias et caerimonias adscribendas putant. Atque etiam hoc docent Scaeuolae, quom est parti- tio, ut si in testamento deducta scripta non sit, ipsique minus ceperint quam omnibus heredibus relinquatur, sacris ne alligentur. In donatione hoc idem secus interpretantur: et quod pater familias in eius dona- tione, qui in ipsius potestate est, adprobauit ratum est; quod eo insciente factum est, si id is non adprobat, ratum non est. @8 His propositis quaestiunculae multae nascuntur, quas qui non intellegat, si ad caput referat, per se ipse facile perspiciat. Veluti si minus quis cepisset, ne sacris alligaretur, [2e]2t post de eius heredibus aliquis exegisset pro sua parte, id quod ab eo, quo[2i]2 ipse heres esset, praetermissum fuisset eaque pecunia non minor esset facta cum superiore exactione quam heredibus omnibus esset relicta, qui eam pecuniam exegisset, solum [2sine]2 coheredibus sacris alligari. Quin etiam cauent ut, cui plus legatum sit quam sine religione capere liceat, is per aes et libram heredes testamenti soluat, propterea quod eo loco res est ita soluta hereditate, quasi ea pecunia legata non esset. Hoc ego loco multisque aliis quaero a uobis, Scaeuolae, pontifices maximi et homines meo quidem iudicio acutissimi, quid sit quod ad ius ponti- ficium ciuile adp[2lic]2etis. Ciuilis enim iuris scientia pon- tificium quodam modo tollitis. Nam sacra cum pecunia pontificum auctoritate, nulla lege coniuncta sunt. Itaque si uos tantummodo pontifices essetis, pontificalis maneret auctoritas; sed quos idem iuris ciuilis estis peritissimi, hac scientia illam eluditis. Placuit P. Scaeuolae et [2Ti.]2 Coruncanio pontificibus maximis itemque ceteris, eos qui tantundem caperent quantum omnes hered[2es]2 sacris alligari. @8 Habeo ius pontificium. Quid huc accessit ex iure ciuili? Partitionis caput scriptum caute, ut centum nummi deducerentur: inuenta est ratio, cur pecunia sacro- rum molestia liberaretur. Quid, si hoc qui testamentum faciebat cauere noluisset? admonet iuris consult[2us]2 hic quidem ipse Mucius, pontifex idem, ut minus capiat quam omnibus heredibus relinquatur. Superi[2ores]2 dice- bant, quicquid cepisset, adstringi: rursus sacris libe- ratur. Hoc uero nihil ad pontificium ius sed e medio est iure ciuili, ut per aes et libram heredem testa- menti soluant et eodem loco res sit, quasi ea pecunia legata non esset, si is, cui legatum est, stipulatus est id ipsum, quo[2d]2 legatu[2m]2 est, ut ea pecunia ex stipu- latione debeatur sitque ea non [2e testamento sibi nume- rata.]2 . . . . . . Doctum hominem sane, cuius fuit Accius perfamiliaris_sed mensem credo extremum anni, ut ueteres Februarium, sic hic Decembrem sequebatur. Hostia autem maxima parentare pietatis esse adiunc- tum putabat. Iam tanta religio est sepulcrorum, ut extra sacra et gentem inferri fas negent esse, idque apud maiores nostros A. Torquatus in gente Popillia iudicauit. Nec uero tam denicales (quae a nece appel- latae sunt, quia residentur mortuis) quam ceterorum caelestium quieti dies feriae nominarentur, nisi maiores eos qui ex hoc uita migrassent in deorum numero esse uoluissent, [2sed]2 eas in eos dies conferre ius[2serunt]2, ut nec ipsius neque publicae feriae sint. Totaque huius iuris compositio pontificalis magnam religionem caeri- moniamque declarat. Neque necesse est edisseri a nobis, quae finis funestae familiae, quod genus sacri- ficii Lari ueruecibus fiat, quem ad modum os re[2s]2ec- tum terra obtegatur, quaeque in porca contracta iura sint, quo tempore incipiat sepulcrum esse et reli- gione teneatur. @8 At mihi quidem antiquissimum sepulturae genus illud fuisse uidetur, quo apud Xeno- phontem Cyrus utitur: redditur enim terrae corpus, et ita locatum ac situm quasi operiment[2o]2 matris obdu- citur. Eodemque ritu in eo sepulcro quod [2haud]2 procul a Fontis ara est, regem nostrum Numam conditum accepimus, gentemque Corneliam usque ad memo- riam nostram hac sepultura scimus esse usam. C. Marii sitas reliquias apud Anienem dissipari iussit Sulla uictor acerbiore odio incitatus, quam si tam sapiens fuisset, quam fuit uehemens. @8 Quod haud scio an timens [2ne]2 suo corpori posset accidere, primus e patriciis Corneliis igni uoluit cremari. Declarat enim Ennius de Africano: 'Hic est ille situs'. Vere, nam siti dicuntur ii, qui conditi sunt. Nec tamen eorum ante sepulcrum est quam iusta facta et porcus caesus est. Et quod nunc communiter in omnibus sepultis uenit usu, [2ut]2 humati dicantur, id erat proprium tum in iis, quos humus iniecta cont[2ex]2erat, eumque morem ius pontificale confirmat. Nam priusquam in os[2sa]2 iniecta gleba est, locus ille ubi crematum est corpus, nihil habet religionis; iniecta gleba tum et ill[2ic]2 humatus est, et [2sepulcrum]2 uocatur, ac tum deinque multa religiosa iura conplectitur. Itaque in eo qui in naue necatus, deinde in mare proiectus esset, decre- uit P. Mucius familiam puram, quod os supra terram non extaret; por[2c]2am heredi esse contractam, et habendas triduum ferias et porco femina piaculum [2f]2aci[2undum]2. Si in mari mortuus esset, eadem praeter piaculum et ferias. {A&7TTICVS&} Video quae sint in ponti- ficio iure, sed quaero ecquidnam sit in legibus. {M&7ARCVS&} Pauca sane, Tite, et, ut arbitror, non ignota uobis. Sed ea non tam ad religionem spectant quam ad ius sepulcrorum. 'Hominem mortuum' inquit lex in XII, 'in urbe ne sepelito neue urito'. Credo uel propter ignis periculum. Quod autem addit 'neue urito', indicat non qui uratur sepeliri, sed qui humetur. {A&7TTICVS&} Quid quod post XII in urbe sepulti sunt clari uiri? {M&7ARCVS&} Credo, Tite, fuisse aut eos quibus hoc ante hanc legem uirtutis causa tributum est, ut Poplicolae, ut Tuberto, quod eorum posteri iure tenuerunt, aut eos si qui hoc, ut C. Fabricius, uir- tutis causa soluti legibus consecuti sunt. Sed [2ut]2 in urbe sepeliri lex uetat, sic decretum a pontificum collegio, non esse ius in loco publico fieri sepulcrum. Nostis extra portam Collinam aedem Honoris. Aram in eo loco fuisse memoriae proditum est. Ad eam cum [2la]2mina esset inuenta, et in ea scriptum [2nomen]2 'Hono- ris', ea causa fuit [2ut]2 aedis haec dedicare[2tur]2. Sed quom multa in eo loco sepulcra fuissent, exarata sunt. Statuit enim collegium locum publicum non potuisse priuata religione obligari. Iam cetera in XII minuendi sumptus [sunt] lamentationisque funeris, translata [2sunt]2 de Solonis fere legibus. 'Hoc plus', inquit, 'ne facito'. 'Rogum ascea ne polito.' Nostis quae sequuntur. Discebamus enim pueri XII ut carmen necessarium, quas iam nemo discit. Extenuato igitur sumptu tribus reciniis et tunicula purpurea et decem tibicinibus, tollit [2nimiam]2 lamentationem: 'mulieres genas ne radunto neue lessum funeris ergo habento'. Hoc ueteres interpretes, Sex. Aelius, L. Acilius, non satis se intel- legere dixerunt, sed suspicari uestimenti aliquod genus funebris, L. Aelius 'lessum' quasi lugubrem eiula- tionem, ut uox ipsa significat. Quod eo magis iudico uerum esse quia lex Solonis id ipsum uetat. Haec laudabilia et locupletibus fere cum plebe communia. Quod quidem maxime e natura est, tolli fortunae discrimen in morte. Cetera item funebria quibus luctus auge- tur, XII sustulerunt. 'Homini, inquit, mortuo ne ossa legito, quo pos[2t]2 funus faciat.' Excipit bellicam peregrinamque mortem. Haec praeterea sunt in legibus: de unctura quae seruilis [2dicitur]2, unctura tollitur omnisque circumpotatio. Quae et recte tol- luntur, neque tollerentur nisi fuissent. 'Ne sump- tuosa respersio, ne longae coronae, ne acerrae' praetereantur. Illa iam significatio est, laudis orna- menta ad mortuos pertinere, quod coronam uirtute partam et ei qui peperisset et eius parenti sine fraude esse lex impositam iubet. Credoque, quod erat facti- tatum ut uni plura [2funera]2 fierent lectique plures ster- nerentur, id quoque ne fieret lege sanctum est. Qua in lege quom esset 'neue aurum addito', [2uidetote]2 quam humane excipiat altera lex, [praecipit altera lege]: 'At cui auro dentes iuncti escunt, ast im cum illo sepeliet uretue, se fraude esto.' Et simul illud uidetote, aliud habitum esse sepelire et urere. Duae sunt praeterea leges de sepulcris, quarum altera priuatorum aedificiis, altera ipsis sepulcris cauet. Nam quod 'rogum bustumue nouum' uetat 'propius sexaginta pedes adigi aedes alienas inuito domino', incendium uere[2ri uide]2tur: [2item]2 ace[2rram]2 uetat. Quod autem '[2f]2orum', id est uestibulum sepul- cri, 'bustumue usu capi', uetat, tuetur ius sepulcro- rum. Haec habemus in XII, sane secundum naturam quae norma legis est. Reliqua sunt in more: funus ut indicatur, si quid ludorum; dom[2in]2usque funeris utatur accenso atque lictoribus, @8 honoratorum uirorum laudes in contione memorentur, easque etiam cantus ad tibicinem prosequatur, cui nomen neniae, quo uocabulo etiam [2apud]2 Graecos cantus lugubres nominantur. {A&7TTICVS&} Gaudeo nostra iura ad natu- ram accommodari, maiorumque sapientia admodum delector. Sed [cedo] quaero, ut ceteri sumptus, sic etiam sepulcrorum modum. {M&7ARCVS&} Recte requiris. Quos enim ad sumptus progressa iam ista res sit, in C. Figuli sepulcro uidisse [2te]2 credo. Minimam olim istius rei fuisse cupiditatem multa extant exempla maiorum. Nostrae quidem legis interpretes, quo capite iubentur 'sumptum et luc- tum' remouere a deorum Manium iure, hoc intel- legant in primis, sepulcrorum magnificentiam esse minuendam. @8 Nec haec a sapientissimis legum scriptoribus neglecta sunt. Nam et Athenis iam ille mos a Cecrope, ut aiunt, permansit [2hu]2cus[2que]2 terra humandi, qu[2od]2 quom proxumi fecerant obductaque terra erat, frugibus obserebatur, ut sinus et gremium quasi matris mortuo tribueretur, solum autem frugi- bus expiatum ut uiuis redderetur. Sequebantur epulae, quas inibant propinqui coronati, apud quos de mortui laude, quom ni[2si]2 quid ueri erat [2non]2 praedi- catum [2esset]2 (nam mentiri nefas habebatur), iusta confecta erant. @8 Postea qu[2o]2m, ut scribit Phalereus [2Demetrius]2, sumptuosa fieri funera et lamentabilia coepissent, Solonis lege sublata sunt, quam legem eisdem prope uerbis nostri decem uiri in decimam ta- bulam coniecerunt. Nam de tribus reciniis et pleraque illa Solonis sunt. De lamentis uero expressa uerbis sunt: 'Mulieres genas ne radunto neue lessum funeris ergo habento.' De sepulcris autem nihil est apud Solo- nem amplius quam 'ne quis ea deleat neue alienum inferat', poenaque est, 'si quis bustum (nam id puto appellari $TU/MBON&) aut monumentum' inquit 'aut columnam uiolarit, deiecerit, fregerit'. Sed post aliquanto propter has amplitudines sepulcrorum, quas in Ceramico uidemus, lege sanctum est, 'ne quis sepulcrum faceret operosius quam quod decem homines effecerint triduo', @8 neque id opere tecto- rio exornari, nec 'hermas' hos quos uocant, lice- bat imponi nec de mortui laude nisi in publicis sepul- turis, nec ab alio nisi qui publice ad eam rem consti- tutus esset dici licebat. Sublata etiam erat celebritas uirorum ac mulierum, quo lamentatio minueretur; [2auget]2 enim luctum concursus hominum. @8 Quocirca Pittacus omnino accedere quemquam uetat in funus ali[2en]2orum. Sed ait rursus idem Demetrius increbuisse eam funerum sepulcrorumque magnificentiam, quae nunc fere Romae est. Quam consuetudinem lege minuit ipse. Fuit enim hic uir, ut scitis, non solum eruditissimus, sed etiam ciuis [2d]2e re publica maxime [2meritus]2 tuendaeque ciuitatis peritissimus. Is igitur sumptum minuit non solum pe[2cu]2n[2i]2a sed etiam tem- pore: ante lucem enim iussit efferri. Sepulcris autem nouis finiuit modum; nam super terrae tumulum noluit quid[2quam]2 statui, nisi columellam tribus cubi- tis nec altiorem aut mensam aut labellum, et huic procurationi certum magistratum praefecerat. Haec igitur Athenienses tui. Sed uidea- mus Platonem, qui iusta funerum reicit ad interpretes religionum; quem nos morem tenemus. De sepulcris autem dicit haec: uetat ex agro culto eoue qui coli possit, ullam partem sumi sepulcro; sed quae natura agri tantum modo efficere possit, ut mortuorum cor- pora sint detrimento uiuorum recipiat, ea potissi- mum ut compleatur; quae autem terra fruges ferre et ut mater cibos suppeditare possit, eam ne quis nobis minuat neue uiuus neue mortuus. @8 Extrui autem uetat sepulcrum altius, quam quod [2quinque homines]2 quinque diebus absoluerint, nec e lapide excitari plus nec inponi, quam quod capiat laudem mortui incisam ne plus quattuor hero[2i]2cis uersibus, quos longos appel- lat Ennius. Habemus igitur huius quoque auctori- tatem de sepulcris summi uiri a quo item funerum sumptus praefinitur ex censibus a minis quinque usque ad minam. [Deinceps dicit eadem illa de inmor- talitate animorum et reliqua post mortem tranquil- litate bonorum poenis impiorum.] Habetis igitur explicatum omnem, ut arbitror, religionum locum. {Q&7VINTVS&} Nos uero, frater, et copiose quidem; sed perge cetera. {M&7ARCVS&} Pergo equidem, et quoniam libitum est uobis me ad haec inpellere, hodierno sermone conficiam, spero, hoc praesertim die; uideo enim Platonem idem fecisse omnemque orationem eius de legibus peroratam esse uno aestiuo die. Sci igitur faciam, et dicam de magistratibus. Id enim est pro- fecto quod constituta religione rem publicam conti- neat maxime. {A&7TTICVS&} Tu uero dic et istam rationem, quam coepisti, tene. {1LIBER TERTIVS}1 {M&7ARCVS&} Sequar igitur, ut institui, diui- num illum uirum, quem [2incredibili]2 quadam admira- tione commotus saepius fortasse laudo quam necesse est. {A&7TTICVS&} Platonem uidelicet dicis. {M&7ARCVS&} Istum ipsum, Attice. {A&7TTICVS&} Tu uero eum nec nimis ualde umquam nec nimis saepe laudaueris. Nam hoc mihi etiam nostri illi, qui neminem nisi suum laudari uolunt, concedunt ut eum arbitratu meo diligam. {M&7ARCVS&} Bene hercle faciunt. Quid enim est ele- gantia tua dignius? Cuius et uita et oratio consecuta mihi uidetur difficillimam illam societatem grauitatis cum humanitate. {A&7TTICVS&} Sane gaudeo quod te interpellaui, quo- niam quidem tam praeclarum mihi dedisti iudicii tui testimonium. Sed perge, ut coeperas. {M&7ARCVS&} Laudemus igitur prius legem ipsam ueris et propriis generis sui laudibus? {A&7TTICVS&} Sane quidem, sicut de religionum lege fecisti. {M&7ARCVS&} Videtis igitur magistratus hanc esse uim, ut praesit praescribatque recta et utilia et coniuncta cum legibus. Vt enim magistratibus leges, sic populo praesunt magistratus uereque dici potest, magistratum legem esse loquentem, legem autem mutum magistratum. @8 Nihil porro tam aptum est ad ius condicionemque naturae_quod quom dico, legem a me dici intellegi uolo_quam imperium, sine quo nec domus ulla nec ciuitas nec gens nec hominum uniuersum genus stare, nec rerum natura omnis nec ipse mundus potest. Nam et hic deo paret, et huic oboediunt maria terraeque, et hominum uita iussis supremae legis obtemperat. Atque ut ad haec citeriora ueniam et notiora nobis, omnes antiquae gentes regibus quondam parue- runt. Quod genus imperii primum ad homines iustis- simos et sapientissimos deferebatur (idque [2e]2t in re publica nostra maxime ualuit, quoad ei regalis pote- stas praefuit), deinde etiam deinceps posteris prode- batur; quod [et] in iis qui etiam nunc regnant[2ur]2 manet. Quibus autem regia potestas non placuit, non ii nemini, sed non semper uni parere uoluerunt. Nos autem quoniam leges damus liberis populis, quaeque de optima re publica sentiremus, in sex libris ante diximus, accommodabimus hoc tempore leges ad illum, quem probamus, ciuitatis statum. @8 Magis- tratibus igitur opus est, sine quorum prudentia ac diligentia esse ciuitas non potest, quorumque descrip- tione omnis rei publicae moderatio continetur. Neque solum iis praescribendus est imperandi, sed etiam ciuibus obtemperandi modus. Nam et qui bene impe- rat, paruerit aliquando necesse est, et qui modeste paret, uidetur qui aliquando imperet dignus esse. Itaque oportet et eum qui paret sperare se aliquo tempore imperaturum, et illum qui imperat cogitare breui tempore sibi esse parendum. Nec uero solum ut obtemperent oboediantque magistratibus, sed etiam ut eos colant diligantque, praescribimus, ut Charon- das in suis facit legibus. Noster uero Plauto Titanum e genere [2natos]2 statuit eos qui, ut illi caelestibus, sic hi aduers[2ar]2entur magistratibus. Quae cum ita sint, ad ipsas iam leges ueniamus, si placet. {A&7TTICVS&} Mihi uero et istud et ordo iste rerum placet. {M&7ARCVS&} &10Iusta imperia sunto, isque ciues modeste ac sine recusatione parento. Magistratus nec oboedientem et noxium ciuem multa uinculis uerberi- busue coherceto, ni par maiorue potestas populusue pro- hibessit, ad quos prouocatio esto. Cum magistratus iudicassit inrogassitue, per populum multae poenae certatio esto. Militiae ab eo qui imperabit prouocatio nec esto, quodque is qui bellum geret impe- rassit, ius ratumque esto. Minoris magistratus partiti iuris plures in ploera sunto. Militiae quibus iussi erunt imperanto eorumque tribuni sunto: domi pecuniam publicam custodiunto, uincula sontium seruanto, capitalia uindicanto, aes argentum aurumue publice signanto, litis contractas iudicanto quod- cumque senatus creuerit, agunto. Suntoque aediles curatores urbis annonae ludo- rumque sollemnium, ollisque ad honoris amplioris gra- dum is primus ascensus esto. Censoris populi aeuitates suboles familias pecuniasque censento, urbis templa uias aquas aerarium uectigalia tuento, populique partis in tribus discribunto, exin pecu- nias aeuitates ordines partiunto, equitum peditumque pro- lem describunto, caelibes esse prohibento, mores populi regunto, probrum in senatu ne relinquonto. Bini sunto, magistratum quinquennium habento; reliqui magi- stratus annui sunto; eaque potestas semper esto. Iuris disceptator, qui priuata iudicet iudicariue iubeat, praetor esto. Is iuris ciuilis custos esto. Huic potes- tate pari quo[2t]2cumque senatus creuerit populusue iusserit, tot sunto. Regio imperio duo sunto, iique [2a]2 praeeun ndo iudicando consulendo praetores iudices consules appellamino. Mili- tiae summum ius habento, nemini parento. O[2lli]2s salus populi suprema lex esto. Eumdem magistratum, ni interfuerint decem anni, ne quis capito. Aeuitatem annali lege seruanto. Ast quando duellum grau[2ioresue]2 discordiae ciuium escunt, oenus ne amplius sex menses, si senatus creuerit, idem iuris quod duo consules teneto, isque aue sinistra dictus populi magister esto. Equitatumque qui regat habeto pari iure cum eo quicumque erit iuris disceptator. Reliqui magistratus ne sunto. Ast quando consules magisterue populi nec erunt, auspicia patrum sunto ollique ex se produnto qui comi- tiatu creare consules rite possit. Imperia, potestates, legationes, cum senatus creuerit populusue iusserit ex urbe exeunto, duella iusta iuste gerunto, sociis parcunto, se et suos continento, populi [sui] gloriam augento, domum cum laude redeunto. Rei suae ergo ne quis legatus esto. Plebes quos pro se contra uim auxilii ergo decem creas- sit, [et] tribuni eius sunto, quodque ii prohibessint quodque plebem rogassint, ratum esto; sanctique sunto, neue plebem orbam tribunis relinquunto. Omnes magistratus auspicium iudiciumque habento exque is senatus esto. Eius decreta rata sunto. Ast potes- tas par maiorue prohibessit, perscripta seruanto. Is ordo uitio uacato, ceteris specimen esto. Creatio magistratuum, iudicia populi, iussa uetita cum suffrag[2iis]2 consciscentur, [2ea]2 optumatibus nota, plebi libera sunto. Ast quid erit quod extra magistratus coerari oesus sit, qui coeret, populus creato eique ius coerandi dato. Cum populo patribusque agendi ius esto consuli, prae- tori, magistro populi equitumque, eique quem patres produnt consulum rogandorum ergo; tribunisque quos sibi plebes [2cre]2assit ius esto cum patribus agendi; idem ad plebem, quod oesus erit, ferunto. Quae cum populo quaeque in patribus agentur, modica sunto. Senatori qui nec aderit, aut causa aut culpa esto. Loco senator et modo orato, causas populi teneto. Vis in populo abesto. Par maiorue potestas plus ualeto. Ast quid turbassitur in agendo, fraus actoris esto. Inter- cessor rei malae salutaris ciuis esto. Qui agent, auspicia seruanto, auguri publico parento, promulgata proposita in aerario co[2nd]2ita [2h]2a[2be]2nto; nec plus quam de singulis rebus semel consulunto, rem popu- lum docento, doceri a magistratibus priuatisque patiunto. Priuilegia ne inroganto. De capite ciuis nisi per maxi- mum comitiatum ollosque quos censores in partibus populi locassint, ne ferunto. Donum ne capiunto neue danto neue petenda neue gerenda neue gesta potestate. Quod quis earum rerum migrassit, noxiae poena par esto. Censoris fidem legum custodiunto. Priuati ad eos acta referunto, nec eo magis lege liberi sunto.& Lex recitata est: discedere et tabellam iubebo dari. {Q&7VINTVS&} Quam breui frater in conspectu posita est a te omnium magistratuum descriptio, sed ea paene nostrae ciuitatis, etsi a te paulum adlatum est noui. {M&7ARCVS&} Rectissime, Quinte, animaduertis. Haec est enim, quam Scipio laudat in [2illis]2 libris et quam maxime probat, temperatio rei publicae, quae effici non potuisset, nisi tali descriptione magistra- tuum. Nam sic habetote, magistratibus iisque qui praesint contineri rem publicam, et ex eorum compo- sitione, quod cuiusque rei publicae genus sit, intel- legi. Quae res cum sapientissime moderatissimeque constituta esset a maioribus nostris, nihil habui sane [2aut]2 non multum, quod putarem nouandum in legibus. {A&7TTICVS&} Reddes igitur nobis, ut in religionis lege fecisti admonitu et rogatu meo, sic de magistra- tibus, ut disputes quibus de causis maxime placeat ista descriptio. {M&7ARCVS&} Faciam, Attice, ut uis, et locum istum totum, ut a doctissimis Graeciae quaesitum et dispu- tatum est, explicabo, et, ut institui, nostra iura attingam. {A&7TTICVS&} Istud maxime exspecto disserendi genus. {M&7ARCVS&} Atqui pleraque sunt dicta in illis libris, quod faciendum fuit, quom de optuma re publica quaereretur. Sed huius loci de magistratibus sunt propria quaedam, a Theophrasto primum, deinde a Dione Stoico quaesita subtilius. {A&7TTICVS&} Ain tandem? Etiam a Stoicis ista tractata sunt? {M&7ARCVS&} Non sane, nisi ab eo quem modo nomi- naui et postea a magno homine et in primis erudito, Panaetio. Nam ueteres uerbo tenus acute illi quidem, sed non ad hunc usum popularem atque ciuilem, de re publica disserebant. Ab Ac[2ade]2mia magis ista manarunt Platone principe. Post Aristoteles inlus- trauit omnem hunc ciuilem in disputando locum Heraclidesque Ponticus, profectus ab eodem Platone. Theophrastus uero institutus ab Aristotele habitauit, ut scitis, in eo genere rerum, ab eodemque Aristotele doctus Dicaearchus huic rationi studioque non defuit. Post a Theophrasto Phalereus ille Demetrius, de quo feci supra mentionem, mirabiliter doctrinam ex umbraculis eruditorum otioque non modo in solem atque in puluerem, sed in ipsum discrimen aciemque produxit. Nam et mediocriter doctos magnos in re publica uiros, et doctissimos homines non nimis in re publica uersatos, multos commemorare possumus: qui uero utraque re excelleret, ut et doctrinae studiis et regenda ciuitate princeps esset, quis facile praeter hunc inueniri potest? {A&7TTICVS&} Puto posse, et quidem aliquem de tri- bus nobis. Sed perge, ut coeperas. {M&7ARCVS&} Quaesitum igitur ab illis est, placeret[2ne]2 unum in ciuitate esse magistratum, cui reliqui pa[2r]2erent. Quod exactis regibus intellego pla- cuisse nostris maioribus. Sed quoniam regale ciui- tatis genus, probatum quondam, postea non tam regni quam regis uitiis repudiatum est, nomen tan- tum uidebitur regis repudiatum, res manebit, si unus omnibus reliquis magistratibus imperabit. @8 Quare nec ephori Lacedaemone sine causa a Theopompo oppositi regibus, nec apud nos consulibus tribuni. Nam illud quidem ipsum, quod in iure positum est, habet consul, ut ei reliqui magistratus omnes pareant, excepto tribuno, qui post exstiti, ne id quod fuer[2a]2t, esset. Hoc enim primum minuit consulare ius, quod exstitit ipse qui eo non teneretur, deinde quod attulit auxilium reliquis non modo magistratibus, sed etiam priuatis consuli non parentibus. {Q&7VINTVS&} Magnum dicis malum. Nam ista potestate nata grauitas optimatium cecidit, conua- luitque uis multitudinis. {M&7ARCVS&} Non est, Quinte, ita. Non ius enim illud solum superbius populo et uiolentius uideri necesse erat. Quo posteaquam modica et sapiens temperatio accessit, %conuertem lex in omnis est. . . . 'Domum cum laude redeunto.' Nihil enim praeter laudem bonis atque innocentibus neque ex hostibus neque a sociis reportandum. Iam illud apertum est profecto, nihil esse turpius quam [est] quemquam legari nisi rei publicae causa. Omitto quem ad modum isti se gerant atque gesse- rint, qui legatione hereditates aut syngraphas suas persequuntur. In hominibus est hoc fortasse uitium. Sed quaero quid reapse sit turpius, quam sine procu- ratione senator legatus, sine mandatis, sine ullo rei publicae munere? Quod quidem genus legationis ego consul, quamquam ad commodum senatus pertinere uidebatur, tamen adprobante senatu frequentissimo, nisi mihi leuis tribunus plebis tum intercessisset, sustulissem. Minui tamen tempus, et quod erat infi- nitum, annuum feci. Ita turpitudo manet, diutur- nitate sublata. Sed iam si placet de prouinciis decedatur, in Vrbemque redeatur. {A&7TTICVS&} Nobis uero placet, sed iis qui in pro- uinciis sunt, minime placet. {M&7ARCVS&} At uero, Tite, si pareb[2u]2nt his legi- bus, nihil erit iis Vrbe, nihil domo sua dulcius, nec laboriosius molestiusque prouincia. Sed sequitur lex, quae sancit eam tribunorum plebis potestatem, quae [2est]2 in re publica nostra. De qua disseri nihil necesse est. {Q&7VINTVS&} At mehercule ego, frater, quaero, de ista potestate quid sentias. Nam mihi quidem pesti- fera uidetur, quippe quae in seditione et ad seditionem nata sit. Cuius primum ortum, si recordari uolumus, inter arma ciuium et occupatis et obsessis Vrbis locis procreatum uidemus. Deinde, quom esset cito [2n]2ecatus tamquam ex XII tabulis insignis ad deformitatem puer, breui tempore nescio quo pacto recreatus mul- toque taetrior et foedior [2re]2natus est. Qu[2id]2 enim ille non edidit? Qui primum, ut impio dignum fuit, patribus omnem honorem eripuit, omnia infima summis paria fecit, turbauit, miscuit. Cum adflixisset principum grauitatem, numquam tamen conquieuit. @8 [2N]2a[2m]2que, ut C. Flaminium atque ea, quae iam prisca uidentur propter uetusta- tem, relinquam, quid iuris bonis uiris [2T]2iberi Gracchi tribunatus reliquit? Etsi quinquennio ante Decimum Brutum et P. Scipionem consules_quos et quantos uiros!_homo omnium infimus et sordidissimus tribunus plebis C. Curiatius in uincula coniecit, quod ante factum non erat. C. uero Gracchi [2t]2ri[2bunatus]2 sicis quas ipse se proiecisse in forum dixit, quibus digla- diarentur inter se ciues, nonne omnem rei publicae statum perturbauit? Quid iam de Saturnino, Sulpicio, reliquis dicam? Quos ne depellere quidem a se sine ferro potuit res publica. @8 Cur autem aut uetera aut aliena proferam potius quam et nostra et recentia? Quis, [2in]2quam, tam audax, tam nobis inimicus fuisset, ut cogitaret umquam de statu nostro labefactando, nisi mucronem aliquem tribunicium exacuisset in nos? Quem quom homines scelerati ac perditi non modo ulla in modo, sed nulla in gente reperirent, gentes sibi in tenebris rei publicae perturbandas puta- uerunt. Quod nobis quidem egregium et ad inmorta- litatem memoriae gloriosum, neminem in nos mercede ulla tribunum potuisse reperiri, nisi cui nec esse qui- dem licuisset tribuno. @8 Sed ille quas strages edidit! Eas uidelicet quas sine ratione ac sine ulla spe bona fu[2ror]2 edere potuit impurae beluae, multorum inflam- matus furoribus. Quam ob rem in ista quidem re uehementer Sullam probo, qui tribunis plebis sua lege iniuriae faciendae potestatem ademerit, auxilii ferendi reliquerit, Pompeiumque nostrum ceteris rebus omnibus semper amplissimis summisque effero laudibus, de tribunicia potestate taceo. Nec enim reprehendere libet, nec laudare possum. {M&7ARCVS&} Vitia quidem tribunatus prae- clare, Quinte, perspicis, sed est iniqua in omni re accusanda praetermissis bonis malorum enumeratio uitiorumque selectio. Nam isto quidem modo uel con- sulatus uitupera[2ri]2 potest, si consulum, quos enume- rare nolo, peccata collegeris. Ego enim fateor in ista ipsa potestate inesse quiddam mali, sed bonum, quod est quaesitum in ea, sine isto malo non haberemus. 'Nimia potestas est tribunorum plebis.' Quis negat? Sed uis populi multo saeuior multoque uehementior, quae, ducem quom habet, interdum lenior est, quam si nullum haberet. Dux enim suo [2se]2 periculo progredi cogitat, populi impetus periculi rationem sui non habet. 'At aliquando incenditur.' Et quidem saepe sedatur. @8 Quod enim est tam desperatum colle- gium, in quo nemo e decem sana mente sit? Qu[2om]2 in ipsum Ti. Gracchum non solum [2eui]2ctus, sed etiam sublatus intercessor [2non de]2fuer[2i]2t? Quid enim illum aliud perculit, nisi quod potestatem intercedenti col- legae abrogauit? Sed tu sapientiam maiorum in illo uide: concessa plebei a patribus ista potestate, arma ceciderunt, restincta seditio est, inuentum est tempe- ramentum, quo tenuiores cum principibus aequari se putarent, in quo uno fuit ciuitatis salus. 'At duo Gracchi fuerunt.' Et praeter eos, quamuis enumeres multos licet, cum deni crearentur, nullos in omni memoria reperies perniciosos tribunos; leues? etiam; non bonos? fortasse plures. [2Si]2 inuidia qui- dem summus ordo caret, plebes de suo iure periculosas contentiones nullas facit. @8 Quam ob rem aut exi- gendi reges non fuerunt, aut plebi re, non uerbo, danda libertas. Quae tamen sic data est, ut multis [2institutis]2 praeclarissimis adduceretur, ut auctoritati principum cederet. Nostra autem causa quae, optume et dulcis- sume frater, incidit in tribuniciam potestatem, nihil habuit contentionis cum tribunatu. Non enim plebes incitata nostris rebus inuidit, sed uincula soluta sunt et seruitia [2co]2ncitata, adiuncto terrore etiam militari. Neque nobis cum illa tum peste certamen fuit, sed cum grauissimo rei publicae tempore, cui [2ni]2 cessissem, non diuturnum beneficii mei patria fructum tulisset. Atque hoc rerum exitus indicauit: quis enim non modo liber, sed etiam seruus libertate dignus fuit, cui nostra salus cara non esset? @8 Quodsi is casus fuisset rerum, quas pro salute rei publicae gessimus, ut non omnibus gratus esse[2m]2, et si nos multitudinis furentis inflammata inuidia pepulisset tribuniciaque uis in me populum, sicut Gracchus in Laenatem, Saturninus in Metellum incitasset, [2id]2 ferremus, o Quinto frater, consolarenturque nos non tam philo- sophi qui Athenis fuerunt (qui hoc facere [2iu]2bent), quam clarissimi uiri qui, illa urbe pulsi, carere ingrata ciuitate quam manere in improba maluerunt. Pom- peium uero quod una ista in re non ita ualde probas, uix satis mihi illud uideris attendere non solum ei quid esset optimum uidendum fuisse, sed etiam quid neces- sarium. Sensit enim deberi non posse huic ciuitati illam potestatem: quippe quam tanto opere populus noster ignotam expetisset, qui posset carere cognita? Sapientis autem ciuis fuit, causam nec perniciosam et ita popularem ut non posset obsisti, perniciose populari ciui non relinquere._Scis solere, frater, in huius modi sermone, ut transiri alio possit, dici 'Admodum' aut 'Prorsus ita est'. {Q&7VINTVS&} Haud equidem adsentior. Tu tamen ad reliqua pergas uelim. {M&7ARCVS&} Perseueras tu quidem et in tua uetere sententia permanes. {A&7TTICVS&} Nec mehercule ego sane a Quinto nostro dissentio. Sed ea quae restant, audiamus. {M&7ARCVS&} Deinceps i[2dc]2ir[2co]2 omnibus magistratibus auspicia et iudicia da[2ta sunt]2; iudicia, ut esset populi potestas ad quam prouocaretur, aus- picia, ut multos inutiles comitiatus probabiles impe- dirent morae. Saepe enim populi impetum iniustum auspiciis di immortales represserunt. Ex iis autem qui magistratum ceperunt, quod sena- tus efficitur, populare [2est]2 sane neminem in summum locum nisi per populum uenire, sublata cooptatione censoria. Sed praesto est huius uitii temperatio, quod senatus lege nostra confirmatur auctoritas. @8 Sequi- tur enim: 'eius decreta rata sunto'. Nam ita se res habet, ut si senatus dominus sit publici consilii, quodque is creuerit defendant omnes, et si ordines reliqui principis ordinis consilio rem publicam guber- nari uelint, possit ex temperatione iuris, cum potestas in populo, auctoritas in senatu sit, teneri ille mode- ratus et concors ciuitatis status, praesertim si pro- ximae legi parebitur; nam proximum est: 'is ordo uitio careto, ceteris specimen esto'. {Q&7VINTVS&} Praeclara uero, frater, ista lex sed e[2t]2 late [2p]2atet ut uitio careat ordo, et censorem [2re]2qu[2i]2rit interpretem. {A&7TTICVS&} Ille uero etsi tuus est totus ordo, gratissimamque memoriam retinet consulatus tui, pace tua dixerim: non modo censores sed etiam iudices omnes potest defatigare. {M&7ARCVS&} Omitte ista, Attice! Non enim de hoc senatu nec his de hominibus qui nunc sunt, sed de futuris, si qui forte his legibus parere uoluerint, haec habetur oratio. Nam cum omni uitio carere lex iubeat, ne ueniet quidem in eum ordinem quisquam uitii particeps. Id autem difficile factu est nisi edu- catione quadam et disciplina; de qua dicemus ali- quid fortasse, si quid fuerit loci aut temporis. {A&7TTICVS&} Locus certe non deerit, quoniam tenes ordinem legum; tempus uero largitur longitudo diei. Ego autem etiam si praeterieris, repetam a te istum de educatione et de disciplina locum. {M&7ARCVS&} Tu uero et istum, Attice, et si quem alium praeterii. '[2Ceteris]2 specimen esto.' Quod si tenemus, [2serua- mus]2 omnia. Vt enim cupiditatibus principum et uitiis infici solet tota ciuitas, sic emendari et corrigi conti- nentia. Vir magnus et nobis omnibus amicus L. Lucullus ferebatur quasi commodissime respondisset, cum esset obiecta magnificentia uillae Tusculanae, duo se habere uicinos, superiorem equitem Romanum, inferiorem libertinum: quorum cum essent magnificae uillae, concedi sibi oportere quod iis qui inferioris ordinis essent liceret. Non uides, Luculle, a te id ipsum natum ut illi cuperent? quibus, id si tu non faceres, non liceret. @8 Quis enim ferret istos, cum uideret eorum uillas signis et tabulis refertas, partim publicis, partim etiam sacris et religiosis? quis non frangeret eorum libidines, nisi illi ipsi qui eas frangere deberent cupiditatis eiusdem tenerentur? @8 Nec enim tantum mali est peccare principes (quamquam est magnum hoc per se ipsum malum) quantum illud quod permulti imitatores principum existunt. Nam licet uidere, si uelis replicare memoriam temporum, qualescumque summi ciuitatis uiri fuerint, talem ciuitatem fuisse; quaecumque mutatio morum in principibus extiterit, eandem in populo secutam. Idque haud paulo est uerius, quam quod Platoni nostro placet. Qui musicorum cantibus ait mutatis mutari ciuitatum status: ego autem nobilium uita uictuque mutato mores mutari ciuitatum puto. Quo perniciosius de re publica merentur uitiosi principes, quod non solum uitia concipiunt ipsi, sed ea infun- dunt in ciuitatem, neque solum obsunt quod ipsi corrumpuntur, sed etiam quod corrumpunt plusque exemplo quam peccato nocent. Atque haec lex, dila- tata in ordinem cunctum, coangustari etiam potest: pauci enim atque admodum pauci honore et gloria amplificati uel corrumpere mores ciuitatis uel corri- gere possunt. Sed haec et nunc satis, et in illis libris tractata sunt diligentius. Quare ad reliqua ueniamus. Proximum autem est de suffragiis, quae iubeo 'nota esse optimatibus, populo libera.' {A&7TTICVS&} Ita mehercule attendi, nec satis intel- lexi quid sibi lex aut quid uerba ista uellent. {M&7ARCVS&} Dicam, Tite, et uersabor in re difficili ac multum et saepe quaesita, [2utrum]2 suffragia in magis- tratu mandando ac de reo iudicando [2sciscenda]2que in lege aut rogatione clam an palam ferri melius esset. {Q&7VINTVS&} An etiam id dubium est? Vereor ne a te rursus dissentiam. {M&7ARCVS&} Non facies, Quinte. Nam ego in ista sum sententia qua te fuisse semper scio, nihil ut fuerit in suffragiis uoce melius; sed obtineri [2num]2 possit, ui- dendum est. {Q&7VINTVS&} Qua[2nquam]2, frater, bona tua uenia dixerim, ista sententia maxime et fallit imperitos, et obest saepissime rei publicae, cum aliquid uerum et rectum esse dicitur, sed obtineri, id est obsisti posse populo, negatur. Primum enim obsistitur cum agitur seuere; deinde ui opprimi in bona causa est melius quam malae cedere. Quis autem non sentit omnem auctoritatem optimatium tabellariam legem abstu- lisse? Quam populus liber numquam desiderauit, idem oppressus dominatu ac potentia principum flagi- tauit. Itaque grauiora iudicia de potentissimis homi- nibus extant uocis quam tabellae. Quam ob rem suffragandi nimia libido in non bonis causis eripienda fuit potentibus, non latebra danda populo, in qua bonis ignorantibus quid quisque sentiret, tabella uitio- sum occultaret suffragium. Itaque isti r[2og]2ationi neque lator quisquam est inuentus nec auctor um- quam bonus. Sunt enim quattuor leges tabellariae, quarum prima de magistratibus mandandis: ea est Gabinia, lata ab homine ignoto et sordido. Secuta biennio post Cassio, sed de populi iudiciis, a nobili homine lata L. Cassio, sed, pace familiae dixerim, dissidente a bonis atque omnis rumusculos populari ratione aucupante. Carbonis est tertia de iubendis legibus ac uetandis, seditiosi atque inprobi ciuis, cui ne reditus quidem ad bonos salutem a bonis potuit adferre. @8 Vno in genere relinqui uidebatur uocis suffragium, quod ipse Cassius exceperat, perduel- lionis. Dedit huic quoque iudicio C. Coelius tabellam, doluitque, quoad uixit, se, ut opprimeret C. Popil- lium, nocuisse rei publicae. Et auus quidem noster singulari uirtute in hoc municipio, quoad uixit, resti- tit M. Gratidio, cuius in matrimonio sororem auiam nostram habebat, ferenti legem tabellariam. Excitabat enim fluctus in simpulo, ut dicitur, Gratidius, quos post filius eius Marius in Aegaeo excitauit mari. Ac nostro quidem [2auo]2, cum res esset ad [2senatum]2 delata, M. Scaurus consul: 'Vtinam, inquit, M. Cicero, isto animo atque uirtute in summa re publica nobiscum uersari quam in municipali maluisses!' @8 Quam ob rem, quoniam non recognoscimus nunc leges populi Romani, sed aut repetimus ereptas, aut nouas scri- bimus, non quid hoc populo obtineri possit, sed quid optimum sit, tibi dicendum puto. Nam Cassiae legis culpam Scipio tuus sustinet, quo auctore lata esse dicitur; tu si tabellariam tuleris, ipse praestabis. Nec enim mihi placet nec Attico nostro, quantum e uultu eius intellego. {A&7TTICVS&} Mihi uero nihil umquam popu- lare placuit, eamque optimam rem publicam esse dico, quam hic consul constituerat, quae sit in potes- tate optimorum. {M&7ARCVS&} Vos [2qui]2dem, ut uideo, legem anti- quastis sine tabella. Sed ego, etsi satis dixit pro se in illis libris Scipio, tamen ita libertatem istam largior populo, ut auctoritate et ualeant et utantur boni. Sic enim a me recitata lex est de suffragiis: 'optima- tibus nota, plebi libera sunto'. Quae lex hanc senten- tiam continet, ut omnes leges tollat, quae postea latae sunt, quae tegunt omni ratione suffragium, ne quis inspiciat tabellam, ne roget, ne appellet. Pontes etiam lex Maria fecit angustos. @8 Quae si opposita sunt ambitiosis, ut sunt fere, non reprehendo; si n[2on]2 ualuerint tamen leges, ut ne sit ambitus, habeat sane populus tabellam quasi uindicem libertatis, dummodo haec optimo cuique et grauissimo ciui ostendatur ultroque offeratur, ut in eo sit ipso libertas, in quo populo potestas honeste bonis gratificandi datur. Eoque nunc fit illud quod a te modo, Quinte, dictum est, ut minus multos tabella condemnet, quam sole- bat uox, quia populo licere satis est: hoc retento reliqua uoluntas auctoritati aut gratiae traditur. Itaque, ut omittam largitione corrupta suffragia, non uides, si quando ambitus sileat, quaeri in suffragiis quid optimi uiri sentiant? Quam ob rem lege nostra libertatis species datur, auctoritas bonorum reti- netur, contentionis causa tollitur. . . . Deinde sequitur, quibus ius sit cum populo agendi aut cum senatu. [2Tum]2 grauis et, ut arbitror, praeclara lex: '[2quae cum populo]2 quaeque in patribus agentur, modica sunto', id est modesta atque sedata. Actor enim moderatur et fingit non modo mentes ac uoluntates, sed paene uoltus eorum, apud quos agit. Quod si [2fit]2 in senatu, non difficile; est enim ip[2sius]2 senatoris, cuius non ad a[2l]2ter[2u]2m refe- ratur animus, sed qui per se ipse spectari uelit. Huic iussa tria sunt: ut adsit, nam grauitatem res habet, cum frequens ordo est; ut loco dicat, id est rogatus; ut modo, ne sit infinitius. Nam breuitas non modo senatoris sed etiam oratoris magna laus est in senten- tia, nec est umquam longa oratione utendum (quod fit ambitione saepissime), nisi aut peccante senatu nullo magistratu adiuuante tolli diem utile est, aut cum tanta causa est, ut opus sit oratoris copia uel ad hortandum uel ad docendum; quorum generum in utroque magnus noster Cato est. Quodque addit: 'causas populi teneto', est senatori necessarium nosse rem publicam_idque late patet: quid habeat militum, quid ualeat aerario, quos socios res publica habeat, quos amicos, quos sti- pendiarios, qua quisque sit lege, condicione, foedere; tenere consuetudinem decernendi, nosse exempla maiorum. Videtis iam genus hoc omne scientiae, dili- gentiae, memoriae, de quo [2non]2 paratus esse senator nullo pacto potest. Deinceps sunt cum populo actiones, in quibus primum et maximum: 'uis abesto'. Nihil est enim exitiosius ciuitatibus, nihil tam contrarium, iuri ac legibus, nihil minus ciuile et [2in]2humanius, quam [2in]2 composita et constituta re publica quicquam agi per uim. Parere iubet intercessori, quo nihil praest[2abi- l]2ius: inpediri enim bonam rem melius quam concedi malae. Quod uero 'actoris' iubeo 'esse fraudem', id totum dixi ex Crassi sapientissimi hominis senten- tia, quem est senatus secutus, cum decreuisset C. Claudio consule de Cn. Carbonis seditione refe- rente, inuito eo qui cum populo ageret seditionem non posse fieri, quippe cui liceat concilium, simul atque intercessum turbarique coeptum sit, dimittere. Quod qui perm[2itti]2t, quom agi nihil potest, uim quaerit, cuius impunitatem amittit hac lege. [2Se]2quitur illud: 'intercessor rei malae salutaris ciuis esto'. @8 Quis non studiose rei publicae sub- uenerit hac tam praeclara legis uoce laudatus? Sunt deinde posita deinceps, quae habemus etiam in publicis institutis atque legibus: 'auspicia seruanto auguri [2publico]2 parent.' Est autem boni auguris meminisse [2se]2 maximis rei publicae temporibus praesto esse debere, Iouique optimo maximo se consi- liarium atque administrum datum, ut [2sciat]2 sibi [2docen- dos]2 eos quos in auspicio esse iusserit, caelique partes sibi d[2iui]2nit[2u]2s esse traditas, e quibus saepe opem rei publicae ferre possit. Deinde de promulgatione, de singulis rebus agendis, de priuatis magistratibusue audiendis. Tum leges praeclarissimae de duodecim tabulis translatae duae, quarum altera priuilegia tollit, altera de capite ciuis rogari nisi maximo comitiatu uetat. Et nondum in[2uen]2tis seditiosis tribunis plebis, ne cogi- tatis quidem, admirandum tantum maiores in poste- rum prouidisse. In priuatos homines leges ferri nolue- runt, id est enim priuilegium: quo quid est iniustius, cum legis haec uis sit, [2ut sit]2 scitum et iussum in omnis? Ferri de singulis nisi centuriatis comitiis noluerunt. Descriptus enim populus censu, ordinibus, aetatibus, plus adhibet ad suffragium [2con]2silii quam fuse in tribus conuocatus. @8 Quo uerius in causa nostra uir magni ingenii summaque prudentia L. Cotta dicebat, nihil omnino actum esse de nobis. Praeter enim quam quod comitia illa essent armis gesta seruilibus, prae- [2tendebat]2 neque tributa capitis comitia rata esse posse neque ulla priuilegii. Quocirca nihil nobis opus esse lege, de quibus omnino nihil actum esset legibus. Sed uisum est et [2n]2obis et clarissimis uiris melius, de quo serui et latrones sciuisse aliquid dicerent, de hoc eodem cunctam Italiam quid sentiret, ostendere. Sequitur de captis pecuniis et de ambitu [leges]. Quae cum magis iudiciis quam uerbis san- ciend[2a]2 s[2i]2nt, adiungitur: 'noxiae poena par esto' ut in suo uitio quisque plectatur, uis capite, auaritia multa, honoris cupiditas ignominia sanciatur. Extremae leges sunt nobis non usitatae, rei publicae necessariae. Legum custodiam nullam habemus, itaque eae leges sunt, quas apparitores nostri uolunt: a librariis petimus, publicis litteris consignatam memoriam publicam nullam habemus. Graeci hoc diligentius, apud quos nomophylaces crea[2ba]2ntur, nec ei solum litteras (nam id quidem etiam apud maiores nostros erat), sed etiam facta hominum obseruabant ad legesque reuocabant. @8 Haec detur cura censo- ribus, quandoquidem eos in re publica semper uolu- mus esse. Apud eosdem, qui magistratu abierint edant et exponant, quid in magistratu gesserint, deque iis censores praeiudicent. Hoc in Graecia fit publice constitutis accusatoribus, qui quidem graues esse non possunt, nisi sunt uoluntarii. Quocirca melius est rationes referri causamque exponi censoribus, inte- gram tamen legem accusatori iudicioque seruari. Sed satis [et]iam disputatum est de magistratibus, nisi forte quid desideratis. {A&7TTICVS&} Quid? Si nos tacemus, locus ipse te non admonet, quid tibi sit deinde dicendum? {M&7ARCVS&} Mihine? De iudiciis arbitror, Pom- poni; id est enim iunctum magistratibus. {A&7TTICVS&} Quid? De iure populi Romani, quem ad modum instituisti, dicendum nihil putas? {M&7ARCVS&} Quid tandem hoc loco est quod requi- ras? {A&7TTICVS&} Egone? Quod ignorari ab iis qui in re publica uersantur turpissimum puto. Nam, ut modo a te dictum est, leges a librariis [2exigi]2, sic animaduerto [2ple]2rosque in magistratibus ignoratione iuris sui tan- tum sapere quantum apparitores uelint. Quam ob rem si de sacrorum alienatione dicendum putasti, quom de religione leges proposueras, faciendum tibi est ut magistratibus lege constitutis de potestatum iure disputes. {M&7ARCVS&} Faciam breuiter, si consequi po- tuero. Nam pluribus uerbis scripsit ad patrem tuum M. Iunius sodalis, perite meo quidem iudicio et dili- genter. Nos a[2u]2t[2em]2 de iure nat[2ur]2ae cogitare per nos atque dicere debemus, de iure populi Romani, quae relicta sunt et tradita. {A&7TTICVS&} Sic prorsum censeo, et id ipsum quod dicis, exspecto.