~a"0474"b"009"c"Man"y"t" {CICERO, DE IMPERIO CN. POMPEI AD QVIRITES ORATIO, ed. Albert Curtis Clark, OUP, 1905(1978)} ~y1 Quamquam mihi semper frequens conspectus vester multo iucundissimus, hic autem locus ad agendum amplis- simus, ad dicendum ornatissimus est visus, Quirites, tamen hoc aditu laudis qui semper optimo cuique maxime patuit non mea me voluntas adhuc sed vitae meae rationes ab ineunte aetate susceptae prohibuerunt. Nam cum antea nondum huius auctoritatem loci attingere auderem statue- remque nihil huc nisi perfectum ingenio, elaboratum in- dustria adferri oportere, omne meum tempus amicorum ~y temporibus transmittendum putavi. Ita neque hic locus vacuus fuit umquam ab eis qui vestram causam defenderent et meus labor in privatorum periculis caste integreque versatus ex vestro iudicio fructum est amplissimum con- secutus. Nam cum propter dilationem comitiorum ter praetor primus centuriis cunctis renuntiatus sum, facile intellexi, Quirites, et quid de me iudicaretis et quid aliis praescriberetis. Nunc cum et auctoritatis in me tantum sit quantum vos honoribus mandandis esse voluistis, et ad agendum facultatis tantum quantum homini vigilanti ex forensi usu prope cotidiana dicendi exercitatio potuit adferre, @1 certe et, si quid auctoritatis in me est, apud eos utar qui eam mihi dederunt et, si quid in dicendo consequi possum, eis ostendam potissimum qui ei quoque rei fructum suo ~y iudicio tribuendum esse duxerunt. Atque illud in primis mihi laetandum iure esse video quod in hac insolita mihi ex hoc loco ratione dicendi causa talis oblata est in qua oratio deesse nemini possit. Dicendum est enim de Cn. Pompei singulari eximiaque virtute; huius autem orationis difficilius est exitum quam principium invenire. Ita mihi non tam copia quam modus in dicendo quaerendus est. ~y Atque ut inde oratio mea proficiscatur unde haec omnis causa ducitur, bellum grave et periculosum vestris vecti- galibus atque sociis a duobus potentissimis adfertur regibus, Mithridate et Tigrane, quorum alter relictus, alter lacessitus occasionem sibi ad occupandam Asiam oblatam esse arbi- tratur. Equitibus Romanis, honestissimis viris, adferuntur ex Asia cotidie litterae, quorum magnae res aguntur in vestris vectigalibus exercendis occupatae; qui ad me pro necessitudine quae mihi est cum illo ordine causam rei ~y publicae periculaque rerum suarum detulerunt, Bithyniae quae nunc vestra provincia est vicos exustos esse compluris, regnum Ariobarzanis quod finitimum est vestris vectigalibus totum esse in hostium potestate; L. Lucullum magnis rebus gestis ab eo bello discedere; huic qui successerit, non satis esse paratum ad tantum bellum administrandum; unum ab omnibus sociis et civibus ad id bellum imperatorem deposci atque expeti, eundem hunc unum ab hostibus metui, prae- terea neminem. ~y Causa quae sit videtis; nunc quid agendum sit ipsi @1 considerate. Primum mihi videtur de genere belli, deinde de magnitudine, tum de imperatore diligendo esse dicen- dum. Genus est eius belli quod maxime vestros animos excitare atque inflammare ad persequendi studium debeat. In quo agitur populi Romani gloria quae vobis a maioribus cum magna in omnibus rebus tum summa in re militari tradita est; agitur salus sociorum atque amicorum pro qua multa maiores vestri magna et gravia bella gesserunt; agun- tur certissima populi Romani vectigalia et maxima quibus amissis et pacis ornamenta et subsidia belli requiretis; aguntur bona multorum civium quibus est a vobis et ipsorum ~y causa et rei publicae consulendum. Et quoniam semper appetentes gloriae praeter ceteras gentis atque avidi laudis fuistis, delenda vobis est illa macula Mithridatico bello superiore concepta quae penitus iam insedit ac nimis inve- teravit in populi Romani nomine, quod is qui uno die tota in Asia tot in civitatibus uno nuntio atque una significatione [2omnis]2 civis Romanos necandos trucidandosque curavit, non modo adhuc poenam nullam suo dignam scelere suscepit sed ab illo tempore annum iam tertium et vicesimum regnat, et ita regnat ut se non ponti neque Cappadociae latebris oc- cultare velit sed emergere ex patrio regno atque in vestris ~y vectigalibus, hoc est in Asiae luce, versari. Etenim adhuc ita nostri cum illo rege contenderunt imperatores ut ab illo insignia victoriae, non victoriam reportarent. Triumphavit L. Sulla, triumphavit L. Murena de Mithridate, duo for- @1 tissimi viri et summi imperatores, sed ita triumpharunt ut ille pulsus superatusque regnaret. Verum tamen illis im- peratoribus laus est tribuenda quod egerunt, venia danda quod reliquerunt, propterea quod ab eo bello Sullam in Italiam res publica, Murenam Sulla revocavit. ~y Mithridates autem omne reliquum tempus non ad ob- livionem veteris belli sed ad comparationem novi contulit. Qui postea, cum maximas aedificasset ornassetque classis exercitusque permagnos quibuscumque ex gentibus potuisset comparasset et se Bosphoranis, finitimis suis, bellum inferre simularet, usque in Hispaniam legatos ac litteras misit ad eos duces quibuscum tum bellum gerebamus, ut, cum duobus in locis disiunctissimis maximeque diversis uno consilio a binis hostium copiis bellum terra marique gere- retur, vos ancipiti contentione districti de imperio dimi- ~y caretis. Sed tamen alterius partis periculum, Sertorianae atque Hispaniensis, quae multo plus firmamenti ac roboris habebat, Cn. Pompei divino consilio ac singulari virtute depulsum est; in altera parte ita res ab L. Lucullo, summo viro, est administrata ut initia illa rerum gestarum magna atque praeclara non felicitati eius sed virtuti, haec autem extrema quae nuper acciderunt non culpae sed fortunae tribuenda esse videantur. Sed de Lucullo dicam alio loco, et ita dicam, Quirites, ut neque vera laus ei detracta ~y oratione mea neque falsa adficta esse videatur; de vestri imperi dignitate atque gloria, quoniam is est exorsus ora- tionis meae, videte quem vobis animum suscipiendum putetis. @1 Maiores nostri saepe pro mercatoribus aut naviculariis nostris iniuriosius tractatis bella gesserunt; vos tot milibus civium Romanorum uno nuntio atque uno tempore necatis quo tandem animo esse debetis? Legati quod erant appel- lati superbius, Corinthum patres vestri totius Graeciae lumen exstinctum esse voluerunt; vos eum regem inultum esse patiemini qui legatum populi Romani consularem vinculis ac verberibus atque omni supplicio excruciatum necavit? Illi libertatem imminutam civium Romanorum non tulerunt; vos ereptam vitam neglegetis? Ius legationis verbo violatum illi persecuti sunt; vos legatum omni sup- ~y plicio interfectum relinquetis? Videte ne, ut illis pulcher- rimum fuit tantam vobis imperi gloriam tradere, sic vobis turpissimum sit id quod accepistis tueri et conservare non posse. Quid? quod salus sociorum summum in periculum ac discrimen vocatur, quo id tandem animo ferre debetis? Regno est expulsus Ariobarzanes rex, socius populi Romani atque amicus; imminent duo reges toti Asiae non solum vobis inimicissimi sed etiam vestris sociis atque amicis; civitates autem omnes cuncta Asia atque Graecia vestrum auxilium exspectare propter periculi magnitudinem co- guntur; imperatorem a vobis certum deposcere, cum praesertim vos alium miseritis, neque audent neque id se ~y facere sine summo periculo posse arbitrantur. Vident enim et sentiunt hoc idem quod vos, unum virum esse in quo summa sint omnia, et eum propter esse, quo etiam carent @1 aegrius; cuius adventu ipso atque nomine, tametsi ille ad maritimum bellum venerit, tamen impetus hostium repressos esse intellegunt ac retardatos. Hi vos, quoniam libere loqui non licet, taciti rogant ut se quoque dignos existimetis quorum salutem tali viro commendetis, atque hoc etiam magis quod ceteras in provincias eius modi homines cum imperio mittimus ut, etiam si ab hoste defendant, tamen ipsorum adventus in urbis sociorum non multum ab hostili expugnatione differant, hunc audiebant antea, nunc prae- sentem vident tanta temperantis, tanta mansuetudine, tanta humanitate ut ei beatissimi esse videantur apud quos ille diutissime commoretur. ~y Qua re si propter socios nulla ipsi iniuria lacessiti maiores nostri cum Antiocho, cum Philippo, cum Aetolis, cum Poenis bella gesserunt, quanto vos studiosius convenit iniuriis provocatos sociorum salutem una cum imperi vestri dignitate defendere, praesertim cum de maximis vestris vectigalibus agatur? Nam ceterarum provinciarum vecti- galia, Quirites, tanta sunt ut eis ad ipsas provincias tuendas vix contenti esse possimus. Asia vero tam opima est ac fertilis ut et ubertate agrorum et varietate fructuum et magnitudine pastionis et multitudine earum rerum quae exportentur facile omnibus terris antecellat. Itaque haec vobis provincia, Quirites, si et belli utilitatem et pacis dignitatem retinere voltis, non modo a calamitate sed etiam ~y a metu calamitatis est defendenda. Nam in ceteris rebus cum venit calamitas, tum detrimentum accipitur; at in @1 vectigalibus non solum adventus mali sed etiam metus ipse adfert calamitatem. Nam cum hostium copiae non longe absunt, etiam si inruptio nulla facta est, tamen pecua relin- quuntur, agri cultura deseritur, mercatorum navigatio con- quiescit. Ita neque ex portu neque ex decumis neque ex scriptura vectigal conservari potest; qua re saepe totius anni fructus uno rumore periculi atque uno belli terrore amittitur ~y Quo tandem igitur animo esse existimatis aut eos qui vecti- galia nobis pensitant, aut eos qui exercent atque exigunt, cum duo reges cum maximis copiis propter adsint, cum una excursio equitatus perbrevi tempore totius anni vectigal auferre possit, cum publicani familias maximas quas in salinis habent, quas in agris, quas in portibus atque in cus- todiis magno periculo se habere arbitrentur? Putatisne vos illis rebus frui posse, nisi eos qui vobis fructui sunt con- servaveritis non solum, ut ante dixi, calamitate sed etiam calamitatis formidine liberatos? ~y Ac ne illud quidem vobis neglegendum est quod mihi ego extremum proposueram, cum essem de belli genere dicturus, quod ad multorum bona civium Romanorum pertinet; quorum vobis pro vestra sapientia, Quirites, ha- benda est ratio diligenter. Nam et publicani, homines honestissimi atque ornatissimi, suas rationes et copias in illam provinciam contulerunt, quorum ipsorum per se res et fortunae vobis curae esse debent. Etenim, si vectigalia nervos esse rei publicae semper duximus, eum certe ordinem qui exercet illa firmamentum ceterorum ordinum recte esse @1 ~y dicemus. Deinde ex ceteris ordinibus homines gnavi atque industrii partim ipsi in Asia negotiantur, quibus vos absenti- bus consulere debetis, partim eorum in ea provincia pecu- nias magnas conlocatas habent. Est igitur humanitatis vestrae magnum numerum civium calamitate prohibere, sapientiae videre multorum civium calamitatem a re publica seiunctam esse non posse. Etenim illud primum parvi refert, vos publicanis amissa vectigalia postea victoria reci- perare; neque enim isdem redimendi facultas erit propter ~y calamitatem neque aliis voluntas propter timorem. Deinde quod nos eadem Asia atque idem este Mithridates initio belli Asiatici docuit, id quidem certe calamitate docti me- moria retinere debemus. Nam tum, cum in Asia magnas permulti res amiserunt, scimus Romae solutione impedita fidem concidisse. Non enim possunt una in civitate multi rem ac fortunas amittere ut non pluris secum in eandem trahant calamitatem: a quo periculo prohibete rem publi- cam. Etenim_mihi credite id quod ipsi videtis_haec fides atque haec ratio pecuniarum quae Romae, quae in foro versatur, implicata est cum illis pecuniis Asiaticis et co- haeret; ruere illa non possunt ut haec non eodem labefacta motu concidant. Qua re videte num dubitandum vobis sit omni studio ad id bellum incumbere in quo gloria nominis vestri, salus sociorum, vectigalia maxima, fortunae pluri- morum civium coniunctae cum re publica defendantur. ~y Quoniam de genere belli dixi, nunc de magnitudine @1 pauca dicam. Potest enim hoc dici, belli genus esse ita necessarium ut sit gerendum, non esse ita magnum ut sit pertimescendum. In quo maxime laborandum est ne forte ea vobis quae diligentissime providenda sunt contemnenda esse videantur. Atque ut omnes intellegant me L. Lucullo tantum impertire laudis quantum forti viro et sapienti homini et magno imperatori debeatur, dico eius adventu maximas Mithridati copias omnibus rebus ornatas atque instructas fuisse, urbemque Asiae clarissimam nobisque amicissimam Cyzicenorum oppressam esse ab ipso rege maxima multitu- dine et oppugnatam vehementissime; quam L. Lucullus virtute, adsiduitate, consilio summis obsidionis periculis ~y liberavit. Ab eodem imperatore classem magnam et orna- tam quae ducibus Sertorianis ad Italiam studio atque odio inflammata raperetur superatam esse atque depressam; magnas hostium praeterea copias multis proeliis esse deletas patefactumque nostris legionibus esse Pontum qui antea populo Romano ex omni aditu clausus fuisset; Sinopen atque Amisum, quibus in oppidis erant domicilia regis omni- bus rebus ornata ac referta, ceterasque urbis Ponti et Cap- padociae permultas uno aditu adventuque esse captas; regem spoliatum regno patrio atque avito ad alios se reges atque ad alias gentis supplicem contulisse; atque haec omnia salvis populi Romani sociis atque integris vectigali- bus esse gesta. Satis opinor hoc esse laudis atque ita, Quirites, ut hoc vos intellegatis, a nullo istorum qui huic obtrectant legi atque causae L. Lucullum similiter ex hoc loco esse laudatum. @1 ~y Requiretur fortasse nunc quem ad modum, cum haec ita sint, reliquum possit magnum esse bellum. Cognoscite, Quirites; non enim hoc sine causa quaeri videtur. Primum ex suo regno sic Mithridates profugit ut ex eodem ponto Medea illa quondam fugisse dicitur, quam praedicant in fuga fratris sui membra in eis locis qua se parens perseque- retur dissipavisse, ut eorum conlectio dispersa maerorque patrius celeritatem consequendi retardaret. Sic Mithridates fugiens maximam vim auri atque argenti pulcherrimarumque rerum omnium quas et a maioribus acceperat et ipse bello superiore ex tota Asia direptas in suum regnum congesserat in Ponto omnem reliquit. Haec dum nostri conligunt omnia diligentius, rex ipse e manibus effugit. Ita illum in ~y persequendi studio maeror, hos laetitia tardavit. Hunc in illo timore et fuga Tigranes, rex Armenius, excepit diffi- dentemque rebus suis confirmavit et adflictum erexit perdi- tumque recreavit. Cuius in regnum postea quam L. Lucul- lus cum exercitu venit, plures etiam gentes contra impera- torem nostrum concitatae sunt. Erat enim metus iniectus eis nationibus quas numquam populus Romanus neque lacessendas bello neque temptandas putavit; erat etiam alia gravis atque vehemens opinio quae per animos gentium barbararum pervaserat, fani locupletissimi et religiosissimi diripiendi causa in eas oras nostrum esse exercitum ad- ductum. Ita nationes multae atque magnae novo quodam terrore ac metu concitabantur. Noster autem exercitus, tametsi urbem ex Tigrani regno ceperat et proeliis usus erat secundis, tamen nimia longinquitate locorum ac desiderio ~y suorum commovebatur. Hic iam plura non dicam; fuit @1 enim illud extremum ut ex eis locis a militibus nostris reditus magis maturus quam progressio longior quaereretur. Mithridates autem se et suam manum iam confirmarat eo- rum opera qui ad eum ex ipsius regno concesserant et magnis adventiciis auxiliis multorum regum et nationum iuvabatur. Iam hoc fere sic fieri solere accepimus ut regum adflictae fortunae facile multorum opes adliciant ad misericordiam, maximeque eorum qui aut reges sunt aut vivunt in regno, ut eis nomen regale magnum et sanctum esse videatur. ~y Itaque tantum victus efficere potuit quantum incolumis numquam est ausus optare. Nam cum se in regnum suum recepisset, non fuit eo contentus quod ei praeter spem acciderat, ut illam postea quam pulsus erat terram umquam attingeret, sed in exercitum nostrum clarum atque victorem impetum fecit. Sinite hoc loco, Quirites, sicut poetae solent qui res Romanas scribunt, praeterire me no- stram calamitatem, quae tanta fuit ut eam ad auris impera- toris non ex proelio nuntius sed ex sermone rumor adferret. ~y Hic in illo ipso malo gravissimaque belli offensione L. Lucullus, qui tamen aliqua ex parte eis incommodis mederi fortasse potuisset, vestro iussu coactus qui imperi diuturni- tati modum statuendum vetere exemplo putavistis, partim militum qui iam stipendiis confectis erant dimisit, partim [2M'.]2 Glabrioni tradidit. Multa praetereo consulto; sed ea vos coniectura perspicite quantum illud bellum factum @1 putetis quod coniungant reges potentissimi, renovent agitatae nationes, suscipiant integrae gentes, novus imperator noster accipiat vetere exercitu pulso. ~y Satis multa mihi verba fecisse videor qua re esset hoc bellum genere ipso necessarium, magnitudine periculosum. Restat ut de imperatore ad id bellum deligendo ac tantis rebus praeficiendo dicendum esse videatur. Vtinam, Qui- rites, virorum fortium atque innocentium copiam tantam haberetis ut haec vobis deliberatio difficilis esset quemnam potissimum tantis rebus ac tanto bello praeficiendum putare- tis! Nunc vero cum sit unus Cn. Pompeius qui non modo eorum hominum qui nunc sunt gloriam sed etiam antiqui- tatis memoriam virtute superarit, quae res est quae cuius- ~y quam animum in hac causa dubium facere possit? Ego enim sic existimo, in summo imperatore quattuor has res inesse oportere, scientiam rei militaris, virtutem, auctorita- tem, felicitatem. Quis igitur hoc homine scientior umquam aut fuit aut esse debuit? qui e ludo atque e pueritiae disciplinis bello maximo atque acerrimis hostibus ad patris exercitum atque in militiae disciplinam profectus est, qui extrema pueritia miles in exercitu summi fuit imperatoris, ineunte adulescentia maximi ipse exercitus imperator, qui saepius cum hoste conflixit quam quisquam cum inimico concertavit, plura bella gessit quam ceteri legerunt, pluris provincias confecit quam alii concupiverunt, cuius adule- scentia ad scientiam rei militaris non alienis praeceptis sed suis imperiis, non offensionibus belli sed victoriis, non stipendiis sed triumphis est erudita. Quod denique genus esse belli potest in quo illum non exercuerit fortuna rei publicae? Civile, Africanum, Transalpinum, Hispaniense @1 mixtum ex civibus atque ex bellicosissimis nationibus, servile, navale bellum, varia et diversa genera et bellorum et hostium non solum gesta ab hoc uno sed etiam confecta nullam rem esse declarant in usu positam militari quae huius viri scientiam fugere possit. ~y Iam vero virtuti Cn. Pompei quae potest oratio par inveniri? Quid est quod quisquam aut illo dignum aut vobis novum aut cuiquam inauditum possit adferre? Neque enim solae sunt virtutes imperatoriae quae volgo existi- mantur, labor in negotiis, fortitudo in periculis, industria in agendo, celeritas in conficiendo, consilium in providendo, quae tanta sunt in hoc uno quanta in omnibus reliquis imperatoribus quos aut vidimus aut audivimus non fuerunt. ~y Testis est Italia quam ille ipse victor L. Sulla huius virtute et subsidio confessus est liberatam; testis Sicilia quam multis undique cinctam periculis non terrore belli sed consili celeritate explicavit; testis Africa quae magnis op- pressa hostium copiis eorum ipsorum sanguine redundavit; testis Gallia per quam legionibus nostris iter in Hispaniam Gallorum internicione patefactum est; testis Hispania quae saepissime plurimos hostis ab hoc superatos prostratosque conspexit; testis iterum et saepius Italia quae, cum servili bello taetro periculosoque premeretur, ab hoc auxilium absente expetivit, quod bellum exspectatione eius attenuatum ~y atque imminutum est, adventu sublatum ac sepultum. Testes nunc vero iam omnes arae atque omnes terrae gentes nationes, maria denique omnia cum universa tum in singulis oris omnes sinus atque portus. Quis enim toto mari locus @1 per hos annos aut tam firmum habuit praesidium ut tutus esset, aut tam fuit abditus ut lateret? Quis navigavit qui non se aut mortis aut servitutis periculo committeret, cum aut hieme aut referto praedonum mari navigaret? Hoc tantum bellum, tam turpe, tam vetus, tam late divisum atque dispersum quis umquam arbitraretur aut ab omnibus imperatoribus uno anno aut omnibus annis ab uno impera- ~y tore confici posse? Quam provinciam tenuistis a praedoni- bus liberam per hosce annos? quod vectigal vobis tutum fuit? quem socium defendistis? cui praesidio classibus vestris fuistis? quam multas existimatis insulas esse desertas, quam multas aut metu relictas aut a praedonibus captas urbis esse sociorum? Sed quid ego longinqua commemoro? Fuit hoc quondam, fuit proprium populi Romani longe a domo bellare et propugnaculis imperi sociorum fortunas, non sua tecta defendere. Sociis ego vestris mare per hosce annos clausum fuisse dicam, cum exercitus vestris numquam Brundisio nisi hieme summa transmiserint? Qui ad vos ab exteris nationibus venirent, captos querar, cum legati populi Romani redempti sint? Mercatoribus mare tutum non fuisse dicam, cum duodecim secures in praedonum potesta- ~y tem pervenerint? Cnidum aut Colophonem aut Samum, nobilissimas urbis, innumerabilisque alias captas esse com- memorem, cum vestros portus atque eos portus quibus vitam ac spiritum ducitis in praedonum fuisse potestate sciatis? An vero ignoratis portum Caietae celeberrimum et plenissimum navium inspectante praetore a praedonibus esse direptum, ex Miseno autem eius ipsius liberos qui cum @1 praedonibus antea bellum gesserat a praedonibus esse sub- latos? Nam quid ego Ostiense incommodum atque illam labem atque ignominiam rei publicae querar, cum prope inspectantibus vobis classis ea cui consul populi Romani praepositus esset a praedonibus capta atque depressa est? Pro di immortales! tantamne unius hominis incredibilis ac divina virtus tam brevi tempore lucem adferre rei publicae potuit ut vos, qui modo ante ostium Tiberinum classem hostium videbatis, ei nunc nullam intra Oceani ostium ~y praedonum navem esse audiatis? Atque haec qua celeri- tate gesta sint, quamquam videtis, tamen a me in dicendo praetereunda non sunt. Quis enim umquam aut obeundi negoti aut consequendi quaestus studio tam brevi tempore tot loca adire, tantos cursus conficere potuit, quam celeriter Cn. Pompeio duce tanti belli impetus navigavit? qui non- dum tempestivo ad navigandum mari Siciliam adiit, Africam exploravit, inde Sardiniam cum classe venit atque haec tria frumentaria subsidia rei publicae firmissimis praesidiis ~y classibusque munivit. Inde cum se in Italiam recepisset, duabus Hispaniis et Gallia Transalpina praesidiis ac navibus confirmata, missis item in oram Illyrici maris et in Achaiam omnemque Graeciam navibus Italiae duo maria maximis classibus firmissimisque praesidiis adornavit, ipse autem ut Brundisio profectus est, undequinquagesimo die totam ad imperium populi Romani Ciliciam adiunxit; omnes qui ubique praedones fuerunt partim capti interfectique sunt, partim unius huius se imperio ac potestati dediderunt. @1 Idem Cretensibus, cum ad eum usque in Pamphyliam legatos deprecatoresque misissent, spem deditionis non ademit obsidesque imperavit. Ita tantum bellum, tam diuturnum, tam longe lateque dispersum, quo bello omnes gentes ac nationes premebantur, Cn. Pompeius extrema hieme apparavit, ineunte vere suscepit, media aestate con- fecit. ~y Est haec divina atque incredibilis virtus imperatoris. Quid? ceterae quas paulo ante commemorare coeperam quantae atque quam multae sunt! Non enim bellandi virtus solum in summo ac perfecto imperatore quaerenda est sed multae sunt artes eximiae huius administrae comi- tesque virtutis. Ac primum quanta innocentia debent esse imperatores, quanta deinde in omnibus rebus temperantis, quanta fide, quanta facilitate, quanto ingenio, quanta humanitate! quae breviter qualia sint in Cn. Pompeio con- sideremus. Summa enim sunt omnia, Quirites, sed ea magis ex aliorum contentione quam ipsa per sese cognosci ~y atque intellegi possunt. Quem enim possumus imperatorem ullo in numero putare cuius in exercitu centuriatus veneant atque venierint? Quid hunc hominem magnum aut amplum de re publica cogitare qui pecuniam ex aerario depromptam ad bellum administrandum aut propter cupiditatem pro- vinciae magistratibus diviserit aut propter avaritiam Romae in quaestu reliquerit? Vestra admurmuratio facit, Quirites, ut agnoscere videamini qui haec fecerint; ego autem nomino neminem; qua re irasci mihi nemo poterit nisi qui ante de se voluerit confiteri. Itaque propter hanc avaritiam imperatorum quantas calamitates, quocumque ventum sit, @1 ~y nostri exercitus adferant quis ignorat? Itinera quae per hosce annos in Italia per agros atque oppida civium Ro- manorum nostri imperatores fecerint recordamini; tum facilius statuetis quid apud exteras nationes fieri existimetis. Vtrum pluris arbitramini per hosce annos militum vestrorum armis hostium urbis an hibernis sociorum civitates esse deletas? Neque enim potest exercitum is continere im- perator qui se ipse non continet, neque severus esse in iudicando qui alios in se severos esse iudices non volt. ~y Hic miramur hunc hominem tantum excellere ceteris cuius legiones sic in Asiam pervenerint ut non modo manus tanti exercitus sed ne vestigium quidem cuiquam pacato nocuisse dicatur? Iam vero quem ad modum milites hibernent cotidie sermones ac litterae perferuntur; non modo ut sumptum faciat in militem nemini vis adfertur sed ne cupienti quidem quicquam permittitur. Hiemis enim non avaritiae perfugium maiores nostri in sociorum atque ami- ~y corum tectis esse voluerunt. Age vero, ceteris in rebus quae sit temperantia considerate. Vnde illam tantam celeritatem et tam incredibilem cursum inventum putatis? Non enim illum eximia vis remigum aut ars inaudita quaedam gubernandi aut venti aliqui novi tam celeriter in ultimas terras pertulerunt, sed eae res quae ceteros remorari solent non retardarunt. Non avaritia ab instituto cursu ad praedam aliquam devocavit, non libido ad voluptatem, non amoenitas ad delectationem, non nobilitas urbis ad cogni- tionem, non denique labor ipse ad quietem; postremo signa et tabulas ceteraque ornamenta Graecorum oppidorum quae ceteri tollenda esse arbitrantur, ea sibi ille ne visenda ~y quidem existimavit. Itaque omnes nunc in eis locis Cn. @1 Pompeium sicut aliquem non ex hac urbe missum sed de caelo delapsum intuentur; nunc denique incipiunt credere fuisse homines Romanos hac quondam continentia, quod iam nationibus exteris incredibile ac falso memoriae pro- ditum videbatur; nunc imperi vestri splendor illis gentibus lucem adferre coepit; nunc intellegunt non sine causa maiores suos tum cum ea temperantia magistratus habe- bamus servire populo Romano quam imperare aliis maluisse. Iam vero ita faciles aditus ad eum privatorum, ita liberae querimoniae de aliorum iniuriis esse dicuntur, ut is qui dignitate principibus excellit facilitate infimis par esse ~y videatur. Iam quantum consilio, quantum dicendi gravitate et copia valeat, in quo ipso inest quaedam dignitas impera- toria, vos, Quirites, hoc ipso ex loco saepe cognostis. Fidem vero eius quantam inter socios existimari putatis quam hostes omnes omnium generum sanctissimam iudicarint? Humanitate iam tanta est ut difficile dictu sit utrum hostes magis virtutem eius pugnantes timuerint an mansuetudinem victi dilexerint. Et quisquam dubitabit quin huic hoc tantum bellum permittendum sit qui ad omnia nostrae memoriae bella conficienda divino quodam consilio natus esse videatur? ~y Et quoniam auctoritas quoque in bellis administrandis multum atque in imperio militari valet, certe nemini dubium est quin ea re idem ille imperator plurimum possit. Vehe- menter autem pertinere ad bella administranda quid hostes, quid socii de imperatoribus nostris existiment quis ignorat, cum sciamus homines in tantis rebus ut aut metuant aut @1 contemnant aut oderint aut ament opinione non minus et fama quam aliqua ratione certa commoveri? Quod igitur nomen umquam in orbe terrarum clarius fuit, cuius res gestae pares? de quo homine vos, id quod maxime facit ~y auctoritatem, tanta et tam praeclara iudicia fecistis? An vero ullam usquam esse oram tam desertam putatis quo non illius diei fama pervaserit, cum universus populus Ro- manus referto foro completisque omnibus templis ex quibus hic locus conspici potest unum sibi ad commune omnium gentium bellum Cn. Pompeium imperatorem depoposcit? Itaque ut plura non dicam neque aliorum exemplis con- firmem quantum auctoritas valeat in bello, ab eodem Cn. Pompeio omnium rerum egregiarum exempla sumantur. Qui quo die a vobis maritimo bello praepositus est impe- rator, tanta repente vilitas ex summa inopia et caritate rei frumentariae consecuta est unius hominis spe ac nomine quantam vix in summa ubertate agrorum diuturna pax ~y efficere potuisset. Iam accepta in ponto calamitate ex eo proelio de quo vos paulo ante invitus admonui, cum socii pertimuissent, hostium opes animique crevissent, satis firmum praesidium provincia non haberet, amisissetis Asiam, Qui- rites, nisi ad ipsum discrimen eius temporis divinitus Cn. Pompeium ad eas regiones Fortuna populi Romani attu- lisset. Huius adventus et Mithridatem insolita inflatum victoria continuit et Tigranen magnis copiis minitantem Asiae retardavit. Et quisquam dubitabit quid virtute per- fecturus sit qui tantum auctoritate perfecerit, aut quam facile imperio atque exercitu socios et vectigalia conserva- @1 ~y turus sit qui ipso nomine ac rumore defenderit? Age vero illa res quantam declarat eiusdem hominis apud hostis populi Romani auctoritatem, quod ex locis tam longinquis tamque diversis tam brevi tempore omnes huic se uni dediderunt! quod [2a]2 communi Cretensium legati, cum in eorum insula noster imperator exercitusque esset, ad Cn. Pompeium in ultimas prope terras venerunt eique se omnis Cretensium civitates dedere velle dixerunt! Quid? idem iste Mithridates nonne ad eundem Cn. Pompeium legatum usque in Hispaniam misit? eum quem Pompeius legatum semper iudicavit, ei quibus erat molestum ad eum potissimum esse missum speculatorem quam legatum iudicari maluerunt. Potestis igitur iam constituere, Quirites, hanc auctoritatem multis postea rebus gestis magnisque vestris iudiciis ampli- ficatam quantum apud illos reges, quantum apud exteras nationes valituram esse existimetis. ~y Reliquum est ut de felicitate quam praestare de se ipso nemo potest, meminisse et commemorare de altero possumus, sicut aequum est homines de potestate deorum, timide et pauca dicamus. Ego enim sic existimo, Maximo, Marcello, Scipioni, Mario ceterisque magnis imperatoribus non solum propter virtutem sed etiam propter fortunam saepius im- peria mandata atque exercitus esse commissos. Fuit enim profecto quibusdam summis viris quaedam ad amplitudinem et ad gloriam et ad res magnas bene gerendas divinitus adiuncta fortuna. De huius autem hominis felicitate quo de nunc agimus hac utar moderatione dicendi, non ut in illius potestate fortunam positam esse dicam sed ut praete- @1 rita meminisse, reliqua sperare videamur, ne aut invisa dis ~y immortalibus oratio nostra aut ingrata esse videatur. Itaque non sum praedicaturus quantas ille res domi militiae, terra marique quantaque felicitate gesserit, ut eius semper volun- tatibus non modo cives adsenserint, socii obtemperarint, hostes oboedierint, sed etiam venti tempestatesque obse- cundarint; hoc brevissime dicam, neminem umquam tam impudentem fuisse qui ab dis immortalibus tot et tantas res tacitus auderet optare quot et quantas di immortales ad Cn. Pompeium detulerunt. Quod ut illi proprium ac per- petuum sit, Quirites, cum communis salutis atque imperi tum ipsius hominis causa, sicuti facitis, et velle et optare debetis. ~y Qua re cum et bellum sit ita necessarium ut neglegi non possit, ita magnum ut accuratissime sit administrandum, et cum ei imperatorem praeficere possitis in quo sit eximia belli scientia, singularis virtus, clarissima auctoritas, egregia fortuna, dubitatis, Quirites, quin hoc tantum boni quod vobis ab dis immortalibus oblatum et datum est in rem publicam conservandam atque amplificandam conferatis? ~y Quod si Romae Cn. Pompeius privatus esset hoc tempore, tamen ad tantum bellum is erat deligendus atque mittendus; nunc cum ad ceteras summas utilitates haec quoque oppor- tunitas adiungatur ut in eis ipsis locis adsit, ut habeat exercitum, ut ab eis qui habent accipere statim possit, quid exspectamus? aut cur non ducibus dis immortalibus eidem cui cetera summa cum salute rei publicae commissa sunt hoc quoque bellum regium commendamus? @1 ~y At enim vir clarissimus, amantissimus rei publicae, vestris beneficiis amplissimis adfectus, Q. Catulus, itemque summis ornamentis honoris, fortunae, virtutis, ingeni praeditus, Q. Hortensius, ab hac ratione dissentiunt. Quorum ego auctoritatem apud vos multis locis plurimum valuisse et valere oportere confiteor; sed in hac causa, tametsi co- gnostis auctoritates contrarias virorum fortissimorum et cla- rissimorum, tamen omissis auctoritatibus ipsa re ac ratione exquirere possumus veritatem, atque hoc facilius quod ea omnia quae a me adhuc dicta sunt idem isti vera esse concedunt, et necessarium bellum esse et magnum et in uno ~y Cn. Pompeio summa esse omnia. Quid igitur ait Horten- sius? Si uni omnia tribuenda sint, dignissimum esse Pompeium, sed ad unum tamen omnia deferri non oportere. Obsolevit iam ista oratio re multo magis quam verbis refutata. Nam tu idem, Q. Hortensi, multa pro tua summa copia ac singulari facultate dicendi et in senatu contra virum fortem, A. Gabinium, graviter ornateque dixisti, cum is de uno imperatore contra praedones constituendo legem promulgasset, et ex hoc ipso loco permulta item contra eam ~y legem verba fecisti. Quid? tum, per deos immortalis! si plus apud populum Romanum auctoritas tua quam ipsius populi Romani salus et vera causa valuisset, hodie hanc gloriam atque hoc orbis terrae imperium teneremus? An tibi tum imperium hoc esse videbatur cum populi Romani legati quaestores praetoresque capiebantur, cum ex omnibus provinciis commeatu et privato et publico prohibebamur, cum ita clausa nobis erant maria omnia ut neque privatam rem transmarinam neque publicam iam obire possemus? @1 ~y Quae civitas umquam fuit antea, non dico Atheniensium quae satis late quondam mare tenuisse dicitur, non Cartha- giniensium qui permultum classe ac maritimis rebus value- runt, non Rhodiorum quorum usque ad nostram memoriam disciplina navalis et gloria permansit, quae civitas, inquam, antea tam tenuis aut tam parvola fuit quae non portus suos et agros et aliquam partem regionis atque orae maritimae per se ipsa defenderet? At hercules aliquot annos con- tinuos ante legem Gabiniam ille populus Romanus, cuius usque ad nostram memoriam nomen invictum in navalibus pugnis permanserit, magna ac multo maxima parte non modo utilitatis sed etiam dignitatis atque imperi caruit. ~y Nos quorum maiores Antiochum regem classe Persenque superarunt omnibusque navalibus pugnis Carthaginiensis, homines in maritimis rebus exercitatissimos paratissimosque, vicerunt, ei nullo in loco iam praedonibus pares esse pote- ramus. Nos qui antea non modo Italiam tutam habebamus sed omnis socios in ultimis oris auctoritate nostri imperi salvos praestare poteramus, tum cum insula Delus tam procul a nobis in Aegaeo mari posita, quo omnes undique cum mercibus atque oneribus commeabant, referta divitiis, parva, sine muro nihil timebat, idem non modo provinciis atque oris Italiae maritimis ac portibus nostris sed etiam Appia iam via carebamus. Et eis temporibus nonne pudebat magistratus populi Romani in hunc ipsum locum escendere, @1 cum eum nobis maiores nostri exuviis nauticis et classium ~y spoliis ornatum reliquissent! Bono te animo tum, Q. Hor- tensi, populus Romanus et ceteros qui erant in eadem sententia dicere existimavit et ea quae sentiebatis; sed tamen in salute communi idem populus Romanus dolori suo maluit quam auctoritati vestrae obtemperare. Itaque una lex, unus vir, unus annus non modo vos illa miseria ac turpitudine liberavit sed etiam effecit ut aliquando vere videremini omnibus gentibus ac nationibus terra marique ~y imperare. Quo mihi etiam indignius videtur obtrectatum esse adhuc, Gabinio dicam anne Pompeio an utrique, id quod est verius, ne legaretur A. Gabinius Cn. Pompeio expetenti ac postulanti. Vtrum ille qui postulat ad tantum bellum legatum quem velit idoneus non est qui impetret, cum ceteri ad expilandos socios diripiendasque provincias quos voluerunt legatos eduxerint, an ipse cuius lege salus ac dignitas populo Romano atque omnibus gentibus con- stituta est expers esse debet eius imperatoris atque eius exercitus qui consilio ac periculo illius est constitutus? ~y An C. Falcidius, Q. Metellus, Q. Caelius Latiniensis, Cn. Lentulus, quos omnis honoris causa nomino, cum tribuni plebi fuissent, anno proximo legati esse potuerunt; in uno Gabinio sunt tam diligentes qui in hoc bello quod lege Gabinia geritur, in hoc imperatore atque exercitu quem per vos ipse constituit, etiam praecipuo iure esse debebat? De quo legando consules spero ad senatum relaturos. Qui si dubitabunt aut gravabuntur, ego me profiteor relaturum; neque me impediet cuiusquam iniquitas quo minus vobis @1 fretus vestrum ius beneficiumque defendam, neque praeter intercessionem quicquam audiam, de qua, ut ego arbitror, isti ipsi qui minitantur etiam atque etiam quid liceat con- siderabunt. Mea quidem sententia, Quirites, unus A. Ga- binius belli maritimi rerumque gestarum Cn. Pompeio socius ascribitur, propterea quod alter uni illud bellum suscipiendum vestris suffragiis detulit, alter delatum sus- ceptumque confecit. ~y Reliquum est ut de Q. Catuli auctoritate et sententia dicendum esse videatur. Qui cum ex vobis quaereret, si in uno Cn. Pompeio omnia poneretis, si quid eo factum esset, in quo spem essetis habituri, cepit magnum suae virtutis fructum ac dignitatis, cum omnes una prope voce in eo ipso vos spem habituros esse dixistis. Etenim talis est vir ut nulla res tanta sit ac tam difficilis quam ille non et consilio regere et integritate tueri et virtute conficere possit. Sed in hoc ipso ab eo vehementissime dissentio, quod quo minus certa est hominum ac minus diuturna vita, hoc magis res publica, dum per deos immortalis licet, frui ~y debet summi viri vita atque virtute. At enim ne quid novi fiat contra exempla atque instituta maiorum. Non dicam hoc loco maiores nostros semper in pace consuetudini, in bello utilitati paruisse, semper ad novos casus temporum novorum consiliorum rationes accommodasse, non dicam duo bella maxima, Punicum atque Hispaniense, ab uno imperatores esse confecta duasque urbis potentissimas quae huic imperio maxime minitabantur, Carthaginem atque Numantiam, ab eodem Scipione esse deletas, non com- memorabo nuper ita vobis patribusque vestris esse visum @1 ut in uno C. Mario spes imperi poneretur, ut idem cum Iugurtha, idem cum Cimbris, idem cum Teutonis bellum administraret; in ipso Cn. Pompeio in quo novi constitui nihil volt Q. Catulus quam multa sint nova summa Q. Ca- tuli voluntate constituta recordamini. ~y Quid tam novum quam adulescentulum privatum exer- citum difficili rei publicae tempore conficere? Confecit. Huic praeesse? Praefuit. Rem optime ductu suo gerere? Gessit. Quid tam praeter consuetudinem quam homini peradulescenti cuius aetas a senatorio gradu longe abesset imperium atque exercitum dari, Siciliam permitti atque Africam bellumque in ea provincia administrandum? Fuit in his provinciis singulari innocentia, gravitate, virtute, bellum in Africa maximum confecit, victorem exercitum deportavit. Quid vero tam inauditum quam equitem Ro- manum triumphare? At eam quoque rem populus Romanus non modo vidit sed omnium etiam studio visendam et ~y concelebrandam putavit. Quid tam inusitatum quam ut, cum duo consules clarissimi fortissimique essent, eques Romanus ad bellum maximum formidolosissimumque pro consule mitteretur? Missus est. Quo quidem tempore cum esset non nemo in senatu qui diceret 'non oportere mitti hominem privatum pro consule,' L. Philippus dixisse dicitur 'non se illum sua sententia pro consule sed pro consulibus mittere.' Tanta in eo rei publicae bene gerendae spes constituebatur ut duorum consulum munus unius adulescentis virtuti committeretur. Quid tam singulare quam ut ex senatus consulto legibus solutus consul ante fieret quam ullum alium magistratum per leges capere licuisset? quid tam incredibile quam ut iterum eques @1 Romanus ex senatus consulto triumpharet? Quae in omnibus hominibus nova post hominum memoriam con- stituta sunt, ea tam multa non sunt quam haec quae in hoc ~y uno homine vidimus. Atque haec tot exempla tanta ac tam nova profecta sunt in eodem homine a Q. Catuli atque a ceterorum eiusdem dignitatis amplissimorum homi- num auctoritate. Qua re videant ne sit periniquum et non ferendum illorum auctoritatem de Cn. Pompei dignitate a vobis comprobatam semper esse, vestrum ab illis de eodem homine iudicium populique Romani auctoritatem improbari, praesertim cum iam suo iure populus Romanus in hoc homine suam auctori- tatem vel contra omnis qui dissentiunt possit defendere, propterea quod isdem istis reclamantibus vos unum illum ex omnibus delegistis quem bello praedonum praeponeretis. ~y Hoc si vos temere fecistis et rei publicae parum consu- luistis, recte isti studia vestra suis consiliis regere conantur. Sin autem vos plus tum in re publica vidistis, vos eis repugnantibus per vosmet ipsos dignitatem huic imperio, salutem orbi terrarum attulistis, aliquando isti principes et sibi et ceteris populi Romani universi auctoritati parendum esse fateantur. Atque in hoc bello Asiatico et regio, Quirites, non solum militaris illa virtus quae est in Cn. Pom- peio singularis sed aliae quoque animi virtutes magnae et multae requiruntur. Difficile est in Asia, Cilicia, Syria regnisque interiorum nationum ita versari nostrum impera- torem ut nihil aliud nisi de hoste ac de laude cogitet. Deinde, etiam si qui sunt pudore ac temperantia modera- tiores, tamen eos esse talis propter multitudinem cupidorum @1 ~y hominum nemo arbitratur. Difficile est dictu, Quirites, quanto in odio simus apud exteras nationes propter eorum quos ad eas per hos annos cum imperio misimus libidines et iniurias. Quod enim fanum putatis in illis terris nostris magistratibus religiosum, quam civitatem sanctam, quam domum satis clausam ac munitam fuisse? Vrbes iam locupletes et copiosae requiruntur quibus causa belli propter ~y diripiendi facultatem inferatur. Libenter haec coram cum Q. Catulo et Q. Hortensio, summis et clarissimis viris, disputarem; norunt enim sociorum volnera, vident eorum calamitates, querimonias audiunt. Pro sociis vos contra hostis exercitus mittere putatis an hostium simulatione contra socios atque amicos? Quae civitas est in Asia quae non modo imperatoris aut legati sed unius tribuni militum animos ac spiritus capere possit? Qua re, etiam si quem habetis qui conlatis signis exercitus regios superare posse videatur, tamen, nisi erit idem qui a pecuniis sociorum, qui ab eorum coniugibus ac liberis, qui ab ornamentis fanorum atque oppidorum, qui ab auro gazaque regia manus, oculos, animum cohibere possit, non erit idoneus qui ad bellum ~y Asiaticum regiumque mittatur. Ecquam putatis civitatem pacatam fuisse quae locuples sit, ecquam esse locupletem quae istis pacata esse videatur? Ora maritima, Quirites, Cn. Pompeium non solum propter rei militaris gloriam sed etiam propter animi continentiam requisivit. Videbat enim praetores locupletari quotannis pecunia publica praeter paucos, neque nos quicquam aliud adsequi classium nomine @1 nisi ut detrimentis accipiendis maiore adfici turpitudine videremur. Nunc qua cupiditate homines in provincias, quibus iacturis quibusque condicionibus proficiscantur ignorant videlicet isti qui ad unum deferenda omnia esse non arbitrantur. Quasi vero Cn. Pompeium non cum suis virtutibus tum etiam alienis vitiis magnum esse videamus. ~y Qua re nolite dubitare quin huic uni credatis omnia qui inter tot annos unus inventus est quem socii in urbis suas cum exercitu venisse gauderent. Quod si auctoritatibus hanc causam, Quirites, confir- mandam putatis, est vobis auctor vir bellorum omnium maximarumque rerum peritissimus, P. Servilius, cuius tantae res gestae terra marique exstiterunt ut, cum de bello deliberetis, auctor vobis gravior esse nemo debeat; est C. Curio, summis vestris beneficiis maximisque rebus gestis, summo ingenio et prudentia praeditus, est Cn. Lentulus in quo omnes pro amplissimis vestris honoribus summum consilium, summam gravitatem esse cognostis, est C. Cassius, integritate, veritate, constantia singulari. Qua re videte ut horum auctoritatibus illorum orationi qui dissentiunt respon- dere posse videamur. ~y Quae cum ita sint, C. Manili, primum istam tuam et legem et voluntatem et sententiam laudo vehementissimeque comprobo; deinde te hortor ut auctore populo Romano maneas in sententia neve cuiusquam vim aut minas perti- mescas. Primum in te satis esse animi perseverantiaeque @1 arbitror; deinde, cum tantam multitudinem tanto cum studio adesse videamus quantam iterum nunc in eodem homine praeficiendo videmus, quid est quod aut de re aut de perficiendi facultate dubitemus? Ego autem, quicquid est in me studi, consili, laboris, ingeni, quicquid hoc beneficio populi Romani atque hac potestate praetoria, quicquid auctoritate, fide, constantia possum, id omne ad hanc rem conficiendam tibi et populo Romano polliceor ac ~y defero testorque omnis deos, et eos maxime qui huic loco temploque praesident, qui omnium mentis eorum qui ad rem publicam adeunt maxime perspiciunt, me hoc neque rogatu facere cuiusquam, neque quo Cn. Pompei gratiam mihi per hanc causam conciliari putem, neque quo mihi ex cuiusquam amplitudine aut praesidia periculis aut adiumenta honoribus quaeram, propterea quod pericula facile, ut homi- nem praestare oportet, innocentia tecti repellemus, honorem autem neque ab uno neque ex hoc loco sed eadem illa nostra laboriosissima ratione vitae, si vestra voluntas feret, ~y consequemur. Quam ob rem, si quid in hac causa mihi susceptum est, Quirites, id ego omne me rei publicae causa suscepisse confirmo, tantumque abest ut aliquam mihi bonam gratiam quaesisse videar, ut multas me etiam simul- tates partim obscuras, partim apertas intellegam mihi non necessarias, vobis non inutilis suscepisse. Sed ego me hoc honore praeditum, tantis vestris beneficiis adfectum statui, Quirites, vestram voluntatem et rei publicae dignitatem et salutem provinciarum atque sociorum meis omnibus com- modis et rationibus praeferre oportere. @1